XANTHUS
equus Achillis, cum Balio, altero eiusdem Herois equo, Podargen, ex harpyiis unam, matrem habuit. Ita enim Homerus, Il. t]. v. 400. *ca/nqe te kai\ *bali/e, thlekluta\ te/kna *poda/rghs2]. Nomen a colore. Flavus autem canqo\s2] est, quod cum gilvo quideni confundere videtur Galenus de Sanit. tuenda, l. 5. *o(\n o( *i(ppokra/ths2 e)i/wqe kir)r(o\n kalei=n, du/naio d) au) kai\ canqo\n o)noma/zein au)to\n]. Quem (vini colorem) solet Hippocrates gilvum appellare, possis etiam vocare flavum. Idem vero gilvum esse flavô dilutius, aperte docet, vinum album, cum veterascit, semper fieri kir)r(o/teron], gilvius, et tandem etiam canqo\n], flavum, scribens Comm. 3. in Hippocr. Ob hanc tamen affinitatem gilvus Germanice falb, Gall. fauve, quod maxime ad flavum accedat, dicitur. Huius autem coloris fuisse Nisaeos in Media equos, tanti apud Persas nominis, Phavorinus refert, *nis1ai=os i(/ppos o(/ e)sti canqo/s2 h( ga\r *ni/s1a pa/s1as2 ta\s2 i(\ppous2 canqa\s2 e)/xei]. Sed, ut in vino, ita in equis, gilvus a flavo differt. Unde Apocal c. 6. v. 8. i(/ppos xlwro\s2], videtur esse gilvus equus. Ibi enim xlwro\s2], ut passim, pro w)xrw=|] conflatur autem hic color, leukou= canqw=| memigme/nou], cum flavo miscetur album, ut in Timaeo docet Plato. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. II. I c. 7. ubi de sex equorum coloribus, in Zacharia, c. 1. v. 8. adde Salmas. ad solin. passim, inprimis, p. 1154. et 1155. ubi canqo\n] idem cum rufo dilutiore, adeoque vicinum tw=| pur)r(w=|], et a quibusdam infra pur)r(o\n], sed et a nonnullis supra poni, ait.
XERA
Graecis hodiernis rupes est seu scopulus, item sabulum sub aqua, uti Nisaki seu Nisopolo, parvam Insulam seu nesida appellaut, Iac. Sponius, Itiner. part. 1. p. 151. Ex ce/ron], pro. chro/n], de quo vide Salmas. Not. ad Balistam Pollionis, in XXX. Tyrannis, c. 17. et ad Severum Spartiani, c. 18. ESt autem chro\s2], proprie siccus: hinc solus, ut chro\s2 a)/rtos], solus panis, sicut sicca vehicula, apud Capitolin. in Maximinis, c. 13. chra\ e)/ph] sola et mera carmina; qua de re vide Notas Salmasii ad Capitol, et Suicerum, Thesaurô Eccl. voce *chro\s2], ubi kata chrou= ta\s2 le/ceis2 e)klamba/nein], apud Athanasium, de communi Ess. trium Personar. Tom. l. p. 235. ad Matth c. 12. v. 31. exponit, nudae literae adhaerere. Porro, homo tenax propositi et cedere nescius; apud Diogenianum, qua de notione, vide eundem Salmas. Not ad Alexandrum Seu. Lampridii, c. 59. ut et supra, vocibus Assa vox, item Retorridus, et Siccus.
XISUTHRUS
Alexandro Polyhistori et Abydeno, diluvii universalis historiam nartantibus, Neo dicitur, ut est apud B. Cyrillum, contra Julianum desertorem, l. 1. sub init. ubi addit, Assyriam sibi vocem videri. Nec sine ratione, quandoquidem vicina vox Ziz], unde Mezuza], i. e. postis, limen Deuteron c. 6. v. 9. A' ziz autem vel zus, quatenus postis vel liminis habet significationem, per a)nadi/plws1in] fuerit Xisuthrus: atque ita dictus sit Noe, tamquam postis sive limen, vel ianua, h. e. primordium omnium, qui ab diluvio fuere, sunt vel erunt. Vide Ger. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 18. et P. Megerlinum in Tab. Chronol. Hinc et Romani, quia alterum initium generis humani erat, eidem, sub Iani vomine, initia rerum dicarunt: unde et initio aedium ianuae nomen datum, et mensium initium Ianuarii nomen accepit. Idem ibidem.
XYLINUM
lana Aegyptia ex arbore vel frutice gossypio. Plin. l. 19. c. 1. Superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticeni, quem alii gossipion vocant, plures Xylon et inde facta Xylina. Nempe co/lon], per antonomasiam vocata haec arbor, i. e. lignum, alias e)rio/culon], quasi lignum lanigerum, de cuius fructu vide plura supra, voce Bombax, item Gossypium. Et certe *culon] pro arbore in Codd. N. T. occurrit Apocal c. 22. v. 2. et passim apud Graecos V. T. Interpretes. Apud Scriptores Ecclesisticos eqvuleum notat non semel, seu nervum, quo posteriore significatu vocem cu/lon] exponit, Actor. c. 16. v. 24. Cl. Suicerus. Vide supra ubi de Ligno, et Nervo. Hodie Graecis sic dicitur ligneum instrumentum, quo ad coetus sacros convocandos, loco tintinnabuli seu campanae, utuntur, ac s1hmanth/rion] nuncupant, magisque proprie xeiros1h/mantron], quod manibus teneatur, iilque pulsetut; ad differentiam alterius magni, quod me/ga s1h/mantron] appellant. Meminit eius Theodoretus Petreorum Episcopus in Vita Theodori Achimandritae et prolixe describit Leo Allatius de Templis, Epist. 1. Vide quoque supra voce Simandrum.
ZABBAI
, nomen viri, Esdr c. 10. x. 28. Latine, fluxus, sive fluens.
ZABII
populi Magici, qui Daemonem hircina forma apparere crediderunt, teste Maimonide, More Nevochim, l. 3. c. 46. Videatur Gregorius nostras in illud Exod c. 23. v. 19. Non coques haedum in lacte matris suae. Nic. Lloydius.
ZABINA
nomen viri, Esdr c. 10. v. 43.
ZABULON_vel_ZEBULUN
decimus silius Jacob, ex Lea, natus A. M. 1288. Obiit A. 2411. Genes c. 30. v. 20. Latine, habitaculum, vel habitans. Aliter Hesychius: *saboulwn, r(us1is2 nokterinh\, toute/sti xu/s1is2 s1ko/tous2]. Hic tantopere semen Abrahae multiplicavit, ut de eius familia iuxta montein Sinai recensni et inventi sint viri bello apti a vicesimo anno et supra, quinnquaginta serptem milia et quadriugenti absque parvulis et mulieribus. Quorum filii bellatores viri sexaginta milia et quingenti, parentibus in deserto mortuis, terram a Deo promissam ingress sunt, ac missa cum aliis tribubus sorte, habitaverunt circa Iordanem, in fertili Galilaeae regione, quae longitudine tendit a lacu Genezareth, usque ad littus matis Magni, quod est iuxta montem Carmelum, latitudine vero a monte Tabor versus septentrionem quinque occupat milliaria. Vide Bochart. descr. terrae S. Torniel. et Salian. in Annal. Vet. Test.
ZACHARIAS
undecimus ex XII. Prophetis minribus, filius Barachiae, Esai c. 8 v. 2. Prophetare incepit A. M. 3533. regni Darii II. Populum ad reaedificandum templum hortatus, iisdem praeceptorum divinorum observationem sedulo inculcavit, variisave similitudinibus usus, de IESU CHRISTO et Ecclesia vaticinatus est. Hieron. in Zach. Sixtus Sen. Bibl. S. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Non idem est cum Zacharia, cuius mentionem Euangelista facit, ille enim filius Ioiadae fuit. Latin. memoria, vel masculus Domini. In Prophetiam eius, exstant: Balduinus. Brocardus. Chytraeus. Danaeus. Grynaei Comment. in octav. Genev. A. C. 1581. Melanchthonis item. Oecolampadius, Basil. A. C. 1527. Osorii Comment. Pembelii Explicatio. Regius. de Reyroles Quaestiones lit. et mor. in fol. Paris. A. C. 1631. Rupertus. Stunica. Willii Comment. in 8t. 1638. Winckelmannus, etc.
ZACHARIAS
Pater Iohannis Baptistae, Luc c. 1. v. 5.
ZADOCUS
nomen Pontificis Hebraeorum Summi, qui suffectus in locum Abiatharis. a Salomone Rege honorem in Eleazari, Aharonis primogeniti, stirpem, velut postliminio, reduxit, postquam turbara successione Heli Pontifex, qui Ithamarides fuisse creditur, Pontificali dignitate potitus fuerat. Cum enim duo Aharoni filii essent, Eleasar et Ithamar, binas illi quidem constituerunt familias Sacerdorales, sed prior solum Pontificalis erat, Numeror c. 20. v. 28. Tum itaque interruptam ab Heli seriem Zadocus restituit, Franc. Burmannus, Synops. Theol. Tom. I. l. 4. c. 8. §. 18. et 19. Filius eius Achimahatzus, cladem Absalomi illatam annuntiavit Davidi, 2. Sam. c. 18. v. 28. alius vero, Hazaria, inter Salomonis Regis Principes primo loco numeratus 1. Regum, c. 4. v. 2. Praeses fuit. Item nomen discipuli Antigoni Sochaei, qui Simeoni Iusto successerat. Cuius Praeceptor Antigonus, cum Auditores suos hortaretur, ut ve essent, sicut servi, qui Domino, intuitu solum mercedis, servirent: Zadocus sanam eius doctrinam perverse interpretatus, post hanc vitam, neque praemia bonis, neque poenas malis instare, sed animam cum corpore interire, statuit, sicque orsus est sectam Sadducaerum, ab ipso sie dictorum, atque ad Templum montis Garizim defecit. Vide Scaligerum, Trihaeresii El. c. 15. et Drusium de Sectis l. 3.
ZAMRAM
fil. Abrahae ex Cetura, Gen c. 25. v. 2.
ZARA
fil. Rahuel. Gen c. 36. v. 13. Filius Iudae. Gen c. 38. v. 30. Fil. Simeonis, 1. Paral. c. 4. v. 24. Rex Aethiopum. 2. Paral. c. 14. v. 9. Pater Regis Edom. Gen c. 36. v. 33. Pater Zabdi. Ios. c. 7. v. 1.
ZARAHIAS
fil. Ozi. Esdr c. 7. v. 4.
ZAREHE
nomen viri. Esdr c. 8. v. 4.
ZARES
uxor Aman. Esth c. 5. v. 10. Item Lazorum Rex, ab Imper. designatus. An. 500.
ZAVAN
fil. Ezer. Gen c. 36. v. 2.
ZEB
nomen viri Madinaitae. Iudic c. 7. v. 25. Latine lupus.
ZEBUL
servus Abimelech. Iudic c. 9. v. 28.
ZELOTAE_a_ZELO_dicti_sunt
His in veter. Hebraeorum Republ. ius erat, pro atrocitate in Numen Sanctissimum Populique sanctiora facinoris, peccantem, citra figuram iudicii, nedum in ius vocationem, statim obruere et morte mulctare. Misna, Qui sacrilegium commiserat (ex sacra nempe supellectile quicquam suffuratus) qui per idolum maledixerat (Numini) qui se miscuerat cum femina Aramaea (extera seu plane gentili) Zelotis fas fuit incurrere in eum. Sacerdotem in immunditie sua sacra obeuntem, non erat necesse, ut Sacerdotes coeteri in Forum deducerent: sed Sacerdotes, qui per aetatem nondum ministerio sacro pares erant, eum extra Atrium protrahebant et cerebrum eius fustibus elidebant. Heic enim Templi et Numinis violatio manifesta: quemadmodum commixtione cum extera, Populi violabatur sanctitas. Eiusmodi autem id Zelotarum ius fuit, ut si viderent palam] seu in publico, i. e. praesentibus coram decem minimum Israelitis, quempiam facinorum aliquod iam dictorum commissurum, ipso eodem momento fas eis esset, incurrendo seu aggrediendo eum, aut verbere, aut vulnere praepedire ac cohibere, aut etiam caede perseverantem e medio tollere. Nam si intermitteret, occidendus, sine Iudicio Forensi, non erat. Idem iuris obtinuit de Israelita Apostata etc. Origo iuris huius, ut non pauca recepti Iuris alia, dicitur Traditio Mosis e Sinai. Exemplum primum e S. Historia petunt Phineae, qui, zelo accensus, hasta traiecit par impudicum, Numeror c. 25. ubi a Numine propeterea laudatur. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 14. c. 6. et Philonem, de Monarch. l. 1. ac de Vita Mosis l. 1. ubi Zelotarum ius, velut a Numine tunc praestitutum, asserit. Quod itidem, licet parcius, innuit ipse, ubi de eo, qui lignatum exivit in Sabbato, loquitur, de Vita Mos. l. 3. Sic itaque, iudicium Zeli, ut vocant, a Phinea primo exercitum, in morem abiit. Unde Iudaeum quondam, Graecis se ritibus polluentem, conspiciens Mattathias, Zelatus Est et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum Iudicium Legis (kata\ to\ kri/ma]) et insiliens trucidavit eum super Aram. Sed et virum (Apellem) quem Rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso templo et aram destruxit, et zelatus est Legem (e)zh/lws1i tw=| no/mw|]) sicut fecit Phinees Zamri filio Salom. Et exclamavit Mattathias voce magnâ, in civitate, dicens, omnis qui Zelum habet Legis, statuens testamentum, exeat post me, 1. Maccab c. 2. v. 24. quae verba sic profert Josephus, Orig. Judaic. l. 12. c. 8. *ei)/tis2 *zhlwth/s2 i)sti tw= patrikw=n e)qw=n kai\ th=s tou= qeou= qrhs1kei/as2, e(ke/sqw moi/]. Eodem modo trecenti alii Iudaei a suis popularibus occisi referuntur libro, qui vulgo dicitur Maccabaeorum tertius. Nec alio obtantu instituta lapidatio in Stephanum, Actorum c. 7. v. 57. et coniuratio in Paulum, Actorum c. 23. v. 13. Imo scimus, nominis huius praetextu, nec ab alia omnino origine petito, immanem scelerum segetem Hierosolymis pullulasse, quam Iosephus pluribus explicat, libris de bello Iud. ubi eiusce Auctores ita se nominasse ait, l. 4. c. 12. w(s2 e)pi\ a)gaqoi=s2 e)pithdeu/mas1in, a)lla\ ou) zhlw/s1antis2 ta\ ka/kista tw= e)/rgwn kai\ u(perballo/menoi], ac si optimis rebus studuissent et non pessima facinora, usque ad nequitiae summum, Zelo affectassent. Atque l. 7. c. 30. kai\ toi th\n pros1hgori/an au)toi=s2 a)po\ tw= e)p) a)gaqw=| zhlwme/nwn e)pi/qes1an], Nomen sibi ab iis, qui id, quod bonum est, Zelo affectabant, imposuere: Zelotas plane, de quibus diximus, innuens. Nempe quod nil novi, nefarii illi homines, patrii iuris obtentu, flagitia sua obtegere conati sunt: Quo tamen, dum pii atque sancti utebantur, privati quidem ipsi, sed publica auctoritate, atque moribus e Maiorum disciplina receptis nixi, bene consultum est et Numinis et Templi et Gentis sanctitati, quam hoc medio tueri atque inviolatam servare volebant. Nec iniuria vis inferebatur, quia patriis legibus, etiam a Mosis aevo deductis, ut ita inferre liceret, sic stabilitum. Vide Hug. Grotium, de iure Belli et Pac. l. 2. c. 20. §. 8. Certe et legitur in Essenorum disciplina, apud Iosephum, de Bello Iud. l. 2. c. 12. convitiantem quempiam Mosen adeoque legis sanctitatem polluentem, impune licuisse occidi: neque ad aliud ius referri videtur, quod tradit Philo, de paederaste et androgyno ta\ e)k fu/s1ews2 no/mima parako/ptonti], de Legg. special. seu 6. et 7. dec. praec. Inprimis autem in Idololatram pellicientem hoc ius exercitum est, teste eod. lib. peri\ quo/ntwn, *kolasti/on w(s2 dh/mion kai\ koino\n e)xqro\n o)/nta o)li/ga fronti/zonton oi)keio/thtos2 kai\ ta\s2 paraine/s1eis2 au)tou= diaggelte/on pa=s1i toi=s2 eu)s1ebei/as2 e)rastai=s2 oi(/ a)nuperqe/tw| ta/xei tai=s2 kat) a)ndro\s2 a)nos1i/ou e)pidramou=ntas2 timwri/ais2, kri/nontes2 eu)age\s2 to\ kat) au)tou= fonei=n], Necandum esse, velut hostem publicum, sine respectu privatae necessitudinis. Et illecebrae eius emittendae sunt ad omnes pietatis amatores, qui absque mora in scelestum irruant, rati sanctitatis officium, talem hominem occidere. An idem ius, in Negotiatoribus et Nummulariis, flagello a D. N. Iesu Christo, expressissimo universae pietatis ac iustitiae exemplari, e Templo eiectis, Matthaei, c. 21. v. 12. et Iohann. c. 2. v. 14. locum habuerit, disquirit pluribus. Ioh. Seldenus, de Iure Natur. et Gentium, iuxta Ebraeorum disciplinam, l. 4. c. 5. toto. Cum igitur Zelotarum sive iuris, sive moris tot vestigia, tum apud Iosephum, tum in Sacris, appareant, mirum alicui videri possit, cur Iudaeorum Primates, velut iuris huiusmodi oblivionem simulantes, apud Hyrcanum, Herodem Antipatri filium accusarint, quod Ezechiam th=si *a)rxilh|sth\n], Latronum Principem, eiusque socios occidisset, adicientes, *paraba\s2 to\n h(me/teron no/mon, o(\s2 kekw/luken a)/nqrwpon a)nairei=n kai\ ponhro\n o)/nta, ei) mh\ pro/teron katakriqei/h tou=to paqei=n u(po\ tou= *sunedri/ou) mh\ labw\n de\ e)cous1i/an para/ s1ou tau=ta e)to/lmhs1en], Transgressus leges nostras, quae hominem, quantumvis scelestum, non sinunt tolli, nisi prius morte damnatum a Synedrio. Nec a te potestate accepta patrare hoc ausus est, apud Iosephum, Origin. l. 14. c. 17. Namque, ut haec prioribus addantur, nec reverentiam ipsam sive Summi Pontificis, sive Consessus Magni, obstitisse, quin mos hic licitus haberetur, ex Historia Euangelica patet. Etenim cum in Consessu sistebatur CHRISTUS, ac filium Dei se profitebatur, ob quod reus blasphemiae habitus est, in adstantibus erant, qui Zelum proculdubio obtendentes, in eum irruerent, in faciem exspuerent, colaphis caederent, uti videre est apud Matthaeum, c. 26. v. 67. ac Marcum, c. 14. v. 65. Etiam, cum ex ministris cuidam CHRISTUS haud satis reverenter habuisse Caipham Summum Pontificem visus esset, percussus est ab ipso, Ioh. c. 18. v. 22. Ubi observandum Servatoris responsum ministro illi, Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo; si bene, cur caedis me? ac si ex more licitum fuisset adstanti eum, qui publice Pontificis Summi sanctitatem violasset, irruendo statim percutere: rogat igitur tantum, ut testimonium perhiberetur de malo, quod alapam ibi mereretur. Ubi enim eiusmodi nihil esset, nefas fuisse reum in iudicio percutere, scimus ex Pauli verbis Actor. c. 23. v. 3. Nec omittendus Simon Zelotes Apostolus, cuius mentio apud Lucam, c. 6. v. 15. et Actorum, c. 1. v. 13. qui cum Matthaeo et Marco, in plerisque Cod. *kanani/ths2]: in Exemplaribus aliis *kananai=os2], aliis *kannai=os2], dicatur, ex numero Zelotarum, seu iusto Numinis Zelo accensorum, de quibus supra, fuisse videtur Seldeno. Hebraeis enim Kinea] est Zelus, et Kanna] ac Kannai], i. e. Zelotes, unde plural. Kannain], est Zelotae: a qua voce illum cognominatum vult, ut infra videbimus. Apud Athenienses simile quid cernitur, quorum Legibus cautum suit, ut Psephismatis verba habent, apud Andocidem, Orat. 1. sive de Myster. )*ea/n tis2 *dhmokrati/an katalu/h| tw= *a)qhna/wn h)\ a)rxh/n tina a)/rxh katalelume/nhs2 th=s *dhmokrati/as2, pole/mios2 e)/stai *a)qhnai/wn kai\ nhpeini\ teqna/tw], Si quis Democratsam Atheniensium everterit, aut eversa ea Magistratum gesserit, ut hostis Atheniensium censendus erit et cuique eum occidere impune sit. Etiam, quicumque occidisset o(/s1ios2 kai\ eu)agh\s2], purus et sanctus a caede sine lustratione habebatur. Quin et jurejurandô inter sacra universi, ad idem praestandum, obligabantur: Subinde etiam praeconiô edictum, quemque, damnatum aliquem occidentem, praemiô remunerandum, qua de re vide Demosthenem, Philipp. 3. atque ex eo Harpocrationem, verbô a)/timos2], item e)pikekhruxe/nai], apud Sam. Petitum, ad LL. Atticas, l. 7. p. 232. et 562. Etiam Iuris Caesarei, aliorumque scita, aliquid eiusmodi in se habent, dum publicorum Iudiciorum actiones nemini non permittunt, Institut. tit. de publicis Iudiciis in princ. Simile ius exerceri permittitur, apud Venetos, in Bannitos, vide Phil. Maussacum in Harpocrationem, p. 179. quibus olim apud Anglos, non dissimiles fuere ii, qui Utlagati dicti sunt, de quibus supra egimus. Nec multum abit mos Germanorum, quo istiusmodi homines omnium iniuriae obiciunt, quod Vogel frey machen, apud illos vocatur etc. Vide Ioh. Seldenum praefatum, de Synedriis Veter. hebraeorum, l. 2. c. 14. §. 3. inprimis autem de Iure Nat. et Gentium iuxta Disciplinam Ebraeorum, l. 4. c. 3. 4. et 5.
ZELOTES
cognomen Simonis Apostoli Lucae c. 6. v. 15. Hunc a voce Hebr. Kanna, et Kannai, quae Zelotem notat, denom inatum vult Seldenus, cui exemplaria N. T. illa favent, in quibus *kannai=os2] appellatur, id quod proxime accedit, ut ex Kanna seu Kannai, adiecta Graeca terminatione, videatur nomen deductum. Neque proin assentitur Viris doctis, etiam S. Hieronym. ad Matth c. 10. sequacibus, qui a Cana (quod Hebr. scribitur) urbe Galilaeae, eum nuncupatum volunt: quae etiam Katana passim Syro, Iosuae, c. 19. v. 28. exaratur. Et quid Zelotae cum urbe illa? Cananaeum autem seu Cananitem, apud Matthaeum et Marcum, reddit Syrus per Canania: Zelotem vero apud D. Lucam per Tanana, quod id est ipsum, uti et Arabs. Idem perperam nimis Ebraicum Matthaei Euangelium habere ait, Simeonem Cananaeum], ac si a terra Canaan nomen deduxisset; nec enim soni nec ipsius rei rationem id omnino ferre: Additqvenon magis videri Thomam et Didymum eosdem esse, quam heic Cannaeum et Zelotem, de Simone dicto. Vide eum de Iure Nat. et Gentium, l. cit. c. 4.
ZELOTYPIA
in utroque sexu, sequiore inprimis, extremus supremusque omnium affectuum est, teste Iul. Caes. Scaligero, Poet. l. 3. c. 14. Quo in negotio, memorabilis apud Hebraeos Zelotypiae Lex fuit, quam de Uxore suspecta legimus Numeror c. 5. v. 12. et seqq. Si Viri cuiuscumque uxor declinaverit, et praevaricando in eum praevaricata fuerit, et concubuerit Vir alius cumea commixtione seminis et absconditum fuerit ab oculis mariti eius, atque ocsultata fuerit illa, et immunda facta fuerit, et testis non fuerit contra eam, pertransierit autem illum Spiritus Zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae polluta est, aut si pertransierit illum Spiritus zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae tamen non est polluta, adducat Vir ille uxorem suam ad Sacerdotem, adducatque cum ea sacrificium pro ea, nempe decimam partem ephae farinae hordeaceae, sed non fundat oleum super eam,neque ponat tus super eam, quoniam oblatio Zelotypiae est, oblatio pro memoriali, faciens recordari iniquitatem. Adducet itaque illam Sacerdos, et stare eam faciet ante Dominum. Assumat quoque Sacerdos aquas sanctas, in vase fictili, et de pulvere, qui fuerit in pavimento Tabernaculi, tollat Sacerdos et ponat in aquam. Stare autem faciet Sacerdos mulierem ante Dominum, et denudet caput mulieris, ponens super manus eius oblationem pro memoriali, quae oblatio est Zelotypiae, habeatque Sacerdos in manus aquas amaras ac maledictas. Et adiurans eam Sacerdos, dicat ad mulierem, si non concubuit Vir tecum et non declinasti ad immunditiem sub Viro tuo, liberaberis ut innocens ab aquis istis amaris et maledictis. Sin tu declinasti sub marito tuo et polluta es et posuit vir concubitum suum ad te extra maritum tuum; adiurabitque Sacerdos mulierem iuramento exsecrando et dicet, det te DOMINUS in exsecrationem et iuramentum, in medio Populi tui, adeo ut faciat DOMINUS corruere femur tuum et inflari uterum tuum. Ingrediantur aquae istae maledictae in viscera tua, ut intumescat uterus tuus et corruere faciant femur tuum, dicatque mulier Amen, Amen: Scribat autem Sacerdos in libello maledictiones istas, et rasas proiciat eas in aquas amaras potetque mulierem aquis illis amaris t maledictis, ut intrent in eam aquae illae maledictae et amarae. Tollet deinde Sacerdos de manu mulieris oblationem Zelotypiae, et ventilabit oblationem illam coram Domino, atque adducet eam ad altare. Tollet etiam Sacerdos pugillum plenum de oblatione illa pro memoriali incendetque in Altari, et postea dabit mulieri potum illius aquae. Et post quam potaverit mulierem illam aquis illis, si fuerit polluta, etc. Ad cuius Legis explicationem, e Seldeno, pauca adiucere placuit. Maritum Zelotypum, ut hac Lege comprehendatur, eum esse aiunt Magistri, qui praemonuerat Uxorem, ne dieinceps in secreto esset aut clam occultaretur cum aliquo sive Patre eius, sive fratre, nedum aliis plus dissitis, sive gentili sive servo, idque coram testibus: quae nihilominus cum ipso, de quo praemonita est, in secreto esset occultata, idque testibus item probaretur, quantillo tempore femina pollui posset, id est, quantillo tempore ovum (gallinae) et assari posset et absorberi. Uxore itaque suspecta, etiam Marito interdicebatur, usque dum potatis aquis amaris innocentem illa se praebuisset. Interim, fuere etiam Uxorum genera non pauca, quae, tametsi antecesserat praemonitio et occultatio aderantque utriusque testes, potatione nihilominus libera quidem erant; at eiucienda sine dote et illicita dein perpetuo Maritis. In his censebantur et Sponsa et Fratria, cuius nuptiae a Leviro exspectabantur, ut et aliae quaedam, de quibus Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 3. c. 14. Formula, qua ad Examen uxor suspecta deduci solebat, forensis erat huiusmodi. Adibat Maritus Forum, cuius iurisdictioni proxime suberat. Huic narrabat, so suspectam sibi Uxorem praemonuisse, eam nihilominus cum eo, de quo praemonita erat, in occulto egisse, testes totius rei adesse, ipsam se ab adulterio mundam asseverare, ideoque se petere, ut Aquarum amararum examine res decideretur. Tum testimoniis auditis, et tradito Marito in custodiam duorum Studiosorum Legis, quibus erat cavendum, ne cum Uxore ipse, ante potationem concumberet, utrique coniuges Hierosolymam transmittebantur, ut ibi in Synedrio M. res procederet: alibi enim id genus examinis rite fieri nequibat, Maimonides, halach Sanhedrin, c. 5. Ibi Uxorem comparentem terrere primo nitebatur Synedrium, ne a quas biberet, crimen confiteri suadebat, monebat ut recoleret exempla Iudae et Thamaris, Rubenis et concubinae Patris sui, alia eiusmodi, ne gravis nimis ipsi confessio videretur. Quod si confiteretur, autpotationem detrectaret, eiciebatur, idque sine dote: Sin innocentem se assereret, ex conclavi saxeo Liskath hagazith, ubi Synedrium habebatur, eductam circumducebant, tentantes an defatigata atque anxia demum confitenetur. Perseverantem, prope portam Atrii exterioris Orientalem collocabant, atque ornamento omnimodo muliebri, etiam sollennibus capitis operculis spoliatam (qui mos in omnibus Iudiciis, secundum Philonem) vestibus induebant nigris. Eodem mulierum frequentia evocabatur, ut erudiretur sexus ille, ne ageret iuxta eiusce facinora, Ezech c. 23. v. 48. Aderant, qui vellent, alii, exceptis ancillis eius atque domesticis, si qui essent, servis, qui summovendi erant, ne eorum praesentia Dominae forte mens distraheretur. Dein, monebat eam iterum de tota re Sacerdos huic rei praestitutus, atque adiurabat, idque lingua ei nota; cui illa similiter lingua sibi cognita respondebat, Amen, Amen. Ex mundissima post membrana, libello Sacerdos, atramento, sine chalcantho, ut facilius abstergeretur, confecto, praeter Mulieris nomen, omnia adiurationis vocabula inscribebat et dimidium aquae sextarium, ex aeneo labro, Exodi c. 30. v. 8. quod ex speculis muliertum conflatum, iuxta Altare locum habuit, desumptum, ac poculo testaceo recens ficto inclusum, pulvere pavimenti Templi, aut si comperiri nequibat, aliunde allato, inspergebat, commistisetiam, quae amaritudinem adderent, veluti absinthio, et id genus aliis. Mox abrasa quae libello inscribebantur, atque abstersa in poculum item coniciebantur. Tunc Sacerdos alius vest es ei corde tenus dilacerabat, nudato usque ad crines capite, cincinnos, si qui erant, abscondebat, et fune, si comparari posset, Aegyptio (quo Aegypti miracula ei in animum facilius reducerentur) vestes ei laceras supra mamillas circumcingebat. Aegyptio dein canistro affrebat decimam partem ephae farinae hordeaceae, ex Mariti apothecis desumptam et mulieri tradebat: tum oblationem in sartaginem imponebat sine oleo ac ture: quorum si alterutrum abiceret, ex Lege vapulabat semel, si utrumque, bis. Quae dum fiebant, poculum aquae amarae tenebat Sacerdos, qui miscuerat, idque in conspectu Mulieris, cui iam in examen praebebatur: quae simul tque biberat, sartaginem ei dabat Sacerdos, ita tamen ut eiusce manus simul subesset. Oblatione demum sollemni seu facrisiciis eiusmodi agitatione, ad Australe altaris cornu, interiusdelatis, pars in suffimentum abibat, et quod reliquum erat, comedebant Sacerdotes, nisi Maritus ipse Sacerdos esset: quo casu in cinerum receptaculum reiciebatur tota. Sic omnibus rite peractis, si pote innocens esset, domum redibat, Marito denuo licita; quin augebatur ei venustas faciei, corporis firmitudo, fecunditas, eaque masculorum et cum facili part. Sin adulterii rea esset, ilico facies eius expallescebat ac proruebant oculi, atque ne Templum, Atriaque eius, inquinaret, statim educta, intumescente ventre ac putrescente femore moriebatur: eodemque modo ac eadem hora moriebatur item adulter. Quod si non ventris tumore ac femoris putredine, sed alio morbi genere, laborare inciperet, licita Marito erat. Fiebat autem interdiu tantum hoc examen, non nocte: neque uno die binae potabant: et nullus erat dies huic Examini non idoneus. Quod si ob timorem profiteretur se uxor aquas recusare, nihilominus si vellet, denuo admitti poterat: Sin simpliciter semel recusarat, modo integra esset valetudine, retractare nefas habebatur. Post abrasum vero libellum recusare adeo nefas erat, ut etiam vi cogeretur potare, sed non sine praeeunte suadela hac: Filia mea, si adeo certum sit te innocentem esse ex fiducia innocentiae tuae, bibes nec omnino timeas; quoniam aquae non aliter habent se ac venenum siccum super carnem animalis. Si vulnus ibi fuerit, dolorem affert et irrodit; sin vero vulnus ibi non sit nullum omnino affert dolorem. Si pollutam se fateretur, effundebantur statim aquae, totaque oblatio comburebatur. In mores etiam receptum erat, ut pro arbitratu suo Maritus horrendum carmen subituram uxorem rite posst adigere, ut de suspectis adulteriis aliis simul, praeeunte Sacerdote, iuraret iisque ob quae seorsim nullo modo alias ad huiusmodi Examen deduci potuisset. Nimirum, nec se, dum Sponsa erat, ante deductionem; nec dum uxor ante repudium; nec si Fratria esset, superstite priori Viro, adulterium commisisse: ad quae omnia subiuncta responsione Amen, Amen, examinis diris Mulier se devovebat, tam horum nomine, quam ad eluendam suspicionem, cuiusgratia rite in forum esset deducta, etc. Sed in desuetudinem ista abiere, cum in saeculo excidium secundi Templi proxime antecedente, insigniter cresceret adulterorum numerus, idque ex iis inprimis, qui Mariti essent: Etenim, ubi Maritus illicito se polluerat ipse concubitu, vim nullam qavis inesse, opinio obtinuit, et Tetragrammatum nomen incassum abstergi nolebant. Etiam ingravescente, ipso eodem aevo, Romanorum imperio, iudiciorum capitalium, adeoque huius procul dubio Examinis quod capitale erat, usus, minuebatur tibunalibus Hebraeorum, licet non penitus ablatus, quod demum factum esse 40. annis ante excidium Templi, plerumque volunt Eruditi. Postquam vero in desuetudinem sic abierat Examen hoc. Inolevit, ut ubicumque eiusmodi Zelotypia ac Praemonitio, praeter occultationem, Foro testibus adhibitis constiterat, Uxor dore spoliata statim iuberetur dimitti. De recen tiorum Iudaeorum hac in re moribus, vide Leonem Mutinensem, de Ritibus Hebr. Part. 4. c. 6. Apud Muhammedanos, diversum quid habetur, uti discimus ex Alcorano, Azoara 24. ubi ista legimus: Imponentes adulterium bonis feminabus (sic Retimensis, nec male, verbatim, qui castas multeres infamant) nec unde proferunt quatnor testes, fustigandi sunt plagis octoginta (totidem inebriato etiam debentur in Doctrina Mahumedis veteri) Nec unquam recipiendum est (postea) eorum testimonium; et ipst sunt praevaricatores. Verum, qui postea bene egerint et fuerint conversi, Deus condonat et miseretur. Imponentes quidquam (adulterium) Uxoribus suis, nec habentes testimonium aliud, praeter se ipsos, testimonium unius illorum 4. testimonia (seu instar quatuor) si dixerit per Deum se verum dicere et velut quintum adiciat (Retinensis, quintaque vice dicat) Male. dictio Deisit super eum, si mentiatur. Multer vero interim non puniatur, si quatuor adhibeantur testimonia, per Deum illum fuisse mentitum et quintum accedat, quo iram Dei invocat illa, si verum dixerit, etc. Redeo ad Hebraeorum ritus: Zelotypi uxor, quam post sollennem praemonitionem ipse viderat in secretum, quo occultaretur seu remotis arbeitris ageret, cum eo, de quo praemonita est, abiisse ibique, dum pollui posset, iuxta superius dicta, cum eo mansisse, nec interea ob testium defectum, ad Aquarum examen deducere quibat, velut interdicta tamen, ob sceleris praesumptionem, erat dimittenda, sed non sine dote. Quod ipsum dicendum, ubi fama aut testis eiusmodi rei unicus haberetur, cui scilicet Maritus praebebat fidem. At si, uxore aquarum examen subitura, testis unicus adesset adulterii, cum eo, de quo praemonita est, commissi, ad potationem non admissa, sine dote, atque ut illicita viro erat eicienda: Ex ipsa enim zelotypia ac deductione eius in examen, de fide, quam haberet testi Maritus, praesumebatur. Sed et ex Zelotypia Fori, cuius iurisdictioni uxor suberat, habebantur interdum Maritis illicitae Uxores, etiam et iure dotali excidebant. Praeter Maritum autem nemo ad aquarum examen adigere potuit. Atvero, ubi Maritus surdus erat, mentis inops, peregre profectus, aut custodiae traditus et publica libidinis infamia interim laborabat uxor, licet eam non ad Aquarum examen, nihilominus ad Praemonitionem evocabat Forum. Sic eam cum eo, de quo ita praemonita est postmodum in secreto, dum ita pollui poslet egisle ex binorum testimonio liqueret, e sententia Fori et Marito interdicebatur et iure dotali omnino excidebat; dilacerato etiam apud Acta dotis libello. Maritus dein convalescens, redux seu custodia liberatus, libello divortii eam eiciebat. Nec omittendum, hac de re, uti etiam de iis, quae ad Aquarum Examen fuere deducendae, aliisque aliquot cau sis publicis, quotannis XV. die Adar mensis (qui Februario Iuliano proxime quadrat) quam alias, magissollicitos fuisse Tribunalium Praefectos: Qua de re, ut et plura in hanc rem vide apud praefatum Seldenum, Uxor. Ebr. c. 13. et seqq. et Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 19. ubi de iudicio probationis per aquam.
ZELPHA
ancilla Liae uxoris Iacob. Gen c. 29. v. 24.
ZEPHRONA
Civitas aut vicus, terrae promissae ad Sept entrionem terminus. In tribu Nephthalim, Numer. c. 34. v. 9. Hier. in Ezech c. 47.
ZETA
quasi Diaeta, Plinius id indicat l. 2. Epist. 17. ubi cum aliquoties Diaetam memoret, monet Interpres ejus Joh. Catanaeus, alios libros Zetam habere, et sunt contractionis hujus exempla, praeter hymnum Eccl. apud alios permulta. Ita enim pro Diabolus legitur Zabulus, apud Cyprian. ad Demetrian. Ambrosium, de Fide ad Gratianum, l. 5. c. 1. Hilarium in Matth. can. 26. Paulinum, Epist. 4. pro diaba/llein zaba/llein] aput Palut. pro dia/koros2 *za/koros2] etc. Fuit autem Diaeta velcoenatio vel cubiculum, vel cubiculum et triclinii appendix. Abdias, Hist. Eccl. l. 5. Iam enim regnum paratum vobis, et ex coruscantibus gemmis Zaetas instructau, plenas gaudii, plenas epulis, plenas deliciis, plenas denique vita perpetua et lumine aeterno, parvo tempore amisistis. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis. A Velsero Zeta utique cenatio fuit antiquitus, seu id, quod Germanica lingua Tafelstuben vocamus, Ital. Tinello. Sidonius enim Apollinaris, l. 2. Epist. 2. Ex hoc Triclinio, inquit, sit in Diaetam, sive in Cenatiunculam transitus. Lexicon Graeco Latin. vetus, *di/aita u(perw=on]. Hinc apud Athenaeum, l. 5. ubi Hieronis navis describitur, ad utrumque parietem aditus medii Diaetae fuerunt numero 30. viriles, quatuor lectis stratae: Dalechampius Cenacula, cenationes, interpretatur. Interim non semper pro Cenatione vocem accipi Plutarchus suggerit. mi/an pallaki/dwn di/aitan], a Domitiano exstructam, cum Capitolii magnificentia comparans, qui locus certe non de cenatione muliebri, sed deloco, ubi concubinae Imperatoris degebant, intelligendus est. Sic Leg. Codicillis 34. ff. deusu et usufr. Pactiae et Trophimae Diaetas omnes, quibus uti consuevit, habitet, quam demum post mortem eorum ad Rem publ. pertinere volo, et placet Iureconsultis Diaetam in hortis significare, habitationem voluptatis et amoenitatis causa exstructam. Quo sensu capiendus Aelius Lampridius, Heliogabal. c. 30. Dicitur et balneas fecisse multis in locis ac lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de Zetis fecisse dicitur. Unius non magnae descriptio apud Plinium habetur Epist. cit. Diaeta perquam elegantur recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve, modo adicitur cubiculo, modo aufertur: lectum et duas catbedras capit. Quia vero in unica domo carum saepe plures erant, discernebantur apposito nomine Numinis alicuius vel alterius cuiusdam rei. Exemploo est celebris apud Lucullum Apollinis Diaeta, et illa altera eidem cognominis, in vet. lap. Gestatio. circini. exterior. a. diaeta. Apollinis. ad. diaetam. eandem. in. circuitu. p. co CCLXXVII. Item in Palatio Hermaeum, in quod Claudius recesserat, Sueton. c. 10. atque in eodem cenatio Iovis, cuius meminit in Pertinace Capitolinus, c. 11. Mica Domitiani et Timonion Antonini, indice non egent, cum per se nota sint satis. Sed et verba Dominica apud Matth c. 25. v. 23. *e)i/s1elqe e)is2 th\n xara\n tou= *kuri/ous1ou]; vix aliter Grammatice, quam de Diaeta seu Coenaculo possunt intelligi, quod Dominus xara\n] vel appellarit vel inscripserit. Unde inutilem servum iubet ibi dem Dominus e)kba/llein e)is2 to\ s1ko/tos2 to\ e)cw/teron], in tenebras exteriores, tenebras extra Diaetam, copioso taedarum, lampadum, lychnorumque lumini, quo Cenaculum illustrabatur. opponens, iudicio Maldonati. Verum ut Zeta istiusmodi seu Diaeta munda esset ac nitida, cum supellectile sua ac in strumento omni, Zetarii seu Diaetarii cura erat, quam functionem servilem fuisse, lapis vetustus Romae docet, Diis. Manibus. dextri. Caesaris. servo Diaetarcho. domus. Aug. Trebonia. Laudice fec. coniug. b. m. cum. duabus filiis. Fortunata et. Felice. Ubi videmus Diaetarchum Diaetarium esse, nisi sorte princeps Zetariorum fuerit Diaetarchus: quem, utut servum, aliquid eximium habuisse supra coeteros Diaetarios, nomen ipsum haud obscure demonstrat. Meminit Diaetariorum, l. Quaesitumest 12. §. 42. ff. de instr. leg. Hostiarii, vel Topiarii, Diaetarii, Aquarii, domui tantum deservientes, continebuntur: et Iulius Paulus lib. Sent. tit. 7. de Leg. Domo cum omni iure suo, sicut instructa est, legata, urbana familia, item Artifices et Vestiarii et Zctarii et Aquarii et eidem domo inservientes, legato cedunt. Ubi dum Zetarios vocat, quos prior Lex Diaetarios, clarissime patet, Zetarium a Diaetario nihil differre. Et cui ignotus, ut pauca superioribus addamus, literae D. in Z. lapsus. Nomen Dei ipsius apud Latinos sunt qui derivent a voce Graeca *ziu\e], sollerti profecto coniectura. Similiter lapicidinae sunt, seu latomiae, in agro Vincentino, indigenis et peregrinis, ob novitatem spectaculi, celebrrimae, quas patrio sermone Itali Costoza vocant, antiquo nomine Custodia sensim, per licentiam praedictam, sictandem inflexo etc. Vide praeter Pignorium praefatum A. Velserum, libello pecul. de Zeta et Zetario, et Car. du Fresne Glossar. ubi non raro vocem pro quolibet aedis cubiculo et zetam Plinii Iunioris, l. c. et l. 6. Epist. 15. Alcoviam Gallis hodie dici apud Orderic. porro Vitalem l. 8. et 10. pro specula muris imminente: et vitii tandem in libris signo, apud Paulum Diaconum, in Epist. ad S. Adelhard. Abb. sumi docet, insuperque S. Castuli Martyris Zetarii Palatii, h. e. cubiculi interioris Palatii custodis, meminit, ex Vita eius.
ZETHAR
nomen Eunuchi, Esth c. 1. v. 10.
ZETHU
nomen viri, Nehem c. 10. v. 14.
ZETHUA
nomen viri, Esdr c. 2. v. 8.
ZOAR
nomen loci, Gen c. 19. v. 22. Suidas, *zo/ar to/pos2].
ZOMZOMMIM
gigantes qui et Rephaim. Deuter c. 2. v. 20. Lege Zanzommim.
ZONAE
veteribus frequenti in usu; ut vestes succingerent et marsupium inde sulpenderent recondendae pecuniae. Sic Mercurius depictus olim, cum sacco, marsupio a zona pendulo, Cornutus in Persii Sat. 6. v. 63. Neque mercatores solum, sed et Magistratus iis hunc in finem usi, apud Graecos aeque ac Romanos. Iuvenal. Sat. 14. v. 297. Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur Obrutus et Zonam laeva morsuque tenebit. Neque tamen circa lumbos, ut nunc fit, bae zonae gestatae, sed e collo pendulae erant, ut Plautus docet in Truculento, scena ult. v. 62. Epidico Actu 2. sc. Fecisti v. 5. et in Asinaria scena, Cur me. De militari Zona, notum illud, Zonam perdidit: et zw/s1asqai] apud Graecos idem, quod endu/s1asqai ta\ o(/pla] induere arma, significat, Cael. Rhodig. l. 22. c. 19. Pars enim corporis Zona succincta Marti sacra erat, sicut frons Genio, lacerti Iunoni, pectus Neptuno, renes Veneri, pedes Mercurio, digitique Minervae, Alex. ab Alex. l. 2. c. 19. Inter muliebria prro vestimenta Zonae numerantur ab ICtis, eaque, qua nova nupta praecingebatur, prima nocte a marito solvenda, caestus peculiariter dicta est, unde lus1izw/nh] Diana. Duplicem autem fuisse, quarum unâ nocte geniali, altera tempore puerperii, solvebatur, docet Franciscus Rossaeus. Archaeologia Atticae l. 4. c. 7. Ex Zona factum Semizona, unde Semizonarii apud Turnebum: qui semizonas conficerent. Has non easdem fuisse cum semicinctiis, monet Octav. Ferrarius, de re Vestiaria l. 3. c. 21. quod partem homines anteriorem a cingulo, et lumbis ad pedes usque praecingebant, etc. Et quidem usus earum primus is fuit, ut succingerent corpus illudque ad actiones suas obeundas redderent agile atque expeditum. Unde viatores Zonis accincti, inprimis apud Orientales, laxioribus vestibus communiter usos. Quô proin gestu rituque Pascha comedi jussit Deus Exodi c. 12. v. 11. quippe quod manducandum erat ab Israelitis viatorio habitu instructis, lumbis succinctis, calceatis pedibus et cum baculo in manu. Apostolis similiter, utpote ituris in universum Orbem, zonae tribuuntur Matth c. 10. v. 9. Marci c. 6. v. 8. et Actor. c. 21. v. 11. Porro Cursores, inprimis in Ludis Olympicis, Zonis fuêre seu subligaribus accincti, unde Homerus istiusmodi zwma/twn] meminit, Il. d.] v. 187. 216. y.] v. 683. Od. c.] v. 482. Sed Olympiadis e5. annô primô ab Archonte Hippomene constitutum est, ut sine zona, coque prorsus nudi, cursitarent. Idque occasione eâ, quod Orsippus Megarensis cursu esset superatus propterea quod subligaculum impediisset cursum: vel, ut alii narrant, cingulum decidere sivisset, quo expeditius curreret adeoque victor evasisset, vide Pausan. Attic. Poetam incertum in Anthol. Anonymum Olympiadum Scriptorem, Eusebium, Chron. 1. Isidorum, Origin. l. 18. c. 17. Homeri Scholiasten, in Iliad. y.] Nicam seu Etymologi M. Scriptorem in *gumna/s1ia] Quamvis haec zona velandis potius, quae honetas conspici non vult, adhibita, adeoque huius loci esse non videtur. Praesertim autem Viri militares zonis olim accincti, in praedictos usus, ut videre est Esaiae c. 5. v. 27. et apud Florum, l. 2. c. 4. ubi de Gallis, non prius soluturos se baltheo, quam Capitolium ascendissent, iurantibus. Itaque zona erat signum honoris et auctoritatis, maxime vero militaris. Imo ut Magistratus omnes, et quicumque gestandi ius gladii haberent, non nisi accincti, in conspectum Principis venirent, mos vetus fuit, indigitatus Chrysostomo, Homil. 26. in 1. ad Corinthios, Gregor. Naz. Orat. 42. ubi Euzonorum et Monozonorum Syriae meminit, alludens ad Iosuae c. 4. v. 13. 2. Regum c. 5. v. 1. et c. 6. v. 23. Nicetae ad Gregorii l. c. Aliis. Quare Ethnici Principes militiae zonam seu cingulum iis auferebant, qui fidem Christo datam rescindere nollent, ut de Marino in primis docet Eusebius, Hist Eccl. l. 5. c. 15. contra qui fidem abnegare nollent e)/r(r(ipton zw/nhn] abiciebant zonam, ultro, hoc modo honoribus tum militaribus, tum palatinis, renuntiare se testati, quod de Gordio Martyre docet Basilius, Orat. in illum. Sed et postmodum Christiani Imperatores th\s2 zw/nhs2 a)faire/s1es2] ablatione cinguli puniebant, qui contra Leges peccassent, uti discimus ex Ioanne Antioch. in Nomocan. tit. 24. De Sacris ut aliquid addam: In vestitu Pontificali Hebraeorum, Zona seu cingulo, Hebr. nil sanctius erat: Unde cum Sacerdotes in Templo, toto ministerii sui die, etiam extra tempus illud. quo actu ministrabant, vestitum sacrum retinere possent, cingulo tamen, quod singulare erat, et sacrum reliquarum retinaculum, extra tempus illud vestiri non licebat, Io. Seldenus de Synedriis VEtt. Hebr l. 3. §. 3. Cum autem istiusmodi Cingulum, una cum tribus aliis vestibus aurcis, Sacerdotes gregarii cum Pontifice Max. commune haberent, inter quatuor huius vestes albas, quibus solus Pontifex semel in anno, cum interius Adytum intraret, utebatur, iterum Zona seu baltheus erat, vide Levit c. 16. v. 4, 32. et supra ubi et Vestibus sacris. Ad huius imitationem Zona quoque occurrit, inter Vestes Sacerdotales Eccles. Roman. apud Alcuinum de Off. divin. Riculfum Epise. Suession. in Statutis A. C. 989. c. 7. Durandum, Ration. l. 3. c. 4. Alios. Quae Zona Romana dicitur, quod Roma eius usus in alias Ecclesias profluxerit, Alcuino, d. l. vide supra, voce Baltheus etc. Quia vero hoc pacto succinctum corpus aptius reddebatur, et robustius, hinc alte cinctus Antiquis appellatus est strenuus, fortis, virilis, minime mollis, Graec. e)/uzwnos2] cui laxius cinctus et discinctus oppositus. Unde otia discincta, Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 9. v. 41. Item cinctu difficilis, quales nimium ventri dediti, obersique. Quo fine apud Gallos et Iberos Zonae mensuram habere Magistratus. quam si capere non posset mulier, aut iuvenis, magno affici probro consuevisse olim, memorabili exemplo refert ex Stobaeo Alex. Neapol. Genial. Dier. l. 2. c. 15. ubi quod de muliere habet, ansam de muliebribus zonis quaedam adiungendi praebet. Non duplicem solum, verum et triplicem fuisse olim zonam reperies, vide supra, ubi de Virginali zona. E quibus ultima erat zona (seu mitra aerea, quam circa imam ventris partem gestabant praegnantes, ad maiorem fetus securitatem et indemnitatem: easque mitras in primo partu solvebant et Dianae appendebant: quod crat solvere Zonam, Paschalius, Coronar. l. 4. c. 20. vide quoque supra Mitra. Cl. Vossius Graecorum Romanorum que mores distinguens, apud illos parientes Zonam solvisse, eamque Dianae *lus1izw/nh|] consecrasse; apud hos nubentibus Zonam solutam a maritis, huicque rei Iunonem Cinxiam praefectam fuisse, statuit, fatetur interim, apud Graecos quoque solutionem cinguli ad nubentes quandoque pertinere, ex Homerico illo Odyss. l.] v. 244. *lu=s1e de\ parqeni/hn zw/nhn]. ———— et Spartanorum more, Plutarcho indigitato, Vita Lycurgi. Vide cum, de Orig. et Progr. Idol. l. 2. c. 25. etc. Alius Zonae, militaris inprimis, usus, ut in ea reponeretur pecunia. Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 10. iussit, ne in zonis milites ad bellum aureos vel argenteos nummos portarent. Ubi nolebat quidem esse discinctos milites, sed ne aureos vel argenteos secum portarent, volebat Imperator. Ideo pannicularia non significabantur bona damnatorum, nec Zona, quam circa se habuissent: sed ventralis, in qua nummi ad victum quottidianum promendi condebantur, in Rescr. Hadriani l. 6. ff. de bonis damnat. Erat autem ventrale Zonae genus in medio receptaculum habens, quo nummi continebantur, uti diximus suo loco, plura vide apud Salmas. ad Spartian. d. l. Imo et in suppliciis zonae usurpatae. Apud Persas namque moris fuisse, ut quos Rex exitio destinasset, Zona apprehensos apparitoribus interficiendos traderet, legimus apud Diodorum, l. 17. etc. Materia, communite ex corio. Sic zw/nh dermati/nh] Zona coriacea vel pellicea, qua Ioannes Baptista circa lumbos suos accinctus erat, memoratur Matth c. 3. v. 4. ad imitationem Eliae Prophetae, inter cuius notas zw/nh dermati/nh] ponitur 2. Regum c. 1. v. 8. Similis Zona inter vestes Monachicas reponitur apud Bedam, Dorotheum, Palladium, Hist. Laus. etc. Sed et ex aere, praegnantium fuit, uti paulo ante diximus, nec non supra, voce Mitra. Aureae mentio est, Apocalyps. c. 1. v. 13. ubi Christus apparet periezws1me/nos2 zw/nhn xrus1h=n] Et c. 15. v. 6. ubi de Angelis simile quid habetur etc. Modus cingendi plerumque circa lumbos. Hesychius, zw/nh o( u(po\ th\n gaste/ra to/pos2, kai\ o( to/pos2 o(/n zwnnu/meqa]. Vide 2. Sam. c. 20. v. 8. 1. REgum c. 2. v. 5. Matthaei c. 3. v. 4. alibique passim. Christus tamen praeter morem pro\s2 toi=s2 mastoi=s2], ad mamillas, praecinctus apparuit Ioanni, d. l. ut et Angeli similiter l. cit. cuius rei causam pulchre exponit Andreas Caesar. ad loca haec, vide quoque Dionysium Areop. de Caelesti Hierarch. c. 15. sect. 4. et plura de Zonis, apud Stuckium, Antiqq. Convival. l. 2. c. 29. Fesselium, Advers. tom. I. l. 5. c. 9. Suicerum, Thes. Eccl. voce *zw/nh] Alios: uti de investitura per zonam supra, ubi de Investitura; et de festo Depositionis Zonae B. Virgints. in Ecclesia Graeca, die 31. Augusti, celebrari solito, ubi de Depositionis festis. A Zona Plautus in Trinummo. Actu 4. Sc. 2 v. 20. appellat Sectores Zonarios, quos Aristophanes Comicus *balantioto/mous2], i. e. Crumaenisecas, vocat: Cujusmodi cingulorum incisores, in Republ. Atheniensium, si e)p) a)utofw/rw] deprehenderentur, morte mulctati sunt, ex Lege, *ea)/n tis2 fanero\s2 ge/nhtai balantiotomw=n, tou/tw| qa/naton ei)=nai th= zhmi/an], Manifesti saccularii morte luunto, quam laudat Xenophon, *a)pomnhmoneuma/twn] l. 1. Vide quoque Aristophanem, Ranis. Optime describit Plautus loc. cit. ———— ———— Mira sunt, Nt illic homo 'st aut dormitator aut sector Zonarius. Looa contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. Credo edepol, quo mox furatum veniat, speculatur loca. Neque vero solum, oi( *balantioto/moi], sed et illi Saccularii dicti sunt, oi( a)po\ s1a/kkwn kle/ptontes2], ii videl. qui teste Ulpianô, l. 9. de offic. Procons. vetitas in sacculo artes, exercentes, partem subducebant, partem subtrahebant. I. e. aut Magicis Artibus et carminibus ex alienis sacculis pecunias subducebant et eliciebant, aut subtrahebant et manu auferebant: atque cum hi, tum illi, manifesti et e)p) a)utofo/rw|] deprehensi, capite plectebantur. Vide Comm. in LL. Atticas l. 7. c. 5. et Io. Laurentium ICtum, Not. in Phaedr. l. 4. Fab. 21. v. 11. De Zonario diximus supra, ubi de Vestibus etc.
ZOOLATRIA
seu cultus animalium, qui apud Aegyptios olim hodiequeapud Indos, prodigiose frequens est, ex metemyoxw/s1eos2] dogmate ortum traxit; in quod processu temporum degeneravit de Immortalitate Animae doctrina, quam praeter alia a Iosepho accepcrant Aegyptii. Hinc Osiridis animam Taurum petiisse asseruerunt: Scarabaeum quoque hoc nomine Aegyptiis fuisse sacrum, tradunt Eruditi. Ab Aegyptiis propinatum venenum hausit Pythagoras, quiut eo facilius suis persuaderet, mortem simulans, sub terra septennio latitavit: dein, quasi ex Inferis excitatus, narravit suis; se ipsum Euphorbum primo, postea Pyrandrum, tum Callicleam, denique pulchra facie scortum, cui nomen Alce, fuisse. Sparsum inde in alias gentes, una cum abominando hoc cultu, de quo inprimis videri poterit Petrus de Valle, Itiner. tom. 4. Theophilus Spizelius de reliter. Sinensium Sect. 13. Gerard. Ioh. Vossius, de origine et progr. Idol. etc. Vestigia eius etiam in Sacris, non obscura. Cum enim Assyriae Rex, Israelitis devictis et aliorsum translatis, colonias in terram eorum mitteret, faciebant quaeque gens Deos suos: Namhomines Babelis fecerunt Succoth Benoth et homines Cuthi fecerunt Nergalem; homines vero Chanathae fecerunt Aschimam: Havaei autem fecerunt Nibchanem et Thartakum: et Sephraaei comburebant filios suos igne Adrameleco et Hanammeleco, Diis Sepharvaiimorum, 2. Regum c. 17. v. 30. 31. Ubi Hebraei Doctores Succoth Benoth dicunt fuisse imaginem gallinae, pullis incubantis: Nergal, interpretantur gallum silvestrem; Aschimam, capram; Nibchanem, canem; Thartakkum, asinum; Adramelecum, mulum; Anammelecum, equum. Cuiusmodi superstitio forte ridicula plurimis videatur et fabulosa, sed inter Gentiles talia fuisse in usu ac veneratione saepissime, plurimorum Scriptorum testimoniis luculenter probari potest. Gallum enim in veneratione Syris fuisse, testatur Lucian. de Dea Syr. Hircum, Mendesiis, Herodot. in Euterpe: Canem, apud alios, Cicer. de Legg. l. 1. Vide et Tiraquellum in Alexandr. Neapolitanum, l. 6. c. 26. Imo in numerum albumque suorum Deorum recepisse leguntur, Boves, Leones, Aquilas, Lupos, Crocodilos, Catos, Sorices etc. Vide Pfannerum, Syst. Theol. Gent. pur. c. 1. §. 2. Etiam apud Aegyptios, Porrum et cepe nefas violento frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina! Nota Iuvenalis exclamatio est, Sat. 15. v. 9. Vide Th. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 4. c. 7. et supra, ubi de Diis. Sed quod de Nergal et Succoth. Benoth dictum, aliud docet Bochartus, ut suo loco vidimus. Affine Zoolatriae, consecratio animalium est, quae kaqierwme/na zw=a] appellata hinc, de quibus dictum supra, voce Azazel. item Consecratio. Alia erant zw=a kaqierwme/na], cum quibus Regem Aegypti persequutum esse Judaeos, ex Artapano, l. de Judaeis, Eusbius, Praepar. Euang. l. 9. c. 27. scribit. Ibi enim Apim seu Mnevimbovem, et alia animalia, accipitrem, felem, ibidem coeteraque, quae pro Diis habuerant Aegyptii, intelligi, Cl. Reinesius docet, Var. Lect. l. 2. c. 5. Vide quoque Seldenum, de Diis Syris, Syntag. l. 1. c. 4. Suicerum, Thes. Eccl. voce *zw=n.] Alios.
ZOROBABEL
filius Salathiel, Iudaeorum Dux fuit, an. secundum veter. Chron. a mundo condito 3418. ante vero Christum natum 544. Hic Regis Ieconiae in directa (quam vocant) linea nepos erat: qui, cum Iehosua, sive Iesu Sacerdote summo, in Iudaeam remigravit, et cum multis Iudaeorum milibus, templi Hierosolymitani fundamenta iecit, permittente Cyro Persarum Rege. Ceterum quatenus attinet ad historiam sacram, de Salathiel et Iehosua, consulito librurn Esdrae, c. 2. v. 2. et sequentibus. capitib. Item Aggaeum et Zachariam prophetas, ut et Ecclesiasticum, c. 49. ipsum denique Ioseph. Antiq. l. 10. c. 1. ac Ioan. Carion. Chron. l. 2. Item fil. Phadaia Esdr c. 2. v. 2. latine alienus a confusione, aut aliena, vel extranea confusio, vel commistio, aut dispersio, vel circulus commisitonis, aut confusionis.
ZUZUS
Hebr. monetae apud Hebraeos genus, denario Romano argenteo par, cuius saepe mentio, cum in Misna et Gemara, tum in Syriaca Novi Foederis versione, pro eo quod Drachma est. Valorem autem eius ad receptam olim monetae aestimationem supputans Maimonides, iuxta veterem aeris et argenti commixtionem illi septem aeris partes et octav am argenti inesse vult: Ita ut Zuzis 200. (quae Virginis dos erat) sic commixtis inesset 25. Zuzorum argenti puri valor, id est, siclorum 50. Nam is ita commixtus, quartae sicli argentei parti aequalis erat, ut etiam sumi videtur Chaldaeo Prophetarum Paraphrasti, 1. Sam. c. 9. v. 8. At si argenteus esset totus, binis siclis aequiparabantur. Fuere autem 200. Zuzi ita Virginis dos, ut minor dari non posset, maior autem esset ita Sponsi arbitrio: nisi quod filiabus suis Virginibus summam duplicari voluit genus Sacerdotale: contra Vitiatae ac Viduae factae, Repudiatae item seu a Leviro renuntiatae, postquam deducta esset, centum solum Zuzi seu 25. sicli, e Sponsi bonis, pro dote, solebant adscribi, quam et Minam] vocant. Vide Ioh. Seldenum, Ux. Hebr l. 2. c. 9.