VACATIONES
sic dicta lex est, quae Sacerdotes a militia exemit, exceptis tumultus et seditionis casibus. Eius meminit Cicero, Phil. 8. et pro Fontei. B. Latom. in Phil. 5. etc. Similiter Grammaticis, Rhetoribus et Philosophis suae vacationes erant. Namque, ut Imperatores alios taceam, Antoninus Pius, per omnes provincias honores eis et salaria detulit, finivitque numerum, quor quibus in Civiratibus exhiberti publice deberent. Inter honores autem praecipuae erant immunitates et munerum Vacariones: Immunes esse Gymnasus, Sacerdotiis, Stathmus, et neque ad frumenti et vini et olei emptiones et praepositiones, et neque iudicare, neque Legatos esse, neque in militia numerari nolentes, neque ad alium famulatum cogi, quae verba sunt L. 6. §. 8. ff. de excusat. Medicis quoque, ob Augustum sanitati restitutum ab Artorio Musa, ut videre est apud Zonaram, l. 2. Ipsi milites Vacationem impetrabant; cum aut legitima confecissent stripendia aut maiores essent ann. 50. apud Romanos, 40. apud Athenienses, aut morbo imbecillaque valerudine impediti in castris esse non possent, cuius rei complura apud Liv. exstant exempla. Et quidem Equitibus Romanis, ubi legitimum tempus stipendiorum expleverant, mos erat, ut equum in Forum ad Censores adducerent, enumeratisque singulis Ducibus et Imperatoribus sub quibus meruissent, ac reddita militiae ratione, vacationem peterent. Ubi et honos habebatur et ignominia, pro cuiusque vita acta. Sedebantque pro tribunali magna gravitate Censores, ac transverhebant Equites, uti illustri exemplo Pompeii docet Plut. in eo. Sed et praeter has, fuerunt aliae quoque Vacationes extra ordinem, gratiae causa, vel a Senatu, vel ab Imperatoribus datae. Sic. ut P. Aebatio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve Censor ei equum publicum assignaret, Senatusconsultum factum esse, memorat praedictus Auctor, l. 39. c. 19. Idemque Praenestinis militibus a Senatu duplex stipendium et quinquennii vacationem decretam esse, tradit, l. 23. c. 20. De Imperatoribus, vide Epitomen Liv. l. 55. Simile quid erat cum Imperatores in castris militibus perentibus concesserant commeatum vel domus revisendae, vel negotii privati gerendi alteriusque rei causa, cuius haec formula fuit: Si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do, primo vere adsitis, edico. Liv. Cognosci autem vacationes a Censoribus consuevisse docet Idem, l. 43. et hi tum causas noscere dicebantur in delectu, scilicet illorum, qui se a militia immunes esse dicerent. Tum enim accipiebant excusationes, non accipiebant nomina illorum, qui iustam Vacationis causam proferrent: qui non iustam, eos nomina dare cogebant. At in re atroci et subita, pronuntiabant se non vacare noscendis causis immunitatum, sed facturos id bello perfecto, cum gravibus in eos minis, qui iustam non habuisse iudicarentur. Idem, l. 3. c. 69. Consensu omnium delectus decernitur, habeturque. Cum Coss. pronuntiassent, tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent: Cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, perfecto bello se daturos tempus: pro desertore suturum, cuius non probassent causam: Omnis iuventus adfuit postero die. Sic l. 4. c. 26. Cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. Quod l. 7. c. dicit delectum sine vacationibus habere. Eodem modo eorum, qui militantes missionem honestam aut causariam petebant, causas nosci fuisse solitas, discimus ex eodem, l. 34. et e Caelio, l. 8. Fam. Cicer. Ep. 8. Vide Io. Fridericum Gronovium, de Pecun. Vet. l. 4. c. 3. uti de more vacationes militum vendendi, postriotibus saeculis inolito, supra ubi de Beneficiariis ac Stellatura: Et plura de his, ut et Vacationibus Gladiatorum, supra passim, inprimis in voce Missio. Obtinebat idem in sacra militia, ut de Levitarum ministerio in Sacris annotatum. Ubi enim illi mensem a nativitate impleverant, offerebantur ac consecrabantur Deo, Numer. c. 3. v. 15. et 40. Ubi ad 25. annum pervenere, per manuum impositionem initiabantur, Numer. c. 8. v. 24. iamque in templo adesse ac ministerio suo defungi ipsis fas erat. Impleto 30. anno post ministerium Ministerii ad ministerium oneris seu transportationem Tabernaculi, admittebantur, Numer. c. 4. v. 47. 49. Quinquagesimo demum anno rude donabantur et Vacationem habebant: quod de gravioribus Tabernaculi ministeriis, non vero de observatione custodiae et reliquo eius cultu accipiendum, ut de instructione Iuniorum. Ex quo vero natus fuerit Levita quinquaginta annos, revertetur a militia huius ministerii, ut non ministret amplius, attamen servito fratribus suis obeuntibus militiam, Numer. c. 8. v. 25. 26. Atque haec erat illorum sacra miliria, Numer. c. 4. v. 3. et modo cit. c. 8. v. 25. ad quam per gradus veluti provehebantur, donec tandem absolutis stipendiis ac milita veteres quiescere iuberentur, Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 9. Cui simile quid in Romana Historia, de Vestalibus legimus: quae per annos 30. sacris inservientes, primo decennio horum discebant, sequenti exercebant, postremo docebant alias, sicque legitimo ministerii tempore exacto Vacationem impetrabant, Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom l. 3. c. 19. etc. De Vacationibus festivis et Academicis, vide supra Feriae, Supplicatio, et alibi. At Vacatura, in Communione Romana Beneficium dicebatur olim Ecclesiasticum nondum vacans, sed vacaturum, ad quod Pontifex, vel Episcopi ipsi, Clericum aliquem promovebant: quam quidem provisionis speciem prohibitam variis Conciliis ac praeserim Tridentino, docet Car. du Fresne, in Gloss. hocque Iac. Stephanesci, de Vita Celestini V. l. 3. c. 11. de eius ineptis promotionibus, subiungit. O quam multiplices indocta potentia formas Edidit, indulgens, donans faciensque recessit, Atque vacaturas concedens atque vacantes, Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum Pontificum, variosque gradus absente Senatu etc.
VACCA
Diodoro memoratur inter animalia, quae Aegyptii ob utilitatem, quam ex iis caperent, veneratentur, namque thn\ me\n qh/leion bou=n e)rga/tan ti/ktein, kai\ thn\ e)lafra\n th=s gh=s2 arou=n], et ipsam vomere terram proscindere aliosque qui hoc praestent parere, l. 2. Eadem und cum Urania Venere, Chasis Aegypti vico, in Nomo Hermopolitano, olim (uti hodie in India) culta, quod credebant, pros1h/kein th=| de th=| dai/moni], huic Deae convenire, ut ait Aelian. l. 10. Hist. c. 27. hoc animal, quod, equa excepta, prae ceteris omnibus, libidine accenditur ita, ut a triginta stadiis audito tauri e)rwtikw=|s1unqh/mati], amatorio signo, illum ubique sectetur, atque etiam conscendat, et ita fiat katakw/ximon], ut capi vel contineri a bubulco plane nequeat, verum, quoniam ad speciei propagationem Deus hunc affectum animalibus indidit, tam vesanus ardor, (quem taura=|n] et tauria=|n] vocant Graeci) desaevit ac sedatur ita a conceptione statim, ut gravidam vaccam pros1de/xesqai thn\ o)xei)an], admittere coitum, inter ostenta et tempestatum praesagia, ponat Philosophus Hist. Animal. l. 6. c. 21. Dicitur autem bos gravida Forda Latinis, Hebr. , a ferendo. Ovid. l. 4. Fast. v. 631. Forda ferens bos est, fecundaque dicta ferendo. Vide supra suo loco. At quae partu levatae vitulos lactant, iisdem Hebraeis appellantur, 1. Sam. c. 6. v. 7. Capite (inquiunt Philistaeorum saerificuli) duas vaccas aloth — et filios earum (vitulos) domum reducite, ne eas sequantur. Ubi agitur de vaccis, quae sine ullo ductore, vi sqehla/tw|], Arcam Foederis a Philistaeis ad Betsemitas reduxerunt. Nempe, Iusserunt illi sumi vaccas aloth, ut miraculum esset illustrius, eo quod non redirent propter vitulos suos, ut observat Kimchius, ad l. Usum quod attinet sacrum, feminas boves Aegyptii non immolabant, Herodot. l. 2. c. 41. At Hebraei admittebant eas in sacrificiis pacificis, Levitici c. 3. v. 1. ut in omnibus Graeci et Romani: Atheniense, inprimis, quos Veneri vaccam immolasse, diximus supra in Cupido. Imo quaedam sacrificia memorat Moses, Numeror c. 19. v. 2. et Deuteronom c. 21. v. 3. in quibus non nisi vacca osterebatur, sed quae nondum arasset, neque iugum tulisset, quomodo Palladi Diomedes Il. k]. et Nestor Odyss. g]. vaccam offerunt h)=nin, e)urume/twpon, a)dmh/thn], anniculam, larae frontis, indomitam. Aristaeus item intacta cervice iuvencas, apud Virg. l. 4. Georg. v. 540. et Iunoni Chorus nullo collum signatam iugo, apud Senecam, Agamemone, Actu 2. v. 353. qua de re plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. nec non hic supra, ubi de Iunice seu Rufa iuventa, et infra, in voce Vitula. De communi animalis usu, dicta quaedam supra, ubi de Bobus: uti de Vacca Myronis, aliquid voce Statuaria. Coeterum non antiquissimo solum, sed et medio aevo, vaccae, in variis regionibus, praecipuae hominum facultates fuere, unde et multas Iudiciorum in vaccis exolutas, habemus in L. Malcomi II. Scotiae Regis, c. 8. in Statutis Wilhelmi, Alexandri II. aliorumque eiusdem Regni Principum, et earum in commerciis, vice pecuniae, usum alibi. Scribit certe Iac. Waraeus, in Antiqq. Hiberniae, c. 12. sub Richardo H. equum generosissimum 400. vaccis emptum esse, apud Car. du Fresne, Glossar. Et primam novae Nuptae noctem, ab Eveno Rege Scotiae locorum dominis permissam, Malcolmum III. certo vaccarum numero, pro Sponsarum dignitate, redimi iussisse, legimus apud Skenaaeum, ad Reg. Mai. l. 4. c. 31. quam in rem quaedam supra attulimus, in voce Marcheta, item ubi de Prima Nocte; vide quoque voce Kelchyn: uti de animalis huius in insignibus usu, Helvetiae, Lusatiae etc. pluribus agit Phil. Iac. Spenerus, Arte Heraldica Tom. II. Hinc Vaccarius, qui in praediis rusticis vaccarum curam gerit, in Fleta, l. 2. c. 2. ubi officium eius pluribus describitur. Quo nomine et sectarios quosdam ac factiosos, sese appellasse, sub A. C. 1320. docet praefatus Glossar. Auctor, ex Chron. MS. Monspeliensi.
VAIEZATHA
filius Aman, Esth c. 9. v. 9. i. e. aspergens thalamum, vel ex Ebraeo et Syro, vae olivae.
VALAFRIDUS_Strabo
Benedictinus, discipulus Hinemari, Abbas Richenoviensis, in dioecesi Constantiensi, obiit A. C. 849. Eius exstant. 1. de Officus divinis, seu de exordiis et increment is Rerum Ecclesiasticarum. 2. Vita S. Galli. 3. Vita S. Othomari. 4. Tractatus de eversione Hierusalem: ad Luc c. 19. 5. Poemata. 6. Glossa ordinariae in S. Scripturam. Sigeb. de Viris illustr. c. 71. Voss. l. 2. Hist. Lat. c. 33. Christoph. Brouver. Possevin. etc.
VALE
in digressu sollenne, apud Veteres, uti ave et salve in congressu. Hinc de Athenodoro historia nota, qui cum impetrata ab Augusto domum redeundi venia, discenssurus esset, Caesari dixit vale, volensque aliquod Philosopho dignum monumentum apud illum deponere. Caesar, inquit, cum fueris iratus; ne quid dixeris fecerisve, priusquam Graecarum literarum 24. nomina recensueris, apus Erasmum, Apophth. l. 4. Non enim sine aliquo pignore plerumque vale illud dicebatur. Addebatur amplexus nonnumquam, uti de Catone Uticae morituro, refert Plut. in eo, et Osculum, uti de Labane, genero Iacobo et filiabus Genes c. 31. v. 55. et Ephesiis, Paulo valedicentibus, Actor. c. 20. v. 37. legimus, Romanos manum osculari, cum valedicerent, solitos, docet Zuingerus, Theatro Hum. vitae, p. 253. Carmen insuper apobaterion adhibebatur, cui propempticon respondebat, quo abeuntes vel votis, vel bonis ominbisu, accipientes Vale prosequebantur. Pro iisdem, vota quoque sollenniter suscepta, non minus ac pro aegrotis, qua de re vide Iul. Caesarem Scaligerum, Poetices l. 3. c. 103. 104. et 107. De Christianorum vero lo/gois2 e)cithri/ois2], Sermonibus valedictoriis, dw/rois2] item, muneribus (quae et e/co/dia] dicta) vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *e)cith/rios], item *suntakth/rios], nec non infra, ubi de Viatico. Neque vero in discessu solum, sed et in morte, Vale dictum, uri iam de Catone vidimus. Sic Alcestis, pro marito moritura, valedixit singulis in aedibus, omisso nemine, apud Euripidem in ea, —— kou)/tis2 h)=n ou(/tw kako\s2,] *o(\n ou) pros1ei=pe kai\ pros1er)re/qh pa/lin]. Imo et mortuis illud ingeminatum, post tumuli peracta sollemnia. Unde Virg. l. 6. Aen. v. 231. —— dixitque novissima verba. Vide supra passim. Hincque valere pro perire, usurpatum. Martialis, l. 6. Epigr. 78. v. 5. Ridens Phryx, oculo, valebis, inquit: Id est, pereas, Gall. adieu. Et quia miselli se eos, qui moriebantur, in aeternum amittere credebant, hinc Vale longum, sive aeternum quoque illis dici coepit, quibus amicitia renuntiabatur. Idem, l. 5. Epigr. 68. Saepe salutatus numquam prior ipse salutas, Sic erit aeternum, Pontiliane, Vale etc. Graecis e)/r)rws1o] idem, sed et kai=re] i. e. gaude, quod non solum in aditu et epistolarum initio, sed et abitu, ac literarum clausula, Veteres non raro usurpavere. Privatorum scil. Literas vero ad Imperatores claudebant hac formula, *eu)tu/xei dia\ panto\s2], ut ex Relatione extr. Demetrii Phalerei ad Ptolemaeum Philadelphum conicit Casaubonus, ad Sueton. Tiber. c. 32. Quo facit Virgilianum illud, l. 11. Aen. v. 97. —— Salve aeternum mihi maxime Palla, Aeternumque Vale —— Plura hic passim, inprimis voce Benevalete. Nec vero hominibus solum, sed et Diis olim cultores sui, uti maturino tempore eos salutabant, sic vespertino, domum redeuntes, valedicebant, sollennibus naeniis, de quo more dictum aliquid, in verbo Excitare.
VALETUDINIS_Triumviri
in antiquo nummo argenteo, apud Onuphrium Panvinum, Commentar. Reip. Rom l. 2. Vide supra Triumviri valetudinis.
VALLIS_Arundineti
Nahal Kana, in paraphirasi Lutheri, in eadem regione memoratur Iosuae c. 16. v. 8. De Taphua pertransic contra mare in vallem Arundineti, suntque egressus eius, ad mare salsissimum. Ubi Maris salsi significatu non mortuum, sed mediterraneum intelligi, inde patet, quod de Manassitarum et Ephraimitarum communibus terminis ibi agitur: hae autem Tribus ad Mare mortuum non pertigerunt. Idem ibid.
VALLIS_Illustris_seu_Aulon
montibus inclusa, Patriarchae Abrahamo habitationem praebuit. Sic enim sedem ipsius, Elon Morch Genes c. 12. v. 6. et Deuter c. 11. v. 30. Vulgata nuncupat, Vallem Illustrem, et Vallem longe lateque tendentem. Interpr. Samar. Vallem Visionis, Describitur a Iosepho et Eusebio de loc. Heb. hoc modo, *a)ulw\s2, pedia\s2 mega/lh e)pimh/khs2 o( *au)lw\n ei)s1e/ti kai\ nu=n kalei=tai. *au(/th kai\ perie/xetaio)/res1in e(kate/rwqen, paratei/nous1in en to=u *liba/nou kai\ e)/ti e(/wqen e)pi e)rh/mou *fara/n *e)is1i\ de\ e)pi\ *au)lw=nos po/leis2 e)pi/s1hmoi, kai\ h( pro\s2 au)th=| *li/mnh| *skuqo/polis2, *i)erixw\ kai\ h) nekra\ sqa/lassa, aj(/te peri\ au)ta\s2 xw/rai, w(=n me/s1os *i)orda/nhs2 fe/retai]. Iuxta hanc, in Ephraimitide Sichem collocata erat: Abrahemus namque, cum in terra Cananaea peregrinaretur, iuxta Sichemam, ad Vallem Illustrem substitisse dicitur. Deuter. l. cit. Vide iterum Auctorem Hist. Orbis Terr. Geogr. et civ. ubi supra.
VALLIS_Rephaim
in Iudaea, iuxta Hierosolymam sita erat, versus Occidentem. Eusebio *koila\s2 *tita/nwn], et hinc Coelas Titanorum Hieronymo, Id enim Iosuae c. 15. v. 8. et c. 18. v. 16. non obscure innuitur. Inde versus Austrum extensa, Bethlehemum usque pertingebat. Iosephus, Antiqq. Iud. l. 7. c. 10. In illa valle castrametatus est, quae 20. stadiorum spatio usque Bethlemam pertingit. Et post hauc Clauthmon, id est, Locus flentium, Adrichomio Clauthomon: silva nempe illa, in qua David Rex Hierosolymis egreslus Palaestinos in Valle Rephaim castrametantes a tergo invasit. Vide eundem l. 7. c. 4. coll. cum Paraphrasi LXX. 2. Reg. c. 5. v. 23. In exnemo eius Bethlehemum situm erat; et stadiis quidem 20. Hierosolymis, ad Austrum. Occidentem vero Vallis Clauthmon habebat: Orientem Hierosolyma: ad Boream Beniaminitis Tribus erat. Vide Auctorem Anonymum praefatum ubi supra.
UNIA
nomen viri, Esdr c. 10. v. 36. Latine, nutrimentum, sive arma Domini.
VAPINGUM
Galliae Narbonens. urbs. Antonin. olim Caturigum, an Trecoriorum caput, nunc in Delphinatu, in confinio Provinciae. Satis munita. Gap Simlero, Episcopalis est sub Archepiscopo Aquensi, cum arce Puymore in colle, vix 2. leuc. ab Isara fluv. 7. a Segusterone in Boream 6. ab Ebreduno in Occasum. In veterib. Notit. quinta ponitur, inter civitates provinc. Narbonensis secundae. Data fuit a Guilielmo VI. Comite Forcalquerio, dotis loco, nepti suae Beatrici, nuptae Guidoni Andreae Delphino Viennensi, A. C. 1202. nihilominus etiam multum hic iuris veteres provinciae Comites habuerunt. Subest, ut dictum, Metropol. Aquensi in Provincia. S. Demetrius ex antiquissimis eius Episcopis est, ut et Constantius, qui interfuit Concilio Eponensi. Sic Concilio Aurelianensi quinto Vellesius, nec non Synodo Parisiensi secundae, Concilio Parisiensi quarto Sagittarius, Concilio Matiisconensi 2. Aredius, Concilio Cabillonensi Potentissimus interfuere. Celeberrima hic a Reformatis synodus A. C. 1603. celebrata est, ad quam omni ex regno, etiam externi Ministri, confluxerunt. Actum in ea non tantum de disciplina, sed etiam doctrina. Confessio Gallica approbata; de scissura inter Lutheranos et Refomatos deliberatum, conclusumque ut acerbitas ingeniorum per scripta virulenta magis magisque inardescens mitigaretur: scriptae Synodales literae, quae non tam acerbitatem illam lenierunt, quam Brandeburgici Electoris ditionem ad partes Reformarorum pertraxerunt: decretum item, ad Confessionis recitatae capita adderetur, Pontificem Rom. Antichristum esse, eique notas a Daniele et Apostolo designatas convenire Porro moniti sunt Pastores, ut inter contionandum parcius auctoritate Patrum et Scholasticorum testimoniis uterentur, purumque Dei verbum pro unico fundamento haberetur, etc. Vide thuan. Histor. l. 29. Duchesnium Rech. des villes de France. Bouchaeum, Hist. de Prov. Rufium, Hist. des Comtes de Prov c. 5. nombr. 21. Chorerium, Hist. Delphin. Morerium, Diction. Histor. Laetum, Comp. Histor. Univ. etc. Caput est pagi cognom. Gall. le Gapencois, qui regio Tricoriorum, Plinio l. 3. c. 4. vocatur, hi *triko/rioi] Straboni nuncupati, ab eo inter Vocontios et Medullos ponuntur. Saltus Tricorios memorat Ammianus. Hac Annibali in Italiam iter fuit, qui Vapincas et Tricorios emensus Druentiam transiit, sita autem urbs est ad amniculum in Druentiam effluentem, Hadrian. Vales. Notit. Gall.
VARIA
in Glossis poiki/lh, pa/rdalis2]. Nempe pardi sive parda/leis2] pellem caeruleam fulvis oculis variatam gestabant, unde virides pardi Claudiano, i. e. caerulei, ubi de leopardis loquens, v. 303. Consulat. Mallii ait, ———— cum forte leaenae Nobiliorem uterum viridies corrupit adulter. Atque hi mares erant, ut plerisque visum. Plin. l. 8. c. 17. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Qui kat) e)coxhn\] sic dicti, quod feminis pulchriores sint et coloribus variati magis. Sic et Hebr nemer], i. e. varius, a maculis pardus dictus est. Nec desunt, quibus inusitatum pa/rdos], apud Aristophanis Scholiastem, videtur alludere ad pardes Hebraeorum, i. e, hortus, quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Eaque ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo conferuntur, ut de chamaeleonte videre est, apud Aristotelem, Histor. l. 2. c. 11. de chao, apud Plinium, l. d. c. 19. de equis Oryngibus, apud Oppian. Cynegetic. l. 1. de gryphibus, apud Pausan. in Arcadicis etc. Ipsa Africa, quia kata/stikto/s2 e)sti tai\s2 o)ikhs1es1i periexome/nais2 e)rh/mw| kai\ a)nu/drw| gh=|], interpuncta est habitationibus, quae terra deserta et inaquosa ambituntur, pardo assimilatur, apud Strabonem, l. 2. Et Cicero huc alludens in Somnio Scip. c. 6. Vides, inquit habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas. Primus autem Varias, et quidem centum quinquaginta universas, Aedilitate sua, Scaurus misit, Pompeius postea M. quadringentas decem, Divus quadringentas viginti, Plin. c. 17. lib. cit. Quod ideo notatum, quia magis id magnificum, quam si totidem feminae, i. e. pantherae, una missione essent editae. Sed et alias silvestrium huiusmodi animalium missio per sexus discreta fiebat, ut videre est apud Salmas. ad Solin. ubi plura hanc in rem, p. 213. ut et apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. nec non supra ubi de Panthera, et Pardo. Uti vero variae nomine pardus veniebat, sic et equi, qui Zachar c. 6. v. 3. 6. berudim], i. e. kalazou/menoi], grandinati dicuntur, quod maculis albis grandinis instar respersi essent, Hesychio modo yaroi\], modo poiki/loi], i. e. varii, vocantur; quorum illud a ya\r], sturnus est, quam avem esse variam nemo nescit. Unde loeuko/yaroi], quasi subvarii, Celtiberorum equi dicuntur Straboni, l. 3. et asini ii, quorum color ex candido in cinereum vergit, Absyrto, c. 14. Romani guttatos et scutulatos vocant, quas voces vide supra, et plura de hoc equorum colore, apud praefatum bochartum, ubi supra l. 2. c. 7. Addam saltem, Varii nomen his equis mansisse apud citerioris quoque aevi Scriptores, Ugutionem, Palladium de Agricultura, in Martio, c. 13. in Gessis Consulum Andegav. alibi, unde Gallicum vair, seu vairon, apud Auctores laudatos Car. du Fresne, Glossar. Imo et hircos Iacobi maculosos berudim, i. e. varios, Moses Genes c. 31. v. 10. 12. dicit etc. Vide quoque hic passim, vocibus Farius, Ferrandus, Vares. Inde variare apud Latinos, poiki/llein] apud Graecos, de Plumariis ac Polymitariis, de quorum artificio supra diximus: uti de variis vestibus, infra quaedam dicemus, ubi de Versicoloribus vestibus.
VAS_ADIS
Varroni, de L. L. l. 5. dictus est, qui pro alieno vadimonium promitiebat. Consuetudo enim erat, cum reus parum esset idoneus in certis rebus, ut pro se alterum daret. Paulus ex Festo Vadem interpretatur Sponsorem datum in re capitali: quam differentiam etiam Ausonius inter Vadem et Praedem ponit in Technopaegn. Eidyll. 12. Per interrogationem et responsionem, v. 1. 2. Quis subit in poenam capitali iudicio? Vas. Quid si lis fuerit nummaria, quis dabitur? Praes. In capitali itaque iudicio Vas, quasi Sponsor mortis habitus; quaeque poena manebat reum, si non sisteretur, Sponsor sistendi se eidem supplicio obnoxium reddebat: Cuiusmodi Vas sistendi et Vas mortis Ciceroni dicitur, l. 3. Offic. c. 10. quemadmodum e)gguhth\s2 sqana/tou] Graecis. Interim non solum in re capitali, sed etiam in iudicits privatis, Vades hos dari consuevisse, qui Sponsores essent vel Fideiuslores sistendi aliquem in iudicio, tradit Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium l. 16. c. 10. Salmasius vero, in De Modo Usur. c. 16. contendit, Vadem proprie esse, qui citatus in iudicium ire debet, o( ba/s2]: Esse enim reum principalem, qui sese ad diem dictam sistere iudicio tenetur et ire vel vadere, quo est vocatus. Quem vero Sponsorem pro se dat, ut, nisi eat ise, poenam, qui pro eo fide iussit, vicem eius subeat, eum etiam Vadem appellatum, quasi qui pro vade promiserit, eum iturum in iudicium. Sic ergo cum Vas, o) ba\s2], vere esset ille, qui vocatus in ius vadere deberet, illum, qui exhibiturum se eum iudicio cavebat, quasi vadendi et in ius eundi pro alio Sponsor, Vadis quoque nomen nactum esse, quia pro illo cavisset. Hinc Vadimonium promittere Sponsor talis dicebatur h. e. itionem in ius pro alio: et vadari, non solum spondere est et vadem se pro alio constituere, sed etiam in ius vocare et denuntiare alicui, ut in ius eat; diem illi dicere, ut sit Vas, h. e. in ius ambulet. Proin in Philoxeni Gloss. Vadatur, redditur, kateggua=tai kai\ meta\ paraggeli/as2 s1unta/ssetai], quibus verbis utraque significatio attingitur. Nam meta\ paraggeli/as2 s1u/ntasssqai], est constituere alicui diem cum denuntiatione, qua in ius ire debeat. Sic Plautus in Aulularia, Actu 2. sc. 4. v. 40. Ut sibi liceret milvum vadarier. I. e. in ius vocare, diem milvo dicere. Inde et Vadimonium, utrumque fignificat, ipsam e)mfa/neian], exhibittonem sive in ius itionem, et e)mfanei/as2 e)ggu/hn], exhibitionis sponsionem: et Vadimonium facere dicitur is, qui sese sistit iudicio et exhibet, non qui sponsionem facit; Vadimonium vero praestare dicitur is, qui pro alio sponsionem in Iudicio sistendi facit. Est quippe hoc idem, cum Graecorum e)ggu/hn dou=nai, i(kanos1i/hn dou=nai]. Ita Corn. Nepos in vita Attici, c. 9. de Fulvia Antonii: Numquam illa vadimonium praestitit. At in illa locutione, Vadimonium facere, nemo potest vadimonium pro sponsione et e)ggu/h|] interpretari. Quod discrimen optime ostendit Seneca de Brevit. Vitae, c. 6. Quantum vadimonia sua atque aliena occupent: ubi sua vadimonia sunt h( i)di/a e)mfa/neia], quibus suo nomine in ius quis ire citatus debet; At aliena, h( e)mfanei/as2 e)ggu/h], quibus alium promittit aliquis se exhibiturum. Vide plura hanc in rem apud Virum ncomparabil. loco cit. Ritus autem vadandi, apud Romanos talis erat: Actione adversario edita, eaque a Praetore post postulationem impetrata, tum Actor certa verborum formula vadabatur Reum, i. e. (ut interpretatur Rosinus, l. 9. c. 12.) Vades sive Sponsores petebat, fore, ut certo die (is plerumque perendinus erat) se in Iure sisteret. Vadimonium porro, adhibito Iurisconsulto, concipiebatur, et qui provocabat, vadari, qui provocabatur, vadimonium facere, dicebatur: Concepto sic vadimonio, et Sponsoribus acceptis, e Iure discedebatur. Interea, dum res in vadimonio fuit, Reus cognita actione aut Actori sine iudicio cedebat, rem pacto aut transactione componens; aut se ad contendendum parabat. Quorum posterius si placuisset, tertio inde die, qui dies cognitionibus erat dicatus et comperendinus appellebatur, Praetor actiones editas et postulatas ex tabulis ordine recitari atque Actores et Reos citari per Accensum iubebat; ut iudicia actionibus eorum cognoscendis daret: quorum illud dicere vadimonia, hoc addicere iudicia, vocavit Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Si vero litigatores ad vadimonium die constituto non accurrissent, litem amittebant; Reus praecipue, si vadimonium deseruisset, etc. Vide Car. Sigonium, de Iur. Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 12. et 13. Addo saltem, quod Caeso Quintius vades primus dedisse legitur, homicidii accusatus, apud Livium, l. 3. c. 13. Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est, vades dare placuit, unum vadem tribus milibus aeris obligarunt. quot darentur, permissum Tribunis est. decem finierunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. Hic primus vades publicos dedit. dimissus e Foro. ubi Gronovium vide.
VAS_ASIS
a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et ipsae Deorum statuae vetustissimis temporibus, et Templorum parietes, ex argilla fingebantur. Val. Max. l. 4. c. 3. ex. 7. Cui Consulatum gerenti, cum Aetolorum gens omnis usus vasa argentea, magno pondere, exquisita arte fabricata, per Legatos misisset: qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant, fictilia se in eius mensa vasa vidisse: monitos, ne continentiae, quasi paupertati, succurrendum putarent, et cum suis sarcinis abire iussit: Quod ille de privata cena Tuberonis, id alii ad publicum epulum, quo civitatem totam in Capitolium convocatam exceperat, referunt. L. Seneca, Ep. 95. in fin. Tuberonis ligneos lectulos, cum in publicum sternerentur, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam, proposita convivis vasa fictilia, quid aliud est, quam paupertatem in Capitolio consecrare? Et paulo post, omnium illorum aurum argentumque fractum est et millies conflatum; at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Sic de Templis sacrisque vasis, Tertullian. Apologet. c. 25. Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia caelo, sed temeraria de cespite altaria et vasa adhuc Samia et nidor ex illis. Plinius item, l. 36. c. 2. Non tamen in tam malo exemplo moribus cavere utilius fuerat, quam tacere tantas moles in privatam domum trahi, praeter fictilia Deorum fastigia etc. Sequiore postea aevo ex argento auroque conflari coeperunt: inque crystallis calebant unguenta glacialibus, Sidon. Apollinaris, l. 2. Ep. 13. murrhina item adhibita sunt, Plinius, Praefat. ad l. 33. nec argentum amplius aurumque placuit, nisi emblemata accederent, et gemmae: Isidor. l. 20. c. 4. In vasculis tria requiruntur quae placeant, manus Artificis, pondus argenti, splendor metalli. Et supra, Caelata vasa, argentea vel aurea sunt, quae signis eminentioribus intus extrave expressa, a caelo vocata, quod genus ferramenti est. Cicer. 4. Verr. c. 27. Exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est, Regibus, et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Graecis xrus1e/ndeta] dicta: quorum usus non in poculis modo, sed et in paropsidibus aliaque fuit supellectile. Martialis, l. 2. Epigr. 43. v. 11. Immodici tibi flava tegunt Chrysendeta mulli. Ubi Schol. Implent, adeoque magni sunt mulli, ut tegant xrus1e/ndeta], i. e. lances auro circumicinctas, vel in quibus gemmae auro illigantur. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 14. c. 3. Idem Martialis, l. 14. Epigr. 97. cui tit. Lances Chrysendetae, Grandia ne viola parvo Chrysendeta mullo, Ut minimum, librs debet habere duas, etc. Vide Thom. Dempsterum, ad Rosin. l. 5. c. 30. Nec a materia solum, sed et ab Artifice, locisque, ubi fiebant, pretium: unde Corinthia et Deliaca, magni aestimata, quae adservabat e servorum numero quispiam dictus a Corinthis et Corinthiarius Romae, Ti. Talus Paratus, a Corinthis. Et, Callitychae. Zoili. Corinthiar. Agripp. Unde, qui ad Augusti statuam. apud Sueton. in eo, c. 70. tempore proscriptionis, adscripsit, Pater. Argentarius. ego. Corinthiarius. in hac etiam vocis notione videtur ludere voluisse, ut Patrem et Filium notaret, velut minus ingenuae conditionis. Eodem Faber a Corinthis, cuius meminit Inscr. Romae, P. Lucrinus. P. L. Thalamus. a Corinthis. Faber. Aenea autem illa erant. Sed etiam luxuria grassante, mansere fictilia in delicatiorum Tricliniis. Vitruvius, l. 8. c. 7. Saporem quoque meliorem e tubulis esse, quottidianus potest indicare victus, quod omnes, exstructas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur. Neque vero conducendi erant, qui haec facerent, uti nec Caelatores ac Vascularii, cum domestici adessent. Iuvenalis, Sat. 9. v. 145. Sit mihi praeterea curvus Caelator et alter Qui multas facies pingat cito. Ubi vetus Intepr. Caelatorem explicat servum Argentarium laboriosum, Anaglyfarium: quae tamen disparare videtur antiqua Inscr. sepulchralis, quae Romae legebatur; Antigonus. Germanic. Caesar. Argentarius. vixit. ann. 42. Amiantus. Germanicus. Caesar. Caelator fecit. Omnia autem haec vasa vitrea, escaria et potoria: Item crystallina, murrhina, fictilia alia, Supellecticarii curae erant commissa, qui in veterib. Inscr. a Supellectile dicitur, de quo vide supra, et plura de his apud Laur. Pignotium, Comm. de Servis. De vasis vinariis seu potoriis, diximus retro in voce Poculum: de vasis sacris veterum Hebraeorum, in vocibus, Sanctuarium et Tabernaculum: Romanorum in sacris usitata vasa paucis hic subiungemus, ex Ioh. Rosino, Antiqq. Rom l. 3. c. 32. plura qui volet, adeat Greogrium Giraldum, l. peculiari de Vasis, quib. Veteres in Sacrificiis usi sunt. Prius saltem hoc addam, Vasa sacrificalia non minus ac cistas, in quibus condebantur sacrificio necessaria, ut et victimas ipsas, quae, et homines, qui illas offerbant, fana tandem, in quibus sacra fiebant, apud Gentiles olim coronari consuevisse, uti pluribus docet Car. Paschalius, Coronar. l. 4. c. 19. In Ecclesia Christiana, *keimh/lia] dicuntur vasa aurea sive vela, et quidquid est in Vestiario seu Templi cub iculo sanctum ac pretiosum, in Concil. Chalced. apud Euagrium, Cyrillum, Balsamonem, Alios. Cemelia quoque et Cimelia Anastasio Bibliothecario passim. Quae proin qui custodiebat, *keimhlia/rxhs2], vulgo Sacrista; in Concil. Toletano I. Custos Eccles. usitatissime *skeuofu/lac], appellatus est. Vide supra Scevophylax. Vasa, apud veteres Romanos, in Sacrificiis adhiberi solita. a]. Aquiminarium seu Amula, vas lustrale fuit, deportandae aquae, Religionis expiationisque ergo destinatum. b]. Aspersorium, quo aquam lustralem aspergebant: Dicebatur etiam Aspergillum et Lustrica. g]. Candelabra, vasa erant, in quibus candelae figebantur. Varro, de L. L. l. 4. Exhibet Candelabri iconem Rosinus, loco cit. d]. Capeduncula et Capis, poculi genus, dictum a capiendo. Varro, Capis, et minores Capulae ansatae, ut facile caperentur. Harum figuras in vasis sacris ligneas et fictiles antiquas etiam nunc videmus. Cicero, in Paradox. l. c. 3. Capedines, Capedunculas et fictiles urnulas appellat. Iconem habes ibid. e]. Discus, lanx in qua assae carnes repoponebantur. z]. Dolabra, instrumentum, quo in dolando utebantur. h]. Enclabria, sive potius Anclabria, appellabantur vasa aenea, quibus Sacerdotes utebantur. Anclabris mensa ministeriis divinis apta, Fest. Nomen iis ab anculare, ministrare, seu anclare, i. e. haurire. q]. Futile vas, lato erat ore et fundo angusto, quo aqua hauriebatur: dictum, quod stare non posset, sed, si in terra poneretur, statim funderetur. Utebantur eo in sacris Vestae, Flaminicaeque Virgines sacrorum ministrae aut Vestalium famulae, et nonnumquam pueri Flaminum ministri, quos Camillos appellabant, patrimi et matrimi omnes coronati id manibus tenebant. Quidam Eruditi Cadum etiam ac Scyphum dixere. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 7. ubi Lucernam Minervae Galvanianam explicat. l. Patella et Patera, a patendo. Utebantur autem Pateris, adhuc Varronis aevo in publico convivio, antiquitatis retinendae causa, quum Magistri fiebant, iisque potio circumferebatur: Et in sacrificiis, Magistratus Deo dabat vinum. Patellae vero diminut. vasa erant picata parva sarificiis itidem faciendis apta. Vide Patellae iconem, cum capeduncula, securi, lituo et urnula, in nummo P. Clodii. k]. Praefericulum, vas fuit aeneum, sive ansa patens summum, velut pelvis, quo utebantur in sacrario Opis Consivae. Icon apud Rosin. l]. Secespita, a secando, culter fuit ferreus oblongus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum auro argentoque, fixo clavis aeneis, aere Cyprio, quo Flamines, Flaminicae virgines Pontificesque ad sacrificia utebantur. m]. Securis: utriusque Iconem vide ubi supra. n]. Sympulum, vas parvum, cyatho non dissimile, quo vinum in sacrificiis litabatur: Vide supra in hac voce. c]. Thuribulum, vas quo tura adolebantur; vide itidem supra. o]. Urnula, vide hic supra Capeduncula, etc.
VASTA_Porta
sontibus data, apud Inferos, memoratur Silio Ital. l. 13. v. 543. convenienter ei, quod in Historia Euangel. hanc in rem legimus, Matth c. 7. v. 13. Noxiorum namque maiorem numerum ubique, quam piorum esse, Ethnici quoque agnovere. Statius, l. 4. Theb. v. 484. ——— contra per crimina functis Qui plures Erebo ——— Ad imitationem Virgilii, l. 6. Aen. v. 613. ubi de locis Inferorum, ——— Quae maxima turba est, Inclusi poenam exspectant etc. Vastum nempe latum est, sed denudatum proprie cultu omni. Unde vastum, apud medii aevi Scriptores de agris, qui non excoluntur: et apud Iureconsultos Anglos vox haec iungitur cum anno et die, diciturque Annus, dies et vastum, quae quidem verba ius designant vastum faciendi in praediis Felonum, ut videre est apud Stanfordium, in Placit. Coronae, l. 3. c. 30. et supra, voce Condemnare. Hinc vastare, communiter populari et vacuefacere. Item occidere, et quidem non unum aliquem, sed turbam. Unde vastator ferarum Amycus, apud Virg. l. 9. Aen. v. 771. 772. et de castris Rhesi idem, l. 1. v. 474. ——— primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus. A' quo communi notoque usu, in interiorem bonumque, transtulit vocem, Papinius Statius, l. 4. Theb. v. 157. ubi de Hercule, ——— vastataque monstris Omnia ——— ——— Hic enim vox liberare significat: Uti vastata feris lustra leguntur, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 489. videl. liberata noxiis earum depraedationibus, —— haud aliter saltus, vastataque pernix Venator cum lustra fugit, dominoque timentem Urget equum, teneras complexus pectore tigres. Nec abludit Maro, egregium venatorem vastatorem ferarum indigitans, ut vidimus etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l. uti de Anno et Vasto, parte praerogativae in Anglia regiae retro memoratae, supra quoque in Annus et Dies.
VASTHI
uxor Ahasveri Regis, Esth c. 1. v. 9.
VATIA_seu_VACIUS
Graece blais1o\s2], aliter Valgus, dicitur, qui, pedes in rectis aut parallelis lineis neutiquam ponens, introrsum eos convertit, sicut varus, de quo supra, extrorsum. Quod vitium in infantibus sollicite corrigi vult Varro, de L. L. l. 8. Quum idem faciat, ac si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere concedant. contra si in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia, aut compernis, hi eum corrigi non concedant. Pueri autem imitantes huiusmodi homines, calces multum invicem distantes collocant, et digitos pedum totos introrsum flectunt, ut pene sese tangant: literam V. inversam exprimentes, contra quam vari faciunt. Tales enim Vatiae, uti docet Martialis iocus, l. 2. Epigr. 35. Cum sint crura tibi, simulant quae cornua Lunae, In Rhytio poteras, Marce, lavare pedes: de quo vide supra, voce Rhytium. Iidem, cum extrorsum crura incurvent et suras habeant in diversum patentes, genua propius iungunt, adeoque ut plurimum et compernes sunt, Scambi quoque Latinis, et okamboi] Graecis, appellati: Cuiusmodi pedes habuisse Adiabenos plerumque, qui et *sakko/podes2] Straboni, l. 10. conicit Salmasius: qui *a)diabhnou\s2] putat dictos, quasi to=u diabai/nein] impotes, qui minime possent divaricare crura ad ambulandum, et *sakko/podas2], quod hoc pacto quasi intra saccum ambos pedes coercitos haberent. Quemadmodum veteres Statuarii simulacra faciebant, indiscretis cruribus pedibusque, usque ad Daedalum, qui primus ea diabebhko/ta] fecisse traditur. Hinc vatiae cucurbitae dictae Isidoro, trichilia, ubi pendent vatiae; quod more vatiarum incurvae essent et obtortae. Columella, l. 10. v. 378. Tum modo dependens trichili, modo more chelydri Sole sub aestivo gelidas per graminis umbras Intortus cucumis etc. Vide Salmas. ad Spartian. Adriano, c. 10. et Solin. ad p. 944. et 949. Addo hoc unum, in Sacerdote, item agno aut haedo mactando, quem Legislator integrum, masculum et anniculum iubet esse, Exodi c. 12. v. 5. Hebraeos quinquaginta vitia commentos esse, propter quae nec offerre potuerit Sacerdos, nec offerri victima, in quibus hoc etiam, si pedes habeat constrictos], ubi vaciumne velint, aut compernem, dubitat Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Vide quoque supra voce Varus, it. aliquid verbo Praevaricari.
UBER
Becmanno a succo, u(/ein], unde uligo ab u(/lh] Aliis ab d)/foron] et eu)/poron]: Nonnullis ab Aeolico ou)=far], quod communiter ou)=qar], ut ou)=qar a)rou/rhs2], apud Homer. Il. 1. v. 141. quod uber glebae Virg. l. 1. Aen. v. 535. uber soli Solinus exponunt. Vide Salmas. ad hunc p. 143. 259. et 341. Proprie de bestiis, sicut mammae de hominibus. Horat. Epod. Od. 8. v. 7. —— mammae putres, Equina quales ubera. Quae tamen non raro confunduntur: imo mammarum ubera, coniunctim de feminis dixit A. Gellius, l. 12. c. 1. ubi tamen per ubera papillas intelligit Thysius, Not. ad loc. Sunt ea in pectore muliebri, gemina, eaque simul ornatui ac usui. Cantic c. 4. v. 5. Duo ubera tua sunt ut capreae hinnuli duo gemini. Ubi cum geminis hinnulis Sponsae mammae comparantur, quia non nisi geminae protuberant, unde est quod in Firvolaria Plautus sororiantes nominavit. Et tam sunt inter se similes, quam esse solent hinnuli duo gemini. Quamquam forte probabilius, non tota Ubera, sed papillas solum seu mammarum ubera, ut Gellium appellare vidimus, cum hinnulis hic conferri. Neque enim hinnulis absolute comparantur, sed hinnulis duobus geminis, qui pascuntur inter lilia. Nempe in rustico dramate a rebus, quae ruri sunt, similitudines sumi oportuit. Et in his areolae, aut agri partes, liliis consitae, mammas Virginum utcumque exprimunt, candore scil. ac tumore suo. In quibus liliis si pascantur couqai\ kema/des2], rufi hinnuli, duo gemini et prorsus similes, eminus aspicientibus, tamquam papillae in uberibus, apparebunt. Vide ad hunc Cantici locum plura, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 24. Praeter candorem vero et aequalitatem, alia uberum dos, indigitatur Alano in Anticlaudiano, Poma mamillarum modico suspensa tumore Nulla mollitie dependent fracta ---- Cuiusmodi papillas o)rqi/ous2] vocat Galenus, de Simplic. l. 6. a)qlibei=s2] Nonnus, Dionysiac. l. 9. stantia pectora, Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 270. Epithal. Stellae et Violant, imperessa ubera, i. e. non pressa, Propert. l. 2. El. ult. v. 70. illibatae virginitatis signum: (quibus opponuntur papillae iacentes, apud Plin. l. 3. Ep. 6. inclinatae, apud Propert. l. 2. El. 15. v. 21. ubera subacta, et fractae mammae, Ezech c. 23. v. 3.) Atque hic nativus uberum decor; quo non contentae, quibus mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris solum causa Naturam dedisse sibi, persuasum est, uti Gellius d. l. inquit: ascititio insuper gaudent. Quales Agathyrsorum, Gelonorum, Pictorum, Virgines, quae mammas coloribus ingeniose pingere solebant. Aliae, quae easdem unguento irrorabant, quod Phoenicinum dictum, notat Delrius ad Fustinum, l. 9. c. 4. Aut etiam deaurabant. Uti in cella meretricia Messalina, apud Satyricum, Sat. 6. v. 123. ——— nuda papillis Constitit auratis. — Sed luxuriosarum ista. Modestius aliae pectoralibus fasciis eas involvebant, Homero passim, et in Sacris, memoratis, de quibus vide supra voce Fascia, item Strophium, alibique passim: non nisi in usum, ad quem divinitus datae sunt, promendas. Indigitat eum Plut. de liberor. Educ. Ipsa Natura docet mulieribus lactandam atque alendam esse suam prolem: ideo enim cuivis animali parienti alimentum lactis suppeditavit: planeque sapiens est providentia, quae gemina mulieribus ubera dedit; ut, etsi gemellos parerent, uterque haberet alimenti sui sontem; de quorum proin mirabili cum utero societate et vi galaktopoihtikh=|], vide egregia apud Hippocratem, de Nat. Puer. Eodem spectat, quod strophium mammarum virginale matris, purpura tinctum, fasciae, qua infans cunis alligaretur, vicem olim praestitisse, notat Thom. Bartholinus, de Puerperio Veter. Sed et nudabantur ubera non raro a matribus, etiam effetis et senio confectis, cum hostium imminente metu filios ad fortiter rem gerendam hoc pacto excitare: etiam ab aliis, cum Iudicum severitatem deprecari, hominumque misericordiam teneritati suae conciliare, nitebantur, ut ex Historiis notum. Ad plauctum insuper, et funereos ritus, de quibus supra non uno loco. Addo hic saltem locum Artemidori l. 1. c. 43. ubi de mulieribus in luctu liberos plangentibus foedantibusque, *au(=tai ga\r en pe/nqei kai\ tou\s2 macou\s2 lwbw=ntai]. Quod lwba=sqai tou\s2 macou\s2] sic egregie Zeno Veron. exprimit l. de Contin. Tune non illa es, quae mariti corpus expositum lavisti lacrimis; ---- scissis genis, livore foedatis uberibus: sordido plus pulvere tecta, quam veste? Neque tamen Sanctissimo huic corporis fonti et generis humani educatori, uti graviter Gellius iterum, Tyrannorum semper pepercit crudelitas, quos non raro feminis virginibusque ubera laniare ferro, forcipibus evellere, canibus devoranda obicere, imo ipsa in escam convertere, ludum duxisse, ex Martyrum monumentis discimus, Vide Anton. Gallonium, de SS. Martyrum Cruciatibus, et plura hanc in rem supra, ubi de vocibus huc pertinentibus, ut et in voce Myrtus, ac Tympanum, ubi de mamillarum quoque ornatu aliquid.
VECTIGAL
proprie quod pro vectura penditur, a vehendo. Namque a Tributis Vectigalia in hoc difterunt, quod illa ratione soli possessores pendant; Ista negotiantes, propter usum viae publicae: quae adeo necessaria Cicero iudicat, ut sine iis Imperium retineri non posse, graviter affirmet. Hinc et Neronis Vectigalia omittere statuentis im petum Senatores attinuere, dissolutionem Imperii docendo, si fructus, quibus Res publ. sustinetur, diminuerentur. Pro quo insigni commodo vicissim hoc oneris Magistratus habet, ut secura teneatur praestare itinera. Unde de Iacobo Marchione Badensi, in cuius elogiis recensendis Aeneas Sylvius multus est, legimus, eum, latrocinium ubi in sua ditione commissum cognovit, vocatis qui damno affecti, tantum e Fisco suo accipere iussisse, quanti fuisse, quae amiserant, iureiurando affirmassent: Simile quid in Historia Scotica apud Buchananum reperimus. Inprimis autem dispiciendum, ne nimis vicina et gravia sint Vectigalia, neque in res quascumque constituantur. Refert namque Athenaeus, cum olim a Lysimacho in Troade Salinarium Ucctigal institutum esset, natura quasi id refugiente, salinas mox evanuisse, rursusque vectigali remisso prodiisse. Monent proin Sapientes, peregrinis mercibus non necessariis posse Vectigalia imponi maiora; parcendum autem, quantum pote, iis quibus vita hominum carere non potest. Quod cum Delphis in Hollandia Magistratus, frumento, non autem vino, vectigali faciendo, neglexisset; feminae, quasi divites sibi, cum prae aliis vinum bibant, quod magno sumptu aliunde in regionem importari necesse est, parcerent, iratae, aedes Tributarias coitione facta invadentes, fenestris confractis tabulas publicas lacerasse, similique modo Curia et domo Senatoris cuiusdem tractata, Senatum eo adegisse, ut legem iam latam abrogaverit, leguntur, in A. Thuani, Supplem. ad A. C. 1616. A' sordidis innrimis abstinendum, qualia fuere Caligulae illa, qui vectigalia nova atque inaudita exercuit ---- et (inter alia) ex capturis prostitutarum, quantum quaeque uno concubitu mereret, exegit, apud Sueton. in eo c. 40. ad quoem loc. Vide Casaubonum, qui de veteri hoc malo et probro multarum Rerum publ. pretio vendendi honestatem publicam, et in specie de Mangonibus catamitorum ac Lenonibus, de Genethliacis ac curiosarum artium Professoribus (quorum hi vectigal blakenno/mion] Alexandriae pendebant, qua appellatione stultitia consultoribus Astrologorum exprobrata) deque aliis huiusmodi pretio tolerari solitis, varia congessit. Sed et Vespasianus notatus, quod urinae vectigal commentus esset, uti docet idem, c. 23. in eo, quodque alias etiam sordes, ut et fimum equinum, vectigalem fecisset, teste Tzetze, Chil. 1. Vide quoque Cedrenum in Anastasio, ubi tributum krus1a/rguron] describit, et Casaubon. ad Sueton. Vespas. Contra laudem meritus Alexander Seu. qui non tantum Lenonum vectigal et meretricum et exoletorum in sacrum Aerarium inferri vetuit, sumptibusque publicis, ad instaur ationem theatri, circi, qmphitheatrb et aerarit deputavit --- sed et Vectigalia publica in id contraxit, ut qui X. aureos sub Heliogabalo praestiterant, tertiam partem auri, hoc est, tricesimam partem praestarent in posterum, uti legimus apud Lamprid. c. 24. etc. Porro cum Vectigalia aliis locant Principes, opera danda, ne foeneratoribus ea atque expilatoribus elocent, sicque aliorum in se derivent invidiam. Quo nomine olim graves subditis et exosi fuere Romani, a quibus vectigalia redimentes Publicani, tantum non publicum exercuere, latrocinium. Ducenta milia Talentum, h. e. CXX. Milliones Asiae imperarunt Antonius et Dolabella: alterum tantum accrevit fraudibus Publicanorum etc. qua de re dictum pluribus supra, ubi de Publicanis. Eventus, qui Vectigal non solutum sequitur, est poena commissi, qua fisco acquiruntur ac committuntur res, pro quibus vectigal solutum non est, praeeunte sententia declaratoria: de iure tamen Saxonico, poena commissi in quadtuplum vectigal est mutata. Minoribus tamen, militibus, Fisco, Legatis, iisque, qui proprii usus causa aliquid vehunt, aut qui immunitatem a solvendo per Rescriptum sunt consecuti, ob vectigal non solutum, ne eorum bona in commissum cadant, succurritur. Libera Republ. Censores vectigalia fundosque publicos, idque in conspectu Populi romani, elocasse Cicero docet, Orat. 1. in Rullum. De Provinciis Urbibusque Vectigalibus, deque Vectigali apud Roman. duplici, certo atque incerto, hocque iterum triplici, Portorio, Scriptura et Decuma, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. Car. vero Sigonius, de Fure Rom. l. c. c. 16. quodcertum erat, Tributum seu stipendium; quod incertum, Vectigal appellat, atque eos qui portoria reciperent, Portitores: qui decumas, Decumanos: qui scripturas, Pecuarios nominatos fuisse, docet, additque quamprimum portorium solutum esset, merces a Publicanis certo temperatae calcis genere obsignari consuevisse, quod Asiaticam cretam Cicero vocat, Orat. pro Flacco. Vide quoque Stadium in Florum, l. 1. c. 13. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 4. c. 4. Alios: et supra Titia lex. Apod Athenienses, Senatus olim Quingentorum, Redemptores Vectigalium, qui in publicum non praestitissent, et solvissent, in nervo habebat, ex veteri Lege: *kuri/anei)=nai thn\ boulhn\, o(\s2 a)\n tria/menos te/los mh\katabalh=|, dei=n ei)s2 to\ cu)lon], apud Andocidem, de Myster. Nempe Publicani et Vectigalium Redemptores apud eos, sicut et apud Romanos, l. 9. ff. de Publican. praedes dabant, ut nisi intra nonam Prytaniam pecuniam numerassent, vel ii ipsi, vel Fideiussores duplum in publicum praestarent; manebantque ignominiosi, donec solvissent: quod si intra nonam Prytaneiam debitum non expunxissent, in vincula coniciebantur, et duplum praestabant, neque iam integrum erat, Fideiussores dupli offerre, Ulpianus ad Timocrateam. Repraesentabant autem Vectigalium Redemptores, antequam vectigalia exigerent, pecuniae partem aliquam, quae prokatabolh\] dicebatur; coeteram vero pecuniam, intra nonam Prytaneiam, quod pros1katabo/lhma] vocabant, Suid. si vero nonam Prytaneiam praeterite passi essent, neque praestitissent, quod reliquum erat pecuniae, in nervo, ut dictum, habebantur, et duplum, quod prokata/blhma] appellabatur, praestabant: ex Lege, *tou\s2 ta\ te/lh w)noume/nous2, ei) mh/ kataba/logen ta\ xrh/mata e(/ws2 th\s2 enna/ths2 prutanei/as2, ta dipla= katabalei=n], Demosth. in Timocrat. Quod si Praedes in publicum non praestitissent, bona eorum publicabantur, ex Lege; *thn\ ou)s1i/an dhmos1i/an ei)=nai, o(\s2 a)\n e)/gguhs1a/meno/s1 ti tw= th=s po/lews2, mh\ u)podw= thn\ e)ggu/hn], Demosthenes in Nicostr. Interim cum tam severe in Publicanos Vectigaliumque Redemptores, qui in publicum non praestarent, Leges animadverterent, iis etiam voluerunt consultum: Nam si qui Vectigal non intulerant, improfessae eorum merces Publicanis cedebant, ut docet Zenobius, et alii Paroemiographi, de Leucone quodam rustico, qui cum mel Athenas asino veheret, hordeum esse mentiebatur. Similiter, Romanorum Legibus, si quis fraudasset Vectigal, rei, quam causa Vectigalis subripuerat, damno plecti solitum fuisse, diximus, et confirmatur l. 8. §. 1. ff. de Publican. Plura hanc in rem vide apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 4. tit. ult. In Germania, Prussiam Vectigalium officinam vocat Ioh. Laetus, Compend. Histor. Univ. ad A. C. 1635.
VECTIS
Cinyrae inventum, Plin. l. 7. c. 56. quos aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet Cato, apud eundem l. 16. c. 43. Cuiusmodi vectem perpetuum ab Archimede excogitatum facilique negotio, tenelli peruli tantum virtute, 125. libras elevantem, in Musaeo Kircheriano, describit Georg. de Sepibus, p. 3. Vide quoque supra Statice; de Vectibus claustrisque, quibus fores olim claudebantur, diximus supra: de Serpente vectis Esai c. 27. v. 1. infra dicemus in Zugaena. Hinc Vectiarius, cognomen Neptuni, qui *moxleuth\s2, u)po\ to=u moxlou=], Graecis dictus est, quod, uti Iustitiae Deae libra, sic illi vectis. seu tridentis imagine, esset consecratus. Quo pertinet illud Maronis, l. 1. Aen. v. 148. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto Detrudunt naves scopulo: levat ipse tridenti, Et vastas aperit Syrtes, ac temperat aequor. Et Vecticularius, de qua voce vide supra ubi de Furto, Aliter vox sumitur in L. Angliorum tit. 5. §. 7. Si libero (testiculos evulserit) centum sol. componat, vel iuret, ut superius: si vectem similiter. Pro veretro videl. unde hoc loco, si virgam abscideris, habet Lex Longob. l. 1. tit. 7. §. 18. etc.
VEGETUS_Color
idem cum acuto, claro, excitato, florido; Graecis o)cu\s2] et lampro\s2] et eu)anqh\s2]: cum videl. color lumine intensiore accenditur, uti coccineus est, apud Plut. Nuptial. praec. ubi cum lampro\n xrw=ma] vocat, sicut lampra\ e)sqh\s2] de coccinea itidem occurrit, apud Euangelistam, Luc c. 23. v. 11. Vide Salmas. ad Solin. p. 345. et Not. ad Pallium Tertull. c. 3. nec non supra passim. Uti de vegetis oculis Iulii Caes. apud. Sueton. c. 45. et Caroli Mag. apud Eginhardum, to\ drasth/rion] horum Principum prae se ferentibus, Casaubonum ad locum Suetonii.
VELATA
Cantici c. 1. v. 7. Indica miht ubi pascas — ne sim ut] velata, ad caulas sociorum tuorum: nonnullis meretrix est, quia meretrices velentur, uti probant ex Thamaris Historia, Genes c. 38. v. 14. 1 5. Sed meretricum non esse proprium velari, sed revelari potius, legimus Esaiae, c. 47. v. 3. Ezech c. 16. v. 36. 37. et Nahumi, c. 3. v. 5. Neque more meretricis Thamar se theristro obtexerit, sed ne agnosceretur, ut ex Historia sacra notum. Aliis. Velata hic est lugens, quia lugentes tegebant velabantque labrum superius, Ezech c. 24. v. 17. Verum hoc alienum plane. Itaque traiectis literis Aiin et Teth pro scriptum fuise potius, existimat Bochartus, illudque exponit, ut vaga, ut oberrans, aut etiam ut meretrix, quem hunc ad l. vide Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Alias velari, idem quod vestiri. Virg. l. 3. Aen. v. 545. ——— Phrygio velamut amictu. Ovid. l. 10. Met. v. 1. ——— croceo velatus amictu etc. Nempe ideo vestimur, ut nuyditatem velemus: a quo fine quantopere recesserit amictus matronarum Romanarum sequioris aevi, diximus supra passim, inprimis ubi de cois Pellucidisque vestibus. Quae autem corporis partes, tum in vita communi, tum in Sacris, maxime velari consueverint, videre hic est, ubi de membrorum quolibet suo loco. Vide etiam infra voce Velum. Namque et sacra vox velare. Unde Velati, ait Scaliger in Coniectan. dicebantur, qui caput cinctum licio laneo habebant. Plautus, Amphitruone, Act. 1. Sc. 1. v. 101. Vetatis manibus orant, ignoscamus. Virg. l. 12. Aen. v. 120. Velati lino et verbenis tempora cincti etc. Vide Taubmannum ad Plauti locum; uti de Vere sacro natis, qui ao aetatem adultam provecti velabantur et extra fines exigebantur, infra. Nec omittendus veterum Persarum mos, apud quos eius, cui Rex itasceretur, vultum a ministris obnubi solitum, ex Sacris discimus; nec Romanorum, qui reis in crucem agendis capita obnubebant; nec Iudaeorum, ad quorum tribunal Susannam opertam legimus, vide Raderum, Not. ad Curtium, l. 4. c. 10. De more velandi novas Nuptas, hic passim: de velatis ovibus supra, voce Pellitae.
VELITES
Festo fuere, milites expediti, sic dicti, quasi volantes: de quorum institutione ita Val. Max. l. 2. c. 3. ex ult. Velitum, inquit, usus eo bello primum repertus est, quo Capuam Fulvius Flaccus Imperator obsedit. Nam cum Equitatui Campanorum crebris excursationibus Equites nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent, Q. naevius Centurio e peditibus lectos expediti corporis, brevibus et incurvis septenis armatos hastis, parvo tegmine munitos, veloci saltu iungere se equitibus et rursus celeri motu dilabi instituit, quo facilius equestri praelio subiecti pedites, vires pariter atque equos hostium telis incesserent. Eaque novitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitavit auxilium, ideoque auctori eius Naevio adhuc honos habitus est. Eligebantur vero Velites, qui minimi aetate, fortunaeque tenuioris essent, Polyb. l. 6. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 9. Atque collocabantur plerumque, in Fronte, Viis ac Cornibus, uti docet Lipsius, de Milit. Rom l. 4. dial. 3. pars militiae maxime ignobilis: utpote qui et seorsum pugnarent et periculis maxime essent expositi, Thom. Gowyn. Anthol. Rom l. 4. c. 2. Hinc Velitatim pugnare. Item Velitatio, leve proelium, quo graviori pugnae praeluditur, ut fortit udo et vires hostium cognosci posseut. Sic Alexandri et Pori prudens consilium fuit, ut levia proelia consererent, et uterque parvae rei discrimine summae experirentur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 13. §. 12. Similiter Horatius milites suos levibus proeliis expertus est, apud Livium, l. 3. c. 61. §. 10. Caesat quoque Dux atque Historicus excellentissimus, nulla ratione cum hoste, praesertim novo, dimicare voluit, nisi levibus proeliis prius fuisset tentatus. Quos sequutus est Attila, Hunnorum Princeps, quem, praecursoribus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictus edereut praeludia, iustae pugnae committendae quaesivisse tempus et occasionem, scribit in Vita eius Nicolaus Olaus. Hinc memorabilis Q. Fabii ad M. Livium Oratio, qua monuit, ne prius, quam genus hostium cognosceret, temere consereret manus. Nec obstat, quod per parva istiusinodi proelia atque Velitationes, pars exercitus saepe succumbebat; Satius enim, verba sunt Ammirati, paucos Velitationum periculis obiectare, ut victoria facilus obtineatur, quam ut incognitis viribus et fortitudine hostium, totus Exercitus concidat, vel maxima eius pars intereat, ubi et de Ducis simul existimatione esset actum. Lege, si placet, hunc Ammiratum argumentum hoc accurate tractantem Machiavellum item, Matth. Berneggerum in Taciti Germ. qu. 152. et vide supra quoque Pilani, it. Praeludium.
VELITIS_Iubeatis_Quirites
omnium actionum cum Populo Roman. commune principium fuit, ut ex Cicerone, pro Domo, c. 18. et Livio patet: Ex qua dicendi formula nomen ortum est rogationis, omnibus actionibus cum populo commune, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 6. c. 14.
VELUM
an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiecto velo abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem conspectum apprecamur. Et Sulpitus Seu. de vita D. Martini, c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candido tecta velamine, misera per agros suos circumferre dementia. More a simia Dei, Velum Tabernaculi Templique Veteris Ecclesiae, de quibus infra, aemulante, ad sua sacra transsato. Fuerunt autem velamenta haec linea: nam lanea, ut impuriora et profana adhibere nefas, teste eodem Appuleio, in Apolog. pe/plous2] vocat Lycophron, quibus opertos Deos Penates Troia extulit Aeneas, ubi vide Commentarium Io. Meursi, ut et hic passim, ubi de Sacris Gentilium. A' simulacris Deorum rebusque facris Velamentorum obiectus, transivit in aulas Imperatorum Principumque, in quibus foribus Cubiculi Imperatorii obtendebatur velum, quod oculos arceret. Corippus, l. 3. ubi de Legatis Avarum, Verum, ut contracto patuerunt intima Velo Ostia, et aurati micuerunt atria tecti, Caesareumque caput diademate fulgere sacro Ter gazis suspexit Avar. Et ante eum Lamprid. de Heliogabalo, c. 14. Qui, inquit, subito militum strepitu exterritus, in angulum se condidit, obiectuque Veli cubicularis, quod in introttu erat cubicult se texit. Idem de Alexandro, c. 4. cum amicis eum tam familiariter vixisse scribit, ut salutaretur quasi unus de Senatoribus, patente Velo, Admissionalibus remotis. Atque hoc sacrum Velamen vocat Paul. Diaconus, de gestis Rom l. 16. Italiam ei per pragmaticum tribuens, sacri etiam Velaminis dono confirmavit. Sed et praeter hoc, in Palatio, frequentia fuere Vela, teste Suetonio, Claudio, c. 10. ubi praetensa fuisse foribus etiam Solarii vela refert; Hinc Velariorum praesidatum et praefecturam in domo Augusta ingerunt Inscr. Neapoli: D. M. L. Flavi. Aug. Lib primigeni. supra. Velarios. de domu. Aug. et Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. etc. Vide supra. Neque vero Romanos tantum Principes id in usu habuisse, ex Sidonio Apollinari discimus, l. 1. Ep. 2. ubi de Theodorico, Wisigothorum Rege. Hinc ad Consistoria Iudicum vela transsata: Constantius Imperator, l. 1. Cod. Theodos. de Offic. Rect. Prov. Non sit venale Iudicis Velum, non ingressus redempti, non infame licitationibus Secretarium, non, visio ipsa Praesidis cum pretio. Car. du Fresne, Velum, quo Principum vel Iudicum consessus ac cubiculorum vestibula occludebantur, duplex fuisse docet, unum in primis et exterioribus cubiculis, quod Consistorium vocabatur, alterum ad interius cubiculum, ex Anastasio Bibliothecar. in S. Sylverio, ubi primi et secundi veli expressa mentio: unde uti Cancellariorum, sic Velariorum, crebra mentio: quorum illi cancellos, hi vela foribus obtenta servabant; quae proin iunctim memorantur, l. 41. ff. de legat. 1. Sed si cancelli sunt, vel vela legari poterunt. Et *kritai\ tou= bh/lou] dicti apud Byzantinos Iudices quidam, ut notum. Levato vero velo causas submetsarum navium cognosci praecipit l. 6. Cod. Theodos. de Naufragiis etc. Vide Alamannum, ad Procopium, p. 3. edit. 1. Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 9. ubi inter alia vola huiusmodi in causis quidem levioribus vulgaribusque removeri, et pandi, in causis vero gravioribus, et praecipue criminalibus, quaeque ampliorem deliberationem requiterent, obtendi solita, item para\ to\ pe/tas1ma a)gagei=n], ad velum sisti, apud Chrysostomu, Hom. 5. in 2. ad Tim. idem esse, quod coram Iudice sisti, docet, Alios; nec non supra, ubi de Velaxiis. Ab his ad limina Grammaticorum, in honorem secreti, an vero in tegumentum erroris, dubirat Augustinus, Conf. l. 1. c. 12. tranfiere. Ipsi tandem privati foribus suis praetendebant. Seneca, Ep. 80. Non crepuit subinde ostium, non allevatur velum. Ulpianus, l. 12. §. Papinianus. ff. de instruct. vel instrum. leg. Sicut prothyrum domus, si velamen est, inquit, instrumento domus continetur. Idem que meminit Velorum, quae frigoris vel umbrae causa in domo essent: Velorum Cilicinorum, quae ideo patarentur, ne aedificia vento vel pluvia laborarent: Velorum quae in hypaethris, quae circa columnas extenderentur: quibus addi possent Vela et Aulaea Tricliniaria (quae, usu camerae adhuc ignorato, ad excipiendum pulverem, ne super mensas spargeretur, antiquitus suspendi solebant) Theatralia et Amphitheatralia (a Q. Catulo, cum Capitolium dedicaret, primum inventa: Post quem, carbasina illa fecit primus Lentulus Spinter, Apollinaribus ludis) quae per milites classiarios duci moris fuisse, docet Lamprid. Commodo, c. 15. Alia. Velum oppansum coparum institorio et orbiculos quosdam habens, ut adduci ac reduci facilius posset, occurrit apud Dionem, in Aviti vita. De quo accipiendum illud Iuvenalis, Sat. 8. v. 167. —— Lateranus ad illos Thermarum calices, inscriptaque lintea vadit, Maturus bello, Armeniae ——— De Velis Basternarum, Carpentorum, Lecticarum, Lectorum etc. suo loco. De Velis Statuarum vide Meursium, ad Lycophr. Verbo quidquid abdi religio, honestas, necessitas suasit, Velo condebatur. Martialis, l. 1. Epigr. 35. v. 5. At meretrix abigit testem, Velque seraque. Quod extulit Ausonius Proverbii loco, Epicedio in Patr. Edyll. 2. v. 25. Non occursator, non garrulus, obvia cernens Valvis et Velo condita, non adii. Quo forsan alludunt Vela in thalamo, quae recenset Chrysologus, Sermon. 22. sub fin. Ex quo ad desponsandum suam Ecclesiam Christus advenit, thalamus ornatur Sponsae, et ornatur auro fidei, argento sapientiae, virtutum gemmis, sanctitatis Velis. Certe Servius, ad l. 1. Aen. v. 701. Ideo autem, ait, etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere Maiores, unde et in Thalamis hoc fieri hodie conspicimus. Vide Laurent. Pignorium, Comm. de Servis, ut et hic passim etc. De muliebri Velo capitis addam pauca. Congruere illud feminis, diserte tradit Apostolus, 1. Corinth. c. 11. v. 5. s. ubi interrogatus a quibusdam Corinthiis salvusne esse deberet Mulieribus usus patruus, aperto in publicum procedendi capite, respondit, id plane indecorum esse, nec tam videri debere consuerudinem, quam corruptelam omni ratione recidendam. Quod non tantum de mulieribus ad orandum prodeuntibus, aut in Templo orationi vacantibus, sed et de omni in publicum eatum processu, intelligendum esse, ex rationibus, quas ibidem affert, clarissime patet: inprimis cum indigitat, non velatam Mulierem tonsae similem esse: cumque tegmen illud capitis, e)cous1i/an], seu potestatem vocans, subiectionis viro debitae symbolum facit. Et hic omnium politiorum semper gentium mos fuit. Apud Hebraeos enim, iam a primis gentis incunabulis, velari et contegi feminei sexus capita consuevisse, discimus ex verbis Abimelechi ad Saram, in Genesi c. 20. v. 16. Quae consuetudo postea pertinaciter retenta: Unde Tertullian. de coron. Mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollemne est mulieribus eorum velamen capitis, ut inde dignoscantur. Hinc in sacrificio Zelotypiae Numer. c. 5. v. 18. ad Iudicem Mulier adulterii suspecta, capite nudato, ad impudentiam eius denotandam adducta legitur, vide Cyrillum de Ador. l. 14. De Graecis mulieribus idem discimus ex Appuleio, Metam. l. 7. ubi Graecam quandam feminam mitella textili opertam repraesentat. Neque caput solum, sed et faciem, quoties extra domum et Viri conspectum degerent, velasse, inde patet, quod in earum mundo numerabantur Faciales, Gall. Masques. Unde in Veterib. Glossis, aductis a Rigaltio ad Onosandri Strategicon, c. 1. *do\s2 pros1wpi/dion]: fuisseque olim illas larvas purpureas, idem Auctor demonstrat ibid. Plinius, l. 12. c. 14. personas vocat. De Romanis Mulieribus, velatum in pblico caput habentibus, agit Plutarchus, Rom c. 14. idque adstruunt exempla non vulgarium modo mulierum, sed etiam Angustarum Liviae, Maricae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obducto repraesentant, addito lemmate: PUDICITIA. Poppaeam item Sabinam Neronis coniugem, non nisi velatam et infrequenter, in publicum prodiisse, tradit Tacitus, Annal. l. 13. c. 45. Imo hoc solo argumento repudiatam a C. Sulpitio Gallo uxorem, quod capite aperto foris versatam cognovisst, legimus apud Val. Maximum, l. 6. c. 3. ex. 10. Porro et barbaris mulieribus, capita velare fuisse perpetuum, Tertullianus Auctor est, de vel. Virg. c. 17. ubi natrat, Arabicas mulieres, non caput solum habuisse tectum, sed et faciem, contentas dimidia frui luce, procedendo, unum duntaxat oculum liberatas, ne totam faciem prostituerent: idque apud eas suo adhuc tempore viguisse, ait D. Hieronymus, in Esai c. 4. Hinc inter Christianos quoque huiusmodi velamentum nubentibus fuisse iam olim adhibitum, docemur ab Ambrosio, de Virgin. l. 3. nec aliunde vox nubendi est. Quod velamen, quia a Sacerdote imponebatur, Sacerdotale dictum est, eidem Ep. ad Vigil. impositum autem fuisse Sponso non minus ac Sponsae, colligitur ex Nicol. I. ad Consulta Bulgar. c. 3. qui ritus hodieque plutibus in locis viget: Sicut olim sub thalamo. i. e. Velo suspenso utrumque inumbrante, contractum fuisse Nuptiale foedus, monet, Sanctius Prolegom. 3. in Cant. etc. Vide plura in hanc rem, praeter Auctores praedictos, apud Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 5. et supra ubi de Velamine Nuptiali. Sed et velari consuevisse Vereres in publico luctu, et quidem labrum superius Hebaeos obnupsisse; alios, totum corpus lugubri vestimento obvolvisse, diximus supra. Ad Velorum sacrum apud Israelitas usum ut transeam, Velum in Templo Salomonico, unum tantum fuisse, sunt qui statuant Viri doctissimi, cum unius duntaxat mentio fiat 2. Paralipom. c. 3. v. 14. Sed cum in vetere Tabernaculo fuerint duo, quae aperte describuntur capp. 26. v. 31. et c. 36. v. 35. 36. 37. Exodi; verisimile non est, in Templo Salomonico unum solum fuisse; unde et in eius descriptione duo commemorat Ioseph. l. 8. c. 11. et in Templo, quod Herodes instauraverat, duo fuisse, docet idem, Bello Iud. l. 5. c. 14. quorum utrum in morte Christi scissum fuerit, disputant Eruditi? Hieronymo aliisque e Veterib. quos Baronius sequitur, de exteriore; Cyrillo aliisque de interiori velo id intelligentibus. Vide Is. Casaubon. Exercit. 16. n. 127. Burmanno, Theol. Synops. Part. 1. l. 4. c. 13. in Tabernaculo Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum ad ingressum Atrii, ad quatuor columnas appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum, ante primum Tabernaculi thalamum, seu cellam, Sanctum dictum; quod Sacerdotibus, inter quinque columnas deauratas, aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium in interiore Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thalamo separans, et 4. suspensum columnis, per quas Pontifex M. quotannis semel in Adytum introibat, Exodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Idem, in Templo primo, inter Sanctum et Sanctum Sanctorum murum stetisse, unius cubiti crassitie et post hunc Velum intimum: eos vero, qui Babylone reversi erant, cum dubitarent de eius forma, situ ac proportione, vice muri, Vela, inter quae spatium cubiti interfuerit, extendisse, tradit. Coeterum Vela haec, hominem, veluti profanum, a sacrorum communione ac Dei sui conspectu arceri; ceremoniatum universam molem, Religioni nebulam ac velum obtendere, carne denique Christi, Divinitatem eius, velut Velo quodam, tectum iri, denotabant. Vide praefatum Butmannum, loc. cit. Non vero silentio hic praetereundum est, Historiam seu potius miraculum Veli ad Christi mortem (quae omnibus his ceremontis finem imponebat) scissi, ita passim omnibus in Urbe sancta innotuisse; ut ipsi etiam Rabbini veteres infensissimi Christi hostes in suis Scriptis mentionem eius fecerint. Ut enim observavit Ioh. Buxtorfius Senior in Ioma Tract. Talmudico, inter alia signa infausta, quae Templi destructionem portendebant, hoc etiam commemoratur; quod Templi fores sponte sua se aperuerint, idque annis 40. ante excidium: quam nartationem omnino pertinere ad Veli scissuram, Euangelistis memoratam Vir ille undiquaque eximius, recte contendit, Casaub. ubi supra. Nihilominius retento Hebraeorum more, etiam apud Christianos, velari olim aditus Templorum et internos et externos consuevisse, discimus ex Hieronymo, Epitaph. Nepotiani, Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si Ianitor semper in porta, si Vela semper in ostiis. Vide quoque Greg. Turonensem, de Glor. Confess. c. 55. Et indicant haec veteres e Musivo picturae, quae in absidibus Altarium Romae passim conspiciuntur. Imo supersunt etiam hodie ibidem porticus Templorum, veluti Alexii, sabinae, Augustini in Schola Graeca, Cosmatis et Chrysogoni, in quibus cernuntur annuli velares inserti adhuc ferreis vestibus. Anastasius quoque Bibliothecarius non semel, Vela de fundato, Vela de Chrysoclavo, Vela de Quadrapulo, Cortinam Alexandrinam, Vela alba holoserica etc. Et huius quidem forsan est inscriptio, quae Coloniae visitur Agrippinae. Cassius. Velarius. Fani. S. Ger. Com. P. stip. XXXVIII. etc. Car. du Fresne ubi supra, in Ecclesia Latina, triplex Velum suspendi, primum, quod sacra operiat; alterum quod Sacrarium a Clero dividat, tertium, quod Clerum secernat a populo, docet ex Durando, Ration. l. 1. c. 3. num. 35. ipsosque insuper parietes ac postes Aedium sacrarum aulaeis velari, addit ex Rosweido ad Paulinum. A' Templis ad Cathedras Episcoporum transiere vela, quas et ipsas velatas fuisse, notavit Baronius, Not. ad Martyrol. Nec Pontifices ea reiecere: Scribit enim Ioh. Diaconus, in vita Gregorii, apud Surum, Tom. 2. Hebraeos Mercatores numquam fuisse ad colloquium admissos seu obtutum Rom. Pontificis, sed extra velum longissimae ptticus, non quidem in scamnis, sed in pavimento sedentes, suscepta pretia numerasse. Praetera Sepulchris vela etiam Veteres Christianos praetendisse, testatur Prudentius, Cathemerin. Hymn. 10. v. 53. Hinc maxima cura seuplchris Impenditur, hinc resolutos Honor ultimus accipit artus: Et funeris ambitus ornat. Candore nitentia claro Praetendere lintea mos est. Vide quoque Sedulium, Carm. l. 5. Iudam incessentem. Qui candor ad Christianos forte pervenit ab Hebraeorum itidem consuetudine, apud quos sepulchra dealbata visebantur, Matth c. 23. v. 27. et huc videtur allusisse Paulus, Ananiam parietem dealbatum appellans Actorum c. 23. v. 3. Quod apud Ethnicos quoque obtinuisse suadet locus Ammiani, l. 16. Suasitque consarcinatis mendaciis laesae Maiestatis arcessere Maritum insontem, et fingere, quod velamen purpureum a Diocletiani sepulchro furatus, quibusdam consciis, occultabat. Et Alcimus Avitus, l. 3. c. 10. Ille quidem celsa dudum qui floruit aula Fletibus ad tumulum stipato funere fertur, Auratoque datur conditus membra sepulchro, Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor, etc. Vide iterum Laurentium Pignorium, Comment. de Servis. De sacro autem capitis in Baptismo velamine, apud Veteres etiam usitato, Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 4. uti de ritu velatis manibus S. Eucharistiam accipiendi, aliisque huc pertinentibus, supra. Apud Monasticae Rei Scriptores, Velum Consecrationis, et solis Episcopis solis Virginibus, idque solum in festivis et dominicis diebus datur, non sine variis ceremoniis, in Pontificali descriptis: quo accepto Euangelium legere possent in Matutino: Velum Professionis, suscipitur a Virgine, cum continentiam profitetur, non sine benedictione itidem sollenni ac litania: Velum Ordinationis, olim Diaconissis seu Viduis dabatur: Velum Praelationis, Abbatissis imponitur: et Velum Monachorum, eos quondam velabat, cum benedicebantur, de quibus omnibus vide Car. du Fresne, in Glossar. Macros Fratres, in Hierolex. et utrisque Auctores magno numero laudatos; qui etiam Veli, quo cooperitur Calix, Velique Quadragasimalis, quo Altaris aspectus aufertur, dum Sacra Liturgia peragitur, tempore Quadragesimae, meminere, et extra Velum, mulierum confessiones audiri vetitum esse, referunt: In specie de Velamine Virginum Deo sacrarum, apud Christianos, Ethnicosque olim, Ans. Solerium ubi supra, Sect. 7. etc. de Velo foribus Aedium sacrarum, in Eccles. veter. Christian. obtento, quod *a)mfi/quron]. de Velo sacro, intra quod Neophytos adhiberi nefas, ait Cyrillus Alex. Caten. in Ioann. de Velo tandem seu sudario, quo in Liturgia Sacerdotes usi, Cl. Suicerum, Thesaur. Eccles. vocibus *a)mfi/quron] et *katape/tas1ma], item *a)h\r]. Vide quoque, quae retro dicta, vocibus Panaf, Tecta et Tegere, uti de Velis loratis aliquid supra, voce Lorata; de virgis aereis quibus vela adduci reducique mos, voce Regulares.
VELUM
quoque linteum quodvis, uti vexillum, a quo etiam nonnulli vocem contractam volunt, uti docet Iul. Caes. Sacliger, de causis L. L. c. 31. Sic concussu veli aut chlamydis, hostium adventum: excusso vero eorundem discessum, demonstrare Romanos consuevisse, discimus ex Alex. Neapolitano, Genial. Dier. l. 4. c. 2. Et vela candida hodie tacitum habere signum colloquii, ait Hugo Grotius, de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 24. quod est de Fide tacita. Ob eminentiam, tegmen aut linteum, quo navis instruitur, verba sunt Becmanni Origg. L. L. Graece i(sti/on]. Virg. l. 1. Georg. v. 373. Humida vela legunt. ——— Ovid. l. 11. Metam. v. 470. Vela tamen spectat summo fluitantia malo. Alii. De quibus sic Plin. Prooem. l. 19 ubi de lino, e quo Vela huiusmodi confiunt: Quod miraculum maius, herbam esse, quae admoveat Aegyptum Italiae: --- quae Gadaeis ad Herculis colummas septimo die Ostiam afferat, et citeriorem Hispaniam quarto, provinciam Narbonensem tertio, Africam altero --- Audax vita: scelerum plena, aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat; et parum esse, fluctibus solis vehi. Iam vero nec vela satis esse maiora navigiis. Sed quamvis amplitudini antennarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela: praeterque alia in proris, et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem etc. Ab Icaro inventa, idem habet, l. 7. c. 56. extr. quod Daedalo attribuit Pausanias, in Boeoticis. Materia linum, papyrus, cannabis, scirpus, corium; sericum denique, uti de Candischio nobili Anglo legimus, qui ex India redux sub finem saeculi praeteriti et nauticos funes et vela, ex pretioso hoc vellere confecta habuit. Forma triangula, quadrata, rotunda: quorum prima hodie non in multo usu, media in minoribus navigiis amnicisque fieri videmus; ultima apud Indos se conspexisse nautae Lusitani affirmant. Usus ex verbis Plinii satis liquet. Color varius. Rebus laetis alba fuere, Guil. Pictav. in Histor. Normann. 209. Stabant naves ad transmittendum paratissimae, quas vere decurerat albis velis, more Veterum, adornatas esse. Revecturae enim erant gloriosissimum triumphum. Item purpurea, uti Simonides de velo, quod Aegeus Theseo dederat, coccini coloris ex ilice aquifolia fuisse, innuit, apud Plut. in eo, verbis foini/kion i(sti/on u(grw=| pefurme/non pri/nou a)/nqei e)riqa/llou] quod tamen alii candidum similiter fuisse scribunt, vide quoque de Cleopatrae navigio eundem in Antonio, et Guilielmum laudatum, ubi supra, p. 210. Tristibus vero nigra. Idem paulo ante p. 192. infeliciter secundi flatus, qui nigerrimis his velis aspiraverunt redeuntibus. Utraque iungit Catullus, Thesei de nave, Epithalamio Pelei, Epigr. 65. v. 232. s. Haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas, Ut simulae nostros invisent lumina colles, Funestam antennae deponant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vela rudentes. Vide Casp. Barthium, Animadv. ad Statium, Theb. l. 5. v. 130. nituerunt vela etc. Species variae Tria vela facit Pollux et eum secutus Isodorus, maius, quod acantion appellant; epidromon, quod a tergo est; et minimum, dolona. Est et artemon genus veli, seu antemon, quo maioribus velis appenso nautae in summo tempestatis discrimine utuntur, uti videre est apud Nicol. Perottum, et Lil. Gyraldum. Suppara quoque velis accensentur, et orthiax appendix est, quae infimae veli parti adicitur. Quibus vero adstringuntur funibus vertunturque, pedes dixere, unde podwta\ li/na] Lycophroni, ad quem Comm. Meursii vide, et supra ubi de Pedibus Navium, nec non in voce Pariare. Nullaautem res aeque adiuvat cursum, quam summa pars veli, illinc maxime navis urgetur: ita quoties ventus increbuit, maiorque est, quam expedit, antenna submittitur, minus habet virium flatus ex humili, Senecae verba sunt etc. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 20. et Rei Nautic. Scriptores supra ex parte laudatos. In occursu nautico, ut hoc unum addam, demittere vela minores maioribus consuevisse, notat Bembus, Venet. Hist. l. 4. cuius rei causa quantum Christiani sanguinis, contra Turcas Piratasque gloriosius longe impendendi, fusum sit haud pridem, ignotum nemini. Uti vero Vela nautica, prout usus poscit, nautae tendunt vertuntque multifariam, sic ad Theatrica vela classiarios milites, ob eandem peritiam, adhiberi apud Romanos consuevisse, docet Ael. Lamprid. Commodo, c. 15. ubi eum, quod irrisum se crederet, Populum Rom. a militibus classiariis, qui vela ducebant, interimi praecepisse, memorat. Qua de re vide aliquid supra, uti de Velis Alexandrinis Plumatisque, quorum mentio apud Anastasium in Gregorio IV. Salmasium, Not. ad Vopisc, in Carino, c. 20. et supra, ubi de Plumariis, ac Polymitariis: de Velo luciliano, h. e. fi gura seu morsu figurato, qui non rectus et apertus, ut scomma, sed tectus, et quasi cum velo, apud Ciceronem ad Attic. l. 16. Ep. 11. Theod. Marcilium, in Suet. Vespas. c. 13. ut alia omittam.
VENABULUM
hasta erat oblongior, qua ferae incurrentes excipiebantur. Plin. l. 1. Ep. 6. Apros tres, et quidem pulcherrimos cepit, ipse? inquis, ipse, non tamen ut omnino ab inertia mea discederem. Ad retia sedebam. Erant in proximo non Venabulum aut lancea, sed stylus et pugillaris et Clusor statarius. Graecis, quod feris obiceretur, probo/lion] apud Xenophonrem, Cyneget. passim. *pro\s2 de\ un(= to\n a)/grion kekth=sqai kun/as2 *i)ndika\s2, *krhtika\s2, *lokri/das2, *lakai/nas2, a)/rkus2, a)/konta, probo/lia, podostra/bas2], vertit Guil. Xylander. At in aprum silvestrem canes comparet Indicas, Creticas, Locrenses, Lacaenas, casses, iacula. Venabula, tendiculas. Servio ad l. 4. Aeneid. v. 131. Venabula ob hoc dicta, quod sint apta venatui, quasi eXcipiabula. Nonius Marcellus desscribit, c. 18. num. 23. Venatium telum latissimum a coeteris aciei longissimae: M. Varro *o)/nos lu/ran], ———— Nempe sues silvaticos In montibus sectaris venabulo aut cervos. Interpretatus est L. Seneca in Hippolyt. Act. 1. Sc. 1. v. 49. Tu grave dextra laevaque simul Robur lato dirige ferro, etc. Vide Thom. Dempster. Paralipomenis in Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 8. Pisei autem inventum venabula facit Plinius, l. 7. c. 56. quae coirytis et thecis recondere Venatores, cum illorum usus non esset; in ipsa autem venatione, ferrum seu mucronem corum fucare coloribus solitos, ut ferae facilius se ferro non viso induerent, discimus ex Martiali, de Spectaculis, Epigr. 11. v. 3. ubi de urso, quise ipsum visco implicuerat, Splendida iam tecto cessent Venabula ferro, Nec volet excusso lancea torta manu. Idem feras, in quas venabula adhibita, recenset, l. 14. Epigr. 30. cui hic ipse titulus, Excipient apros exspectabuntque leones, Intrabunt ursos, si mdeo recta manus. Adde pardos, in quos tamen nil fraude hac opus, namque et in nuda venabula praecipites ruunt, Homer. Il f.] et Oppian. Halieut. l. 2. ob quam ferae temeritatem, cum ea Alexandrum M. apud Danielem comparari, volunt nonnulli. Sed et leaena, catulis orbata, nuda venabula non timet, vel saltem, ne timeat, oculos humi defigit, Aeliano teste etc. Multum vero interest, qua parte petatur fera. Si ferire voles apri caput, levi flexu irritus fit ictus, quare adigendum telum inter scapulas, qua parte iugulum est, quam rem plenius explicar Xenophon, Cyneget. Itidem in pardo venabulum adigendum in pectus, coque ipsum; ne alioqui, utcumque vulnus acceperit, recta in venatorem faciat impetum: quod monitum Polluci legas, Onomast. l. 5. c. 4. Sed et, ut, si fallere retium dolo velis, multum refert, cuiusmodi ea sint: ita in venabulis multum interest, ut e fraxino sint, aliove ligno duriore, ne durae illisa cuti frangantur atque ita destituant Venatorem, Gerh. Io. Voss. de Idololatr. l. 3. c. 70. ubi plura hanc in rem.
VENETI
populi Galliae olim longe amplissimae auctoritatis, quod et naves haberent plurimas, et scientia atque usu nauticarum rerum coeteros antecellerent. Caesar. Comm. de bello Gal l. 1. 3. c. 8. primum a Britannis, metu Anglorum ac Saxonum et amore libertatis ex patria profugis, tributarii facti sunt; dein a Chlodoveo Rege domiti, Francis per annos 90. subfuerunt: donec A. C. 578. a Waroco Britannorum Regulo recepti sunt, qui fusis Guntchramni copiis, Venetiam in potestate sua ita retinuit, ut usque ad Pipinum Regem, qui oppid. Venetos A. C: 753. cepit, non alios Dominos, quam Britannos agnoverit: atque ob id Veneticam regionem a Waroco Venetorum Comite, Broguerec, i. e. Guereci regionem, appellatam esle scribit Auctor libri, de vita Gildae Sap. Nomeno ius postea Britannorum Rex. Venetos Carolo Calvo eripuit, regnoque suo adiunxit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Baudrando fuere, ubi nunc Dioecesis Venetensis, in parte inferiore Btitanniae minoris, ad Occiduam oram Oceani Aquitavici. Eorum caput Venetiae, seu Dariorigum Venetorum, item Veneti, nomine gentis assumpto, vulgo Vannes, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Turonensi, prope aestuarium le Morbihan, satis lepida et culta, cum castro antiquo l' Hermine. In veter. Notit. in provincia Lugdunensi tertia vix septimo loco, non modo post Turonos et Cenonianos, sed etiam Redones, Andicavos, Namuetes, et Curiosolitas, numeratur, quod mirum habet Valesium, cum tantae olim auctoritatis et potentiae, tam late in Armorica quondam dominati sint Veneti. Vix 2. leuc. distar ab Oceano in Boream, 24. a Rhedonibus in Africum, et paulo minus a Namnetibus in Occasum, Corisopitum versus 27. Hinc Veneticae Insulae, quae nunc Bellisle, et aliquot minores ei adiacentes, in ora Australi Britanniae minoris.
VENTRICULUS_Victimae
inter partes Sacerdoti assignatas, memoratur Mosi, Deuteron c. 18. v. 3. ubi Graeci vocem Hebr. e)/nustron] reddunt. Est autem e)/nustron] Hesychio to\ me/ga e)/nteron tw= cw/wn, h( koili/a], magnum animalium intestinum, venter. Aliis h)nustron], quod eidem definitur h( prw/tz koili/a tw= mhrukazome/nwn] zw)wn] primus venter animalium, quae ruminant: aut ex alorum sententia, u(poga/strion], imus venter. Quod posterius ex Aristotele sirmatur, Histor. l. 2. c. 17. ubi huiulmodi animalia quatuor ventriculos habere asserit, quorum primum ad os stomachi vocant thn\ koili/an thn\ mega/lhn], magnum ventrem; secundum kekru/falon], reticulum, a Figura; tertium, ab asperitate e)xi=non]. quartum denique hn)/ustron]. Et de Partibus Animal. l. 3. 14. ubr docet, hos quatuor ventrrculos supplere vicem dentium, quae illis ab una parte desunt. Neque enim sunt a)mfo/donta], adeoque pluribus opus habere ventriculis, qui cibum prorsus digerant ac conficiant. Nempe hn)/ustron] est ab hn)/us1e], perfecit et absolvit: quia cibi digestio, in prioribus ventriculis solum aflecta, in isto plane perficitur et consum matur etc. Sed , in quo agni vel haedi vel lepusculi lactentis lac coagulari solet, sitne primus vel ultimus, atut unus e mediis ventriculis, plane nescimus. Utut sit, certum est hn)/ustron] a Veteribus inter cupedias censeri. Hinc Aristophanes, Equit. Act. 1. Sc. 3. *e)gw\ de\ g) hn)ustron boo\s2, kai\ koili/an u(ei/an katabroxqi/s1as2.] Ego vero cum enystrum bovis et ventrem porcinum deglutivero Et, Actu 4. Sc. 1. *kai\ xo/likos, hn)u/strou te kai\ gastro\s2 to/mon]. Et visceris, et enystri, et ventris tomaculum. Unde Hesychio, non u(poga/strion] simpliciter, sed u(poga/strion h(dus1me/non], imus ventriculus conditus, hn)/ustron] exponitur. Nil itaque mirum, quod Graeci Interpretes cum humero et maxillis victimae, e)/nustron] quoque seu hn)/ustron] Sacerdoti assignatn: quodque inter poenas quas Sacerdotibus impiis interminatur Deus, etiam istam legimus, Malach. c. 2. v. 3. *skorpiw= e)/nustron e)pi\ ta\ pro/s1wpa u(mw=n, e(/nustron e(ortw=n u(mw=n]. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. uti de ventriculis anserum gallinarumque farciri olim solitis, supra voce Isitia.
VENTUS
a veniendo; insigne Meteorum est, e quo Auguria quoque Veteribus captari consuevisle, testatur Luctatius Grammaticus ad l. 3. Thebaid. v. 665. ubi Statius, —— Ventisque aut alite visa Bellorum proferre diem. Solent enim, inquit, Augures Ventorum flatibus futura praedicere. Deorum nempe hos esle nuntios, et hominum vota precesque ad Deos referre, creditum olim. Ovid. l. 10. Metam. Fab. 11. v. 642. de Venere, Detulit aura preces ad me non invida blandas. Virg. Ecloga 3. v. 73. Partem aliquam Venti Divum referatis ad aures. Quae autem vota irrita cadebant, ea a Ventis ad Deos non perlata, sed vel dissipata, vel in longinquam regionem avecta et procul exportata fuisle, fabulabantur: Imo, si quid evenire nolebant, Ventis differti dissiparique exorabant, Alb. Tibullus, l. 1. El. 5. v. 35. et l. 3. El. 4. extr. apud Hadr. Turnebum, Adversar. l. 1. c. 23. Virg. l. 9. Aen. v. 312. Multa Patri portanda dabat mandata sed Euri Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant, Q. Catullus, l. 10. Aeneid. In Vento et rapida scribere oportet aqua. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 3. c. 8. Iisdem Gentilibus, cum in sacrificiis flamma Ventis dispoderetur, mali ominis loco fuit. Idem, c. 11. seq. Contra, cum rogi, in quo mortuus cremaretur, flammam vehementior Ventus animaret, faustum habitum est: unde proximos rogum circumstantes, Ventos invocare, ut exsequiali igne ardens cadaver flatu suo iuvarent, fuisle solitos, legimus. Vide quae de Achille Patrocl exsequias celebrante, Homerus habet. Imo et pro Diis habitos, certum. Ita enum de Persis Herodotus, l. 1. *qu/ous1i de\ h(li/w| te, kai\ s1elhn/h| kai\ gh= kai\ puri\ kai\ u(/dati kai\ anemois1i tou/tois1i me\n dh\ mou/nois1i qu/ous1in a)rxh=qen]. Sacrificant vero Soli et Lunae et Telluri, et Igni et Aquae et Ventis. His enim solis sacrisicant iam ab initio. Vide quoque Strabonem, l. 15. De Phoenicibus similia habet Eusebius, Praepar. Euangel. l. 1. ubi ex sanchuniathone, Usonem phoenicem templum iis posuisse, refert. Imo et Graecis in Diis erant. Cum enim maximus iis metus esset incuslus, ob adventantem Xerxis exercitum: oraculum Delphicum iussit eos a)ne/mois1i eu)/xesqai], ventis supplicare. At ratio addita, quia ab his maxime auxilium maneret Graeciam. Itaque tum in delubro Thuiae, Cephisi filiae, ara Ventis constituta est, iisdemque sacrificatum, uti discimus ex eodem Herodoto, l. 7. Etiam apud Platonem in Phaedro legas, de ara ab Atheniensibus Boreae constituta, vide in hac voce, ut et ubi de Calao et Zetho. Sed et in Sicyoniae urbe Titane, descendenti a vertice, ubi templum Minervae, aram Ventorum fuisle, ad quam Sacerdos quotannis nocte una sacrificaverit, refert Pausan. l. 2. addens ibidem, ut ad quatuor foveas quaedam concinat, h(merou/menos tw= pneuma/twn to\ a)/grion], ad placandam ventorum saevitiam. Ipse Augustus Circio, vento Galliae, praecipue Narbonensi, peculiari, templum, cum in Gallia moraretur, et vovit et fecit, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. 1. 3. c. 1. ex L. Seneca, Nat. Qu. l. 5. c. 17. Quamobrem, quod apud Maronem, l. 3. Aen. v. 120. Aeneas, —— pecudem Zephyris felicibus albam mactat; id non ex Fabulari solum, sed et ex Civili Theologia prolatum est. Eo autem albam pecudem dixit Poeta, quia ventus is albus et serenus est. Unde etiam in Circo Rom. albus aurigarum color Zuphyris sacer erat, teste Tertulliano, de Spectac. c. 10. Facit huc, quod per Ventos Scythae iurare soliti, uti apud Herodotum legere est, etc. Vide quoque ubi de Titanibus et plura hanc in rem, inprimis de argumentis divini cultus Ventis tributi, apud Vossium, d. l. c. 2. 3. et 4. Quod vero Poetae Ventis praefecerunt Aeolum, id potius ab veteri historia tractum videtur. Vixisle enim is dicitur Iliacis temporibus, ac post socerum suum Liparum in Insulis regnasse Vulcaniis, quae ab eo postea Aeoliae dictae sunt. Addunt fuisle Regem, ut pium iustumque, ita sideralis et nauticae rei peritissimum, hominesque ab eo edoctos vela facere, et ex nebulis surgentibus praedicere tempestates: item de ventis futuris multo ante statuere, ex anni tempore: atque ob ista, post mortem, habitum esse Deum Ventorum. Notissimi de eo vensus, l. 1. Aen. v. 56. —— Hic vasto Rex Aeolus antro Luctantes ventos, tempestatesque sonoras Imperio premit —— Primum certe eorum rationem deprehendisse, Plinius tradit, l. 7. c. 56. Nec defuere sua Ventis idola, magno ore hiantia plerumque, cuiusmodi picturas apud Pighium habes, pone elegantem tract. de Themide Dea et Iac. Sponium, Itinerar. Graec. ubi de Turre Octogona Andronici Cyrrhesti hodieque Athenis superstite. Quo Papinianum illud spectat, l. 7. Theb. v. 37. primique Aquilonis hiatus In diversa ferunt —— Fuere autem primitus duo soli Venti recepti, Auster et Aquilo, utpote ab utraque mundi meta originem ducentes, reliquis acessionum loco habitis, qui, prout inclinatione ac recessione ab hoc et ab illo axe deflecterent, Septentrionales aut Meridionales appellabantur. Unde in antiquis Philosophorum et Medicorum scriptis, ad designandas tem pestatum et aeris constitutiones, quas venti faciunt, ta\ *bo/reia] solum et ta\ *no/tia], nominari legimus. Dein quatuor agniti, pro ratione 4. Mundi partium, e quibus spirarent: videl. Eurus, Auster, Aquilo, et Favonius, quorum apud Homerum iam mentio. Primos eos vocat apud A. Gellium, l. 2. c. 22. A' quatuor caeli partibus, quos quasi primos nominabimus. Acceslere his processu temporis secundi quatuor, sicque octo facti sunt, quorum nomina: Auster, Eurus, Solanus, Aquilo, Septentrio, Chorus, Favonius et Asricus. Fuitque com muni consensu tam Graecis, quam Latinis, recepta haec partitio, et magis probatus iste numerus, quam alius quilibet. Postea tamen tertii quatuor adiecti, quo pacto ad duodeka/da] numerus crevit, videl. Auster, Euronotus, Vulturnus, seu Eurus, Subsolanus, Caecias, Aquilo, Septentrio, Thrascias, Chaurus, Favonius, Africus et Libonotus, ut videre est ex dodecagono Salmasii ad Solin. p. 1252. et supra in hac voce. Quam ventorum rationem posteriorem plerique am plexi sunt, primorum nempe quatuor singulis duobus ab utroque latere ventis adiunctis: sicuti octonariam triplicans Vittuvius, adiectis pariter ad latera singulorum duobus aliis ventis, 24. fecit. Neoterici tandem duodenariam hod modo triplam ediderunt, commentique sunt collateros cuique duos alios ventos et numerum usque ad 36. provexerunt. Nempe a vento uno profectas omnes mutationes et flexus fluxusque pro totidem ventis numerant, quibus et sua nomina indidere etc. Qua de re vide Salmas. pluribus agentem, ubi supra, p. 1247. et seqq. Hodie triginta duos faciunt plerumque Geographi, pro usu Europaeorum, Exterum Mare sive Oceanum navigantium, qui omnes Germanicis utuntur vocabulis, varie tamen ad suam cuiusque linguam detortis, ut videre est apud Phil. Cluverium, Introduct. Geogr. l. 1. c. 8. Internum vero sulcantes Itali in XVI. Partes ventos distribuunt, uti docer idem ibid. Coeterum Ventus, vel Generalis est, Nautis vocatus de Passatwind, vel Specialis. Ille multis simul locis per totum annum spirat in Mari, estque perperuo Orientalis, i. e. Eurus, vel Euro collateralis et cum primis observatur in Mari Zonae Torridae. In Mari Pacifico idem constantissimum se exhibet, ut proin eo naves, a Nov. Hispaniae portu Aquapulco ver sus Philippinas tendentes, sine ulla velorum vel collectione vel mutatione tutissime utantur, Kircherius, de A. M. l. 3. part. 4. c. 2. p. 269. ex ore Didaci Bobadillae: neque ab initio susceptarum inde navigationum in hanc usque diem ulla navis, in vastissimo illo 1650. milliar. itinere periisle deprehensa sit. Vide praeter alios Georg. Spilbergium, Navig. p. 56. et Iac. Heremitae, Itiner arium. Contra, qui, ex Insulis Philippinis, Americae regiones, quippe Occidentales, petunt, iis semitam Solis sub Zona Torrida servare aut repetere, ob perpetuam Venti reluctationem, im possibile est: sed, ut in portum, e quo solverant, Aquapulco restituantur, Zonam eos Temperatam ingredi et ad Americae Septentrional. litora navim dirigere oporter, ut hinc Borealibus flatibus adiuti desiderato termino tandem potiantur, vide Thom. Candischii Ephemerides cum Itiner. p. 84. Et quia Ventus hic ab Africae littoribus perpetuo Brasiliam et Paraguaviam versus spirat, hinc fit, ut, qui Indiam Orientalem ex Europa petunt, plus temporis insumant, quam qui inde Europam repetunt. Proin Belgae, Indiam Orientalem petituri, quando Insulas Promontorii Vir. praetervehuntur, non amplius iuxta Aricam navigant, sed recto itinere Americam petunt, et in littoribus eius haerent, donec Tropicum Capricorni emensi sint, postea vero demum ad Caput Bonae Sper tendunt et sic deinceps iter suum longius persequuntur, Alias enim, si prope Africam manerent, cum perpetuo contrario Vento ipsis esset luctandum, ut Vascus di Gama, cum Promontorio hoc Europam versus tendant, longe breviori utuntur itinere, Insulam S. Helenae, quae 350. milliar. a Promontorio Bonae Spei abest, pergentes, quod iter plerumque 17. vel 18. diebus absolvunt, quippe Generali isto Vento adiuti. Vide Catalogum eius in Mandelslovii Itinerar. p. 181. Id solum cavere debent, ne Insulam, quae admodum parva, praetervehantur: Inde enim si vel oct ava milliaris parte deslectant, illam repetere non possunt, Vento Orientali Occidentem versus eos impellente. Ideo tum aquationis causa, vel Insulam Ascensionis vel ipsam Brasiliam, cum maximo itineris dispendio, adire coguntur. Eodem Vento tertia Maris, sub Zona Torrida exsistentis, pars non quidem penitus destituitur, sed nec ab ipso semper afflatur, tot Insulis, quae in eo sitae sunt, interpellantibus, quo minus spirare possit crebrius: Interea satis est frequens quinque primis Anni mensibus. Hinc Belgae, ex India Orientali solventes, plerumque circa Anni finem id faciunt, utpote tum temporis usque ad Caput Bonae Spei Vento illo adiuti: eodemque tempore Goa proficisci solent, Mandelslov. Quo fit, ut Belgae plerumque circa Iulium mensem in Patriam appellant. Contra circa idem tempus e Patria solvunt, trimestri vel quadtimestri spario iter inter Belgium et Caput praefatum emensuri: quod dum faciunt, certi sunt Generali se Vento in Mari Indico haud im peditum iri: Plura hac de re vide apud Varenium, Geogr. c. 21. et Athanas. Kircherium, qui Venti huius causam accurate et prolixe persequitur, Mundi subterr. l. 4. S. 2. c. 2. p. 193. et seqq. Speciales vero Venti dicuntur, qui certo loco ac tempore spirant; Quales Veter. decantatissimi, Etesiae, quibus annumerari possunt Venti Boreales, in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem continuo spirantes: Chelidonii, quibus Ornithiae accensentur et Venti Australes: et qui nostro tempore nomine Moussonum innotuere, quos prosequitur Varenius, loco eit. p. 389. et Kircherius, ubi supra, p. 196. et seqq. Certo locoo, sed perpetuo spiranres Ventos observare est, 1. in littoribus Peruviae et Chiles atque adiacenti Mari, ubi ventus perpetuo fere est Australis vel Collateralis eius Austro-Zephyrus. Incipit ad 46. grad. Lat. atque perflat ultra Panamam Isthmi Americani, quo fit, ut naves Hispanorum, auro et argento onustae, Lima Panamam tendentes, paucis diebus iter suum expediant; contra vero Panama Limam repetentibus multorum dierum navigatione sit opus. II. in Freto le Maire, ad littora Terrae Magellanicae seu del Fuego, contrarit fere spirant Venti Occidentales, tanto cum impetu, ut arbores quoque a perpendiculari rectitudine versus Ortum inclinent: sed ab altera parte eiusdem Freti, ad litrora Terrae Australis spirat Auster. III. Medio itinere, inter Iaponiam et Liampo, urbem maritimam Chinae, semper spirant Venti Occidui. Quo referri etiam posunt Venti, qui in maritimis quibusdam Regionibus, non certo tantum anni tempore, sed certis etiam singulorum dierum horis spirant, ac duum generum esse deprehenduntur; ut ii, qui Portugallis Terreinhos et Viracons dicuntur, de quibus hic paulo infra. Sunt tandem et Venti quidam subitanei, qui, summo cum impetu e nube prorumpentes, sursum deorsum omnia vertunt, Lain. Eonephiae, Portugallis Travados dicti, de quibus vide suo loco, uti et supra voce Orkanes, et plura de hoc argumento apud Auctorem Anonymum, Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civ. Part. 1. c. 2. nec non hic passim, ubi de Ventorum speciebus. Ut de usu aliquid addam, praeter multiplicem illum neminique non notum, de quo Vossium insuper videre est ubi supra, Ventis Deos vehi creditum, apud Gentiles. Hinc Statius, l. 1. Theb. v. 293. de Mercurio, Portantes praecede Notos —— Vide quoque eundem, l. 7. insuper Virgilium, Ovidium, Apuleium, alios, innumeris in locis: quae oriunda dicas ex divinarum Literarum de vero Numine sermone. Sic enim Historiae Prophetarum, et non uno loco Psaltes Rex, inter alia Psalmo 18. v. 9. 10. *kai\ e)/klinen ou)ranou\s2 kai\ kate/bh, kai\ gno/fos u(po\ tou\s2 po/das2 au)tw=| kai\ e(pe/bz e)pi\ keroubi\m kai\ e)peta/sqh, e)peta/sqh e)pi\ pteru/gwn a)ne/mwn]. Eorundem indicio novum Orbem detectum, Christoph. Columbi seu Coloni docet historia. Quo pacto non solum inter omnes gentes commercia inita, sed, quod longe maximum est, Euangelium sic omni creaturae annuntiari coeptum est, iuxta mandatum Domini nostri, Matth c. 28. v. 19. et Marci c. 16. v. 15. optato successu, ut ex Hispanorum, Anglorum, Belgarum, Navigationibus liquet. Sed et Venti exemplo invisibilitatem Dei asseruit, inter Gentiles Xenophon, Memorabil. l. 4. inter Christianos Minutius Felix, in Octavio etc. Vide quoque supra, voce Chifung, et plura de hoc Divinitatisargumento, apud Tob. Pfannerum, Systemate Theol. Gentilis purioris, c. 2. quod est de Deo §. 19. uti de Ventorum symbolo, apud Aegyptios, voce Accipiter: de pilae anemodictico, supra itidem voce Physa: de ritu Campionum medii aevi, parte adversa non comparente, Verberandi contra Ventum, infra. Venti quidam speciales, in Geographia observati. a]. Australes Venti, a Septembri ad Martium, in Regno Guzaratae spirantes Chelidoniis annumerati possunt; qui Australes sunt valde debiles, inconstantes et minus continui, e montibus Monomotapae, quos Lunae vocant, oriundi. b]. Boreales, qui in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem, continuo spirant, non male Etesiis accensentur. g]. Chelidonii, e Monomotanae montibus orti, Australem zodiaci partem permeant sicque Europaeis hiemem: in Regno Monomorapae vero, aestatem faciunt. d]. Etesiae, Venti sunt Boreales, a medio Iulio usque in finem Augusti, eoque toto dierum Canicularium tempore, in iis Regiombus, quibus Carparhii montes versus Boream obtenduntur, i. e. in Graecia, Macedonia, Servia, Bosnia; Thracia, Asia Minore, Aegypto, flantes. Quo eodem tempore, in Regionibus cis Carpathum, h. e. Poloniae parte et Russia, etiam statos Ventos, sed Australes, spirare annotavit Mart. Cromerus, Rebus Pol. et Sigismundus Herberstenius, Rebus Moscovit. e]. Malacia contra perpetua est prope Guineam et sub Aequatore, in Mari Atlantico, nisi eam Ecnephiae subinde cieant. Unde ex EurOpa in Indiam vel ex India domum tendentes, quanto poslunt opere, Guineae littora fugiunt, ne ibi haerere cogantur. z]. Moussones, de quibus diximus suo loco. h]. Orcanes, Latine Typhones diceret, Venti sunt impetuosi magna cum celeritate per omnes Mundi plagas, circa locum aliquem, vagantes: Interque Malaccam et Iaponiam frequentissimi. Talem, inter Navazam et Iamaicam Americae Insul. expertus, prolixe et accurate describit Vincentius le Blanc, ltiner. Part. 2. c. 22. sq]. Ormthiae, Venti post Aequinoctium Vernum spiranutes, Chelidoniis adnumerari possunt. i]. Terreinhos Lusitanis, Belgis de Landwind, dicti: Venti sunt a Terra ad littora, certis singulorum dierum horis, spirantes. Sic in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. eiusmodi Terreinhos seu Terrestres, ab hora 12. noctis usque ad Meridiem: in litore Novae Hispaniae, de nocte spirant, ut et in Regno Congi et Provinciis ad Copo Consalvo. Contra k]. Viracons Lusitanis, de Wind uyt de See Belgis, Maritimi Latinis, Venti itidem, non certo Anni tempore tantum, sed et certis singulorum dierum horis flantes, in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. a Meridie, cum desinunt Terreinhos, in cipientes, usque ad 12. noctis horam perflant, quibus tum succedunt Terrestres: In litore similiter Hispaniae Novae, ubi hi de nocte spirant, illi tota die perdurant; Quod similiter contingit in Regnis Congi et Provinciis ad Lopo Consalva praefatis, etc.
VENUS
ab antiquis amorum, gratiarum, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea: ita dicta a veniendo, quod ad omnes res veniat, ut auctore est Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 24. Hanc Poetae, ex spuma maris et Caeli telticulis natam fabulantur, a Saturno excisis et in mare proiectis, unde et u)po\ to=u a)frou=], h. e. a maris spuma, Aphroditem appellarunt. Ovid. Ep. 15. Heroid. v. 213. ———— Venus orta mari mare praestat eunti. Musaeus: *ai)gw/sseis2 o(/ti *ku/pris2 u)po/ssoro/s2 e)sti sqala/sshs2.] *kai\ krate/ei po/ntoio kai\ h(mete/rwn o)duna/wn.] Fertur in concha magaritarum feraci fuisle concepta, in qua etiam navigavit in Cyprum, quare cum de formosa muliere loquererur Venus, apud Papinium, l. 1. Sylv. 2. v. 117. illam dignam esleinquit, quae sua esset soror, et in eadem concha navigaret: Haec et caeruleis mecum consurgere digna Fluctibus et nostra potuit considere concha. Simulacrum eius varium fuit: Interdum eam effinxerunt puellam in concha ex mari exeuntem; Interdum mulierem manu concham tenentem, rosisque cinctam, pone quam Charites et utrinque Cupido ac Anteros. Curru etiam nonnumquam vehebatur, columbis tracto, quibus illi quoque litari mos: ob volucris huius puritatem et castitatem. Alii cycnis illam vehi tradunt. Plut. in praec. connubial. scribit, eam testudinem pede calcantem Eleis Phidiam effecisse, ut domesticae custodiae et silentii mulieribus symbolum esset. Vide Euseb. de Praep. Euang. l. 3. Alii illam superiore parte, cingulo tenus, virum, inferiore feminam, repraesentarunt. Unde sexus eius ambiguus, vide infra. In nummo Caracallae Aug. vetustissimum Veneris Paphiae simulacrum, candidi lapidis seu Baetyli specie, expressum cernitur, uti supra diximus, voce Paphos. Porro 4. Venerum meminit Cicero, l. 3. de Nat. Deor. c. 23. Venus, inquit, prima Caelo et Die nata: cuius Elide templum vidimus. Altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus. Tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Vulcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur. Quarta, Syria, Tyroque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Haec ille: Pausanias vero, in Boeoticis, tres Veneres fuisse scribit, quarum una Caelestis; altera Popularis, tertia Apostrophia dicta est. At Plato, in convivio, duas esle Uneres, et duos Cupidines inquit in his: *pa/ntes2 ga\r i)/s1men, o(/ti ouk e)/stin a)/neu e)/rwtos *a)frodi/th, tau/ths2 de\ mia=s2 me\n ou)/s1hs2, ei(s2 a)\n hn)= *e)/rws2. *e)pei\ de\ du/o e)/ston, duo a)na/gkh kai\ *e)/rwte ei)=nai. *pw=s2 de\ ou) du/o ta\ sqea\, h( me/nge pou pres1bute/ra, kai\ a)mh/twr, *ou)ranou= squga/thr, hn\ de\ kai\ *ou)ranian e)ponoma/comen h( de\ newte/ra, *dio\s2 kai\ *diw/nhs2, hn(\ de\ *pa/ndhmon kalou=men]. Deam hanc, ut et Martem, religiose coluerunt Romani, atque ab ea originem, ducere videri voluerunt: fingentes ex ea et Anchise natum Aeneam: qua de causa in num mis quibusdam Mercurium expreslerunt, deducentem Venerem ad Anchisem: Hinc et plurimis cognominibus ac templis eam honorarunt. Dicta enim illis Alma, i. e. sancta seu pulchra, cui aedicula fuit, in regione XII. Calva, cui aedes consecrata, postquam, Capitolio a Gallis obsesso, ex mulierum capillis tormenta fecislent Romani: Capitolina, cuius meminit Sueton. in Calig. c. 7. et Galba, c. 18. Cluacina, a cluere, quod antiqua lingua pugnare significat: Huic templum vovit et construxit Titus Tatius Rex, in ea fori parte, qua Romani et Sabini, armis depositis, pacem inierunt. Erycina ab Eryce monte Siciliae, ubi Aeneas matri templum erexit: Eidem Q. Fabius Maximus Dictator aedem vovit, Liv. l. 22. c. 9. iterumque idem creatus Duumvir in Capitolio eam dedicavit, Liv. l. 23. c. 30. Fuit et alia eius aedes, apud portam Collinam, vota a L. Porcio Livio Cons. bello Ligustico, et ab eodem Duumviro dedicata eo anno, quo Aquileia Colonia Latina in agro Gallorum est deducta, Liv. l. 40. c. 34. Quod remplum ex nominatissimis fuisle, refert Appianus, Bell. Civ. l. 1. Genitrix, cui templum ante pugnam Pharsalicam vovit, et potitus victoria, in foro suo posuit Caesar, eique spolia, uti thoracem de margaritis Britannicis, dedicavit. In hoc postea Augustus statuam aeneam Caesari Divo cum stella crinita, supra caput eius fulgente, quia eiusmodi, post mortem eius, stella visa est, collocavit, Dio, l. 43 Appian. de bell. Civ. l. 2. etc. Libentina, cui puellae, annos pueritiae egressae, pupas dicare solebant, Persius, Sat. 2. v. 70. Libitina, cuius aerarium Servius Tullius instituit, in quod pro defunctis certi pretii nummi inferrentur, Dionys. l. 4. In eius templo, quae ad funera pertinebant, vaenire solebant. Murtia, vel Myrtia, cui aedes fait in regione XI. teste Victore. Placida, cuius aedicula fuit, in regione V. Romana, cui delubrum fuit, in via sacra, inter singularia et admiratione digna loca, recensitum Marcellino. Verticordiae, cuius aedes extra portam Collinam, via Salaria fuit. Victrix, cui aedem dedicavit Pompeius, altero Consulatu, editis celeberrimis et sumptuosissimis ludis, Plut. in eius vita. Ut nihil dicam de Venere custode hortorum Sallustianorum: neque de Iovis Ultoris templo, quod prius Veneris et Martis dictum fuisse Dio scribit. Vide sis plura apud Natal. Comit. l. 4. c. 13. Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 2. c. 10. etc. Athenis duplex Veneri templum sacrum erat, unum th=| ou)rania] alterum th=| pandhmi/w|], Deum an Deam dicerent, ambigui haesere antiqui: Unde Poeta, Pollentemque Deum Venerem. Et Aristophanes hoc numen th=| pandhmi/w|], in masculino genere vocat. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Att. Est item Venus, una errantium stellarum inter Solis et Mercurii sphaeras sita, quae fws1fo/ros2] Graece, Lucifer Latine dicitur, scil. cum Solem antegreditor: cum autem eundem subsequitur, Hesperus, et Vesper, et Vesperugo. Venus aliquando pro amasia. Plaut. Curcul. Actu 1. sc. 3. v. 36. Tun' meam Venerem vituperas? Idem in Paenulo, Actu 1. sc. 2. 66. Hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthaec propitia. Lucret. l. 4. v. 1178. ——— Nec Venres nostras hoc sallit. I. e. Nec hoc ignorant nostraepuellae. Virg. 3. Eclog. v. 68. Parta meae Veneri sunt munera. ---- In tesseris felicissimum iactum, aliis quoque Basilicum dictum, Venus notavit: Horat. l. 2. Carmin. Od. 7. v. 25. ——— Venus arbitrum Dicet bibendi, Consurgebat autem Venus ex talis quatuor iactatis, ubi diversam omnes ostendissent faciem, Cael. Rhodi. l. 20. c. 27. Vide et Turnebum, Advers. l. 5. c. 6. Nomen eius quod attinet: Suaviter, inquit Seldenus, de Diis Syris; forsan iis insanire viderer, qui has literas, et quicquid non est ultro obvium oscitantibus, nimium temnunt, si Veneris nomen benoth,] in Succoth Benoth pererem. Nemo tamen est, qui nescit, facillimam et frequentissimam esse elementi B. in V. migrationem. Quod si T. finale per S, ut Iudaei hodierni, pronunties, tum Venos in Benoth expressissimum habes: Et Binos Graeca pronuntiatione est Venus nostra. Sane Suidas: *bi=nos, o)/noma *qea=s2]. Etiam VENOS GEN. pro Venere Genetrice legitur, in Nummis Iuliae Augustae Septimi Severi uxoris, si fides Adolpho Occoni, cuius Numismata consulas, p. 366. Ita Benoth ipsum etiam Numen denotabat, et Succoth tabernacula, seu aedes eiusdem. Vide plura, apud ipsum auctorem, Synt. 2. c. 7. Venus a veniendo dicta putatur Ciceroni, l. 3. de Nat. Deor. quem sequitur Arnobius l. 3. Quod, inquit, ad cunctos veniat, Venerem cognominatam. Vide sis Fungerum in Venus, et Vossium in Venustus. Nic. Lloydius. Ut et hoc addam: Apud Graecos Romanosque, qui non pauca ex orientis Theologia retinuere, primitus Venus eadem fuit, ac Lunae sidus; nec tamen semper haec per Venerem intelligitur. Bifariam enim Venus consideratur, ut corpus est et ut accidens. Priori modo vel corpus est aethereum, vel sublunare: Aethereum vel Luna intelligitur vel Lucifer sive Hesperus; Sublunare autem Tellus est. Accidens vero, quod eius nomine signatur, vel qualitas est, puta vis sive facultas generandi: vel actio, puta generatio ipsa. Ahteniensibus ac Lacedaemoniis Luna fuit, cui apud illos, viros cum veste muliebri, ulieres cum virili, sacra fecisle Festo tw= *g(bristikw=n] seu Petulantium, Philochorus tradit, apud Macrob. l. 3. Saturnal. c. 8. Apud hos, signo ligneo Veneris Iunonis, pro filiarum nuptiis, sacra facere consuevisse inatres, legimus apud Pausaniam, Laconic. Ubi Veneris ac Iunonis appellationes coniungi videmus: quia, etsi utraque Luna sit, eoque generationi praesideat, laxius tamen Veneris pateat nomen, et ad quosvis concubitus se extendat, cum Iuno Coniugum tantum cohabitationi fuerit praefecta. Hinc Ovid. Ep. Hypsipyles, Heroid. 6.v . 43. Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba Iuno Adsuit. Itaque non Venus, sed Iuno in festa fuit pellicibus, unde Lex Numae apud Festum in Pellex: Imo Numae temporibus Veneris nomen necdum Romae notum erat, teste Cincio, apud Macrobium, l. 1. Saturnal. c. 12. Dicta est autem Venus haec propter Lunae in Mare imp9erium *ponti/a, *limeni/a, *e)piponti/a, *pelagi/a]; quemadmedum, apud Aegyptios Isis, quae eadem cum Luna, navigio vehi credita est: Propter eius vim generativam, Diana, vel Iuno Lucina, vel Alma Venus; Propter eiusdem vim corruptivam (Unius enim generatio alterius corruptio) Venus *e)pitumbi/a], vel Libitina Venus, aut simpliciter Libitina, item Proserpina et Hecate. Apud Aslyrios et Arabes, *a)frodi/th *ou)rani/a]; i. e. Venus caelestis; tum Lunam tum Aera denotabat, eademque iis cum Iunone erat, Plut. in Crasso. Virginem autem eam dixere, ut Romani et Graeci, Virginem Dianam: Nempe hoc nomine non Terrestrem indigitabant, sed Caelestem, quae partim erat Luna, partim aer, pro Lunae ratione, mutationibus obnoxius. Phoenicibus tum Luna fuit, tum Terrae et Aquae globus: Ut enim vis naturae generatrix caelitus proficiscitur, ita ab Aqua ac praecipue Terra tecipitur, inque hac porissimum elucet, Macrob. l. 1. Saturnal. c. 21. Unde Venus Phoenicum, seu Venus Byblia, haud alia, quam Deum Mater apud Phrygas, aut Isis apud Aegyptios, apud Graecos *dhmh/thr], apud Romanos Ceres. Imo cum Venus fuerit Terra, atque eadem quatenus ignifera est, etiam *e)sti/as2] seu Vestae habuerit nomen, non obscura est ratio, cur eandem aliqui Venerem ac Vestam esle dixerint, quod miratur Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 10. etc. Ita quidem ex Philosophica de Diis doctrina Vossius: Ex Poetica vero ac Civili, qua supra hos caelos statu untur mentes quaedam aeternae a sideribus diversae (uti Iovem, Apollinem, Iunonem, Venerem coeterosque Deos Consentes, considerare iubet Appuleius, de Deo Socr.) Venus Mens caelestis habita est, stellae, de qua mox, Praeses, visui nostro denegata sideribusque omnibus sublimius caelos terrasque despiciens. Redeo ad doctrinam Philosophicam, secundum quam Venerem, non Ludnam solum aut Terram, sed et Luciferum seu Hesperum, fuisse vidimus, quem proin Veneris stellam merito nuncupant Eruditi. Et quidem in Planetis quinque primo divinos obtinuisse honores videtur Venus sive Hesperus, cuius virtus est, moderate calefacere ac humectare, quo nihil ad generationem conducibilius: Quam ob causam duo generationi Veteres praefecere sidera, Lunam et Hesperum, utrumque Veneris nomine appellatum. Namque utrumque sidus modice calefacit et humectat, utrique sideri fws1fo/rou] commune fuit nomen, ut de Luna, ex Euripide, Tullius docet de Nat. Deor. l. 2. et Phurnutus: utrumque crescit ac decrescit, neque Luna solum, sed et Venus stella Eclipsin patitur. Sidus autem hoc nunc considerabant ut masculum, nunc ut femineum: quasi Deum a)ndro/gunon]. Ut marem spectabant, cum dicerent vel Hesperum, vel fws1fo/ron] sive Luciferum; Unde Festum fws1fo/ria] Plut. memorat, contra Colot. ac Gaditani etiam, teste Strabone, l. 3. habuere Phosphori Fanum: ubi non Dianam Luciferam, sed Veneris stellam intelligi, ex eo cognoscimus, quod addat, aliter vocari loukemdoubi/an], Lucem-dubiam; unde et colligere est, a Romanis hoc Fanum essse. Nec Hebraeos fugit, Luciferum fuisse Veneri sacratum: Namque Iesai. c. 14. v. 12. ubi in Hebraeo est, Lucifer, Targum habet Stella Veneris. Imo Veneris seu Luciferi venerationem iam Moses respexisse videtur Deuteron c. 22. v. 5. Temporibus etiam antiquis Venerem coluere Ismaelitae, a quibus eum cultum accepere Saraceni, ut diximus suo loco, ubi de lapid (super quo Abrahamus agnovit Agarem vel cui alligavit camelum, sacrificaturus filium) caput simulacri Veneris credito. Nec obstat, quod de Venere, prout Lunam significat, et Uraniae sive Caelestis nomine celebratur, quidam interpretentur: Quippe Arabes, et hinc Saracenos, Luciferi Lunaeque cultum coniunxisse, discimus ex Euthymio, Panopl. et Cedreno, Chron. Ut feminam vero, hoc Sidus cum considerabant Antiqui, Graeci appellarunt *a)frodi/thn], Romani Venerem de quarum vocum origine vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 22. et 27. et plura hanc in rem, toto illo libro passim. Gemma Veneris Genitricis nudae, cum telo in manu, et Cupidine pusione, signasse legitur Iulius Caesar Imperator, de qua Valerian. Pierius, Hieroglyph. l. 36. Sed enim, ut de parturientium fascinatione per implexas manus dicebamus, ita contrarium est in nummo Iuliae Piae, ubi partus felicitas explicatur; Ibi enim Venus laeva haslae innititur, dexteramque expansam ostendit, cum inscr. VENUS GENETRIX. Romani enim genus a Venere, propter Aeneam eius filium, se ducere asseverabant, maxime vero gens Iulia: quae quidem, condente et dicante Iulio Caesare, templum erexit Veneri Genetrici, cuius rei Plinius et Tranquillus et alii meminere. Vide Fortun. Licetum, de Gemmis Annul. Schem. 8. c. 55. et Schemate 48. c. 146. Eam Venerem armatam vocat Dio, l. 43. *to\ glu/mma au)tou=s2 (*a)frodi/ths2) e)/noplon e)fo/rei, kai\ s1un/qhma au)thn\ en toi=s2 plei/stois2 kai\ megi/stois2 e)poiei=to], sculptam eius (Veneris) armatae imaginem gestabat, eaque tessera in rebus summis plerumque utebatur. Ut et hoc addam, Veneris coronae e rosa plerumque fuere, uti pluribus docet Car. Paschalius, Coronar. l. 3. c. 6. Simulacra eius inter praeclarissimorum Artificum opera, memorantur varia Plinio, picta Anadyomene Apellis, l. 35. c. 10. et Coa inexpleta eiusdem, ibid. e marmore Gnidia Praxitelis, l. 36. c. 5. en kh/pois2], Phidiae, an Alcamenis, ibid. Nemesis vocata, Agoracriti, ibid. etc. Idem Venerem inter Gratias et Cupidines Nicearchi celebrat, c. 11. ubi de iis qui encansto pinxerunt. Gemmam ab eadem nominatam, Veneris crinem, idem memorat, l. 37. c. 10. extr. de qua vide Salmas. ad Solin. p. 350. et 759. plura vero de hoc Gentilium Idolo famosissimo, apud Casp. Barthium, Animadversion. Papinianis passim, inprimis in magno eius Superstitionum Commentario, Salmasium, d. l. p. 69. 1237. ubi Veneris figuram apud Astrologos, ex initiali litera vocis *fws1fo/ron], quod epitheton Veneris fuisse, dictum, originem traxisse docet, alibique, Alios. Cognomina quaedam Veneris, praeter memorata. a. *a)frodi/th] dicta est Graecis, seu *a)frogeu/eia]; quo nomine tamen non Lunam indigitarunt, vel quae ei inest vim generatricem: sed potius hanc, quatenus inest Naturae inferiori, ut caelitus vim eam obtinenti. Semen enim prolificum a)frw=des2]: quo pertinet fabula, de testiculis Caeli abscissis inque mare proiectis, ac Venere inde nata. Vide Voss. lib. cit. c. 27. et de Aphrodite en kh/pois2] supra, voce Marmor. b]. Artimpasa, Caelestis Venus appellata est Scythis, teste Herodoto, Melpom. Vide Voss. c 82. eiusd. libri. g]. Byblia Venus Phoenicum, eadem cum Cybele Phrygum, cumque Matre Deum, quo nomine Telluris Lunaeque globum indigitatum fuisse, dictum. d]. Chabar, Saracenis dicta est, vide supra ubi de iis e]. Caelestis, *a)frodi/th *ou)rani/a], Assyriis Arabibusque culta est, uti ex Herodoto discimus; Musa 1. quo nomine tum Lunam, tum Aera, eos intellexisle, adeoque Venerem ac Iunonem pro eodem habuisle Numine, docet Vossius, c. 84. Iuxta Theologiam Civilem ac Poeticam Caelestis haec Venus, mens fuit caelestis stellae Veneris praeses, Idem, c. 31. c] Colias. h]. Cypria, ab Insul. ubi colebatur, dicta, amica fuit vel concubina Cinyrae Regis, quem Cecropis aetate, vel paulo post, vixisle, colligitur ex Apollodori l. 3. Primum autem Cinyram in Deos hanc Venerem retulisse, prodidit Clemens Alex: Admonit. ad Gentes. Vocabatur ea filomh/dhs2], offerebatur ei ab initiatis nummus, ostendebatur in sacris illius salis pugillus et phallus; quae omnia, ad lasciviam signandam, conficta, non uxorem eam Regis, sed scortillum fuisse,arguunt. Paphi vixisle, dum inter homines ageret, ait Isidorus. Orig. l. 8. c. 11. et favet, quod apud Clementem, Recognit. l. 10. eius sepulchrum in Cypro fuisle legimus. Vide Voss. l. 1. c. 17. q]. Deum Mater, quo nomine Tellus culta a Phrygibus, eadem fuit cum Venere, Idem l. 2. c. 10. i]. Diva, vide supra. k. *e)piponti/a], apud Hesychium et Phavorinum, dicta reperitur; prout denotabat Lunam Maris dominam. Eandem ob causam *limeni/a], quasi Portuna, apud Pausaniam: *pelagi/a], apud Artemidorum, l. 2. c. 35. *ponti/a], apud Phurnutum et Pausaniam, cognominara est. Eth hinc Isidem, quae eadem cum Luna, Aegyptii finxere navigie vehi: Numinique Thebaeo, per quod Isis signata, sesostris navem cedrinam ac inauratam cubitorum 280. dedicasse legitur, apud Diodorum, l. 1. l]. Frutis, vide supra. m]. Hastata, Graece *eg)/xeios], Cypriis dicta et cum hasta efficta est: cum qua proin eadem Iuno Curitis. Hesych. *e)/gkeios *afrodi/th *kupri/ois2. n.] Isis, apud Aegyptios, vide suo loco: et hic paulo supra, in *e)piponti/a. c. *ltmeni/a], quasi Portuna, vide ibid. o]. Mithra, vide ibi. p. *ou)rani/a], vide paulo supra, Caelestis. r. *pelagi/a], vide *e)piponti/a. s1.]. Phacetis, vide ibi. t.]. Phoenicia, vide Byblia. u]. Proserpina, dicta est Venus, quatenus Luna, uti generationi per se ita corruptioni ac interitui rerum per accidens, praeest. Voss. l. 2. c. 27. f. *ponti/a], vide *e)piponti/a. x]. Tymborychos, vide supra. y]. Venus, nomen Romanis diu ignotum, ab Hetruscis ad eos delatum videtur, qui id ab Oriente accepere, Idem l. eod. c. 27. Ex Dionysio, Antiq. l. 2. w]. Virgo, Orientalibus dicta est Caelestis Venus, uti Latinis et Graecis Diana. aa]. Viscata bb]. Vitrix, vide infra Viere, etc. Vide eundem, l. 2. c. 84. et hic supra.
VERBA
tum ore, tum manibus expediuntur. Et quidem prius rite ut fieret, in infantia statim adhibitus est apud Veteres primus vocis Enodator, ut Tertullianus vocat, de Pallio, c. 5. qui, quomodo singula quaeque verba, qua voce, quo motu oris essent pronuntianda, praecipiebat: quod qua methodo factum, docet Quintilian. l. 1. c. 2. et Martianus Capella, de Grammat. Accedebat Phonascus, quibus ii insuper operam dabant, qui Ca???ores Tragici, aut Comoedi, seu Oratores etiam vellent esse. Quo pacto ore satis formato, et facultate dicendi in Rhetorum Scholis cum tempore acquisita, verba publice facturi procedebant in medium, uti hic passim videre est. Sed et verba manibus expediebant Pantomimi. Cyprian. l. de Spectac. de Pantomimo; Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire. Cuiusmodi saltationis, quae manibus loquebatur et gestibus omnia effingebat atque imitabatur tam dextre, ut populus hinc facile cognoscere poslet fabulae argumentum, vestigia, iam Heroicis temporibus occurrunt. Telestem certe, quo saltatore utebatur Aeschylus in tragoediis, adeo bonum eius rei fuisle artificem, ut, cum tou\s2 e(pta\ e)pi\ *qh/bas2] desaltaret, omnia, quae illic agebantur, gestibus peregerit, et oculis spectatorum subiecerit, discimus ex Athenaeo. Postmodum vero Artem hanc exquisitius excoluerunt, et, a Tragoedia, Comoedia ac Satyra separatam, seorsim in Orchestra exhibuerunt, celebres illi sub Augusto *xeirono/moi], seu Pantomimi, Pylades et Bathyllus, teste Zosimo. Qua de re vide Salmas. ad Carinum Vopisci, c. 19. et hic passim, ubi de Chironomis et Pantominis, ac in specie, ubi de Bathyllo et Pylade. Coeterum Verba festa, apud Capitolin. quae dici consueverint, diximus supra. Verba nupta, apud Festum, eadem quae Verba obscena Varroni apud Marcellum; praetextata, apud Sueton. Vesp. c. 22. Veneris vocabula, eidem Varroni: impudica sunt, quae Sponsae occini solebant, apud Romanos, uti vidimus, ubi de Fescenninis, ac Nuptiis. A quibus, ne quidem in vita communi, abstinuisle Vespasianum, notat Auctor modo laudatus. Quanto melius Comnenus Imperator Constantinopolitanus, verba inania ac obscena, e conviviis totoque palatio, exulare iussit, dicto Christi, Matth c. 12. v. 36. de quolibet verbo otioso rationem olim reddendam esse, monentis, permotus, uti refert Nicetas Choniates etc. Plura vero hic passim, inprimis voce Vox.
VERBERA
multiplicis generis, ususque. In Scholis verbere monita iuventus, sapere discit: de cuiusmodi Verberibus Scholasticis Ausonius; Gratiani Imp. Praeceptor, Ep. 4. Ausonius; cuius ferulam nunc sceptra verentur. Item Protrept. ad Nepotem, Eidyll. 4. v. 24. Tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo Increpet, et truculenta senex gerat ora Magister. v. 27. ———— nec te clamor plagaque sonantes, Nec matutinis agitet formido sub horis. Quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex Virgea, quod fallax scuticam praetexat aluta. Vide supra, voce Ferula. At in Christianorum pueris, persecutione Gentilium graslante, verbera ad necem usque ingeminata, uti de Romano Prudentius docet, v. 696. Vix haec profatus pusionem praecipit, Sublime tollant, et manu pulsent nates. Mox et remota veste virgis verberent, Tenerumque duris ictibus tergum secent, Plus unde lactis, quam cruoris defluat. Vide quoque supra in Catomo levari. In adultis vero, Verberae apud Romanos, in condemnatis mortem communiter praecesserunt. Liv. l. 33. c. 36. ubi de Servis coniuratis, Multi occisi, multi capti, alii verberati crucibus affixi. Cius moris retinens Alexander, apud Curtium, l. 7. c. 11. eos, qui Petram obstinate defenderant, Omnes verberibus affectos, sub ipsis radicibus Peterae, crucibus iussit affigi. Iudaeiquoque apud Iosephum, Excid. l. 5. c. 32. mastigou/menoi kai\ probas1anico/menoi to=u sqana/tou pa=s1an ai)ki/an, a)nestaurou=nto], Flagellati et praecruciati ante mortem omne genus verberibus crucifigebantur. Quod Philo quoque narrat de Iudaeis Alexandriae, a Flacco, in crucem actis. Imo et horrendum carmen diserte canebat, Verbera intra, aut extra pomoerium: et tum succinebat, Arbori infelici suspendito. Factum autem id temporibus antiquis, postea mutavit. Neque vero neci tantum praevia Verberatio erat, sed et in metallum damnationem aliamque insuper poenam praecedebat, imo et per se poena erat, virgis enim ad necem caesi, in Hist. Rom. non raro occuerunt: qua de re docte Petrus Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. At sequenti aevo, non solum civis Romanus; ex legibus Porcia et Valeria, nec morti tradi nec caedi omnino, adversus provocationem ad Populum, debebat, sed tandem etiam nec hostis nec alius Verberibus solum necabatur. Interim et Flagellationis et Fustigationis, (utroque enim modo infligebantur Verbera) castigationem in usu Romanis mansisse, ex Digestis liquet Historiisque: ita tamen, ut servus flagellis, liber fustibus seu virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brislonio, Select. ex iure civ. Antiq. l. 3. c. 9. Quod tamen, ut fieri in huiusmodi rebus amat, haud perpetuo eodem se habuit modo. Ex more hoc Romano, quo in non cives Romanos animadverti volebant more Maiorum, i. e. ita ut capitaliter puniendi primo caederentur; non Iudaei solum praedicti, et Antigonus Hasmonaeorum Rex Iudaeae ultimus in Herodis gratiam, ab Antonio, Antiochiae flagris primum caesus, et dein securi percuslus est, Ioseph: l. 15. Iud. Ant. c. 1. Plut. in Antonio, sed et inde orta est D. N. IESU CHRISTI flagellatio, a Pilato, Praeside Romano eum iam crucifixuro, non a Iudaeis, ex iure suo, licet Hierosolymis; illata, Matthaei c. 27. v. 26. Marci c. 15. v. 15. Nempe, ut pro damnato habitus flagellabatur, quod plane contra morem Iudaicum, ut videbimus infra, sed Romano satis consonum. Licet enim Pilatus SERVATOREM castigare vellet Lucae c. 23. v. 22. (flagellatione, ut videtur) nec morti tradere, uti ex more Romano Praesidibus licuit: tamen, cum aliter Iudaeis satisfieri nequiret, poenam utramque coniunxit. Fustigationi autem illi subici solebant, idque ex Rescriptis saepe rincipalibus, non omnes, sed liberi homines tantum, qui tenuiores essent, non qui honestiores; extra causam Maiestatis, ut etiam in Basilica, seu iura Caesarea Graecanica receptum est, Tom. 7. l. 60. iti. 51. §. 28. et ibid. Scholia Graec. Sed de Fustigatione infra, in voce Virga plura addentur. Apud Christianos utriusque, tum Fustigationis tum Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquor atroces et homines vilissimos, diu abhinc evanuisse videtur. Vide. Iul. Clarum, Sent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum. Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur Verberum poena, quin caesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad Famam, satis expiasset, existimationi pristinae restitueretur. Qua de re non dubitabatur inter hospietem Atheniensem, Cliniam Cretensem, et Megillum Laconem, dum Rei publ. suae Magneticae leges condituri erant: Et reperimus, tam civibus, quam peregrinis, ac servis Verbera, velut mulctas alias civiles, saepius ab ipsis fuisse praescripta, Plato, de LL. l. 8. 9. 11. Etiam Lichas, Arcesilai filius, Lacon, ob moris certaminis publici apicem violalatum u(po tw= r(abdou/xwn plaga\s2 e)/laben], a Lictoribus virgis caesus est; Vir, qui gloriosIus illic certaverat, et postea in Legationem a Lacedaemonis ad Argivos fuit electus, apud Thucyd. Histor. l. 5. Memoratque Athenaeus, l. 4. Coquum in Lyceo, quia salsamentum aliud, loco alterius; praepararat, mastigwqhn=ai]. Quinetiam Lachedaemoniis in more erat, semel quotannis, pueros etiam nobiliores, astantibus acriterque hortantibus Parentibus; ad aram Dianae Orthiae flagris toto die caedi: quod pro imagine etiam poenae nonnullis sumptum, eorum scil. qui ex ritu caseum ab ara rapientes deprehensi essent. Vide Xenoph. de Republ. Lacedaem. Plut. in Aristide et Institutis Lacon. Lucianum, de Gymnas. Alios, quos diligenter congessit Nic. Cragius, de Republ. Lacedaemon. l. 3. Tab. 9. Instituto 8. ut et supra aliquid voce Bomonicae. Sed et Muhammedanis, sine servorum et liberorum discrimine aliquo, Verberum disciplina et vetus est et hucusque duravit. Sic Verbera centum omni adulteranti: Octuaginta inebriato, irrogari legas, in Alcorano et Doctr. Mahomedis. p. 191. Rasiidus item avus Abulabbae Almamonis Caliphae 28. puellam, eo quod cantus eius Almamoni displicuerat, quadraginta Verberibus caedi iussit, apud Elmacinum, Histor. Saracenic. l. 2. Etiam apud Sinenses, frequentissimo in usu fertur esle forensis fustigatio, in tribunalibus Mandarinorum, ubi perpetuo adstant lictores fustibus instructi, qui exsequantur ilico sententiam, uti discimus ex Alvaro Semedo Lusitano, Histor. Monarchiae Sinensis: ut de aliarum Gentium moribus nil addam. Transeo ad Hebraeorum Rem publ. optime constitutam, in qua Verbera quoque irrogabantur a Trium viris, ad quos capitales causae, (a Synedriis solum Vigintitrium viralibus et Magno seu Septuagintaunius vitali iudicari solitae) non spectabant. Et quidem, sicut in Iudicium capitale, ita in illud, quo Verberibus crimen luendum erat, nemo deducebatur, nec facinori poena alias debita afficiebatur, citra Pramonitionem,] qua innuebant, reum, hoc nomine, in ius vocatum, non condemnandum, nisi de Lege ipsa, in quam peccaverat, ante fuislet praemonitus. Erat autem formula praemonitionis huiusmodi; Dicendum erat facinus patraturo, Abstine, quoniam transgressio est hoc, cuius nomine sententiae Synedrii obnoxius eris capitali, aut Verberum seu flagellationis poenae. Cui si non pareret, poenam sentiebat. Describitur illa diserte Deuter c. 25. v. 1. Si lis fuerit inter homines, accedent ad Iudicium, et iudicent eos iustifuentque iustum, impium vero condemnent. Et si fuerit filius Verberationis, dejiciat eum Judex, et caedat eum coram se, juxta impietatem ejus, secundum numerum. Quadraginta] (plagis) verberet eum et non addat, ne forte, si addiderit verberare eum, ultra verberationem illam magnam, contemptibilis fiat frater tuus in oculis tuis. E qua lege in fligebant Reo Verbera, non solum Synedri Maiores, sed etiam Trium virales, ut dictum, ita tamen ut temporibus recentioribus, non alii Trium viri, quam qui ordinati eslent seu manuum im positione creati, hanc rite poenam irrogarent. Quod hoc modo fiebat: Manibus verberandi columnae hinc inde alligatis, Lictor nudum eum pectore tenus reddebat. Post eum lapis positus erat, cui insistebat mivister, habens in manu sua lorum taurinum, quo caedebat inclinantem eum et in ventre et in tergo, idque semper coram Iudicibus: Quod dum fiebat, Iudicum praecipuus, ut praeco clamabat, Si non observaveris, ut omnia sacias verba Legis huius etc. Omnino mirabiles efficiet Dominus plagas tuas et plagas seminis tui etc. ex Deuteron c. 28. v. 58. Et addens, Quapropter observabitis verba foederis buius etc. ex c. seq. v. 9. tandem adiciebat, Ipse autem misericors expiabit iniquitatem, em Psalmo 78. v. 38. quae et iterabat, si ante Verberum numerum finiisser. Quod si inter caedendum Reus moreretur, nihili erar. Ne verolegem, de non adiciendis numero quadragenario plagis, forsan transgrederentur, excedi nolebant triginta novem, licet reus, sive robustissimus sive pertinacissimus esset. Unde Iosephus, plagas ex Lege infligendas, vocat mia=| leipous1as2 tessara/konta], una minus quadraginta, Iud. Ant. l. 4. c. 8. et S. Paulus, a Iudaeis, inquit 2. Corinth. c. 11. v. 24. penta/kis2 tessara/konta para\ mi/an e)/labon], Quinquies quadraginta una minus accepi. Vide quoque Buxtorffium, Epist. Dedicat. ad Abbreviaturas Rabbin. Sed numerus, pro reatus et personae conditione, etiam minor erat, ac pro Synedrii libitu varius: Atque ita ut ex sententia statim exsequenda praestitui solitus excedi non deberet, licet debilitate Rei, inter flagellandum, perspecta, recte minui posler. At vero, si quis poenam hanc bis simul mereretur, quadraginta interdum excedebant, usque ad numerum aliquem intra 79. aut, prout lubebat, tempora verberationibus singula adsignabant. Quod si autem alligatus se solveret, fugererque, reducendus non erat etc. Sic poena affectus, statui priori in integrum restituebatur, nec crimen commissum ei poterat exprobrari: Imo et Pontifex Max. licet a Triumviris, aliisve Synedriis rite verberatus, restituebatur in Majestatem suam;] nedum Sacerdotes reliqui. In Consessus tamen seu Synedrii Principe hoc ita temperabatur, ut ille sic verberatus non restitueretur in Praefecturam suam. Crimen, quod Verberum poenam merebatur, violatio erat Praecepti negativi: quae quot modis contigerit, exhibet prolixe Seldenus: ubi, qui negativum aliquod violarent praeceptum, cuius poena seu Excisio divinitus exspectanda esset, nec debita ei in Synedrio aliquo poena capitalis haberetur, XXI. qui vero praeter hosce, iuxta Legem, praeceptorum Negativorum violationis nomine, quibus nec excisio nec capitalis poena forensis contineretur, verberandi erant, CLXVIII. recenset, l. 2. de Synedriis Veter. Heber. c. 13. E quibus pater Verberum poenam, apud Hebraeos, nec capitalem, nec ignominiosam fuisse, eique non viliores tantum e Populo, sed et Principes Synedrii M. Pontifices Manimos, Reges ipsos, subiacuisse: Sed et eadem apud reliquos quoque Orientales admodum erat frequens. Aliter autem Occidentaliores saeculorum recentiorum de illa statuerunt, etiam mortem huic, ignominiae causa, plerumque praeferendo, ut ex parte supra visum. Adde, si lubet, Iustum Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 2. 3. 4. et quia Verber, vel flagellis vel fustibus seu virgis infligebantur, vide quoque in his vocibus, uti de Verberum, in Sacris Gentilium, usu, ubi de Lupercis, nec non, voce Thyrsus: de barbaro vero Moscorum more, ubi, inter maritalis fidei ac amoris pignora, Verbera habent uxores, non aliunde coniugalis benevolentiae certius augurium capientes, vide Barclaii Euphormionem, et plura apud Guagnium, Descr. Moscoviae c. 4.
VERENDa_veiandi_mos
imo lex, e lapsu orta: Cum enim prius quibusvis pretiosis vestibus praecelluisset hominis nuditas, utpote innocentiae veste tecta, quae velut praeful gida lampas in corpore diaphano corpus totum tunc illustraverat: postm odum propter inordinatos et obscenos carnis affectus, motusque adversus rationem rebellantes, turpis illa atque ignominiosa esse coepit. Hinc consutis foliis ficus sibi chagorot, i. e. subligacula Protoplastae, statim a lapsu fecisle leguntur, Genes c. 3. v. 7. de quibus vide supra, voce Ficus. Transiitque ille pudoris sensus ac qualequale remedium ad maxime barbaras quoque gentes, sub capitali etiam apud veteres Persas poena inculcatum. Cui legi tamen in adversum ire libidinis impudentiam, et ipsi manifestam naturae vim inferre non erubuisle, adeo ut et verendorum utriusque nomina scurris suis imponeret, hosque maxime in delitiis haberet, Commodum apud Lampridium, c. 10. quis non stupeat? Certe de Pertinace, instrumentum omne aulae Commodianae vendente, merito etiam scurras hos turpissimum nominum de decora perferentes proscripsisse ac vendidisse, refert, c. 7. Quid quod poculis bibisse et ferculis in obscenam figuram formatis, usos esse homines utriusque sexus, legimus passim, apud Martialem, Histor. Aug. Scriptores, Alios. Omnem vero stuporem excedit, quod de coronandi partem hanc ritu, a matrefamilias honestissima, publica in festivitate ac sacerrimis sacris Liberi Patris in oppido Lavinio, obiri solito, affert S. Augustinus, de Civ. Dei. l. 7. c. 21. Vide quoque supra Ithyphalli, Phallus, Triphallus, Turpiae. Sed minus hoc mirabitur, quisqius mysterium iniquitatis in plerisque Gentilium Sacris, cum efficacia erroris, tot per saecula operatum cum innumerabilium animarum internecione, penitius introspexerit. Unde facilis eorundem in calumniam lapsus, qua Sacerdotis colere genitalia Christianos, ut Caecilius de his loquitur apud Minucium Fel. asserere non erubuerunt. Occasione hinc desumpta, quod Christiani, quibus contigerat post fidem Christo datam graviter labi, a communione Ecclesiae abstinere iussi locum veniae sibi dari, accidendo ad pedes et genua fratrum ac Sacerdotum, demisle ac suppliciter petere solerent. A quo more ortae phrases, Advolvi presbyteris: et Volutanao caeligas fratrum detergere. Vide Nic. Rigaltium, ad Minuc. et plura apud Des. Heraldum, Digressionum l. 2. Ita ergo, velati ista omnino necesle, unde inter gravissimas poenas, revelationem verendorum minari hominum vitiis iratum Numen, legimus apud Prophetas non uno loco: nec Chami historia, cum omni sua posteritate devoti, quod nuditatem Patris non texislet, ignota ulli. Sed parum est veste texisse, nisi ad innocentiae pristinae peplum, merito CHRISTI et Spiritus Divini gratia, cuius olim Circumcisio symbolum, recuperandum pro viribus enitamur, distatque nestrum unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, uti Apostolus iubet 1. Theslal. c. 4. v. 4. quo pacto sanctissimum hoc corporis membrum, uti Barthius, Animadv. Papin. loquitur, decori suo denique restituetur, et sublata affectuum rebellione, turpitudo ceslabit. Praepostere proin non inter haereticos solum, qui Eunuchi proprerea dicti, sed et inter alios, fecere, qui male intellecto Euangelii, de sui Castratione propter Regnum caelorum, loco, ad literam ista interpretati sunt, utsupra vidimus. Atrox ero saevitia Tiberii, quem excogitasse inter coetera cruciatus genera etiam, ut longa meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, fidicularum simul, urinaeque tormeto distenderet, Suetonius memorat, c. 62. cui simile qui in sanctissimo Christi Martyres olim exercitum, legimus apud harum rerum Scriptores. Vide de horrendo Beniamini Monachi tormenro, arundine virilibus inserta et saepius retracta, aliisque, Theodorerum, Hisi. Eccl. l. 5. c. 38.
VERMICULATUM
apud Lucillium, —— lexis composlae, ut tesserulae omnes, Arte pavimento, atque emblemate vermiculato, est, coccineo colore tinctum, a cocco, quod vermiculum Latini, okwlh/kion] quoque Graeci dixere. Huius enim grana, quae cusculia vocat Plinius, quod e corrice eraduntur, l. 16. c. 8. scatent intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est, unde vermiculum, pro ipso cocco, et emblemate vermiculatum, pro coccino tinctum. Namque teslelae illae, quibus pavimenta variabant Veteres, diversis coloribus tingi solebant, uti vidimus. Sic pelles vermiculatae, pro eodem colore tinctis, apud Hieronym. in Epistolis. Inde itaque et apud Graecos recentiores okw/lhc] pro cocco passim, ut in Democrti supposititio opere de purpurae tingendae ratione, okw/lhc *galati/as2], pro cocco Galatico, et okw/lhc o( porfu/reos]. Vermem etiam Latini appellavere, unde vermi-tinctum. Arabes Kirmis vel Kermes, similiter tam granum ipsum, quam vermem, ex cuius sanie elicitur color, dicunt: unde Cramosi, sicut ex voce vermiculum, vermeil suum Galli sumpsere. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 272. 1214. Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 27. ubi exponit vocem Hebraeam , quae occurrit Genes c. 38. v. 28, 30. et , quae Elaiae c. 1. v. 18. nec non supra, ubi de Cocco, item voce Cusculia etc.
VERMIS
ex Graec. e(/lmins2], i. e. lumbricus, quod u)po\ tou= e(/ilesqai], quia varie torquetur et convolvitur, in genere okw/lhc] Graecis dicitur, u(po tou= oke/llein], unde oke/leton], quale tandem fit cadaver, quod vermes depascuntur. Hebr. rimma], quod a ramma, i. e. putrescere, cariosum fieri; item thola], a radice vorare seu deglutire denotante: quae tamen aliquando distinguuntur, ut videbimus. A. nimal est en toi=s2 perittw/mas1i], ut ait Aristoteles, Hist. l. 5. c. 19. h. e. in excrementis plerumque natum, caecum, surdum, informe, inerme, sine pedibus, omnibus iniuriis impositum, rudimentum potius animalis, quam verum animal. Unde insecta, quotquot volant, prius sunt vermes, dein, pedibus alisque paulatim accedentibus, perfectiora evadunt: Hinc ad contemptum pertinet, quod in genere homo vermi in Scriptura comparatur loco non uno; quodque natu maximus filiorum Isaschat, Genes c. 46. v. 13. et alius ex eadem tribu. Iudic c. 10. v. 1. Tholae, i. e. Vermis, nomen a Parentibus accepere. Fortasle quia nascentes ab ipsis spreti sunt,neque ullam de se spem excitatunt: quorum tamen uterque, Deo favente, in virum magnum evasit. Ex priore namque orti sunt Tholitae, Numer. c. 26. v. 23. viri fortissimi et fecundissimi, quorum Davidis diebus numerati sunt viginti duo milia sexcenti 1. Paralip c. 7. v. 2. posterior liberavit et iudicavit Israelem annis viginti tribus, Iudic. d. l. Quamvis autem tam contemptibile sit animal vermis, multiplex tamen illius usus est. et quidem, ut alia praeteteam, luxum hominis et delitias vestium auget bombyx, qui sericum vomit, et vermis cocci, qui colorem illum fundit, quem Veteres adorarunt, et nos miramur. Sed et in cibo vermes. Plin. l. 17. c. 24. Iam quidem et in hoc luxurae esse coepit, praegrandesque roborum (vermes) delicatiore sunt cibo: cossor vocant, atque etiam farina saginati hi quoque utiles fiunt. Aelianus item de Animal. l. 14. c. 13. natrat Indorum Regi in mensis secundis apponi Vermem quendam in planta nascentem et igni rostum: eum delicatissimum ab Indis haberi, ac idem testari quosdam Graecorum, qui gustaslent. Iohannes etiam Mandevil Anglus, qui ante annos claruit CCC. in Insul. Talache, Principibus apponi in mensis, e lignis putridis enatos, tradit. Et e lumbricis Indos placentas conficere, refert Io. Manardus. Imo et crudis vesci vermibus Indos Occiduos, pordidit Io. Lopezius, vide Vosl. de Idol. l. 4. c. 78. Hoc vero omnem vesaniam superat, quod etiam in his animalculis reperere Idololatrae e)qeloqrhokei/as2], materiam. Testis Hercules *i)poktonos], a vermibus, qui vites infestaverant, nomen adeptus, et ab Erythraeis Meliuntem accolentibus olim cultus, de quo vide Bochartum, ubi supra parte prior. l. 1. c. 5. et part. poster. l. 4. c. 24. Quid quod ipsi Vermes inter stercoreos Idololatrarum, etiam in Populo Dei, Deos, Ezech c. 8. v. 10. Ipse autem Deus per vermes iudicia sua non raro exsequitur. Non enim solum in praedam tam vili animalculo homo post mortem statim cedit, sicque cadaveris hereditas vermes, et contra haeeditas vermium cadaver sit, unde Iobus, Foveae dixi, Pater meus; et vermi, Mater et soror mea es, c. 17. v. 13. 14. Sed et in vivis hominibus vermes ebullirenotum, ex eodem c. 7. v. 5. Imo a vermibus corrosi necatique, Antiochus Epiphanes, 2. Maccab c. 9. v. 9. Herodes Ascalonita, apud Iosephum, Antiqq. l. 17. c. 8. Herodes Agrippa, Actorum c. 12. v. 23. insuper Pheretima, in Herodoti Melpomene; Cassander Antipatri fil. in Boeoticis Pausaniae; Alexander impostor, in Luciani Pseudomante; Galerius Maximianus Imperator apud Eusebium, Hist. l. 8. c. 16. Diocletianus, apud Eutychium Alexandr. Iulianus Iuliani Apostatae parruus, apud Sozom. l. 5. c. v. 8. Nestorius, apud Euagrium, l. 1. c. 7. Dodo, qui Lambertum Tungr. Episcopum interecerat, apud Baronium, A. C. 698. Alii: cuiusmodki vermes Kokianin a Talmudicis vocari, Bochartus idem docet. Variae autem Vermium species sunt, unde in Vermium genere Hebr. vermis] proprie terrestris; vermis] proprie fructuum teredo vermis ligni, vel tinea, vermis lanarum ac verstium: qua de re vide aliquid infra: plura vero de Vermibus, usu eorum inprimis Medico, apud Gerh. Ioh. Vosl. de Idol. l. 4. c. 81. et seqq. quorundam magnitudine, ut Gangeticorum, apud Salm as. ad Solin. p. 1012. Italicorum, apud eundem Vossium, ibid. c. 9. et 70. Vermibus metaphoricis, praesertim de Verme conscientiae, poenae Inferorum parte non minima, Bochartum iterum, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 28. toto, etc. praeter Plinium, Aldrovandum, Gesnerum, Alios. Vermium species variae. a.] Bombyx, serici parens, ss. Cocci vermis, unde coccineus color, de quo utroque vide utroque vide suo loco. g]. Coslus, vermis lignum corrodens, Graecis dh\c], unde a)dhktota/th] silva, apud Hesiodum in Oper. v. 418. Inter cupedias Romanorum, ut viodimus. d]. Ips, vineas corrumpit. e]. Kokianin, hominemps vivos erodunt. c]. Lumbrici, in infantum intestinis nascuntur, quorum 4. genera enarrat Voss. de Idolol. l. 4. c. 67. h]. Tarmes, vermis lardi, apud Isidorum; abietis apud Vitruvium, l. 2. c. 9. Unde in Plauti Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 138. ligneos aedium postes ambos ab infimo tarmes secat. q]. Teredo, in navium haeret ligno. i]. Tinea, proprie laneas lineasque vestes consumit. k]. Thrips, ex vermium itidem generibus, quae in ligno nascuntur: a quo corrosa ligna priscos Lacones pro sigillis habuisse, supra diximus etc. Plura vide apud Auctores praefatos, Bochartum praecipue, d. l. c. 27. ubi de Vermibus, in plantis, ligno et cibis nascentibus pluribus agit
VERSICOLOR
Vestis, Meretricum apud Athenienses proptia, ex Lege memorata Suidae, ta\s2 e(tai/ras2 a)/nqina forei=n], Meretrices floridas vestes indutae sunto. Artemidorus enim poiki/lan] et a)nqhra\n], versicolorem et floridam vocat, l. 2. c. 3. *gunaiki\ de\ poiki/lh kai\ a)nqhra e)sqh\s2 s1umfe/rei. ma/lista de\ e(tai/rais2 ai( me\n ga\r ktl]. Mulieri versicolor et florida vestis conveniens est, maxime autem meretricibus: hae enim etc. Hinc Clemens Alexandrinus, Paedagog. l. 3. c. 2. w(s2 thn\ drope/thn ta\ si/gmata, ou(/tws2 thn\ moixali/da dei/knus1i ta\ a)nqi/s1mata|]. Eandem suis Locrensibus legem Zaleucus posuit, ut auctor est Diodor. Siculus, et usi sunt Syracusani, quod Philarchus apud Athenaeum scribit, l. 12. etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 6. Apud eosdem in dedicationibus Ararum, Templorum, Statuarum, Versicolor quoque vestis adhibita legitur. Nam cum ditiores poluteleste/rois2 i(erei/ois2], sumptuosioribus victimis, eos ritus peragerent: illi tamen, qui manu tenuiorem dedicationem offerebant, xu/tras2] ollas adhibebant, more sollenni a mulieribus super capita circum ferendas, in quibus *pano/pria]; seu leguminum omnigenum elixorum mixtio, unde libatio fieret a)fidrmme/nois2], Diis dedicatis, Eucharistica et Propitiatoria. Erant autem mulieres tum Versicoloribus indutae. Unde in lepida illa Pluti, apud Aristophanem, in Deum dedicatione destinata, Anus, in adolescentuli, quem deperibat, gratiam, amictu versicolori ornata et circa dedicationem illam haud parum satagens Carionem Chremyli servum rogat, quid faceret ipsa, seu quomodo in sollennitate se gereret? Cui ille, ———— *ta\s2 xu/tras2 ai(=s2 to\n sqeo\n] *i(drus1o/meqa, labou=s1( e)pi\ th=s kefalh=s2 fe/re] *semnw=s2, e)/xous1a d) h)=lqes2 au)th\ poiki/la]. —— Ollas, quibus Deum Consecraverimus, accipias: et super caput deferas Graviter. Advenisti vero ipsa versicolores habens vestes. Quasi dixisset: iam ornasti te eam in rem decenter, i. e. coloribus variis. Ita enim Scholiastes vetus diserte, *e)/qos hn)= en tai=s2 i(dru/s1es1i tw= a)galma/twn o)pri/wn e(yomenwn xu/tras2 peripompeu/esqai u(po\ geuaikw=n poiki/lws2 h)mfiew1me/nwn kai\ tou/twn a)ph/rxonto karisth/ria toi=s2 sqeoi=s2], Mos erat in dedicationibus statuarum (Diis consecratarum) Leguminum elixorum ollas circumgestari a Mulieribus Versicoloribus vestitis. atque ex hisce sacra in gratiarum actiones Diis libabant. Ita igitur vestes Versicolores ipsae sollennitatis pars erant, contra quam opinatur Frischli nus, Anum a Carione ob habitum eiusmodi, velut sacris illis haud satis decentem, nec gravitati aut venerationi in dedicatione adhibendae idoneum, reprehendi ac ludificari, existimans. Atque sic etiam intelligunt Poetam Car. Gerardus, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 14. Alii. Vide Io. seldenum, de Synedriis Veterum, Hebr l. 3. c. 13. §. 3. Idem observatum in sacris Matris Phrygiae seu Cybeles seu Rheae, in cuius Sacerdotibus ac famulis novem ista praecipue spectata olim fuisse, anotavit Vollius, evirationem, furorem, vestem versicolorem, capitis iactationem, capillorum inunctionem, mollitiem incessus, lacertorum sectionem, eiulationem, et aeruscationem. Et quidem vestis meminit Varro, Eumenidibus. Nam quae venustas hic adest gallantibus? Quae casta vestis? Quam multicolorem fuisse docet Dionysius, Antiqq. l. 2. ubi eam vocat poiki/lhn stolhn\], variam stolam. Unde Fulgentius in Mytholog. Ideo et (Sacerdotes Cybeles) multiplici veste, quod omnis potentia ornata sit. Vide praefatum Vossium, de orig. et progressu Idolol. l. 2. c. 53. ubi de Phrygiae Deae Sacerdotibus pluribus agit; ut et supra, Telchines. etc. De Floralibus, vide Ovidium, Fast. de Rhapsodis supra, uti de institis versicoloribus vestium, supra voce Panni, item Radiatus. De voce sic Salmas. Not. ad Pallium Tertull. c. 3. Versicolor Latine dupliciter sumitur, aut enim id est, quod colorem semel mutavit, aut quod colorem subinde mutat. Iurisconsulti versicoloriorum nomine comprehendunt, quidquid naturalem colorem semel vertit, ut omnia, quae tincta sunt, quaeque nativum volorem alieno et ascititio mutaverunt. Versicolor alias --- est qui colorem alium atque alium subinde ostendit, prous mutatur ac movetur, ut colla columbarum, Graeci a)lla/sson] vocant, unde allassontes calices, apud treb. Pollionem. Ibidem quomodo multicolor, discolor ac versicolor, graece polu/xrous2, e(tero/xrous2], et poikilo/xrous2], conveniant differantque, persequitur. Idem, quid colorium a versicolori differat, prolixe docer, Not. ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. Vide quoque supra, ubi de vestibus Coloriis, Floridis, Variis etc. it, voce Perfusum, Sarsorium opus.
VERTAGUS
nomen canis leporarii, qui et Gallicus et Laconicus dicitur. In L. Sal. argutarius canis vel acutarius, quasi o)cu/pous2]. Alias Vertragus, Vertraus, Vertrus et Veltrus: qua postrema voce infima aetas appellavit, qui superiori Vertagi; atque ita in Vita Caroli M. nuncupantur, Salmas. Not. ad Aurelian. Vopisci, c. 7. Hebraeis renibus succinctus, uti quidem Rabbi Levi phrasin hanc explicat Proverb c. 30. v. 31. dicens, Canis est lumbis tenuibus, quo ad venationem utuntur Venatores. Certe de eodem cane Gratius, Cynegetic. v. 271. —— adstricti succingant ilia ventris. Et Ovidius, ubi de Actaeonis canibus, l. 3. Met. Fab. 2. v. 216. Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon. Namque, ut Aristoteles in Physiognom. c. 6. oi( eu)/cwnoi], inquit, filo/qhroi], Qui (ilibus) succincti sunt, venationis sunt studiosi etc. Vide Fullerum, Miscellan. l. 5. c. 12. Sam. bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. Alios, nec non supra ubi de Cane Venatico, item voce Acupedes. Vocem quod attinet, Salmasius idem, tragum, ait, pro traho dixerunt, id est, everriculo —— sic vertrahum et vertragum, de genere canis venatici: pro fertrahum, a fera trahenda, sein v. mutato etc.
VERVEX
apud Iuvenalem, Sat. 3. v. 294. Su or, et elixi vervecis labra comedit: ab ariete differt, ut cantherius ab equo, caper ab hirco. Est enim mas inter oves, cui testiculi adempti, sen inversi sunt, unde et nomen. Galli, Italique a monte, montonem vocant, Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 19. ubi multis animalibus id commune esse cum mulis, quos o)re/as2] seu ou)rh=as2] Graeci vocant, ut a montibus nomen habeant, ostendit, vide supra voce Mulo. Cuiusmodi castratis ovibus, albis, nigris, cinerei coloris, ad varia uti Pervanos, quippe aratra ducentibus acligna ferentibus, docet Cardanus, de Rer. Variet l. 7. c. 3. At arietes Chald. dichrin], i. e. mares dicti. Homero a)/rs1ena mh=la] et a)/rs1enes2 o)/i+es2], aliter una voce kti/loi], quasi duces greges, quos oves sequuntur, Il. v. v. 81. Quae tamen vox ad Verveces trahitur. Sectarius nempe, (vide supra) uti kti/lon] Festus vocat, vervex ei quoque dicitur, qui gregem agnorum praecedens ducit. Et quidem Arietum in sacrificiis V. T. eximium fuisse usum, diximus supra. Addo hoc saltem, Sacrificium pro delicto, licet fuerit sacrificio pro peccato gravius, non tamen maioribus hostiis, sed solum ariete oblato, expiatum fuisse, Levit c. 6. v. 6. Cuius rei rationem redditurus Bochartus; contraria, ait; contrariis curanda: et peccato quod superbiam et proterviam habet adjunctum, melius opponi ovium placidum et mitem animum, quas qui jubebantur offerre pro delicto, eâdem operâ monebantur mores suor ita esse componendos, ut hujus animalis docilitatem et simplicitatem reserrent, Hieroz. Parte prior]. l. 2. c. 33. etc. Hinc Vervecus, unde Vervecum caput, apud Plautum, Persa, Actu 2. sc. 2. v. 2. freqvena in gente illa convitium, in hominem stupidumque, de quo vide Voss. Idolol. l. 3. c. 59. qui et vervecis, capite abscisso, ad aliquot passus adhuc progressi, ex Averroe, meminit, l. eod. c. 44. De muffulis vervecis supra.
VERUTUM
teli apud Romanos genus. Glossae veteres Canumentum, verutum: interpretatur Iohannes Brodaeus, ad Antholog. l. 12. c. 12. Epigr. 17. Scylum aeneum, gnomonem, vericulum, Verutum, pinulam. Vide Sallustium, Histor. l. 3. Nonium, c. 18. num. 16. Charis. Sosipatrum, l. 3. Obertum Gisanium, in Ind. Lucretiano, Alios. Dempsterus censet illud fuisse, quod graphium appellat Sueton. Iulio, c. 82. Caesar Cassii brachium arreptum, graphio traiecit: et quae seqq. cuiusmodi necis instrumento Iohannem Scotum a Discipulis suis, cum in delirium senectutis vitio incidisset, interfectum, refert P. Crinitus, Honest. discipl. l. 24. c. 11. Meminit Veruti etiam Lucretius, l. 4. v. 410. Vix absunt nobis missus bis mille sagitta, Vix etiam cursus quingentos saepe Veruti. Plautus, Trucul. Sc. Ite, ite, in fin. Silius item Italicus, l. 17. Punic. v. 312. Qui nobis, memini, ad Cannas laetissimus irae Servili ferro ora Ducis fuffixa Veruto. Ubi notat ritum vulgatissimum, cum caput divicti hostis amputare et in contum eliam, loco patente, spectandum proponere vel hastae Verutoque affixum in ludibrium circumferre solebant Veteres, quem hodieque morem videri pluribus in gentibus, Turcis inprimis, Persis, Croatisque notum. Eadem ratione Pompeii M. caput ad Caesarem fuisse perlatum, docet Lucanus, l. 8. Pharsal. v. 680. Impius ut Magnum nosset ver, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque Veruto, Dum vivunt vultus; atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est. Nec aliter Cassn ad Antonium, ut de aliis taceam. Describit autem Verutum Modestus, lib. de vocab. mititar. his verbis: Altud missile minus, ferro unciarum quinque, hastili trium pedum semis, quod nunc Verutum dicitur. Vide Thomam Dempsterum, in Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 10. Hadr. Turnebum, Advers. l. 30. c. 27. Alios. Istiusmodi tela duo, praeter arma reliqua, gestabant milites Romani: Erantque illa partim crassiora, partim tenuiora: nisi quod pro Verutis Triarii haberent hastas, ut Rosinus: vel pila, ut Godwynus contendit. Ita autem Rosinus de illis loc. cit. Ex firmioribus, quae teretia sunt, trientalem habebant diametrum; quae quadrata, trientale latus: tenuiora hastilibus modicis erant similia. Quorum omnium longitudo ligni tres cubitos non facile excedebat: Impactum erat singulis tegulis ferrum utrinque hamatum, eadem qua lignum longitudine; cuius nexum structurainque tam firmiter muntebant ad medium usque lignum inserentes, crebrisque fibulis clavisque transfigentes, ut non prius utendo relaxaretur, vam ferrum frangeretur, licet esset crassitudinis in imo, ubi ligno adhaerebat, digiti unius et semis, ex Polybio, l. 6. Sed et apud medii aevi Scriptores Vervum seu Verutorum mentio ftequens. Hinc Britto, Philipp. l. 11. p. 232. Hic verubus, cultris alter subalaribus arctas Scrutantur thorace vias. --- --- Ubi Car. du Fresne Veru idem, quod berou=ta] in Glossar. Graeco-Lat. et r(ipta/rion] in Tacticis Leonis et Mauritii: broche quqoeu Gallis. Cuiusmodi brochiis etiam instructa fuisse scuta militaria, docet idem ex Assisiis Hierosol. MSS. c. 95. ubi de armis militis, dello decertaturi, in Glossario.
VESPA
Hebr. communi cum crabrone nomine, quod mire pressa et constricta utrumque habet ilia, vespa inprimis, Graece s1fh\c] dicitur, sicut crabro, qui vespa maior atque alvo minus gracili, a)nqrh/nh]; quam vis, fere promiscue sumantur, ut inter alia apud Ovidium, l. 15. Metam. v. 368. Pressus humo bellator equus crabronis origo est. *i(/ppoi ga\r s1fhkw=n ge/ues1is2], Equi enim vesparum origo, ut Nicander aliique docent, asini etiam, ut alii: cum crabrones ex mulis oriantur, apes vero e bobus. Similiter in Tract. Talmud. Macsirin c. 6. ubi mel apum et mel tsirim, i. e. vesparum seu crabronum, memoratur. Iunguntur enim apibus, tamquam animal aliquo modo congener, atque aliquo modo mellificum. Nam et in vexparum genere sunt oi( bombu/lioi], in quibus me/litos arxh\n fau/lou tino\s2], mali cuiusilam mellis rudimentum, reperiri tradit Aristoteles, Histor. l. 9. c. 43. Et de crabronibus idem, stalagmo\n me/litos] guttam mellis, in favis eorum nasci, dicit l. 5. c. 23. Coeterum, praeter differentiam iam ante indigitatam, vespa hirsuta insuper est, lineisque distinguitur flavis ac nigrantibus, sed non transversis, uti crabro, qua de re vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 72. Cibus ei porro multiplex, a)p) a)nqw=n tinwn kai\ karpw=n], a floribus et fructibus quibusdam: maxime vero u)po\ zowfagi/as2], ex animalibus, vivis scil. mortuisque, uti habet idem Aristoteles, l. eod. c. 11. Sonus, cum volat, sicut muscae, de quo vide iterum Voss. l. cit. c. 77. At aculeis apibus infestior est, minus quidem crabrone nocens, sed quae non minus, ac ille, irritata, oculos inprimis impetit. Hinc Ulysses cum sociis Cyclopis oculum w(/per s1fh=kes2], usparum instar, se elisisse, aiunt, apud Euripidem, in Cyclope, v. 472. Nocent autem vespae omnes, unde s1fhki/an eni/nhs1as2], et s1fhki/an e)reqi/cein], et s1fhki/an e)gei/rein kaq) e(autou\s2], nota Graecorum proverbia. Interim varias nigris robustiores esse et acerbius pungere apud Aristotelem legimus iterum, l. d. c. 41. Etiam quasdam carne viperae degustata, fioeri acerbiores, Plinius habet, l. 11. c. 53. aut postquam aculeum mortuae viperae veneno imbuerunt, Aelian. l. 5. c. 16. Sed et pro loci ratione timentur. Sic Cyprus olim *sfh/keia] dicebatur, ab atrocibus vespis, in ea Insula nidificare solitis: Putatur aliquid etiam in ortu esse momenti, et iracundior esse krokodei/lou s1fh\c], Vespa ex crocodilo nata, de qua vide Horum, l. 2. c. 23. quamvis ex crocodilo scorpiones gigni alii malint etc. Itaque novum nemini videri debet, quod Chananaeos a vespis pulsos, divino iudicio, in alias sedes migrasse, Exodi, c. 23. v. 28. ac Deuteron c. 7. v. 20. ubi comminatio et praedictio eius; et Iosuae, c. 24. v. 12. ubi complementum: Multo minus, quod apud Arethusios Marcum senem, qui Idolorum quoddam templum evertetat, sub Iustiniano, in corbe lotum et melle unctum, sub dio a vespis et apibus excarnificatum, legimus apud Theodoretum, l. 3. c. 7. Nec omittendum, cum Vespae aculeum habeant adeo acrem, non immerito contumeliosissimos Poetas Archilochum et Hipponactem, quorum ille Lycamben, hic Bupalum et Athenidem, carminum suorum virulentia ad suspendium adegerunt, vespas habuisse tumulis suis insculptas, uti de Archilocho Iulianus, Anthologiae l. 3. c. 25, et de Hipponacte Leonidas, aliusque ignotus ibid. docet etc. A' Graeca porro voce, s1fhki/okous2] vocari notat Aristophanis Scholiastes in Plutum, parva ligna et in acutum collecta: item s1fhkw/deis2], in hominibus vocari corpore graciles nec ventricosos. Quin, si Eustathio credimus in Il. m]. vespae hoc nomen u)po\ to=u s1fa/zw] est, e)c ou(= kai\ dias1fa\c e)pi\ xis1ma/twn legome/nh]. Vide plura hanc in rem apud Plinium, l. 11. c. 21. Vossium, ubi supra, Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 13. Alios. Sed et Vespa, nomen officii, vilis ac plebeii, apud Romanos, ut infra videbimus: item nomen proprium, apud Ciceronem, de Orat. l. 2. ubi Vespae Terentii meminit; unde Vespasius ac Vespasianus; Vespae vero ipsae a vespero, uti annotat Festus, laudatus Theodoro Marcilio, in Vespasianum Suetomi, c. 4.
VESPA
pro Vespillone apud Sext. Pompeium: Vespae dicuntur, qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa, propter inopiam, duci nequeunt. Hi etiam Vespillones dicuntur. Unde et funera a funalibus dici autumat Donatus, quod noctu cadavera efferrentur, apud Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 31. Et hi quidem tenuioris fortunae homines efferebant. Ditiores vero efferendi propinquioribus virilis sexus munus dabatur, Servius. Itaque filii interdum Parentes, et fratres sorores elatas funere deferebant, nonnumquam servi libertate donati: plerumque Senatorii, Praetorii et Consulares, quique am plissimis defuncti erant honoribus, Imperatorum ac Consularium Virorum, feretrum detulere. Sic Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, Legati Macedonum et Sullae Dictatoris feretrum Senatores ac sacrae Virgines extulerunt: Metello quoque filii tres Consulares, duo Triumphales, unus Censorius et alter Praetor, lectum subiere. Vide iterum Rosin. l. 5. c. 39. Sed et Vespillonis munus erat lavare cadaver illudque rogo imponere, ut docet Fortun. Licetus, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 8. A' lectis Lectularii; Martialis Clinicos, uti Pignorius interpretatur, illos vocat, l. 1. Epigr. 31. Chirurgus fuerat, nunc est Vespillo Diaulus, Coepit quo poterat Clinicus esse modo. Ubi in voce ludens Clinicum Poeta vocat, ut qui lectos ta\s2 kli/nas2] elatorum tractaret. Iidem et Succollatores, ac Geruli dicti sunt, ad quod ministerium ex infima servitute deligebantur homines Inscripti ac Semirasi, cuiusmodi in pistrinum ac in metallum dari solebant. Martialis iterum, l. 8. Epigr. 75. v. 9. Quatuor inscripti portabant vile cadaver, Accipit infelix, qualia mille rogus. Ubi et de numero docet: cui subscribit Petrus Chrysologus, Sermon. Vet. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, ubi Orcinos quoque et Pileatos his hominibus inserit, atque hic passim. Alii Bactrianis Vespillones, qui quod senes aegrosque canibus obicere soliti essent, hos entafiasta\s2], vespillones proin appellatos esse, notat Raderus ad Curtium, l. 4. c. 6.
VESPERA
Graece o)yi/a], apud Hebraeos (quibus initium diei erat, nocte secundum Rituale praecedente propter mysterium, seu dh/lws1in pneu/matos], cum alias non prima Vespera primo mane, sed hoc illa antiquius esset, qua de re vide Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 1. c. 42. §. ultim.) tempus precum fuit. Cum enim, praeter horas ordinarias, maiores quoque illi ac Canonicas haberent, quarum quaelibet tribus minoribus constaret, primam incipiebant a sexta vespertina, quam Horam vespertinam, seu Vespertinum simpliciter (subintellige officium) vocabant: secundam a nona, quam Completorium: tertiam a media nocte, quam Nocturnum: et quartam a tertia matutina, quam Matutinum nuncupabant. Diurno autem cultui inservientes appellabant, primam, secundam, tertiam et quartam; quarum prima incipiens a sexta matutina, pertingebat usque ad nonam, et sic deinceps. Statae autem erant hae precum ac publicorum sacrorum horae, ut Iudaei volunt; qui tres praecipue precum horas numerant, tertiam, sextam et nonam. Ps. 55. v. 18. Vespere et mane et meridie meditabor. Vide Actor. c. 2. v. 15. et c. 3. v. 1. etc. 10. v. 3. Similiter Sacrificium iuge, Hebr. , Graecis endelexis1mo\s2] dictum, quia numquam intermittebatur, seu festus foret dies seu profanus; quum 2. agnis anniculis constaret, alter mane, alter vesperi mactabatur: quod primo ad montem Sinai institutum, Exod c. 29. v. 38. deinde, post diuturnam omissionem, innovatum legitur Numer. c. 28. v. 3. 4. Eodem tempore et Pascha iugulabatur, vel inter duas Vesperas, ut Hebraeus habet textus Exodi, c. 12. v. 6. quas ita exponit Aben Ezra in locum, ut distinguat Vesperam Solis, cum ipsum Solare corpus occidit; a Vespera luminis, cum etiam radii eius omneque lumen visui nostro se surripit: atque hoc spatio, quod horam cum quadrante implere videtur, Pascha immolatum esse contendit. Alii melius sic explicant; Vesperam faciunt duplicem, Declinationis unam, quae post Meridiem incipit, iam enim tum Sol ad Occasum vergit: dei/lhn prwi+/an kai\ o)yi/an] Graeci vocarunt, h. e. ut veteres exponunt Critici, to\ prw=ton th=s dei/lhs2 me/ros to\ eu)qu\s2 en mes1hmbri/as2], primam partem dei/lhs2], quae incipit statim a Meridie: Occasus alteram, cum Sol occidit et Horizontem subit; Graeci o)yi/an dei/lhn] dixere, Criticique exposuere, to\ teleutai=on th=s dei/lhs2 me/ros2, to\ peri\ h(li/ou dus1ma\s2], postremam dei/lhs2] partem, quando Solis est occasus. Ita namque et apud Hebraeos duplex erat Hereb, sive Vespera: prior a nona hora, hoc est, a tertia exacta post Meridiem; quod erat tempus oblationis Vespertinae: altera paulo ante occasum, quod principium erat Iudaeis diei sequentis. Iutra hoc itaque tempus Pascha oblatum est: cum in priore huius Vesperae parte, Vespertina oblatio offerri potuerit, Talmud, tr. de Paschate statim ab init. quae tamen similiter inter duas Vesperas instituta legitur, Numer. c. 28. v. 4. Et ab hac hora nona, incipiebat Parasceve proprie dicta, ac CHRISTUS, verus ille Agnus, qui tollit peccata Mundi, eadem, qua Sacerdos Agnum in Templum mactabat, cruci affixus est, seque ipsum Patri suo obtulit, Marci c. 15. v. 25. 34. Vide Casaubon. Exercit. ad Baron. 16. num. 28. et Franc. Burmannum, Synops. Theolog. Part. 1. l. 4. c. 11. §. 33. Godwynus paulo subtilius Vespertinae oblationis et Paschatis, quae tum concurrebant, momenta distinguens, in priore ordinatie agnum, intra nostram secundam et tertiam mactatum, et inter tertiam et quartam, oblatum: tempore vero Paschatis, inter primam et secundam nostram mactatum; ac inter secundam et tertiam oblatum: quod si Paschatis dies cum Sabbatho coincideret, mactatum illum intrer duodecimam nostram ac primam et inter primam ac secundam, oblatum fuisse, scribit. Itaque, CHRISTUS, agno Paschali et sacrificio iugi adumbratus, hora tertia crucifixus est, Marci, c. 15. v. 25. qua matutinum olim Sacrificium offerti solebat: atque hora nona, quae tertiae nostrae pomeridianae respondet, clamavit voce magna etc. v. 34. quo tempore Vespertina oblatio fieri ordinarie, tum vero, quia Paschatis Festum erat, ipse Agnus Paschalis a Patribus mactati, consueverat; oblatione vespertina anticipata, uti visum: Sicque unica oblatione consummavit in perpetuum eos, qui sanctificantur, Hebr c. 10. v. 14. Vide praefatum Thomam Godwynum, tract. Angl. cui titlulus, de Ritibus Hebr. Eccles. ac Civil. l. 3. c. 4. Addam saltem hunc de duabus Hebraeorum Vesperis locum Sam. Bocharti, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Hebraeis duplex fuit Vespera, utraque ante Solis occasum, una Meridiet, altera Occasui propior. Et inter, vel potius intra illas duas vesperas, i. e. intra illud spatium, quod ambae complectuntur, praeter agnum Paschalem, etiam mactabatur iuge sacrificium, accendebantur lampades, et fiebat suffimentum, Exodi c. 29. v. 39. et c. 30. v. 8. Quae singula quo ordine facta sint, docet Maimonides de Paschate, c. 1. Sect. 4. Qui Graecis quoque, ut iam dictum supra, dei/lhn prwi+/an, thn\ met) a)/riston w(/ran], vesperam maturam, tempus a prandio: et dei/lhn o)yi/an thn\ peri\ du/s1in h(li/ou], vesperam seram, quae circa Solis occasum, distingui consuevisse, docet ibidem ex Hesychio, Suida, qui Atticum loquendi genus id esse dicit, et Eustath. in Odyss. us. eodemque refert illud Varronis in Satyra Menippea, Nescis, quid vesper serus vebat etc. Hodie in Ecclesia Roman. Vesperae, una est ex horis Ecclesiasticis, quae sub vesperam dicitur, quamque eandem esse, cum Lucernario volunt Viri docti, qua de re vide Car. du Fresne, Glossar. et Macros Fratres, Hierolex. nec non supra, ubi de Horis Canonicis: item voce Lucernarium, ubi de Graecanicae Eccles. ritibus inprimis. Nec omitrendum, quod idem Romanis cenae tempus fuerit, qua de re diximus supra passim etc. Quia vero Vesper, serus nempe, inter partes noctis apud Romanos, placet hic etiam reliquas supra omissas subnectere. Partes Noctis, apud Romanos. Crepusculum. Prima Fax, quod lumina tum accendebantur: Livio primae tenebrae, Horatio, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 33. prima lumina. Vesper. Concubium seu Concubia Nox, cum itum est cubitum. Nox intemposta, i. e. multa Nox, cum nihil tempestivum est agi. Ad mediam Noctem, nempe Inclinatio. Media Nox, primum diei civilis, apud Romanos, tempus, ut dictum. Mediae Noctis inclinatio, vel de media Nocte. Gallicinium sive Galli cantus, Graec. *a)lektorofwni/a]. Conticinium etc. Horum omnium nomina apud Poetas non raro occurrunt. Reliquarum Noctis partium, non apud Romanos modo, sed alias quoque Gentes mentionem supra fecimus. Vide quoque Thom. Godwynum, Anthologiae Romanae l. 3. Sect. 1. c. 1.
VESPERNA
Veteribus Cena dicta est. Isidor. Orig. l. 20. c. 11. Est autem cena vespertinus cibus, quam antiqui Vespernam dicebant, in usu enim non erant prandta. Sicut *do/rpon] veteres Graeci, quod posteriores *dei=pnon], vocabant. Non minus enim antiquissimi Graeci ac frugaliores Romani, cenare tantum consuevere. Salvianus, l. 1. Numquid parcam illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore tolerabant? Cum viles ac rusticos cibos ante ipsos, quibus exercebantur, socos sumerent, eosque ipsos capere, nisi ad Vesperam, non liceret. Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 1. c. 5. Nisi malis apud hunc Cenae vocabulum prisca significatione pro prandio accipere. Sic enim Festus Pompeius, Cena apud Antiquos dioebatur, quod nunc est prandium; Vesperna, quam nunc cenam appellamus: Vel dicas, prandia tum, non omnium omnino civium, sed lautiorum tantum fuisse. Postea ter sumere cibum coepere: Unde *a)/riston, *dei=pnon] et *do/rpos]. Didymus ad Odyss. b]. Athenaeus quatuor refert, *a)kra/tis1ma], seu *dianhsqis1mo\n, *dei=pnon, *e(peri/s1ma], quae Romanis Merenda et *do/rpon]. Meursius, Not. in Lycaphr. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 26. et 27. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Salmas. ad Florian. Vopisc. c. ult. ut et supra, suo loco.
VESPERTILIO
inter immundas aves recensetur Sacro Scriptori, qui uti ab Aquila incepit, quae regina est avium, ita in Vespertilione desiit, quae naturae est ambiguae, et inter aves volucresque medium tenet locum, Levit c. 11. v. 13.--19. Varro in Agathone, Quid multa? factus sum vespertilio, neque In muribus plane, neque in volucribus sum. Rationem reddit Macrob. Saturn. l. 7. c. 16. Volantia universa ex ovo prodeunt, excepto uno, quod incertae naturae est. Nam Vespertilio volat quidem pellitis alis: sed ---- quatuor pedibus graditur, formatosque pullos parit, et nutrit lacte, quos generat. Unde notum Panarcis aenigma, o(/ti ba/loi cu/lw| te kai\ ou) cu/lw| kaqhigei/hn o)/rniqa kai\ ouk o)/rniqa a)nh\r te kai\ ouk a)nh\r, li/qw| kai\ ou) li/qw|], Vir non vir (eunuchus) insidentem avem non avem (vespertilionem) ferit ligno non ligno (ferula) aut lapide non lapide (pumice) apud Platonem, de LL. l. 5. Interim inter quadrupedes referri non posse, ait Vossius, quia, qui priores pedes dicuntur, pedes non sunt, sed alarum hamuli, quibus a parietibus dependent; imo ne posterioribus quidem ingreditur solo, sed magis reptat: potius itaque avibus accenset, cum ad id, ut volucris dicatur, videatur satis esse, quod volat. Vide eum, de Idolol. l. 3. c. 78. Favet ei vox Hebr. atalleph. h. e. avis teneliricosa], sicut nukteri\s2] Graecis dicitur, quia est en tw= nuktono/mwn]. Neque alia ratio Romani nominis. Ovid. l. 4. Metam. Fab. 12. Mineidum sororum in Vespertiliones conversarum, v. 415. Nocte volant, seroque tenent a vespere nomen. Nempe lucem fugit Vespertilio et clariori lumine offenditur, quae causa, quod inde caecutiens in faces aut candelam stipiti vel scopae impositam vel gladium protensum, impingat, saepiusque hoc pacto capiatur, Vossius, ibid. c. 81. Ac proin talpis iungitur Esaiae c. 2. v. 20. In illa die proiciet homo idola sua --- ad talpas et ad vespertiliones. i. e. in tenebras detrudet. Nihilominus pro cibo Borsippensibus, in Babylonia, prope Mesopotamiam, habitantibus, teste Strabone, l. 16. imo, quod stupendum foedumque dictu, pro Numine Mexicanis, fuisse legitur Paulo Grysaldo, Histor. Indicae l. 3. laudato eidem Auctori, l. eod. c. 93. et 100. An ob amorem in prolem, geminos enim volat amplexus infantes, secumque deportat, Plinius, l. 10. c. 61. an quia tenebrio avis idoloatricis tenebris maxime conveniens visa est. Sed et a Vespertilione sanati Monachi cuiusdam, desperato morbo laborantis, insolentem ac miram historiam narrat Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 41. ubi vespertilionem aegri detectum noctu pedem, pro more, mordicus atripuisse, venam aperuisse, sanguineque copioso exsucto saturum avolantem, eum, depleta morbi causa ad sanitatem adspirantem, reliquisse refert. Plura de hac ave, vide apud Plinium, l. 11. c. 37. 39. alibique, Vossium, ubi supra, inprimis, c. 87. ubi de eorum aliquibus caudatis, Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 32. toto, ubi et do fabula Mahummedanorum, praeter Vespertilionem Christum quicquam creasse, negantium, Alios, nec non supra, ubi de Harpyiis, it. Somniis, quibus vespertilionum alas, affinxisse Poetas diximus. Hinc Alciato, leg. 14. Cod. de Act. empt. quoque dictus est servus decoctor, aut rationum conturbator in stipulatione evictionis, qua iubet Praeter caveri servum venditum furem non esse, Vespertilionem non esse; eo quod servis peculium plerumque concedebatur, in quo fraudare poterant creditores. Ubi Budaeus per Vespertilionem intelligit, qui interdiu exiliter videt, et vesperi iustam aciem habet. Namque et Vesperi suo vivere, i. e. furtis suis vitam sibi parare, dixit proverb. Plautus, Mercat. Actu. 4. sc. 2. v. 5. alludens ad rerum furtivarum Forum, quo in Suburra, deficiente iam die, venales proponetentur: unde Propertius, l. 4. El. 7. v. 15. Vigilacem memorat Suburram. Popmae vero Vespertiliones servi videntur esse, qui, interdiu latitantes nihilque agentes, noctu oberrant: qua ratione Varro in Agathone locutus est, ut vidimus: Quid multa? factus sum Vespertilio, etc. Nonius eos sic appellasse videtur, qui dubiae sunt fidei, quia Vespertilio nec inter mures, nec inter volucres, ut et Plin. habet, l. 10. c. 61. aversanturque eum aves, tamquam quadrupedem, et quadrupedes, tamquam volucrem. Artemidorus, l. 3. et fures et adulteros sic nuncupari posse, tradit; Budaei sic coniecturam firmans, ut visum. Nam et Catullo, Epigr. 63. v. 63. Nocte latent fures etc. Quem vero Ulpianus Vespertilionem, Plautus Tenebricolam, Varro Tenebrionem, Lucilius Lucifugam vocat. Aristophanes, Nubib. Chaeresphonti Socartico inditum Nycteridis, i. e. Vespertilionis, nomen refert, quod atro colore esset et tenuissimam haberet vocem. Basilius hexaem, ad Philosophos vocem trahit, qui hebetibus oculis caelestia contemplantur, caecutientes in rebus seriis, quod animal id interdiu parum videt. Sed et Vespertiliones, debitores dicuntur illi, qui, aere alieno obruti, metu Creditorum, interdiu domi dilitescunt, noctu tantum prodeuntes. Vide Titum Popmam, Comm. de Operis Servorum. Graphicam Vespertilionis Servi descriptionem habes, apud Druraeum Anglum in Tragico-Com. Aluredus.
VESTA
Saturni filia ex Ope, testibus Diodor. Siculo et Apollodoro, secundum Q Fabium Victorem Iani uxor: quamquam a Poetis non raro pro terra sumitur, sive quod omnibus terra vestiatur, sive quod vi sua stet. Ovid. l. 6. Fast. . 299. Stat vi Terra sua; vi stando Vesta vocatur, Proin hanc depingebant muliebri sorma, tympanum gestantem, quod terra ventos in se contineat, Suidas in voce gh=s2 a)/galma] et in Senatu Atheniensium, qui se terrigenas iactarunt, aram Dea habuit. Non desunt, qui u)po\ th=s2 e(sti/as2] nomen hoc deducunt, inter quos est Tullius, l. 2. de Nat. Deor. c. 27. Interdum ponitur pro igne. Ovid. ibid. v. 291. Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam, Nataque de flamma corpora nulla vides Iure igitur virgo est quae semina nulla remittit. Veteres autem 2. fuisse Vestas affirmabant: unam Saturni matrem, alteram eius siliam. Ovid. ubi supra, v. 285. Ex Ope Iunonem memorant, Cereremque creatas; Semine Saturni tertia Vesta fuit. Confundunt nihilominus has Poetae, alteram pro altera ponentes. Id tamen observandum est: Cum Vestam pro terra accipiunt, de matte Saturni esse intelligendum: quando vero virginem nominant, de filia eius esse intelligendum, quam ignem esse voluere. Quae si proprie referatur ad aras, et focos publicos, valde est verisimile, cum pleraque omnia vocabula sacra sint ab Oriente, etiam Vestam, sive *e)sti/an] esse ab esh], i. e. ignis, et uno ex Dei nominibus, ut kata le/cin] sonet ignis Deus: Ideoque proprie symbolum potius Numinis, quam Numen ipsum sonet. Ceterum Vestam Deam, apud priscos, in tanta veneratione fuisse scribunt, ut qui ei sacra non faceret, ani/stios], quem pro impio et iniusto accipiebant, diceretur. Graeci ab hac omnia sua sacrificia auspicati, in eadem desinebant: Tantumque fuit hoc Numen, ut Pausanias dixerit: Sacrificant Vestae quidem primum, Iovi deinde Olympio. Peculiare autem Troianorum Numen fuit, Sidon. Apollinar. Carm. 9. v. 133. Thabis. Eubion, Ilioque Vestam. Sed et ante Romam couditam diu in Italia culta fuit, maxime a Tyrrhenis, teste Myrtilo Lesbio, qui eam Tyrrhenorum lingua Labith Horchiam appellatam esse dicit, quod nomen etiam, auctore Herodoto, apud Schythas habuit. Hanc unam ex Diis Penatibus esse volunt, quos Aeneas in Italiam advexit Virg. l. 2. Aen. v. 296. Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Unde Mater peculiari nomine dicta est. Virg. l. 1. Georg. in sine, v. 498. Dii patrii, Indigetes et Romule, Vestuque mater, Quae Thuscum Tiberim et Romana palatia servas. Et in omnibus aedium privatarum vestibulis apud Romanos eius simulacrum, quemadmodum Mercurii apud Athenienses, stetit. Cui sententiae non obscure adstipulatur et Livius, cum Vestae sacra vetustissima esse asserit, et ab Albanis accepta, a Numa autem Pompilio primum Romae instituta, multisque ceremoniis venerabiliora effecta, l. 1. c. 20. Primum enim is templum Vestae prope Castoris exstruxit, licet alii Romulo id tribuant. De quo sic Plutarch. Traditur, Numam custodiae causa, perenni igne Vestae templum circumdedisse: quod rotundum ab eo exstructum est, non ut terrae, sed ut Universi figuram exprimeret. In eo idem perpetuum atque aeternum ignem tamquam Imperii certissimum pignus, asservari iussit. Servius ad illud l. 4. Aen. v. 400. --- Virgilemque sacraverat ignem. Fuit autem is non in focis aut altaribus, sed in vasculis quibusdam fictilibus suspensus, Val. Max. l. 4. c. 4. extr. tantumque in eo fiduciae fuit, ut numquam sine portento crederetur exstingui, et anxia sollicitudine, si id forte contingeret, expiaretur. Uti factum ante initia bellorum civilium, motaque inter Caesarem et Pompeium arma. Praeter hunc, alia quoque sacra occulta, solis aedituis, virginibusque, de quibus paulo post, cognita, hic asservata fuisse, colligere est ex Dionysio, l. 2. et Plutarcho, in Camillo unde in aedis incendio, tempore primi belli Punici, unus aedituorum L. Caecilius Metellus vir Consularis, posthabito publicae utilitati privato periculo, in atdens penetrale irrupisse legitur, ut sacra a virginibus, quae metu diffugerant, deserta eriperet. Idem Numa sacerdotes ei virgines creavit, stipendioque publico donavit, perpetuaque virginitate frui eas lege iussit: quae a Numine, cui inserviebant, Vestales dictae sunt. Harum potissimum cura erat, ut ignem perpetuum alternatim excubando, conservarent; qui si forte per negligentiam fuisset exstinctus, Virgo, cuius incuria id factum, a Pontifice severe plectebatur, flagro, verberibusque, Festus Pomp. l. 9. Iul. Obsequens, de Prodig. c. 62. Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 7. neque alio ex igne reparare fas erat, sed accensa per fomites, beneficio tw=n s1kafei/wn], id enim instrumento nomen, ex Sole flamma purus et caelestis ignis eliciebatur. Paulo aliter modo laudatus Festus, Ignis Vestae, si quando interstinctus fuisset, Virgines verberibus afficiebantur a Pontifice, quibus mos erat tabulam felicis materiae tamdiu terebrare, quousque exceptum ignem cribro aeneo Virgo in aedem ferret. Interim etiam cum non exstinctus est, accendebatur quotannis Calendis Martiis, et renovabatur ignis, quem asservabant in operto, Ian. Parrhas. Ep. 57. Ovid. l. 3. Fast. v. 143. Adde quod aercana fieri novus ignis in aede Dicitur, et vires flamma refecta capit. Porro virgo Vestalis legebatur intra annum 10. suae aetatis, 30. vero annos oportebat eam manere virginem, postea nubere licebat. Earum autem tanta dignatio, ut interventu illarum gravissima dissidia fuerint composita, ut testamenta custodirent, ut Consules Praetoresque iis via cederent, vide Senec. l. 6. Controv. 8. quoties vi morbi atrio excedere cogebantur, matronarum committebantur curae: interque eas una avictoritate priaecipua fuit, quae Maxima dicebatur, Sueton. in Domit. c. 8. Quod si interim forte stuprum virgo commisisset, viva defodiebatur. Unde Iuvenal. Sat. 4. v. 9. --- Cum quo nuper vittata iacebat, Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Tota insuper lugebat civitas, ut in clade publica, eratque is dies lugubris: quod usque adeo observatum est, ut in Annalibus, prodigii loco, Vestalis damnatio haberetur. Locus, ubi defodiebantur, prope portam Collinam erat, dicebaturque sceleratus campus, Fest. l. 17. Addebatur eis panis et lac, ne videretur fame interiisse. Porro locum in Amphitheatralibus et scenicis Circensibusque habuere ludis Vestales peculiarem, carpentisque seu pilentis, ut alias matronae, vehebantur. Vestitus eorum Suffibulum dicebatur, vittae iis, ut matronis, capitis ornamentum erant, et sceptrum ex aere gerebant manibus: Duravitque hoc sacerdotium usque ad Theodosii Senioris tempora, a quo, una cum aliis Sacerdotiis nequiquam reclamante Senatu, omnino est sublatum: id quod ex epistolis Symmachi et Ambrosii responsionibus manifestum est. Vide. Voss. de Idol. l. 2. c. 65. Lips. Syntag. de Vesta et Virgin Vestal. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 2. c. 12. et l. 3. c. 19. etc. Nic. Lloydius, ut haec addam: Vestae Palatinae sacrum fieri consuevisse prid. Kal. Mal, docet Ovid. l. 4. Fast. v. 949. Aufert Vesta diem, cognati Vesta recepta est Limine, sic iusti constituere Patres. Incendii, quo Templum eius arsit, meminit Idem Ibid. Contigit autem id An. Urb. Cond. 512. Lucatio et A. Manlio Consulib. Imo et postea iterum arsit sub Commodo, Bradua II. et Aproiniano Consulibus, cum fere tota Urbs corruisset; simulque flammis Templum illud Pacis clarissimum consumptum est, aliaeque aedes innumerae, qua de strage fuse agit Herodian. l. 1. Coeterum, qui animale fuisse Numen Vestam contendunt, Architecturae eam faciunt inventricem, uti discimus ex Diodor. Siculo, l. 5. ubi, postquam Cretenses illam apud se natam perhibuisse ait, addit: *le/getai th\n *e(sti/an th\n tw= oi)kiw=n katas1keuh\n eu(rei=n kai\ dia\ th\n eu)erges1i/an tau/thn peri\ pa=s1i xedo\n a)nqrw/pois2 en pa/s1ais2 oi)ki/ais2 kaqidruqh=nai timw=n kai\ qus1iw=n tugxa/nous1an]. Dicitur Vesta reperisse domorum architecturam, et ob hoc beneficium, ab hominibus universis, cunctis in aedibus honores et sacrificii cultum esse adeptam. Pertenduntque, uti Adamus est Saturnus, sic filiam eius, quae nupsit Caino, Vestam esse. Namque et Epiphanius, sive ex Leptogenesi, sive aliunde, ex filiabus Adami natu maximam, quae *sauh\] diceretur, nupsisse fratri suo Caino, tradit: et Cainus urbem aedificasse primus, atque a filii sui nomine Henochiam appellasse, legitur Genes c. 4. v. 17. At cum Vesta, potius foci, inprimis publici praeses esset: Architecturae autem Pallas praefecta fuerit, qua de re illustris locus est Luciani in Hermotimo, eo inclinat Vossius, ut Vestam non tam animale, quam naturale fuisse Numen, censeat. Vide Eum de orig et progr. Idolol. l. 1. c. 17. Et quidem, quatenus eo nomine particulatim significatur ignis ille in focis publicis; uti Vestam vocat Dionysius, Antiqq. l. 2. et Cicero, de LL. l. 2. ubi a virginibus Vestalibus custodiri ignem foci publici sempliternum, tradit: fuit is caelestium ignium, Solis inprimis, symbolum. Unde Florus, l. 1. c. 2. Inprimis (Numa) focum Vestae Virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos Imerii flamma vigilaret. itaque iugi erat et assidua opus cura, ut semper luceret: ac si exstingueretur, non ab igni nostro accendere fas fuit, sed Romanis ex terebrata felicis materiae tabula eliciendus erat, Fest. Graeci autem in fomentis vasculo cavo impositis et Solis radiis in eius centro exceptis, flammam concipiebant, Plut. in Numa. Namque et in Graecia ignem istiusmodi aeternum custodiri consuevisse Idem tradit: Delphorum et Athenarum mentione facta. Imo et Tenediis, Argivis ac Naucratitis Vestam similiter fuisse cultam, ostendit Vossius: atque idem de Rhodiis, Cyzicenis, Milesiis, Ephesiis, Naxiis, aliis, fuse demonstrat Casaubonus, in Athen. l. 15. Nisi quod apud Romanos Virgines: apud Graecos vero Viduae aetate provectae *prutani/tides2] vulgo dictae, hunc ignem pervigili cura adservarent, de quibus vide, quae diximus in voce Prytanides. Accepere autem hunc cultum Romani ab Albanis, ut Livius docet, l. 1. c. 20. quos et sacrum hoc, postquam Romam translatum fuit, retinuisse constat: habuere vero ipsi a Laviniensibus: quorum Urbs, Dionysio teste, 30. annis exstructa fuit, priusquam ab Ascanio Alba Longa conderetur. Lavinienses idem accepisse traduntur ab Aenea Phryge, ut ex Virgilio, l. 2. Aen. constat. Unde Ovid. l. 6. Fast. v. 365. Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae. Ubi Iliacam vocat, quia Ilienses eam, Duce Aenea, intulerint Latio: at transtatam refert, quia, cum antea Vestae sacra forent in Regia Numae; Augustus illa, ubi Pontifex esset factus, traduxit in domus suae partem, quam publicavit, Deaeque donavit, quemadmodum est apud Dionem, l. 4. Atque has tres civitates Albam, Lavinium ac Ilium, in animo habuit B. Augustinus, l. 3. de Civ. Dei, c. 18. inquiens, Sacra illa futalia, quae iamtres, in quibus fuerant, presserunt civitates. Ambigit tamen Prudentius, an non ea Romani acceperint sacra ab Atheniensibus. Ita enim is, l. 2. adv. Symmachum, v. 969. --- In his quoniam Vestalis origo favillae Urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est: Sacravitque focos aut Phryx aut Graius alumnos. Nempe ut hauserint ea Romani a Legatis suis, an. Urb. Cond. 300. in Graeciam missis, quo de Draconis ac Solonis legibus cognoscerent. Vide praefatum Vossium, de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 65. Templum eius de die omnibus patuit, at in eo pernoctare nemini masculo fas fuit: intrabant enim quidem Viri, sed non penetrabant, aut pernoctabant. In eodem negant ullum simulacrum fuisse: quod ut ita sit, tamen Vestae imago passim in nummis aut statutis expressa hodieque exstat, eaque non sedens solum ut Pliinius eam effingi consuevisse refert, sed et altera manu facem, altera discum sive pateram libatoriam praeferens: quorum illud de face, ad ignem pertinet, istud de disco, ad sacrificia sollenniter et perpetim oblata. Interim etiam stantem in nummis videas. Vide Anton. Thysium, Notis in Aul. Gellium, l. 1. c. 12. Nec omittendum, quod idem Gellius monet l. 4. c. 7. Aedem quidem Vestae, non vero Templum accurate loquendo, fuisse. Olim enim, ut optime Scaliger ex Varrone, de LL. l. 14. notat ad Festum, leges Aedium in Aedibus ipsis in postico earum positae fuere, quae inter alia continebant, utrum Aedes illa esset Templum, nec ne? Hinc cum locus auguratus haec Aedes Vestae non esset, Consilium ibi Senatus habere non poterat, in Atrium autem eius quod erat ab Aede remotum, quodque, via sacra Regiae adiunctum, Virginum habitationi inserviebat, sicut Regia Pontificum conveniebatur, Servio teste ad l. 7. Aen. v. 153. --- Augusta ad moenia Regis. Ignem quod attinet, in Vestae ardentem Aede, duplicem eum fuisse iudicat Licetus; quorum alter in lucernis, ad Numinis honorem: alter in aris ad sacrificiorum holocausta, perpetuo sub Virginum cura, arserit. Adeoque illum oleo incombustibili alitum, et ab externis iniuriis a Virginibus custoditum: istum vero lignis iugiter adiectis, earundem ministerio, fotum fuisse contendit. Ec certe de Vestae ara cum Igne, in rogo, ad sacrificia comburenda, testis est Ovidius, l. 4. Fast. v. 639. Igne cremat vitulos, quae natu maxima Virgo est. Vide quoque Pausaniam in Corinth. Statium, l. 2. Theb. Alios. De lucerna Vestae, consentit Plut. in Numa, ubi ignem hunc Virginum Vestalium comparat igni apud Graecos, Delphis Athenisque in lucernis perpetuo ardenti: sacrumque ignem, sub adventum Gallorum, cum sacris, rapientes Virgines profugisse narrat. Quomodo enim fugientes illae raptam igneam pyram alio comportassent? Adde, quod in gremio sacra Deum ferentes L. Albinum de plebe hominem conspexisse illasque plaustro suo imposuisse addit: Quae enim ardentia ligna gremio ferre non poterant, lucernae sacrum ignem in eo facile poterant gestare. Idem Ovidius videtur innuere, cum ait, l. 6. Fast. v. 291. Nec tu aliud Vestam, quam puram intellige flammam, Nataque de flamma corpora nulla vides. Accedunt antiqua numismata. Namque apud Iust. Lipsium, de Vestal. c. 3. et 9. exhibentur icones argenteorum et aureorum plurimorum, cum Vesta lucernam oleariam manu tenente; cum Vestali Virgine, itidem manu gerente lucernam; cum capite mulieris et lucerna. Apud Anton. item Zantanum, Numism. l. 1. Edit. 2. argenteum cernitur numisma Vespasiani, sub num. 36. cum imagine Vestae sedentis lucernamque manu gestantis; aliudque cum eadem stante, similiterque tenente lucernam, num. 47. Inprimis vero huc facit numisma aeneum ab Antonio Augustino, tab. 50. relatum, in quo mulier scapulotenus circumscripta, LUCILLA AUG. ANTONINI AUG. F. a tergo Dea Vesta gerens manu dextra lucernam, sinistra Palladium et ad pedes habens altare cum flamma exardente. Itaque, quod Macrob. habet, l. 1. Saturnal. c. 12. de Igne, a Virginibus huic Deae famulantibus Mensis Martii (qui primus erat totius anni) prima die, de novo accendi solito, intelligit Licetus de igne arae, in sacrificiorum usum, in rogo ligneo ardente, l. 4. de Lucernis Antiqq. c. 38. non vero de altero, qui in Lucernis ardebat, et ad quem alludere voluisse Servatorem nostrum existimat, Matth c. 25. v. 1. s. Vide eiusdem, l. 1. c. 31. ubi plura in hanc in rem, ut et de reliquis Vestae sacris, Minervae signo e Troia, Diis Samothracibus ex hac Insul. a Dardano Troiam primo, inde ab Aenea in Italiam delatis, duobus porro doliis, aperto altero atque inani, altero pleno et obsignato, curioso Lectori exhibet. De Aris vero Vestae, Kalendis Martii, qui olim primus apud Romanos anni dies erat, lauru coronari solitis, h. e. aris focisque in primis ingressibus spatiisque domorum positis, Car. Paschalium, Coronar. l. 4. c. 3. de more renovandi ignem eodem die modo indigitato, in ara Vestali Salmas. ad Solin. p. 17. exstinctum vero resuscitandi, p. 180. de Vestalium ceremoniis, iam Servii aetate maximam partem antiquatis, sacris dein ac reditibus a filiis Theodosii M. abolitis penitus, Barthium, Animadversion. Papinianis, ad. l. 8. Theb. v. 297. ubi de Futili, vase, quo in Sacris hisce utebantur etc.
VESTIARIAE_Leges
luxum in vestitu castigant, et cuilibet civium ordini certa vestimentorum genera eorundemque certa pretia assignant: Quo nomine in Germania incliti in primis Ulricus et Christophorus Duces Wirtembergiae Res publicaque Noribergensis pridem fuere. Quos imitati postea multi alii Principes ac Rerum publicarum Gubernatores, Lubecensis praesertim. Idem et reliquarum civitatum Vandalicarum Magistratus fecerunt, atque suos ab abominanda sua vewtitus ratione ad saniorem mentem prudentes revocarunt. Imo et hoc serio volunt Constitutiones Imperatorum, quae certa vestimentorum genera pretiaque eorum proponunt, addita certa transgressori poena: Iohannis Ducae, apud Nicephotum Gregoram, l. 2. 1. c. 11. Recess. Imper. Aug. A. C. 1500. §. von uberflussigkeit der Kleideren: Reform. Pol. Aug. A. C. 1530. §. von onordentlicher Kleidung: et Reform. Pol. Aug. A. C. 1548. §. von unordentlicher Kostlichkeit der Kleydung, vide et Francorum LL. antiqq. apud Camerarium, Centur. 2. c. 39. Galliae quoque Reges, Vestiarias leges condidisse, sed non ita harmonicam rationem observasse, tradit Bodinus, de Rep. l. 6. c. 6. in qua gente praecipue circa vestes luxus et sumptus inveterata licentia adhuc usque perdurat. Vestis enim serica postremos hominum et faecem plebis tegit, cum a tibialibus etiam ex hoc lino confectis abstinnerit Henricus II. Gall. Rex teste Lanovio, discursu 23. Apud Romanos, quid hac de re sancitum, diximus supra, ubi de Purpura Serico etc. Atheniensibus non minus suae erant, florente Republ. Vestiariae leges, e quibus duarum solum in praesens meminero, unius, quae Panathenaea; altera, quae Meretrices spectabat. De illis sonat Lex, *e)n tw=| tw=n *panaqhnai/wn *a)gw=ni mh\ e)cei=nai tw=| bapto\n e)/xonti i(ma/tion sqewrei=n], Non licere in veste tincta Panathenaeorum pompam ludosque spectare. Qui secus fecerat, in ius rapiebatur ad Agonothetam, qui animadvertebat, Lucian. in Nigrino, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. De istis, illa Suidae memorata: *tas2 e(tai/ras2 a)/nqina forei=n], Meretrices floridas vestes indutae sunto. Quam Legem Locrensibus quoque suis posuisse Zaleucum, auctor est Diodorus Siculus et usi sunt Sytacusani, quod scribit Philarchus, apud Athenaeum, l. 12. Quamquam non tulisse videntur Athenienses id pecus, non magis quam eas, in quibus adulteri deprehensi essent, ornatas prodire in publicum; quo alludit Rhetorum illa lex apud Hermogenem peri\ sta/s1ewn; *e(tai/ra xrus1i/a ei) foro/ih, dhmos1i/a e) sti\]. Unde videmus, vestibus et mundo Merettices a pudicis distingui voluisse: Hinc Hermogenes, ibid. mh o(mo/ian ei(=nai tai=s2 e)leuqe\raist, mhde\ tw= a)utw=n a)ciou=sqai]. Idem Sam. Petitus, l. 6. tit. 5. Vide quoque Matt. Berneggerum, in Taciti Germ. quaest. 86. Nec defuere Lacedaemoniis sui qui civium vestes quottidie observarent, Ephori, numquid a decenti et debito ornatu deficeret, Wendelin. Polit. doctr. l. 2. c. 11. etc. Elegantem femineo sexui circa haec Legem Tertullianus praescribit, haec in verba: Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae Apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et spiritus taciturnitate, inserentes in aurem sermonem Dei, annectentes cervicibus iugum Christi, caput inaritis subicite et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi fiae gite, et plus quam in auro placebunt. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitae; Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem etc. Ut de Hebraeis quoque nonnihil dicam, lanae illi linique fila vario textu miscere ac inter sese confundere vetabantur, simplici munditie acquiescere iussi, Levit c. 19. v. 19. Apud eosdem marem feminae, ac mulierem virili cultu conspici, nefas fuit, Deuteron c. 22. v. 5. Extremis vero vestium oris iubebantur filorum coloris hyacinthini silvam sive peniculamenta quaedam attexere, ut mnemosyno isto de praeceptorum Dei observantia admonetentur, qualia et Servatorem gestasse, videtur ex Luca, c. 8. v. 44. Cum autem Pharisaei ambitiose nimis ista venditarent, ac religionis fere arcem in illa cultus divini lacinia ac particula constituerent, superstitio eorum non leviter tangitur, Matth c. 23. v. 5. Quidam praeterea capsulas quasdam ex corio confectas legisque aliquot particulis inscriptas addebant, iisque precaturi vel brachia praecingebant aut aedium postibus affigebant, qua de re diximus supra, ubi de Iudaeorum Mazuzis ac Phylacteriis, nec non voce Frontale. Plura vero hanc in rem vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 20. ac infra, voce Vestis.
VESTIARIUS
recentioribus Graecis *bestia/rios], qui vestes curabat. Non enim suppellecticarii apud Romanos haec cura erat, ut ex Pomponio ostendit Pignorius, sed peculiare id ministerium fuit, cuiusniodi servos domo, cum omni iure suo, legata, cedere legato, scripsit Iulius Paulus, l. 3. Sent. tit. 7. In veter. Inscr. ad vestem vocantur: T. Statilius. Malchio. ad vestem. Item a Veste, ut: Byrae. Canacianae. Liviae. Aug. ser. a veste, magn. etc. Et, Arion. Caesaris. N. a. veste. matutina. Sic Ossa. Vibiae. Successae. Liviae. Aug. ser. ab. argento. potorio. item. a. veste. L. Vibius. et rel. Nec non, Dis. Manibus. Caeliae. Dynatae. M. Ulpius. Aug. lib. Valens. a. veste. Imp. privata. Ut etiam, Dis. Manibus. Venuleia. Cleopatra. fecit. sibi, et Rhodano. Caesaris. vernae. a. veste. regia. Hinc et a veste Graecula, et a veste Scenica. Quo referendi Vestitores, quorum mentio in antiquo Elogio, Phedimo Vestitori Aug. et, ni animus fallit, Luciae c. 15. v. 22. ubi Pater filii prodigi servos alloquens. *e)ne/gkate], inquit, th\n stolh\n th\n prw/thn kai\ endu/s1ate a)uto\n]. Vestiariam quoque Rosimunda Alboini suam habuit, in cuius lectulo se supposuit Peredeo, ut scribit Diaconus, de Gestis Longobard. l. 2. c. 28. Et in Monasteriis feminatum, Vestiaria occurrit, quae totum, quod ad curam indumentorum spectat, providet, apud Abaelardum, p. 157. Vide Laur, itidem Pignorium, Comm. de Servis, ut et infra, ubi de Vestificis ac Vestiplicis. Apud Graecos Imperatores Vestiariorum ordo insigms, iisque praefectus Protovestiarius fuit; seu ut Codinus appellat l. de offic. Eccles. et Aulae Constantinop. Protovestiariata, cui pileum clavatum attribuir. In Ecclesia Hebraeorum, Praefectus, e quindccim illustrioribus Templi, Vestiariae rei sacrae praefuit, et Qui praeerat sacris Sacerdotum vestibus conficiendis], dictus est; cuius officium atque opera versabatur, in ordinandis coinficiendisque vestibus, tum Sacerdotum minorum, tum Pontificis Maximi, et in textura earum atque sub manu eius fiebant omnia, Maimonides, hal. Celi hammiksdash, c. 7. §. 14. Namque etiam induendis exuendisque ibi praeerat. habebat is conclave suum in Templo, velut Protovestiarius seu Master of the Wardrove. Angl. in Misna titul. Stiklim c. 5. §. 1. appellatus Rei Vestiariae praefectus]: ubi Rabbi Obadias Bartenorius diserte, Vestiarli officium erat, induere Sacerdotes tempore Ministerii, eosque exuere post Ministerium et Custodire vestes Sacerdotales in repositoriis eam in rem destinatis. De quibus repositoriis licet supra actum, in voce Vestiarium, placet tamen hic adiungere illustrem locum, ex Christ. Adrichomii Descript. Templi, num. 92. Exedrae, quae alias Gazophylacia et Pastochoria vocantur, domus erant laterales, instar turrium longae, latae et celsae, in quibus Sacerdotes Sanctuarium ingressuri, profana sua vestimenta lanea exuebant, et sanctificatas lineas vestes induebant easque dein sacris peractis reponebant: ubi formam eorum nobis exhibet. De iisdem Hugo Grotius ad 1. Machab c. 4. v. 40. loquens, inquit, id est, Conclavia illa ad Templi latera, in quibus servabantur vestes Sacerdotales, instrumenta Templi, copia aromatum et similia. E' qua disciplina Iudaeorum similis plane introducta est in Christianismum (ut videre est in Iure Pontificio, Dist. 1. de Consecratione, c. 42. apud Durandum, Rational. l. 1. c. 3. §. 48. et l. 3. c. 1. §. 1. Fortun. Amalarium, de Eccl. officiis, l. 2. c. 16. Ioh. Durant. de Ritibu Eccl. l. 2. c. 9. §. 1.) de vestibus eiusdem sacris, unde de harum Pastophoriis tam frequens apud Christianos Scriptores mentio. Quis vero in Vestium Sacrarum usu modus obtinuerit, dicetur infra, in voce Vestis. Vide Seldenum, loco cit. Nec vero hic omittendum, in consecratione Aaronis primi Hebraeorum Pontificis, qui per dies septem continuos sacris vestibus mane induebatur et vesperi rursus exuebatur, ritum hunc ab ipso Mose administratum fuisse. Vide Levitici c. 8. v. 7. et seqq. Postea vero, in Templo inprimis secundo, Sacerdotibus in certos ordines et munera divisis, cuta haec uni alicui demandata est, cui magna Sacerdotum turba suberat, Franc. Burmannus, Synops. Part. 1. l. 4. c. 8. §. 49. Hodie Vestiarius, dignitas est in Ecclesia Cathedrali Galliae Magalonensi, instituta a Ramerio Episcopo, A. C. 1247. cuius officium, induere Canonicos omnes et Conversos, exceptis Prioribus, qui tenentur dare Vestiario singulis amns, pro singulis Canonicis, 40. solidos, Gariellus apud Car. du Fresne, Glossar At Vestiartus, qualis Pandulfus fuit apud Desiderium Longob. Regem qualis item Vestiarius Pontificis memoratur Ioanni Diacono, l. 1. quem inter quatuor. qui Pontificem equitantem comitantur, recenset Ordo Roman. non Vestium solum, sed et tihesauri ac cimeliorum curam sibi commissam, habuit. In veter. vero Inscr. L. AGRIO. VESTIARIO. TENVIARIO. IMP. CAES. ANTONINI. PII. item in alia, M. CINCIUS. M. F. THEOPHILUS. VESTIARIO. TENVIARIO. Alia iterum, MATTIUS. PATROBIUS. VESTIARIUS. TENVIARIUS, vestium institorem vel confectorem vox generica, Tenuiaril vero epitheton additum, in specie eum, qui tenuia vestimenta conficiebat, indigitat, uti docet Salmas. ad Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5.
VESTIS
primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v. 23. lapsusque turpitudinem, quantum pote, absconderet; Haec prima hominis pars veste tecta est. Verum, cum is de pudore solum obvelando esset sollicitus, benignissimus Conditor, irritatus quamvis tam gravi offensa, saluti eius consulturus, et pectus quoque, quo minus aeris pateret iniuriis, muniturus, ipse; ipse Iehova Deus Adamo et uxori eius tunicas fecit pelliceas, quibus vestivit eos, c. tit. v. 21. Quo factum, ut vestes istiusmodi, e caesorum animalium pellibus confectae, antiquissimis mortalium, post Adamum iam memoratum, fuerint in usu: uti de Indorum Philosophis, Scythiae populis, Persis: imo etiam priscis Romanae Curiae Senatoribus, legimus apud Platonem, in Protagora, Ciceronem, l. 1. Tuscul. Strabonem, l. 15. Herodotum, l. 1. Propertium, l. 4. El. 1. Alios Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 31. et supra in voce Pellis. Inde vellus, a quo Vestis quidam arcessunt nomen, et lana adhibita; post eam linum; commoditatis causa: coepereque hieme lanea, aestate linea indui, Artemidorus, l. 2. c. 3. etiam cum duarum vestium usus, de quo mox, increbuisset, exterior ex lana, interior ex lino fuit. Donec crescente luxu, purpura scricumque successit, imo aurum Vestibus intexi variaeque Phrygii operis picturae illis illudere ausae sunt. Mansit tamen prisci aevi simplicitas satis diu, et, et sicut pectore pudendisque velatis, caput et pedes intectos plurimae Gentes per bene longum servavere tempus, ut dictum supra, ubi de Nuditate; item voce Phaenomerides; ita una Vestis ad omnes usus per multa saecula suffecit. Postea altera accessit coepitque adhiberi vestis una exterior, Hebraeis Mehil], i(ma/tion], Latinis Toga: altera interior, Hebr. et ex Hebraeo Graecis xitw\n], Latinis Tunica: diutissimeque sic vixere mortales, ut in communi usu maiorem omnem Vestem, praeter has duas, ignorarent; aut certe non communiter susrparent. Dico maiorem, quia linteamma quaedam aut pannos a variis Gentibus esse adhibitos tegendis partibus, quas pudor iubet tegi, non negaverim. Cuiusmodi fuere apud Hebraeos linela feminalia, quae, usque ad genua et poplites venientia, celabant verenda: superioreautem parte sub umbilico arcte adstringebantur, ipsis dicta, Graecis Interpretibus priokelh=], h. e. feminalia, ut observat Hieronym. Epist. ad Fabiolam. Demum tertia adiecta est Vestis, sed qua perdiu frugi homines parce usi. Varro, Cat. sive de liberis educandis, Mihi puero modica una fuit tunica et Toga; sine fasciis calceamenta, equus sine ephippio, balneum non quottidianum. Quin fuere politoribus iam saeculis, qui, priorum hominum instituro viventes, unica veste, saltem per aestatem; quidam et per hiemen, essent contenti. Hinc de Agesilao Plut. in Apophthegm. Laconum, ipsum s1fodrou= xeimw=nos o)/ntos]. quando erat byems intensa, solitum fuisse a)xi/twna] h. e. sine tunica, in publicum prodire, tradit. Similiter apud Romanos Candidati, in Comitio, sine tunica prensabant, in Toga candida: quo vulnera militae accepra Populo ostentare possent, ut docet Plut. c. Rom. 49. Nec aliter Lycurgus orator Athenis causas egit, aut Cato Romae pro tribunali iudicavit, ut idem magnus Scriptor in Vitis eorum refert. Ubi vero inter Homines plus voluptati tributum, prior virtus mascula decrevit et corpora facta sunt alsiosa magis; alii tunicas plures gestarunt; alii easdem duplicarunt: quidam et in exteriore ucste idem fecerunt. Galenus namque de usu part. l. 4. subobscure significat, suo tempore Tunicas ficeri consuevisse s1unqe/tous2], e pluribus pannis compositas et paxei/as2], crassas. Sed et plures simul gestare mos fuit: Quare nomina tum inventa, quibus Tunicam distinguerent e)xe/s1arkon] carni proximam (quae et o( endota/tw xitw\n] Graecis, alicubi ctiam *g(po/bas1is2]) ab illa quae inter hanc et Togam assumebatur. Varro, de Vita Pop. Rom. Posteaquam binas Tunicas habere coeperunt, instituerunt vocare Subuculam et Indusium, de quibus vocibus vide supra. neque hoc apud Romanos solum, sed et alios, usu venit. Eustathius enim, Il. ss. duo genera xitw/nwn] seu Tunicarum memorans, unum illorum e lino fieri solitum corpori adhaesisse; alterum, e)c ou)/lwn e)riwn], e mollibus lanis, compositum, intimae vesti superindui consuevisse, scribit. Eundem cultum Populis quibusdam Assyriae Strabo attribuit, l. 16. *xitw/n linou=s2 podh/rhs2, e)pendu/ths2 e)reou=s2 i(ma/tion leukon], Tunica linea talaris, nostae camisiae respondens, Tunica altera exterior lanea, et Pallium album. Apud Hebraeos vero tunicae interioris mentio rarior: quo minus probaile nonnullis DOMINUM nostrum, cuius vita universa simplicitatis et lito/thtos] exemplum exstitit, illa usum fuisse. In Euangeliis certe nusquam illius comparet mentio: etsi habuit fortasle, sub Tunica inconsutili, linteamina quaedam, qualia feminalia ex Hieronymo supra descripta fuere. Adeoque rem ex antiquis moribus aestimanti videtur Dominus noster vestes gestasse, non, ut quidam olim putarunt, quinque; ac ne tres quidem; ut Euthymio placebat: sed duas tantum, Pallium sive Mehil et Tunicani inconsutilem, quam opus fuisse manuum gloriosae Virginis, antiqua traditione, proditum est. Nec obstat, quod e lana fuerit: illustrissimas enim puellas matronasque olim lanificio manus commodasse, ex Suetonio discimus, ubi de filia et nepte Augusti, l. 2. c. 64. quod instirutum mansisse videtur usque ad Chrysostomi tempora, qui saeculo suo, quod propter mulierum mollitiem illud a feminis transiret ad mares, convitium dixit, Homil. 34. Epist. prior. ad Corinth. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 16. §. 84. et plura de Vestibus, apud Phil. Rubenium, Octav. Ferrarium, Alios, qui de Re Vestiaria ex professo egerunt, ut et infra, ubi varia Vestium genera paucis subnectemus. Non possum tamen non paulo prolixius Vestitus Hebraici, tum profani tum sacri, meminisse. Cum enim gentem istam continuo velut Legis sepro, ita Deus inclusisset, ut nihil publicae privataeque rei, nisi ipso Arbitro, agere posset; in Vestitu quoque, quaedam ei cavenda, quaedam observanda fuere. Et quidem lanae linique fila vario textu miscere, ac inter se confundere prohibiti, simplici munditie contenti esse tenebantur, Levit c. 19. v. 19. Marem feminae, ac mulierem virili cultu (quod in quibusdam Gentilium sacris fiebat) conspici erat nefas, Deuteron c. 22. v. 5. Idoloatrarum quoque in morem verticem attondere, aut genas turpare; porro ob luctus saevitiam corpus incidere, graviter verabantur, Levit c. 19. v. 27. et 28. Contra Leges acceperunt, de vestimentorum fimbriis, quas appellant, deque Philacteriis, , et dictis. Iussi namque sunt Iudaei Lege Numer. c. 15. v. 38 40. et Deuteron c. 22. v. 12. extremis oris Vestium filorum, coloris hyacinthini silvam seu peniculamenta quaedam, qualia e tela dependere videmus, attexere; ut mnemosyno isto de praeceptorum Dei observantia admonerentur. Talia et SERVATOREM gestasse colligitur ex Lucae c. 8. v. 44. Pharisari vero cum ambitiose nimis ista venditarent ac Religionis fere arcem in illa cultus divini lacinia ac particula constituentes, fimbrias palliorum suorum producerent, ac phylacteria sua ampliarent, non leviter a Domino reprehendunter, Matthaei c. 23. v. 5. Addebant praeterea hisce filamentis capsulas quasdam, ex corio confectas, Legisque quibusdam titulis in scriptas, quas precaturi fronti vel brachiis praecingebant, et appellabant: quas quia aedium quoque postibus Magico propemodum ritu, tamquam precamina et amuleta, averruncandis malis Spiritibus, affigebant, Phylacteria dixere; ritus occasione deprompta ex Deuteron c. 6. v. 4. --- 9. ubi tamen, paroemiali potius locutione, accurata eis Legis observatio inculcabatur, quam velut in oculis et manibus gestare, nec unquam obtutum vel gressum ab iis removere iubebantur. Vide Francisc. Burmannum, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 10. de Iudaeorum Vestitu. Sacras Hebraeorum Vestes quod attinet, quibus in Templo ministrare mos erat, Levit c. 8. v. 7. 8. 9. Pontifici erant duplices. Aureae 8. et Albae 4. Illae dicebantur sic, non quod totae auro constarent, vel omnes auto illusae ac interstinctae forent, sed quod qubusdam ex iis aurum varie intextum; reliquae autem coeteris eius vestibus ornatiores ac splendidiores erant: Tales fuere, Femoralia, Tunica, Baltheus, Cidaris, Pallium, Ephod, Pectorale et Frontale, e quibus quatuor priores etiam reliquis Sacerdotibus communes erant: omnes ex lino purissimo ac pretiosissimo. Atque in sacro hoc ornatu ministrabat Pontifex quottidie in Sanctuario, iuxtaque eum Scerdotes suo ordine; neque sine his sacris operari ullatenus licebat: Imo ubi vel minimum ex iis deerat, Pontifex Defectus vestibus] dicebatur habebaturque profanus. Istae, nempe Albae, quas Pontifex quoque habebat, quatuor erant, quatuor prioribus cognomines, Tunicae videl. Braccae, Cingulum, et Pileus seu Cidaris, atque e lino contextae. Quibus solus utebatur Pontifex, idque semel tantum in auno, cum piaculare Sacrum administraturus interius Adytum intraret: quo peracto, eas Vestes deponebat, sequente anno novas rursus accepturus, vide Exodi c. 28. et Levit c. 16. v. 4. - - 32. Ubi hae Vestes fuerint reconditae, quisque illarum curam habuerit, diximus supra, in voce Vestiarium, item in Vestiarius: addam hic quaedam de loco, tempore, et modo, illas gestandi. Et quidem, cum Ministeria universa, ex sortitione peragenda essent, conveniebant, iuxta Ephemeriarum vices, quolibet summo mane in Liskat hagazith (loco, ad Templum, Synedrii Magni, ante eiusdem sessionis horam) et induebant ibi Vestes sacras, Sacerdotes illi omnes, qui Ephemeriae essent praesentis. Iam vero, ne Ministeria sacra turbarentur, si sunm cuiusque officium quisque non satis dignosceret, collocabantur illic in gyro universi illi, quos facile sic intuens Praefectus Sortium (munus in Templo celeberrimum) pro arbitratu suo, unum eorum aliquem seligebat, cuius pileum exuens statim induebat: in signum, ut in sortiendo is velut terminus esset. Dein consentiebant in numerum aliquem, tum Ministeriis diurnis integris, tum sortitioni idoneum, velut 60. 80. 100. 1000. plures paucioresque sortesque inibantur quatuor: Prima, de Altari cineribus aliterque purgando, eoque apparando et igne struendo; Secunda, de Immolationibus aliisque Sacrificiorum sollemnibus plerisque; Tertia, de Suffimentis; Quarta, de levandis membris Sacrificii in Altare. Tunc, dicente Praefecto Digitos extendite; per gyrum extendebat quisque digitum sive unum sive duos, sive etiam, ut quidam volunt, tres: sicque Praefectus ab eo, cuius pileum primo exuerat, incipiebat numerare, usque dum compleretur numerus, in quem consenserant Quo modo Sortibus rite peractis prodibant inde, sacris induti Vestibus, ad munera obeunda sic sorte designati, coeteri autem Sacerdotes vestibus illis ab Aedituis exuebantur, sic ut eis earum nulla relinqueretur, praeter Femoralia, idque tantum usque dum vestes profanas essent induti; Tum enim et Femoralia sacra eis exnebant, vestesque cunctas arcis suis restituebant, qui huic rei praeerant modo memorati. Fuit vero sacrarum illarum vestium usus non nisi intra Templum, quod multis probat Seldenus: Unde et cineres elaturus Sacerdos, exuere vestes sacras, aliasque induere, iubetur Levitic. c. 6. v. 10. et 11. et cum e Sancto in Atrium exterius Sacerdotes egrediebantur, vestes suas, in quibus ministraverant, ibi reponere atque aliis vestibus sese induere sicque accedere, ubi Populus erat, tenebantur. Ezech c. 42. v. 14. Quoties autem sacris induerentur, prius lavabant sese in Templo: Unde, tum quod stantes ac nudis pedibus rem divinam facerent, tum quod tenui lino vestiti erant, quod saepius de die ponere ac sumere necesse erat, dum identidem lavare vel ministerium mutare opus habebant, frequentibus morbis obnoxii fuere. Interim casu extraordinario et necessitate ingruente, sacris Vestibus indutis extra Templum prodire licebat, quod tamen raro fiebat: ut de Iaddo Pontifice summo, cum toto Sacerdotum comitatu, obviam procedente Alexandro M. Hierosolymam venienti apud Iosephum, legimus. Addendum et hoc, licuisse Sacerdotibus Ministerii sui die toto Sacras gestare Vestes, excepto cingulo, quod cum singulare quid esset et sacrum reliquarum retinaculum, non nisi in ipso Ministerii actu, sumere fas erat, etc. Vide Ioh. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 3. c. 11. ex Hebraeis Doctoribus, Maimonide inprimis Kalach, Celi hammikdasch, egregie hac de re disserentem. Hactenus de Vestibus. Partes in iis tres fuere, to\ sto/ma] ut Graeci vocant, Latinis summa ora, quae circa collum, et humeros haerebat: h(pe/za], extrema vel ultima ora, quam ultimam fimbriam appellat Trebellium in Zenobia, c. 30. et medium, quod zona comprehendebatur in tunicis et aliis id genus vestibus, quae cinctuis erant; aut fibulis adstringebatur, ut in palliis, chlamy. dibus, et aliis id genus amictus; qua de re vide Salmas. ad Trebellium, d. l. et de ornamentis harum omnium hic passim. Earundum apud Romanos colores enumerat Nonius, Cymatilem, aut Marinum, Molochinum, Impluviatum, eos qui erant a Calta et Croco, Citrium, Ferrugineum, Ostrinum, Luteum, Violaceum, Pullum, Anthracinum etc. Albus, et Candens, laetitiae indicium, Pullus ac Niger, funeribus ac luctui congruebat, vide Laur. Pignorium, Comm. dle Servis, Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. passim, imprimis ad l. 5. c. 31. praeter Auctores supra laudatos: quibus adicere liceat Ovidium, de Arte amandi, l. 3. v. 169. s. Quid de Veste loquar? Non iam, segmenta, requiro: Nec quae bis Tyrio murice lana rubes. Cum tot prodierint pretio leviore colores: Quis furor est, census corpore ferre suo? Aeris ecce color, tum cum sine nubibus aer, Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas. Ecce tibi fimilis, qui quondam Phryxon et Hellen Diceris Inois eripuisse dolis. Hic undas imitatus, habet quoque nomen ab undis: Crediderim Nymphas hac ego veste tegi. Ille crocum simulat, croceo velatur amictu, Roscida luciferos cum Dea iungit equos. Hic Paphias myrtos: hic purpureas amethystos: Albentesve rosas, Threiciamve gruem. Nec glandes. Amarylli, tuae, nec amygdala desunt: Et sua velleribus nomina cera dedit. Versicolores vero vestes Lenonum ac Meretricum erant, ut supra diximus: de Coloribus Vestium, quibus personae Comicae olim pro ratione aetatis, officii, sexus usae, vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 13. adde quae de Coloriis retro dicta. De rugis Vestium, vide itidem supra. Ut vero pateat, quantus fuerit Romae mulierum in vestitu luxus, etiam nondum subacta Asia, nondum Orbis spoliis ac peregrinis delitiis bellicosa Martis gente emollita, placet ista Senis Plautini in Epidico Actu 2. sc. 2. v. 38. s. subiungere: EP. Sed vestita, aurata, ornata, ut lepide! ut concinne! utnove! PE. Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam? impluviatam? ut istae faciunt vestimentis nomina. EP. Utin' impluvium induta eat? PE. Quid autem istuc mirabile? Quasi non fundis exornatae multae incedant per vias. At tributus cum imperatus est, negant pendi potesse. Illis, quibus tributus maior penditur, pendi potest. Quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova: Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolaum caesicium. Indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, Supparum, aut subminiam, ricam, basilicum, aut exoticum, Cumatile, aut plumatile, cerinum aut melmum, gerrae maximae, Cani quoque etiam ademptum'st nomen. EP. Qui? PE. Vocant Laconicum. Haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viri. Sed et Artificum catalogum, quorum industriam laslavit Vestiaria haec prurigo, videmus ex eiusdem Aulularia, Actu 3. Sc. 5. v. 33. s. Sed hoc etiam pulchrum est, praequam ubi sumptus petunt, Stat sullo, Phrygio, aurifex, lanarius, Caupones, patagiarii, indusarii, Flammearii, violarii, carinarii, Aut manularii, aut murobathrarii, Propolae, lintenoes, calceolarii, Sedentarii sutores, diabathrarii, Solearii adstant, adstant molochinarii, Petunt fullones, sarcinatores petunt, Strophiarii adstant, adstant semizonarii; Iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt. Trecenti cum stant phylacistae in atriis, Textores, limbolaril, arcularii ducuntur: datur Aes. Iamque hos absolutos censeas, Cum incedunt infectores crocotarii, Aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat; Quae omnia explicata habes, apud laudatum Ferrarium, ubi supra, Part. prior. l. 3. c. 20. et 21. Vide quoque, voce Femina. Coeterum omnis vestis apud Graecos aut e)pi/blhma], aut e)/nduma], aut amictui aut indutui fuit. Et quidem tunicae omnes endu/mata] dicebantur et indutui erant, quae ad corpus pressule haerentes indutu illud comprehendebant. *e)piblh/mata] vero, quae et priblh/mata], palliorum omne genus, quod coeteris vestibus circumiecta et superiecta vago et libero discursu eas ambirent: amictus et amicula quoque hinc Latinis dicta. Vide Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 4. Texebantur autem antiquitus, imo et sequenti aevo apud frugaliores, a feminis, matribus nempe, sororibus, cognatis, ut de Alexandro M. ex Curtio notum. Hinc Statius l. 9. Theb. v. 691. ubi de Parthenopaeo, Lucentesque auro tunicas (hoc neverat unum Mater opus) tenui collectus in ilia viclo. Quam in rem, vide plura apud Casaubon. ad Suetonii Aug. c. 73. ut et aliquid supra voce Oecus. Iisque intexebantur historiae, effigies, carmina, aliaque monumenta, uti pluribus docet Barthius in Saperstitionum Commentariis. Vide quoque Plinium passim, inprimis, l. 8. c. 48. ubi et de acu pingendi vestes arte, de qua aliquid supra iam diximus, ubi de Phrygionibus; nec non, ubi de Plaumariis, et Polymitariis. Textae porro aliae quottidianae erant, aliae pretiosae, quae premebantur ponderibus ac tormentis, ut splenderent, et in arca condebantur servabanturque, festivis tantum diebus et sollemnitatibus inde promendae ac sumendae. Seneca, de Tranquill. Animi c. 1. Non ex arcula prolata vestis, non ponderibus aut tormentis splendere cogentibus pressa. Vide quoque supra, ubi de Cataclistis. Erantque vel singulares, Graecis monaxai\], vel in synthesi struebantur certoque numero secundum species inter se iungebantur ac componebantur: septenae autem vestes eiusdem coloris, facturae et materiae synthesiu unam constituebant, ut septem tunicae subsericae coloriae, septem purpureae, septem pallia auro sparsa etc. Vide supra, voce Synthesis. Quo vero odore redderentur commendabiles, baccar, heliochrysum, saliunca, poma etiam aurea interponebantur, uti ex Plinio passim discimus. Sic cum usus poscebat, depromebantur, et unguentis nonnumquam insuper odoribusque perfundebantur, cuiusmodi vestes tequwme/nas2] dictas, docet Salmas. ad Solin. p. 952. Induebantur autem, vel numquam deponendae, id quod in Elensiniis Sacris observatum, ubi, quam quis, dum intiaretur, vestem gestasset, eam non prius exuebat, quam victa rempore omnino inutilis esset facta, Cael. Rhodig. l. 16. c. 9. Vel deponendae, cum exercitia, balnea, somnus, suaderent. Quibus defuncti vel resumebant, et cum detritae aliquantum essent, interpolabant: vel novis mutabant quottidie, uti Nero, et Heliograbalus, quos una veste bis numquam usos fuisse, legimus. Pertinent huc, quae de more adducendi vestes affert Casaubonus ad Suetonii Aug. c. 28. ubi et Graecorum verba kaqe/lkesqai] et a)ne/lkesqai], in hac re usitata, explicat pluribus. Mutabant autem vestes prisci non solum, quoties nova veterem excludebat, uti loquitur Aurelianus apud Vopiscum: sed et in amicorum ac propinquorum periculis, Liv. l. 5. c. 20. In iudicio quoque non rei solum, verum ctiam cognati, affines, liberti et familiares eorum, pro more veteri, vestem mutare capillumque submittere consuerverunt, Venul. l. 39. ff. dle iniur. qua de re plura apud Iac. Raevardum, Varior. l. 3. c. 6. Sed. et Vestes commutare milites iussit Chares, qui, cum vehementissima ingruisset tempestas, couspicatus milites vestimentis parcere, mandavit ut ea inter se commutarent: quo facto cum singuli alienarum vestium nullam rationem haberent, promptius id, quod imperatum fuerat, exsequebantur, apud Polyaenum, l. 3. Ut de mutatione illa, qua captivae bello feminae, cum ad Israelitarum coniugium et sacra transirent, inter alios ritus, utebantur olim, deque mundatione earum ceremoniali in V. T. in praesens nil addam. At mulieribus vestis cum virili, et viceversa commutatio, sub mortis poena, in Sacris vetita; idoloatris quippe in usu, vide supra Venus et infra quaedam. Etiam patriae vestis cum peregrina permuratio, quippe cum morum ruina coniuncta, malum semper omen, et imitatio haec servitutis prodromus non vane creditus, uti ex sacris Scriptoribus profanisque, et experientia quottidiana, liquet affatim. Ut et haec addam, excutiebant Hebraei veftem, cum significare vellent hoc ritu et ominari imprecarique, aliquem a Deo suis bonis excussum iri, uti de Nehemia legimus in comcione vestis gremium excutiente, adversus eos, qui aes alienum fratribus remittere nollent, c. 5. v. 13. Timidiores, honoratiorem aliquem compellaturi, tangebant. Statius, l. 2. Sylv. 1. v. 197. ---- timide primum vestigia iungit Accessu lacito summosque lacessit amictus: ubi Barthium vide. Lugentes scindebant, de quo more idem passim, inprimis ad v. 171. eiusdem carminis, ubi plurimos in eam rem Auctores citat. Etiam in omni gravi commorione lacerabant, uti videre est apud Casaubon. ad Suetonii Aug. c. 52. Vide quoque supra, ubi de Luctu Veter. Alio fine discidit vestem suam Traianus, pro obligandis videl. militum suorum vulneribus, bello contra Decebalum Dacorum Regem apud Dionem Nicaeum. Sed et caedebantur vestes, interdum pro corporibus, Sic Artaxerxes Mnemon Ducibus, si quid deliquissent, ignominiae loco detractas vestes, flagellari iussisse, legitur, apud Plut. in Apophthegm. quod hodieque in Principum filiis obtinere, notum. Et praescindebantur. Sic toga, abscissis laciniis deformis, ignominiae causa sumi iussa, occurrit apud Val. Maximum, l. 2. c. 7. cuius moris vestigium quoque 2. Sam. c. 10. v. 4. ubi de Legatis Davidis Regis ad Channunem Hammonitarum Regem missis. Gravius id, quod Draconem Atheniensium Legislatorem, cum in Aegina insul. in Theatro sederet, vestium iniectu necatum legimus, apud Zuingerum, Theatro Hum. Vitae p. 1141. Nec omittendum, quod apud eundem Vestes sepeliri interdum cum mortuis consuevisse, apud Germanos veteres inprimis, exstat, ex Alex. Neapolitano, Genialium Dier. l. 3. c. 2. Certe solitos etiam Italos olim efferri honestissima veste, notum ex Iuvenali, Sat. 3. v. 171. Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit, nisi mortuus Nec hos solum, sed vulgo etiam Graecos Latinosque in more habuisse, ut comptiores efferrentur, quam vixissent, fuissequs kalw=n entafi/wn] studiossimos, Casaubonus docet, ad Cimonem Nepotis c. 4. Sic in purpura Romae Censores, praetexta Magistratus, Graeci palliatos funerari mos, uti videre est apud Lipsium, Elect. l. 1. c. 5. Manutium 3. Quaest. 1. Alios. etc. Ne intactae plane discedant Vestes Militares, dicam verbo, eas sub salarlo non fuisse comprehensas, ut a quo distinguuntur, apud Vopisc. in Probo, c. 5. et in Cod. Theodos. in quo diversi habentur tituli de Erogat. milit. annonae et de Veste mil. Illarum frequens inspectio, inter praecipuas prudentis Ducis curas, commendatur Vulcatio Gallicano in Avidio Cassio, c. 6. ubi illum septimo quoque die; Capitolino in Maximino, c. 10. ubi quottidie; in Gordiano, III. c. 28. ubi semper, id cum fecisse, adnotant, vide Casaubon. Not. ad Vulcatium, loc. cit. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 7. ubi de praecepro illo huius Imperatoris oeconomico supra iam laudato, Vestis nova vestem veterem excludat. Militibus vero interdum et inter dona Vestes fuere, uti refert in Alexandro Seu. Lampridius, et diximus supra, ubi de Praemils eorum, qui in Veterib. Certaminibus victores fuere. Sed et rubram vestem in Ducis tabernaculo erectam, apud Poenos, et in castris Annibalis proelii signum fuisse, habes apud Alexandrum Neapolit. Genialium Dierum l. 4. c. 2. Apud Lacedaemonios vero codem colore militum vestis tincta, ut alibi dictum etc. Plura hic passim. Addo saltem, de ritu veterum Christianorum, qui baptizandos toto penitus corpore nudabant, postmodum illos veste candida induebant, usque ad Bernhardi tempora in Ecclesia Latina observato; deque ordine vestium, quo primum indusium, tum subuculam cum subligaculis seu fermoralibus, tertio stolam, quarto pallium, sumebant Veteres, varia reperiri, apud Vossium, de Baptismo, Disput. 1. thes. 6. 7. et 8. Heinsium, in Aristarch. c. 30. Lud. de Dieu, cui e)pendu/ths2] Ioann. c. 21. v. 7. ubi de Petro, vestis fuit inter indusium et stolam media, et Ioh. Casp. Suicerum, Thes. Eccles. in vocibus *a)pe/kdus1is2, *e)/nduma, *e)sqh\s2], alibi: qui postremus, etiam Festi duplici, Depositionis scil. sacrarum Vestium et Zonae B. Virginis, quae Graeci *kataqe/s1ia] vocarint, et 2. Iunii ac 31. Augusti celebraverint, meminit, voce *kataqe/s1ion]. Ab hominibus ad Gentilium Deos ut transeam, et illis sua velamenta ac amicula vestesque, quibus induerentur ac ornarentur, fuisse legimus passim. Lactant. l. 2. c. 4. Ergo his ludicris et ornatis et grandibus puppis et unguenta et tura et odores inserunt. His opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium; his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est. Notanrer pretiosa, plerumque enim talia haec vestimenta fuere, ac pa/s1ais2 tai=s2 tolutelei/ais2 a(\s2 plou=tos xorhgei=]. ut Philo loquitur in Decalogi explic. onerata. Quam insaniam idem Lactantius pluribus traducit ibid. c. 7. et l. 6. c. 13. Arnob, adv. Gentes, l. 6. Alii. Imo Caligulae simulacrum, quod in templo siabat aureum iconicum, amiciri quottidie solitum veste, quali ipse uteretur, Sueton. in eo, c. 22. narrat. Vide plura apud Desid. Heraldum, Animadversionibus Arnobianis d. l. Varia Vestium genera. a.] Accubitales Vesies. b.] Aesculapii Vestis, utpote Dii Graecanici, Pallium fuit et Crepidae, apud Q. Flor. Tertullian. l. de Pallio. g.] Aestivae Vestes, supra. d.] Alba, heroum, Imperarorum, et Phoebeiorum Antistitum etc. fuit. Vide Barthium, Adversar. l. 43. c. 3. et Animadversion. Papinianis ad l. 1. Achilleid. v. 11. ut et supra. e.] Alethina, ex Graec. *a)lhqinh\], quasi vera verique coloris, dicta est, purpura Imperatorum, quam purpuram principalem, et sacrum muricem et purpuram veri luminis, quoque Auctoribus, dici, observavit Salmasius. Purpureum enim colorem, per excellentiam, verum dixere: Unde Chlamydes veri luminis Trebellius habet, c. 17. et Graeci a)lhqinon xrw=ma] de purpura dixere. Vide Octav. Ferrarium. de Re Vestiar. Part. 1. l. 2. c. 10. c.] Ampla, pro molli, exprobrata Romanis, a Cicerone, Catilinar. 2. et Persis a Manilio. Vide Barthium ad l. 7. Theb. v. 658. h. *a)/s1hmos2], vide supra Asema. q.] Assyria Vestis, eadem cum Serica et Medica, vide infra. l. Aurata Vestis, Ministrorum in conviviis, apud Romanos memoratur Lampridio in Alexandro Seu. c. 34. ubi earum usum hunc Imperatorem sustulisse, ait. k.]. Aureae Vestes, apud Hebraeos dictae sunt, vestes Sacerdotales 8. quarum quatuor cum Sacerdotum vulgo Pontifex communes habuit, quibus opponebantur Albae dictae quatuor, quibus soli Pontifici, idque quotannis tantum semel, uti fas erat. Sed de his, vide supra. Eriam, extra sacrum usum, Veteres olim iam Vestes auro intexere variisque picturis exornare consuevere, uti docet Virg. l. 1. Aen. Cydonius, Orat. de contemn. morte etc. Hinc inter Atheniensium quoque Vestiarias Leges fuit, quae Meretricibus auri in Vestibus usu interdiceret. In luctu tamen, nec in Graecia, nec Romae, aurum Matronae gestabant. Ioh. Meursius in Lycophr. l.] Balnearis Vestis, Laena fuit hieme, aestate Lacerna. Lamprid. in Severo, c. 42. apud Octavium Ferrarium, de Re Vest. Part. 2. l. 1. c. 9. m.] Baptizatorum in vetere Ecclesia, Vestes albae erant; symobolum lucis per S. Baptismum acceptae. Unde Dionysio Areopagitae fwtoeidei=s2] dictae sunt. Casaubonus, Exercit, 16. v. Bombycina, eadem cum Serica. c.] Candida Vestis, apud Veteres Regia pariret et Sacerdotalis fuit: Graec. lampra\], a fullone candens. Ab eadem, apud Romanos Candidati. o.] Cea Vestis, vide supra, ubi de hac Insul. p.] Christianorum Vestes, pro aetate, dignitate, personis et conditione diversae, occurrunt apud Clementem, in Paedagogo, l. 3. c. 11. ubi albam Christianos maxime decere, addit. Vide et supra ubi de Ascetis et Monachis. r.] Cirrata, apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. Vide supra. Hinc Bicirris, h( di/kros1os2], Salmasio, ad Solin. p. 186. s1.] Citrosa, h( squw/dhs2] apud Naevium, de qua multa habes apud Salmas. ibid. p. 952. et seqq. vide quoque hic, ubi de Thya arbore. t.] Clavata, Festo clavis intertexta, cui Recta opposita. Cum enim Cives Romani omnes tunica uterentur, factum est, ut Tunica Ordines distinxerit: Nam Senatores et Equites clavatam induerunt; Plebs sine clavis seu rectam. Vide, supra in voce Clavus. v. Coa, seu serica aut bombycina, ea dem cum pellucida: iam Plinii aetate viris promiscuo gestata. Eius crebra apud Poetas mentio. Vide Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 31. et Octav. Ferratium, de Re Vest. l. 1. c. 20. f.] Cenatoria, in hieme Laena, aestate Synthesis erat. Ferrarius, Part. 2. l. 1. c. 9. Servorum vero erat, sine veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiam linteo succinctos, ministrare, Sueton. Calig c. 26. Esseni tamen, quod servitutem contra ius Naturae introductam dicerent, liberorum opera usi, caverunt ne ullam habitus ser vilis speciem inter ministrandum praeberent: ac propterea discincti et demissis vestimentorum alis in cenationem soliti sunt ingredi, teste Philone. x.] Cointisa, vide supra. y.] Communi. Romanorum Vestimenta, ut Ulpianus habet, fuere quibus promiscue Mulier cum Viro utebatur. Ut primis temporibus Toga fuit, Rosin. l. 5. c. 31. dein Paenula, etc. Apud Stoicos Tribonium. w.] Conchyliata, a purpurea diversa, de qua multa Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 5. aa. Corticea, Massagetarum fuit, apud Strabonem, Geogr. l. 3. Imo non alia primis hominibus tegumenta fuisse, successisse dein pelles, textilia demum, creditum olim. Arnob. adv. Gentes, l. 2. Quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, posiquam vestis excogitata est textilis. Et Lucretius, l. 5. v. 951. Nec dum res igni scibant tractare nec uti, Pellibus, et spoliis corpus vestire serarum. Sed nemora atque cavos montis silvasque colebant, Et frutices inter condebant squalida membra, Verbera ventorum vitare, imbresque coacti. Vide quoque Caspar. Barthium, ad Statium, l. 2. Theb. v. 276. ssss. Cotonina Vestis, Calecutensibus in frequenti est usu, Aloisius Cadamustus, Navigat. c. 58. gg.] Crusta, cuius trama erat purpurea, subtemen alio colore infectum, privatis quoque permissa, sic tamen ut Scenicae et Mimae ea abstinere iuberentur, indigitatur leg. 11. Cod. Theodos. de Scenicis. Vide Salmas. ad Claudium Pollionis. c. 17. dd.] Cucullata, quae cum cucullo, mixtum genus vestis erat, pallioli simul et tunicae usum praebens, de qua vide eundem, Not. ad Vopisc. Bonoso, c. 15. nec non supra suo loco. ee.] Cultellata, vide supra. zz.] Deorum statuae suas quoque Vestes habuere, quibus qui illos induerent, Vestitores sunt appellati. Erant autem albae seu candentes. hh. *dia/xrus1os], aureo subtemine picta, vide eundem ad Alexandr. Lampridii. c. 41. qq.] Domestica Vestis, priscis Romanis, non alia a forensi fuit, Toga nempe: Varro, de Vita Pop. Rom. apud Nonium. Postea alia domestica, forensis alia, Sueton. Vitellio, c. 8. Et quidem Manutius domesticam Vestem Lacernam fuisse suspicatur; Ferrarius vero, domi tantum tunicam fuisse adhibitam existimat: sic tamen, ut hieme plures tunicas usurparent, quod de Augusto, apud Suetonium, legimus. m.] Duplex, quae instratui simul et amictui erat, ut pallium, toga etc. Item quae et pallii et tunicae vicem simul exhibebat, ut exomis servorum. Etiam, quibus altera subest, ut pallium laneum sericeo panno duplicarum. Item quae tam fusa et ampla, ut in gerendo duplicari possit, quales diploi+/des2] Graecorum, quod primus duplicasse seu duplicatum gessisse Diogenes, an Crates, legitur. Vide Salmas. ad Pallium Tertull. c. 5. kk. *e)pi/s1hmos], signis vel clavis intexta: qui si aurei essent, xrus1o/s1hmos], et xrus1w=|kata/pastos] dicebatur. Vide Salmas. ad Alexandr. Lampridii, c. 41. ll.] Equestris Vestis, i(ppikh\ e)sqh\s2], memorata Dioni, ubi de Severo, l. 74. eadem cum Militari sive Imperatorio fuit Paludamento. Alias Equitum Roman. Tunicas angusti illustrabant clavi: qui vero inter illos insigniores erant, dicti Illustres, non minus ac Senatores ius lati clavi habuere. Ferrarius, l. 3. c. 14. mm.] Exigua, humilis dicta et arcta, apud Spartian. in Severo Imp. c. 19. ubi Salmas. vide. nn.] Familiaris, dicta est Ulpiano, qua ad familiam vestiendam usi Romani: Ut sagum, tunica, paenula, linteum, stragulum etc. cc.] Ferro inviolabilis, occurrit apud Plinium, l. 8. c. 48. oo.] Fimbriata, vide supra, ubi de Fimbriis. pp.] Flascilones, vide supra. rr.] Florida, fiebat e lana Earinatum ovium: Cuiusmodi vestes Graeca in consuetudine fuisse, restatur constitutio Syracusanorum, quae earum usu penitus interdicebat: et Lex Atheniensium, qua scorta iubebantur a)nqina\ forei=n]. Mollitiei enim suspicione non carebant, unde Liber quoque iis indutus fuit. Interim et Reges Persarum Floridis usi leguntur, et Tunica picta, Romanorum eadem cum Veste florida nonnullis esse videtur, Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 31. Ferrarius et varias et versicolores etiam appellaras vult easque mulierum proprias. Hinc apud Coos Sacerdos Herculis, femineam vestem indutus, sacra fecisse, legitur apud Plut. in Problem. Gr. eo quod Hercules Alciopi filiam ducens floridam vestem induerit. Interim et a viris aliquando, maxime in pompa ac triumpho, usurpats fuisse, ostendit ex Dione, l. 59. ubi de Caligula sine victoria triumphante: Part. 1. l. 3. c. 22. s1s1.] Forensis apud Romanos, quae in Foro, seu foris adhibebatur, dicta est: Cuiusmodi fuere Toga, Lacerna ac Paenula. Idem, l. 1. c. 27. tt.] Fractilata, vide supra. uu.] Frepata, vide supra stidem. ff.] Graecorum, Pallium fuit et Crepidae. xx] Gunna, vide supra. yy.] Herbida, cuius mentio apud Cyprian. lib. de discipl. et hab. virg. a colore videtur appellata. Vide Dempster. l. 5. c. 31. ww.] Hiberna, memoratur Pollioni, in Saturnino, c. 23. XXX. Tyrann. ubi hunc mittes cum sagis byeme gravibus, aestate perlucidis, accumbere iussisse, ait. Vide Casaubon. ad August. Suetonii c. 82. aaa.] Holoserica, vide suo loco. sss. Holovera, non alia quam o(lopo/rfuros], Ferrario, i. e. tota purpurea, in qua videl. et stamen et trama purpurea esset. Eius usu privatis interdictum. Vide eum, Part. 1. l. 2. c. 10. ggg.] Inconsutilis CHRISTI Vestis, Tunica fuit, diverso a textura vulgata artificio confecta, Isac. Casaubono, Exercit. 16. §. 84. ddd]. Initiatorum in Eleusiniis sacris, postquam usu iam detrita esset, Cereri et Proserpinae consecrabatur ex Lege. Non autem eas, nisi longo iam usu tritas ac laceras, deponebant. Cum vero consecrabant eas, priusquam suspenderent, lacerabant, ac scindebant, ne quis in suum susum convertere posset, Hesych. Nonnullos ad infantum sibi fascias illas reservasse, docet Interpr. Aristophanis Plut. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. eee.] Insignis, apud Lampridium in Alexandro Seu. c. 33. eadem cum Graecorum e)pis1h/mw|] vide Salmas. ad locum. zzz]. ex Iunco, vide supra. hhh.] Iusta, apud Tertullian. Pall. c. 1. qqq.] Kirtellum, vide supra. iii.] Lanea, vide supra. kkk.] Langedum, supra quoque. lll.] Laqueata, supra itidem. mmm.] Liberi Patris, florida fuit. nnn.] Linea, Sacerdotum fuit, non solum apud Hebraeos, verum etiam Aegyptios, aliosque, ut visum suo loco. zzz.] Ludiaria, in Glossis Isidori, Histrionis tunica est, de qua vide Salmas. ad Pollionem inGallienis, c. 3. ooo.] Lugubris, secundum quosdam nigri solum coloris fuit: Licetus vero Veteres indumentis funeralibus tres colores dedisse observavit, purpureum, album et atrum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 12. Curopalata, de offic. Constant. auctor est, Patre Imperatoris mortuo vel Matre vel Uxore, aut aliquo e liberis vel nepotibus, Imperatorem alba vestimenta gestare, quandiu voluerit: deinde citrina assumere sine limbis et pretiosis praetexturis, postea uti consuevisse vestibus lamprai=s2], h. e. rediisse ad sollemnia et cultum assumpsisse splendidum ac virentem, qualis Imperatorum esse solebat. ppp.] Manicata, vide supra. rrr]. Margaricis cooperta, Graec. katama/rgaros pe/plos]. Vide Salmas. ad Solin. s1s1s1]. S. Mariae Pestis, in L. Longobard. l. 2. tit. 37. §. 1. 2. velum est Sanctimonalium, Car. du Fresne, Glossar. ttt]. Medica, vide infra. uuu]. Mensale, vide supra. fff]. Meretricia, apud Romanos, ultimis temporibus Toga fuit. Unde ad Ulpianum ff. de iniur. notant Iureconsulti Matronas a Meretricibus habitu discretas, quod illae stola, i. e. tunica talari assuta instita et Palla uterentur; At Prostibula brevibus tunicis ad instar virilium et Toga cogerentur uti. Ferrarius, Part. 1. l. 3. c. 23. Apud Athenienses floridas gestasse Scorta, diximus supra. xxx]. Militaria Vestimenta, apud Graecos romanosque fuere, Chlamys, Sagum, Paludamentum. Nam Tunica communis etiam paganis fnit. Hinc, sicut Toga pacis, sic Chlamys belli fuit insigne. Philostratus, l. 5. c. 45. klamu/dos h)ra/sqh kai\ stratiw/tou bi/on], Chlamydem et militarem vitam adamavit. Vide Octav. Ferrarium, Part. 2. l. 3. c. 1. yyy]. Mortuis, cum sepeliebantur, apud Graecos Romanosque, Vestes fuisse additas, discimus ex Leg. XII. Tabb. Iis enim Decemviri funerum impensis modum praescribentes. ne plus quam tria ricinia seu tres Vestes cum mortuo conderentur urerenturve, Sancivere. Similis apud Athenienses Lex fuit, a Solonelata. Vide Iust. Lipsium, Quaest. Epistol. l. 4. Ep. 7. de sudario cui CHRISTI Lazarique cadver involutum, dictum retro. www]. Muliebria Vestimenta Ulpiano dicuntur, quae Matrisfamilias caula parata sunt, sicut iis Vir non facile sine vituperatione uti possit: Veluti Stolae, Pallae, Tunicae, Capitia, Zonae, Mitrae, Plagulae, Paenulae. Vide Rosin. Antiqq. l. 5. c. 31. Longe plura recenset muliebris luxus censuram agens Plautinus senex, Epidico, Actu 2. Sc. 2. v. 38. ut vidimus: de Peplo et Theristro, vide suis locis. Muliebrem vestem Lycios olim, in luctu sumpsisse, ut deformitate cultus commoniti, maturius maerorem proicerent, refert Val. Max. l. 2. c. 6. ex. 13. Sicut contra virilem in bello adhibuit Zenobia. apud Treb. Pollionem, in XXX. Tyran, c. 30. et Puella Aurelian. in Histor. Gall. aaaa]. Multitia, Iuvenali, Sat. 11. v. 186. memorata, muliebre vestimenti genus subtile fuit ac pellucens. Vopisc. in Aurelian. c. 12. Multitiarum Virilium meminit; sed id ipsum, quod addit, vir ilium, denotat proprie sequioris sexus haec vestimenta, secutis temporibus, ut et Holoserica, a Viris quoque usurpata fuisse. Ferrarius, Part. 1. l. 1. c. 20. bbbb]. Mutatoriae. gggg]. Nexiles. dddd]. Nigra Vestis, in luctu usitata. Iul. Paulus I Ctus, Receptarum Sentent. l. 2. c. 21. Qui luget, abstinere debet a conviviis, ornamentis et vesta alba. Verum in funebri Epulo atratis esse non licebat, ut pater ex Cicerone in Vatinium. Interim albam quoque, imo et purpuream Vestem, funeribus adhibitam, ex Liceto supra docuimus. Sed et Cereris, et sacrificantium Inferis, nigra fuit. Vide Casp. Barthium ad Statium, l. 4. Theb. v. 477. eeee]. Noctiluca, vide supra Picti. qqqq]. Olympionicarum, florida erat seu palmata, de qua vide Car. Paschalium. Coronar. l. 6. c. 7. hhhh]. Orale, supra. qqqq]. Ostensionalis, vide supra. iiii]. Papaveraca, vide ibi. kkkk]. Ex Papyro, vide supra. llll]. Pastorum, vide Pastor. mmmm]. Pellucida Vestis erat serica seu bombycina; de qua diximus suo loco. nnnn]. Persarum Reginis vestiendis ornandisque singulas Urbes annuas solvisse portiones, earumque quasdam capitis, alias colli, nonnullas brachiorum, aliquas pedum ornamentis comparandis conficiendisque fuisse destinatas, legimus. Sic Herodotus, Aegypti Reginis magnae cuiusdam Urbis reditus pro calciario, cuius meminit, ICtus, L. Diariis 12. ff. de alim. legatis, assiguatos fuisse, memoriae prodidit. Olim quoque Parisiis Reginae zonarium solutum esse, Orleansius refert, l. ausp. Iurid. c. 11. zzzz]. Perversa, memoratur Senecae, de Ira l. 1. c. 16. Et si perversa induenda Magistratui Vestis. Nam Magistratus, mortis sententiam laturus, deponere praetextam solebat, ut eam perversam indueret, i. e. partem eius floridiorem ac initidiorem introrsus verteret. Ferrarius, Parte 1. l. 2. c. 4. oooo]. Pexa, vide supra. pppp]. Phala, itidem. rrrr]. Philosophica, Pallium, vel potius Tribonium. Vide supra. s1s1s1s1. *floi/nh] Indorum, ex Phleo contexta, apud Herodotum, l. 3. Vide Salmas. ad Solin. p. 1004. et supra, in voce Phelos, item Scirpus. tttt]. Picta, vide supta. uuuu]. e Pilis camelorum, Iohannis Baptistae Vestus fuit, ut et veterum Christianorum, qui ad exercitia pietatis cilicia e pilis Camelorum contexta adhibuisse leguntur. Alia vero harum longe ratio fuit, ac earum, quibus Caspiorum Sacerdotes fuere usi: cum cameli Caspiae mollitie lanae ipsos Milesios greges superarent, ut auctor est Aelianus, Histor. Animal. l. 17. c. 34. Vide Casaubon. Exercitat. 13. §. 6. yyyy]. e Pinnae pilis confieri vestis solita, occurrit apud Procopium, de Aedif. Iustinian. Vide quoque supra, voce Pinna: ut et ubi de Papaveracis vestibus. xxxx]. Plexilis, prius erat, quam Textilis. Plectebantur autem ex restibus, ant vinculis tiliaccis, inter se nexis et plexis in retis modum. Item ex papyro et iunco, et ex materia fluminea, quam Graeci flou=n] dixere. Vide Salmas. ad Pallium Teriulliani, c. 3. et supra Lusitana. wwww]. Plumata, vide supra. aaaaa]. Praelo subiecta ut splendesceret, memoratur passim. Seneca, de Tranquill. 1. Non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus aut tormentis speldnere cogentibus pressa. Idem Togam sic pressam perlucentem appellat, Ep. 114. ubi Scricam aut bombycinam, minus bene interpretatur Lipsius. Privata Vestis, apud Capitolin. in Pio, c. 6. quae horminibus privatis domi solum usui erat, dicta est. bbbbb]. Prophetarum, villosa ac cilicina fuit, de qua vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 1. c. 2. ggggg]. Prytanica, alba fuit, de qua vide Iul. Caesarem Scaligerum, Poetir. l. 1. c. 21. ddddd]. Pfeudoalethina, apud Cyrpianum, de Cana Domini (ut vulgo creditur) est purpureae speciem habens, vide Salmas. ad Claud. Pollionis, c. 17. eeeee]. Puerilia vestimenta Ulpiano sunt, quae ad nullum usum, nisi puerilem, pertinent. Ut Praetexta, Paenulae. etc. zzzzz]. Pulla, in luctu adhibira est. unde Pullatorum Procerum meminit Iuvenalis, Sat. 3. v. 13. Vide Ferrarium, Part. 1. l. 1. c. 23. hhhhh]. Purpurea, Imperatorum fuit et Magistratuum; Matronarum item: Meretricibus vero earum usu interdictum. Vide supra in voce Purpura. Etiam inter Lugnbrium Vestium colores purpureum fuisse, ante dictum. qqqqq]. Quadrapola, it. Quadrata, vide supra suo loco. iiiii]. Rasa, ibid. kkkkk]. Recta, Clavatae opposita, vide supra. lllll]. Repti, itid. mmmmm]. Roba quoque, nnnnn]. Roccus et Rochetum. zzzzz]. Romana Vestus, Toga fuit cum calceis, stante Republica: hacque liberi a servis distincti. Postmodum vero, Toga ex usu recessit, neque ullum post eas, in libero ac servili vestitu fuit discrimen, Octav. Ferrarius, l. 3. c. ult. Vide quoque in voce Toga. ooooo]. Rotunda, vide supra. ppppp]. Rocundulum, itid. rrrrr]. Rubra Herodis Iuvenis cuius meminit Iosephus, l. 14. c. 17. argumentum ut Casaubonus docet, dignitatis militaris aut elegantioris duntaxat cultus fuit, non vero Regii axiomatis: ut inde Baronius, purpureum potius, quam album, regium fuisse colorem, frustra probare satagat. Rufo tamen limbo Reges usos fuisse, Hieronymus scribit in c. 27. Matth. Vide Casaubonum ad Sueton, l. 1. c. 79. s1s1s1s1s1]. Rucharium, vide supra, ttttt]. Sacra Vestalium Vestis cum sacrificabant Suffibulum erat: Sacerdotis apud Coos Herculis florida: Aegyptiorum Sacerdotum e lino fuit. De Hebraeorum Vestibus sacris paulo fusius supra actum. uuuuu]. Sanguinei coloris, mortuis olim iniecta, in bello inprimis, vide Adrianum Behotium, Apophoret. l. 1. c. 14. et Barthium, Animadv. Papinianis, ad l. 5. Theb. v. 315. Alias candidis illi, utpote terum terrenarum Victores, ornati, ut vidimus. fffff]. Sarciles, vide supra. xxxxx]. Scaramanga itid. yyyyy]. Scenicae Vestes, in Scenis adhibebantur: vide de iis pluribus agentem Iul. Caesar. Scaligerum, Poet. l. 1. c. 13. et seqq. wwwww]. Sclavina, vide supra. aaaaaa]. Scutulatae, vide supra. bbbbbb]. Secta itid. gggggg]. Senatoria, apud Romanos, Tunica fuit laticlavia: in luctu tamen angusto clavo erant contenti. Octav. Ferrarius, part. 1. l. 3. c. 12. Vide supra in voce Latus clavus. dddddd]. Serica et Subserica, vide supra in Serica. eeeeee]. Servilis, Colobinum fuit et Exomis. In conviviis ministrabant in fola Tunica eaque ferme linea et quidem succincti. Iidem penulati quoque et cucullati incessere. Post Togas vero nullum in vestitu liberorum servorumque fuisse discrimen apud Romanos, docet Ferrarius, Parte I. l. 3. c. ultim. Ancillarum Vestis qualis fuerit, proditum non est. Verum cum Matronae stola et palla uterentur, facile est credere, utraque Ancillis interdictum, atque ita Tunica breviori ad medium crus pertinente, nulla instita adsuta, illas esse usas, qualem tunicam Meretriciam esse diximus, hoc tamen cum discrimine, quod hae togatae essent, illae tunicatae tantum. Idem, Part. 1. l. 3. c. 23. cccccc]. Sigillata, vide supra, hhhhhh]. Sorcotium, itid. qqqqqq]. Soriculata, apud Plinium, d. l. ex spinae cuiusdam in Oriente lanugine confecta, ibid. iiiiii]. Spatularia, supra. kkkkkk]. Stragula Vestis, auro purpua depicta, de qua vide Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 3. llllll]. subserica, similiter. mmmmmm]. Subtile, vide supra, nnnnnn]. Succa, itid. zzzzzz]. Superpelliceum similiter, ut et Supparum, et Surcotium. At synthesina proprie, quae ad synthesin pertinebat, cui monaxh\] opposita, i. e. singularis. Inde pretiosa, vide supra, voce Synthesis. oooooo]. Tebennia, vestimenti genus rotundum ac clausum, vide supra in hac voce. pppppp]. Textura sola confecta, vide supra, ubi de Texendi arte. rrrrrr]. Tricliniaria Vestimenta, quorum mentionem facit Labeo ICtus, l. 20. ff. de opt. leg. apud Aufidium, l. 1. dicta sunt, quae ornando instruendoque Triclinio fuere idonea, ut tapetes, aulaea, aliaque huius generis. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 28. s1s1s1s1s1s1]. Trium phalis Vestis, vide supra, ubi de Tunica Palmata etc. tttttt]. Versicolor, quae et varia et florida, mulierum propria fuit: meretricum maxime et opulentarum. Artemidorus, l. 2. c. 3. Apud Coos sacerdos Herculis, quoties rem faceret divinam, eadem, ut et Sponsi ibidem, fuere induti, ut diximus supra, ubi de Floridis actum, vide quoque in voce Versicolor. Sed et viris istiusmodi, vestes, maxime in pompa ac triumpho fuisse adhibitas, discimus ex Dione, l. 59. ubi Caligulam, sine victoria trium phantem, amici ac socii en e(sqh=s1in a)nqhrai=s2], in Vestibus floridis, comitati leguntur: et l. 74. ubi, sub ingressum Severi in Urbem, hanc totam floribus et laureis coronatam, kai\ i(mati/ois2 poiki/lois2], ornatam fuisse, refert. uuuuuu]. Virgata, vide infra in voce hac. ffffff]. Virilia Ulpiano vestimenta dicuntur, quae ipsius Patrisfamilias causa parata sunt: Togae et Tunicae, Palliola, Stragula, Amphitapa, Saga et similia. xxxxxx]. Vitrea Vestis, eadem cum Pellucida. yyyyyy]. Undulata Vestis dicta est, cuius textura undas imitaretur, Plauto, Epidic. Actu 2. sc. 2. v. 49. Cumatilis: vide infra in voce Undulata. wwwwww]. Urbana Romanorum Vestis Toga fuit: Unde Severum Imperatorem in urbem venientem, usque ad portam equo vectum et paludatum fuisse: ab ipsa vero porta, vestem urbanam i. e. Togam induisse, thn\ politikh\n a)llaca/menon], ait Dio. aaaaaaa]. Xerampelina, apud Suidam voce *a)trabatiko\n], Chlamys vocatur, a colore foliorum vitis arescentium, rufa scil. ex flavo et fusco temperato, etc. bbbbbbb]. Xylina, vide infra. De Vestium vero speciebus, capitisque et pedum etiam integumentis, vide passim suis locis. De vocis notione, quatenus aulaeum notat, sacrarum aedium muris; vel pannum, altari aut circa altare appendi aptarique solitum, in Eccles. Roman. Vide Car. du Fresne, Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.
VETURIA
gens Romana, quae prius Vetusia dicta fuit, nomen dedit tribui Veturiae, cuius meminit Liv. l. 36. ubi duplicem habet Veturiam Iuniorum et Seniorum. Fuit haec tribus ultima ex 19. illis, in quas populum Roman. divisit Servius Tullius, vide Carol. Sigonium, de antiq. iure civium Rom l. 1. c. 3.
VEXILLUM
an a velo, quasi Velillum; an a vexi, ptaeterito verbi veho, quasi vexum, vexulum et hinc vexillum? Idem cum signo et bando, quae vox apud posterioris aevi Scriptores in usu est. Signum nempe militare fuit mutum, quo vel receptum Veteres (ut et hodie) vel pugnam significabant. Isidior. l. 18. c. 3. Scaevola ICtus, l. 45. ff. ex quibus causis maior. milites discedere a signis sine periculo non pessunt. Callistratus ICtus, l. 31. ff. de testibus, Testes non temere evocandi sunt per longum iter, et musto minus milites avocandi sunt a signis vei muneribus. Eadem cum vocalibus signis coniunxit Tibullus, l. 1. El. 1. v. 75. ----- ----- Signa tubaeque Ite procul. De bando, legimus apud Paul. Varnefridum, l. 1. c. 20. Tato vero Rodulfi Vexillum, quod Bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Hinc *bandofo/ros] Leoni Imper. lib. de bellico apparatu, c. 3. idem ac Signifer est. Distinguit vero Vexillum a Signo Onufrius Panvinius, qni Equitum vexilla, inquit, cohortium signa, legionum aquila. Quo facit, quod Vexillationes dictae sunt Equitum turmae, quemadmodum Cunei peditum globi, vide Pancirollum, in Notit. Orienl. et Occid. Imp. c. 32. Varium autem et multiplex Vexillorum discrimen fuit. Persae Solem in iis praeferebant. Tertull. Apol. c. 16. Ad Persas si forte deputabimur, licet Solem non in lintco pictum adoremus. Idiem quem in Altaribus Ignem, ceu Numen (vel potius Numinis, Solis videl. symbolum) venerabantur, in militaribus Vexillis gestabant, Strabo, l. 15. sub fin. Vide quoque Procopium, Belli Goth. l. 2. et Curtium, l. 4. c. 13. 14. Thebani Sphinge Vexilla notarunt, Plutarch. in Pelopida et Aemil. in Epamin. Athenienses in iis Noctuam pinxere, Plut. in Lysandro: de Vexillis Hebraeorum vide in voce Insignia. Apud Romanos non unus semper mos viguit. Paupere adhuc Republ. soeni manipulus praeferebatur, unde Romulus Manipulum militum dixit, qui sub eodem foeni manipulo militabant. Ovid. l. 3. Fast. v. 117. Pertica snspensos portabat longa maniplos, Unde maniplaris nomina miles habet. Vide Lipsium de Militia Rom. et Hadr. Iunium, Animadv. l. 3. c. 2. Crescente postea domi forisque Maiestate, Lupi, Minotauri, Equi, Apri, cum Aquila, singulos ordines anteibant, Plin. l. 10. c. 4. Porci quoque effigies, ut Festus docet, inter militaria signa quintum obtinebat locum, quae tamen privatarum, ut videtur, Leguionum erant signa, sub sola vero Aquila omnes educebantur, subque ca pugnabant: Unde in nummo Aug. Aquila Legionaria, apud Occonem, Numism. p. 58. et per Aquilas Romani exercitus semper intelliguntur, apud Scriptores. Claudian. in Eutropio, l. 2. v. 224. ----- Hos Aquilae Romanaque signa sequuntur. Eam argenteam primus fecit C. Marius secundo Consulatu, Cicer. Orat 2. in Catil. formae et magnitudinis talis, ut in cingulo militari occultari potuerit. Florus, Hist. Rom l. 4. c. 12. Signa et aquilas duas adhus Barbari possident, tertiam Signifer prius, quam in manus hostium veniret, evulsit, mersamque intra balthei sui latebras gerens, in cruenta palude sic latuit. Succesere lapso pene Imperio Dracones arque hi quidem non e metallo aliquoo, nt Aquilae, formati, sed vel picti, vel intertexti, et in linteo, ut supra Tertullianus, depicti. Hinc vento moveri eo; dixit Amm. Marcellin. l. 16. Sidonius Apollinaris, Carm. 5. Discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis Turgescit Zephyris, patulo mentitur hiatu Iratam piclura famem etc. Color eorum purpureus, Isidor. l. 14. c. 41. Vide quoque Claudian. in Ruffin. l. 2. cum alioqui Equitum caeruleum, forte quod hic color undarum, equi autem Neptuno sacri: Peditum vexillum roseum esset, Servius ad princip. l. 8. Aen. Unde Augustus Agrippam generum caeruleo Vexillo donavit, apud Sueron. in eo, c. 25. Vide Donatum Ponzanum, Dilucidat. p. 314. Russeum vero vel flammeum Vexillis colorem Salmasius tribuit, indeque in Glossis r(ou/s1ion fa/ros], vexillum, legi, et flammula vulgo vexilla dicta esse, ait ad Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Cur autem istiusmodi Signa placuerint Romanis, in promptu ratio est: Lupus enim, Equus et Aper, bellicosa animalia, ac Neptuno Martique sacra: Porca caesa foederis signaculum: Minotaurus prudentiae militaris, sua consilia, quam maxime potest, occultantis: Aquila dominii atque auctoritatis: Dracones vigilantiae symbola fuere. Procedente aevo et Ducum nomina Vexillis inscripta, Tacit. l. 3. Hist. c. 31. Nomen atque imagines Vitellii amoliuntur. Sueron. in Vesp. c. 6. Nomen eins sine mora Vexillis inscripserunt. Unde Imaginarii dicti, qui Imperatoris praeferrent imaginem, Modestus, l. de vocab. Ret Milit. Et hinc forte factum, ut adorarentur signa. Sueton. Vitellio c. 2. Ad veneranda legionum signa pellexit. Tacitus, l. 3. Histor. c. 10. Conversus ad signa et bellorum Deos. Iterum Sueton. Caligul. c. 14. Aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adoravit. Claudian. in Ruff. l. 2. v. 366. Augustus veneranda prior Vexilla salutat. Eademque causa, cur per Signa milites iurarent, Livius, Dec. 1 l. 6. Obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique religionem. Tertullianus Apologet. Religio tota castrensis Romanorum Signa iurat, Signa veneratur, Signa communibus Diis praeponit. Lucanus, l. 1. v. 374. ----- Per signa decem felicia castris Pcrque tuos iuro, quocumque ex hoste, triumphos, etc. Ornabantur porro festis diebus, Minutius Felix, Octav. Unde apud Sueton. Claud. c. 13. Aquila non potuit ornari; quod ex eo transcripsit Orosius, l. 7. c. 6. Claudian. de Nupt. Honorii et Mariae, v. 187. ----- Mavortia signa rubescunt Floribus. Denique hastae, in quibus Vexilla praelata, ferro acuto humi defigebantur, nec evellebantur, nisi facto facrificio: quod si forte non fuissent sponte evellentes Signiferos sequurae, putabatur imminere periculum et protendi clades, ut alibi dictum. Hinc vellere signa, idem quod in hostem movere: sicut figere est castra metari. Vide Thomam Dempster. Paralipomenis ad Rosin. l. 10. sub fin. De signo autem ???P Constantino M. in aere viso atque postea Labaro inserto: initialibus nempe literis nominis *x*p*i*s*t*o*g], unde de crucis signo error obortus, vide supra in voce Crux: uti de cultu civili Imperiali vexillo, utpote tw=| e)pis1hmota/tw| s1umbo/lw| th=s *p(wmai/wn arxh=s2], ut ait sozomenus, a militibus, iam ante Constantini tempora, exhibito, plura apud Io. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. VIII. c. 9. §. 2. ut et supra voce Labarum. Cur autem sua singulis cohortibus centuriisque Vexilla essent, docet Vegetius, l. 2. c. 13. Antiqut, inquit, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diviserunt et singulis Centurils singula Vextlla constituerunt ita, ut ex qua cohorte, vel quota esset Centuria, in illo vexillo literis esset adscriptum: quod intuentes vel legentes milites, in quovis tumultu a Contubernalibus suis aberrare non possent; Centuriones insuper etc. Haec itaque, quaqua versum a ductoribus portarentur, sequi tenebantur Milites, neque ab illis recedere fas erat; Proin et ne in manus inciderent hostium, magno studio cavebatur: ac si omnino maior eorum vis esset, lintea perticis direpta in sinum condebantur, ut supra vidimus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10.c . 5. Sed et lacerabantur Vexilla a militibus, cum deficerent ab Imperatoribus suis. Tacit. l. 2. Hist. c. 85. Laceratisque vexillis, Vitellii nomen praeferentibus. Omnibus enim vexillis Imperatoris, noviter creati, nomen inscribendi militaris ritus fuit, uti diximns iam, et plenius discimus ex Suetonii, Vesp. c. 6. et Dione, l. 40. quorum hic foinikoi=s2 gra/mmas1i], literis puniceis, nomina illa inscribi solita addit. Sub lis vero literis imaginem pictam Imperatoris, idem in Vitellio docet. Unde kaqairei=n ta\s2 ei)ko/nas2] defectores dicti. Idem porro Vexillorum amor ac veneratio saepe effecit, ut rebus creperis, Vexillo in hostes iactato, militum ardor mire accenderetur, eiusque recuperandi causa, actius redintegraretur proelium, non sine ingenti successu, cuius rei exemplum habemus, apud Livium, l. 4. c. 29. aliud apud Valer. Max. l. 3. c. 2. ex. 20. plura apud Frontinum, Stratag. l. 2. c. 8. ex. 1. et l. 4. c. 5. ex. 3. Quos imitatus recentiori aevo Robertus Normannorum Dux, post occupatam a Christianis Nicaeam, praelio cum Solimanno, aureum vexillum in frequentissimos hostes misit, non minus felici eventu. Hoc enim dum repetunt Normanni, antequam in potestatem hostium veniret, impetu irruentium, hostes disturbati, eorumque 40000. caesa sunt, teste Aemilio, l. 4. Neque vero solum in acie Vexillorum usus erat, sed et in militum delectu. Cum enim tria essent militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio: in Coniuratione, cum nempe tumultus, id est, bellum Italicum vel Gallicum esset, singulosque interrogare non vacaret, qui fuerat exercitum ducturus, ibat in Capitolium, et exinde proferens duo Vexilla, unum roseum, quo Pedites evocari, alterum caeruleum, quo Equites, solebant; dicebat: Qui vult salvam Rem publ. me sequatur: sicque qui convenissent, simul iurabant, uti docet rosin. l. 10. c. 3. Similiter, cum bellum pararetur, vexillum monstrabatur ex Capitolio, ut discimus ex hisce arnobii, adv. Gentes, l. 2. Cum paratis bella, signum monstratis ex arce: quam rem egregia explicuit G. Stewechius, Commentario ad Vegetium, l. 1. c. 6. Etiarn in Coloniis deducendis, Curatores eis deducendis vel agris dandis attribuendisve delecti, colonos, qui vel sua sponte nomina dederant, vel sorte exierant, agros lege definitos, atque in Coloniam sub Vexillo, quasi Exercitum aliquem, deducebant, eratque deductionis Dux, e Curatoribus Agrariis unus, ut ex Appiano, Plut. Cicerone discimus. Sed et honoris ac obsequii gratia Vexilla praelata Imperatoribus, quoties procederent, ut docet pluribus ad Hist. Aug. Salmasius. Qui honor etiam cum Ttibunis postmodum communicatus, quibus id honoris datum, ut ante illos Vexillarius ambularet, ostendimus supra, ubi de Probo. Certe inter Militum dona Vexilla fuere. Vetus Inscr. ..... CVI OB VIRTUTEM SVAM SACRA TISSIMI IMP. CORONAM MURALEM HASTAM PURAM ET VEXILLUM ARGENTO INSIGNE DEDERUNT. In Signis enim hisce aurum et argentum intexi solitum, et quidem argentum frequentissime, ignotum nemini. Unde pura vexilla, quae sine alterutro essent, apud Vopisc. in Probo. c. 5. Idem factum aevo citeriori, uti de Eduino Angliae Rege narrat Beda Hist. l. 2. c. 16. Nec non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam--appellant, ante eum ferri solebat. Vide supra, hac voce. Hodieque Vexillu versicolaria Veneto praeferri Duci, Sabellicus Auctor est, l. 7. Enn. 8. Contra in demissionis ac humilitatis indicinam, Vexilla submitti mos, uti docet Statius, l. 4. Sylv. 2. v. 42. --- submittentemque modeste Fortunae vexilla suae --- ad quem locum Barthium vide,ut et Comment. ad Claudian. Consul. IV. Honorii v. 85. adde quae tetro dicta, ubi de Velis. Porro, Signa cohortium in antiquis nummis, passim exstant. Exhibet Goltzius varios, inter quos primus repraesentar nobis Vexillum, aquilam et signum cohortis; secundus item Vexillum, aquilam, aratrum (nam aratro urbem et agrum circumscribebant Curatores more prisco) decem pedam sive perticam agri mensoriam; tertius Sacerdotem agentem iugum boum etc. Vide iterum modo laudatum Rosin. l. 7. c. 47. Addenda pauca de Carrocio Italorum, quod currus erat magnus (unde et nomen) cum tintinnabulo et Vexillo, in media acie statui solitum; ad quod tamquam signum sanctissimum, millites attendebant, vitam potius, quam illud, amissuri. De quo sic Anton. Campus Cremonensis in descr. Cremonae: Carrocium erat currus amplior atque sublimior his, qui communi in usu. Invenere Longobardi, primique omnium, secundum aliquos Mediolanenses usurparunt. Ornabatur id a quibusdam panno rubro, ab aliis albo; a Ceremonensibus vero mixtim rubro et albo, denique pro colore, quo cuiusque civitatis insigne. Sed et seni boves, a quibus trahebatur, simili panno tecti. In medio autem erat antenna eum Vexillo seu Labaro, praeter crucem rubram, coetera albo, et ab eadem antenna dependuli funes. Et paulo post, Nesas educere, nisi publico decreto, nec minus mille quingentis ad custodiam eius militibus, strenuis et panoplia ac bipennibus egregie munitis. Prope etiam Duces emnes ac militiae praefecti; at pone tibicines 8. multique ad rem divinam Sacerdotes. Praecipua currus cura viro dabatur virtute et peritia militari insigni, quoque loci ille statueretur, eo tum ius dici tum consilium haberi de belli summa solebat. Eodem et sauciis receptus etc. Imitatione prisci ritus, ut ex praedictis videre est. Sed de hoc plura supra, in voce Carrocium. Primitus autem Vexilla cohortibus nulla, sed signa et notacula ducum clypeis inscribebantur, ut ex Aeschylo docet supra laudatus Barthius, ad l. 4. Theb. Papin. v. 803. Praeter Vexilla vero Militaria, de quibus hactenus, sua quoque singulis Collegiis vexilla fuere ac signa. Hinc cum Decennia celebraret Gallienus Imperator, Vexilla centena, praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum, in pompa praelata fuisse, habet in eo Treb. Pollio, c. 8. ubi Salmal. Vide et plura eam in rem hic passim inter alia supra, voce Signa, uti de Hebraeorum mense a Vexillis nomen adepto supra Nissan.
VIA_Felicium
Graece h( makarw=n o(do\s2], in oraculo Apollinis, apud Euseb. de Praepar. Euang. l. 9. c. 10. Porphyrio oraculum explicanti est h( pro\s2 *qeou\s2 o(do\s2], via ad Deos, seu Deorum via. Unde ex Aegyptiorum Schola, Philosophiam divinam, viam ad beatitudinem demonstrantem, prodiisse voluere. Sed Abraham praecepit filiis, ut custodiant Viam Domini et faciant iustitiam, Gen c. 18. v. 19. Et in Euangelio non semel occurrit Via Dei, Matth c. 22. v. 16. Marc c. 12. v. 14. Lucae c. 20. v. 21. quam Iosephus Philosophiam de Deo et ente/leian bi/ou], rectam Vitae rationem indigitat, et Graecos a Iudaeis didicisse contendit, contra Appionem, idque omni iure. Ipsum oraculum d. l. Aegyptios quidem, inter gentes quibus Felicium Via innotuerit, primo, Hebraeos ultimo loco recenset: at mox Apollo parum sibi constans, in altero oraculo Sapientiam vexam tantum apud Chaldaeos et Hebraeos viguisse denuntiat, cum ait: *atou=noi *xaldai=oi s1ofi/as2 la/xon h)d) ar) *e)brai=oi] *au)togen/eqlon a)/nakta s1ebazo/menoi qeon a(gnw=s2]. Chaldaei et Ebraei soli sortiti sunt Sapientiam. Numen aeternum sancte venerantes. Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IX. Vide etiam Cebetis Tabulam, ubi Viam hanc, Felicium Aegyptiis dictam, Viam vocat ducentem ad veram eruditionem: et supra, specimeu Moralis Aegyptiorum Vitae, ubi de Arca et mortuali.
VIA_de_Silo_in_Sichem
in tribu Ephraim, Iudic c. 21. v. 19.
VIATICUM
apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 37. ubi de seditione legionum Germanicarum, Non abscessere quintani unetvigesimanique, donec iisdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia solveretur: quid sit, ex seqq. pateit. Et quidem olim Viaticum Proconsulibus apud Romanos datum, cum in provincias irent. Postquam enim Comitiis Centuriatis, Consules in annum sequentem designati erant, rum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum de provinciis referebat, quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent: Quod ubi constitutum, tum illae, quae Consulares eratn, Consulibus designatis decernebantur, ut eas vel sortirentur vel inter se compararent. Hoc facto Consulatus sui tempore Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant de imperio militari, sine qua bellum gerere non poterant et sic Provinciae SC. ornabantur. Pertinebant autem ad ornamenta, latitudo Provinciae, magnitudo Exercitus, stipendium in milites, Viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera generis eiusdem; quae quidem, quoniam non omnibus eadem amplitudine numeroque concessa sunt, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provinciae aut Praesides ipsi ornari dicebantur. Ad Viaticum pertinebat annulus aureus, qui, teste Zonara, Magistratibus peregre prosiciscentibus de publico dabatur; Item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula aliaque istiusmodi, quae instrumenta locata fuisse, indicio est P. Ventidius, qui, ut A. Gellius, l. 15. c. 4. scribit, victum quaesivit comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provincias forent, praebenda publice conduxit, utpote e)rgola/bos] et praebendorum manceps. Unde Cicero, 4. Verr. c. 5. Maiores nostri neminem, qui cum potestate aut legatione in Provinciam esset profectus, tam amentem fore putarunt, ut emeret argentum: dabatur enim de publico: aut vestem, praebebatur enim Legibus: mancipium putaverunt; quo et omnes utimur et non praebetur a Populo. Sanxerunt ne quis emeret mancipium, nisi demortui in locum. Vide quoque Livium, ubi ait, neminem ante L. Postumium Cos. in itinere faciundo ullis unquam sociis aut provincialibus, in ulla re oneri aut sumptui fuisse; quia Magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari fuerint ornati, l. 42. c. 1. Postea Augustus, sublata locatione publica, pecuniam eius loco dari constituit, teste Suetonio, in eo et Dione Cassio, l. 54. Itaque et Alexander Severus, ut tradit Capitolinus, c. 42. Veterum exemplo, argento et necessariis, Magistratus, quos in provinciam mittebat, solebat instruere, ita ut Praesides Provinciarum acciperent argenti pondo vicena, phialas senas, mulos binos, equos binos, vestes forenses binas, domesticas singulas, aureos centenos, Coquos singulos. Quamquam ex verbis Appii apud Ciceronem, Fam. l. 1. conici posse videatur, extremis Rei publ. temporibus, eos, qui legem Curiatam non habuissent, rem quidem militarem attingere potuisse, Viatico autem publico fraudatos fuisse, atque ita suo sumptu in provincias ivisse, Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom l. 7. c. 42. etc. Etiam peculium et facultates militum Viaticum signisicare, patet ex Sueronio, in Iulio, c. 68. Ingresso civile bellum Centuriones cuiusque Legionis singulos Equites e Viatico suo obtulerunt. Et Horatio, l. 2. Epist. 2. v. 26. --- Luculli miles collecta Viatica mulcis Aerummnis etc. Sic Ulpianus, l. 17. ff. de reb. cred. Si filiusfamilias Viaticum suum mutuum dederit. Quamquam ibi in propria significatione accipi videatur, cum additur, cum studiorum causa Romae ageret. Et magnum Viaticum P. Claudius, Annal. l. 1. pro magna facultare et paratu magno posuit, sed A. Gellius nove positum et ad Graecorum imirationem, qui e)fo/dion], a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traduxerint, arguit, l. 17. c. 2. Athenis hospites quoque, cum reditum ad suos Lares pararent, inter alia xenia viatico quoque fuisse instructos, diximus suo loco. Apud veteres Christianos ad sacra translara vox est, et Sacramenta duo, Baprismus ac S. Cena, e)fo/dia] seu Viatica, quasi viae (talis enim vita nostra) subsidia vocata sunt. Hinc Baptismus, quod sola haec esset via ordmaria ad Christianismum, *e)fo/dion] passim appellatur et apud Greg. Naz. Baptista, Sacramentum administrans, e)fodia/zein], Piatico instruere, dicitur. Vide quoque Basilium, Homil. de S. Baptismo, ac Balsamonem ad Interr. Can. Tim. Episc. Alex. Et Cena Domini Viaticum dicta, tum respectu vitae huius, ad quam pie transigendam magnum instrumentum est, tum respectu mortis, quae ad futuram vitam via est. Can. 1. Concilii Niceni *ei)/tis2 e)cadeu/oi, to=u des1potikou= e)fodi/ou mh\ a)posterei/sqw], Si quis decedat, Dominico viatico ne fraudetur. Quo pacto indigitare Patres voluerunt, ex ordinatione Domini, utrumque Sacramentum ad salutem necessarium omnino esse. Quod cum quidam eousque, extendere inciperent, ut damnari crederent, quotquot neque Baptismi, neque Cenae fuissent participes facti adeoque et mortuos baptizarent, et symbola Eucharistiae, panem ac vinum, in os illis inderent, damnata consuetudo est Can. universalis Synodi Penthectae 83. et Carthaginensis apud Balsamonem, 9. ubi is error pluribus describitur. Vide Isaac. Casaub. Exercit. 16. contra Baron. §. 52. Hinc Viaticulum, apud Appuleium, Metamorph. l. 7. Viaticulum mihi corrasi: qua voce, quod ad sumptum pater filiae destinaverat, venire Ulpiano, in l. 18. §. 1. in fin. ff. de iud. Brissonius ait.
VIATOR
late accipitur, apud A. Gellium, l. 12. c. 3. Quum Magistratus Pop. Rom. virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique Viatore solebant; isque qui ex collegio Viatorum officium ligandi haberet, Lictor appellatus est. Ubi. cum Ministri Magistratibus essent Lictores, Viatores, Accensi, Scribae, Statores, Praecones, in generali acceptione Viatoris vocabulum sumitur, vide Lipsium, Elect. l. 1. c. 23. Proprie vero id hominum genus vox notavit. qui a villis ad Senatum Patres accersehant. C. Plinius, l. 18. c. 3. Unde Festus, Viatores, inquit appellantur, qui Magistratibus apparent; eo quia initio omnium tribuum, cum agri in propinquo erant urbis, atque assidue homines rusticabantur, crebrior eorum opera erat in via, quam in Urbe: quod ex agris plerumque bomines vocabantur a Magistratibus, et frequens eorum erat ab agris in Urbem via. Quibus consentit Columella, In praefat. l. 1. Illis temporibus Proceres civitatis in agris morabantur, et cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur ad Senatum. Ex quo, qui eos vocabant, Viatores appellati sunt. Brevius Cicero, Catone mai. A' villa in Senatum arcessebantur Curius et coeteri senes; ex quo qui eos arcessebant, Viatores sunt nominati. Interim hand raro cum Viatoribus Lictores confundi videmus, apud priscos. Unde ad veterem hunc in agris commorandi Procerum Magistratuumque morem alludens Claudianus, Panegyr. de Consul. Manlii Theodori, v. 7. ait. Attamen invitam blande vestigat, et ultro Ambit honor. docuit toties a rure profectus Lictor, et in mediis Consul quaesitus aratris, etc. Utebantur autem Viatoribus Consules vocandi et nuntiandi causa: ut et Praetores: quod vetus docet Inscriptio, quae Romae visitur in Campo Martio: T. Staberio. Secundo, Coactori. Argentario. Viator. Consularis. et. Praetorius. sibi et. Claudiae. Stratoniae. uxori. Sic alter lapis ibid. in Foro Boario, T. Staberius. Epigonus. Viator. Consularis. sibi. et. suis. Libertis. Libertabusque. posterisque. eorum. Tribuni item Pleb. T. Livius, Dec. 1. l. 2. Ardens igitur ira Tribunus Viatorem mittit ad Consulem; Consul lictorem ad Tribunum etc. Eorum, sicut et Praeconum, Decuriae erant, quae a Consulib. legebantur et mercede afficiebantur, uti testis est antiqua tabula, apud Car. Sigonium, Comment. de antiquo iure Civium Rom. Vide Io. Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. ult. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Aedilibus Viatores, non minus ac praefatis Magistratibus, fuisse, Varro innuere videtur, cum, Aediles, ait, stipati servis publicis, non modo prehendi non possunt, sed et ultro summovent Populum. Quaestoribus vero Lictores ac Viatores, negat Idem. Erant illi liberati servitute, manuque missi, antequam apparerent ac servirent Magistratibus; et licet cives Romani non essent, sed tantum liberi, olim tamen pro parte bonorum dimidia, Testamenti factionem habebant, Petrus Faber, l. 11. Semestr. c. 24. Vide T. Popmam, de Operis Servorum, ut et supra, ubi pluribus egimus de Servis Publicis, nec non voce Cursores. Alias Viator quemlibet itinerantem notat: quo sensu Dempsterus cothurnis grandioribus, ut a luto desenderentur, Viatores non minus ac Venatores, uti consuevisse docet, ad Rosin. l. 5. c. 8. Eorundem habitu Israelitas agnum Paschalem comedere olim iussos esse, accinctos videl. calceatos et baculis nitentes, legimus Exodi c. 12. v. 10. de quo ritu sacro, pluribus agit Sam. Bochartus, Hieroz. parte prior. l. 2. c. 50. ubi non hunc solum; sed et alia Scripturae loca, quibus ad huiusmodi Viatorum habitum ritusque alluditur, erudite exponit. Vide quoque hic passim, ubi de Baculo, Pera, Peregrinatione etc. In specie Viator cognominatus est, ob peregrinationes multifarias, Fridolinus, Scotorum et Hiberniae Regis filius, qui Euangelio varias per regiones annuntiato, obiit A. C. 514. magna nominis sui apud Helvetios, Glaronenses in primis, aliosque fama relicta, vide Stumpfium, Chronico Helvet. Simlerum, de Republ. Helvetiorum, Alios. Sed et Viatores, in Eccles. Roman. Fratres dici conversos, quod, pro negotiis Monasteriorum, crebro se viae, a Praefectis missi, committant, docet Car. du Fresne, Glossar. ubi et Viatorem vocari parvum cyathum, vel cochlear, quo Viatores olim usi, addit ex Hesychio *bia/twr, kua/qion mikro\n, h)/goun koxlia/rion].
VICOMAGISTRI
seu Vicorum Magistri, ab Augusto instituti sunt: qui, cum Urbem in XIV. Regiones, 424. vicos, divisisset, per singulas earum duos Curatores, et duos Denuntiatores, creavit. E quibus illorum munus erat, procurare apud Principem commoda omnigena, decorem et elegantiam viarum et Vicorum Urbis, ne a privatis, novorum adificiorum structura, interrumperentur, providere alique huiusmodi facere: Horum vero, quidquid Regioni tam publice, quam privatim acciderer, denuntiate. Praeterea Magistros Vicorum quatuor per Vicos singulos creari iussit, ut illos tuerentur: de quibus, quod, licet de Magistratibus non essent, praetextati soliti fuerint ludos Compitalitios facere, in Deorum Larium honorem, scribit Asconius in Pisonianam. Mentio eorum frequens, apud Sext. Rufum et P. Victorem, ubi de XIV. Urbis regg. De issdem Sverton. Aug. c. 30. Spatium, inquit, Urbis in regiones, vicosque divisit instituitque, ut illa sannui Magistratus sortito tuerentur: hos Magistri a Plebe cuiusque viciniae electi. Ubi per annuos Magistratus, Regionum Curatores et Denuntiatores, per Magistros autem e Plebe, Vicomagistros seu Vicorum Magistros indigitat. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 35. Et quidem regiones, me/rh] Graecis, item kli/mata] et r(egew=nes2], unde r(egewna/rxhs2] at geitonia/rxos], Vico-Magister dictus est. His legasse separatim Tiberium legimus, apud Sueton. in eo, sub fin. Dedit et legata plerisque: inter quos virgintbus Vestalibus ac militibus universis, plebique Romanae viritim, atque etiam separatim Vicorum Magistris. Quod non sic capiendum, quasi id in propriam Vicomagistrorum utilitatem cessisset, sed tantundem valet, ac si Tribubus scriptum esset. Administratores enim et divisores istiusmodi largitionum Vicomagistros fuisse, Asconius alicubi indicat, probatque ex Plauto: ut in quos pleraque veterum Curiarum Magistrorum munera fuere translata. Vide Casaubon. ad Aug. Suetonii, c. ult. ut et infra voce Vicus.
VICTIMA
Isidoro sacrificium proprie erat, quod post victoriam, superatis hostibus; Diis offerebatur: hinc ut videtur, dicta: an quod vi ictus caderet percussa? an quod vincta ad aram staret? Nonnumquam cum Hostia confunditur. Namque Ovidio teste, l. 1. Fast. v. 336. Hostibus a domitis hostia nomen habet. Sunt tamen, qui Victimas maiora sacrificia, quam Hostias, fuisse contendant. Quorum quidquid sit, certum est, ab Hebraeorum, DEO victimas, futuri Messiae mortem ac beneficia praefigurantes, offerendi ritu sacro, Gentes mactandi quoque Diis suis Victimas rationem utcumque hausisse. Quemadmodum inter alia plurima, et Saturni diem, prava Iudaeos imitandi affectatione, otio et victui eidem destinabant, cum tamen mores eorum atque causas ignorarent. Unde Ethnicos exorbitasse a Iudaicis moribus, quos tamen usurpare videbantur, optime dixit Tertullianus, Apologet. c. 16. Et quidem apud Athenienses vetus Triptolemi institutum, temporis iniuria collapsum, restituit Draco, iubens lata Lege: *tima=|n qeou\s2 kai\ *h(/rwas2 e)pixwri/ous2 en koinw=| e)mpoini/mois2 no/mois2 patri/ois2, i)di/a| kata\ dun/amin s1un\ e)ufhmi/a| kai\ a)parxa=is2 karpw=n pela/nois2 e)petei/ois2], Venerari Deos et Heroas patrios atque indigenas publice, secundum patrias sanctiones, privatim vero bonis verbis, frugumque primitiis, libis annuis, pro facultatum modulo. Quae liba ex frugum primitiis fiebant. At post Draconem, non diu obtinuit simplex illa adeoque parabilis Deos venerandi haec ratio: nam ante Solonem iam Victimas Diis mactarunt, quarum pretium Legibus aestimavit Solon, ut est apud Plutarchum in eo, ubi inter alia Legem illam reperimus: *pro/baton kai\ draxmhn\, hi/, a)nti\ medi/mnou], uti legit Petitus, Drachma in ovem, octodecim in medimnum, ad quam frugalitatem exemplo suo Soloni praeivit Epimenides, Atheniensesque eidem assuefecit, quemadmodum idem Plutarchus de Epimenide docet. Maius tamen. eodem Solone auctore, in sextodecimo Axone, eximiarum Hostiarum pretium, quamquam et hoc vile nimis, si ad sequentia tempora, quibus istud Solonis institutum proculdubio mutavit, attendas. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Aiticas, l. 1. tit. 1. Antiquitus autem Deo unicuique terrae arvipendia dedicabant, vel dividebant, quorum e locationibus proveniebant impensae, quae postea in sacrificia publice fiebant: non enim kat) e)us1e/beian] Victimas mactabant, sed misqou/menoi], Isocr. Areopag. Vide quoque Harpocrationem: Atque sumptus hos faciebant maiores, quam Legibus cautum, prout maiores erant tw= misqoumen/wn] proventus. Omnes vero Hostiae Victimaeeque nullo membro captae, nullo mutilae, esse debebant: cuiusmodi i(erei=a] in Axonibus a)felh=] dixit Solon, teste Polluce, l. 1. c. 1. et Victimarum nonnihil, qui sacra fecerant, domum reportabant, e Lege: *tou\s2 en qus1i/as2 i)o/ntas2, fe/rein e)c au)th=s2 qus1i/as2 oi)kei/ois2]. Idque fiebat bonae scaevae gratia; unde u(gi/eia] nomen invenit, ut Hesychius in hac voce docet. Reliqua, nempe pelles et kwlai\], Sacerdotibus cedebant, iuxta Legem, ta\ u(poleipo/mena th=s qus1i/as2 tou\s2 i(ere/as2 lamba/nein]. Vide Scholiastem Aristophanis ad Vespas, et Petitum praefatum, ubi supra. Apud Romanos simpliciora similiter antiquitus sacra erant, et immunis aram si tetigit manus, non sumptuosa blandior hostia, Mollivit aversos Penates Farre pio ac saliente mica: Postea, tentare multa caede bidentium Deos placuit: Et quae nivalem pasta per Algidum Devota, quercus inter et ilices: Aut crevit Albanis in hortis Victima, Pontificum secures Cruore tinxit, Horat. l. 3. Od. 23. Ratio sacrificandi haec: Aliquot diebus, antequam Victima offerretur, Sacerdos totum corpus, manus inprimis pedesque, aqua abluebat; atque ab uxore abstinens, certa quoque ciborum genera non attingebat: Dein, cum in Templum pergeret, aedituus vel Sacrorum aliquis famulus, ipsum praecedens, cum virga in manu Commentaculum dicta, Populum his vocibus affabatur, Hoc age; ritu a Graecis, ut videtur, mutuato, apud quos, paulo ante sacrum peragendum, Sacerdos Populum circumfusum interrogabat, *ti/s2 ti/ de\]; respondente illo, *polloi\ ka)gaqoi/]. Sic Victima ad aram adducta, imo circa aram ducta, quem ritum observavit Aloysius Novarinus, Electorum Sacrorum l. 2. c. 17. stans Sacerdos manu aram prehendebat, et preces fundebat, a Iano et Vesta, precationis initio facto, et Iove Opt. M. omnibusque Diis coeteris pariter advocatis. Ac ne quid verborum praeteriret, aut praepostere recitaret, de scripto praeire aliquem rursusque custodem dari, qui attenderet sedulo: alium, qui favere linguis iuberet, et Tibicinem canere, ne quid infaustum exaudiretur, oportebat. Quibus peractis sacrum ab immolatione Sacerdos inchoans, fruges aut molam salsam in caput Victimae deponebat. Dein Haruspex vinum cum ture adspergebat, postquam fimpuvio ligneo aut fictili admodum parvo et ipse leviter delibasset, et adstantibus gustandum detulisset: Media autem inter cornua reliquum fundebat, clamante aliquo clara voce, Macta est hostia, i. e. magis aucta: quibus peractis mactabatur Victima, hoc modo. Sacerdos setas inter cornua eius manu evulsas, tamquam prima libamina, proiciebat in ignem, conversusque ad Ortum, obliquum cultrum a fronte ad caudam ducebat; Victimam postea Diis exhibitam et dedicatam, Victimariis iugulandam tradebat: reliquis, partim admotis vasculis emanantem cruorem excipientibus, partim victimam excoriantibus, partim ignem accendentibus. Mox, ubi perpurgata erat, Haruspex, Flamen, aut, Sacerdos cultro ferreo (seu Secespita) viscera rimabatur, attenteque explorabata, an perlitatum foret: non autem manu licebat contrectare viscera, ne qua offensa pollutis sacris intercideret. Inspectis tandem et exquisitis singulis, ex omni viscere et membro Ministri (Popae seu Victimaru) partes certas decisas farina farris involvebant, et in calathis (proprie discis seu lancibus) sacrificanti exhibebant, quas Sacerdos aris impositas, foculo incenso, comburebat, sicque reddere ac litare dicebatur: Eum vero ignem ex olea, lauru aut quercu corticis crassioris aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accendere erat nefas. Ubi, quod Diis tributum erat, conflagrasset, ad epulas ipsi et convivia vertebantur, atque inter vescendum Diis laudes canebant, pedibusque circum aras complodentes ad numeros psallebant, et pulsatis cymbalis choreas agebant; ne ulla corporis pars esset, quae Religionem non sentiret. Non autem licebat, nisi ceremomis, de quibus dictum, rite peractis, de Victima comedere: unde in gulonem Proverbio dictum, Sacra non immolata devorat. Quod iterum ab Israelitis mutuo sumptum: apud quos de Victima comestio, inter ritus sacros Vet. Testamenti, memoratur passim. Et quidem sacerdotibus Israelitarum, peracto sacrificio, de victimarum carnibus epulari non fas solum, sed et manducatio haec sacrificii pars et appendix erat, utpote quod rite factum censeri non poterat, nisi Sacerdos de partibus illius gustasset. Quod tum in Eucharisticis, tum in Expiatoriis locum habuit, Levit c. 6. et 7. Ratio, quod Sacerdos ferre debebat peccatum coetus, atque ipse aliquo modo pro eo victima fieri: quod tum fieri censebatur, cum partes victimae delibabat, ac in propriam substantiam convertebat. Quae egregia Christi, Sacerdotis pariter et Victimae nostrae, repraesentatio erat. Praeter Sacerdotem, manducabat de victimarum carnibus populus quoque: quod in Eucharisticias tantum locum habuit. Haec enim fundamentalis Sacrificiorum lex erat, neminem de piaculari victima pro sese oblata participare posse; ut idem simul ipsi et piamentum et cibus esset. Unde ne ipsi Sacerdoti, qui de victimis pro populo oblatis epulabatur, in proprio sacrificio, aut in sacrificio pro toto coetu, hoc licuit, Levit c. 4. v. 3. et seqq. licet caro ista non modo res sancta esset, sed et Legis instituto peccatorem quoque sanctificaret. Nempe aliam tum victimam, aliasque epulas, quae animam vere nutrire possent, exspectare debebat. Sicut non ob aliam rationem quoque sanguinis, ut rei sacrae, esus tum vetitus fuit, Levit c. 17. v. 11. 12. Unde manducationis, quae sub Novo Test. instituta est, in S. Eucharistia, praestantia patescit: quampluribus persequitur Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Parte poster. l. 7. c. 12. §. 10, 11, 12. Vide quoque supra, ubi de Carne victimarum, voce Chagiga, et Idololythis, ncc non in Trapeza, ubi partes victimarum opimas, i. e. optimas et pinguissimas omnes, sibi selegisse Deum vidimus; et plura hanc in rem, apud Homerum, Il. a. cum Comm. Eustathii, Thom. Godwyn. tr. Angl. cui tit. Anthologia Rom l. 2. sect. 2.c . 19. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. ult. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Casp. Barthium, Animadversionibus Papinan. ad l. 4. Theb. v. 465. et seqq. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Alios, nec non hic passim, ubi de Hostia, Sacrificio, et in specie, de Iugulatione, Excoriatione, Dissectione victimae, coeterisque ritibus Sacrificalibus sigillatim. Addam saltem, uti victimarum mactandarum rationem ab Hebraeis mutuo sumpsisse Gentiles supra diximus, sic Victimae apud utrosque eaedem communiter erant, boves nempe, voes et caprae: licet alias quoque victimas immolaverint, puta Soli equo, Marti lupos, Priapo asinos, Dianae cervas, Cereri sues, Hecatique canes. Sed et ritus non paucos ab issdem didicerunt, inter quos celebris, manus super caput victimae impositio, vel ab offerente, vel a Sacerdote facta, in sacrificiis omne genus, tam pacificis, quam expiatoriis. Cui simile quid de Aegyptiis narrat Herodotus, l. 2. c. 3. 39. ubi per universam Aegyptum exsecratos esse capita victimarum, in haec verba, e)i/te me/lloi h)\ s1fi/s1i toi=s1i qu/ous1i, h)/ *ai)gu/ptw| th=| s1unapa/s1h| kako\n gene/sqai, e)s2 kefalhn\ tau/thn trape/sqai], ut si quid mali aut ipsis immolantibus, aut toti Aegypto futurum sit, in hoc caput convertatur: hincque factum, ut nemo Aegyptiorum de ullius animantis capite gustet, memoriae mandavit. Etiam quod de bove mare et integro in holocaustum offerendo habet Moses, ab issdem diligentissime observatum est, ut qui non solum mares solos in sacris admitterent (cum tamen Hebraei feminas quoque in sacrificiis pacificis, ut in omnibus Graeci et Romani, imo non nisi vaccam in quibusdam, sed quae nondum arasset, neque iugum tulisset) verum etiam integritatem victimae summa explorarent cura. Apud illos namque Sacerdos ad id constitutus singula scrutabatur, o)rqou= e(stew=tos tou= kth/news2 kai\ u(pti/ou], pecude tam erecta et stante, quam resupinata. Quo facto, si perfectam et ab omni vitio immunem repererat, eam notabat byblo cornibus alligato, et applicita terra sigillari cum annulo suo impresso. Alia s enim a)s1fra/giston] pecudem immolare grande nefas; teste eodem ubid supra, c. 42, Quod vero de sexu obiter dictum, Aegyptios Barbari circa montem Caucasum et Derbices, gens Persica, secuti sunt. Apud Romanos vero, ubi uterque sexus sacris idoneus habitus, in omnibus tamen sacris feminae potiores erant. Itaque si per marem litari non poterat, femina succidanea dabatur, non vicissum, qua de re vide plura apud Alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 3. c. 12. aliquid etiam apud Farnabium, Not. ad Phoenissas Senec. v. 282. Nec omittendi, victimas coronandi; quod cupressu plerumque, alias fronde cuique Deo propria fiebat: illarumque cornua deaur andi, celebres ritus, de quo utroque pluribus agit Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 16. et 17. etc. De verbo o)lolu/zein], quod proprie clamorem denotat, ab iis, qui Sacris intererant, Victima mactata, tolli solitum, age mus infra voce Ululatus: de victimis humanis, quarum auctor Lycaon perhibetur, alibi diximus, inprimis in Hostia humana. Victimae suae singulis Divis peculiares. a.] Aesculapio, gallis et gallinis litabatur. b.]. Albae victimae Diis Superis mactabantur: sic et Triumphantis Victima taurus candidus fuit, in Capitolio Iovi offerendus. g.] Apollini, quae Victima ceciderit, vide infra Neptunus. d.] Attyi aries mactabatur, vide supra Artes, Criobolium. e]. Cereri primum lacte, vino et favis; postmodum porca litatum est. z]. Cybeli, itidem porca. Vide quoque in voce Taurobolium. h]. Diana, cervam; at in Tauris, et virginem Victimam poposcit. q]. Fauno, agna vel haedus, oblati. i]. Faustae habitae sunt Victimae, cum nec direae, inter sacra, obstreperent; nec precatio errasset: neque viscerumquidquam aut plane abesset, aut non suo loco positum deprehenderetur etc. k]. Heroibus, tauro, capro et ariete, factum est. l]. Infaustae Victimae quae fuerint, vide hic supra, in voce Faustae. m]. Inferis, nigrae et pares mactabantur. n]. Iovi Falmini, bove candido. c]. Fulminatori, vide supra Haemus. o]. Prodigiali, ture et mola falsa litabatur. p]. Iunoni agna: r]. Laribus gallus, offerebatur. s]. Libero Patri melle, vino et lacte: interdum capra et hirco, fiebat. t]. Lunaetaurus caedebatur. u]. Marti et Soli, equus. Vide quoque infra Neptunus. f]. Minervae et Pani, capra. x]. Neptuno, Apollini et Marti, tauro, verre et ariete litabatur. y]. Nigrae hostiae, Inferorum erant. w]. Pani et Minervae, capra mactabatur. aa]. Soli et Marti, equus. bb]. Superis, albae et impares Victimae deputatae erant. gg]. Silvano, porca caedebatur. dd]. Ttiumphans, candidum taurum, in Capitolio solebat sacrificare. ee]. Veneri columba litatum est. Vide quemque Deum suo loco; item ubi de Praecidaneis victimis actum est, et plura de his apud Rosin. loc. cit.
VICUS
regionis pars est; Quippe Urbs inregiones, tamquam in maiora membra et in Vicos, tamquam m minora, dividitur. Dictus an quod vias circum habeat, Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 1. c. 12. seu quod ex utraque parte viae sint aedificia? an quod per vices, i. e. ordines aedificia collocentur? Haec enim praecipua Veterum in Urbibus condendis cura. Romae tamen, postquam abscessere Galli, qui eam everterant, festinatio (aedificantium) cur am exemit vicos dirigendi, dum omtsso sui alienique discrimine, in vacuo aedificant. Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta: formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis, Liv. l. 5. c. 55. In Regiones itaque postmodum ac Vicos, primus Augustus Urbem Romam descripsisse legitur apud Sueton. c. 30. celebresque imprimis fuere Vicus Camenarum, Sandaliarius et Tuscus, de quibus vide Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 13. et alibi passim. Hinc, more modoque Vicorum urbanorum, in agris Vici dicti sunt, an quod essent vice Civitatis; an quod vias haberent tantum sine muro? constabantque proprie ex uno eoque solo Vico perpetuo, complures domos aut villas coniuncta,s vel etiam divisas, continente. Nonnumquam tamen, praeter vicum latum et rectum, viculos aliquot transversos habebant. Quam utramque vocis significationem, apud Romanos et recentiores Scriptores quivis habet obviam. Pagum vero et Villam ac Chortem vel Curtim, ab iisdem Auctoribus pro Vico agresti etiam accipi, non aeque omnes sciunt. Et quidem de Pago, res clara est: Cum enim Romani in Urbanos, et Rusticos, olim essent divisi, hi quod in pagis vicisque habitarent, Pagani quoque appellati sunt habuereque suas Pagamcas ferias seu Paganalia. Chors quoque vel Cortis saepe pro villa, cuius membrum erat, ac dein etiam pro toto Vico, qui villae alicui magnificae accesserat accreveratque, a Gallicarum praecipue rerum Scriptoribus accipitur; uri indicant plurima in hac gente Vicorum nomina; qualia sunt prae coeteris Bettonis Cortis non una Bettancout, Hunulfi Curtis Houncourt, Alamannorum Curtis Aumencour, Harecortis Harcour, Sathulcurtis Saulcour etc. Sed et Villam, pro Vico, pagove etiam Vereres usurpasse, docet Ausonius, Epigr. 30. v. extr. ubi Villam Lucaniacum memorat, qua dere iufra dicetur. Nonnumquam vero, sicut Villa, ita et Vicus, etiam pro urbe, reperitur. Quippe Vicum Iulil vel Vicum Iuliensem vocant Notitiae Gallrarum et Gregorius; quam civitatem esse et quidem Episcopalem constat, alio nomine Atur as dictam. Sic Alingavia, Ambacia, Condate, Caino, Iciodorum, Luccae aliave Turonum loca, a Sulpicio de Vita S. Martini et Gregorio laudato, passim Vici appellantur. Accepere autem multi in Gallia Vici, ab his arboribus, quibus maxime abundabant, nomen: inprimis Nucetum, quod et Nucaretum, a nucibus; Mespiletum la Mesleraye, a mespilis, Salictum aut Salicetum la Saussaye, a salicibus; Cerasetum Cerisy et Cerisaye, a cerasis; Fraxinetum le Fresny, a fraxinis; Betuletum la Boulaye, a betulis: Sic Filicetum Fougeraye, Hostetum la Houssoye etc. Normannia plena Vicis est, quorum nomina composita in Ville terminatur, vide Hadt. Vales. Praefat. in Notit. Gall. De Vicorum Praefectis apud Veter. Romanos, diximus supra, in voce Vicomagistri. Ut de Vicorum atque itinerum Diis aliquid addam, memorantur illi Arnobio, adv. Gentes l. 3. Lares --- arbitratur vulgus Vicorum atque itinerum Deos esse, ex eo, quod Graeci vicos cognominant lauras. Certe Lares existimabantur locorum quasi proprii Genii, et singulis familiis ac domibus proprie assignati. Unde et Vicorum viarumque Dii habebantur: qui proin Viales Lares in Mercatore Plauti: et in compitis fixi ibidemque culti, Compitales appellati sunt, Des. Herald. ad Arnobii loc.
VIDUA
ex ve particula, vel vir et iduare, quod olim Hetruscis dividere significabat, quasi Viridua, a viro divita; an ex i)di/a|] privata? fiebat apud Veteres duplici modo, morte Mariti et divortio. Priori casu Viros defunctos ab uxoribus viduis menses decem apud Romanos lugeri consuevisse (tot enim annus Romuli menses habebat) discimus ex Plutarch. et Ovid. in Fast. ante quod legitimum tempus luctus, nubere nemini poterant, nisi id peculiariter a Magistratu aur Principe impetrassent. Quod si potestate hac non impetrata tamen nupsissent, mfames a Praetore fiebant, ac multabantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 5. c. ult. Interea dum viduae essent, census earum publica fide servati sunt, uti, de secundo bello Punico loquens, refert Sabellicus, l. 3. Ennead. 5. Vide quoque supra Pupillares pecuniae. Cum autem Viduae nubebant, non eadem id pompa, qua cum Virgines, fiebat; proin cum feriatis, seu festis diebus, Virginibus nubere esset nefas, Viduis tamen id licebat. Mattii tamen, durante Ancihum festo et Maii, inprimis per triduum Lemuralium, Ovid. l. 5. Fast. v. 487. teste, Nec Viduae taedis, eadem nec Virginis apta Tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. Qua de re Plutarchus diserte, Problem. 86. o)u gamou=s1in en tw=| *mai/w| perimen/ontes2 to\n *iou)/nion], Uxores non ducunt Maio, usque in Iunium rem differentes. Vide Ioh Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 22. Quod si quis earum nuptias refugisset, lege a Camillo de maritandis ordinibus lata, multatus est, ut qua praecipue illos coercuit, qui viduarum nuptias, quarum viri bello cecidissent, devitarent, qua de revide Alexandrum Neapol. Genial. Dier. l. 3. c. 13. Apud Athenienses, Viduae praegnantes, post Maritorum obitum, in eorum aedibus permanebant, sub Archontis cura; ex Lege Solonis, quae Latine sic habet: Archon orphanorum, dotalium feminarum, familiarum quae intercidunt, et praegnantium mulierum, quae, post maritorum obitum, in eorum aedibus permanent, curam habeto, neque contumeliam aut aliquid iniustum iis fieri sinito: Multam, quantam potest Magistratus potestate, irrogare ei ius esto. Si maiore poena dignus videtur, qui adversus hanc legem fecerit, Archon in ius vocato, in quintum diem et poena pro arbitrio irrogata, Heliastis iudicium permittito. Si convictus fuerit, Heliastae de eo, quod luere in corpore vel in aere debet, iudicium reddunto. Vide Demosthenem, conra Macart. et Pollucem, l. 8. c. 9. Quod optime constitutum a sapientissimo Legislatore, ne quis per dolum venitet in possessionem hereditatis. Idem a Romanis quoque acceptum, esse discimus ex Edicto Praetoris, L. 1. §. 10. ff. de ventre inspic. Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 7. De Viduis, quae sicut apud Romanos Virgines, ita apud Graecos, ignem aeternum Vestae, curae suae custodiaeque commissum habebant, diximus supra, in voce Prytanitides. Apud Hebraeos, neque Virginem neque Viduam rite deduci volebant leges pridie Sabbati aut postridie, nedum ipso Sabbato, aut alio die festo; quin nec intermediis sive Paschatis, sive Scenopegiae diebus: Idque propterea, ne ex apparatu epulari, qui deductionem ex more praecederet, forte violaretur Festum. Nam epulum a Sponso sive caelibe ante sive Viduo, laete lauteque erat celebrandum, per dies a deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa: per triduum minimum, ubi Vidua ducebatur. Sicut autem Virgini quatra feria seu dies Mercurii, ita Viduae deductioni, quinta seu Iovis maxime idonea habita est; ut nempe spousus assuetos sibi labores, a quibus abstinendum erat tribus diebus epularibus, feria prima seu in ipso hebdomadis insequentis initio commodius redintegraret Sed vero nec Vidua, nec Repudiata, rite ducenda erat aur desponsanda, ante 90. dies seu tempus trimestre, sive a Mariti morte, sive a libelli divortii scriptione elapsum: quo inde satis certum fieret, angtavida fuerit nec ne, Ioh. Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 11. Antequam autem deduceretur, pacta inibantur dotalia et dos sponsae constituebatur a sponso: quae, sicut cum Virgo erat, non erat minor 50. siclis seu 200. Zuzis; ita Viduae 25. sicli seu 100. Zuzi e Sponsi bonis pro dote, adscribi solebant. Qua dere vide plura apud praefatum seldenum, Ux. Hebr. l. cit. c. 9. et 10. In eadem gente pignus Viduae non reddens Verberum poenam luit: cumque litigatores complures in Synedrio simul adesient, praeferebatur pupilli causa, causae Viduae; Viduae, discipuli Sapientis; Discipuli Sapientis, cuiusque e vulgo; feminae, Viri. Idem de Synedriis Vet. Ebraeor. l. 2. c. 13. Pontifex vero Max. viduam ducere non poterat, nisi Autecessoris sui: quod si cum Vidua, licet eam sibi coniugio non copulasset, concumberet, Verbera quoque meruit; quemadmodum et Sacerdotis filia extraneo nupta, si post Viri obitum, armum et pectus comedisset, vide Levit c. 10. v. 14. et c. 22. v. 12. ut alia omittam. Apud Christianos, Clericis conversatione viduarum ac pupillarum interdictum, edicto Valentiniani I. Imperatoris, cuius Sigonius meminit, Imper. Occid. l. 7. Ipsarum autem Viduarum in Ecclesia usus aliquis fuit, uti diximus ubi de Diaconissis, item voce presbyter. Postmodum et peculiaris ordo esse coepit earum, quae Viduitatis professione, faciebant sollenni ritu, hincque Professae, Consecratae, Benedictae dicebantur, to\ tw= xhrw=n ta/gma], Palladio, in Vita Chrysostomi: de quarum professione, habitu, consecratione, aliisque huc pertinentibus, vide Car. du Fresne, Glossario, voce Velum, item Vidua, nec non ad Alexiadem Notis. Cerre et apud Gentiles Viduitati suus honos fuit: imo virginitati eam Appuleius aequat, Apolog. qua de re vide notata Barthio, Animadversion. ad hunc v. 35. Papinii, l. 1. Sylv. 2. Epithalmio Stellae et Violantillae, —— licet expositum per limen aperto Ire, redire, gradu, iam nusquam iamtor aut lex etc. Hinc Viduitas, vox Iureconsultis citimae aetatis, de quo iure in Normannia inprimis ac Aragonia observari solito, vide Car. du Fresne, Glossario cit. ubi et varios eam in rem Auctores laudat. Vide quoque infra.
VIDUA_Fratris
Marito sine liberis exstincto, Leviro, apud Hebraeos, ducenda erat, ex lege sacra, Deuter c. 25. v. 5. qua temperatur interdictum de Fratria ducenda, quod habetur inter Leges, de Incestu, Levit c. 18. v. 16. Si habitaverint fratres simul, et mortuus fuerit unus eorum absque prole, non nubet uxor defuncti foras viro extraneo. Sed Levir eius ingrediatur ad eam, et capiat eam in uxorem, et praestet officium Leviri, et eius primogenitus, quem peperit, surget nomine fratris eius defuncti, ut non deleatur nomen eius de Israel. Aiunt autem Magistri, non ex Lege ipsa fuisse, ut Levir cum Fratria more aliquo sollemni iniret matrimonium, quoniam, nisi renuntiatio interveniret, pro leviri uxore habebatur ex ipsius Numinis praescripto, idque tam ubi Sponsa esset demortui, quam ipsa uxor. Attamen ex receptis moribus, matrimonium cum Fratria contrahebat regulariter Levir, coram duobus minimum testibus, idque dato nummulo: Vocabantque contractum hunc sollemni nomine collocationem]. Neque ante huiusmodi contractum, licitus habebatur cum ea, ex Maiorum instituto, congreslus: Quin et accessit sacra nuptiarum benedictio et instrumentum dotale, ut Seldenus ostendit, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 2. et 10. At vero, si Levir, his sollemnibus praetermissis, cum ea rem haberet, ob contumaciam in instituta Maiorum, verberibus plexus cogebatur ei dotem constituere. Interim integrum fuisse Leviro, fratris Viduam ducere, sive ei renuntiare, ex verbis seqq. patet. Et si Vir ille noluerit capere uxorem fratris sui, ascendat affinis eius (Fratria) ad portam dicatque Senioribus, recusat Levir meus suscitare fratri suo nomen in Israel, nec vult me habere. Et paulo post. Accedet illa ad eum in conspectu Seniorum et extrahet calceamentum eius, de pede eius, spuensque coram eo, respondeat dicens; Sic fiat viro, qui non aedificat domum Fratris sui, vocabiturque nomen eius in Israel domus eius cui exutus est calceus. Atque ita regulariter se res habuit: exceptiones vero erant non paucae. Si prior Maritus prolem reliquerat, tametsi Mamzetem aut Apostatam, lege hac non tenebantur Vidua fraterque superstes: At tenebantur, licet filius ei esset ex ancilla seu Gentili susceptus; nam proles eiusmodi pro sua non habebatur. Si Fratria gravida relicta abortum fecerat, lege tenebatur: sed partus vivus liberabat Matrem: ita tamen ut certo constaret, tempus eum novimestre in utero perfecisse etc. Si ante partum gravidae fuisset renuntiatum, iteranda Renuntiatio post partum erat: proin, ut satis constaret, utrum gravida relicat esset, ex more supra laudato usque ad diem 90. exspectandum erat: intra quod tempus prioris Mariti bonis, sed ita, ut accederet etiam opificii sui, si quod erat, pretium, alenda Vidua fuit, etc. Porro, ob dignitatem Regiam, sive Reges, sive eorum Viduae, uti et Pontifices, hac lege erant soluti: qua de re vide hic infra, in voce Vidua Regis, et plurima hanc in rem, apud saepius laudatum Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 10. 12. 13. 14. Addam saltem formulam dotis Fratriae a Leviro constitutae, ex eodem. Levir enim Fratriam ex Lege ducens, ex fratris demortui bonis seu dote ipsa, qua Maritus pristinus eam dotarat, adiecto pro libitu Leviri incremento, dotabat formula huiusmodi: Die N. Mensis N. etc. N. Filius. N. venit coram nobis et ad hunc modum locutus est nobis. Frater meus germanus dormivit et vitam Rabbinis nostris et toti Israeli reliquit, at filium aut filiam, quae ei haeres esset et suscitaret nomen in Israel, minime reliquit. Sed reliquit Uxorem hanc, cui nomen est N. filia N. et ad me ex Lege attinet, ut ad Levirum, eam ducere, secundum illud, quod scriptum est in Lege Mosis, Levir eius ingrediatur ad eam, et assensum praebuit illa, ut iure Leviratus iungeretur N. filio N Leviro suo, ad suscitandum nomen in Israel, iuxta id, quod scriptum est. Et erit primogenitus, quem pepererit, surget nomine fratris sui defuncti etc. Et adscribit dictus N. Levir dictae N. Fratriae suae argentum Zuzorum, qui competunt ei, utpote qui adscripti sunt ei in dotali instrumento, a Marito suo priori; et adiecit insuper ex suo, usque ad valorem N. et bona, quae secum attulit ipsa Sponsa etc. l. 2. c. 10. Vide quoque supra Levir.
VIGIL
an quia visu agilis; anex Graeco a)gallo\s2], ab a)gallia/w], a. in i. mutato, Scalig. ad Varron. dictus est. Eorum olim Romae familia publica fuit, quae incendia restingueret. Seneca, Ep. 64. Intervenerunt quidam amici, propter quos maior fumus fieret: non hic, qui erumpere ex lautor um culinis et terrere Vigiles solet; sed hic modicius, qui hospites venisse significaret. Et hi quidem Senecae Vigiles ad Augustum pertinent, vide Sueton. in eo, c. 30. et Ioh. Xiphilmum: qui reiecta Triumvirum nocturnorum, Aedilium et Tribunorum Pleb. cura, per se maluit huic rei consuli, instituto Praefecto Vigilum, de quo infra. habuit vero familia ista, ut Iul. Paulus scribit, l. 1. ff. de offic. Praef. Vig. stationem suam circa portas et muros, unde si opus esset evocabatur. Vide Laur. I'ignorium, Comm. de Servis. Neque frustra, ut enim notat Donatus ad illa Terentii in Adelphis, Actu 4. sc. 2. v. 44. — Priusquam ad portam venias, apud ipsum lacum: Varro docet, semper lacum portis addium: scil. ob usum iumentorum exeuntium et introeuntium: praeterea, ut adversum hostilem ignem portis de proximo subvenirerur. Vide Laut. Prignorium, loco citato. In bello (ubi Vigilias tesserasque Palamedes invenisse, bello Troiano, legitur apud Plin. l. 7. c. 56.) in eadem gente, Vigiliarum, quarum tellera a Praefecto legionis petebatur, dispositio haec erat: Imperatorem eiusque tentorium, accubans custodiebat signum: Tribunorum tentoria et Equitum turmas deputati ex singulis. Itidem per singulos ordines omnes ex se ipsi custodias disponebant: coeteras Imperator; fiebantque ut plurimum tres excubiae: apud Quaestorem una, binae apud Legatos Consiliariosque: exteriorem castrorum aspectum Velites complebant, totum interdiu vallum circumsidentes. Portas singulae ex iis decades accubantes serubant: eos qui erant Vigiliis deputati, ex singulis custodiis, qui primam vigiliam acturi erant, unus ex signis siugulis Tergiductor velpere ducebat ad Tribunum: qui dabat singulis taleolas per singulas vigilias brevem admodum habentes characterem: quo accepto, illi ad destinata tendebant loca. Fides circuitionis Equitibus committebatur: quique praeoptati erant per Tergiductores, ex prima ala quatuor, ubi sorriti essent vigilias, conferebant se ad Tribunum, accipiebantque in scriptis, quot vigilias circumire oporteret. Postea vero accubabant ii quatuor iuxta prim um signum Triariorum, cuius Princeps curam gerebat, ur competens vigilus signum tuba datetur. Cum vero tempus accessit, primam visebat vigiliam, qui sortitus erat. Circuibat autem praedicta loca, non circa vallum, adirusque, sed omnia per signa turmasque et si inveniebat Vigiles primae vigilantes, accipiebat ab iis taleolam: sin autem offendebat quempiam dormientem, aut locum deseruisse, attestatus proximos abibat. Idem fiebat ab iis, qui deinceps vigilias circumibant. Dandi vero signum buccina per singulas vigilias, quod circuitoribus conveniebat cum Vigilibus, Ductoribus ordinum primi signi Triariorum utriusque legionis quottidie cura incumbebat. Circuitarum singuli, sub ipsam lucem, referebant tesseras ad Tribunum, atque, si omnes essent reddirae, sine delicto abibaut: sin pauciores artulissent, inquirebatur ex charactere, quaenam custodia defecerit: quod si in ipso circuitore esset culpa, fuste caedebatur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 13. ex Polybio, l. 6. De buccina, qua Vigiliarum tempus indicabatur, ita Properr. l. 4. El. 4. v. 63. Et iam quarta canit venturam buccina lucem. Apud Athenienses, excubitores nocturnis vigiliis nolam pulsabant, ad cuius pulsum ilico respondendum erat, ut Suidas refert in *kwdwnoforw=n]. Unde Aristophanes in Avibus, iubet Codonophorum circumcurrere, *kwdwnoforw=n peri/trexe]; id est circumite urbem ac excubias seu Vigiles, ut, num hi officium strenue obirent, deprehenderet. Quomodo vero id factum, ita ex coniectura docet Magius: Codonophorus circumcurrens (hodie Ronda) tintinnabulo personabat; cui si non statim Vigiles occurrissent vel assurrexissent, eos minime vigilasse, sed tinnitu e somno fuisse excitatos, erat apertum. Idem apud Iccium portum (Caletum quidam vocant) aliisque locis praesidiariis obtiner etiamnum: quemadmodum si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium dabatur olim hodieque per universam fere Belgicam, ut alibi dictum. Germani vero nostra aetate, cum Vigiles mutant, tympanum pulsate tibiaque canere solent. Vide Hieron. Magium, de Tintinnabulis, c. 10. cum Notis Fr. Sweertii. Coeterium apud Hebraeos vetustiores Graecosque (qui diem quoque in stationes tres, quaternis horis constantes, partiebantur, Farnabius ad Thyestem Senecae, v. 798.) tergemini Vigiles noctu excubabant, quum Romani in quatuor Vigilias noctem haberent divisam. Ad quem proin priorem morem alludit Ausonius, Gripho Ternarii, v. 25. Edyll. 11. —— noctisque per umbram Tergemini vigiles —— Et quidem primam Hebraei vocabant initium vigiliarum], Thren c. 2. v. 19. secundum mediam], Iudic c. 7. v. 19. tertiam vigiliam matutinam]. Donec et ipsi, sed non nisi Romanis temporibus, 4. quoque earum constituerunt: hinc quartae mentio Matthaei c. 14. v. 25. et Marci c. 6. v. 48. Lucas tamen morem veterem securus tertiam pro ultima videtur habere, c. 12. v. 38. Vide quoque supra voce Nox. Poenas Vigilum suo munere non rite defunctorum quod attinet, semper illae, bello inprimis et rebus creperis, atroces fuere. Nota vox Graeci Ducis, cum Vigilias ipse obiens vigilem dormientem gladio confodisset, eu(/donta kate/ labon, eu(/donta kate/lipon], dormientem inveni, dormientem reliqui. Apud Romanos, qui tumultu Gallico negligentior officii Vigil fuerat, de saro pracipitatus est, teste Livio, l. 5. c. 47. qui alias tesseram non reddidisset, aut dormivisset, aut locum vigiliae deseruisset, virgis caedebatur, vide infra Virga. Ne igitur somnus obreperet, solebant Excubitores Vigilesque, apud nonnullas gentes, cantu tempus fallere, cantilenisque quibus Regum suorum iustitiam virtutesque praedicabant, noctem insomnem traducere, uti discimus ex Amm. Marcellino, l. 24. Obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici, iustitiam felicitatemque Regis sui canoris vocibus extollentes. Vide etiam Zosimum, l. 3. ut alia omittam. Graecis recentioribus Vigiliae bi/glai] sunt, ex vigla contracto; unde verbum perviglare, apud Auctorem Pervigilii Veneris, De tenente tota nox est perviglanda canticis. Et Biglae Drungarius, apud Byzantinos, idem cum Vigilum Praefecto, apud veteres Romanos, vide supra in ea voce, ut et voce Circa, item ubi de Veterum Excubiis, et Nocte. Addam saltem, quae de servis Custodibus, Horreis Insulisque, in quibus plerumque fortunarum suarum pretiossimam homines opulenti partem reponebant, adposiris, praeter Paulum ICtum, l. 3. ff. de off. Praef. Vig. habet Iuvenalis, Sat. 14. v. 304. — Misera est magni custodia census. Dispositis praedives hamis vigilare cohortem Servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro Electro, signisque suis etc. Ubi Antiquus Interpres, Per translationem, inquit, disciplinae militaris Sparteolorum Romae, quorum cohortes in tutelam Urbis cum hamis et cum aqua vigilias curare consueverunt vicinis, etc. De iure Excubiarum, maioribus Iustitiariis medio aevo, comperente, vide Car. du Fresne voce Wactae.
VIGILUM_Praefectus
ab Augusto institutus est, testibus Suetonio, c. 30. Dione, l. 55. aliis. Cum enim septem cohortes opportunis constituisset locis, ut binas regiones Urbis unaquaeque tueretur, praeposuit eis Tribunos et super omnes Spectabilem Virum, qui Praefectus Vigilum appellaretur. Is cognoscebat de incendiariis, effractoribus, furibus, raptoribus, receptatoribus: nisi si qua tam atrox tamque famosus quis esset, ut Praefecto Urbi remitteretur. Et quia plerumque incendia culpa inhabitantium fiunt, aut fustibus castigabat eos, qui negligentius ignem habuissent, aut severa interlocurione comminatus, fustium castigationem remitrebat. Eidem incumbebat vigilare per totam noctem; coerrabat autem calceatus, cum hamis et dolabris, et curabat omnes inquilinos admonendos, ne incuria aliqua incendium oritetur: Praeterea, ut aquam unusquisque in cenaculo haberet, Paulus Ictus, ff. tit. de officio Praef. Vigilum. Quae confirmans Dio, l. cit. Cum, inquit, eo tempore multa in Urbe essent vastata, Libertinos septem locis ad ea euranda instituit, Equitem eis praefecit, quos etsi haud diu id officium gerere pati statuerat: tamen reipsa expertus, utilissunum ac maxime necessarium esse eorum munus, perdurare iussit: Iuntque nostra aetate, etiam nocturni, hi custodes, non ex Libertinis tantum, sed ex aliis quoque militibus, murosque in Urbe tenent, et mercedem publice accipiunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 34. et supra Vigil.
VIGINTITRIUMVIRALE_Synedrium
unum ex tribus erat Hebraeorum Synedriis, ut Septuagintauniusvirali seu Magno inferius, sic Trium virali celebrius. Constituebantur ea in singulis Urbibus, quibus incolae (Patres familias nempe) centum viginti: quem numerum sic colligit Gemara Babylonia ad tit. Sanhedr. c. 1. fol. 17. 2. Qualisnam heic eiusmodi numeri usus? Viginti tres, qui faciant Synedrium minus et tres Ordines vigintitriumvirale,s sic fiunt 92. Et decem, qui domui Synagogae vacent, sic fiunt 102. et 2. Scribae, et 2. Inspectores seu Lictores, et 2. Litigatores, et 2. Testes, et a. ut Testes falsarii, et 2, qui eos convincere possint. Ecce centum et quatuordecim. Receptum etiam est, Urbem qualemcumque, cui deessent hae decem res, Habitationem habere illicitum fuisse Discipulo Sapientis, Synedrium Iudicum, Lictores et poenarum ministri, Arca eleemosynae, a duobus collectae et a tribus erogandie et Domus Synagogae (Proseucha publica) Domus ad lavandum, Latrina, Medicus, Chirurgus, Libellarius, Lanto, Paedagogus. Quem locum etudite explicat Ioh. Seldenus, de Synedriis Veter. Hebr l. 2. c. 5. §. 4. e quo etiam id colligitur, licet 520. incolae essent, non tamen Synedrio Vigintitriumvirali fuisse locum in Urbe, cui 10. illae res deessent. Imo Maimonides in ad tit. Sanhedrin. c. 1. §. 5. In urbe, cui deessent Bini Sapientes illustriores, quorum alter potis esset docere et sententiam pronuntiare in Lege universa, alter satis sciens esset ad audiendum interrogandumque, non fuisse collocata Synedria Vigintitriumviralia, tametsi in ea essent mille Israelitae, scribit. Idem, numeri praefati, iuxta Veter. doctrinam Talmudicam, hanc affert rationem Ibid. Undenam factum est, quaerens, ut non constitueretur Synedrium (Vigintitrium vitale) nisi in Urbe, cui essent incolae 120? Ideo, quod Synedrium debet esse vigintitrium, quibus accedere debebant tres ordines, quorum numerus 69. et decem qui Sacrae Synagogae vacarent, et duo Scribae et duo Lictores, et duo Litigatores et duo Testes, et duo qui possent esse Falsarii et duo, qui hosce possent convincere et duo Eleemosynae collectores, praeter unum insuper, qui cum eis eam erogaret et Medicus et Chirurgus et Libellarus et Paedagogus. Ubi tertius ille in re Eleemosynaria pro aliquo ex reliquis, qui binis Collectoribus assumptus officium illud iuxta morem erogandi praestare posset, sumendus videtur, quo sic numerus 120. exacte prodeat. Ut autem in Synedrio Magno, ad exemplum illius, quod sub Mose primo habitum, Princeps erat seu Praeses; quem Nasi] vocitabant, ita etiam in Vigintitriumvirali semper erat, qui simili frueretur dignitate; Rosch], quoque seu Caput dictus: a quo proxima dignitas erat Patris Synedrii] seu Principis secundi. Similiter, in considendi ritu, Vigintitriumvirale Magnum aemulabatur: sic, ut semicirculum efficiendo, Princeps et Pater, in medio sederent, reliqui a dextris et sinistris iuxta dignitates suas; Scribae vero bini ad utrumque semicriculi cornu adstarent. Porro, coram Synedris tres ordines Discipulorum Sapientum, singuli ex viginti tribus viris constantes, collocabantur: quorum usus erat non modo in eo, ut inde sic, in Iudicii capitalis dissensu, adsciscerentur Vigintriumviralium Synedris ex iis, si res postularet, plures etiam usque ad numerum 71. verum etiam, ut Synedrorum demortuorum loca inde supplerentur. Ex utrisque autem, tum Ordinibus illis, tum Synedris, cooptabantur ac surrogabantur Collegae Synedrii M. hoc modo: E Synedrio Vigintitrium virali ad atrum Templi posito, velut e promptuario, unde M. Synedrium ritu ordinatio supplendum esset, successores evocabantur. E minoribus vero per urbes et Provincias Synedriis, viri egregii in Synedrium illud alterum Hierosolymis, ad montem Templi collocatum, evocabantur, demortuis scil. aut semotis Collegis: illinc, ut successores, in Synedrium, quod ad atrium Templi, evehendi. Quo factum, ut spectatissimi quique multoque rerum Forensium usu eminentissimi in Synedrium Magnum asciscerentur, etc. Iudicia synedriorum Vigintitriumviralium, tum pecuniaria fuere et Civilia, tum capitalia et Criminalia omnigena, nisi quae inter casus Synedrio M. reservatos reperta. Eodem iudicia pertinebant, quibus bestiis, velut etiam delinquentibus, mors ex Lege inferenda erat. Levit c. 20. v. 15. et 16. Item Exodi c. 21. v. 29. sic tamen, ut inde ad Synedrium Magnum provocatio daretur. Neque vero Synedrio solum Magno, sed et Vigintitriumvivali, imo et Triumvirali, ita suberat, cum aliis, Pontifex Maximus, ut inius, pro imperii in eis ac iurisdictionis discrimine, vocati posset iudicarique: Imo nec ipse Rex immunis, cuius iudicia civilia peragenda fuisse apud Vigintitriumviros, legimus in Gemara Hierosolym. quin et flagris ibi Regem obnoxium, tradunt Doctores: quem admodum et Pontificem M. cui tamen, ob singularem erga eum reverentiam et ne in ius vocatus functioni sacrae nimium forte deesset, per Procuratorem, Hicrosolymitane Enteler] seu Entoler dictum, nes suas agere permissum erat. Eorum tandem, qui in Syneditum, uti Magnum, ita et Vigintitriumvirale, cooptandi erant, Natales quod attinet, debuere esse sanguine puro, sive Sacerdotes, sive Levitae, sive e reliquis, qui generali nomine Israelitarum venire solebant; exclusis Proselytis etiam Iustitiae, nedum Domicilii, Mamzeribus, profanis, Libertinis, Servis ac universis horum alicuius sanguine inquinatis; qua de re, ut et plura de Synedriis Hebraeorum, vide apud praefarum Seldenum, opere cit. l. 2. passim, inprimis c. 5. §. 2, 3, 4. c. 6. §. 1, 2. c. 8. §. 1, 2, 3. c. 9. §. 1. etc.
VIGINTIVIRI_agris_dandis
apud Romanos, qui fuerint, docet Rosinus, Antiqq. Rom l. 7. c. 47. cum ait: Cum aut Lege aliqua a Plebe scitum, aut Senatusconsulio decnetum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, Curatores, qui coloniam deducerent, interdum tres, interdum quinque septem, decem, viginti etiam, qui inde Triumviri, vel Quinqueviri, vel Septemviri, vel Decemviri, vel Vigintiviri coloniae deducendae, aut agris dandis, attribuendisve appellabantur. Hi, postquam creati erant, Colonos, qui vel sua sponte nomina dederant, vel sorte exierant, in agros lege definitos atque in Coloniam sub vexillo, quasi exercitum aliquem deducebant: cuius deductionis Dux aliquis e Curatoribus Agrariis erat, etc. Alii ab his Vigintiviri sunt, memorati Spartiano in Didio Iuliano, c. 1. Inter Vigintiviros electus est, suffragio matris Marci. Nempe libera Republ. vetus fuit consuerudo, ut populus quotannis XXVI. viros crearet, quorum munia sic postea distribuebantur. Fiebant ex illis Triumviri capitale,s Triumviri monetales, Curatores Viarum in Urbe, Decemviri litibus iudicandis, qui hastam centumvitalem cogebant, Duumviri Curatores viarum extra urbem, et Quatuorviri in praefecturas Campaniae mittebantur. Sed hic numerus ab Augusto fuit imminutus, sublatis Viocuris, qui extra urbem curabant, et Quatuorviris, qui in Campaniam mittebantur: quo pacto pro XXVI. Viris mansere XX. Viri solem, quos quidem non instituit hic Imperator, sed eorum tantum creationem mutavit, iubens ut ex Equestri ordine eligerentur, qui videntur antea soliti e Senatorum liberis creari. Vide Dionem, l. 54. ubi de illis fuse, Festum, voce Praefecturae, et Iac. Cuiacium, Observat. l. 11. Erat autem Vigintiviratus, velut ianua, ad honores aditum pandens, ad quos perdiu Principum quoque liberi adibant hac via. Sed dispensatum nonnumquam a Senatu, uti ex Tacito discimus, qui Tiberium commendantem Neronem, e liberis Germanici, iam ingressum iuventam, petiisse, ut munere capessendi Viginti-Viratus solveretur, scribit l. 3. Annal. c. 29. Vide casaubon. Not. ad Spartian. d. l. et ad Sueton. Aug. c. 37.
VINALIA
festum erat apud Romanos duplex: Iovis et Veneris. Quorum istud Kalend. Maii, illud mense Augusto, 14. Kalend. Septembr. celebrabatur. De quibus vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. 12. et Paralip. ad c. 12. ut et Ios. Scaligerum, Castigationibus ad Festum. Priora, quae vocabant, Fasti Kalendares 9. Kal. Maias adscribunt, de quibus adeundi Ovidius, Plutarchus, Plinius, Alii. Secunda, Vin. F. P. i. e. Vinalia Feriae Publicae iisdem Fastis illis signata 14. Kal. Sept. imo eundem iis feriis diem Vatro de Re R. tribuit, et Vinalia Rustica intelligi, ait. Ea Veneri dicata fuisse Vir Doctiss. notavit; cui reclamat idem Varro de L. L. l. 5. Vinalia a vino. hic dies Iovis, non Veneris: adsentit Festus in Rustica. Curam eius rei non levem in Latio fuisse, addit Varro; nam aliquot locis vindemias primum a Sacerdotibus factas, et quiem publice, idque Romae praesertim, item Flaminem Dialem vindemiam auspicari solitum, et ut ius esset vinum legere, agna Iovi fecisse. Astipulatur Festus, Calpar, inquiens, vinum novum, quod ex dolio demitur, sacrificii causa, antequam gustetur. Iovi enim prius sua vina libabant, quae appellabant sestae Vinalia. Vide Stewechium, Electis ad haec Arnobii l. ult. Aesculapii geritur celebraturque vinea: colunt enim Dii vineas, et longis ab vasionibus contracti exprimunt vindemiatoribus, vinum: et infra Vindemiamus nos homines: et Deos rentur, et credunt suas ducere atque agitare vindemias. Atque hat in re adhibita formula de Vino inferio, de qua idem luculentissime in praecedd. Vide et l. 4. Quod vero de Aesculapii vinea ait, quid illud sit, N. L. de Venere, clara res etc. Vide et infra Vindemia.
VINCULUM
a vinciendo, vox generalis est, et ad omnia ea, quibus necessitas, voluptas, ac Iudicis provocata criminibus severitas, hominem irretire solet, extensa. Vincula pedum modo vidimus. Verenda vincula, coniugiales Veter. vittas, appellat Papinius. Sylv. 2. l. 1. de quibus vide Brissonium, et Hottomannum, de Nuptiu, Sed et coronae primitus nil nisi viucula erant, capiti inter convivialem sive laeritiam, sive lasciviam, adstringendo. Quo sine ex Amerina salice, Saturni aetate, coronae plexae, strophiisque ex obvio factis caput redimitum: donec e lectiore materia, ipsaque adeo florum dispositione iam quaesitiore, confectae successerunt: quas aureae randem gemmeaeque excepere. Ipsum diadema, quid nisi vinculum, quod et ipsa vox indigitat. Seneca, Troad. Actu 2. v. 271. Ego esse quicquam sceptra, visi vano putem Fulgore tectum nomen? et falso comam Vinclo decentem. —— Quam in rem vide Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 1. et l. 9. c. 3. uti de vinculis collo, brachiis, pectori, cruribus etc. ornatus causa circumdari solitis, hic passim. Transeo ad illa, quae Iustitiae rigor hominum delictis ivicit. Qua notione, voce hac complexi sunt Romani compedes, pedicas, manicas, catenas, nervos, boiam et carcerem, Plautus Asinar. Et quidem ante confessionem in liberas custodias reos tradebant; dicebanturque custodiae liberae, cum apud Magistratus domi, aut apud privatos Nobiles ponebantur custodiendi, quemadmodum de Indice Bacchanalium scripsit Livius, l. 39. et de coniuratis Salluctius: Post confessionem vero in Vincula publica coniciebantur. Venuleius l. 5. ff. de custod. reorum: Reus confessus, donec de eo pronuntiarctur, in publica vincula coniicrenibus. Item Scaevola, l. 4. ff ad leg. Iul. Maiest. Reus confessus, ob solum confessionem consuevit in vincula conici. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 17. Exsecutionis nempacausa. Unde Vinctus plus, quam damnatus. Curt. l. 6. c. 9. Non reum modo, sed etiam damnatum, imo vinctum, intuebantur. Saepe tamen et ex vinculis causam dicebaut, in primis in gravioribus criminibus; et, ubi suspicio suberat, ne fugerer reus, aut per vim eximeretur. Caesar de Bello Gall. l. 1. c. 4. Helvetii moribus suis Orgetorigem, ex vinculis causam dicere coegerum. Imo apud ipsosmet Romanos, Paulus, quamquam civis Romanus esset, ex vinculis cansam dixit, Actor. c. 26. v. 29. Vibius it. Serenus, apud Tacirum, l. 4. Annal. c. 28. Coniurati apud Sueton. Nerone, c. 36. Servi, qui domino occiso ante quaestionem habitam, fugerant, ex l. Cornel. nec non, qui capitali crimine post ulati non defendebantur, l. 2. ff. de Custod. reor. etc. Sed regulariter non ita fuit, verum ut soluti responderent post confessionem demum vinciendi, ut diximus. Vide Freinshemium ad Curt. l. cit. Captivis quoque triumphali pompa praelatis Vincula catenaeque iniciebantur: Et quidem collo, Ovid. de Ponto, l. 2. El. 1. v. 42. Totque tulisse duces captivis addita collis Vincula, pene hostes quot satis esse fuit. Brachiis, Alb. Tibullus, l. 1. El. 7. v. 6. —— Evinctos brachia capta Duces. Manibus, quod adeo certu, ut conster non aliam fuisse militarem custodiam, nisi ut dertrae captivi catenis sinistra militis aligaretur; ne ille res novas tentare posler, et hic capulo paratam dexteram, si usus ita posceret, haberet. L. Seveca de Tranquill. c. 10. Attigatique etiam sunt, qui alligaverunt, nisi tu leviorem in sinistra catenam putas De Cleopatra captiva Sext. Propert. l. 3. El. 10. v. 51. Fugisti tamen in timidi vaga cornua Nili, Accepere tuae Romula vincla manus. Crutibus denique. Arrian Nicomediensis, Dissertat. Epict. l. 1. c. 19 tu/rannos e)/iph| tai\, dh/s1w s1ou= to s1ke/los] Tyrannus dixcrit aliciu, vinciamcrura tua etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 10. c. 29. de Triumpho. Potro leviora vincula audiunt Compedes, graviora Nervi. M. Cato apud A. Gellium, l. 11. c. ult. Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agere, fures publicos in auro atque purpura. Sed de his actum supta suo loco. Nec vero solum ex aere et ferro, sed et argentea aureaque Vincuia commemorat Heliodorus, Aethiopic. l. 9. et Herodot. l. 3. Hinc et apud Amm. Marcellin. l. 27. c. 12. legimus, Regem Arsacem adhibitum in convivium iussit ad latentem traht posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solatium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferre poenali. Tertullian. de habitu Mul. c. 7. Apud Barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitis malos onerant, tamo locupletiores, quanto nocgutiores. Vide eundem, l. de cultu foem. c. 3. ubi Aethiopes iutelligi Dio Chrysoftomus ostendit, Orat. ult. et Plutarchus Amator. apud Theod. Canterum, Var. Lection. l. 1. c. 5. Simile quid de Persis refert Iustinus, l. 5. c. 6. de Zenobia Trebellius Pollio, in XXX. Tyrann. c. 30. de veteribus Graecis Hecuba, apud Senecam, Troade, Actu 1. in Choro; de Latinis, Propert. l. 2. El. 1. et Sil. Italicus, l. ult. in sin. etc. quae, si quem ignominia liberate volebant, frangi consuevisse, docet Iac. Durantius Casell. Var. l. 2. c. 13. Nec apud Gentiles sua Diis defuere Vincula. Saturnum pacto cum Tiranibus inito, vinctum et in Tartara fuisse abiectum, Nonnus fabulatur, Dionysiac. l. 24. v. 137. et quidem Sulla apud Plutarchum insulam quandam in Cronio esse mari, ubi is a Iove vinctus fuerit, tradit. Inde in omnibus Romanorum Fanis, Vincula Saturni statuis iniecta erant, quae festo ipsius solvebantur, in memoriam securitatis ac felicitatis, quam sub illo homines egerint, Lucianus in Saturn. Unde Arnob. l. 4. contra Gentes, Numquid parricidu causa vinctum Satur num et suis diebus tantum vinculor um ponderibus liberari? Et Martialis, l. 3. Epigr. 29. Has cum gemina compede dedicat catenas, Saturne, tibi Zoilus, annulos priores. Spartanos coluisse Martem compedibus irretitu, quo vinculo proprium sibi ac perpetuum bellorum illud Numen haberent; narrat Pausanias, l. 3. Athemenses, Victoriae simulacro alas adim ebant, ne ea Urbem desereret. Quomodo et apud Romanos, cum Victoriae alas decuislet fulmen, sic omen Pompeius exposuit, Roma potens, alis cur siat Victoria lapsis? Urbem as valeat deseruisse suam. Ratio vinciendi fuit, ut, quum esser pignus Imperii, perpetuo per maneret, ubi collocare libuerat Heliogabalo. Sic Tyrii ab Alexandro M. obsessi, apud Curt, l. 4. c. 3. Cum unus e civibus contioni indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, Urbem deserentis; quamquam Auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu, aurea catena devinxere simulochrum, araeque Herculis, cuius Numini Urbem dicaverant, inferuere, Vinculum, quosi ilio Deo Apollinem retenturi: ut de aliis raceam, De qua caeca Ethnicorum superstitione elegamer Augustin. de Civ. Dei. l. 1. c. 2. extr. Non homines inquit, a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur: quomodo ergo colebatur. ut patriam custodires et civet, quae suos non valuit custodire castodes? Vide quoque Tetrullian. Arnob. Patrumque alios, eodem argumento efficacissime contra Gentilium caecnatem usos. Quorum tamen imitatione hodieque nautas Lusitanos, navigatione periculosa, S. Antonium vincire solere refert ridetque P. de Valle, Patricius Romanus, Itin. Tom. 4. De Vinculis Servotum, diximus supra, in vode Fossor, Pes, item Podostrabe. Id saltem de his subiungo, si quem vinculis relaxarer apud Veteres dominus, catenas a manibus pedibusque, quibus is vinctus fuerat, incidere consuevisle, ita ut pars vinculorum in corpore maneret; hocque argumento significasse, illum pristinae libertati restitutum, quo de more vide Alex. ab Alexandro, Gemalium Dier. l. 3. c. 20. Sed et Verberationem Vinculorum inter poenas militares receoset ICtus, l. in servor. ff. de poen. ubi vincula lora sunt Salmasio, Not. ad Lampridii Alexandr. c. 51. Vide supra ubi de Panis. De Vinculis vero S. Petri, Dominic, Macrum, Hicrolex, voce Boia.
VINDICTA
manumissionis apud Romanos fuit ritus, a festuca seu virgula illa, quae olim in libertatum vindicationibus adhiberi solebat, quaeque etiam Vindicta vocabatur. Boethius in Topic. Cic. l. 2. Vindicta virgula fuit, quam lictor manumittendi servi capiti imponens, eundem in libertatem vindicabat, dicens quaedam verba sollennia; atque ideo virgula illa Vindicta vocabatur. Hinc Persius, Sat. 5. v. 88. Vindicta postquam meus a Praetore recessi. Et post, v. 125. An dominum ignoras, nisi quem Vindicta relaxat? Qui eam Festucam quoque, in eadem Sat. v. 175. vocat: quemadmodum et Plautus, Mil. Actu 4. Sc. 1. v. 15. Quid? ean ingenua, an festuca facta e serva libera est? Modus sic manumittendi hic erat: Dominus servum manumissurus tenebat modo caput, modo aliud eius membrum, dicebatque, Hunc hominem liberum esse volo: et cum dicto eum circumagebat, siguisicans, se ei potestatem facere abeundi, quo vellet, simulque alapam infligebat. Unde Claudianus, de quarto Consulatu Honorii, v. 617. In civem rubuere genae —— Et Persius, Sat. 5. v. 75. —— Heri steriles veri quibus una Quiritem Vertigo facit. Ac paulo post. v. 78. Verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. ——— Primus autem, qui hoc ritu liber factus, fuisse dicitur Vindicius, de quo supra, unde etiam nomen ritus quidam arcessunt. Vide Marcilium ad d. Sat. Brissonium, Antiqq. l. 5. c. 11. Sigonium, lib. 1. de Antiq. Iuris Civ. Rom. cap. 6. Iac. Gall. Neapolitanum in Apicibus Legg. Iohann. Laurentium ICtum, Notis ad Phaedrum, l. 2. fab. 5. v. 24. Multo maioris alapae mecum veneunt etc. E quibus Car. Sigonius morem veterem, circa hanc manumissionem, observatum plenius sic describit: Qui manumittere servum, apud Praetorem, (olim Consulem) volebat, eius caput aut aliud membrum tenens, ad Praetorem ita dicebat; Hunc hominem liberum esse volo: et emittebat eum e manu. Praetor autem Vindicta, h. e. virga eiusdem servi capiti imposita, dicebat: Dico eum liberum esse, more Quiritum. Inde conversus ad lictorem, addebat: Secundum tuam causam, sicut dixi. ecce libi Vindicta. Tum lictor accepta a Praetore vindicta, caput servi percutiebat, faciem palma, urgumque verberabat: quibus actis nomen manumissi in Acta a Striba referebatur, adiecta causa manumtssionis. Addit idem ex Caio l. 7. D. de manumissis. Vindicta, non fuisle omnino necesse pro Tribunali manumittere: itaque plerosque in transitu servos manumitrere consuevisse, cum aut lavandi aut gestandi, aut ludorum causa prodiisset Praetor, apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 1. c. 20. Vide quoque supra, ubi de Manumissione.
VINEA
vites vinumque ferens, sollicite a Romanis curabatur: qui Vinitores ex familia sua hac fini alebant. Columella, l. 3. c. 3. Nam ut amplissimas impensas Vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam Vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari, putat, sed ego, plurimorum opinioni dissentiens, pretiosum Vinitorem inprimis esse sentio. Servius ad Bucol. Ecl. 10. v. 36. ——— Aut maturae Vinitor uvae: Vinitor autem, inquit, vel custos vel cultor vinearum. Cuius ordinis Vindemidtor erat, seu Vindemitor, ut diximus. Iidem Romani cellam Vinariam magna cura instruxerunt in qua Ulpianus, l. 15. §. 6. ff. de usufr. ponit dolia defossa, serias, cupas, cados, amphoras. Hinc Servi Coliarii mentio in vet. marmore, A. Terentius. M. L. Chrysogonus. Ser. Dolear. H. S. E. cuiusmodi servos cum cellae Vinariae typo exhibet itidem vetus marmor, A. C. 1601. Augustae Vindelicorum effossum, apud Laur. Pignorium, Comm. de Servis, cui delineatio illa obtigit a Marco Velsero Patricio Augustano, simul admonenteloci Pliniani l. 14. c. 21. Circa Alpes ligneis vasis condunt, circulis cingunt. Circa Vineam quid apud Hebraeos iuris fuerit, diximus retro in voce Vindemia. Primus autem vites plantavit vinique conficiendi docuit rationem Noe Patriarcha, ut cognoscere est, ex Genes c. 9. v. 26. Unde quemad modum Bacchus Aegyptius ac Thebavus Moses, sic Indicus, hoc longe antiquior, Noe fuit. Cum enim plures essent Bacchi seu Liberi, Diod. l. 3. antiquissimum corum Indicum facit, atque universum ab eo Mundum esse edoctum ait, botros torcularibus ex primere; quem in Indiam ex Graecia venisse, ac Semeles fuisse filium, vana iactabat Graecia: Iudi autem ex Assyria ad se venisse dixerunt, ut auctor est I hilostratus, de Vita Apoll. l. 2. c. 4. quod apprime Noacho convenit. Quemadmodum in eundem probe quadrar, quod Liber Indicus bis natus perhibetur. Si enim Veter. idonea visa est ratio, cur Liberum bis natum dicerent, quia vitis et ante Deucalioneum fuerit diluvium: et postea iterum effloruerit, quam Diodorus adfort l. cit. longe iustius Noahus dicetut bis natus, quia fuit cum ante diluvium universi Obris; tum pereunte Orbe reliquo, cum sua familia servatus est. Vide Gerhard. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 19. et 25. plura veto in hanc rem, inprimis de Vinearum situ, positione, colendarum disciplina, differentits, cultoribusque nobilibus, apud Plinium, l. 14. c. 4. l. 17. c. 3. et seqq. adde Salmas. ad Solin. p. 512. 513. et 514. uti de Vineae pulveratione et cultura Veter. accurate agit: ut et quae supra dicta voce Pulveratio. Nec omittendum, quod apud Hebraeos, Si quis vineam consevit, neque prosanavit, a militia immunis fuit, Deuteron c. 20. v. 6. At Scythae neque terram arabant, neque vineam colebaut, Gregoras, l. 2. Trebellius quoque Bulgarorum Dux vineas extirpari iussit, teste Bonfinio, l. 1. Dec. 1. quod et Muhammedes inter superstitionis im periique arcana habuit, unde sub gravissima poena vineatum vinique usus hodieque apud Turcas vetuus. Sed et Domitianus Imperator ob summam quondam ubertatem vini, frumenti vero inopiam, existimans nimio vinearum studio negligi arva, edixisse, ne quis in Italia novellaret, utque in provinciis vineta succiderentur, relicta (ubi plurimum) dimidia parte; epigrammate, quod in hircum vineae arrosorem vim amator Poeta scripserat, minime absterritus; legitur apud Suetonium etc. A vermibus vineam infestantibus Herculem *i)pokto/non] cognomitatum olim esse, diximus supra voce Vermis.
VINUM
quo Auctore mortalibus sit monstratum, diximus paulo supra. Graecis id Oeneum, unde et oi)/nou] nomen, an Icarum, Italis Ianum, dedisse, refert Athenaeus, l. 15. uti et far: sed utrumque non tam potui aut cibo quam divino cultui et sacris instaurandis, teste Lactantio, l. 7. c. 6. quod in populo Dei similiter obtinuit. Ita primitus eius in Sacris usus insignis, et quidem cum apud Hebraeos, materia rerum, quae Deo offerebantur, esset varia, sacrificiorum quaedam Victimae, alia Oblationes, nonnulla Libamina, dicta sunt, prout vel pecudes, vel fruges vel olei Vinique liquores. Deo offerebantur. E quibus illae ad aram mactabantur; istae sacro ritu templo inferebantur; parsque eorum adolebatur: hi autem Sacrificiis affundebantur ac in altari Deo libabantur. Et quidem libamen ex Vino affundebatur holocaustis et sacrificio votivo ac spontaneae oblationis, et in festis; quibus et munus dapale adiungebatur. Exodi c. 29. v. 40. et Numer. c. 15. v. 3, 4, 5, 7. Nec Vini usus sacet in N. T. cessat, utpore, in sacra Synaxi, institutus in symbolum pretiosi CHRISTI sanguinis; sicut panis in eodem Sacramento, Servatoris corpus fractum ac mortuum pro nobis, significat, exhibet atque obsignat, 1. Cor. c. 10. v. 16. et c. 11. v. 25. et seqq. Vide quoquesupra ubi de Hierologia nuptiali, it voce Sanguis. Apud Gentiles, Hebraeorum ritus non paucos in sacra sua transferentes, similiter Vinum frequenter adhibitum est, etiam cum Bonae Deae operarentur: Sed in his sacris non suo, venim lactis nomine, appellabatur, quod illa Vinum bibens a Marito suo fuerit interfecta, unde et amphora, qua vinum in fanum eius inferebatur. Mellaria dicta est. Quo refert Ioh. Britaonicus illud Iuvenalis, Sat. 9. v. 115. —— Taceant illi, sed prodere malunt Arcanum, quam subrepti potare Falerni, Pro populo faciens, quantum Laufella bibeat. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 19. Fundebant vero vinum, tum initio sacrificii accensa ara, et ture imposito. Ovid. l. 5. Trist. El. 5. v. 11. Da mihi tura puer pingues facientia flammas; Quodque pio fusum stridat in igne merum. Quam ob causam, merum thuris socium Arnobio cluit l. 7. Tum postea mactatis iam et illatis victimis. Homer. Il. g]. v. 292. )=*h kai\ a)po\ stoma/xous2 a)rnw=n ta/me nhle/i+ xalkw=|,] *kai\ tou\s2 men\ kate/qhken e)pi\ xqono\s2 ——] *oi)=non d) en krhth=ros a)fusso/menoi depae/ssin] *e)/kxeon, h)d) h)/uxonto qeoi=s2 a)/ei gene/th|s1in]. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium d. l. p. 273. Pocillum vini a Papyrio Imperatore adversus Samnites dimicaturo, Iovi votum, si vicisset, memoratur Livio, l. 10. c. 42. extr. et Plinio, l. 14. c. 13. Inferiis quoque praeter lactis fontes, vinum additum, teste Silio Italico, l. 16. v. 308. Ipse tenens nunc lacte sacro, nunc plena Lyaeo Bocula ———— Et quidem Manibus cum parentabant, rogum senuh hrumve conversa manu vino respergebant, poeula libabant, estuso vino vasa in iguem mittebant, nigtas hostias immolabant, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 26. Quod quamvis prohibuisset Numa, propter rei inopiam; Decemviri tamen vino quovisid sieri petmiserunt, murrato excepto. Numae autem lax fuit: Vino rogum ne respergito, apud Plin. l. 14. c. 12. ubi Dlechampii Notas vide. Inferorum item Sacris, quibus Manes evocabantur, adhibitum. apud Homerum, Virgilium, Silium, ad quem postremum Dan. Heinsius videndus, l. 13. Primum autem Romae publice Vinum ac tus sacrisiciis publice praebitum Q. Fabio P. Decio Cop. Liv. l. 10. c. 23. Verum ex imputata vue libari Diis, nefas statuit posthumta lex Numae, apud Plinium, d. l. Porro Vinum novum Athenienses undecima die mensis Anthesterionis libabut, votis conceptis, ut innoxius salotarisque ipsis illius usus foret, precati, quam festivitatem sacramque ceremomam *piqoigi/an] dixere. Eiusdem mensis die 6. Boeotii, fausto Gento sacro prius facto, vinum degustabant ptimum, Favonio iam silente, cuius rei rationem Plutarchus exponit, l. 3. Quaest. Conviv. 7. De Romanis, nota Meditrinalia sacra ex Varrone, de LL. l. 2. Plinio, Festo, iisque quae supra diximus. Sed et in foederibus vini usus, apud Thraces ac Aegyptios, quos e cornibus boum vina libare alterna vice, conciliati amoris et perennaturae fidei certissima pignora, consueville, docet Alex. ab Alex. ubi supra, c. 3. Et priscos Reges epulum publice praebentes, vinum phialis aureis aut argenteis temperatum a pincernis accepisse, eoque libato, quod magui amoris signum esset, calicem cui volebant porrexisse, ntque hoc propi/nein], propinare, diemque, quo id fiebat, filoths1i/a] dictum esse, notat Suidas. Nec omittendum, quod Persae Germanique vetetes de rebus maximis in conviviis ac inter pocula consultarent, quod nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat ammus, aut ad magnas incalescat, uti de Germanis ait Tacitus, c. 22. de Persis vide Strabonem, l. 15. Imo et Vinum effudisse, aut eo vestes inquinasse, bonae Fortunae signum habuere Romani, teste Rosino eodem, l. 3. c. 9. etc. Ab Altaribus Deorum, ad hominum mensas, uti far, sic Vinum procedente aevo, transsatum est, apud quas proin primum coronae natae, gravedim capitis, dolorique, ex eius liberaliori usu obotiri solito, minuendo, uti diximus supra non uno loco. Hinc stipendii loco datum Mezentio Hetruriae Regi auxilio Rutulis contra Latinos venienti. Plin. l. 14. c. 12. Et universo Populo Probus Imperator illud publice, sicut de pane hactenus factum, elargitus est. Quod cum Aurelianus ante facere constituisset, a Caro Praefecto praetorio prohibitus est, dicente, Si vinum populo Rom. damus, superest ut et pullos et anseres demus, apud Cuspinian. Sic apud Hebraeos vino abstinere maxima habebatur mulcta, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 5. etc. Apud eosdem tamen idem religionis erat, ut in Nazitaeis et Rechabitis videre est. Quorum illi, quamdiu votum durabat, abstinere a vino tenebantur, quod ad ipsas uvarum pelliculas et acinos nonnulli extendunt, imo ab omni potu inebriante , qualiscumque ille liquor aut undecumque expressus fuerit: Isti, per totam vitam suam, neque Vinum bibebant, neque agros aut vineas plantabant atque extra oppida sub ruguriis ac paupere recto degebant ad hoc mstitutum a parente Ionadabo filio Rechab formati, Ierem c. 35. v. 5, 6, 7. Quam consuetudinem non paucos Gentilium Sacerdotes imitatos legimus: Isiaci inprimis, nisi bene dilutum, illud non biberunt. Non dissimilem ob rationem, Roinuli lege, Mulierum gravissimum crimen habitum est, si vinum bibislent, quod remulentia illas crederet ad libidinem accendi. Unde nec cellae Vinariae, illis commissae, ipsaeque cognatis osculum ferre iussae sunt, ut deprehenderetur, an Legem essent transgressae: qua de re sic A. Gellius, l. 10. c. 23. Mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemiae egerunt: h. e. vino semper, quod temetum prisca lingua appellatur, abstinuerunt: institutumque, ut cognatis osculum serrent (Consobrinis nempe, Affinibus et Propinquis) deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent etc. Imo, cum Egoatius Metellus uxorem, quae vinum gustaverat, peremisset, Factum id non accusatore tantum caruit, sed etiam reprehensore; unoquoque existimante, optimo illam exemplo violatae sobrietatis poenas pependisse, Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 9. In solatium veto vini negati, loream, passam, murinam, aliaque id genus dulcia, bibere iis concessum, vidimus supra voce Temetum. Sed et vinum in expeditione neminem bibere, verum aceto universos esse contentos, iussit Pescennius Niger, apud Spartian. c. 10. qui et apud Aegyptum limitaneis militibus vinum petentibus, Nilum habetis, respondit, et vinum quaritis, apud eundem c. 7. cui voce simili querentem populum de inopia ac caritate vini compescuisse Augustum, narrat in eo, Suetonius, c. 42. Apud Carthaginenses idem obtinuisse, ex Platone discimus, qui legis eorum, Ut ne quis unquam in exercitu vinum gustet, sed illo omni tempore aquae potu utatur, meminit de LL. l. 2. Vide quoque ubi de Lugendi ritibus. At modum excessere, Tatianus, Severus, Encratitae, Manichaei, haereticorumque alii, qui fel Draconis et venenum antiqui serpentis appellantes vinum, etiam in sacra ab co Cena abstinebant. Vide de iis suo loco. Quam ob causam Vini usu suis interdictum voluerit Mahometes, diximus alibi; De Vino vero morituris propinati solito, dicemus infra in voce Vinum Myrvhatum: hic, quaedam de vulgari promiscuo eius usu, ac Virorum circa illud cura, addituri. Aestimabant Vinum, aetate Veteres, quoque diutius fuisser asservatum, eo maioris habebant. Unde vini cadus in aetate pretiosi, Appuleio, Metam. l. 2. Vina veterana, Senecae, Natur. Quaestion. l. 4. c ult. Lagenae, vini vetusti, Scaevolae ICto, l. 37. ff. de leg. 3. Amaviores calices, Catullo, Epigr. 27. v. 2. Annosus Lyaeus, Tibullo, l. 3. El. 2. v. 19. etc. pro laudato. Modus autem Vinum istinsmodi condendi in doliis erat, ut pice diligenter oblinerent, inque loco statuerent, quo fumus pertingere posset. Marcellus, de Medicam. Operculo superposito et clauso vel gypsato diligenter de argilla. Horat. l. 1. Od. 20. v. 2. —— Graeco quod ego ipse testa Conditum levi. Vinum vero celerius fumo maturescere, credebant; Columella, RR. l. 1. c. 6. quod insaluberrimum iudicavit Plin. l. 23. c. 1. Horatius iterum l. 3. Od. 8. v. 9. s. Hic dies anno redeunte festus Corticem adstrictum pice dimovebit Amphorae, fumum bibere institutae Consiile Tullo. Primus sic picandi reponendique vini auctor L. Opimius Consul. fuit. unde et Opimiani nomen. Plin. l. 14. c. 14. Apothecas fuisse et diffundi Vina solita, anno 663. Urbis, apparet in Consulatu Opimiam vini argumento, ia intelligente suum bonum Italia. Nempe Apothecae dicebantur cellae vinariae, Plin. cod. l. c. 4. Columella, l. 10. c. 6. Ulpianus, leg. 21. §. sed etsi de nave ff. de furt. Unde Phaedrus, l. 4. fab. §. v. 25. Potrici plenam antiquis apothecam cadis: Cadisque, quorum quiliber capiebat Vini libras centum, ad vina condenda Veteres fuere plane usi, ut ostendit Plinius, l. 14. c. 14. 15. Notabantur atuem inscripto nomine et Auctoris et Consulis: Hinc apud Petronium titulus am phorae, Falernum. Opimianum, annerum centum. Et Iuvenalis, Sat. 5. v. 34. —— Cuius patrium titulumque senectus Delevit multa veteris fuligine testae. Ubi et patriae Poeta meminit. Tituli vero in cervicibus pitraciis affixis erant inscripti. Petronius ubi supra, Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa, cum hoc titulo. etc. Elegantissime Plautus ita in Poenulo, Actu 4. sc. 2. v. 15. s. Ibi tu videas literatas sictiles Epistolas Pice signatas, nomina insunt cubitum longis literis, Ita Vinariorum habemus nostrae delectum domi. Vide quoque supra in Vinea. Porro sicut nix seu nivata aqua percolari et sacco transmitti solebat, quo defaecatior esset, ita et vina eiusmodi vetera percolabant, quo egestis noxiis humoribus, aut faece impuriori mitiora, leviora et liquidiora fierent. Quod s1akklzein] et s1akkeli/zein] Graeci dixere. Plin. l. 19. c. 4. Inveterari vina saccisque castrari, seu ut in MS. castigari. Similiter Iudaei in colo, vel in sudario, vinum percolabant, ne culex, aut aliud animalculum per Legem prohibitum, tamquam immundum, ab incautis absorberetur. Unde Graeci Interpretes Amosi, c. 6. v. 6. *oi) pi/nontes2 to\n diulis1men/on oi)=non]. Qui bibunt percolatum vinum. Et ad hunc ritum alludit Christus, cum Scribas et et Pharisaeos diuli/zein to\n kw/nwpa], percolare culicem ait Matth c. 23. v. 24. voce hac proprie vinulam signisicans, uti vocat Scaliger, i. e. vinarium culicem, quem ex vino acescente nasci eodemque ali ac pasci, Aristoteles tradit, Histor. l. 5. c. 19. Vide quoque Plutarch. contra Stoicos et Symposiac. l. 4. c. 1. Antaolium, Geoponic. l. 6. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 17. Alios. Percolatum dein sic vinum dulcius reddebant melle admixto, quod mulsum dicebatur, Macrob. l. 7. c. 12. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 30. Sed hac de re plura, paulo post. Graeci, cum prius meracum biberent, ab Amphictyone, Atheniensium Rege, a Baccho edocto, diluendi temperandique Vim modum didicere, ut refert Philochorus apud Athenaeum, l. 2. Unde Lex eius, en oi=s2 s1umpos1i/ois2 mh\ pi/nein a)/kriton], in conviuns merum vinum ne bilbunto. Confecto tamen iam epulo, mensis secundis, libari merum vinum, quod a)gaqou= *dai/monos] dicebatur, voluit, hac ea de re Lege scripta: *pros1fe/resqai meta\ ta\ s1i/ta a)/kraton mo/non o(/s1on geu/s1as1ai, to\ a)gaqou= *dai/monos]. Quo poculo delibato, quod dei=gma] erat th=s duna/mews2 tou= a)gaqou= qeou=], poculum iterum impleri solebat; teste Apollodoro, peri\ *sw/fronos], l. 4. sed infundebatur Vinum dilutum; atque hoc non degustabant modo, sed quantum vellent, bibebant, dicebaturque tou= *dio\s2 *swth=ros], Iovis Servatoris. Vide supra in voce Servator, et plura in hanc rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 11. Addo saltem, ab eo tempore, quo Vinum diluere didicere mortales, thn\ a)kratopos1i/an] meri potationem, probro apud Veteres versam fuisse ex Athenaeo, l. 10. eamque Scythicam potationem appellatam: semperque modestis et temperantibus in more fuisse tem ulentum Bacchum sobriis temperare Nymphis: quod a quo et quando coeperit, quot etiam modis et quanta aqua Vinum temperari solitum sit, pluribus docent Hier. Mercurialis, Var. Lect. l. 1. c. 18. et Stuckius, Convival. Antiqq. l. 3. c. 11. Uti vero temperando vino aqua admitxta, sic dulcedinis causa, mel additum, uti iam innuimus, praecipue vino austero ac forti, quale Falernum et Massicum, cui mel Atticum, vel eriam Siculum, miscebant Romani, uti dixim us supra, ubi de Mulso. Aliud erat Vinum melitites, quod adiecto ad quinque austeri musti congio mellis nuo, et salis cyatho, fieri consuevisse, docet Dioscorides, l. 5. c. 15. Superaddidit luxus ungnenta, rosas, corollas, alia: utque color placeret magis, aloe odorata ac cinnamomo cum adulterabant, uti tradit, Plut. Symposiac. l. 6. c. 7.*ou)kou=n kai\ to\n oi)=non oi) men\ a)lo/ais2 xrwti/zontes2, h)\ kinamw/mois2 kai\ e)fhdu/nontes2, w(/s1per gunai=ka kallwpi/zous1in e)is2 ta\ s1umpo/s1ia kai\ proagwyeu/ous1in], de quibus aliisque Veter. circa vinum deliciiis, vide Plin. Casaubon. ad Athenaum, Salmas. ad Solin. et Hist. Aug. Alios, et hic passim. Coronabantur autem in conviviis vina. Hinc Virgil. l. 1. Aen. v. 728. —— et vina coronant: Eiusque imitatione Statius, l. 3. Sylv. 1. v. 75. —— festasque dapes vedimitaque vina Abripiunt famuli —— Metonymice, quia videl. calices coronari mos fuit: imo et in ipsum poculum nonnumquam flores indebantur, ut dictum. Vide quoque Tertullian. de Coron. Milit. et plura hanc in rem apud Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 2. Sicque coronata poscebantur, a convivis ultro sese ad hilaritatem invitantibus. Cicero 1. Verr. c. 26. Fit sermo inter eos et invitatio, ut Graeco more biberetur: hortatur hospes poscunt maioribus poculis. Sic Horatiani convivae Nassidiem calices poscunt maiores, l. 2. Sat. 8. v. 35. Et in convivio Trimalcionis, potionem poposci. Unde Martialis, l. 2. Epigr. 59. v. 3. Frange toros, pete vina, rosas cape etc. quo de more vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 4. Ad quod dein latus pocula circum ferri consueverint, dictum supra. De aliis Vini usibus ut everbum aspergam, e Vino uti divinaverint Veteres itidem surpa diximus, ubi de Divinatione: Spartani infantes vino abluebant a partu, argumentum sumpturi, an epilepsiae obnoxii forent; Alexander ab Alexandro mox laudandus, l. 2. c. 25. Alexander conspergebat pretioso unguento vinoque odorifero pavimentum et aliis suffimentis sibi suffumigari patiebatur, Athen. l. 12. . 18. Etiam cadavera Graeci suorum vino et unguento inspergebant, uti docet Alexander Neapol. Genial. Dier. lib. 3. c. 7. ut plura omittam. Celebriora apud Veteres Vini genera recensentur, Chium, Falernum, Myrrhinum, Pucinum, hodie Vin di Prosecco, cui prima laus daba tur olim, sicut secunda vino Falerno; in Italia, Strabo, lib. 15. Plin. l. 14. c. 6. Fortun. Licetus, de Gemm. Annular. Schem. 49. c. 154. etc. Atque haec apud Latinos. Aegyptia laudat Alexander Aphrodisaeus, Probl. 55. in specie Mareoticum, Gratius, Cyneget. v. 312. Haec illa est, Pharios quae fregit noxia Reges, Dum servata cavis potant Mareotica gemmis. Quae proin classe alexandrina Romam advecta, docet Papinius, l. 3. Sylv. 2. v. 25. Inter Graecos Maroniticum, Pramnium, Chium etc. celebria. Vide Eustathium, Od. g]. In Iudaea, vinum Alexander Trallianus commendat Sareptanum, Ascalonire, Gazense, alia. Et quidem de Sateptano et Gazensi, Sidonius, Carm. 27. Vina mihi non sunt, Gazetica, Chia, Falerna, Quaeque Serapteno palmite missa bibas. Et Corippus, l. 3. —— et dulcia Bacchi Munera quae Serapta ferax, quae Gaza crearat. Ascalonite in S. Scriptura est vinum Sorek, a torrente urbi vicino. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte poster. l. 5. c. 9. In Syria vinum Chelbon laudatur Ezech c. 27. v. 18. quo solo Persiae Reges uti consuevisse, legimus apud Strabonem, l. 15. Vide supra voce Chalybonitis etc. De iis, quae hodie in fama sunt, quaedam paulo post subiungemus. Ita hactenus de Vino, quod ai(=ma th=s stafulh=s2], sanguinem uvae, Graeci dixere, vide quoque Genes c. 49. v. 11. de Vino aromatite, myrtite, scyllite, innumerisque factitiorum generibus, aliisque huc pertinentibus, vide Auctores supra laudatos, Plinium praecipue toto libro 14. ubi rem Vinariam Veter. prolixe exsequitur, et Salmas. ad Solin. ac Hist. Aug. ubi de vino insuper Fiscali ac Mensali, nec non hic variis in locis: de Vino recentato, diximus supra; de more inter alia Veterum vinum explorandi, itid. supra voce Pytisma. Vina hodie in Europa celebriora, secundum regiones. a]. Canariae Insulae illud proferunt, cui a colore Seceo nomen. b]. Candia, Malvatico superbit. Vide supra. g]. Gallia, fere tota Vino abundat, Britannia, Normannia et Picardia exceptis, quibus vini loco non ingrata est sicera. Sed Aurelianense, deterioris notae habetur. Burgundia, Belnense fundit, excellens Frontiniacum ad Monspelium, similiter Provinica, Auxitani genitrix est: Quae pleraque ad Exteros efferuntut Rotomago et Burdigala. d]. Germania, Vini plurimis in locis ferax est. Inprimis eius proventu celebres sunt: Austria, Franconia, ad Rhenum; ubi nobiliora, Baccaracense, Hochemium, Ringavense. e]. Hispania, generosae naturae profert alicantinum a loco celebris portus Ilice, quae hodie Alicante, dictum. Petri Simonis, ab Auctore, qui vites Rhenanas in Hispaniamtranstulerat, appellatum. z]. Hungaria, optimae notae producit Tokayense et Sermiense, quod in Austriam, Poloniam, Walachiam deuchitur. h]. Italia passim nobili vino luxuriat: Eminent in Florentino territorio, Vinum de Trebiano; in Genuensi, Vinum di Tabiano; in Lombardia, ignobilia vina proveniunt; dulciora tamen pro insalubribus habentur, et austeriori generi, Garbo dicto, postponuntur; iuxta Neapohm, Vini Graeci proventus est, in Romano territorio Montefiascone, colitur vinum Muscatellinum; Sicilia, insignis notae profert Vinum S. Severini et Syracusarum; ad Vesuvium, lacrimae Christi crescunt. q]. Rhaetia, Veltlinensi, ita enim Vallis Telina Germ. dicitur, clara est. i]. Secco, vide supra et de his Auctorem Anonymum, Hist. Orb. Terr. c. 10. de Commerciis, paragr. 2.
VINUM_Myrrhatum
Graec. e)s1murnis1men/on], memoratur Marco, c. 15. v. 23. Duplex enim potio SERVATORI fuit exhibita, in passione; quarum prior haec Matthaeo quoque dicta, c. 27. v. 34. posterioris omnes Euangelistae meminerunt. Illa data est, ex more, cum iamiam cruci affigendus esset: ista, praeter morem, quia dixerat Dominus Sitio, cum iamiam animam esset emissurus. Utraque potio, perditae malitiae illorum, a quibus Christo propinata est, testis fuit, sed diverso modo. Et quidem, quod priorem attinet, dubitari non potest, ex Hebraeorum consuetudine profectum esse, quod Servatori in ipso articulo, quo fuit crucisigendus, poculum est exhibitum Vini e)s1murnis1men/ou] seu myrrhati. Vide Maimonidem. l. 14. halack Sanhedrin, c. 13. Iuchasin. v. 114. 2. Alios. Cui simile humanitatis genus apud Athenienses quoque olim in usu fuit: Ubi, qui damnati capitis fuerant, cum e loco Iudicii exibant, ducendi ad supplicium, cibum Vinumque largius sumendi facultatem habebant; poterantque tum tria quae vellent cumque proloqui. Unde natum in ea gente proverbium imprecationis vim habens: Dicas tria illa, quae ad Curiae ingressum licet. Qui mos omnino Iudaeorum, de quo agimus, mori genuninus est: nisi quod illi dabant exeuntibus e iudicio iamiam perituris; hi perductis ad locum supplicii, post factam confessio nem, quam diligenrer a morituris exigebant. Illi potestarem faciebant ingurgitandi sese cibo et Vino, ut puniendi supplicii horrorem minus attenderent: isti in eundem finem granum thuris aut mytthae vino admiscebant. Atque hic quidem communis Iudaeorum mos fuit: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Observant autem Hebraei, hoc officium puniendis praestari consuevisse ab honestis et nobilibus Matronis. Satis vero constar, non defuisse pias feminas, quae Christi doctrinam amplexae illi cupiebant et casum miserantes sequebantur, Lucae c. 23. v. 17. a quibus proin videtur vinum, pro more gentis, Christo paratum fuisse, quod milites, ad omne scelus proni, felle immixto corrupere, quemadmodum ex collatione Matthaei ac Marci Euangelistarum sati clare patet. Vide Isaacum Casaubonum, Exercit. contra Baronium 16. §. 80. Posteriorem quod spectat potionem servatori exhibitam, fuit illa acetum, ita enim Matth c. 27. v. 48. Et statim currens quidam ex eis, quum acceptam spongiam implevisset aceto, et cricumposuisset calamo, dedit ei ut biberet. Et quidem acetum resiciendis miserrs, quos supplicii exanimaret pavor, suit necessarium; acetum quoque aqua dilutum Vini loco bibebant milites Romani pauperesque alii, verum istud non ad bibendum, sed ad reficiendum animum, si quis deliquium esset passus, comparatum fuit. Unde quod milites eo Christum potabant, non humanitatis id fuit, sed barbarae immanitatis specimen, ut implerentur Prophetiae. Qua de re plura praefatus suppeditat Casaubonus, l. seu Exercit. ead. c. 88. Exhibendi sie morituris Vini ritum plurimis in locis hodieque perduratre, notum, vide quoque supra Murratum.
VIRACOCHIN
summus Pervanorum Deus, quem alias Pachacamach, i. e. Creatorem caeli ac terrae, ut et Usapu, i. e. Admir abilem, vocaverint, memoratur H. Linschottano, Hist. Ind. Occid. l. 5. c. 3. VIRAGO apud Servium, ad l. 12. Aen. v. 468. dicitur mulier, quae virile implet officium, id est mulier, quae viri aniumum habet, has antiqui Viras dicebant . Dea, Heroina. Sic cruda virago, apud Papinium Statium, l. 11. Theb. v. 414. de Minerva, h. e. bellicosa et pugnarum tractatrix, vet. Schol. Idem de eadem, l. 4. Sylv. 5. v. 22. ———— Mea carmina Regina bellorum virago Caesarco peraravit auro. Uti Ennius, Annl. 1. Corpore Tartarino, prognata palude virago. Praecipue vero Dianae datus hic titulus, ob virile facinus venationis Epigramma vetus, prolatum a Iusto Riccio, Epist. 42. Munerete hoc dono Latonia, sancta virago, Cornigeram cepi, virtute et laude potitus, Exuvieis cuius templumque tuum decoravi. Ovidius pariter, et Seneca, Hippolyt. Actu 1. v. 54. Ades en comiti diva Virago, Cuius certis petitur telis fera etc. Vide Casp. Barthium, Adversar. Comment. l. 131. c. 3. Imo et Proserpinae frequenter admodum, et quidem peculiariter fere, apud Arnobium, adv. Gentes. Sic enim is l. 5. Cum in Siciliae pratulis purpureos legeret, nondum mulier flores, et adhuc Virago, Proserpina. Ubi communiter Virgo legitur: a qua fere sic licer Virago distinguatur, quod haec moribus, conformatione, ac filo corporis ad virum prope accedat, quia tamen et MS. favet, et Arnobius in seqq. idem repetit saepius, de eadem Proserpina loquens, et hic retinendum. Infra enim, in turpissimos appetitus Viraginem dicit raptam. Iterum, quid Proserpina, quid Virago, notum est. Iterum, Quae Virago iamdudum storum in tectionibus habebatur. Et prius, in nemore Eanensi quondam flores Proserpina virago lectitabat ---- Quid accidit quaeso, ut semen Proserpina diceretur etc. Vide Stewechium, Electis ad librum cit. Arnobii, ubi et Capellae haec Nuptiar. l. 5. subnectit, Hinc de patre ferunt, sine matris foedcre natuam, Provida consilium quod nescit curia Matrum, Consultique Virum praesis, hinc dicta Virago. Alias superbam et rebellem mulierem vox notat: unde primae matris nomen Hebr. Ischa, non bene viraginem reddi, ait Rivetus, melius Viram, quod insolitum huic aevo verbum, vetus tamen ac probum est. Certe, praeter ea, quae diximus, querquetulanae Virae ipso adhuc Vartonis aevo dicebantur, quibus sacellum erat in Esquilina regione, ad Querquerulanam porram. Vide praefatum Riverum, Exercitat. ad Genes c. 2. v. 23. et plura hanc in rem hic passim, inprimis in vocibus, Auser. Gennades etc.
VIRENS
apud Claudiau. de Ruptu, l. 3. v. 266. ———— sremit illa marito Mobilior zephyro, totamque virentibus iram Dispergit maculis ———— viridis est: cuiusmodi maculis pavoni inter animalia quadrupedia similem esse tigitidem, canit Oppianus, Cynegetic. l. 3. Quomodo et pardum alibi viridem dicit idem Clandianus, cuius maculas liventes exponunt Rabbini in celebri illo dicto Ierem c. 13. v. 23. de quo Sam. Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. Vide supra, ubi ce uttoque hoc animali, et infra, voce Virgatae.
VIRGA
pro supplicio fuit, apud varias Gentes, hodieque et hic eius usus perdurat. Infligebantur enim Verbera, vel flagris seu flagellis, vel Virgis seu fustibus, unde Flagellatio et Fustigatio: inter quae id discriminis fuit, quod Virgae honestiores essent, flagra fervis, peregrinis, hostibus, ingererentur. Et quidem more Maiorum Romano vetustiori, capitaliter puniendi, aut virgis ad necem caedebantur, aut primo caesi percutiebantur secuti, gladio aliterve occisi, de re ampliter et doctissime egit Perr. Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. Vide quoque supra ubi de Supplicio more Maiorum. Sed ira mos hic priscus demum mutavit, ut non solum civis Romanus, ex Legibus Porcia ac Valeria, nec morti tradi, nec caedi omnino adversus provocationem ad Populum deberet, sed tandem, ut nec hostis, nec alius verberibus tantum necaretur. Atqui non Flagellationis solum, sed et Fustigationis, castigationem etiam in usu Romanis fuisse, solis ex Digestis liquet Historiisque. Vide l. 10. et l. 4. §. 1. D. tit. de Incendio, Ruina etc. Val. Maximum, l. 2. c. 7. §. 4. Iul. Frontinum, Stratagem. l. 4. etc. Ita tamen, ut servus, quemadmodum dictum, flagellis; Liber fustibus seu Virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brissonio, Select. ex Iure Orv. Antiq. l. 3. c. 9. quod tamen, ut fieri in rebus huiusmodi solet haud perpetuo codem se habuit modo. Et quidem, ex more, ut videtur, Romano, quo in non cives animadverti volebant more Maiorum, id est, ita, ut capitaliter puniendi primo caederentur, orta est illa DOMINI nostri flagellatio, a Pilato, Praeside Romano, cum iam crucisixuro, illata: Ut enim pro mortuo habitus flagellaretur, mori Iudacio non congruebat, ut vidimus supra, ubi de Verberibus. Fustigationi autem subici solebant, idque ex Rescriptis saepius principalibus, liberi homines tantum, qui tenuiores essent; eriam, in causa Maiestatis, ipsi honestiores, ut in Basilica seu Iura Caesarea Graecanica receptum est. Generaliter vero ait Cailistratus, l. 28. §. 4. ff. tit. de Poen. Omnes, qui fustibus caedi prohibentur, eandem habere honoris reverentiam debere, quam Decuriones hobent. In bello, quem militem extra ordinem deprehendit (Scipio, ad Numantiam, disciplinam militarem corrigens) vitibus: si extraneus, fustibus caecidit, apud Liv. Epit. l. 55. Publio Nasica et D. Bruto Consulib. Caius Matienus, accusatus apud Tribunos Pl. quod exercitum in Hispania deseruisset, damnatus sub furca diu Virgis casus est et sestertio nummo veniit. Fiebat vero id hoc pacto, ut Polybius, l. 6. exponit: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat dammatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, cadentes fustibus, plerosque in ipsis castris conficiebant; ac si evasissent, ne sic quidem servari poterant, quippe quibus nec in patriam redire liceret; neque a propinquis domum recipi possunt. Infligebaturque haec poena Custodibus seu Vigilibus, qui tesseras non reddissent aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item Tergiductoribus et Ptaefectis alae, qui negligenter vigilias curassent, aut tesseras non propagassent. Etiam qui furto sustulisser quidpiam e castris, nec non qui falsum testimonium dixisset; aut si quis ter ob idem cromen multatus esset, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 25. aliosque, inprimis autem Lipsium, de Militia Rom l. 5. c. 18. Apud Christianos, tam Fustigationis, quam Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquot atroces et personas tenues admodum, diu abhinc evanuisse videtur. Vide Iul. Clarum, Sentent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum. Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur poena haec, quincaesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad famam, satis expiasset, existimationi pristinae restitueretur etc. Quam in rem vide plura apud Ioh. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 2. c. 13. Iust. Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 3. Alios. Salmasius Virgas, a fustibus, interdum diversas et illam quidem graviorem poenam, utpote et flagellorum nomine venientem nonnumquam, hanc leviorem, illam servilem, hanc liberis, sed tenuioribus, irrogari solitam fuisse, docet Not. ad ista Lampridii in Alexandro Seu. c. 51. Si quis (miles) de via in alicuius possessionem deflexisset —— aut fustibus subiciebatur —— aut virgis, aut condemnationi. Vide et supra passim, inprimis voce Verbera. Addo saltem, inter Martyrum tormenta passim memorari et Virgas seu fustes baeulosque, acumines suo per viscera et intestina adactos; vel quibus illi ad ossium coinfractionem usque caedebantur, bakthri/as2], item ba/klous2] Scriptoribus Eccles. dictos, uti r(audi/zein] hoc modo caedere appellarunt. Vide Cl. Suicerum in his vocibus.
VIRGINITAS
apud plerasque olim Gentes magno fuit in pretio: Unde quum legem Papiam Poppaeam sanciret Augustus, qua Maritis praemia, caelibibus poenae constituebantur, non solum ab ea Virgines excepit Vestales: sed etiam honorem illis eundem, quem Matribus, habeti voluit. Apud Graecos quoque non nisi per Virginem Oracula fundebantur: Talis enim Delphis Pythia antiquis temporibus fuit, donce ea ab Echecrate Thessalo violata, seniores feminae, annorum saltem quinquaginta, suffectae sunt, quae tamen et ipsae Virginali habitu, in memoriam vet eris vaticinandi moris, uti tenebantur, Diodor. Sic. l. 16. c. 6. Ipsum vero Dei Populum non adeo parqeni/an a)s1kh=s1ai], neque propositum Virginitatis> servandae notum habuisse, scimus; ut contra, si qua lperpetuo maneret Virgo, probro id illi verteretur et genus quoddam maledictionis censeretur: Quemadmodum et, cum in Oreste Euripidis, impura Helena Electram compellans, Virginem diuturnam appellat, v. 72. *parqe/ne makro\n dh\ mh=kos2 *h)le/ktra xro/nou], Electra, Virgo quae manes iam perdiu: contrumeliae causa sic illam esse locutam, Veteres observant. Hacque in re differentiam inter vetrem Populum ac novum saepe adnotant patres et causas illius explicant. Neque tamen laudandum, quod passim fieri hodie videmus, ut pars Mundi non paenitenda votum Virginitatis suscipiat magis, quam praestet, Vestalium veterum more frustra se defendentes: Romae enim Vestaies erant saltem sex numero, quae, virginitatem vel sola suspicione violassent, gravissimis suppliciis, sine ulla misericordia, afficiebantur, vivaeque defodiebantur, uti supra dictum. Augustus quoque, paganus licet Princeps, neque meliori ulla luce illustratus, necessitatem suis lege illa imposuit, vel caste vivendi, vel nuptias sectandi, si, inquiens, carere semper Uxoribus volueritis, sicut Sacerdotes Vestales carent viris: ergo et iisdem, quibus illae poenis, et ipsi afficiemini, si flagitium aliquod admiseritis. Nec favet ritui praefato, quod de virginibus e)gklei/stois2], reclusis seu conclusis, legimus Maccab l. 2. c. 3. v. 19. ubi, tumultu ingenti Hierosolymis oborto, quod Heliodorus Urbem ingressus esset, ad Templi tehesauros inde rapiendos, de Virginibus Auctor libri ait: *ai( de\ kata/kleistoi tw= parqe/nwn, ai( me\n s1une/trexon e)pi\ tou\s2 pulw=nas2, ai( de\ e)pi\ ta\ tei/xh, tine\s2 de\ dia\ tw= quri/dwn die/kupton], Virginum, quae erant conclusae, aliae ad vestibula, et poras concurrebant; aliae ad parietes, quaedam per fenestras exserto collo prospectabant. Loquitur enim is ibi de omnibus totius Urbis puellis honestioris loci, quae educabantur in domibus Parentum et propriis sibi cubiculis, nequeprodiret oras finebantur. Docte Glossae ordinariae Auctor, virgines quae conclusae erant, i. e. de demibus Parentum non exibant, ratione verecundiae ac pudicitiae Virginalis: tamen in illa turbatione exibant, praeter morem solitum, currentes ad Oniam. Adeoque Virgines hae kata/kleistoi] non erant Religionis causa reclusae, sed honestiorum id Virginum perpetuum est epithetum. Olim enim apud Hebraeos, Graecos plerosque et Romanos, Virgines domi continebantur in propriis oecis, quos Graeci appellarunt *parqenw=nas2], i. e. cellas Virginales, eratque ea pars Gynaeconitidis. Idcirco et apud Graecos Poetas Virgines kataklei/stous2] appellari videmus. Apud Hephaestionen, exstat hoc Lyrici Poetae fragmentum, *h( pa=is2 h( kata/kleistos2.] *th\n oi( fas1i\ teko/ntes2.] *e)muai/ou o)aris1mou\s2] *e)/xein i)/s1on o)le/qrw|] Ad quem morem forte allusit Auctor Sapientiae Syracidis, cum c. 42. v. 10. ait, quga/thr patri\ a)po/krufos2 a)grupni/a], Filia est Patri suo causa occulta vigilandi. Sed magis ad rem facit, quod Virginem Hebraei appellant quasi dicas absconditam, kata/kleiston]. Unde Hieronymus in Quaest. Hebr. Alma, inquit, quod interpretantur, abscondita, i. e. Virgo nimia diligentia custodita. Vide quae de hoc instituto pluribus scribit Philo, lib. de Legibius. Hinc et Auctor incertus Tragoediae, Christus Patien, B. Virginem rationem vitae suae explicantem introducens, ita illam loqui facit: *prw=ton me\n ou)=n ge ka)\|n pros1h=|, ka)\|n mh\ s1ros1h=|,] *yo/gos2 gunaici\n, au)to\ tou=t) e)fe/lketai] *kakw=s2 a)kou/ein, ei)/tis2 ou)k e)/ndon me/nei.] *ou(=per po/qon parei=s1) e)/mimnon en do/mois2] *ei)/s1w mela/qrwn]. Ubi, domi se mansitasse, ait, ne male audiret, more illarum, quae foras prodire amant. Contra scortum aliquot locis in Targumim appellatur exiens foras.] Facit et huc, quod apud Graecos Scriptores qalameuo/menai] quoque Virgines vocantur, quod idem est cum voce kata/kleistoi], in thalamis enim concelusae educabantur. Chrysostomus, Homil. 1. de Anna Samuelis matre: *tw=n qalamenome/nwn parqe/nwn ma=llon h(mi=n oi( ne/oi fulatte/sqws1an]. Notusque est verus Euripidis in Oreste, v. 108. *ei)s2 o)/xlon e(/rpein parqe/nois1in ou) kalo/n], Foras puellae ut prodeant, parum decet. Apud solos Corinthios vocabulum kata/kleistoi] alio sensu usurpatum fuit, si vera Heychii observatio: *kata/kleistoi en *kori/nqw| e(ta=irai/ tines2], quod de Hierodulis Veneris interpretatur Casaubonus, ex illis, quae tradit Strabo. Quemadmodum vero Virgines suas inclusas domi servabant Veteres; sic etiam Matronas illas laudabant, quae pedem domo raro efferrent. Graeci oi)kourou/s1as2] et oi)kourika\s2], Latini Casarias dixere etc. Vide plura hanc in rem apud Isaac. Casaubon, Exercit. contra Baron. 1. §. 23. alibique passim, et supra, ubi nos de Graecorum Oecuria: uti de exploratione Virginitatis Gentilibus olim ustitata, supra ubi de Pinea corona. it. voce Sontes, ubi de gagate lapide, Taurus, de Ebionitis, Virginitatem reicientibus, suo loco.
VIRGO
nondum desponsata, quanta sollicitudine olim custodiri solita fuerit a Parentibus, supra diximus, ubi de Oecuria, item Virginitate. Eodem facit, quod illis, ut et Matronis, Eunuchi custodes comitesque additi leguntur, qui ideo quibusdam videntur dicti, quod tutius possent th\n eu)nh\n e)/xein kai\ fula/s1s1ein], aubile observare ac kcustodire. Ita autem servabantur, ut nec aspicerent vios ad iustam usque et iam pene consponsam aetatem. Unde Statius, l. 1. Theb. v. 536. ——— Nova deinde pudori Visa virum facies ——— Eminus tamen e turribus hostiles copias contemplari, receptus mos fuit. Ovid. l. 8. Met. v. 14. 17. 19. Regia turris erat, vocalibus addita muris, Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi, Tunc cum pax esset: Bello quoque saepe solebat Spectare ex illa rigidi certamina Martis. Cuiusmodi speculationes ex Homero notissimae, vide Barthium, Animadvers. Papin. ad l. 7. Theb. v. 24. Nondum hostis eirda, trepido tamen agmine matres Conscendunt mures ——— Coeterum, ——— servabat nata Penates, Idem Poeta, ubi vide iterum de Virginibus data cura servandarum aedium, Barthium modo dictum. Etiam vestitus congruebat; namque stola, quae ad imos usque pedes demissa, veloque cum in publicum prodirent, illae apud Veteres usae. Unde Plut. in Lycurgo, attentiorem a Numa, quam abillo, circa Virgines, curam adhibitam fuisse, ait; cum Lyeurgi in stitutione Virgines nudis femoribus incoedentes, locum sermonibus Poetarum praebuerint. qui eas fainomhri/das2] propterea appellarunt: Non enim Virginalis tunicae alas ab inferiore parte consutas esse voluit, quae proin apertae totum femur simul in incessu nudabant. Erant interim ita longi fluentesque hi pepli, ut evotes oras manuum altera attollere cogerentur (qualem Medeam defcribit Apollonius Rhodius, l. 4. v. 45.) zona ad ventrem, fibula ad humeros su ccinctae, colore candido, de quo iterum videndos Barthius, ad l. 2. Theb. v. 230. ubi habitum verendum hunc vocat Papinius. Sed quid de Lycurgo mirum, cum teneriorem hunc sexum, omni etiam habitu posito, in Gymnasiis exerceri voluerit; ut ex illis Propertii, l. 3. Eleg. 13. v. 1. clare elucet, Multa tuae, Spartae, miramur iura palaestrae, Sed mage Virginei tot bona Gymnasit. Quod non infames exsertet corpore ludos, Inter luctantes nuda puella viros: Cum pila veloces fallit per brachia iactus, Increpat et versi clavis adunca trochi: Pulverulentaque ad extremas stat femina metas Et patitur duro vulnera pancraetio. Nunc ligat ad caestum gaudentia braechia loris, Missile nunc disci pondus in orbe rotat. Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, Virgineumque cavo protegit aere caput. Vide quae de Virginibus similia habet Xenophon, de Rep. Laced. Plut. in Lycurgo, vetus Poeta, apud Ciceronem, Tuscul. l. 2. Claudianus de Manlii Consul. etc. Hinc et, contra aliarum Gentium morem, Virgines Lacaenas, intecta facie, mulieres operta, in publicum prodiisse, clem. alexandrinus docet, Paedagog. l. 2. c. 10. addita ratione, quod hae Martium iam nactae cui soli placere deberent, faciem merito tegerent extra domum et viriconspectum. illae, faciem ostentando, Maritos captarent. Praeter Stolam, pallium quoque sive Pallam gestarunt; sicut et Matronae, a quibus in hoc distinguebantur, quod Matronae sertis crinibus, i. e. crinium sertis, ornarentur; quod nec Libertinis licebat: cui dein novum discrimen a Senatu adiectum, scil. Vittae sive faciolae, quibus et stola semper, praecipue a Poetis, Matronae denotantur. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 3. c. 17. Interim et Virginum nondum nuptarum fuisse vittas, docet illud Val. Flacci, Argonaut. l. 8. v. 6, Ultima Virgineis tum flens dedit oscula vittis. De Virginum Inauribus, vide Casp. Bartholinum, l. de Inaurib. Veter. de aliis circa vestitum observandis, Rubenium de Re Vestisria, Anselm. Solerium de Pileo, Alios. Capillos quod attinet, cirratae illae erant, et crinem in vertice concumulatum et colligatum gerebant, absque ulla diakri/s1ei], sicque a mulieribus distinguebantur, Tertull. de Virgin. veland. antiquitus vero coma illis soluta ac libera fuit, ut ex priscis monumentis passim liquet. Unde de Venere Virg. l. 1. Aen. v. 323. —— dederatque comam diffundere ventis. At coma coacta coronataque, argumentum habebatur vel instantis vel iam praesentis laetitiae coniugalis. Claudian. de Raptu Proserpinae, l. 2. v. 149. —— libertatemque comarum Iniecta voluit tandem frenare corona. Erant autem Virginum coronae, oleaginae inprimis, quod haec arbor Palladi sacra: aliquando e pinu, quae virginitatis symbolum fuit, uti decet dianae scerdos, apud Achill. Tatium. l. 8. ex foeniculo quoque, et populo, sed haec non nisi in choreis intemperantioribus, qua de re vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 15. Prius tamen, quam frenarent hoc pacto comam, de crinibus aliquid Minervae ponebant, vel matribus rrelinquebant, quo de ritu fuse Barthius, ad l. 2. Theb. v. 255. pupas eriam Veneri sacrificabant, quo de ritu vide supra in Poppea. Porro cuiquam temere osculum dare aut accipere, illis non licebat: Ne Sponso quidem, nisi semel tantum, Sponsaliorum confirmandorum causa, Quo factum, ut, quae praebuerat osculum, esset quasi Uxor, vel plus quam Sponsa, uxorque aut maritus osculo tantum putaretur, Quintilian. Declam. 370. quod tamen Cuiacius de osculi specie, quae suavium dicta est, intellectum solum vult: Verum hac de re paulo latius diximus, ubi de osculis. Et hinc, cum ad Maritum deduenda erat, e gremio Matris vi simulata abripi Virgo solebat, neque ipsa limen Mariti calcabat, quasi sponte ingressura, sed a Pronubis sublata intro portabatur, ut videre est apud Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. et supra passim. Sed nec ipsi Virgini, cui vellet, nubere licebat, verum desponsanda erat, ex Lege. Et quidem apud Athenienses, Pater filiae eam despondebat: despondebat quoque frater Germanus, si Pater non esset, neutro horum superstite, Avus Paternus etc. qua de re vide supra, ubi de Nuptiis. Addam hic saltem, quae apud Hebraeos, circa Virgines desponsandas, erant in usu, Et quidem, puella usque ad annum 12. diemque insuper unicum, Minor], ab iis nuncupabatur, nisi manifesta praeproperae pubertatis signa nomen iuvenculae, forte anticipassent. Per sex. qui sequuntur, menses, seu Iuvencula, dicta est, et pro seu annis maiore, habita. Dein seu pubertatis erat planae. Erant autem minores puellae in potestate patria, non omnino sua; uti etiam Iuvenculae, ab ipsis Natalibus, usque ad plenam libertatem, tametsi minor persex postremos menses non esset: quod petunt ex Deuteron c. 22. v. 16. Filiam meam huic viro dedi in Uxorem. Et quidquid bonorum filiae, ante plenam pubertatem et perfectas nuptias advenerat, Patri cedebat; neque infra hanc aetatem Sponsalia aliter, sive numwulo, sive libello, fiebant, atque ex paterno duntaxst consensu conventioneque. formula erat haec, Ecce filia tua N. sit Sponsa mihi hoc nummulo. Aut, Filiam tuam N. mihi hoc nummulo spondes? Cui Pater, Despondeo eam tibi; aut, Do eam tibi. Exacta vero pubertate plena. desiit potestas patria suaque incipiebat; a quo tempore ipsa Virgo rite contrahebat: idque per Internuntium, sive Proxenetam, quem seu Apostolum dixere. Auspicabantur autem, ex more veteri, uti res alias, ita etiam Sponsalia contrahenda a sacra benedictione, quae Sponslibus propria haec erat: benedictus sis Domine Deus Rex Mundi; qui sanctificavit nos praeceptis suis et incestu nobis interdixit, atque ut a sponsis abstineremus cvoluit, sed Uxores tam thalamo, quam Sponsalibus coniunctas, nobis perroisit. Benedictus, qui sanctificavit populum suum Israel, per thalamum et Sponsalia. Fiebatque ritus hic adhibio vini, alteriusve potus, qui in usu, poculo; de quo, peracta benedictione, Sponsi gustabant. Peractis Sponsalibus, praestituta erant tempore morae, qua ante deductionem uti licuit: Neque minor deponsata, nisi tam ipsa quam Pater, adsentiret, deduci a Sponso poterat, ante duodecimum Annum, seu antequam Iuvenculaseu facta fuisset. Etiam postea roganda erat, ut libenter deduceretur, atque per mensse 12. a die, quo rogabatur, putandos, pro arbitratu suo, deductioni ac Nuptiis rite satis obstare poterat, idque ut interim se futuro coniugio perornaret aptaretque. Hoc morae tempore, pacta dotalia inibantur, et dos Virgini Sponsae constituebatur a Sponso, ut fere a)ntife/rnh] seu Donatio propter nuptias, iure Caesareo adhiberi solita, neque ea minor 50. siclis seu 200. Zuzis: in Sacerdotali autem genere illa duplicabatur. Vide supra, ubi de Dote. Dotalis autem Syngrapha hunc fere in modum concipiebatur: Die N. mensis N. anne iuxta calculum nobis in usu etc. ad fluvium N. N. filius N. dixit N. Filiae N. Virgini, Sponsa sis mihi in Uxorem, iuxta institutum Mosis et Israelitarum. Et ego, Deo volente, colam honorabo, sustentabo, alamque et vestiam te iuxta morem maritorum Iudaeorum, qui honorant, sustentant, cibant, alunt, vestiumque Uxores suas, ut decet. Do etiam tibi, ut Virginitatis tuae dotem, argentum 200. Zuzuorum, id est, 25. Zuzos argenteos, qui tibi ex Lege competunt; praestituturus etiam tibi alimenta tua, vestimenta tua, et quae tibi sufficiant et concubitum tecum; iuxta morem universae terrae. Assensum item praebuit illa N. ut esset illi N. in Uxorem. Voluit etiam et adiecit ille illi, in princialis dotis incrementum, summam N. Et bona, quae attulit ipsa Sponsa (Niduna vocant, quod idem cum dote in iure Daesar.) aestimantur summa N. totum autem Sponso hinc acceptum, in eius possessionemptransit et illius fit potestatis, atque ut creditum ex eiusce Fide pendet. Et sic nobis dixit Sponsus ille N. In me recipio praestare, in me recipio praestationem totius ipsius dotis, etiam bonorum, quae secum ipsa Sponsa iam attulerit aut postmodum sibi acquisiverit, item et Dotis incrementi conditionumque qualiumcumque ad dotem attinentium, nec in me solum, sed etiam in heredes meos, qui mihi suctesserint et in omnem substantiam meam pretiosiorem, possessionem, possessionesque qualescumque sub caelo quae sive nunc mihi sunt, sive imposterum fuerint, etc. Dote sic constituta, moraeque tempore ad finem perducta, deductio fiebat. Sed nec pridie Sabbati aut postridie, neque ipso Sabbato, aut alio die festo; quin nec intermediis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus: nempe 5. qui inter Pascha et sequentem septimum, et sex, qui inter Scenopegiam et octavam, habebantur. Namque epulum a Sponso, ubi Virgo erat Sponsa, per dies a deductione minimum septem, late lauteque celebrandum erat, cuius manifesta in Euang. Vestigia sunt, ubi et Architriclini, qui epulis praeerat, meentio, Iohann. c. 2. v. 9. proin ne cpulari apparatu forte violaretur Festum, dies illos eximi placuit. Sollennis vero Virginis deductioni quarta feria erat, seu Mercurii dies, quemadmodum Viduae ac Vitatae deductioni quinta seu Iovis maxime idonea habita est, civus ritus rationem exponit Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 11. Sed nec deductio sua benedictione carebat: quae vel in domo, ubi epularis illa laetitia et thalamus, in quem Sponsa deducenda; vel in alio quovis loco, ex more huic rei praestituto, adhibebatur; nec sine praeeunte iterum vini poculo, eiusque benedictione. Decem autem ad minimum, iique maiores aetate atque ingenui benedicticoni huic adesse tenebantur, cuius haec formula: Benedictus sis Domine Deus noster, Rex Munidi, qui universa creavit in gloriam suam. Benedictus sis Domine Deus noster, rex mundi, Creator hominis. Benedictus sis Domine Deus noster, qui creavit hominem ad similitudinem suam et ad similitudinem imaginis Archetypi sui, et praeparavit ei ex se ipso structuram. (oeminam) Benedictus sis Domine Deus noster, Crea. tor hominis; gaudendo gaudebit, et exsultabit sterilis colligendo liberos suos in sinum suum in laetitia. benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sion in liberis suis. Laetando latari fac par hoc amatum, iuxta laetitiam a te donatam creaturae tuae, in horto Eden, ab antiquo. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sponsum et Sponsam. Benedictus sis Cominae Deus noster Rex Mundi, qui creavit gavidium et laetitiam Sponso et Sponsae exsultationem, eantum hilaritatem, iubilationem, amorem, fraternitatem, pacem et amicitiam. Confestim domine Deus noster, audiatur in Urbibus Iudaeae et in plateis Ierusalem vox gaisdii et laetitiae, vox Sponsi et Sponsae, vox affectus mutui Sponsorum ex thalamo suo et pueri e choro modulationis suae. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sponsum cum Sponsa. Praeibatque hanc benedictionem, vel maximus natu ex illis decem praefatis testibus, vel dignissimus. Sequebatur dein deductio in thalamum, quam Introductionem in Chuppam] i. e. in thalamum nuptialem appellabant, indeque Sponsa omnimoda ratione perfecta Uxor regulariter habebatur. Fiebat autem id ´primo Nuptialis convivii die, omnibusque convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant observandique, Matth c. 25. v. 10. etc. Vide praefatum Seldenum, l. eod. c. 13. et seqq. ubi de aliis quoque minorum gentium ritibus, Annulo, coronis, frumento spargendo, myrto ac palmarum ramis praeferendis, velamine Sponsorum et Paranymhis, erudite disserit. Inprimis Pontisici M. praeter Viduam Antecessoris, non alia quam Virgo (uti et Regi Sacrorum apud Athenienses, vide supra voce Rex) duci poterat: Neque vero cuiuscumque generis, sed ea duntaxat, quae, seu Minoris aetatem egressa, scil. annos 12. praeter diem unicum, nondum plenam pubertatem seu annos 12. et 6. menses, attigerat: sed intra th=s] seu Iuvenculae, seu sex, qui excrescebant, mensium aetatem constiterat. Quod colligunt Doctores, ex Levit c. 21. v. 13. Feminam accipiat in Virginitate suae etc. Idem, l. 1. c. 7. Nec omittendum, Virgines occidere non licuisse, apud romanos. Sueton. Tib. c. 61. ubi de ruina Seiani: Viginti uno die abiecti tractique sunt. ——— Immaturae puellae, quia more tradito nefas esset Virgines strangulari, vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Quod et Dioni notatum in filia Seiani, et in beatissimis Virginibus, auqe pro Christo sanguinem fuderunt, sepe factum, ex Martyrologiis scimus. Cui similis religio Triumviros incessit, cum proscriptionis tempore praetextatum quendam, ut occidi posset, togam virilem induere iusserunt, ut narrant Apoianus et Dio diem. vide Casaubon. ad l. etc. Dionis locus de filia Seivani sic habet, *ta/ te paidi/a a)utou=, kata\ do/gma a)pe/qane, th=s2 ko/rhs2, h(\n tw=| tou= *klaudi/ou ui/ei= e)gteguh/kei, prodiafqarei/s1hs2 u(po\ tou= dhmi/ou, w(s2 ou)x o(/s1ion o)\n parqeneuome/nhn tina\ ——— a)pole/sqai]. De Virginibus apud Athenienses e)piproi/kois2] et e)piklh/rois2], mox.
VIRILITAS
adempta stupratoribus, apud Aegyptios, quod uno crimine tria haud parva scelera complecterentur, iniuriam, corruptelam et liberorum confusionem, Diodorus, l. 1. c. 6. Paederastis item, apud Romanos, principatu Iustiniani, et sequentium Imperatorum, de quibus vide Zonaram, Tom. 3. Paullum Diac. l. 16. Cedrenum, Alios. Proditoribus porro, apud Moscos, uti de Ioanne Basilide refert Paulus Oderbornius in Vita eius, quem etiam unum alterius virilia devorare coegisse tradit etc. Sed et deliciarum causa, innocentibus, uti supra vidimus passim, ubi de Castratione, Eunuchis, Spadonibus. Sibi ipsis vero id faciebant inter Gentiles sacerdotes Matris Deum, inter Christianos Haeretici, Eunuchi ob id appellati, Alii. Nec omittenda pudori femineo data lex, in haec verba: Si orto inter aliquos certamine, alterius uxor accesserit, sui viri —— defendendi ergo, et iniecta manu illius virilia prehenderit, ei manum sine ulla misericordia praescinditote, Deuteron c. 25. v. 11. et 12. Plura hic passim.
VIRTUS
apud Roman. pro Dea colebatur; quorum primus ei fanum posuit Scipio Numantinus: deinde ei aedem vovit in Callia, ad Clastidium M. Marcellus primo suo Consulatu, quam etiam eius fil. ad portam Capenam 17. annis postea dedicavit. Liv. l. 27. c. 25. et l. 29. c. 11. Plut. in l. de Fortuna Romanor. et in vita Marcelli. Alteram C. Marius devictis Cimbris, summissiorem exstruxit, ne publicis auspiciis forte officeret, et eam ideo Augures demoliri iuberent. Huius templum ita coniunctum fuit cum Honoris aede, ut in hanc non nisi per illud pateret aditus, ut significarent veram, unicamque parandi honoris viam esse virtutem. Varias etiam finxerunt Virtutis imagines: nunc enim eam matronali habitu honesto inaffectatoque formabant, nunc quadrato saxo insidentem: aliquoties mulierem columnae laevo nixam cubito, dextra colubrum tenentem. Mascula Virtus sub imagine senis barbati, nudi, stantis, clavaeinnitentis, cum leonina pellebrachio advoluta, vide Thom. Dempster. l. 2. Antiqq. Rom c. 18. Simulacrum eius succinctis vestibus pingi solitum, contra quam aliarum Dearum, notat Lutatius, ad Statium l. 10. Theb. v. 638. De corona illius, pluribus agit Car. Paschal. passim in Coronar. libris, inprimis l. 5. c. 1. ubi oleaginam plerumque apud Veteres fuisse docet. Vide quoque Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 22. Inscr. vet. p. 102. praeter Varronem, Lactantium, Plautum, Prologo Amphitr. v. 75. 78. E quibus Lactantius Virtutem Romanis eandem cum Bellona fuisse, quum dicit, Institut. div. l. 1. primigeniam eius acceptionem indicat, eamque usurpat ei)dikw=s2], quatenus idem Latinis, quod *a)ndrei/a] Graecis, h. e. fortitudinem, denotat. Quo sensu Lucanusait, l. 6. v. 148. Pronus ad omne nefas, et qui nesciret, in armis Quam magnum crimen Virtus civilibus esset. Coeterum Virtutum enarrationes inter pocula frequentes, veterum Heroum more, occurrunt apud Homerum, non uno loco, coeterosque illum sequutos: Qua de re et supra aliquid, ubi de priscorum Conviviis.
VISCERATIO
Graece eu)fras1i/a], proprie epulum, quod ex visceribus, i. e. carnibus immolatarum hostiarum, inter sacricolas; apud Veteres, agitabatur. Servius, ad illud l. 7. Aen. v. 716. ——— populique Latini: Qui intererant, inquit, albani montis viscerationi. Vide quae paulo supra hanc in rem dicta, ut et ubi de Idolothytis, alibique. Addo saltem, post huiusmodi epulum, tus et vinum in ara libari consuevisse, quod e)pi\ toi=s2 s1pla/gxnois2 s1pe/ndein] Graeci dixere. Sed et s1plagxneu/s1ews2] vocabuli paulo laxiorem fuisse usum, apud eosdem, ut ibid. videre est. Dein sic appellata crudae carnis distributio, in sollenni festivitate fieri solita. Item epulum funebre: quod in opulentorum civium funeribus populo dabatur. Peractis enim ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae convocabantur Amici atque Cognati: Senibusque cena funebris exhibebatur, quod dicebatur Silicernium, cuius mentio in XII. Tabulis. Sed et Populo interdum ab heredibus epulum dabatur, aut cruda caro distribuebatur; quod dicebatur Visceratio. Denicales inde feriae celebrabantur, cum hominis mortui causa fa milia purgabatur etc. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39 Quam in rem Godelevius, In sollenni, ait, festivitate, vel in funeribus Magnatum, carnes sive crudae, sive coctae, quandoque etiam panis vinumque domum perferentibus praebabatur, Not. ad Liv. l. 8. c. 22. ubi de Visceratione Populo Rom. a M. Flavio, in funere matris, data. Plura vide apud Blondum, Romae Triumph. l. 2. alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 5. c. 7. Alios. Addo hoc unum, quod Viscerationem magni honoris loco fuisse, discimus ex modo cit. l. Livii, ubi et annum illum, nulla re belli domive insignem, P. Plautio Proculo, P. Corn. Scapula Coss. praeterquam quod Fregellas colonia deducta et populo visceratio data a Flavio, fuisse: et ob eam causam, proximis Comitiis, illum Tribunatum plebei petentibus, absentem fuisse praelatum, ait. Nec mirum, cum magnis id impensis constaret. Pomponius, l. 54. de leg. et fid. l. 32. L. Titius pleni quina milia dedit, hoc amplius Seius viscerationem. Et Cicer. de Offic. l. 2 c. 16. Progidii qui epulis et viscerationibus et gladiatorum funeribus, ludorum venationumque apparatu pecuniam profundunt. Vide quoque Paulum, l. 22. de LL. lib. 30. De Visceratione sub Imperatoribus data, diximus aliquid, voce Caro: uti de eadem Natali die a nonnullis exhiberi solita, voce Divisio: deque *e(stia/tors1i] Atheniensium, qui viscerationem tribui sua ex lege praebeant, in Epulones.
VISELLIA_Lex
a L. Visellio Varrone Consule cum c. Fonteio An. Urb. Cond. 776. Claudii temporibus lata, sanxit, Ne libertinis hominibus, qui ius annulorum aureorum adepti non erant, eos honores, qui ingenuorum proprii sunt, capere liceret, Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 8. c. 15.
VISIO
unus ex Propheticae revelationis, in Vet. Testamento, modus. Cum enim Deus vel per inrellectum, vel per phantasiam, vel per sen sus seu sensibilia externa, cum visibilia, tum audibilia, voluntatem suam Prophetis cognoscendam exhiberet; per phantasiam dupliciter id faciebat, vel in Visione, quae vigilantibus, amoto tantisper sensu illorum, obiciebatur; vel in Somno, dormientibus: in quo utroque variae rerum species in illorum phantasia pingebantur. Numer. c. 12. v. 6. 7. 8. Sie est Propheta ex vobis, per visionem meipsum Iehovam notum facio ei, aut per somnium alloquor eum. Non sic servus meus Moses---- Ore ad os alloquor eum, aspectu et non in aenigmatibus, et speciem Iehovae videt. Nempe excelluit in Prophetiae gradu Moses. Quod in eo inter alia consistebat, quod cum reliqui Prophetae per imagines, per somnum, aut in Visione acceptas, Dei fierent compotes, atque in ista nebula voces eius fere audirent; illi Deus loquutus est re ipsa, per voces sonosque humanos, quas videns vigilansque et mente praesens hauriebat: Nec auditu solum, sed, quantum homini Deum usurpare fas est, visu ipsius gloriam libavit, per gloriosissimam speciem oculis eius exhibitam, Exodi c. 33. v. 23. etc. Vide Franc. Burmannum, Theol. Christ. Parte prior. l. 3. c. 5. §. 14. 15. et supra, voce Videntes: quorum cacozelia, Visiones, Graece *or(a/s1eis2], libri Graecorum Pariter ac Saracenorum dicebantur, in quibus tradebatur, quot annos Imperatorum quisque esset, victurus et quae imperante illo etiam eventura: memorati Luithprando, in Legat. de quibus plura apud Meursium, Glossar. Sed et circumferebantur olim in Orientalibus et Merid. regionibus ai( *o(ra/s1eis2 tou= a(gi/ou *pau/lou], Visiones S. Pauli, teste Marco Patriarcha Alexandrino Qu. 2. quas in Respons. merito reicit Balsamon. Vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *o(/ras1is2].
VITA
inter nomina S. Cenae, apud Scriptores Ecclesiasticos occurrentia. Augustin. de remiss. peccator. contra Pelagium, l. 1. c. 24. optime Punici Christiani, Baptismum ipsum nihil aliud, quam Salutem. et sacramentum corporis Christi nihil aliud, quaem Vitam, vocant. Ex mox, quid aliud etiam, qui sacramentum mensae Dominicae Vitam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vitae? E quibus verbis colligimus, fuisse hanc nomenclaturam topicam, Punicis seu Afris Christianis propriam: Sicut et aliae quaedam similes, doctis potius, usurpatae, quam in communem Ecclesiae usum receptae. occurrunt. Casaubon. Exercit. 16. ad Annal. Eccles. Baronii, num. 54. Nempe symbolum est S. Cena divinitus, institutum corporis et sanguinis Domini, qui proprie Vita est, sicut idem Veritas et Via, Ioannis c. 14. v. 6. Eandem ob rationem et Baptismum invenias in scriptis Antiquorum Vitam appellari, ut, quum ait Paschasius, l. de Corp. et Sang. Domini, de iis, qui statim post acceptum Baptismum obierunt, In nullo post perceptam vitam declinarunt a via. Ubi Vita est Baptismus, aut ipse Christus, quem induunt, qui lavacro regenerationis tinguntur, Gal c. 3. v. 27. Ideo subicit Paschasius. Sed permanserunt in Vita, qui Christus est, Casaubonus ibid. Vide et Io. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce *zwh/]. De Vita vero Communi, seu koinobi/w|] tum veterum Pythagoraeorum, tum inter Christianos Ascetarum, supra voce Coenobium, alibique: uti de Vitam producendi morte alterius ratione Veterum seu opinione potius, voce Fata etc.
VITALIANUS
LXXIV. Pontifex Romanus sedit, ann. 14. mens. 6. A. C. 655. Eugenio I. successit. Campano Italus. In templa Organa Musica introduxit; ab Osvino multis vasis aureis argenteisque donatus, ipsi vicissim Theodorum, ordinatum Archiepiscopum Dorovernensem misit, Beda in Hist. Angl. Polydor. l. 4. Culcum sacrum Latina lingua, circa A. C. 666. qui numerus mysticus est, Apoc c. 13. v. 18. peragi iussit; apud Constantem II. Imperatorem et contra Praesules Ravennates, multa egit. Obiit A. C. 669. Platina, Ciacconius etc. Successit Adeodatus.
VITEM_dare
apud Aelium Spartianum, Hadriano, c. 10. nulli vitem, nisi robusto ac bonae famae, dedit: est Centurionem facere. His enim cum ad in muneris promoverentur, vitis in manu dabatur, verberando militi, qui deliquisset, unde Vitis Centurionatus insigne. Eusebius, Hist. Eccl. l. 7. c. 14. *timh/tis2 e)sti\ para\ *p(wmai/oist to\ klh=ma, ou(= tou\s2 tuxo/ntas2 fasqi\n e(katonta/rxous2 gi/nesqai], Vitis nomen militaris dignitatis apud Romanos, quam qui obtinent, Centuriones esse dicuntur. Et Martialis, l. 10. Epigr. 26. Vare Paraetonias Latia modo vite per urbes. Nobilis et centum du x memorande viris etc. Qui autem Centuriones fiebant, vel ordine promotionis ad hunc gradum erveniebant, ut ille Marinus apud Eusebium, d. l. et Scaeva apu Lucanum, l. 6. v. 146. ———— ibi sanguine multo Promotus Latiam longo geret agmine vitem. Vel beneficio Imperatoris aut Ducis, quibus vitis scil. ab ipso Imperatore dabatur. ut loc. cit. Spartiani et in veter. Insor. ET. MIHI. VITEM. DEDERIT. ULPIA. LEGIONE: MISSIS. Unde Suetonius, in Tiberio, c. 12. per quosdam beneficii sui Centuriones etc. Salmas. ad Spartianilocum. Quod vero Vitis electa militum castigationi, Iuvenali quoque indigitatae, Sat. 8. v. 247. Nodosam posthac frangebat vertice vitem, Si lentus pigra muniret castra dolabra: hinc est, quoniam vetere de suppliciis lege Romana sancitum est, ut cives non virgis everberarentur, sed vitibus, uti apud L. Florum ac T. Livium, Epit. l. 57. legimus. Hinc vite percussum esse, probro non erat. Plin. l. 14. c. 1. extr. Quid quod insertae castris summam rerum, imperiumque continent, Centurionum in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas, atque etiam in delictis poenam ipsam honorat. Contra fuste externus miles plectebatur. Martianus tamen ff. de re militar. Si miles vitem tenuit (i. e. poenae vitis subiectus est, qu od sub vineam iacere quoque dictum) militiam mutat: si ex industria fregit, ----capite punitur. Coeterum, qua figurahuiusmodi Vitis Centurionalis fuerit, videre est, in Goltzii Caes. tab. 23. num. 5. et apud Ant. Pois. de Num. Veter. tab. H. num. 5. plura vero de illa apud Cael. Rhodig. Lection. Antiqq. l. 26. c. ultim. Stewechium ad Vegetium, l. 1. c. 26. et Iust. Lipsium, de Militia Rom l. 2. Dial. 8.
VITIA
de plaustris antiquitus, inde in scena, libere arguebantur olim. Apud Alexandrinos certe statis diebus in curribus homines vectos, quibus hoc munus datum esset, totam urbem peragrare, et consistentes, ubi vellent, ac domo adstantes cuiuscumque visum esset, vere de plaustro canere, nec falsa convitia, sed vera crimina, utpote probris civium accurate prius exploratis, obicere consuevisse, quo hac libertate corripiendi homines ab improbitate absterrerentur, tradit Suidas. Vide quae supra dicta voce Plaustrum. De veterum vero Comicorum, in reprehendendis civium vitiis, par)r(hs1ia|], sic Horatius, Serm. l. 1. Sat. 4. v. 1. Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque Poetae, Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est; Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur, Quod moethus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant: Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus. Videiterum supra, ubi de Comoedia, veteri inprimis et nova. Quod cousque obtinuit, donec omni pudore excusso Vitia pleno alveo humanum genus irrupere. Tum monirores hi e medio sublati, Virtuteque conculcata Vitia in pretio esse, coronari etiam, imo in Numinum numero, haberi sunt coepte. De Monitoribus prisciaevi, vide supra voce inprimis Cantor. De coronis, nota Sybaritarum vaesania, apud quos ii, quos luxus erudierat ferculis condiendisapponendisque, coronas meruere, teste Athenaeo, l. 12. Xenocratem similiter, propte rlongioruem compotationem, praemii loco, coronam accepisse, narrat Diogenes Laertius, l. 4. ut alios omittam. In quos merito Bernardi illud usurpes, Serm. 66. Coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Quanum vero id, quod non solum alia innumera. sed et Vitia ipsa, cum quibus Divinitati nullum potest esse vel per umbram commercium, in Deorum Senatum Romani retulere: Iracundiam, Caedes, Lasciviam, Ebrietatem, et nesicio quae alia his consentanea, uti testatur Auctor gravissimus, Gregorius Naz. Orat. 2. de Theol. Non scil. Numina colendorum, sed crimina colentium, ut scite Augustinus. Quo ex genere, ut Cicero addit, de Nat. Deor. l. 2. c. 23. Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum (ut ipse fatetur) rerum. Omitto Lavernam, Perficam, Mutunum, Deos Lucrios, Murciam, Mellonam. similisque farinae Idolorum farraginem, de quibus late rnobius, adv. Gentes, l. 1. Augustin. de Civ. Dei, Alii, videndi. Nec saniores Graeci: apud quos Parmenides Discordiam, Cupiditatem, coeteraque eius gregis, ad Divin itatem revocavit, teste Cicer. ubi supra l. 1. et, quod amentiae huius extremum censeri queat, Athenienfes, Sapientiae, fi ipsis crederes, alumni eo impudentiae progressi sunt. ut teste eodem ibid. l. 2. Contumeliae quoque, et Impudentiae ipsi, fanum exstruxerint: quod auctore Epimenide factum, docet Clemens Alex. Protrept. p. 12. Vide Tob. Pfannerum, System. Gentilis Theol. pur. c. 1. §. 2. et 3. ut et supra, ubi de Diis. Contra Deus noster, qui tam purus est, ut ne videre quidem malum possit, ut Propheta loquitur: non aliis solum modis, quantopere ab omni labe velit esse cudltores sui immunes, testatus est, ab omni aevo, sed et ne victimam quidem sibi offerri ullam voluit unquam, quae aliquo vitio esset infecta. Quo fine Sacerdotibus (qui et ipsi extra omne corporis probrum esse tenebantur, vide supra voci Lusci) praescripsit, qua hic cautione opus, quaeque ab Altari animal excludant, exacte docuit. Levit c. 22. v. 22. 23. 24. ubi XII. vitia enumerantur, quorum unumquodque sacrificium redderet abominabile, de quibus prolixe Bochartus agit, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Vide quoque hic passim, ubi de Sacrificiis, atque ad Sacra pertinentibus.
VITIS
an a vieo, quod lenta; an a vi, quâ flectitur; an quod invitat ad bibendum? jure apud priscos magnitudine suâ inter arbores numerata est, ut infra videbimus. Hujus plantandae inventum, ad Bacchum, ad Oenum, ad alios: putandae, ad asinum, quiarrosô vitis palmite inposterum uberiorem proventum exhibuerit; referunt Plinius, l. 7. c. 56. Athenaeus, et Pausanias in Corinthiacis, certiora supra attulimus ubi de Vined, quae vitibus consitus ager est. Nempe ex Sacrs Literis discimus, Noe Patriarcham post diluvium vitem, quae prius inculta fuerat, et sylvestribus plantis adnumerata, quaeque esui solum in servierat, ut volunt nonnulli cum Masio in Gen. arte excoluisse, in vineta distribuisse, ac primum ex uvis vin um expressisse et in potum adhibuisse. Unde cum illius vim ignoraret, praeter epinionem inebriatus est, ut notat, eum sic a peccato et intemperantia excusans, Hieronymus. Ob hoc inventum Beroso Anniano Janus Vitifer, ab Hebr. jan, i. e. vinum: ac Bifrons, qui tot seculis Pyrthae et Ogygis diluviô anterior, eôdem vultu aetatem ante diluvium actam atque secutam sit intuitus; illius fine, hujus initiô spectatô. Vide Auctorem Anonymum Chinae et Europae, c. 38. Procedente aevô magnum culturae incrementum accessit, quo de Plinius, l. 14. c. 1. In Campano agro (vites) populis nubunt: maritasque complexae atque per ramos earum procacibus brachiis geniculatô cursu scnadentes. cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemiator auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Ubi Vindemiatorem, dum ad putandum auctorabatur, pacisci consuevisse, si forte casu periret, regum ac sepulchrum sibi fieri, impendiô auctorantis, indigitat. Quam in rem vide plura ibidem, alibique passim, nec non apuud Salmas. ad Solin. p. 512. 586. et seqq. ubi et de ballami arbore, ad Vitium modum, excultâ. Usus earum praeclarus, et quidem praecipuus hic est, ob quem tantopere Noahum illarum plantatione delectatum ait Chrysostomus quod scil. non ignoraret, Vini virtutem ad leniendum animi maerorem, et vires hominis, qu ae multo quam prias imbecilliores erant, per illud restaurari: unde tanquam aliquod naturae nostrae solatium ac remedium posteris illum hôc pactô relinquere voluisse, addit. Praeterea corona ex Vite in sacris Bacchicis, non minus, ac ex hedera et smilace, olim frequens fuit, uti discimus ex Athenaeo, l. 5. de cujusmodi coronis vitigineis, vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 1. Sed et Junoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmite redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino insultantem ostentat novercam, de exuviis utriusque privigni. Tertullianus, de Cor. milit. Dulcissimum vero liquorem ejus in sacris suis libârunt Veteres, sic tamen, ut de non putata id fieri nefas haberetur, ex Pythagorae disciplina, qua de re vide Tobiam Pfannerum, Theolog. Gent. purior. c. 15. §. 10. quemadmodum et fulmine tactam, impuram habitam refert Plinius, l. et c. cit. ubi in principio c. de ligno ejus porro sic habet: Jovis simulachrum in urbe Populonia ex una conspicimus, too aevis incorruptum. Item Massiliae pateram. Metaponti templum Junonis vitigineis columnis stetit, etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur vite una Cypria, utferunt, quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt, nec est ligno ulli aeternior natura. Idem ipsum quoque Dianae hujus simulachrum ex vite fuisse, ex sententia Muciani, alibi tradit, de quo videndus Salmas. ad Solin. p. 815. et 816. Contra nihil sumi ex illo ligno ad aptandum operi, ne qidem paxillum ad appendendum ei ullum instrumentum, ait Deus, Ezech c. 15. v. 3. Quare pergit Plinius, Verum ista ex sylvestribus facta crediderim, quando hae vites tonsurâ annuâ coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites, ut deprimitur in propagines, succique tantum gratiâ ex his pluribus modis ad coeli mores solique ingenia. Topiario insuper operi idonea vitis. Una vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duo Jenis musti ampheris foecunda, Plinius, ibid. In Aegypto inprimis circa Memphim, ubi perpetuâ comâ Vites viridescunt, Salmas. ad Solin. p. 270. etc. Neque vero Vites solum ipsae in tot usus placuerunt, sed et in tessellatis operibus vites expressae occurrunt apud Anastasium Bibl. in Zacharia, ubi vitium, vel, ut alii legunt, vitiometallum, quasi vites ex metallis, hujusmodi opus vocat, quod Galli vignettes, quasi vineolas seu viticulas hodieque appellant. Vide quoque infra, ubi de Vite Aurea. Magni itaque muneris locô, Gallis omnibus et Hispanis ac Pannoniis, ut vites haberent, vinumque consicerent, permisit Probus Imperator apud Vopiscum, c. 18. cum antea nec in Italia quidem Vites instituendi aut colendi, quantum quis vellet, jus esset, utpote libertate hujus rei lege Domitiani coercitâ, quam refert Suetonius, c. 7. ubi Casaubonum vide. At Lycurgus Spartanos, Diceneus Germanos Getasque, Mahometes sectatores suos, Vites exscindere funditus voluêre: nec inter Christianos defuêre errones, eadem sentientes, de quibus, ut et plura hanc in rem vide supra, ubi de Vinea et Vino, item Vitem dare: uti de Vite 4. animalium sanguine a Daemone aspersâ, voce Pavones; de verme Vites in festante et hinc Hercule *i)pokto/nw|] cognominato, voce Vermis.
VITRUM
quod visui pervium, recensetur Talmudicis inter tria beneficia, quae verbis illi Deuteron c. 33. v. 19. Thesauri absconditi arenae, quibus e littorali arena, quae alioqui solet esse infecunda ac sterilis, magnas opes Zabulonitis accessuras promit Moses, intellecta volunt. Nempe in horum finibus, ad secundum a Ptolemaide stadium, erat Belus fluv. ex cuius arenis vitrum conflatur. Tacitus Histor. l. 5. c. 7. Belus amnis Iudaico mari illabitur, circa cuius os conlectae arenae admixto nitro in vitrum excoquuntur. Modicum id littus, sed egerentibus inexhaustum. Et Plin. l. 5. c. 19. Rivus Pagida sive Belus vitri fertiles arenas parvo lttori miscens. Ipse e palude Cendevia a radicibus Cameli profluit. Qua autem occasione Vitri conficiendi ratio inventa, idem hisce tradit, l. 36. c. 26. Quingentorum passuum (quinquaginta legendum monet Bochartus) non amplius littoris spatium. Idque tantum per multa saecula gignendo fuit vitro. Fama est appulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per littus epulas pararent, nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glebas nitri e nave subdidisse. Quibus accensis, permixta arena littoris, translucentes nobilis liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. Quae arena Graecis proin u(eli\s2] dicta est, ut Hebr. hol], unde vitrum u(/elos2]. Mox, pergit idem, ut est astuta et ingeniosa sollertia: non fuit contenta nitrum miscuisse: coeptus addi et magne lapis ---- Simili modo et calculi spelendentes multifariam coepti uri: deinde conchae et fosiles harenae. Auctores sunt, in India e crystallo fracta fieri. et ob id nullum comparari Indico. Sed, qui vitrum omne genus in Indica Emporia a Mercatoribus Romanis afferri solita, tradit Peripli Auctor, nusquam meminit vitri aut crystalli, quod ex illis emporiis in nostrum orbem a Mercatoribus adveheretur. Strabo tamen Indiam crystalla gignere scribit, l. 15. sed per krusta/llous2] ibi crystallina facie gemmas, h. e. candicantes, inter quas adamas principatum tenet, intelligi debere, docet ad Solin. Salmasius, . 1093. Reliquam vitri ex arena consiciendi, apud alias postmodum gentes, historiam pete ex Plinii loco. Post huius demum aetatem, ex herba vitrum conflare Graeci invenere, cui halimo nomen, uti supra monuimus voce Vitraria, quae ratio hodieque obtinet. Ex cneribus enim silicis exustae, admixta, quam soldam vocant, conflatur vitrum viltus, filicarios caltces Galli, verres de Fochere, vulgo appellant: at e cineribs herbae, de qua Comici Interpres loquitur, cum quodam silicum genere mixtis, pretiosa ac nitidissima sua crystallina conficiunt Veneti Vitrarii, qua de re vide Salmas. ibid. p. 1099. Saepe autem li/qon] Auctores vitrum vocant, item liqi/an u(a/lhn, kru/os2] quoque, auo nomine, cum proprie frigus et glaciem denotet, lapidem specularem ab idiotis sua aetate appellatum, scribit ille vetus Scholiastes. Unde et kru/stallos2] glacies, quam vocem pro vitro quoque nonnullis usurpatam, discimus ex Hesychio aliisque, nosque Germani etiamnum glass, sicut glace Galli, vocamus. Cuius acies tanta, ut citra ullum sensum ad ossa consecet. quicquid attigerit corporis, Plin. d. l. Unde non inepte vitro usam dicas Ziporam, cum acutissimo lapide circumcidisse praeputium filit sui legitur Exodi c. 4. v. 25. cum et balsami fruticem, vitro. lapide, osseisque cultellis, incidi solitum, testentur Tacitus, Hist. l. 5. c. 6. et Plin. l. 12. c. 25. Coeterum usus eius ad potandum Veteribus magnopere frequens fuit, pulso auro et argento, utpote quod krustallofane\s2] esset, h. e. in transsucente candidum, cui vitri generi ac colori maximus honos ac pretium fuit. Unde vitrum album] auro non cedere, nisi materia esset fragilis, ait Ionathan ad Deuter. l. cit. Et Plinlus iterum, Neronis principatu modicos calices duos, quos appellabart pterotos, H. S. sex milibus venisse refert ubi su pra. Sed hisce potius ab arte pretium fuerit. Certe Vitri officina Romae olim in Circo fuit Flaminio, in qua pocula fiebant punctis coloratis, quasi gemmis insignita et crystallinis similia; quae ut pretio gem matis aequanda non erant, ita usu reperiebantur firmiora, quod aquis calidis, ut verae gemmae, non vitiarentur aut fluerent. Inprimis vero Aegyptiorum artificium ingens fuisse in formandis vitreis calicibus versicoloribus, quos Adrianus Imperator Allassontes dixerit, docet Scaliger ad Propert. l. 4. et meminisse istiusmodi calicum Martialem, l. 14. Epigr. 115. ait, Adspicis ingenium Nili, quibus addere plura Dum cupit, ah, quoties perdidit auctor opus? Ad quae verba tamen Salmasius: Vitreos, inquit, hos calices fuisse, in quibus Aegypti ingenium artificiumque ostentabatur, arguit lemma Calices vitrei. Sed qua in re spectabatur ars illa? an in colorum vartetate? Minime. In sculptura igitur et caelatura visebatur. Vitrum enim argenti modo caelabatur. Plin. l. 36. c. 26. Aliud flatu figuratur: aliud torno teritur; aliud argenti modo caelatur, Sidone quondam iis officinis nobili. In flatu figurandis vitris, ut nunc moris est, et in torno terendis, ut olim quoque solebant, nullum operis periculum. Nam et Audaces, qui plebeii erant calices et parvo veniebant, torno formabantur; hinc Toreumata Martiali dicta, at in sculpendis caelandisque periculum non parvum. Suntque hi calices omnino, qui diatreti dicebantur. Ubi non in varietate colorum, sed in caelaturae ingenio, artificium illud ponit et quidem quod de Diatretis dixit, mentionem eorum idem Poeta facit, l. 12. Epigr. 71. v. ult. O quantum diatreta valent, et quinque comati? Ubi idem Salmasius, Calices diatreti, id est, tornati et tessellati. Vide Turneb. Advers. l. 27. c. 31. Calices nempe erant vitrei, cavati perforatique, h. e. sculpti. *diatrh=s1ai] enim est perforare vel cavare, quod sculpere Latini dicunt. Qui enim gemmas sculpunt, quasi quosdam sulcos in iis cavant et foramina caelo imprimunt inde Cavatores dicti gemmarum sculptores. Alii erant Allassontes, de quibus suo loco. Hi calices, ut et diatreti, coeterique Alexandriae optime fiebant, et maximo erant in pretio, atque inde in Indiam, Italiamque advehebantur. Unde inter merces Alexandrinas, quam *ai)gupti/an e)mpolh\n] vocabant Veteres, vitrum quoque occurrit, apud Vopisc. Aureliano, c. 45. Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stupae, atque anabolicas species aternas constituit. Cum contra, quae Romae communiter fierent, illorum comparatione vilia essent et xalkou=], ut ait Strabo, i. e. asse vel assis quadrante, venderentur. Cuius rei rationem ex eodem exponit Salmasius, Strabo scribit, Romae Vitrarios multa commentos esse et ad vitreorum colores, et ad eorundem tornandorum facilitatem, unde tanta eorum vilitas orta, ut vulgo vitreum poculum asse venundaretur, Not. ad Saturnin. Vopisci, c. 8. ubi de Veter. Re Vitriaria. Ubi qu od de coloribus habet, consirmat Plinius l. cit. Fit et tincturaegenere Obsidianum, ad escaria vasa, et totum rubens vitrum, atque non translucens, haematinon appellatum. Fit album et murrhinum aut hyacinthos sapphirosque imitatum, et omniubs aliis coloribus. Nec est ulla alia materia sequacior, aut etiam picturae accommodatior. In quibus tamen maxime de Alexandrino vitro loquitur, ut ista declarant: Maximus tamen honos in candido translucentibus, quam proxima crystalli similitudine —— Est autem caloris impatiens, ni praecedat frigidus liquor. Talia enim Alexandrina pocula, krustallofanh=], atque hinc crystalla quoque abusive Martiali dicta; sed caloris impatientia: cum quae Romae fiebant krustallofanh=], viliora quidem, sed et firmiora, haberentur. Quo nomine idem quoque illa Poeta commendat, hoc versu, l. 14. Epigr. 94. Nostra nec ardenti gemma feritur aqua etc. Interim fragilis haec voluptas, et levi impulsu peritura. Sed et hic humana industria succurrere conata est, et vitra fracta sulpure solidare seu malthare docuit, uti videre est apud Commentatorem Pithoeannum Iuvenalis, Sat. 5. v. 48. ubi Sutoris Beneventani calicem Poeta ait, esse Quassatum et rupto poscentem sulfure vitro. Rarior ars, sed auctori perniciosa, quae Vitrum ductile seu malleabile Ostendit Tiberio Imperatori qui, ne aurum prae Vitro vilesceret, Auctorem cum officina sustulit. Interim hodieque Vitrum radio rotave secari, in quasvis species arborum, florum, artificiorum, quin et in specularia, quae coetera in eodem Vitro sculpta reddant perfectissime, pavonis caudam oculatam repraesentent etc. Francofurti vidit Adam. Preyelius, Sinae et Europ. c. 43. ubi Sinenses ex oryza Quoque Virtrum mire perspicuum, adeoque friabile conficere tradit. Nempe et specula ex vitro, a Sidoniis excogitata, apud Plinium: et specularia, de quibus abunde diximus supra, ubi de Fenestris Veter. et Specularibus: uti de Speculis itidem suo loco, nec non voce Laterna. Adeo non intra poculorum usum nobilis materia stetit. Sed et praeter huiusmodi vitreamina, habuerunt Veteres et in solo vitrum, ut in thermis Agrippinis factum: et pro pariete vitrum adhibebant, ut in Scauri theatro: et vitreas quoque cameras facere instituerunt, teste Plinio, l. 36. c. 26. et Seneca, Ep. 86. de quibus vide Salmaf. ad Solin. p. 1215. Quo pertinent vitreae quadraturae, quibus Firmis Imperatoris inducta domus, apud Vopiscum, c. 3. item specula seu orbes, ut idem Seneca vocat Ep. seq. quibus similiter parietes domus distingui consuevere, vide supra vocibus Orbes et Quadraturae. Imo et columnas vitreas mirae magnitudinis, in aede quadam, memorat Auctor hist. Apost. quam in rem vide Casaubon. ad locum Vopisci. Nec vivis solum multiplicem praestat utilitatem vitrum sed et mortuis inservire, docet Herodotus, l. 3. ubi in loculis mortuorum plurimum olim eius usum fuisse tradit: Cadaver enim, inquit, Aegyptio more condiverunt, illud cavo cippo circumdant e)cu(e/lou], qui e vitro constat: en me/s1h| de\ th=| sth/lh| enew\n diafai/netai o(/ ne/kus2, ou)/te o(dmh\n ou)demi/hn a)/xarin parexo/menos2, ou)/te a)/llo a)eike\s2 ou)de\n], in cuius medio inter ucet mortuus, nihil neque ingrati odoris, nec foeditatis illius exhibens. Vide quoque Diodorum, l. 3. Ubi qui vitri nomine Obsidianum intelligunt, lapidem Aethiopicum nigri coloris et translucidit, et speculi instar imagines reddentem, refelluntur a Sam. Bocharto, vitrum fossile et eu)/ergon] cuiussibet formae et caelaturae capax (unde diatreta illa, de quibus dictum) cuius nomen mahu cum ipsa re ad vicinos populos, ex Aethiopia transierit, hic intelligendum pluribus docet, Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 16. Ut vero etiam fracto vitro sua laus constet, in varios et illud usus adhibitum: hinc fracta aut laesa vitra contra sulpur Romae olim vendi consuevisse, innuit Papinius, l. 1. Sylv. 6. v. 74. ———— comminutis Permutat vitreis gregale sulfur. Horum unicum attigisse sufficiat, quod minutatim illa contusa terminis nonnumquam subdita legimus apud Siculum Flaccum, de Condit. Agror. Aliquibus terminis subduntur cineres, aut carbones, aut vitrea fracta, aut ossa subcensa. Et Arcadium Aug. Sub terminis qualia signa invenimus? Aut calcem aut gypsum; aut vitrea fracta, aut cineres,d aut testam tusam. Vide Barthium, Animadv. IPapin. ad h. l. Quid quod, cum ignis propria et suprema actio sit vitrificatio: Chymici quidam non illepide dictant, Vitrea omnia et crystallina ex ultima conflagratione evasura, uti ait Auctor libri, cui titul. Religio Medici, Sect. 49. ut et ista addam, addita aqua vitrea s pilas Sole adverso in tantum excandescere, ut vestes exurant, tradit Plinius saepe citatus, unde reperta speculorum urentium materia, de quibus suo loco. Sed et vitro tincto, ut hodie, sic olim quoque gemmae adulteratae, quod Indorum inventum facit Plinius, unde et vitreaegemmae, pro falsis in Hist. Aug. apud Trebell. Pollion. in Gallienis duob. c. 12. et vitreum absolute de falso lapide, apud Tertullianum, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1092. At cum vitreae vestis meminerunt Auctores, tralatione utuntur, et pellucidam ac tenuem indigitant: Nonius, c. 6. num. 4. Vitreum pertenue et pellucidum quidquid est. Unde Varro Vitreae Togae mentionem facit, apud eundem c. 14. in lim. et Circe vitrea nuncupata reperitur, quod pellucente, adeoque, meretricio indumento ornaretur, vel qod maris esset accola, Adrian. Turnebus, l. 8. c. 15. adeoque hyali coloris haberet vestem, de qua Virg. l. 4. Georg. v. 333. At mater sonitum thalamo sub flaminis alti Sensit, eam circum Milesia vellera Nymphae Siccabant, hyali saturo fucata colore. Hyali enim color vitreus, ut vocis Etymologia satis indicat, isque Italis Giallo, aut ut aliis visum, Gialdo, vide Nicolaum Erythraeum, de orig. linguae Vernac. et l. de colorib. ut et Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 31. elegans vero epigramma de Vitro Mesomedis supra, in hac voce. (/*ualon] autem vitrum est. Cum enim u(/ein] sit madidare ac Humectare, inde u(/alon], humectum; et quia, quae madidata ac aqua aspersa, ea lucent nitentque, hinc porro pro lucido sumptum, tandem peculiare nomen lapidis primo specularis, inde vitri factum est, Salmas. ad Solin. p. 1096. Vide supra quoque vocibus Vitreum et Vitriarii.
VITULA
Hebr. Hoseae, c. 10. v. 11. Ephraim vitula est, quae assuevit et amat triturare. Vide quoque Esai c. 50. v. 11. non tam vitula herbilis est, quae herba vescitur, eiusque pastu pinguescit, ut placet nonnullis: quam vitula triturans, quae soli triturae assuevit neque alia re delectatur, adeoque idem cum vitulo mari bek.] 1. Sam. c. 28. v. 24. nisi quod genus mutatum. Cuiusmodi vitulos hov esque, ad areae palum aut columnam, vel etiam ad se invicem collo adalligatos, grana pedibus suppositis olim triturasse, et quoniam os eorum capistrare Lex prohibebat, illorum esu eximie pinguefieri consuevisse, diximus supra, ubi de veterum Tricuratione. Gravius opus erat, aratio, in quo sub iugo ligabantur, colla illarum artereute atque exulcerante. Quo respicit Poeta, cum ei memoratur iuvenca adhuc *a)dmh/ths2, h(/n ou)/pw u(po\ zogo\n h)/gagin a)nh\r], Indomita, quam nondum quisquam sub iugum duxis Oseas idem iuvencam refractariam talem vocat, c. 4. v. 16. Huic proin ut assuescerent, pluribus plagis erat opus. Ierem c. 31. v. 18. Me castigasti et castigatus fui, ut vitulus non edoctus. Nempe tum non aliter, quam stimulis et verberibus boum vel ignaviam vel contumaciam correxere: ac proinde stimulum boum vocabant Hebraei malmad, quasi didaktiko\n] dixeris. Postmodum artes variae accessere. Namque Columella, psotquam dixit. Retinaculis eos contineant: et unus cum clava lignea procedent, modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat. l. 6. c. 2., docet, quomodo ad patientiam laboris paucissimis verberibus iuvenci perducantur. Nempe si fabricetur iugum, quo tres iungantur, et iuvencus contumax inter boves veteranos collocetur. Tum enim sive efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus obsequitur; seu conatur decumbere, a valentioribus trabitur. Quale est, quod bovem cubitorem, h. e. qui in medio sulco decumbit, non vult stimulis, aut ignibus aut aliis tormentis excitari, sed pedes eius vinculis obligari, ne aut insistere, aut progredi, et per hoc pasci possit. Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignaviam etc. Vide Sam. Bochart. Heroz. Parte prior. l. 2. c. 41. Ut alia praeteream. De usu sacro id faltem addo, quod Vitulae decervicandae, in casu homicidii, cuius Auctor ignotus, lex et historia habetur Deuteron c. 21. v. 1. s. Si inventum fuerit cadaver hominis occisi in terra, quam Dominus Deus tuus dat tibi possidendam, iacens in agro et ignoratus fueris homicida, egredientur Seniores seu Presbyteri tui et Iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum distantias eivitatum. Et quae coeteris est vicinior, tollant Seniores illius civitatis Vitulam seu iuvencam de armento, qua non est servitium ullum factum et quae non traxit iugum. Et deducant Seniores illius civitatis Vitulam illam in valle. Accedentque Sacerdotes filii Levii, quos elegit Dominus Deus tuus, ut ministrent sibi et benedicant in nomine Demini; et iuxta verbum eorum erit omnis causa atque omnis plaga. Et omnes Seniores civitatis illius, qui propinquiores cadaveri, lavabunt manus suas super Vitulam in valle decervicatam et respondebunt et dicent, manus nostrae non fuderunt san. guinem istum, nec oculi nostri viderunt. Propitius esto Populo tuo Israel etc. Tum nempe, cum in campestribus aut rusticis locis cadaver occisi in terra iacens repertum est, neque sciebatur, undenam caedes illa evenisset, Synedris sive omnibus, sive aliquot ex auctoritate omnium, Synedrii Magni exeundum erat, ad loci cadaveris atque urbium circumiacentium inde distantias metiendum, tum ut ita urbem cadaveri proximantem, tum ut, an eiusdem, ut proximantis, ex Lege, ratio habenda esset, ipsi dignoscerent. A cadavere enim non mensurabant intervallum aliquod, praeter ea, quae inter illud, et urbem aliquam, cui interat Synedrium Vigintitrium virale, interciperentur; aliis minoris notae prorsus praetermissis. Mensura sic rite peracta, sepeliebatur cadaver, et dein Hierosolymam Synedri praefati redibant, si de homicida interea nil constaret: tuncque vicinioris cadaveri Urbis Synedrium Vigintitrium virale, iuvencam bimulam aut aetatis minoris, in vallem, qualis descripta est, ducebant ibique decervicabant; nec solum ipsi, verum etiam universi Seniores seu Presbyteri alii eiusdem Urbis aqua ibi lavabant manus suas, carmen in lege praescriptum lingua sancta pronuntiantes, Manus nostrae non fuderunt sanguinom istum, nec oculi nostri viderunt. I. e. ut Doctores explicant In nostram potestatem non venit occisus hic et dimissus est a nobis impastus, nec eum vidimus et dimisimus eum incomitatum: In causa nimirum non fuimus nos, sive hospitio eum non excipiendo, sive cibum aut itineris comitarum aliave humanitatis officia ei non praestando, perenti non praebendo, ut inde huiusmodi caedis infortunium, extra Urbem vaganti eveniret, qua de re vide plura, apud Maimonidem More Nebochim, Part. 3. c. 40. Sequebatur dein Sacerdotum carmen expiatorium, lingua itidem sancta pronuntiandum, Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, nec reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Quod si binarum Urbium adeo videretur par omnino a cadavere distantia, ut quaenam vicinior, satis dignosci nequiret, unicam utraque ut sociae, Vitulam adrerebant, atque altera alteri partem eius suam (conditione adiecta, si revera vicinior esset) donabat: unde fiebat, ut iuvencae integra domina, ut vicivior ex iis, eam decervicaret, cum utraeque simul id facerent; neque enim binae iuvencae, unius loco, decervicandae erant. Noctu porro hic ritus non peragebatur, sed interidu tantum; humabaturque Vitula, nec omnino caro eius aut polluebatur, aut gustabatur, aut pars eius ulla usui alicui relinquebatur, Vallis item ipsa in aeternum inculta nec sata remanebat etc. Iosephus, ubi de hac lege agit, Orig. Iudaic. l. 4. c. 8. quantopere a Talmudicorum scitis receptissimis discedat, ut et plura in hanc rem, vide apud Io. Seldenum, de Synedriis Vett. Ehr. l. 3. c. 7. ubi et de caedis dolo atque clam ita patratae lustratione ac expiatione publica, apud Athenienses: Anglorum item veterum consuetudine, erudite disserit. Nec omittendum quod duos aureos vitulos, quos cultus ergo Ieroboamus erexit, in feminino genere vitulas] vocat Hoseas, c. 10. v. 5. Quod ad contemptum videtur pertinuisse: ut illud Graeci Vatis Il. b.] v. 235. —— *a)xaii+/des2, ou)k e)/t) *a)xaioi\]. Et Romani, l. 9. Aen. v. 617. O veree Phrygia, nec enim Phryges — Nec dubium, quin illud e)couqenis1mou=] genus multum valuerit, apud Hebraeos, qui Deorum sexus nesciunt, ac proin in Diis censent Berith Iudic c. 8. v. 33. et Astarten 1. Reg. c. 11. v. 5, 33. quamvis revera apud cultores suos pro Deabus habitae fuerint. Feminino itaque genere iuventae seu vitulae appellantur idola Ieroboami, ut illa non haberi posse pro Deo, cuius nomina omnia masculina sunt, eo magis constet. Vide iterum Bochartum ubi supra. c. 34. ut et quae paulo post dicemus. Quod vero Vitulae et quidem trienni se clamantem comparat Propheta Esaias, c. 15. v. 5. et Ierem c. 48. v. 34. inde est, quod in solo boum genere femina mare vocalior; tertio inprimis anno, qua plenior aetas et firmius robur; ante quem proin hoc genus domiturae non esse aptum, Plin. tradit, l. 8. c. 45. et Columella, d. l. eidem Bocharto laudati, c. 41. cit. Vide quoque supra, voce Iuvenca.
VITULUS
Graece antiquitus *i)tou=los2], aut ab *i)talo\s2], quod taurum notat, A. Gell. l. 11. c. 1. aut quod plerique, quasi vegetus, vegitulus, Varr. a viridi atate, Isidor. Aegypti fuit symbolum, inprimis Sacerdotum, Fortun. Licetus, de Gemmis Annul. Schem. 48.. c. 149. Nota enim de Deo illorum Vitulo vel Bove Api historia, apud Herodotum, Thalia, Diod. Sic. l. 1. c. 4. Plin. l. 8. c. 46. Strabonem, l. 17. Solin. c. 35. Melam, l. 1. c. 9. Alios. Cuius idololatriae occasio iuxta nonnullos ex eo fuit, quod monumenta in memoriam Iosephi Patriarchae, qui totam Aegyptum in septennali fame per septem vaccas Pharaoni in somnio praesigurata conservaverat, erecta, processu temporis in superstitionem versa sunt. Quam imitati postea Israelitae, e)moxopoi/hs1an], ut dicitur in Actis, c. 7. v. 41. i. e. Vitulum conflarunt in deserto, cuius rei historia prolixe narratur Exodi c. 32. v. 1. s. Quum enim videret Populus, admodum differre Mosen descendere ex monte, congregati ad Aaronem dixerunt ei, age, fac nobis Deos, qui anteant nobis. Et dixit eis Aharon, tumpentes detrabite inaureis aureas, quae suns in auribus uxorum vestrarum, filiorum vestrorum, filiarumque vestrarum et afferte ad me. Quod cum factum, Formavis caelo fecitque ex eo Vitulum fusilem: tum dixerunt, hi Dii tui Israel, qui eduxerunt te e terra Eagypti. quod videns Aaron, extuxit altare coram eo proclamavitque Abaron dicendo, Festum Iebovae cras. Surgentes itaque postridie mane, obtulerunt bolocausta et applicarunt Eucharisteria: seditque Populus ad edendum et bibendum, deinde surrexerunt ad ludendum. Didicisse autem id Idololatriae genus Israelitas ab Aegyptiis, facile patet ex collatione Vituli aurei et Vituli Aegyptiorum, seu bovis Apis cognominati. Namque uti huic peculiares suae notae erant, in dextro quippe latere candicans macula, cornibus Lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellabant, fasciculus in capite, Plin. l. 8. c. 46. et Suid. ita caelo vitulum suum tornavit fusilemque secit Aaron. Apidem sollemni festo, laetabundi actripudiantes celebravere Aegyptii, Suid. quoditidem fecere Israelitae. Tandem, cum Apidem fas non esset certos vitae annos excedere, marsum eum in Saterdotum fonte enecabant, Plinius ubi supra: quod itidem Vitulo aureo contigit. Moses enim, accipiens eum exussit igne, commoluitque donet minutus esset, dispergensque in superficiem aquarum, iussit bibere filios Israelis, Exodi c. cit. v. 20. Nec est, quod Hebraeorum quidam Aharonem excusaturi culpam huius Idoli conflati, in proselytum quendam Aegyptium referant, qui Magica arte effecerit, ut inaures aureae, ab Aharone longe alio fine in ignem coniectae, sponte in Vitulum coalescerent: namque alii, quibus maior candor, lubentes confitentur, graviter hic Aaronem peccasse. Unde Proverb. apud illos, Nullum Iudicium divinitus Israeli immitti in quo non sit uncia Vituli, ut testatur Moses Gerund. Vide quoque Munsterum, in Exod. c. cit. et plura in hanc rem, apud Vossium, de Idolol. l. 1. c. 3. et Thom. Godwyn. tr. Anglico de Ritibus Hebr l. 4. c. 5. Sed quae de superstitione Aegyptiorum, occasione Iosephi orta, eruditi hi Viri sentiunt, non adeo firmo stant talo. Id certum, Vitulini huius cultus originem ex Aegypto recte arcessi, ubi vituli et boves in plurime cultu fuere, uti Memphitarum idolum Apis et Heliopolitarum Mnevis docent: sacra item vacca, cui a Momemphitis honor praestitus. Praeter quos alii boves non quidem Dii, sacri tamen, habiti sunt, teste Strabone, l. 17. At iam antea boum cultus in ea gente frequens fuit: qui non eos vivos solum coluere, sed etiam simulacra illorum, in templis erecta, vide Exod c. 8. v. 26. Strabonem, l. 17. Herodot. l. 2. Suidam voce *bou/s1iris2], Alios. Et his, durante servitute, Israelitae non minus ac ipsis Aegyptiis, serviverunt, Iosua c. 24. v. 14. Ezech c. 20. v. 7. 8. quos proin, pristinae superstitionis memores, ad Aegyptiorum exempla, aureo in deserto Vitulo fuso, sese composuisse, colligitur ex Actorum c. 7. v. 39. quam in rem vide egregia com plura, apud Sam. Bochartum ubi supra, c. 34. Verbum addam de modo, quo Vitulum combusserit, contriverit, et in pulverem redegerit Moses. Namque aurum posse comburi, ac molendo seu atterendo in pulverem redigi, negant metallicae rei periti. Itaque sunt, qui herbae cuiusdam vi id factum esse asserant; alii alia comminiscuntur. Bochartus vitulum non aliter combustum esse ostendit, quam auri illius fusione, ex quo conflatus fuerat. Quamvis enim vituli materia, i. e. aurum in igne non perierit, forma tamen et species externa sic abolita est, ut haec pro vera combustione haberi potuerit: a quo loquendi genere Romanos non abhorruisse, suadet, quod ustrinam vocabant Iocum, in quo metalla conflantur. Sic destructum lima Moses elimatum, in tenuissimam scobem attrivit: artem enim elimandi aurum Hebraeis non fuisse ignotam, ostendimus supra. Hinc moluisse dicitur, quod ramenta auri tam minuta essent, quam quae in pistrino sunt commolita. Tandem hanc scobem in aquas coniecit, hasque populo bibendas obtulit, ut idoloatriae reos cognosceret, uti Sacerdos adulteras dignoscebat aquae amarae potu, Numer. c. 5. v. 27. Quod vero signum in reis apparuerit, non liquet. De barba aurea, quam iis inde natam volunt Hebraei, vidimus supra: plura apud Bochartum habes, d. l. Simile Idololatriae genus communiter habetur illud, cuius Auctor Ieroboamus fuit, primus X. Israelis Tribuum Rex, Is namque, veritus ne subditi sui ascenderent Hierosolymam, in domum Iehovae, sicque Populi animus rediret ad dominum suum, inito consilio fecit duos Vitulos aureos, et edixit Israelitis, satis vobis, ut non ascendatis Hierosolymam, ecce Dii tui ô Israel, qui eduxerunt te e terra Aegypti: horumque unum posuit Bethele, alterum collocavit Dana. Sic fuit ves ista in (causa) peccati, tur ires Populus coram hoc Danem usque. Paravit enim domum excelsorum et facis Sacerdotes e Populo, qui non erant e filiis Levi. Et constituit festum mense octavo, quintodecimo die simile festo qund in Iehuda et obtulit in altarisimiliterque fecit Beth-Ele sacrificando Vitulis quos fecerat. 1. Reg. c. 12. v. 28. et seqq. Quam Vitulorum Ieroboamicorum historiam accurate exevitur idem Bochartus, c. cit. quod est de aureis Aaronis et Ieroboami Vitulit. Burmannus vero Ieroboamum Cherubinorum, qui ex Propitiatorio Arcae, in Templo Hierosolymitano, eminebant, siguram imitatum contendit, ut sic desiderium suis Hierosolymam ascendendi eximeret, tamquam iisdem divinae praesentiae symbolis fruerentur. Ita enim is Synopsi Theol. l. 4. c. 14. Part. 1. §. 19. Eminebant ex eo (Propitatorio) ex eodem auro, duo Cherubini, exodic. 25. v. 18--20. quibus Iudaeipuellorum facies appingunt, ad Angelos exprimendos; et bios sacratos volunt, nepro deo haberentur, ac Propitiatorin utrinque incubuise, superque illud ad decem palmarum altitudinem alas expandisse tradunt. describit autem illos aliter Scriptura, apud Ezech c. 1. v. 5. s. etc. 10. v. 14. instar 4. animalium, quaterna facie, hommis, leonis, Vituli et aquilae, eos depingens. et sex iis alas attribuit Esaias c. 6. v. 2. confer Apocal c. 1. v. 8 et c. 10. v. 8. quarum bina in altum elatae, binae leniter expansae, ac binaedemissae erant: subque alis a cunctis partibus manus humanas collocas Ezech c. 1. v. 8. etc. 10. v. 8. totoque corpore eculatos v. 12. pedibus insisterefacit, quorum extremae pars vitulinum calcem referebat; unde et Vituli dicuntur c. 10. v. 14. et solida erat, instarquelaevigatiaeris refulgebat. Ut erectipotius in Propitiatorio steterint, frontibus adversis, ac Propitiatorium despectantibus. Atque hinc simul intelligi potest, quinam fuerint Vituli aurei Ieroboami, 1. Reg. c. 12. v. 28. 29. Hos cur feminino genere Vitulas appellet Hoseas, c. 10. v. 5. vidimus supra voce Vitula. Coeterum Vituli non in cibis solum, sed et in deliciis veterum Hebraeorum fuere. Hinc Abraham apponit Angelis vitulum tenerum et bonum, Genes c. 18. v. 7. et Regi Sauli Pythonissa mactari iubet vitulum marbek. h. e. triturando saginatum, qua de re retro diximus. Nec paterfamilias in parabola quidquam habetlautius, quo resipiscentem filium excipiat, quam vitulum saginatum, Lucae c. 15. v. 23. Contra apud gentium non nullas, in mensam vitulos admisisse, summum censebatur scelus. Orienti quoque Valens Imperator legem dixit: Ne quis vitulinam esitare carnem vellet, ut agricolationi cousuleret, qua de re Cael. Rhodig. vide Lection. antiqu. l. 28. c. 2. et supra ubi de Bobus ac Carne bovilla. Vituli namque et triturationi, et arationi abhibiti, atque ad has operas cum industria assuefacti sunt iam olim, ut vidimus. Sed et hodie non licere Moscis vitulos mactare, tradit Alexander Guaguinus in Moscovia, et nota Io. Basilidis in operarios quosdam fame pressos, qui vitulum emptum mactaverant, crudelitas exercita A. C. 1569. cum arcem Wolochdam exstrueret. Praeter hunc usum, et sacris adhibiti Vituli, tum apud Israelitas, tum apud Gentiles, inter quos Romani rebus laetis vitulum Diis suis offerebant. unde vitulare et vitulatio nonnullis dicta. Vide supra. In foederibus quoque. Ita enim bove aut vutulo in duas partes discisso, inter has partes transiisse eos, quorum erat iurare foedus, legimus Ierem c. 34. v. 18. et 19. cuius ritus alibi in Scriptura nullum est vestigium, nisi quod Gen c. 15. v. 9. 10. iubetur Abraham Vitulam triennem, capram triennem et arietem triennem, per medium dissecare, et partes singulas singulis ex adverso opponere. Tum v. 17. lampas ignis inter segmenta illa transiit, i. e. Deus O. M. per typum illum significatus, qui cum Abrahamo foedus pepigit, ut dicitur versu seq. Vide quae supra diximus de Bove et Cane simili modo apud Macedones, dissecto; et de vitulo mirae magnitudinis, candido, sed purpurantibus maculis, it a ut haberet in latere uno, ave, in alio coronam, nato matri Aureliani Imperatoris in omen Imperii filio aliquando conferendi, Fl. Vopiscum in Aureliano, c. 4. uti de Vitulie bovis utero excerpti sacrificio, retro voce Populus, it. Palilia, et de probatione victimarum in Vitulo, apud Romanos voce Suffraganeus. Atque haec de proprio vocis significatu. Alias vituli elephantorum quoque pulli dicti sunt, ut videre est apud Plin. l. 8. c. 1. et Aelian. Histor. l. 10. c. 1. ubi hic mo/xous2] Graece itidem vocat. Aethiopes insuper, de filio, catulo et pullo hominum, quadrupedum atque avium, vocem usurpant, uti docet Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 27. Inde Vitulinus, inter cognumina Romanorum, inter quos Pomponius Vitulinus memoratur eidem, ibidem, c. 43. etc.
ULAI
nomen fluvii, Daniel c. 8. v. 2.
HLTIO
mandata heredi, apud Romanos olim, memoratur Suetonio, in Vesp. c. 6. Iactatum exemplar epistolae---defuncti Othonis ad Vespasianum extrema obtestatione, ultionem Inandantis. Nempe sic illi soliti, ultionem mortis suae amico aut heredi mandare; ut Germanicus apud Tacirum, l. 2. Annal. c. 85. quique non ulciscitur haeres, iure civili indignus habitus hereditate, leg. 9. C. de his quae indig. Pauli, Sent. Tit. 5. l. 3. Unde et filii conquestio apud Attium in Epigon, ex quo Marcellus profert in Ulso. Eiusdem modi Francorum ius, apud Aimoinum, Histor. Francor. l. 4. c. 28. Nec dissimiliter Senatus consultum Silanianum, de ultione Domini. An vestigia rei in Sacris, ubi de mandatis Davidis Regis ad Salomonem fil. circa Simei et Ioabum? 1. Reg. c. 2. v. 5. 8. Vide quoque Curtium, l. 5. extr. ubi Darii, et Sinicarum Rerum Scriptores, ubi Monarchae Zunchinii ultima, enarrant: praeter Theod. Marcilium, ad Sueton d. l. Certe etiamnum id non uno Italiae loco in usu esse dicitur; sed et vix ulli ingratum votum illud Didonis Punicae, l. 4. Aen. v. 625. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor etc. Nec mirum, cum ultione naturae nostrae, sibi relictae, nihil sit iucundius, ut Homerus alicubi ait, ad quem Eustathium vide: longe aliter sentiente Apostolo, qui Rom c. 12. v. 19. Ultionem, velut rem sacram, Deo propriam facit, *e)moi\ e)kdi/khs1is2, e)gw\ a)podw/s1w ktl]. Vide quoque supra Inimici, it. Manes: uti de more tela, quibus Ultio peracta, consecrandi, voce Tycho.
ULTOR
Iovis epitheton, quod sceleratorum impia facta ulcisceretur. Huic Agrippa aedem, Pantheon nomine, sacram fecit, cuius descriptionem vide apud Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 2. c. 5.
UNCAE_Manus
apud Papinium, l. 2. Theb. v. 557. ——— abscissis infringens cantibus uncas Exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus: Manus sunt in uncos compositae, quibus comprehendens scopulos se elevabat, ut se in cautes attolleret, uti locum exponit vetus Scholiastes. Alluditur ad morem per abrupta enitendi, Curtio indigitatum, l. 7. c. 11. ubi de Petra Arabiae ab Alexandro ad deditionem coacta: Ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa complexi levare semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quum cuneos inter saxa defigerent, quis gradus subinde insisterent etc. Quo genere scandendi exercitatissimum Eurybatum furem, iussum sollertiae suae specimen edere, circumpositis spongiis et stimulis, vel uncis ferreis, in parietes ascendisse, et tandem coram custodibus ipsismet, artes has admirantibus, tecto superato, evasisse e carcere, tradit Suidas. Est autem uncus ferrum incurvum acuminatumque, an ab unguis, an a Graeco o)/gkos2] tumor, quod, ubi incurvatur, videtur intumescere? Cuiusmodi uncos in telo Parthenopaeitres numerat Statius iterum, l. 9. Theb. v. 750. ——— cui luminis orbe sinistri Aspera tergeminis acies se condidit uncis: adeo ut sine maxima pernicie evelli non posset. Quemadmodum, de Alexandro M. legimus, in Oxydracarum urbe sagitta, cui si miles hami inerant, vulnerato, apud eundem Curtium, l. 9. c. 5. de uncis quadruplicibus. Vide notata Iusto Lipsio, Poliorcet. l. 4. c. 6. uti de uncinis ianuarum apud Veteres quos ko/rakas2] dixere Graeci, item de Uncino seu digitulo ferreo, ad subaperiendas fores, apud eosdem usitato, supra, ubi de Foribus, item voce Lusciniolus, alibique passim. Sed et Unci, Veteribus in usu, ad Reos excarnificandos vel pertrahendos ad poenae locum, h. e. ad scalas Gemonias, etiam ad eosdem in sublimi appendendos et demum, ad infames, multisque flagitiis ac sceleribus ad strictos, qui ex hac vita discessissent, in sentinas, sordium receptacula, Tiberim raptandos. Sueton. Tib. c. 54. Uncos et laqueos carnifex ostentabat. Vide quoque Arnob. adv. Gent. l. 2. Hinc Prudentius peri\ stef]. in Vincentio Mart. v. 173. Haec fatur et stridentibus Laceratur uncis denuo. Ubi tamen, uti in Martyrologiis passim, non Veter. uncos, sed ungulas, de quibus infra, intelligendos monet Desid. Heraldus, ad Arnob. Ad Veter, vero morem pertinet, quod de B. Sebastiano legimus, fuisse corpus eius post obitum ipsius, in cloacam Maximam unco pertractum: quidquid enim in maxime flagitiosos statui a Gentilibus solebat, idem Christiani ab iisdem patiebantur. Describi autem Uncus talis sic optime potest, quod fuerit baculus oblongus, sive hastula obionga, ab altero latere ferra mentum habens incurvum, ac in se retortum, eumin usum inventum, quem diximus. Vide Gallonium, de Martyrum cruciat. Meminit de Uncis, Cicero, Philipp. 1. c. 2. Uncus impactus est fugitivo illi. Amm. Marcellin. l. 7. Intendebantur Eqvulei Uncosque parabat carnifex. Seneca, de Ira, l. 3. c. 3. Cadavera quoque trahens Uncus. Sidonius Apollin. l. 1. Epist. 7. in fin. Uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis perhorrescent etc. Hodieque, in Hungaria inprimis, nihil inter Hungaros Turcasque frequentius Unci supplicio, quo Proditores in primis affici solent: sed palus is est erectus, cum ingenti, in medio, Unco e ferro, cui miseri impacti pendent aliquando satis diu, donecpenitus exanimentur. Unde memorabile, quod de Demetrio Duce Wisnovecio Polono, uno ex Maioribus Michaelis Wisnovecii nuperi Regis, circa A. C. 1500. Walachorum insidiis ad Turcica vincula deducto, et Selimi iussu, qui fortitudinem eius et fidem limis aspexerat oculis, ex Unco istiusmodi ferreo, quo lentius periret, suspenso, scribit Stanissaus Sternbergius, Chronol. Palmitis Corybutei. Cum is vitam in truci hoc supplicio aliquandiu tolerasset, gratiam sibi fieri petiit, ut militari more data pharetra sua cum manipulo sagittarum liceret perire. Quam cum impet rasset, intorsit sagittisque emissis praecipuos Turcas exanimavit, una sagitta ad cervicem reposita. Quo ad Selimum perlato, cum is celeriter advolans miraretur tantum vigoris adhuc Demetrio superesse; iste sepositam sagittam pharetrae mox applicans, eam in Tyrannum direxit. Verum, cum viribusiam vacillantibus frustra esset, ira percitus Selimus, ilico Sagittarios telis ipsum conficere iussit. Vide Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 8. ubi de Poloniae Regno, §. 2. et plura, voce Tractio. Sed et in feras, leones inprimis, uncos inicimos. Ezech c. 19. v. 4. Et duxerunt eum uncis (vel uncinis) interram Aegypti: ubi de Iudaeorum Rege sermo est, quem leoni in fovea capto assimilat Propheta. E fovea enim in caveam uncis leonis tracti, per varias regiones circumferri olim hodieque consuevere. Balaenas Crocodilosque similiter uncis impactis in potestatem redigi notum. Quo respiciens Deus Iob. c. 40. v. 21. de Leviathane, Ponesne, ait, uncum (ferreum) in naribus eius, aut maxillas eius hamo perforabis. Et Ezech c. 29. v. 4. ubi sub ceti aut crocodili figura Pharao describitur, Indam, inquit, hamos genis tuis; quomodo hodieque Itali bubalos, annulo naribus inferto, quovis ducunt. Sed et uncinos ferarum naribus aut malis affigebant, quo invitae traherentur. Ad quem morem iterum Deus alludit, Rabsaci dicens 2. Reg. c. 19. v. 28. Ponam uncinum meum in naribus tuis. Et principi Gog. Ezech c. 39. v. 2. Indam uncinos maxillis tuis. Atque huiusmodi unci magis intelligi videntur, apud eundem Prophetam d. l. ubi deleonibus. Plura hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4. ubi vocem Hebr. explicat. De uncorum in vulpibus lupisque capiendis usu, vide aliquid infra voce Vulpes.
UNCIA
*ou)gkia\] Siculis, minutus nummus, Romanis duo decima pars Librae. Plurima enim, in re Monetali, vocabula Siculorum adoptavere Romani, non ut eandem quidem omnibus partibus rem significarent, sed tamen, propter quandam analogiam. Ita sicuti Obolum, nummum argenteum, dixerunt li/tran]; Romanis Libra staqmo\s2] cuiusvis rei ponderandae, sed prima in aere. *ou)ggi/a] Siculis minutus ex aere nummus, ut dictum, Romanis pars minima Librae. Siculis decalitron secabatur, in decem partes argenti: Romanis Denarius appellabatur a decem libris aeris, dividebaturque in quatuor partes argenti etc. Unde optime monet Gronovius, licet huiusmodi Latinorum vocabulorum nonnulla Graecae originis sint, vim tamen eorum ac potestatem totam esse Latinam, de Pecun. Vet. l. 4. c. 17. Est autem Unciae signum Graecis, gamma appositum vel superpositum habens omicron. Vide Agricolam, l. 5. de Ponder. et Mens. in fin. Unde in Eusebii Pamphili *e)klogh=| peri\ staqmw=n] MS. ab Isaaco Vossio sibi communicata, notavit Gronovius, *dhna/rion go d.] id est, ou)gki/ai te/ssares2], Unciae quatuor. *nou/mmos2 go a], i. e. Uncia una. *stath\r go to\] ... i. e. ou)gki/as2 to\ h(/mis1u], Unciae dimidium: stater scilicet argenteus tetradrachmus. Vide eum, de Pecun. l. 3. c. 10. Fuit autem argenti Uncia, ut P. Gassendus aestimat, valore 64. solidorum Turonicorum, seu 50. Belgicorum, qui efficiunt Uncialem sive Thalerum. Gronovio exacte sunt 52. Hollandici, 65. Gallici, quod tamen discrimen tam leve esse, ut non attendi debeat, nisi a Mensariis, ait. In Unciario foenore, Uncia non fuit capitis seu sortis, sed centesimae: sicque in singulos menses foenus hoc promittebat eiusdem centesimae partis Unciam, ut toto anno exsisteret una pars centesima integra. Fuit vero centesima, denarius menstruus in denarios centum: uncia denarii sedecim assium, as cum triente; tantum igitur in mensem pariebat unciarium foenus: qui annui sunt duodecim asses, duodecim trientes, hoc est denarius unus sedecim assium, atque ita denarius unus ad centum annos accessit Unciis usuris, a parte duodecima centesimae, quae et ipsa menstrua fuit, appellatis. Vide iterum Gronovium, l. 3. c. 13. et supra Centesima. Constituit Unciarium hoc foenus, Lex XII. Tabb. Neque Unciario foenore amplius exerceto. Hinc Tacitus, Sanevetus, inquit, l. 6. Annal. c. 16. urbi foenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa, eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo duodecim Tabulis sanctum, nequis Unciario foenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur: dein rogatione Tribunitia ad semuncias redacta. Postremo vetita versura multisque Plebis scitis obviam itum fraudibus, quae, toties repressae, miras per artes rursum oriebantur. Repetiit Legem hanc XII. Tabb. Lex Duillia Moenia an. Urb. Cond. 396. lata, donec an. Urb. Cond. 406. C. Plautio Ypseo, T. Manlio Imperioso Torquato Consulib. Lex Semunciarii foenoris, quam Tacitus quoque innuit, a Tribunis Pleb. lata est, vide Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 20.
UNCTI
vide supra Loti. Coeterum in Sacris, qui singulari divinae providentiae beneficio ad eximiam dignitatem provectus erat, Unctus vocabatur, vide Psalm. 105. v. 15. ut Abraham, et Isaac; et Sacerdos summus, est Sacerdos unctus. Praecipue vero hoc nomine intelligebatur Libertatis vindex. Ita Saul in Regem unctus est, ut populum ab hostibus circumvicinis liberaret. Azael Rex Syriae unctus est ab Elia, 1. Reg. c. 19. v. 15. et Deus Cyrum unctum suum vocat, Esai c. 45. v. 1. quia illius, opera ad libertatem populi sui uti decreverat. Similiter Zerobabel et Iosua, qui de Babylonia populum reduxerunt, due filii olei a Zacharia appellantur, c. 4. v. 14. Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. XIII. ubi de Saule Rege.
UNGENDI_Ritus
olim frequens admodum. Namque infantem utero egressum statim lavabant, partim sale, partim aqua, eaque vel tepida, vel fervente, vel frigida, qua Germani etiam legitimum fetum explorarunt, Lacones vino: Additum apud Graecos oleum in xu/tlw|], de quo Nonnus, l. 25. *tiktome/nw| de\ o(i h)=en e)/ris2 trofo\s2, e)/gxea d) a)utw=|] *mazo\s2 e)/hn kai\ xu/tla, fo/noi kai\ s1pa/rgana qw/rac]. Nato vero illi erat contentio Nutrix, gladii vero ipsi Mamma erat et vasa olearia, caedes et fasciae thorax. Eo vero ungebant vel totum corpus, vel oculos solum naresve, ad infantis robur et calorem non satis firmum augendum et conservandum. Schol. in Aristoph. Plut. i(/na o(i po/roi u(po\ qe/rmhs2 a)newxqe/ntes2 kleisqw=s1in a)po\ tou= e)lai/ou e)piptwmatikou= o)/ntos2]. Unctioque haec lotionem tam constanter sequebatur, ut posterior ritus pro priore saepe sumeretur, et per to\ kutlw/s1ai] indigitaretur lotio, ut videre est apud Callimachum, Hymno in Iovim. Sed et Graeci recentioris aevi infantes a lamiis laesos oleo, quod a(/gion e)/laion], vel corrupte e)/leos2] appellant, inungere consuevere, cos hac ratione sanari putantes. Ex lampadum nempe, ante divos accensarum, oleo bombycem scu gossipium intinctum in cavum ca amum ingerunt, ut oleum conservetur, nec aliarum rerum contactu dispereat. Eo, domum reversi, puerorum infirmorumque partes praecipuas illinunt, et Sancto, cuius ex lampade oleum est, commendant. Modum in tinctionis et dies quibus ea fiat, docet Auctor Typici, c. 22. dies, quibus solitum sit dari, exponit L. Allatius, de quorundam Graecor. opinat. p. 119. plura vero hanc in rem, vide apud Ioh. Casparum Suicerum, Thes. Eccl. voce *e)/laion]. De ritu eosdem in Baptismate inungendi, attingemus infra aliquid. In Gymnasticis dein exercitationibus frequens unctio, ut vidimus supra, in voce Unctuarium, atque hinc in con vivia ritus translatus, ubi similiter ungebantur Veteres, tamquam cum Baccho luctaturi. Ita enim Aristophanes in Vespis, ——— *gumnastikw=s2] *u(gro\n xu/tlws1on s1eauto\n]. Unguentis nimirum delibuti crinesque peruncti ac coronati sedebant epulantes: ac praesertim nardo, rosa, unguento se inungebant, ut infinitis Veterum Scriptorum testimoniis probat Athenaeus, Dipnosophist. l. 15. c. 14. et seqq. Vide quoque Clementem Alex. Paedagog. l. 2. c. 8. Plutarchum, Symposiac. l. 3. Alios. Unde ovid l. 5. Fast. v. 340. —— Habent unctae mollia serta comae. Catullus item de cena sua, ad Fabullum, Epigr. 13. v. 11. Unguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres Cupidinesque. Addebatur et minium. Plin. l. 33. c. 7. Hac religione etiam nunc addi inunguenta cenae triumphalis et a Censoribus inprimis Iovem miniandum locari. Imo adeo frequens usus in conviviis Unguentorum ac coronarum, ut nullum absque illis apud antiquos descriptum reperiamus, haecque duo fere semper coniungantur. Seneca, de Ira, l. 2. c. 33. Ad cenam invitavit eum illo die, unguentum et coronas misit. Claudianus de bello Gildon. v. 444. Umbratus Dux ipse rosis, et marcidus ibat Unguentis, crudusque cibo, etc. Idque apud Graecos, Hebraeos, ac Romanos: hosque non solum primis Rei publ. nascentis temporibus, sed ea florente, imo et iam pene senescente, ut discimus ex Pomponio ICto, l. 21. ff. de auro et arg. leg. Unguentis legatis, non tantum ea legata videntur, quibus ungimur, voluptatis causa, sed et valetudinis, qualia sunt commagena, glaucina, crina, rosa, mura, colum, nardum purum, hoc quidemetiam, quo elegantiores sint et mundiores, utuntur feminae. Ubi pro crina, Crinina: pro rosa, Rhodina: pro mura, e myrrha, denique pro colum, Costum Eruditi reponunt. Et quidem hic distingui videmus Unguenta, quae ad necessitatem vel valetudinem adhibebantur, uti paulo supra de exercitationibus balneisque vidimus: ab iis, quae voluptati solum inserviebant, quaeque muliebri mundo contineri voluit Legissator, l. argum. ff. de auro et arg. leg. cum ea quae valetudini inserviebant, eo non continerentur. Ulpianus, leg. 25. ff. eod. Inprimis autem in conviviis petalium laudatum est, unguentum e nardo praestantissima, Foliatum Latinis dictum, de quo vide Dioscoridem, l. 1. c. 81. Martial. l. 14. Epigr. 110. Hac licet in gemma, quae servat nomina Cosmi, Luxuriose bibas, si foliata sitis. Quae omnia fiebant partim ad impediendos vapores sursum ferri solitos, partim ad poros aperiendos, quo eo promptius evaporarent. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticcael. 6. c. 3. et Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 30. nec non supra aliquid, voce Myrrha. Nec vero capita solum convivantibus inuncta, sed vino etiam unguenta insufa sunt, ut diximus retor, ubi de potione Murrhata, seu Murina. etiam coronis convivialibus addebantur, quibus aut irrorabantur eae, aut etiam mergebantur, ut gratiae florum, quae pascit aspectum, accederet voluptas. Inferebantur autem cum coronis unguenta ante missus secundae mensae, Athen. l. 15. qua de re multa commentatus est Car. Paschalius, Coronar. l. 2. c. 4. Porro, in Triclinio aeque ac balneo, pedes quoque inungere, apud plurimos, moris fuit: unde et CHRISTO idem contigisse a pia quadam femina, legimus Marci c. 14. v. 8. ubi nardini unguenti mentio fit, quod magni tum fuisse pretii eo est probabilius, quia illis temproibus unica fuit urbs Laodicea, quae unguentum huiusmodi cum laude conficeret, nec multo ante Galeni tempora in aliis etiam urbibus eadem bonitate fiebat. Modum vero et hic excessit Nero, quem, cum foras prodibat, pedes M Ottone monstrante unguento tinxisse, Plinius, l. 13. c. 3. memorat. Vide quoque Curtium, l. 8. c. 9. ubi de Indorum Rege, et eruditas ibi Raderi Notas. Interim et Graecos olim, adeoque eorum imitatione postea Romanos, antequam calcearentur, pedes inungerefrequentissime fuisse solitos, ex Athenaeo consta,t qui morem hunc mollitiei postulat. Quamobrem et Lucretius Sicyonia unguentis iunxit, l. 4. v. 1118. Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident. Qua de re vide Balduinum de Calceo, c. 21. sub fin. et supra ubi de Myrobathrariis. Etiam hospitum pedes lavari ungique consuevisse, diximus alibi. De reliquis membris aliquid infra dicemus. Neque vero corpus solum, membraque illius inungebant veteres, sed et, praeter coronas, de quibus aliquid dictum, vestibus unguenta affundebant, uti supra vidimus. Etiam Persarum Reges diadema seu fasciam suam Regalem unguento e myrrha, et odore illo, quem Labyzon vocabant, perfundere soliti sunt, uti Athenaeus refert, l. 12. Similiter priscos Aegyptiorum Reges, quandoque ignem, quandoque arborem, quandoque redolentia super caput unguenta, gestasse, maiestati conciliandae, testis est diodor. Sic. Antiqq. l. 2. ut nildicam, de inunctis militum clypeis et legionum aquilis, de postibus aedium Mariti, a Sponsa, adipe ungi ac obliniri solitis, unde Uxor quasi Unxor quibusdam dicta, aliisque, de quibus aliquid supra, uti de Oenanthino, quo non vestes solum, sed et mensas et thalamos, imo integras domos, perfundi a luxuriosis consuevisse, vidimus. Atque hactenus ab Ungendi se ritu veteres Christiani abstinuerunt, utpote minime necessario, et ad libidines incitante, ut docte Clemens Alex. *paioag]. l. 2. c. 8. Chrysostomus, Conc. 1. de Lazaro, Athanasius, de Virgin. Alii. Funeribus solum unguentorum usu reservato. Tertullian. de Idol. Pigmenta nobis ad solatia sepultur ae usui sunt. Et Apolog. Sciunt Sabaei pluris et carius suas merces christianis sepeliendis profligari, quam Diis fumigandis. Pergo itaque ad pollincturam cadaverumque unctionem, quae magna cura olim adhibita duplex fuit, una vulgaris, altera Magnatibus solum Prin cipibusque Viris adhibita, ut et cadaveri eorum, qua pote, aeternitas conciliaretur. Defuncti nempe corpus apud Graecos Romanosque, per intervalla primo conclamabatur, atque a proximis et affinibus calida aqua abluebatur, dein unguentis ungebatur. Virg. l. 6. Aen. v. 219. Per calidos latices et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. Unde ambrosia in caput vultumque Sarpedonis interfecti effusa Il. p]. v. 670. *xri/s1on t) a)mbros1i/h|]. Quo ritu qui desungebantur apud Romanos, Pollinctores dicebantur; apud Graecos vero, id a certis mulieribus, ad id destinatis, peragebatur: In utraque gente, sic lotum unctumque corpus candida veste induebatur, amiculisque feralibus obstringebatur, ut Appuleius ait, l. 10. Metam. Quo facit, quod apud Marcum, loco cit. Dominus noster, de femina illa, Quod habuit, inquit, ipsa fecit: antevertit unguento linere corpus meum ad pollincturam. Quod alterum ungendi condiendique genus attinet, dictum de illo supra. Imo et in suppliciis unguenta. Quo enim occisorum corpora diutius integra manerent, semperque vultus agnoscerentur, capita saltem inungi consuevere, id quod katamurou=n] dixit Plut. ubi, postquam Celomenis au)toktoni/an] commemoravit, Ptolemaeum iussisse to\ s1w=ma xrema/s1ai katamurw/s1antas2], cruci affigi unguentatum eius corpus, docet: tarixeu/ein] Herodotus aliique, quo de more vide Casaubon. ad Caesarem Suetonii, c. 74. Servorum vero funeribus unctura legibus negata. Cicero, de Legibus, l. 2. Haec praeterea sunt in legibus de unctura. Servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Quae et recte tolluntur, neque tollerentur, nisi fuissent, ne sumptuosa aspersione longae coronae nec acerrae praetereantur. E quibus verbis colligit Paschalius, funera, ab iss omnibus, qui prosequebantur, quique rogum circumstabant, unguentis olim fuisse solita aspergi, ubi supra, l. 4. c. 7. Plura apud Iac. Quzelium Animadversion. ad Minucium Fel. ubi de Aegyptiorum, a quo is mos videtur ortus, Hebraeorum, Romanorum, Christianorum unctura, p. 61. et seqq. erudite etc. Sed et in sacris, non exiguus Unctionis usus fuit, Consecratio namque Pontificis Max. apud Hebraeos, uti vestitu, et sacrificio, ita et Unctione constabat: quae per septem dies continuos administrabatur, quandiu oleum sacrum supererat. Istud enim semel a Mose confectum, Exodi c. 30. nongentos fere annos durasse dicitur: quo postea amisso, Pontificis inauguratio solo vestitu peracta est. Sed et Sacerdotes vulgares hunc ritum aliquoqusque cum Pontificibu communem habuere, Exod c. 29 et Levit c. 8. Discrimen fere in his duobus situm erat: I. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur: Sacerdotes vero reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis, inuncti et consecrati censebantur. II. Quod Pontifices oleo in capite perfundebantur, Exodi c. 29. v. 7. coll. cum Levit c. 8. v. 12. et c. 21. v. 10. unguentumque illud optimum descendehat super barbam eorum, usque ad oram vestium, Psalmo 133. v. 2. Sacerdotes autem oleo, admixto victimarum sanguine, in sacra veste leviter tantum adspergebantur, Exodi c. 29. v. cit. Vide quoque Levitic. loc. cit. Quae quid designarint, erudite explicat Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 8. §. 25. et seqq. Praeter Pontifices, etiam Reges Israelitarum oleo fuisse inaugurates legimus, quod quidam cum oleo sacro idem fuisse contendunt, aliis diversum id facientibus, auctoritate loci Exodi c 30. v. 32. 33. Carnem hominis n eo ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote similiei: res sancta est, etc. Cum vero omnes et singuli Pontifices, in initiatione, sacro oleo linerentur, unde Sacerdotes uncti appellantur, Levit c. 4. v. 5. et c. 6. v. 22. Reges tantum ii ungebantur, qui rebus turbidis et successione ob tumultum ac seditiones incerta, in Davidis solium evehebantur, ut in Salomone et Ioa factum, 1. Reg. c. 1. v. 39. et 2. Reg. c. 11. v. 12. Ubi et hoc observandum, quod Saul et Iehu dicantur inuncti Bepac], i. e. lenticula olei, 1. Sam. c. 10. v. 1. David vero et Salomo Bekeren], h. e. cornu olei: quorum illo brevem Regni durationem, isto perpetuitatem indigitatam fuisse, aiunt Doctores, vide Thom. Gowyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 4. et supra voce Oleum, infra Unguentum. Etiam Antiquis in more positum fuit, ut testandae reverentiae et cultui religioso, vel qui proxime ad religiosum accederet, oleum vel unguentum offunderent. Sic Iacob lapidi, quo erat usus pro cervicali, oleum superfudit, Genes c. 28. v. 18. idemque statuam eo loci erectam, ubi Deus cum ipso erat locutus, simili veneratione prosequutus est. Similiter lapides unguine delibutos, ut loquitur Appuleius, pagani in biviis, triviis, quadriviis, coluerunt, quod multi Scriptores confirmant: Clem. Alexandrinus liparou\s2 li/qous2] istos vocat, l. 7. Strom. Fuere autem lapides illi vel Viales, de quorum unctura, vide praeter hunc Auctorem Appuleium, Floridor. l. 1. ubi et alia similis superstitionis recenset. Vel Terminales, de quibus Sicul. Flaccus eleganter. Imo et acervos ex lapide congesto, qui pro terminis eligebantur, inungi consuevisse, discas ex Theophrasto peri\ deis1idaimon]. et plura de his omnibus, ex Iac. Ouzelio, Animadvers. ad Minucium Fel. p. 11. et seqq. ut et iis, quae hic passim. Ad quem ritum alludens Plato, Homerum e Republ. sua unguentis delibutum emittit; non contumeliae causa, sed quasi hoc facto testatus, maiorem se illum agnoscere, quam ut locum civis in sua Republ. obtineret. Animalia quoque, quae Diis consecrabant Veteres et libera sinebant abire, unguentis eadem ob causam linebant, ut multis exemplis probat ad Sueton. l. 1. c. 80. Casaubonus. Et forte, Mulieres illae sanctissimae in Euangelio, quum in Domino, quem esse Deum adhuc ignorabant, aliquid tamen supra hominem admirarentur, devotionem suam hoc facto testatae sunt. Vide eund. Casaubon. Exercitat. 14. ad Annales BAronii §. 12. et de lapides, Terminales inprimis, ligna, aliaque inungendi superstitione, apud Gentiles frequenti, plura apud Car. Paschalium, in Coronar. l. 4. c. 4. Ut verbum addam de unctionibus Christianorum, inter ritus Baptismales, unctionem quoque processu temporis adhibitum iam olim, docet pluribus Ioh. Casparus Suicerus, Thesauro Eccl. voce Chrisma. Bulgari vero semel in Baptismo unctum, denuo chrismate inungebant, qui ritus a)namuris1mo\s2], quasi reunctio seu repetita unctio, dictus est. Photius, Epist. 2. p. 50. de Bulgaris, o( a)namuris1mo\s2 tw= h)/dh bebaptis1me/nwn kai\ memuris1me/nwn, ou)de\ kano/nwn deh/s1itai ei/s2 kata/gnws1in], Iam baptizatorum et oleo inunctorum reunctio ne Canonibus quidem indiget ad sui condemnationem Haereticorum tandem nonnulli, postquam conversi essent, licet non baptizarentur, ungebantur tamen, uti de Novatianis docet can. 7. Concilii Laod. ut et Photinianis ac Quartodecimanis: de iisdem, atque insuper de Arianis, Macedonianis, Sabbathianis, Apollinaristis, aliis, can. 7. Concilii Constantinopolitani, ubi sacro unguento frontem et oculos et nares et os et aures, illini consuevisse, innuitur. Vide eundem Suicerum, voce *ai(/res1is2]: uti de ritu inungendi Infirmos, Moribundos, Mortuos, supra voce Inunctio, item ubi de Oleo; de nataturis, itidem supra ubi de Nandi peritia, et de alia exercitia subituris, voce Unctuarium: adde quae diximus, voce Chrisma, ut et quae hic mox subiungemus.
UNGUENTUM
pro vario usu multiplex est. Auctor est Athenaeus, priscos Graecos adeo eorum fuisse studioso, ut expioratum habuerint, ecquod Unguentum cuique membro esset accommodatum, Dipnosophist. l. 15. *o(/ti di\a s1poudh=s2 h)=n toi=s2 palaiote/rois2 h( tw=n mu/rwn xrh=s1is2, dh=lon e)k tou= kai\ e)pi/stasqai poi=o/n ti e(ka/stw| tw=n melw=n h)mw=n e)stin e)pith/deion]. Et hospitem esse in Scriptoribus Graecis ac Latinis oportet eum, qui ignoret, luxum pretiosissimorum Unguentorum priscis nepotibus in frequenti usu fuise, maxime autem, cum intricliniaribus lectisaccumberent, Casaub. ubi supra. Metopio, de quo multa Hieron. Mercurialis Variar. Lection. l. 2. c. 19. quodque unguentum Aegyptium fuit, sicut et mendesium, crura et pedes inungebantur: Phoenicino, malae et mammae: Serpyllino, genua et collum: Sisymbrino, utrumque brachium: Amaracino, supercilia et coma: Amomo, capilli, ut patet ex Seneca aliisque. Ovid. Ep. 21. Heroid. v. 166. Spissaque de nitidis tergit amoma comis. Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 111. Nec pingui erinem deducere amomo. Unde, non liquidum, id, ut Bernardinus autumat, sed valde spissum fuisse patet, quod etiam Persius satis clare indigitat, cum ait, Sat. 3. v. 10. Compositus lecto crassisque lutatus amomis. Fuit autem maximo in pretio, non Aegyptium illud, de quo Daniel Galetanus ad Senecam. qui inscite amomum cum metopioconfundit: sed Assyrium, de quo Virg. Eclog. 4. v. 25. ———— Assyrium vulgo nascetur amomum. Vide Delrium, Notis ad Iustin. l. 9. c. 4. §. 1. Totum hominem unguento perfudit Antiochus Epiphanes, quem cum unguentis delibutum beatum quidam praedicasset, laetatus, Ego. inquit. huius satietatem tibi inducam, ac vas plus quam duas choas cpaiens crassi unguenti in caput illius effundi iussit: lubricoque facto loco ipse cecidit ridens, et eorum compulures, qui una lavabantur, uti habet Interpes Polybii, Histor. l. 26. Non mior luxuria Othonis, qui, Neronem excipiens, fistulas aureas argenteasque diversis proposuit locis, quae aquae instar unguentum funderent,m apud Plut. in Galba etc. Sed ab his laetitiae signis atque irritamentis logentes abstinuere, 2. Sam. c. 12. v. 20. specialiter in ieiunio, ut colligitur ex 2. Sam. c. 14. v. 2. coll. cum v. 16. qua de re vide Ioh. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce *a)leifw]. Flamini quoque Diali, sub dio saltem, fas inungi non fuisse, testatur Plut. in Quaest. Rom. etc. Coeterum de origine et progressu unguentaria Rei, sic Plin. l. 13. c. 1. princip. Quis primus invenerit, non traditur. Iliacis temporibus non erant —— Persarumesse debet gentis unguentum. Illi madent eo, et accersita commendatione, ingluvie natum virus exstinguunt. Primum quod equidem inveniam, castris Darii Regis expugnatis, in reliquo eius apparatis Alexander cepit scrinium ungentorum. Postea voluptas eius a nostris quoque inter laudatissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, et quae seqq. ubi ordine enarrat, quo tempore, apud quas gentes, quodque unguentum in usum venerit, cesseritque recentius invento. Sed unguenti Homerum iam meminisse, discimus ex Il. c]. v. 171. ubi de Iunone, ———— a)leiyato dh\ lip) e)lai/w|] *a)mbros1i/w|, e(danw=|, to\ ra) o(i tequwme/non h(=en,] *tou= kai\ kinume/noio *dio\s2 poti\ xalkobate\s2 dw=] *e)/mphs2 e)s2 gai=a/n te kai\ ou)rano\n i(/ket) a)utmh/]. Vetusque Comoedia passim mu/ron] nominat, et muri/zesqai] et muraloiqei=n], ut et Lyrici Poetae, Alcaeus, Sappho, Anacreon, Alii. Sic Sophocles inducit in quadam Fabula Venerem mu/rw| a)leifome/nhn]; Minervam autem e)lai/w| xriome/nhn]. Legeque sua sanxit Solon, ne viro liceret muropwlei=n]. Notant etiam Grammatici, mu/rou] quidem nomine primum fuisse usum Archilochum hoc versu, *o)uk a)\n mu/rois1i grau=s2 e)ou=s1) h)lei/feto], rem tamen ipsam longe antiquiorem, et Homerico iam, ut vidimus, aevo, usitatam: neque ex oleo tantum, sed et ex aromatis condita, quae Veteribus quw/mata] dicebantur, unde vestes apud eundem Homerum tequwme/nai], h. e. unguentis perfusae, ibid. v. 172. etc. Quod vero de Persis idem Pliniusait, sic habet. Sobrietatem in hac gente ac victus frugalitatem commendant Veterum haud pauci. Exercitiis quin etiam ac sudoribus ita assuefacti sunt, ut homo Persa temere cibum non sumeret, priusquam ab exercitio sudasset. Cum autem post sudorem lavarent reliquae gentes. Graeci et Romani, et hi quidem frequentius, Persae in sudata veste durabant. E qua illuvie atque imbalnitie, ut loquitur Lucilius, sordes et immunditia et totius corporis foetor, quod virus unguentorum usu, quibus toti madebant, expellere consueverunt. Ad Romanos quando exotica unguenta pervenerint, idem indigitat, l. eod. c. 3. Quando id primum ad Romanos penetraverit, haud facile dixerim. Certum est, Antiocho Rege Asiaque devictis, urbis anno quingentesimo sexagesimo quinto, P. Licinium Crassum, L. Iulium Caesarem Censores edixisse, ne quis venderet unguenta exotica. Itaque non statim post Alexandri M. aetatem, quod Solinus vult, sed demum post domitam Asiam, ungentorum illecebra cum coeteris Asiae deliciis, in Romanum solum fluxit, uti pluribus docet ad illum Salmasius, p. 947. Compositionem Unguentorum quod spectat, de illa sic iterum Plinius, c. 1. l. cit. Ratio faciendi duplex, sucus et corpus. Ille olei generibus fere constat, hoc odorum. Haec slymmata vocant, illa bedysmata. Tertius inter haec est color, multis neglectus. Huius causa adduntur cinnabari et anchusa etc. ad quem locum vide Dalechampium, et prae illo salmas. ad Solin. ubi hanc in rem, et in specie, de unguentis ex amomo, cinnamomo, costo, croco, palma; de Unguento Mendesio, Muscellino, Nardino, aliis: de Unguentorum speciebus, quorum alia xri/s1mata], alia a)lei/mmata], aliisque huc pertinentibus, egregia habes complura. De quibus tamen omnibus graviter idem Plinius, ubi supra c. 3. princip. Haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. Margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt: vestes prorogant tempus: unguenta ilico exspirant, ac suis mortuntur horis. Summa commendatio eorum, ut transeunte femina odor invitet etiam aliud agentes, Exceduntque quadringentos denarios librae. Tanti emitur voluptas aliena. Etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. Alia longe ratio fuit Unguenti illius sacri, quod ipse Deus Mosi conficiendum praescripsit, quoque, praeter res sacras universas, Pontificem Max. quemque in vetere Ecclesia inungi oportebat: ut hoc signo adumbraretur Divinitatis in Isu Christo, Pontifie nostro uncio, inhabitatio et Spiritus S. dona largissime in eius carnem effusa, Pfalme 45. v. 8. et Iohannis c. 3. v. 34. De eo sic legimus Exodi c. 30. v. 23. et seqq. Accipe tibi aromatum praestantissimum, myrrhae ingenuae quingenta (pondo) et cinnamomi odorati dimidium eius, ducenta quinquaginta: et caelamt odorati ducenta quinquaginta: Et casiae quingenta, prout est pondus sacrum et olei olivae hinem: Et parabis ex illo oleum unctionis sacrae, unguentum unguentariae opere unguentarii: oleum unctionis sacrae esto. Eoque unges Tentorium conventus, et Arcam ipsam Testimonii, Mensamque illam cum omnibus instrumentis ipsius et Lychnunchum ac instrumenta eius et Altare ipsum suffitus. Altare quoque holocausti et omnia instrumenta eius, labrumque ac scapum eius: ut sanctifices illa; sintque res sancta sanctarum: quidquid tetigerit illa, sanctum esto. Abaronem quoque et filios eius ungito, etc. Et paulo post, v. 32. et seqq. Carnem hominis ne eo ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote simile ei: res sancta est, res sancta esto vobis. Quisquis conficiet simile ei, aut quisquis imponet ex eo rei exterae, propterea exscindetur e Populis suis. Unde colligi potest, ne ipsos quidem Reges eodem oleo inungi consuevisse, quod quidam asserunt. Durasse Unguentum hoc sacrum annos fere nongentos, eoque tadem amisso, Pontificis inaugurationem solo vestitu sacro fuisse peractam, iam diximus. Vide hic supra in voce Unctuarium, item ubi de Ungendi ritu: de vasis vero, in quibus optime conservantur unguenta, voce Alabastrum: uti de vino ab Unguentis nomen adepto, Murina.
UNGUIS
an ex Graeco o)/noc], an quasi unctus: pellucidus enim est? quem animae teneat gradum, disputat Augustinus ex Varrone, de Civ. Dei, l. 7. c. 23. Tres, inquiens, affirmat esse Animae gradus, in omni universaque natura. Unum, qui omnes partes corporis, quae vivunt, transit, et non habet sensum, sed tantum ad vivendum valetudinem: Hanc vim in nostro corpore permanare dicit in ossa, Ungues, capillos: sicut in Mundo arbores sine sensu aluntur, et crescunt, et modo quodam suo vivunt etc. Usus eorum multiplex, non enim ornant modo, verum etiam muniunt digitos, uti Aristoteles ait, de Usu part. l. 1. Et quidem antiquissima haec arma mortalibus, soemineo inprimis sexui. Legimusque Dionysii filias, post innumeras contumelias, ungium tandem compunctione necatas, a Lorensibus, apud Athenaeum, l. 12. c. 19. Hinc praescindendi nulla eius aevi hominibus cura, hodieque apud certam Indiae gentem nobilitatis non aliud certius indicium. Postmodum vero, politiori vitae illos praesecare coeperunt, quod e)conuxi/zein] Graecis appellatum. Erat autem id officium apud Romanos Tonsorum, ut de Bruti Porcia refert Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 15. et l. 4. c. 6. ex. 5. de Vulteio item, Horatius, l. 1. Ep. 7. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 36. cuius lemma est, Ferramenta Tonsorta: Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis: Unguibus haec longis utilis, illa genis. Tonstricumque, uti diximus supra. Cuiusmodi munere apud Cleopatram functa Charmione est, una ex illustribus, illius ancillis, cuus Meminit Galenus, de Theriac. ad Pisonem, l. 1. c. 8. h( a)pote/mnous1a ta\s2 u(peroxa\s2 tw= o)nu/xwn e)ufuw=s2], extremos ungues dextre praecidebat. Vide quoque Tzetzen, Chil. 6. Histor. 44. et supra voce Charmione, it. Symphonia. Non resecabant autem nundinis. Plin. l. 28. c. 2. Ungues resecari nundinis Romanis tacenti atque a digito indice, multorum pecuniae religiosum est. Vide apud eundem plura de superstitione circa haec veter. Romanorum alibi. Resegmina vero Flamen Dialis, utpote inter immunda censita, subter arborem felicem, ut et capilli segmina, terra operiebat, A. Gellius, l. 10. c. 15. Alii ad fi/ltra] adservabant, una cum pilis urenda. Unde in Erotopaegnio Laelii apud Apuleium, in Apolog. ubi pleraque Veterum philtra enumerantur, etiam illa recensentur, Trochus, pili, ungues, taeniae. Vide Salmas. ad Solin. p. 942. At Sinenses hodierni etiam idolis suis illa offerre non dubitant etc. Sed et scindebantur medio aevo ungues, quae eorum scissura, inter poenae levioris species, occurrit apud Auctorem Fletae, l. 1. c. 26. §. 4. ubi de poenis in Anglia usitatis. Porro rodunt eos invidi. Ita enim Martialis, l. 4. Epigr. 27. v. 5. Ecce iterum nigros corrodit lividus ungues. Meditabundi item, unde quae scripta admorsum unguem sapiunt, praeclara habentur. Inaurant insuper Turcicae virgines, sponsae inprimis, de quo more iam apud Veteres (etiam in ferarum exuviis, quas prisci Heroes cum unguibus gestabant) usitato, vide supra, ubi de artificio Deaurandi. ut ad usus eorum redeam, Unguibus ac digitorum summitate citharae nervos temperari, diximus supra voce Plectrum. Praeterea marmorarii iuncturas unguibus probant, unde ab ungue phrases ortae, quae pertinent ad summam a)kri/beian]. Ut ne latum quidem unguem discedere, Tenere ad unguem. Et in Horatio, l. 1. Sat. 5. v. 31. ——— ad unguens Factus homo ———— Et, in Arte, v. 294. ——— carmen non castigavit ad unguem. Et in Virgilio, l. 2. Georg. v. 272. ———— omnis in unguem Arboribus positis secto via lumine quadret etc. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior l. 2. c. 44. Sed et in Sacris unguium aliquis olim usus fuit. Avibus enim, quod operosius sacrum fuisse tradunt Iudaei, Sacerdos pollicis ungue discindebat caput, tum sanguinem ad Altaris angulum exprimebat, dein ingluviem auferebat, tandemque discissis sub alarum recessu carnibus concremabat, Lev. c. 1. v. 14. 17. de quo usu vide Bochart. Hieroz. parte poster. l. 1. c. 5. Contra abusi graviter iis sunt Veteres qui in sacris Inferorum veocatoriis terram illis scalpebant, vide supra Scalpere, et qui ex illis divinare satagebant inter *katoptromantei/as2] species hanc quoque referentes: memoratam Kimchio ad Ezech c. 21. v. 21. ubi de *belomantei/a|] Regis Babyloniae: Acuebant et expoliebant aciem ferri telorum, ita ut valde splenderet et coniectores in ea viderent, quid futurum esset, quomodo vident in ungue pollicis manus, quia splendet, ita et in gladio vident et in speculo. Quo pertinet, quod ex maculis unguium hodieque mendaces arguuntur, quodque omnium, quae sibi eventura essent, vestigia in unguibus apparuisse, scribit Cardanus, de Var. Rev. l. 8. c. 43. Gravius, qui sub illis venenum occultabat Monachus, quo tandem is Henricum VII. Imperatorem interemit, vide in eo. Item qui adactis intra digitorum ungues acubus miseros excarnificarunt Tyranni, vide Aelian. Hist. l. 9. etc. uti de Animalium unguibus, Plinium, l. 11. c. 45. plura vero hanc in rem hic passim.
UNGULA_ab_UNGUIS
cornea pars pedis est in equis, bobus et similibus. Et quidem in equis h( xelidw\n] cavum eius Graecis dicitur, quod bifurcatam hirundinis caudam aliqu`o mod`o referat, profundius in euqis generosis, quorum proin pedes tam facile non laeduntur. Unde pede sol`o allis`o gravius strepunt. Poeta, l. 3. Georg. v. 88. ubi de nobilis equi notis, ———— solido graviter strepit ungula cornu. Indidem xalko/podes2, kanaxh/podes2, u(yhxi/es2] Graecis dicti, inter quos Homerus e)rigdou/pous2 po/das2 i(/ppwn] vocat, de bellicis equis verba faciens. (/*ws1per ga\r i)ku/mbalon yofei= pro\s2 tw=| dape/dw| *ih( koi/lh o(/plh], solo enim allisa cava ungula resonat, ut cymbalum, Xenophon: quam in rem vide Sam. bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 8. uti de vi onagri, in ungulis pedumque ictu sita, supra ubi de eo; de coeterorum vero animalium ungulis, Plinium, l. 11. c. 46. Dico saltem, ex ungula quoque munditiei indicium capi voluisse Deum, Levitici c. 11. v. 2. et in quadrupedibus mundis, praeter ruminationem, requisvisse, ungulam scissam et divisam simul, uti quoque videre est Deuter c. 14. v. 8. Quorum locorum occasione Bochartus, Animal, ait, aliud est mw/nuxon], solidipes, ut equus, mulus, asinus; aliud di/xhlon], bifidum, ut bos, cervus, capra, ovis; aliud poluxide\s2], multifidum, ut canis, leo, lupus, felis. Multifidum dicit Moses ambulare super plantas aut manus suas, Lev. c. 11. v. 27. cum quia caret ungula, tum quia pedes habet manuum instar digitatos. Hoc subtilius, quod distinguit meses inter fissionem et divisionem ungulae. Ita ut quaedam scribat ungulam simul dividere et findere, ex quorum numero est porcus, alia ungulam dividere quidem, sed nonfindere, Lev. c. 11. v. 7. 26. quia cohaeret adhuc vel a parte superiore, vel ab inferiori —— Exmplo sit camelus, cuius ungula superne divisa est et inferne chohaeret tec. Quare vero animalis scissam simul et divinam ungulam habentia pro mundis fuerint habita, et quid utroque signo fuerit indigitatum, Burmannus docet, fissione o(rqotomi/an] rerum sacrarum, et divisione in duas solum partes, firmitatem et constantiam in fide ac iustitia, praefiguratum innuens, Medit. ad l. Ut hoc unum addam, intra ungulam bovis cibum recondere solitum Epimenidem, tradit ex Demetrio Laertius. Contra ex ungula equi mortem hausit Alexander M. Veneni enim, quo is peremptus, tanta vis fuit, ut non aere, non ferro, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit, Iustinus, l. 12. c. 14. Vide quoque Pausaniam, in Arcadicis. Plut. tamen in Alex. c. 129. et Aelianus, Hist. anim. l. 10. c. 40. ungulam asininam fuisse scribunt: ut Arrianus, l. 7. Plinius, fine libri 30. et Vitruvius, l. 8. c. 3. mulinam: CUrtius iumenti ungulam simpliciter vocans l. 10. c. 10. rem in medio relinquit etc. Vide Berneggerum, ad l. et plura hanc in rem hic passim, ubi de Animalium quolibet in specie, ut et infra voce Ungulus.
UNGULA
inter isntrumenta hominibus excruciandis excogitata, memoratur Cypriano, ad Donatum, Hasta illis et gladius et carnifex praesto est, Ungula effodiens latera et deradens, Eculeus extendens etc. Prudentio Hymno 2. D. Vincentii, v. 117. Ridebat haec miles Dei, Manus cruentas increpans, Quod fixa non prosundius Intraret artus Ungula. Bisulcae eidem dicuntur, in Hzmno 14. D. Romani, v. 71. Amor coronae pene praevenit crucem Lictoris artem, sponte nudas offerens Costas bisulcis exsecandas Ungulis. Idem alibi ictus earum hiulcos> vulnera lacunas vocat etc. Erat avem ferrum mucronatum, quo sulcatim corpora laniabantur et fodiebantur. Et quidem eorum, qui in Eqvuleo torquebantur, cutem Ungulis ferreis laniari solitam esse discimus ex Iustiniano de Mathem. in C. ubi ait. Sic Eqvuleo deditus et ungulis latera sulcantibus scelere dignas perferat poenas: et Sigonio de Iudic l. 3. c. 18. ubi, de Eqvuleo loquens, inter alia, ait, Catasta fuit lignea etc. in altum erecta, ut ex ea quasi ex cruce quadam miser penderet; tum primum compagem ipsam ossium illius divellebant, deinde candentibus eiusdem corpori laminis admotis, atque bisulcis ungulis ferreis lateribus laniatis doloris acerbitatem augebant. Has Ficiulas esse, ex isidoro videtur colligi, Etymol. l. 5. cap. ult. Ungulae dictae, quod effodiant; hae et Fidiculae, quia iis rei in eqvuleo torquentur, ut fides inveniatur. Gallonius, ex findendo seu fodiendo sic appellatas esse statuit. Vide supra ubi de Fidiculis. Idem fuisse genus quoddam forcipis ferreae docens, eas hoc modo explicat: Coniungebantur primum duo simul ferri frusta oblonga aliquantulum, eo prorsus modo, quo illa forcipis ferreae fabrorum connecti copularique solent; quorum extremae partes rotundae erant et prope earundem finem paululum excavatae, quod idcirco fiebat, ut hastulae aliquae in ipsis includi atque affigi possent, ad maiorem commoditatem carnificum, reos in Eqvuleo positos vel stipitibus affixos vel sublime appensos discerpentium. In partibus vero superioribus a coniunctione nimirum frustorum amborum ferri incipiendo, unius palmi erant longitudinis, duorum digitorum latitudinis exiguaeque crassitiei, subtiles siquidem ac exiles construebantur. Porro affigebantur his mucrones sex ferrei, terni in singulis, hoc ordine, ut in alterius illarum medietate duo mucrones eius ferme superficiei fixi essent, in medietate vero alterius unus tantummodo adversus duos: qui, si contingebat forcipes constringi quia in fursti medio affixus erat, duobus prioribus aculeis obviam fiebat atque occursabat, per eos quasi se ipsum traiciendo. Amplius in issdem partibus alii totidem mucrones in earum capitibus inerant, aculeorum ordine duntaxat immutato. Unde eveniebat, ut carnes illorum quibus admoverentur, et fodicarentur et sulcarentur. Quocirca non mirandum, quod bisulcae dictae. Variis autem modis excarnificabantur his ungulis homines, quandoque Eqvuleo, vel palis aut columnis alligati, quandoque sublime appensi, capite etiam nonnumquam ad terram verto. etc. Vide Gallonium de Martyr. Cruc. c. 3. Hinc ungulare, seu exungulare, ungularum tormentum inferre, in Vita Potiti Martyr. c. 6. Ferantur ferreae ungulae et unguletur. Et in Act. Eulaliae Barcinon. num. 6. Iussit --- suspendi eam, quamdiu exungularetur, apud Car. du Fresne, Glossar. lacerare simpliciter vocat Seneca, de Ira, l. 3. c. 3. Unde eqvuleis et laceratioibus subiacere, in l. 4. Cod. Theodos. de Numerar. vide supra in hac voce.
VOCONIA_Lex
a Q. Voconio Saxa Tribuno Pleb. Au. Urb. Cond. 524. lata, mulierum hereditates definivit, vide Thom. Dempster. Ant. Rom l. 8. c. 18.
VOLATUS
agitatione alarum fit in aere, sicut natatio pinnatum in aquis, ac directione caudae, quae id avi est, quod navi clavus. Unde ex milvi inprimis volatu, navigandi Attem primam cepisse originem, sunt qui scribant. Ut autem ad progressum, natationem et reptationem, reliquis animalibus, sic et ad volatum avibus idonea fabricavit corpora Deus, qua de re pulchra habes apud Vossium, de Orig. Idol. l. 3. c. 37. Et quidem semper ferme volant, quae a)/podes2] dicuntur, manucodiatae inprimis seu paradisiacae aves, quibus pedes quidem sunt, sed non ut iis consistant, verum haereant solum, cum quielscendum est. Reliquae, expandunt alas, pendentesque raro intervallo quatiunt (ut milvi) aliae crebrius (ut accipitres) aliae et iota litera pandunt (ut corvi) quaedam vero maiore ex parte compressis volant (ut pici) percussoque semel aliquae et gemino ictu (ut cardueles) aere feruntur, vel, ut inclusunt eum prementes, eiaculantur sese (ut hitundines) in sublime, in rectum, in pronum. Impingi putes aliquas (ut perdices) aut rursus ab alto cadere has (ut alaudas) illas salire (ut coturnices) Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime protinus sese tollunt; atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. Vultur, et fere graviores, nisi ex procursu, aut altiore tumulo immissae, non evolant, cauda reguntur, Plin. l. 10. c. 38. Praeterea avium quaedam solivagae sunt, ut merula: quaedam volant catervatim, ut sturni, Idem, l. 10. c. 24. Plerisque item avium volatus rectus, hirundini anfractuosus unde eam aquila intercipere nequit, ibid. Anseres et olores, liburnicarum more, rostrato impetu feruntur, a tergo semper dilatante se cuneo, l. eod. c. 23. Merops, non ut avium aliae, ei)s2 tou)/mprosqen i(/etai] anteriora versus fertur, verum e)/mpalis2] retrorsum ac versus caudam, Aelian. de Anim. l. 1. c. 49. Porro alte, quamvis tarde, vultures volaut, Ovid. in Ibin, v. 169 -- tardus trahet ilia vuliur. Etiam ardeae sublimis volatus est. Imo uncos ungues habentes omnes fere altivolae sunt, praeter nocturnas --- Omnibus alae grandes, corpus exiguum, iterum Plin. l. cit. c. 19. quod volatum non parum iuvat. Celeritatem quod attinet, ea mira in accipitre est, fassofw/nw|] inptimis, a palumbis necandis, sic vocato, Porphyr. de Abstin. l. 3. Scriptura S. columbatum volatum a per nicitate commendat, Psalmo 55. v. 7. Quis dabit mihi pennas, sicut columbae, ut volem. Sed aquilarum maxime, 2. Sam. c. 1. v. 23. leviores rant Aquilis, de Saule et Ionathane. Habacuci c. 1. v. 8. Volabunt, ut aquila, quae festinat ad cibum, de Assyriis etc. Unde rapide decurrentis aevi spatia, apud Hiobum c. 9. v. 26. et fluxae opes instabilesque, Proverb c. 23. v. 5. cum aquila volante conferuntur. Vide Sam. Bochart. Hieroz part. prior. l. 1. c. 3. Atque ab hoc avium in volando impetu est Graecum o)/rnis2], nempe ab o)/rnusqai]. et Latinum avis, nempe ab a)i/ein], ut vult Scaliger, vel ab Hebr. volavit], ut Vossius, quem de avium hoc motu erudite disserentem vide ubi supra, l. 3. c. 87. De Veterum vero ex avium volatu divinandi more, diximus supra ubi de Avibus, Augurioque, uti de piscium quorundam volatu, ubi de Piscibus: et de temeritate quorundam, pennis non homini datus, idem aeris iter tentantium, in voce lcarus, item ubi de Neurobatis et Scoenobatis. Hinc Volaticus ut volaticae mulieres apud Festum, 1. e. Striges, mulieres maleficae et sagae, quae in aves verti et volare credebantur. Ovidius de saga, l. 1. Amor. El. 8. v. 13. Hanc ego nocturnas suetam volitare per umbras Suspicor, et pluma corpus anile tegi. Et Volatica, h( o)iwnistikh\, h( o)rneos1kopikh\] etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. sub fin.
VOLUMEN
pro libro. Veteres enim (ut Turcae etiamnum) circum ligneum teretem surculum vel osseum librorum materiam, sive corticem, sive papyrum, sive carbasum, sive ovilla tergora, sive linteum sive aliud quid convolvebant; librumque sic complicatum Volumen, surculum ipsum Umbilicum, eiusque capitula utrinque eminentia, Cornua dicebant, qua de re aliquid dictum passim, imprimis in voce Umbiilicus. Unde Licetus de Gemmis Annular. Schem. 3. c. 30. Veteres, ait, suorum scriptorum monumenta, non pagellis explicatis (ut nunc fit) habebant extenta, sed in semetipsa revoluta, sub tali specre; unde Volumina dicebantur, ad nostram aetatem etiam eodem nomine traducto, cui non correspondeat res nominata in paginis nostrorum librorum extensis, non involutis. Mentio istiusmodi voluminis exstat Zachariae c. 5. v. 2. Quumque diceret mihi, quid tu vides? dixi. Video Volumen volans, longitudine viginti cubitorum et latitudine decem cubitorum. Vocar untque id Hebraei Megilla, a convolvendo, sicut Latinis eadem notatio placuit. Psalmo quoque 40. v. 8. legimus, in Volumine libri scriptum est de me: quod cum clauderet Christus, ptu/cai] dicitur, Lucae, c. 4. v. 20. sicut v. prior. 17 cum aperiret illud, a)naptu/cas2] vocabulum reperitur: quorum illud complicare hoc explicare significat. Vide Buxtorfium, Institut. Epist. p. 14. In his autem Voluminibus, non continua orationis serie, scribebatur, sed in varia spatia columnas ac areas scriptura distinguebatut, quae scribendo impletae paginarum vice erant. Sicque intelligendus omnino Ieremiae locus est, c. 36. v. 23. Fuit igitur quum legissei Iehudi tria folia aut quatuor, (ut) laceraret illud scalpro librario, et proiceret in ignem, qui in foco, donet consumeretur totum Volumen igne illo: Ubi de libro Ieremiae sermo est. Quomodo hodieque videmus in Synagogis Iudaeorum Volumina Legis asservari, ut videre est apud Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 6. c. 7. Vide quoque supra, ubi de Scribendi ratione, alibique. Quamvis vero et in scapum charta convolvi ac complicari similiter apud Veteres solebat, volumen tamen, quem admodum et tomus, ut de libro, seu charta scripta, diceretur, usus obtinuit. Imo non de libro tantum, sed et omni sectione maiore, quas meri/das2] et tmh/mata] Diodorus vocat. Plin. l. 3. Epist. 5. Studiosi tres, in sex voluimma, propter amplitudinem, divisi. Quam in rem vide Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 56. et Salmas. Not. ad Firmum Vopisci, c. 3. ubi de Re Chartaria Veterum. Graeci ei)lh/mata] istius modi volumina vocant, ab ei)le/w], volvo, unde et ei)lh/mata] camerae, quae volumina quoque Isidorus, et volubila monumenta Auctor Itinerar. Burdigal. vocat, ut infra videbimus, voce Voluta. Sed et ei)lhto\n], in Liturgia Chrysostomi, p. 87. et 88. sindon est, cui panis Eucharisticus involvebatur; Corporale vocant Scriptores Eccles. Roman. de quo vide Lud. de la Cerda, Advers. c. 97. num. 5. uti de aliis vocis Volumen notionibus, Casp. Barthium, Animadv. Papinian ad l. 1. Theb. v. 352.
VOTIVAE_Tabulae
suspendebantur olim non columnis modo et parietibus, sed et tholis ipsis seu fastigiis aedium sacrarum. Luctat. Placidus ad l. 2. Theb. v. 934. Tholus est in media templi camera locus, in quo voventium primitiae aut exuviae figebantur. Dictae Donaria quoque seu Anathemata, quae Diis vota interpretatur Phalatis Agrigentinorum tyrannus, *tri/podas2 *delfikou\s2 kai\ stefa/nous2 xrus1ou=s2, kai\ a)lla polla\ polutelh= xaristh/ria th=s s1wthri/as2], Tripodas Delphicos et coronas aureas et alia multa ac pretiosa munera pro actione gratiarum, ob recuperatam salutem. etc. Vide supra in voce Donarium. Suspendebat vero istiusmodi tabulas Voti damnatus, quemadmodum ante Aras Vota solebant suscipi; ubi qui se Numinibus suscepto Voto obligabat, Voti reus dictus est. Virgilius, apud Macrobium, l. 3. Saturn. c. 2. Constituam ante Aras voti reus. Vide quae de Annibalis voto contra Romanos, Cornelius habet Nepos, in eius vita, c. 2. Sed neque verbis solum concipiebantur vota, verum et concepta tabellis inscribebantur, obsignabantur, Deorumque genibus affigebantur plerumque, donec votorum compotes eae tabellae solvebantur, h. e. lacerabantur ac Diis reddebantur, quae daturos se fuerant polliciti, quo de obsignandi Vota more egregia congessit Ianus Rutgersius Var. Lect. l. 5. Casus vero talis votivi doni infelicissimum omem habitum. Papinius l. 2. Theb. v. 257. In gradibus summi delapsum culmine templi, Arcados Evippi spolium, cadit aereus orbu. Et l. 4. v. 332. ---- ---- sacrisque Exuviae cecidere tholis --- Nuncupabant autem Iunoni seu Opigenae, quae Graecis *zu/gia], Puerperae vota, ut facilius eviterentur, quae cleganter expressit Propertius, l. 4. Eleg. 1. v. 99. Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores, Et facerent uteri pondera lenta moram. Iunoni votum facite impetrabile, dixi, Illa parit. --- --- Eorum memoria in Inscr. veteri apud Gruterum, p. 41. Dianae. Lucinae. invictae. Cn. Pompeius. Cn. Lib. Barbus. Procurat. tibicin. Rom. voto. suscepto. l. m. Pro infantium salute, Veneri, eidem Iunoni, Lucinae, Castori item ac Polluci: Unde Deae huius Sospitatricis tutelae eximio plane monumento veter. commendari videmus Cecropii cuiusdam filium vel adhuc morbidum, vel post salutem recuperatam: quod monstrat manus aenea, effossa inter D. Gregorii rudera, cum Inscr. Cecropius V. C. votum. S. Iconem a Cassiano a Puteo Tomasino communicatam, Thomas Bartholinus, l. de Puerperio Veter. inseruit. De Castore et Polluce Inscr. testatur idem, ex saxo, quod Murciae repertum, apud Gruterum, p. 98. Castori. et. Polluci. Diis. Magnis. Sulpitia. Q. Sulpitii. f. votum. ob. filium. saluti. restitutum. Pueri dein atque Adolescentes Deo alicui suos crines vovebant, teste Petronio, Sat. p. 65. Cui Deo crinem vovisti? Neque pueri solum, sed et puellae ac virgines, Lucianus in Dea Syria: quod votum concipiebatur interdum statim ab ipsa nativitate, deposito in terram nuper nato, ut testatur Q. Flor. Terrullianns, de Anim. c. 40. Sic Aiax Telamonius Ilisso flumini, Theseus Apollini Delphico, ut et pueri Ambraciotae, vulgus Atheniensium Herculi, adolescentes Romani Aesculapio, aut Iovi, aut Baccho: Puellae Deliorum Hecaergae Deae, capillos suos dedicabant. Vide supra suo loco, ut et plura hanc in rem, apud Thom. Dempsterum, Paralipom. ad Rosin. l. 10. c. 29. Idem faciebant, qui in peregrinationem longinquam aut expeditionem proficiscebantur, qui similiter Deo alicui comam devoventes, ei, domum reducs, detonlam consecrabant. Statius l. 6. Theb. v. 608. Flavus ab intonso pendebat vertice crinis Arcados, hoc primis Triviae pascebat ab annis Munus, et Ogygio victor cum Marte redisset, Nequicquevam patriis audax promiserat aris. Tunc liber nexu, lateque in terga solutus Occursu Zephyri retro fugit. Quem ritum ex antiquitate primus eruit Hadr. Turnebus, Advers. l. 22. c. 28. Inprimis cum vel timeretur vel sentiretur morbus, Vota suscipi consuevere, numquam proniore ad pietatem animo, quam cum pericula nobis aurem de Numine vellunt. Quam in rem Plinius, l. 8. c. 16. circa fin. Votorum praecipuus locus, quando spei nullus. Unde Veter. ad morborum profligationem remedia salutaria retulisse, non vocali prece, sed oratione mentali desiderioque silenti, tum vigilantes Oracula tantum opetientes in locis sacris; tum etiam dormientes, monet ex Antiquis Pierius, Hieroglyph. l. 22. ubi addit: Et Astrologi quosdam homines a genesi eo Fato nasci praedicant, ut Vororum potius ope, quam medicinis, ab aegritudinibus et morbis liberentur. De Votis Neogamorum diximus alibi. De Votis veterum Hebraeorum vide Levitic. c. ult. et Numeror c. 30. circa illa vero miramMagistrorum disciplinam, apud Ioh. Seldenum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Disciplinam Hebr l. 7. c. 2. Votum Christianorum in Baptismo peragitur, cui quaecumque alia successerint, nihil aliud sunt, quam primigenii illius repetitio, et arctior quidam nexus. Sequuntur Vota, quae publica sunt, et pro Republ. aut Principe suscipi olim solita. Et quidem de prioribus supra actum, ubi de vovendi ritu. Insuper frequens apud Vetetes votum fuit, ut decimam praedae et spoliorum, quidquid ex hostibus captum fuisset, Iovi et Diis voverent: unde Iuppiter Praedator apud Romanos cognominatus est, de quo eiusdem gentis, ut et Gallorum, Crotoniatarum, Locrensium, aliorum, more. vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 22. De Votis, pro Imperatorum salute, suscipi consuetis, Martialis, l. 8. Epigr. 4. mentionem inicit: Quantus io! Latias mundi conventus ad auras Suscipit et solvit pro Duce vota suo. In quae verba sic Heraldus: Reus voti, inquit, pro Imperat. salute, de anno praeterito solvit vota, et nova vota nuncupat in annum proximum, quae oppido fiebant, redeunte Domitiano, Mense Ianuario. Commodum Ianuario mense redibat Domitianus, quo pro Imperatorum salute vota suscipiebant ac folvebant. Suscipiebant in proximum annum, solvebant priori anno suscepta, Vide Plinium, l. 10. Epist. 44. ad Traianum. Coepir autem mos temporibus Iul. Caesaris, cui inter coeteros honores hic quoque decretus, ut vota pro eo quotannis conciperentur: Unde idem honos coeteris Imperatoribus postea habitus. Nuncupabantur ista a Magistratibus ac Sacerdotibus praecipue: qui etiam celebrabant diem suscepti Imperii et pro Imperatore vota suscipiebant. Neque pro Imperatoribus tantum, sed et pro eorum liberis ac charis vota signabant. Vide quoque Dempster. ad Rosin. l. 4. c. 4. Locus ubi sollemnia istinsmodi vota concipiebant Romani, Capitolium erat. Sueton. Nerone, c. 46. Votorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, vix repertae Capitolii claves. Unde Flor. Tertullian, l. de Coronis, Annua votorum nuncupatio quid videtur, prima in principiis, secunda in Capitoliis, accipe post loca et verba, hunc tibi Iuppiter bovem cornibus auro decoratis vovemus esse facturum etc. Vide plura infra, ubi de Votivis Nummis. Nec omittendus voventium mos, quo, qui compotes voti fuissent, ut potiora sumerent, veteribus persolutis, novis se obligabant votis, indigitatus Alex. Neapolit. ubi supra, qui et alia in hanc rem egregia congessit ibid. etc.
VOTIVI_Naziraei_(namque_et_Nativi_erant)_apud_veteres_Hebraeos
proprio voto se ipsos Deo sacrabant, idque fere ad certum tempus: quod si expressum non esset, menstruum erat, ut Iudaei suo more colligunt ex Numeror c. 6. v. 6. Erant autem Nazireatus hae leges, ad humiliationem sui facientes, 1. Ut abstinerent a vino omnique potu inebriante , qualiscumque ille liquor et undecumque expressus esset. 2. Ut comam alerent; tanta quidem religione, ut ne pilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peracto: quo facto, attondebantur oblatoque sacrificio, votivam caesariem, tamquam rem sacram, in peculiari Templi conclavi concremabant. 3. Ut ad cadaver mortui non accederent, Numeror c. 6. v. 3. -10, Quod si proin ex improviso mortui vel morticinii attactu polluerentur, votum redintegrandum et de novo Nazireatus tempus implendum erat. An et vestis illis fuerit peculiaris, incertum est: quod enim de Iohannis Baptistae vestimento e pilis camelinis et Zona coriacea circum lumbos eius, habetur Matth c. 3. v. 4. id non Naziraeorum, sed Prophetarum, praesertim Eliae, exemplo factum: Interim aliquam corum cum Prophetis in vestitu fuisse convenientiam, a vero non abludit, etc. Praeter istiusmodi Votivos Rechabitae erant in V. T. quorum tamen institutum prorsus humanum, nulla voti religione erat obstrictum, sed sola erga Parentem reverentia, observatum. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 10.
VOX
contracte ex voco, fqo/ggos s1hmantiko\s2] Philosopho, sonus significativus, in brutis affectus, in homine anuni sensa, exprimit. Non enim, nisi per prosopopoeiam, ne rei, crimine admisso, posse latere se putent, etiam ipsis aedibus, in quibus id perpetratum, vocem Poetae tribuunt. luter quos Iuvenalis, Sat. 9. v. 103. s. ----- ----- secretum divitis illum Esse putas? servi ut taccant: iumenta loquentur, Et canis et postes et marmora ----- Cui simile illud in Babylonios, et quosvis rapaces et violentos dominos, Habacuc c. 2. v. 11. 12. Lapis e pariete clamat et later e ligno respondet ei, ad quem locum Bochartum vide, Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 24. Et quidem de Voce brutorum pulchre Plinius, l. 11. c. 51. quem vide, ut et hic passim. De Vode hominis idem ibid. sic: Infantis in nascendo nulla auditur, antequam totus emergat utero. Primus sermo anniculo est. Semestris loquutus est Craesi filius in crepundiis: quo prodigio totum id concidit regnum ---- Vox roboratur XIIII. anno. Eadem in senecta exilior: neque in alio animalium saepius mutatur ---- In theatrorum orchestris scobe aut harena superiecta devoratur, et in rudi parietum circumiectu, doliis etiam inambus: currit eadem concavo, vel recto parietum spatio, quamvis levi sono, dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat --- magnam habet vultus partem. Agnoscimus eam prius, quam cernamus, non aliter quam oculis, totidemque sunt eae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique, sicut facies. Hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas: hinc tot cantus et moduli flexionesque. Sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris, inter ipsos quoque homines discrimen alterum aeque grande, quam a belluis, fecit. Imo et divini quiddam Voci inesse, iisdem Gentilibus creditum, ut quibus Voces vel ex occulto missae, vel responsi instar redditae, suspiciones saepe de variis moverunt eventibus, in utramque partem. Saepe veridicae exauditae Voces in rebus turbidis et tamquam monitu Deorum, acceptae sunt, qualem Romae ex luco Vestae exitisse memorant, non multo ante captam a Gallis Urbem, ut muri et portae reficerentur: futurum enim, nisi praestitum hoc atque effectum esset, ut Urbs caperetur. Sic, cum maximas Urbs clades perpessa esset, et ancipiti contentione agerent Patres, an, relicto solo Patrio, Veios migrarent: Vox Centurionis audita, Hic manebimus optime, retinuisse in urbe cives et confirmasse fertur. Hostilio Mancino Consuli an. Urb. Cond. 617. conscensuro navem et Numantiam petituro. Vox obiecta de improviso scribitur, Manc Mancine: ipse vero paulo post devictus et Numantinis deditus est. Crasso similiter in Parthos ituro, qui Cauneas ficus venales clamabat, omen illud fecit, quo paulo post fortunis exspoliatus omnibus, fama, vita et exercitu amissis, interiit. Neronem paucis ante mortem diebus vox e Mausoleo reddita appellavic: Augustum Caesar. supremo digressu ab Urbe Vox temere emissa monuit, non amplius eum Romae futurum, etc. Hinc Ovid. l. 15. Met. Fab. ult. v. 791. Mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur Auditi, sanctis et verba minantia lucis. Lucan. Pharsal. l. 1. v. 569. -- -- Magnaeque per avia Voces Auditae nemorum. Vide quoque Virg. l. 1. Georgic. in sin. Petronium in Civil. Plutarchum de Isid. et Osirid. etc. Plerumque vero Voces sinistri erant augurii, ut docent Cicer. de Div. l. 2. Halicarnass. l. 7. in fin. et l. 8. in fin. Euseb. Praep. Euang. l. 3. c. 6. Plut. in Themistocle, Alii. Latratus inprimis canum eiulantium gemitus imitantes, et noctuarum ululatus: Equos contra hinnitu alacriore et ferociore fremitu victoriam ominari proelia inituris, etiam nunc militibus persuasum est, vide insuper Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 9. Dempsterum, Paralipom. ad caput praec. et plura hanc in rem supra, ubi de Divinatione, Ominibus, Oraculis, ac Sortibus. Verum quid illud, quod ipse Deus humanam imitari vocem dignatus, voluntatem suam Sanctis suis revelavit, e caelo, ex adyto, in visione, aliter, uti videre hic passim est, inprimis ubi de Prophetia, et Prophetis, nec non ubi de Revelatione, it. Urim et Thummim. Hinc nota Filia Vocis, quo nomine quodnam Oraculi genus intellectum Hebraei velint, vidimus ibid. Qua autem voce in aere formata voluntatem mystis suis revelavit olim Deus, eam et voce humana, quae nil nisi dentibus elisus aer est, primitus cum aliis communicari, et ad posteros propagari patroparado/tws2], nec Verbum suum nisi a Mose demum scripto comprehendi voluit, quem reliqui Viri *qio/pneustoi], a quibus Canon conditus, postmodum sequuti sunt. A quo tempore mansit nihilominus vivae voci suus in Ecclesia honos, ut qua vox Dei scripta, a Prophetis, Euangelistis, Apostolis et Pastoribus ordinariis, praedicari ad finem usque saeculi iussa est. Cuius doctrinam caelestem tradendi modi quanta virtus, quanta efficacia sit, nemo melius expresserit Apostolo, h( pi)stis2 e)c a)koh=2], fides est ex auditu, dicente, Romanor. c. 10. v. 17. Atque, qui sic in cognitione mysteriorum divinorum instituebantur, dicebantur a)kou/ein], item kathxhqh=nai]. Quae posterior vox cum late sumpta hoc ipsum significet, quod diximus, nonnumquam strictius accipitur significatque instituere viva voce in cognitione primorum fidei capitum, ut videre est Actor. c. 18. v. 25. coll. cum Hebr c. 5. v. 12. Quam rationem instituendi post Apostolorum quoque tempora aliquot saeculis in Ecclesia obtinuisse, ex multis Veter. scriptis Catecheticis patet. Indeque qui sic docebant, *kathxhtai\], qui sic discebant, *kathxou/menoi], in quibus locis autem ea institutio fiebat, *kathxou/mena] et *kathxoumenei=a], dicta sunt, de quibus omnibus aliquid supra, plura autem apud Cl. Suicerum, Thesauro Eccl. in his vocibus. Praeter hunc vero et alius eximius Vocis usus est, in precando videl. seu orando. Quanivis enim etiam tacitas animorum cogitationes habeat perspectas Deus ac cognitas, unde ad Mosen quoque silentem, Quid clamas ad me, dicebat, Exodi, c. 14. v. 15. clara tamen vox, seu clamor, in oratione probatur, ad vehementiam et ardorem affectus nostri denotandum. Unde in Sacris clamare aliquando est, ardentissimo affectu Deum invocare, ut Exodi, c. 8. v. 12. c. 14. v. 10. 15. Matth c. 27. v. 46. 50. inprimis Hebr c. 5. v. 7. ubi ipse Dominus noster Iesus Christus dicitur meta kraugh=s2 i)xura=s2], cum clamore valido, obtulisse precationes et supplicationes etc. Sed et Pythagoras suos meta fwnh=s2 eu)/xesqai], clara voce precari, iussit: cuius praecepti rationem explicans Clemens, l. 4. Strom. non hoc illum iussisse ait, quasi existimaret, Deum non posse exaudire nos, a)ll) o(/ti dikai/as2 e)bou/leto ei)=nai ta\s2 e)uxa/s2 a(\s2 ou)k a)/ntis ai)desqei/h poiei=sqai pollw=n s1uneido/twn], sed quod iustas vellet esse preces, quas non vereretur quis fundere multis consciis: qua de re alibi iam diximus, uti de profitendi clara voce Christum officio, fidelibus incumbente, supra voce Negatores; et de aliis Vocis, in Foro inprimis et Scena, apud Gentiles, usibus, exercitiisque hinc, a prima iam pueritia, cui eo fine primus Enodator vocis adhibitus, in usum vocatis, supra in hac ipsa voce, item ubi de Phonascis, Phonascia, Porro, et Vociferatione, nec non voce Zarabotana, ubi de instrumento, quo Vox secreto transmittitur ab uno extremo ad alterum in medio inperceptibilis, alibique passim: de Feltu vero, Gemitu, Risu suis locis. Addam saltem, apud Romanos aliosque voce ac plausu Imperatores consuevisse excipi: Inprimis sub initia Imperii, vel cum in Theatrum publicumque prodibant, vel ab expeditione revertebantur. Martialis, l. 8. Epigr. 56. v. 5. Hic lauro redimita comai, et candida cultu Roma salutavit Voce manuque Ducem. Et, l. 6. Epigr. 34. v. 5. Quaeque sonant pleno vocesque manusque Theatro, Cum Populus subiti Caesaris ora vider. Qui ritus hodieque perdurat. Vide supra ubi de Acclamandi ritu etc.
UR_Chaldaeorum
Orche Strab. Orchoe Ptolem. regio sub Babylonia, Abrahami Patriachae patria: quae aliter Urie et Camarina, ut ex Eupolemi opere, de Iudaeis Assyriis traditum est Eusebio, Praep. Euang. l. 9. c. 17. Camarinae, quae Babylomae civitas est, ac quam nonnulli Uriem dicunt, id autem significare Chaldaeorum civitatem. Nempe eo spectat, quod sacerdotes Chaldaeorum kan) e)coxh\n] Graecis dicerentur *xaldai=oi]: Chaldaeis autem Cumerin], ut Hebraeis Cemarim]: Unde et quartus ex Diis Samothraciis, qui Axiero, Axiocersae et Axiocerso ministraret, nominatus est Camillus seu Casmillus. Ab eadem itaque origine est Camarina, quia in ea degerent Cumerin, i. e. Sacerdotes ac Philosophi gentis, vulgo Chaldaei vocati, quomodo Abraham dictus est reperisse thn\ *xaldi+kh\n], i. e. Chaldaeorum Philosophiam. At eadem civitas Ur et Uroe nuncupata est, quod Ignis in ea coleretur sive cultus is proprius fuerit sive symbolicus Sane et regio tota ab eadem causa *o)rxo\h] dicta est Ptolemaeo; et forte inde Ur nomen castello est Persico: Namque et Persis maxima in veneratione Ignis fuit. Sicut autem Or], est lux, lumen, Sol: sic Ur], significat flammam, ignem, focum, a quo Latin. Uro et Graec. pu=r], ac German. vuer et vier. Hic natum esse Abrahamum, verisimile est, quando ex ea dicitur profectus, Genes c. 11. v. 31. et Haran fratrem ibi mortuum constat, Ibid. v. 28. Imo et de eo fabellam hanc, apud Hieron. Quaest. in Genes. reperias: Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum (en th=| xw/ra| tw= *xaldai/an]) in Hebraeo habetur Ur Chasdim, i. e. in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei, ex hac occasione, istiusmodi fabulam. Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et, Dei auxiliô liberatus, de Idololatriae igne profugerit. Quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharan cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro eo, quod habetur, de incendio Chaldaeorum, quod videlicet, ignem nolens adorare, igne consumtus sit. ] Quam fabulam habes etiam in Medras Haggada, ac referunt etiam Salomon Iarchi et Moses Gerundensis. Vide Gerh. Ioh. Vossium, de Idolol. l. 2. c. 64.
URBS
ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, muro cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvatura aratri, quo futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio, aratrum circumducebatur? Prima a Caino, Adami filio, condita legitur Gen c. 4. v. 17. quam, Henochiam vocatam, ad montem Caucasum fuisse augurantur eruditi. Post hanc Ioppe antiquissima habetur, quam iam ante diluvium conditam quidam volunt. Has Treviri, Solodorum, Tigurum sequuntur etc. In Germania olim nullae, postea rarae fuere: Unde Tacitus eam horridam, agris incultam et desertam iudicavit. Imo nec nono saeculo ulla urbs in Germania magna memoratur: nimirum in tota Saxonia, Westphalia omnique illo tractu, qui inter Visurgim, Albim et Salam, in Holsatiam usque protenditur: solum illustrium vicorum, e quibus postea urbes factae, mentio fit, Bardevici, Wurtzeburgi, etc. In Germania tamen Transrhenana Romana, iam a Iulii Cas. tempore condiderunt Argentoratum, Spiram, Wormatiam, Coloniam, Augustam Rauracorum et vindelicorum. Reliquae itaque, in tractu inprimis Saxonico, non nisi sub Carolo M. vel successoribus eius, initium habuere: De Henrico enim Aucupe referunt Scriptores, illum nonum quemque virum ex agro in oppida hinc inde noviter condita ac munita transtulisse, reliquorumque labor es in urbana horrea condidisse: discrimine facto inter plebem rusticam die Bauren, a colendo agro, et urbanam die Burger, a burgis i. e. locis muro vel alio quopiam sepimento firmatis, dictos. At hodie totius orbis nulla est regio, cui numero, elegantia et amplitudine urbium Germania cedat. Harum quaedam Mediatae, quae iterum in duplici differentia: aliae Immediatae sunt et Imperiales, German. Reichstadte, dicuntur, quarum originem quidam ad Caroli M. Quidam ad Ottonis III. vel etiam citeriora tempora referunt. Vide Conringium in Exercit. de urbibus Germ. Mylerum in Archol. c. 17. Limnaeum Enucl. l. 4. c. 1. Burgoldensem, part. 1. ad instr. Pac. Disc. 21. n. 9. etc. Numerum urbium cuiusque in Europa et Sinis provinciae, inivit Ad. preyelius in Admir. Sinae et Europae, c. 5. et 6. Coeterum, Urbibus similes Castra fuere, imo non raro in Urbes tranfiere. Sueton. in Augusto, c. 18. Ampoliato vetere Apollims Templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum navalibus spoliis ---- consecravit. Ubi quidem totum Castrorum locum in templum versuam ait, ut et c. 96. sed Dio, in Castrorum loco Urbem Nicoplim fuisse aedificatam refert. Templum vero conditum in loco, ubi Augusti fuerat tabernaculum. Certe Romanos, in loco, quo Castra habuerant, postmodum Urbes condidisse, ex Scriptoribus passim liquet. Vide quae de Augusta apud Salassos habet Strabo, l. 4. Nec aliunde est, quod Hispaniae, Africae, Graeciae, Germaniae aliarumque Regionum urbes, Castrorum Burgorumque nomina gerant. In limitibus autern Imperii id inprimis fiebat, cuiusmodi proin urbes *ka/stra] vel *ka/stria] non raro Graecis Scriptoribus citerioris aevi appellantur, vide supra ubi de Limitaneis Arcibus seu Urbibus, item in vocibus Charax, Fossa etc. Quo pertinet, quod f???mmi Reges integras Urbes, pro tropaeis, statuerint. Herodian. l. 3. c. 4. de Alexandro, *me/nei d) e)/ti nu=n tro/paion kai\ dei=gma th=s ni/khs2 e)kei/nhs2 *po/lis2 e)pi\ to=u lo/fou *a)leca/ndreia kaloumen/h]. Qua de re vide Casp. Barthium Animadvers. Papinianis ad. l. 2. Theb. v. 706. uti de Urbibus Regiis, apud Salmas. ad Solin. p. 475. et de Urbe Regia kat) e)coxh\n] sic dicta, urbe scil. Constantinopoli, apud Macros Fratres, in Hierolexico, sicut de Urbe Aurea, quomodo Roma Scriptoribus venit, Car. du Fresne, Glossar. Ut quaedam addam de Veterum moribus ritibusque circa Urbes, Romani earum condendarum ambitum aratro circumducebant et vestigia mororum sulco imprimebant, ut dictum: alii creta vel plenta notabant, ut supra vidimus: de quo constituendarum Urbium more, multa insigni eruditione congessit Salmasius modo laudatus, ad Solin. p. 819. et seqq. Certis dein ceremoniis, pronuntiatione inprimis sollennium ac legitimorum verborum, inaugurabantur ac dedicabantur. Quem ritum iudigitat Tertullianus, de Pallio, c. 1. Ubi moenia Statilius Taurus imposuit: sollennia Sentius Saturninus enarravit. Porro Urbes etiam provinciaeque integrae ad reditus olim concessae a magnis Principibus, Satrapis et Dynastis suis. aliisque quibus cupiebant. Sic Reginae cuidam Aegyptum olim datam fuisse ei)s2 ko/s1mon] a marito: Themistocli a Xerxe Lampsacum ei)s2 oi)=non], Magnesiam ei)s2 a)rton], Myuntem ei)s2 o)/yon], Percoten et Palaescepsim ei)s2 strwmnh\n kai\ i(mktis1mo\n], legimus apud Plutarchum, et C. Nepotem in eo, c. ult. Similia de Alcibiade, Pytarco, aliis, referuntur. Aegypti quoque Reges ab aliis urbium suarum esculenta, ab aliis poculenta, ab aliis stragula exigere solitos, legimus apud Aristeam. Vide quoque supra Caluptra. Etiam integrae coronabantur, praesertim victrices et aliarum dominae: Sic Graeci Athenas, ingenti ad versus Persas obtenta victoria, coronarunt, teste Aristide in Panath. eiusdemque Urbis statuam sexdecim cubitorum in Bosporo erigi curarunt Byzantini, apud Demosth. de Coron. quam in rem vide plura apud Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 6. et supra, ubi de iselasticis Certaminibus ac Olympionicis. Etiam post Maximianum et Diocletianum, vel saltem Probum Imperatores nummorum inferiori posticae parti characteres inscripti visuntur, Urbium, in quibus fuere cusi, signantes nomina, uti pluribus videre est supra, ubi de Re Monetaria. Tandem, uti sollennia ac legitima verba effabantur Augur, quibus Urbs inaugurabantur: sic contrariis sollemnibus eadem, cum diruendae erant, exaugurabantur, uti docet Salmas. Not. ad Tertullian, d. l. Plura hic passim, inprimis voce Oppidum, ubi de Oppugnatione urbium, Tutelaribus Diis. Urbes Imperiales seu Liberae, ex Imnaeo. Alena, Sueviae, Awien. Aquisgranum, Iuliacensis Ducatus, Acken. seu Aix. Argentoratum, Alsatiae, Strasbourg. Iam sub Gallis. Augusta Vindelicorum, Sueviae, Augspourg. Biberacum Sueviae, Biberach. Boffinga Sueviae, Boffinghen. Brachelium Westphaliae, Brakel. Brema Saxoniae inferioris, Bremen. Brunsviga Saxoniae inferioris, Brunswik. Iam sub proprio Duce. Buchorna Sueviae, Buchorn. Buchovia Sueviae, Buchaw. Caesaris Mons Alsatiae, Keisersberg. Cameracum Belgi, Cambray. Capidona Sueviae, Kempten. Caufburna Sueviae, Kaufburen. Cella in Hamerspacho Sueviae, Cella am Hamerspach. Colmaria Alsatiae, Colmar. Iam sub Gallis. Colonia Agrippina, Cologne, et Coln. Constantia Sueviae, Costentz. Cornelia seu Wimpina, Wimpfen. Dortmania seu Tremonia Westphaliae, Dortmund. Dunaverta seu Verda Sueviae, Dunawert. Dunkespyla Sueviae, Dunkelspihel. Duysburgum, in Clivensi Ducatu, Duysbourg. Egra Bohemiae, Eger. Enshemium Alsatiae, Ensisheim. Iam sub Gallis. Erfordia Turingiae, Erford. Ezeliga Sueviae, Ezlingh. Fanum S. Galli Helvetiorum, S. Gal. Francofurtum ad Moenum, Francfort am Main. Francofurtum ad Oderam, Francfort an der Oder. Iam sub Electore Brandeburgico. Friberga Veteraviae, Fridberg. Frislaria Hassiae, Fritzlar. Gelnhusia Franconiae, Gelnhausen. Gemunda Sueviae, Gemund. Geneva Allobrogum, Geneve. Gengenbachium Sueviae, Gengenbach. Gienga Sueviae, Giengen. Goslaria in Saxonia inferiori, Goslar. Gothinga in Saxonia inferiori, Gothingen. Hagenoa Alsatiae, Hagvenaw. Iam sub Gallis. Halberstadium Saxoniae inferiris, Halberstadt. Halla Sueviae, Schwabische Hall. Halpruna vel Heilbronna Sueviae, Hailprun. Hamburgum Saxoniae inferioris, Hambourg. Hervordia Westphaliae, Herworden. Hildesia Saxoniae inferioris, Hildesheim. Isna Sueviae, Isne. Landavium Alsatiae, Landaw. Iam sub Gallis. Leukirchum Sueviae, Leutkirck. Lindavium Sueviae, Lindaw. Lingovia Westphaliae, Lemgow. Lubecum, Saxoniae inferioris, Lubek. Luneburgum, Saxoniae inferioris, Lunebourg. Magdeburgum Saxoniae inferioris, Magdebourg. Iam sub Electore Brandeburgico. Memminga Sueviae, Memmingen. Metae Lotharinhiae, Metz. Iam sub Gallis. Minda Westphaliae, Minden. Iam sub Electore Brandeburgico. Moguntiacum ad Rhenum, Maintz. Molhusia seu Mulhusia, Alsatiae, Mulhausen. Molhusia Thuringiae, Mulhausen. Monasterium Alsatiae, Munster in Gregorienthal. Iam sub Gallis. Nerolinga Sueviae, Nordlinghen. Norimberga Franconiae, Nuremberg. Northusium Thuringiae, Northausen. Offenburgum Sueviae, Offenburg. Oppenhemum Palatinatus Rheni, Oppenheim. Padeborna Westphaliae, Paderborn. Pfullendorfum Sueviae, Pfullendorf. Ratisbona Bavariae, Regenspurg. Ravenspurgum Sueviae, Ravenspurg. Rosenhemium Alsatiae, Rossheim. Iam sub Gallis. Rotenburgum franconiae, Rotenburg an der Tauber. Rotevilla Sueviae, Rotweil. Rutlinga Sueviae, Reutlingen. Saraepons Lotharingiae, Sarbourg. Schafhusia Helvetiorum, Schafhausen. Iam unus ex XIII. Helvetiae Cantonibus. Scelestadium Alsatiae, Schlestat. Iam sub Gallis. Schvveinfordia Franconiae, Schweinfurt. Spira Palatinatus Rheni, Spier et Spire. Iam in ruinis. Sunda Pomeraniae, Stralsund. Iam sub Sueciae Rege. Susatum Westphaliae, Soest. Tremonia Westphaliae, Dortmund. Treviri ad Mosellam, Trier et Treves. Tullum Lotharingiae, Toul. Turichemum Alsatiae, Turcheim. Iam sub Gallis. Uberlinga Sueviae, Uberlinghen. Vesalia inferior Ducatus Clivensis, Vesel. Iam sub Electore Brandeburgico. Vesuntio Comitatus Burgundiae, Besançon. Iam sub Gallis. Villa Sueviae, Weyll. Virdunum Lotharingiae, Verdun. Iam sub Gallis. Ulma Sueviae, Ulm. Wanga Sueviae, Wangen. Weissenburgum Alsatiae, Weissenburg. Iam sub iisdem. Weissenburgum Franconiae, Weissenburg. Westaria Hassiae, Wetzlar. Wimpina Sueviae, Wimpfen. Winsheimum Franconiae, Weintzheim. Wortmacia Palatinatus Rheni, Worms. Iam in ruinis. Zuvolia Transisalaniae, Zuvol. Iam sub Belgis Foederatis. Olim plures fuere: sed magna earum pars cum Tyrannorum violentia: tum regiminis perversitate pessundata est. Episcopi quoque, postquam ipsis ab Imperatoribus ius, quod in talibus habuerunt, concessum est, multas illarum, pulsis Optimatibus, suae ditioni subiecerunt. Egram pignoris titulo Bohemiae regno cessit, Ludovicus Bavarus. Zuiccaviam, Altenburgum, Chemnitium, Fridsericus Admorsus, Misniae Marchio, sibi subiecit, A. C. 1308. Metim, Tullum, Verdunum Rex Galliae praeterit. saecul. subegit. Dantiscum, Elbinga, Emda, aliae ab Imperio se exemerunt, etc. Vide Limnaeum de Iure Publ. Series urbium seu civitatum, quae Regum sedes. Agra, in India, tempore hiberno. Buda, olim in Hungaria. Constantinopolis, in Imperio Turcico: Olim Adrianopolis et Prusia. Cracovia in Polonia. Edinburgum olim, in Scotia. Hafnia in Dania. Holmia in Suecia. Iedum in Iaponia. Ispahanum, in Persia. Iudia, in regno Siami. Kisemira, in India tempore aestivo, ut et Lahorium. Londinum, in Anglia. Luteria, in Gallia. Madritum, in Hispania. Monomotapa, in regno M. Tabaqui seu Regis Monomotapae. Moscovia, in Russia. Pekingum, in Sinis. Posonium, hodie in Hungaria. Praga in Bohemia. Vienna, in Imperio Germanico. Zanguebarix, vide Monomotapa. His adiungi possunt arces regiae: Quales in Hispania, Escuriale, Ardnivez, et Aragonicum Molendinum. In Gallia, Lupara, Fons Bliaudi, Fanum S. Germani, et Vincennae. In Anglia Windsorum, Hamptoncurtium, Grenvicum, et Nonesuch. In Dania Coronaeburgum et Fridericoburgum. Plura vide apud Becmanum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Cognati urbibus Pagi quidam sunt, qui non minus libertatis titulo gaudent: ut Gerisovium, in Helvetia: Pagi in regno Sueciae, quibus ius votum consultivum ferendi competit: Immediati in Imperio Pagi, quotum mentio in Instr. Pacis Artic. 5. §. 11. et apud Goldastum, Epist. dedic. Vide quoque supra in vocibus Civitas et Oppidum, it. paulo ante dicta.
URI
fil. Hur. 1. Paral. c. 2. v. 20. Pater Gaber. 1 Reg c. 4. v. 19. Latin. lux, vel ignis.
URIA
sacerdos quidam, 2 Reg c. 16. v. 11. Propheta, filius Semei, de Cirath iarim. Ierem c. 26. v. 20. Matitus Beth sabee. 2 Sam c. 11. v. 3. Latin. ignis, aut lux Domini.
URIEL
pater Maacha, 2. Paralip c. 13. v. 2. qui 1. Reg. c. 15. v. 2. dicitur Abessalom. Filius Thahath. 1. Paral. c. 6. v. 24. Idem significat quod Uria.
URIM_et_Thummim
Oraculum seu modus erat, in Vet. Test. divina responsa accipiendi, solis Pontificibus peculiaris: de quo legitur exodi c. 28. v. 30. Levitici c. 8. v. 8. Numer. c. 27. v. 19. Deuterovomii c. 33. v. 8. Iusserat namque DEUS amiculo Sacerdotali, Ephod dicto, medio in pectore illigari pannum pretiossimum, palmi magnitudine, quod Pectorale seu dicebatur, cui duodecim uniones stupendo opere inserti erant, XII. Tribuum nomina praeferentes. Qui quaterni gemmarum ordines (quadruplici enim serie erant dispositi) vel ipsa Urim et Thummim erant; quae voces Luces et Perfectiones denotant, conf. Exodi c. 39. v. 8. 10. et Levit c. 8. v. 8. vel certe fuere secretius ac sanctius aliquid, a Deo artifice Mosi traditum et mystico isti panno inscriptum, Scripturis vero tacitum adeoque ignotum. Modus Oraculum consulendi hic: Pontifex, extra Adytum, facie ad Arcam obversa, stabat, et qui petebat responsum, a tergo eius se componebat. Quo habitu ille ad id, quod animo conceperat, certissima responsa accipiebat et consulentibus reddebat. Quae ex novo ac insolito lapillorum fulgore, vel litorarum ex Pectorali prominentium ac ordine protuberantium serie, ab ipso deprehensa, Iudaei autumant: Quod tamen incertum est; cum in longis variisque adeo Oraculis locum id habere non potuerit, vide Iudic c. 1. v. 1. 2. 2. Sam. c. 5. v. 19. 23. 24. 1. Sam. c. 23. v. 11. 12. 13. Unde cum Urim et Thum. mim certus Prophetiae gradus in Pontifice fuerit verosimilius est, vel externa voce ex Adyto, vel saltem per internum instinctum, in mente Pontificis, respondisse, Consultum autem illud Oraculum maxime sub Tabernaculo legimus; sub Templo autem, cum Deus per Prophetas crebrius responderet, paulatim desiisse: sicut et sub secundo Templo una cum aliis rebus sacris illud prorsus desideratum est; quod frustra Iudaei sub Messia restituendum putant, male intellecto loco Esrae c. 2. v. 63. et Nehemiae, c.7. v. 65. Usus ac causae Oraculi hae erant: Ut Deus sese populo suo praesentem testarentur, atque illum a Gentium superstitione torque Oraculorum ac sortium ludibriis abstraheret; inprimis, ut CHRISTI imagini figurandae atque adornandae hi Pectoralis lapides et hae luces ac perfectiones inservirent. Ille enim solus Sacerdos iste est, qui in pectoris sui Adyto luces ac perfectiones insculptas habet, quique Dei ac hominum Interpres unicus, certissima mortalibus responsa reddit. Ut non alio oraculo amplius opus sit, ne quidem in Ecclesia; cum lucis huius fulgor et radii universum Dei Templum collustraverint, omnemque eius doctrinam perfectissime absolverint: ut alias sortes movere, mendacemve Spiritum vel in specu aliquo mugientem, vel in templo, aut ex Capitolio proloquentem, audire nefas sit. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theolog. Tom. 1. l. 4. c. 29. §. 1. 6. et supra Pectorale it. Revelatio, ac Sanctuarium, ubi de Arca Dei, in qua cum Pectorali Urim et Thummim conservari mos erat.
URNA
proprie vas vinarium, cadus Africano in Cesis, 4. congios continens Kircherio, vie Descr. Musaei eius, p. 22. Ad quam formam fictiles urnae aeneaeque factae postea, condendis defunctorum cinetibus. Homeri Interpres, Il. d *oi( *a)rxai=oi ta\ s1w/mata ou)k e)/qapton e)pi\ gh=n ei) mh\ pro/ teron e)/kaus1an, ei)q) ou(/tws2 thn\ te/fran s1u\n toi=s2 o)ste/oist e)xw/nnuon en a)llei/w| tini a)poqe/menon]. Ubi in genere a)ggei=o/n ti] vocat: Moschus, Idyllio 4. krwsson] appellat. *kai/ ken e(/na xru/s1eion ei)s2 o)ste/a krwsso\n a(pa/ntwn] *le/cantes2 kate/qayan o(/ti prw=ton heno/mesqa.] Quam vocem etiam reperias, apud Lycophronem, Cassandr. p. 26. *ou)d) u(sta/thn keu/qnotas2 en puro\s2 te/frhn] *krwssoi=s1i taruxqei=tan, w)s2 fqitw=n qe/mis2]. Rogi supremum non tegentes pulverem Urms latentem, ut iusta denicalia. Nempe Vereres rogo imposita cadavera, in cineres convertebant, exceptis infantibus adhuc edentulis, de quibus Plin. l. 7. c. 16. Hominem, ait priusquam genito dente, cremari mos gentium non est: Unde, ut alios omittam, Iuvenalis, Sat. 15. v. 139. --- --- ---- Terra clauditur infans, Et minor igne rogi. Id est, qui nondum attigit septimum mensem, quo demum infantium denres erumpunt. Quoties itaque loquebantur de defuncto, post crematum cadvaer, utebantur vocabulis Cinis vel cineres et ossa, vel reliquioe. Ita Tacitus, l. 3. Annal. c. 2. Centurionum bumeris cineres (Germanici) portabantur. Et Suetonius, de monumento Filii Domitiani loquens, l. 8. c. 8. ossa, inquit, et reliquias, quoe inerant, mari mersit. Idemque in Aug. c. 100. Reliquias legerunt minores Equestris ordinis. Residuas enim ossium particulas colligehant, Urnoe imponendas, unde haec Osstlegium appellata est. Sic enim Virg l. 6. Aen. v. 227. Postquam collapsi cineres et flamma quievit, Relliquias vino et bibulam lavere favillam, Ossaque lecta cado texit Chorineus aheno. Eadem et feralis dicta, Tacito ubi supra, c. 1. Feralem urnam tenens egressa navi: sicut Poetae: ----- Quod digitis quinque levatur onus. Eae vero, quae Ossuaria appellatae, Urne maiores erant, in quis urnae plures atque adeo totius familiae reliquiae condebantur. Feralm autem Urnam condebant Romani, extra Urbem, celebrioribus viis, scil. Flaminia et Latina, quas Iuvenalis indigitat, Satyr. 1. v. ult. Quorum flaminia tegitur cinis atque Latina. Tumque mortuis, quibus bene precabantur, optabant terram lebem. Hinc in antiqq. Inscr. S. T. T. L. id est, sit tibi terra levis, crebro occurrit, etc. Vide Ioh. Laurentium IGtum, Notis in Phoedrum, l. 3. fab. 9. Interim nec Romani nec Graeci semper defunctorum corpora cremabnt, condere ea soliti pue/lois2], ex lapide ut plutimum factis, cui natura est corpora cito absumere: cuiusmodi Assius erat, propterea s1arkofa/gos] dictus. Peregre vero inprimis mortuorum cineres Urnis impositi domum mittebantur. Ammian. l. 19. Post incensum corpus, ossaqu in argenteam urnam coniecta, quoe ad gentem humo mandando portari staturer at Pater etc. Ovid. l. 3. Trist. Eleg. 3. v. 65. Ossat tamen facito parva referantur in Urna, Sic ego non etiam mortuus exul ero, etc. Vide hanc in rem plura supra vatiis in locis, inprimis ubi de Cadavere, Cremandi ritu, Defunctis, Funere, Sepulchris etc. Addam saltem, coronari quoque defunctorum urnas consuevisse. Hinc Plutarchus Marcelli cadaver combustum ura argentea, cui autea corona fuerit cirumadta, conditum fuisse memorat, in eo. Idem urnam auream, in qua Demetrii reliquiae repositae erant, fuisse coronis circumdatam, et cum classis Corinthum navigaret, e prora regio ornatu insuper ac diademate conspicuam, refert, in Demetrio. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 6. Neque vero cineres solum et ossa, Unroe sepulchrales servabant, verum etiam in tumulis repertae sunt, quae liquorem lampadibus alendis idoneum, lacrimas item Praeficarum collectas, complecterentur, ut Fortun. Licetus observavit in de Lucernis Antiqq. Praeter Urnas sepulchrales seu ferales, adhibitae sunt etiam antiquitus Urnoe, suffragiis colligendis, vel sortibus extrahendis, sed de his vide supra, ubi de Sortibus ac Suffragiis. Quonam horum modorum vox Urna sumatur, in illo Mattialis, l. 10. Epigr. 6. v. 1. Felices, quibus Urna dedit spectare coruscum Solibus Arctois, sideribusque ducem; disceptant Eruditi. Raderus enim hic Urnam vitam exponit; sic ut dicat felices eos, qui nondum utna clausi et mortui, videre poterunt venturum in Urbem Traianum. Alii Urnam pro sorte sumunt, Felices scil. quibus sorte bona contingit Traianum videre posse: vel Urnam vitae diuturniotis seu moritis, prout serius aut ocius sors exierit: vel Urnam electionis intelligunt, qua lecti ad Principem Legati mittebantur etc. Nec omittenda Urna Maunoe, quae ad alterum Arcae Foederis, in Tabernaculo Mosaico, latus disposita, alterum virga Aaronis occupante, alituram Christi spiritualem praefigurabut, de qua sic Exodi c. 16. v. 33. et 34. quare edixit Moses Aaroni, accipe urnam unam, et repone illic plenam mensuram Homer man: et colloca ipsam ante conspectum Iehove asservandam per oetates vestras. Quemadmodum proecepit Iehova Mosi, sic collocavit eam Aharon coram testnnonio ipso asser vandam etc. Quam in tem vide plura apud Andr. Rivertum, Exercitat. ad loc. prior. et Ftanc. burmannum, Meditat, ad utrumque neo non supra, voce Manna. De Urna vero in qua fulgur condebant Graeci diximus supra in voce Fulguritum.
URSA_ab_URSUS
et hoc ab orsus Isidoro, quod ore suo formet fetus, iuxta pervulgatam apud Veteres opinionen, qui ursas patere massam rudem, membrisque indistinctis informem, quam postea lambendo figurent ac perficiant, tradidere, ut videre est apud Aristor. Hist. Animal. l. 6. c. 30. Horum Apollinem, Hicroglyph. l. 2. c. 83. Plinium, l. 8. c. 36. et ex eo Solinum, c. 29. Aelianum, de Animal. l. 2. c. 19. Alios. Unde et Petronius. Sic format lingua fetum cun protulit Ursa. Sed plane fabulosum id, indeque ortum, quod crassae admodum sint secundinae ursarum, quod nihi ad fetum contentum (hunc enim membra habere protsus distincta, gravidas cum ursas dissecuisseut, comperere Venatores) partim und, quod lambant fetus suos; quasi non aliae ho animantes faciant, ad sordes abluendas. In qua sententia sunt, Caesar Scaliger, Exercit. 6. sect. 15. ubi scribit: quid huius sabuloe auctoi ibus sidei sit tribuendum, ex hac hisioria cognoices. In nostris Alpibus Venatores fetam Ursam cepere dissecta ea fetus plane formatus intus inventus; Dalechampius ad Plin. l. c. ubi se in utero gravidae Ursae, a Vena oribus captae et exenteratae, omnibus suis membris distinctos catulos formatos vidisse, testatur: Cameratius, Centur. 2. Embl. 21. Andr. Laureutius, Rei Anatom. l. 8. c. 8. quoest. 13. Alii. Fallendi eam haec ratio adfertur a Conr. Hetelbachio in Thereutice, quam libris de Re Rustica adiunxit. Venator armatus aggreditur Ursum cultro proeacuto accinctus. Ursus, ubi hominem cernit, mox complectitur prioribus pedibus, veluti brachiis, comprimendo necaturus. Interim Venator, tutus armatura, culto cor ursi petit atque occidit. Orbatarum catulis ferocia, etiam in literis sacris, decantata est: Proverb c. 17. v. 12. Satius est occurrere Ursae captis catulis, quam fatuo in siultitia. ceteris autem ferociores sunt Arctoae illae, atque albae, quod magno suo malo cognovere Argonautae Batavi, expeditione sua in Novam Zemblam, Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 72. Namque et maximi his in locis. Unde Calcedonius Ursus, pro maximo et saevissimo, Martialis, ubi de poena Laureoli, de Spectac. Epigr. 7. v. 3. Nuda Calcdonio sic pectora proebuit urso, etc. Coeterum et Ursas Aegyptiis olim sacras fuisse Herodotus, Euterpe Inemorat, ubi de earum, ut et luporum sepultura, *ta\s2 de\ a)/rktous2 e)ou/s1as2 i(ca\s2, kai\ tou\s2 lu/kous2, ou) pollw=| men\ e)o/ntas2 a)lwpe/kwn me/zonas2, au)tou= qa/pi=ous1i th=| a)/n eu)reqe/ws1i kei/menoi]. De Ursa Dianoe apud Atlienienses infra vide, voce Ursus. Hodie Pervanos, uti praeter Solein. Lunam, Erraticasuqe quinque alias quoque stellas venerantur, ita stellam Chuquitchinchai, i. e. Tigrem, vocatam, quam tigribus, Ursis ac leonibus praesectam tradunt, colere, memoriae prodidit Acost, l. 5. c. 2. Ut qui nullum uspiam avimal seu quadrupes seu volatile, in terra esse credant, cuius simulacrum in caelo non splendeat. Vide iterum Vossium, de Idolol. l. 2. c. 36. Olim porro apud Romanos Ursi et Leones placidi domi alebantur, Senec. l. 2. de Lia, c. 8. unde inter ministeria Venatoria Ursarios habuere, uti discimus ex Edinero, in vita D. Anselmi, l. 1. In Lucerna veteri Ursi iconem exhibet ex Gutherio fortun. Licetus opinaturque ex earum numero illam fuisse, quae diutissime sine noviformitis adiectus foverent igniculum: eo quod animal id totam hiemem, absque nutrimentorum adsumptione, conservet, in corpore suo cum vita coloris nativi ignem vividum, teste Aristotele, Hisior. Ammal. l. 8. c. 11. Vide Licetum de Lucernis, l. 6. c. 91. et plura infra.
URSUS
quasi orsus Isidoro, ut vidums; Barthio potius a viurgente et pettinaci bestiae saevitia; at Varroni, quem sequitur Bochartus, ab ipsius voce; quam bruxh\n] quoque, i. e. rugitum, vecat Op pia nus: quemadmodum et, sicut leones, pardos, pautheras, ita etiam ursos, bruxa=sqai] dicit Pollux, *stenagmo\n] appellant Graeci Iuterpretes i. e. gemptum, Esai, c. 59. v. 11. et videtur ursorum vox habere aliquid gemebundum. Unde Horatius, Epod. Od. 16. v. 51. Nec vespertinus circumgemit ursus ovile. Latine uncare est, apud Auctorem Poematii de Philomela, Dum lynces orcando fremunt, ursus ferus uncat. Sed ea vox, nt plutes aliae ibidem, eruditis suspecta est, quum o)gka=sqai], uncare, proprie sit asinorum. Melinus igitur Spartianus. in Antonino Geta, Ursi soeviunt, inquit, c. 5. Unde Virg. l. 7. Aen. v. 18. ---- atque in proesepibus ursi Soevire ------ Graece a)/rktos], quasi a)rgo\s2] i. e. piger. Pigerrimum enim esse animal, docet fwlei/as2] tempus, quo ursa per plures menses, prae nimia pinguedine, barei=a kai\ narkw/dhs2 kai\ dus1ki/nhtos ou)=s1a], manet in antro prorsus immota, donec emaciata pristinas vires recuperet. Aliter knwpe\us2], seu knou=pis2], a knw/y], caecus. Namque oculi eorum hebetantur crebro, qua maxime causa favos expetunt, ut convulner atum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam, qua scil. oculi hebetantur, Plin. l. 8. c. 36. Solinus tamen id lucis desuetudini imputat: Enixoe ursoe quaternis latent mensibus. Mox egressoe in diem liberum, tantam patiuntur ins olentiam lucis, ut putes obsitoe cocitate, c. 26. Unde apud Syrachidem, Eccles. c. 25. v. 23. *ponhri/a gunaiko/s2 a)lloioi= thn\ o(/ras1in a)uth=s, kai\ s1kotoi= to\ pro/s1wpon au)th=s2) w)s2a)/rktos], Vulgatus verrit haec posterior, et obcaecabit vultum suum tamquam ursus. Verum quia in Graeco non legitur tufloi=], obcaecat, Ide s1kotoi=], obtenebrat, obscurat; iudicat Bochartus, nubila morosi vultus, qualem nequam mulieres exhibent, potius conferri cum nrsurm panameidh/tois1i pros1w/pois2], faciebus a risu plane alienis, ut Oppianus vocat, Cyneget. l. 3. Certe animal hoc esse s1kuqrwpo/taton] maxime tetricum, ait Plut de Amore erga liber. unde est, quod ursos Poetae tristes vocitant. Inter alios Statius, apud quem l. 2. Achill. v. 408. legitur Achilles, ----- tristes turbare cubilibus ursas. Ut autem hilaritas vultur videtur lucem addere, contra ira et morositas illum obscurat, et obnubilat, uti pluribus docet Bocharrus, ubi de leonum episcynio. Hebraeis, Chaldaeis, Syris, Arabilus, Aethiopibus dob] vel dub], appellatur utsus, qusi villosut hispidus, quod in omnibus feris huic maxime est proptium, Unde de Callisto in ursam mutata, Ovid. l. 2. Met Fab. 5. v. 478. Brachia coeperunt nigris horrescere villis. Et villosus familiare ursorum epitheton, apud Poetas est. uti et *das1ulli\s2], in Etymologo: et secundum quosdam Germanis Beer, vel Baer, et Anglis Bear, dicitur, quia in Phaovirino beiro\n] est das1u\], densum, villosum. Coeterum prima in Sacris ursi mentio fit 1. Sam. c. 17. v. 34. ubi narrat Sauli David, quomodo ursum, auferentem ovem a grege, percusserit, ove ex ore eius eruta, ac in se insurgentem, maxilla arreptum, necavetit, nempe et ursi ovibus infesti. idque noctu maxime, quandoque sub autrorae tempus. Unde Val. Flaccus, Argonaut. l. 2. v. 73. Albet ager notisque truruces ab ovilibus ursi Teccta domosque pertunt ---- Quandoque sub vesperam, ut ex Horatio vidimus. Os autem iis iuxta Oppinianum, *ka/rkaron, ou)lo/menon, tanao\n], asperum, exitiosum, patulum, e quo David ovem abreptam, tamquam e barathor eruti, illumque in posteriores pedes insurgentem, ut eum priorum amplexu suffocaret et contereret, secundum Papiniavum illud, Proelia villosis ineunt complexibus ursi, maxilla aut mento arreptum, ut a morsu cohiberet, pastorali pedo confoldit. Quam vero periculosum sit ursi rostrum attentate et corripeter, ex Martiali notum, l. 6. Epigr. 64. v. 27 ----- rabido nec perditus ore Fumantem nasum vivi tentaveris ursi. Nec minus ab urso, quam a leone, perculum. Unde Amos, c. 5. v. 19. Quomodo si quis fugiat leonem, et occurrat ei ursus. Ut in quo duo timentur, versutia et ferocitas. Nec enim alter animali in maleficio stultitia sollertior, Plin. ubi supra. quare eriam cicuratum in speciem et mansuefactum, ad ingenium subinde redit, et incautos homines aggreditur necatque. Quo facit illud Iereiniae, Thren c. 3. v. 10. Ursus insidians est mihi. Ferocia dein ei maxima est, in orbitate inprimis ac fame. Unde Deus ipse Oseae c. 1. v. 8. Occurram eis, ut ursa orbat, et dialacereabo proecordia eorum. Vide quoque 2. Sam. c. 17. v. 8. et Proverb c. 17. v. 12. Scilicet in hoc genere femina ferocior fortiorque, de qua supra iam dictum: quam proin raptis (id quod tamen raro fit) occisisque catulis, immanem in modum ferocire, constat. Vide elegautem in hanc rem locum Cyrilli in Esai l. 5. p. 834. In fame vero non greges solum, sed et armenta, audet aggredi ursus, adeoque ipsos tauros: de qua ursorum cum tauris lucta pulchre Aelianus, Histor. l. 6. c. 9. Aristoteles, Histor, l. 8. c. 5. Plinius et Solinus, ubi supra. Proinde, ut magna rerum conversio sub Messia futura significetur, praedicitur fore, ut, mutuo inter haec animalia odio desaerviente, bos et ursa poescantur simmul, Esai c. 11. v. 7. Alia quaedam de Ursorum natura infra, ubi de Persarum cum hoc animali comparatione. At caput urso invalidissimum, quod leoni fourtissimum. Ideo, urgente vi, proecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus eo operto iaciuntur, Plin. d. l. Ubi manus apposite vocat anteriores eius pedes, ut qui manuum formam exacte imitantur. Oppianus iterum Cyneget. l. 3. v. 144. *xei=ras2 xers1i\ brotw=n i(/kelai] --- His laqueos discerpunt, Plut. de Causis Natur. Qu. 28. taurrum cornua apprehendunt, Alkazuin, ubi de pugna ursi cum tauro: et citcumplicatos venatores suffocare conantur, ut vidimus. Sed dextra imprimis valent, qua devincta omnis eorum impetus cessat. Oppianus, l. 6. Eandem, per totos 40. dies sine cibo manentes, circumlingere sat habent, Aelianus, l. 6. c. 3. quam glukuka/thn ei)=nai, s1a/kra de\ fagei=n h(disthn], duilcissimam esse et carnem illius esui gratissimam, ait idem Plutrachus, ubi suproe quoest. 22. Scilicet et homini ad varia hoc animal inservit. Et quidem Atalantam, et Paridem ursa liberta lactasse legitur, apud Aelian. Histor. Var. l. 13. c. 1. et Alexandrum Neap. Genial. Dierum. l. 2. c. 31. Capiuntur autem non uno modo, c. quibus unum exposuimus supra. Ac tum vel feritati suae relinquuntur spectaculis inservituri. Plin. ibid. annalibus notatum est --- domitium Aenobarbum Aedilem Curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in Circo dedisse. Miror adiectum, Numidicos fuisse, cum in Africa ursos non gigni constet. Quem tamen Plinii stuporem, et, unde is ortus, errorem, erudite refellit Salmas. ad Solin. p. 311. et 312. Mille ursos una die exhibitos, habes apud Capitolin, in Gordianis Trib. c. 3. At ludis circensibus P. cornelti Scipionis Nascioe et P. Lentuli Aedilium curulius, sexaginta tres Africanas, et quadraginta ursos et elephantos lusisse, apud Livium, l. 44. c. 18. Atrocius id, quod et illis sontes obiecti; quod tamen persequutione diocletianaea Christianis pepercisse, in Palaestina et Tyro, Eusebius narrat, l, 8. c. 7. Vel humana industria cicurantur. Et rum vel Numinalicui conecrabantur olim, qualis Athenis fuit ur sa Dionoe, quam cum iaculis consixissent iuvenes quiam, sororem ab illa discerptam ulturi, pestis oborta ingens non cessavit prius, quam virgines nonullae in locum, honoremque unsae peremptae, dicarentur dianae, quod a)rkteu/esqai th= qew=|] dictum, quemadmodum et ipsae pullae a)/rktoi], i. e. ursoe, appellatae sunt, nti legimus apud cael. Rhodig. Antiqq. Lestion. l. 26. c. 19. Vel domestieae oblectationi adhiberi consuevere, uti vidimus de Romanis, voce Ursa, adde supra dicta, in voce Innocentia. Hodieque spectaculo ursos circumduci, a Lithuanis praesertim, Moscisque, notum. Alius fuit Ursum circumducendi ritus, notatus Hincmato Remensi Capitul. ad Pres byteros, c. 14. Nec turpia ioca cum urso, veltornatricibus, ante se facere permittat. Et can. 61. Synodi Trull. *tw=| a)utw=| de\ tou=to e)pitimi/w| kaqupoba/llesqai dei= kai\ tou\s2 a)/rktous2 e)pis1urome/nous2 h)\ toiau=ta zw=a pro\s2 pai/gnion kai\ bla/bhn tw= a(plouste/rwn]. Ubi. in eiusmodi Ursorum capitibus et corporibus tincturas appendere solitos dareque passim ex pilis eorum cum tincturis, tamquam phylacteria, ad depellendos morbos, atque adeo oculorum fascinos amoliedos, observant Balsamon: Minatores, apud Eligium Noviom. Episcop. Hom. 14. huiusmodi ursotum circumductores vocitatos esse, ait Carolus du Fresne in hac voce. Sed et occisi ad varia inservinnt. Dextram inprimis manum in Principum delitiis esse constat. vide quae paulo ame, item supra, dictasunt, voce Branca. At cerebro venesicium incesse creditum, occisorumque in spectaculis capita cremant, testato, quoniam potum in ursinamrabiem agat, Plin. d. l. Capita vero integra galeis olim addita, Sratius, Theb. l. 4. v. 304. Ille Lycanoioe ritu caput asperat ursoe. Medulla Achilles pastus, apud Apollodorum, l. 3. Pelle loticas galeasque levis armaturae milites equitesque apud Romanos rectas habuere, teste Alexandto Neapol. Genial. Dier. l. 1. c. 20. Etiam pelles ursorum, alborum praesertim, scabellis sacrorum Altarium, ve frigius Sacerdotibus noceat, apud Septentrionales substerni consuevisse, legas apud Olaum. l. 4. c. 5. Imo et nomina ab Ursis Principibus viris placuere, qua de re vide Crantzium, Danie l. 4. c. 27. ut de illustri Ursinorum, quae Romae hodieque floret, Famillia; de poteutissima in Helvetiis Baernatium Republ. cuius insignia nobilis haec ffera illustrat, aliisque ni addam. Non possum tamen non pauca adicere, de Persarum Monarchia, cum urso collata, Daniel c. 7. quam comparationem in 4. hisce constitisse, volunt Talmudici, quia edunt et bibunt ursino more, et pingues sunt ut ursi, et comati ut ursi, et irrequieli ut ursi, in Kiddusin, c. 4. Et quidem,. primum quod attinet, notum illud Hortaii de Mavio lurcone, l. 1. Epist, 15. ad Vallam, ubi alii Menium leungt, v. 35. -- --- patinas coneabat omasi Vilis, et agninoe, tribus ursis quod satis esset. Cui vitio Persae mancipati coeperunt, cum priscos illorum mores Medicus et Lydius infecit luxus: Unde et pinguedo corporis, notata Aeliano, in Variis, l. 12. initio. Prolixum dein capillitium Persis, quos pronin pomh/tas2], i. e. crinitos, vocat Oraculum Milesiis redditum, apud Herodotum, Musd 6. Ultimum minus quadrat in ursos, quod pigerrimum esse animal diximus. Tamen ibidem habet Glossa, Urso nulla quies, cum enim ad palum est vinctus, eum assidue circumir. At Ioseph Iachiae fil, utsum observat esse leon minus pugnacem, et Nebuchandezarem leonino robore Babylonicum Imperium stabilivisse, cum Ursi robur Dario Medo suffecerit ad Chaldaos debellandos. Alii ex Xenophonte Persas olim habitasse probant en o)reinh=| ou)/s1h/| th-| xw/rh|], in regione montana, quomodo ursi, Theocr. Idyll. 1. Addunt, cum urso conferri Persa, ratione immantitatis, quae summa fuit, Ammianus, l. 23. His iunge Persarum libidinem, quae in ursis itidem tanta, ut quia cum fetae sunt, Veneris usu carent, pronde fetum ante tempus ex utero violenter exprimant, teste Oppiano, d. l. Subtilius id, quam solidius, quod nonnemo huc refert, ad Persarum Regem aliter accedere non licuisse, quam pronum, et prostrato more adorantium corpore: constat autem, ante ursos tam venatores, quam viatores, ad terram cernuos se proicere, tanqua, mortuos, ut evadant illotum, quippe qui cadavera non tangant, impetum, ex Aeliano, Histor. l. 5. c. 49. etc. Apocalypseos vero, c. 13. v. 2. Bestia, quo nomine Romanum Imperium intelligunt Eruditi, leonis os, pardi corpus, et ursi pedes habet. Ubi, ut per os leonis robur immensum, et per pardi corpus aut maculas vatium regimen, vel diversae gentes, vel technae variae, quibus rem suam Romani auxerunt: sic per ursi pedes, firmior quidem, sed et tardior gressus ac progressus videtur significari. Latum enim in tera pedem ursus figit fortius, pardo vero et leone lentius graditur, Plin. l. 11. c. 45. ita Romanet Rei publ. firma fuere incrementa, sed tarda, ut quae anno Urb. Cond. 500. demum Italia ptimum excessit. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 9. toto. ubi plura in hanc rem, inter alia et de iudicio Die per ursos exercito, ac strage puerorum, ad Eliaei preces, ab iis edita, prope betheslem, memorata, 2. Reg. c. 2. v. 23. 24. varia egregia addit: aliquid etiam supra ubi de ursis Numidicis.
URTICA_ab_URTUM
pro ustum; est enim, quod ait Macrobius, ingneoe naturoe; eiusque folia mordacia, ut ait Plinius, l. 16. c. 24. Unde illa mordax Ovidio, de Arte, l. 2. v. 417. acris Iuvenali, Sat. 11. v. 166. Et Iobi c. 30. v. 7. legimus Urtica pungebantur Plimus quoque, l. 22. c. 13. princip. hiuc exclamat, Urtica quid invisius esse potest? Addit tamen. At illa, proeter oleum, quod in Aegypto ex ea sit, vel plur imis scatet remediis, quae mox subiungit. Et post haec. Condidit, inquit, laudes eius Phanias physicus, uttlissimam cibis coctam conditamque professus ect. Idem Illius pronum enascentis cibum religiosum fuisse, ait l. 21. c. 15. extr. Et urticoe genus, corticem telae faciendae bonum habens, menorat Salmsius ad Solin. p. 300. quemadmodum ex cortice lini, cannabis et byssi, texebantur olim telae et hodieque mos texi est. Quem ad usum Urtica Bohemica inprimis idonea est, ut vidimus supra, voce Cannabis. Sed et Antigonus olim pro aurea corona hederaceam, et pro sceptro dextra manu pungentes urticas gestasse hocque habitu ius populis dixisse legitur, vide Car. Paschal. Coronar. l. 1. c. ult. ut de usu eius, in carne Ascertarum domanda. nil dicam: pluta hauc in rem, apud Plinium passim, cui adde Herbarioe Rei Scriptores: uti de Urtica marina, piscis genere, a cuius esu sectatores suos abstinere voluit Pythagoras, Vossium, de Orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 12. 18. et 39. urticam albam. in solorubor. in Dantae Regum insignibus, Hollatiam denotare supra diximus in Dania.
USURA
proprie ipse usus est, xrh=s1is2]: postea secundum eminentiam sic dici coepit foenus, to/kos2]: Quomodo sumpta Usura, quantum damni dederit in Republica Romana, docent tum alii plurimi rerum Romanorum Scriptores, tum vero Corn. Tacitus, l. 6. Annal. c. 16. his verbis: Sane vetus, inquit, Urbi foenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa, eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo XII. Tab. sanctum; nequis unicario foenore amplius excerceret: cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione Tribunitia ad semunci. is redacta. Postremo vetita versura, multisque Plebiscitis obviam itum sraudibus, quae toties repressae miras per aries rursum oriebantur. Ubi quas leges indigitat, illas videre est supra, ubi de Foenore. Contra, apud Germanos, Foenus agitare et in Usuras extendere ignotum: Ideoque magis servabatur, quam si vetitum esset, Idem de moribus German. c. 26. §. 1. Thebanis quoque usuram exosam fuisse, velut pestem, notat Alexander Neapolitanus, Genial. Dier. l. 4. c. 6. nec Indos ad usuram pecuniam locasse, aut accepisse, aut syngrapham, aut depositum fecisse, tradit Aelianus, Var. Hist. l. 4. c. 1. Neque pauci sunt, qui omnino illas statuant illicitas. Sed cum iuxta Aristotelem, Ethic. l. 5. aequalitas mutua conservet civitates, nec vita humana sine auxiliis mutuis servari possit: iam autem quivis rerum suarum tenax sit, ut, nisi aliqua species lucri subsit, malit pecuniam otiosam retinere, quam ea eroganda forsan, per fraudes et imposturas debitorum aut casus alios, omnino carere: annon sic magis divellendae, quam firmandae, societatis civilis causa praeberetur. si omnino usu moderati foenoris esset interdictum? Dico moderati; nam non nisi tale, Legibus et Decretis Imperatorum ac Principum, approbatur atque conceditur. Quemadmodum, Caroli V. constitutione laudabili, indistincte omnes Usurae ac pensiones ad quincunces reductae sunt, h. e. ne ultra 5. in singula centena stipulatio fieret, sub interminatione amissionis quartae sortis, ut apparet ex Reischsabscheid A. C. 1548. Augustae celebrato. Atque in hunc modum, non privatis tantum Usurae licitae sunt, sed a Magistratibus quibusdam non sine laude exercentur. ita enim Iac. Bornitus, Discurs. Polit. Aliique, Venetae aliarumque in Italia Rerum publ. commendant institutum, quo tenuioribus, vel iis, qui subita aliqua necessitate pressi, praesenti pecunia indigent, Magistratus ex publico aerario pecuniam credit ea lege, ut supellectilem auream argenteamve oppignorent et pensionem annuam mediocrem solvant: Qui si solvendo non fuerint, pignus venditur, quodque soluta pecunia reliquum est, debitori restituitur. Quo pacto cavetur, ne tenues gravioribus Usuris urgeantur et (ut S. Scriptura ait) mordeantur, aut ad bonorum suorum distractionem alienissimo tempote ac loco adigantur; sed potius se suaque servare, ac interea temporis pignora commode luere possint. Cuiusmodi quid ab Antonino Pio quoque factitatum, quem Capitolinus in eo, c. 1. scribit, Foenus trientarium, (h. e. quo pro centum non, ut alias, duodena annua, sed quaterna tantum pendebantur) exercuisse, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Quod Pii exemplum non retulit modo, sed et superavit Alexander Imperator, qui et ipse foenus publicum trientarium exercuit, sed ita, ut pauperibus plerisque sine Usuris pecunias ad agros emendos dederit, reddendas de fructibus, Lamprid. in co, c. 21. Ante utrumque vero Augustus, quoties ex bonis damnatorum pecunia supersiverei. usum eius gratuitum iis, qui cavere in duplum possent, ad certum tempus indulsit. Sueton. c. 41. §. 2. Eiusque filius ac successor Tiberius, obaeratis tulit opem, disposito per mensas millies sestertio, (hoc est coronat. vicies quinquies centenis mill.) factaque mutuandi copia sine Usuris per triennium, si debitor Populo in duplum praediis cavisset. E' quibus exemplis facile patet, probe distinguendam eorum, qui mutuum petunt, coditionem: et, uti Magnatibus, Nobilibus, Mercatoribus, Aliis, ad emenda praedia, ad aedificia exstruenda, ad fastum et luxum exercendum, ad faciendum quaestum aliaque gratis dare mutuam pecuniam, nec divini nec humani iuris est, ita pauperculos et infirmos ope gratuita sublevare nos teneri, cum ipsi id quoque pagani fecerint, Matth. Berneggerus in Tac. German. Quaest. 137. Apud Hebraeos ipsos, Usura absolute non fuit prohibita, sed ea tantum, quae a fratre, i. e. ab Hebraeo, exigeretur; non etiam illa, quae ab extraneo. Vide Deuteron c. 23. v. 19. Aliam ob rationem Muliam medes, Usura suis interdixit: Cum enim Deus usuram cibi aeque prohibuisset ac pecuniae; Muhammedes Usuram rerum edulium permisit, quae non in pondere et mensura darentur: harum vero non admisit mutuationem seu permutationem, nisi pat pari, absque incremento nimirum ac accessione, restitueretur. Hinc licitum esse voluit, duos olerum fasciculos pro uno pacisci, duo ova pro uno, duos dactylos et similia: Quinimo et pecuniae etiam numeratae, ut folliumet drachmarum, mutuationem indulsit usurariam, quia non in pondere et mensura constarent, sed in numero: Aliae vero sectae Arabum, ut Xaphienses et Malichenses, etiam ciborum, quam permiserat Muhammedes, non in pondere aut inensura dandorum, foenebrem mutuationem prohibuerunt, rigidiores hac in parte ipso Muhammede. Interim in toto Oriente, fere ab omni aevo, credendi consuetudo ninus frequens fuit, quam inter Europaeos: cum non nisi de rebus certis ac praesentibus praesentes ipsi contrahere inter se ferme soleant et venditiones emptionesque raro aliter fiant quam praesentaria pecunia. Quem morem et Graecos olim habuisse docet Proverb. Graeca mercari fide, e)k xeiro\s2 ei)s2 xei=ra], item *do\s2, la/be], ut Arabes similiter, de manu in manum. De Phaenicibus idem testatur Sophocles, his versibus, quos Grammatici citant, --- --- *eu)qu\ foi/nic gi/nomai,] *th=| men\ di/dwmi xeiri\, th=| de\ lamba/nw]. -- --- Mox Phoemx sio, Altera quidem do manu, altera vero accipio. At foenus esse non potest, nisi in diem credatur. Cum Chtistianis vero Muhammedani sic agunt, ut Muhammedanus inter Christianos degens illi foenerari possit. contra cum Christianus inter Muhammedanos agit, Usuram ab illo accipere non liceat, non magis quam ab ullo Muhammedano seu Muslimo, ut vocant: Imo nec a Christianis exigi licitae, qui se illis subicere coacti sunt et ttibutum solvunt, etc. Hinc Usurarii, non qui omnem, sed qui immodicam usuram exercent. Quales priscis temporibus apud Romanos fuisse diximus, cum ex libidine locupletum foenus agitaretur. Quales item illi, qui pecunias levioribus usuris mutuati, graviori foenore collocabant, notati Augusto, apud Sueton. c. 39. Quamvis in genere Veter. usurae satis essent giaves, utpote menstruae apud Romanos, Graecos Hebraeosque, uti docet Clar. Rittetshusius, Sacrar. Lection. l. 7 c. 17. Unde, licet varius usurarum in Republ. Romana modus esset, id tamen fere semper observabatur, ut, quo quisque honestioris loci esset, eo severius foenerandi licentia illi interdiceeetur. Sic et Iustiniani Lege, ut antiquiora omittam, cum Mercatoribus bessales usurae permittantur, coeteris saltem semisses; Nobilibus vero trientales tantum conceduntur. Imo cum senatores eo tempore, quo vetiti sunt creditae pecuniae usuras exigere, muneris seu doni nomine aliquid a debitoribus acciperent, sustulit illud Alexander Seu. apud Lamprid. c. 26. ad quem Casauboni ac Salmasii Notas vide. Recentiori aevo Usurariorum, inter Christianos, numero ac saevitia crescente, non unis Conciliis, Lateranensi praesertim A. C. 1179. excommunicati, et bona eorum in Fiscum redacta sunt: ita tamen, ut non vivi ac superstites, sed post mortem punirentur, uti prolixe docet Car. du Fresne, Glossar. quem vide: plura vero hanc in rem, apud Salmas. de usuris, item de Foenore Trapezit. et de modis Usur. Hug. Grotium, de Iure Belli et Pac. l. 2. c. 12. §. 20. et seqq. Ioh. Frid. Gronov. de Pecuma vet. et supra, ubi de Caorcims, item, voce Foenus: de Hebraeorum vero Usuris in specie, Ioh. Seldenum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeorum, l. 6. c. 9.
UTHAI
nomen viri, Esdr c. 8. v. 15. Latine, perversitas, hora, vel temporalis.
UVA_ab_UVORE
i. e. humore et latice intus concluso, Varroni, l. 4. de LL. quem ai(=ma th=s stafulh=s2] sanguinem uvae, dixere Graeci, uti et in Sacris appellatur, vide Gen c. 49. v. 11. et deuteron. c. 32. v. 14. Aliter vacemus, quod vide. Graece *bo/irus2], in vite potissimum, totus fructus est, qui partibus constat, scapo, pediculo et acino sive grano; ut vocatur Ovidio, Columellae, Scribonio, Acini partes sunt, folliculus, sucus, caro (qui et callus Plinio) et nucleus, de quibus omnibus vide Is. Casaubon. ad Sueton. Octav. c. 76. adde Hadr. Turnebum, Advers. l. 25. c. 26. et Becmannum, Origg. L. L. p. 293. Earum genera magnitudine, colore, saporibus, acinis innumera --- Hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo, nitentque viridi. Candicans enim nigerque vulgares. Tument vero mammarum modo bubasti. Praelongis dactyli porriguntur acinis. Est et illa naturae lascivia, ut praegrandibus abhaereant parvi, mitea et suavitate certantes --- Durant aliae per hiemen, pensili concameratae modo. Aliae, in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis circumsudantibus. Aliis gratiam, qui et vinis, fumus affert fabrilis, iisque gloriam praecipuam in fornacibus Africae Tiberii Caesaris auctoritas fccit. Ante eum Rhaeticis prior mensa erat, et uvis Veronensium agri. Quin et a patientia nomen acinis datur passis. Conduntur et musto uvae, ipsaeque vino suo inebriantur. Aliae decoctae in musto dulcescunt, aliae vero lobolem novam in matre ipsa exspectant, translucidae vitro etc. Plin. l. 14. c. 1. Ubi tamen, quod de uvis passis ait, fallitur Dalechampio iudice, qui potius, quod ad Solem expandantur, sic appellari tradit. Vide quoque Aucorem Anonymum, Hist. Orb. Terr. Georgr. et Civ. c. de Commerciis, ubi eas hodie e Cypro afferri, quaeque Malaga ex Hispania veniunt, duum generum esse, de Lexia et de Sol, ait. Addit Plinius, uvas magnitudinem infantium puerorum in interiore Africae parte exsuperare. Quod circa hyperbolem dici, colligimus ex Numer. c. 13. v. 23. ubi de exploratoribus a More emissis, Deinde pervenerunt usque ad vallem Escholis, unde exciso uno palmite, cum botro uvarum, deportaverunt eum palanga duobus, scil. homibus, digna proin res visa, cuius gratia tam beata regio victricibus armis quaereretur. Quemadmodum Gallos primos in Italiam expeditionem suscepisse, ubertate soli et vini inprimis suavitate allictos, cum Elico quidam Helvetius, qui fabrilem artem Romae aliquandiu exercuerat, sub tarquinio Prisco, ficum siccam et uvam oleique et vini praemissa, remeans secum tulisset, scribit Plinius, d: l. Quod autem de uvis ollis fictilibus includi solitis habetidem, confirmat Aurelianus, qui ollares inde vocat, sicut stafula\s2 a)po\ xu/tras2] appellat Aetius. Earundem meminit Martialis, l. 7. Epigr. 19. v. 9. de fure cenarum Santra, Dulci placenta sordidam linit mappam, Illic et uvae collocantur ollares. Et Statius, l. 4. Sylv. 9. v. 42. Ollares rogo non licehat uvas, Comano patinas in orbe tortas Aut unam dare synthesin --- Quae quomodo componi ac servari sint solitae, docet Columella, l. 12. c. 43. Ut de uvis Apamenis, quae hodie Damascenae, Lampridio memoratis in Heliogabalo, c. 21. ubi inter alia huius luxuriae argumenta etiam hoc recenset, quod miserit uvas Apamenas in praesepia equis suis: de uvis Lavitanis, quarum mentio apud Capitolin. in Clodio Albino, c. 11. ubi uvarum lavicanarum pondo viginti, eum, iuxta alia complura, ieiunum comedisse, de aliis, nil dicam. Legem de uvis habemus Deuteron c. 23. v. 24. Si ingrediaris vineam proximi tui, comedes quidem uvas pro desiderio tuo, ad saturitatem tuam: at instrumento tum ne indito. Qua non paulo severior militaris illa, quam cum Hecatonymus gregarius miles, decerpendo uvas contra Imperatoris edictum, esset transgressus, vite ad mortem usque caesum, legimus in 1. Epigr. Graec. ei)s2 poihrou\s2]. Beedictionem uvae in Eccles Romana supra. Ex voto abstinuerunt. ad tempus Naziraei, in perpetuum Rechabitae, de quibus supra: ex superstitione, hodiernorum Turcarum nonnulli etc. De more plurimarum olim Eoclesiarum simul cum pane et vino uvas in altari offerendi, pauperibusque distribuendi, vide can. 28. Concil. Trull. Acino uvae porro inter potandum suffocatus Anacreon: Elephanti uvarum mororumque sanguine ad proelium accensi, 1. Maccab c. 6. v. 34. sed et coronati uvis ebrii, uti docet Car. Paschalius, Coron. l. 2. c. 8. etc. Vide plura apud Plinium, c. cit. alibique, nec non hic passim. Quam ad vivum autem uvas expresserit zeuxis, adeo ut aves similitudine deceptae ad illas convolaverint, vide in eo. *a)nalo/gws2] vox de aliis quoque dici solet, notumque pro baccis et corymbis hederae vel sambuci usurpari non raro: de uva populi albae, aliisque huc pertinentibus, Salmasium adi, Exercitation. Plin. ad Solin. p. 333. 497. 610. etc. uti de genere ornatus capillaris, item inauris, quibus ab uva Graeci nomina indiderunt, vide supra voce Botronatus et Botrus: de apibus autem botrudo\n] volantibus, ut Homerus habet, ubi de Apibus. Nec omittendum, quod inter Zoophyta aquatica etiam uva est, de qua vide aliquid apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. I. c. 8. et uva in palato soli animalium homini data, memo ratur Plinio, l. 11. c. 37. de uva amomi dictum supra et de uva mali granati.
WERA
vox medii saeculi notissina, pretium vel aestimatio hominis. Hinc Wergilda, solutio Werae. Germani enim veteres et Aquilonares gentes, qui iugum pariter et leges omni Europae imposuere, gravissima delicta, ipsaque homicidia pecuniis commurabant, Tacit. de Germ. Idem obtinuit apud Cimbros et Danos, usque ad Christianum III. Crantz. de bello Dithmars. l. 1. Apud Anglos etc Uno namque infelici casu duos de medio tollis non ferebant. Unde omnes hominum classes, ab ipso Rege usque ad mancipium inclusive aestimatae, peremptique pretium familiae eius persolutum est. Huius instituti occasionem quidam volunt esse locum Exod c. 21. 29. et 30. Wergildorum tamen cumulo exempta fuere, quae quis in Principem, Rem publ. vel civitatem machinatus esset: LL. boiorum tit. 1. c. 7. et tit. 2. c. 1. §. 2. et 3. ut et alia quaedam apud Anglos crimina: de quibus vide Henr. Spelmannum, Glossar. Archaeol.
VULCANUS
Iunonis filius, Hesiod. in Theog. v. 927. *h(/rh| d) *h(/faiston kluto\n en filo/thti migei=s1a], Hunc quidam voluerunt, subventaneo conceptu fuilssegenitum sine patre, quem tamen Homer. e patre Iove Iunonequt matre natum esse putavit. Fuerunt qui dixerint, Vulcanum Iovis fuisse filium, qui cum deformis natus esset, fertur a Iove in Insulam maris Aegaei Lemnum praecipitatus, ut ipse de se ipso testatur, apud Homerum, II. a.] v. 591. *h(/dh ga/r me kai\ a)/llot) a)lece/menai memaw=ta] *pi(/ye podo\s2 tetagw\n, a)po\ bhlou= qespes1i/oio.] *pa=n d) h)=mar feromhn, a(/ma d) h/eli/w| katadu/nte] *ka/ppes1on en *lh/mnw|, o)li/gos de/ te qumo\s2 enh=en]. Quod autem diu fuerit in Lemno Vulcanus, ita scripsit Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 22. Vulcani item complures: primus Caelo natus, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt: Secundus in Nilo natus, Opas, ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt: tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabruae traditur praefuisse: quartus Menalio natus, qui tenuit insulas prope Siciliam,quae Vulcaniae nominantur. Verum Lucianus in Dialog. de sacrisiciis fabulam hanc non sine risu recitat, quod Vulcanus ita fuerit e caelo praecipitatus: xwleuqhn=ai ga\r au)to\n a)po\ to=u ptwmatos, o(ppo/s1e e)r)r)i/fqh u(po\ to=u *dio\s2 e)c ou)ranou=, kai\ ei)ge mh\ oi( *li/mnioi, kalw=s2 poiou=ntes2 e)/ti fero/menon au)to\n u(pede/cmnto, e)te/qnhken a)\n h(mi=n o( *h(/faistos, w(/sper o( *a)stua/nac a)po\ pu/rgou katapes1w/n]. Homerus vero in Hymno II. quem scripsit in Apollin. non a Iove, sed a Iunone Vulennum praecipitatum fuisse de caelo memorat, ac in mare decidisse, fuisseque non a Lemnits, sed a Thetide educatum; qui Iunonem ita caneutem introducit in his, v. 317. *pai=s2 e)mo\s2 *h(/faistos r(ikno\s2 po/das2, o(\n te/kon au)th\] *p/i/y) a)na\ xers1i\n e(lou=s1a kai\ e)/mbalon eu)rei= po/ntw|.] *a)lla\ e(\ *nhrh=os quga/thr *qe/tis2 a)rguro/peza] *de/cato, kai\ meta h)=|s1i kas1ignh/ths1i ko/mizen]. Memoriae prodidit in Atticis Pausanias, Vulcanum iniuriae acceptae a matre minime oblitum, auream sellam cum occultis quibusdam vinculis dono matri misisse; quae Deam, cum assedisset, statim implicaverunt: quod eriam Plato innuit, l. 2. de Republ. *kai\ tou\s2 poihta\s2 e)ggu\s2 tou/twn a)nagkaste/on logopoiri=n, *h(/ras2 de\ des1mou\s2 u(po\ ij(ou= kai\ *h(fai/stou r(i/yeis2 u(po\ patro/s2]. Habuit uxorem unam e Gratiis, ut ait Isacius, Maiam, secundum Cincium, Maiestam, ex mente Pisonis: Communior autem sententia est, quod Venerem e Lemno duxit. Unde Virg. l. 8. Aen. v. 370. At Venus haud animo nequidquam exterrita mater Laurentumque minis, et duro mola tumultu, Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo Incipit, et dictis divinum inspirat amorem. Et Iuvenalis, Sat. 7. v. 25. ----- ----- Et quae Componis dona Veneris Thelesine marito. Quod idem est cum Catulliano illo; Epigr. 37. v. 21. ----- Dona Tardipedi Deo Infelicibus ustulanda lignis. Hanc uxorem suam quum postea cum Marte in adulterio deprehendisset, ambos adamantinis catenis colligavit, nudosque uti erant Diis deridendos exhibuit. Unde Virg. l. 4. Georg. v. 346. Vulcani Martisque dolos, et dulcia furta. Vide Catonem in Diris: Tum credo fuerat Mavors distentus in armu, Nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi Tristi turpabat malas fuligine barba. Prudentius: Deos catenae colligant adulteros. Nonnus gamoklo/pon a(/rpaga] nominat, cuius nexum Sol detexerat, Bassaricon l. 5. ----- *a)raxnai/w| tini\ des1mw=|] *gumnh=| gumno\n *a)/rha peris1fi/gcas2 *a)frodi/th|]. Paulus quoque Silentiarius optat Vulcania vincula, ut amator puellam suam satis arcte complecti posset, Antholog. l. 7. Plura de Vulcano petenda sunt ex N. Comite, l. 2. c. 6. Eundem esse volunt eruditi Vulcanum cum Tubalcain. Et apud Aegyptios certe ignis inventor: apud Diodor. fabrilis artis fornacisque auctor habitus est. Ponitur interdum pro igne. Virg. l. 2. Aen. v. 310. ----- Iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus. ----- Idem l. 5. Aen. v. 662. ----- Furit immissis Vulcanus habenis. Et apud Plautum, Amphitr. Actu 1. sc. 1. v. 185. Vulcanum in cornu inclusum gerere, Anglice est to carry a lamhorn. Unde Vulcanum et Vestam, utpote duos ignes, illum quidem violentiorem, hunc vero leviorem, coniunxere veteres: et Euseb. Praepar. Euangel. Ignis ait virtutem Volcanum appellatam et in forma hominis ei simulacrum constitutum, in cuius capite pileus esset caeruleus, caelestis symbolum volutionis, ubi integer sincernsque ignis invenitur: nam qui e caelo in tertam delapsus est, cum imbecillior sit, materiaque indigeat, claudicans fingitur. Ei templum Romae vovit Titus Tatius, teste Varrone et Dionys. Halicarn. l. 2. Plutarchus vero ipsum Romulum Vulcani fanum extra urbem aedificasse, ibique cum Tatio et Senatu, de rebus arcanis consultasse, scribit Quaest. 67. In id idem ex Cameria cum reliquis spoliis, quadriiugum aereum currum deportavit, sicque statuam ex victoria corovatam ibi collocavit, Plut. in Romulo. Etiam Athenis templum Vulcanus habuit, in quo quasdam iuris controversias decidere, et criminum reos detinere, mos erat, ut ex Demosth. patet. De Vulcano sic Prudent. l. 1. contra Symmach. v. 304. s. Ipse ignis nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur, et in virtute suprema Finditur, ac delubra Deus, et nomine et ore Assimilatus habet: nec non regnare caminis Fertur, et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae. Nie. Lloydius. Hinc Vulcanalia, festa Vulcano dedicata, quae inciderunt in 11. Kal. Iunii. Horum meminit Columella, l. 11. c. 3. Vide supra. Adde de Vulcano, quod cum etiam, post adulteratum corpus, constanter amasse Venerem Poetae fingunt, adeo quidem, ut etiam incestis eius eque aliis prognatis filiis, suo opificio adfuerit, uti videmus apud Maronem, qui aeveae fabricasse cum arma tradit. Interim superinduxisse ei alteram coviugem, Grariam videl. cum qua in Lemno dormitaret, sicut in caelo cum Venete, Lucianus ait Dial. Apollin. et Mercur. Sed et in Adonim zelotypus fuit, nec illi arma venatoria confabricatum credit Bacchus, in l. 42. Dionys. ----- *kai\ ga\r a)/piston e)/xw no/on o(/tti te/lessai] *zhlomanh\s2 *h(/faistos *a)dw/nidi teu/xea qh/rhs2]. Quam in rem Barthium vide, Animadversion. Papin. ad Theb. l. 5. v. 69. ubi et de Officina eius nonnulla etc. Cum vero plures, ut Ioves ac Hercules, ita et Vulcani fuerint, antiquissimus eorum Tubalcainus fuit. Quamvis enim Diodor. Siculus, qui Iovis Cretensis filios hoc ordine recenset, Vulcanum, Martem, Apollinem et Mercurium, l. 5. dicat l. 1. secundum Sacerdotes Aegyptios primum in Aegypto regnasse Vulcanum, eique divinos post obitum honores attributos, propter ignem repertum: certum tamen est, Ignis inventum longe esse antiquius. Neque Vulcanus tam in Deos relatus, ob repertum Ignis, quam ignis in Arte fabrili usum: quod clare docet Diodorus ipse, l. 5. ubi recte vidit, Volcanum esse hominem istum, qui Artem reperit aeratiam ac ferrariam, sed quis Heros iste fuerit, vel quando vixerit, pevitus ignoravit. Tubalcainus, Lamechi ex Sella filius, Mehuialis, nati ex nepote Caini, pronepos: quem cas invenisse artes, Moses tradit Genes c. 4. v. 22. ubi etiam refert, ut fratrum unus Iabal Tentoria: alter autem, Iubal, Artem invenerit Musicam. hunc igitur homines, ac inprimis Aerarii et Ferrarii, ut suae Artis parentem, retulere in Deorum numerum, atque cum Deo ignis praeside coluerunt; Poetae autem Iovis fulmina fabricare sunt commenti etc. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 16. Alius ab hoc fuit Aegypti Rex, Diodoro memoratus, a quo Aegyptum antiquitus *h(faisti/an] seu Vulcaniam dictam fuisse, accepimus: Tubalcainus enim neque Aegypti Rex fuit unquam, et ante diluvium, adeoque Reges Aegyptios omnes, floruit. Qua de re vide Eundem, l. eod. c. 27. Alius item, Rex Lemni, cuius meminit Isidorus, ut alia omittam. Coeterum Vulcanus Aegyptiis credebatur utrumque sexum habere, ut et Minerva, unde illos duos solum habere Deos a)rs1enoqh/leis2] masculo-feminas, scribit Orus Apollo, l. 1. c. 13. cum quo non male convenit, quod Poetae Vulcanum fingunt marem, sed mulierosum; Minervam mulicrem, sed viraginem. Iidem Aegyptii, Vulcanum Solis dixere patrem, quia sidera sint ignea. Ita enim Chromci Alexandrini Scriptor, p. 106. *meta\ de\ thn\ teleuthn\ *h(li/ou to=u bas1ile/ws2, ij(ou= *h(fai/stou, e)bas1i/leus1en *ai)gupti/wn *sw=s1is2], Post obitum Solis Regis, filiis Vulcani, imperavit Aegyptiis Sosis. Ubi quidem non de corporibus inanimis, sed antiquis Aegyptiorum Regibus sermo est: sed Reges vetustissimi et Dii naturales, iisdem vocabautur nominibus, si credimus iis, quae Manethos prodidit Aegyptius, atque ex iis; qui supersunt, Diodorus Siculus, Bibl. l. 1. et exinde Eusebius, Praep. Euangel. l. 2. c. 1. Vide iterum Voss. l. 2. c. 64. Ut autem Minervae et Lunae, sic Marti et Vulcano, ad expiandas caedes, arma olim cremavere, nempe Marti et Minervae, ut Diis bellicis; Vulcano, ut armorum fabro; Luvae, propria ratione. Adde, quod Ignem vim purgandi habere, credebant: Unde et apud Inferos, sicut ait Maro, l. 6. Aen. v. 742. ----- ----- Aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur Igni. Cultus illius apud Graecos Romanosque eximius: Sed et Germamanis ac Sarmatis Vulcanum ac ignem esse cultum, auctor est Caesat, de bello Gall. l. 6. c. 20. Imo, ut idem ait, praeter Solem Lunamque, cultus est illis solus. Unde etiam elucet, distinxisse vulgo a Sole: utcumque eundem, ac Solem existimet Philippus Cluverius, German antiq. l. 1. Potius igitur Vulcanus Germanis fuerit Iuppiter, sive aeris potestas, tonitrua ciens ac fulgura: quomodo et Etrusci Vulcanum dixere Iovis ignem e nubibus iaculari. apud Servium in l. 1. Aen. v. 46. Neque causae satis est, cur idem Vit eruditissimus Germanis eundem censeat Vulcanum ac Martem: Romanos saltem distinxisse, argumento est, quod Marti devota potuerint suspendi in Templo: vota Vulcano, comburerentur. Unde Liv. l. 30. c. 6. extr. Magna vis armorum capta, cae omnia imperator, Vulcano Iacrata, incendit. A'veteribus etiam Sauromatis Ignem esse cultum, refert Clemens Alex. Admonit. ad Gent. deque eo testem laudat Nymphodorum, l. de Legg. Barbaricis. Eoque magis fidem facit, quia a Lituanis, gente Sarmatica, priusquam Chtistum amplecterentur, quod contigit circa A. C. 1230. honore divino cultum esse Ignem, quem dixere Znicz, scribunt, qui de Sarmatia Europaea egere: nt Alex. Gaguinus, de prisca Lituan. relig. De Afris etiam sic Caes. Scaliger, Exercit. 258. sect. 1. Scriptum est in historiis Africanis, ignem in Libya pro Deo habitum, quem Vestalium ritu perpetuum servarent. Hausit vero hoe ex Ioh. Leonis Africani l. 1. c. de priscorum Afrorum fide: uti Vossius docet l. c. c. 66. sub fin. Nec omittendum, etiam Athenis Templum habuisse Vulcanum, de quo Demosth. p. 536. n. 6. ubi et carcerem fuisse, et certas quasdam causas decidi consuevisse, docet Idem parag. pro\s2 *a)pat]. Vide Franc. Rossaeum, tract. Angl. cui titulus, Archaeolog. Attic. l. 2. c. 3. uti de Vulcano *kullopodi/wni] Alcamenis, supra voce Marmor.
VULNUS
a plaga distinguitur. Plin. l. 16. c. 12. Aperitur picea parte Solari non plaga, sed vulnere ablati corticis. Ubi Salmasio plaga est entomh\], cum cutis tantum laxatur et scinditur; vulnus to\ e(/lkos], cum distrahitur et tollitur ac separatur, i. e. e(/lketai] a corpore. Quae tamen saepissime confunduntur. Et quidem Vulnus, ab Aesculapio primum obligatum dicitur, quem et specilli inventorem, Apollinis filium, Arcades venerati sunt. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 17. Priusquam autem curarentur, lympha abluebantur atque eluebantur. Papinius Statius, l. 3. Theb. v. 398. ubi de Tydeo, in acie vulnerato, Vulnera dum lymphus Epidaurius eluit Idmon. Quod siccare lymphis dixit Princeps Poetarum, divini operis l. 10. v. 833. ----- Tiberini ad fluminis undam Vulnere siccabat lymphis, corpusque lavabat. Ubi Servius nove et Physice, inquit, loquutus est. Nam cum aqua omnia infundantur, hic ait siccari vulnus aqua, et ratio vera est, quia fluxus sanguinis aquarum frigore continetur. Vide quae de rigidae aquae ad sanguinem supprimendum sacultate, habet Corn. Cellus, l. 5. c. 1. et 26. uti de spongiis Gladiatorum, quibus illi vulnera obturabant, supra: de Herculis vero nodo, quo vulnera praeligavit, Plin. l. 28. c. 6. At contra ea sequiore aevo militaria amulera, priscis illis Hercibus optime ignorata, in usum venere. suntque hodierno die in eo plurimis semichristianis, ut Historiae et experientia quottidiana testatur. Cui superstitioni adstipulatus Nahodabeguca, Princeps Malaccae, teste Osorio de rebus Indic. et Afr. l. 7. in conflictu cum Malacensibus, multis vulneribus conscissus, ita cecidit, ut nullum sanguinem emitteret: cum vero illum nudassent et armillam ex auro factam, in qua lapis quidam erat inclusus, detraxissent, magna repente vis sanguinis emanavit. Lapidem autem e bestiis quibusdam Siamensibus Cabrisias dictis erui, et mirificam ad sistendum sangumem vim habere, idem addir. De superventu Allobrogum in urbem Genevam A. C. 1602. narrat Sallustius Pharamundus in Car. Allobrog. militum audaciam auxisse initio quaedam incantamenta carminum, quae a Iesuitis Thononianis se accepisse dixerint, praesens contra hostium vires auxilium. Visebantur, ita enim is, in illis cruces, principium Euangelii S. Iohannis, nomina B. Mariae, Iesu, Trinitatis et haud scio, qui ignoti characteres, subsignatis istis Francica lingua: Quicumque hanc schedulam portaverit, eo die non peribit, neque terra, neque aqua, neque gladio. Nec mendex fuit, licet sollenni suo usus sit Satan. Nam postridie strangulati in aere perierunt. Coeterum unde vis tahs amuletis insit; item an et quatenus iis uti liceat, exponit Ioh. Georg. Godelmannus de curat. Morbor. praestig. l. 1. c. 8. Quando, aiens, res naturales, ut herbae, in certa caeli constitutione collectae, characteres, sigilla, carmina, Euangelium S. Iohannis, quae neque qualitate elementari, nec occultis viribus agere possunt, collo aut coeteris corporis partibus appenduntur, aut ad fugandos Daemones aut ad avertendos globos bombardae, ictus gladii vel hastae; tum illa amuleta fiunt sacramenta Diaboli etc. Et paulo post, Naturalia sunt licita et sunt res, quae sua sive occulta qualitate divinitus in prima creatione indita, semper eodem modo agunt in corporibus quibus applicantur, sive sua sympathia sive antipathia et quae seqq. Quam sententiam confirmat Camerarius, Hist. Miscell. Cent. 3. c. 30. Etenim haec quoque idololatria est, si vis curandi herbis, plantis, animalibus, metallis, tribuatur, nisi eadem opera laus ad Deum referatur. Et clarius Augustinus cum Chrysostomo meram esse Idololatriam asserit, si charta aut characteres collo appendantur, quidquid etiam illis inscribatur, si ab ignorantibus factum, sortilegium vero, si a noscentibus interdictum, et fidem nihilominus superstirioni adhibentibus. Vide quoque Plin. Histor. Natur. l. 28. c. 2. et Matth. Berneggerum in Tac. Germ. Quaest. 39. ut et Mos. Amyraldum in vita Lanovii, infra etiam aliquid voce Zipangrini. Quo magis laudari meretur incomparabile uxorum par, Eduardi Angliae Regis et Roberti similiter Regis, quae venenata maritorum vulnera lambendo exsugendoque felicissimo successu, quo Deus tam raram fidem remuneratus est, curasse leguntur, apud Rodericum Sancium, Histor. Hispan. Part. i. c. 4. Olim vero et inter Sacrorum ritus Vulnera fuere. Octavius apud Minucium Fel. gentilium idolomaniam perstringens, inter alia, Quid, inquit, ,qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset, quam sic religiosus. Ubi alludit ad morem Gallorum Cybeles, qui non solum sua sibi obscena testa demetebant, ut paulo post sequitur; sed et arrepto flagro contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriato et multiiugis talis ovium tesselluto, indidem sese commulcabant ictibus, Apuleius, Miles. l. 8. ferro quoque in se saeviebant, sua inprimis quisque brachia dissecantes, Ibid. sicque illis sectis matrem placantes Deum, Prudentius, Romano Mart. Simile quid de Sacerdotibus Baalis exstat 1 Regum c. 18. v. 28. *katete/mnanto kata to\n e)qis1mo\n au)tw=n en maxai/rais2 kai\ s1eiroma/stais2, e(/ws2 e)kxu/s1ews2 ai(/matos]. Dianae, apud Athenagoram Apolog. oi( de\ e)gko/ptous1in, h)\ ente/mnous1i oi( peri\ thn\ *a)/rtemin. e)w= ga\r tou\s2 tai=s2 maxai/rais2, kai\ toi=s2 a)straga/lois2 ai)kizomen/ou, au)tou\s2 le/gein], ubi a)straga/lwn] nomine intelligit ma/stiga a)stragalwth\n], ut Plut. c. Colot. vocat, quod flagrum talis ovium tessellatum vertit Apuleius, ut vidimus: plura hic passim, ubi de Gallis Sacerdotibus, Bellonariis item. alibique etc. Hinc Vulnerarius, cognomen Archagatho inditum, Lysaniae filio, Peloponnensi, qui primus e Medicis Romam cum venisset L. Aemilio et M. Livio Consulib. an. Urb. Cond. 535. ei ius Quititium datum, et taberna in compito Acilio concessa est. Sed mox a saevitia secandi urendique honorificum hoc nomen in alterum minum honestum Carnificis mutatum est, Plin. l. 25. c. 7. et l. 29. c. 1. ex Cassio Hemina. Alias vocabulum id generale, Medicorum id notat genus, quod circa vulnera obliganda curendaque occuparur. de cuiusmodi Medicis Vulnerariis quaedam Freinshemius habet ad Curtium l. 9. c. 5. Quanra vero vulnerum curandorum peritia iam Homericis apud Graecos temporibus fuerit, ex ipsomet Poeta, erudite exponit Theod. Zuingerus, Theatr. Hum. Vitae Volum. V. l. 2. p. 1244. et 1245.
VULPES
Varroni quasi volipes, melius ex Graeco a)lw/phc], quod para\ to\ a)la=|n to\n w)=pa] quia per ambages et gyros cursitando fallit quasi oculos, adeoque, ut ait Philosophus, Histor. animal. l. 1. c. 1. animal est panou=rgon kai\ kakou=rgon]. Unde a)litrh\ a)lw/phc] Simonidi, et Horat. ad Pisones, de Arte Poet. v. 437. Numquam te fallent animi sub vulpe latentes. Quo pertinent reliqua quoque eius nomina apud Graecos, kerdw\ ki/nados] et kida/fh)] quae, licet diversissima, ad fraudes tamen omnia adhibentur. Uti enim vulpinari, Nonio est, fraudibus et mendaciis vera pervertere, et vulpio dolosus palpator Appuleio, Apolog. 2. sic a)lwpeki/zein] Aristophani et kidafeu/ein] Hesychio idem: kerdos1u/nh] quoque astutia est; et kerdale/os], uti et ki/nados], quo maxime Siculi vulpem insigniunt nomine, Sophocli, Aristophani et Theocrito, significat panou=rgon] et kakou=rgon] itidem. Cuisus versutiae indicia, cubile, quod sibi parat e(pta/pul)on], ad cuius instar Hannibal, apud Prusiam degens, castellum, quod et a Rege datum erat muneri, sic aedisicasse ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, semper verens, ne usu eveniret, quod accidit, legitur in Vita eius, a Corn. Nepote condita, c. 12. Eandem aure admota ad glaciem, eius crassitudinem coniectare, Plinius, l. 8. c. 28. extr. Plutarchus et Aelianus scribunt: quorum medius Barbaros proin, cum traiciunt pedibus amnes, vulpes tentando itineri praemittere, notat, de primo frig. et in specie de Thracibus idem habet de Anim. comparat. Ut de ratione, qua avibus, favis vesparum, pisciculis, erinaceo, in potestatem redactis, potiatur, quaque a pediculis, aut pulicibus, sese liberet, aliisque eius vaframentis ac strophis, ex Oppiano, Alkazuinio, Digbaeo de Nat. Corpor. et iam laudatis Auctoribus, nil addam nisi hoc unum, quod, cum datur optio, potius mcedere per salebrosam terram, ut occultet vestigia sua scribit Damir. Quo fortasse pertinet, quod Tobias Ammonita, Iudaeos subsannans, qui Hierosolymorum moenia instaurabant, Aedificent, inquiebat, Nehem c. 4. v. 3. et vulpes, si ascenderit, murum eorum lapideum diruet. Quasi diceret, tam infirmum esse id aedificium, ut ne minora quidem animalia, quaeque sensim incedunt et maxime suspenso gradu, ut vulpes, sustinere queat. Atque ob dolosum hunc et fraudulentum vulpium animum, cum iis falsi Doctores comparantur, Cantici c. 2. v. 15. et Herodem, hominem panourgo/taton] et ad Romani tunc Imperacoris exemplum ex asse compositum, vulpem nominat Dominus noster, Lucae, c. 13. v. 32. Hebraice sual, a tussi] dicitur, cui ob calorem internum, qui vehementissimus est, avimal hoc perpetua pulmonum intemperie laboraus, quod gannitus eius et raucus clamor abunde docent, obnoxium esse dicitur. Unde nocum Gallorum Proverb. de sene ex imo pectore tussim vix extundente, C'est une toux de renard, qui vous menera au terrier, h. c. Haec est vulpina tussis, quae in foveam te deducet. Alimentum quod attinet, Vulpes pamfa/gos] est. Eam enim vesci carne cadaverum, docent haec de Davidis hostibus Psalmo 63. v. 11. portio vulpium erunt. Ubi e carnivoris feris pro toto genere una ponitur species. et illa quidem despectissima, quasi sit magis probrosum a vulpe discerpi ac devorari, quam a nobiliore fera. Vide quoque, quae supra diximus, voce Caeada. Sed et fructibus vescuntur et maxime uvis delectantur, Cantic. d. l. Unde carne earum Autumno uti venatores, quod tum uvatum esu maxime pinguescant, legas apud Galenum, de Alim. facult. l. 3. c. 2. Et nota Phaedri hanc in rem fabella 3. l. 3. v. 1. s. Fame coacta vulpis alta in vinea Uvam adpetebat, summis saliens viribus, Quam tangere ut non potuit, discedens ait, Nondum matura est, nolo acerbam sumere. Coeterum solivagum animal vulpes est, Ezech c. 13. v. 4. et Thren c. 5. v. 18. a)po\ to=u a)la=|sqai], ab errando in solitariis locis, hinc aliis dictum. Quare, ut rem prorsus insolitam notat Amyntas, apud Aelian. Histor. l. et c. 17. vulpium Caspiarum tautam esse copiam ut non solum agrestia stabula adeant, sed urbes quoque ingrediantur et in aedibus ipsis conspiciantur. Quin ut lateant magis, in ipsis terrae visceribus lustra habent sua seu foveas, quae a)lwpeki/ai] Graecis, fwleou\s2] vocat Dominus noster Marth. c. 8. v. 20. ubi extremam suam paupertatem indigitans, *ai( a)lw/pekes2], inquit, fwleou\s2 e)/xous1i ktl]. Vulpes soveas habent etc. quem locum erudite exponit Cl. Suicerus, Thes. Eccles. voce *fwleo\s2]. Alte autent sibi lustra fodiunt. Phaedrus item, Fab. 19. v. 1. s. Vulpis cubile sodiens, dum terram eruit, Egitque plures altitus cuniculos, Per venit ad draconis speluncam ultimam etc. Idque summa astutia, ut supra innuimus: quae insuper scilla ambire, ut lupum hostem fugent, dicuntur. Atque hinc venatio earum difficillima, gravidarum praesertim, teste Philosopho, Histor. l. 6. c. 34. Imo laqueis et retibus eas posse capi, utpote quae lacerent, etiamsi in ea inciderint, negant, Oppianus, Cuneget. l. 4. in fin. aliique, inter quos, Teumesiam in Boeotia vulpem non potuisse capi scripsere veteres Mythologi. Tamen quoque capi posse, tam Pelliones, quam Venatores, norunt. Et quidem laqueis, uri docet Martialis, l. 10. Epigr. 37. v. 13. Hic olidam clamosus ages in retia vulpem: Saepe etiam canum praeda fiunt. Oppianus, ubi modo, *a)lla\ ku/nes2 min a)/eiran a)olle/es2] ----- Quin apud Aelianum, Indi milous et aquilas, ad id institutos, immittere in vulpes, qui captas dominis afferant, leguntur, l. 4. c. 26. quod de Persis hodiernis quoque scribit Petrus de Valle, Itinerar. Trausennas taceo, et galea/gras2], et decipulas, et fossas, et indaginem, et alias mille nocendi artes, quibus in ferarum perniciem industria humana utitur. Addam saltem, si agnina hamum carne occultaris, et lupos assilientes, et vulpes, dum bolum deglutire student, unco detineri, ex Petro Crescentiensi, de Agricult. l. 10. Hinc mirum non est, quod Samsonem trecentas vulpes (quo nomine forsan et thaes comprehensi, animal vulpi simillimum, gregarium et in Iudaea frequens) cepisse, quas sumptis taedis obvertit caudam ad caudam ------ Et taedis igne succensis vulpes dimisit in Philistaeorum segetes, et combussit cum metas, tum segetes et vineas et oliveta, legimus Iudic c. 15. v. 4. Ad quod facinus Iudex ille Israelis, de hostibus vindictam hoc pacto sumpturus, vulpes inprimis elegit, urpote quae tortuoso suo et anfra ctuoso incessu faces caudis alligatas in plures locos differebant et latius incendium, plus satis sponte in frugibus semel accensis serpens, diffundebant. Cuius historiae insigne monumentum est Vulpium combustio, festum apud Romanos, quod incidit in 14. Kal. Mai. seu potius diem 19. Aprilis, quo Equiria etiam erant, in Circo Maxitno. Tum itaque Vulpes cum stipulis ardentibus in Circo mittebantur, qui mos originem suam habuisse dicitur ab Adolescente quodam, filio cuiusdam rustici Carseolani, qui cum maturis frugibus vulpem laqueis implicitam comprehendisset, eam stipula iuvolvit et accenso igni dimisit. Illa vero fugiens maturas fruges ad ussit: quare id singulis annis repetitum est, ut Vulpes Cereri, ob adustas fruges, poenas darent; Carseolis autem Lege prohibitum vel nominare hoc animal, a quo ruinam olim tantam segetes passae. Qua de re prolixe agit Ovidius, Fastor. l. 4. e quo pauci hi versus, 710. s. instituto sufficiant: Factum abiit: monumenta manent, nam vivere captam Nunc quoque lex vulpem Carseolana vetat. Utque luat poenas gens haec, Cerealibus ardet: Quoque modo segetes perdidit, ipsa perit. Sed potior Franc. Burmanni coniectura, festi huius adeo sollennis occasionem non a tam obscuris initiis, sed ex altiori origine arcessendam, et ut multa Gentilium sacra imitatione Hebraeorum, vel ansa aliqua ex historia eorum deprompta, orta sunt, ita historiam de agris Pelistaeorum per vulpes a Simsone immissas, Iudic c. 15. devastatis eorumque segete atque vineis incensis, exteris traditam etiam huic apud Romanos ritui annuo ptimoria dedisse. Vide eum Explic. et Medit. in locum cit. Bochartus rei famam a Phaenicibus ad alias gentes disseminatam, sicque ad Romanos tandem pervenisse, existimat, duplici nixus argumeuto: Namque vulpes Romae foeno non involvebantur, quomodo vulpes Carseolana, sed taedas in cauda gerebaut. Ovidius ubi supra, v. 681. ----- iunctis ardentia taedis Terga ferant vulpes ----- quod ipsissimum de Samsonis vulpibus refert Scriptura. Dein emittebantur hae vulpes, non quo tempore Romae vel Carseolis, sed quo in Palaestina sit triticea messis, nempe circa medium Aprilem. Ita enim is iterum, v. 679. Tertia post Hyadas, cum lux erit orta, remotas, Carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur missae iunctis ardentia taedis Terga ferant vulpes, causa docenda mihi est etc. Unde versimile est, incendium illud eo ipso die accidisse, quo Romae vulpes in Circum emittebantur, et in illius incendii memoriam id primo a Phoenicibus, dein Phoenicum exemplo etiam ab aliis esse factitatum. Indidem videtur sumptum, quod Boeotii, quibus olim Phoenices imperaverant, quidvis incendi possecredebant, si certa quaedam ammalia, blattae nimirum et vulpes et restudines, cum facibus affixis, emitterentur, uti ex Suida discimus in *new/ria]. Sed et facit huc, quod lampouri\s2] vulpes dicitur Lycophroni, Poerae Tarsensi, h. e. in cauda lucens, lampadis instar; quod alias cicindelae seu noctilucae nomen est, ut cui cauda noctu non minus luceat, quam si facem haberet tergo infixam etc. Quam in rem, ut et de animali hoc plura, vide apud Sam. Bochartum. Hieroz. Parte prior. l. III. c. 13. adde Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 59. 61. 65. 72. 73. coeterosque, qui Historiam Animalium condidere Scriptores. Verbo saltem monendum, Alexandrum Priami filium a vulpe, sicut Iovem a capra, Romulum Remumque a lupa, educatum legi, apud Aelianum, Var. l. 12. c. 42. Nec omittendum, quod Vulpis augurium maxime sollenne apud Romanos fuerit. Plin. l. 8. c. 28. de prognost. animal. Auguria quidem artem fecere apud Romanos et Sacerdotum Collegium vel maxime sollenne est inter ea locis rigentibus et vulpis, animalis alioquin sollertia diri --- amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. Sed nec hoc, quod vulpinam seu lupinam caudam, in bellis triumphisque, militaribus hastis, forte in contemptum hostium, Sueonas olim Gothosque affigere consuevisse, narrat Olaus, l. 8. c. 14. etc. Haud absimilis vulpi lynx Mexicana, de qua vide supra voce Lynx. De Vulpibus marinis earumque astutia, adi Plinium, l. 9. c. 43. extr.
VULTUR
a volatu Latinis, uti vult Becmannus in Origg. L. L. qui qualis sit, vide supra ubi de avium Volatu: an a vultu, quod perspicacissimus? Graecis gu\y], item ai)gupio\s2], quo nomine tamen proprie vultur niger venit, quem Hebr. daja] appellant, ut videre est Deuteron c. 14. v. 17. ubi de mundis avibus; cum iidem vulturis aliud genus, quod magna ex parte album est, racham], a misericordia nomine imposito, vocent, qua de re aliquid infra. Praevalent autem vulturum nigri, Plin. l. 10. c. 6. Unde ab atro vulture rodi, una e gravissimis Inferorum apud Poetas poenis est. Iuvenalis, Sat. 13. v. 51. ----- nec saxum aut vulturis atri Poena ----- Medici quoque atro vulture libentius in pharmacis suis utuntur, uti docet Sammonicus, c. 14. ubi ad oculorum dolorem mitigandum adhiberi vult, ----- vulturis atri Fella ----- Vide quoque c. 34. ubi de eu)toki/a], etc. 58. ubi de Comitiali morbo. Est autem avis rapax, et si vulgo credendum, maxime immanis: utpote quae humana carne vescitur. Certe Vultur, mortalium antiquissimis pro tumulo fuit: unde ta/foi e)/myuxoi] dicti, Hermogen. peri\ *i)dew=n,] c. peri\ s1emno/thtos, *para\ de\ toi=s2 u(pocu/kois2 tou/tois1i s1ofistai=s2 pa/mpolla eu(/rois2 a)\n, ta/fous2 te ga\r e)myu/xous2 tou\s2 gu/pas2 le/gous1in, w(=nper ei)s1i\ ma/lista a)/cioi]. Postea, iis obiecta cadavera, genus poenae fuit: Ennius de Metio Fuffetio quadrigis distracto: Volturus in silvis miserum mandebat hemonent, Heu quam crudeli condebat membra sepulchro! Vide Ioh. Meursium, Comment. in Lycophron. Certe Vulturum videas a)ge/las2 muri/as2 toi=s2 stratope/dois2 parepomen/as2], innumeros greges exercitus sequentes, ut ait Basilius, Hexaem. Homil. 8. quod in specie de castris Marii, habes apud Plut. in eo, de bello, quod in Apulia contra Baiazethem parabatur, apud Petrum Bembum, Histor. Venet. l. 5. ut videl. cadavera depascantur, ad quorum loca triduo ante, aut biduo eos volare, scribit Plinius, ibid. Unde cum Vulturibus parasitos conferens Plautus, Truculento, Actu 2. sc. 3. v. 16. Illud est, ait: vide ut iam, quasi volturii, tridue Prius praedivinant, quo die esuri sient. Atque hinc inter inauspicatas aves numerata, ut quibus et amissio Regni Tarquinio significata sit: aliasque a Vulturibus fuisse aves credunt nonnulli, quarum auspicio Romam conditam fuisse legimus. At 12. fuisse Vultures, qui Romulo fecerint Urbis condendae omen, plerique Auctores scribunt. Lucanus, l. 7. Pharsal. v. 437. Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia ludo. Aurel. Prudentius in Romano Mart. v. 612. Antiquitatem Romuli et Mavortiam Lupam renarras, primum et omen Vulturum. Sidon. Apollinaris, Carm. 7. Quid rogo bisseno mibi Vulture Thuscus aruspex, etc. Et Varro apud Censorinum, de die Natali, c. 17. ex visis illis Vulturibus spatium Urbis duraturae conicit, notaque Praedictio Vectii Valentis Auguris, Romam 12. vulturum auspicio conditam, 1200. ann. duraturam: quam ad A. C. 455. mox a morte Valentiniani III. Imperator. Occidentalium et Romae veteris ultimi, cum Gensericus Wandalorum Rex Romam iam secunda vice captam incendit, fuisse impletam, statuit Ios. Medus. Et certe tum numerus Regum, de quibus Apoc c. 17, nuper in vetete territorio Romano exortorum, ad numerum denarium excrevit, ut alibi vidimus ex praefato Medo de Apostas. novis. tempor. Sed et Caesari et Augusto, novam Urbem condituris, par vulturum numerus apparuit, apud Iul. Obsquentem, et Sueton. Octavio, c. 95. E quibus id obiter perspicere est, vulturem avem gregalem esse, contra rapacium reliquatum naturam. Und eGesnerus, Vultures, inquit, soli uncunguium gregatim degunt, ita ut aliquando quinquaginta in uno grege appare ant, ut in Aegypto se observasse, Bellonius scribit. Porro etiam Vulturem in aedem Iovis aut Deorum volasse, prodigii loco habitum esse, Vulturesque, corvos et aquilas, si coiissent, conflictus et caedes indubias denuntiare aiunt, Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 9. Contra Romanos Vulturibus maxim e in auguriis usos fuisse, docet et Plutarchus rationesque rei exponit, Quaestion. Roman. Quaest. 93. ubi ait: Herodotus refert. herculem in capiendis auspiciis, inprimis esse oblatis delectatum Vulturibus, eo quod avium omnium carnivorarum hanc censeret iustissimam, Prunum, quia nihil animatum tangit aut necat, sed solis vescitur cadaveribus. Deinde, quod sui generis cadavera praeterit. Nemo enim conspexit avem a Vulture gustari: cum aquilae et accipitres maxime persequantur eas et occidant. Atqui secundum Aeschylum, Qui pura avis sit, si qua avem vorav rit? Ad haec, avis haec minime omnium hominibus nocet, cum neque fruges perdat, reque plantas, neque ullum animal mansuelum laedat. Eadem in Romulo legas. Unde concludit, vulturem omnium sui generis animalium esse dikaio/taton, kai\ a)blabestaton], iustissimum et minime noxium. Quae causa, quod non solum pro fausta alite Romanis haec fuerit, sed eriam, quod Indos mottuorum suorum corpora, non in peonam, sed honoris ergo, vulturibus obiecisse, auctor est Sextus Philos Pyrrhoniar. Hypothes. l. 3. c. 14. Quale quid in usu fuisse, etiam apud Persas, probat Brissonius, de Regn. Pers. l. 2. idemque factitasse Hispanos, testatur Silius Ital. l. 13. v. 471. ubi de iis, qui in bello sortiter dimicantes occubuerant, Tellure, ut perhibent, is mos antiquus Ibera, Exanima obscenus consumit corpora vultur. Et Baccaeos, h. e. Vaccaeos in specie, Aelianus, Histor. l. 10. c. 22. ubi apud Aegyptios, Vulturem esse Iunoni sacrum, et eius pennis ornari caput Isidis, ac tw= propulai/wn o)ro/fous2], vestibulorum fastigia addit. Quid quod Horus Apollo Aegyptios eosdem matrem aut misericordem picto vulture significasse in Hieroglyphicis ait: quippe, quem proprio exsecto femore pullis suis praebere sanguinem suum exsugendum, ne cibi penuria conficiantur, tradit l. 1. c. 11. suffragante Pisida v. 1064. Quae vera ratio nominis Hebraei praefati racham: cuius historiam Patres interpolatunt, ut pelecano tribuerent, quod vulturis erat proprium, uti pluribus docet Bochartus, Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 27. ubi inter alia, etiam reliquas aves eum ab accipitre tueri, et proin pii elogio insigniti a Cassiodoro, l. 2. Epist. 19. adnotat. Effugere tamen non potuit Vultur, quin avidus dicatur Catullo, Epigramm. 109. v. 4. et Senecae in Agamemn. a qua eius indole Vultures dicti Testamentorum captatores, ut Origeni annotatum, Homil. 7. in Levit. Imo et Imperatores praedae inhiantes ac avatos provinciarum praefectos Vulturios Cicero pro Sextio et alibi vocat. Gerh. Ioh. Vossius, de Idol. l. 3. c. 85. Sed et unguenti odore offenditur, rosacei inprimis, quo et exanimari, testes sunt, Aristoteles in Mirab. Theophrastus, de Causis plantar. c. 4. Plin. l. 11. c. 53. Alii. Quod vero apud Aegyptios Vulcani Minervaeque symbolum hae avis fuit, quorum ille a)pa/twr] Poetis, haec a)ma/twr] Euripid. in Phaenissis dicta, hinc est, quia omnes Vultures, absque coniugis opera, pullos generare primi erediderunt. Quae opinio ab illis ad Graecos, a Graecis ad Christianos propagata est, e quibus Basilius non dubitat, ex Vulturum citra marem conceptu, firmate conceptionem B. Virgihis. Sed errorem solide refellit Albertus M. qui ait, inter Treviros et Vangionum urbem, quae Wormatia dicitur, saepe conspectum, eos inter se misceri: Ubi et testatur, eosdem hic videri quotannis nidifi cantes, atque ex congestis in nidos cadaveribus foedum spargi odorem: quibus refellitur, quod in Geoponicorum Collectan. legimus, non nidificare Vultures, etc. Vide iterum Voss. l. cit. c. 78. Porro visus symbolum quoque Vulturem esse, discimus ex Oro, Hieroglyph. l. 1. c. 11. dicente, Aegyptios ad significandum visum, Vulturis uti hieroglyphico. Interim Vossius assentitur iis, qui Vulturem censent visu ab aquila vinci. Imo quod uterque longe adeo sibi subiecta conspiciat, non tam ab organi praestantia esse censet, quam ex sublimi volatu, quod iudicium etiam Isidori est, Origin. l. 12. c. 7. etc. Similes Vulturibus, inter aquilas, percnopteri sunt, aquilae degeneres et vulturina specie, atque ex aquilae et vulturis adulterio natae, hincque gupai/etoi] dictae: quas aquilarum nomine indigitari Matth c. 24. v. 28. et Lucae, c. 17. v. 37. ubi aquilas ad cadaver congregari dicitur, censet idem Bochartus, ubi supra, l. 2. c. 10. Ut et hoc addam, ala Vulturis, quod volatu valeat sublimi, apud Hebraeos, in pretio fuit, unde filiam alae] avem hanc Onkelos vocat. Sed et in Aegypto, domorum vestibulis alas eius affixas, indicium nobilis, ac vetusti generis fuisse, supra innuimus, et pluribus docet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 24. etc. De lapide e)utoki/w|] seu w)kutoki/w|] ex India a vulturibus afferri solito, secundum Recentiorum sententiam, Hieronymi, seu quisquis Auctor est Epistolae De cereo Paschali, Eustathii in Hexaem. Aliorum, quod soli aquilae Veteres ascripsere, a)eti/thn] hinc i. e. aquilinum lapidem appellantes: de Tityi vulture in Fabulis, idem significante, quod in Sacris vermis non moriens, vide eundem Bochartum, d. l. et plura de Vulturis, apud Aegyptios veteres in Hieroglyphicis usu, apud Nic. Causivum, Symbolica Aegyptior. Sap. uti de Agrio, Polyphontes filio, in vulturem mutato, Anton. Liberalem, ex Boei Ornithog. Adde qui de Avibus ex professo scripserunt, iam ex parte supta passim laudatos.
VULTURII
ut et Reguli, tali dicti sunt olim, observante Cael. Rhodigino, l. 8. c. 18. Cuius rei rationem Hadr. suggerit Turuebus, Adversar. l. 5. c. 6. Pro numeris, inquit, effigies animalium habebant, ut Vulturum, aut regulorum. Meminit autem Vulturiorum Plautus, Curcul. Actu 2. Scen. 3. v. 78. Tace parumper, iacit Vulturios quatuor. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 13.
UXOR
quasi Unxor, quod apud Romanos Sponsa, antequam aedes Mariti ingrederetur, postes ianuae laneis vittis ornaret, oleoque, vel, ut Plinius habet l. 28. c. 9. adipe lupino, inungeret ac obliniret, dein demum limen ianuae transiliret, eoque modo in aedes induceretur. Tribus vero modis, apud eosdem, Uxores iustae habebantur. Usu, quae matrimonii ratio antiquissima fuit et a raptu Sabinarum initium sumpsit: Confarreatione, quae per Pontifices, praesentibus 10. testibus et sacrificii interventu, peragebatur: ac Coemptione, quae certis itidem solem nitatibus peragebatur, sic ut Uxor in manum mariti convenitet, essetque in mancipio Mariti, ac fieret eius sua haeres, Atque in hoc Matrimonii ritu, Maritus Caius, Uxor Caia dicebatur, item Materfamilias, quoniam non in matrimonium solum, sed in familiam quoque Mariti et in sui heredis locum veniebat, vide Ban. Brissonium, de ritu Nuptiar. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. et 38. Cael Rhodig. l. 28. c. 17. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 2. c. 20. ubi quartum modum prioribus addit, nempe Sortitionem, ex Suetonio, in vita Tiberii, c. 35. Alios, et supra passim. Inter servos vero, non coniugium, sed contubernium fuisse, similiter supra diximus. Apud Athenienses, Uxorem dotis datio dictio a Concubinis secernebat, ut in palliato Plauti Trinummo, Actu. 3. sc. 2. v. 64. Sed, ut inops. Infamis ne sim, ne mihi hanc Famam differant, Me Germanam meam sororem in Concubinatum tibi Sic sine dote dedisse magis, quam in Matrimonium. Neque tamen concubinae ac pellices omnino a)/proikoi] erant, sed legitimas Uxores imitatae, ta\ noqei=a], mille illas drachmad, quas e bonis paternis auferebant, ad eum, cui iungebantur, Virum adferebant, vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 6. Tit. 2. Primus autem, in ea gente, volgivagam Venerem Cecrops, hinc *difuh\s2] dictus, Lege compescuit, et sanxit, ne quis binas nuptias eodem tempore constitutas haberet, *e(/na a)/ndra mia=s2 gunaiko\s2 tuxei=n], Athen. l. 13. cui Legi circa Socratis tempora videtur derogatum fuisse Psephismate, quo, ob virorum penuriam, concedebatur e peregrina seu pellice, domi rerenta, paidopoiei=sqai], liberos tollere. Vide Eundem Tit. praeced. Solonis Lege etiam, eodem Patre natam Sororem Uxorem habere licuit, ut docet Idem, Ibid. Apud Hebraeos, non defuere, qui ex Lege binas Uxores Israelitam simul retinete fas non putarent; sed velut Haereicos hosce explodebant Magistri, Polygamiae tenaces: Interim monebant, quaternarium Uxorum numerum a nemine (preter Regem, cui 18. permittebant) excedendum, cuius rei rationes vide apud Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 9. Et obtinuit numerus hic etiam apud Orientales atque Afros, Christianismum nondum amplexos, ut discimus ex Alcorano, Azoar. 4. in Latin. 8. cum ramen ipse Muhammedes earum undecim habuerit Lege, quam aliis tulit, teneri impatiens. Cum vero octo fuerint officia, quibus in in Hebraeorum Republ. Maritus Uxori erat obstrictus, uti dictum supra in voce Vir: quatuor vicissim erant, quibus Uxor Marito erat obligata. Primum fuit, ut opera manuum eius, quodlibetcumque officium eius, in commodum Mariti ac potestatem cederet. Secundum, ut quidquid ei casu post Nuptias accederet, Mariti fieret. Tertium, ut qualiscumque substanitae Uxoris, dum superstes fuerit, ususfructus in Mariti cederet commodum. Quartum, atque ut ipse superstes, ac velut haeres, succederet. In quautum autem Uxoris nomen revera induat Sponsa, per verba, ut aiunt, de praesenti, ante Nuptias, disputant Iuriscosulti Theologique, qui Iura tractant coniugalia: quo spectant, quae praefatus Seldenus, Op. cit. l. 2. attulit non pauca. Apud Hebraeos certe Benedictio deductioni in thalamum atque ipsis Nuptiis, praevia erat: Annuli quoque usus primus, non in Nuptiis, sed in Sponsalibus, fuit. Corona vero in ipsa deductione adhibebatur: ut et Velamen duplex, alterum, quo Sponsorum capita, ut flammeo, obtegebantur; alterum, quod in ipsa Benedictione nuptiali, velut tentoriolum, eos obumbrabat. Paranymphi porto aderaut, iique bini minimum, tum in ipsa deductione, tum in cubili seu thalamo, qui etiam de omnibus ad apparatum laetitiamque nuptialem attinebant, prospexere. Ut de frumenti seu tritici usu, aliisque Ritibus Nuptialibus, hic nihil addam, ut de quibus in praecedentib. prolixe actum. Ab Hebraeis ad alios populos, ut multa alia, ita varii quoque huiusmodi ritus, transierunt Namque apud Graecos Romanosque, ne testatione luculentiori carerent Sponsalia, praeter testes de contractu ac dote adhibitos, accessere item saepius convivium sollenne, tabellae legitimae, munera Sponsalia atque arrhae sive datae sive missae, in quibus primarium obtinuit Annulus pronubus; quem ferreum, sine gemma, Sponsae a Vito datum esse, scribit Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 3. c. 100. Et ut benedictionum sacrarum formulae apud Hebraeos, ita etiam non ea solum Paganis obiter in usu, verum etiam et sacra Nuptiis propria fuere. Imo et tertium Nuptiarum apud Romanos genus, quod Consfarreatio dictum, ex ipsis sacris constabat: cui sacrificio nuptiali praeerant Pontifex Maximus et Flamen Dialis, cuius et Flammicae nuptiae ut hoc ritu fierent, olim necesse crat. Nec nisi e Parentibus confarreatis nati Flamines rite fiebant. Hinc Plinius, Histor. Natur. k, 18, c, 3, In sacris nihil religiosius confarreationis vinculo erat. Etiam Coemptioni sollennius adhiberi sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus oblatonibusque constarent, consuevisse, legimus: Unde Sacra Nuptialia, Sanctimoniae Nuptiarum, et Sacramenta Nuptialia dicta, quae sic firmabantur, Liv. l. 30. ut de Genio, cui sternebatur lectus: de Diis Coniugalibus, qui in sacris his invocati: de immolato a Neogamis, in Hetruria, porco: de *gamodais1i/a|], seu sacris Nupriarum praeviis, thessalorum: de *protelei/ois2] reliquorum Graecorum ac *gamhli/ois2], Iunoni, Veneri, Gratiis fieri solitis: de thymiamate sacro Mexicanorum, nihil adiungam. Ipsae, quae usu annuo apud Romanos fiebant Nuptiae, sine sacris sibi propriis non fuere, teste Arnobio, adv. Gentes l. 4. imo et Benedictio plane coniugalis habetur, apud Iuvenalem, Sat. 2. v. 119. Signatae tabulae, dictum Felierter; ingens Cena sedet; gremio iacuit nova Nupta mariti. Coronarum similiter nuptialium frequens apud Paganos mentio, *ste/fos gamh/lion], occurrit in Bionis epitaphio Adonid. et apud Eurip. in Anlide: Turrita corona, apud Lucanum, Pharsal. l. 2. v. 358. ubi de Martiae nuptiis: in nummo Hadriant Aug. parte altera Coniugium Aug. altera M. P. T. nob. in corona, scriptum habetur. Nec coniectura deest, duplicem fuisse Sponsae coronam, ex Val. Flacco, ubi de nuptiis Medeae et Iasonis, Argonautic. l. 8. Et quidem Baeotarum coronas huiusmodi ex asparago fuisse, Plut. de Praec. Coniug. scribit: Alii sisymbrio coronari solitos sponsos, eliciunt ex illo Aristophanis, Avibus, ubi cum Epospis dixerat, suos in horis pascere alta sesama, myrta, papavera et sisymbria, respondet Euelpis. *u(mei=s2 men\ a)/ra zh=te *numfi/wn bi/on]: etc. Nascente Christianismo, mores ritusque Hebraici, ut cirea reliqua, ita circa Sponsalia et Nuptias, per annos 30. amplius, post Christi ascensionem, obtinuere. Postquam dein eam a Gentilibus aliquot, quam a Iudaeis, Christianismus receptus est: ritus etiam Pagani, quotquot scil. cultui Christiano non adversarentur, praeter Iudaicos, ut in aliis, sic in re Matrimoniali, admissi sunt. Proin cum iure Romano tum passim Gentes, in quibus Christiani reperti, uterentur: Confarreationisque, quod sanctius fuerat Romanis Nuptiarum genus, sollennia prisca in desuerudinem, etiam inter ipsos Paganos, abirent, Coemptionis quoque ritus non ita stricte observarentur: Christiani veteres omnino Confarreationem, qua ex ipsis Paganorum sacris constabat, reicientes, eius tamen vestigia aliquor retiunere, Coemptionem eousque admisere, quo dotis donationisque propter nuptias interventu simpliciter peragi posset: Sponsalibus interim et nuptiis Paganorum, qui postea Christo nomen dedere, non rescissis, Inter ipsos vero Sponsalium ac Nuptiarum contrahendarum formulae, in celebritate sacra, qua et Sponsalia publice iterati solita, cernuntur: uti similiter pluribus videmus supra passim, inprimis ubi de Nuptiis, et Nuptialium Rituum unoquoque in specie. Adicio saltem, apud Romanos non Uxorem iustam solum, sed et pene iustam, occurrere, apud Sueton. Vesp. c. 3. Post uxoris excessum, Caenidem Antoniae libertam --- dilectam quondam sibi, revocavit in contubernium: habuitque etiam Imperator paene iustae uxoris loco: qui amplior concubinae honore. Nempe paene Augustam, qualis Martia concubina Commodi, cui a)/lla pa/nta u(ph=rxen, o(/s1a *sebasth=|, plh\n tou= puro\s2], comcessae omnes Augustarum praerogativae, excepto igne, apud Herodian. l. 1. c. 16. i. e. extra quam quod ignis sive lampas ei non praeferebatur, ut Augustae, qui ritus notissimus. vide Theod. Marcilium, ad Sueton. Apud eosdem, non solum militum uxores, si qui forte per illa tempora uxores habuere, sed ne Legatorum quidem, maritos in proincias comitari solitas, idem Sueton. Octavio docet c. 24. ad antiquum morem nonnulla revocavit, disciplmam severissime rexit, ne legatorum quidem cuiquam, nisi gravate, hibernisque demu mensibus, permisit uxorem intervisere. Idem apud alias gentes in usu fuit, quam in rem vide Ioh. Livineium, ad Propert. l. 4. Eleg. 3. Thom. Dempster. Antiqq. l. 10. c. 12. Ioh. Passeratium, ad Propert. eund. l. 2. Eleg. 7. Brissonium, l. 3. et qui de Militia Rom. Commentarios edidetunt. Persae tamen in exercitum proficiscentes, coniuges, liberos, matres, pellices, secum ducebant; tum ut conspectus eorum animos illis adderet, tum ut pro retum carissimarum tutela acrius depuguarent, ut Xenophonti, Diodoro, Herodoto observatum. Neque ab hoc more alieni Germani. Historico teste in Germania. Sed et apud ipsos Romanos, postea licentia temporum, vivo adhuc Augusto (imo ipsius augusti exemplo, qui in Occidentem atque Orientem saepius meavit, comite Livia) mutari coepit: et niagis Tiberii principatu, ut apparet ex relaione Caeinae, qui morem priscum reducendum denuo censuit, apud Tacitum, Annal. l. 3. Idem docet, de Rectoribus proinciarum loquens, Iuvenalis, Sat. 8. v. 127. Si tibi fancta cohors comitum, si nemo tribunal Vendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen, Nec per conventus, et cuncta per oppida curvis Unguibus ire parat nummos raptura Celaeno: Tunc licet a Pico numeres genus ------ Id vero omni ratione foedum; quod in eadem gente ad uxorem instituendi mos inolevit, memoratus Victori in Claudio II. c. 34. ubi, Claudium, ait, plerique putant Gordiano satunt, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem, de quo vide nonnulla apud Salmas. Not. ad Trebellium Poll. in Claudio, c. 11. et ad Martialis illud, l. 11. Epigr. 78. v. ult. Ergo Suburanae tironem trade magistrae, Illa virum faciet, non bene Virgo docet etc. De more commutandi uxores, in Hibernia olim usitato, vide Lanfrancum Archiepiscopum Cantuar. in Epist. ad Gothricum Hiberniae Regem: de more eas a conviviis arcendi, quem Graeci; vel admittendi, quem Persae olim Romanique, tenuere: de more illas permittendi paidopoi+/ias2 e(/neka] aliis, apud Romanos itidem recepto; easdem subhastandi, apud Thraces olim, memorato Solino, c. 10. etc. De paena eorum apud veteres Spartanos, qui vel sero nimis vel imprudenter uxorem duxissent, supra, voce Opsigamia. Porro de Uxorum communione, apud varias gentes haereticosque hic passim, vide quoque Clar. Suicerum, Thesquro Eccl. voce *gunh/], adde Seldenum superius laudatum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Ebraeor. l. 5. toto, inprimis c. 7. ubi de Cncubinae et Uxoris nomine.
UZAL
fil. Iectan. Gen c. 10. v. 27 Latin. ambulans, velificans, aut destillans.