TABBOATH
nomen viri, Esdr c. 2. v. 43.
TABEE
fil. Nachor ex Romo concubina, Gen c. 22. v. 24.
TABELLAE
, apud Romanos in Comitiis adhibitae sunt, quemadmedum o)/s2raka] seu testae, apud Athenienses. Postquam enim Populus diu suffragium viva vocetulisset, postea, ut quisque liberius sententiam suam proferre posset, inventae tabellae, Legesque variae hinc Tabellariae dictae, larae sunt; quarum prima Gabinia anno Urb. Cond. 614. rogata, earum usum invexit, cavitque, ne quis Tabellam inspiceret, ne rogaret, ne appellaret, ut ita ab omni parte liberum iudicium suum in Magistratibus cteandis Populus haberet, Cicer. de LL. l. 3. de Amicit. et pro Plancio. Sequutae illam sunt Cassia, Papiria, Caelia, quae in perduellionis iudicio, quod Cassia lege xeceptum erat, Populum itidem tabella sententiam ferre voluit; Sempronia, Maria, Fusia et Antonia, de quibus omnibus suo loco. Acin Comitiis quidem Magistratuum oportuit Tabellis nomina Candidatorum inscribi, ut daretur iis per tabellam Magistratus: Tot autem tabella unicuique de populo dabantur, quot essent Candidati, quorum rationem haberi oportere iudicatum esset. Non vero integre Candidatorum nomina, sed, brevitatis ergo, primas tantum litetas in tabellis scribi consuevisse, docet Cicero, Orat. pro Domo. In Comitiis legum duae dabantur, una, in qua scriptum U.R. i. 3. uti rogas: altera, in qua A. i. e. Antiquo: quod etiam in Comitiis Iudiciorum factum esse, legimus. Non vero domo afferebantur Tabellae illae a Populo, sed erant, qui eas Populo, suffragium inituro ministrarent, Diribitores dicit; hoc ordine. Postquam sortitio inter Triubs et Centurias de ptaerogativa facta esset, et Magistratus in Tribunali, sedens, per praeconem praerogativam Centuriam ad suffragium vocasset, illa de loco, in quem consistebat, discedebat in Septum, per pontem, in cuius initio stabant praefati Diribitores, qui Tabellas singulis ministrabant. Ingredientibus dein in Septum seu Ovile, Rogatores cistam proponebaut, inquam conicerent suffragium laturi eam quam vellent tabulam, sicque totius Centuriae Tabellis collectis, Custodes eas educebant, quorum munus erat describere suffragia, ut ea Centuriae sententia renuntiaretur, in quam plures inclinasse conspiceretur. Hoc aurem erat describere suffragia, tot puncta intabella notare, quot Tabellae similes reperitentur; Dionysius, l. 7. Postquam ita Praerogativae Centuriae suffragium renuntiatum esset, tum ea ex Ovili disedens, locum faciebat primae Equitum Centuriae, post quam singulae Centuriae primae Classis ordine eodem modo, ad suffragium vocabantur; donec omnes primae Classis Centuriae suffragium tulissent, tum ea iterum numerabantur etc. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. Etiam in Iudicii Tabellae tres Iudicibus dari solebant; una absolutionis, cum nora A. altera condemnationis, in qua C. tertia ampliationis, duobus his elementis inscripta N. L. id est, Non liquet. Dabantur autem a Praetore, qui cum illos ad urnas ire, atque in earum unam Tabellas, sementiam continentes conicere iuberet, mittere seu dimittere Iudices in consilium dictus est. Idem, l. 9. c. 24. Vide quoque supra, ubi de Suffragiis, et hic paulo post. Plura vero de Tabellis veter. varii generis supra in vocibus Diploma, Diptycha, Pittacium, Polyptycha etc. uti de Tabella Pythagorica, ubi de Sortibus: de Tabella, supra magistratuum sedem Carthagine suspensa, voce Presbyter, ubi de Aristone Tyrio: de aliis infra lemmate Tabulam tenere. Tabellariae Leges, quando et a quibus latae? Gabinia, cuius Auctor A. Gabinius Tribun. Pleb. Cn. Calpurnio Pisone, M. Poppilio, Laenare Consulib an. Urb. Cond. 614. lata est, ut Comitiis, Magislratus crearentur, Populus non voce, sed per tabellam, sussragium serret. Cassia, non Iudicum tantum, in Iudiciis, sed etiam Populi in Comitiis; verum in Tributis tantum, quibus de mulctis iudicaretur: suffragia similiter libera esse voluit: an. Urb. Cond 616. Papiria, idem in Legibus faciendem esse, suasit, lata a C. Papirio Carbone Tribuno Pleb. P. Pollio Laneate, P. Rupilio Consulib. an. 621. Ur in iubendis aut vetandis Legibus, Populus tabella suffragium ferret. Caelia, a Caelio Tribun. Plebrogata, Q. Caelio Metello Balearico, T. Quinctio Flaminio Consulib. an. 635. etiam in Perduellionis crimine, tabellae sentenciam ferri iussit.
TABERNACULORUM_Festum
Graece *skhnophgi/a], Hebr. Chag Hassuccoth], unum erat ex tribusanniverfariis Iudaeorum Festis, quod incidens in diem 15. mensis Tisri, qui primus erat anni civilis, durabar septiduum integrum, quo in Tabernaculis commorabantur. Octavus autem dies, quo illis exibant, ut et primus Festi, peculiari religione sacer erat et pubica panegyri celebrabatur, ac simul frugum serotinarum primitiae offerebantur Deoque gratiae agebantur pro universa messe. Exodi c. 23. v. 16. levit. c. 23. v. 34. -- 36. Numeror c. 29. v. 12. Deuteron c. 16. v. 13.-- 15. Agitabatur hoc Festum in tuguriolis et umbraculis, a quibus ei nomen, ex frondibus, in aedium fere tectis constructis: quae non in fastigium surgentia, sed plana et cubantia erant. Quem in usum deligebantur arbores frondosae comataeque ac vivaciris succi, quae virorem suum per dies aliquot illibatum servare possent, Levit c. 23. v. 40. Sumptis itaque pro vobis ipso die primo termitibus arborum speriosarum, spathis palmarum et ramis arborum densarum, cum salicibus torrentis. Et Nehem c. 8. v. 16. Extie in montana et afferte ramos olivarum, et ramos arborum oleosarum, ramosque myrti et spathas paimarum, cum ramis arborum Hensarum. Quibus in locis 4. arborum genera indigitantur, Citrus, Palma, Myrtus et Salix torrentis, docente Godwyno. E quibus omnibus fasciculum quoliber mane attulisse unumquemque Israelitarum, sub poena ieiunii illo die tolerandi, fasciculumque illum Hosanna dictum, tradunt Rabbini. Quo pertinet id, quod legimus Matthaei c. 21. v. 8. et 9. Alii vero caedebant ramos ex arboribus et sternebant in via. Porro turba quae praeibat; et quae sequebatur, clamabat dicens; Hosanna filio David. Alii Hosanna, sacrum fuisse carmen volunt, quod universus populus quottidie in coetus ac contiones prodiens, ramosque palmarum praeferentes ac festum in modum agitantes, soliti fuerint inclamare. Qnod cum sollennius et crebrius facerent die octavo seu ultimo, ille Hosanna Rabba appellabatur. Unde occasio nata Plutarcho, comparandi Festum hoc sacrum cum Liberalibus, in quibus Bacchae huc illuc discurrebant, gestantes hastas hedera circumdaras, i e. thyrsos, hocque ipsum Festum qurs1ofori/an] propterea vocandi. Nec abludebat multum illa Atheniensium festivitas, quam *ei)res1iw/nhn] dixere. Eadem de causa, ipsi etiam huius Festi dies Hosannoth dicti sunt. Porro singulis diebus Sacrificia offerebantur, de quibus prolixe agitur Numer. c. 29. v. 13. 34. unde hoc tantum notamus, quod, cum singulis diebus eiusdem generis sacrificia peragerentur, in eo tamen discrimen esset, quod numerus quottidie minueretur. Die enim 15. mensis, et primo Festi iuvenci subrum, terni deni, secundo duodeni tertio undem et sic consequenter offerri solebant, usque ad diem septimum seu ultimum, quo septeni mactabantur: cuius rei rationem vide apud Hospinanum, de orig. huius Festi. Causa Festi, ut in reliquis, partim Veterum fuit beneficiorum commemoratio, partim futurorum adumbratio. Ita enim Israelitae errorum suroum in deserto totque annorum sub Nube, tamquam Tabernaculo, atque in tentoriis actorum, recordabantur, Levit c. 23. v. 43. Deoque pro illis finitis gratias agebant. Simul publicas grates egervut Deo, ob collectas atque reconditas omne genus fruges Unde Psalmos illos, qui pro torcularibus], appellantur, in hoc Festum compositos esse, docent nonnulli. Sed et altius spectare iubebantur Israelitae. Cum enim integram hedbomadem in tuguriolis istis habitarent, sese advenas in terra esse confitebantur, nec sedes mansuras in ea habere; quod toro incolatus sui tempore identidem fateri, ac ad meliores sedes interim suspirare, monebantur, vide 2. Corinth. c. 5. v. 1. 2. Petri c. 1. v. 13. Cumque Zacharias Proph. c. 14. v. 16. Festum hoc sub Nov. T. extremis eius temporibus, ubi Ecclesia tabernaculis illis exire saeculo valedicere Christoque occurrere gestict, celebrandum dicat, ad CHRISTUM quoque spectat qui e)s1khn/ws3en en h(mi=n], ut loquitur Iohannes Euangelista ad Festum hoc alludendo c. 1. v. 14. Addebatur autem huic Festivitati et nonus dies, quo festum laetitiae Legis agebant, quod quamvis a priori distinctum esset, Nehem c. 8. v. 18. tamen quia illud immediate sequebatur, ei accenseri solebat. Eo die Legis lectionem absolvebant, rursusque inchoabant. Eodem, quamvis id alii referant ad diem octavum seu ultimum Festi Tabernaculorum, ex instituto Haggaei, Zachariae, aliorumque virorum Synagogae M. aqua e fonte Siloae peti, ad Sacerdotes afferri, et in Altare una cum vino, effundi solebat, cantante populo illud Esaiae c. 12. v. 3. Haurietis aquas cum gaudio e fontibus huius salutis. Quo allusisse videtur Christus Ioh. c. 7. v. 38. ubi hac aquarum libatione Spiritus S. copiam adumbratam fuisse, docemur; quemadmodum per ramos illos ac frondes, de quibus supra, Ecclesiae fecunditas significata est, vide Ioh. c. 15. v. 1. 2. Psal. 92. v. 13. 14. etc. Nec omittendum, quod Hospinianus observavit der Orig. Festorum c. 7. proximo nempe post Festum hoc die, Altare septies cum palmis in manibus circumire solitos, in memoriam Hierichuntis sepruplici Populi circuitu expugnatae, et proin, diem hunc Palmarum, appellatum esse, vel quia palmas gerebant, vel quia in fasciculo, de quo supra, praecipuum frondium genus ex hac arbore esset desumptum. Vide quoque Munsterum in Calend. p. 150. qui idem in Levit c. 23. praefatum, ait, Tabernacula haec ab Israelitis sub dio fuisse exstructa, eaque nec vestibus contecta, nec ita dense compaginata, ut radiis Solis pluviaeque non essent pervia. Hic porro habitasse illos toto eo tempore, adeoque supellectilem omnivariam eo detulisse, ut ibi cibum capere, commorari et dormire commode possent; nec inde exiisse, nisi pluvia ingruente, tum enim, donec illa praeterisset, domum se recipere fuisse solitos. Infirmos autem homines, ac senio graves ab hoc rigore fuisse liberos. Idem temporibus Nehemiae Populum fecisse Tabernacula, quemque in tecto suo aut in atriis suis, at in atriis domus Det: etiam in platea portae aquarum et in platea portae Ephraim, tradit ex c. eius 8. v. 17. Vide praeter Auctores supra memoratos, Franc. Burmannum Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 18. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 3. c. 6. etc. ut et infta Tensa.
TABERNA_CULUM
Iocus erat sacer, divino iussu et instinctu, a Mose exstructus, in quo Israelitae in deserto degentes, imo et iam Terta S. potiti, usque ad Salomonem Regem, cultu Numinis religiose defuncti sunt. Hoc medium ac velut centrum castrorum obtinebat, Castra Divinae Maiestatis, vocatum: circa quod proxime dispositi erant Sacerdotes ac Levitae Tabernaculo inservientes; quibus tandem tribus XII. Populi circumfundebantur, ut videre est Numer, c. 1. v. 53. sic ut extima castrorum a Tabernaculo milliaris spatio distarent, quod Sabbathi fuisse iter, colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. Structuram Tabernaculi huius quod Tabernaculum testimonii dici consuevit, plutibus capp. exsequitur Moyses, Exodi c. 25. et seqq. cum totius Universi conditum unico eoque brevi capite absolverit. Sic autem dicebatur, ut et porro Tentorium conventus; quia Populus eo coibiat, tum ad cultum publicum, tum ad Deum per Mosen consulendum, Exodi c. 25. v. 22. quae antea in Mosis tabernaculo, vel alio peculiari loco peragebantur, Exodi c. 33. v. 7. Architectus ipse fuit Deus, cuius iussu, ut dictum, exornatum et iuxta formam, ab ipso in monte ostensam, exstructum fuit, Exodi c. 25. v. 40. vocatis ad id opus, ac divinitus instructis Besaleele et Aholiabo, Exodi c. 31. v. 2. 3. et c. 35. v. 30. 31. Quod non leviter mirandum, in isto exulum agmine, qui tamdiu non nisi servilibus ministeriis exerciti, recensque ex Aegyptiorum ergastulo educti erant, repertos fuisse, qui tantae artis opus, Dei aedem ac templum, quod una cum Israelitis desertum perambularet, tam brevi spatio absolvere potuerint. Strui enim coeptum est mense Tisri seu Septembri (quo Festum Tabrnaculorum celebratum fuisse diximus) anno primo exitus, ac sequenti Martio, intra sex menses non totos, perfectimsest, Exodi c. 40. v. 1, 2. Materia erat aurum, argentum, aes, serici ac lanarum fila, hyacinthina et purpura ac cocco tincta, linum Xylinum, caprarum pili, arietum ac melium vellera, ac denique cedrorum ligna, Exodi c. 35. v. 5. --- 9. Longitudo eius cubitorum 30. latitudo 12. altitudo 10. comprehendebat: Latera tria 48. cedrinis tabulis in altum porrectis constabant, quae singulae duobus stylobatis innitebantur et lignis transversis coniungebantur. Ad Orientem anteriora spectabant, ubi aditus quinque columnarum ordine aperiebatur: Sanctuarium autem sub Occidentem recedebat. Intus totum pretiosis aulaeis obvelatum erat, quae ex pretiosissimo lino confecta et Cherubinorum formis picta, interiorem Tabernaculi ambirum incingebant. Exterius vero triplici velo erat contectum, quorum primum e caprarum pilis, secundu, ex arietum, tertium ex melium pellibus constabat: quae contra aeris iniurias, portatile hoc Templum, tuerentur, vide Exodi c. 26. Ambiebatur undique Atrio sive porticu, quo Populus ad cultum quottidie conveniebat, 100. cubitos longa, 50. lata, et 5. alta: ac in circuitu dispositas habebat 56. columnas, quae rapetes et pretiosa vela sustinerent. Ingressus ad Orientem erat, quem 4. columnae praebebant; quae oppanso velo apperiebantur et concludebantur. Ipsius autem Tabernaculi duo erant thalami sive cellae, quorum primum Sanctum, alterum Sanctum Sanctorum appellabatur, de quo utroque supra dictum, in voce Sanctuarium. Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum, ad ingressum Atrii, ad 4. columnas etat appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum ante Sanctum extendebatur, ac Sacerdotibus inter quinque columnas deauratas aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium, in interiori Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thal amo separabat, et 4. columnis suspensum, Pontifici Max. per illas quotannis aditum dabat F. xodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Super Tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago ignis, nube inclusa, undique refulgebat, diviniae gloriae vehiculum ac sedes etc. Significabat autem illud cum Christum tum Ecclesiam: Unde exemplar et umbrae rerum caelestium dicitur Apostolo, Hebr c. 8. v. 5. Vide Franc. Burmannum, loc. cit. c. 13. In ilhus lcoum, sub Salomone, successit Templum, aedes stabilis et magnificentissime exstructa, typus Eccleisae Christianae ac Triumphantis in caelis: quemadmodum Tabernaculum imago erat Ecclesiae Iudaicae, ac ulterius Christianae militantis. Hinc utrumque coniungens David, Ps. 15. v. 1. Iehova, quis commoratus est in tentorio tuo? quis habitaturus in monte Sanctitatis tuae? ubi per Tentorium, Tabernaculum; per montem Sanctitatis iehove, Templum indigitat. Factum est autem Templum, ad Tabernaculi omnino formam, constabatque similiter, Atrio, Sancto, et Sancto Sanctorum. Nisi quod cum in Tabernaculo unum tantum esset Atrium, hic varia erant, Atrium videl. Sacerdotum, Atrium Israelis, hocque a Iosaphato divisum in Atrium mulierum et virorum; quibus Herodis tempore accessit quartum, pro Gentibus et immundis etc. De Tabernaculo Dei Molochi et Remphan. Vide Amos c. 5. v. 26. et Actor. c. 7. v. 43. uti de Vasis Tabernaculi Testimonit, et quidem Atrii, supra voce Altare, item Mare Aeneum: Sancti, et Sancti Sanctorum, supra voce Sanctuarium.
TABULA
ab inusitato taba, et hoc a Graeco ta/zw], quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a Vestalibus reparari solito, His mos erat, tabulam felicis materiae tamdiu terebrare, quousque exceptum ignem in cavo aeneo virgo in aedem ferret: tabula s2oreu\s2] est seu e)xa/ra], lignum quadratum felicis materiae, quod ad excudendum ignem terebra perforabant ferrea; quod igniarii genus inventum Mercurio Homerus canit in Hrmno eius, vide supra, ubi de Veterum re Igniaria. Apud Capitolin. in Pio, c. 13. Cum esset longus et senex, incurvareturque tiliaceis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet: vox idem notat, quod na/rqhc, pare/rmas1ma] et u(pos2h/rigma] Hippocrati dicitur. Cuiusmodi tabularum in Medicorum libris multiplex docetur usus. Utebantur et feminae, ad celanda corporis vitia, quas Alexis Comicus kontou\s2] Comice appellat. Hodie feminae furrigendo corpori earum vice ferulas, e balenae costa, aut ebeno, aut alia materia non rigida nimis, pectori adponunt, Casaub. ad loc. Sed et de anufragiis usurpat vocem hanc elegans Fabularum Scriptor Phaedrus. l. 4. Fab. 21. v. 24. ——— Ceteri tabulam suam Porrigunt, rogantes victum ——— Nempe naufragi, ut etiam ex Iuvenale discimus, stipem ostiatim corrogaturi, in tabula quadam depictum exhibebant naufragii sui casum, commiserationi excitandae, Ioh. Laurentius Not. ad loc. quemadmodum in Gladiatoriis, aliisque Ludis Veter. Editores tabula publice affixa, in qua simulacrum ludorum exprimebatur, hominum desiderium excitare et frequentiam spectaculis conciliare consuevere. Apud Athenienses, Tabellae aedibus praediisque affigebantur, quae aere alieno obstricta et Danistis oppignorata essent, o(/ros2] illis dictae. Etymologicum M. *o(/ros e)s2i\ s1ani/dion] tabella aedibus apposita etc. Affigebantur autem ab ipsis Creditoribus, ut supra dictum in Oneris Excussio. Apud Monasticae rei Scriptores, tabula lignea occurrit, cuius percussione excitabantur Monachi, s1furi/on e)fupnias2iko\n] Palladio Histor. Lausiaca c. 104. vel ad sacram Synaxin evocabantur, Matth. Paris. A. C. 1196. vel ad precandum pro Monacho in extremis agente cogebantur, Udalr. Consuet. Cluniac. l. 3. c. 29. Eadem pulsabatur, cum Breve, uti vocant, Defunctorum advenisset, Herbertus de Mirac. l. 1. c. 1. cum ad laborem conveneindum esset, Liber Ord. S. Victoris Paris. MS. c. 5. cum licentia item loquendi daretur, Udalricus iterum l. 3. c. 8. Hodieque in Ecclesia Romana tabula huiusmodi percutitur tribus diebus maioris, ut appellant, hebdomadae, quibus campanarum cessat usus, Idem l. 1. c. 12. Vide quoque infra Tarabat; uti de Graecis supra in voce Simandrum: plura vero de vocis huius in Ecclesia Romana usu, apud Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. Addo saltem, Tabulam quoque dictam fuisse, genus instrumenti Musici, quod in Ecclesia Cantor manibus tenebat, ex Io. Abrincensi de Offic. Eccles. p. 13. quas de osse fieri solitas, habet Amalarius de Div. Offic. l. 3. c. 16. pluribus vero describit, Gaufredus de Vinosalvo in Poetria MS. quae in Thuanaea Bibliotheca exstat, laudatus eidem Glossarii Auctori etc. In plurali Tabulae, literae sunt varii generis, quod in tabulis olim ceratis scriptitatum fuerit, uti pluribus visum supra, in voce Tabella. Unde Tabulae publicae, quae in Tabulario, hodie Archivo, asservabantur: Tabulae accepti et expensi aliaeque complures, de quibus hic paulo infra. Imprimis Tabularum appellatione Gellius Chirographa et Syngraphas designare videtur, l. 14. c. 2. Ubi tamen Salmas. non tantum Chirographarias Syngraphariasque intelligit, verum etiam Expensi tabulas et scripturam mensae, quae in Tabulas quoque ab Argentario seu Mensario regerebatur, in quibus rationes suas perscribere solitus erat. Sic ut, ex eius sententia, Gellius omnes tunc sollennes debiti, si negaretur, probandi a creditore modos his duobus verbis tabulis testibusque complexus sit, omnes nimirum, quos speciatim mox ibid. diducit et explicat, scil. expensi lationem, mensae rationes, chirographi exhibitionem, Tabularum obsignationem testiumque intercessionem, Iac. Oiselius ICtus Notis in Gell. Cuiusmodi tabulas, civium subditorumque debita continentes, boni Principes non semel exussisse leguntur. Ut inter alia de Aureliano, Vopiscus, c. 39. Tabulas, inquit, publicas ad privatorum securitatem exuri in Foro Traiano semel iussu. Amnestia etiam sub eo delictorum etc. Vide supra in voce Soter; et plura hanc in rem hic passim. Tabulae varii generis, apud Veteres. a]. Accepti, et Expensi, erant vel menstruae, quae dicebantur Adversaria, quod adversa etiam parte scriptis implerentur: vel perpetuae, quae propriae Tabulae Accepti et Expensi vocabantur, in quas ex Adversariis rationes transcribebantur. Vide quoque infra Expensi. Ascetarum exigua, cui incumbentes somnum capiebant, vide supra Somnus it. Stoici. b]. Auctionariae, in quibus Argentarii, quarum rerum auctio futura esset, praescribebant: Mentio earum apud Cicer. in Catil. et Quintilian. l. 11. Vide Casaubon. ad Capitolin. in Pertinace, c. 8. g]. Chirographariae, solebant scribi propria debitoris manu, nullis testibus adhibitis neque obsignabantur: unde a Syngraphariis multum distabant. Salmas. de Usura c. 10. et 11. d]. Dati et Expensi, inprimis celebres in Foro erant, quas Accusator a reo postulabat in certis causis, ut repetundis et peculatus: Sic enim de iis Asconius: Moris fuit, unumquemque domesticam rationem sibi totius vitae suae per dies singulos scribere, ex qua appareret, quid quisque de reditibus suis, quid de arte, foenore lucroque seposuisset quoque die, et quid item sumptus damnive fecisst: sed postquam obsignandis literis reorum ex suis quisque tabulis damnari coepit, ad nostram memoriam tota haec consuetudo cessavit. Fuere et Tabulae rationum relatarum, quibus Iudices docebantur quae publice data et accepta essent, Festus. e.] Dotales, quibus dos perscripta. Hae dote dicta signabantur, postquam sollemnis stipulatio fuisset interposita, acclamatumque est sponsis, Feliciter, et nuptiae sic firm abantur, contra dissolvebantur, iis fractis: uti dictum supra, ubi de Repudio. z.]. Expensi erant, in quibus, qui pecuniam, quam mutuo dabant, numerabant ex arca sua, nomen illius, cui dederant, perscribebant una cum summa debiti. Quae Tabulae, etsi domesticae, in iudicio prolatae, fidem tunc faciebant ad debitum probandum. Dicebaturque Expensi latio, quia creditor in tabulis suis scribebat nomen debitoris, cui expensam illam crediti summam ferebat, quam dedisset mutuam. Cum debitum illud receperat, tunc acceptum in iisdem ferebat: Inmde accepti et expensi Tabulae; haecque mutui contrahendi obligatio erat, quae olim nominibus fieri dicebatur. Vide iterum Salmasium de Modo Usurar. c. cit. h]. Legis divinae, duae fuere, quibus Decalogi praecepta ipse Deus expressit, Exodi c. 31. v. 18. Illas Iudaei alibicantes et sapphirinas atque ad unius cubiti mensuram longas latasque, crassitie autem dimidii cubiti fuisse tradunt; et alii bis mille annis ante mundum conditum, alii primae hebdomadae feria sexta exaratas, nugantur: Scriptura vero digito Dei fuisse scriptas refert loco citat. ac hinc inde], utraque facie, peraratas adeoque opistographas, Exodi c. 32. v. 15. aliter ac Pictores eam exhibent. Quibus a Mose, ob Populi apostasiam, non sine divino instinctu, confractis, alias rursus ipse edolavit, quibus Deus easdem foederis conditiones inscripsit; quae postmodum in Arca Foederis fuere repositae. Earum instar aliquod quo pacto tetrw/mati] suo in Eleusiniis simia Dei exhibere conatus sit, vidimus supra, in voce Petra. q]. Legum, apud Romanos variae fuerunt: Scripta enim lege, Legissator bene de Rep. sentiens antequam eam promulgabat, i. e. in publico ponebat, ut inspiceret in tabula scriptam, qui vellet, inspectam consideraret; sicque, quivis monere eum posset, vel de corrigenda, vel de antiquanda Lege. Spatium autem promulgatonis trinundinum erat. Post tertias vero nundmas, Populus convocabatur, et unicuique diribebantur duae Tabulae, ut dictum in voce Tabella. Diremptis dein suffragiis, vel de antiquata, vel de accepta Lege cognoscebatur: Et scitam quidem atque acceptam, omnes cives iureiurando confirmabant. Quo facto, in aes, sive aeneas tabulas Lexincidebatur, quae publice interdum proponebantur, ut oculis civium paterent, interdum vero ad Aerarium deferebantur et ibi reconditae adservabantur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 2. De Legibus Solonis et Lycurgi, vide supra passim, in vocibus, Axones, Cyrbes, Lex. i]. Mensae rationes continentes: Creditores enim, cum pecuniam, quam ibant creditum, ex atca sua non numerarent, sed per Argentarium sive Trapezitam suorum nomine id fieri curarent; ista pecunia ex mensa dari dicebatur sive ex mensae scriptura; Trapezita autem in rationes suas referebat, se nomine et mandato Sempronii Titio rantam pecuniam numerasse: quam si hic inficiaretur, tum ille rationibus mensae id factum probare potuit, Salmas. loc. cit. k]. Novae dicebantur, quae in Foro suspendebantur iussu Imperatorum ingratiam hominis alicuius obaerati quibus is contra Creditorum rigorem tutus praestabatur, Fr. Sylv. in Orat. Catilin. Earum mentio apud Iustinum quoque l. 16. c. 4. Passi sunt (Athenienses) inter plurima mala etiam tyrannidem: siquidem cum plebs etiam Novas tabulas. et divisionem agrorum divitum impotenter flagitaret etc. uti Berneggerus duas hasce leges, alteram Novarum tabular. (xrewkopi/an] et s1eirakqei/an] Graeci) alteram agrorum viritim ex aequo dividendorum, duas esse faces novantibus res, ad plebem in Optimates accendendam, ex Liv. l. 32. c. 38. adnotar. l]. Nuptiales, vide supra. m]. Pactionales, in quas obsignatas pacta referebantur. Meminit earum Cicer. de Orat. l. 1. n]. Tabula Patronatus, veteri Interpreti Iuvenalis, Sat. 10. quam Poeta paginam honorum vocat, aenea est pagina, quae ante imagines patritiorum slans omnes eorum gradus honorum scriptos continet. Effigies enim maiorum, cum titulis suis, in prima aedium parte poni consuevisse, notum. quo exemplo, et in Provincialium atriis, Praesidum benemerentium, et Imperatorum imagines, cum titulis positae sunt. Idemque clientes suis patronis fecere, qui cum statuas huiusmodi illis dedicarent, in tabulis aeneis, eorum honores ac Magistratus gestos describere sunt soliti, uti passim discimus ex veterib. Inscript. c]. Tabulae Pictae, vide supra Pinacotheca. o]. Publicae, in quibus scribebantur, quae ad Remp. pertinerent; adservabantur in Aerario. De iis sic Seneca, de brev. vitael. c. 13. Plurium tabularum contextus caudex apud Antiquos vocabatur: Unde publicae Tabulae Codices dicuntur. Hinc Tabularium locus, et Tabularius is qui publicas istiusmodi rationes tractabat. Codices vero rerum, in Magistratu gestarum, in Atrio Tablinum servabat, uti dictum supra. p]. Rationum relatarum, quibus Iudices docebantur, quae publice data acceptaque essent. Vide Festum. r]. Sponsalitiae, vide supra. s1]. Syngraphariae, Syngraphas continebant; Syngraphae enim in Tabulis a Tabellione publico scribi et a testibus subscribi et observari solebant: Atque ab utroque contrabentium, apud amicum vel mensarium aliquem, quorum publica erat fides, deponebantur, ut, si quid controversiae ortum esset, ex Tabulis dirimi posset. Perhas, quia obsignahantur, longe validius, quam Chirographo, debenti teus fidem suam obstringere censebatur; cum publica insuper instrumenta essent. Salmasius ubi supra. v. Teslamenti, celebres admodum apud Antiquos: Unde secundum et contra Tabulas bonorum possessio. P. Pellitar. in Orat. pro Caecinna. Item, Heredes primae cerae, i. e. primaetabulae, et in primo gradn instituti. Vide plura, ubi de Testamentis. v. Tetragona, haud pridem inventa; quae aedium fastigus solita adfigi spirantem ventum indicat, vide infra Ventilogium. f]. Votivae, suffigi solebant non columnis modo, et parietibus Templorum, sed et tholis ipsis seu fastigiis, ab his, qui vel sanitatem recuperarunt, vel victoriam de hostibus reportaverunt, vel e naufragio emerserunt. Hinc Templum Ephesinum, istiusmodi Tabulis, remedia continentibus, quibus quis a morbo liberatus erat, non minus, quam structurae magnificentia celebre fuisse legitur. Hector similiter Il. h]. Aiacis arma Apollini vovet: et de Tabulis naufragorum diximus paulo ante. Vide quoque supra, ubi de Donariis, infra ubi de Votivis Tabulis.
TACTICE
Graece *taktikh\], aciem instruendi Ars; unde Tactici Scriptores, qui de ordinibus militaribus literis quae dam consignarunt, dicti sunt, Quantum vero insit in acie disponenda instruendaque momenti, cum res ipsa, tum Vegetius docet, l. 3. c. 14. Nam si sapienter, inquit, ea disponitur, plurimum iuvat: si imperite, quamvis optimi bellatores, mala dispositione franguntur. Cuius rei praeceptum vix ullum antiquius ac melius illo Homerico est, ubi Nestoris in acie instruenda artificium, his verbis describit. Il. d]. v. 297. *i(pph=as2 me\n prw=ta s1u\n i(/ppois1i kai\ o(/xes1fi] *pezou\s2 d) e)co/piqen s2h=s1en pole/as2 te kai\ e)sqlou\s2,] *e(/rkos e)/men pole/moio, kakou\s2 d' e)s2 me/sson e)/lassen,] *o)/fra kai\ ou)k e)qe/lwn tis2 a)nagka/ih| polemi/zh|]. Atque Equites posuit cum Curribus, ordine primo: At Peditum a tergo floremque et robora, belli Munimen septumque: sed in medio agmine viles, Ignavosque; uti vel nolentes depugnarent. Cui subscribens Xenophon, Memorabil. l. 3. p. 602. In bello, ait, fortissimi quique primo ultimoque loco sunt collocandi, pessimi vero in medio, ut ab illis ducantur ab his impellantur. Nec e Romanis militiae Doctoribus ab istis diversus abit Vegetius, qui l. 3. docet, instructionis esse legem, ut in prima acie milites exercitati veteranique collocentur, quos antea Principes vocarunt; In His enim, qui et aetate maturiores et usu confidentiores, praecipue virtus militaris conspicitur. Idemque sextum, h. e. ultimum ordinem, a fortissimis item ac scutatis, et omni armorum genere munitis bellatoribus, teneri debere monet, quos antiqui Triarios vocabant. Idem Germanis in usu fuisse, Tacitus de eorum more docet, ubi ait, c. 6. §. 6. Ex omni iuventute dilectos ante aciem locant. Et c. 31. §. 4. Penes fortisimos (Cartorum) initia pugnarum omnium. Porro per genres et familias acies disponendas esse, monent harum rerum periti. Ita enim Onosander, Stratag. c. 24. Est prudentis Impratoris, ordines ita disponere, ut fratres cum fratribus, amici cum amicis una sint. Quum enim, qui in discrimine versatur, proximus illi est, a quo diligitur, tunc necessario evenit, amicum pro amici saute audacius depugnare. Pudet quippe gratiam benemerenti non referre etc. Hinc Xenophon, Cyripaed. l. 2. non esse phalanga validiorem scribit, quam cum fuerit ex amicis congregata: et Leo Imperator, Constit. 20. belli tempore amicos, familiares et cognatos prope inter se collocabis, iubet. Atque haec aciei disponendae ratio Persis placuit, apud Curtium, l. 4. Britannis Gallisque, apud Tacitum, Annal. l. 12. c. 33. qui idem Histor. l. 4. c. 16. ob eandem causam, Caninefates, Frisios, Batavos propriis cuneis, a Civili, compositos fuisse, refert. Idem de Germanis sic, c. 7. §. 3. Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates. Quo pertinere videtur et illud, quod Plut. in Pelopida, de sacra Thebanorum cohorte scribit, quae 300. constans viris delectis, quod amoris mutuo nexuiungeretur, e)ras2h\] nuncuata fuit, cuiusque virtus invicta, ad Chaeronense usque proelium: durasse, traditur. Matth. Berneggerus in Taciti German. Quaest. 25. et 40. De Romanorum acie, prolixe agit, Liv. l. 8. Polybius, l. 6. et ex utroque Rosinus, Antiqq. Rom l. 10. c. 14. Scriptores Tacticos celebriores hic infra videbis. Tactici Scriptores, prisci ac recentioris aevi. Aeneas, cognomine Tacticus, Aristotelis s1u/gxronos], scripsit *strathgika\] seu de Arte Imperatoria; e quibus superest *taktiko\n kai\ *poliorkhtiko\n], Tacticus et Obsidionalis liber. Primus autem Tactica haec vulgavit Casaubonus, qui et Aeliam *taktika\], a se emendata et observationibus illustrata, edere decrerat. Cineas Thessalus, qui Pyrrho a consiliis fuit, Aeneae Tactica in Epitomen redegit. Meminit librorum eius Cicer. l. 9. Ep. 25. Sextus Iulius Frontinus, Vir Consularis, post Stratoclem et Hermiam, scripsit de Tactica, quae Homeri temporibus obtinebat. Aelianus Frontonem vocat: Floruit autem sub Vespasiano, usque ad Traianum. Claud. Aelianus, sub Traiano et Adriano Caesar. similiter *taktika\] sive de acie ordinanda composuit: Quem librum Latine reddiderunt tres hi Theod. Gaza, Franc. Robortellus et Sextus Arcerius. Voss. Hist. Graec. l. 2. c. 11. Arrianus Nicomediensis, ob suavitatem sermonis Xenophon iunior dictus, Tactica, sub eodem Hadriano, composuit. Quorum supersunt tria capita, hactenus inedita. Idem de Mathemat. Scient. c. 48. §. 13. Iulius Africanus, sub M. Antonino Elagabalo, et ipse, inter alia, Tactica scripsit, quae MS: adhuc in sua cimelia habuit Vossius. Pappus, de eadem Arte, sub Theodosio M. egit. Idem, de Scientiis Math. c. 16. §. 8. Urbicius, sub Anastasio Imperatore, cuius iussu, Tactica Graece literis mandavit. Transtulit vero, quae Traianus et Hadrianus hac de Arte scripserunt: sed sic, ut non pauca adderet de suo. Exstant MS. Florentiae et Mediolani. Mauritius quoque Imperator Tacticis inclaruit, quae multum cum Urbicii conveniunt. XII. eius libb. de re militari, meminit Gesnerus in Biblioth. Leo, fil. Basilii Macedonis et fil. eius Constantinus cognomine Porphyrogennetus, Imperatores Tactica quoque ediderunt: Et quidem illa Leonis Latine prodierunt A. C. 1554. Basileae; Graece autem primus illa edidit Ioh. Meursius; ut et postea Tactica Constantini. Asclepiodotus, Tacticis etiam innotuit: quae exstant in Biblioth. Florentina, Regia Paris. aliis. Atque hi omnes fuere ante A. C. 1500. Quibus addere placet, ob similitudinem argumenti, qui Poliorcetica, aliaque ad bellum spectantia, tradidere. Aeneas Tacticus, *poliorkhtiko\n] edidit, ut diximus, in quo non tam obsessis, quam obsidentibus praecepta dat. Suidas perperam vocat de Stratagematis, vera enim inscriptio est *strathgika\], seu de Arte Imperatoria. Archimedes, inter Mechanices Scriptores principatum meritus, sine dubio et in hac arte non pauca edidit: cum Mechanicos eius libros plures recenseant Strabo, l. 2. Pappus, Collect. Mathem. l. 8. Athenaeus de Machinis bellicis libros dedicavit Marcello, a cuius milite Archimedes interemptus est. Heronis Alexandrini, inter alia, et Poliorcetica exstant. Vide Bernardinum Baldum, qui Belopoeicis suis eius scripta subiecit. Diades, Cresibius, Nymphodorus, Philo Byzantius, Diphilus, Charicles, Polyidus, Pyrhus Agesistratus, de Arte Machinali scripsere, quorum e Commentariis, ut et Archytae, suum confecit M. Vitruvius Pollio. Iul. Africanus, praeter Tactica supra memorata scripsit pro\s2 polemi/wn paras1keua\s2], Praeparationes seu fabricas militares. Pappus, eodem de argumento egit, sub Theodosio M. Bitonis quoque, in Bibliothecis variis, supersunt paraskeuai\ polemikw=n o)rga/nwn, kai\ katapeltis2w=n]. Daimachi similiter Hypomnemata Poliorcetica, in Bibliothecis Italiae servantur. Posidonius Rhodius de re Militari Commentarium reliquit. Basilius Patricius Naumachicae scripsit. Vannocius Bicingucius Pyrotechniam scripsit libris 10. A. C: 1540. Nicolaus Tartalea, A. C. 1550. multa exaravit ad Nauticam et Artem nulitarem spectantia etc. Vide praefatum Voss. de Scient. Math. c. 48. 49. 50.
TAEDA
an quasi deth\], quod esset fax in fasciculum colligata, an ex da=s2 da=|dos] etc. frequenti in usu priscis fuit, unde inter servos, non solum ad Lychnum, ad funale, ad laternam Lampadophorique, sed et Taedigeri fuere: Inprimis in Sacris Nuptiis et Suppliciis. Apud Romanos enim (ut de Sacris iam nil dicam de quibus apud Farnabium aliquid, ad Phoenissas Senecae v. 263.) pueros quinque Sponsae ad domum Mariti eunti praetulisse faces, diximus supra, ex Plutarcho Problem. Rom c. 20. quod apud Graecos ipsa Sponsae mater obire est solita, Eurip. in Phoenissis. Quas faces Taedas communiter vocant Scriptores. Materia illis pinus ut plurimum. M. Varro Gerontodidasc. et de vita Pop. Rom l. 2. Cum a nova Nupta ignis in face adferretur, de foco eius sumptus, cum fax ex pinu ablata esset, ut eam puer ingenuus adferret. Virgilius, in Ciri. Pronuba nec castos accendit pinus odores. Ovid. Fast. l. 2. v. 558. Exoptat puros pinea Taeda Deos. Vel ex spina alba, Massurius Sabinus apud Plinium, l. 16. c. 18. Festum, l. 14. in voce Patrimi Q. Catullus in Epithalamio Mallii, 62. v. 15. Spineam quate Taedam. Ubi tamen editio Achillis Statii Neapolitani, pineam diserte habet: Vel denique ex picea, larice, aliisque resiniferis arboribus, quarum interiores et crassiores partes abundantius flammam spargunt. Unde Taedaepingues, Virgilio, Eclog. 7. v. 49. ubi Scholiastes, Teda, inquit, est species pinus, ignem facile concipiens. Sic per Metonymiam materiae, et Synecdochen speciei, Taeda denotaret quamvis facem ex praedictis arboribus desumptam. Incidebantur autem illae; uti discimus ex eodem, Ecl. 8. v. 29. Mopse novas incide faces: ——— cum nempe inspicabantur, i. e. in modum spicae in apice diffindebantur, ut lubentius arderent. Unde Idem iterum Georg. l. 1. v. 292. ——— Ferroque faces inspicat acuto. Vide Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 37. et supra ubi de Facibus ac Nuptiis. Sed et, quibus rei olim, sancti inprimis Martyres adurebantur facibus, duplicis fuere generis, Taedae et Funalia, de quibus supra. Utrarumque meminit Plut. in Cicerone, Funalia praeterea per Urbes, vicos elucere, lampades, faces, Taedaeque in foribus figi. ET quidem de Taedis testes sunt Acta S. Barbarae virginis; quam cum alii facibus adustam, Metaphrastes Taedis excruciatam fuisse, meoriae tradidit: Accensus Praeses ad maiorem iracundiam et non valens se continere, iubet iis qui aderant, ferreis pectinibus latera Virginis scindere et Taedis igneis membra iam lacerata urere. Accedit, quod Taedae temporibus priscis admodum in usu essent; cum teda redundantior sit humore aliis arboribus resinam ferentibus, parcior liquidiorque, quam picea flammisque, ut inquit Plinius, l. 16. c. 10. et lumini sacrorum gratior. Vide Gallonium de Martyr. Cruc. et Notas Goth. Iungermanni in Hier. Magium de Eculeo. Sed et taedam coronamentum vocat Calpurnius, Ecloga 2. Me Silvanus amat, dociles mihi donat avenas, Et mea frondenti circumdat tempora taeda. Quod genus antiquum fuisse agrestibus incultisque temporibus et hominibus, testatur Aelian. pineos ramos in coronas adscribens Centauris, Var. l. 13. c. 1. Imo et unius ex celeberrimis Graeciae agoninibus victorem non aliter olim coronatum fuisse, vidimus supra. Vide quoque Casp. Barthium, Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 582. et Adversar. l. 103. c. 15. uti de taeda, una cum sulpure et bitumine, populo distribui solita, in Saecularibus olim ludis supra ubi de iis: plura vero de taeda, quam arboris certum genus et quidem a picea diversum (forte peu/kh] Graecis) facit Plin. quoque loc. cit. Salmas. vero proprie da=|da] esse dicit seu lampa/da], non ex una aliqua certa arbore, sed ex omnibus dadofo/rois2], inter quas peu/kh] Graecorum eminet; desumi solitam, apud Auctorem hunc Exercitat. Plin. ad Solin. p. 502. et seqq.
TALARIA_Lex
memoratur Plauto Milit. Glorioso, Actu 2. sc. 2. v. 9. Atque adeo, ut ne legi fraudem faciam Talariae, Accuratote, ut sine talis domi agitent convivium. Ubi facete ad Legem aliquam de alea Talorumve lusu veterum, Publiciam forte aut Titiam, alludit. Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 31. de Talaris vero vel Taxillatis flagris, vide supra.
TALENTUM
Graece ta/lanton], instrumentum proprie, quo ponderabatur, unde illud Homeric. Il. b]. v. 636. *dii+/ a)ta/lantos], Iovi aequiparandus: Per tralationem, ipsum pondus. Vox Graecis olim in frequenti usu, qui summas rei pecuniariae Minis et Talentis designare solebant; Romanis adhibita non est, nullum enim illis Talentum fnit, unde Sardum, quem stupor alicuius, qui Servium interpolaverat, decepit, ex Plauti Mostellaria, Actu 3. sc. 1. v. 109. Romanum quoque Talentum facientem, merito refutat Gronovius. Sine adiectione, Scriptoribus antiquis semper Atticum significat: Sic enim idem Gronovius: Talentum Atticum sive sex millium drachmarum semper significant Graeci et Latini, quoties nullum ei alterius gentis cognomen adponunt. Cum adiectione, magnum, soli Latini dixerunt passim: quod Priscianus 80. librarum facit, fingitque, quod nusquam apparet, par vum Talentum minarum 60. Sed hoc omnibus Antiquis ignotum est, magnumque Plautus, loc. cit. non 80. sed 60. minarum facit. Scaliger id sic dici censet Latinis, quod Graecis a(dro\n kai\ paxu\], quum necesse sit, si mina quaedam fuerit paxei=a], etiam Talentum fuisse. Verum et hoc non minus in quaestione est qpud Veteres, ut Prisciani parvum; nec si misqo\s2 a(dro\s2] et paxei=a dra/xmh\] alicubi reperitur, necesse est et haec Talentis fuisse tributa. Praeterea destruit hanc interpretationem Plautus, in Rudente, Actu 5. sc. 2. v. 31. Talentum argenti commodum magnum inerat in crumena. Si magnum paxu\], iunguntur dissociabilia: Nam commodum, ipso interprete, a)/rtion], iustum, modicum et nihil ultra. Sic commodum particula, quod aliis tantum quod. Petitus magnum putat argenti Talentum; parvum auri, quum illud 60. minarum sit, hoc 60. drachmarum, tres stateres complectens. Huic valide obstat Virgilii illud, l. 9. Aen. v. 362. Et tripodas geminos, auri duo magna talenta. Ubi expressit Homericum, Il. 1. v. 122. *e(/pt) a)pu/rous2 tri/podas2, de/ka de\ xrus1oi=o ta/lanta]. Vult quidem Petitus, illud auri Talentum parvum etiam Diphilo appellari, braxu/ ti ta/lanton], sed argenti Talentum intelligendum est vel cum Scaligero, cui aliquid deest, ut curto centusse, Persio, Sat. 5. v. ult. vel cum Salmasio, ipsum commodum, strictum, cui si nihil deest, certe nihil superest. Sic me/trioi] Hesychio mikroi\]. Sic modicum et mediocre, pro parvo, Virgil. Et verba Seuthae sunt apud Xenoph. a)nabas1] l. 7. *a)rgu/rion men ou)k) e)/xw, a)ll) h)/ mikro/n ti kai\ tou=to/s1oi di/dwmi, ta/lanton], Argentum quidem, (i. e. argenti copiam) non habeo, praeter commodum quoddam, quod tibi dono, talentum. Videtur ergo Romanis id discrimen additum vocabulo, quod illis, quam interiori et Asiaticae reliquaeque Europaeae Graeciae viciniores Graecorum coloni id usurparent pro summa haud quaquam grandi: quibus cum quia frequens erat commercium, et consuessent nominare Talentum, pro pauculis nummis, ad significandam pensiorem illam summam, quod solum Talentum noverant remotiores Graeci sive auri sive argenti, Talentum magnum dixere. Hi populi erant Neapolitani, Rhegini, Syracusani, de quibus Festus: Talentum Neapolitanum sex denarium, Syracusanum trium denariuum, Rheginum victoriati. Hoc itaque primo noverunt Romani solum, utpote Italiae aut proximis Italiae incolis usitatum: At ubi cum aliis Graecis commercium esse coepit, inveneruntque tanto maiorem pecuniam ea nuncupatione finiri, ad vitandam ambiguitatem 60. minas Atticas Talentum magnum argenti: 60. drachmas vel tres stateres, Talentum magnum auri, appellaverunt. Denique frequens usus horum et in vicinis locis cum potentia Romana recepta etiam pecunia, mersit, inque desuetudinem egit istam Talenti pro minutis usurpationem, mansitque ea vox sine alia adiectione pro amplioribus pecuniae peregrinae summis, vide Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 4. Sic Talentum magnum et Talentum Atticum, res eadem, minarum 60. seu 6000. denariorum, seu drachmarum. De quo sic Rhemnius Fannius, Cecropium superest post haec docuisse Talentum, Sexaginta minas, seu vis, sex milia drachmas, Quod summum doctis perhibetur pondus Athenis. In pecunia Romana 60. libras, 24. Sestertia, facit. Imo Talentum quodvis 6000. drachmarum sui generis habere, quae ad Atticas reductae varient, monet idem Gronov. c. praec. de variis, apud varias Gentes, Talentis, vide hic infra. Recentiori aevo, pro libra vox occurrit in Alexiade Annae Comnenae, et apud alios citerioris aetatis Scriptores: Theophanes vero anno 9. Nicephori Generalis, pro centenario, seu centum libris, eam usurpavit. Sed et pro numismate, seu nummo aureo, adhibitam docet Hesychius: to\ de\ lepto\n e(cakixilios2o\n *tala/ntou. o(/ e)s2i no/mis1ma]. Atque sic videtur accepisse idem Theophanes anno I. Michaelis Curopalatae, quo loco scribit, eum militum provincialium, qui bello Bulgarico perierant, uxoribus concessisse pe/nte ta/lanta xrus1i/ou], cum vix probabile sit, de centenariis auri haec accipienda, Car. du Fresne Dissert. de infer. aevi Numism. num. 81. Vide eundem, Notis ad Alexiadem cit. adde Covarruviam de Vet. Numisin. Hispan. c. 4. num. 5. et Suicerum in *ta/lanton]. Variae Talentorum, apud diversos Populos, species. Achaicum proprium nullum fuit: unde sententiam quorundam Eruditorum illud ocot millium trecentarum triginta trium drachmarum Atticarum trientis sive duorum obolorum, somnium dicit Gronov. loc. cit.. AEgineticum, seu Aeginaeum, eiusdem cum Corinthiaco valoris, 6000. drachmarum Aeginaearum fuit. Sed quia Aeginaea drachma decem habebat obolos Atticos, et 6. Aegineticae drachmae 10. Atticas habuere: hinc mina Aeginaea 166. drachmas et 4. obolos, qui respondent nostris uncialibus 20. ac proin Talentum Aeginaeum 10000. drachmarum Atticarum, h. e. 1000. coronatos, 1200. unciales, fecit, Idem l. 3. c. 5. Aegyptium, 80. librarum fuit Romanarum, ut testatur apud Plinium, l. 33. c. 3. Varro: qui ambo Aegyptii numerum tertia parte Alexandrino minorem faciunt; unde frustra sunt, qui utrumque confundunt, 80. itaque minas Atticas, tontidem libras Roman. nostros 800. coronatos fecit. Alexandrinum duodecim millium denarium fuit, seu totidem drachmarum, adeoque duplum ad Atticum. Argenti, 60. fuit minarum, 6000. drachmarum, ut supra visum. Atticum, Auctoribus saepe sine adiectione Talentum, Romanis Talentum magnum dictum; constabat sexaginta minis, sive 6000. drachmarum Atticarum. Ad Romanam pecuniam redactum constituebat 24. sestertia, 60. libras argenti. Apud Priscianum itaque cum dicitur constitisse minis 100. seu drachmarum 7500. minae intelliguntur, quales fuere ante Solonem; quarum quaelibet 75. drachmas habebat. idem, l. 3. c. 3. Auri, 60. fuit drachmarum. Babylonium, vide Pollucem. Cistophorum, idem cum Rhodio, 4500. denarium fuit, Festus. Corinthiacum, draxmw=n paxeiw=n] habuit sex milia, quae Atticarum muria/di] respondent: ut evidenter pater ex A. Gellio, ubi Laida narrat Demosthenem muria\s2 draxma\s2, h)\ ta/lanton], poposcisse. Quod facit, addit nummi nostratis denarium decem milia. l. 1. c. 8. Idem itaque cum Aeginetico fuit. Cyrenaeum, 120. minarum fuit, adeoque idem cum Alexandrino. Eius meminit Plautus, quod drachma Cyrenis erat. Hebraeum, Cicar], cum argenti erat, valebat 3000. siclos, vide Exodi c. 38. v. 25. 26. Cum auri, duodecimo tanto fuit maius. Godwyn. de Ritibus Hebr. Magnum Romanis, idem cum Attico, vide supra. Neapolitanum, sex solum denarium fuit. *paxu\], non minus in quaestione est apud Veteres, ac Magnum, ut vidimus; vel potius Parvum Prisciani. Rheginum, victoriati solum fuit valore. Rhodium, eiusdem cum Cistophoro pretii. Romanum, nullum fuit. Siculum seu Syracusanum, 30. fuit denarium.
TALI
pedum in Thetidis olim fuere potestate; ut et plantae: quemadmodum ipsos pedes Mercurius sacros habuit, reste Servio. Vide Lil. Giraldum Syntgm. 1. Deorum Gentil. et Hadr Iunium, Animadvers. l. 4. c. 12. nec non in fra Talus. Iidem cum Tesseris, de quibus infra, Ludi fuere genus, in conviviis, usque ad Talariam legem latam, non minus ac Latrunculi, adhibiti: Inter quae tamen sic distinguit Godwynus, ut Aleam dicat utriusque ludi fuisse genus, Tesseram autem a Dye, sed Ialum Anglice an huckle-bone, interpretertur Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 13. Hadr. Iunius, ubi modo, l. 2. c. 4. similiter diversos hos ludos efficit Dempsterus hoc solum inter utrosque agnoscit discrimen, quod Tali 6. angulos baberent, Tesserae quatuor. Punctis Tesseras fuisse notatas, observavit Hadr. Turnebns, Adversar. l. 5. c. 6. unde Numeri eburni, pro Tesseris apud Ovidium, de Artel. 2. v. 183. At Tali pro numeris effigies animalium habebant, ut vulturum aut Regulorum, teste eodem Turnebo loco cit. Unde eosdem Vulturios, item Regulos dictos'reperimus. Et Vulturiorum quidem meminit Plautus, Curculione, Actu 2. Sc. 3. v. 78. Tace parumper, iacit Vulturios quatuor. An vero iidem et Reguli dicti sint, ambigit praefatus Godwynus, cum Regulum Latinis idem significare velit, quod Basilicum Graecis, nempe non minusin Tesseris, ac in Talis, totum iactum fortunatum ac felicem, Vide Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. et supra in hac voce: qui alias, et Venus, dictus est, ut videbimus. Numero certe differebant, nam Talis quatuor, Tesseris tribus usi sunt Veteres: frequentiorque ille, quam iste ludus fuit. Martialis, l. 14. Epigr. 15. Non sim Talorum numero par Tessera. Ad quem, tribus quoque Talis aliquando lusitatum esse, notavit Scholiastes, Epigr. praec. Ludebant vero Talis Veteres hoc modo: Quatuor talis in fritillum sive pyrgum sive orcam (nam hoc commune Tali quoque cum Tesseris habebant) coniectis, iuxta illus Horatianum, Sat. 7. l. 2. v. 17. Mitteret in pyrgum Talos. eoque concusso, super tabulam effundebant: dicebaturque iactus felicissimus, quando videl. omnes quatuor Tali diversum ostendebant latus, Venus, uti dictum. De quo sic Lucianus Amor. *kai\ balw\n me\n e)pi\ skopou=, ma/lis2a de\ e)i/pote th\n qeo\n a)uth\n e)ubolh/s1eie, mhdeno\s2 a)s2raga/lou pes1o/ntos i)/s1w xh/mati pros1eku/nei, th=s2 e)piqumi/as2 teu/cesqai nomi/zwn], At quoties iecerat id, quod intendebat, maxime si quando Deam ipsam feliciore iactu sortitus erat, nullo Talo pari figura cadente, adorabat eam, sperans se id asse consecuturum, quod exspectabat. Contra infelicissimus iactus, tam in Talis, quam in Tesseris, habebatur Canis, qui semper nummis suis ludentes mulctabat, unde damnosi Canes, saepe apud Auctores. De priori iactu Martialis, l. 14. Epigr. 14. Quum steterit vultu nullus tibi Talus eodem, Munera me dices magna dedisse tibi. Ovidius, loco cit. Damnosi tacito stent tibi saepe Canes. De utroque Propertius, l. 4. El. 9. v. 17. Me quoque per Talos Venerem quaerente secundos, Semper damnosi subfiliere Canes. Dicebatur vero Canis, quoties in aliquo laterum superiorum unio, (secundum eos, qui punctis seu unmeris Talos notatos fuisse volunt) prodibat. Quatuor enim Talorum latera numeros aus puncta sic habuere disposita, ut, quae in duobus lateribus essent, iuncta semper efficerent septem, hoc nimirum modo, 1. ——— ——— 6. 3. ——— ——— 4. E' quibus qui Senionem, qui et Cous dicebatur, iaciebat nummum ex acervo lucrabatur. Hinc Persius, Sat. 3. v. 48. —— Quid dexter Senio ferret, Scire, erat in votis, damnosa Canicula quantum Raderet. Nisi aliter ex lusus lege convenerat, ut de Augusto legimus in eius ad Tiberium Ep. apud Sueton. c. 71. Inter cenam lusimus gerontikw=s2] et heri et hodie. Talis enim iactatis, ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos Talos singulos denarios in medium conferebat, quos tenebat universos, qui Venerem iecerat, Iac. Oiselius, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 13. Ubi tamen pro Aut, Godwynus Et legi vult; Si quis enim Senionem cum Cave iecisset, hunc iactum quoque infelicem fuisse habitum, docet Martialis, l. 13. Epigr. 1. v. 6. Senio nec nostrum cum Cane quassat ebur. Aliter Bartholomaeus Merula, in Ovidium, de Arte am. l. 2. Unde patet, iactuum in Talorum lusu nomina, unde originem habeant, adhuc incertum esse. Non vero iactus solum, et sed missus, et manus, in Talis Tesserisque locum habuit. Namque Suetonius, Aug. c. 72. Si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem, quod cuique donavi, vicissem etc. Erant illi, aut e ligustro, Plin. l. 16. c. 18. aut ex ebore, Martialis, l. 14. Epigr. 14. cuius lemma est, Talieborei. Fuitque hic ludus apud Graecos quoque iam olim in usu. Nam Homerus, Odyss. a]. in templo Minervae procos ludentes Talis inducit: et consuetum in Templis suisle ludere, observat Fr. Luisinus, Parerg. l. 5. c. 21. Dicebant hi illum a)s2ra/galon], unde a)s2ragali/zein]; Item ku/bon], sed voce magis generali: Unde Polycletus Sicyonius ex aere duos pueros, Talis nudos ludentes, qui vocarentur astragalizontes, fecisse legitur, apud Plinium, l. 34. c. 8. Interim id inter Romanos Graecosque discrimen fuit, quod apud illos senile plerumque exercitamentum esset. Cicer. de Senect. Nobis senioribus ex lusionibus multis Talos relinquant et Tesseras: Unde supra Augustus, loc. cii. lusimus gerontikw=s2]. Apud Graecos vero pueris ludus is familiaris erat: ut de Cupidine ac Ganymede proditum Apollonio Rhodio Argonaut. l. 3. de pueris Polycleti, Plinio paulo supra; et notum Proverb. Pueros astragalis, viros iureiur ando fallendos. Heraclitus quoque Ephesius hinc, propter facti novitatem, quod Talis luderet, puerorum instar, Astragalizon nominatus legitur, apud Diog Laertium, in vita eius. Non omittendum, Romanos, cum talis luderent, scorta fibi auxiliatura invocare consuevisse; ut docet Plautus, Asinaria Act. 5. Sc. 2. v. 54. AR. Iace pater Talos, ut porro nos iaciamus. DE. maxume, Te Phileni mihi, atque Uxori mortem; hoc Venereum est, Pureri plaudite et mihi ob iactum cantharo mulsum date. Et in Captivis Actu 1. Sc. 1. in principio, At ego aio recte, nam in convivio sibi Amator, Talos cum iacit, scortum invocat etc. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. loc. cit. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. Antiqq. Rom c. 1. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 4. c. 2. Alios, ut et infra, ubi de Talorum lusu: de Talis vero Aureis in Aponi fontem olim conici solitis quae phgomantei/as2] species erat, diximus voce Fons: it. de ratione divinandi e Talis in mensam coniectis, ubi de Sortibus.
TALIO
femin. Plinio, ex talis, quasi talis retributio: Tale enim patimur, quale fecimus. Unde Lex Talionis, Lex paris vindictae, vel similitudo vindictae, Isidor. Poena reciproci, l. 11. Cod. de exhib. reis, aut similitudo supplicii, Honor. et Theodos. Augg. l. 17. c. de Accus. Graecis Antipelargosis apud Isidor. in Gloss. melius a)ntiph/rws1is2], Glossar. Philoxeni, vel a)ntipeponqo/s2] etc. Hoc enim natura et Lege institutum est, ut laedentem similis vindicta sequatur, Isidor. l. 5. c. 27. Apud Romanos in usu fuit, in criminibus cuiuscumque conditionis vindicandis: inprimis vero in praevaricationibus, uti docet Franc. Polletus, Histor. Fori Rom l. 4. c. 3. quod ipsum loquitur Paulus ICtus, l. 6. ff. de praevaric. l. fin. C. de Accus. Sed multo magis in calumnia, ut apud eundem Polletum videre est, l. 4. c. 5. Imo in atroci quoque iniuria valuit, ut ex XII. Tabb. fragmentis liquet, apud A. Gellium, l. 20. c. 1. Si. membrum. rapserit. e. pacto. Talio. esto. Cui simile quid ex Catone Orig. l. 5. adducit Priscianus de Gramm. l. 6. Si quis membrum rupit, aut os fregit, Talione proximus agnatus ulciscitur. Festus sic legit, Si. membrum. ruperit. ni. cum. eo. pacit. Talio. esto. De cuius iniquitate Favorinum, aequitate Caecilium, egregie disputantes, vide apud Gellium, loco cit. Eiusdem poenae usus apud alias quoque plerasque Gentes receptus est. Et quidem de Graecis ac praesertim axonibus Solonis, vide Diog. Laertinum, l. 1. de Indis, Strabonem, l. 15. de aliis alios. Ipsi Rhadamantho placuisse, tradit Aristoteles, Ethicorum l. 5. c. 5. Rhadamanthaeum hinc ius vocans,q vod tamen ipse non omni ex parte probat. De Populo sancto, a quo fons Constitutionis huius, in natura ipsa fundatae omnino repetendus est, ita legimus Levitici, c. 24. v. 19. 20. Quod si quis intulerit corporis vitium proximo suo, quemadmodum fecit, sic fiat et. Fractura, pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente: prout intulerit corporis vitium homini, ita infertor ei etc. Vide quoque Deuteron c. 19. v. 21. Ubi, quum duplex Talio sit, TTalio identitatis seu Pyrthagorica, qua secundum literam Legis, idem omnino, quod quis fecit, patitur; et Talio similitudinis, seu Analogica, cum certa et proportionata pecuniae summa, seu mulcta, damnum illatum pensatur: Hebraei posteriorem intellectam volunt, et oculum pro oculo, interpretantur pretium oculi, Targum Ionathanis et Rabbi Salomon, ad Deuteron. loc. cit. Non enim semper Talionem identitatis possibilem esse, variis casus evincunt; ut cum caecus videnti oculum offodit, aut edentulus alteti excutit dentes: et atrocior quandoque poena foret delicto, ut si unoculus alteri binos habenti oculos alterutrum eruat. Proin in mutilationibus corporis, Hebraei doctores quintuplicem rependendam esse mulctam, statuerunt, pro damno, pro laesione, pro dolore, pro medicina et confusion. Vide Munsterum, in Exod c. 21. Apud Romanos quoque, Reum habuisse facultatem paciscendi, neque necesse fuisse pati Talionem, nisi eam elegisset, discimus ex Gellio, l. 11. c. 1. l. 16. c. 10. Apud quos cur Legem hanc placuerit tolli, ut et plura hanc in rem, vide apud Thomam Dempsterum, Paralipom. in Rosinum passim, inprimis l. 9. c. 17. De impendiis vero, Legem vide Exodi c. 21. v. 19. et pecuniaria multa, quae ultra ea exigi solebat, Constantin. c. 8. §. 1. apud Hug. Grotium, de Iure Belli et Pacis, l. 2. c. 20. Reciproca poena porro dicitur Talio, in l. 3. Cod. Theodos. de Exhib. reis etc. a)moibai+a a)naklh/rws1is2], apud Dionys. Eccl. Hierarch. Vicarium poenae genus, apud Valerianum, de Bono discipl. uti docet in Glossar. Car. du Fresne, hanc in rem varios Auctores laudans, Iac. inprimis Godofredum, ad l. 7. God. Th. Accus.
TALPA
Levit c. 11. v. 29. choled] a verbo chalad: quod penetrare et suffodere est: ad id enim videtur nata et instituta, ut in desinenti labore terram subruat et suffodiat, hinc zw=on gew/guxon] Hesychio. Quem in usum rostrum habet acutissimum, et priorum crurum pars anterior ossibus geminis brevissimisque constat, quae in os humeri statim inseruntur, ut fortius sic fodere queant. Eadem de causa priores pedes et digiti non deorsum, sed ad latera, spectant, volamque habent bene latam, et ungues robustissimos, proque corporis modulo longe maiores, quam in reliquis animantibus. Unde est, quod tam facile tamque expedite terram fodiunt, ut fidem id prope superquemadmodum rerum nostrarum damno quottidie experimur; et de integro Thessaliae oppido testatur Plin. l. 8. c. 29. Hinc s1pa/lac] Graecis idem animalculum vel a)sp a/lac], per metathesin ex ska/loy], quod vetus fuit talpae nomen, apud Athenienses, a)po\ tou= ska/llein], seu skaleu/ein], a fodiendo: et voce composita skalo/peza], apud Hesychium. Est autem e murium genere talpa, ut volunt Arabes; vel saltem muri simile animal, ut habet Suidas. In Lege immundis animalibus accensita, cum neque bisulca sit, neque ruminet. Praeterea, dum in terra fodienda iugiter occupatur, typus eorum hominum qui nil nisi terrestria curant; et caecitate sua llorum, quorum mentes excaecavit Deus huius saeculi, ne iis oboriatur Euangelii splendor. 2. Corinth. 4. v. 4. Inde et caecitatis apud Aegyptios hieroglyphicum et ex Graeco tuflh\] vox orta videtur. Si cutem tamen detraxeris, vestigia oculorum conspici, docet Aristoteles, Hist. Animal. l. 1. c. 9. imo, quantum iis satis est, vicere, Gesnerus, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 58. Ad eas proin ut vespertiliones abici, proverbiali Hebraeorum locutione, idola dicuntur, tamquam in summo contemptu futura, Esaiae c. 2. v. 20. Ad vestium tamen usum et stragulorum cubicularium, ut habet Plinius, inservire, alibi diximus. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 35. de usu vero Magico, cui aptissima Romanis visa talpa et, Plinium, l. 3. c. 3. ubi inter alia: Peculiare vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur — Nullis aeque credunt extis: nullum religionis capacius iudicant animal etc. Per metaphoram apud Petrum Tudebodum, l. 3. Robertum Monach. Hierosol. l. 4. aliosque medii aevi Scriptores, talpa vocatur, machina ad suffodiendos muros, sub quo latent, qui cuniculos conficiunt. Getefridus Viterb. part. 27. Chron. Hinc cibus arctatur, fons tollitur inde paratur Talpa cavans arces, mangonibus iniaculatur. *a)s1pa/lac] itidem Annae Comnenae Alexiad. Vide quoque supra, ubi de Cuniculis, item in voce Ericius. Hinc Talparii, cunicularii, qui sub talpis latent, apud Monachum Altisiodorens. A. C. 1188. laudatum Car. du Fresne Glossar.
TAMUTZ
quartus Hebraeorum mensis, ieiunio 25. diei, de quo Zachar c. 8. v. 19. memorabilis.
TAMUZUS_sive_THAMMUZUS
nomen Idoli, magna in veneratione, apud Iudaeos Idololatras habiti, de quo Ezech c. 8. v. 14. Et deduxit me ad ostium portae domus Iehovae, quae ad Aquilonarem tractum: ecce autem mulieres sedebant, deflentes Thammuzum. Adonim interpretatur Hieronymus Comm. 3. in Ezech. Adonis autem Sol dictus est, ab Hebr. Adon. i. e. Dominus, idem cum Baale et Molocho, quae nomina itidem Dominum ac Regem denotant, Soli apprime convenientia, qui Rex quasi ac Princeps Planetarum est. Mensis certe, qui nobis Iunius, Hobraeis Tamuz et Solis ingreslus in Cancri signum, Tekupha Tamuz, i. e. Revolutio Tamuzi, dictus est iisdem. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 4. c. 2. Quo pacto vero Adonidi, quem Gingram quoque Phoenices dixere, in Phoenicia, apud Biblios inprimis, sacra fieri olim fuerint solita, legere est apud Lucianum, de Dea Syria Nempe ad repraesentandum Veneris dolorem, ob Adonim ab apro interemptum, tota regione luctus indicebatur: Tum lacerabant se verberibus, quasi Adonidi parentantes; etiam capita radebant, o(/kws2 *a)igu/ptioi a)poqano/ntos *a)/pios], ut Aegyptii faciunt mortuo Ape. Quod si quae mulierum formae studiosiores radi abnuerent, eae die uno pudorem peregrinis prostiruebant, mercedem Veneri oblaturae. Post luctum die uno repraesentatum, postridie omnes pariter gaudium testabantur, ob vitae Adonim redditum: de quibus Mulierum planctibus in Adoniis meminit Plur. in Alcibiade et Nicia; Indeque Aristophani in Pace, *a)dwnias1mo\s2, o( e)pi\ tw=| *ai)dw/ni, qrhn=os], lamentatio ob Adonidem, ut Hesychius exponit. Et satis verisimile est, *a)dwnias1mo\n] hunc signari, apud Ezech. l. cit. Cui simile quid est apud Poetas, Phaethontiadum luctus; Nam Phaethon itidem Sol est. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 4. sub cuius finem monet, non defuisse, qui per Adonidem non Solem intelligerent, sed frumentum, quod parte anni in terra sepultum latet; parte item feliciter germinans se nostris offert obtutibus. Et fortasse inde est, quod in Adoniis frumentum ferebant et hortos faciebant Adonidis, vide Scholiastem Theocriti ad eius Idyll. 15. Idolum hoc oculos habuisse plumbo oppletos, quo vi ignis intus latentis liquefacto, lacrimantis exhibuisse imaginem tradit R. David Kimchi radic. Regnasse in Aegypto Thamum, tempore Mercurii Trismegisti, cuius hic scripta compilaverit, tradunt nonnulli; et meminit eius Plato, e quod antiquissimum illum fuisse constat: non aeque quis ille fuerit. Adamum quidam hoc nomine designari contendunt; Hornius vel ipsum Chamum, unius literulae mutatione, universae Aegypto dominatum, Psalmo 105. v. 27. vel ipsum Noachum, qui Genes c. 6. v. 9. appellatur, quod cognomend ab improbis fortasse, quibus paenitentiam praedicabat, ei inditum est Thoni Aegyptii meminit Homer. *o)du/ss. *d]. v. 228. Nec inusitatum huic genti nomen Thamus fuisse, Thammus ille ostendit in historia Panis demortui, apud Plut. de def. Orac. E' quibus Orientalibus Sacris Macedonibus forte Thaumus pro Marte innotuit, teste Hesychio: Seldenus etiam dubitat, num eius nomen ad Tamuzum seu Thammuzum spectet. Philastrius Thamuz vocat illum Regem, qui Mosis aetate Aegypto praefuit. Hoc certum Thammuz Adonim et Osiridem, unum eundemque fuisse, ut videre est apud Ioh. Seldenum, Syntagm. 2. de Diis Syris c. 11. Unde fortasse et Thamus idem, quod Domnius. Vide Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 2. c. 6. ut et supra in vocibus Adonis, Gingras, Osiris etc.
TANAC_sive_TANACH
urbs magna et potens, cuius regem occidit Iosue, urbem tamen initio expugnare non potuit, sed expugnavit postea, est data Levitis. Est villa nunc praegrandis, distans a Legione tribus milibus. In tractu Aser. Iudic c. 1. v. 27.
TANGENDI_lanuginem
per blanditias, mos memoratur Suetonio in Nerone, c. 34. Quam (amitam suam) cum ex duritia alvi cubantem visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu etc. Sed et mentum, dextram, vel genua tangebant supplices, ut suo loco vidimus. De sceptrum tangendi ritu apud Persas usitato, res e Sacris notissima: de more terram tangendi, vide infra Terra; vestes, quod timidiores faciunt, honoratiorem aliquem compellaturi, supra Lacina, infra Vestis. Tralatitia phrasis apud Poetas est, tangere Divos, vel Caelum, summam felicitatem inferens. Statius, Thebaid. l. 3. v. 155. Vos, uteri fortuna mei, qua tangere Divos Rebar ——— Ausonius, Tunc ero bis Consul, tunc tangam vertice caelum. Seneca Thyeste, Actu 5. v. 885. Aequalis astris gradior, et cunctos super Altum superbo vertice attingens polum etc. Quam in rem vide plura apud Casp. Batthium, Animadv. ad Statium d. l. De tactu rerum sacrarum alihi. Apud Iudaeos vero, non tantum esui immunda erant animalia quaedam, sed et ipso contactu nonnullis, licet non adeo certo, immunda alia fuisse videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. sive immunda, sive munda fuissent. Et quidem immunda animalia, ex quorum contactu immundities contrahebatur, enumerantur Levit c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, versibus 3. seqq. quin imo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver tetigisset, v. 32. et 33. munda vero tacta contaminabant, si morticina essent i. e. sua sponte, nulla vi exstincta, vel suffocata, absque amissione sanguinis. At ipsius hominis cadavere nihil erat contagiosius, quippe quod ex sola praesentia, non tantum ex contactu omnem inficiebat, qui eodem in loco erat, Numeror c. 19. v. 14. ur supra vidimus, ubi de Immunditie Legali, Morticino etc. Hinc nec accedere quidem ad mortui cadaver unquam Pontificil licuit, ne ceremonias contaminaret; quoniam in mortem imperium penes Vet. Testam. Sacerdotium non erat, in CHRISTO solo, cuius is typus erat, quaerendum qui sine pollutionis metu mortuos tangebat, cum solo attactu vitam illis dare posset. Idem vero et Naziraeis interdictum, qui proin, quoties mortui vel morticini attactu polluerentur, votum redintegrare et de novo Nazireatus tempus implere necesse habebant, Numeror c. 6. v. 3. 10. qua de re vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 10. §. 5. uti de arrogantia Novatianorum aliorumque, tangi ab aliis indignantium, supra Noli me etc. plura vero de verbo tangere infra Taxare.
TAPHSAR
nomen regionis. Ierem c. 51. v. 27.
TARGUM
Chald , plural. Targumim, significat Interpretationem, Versionem, Paraphrasin, quae non tam verbum de verbo, quam sensum ex una lingua in aliam transferat: et proprie de Paraphrasibus Chaldaicis, quae apud Iudaeos maximo in usu sunt et aequali cum Scripturis honore, sumitur. Originem iis dedit mutatio Linguae Hebraeae durante 70. annorum captivitate, in Chaldaicam: quo factum, ut licer multi reducum, praesertim aetate grandiores ac senes, Sacerdores inprimis et Scribae, Hebraeam adhuc tenerent: in usum tamen plebis ut Scripturas intelligerent, in Synagogis ac Templo praelegi solitas, introductae sint Targumim, sive explicationes lingua ipsi nota scil. Chaldaica; sive quae eadem fuit, Syriaca, ut colligere est ex Nehem c. 8. v. 8. Factae vero sunt illae, non solum in Legem, Actor. c. 15. sed etiam in Prophetas, Lucae, c. 4. v. 21. idque a temporibus Antiochi Epiphanis, qui cum Legis lectionem prohiberet, inceptae sunt lectiones ex Prophetis, sectionibus Legis respondentes, quas Haphtoras vocarunt. Et quidem primo absque punctis fuerunt eaditae, postea cum de punctatione desperaslent, Christianorum varii opus aggressi sunt, quod tandem Iohan. Buxtorfius immensis laboribus ad umbilicum perduxit, vide Buxtorfiii Gramm. Chaldaic. et Syr. ac Lud. de Dieu incompar. 3. lingg. Hae itaque post lectionem textus Hebraici publice praelegebantur: Unde exemplaria etiam hodieque exstant antiqua, in quibus alternatim scribuntur textus Hebraicus et Paraphrasis Chaldaica, ita ut singulis versibus Hebraeis statim Paraphrasis Chaldaica subiuncta sit. Originem proin Targu mim, quod attinet, non altius, quam ab Esdrae temporibus arceslenda est: scriptae vero sunt non ante Ionathanem et Onkelosum, qui circa tempora Christi floruerunt. Et quidem pro partitione triplici sacrorum Codicum a Iudeis facta, Targum seu Paraphrasis Pentateuchi ad Onkelosum: in Prophetas ad Ionathanem, filium Uzielis, exceptis libris Esrae, Danielis et Chronicorum: Hagiographorum, ad Iosephum quendam caecum communiter referuntur. Praeter quas cum duae exstent, in Pentateuchum; una eidem Ionathani adscribitur, altera, quae Hierosolymitana dicitur, incerti Auctoris est: ut de alins taceam, de quibus prolixe agitur a Briano Waltono Prolegom. in Biblia Polyglotta, Prolegom. 12. cui tit. Delingua Chaldaica et Targumim.
TARPEIA
virgo Vestalis, teste Varrone, l. 4. de LL. quae arcem Capitolinam patris sui Tarpeii custodiae commissam Sabinis prodidit: a quibus cum proditionis mercedem peteret (pacta enim erat, quicquid in sinistris brachiis gestarent, armillas intelligens, quas illi aureas, gemmatasque laevo in brachio ferebant) scutis illorum obruta, Tarpeio monti nomen fecit, qui prius Saturnius dicebatur, ubi Tarpeiae arces. Sed alii pactam illam ab hostibus volunt, quo illi sinistra gerernt, scutaque intellexisle, ea spe ut illos exarmaret, nudatosque scutis, Romanis suis feriendos, traderet. Florus in ambiguo rem ponens, Hist. Rom l. 1. c. 1. Sabinis, inquit, proditae portae, per Virginem; nec dolo; sed puella pretium rei, quam gerebant in sinistris, petierat: dubium clypeos an armillas. Illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clypeis obruere. Vide Statium et Freinshemium Not. in loe.
TARPEIA_Lex_de_mulctis
eadem cum Ateria: quam enim Ateriam A. Gellius, l. 11. c. 1. eam Tarpeiam, Festus de Pecul. vocat. Nempe de mulctis Primi Legem tulere, Sp. Tarpeius Montanus Capitolinus, et Aur. Aterius Fontinalis Consules an. Urb. Cond. 299. Ut omnibus Magistratibus mulctae dicendae ius esset, cum antea solis Consulibus id liceret. Ut duas oves, triginta boves mulcta non excederet. Ad cuius prius caput respexisle videtur Ulpianus, l. u. ff. siquis ius dic. non obtemp. ubi ait: Omnibus Magistratibus secundum ius potestatis suae concessum est, iurisdictione poneali iudicia defendere. Eam biennio post sequuta est Lex Sextia Menenia. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 22. et l. 9. c. 17. ut et supra suo loco.
TARPEIA_Rupes
seu Tarpeium saxum, mirae altitudinis Romae erat, in monte Tarpeio, e quo certorum criminum reos deici antiquitus moris erant, quod supplicium Deiectio e saxo, vel Deiectio e Tarpeia Rupe, propterea dictum est. Et quidem falsi testimoni convictos, de hac rupe deici voluerunt Leges XII. Tabular. Ut qui falsum testumonium dixisset erupe Tarpeia deiceretur. Cuius tam atrocis poenae causa fuit, ut acerbitas ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplina eslet. Posteriori tamen aevo, aliquando in Iudicum arbitrio fuit positum, qualis poena falso testi irroganda eslet: aliquando Legis Corneliae poena ei fuit irrogata, deportatio videl. et omnium bonorum publicatio, quod posterius testatur Marcianus IC. l. 1. ff. ad leg. Cornel. de Sicariis. Eadem affectati fuit Imperii poena: unde Manlium ex arce Tarpeia deiectum fuisse, legimus apud Florum, Hist. Rom l. 1. c. 26. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat, altius se et incivilius efferentem, ab illa, quam defenderat, arce deiecit. Vigilis item, qui Gallico tumultu officii negligens sunt, Liv. l. 5. c. 47. etc. Facta autem haec deiectio est per Carnificem praegressa verberatione, iussu Magistratus, eoque supplicio liberi homines sunt affecti, uti scribit Appianus, Bell. Civ. l. 3. cuius loco servi in crucem agi solebant, Val. maximus, l. 8. A. Gellius tamen etiam servos manifesti furti prehensos, verberibus affectos et de saxo praecipitatos fuisse, iussu Decemvirorum, l. 11. c. 18. refert. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 31. Quibus vero vel amicorum intercessione, vel aliam ob causam, poenae huius gratia facta erat, dicti sunt de Lapide empti; quam phrasin, cum illa, a surca redempti, multum affinitatis habere, docet Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 25. c. 22. Nempe utrique quidem vitam servabant, sed non sine perpetua nota. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 3. Sest. 3. c. 8.
TATTENSES
tertia pars populi Romani a T. Tatio dicta. Fuere nem pe Sabini, et quotquot ex ea regione vel cum T. Tatio vel postmodum venerunt. Coluerunt autem Capitolinum et Quirinalem: quemadmodum Ramnenses, a Romulo dicti, Palatium ac Caelium montes; Luceres vero, loca inter Palatium et Capitolium plana, atque circum Forum, tenuere. Fuere postea divisi in Tatienses primos et secundos, ut et Rhamnenses ac Luceres similiter. Cum enim sub Tullo Hostilio Albani victi in Rham nensium Tribum adscripti, coeterique omnes populi, qui sub Regibus Romam venerant habitatum, praeter Sabinos, Lucerum tribui inclusi fuissent, neque hae Tribus, urbe iam multum aucta, sufficerent: L. Tarquinius Priscus numerum Tribuum augere et de se aliisque amicis nominare volens, cum ne id faceret, ab Augure Navio prohiberetur, veteres illas, sub iisdem, quibus inauguratae sub Romano erant, nom inibus duplicavit, primosque et secundos Tatienses, Ramnenses et Luceres constituit, quod, inter alios, ex Sexto Pompeio manifestum est, cum scribit: Sex Vestae Sacerdotes consttutae erant, ut Populus pro sua quisque parte haberet ministram sacrorum. Quia Civitas Romana in 6. distributa erat partes, in primos secundosque Tatienses, Ramnenses et Luceres. Quomodo Equitum eundem centurias duplicasse, tradunt Dionysius et liv. l. 1. c. 35. Mansitque hoc usque ad Servium Tullium, qui, Tarquinio Prisco, filiorum Anci Marci insidiis e vicis sublato, aliam Tribuum divisionem instituit, urbemque post 7. colles, muro inclusos in quatuor partes Palatinam, Suburanam, Collinam et Esquilinam, a totidem collibus denominatas, divisit, quatuorque in posterum Tribus esse iussit. Dionys. l. 4. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15.
TAURICI_et_TAURII_Ludi
item Taurilia, quibusdam quoque Boalia et Bupetia dicti, Romae celebrari solebant, in Circo Flaminio, in quibus circum metas currebant. ut Varro habet de L. L. l. 4. Fuit vero Circus ille, extra portam Carmentalem, teste eodem. In honorem Inferorum instituti leguntur, hac de causa: Regnante Tarquinio Superbo, cum magna incidisset pestilentia in mulieres gravidas, quae fuerat facta ex carne divisa Populo taurorum, ob hoc Dtis Inferis ludi dicati sunt, et Taurii dicti, Paulus Diaconus Festi abbrev. Idem habet Sext. Pompeius. Contra eos ludos Varro ait vocari, quod discipulus prudens a Doctore inter * * * solitus sit impelli, atque usque eo eogi docere, quoad consisteret et virtute talorum constaret pedum firmitas, Festus. Quod apud nullum veterem Auctorem remere invenias. Apparet tamen Varronem ludos Taurios ab eo dictos sensisse, quod in corio Tauri id genus ludi fieret a Ludimagisteis, eo die, quo ludi Circenses, qui dicti sunt Taurii, in Circo Flaminio, fierent; aut quod scutica taurica discipulus impelleretur: idque explendum fuisse in ea lacuna, in qua causa hominis desiderari videtur, Scaliger ad Festum. Vide Ioh. Rosin. antiqq. Rom l. 5. c. 21.
TAURUS
ex Graeco tau=ros, a)po\ tou= tei/nein th\n ou)ra\n]; Hebr. abbir], a robore, dictus est: fortis epitheto hinc a Poetis crebro donatus, Virgilio, Georg. l. 5. v. 65. Tibullo, l. 2. El. 2. v. 14. Ovidio, Met. l. 9. Aliis. Speciatim de Syriacis. Oppianus, Cynegelic, l. 2. *a)/iqwnes2, krateroi\, megalh/tores2, e)urume/twpoi,] *a)/gruloi, sqenaroi\, kerealke/es2, a)grio/qumoi] Ut de Aethiopicis, quorum supra aliqua mentio, nihil addam. Itaque e)pi/tauron] Veteres pro valido usurparunt, uti Hesychius docet, qui etiam Gandaros, Indiae populos, circa Gangem, a taurinis vitibus Indorum lingua sic appellari contendit. Latin. a torvo intuitu quibusdam nomen accepit. Praeter robur enim maxime probatur in tauro quaedam in aspectu generositas, ——— torvique decorus Frontis honos ——— Proinde Iosepho Moses benedicit his verbis, Deuteron c. 33. v. 17. Decor (aut maiestas) illi est primogeniti bovis. Et taurum coli voluit Aegyptiorum Rex Mnevis, a)pa/ntwn w)raio/taton a)uto\n e)=inai pepis2eukw\s2], cum omnium formosissimum illum esse crederet. Cotta quoque in Epicureos disputans, qui homine statuerunt nihil esse pulchrius, At mehercle, inquit, ego quamvis amem me ipse, tamen non audeo dicere, pulchriorem esse me, quam ille fuit taurus, qui vexit Europam, apud Ciceronem, de Nat. Deorum l. 1. c. 28. Ob quas causas eorum victimae Diis lautissimae, Polin. l. 8. c. 45. taurusque non solum, in sacrificiis olim eximius, imo non hostia solum maior, sed et simpliciter victima dictus est, ut docet Scaliger ad Catal. Virgil. Et quidem Taurorum sacra fiebant Diis Magnis, ut supra visum; Plutoni apud Horatium, l. 2. Carm. Od. 14. Neptuno, cuius is opus fingitur, idque interdum ex Oraculo, et Apollini. Virg. Aen. l. 3. v. 119. ——— Meritos aris mactavit honores, Taurum Neptuno: Taurum tibi pulcher Apollo. Mari item et fluviis, ut ex Homero liquet, Il. d.] quos tauromorfei=s2] fingi consuevisse, diximus supra voce Flumen. Etiam triumphantes Diis simul Capitolinis Tauros sacrificabant: ut et Sabini Marti, apud Strabonem, l. 5. Sed ita evenit, ut etiam apud Veteres recentioresque tum Taurica quorum genera etiam sunt alia sacra, tum nomina alia a Tauro aut Tauris quomodocumque sumpta, in obscuro nimis et incerto, si quae alia, latuerint. Labeo apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 10. Neptuno tantum, Apollini et Marti Taurum rite immolati vosuit; nec omnino Iovi: quod tamen sine temperamento (utcumque etiam Iovi Taurum immolare non licursse, in libris de Iure Sacrificiorum scripserit) haud verum est. Nam, ut ex Diis Capitolinis erat, seu Iuppiter Capitolinus, a triumphantibus rite ei cum reliquis Tauro litabatur, Serv. ad Aen. l. 9. sed nec aliter. Quod disciplinae Homericae consonum, Il. l.] v. 726. *e)/nqa *di+i\ r(e/cantes2 u(permene/i i(era\ kala\,] *tau=ron d) *a)lfeiw=|, tau=ron de\ *pos1eida/wni ktl]. Ubi quasi expressim Iovi negatur Taurus. Vide Selden. de Synedriis, l. 3. c. 14. §. 9. Baccho quoque hostiam fuisse, discimus ex veter. Schol. Statii ad Theb. l. 2. v. 616. Certe et ipse capite colebatur taurino, teste Tzetze ad Lycophr. et Nicandri Scholiographo, qui a vetustissimo more e cornibus bibendi, vel ferocia ebriorum, rei rationem arcessunt. De Luna alibi dictum. Vide quoque supra in voce Integer, it. Niveitauri. Non tamen hic omittendum, quod taurum aureum Typhi seu Typhonis, in Aegypto maxime culti, symbolum fuisse asserit, et ad huius imitationem Israelitas vitulum aureum fabricasse, Philo de Vita Mosis, l. 3. alibique passim: qua de re vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 34. Coeterum et ob eximios usus, quos in humana vita tauri praestant, magni semper habiti. Ut alia omittam uti Europam Poetae, ita Romani Histriones Herculem tauro vexere, ut discimus ex Martial. l. Spect. Epigr. 16. v. 3. Vexerat Europen fraterna per aequora taurus: At nunc Alciden taurus in astra tulit. Certe et feretro hoc animal se submittere, et puerum aut puellam cervice, dorso mulierem gestare, Aelianus ait Hist. l. 7. c. 4. Medio aevo, Galliae Reges boves vel tauros curribus suis iunxisse tradit Eginhardus in Vita Caroli M. unde taurus Regis, in Pacto L. Sal. §. 10. Si quis Taurum Regis furaverit; nec in India hodiequeve quidquam est frequentius, quam boves videre gerulos, vide Bochartum ubi supra c. 33. Sed et oblectationi, in Spectaculis, inservit, uti vidimus supra in voce Taurocathapsia: et de Tauris Cypriacis (qui gibberi) refert Capitolin. in Gordianis, c. 3. inprimis Equites Thessali taurorum pugna clari, qui iuxta tauros per spatia Circi adequitantes, usque eo donec defatigassent, ita eos consiciebant cornibus ad terram detractos. Plin. l. 8. c. 45. Thessalorum gentis inventum est, equo iuxta quadrupedante, cornu intorto restibus (vel retibus) tauros necare: primus hoc spectaculum dedit Romae Caesar Dictator. Quae supra dicta omnino Taurocathapsia esse videntur. Vide quoque Sueton. in Claudio, Dionem in Nerone, ubi simile certamen, Pollionem in Gallienis, ubi taurum ingentem in arenam missum, sed iaculis conficiendum habes; Artemidorum, ubi in Ionia, Thessalia, Attica, alibi, generosissimos quosque tau/ros2 a)gwni/zesqai], cum tauris pugnare; consuesse ait: Alios. De taurorum pugna, quae in Regia Hispamae urbe hodiequeve quotannis exhibetur, res notissima: de tauro vero Epicorum Poetatum in certaminibus olim praemio, diximus supra, ubi de Epico poemate. Caput porro Aegyptiis Regibus principatus et regii dominatus insigne, apud Diodor. l. 2. etiamnum fortissimae gentis symbolum est. At tessera caedis apud Scotos. Vide supra. De cornibus suo loco vidimus. Corium, vetustissimis mortalium, pectoralis ac clypei in usum adhibitum est. Tympana de taurinis tergis, habes apud Stat. Theb. l. 2. v. 78. Aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus. Evia terga vocat idem Achill. l. 2. v. 154. Vide infra ubi de Tympanis; uti de loro taurino, supra in voce Taurca. Sanguis pestifer potu maxime, Plin. l. 11. c. 38. Quo proin usus fertur Themistocles; cum, quae Artaxerxi promiserat, praestare vel nollet, vel non posset, Vide Aristophanem Equis. Excipit tamen Aegiram idem Plin. ubi Sacerdos Terrae vaticinatura, tauri sanguinem bibit primum (Hoc indicio virginitatem suam comprobatura) quam in specum descendat, l. 28. c. 9. etc. Plura de hoc animali, vide hic passim, inprimis in voce Bos; de tauro Marathonio e luna delapso, Vossium, de Idolol. l. 2. c. 18. ut de tauro ave, cui a voce id nomen. l. 3. c. 88. de tauro, scarabaei terrestris genere, Salmas. ad Solin. p. 438. de tauro aeneo, ad homines excruciandas adinvento, in voce Perillus; de alio, Cimbrorum olim signo, Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 4. c. 2. de apum ex tauri putredine generatione, Bochartum praefatum, Hieroz. Parte post. l. 4. c. 10. de eorum insuper cum ursis frequenti lucta, cundem, ibid. Part. prior. l. 3. c. 9. etc.
TAURUS
secundum Zodiaci signum, stellarum, ut Hygino Poet. Astron. c. 20. placet, 14. quod a sole subitur 3. Idus Apriles. Hunc Poetae sfabulantur Taurum eum fuisse, qui Europam rapuit. Vide Caesii Caelum Astronomico-poet. ubi de Tauro. Vossio potius Ositidis vel Iosephi Patriarchae signum fuerit, ut princeps Zodiaci signum fignuram Arietis accepit, in honorem Chami sive Iovis Ammonii, quo Osiris genitus. Osiris enim, sive Mesorim, seu Mizraim, Aegyptum agriculturam docuit, cuius bos symbolum. Isephus autem, propter servatam in fame Aegyptum, bovis symbolum meruit, et tandem in eo divinos adeptus est honores, ut Vossius contendit de Idol. l. 1. c. 29. Vide et H. Grotium in Sophomphania, ubi inter alia ait: —— Honores ad tuos addi volo, Ut more Eoaegentis, astriferae plagae In spatia venias, nominis titulo tui, Grandisque meriti grande monumentum ferat Agricola Taurus, arce siderea micans. Iosephum tamen divinis in Aegypto honoribus cultum non esse, adeoque, quae de boum cultu, apud Aegyptios tam celebri olim, traduntur, aliorsum spectasse, multis docet Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 34. e quo hoc unum adiecisse liceat, quod, Iosepho mortuo, Regem alium surrexisse, qui Iosephum non noverat, i. e. qui nulla eius, nec fratrum et posterorum ratione habita, gravissimam in eos tyrannidem exercuit, legimus Exodi c. 1. v. 8. Nota astri huius, ou], qua hodie pingi solet, satis antiqua est, uti pater ex veteri signillo apud Gorlaeum in Dactyliotheca: sed qualis ab initio illa fuerit, docet Salmas. ad Solin. p. 1636.
TAXO_seu_TAXUS
de animali, vox nova, neque audita, ante Scriptorem, cuius opus de Mirabilibus Scripturae, inter opera Augustini habetur, 7. aut 8. ut videtur, saeculo scriptum. Ita autem is l. 1. c. 7. Quis enim, verbigratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos et vulpes, taxones et lepusculos, et sciuriolos in Hiberniam deveheret. Quibusdam meles est antiquorum, sed melem esse, quam fovinam vel putorium Galli vocant, contendit salmasius. Alii glirem Veterem, recentioribus taxonem appellatum, aiunt: sed e)/leion mu=n] glirem Graecos, item muoco\n], quasi murem arboreum nuncupasse, idem docet, ad Solin p. 1009. et 1010. Potius id animal Veteribus parum cognitum dicamus: cum neque Latinum neque Graecum nomen habeat. Certe vox Gallicae originis est. Isidorus, Origin. l. 20. c. 2. Taxea lardum est Gallice dictum. Unde dixit Afranius in Rosa, Gallum sagatum pingui pastum taxea. Inde taxo merito dictus. Nam, ut Gesncrus observat, habet cumsue communem pinguitudinis abundantiam. Proinde cum Galenus, de Alim. Fac. l. 3. c. 1. animal in Luoanis describit, metacu/ pws2 a)/rktou te kai\ s1uo\s2] medium inter ursum et suem; Cael. sec. Curio intelligit taxonem, qui et in Lucania est frequens, et, nonnulla habet cum urso communia, ita Autumnali tempore pinguescit, suis in modum, ut merito a)rktos1u=s2], vel s1u/arktos], queat nominari. Pelle eius muniri pharetras et equorum helcia, scuta quoque obtegi, canumque milos confici, scribitur. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 30. ubi voce Hebr. thachas], Exod c. 26. v. 14. et Ezech c. 16. v. 10. non taxum, sed colorem hysginum, aut hyacinthinum, significari docet: adde Barthium ad Nemesian. Ecl. 4. v. 52.
TAXUS
Theophrasto mi/los], Dioscoridi s1mi/lac], arbor minime virens, gracilisque et tristis, ac dira —— in Arcadia tampraesentis veneni, ut, qui obdormiant sub ea, cibumve capiant, moriantur, Plin. l. 16. c. 10. Hinc infausta coronamentis habita; minimeque proin (quod tamen Hesychio contigit) confundenda cum smilace coronaria, frutrice hedetaceo seu hederae simili, de quo diximus supra. Interim et e taxo coronae occurrunt, sed funestae, et non nisi, in luctu usurpari solitae. Statius, l. 5. Sylv. 5. v. 29. —— en taxea marcet, Silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus Excludit ramis —— Apud Inferos namque provenire credita. Silius, l. 13. v. 596. —— Vasta comas nemorosaque brachia fundit Taxus, Cocyti rigua frondosior unda. Et Lucanus, l. 6. v. 645. de ditis domo, —— pallida pronis Urget silva comis, et nullo vertice caelum Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat. Iterque ad Inferos ea arbore obsitum, Ovidio, Metam. l. 4. v. 432. —— via declivis funesta nubila taxo Ducit ad infernas per multa silentia sedes. Indidem furiis faces, apud Claudianum, de Raptu, l. 3. v. 386. Qualis pestiferas animare ad proelia taxos Torva Megaera ruit —— Infera quoque Numina animas venientes taxo fumigatas lustrare ficta, Statio, Theb. l. 8. v. 9. Nec dum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis —— Quam ob causam non alia arbor Inferorum victimis aptior. Val. Flaccus, l. 1. v. 777. —— multa pallens ferrugine taurus Stabat adhuc, cui caerulcae per cornua vittae, Et taxi frons hirta comis —— Certe Cantabros, pstquam extrema viderent, certatim igne, inter epulas, ferro, venenoque, quod ibi vulgo ex arboribus taxis exprimitur, percepisse mortem, legimus apud Florum, Hist. Rom l. 4. c. 12. et de umbra eius, maxime cum floret, exitiosa, Plut in Sympos. agit pluribus. Unde Lucretius, l. 7. v. 786. Est etiam magnis Heliconis montibus arbos Floris odore hominem tetro consueta necare. Coeterum lignum haud aliud habet, praeter medullam, idque durissimum, estque nigra et punicea in Arcadia, in Ida monte flava et cedrinae similis; unde taxi ligna, ob similitudinem, non raro pro cedrinis vendita etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1040. et seqq.
TEBAOTH
nomen viri. Nehem c. 7. v. 46.
TEBBATH
nomen loci. Iudic c. 7. v. 23.
TEBETH
nomen mensis, Esth c. 2. v. 16.
TECATA
pluraliter apud Veteres erant vel plana, vel fastigata. Et quidem in Graecia, Asiaque, imo toto pene Oriente, aedium privatarum tecta plana fiebant: aedes vero sacrae habebant culmen et fastigium, quod a)eto\n] et a)etwma] Graeci, atque inde pteru/gia] et ptera\] dixere. Hieroymus ad Suniam et Fretell. *dw=ma] in orientalibus provinciis ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum. In Palaestina enim vel Aegypto, vel ubi scripti sunt divini libri —— non habent in tectis culmina, sed domata, quod Romani vel soloaria vel meniana vocant, i. e. plana tecta, quae tansversis trabibus sustentantur. Cuiusmodi solaria in planis tectis strui solita, Graecis h(lias2h/ria] et h(lias2ika\] et e)cws2ai\], Latinis tecta, et proiecta tecta dicebantur, in quroum circuitu peri/bolos], seu podium erat, ne facilis in praeceps lapsus esset. Deambulatoria recentiores appellavere, quod in hisce solariis seu menianis ambularent ut de Davide ex Sacris, de Augusto ex Suetonio, c. 83. 96. notum. Ibidem cultu divino, et pii, uti de Petro in Actis c. 10. v. 9. legimus, et idolatrae, uti alibi defungi consuevere. Unde in Isidori Glossis, Tegularia malefica, quod supra tegulare sacrificet. Delinquentes porro exponebantur, uti videre est supra ubi de Solario expositionis; et hostes exinde non raro submovebantur, a civibus, qui domibus clausis in tecta evaserant, uti Freinshemius docet ad Curt. l. 4. c. 4. etc. Laqueabantur autem ornatus ergo tecta huiusmodi tabulis in varias figuras caelatis; ut in maeandros et lacus et plinqi/a], et orbes vel triangulos et alia: quibus quae carebant, fatnw/mata] Graecis vocatasunt, item s2egi/dia a)glufa], Salmas. ad Solin. p. 1215. Arabes et Sabaei, ebore, auro, argento, sumptuoso lapide quoque et sinaragdo, illa ornavere, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 24. Vide quoque supra de Pantheo ubi laminas tecti eius argenteas primum fuisse, in quarum locum Constans Imperator plumbeas reposuerit, vidimus: ut et voce Stephanomata. In iisdem porro elegantiores Romani et filo/kaloi] nemora habuere, Seneca passim teste. Et recentiori aevo prata Gothi, de quibus Olaus, l. 9. c. 38. domos. inquit, tignis abietinis et corticibus arboris betulae exquisita industria tegunt, cespites virentes —— superimponentes, quos submisso avenae vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt. Quo fit, ut tecta pratorum virentium speciem aemulentur. In haec tecta obsidionum tempore pecora pastum agunt, ne recentibus destituantur carnibus. Imo in summis aedium culminibus navig abilium aquarum fretum memorat Seneca Rhetor, Controvers. l. 5. c. 5 etc. Reliquis tecta erant, in duas partes devexa, quae pectinata Romanis dicebantur, habebantque et ipsa suas proiecturas, ad stillicidia arcenda, et pluribus fastigiis plerumque fiebant: tri/xwra] Graecis, et a)nata/s1eis2] etiam appellata. Quorum a planis diversitatem accurate explicat Galenus, Commentar. peri\ a)/rqrwn], quem vide. Haec culmina seu fastigia in templis, statuis, victoriis et aliis Deorum simulacris, exornabantur, quibus privatorum aedificiorum culmina carebant: a)krwth/ria] vocat Plin. in Caesare, ubi cum multa Caesari essent decreta ut Deo, etiam id ornamenti rectis illius accessisse, refert. Vide supra in voce Fastigium, ut et inferius ubi de tectis Trichoris. Uti vero, non Principes solum, sed et civium ditiores, aedibus, cenationibus, tricliniis, supellectile, annulis, aliis aestate, aliis hieme, utebantur, ut Theod. Marcilius docet ad Horatium Ep. 1. ad Maecen. Ita et nonnullis tecta fuisse temporaria, quae videl. ponerentur hieme, tollerentur aestate, argumento est Iavolenus, l. 242. et §. 2. de verb. signif. apud eundem, ad Titum Suetonii c. 24. De Imbricibus, Pinnacellis, Scandulis, quibus Romam usque ad Pyrrhi bellum tectam, Plinius ait, l. 16. c. 10. Tegulis, aliisque huc pertinentibus, vide hic passim, ut et infra in voce Tectum. Addam verbum de foramine in carinatis Parapamisadarum rectis relicto, ad lumen intromittendum, cuius Curtius meminit, l. 7. c. 3. et Diodorus, l. 17. c. 82. kata\ de\ me/s1hn th\n o)rofhn\ a)poleleimme/nhs2 diaugei/as2], In medio tecto foramen luci excipiundae est relictum. Quod hodieque in locis quibusdam Septentrionalibus videre est, teste Loccenio ad Curtium d. l. Vide quoque aliquid supra, voce Carina. Nec omittendi Tectorum domuumque Lares seu Custodes, memorati Arnobio, adv. Gentes l. 3. ubi G. Elmenhorst, et Des. Heraldus videndi.
TEGERE_Pedes
phrasis hebraeorum, usitata in mentione tw=n peri\ koiliolus1i/an o)/ntwn], uti inter alia videre est, 1. sam. c. 24. v. 4. de saule, qui texit pedes suos. h. e. in terram se demisit; subsedit, scil. ad necessitatem naturae: quod Attici qakeu/ein] dixere i. e. sedere, ut in Lege Pisistrati, quae vetabat en *puqi/w| qakeu/ein]. Cum enim braccas antiqui non nossent, subsidere hoc casu necesse habebant, et ne aliqua corporis pars nudaretur, ta\s2 e)sqh=tas2 tw=n mhrw=n kaqe/lkein], uti habet Herodianus in Macrino, l. 14. c. 13. Quemadmodum metu talis a)xhmos1u/nhs2], Caesar, cum occideretur, sinum vestis ad ima crura deduxisse, legitur. Qua de re vide plura apud Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 82. et Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. De Pisistrati lege praefata ut aliquid addam, integra sic habet: *to\n a(lo/nta qakeu/onta en tw=| teme/nei tou= *a)po/llwnos e(auto\n ai)tia/s1asqai, kai\ quh/skein], Qui in aede Apollinis ventrem exoneraverit, se ipsum in iudicio deferat, eique capital esto, apud Hesychium, Suidam, et in Vaticana Proverbiorum Append. Centur. 1. Prov. 82. Itaque aedis profanatae, quam nemo Diis supplicandi causa adit, indicum erat in illa meiere, aut qakeu/ein], uti patet ex Pluto Aristophanis. Quo allusit Persius, Sat. 1. v. 112. —— Heic, inquis, veto quisquam faxit oletum. Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extra Meite, discedo —— Hinc bonae illae meretrices, apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 308. ad aram pudicitiae meiunt, quia omnem illius, quam a se longe amandabant, religionem atque cultum sublatum vellent etc. Vide sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. Caverunt autem puritati aedium sacrarum hac ratione Gentiles, imitatione, ut in aliis plutimis, Hebraeorum, quibus inter alias leges castrenses haec quoque data est, Deuteron c. 23. v. 12. 13. 14. Spatium esto tibi extra castra, ut egrediaris illuc foras: Et paxillus esto tibi, praeter arma tua: eritque quum sessurus eris foris, ut eo fodias, et rursus tegas excrementum tuum. Nam Iehova Deus tuus indesinenter ambulat in medio casirorum tuorum -- idemque non est visurus in te turpitudinem ullius reietc.
TELEGONUS
filius Ulyssis, ex Circe, qui cum iam adolevislet, videndi patris cupidus, in Ithacam navigavit: cumque a ministris paternis incognitus aditu prohiberetur, aliquot ex iis occidit. Ad quem tumultum excitus Ulysles, cum ipse iam senior suis opem ferret, a filio suo occisus est osle piscis cuiusdam, qui a Graecis Xiphias dicitur. Unde Horatius, l. 3. Carm. Od. 25. v. 8. Telegoni iuga parricidae. Quod ubi cognovit Telegonus, relicta Ithaca in Italiam venit, ubi Tusculum condidit, Ovid. Fast. l. 3. Primus praedictionum ex aruspicina et augurio, apud Graecos fuisle, inventor traditur, a Suida in *thle/gonos]. Quemadmodum in Latio Hetrusci se artis huius auctores praedicabant, quibus illa a Tage prim um tradita. Vide Thom. Dempster. Paralipomen. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 8. 9. 11.
TELLUS-LURIS
terrae Dea, rerum omnium mater et alumna: quamquam frequenter pro ipsa terra accipitur. Prima ex elementis in Deos relata est: idque laxe accepta voce, ut signat hunc globum terrae et aquae, qui opponitur caelesti, h. e. aethereo et aereo corpori. Nec enim primitus inter aetheream, et aeriam substantiam, distinxere; nec, terram colentes, seorsim aquam honore dignabantur caelesti. Imo Sapientes in Tellure universam coluere Naturam; quarenus ea, ut femina, consideratur, prout attenditur vis Naturae seminibus, e mascula Naturae vi conceptis, novas rerum formas, nova corpora, producens; sive alia atque alia singularia eiusdem generis ac speciei pariens: Uri masculam illam Naturae vim Osiridem, Saturnum aliisque nominibus vocarunt, ita femineam hanc Isidem, Opim etc. appellantes. Donec paulatim gliscente Deorum Dearumque numero, separato dignati sunt cultu terram et aquam; separato item aethera et aera. De Aegyptiis tamen non refragatur Vossius, si quis Aquam ab iis prius cultam arbitretur: de ceteris vero nationum aliter censendum esse statuens. Namque et Plato in Cratylo tradit, Graecorum antiquissimos tantummodo coluisle Solem, Lunam, Astra, Caelum ac Tellurem. Nec mirum adeo, si miseri illi ab aethereis corporibus prolapsi etiam sint ad Telluris cultum; quando post caelos ea princeps Mundi pars est: unde et Caeli ac Terrae nominibus, in Sacris quoque literis, rerum intelligitur universitas. Imo Deus die prima dicitur fecisle Caelum et Terram; ut plane his debeatur principatus; utcumque diebus sequentibus maior iis ornatus acceslerit. Etiam, uti in caelis Sol et sidera continuo se ingerunt, in sensus: ita in partibus Mundi inferioribus, primo oculis et corporis et mentis, Telluris se bona offerebant. Videbant homines hanc esse locum et sedem suam: atque eandem esse altricem et hominum et omnium animantium: hanc quoque esse metallorum et omnium divitiarum productricem. Quas ob causas Hesiodus principem illi in elementis locum tribuit: uti et Pher ecydes Syrius. Plato etiam in Timaeo vocat Deorum antiquissimam: ac Avicenna, l. de Caelo, c. ult. censet: Natur am primo propositam sibi habuisse productionem Terrae; dein autem elementa cetera, quia his egeat terra ad custodiam sui. Denique prope omnium ea est Veterum opimo, Tellurem esle Antiquam matrem; quam Caelo nuptam dixere, quia ut in rerum generatione Caelum refert marem; sic in eadem Tellus eslet alma mater. Proin minime dubium, quin ea prae aliis visa sit divinum promereri cultum. Ut mirari quis merito possit, a Scriptore Salomonicae Sapientiae cultum eum praeteriri. Cum enimis c. 13. v. 2. referat cultum Caeli, Siderum, Ignis, Aeris, Venti et Aquae, de Tellure silet, quam tot Gentes, ut infra videbitur, coluere. Praecipuae, earum Phryges, Syri, Aegyptii, Samothraces, Graeci, Romani: e quibus rum Graeci, tum Romani, non sub aliis modo nominibus, ut reliqui; sed et eo ipso, quo vulgo hoc Elementum venit, illud venerati sunt. Apud Athenienses enim Dii nuptiales fuere *o)urano\s2 kai\ *gh=], Caelum et Terra. Quibus connubio iungendi sacra illa faciebant, quae prote/leia ga/mwn] dicebantur, vide Proclum, in Plat. Timaeum Comment. 5. Etiam levicula immutatione Elementi nomen habes, in *dhmh/thr]; ut quae sic dicatur, quasi *gh= mh/thr]: Item in Rhea, quae per metathesin ex e)/ra], ut hoc ex Hebr. erets.] Similiter apud romanos, rum Elementi, tum Numinis appellatio erat Tellus: quae et Tellumo, ut supra visum. Et quidem Telluris aedes, quae Romae prima memoretur, ea est, quam exstruxere in area Cassii Spurii, publicata an. Urb. Cond. 268. Cicer. pro Domo et Val. Max. l. 6. c. 3. ex 1. Anno quoque 485. P. Sempronius Sophus aedem Telluris vovit, cum, acie iam instructa, adversus Picentes, terra contremuisset, eaque res ingentem Romanis incussislet horrorem, sic ut ad pugnandum vix posent compelli, uti docet Florus, l. 1. c. 19. et Orosius, l. 4. Etiam Deae huius aedem memorat Plin. l. 34. c. 6. quam non multum abfuisse a Carinis, indicat Svertonius, de Illustr. Gramm. item P. Victor, qui in quarta collocat Urbis regione, itidem a Carinis non procul. Nec omitrendum, quod Telluris cultum primum Melissaeum quendam instituisse, Lactantius ex Didymo docet, l. 1. c. 22. Sed mirum potuisse pro Deo coli, quod vulgo omnes pro corpore haberent maximo: eoque ligonibus fodicare, calcare pedibus, cibi etiam retrimentis et humore obsceno conspurcare, non vererentur. Stultitiam hanc videbant prudentiores: Itaque dixere, Tellurem esse animal, vel partem magni Animalis Mundi. A' qua sententia saeculo nostro non abhorruisse videtur summus Mathematicus Keplerus. Ita enim is, l. de Cometis A. C. 1618. Facultas mundi sublunaris Cometam persentiscit atque obstupescit, unaque facultates coeterae omnium rerum sublunarum. Ac postea. Facultas teluris, insolenti Cometae apparitione consternata, uno terrestris superficiei loco multum exsudat valporum, pro qualitate illis partis sui corporis, hinc diuturnae pluvia et eluviones. Quae referre est refellere. Non male de Telluris cultu sui temporis homine,s his verbis, admonuit Lucretius, l. 2. v. 654. Heic si quis mare Neptunum Cereremque vocare Constituet fruges et Bacchi nomine abuti Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen: Concedamus, ut hic Terrarum dictitet orbem Esse Deum Matrem, dum re non sit tamen apse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 4. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 51. et seqq. Alios, ut et infra in voce Terra. Nomina varia, quibus Tellus olim culta. a] Apid, apud Scythas, Herodor. Melpomene. b.] Atergatis, dicta ab Assyriis est, ut exponit Phurnutus, peri\ qew=n]. Vide quoque Macrob. Sat. l. 1. c. 23. Vossius tamen, non solum Terram, sed omnem Naturam Soli subiectam, hoc nomine vult intellectam, l. 2. c. 55. g]. Bendis, Thracibus tum Lunam, tum terram signabat; more prisco quo Lunam Terramque eodem cultu complectebantur. Vide Hesych. d]. Bona Dea, apud Romanos appellata est, cuius festum Damium, Dorice *da/mion], pro dh/mion. e.] Cabiri Samothracum, cum 4. quibusdam recenseantur, ex his Axieros, Terram frugiferam: Axiocersus, interiorem terram ratione virtutis activae: Axiocersa, eandem ratione passivae, denotarunt. Interpres Apollonii Argonaut. z]. Camillus, Cabirorum quartus, idem cum Mercurio Terrestri, cui xu/trous2] seu Ollare festum sacrarunt, priorum trium administer fuit. Idem et Cadoles dictus. Vide Dion Halicarn. l. 2. h]. Ceres, apud Romanos terram frugiferam designavit, hinc quasi Geres quibusdam, quod sruges geras. Intelligenda autem terrestris Ceres, quae qeo\s2 xqoni/a], et cuius Festum xqo/nia], Pausan. in Corinth. Caelestis enim Luna fuit. q]. Cybeles nomine, apud Phrygas fuit celebris: per quam vel sola, vel praecipue Tellus, indigitata est. Cuius varia rursus nomina, quae vide sura. i.] Dea Syria sive Hieropolitana, apud Syros, et ab urbe Hieropoli dicta est. Vide supra suo leco. k.]. Derceto, vide Atergatis. l]. Dit potes Latinis, qui Graecis qeoi\ dunato\i]. Samothracibus culti, fuere Telus et Caelus, Varro de .L. L. l. 4. Secundum Macrobium, Saturn. l. 3. c. 4. Iuppiter, i. e. medius et imus aether, cum summo aere: Minerva seu supremus aether, et Iuno, i. e. medius ac imus aer, cum Terra. m. *dhmh/thr]. Vide supra. v. Erigone, eadem ae Atergatis aut Ceres; hinc spicastenet. Vide Bassum Comment. in Germanic. Aratea, uhi de Virginis signo. c]. Fauna, quae et Fatua, apud Romanos culta est, Vosl. l. 1. c. 12. o]. Flora, apud eosdem: Quo nomine Tellus plantifera, ac praecipue florifera intelligenda. p]. Fornax, apud eosdem, frumento praeerat, sed cum fornacibus torreretur. r]. hertha, Germanis in veneratione fuit; quibus etiamnum Erde: sicut Anglis Earth, ex Graeco e)/ra], quod ab Hebr. Erets, dicitur. 6. Hostilina, quod in segete aristae novae aliae alias hostirent, i. e. aequarent, Romanis vocata est. 7. Isis, apud Aegyptios, venerationem invenit, eadem cum Cerere. Non universa tamen per Isidem signata est Tellus, sed ea tantum; quae a Nilo fecundata: eoque ex Nili et Isidis concubitu Orus natus fingitur, i. e. aeris ac terrae temperies, rebus producendis apta, Plut. de Is. et Osir. v. Iuno, apud Romanos itidem Terram denotavit, nempe Naturam Iovi subdiram, seu aeri. Servius Aeneid. l. 8. f]. Lactucina vel Lactens, a lactenti frumento, apud eosdem cognominata est. x.] Mercurius terrestris, vide paulo supra Camillus. y.] Nodina vel Nodinus, seu Nodotus, Romanis, a nodis et geniculis plantarum dicti. w] Ops, vide suo loco. aa.] Orthesia, Thracibus in cultu fuit. bb.] Pachamamae nomine, Pervanis culta est. Ios. Acosta, l. 5. c. 4. gg.] Pales, vide supra. dd. pandexh\s2], cognomen Isidis. ee.] Patalena, cum segeres et follicuili patesceunt, Romanis appellata est. zz.] Pluto Graecis Romanisque cultus, Telluris divitias indigitavit. Sic sub Ditis nomine Celtis olim Tellus culta, unde et originem suae gentis areessebant, Caes. de bello Gall. l. 6. c. 17. hh.]. Polybaea, cognom. Proserpinae. qq.] Pomona, pomorum Praeses, apud Romanos. ii.] Proserpina, Graece *pers1efo/nh]; eadem cum Tellure, Is. Tzetzes in Lycophr. Sic tamen. ut Ceres, mater eius, Lunam: ipsa vero, vim Terrae frugiferam noter. Item, ut Ceres segetem, ipsa semen, eiusque receptricem terram inferam. kk.] Puta, ab arboribus putandis, apud Romanos. ll.] Rhea, Phrygibus in praecipuo honore. Vide supra. mm.] Robigus, quatenus robiginem a segete arcere credebatur, inter Telluris quoque Deos fuit. nn.] Segesta, nomen sortita a segete; Plin. l. 18. c. 2. cc.] Sera, a serendo: Utriusque simulacrum Romae in Circo fuit. oo.] Spinensis, vide supra. Ut et pp.]. Sterculius: in cuius cultu Telluri, fimo laetanti: vel Narurae virtuti, quaplantae, post fimum agro adspersum, feliciter proveniunt, litabatur. rr.] Tellus culta Graecis, Samothracibus, Romanis, Germanis, Scythis, Tartaris, ipso Elementi nomine, *gh=], Tellus, Herthus vel a etc. s1s1. *qeoi\ dunatoi\], vide paulo supra Drvi potes. tt. *tiqhn/h], Isidis cognomen. uu.] Tutulina, Romanis, quod segetis tutatrix. ff.] Venus Byblia, Phoenicibus in veneratione, aggregatum quid erat ex Luna et globo Terraqueo, quatenus ab iis generantur omnia, quibus genus nutritur humanum, Vosl. l. 2. c. 55. xx.] Vesta quoque Tellurem signavit, Graecis Latinisque. Vide Suidam in *gh=s2a)/galma], et Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 10. yy.] Volutrina, apud Romanos etiam dicta est Tellus; ab involucris segetis etc. Sic apud Scythas *a)pi/as2] nomine Tellurem in honore fuisse, testis est Herodorus Melpom. ut alia omittam. Nec vero solum tota terra, sed et partes eius exiguae honorem invenere divinum. Montes pro Diis habuere Cappadoces et Daci, Voss. Orat. Instit. l. 1. c. 5. sect. 39. De Carmelo monte; vide Tacit. Hist. 2. l.c.78. De Pervanis, Ios. Acostam, l. 5. c. 2. Apud Graecos Romanosque urbs Roma pro Numine fuit: quod non kata metafora\] solum, sed proprie eriam accipiendum esse, hinc patet, quod inter sidereos recepta polos, dicitur Claud. Rutilio, Itiner. l. 1. et templum Romae habuit, cuius meminere Livius et alii multi: uti pluribus dictum Vossio, Orat. Institut. l. 4. c. 6. sect. 5. etc.
TELMESSUS
urbs Cariae, in qua excellebat olim Aruspicum disciplina, Tullius, de Divin. l. 1. Strabo tamen, non Cariae, sed Lyciae facit opoidum prope promontor. Daedala dictum, l. 14. Claruit certe Aruspicinae gloria, usque ad aetatem Alexandri M. qua Aristander floruit Telmissensis, in hac arte celeberrimus, et magno illi Regi apprime carus. Vide Q. Curtium Rufum. l. 4. c. 2. Arrianum de gestis Alex. Mag. l. 1. Rigaltium observat. ad Artemidorum, l. 1. c. 33. Plinium, Nat. Hist. l. 17. c. 25. Tertullianum de Anima, c. 46. Alios: Et est egregia concertatio de cadavere Alexandri, inter Prolemaeum et Perdiccam, finita ab Aristandro, apud Aelianum, Hist. Var. l. 12. c. 64. Ad eosdem Telmessenses, primum Onirocritices seu Interpretationis Somniorum inventum quidam trahunt, inter quos Tatianus est Martyr: quod tamen non de inventione, sed frequenti exercitio sumendum existimat Dempsterus. nec plus infertur ex Tertulliani loco cit. Telmissenses enim nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 2. c. 2. Salmas. ad Solin. ubi urbem hanc Lyciae ultimam et initium Asiae minoris, insuper portu celebrem, fuisle docet, p. 782. et seqq. nec non in voce telmissus.
TELUM
cuius mentio in XII. Tabb. Qui noctu furtum faxit. aut interdiu telis se defenderit, cum domino cum clamore testificanti occidere ius esto. Si neque noctu, neque se telo defendens prehendatur, virgis caesus, ei, cui furtum fecit, addicitor. Caio idem vulgo dictum est, quod ab arcu mittitur, sed nunc omne significat, quod mittitur manu. Ita sequitur, quod et lapid et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo sit, quod in longum mittitur, Graeca voce figuratum, a)po\ tou= th=le] Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. Salmas. vero vocis etymon arcessit a tego, sicque dictum vuit, quasi a)munth/rion], quo vim a nobis arcemus, quo nos contra insultum alterius tuemur. Tegere enim quoque tueri est, ut vidimus. Fuere haec Herioicis temporibus gravia admodum, unde Poetae, in maius omnia augentes, tanti illa ponderis Heroibus suis ascribunt, ut ab alio nemine torqueri potuerint, ad vires corum indicandas. Statius, Theb. l. 4. v. 176. Prominet arce gigas, atque uni missilis illi Cuspide praefrxa stat frondibus orba cupressus. Unde telum arboreum, Virg. Aen. l. 12. v. 888. telum ingens, Claudian. de Marte in Eutrop. l. 2. v. 165. Tunc adamante gravem, nodisque rigentibus, hastam Telum ingens, nullique Deo iaculabile torsit. Insula iaculabilis, Sidon. Epithalam. Polemit etc. Veriora, quae ex Sacris hanc in rem habemus. Ea fracta, tropaeorum truncis affixa, legimus apud Virgilium, Aen. l. 11. ubi, praeter galeam, thoracem, clypeum, aliaque, tela quoque trunca Mezentii, in tropaeum, appensa memorat, v. 9. Hinc Prudentius quoque in Symmachum, l. 2. v. 560. narrat, Suspensa gravi telorum fragmina trunco. Venenata ea, occurrunt passim: de cuiusmodi telis, acute Sidonius Panegyr. Maioriani. Spiculaque infusum ferro latura venenum, Quae feriant bis, missa semel ——— Et quidem huius rei nec veteres Germanos puduisse, testis est Sulpitius Alexander, ubi de Francis; nec Imp. graecos, docet Nicetas Choniates, ubi de Ioanne Comneno sui ipsius insidiis perempto, vide notata Dausqueio, Commentar. ad l. 15. Silii Ital. Ut minus mirum sit, si idem de Getis, apud Ovidium, de Parthis apud Lucanum, de Afris apud modo dictum Poetam: et nominatim de Aethiopibus apud Claudianum legamus. Qua de re dicemus plura infra, ubi de Veneno. Ad divinationem porro adhibita varie. Sic inter alia Ezech c. 21. v. 21. Stetit Rex Babylonis in capite viae, in bivio, ad divinandum divinationem, expolivit tela: Species fuit belomantei/as2], iuxta Kimchium, Quia acuebant et expoliebant aciem ferri telorum, ut valde splenderet et coniectores in ea viderent, quod futurum erat; quomodo vident in ungue pollicis manus, ita etiam in gladio vident, et in speculo. Unde patet, pertinuisse hanc divinationem ad *katoptromantikho\] etc. Sed et Telum, quodvis adiumentum ac instrumentum quandoque notat. Cicer. de Amicitia, c. 17. Nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium. Et apud eundem, l. 7. Ep. 16. ad Trebatium, hic versus citatur ex vet. Poeta, Usquequaque sapere oportet, id erit telum acerrimum, o(/plon i)xuro/taton], Salmas. ad Solin. p. 1319. etc.
TEMPESTAS
Romanorum numen. Ovid. Fast. l. 6. v. 193. Te quoque Tempestas, meritam delubra fatemur, Cum pene est Corsis obruta classis aqus. Aedes ei a M. Marcello extra portam Caperiam fuit constructa, cum is liberatus esset a periculo et tempestate, quam, cum in Corsicam et Sardiniam navigaret, passus erat. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom l. 2. c. 21. Hinc Tempestarii, in Capitular. Aquisgram. ann. 789. c. 93. qui tempestates et alia maleficia faciunt, in Capitul. 2. ann. 805. c. 25. emissores tempestatum alibi, Graecis *nefodiw/ktai], in Synodo Trull. can. 61. Magi videl. quos ventis imperare, tempestates ciere sedareque, Poetae passim testantur. Tibullus, l. 1. El. 2. v. 51. Quum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Quum libet, aestrivo conveocat orbe nives. Ovidius, Amor. l. 1. El. 8. v. 9. Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo, Cum voluit, puro fulget in orbe dies. Empedocles, apud Laertium, l. 8. c. 59. *fh/s1eis2 d) e)c o)/mbroio kelainou= kai/rion a)uxmo\n] *a)nqrw/pois2, qh/s1eis2 de\ kai\ e)c au)xmoi=o qerei/ou] *r(eu/mata dendreo/qrepta, ta\ d) e)n qe/rei a)h/s1anta] etc. Quam de Tempestartis opinionem pluribus suggillat Agobardus Lugdun. l. de Grandine et Tonitru. Vide quoque Delrium, Disquis. magic. l. 2. quaest. 11. P. de Valle Tom. 2. Ep. 5. Alios, nec non Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. De Tempestate Cypriana, diximus supra. Addam hic saltem locum Procopii sub fin. l. 1. qui Latine sic habet, Nautae vero non parebant: littus enum illic portu carere dixerunt et tempestatem insignem statim maxime futuram videri, o(\n dh\ oi( e)pixw/rioi *kupriana\ kalou=s1i], quam indigenae Cypriana vocant. Vide quoque Meursium, Glossar. et Suicerum Thes. Eccl. voce *kupriana/].
TEMPLA
loca dicuntur publica, im Dei honorem erecta, eiusque cultui destinata. Alias Sacrae Aedes, Fana, Delubra, Basilicae, etc. quae tamen voces, rem accuratius pensiculanti, non unum idemque penitus designant. Clemens, cui Eusebius astipulatur, non aliunde sactatum Aedium originem deductam purat, quam a sepulchris, quae quidem magnificentius condita, Templorum appellatione primum vocata sint. Eunapius certe in vitis Sophistarum, suggillat Christianos, quod ad mortuorum sepulchra conveniant, tamquam ad novos Deos. Primos autem omnium Aegyprios Diis et aras et simul sacra et Delubra statuisse, docent Herodot. l. 2. et Strab. l. 17. In Graecia primus Deucalion Deorum Templa aedificavit, et civitates condidit, Apollon. l. 3. *i)apetioni/dhs2 a)gaqo\n te/ke *deukali/wna,] *o(/s2 prw=tos poi/hs1e po/leis2, kai\ e)dei/mato nhou\s2] *a)qana/tois2]. ——— His remedia olim inventa affixere prisci, unde non minor, quam a structura, Templi Ephesini fuit gloria. Sic apud Graecos in Aede Aesculapii, Apollivis, atque etiam ipsorum Morborum sacris locis, remedia contra morbos usu valida affigi, simulque morbi genus, signa et symptomata describi solita sunt, Idem mos apud Romanos fuit, teste Valer. Maxim. l. 2. c. 5. ex. 5. qui Febtem, quo minus noceret, templis coluerunt, in quae remedia delata. Asylorum item praestitere vicem, tum apud Romanos, apud quos Solis Templum Heliogabalo securitatem praestitit, ne a Macrino interficeretur, tum apud Christianos medii aevi, unde legimus Bonifacium V. instituisse, ut ad Templa confugientes salvi essent, Volaterr. l. 22. Anthrop. etc. Alaricum quoque edixisse, ne illi laederentur, neve eorum bona diriperentur, qui in Apostolorum Templa se recepislent, Augustin. de Civ. Dei, l. 1. et 2. In iisdem iurare olim Christianos solitos esse refert Gregor. M. l. 5. ep. 33. Sic Armenii in tem plo Anaitidis Deae, Graecique in Iovis Olympii templo, iusiurandum de rebus magnis praestitisse, leguntur, apud Alexand. l. 5. c. 10. Non intravit templum Victorinus Rhetor, apud Augustin. l. 8. Confess. c. 2. Omnia in Aegypto templa obseravit Cleopes, Aegypti Rex, ne populus Diis sacra faceret, Herodot. l. 2. Portatile Templum habuit Constantinus Magnus, Nicephor. l. 7. c. 46. Euseb. etc. Apud Aethiopes Christianos, nisi nudis pedibus, intrare templum non licuit, Olotius, l. 9. etc. Magn: ficum fuit olim templum Dianae Ephesinae, in quo exstruendo ornandoque tota Asia occupata fuit annos 210. quodd cum conflagrasset, sub tempus nascentis Alexandri, a Lysim acho postei Thraciae Rege reparatum fuisse pari magnificentia legitur. Sed nihil fuit ad Hierosolymitanum, cuius architectus Salomon, per instinctum divinum, illud ad symmetriam caelesiem et prorsus mysticam, sic exegit, ut ad illud quidquid Architectorum est, merito obstupescat. De templo Mecchano, tantae inter Muhammedanos religionis, aliisque; vide Adam. Pryelium, Sina et Europa, c. 13. 15. etc. ut et infra. Addo, quod non omnibus fuere Gentibus. Complures enim uteumque Numina colentes varia, aut Solem saltem sub vatiis nominibus, neque aras, nec statuas imaginesque ullas eorum habuere, nec Templis eos circum scribebant; hostias intetim pro placito, loco in quocumque, immolantes, atque Orbem terratum Caelo tectum Mundumque ipsum tantum esse Deotum suorum Templum existimantes. Sic ex Magnorum disciplina, Persae, Scythae, Afrorum Nomades seu Numidae, aliique, apud Herodot. Musa 1. Strabonem, l. 15. Cicer. in Verrem Orat. 2. Alios. Vide quoque Celsum apud Origenem, in cum, l. 7. ubi de Seribus. Imo nec Romanos ipsos statuis seu simulacris Deorum plusquam annos 170. in cultu usos esse, testis est Varro apud Augustin. de Div. Dei, l. 4. c. 31. i. e. ab Romuli initiis, usque ad Tarquinii Prisci ferme excidium, qui Hierosoymorum excidio primo erat coaevus. Quod et de Templis confirmat Tertullian. Apolog. c. 25. Eisi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut Templis res divina apud Romanos constabat: frugi religio et pauperes ritus et nullas Capitolia caelo certantia, sed temeraria de cespite altaria. Alii vero, de simulacribs quidem et tot annorum spatio consentiunt, sed Templa interim (naou\s2 kai\ teme/nh]) tunc a Romanis, sine illis exstructa, adiciunt. Et nihil magis sub Regum tempora obvium, quam ab ipsis Templa dedicata, sed sine simulacris, quae postea inolevere etc. Ab Iudaeorum autem exemplis, sicut et alia complura, ita et dedicandi ac sacros usus consecrandi, manavit mos apud Gentiles, ut Aedes eorum, Arae, Deorum statuae, ambitusque circumiacentes, per sollemnia sacra, dedicarentur, uti et interdum transferrentur, ampliarentur, reficerenturque, uti diximus supra, ubi de Dedicandi ritu. Ad id autem publica auctoritas necessaria: uti de Atheniensibus discimus, ex Harpocratione in e)piqe/tous2 e(orta\s2], Isocrate Areopag. et Lysia Apolog. ad Mixodemum. Quemadmodum idem obitnuit apud Hebraeos Romanosque. Et quidem quod ad Templorum ac Delubrorum, adeoque dedicationum illorum initia, apud Gentiles, attinet, varia traduntur: Fertur quidem Epimenides Cretensis (cui ut Deo a Cretensibus litatum) prw=tos o)iki/as2 kai\ a)grou\s2 kaqh=|rai kai\ i(era\ i(dru/s1asqai], Primus domos et agros lustrasse ac Templa dedicasse, Laert. l. 7. Quod si de Templis apud Graecos primis verum esset, videtur disciplina eius in Graeciam introducta, plane coaeva Hierosolymorum Templi ex cidio illi primo, sub quod ipsum simulacra in Templa receperunt primo Romani; quibus ita templa, antequam Graecis in usu. Floruit enim Epimenides, Olymp. 47. Tatquinio Prisco coaevus: Et veri non est dissimile, ex vagante de clade Hierosolymitana passim fama cultusque ibi ante Numinis ratione perpensa, varias in Graecorum Romanorumque mentes ingestas, circa cultum suum, aras, Templa, persuasiones. Alii Aegyptiis tribuunt non solum Deorum XII. nominum Graecis communicationem, sed et Aras et simulacra et Templa Diis statuisse ipsos primos, aiunt: quasi inde illa Graeci, ut alia, didicissent. Quorum quidquid sit, invaluit apud Graecorum aliorumque non paucos, aut potius continuatum est diuque permansit postm odum dogma vetus illus, de Templis arisque non adhibendis. Unde etiam circa annos 300. ab Epimenide Zeno Cittieus eiusque sequaces, Templa omnimoda ex professo improbabant; tametsi, sibi ipsis adversi, sic dedicata laudarent interim iisque uti frui nihilominus consuescerent, Plut. de Stoicorum repugn. Interim et ante Epimenidem Templa apud Graecos fuisse in usu, probatur ex Pythagora, qni non solum de iis passim in Symbolis, sed et in Templo Montis Carmeli fertur plerumque mona/s1ai]. Sic Abaris Hyperboreus in Graeciam veniens dicitur katalu/ein e)n toi=s2 i(eroi=s2], hospitari solitus in Templis, velut locis tunc satis obviis, Iamblichus, Vit. Pythag. c. 28. Imo traditur quidem annos circa 1400. ante Epimenidem, in Creta, a Crete primo illic Rege et Curetibus ceteris conditum Cybeles Matris Templum; uti etiam in Delo Apollinis Templum ab Erisichthone, filio Cecropis, fabricatum esse, Euseb. Chron. l. poster. num. 56. De Aegyptiis autem legitur, Mosis iam tempore Diospoli nao\n] illos habuisse, apud Eund. de Praepar. Euang. l. 9. c. 18. Vide quoque c. 27. Imo apud Graecos quoque eodem aevo Templa fuisse et simulacra, hinc videtur colligi posse, quod comites eius in Cananaeam, fingebatur apud Graecos, fuisse Aegyptios, illumque eos docuisse Numinis simulachtum non omnino formate. *te/menos a)fori/s1antes2 kai\ s1hko\n a)cio/logon tima=|n e)i/dous2 xwri/s2], Sed Templum ei adsignare et habitationem (illam sacram) honorare, citra simulacrum, Strabo, l. 16. In Palaestina non minus, circa saecula illa adeo vetusta, Templa in usu fuisse, satis cernitur in Asdodorum Domo Dagon, 1. Sam. c. 5. v. 2. unde urbs ipsa sic denominata, Iosuae, c. 15. v. 41. sicut et aliae, a Templis tunc suis: ut Beth-Phegor, c. 13. v. 20. Beth-Shemesh, c. 15. v. 10. a Templo Phegoris, Solis, dictae etc. Nec desunr, qui Phalegi iam saeculo Templorum tribuant initia, ut inter alios Isidorus Hispal. Chron. aet. 2. sed quam incerta eorum irog, ex aliis eam in rem Lil. Gyraldo Syntagm. de Diis 17. et Rud. Hospiniano, de orig. Templorum l. 1. c. 5. congestis, videre est. In scriptis tum chartaceis, tum marmoreis Romanorum, dedicationes Templorum sollennes frequentissimae, quarum etiam, illis in usu, iura, ritusque expressius occutrunt, ut vidimus d. l. adi quoque Alexab Alexandro Genial. Dier. l. 6. c. 14. cum Notis Tiraquelli, Stuckium de Sarisiciis, Alios: qui inter alios dedicationum ritus, pulvinaribus quoque, fasciculos de verbenis factos, qui Struppi Festo, et pro Deorum capitibus ponebantur, addi consuevisse memorant. In specie de Iunonis Sospitae dedicationis festo, vide Ovid. Fastor. l. 2. eundem de Concordiae aedis dedicatione Fastor. l. 1. de Iovis Victoris, l. 4. de Palladis Aventinae l. 6. de Fortunae Publ. l. 4 de Iunonis Monetae, l. 6. etc. Scilicet, ut Urbium, Principum, Privatorum, natalitia redeuntia festa agebantur, ita et Templorum dedoicationes. De Sacrificiis, in Deum Magnorum, Matris Deum et Attidis, dedicationibus usitatis, diximus supra in Taurobolium. De more Aegyptiorum, in quolibet suorum Fanorum virgam, Moysis virgae (cui, quidquid miraculi ad motum eius patraverat Deus, tribuebant, ad veram eorum causam non assurgentes) similem consecrandi collocandique, dicemus infra, ubi de Virga Moysis. Foribus eorum Dei Deaeque nomen inscribi consuevisse, vidimus voce Inscriptio. Nec omittendum, quod Templa saltem citerioris aevi hominibus, quasi Deorum Domicilia credita, et idcirco Graecis naoi\, para to\ nai/ein, oi)=koi] it. nonnunquam et oi)=koi *qew=n, do/moi] quoque a(ynoi kai\ i(eroi\]. Latinis Sacrae aedes, ac domus, appellatae sunt: quod non solum salsse ridet Atnob. adv. Gentes, l. 6. sed et Lucian. l. de Sacrificiis. In iis conclavia et cellulae, simulacrorum receptacula, describuntur Vitruvio, l. 4. c. 4, 5, 7. quas s1hkou\s2] Graecis dictas, Hesychius notat, vide quoque Diodorum Sic. l. 1. aliquid etiam paulo infra: quam tamen appellationem alii Herois peculiarem faciunt, de quibus supra, et nonnulla, apud Desiderium Heraldum, ad Arnobium loc. cit. De aliis huc pertinentibus, vide erudite disserentem Ioh. Seldenum, de Synedriis Veterum Hebr l. 3. c. 13. et seqq. cui adde Thom. Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 2. Brissonium, Formularum l. 1. Ioh. Catanaeum ad Plinium, Ep. 4. l. 4. Iac. Gutherium, de vet. Iure Pontificio l. 3. c. 11. et qui primo loco dicendus erat, Iac. Godofredum, Exercit. 1. de Eccl. ubi, inter alia hanc in rem praeclara, post imagines a Gentilibus receptas, haec duo *nao/n kai\ a)/galma], Aedem et signum, ad legitimum Templum cultumque requisita fuisse, docet, et de Templorum columnis, tum iis, quae in principiis seu vestibulis illorum, in pronao, ut et in postico et pretomatis, aliisque, quae ante Templa solutae stabant: tum iis, quae intra ipsa Templa partim fornicem, lacunat, culmen, fustinebant, partim solutae simulacra Deorum imposita; arma, clypeos aliaque appensa; elegos, elogia, foedera, s1unqh/kas2], narrationes et traditiones historicas; curationis item morborum indicia, Leges, Decreta, morum seu virtutis praecepta, hieroglyphica et oracula, inscripta habebant, accurate agit. Templa Christianorum quod attinet, post Apostolorum tempora, everso iam Templo Hierosolymitano (de quo infra) et deleta gente Iudaica, Christiani in coemeteriis conveniebant, donec post 300. A. C. e)ukth/ria] et o)/ikous2 e)ukthri/ous2], i. e. Templa et Orationum Domus, maiores magnificentioresque, quam hactenus per tyrannorum saevitiam et vulgi rabiem licuerat, condere coeperunt. Quae tamen felicitas Diocletiani edicto, de Christianotum Templis funditus evertendis, interturbata est. At Constantino M. ad Imperium promoto ubique locorum vel Gentilium Templa in Christianorum usum conversa, vel nova ex sundamentis, ipsius Imperatoris iussu magnificentissime exstructa sunt, ut videre est apud Eusebium, Vita Constantin. l. 2. Theodoretum, Hist Eccl. l. 1. c. 1. Hospinianum de orig. Templor. c. 6. Alios. Ceterum partes Templorum in Graeca Eccles. quinque fuere, *bh=ma, *i(eratei=on], i. e. Chorus, (locus Clero et Cantoribus assignatus) *a)/mbwn], i. e. Pulpitum (ubi recitabatur Euangelium ac Epistolae et verba fiebant ad populum) *nao\s2], i. e. Navis (ubi populus orabat sexu per tabulata diviso) et *baptis2h/rion] prope pro/naon], ubi haerebant paenitentes. Ipsorum Templorum totidem formae: *troullwta\, *kamarwta\, *stauroeidh=, *dromika\] et ex his mixta. In atriis labra erant, pollubra, fontes etc. in quibus manus ingressuti lavabant, uti pluribus videre est apud Cl. Suicernm, Thes. Eccl. voce *nao\s2], ubi de Templis Dianae, seu *nai+di/ois2], (in Actis Apostol. indigitatis) alibique, inprimis voce *stu/los], ubi multa de Templo Eleusiniae Cereris, et Dianae Ephesinae, praecipne. Addam verbum, de more Templa coronandi apud Gentiles, tempore publicae laetitiae, passim apud Auctores obvio. Ita enim Propertius, l. 4. El. 3. v. 57. Flore sacella tego ——— Valerius Flaccus, Argonaut. l. 2. v. 187. —— aequora cunctae Prospiciunt, simulantque choros; delubraque sesta Fronde tegunt ——— Et de antro, unde Apollinea responsa edebantur, Pythia apud Aeschylum, Eumenid. *e)gw\ me\n e)/rpw pro\s2 polus2efh= muxo\n:] ubi antrum illud polus2efe\s2], multa scil. fronde umbratum, vocat. Quo faciunt, quae de Vittatis Templis congessere, Bernartius ad Statium, l. 4. Sylv. 8. Hadr. Turnebus, Advers. l. 22. c. 12. Mart. Roa, Singularium l. 2. c. 11. Alii. Quem morem ad Christianos quoque transiisse, discimus ex Hieronymo. l. 2. Ep. 22. Qui basilicas -- diversis floribus et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrant, ut, quidquid placebat in Ecclesia tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur. Nec omittendum, quod in Templis thesauri publici, tamquam in loco tutissimo, recondi consueverint: ut de Templo Hierosolymit. apud Iosephum, de Aede Saturni apud Romanos, supra in voce Aerarium, de aliis alibi legas. Sic in Templo Parisiensi, h. e. in Aede Templariorum, reconditum olim Regium Thesaurum, et penes illos eius fuisse custodiam, docet ex Charta Philippi Pulchri A. C. 1309. Car. du Fresne in Glossar. idem de Novo Templo Londinensi, refert Matth. Paris ann. 1232. etc. De more Sanctorum nomina Templis imponendi, qui saeculo tertio, aut quarto inter Christianos ortus est, diximus aliquid supra, ubi de Basilicis: de partibus Templorum praecipuis apud Gentiles prona/w|] seu prodo/mw|, propulai/ois2] seu pulew=ni]; Aedis cella seu s1hkw=|], cuiusmodi cellae nonnumquam in eodem consepto plures etant, praesertim si pluribus Divis una eademque aedes sacra esset; o)pisqodo/mw|] tandem, seu postico, et peridro/mois2] seu deambulationibus circa latera templorum factis, apud Christianos, narthece, qui locum pronai obtinebat, vestibulis seu ingressu, Graece pulw=s1i bas1ilikoi=s2], Latin. Regiis; Templo ipso, quam Navem vulgo vocant, cum alis suis utrinque; umbilico eius seu mes3ona/w|], apside denique seu concha, seu chora, aliisque fupra indigitatis, vide hic passim: uti de voce Gallica Vasse, templum Martis Savaroni, aliis templum in genere significante infra suo loco.
TENERA
fluv. Hannoniae, Dender incolis, Denre Gal l. 2. leuc. a Montibus oritur; dein Athum et Lessiniam rigat, uti et Gerardimontium et Alostum urbes Flandriae, tandem ad Teneramundam in Scaldim se exonerat.
TENTORIUM
a tendendo: De militibus proprie, quorum Tentoria antiquitus e pellibus fuisse, docet Val. Maxim. l. 2. c. 7. ex 15. Decreverunt, ut ex iis, qui equo meruerunt, peditum numero militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neve quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra assignatum vallo aut fossa cingeret, neve Tentorium ex pellibus haberet. Unde Tentoriae pelles, Treb. Pollio, in Claud. c. 14. Neque tamen ab Urbe Cond. statim in observatum: Nam in Veiorum obsidione, verba sunt Livii, Dec. 1. l. 5. primum sub pellibus hiemare coeperunt, h. e. anno 327. ab Urb. Cond. adnotavit Ioh. Camers L. Flor. l. 1. c. 12. Veientum quanta res fuerit, indicat decennis obsidio: tunc primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna; quae ille, ut alia plurima, ex Livio exscripsit: Consuetudo postea diu retenta Caes. de Bell. Gall. l. 3. in fin. Eiusmodi tempestates sunt consequutae, uti opus necessario intermitteretur, et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Bell. Civ. c. 13. Qui idem mos et post illam aetatem rursus invaluit, sub Nerone scilicet. Tacit. Annal. l. 13. c. 35. Retentus omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva, adeo ut obducta glacie nisi effossa humus Tentoriis locum non praeberet. Post Neronem quoque, sub Theodosio Imperatore disciplinae militaris observantissimo, hiemes actas sub pellibus, memorat Lat. Pacatus Panegyr. Sic de Stilicone Claudianus, l. de laud. ipsius, v. 122. ——— Quoties sub pellibus egit? Id ipsum a Graecis factitatum esse, et ab eis demum ad Romanos transiisse morem colligitur ex Curtio, l. 7. c. 8. Saepe pellibus Tabernaculi allevatis, ut conspiceret hostium ignes: et Amm. Marcellino, l. 9. Sub pellibus exercitu diffuso, per Istri fluminis margines, Barbaros observabat. Meminit eorundem Arrianus, de gestis Alex. l. 1. Tentoria militum erant ex pellibus levi materie repletis: ac l. 3. Iubet Tentoriis pelles detrahi, easque minutis ac levibus festucis repletas consui. Adhibitae autem pelles, sive quod antiquorum id indumentum, seu quod facilius sic ab aeris iniuriis defendi possent. Qua de re vide supra in voc Pellis. Postmodum, ut alia omnia, sic Tentoria quoque, Iuxus invasit. Cuius insigne specimen, ut alia omittam, Tentoria fuere sigillata, memorata Pollioni in Herode, Odenati filio, de quo inquit, c. 16. Triginta Tyrannor. Homo omnium delicatissimus et prorsus Orientalis ac Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papilliones etc. Dicta autem sic sunt, quae Graecis zwdiwta\], quibus sigilla seu zw/dia], h. e. vel hominum vel bestiarum figurae ex auro vel purpura erant intextae; alias belluata Latinis quoque, uti pluribus ostendit ad Pollionem Salmas. Vide quoque supra. Honestus vero is ornatus erat, cum militum victorum tentoria hedera et lauro olim ornarentur. Quemadmodum de Romanis, e praelio, quo Perses Macedonum Rex victus est, reversis, invenisse eos ta\s2 skhna\s2 fwti\ lampome/nas2 kai\ kekos1mhme/nas2 kittou= kai\ da/fnhs2 s2efa/nois2], tentoria luce splendentia, ornataque sertis bederae et lauri, refert Plut. in Aemilio Paulo: quo de ritu vide Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 17. Sed et sub Tentoriis prisci degebant, antequam aedes sibi struerent, atque in Urbes commigrarent, ut de Patriarchis atque Israelitis toto peregrinationis tempore, legimus, in cuius rei memoriam Tabernaculorum Festum institutum, de quo supra: quamvis Tentoria a Tabernaculis, si pensiculatius voces consideremus, utcumque distingui consuevisse, supra diximus in voce Tensa. Hodieque Arabes Scenitae, prisci tenaces moris, non nisi in Tentoriis habitant, habitaculo mobili et pro commoditate hominum alio, ubi lubet, transferri idoneo. Vide Petr. de Valle Itiner. Tom. 4. et supra Pastor. In sacris etiam Tentoria habuisse locum, dictum itidem i in voce Tensa: et cui ignotum Tabernaculum Testimonii, quod, portatilis Templi instar, Deus ipse sibi fieri, inter Israelitas iussit? Cuius simia Satanas, inter suos quoque Tentoria seu Tabernacula erexit. Sic, inter alia, Babylone, in Templo Veneris Uraniae, illis Mylittae, quam Lunam fuisse docet Vossius, sua puellis, apud Herodotum, l. 1. Tentoria fuisse legimus, in quibus considebant tempora corollis religatae, usque dum advenarum aliquis, pronuntiatis his verbis, *e)pikale/w s1oi\ th\n qeo\n *mu/littan], Invoco tibi Deam Mylittam, pecuniam immitteret in eius, quae ei placebat, sinum, sicque illi a Fano abductae sese misceret. A quo ritu Templum ipsum Succoth Benoth] h. e. Tabernaculum filiarum, vocitatum est. Vide Ioh. Seldenum, Syntagm. de Diis Syris 2. c. 7. et Voss. de Idol. l. 2. c. 22. De Tentoriis autem militum Romanorum plura, apud Car. Sigonium, Scholiis in Liv. l. 5. Iac. Raevardum, Variorum l. 4. c. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 31. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri: uti de Tentorio, Imperatoris Turcarum munere, quo sepulchrum Mahometis quotannis exornati, quodque Pontifici Muslimorum, qui Meccae sedem habet, maxime lucrosum esse solet, supra ubi de Muslimis, etc. de Tentoriorum vero mutatione, poena militari, ubi de Militibus; uti de Thalamo nuptiali ad Tentorii instar facto infra.
TERAPHIM
memorati Genes c. 31. v. 19. Furata est Rachel Teraphim Patris sui: et alibi; ut videbitur; vox est Hebr. a singul. Taraph], quod in genere significat perfectam viri imaginem, ut 1. Sam. c. 19. v. 13. Michal vero assumptam quandam imaginem (Hebr. Teraphim) imposuit lecto et caprinum pulvinar cervicah eius. In specie Idolum, cui domus credita tutela, quales apud Romanos Dii Penates ac Lares erant; Cuiusmodi videntur fuisse illi, de quibus Genes. loco cit. item, quorum mentio Iudicum c. 17. v. 5. ubi Micha dicitur habuisse aedem Deorum, et facto amiculo ac imaginibus consecrasse ministerum unius e filiis suis etc. Vide quoque c. 18. v. 17. 18. 20. ubi vox illa in Hebraea lingua similiter usurpatur. Figuram habuisle humanam, videtur colligi posse ex loco Sam. cit. Angelorum fuisse symbola, vel iis consecratos, in quos sese Angeli insinuantes responsa darent, quidam inde arguunt, quod levi mutatione ex Seraphim vox Teraphim orta videtur. Certe a sculptili et fusili Micae distinguuntur, Iudic. c. cit. Unde quoque patet, Micham in suis Teraphim voluisse colere Deum Israelis, Sic enim is, v. 13. Nunc novi Iehovam esse benefacturum mihi: eo quod est mihi Levita hic in Sacerdotem. Credebantnempe miseri illi, in Teraphim habitare Deos et ex iis Oracula tundere, Ezechiel. c. 21. v. 21. vel. 26. quibus certis ritibus fuere dedicati: unde et in Iudicum loco Etuditi Sculptile et Fusile, Micae Numen fuifle aiunt, cui Teraphim dicati. Alii tamen hisce imaginibus Cherubinos Tabernaculi a Mica adumbratos intelligunt: vel si hi iam per Sculptile et Fusile repraesentati, aliud quiddam Teraphim fuerint, ad Oraculum eliciendum ad hibitum, ut praeter Genes. locum, videre est apud Hoseam, c. 3. v. 4. Nam diebus multis desidebunt Israelitae, nullo Rege nulloque Principe, et nullo sacrificio, ac nullo statuto, nullo denique amiculo aut (Teraphim) imaginibus. Ubi quod vox Teraphim amiculo feu Ephod iungitur, ad cultum Pontificis Max. sacrum, Deum consultum euntis, pertinuisle, sunt qui credant: Superstitione postmodum usum hunc in abusum vertente. Namque eo fine imagines has usurpatas, ut Deus per illas consuleretur, clare patet ex Iudicum, c. 18. v. 5. Consule Deum quaesumus. Neque alio fine Rachel Teraphim Patris furata nonnullis creditur, quam ne, illis in consilium adhibitis, de Iacobi fuga is admoneretur. Modum conficiendi Idola haec, talem fuisse legimus apud Rabbinos: Occidebatur vir, qui primogenitus esset Parentum suorum, eiusque caput a trunco revulsam sale ac aromatibus condiebatur; dein lamina aurea, cui nomen Daemonis inscriptum, sub capite in pariete constituto ponebatur, sicque idolum rekigiose colebatur. Interim imaginem, qua Michal usa, integri hominis figuram habuisse vidimus. Ut autem Teraphim ad vaticinandum fierent apti, Astrologorum monitu, certo stellarum situ observata, ut inde recepto influxueffari discerent, fieri consuevisse, monet Aben Ezra ad Genes. loc. cit. Imo et figuram illorum habuisse siderum, quibus idola haec consecrata erant, observant nonnulli. Imprimis autem consulebantur, de rebus agendis vel omittendis; quam vanitatem rider Propheta Zacharias c. 10. v. 2. Nam (Teraphim) imagines loquuntur vanitatem etc. Nec omittendum, loco saepius laudato Geneseos primam Idoloatriae mentionem his verbis fieri, licet ea iam prius in Mundo esset, sine dubio ab ipsis Caini temporibus, vide Franc. Burmannum, Explicat. et Medit. in loca cit. A voce vero Taraph, seu, ut alii legunt, Tharaph. qerapeu/ein] Graecorum, i. e. colere, venerari, originem habet: Quo sensu verbum hoc usurpat Hesiodus, *e)/rg. kai\ *h(me/r]. v. 133. ——— *ou)d) a)qana/tous2 qerapeu/ein] *h)/qelon.]. Vide Thomam Godwyn. de Ritibus Hebr l. 4. c. 9. et infra Theraphim.
TEREBINTHUS
arbor in Syria frequens, pluribus describitur Plinio, l. 13. c. 6. fructu, ligno, resina utilis. Est autem fructus eius balsami fructui non absimilis, ut et semen, quo proin balsami semen adulteratum olim; edulis Dioscoridi, qui unum eius genus facit, Theophrasto duo genera, alterum fakoeidh=], alterum kuamoeidh=], statuente. Et quidem Persarum Reges, inter alios Regni ineundi ritus, tereinthum gustasse, habet Alex. Gen. Dier. l. 1. c. 28. Lignum quod spississimum ac nigrum adeo, ut vel ebenum ipsam nigredine superet, ad manubria cultellorum adhiberi consuevit. Ex eodem tornabantur pocula thericlea, quae a fictilibus dignosci non poterant. Vide infra ubi de Thericle. Etiam laminae lectorum inde conficiebantur sectiles, in quibus glutinandis lignum vilius iis operiebatur uti de citro quoque et acere, ebore item ac cornu sectili fiebat. Tabulam lusoriam ex eodem ligno habes infra, ubi de Tesseris. Solebat autem oleo in hunc finem ungi, hoc enim pacto pulchrius nitidiusque evadebat. Plin. idem, l. 16. c. 40. Omnium haec sola ungi vult, memliorque oleo fit. Postmodum cum testudo in hoc secta --- principatuque Neronis inventum esset ut pigmentis perderetur, imitata lignum, ut apud eundem legas, ibid. c. 43. huius colore testudo porissimum coepit pingi. Ita enim sequitur, Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat. Nempe testudo terebinthini ligni colore picta terebinthum ipsam vincebat, uti eadem citri instar picta, facticium erat citrum, vero citro pretio sius etc. Resina ex terebinthis Petrae Arabicae optima, estque et semen terebinthi r(htinw=des2] ac iucundi odoris. Incidebatur autem in terebintho, ad desudandam resinam, non codex tantum detracto cortice, ut in abiete, picea, pinu, sed et rami; e quibus tamen manabat illa parcius, et minus pretiosa, quam ex caudice etc. Quam in rem, ut et plura de hac arbore, vide apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 417. 502. 529. 1041. 1291. et seqq. uti de nucibus terebinthinis, inter alia muneta, Iosepho a Iacobo Patre missis, Genes c. 43. v. 11.
TERENTIA_Lex
C. Terentium Arsam Tribunum Pleb. auctorem habuit. Cum enim Consules multa tyrannice ac licenter agerent, quippe quorum Imperium nullis erat legibus circumscriptum, praefatus Terentius (post Leges Valerias de provocatione, quibus iam imminui coeperat Consulum potestas) legem tulit an. Urb. Cond. 291. L. Lucretio Tricipitino, T. Veturio Gemino Cicurino Consulib. Ut Quinqueviri crearentur, Legibus de Consulari imperio scribendis, ne ipsi libidinem ac licentiam suam pro lege haberent. Dionys. l. 3. ubi quidem non perlatam eam esse scribit: Interim fuisse causam creandis Decemviris Legibus scribendis Consulari potestate. Fuit et Terentia Cassia Lex, de re frumentaria, post Semproniam ac Liviam, lata a M. Terentio Varrone, Lucullo, C. Cassio Consulib. an. Urb. Cond. 680. Uti frumenti alterae decimae a provinciis coemerentur pretio in singulis modiis H. S. trium constituto. Item, ut civitatibus aequaliter imperaretur, pretio in singulos modios H. S. quatuor constituto. cicer. Verrina 5. et 7. apud Rosin. l. 8. Antiq. Rom c. 5. et 12. Eam Clodia excepit, an. Urb. Cond. 695.
TERENTINA_Tribus
cum Aniensi, reliquis Urbis Romae TRibubus addita, a Terento, qui locus erat in Campo Martio, nomen videtur accepisse. Eius meminit Cicer. Orat. pro Plancio: Quas Tribus edidisti? Terentinam credo. Et paulo post. Prioribus Comitiis Aniensem a Plitio, Terentinam a Plancio esse concessam. Item Caelius, Epist. ad Cic. l. 8. Ep. ad Famil. M. Oppius M. F. Terentina. Antepenultimam inter 35. Tribus eam ponit, Ioh. Rosinus Antiqq. Rom l. 6. c. 19. De Terentina Lucerna, infra.
TERMINALIS
Iuppiter cui termini agrorum sacri erant. Romanis dictus est. Ita enim Dionys. Halicarn. l. 2. UtRomani contenti propriis aliena non concupiscerent, Numa lege cavit, de terminandis praediis. Cum enim unumquemque iussisset agrum suum circumscribere ac in finibus statuere lapides, hos sacros esse Iovi Terminali voluit, iusitque, ut quotannis stato die res divina eo in loco, in paganor um coetu, fieret, sacrato cumprimis nobili festo in honorem Deorum, qui terminis tutelares praesunt. Id Romani vocant Terminalia, sicut lapides ipsos Terminos, quos nostri variante una litera Termonas: quos si quis transferre aufus fuisset, aut tollere, Lege Terminali caput eius his Diis devovit, interfectori ipsius tamquam sacrilegi impunitate promissa et puritate a scelere. Nec de privatorum tantum agris hoc ius sanxit, verum etiam de publicis etc. Neque vero lapides solum Terminales reperimus apud Antiquos; sed et Arbores Terminales, apud Paulum IC. Receptar. Sent. l. 5. tit. 22. et indiscrete, arbores lapidesve Terminales, apud IC. legg. 1. 3. ff. de Term. moto. Signate Ovid. Fast. l. 2. v. 641. Termine, sive lapis, sive es defossus in agro Stipes, ab antiquis sic quoque Numen habes. Et ex eius imitatione Tibullus, l. 1. Eleg. 1. v. 11. Nam veneror, seu stipes habet defossus in agris, Seu vetus in trivio florida serta lapis. Frequentius tamen lapide terminatos fuisse agros, docet idem Eleg. 3. l. eiusd. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. cum Paralipomenis Thomas Dempsteri, supra voce Silvanus, qui primus in terra lapidem finalem posuisse olim creditus est, hincque Terminalis quoque nomen accepit, ut et hic infra.
TERMINUS
Dei loco habitus est, quod, post Saturnum eractum, caedes aclites rusticorum dividendis agris sustulisset. Sacrificabant ei mense Februar. in aede, qua super eum foramen in tecto patebat, quod nefas esse putarent Terminum intra tecta consistere. Numa Pompilius, secundus Romanorum Rex, cum publicum agrum Populo romano et privatum certis limitibus, terminisque definivisset, sacellum erexisle Termino traditur, in colle Tarpeio: cui nihil animatum sacrificaretur, sed liba tantum, pultes, et frugum primitiae. Saxum vero fuit hic Deus, unde et termini agrorum tales fuerunt, licet et postea stipes et arbor et tegula etiam pro termino posita. Existimat Lactantius in primo, c. 20. Terminum eum fuisle lapidem, quem pro Iove devoravit Saturnus, quem Graeci bai/tulon] vocant, Abadir Latini, ut Priscianus et alii scribunt. De hoc exstat lepidum aenigma apud Agellium, quod Iovi solus omnium Deorum cedere noluerit, l. 12. c. 6. Semel minusne, an bis minus sit, non sat scio, An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere. Festa eius dicuntur Terminalia. Horat. Epod. Od. 2. v. 59. Vel agna festis caesa Terminalibus. Ovid. l. 2. Fast. v. 655. Spargitur et caeso communis Terminus agno: Nec queritur, lactens cum sibi porca datur. Conveniunt, celebrantque dapes vicinia simplex; Et cantant laudes, Termine sancte, tuas. Tu populos urbesque, et regna ingentia finus: Omnis erit sine te litigiosus ager. Nulla tibi ambitio est: nullo corrumperis auro: Legitima servas credita rura fide. Hinc Erasmi Symolum: Cedo nulli. Nic. Lloydius. Coeterum, inter antiquissimos Romanorum Deos fuisse habitum, loquuntur Legg. Regiarum fragmenta, a Viris doctis digesta, et argumento liquido est, nullum Deum prius illo, ex Legum praescripto, cultum, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 6. NOmen eius a terminando desumptum, Graeca origine. Xenoph. de Laccd. Rep. *tw=| te/rmati tou= bi/ou th\n kri/s3in prosqei\s2], Iudicium retulit ad finem vitae. Statua illi erecta erat, quadrato lapide vel stipite dedolato, uncto, coronato. Arnob. contrae Gentes, l. 1. Venerabar (o caecitas) nuper simulacra, modo ex fornacibus prompta, incudibus Deos et malleis fabricatos, eiephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine ordinatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar. L. Appuleius, floridorum, l. 1. Vel enim colliculus sepimine consecratus, vel truncus dolamine effigiatus, vel cespes libamine humigatus, vel lapis unguine delibutus. Et Apolog. l. 1. Negant se vidisse aut lapidem unctum, aut ramum coronatum in finibus eius. Similiter Siculus Flaccus, l. de conditionibus agr. Cum terminos disponerent, ipsor quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca quibus fossis factis defixuri eos erant et unguento velaminibusque et coronis eos coronabant. Plura vide apud Minucium Felicem Octav. Clementem Alex. l. 7. Strom. et in Protrept. Lucianum, in Charonte Petr. inprimis Colvium, in Appuleii locum cit. In eodem Poetae frequentes: inter quos Prudentius, in Symm. l. 2. v. 1005. ———— Vel lapis illic Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error Fasceolis. Et T. Lucretius Carus, l. 5. v. 1197. ——— Velatum saepe videri Vertier ad lapidem, atque omnes accedere ad aras etc. Coluerunt autem Romani Terminum in Capitolio inprimis, ubi cum Tarquinius Superbus templum amplissimum IOvi Opt. Max. exstruere vellet et propterea omnium aliorum Deorum aedes exauguraret, Terminus et Iuventus ei cedere noluerunt, uti discim us ex Livio, l. 5. c. 54. Dionysio Halicarn. l. 2. Lactantio de falsa religione l. 1. c. 20. Augustino, de Civ. Dei l. 4. c. 23. Aliis. Unde aenigane apud A. Gellium, l. 12. c. 6. Semel minusne, an bis minus, non sat scio: An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier Iovi ipsi Regi noluit concedere. Et Poeta alibi propterea ——— Capitoli immobile saxum vocat. De sacrificio ei offerri solito, diximus supra in Terminalia: quod festum incidebat in 7. Kal. Martias, vide de TErmini sacris Iustum Rycquium de Capitolio Rom c. 14. Sacra autem, praeter alia Ioca. acta in via Laurentina, intra quintum et fextum ab urbe lapidem, quod illi essent antiqui agri Romani termini, ut testatur Strabo, l. 5. ubi inter alia Sacerdotes sacrificium eo in loco peragere, quod Ambarvalia appelletur, refert. Ovidius vero Fastor. l. 2. tertium ab Urbe lapidem fuisse dicit, vide Anton. Thysium ICrum, NOtis in A. Gellium, l. 12. c. 6. Quod vero a Termini sacris om nem sanguinem abesse voluit Numa, significare hoc modo voluisse, ad quietem et certam pacem nihil utilius esse, quam suis se finibus tenere, docet H. Grotius, de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 15. §. 7. Eiusdem imagine Erasmum Roter. signare consuevisse, cum lemmate praedicto, refert Mutetus, apud Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 11. Nec omittendum, quod ad Christianos quoque priscae superstitionis Deo huic sacra facientis stricturas exiliisse legimus, apud Burcardum, l. 8. c. 94. Vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, vel ibi candelam, seu quodlibet munus deferat, velut ibi quoddam Numen sit. Quos facularum accensores appellatos hinc esse, Car. Macer. ait in Hierolex. etc. Hactenus de Deo Termino: Agrorum terminos seu limites quod attinet, olim nulli. Seneca, Hippolyto Actu 2. Sc. 2. v. 528. ——— Nullus in campo sacer Divisit agros arbiter populis lapis, Tibullus, l. 1. Eleg. 3. v. 43. Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris Qui regeret certis finibus arva lapis. Postea Numa, ut dictum, finibus agros qua publicos, qua privatos accuratius terminisque distinxit, quod alii post exactum statim Saturnum factum fuisse contendunt: et quidquid ob servationem finium in agro opera manuum factum est, Limes nonnullis auctore Aggeno Urbico est appellatum. Quorum ponendorum ritum, sic describit Sicuius Flaccus, loco cit. Cum terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant proxime ea loca, quibus fossis defixuri eas erant et unguento velaminibusque et coronis eos coronabant: In fossis autem, quibus imposituri erant, sacrificio facto hostiaque immaculata caesa, sacibus ardentibus in fossa cooperti, sangninem instillabant, eoque fruges et tura iactabant: favos quoque et vinum aliaque quibus ea consuetudo erat terminis sacrum fieri, adiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias lapides conlocabant, atque ita diligenti cura confirmabant. Figuram eleganter expressit Andr. Alciatus IC. Emblem. 157. Quadratum infoditur firmissima tessera signum, Stat cirrata super pectore imago tenus: Et sese nulli profitetur cedere, talis Terminus est. Proprie vero aliud limes olim, aliud terminus. Limites enim terminis distinguebantur, solique agri assignati continebautur limitibus. Hodie nullus ager limitatur, sed omnes terminantur, sicque omnis ager iam ea conditione est, qua Veter. arcifinius fuit, nulla videl. mensura, nec ullis limitibus clausus, sed montibus aut viis, aut rivis, aut fossis, aut aquarum divergiis, aut arboribus antem issis, aut quodam culturae discimine, terminatus, Agri vero privatorum invicem separantur lapidibus etc. Includebant autem apud Veteres centurias limites, per actus divisas ac in singulas centurias lapides ponebantur terminales, qui invicem distabant ped. II CCCC. si centuriae 200. tantum iugeris constarent: at in singulos actus pali defigebantur, pedes 120. a se invicem distantes, quae unius actus longitudo est. Salmas. ad Solin. p. 680. ubi rem Agrimensoriam Veterum accurate persequitur. Sicut de Terminis plura congessit Car. paschalius, Coron. l. 4. c. 4. Vide quoque supra in voce Confinia. Addo salem, arcas finales passim dictos esse veter. Romanorum terminos, quod ex lapide in modum arcae struerentur. Atque hae arcae nonnumquam tantum finiendis agris inserviebant, ut plurimum vero simul sepulchrales erant, unde et sepulturae finales, et monumentales termini, et memoriae in finem constitutae, in libris Agrimensorum occurrunt passim. Certe et arcae iuxta sepulchra plerumque ponebantur, et in ipsis sepuichris arae consecrabantur finales, solebantque huiusmodi arcae sepulchrales arcuata tecto concamerati, cuiusmodi termini, ut et alterius, qui nil nisi terminabat, figuram ex Hygino expressam habes apud retro laudatum Salmas. d. l. p. 1206. Vide quoque aliquid supra, in voce Arca. Apud eosdem porro Romanos, Leges terminorum causa latae variae sunt, de quibus hic infra. Plura autem in hanc rem, praeter Auctores praefatos, vide apud angelum Politianum, Miscellan. c. 36. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. l. 4. c. 6. et. l. 8. c. 11. cum Paralipomenis Th. Dempsteri, Casp. Barthium, ad Statium, Alios: ut et supra passim. De Termino, in Ludis Veter. ubi consistebant cursores et quadrigae, cursu legitimo peracto, quod te/rma] Graecis, vide supra in voce Calx, item Creta, Meta, alibique: Antequam autem muris et sepimentis loca designata essent, stipes querneus aut quercus ipsa circumcisa, ne fronderet amplius: vel ingens lapis, aut plures lapides itidem in statuam aut molem rotundam compositi, eius vicem praestitere: uti discimus ex Statio, Theb. l. 4. v. 351. ad quem vide Barthium modo dictum: plura apud Iac. Ouzelium, ad Minucium Fel. p. 13. et seqq. etc. uti de vitro confracto minutatimque contuso ac Terminis nonnumquam subdito, infra voce Vitrum. Leges de terminis seu limitibus rogatae. a]. Numa Pompilius Legem tulit, qui Terminum exarassit, ipse et bos sacer esto, Fest. Dionysius Halicarn. etc. b]. T. Sempronius Gracchus Trbun. Plebis an. Urb. Cond. 620. P. Mutio Scaevola, L. Calpurnio Consulib. Ut per actuarios limites populo ius eundi esset, sanxit. Hyginus libello de limit. constit. g]. Mamilia postea, a C. Mamilio qui hinc Limitanus dictus, lata est, quae in finibus agrorum 5. aut 6. pedum latitudinem praescripsit, quos usu capi vetabat. Cicer, de LL. l. 1. et in Bruto. Eadem singulos arbitros regendis finibus datos esse, docet idem. d]. Cornelia Lex, L. Cornelii Sullae Felicis; et Iulia C. Iulii Caesaris Dictatorum, repetitio Semproniae fuit. Hyginus ubi suprae. Praeter has reperiuntur in lib. Variorum Auctorum de agrorum conditionibus, fragmenta aliquot legis Mamiliae, Rosciae, Peduceae, Allienae, Fabiae, quae, uti a Iusto Lipsio annotata sunt, in opus suum transtulit Rosinus, l. 8. c. 11. ubi multa addit de limitibus decumanis, cardinibus prorsis, transversis, maritimis, montanis, actuariis, lineariis aliisque huc spectantibus.
TERPHALAEI
populi, Esdr c. 4. v. 9.
TERRA
communis ommunis omnium parens, ut caelum Deorum, credita est, Plin. l. 2. c. 63. unde pro Numine olim culta, quod modo aliter, modo Vestam vocabant, Servius, ad Aen. l. 3. v. 283. Nam e Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem Terra, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat. Cuius simulacrum muliebris forma, tympanum gestans, quod Terra ventos in se contineat, Suidas in voce gh=s2 a)/galma]. Hinc per eam iuratum Romanis, Graecisque, uti in Theatro Hum. Vitae docet Zuingerus, p. 142. Vide quoque Cael. Rhodig. l. 15. c. 14. et hic passim, inprimis in voce Herthus, ac Tellus, quae in Sacris usitata, plura vero de cultu, habitu et statuis eius habes legere apud Pausaniam, l. 8. et in Superstitionibus Caspar. Barthii. Addo saltem tunicam Terrae tribus coloribus variari consuevisse, pro temporum anni ratione, viridiin segetibus lactentibus, flavo in maturis et candido in nivibus, uti apud Salmas. videre est Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 2. In hanc infans, modo in lucem editus, sollenni ritu olim staturtus est, postquam esset lotus: Quae causa, quod apud plurimos Auctorum infantes nudos Terra excipere dicitur. Quo eleganter collineat Plin. l. 7. in prooem. Natura hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum. More e sacris Hebraeorum ad Romanos transsato, qui tamen ante Iustinianum desiit. Religiose autem ea, quamprmum attigissent Augusti, consecrata est, Sueton. Octav. c. 5. Causa ritustriplex fuit, sive ut vocem, Terrae contactu, acciperet infans, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. sive, ut auspicaretur rectus esse Diis Coniugalibus, Varro, de R. R. l. 2. unde ab Obstetrice erectus in Terram statuebatur: sive denique, ut Opem seu Matrem communem salutaret. Macrob. iterum Saturn. l. 1. c. 10. Et sic in terra constitutis Statina Dea puerilis, vel, ut aliis visum, Statarius, praefuit. Inde suscipiebantur a Parente, vel Procuratore eius, quo inter legitimos numerarentur heredes: quae sublatio ope Deae Levanae facta credebatur, uti dictum pluribus, supra non in uno loco. Sed et in Opalibus tangebant Terram ut supra diximus ubi de iis. Contra, Parricidis, ex veter. legum Romanarum praescripto, soleae ligneae inductae sunt, sicque in carcerem ii ducti. Ne terram communem omnium parentem attactu improbo contaminarent, Hadr. Turneb. Adv. l. 13. c. 13. Posteaque, ob eandem. rationem, culeo insuti ac in mare proiecti sunt, uti supra dictum. At scelerati alii vivi ea obruti, uti Vestales stupri convictae. Sed et Olha Plescoviensis legatos Drevulianorum, qui eam Malditto Principi suo, a quo Igorus Russorum Princeps Olhae maritus caesus fuerat, in uxorem peterent, eodem supplicio affecit, teste Sigismundo Herberstenio de Rebus Moscov. Alias sepultis terram levem precabantur Veteres, insepultis terrae aliquid iniciebant, utidixmus supra in voce Gleba, item Pulvis: quemadmodum de more terram et aquam offerendi, in signum deditionis, Persis olim usitato alibi. Vide quoque Alexandrum ab Alex. Gen. Dier. l. 4. c. 7. de simulacro vero Terrae Athenis, a Iove suppliciter petentis aquam, eundem, c. 16. etc. Coeterum Geographis Teera seuOrbis Terrarum, orbem denotat Terraqueum, partibus suis solidis ac liquidis constantem, h. e. ipsa Terra, Aqua et Aere, cuius ambitum vocant Atmosphaeram. Et quidem, quod ad figuram Terrae, non tantum vulgus credit, in latissimam planitiem eam excurrere, cuius terminus sit circularis linea, sed et Patrum non paucis idem creditum: illam nempe infinitis radicibus extendi ac fundari. Lactantius, Inst. div. l. 3. c. 24. Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 9. Alii: quod nostra quoque aetate Franc. patricius magno nisu contendi. Unde error ortus alter, Antipodes non dari, vide Nicol. Nancel. Microscomi l. 9. ubi Lactantii, Augustini, Nazianzeni verba laudantur: Quod Christiani plerique mediae aetatis senserunt, et Bonifacius Episc. moguntinus hoc argumento confirmvit, Si essent Antipodes, alii homines, alius Christus, Aventin. Ann. Boior. l. 3. Cui cum Virgilius in Bavaria Episcopus adversaretur, Bonisfacius apud Zahariam Pontificem Roman tantum effecit, ut is ad Utilonem Regem Bavariae literas daret, quibus hic motus Virgilium exilio multavit. Hodie vero rotunditas Terrae experientia et rationibus ita demonstrata habetur, ut omnis plane scrupulus facile cuique demi possit. Neque obstat Ioh. Childrei, Angli diligentissimi, in Britannia Baconica sententia, qua Terram ovalem facit. Vide quoque supra Globus. Magnitudo illius 5400. milliar. German. quorum singula 1900. perticas Rhinlandicas contineant, aestimari solet: Hoc sil. est punctum illud, quod inter tot gentes ferro et igni divitur, Seneca praefat. l. 1. Natural. Quaest. O quam ridiculi mortalium termini, Ultra Istrum Dacus ne exeat: Strymo Thracas includat: Parthis obstet Euphrates, Danubius Sarmatica ac Romana disterminet: Rhenus Germaniae modum faciat: Prenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat: Inter Aegyptum et Aethiopiam arenarum inculta vastitas iaceat. Idem paulo post, Punctum est istud, in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima, etiam cum illis utrinque Oceanus intercurrit. Modos magnitudinem istam inveniendi prolixe tradit Varenius, Geogr. l. 1. c. 4. et Willibrordus Snellius in Eratosthene Batavo. Causam cum Ricciolo, Geogr. l. 5. balbutimus: Hominem uno anno, ab uno Polo ad alterum ambulare posse, si, quod non adeo difficile iter est, septem milliaria cum dimidio quottidie conficiat, Videri itaque probabile, Deum O. M. admensum fuisse Terrae Globum humanae staturae, et facultati ambulandi, ut homo, si velit, possit uno anno discernere omnes tempestatum vicissitudines, quas Sol abeundo ab uno Tropicorum et redeundo ad eundem efficit et ex ea contemplatione rapi in admirationem ac amorem Sapientis simi ac Munificentissimi Conditoris. Longitudo eius extensio est ab Occidente in Orientem; Latitudo, extensio eiusdem versus Polos: quam utramque Georgraphi in Terrestri globo certis exprimunt circulis. E' quibus circuli longitudinis, quos et Meridianos vocant, Aequatorem ad angulos rectos secant, et integri exhibentur numero 18. dimidiati seu semicirculi 36. Latitudinis vero Circuli, ad Aequatorem parallele ducuntur et ad utrumque Polum usque pertingunt, denis a se invicem gradibus distantes. Inter quos occurrunt oblique ducti circuli seu arcus reliquos omnes varie secantes, hincque Loxodromiae appellati numero totidem, quot venti sunt, quorum etiamnominibus veniunt, in re nautica magni usus etc. Vide hac de re pluribus disputantem Auctorem Orbis Geogr. ac Civilis, part. l. c. 1. uti de Terraemedituilio aliquid infra, voce Umbilicus. Quod vero Terrae totius proportionem attinet, inter Christianos, Muhammedanos et Paganos idololatras instituendam, Edwardus Brerewodus Anglus in sua Investigatione Linguarum ac Religion. c. 11. et 14. hanc init: Si cognitas Mundi regiones (videl. Europam, Asiam, Africam, Americam et iist contributas insulas) dividamus in triginta portiones aequales; Christiam possident portiones quinque, Muhammedani portiones sex, idololatrae sive pagani portiones novendecim. Quamvis interim omittas considerationem terrae Australis sive Antarcticae, quam Magellamcam vocant. Ubi merito usurpes illud Servatoris nostri: Ampla quidem est messis, operarii autem pauci. Rogemus igitur Dominum messis, ut emitt at operarios in messem suam, Matth c. 9. v. 37, 38, et c. 24. v. 14. De investitura per Terram, diximus suo loco. De Teraemotu, ut hoc unum addam, tremente Terra Neptuno olim, illo tamen non nominato, sacrificatum fuisse, diximus supra, in Neptunus: quem proin cum ea commune habuisse templum, ex Musaeo apud Pausaniam notavit Marcellus Donatus in Dilucidationibus suis citatus Dempstero, in Rosin. l. 4. c. 11. Vide et supra aliquid voce Ptihaules. De Terris medicinalibus, vide Plin. l. 35. c. 16. Salmas. ad Solin. p. 130. Alios, ut et hic passim quaedam etiam supra, vocibus Geographia Geomantia, et Geometria, nec non Iter exstaticum terrestre.
TERRA_Ethim
in tribu Ephraim, in qua Luza aedificatur, Iudic c. 1. v. 23.
TERRA_Thob
est in tribu Gad, ad hanc fugit, hicqueve habitavita Iephthe, Iudic c. 11. v. 3.
TESSERA
ab Ionico te/ssera] pro te/ssara], i. e. quatuor, quod omni ex parte quadrata esset; in genere idem cum signo symboloque: Quae quanta apud Veteres in celebritate fuerit, nemo est qui nesciat, in Ludorum Hosp talitatisqueve ratione inprimis. Cuius figurae essent, nomen satis indicat: materia ligustrum fuit, teste Plinio, hist. Natur. l. 16. c. 18. Pignorius eburneas se vidisse ait non paucas, ac eiusmodi unicae, quam penes se habebat exemplum apposuit, in Comm. de Servis, cum inscr. *p*i*l*o*m*u*s*u*s *p*e*p*e*l*i] in uno latere: in altero SPECTAVIT; et icone fuscinae trifuercae, in tertio; ac rami olivae, in quarto. Unde probat, notas illas SP et SPECt. sicut in aliis expressum ostendit, quae doctos viros hucusque torserunt, nihil aliud significare, quam SPECTAVIT: ut detur intelligi, conductos fuisse aliquos, velut ab Editore Gladiatores insignes, rude olim donatos, spectandigratia, non pugnandi: Et sane, pergit, in his Tesseris vix aliud symbolum videas, quam fuscinarum et plamarum, quae ad ludum gladiatorium pertinent. Vidgarunt earum inscriptiones (vide Aldum in Orthogr.) alii cum titulo nescio cuius eburnei Figlini, quod ego non satis capio. Nomina, quae in ipsis leguntur, servilia procul dubio sunt ANTHUS, FAUSTUS, INGENUOS, OLYMPUS, REPENTINUS, HERMES, FELIX, PHILODAMUS, PHILARGYRUS: et me iudice, non alios innunt, quam tesserarios nostros, ut is, cui Tessera obtigerat, haberet statim in promptu nomen erogatoris familiaris. Non pugnabo tamen admodum, si quis Gladiatores, qui spectabant, interpretetur: pronior utique in priorem illam seu divinationem, seu coniecturam. Ut ut res sit, illud profecto statuendum videtur, huiusmodi Tesseras in usu fuisse, ut Spectatores inde aliquid lucrarentur. Martialis l. 8. Epigr. 78. v. 9. Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis, Nunc dat spectatas tessera longa feras. Nunc implere sinus securos gaudet, et absens Sortitur Dominos, nec laceratur avis. In quae verba sic Turnebus, Adv. l. 29. c. 9. In sphaerulis, inquit, seu tesseris ligneis, quae spargebantur in Populum, inscripta sunt munera vulgo cessura vel visarum et praesentium; vel absentium ferarum aviumque. Tesseras ergo et sphaerulas seu globulos populus rapiebat, quum iactarentur, et quod quisque in Tessera signum habebat, illud accipiebat ab Imperatore ut si inscriptus esset cervus, equus, domus; domum, equu vel cervum, a Caesare vel Munerario acciperet. Missilia itaque rem ipsam spargabant et mittebant: Tesserae promittebant. Ita non lacerabatur rapientium manibus absens avis, et implebat sinus securos. Et sic demum intelligitur, quod est apud a. Gellium, l. 10. c. 27. de Q. Fabii Epistola ad Carthaginenses missa, M. Varro autem non hastam ipsam, neque ipsum caduceum missa, sed duas Tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera simulacra hastae fuerunt incisa. Ad ealdem videtur respexise Claudian. de laud. Stiliconis Panegyr. 3. v. 345. Tum virides pardos, et coetera colligit Austri Prodigia, immanesque simul Latonia dentes, qui secti ferro in tabulas, auroque micantes. Inscripti rutilum caelato Consule nomen Per Proceres et vulgus eant. Descripsit autem hic Diptycha, quorum meminere Valentinianus, Theodosius et Arcadius A. A. A. Illud etiam constitutione solidamus, ut (exceptis Consulibus ordinariis) nulli prorsus alteri auream Sportulam et Diptycha ex ebore dandi facultas sit; cum publica celebrantur officia, sit Sportulis nummus argenteus, alia materia Diptychis. Et Symmachus, l. 2. Ep. 80. Quaeso igitur, ut eius nomine Diptycha et Apophoreta suscipere eignemini, qui apparatui eius plura et praeclara tribuistis, praeterea. Domino et Principi nostro, ad referendam largitatis eius sedulam magis, quam parem gratiam; auro circumdatum Diptychum misi, coeteros quoque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi. Et hae Tesserarum epigraphae explicant nobis sententiam Theodosii et Valentiniani, l. 3. C. Theodos. de divers. resc. Perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesser ae designentur, et nostrae pietalis nomine censeatur: quod est, felici nomine pietatis nostrae impresso signentur, ut Imperator zeno loquitur, l. 10. C. de aquaeduct. l. 11. Non enim satis erat, ut Honorianae appellarentur. Vide Pignorium, locopraef. Hospitalitatis Tesseras quod attinet Veteribus usitatissimas et Hoero saepius memoratas, erat itidem ex ligno; aliave quandoque materia: quae in duas divisae partes ius inter duos hospitii firmabant, ad posteros quoque transmittendum. Hinc apud Plautum, Poenul. Actu 5. sc. 1. v. 25. is, qui Antidomo hospite usus erat, post huius obitum, filium eius adoptivum, certa hospitii spe adiit, Deum, inquiens, hospitalem et tesseram mecum fero: Contra fidei in hospitem violatae reus, Tesser am hospitii confregisse dictus. Qua de re vide plura supra, ubi de Hospitibus. Praeter has Tessera frumentaria saepius occurrit; apud Suetonium inprimis. Cum enim lege Gracchi esset obtentum, ut frumentum populo divideretur, et quidem senis aeris trientibus in singulos modios veniret; P. autem Clodii rogatione effectum esset, ut gratis daretur: Octavius Aug. ubi Imperium adeptus est, summopere curavit, ut illud institutum observaret, hacque liberalitate Populus benevolentior ei redderetur. Ideoque ter in annum quaternum mensium Tesseras dare destinavit, desiderantique consuetudinem veterem concessit rursus, ut suis quisque mensibus acciperet. Sueton. in eo, c. 40. Atque insuper Praefectum frumenti Populo dividendi constituit, Fuere autem hae Tesserae signa, quae qui exhiberent, frumentum Romae accipiebant. Hadr. Turnebus, Adv. l. 19. c. 26. existimat, fuisse frustilla lignea quadrata, certa insignita, et notata forma, quae data sint iis, quibus ius fuerit petendi frumenti publici, ideoque a Graeco te/ssara], uti dictum, derivat. Hoc certum, est, et ipsas minutas fuisse, Tesserulas proin Persio dictas, Sat. 5. v. 74. Publius emeruit scabiosum Tesserulam Far. An autem eodem reserendi sint parvi globuli lignei, de quibus Ioh. Xiphilinus, Epitomator Dionis, dubitat pignorius, forma reclamante. interim cum videamus non raro transire in aliam figuram res, quae ab arte sunt, manentibus tamen primigeniis nominibus: non temere s1fai/ria] haec Dionis e numero Tesserarum eximenda videntur. Accedunt ad ea, eburnea quaedam circularia segmenta, notis numeralibus inscripta: de quibus Romae erutis A. C. 1607. Pignorius quaedam ex archetypis expressit in suo de Servis Comm. vide quoque supra Globuli. Ab his Tesseris Frumentariis, an diversae fuerint Tesserae nummariae, an hae in vicem frumenti datae, quarum idem Suetonius, ubi supra, meminit, quaerunt Eruditi: ad inopiam certe Plebis sublevandam et illas fuisse adhibitas, ibi legimus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 34. Thomam Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 13. Is. Casaubon. ad Severum Spartiani, c. 23. ubi tesseras has frumentarias choenicaris fuisse cum Guil. budaeo statuit, Salmas. ad Aurelian Vopisci, c. 35. Alios; nec non supra passim, ubi de re Annonaria et Frumentaria Veter. item in voce Ligustrum item Panis. De Tessera Militari, infra dicemus: de Tesseris Vestium seu Scutulis quadratis videl. clavis, quae vestibus intexi apud Veteres quoque solebant et Graecis ku/boi, pli/nqoi, r(o/mboi], infimae Latinitatis Auctoribus tabulae dicuntur (sicut rotundi clavi in iis, oculi Lathinis, Graecis s1fragi=des2, ke/gxroi] et kegxrw/mata] dicti sunt) egimus supra non uno loco. Addam Plinii locum de Zeuxide Pictore, l. 35. c. 9. Opes tantas acquisivit, ut in ostentatione earum Olympiae, aureis literis, in palliorum tesseris, intextum nomen suum ostentarit. Sed et ad mandata perferenda tesserae adhibitae, ut ex Livio discimus passim. Qua notione vox exstat apud Sueton. Galba, c. 6. sollenni forte spectaculo plaudentes inhibuit, data tessera, ut manus paenulis continerent. Ubi tesseram vocat Ducis praeceptum, quod ab iis, qui proximi erant, primo exceptum per successionem ad omnes pervenit: nec refert sive id voce datum est, sive in pittacio scriptum. Utroque enim modo fieri solitum. Casaubon. ad loc. In divinatione quoque per Sortes, quam vocem supra vide, ubi grammatei=a] huiusmodi tesseras Graecis dictas esse vidimus. Ad debiti porro memoriam servandam. Vide supra Talia. Ad alia item: cuiusmodi Tesserarum magnam copiam adfert Tomansinus, de Tesseris hospitalitat. non ita pridem iuris publici factus, e quo duas mutuo sumptas transtulit Andr. Frisius, in ultimam Pignorii editionem unam cum inscript. MANLII MARTIALIS spectaculis destinatam; alteram, quam amatoriam fuisse amantiumque nomina peculiaribus intricata notis exprimere, arbitratur Olaus Wormius, in Monum. Dan. l. 22. etc. Hinc Tesserarii in familia dicti, qui adferentibus Tesseras, quas acceperant, frumentum, nummos, vestem, gemmas, mancipia, iumenta, et coetera huiusmodi vicissim erogabant. De iis exstat vetus Romae Inscr. Symphoro Tesserario Ser. Caesaris de domo Gelotiana fecit Philodespotus ex Hermaeo Fratri b. m. apud eundem Pignorium, ubi supra.
TESSERA
Militaris, Plamaedis inventum, Plin. l. 7. c. 56. tabella erat inscripta, quae Sole occiduo a Tribuno accepta ferebatur ad signorum Principes, rursumque ad Tribunum redibat, unde is omnibus datum esse signum cognoscebat, necedum se intendentibus tenebris, perque omnes ad se pervenisse, Cael. Rhodig. l. 27. c. 21. platei=on] vocat Polybius, quod taleola esset vel tabella lata inscripta; item culi/fion], quod e ligno. Parthenii Spartani luto eius vice, alias Spattani arundine, usi sunt: Sp#eptem Persae, dum Magos noctu adoriuntur, nodum posticum tiarae in frontem, eodem fine reiecerunt; nonnumquam et voce seu clamore, buccina, antiquitus scil. dabatur. Nempe hoc bellico symbolo signoque socii milites dignosceantur ab hostibus, ut pro quibus, et contra quos, arma sumerent, haberent notum, ut hodieque fieri videmus. Dabatur autem illa celerrime. Statius, Theb. l. 7. v. 236. ———— Fugit ordine velox Tessera ———— Et quidem Iphicrates militibus suis dedit tesseram, Mercuium Philium; Iulius Caes. Victoriam, Pompeius M. herculem Invictum. In Pompeii Iunioris castris tessera fuit, Pietas; in M. Antonii Lardeus, Syllae Apollo, ut et Bruti in Philippicis. Augustus Venerem dedit Genetricem, Nero Optimam matrem, Autoninus aequanimitatem, Severus Laboremus, Pertinax Militemus, Manuel Comnenus Ferrum; Christiani in orientem militatum proficiscentes, Deus vult etc. Sed et Cyri tessera fuit, Iuppiter belli socius et dux, Demetrii Poliorcetae Iuppiter et Victoria, Antiochi Soteris adversus Galatas moturi, Benevalere etc. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 4. c. 2. Hanc qui militibus tribuebat ac per contubernia militum praetorianorumque nuntiabat, Tesserarius itidem dictus est, apud Romanos, cuius officii mentio non infrequens in veteribus Inscr. Sic legimus, TESSRARIO. OPTIONI FISCI. CURATORI. Item IN. EIS. TESSERARIO. OPTIONI. VEXILLARIUS, apud Salmas. Not. ad Adrian. Spartiani, c. 11. In quarum illa miles ex Tesserario promotione factus Optio et postea Procurator Fisci: in hac ex Tesserario item Optio, inde Vexillarius factus, indigitatur. Vide hanc in rem apud eundem, ibid. plura, nec non apud Lipsium de Militia Rom l. 5. c. 9. et ad Polyb. Bernartium ad Statium init. l. 10. Alios infra itidem voce Vigil. Tesseras vero dare non esse Imperatorum, sancit Leo Imp. in Tacticis c. 20. v. 180.
TESSERAE
nomen ludi apud Veteres multum usitati. A. Gellius, l. 1. c. 20. *ku/bos] est figura ex omni latere quadrata: quales sunt Tesserae, quibus in alveolo luditur: ex quo ipsae quoque appellatae ku/boi]. Ubi Tesseras sive cubos a cubo denominari scribit: aliis Tesserarum figuram, quae cubi appellantur, cubo nomen dedisse existimantibus. Quale id ludi genus fuerit, non adeo obvium: Dempsterus cumTalis confundit, uti visum; At numerus Talorum maior. Martialis, l. 14. Epigr. 15. Non sum Talorum numero par Teserta ——— Talis enim ludebatur quatuor, tesseris vero duabus, ad summum tribus. Et distinguit Gellius, l. 18. c. 13. Talos aut tesserulas: ut alia omittam. Gronovius hoc nomine intelligit Ludum duodecim scriptorum, admodum similem illis, qui hodie Trictrac; aut Verkeeren ant Lurtschen aut simplicius genus Aus und ein Gallis Germanisque utrisque appellantur. Et certum in tabula lusoria, ut apud nos, sic olim apud Veteres duplicem praecipue lusum viguisse, Calculorum seu Latrunculorum et Tesserarum, quem et Tabulae lusum simpliciter nominabant; in quo calculi quoque adhibiti. Mittebantur itaque Tesserae vel iactabantur per pyrgum seu fritillum, (praeter pyrgum etiam yhfobo/lon] habet Ioh. Antiochensis) ut hodieque inter collusores diffidentes: Calculique dabantur et movebantur in eadem tabula vel alveo lusorio, notato duodecim lineis, sive scriptulis utinque, Martailis, l. 14. Epigr. 17. Hic mihi bisseno numeratur Tessera puncto: Per quae collocabantur et procedebant calculi, prout illos Fortuna iactus et ars iactum disponentis iuviset: Calculum vero reducere licitum non erat, nisi adversarius concederet. Erant calculorum triginta, quindecim russei seu nigri et quindecim albi: Tesseris vero plurimum duabus, interdum et tribus utebantur. De illis cento Virgilianus, Triginta magnis adversos orbibus Orbes. De istis, Seneca in ludo de morte Claudii, extr. Nam quoties missurus erat, resonante fritillo, Utraque subducto fugiebat Tessera fundo. Seriem linearum seu scriptorum, Iter Petroniu; Tramitem vetus Epigr. vocat; quem qui occupasset, et adversarium cum calculis in sua parte frequentibus, minimum uno, reliquisset, victor erat: Quod Petronius omnium testorum iter consumere, ait, vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 15. et supra, ubi de Scriptorum duodecim ludo. Inventorem Ludi, Graec. th=s2 pettei/as2], Palamedem faciunt plurimi. Nonnulli de Latrunculorum id concedentes ludo, Tesserarum ludum ab Aegyptiis ortum fuisse, contendunt ex Platonc in Phaedro: Nam pettei/a] haec cursum Solis ostendebat, per duodecim Zodiaci signa, ut Eustathius monet. Vide Anton. Thysium, Notis in Gellium, l. 1. c. 20. Salmasius duplicem apud Graecos usitatam pettei/an] contendit, alteram simplicissimam, quinque solum calculis (quos Graeci pissou\s2] dicunt) ab utraque ludentium parte, absque tesseris, tractatam; alteram, longe operosiorem et ingeniosiorem, tesseris calculisque 15. utrinque ludi solitam: In illa, tabulam decem lineas habuisse, quinas ab utraque parte, et mediam inter illas, Sacram dictam, ad quam victus quasi ad ultimam anchoram confugerit; in ista, duodecim lineas sive scripta fuisse, in quibus ad tesserae iactum calculi fuerint dati: illam palamedis, hanc Aegyptiorum fuisse inventum ait. Certe Sophocles de his pessoi=s2] loquens, quos primus invenit Palamedes, semper eos a)po tw= ku/bwn] separat: Hesychius quoque, ubi pettei/an a)po\ th=s kubei/as2] distinguit, priori voce simplicem illam, quae meris calculis: posteriore vel simplicem item, in qua meris tesseris, vel duplicem illam, in qua et tesserae iactabantur, et ad earum iactum calculi movebantur, quamque dia\ ku/bwn pettei/an] plene alibi vocat, intellectam vult. De Latrunculorum ludo suo loco. Materiam quod attinet, apud Petronium Satyr. Trimalcionem tabula terebinthina, Tesseris. crystallinis, et loco calculorum aureis argenteisqueve denariis, usum fuisse legimus: e'ligustro et ebore alias Tesserae frequentes, etc. Haec de ludo, in quo et Tesseris et calculis pugna fiebat: Sed et solis Tesseris non raro ludebant, et quidem tribus antiquitus; media aetate duobus, postremo aevo ad trinos redeunte. In hoc ludo, missus seu iactus duo inprimis notabiles erant, Senio et Maonas; quorum ille Graecis *kw=os], hic *xi/os], dictus est: Suid. in voce *kw=os, o( me/n ga\r *xi/os e)dun/ato e(n o(/de *kw=os e(/c]. Unde proverb. *kw=os pro\s2 *xi/on], de comparatione maxime imparium. An autem hi iactus a numero punctorum, an Tesserarum omnium situ, nomen nacti sint (Non enim singulis Tesseris, sed tribus, ut dictum lusisse videntur) incertum est. Interim hoc certum est, Tesseras punctis notatas fuisse, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 5. c. 6. Quo proin trahit Gronovius versum Martialis de bisseno puncto, proxime laudatum: quae cum alii explicent de lineis seu scriptis seu grammai=s2] tabulae; ille de numeris, in ipsis Tesseris punctis ac signatis, accipit; Ita enim is, Unde numeros pro Tesseris, in quibus numerantur puncta, Ovidius l. 2. Artis, v. 203. Numerosque manu iactabit eburnos. Et nihil verius illa vulgi Interpretum sententia, in hac Tabula binis teseris ludi, sive exerceri Tesserarum et calculorum lusum, quo Tesserae summum habebant duodecim puncta, nempe si exsistant duo seniones: in quo per tesseras numerantur usque ad 12. puncta. Si plura numerari dixisset, plures forte Tesseras intellexisset, loco cit. Videtur tamen, Senio, qui alias Basilicus, item Venus, (namqueve nomina haec Tesserarum aeque ac Talorum ludo nonnulli communia faciunt) is dictus esse iactus, cum omnes tres Tesserae senionem ostenderent; cui Canis seu Canicula, cum nempe tres monades prodirent; opponebatur. Persius, Sat. 3. v. 48. ——— Quid dexter Senio serret, Scire erat in votis, damnosa Canicula quantum Raderet. Quod probatur veriverbio, Aut tres sex, aut tres Tesserae: quo indigitatur, aut omnia lucrari, aut omnia perdere nobis constitutum esse. Eundem Senionem Rhodiginus Midam quoque nominatum esse, annotavit, In Tesserario ludo Midas iactus erat fortunatissimus; ex Suida, ubi ait, *mi/das2 o( e)n xu/bois1in eu)boulo/tatos], Midas in tesseris consultor optimus. Aliud significabat senio in Talorum ludo, ubi similiter felicissimus habebatur. Stesichorius iactus, cuius mentionem facit praefatus Cael. Rhodig. l. 20. c. 27. aliud ludi genus innuere videtur, in quo octonarius numerus victoriam dabat: idqueve ex eo, qod monumentum Poetae huius ex octonis constaret omnibus, unde Proverb. *a(/panta o)ktw/]. Porro, Tesserae in conviviis, non minus quam Latrunculi frequentissimae. Iul. Capitolin. in Vero, c. 5. Post convivium lusum est Tesseris usque ad lucem. Senile inprimis expercitamentum, Cicer. de Senect. c. 16. Nobis senibus ex lusionibus multis Talos relinquant et Tesseras: apud Latinos nempe; Graecis enim puerile id etc. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 13. Thom. Dempst. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 1. Alios; imprimis vero Claud. Salmas. qui ludum hunc Veterum praeclare illustravit, ad Flav. Vopisc. in Vita Proculi, c. 13. nec non hic passim, praesertim ubi de Alea, item in voce, Planum, Plistobolinda et Tabula: uti de voce Ambigua Lartis Tolumnii Veientium Regis in Tesserarum iactu, Legatis Romanis exitiali, Liv. l. 4. c. 17.
TESTACEA
in Aquatilibus, lepas, ostrea, conchae, cochleae; sicut crustata, cancer, pagurus, maia, locusta etc. Homini inserviunt, ad cibum, ut ostrea: ad ornatum, ut conchylia et murices, unde purpura; pinnae item, unde margaritae eruuntur: ad suffitum, ut o)/nuc] conchylii operculum, Hebr. Secheleth. quod inter aromatum species censetur, Exodi c. 30. v. 34. et Ecclesiastic. c. 24. v. 21. Bochart. ubi supra, l. 1. c. 8. Plura vero, apud Ulysseum Aldrovandum de Testaceis, ubi iconas fere sexcentas testudinum et ostreorum expressit etc. Sed et scaphis testaceis in Nilo Aegyptios usos legimus, apud Strabonem, ubi de canalibus ac fossis Nili: kata\ r(as2w/nhn ple/ontai tos1au/thn, w(/s2e kai\ o(s2ra/kina e)ni/ois2 pwrqmi/a]. Quod Iuvenalis Sat. 15. v. 127. explicat, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis Et brevibus pictae remis incumbere testae. Nempe ex testa fictili, de qua supra, istiusmodi schaphas factas, indigitans. Sed et testudinum marinarum testas Chelonophagis populis casarum vice fuisse, supra diximus: quidni et scapharum? Plura vide infra, in voce Testudo.
TESTAMENTUM
alienationis species est, et iuris naturalis. Quamvis enim id, ut actus alii, formam certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eo dato iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare, non pure modo, sed et sub conditione; nec tantum irrevocabiliter, sed et revocabiliter, atque etiam retenta interim possessione et plenissimo iure fruendi. Alienatio autem in mortis eventum, ante eam revocabilis retento interim iure possidendi, ac fruendi est Testamentum. Vidit hoc recte Plutarchus, qui cum a Solone dixisset permissam civibus Testamenti factionem, addit: *ta\ xrhmata kth/mata tw= e)xo/ntwn e)poi/hs1e] Effecit, ut res cuique suae propriae et in pleno dominio essent. Quo iure Abrahamus Patriarcha si sine liberis decessisset; res suas Eliezero relicturus fuerat, ut indicat locus Genes c. 15. v. 2. Quod vero alicubi externis Testamentum facere non conceditur, id non est iure Gentium, sed ex iure proprio illius civitatis, et forte ab illa veniens aetate, qua externi quasi pro hostibus habebantur: itaque apud moratiores populos merito exolevit. Sic Grotius de iure Belli ac Pacis l. 2. c. 6. sub sin. Apud Romanos tria fuisse testamentorum genera, A. Gellius docet, l. 15. c. 27. Tria enim genera Testamentorum fuisse accepimus, unum quod Calatis Comitiis in populi contione fieret: alterum in procinctu, quum viri ad proelium saciendum in aciem vocabantur: tertium per famtliae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur. Quae verba haud aliunde meliorem accipient lucem, quam ab iis, quae Theophilus scribit in Paraphr. Instit. l. 2. tit. 10. de Testamentis. Et quidem de Testamento, quod Calatis Comitiis dicebatur, Testamentum, inquit, hoc tempore pacis fiebat bis in anno hunc in modum. Praeco universam circumibat civitatem conclamans et totus Populus congregabatur, et ita qui volebat, teste Populo, Testamentum scribebat. De Testamento in procinctu paulo post: Procinctum vero Testamentum est, quod fiebat, cum in proelium essent exituri: nomenque ab habitu, in quo Testamenta siebant, sortitum est. Nam cum in incerto esset, an redituri essent procincti (i. e. parati ad proelium) Testamento prius facto in pugnam exibant. Pergit dein, Porro cum hae duae species tantum in usus essent, eveniebat, nt nonnulli repentina morte sublati intestati morerentur; neque enim Calatis Comitiis testabantur, quia nondum instaret tempus; neque item in Procinctu, quia bellum non esset. Deinde et illud mali ominis videbatur, sano quempiam et valente corpore Testamentum facere. Ob haec igitur tertia species inventa est, quae dicebatur per Aes et Libram: Fiebat enim per emancipationem Porro emancipatio est imaginaria venditio: In hunc vero modum vendebatur: Quinque aderant testes et Libripens, cives Romani, hique puberes. Atque his praesentibus, is qui successor defuncti erat futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollennia, et imaginarii pretii nomine nummum rerum domino dabat; appellabaturque Familiae Emptor. Deinde ordinabat moriens, quid post mortem suam sieri vellet, dicebat enim Familiae emptori sive heredi: Huic volo dari fundum, illi domum, alii centum solidos. Quo Testamenti genere invento, priora illa iam longo tempore in desuetudinem abierant. Sed et testandigenus per Aes et Libram, paulatim sperm coeperat. Nam cum idem Familiae emptor esset et haeres, pro certo habens is se heredem futurum, in dominum hereditatis insidias comparabat; unde complures pro veteri more familiae emptorem adhibebant; qui imaginaria emptione patrimonium morituri emeret, Sed Testator seorsim in tabulis aut chartis., quem sibi heredem esse vellet, scribebat, vide de hoc ultimo Testamenti generes, Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 7. Ordinem in Testamenti observari solitum, annotavit Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 1. c. 1. Primo capite (seu in prima cera) heredis fiebat institutio, sive unus, sive plures essent, qui in universum bona ex defuncti voluntate caperent. Sequenti capite et in ima cera, secundi heredes, legata et reliqua Testatoris voluntas ac dispositio ponuntur: sive aliquos onere gravare, aut si quibus dari, fierive oportere, testator pro sua voluntate, arbitratus esset: qui non Heredes, sed Legatorii sunt dicti. Fiebat autem id, ut etiamnum, septem testibus praesentibus, origine consuetudinis tracta ex Leg. XII. Tabb. Ut cum Pater familias super familia sua legaret, nexum faceret, perque Aes et Libram familiam manciparet: ac praeter Libripendem cives Romanos puberes ne minus quinque adhiberet: Ubi de Testamento per Aes et Libram, quod alias quoque Testamentum per Nexum, agentes DEcemviri, in hac imaginaria venditione quinque cives Romanos, Libripendem et emptorem, adeoqueve numero 7. requirebant. Verba sollennia, quae dicens Emptor, patrimonium morituri emebat, uti diximus, haec erant; Huius ego familiam, quae mihi empta est hoc aere, aeneaque libra, iure Quiritum, meam esse aio: Deinde aere percutiens libram id aes dabat ei, a quo hereditatem exspectabat, quasi loco pretii. Quae mancipatio cum facta esset, tum ordinabat Venditor, quid post mortem suam fieri vellet: atque haec Testamenti nuncupatio dicebatur, quae sic consueverat fieri, teste Ulpiano tit. Institut. 20. Tabulas Testamenti Testator tenens ita dicebat, Haec uti his tabulis cerisque scripta sunt, ita do, ita testor. Itaque vos Quirites testimonium praebitote. Fuisse vero testandi ius solis Patribus familias, annotavit Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. in tertia parte Legum XII. Tabularum n. II. etc. Ceterum ingens apud Romanos Testamentorum licentia, notatur Suetonio in Aug. c. 56. ubi, Iocis quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitum, contradixisse edicto. Et tamen de inhibenda Testamentorum licentia, ne Senatus quicquam constitueret, eum inter cessisse, refert. Mos scil. fuit Romanorum in Testamentis increpare alios, maledicere aliis, et liberam, de quibuscumque vellent, etiam de Augustis ipsis, vocem edere, uti discimus ex Luciano, apud quem Nigrinus Romanos per totam vitam mi/an fwnhn\ a)lhqh=] unciam vocem veram, edere, in Testamen- tis videl. ait. Clausula ustiata fuit, ut tribus pensionibus solverentur, Casaubonus ad Sueton. Aug. c. 101. Obsignabantur dein sollenni ritu, de quo pluribus agit Io. Kirchmannus, de Annulis, c. 3. Vide quoque supra Obsignatores, it. Signatores. Sic condita autem Testamenta iidem Vestalibus plerumque commendabant, uti de Caesaris testamento legimus, apud Sueton. in eo, c. 83. Nonnumquam plura ultimae voluntatis exemplaria seu a)nti/grafa] diversis locis, maioris securitatis causa deponebant, de quo more ad eundem in Aug. c. 101. Casaubonum vide etc. Sed nec privatorum solum opes, verum integra quandoque Regna Testamento ad alios transiere, quod de Regnis patrimonialibus, non vero de iis, quae Populi voluntate delata sunt, intellectum vult Grotius. Sicuti Rex Salomo Regi Phoenicum Hieromo dedit urbes 20. 1. Regum c. 9. v. 11. quas proprio iure possederat: ita Attalus Rex Eumenis fil. Regnum Pergamenum; et postea Nicomedes Rex Bithyniam, Romanis Testamento legavit, apud Florum l. 2. c. 20. Epit. Liv. 58. et 59. Unde Cicero 2. Or. in Rullum, Hereditatem cernimus, regnum Bithyniae. Libyae quoque pars Cyrenaica eisdem ab Apione Rege relicta est, Tacit. Annal. l. 14. c. 18. Et quis ignorat, verba sunt Tullii de lege Agr. Regnum Aegypti, testamento Regis Alexandrini, Populi Romani esse factum? Vide plura apud praenominatum Grotium, de Iure B.ac P. l. 1. c. 3. nec non ad Iustin. l. 5. c. 11. de Legibus vero Testamentorum nomine latis vide infra. Apud Athenienses ante Solonem nemindem licebat extra gentem et familiam suam heredem scribere, ex Lege memorata Plut. in Solone: *e)n tw=| ge/nei to=u teqnhko/tos dei=n ta\ xrh/mata kai\ to\n oi(=kon diame/nein]. Cuius ratio est apud Platonem, de LL. l. 11. quia bona testantis non sunt, sed gentis et familiae. Neque tamen omnibus fas fuit indiscriminatim c Solonis lege, sua Testamento dare legare: Feminis namqueve et pueris non licebat dare legare Testamento cuiquam, quod excederet pretium medimni hordei, *paidi\ mh\ e)cei=nai s1umba/llein mhde\ gunaiki\ para\ medi/mnou kriqw=n]: apud Isaeum de Aristarchi haer. Quae lex non fuit solis divitibus, sed etiam pauperibus scripta: habuitqueve pro modulo, pauperiorum censum, seu foenus annuum census eorum. Coeteris concessit Solon necessitudini generis amicitiam praeferre, et bona in uniuscuiusque posuit manu, ut possent quem vellent heredem scribere, nullis superstitibus liberis masculis; si modo non essent furiosi, aut vi morbi aut senectutis, vel pharmacorum de mentis statu deiecti, aut ab uxoribus circumventi, aut denique necessitate impulsi, aut in vinculis habiti, ex Lege, *o(/s1oimh\ e)pepoiou=nto w(/s2 te mh/te a)peipei=n, mht) e)pidika/s1asqai, o(/te *so/lwn ei)s1h/|ei, ta\ e(autou= diaqe/sqai ei)=nai, o(/pws2 a)\n mh\ pai=des2 w)=s1i gnh/s1ion a)/r)r(enes2, a(\n mh\ maniw=n h)\ gh/rws2, h)\ farma/kwn, h)\ no/s1ou e(/neken, h)\gunaiki\ peiqou/menos u)po\ tou/twn to=u paranow=n, h)\ u(po\ a)na/gkhs2 h)\ u(po\ des1mou= katalhfqei\s2], Demosth. yeudomart. b.] Qua solis civibus Aboriginibus et indigenis Testamentum facere concessum est: cum ascriptorum civium, qui orbi essent, bona in Aerarium fuerint relata. Qui vero heredes scribebantur, etiam in filios adsumebantur, Isaeus l. c. inde peregrini heredes scribi non poterant ab Atheniensi cive, Plato, ubi supra: quod etiam apud Romanos obtinuisse colligitur, ex Rescripto Imperatoris Titi Aelii Antonini A. ad Antestianum, l. 1. C. de hered. instituend. Nec nothi, nisi adoptione in familiam essent adsciti etc. In conscribendis tabulis Magistratum advocabant qui praesentia sua illas vel confirmaret et stabiliret; vel solveret ac infringeret; Harpocration e Dinarcho, Suid. Isaeus, Alii. Nominatim vero Astynomus advocabatur, Idem de Cleonymi haer. Nonnumquam, qui Testamenti tabulas consignabant, advocabant testes, non eorum, quae Testamento suo dabant lebabant, signatae enim erant iam tabulae, sed ut meminissent et testarentur, illum Testamentum fecisse, Idem de Nicostrati haer. Factum etiam est, ut nullae tabulae scriberentur (sicut apud Romanos calatis Comitiis) sed Testator voluntatem suam pro contione declararet et voce nuncuparet, Plut. in Alcibiade: quod tum fidebat quando convenerat Populus, e)n tai=s2 kuri/as2 e)kklhs1i/ais2]. Quod si Pater Testamentum scripserit, et liberis masculis heredes substituerit, si ante annum vicesim um aetatis liberi decederent, ratum id erat ex Lege: *o(/, ti a)/n gnhs1i/wn o)/ntwn ui(w=n o( path\r diaqh=tai e)a\n a)poqanw=s1in oi( ui(ei=s2 pri\n e)pidiete\s2 h(ba=|n th\n to=u patro\s2 diaqh/khn kuri/an ei)=nai], apud Demosthenem loco cit. Superstite tamen femina prole, licebat Testamento sua dare legare alteri, sub haec conditione, ut filiam superstitem in uxorem duceret: Ita enim Lex, *e)cei=nai diaqe/sqai o(/pws2 a)\n e)qe/lh| ti\s2 ta\ au(tou= a)\n qhlei/as2 gnhs1i/as2 katali/ph|], apud Isaeum de Pyrrhi haer. Adoptatis autem, si orbi decederent, Testamentum scribere non licebat: Nam aut filios habebat Pater adoptans superstites, aut ab intestato hereditatem illius adibant eius propinqui ex Lege: ta\s2 poihqei=s1in mh\ e)cei+nai diaqe/sqai, a)lla\ zw=ntas2 e)gkatalipo/ntas2 to\n gnh/s3ion e)panie/nai, h) teleeuth/s3antas2 a)podido/nai th\n klhronomi/an toi=s2 e)c a)rxh=s2 oi)kei/ois2 ou)=s1i to=u poihs1ame/nou], apud Demosth. contra Leocharem. Itaque Pater naturalis cernere non poterat hereditatem filii, quem adoptandum dederat in alienam familiam, Ibid. etc. Vide Plura apud Sam. Petitum, Comment. in Leges Atticas, l. 6. titulo 6. alibique passim. Ut de veteribus Germanis hoc unum addam, testari illos non fuisse solitos, sed mortuis parentibus liberos, vel si non adessent, proximos agnatos, in eorum successisse bona, ab intestato, adnotata Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 10. etc. Atque hactenus de Testamento Civili, praeter quod aliud Physicum dictum, occurrit apud Varronem in Belliores. Mandatum videl. morientis; cuiusmodi est Micipsae Regis apud Sallustium, in Iugurth. c. 5. 6. 7. s. Archippi et Antigenis in Epigramm. Paeti, apud Propert. l. 3. El. 6. et, ut alios omittam, Othonis Imperatoris apud Sueton. Vespas. c. 6. ubi is extrema obtestatione ultionem mandasse Vespasiano, ut heredi et amico, legitur. Ultionem enim mortis suae Romananos heredibus Testamento commendasse, etiam aliunde discimus. Vide Marcilium, ad loc. Ex hoc vero restamentorum genere nata esse civilia, Tullius notat, de Finib. l. 3. Hinc Testatio apud Scriptores Ecclesiae Romanae ius dicitur, quod Episcopi habebant disponendi de quarta, interdum nona parte relictorum in Testamentis, in pios usus; inde ortum, quod antiquitus statutum sit, ut rerum Testamentis relictarum auctoritate Ecclesiae distributio deinceps fieret, et ut Episcopis in pios usus certam illorum partem distribuere liceret. Decima postmodum pars concessa, teste Matth. Paris, A. C. 1190. eosdem in usus: Quartam tandem sibi arrogasse, nec amplius in pios usus expendendam, sed tamquam sibi propriam, et de qua disponere ipsis omnino esset librum, uti de intestatorum bonis, docet C. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, Andecabeo, Haeres, Intestatus. Leges Testamentorum nomine scriptae, apud Romanos. Furia, a C. Furio Tribuno Plebis lata est: Ne cui, nisi Manumissoris cognato, certisque aliis personis supra mille asses legare, mortisque caus â donare liceret. Voconia, a Q. Voconio Saxa Tribuno Plebis. Ne qui census esset, Virginem neve Mulierem supra quadrantem suorum bonorum heredem institueret: plusque cuiquam legaret, quam ad heredem heredesve perveniret. Ne forminae, ultra consanguineos, ab intestato succederent. Falcidia, auctore P. Falcidio Tribuno Plebis lata anno 613, varia habuit capita, de quibus supra suo loco, Cornelia, cuius auctor L. Cornelius Sulla Felix Dictat. et Consul. an. Urb. Cond. 673. sauxit: Ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde essentrata, ac si in hostium potestatem non pervenissent. E. que hac Lege inducta fictio est, ut qui captus apud hostes decederet, mortuus eodem momento, quo captus esset, putaretur. Iunia Velleia, duo capita habuit: Primum, ut mortuo Filio, nepotes nondum nati possint institui etc. Alterum, ut nepotes iam nati, vivente filio, ab avo heredes instituantur vel nominatim ex heredentur, ne forte mortuo post Testamentum filio sui heredes, ad exemplum postumorum, Testamentum instrment. Iulia dev vicesima. Iulia Caducaria. Iulia Miscella, vide suis locis. Pappia decimaria, ut vir et uxor, nullis ex co matrimonio exstantibus liberis, decimam ex Testamento, matrimonii nomine, capere possit. Si vero exstent liberi ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam, et pro communi filio, post nonum diem amisso, aliam: pro duobus post nonum diem amissis, duas. Glicia lex, de ratione inducendae quaerelae inofficiosi. Testamenti. Vide supra.
super_TESTIBUS_Aprinis_Herculi_iuratum
docet Pausan. sicque foedus factum cum Nelei liberis. l. 4. Civius iuramenti inde sollemnis omnibus Athletis, eorum parentibus, fratribus, Gymnasiarchis, ad Olympiacos Lduos rite faciendos, idem meminit, l. 5. Vide Caspar. Barthium ad Papinium, Theb. l. 5. v. 329. bui de variis Veterum iuramentis: uti de Testiculis victimarum inter alia, Diis offeri solitis, Clem. l. 7. Strom. et Arnob. l. 7. Hebraeis agnus, qui castratur, ut ex eo vervex fiat, quatuor nominibus appellatur contusus,] compressus,] et excisus,] i. e. cui testiculi contusi, vel avulsi, vel compressi vel excisi sunt. Tot enim modis castratio eius, ut et capri ac vituli, de quibus vide Aristotelem, Histor. Anim. l. 9. c. 50. ex Magone Columellam, l. 7. c. 25. Palladium, l. 6. c. 7. et Sotionem in Geoponicis, peragitur: inde ad nobilius animalium genus hominum saevitia more transsato, uti supra vidimus non uno loco. Quibus 4. vocabulis Hebraeorum examussim respondent Graecorum haec, qladi/as2, spa/dwn, qlibi/as2,] et tomi/as2], seu d)ktomi/as2] Vide Levit c. 22. v. 22, 23, 24. ubi de duodecim vitiis, quae animal ab Altari, quo minus in eo offerretur, excludebant, agitur. Sed et in sacris suis Graeci ac Romani accurate observabant, ut hostiae lectae et eximiae essent, neque claudae nec vitio sae: An vero et castratas illis offerre fuerit nefas, non adeo liquet: certe ubi de victimarum probatione Plinius agit, l. 8. c. 45. et 47. huius rei diserte non meminit. Interim, uti Eunuchos a sacra congregatione excludit Deus Deuter c. 23. v. 1. sic in Eunucho Luciani, Diocles asserit, Eunuchos non solum a Philosophia eiusque praemiis, a)lla\ kai\ i(erw=n au)tw=n kai\ perir)r(anthri/wn, kai\ tw= koinw=n apa/ntwn s1ullo/gwn], sed et ab ipsis sacris, et aspergillis, et publicis omnibus coetibus excludendos esse. Unde de hoc hominum genere Claudinan. in Eutropium, l. 1. v. 330. Hi nullas meriti vittas, semperque profani etc. Vide Bochart. Hierozoici Part. prior l. 2. c. 46. De suspensione per testes, inter supplicia Martyrum, nonnumquam adhibita, uti de Didymo apud veteres, de Waldensibus apud recentiores Scriptores, legimus, alibi. In Statutis Synodalibus Nicolai Episcopi Andegav. A. C. 1163. ubi legitur, Prohibemus singulis Sacerdotibus Parochialibus, ne ipsi Parochianis suis die Paschatis testes, seu hostias loco panis bened icti ministrent, ne ex eius ministratione, seu receptione erubescentiam excitare videantur, sed panem benedictum faciant, sicut aliis diebus Dominicis fieri consuevit: Car. du Fresne, forte, inquit, intelliguntur paniculi seu oblatae in testiculorum figuram formatae, quas in hoc Festo Paschali, loco panis benedicti, dabant, in Glossar. etc.
TESTIS
Isidoro, a quo quaeritur veritas in iudicio, quem quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne ei sit postea liberum, aut dissunulare aut subtrahere se: Unde alligatus quoque Cicer. l. 2. ad Q. Fratr. Ep. 3. Nerius index edidit ad alligatos, Cn. Lentulum et C. Cornelium. Erant illi homines liberi, de quorum conditione vide Callistratum ff. de Testibus, et quae ibi Arcadius ac Papinianus. De iis vero, qui testimonium dicere non potuerunt, vide A. Gellium, l. 15. c. 13. Qui idem, omnium feminarum unam Tarratiam viginem Vestalem lege super ea ad Populum lata testabilem (idoneam ad testimonium dicendum) factam esse, refert, l. 6. c. 7. Testimonium autem alii illorum sponte dicebant, alii inviti, quibus lex iubebat ut testimonium denuntiaretur ab Accusatore, qui uti eorum testimonio cupiebat. Val. Max. l. 8. c. 1. et Cicero in Verrem, Non putasti me in hanc rem tuis familiarissimis testimonia denunitaturum. In quibus causis vero invitis testimonium denuntiari non potuerit, ostendit Lex Iulia publicorum Iudiciorum, de qua supra. Et de his Testibus, si testimonium dicere respuissent, sic scriptum reperitur in XII. Tabb. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portam obvagulatum ito. i. e. si quis, cui testimonium denuntiatum sit, ipsum testimonium deseruerit, tum ad aedes eius, ad dicendum convitium, ito. In iterrogando Tesie sum mam industriae laudem fuisse positam, discimus ex Quintiliano, Institut, orator. l. 5. c. 7. ubi de tota ratione interrogandorum ab utraque parte Testitum pluribus ac subtilius agit. Vide quevoque Ciceronem pro Flacco. Formula interrogandi fuit: Quaero de re, arbitrerisne? Cui respondebant Testes iurati. Arbitror, Asconius. Religione hinc adducti Tastes a Cicerone dicuntur, quia illi iurati produci solebant, non solum, ne falsa dicerent; verum etiam, ne quae vera essent, tacerent, Cicer. in Lucullo. Coeterum interrogatio haec ipsam accusationem praecessit, id quod tum aliis legibus cautum est, tum Pompeia, de vi. Vide suo loco. Aliae tamen leges, post causam actam, Testes dari voluerunt, ut Lege Cornelia de repetundis, in Verr. Addit Quintilianus, aut a praesentibus testimonia dicta, aut per tabulas simpliciorem fuisse contra tabulas pugnam: Et adicit, saepe contigisse, ut testes laudare opus esset, cuius rei ratio ex artisicio Oratorio repetenda. Vide Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 9. c. 21. Apud Hebraeos duo vel tres Testes, ad probandum requirebantur; duo autem ad minimum, Deuteron. c. c. 19. v. 15. Hi in causa capitis, post sententiam latam, una cum Iudicibus manu imposita condemnati hominis capiti, dicebant: Sanguis tuus super caput tuum. Quo respicientes Iudaei, clamabant; Sanguis eius (Christi) super nos et super filios nostros. Matth c. 27 v. 25. Cum dein ad solum supplicii deducebatur, ante eum incedens Praeco publicus alta voce clamabat. N. N. ad mortem ducitur, ob commissum tale vel tale crimen, in hoc vel illo loco, hoc vel illo tempore, cuius rei Testes sunt N. N. Quod si quis noverit misero homini futurum utile, proferat, Moses Kotsensis in Sanhedrin. In ipso supplicio primimanum admovebant Testes, et cum reus e. g. lapidandus erat, primum in cum lapidem coniciebant ex lege Deuteron c. 17. v. 7. Manus Testium primum esto contraeum, et morte afficiant eum, postea vero manus totius populi etc. At si quis falsum dixisset Testimonium, quo paenae genere affectus fuerit, videndum. Et Carolus quidem Magnus Capitular. l. 3. c. 41. simpliciter, Falsi testis, ut non reperiantur, edixit: eademque praescripsit Synodus Bavarita, p. 146. Sed cum in id flagitii nimis proclives sint plurimi, apud varias gentes varia illis supplicia destinata sunt. Cappadoces enim, verba sunt Pseudocornuti ad A. Persium Sat. 6. v. 77. dicebantur habere natur ale studium ad falsa testimonia dicenda; qui proin nutriti in tormentis a pueritia, eqvuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant, cumque in poena per duxare apti sunt, ad falsa testimonia se bene venundent. Similiter non incelebris hodie Europae gens est, quae vili mercede conduci se patitur, ad idem faciendum, ut de aliis nil dicam; de quibus vere usurpes illud Iuvenalis, Sat. 14. v. 218. et 219. Falsus erit Testis, vendet periuria summa Exigua, Cereris tangens aramque pedemque. Apud Hebraeos itaque talibus Talionis poena irrogabatur. Deuteron c. 19. v. 19. Omnino facietis ei, (qui falsum testatus fuerit contra fratrem suum) quemadmodum molitus fuerat facere fratri suo: ut tollas malum e medio tui. Aegyptii capite plectebant. Diodor. Sic. Biblioth. l. 1. c. 3. Lydi, tamquam societate sua indiguos, vendebant, Melchior Iunius, Quaestionum Politicarum ton. 3. qu. 98. Indi, quam graviter in eos animadverterint, docet Strabo, l. 15. De Romanis vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 26. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri. Addo saltem, apud Hebraeos decem fuisse hominum genera, qui in testimonium a Synedriis neutiquam recipiebantur: Feminas, Servos, Minores, Fatuos, Surdos, Mutosque, Caecos, Impios, Impudentiores, Propinquos, et Periurii falsique ante convictos, de quibus ut et Testium falsorum poena, vide Io. Seldenum de Synedriis veter. Hebr l. 2. c. 13. §. 11. de accurato vero Testium in eadem gente examine, ibid. Indico saltem breviter rationes, ob quas Magistri haec hominum genera ad testimonium perhibendum velint esse inidonea. Et quidem Feminas arcent, quod ubi testes in Lege sacra designantur: masculine semper, numquam vero proferantur femimine, vide Numer. c. 35. v. 30. Deuter c. 17. v. 6. et c. 19. v. 15. Servos, quia fratris nomen iis non competat, quod adhibetur in hac materia Deuteron c. 19. v. 19. Minores, quia dicatur, et stabunt bini viri aut vir uterque etc. ubi de Testibus agitur. Nec ramen maiores admitti volebant, sine aetatis integrae signis, nec insuper illos. nisi rerum agendarum scientiores essent, ad testimonium de fundo aut praediis, sed tantum in causis rerum mobilium. Fatuum, iuxta Legem excludi aiunt, quoniam non sit filius Praeceptorum. Surduni porro Mutumve velut fatuum censebant. Caecum (de utroque oculo intellige) noluere admitti, quia in Lege habeatur, et testis fuerit, aut viderit etc. Impium, quia legatur, non pones manum tuam cum im pio, ut sit testis iniquus, Exodi c. 23. v. 1. Impii autem nomine int elligunt quemque reum facinoris alicuius, sive capitaliter, sive verberum poena plectendi. Impudentiores ob eandem rationem arcent, uti visum supra, in hac voce. Propinquos item, nempe paterno sanguine coniunctos. Maritus quoque et uxori in testium recipiendorum iure, velut pro una persona, ita habebantur, ut si alteruter inidoneus esset, utrique pariter essent inidonei. Et quidem hos exclusos aiunt, quod affectu facile abripi possent in transversum, etc. Praeterea Pontifex Maxim. non obligabatur in testimonium, nisi tantum pro causa Regis Israelis, uti habet Maiemonides, Tract. Aidoth c. 1. §. 3. et c. 11. §. 9. Vide quoque Gemaram Babyloniam ad tit. Sanhedrin. c. 2. fol. 18. 2. etc. Nec omittendum, quod Classici testes Romanis dicti sunt, qui signandis testamentis adhibebantur, Fest. alias Signatores quoque et Obsignatores appellati, septem numero, vide supra. Apud Scriptores Ecclesiasticos Festes Synodales testes sunt publice recepti a Synodo et probati, qui velut custodes et speculatores erant eorum, quae in Ecclesia fiebant, vel contra Synodi decreta decenebantur gerebanturque, Graecis *parafu/lakes2] nominati, ut notavit Iac. Cuiacius ad cap. septim. de Testibus cog. It. qui in quacumque paroecia eligebantur, adhibito super 4. Euangelia vel Martyrum reliquias iuramento, ut omnia, quae contra fidem fierent, observarent ac inquirerent, Iuratores Synodie etiam dicti, Car. du Fresne in Glossario, qui idem in Chartis Angliae Regum, quibus solus Rex subscribit, Teste me ipso vel Teste Rege, formulam esse usitatam, Pio II. olim sugillatam Commentar. suorum l. 3. ubi de mandato Henrici VI. alibi observat etc.
TESTUDO
in re militari tabulatum erat ex trabibus pluteisqueve factum, coriisque ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, sub qua latebant milites, qui viam turribus ac vineis muniebant, saxa de via removebant, solum aequabant, ac muros oppugnandae Urbis tentabant, Vitruvius, l. 10. c. 20. 21. et Caesar, l. 2. Bell. Gall. c. 6. l. 5. c. 9. 41. 42. 50. et psssim. Interdum etiam significat cratem scutorumque continuitatem, qua sublatis supra capita scutis protecti pedites sagittantium nubem vitabant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 16. Cuiusmodi Testudinis meminit Florus, l. 3. c. 10. Quis calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest, quam quod elatis super caput scutis, quum se Testudine, Barbarus tegeret, super ipsa Romani scutae salierunt Et inde in iugulos gladiis descendebant, Ubi Stadius, Testudo, ait, hoc loco militum manus est, quae consertis super caput scutis sese contra impetus lapidum et telorum desuper cadentium protegit, vide Lipsium Poliorcet. l. 1. c. 5. Similiter reliquiae Crassiani exercitus, urgentibus (Parthorum) telis in modum grandinis procubuere in genua Et elatis super capitae scutis, caesorum speciem praebebant, dein cum se rursus extulisent, miraculo fuere: apud eundem, l. 4. c. 10. Fiebat autem illa hoc modo: Impedimentis et levis armaturae militibus equitibusque in medium receptis, gravis armaturae pedites, qui oblongis et in morem tubi convexis utebantur clypeis, undique extrema claudebant, clypeosque hostibus obiciebant. Coeteri, qui lata gestabant scuta, in medio conserti, ea supra se et reliquos extollebant, ut densitate ordinum a telis desuper labentibus protegerentur: Hinc itaque Testudim nomen factum, a testae, qua cognomine animal se protegit, similitudine. Eiusdem usus erat et in urbium oppugnatione, et quando a Sagittariis, ut in Flori hoc loco, circum fusus erat exercitus. Stadius in locum. Sed et Testudo cuniculus subterraneus, quo sensu caeca testudo, occutrit apud Statium, Thebaid. l. 10. v. 542. ubi vetus. Scholiastes, Subfossis, inquit, testudine muris. Testudo enim omnis concavitas. Vel, quia tecti testudine suffodiebant cuniculo muros. E' quibus priorem interpretationem probat Barthius. Caeca enim, ait, testudo nihil aliud quam cuniculus subterraneus est, qualibus turres praecipue suffodi solitas notum. Vide eum ad loc. nec non ad Claudianum et Guil. Brittonem: adde Lipsium, ubi supra, c. 8 et quae retro dicta, ubi de Cuniculis.
TETRAPHARMACUM
ferculum Aelii Veri Augusti. Post Asiam enim domitam, luxus in urbem invectus, usque ad lapsam Rei publ. maiestatem invaluit, usque adeo, ut ingeniosi in gulam et helluationem Principes, in id unice incubuerint, ut novum aliquod convivandi delitiarumque genus excogitarent. Unde nonnulli apros integros convivis adponebant, Vetus Schol. Iuvenalis, ad Satyr. 1. v. 140. Quidam tot in mensa stationes faciebant, quot essent literae, quod commentum Gerae fuit, Severi Principis filii, apud Spartianum, in eo, c. 5. Erant qui ex omnibus Naturae Elementis, quod exquisitissium erat, gulae parabant. Lucan. Pharsaliae l. 10. v. 156. Infudere epulas auro, quod Terra, quod Aer, Quod pelagus, Nilusque dedit ———— Nec defuere, qui, in vicinia praeparatos cibos fastidientes, e longinquo advectos impense probarent: Ita enim frater Vitellii in patina, quam ob immensam magnitudinem Clypeum Minervae dictitabat, scarorum iecinora, fasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenic opterum, muraenarum lactes Carpathio usque fretoque Hispaniae per Navarchos ac triremes petitarum, commiscuit, apud Sueton. Vitellio, c. 13. Plura supra, ubi de Luxuria. Huiusmodi itaque delicatioris gulae Candidatos aemulatur Verus, in una paropside varias rerum species confundere gaudens, Tetrapharmacum, seu, ut alii, Pentapharmacum, excogitavit, ferculi genus, in quo sumen, phasianus, pavo, crustulata, aprugna. Vide Ael. Spartian. in eius Vita, c. 5. et plura hanc in rem apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. Imo tetrapharmacum Hadriani fuit, cui pavone addito pentapharmacum fecit Verus. Vide Salmas. ad Spartian. in Ael. Vero, et supra in voce Pentapharmacum.
THAAS
fil. Nachor ex Roma concubina. Gen c. 22. v. 24. Latin. hyacinthinus, festinans, aut silens.
THADAL
vel TIDAL, Rex Gentium. Gen c. 14. v. 1. latine conterens iugum, sive scientia elevationis, vel ascensionis.
THALAMUS
Graece *qa/lamos], item qala/mh]: quae tamen sic distinguit Ammonius, ut qala/mai] proprie sint delubra Dioscurorum, imo omnium Deorum interiores cellae, Dearum praeprimis, quae alias kalu/bai, pas2ois2] i. e. velis plumario opere varieg atis clausae, de quibus vide supra in vocibus Calyba, Oecus, Pastophori etc. *qa/lamoi] vero de hominibus dicantur: quod tamen discrimen non est perpetuum, cum et Dearum calybae qa/lamoi] appellentur passim. Est autem Thalamus proprie, remotissima pars aedium, Virginibus qua fida domus —— Uti ait Statius, Achilleid. l. 2. v. 77. alias *do/mos] Graecis, item oi)=kos] et parqenw\n]; inde *numfiko\s2 oi)=kos], seu Nuptialis oecus, in quem e virgineo thalamo transmittebantur, ut loquitur vetus eiusdem Schol. ad Theb. l. 4. v. 751. Novis enim nuptis conventuris novi fiebant thalami, i. e. tori, instar conclavium exstructi, idque singulari artificio. Claudian. Nuptiis Honorii, v. 214. —— alii thalamum docto componite textu, Stamine gemmato, picturatisque columnis Aedificetur apex —— Componebantur autem instar tentoriorum, ut nunc etiam. Unde skhnopagei=s2] dicti Poetae veteri, apud Suidam: —— e)k de\ melikrou=] *ne/ktaros e)mplh/s1as2 skhnopagei=s2 qala/mous2] etc. Quam in rem vide Casp. Barthium, ad Statium, d. l. alibique passim. Apud Hebraeos Nuptialis Thalamus dictus est Chuppa], cuius vocis haec primaria notio est, ut scil: interiorem illum domus recessum seu thalamum noter, in quem Deductio nuptialis ficeri solebat. Quo proin significatu occurrit in Bene dictione Sponsalium, in ea gente usitata, qua inter alia gratias Deo agunt, quod incestu interdicto, uxores tam Thalamo (ubi vox Chuppa) quam Sponsalibus coniunctas sibi permiserit: adduntque, Benedictus qui sanctificavit populum suum Israel per (chuppa) Thalamum et Sponsalia; Vide Gemar. Babylon. ad tit. Chetuboth, c. 1. fol. 7. Quae postrema verba Genebrardus in sub iunctis Chronol. p. 73. sic vertit, Permittens ductas in matrimonium inter ventu tori genialis et consecrationum coniugalium. Et haec, ut dictum, primaria significatio vocis, tum in ipsis complendis nuptiis, tum in earum celebratione. Alias, usurpatur etiam to\] Chuppa], pro velamine Sponsorum, quo velut flameo capita eorum obtegi: item pro tentoriolo illo, quo obumbrari, in ipsa Benedictione Nuptialis Sponsi consuevere. Quemadmodum vicissim vox , proprie Velamen nuptiale denotans, etiam pro ipso Thalamo coniugali nonnumquam sumpta reperitur. Idem Thalamus etiam Cheder] dicitur Ioelis c. 2. v. 16. ubi Thalamus eiusmodi memoratur, idque quatenus tempus nuptialis celebrationis spectat, Exeat seu exibit Sponsus e cubiculo suo et Sponsa e Thalamo suo. Quibus in verbis Sponsae tribuitur Chuppa, quod vocabulum plerumque fere semper pro thalamo, in quem sollennis deductio facta est, usurpari diximus et Cheder Sponse. Verum quidem, Chuppa, a verbo deductum, quod obtegere denotat, ex natura sua locum, quo obteguntur seu occultantur Sponsi, significare adeoque thalamum seu pas2o\n] (quod habent Hellenistae, vide infra) in quem ad concubitum Sponsorum deductio fiebat; Cheder vero cubiculum seu conclave denotare: Sed in idem plane ita recidunt. Chaldaei etiam et vocavere. In hnnc itaque Thalamum deductio fiebat, sicque Sponsa omnimoda ratione perfecta uxor regulariter habebatur: et Sponsi ex eo, tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, iisque laetissimis, durante Nuptialis celebritatis tempore, ornati progreslus, Soli comparatur, Psalm. 19. v. 6. Sponsis enim amici ac ministri aderant, quorum officia nuptialia Sponsis, durante illo sive tridui sive septidui tempore. praestanda fuere. Quo respicitur Math. c. 25. v. 10. Dum irent emere )Virgines fatuae) venit Sponsus: et quia paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Ubi, quod in Graeco est, ei)s2 tou\s2 ga/mous2], a Syro redditur, in domum chori, laetitiae et nuptiarum, cui etiam alibi saepius oi( ga/moi], nuptiae, nuncupatur Symposium nuptiale. Quo autem ibant Virgines hae? ei)s2 a)pa/nths1in tou= numfi/ou], in eccursum Sponsi, Syrus addit, et Sponsae, qeibus venientibus amici in occursum ibant, ui(oi\ tou= numfw=nos], silii Thalami Nuptialis propterea dicti. Matth c. 9. v. 15. Inter quos duo erant praecipui, videl. alter Sponsi, alter Sponsae; e quibus ille, qui Sponso, ut amicus fidelissimus, ita tempore nuptiarum officium praestaret, innuitur in similitudine illa sacra Iohannis, c. 3. v. 28. Ipsi testimonium mihi perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed quod missus sum ante illum. Et mox, o( e)/xwn th\n *nu/mfhn, *numfi/os e)s2in o( de\ fi/los tou= *numfi/ou o( e(s2hkw\s2] etc. Qui habet Sponsam, Sponsus est. Amicus autem Sponsi, qui stat et audit cum gaudio, gaudet propter vocem Sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Vocis Sponsi Sponsaeque mentio tum in sacris literis sollennis, tum in ipsa, quae deductioni erat praevia, Benedictione, vocemque mutuos coniugum seu sponsorum affectus atque exhilarati animi invicem effata indicantem denotari, dubium non est: quam audire atque observare, etiam inter primaria Paranymphorum seu Amicorum Sponsi Sponsaeque officia fuisle, indeque more nuptiali laetari eos consuevisse, certum. In Iudaea vero (alius enim in Galilaea mos) eorundem usus erat, non tantum in Deductione, sed et in ipso cubili seu Chuppa, idque tota deductionis nocte. Tametsi namque passim ferme, pudoris causa, in more sit positum, ut cohabitatio etiam coniugalis, remotum ab arbitris cubile conquirat, omnesque samulos atuqe ipsos etiam Paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessuudo permiserat, ante mittat foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat, ut loquitur Augustin. de Civ. Dei l. 14. c. 18. in Iudaea nihilominus ipsi toro Coniugali Paranymphi officiose adfuerunt, ne fraus alterutrinque de Virginitatis testimonio commirteretur. Vide Seldenum, Uxor Ebraic. l. 2. c. 7. 13. et 16. ut et supra in voce Nuptialis Deductio. Adde historiam Nuptiarum Raguelis et Sarae, Tobiae, c. 7. et 8. Occasione Thalami de velandi more Nuptiali pauca aspergam. Apud Hebraeos Velamonis duplex genus occurrit, in Nuptiis adhibitum. Alterum, quo Sponsorum capita, ut Flameo, obtecta; alterum quod in ipsa Benedictione nuptiali, velut tentoriolum portatie, eos obumbrabat. Prioris mentio in Misna tit. Sota c. 9. Talm. Babylon. fol. 49. Temporibus bellicis, quae sunt insequuta, decretum est, ne prodiret (in Deductionem) Sponsa, velamine obvoluta intra Urbem. Sed Rabbini nostri postmodum permisere, ut etiam intra Urbem veiamine prodiret obvoluta. Posterius, quod in atrio Synagogae praeparari nunc solitum, an veteribus Ebraeis quoque in usu fuerit, nondum satis compertum. Solebat autem haec vestis seu pannus expandi super caput Sponsi ac Sponsae, ac tenebatur quatuor vectibus, tempore Nuptiali. Utrumque Chuppa quoque nonnumquam appellari consue visse, dictum supra. Velamina vero Sponsos ita verecundiae causa obtegere solita ex sindone aliave eiusmodi materia confecta sunt, non sine monilibus, lemniscis, aliisve id genus, pro utentium lubitu, hinc inde pendulis. Ipsum autem , quod in loco Misnae citato Sponsae prodeunti tantum attribuitur, velamen huiusmodi utrisque commune denotare, manifesto liquet ex utraque Gemara, ut videre est apud Seldenum. Quamvis autem, pro utentium libitu, haec velamina fiebant; tamen plerumque fastigiata seu in conum sursum desinentia, quae etiam figura tentoriolo tribuitur, confici consueverunt. Eorum usus hodieque sollennis in Ritualibus hodiernis, pro vario locorum more, memoratur, Maharil fol. 82. et Machzor Gem. part. I. fol. 336. col. 4. et 337. col. 1. Transiit, ut alia multa, Velaminis Nuptialis ritus, ad alias quoque gentes, de quibus nosalibi. De Occidentali saltem ut aliquid Ecclesia dicam, in Responso ad bulgaros Nicolai I. Pontif. Rom. Respons. 3. et Caus. 30. quaest. 5. c. 3. inter alia legimus: Apud nostrates postea Sponsalia — foedera — celebrantur. Et postquam arris Sponsam sibi Sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit --- ambo ad Nuptialia foedera perducuntur et primum in Ecc lesiam Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo, per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum Benedictionem et VELAMEN caeleste suspiciunt, ad eaeemplum videlicet, quod Dominus primos homines in Paradiso collocans benedixit eis dicens, Crescite et multiplicamini etc. — Veruntamen VELAMEN illud non suscipit, qui ad secundas Nuptias migrat. Posthaec autem de Ecclesiae egressi, coronas in capitibus gestant. etc. In Archiepiscopali Bononiensi, haec verba legimus: Tunc (Annulo nempe benedicto) cingit Parochus Sponsorum colla candido aliquo velo, ad instar Stolae accommodato et eos matrimonio iungit. In Dioecesi Leodiensi, postquam Sacerdos Sponsos copulavit, eos ad gradus altaris procumbere iubet, illisque benedicit: dein stolae e colo dependentis extremitates duas super caput Sponsi et Sponsae (quod veli vice est) ponit dicitque: Dominus vobiscum. R. et cum Spiritu tuo. Initium Euangelii Iohannis, et post laudes aliquot ac preces, faciendo super eos signum crucis, dicit Benedictio Dei Patris et Eilii et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper. Aspergit postea Sponsum et Sponsam, aqua benedicta, et illum pimo, dein hanc Altare reverenter osculari facit, sicque domum remittit in pace. In Formula vero, quae est Ecclesiae Argentinensis, in Agendis eiusdem ab Iohanne Episcopo edita, Coloniae, A. C. 1590. Sacerdos partem Stolae Sponsorum manibus circumvolvit, dicitque, Ideo Matrimonium per vos contr actum confirmo, ratisico et benedico: in nomine Patris et Filli et Spiritus S. Amen. In Sacerdotali, quod Venetiis prodiit A. C. 1576. Velum unicum inducitur Sponsorum spatulis, ad altare procumbentium. In Anglia olim prostratis Sponso et Sponsa ad gradum Altaris, extendebatur super eos pallium, quod tenebant 4.Clerici per quatuor cornua, in superpelliceis, nisi alter eorum prius esset dispensatus ac benedictus: tunc enim non habebatur pallium super eos, nec dicebatur Sacramentalis Benedictio. Etiam cum mutuo interrogabantur Sponsi et mulier respondebat, Volo: dabatur illa a Patre suo, vel ab Amicis, Sponso, et habebat, si vidua esset, manum velatam (Virgo vero discoopertam) quam Sponsus recipiebat, in Dei side etc. Vide denuo Seldenum, lib. cit. passim inprimis c. 15. ut et infra ubi de Velandiritu: Ut et quae supra diximus, voce Alkova, item ubi de Lecto nuptiali. Vocis origo, a)po\ tou= qa/llein], florere, virescere, germinare. etc.
THAMAR
uxor Her, quae ex incestu gravida gemellos pegerit, e quibus Perez, ex progenitoribus CHRISTI fuit, Gen c. 38. v. 6. Matth c. 1. v. 3. Filia David, quae a fratre Amnone violata fratrem ultorem habuit, 2. Sam. c. 13. v. 1. Filia Absolon. 2. Sam. c. 14. v. 27. Item urbs Syriae. Latin. palma, dactylus, consummatio, permutatio, aut amaritudo. Urbs Arabiae Felicis, Plin. l. 6. c. 28.
THAMNA
concubina Eliphaz. Gen c. 36. v. 12. Latine prohibita, aut perfecta, vel consummata commotio.
THAMNA
urbs Palaestinae. Steph. Vide Gen c. 36. v. 40.
THAMUZ
idolum memoratum Ezechieli, c. 8. v. 14. Adonis erat, ut Hieronymus interpretatur, Com. in locum, et Epist. ad Paulinum, de institut. Monachi; Hinc Procopius quoque in Esai c. 18. Ezechielis locum adducens, post qammou=s2] addit o(/per e)s2i\ to\n *a)/dwnin]. quod est Adonim. Adonis autem Sol fuit, Veneris amasius vere, quomodocumque hanc sumas sive de Luna, sive de Lucifero, sive de Venere subcaelesti, terrae nempe superficie, uti pluribus ostendit Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 4. Idem Osiris fuit Aegyptiorum, in cuius sacris, Adonia Graecis dictis, duo inprimis celebria erant; eius *a)fanis1mo\s2], et *eu(/rhs1is2] Disparitio et Repertio. Uti igitur, ob mortem eius, dolor ingens et luctus ciebatur, ---- ---- Numquamque satis quaesitus Osiris, Semper enim perdunt: ---- ---- a feminis praecipue: Sic ingens contra gaudium, ob eundem redditum. Quem ritum etiam Graecos imitatos esse, docet in eund. Prophetam Cyrillus, l. 2. Graeci hinc late festum excogitavere, ut se cum Venere, propter mortem Adonidis maesta, condolere et lugere; redeunti autem ex Orco et inventum esse dicenti, quem quaesiverat, gratulari, et una exsultare simularent. Sic itaque feminae Hebraeorum Idololatricae loc. cit. dicuntur sedisse deflentes Thammuzum. Rationem ritus, ex Sacorum ratione, his verbis illustrat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. princip. Adonin quoque Solem esse, non dubitabis, inspecta religio. ne Assyriorum, apud quos Veneris Atergatis et Adonis maxima olim veneratio viguit: quam nunc Phoeniaces tenent. Nam Physici terrae superius hemisphoerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt; inferius vero, Proserpinam vocarunt. Ergo apud Assyrios sive Phoenices, lugens linducitur Dea: quod Sol, annuo gressu per 12. signorum ordinem pergens, partem quoque hemisphaerii inferioris ingrditur: quia de duodecim signis Zodiaci sex superiora, sex inferiora censentur: Et cum est in inferioribus, ideoque dies breviores facit, lugere creditur Dea, tamquam Sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento: Rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt; cum Sol, evictis sex signis inferioribus, incipit nostri Circuli lustrare hemisphaerium, cum incr emento luminis et dierum. Ab apro autem tradunt interemptum Adonim, hiemis imaginem in hoc animali fingentes: quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis et lutosis, pruinaque contectis. Ergo hiems veluti vulnus est Solis; quae et lucem eius nobis minuit et calorem, etc. Nec obstat praedictis, quod Aegyptii Adonia sua mense Novembri, Iudaei vero idololatrae mense Iunio ea celebraverint; illi enim Solis a nobis recessum Austrum: hi Septentrionem versus, hocce sacrorum commento coluere. Biblienses vero inprimis atque Alexandtini Adonia ista celebrarunt, idque his ritibus. Cum Biblienses celebratum irent a)fanis1mo\n *a)dw/nidis2]; Alexandrini epistolam, in qua scriptum crat, Adonidem repertum esse, in arca scirpea reposuerunt eamque certis ceremoniis adhibitis, flumini commiserunt biblum deferendam; cuius cives appulsa arca reclusisque literis; nuntio reperti Numinis laeti, magna gaudii signa edebant. Procopius et Cyrillus ubi supra. Iul. Mar. Firmicus, l. de errore profan. relig. ritum paulo aliter describens, nocturno tempore, coram Idolo, mulieres planxisse; postea introlato lumine (quo Solis ad nos reditus mystice signabatur) Sacerdotem, submissa voce murmurasse, *qar)r(ei=te tw=| qew=|, e)/s2i ga\r h(mi=n e)k po/nwn s1wthri/a], Confidite Deo, liberatio enim nobis a doloribus allucet, refert. Vide praeter Auctores laudatos, Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 4. c. 2. ut et supra in voce Tammuzus.
THANEHUMETH
pater Saraiae. Ierem c. 40. v. 8. Latine murus, sive donum indignationis, vel caloris, aut requies mortis.
THAPHNES_vel_TAPHNIS
civitas Aegypti. Ezech c. 30. v. 18.
THARACA
Rex Aethiopiae. Esai c. 37. v. 9. Latine explorator, vel contemplator obtusus, sive legis hebetudo, vel impedimentum, vel utrturis obtusio, aut hebitudo.
THARE
fil. Nachor, propter Chaldaeorum idoloatriam, qui tunc ignem praecipue colebant, tum propter obitum filii sui Aran, in Mesopotamiam perrexit, ac in urbe nomine Charan, obiit, A. M. 2114. aetat. 205. Sculptorem eum fuissse, et primum imagines essecisse, adorationi exponendas, Epiph. l. 2. de Haer. refert: et Suidas eidem artis huius inventionem et idoloatrici cultus originem adscribit. hinc probabilius eruditi credunt, illum, post dicessum demum ex Ur, a filio Abramo verum dei cultum edoctum esse. Gen. cl. 11. v. 24. Latine odorans, spirans, aut abigens. Vide Augustin. de Civ. Dei, l.. 16. c. 13. Deillo sic Epiphanius praefatus, Haer. l. 1. §. 6. *naxw\r de\ genna=| to\n *qa/r)r(a e)nteu=qen ge/gonen a)ndriantoplas1i/a a)pi\ phlourgi/as2 kai\ keramikh=s2 e)pis2h/mhs2, dia\ th=s to=u *qa/r)r(ou tou/tou te/xnhs2], Nachor genuit tharam: tum simulacra ficta sunt figulino opere, ex argilla, artifice Thara. Nempe, cum sub avo eius Sarugo Pictura incepisset Idololarriae adhiberi, iam Statuaria quoque in superstitionem vocata est. Huiusmodi varo statuas *a)ndria/ntas2 s2hlw=n] vocat Cedrenus, lapides informes et impolitas statuas, quum dia/qrws1is2] et ars affabre caelandi nondum exstiterit. Sanchuniathon *baitu/lia] vocat apud Eusebium, Praepar. Euang. l. 1. Bochartus vertit lapides unctos. Sane non ita multo post Iacob lapidem, quem pro cervicali supposuerat capiti, e)/s2hs3en au)to\n s2hlh\n], erexit in statuam, et effudit oleum in summitatem eius: et vocavit nomen loci Bethel, *oi)=kos *qeou=], Domus Dei, Gen c. 28. v. 18. Unde Baetylorum nomen. vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate, et hic passim.
THARES
Eunuchus, Esth c. 2. v. 21. Latine haeres, miser, vel exul.
THEBAE
Ciciliae urbs, Straboni, l. 11. et Ciliciae Q. Curtio, l. 3. c. 4. Uterque Lyrnessum et Thebem urbes inter se vicinas facit. Vide Thebe. Est et nonren urbis in Palaestina, Iudic c. 9. v. 50. Prior vero potius iuxta Corycum Pamphyliae. Nempe Lyrnessus et Thebe in Cilicia Hypoplacia, prope Troiam sitae erant, quas urbes cum Achilles evertisset, incolae inde eiecti alaim Lyrnesseon et Thebem, in Pamphyliae ora condiderunt, quarum vestigia, inter Attaliam et Phaselidem Pamphyliae, monstrata fuisse, docet ex Strabone, Salmas. ad Solin.p. 775. De Thebis Aegyptiis Boeotiisque infra.
THEBAIS
quae in Sacris Pathros, Australior Aegypti pars, et ab Aegypto proprie dicta distincta, indigitatur, Ierem c. 44. v. 1. ubi separatim nominat habitantes in terra Mitsraiim, i. e. in Aegypto proprie dicta, et in terra Pathros, h. e. in illi contermina Thebaide, uti docet Bochart. Geogr. S. l. 4. c. 27. adeo ut illa Aegypti partitio, qua Thebais ab Aegypte proprie dicta disiungitur, quae in infima Romanorum tempora duravit, etiam ab ultima antiquitate obtinuerit. Aethiopiae nomine non raro venit, metropolimque Thebas habuit, totius aliquando Aegypti, imo et sub Sesostre eiusque successoribus, totius Asiae insuper, dominam. Vide infra Thebe. Nomi eius Lycopolites, Aphroditopolites, Thinites, Diospolites, Tentyrites, et Hermonthites, iuxta Ptolem. quibus quosdam alios, Plin. addit l. 5. c. 9. ut videbimus et hi erant ab Occident. fluminis latere. Arabici eius Nomi sunt, Cynopolites, qui tandem Antinottes, Panopolites, Coptites, et o( *qh/bwn no/mos], Thebarum Nomus, cuius caput Diospolis Magna, non solum aegypti sed et Thebani Imperii sedes primaria, Thebae videl. modo indigitatae: de quibus omnibus vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. XV. tit. Thebais, et alibi passim.
THEBES
urbs terrae Chananaeae, Iudic c. 9. v. 50. Latine, coenosus, aut sericeus, vel ovum.
THEMA
filius Ismaelis, Gen c. 25. v. 15. Latine admir atio aut consummatio, vel Auster.
THEMAN
alias THEMA, alia est urbs ad ea, quae est in dimidia tribu Manasse, metropolis Idumaeae, et regia Principum Edom, sita in montibus Seir, in Australi parte Idumaeae, ita dicta a Theman primogenito Eliphaz, ex Ada uxore primogeniti Esau, Gen c. 36. v. 15. Ier c. 49. v. 20. Ab hac urbe tota idumoeorum Australis regio nomen accepit.
THEMISTIANI
iidem cum Agnoetis, quos vide: dicti a Themistio Diacono (quem male cum Themistio Philosopho, de quo mox; Nicephorus confundit) Fuit hic cortupticola, et Timotheo Episec. Alexandr. simihs sectae, Si corpus Christi, dixit, corruptibile est, debemus dicere em etiam quaedam ignor âsse, siout de Lazaro. Quod cum Timotheus negaret dicendum, sepatavit se a communione eius, ac schisina fecit Themistianorum, quorum dogma, Christum ultimum iudicii diem et alia quaedam pentius ignorasse, adeo ut ne quidem secundum Deitatem ea cognoverit: male intellectis locis Matth c. 13. v. 32. Luc c. 11. v. 39. Ioh. c. 11. v. 34. de quorum sensu, inter Monophy sitas Corrupticolas, haec digladiatio copit, circa A. C. 530. Georg. Hornius, Histor. Eccl. ex edit. Leydckeri, p. 231.
THEOLOGIA_veterum_Romanorum_Graecorumque
ut et coeterorum Gentilium, triplex fuit, Fabularis, Naturalis et Civilis. Quarum prima hauritur ex Poetarum figmentis: altera ex Naturae mysteriis: tertia ex Legislatorum decretis. Praeivit ad hanc divisionem primus Q. Mutius Scaevola; non ille, quem Augurem Tullius vocare solet: Sed Publii filius, quem Pontificem appellat, cum alibi, tum de Nat. Deor. l. 3. Temperantiae prudentiaeque specimen, ante simulacrum Vestae Pontifex Max. est Q. Scaevola trucidatus: quod factum a Marianis An. Urb. Cond. 671. Cicerone annum tum agente 25. Summo huic viro illam Theologiae divisionem tripartitam deberi ex B. discimus Augustino, de Civ. Dei, l. 4. c. 37. Relatum est in literas, doctissimum Pontificem Scaevolam disputasse, tria genera tradita Deorum, unum a Poetis, alterum â Philosophis, tertium a Principibus civitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de Diis fingantur indigna: secundum non congruere civitatibus, quod habeat aliqua supervacua; aliqua etiam, quae obsit populis nosse: Haec, non esse Deos, Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem. Proditur enim a doctis, quod homines fuerint, et humana conditione defecerint. Subiungit mox, Haec Pontifex nosse populos non vult, nam falsa esse putat. Expedire igitur existimat, falli in religione civitates: quod dicere etiam in libris Rerum divin. ipse Varro non dubitat. Addit dein de Poetica Theologia: Poeticum sane Deorum genus cur Scaevola respuat, eisdem literis non tacetur: quia sic videl. Deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur. Quod Scaevolae iudicium sequutus est Terentius Varro, apud cundem Augustinum, l. 6. c. 4. quem locum videre operae pretium est. In hac itaque Theologia triplici, nihil Fabulari illa seu Mythica Poetarum fuerit insulsius, nisi ad allegorias recurratur. In ea, namque ut Varro loc. cit. multa contra dignitatem et naturam immortalium ficta sunt. In hac enim est, ut Deus alius ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus. In hac, ut Dii furati sint, ut adulteraverint, ut servierint homini etc. Atque ideo Dionysius Halicarnassensis Antiqq. Rom l. 2. in eo Romuli commendat prudentiam, quod neutiquam admiserit Graecorum de Diis fabulas. Quae licet vel occultent naturae arcana, vel ad solatium superstitum, aut aliud emolumentum fuerint confictae, vulgus tamen, ut ibidem Dionysius censet, non penetrat haec arcana; imo nec inquirit quidem; ut plane ea notitia sit damnosa: quia vel inde colligunt, non esse Numen, vel si ne Dii foedis abstineant facinoribus, sibi quoque licere in istis Deorum imitari exemplum. Vide quae pluribus hac de re dixit Voss. de Re Poetica, l. 1. Multis vero partibus Poetica huic Theologiae praeferenda est Civilis. Et tamen nec illa probare se potuit vel Mucio Scaevolae, qui multa ei falsa inesse ait; vel Varroni, Romanorum doctissimo. Quid enim tantus vir senserit, indicio sint, quae ex eodem illius Rerum Divin. opere adducit Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 31. Non ego illa iudicio meo sequor, quae civitas Romana instituit. Nam si eam civitatem novam constituerem, ex Naturae poetius formula Deos, nominaque Deorum essem dedicaturus: sed quoniam in vetere populo est accepta, ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debeo, et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos magis colere, quam despicere, vulgus velit. Quae abunde ostendunt, Varroni non usquequaque placuisse Religionem Populi Romani, et si ipse loco fuisset Romuli, aut Numae Pompilii, vel eorum, qui postea consecuti, longe alia opinione de Diis imbuturum fuisse gentem Romanam. Placuit autem Varroni inprimis Theologia Naturalis, de qua, ut eius verba habent, multos libros Philosophi reliquerunt. In quibus est, Dii qui sint, ubi sint, quod genus, quale, ex quonam tempore, an sempiterno suerint, an ex igne sint, ut credit Heraclitus; an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in Schola, quam extra in Foro, ferre possunt aures. Et hanc in erudito suo de orig. et progress. Idolol. opere exponit Clar. Vossus: sed sic, ut suis misceat locis, quae ad Civilem vel Fabularem melius intelligendam pertineant. Obtinebat autem Theologia prima, quae Poetarum erat, in Theatris: Secunda, quae Philosophorum, in Scholis: Tertia, quae in urbibus Civium, maxime Sacerdotum, in Templis. Unde iterum Varro, Primam ad Theatrum; Secundam ad Mundum; tertiam ad urbem maxime accommodatam esse, ait. Vide Voss. modo dictum, l. 2. Operis cit. c. 1.
THERISTRUM
Graece *qe/ris2ron], memoratur Caelio, l. 13. Antiqq. Lection. c. 6. ex Hieron. Nam et Hieronymus de puella Christo destinata; Numquam exeat (inquit) foras, ne inveniant eam, qui civitatem circumeunt, ne percutiant et vulnerent, auferantque pudicitiae Theristrum et nudam in Sanguine derelinquant. Ubi constat appellari Theristrum, id genus vestis, quod super nudo corpore gestatur: et vulgo subuculam dicimus, Itali Camiscia: quae linea est: Dicitur autem pudicitiae vestis, quia ea pudoris est proprium velamentum; Nam pudica mulier neque se marito visendam praebet illo prorsus exutam: at eo solo contectas cuivis meretrices conspiciendas se offerunt. Quapropter ille non inepte, mulieres fatuas ait una cum subucula simul pudorem exuere. Pergit autem Rhodiginus: Ut vero Hieronymi verbum intelligas, multis incognitum, dicitur aestiva vestis Theristrum. Eidem alibi pallium dicitur; genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur: Et inferius addit, l. 16. c. 10, Postremo aestivam vestem Theristron dicimus, et Theristrion; sicut hiemalem, Chimastrum: Homerus Alexamenon appellavit. Cocco tingi solita Theristra Scribunt Eruditi, tenuissima adeo ut diaphana forent plane. Meminit c. 3. Esaias, v. 22. Auferet Dominus discriminalia, periscelidas, murenulas et olfactoriola, metatoria, vittas et theristria. Sic ergo Theristrum vestis erat linea, tenuissima, prae raritate transparens, tincta cocco, quam pudicae mulieres aliis vestibus superinduebant; at meretrices super nudo gestabant, quo eo facilius ad libidinem praerereuntes allicerent; figurae, qua nunc Cingarae dictae, pallii nomine, usurpant. Unde, ut mererricem se socero suo mentiretur Thamar, Deponens vestes viduitatis suae, operuit se velo (Theristro) et obtexit se, conseditque in bivio, Gen c. 38. v. 14. In quae verba Lyranus, Assumpsit, inquit, Theristrum: vestis est linea, qua mulieres utebantur aestate, et dicitur Graec. qe/ris2ron], vestimentum messoris aestivum. Sic Gesnerus Onomast. Theristrum, velamen, vel vestis tenuis, qua utebantur mulieres Palaestinae. Constantinus et Portos in suo Lexicogr. pariter, Theristron possumus appellare, ait, palliola, quibus obvoluta erat Rebecca, et hodie quoque Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae: ab eo quod qe/rei], id est, aestate et caumate corpora protegant feminarum, ex Hieron. in Esai. Sed istiusmodi Theristra, sicut in calidissimis illis regionibus, ob subtilitatem, satis erant, ad corpora mulierum defendenda, ne nigrescerent ardore aestivi Solis, maxime superposita tunicis interioribus: ita sine aliis vestibus, immediate nudo corpori circum voluta transparens ostendebant corpus, uti dictum. Coeterum, apud antiquos, linteum istiusmodi subtile, quo mulierum nihil fere velabantur corpora, meretricium fuisse vestitum, Petronius Arbiter docet Satyr. c. 37. ubi nebulam lineam talem vestem vocat: quemadmodum ventum, Tibullus, l. 3. eleg. 2. v. 21. imo ventum textilem, iterum Petronius. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 69. Alii thamarem sumpto Theristro, virginalem habitum ementitam fuisse contendentes, nuptialem fuisse amictum qe/ris2ron]; Hebraeasque mulieres peplum tale, a capite ad talos fere demissum, gestare consuevisse, quo virgines et faciem et corpus totum operuerint; uxoratae corpus quidem, non vero faciem: fornicariae autem, habitu Virginum ementito, totum corpus involverint, aiunt. Unde quod Cantic, c. 1. v. 7. ait Sponsa: Ne forte vagari incipiam, iuxta textum primaevum habet, Cur ero quasi desuper amicta? id est velut meretrix huc illuc oberrans, quae est superamicta et contecta per totum, praeferens externa specie virginem, ut eo facilius procos seducat. Sic ergo meretrices Poppaeae fuerint imitatae astum, quae numquam totam faciem Neroni ostendit, ut formae latentis desiderio acrius ureretur. Ezechielis, c. 16. v. 13. Interpretes LXX. Theristrum dixere tri/xapton], de qua voce pulchre ibi Hieronymus, qui vertere maluit, Indui te subtilibus: valde enim hoc peplum, utpote ex lino, vel serico, tenue ac subtile fuisse, dictum. Idem, ad Laetam, pudicitiae vocat signum: et in Epist. de suspecto contubern. humeros texisse docet. Hinc Solerius, Theristrum pallium dicit fuisse femineum, praelongum et laxum, sic ut etiam caput involveret; quod probat, inter alia, et ex Gen c. 24. v. 65. ubi Rebecca, ad ventantem sponsum audiens lsaacum, cito peplum suum arripuit, eoque vultum texit. Vide Tertullian. de vel. Virg. c. 11. etc. Quod vero de nuru Iudae Thamar dictum, negat Bochartus, more meretricis faciem theristro obtexisse, sed ne agnosceretur, cum meretricum non sit proprium velari, sed revelari potius, ex Esai c. 47. v. 3. Ezech c. 16. v. 36. 37. et Nahumi c. 3. v. 4. Vide eum Hteroz. Parte prior. l. 2. c. 46. ubi quoque ad Cantici locum citatum egregia quaedam addit. Sed et virile Theristrum fuisse, docet Luitprandus, Episcopus Cremonensis, qui suam ad Nicephorum Phocam legationem describens, Imperatorem Graecorum, Theristratum fuisse, refert. Idem Histor. l. 3. c. 5. eum pene laceratum fuisse, per canes ab Hugone Rege missos, narrat, eo quod Graecorum more Theristro opertus, velut monstrum canibus apparuisset: et in Legat. a Curopalate, se monitum esse, fas non esse quempiam, ubi Imperator esset, pileatum, sed Theristratum, incedere, ait. Verum aliud hoc plane a femineo fuit, maphorti simile forte, quod breve capitis operculum, non nisi ad humeros demittebatur. Unde et Terrullian. de Pallio, c. 14. Herculem in Theristro fuisse referens, huiusmodi maphortem signasse videtur. Cum Theristro et Flammeo Nuptiali, Calyptram confundit Delrio ad Gen c. 24. v. 65. sed haec proprie Reginarum tegmen erat; ut vidimus suo loco. Vide Anselm. Solerium, de Pileo, sectione 6.
THERUMA
vox Hebraea de qua Rabbini: Quidquid eduliorum ex terra incrementum capit, obnoxium est primitiis, Therumae et decimis, Moses Aegypt. in Iad. part. tract. de Therumoth, c. 2. Graeci reddunt a)fwris3mo\s2], i. e. separatio, erat enim separatio portionis Deo consecratae, et oblationis Iehovae de omnibus decimis quae fieri solebat per ele vationem: sicut contra Thenuphoth offerebantur, per agitationem. Quo respiciens Paulus Apostol. se vocat a)fwris1menon ei)s2 to\ *eu)agge/lion], Rom c. 1. v. 1. Vide quae diximus supra, ubi de Primitiis.
THESAURARIUS
dignitatis nomen in aula Francica, qua apud Dagobertum Regem Desiderius insignitus legitur, in Regis huius Praecepto, de Episcopalid dignitate Cadurcorum urbis ei collata: Idem cum Thesaurorum Regalium summo Procuratore, uti Rado vocatur, apud Fridegodum. In Anglica item, cuius descriptionem habes in Fleta, l. 2. c. 25. 28. Medio aevo Comes Thesaurorum, cuius Officiales Thesaurenses dicti, l. 14. Cod. Theodos. de divers. offic. et 2. Code. de Palatin. Vel potius Comes Sacrarum Largitionum, cui Comes Thesaurorum (in quibus vestes reponebantur sacrae privataeque Principis) suberat, ut Comes domorum Comiti privatarum, monente Salmasio, ad Alexandr. Seu. Lampridii, c. 40. Antiquiori Aerarii Praefectus, apud Romanos: Gazae custos, apud alias gentes, Orientales inprimis, uti videre est supra in his vocibus. Eunuchi Candacis Reginae Aethiopum, o(\s2 ho)= e)pi\ pa/s1hs2 th=s ga/zhs2 au)th=s2], historiam habes in Actis Apostol. c. 8. v. 26. et seqq. Sed et apud Ecclesiae Romanae Scriptores Thesaurarius dicitur, cui in Ecclesiis Cathedralibus et Capitularibus, thesauri Ecclesiae servandi cura incumbit, uti habet Car. du Fresne in Glossar. ubi etiam Subthesaurarii, in Eccleiia Remensi meminit, ex Ioanne Sarisber. Epist. 268. Vide quoque supra, Apocrisiarius, Gazophylaces. Apud Hebraeos, tres ad minimum erant, ] seu Thesaurarii itidem dicti, qui sacrum curabant Aerarium: e quo non solum sacrificia omnis generis atque vestes Sacerdotales Pontificiaeque alia item ad cultum spectantia, suppeditabant; verum etiam Censorum seu Curatorum Urbis eorum qui Sacerdotes ritus immolandi atque id genus alios docerent, libros Hierosolymis descriptos corrigerent, iudicia exercerent, aliorum etiam eiusmodi Reip. ministrorum operarumque stipedia ac mercedes in muros, arces, aquaeductus, alia reficienda, solvebanr, iuxta Synedrii M. taxationem. In quos sumptus quotannis a quolibet 20. annorum, exceptis feminis, servis et minoribus, dimidius siclus Sanctuarii, i. e. integer ex vulgaribus, didrachmae Atticae aequiparari solitus, conferendus erat, ex Lege Exodi c. 30. v. 12. Quae summa si forte non sufficeret, ex aliis sponte oblatis, quae deerant, supplebantur; quemadmodum tertia pars sicli, sub initro templi secundi, ob graviores tum sacrorum operumque impensas, edicto temporario adiectae est, Nehemiae c. 10. v. 32. etc. qua de re vide Io. Seldenum, de Synedriis veter. Ebr. l. 3. c. 10. §. 1. et seqq. nec non supra, vocib. Apostoh, Arcarii, Archiclavus, Archidiaconus: de Thesaurario Garderobae, apud Anglos, vide supra itidem.
THESAURUS
pecunia in futuros usus recondita a privatis, ita ut neque memoria exstet, neque dominum habeat, l. 1. ff. de acquir. rer. dom. sive, ut definit M. Aurelius Cassiodorus, l. 6. Ep. 8. Depositiva pecunia, quae longa temporis vetustate competentes dominos amisit. Quemadmodum contra omnes opes publicae in unum locum congestae ac depositae, Aerario nomen dederunt, de quo dictum supra. Latini veteres Thensaurum secundum Graecos proferebant. Ael. Donatus in Terentium, atque ita ex ex side Ms. codicis in Prologo Eun. v. 9. legendum: Idem Menandri phasma nunc nuper dedit, Atque e Thensauro scripsit, causam dicere Prius, unde petitur aurum, quare sit suum, Quam ille qui petiti, unde is sit Thensaurus sibi. Deponebatur vero pecunia varie: Aliquando in tumulis Maiorum, qui sacrorum in numero habebantur, neque sine piaculo poterant violari, Festus, l. 17. in voce sacrum: et l. 16. in voce Religiosum. Unde Andromache, apud Senecam, Troadibus, Act. 3. sc. 1. v. 483. Est tumulus ingens coniugis chbari sacer, Verendus hosti, mole quem immensa parens Opibusque magnis struxit in luctus suos Rex non avarus ——— Et paulo post, v. 668. ——— Fuerat hoc prorsus nefas, Danai, inausum, templa violastis, Deos Etiam faventes, busta transierat furor. Vide quoque Donatum, in loc. cit. Arrianum, l. 6. et Curtium, l. 10. c. 6. Alios, et supra ubi de Naulo Charontis. Inde Theodorici, Gothorum Regis, exstat Edictum, apud Cassiodorum, l. 4. Ep. 30. quo istiusmodi opes in tum ulis reconditas, compendio publico vindicari iubet, ita tamen ut a cineribus mortuorum manus abstineantur. Ut de talentis 300. ornatu ex auro et Thesauro multo, e monimento Davidis ab Hyrcano et Herode, apud Iosephum, Ant. Iud. l. 11. c. 11. deprompto, nil dicam. Non raro in Templis recondebatur; ut de Populo sancto legimus, Iosuae c. 6. v. 24. Nam totum argentum et aurum et instrumenta aerea aut ferrea, res sancta sunt Iehovae: in Thesaurum Iehovae venito: ubi de Herichuntis expugnatione agitur. Memoratur quoque Thesaurus domus Domini, 2. Reg. c. 12. v. s. 4. et Thesauri divini Praefecti, 1. Paralip c. 9. v. 26. Erant vero in Thesauro hoc sacro, non modo vestes sacrae (vide infra Tinea) aut pecunia, sed et spolia hostibus detracta, ut patet de lanceis et sagittis aureis, quas a Rege Sophene captas David gazophylacio consecravit, apud Iosephum, l. 8. Ant. Iud. c. 10. Sed et privati in sacris aedibus pecuniam, tamquam in loco tuto, non raro deponebant: apud Romanos inprimis. Ulpianus apud Iac. Raevardum, Varior. l. 1. c. 15. Rem pecuntaque signatam in aede reponere. Paulus IC. Sed constat, ut ante litem contestatam Praeses iubeat in aede sacra pecuniam deponi. Cicer. l. 5. Epist. famil. 20. Nam de Luceio est ita actum, ut auctore Cn. Pomeio ista pecunia in fano poneretur. Idem ad Attic. l. 15. Ep. 15. Quum ex reliquis, quae Nonis Aprilis fecit, abundarem, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud Fanum sepositum putabem. Meminit moris quoque Plautus, Bacchidib. Actu 2. sc. 3. v. 72, Nos ibi apud Theotinum omne aurum deposuimus, Qui illic Sacerdos est in Dianae Ephesiae. Addebantur autem pretiosissima quaeque in ipso Penetrali, parte Templi secretiore, ut metus praesentis Numinis sacrilegos deterreret. Quipphe hic sim ulachra ipsorum Deorum, apud Gentiles, erecta stabant; Claudian. de Raptu, l. 3. Plura apud Alexandrum ab Alex. l. 1. c. 2. Io. Brodaeum, Miscellan. l. 4. c. 17. Ferrandum, Schottum ad Annibalem Nepotis, c. 9. In fluminibus nonnumquam: sic Decebalus Daciae Rex Traiano urgente, thesauros omnes in Sergetiae amnis aversi et mox reducti vado recondidit, operis mox interfectis etc. Inter a)de/s1pota] reponit Grotius Thesauros, i. e. pecunias, quarum dominus ignoratur; quod enim non apparet pro eo, est quasi non sit: quare et Thesauri naturaliter fiunt Inventoris, i. e. eius, qui loco moverit apprehenderitque. Neque tamen id obstat, quo minus legibus aut moribus aliud constitui possit. Plato magistratibus indicium fieri vult, et Oraculum consuli; Apollonius, Thesaurum quasi Dei beneficium, adiudicabat ei, qui ipsi optimus videbatur, Philostr. Apud Hebraeos receptum, ut domino agri Thesaurus cederet, videtur colligi posse, ex parabola Christi, quae exstat Matthaei c. 13. Idemque in syria iuris fuisse, discimus ex historia, quae est apud Philostratum, l. 6. c. 16. Romanorum Imperatorum Leges valde hac in parte variarunt; quod partim Constitutiones ostendunt, partim Historiae Lampridii, Zonarae, Cedreni. Germaniae populi Thesauros, ut et alia a)de/s1pota], addixerunt Principi: atque id nunc ius commune est et quasi gentium. Name et in germania, et Gallia et Anglia et hispania, et Dania id observatur. Quod cur iniuriae accusari non posit, pluribus docet praefatus Grotius, de iure Belli et Pacis, l. 2. c. 8. ubi de acquisitionibus, quae vulgo dicuntur Iuris Gentium etc. Cum incidissent in Thesaurum Veteres qua exclamandi formula fuerint usi, suggerit Phaedrus, l. 5. Fab. 6. v. 3. Heia, inquit, commune quodcumque est lucri: Si nempe quid s1un/ te du/ e)rxome/nwn] forte in via reperisset alter, ut alter hoc pacto ad ambos illus pertinere ostenderet. Cui similis inter nostrates quoque contestatio est, Dein fund, mein halb. Unde facilius intelligitur, quis sensus sit adagii Graecorum, *koino\s2 *e(rmh=s2]: Mercurius enim et lucri Praeses et viarum habebatur. Theophrastus, charact. 14. *kai tw= eu(riskomen/wn xalxw=n e)n tai=s2 o(doi=s2 u(po\ tw= oi)s1etw=n deino\n a)paith=s1ai to\ me/ros, koino\n ei)=nai fh/s1as2 tw=| *e(rmh=|]. Vide et Phurnutum in Mercurio, nec non Aesopum Fab. *o( doiporos], et Camerarium, p. 110. et 118. In eiusdem Phaedri, ibidem loci, verba, v. 6. Carbonem, ut aiunt, pro Thesauro invenimus: Notat Schefferus, natum hoc esse ex superstitione vulgi, cui persuasum, nisi observentur omnia in Thesauris effordiendis, quae observanda praecipiunt huius Artis periti, argentum omne disparer, illiusque loco meros relinqui carbones; a Dracone forte, cuius idem Auctor meminit, l. 4. fab. 19. unde discimus, iam olim Dracones habitos fuisse custodes defossarum ac reconditarum opum, sicut hodieque vulgus credit. Vide quae de vellere aureo, deque pomis aureis Hesperidum, Ovid. habet in Metam. etc. De ritu locum, ubi thesaurus inventus, coronandi, apud Veteres usitatato, Vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 4. De Thesauro Galliae Angliaeque Regum, aliquid supra, ubi de Templariis. Addo saltem, in Thesauro San Dionysiano eorundem Galliae Regum asservari, pulcherrimum calicem ex agathe gemma, Caroli Simplicis munificentia thefauro illi illatum, unam ex 6. hydriis creditam, quarum in Historia Euangel. mentio, pallium Stephani Pontificis Sanctis annumerati, plurimos libros MSS. praeterea vas crystallinum insigne cum operculo aureo, poculum porphyreticum utrinque ansatum, cornu monocerotis 6. Pedes longum, laternam Iudae, speculum Virgilii, gladium Ioannae Aurelianensis, septem coronas Imperatorias Regalesque, coronam Caroli M. Ludovici IX. Henrici IV. et Ludovici XIII. manum iustitiae Ludovici IX. ensem Caroli praefati, alia, legi apud P. Richeletum, Diction. Gall.
THESMOPHOROS
Cereris epitheton, quae et Legifera poetis dicitur: Servius Honor. ad l. 4. v. 57. Leges, inquit, Ceres dicitur invenisse: Nam et sacra ipsius Thesmophoria i. e. legun latio, vocantur, Sed hoc ideo fingiutr. quia ante frumentum a Cerere inventum, passim homines sine lege vagabantur, quoe feritas interrupta est, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. An ideo Thesmophori dicuntur, quia in oede Cereris, ori incisoe leges asservabantur? Vide quoque Clem. Alexandrinum in Protrept. Arnob. contra Gentes, Herodot. l. 2. etc. Inter recentiores Lilium Gyraldum, Syntagm. Deor. Gentil. 14. Wohlphangum Lazium, l. 2. Comm. Reip. Rom c. 7. Bapt. Pium Annotat, poster. c. 9. Calimachus in bymno eius: *w(s2 poli/essin e)ado/ta qe/s1mia dw=ke,] Virgil. l. 4. Aen. v. 58. Legiferoe Cereri. Calvus antiquus Poeta, de Cerere: Et leges sanctas docuit, et cara iugavit Corpora coniugiis, et magnas condidit urbes. Vide ceres. Item Isis sic dicta, quaeleges Aegyptiis statuislet, quibus aeque omnibus iustitia servaretur. Diodor. Nic. Lloyd.
THETA
olim capitalis sententiae praefigi solitum est. Isidor. l. 1. c. 20. et 23. Pseudo-Cornutus ad v. 12. Sat. 4. A. Persii, Iudices inquit, literam Theta apponunt ad nomina eorum, quos supplicio afficiunt, merito, *qh=ta a)po\ tou= qana/tou] quod quasi habet telum suum, ideoque quasi triste intelligitur, vel mortis signum: Unde quidem ait: O merito ante alias infelix litera Theta. D. Auson. Epigr. 120. Miselle Doctor, ou)] tibi sit obscena, Tuumque nomen Theata saeclilis signet. A Persius, loch citato: Et potis es nigrum vitiis praesigere Theta. Sidonius Apollinat. Carm. 9. Isti qui volet exarationi Destrictum bonus applicare Theta. Contratio ritu Hebraeis salutiferam fuisse Thau, ex S. Literis patet, vide Ezech c. 9. et c. 59. Hieron. ibidem, etc. Nic. Lloydius.
THEUTH_vel_THOT_THOYTH_aut_THOUT
Aeyptirum fuit Deus; *qeu=q] saepe Platoni in Phoedro, vocatus. Ciceroni de Nat. Deor. l. 3. est Thoyt, Hunc (Mercurium inquiens) Aegyptri Thoyth appellant, eodemque nomine anni primus mensis (September nempe) apud eos vocatur. Sic editio Aldi senioris: nec longe abit, quoae est nepotis Aldi, ubi est Thoit. Illa quoaque Robert. Stephani A. C. 1543. cum Aldi senior. convenit: uti et Lambiniana; nisi quod in ea ad latus annotatur, alios legre Thouth. Sed tanti aliis Platonis est auctoritas, ut codicibus illis insuper habitis, praeferant apud Tullium Theuth. Nec diffitendum, non longe hinc multos abire codices: ut, in quibus reperias Theyn, Thear et Their, quod postremum Vossium in veteri reperit editione; in isto Tullianorum codicum dissensu, eo potissimus propendens, ut Thoyt vel Thout scripserit Tnllius. Movet eum meliorum e MSS. auctoritas: Eusebius item, Praepar. Euang. l. 1. c. 9. ubi legas, *ai)gu/ptioi me\n e)kale/s1anto *qwu\q, *a)lecandrei=s2 de\ *qw\q, *e(rmhn= de\ *e(/llhnes2 mete/fras1an], Aegyptii Thoyth vocarunt, Alexandrini Thoth, Graeci Hermen, h. e. Mercurium interpretati. Qui locus veterem lectionem Tullii confirmat, utcumque Xystus Betuleius et apud Tullium. l. cit. et apud Lactantium, l. 1. c. 6. ubi Thoth editum est, eriam ab Aldo, Theuth legere malit: sane alitet quam Thomasinus, qui ad otam Thoyth reposuit. Porro ab Thoyth sive Thout, est kata\ meta/qes1in] Thouth: quae pronuntiatio durior, Germam igitur, qui litera VV. gaudent, T. reiecto, fecere Woth, sive trminatione addita Wothan vel Wodan, vel Woden aut Wode: e quo Wode vel Woth est Guoth, Goth. God vel Got. Ab eodem Theuth, Graecorum fluxit (qeo\s2], Latin. Deus etc. Hactenus Vossius de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 37. Hornius Thoith quoque potius, quam Theuth probat, primaevamque scriptionem Thobu vel Thobuth fuisse, contendit. Cum enim a condito Mundo id egerit Diabolus, ut et Dei gloriam et S. Historiae veritatem obscruaret, tot Deos et tot Deorum nomina antiquis, non aliunde quam ex Sacris petita, obtrusit; inprimis Creationis historia pessime abutens. Hinc cum in principio Caelum et Terram sciret conditam, antiquissimos et primos hos Deorum finxit: a voce Hebr. Schamaiim, Bel-Samen quoque et Semones, denominans, Cum dein Scriptor sacer addat, terram fuisse Tobu Vabobu] ; ex Thobu fecit heuth sive Thobuth; a Bohu desumpsit Bau, i. e. Noctem ex qua, ut et vento colpia, Phoenices tradidere natos fuisse, Saeculum et Primogenitum, teste Sachoniathone apud Eusebium, Praepar. l. 1. sic ergo initium statim S. Scripturae ad Deos suos detorsisse videtur Satanas, ut legentes illud Genitles nihil aliud, quam rerum et Deotum origines, referri putarent: Primo quidem Caeli et Terrae, e quibus nati Thobu et Bohu; Dein Lux sive Ignis, Tenebrae sive Nox; Tandem Sol, Luna et reliquae Stellae, quae omnia priscis illis Deorum numetum implebant. Quo factum, ut et Trismegistus apud Lactantium, Instit. l. 1. c. 11. Uranum, Saturnum, Mercurium, cognatos suos nominet. Imo, quo pacto totam Historiam creationis idem corruperit, per Phoenicum Theologiam, e Mose expressam, videre est apud Euseb. Praeparat. l. 1. c. 7. Confirmat sententiam opinio, quam de Mundi et rerum omnium orgine habebant Antiqui. Ex horum enim animis Creationis historia exstincta, DEI hostis contra iis e materia quadam aeterna et confusa tandem emersisse Solem, cuius calore ad maturitatem coetera sint perducta, inspriavit: quam Thobu Mosi dictam ipsi aeternam ac increatam fingebant. Inde antiquissimi Graeciae Philosophi, qui sua omnia ex Oriente hauserunt, de Chao, Erebo, Nocte sive *a(/dh|] et Orco tam Multa ratiocinati sunt. Ovid. Met. l. 14. Fab. 8. v. 404. Et Noctem, Noctisque Deos, Erebanque, Chaonque. Virg. l. 4 Aen. v. 510. Tercentum tonat ore Deos Erebonque, Chaonque, etc. Quarum rerum et nomina ipsa ex oriente. *xa/os] enim, quod priscis, Festo teste, Cohum, a Thohu vel Bohu, unius literuluae mutatione facile deducitur, ut alia omittam. Ex his itaque tenebris, cum se ipsos extricare non possent Aegyptii, Thohuth vocase videntur primum et antiquissimum Deum, a quo essent omnla: O vide Mel. l. 1. v. 21. Hanc Deus et melior litem Natura direnit. Et paulo post, v. 32. —— Quisquis fuit ille Deorum, Congeriem secuit.—— ——— Caesar quoque Bell. Gallic. Comm. l. 6. c. 17. satis clare innuit, Ditern Gallis nihil aliud, quam quod Hebraum est Thobu, fuisse, cum ait: Galli se omnes a Dite Patre prognatos dicunt. Idque ad Druydibus aiunt proditum: ob eam causam spatia omnis temporis non numero dicrum. sed noctium finunt, et dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. Unde patet. Thobuthum Aegyptiis non notasse verum Deum, caeli teraeque conditorem, sed antiquum quidem, ignotum veto Numen, a quo omnia et proin ipsae quoque Artes initium sumpserint. Hoc postea cum variis, nominibus a variis Gentibus insigniretur, errore vulgi *poluqei(a] invecta, et qui primus etat Theuth, a Graecis Latinisque Mercutius, Hermes, Hercules, Apollo, Kadmus, aliisque nominibus appellatus est. Vide praefatum Georg. Hornium, Hist. Philos. l. 2. c. 11. et 12. ubi Germanorum Teutatem, alium ab hoc Aegyptiorum Deo Theuth fuisse asserit, qua de re vide quoque supra in voce Teutates. Vocem dein ad alios quoque fuisle translatam et Sapientissimo cuique ab Aegyptiis ac Germanis inditam, Scaliger docet Epitaph. eorum, qui ad Viennam ceciderunt, cum ait: theuthus, (unde Tutones dicti) tanta fuit sapientia, ut hoc ipsum nomen mutuati sint ii, penes quos summa divinitatis opino exstitisset. Aegyptii namque sapinetisstmum quemque Theuth vocarunt, quemadmodum et Mercurium ilium. Vide quoque Phil. Cluverium de Germ. Antiq. l. 1. c. 26. etc. Idem vero et mensis nomen; ad cuius diem octavam Iudaeos anniversatio ieiunio maerorem suum doloremque, ob Sacrum Codicem, postulante Ptolemaeo Philadelpho, Graece versum, publice profiteri consuevisse, tradit, P. cunaeus, de Rep. Hebr l. 3. c. 4. vide Illustr. Marshamum, Canone Chronico, Sec., 1. Ubi de Thot, Mercurio, Taaute, Menis filio, it. Sec. Xi.. ubi de Mense, quo Caniculae sidus oritur. Iac. ottonem ICtum, Notis ad B. Rhenanum. p. 646. ubi de voceibus Theut. Thiet, Diet etc. Akos.
THICON
nomen pagi, Ezech c. 47. v. 16. iuxta terminum Auranitidis in tractu Nephthali.
THIRAS
fil. Iapheth. Gen c. 10. v. 2. Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 2. ab eo Thraces orti; quorum originem proin ad Odrysum quendam cum refert Epiphanius, l. 2. p. 8. non de gente universa, sed de parte saltem eius intelligendus est. Ita autem is, *e)/peita de\ a)kina/khn s1e/bontes2 oi(/te tw= *skuqw=n *sauro/matai, *o(/drus1o/n te tw= qra/kwn propa/tora, e)c ou(= to\ ge/nos kata/getai frugw=n. o(/qen kai\ qra=kes2 a)po\ to=u *qh/ros2 e)pi/klhn to=u e)n th= purgopoii+/a| gegenhme/nou kalou=ntai], Tum acinacem Sarmatae, Scythici generis, pro Deo, colere coeperunt, ut et Odrysum, a quo Thraces oriuhdi, indidemque et Phrygum genus originem accepit: ex quo etiam accidit, ut a Thera, qui in illa turris exaedisicatione natus est, Thracum appellatio deducta sit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 39.
THOES
ex luporum genere, proceriores longitudine, brevitate crurum dissimiles, veloces saltu, venatu viventes, innocui homini, Plin. l. 8. c. 34. imo filanqrwpo/tatoi], ut qui hominem occurtentem venerentur, ac, si ferae aliae invadant, opitulentur, Caelio Rhodigino, Antiqq. Lect. l. 23. c. 27. Coeterum coloris egregie fulvi, gregarii et acuti ululatus, unde Ijim] Hebraeis. Vide Esai c. 13. v. 22. c. 34. v. 14. et Ierem c. 50. v. 39. Arabibus filii awi dicti. Inimicissimi leonibus, Plin. iterum, l. 10. c. 74. Hinc Aristoteles, Histor. l. 9. c. 44. *polemou=s1i de\ toi=s2 kus1i\, kai\ toi=s2 le/ous3i (oi( qw=es2) dio\ e)n tw=| au)tw=| to/pw| ou) gi/gnontai]. Ubi tamen polemei=n], non est collatis signis bellum gerere, quod Eust. in Iliad. v. contendit, sed simpliciter dessidere: ex quo dissidio fit, ut thoes a leonibus fugiant; ut quibus se multo infirmiores esle norint. In Homero res clara, cum in Ulyssem graviter laesum irruisse fingit Troianotum imbelle vulgus: sed eosdem in fugam se dedisse, quamprimum conspectus est Aiax, quomodo in cervum iaculo percuslum turma thoum irruens, leone viso, fugam capessit. Verba sunt. Il. l]. v. 480. --- e)pi/ te li=n h)/gage dai/mwn] *si/nthn, qw=es2 me/n te die/tres3an)] --- In Q. Smyrneo item, in cuius l. 9. etiam aprum habes, non conferendum cum leone, thoas similiter fugantem. Neque vero solum lupo, sed et hyaenae tam simile hoc animal, ut nonnulli Veterum lupis, alii hyaenae accensuerint, alii tertium esle animal dixerint, es utroque mixtum, Aristoteles, Histor. l. 2. c. 17. Sed minus utroque, unde inter minores feras recensens Pollux, medio inter vulpes et lupos loco collocat. Graeci tecentiores sku/laka], mediae aetatis lukopa/nqhra] et panqh/rion], Barbari papionem et babuinum vocant, de quo vide plura apud Samuel. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 12. toto, ut et infra in voce Thos. Adde Salmas. ad Solin. ubi commune hoc annimal esse in Graecia et aliis Europae locis, in Africa etiam (adde Arabiam, Ciliciam, Sytiam et totam pene Asiam) nasci docens, perstringit Solinum, Aethiopici lupi nomine (quasi in Aethiopia solum reperiretur) id insignientem, p. 390. nec non eos, qui lupos cervarios cum thoibus confundunt, Ibidem: ubi et aliquid de quinque Thoum generibus, ex praefato Aristorele.
THOGARMA
fil. Gomer, Gen c. 10. v. 3. Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 11.
THOLA
fili Issaschar, Gen c. 46. v. 13. Fil. Phua, dux in Israel, Iudic c. 10. v. 1. Iudicavit autem populum Ann. 23. post Abimelech, ab A. M. 2804. usque ad 2856. Ei Iair successit. Torniell. et Salian. in Annal. V. Test.
THRACES
Gladiatorum etiam genus Romae, quorum arma fuere parma et sica. Parma autem primos Thracas usos fuifle, docet Adrian. Tutnebus, Adversar l. 5. c. 10. Similiter Sica fuit qrakiko\n ei/fos e)pikampe\s2], Thracicus ensis recurvus. A' gente igitur Gladiatoribus hisce nomen: Sed et iidem a parma, Parmularii sunt appellati. Sueton. Domit. c. 10. Patremfamilias, quod Thracem Myrmilloni parem, Munerario imparem, dixerat; detractum e spectaculis in arenam, canibus obiecit, cum hoc titulo: Impie locutus Parmularius. Vide Alexandr. ab Alex. Genial. dier. l. 6. c. 22. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. sect. 3. c. 10.
THUBAL
fil Iapheth, Gen c. 10. v. 2. Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 12.
THULE
nomen insulae, de qua disserentem Bochartum his verbis audire operae pretium fuerit. De Thules insulae situ, inquit, tres sunt veterum sententiae. Una Procopii, l. 2. Gothicorum, Thulen esse Scandiam, quae insula non est, sed peninsula, et ab iis locis remotissima, in quibus alii Thulen describunt. Secunda Pytheae Massiliensis, Thulen 6. dierum navigatione in Septentrionem a Brirannia distare, habere Tropicum aestivum pro circulo Arctico, et solstitio nullas noctes, ut nullos contra per brumam dies, quae ad amussim Isllandiae quadrant. Tertia sententia Marini est, et Ptolemaei, quibus Tule insula est non magna ad gradum 63. ubi maxima dies est 20. horarum, a Britannia vix bidui cursu remota; quae Schetlandiae conveniunt, uni Orcadum. Ex his tribus sententiis quarta emergit, quae nostra est. Graecos et Romanos scriptores, cum ex incerta fama accepissent, in ultimo Septentrione aliquam esse insulam huius nominis, atque ea nusquam compareret, tamen quam queve sic appellasse, quam putarunt esse extremam. Hanc porro famam Phoenicibus ad Graecos dimanasse suadent, primo ipsum nomen Thule quod plane Phoenicium est, teth expressum per theta, ut in Cadmi Alphabetho, Thule] autem Syris proprie umbrae sunt. Hinc thule Ramsa]: umbrae vespertinae, Ierem c. 6. v. 4. in Chald. Paraphr. Itaque Phaenicibus gezirat Thule], erat insula tenebrarum, vel quod idem est, tenebricosa. Ita enim Thule a veteribus describitur. Stat. l. 3. Sylv. ult. v. 20. Vel super Hesperiae vada caligantia Thules, Et l. 4. Sylv. 4. v. 62. ———— Aut nigrae litora Thules. Et l. 5. Sylv. 2. v. 54. ———— Quantusque nigrantem Fluctibus assiduis fessoque Hyperione Thulen Intrarit. ————— Apud Strab. l. 4. *h(li/ous2 ou)k e)/kous3i kaqarou/s2] Mela, l. 3. c. 6. Noctes per hiemem obscurae. Plin. l. 2. c. 75. Nulli per brumam dies. 20. Antonius Diogenes, antiquissimus scriptor, qui tw= u(pe\r *qou/lhn a)pi/s2wn lo/gous2 kd]. h. e. Incredibilium de Thula insula, libros 24. scripsit, ou) li/an po/r)r(w tw= xro/nwn to=u batile/ws2 *a)leca/ndrou], ut testatur Photius tmem. 166. vel fabulam, vel historiam suam profitetur, se descripsisse ex cyparissinis tabulis Tyri effossis, cum urbs capta est ab Alexandro, e Mantineae et Dercyllidis tumulis, qui e Tyro profecti post varios errores tandem in Thulen migrarunt, et ibi aliquandiu haeserunt. Unde Graecos liquido constat a Phoenicibus didicisse de Thule insula quicquid afferunt. Haec vir magnus de Phoenic. colon. l. 1. c. 41. Miror autem, quid Claudiano in mentem venerit, cum scripsit, —— Ratibusque impervia Thule. Cum diserte contrarium affirmet Dionysius o( *perihgh/ths2], v. 581. *nh=s1on ke\n *qou/lhn eu)ergei+/ nhi+/ perh/s1ais2]: Huius insulae quoque meminit, Virg. l. 1. Georg. v. 30. ---- Tibi serviet ultima Thule. Unde Claudianus, ---- Thulen procul axe remotam. Nic. Lloyd. Baudrando Islandia est, Insul. perampla maris septentrionalis sub Danis. Antea dicta est Snaelandia, et a quodam Gadaro primo dicitur detecta, Sub initium IX. saeculi ab Europaeis, Danis inprimis, Norvegis et Belgis, frequentari coepit. 420. mill. pass. ab ora proxima Norvegiae in Occasum et 360. ab ora Boreali Scotiae in Arctos. Extenditur maiore ex parte ab Ortu in Occasum dividiturque in IV. partes, nempe in Orientalem, Occidentalem, Septentrionalem et Meridionalem. Eius urbes sunt Hola et Schalorum, atque arx Besteda, ubi Prorex degit; Ibi et Hecla mons ignivomus, et spectris horrens. Tanta quoque hic piscium copia, ut ossa exsiccata, ligni loco adurant. Ortelio tamen Thule est Tilemarck, tractus Norvegiae, cui convenit longitudo et latitudo Thules, teste Ptol. Camdeno Thule est Schetlandia, Thylensel adhuc nautis. Sed sententia de Islandia verisimilior, quae Insularum Europaearum Borealissima, in Oceano Septentrionali sita est ad 65. gradus, et amplius, reliquam eius distantiam vide supra. Incolas coloniam Norvegorum esse Scriptores plerique asserunt, unde et alia linguae Issandicae cum Norvegica affinitas. Huc ab Ausgario Christianam fidem introductam esse A C. 824. probat Pontanus, contra Arngrinum Ionam Islandum, qui ex eo, quod Islandiam demum vult detectam A. C. 874. negat Islandiam vereribus cognitam, atque adeo Thulen esse. Vide huius tractatum de Islandicae gentis origine et vet. Rep. eiusdemque specimen Historicum Islandiae, ut et supra in voce Islandia.
THURIBULUM
vas in quo tus reponitur, magni olim in Sacris usus. Et quidem Hebr c. 9. v. 4. inter instrumenta Sancti Sanctorum thuribulum aureum memoratur, quod nonnulli peculiare faciunt sanctiori huic loco, ex Levit c. 16. v. 12. Alii Apostolum intelligunt, de thuribulo, quod Sanctum penetrale proxime ante velum sibi adiunctum habebat, quam in rem vide Franc. Gomarum Analysi Epist. ad Hebr. Certe in Sancto varia eorum erant, uti discimus ex Exodi, c. 25. v. 29. Adolebantur autem suffitus super Altari aureo, quod Altare suffitus hinc dicebatur, bis de die: non a Pontifice solum, sed et a reliquis Sacerdotibus, Lucae c. 1. v. 8. 9. 10. Semel vero quotannis sollemniori modo odores in eo incendebat Pontifex; et piacularis victimae sanguine illud exprabat ac lustrabat, Exodi c. 30. v. 10. Porro in Mensa Aurea, una cum duodecim lancibus, in quibus panes propositionum; totidem acerrae erant, ture repletae, quod singulis Sabbathis, cum Mensam adornari ac de novo instrui oporteret, adolebatur, Levit c. 24. v. 7. 8. Inprimis vero, in Expiationis Festo, sacrum hoc instrumentum usui fuit. Antequam enim Festum affulgeret, inter alia, quibus ad id praeparabatur Pontifex, deducebatur in conclave Aphtines, seu odoramentorum, ut suffitus faciendi rationem edisceret, quod difficillimum habebatur. Postmodum inter ipsa Festi sollennia, post iuvencum pro se et domo sua oblatum, duosque hircos adductos, et confessionem pro se et domo sua nec non pro universis filiis Aaron, editam: Thuribulum, quod eo die aureum erat, ex Hebraeor. loco cit. prunis ex Altari implebat, atque ex alio thuribulo suffimenta capiebat et ad Sanctum Sanctorum contendebat. Quod cum intrasset, thuribulum deponebat, iniectisque odoribus fumi nubem excitabat, quae locum impleret et adspectum prohiberet, uti videre est, Levit c. 16. v. 12. 13. Quae omnia Christi beneficia figurabant, qui inter alia stat apud Aram, habens Thuribulum aureum, h. e. intercedit pro nobis. Apocalyps. c. 8. v. 3. Plura vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. part. prior. l. IV. c. 14. num. 7. 11. etc. 18. num. 18. Gentiles, uti in aliis, sic etiam hac in parte sacros Vet. Test. ritus aemulati, Diis suis quoque odoramenta adolebant, uti de Alexandro M. inprimis nota res: proin et ipsi in sacra supellectile thuribulum habuere, cuiusmodi vasis iconem, quo veteres Romani usi, exhibet Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 32. Vide et retro, Acerra. Sed et inter ministeria sacra Ecclesiae Romanae, thuribulum memoratur Dudoni de Moribus Normann. l. 3 Leoni Ostiensi, l. 1. c. 58. Alcuino, Poemate 3. Aliis: Vide quoque supra, voce Navis. Quod qui defert, Acolythus Thuriferarius dicitur. Durand. l. 4. c. 5. et portatur thuribuli: Hugoni a S. Victore, Specul. Eccl. l. 1. c. 7. Suffiri autem in ea solent Altaria, S. Eucharistia, Ministrantes, Alia, uti pluribus videre est apud Macros Fratres, Hierolex, ubi et Graecos thuribulo formare signum crucis suffimentum adolentes addunt, et Thuribulorum festivitatis, in eadem Ecclesia Romana a Clero celebrari solitae, quando accipiebantur a Papa quaedam munera, Presbyterium appellata, meminere. Vide quoque supra in voce Incensium, ut et paulo infra, ub de Ture.
TUS
ex Graeco qu/on] vel qu/os], quod quamvis de quibuslibet odoribus in genere dicatur. kat) e)coxhn\] tamen, uti et vox qumi/ama], Recentioribus tus notat, sicuti Incensum apud Latinos: Graece li/banos], unde *libanofo/ros xw\ra], Thurifera regia, apud Arianum, quae, iuxta Sachlitem sinum extensa, Atramitis contigna erat, habebatque praecipuam urbem Sabotha vel Sabbatha, quo tus omne in illa regione proveniens camelis convehebatur, non longe a Cane emporio eiusdem. Minime proin confundenda cum Sabaeorum regione ad Occidentem Arabiae Felic. posita, uti Veteres fecerunt, tus apud Sabaeos provenire existimantes. Certe et diversis Dominis paruere. Arriani quidem temporibus, et Charibael Homeritarum Sabaeorumque genti imperitabat, at Eleazas regnabat e)n th=| *libanofo/rw|], vide eum, ubi de Dioscoridis Insul. quae, licet in mari Azanio, ad Charibaelem pertinente, esset, parebat tamen Thuriferae Domino. Et quidem, Tura, praeter Arabiam nullis, ac ne Arabiae quidem universae. In medio eius fere sunt Atramitae --- capite regni Sabota, in monte excelso --- regio --- undique rupibus invia --- Silvarum longitudo est schoenorum XX. latitudo dimidium eius --- Minaei --- primi commercium thuris fecere, maximeque exercent: a quibus et Minaeum dictum est. Nec praeterea Arabum alii thuris arborem vident, ac ne horum quidem omnes. Feruntque M M M. non amplius esse samiliarum, quae ius per successiones id sibi vendicent. Sacros vacari ob id, nec ullo congressu soeminarum funerumque, cum incidant eius arbores aut metant, pollui atque ita religione merces augeri. Quidam promiscuum in iis populis esse tradunt, insylvis: alii per vices annorum dividi. Nec arboris ipsius, quae sit facies, constat --- Cortice lauri esse constat: quidam et folium simile dixere. Talis certe fuit arbor Sardibus. Nam et Asiae Reges serendi curam habuere --- Meti semel anno solebat, minore occasione vendendi. Iam quaestus alteram vindemiam affert. Prior atque naturalis vindemia, circa Canis ortum, flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnans, tenuissimusque tendi cortex. Laxatur hic plaga, non adimitur. Inde prosilit spuma pinguis. Haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. Purius illo modo, sed hoc ponderosius. Quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. Silva divisa certis portionibus, mutua innocentia tuta est. Neque ullus saucias arbores custodit. Autumno legitur ex aestivo partu. Hoc purissimum, candidum. Secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. Ruffum hoc exit, nec comparandum priori ---- Quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus ---- a specie testium --- Praecipua autem gratia est mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. Singula haec manum implere solita invenio ---- Graeci stagoniam et atomum tali modo appellant, minorem autem orobiam. Micas concussu elisas mannam vocamus etc. Plin. l. 12. c. 14. ad quem, ut et Solinum, qui Thuris historiam ex eo deprompsit, vide Salmas. ad Solin. c. 33. ut et supra, in voce Atomum, item Stagonias. Tus autem collectum, Sabotam, ut dictum, camelis convehitur, porta ad id una patente. Digredi via capitale leges fecere. Ibi decimas Deo, quem vacant Sabin (Soli Theophrastus ait tertiam partem) mensura, non pondere Sacerdotes capiunt. Nec ante mercari licet: inde impensae publicae tolerantur. Nam et benigne certo itenerum numero Deus hospites pascit. Evehi non potest nisi per Gebanitas, et quae seqq. apud Plin. ibid. ubi optimi thuris libram, post innumeras impensas itinerum XVI. den. Romae suo tempore venisse, probari autem candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat. Item ne dentem recipiat potius, quam in micas frietur, addit. Tantae nempe molis erat praestantissimum hoc odoramenti genus nancisci, quod Diis suis, maiori iam spe, ut rebantur, favoris eorum impetrandi, offerrent prisci, post Troiana scil. tempora. Iis enim nondum ture supplicabatur: Cedritantum et citri suorum fruticum in sacris fumo convolutum nidorem verius, quam odorem, noverant, Plin. l. 13. c. 1. Quam ob rem Homerus nusquam eius meminit, quum tamen religiones antiquas et ceremonias diligentissime frequenter, Sacrorumque ritus accurate describat. Quando autem innorescere hominibus coeperit, Arnobius, disputat, l. 7. contra Gentes, Percunctamur de Ture, unde aut quo tempore nosse illud aut scire poteritis, ut merito existimetis, aut esse Diis dandum, aut eorum acceptissimum voluntati; novella enim propemodum res est, neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluit in has partes et delubris meruit interesse divinis: Neque enim temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, Heroicis, quidnam esset Tus, scitum est, Scriptoribus ut comprabatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio reperitur, neque genitrix et superstitionis mater Hetruria opinionem eius novit et samam, sacellorum ut indicant ritus: neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra res cum fieret: neque ipse Romulus, aut Religionibus Artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci. Unde et quod, tus inter alia, Iano oblatum fuisse, canit Ovidius, Fastor. l. 1. v. 171. ————— Cur, quamvis aliarum Numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero: Vel de suo saeculo intelligendum Poetam, vel licentia huic hominum generi familiari, dictum id esse, arguunt eruditi; cum Q. quoque Fabius Pictor de Aureo Sec. l. 1. far solum et vinum, hunc in usum, nominaverit. Postmodum vero nihil in sacris ture pretiosius, quod quia magni constaret, publice id Romae suppeditatum sacrificantibus, ex Livio discimus, l. 10. c. 23. Atque hoc Tus dare dixerunt signata phrasi: Atuobius, adv. Gentes l. cit. ubi sacrificia Gentilium in suas species dividit, Aut enim, ait, Tus datur, et liquefactum carbonibus disperit: aut animalis est hostia etc. Ovid. l. 2. Trist. El. 1. v. 59. Et pia tura dedi pro te. ————— Tus nempe dabant primitus, cum nondum hostiae caederentur, ut ex Theophrasto, Porphytio, aliis, docet Eusebius. Imo et postmodum datum id saepissime, nulla animali hostia adiecta. Certe vix precabantur Deos, quin, si facultas daretur, Tus illis incenderent. Ovid. de Ponto l. 4. Ep. 9. v. 111. His ego do toties cum ture precantia verba, Eoo quoties surgit ab orbe dies. Sed et quoties addebantur hostiae, Tus tamen semper prius dabatur, locumque sic sumebat in ceremoniis primum, ut idem Arnobius ait, ibid. Ita enim res erat, ignem accendebant, tum in aram tus ingerebant, victimas postea mactabant, uti ad eum ex Senecae Oedipode Heraldus docet. Iniecto vero arae ture, vinum furtim ingerebatur et infundebatur, quod pio in igne strideret. Ovid. unde merum thuris socium iterum Arnobio. Fieri autem id solebat, ture ex acerra tribus digitis sumpto. Ovid. Fastor. l. 2. v. 573. Et digitis tria tura tribus sub limine ponit. Unde Lactantius, Institut. l. 5. Nam cruciari atque interfici malle, quam tura tribus digitis comprehensa in socum iactare. Vide quoque Plautum in Bacchid. et Milite: plura vero de ritu isto, apud Grodaeum, Miscellan. l. 6. c. 8. et Dalechampium ad Plin. c. 14. l. 12. supra cit. Pertinet huc, quod Alexander M. in pueritia sine parsimonia tura ingerens aris a Paedagogo Leonida increpitus legitur, apud Plut. aliosque. At apud aliquoties iam laudatum Arnobium legas, quosdam, qui religiosiores ceteris esse volebant, non solum ture altaria cumulasse, sed et ipsas cum eo acertas in illa effudisse, l. 2. uti vidimus supra, voce Acerra. Ex eodem prro incenso, hoc pacto divinabant: Si ignis mox illud arreptum dissolutumque verteret in fumum, et suffitum cieret gratum, laeta; si refugeret, aut odorem exprimeret, inde foedeum, et a natura thuris diversum, abominanda ostendi putabantur. Hinc meminit loci cuiusdam Dion. in Hist. Rom. quem Nymphaeum appellat, in quo ex suffito Ture hoc modo praescita de omnibus rebus futuris petita fuerint, praeterquam de coniugio et morte. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 11. Vide quoque supra Mola. Sed hic pretiosi huius aromatis abusus; genuinus eius in Ecclesia V. T. usus fuit, ubi, divino iussu, in eo oblationum genere, quod Munus vocant Theologi, farinae pugillus, cum olei ac thuris libamine, offerebatur: Idem quottidie bis in Templo, singulis porro diebus Sabbathi, quotannis tandem modo longe sollenniori, adolebatur in Festo Expiationum, uti supra diximus, in voce Thuribulum; vide quoque infra, ubi de Thymiamate sacro, quod inter alia aromata, etiam ex ture puro, alii lucidissimo, conficiebatut, Exod c. 30. v. 33. imo ab ipso nomen trahebat. Masculum vero praestantissimum habebatur, quod melato hodie Arabes vocant. Quod proin Gentiles quoque qui sacris operando eblandiri favorem DEorum omni industria cupiebant, quique magico sacro et amatoriis carminibus mentem alicuius mutare aut Deos sibi propensiores reddere conabantur, potissimum adolebant. Virg. Ecl. 8. v. 65. Verbenasque adole pingues et mascula tura. Quem locum explicantem Turnebum vide Adversar. l. 10. c. 2. Atque hinc tus inter praecipua dona, Principibus offerri solita, uti patet ex historia Magorum, qui cum ex consuetudine gentis praetiosissima quaeque recens nato Servatori oblatum venirent, tus quoque ei obtulerunt. Quamvis in hoc Magorum facto sublimius quidpiam latere, pie agnoscant illi, qui ei aurum ut regi, tus ut Deo, myrrham ut homini, ab illis donata sentiunt: tus enim esse adhibitum in libamentis sacrificiorum, et thymiama de Ture soli Deo reservatum, retro diximus. Vide Spanhemium Dub. Euangel. 53. Uti potro apud Gentiles, cum imagines Deorum de loco in locum transferrentur, ture inter alia odoribusque incensis, usque ad agri fines, illas populus prosequebatur, uti docet Cicer. 4. Verr. sic honos postmodum idem Principibus viris exhibitus est, uti de Alexandro M. Babylonem ingresso, refert Curtius, l. 5. c. 1. de Augusto, Puteolanum sinum praetervehente, Sueton. c. 98. de Imperatoribus quoque Christianis, sive eorum laurata, sive cadavera, deferrentur, Corippus, l. 2. de aliis alii. Imo et Cyrillus e Concilio Ephesino ad sua reversus sic exceptus est, ut passim mulieres praeirent, *qumiath/ria kate/xous3ai], thuribula manibus tenentes, ut ipsemet memorat Ep. ad Presbyteros Alexandr. in Actis Concilii modo dicti: Qua de re supra dictum non uno loco. Sed nec lignum suo usu caret, eo enim cibum Sabaeos coquere, Plinius refert, l. 12. c. 17. et Scythas, balnei loco, uxoribus aquam fundentibus, corpora scabto lapide contrita, cupresso, cedro et thuris ligno confricare solitos, habet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 4. c. 30. Plura de Ture, apud Auctores rerro laudatos, ut et supra aliquid voce Mayrrha, it. Stagoria. Hinc thurariae tibiae de quibus supra voce Spondulea. Turi vero setvando, malorum Poetarum scripta destinari moris fuisse, apud Graecos olim Latinosque, discimus ex Athenaeo, l. q]. ubi Anaxandridem Comicum, cum adversatios Poetas vicisse declaratus non esset, prae indignatione et morositate, senectutis, vitio, suas fabulas sumere consuevisse, atque Turi mandare discerpendas refert: et Horatio, l. 2. Epist. 1. in fin. Deferar in vicum vendentem Tus et odores, Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis. Adde Martialem, qui librum suum sic admonet, l. 3. Epigr. a. Cuius vis fieri, libelle, munus, Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordyllas madidas tegas papyro, Vel Thuris piperisque, sis cuculus. Vide quoque supra ubi de Pipere Scombrisque: talia enima chartis ad nihil aliud profuturis a mercatoribus involvi solent.
THYMIAMA
Graec *qumi/ama]. Latin. Incensum, in V. Test. sacrificii genus fuit, quod, in Altari thymiamatis seu suffimenti, quottidie Deo offerebatur. Ita enim Dominus; Exod c. 30. v. 1. Facies Altare suffimenti; et pones illud ante velum, v. 6. et, adolebit super illud Aaron suffimentum aromatum singulismatutinis, quando aptabit lucernas, adolebit illud, v. 7. non offeretis super illud suffimentum alienum, neque holocaustum, neque mincham, sed nec libamen libabitis super illud, v. 9. etc. Itaque cum filii Israel serpenti aeneo adolerent incensum seu thymiama, confregit illum Ezechias Rex, utpote idololatrico cultu pollutum 2. Regum c. 18. v. 4. Et Sedulius, Oper. Paschalis, l. 2, scribens de muneribus Christo oblatis a Magis, a ture ei donato, divinitatem illius arguit, cum ait. Aurea nascenti fuderunt munera Regi, Tura dedere Deo, myrrham tribuere sepulchro. Apud Gentiles quoque ea opinio de thymiamate soli Deo offerendo eousque invaluit, ut verbum qu/ein], quod proprie suffire solum et odores incendere notat, ad totam cultus divini sacrificiorumque rationem denotandam, extenderint, uti diximus supra in voce Thya. Fuit autem Thymiama illud sacrum, Deo offerendum, non humani arbitrii, sed ipsiusmet iussu compositum, ut cui non alius cultus placet, quam quem ipse praescripsit. Dixit itaque Dominus ad Mosen: Sume tibi aromata, stacten, et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum, aequalis ponderis, erunt omnia. Faciesque thymiama compositum opere unguetarii, mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum. Cumque in minutisimum pulverem untversa contuderis, pones ex eo coram Tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia Sanctum est Domino. Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit, Exodi c. cit. v. 34. et seqq. ad quem locum vide Andr. Rivetum Commentar in Exod. ubi inter alia licet ex quadruplici materia hoc Thymiama constaret, a ture tamen nomen maxime sumpsisse; dein situm Thymiamatis, e regione Propitiatorii (quo praefigurabatur CHristius) sicque sine illo preces nostras, (quae suffimento illo sacro denotabantur, Apocal c. 5. v. 8.) Deo placere non posse, fuisse indigitatum, adnotat. Uti vero suffimentum alienum adolere erat nefas, sic ab aliis quam a Sacerdotibus,fieri legitime id non poterat. Unde cum Huzziia Rex ingressus esset in Templum Iehovae, ut adoleret super Altare suffitus, nec montius quamvis absistere vellet, lepra exorta in fronte eius, coram Sacerdotibus, in domo Iohovae, ab altari suffitus, legitur 2. Chron. c. 26. v. 16. et 19. etc. Sed et Sacerdotes Aegyptii, ad purgandum aerem, quottidie ter Soli adolebant; Resinam sub ortum, Myrrham meridie *ku=fi], circa occsaum. Plut. de Iside. Cuius compositionem ex Manethone Aegyptio hanc tradit, *ku=fi], mixtura est XVI. rerum, in unum compositarum, Mellis, vinis, uvae passae, cyperi, resinae, myrrhae, apalathi, seselis, iunci odorati, bituminis, folii ficulni, rumicis, iuniperi utriusque, cardamomi, et calamista non temere componuntur, sed seplasiariis, dum miscent, sacrae literae recitantur. Numerus tetra/gwnos u(po\ tetragw/nou] quadratus a quadrato. Cum in Mosaica compositione quaternio esset, in quo Philo stacten ad aquam, onycha ad terram, galbanum ad aerem, tus ad ignem refert, de Herede Divin. apud Ioh. Marshamum, Can. Chron. Sec. IX. ubi de Hirco *a)popompai/w|]. Plura vide supra ubi de Suffita, Thuribulo, et Ture.
TIARA
capitis tegmen vel vinculum, pavoninis pennis insigne, Schol. aristoph. ad Acharn. act. 1. sc. 2. quod forsan de galea bellica, non de habitu pacifico intelligendum. Claudian. de 6. Consul. Honorii, v. 69. s. Te linguis variae gentes, missique rogatum Foedera Persarum proceres, cum patre sedentem, Hac quondam videre domo, positaque tiara Submisere genu. ———— Hieron. in Danielem, c. 5. Tiara est genus pileoli, quo Persarum Chaldaeorumque gens utitur. Vetus Scholiastes Iuvenalis ad Satyr. 6. v. 516. Tiara galea sacerdotis est, quae per malas veniens mento subligatur: Servius in l. 7. Aen. v. 247. Tiara est pileum Phrygium, quod dicunt. Quo allusit L. Seneca Tragoedus, Thyeste, Act. 4. sc. 1. v. 663. Hoc Phrygius loco Fixus tiaras Pelopis. Ipse tamen Papinius, uti Claudianus, Regibus Parthorum ascribit, l. 8. Theb. v. 286. s. Sicut Achaemenius solium, gentesque paternas Exepit si forte puer, cui vivere patrem Tutius, incerta formidine gaudia librat, An fidi procere, an pugnet vulgus habenis, Cui latus Europae, cui Caspia limina mandet, Sumere tunc arcus, ipsumque onerare videtur Patris equum, visusque sibi nec scripta capaci Sustentare manu, nec adhuc implere tiaram. Nec minus Suetonius in Nerone, c. 13. cum ait: Deinde precanti, tiara deducta, imposuit diadema. In buccas autem propendebat, Iustin. l. 1. c. 2. Brachia ac crura velamentis, caput tiara tegit (Semiramis) et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet. Iuvenal. Sat. 6. v. 516. ———— Phrygiae vestitur bucca tiarae. Color illi purpureus, Ovid. l. 11. fab. 5. Met. v. 180. Ille quidem celare cupit, turpique pudore Tempora purpureis tentat velare tiaris. Gemmis et margaritis distinguebatur, ut regalem testaretur opulentiam, Val. Flaccus, Argonaut. l. 6. v. 700. At viridem gemmis et Boae stamine silvae Subligat, extrema patriam cervice tiaram. Assimilabat pooro dimidiatae lunae effigiem, hinc lunata tiara Sidonio Apollinari dicitur, Carm. 2. v. 51. et carm. 23. v. 251. Ut fastu posito tumentis aulae, Qui supra Satrapas sedet tyrannus, Ructans Semideum propinquitates, Lunatam tibi flecteres tiaram. Coeterum cum Regum Sacerdotumque tegmen esset, hoc tamen discirminis erat, quod sacerdotalis tiara acumine carebat, quo regia erat insignis, Hieron. in Epist. Cumque et aliis quandoque illam gestare concederetur, differentiam tamen Philarchus docet Histor. l. 11. referente Suida: tiara ornatus cpaitis, quam soli Reges rectam ferebant, apud Persas, Duces autem inclinatam. Demaratus autem Latedaemonius, qui cum Xerxe Athenas venit, ob successum aliquem laetiorem Rege ei permittente, petere quod vellet, petiit, in recta tiara Sardes invehi. In quibus verbis historicum s1fa/lma] notat Th. Dempsterus Antiq. Rom l. 5. c. 35. Non enim ob laetiorem succesum, qui nullus fuit, sed ob salubre consilium ei datum, ne vellet bellum in Graecos iam destinatum exsequi: ut narrat L. Seneca copiosissime de Benef. l. 6. c. 13. qui ubi totum belli apparatum ornatissime expressit, tandem concludit: Ita Xerxes pudore, quam damno miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere quod vellet; petiit ille, ut Sardes maximam Asiae civitatem curru vectus intraret, rectam capite tiaram gerens: id solis datum Regibus; dignus fuerat praemio, antequam peteret: Sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret Regi, nisi qui non dicebat sibi? Quid discriminis sit inter tiaram et mitram, primus admonuit Brissonius, de Persar. principatu, l. 1. p. 24. Nam Max. Tyrius, Serm. 10. mitrophorum a tiarophoro distinguit, et Herodot. l. 7. tiaram Persas gestasse scribit, Cisseos vero pileos seu mitras. Nic. Lloyd. Apud hodiernos Persas Regii capitis tegmen Tag i. e. Corona dicitur, cuius primus auctor Ismael fuit Sophi. Hoc rubrum gestant etiam milites, Sophi seu sacerdotes et Regii satellites, nobilitatis insigne: quo discrimine, vide apud petrum de Valle, Itinerarii tom. 2. Addo, quod Tiara Persarum inprimis tegebat capita, unde Cimonis astus, qui navibus aliquot Persicis interceptis, ut est apud Diodorum Siculum, l. 11. suos Tiaris instruxit, sicque Persas nihil a talibus sibi metnentes, oppressit. Quintuplicem vero eam fuisse, erudite ostendit Paschalius, de Coronis. l. 10. quorum unus erat omnibus comnunis; alter Procerum, Iudicum tertius, quatus sacrificantium, de quo Val. Flaccus, loc. cit. Subligat extrema patrium cervice Tiaram: Quintus ac postremus Maiestati Regiae peculiaris. Et quidem primum pileoli genus intelligit Hieronymus in Daniel c. 3. quando Tiaram Persis Chaldaeisque communem facit. Regius vero Tiara, longe a reliquis diversus, erat rectus, tantisper a fronte remotior, et qua frons media est, exacutus ac in mucronem fastigiatus, ut ex Aristophanis Avibus colligitur. Nummi a Goltzio exhibiti, eum repraesentant figura erecta et summa sui parte turrita, cum infulis a posteriori parte pendentibus et bucculis ad labra usque ex anteriore parte demissis: cuiusmodi bucculas in Magorum quoque Tiaris describit Strabo, l. 15. Vide Paschalium, loc. cit. c. 2. In Basilio Imperatore Tupham, ob typhum, quem ingeneraret, vocatum esse rectum istiusmodi Tiaram, ait Zonaras. Persarum enim exemplo et alii Reges Orientales Tiara utebantur: forte, ut, qui viribus impares erant, Maiestate viderentur pares. Quin, quod plerumque fieri solet, ut cum regione mutemus mores, ipsi etiam Antonio, ex quo Romanae gravitati Barbaricum superinduerat fastum, non displicuisse supremae hoc potestatis insigne, nummus ostendit, in cuius antica parte, caput eius, cum Tiara, et Inscript. AntonI Armenia devicta: in postica Tiara cum arcu, sagittis et lemmate de Parthis. Porro Tiaram hunc nonnumquam cumulabat Diadema, uti liquet ex Xenophonte Cyripaed. l. 8. ubi Cyrum describit, in publicum prodeuntem, Regio apparatu conspicuum; habentem, inquit, Diadema circa Tiaram: quod ipsum tradit Dio Prusaeus, Orat. 14. Et hoc, quia lunatum erat, hinc factum, ut ipse Tiara dictus fuerit lunatus, Sidonio passim: Non enim ipsum met fuisse lunatum, docet Bulengerus de Vestim. Pontific. c. 5. Quamvis alii lunatum hic intelligant, in quo efficta acu aut appicta esset imago Lunae; quam Persarum fuisse symbolum, dixit Curtius, l. 4. c. 10. et omen habitum augendi semper Imperii censet Paschalius, de Coron. l. 9. c. 18. Graeci tiaras communes a)pagei=s2] dixere, uti videre est apud Herodotum, ubi de vestitu Persico agens, pi/lous2 a)page/as2] illos vocat, h. e. inflexos et incurvos, quod scil. recti non starent: at solus rex pi=lon] gerebat pephgo/ta], uti de Scythicis Sacis loquitur, idem, ubi de cyrbasiis illorum: Hesychius o)rqhn\ tia/ran] vocat. Cuiusmodi pilco vulgari, acuminato quidem illo (nam tiarae omnes tales) sed in frontem prominente seu flexo et quodammodo plicato, tectus Attis conspicitur in veterib. saxis ac gemmis, quae Phrygia tiara est. Quod vero mitra dicatur quum pileum fuerit, forte inde factuim, quod mitris et redimiculis illae Phrygum tiarae subnecterentur. Poeta, Maeonia mentum mitra, crinemque madentem Subnixus ———— Nomen ab acumine Hesychio, qui tia/ran lo/fon] seu apicem esle dicit. Qualia, praeter tiaram, reliqua fere omnia barbarica pilea, uti de apicibus fastigatis Alanorum, apud Isidorum, de pileis Scitharum, apud Herodotum, d. l. de cucullis Bardaeorum, apud Martialem etc. legimus. In quibus tamen ultimis apex inflexuserat, non in ante, ut in Persicis et Phrygiis tiaris, vel eriam rectus, sed retro reflexus, uti sunt hodie cucullae Monachorum et Benearnensium cappae, quas vocant, Salmas. ad Solin. p. 556. Hinc improprie de apice phoenicis tia/ra] apud Epiphanium. Becmanno tamen potius arridet originatio vocis ab Hebr. circumdedit], cinxit, uti videre est in eius Origin. Lat. Ling. Nec omittendum, Artaxerxem Mnemona Ducibus, si quid deliquissent, ignominiae loco detractas vestes flagellari, et pro capite depilando, tiaram depilari iussisle, ut adnotavit Alex. ab Alexandro etc. Plura de celebri hoc tegmine capitis vide apud Casp. Barthium ad Claudian. Anselm. Solerium de Pileo, c. 9. alibique passim, inprimis sect. 13. ubi de viridi Turcarum Tiara, Alios. Hodie kat) e)coxhn\] de triregno Pontisicis, Richeliet.
TIFATA_Curia
una fuit ex 30. Curiis Romanorum, de quarum nominibus octo solum apud rerum Romanarum Scriptores supersunt. Meminit eius Festus, Tifata, inquiens, Iliceta: Romae autem Tifata Curia: Tifata etiam locus iuxta Capuam: apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 2. Vide in voce Tifata. Eam vero vocem apud Statium d. l. delendam, variis rationibus suadet Barthius, qi versum illum sic legit, Cessat apex procul ista tuis sint fata, Teate, Nec Marrucinos agat haec insania mares. Vide cum Animadvers. ad l.
TIMOR
inter Inferorum idola, Virgilio, Martisque asleclas, Aen. l. 9. v. 719. ubi de Marre, Immisitquve fugam Teucris, atrumque Timorem. Etiam apud Romanos in veneratione, uti et Pallor, quem timore efficit. Utrumque, ne quid obessent, neve aliquid afferrent incommodi, persancte habitos, cane et ove placabant, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 1. c. 13. Sed et apud Lacedaemonios Timoris aedes memoratur Plutarcho Cleomene, eaque iuxta Ephorotum triclinium: Ibid. Intellexerunt autem hoc nomine probri trepidationem atque infamiae metum, Rebus publicis utilislimum. Hoc enim qui correpti sunt cives pro patria pati quidvis timent minime, quia maxime timent male audire. Alia ratio cultus fuit, quod mirandos Timoris effectus sensere in plurimis; etiamque fortissimos sub imperio eius esle: Seneca de Ira, l. 2. c. 3. Fortissimus plerumque vir, dum armatur, expalluit; et signo pugnae dato ferocissimo militi paululum genua tremuerunt; et magno Imperatori, antequam inter se acies arietarent, car exsiluit; et Oratori eloquentissimo, dum ad dicendum componitur, summa riguerunt. Unde de heroibus suis Statius, Theb. l. 6. v. 394. Nil fixum cordi pugnant exire, paventque. Quo facientia legas in Vita Arati, apud Plutarchum, et de Ludovico Tremollio, in Historia Francica praet. saecul. Contra vires infirmis non raro dare observarunt. Qua de reidem, l. 20. Theb. v. 493. Est ubi dat vires nimius Timor. --- nempe desperationi proximus, uti multis, Barthius docet ad Guil. Britonem, l. 5. v. 525. Vide quoque Iovian. Pontanum de Fortitudine, l. 1. c. 17. vel saltem alas, ut videre est apud eundem Barthium, ad Statium Theb. l. 5. v. 168. Porro proprias illum divinationes habere crediderunt, uti ait Lutatius ad Statium, Theb. l. eod. v. 615. In quam sententiam Lucan. l. 9. v. 120. Tristis (ut in multo mens est praesaga timore) Aspexit comites patrios a littore Magnus. Imo Deorum suorum omnisque religionis parentem quid ni colerent? Primus in orbe Deos fecit Timor. --- quod hemistichion Petronii, saepius laudatus Poeta Thebaidi suae inseruit, l. 3. v. 661. ubi plurima hanc in rem egregia Barthius congessit. Certe et Servius ad Aen. l. 12. Deus, ait, Graece fo/bos], id est, Timor, unde factum est Deus, Varro ad Ciceronem tertio: Ita respondebant, cur dicant Deos, cum omnes antiquitus dixerint divos. Ursit nempe sententiam hancce Varro, ut fuit irrisor Philologicus veterum superstitionum, quarum consultior nemo unquam Romanus Graecusque homo fuit. Quod et Ioh. facit Devonius, l. 1. Quippe Deos genitore Metu mens caeca creavit. Ditem Umbris, Caelo Superos et Numina Ponto. Eadem sapientia antiquum dicterium erat, Timorem augere bona mentis et gignere omnes artes, etc. An e sacris aliquid suffurata Dei Simia ad Gentiles detulit, pessimus rerum sacrarum interpres: Ibi enim Timori (non Deo sed Dei) initium Sapientiae, effectusque admirabiles, adscripti passim? An Timor Isaaci], ipsis per aliquam traditionis stricturam aliquo modo innotuit? Sic enim Deus ipse Genes c. 31. v. 53. appellatur verbis Iacobi, Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaaci. Ubi Deus dicitur Timor Isaaci, quod Isaacus illum timeret, i. e. religiose coleret ac veneraretur. Et quidem pro iuramento epitheton Timoris Deo convenit optime aptissimeque, quum ex hoc maxime homines inducantur, ut iurent religiose, eo quod Deum periurii vindicem timeant. Unde et Virgil. de suis minoribus Diis respectu Iovis, l. 6. Aen. v. 324. Dii cuius iurare timent et fallere Numen etc. Vide Rivetum, Exercit. ad Genesin 135. Verum obiectum cum affectu confudere Gentiles, translato cultu ab Eo, qui timendus, ad animimotum, quo timere Deum convenit. Vide quoque supra, ubi de Metu nec non in voce Pavor.
TINEA
a Graeco fqi/nein], Graecis communiter s1h\s2] dicitur, ab Hebr. es], vel sas], quod a verbo asas, i. e. consumi et tabescere, etiam brw=s1is2] dicta occurrit Math. c. 6. v. 19. ubi brw=s1in] non esle erosionem, sed tineae speciem, probari videtur posse ex Esai c. 50. v. 9. ubi Herbraeum , Theodotioni s1h\s2], Aquilae h(brw=s1is2] redditur, Cum blatta saepe iungitur Poetis. Inquibus Horat. l. 2. Sat. 6. v. 118. --- --- Cui stragula vestis; Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca. Et Martialis, l. 6. Epigr. 60. v. 7. Quam multi tineas pascunt, blattasque diserti. Quare pro synon ymis quidam habent. Sed blatta inter scarabaeorum genera reponi videtur Plinio, l. 11. c. 28. et apud sequentis aevi Scriptores plane aliud est, purpura scil. au purpurae genus: quare amplius disquirendum. Ipsius vero tineae nihil tam proprium est, quam quod praecipue lanam et laneas vestes consumit, Iobi c. 13. v. 28. Esai c. 50. v. 9. c. 51. v. 8. etc. Vide quoque Aristotelem, Histor. l. 5. c. 32. Plin. l. 11. c. 35. Isidorum, Alios. Unde composita vox s1hto/brwtos2], a tinea consumptus, est in vestium epithetis, ut et s1hto/kopos] a tineis pertusus, proprium enim earum ko/ptein], unde a)kopa], quae a tineis illaesa, Salmas. ad Solin. p. 949. Cui malo ut occurratur, polium Theophrastus Histor. l. 11. c. 16. absinthium Avicenna, Tom. Il. p. 136. citreum malum Plinius, aliaque, in arculis vestimentorum recludi, vestibusque apponi iubent. Vide hunc l. 20. c. 5. 6. 8. 9. l. 22. c. 25. alibique passim: ut et supra, ubi de Lapide pisce. Sed et libris tineas nocere, Martialis habet, d. l. et l. 14. Epigramm. 37. Constrictos nisi das mihi libellos, Admittam tineas, trucesque blattas. Ubi dicere vult, ne libri in arcula ac scrinio a tineis comedantur, non nisi compactos oportere reponi. In lapides et metalla quoque valere, videtur colligi posse, ex Matth c. 6. v. 19. 20. et Luc c. 12. v. 33. ubi thesauros Chriftus in terra congeri vetar, ubi tinea corrumpit. Sed non gemmas solum et aurum vel argentem, verum et Vestes a Veterib. in thesauris fuisle repositas, discimus ex Esdr c. 2. v. 69. Nehem c. 7. v. 70. Iob, c. 27. v. 16. etc. Hinc apud Poetam. l. 9. Aen. v. 26. describitur Messapus, ———— dives pictai vestis et auri. Et Susis capitis, Alexandrum in Regiis thesauris reperisse purputae hermionicae talenta quinque milia, decem minus ducentis annis ibi reposita, narrat Plut. Vide plura hanc in rem, apud Gerh. Ioh. Vosl. de Idolol. l. 4. c. 94. et Sam. Bochartum Hierozici Parte poster l. 4. c. 25. quorum hic, inter alia praeclara, de comparatione Dei cum tinea, Psalm. 39 v. 12. dissolvis, tamquam tinea, desiderabilia eius: et Oseae, c. 5. v. 12. Ero ut tinea Ephraimitis; vult, ait, occulta Dei maledictione reprobos hipsos tabescere et quidquid illis carissimum est, sensim dissolvi et consumi, quamodo tinea caeco morsu absumit pretiosissima quaeque vestimenta --- Neque timendum est, ne vilescat Dei Maiestas, cum a Prophetis confertur cum tam vili animalculo. Nam, si proprie loqui velimus, non confertur Deus cum tinea: sed lentae Dei iudicia cum vitio, quod vesti a tinea accidit. Sensim enim id inolescit, ita ut, quod prius solidum atque integrum videbatur, tandem tacito morsu conficiatur atque exedatur. De Tinearum et Murium die, vid supra Dies.
TINTINNABULUM
a tinnitu, quem, dum pulsatur, edere solet, nomen nactum est: Tinnitus autem est aeris: unde ex aere primum, mox ex aere, stanno, plumbo argentoque nonnumquam admistis, fieri consuevere Tintinnabula, magni inter homines usus, sive profana, sive sacra respicias. An apud Antiquos recepta fuerint, dubitat Ioh. Tortellius in Lexic. cum rara illorum apud Veteres mentio: sed, ut de Campanis, quales sua aetate in usu vidit, facile id concedatur: de Tintinnabulis tamen quibuscumque, id concedi non potest. Horum inventor, ut et pluriimarum aliarum rerum, in obscuro est, neque Plinius, qui l. 36. c. 13. Tintinnabulorum in sepulchro Porsenae meminit, caputque integrum, 56. atque id satis prolixum, rerum Inventoribus dicavit, l. 7. de eorum primo Auctore quidquam in medium protulit. Certum est, parvorum Tintinnabulorum usum in Coenobiis, ut et in privatis Nobiliorum aedibus iam exstitisse, antequam vel Paulinus, Episcopus Nolanus; vel Sabinianus Pontif. Rom. campanis Templorum turres instruxislet. In Regum quoque palatiis fuisle hinc discimus, quod Tinnula inde, vel Tinella sunt appellata, quoniam ad tinnitum campanae, ut in monasteriis fieri solet, singuli Regii Palatii domestici ad epulas cirentur. Unde tenir tinel Gallos dixisle, pro Curiam Regis celebrare, videri nonnullis, habes apud Car. du Fresne Glossar. Sed et antiquioribus, non minora solum, verum et maiora fuisle, discimus ex Martiale, ubi aeris Thermarum, cuius sono loturi convocari fuerint soliti, meminit, l. 14. Epigr. 163. Redde pilam, sonat aes Thermarum, ludere pergis? Quod frustra quidam ad aereum referunt clypeum, de quo Vintrux. cum Aelius Spartianus nescio quem Imperatorem Rom. Thermis Tintinnabulum amovisse, diserte dicat. Huius itaque tinnitu, non solum qui pila in Sphaeristerio exercebantur et in Thermas convenerant. sed et qui longle inde abeslent, lotum convocabantur. Unde Cicero in Tuscul. simulatquve, ait, increpuisset, Romanos, relictis Philosophis et Praeceptoribus, unctum (nam qui lavislent, ungebantur) iresolitos. Iassici Tintinnahuli, cuius sonus pisces vendi in Foro indicaverit, meminit Strabo, Geogr. l. 14. ubi lepidam de Citharoedo quodam, ab Auditoribus, ad aeris huius sonum, deserto, historiam affert. Neque vero in Thermis solum aut Foro, sed et in privatis Romanorum aedibus, Tintinnabula sonuisle, docet Lucianus, ubi in ditiorum aedibus, familiam Tintinnabuli sono excitari consuevisse, tradit; Qui mos hodieque in Purpuratorum Flaminum aedibus perdurat: Vide autem Lucianum tract. de iis, qui mercede conducti in divitum familiis vivunt. Ide horas per aquam et sonitum sua aetate demonstratas, docet; cuiusmodi Horologii iconem exhibet Magius, de Tintinnab. c. 6. Syriae quoque Deae Sacerdotem Tintinnabulo usum refert, cum ait: Ante Syriae Deae Templum phallos duos mirlae altitudinis fuisse statutos: in hos Sacerdotem ea solitum arte conscendere, qua Syri palmas altiores, nimirum fune caudici advoluto, ac paulatim ad superiores partes protracto. Cum vero ad summas phalli partes pervenisset, orare, sacra facere ac inclamare consuevisse, atque interim tintinnabulo sonum edere, ut verbis tinmtus sociaretur: Quod confirmat Plut. in Crasso, Tertullian. Apologet. Cicero, de Nat. Deor. l. 3. Eusebius item Praep. Euangel. c. 2. Aes namque in sacris non modicam habere vim, olim creditum. Unde eiusdem Deae sacerdotes, qui stipem non modicam passim emendicabant, illam colligentes, Tintinnabula quoque susurpasle, discimus ex antiqua Romae statua, in qua Sacerdos huiusmodi, cum pera et tintinnabulo, visitur. Quem morem hodieque in Italia imitantur illi, qui D. Antonii fratres nuncupantur. Similiter Nic. Nicolai de moribus diver sarum Gent. inter Saracenos, reperiri quoddam Religiosorum genus, qui, vitam alias solitariam agentes, nonnumquam latebris suis relictis civitates petant, ursum queque vel cervum manu ducant, e cuius collo Tintinnabulum pendeat, quo populum, ad eleemosynam dandam, concieant, literis prodidit. etc. Neque vero homines solum, sed et iam bruta, quae sub hominis degunt imperio, olim Tintinnabulis personabant, ut tinnitu eorum noxiae ab illis ferae arcerentur, Strab. Hodieque Pastores, more antiquo perdurante, gregibus armentisqueque ea adaptant, non tam ad terrendas feras (namqueve et pecora tintinnabulata, ut Sidon. vocat. Apollinaris, l. 2. Epist. 2. a feris impeti necariqueque compertum) quam ad deprehendendum, quibus in locis nemorum, montium valliumqueque oberrent, atqueque hac ratione longae inquisitionis labor absit. Quare Iustinianus Imp. in LL. rusticis tit. 2. §. 2. sanxit: Si quis crepitaculum, sive tintinnabulum bovis aut ovis aut alterius cuius spiam animalis sustulerit, convictus flagellator, ut fur. Et si animal deperditum fuerit id damnum sarcito, quod eius crepitaculum sustulit. Cuius rei meminit etiam Lex Burgundionum, tit. 4. §. 11. et Antiq. Boiariorum c. 8. tit. 11. §. 1. Eodem respexisse vietur Fortunatus de S. Medardo, l. 2. Tintinnum rapit alter inops, magis improbus ille, Qui iumentorum colla tenere solet. Quamquam et Tintinnabuli sono perinde pecora, ac tibiae, delectari atque pinguescere nonnulli existimant. Imo oblectamenti atque ornatus gratia Muliones atque Agasones equis mulisque Tintinnabula alligabant, ut de mulis Ovidius canit: de equis, Suid. in voce pwdwni/s1ai]. Medio inprimis aevo id Francis in usu, ut equorum maxime strata tintinnabulis exornarent, uti pluribus docet Car. du Fresne ubi supra. Romae quinetiam, in antiqq. marmoribus Elephanti videntur, e quorum collo propendent tintinnabula: Atque etiamnum Hieracarii aquilis, maioribus minoribusque acciprtribus, ahi ex aere, alii ex argento coriaceis compedibus assuunt. ut, cum evolaverint atque conspectum effugerint, sono crepitaculorum suorum iterum queant inveniri. Redeo ad homines: Aristophanes in Avibus, iubet Codonophorum i. e. Tintinnabuli gestatotorem, circumcurrere; inquit enim, *kwdwnoforw=n peri/trexe] Ad quae verba, Graecus Scholiastes scriptum reliquit, eos qui circumibant urbem ac fu/lakas2], i. e. excubias et vigiles, gestare Tintinnabula consuevisse, ut num vigilels vere essent vigiles deprehenderetur. Vide quoque Hesych. in *kwdwnoforw=n]. Quod Romani buccma, Germani nostra aetate tympani tibiaeque sonitu facere soliti sunt. Sed et Caleri aliisque locis praesidiatiis veterem Graecorum morem etiamnum observati legimus. Similiter, si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium dabatur olim; quemadmodum et hodie per universam Belgicam: Quo respexit Statius, Theb. l. 6. v. 687. —— Procul auxiliantia gentes Aera crepant. Porro habebant olim Codonophoros, qui funus atrati praecederent, Snid. et ex eo Guil. Budaeus: Quod factum, tum ut ad spectandam pompam homines confluerent, tum ut Flamen Dialis funeris admoneretur, ne ille ex improviso occurreret et funebribus auditis tibiis pollueretur. Vide A. Gellium, l. 10. c. 15. Imo et, quam primum quis excessisset vita, aera pulsari fuisle solita, pervetus Theocriti monet Scholiastes: quod is sonus crederetur kaqaro\s2 kai\ a)pelas2iko\s2 tw= mias1ma/twn], h. e. avertere spectra et daemonum ludibria: Qua de causa etiam receptum, ut tonante caelo campanarum boatu perstrepatur. Quamvis et alia subsit ratio, nimirum ut, illarum complosione aere longe lateque diverberato, vis tonitrui in fringatur. Ut de Proserpinae Sacerdote, Athenis h)xei=on] pulsare solito, nil dicam. Zonaras e fontium quoque collo Tintinnabulum antiquitus suspendi consuevisle, ne ex eorum improviso contactu aliquis pollueretur, scribit l. 2. Quod de servis, cum apud Romanos ad supplicium ducerentur, colligi Hadr. Turnebus, l. 23. c. 11. ex Plauto, Pseudol Act. 1. sc. 3. v. 98. — Verum, extra portam Metiam currendum est prius, A. Quid eo? Pl. Lanios inde accersam duos cum tintinnabulis. E'qua consuetudine idem Zonaras factum credit, ut Triumphantis currui Tintinnabulum cum scutica sive flagro adalligaretur, quibus instrumentis, reorum supplicio destinatis, in tantae felicitatis cumulo Imperator admoneretur, ne plus quam par esser efferretur, sed humanae semper memor eslet miseriae. Contra Indis Regibus tintinnabula et tympanum praecessisle, inter alia Regiae dignitatis symbola, docet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 4. c. 2. etc. De Tympanis. quibus introrsum multa appensa essent Tintinnabula, vide Suid. Crotala, quibus Tintinnabula affixa, in antiquis visuntur marmoribus. De tintinnabulorum sive Campanarum, in quibusdam Europae urbibus, Antverpiae potissimum, Insulis Flandrorum, Tungris, Ultraiecti, Amstelodami, Musico concentu, vide Magium lib. cit. c. 17. etc. Fuit vero et castrensis Tintinnabulorum usus: Superioribus enim saeculis nec tamen admodum vetustis Tintinnabulorum usu iam in Ecclesias invecto, Imperatores in castris, quasi in civitate ambulatoria, Carrocium (voce Ital. quasi dicas Currum magnum) habuisse, in quo e turricula lignea campana pendens, Sole occidente et mane ante lucem, a milite fuerit pulsata, ut Deum precibnus sibi redderent propitium, legimus: Eodemque Tintinnabulo, cum classicum cani oporterer, milites ad arma fuisle convocatos. Vide de hoc Carrocio Villanium Florent. Chron. eiusque figuram cum tintinnabulo et vexillo, apud Magium, c. 13. supra item voce Carrocium, et plura hanc in rem toto illo libro de Tintinnabulis, cum Notis Franc. Swertii etc. Non sine piaculo tamen Sacerdotis Iudaeorum Summi Tintinnabula omisero, de quibus agitur Exodi c. 39. v. 26. Hic enim Tintinnabula multa, ac mala punica itidem sonora, in extrema vestimenti ora gestre divinitus iussus est; Ut cum in Sanctum Sanctorum ingrederetur, sonitus multiplex ab his, qui in templum convenerant, facile posset audiri: Quae figurabant, CHRISTO praedicante ac ministrante, clarum Euangelii sonum et germinantia Ecclesiae prata virtutumque omnium florem odoremque futurum, Franc. Burmannus Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 8. Simile quid inter ritus Ecclesiae Rom. in qua tintinnabulis exornatas interdum vestes Sacerdotales observat Car. du Fresne in vocibus Capa, Stola, Tinniolum et Tunica: quomodo et Procerum depingit Apuleius, l. 10. Nec tintinnabula equorum, apud Zachariam, qui in novo Test, iis inscriptum iri, Sanctitas Iehovae, ait c. 14. v. 20. Solent autem, haec iis appendi, non tam ornatus, quam levaminis causa, ut soni dulcedine deliniti laborem ferant facilius. Alia fuere tintinnabula, quorum tinnitu explorabant veteres Persae equos suos, an bellicos strepitus ferre possent, apud Aelian. Histor. l. 16. c. 25. quod kwdwnizein] Graeci. Vide supra, et diakwdwni/zein] dixere, qua de re plura apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 8. uti de Tintinnabulorum in toto Imperio Turcico, adeoque Ecclesia Graecorum, quae sub illius iugo gemit, usu prohibito, alibi. Tintinnabulorum quaedam species. Campana. Codon. Hagionsidirum. *h)xei=on] Lebetes Dodonaei. Nola. Petasus. Signum. Simandrum. Squilla. Vide he his omnibus suo loco.
TITIA_Lex
de colligendo Vectigali: Lata est a Sext. Titio Tribuno Pl. C. Mario VI. L. Valerio Flaccco. vel potius, M. Antonio, A. Posthumio Albino, Consulib. An. Urb. Cond. 654. Ut Vectigal agris publicis impositum Quaestor colligeret. Cicer. de Orator. l. 2. pro Muraena, c. 8. Alia de Lusu: Ne quis in pecuniam luderet, Sponsionemve in ludo, nisi quis virtutis causa susceptus esset, faceret, Martianus l. 3. ff. de alent. Alia de Triumviris Reip. constituendae: Auctorem haubuti P. Titium Tribunum Pl. an Urb. Cond. 710. C. Vibio Pansa, A. Hircio Consulib. Ut Tresviri Consulari potestate constituendae Reip. in quinquennium crearentur, Cn. Octavius, M. Aemilius Lepidus et M. Antonius. Appian. de Bell. Civ. l. 6. et Florus, Epitom. 120. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 5. 8. et 31.
TITIENSIS_Tribus
una ex tribus primis tribubus, in quas Populum Roman. Romulus divisit. Fuere autem illae, Ramnensis, Titiensis et Luceres. Et quidem Titiensis nomen habuit a Tito Tatio Sabinorum Rege, qui, a Romulo praelio victus, in urbem et Imperii societatem receptus est. Itaque in illa Sabini fuere, et quotquot ab ea regione vel cum T. Tatio vel postea venerunt, colueruntque Capitolium et Montem Quirinalem. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15. Vide quoque supra in voce Tatienses.
TITII_Sodales
sic dicti a Tatio, rege Sabinorum, quos Romulus memoriae Tatii sacrandae instituit: ut soribit Tacit. l. 2. Histor. c. 96. Idem tamen l. 1. Annal. c. 54. a Tatio, retinendis Sabinorum sactis, institutos tradit. Vide Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 3. c. 14. Ita autem habet locus Histor. l. 2. Faces Augustales subdidere; quod Sacerdotium, ut Romulus Tatio Regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit. Alter Annal. l. 1. Idem annus novas ceremonias accepit, addito Sodalium Augustalium Sacerdotio, ut quondam T. Tatius retinendis Sabinorum sacris Sodales Titios instituerat. Hadr. Turnebus Adversar. l. 21. c. 1. ita de his: Titios, inquit, Varro dictos esse ait a Titus avibus: Sed illae aves cui hodie aucupi notae sunt? Equidem esse neminem puto, qui eas magis cognoscat, quam spinturnicem, hominibus ignotam, ut censet Plinius. Et paulo post: Vetus Interpres Persii illum locum, Ingentes trepidare Titos, a titis Titos vocatos ait. Servius dicit palumbes vulgo appellari Tetas: Isidorus, Palumbes, inquit, eo quod sunt fartae pabulo, quas vulgus Tetos vocat. An hae sint Titiae aves, intelligentioribus et doctioribus iudicandum relinquo. Meminit eorum Lucanus quoque Pharsal. l. 1. v. 601. Et doctus volucres Augur servare sinistraes, Septemvirque epulis festis, Titiique sodales, Et Salius laeto portans ancilia collo. Plerumque vero illos Adolescentes fuisle, discimus ex fragmento Lapidis antiqui: Q. Caecilio. Feroci. Kalatori. Sacerdotii. Titialium. Flavialium. Studioso. Eloquentiae. vixit, annis. 15. mense. 1. diebus. 24. filio. optimo. ac. reverendissimo. M. Gavius. Karinus.
TOBIAS
nomen viri, Esdr c. 2. v. 60.
TOGA
Graecis *th/bennos], Romanum tegmen, ipsis Quiritibus longe vetustior. Circummeasse enim a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, auctor est Tertull. de Pallio: et cum Suida Artemidorus eius originem ab Temeno arcade deducunt; qui ad Ionii maris accolas navigans, primus eo modo chlamydem induit, a quo indigneae edocti eadem ratione habitum suum composuere, vestemve Tebennam corrupta voce a Temeno appellarunt. Etymologo *th/bennos] Regium gestamen dicitur. Sed, si Romani excipiantur Reges, nullus exterorum Tyrannorum toga usus reperietur, nisi ex dono Populi Romani, aut eius imitatione. fuit autem Toga vestimentum clausum et rotundum, quod uno iniectu corpus involveret, et utrumque brachium operitet, ut ex statuis antiquis veteribusque nummis patet. Hac sola primitus amicti incedebant Romani, cum nullis adhuc tunicis uterentur: petitores quoque ea sola indutos in campum descendisse tradit. Plutarch. sive ut cicatrices adverso pectore ostenderent, sive ne pecuniam ad suffragia mercanda tunica occultarent, sive ut supplicarent humilius. Communis eius gestandae modus fuit, ut dextrum brachium, qua parte ad cervices patuit, exsereretur: et ita quidem, ut autiquissimis temporibus manus atantum usque ad cubitum porrigeretur, postea totum brachium, humerusque extaret: quod primum Romanorum C. Gracchum fecisse, memorat Plutarch. Sinistrum autem brachium sub ipsa toga extensum, extremam ipsius oram, quae et lacinia dicebatur, in rugas, plicasque contractam, cui sinus togae nomen, subducebat ad pectus laeva manu exstante. Togae ora subiecto brachio subducta speciem normae referebat, sive regulae, fabrilis nempe instrumenti ad quod omnia exigunt, super quod brachium, ut Quintilianus ait, l. 11. c. ult. ora ex toga duplex aequaliter sedeat, i. e. lacinia togae veluti brachio divisa, aequis partibus contineatur, nec altera longior aut brevior deformiter cadat. More veterum, brachium toga iuvenes Romani anno virilitatis 1. aetat. 14. cohibere tenehantur, Cicer. pro Caelio: Idem in petitione honorum factum, docet Horaratius, l. 1. ep. 6. v. 50. Mercemur servum, qui diclet nomina: laevum Qui fodiat latus: et cogat tr ans pondera dextram Porrigere. Porro licet e toga brachium exsereretur, et summa togae ora a dextero humero deflueret: facile tamen fuit, cum res poscerat, eaudem detectae togae partem revocare caputque etiam operire ac involvere. Unde de Caesare scribit Tranquillus, c. 82. cum se strictis pugionibus a coniur atis peti videret, toga caput obvalvisse, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxisse: quo honestius caderet. Non cingebatur toga: nec quicquam aliud cinctus Gabinus fuit, quam cum togae lacinia laeo brachio subducta in tergum reiciebatur, ac retrahebatur ad pectus, sicque in nodum colligebatur, ut togam contraheret et breviorem ac strictiorem redderet. Neque fibula nectebatur, utpote vestimentum clausum et humero sinistro sic inhaerens, ut laevo brachio sustineretur, quo fiebat, ut nullo modo cadere aut defluere posset. ea priscis ex lana, sero tandem et nonnisi sub Imperatoribus serica vestis Romanis cognita est. Communis color albus fuit, lanae nativus, cui cum creta accedebat, candida appellata est. primis urbis tem poribus uterque sexus togatus incessit: Urrro apud Nonium de vita Pop. Rom. et tum quidem honestiores matronae togam praetextam adhibuerunt: quam cum postea deposuere, ea sola viris remansit, donec temporum mutatione feminis quoque probrofis cederet. Habebat autem ius togae omnis Populus Quiritum, diuque etiam plebs ipsa togata incessit. Imo sublata libertate ipsos Imperatores toga usos legimus. Namque et Caesar in toga confossus, et Caligula, cum se e spectaculo proripere vellet, calcata lacinia togae praeceps per gradus iit, et Domitianus Mars togatus martiali appellatur, l. 6. Epigr. 76. etc. Sed non semper pura ac com munis illa, verum aliquando purpurea et triumphalis fuit. In luctu, deposita toga, ad saga itum est: in deprecatione quoque togam depositam docet Cicero, l. 4. ad Attic. vel saltem humeris deiectam, Sueton. Aug. c. 52. Nec forense solum vestimentum antiquissimo tempore toga suit, sed et domesticum: nocturnum non minus ac diurnum: mox alia vestis domestica, alia forensis, quae toga fuit: neque publice sine toga civis Romanus visus est: Interim conviviis quoque maxime publicis ac sollennibus illam adhibitam ex historicis patet. Neque Romae modo, sed quacumque Romanum patuit imperium, in pace Quirites togati fuere; quo habitu et ii usi sunt,quicumque Romanis legibus gaudebant. Coloniae item et Municipia, Tacitus, Hist. l. 2. Imo non socios solum Populi Romani, sed Italos pene omnes toga usos, illud argumento est, quod ab iis Romani togas acceperint. Sed et Arcades sive argivos, Lydos quoque toga usos docent, Tertullianus et Artemidorus. Gentes etiam devictae simul cum servitute togam accipiebant, ut Tacit. in Agricola, c. 21. de Britannis: Dio l. 46. de Gallia togata: Strabo, l. 3. de Hispanis docent. In bello quoque togarum militarium meminit Liv. l. 29. et alibi, quod vel de honestioribus tantum, vel de anriquissimis temporibus intelligendum: vel fortasse, dum stativis in Urbibus ac Municipiis attinebantur, toga usi milites sunt, nequaquam in castris. Hinc et milites Praetoriani, quia in urbe, remoto terrore chlam ydum, forsan togati erant; saltem cohors, quae more militiae excubabat, ut vult Lipsius ex Tacito, l. 1. Hist. c. 38. Nec una cohors togata defendit nunc Galbam, sed desiciet. In reliquis nullus togae usus, pacem que toga bellum sago notari quis nescit? Exutam simul a Romanis cum libertate togam, indicat Sueton. Aug. c. 40. Sub quo pene usus eius desierat, si officia clientum excipias, et in illius locum lacerna successit. Mansit tamen aliquandiu com munis et continuus togae usus apud paucos, eosque honestiores, donec Advocatis solis haesit. Quintilianus tamen, loc cit Oratori quoque suo togam dat, eamque morose usque ad rugas diponit. Proin veterem habitum reducere tentarunt Augustus, Domitianus et Hadrianus Imperatores, quorum ultimus Senatores et Equites Romanos semper in publico togatos esle iussit: nec minus Antoninus, qui etiam milites togatos esse voluit; sed tentarunt, nam id haud quaquam observatum, sensimque ex togato Populus lacernatus ac paenulatus factus est. Coeterum togam in templo Capitolini Iovis Consules eo die, quo Magistratum inibant, sumere soliti sunt; quod quidam etiam ad ones trahunt, cum toga virilis sumebatur: vel saltem post eam domi sumptam, starim in Capitolium ad Iovis aedem itum esle. Vide Val. Max. l. 5. c. 4. ex 4. plura autem de nobili hac veste, apud Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 5. c. 32. et Octavium Ferrarium, de re Vestiaria, l. 1. Nomen a tego, quod Veteribus togo: qui proin quidquid tegere aptum est, primitus togam dixere. Sic togam, pro tecto, Poeta quidam apud Nonium dixit. Sane vestem omnem, quae tegendo corpori, togam dictam, legimus apud Varronem, de Vita Pop. Rom l. 1. Nisi sit potius a Graeco s2e/gw s2ogh/]. Nam et te/gw] dicebatur pro eodem. Salmas. ad Tertullian. de Pallio; ubi etiam de togae rugis, sinu, umbone: item de Togae apud veteres Romanos gerendae modo; porro de Toga Graecanica, uti de Toga Praesidiaria, Picta, Pura, Serica, Submissa, passim Notis ad Historiam Augustam.
TONANS
Iovis epitheton, a tonando. Hunc Octavius Augustus consecravit, aedemque ei in Capitolio exstruxit, liberatus periculo, cum in expeditione Cantabrica, per nocturnum iter, lecticam eius fulgut perstrinxislet, servumque praelucentem exanimaslet. Quae in dedicatione eius memotabilia contigerint, refert Dionys. Ab Auguribus quoque iam ante Iuppiter Tonans et Fulgens appellatus est, quia tonitrua et fulgura ei tributa. Hinc in veterib. nummis simulacrum eius fulmen trisulcum manibus tenet. Vide Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 2. c. 5.
TONSIO_Ovium
antiqua admodum, vulsione tamen posterior. Prius enim vulsam, quam tonsam esle lanam, discimus ex Varrone de L. L. l. 4. de R. R. l. 2. c. 11. et ipso velleris nomine inde lanae tributo. Imo nedeum Varronis aevo in desuetudinem abiisle penirus, patet ex seqq. ut et Plinio, l. 8. c. 46. Unde sunt, qui Hebraeum 112 gazaz, quod occurrit Genes c. 31. v. 19. ubi de Labane, et c. 38. v. 12. ubi de Iuda, oves suas tondentibus, non tondere ferro; uti Veteres reddunt, sed manu vellere et extrahere interpretantur. Verum utut vellendi mos Romae et in vicinis locis, non tamen in Iudaea, Graeciaque, olim in usu fuit. Certe apud Hesiodum, qui de re pecuaria scripsit primus ominum, o)/i+as2 pei/kein] occurrit, quod non oves vellere, sed tondere significat, ut in Theoeriti Bucoliastis. —— o(ppo/ka pe/cw] *ta\n oi)=n ta\n pe/llan] —— ubi pei/kein] idem esle, quod kei/rein] tondere, docet Salmas. Et Hebraeum gazaz idem notare, pluribus docet Bochartus. Sic inter alia, vaticinium Esaiae, de Christo, Actorum c. 8. v. 32. Graece redditur, e)nanti/on to=u kei/rantos2 au)to\n], coram tondente se. Nec obstat, quod nakotiltw=n] vel nakoti/lths2] apud Cratippum, Craterum et Philemonem proprie vellerum vulsorem sonat, Veteres enim tonsorem explicant. Hesych. *nakoti\ltai, oi( kei/rontes2 ta\ pro/bata]. Suidas, *nakoti/ltai, oi( tw= proba/twn kourei=s2], etc. quia in vocum expositione non tametymon, quam usus, respicitur. Quia vero viris illis veteris aevi polumh/lois2] tonsio erat altera messis, solebant tonsionis dies sollennes esle et convivales. Proinde Iudas, absoluto luctus tempore, propter uxoris obitum, ut animum recrearet, ivit ad tonsores suos d. l. Et Davidis servi, ad Nabalem, tonsionis tempore missi, dicunt se die bono (i. e. hilari et festo,) venisle, 1. Sam. c. 25. v. 8. etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. et supra, ubi de Lana.
ToNSOR
inter familiares fuit. Ovid. l. 11. Metam. v. 182. Sed solitus longos ferro resecare capillos Viderat hoc famulus. Quo proin ministerio domestico functus est Pantagathus ille, cuius Epitaphium cecinit Martialis, l. 6. Et quidem apud romanos diu Tonsorum non modo officium, sed et nomen ignotum fuit. Antiquioribus enim temporibus intonsi degebant, ut dictum. Graeci quoque quamvis necessitate, vel voto, vel luctu urgente, capillos ponerent, barbam tamen retinebant, primusque Alexander M. Persico luxu fractus, enervatusque asperitatem patriam et frugalitatem exuens, barbam radere instituit, Athen. Dipnos. l. 3. 13. c. 6. quod Imperatores Romani postea imitati sunt, uti videbimus. Et quamvis Assyrii contra, in luctu barbam tonderent, capitis crinibus demissis, Strab. l. 16. tamen et praeter praefatos Graecos, alii barbam etiam in luctu servabant, Sueron. Aug. c. 23. Calig. c. 5. Plut. in Problem. Rom c. 13. Seneca, de Benefic. l. 5. c. 6. Liv. Dec. 3. l. 7. Alii: quo proin habitu fugisle a Cannis et in Urbem rediisle, Varro legitur, apud Iul. Frontinum, Strategem. l. 4. c. 5. Itaque illo rudi aevo concinnabant Ciniflones, et ferro calido contorque bant crines, qui solus decor tum habebatur. Vide Ael. Donatum in Eunuch. Actu 5. Sc. 2. Ioh. Meursium, Exercit. Crit. part. 1. c. 2. Ian. Guilielmum, Verisimil. l. 3. c. 16. Isidorum, l. 9. c. 31. ubi, Antiae, ait, sunt cincinni dependentes prope auriculas: Item in Glosl. Antiae, capilli demissi. Quod obtinuit usque ad annum ab Urb. Cond. 454. quo primum e Sicilia Tonsores in urbem admissi sunt, teste Varrone, de R. R. l. 2. c. ult, cuius verba in suum Opus transtulit Plin. Hist. Nat. l. 7. c. 59. iterumque usurpat, utroque posterior A. Gellius, l. 3. c. 4. Ita autem Varro, Omnino Tonsores in Italiam ex Sicilia primum venisse dicuntur, post Romam conditam, anno 454. ut scriptum in publico Ardeae in literis exstat; eosque adduxisse P. Ticinium Menam. Ponebant autem barbam, ut plurimum sub annum aetatis 21. Hinc Macrobius, in Somn. Scipionis, l. 1. c. 6. ter septenarium numerum ad barbam requiri, affirmat: Caesar tamen Octavianus vigesimo quinto, apud Dionem: Caligula vigesimo, apud Sueton. c. 10. barbam posuere. Dies autem is sollemnis habebatur, primitiaeque barbae, alicui e Penatibus Deo, solebant consecrari. Hinc Nero Iuvenalia instituit, quod barbae suae rasae tri/xas2 e)s2 s1fai/rion xrus1ou=n e)mbalw\n a)ne/qhke tw=| *dii+/kapitwli/nw|], Pilos in sphaeram auream coniectos Iovi Capitolino consecravit, Dio l. 61. sub fin. Eundem Sueton. c. 12. inter buthysiae apparatum barbam primum posuisse, conditam in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam, consecrasse Capitolio, refert. Itaque viri erant imberbes, sicut ex numismatibus aliisque monumentis liquet. Primus Hadrianus hunc morem mutavit uti ex Xiphilinio, Spartiano, in eius vita et Nummis, discimus: A quo omnes fere reliqui Imperatores barbati fuere. Quam ob causam Iulianus Antiochensibus ludibrio erat, sicut eius testatur *mis1opw/gwn]. Iuvenes vero barbatulos fuisle, dicit Cicero: Proin miratus Gellius, l. c. barbam Scipioni iam quadragenario rasam fuisse. Ceteri, qui barbam ponebant, vel radebant per Tonsores, vel psilothro alioque medicamento exstirpabant pilos. Instrumentum Tonsorum notar Lucianus c. Indoct. curo\n kai\ maxairi/das2 kai\ ka/toptron]. Vide et supra Sindon. Habuit vero et Palatium Tonsores suos. Ammian. l. 22. Evenerat iisdem diebus, ut ad demendum Imperatoris capillum Tonsor, Venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus: quo viso Iulianus obstupuit. Ego, inqit, non Rationalem iussi, sed Tonsorem acciri. Imo nec mulieribus obsepta fuit haec ad quaestum et dominicamgratiam via. Hinc vetus elogium, Sextiae. L. Tertiae Tonstrici. Et in hoc munere apud Cleopatram Aegypti Reginam, gratia insignis fuit mulier ancilla Eras, teste Plutarcho, in M. Antonino, vide supra Charmiane: nec aliud sibi voluit Cicero, Tusculan. l. 5. Dionysii Senioris miseram custodiam perstringens, qui, ne Tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Subdit enim, Ita sordido ancillarique artificio regiae Virgines, ut Tonstriculae, tonderent barbam et capillum patris. Sed et in civium familia Tonstrices fuisle, quae resecarent crines et ungues, docet Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 15. Egresso cubiculum Pruto cultellum Tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit; eoque velut forte elapso se vulneravit: clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus Brutus, obiurgare cam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Hinc Plautus, Trucul. Actu 4. sc. 4. v. 3. Nam mihi dividia est, Tonstricem meam sic mulctatam male. Tonstricis, faucibus Suburrae quae sedebat primis, meminit Martialis, l. 2. Epigr. 17. v. 1. ubi tamen Tonsoris uxorem potius intelligere videtur. Tondebantur autem Romani, cum e balneo egressi etc. Tonstrinae negotium hisce describit Seneca, de Brevit. vitae, c. 12. Quid? illos otiosos vocas, quibus apud Tonsorem multae horae trahuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succrevit, dum de singulis capillis in consilium itur; dum aut disiecta coma restituitur, aut deficiens, hinc atque illinc in fraontem compellitur. Pergit: Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in annulos suos reciderunt. Infra, Hos tu otiosos vocad, inter pectinem speculumque occupatos. Vide Pignorium, Com. de Serv. Popmam, de operis serv. Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 29. etc. Addam saltem, Tonsorem quendam, nomine Maru Ragu, interfecto Rege praecipuo Insulae Zeilon, coeterisque eius Regulis pulsis, totius Insulae Monarcham sese constituisle, sede Regia in urbe Candi posita, circa A. C. 1580. Vide infra, ubi de hac Insula. Sed et Pori, incliti illius Indorum Regis, patrem ex Tonsore Regem habes, apud Curtium, l. 9. c. 2. Nec eam rem raram videri vult Aen. Sylvius, Histor. de Europa, c. 6. extremo. Officina Tonsorum, tonstrina est, quam propter considentium ibi loquacitatem a)/oinon s1umpo/s1ion], i. e. siccum convivium Theophrastus appellare solitus est, teste Plutarcho, Convival. Quaest. l. 5. c. 5. In tonstrinis enim omnis generis rumores iam olim narrari consuevisse, indicat Aristophanes, Pluto. *kai/ toi lo/gos g) hn)+ nh\ to\n *h(rakle/a, polu\s2] *e)pi\ toi=s1i kourei/ois1i tw= kaqhme/nwn,] *w(s2 e)capi/nhs2 a)nh\r gege/nhtai plou/s1ios.] Et Iuvenal. Sat. 12. v. 81. —— gaudent ubi vertice raso Garrula securi narrare pericula nautae etc.
TONSURA_Petri
in Vita 3. S. Euthberti l. 2. c. 2. apud Car. du Fresne, id ronsurae genus est; quod alias Coronam Clericalem in Eccles. Rom. vocant; cuius origo quo referenda, non adeo liquet. Bellarminus enim inter Veteres, Sacerdotes et Monachos radi non consuevisle, ut hodie fieri solet, indigitat, de Monach. l. 2. c. 40. citans ad eam rem Optatum contra Donatistas: Docete, ubi vobis mandatum sit radere capita Sacerdotibus, cum e contrario tot sint exempla proposita fieri non debere, contra Parm. l. 2. Vide quoque Hieronym. in Ezech c. 44. In V. T. quoque Sacerdotibus radi non licebat: contra caput ac barbam rasam habuisle, qui apud Babylonios sacris operabantur, discimus ex Baruch. c. 6. v. 30. Ipsi Nazaraei, tum solum tondebantur, quando desinebant esse Nazaraei, insigneque eorum erat longa caesaries, Bellarminus iterum, ubi supra, c. 40. Hinc Tonsurae Ecclesiasticorum originem prorsus fuisle moralem, utpote qui maiorem, quam alii, modestiam, prae se ferre debeant, accessisle dein coronae formam, aliaque ostendit A. Rivetus, Summ. Controv. Tract. 2. Quaest. 26. Et quidem,cum hodie tonsura in signum honoris et dignitatis evaserit, factum, ut Episcopi ac Cardinales prae coeteris ampliores tonsuram deferatn et Pontifex habeat totum caput rasum, praeter brevem capillorum circulum, ad formulam Benedictinorum Monachorum, verba sunt Dominici Macri. Aliter olim tondebantur in Scotia Monachi: quippe ab aure ad aurem per frontem in coronae modum incisus erat capillus, ad aure ad aurem per occipitium capillus intonsus dependebat, auctore in Hibernia subulco Regis Loigeri filii Nell, ut est in libro Canonum Cottoniano, quem ad Synodum S. Patricii Waraeus laudat. Cuiusmodi tonsurae occasione, multas in Anglia exortas turbas, testatur Beda, Hist. Eccl. l. 3. c. 3. 4. et l. 5. c. 16. Monachi S. Pauli in Oriente, Maronitae itidem aliique ad instar Monachorum Occidentis caput radunt, relinquentes quoque capillorum in vertice circulum, sed subtiliorem Occidentalibus. Sed et in eodem Oriente Sacerdotes Christianos in modum crucis sua capita radere fuisle solitos, docet Osorius, Rerum Em. l. 3. quod etiam in India Orientali ab Episcopo Cranganoriae observari, scribit Auctor Novi Orbis, c. 133. At in Foris Oscae A. C. 1347. sub Iacobo I. Aragoniae Rege Testes convicti ad mondum crucis capite tonsurentur, et cum batallo campanae candenti ad modum crucis in frontibus figurentur, et ita tur pissime de illa villa --- expellantur, legimus apud Car. du Fresen Glossar. Vide quoque supra voce Ordinatio. Ut quaedam strictim attingam, de Tonsurae Veteris genribus variis, Tiberius apud Dionem, *o(/ti kei/resqai/ mou ta\ pro/bata, a)ll) ou)k a)pocu/resqai bou/lomai], Tonderi oviculas meas non strictim, sed per pectinem volo; ad duplex tonsurae genus alludit, unum strictim, alterum per pectinem, quorum illud novacula, hoc forfice fieri solebat. Vide quoque Plautum, Captivis; Actu 2. Sc. 2. v. 18. Alia tonsurae genera recenset Interpres, Aristophanis in Aves, skafi/on kai\ kh=pon], vide supra, ubi de Tondendi Ritu, item in voce Theseis. Simon Magus et sectatores eius sulcum seu lineam, per capitis verticem inter ambarum aurium summitates ducebant, in symbolum Zodiaci, caput suum globum caelestem denotare aslerentes. De Christianis Georgianis in l. de Successibus Terrae S. MS. Roraldi Episcopi, qui floruit circa A. C. 1300. Clericos eorum rotundas habere tonsuras, Laicos vero quadratas, legimus apud Domin. Macrum Hierol. Dimidio capite tonderi, poena servorum Iatronum est, in Capitulari I. ann. 809. cap. 11. etc. De hodiernis gentibus vide hic passim. Orationis ad capillaturam, quae pueris olim recitabatur, cum caput primum tonderent: item alterius, ad barbas tondendas, qua Iuvenes defungebantur, cum lanuginem primam deponerent, meminere ex Sacramentario Gregorii M. Macri fratres, ubi supra. Vide quoque Cl. Suicerum, voce *trixokouri/a], ubi et infantes septimo post Baptismum die a Sacerdote olim tonsos, non sine pre catione, cuius formulam ibidem habes, docet.
TOPAZION
amplissima gemmarum, in harum apud Veteres ordine sextum, post margaritas scil. adamantes, smaragdos, opalos et carbunculos, in Pectorali Pontificis Hebraeorum secundum in primo ordine locum, iuxta Hebraeos obinuit, qui vocem Hebr. pitdah] communiter de hac gemma interpretantur, et nomen Simeonis insculptum habuisle, contendunt. Vide quoque Epiphanium de XII. Gemmis. Et quidem to/pazon], quasi to/padon], in versis literis Hebraeis, dictum putant nonnulli. Glossa Interlinearis topazium, quasi topadion, id est, omnium colorum, quae etymologia unde sit desumpta, divinare facile non est. Topazin Troglodytarum lingua, quaerendi significationem habere scribunt alii, ideoque sic vocitatam gemmam, quod a Iuba Mauritaniae Rege in maris Rubri Insula quadam Arabiae Felicis vicina inventa fuerit, A. Rivetus, Comment. in Exod c. 28. v. 17. ubi et Chrysolampum et Chrysopterim pro eadem quibusdam sumi, addit. An potius a leco sic appellata, Insul. Arabiae videl. Topazo, quae et *pa/zion] dicebatur, unde ipsam hanc gemmam *pa/zion] nominat Hesychius, et Auctor Sacri Cantici Kethem Paz, i. e. lapidem Pazium, utpote in regione Paz, vel Opaz (quam Graeci et Alexandrini Mercatores hellenistae, locorum vocabula ad suae linguae modulum inflectentes videntur *topa/zon] dixisle, quasi a)po\ to=u topa/zein], i. e. quaerere) repertum primitus, a praedonibus Troglodytis, cum fame et tempestate pressi, herbas radicesque effoderent, qua de re vide supra in voce Paz. Inter gemmas XII. Novae Hierosolymae, iterum occurrit, sed ibi nonus ei locus tribuitur, Apocalyps. c. 21. v. 20. ubi Commentatores vide. Coeterum amplissimam gemmarum esse, docet topazion, quae eruta in Insula modo dicta primum oblata est Berenicae matri Ptolemaei II. unde factam statuam Arsinoae Philadelphi uxori cubitorum quatuor, tradit Plin. l. 34. c. 14. l. 36. c. 9. l. 37. c. 8. Quare mirum non est, xrus1o/petron] appellatum alterum ex duobus eius generibus, (unde Chrysopteron factum per metathesin) cautes enim revera et petra potius, quam gemma, quam apud Alabastrum Thebaidis etiam nasci, ex recentiorum Auctorum traditione narrat idem. Dictum autem hoc genus xrus1o/petron] porro, ab aureo colore cum viridi mixto, id est, pallide virenti. Strabo xrus1oeide\s2 a)pola/mpein fe/ggos] scribit, l. 17. ex viridi, h. e. hyalino colore et aureo refulgere. Chrysopraso hund similem facit Plinius. Alterum vero tras1oeide\s2] appellatum, a porri colore. Plinius iterum, topazion suo virentem genere dicit, h. e. i)diotro/pws2 xloa/tous3an]: Alex. Polyhistor colorem olei recentis habere, apud Stephanum. Est nempe recens oleum ita viride, ut tamen ex aureo colore aliquid trahat etc. Quae cum ita sint, mitum est, quod Epiphanius lapidem e virentium genere rubrum faciat, et quidem e)ruqro\n u(pe\r to\n a)/nqraka], supra carbunculos rubentem d. l. Vide Salmas. ad Solin. p. 239. et 240. Addit Plinius, Eadem sola nobilium limam sentit: ceterae Naxiis cotibus poliuntur. Haec et usu atteritur. Comitatur eam similitudine propior, quam auctoritate, callais, e viridi pallens, l. 37. c. 8. ubi de generibus Topazii. Vide quoque Orpheum, plures versus laudibus huius gemmae impendentem. Usum quod attinet, praeter ante dicta, topaziis, ut et aliis virentibus gemmis, aurea olim pocula exornabantur. Idem lapis signando adhibitus. Epist. Mag. Berardi de Neapoli MS. ad Regem Navarr. per liter as topazio suae Serenitatis impressas; ubi tamen pro typario vocem positam, vult C. du Fresne etc. Auctores de hac gemma aliisque prolixius tractantes, laudavimus supra, voce Gemma. Hodie terti_ inter gemmas loco est, et quidem Topaziorum tria genera faciunt, Orientale, mire pellucidum aureique coloris; Indicum, ei proxime accedens; et Germanicum, utroque deterius ac crystallo propius, nisi quod subfusci aliquid ostendat, de quibus omnibus vide Mercurium Indic. Part. 2.
TORCULAR
machina est uvis premendis apta, in qua trabes, quibus uva calcata premitur, prela appellantur: a torqueo Becmannus in Origin. L. L. Graece *llhno\s2], unde Bacchus *lhnai=s], Lenaeus. Virg. Georg.l. 2. v. 7. Huc pater ô Lenaee veni, nudataque musto Tinge novo mecum direptis crura coihurnis. Et quidem de Torcularibus Rom. Plin. l. 18. c. 31. Pressura una (sic vocat quantum uvatum in superposita cavea pedibus pressarum lacus vinarius accipit) culeos XX. implere debet — Ad totidem culeos et lacus XX. iugeribus unum sufficit torculum. Premunt aliqui singulis, utilius binis, lic et magna sit vastitas singulis. Longitudo in his refert, non crassitudo. Spatiosa melius premunt: antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. Intra centum annos mventa Graecanica, mali rugis per cochleas pullantibus, palis offixa arbori stella, a palis arcas lapidum attollente secum arbore: quod maxime probatur. Intra viginti duos hos annos inventum, parvis praelis et minori torculari, aedificio breviore et malo in medio erecto, tympana imposita vinaceis, superne toto pondere urgere, et super praela construere congeriem, Vide quoque Vitruvium, l. 6. c. 9. Catonem, c. 12. 13. 18. Columell. l. 1. c. 6. Varronem l. 1. c. 54. qui et in Gerontodidascalo, apud Nonium, Poenici torcularis meminit, Vineis ubi ampla cella, torculare Poenicum. Dalechamphium, Not. ad Plin. Alios. De Graecis, res notissima, apud quos non solum Baccho *lhnai/w], h. e. torculari, sacra facta, vide suo loco; it. voce Posideon: sed etiam e)pilhn/ion], cantio sollennis erat, quam inter premendum uvas huic Idolo decantabant, uti videre est apud Athenaeum, et Pollucem, l. 4. Apud Hebraeos, Torcularium usus indigitatur, in illustri illo de Christo vaticinio Esaiae c. 63. v. 2. et 3. Quare rubicundus es vestibus tuis, et vestimentae tua, ut calcantis in torcularis lacu? Torcular calcavi solus, et quae seqq. Sic Apocal c. 14. v. 19. *kai\ e)tru/ghs3e thn\ a)/mpelon th=s gh=s2 kai\ e)/balen ei)s2 thn lhno\n to=u squmou= to=u sqeou= thn\ mega/lhn]. Vide quoque v. seq. uti de Psalmis h. e. pro torcularibus, aliquid supra ubi de Tabernaculorum festo. Atque hactenus de Torculo Vinario: Praeter id, Olearium fuit, de quo itidem late Columella et Palladius, Vitruvius item, l. 10. c. 1. Et quidem Custos torculare servabat, qui tamen non semper in numero servorum fuit, uti videre est apud Laur. Pignorium, Comment. de Servis, ubi de Fructuaria Villa Veter. pluribus disserit. Vide quoque infra voce Trapetum.
TORQUIS
a Torquendo, quod eslet circulus tortus, Graec. strepto\s2]. Unde quia ex annulis aut catellis Torques plexae erant, Catellae quoque dictae sunt. Ornamentum colli proprie: Sed et in brachio, adeoque inter armillae genera reperitur. Torquem sane aemulabatur, nisi Torquis fuerit, quem Saxo depintig, Hist. Dan. l. 8. ubi de Gotrico, Detractum, inquit, lacerti torquem accersiti labris inseruit. Quem Refo confestim brachio applicans id cunctis auro praeditum ostentabat. Vide Thom. Bartholin. de Armill. Veter. §. 4. Inter regia apud Persas insignia, quibus, ut et armillis aureis, acinacibus, aliisque, Satrapae a Regibus donabantur non raro, benevolentiae gratiaeque testandae causa. Vide Barn. Brislonium de Regno Persar. l. 1. Idem apud Romanos inter dona olim militaria frequens fuit: Hinc L. Siccium Dentatum, Romanorum fortissimum, inter alia Torquibus tribus et octoginta donatum esle, docet A. Gellius, l. 2. c. 12. e quo corriges Val. Maximum, numerum insuper centenarium addentem. Erant aurem iuxta Vegetium, l. 2. c. 7. Torquati, duplares et simplares, Duplares dicebantur, qui ob virtutem duplas consequebantur annonas; Simplares, quibus una et semis annona tribuebatur. Ant. Thysius IC. Not. ad Gellium. Vide quoque Sigonium, de iure Rom c. 15. C. Paschalius, cum coronae apud Romanos solis civibus darentur, torques iisdem cum auxiliaribus et externis communes fuisse, atque illis aureos, his argenteos datos esse, ibi pretii, hic solius honoris ratione habita, observat, Coron. l. 7. c. 2. ex Plinio l. 33. c. 2. Vide quoque eum eiusdem l. c. 7. Sed et inter Deorum anathemata torques fuere. Ita enim Galli, post cladem ab Aemilio acceptam, redintegrato cum Romanis bello, Ariovisto duce, ex hostium exuviis suo Marti torquem aureum vovere. Quod cum iterum frustra fuislet, Flaminius de torquibus eorum aureum Iovi troparum erexit etc. Bonfinius l. 6. Dec. 1. ex Floro, l. 2. c 4. cuius tropaei imaginem ac memoriam pulchre expreslam habemus in nummo veteri argenteo, cui haec verba inscripta, C. FLAMINI. G. F. ROMA. ut videre est in Fastis Goltzianis. Simile tropaeum, devictis iisdem, erexisle postea Marium, ex Plutarchi Caesare Rycquius notat, Comment. de Capitolio Rom. Nempe Gallos cum auro (quod in torquibus habebant) pugnare solitos, Torquatus indicio est, Plin. l. 33. c. 1. Vide Nonium in Torquis, Livium, l. 33. c. 40. ubi de praelio, quo Gallos caecidit Marcellus an. Urb. Cond. 554. Polybium, l. 2. ubi de Cornelio Cons. Boiorum victore etc. ut et voce Torquatus. Eisdem porro recentiori aevo insigniti Equites Militesque, qui ab Imperatoribus ius militare virtute meruere sua, ac Germanis Ritter, Italis Equites Aurati appellantur: de cuiusmodi Equi tum Ordinibus variis, vide Limnaeum de Iure Publ. Alia longe ratione Anthropophagorum Brasiliensium torques se habent, uti supra videre est, voce Semicinctium. Plura apud C. Barthium, Adversar. l. 8. c. 15. et Schefferum, Syntagin. de Antiquorum Torquibus.
TORTOR
Apollinis epitheton, cuius simulacrum Romae fuit. De hoc Sueton. in Aug. c. 70. scribit, Apollinem hoc nomine in quadam parte urbis cultum esse. Antonius Sabellicus Apollinem Tortorem dictum esle vult, a vico, in quo venalia tortorum flagella pependerunt, vel quem tortores incoluerunt, vide Laevinum Torrentium, in Sueton. loc. et Rosin. l. 2. Antiq. Rom c. 7. etc.
TRADITIO
Philosophiam olim propagandi modus. Quidam enim, memoriae nimium fidentes, censebant supervacuam esse, per literarum monumenta, Sapientiam propagandi rationem: soli proin parado/s1ei] seu Traditione orali utendum rati, qua non memoriae tantum robur, sed et Sapientiae maiestatem accedere credebant. In qua sententia Thamus fuit universae Aegypti Rex, ut ex nobili eius disputatione cum theuth, Inventore literarum, apud Platonem in Phaedro ac Timaeo, apparet. Neque alio respexerunt Graeci, dum Musarum Matreni *mnhmos1u/nhn] staruerunt, quam Latini a monendo eleganter dixere Monetam, Voss. de Anat. l. 2. c. 3. Idem Celtarum Sapientes, Druides, voluere, Caesar de Bell. Gall. l. 6. c. 13. Et Antisthenes adolescenti amissos conquerenti Commentarios: Oportebat, respondit, ista potius animo, quam chartis, scribere. Similiter de Pythagoraeis Plutarchus tradit, quod sola Traditione et memoriae subsidio Philosophiam suam propagarint, mysteria sua literis mortuis concredere nefas esle iudicantes; adeoque multa suae disciplinae praecepta scriptis mandaverint: quod tamen A. Gellius, l. 1. c. 9. ad eos solum e Platonicis, qui *a)koustiko\i] dicebantur, trahit; *maqhmatikoi=s2] vero et verba facere et quaerere, quaeque audislent, scribere licuisse, docens. De Antonio Eremita quoque refert Nicephorus, eum a Philosopho interrogatum, quomodo res sublimes contemplaretur, quum nullos haberet libros, respondisse: universum hunc Mundi librum sibi Bibliothecae loco esse: hanc omni tempore et ubivis homini praesto esse. Contra alii erant, qui, non omnino improbati hic docendi ratione, propter varios tamen, quibus humanum genus obnoxium est, casus, posteritati aliter consulendum esse putarunt. Quorum, ut ex Iosepho constat, familiam duxit Sethus, minimus natu Adami Protoplastae filius, qui scribendi mirabili artificio, vel invento, vel a Patre accepto auctoque, duabus columnis varia Sapientiae arcana insculpsisse legitur. Nihilominus, licet Antiquis literae praesto eslent, non tnata tamen illis scribendi prurigo; sic ut parum vel nihil iis concrederent plerique, contenti disciplinas continuis Traditionibus, quibus praesertim in Oriente, magnus honos, inter suos propagare. Certe ante Salomonem quidquam hac in re literis mandatum non esse, certa sunt indicia: isque primus subtilissimam philosophiam posteritati literis tradidit. Inde Graeci coeperunt id velut proprium sibi scribendi munus vindicare: quibus Phoenices, cum alias multas doctrinas, tum vero ltieras, attulisle, discimus ex Herodoto, l. 1. quamvis iam ante Cadmum literas in Graecia fuisse, dicat Diodor. Sic. l. 6. Interim Traditionem usque ad Hometi tempora, etiam in illa gente, perseverasse, aslerit Iosephus, ubi ante Homerum nihil conscriptum fuisse docet, l. 3. c. 8. Primi autem, Pherecydes, Pythagoras et Thales, de caelestibus ac divinis rebus quaedam conscripsisse leguntur, apud Euseb. Praepar. Euang. l. 10. c. 2. a quo mox omnia libris velut dilvio inundata. Cui impetigini ut metas poneret Pythagoras, decrevit, ut cubicis rationibus praecepta in voluminibus scriberentur; constituitque Cubum 216. versuum eosque non plures, quam tres, in una conscriptione, oportere esse iudicavit. Verum diuturna non fuit Lex, ipsique Pythagoraei paulo post nimia scriptitatione reliquis neutiquam cessere. Post Graecos, ad Latinos scribendi cacoethes transiit. Germani autem, Galli, et Septentrionis incolae, sero admodum ad scribendum animum applicuerunt: Gothique, Scandinaviae gens celebris, Traditione contenti fuere, usque ad A. C. 370. quo ab Ulphila sive Gulfila Episcopo scribendi artificium addidicerunt. Quemadmodum et Thraces, quamquam apud eos Philosophia orta videatur, tamen necdum Aeliani aevo literas noverant. Taautus vero Philosophus antiquissimus Aegyptiorum Philosophiam scripsisse fertur; cuius proin librorum meminit Sanchoniatho, apud Euseb. l. 1. c. 7. Ut de Mose, divino iuslu, imo et imitatione, verba Decalogi, scribente, modoque multiformi tradendi Doctrinam salutis, nihil addam. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 2. Hoc saltem adicio. Inter Iudaeorum Sectas, Karaitae, omnibus Traditionibus reiectis, literam solum urgebant: Pharisaei contra atque Esleni Traditiones seu Verbum non scriptum magno conatu Populo obtrudebant, illas non aequiparantes modo S. Scripturae, sed et praeferentes. Unde Legem faciebant duplicem, unam scriptam Thorach schebichtaab]; alteram oretenus traditam, Thorab begnal pe], dictam; utramque docentes Moysi a Deo, in monte Sinai, fuisse traditam: Sed posteriorem a Mose Iosuae, a Iosua Senioribus, a Senioribus, Prophetarum choro; a Prophetis, magnae Synagogae viris, ab his, reliquis, oretenus communicatam. Quae una ex praecipuis fuit Pharisaeorum ac Sadducaeorum, qui e Karaitis orti, controversiis. Ita enim Pharisaei, Observemus, dicebant, Legem a Maioribus in manus nobis traditam, expositamque ex ore Sapientum, qui Traditione illam exposuerunt. Sadducaei contra, Non auscultemus ulli Traditioni Expositionique, sed unice inhaereamus Legi Mosis, Gotionides, c. 29. Et hoc est, quod Christus impugnat, Matth c. 5. v. 21. ubi saepius reperimus verba illa: *h)kou/s1ate, o(/ti e)r)re/qh toi=s2 *ar)xai/ois2], Audivistis, dictum esse Veteribus, seu a Veteribus, i. e. oretenus traditum; quod vox h)kou/s1ate] confirmat: auditu enim solum Traditiones percipiuntur, etc. Vide Theod. Bezam in locum: et plura hanc in rem, apud Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 1. c. 10. ut et supra ubi de Lucifugis et Pharisaeis; nec non voce Misna.
TRADUCIANI
dicti olim a Pelagianis Orthodoxi, quod mortem in omne genus humanum per transitum seu traducem, et per peccatum et per semina transire, ut loquitur Martus Mercator, Subnotat. c. 9. §. 7. 14. docerent; quorum sententiam versibus his complexus est Prudentius, Apotheosi, v. 977. Haec prima est natura animae: sic condita simplex Decidit in vitium, per sordida soedera carnis. Exin tincta malo peccamine principis Adae Infecit genus omne hommum, quod pullulat inde, Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu Primi hominis maculas; nec quisquam nascitur insons etc. Hodie sic appellantur, qui, circa Animae originem errantes, illam a Parentibus in sobolem traduci, non immediate a Deo infundi, contendunt. Sed et iam olim fuere, qui idem statuerent, ut videre est apud Hieronym. Ep. 61. ad Pammach c. 6. Ep. 82. l. 2. in Ruffin. c. 1. 2. 5. Caesarium, Quaest. 78. Auctorem Praedestinati, Her 26. 86. Alios. Unde Prudentius itetum, v. 983. Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis Transfundi in sobolem credatur sons animarum, Sanguinis exemplo ——— Car. du Fresne Glossar. Alias Traduci, infamari est, quod pridem adnotavit Phil. Beroaldus, ad Propert. l. 2. Eleg. 24. Vide quoque Casp. Barthium ad B. Matthaeum, adversar. l. 147. c. 4. Nempe adulterae olim mulieres, in Creta insul. asino insidentes, et captivi Duces, Romae manibus post terga revinctis, post triumphantium currum ducebantur, Beza Annot. ad Matth c. 1. v. 19. Potius, per theatra, et Romae et Athenis traducebantur sontes, ignominiae que publicae exponebantur, Sic. Stephanionem per trina theatra virgis caesim, ait Sueton. Aug. c. 45. Et Tertullian. de meretricibus, quae ludis finitis traduci et in Theatro prosterni solebant, Perque omnis aetatis, omnis dignitats, inquit, ora traducuntur. quod proprie qeatri/cein] Graeci et paradeigmati/cein] dixere, Philo para/gein] et ei)s1a/gein] vocat, contra Flaccum, de quo more in Graecis Latinisque Scriptoribus multum memorato, vide Casaubon. ad Suetonii loc. ut et, quae supra attigimus in voce Catomidiari: unde significationis ratio in promptu. Sed et copias traducere, traducere pompam, Caesarem, Terentium, Alios, dicere notum. Vide God. Stewechium, Electis Arnobiani, l. 7.
TRAGELAPHUS
in rerum Natura nuspiam repertri plurimis creditur, unde vulgari proverbio hoc animal dixere Graeci kat) ou)oeno\s2], pro re, quae plane nulla est, teste Stephano et Etymologo in galhyo\s2]. Aristophanes quoque, inter figmenta Medicis aulaeis appingi solita, recenset i(/ppalektruo/nas2] et tragela/fous2], in Ranis, act. 4. sc. 1. ut alia praeteream. Tamen non solum in Lege Mosis tragelaphi Deuteron c. 14. v. 5. quo loco Hebraeorum akko], in Graeca et Vulgata redditur *trage/lafos], tragelaphus; sed et Iobi c. 39. v. 1. ubi Graeci, *ei) e)/gnws2 kairo\n toketou= tragela/fwn pe/tras2]; An nosti tempus partus tragelaphorum petrae? Ad quem loc Olympiodorus *trage/lafos, ai)/gastros], et in margine ai)/c a)/grios] Et Augustin. Tragelaphus, compositum ex hirco et cervo animal. Et in arabia Petraea, Diodorus, l. 2. iuxta Phasin, Plin. l. 8. c. 33. Solin. c. 22. extr. ut et Isidorus, Origin. l. 12. c. 1. apud Arachotas denique Philosophus, Histor. Animal. l. 2. c. 1. tragelaphum nobis describunt. Sed, ut ab Hircina barba, trage/lafon] alii vocant, ita Philosophus i(ppe/lafon], propter equinam iubam. Lucianus quin etiam in Tragopodagra, ponit in censu animalium, quae podagrae pro remedio adhibentur, *batra/xous2, u)ai/nas2 tragela/fous2, a)lw/pekas2.] Imo hodieque in Germania tragelapho nil frequentius, in Misniae praesertim et Bohemiae saltibus. Certe Salmas. in Solin. se verum tragelaphum Lutetiae vidisse refert: Is, inquit, cornua plane cervina gerebat, mentum promissa hirtum barba, et villoso armos, velocissimi in primo cursu impetus, sed cito deficiebat. Hircum Barbariae eum nominabant, qui circumferebant, atque elcum vocari, in antiquo Glossario Bibliothecae Puteanae addit, p. 229. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 1. et Becmannum, Origin. L. L. nec non supra aliquid voce Pygargus.
TRAGOEDIA
imitatio est per actiones illustris Fortunae, exi ru infelici, oratione gravi metrica, Caes. Scaliger. qui illam e Comoedia quidem ortam, prius tamen excultam esle docet. Nomen ei, secundum Diomedem l. 3. a tra/gos], et w)|dh\], quoniam olim actoribus Tragicis, tra/gos], id est, hircus, praemium cantus proponebatur, qui Liberalibus, die festo, Libero Patri ob hocipsum sacet fiebat, quia, ut ait Varro, depascunt vitem. Horat. in Art. Poet. v. 220. Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum. Alii a faece, quam Graeci tru/ga] appellant, Tragoediae nomen desumunt: quoniam olim, personis nondum a Thespide repetis, tales fabulas peruncti faecibus ora agitabant, idem Horat. Nonnulli a vino deducunt, quod tru\c] quoque olim dictum est; quia in Liberalibus apud Atticos, vinum cantoribus pro corollario dabatur, Lucillius in 12. Isacus vetus Commentator Graecus, tragw|di/an], quasi ratxw|di/an] vult nuncupatam. Eius species a loco duae sunt, Graeca et Latina, quae fuit praetextata, qualis erat Nero Senecae. Ab Argumento vero, generibus diversae sunt: Callias Atheniensis in tragoedia, cui Grammaticae nomen fecit, e literis et sonum et argumenrum duxit, chorusque ni hil aliud fuit, quam saltatio ex nominibus et sonis et temporibus et rythmis elementorum. Alia species Satyros Heroibus mistos continens severa laeris temperat, qualis Polyphemus est, apud Euripidem: in quo genere Poematis Menedemus Phil. primas tribuit Sophocli et Achaeo, etc. Quantum sapientiae ex Tragoedia haurire liceat, vide apud Athen. l. 7. et Aristot. de Poetica. Antiquissimum Tragoediae munus fuit, Deorum laudes simplici choro canere, quod quis primus instituerit, in incerto est. Donatus ad Homerum huius carminis originem trahit: Plato vetustissim um Atheniensium inventum esse dicit, in Minoe. Aeschylum tragoediae repertorem facit Quintilian. l. 10. c. 1. Euterpen incertus Poeta, in Anthol. l. 1. c. 57. epigr. 22. Nitidiorem dein cultioremque effecit Thespis, teste Horatio de Arte Poet. Vide Iul. Caes. Scaliger. Poet. l. 1. c. 6. Partes Tragoediae, ut et Comoediae, vel primatiae sunt, Protasis, Epitasis, Catastasis ac Catastrophe: quarum partium communes portiones maiores Actus, minores Scenae dicuntur. Vel accesloriae, Argumentum, Prologus, Chorus et Satyra. Vel circumstantes, ut Titulus, Modus, Cantus, Saltatio, et Apparatus. In his actibus notat Scaliger, praecipuam cantorum rationem habitam esse. Nam vel in initio canebant, qui cantus *ei)/s1odos], id est, Introitus dictus est, Iul. Poll. Onomast. l. 14. c. 15. vel in medio, ut vel chorus requiesceret, quae cantiones e)/mbola] appellatae sunt; Denique in fine Dramatis e)co/dia] canebantur, Festus, l. 5. Sueton. in Domit. etc. Iuvenal. Sat. 3. v. 175. —— Tandemque redit ad pulpita notum Exodium. —— —— Hoc cum primitus conciliandis auribus, revocandis animis, et taedio liberandis audiretur, in amatam postmodum carpendi consuetudinem abiit, Liv. Dec. 1. l. 7. Peculiare calceamenti genus Tragicis actoribus Cothurnus fuit, calceamentum quadrangulum quod utrique pedi aeque accommodari poterat, adeoque crassum, ut eius accessione Heroum magnitudinem aequarent: Cum soccus Comoediae esset. Utrumque scribendi genus, soccum et cothurnum, i. e. Tragoediam et Comoediam, coniungunt Auctores antiqui, Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 299. Quae socci superent risus, luctusque cothurni, M. Martialis l. 1. Epigr. 3. v. 13. An iuvat ad Tragicos soccum transferre cothurnos. Plura de Tragoedia vide apud Heinsium, Rosin. Antiquit. Rom l. 5. c. 6. Alios. E' quibus addo, quod earum commissiones inter praecipua dierum festorum oblectamenta olim fuere; et quidem, cum incompositus olim Tragicorum chorus, prae personarum multitudine, e quibus constituebatur, esset (50. fuisse Veteres testantur) numerus, contractior factus est 15. tantum personarum, ex hac Lege: *to\n *tragiko\n *xoro\n s1unista/nai en pentekaj/deka]; quae lata est occasione Eumenidum fabulae, quam docuit Aeschylus; Pollux l. 4. c. 15. *to\ de\ palaio\n o( *tragiko\s2 *xoro\s2 penth/konta h)=s1an, a)/xri tw= *eu)meni/dwn *ai)xu/lou pro\s2 de\ to\n o)/xlon au)tw=n to=u plh/qous2 enptohqe/ntos, s1une/steilen o( no/mos ei)s2 e)la/ttw a)riqmo\n to\n *xoro/n]: quod factum anno 3. Olympiad. 80. Chorus autem hic in quinque iuga distributus est, tres scilicet personae in singula iuga, aut in 3. ordines, quorum unicuique quinque adscribebantur personae: Atque, uti in scenam prodibat Chorus, tres nonnumquam ex illo prodibant, aliquando quinque; est tamen, ubi et una tantum persona, Pollux, loc. cit. Inter feminas Tragicas optimates anus illae fuerunt, quas polia\s2 katako/mous2] nominant Graeci, quibus cani erant crines et totae nitebant, candebantque unde leuko/komoi] quoque et para/xrwmoi], apud eundem, l. 4. c. 19. grpsatissimae, Ciceroni dicuntur l. 7. Ep. 6. Ipsis vero Poetis Tragicis, Aeschylo, Sophocli et Euripidi, honorem habeti voluti Lycurgus Rhetor, haclege: *ta\s2 *tragw|di/as2 tw= poihtw=n, *ai)xu/lou, *sofokle/ous2, *eu)ripi/dou to\n *grammate/a th=s po/lews2 paranaginw/okein, toi=s2 u(pokrinome/nois2 ouk e)cei=nai au)ta\s2 u(ponri/nesqai]: Statuas itaque illis statui iussit, eorumque Tragoedias publice asservari, cavitque ne quis eas Histrio doceret, sed ut publice ab urbis Scriba recitarentur, Plut. in Lycurgo. Meminit quoque statuarum, in Theatro, his tribus positarum Pausanias, Attic. alitque, e quibus tamen id colligas: id primum datum fuisse uni Aeschylo, Atheniensium plebiscito; postea Lycurgi lege, ad reliquos quoque duos extensum. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. Sicut vero Comicorum natio e veteri more a quinque Iudicibus, iisque iuratis, iudicabatur, ut Bacchus Iudex docet apud Comicum, Ranis: Sic Tragicorum Iudices decem erant, iurati itidem, sorte ab Archonte capti, e singulis Tribubus unus, ut e Plutarchi narratione in Cimone constat. Meminit horum Iudicum Aristoteles, Rhetor. l. 3. ubi refert, Euripidem publice aliquando accusatum, provocasse ad Theatri Iudices; apud quos, si qua minus honeste, aut pie et probe dicta videbantur, causam dicebant et multabantur: w(/per *eu)ripi/dhs2 pro\s2 *g/giai/nonta en th=|a)ntido/s1ei kathgorou=nta, w(s2 a)s1ebh\s2, o(/s1ge e)po/ihs3e keleu/wn e)piorkei=n,] *h) glw=ss) o)mw/mox) h( de\ frhn\ a)nw/motos.] *e)/fh ga\r au)o\n a)dikei=n ta\s2 en to=u *dionus1iakou= a)gw=nos kri/s1eis2 ei)s2 ta\ dikasth/ria a)/gonta enei= ga\r au)to\n dedwke/nai go/gon h)\ dw/s1ein ei) bou/letai kathgorei=n]. Si praeter aequum pronuntiasse convincebantur, a Iudicibus aliis, ad quos videtur provocatum, multabantur, Aeschines contra Ctesiph. Sed hi Iudices, qui antiquum morem repraesentabant quidem, idem auctoritatis non habebant: Veteres enim illi nihil ad gratiam spectatorum faciebant, sed illorum auctoritate, tw=| sqea/trw r(a/bdou kos1mou/s1hs2 h( nouqe/ths1is2 e)gi/gneto]; factum vero aliquando, ut hi iuberentur a Populo victorem illum renuntiare, cui favebat. Aelian. Variae l. 2. c. 13. ubi de Aristophanis Nebulis. Vide iterum Petitum paulo post. Tragicam Scenam quod attinet, conformabatur illa columnis et fastigiis, signisque ac regali instruebatur apparatu: Praeterea excitabantur in illa Palatia, Regiae, turres: Cum contra Comica privatarum aedium; Satyrica vero topiarii operis speciem praeberet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 9. et 10. cum Paralip. Dempsteri. Nec omittendum Tragoediam, ob argumenti sublimitatem et personarum dignitatem, coronatam depingi consuevisse; quod idem Rosinus monet. Plura in hanc rem, inprimis de Tragoedorum proprio, quod erat cantare in scena, hincque praedulci voce, quam inprimis affectabant, ac proin a Venere abstinentia; de Tragoediarum porro argumentis, quae ex vulgata muqopoii/a|] seu Cyclo Epico ut plurimum sumebantur, aliisque huc pettinentibus, apud Salmas. Not. ad Aurelian. Vopisci, c. 7. et Exercit. Plin. ad Solinum p. 769. 854. et seqq. nec non hic passim, in voce Cantare, et Dixi, item ubi de Fibula; alibique.
TRAIICIEBANTUR
olim flumina 3. modis. Primum ponte, qui quomodo construi soleret, Caesar in Commentarits suis passim docet, et Petrus Ramus ineo, quem de Caesaris militia scripsit, libello. Secundo, navibus. Tertio, flumen in plures alveos deducendo. Quarto, cum Equitatus in flumine dispositus vim illius eatenus infringebat, ut peditatus incolumis tranare posset. Quorum modorum omnium exempla apud Caesarem occutrunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 11. Ultimi complura habes, apud Virum Cl. Notis in Curtium l. 4. c. 9. et l. 8. c. 13. Adde utres, de quibus infra. Plura vero de ratione traiciendorum fluminum, apud Stewech. ad Vegetium l. 3. c. 7. Casaubon. in Sueton. Caesare, c. 57. Iust. Lipsium, Poliorcet. l. 2. c. 5. Alios. TRALATICIUM seu TRANSLATICIUM, apud Plin. l. 10. c. 29. Sed in secessu avium et noctuae pacuis diebus latere iraduntur, quarum genus in Creta insula non est, etiam si qua invecta sit, emori: nam hic quoque mira Naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumque, sic et animalium. Non nasci ea translatitium, invecta emori mirum: idem est, quod e)gku/klion] Graecis. Unde e)gku/klioi e)pistolai\], Latinis tralaticiae, alias sormales dicuntur. Nempe Transtatum, in Scena Latina, quod in Graeca, to\ e)gku/klhma], item e)gku/klhqron], machina fuit, qua Dii in scenam aliquid loquuturi aut acturi transferebantur, periaktoi=s2] machinis, quos mhxanh\] ferre non poterat. Quos proin ipsos eleganter Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 6. Translatum vocat, Transtatum antea Poeniceis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere vestis cultum induxit: ut spectacula, pro spectatoribus, consessus caveae, pro iis qui in Theatri cavea sedent etc. Hinc Phaedrus itaque, l. 5. Fab. 7. v. 24. Dii sunt loquuti more translaticio, i. e. ut solet in transtato; et porro traaticeum, de re maxime vulgata, iactataque omnium sermonibus ac factis, quomodo et periakton] Graeci usurparunt, uti ex Vita Syllae apud Plut. docet Salmas. ad Solin. p. 176. Vide quoque Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 21.
TRANSENNA
apud Paulinum, Ep. 12. ad Seu. ubi transennae pellucentis mem init, ianua est opere reticulato seu cancellato sa cta, per quam aspectus utcumque transit, unde nomen, et phrasis, per transennam aspicere. Cicer. de Orat. l. 1. c. 35. Nunc pete a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus. Visum nempe transmittunt eiusmodi fenestrae diktuwtai\] seu cancelli, sed satis obscurum et incertum: unde quae non plene, nec plane videmus, quasi per transennam et strictim aspicere dicimur. Graecis ki/gklis2], item ka/gkellos, squ/ra] porro diktuwth\, diafanh\s2, dia/trhtos], transenna. Unde diatricam speciem palvo post Paulinus vocat, quam transennam pellucentem prius dixerat. Zelosias hodie vocant Galli etc. Et quidem apponebantur huiusmodi clathri vel integris foribus, vel summis solum, ut per eos prospicerentur, qui fores pultaverant, antequam recluderetur ostium. Quo posteriore modo capit, in historia Paschatis, Bochartus vocem Hebraeam , quam communiter superliminare reddunt, Exod c. 12. v. 22. Tum acceptum fasciculum hyssopi intingetis in sangume ipsius --- et admovebitis super liminari, duobusque postibus de sanguine illo. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Erat autem transennae in aedibus privatorum, in Circo, in Templis: Et quidem transennas infima Latinitatis aetas dixit septa cancellato opere facta, quibus Sanctuarii locus, et aedis intimum, a reliquis partibus discriminabatur, ut videre est apud Anastasium passim, et supra ubi de Cancellis, item in voce Caula: plura hanc in rem vero apud Salmas. ad Solin. p. 921. et 922. Sed et Transenna, apud Plautum, machina est, ut crates, capiendis turdis, reticulato itidem opere facta. Ita enim is, Bacch. act. 4. sc. 6. v. 22. Nunc ab transenna turdus lumbricum petit, Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus. Idem ibid. Vide quoque Brodaeum, Miscellan. l. 4. c. 19. et Christ. Becmannum, Origin. L. L. nec non supra ubi de Perdice venatore.
TRANSTRA_navium
ex ebore in buxo, Ezech c. 27. v. 6. Vide supra Ebur.
TRANSVECTIO
apud Romanos, Equitum dicebatur census. Primitus enim, duo tantum civium fuere ordines, Senatorius et Plebeius: Postea Equester ordo additus, post clarissimatum locum obtinuit, verba sunt Asconii Paediani in Divinat. eratque velut medius quidam inter Senarum Populumque, adeo ut cum iis communicata sint iudicia publica. Hos autem tres ordines certum est, censu, iure nominibusque fuisle distinctos, ut inprimis discrimus ex Claudiano, de laudibus Stilichonis, l. 3. Primusque omnium census praefinitus erat Equiti Rom. teste Seneca de Benefic. l. 3. c. 7. unde conqueritur Plin. l. 14. praefat. Senatorem censu legi, Iudicem censu fieri. Erat vero is HS. quadringenta, ut Hotomanno probatum, Antiqq. Rom l. 4. Sueton. Patrimonium equitum vocat, in Caes. c. 35. Quo respiciens Martialis, l. 5. Epigr. 26. v. 1. ait, Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate, surge. Et secundum hunc censum in album, Graece leu/kwma], referebantur, nempe Equites Romani. Namque et in municipiis ac provinciis fuisle ordinem Equestrem, docet Iuvenalis, Sat. 8. Sed hi longe inferioris erant dignitatis. Equites enim Romani, qui pro censu in Equestrem ordinem a Censoribus legebantur, equum ab iis accipiebant publicum, et annulum aureum, qui eos a Plebe distingueret: coeterum promiscuo cum Senatoribus habitu utebantur, ut notat Petr. Faber Saniorian. l. 1. Semestr. c. 2. nisi quod angusto ab illis clavo discernerentur. Publici equi meminit Inscr. M. Boebio. M. F. Q. N. Arn. Suetrio. Marcello, equo publico. Aed. Q. IIII. vir. I. D. IIII. quin II. patrono. munic. Flamini. Divi. Vespasiani. M. Boebius, Suetrius. Marcellus. et. Suetria. Rufa. optimo. huic. Decuriones, funus. publicum. statuam. equestrem. clypeum. argenteum. locum. sepulturae. decreverunt. urbani. statuam. pedestrem. Romae in horto Baptistae Iacobi, Lazius, l. 5. c. 17. D. M. M. Atinio. Ae. F. Pal. Paterno. scribae. aedil. Curul. hon. usus. ab imp. equo. public. Honor. Praefect. coh. II. Bracar. Augustan. Trib. mil. leg. X. fretensis. a Divo. Traiano. in. expeditione. Parthica. donis. donat. Quam vis non Equites tantum, sed et Sacerdotes, equo publico donati consuevisle, docet Val. Max. l. 4. c. 1. ex. 10. Flamines item, cosque quorum virtus in bellicis expeditionibus, aut fides in pacis actionibus, probata esset; uti discimus ex marmore vetusto, apud Onuph Panvinium de Civ. Rom. Prima tamen origo indubie a Censoribus, qui Equites publico donabant equo. M. Cicero Orat. 6. Anton. Sed haec una statua, altera ab equitibus Rom. equo publico, qui item adsribunt, PATRONO: quem unquam iste ordo patronum adoptavit? Si quem unquam habuit, debuit me. Privato autem is sumptu nutriendus erat, adeo, ut qui strigosum aut male habitum equum in censu agendo duceret, multaretur et equo illo privaretur, A. Gellius, 4. c. ult. qui census dicebatur Transvectio; quam desuetam, post longam intercapedinem, reduxit Augustus apud Suetonium, c. 38. Idem, Calig. c. 16. Severe, curiose, nec sine modernatione Equites C. Caligula recognovit, palam adempto equo, quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset: eorum, qui minore culpa tenerentur, nominibus modo in recitatione praeteritis. Eiusdem ritus meminit Val. Max. loc. cit. de P. Scipione posteriore. Centurias recognoscens Equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animadvertit, dixit illum se scire verbis conceplis peierasse; proinde si quis eum accusare vellet, usurum testimonio suo, sed nullo ad id negotium accedente, Traduc equum, inquit, Sacerdos, ac lucrifac Censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et Censoris et Iudicis partes egisse videar. E quo loca varia huc facientia notavimus iam supra, voce Eques: ubi et de tempore Transvectionis et equorum habitu. Ipsi vero Equites trabeati et oleagina corona insignes, equis insidebant, atque ab aede Honoris in Capitolium transibant, primo consuetudinis huius Auctore Q. Fabio Rulliano. Aur. Victor. de Viris Illustr. c. 3. Hic primus instituit, ut Equites Romani Idibus Quintilibus ab Aede Honoris, equis insidentes, in Capitolium transirent. Quo respiciens Ulpianus, negat, eum, qui equo publico in Capitolium tranivehitur, in ius vocari posse, c. 2. de in ius voc. Dionysius tamen Halicarn. de hoc ritu paulo aliter scribens, institutum eum esle ait, in honorem Castoris et Pollucis, atque in memoriam victoriae, quam Romani ex bello cum Latinis populis ann. Urb. Cond. 357. A. Posthumio, T. Virginio Consulib. anno 14. liberae Reip. reportarint, quamque Castor et Pollux equestri habitu et equis vecti Romae annuntiaverint: Eius mirificae apparitionis Numinum in urbe multa exstant monumenta etc. Praeter omnia vero post sacrificium Transvectio eorum, qui equos habent ex publico, qui per Tribus et Centurias distincti, ordine in equis vehuntur omnes, quasie pugna redeant, coronati fronde oleagina et togis palmatis amicti, quas vocant Trabeas; initio pompae facto de aede Martis, quae extra Urbem sita est et pertranseuntes cum coeteras Urbis partes, tum Forum, aedemque Castorum, nonnumquam quinque hominum milia, gerentes quidquid donorum militarium acceperunt. Confundit hanc Transvectionem Equitum, cum eorum censione Sigonius, cum ad locum Livii l. 9. extremo, ubi de Q. Fabii instituo agitur, putat Livium id significare, de quo Plut. in Pompeio, ad sedentes in Foro Censores, unumquemque Equitem equum suum adduxisle et de stipendiis legitimis confectis interrogantes rationem iis reddidisle, referens. Non enim Fabius, Equites censeri, sed transvehi, instituit: quam vis Transvectio postea pro Censu, per tralationem, sumpta sit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 17. et l. 4. c. 11. cum Paralipom. Dempsten. De Transvectione hac ita Martialis, l. 5. Epigr. 43. v. 4. Theatra loqueris, et gradus, et Edicta, Trabeasque et Idus, fibulasque censusque, Et pumicata pauperes manu monstras, Sedere in Equitum liceat an tibi scamnis, Videbo, Didyme. Vide quoque supra Pompa.
TRAPEZA
Graec. *tra/peca], quasi *tetra/peca], a 4. pedibus, quae simplex erat et prisca mensarum forma, mensa est: unde Trapezopoei, servi mensam curantes; et Canes Trapezitae, de quibus supra; et Trapezophorus, in l. 3. ff. de supell. leg. statua pro tripode, ad mensam ferendam. In specie Mensa Nummulariorum; unde Trapezitae, aliis Danistae, Iureconsultis Mensae praepositi, dicebantur olim, qui pignoribus accipiendis, mutuisque pecuniis dandis, faenerandis, accipiendis, praefecti erant. De quibus vide Pignorium Comm. de Servis, Suicerum, Thes. Eccl. voce *trapeci/ths2], et supra ubi de Argentariis ac Nummulariis, item voce Mensa. Sed et trapeza, Extispicinae Veteris vox erat. Polyaenus, l. 4. c. 19. ubi de Attalo, *o( ma/ntis2 e)pidieciwn tou\s2 lobou\s2, kai\ thn\ xolhn\, pu/las2 te dh\, kai\ tra/pecan, kai\ o(/s3a a)/lla s1hmei=a katanow=n], Haruspex victimae lobos percurrens, et vesicam fellis, portas quoque et trapezam, et quaelibet alia signa inspiciens. Hesych. *do/lou tra/peca, e)pi\ tou= h(/patos, s1hmei=on en th=| qutikh=|], Doli trapeza, in iecore, signum in haruspicina, Alii. Sic autem dixere maximum iecoris lobum, quod mensae instar latus eflet, qui proin, licet in plutes lobos pecuinum iecur dividatur, kat) e)coxhn\] Graecis Interpretibus Exodi c. 29. v. 13. 22. et Levit. passim, ubi in Hebraeo est vox jotherith], lobo\s2 tou= h(/patos] appellatur. Prope fel esse, discimus ex Theriacis Nicandri, v. 559. ———— h) u)po\ ka/prou] *h(/patos a)kro/taton ke/rs1as2 lobo\n, w(/sth trape/chs2] *e)kfu/etai, ne)uei de\ xolh=s2 xedo\n, h)de\ pula/wn ktl.] Et quidem lobum hunc tam bovini, quam ovilli, et caprini, iecoris, in Altari sibi adoleri Deus olim voluit, locis cit. ut qui in sacrificiis partes victimarum opimas, h. e. optimas et pinguissimas sibi selegit, puta in ove caudam, qualem supra descripsimus et arvinae quidquid habent externae partes; et in internis omentum et renes, et si quid aliud adiposum in ventre et extis, usque ad ilia: in quibus illud iothereth iecoris, maximus videl. ex iecoris lobis seu augmentis, ut Avicenna vocat, in quem incumbit vesica fellis, Arabibus per excellentiam ziada, i. e. augmentum, seu exuberantia, quod Hebraea vox indigitar, uti Graecis Interpretibus lobo\s2], ut visum, appellatus. Certe et fibris, seu extremitatibus huiusmodi iecoris, suam inesle pinguedinem, cuius ratione potuerint cum aliis pinguioribus in Altari adoleri, vel ex Persio discere est, qui ad fibrarum adipem sic alludit, Sat. 3. v. 32. Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum Pingue etc. Vide hanc in rem plura, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ut et supra quaedam, in voce Adeps, item Iecur.
TREPIDIARII_Equi
memorantur Vegetio, de Arte Veterin. l. 1. c. 56. Quod nihilominus inventum constat a Parthis, quibus consuetudo est equorum gressus ad delicias dominorum hac arte mollire: non enim circulis atque ponderibus praegravant, ut soluti ambulare condiscant, sed ipsos equos, quos vulgo Trepidiarios, militari verbo guttonarios, vocant, ita edomant ad lenitatem, et quaedam blandimenta vecturae, ut asturconibus similes videantur. Iidem cum Tripedariis, a tripedando, de qua voce vide infra; seu tripudiando, sic dictis. Veteres enim trepidare, pro tripedare, corrupte enuntiasse videntur. Servius, ad illud Virg. l. 4. Aen. v. 121. Dum trepidant alae, soltusque indagine cingunt: trepidant, ait, hoc loco sensim accipiunt, non, ut alibi, festinant, ut, Heinc me dum trepidi: quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur. Quidam trepidant ab equis, qui hodieque trepidare dicuntur, appellari putant. Cato: sedere non potest in equo trepidante. Ubi equus trepidans est tripodi/cwn kai\ kalpa/cwn]: cuiusmodi equi succussores sunt, et vecturam non delicatam satis exhibent, Gallis tlotarii vel trotarii, quasi tolutarit, appellati. Atque haec vera origo verbi trepidare est: qui enim trepidat metu, o)rkei=tai fo/bw|], exilit praemetu, unde kardi/an fo/bw| o)rkoume/nhn] dixit Aeschylus. Inde pro sestinare sumpta vox. Liv. l. 23. Moxque, dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad primasigna. virg. Aen. l. 9. v. 114. Ne trepidat meas Teucri defendere naves. Etiam in Sacris. Sic Hoseae c. 11. v. 11. Trepidabunt ut avicula ex Aegypto, et ut columba e terra Assyriae: i. e. summa festinatione sugient; columbae namque volatus pernicissimus, ut supra vidimus. Hinc trepidae nubes Statio, Theb. l. 12. v. 3. i. e. Festinando fugientes, vet. Scholiasti. Sed et trepidare, apud Persium, Sat. 1. v. 20. de hist etiam, qui laetitia elati gestiunt, subsiliuntque, Tum videas neque more probo, neque voce serena Ingentes trepidare Titos. — — uti de iis, qui in Hastiludiis decertant, in Concil. Albiensi, c. 15. Unde trepidium quoque pro tripudio etc. Sic igitur Trepidarii Equi Vegetio, qui trepidant seu tripedant, oi( tripodi/contes2] vel tripodistikoi\], cum videl. cursu feruntur, inter citatissimum cursum et commenem simplicemque inceslum medio; in quo cursus genere, quod altius pedes tollendo et volubiliter glomerando greslus quodammodo saltare videntur vel subsultim ambulare, hinc kalpa/cein kai\ tripodi/cein] Graecis (tri/podon] hoc cursu genus appellantibus, uti ex Leone in Tacticis patet) saltare et trepidare seu tripedare Latinis, dicti sunt. Quia vero nullum vecturae genus tam torquet, ac succutit, quam equi trepidantes; hinc sumebant illos Parthi, quos condocefacerent asturconum more blande molliterque vehere, gesluque spisso et minuto sedentem erigere, et grata succussione commovere: quam delicate vehendi artem postquam erant edocti, mediam quandam ambulaturam nanciscebantur, inter asturcones et trepidiarios, ac tum tricenarii vel tricinarii nominabantur, de qua voce vide infra: Plura vero hanc in rem, apud Salmas. Not. ad Capitolin. in Maximinis, c. 3. et hic passim, inprimis ubi de vocibus, Calpare, Guttonarii, Tolutares etc. Hinc intripedare equum Symmacho, h. e. eqaum ad cursum tripedantium, Graece tri/podon] seu ka/lpan], incitare; Gall. mettre son cheval au trot, Ibid. Alii longe equi illi sunt, qui ad cuiuscumque hominis, aut animalis, aut rei occursum subito exterrentur, et suam ipsi umbram timent, Gallis hinc umbragiosi vulgo, Graecis pturtikoi\], qui et ipsi trepidantes, sed alio omnino sensu, dici possint; trepidare nemque ptu/resqai] est. Gloslae, trepido, a)gwniw=, deiliw=, ptu/romai, ptoou=mai]. His quo pacto Veteres metum excutere soliti sint, diximus supra ubi de Tintinnabulis.
TRIA_Nomina
Iuvenali memorata, Sat. 5. v. 127. —— Tamquam habeas tria nomina: Apud romanos symbolum fuere, non tam Nobilitatis, quam Libertatis. Quasi diceret Poeta, Tamquam ingenuus seu liber esses. Notat enim Tertullian. de resurr. carnis, cum Servi manumittebantur, accipere a dominis suis fuisle solitos vestem candidam, annulum aureum et novum nomen duobus prioribus additum, Vide Thom. Godwyn. tract. Anglic. cui titulus, Anthologia Rom l. 2. sect. 2. c. 6.
TRIARII
genus militum apud Romanos. Polybius enim, l. 6. ubi de acie Roman. quatuor facit militum ordines et discrimina, Pilanos scil. seu Velites, Hastatos, Principes et Triarios. E quibus Velites seu Pilani eligebantur ex minimis aetate et fortunae tenuieris hominibus: his adultiores erant Hastati: Hastatos aetare ac robore praecellebant Principes; natu maximi et fortissimi erant Triarii, sic dicti, quod in acie tertio ordine extremis subsidio deponebantur. Qui quod labantem aciem saepe restituislent, ultimumque eslent victoriae asylum, hinc Proverb. Ad Triarios ventum est. Iidem et Postsignani sunt dici, quod ri Principes, qui Aquilam secum habebant, totius Legionis primarium signum, sequerentur. Situm eorum Machiavellus, Discurs. de Repub. ait fuisle talem, ut altero genu, dum Hastati ac Principes pugnabant, niterentur; qui si hostis impetum ferren non possent, tum Triariis surgentibus, novam velut aciem hostibus obiectam, illis non exiguum rerrorem inopinato hoc spectaculo incultere sicque perculsis Triarios acerrime instare consuevisse. De armis Auctores variant, Velitibus enim quidam gladium, pila, parmamque: Hastatis scutum, ensem Hispaniensem, veruta duo, galeam aeneam, et crurum tegmen ocream; corollam item plumeam et cordituum (unius spithamae aes, pectori adhibitum) vel etiam hamis consertum thoracem: eadem Principibus ac Triariis, nisi quod his, veruti loco, hastam tribuunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 10. Alii Pilum proprium Triariis faciunt armorum genus. Namque et prima Triariorum centuria Primum, secunda Secundum pilum etc. et Principes, qui proxime Triarios antecedebant, Antepilani, dicti leguntur. Vide Alexandrum ab Alex. Genialium dier. l. 5. c. 15. Lipsium, de Militia Rom l. 2. dial. 1. et 3. Godwyn. Antholog. Rom l. 3. sect. 4. c. 17. et l. 4. c. 2. et supra Pilarii it. Primopilus. Posteriori aevo Vexillarii Legionum dicebantur et aliorum omnium munerum, isi propulsandi hostis, erant immunes, uti docet Salmas. ad Vopisc. in Probo, c. 5. extr. vide infra in hac voce.
TRIBUNAL
suggestus erat editior, unde conspici Magistratus ab omnibus poterat, in quo sella Curulis iurisdictionis insigne locata erat, ubi sedens Praetor cognoscebat. Vitruvius Tribunal specie amplissimum, in aede Augusti his verbis describit l. 5. c. 1. Tribunal est in ea aede hemicycli schematis minoris curvatura formatum: Eius autem hemicycli in fronte est intervallum pedes quadraginta sex, introrosum curvatura pedes quindecim, uti, qui apud Magistratus starent, negotiantes in Basilica non impedirent: quod ipsa assignatione augustissimum videtur et in arcus formam, quae semicriculo minor est, cum ad diametrum non pertingat, redactum. Praeter illud subsellia erant, in quibus ii Iudices, qui Magistratum Curulem non gerebant, ut Tribuni Pleb. Quaestores, Trium viri, Aediles Pleb. et qui cum Magistratibus Curulibus iudicabant. Centumviri, considentes cognoscebant causam. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 8. et Polletum, de Foro Rom l. 1. c. 6. In hodierno Imperio summum Tribunal Camera Imperialis est, in qua apud Imperii Iudices sive Assessores legitima rei controversae inter litigantes tractatio instituitur: Ha betque illa ordinariam et plenissimam iurisdictionem a Caesare attributam, sic ut nec controversias semel ad eam delatas avocare possit; cum ipsum repraesentet Caesarem, sub cuius nomine et sigillo omnia mandata, sententiae et decreta emanant. Institutum est hoc Tribunal a Maximiliano I. Imperatore Wormatiae, consentientibus Imperii statibus, A. C. 1495. ut maiori temporis sumptuumque compendio lites dirimerentur, cum Aula et Curia Imperatorum, ad quam olim Ordcinum devolvebantur appellationes et immediatorum Statuum causae, litibus nimis obruta eslet, et nimiis impensis eam sequi Actores ac Rei cogerentur. Personae Camerales sunt Iudex, qui a solo constituitur Imperatore: Praesides, qui plures sunt iique Comites vel Barones, quos idem solus constituit, quorumque unus absentis Iudicis agit vices, et Assessores, qui olim erant XXIV. aliis VIII. Maximiliani II. tempore aucti et ab Imperatore, Electoribus aliisque Statibus repraesentantur. Locus Tribunalis huius Spira est, urbs Imperialis libera: unde iniuslu Caesatis et Ordinum transferri non potest, nisi belli pestisque temporibus, etc. Praeter illud, Iudicium quoque est Rotwilense, das Keyserliche Hoffgericht zu Rottweil; sed istud non universalem, ut Camera praefata; verum in certo tantum et limitato districtu (per Suevicum, Austriacum et Rheni Circulos) iurisdictionem habet. Institutum a Cunrado Suevo Imperatore, A. C. 1147. quando de Imperio cum Lothario Saxone decertavit: Tum enim egregiam Rotweilensium in se fidem expertus, Imperialis huius Iudicii axiomate eam compensavit. Assessores sunt XII. interim ab eo ad Cameram appellatur. Vide Limnaeum, de Iure Publ. l. 9. c. 4. De Tribunalibus Atheniensium quaere supra in vocibus Dicasterium, Forun, Iudicium: de Hebraeorum, in voce Synedrium: de cespitiis Tribunalibus, quos milites Imperatoribus erigere solebant, Salmasium, ad Pallium Tertull. c. 5. Sed et Tribunalia Diis excitata memoratur, in veter. Inscr. Apollini et Veriugodumno sacra, quam infra dabimus: ubi Tribunalia stylobatas, in quibus horum statuae, exponit Car. du Fresne: qui et hanc Inscr. Numini. Augustor. Deo. Voliano. M. Gemel. Secundus. et. c. Sedatus. Florus. Actor. Vicanor. Portens. Tribunal. cum. locis. ex. stipe. conlata. posuerunt. Ut et Istam, P. Aelius. Valerianus. hoc vas. disomum. sibi. et Felicitati. posuit. et Tribunal. ex. permissu. Pontif. perfecit. ex Boislardo, part. 6. fig. 78. exhibet, Dissert. e inferior. aevi Numism. §. 54. Vide etiam supra voce Sedes. Ut et hoc addam, Tribunal supremi Iudicis indeclinabile esse, etiam Gentilium Sapientioribus fuisle non ignotum, discimus ex Cliniae verbis, apud Platonem, de LL. l. 10. et verfibus Philemonis, uti Auctorem eorum vocat Iustinus Martyr, l. de Monarch. seu Diphili Comici, uti Clemens Alex. l. 10. Strom. apud quos locum satis prolixum, sed memorabilem omnino, vide: adde Senecam, Hercule Fur. Act. 3. Sistit autem illud Socrates in trivio, ex quo geminae tendant viae, altera quidem ad Tartarum, altera ad insulas Beatorum, apud eundem Platonem, in Gorgia; quam in rem vide plura apud Tob. Pfannerum, Theol. Gent. purtor. c. 20. §. 12. et 18. Apud Scriptores Eccles. Tribunal gradus vocatur, super quem ascendit Diaconus ad legendum; aliquando idem est, quod *bh=ma] Graecis, etiam inter ministeria sacra nonnullibi reponi videtur Carolo du Fresne, in Glossar. quem de Tribunali novendecim accubituum multis agentem adi in Constantinopoli Christiana. Origo voci an a Tribunis; an a Tribubus quibus ibi ius dictum: vide etiam infra Suggestum: ubi de Tribunalium cancellis, in hac voce.
TRIBUNUS
nomen non unius apud Romanos dignitatis. Tribunus seu Praefectus Celerum dictus est, qui Equitibus praeerat, et veluti secundum a Regibus locum obtinebat, quo in numero Iunius Brutus, auctor eiectorum Regum, exstitit. Magistratum hunc Romulus instituit, eidem Numa Pompilius tertiam sacrorum administrandorum partem concessit. Postea illius in locum Magisterium Equitum successit. Unde Pomponius scribit, Magistors Equitum ita Dictatoribus esse iunctos, ut Regibus Tribuni Celerum. Militum Tribuni, auctore Varrone, dicti sunt, quod ab initio terni essent, tum cum legio ex 3000. conficiebatur, ex ternis, quae tum erant, tribubus. Hi peditibus Legionis praeerant, Postea, ut numerus horum auctus est, a tribus ad quatuor atque ab his ad sex Tribuni numero creverunt. Legebantur primo ab Imperatoribus, in singulas quaternas legiones terni, postea an. Urb. Cond. 391. institutum est, ut pars eorum populi suffragiis, pars Imperatorum arbitrio crearentur: cumque Rutilius Rufus legem de iure Trilunorum, qui a Consulibus eslent facti, tulislet, accidit, ut Tribuni ab Imperatoribus in exercitu lecti Rusuli: a populo in Comitiis creati Comitiati dicerentur. Usi sunt hi iisdem, quibus Consules, insignibus, et nonnumquam Patritii erant, aliquando vero a plebe creabantur. Tribuni plebis, post seceslum plebis feneratorum crudelitate supra modum pressae an. Urb. Cond. 259. factum, instituti quinque sunt anno sequente, Cassio Viscellino II. Et Aul. Posthumio Aurunco II. Consulib. dictique sic fuerunt, quod primum ex Tribunis militum creati sunt, Varro, de LL. l. 4. Eorum nomina, uti recenset Dionys. l. 6. fuerunt haec: L. Iunius Brutus, C. Sicinius Bellutus, C. et P. Lucinii, et Sp. Sicilius Ruga, quos Comitiis curiatis, a plebe creatos d. 4. Id. Decembr. potestatem Tribunitiam accepisle refert. Duplicatus dein numerus est, insigni Optimatum dispendio, an. Urb. Cond. 297. Consulib. M. Valerio, Sp. Virginio. Officium fuit, Consulum et Patritiorum potentiam moderari, et securitati plebis cavere. Unde hic Magistratus sacrosanctus fuit, quem vel vi vel verbis violare capitale eslet atque scelus inexpiabile. Gestarunt hi pupuram, Cicer. pro Cluentio, habueruntque domos suas, noctu et interdiu apertas, tamquam portum perfugiumque iis, quibus opitulandum erat: nec integrum illis ab Urbe diem abesle licuit, nisi in Latinis feriis, Halicarnass. l. 8. Agellius, l. 3. c. 2. et Macrob. l. 1. Satkrnal. c. 3. Interim, cum quem vis potuerint tueri, contra vim a superiore intentatam, licueritque illis quibusvis decretis, quae improbabant, intercedere, imo quemcumque vellent arteptum in contionem producere; tanta potentia et immunitate, tamquam telo armati, si qui natura inquieti, aut etiam Patribus iniqui erant, valde abusi sunt, et paulatim largius progrediendo, multum labefactarunt auctoritatem Consulum et Senatus, auctoresque crebro fuerunt maximorum in Republ. tumultuum; At moenibus terminata potestas fuit, nec quicuam extra urbem valuit, Halicarn. et Livius l. 3. Abolevit illam Sulla Dictator, restituit Pompeius, Plut. in Pompeio et Cicer. l. 3. de legg. donec sub Constantino M. Tribunatus hic in universum cessavit, vide Thom. Dempster. l. 7. Antiq. Rom c. 23. quia autem Tribuni Pleb. per plebem et pro plebe creati erant, mansit id, ut tantum ex plebe, nisi quod semel Patricios duos cooptatos legimus, apud Livium, l. 3. c. 65. imo fere ex infima plebe, usque dum lata lex est, ut crearentur tantum ex Senatu, id est, ut nemo fieret Tribunus Pleb. nisi qui antea Senator fuislet; Senator tamen plebeius. Quod an a Sulla, an ab alio factum sit, constare negat Appianus, Bell. civ. l. 1. Non habuere vero illi ius vocandi, teste Lael. Felice, l. 1. ad Q. Mutium, Tribuni neque advocant Patritios, neque ad eos referre possunt. Prensionis tamen ius habuere. Unde Labeo per viatorem a Tribunis Plebis vocatus, Quum a muliere quadam Tribuni Plebis adversum eum aditi, Gellianum ad eum misissent, ut veniret mulieri, et responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et Tribunis dicere, ius eos non habere, neque se neque alium quemquam vocandi: Quoniam moribus Maiorum priensionem haberent. Posse igitur eos venire et prendi se iubere: sed vocandi absentem ius non habere, apud A. Gellium, l. 13. c. 12. Quod adeo verum, ut et Consules a Tribunis in vincula duci potuerint. Sic Dio, l. 37. testatur, Metellum Consulem a L. Flavio Tribuno in carcerem ductum esse. Et apud Livium, l. 9. c. 34. Censorem Appium a Publ. Sempronio Tribuno prehendi et in vincula duci fuisle iuslum, legimus. Quaerenti quam ob causam Tribuni, qui haberent summum ius coercendi, ius vocandi non habuerint, respondet idem Gellius: Quod Tribuni antiquitus creati videntur non iuri dicundo, nec causis querelisque de absentibus noscendis sed intercessionibus faciendis, quibus praesentes fuissent: ut iniuria, quae coram fieret, arceretur. Peragebantur autem hae intercessiones unico et sollemni verbo, Veto. Liv. l. 4. Faxo, ne iuvet vox ista, Veto: qua nunc concinente Collegas nostros tam laeti auditis. Tantaque earum vis fuit, ut privati Magistratus omnes parerent; quod qui non fecislet, vel per viatorem Tribunitium in carcerem rapiebatur, vel die dicta apud Populum accusabatur, ut supremae potestatis violator. Qua de re LL. veteres exstant, apud Dionys. Halicarn. l. 6. in fin. et l. 7. circa med. Cicero, Orat. pro Sextio, hoc amplius notat, eam fuisse Tribunatus sanctitatem, ut non modo contra vim et ferrum, sed et contra verba et interfationem legibus sacratis eslent armati. Etiam inter ipsos Tribunos intercessio eousque valebat, ut, uno e Collegis vetante, ceterorum actiones eslent irritae. Unde apud Dionysium praefatum legimus, sperasse hinc Claudium, fore, ut a se ipsa vis Tribunitia destruatur, si scil. aucto Tribunorum numero inter ipsos dislensiones incidissent. Iidem convocandi Senatus ius cum non haberent, M. Valerio et Sp. Virginio Consulib. illud sibi usurpare coeperunt, teste eodem, l. 10. auctore Icilio, qui eius Collegii tum princeps erat: sicque Consulari potestate haud parum detraxerunt. Cum namque antea contionum duntaxat ius penes illos esset, Senatum convocare aut sententiam eis dicere non licebat, sed Consulum is honos fuit: ab eo vero tempore non absentibus modo, sed etiam praesentibus Consulibus Senatum sua auctoritate convocavere, uti discimus ex Cicer. de Oratore, l. 3. u i scribit vocatu Drusi Tribuni Pleb. non solum Senatum, sed et Consulem Philippum in Curiam venisle. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Gellium loc. cit. et l. 14. c. 7. Quo pacto vero olim Tribuni Patrum decreta probarint, indicat Val. Max. l. 2. c. 2. ex. 7. ubi notat, Vetustis temporibus ius non fuisse Tribunis Pleb. Curiam intrare: ante valvas autem, posius subselliis, decreta Patrum exammasse, ut si qua ex iis improbassent, rata esse non sinerent. Itaque veteribus Senatusconsultis T. literam subscribi solitam; qua nota significabatur, illa Tribunos Pleb. quoque censuisse. Creagantur Comitiis Tributis, post legem a Volerone Tribun. Pleb. latam, ut Plebeii Magistratus Tributis Comitits fierent, cum primum Curiatis crearentur: ut videre estapud Livium, l. 2. et Dionys. l. 9. Semel tamen a Pontifice Maximo creatos esse, habes apud Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 17. Ipsimet, cum Tribunorum Comitia habere vellent, inter se sortiebantur, cui illa habenda eslent, vel communi consensu alicui id munus iniungebant: Cuius exemplum Livius suppeditat, l. 3. Leges eorum causa latae fuere plurimae, Iunia sacrata, Icilia, Duilia, Horatia, Tribonia, Atinia, Papiria, Cornelia, Pompeia, et Publia Laetoria, de quibus omnibus vide supra, suis locis. Mansit nomen etiam citeriori aevo, in Francia inprimis, sub primis Regibus, sed quaenam dignitas fuerit, non adeo liquet: tametsi militibus praefuisle satis innuat Walafr. Strabo, de Rebus Eccl. c. 31. Comitibus postponuntur, in L. Wisigot. lib. II. tit. 1. §. 2. gradum fuisse ad Comitis dignitatem, indicat Fortunatus, l. 7. Poemat. 7. e quo insuper, penes Tribunos fuisle castrorum et carcerum custodiam, colligitur, in Vita S. Germani Episcopi Parisini, uti tributa exegisle, ex Graecismo Erardi, c. 9. Sed et Magistratum, quo Belgradensis in Croatia civitas olim regebatur, Tribuni appellationem habuisle, vulgo Trun vel Trum contracte, scribit Ioan. Lucius, Histor. Dalmat. l. 2. c. 16. Vide de Tribunis Francicis modo dictis, plura apud Car. du Fresne, Glossar. etc. Hinc Tribunatus Pleb. munus seu officium Tribuni Pleb. a quo multum diversa Tribunitia Potestas: Namque Tribunatus Pleb. duplex, unus Rei publ. veteris, qui iunctus cum Tribunitia potestate; alter Rei publ. novae, qui sine illa. Sub Imperatorib. enim Tribuni aliqui, sed tenui aut nulla potestate; unde de Thrasea Tribuno Pleb. Tacitus l. 16. Annal. c. 26. vana, inquit, et non profutura intercessio. At Tribunitia potestas, pars maxima Regalis Imperii fuit, sub Imperatorib. ut Vopiscus habet in Tacito, c. 1. quam illi, sine nomine tamen et insignibus, puta toga pura et limine noctu ac interdiu patente, his pitissimum de causis recepere, tum ut per hanc potestatem summa eis facultas eslet intercedendi omnibus decretis, quae contra ipsorum voluntatem ac nutum a Magistratibus fierent, sive omnia vetandi, quae facta nollent; tum ut per illam sacrosancti essent, ac religione et lege inviolabiles, ac proin, si a cive vel verbulo laesi essent, illum tamquam hominem sacrum occidero confestim poslent; tum ut appellantibus ipsos et intra pomoerium (quod ius cum praedictis Tribuni habuerant olim) et intra proximum miliare (quod nulli unquam Tribuno licuit) opem poslent ferre, uti Dio refert, l. 51. Et quidem accepit hanc potestatem primus Iul. Caesar teste eodem, l. 42. in titulis primus usurpavit Augustus, qui, cum Tribuni priores ius cogendi Senatus haberent, sed non quoties vellent, a Senatu etiam hoc impetravit, ut quoties vellt, id iure facere posset, pereunte sensim hoc iure iis, qui veteris Tribunatus speciem retinebant. Unde non immerito de ipso Tacitus, l. 3. Annal. c. 56. Id summi fastigii vocabulum Augustus reperit, ne Regis aut Dictatoris nomen adsumeret, ac tamen appellatione aliqua coetera imperia praemineret. A quo tempore nemo Imperatorum hunc Tribunitiae potestatis titulum omisit: quare tam in historiis quam nummis ac veteribus saxis frequentissima huius dignitatis mentio. Tanta igitur cum potestas hae eslet, Princeps quem ad Imperii spem vocaret, hunc illius potestatis consortem facere solitus est. Tacitus d. l. Augustus M. Agrippam socium Tribuniciae potestatis, quo defuncto, Tiberium Neronem elegit, ne successor in incerto foret etc. Sic proin et Tiberius ibi Druso eam petit, tamquam successori; et Seiano iniecta spes illius apud Dionem, l. 58. et titus apud Sueton. c. 6. Patri collega factus in Tribunitia potestate, tamquam proximo ad successionem gradu, quales dicti postea Caesares, ut vidimus suo loco. Pertinet eo Tribunitium subsellium, cuius in Claudio Sueton. meminit, c. 23. De maiore negotio acturus, in Curia medius, inter Consulum Sellas, tribunitio subsellio sedebat etc. Vide de hac dignitate plura apud Marcilium ad Suetonium, Tito d. l. Casaubon. ad eundem, Augusto, c. 27. Salmas. ad Capitolin. in Vita Pii, et Vopisc. in Tacito Imp. dicto loco ubi etiam de Tribunis Militaribus Consulari potestate praeditis, Alios. Tribunorum varia apud Scriptores genera. a.] Aerarii, qui a Quaestoribus Aerarii distinguendi, vide de illis Sigonium, de Iure Rom l. 1. c. 8. b.] Celerum, praefectus erat Equitum, quos Ceeres vocabant, a Romulo institutus primum: postea Comitiis Curiatis creatus. g.] Comitiati, dicti sunt Tribuni militares, qui Romae Comitiis designabantur, oppositi Rufulis, qui ab Imperatoribus in exercitu lecti. d.] Fabricarum, qui fabricis armorum praeerant, memorantur Ammiano, l. 14. et 15. e.] Maritimorum, curam habebant in oris maritimis, fluviisque navigiorum: iidem salinas quoque curabant; de quibus formulam habes, apud Senatorem, l. 12. Vide Car. du Fresne, Glossar. in voce Tribunus. c.] Militum, alii angusticlavii, qui ex Equite; alii laticlavii, qui ex Senatu: alii Comitiati, alii Rufuli fuerunt. Creabantur Comitiis Centuriatis, habebantque Comitia Magistratuum creandorum causa, ut et Comitia Consularia: iisdem, quibus Consules, insignibus usi; nonnumquam Patricii, nonnumquam ex Plebe et Patribus creati: numero primum tres, dein quatuor, tandem sex, de quibus iam dictum aliquid. At plura de Tribunis militum, eorumque aetate, beneficiariis, emolumentis, quae a militibus accipiebant, stipendio 240. aur. Rom. salarioque, ut et aliis huc pertinentibus, vide apud Alex. ab Alexandro, Budaeum ad Iur. Orig. Lipsium, Alios: inprimis Salmas. ad Hadrian. Spartiani, c. 10. et Vopisc. in Probo, c. 4. ubi de divisione erorum in Tribunos Legionum, quos mnaiores, et Cohortium, quos minores Vegetius vocat, l. 2. c. 7. quoque nonnulla: de fibulis vero Tribunitiis supra. h.] Notariorum, apud Marcellinum Comit. et Zozimum l. 5. fuere proprie Notarii Principum, quorum summa erat dignitas, vide Senatorem, l. 1. Ep. 4. l. 6. Ep. 2. Sic memorantur Tribuni et Notarii simul, qui bus utebantur Principes ad mandata perferenda: de quibus multa habet Iac. Gothofredus ad l. un. Cod. Theodos. de Mandatis Princip. q.] Plebis, creati an. Urb. Cond. 317. commoda Plebis adversus Patricios tueri et iniuriam omnem intercessione sua prohibere solebant. Hinc ius abnoctandi iis ademptum, A. Gellius, l. 3. c. 2. Imo, ut ait Dio, l. 37. nec ullam horam abesle ab Urbe legitime plterant. Vel, ut magis arcte Appianus, Civil. l. 2. moenia iis egredi non licuit; ut semper parati essent ad desideria et querelas miserorum excipiendas, ut refert Plut. in Problem. Unde Liv. l. 9. Imperium penes Consules, penes Tribunos auxilium. Sed de his supra: uti de Tribunis Pleb. seu Capitaneis Italiae civitatum medii aevi, voce Potestas. i.] Rufuli seu Rutuli, dicti sunt Tribuni milit. ab Imperatorib. in Exercitu lecti, k.] Suffecti dicebantur Tribuni itidem milit. quos necessitate urgente milites sibi ipsis legebant etc. Voluptatum Tribunus, occurrit l. 13. Cod. Theodos. de Scenic. alibique, et sic dicebatur, qui voluptatis urbicae, seu ludorum curam gerebat. Utalias dignitates hoc nomine insignes, in utroque Codice, apud Ammian. in Notit. Imper. in veteribus Inscriptionibus, apud Gruterum in Indice, c. 5. Alios, omittam.
TRIBUS
aut a numero, quia tres primitus apud Romanos erant, aut tributo quod pendebant, (teste Fazello) dictae sunt partes in quas populus vel civitas dividitur, ab aliquibus ortum ducentes. Veluti tribus Israel a filiis Iacob originem traheutes; quibus terra promissionis, hoc est, Palaestinae, divisa fuit. Has hic non abs re fuerit recensere. Tribus Israel. 1. Iuda, amplissima, quae utrumque mare, Mortuum et Syrium, Idumeam, et torrentem Aegypti attingebat, urbes supra 50. (in quibus Hebron, Gaza, Ascalon, Azotus, et Accaron) possidens. Hinc Iudaea regio nominata est. Habet ad Ortum montes Seir, et Deom regionem ulterius Petram deserti, et Hor montem. 2. Ruben, ultra Iordanem, inter eum, Arnon torrentem, et mare Mortuum, seu, ut veteres vocant, lacum Asphaltitem, in regione Sehon et Amorrhaeorum, ubi urbes Areopolis, Medaba, et Hesebon, inter alias. 3. Gad, a superiore in Boreram recedens, iuxta Iordanis ripam ulteriorem, et fines Ammon, et Sehon in terra Galaad, inter Hesebon et Ramoth. Cuius urbes primariae Galaad, Socoth, et Ramoth. 4. Aser, in ora maris apud montem Carmelum Sidonem usque, et interius usque Canam Galileae, ubi fines tribus Zabulon. Ibi regio Cabul, et Prolemais inter alias urbes. Ceterarum Tribuum Borealissima est, uti Simeon Australissima. 5. Dan, inter Hierosolymam et oram maris occiduam, ubi Ioppe urbs. Habuit urbes 20. in quibus Thanna, Emmaus, Modin, Arimathia, et aliae. 6. Nephthali partem Galileae et Caelesyriae, inter Aser tribum et Iordanem, occupabat, habens Zabulon ad Austrum. In ea urbes 18. erant, inter quas Nephthali, et Cedes: cui regnum Basan ultra Iordanem et Ortum incumbit, cum regione Trachonitide. 7. Manasle, cis et trans Iordanem. Pars trans Iordanem ultra Gad, inde in Boream recedens, erat, inter Socoth et Corozain ex adverso Capharnaum, ac inter Ramoth ad austrum et Rabbath in Caeciam, apud fines Ammonitatum: inter urbes Iabes erat, et Zeb, iuxta fines Amorthaeorum. Pars cis Iordanem inter Caesaream et Maggeddo campum Samariae incolebat. 8. Simeon, ad Austrum, inter fines Aegypti et tribus Iuda, in Idumaea, urbes habuit 17. in quibus Sceleg versus Ortum, Bersabee versus Austrum, et Cades orientahor, cum Ramath ad occidentem. 9. Levi nullas partes habuit in divisione terrae, inter alias tribus habitans. 10. Islaschar ab ora littorali, ubi mons Carmelus est, usque ad Iordanem extendebatur, Samariam habens ad Meridiem, et terram Zabulon ad Septentrionem, inter montes Gelboe ad Austrum et Thabor ad Boream seu ad Caeciam. Urbes habuit 18. in quibus Iezrael et Dor. 11. Zabulon, inter mare Galilaeae et mare Syrium, apud montem Carmelum extenditur, montem Thabor et magnam Galilaeae partem occupans. Urbes 12. habebat, in quibus Nazareth, Bethsaida, Cana, et altera Bethleem. 12. Ioseph, seu Manasse primogeniti illius, et Ephraim, inter mare Syrium et Iordanem, Manasse totam fere Samariam occupante ad Septentrionem, ubi Caesarea Palaestinae, et Maggeddo apud montem Gelboe, et Hermon usque Dor; Ephraim versus Austrum, ubi Gazer, et Bethoron versus montem Ephraim, et Ioppen, Ferrar. Baudrando dicitur melius, Tribus Ephr aim, extenditurque inter mare Syrium ad Occasum et Iordanem fluvium ad Ortum; terminaturque a Septentrione dimidia Tribu Manasle cis Iordanem, et a Meridie Tribu Beniamin; ibique pars est Samariae tractus. Eius urbes fuere Samaria, Gazer, Lidda, et Naioth. 13. Beniamin, inter tribum Iuda ad Meridiem, et Ioseph ad Septentrionem, urbes habens 25. in quibus reperiuntur Hierico, Bethleem, atque Ierusalem. Ex his Iuda, Dan, Ephraim, Manasle, Issachar, et Aser mare Syrium attingunt; Ruben, Gad, et Manasse ultra Iordanem sunt Orientem versus; Simeon australissi ma iuxta fines Aegypti et Idumeae: interiores sunt Beniamin in Iudaea, Ioseph (seu Ephraim) in Samaria, Zabulon in Galilaea, et Nephthali inter Galilaeam et Caelesyriam. Tribus in magnis urbibus, veluti familiae antiquae et praeclarae esse solent: praesertim Athenis et in urbe Roma, in quibus plures fue re, de quibus hic paulo accuratius. Sub Cecrope quatnor erant Athenis Tribus, quarum nomina tum: Cecropis, Autochthon, Actaea, Paralia. Hae postea sub Cranao dictae sunt, Cranais, Atthis, Mesogaea, Diacris. Ab Erichthonio ipsis alia iterum nomina, petita a Diis, imposita sunt: Dias, Athenais, Posidonias, Hephaestias. Ion. dein, a filiis suis appellari voluit, ut vocarentur Geleontes, Aegicoreis, Argades, Hopletes. Numerum auxit Clisthenes, et decem effecit veteribusque nominibus inductis, a Semideis seu Heroibus quibusdam, nomina iis indidit: videl. ab Hippothoonte, Antiocho, Aiace Telamonio, Leonte Erechtheo, Aegeo, Oneo, Acamante, Cecrope et Pandione. Quibus postea accesere duas, quarum una ab Antigono, altera a Demetrio primum: dein ab Atralo et Ptolemaeo, in memoriam acceptorum a Regibus his beneficiorum, nominatae sunt. Primam tribuum harum institutionem, ad imitationem anni factam vult Eustathius Il. b.] Quatuor enim tribus 4. anni partes significabant; quarum quaelibet divisa in tres *fratrias2] seu fraternitates, numerum 12. mensium: et quaelibet *fratria\] in 30. ge/nh] seu familias distributa, triginta cuiuslibat mensis dies referebant. His praeerant *fulobas1ilei=s2], quasi dicas Tribuum Regges, qui, inter tribules lites obortas, diiudicabant, vide Franc. Rollaeum, Archaeol. Atticae l. 1. c. 5. Nomina Tribuum apud Athenienses. Hippothoontis. Antiochis. Aiantis. Leontis. Erechtheis. Aegeis. Oeneis. Acamanthis. Cecropis. Pandionis. Antigonis, quae postea Attalis. Demetrias, postea Prolemais. Tribuum apud Romanos primus auctor Romulus fuit, qui, teste Dionysio, l. 2. in tres partes universam civiium multitudinem divisit, singulis praeclaro aliquo Viro praeposito: dein unamquamque rursus in decem partes, totidemque fortissimos viros eis praefecit; has curias, illas Tribus vocans. Nomina Tribuum fuere, Ramnensis, a Romulo. Titiensis a Tito Tatio Sabinorum Rege et Luceres, vel a Lucumone, vel a Lucretino, vel a luco Asyii, in quem multi fuga delati civitateque donati fuerunt, dictae. Postea, cum sub Tullo Hostilio Albani victi in Ramnensium tribum adscripti, coeterique omnes populi, qui sub Regibus Romam ad habitandum venerant, praeter Sabinos, Lucerum Tribui inserti fuislent, Urbeque multum aucta, tres primae tribus non sufficerent, L. Tarquinius Priscus nominibus earum duplicatis, senas fecit, primosque et secundos Ramnenses, Tatienses ac Lucerenses constituit. Aliam dein divisionem instituit Servins Tullius, qui, postquam septem colles uno muro complexus est, totam urbanam multirudinem in quatuor Tribus urbanas distribuit Suburanam, Palatinam, Esquilinam et Collinam, a locis habitationum sic dictas: Idemque universam rusticam multitudinem in quindecim tribus divisit, Romuliam, Laemoniam, Pupiniam, Galeriam, Polliam, Voltiniam, Aemiliam, Corneliam, Fabiam, Horariam, Meneniam, Papyriam, Sergiam, Veturiam et illam quae postea Claudia dicta est. Mansit hic numerus usque ad an. Urb. Cond. 258. quo additis duabus Crustumina nempe et Veientina viginti et una factae sunt. Anno postmodum 366. ex novis civibus quatuor accessere, Stellatina, Tromentina, Sabbatina et Arniensis, Liv. l. 6. Rursus an. 395. duae Tribus additae, Pomptina et Publilia, Idem l. 7. Quibus an. 421. duae aliae propter novos cives censos iunctae sunt Maetia et Scaptia: Duaeitem an. 435. Ufentina ac Falerina, et an. 454. duae rursus aliae Artensis et Tarentina. Tandem an. 512. Velina et Quirina prioribus adiectae XXXV. Tribuum numerum expleverunt: qui numerus integer usque ad extrema Reip. tempora perduravit, Florus, Epitom. l. 19. Inter Tribus urbanas, et rusticas olim hoc discrimen erat, quod urbanis ii qui urbem, rusticis ii qui ius colerent, comprehenderentur. Postea vero rusticae urbanis longe praelatae sunt, optimusque et praestantissimus quisque in rusticis Tribubus, relictis, urbanis, censeri voluit: sic ut Tribus tum non urbis, sed civitatis partes haberentur, Cuius facti duas refert causas Sigonius, tum vitae rusticae commendationem, tum Censoriam potestatem ac notationem, l. 3. de Antiq. iur. civ. Rom c. 3. Vide Liv. l. 8. Plin. l. 18. c. 3. Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 6. c. 15. etc. Ab his Tributa Comitia dicta fuere, cum nempe ex regionibus et locis, i. e. per Tribus suffragium ferebatur, A. Gell. l. 15. c. 17. sicut Centuriata, per centurias; Curiata, quae per curias suffragium inibant, appellata fuerunt. Tribus Romanae antiquae 35. quarum 4. primae Urbanae, sequentes Rusticae dicebantur. 1. Palatina, a Palatino monte dicta, quae apud Varronem in ordine quarta est. 2. Suburbana, seu Suburana, a Subura, prima apud Varronem. 3. Collina, a collibus Quirinalibus, apud Varronem etiam tertia. 4. Esquilina, ab Esquilio monte, apud Varronem secunda. 5. Romilia, sic appellata quod sub Roma esset, in agro a Romulo Veientibus adempto. 6. Aemilia, ab Aemilia gente nobilissima, ab aliis 14. loco posita. 7. Crustumina, a Crustumma urbe Tuscorum. 8. Cornelia, a gente Cornelia clarissima, 15. loco numerata. 9. Fabia, a Fabia gente, et 10. loco. cuius meminit Horatius, l. 1. ep. 6. v. 52. Hic multum in Fabia valet, ille Velina. 10. Galeria, a loco, cuius tamen memoria non exstat. 11. Lemonia, a Lemonio pago apud portam Capenam in via Latina; ab aliis 7. loco memorata. 12. Mentina seu Menenia, a gente Menenia, locum 16. apud alios abtinet. 13. Ocriculana, ab Ocriculo oppido Sabinorum. Sed hoc loco Claudia ab aliis reponitur. 14. Papiria, a quo nomen genti: loco 19. aliis. 15. Pollia. 16. Popillia. 17. Pupinia. 18. Sergia. 19. Veientina, ab agro Veienti nominata: ab aliis 9. loco reposita. 20. Voltinia. 21. Claudia. 22. Stellatina. 23. Tromentina. 24. Arnensis. 25. Sabatina. 26. Pomptina. 27. Poblilia. 28. Maecia. 29. Scaptia. 30. Oufentina. 31. Fallerina. 32. Aniensis. 33. Terentina. 34. Velina. 35. Quirina. Orde secundum alios: 1. Suburana, a submuro terreo. 2. Esquilina, ab Esquilio monte, ex Varrone. l. 4. de Ling. Lat. 3. Collina, a collibus. 4. Palatina Ciceroni, a Palatio. 5. Romilia, a romulo, ex Varrone, l. 4. 6. Crustumina, ab oppido in Sabinis, Sexto Pompeio. 7. Lemonia, a Lemonio pago via Latina apud portam Capenam, Sexto Pompeio. 8. Pupinia, ab agro Pupino, Sexto Pompeio. 9. Veientina, ab agro Veienti, Ciceroni, pro Planc. c. 16. 10. Galeria, ex loco, Livio, l. 27. 11. Pollia, ex loco, Livio, l. 8. c. 37. 12. Voltinia, ex loco, Ciceroni, pro Planco, c. 16. 13. Claudia, ex gente, Livio, l. 2. c. 16. 14. Aemilia, ex gente, Livio, l. 38. c. 36. 15. Cornelia, ex gente, Livio, l. 38. c. 46. 16. Fabia, ex gente, Suetonio in Aug. c. 40. Horatio loc. cit. 17. Horatia, ex veteri inscriptione. 18. Menenia, aliis Mentina, Iosepho, l. 13. de Bell. Iud. 19. Papiria, a Papirio, Sexto Pompeio. 20. Sergia, ex gente, Frontino, l. 2. 21. Vetrovia, ex Livio l. 36. 22. Stellatina. 23. Tromentina, a campo Tromento in Tuscia, Sexio Pompeio. 24. Sabatina, a lacu Sabato, Sexto Pompeio. 25. Arniensis, seu Arnensis, ab Arno fluvio Tusciae, Livio, l. 6. c. 5. hae quatuor a censoribus additae fuerunt, teste Livio, l. 6. c. 5. 26. Pomptina, ab agro Pomptino, Livio, l. 7. c. 15. 27. Pompilia, a Popila, Sexto Pompeio. 28. Maecia, a castro sic dicto, Sexto Pompeio. 29. Scaptia, ab oppido sic dicto, Sexto Pompeio. 30. Oufentina, a fluvio Oufente, Sexto Pompeio. 31. Falerina, ab agro Falerno, Iosepho, l: 13. 32. Aniensis, ab Aniene fluvio, Ciceroni, l. 8. Famil. Ep. 8. 33. Terentina, a Terento loco, Ciceroni pro Planco, c. 8. 34. Velina, a lacu Velino, Livio, l. 19. Epit. 35. Quirina, a Curensibus Sabinis, Sexto Pompeio. Aliae Tribus, ex antiquis inscriptionibus 1. Ocriculana, ab oppido. 2. Pinaria, ex Sexto Pompeio. 3. Sappinia, ex Livio, l. 33. c. 23. 4. Camilla seu Camillia, a Camillo. 5. Cestia, ex antiquo lapide; Cluentia, a Cluetia nobili familia. 6. Cluvia, sic ab urbe Samnitum. 7. Dumia, ex antiquo lapide. 8. Minucia, a gente nobilissima. 9. Papia, a Papio Mutilo. 10. Tauria, ex lapide. 11. Veturia, ex lapide. 12. Aelia, ex Aelia nobilissima familia, sicuti sequens. 13. Iula, ex Dione 44. 14. Flavia, a gente Flavia, ex qua Vespasianus. 15. Ulpia, a Traiano Imperatore nomen accepit. Coeterum Tribus Israelis, quo attinet, intelligebantur Tribus nomine, aut cuncti unico e sanguine invicem Tribules, velut Simeonitae, vel Rubenitae, a Simeone et Rubene, singularum Tribuum auctoribus, genus trahentes, id est, tota Rubenitarum vel Simeonitarum stemmata, qua tum a coeteris, tum ipsa a se invicem discriminata: aut Tribules unico ex territorio quod incelerent, seu ex agris primum tributim assignatis denominati. Nempe, tametsi ex Lege sacra, sub initium distributionis Terrae Sanctae, non nigrabat possessio filiorum Israel a Tribu ad Tribum, quoniam quisque de filiis Israel haerebit in hereditate Tribus Partum suorum, Numer. c. 36. v. 7. postmodum tiamen per coniugia, venditiones aliasque cessiones, a Tribulibus ex sanguine aliis factis, ad alios saepe translati sunt agri, sub ipsum introitum assignati, et migrabat possessio a Tribu in Tribum. Hinc igitur variatim passimque Tribulibus ex sanguine demum ita commistis, ut nullius forsan in Tribus territorio primo assignato non eslent, qui ex alia Tribus aut illuc migraslent, aut illuc orri essent complures; restabat nihilominus Territoriorum a primis Tribuum Auctoribus primaque assignatione denominatorum distinctio eiiusmodi, ut, tametsi Tribules, ex tabulis Genealogicis accuratius designati, invicem dignoscerentur atque inde, e. g. Tribus Iudae et Rubeniticae nomina, qua Maiorum sanguinem spectabant, satis discernerentur, attamen ea Tribus notio, quae sic ex sanguine seu stemmate pendebat gentilitio, plurimum discreparet ab ista, quae, ratione Terriotorii assignati pariter indita, a Tribulibus diversi simul generis, pro rerum ac saeculorum verietate, agrarias sive Iudae sive Rubenis portiones, simul cum Proselytis Iustitiae occpantibus, retinebatur. Adeo ut Rubenitae Gaditae, Asleritae aliique Tribules in Iudae e. g. territorio sedes habentes, ratione Territorii, licet non ex sanguine, pars eslent Tribus Iudae, atque hac notione itidem Levitae, quibus urbes assignatae sunt in uniuscuiusque Tribus Territoriis, Numer, c. 35. cum eadem, in qua collocarentur, Tribu essent, domicilii seu teritorii ratione, diversimode censendi, cum interea ex sanguine unicam conficerent universi Tribum. Ioh. Seldienus, de Synedriis Veter. Ebraeor. Part. 3. c. 4. §. 1. ubi proin Tribus alias Personales nuncupat, alias Territoriales. Habebant autem Tribus hae suos Phylarchas, Patres, Principes familiarum, adeoque et suos conventus, in quibus praefati illi personas omnium Tribulium, quemadmodum in Comitiis fieri solet, pro more patrio sustinebant. Plurium item Tribuum, veluti sex, quinque, septem, conventum seu domum Iuridicam habemus apud Talmudicos; in quibus tamen quicquid decretum erat, pro tempore] et re nata, in publicam tutelam, neutiquam ex iure ordinario, fieri censebatur. Idem, Parte seu l. 2. c. 14. §. 4. Omnium vero Tribuum singularis fuit in Synodo Septuaginta uniusvirali, seu Magno, unio, quam apud Amosum c. 9. v. 6. Fasciculi] seu Manipuli sui nomine indigitatam vult Abarbinel. Itaque Synedrii illius numerus non fuit 72. sic ut e singulis Tribubus seni in illud adsciscerentur, tunc enim parium eiusmodi quodlibet e Tribubus singulis selectum, velut tribus suae universitatem seu personam seorsim sustinere visum, unionem illam nimis impediisset, quae auctori tou=] Siphri habetur in fascicu lo uno], seu numero, qui in partes aliquotas, quibus Tribus seor sim singulae quomodocumque distributae respondere quirent, divisibilis non erat, sed numerus erat primus, quem unitas solum metitur. Id est, Septuaginta unus; in quo ipso toto, qua talis erat, ut Tribuum unio; ita nulla eiusmodi divisio esse potuit, ut e partibus eius sic unitis, Tribus ulla per se suam sibi poslet vindicare. Nam quomodocumque respectu Tribuum, aliterve primo cooptati fuerint Septuaginta, ex ipsa cooptatione statim factum est, ut eorum universi pariter et singuli, singulis et universis Tribubus in Concilio hoc praeeslent, earumque universitatem et personas haud habita Tribuum singularum, unde cooptabantur, ratione ulla, ibi simul cum Principe sustinerent. Quod ita corpus politicum erat, velut Spiritu unico, qua cunctas Tribus respexit, contentum, h(nwme/non] seu e(/n ti s1w=ma s1unesthko\s2 en diafo/rwn kefalw=n s1unhnwme/nwn], unicum quoddam corpus ex diversis capitibus seu unitatibus coadunatis consistens: ut iuxta Peripateticos, corpus mixtum ex elementis, quae illic, qua elementa, non actu, sed potentia manent, et inter se medium quoddam, seu unione mixtum faciunt, constare dicitur. Idem, l. eod. c. 4. §. 11. Ethuic neque minori Synedrio, Tribus quaelibet, quoties de rebus tribuariis, qua talibus, disceptandum decernendumque eslet, suberat. Quod enim habent aliqui, de Synedriis ordinariis seu Viginti triumviralibus, quae Tribubus singulis iisque integris praeficerentur (qualia in Platonis Rep. Magnetica, ta\ meta fula\s2 dikasth/ria], de Legg. l. 1.) doctis reicitur. Neque sane, quamquam eiusmodi fuissent Synedria, controversiae inter Tribus invicem exortae, ab eorum aliquo rite definiri potuislent: cum alterius Tribus res ab alterius Iudicibus extra Hierosolymam non poslent decidi, ut e Magistris Seldenus palam facit. Atque, ut plurimi veteris Graeciae populi, unico Amphictyonum Synedrio in litibus inter eos subortis tantum suberant, ita Tribus singulae, quatenus provinciae erant singulares parisque invicem iuris, Synedrio Magno unico, utpote reliquorum omnium supremo, iure parebant. Idque tum qua Personales, tum qua Territoriales, fuere. Qua personales, veluti si tota Tribus maiorve eius pars, ubicumque sedes habens, a vero cultu ad Idololatriam defecerat, seu quid aliud patrarat vindice dignum: Item si instaurata post calamitates Rep. intermissus Tribus Leviticae decimarum proventus ex eiusdem actione erat instaurandus etc. Qua territoriales, veluti, quoties agros huic vel illi Tribui primum assignatos occupantes, sive sanguine inter se puri, sive commisti, aut a vero cultu defecissent aut de Territorii sui limitibus seu confiniis, aut de Levitarum in eo urbium numero, aut de ipsarum suburbiorumve amplitudine, et si quae sunt id genus aliis, controversiam movislent. Vide iterum Seldenum, l. 3. c. toto 4. ut et supra aliquid de Tribuum capitibus, voce Aechmalotarchae. De Atheniensium Civitatis Tribubus hoc saltam addo: Divisae illae fuerunt in *naukari/as2] quaelibet duodenas, quarum singulae navem unam instruere tenebantur, Pollux, l. 8. Uniuscuiusque autem classis seu *naukari/as2] aliquando sedeni erant, uti docent Grammatici ex Hyperide; tot enim Legislator iusserat trihrarxei=n]. Postea vero numerus auctus est. Qua de re vide plura, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 4 et supra in voce Naucrati: ut et paulo hic infra in voce Trierarchus. Sed nec hoc omittendum, quod de decima tertia Tribu Adrianide videl. addita, cui ab Adriano Imperatore nomen, monet Cl. Sponius, ex insigni marmore, quod Georg. Whelerus Nobilis Anglus, Athenis emptum, in patriam secum transtulit. In eo expressa sunt Tribuum omnium nomina cum quibusdam ex praecipuis demis ad quamque earum pertinentibus. Mentio ibi Tribuum hoc ordine, Erechtheidis, Aegeidis, Pandionidis, Leontidis, Ptolemaidis, Acamanthidis, Hadrianidis (cui adsignata Bisa, Aphidna et pars illa urbis, quae Oa dicebatur) Oeneidis, Cecropidis, Hippothoonthidis, Aeantidis, Antiochidis et Attalidis. Vide eum Itinerar. Gr. part. 2. p. 245. et part. 3. quae agit de Atticae populis, p. 45. et seqq. ub totam Inscriptionem exhibet, erudito commentario illustratam. Qui vero Tribubus praeerant, Graece fulobas1ilei=s2], Tribuum Reges dicebantur, de quibus vide aliquid supra, voce Inanima, it. Phratrica. Ut autem et de nomine Tribus aliquid addam, illud nonnumquam pro centuria, aliquando pro cuiusvis multitudinis parte, quoque occurrere, docet Gronov. Observation. l. 4. c. 1. ubi de Tribaum, Curiarum, Centuriarum origine, aliisque huc pertinentibus, et c. 10. ubi locum explicat Iustini, l. 13. c. 3. tribum peditum dicentis. Vide quoque supra, in voce Tribules.
TRIBUTA_Comitia
apud Romanos vocabantur, cum regionibus et locis, h. e. per Tribus suffragia Populus ferebat. A. Gell. l. 15. c. 27. Quumex generibus hominum suffragium ferebatur, Curiata: quum ex censu et aetate, Centuriata; quum ex regionibus et locis, Tributa dicebantur. Differebant a Curiatis, quae antiquissima fuere, quod in illis simul vocarentur, qui eiusdem regionis erant, ut quisque suam diceret sententiam, in his vero singuli vocarentur, qui eiusdem Curiae erant. Itaque, si contigislet quosdam, qui nomina professi erant in aliqua Curia, domicilium mutare et in alterius Curiae locum commigrare, hi non cum iis, inter quos primum nomen suum professi erant, ad Comitia Curiata, sed cum vicinis suis eiusdem regionis seu Tribus, ad Tributa vocabantur. Aliud discrimen suppeditat Dionys. Halicarn. l. 10. ubi docet Curiata Comitia tum demum rata fuisle habita, ubi et Senatusconsultum praecessisset, num ad Populum id promulgari oporteret, suffragiis curiatim collectis, nulloque vitio ex auguriis vel ostentis obnuntiato: cum Tributa sine Senatus-Consulto vel Sacerdotum Regumque approbatu fierent, atque intra diem unum conficerentur. Vide Iac. Oiselium ICtum, in Notis in Gellium, l. 15. c. 27. Causae habendorum Comitiorum Tributorum fuere quatuor generales: Prima, ad creandos minores Magistratus: Altera, ad Sacerdotes Collegiorum cooptandos: Tertia, ad Leges ferendas: Quarta, ad iudicium exercendum. Creabantur vero Comitiis his tribuni Pl. Aediles Curules, Triumviri capitales, Triumviri nocturni, Triumviri auro, argento, aere flando feriundo, Tribuni militum, et Quaestores. Item Praefecti Annonae, Quaesitores parricidii, Duumviri aedium sacrarum. Proconsules tandem, Propraetores et Proquaestores. Verbo, omnes minores Magistratus, qui singulis annis ad suum munus creabantur, Sacerdotes quod attinet, ante Legem Domitiam, solus Pontifex Max. Tributis Comitiis creabatur: postea vero Sacerdotum subrogandorum iure a Collegiis ad Populum translato, etiam Pontifices, Augures, Feciales, Septemviri Epulonum et Quindecimviri sacris faciundis hisce Comitiis creari coepti, vide Nic. Grucchium, de Comitiis Rom l. 2. Habuere istiusmodi Comitia Tribuni Pleb. cum illa Tribunitia et Aedilitia, Consules, cum Quaestoria essent. Iidem Consules Sacerdotum quoque Comitia celebrabant, nempe postquam Lex Domitia observata est; Ante eam vero, Comitia Tributa, quae Pontifici Max. creando habebantur, ab uno quodam Pontifice haberi solita fuisse, discimus ex Livio, l. 25. Dicebant in illis sententias omnes cives Romani, quibus data erat Civitas cum iure suffragii: simul enim cum pleno iure Civitatis accipiebant Tribum, in qua suffragium ferrent, Liv. l. 38. et A. Gellius, l. 15. c. 27. Adeo ut non solum ii Cives Romani qui in Urbe ipsa habitarent, sed et illi, qui extra urbem in Italia degerent, sive municipes ii, sive coloni essent, postquam civitate cum suffragii iure essent donati, ius hoc exercendi haberent potestatem. Praeterea, oportebat Comitiis his adesse Magistratuum Candidatos; Item Diribitores, Custodes, Rogatores et Praecones, de quibus diximus passim. Locus iis non unus, sicuti Curiatis ac Centuriatis, destinatus erat; quia religio non erat, extrane an intra pomeria haberentur. Hinc reperimus, interdum in Campo Martio, interdum in Comitio, nonnumquam in Capitolio aliquando in pratis Flaminiis seu Circo Flaminio, illa coiisse: idque non nisi diebus Comitialibus; nisi quis nominatim, ut aliis etiam diebus cum pPopulo sibi agere liceret, legem tulislet, quemadmodum de Clodio Tribuno Pleb. docet Cicero, Orat. pro. Sestio. Et quidem Ordinarii Magistratus fere ad finem mensis Iulii ac principium Augusti crcabantur; et Tribunorum quidem Aediliumque Pleb. Comitia prima erant, tum Consularia et Praetoria; mox Aedilium Curulium, post Quaestorum et tandem Tribunorum militum, ut patet ex Ciceronis Ep. 1. l. 1. ad Atticum, Orat. 2. in Verr. et Dione, l. 39. qui simul docet, sicut alia Comitia, ita et haec. ante primam diei horam haberi non potuisle. Modus illa indicendi hic erat: Magistratus, qui ea habiturus erat, utplurimum trinundio ante indicebat, teste Livio passim: quemadmodum de Centuriatis alibi dictum. Habebantur autem non auspicato, ut idem docet, et Dionys. l. 9. quod tamen non de omnibus auspiciis antelligendum. Cum enim tria auspiciorum eslent genera, Avium inspectio, de Caelo observatio et Tripudii animadversio: primumque ad Comitia Curiata et Centuriata, ultimum vero ad res gerendas pertineret; medium ad omnia Comitia, adeoque et Tributa, adhibebatur. Unde factum, ut, quo die de Caelo observatum eslet, Comitia haec non haberentur, Cicer. in Vatin. nisi ad legem aliquam ferendam, quam omnino Senatus pro temporis necessitate volebat perferri, ut nulla ratione impediretur, Lator illius his legibus solveretur: sicuti de M. Aufidio Lurcone Tribuno Pleb. legimus, ut et P. Clodio. Itaque non captabantur auspicia, neque Augures Pullariive, ut in Magistratibus maioribus fieri solebat, adhibebantur. Ad ipsa vero Comitia quando Populus convenerat, concio habebatur a Magistratu eo, qui Comitia habebat; qua de rebus tractandis verba ad Populum faciebat. Ea peracta Populus in suas quisque Tribus discedebat, tum sortitiones fiebant a Magistratu variae: Una erat ac prima omnium, in qua Tribu Latini suffragium ferrent; quod factum ante legem Iuliam latam; cum in nullam adhuc Tribum ascripti eslent. Altera fiebat, inter Tribus, quo scil. ordine quaeque illarum ferret suffragium: ad quam sortem peragendam omnium Tribuum nomina in cistellam quandam coniciebantur, primaque quae exibat Praerogativa dicebatur, et princeps dabat suffragium. Vide supra in hac voce. In Sacerdotum vero creatione, quia 17. tantum Tribus suffragium ferre poterant, idcirco 35. Tribuum nominibus in urnam coniectis, quae primae 17. prodibant, solum suffragabantur, reliquis exclusis. Prout itaque quaeque primum exierat, a Praecone ad suffragium ferendum vocabatur; quod quomodo factum sit, diximus in Suffragium. Vide plura hanc in rem praeter Auctores praefatos, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15. 16. 17. 18. 19. 20. et Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 1.
TRIBUTUM
an a Tribu, quod tributim solveretur, ut vult Festus an quia ex privato in publicum tribueretur, ut alii? Graece fo/ros], a vectigali accurate Ioquentibus (multi enim promiscue sumunt) distinguitur. Capitolin. in Macro, c. XXIII. Vectigalia vel tributa, ubi necessitas erat, remisit: ubi vel pro et positum docet Salmasius. Pt Antonino Pio, c. VII. rationes omnium provinciarum apprime scivit et vectigalium: ubi per rationes provinciarum, intelligenda tributa idem ostendit. Nempe Tributa erant, quae conferebantur a provincialibus, i. e. a praediorum poslesloribus, pro modo agrorum, quos possidebant colebantque ac fuere duplicia capitis, et soli, ut infra dicemus. Vectigal vero dictum est portorium, et id quod pro mercibus vel improtandis vel exportandis, adeoque etiam a transeuntibus solvitur, proprie te/los], vide Salmas. modo laudatum, Not. ad Lamprid. Alex. Sever. c. 39. Utrumque a summis potestatibus exigitur, ut habeant, unde sumptus faciant ad tuendos bonos, et coercendos malos, Rom c. 13. v. 3. 4. 6. Proin merito. Hinc cum Nero constituisset, omittere cuncta vectigalia idque pulcherrimum donum generi mortalium dare (quale quid etiam in animo habuisse Carolum VIII. Galliae Regem scribit Gaillardus, Meth. Hist. c. 13.) impetum eius, multum prius laudata animi magnitudine attinuere seniores, dissolutionem Imperii docendo, si fructus, quibus Resp sustineretur, diminuerentur, apud Tacitum, Annal. l. 13. c. 50. n. 1. Nam, ut habet idem Histor. l. 4. c. 74. n. 2. in oratione Cerealis: Neque quies Gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine Tributis haberi queunt. Adeo ut non sine ratione pe cunias istiusmodi nervos Rerump. appellet Ulpianus, ex Cicer. pro L. Manil. Sed ne hic modus excedatur, Triburum iubeatur modicum pro angustia rerum, quibus verbis iterum Tacitus, Annal. l. 4. c. 72. n. 2. Drusum commendat; nec, ex adagio Plautino, in Prologo Trucul. v. 19. res auferantur cum pulvisculo. Quo facit appositissima illa Fisci cum liene com paratio, quam Sext. Aurelius, in Ep. c. 43. Traiano Imperatori tribuit. Et quidem, uti id genus tributorum quod ex rebus capitur, quibus homines carere possunt, quibusque tantum ad voluptatem et luxum utuntur, immortalt Deo gratissimum, civitatibus pulcherrimum, Principibus honestissimum, plebi utilissimum est, Bodinus, de Rep. l. 6. c. 2. sic minime probantur, qui pro eduliis certum quid exigunt, ut Caligula apud Sueton. c. 40. vel ex aere quaestum captant, ut facere voluit Pescennius Niger Imperator apud Spartian. c. 7. fecit Michael Paphlago Imperator Orientis, apud Cedren. vel ex umbra Tributum pendi volunt, ut Plinius habet, l. 12. c. 1. vel ex lotio ditescere cupiunt, ut Vespasianus Imperator apud Sueton. c. 23. vel ex pauperrimis stipem corradunt; sicut iterum Caligula e gerulorum diurnis operis partem octavam sibi vendicavit, iterum apud Suetonium, c. l. et Vespasianus a mendicis Alexandrinis sex obolos viritim exegit, vel ex lenociniis et meretricio quaestu aerarium locupletant, quod itidem fecit Caligula, Sueton. c. 40. et hodierni Pontifices: vel pro quolibet hominum singulorum membro censum capiunt, ut Frotho IV. Danorum Rex a Saxonibus devictis, apud Saxonem Gramm. l. 6. vel pro qualibet cauda iumentorum, ut Margaretha Sueciae et Daniae Regina, a Suecis et Gothis, apud Iohannem Magnum, Hist. Suec. l. 21. c. 19. aut ex aliis denique quibuscumque titulis ac modis iniustis, quos exactionum Magistri Principibus suggerunt, uti graviter conqueritur Plin. Panegyr. c. 41. Describatur autem illa in omnes, non tam aequaliter, quam aequabiliter, censusque observetur, res saluberrima magno futuro Imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, sed pro habitu pecuniarum fiant, Liv. l. 1. c. 42. Unde Tributum capitationis, genus semper fuit habitum exactionis gravissimae, ut ex Amm. Marcellino aliisque constat. Ut vero Tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constaret, Romani Censum instituere olim, i. e. descriptionem agrorum et reliquarum fortunarum; quomodo dixit Cicero, Verr. 4. Siculos ex censu quotannis Tributa conferre: Quod cum muneris Censorii primum esset, postea missi sunt per provincias, quos vocabant Censitores, qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur, et in tabulas Censuales referebant. Peraequatores eos vocat Imperator, in Cod. Theodof. quod libros Censuales emendarent, et onus Tributi census ratione habita ex aequo inter cives dividerent. Atque hinc in Euangeliis *kh=ns1os], quae vox Latina est. Census, ipsum denotat Tributum, qua dere vide Casaubon. Exercit. 16. ad Annal. Baronii §. 7. n. 12. Pendant autem Tributum omnes, Iustum enim aequumque est, neminem subditorum neque privatorum hominum, neque Populum a vectigalibus immunem esse; cum ex aequo ad omnes utilitas eorum, in quae insumuntur, redeat, Maecenas, Or at. ad Aug. apud Dionem, l. 52. Ipsique Clerici; Quos licet a personalibus, ut aiunt, muneribus obeundis occupationes sacrae officiique dignitas, liberat a patrimonialibus tamen oneribus non eximi posse, Paulus docet, loc. cit. et CHRISTI exemplum, qui drachm am solvit, Matth c. 17. v. ult. Vide quoque de Romanorum Sacerdotibus, Liv. l. 33. c. 28. num. 3. Unde non immerito Bodinus, l. 6. c. 2. de absurda Galliae consuetudine queritur, in qua trium hominum genera, Sacerdotes, Nobiles et Magistratus, fere omnes, in miseros opifices et aratores Tributa reiciant. Anvero satius sit, ut more priscorum Germanorum apud Tacitum, de Germ. mor. c. 15. §. 3. ultro suaque sponte, an vero legum iussu Tributa quisque conferat, quaeritur? Respondet Berneggerus, pro conditione horum temporum tutius videri, ut aliqua legum adstrictione Tributa constent, modo acerbitas ac violentia absit, in Tac. Agr. c. 19. num. 6. Q. 194. Quare, cum Frisii in iis exigendis durius haberentur, ab Olenio: rentedium ex bello quaerentes, pacem exuerunt, dominorum magis avaritia, quam Imperii impatientes, apud eundem Annal. l. 4. c. 72. etc. Vide plura apud Matthiam Berneggerum, in Tac. Germaniam, Quaest. 81. et 194. Apud Romanos Tributum fulsse duplex legimus, unum pecuniae ordinarium, quod in caput (hinc recentioribus Capitale, quod vide) atque in solum impositum, quotannis exigebatur: Alterum extraordinarium, quod aut ex lege, aut Senatus Consulto pro usu provinciae aliquando im perabatur, veluti cum naves, nautas; milites ac sumptum in eos dare Provinciae iubebantur. Utrumque qui solvebant Tributarii; item Stipendiarii dicti sunt, de quibus vide supra; et plura apud Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. Sam. Bochartum, qui antiquitus tributum ex solo pecore in usu fuisse, docet ex historia Mesae Regis Moabitarum 2. Reg. c. 3. v. 4. s. et Plin. l. 18. c. 3. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 44. Hug. Grotium, de Iure Belli et Pac. passim, Car. du Fresne Glossar. ubi Romanum, i. e. veterem Galliae incolam tributarium in L. Sal. tit. 43. §. 8. dici, respectu Francorum, qui ab omni tributo immunes, vide suo loco, notat etc. Vide quoque supra Pensio, it. Pensitationes.
TRIBUTUM_Sacrum
in Hebraeorum Rep. dictum est, quod in sacros usus, divino iussu, erogabatur. Cum enim publicorum Sacrificiorum, quae Oblationes] seu Sacrificia Universitatis, seu Populi, nuncupata, bina essent genera; Alterum eorum, quae sive iugiter sive Sabbatis sive Neomeniis sive quotannis, ex Legis praescripto, Numer. c. 28. v. 2. etc. in templo velut nomine totius Universitatis offerenda: Alterum eorum, quae totius Populi, Levit c. 4. v. 13. 14. quoties ipse qua Universitas deliquerat, tantum nomine erant facienda a Synedrio M. quod personam universitatis tum induebat. Prioris sumptus subministrabantur, ex Lege illa de dimidio siclo Sanctuarii, id est, integro ex vulgaribus. didrachmae Atticae aequiparari solito, a quolibet 20. annorum praestando, in cultum Tabernaculi Testimonii, ut esset filiis Israel in memoriale coram Domino, ut propitius esset super animabus ipsorum, Exodi c. 30. v. 12. Unde etiam Pecunia expiationum, ibidem v. 16. dicitur. Eratque hoc Tributum annuum et perpetuum, stante Hebraeorum Rep. ac Templo postmodum, ut Tabernaculo primo, solutum, idque inprimis ad coemenda Sacrificia illa publica, diurna, Sabbatica, menstrua, annua, quae Populo expiatoria erant. Tertia pars sicli sub initio Templi secundi, ob graviores tunc sacrorum operumque impensas, edicto temporario adiecta est, Nehem c. 10. v. 32. et ibi Rabbi Aben Esra. Dimidii autem Sicli Tributum ipsum idem erat, quod a Tito in oratione ad Iudaeos habita innuitur, apud Ioseph. Halos. l. 6. c. 34. ubi de Romanorum indulgentia verba faciens. Quodque maximum est, inquit, Tributum capere Dei nomine ac donaria colligere vobis permisimus. Post Templi vero excidium, desinente sacrificiorum usu, id ex Vespasiani sancito in Capitolium Romae deferre Iudaei iussi sunt, Ioseph. Halos. l. 7. c. 27. et Philo Legat. ad Caium. Vide quoque Tacitum, Hist. l. 5. et Cicer. pro Flacco. Solvebatur autem Tributum hoc, ante anni cuiuslibet initium, i. e. ante initium Nisan mensis, qui fere Martio Iuliano respondet; ideque quotannis primo die Adar mensis, qui proxime antevertit, edicto publico per Tribus universas in urbibus tractibusque monitum est, ut quisque siclum in aunum futurum appararet, solveretque post dies 14. Decimo quinto eiusdem die, Trapezitae passun, per Urbes et Provincias commorabantur, ac canistro aliquo siclos poscebant. Qui dederat, accipiebant; Qui non eum (tunc) dare non cogebant. Die enim 25. Adar, Trapezitae commorabantur in Templo ad exigendum Tributum illud, atque ab illo tempore, quicumque non daret, eum id facere cogebant, pignus ab eo capiendo, etiam amictum, Maimonid. Halach Siklim. c. 1. §. 9. Nemo enim praeter feminas, servos et minores excusandus erat, nec paupertate summa. Vide Villalpand: Expl. in Ez. T. 2. l. 5. disp. 3. c. 56. It. in Apparatu urbis et templi, l. 21. seu de Pond. et Mensur. l. 2. Disp. 4. c. 31. Neque vero Sacrificia inde emebantur solum, sed ex eodem Aerario sacro suppeditabantur vestes Sacerdotales atque Pontificiae, aliaque ad cultum spectantia: Censorum item seu Curatorum Urbis, eorum qui Sacerdotes ritus immolandi atque id genus alios docerent, libros Hierosolymis descriptos corrigerent, iudicia exercerent, aliorum etiam eiusmodi Reip. ministrorum operarumque stipendia ac mercedes in muros, arces, aquaeductus, id genus coetera reficienda aliosque non dissimiles sumptus; solvebantur; idque iuxta Synedrii semper Magni taxationem, Maimonid. l. cit. c. 4 Quod supererat, sub anni exitum, holocaustis adiectitiis, quae Sacrificia altaris secunda,] nuncupabantur, solebant insumi. Quod si Aerarium non sufficeret, ex aliis sponte oblatis, supplebatur defectus, Io. Seldenus, de Synedriis Veter. Hebr l. 3. c. 10. Ubi addit, quamprimum advenerat dies Nisan. mensis primus, i. e. ipsum anni initium, Sacrificia publica tantummodo fuisle emenda, Siclis novum annum solutis, non vero iis, qui in anni praeteriti Aerario superflui manebant, ni forte nondum in annum novum, quae sufficerent, praestarentur: Adeo etiam, ut ametsi in sacrificia quottidiana tunc animalia pristini anni siclis coempta haberent, sive ad pristinos dominos redhibitione illa transirent, sive venderentur, atque prorsus haberentur inter res profanas seu resecratas, pretio in veteris oblationis Aerarium coniecto, quod similiter dicendum, quoties victimarum in sacra quottidiana coemptarum aliquot usus non eslet etc. De posteriore idem alibi. Vide et supra Thesaurarius.
TRIENS
tertia pars Assis, sicut Sextans sexta: quae ambo volunt quidam esse Siculorum tri/anta] et e(/canta], in quo tamen difficultatem inveniunt, quum siguificatio sit prorsus alia. Nam e(/cas2], semis, tri/as2], quadrans. Gronovio proin, quemadmodum Quadrans ex participio transiit in nomen, quod assem quadraret: sic quasi verbum eslet, triere, in tria redigere, finxisse videntur Trientem; quasi sextare, in sex secare, Sextantem, de Pecun. Vet. l. 4. c. 17. Etiam nomen fuit monetae Romanae. Cum enim primitus rudi aere uterentur Romani, Servius Rex illud primus signavit: quemadmodum argentum primum signatum est an. Urb. Cond. 490. Q. Ogulnio, C. Fabio Consulib. quinque annis, ante primum bellum Punicum. Fuit autem nota aeris ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis; in Triente et Quadrante rates: Argenti vero bigae quadrigaeque Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 20. ex Plin. l. 33. c. 3. Et quidem trientem, pro naulo Charonti solvendo, defunctorum ori imponi olim consuevisle, docet Natalis Comes, Mythol. l. 3. c. 4. quam in rem plura vide supra, voce Naulum. Servilii vero etiam sacrum trientem habuere. Plin. l. 34. c. 13. extr. Unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Servilia familia illustris in Fastis, trientem aereum pascit argento et auro, consumentem utrumque. Origo atque natura eius incomperta est mihi. Verba ipsa de ca re Messalae senis ponam. Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiave sacra quotannis faciunt: ferunt alias crevisse, alias decrevisse, et ex eo aut honorem aut diminutionem familiae significari. Posteriori aevo aurci quoque trientes occurrunt, de quibus vide supra, voce Tremissis. Sed et non aeris tantum, verum cuiuscumque rei tertia pars ex duodecim Trientis nomine venit: Hinc tertia pars Sextarii (qui, cum duodecim capiat cyathos, partes esadem cum libra et asse obtinuit) Triens apud Auctores dicta reperitur, quam potus mensuram veterib. Romanis in quottidiano usu fuisse, statuit Hieron. Mercurialis, Var. Lect. l. 1. c. 22. Cum sextante temperati ac valetudinarii, deunce intem perantes ac vinosi biberent. Meminere Trientum plurimis in locis Poetae, Martialis inprimis: inter alia, l. 1. Epigr. 107. v. 8. Crebros ergo bibas licet Trientes . Et l. 4. Epigr. 83. v. 5. Sed nec post p9rimum leget haec, summumve Trientem, Sed sua cum medius proelia Bacchus amat. Et alibi passim. Unde facile cum Mercuriali colligas, calices quottidianos et a cunctis in potu adhibitos apud Romanos, Trientes fuisse quae erat tertia, uti diximus, quarta Sextarii pars, quator continens cyathos. Idem Rosinus supra laudatus, Antiqq. Rom. l. c. 29. Apud Hebraeos quoque eosdem in usu fuisle, colligas ex Psalmo 80. v. 6. Potasti nos lacrimis in triente: ubi simul ad annos captivitatis Babylonicae respici, volunt quidam ex Iudaeis. Cum enim Aegyptia captivitas praecise duraverit annos ducentos, et decem; Babylonica solum duravit annos LXX. id est, trientem annorum CCX. Vide Sam. Bochartum, Hieroz, in Parte prior. l. 3. c. 29. etc. Hinc Trientale foenus, quod ab Imperatorib. Antonino Pio et Alexandro Severo non sine magna moderationis laude exercitum habes infra ubi de Usura.
TRIGA
Heroum in bello vehiculum, post bigas fuit: qui duobus subiugis equis adnectebant vinculo seu loro tertium extra currum, quem parh/|oron] dicebant: Hesychius, parh/|oros i(/ppos o( ento\s2 a(\rmatos tre/xwn]? item s1eirai=on], Dionysius Halicarn. l. 7. sub fin. ubi Romae etiam in Circensibus Ludis, ab Heroicis usque temporibus, servatum tradit, ut trigae committerentur, quum apud Graecos iam diu id desitum esset. Meminit trigarum, in exsequiis Archemori, Statius, l. 6. Theb. v. 461. ubi de currn Admeti, Nominibusque ciet Pholoen Admetus et Irim, Funalemque Thoem. ———— ad quem locum vide Salmas. Exercit. Plin. ad Solin. p. 900. et Casp. barthium, Animadversion. Papinian. Earundem mentio, in veter. Inscr. qua Dioclis Agitatoris palmae enumerantur, apud eundem Salmas. In nummo item veter. Heraclii Imperatoris, cuius effigiem habes, apud Lipsium, de Cruce, l. 3. c. 16. Neque equorum solum trigae, sed et mulatum occurrunt. Sic enim de Pharaonis, Israelitas persequentis, curribus, in Ionathane Exodi c. 14. v. 7. legimus, Et mulam tertiam ad trahendum et insequendum cum celeritate addidit singulis curribus: apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 19. et c. Iis quadrigae succeslere, de quibus vide supra, ut et in hanc rem plura passim. Apud Recentiores, triga pro trica, mora seu impedimento est. Unde iocus Stephani Tornac. ex vocis ambiguitate ortus, Epist. 228. bigam autem seu birotum mittere nolumus —— Nam quod de triga tibi ioc ando diximus, scias quod, sicut trigam abominamur in vehiculo, ita etiam abhorremus in opere et verbo. Vide etiam supra, voce Striga.
TRINUNDINUM
ab Hottomanno ab Legg. XII. Tabb. aliisque eum secutis, dicitur spatium viginti septem dierum, ex eo, quod Nundinae nono quoque die Romae celebrari solitae. Sed Iac. Oiselio IC. Notis in A. Gellium, l. 20. c. 1. Trinundinum sive tres nundinae, quarum crebra apud Veteres mentio, fiebant intra decem et septem dies; Cum ab unis nundinis ad alteras dies septem intermedii essent. Primus enim dies et nonus nundinas habebat; sicque nundinae nono quoque die celebrari dicebantur. Dionys. Halicarn. l. 7. Nundinae autem Romae nono quoque die celebrabantur, ut nunc etiam. IIs plebs agrestis in Urbem confluebat, venaliaque permutabat et iure inter se agebat, et suffragia ferebat de negotiis publicis, de quibus vel leges ei permitterent arbitrium vel Senatus ad eam referret. Septem autem intermediis diebus ruri degebat, quod magna pars ob paupertatem suis operarentur manibus. Unde et Varro, de R. R. 1. 2. princip. Diu magni nostri Maiores annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent, reliquis septem, ut rura colerent. Cum itaque nono quoque die Nundinae recurrerent, interque eas septem dies medii, quibus rustici agros colebant, interessent, sequitur intet tres nundinas fuisse quatuordecim dies intermedios, quibus si addas ipsos tres nundinarum dies, fiunt septem et decem dies, intra quos Trinundinum celebrabatur. Quo fine nundinae hae institutae sint, docet Rutilius apud Macrobium, l. 1. Saturnal. c. 16. ubi inter alia ait: Ut nono die, intermisso rure ad mercatum, Legesque accipiendas Romam rustici venirent, et ad scita ac consulta frequentiore Populo referrentur: quae Trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur. Unde etiam mos tractus, ut Leges Trinundino die premulgarentur; Ubi quod de Legibus ait, sic habet: Legem laturus Magistratus, scribebat eam domi, scriptam referebat ad Senatum, quo facto promulgabatur illa, i. e. in publico ponebatur, ut inspiceret qui veller, inspectamque consideraret: idque per trinas Nundinas seu Trinundinum vel dies 17. quibus elapsis (nam ipso Nundinarum die ferre Legem non licebat) Magistratus Populum convocabat et c. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 2. Similiter, debitores qui solvendo non erant, postquam Creditoribus essent addicti, nervoque aut compedibus vincti, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies 60. inter quos trinis Nundims continuis (quod de postremis intelligendum ante 60. dies elapsos) ad Praetorem in Comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur: tertiis autem nundinis capite poenas dabant et c. Vide A. Gellium, loco cit. Imo in Comitiis Centuriatis fere sem per Trinundinum interiectum fuisse, docet praefatus Rosin. l. 6. c. 3.
TRIPUDIUM
rerum gerendarum apud Romanos proprium erat, idque penes solos Patritios. Cum enim tria essent auspiciorum genera, avium inspectio, de caelo observatio et Tripudii animadversio: Avium inspectio ad Comitia Curiata et Centuriata; Tripudii animadversio, ad res gerendas; Observatio de caelo, ad omnia Comitia, adhibebatur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 7. et 20. ex Sigonio. Tripudium autem quasi Terripavium dictum est Festo, cum ait: Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse erat aliquid decidere, quod Tripudium faceret, id est, terripavium: pavire enim ferire est. Cum igitur, dum captabantur auguria, pulli e cavea mox proruerent cum impetu, certatimque in escam involarent et avide eam depascerentur, ita ut vescentibus illis aliquid ex ore relaberetur, et rerram pavirer, unde spe hausta mirifica Pullarius, ut constanter fortiterque coepta negotia urgerent, iubebat auspicantes, et successus optatos prosperaque a Diis omnis spondebat: atque hoc Tripudium Solistimum vocabant, a solo; ut a medio Mediastinum. Poterat vero avis omnis Tripudium facere, ex veteri Collegii Augurum decreto: erantque in eo captando verba sollemnia damnare et addicere; illud quidem in sinistro praesagio tristique eventu, hoc vero in fortunatis prosperisque auguriis. Livius, Der. 1. l. 2. Cum omnium sacellorum inaugurationes admitterent aves, in Termini templo non addixere. Vide quoque Decad. 3. l. 13. Ovid. l. 15. Met. sab.50. alios. Fuit vero etiam Tripudium Sonivium, de quo ita qpud Festum legendum docet Ios. Scaliger, Sonivio significat in carmine Saliari, item in Commentario Augurali sonanti. Sonivium Tripudium dicitur, quod sonet, ut cum pullo excidit puls, quadrupedive aliquid ex ore. Hinc Servius ad illud Virgil. l. 3. Aen. v. 90. ----- Tremere omnia visa repente: Hoc, inquit, Augurium, iuxta Auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur Tripudium Sonivium, id est, a sono. Adquod pertinet, si arbor sponte radicibus cadat, si terra tremat, quod hic Aeneae factum ostendit, antequam divina voce responsa perciperet. Meminit quoque eius Plin. l. 15. c. 22. his verbis: Quae causa eas (nuces iuglandes) nuptiis secit religiosas, tot modis fetu munito, quod est verisimilius, quam quia cadendo Tripudium Sonivium faciant. Imo et Tripudii Oscini meminit Festus praefatus, illudque definit, quod oris cantis significat quid portendi, cum cecinit corvus, cornix, noctua, parra, picus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 10. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Alias Tripudium generaliter, a pavire, id est, ferire, ut dictum, de saltatione sumitur: saltando enim terra pavitur; Nisi malis sic vocatum, quasi Tripedium, ut significet numerosum pedum motum, in ternarium cadentem, vide apud Martial. et supra, voce Tripedare. Istiusmodi Tripudiis cum Bacchi sacra semper celebrari fuerint solita, ut annotavit Natalis, hinc ipse Tripudii Deus dictus est. Lycophron. *dai/mwn eno/rxhs2, figaleo\s2, fausth/rios], Deus Tripudii, Phigaleus, Phausterius. Qua de re vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 27. et plura, in ouce Saltatio. addam saltem, tripudiantes rebus bellicis maxime idoneos habitos, Socratis effato, apud Athenaeum, l. 14. c. 12. unde Persas, nonn minus tripudianndi, quam equitandi, artem didicisse, refert idem l. 10. c. 11. Quo facit, quod de Tripudio Castorio multis exsequitur Natalis Comes, Mytholog. l. 8. c. 9. et c. Vide quoque supra, in voce Festa, quibus apud Hebraeos a tripudio nomen.
TRIPUS
non unius olim generis. Fuere enim alii tri/podes2 e)mpuribh=tai], sive le/bhtes2 loetroxo/oi], in quibus calefiebat aqua loturis, vel lebetes lavantibus aquam fundentes. Alii fuerunnt tri/podes2 a)/puroi], non sentientes ignem, qui ornatui solum templorum et aedium destinabantur. Cuiusmodi tripus ferreus ante Regiam apud Persas perpetuo stabat, ut si cui Rex factus esser iratior, apud hunc tripodem Regis, exspectaret sententiam, nemine eum interea custodiente, Procopius, de Bello Pers. l. 1. Vide quoque Cael. Rhodig. l. 18. c. 18. in Eodem genere fuere aenei tripodes, praemia certantium: Il. y]. v. 512. *dw=ke d) a)/gein e(ta/rois3in u(perqu/mois1i gunai=ka] *kai\ tripod) w)tw/enta fe/rein] — Quale brabei=on] Hesiodus dicit se retulisse e certamine Musico, et Musis Heliconiadibus dedicasle, Oper. et Dier. l. 2. sub fin. In certaminibus Baccho inprimis sacris, ut notat Athenaeus, l. 2. Quod praemium victor non auferebat domum, sed ei Deo consecrabat, cur id ludicrum dicatum erat, ut de Hesiodo modo vidimus. Sic in Clio Herodoti, ubi de agone Apollinis Triopii, sic in epitaphio Simonidis Cei, alibique legimus. Sed et super tripode aeneo, coram Iudicibus collocato, coronas Olympicorum praemia, poni olim consuevisse, quae postmodum super mensa statutae sunt, testatur Pausan. l. 5. Quem morem expressit Virg. l. 5. Aen. v. 109. Munera principio ante oculos, circoque locantur In medio, sacri tripodes, viridesque coronae. Etiam iis, qui Ludorum impensas faciebant, praemii loco data cortina, Deo consecranda: Atque hi sunt tri/podes2 xorhgikoi\], quorum mentione Graeca omnis historia, maxime autem Attica, refertissima est; Vide praecipue Isaei Orat. de Haer. Dicogenis, Lysiam, Apolog. dwrodok]. Demosthenem, in Midiana, et ibi Ulpianum, in Andocide. In his varia argumenta caelabant, quae ad honorem dantis, aut Dei, cui dabantur, pertinerent: quales aliquot tripodum inscriptiones, apud Herodotum, et Pausaniam, hodieque exstant, et ex Latinis, apud A. Gellium, l. 3. c. 11. Priscianum, l. 1. ac 6. Aristidem, Sacr. Orat. 4. Alios. Brevis apud Plut. initio Aristidis, haec legitur: *a*n*t*i*o*k*i*s *e*n*i*k*a. *a*p*i*s*t*e*i*d*h*s *e*x*o*p*h*g*e*i. *a*p*x*e*s*t*p*a*t*o*s *e*d*i*d*a*s*k*e]. Vide Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 52. Praeprimis vero celebris fuit, Tripus Apollinis, qui Diodor. Siculo, ubi de oraculi origine, in haec verba memoratur, l. 16. c. 6. Antiquitus Fama invaluit, capras Oraculum invenisse: cuius gratia et Delphici hac tempestate capris ut plurimum, in eo consulendo, sacrificant. Inventum vero ita aiunt: Quum eo in loco, ubi nunc Templi adytum est, terrae hiatus pateret, circumque terram pascentes caprae (quod scil. Delphi eo tempore inculti erant) frequenter contigit, ut ad cavum illud capra quaepiam accedens et introspiciens, miris quibusdam exsultationibus, et voce prius ei insueta, incredibilem Pastori suo admirationem coneitaret, adeo, ut et ipse spectatum eius loci situm accesserit. Eum tunc, quod capris evenerat, perturbatio ingens corripuit; ut ille ea propemodum, quae divino furore vexxatis accidunt, pateretur: hic vero, praeter illud etiam, futura praediceret. Quapropter apud eius Regionis homines divulgata commotione mentis (quae ad hiatum accedentibus oboriretur) complures illuc conveniebant, tentandique gratia quicumque propius se inferebant, divino agitabantur Spiritu. Propterea res in admirationem versa, creditumque terrestre illud esse Oraculum. Et aliquando servatum est, ut consulturi de rebus suis, ad hiatum se promitterent, alterve alteri darent responsa. Sed quum multi ex furore in praeceps desilirent, institutum est, ne quispiam periclitaretur, ibi feminam vatem ad omnium usum deligi, a qua praedictiones acciperentur: ei vero machinam erigi, super quam tuto et divinitus afflare ac consulentibus respondere posset. Quia autem haec fulturis tribus sustinebatur, ideo Tripus nominata est: cuius faciem ferme et nunc retinent aenei tripodes Huic itaque insidentem Pythiam frigidus spiritus vi quadam velut vento, in sublime expulsus, mentes vatum in vaecordiam vertebat, impletasque Deoresponsa consulentibus, dare cogebato: Iustin. l. 24. c. 6. Qui spiritus ubi vetustate abolitus, voluit Plutarchus, de defect. Oracul. desiisse Oracula. Vide Euseb. de Praepar. Euangel. l. 5. sed veram cessationis huius causam, Genes c. 3. v. 15. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 21. hac de re sic: Eo spiritu, inquit, ex intimo specu edito, quasi divino afflatu Phoebus in Tripode stans, mente furibunda statis diebus, quibus fari licebat, consulentibus canebat responsa. Licet serant, Apollinem sex mensibus apud Lycios, sex apud Delum, vaticinari: reliqua vero Oracula nonnumquam Idibus, nonnumquam Kalendis; nunc die oriente, nunc desinente, responsa dabant; quae a mulieribus tantum, quaeerant Templivates, vaticinantis in modum ferebantur. In quo id praecipuum, ut qui Oraculum consuleret, brevi admodum oratione, quid vellet, exposceret: utque nullum Latine redderetur Oraculum; neque ederetur prius, quam ab imo, dum sacrificabant, tota victima contremisceret. HInc, quod verissima Oracula Delphis fundi crederentur, ta\ u)po tri/podos] dici coeperunt, proverbiali figura, quae vera sunt et indubitata. Meminere Tripodis huius Tripodumque in plurali saepissime Poetae. Virg. l. 3. Aen. v. 360. Qui Tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis. Non enim sine lauro Tripoda erigi in Boeotia potuisse, docet Plaeaephatus, c. 50. ubi de Ladone. Idem, l. 15. Aen. v. 110. Sacros Tripodes. habet, ut alia omittam: Vide plura de hoc Apollinis tripode, apud fortun. Licetum, de Gemmis Annular. Schem. 15. c. 79. Alex. Rossoeum, Archaeol. Attic. alios. Addo saltem, praeter hunc, etiam Athenis alibique, mensas huiusmodi Deorum, seu tripodes fuisse, ubi Oracula similiter a Phoebadibus, iis ea in parte, quae o(/lmos] vocabatur, superimpositis, unde et th=s a)lhqei/as2 oi)kei=oi tri/podes2] dicti Athenaeo, l. 2. fuerint edita. Etiam in iisdem tripodibus alicubi sortes, e quibus Gentiles futura didicerint: imo et simulacra quandoque (velut Veneris, Dianae, Proserpinae et Cereris, apud Pausaniam, in Messen.) fuisse collocata etc. Vide et supra voce Cortina. it. Thema. Tandem fuere tripodes trapecikoi\], quibus mensae innitebantur. Quo pertinent Tripodes, apud Athenaeum et in marmoribus vetustis, in quibus duo vel tres edentes repaesentantur: quos sepulchralium cenatum effigies esse, diximus supra, ubi de Triclinio. Vide et infra Xerolophum. Item sellula rusticana, in qua S. Martinum sedisse, refert Sulpitius, de vita S. Martini, Dial. 2. tripetia vulgari sermone dicta etc. Sed et tripodem, instrumentum Musicum, a Pythagora Zacynthio excogitatum, habes apud eundem Athenaeum, Dipnosophist. l. 14. c. 15.
TRISTATA
apud Fridegodum, in Vita S. Wilfridi, c. 15. Convenere Duces; nec non Basileia pubes, Tristatae, Comites, vulgi promiscua strages: ex Graeco *trista/ths2] est, qua voce Graeci Interpretes utuntur, Exodi c. 14. v. 7. ubi de Pharaone Israelitas persequuturo, kai\ e)/laben e(cako/s1ia a(/rmata, kai\ trista/tas2 e)pi\ pa/ntwn]. Et l. 4. Reg. c. 7. v. 2. *kai\ a)pekri/qh o( trista/ths2]. Quorum locorum illo Duces, hoc Tribunum, Tremellius et Iunius interpretantur. Hieronymus, Tristatae apud Graecos, inquit, nomen est secundi gradus; post regiam dignitatem, quos nos Magistratus utriusque militiae et Praefectos annonarii tituli vocamus, in Ezech c. 23. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. At *Teitosta/ths2] in Scena vetere, dictus est, qui tertium in choro locum tenebat, Salmas. ad Solin. p. 133.
TRITICUM_et_Panis
voces non sunt Heroici catminivis, sed pro iis Ceres ponitur a Virgilio, annotante Iul. C. Scaligero, Poetic. l. 4. c. 16. Eius culmus in manu Serapidis pingebatur olim, ut indigitaretur, Osirim, relicta regia corona, regalique dignitate coniugi suae Isidi, procul ab Aegypti Regno suo, vagantem per orbem, exteras gentes ad vitam civilem et frugum culturam perduxisse; ut in eius columna sepulchrali legere est, apud Diodorum Siculum, l. 2. c. 2. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis antiqq. l. 6. c. 115. Hinc culmus Tritici cum plena spica, surgens ex angulo triangularis aspidis Aegyptiae maioris, in lucerna veteri, apud eundem, symboluim Aegypti est, memorabili fertilitate et incomparabili frugum feracitate, clebratissimae. Vide Plin. l. 18. c., 10. Iosephum, l. 5. de bello Iudaic, c. 11. Cael. rhodig. Antiqq. Lect. l. 29. c. 21. Unde vel ab Ethnicis Horreum Orbis publicum Aegyptus dicta, et Genes c. 41. v. 45. Iosephus universae Terrae famescenti inde prospiciens, optimo iurenuncupatus est Salvator Mundi, Idem Licetus, l. cod. c. 96. Nomen a tero, kat) e)coxhn\], qui facile foliculis in area exteritur et inde in tenuissimam farinam resolvitur, Chr. Becmannus, Origin. L. L. voce Tero. Sic namque proprie dicitur, quod e spicis tritum est. Vide supra passim, ubi de Farre inptimis, et Frumento. nec non ubi de Saecularibus ludis.
TRITON
Deus marinus, Neptuni et Salaciae marinae Nymphae fil. quem poetae fingunt Neptuni tubicinem, fuisse. Virg. l. 1. Aen. v. 148. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto Detrudunt naves scopulo. ———— Ovid. l. 2. Metam. v. 8. Caeruleos habet unda Deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum. — Idem, l. 1. Met. v. 333. Caeruleum Tritona vocat, conchaque sonanti Inspirare iubet stuctus. Statius, l. 5. Theb. v. 707. — Geminusque ad Spumea Triton. Frena natans —— Sidonius Apollinaris: Pistrigero quae concha vehit Tritone. Tritonas in fastigio aedis Saturni et Opis Romae cum buccinis superpositos fuisse, refert Macrob. Saturnal. l. 1. c. 8. quo significare voluerunt veteres a Saturni memoria ad nostram aetatem Historiam elatam et vocalem esse, cum ante eum muta, et obscura ac incognita fuerit, id quod testabantur caudae Tritionum humi mersae ac absconditae, vide Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 2. c. 4. De Tritonibus plura Plin. l. 9. c. 5. Nic. Lloydius. Ut hoc addam, notissimus is equisonum Neptuninorum Barthio, ad Thebaid. Statianam 5. v. 707. ubi eodem ministro ad sedandas revocandasque aquas Neptunum uti, docet ex Ovidio, Met. l. 1. Alii plures fingebantur ad ministerium Veneris aequoreae, perque aequor iter facientis, quorum principem pulchre describit Claudian. in Nuptiis Hororn: de reliquis argute Appuleius, Met. l. 4. Vectam certe Tritone per mare Venmerem etiam Nonnus habet, l. 1. *h)\lofi/h| *tri/twnos e)fecome/nhn *a)frodi/thn]. Quod qua celeritate fieri consueverit, indigitat Claudianus, v. 148. ———— ter pectora movit, Iam quarto Paphias tractu sulcabat arenas. Imo omnium Deorum marinorum buccinatores et tibicines habiti sunt: cuiusmodi buccinicinum par visendum secundum Veter. monumenta, a Mariangelo Accursio, proavo suo, dono missum Roma, se asservare, scribit Casp. Barthius ad Achilleidem Papin. l. 1. v. 54. Vide quoque eum ad Epithalamium Honorii. Hic in Theatris olim Tritones buccina mugientes soliti produci. corn. Severus in Aetna, Nam veluti resoinante diu Tritone canoro, Pellit opus collectus aquae, victusque movere Spiritus, et longas emugit buccina voces, Carmineque irriguo magni cortina theatri Imparibus numerosa modis canit arte regentis, Quae tenuem impellesn animam subremigat undam. Quod spectaculum inde in Naumachiam suam transtulit Claudius Caesar, apud Sueton. c. 21. Hoc spectaculo classis Sicula et rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente buceina tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emperserat. ad quem locum vide Isaac. Casaubonum; et alia quaedam, huc facientia infra. De Tritone vetp aeneo, qui in mera marmorea turris ocogonae Andronici positus, atque ad omnem venti auram versatilis, virga, quis ventus flaret, indicabat, Salmasium adi ad Solin. p. 1245. uti de navibus quibusdam apud Veteres hoc nomine insignibus, Barthium ad Statium, Theobaid. l. 5. v. 731. et hic, in vocibus Parasemon, item Tutela.
TRITURATIO
per iumenta et per boves marime, in usu fuit, apud Hebraeos olm, Syros, Arabes, Aegyptios, Graecos, hodieque in Asia durat, teste Leunclavio, et ex hoc Drusio in Micheam. Idem ab illis Tartaris usurpari, qui circa Volgae ostia degunt, asserit Olearius au)to/pths2], Itineris Moscv. et. Pers. l. 4. Et quidem Hebraei tres quatuorve boves colloi devinciebant, ut simul Triturarent: quorum commune vinculum marbeck] dicitur Ierem c. 46. v. 21. alibique, uti pluribus docet Sam. Bocheart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 32. quia autem tum maxime inter iudaeos boves pinguescebant, cum erat triturae tempus, quod bovis tritur antis os capistrare Lex prohibebat, adeoque illis inter triturandum liberum erat vesci frugibus ad satietatem usque; hinc Oseas, ut Israelitas laborem detrecteare et genio indulgere doceat, eos confert cum vitula, triturae soli adsueta, c. 10. v. 11. et Amos, ut Proceres Israelis luxu et mollitie diffluxisse ostendat, iner coetera comedisse vitulos marbek ait c. 6. v. 4. A vinculo nempe praefato, quo boves ad ateae palum, aut columnam collo adalligabantur, ut gtana pedibus supposita subsultando triturarent. Talmudici, Inter eas (columnas area) sit spatium duabus ribkis (i. e. copulis, seu vinculis) quarum singulae capiant tres boves, vel quatuor, in Tract. Eruvin, c. 2. f. 17. apud eundem Bochartum, c. praec. Praeter hunc vero triturandi modum, et alii tres a Veterib. adhibiti leguntur, virgis scil. seu flagellis, tribula et plaustro rotis instructo, de quibus, vide hic suis locis, ut et in voce Grana: sicut de Trituratorum societate militari, supta in Trina.
TRIVIUM
a ftribus viis dictum, quibus Triviam praefuisse, diximus suo loco; addo hic saltem, apud Graecos proin olim, divites sub novilunium vespere cenam Hecatae in trivia mittere consuevisse, quam pauperes devorabant; vi docet Aristophanes, Pluto, unde Hecates cena in proverbium abiit, de quo Erasmum vide. In Triviis autem cultam eam, quod ibi exposita fuerit, ab Aeolo et Phenea parentibus, sunt qui tradaut, teste Nat. Comite, Mytholog. l. 3. c. 14. Sed et Mercurius in triviis, trike/falos] triceps cultus est, qui subscriptione monstrabat, qua cuique eundem, non solum per agros, sed et inipsa Atheniensium urbe. Quin extabant illius monita; stei=xe di/kaia fronw=n, mh\ fi/lon e)capa/ta], ambula iusta meditans, ne amicum decipe, et similia. Etymol. in voce *trike/falos]. Vide quoque ubi de Acervum lapidum congerendi in viis more, nec non in voce Mercurius et infra Ungendiritus. In iisdem, quadriviisque Aedes sacrae olim erigebantur, ad quas pagani ex locis vicinis sacra facturi convenirent, uti dix imus tetro, in voce Triopaea. Porro rupibus triviisque Frotho Magnus Danotum Rex, ad subditorum explorandam fidem, aureas suspendere armillas solitus legitut. Saxo, l. 5. Armillam unam in rupe, quam Frothonis petram nominant, alteram apud Wig provinciam, desixit edictae a se innocentiae experimentum daturas. Et paulo post, In Iutia, tamquam in capite Regni sui, magni ponderis auream armillam Triviis affigi curavit. cui mori similia de Aelfredo Anglorum Rege recenset Matthaeus Westmonasteriensis, ad A. C. 982. qui per publicos aggeres, ubi semitae findebantur in quadrum, armillas ex auto iubebat appendi, ut viantium aviditatem irritaret, cum non esset, qui eas acciperet. Et a Saxone quidem venit in suspicionem Fortunius Licetus, l. de Annulis, c. 40. de cornu aureo A. C. 1639. die 20. Iulii in Ripensi Cimbriae dioecesi a puella Dana casu invento, ad explorandam Praesidum vigilantiam, in Triviis quoque olim ab Haraldo Rege fuisse expositum. Quod quamquam factum non inficietur Olaus Wormius, in sec. Aurei Cornu edit. epist. ad Licetum, tamen neutiquam eo fine initio id conditum credit, quod rudi massa aurea, aut minori labore in aliam redacta figutam idem commodius potuerit praestari= tam illustre enim adeoque insigne monimentum facile a quovis ad Regem pertinere agnosei poterat. Thom. Barrholin. de Armillis Veter. Sed et in biviis, triviisque, quguria olim captabantur: uti de Babyloniae Rege legimus Ezech c. 21. v. 26. et videre est supra, ubi de variis divinationis speciebus item ubi de Sortibus; philosophorum a)/|s1mata] canebantur, vide supra Carmina: ut et aliquid, ubi de Compitalitiis Ludis etc. Recentioribus Trivium, in Scholis, dicta Grammatica, Rhetorica et Dialectica, quasi triplex via ad Eloquentiam, Ugutio; sicut Quadrivium, reliquae liberales Artes. Unde vir in trivio et quadrivio excellentissimus, apud Marth. Paris A. C. 1252. Vide sura, voce Quadrivium.
TRIUMPHUS
sive, ut ut in nummis, Triumpus, summus erat honor, et pene divinitati conferendus, quo Imperatores, ob res fin bello praeclare feliciterque gestas, apud Romanos olim, solebant affici. Huius primus auctor romae Romulus fuit, Liberum Patrem, apud Graecos triumphi in ventorem, imitatus. Postquam enim, caeso sua manu Acrone, Caeninensium Rege, Iovi arma eius ex voto esset dedicaturus; quercum, quam in castris viderat, recidit, et instar tropaei adoruavit, Acronisque armis apte ex eo suspensis, ac veste ipse incincta et fluente coma laurea coronatus, stipitem illum dextro humero baiulans, Urbem est ingressus: carmen victoriale exercitui in armis sequenti praecinens, et civibus cum gratulatione et laudibus eum excipientibus, sese ostentans. Addidit dein Tarquinius Priscus Rex currum, et alia, quae ad speciem magnificentiamque maiorem pertinebant: quibus quantum splendoris postmodum accesserit, videre est in speciosissimis triumphis, quos egere L. Caecilius Metellus An. Urb. Cond. 503. Marcellus, An. 531. P. Scipio Africanus, An. 549. L. Aemilius Paulus, An. 586. Scipio Africanus poster. An. 607. L. Mummius, An. 608. Marius, An. 672. Sulla paulo post, et Pompeius tertium triumphans. Quibus adde C. Iulium Caesarem, Augustum et Aurelianum. Numerant autem Eruditi, ab Urb. Cond. usque ad Vespasiani et Titi Augg. de superatis Iudaeis victoriam triumphos 320. Fuere tamen, qui oblatum trium phi honorem magno animo reiecere, Cn. Fulvius Flacus, apud Val. Max. l. 2. c. 8. tit. 3. M. Fabius, amisso in bello fratre, apud Orosium, l. 2. c. 7. et Dionys. Halicarn. l. 9. c. Marius apud Plutarch. in Mario, Tiberius, maesta civitate clade Variana, apud Sueton. c. 17. etc. Ius triumphandi Romani tantum, aut ut minimum Itali habuerunt, unde mireris, M. Perpennam hominem Graecum de Aristonico triumphum duxisse, apud Paulum Orosium, l. 5. c. 10. Iustin. l. 36. c. ult. Val. Maxim. l. 3. c. 4. ex. 5. Illud pene supra fidem, quod Ventidius Bassus, ex mulione Caesaris Parthorum triumphator evasit, Plut. in Antomo. Ratio autem Triumphi haec: Convocato in aedem aliquam, puta Martis Ultoris, Senatu, literae ab Imperatore et victore exercitu missae legebantur, Sueton, in Aug. c. 29. In quo ritu semper observatum, ut extra Urbem haberetur Senatus, ne milites armati Urbem ingrederentur, L. Seneca de Benefic. l. 5. c. 15. in fin. Erant autem hae literae rerum felieiter gestarum indices; Nam quinque hominum milia Val. Max. l. 2. c. 8. aut sex oportebat cecidisse, A. Gellius, l. 5. c. 6. et lauru proin obvolvebantur, C. Plin. l. 15 c. ult. Sic, postquam iureiurando obstricti Centuriones, vera esse quae per literas Senatui nuntiarentur, confirmavere, decretus a Senatu triumphus est: tum dicta dies, qua cum exercitu adesse debebat Imperator, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 30. c. 25, Quae cum illuxit, Senatus obviam progressus, porta triumphali in Urbem admissum exercitum usque in Capitolium comitabatur, ut victoriam bello partam, legibus et statutis vicilibus retinendam docerent. Ornamenta triumphalia erant: Corona, currus, equi, toga, sceptrum. Corona antiquissimis temporibus ex laure constaus, postea aurea fuit, quae in sinu iovis deponebatur, aut templis ceu anathema votivum suspendebatur, idem, l. 22. c. 11. Currum, cuius fastigium bracteis auries decorabatur, ducebant quaturor equi albi, Propert. l. 4. Eleg. 1. Tibullus, l. 1. eleg. 7. v. 8. Portabit niveis currus eburnus equis. Obtinuitque hic usus, quamdiu stetit Res publica, at erepta libertate mutati mores, et pro equis leones iuncti sunt, Plin. l. 8. c. 16. Pompeius M. elehantis primus usus est, Idem l. 8. c. 2. ad morem Liberi patris, quum de Indis triumphum egit. A tergo pone triumphantem carnifex coronam sustinebat, ante eundem in curru liberi vehebantur, Iul. Capitolin. in Antonino Philosopho, vel equis triumphalibus conscensis currum comitabantur: idem ibidem. Fascinus quoque sub curru erat, de quo vide Turnebum; Adversar. l. 9. c. 28. Toga indutus fuit Triumphator auro picta, ex probatissimo cocco, reliqui candida; Hinc Tit. Calphurnius siculus, Ecloga 1. Candida pax aderit. ———— Ipse aurigandi officio functus: Sceptrum tandem ex eore manibus versabat, vide Appian. in Libycis. Pompa talis fuit: Ad pascendos voluptate oculos animosque, urbium, montium, fluviorum, regionumque nomina praeferebantur, spolia item et exuviae hostibus detractae, postremo ipsi Duces superati. Vide Tacit. Allal. l. 2. M. Tullium Cicer. Orat. in Pisonem. Liv. Dec. 4. l. 7. etc. Hinc Marcellus triumphans tulit Syracusas, Plutarch. in eius vita T. Quintius Praeneste victum praetulit, Liv. Dec. 1. l. 6. et Cicero refert Officior. l. 2. Portatam in triumpho Massiliam. Habebant Urbes istae titulos scriptos et apposita nomina, quae legi possent. Addebantur tures, plerumque ex ebore, aut e cera, Ovid. de Ponto, l. 2. eleg. 1. Sidonius Apollin. Carum. 5. etc. Fluvii locroum subactorum, catenis iniectis praeferebantur: Und Sext. Prop. l. 2. eleg. 1. v. 31. Aut canerem Aegyptum, et Nilum, cum tractus in urbem Septem captivis debilis ibit aquis. Observatumque est, ut in hac pompae traductione fluvii iisdem ostiis, quot fluerent, describerentur. Sed inprimis Duces captivi catenis in collo, brachiis, manibus et cruribus onerati, ac tonsi amissum decus traducti loquebantur. Sic Radagaisus Gothorum Rex, victus et vinctus sub iugo catenisque fuit, apud Paul. Orofium, l. 7. c. 37. Iugurtha victus ac vinctus vidit Urbem, apud Flor. l. 3. c. 1. Aurelianus Zenobiam in vinculis tenuit, apud Fl. Vopiscum in eius vita. Cum vero capti non fuere Duces, sed vel in acie occubuerant vel fugerant, imagines eorum aut vultus praeferri solebant, et sub Triumphantis pedibus effigiari, Artemidor. l. 1. c. 50. Claudian. de Honorii Consul. Colla triumphati proculcet Honorius Istri. Una cum Ducibus catenatis tibicines et citharoedi, incedebant: quos sequebantur Scutiferi, Sceriptoes, aliique exercitus Ministri: tum Obsides, tormenta bellica, et catapultae, caelatem item argentum hostibus ereptum, una cum reliquis spoliis, armisque captivis, et si quid aliud miri in devictis regionibus esset aut oculis civium placituri. Hinc Curius Dentatus Elephantos, Aurelianus ignotanimalia, Cn. Pompeius tabulam lusoriam, Vespasianus devicta Iudae balsama, Pompeius victo Mithridate hebenum, Cn. Manlius triclinia aerata, abacos, monopodia et stragula, praeferri iussere. Denique totum agmen claudebatut a quodam, qui inepta gesticulatione risum omnibus moveret, hostibus illuderet, cosque virtutis Romanae et suae temeritatis admoneret, Liv. Decad. 1. l. 4. Altera persona Manduci erat effigies: Tertia Petreia dicebatur, in eosdem usus excogitata. Et haec quidem pompa praecedebat currum, sequebantur Senatores, cives redempti atque hostilibus vinculis liberati, et milites ipsi coronati, quibus liberum erat, vitia virtutesque Ducum suorum decantare. Sic Camillus Parens Patriae ac alter Romulus, et Marius tertius conditor, militari plausu dicti sunt: contra M. Manlio ambitio et Caesari avaritia exprobrata est. Frequentius tamen receptiusque Io. Triumphe inclamabatur, ritu ab Apollinis victoria desumpto. His successere Legati, et Centuriones; denique popae, sacrificuli ac victimarii in turmas divisi, bovemque candidum prae se agentes, cultros sacros, tus, molam, far, vinum aliaque sacro apparatui necessaria gestabant, atquie ita per urbem totam a porta Triumphali, per viam sacram, et clivum Capitolinum conscendebat Triumphator, hostibus in carcere coniectis. Petr. Apollonius, Collat. l. 1. de Excidio Hieros. Haud unquam tali plausu Capitolia Consul Victor init. —— —— Dum hic triumphantes operabantur, captivos Reges in carcere strangulari mos erat, quorum morte nuntiata sacrificium incipiebat. Victima albus erat taurus, e Menania petitus, ubi Clitumnus aqua sua candidos eos reddere credebatur. Iuvenal. Sat. 12. v. 13. Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis. Finem toti pompae imposuit epulum Trium phale, Dio, l. 44. ad quod Consulem sollemnibus verbis invitare moris erat, Val. Max. l. 2 c. 8. mox tamen, ne adesset, rogabatzrm ne videlicet triumphanti quisquam primum locum eriperet, Plut. Problemant. Rom c. 88. Omnia hic exposita et immodicam redolentia supetbiam, l. Senec. ad Helviam, c. 9. Vin~i Chii et Falerni amphoras centum populo dedit Iulius. Idem Caesat mur aenarum 6000. proposuit, apud Plin. l. 9. c. 55. unde colligitur, totam civitatem, omnesque ordines huic convivio fuisse adhibitos: Et certe Lucullus urbem totam et suburbanos vicos excepit, Plutarch. in eod. Fiebat autem id vel in Capitolina cella, vel in Capitolina porticu, vel templo Herculis, vel quolibet alio Urbis celebri loco. Ipsi victi fercula inferebant, Sidonisu Apollin. Carmin. 22. Succedit captiva cohors, quae fercula gazis Fert onerata fuis. —— —— Denique cum in privatis conviviis, nardo, rosis, unguentisque delicatissimis se inungerent Romani, triumphali epulo etiam minium additum est: C. Plin. l. 33. c. 7. Omnia enim Iovi et trium phanti paria: proin, ut huius statua, diebus festis, minio obliniebatur, ita triumphales coronae ipsiusque victoris Imperatoris vultus eo decorari solebat. Addam formulas duas precationum, quibus defungi moris erat Imperatorem, cum currum, post dona militibus populoque divisa, conscenderet; cumque dein Capitolium subiret. Prior erat, DII, NUTU ET IMPERIO QUORUM NATA ET AUCTA EST RES ROMANA, EANDEM PLACATI PROPITIATIQUE SERVATE. Posterior, GRATIAS TIBI IUPITER OPTUME MAXUME, TIBIQUE IUNONI REGINAE ET CETERIS HUIUS CUSTODIB. HABITAT ORIBUSQUE ARCIS DII, LUBENS LAETUSQUE AGO, RE ROMANA IN HANC DIEM ET HORAM PER MANUS QUOD VOLUISTIS MEAS, SERVATA, BENE GESTAQUE EANDEM ET SERVATE, UT SACITIS FOVETE, PROTEGITE PROPITIATI, SUPPLEX ORO. Plura de Triumpho Romanor. vide apud Thom. Dempster. Antiq. Rom. Paralip. ad l. 10. c. 29. Rosini Antiq. Lipsium, Alios. Sed et ante Romanos triumpharunt Cyrus, referente Cedreno, qui multa a Persis Romam translata docet: Ptolemaeus Philadephus apud Athen. l. 3. Xerxes apud Herodot. l. 7. Carthaginenses apud Polyb. l. 3. ut de Baccho, cuius iam supra mentio facta est, nihil adiciam. Dividebantur Triumphi in terrestres, qui terra, et navales, qui mari rebus feliciter gestis agebantur: qualem primus egit C. Duilius, An. Urb. Cond. 493. Val. Max. l. 3. c. 6. ex 4. Liv. Epitom. 17. Florus, l. 2. c. 2. Cicero, in Catone mai. c. 13. Minoris triumphi species Ovatio fuit, de qua vide A. Gellium, l. 5. c. 6. Primus autem urbem ovans ingressus est Publ. Posthumius Tubertus Consul secundum, An. Urb. Cond. 250. de quo Plin. l. 15. c. 29. Bellicis se quoque rebus myrtus inseruit, triumphansque de Sabinis Posthumius Tubertus in Consulatu, (qui primus omnium ovans urbem ingressus est: quoniam rem leviter, sine cruore, gesserat) myrto Veneris Victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit.
TRIUMPHUS_Secretus
apud Martialem, l. 8. epigr,. 15. v. 5. ubi de Domitiani laureae de Sarmatis Iovi Capitolino relatione, Hos quoque secretos numer abit Roma trium phos: species erat Triumphi seu imago quaedam, concedi solita, si ex cive parta victoria; aut ex bello, non acie, sed pace et pactione; aut non ex bello, sed actis urbanis; aut ex rebus gestis, sed non dignis iusto triumpho: quales erant laureae C. Antonii, ex bello Catilinrario, Domitiani de gente praefata, Neronis, apud Suetonium, c. 13. verbo, ex omni victoria, ob quam salutatus alquis Imperator, eiusmodi secretus triumphus. Non ergo idem triumphare, et Iovi Capitolino lauream referre, maiusque longe ac dignius triumphi, quam laureae, ius: qua de re vide Manilium, et Casaubonum, ad Sueton. Domit. c. 6. Sed et Triumphos minutos saepe et facile ab Augusto solitos concedi, variis locis scribit Dio, l. 54. imo iam ante ipsum in Iulio Caeare risum est, cum Hispaniensis trium phi honorem ambitiose cum Legatis suis, qui propriis auspiciis nihil fecerant, communicavit, uti adnotatum eidem Casaubono, ad eiusdem Auctoris Augustum, c. 38. Porro An. Urb. Cond. 740. cum desiissent Triumphi, coepere Triumphalia ornamenta decerni, videl. corona aurea, patera, aurea sella curulis, scipio eburneus cum insidente aquila, togo picta, tumca palmata, statuae laureatae, nomina triumphaliae etc. quae Insignata triumphi vocat Tacitus, Annal. l. 3. c. 48. et Insignia triumphalia, Annal. 1. c. 72. Sic ex eodem bello vel triumphos, vel triumphalia certe ornamenta comites expeditionum sequiori aevo consequebantur; notatque Dio, triumphalia ornamenta adeptos esse per Claudium, non solum Consulares viros, ex Senatoribus, sed alios quoque dignitate longe in feriores: unde Suetonius, Secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti in eo, c. 17. Sed et Germanicum, ex bello Dalmatico, ante Consulatum suum primum, e(kethri/ous2 kai\ strathgika\s2 tima\s2] nactum esse, Dio idem refert, l. 56. Atque hi Triumphales quoque dicebantur, non ii solum; qui triumphassent etc. Vide iterum Casaubon- ad Caligulam Suetonii c. 3. alibique passim. Ut de Triumpho Iusto, hoc unum addam, triumphasse Veteres non de superatis solum gentibus, sed et de Diis victis, discimus ex Sacris quoque, in quibus Philistaei arcam abducunt, sed malo suo, 1. Sam. c. 5. v. 2. et seqq. Teglath Phalassar Rex Assyriae aufert e Dane vitulum aureum, 2. Paralipom, c. 28. v. 20. 21. Salmanassar alterum e Bethele, Oseae c. 10. v. 5. 6. Porro, Moabitide a Chaldaeis excisa, Ieremias vaticinatur fore, ut Chamos, Moabitarum idolum, in transmigrationem eat, Ierem c. 48. c. 7. et de Ammonitarum Deo Malcham idem praedici videas, Ierem c. 49. v. 3. etiam capta Babylone, Bel et Nebo in captivitatem abeunt, Esai c. 46. v. 1. 2. Quo eodem exemplo, Ptolemaeus Euergetes, victo Seleuco Callinico et Syris, Deos eorum captivos ducit in Aegyptum, Dan. c. 11. v. 8. Romanis id ipsum saepe usurpantibus: inter quos tertium Pompeii triumphum *qew=n barbarikw=n ei)ko/nas2], Deorum Barbaricorum imagines, decorasse, legimus in Appiani Mithridatico. Vide quoque Plut. in Marcello, quem proterea accusatum scribit, quod Deos, tamquam captivos cum pompa, in triumpho duxisset, in Paulo Aemylio etc. Unde egregie Octavius apud Minucium Fel. Quidquid, ait, Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, i. e. de ruinis urbium, de spoliis Deorum, de caedibus Sacerdotum. Hoc insultare, et illudere est, victis religionsibus servire, captivas eas post victorias adorare. Nam adoreare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare non Numina. Toties ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum, tot de Diis spolia, quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis bellis Deos ad iutores habere, adversus quos arma ratuerunt, et quos post cladem detrium phatos colere coeperunt. Quid autem isti Dir pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma voluerunt? Nempe et solebant Romani Deos gentium, quas subiugaverant, colendos propitare et eorum sacra suscipere. Angustin. de consensu Euangelistarum, l. 1. c. 12. Vide quoque Tertullian. Apologet. c. 25. Hieronym. in Ep. Pauli ad Romanos, c. 1. supra ubi de Evocandi Deos ratione, et hanc in rem plura, apud Sam. Bochartum, Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 34. ut et supra aliquid voce ostendere.
TRIUMVIRALE_Synedrium
in Rep. Hebraeorum, erat unum ex minoribus illorum Synedriis seu Conventibus Iuridicis. Duplicis enim generis iis Synedria erant, Sanhedrin gedola], i. e. Synedrium Magnum, de quo supra, et Sanhedrin Ketanna], seu Synedrium minus, quod iterum duplex erat, Vigintiunius virale et Triumvirale, a numero Iudicum sic dictum: quemadmodum Synedrium M. quod Hierosolymae fixum erat, Septuagintaunius virale non raro dicitur. In quibus omnibus impar numerus adhibitus, ut, si dissensio foret, pars altera minimum unico praevaleret: Unde toties apud Magistros reperimus, Synedrium non debet esse aequa lance libratum ideoque adiciendus unus. Cum vero Synedrii M. sedes, ut dictum, perpetua esset Hierosolymis, et quidem in parte Templi, quae Graece liqo/strwton], Ioh. c 19. v. 13. Vigintiunius viralia Hierosolymis bina erant et per reliquas Urbes, in quibus erant incolae 120. seu 60. Patres familia, constituebantur: ubi vero minor erat numerus, Triumviralia, alia ex auctoritate publica, in Iocis vicorum idoneis urbibusque, quibus Vigintitrium viralia non conveniebant, habebantur; alia, prore nata, eligebantur, partim compromisso seu communi litigantium pactione, ad similitudinem Arbitrorum, ut loquuntur Arcadius et Honorius Augg. de recen tiori Iudaeorum, ex more Maiorum, in Iurisdictione contentiosa, usu continuato, l. 8. C. tit. de Iudaeis: Partim ex unici alicuius arbitrio, ubi actus aliquot Iurisdictionis tantum voluntariae exercendi; cuius electionis exempla sunt in renuntiatione, excommunicationis absolutione, Presbyterorum creatione etc. De his omnibus autem monet, ex disciplina Talmudica, Maimonides, Halach Sanhedrin, c. 2. §. 13. ea quidem ligitima fuisse Fora, etiamsi Tres tantum interessent, sed laudatius habitum esse, si plures velut causae ventilandae et iudicii futuri testes ac inspectores adhiberentur, quorum item per suffragia sententia alterutra, pro re nata, praeponderaret. Atque ita per Urbes, praeter Hierosolyma, alias, vicosque et oppida, Synedria minora collocata sunt, ex praecepto illo Deuteron c. 16. v. 18. ne quilibet, litis causa, Synedrium M. adire statim cogeretur. Ut autem in Synedrio Vigintitrium virali de capite quidem iudicabatur, ita tamen potestate limitata, ut neque de inregra aliqua Tribu, neque de Pontifice Max. aliisque gravioris momenti causis cognosceret; ita Triumvir ale, causas capitis plane non tractabat, sed lites paulo leviores decidebat, et mulctam solum pecuniariam, aliquando et flagellationem, irrogabat: Utrinque vero ad Synedrium Magnum erat provocatio. Vide Ioh. Selden. de Syndriis veter. Hebraeorum, l. 2. c. 5. et Thom. Godwyn. tract. Anglic. cui Titulus, de Ritibus Hebraeorum Eccles. et Civilib. l. 5. c. 4.
TRIUMVIRI_Agro_dividendo
memorantur in Lege agraria Sempronia, a Tib. sempronio Graccho Trib. Pleb. an. Urb. Cond. 620. lata Ut si quis latius (500. iugeris) agrum patefaceret, Triumviri quotannis dota opera creati iudicarent, qui qublicus ager, qui privatus esset. Appian. Bell. Civil. l. 1. Plut. in Gracchis, Velleius, l. 2. Alii. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 10. et Sigonium, de Iure Ital. l. 2. c. 2.
TRIUMVIRI_Capitales
qui et Tresviri et Treviri Capitales, Sallustio, in Catil. c. 55. Iudices vel, ut alii legunt, Vindices rerum capitalium, creati sunt primum M. Curio Dentato et P. Ruffino Consulib. ut ex Liv. l. 9. apparet, an. Urb. Cond. 495. ut habet Rosinus, l. 7. c. 27. Conquirebant ii maleficii suspectos comprehendebantque, carceris erant custodes, damnatosque a Praetore in carcere carnifici necandos tradebant: Ipsi quoque de scelere eorum, qui cives Romani non erant, in Urbe tamen habitabant, ac de vilibus et abiectae conditionis hominibus, puta furibus et servis nequam, iudicabant facinorisque convictos puniebant, ad Maeniam columnam, in Foro Romano iudicia ea exercentes. Unde Q. Horatius Flaccus in Maenam Pompeianum, Epodon Ode 4. v. 11. Sectus flagellis hic Triumvir alibus Praeconis ad fastidium. Val. Max. item, l. 8. c. 4. ex. 2. Fannii servus Alexander, cum in suspicionem C. Fl. Equitis Rom. occisi venisset, sexies tortus pernegavit ei se culpae affinem fuisse: sed perinde atque confessus et a Iudicibus damnatus, et a L. Calpurnio Triumviro in crucem actus est. Imo non servorum et humilium tantum, sed et liberorum nobiliumque maleficia illos conquisivisse, carcerisque custodes et animad versionibus interfuisse, docent Varro de L. L. l. 4. et Pomponius, de orig. Iuris, l. 2. clarius autem Livius ac Gellius, quorum is l. 39. c. 17. fugientes Bacchanalium conscios a Triumvivis in carcerem coniectos esse scribit: Hic. l. 3. c. 3. Naevium, ob assiduam maledicentiam et probra in Civitatis Principes de Graecorum Poetarum more, dicta, in vincula Romae a Triumviris coniectum esse, narrat. Quod tamen primis temporibus, cum nondum constitutae essent quaestiones publicae, factum esse, contendit Rosinus, loc. cit. Cum vero, eorum interventu, in delinquentes animadversum esse, ex Pomponio diximus, non sic intelligendum est, quasi ipsi Triumviri quemquam supplicio affecerint: sed quod per lictores suos, quorum octo sub se habebant, ut colligere est ex Plauto Amphitruon Act. 1. sc. 1. v. 3. ubi Sosia, Quid faciam nunc, si Tres viri me in carcerem compegerint? Inde cras e promptuaria cella depromar ad flagrum. Nec causam liceat dicere mihi, neque in hero quidquam auxilii siet? Nec quidquam sit, quin me omnes esse dignum deputent; Ita quasi incudem me miserum octo validi homines caedent. Porro idem Triumviri multam sive sacramentum (ita vocabatur aes, quod poenae nomine pendendum erat) exigebant, sicut Festus nos docet, in verbo Sacramentum: ubi Plebiscitum mutilum sic restituit Scaliger. Quercumque. Praetor. posthac. factus. erit. quei. inter. ceiveis. ios. dicet. Tresviros. Capitaleis. populum. rogato. iique. Tresvirei. Capitaleis. queicumque. posthac. factei. erunt. sacramenta. exigunto. iudicantoque. eodemque. iure. sunto. utei. ex legih. plebeique. sciteis. exigere. iudicare. esseque. oportet. Atque hanc pecuniam in divinos usus, et ad tuenda sacra civitati conferebant, ut constat ex Lege Lucii Papirii Tribuni Pleb. apud eundem. Creabantur autem illi Comitiis Tributis, etc. Vide Iac. Raevardum, Variorum l. 2. c. 18. Fabrum, Semestr. l. 2. c. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 27. Alios. Iis apud Athenienses non absimiles fuisse tou\s2 *e(/ndeka], seu Undecimviros, ut C. Nepos vocat in Phocione, c. 4. docet Guil. Budaeus, Annotat. poster. ad ff. Vide infra Undecimviri.
TRIUMVIRI_Coloniae_deducendae
tres dicebantur Curatores' qui, cum aut Lege aliqua a plebe scitum, aut Senatusconsulto decretum esset, Coloniam aliquam deduci, numerusque colonorum iam esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, ut Colonos in agros Lege definitos, sub vexillo, quasi exercitum aliquem, deducerent, quod quo modo factum sit, diximus supra. Aliquando vero Quinqueviri, Septremviri ac Decem viri quoque negotio huic praeficiebantur, ut ex Appiano, Civil. l. 1. allisque patet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 47.
TRIUMVIRI_legendi_Senatus
extraordinarius erant Magistratus ab Augusto instituti, Sueton. c. 37. Quoque plures partem administrandae Reip. caperent, nova officia excogitavit, curam operum publicorum. viarum et aquarum, alvei Tiberis, frumenti Populo dividundi, Praefectiram Urbis, Triumviratum legendi Senatus et alterum recognoscendi turmas Equitum, quotiescumque opus esset. Vide Ion. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 41.
TRIUMVIRI_Valetudinis
ab Onuphrio Panvinio, in Magistratuum Rom. numero referuntur, cum alias nihil de iis quidquam in Veter. scriptis reperiatur, neque satis certum sit Magistratus eos fuisse. Ita autem de illis Onuphrius, Commentar. Reip. Rom l. 2. Huius Magistratus nulla apud Veteres quod sciam, mentio est. In antiquo vero argenteo nummo sic scriputm est: M. Acilius III. VIR. VALETU. Hi nostra aetate pestis causa creari solent, atque Domini sanitatis vocantur, quibus temporibus de morbo suspectis, magna potestas concedi solet. Nummi autem verba sic ego interpretor. M. Acilius III. Vir. valetudinis constituendae. Vide Rosin. ubi supra.
TROCHILUS
primus in honorem Iunonis, ut Romulus in Martis, iunxisse quadrigam dicitur, Euseb. in Chron. et Freculphus tom. 1. Chron. l. 2. c. 6. Quod tamen Ado Viennensis Procido, sub principium Atheniensium, nisi forte mendum sit: Fr. Laziardus Triptolemo: Virgilius Erichthonio: non pauci Oenomao tribuunt. Certabatur quadrigis in ludis Circensibus olim apud Roman. ad imitationem Olympicorum apud Graecos, uti enim Lunae biga, ita Soli, cui Circus erat sacer, quadriga consecrata fuit. Quadrigas tigribus iunctas discimus ex Aelio Lampridio, in Heliogabalo, c. 28. quas ravas a colore optimo sensu dictas quis inficietut? Communiter autem equi adhibiti, qui petebantur vel e Sicilia vel e Cappadocia: colores quatuor notabiles, prasinus, venetus, roseus, albus, de quibus vide Tertullian. l. de Spectac. c. 9. Unde etiam totidem factiones ortae, nisi quod pannum purpureum Domitianus addidit, Sueton. in eo, c. 7. His sui Medici, sui Procuratores erant. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 5. paral. c. 5.
TROIANI
vel troici Ludi, sive Troiae ludus, ab Ascanio Aeneae filio originem traxere, Virg. l. 5. Aen. inde ad Romnos consuetudine delata. Celebrabantur in Circo a pueris maioribus et minoribus, turmatim congredientibus: quibus qui praesidebat, Iuventutis dicebatur Princeps atque ex numero filiorum primi nominis Senatorum Augustorumque eligebatur. Sueton. in Caes. c. 39. Troiam lusit, turma duplex, maiorum minorumque puerorum. Idem in Aug. c. 43. Sed et Troiaeludum edidit frequentissime etc. In quo ludicro C. Nonium Asprenatem lapsu debilitatum, aureo torque donatit, passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. Idem in Tib. c. 6. Praesedit et Actiacis ludis et Troianis Circensibus, ductor turmae puerorum maiorum. Dio quoque, l. 43. de ludis Caesaris agens: Etiam Troia, inquit, antiquo more Patritiorum filii luserunt: iuvenesque, qui dignitate aequales erant, curribus certaverunt. Plura de his vide apud Wolphg. Lazium, Comm. Reip. Rom l. 10. c. 2. Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 5. c. 25. Alios. Addo, quod in eo Equites tantum, sine bigis, et absque quadrigis concertasse certum. Namque apud Virgilium, l. 5. Aen. v. 545. et seqq. ubi certamen hoc prolixe describitur, dicuntur pueri in equis frenatis lusisse, portari equis, invecti equis, videri in equis: Et bigarum quadrigarumque ludus Romae, multo post Ascanii tempus, incepit haberi. Quod notat Licetus, propter Virum doctum, qui ludum, Troiae nomine donatum, ait quadrigis olim celebrari consuevisse. Nec favent ei Dionis de Caesare verba, l. 43. Etiam Troiam, antiquo more Patriciorum filii luserunt: Iuvenesque qui digmtate aequales erant, curribus certaverunt. Et l. 48. ubi de agrippa: Praeturam tum gerens, ac praecipuus amicus Caesaris splendide omnia agebat, ludosque inter cetera equestres biduo praebebat et Troiam vocatum ludum per nobiles pueros magnifice exercebat. Iterum, l. 51. Porro in sacrarii consecratione ludi omnis generis sacti sunt Patriciique pueri Troiam luserunt: Virique simili ratione, equis celreribus, bigisque et quadrigis certaverunt. etc. Haec enim omnia qui recte perpenderit, com periet Troiam fuisse Ludum a pueris Equitibus actum; at ex curribus bigarum quadrigarum ve diverso ludi genere, certasse Iuvenes et viros maturiores. Quos ludos prion ut distinctos etiam retulit in Caesare Sueton. c. 39. Quadrigas bigasque et equos desultorios agitaverunt nobilissimi Iuvenes: Troiam lusit turma duplex maiorum minorumque puerorum. Vide Fortun. Licetum, Schem. Annular. Gemm. 41. c. 130.
TROPAEUM
sive monumentum victori erectum eo in loco, ubi hostes in fugam convertit: hinc u)po\ th=s2 troph=s2], quid hostes in fugam versi, dictum. Apud Graecos hic mos diu servatus est, ut qui Imperator hostem fugasset, tropaeo donaretur: Triumpho autem vel encomio et peplo, si occidisset, aut funditus everisset. Alex. ab Alex. Gen. Dicr. l. 1. c. 22. fol. m. 36. Tropaea autem prima ex arboribus confecta aunt, quas amputatis ramis, hostium spoliis decorabant. Deindecoepta sunt fieri ex lapide et saxis, in loco pugnae, quae Segestener a victoris reportatis, 8 Bautastenier, ut veteres pronunciarunt, quasi Bytastener a spoliis devictorum hostitum, quae eis affixa fuerunt, appellata, Loccen. Antiq. Sueo-Goth. c. 4. fol. 153. Quae vero spolia in tropaeo figerentur, docet Virg. l. 11. Aen. v. 790. —— Fulgeniaque induit arma Mezentl ducis exuvias, tibi magne Tropaeum Bellipotens: aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum Pefossumque locis: clypeumque ex aeae sinistrae Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum. Vide quoque, quae de tropaeis Marii scribit Fabritius, in sua Roma, c. 15. Rosin, l. 10. Antiq. Rom c. 29. f. 1006. 1035. In montibus quoque et locis eminentibus, tropaea collocari solita esse testatur Sallustius, in Fragm. Hist. l. 5. quando de Pompeio ait, quod devictis Hispanis tropaea in iugis Pyrenei montis posvertit. Tropaea quoque marmorea, aeneave, cum inscriptione et titulis aevo perpetuo duraturis, posita fuisse testatur Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 1. c. 21. Nonnumquam, si materia non supperebat, lapides in ingentem cumulum aggerendo, in memoriam posteritatis, bonis et fortibus viris pro tropaeis erigebant. Tropaea quondam statuta fuerant Pericli, Agesilao, Fabio Aemiliano, Syllae, Mario, Metello, et aliis: nec virtutis tantum decorandae, sed et ignaviae exprobrandae causa veteres tropaea constituisse, Artemisiae et Sesostris tropaea satis ostendunt, de quibus Alex. ab Alexaudro d. l. Tropaeorum vicem hodie supplent vexilla, signa, tormenta bellica, hostibus forti manu erepta, quorum ingens copia in potentissimorum Regum armaentariis, ad posteritatis memoriam, asservantur, Loccen. Antiq. Sueo-Goth. c. 4. f. 153. Simon Battierius, Disp. de Praemiis. Arbor autem inprimis idonea tropaeis, quercus habita, ut de Romulo Acronis, et Marcello Britomartis victoribus, legimus apud Plutarchum, in utroque. Ex auro tropaei meminit Florus, l. 2. c. 4. ubi de Flaminio. Sed et loco tropaeorum Turres erectas, illisque spolia imposita, docet idem, l. 3. c. 2. ubi de Domitio Ahenobarbo et Fab. Maximo. Imo et Urbes integras, pro tropaeis statuisse summos Reges, docet herodianus, l. 3. c. 4. ubi de Alexandro Severo, me/nei d) e)/tino=n tro/paion kai\ dei=gma th=s ni/khs2 enei/nhs2 po/lis2 e)pi\ tou= lo/fou *a)leca/ndreia kaloume/nh], et pluribus persequitur Freinshem. ad Curtium, l. 9. c. 3. ubi inprimis de variis urbibus *nikaias2] vel *nikopo/lews2] nomina v victoria, nactis. Interdum et arae pro tropaeis. Cic. ad Famil. l. 5. Ep. 4. In Amano monte Alexandri sunt arae. Tertullianus, de Pallio, Post trinas Pompeii aras. Et cui ignotae Alexandri arae, quas ex India reversus erexit? Porro statua et columna Victoris nonnumquam hoc fine erecta: aliquando fixa hastis hostium capita pro eodem erant. Sillius, l. 2. de Terone, occisae Hasbytes caput bipennis suffigente, v. 208. Namque aderat toto ore ferens irasque minasque Annibal, et caesam Hasbyten, fixique tropaeum Infandum capitis furiata mente dolebat. Quod hodieque multo in usu apud varias genses Barbaras, Turcas inprimis Persasque. Vide quoque de capite Goliathi, a Davide interfecti, 1. Sam. c. 17. v. 54. Imo et Deorum effigies uti discimus ex Euripide, in Phoenissis, v. 1256. et in Heraclidis, v. 936. Praeter loca iam dicta vero, in Mari etiam posita tropaea, locis nempe tali rei opportunis, docet Demosthenes, Olynthiaca 3. vel in Insulis, ut de Chabria idem habet, contra Leptinem; vel in Portubus. Silius, l. 14. de Siculis, v. 31. Promptae gens linguae, ast eadem cum bella cieret, Portus aequoreis sueta insignisre tropaeis. Vel Foribus affigebantur, uti Romanis notum etc. Inscribebantur Ducum nomina, ut mille loci Graecorum Scriptorum docent, non militum, quod dolet Peleo, apud eundem Euripidem, Andromacha, v. 693. qua de re vide plura apud Casp. Barthium, ad Thebaidem Statianam, l. 2. v. 706. Auctoresque supra de Triumpho laudatos. Addo saltem, sapientioribus ex ligno tropaea maxime placuisse, ut his brevi tempore consumptis, confestim auferrentur e medio discordiae argumentea. Hinc duo Palladis tropaea describens Himerius, unum adversus Neptunum, ex olea: alterum contra Barbaros, ex platano, fuisse ait, *mel]. Et apud Amphictyonas Thebani accusati sunt a Lacedaemoniis, quod victoriae monumentum, adversus se partae, aeneum statuerint tropaeum, apud Ciceronem, de Invent. l. 2. c. 23. Imo Platonem, in sua civitate, arma hosti detracta plane noluisse in Templis suspendi, legimus in eius l. 5. de Rep. Alias scil. sacra Diis Tropaea, adeoque diruere illa nefas fuit, uti discimus ex Dione, l. 42. ubi de Caesare, et Vitruvio, l. 2. c. 8. ubi de Rhodiis. Sulla tamen Marii tropaea deiecit, quae Caesar restituit, apud Sueron. c. 11. contra fas itidem, cum, sicut dedicata evertere, sic eversa vel tempore consumpta redintegrare, non liceret, ut praeter dicta, ex Plutarcho discimus, in Quaest. Rom. 36. etc. Vide quoque Car. Paschal. Coronar. l. 7. c. 14. qui et de coronandi tropaea more, ibid. l. 1. c. 6. Nec omittendum ius Tropaei erigendi non habuisse, qui per inducias ab hoste coesos repetisset, uti supra vidimus ubi de Induciis. Unde laudandi Niciae sumpta materia Plutarcho in co, c. 13. qui maluit profundere lauream et decus, quam duos cives relinquere inhumatos. Quale quid etiam de Atheniensibus memorat Thucydides, l. 4. c. 9. Vide Berneggerum ad Iustin. l. 6. c. 6. Conspiciuntur hodieque duo Romae in Esquilino, proque illis habentur, quae Mario erecta, memorantur Valerio Max. l. 6. c. 9. ex. 14. Moles enim ibi est latericia, in quae bina Tropaea ex marmore quae corpora trunca sunt cum spoliis. Eorum alterum thorace squamoso indurum, cum clypeis et ornamentis militaribus, ante se captivum iuvenem manibus ad tergum religatis et undique alatas victorias habens: alterum armis ornatum, clypeis non usquequaque rotundis, glaeis duabus altera aperta cum cono et cristis, altera clausa sine cristis: in eodem inest forma chlamydis, et alia quaedam vetustate minus apparentia, uti legere est apud Iac. Ouzelium, Animadversion. ad Minucii Fel. Octavium, ubi varia, de Tropaeis Vetertruncis inprimis arborum rudibus et sine arte, in hunc usum, autiquitus adhibitis, ex Suetonii Caligula, c. 45. Poetisque quamplutimis, congessit. Adde Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 1. c. 22. Alia notio vocis apud Sueton. Iulio, c. 84. Funere indictio — pro Rostris aurata aedes — collocata: intraque lectus eburneus, auro ac purpura stratus: et ad caput tropaeum, cum veste, in qua fuerat occisus, ubi konto\n] Appianus vocat, stipitem videl. in formam tropaei, cui vestis illa imposita: ferculum funebre, interpretatur Casaubonus, ad Caligulam eiusdem, c. 15. Vide supra in hac voce.
TRUTTAE
nusquam memorantur veteribus Latinis: sed meminit Ambrosius, Hexaem. l. 5. c. 3. nisi quod ibi Tructas perscriptum, Item Plinius Valerianus, is cuius sepulchrum Comi conspicitur, de Remediis l. 5. c. 43. et Isidorus Hispalensis, Orig. l. 12. c. 6. cuius sunt verba, Varii a coloris varietate, quos vulgus Truttas vocat. Ita quoque exaratum est in uno a MS, Vossianis: in altero est Tructas. Nempe haec scriptura ex eo et, quia confuderint vulgo cum Trocta, quo nomine, u)po\ tou= trw/gein], a vorando, Graecis amia dicta est, piscis marinus; eaque similitudine deceptus quoque Paulus Iovius cum Trutta fluviali pisce Troctam confundit, de Piscibus Rom c. 35. qua in re praeivit illi Raphael Volaterranus, Philol. l. 25. Est vero Trutta Germanicae origins: etsi derivent ex eo, quia se trudant in flumen adversum: Vere interea dicunt ferri, qua maximus ac rapidissimus est aquae impetus. Itaque Praeceptor Vossii, Philosophiae apud Batavos Professor, Antonius Trutius, cui a Truta id nomen erat, pictusa piscis pro symbolo usus, adscripsit: —— Ne contra fluminis ictum. Nempe exemplo Vibii Crispi, apud Iuvenal. Sat. 4. v. 89. —— Qui numquam direxit brachia contra Torrentem. Interim, quia natatione huiusmodi, eaque veloci, fatigant atque exercent corpus, eo et grati sunt saporis et salubris. Rationem coquendi docet P. Iovius, lib. locoque cit. Vide Gerh. Io. Vossium, de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 30. Celebrem truttarum piscationem Genevae vigere, nemini ignotum etc.
TRYPHAENA
nomen mulieris. Rom c. 16. v. 12.
TRYPHON
tyrannus Syriae, Antiocho VI. tutelae suae commisso, regnum occupavit. Ab Antiocho VII. Sidete triennio post pulsus pauloque post occisus. 1. Maccab c. 15. v. 10. 37. Ioseph. l. 13. Hist. c. 16. Iustin. l. 36. c. 1. Appian. de Bell. Syr. extr. Vide Antiochus VI. et Ionathas.
TUBA
Tyrrhenorum inventum, Plin. l. 7. c. 56. a tubo, seu canali, quem refert, dicta, priscis Graecis ignota fuit. Unde illos, Tubarum loco, conchis uti consuevisse, legimus, apud Hesychium, *ko/xlois2 toi=s2 sqalatti/ois2 e)xrw=nto, pro\ th=s tw= s1alpi/ggwn e(ure/s1ews2]. Ita enim emendavit Meursius, cum antea male legeretur, *ko/xlos, toi=s2 q]. Idem Theocritus docet *diook]. *h)=r) a)/mukos, kai\ ko/xlon e(lw\n muka/s3ato koi=lon,] *oi( de\ sqow=s2 s1una/gerqen u(po\ okiera=s2 platani/stou] *ko/xlw| fus3aqe/ntos]. Sic Virg. l. 6. Aen. v. 171. Sed tum sorte cava cum personat aequora concha. E' quibus lux Tertulliano de Pallio, ubi ait, Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare, etiam ardua fluitasse. Pertiner huc Theognidis quoque aenigma, priscum in militi illum conchae usum exprimens, *h)/dh ga/r me ke/klhke sqala/ssios oi)/kade nekro\s2,] *teqnhkw\s2, cw/w| fqeggo/menos sto/mati]. Vide Io. Meursium, Notis in Lycophron. Apud Athenienses postea purfo/roi a)nti\ s1alpigktw=n], Faciferi loc ô Tubicinum, committendi proelii signum dedere. Statius. l. 4. Theb. v. 5. Prima manu rutilam, de vertice Larissaeo, Obtrudit Bellona facem. Donec tandem Tubae prodierunt: quarum iam Aeschylus meminit in Pers. *sa/lpigc d) a)u+th=| pa/nt) enei=n) e)pe/flegen], allusione ad priscum facum usum facta. Tyrrhenis vero Tubarum inventum attribuit Scholiastes Euripidis in Phoenisis: et quidem aeneam Tubam a Piseo Tyrrheno primum excogitatam fuisse, tradit Plinius, Histor Natur. l. 7. c. 56. Ab his in Graeciam primum eas detulit Archidas quidam, Heraclidis auxilio profectus, teste eodem Scholiaste: prw=tos de\ *a)rxi/das2 s1ummaxw=n toi=s2 *h(raklei/dais2 h)/gage thn\ *turs1hnikhn\ s1a/lpigga ei)s2 *e(/llhnas2], ubi *turs1hnikhn\] illam ab in ventoribus appellat: quemaadmodum ipse Poeta, tum in Phoenissis, tum in Heraclidis, eodem epitheto eam insignit, e)pei\ d) e)s1h/manan o)/rqion *turs1hnikh=| s1a/lpiggi, kai\ s1unh=yan a)llh/lois2 ma/xhn; *or)/qios] enim modus, excitando militum vigori idoneus. Forma veteris Tubae eadem, qualis apud Europaeeos hodie; aere nempe directo ducta, canali ad exitum latiore: quae erat militaris (Nam et alia sacrorum fuit, dispari usu et fortasse forma.) Hinc a cornu, quod inflexum, Tuba distincta: Ovid. l. 1. Met. v. 98. Non Tuba directi, non aeris cornua flexi. Digniores quoque ea usi olim, imo et Principes vinri illa cecinerunt: At Homerus, licet noverit, nusquam tamen eam Heroibus tribuit, quia tum nondum in usu Graecorum. Qua Romani usi, Tyrrhe nica fuit, similis tibiae Phrygiae, habensque orificium scissum aut fractum, acuta admodum. Modus incinendi classici hic fuit. Tubicen unus utrinque insonuit, et mox alii pariter responderunt; priores quidem ii, qui rotundo loco constituti tubis certum aliquid modulabantur, quo, ut consisterent et proelio se pararent, admonebantur milites. Tum dein omnes reliqui, qui animos irasque militum acuebant, incendebant ad pugnam. Itaque triples Tubae fuit sonus: Primus unius et singularis, qui Primipili fortasse, haud longe ab Imperatore eiusque nutu incinuit: Secundus aliquot eorum, qui in loco quodam orbiculato et fortassis editiore stabant, ad signa et aquilas: Tertius omnium aliorum per cohortes, per turmas, qui pariter iam classicum concinebant. Duo enim priores soni non nisi expediendo militi ciebantur, paulatimque eius animo et irae movendae. Quantum autem Tubae sonus, ad spiritus sanguinem que evocandum, vim habeat, nemini ignotum: Unde Romani non in Equitibus solum, sed etiam in Peditibus Tubas adhibuere: Tympana et cuiusmodi nos vasa pulsamus, aversati, imo convicio vulgari notantes, Tympantriba. Interim, summos bellatores Lacedaemonios, non cornuum Tubarumque signis, sed tibiarum modulis, in proeliis usos esse, refert apud Aul. Gellium, l. 1. c. 11. Thucydides: cuius rei eausam vide ibidem. Cretenses vero ad citharam dimicasse, docet Heraclides in Politicis, ac Polybius, l. 4. Sollenni porro ritu, antequam in bellum abirent Tubicines, lustrabantur Tubae, ut dicetur infra, in voce Tubilustrium. Neque vero in bello solum Tubae usurpatae, sed et cum in sacris certaminibus denuntiandi ac declarandi Victores erant; posteriori videl. aevo: Antiquitus enim, cum Tubas nondum haberent, sola Praeconum voce id factum. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 5. Imo Philostratus in Polemone, *h( de\ i)de/a to=u *pole/mwnos lo/gwn sqermh\ kai\ enagw/nios, kai\ toro\n h)/xous1a, w(/per h( *o)lumpikh\ s1a/lpic], At species Polemonis orationum fervens erat et pugnax, et vehementer sonans, quemadmodum Olympica tuba. Ad cuius proin cantum, Athletae, qui in curribus, ubi sorre eis assignata loca erant, steterant hactenus, postea prosiliebant. Hinc apud Virgilium in Ludis descriptis Aen. l. 5. v. 113. tuba Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Etiam in Funeribus adhibitas, Servius docet ad l. 5. Aen. v. 138. ubi ait: moris fuisse, ut maioris aetatis funera ad Tubam proferrentur: minoris vero ad tibias. Nempe canebant ea Siticines, quod Tubae genus a coeterorum Tubicinum diversum fuisse, recte observavit Hieron. Magius, Miscell. l. 1. c. 13. ubi docet, Siticinum tubas coeteris fuisse latiores ac longiores, quales in antiquis sepulchris videre est exsculptas, ipsosque Siticines gravem, utpote luctui idoneum, incinere sonitum consuevisse. Vide de his praeter Magium praefatum, Io. Meursium, de Funer. c. 18. et supra in voce Siticines. Illustrium praesertim ac nobilium virorum, uti docet Casaubon. ad Sueton. Iulio, c. 84. In pompis insuper, olim hodieque. Et quidem de Triumpho visum supra. Sed et pace inter Alexandrum III. et Firdericum Barbarossam ope Venetorum composita, inter coetera Veneti Ducis insignia, quibus eius maiestatem instruxit Pontifex, Tubae aegenteae ea fini quoque illi donatae, memorantur Sabellico, l. 5. Ennead. 9. Imo et in India tubae usum mendicis esse, militari hoc clangore saris ferociter stipem poscentibus, docet P. de Valle, Itiner. Part. 4. etc. De Hebraeorum Tubis dicemus infra aliquid, ubi de Tubarum Festo. Sonus Tubae clangor proprie, unde quod murmur eum Papinius dicit, l. 6. Thebaid. v. 404. carpitur a Batthio. Melos vero appellat Higinius, c. 274. ubi de tubarum inventione: Tyrrhenus, inquit, Herculis filius, ubam primus invenit, hac ratione, quod, cum carne humana comites eius vescerentur, ob crudelitatem incolae — diffugerunt. Tunc ille, ubi qui ex corum numero decosserant, concha pertusa buccinavit et pagum convocavit, testatique sunt, se mortuum sepulturae dare, nec consumere. Unde tuba Tyrrhenum melos dicitur. Ubi tamen Melei legendum, quem Tyrrhenorum itidem Imperatorem tubam invenisse primum Lutatius ait, conici Casp. Barthius, Animadv. Papin. ad d. l. Clangorem autem de tuba Virgilius usurpat, l. 8. Aen. v. 526. Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor etc. Vide supra. Affinis Tubae lituus, nisi quod illa inchoando proelio, et classico, (unde tubae sonitus auditi, bellorum omina, Plir. l. 2. c. 57.) hic receptui canendo aptior: confundit tamen utrumque idem Statius, l. 11. Theb. v. 50. Buccina item, (quae quod tortuosa esset, ac in semetipsam aereo circulo flecteretur, stroggu/lh s1a/lpigc] Graecis dicta est) et omne sonorum cornu, quae Tubae nomine nonnumquam Veteribus venire, docer Barthius praefatus ubi supra; Vide eum ad eundem Poetam, alibique passim, uti de Tubis plura, apud Scholiasten Sophocilis, initio Aiacis. Tubarum 6. apud Antiquos genera, ex Eustathio. 1. Quam Minerva invenit; quae ab Argivis hoc cognomento culta, *sa/lpigc *a)qhna=]. 2. Apud Aegyptios, quam Osiris reperit, quaeque xnou/nh] ipsis dicebatur, et in sacrificiis adhibebatur. 3. Gallica, conflatilis, non nimis magna; os habebat deformatum in bestias et canalem plumbeum, in quem inspirabant Tibicines atque acuti erat soni: Gallis dicta Carnyx. 4. Paphlagonica, cuius os effigie bovis, gravi mugitu, sursum inflanda. 5. Medica, e calamo tubam habens, gravi sono. 6. Tyrrhenica, Phrygiae tibiae similis, orificio scisso, acuta valde: quam ad Romanos a Tyrrhenis delatam dixere, Vide quoque de Tuba longa. supra in Siticines et de Helegeo, primo Tubae in ventore, Palaephatum et Pausaniam, l. 2.
TUBAL_seu_THUBAL
Iapheti filius, Noahi nepos quinto loco inter fratres recensitus Genes c. 10. v. 2. primus omnium in Hispaniam venisse creditur, de quo tamen aliter Hieronymus in Ezech c. 38. ubi Tubal interpretatur Italos. Sed utramque sententiam iungit Idem in Esai c. 66. Tubal, inquit, sive Tobel aut Italia interpretatur aut Iberia: ut et Isidorus, Origin. l. 9. c. 11. Occasione, ut videtur; ex Iosepho deprompta, qui Antiqq. l. 1. c. 7. a. Tobele Tobelos, qui nostris temporibus Iberes appellantur, conditos foribit. Ulterius procedit Annius Viterbiensis, mirificus impostor, qui Tubalis silium Iberum statuit; eumque et Ibero flumini et Iberiae terrae de se imposuisse nomen dicit. Verum si Iberorum Pater Tubal fuit, num Hispani propterea intelligendi? Cum Iosephus a fratribus eius, Gomero Galatas; Magogo Scythas; Madai Medos: Iavane Ionas; Mesecho Cappadoces; Thirazo Thraces deducat: quis credat, Tubalem, tam longe a consanguineis, in ultimum recessisse Occidentem? Et Thubalidas, inter Syriae Asiaeque populos referri videmus Ezech c. 38. v. 2. ubi Gog vocatur caput sive Princeps Magogaeorum et Thubalidarum: ac similiter c. 39. v. 1. ubi dicitur Deus eos producturus e terra Aquilonari. Alibi etiam Mesech et Tubal, coniunguntur, ut gentes conterminae. Vide Ezech c. 27. v. 13. et c. 32. v. 26. Satis autem constat, Mesech. Septentrioalem esse Asiae Populum: Unde et Tubal fuerit inter illas nationes, non vero in Occidente ultimo quaerendus, Intellexisse itaque Iosephus potius censendus est Iberes Asiaticos, qui colonia in Hispaniam ducta nomen suum ei dedisse videntur. Namque et Plinius e Strabone l. 3. c. 1. Iberes sive Iberos primo loco collocat, inter nationes, quae ante Romanos in Hispania sedes fixerint. Cui quamvis refragentur, Megasthenes, apud Eusebium, Praepar. Euang. l. 9. c. 41. Strabo, l. 1. Dionysius Perieg. Socrates, Histor. Eccl. l. 1. c. 10. Iberos Occidentales in loca ultra Pontum et Colchidem commigrasse, asserentes: Appianus vero in Ibericis, neutros alterum a)poi/kous2] esse dicat: multo tamen versimilius est Hispanos Iberum in Aisa colonos esse, cum ab Oriente genus humanum propagatum sit; quam ut credatur, Hispanos in loca Asiae Septentrionalia commigrasse. Interim non absurda Appiani coniectura, inprimis cum, ut is ait, e)/qous2 ou)de\n h)=nto(/moion kai\ glw=ssa], Nec moribus ulla ex parte, nec lingua convenirent, Vide voss. de Idol. l. 1. c. 33.
TUBALCAIN
fil. Lamech ex Sella uxore. Gen c. 4. v. 22. de quo vide Ioseph. l. 1. Iud. Ant.
TUBARUM_Festum
unum fuit ex Festis Hebraeorum anniversariis. Apud hos enim Tubarum usus antiquus admodum, tum in contione, et bello, tum in sacris. De contione et bello, sie Moses, Numer. c. 10. v. 2. et seqq. Fac tibi (verba Iehovae ad Mosen) duas tubas argenteas, opere continente facito illas; ut sint tibi ad convocandum coetum et ad imperandum profectionem casirorum. Quum clangent (Sacerdores) illis, tunc congregabunt se ad te universus catus, ad portam Tentorii conventus: Quum autem clangetis fracto sono; tunc proficiscentur castra etc. De Sacris ita v. 10. In die quoque laetitiae vestrae, et in solemitatibus vestris, et in principiis mensium vestrorum, similiier clangetis Tubis illis ad holocausta vestra et ad sacrificia Eucharistica vestra: eruntque vobis in monumentum coram Deo vestro. Inprimis autem celebre erat Tubarum Festum, quod agebatur ipsis novi Anni Kalendis, seu initio mensis Tisri, quo tempore Iudaei mundum creatum statuunt. Licet enim mensis iste Anni sacri esset septimus, civilis tamen primus erat. Institutio habetur Levit c. 23. v. 24. Mense septimo, primo die eius mensis, esto vobis cessatio, monmentum clangoris, convocatio sancta. Vide quoque Numer. c. 29. v. 1. Quae proin Neomenia, utpote reliquis, quam vis et hae sacrae essent, celebrior, tum sacro khru/gmati] ac quierte, tum frequentioribus sacrificiis, tum denique Tubarum clangore, a mane ad vesperam, celebrari solebat. Causae illius erant, Mundi hoc anni tempore, uti fere credebant, conditi memoriam renovare; ac novum Annum, a quo Sabbaticos Iubilaeosque annos ordiebantur, quoque in omnibus contractibus actisque urebantur, rite auspicari; Annumque gratiae, qui in fine dierum exstiturus erat, isto Tubae sono ac clangore promulgare; Annum videl. illum acceptationis Iehovae, Esai c. 61. v. 2. quem Christus olim praedicaturus ac longe lateque annuntiaturus erat: Clangite in Novilunio buccina, in Interlunio diei festi nostri, Psalmo 81. v. 4. Basilius adit, in Psalm. 80. hoc festo Israelitis in memoriam fuisse revocatam diem illam, qua, inter alia, sonitu Tubae vehementi valde, in monte Sinai ipsis Lex data erat; Exodi c. 19. v. 16. Et forte Resurrectionis ipsis hoc Festo quoque memoria iniecta, de qua sic Christus Marth. c. 24. v. 31. Mittet vero Angelos suos cum Tubae voce magna, et cogent electos eius a quatuor ventis, a caelorum extremo, ad worum extremum, etc. Vide Th. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 3. c. 7.
TUBERO_L
Aelius, Romanus, notissimus ex Ciceronis oratione pro Qu. Ligario. Variis in Republ. muneribus functus est, ingeino et eruditione clarus, Scripsit Historiam, saepe priscis laudatam. Idem, l. 1. ep. 1. ad Quint. Fratr. c. 3. in Bruto, c. 31. et c. Dion. Halicarn. Antiq Rom l. 1. Val. Max. l. 7. c. 5. ex. 1. Senec. ep. 95. et 98. Oros. l. 6. Hist. c. 15. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 12. Vide et Post humius.
TUCIA
Vestalis virgo, incestus accusata, aquae in cribro perlatae prodigio se purgavit, Plin. l. 28. c. 2, Exstat Tuciae Vestalis incestae precatio (Licerus legit incestus deprecatio) qua usa aquam in cribro tulit, anno Urb Cond. 509. Et ante eum Val. Max. l. 8. c. 1. ex. 5. De Tucia Vergine Vestali; Eodem eius incesti criminis reae castitas, infamiae nube obscurata, emersit auxilio: quae conscia certae sinceritaltis suae sepm salutis ancipiti argumento petere ausa est. Arrepto enim cribro, Vesta, inquit, si sacris tuis castas semper admovi manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam, et in aedem tuam perferam. Audacter et temere factis votis Sacerdotis rerum ipsa natura cessn. Cuius rei prolixiorem historiam videsis apud Dionys. Halicarvass. Antiqq. Rom l. 2. Nec fidem ei derogat D. Augustin. in Civ. Dei l. 10. c. 16. Quod Virgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio vertebatur, aquam impleto cribro de Tiberi hauriens, minime profluentem, abstultt controversiam De quo facto iudicium subiungens pergit: Haec ego atque alia eiusmodi, nequaquam illis, quae in Populo Dei facta legimus, virtute atque magnitudine conferend iudico: quanto minus ea, quae illorum quoque Populorum, qui tales Deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda, Magica scil. vel Theurgica. Hunus itaque Tuciae memoriam ad nostra usque tempora, conservatam vult clarissimus quidam Vir. in lucerna, quae in Gazophylacio Galvaniano ostenditur, imagine pedalis ferme longitudinis, aerea pervetuasta, qua Virgo Vestalis maturioris aevi faberrime repraesentatur, insignis: Sed pluribus hanc sententiam rationibus refellit Fortunius Licetus, de Lucernis Antiquorum, l. 6. c. 83.
TUGURIUM
A tego, quasi tegurium, domuncula est vilis rudisque, tegendi solum gratia facta. praeter quam antiquissimi homines aliam non habuere. Et quidem Pelasgum primum Arcadiae Regem rudes homines docuisse Tuguria, ad frigoris, imbrium et aestus incommoda arcenda, aedificare, refert Pausan. Arcadicis. Postquam dein commodius lautisuque habitari, et urbes villaeque, ac in utrisque domicilia exstrui coepta, mansit Tugurii nomen illi rusticanae casae speciei, quae non parietibus et tegulis lateritiis, ordine dispositis, constans, ad usum urbanum habitandi, et custodiendi a furibus et raptoribus accederet, sed solum ab iniuriis aeris pluviis, aestu, gelu, defenderet, tegeretque, vimineis aut ligneis cratibus inaedificata, intextis stramentis aut arundinibus, tegulis insuper culmisque temere congestis operta. Cuiusmodi Opilionum sunt casae, et quae in fundo pascuo, aut ubi ius aquandi habemus, pecoris recipiendi habentur causa, si aut nimius aestus molestus sit, aut hiems vehementer premat, l. 6. in fin. ff. de serv. rust. praed. Quo sensu meliboeus apud Virgilium, Ecl. 1. v. 69. praedicat —— tuguri congestum cespite culmen. Case item piscatoriae, eiusque generis aliae, quas in littore ponere licet, l. 6. de rer. div. Tugurii in vinea. et tegilli in cucumerario, meminit Esai c. 1. v. 8. etc. *oi)/khma] vocari huiusmodi custodiam rusticanam, in L. Solonis, *ea)/n tis2 ai(mas1i/an par) a)llotri/w| kwri/w| o)ru/gh|, to\n o(/ron mh\ parabai/nein e)a\n de\ teixi/on, po/da u)polipei=n. e)a\n de\ oi)/khma, du/o po/das2]. Si quis sepem ad alienum praedium fodiens ducat, limitem ne excedito: si murum, pedis unius, si tugurium, duroum pedum intervallum relinquito; censet Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. Vide quoque supra Conyza.
TULLIANUM
carcer Romae, ubi nunc aedes D. Petri in carcere; a Tullo Rege sic dictus. Ad radices montis Capitohlini. Baudr ando proprie pars carceris fuit, a Servio Tullio Rege addita, de qua Sallustius; cum altera pars Robur vocaretur, locus in quem malefici praecipitabantur, quod arcis robusteis antea includi moris erat. Vide Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 9. c. 31.
TUNICA
undecumque dicta sit, (malumus enim id kignorare, quam cum Grammaticis ineptire) Graecis xitw/n] dicitur. vestimentum videlicet interius, cui toga aut pallium aut alia superiot vestis iniceretur: idque tam vitile, quam muliebre. Proprie tamen Tunica vitorum fuit, sicut stola feminarum. Sic Cato Uticensis apud Plutarch. dicitur ad Rostra saepe venisse a)xi/twn], id est, sine tunica: et Tigranes, apud Dionem, accessisse ad Pompeium legitur, to\n xitw=na endus1a/menos], tunica exuta. Illius usus apud antiquissimos Romanos nullus erat, utpote sola toga amictos: Postea substrictas et breves tunicas, citra humerum desinentes habuerunt, stastim ab excessu Romuli. Hinc Plin. l. l34. c. 5. extr. Primas, inquit, statuas putarem has, et Attii Navii positas, aetate Tarquinii Prisci, nisi Regum antecedentium essent in Capitolio: Ex his Romuli est sine tunica, sicut Camilli in Rostris. Sequentibus temporibus, ut notat Manutius, duae pluresve tunicae in usus venerunt: Varro apud Nonium, Postquaem duas tunicas habere coeperunt Romani, instituerunt vocare subuculam et intusium. Idque praesertim apud ditiores. Qui mos cum apud Iudaeos quoque vigeret, Christus severius vitae institutum formans, vetuit discipulos duas gestare runicas, Matth c. 10. v. 10. Has deposuere in petitione honorum Romani, Plutarch. in Coriolano: Sive quo magis ea specie humiliores eslent, ad supplicandum: Sive, ut, qui cicattices haberent subicerent oculis fortitudinis sigua: Cynici quoque a)xi/twnes2] fuere, hinc pallium duplicare soliti. Non nisi sero autem lini usus in tunica interiore, quo tempore lineae tunicae promiscue usurpatae sunt, cum prius ex lana eslent: nec minima pars luxus addita iis purpura, atque auro. Auteas enim fascias limbosque ac segmenta, quas paragaudas dixere, lineis interulis adiecta esle, docet Casaubonus: sive ea vox Parthorum, sive Syrorum fuit, vide quoque Vopisc. in Aureliano, c. 46. et Salmas. ad Hist. August. Scriptores. Conviviorum ministri in tunica, et ferme linea, officio fungebantur, ut expeditiores eslent: quibus auratis paragaudis uti concessum, cum alias id privatis interdictum esset, Lam prid. in Alexandro, c. 41. Hinc etiam Christus Dominus, pedes Apostolorum ante convivium loturus, posuit pallium, Ioh. c. 13. v. 4. quia, ut Nonnus interpretatur, servile opus facturus erat. Servorum enim erat, sine pallio, aut alia veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiamk linteo succinctos ministrare, vide Sueron. de Caligula. Et quidem Im peratorii servi albati erant, privatorum vero in tunicis pullis minstrabant: nisi ubique albas tunicas, ob conviviorum laetitiam, regiorum vero ministrorum albatas, i. e. creta candefactas, et auro distinctas fuisle dicas. In sacris olim Aegyptiis praecipuus quoque lineae vestis usus erat: Hinc Linigera turba, et Liniger grex, apud Poetas: et lineus amictus Isiacorum apud Sueton. Domit. c. 1. Hodieque in Latinorum sacris, eidem vesti suus honos est. Praeter amictum enim lineum superiorem, quo in sacra Psalmodia sacerdotes atque ipsis sacris ministri utuntur, prima vestium sacrificalium linea tunica talaris inducitur, quam vulgo Camisiam appellant: Fuit illa stricta et corpori adhaetens, docente Hieronymo ad Fabiolam. Mensura superioris tunicae, quae exterior et superaria quoque dicebatur, erat ut paulo infra genua caderet, Quintil. l. 11. c. 1. Proin, qui in longis ac demissis tunicis incedere solebans, quod id feminatum proprium eslet, ii tamquam molles, male audiebant. Horat. l. 1. Sat. 2. v. 25. Malthinus tunicis demissis ambulat: est qui Inguen ad obscenum subductus usque facetus. Cingebant autem Romani omnes tunicam, praeter laticlavios, et prout libebat, contrahebant aut demittebant. Hinc apud Petronium, Statores altitus cincti. Imo magno probro fuit, discmctum incessisle, Dio, l. 63. Sic autem cum tunica cincta esset, in sinum pecuniam reconditam docet Plutarch. in Coriolano. Porro, sicut longae tunicae ac talares, ita et manuleatae infames olim in viris fuere, Gellius, o. 7. c. 12. Colobiis proin, sic tunicae sine manicis dictae, uti mos. Non quod totis brachiis renudatis incederent, sed quod manicae ad cubitum tantum pertinerent, et non cum brachiis magnam quoque manus partem cooperirent. Utque hoc Colobium sive communis tunica, etiam penes Christianos fuit, et quidem in sacris, ut et reliquae vestes communes, gestata usque ad Silvestri Pontificis tempora, cuius instituto in locum Colobiorum Dalmaticae successerunt, i. e. tunicae manuleatae. Plura in hanc rem, et de Tunica palmata trium phantium, russa militum, Galbina, Laticlavia, Asema, Christi inconsutili, Muliebri, seu Stola, de tunicae ornamentis, aliisque vide Octav. Ferrar. de re Vestiaria, l. 3. toto. De Tunicis vero Angusticlaviis, Canusinis, Cirratis, Comicis, Fimbriatis, Gausapinis, Manicatis, Manuleatis, margaritidibus, Militaribus, Monachicis, Multiciis, Palliolatis, Punicis, Purpureis, quibus clavi candidi intertexti, Quadrangulis, Rectis, Scorteis, Singularibus, Strictis, Synthesinis, Tragicis, Virilibus, aliis, apud Casaubon. ad Sueton. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, Historiam Aug. et Solinum, Alios; et hic passim. De Funebribus ex lino asbestino supra diximus. Car. du Fresne Tunicae cum tintinnabulis, inter Episcopales vestes, meminit ex ver. Codice Ratoldi Abbatis Corbei. ut et Tunicae Monachorum caputiatae, ex Lanfranco: atque Tunicae nomine, vestem quoque Clericorum propriam, apud Honorium Augustodun. et apud Francicos Scriptores sagum militare, armaturae fere vel thoraci superindui solitum, Gall. cotte d'armes, indigitari, adicit. Uxores autem viris, et Matres filiis tunicas olim ut et alias vestes confecisle, Alexandrumque Macedonem et Augustum non nisi domesticis huiusmodi usos, quas veteri more in attio domus, cum clientibus Romani texebant, Graeci vero in oeco et proceco, habes apud Alexandr. ab Alexandro, Genial. Dierum, l. 4. c. 8. Nec vero indutui solum Tunica, sed et in bello usui fuit, ut in quo tunicam puniceam hasta sublatam, signum pugnae ab Antigono datum, in Philopoemene memorat Plutarchus: quemadmodum eodem fine sagum purpureum supra Praetorium, apud Romanos expandebatur, teste eodem in Fabio et Pompeio etc. Vide quoque hic passim, uti de usu tunicarum duarum Apostolis itinerantibus contra communem morem, prohibito, Suicerum voce *xitw\n]. Hinc tanicatus Popellus, apud Poetam, quia plebs in tunica. etc.
TURMA
Varroni, l. 4. de L. L. terma est, quod terdeni Equites ex tribus Tribubus, Tatiensium, Ramnium et Lucerum fiebant; Scaligero ex Graeco to/rmh], Rotunditas, uti Cohors, quia cohortes villaticae rotundae, vide Iust. Lipsium, de Militia Rom l. 2. c. 6. Hinc Turmae, pro Equestri Ordine, apud Papin. Statium, l. 4. Sylv. 1. v. 25. Moribus atque tuis gaudent Turmaeque Tribusque, Purpureique patres ——— Ubi notos tres Ordines Romani Status indigitat. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad loc. Inde Turmarn, in l. 3. Cod. Theodos. de Privil. eorum qui in sacro palat. mil. inter viliora officia, qui turmas a provincialibus exigebant. Sed et Turma, regio est, apud medii aevi Scriptores, unde Turmarcha, turmae seu regionis praefectus, apud Ioannem VIII. Ep. 240 Graece quoque *tourma/rxhs2], apud Leonem, in Tacticis, c. 4. §. 8. Constantinum Porphyrog. Alios. Itaque apud Ughellum, Tom l. p. 995. Stratigotis, Iudicibus, Viceceomitibus, Curmarchis, Plateariis etc. reponit Turmarchis, Car. du Fresne, Glossar. quem vide quoque Notis ad Alexiadem p. 273.
TURRIS_Talemundi
ad auctored et dominio suo nomen accepit: In Gallia, in agro Pictave, vulgo Talmond: Castrum est ad mare Aquitanicum inter Olopam et monaster. Abbatiale S. Michaelis in Eremo S. Michel en l' Er, ad Tremolliae dominos pertinens, cum titulo Principatus. Fuere autem tituli Henrici de Tremolia A. C. 1647. Henricus Tremolliae dominus, Toarcis Dux et Par, Turris Talemunch Princeps, Spineti Marchio; Vallis, Montis Fortis, Gisnarum, Benaonis, Talieburgi et Ionvelle Comes; Redonum Vicecomes; Vitreii, Malleonis, turris Berriae ac Didonnae Baro. Est et locus in Vinemaco, Tours en Vimeu vulgo dictus, Latin. Turris vel ad Turres. Habet et suam Turrim Arvernia, unde nobilissima Familia de Turre, et veterrima Baronia censetur: suam item Delphinatus, a qua veteres Delphini Barones Turris dicebantur. Eadem in provinc. est turris Pini, la Tour du Pin. Sic in Numidia Turria Caesaris, in Tripolitana Turria Tamalleni; ad Rhodanum, Turris Draconeti. Hadr. Vales. Notit. Gall. Turrium, praeter iam supradictas, notaliliorum adhuc quaedam In Apulia, ante annos ab hinc retro 600. marmorea exstitit, turris instar, statua, cuius rempora ex aere circulus ambibat, iis incriptus literis: Kalendis Maii, exoriente Sole, aureum mihi caput erit. Quae verba Saracenus quidam, Roberti Guiscardi captivus, de thesauro ibi abscondito interpretatus est: nec falsus fuit vates. Kalendis enim Maii A. C. 1038. Princeps ibi magnam auri copiam, et ipse inde libertatem adeptus est. Cochlis columna, in qua caelatae in circuitu fuerunt res a Caesare Traiano bello Dacico aliisque expeditionibus gestae, Romae. Lapidibus structa est 24. tantae vastitatis, ut opus non ab hominibus videatur, sed a gigantibus perfectum. Singuli lapides gradus octo continebant, per quos ascensum est: lumen praebentibus fenestellis 44. Opus, quo nihil terrarum admirabilius, nihil magnisicentius unquam visum est, pedum 128. Sed detentus bello Parthico Imperator columnam sibi erectam non vidit, in reditu Seleuciae mortuus. Colossi, turrium aemuli hic memorandi essent: quorum unus in Bibliotheca templi Augusti, pedum 50. a pollice, dubium an aere an pulchritudine admirabilior? alius a Zenodoro, Mercurio in civitate Galliae Arvernis factus, pedum 400. Vespasianus Romae 107 pedum coloslum erexisse dicitur: et Plinius in Labyrintho Aegyprio Serapidis ex Smaragdo novem cubitorum colossi meminit, l. 37. c. 5. De colosso Rhodio, in voce Rhodi. Cyzici, iuxta portam, quae Thracia vocatur, ad voluptatem eruditam, turres 7. ita exaedificatae sunt, ut voces acceptae nummerosiore repercuslu multiplicentur, cui miraculo a Graecis nomen datum Echo, ait Plin. l. 36. c. 15. Hierosolyma suis quoque turribus superba fuit; quarum exstantiores. Absolomi manus seu munimentum. Ananeel turris. Angularis, a Rege Ozia in 150. cubitos erecta. David turris, a Rege Davide, in praeruptae rupis collo exstructa. Excelsa, super portam vallis, ab Ozia Rege reparata. Furnorum turris versus Boream sita, Phari vicem iter facientibus praebebat. Hippicus, 85. cubitos alta, ab Herode seniore in muro secundo, super eminentem collem, in memoriam Hippici amici, condita. Magna, iuxta murum templi. Mariamme, 55. cubitis alta, ab Herode, in memoriam uxoris structa. Meah turris, 100. cubitorum non longe a templo. Petra Columbarum, ad Meridiem montis Oliveti. Phaselus, 90. cubitos alta, in edito muri antiqui loco, ab Herode, ad similitudinem Phari Alexaudrinae, in honorem phaseli fratris, aedificata: Stupendae magnitudinis et firmitatis. Psephina, 70. cubitos alta, in civitatis angulo, inter Septentrionalem et Occidenralem urbis murum, sereno caelo Arabiam et mare, atque Hebraeorum finium ultima prospexit, Eiustuinae etiamnum visuntur. Siloe, quae collapsa octodecim viros oppressit. Mentio eius sit in historia Euangelica, Luc c. 13. v. 4. Maroci turris est, quatuor columnis solidis am plissimis simul et altissimis constans, cuius celsitudini nihil in Italia par. Surgit in 7. amplissima Solaria, ubi vero ad summum ventum est, patet planitie plurima, in qua pyramis longa circa pedes 30. aslurgit, cuius verticem tres ingentes sphaerae argenteae exornant. Phari, turres sunt, ad im itationem Alexandrinae, in usum navigantium exstructae. Talem Caligula, circa Gesloriacum, in littore Gallico ad Oceanum: Claudias ad Ostiae portum: Ludovicus Imperator ad Scaldis ostium: Carolus VI. ad Slusam, et Rupellae et inter Burdigalenses ac Santones, in littore, Laternas hodieque dictas, excitarunt. Similis est apud Sinenses, in monte Paocai, ad Civencheu urbem. Apud Sinenses insignes admodum sunt turres: in vertice montis Hiaikeu turris est antiquissima, quae licet magna ex parte corruerit, adhuc tamen continer gradus 180. In provinc. Huquang, ad urbem Haynang turris est Xelenhoa, sua praestantia coeteras omnes substrucutiones facile supetans. Infra Nanking, turris est Mathematica, in edito quodam colle, in qua tria adservantur artis illius instrumenta, quibus paria aut superiora vix vidit orbis Universus: Horum primum est Sphaera caelestis, alterum Armilla Aequatoria, tertium Sphaera Armillaris, etc. Vide de his plura apud Ad. Preyelium, in Sina et Europa, c. 17.
TURTUR
Hebr. thor], Graece *trugw/n] utraque voce w)nomatopepoihme/nh|], facta nimir. ad imitationem cantus eius, qui Graece trus1mo\s2] dicitur, a tru/zein], quod est, turturis more gemere, apud Pollucem, l. 5. c. 14. item garrire, unde de garrulis mulierculis, habetur in Syracusiis Theocriti, *trugo/nes2 ekknais1eu=nti platua/s1dois1ai a(/panta]. Ut turtures obtundunt, ad omnia os diducentes, Avis est, veris nuntia, Cantici c. 2. v. 11. et 12. et migratoria, Ierem c. 8. v. 7. Vide quoeve Aristotelem, Histor. l. 8. c. 3. et 12. et 16. Varronem, de Re R. l. 3. c. 5. Ciceronem, de Finibus, l. 2. etc. Sunt tamen, qui non tam abire putant, quam occultari hieme ac latere, uti Plinius ait, l. 10. c. 24. ipseque Philosophus en e)uhli/ois2 xwri/ois2] nonnullos remanere non diffitetur. Casta insuper, non enim nisi unum coniugem admittere, ex Aristotele, Aeliano et Clemente constat; unde natum, quod magno consensu scripsere posteriores, mortuo coniuge turturem vidnam permanere. Simplex item, utpote columbae species, et in hoc genere omnium minima, Philosophus ubi supra, l. 5. c. 13. etc. Usum quod attinet, in sacrificiis V. T. is freuqens fuit. Vide supra ubide Columbis, et Cl. Suicerum, voce *peristera\], n. 2. Caro illius boni tempetamenti, praeserrim in montanis degentis: imo, quia gignit sucum tenuein ac siceum et spiritibus generandis periodoneum, eo cibum sapientiae vocate solitus est Noc. Masla Medicus Venetus. Clunibus inprimis placuisse delicatis, indiat hoc Martialis, l. 3. Epigr. 60. v. 7. Aureus immodicis turtur te clunibus implet. Nisi per synecdochen magnum si mpliciter dicere voluit. Nam hi praecipue laudati. Iuvenalis, Sat. 6. v. 39. ——— Cariturus rurture magno, Mullorumque iubis. — Coeterum Sponsis apud Romanos a cornice et turture optim um augurium, si videl par integrum occurrisset, uti supra diximus: Idem Boiis bello contra Hungaros victoriae omen praebuit, apud Aventinum, l. 5. etiam Aeaeae Insul. incolis militare olim signum, Alex. ab Alexandro, Genalium Dier. l. 4. c. 2. Aetatem quod spectat, summum annorum fieri 16. plurimum non nisi octo, docet Vossius: hostis ei pyralis, eadem tenere loca, eodemque cibo vesci sueta etc. Vide plura hanc in rem, apud Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 3. c. 79. et 84. Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 9. toto, Alios. Idem nomen pisci est, quem pastinacam appellavere Veteres, de quo vide eundem Voss. l. 4. c. 51. et hunc intellie, cum in Aeaea cultum paulo ante diximus.
TUTELA
apud Romanos; ius erat ac potestas in capite libero, adtuendum eum, qui per aetatem seipse defendere non poslet, iure civili data ac permisla, de qualate Iustinianus et Sigonius. Dabautur autem mulieribus et puillis Tutores non habentibus, a Praetore et maiore parre Tribunorum Pleb. ex Lege Arilia, lata paulo ante Sp. Posthumi Albini et Q. Mareii Philippi Consulatum, qui incidit in annum Urb. Cond. 565. unde Tutores Atiliani dicti: quam postea abrogatam a Claudio Imperatore innuit Sueronius, c. 23. dicens sanxisse eum, ut Consules pupillis utriusque sexus Tutores darent; quod vicissim ab Antonino Philosopho sublarum referr Capitolinus, c. 10. ab eoque Praetorem Tutelarem constitutum. Coererum, cum Atilia Lex tautum Romae locum haberet, lata est postea Iulia Titia, ut etiam Provinciarum Praesides mulieribus pupillisve, Tutores non habentibus, datent, Ulpian. Cap. Inst. 11. Laetoria exin futiosis et prodigis Curatores dati sunt, quique eos cirumscripsislent, iudicio publico tenebantur. Cicer. Offic. l. 3. c. 15. Tandem a Claudio Imperatore sancitum est, ut ne agnati mulierum Tutelum legitimam recipere cogerentur, Ulpian. tit. 2. Instit. Vide Ioh. Risin. Antiqq. Rom l. 8. c. 17. Apud Athenlenses maximam quoque habuit So lon orphanorum pupillorumque curam: adeoque, cum nota sint illa apud Satyricum vota, — Pupillumve utinam, quem proximus haeres Impello, expungam; Pupillorum vitae consulere voluit hac Lege: *mh\ e)pitropeu/ein, ei)s2 o(\n h( ou)s1i/a e)/rxetai, tw= o)rfanw=n teleuths3a/ntwn]; qua nolebat aut consanguineos aur agriatos Tutores agere, quia mortuis pupillis ame 20. aetat. annum hereditatem adibant et sibi vindicabant kata ge/nos]. Non tamen exclusit omnes omnino Genciles: tis enim, qui remota cum pupillis cognatione coniungebantur, ut nulla spes esset, heredes kata ge/nos] fore, e)pitropeu/ein] non erat interdictum. Erant autem Tutores hi vel Testamento, vel ab Archonte dati; cuius curae orphani committebantur, ex Lege Solonis: *o( *a)/rxwn e)pimelei/sqw tw= o)rfanw=n kai\ tw= e)piklh/rwn kai\ tw= oi/kwn tw= e)chrhmouuni/wn kai\ tw= gunaikw=n, o(/s1ai uno/ous1in en toi=s2 oi)/kois2 tw= a)ndrw=n tw= teqnhko/twn fa/okous3ai kuei=n, tou/twn e)pimelei/sqw, kai\ mh\ e)a/tw u(bri/zein h)\ poiei=n ti para/nomon ku/rios d) e)pibalei=n kata to\ te/los. *e)a\n de\ me/izonos zhmi/as2 dokei= a)/cios ei)=nai pros1kales3a/menos pro/pempta kai\ ti/mhma e)pigraya/menos o(/, ti a)\n dokh=| au)tw=| ei)s1agage/tw ei)s2 thn\ h(liai/an. *e)a\n d) a(lw=| tima/tw h( h(liai/a peri\ to=u a(lo/ntos o(/, ti xrh\ au)to\n paqei=n h)\ a)poiti/s1ai], Archon orphanorum, dotalium feminarum, familiarum, quae intercidunt et praegnantium mulierum, quae post mariitorum obitum in eorum domibus permanent, curam habeto neque contumeliam aut aliquid iniustum iis fieri sinito: Multam, quantam potest Magistratus potestate, irrogare eis ius esto. Si maiore poena dignus videtur, qui adversus hanc Legem fecerit, Archon in ius vocato in quintum diem et poena pro arbitrio irrogator, Heliastis iudicium permittito. Si convictus fuerit, Heliastae de eo, quod luere in corpore vel in aere debet, iudicium reddunto: qpud Demar, contra. Macart. Inter coeteras autem Tutoris curas, fuit locatio aedium pupilli, ut lex haec iubet: *to\n *e)pi/tropon to\n oi)=kon misqou=n]. Itaque Tutores Archonti indicabant, locandas esse pupillorum aedes; eius proin auctoritate, ac e Iudicum, qui adsidebant, consilio, per praeconem locabantur: Ii vero, qui eas conducebant, aliquid pignori opponebant ob obventionem. Atque haec locatio fiebat, novo ineunte Anno, mense Hecatombaeone, tunc enim migtabant ex aedibus in alias. Unde Comicus *e)kklhs1iacou/s1ais2], *ti/ ta\ okeua/ria tauti\ bou/letai;] *po/teron metoikico/menos e)cenh/noxas2] *au)ta/]; Qui haec non fecillet, scribebatur illi di/kh misqw/s1ews2 oi)/kou], cuius l. 8. meminit Pollux, idque fieri a quolibet Atheniensi poterat: Scribebatur quoque, si tanti non locaretur, quanti locari debebat, Suid. et Auctor Etymol. Exibant vero Tutela Athenieses anno aetatis vicesimo, cum Lexiarchico essent inscripti: tunc enim sui iutris erant, et ad sua mittebantur negotia. Atque abhinc licebat postulare Tutores, qui fuerant, male administratae tutelae: Unde seitum Veterum iuris Attici Consultorum, e)ggrafe/ntes2 ei)s2 a)/ndras2 e)/laxon dikhn e)pitroph=s2]. Neque vero pupillis tantum qui fuerant, sed etram cuivis civi Arheniensi, licebar dicam scribere Tutoribus. Pollux, l. 8. idque apud Archontem, et quidem intra quinquennium a Tutela finita; quo exacto postulari amplius non poterant, ex Lege: *e)a\n pe/nte e)/th pare/lqh|, kai\ mh\ dika/s1wntai, mhke/kt) ei)=nai toi=s2 o)rfanoi=s2 di/khn peri\ tw= en th=s e)pitroph=s2 e)gklhma/twn]. Vide Platonem de LL. l. 11. et plura hanc in rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas l. 6. tit. 7. Non tamen omitrenda hic Lex Solonis, qua non licebat Tutori in uxorem ducere matrem pupillorum suorum: *to\n e)pi/tropon th=| tw= o)rfanw=n mhtri\ mh\ s1unoikei=], cuius Diog. Laertius memivit in Solone. Ita namque pupillorum bonis consulere voluit, ne qua fraus illis ob inatris nuptias fieret. Sed videtur aut antiquata fuisle haec lex, aut conceslum fuisle Tutoribus, qui Testamento dabantur, pupillorum suorum matres ducere, siquidem moriens Pater supremis Testamenti sui tabellis id cavislet: Cuius rei exemplum exhibet Demosthenes, ubi de Parentibus suis agit, Orat. 1. contra Archob. Apud Romanos Tutor factam pupillam suam, ut scribit Modestinus, nec Ipse uxorem ducere, nec filio suo in matrimonium adiungere potuit. Ratio, ne pupillae in re familiari circumscriberentur, ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compellebantur, l. 64. D. de ritu Nupt. tres tamen erant exceptiones, quas vide apud eundem Petitum, l. 6. Tit. 1. In rEgnis, quae non sunt patrimonialia, dum Rex aetate aut morbo fungi potestate sua impeditur, Tutela eorum est, quibus Lex publica, aut, ea deficiente, consensus Populi eam mandat, vide Marianam in Alfonso V. Legions R. In rEgnis patrimonialibus eorum, quos Pater aut Propinqui elegerint. Sic videmus in Epirotarum Regno, quod consensu Populi ortum fuerat, Aribae Regni pupillo, publice Tutores constitutos, et a Proceribus Macedonum Alexandri M. psothumo, apud Iustin. l. 13. In Asia vero minore bello parta, Rex Eumenes Artalo filio fratrem suum Tutorem dedit. Similiter filio Hieronymo pater Hiero in Sicilia regnaus, quos voluit, Testamento, Tutores assignavit. Vide Hugon. Grorium de Iure Pacis ac Belli, l. 1. c. 3. §. 15. uti de Tutoribus, qui tutelae praetextu pupillorum regna invaserunt, exempla complura, Notis in Curtium l. 9. c. 2. de moribus in Imperio Romano Germanico receptis, Limnaeum de Iure publico, Alios.
TUTIS
in duobus Regum Aegypti catalogis, a Cl. Pocockio Linguae arabicae Prof. Oxoniensi, ex Abulfeda, Al-Makrizio et Alfhamio transcriptis, dicitur Pharao primus, qui suit in diebus Abraham, cuius videl. mentio Gen c. 12. v. 10. Verum, cum seties instae nihil habeant commune cum iis, quae Eratosthenes, Manecho et Syncellus de Aegypti REgibus tradunt, neque nomina satis Aegyptiace sonare videautur, sagacissimus Bochartus Hebraeorum nugivendulos haec de suo confinxisse suspicatur. marshamus non tam Mencherem Regem Memphitarum, quam Amesisem inferioris Aegypti Regem communi illo Pharaonis nomine indigitari d. l. iudicat, cum verisimile sit, ex brevi inprimis Abrahami trium in Aegypto saltem mensium mora, illum Aegyptum inferiorem non ttansiisse; quem proin non male en *h(lioupo/lei], Heliopoli, collocat Eupolemus apud Eusebium, Praeparat. Euang. l. 9. c. 17. Vide praefatum Marshamum, Canone Chronico, Sec. V. ubi de Abramo in Aegyptum profecto.
TYMPANUM
a tu/ptw], i. e. percutio, quale fuerit, antiqua numismata indicant, in quorum aversa parte Cybele Mater Deum Tympanum in sinu gerit, vel eidem innititur. Ex im ie descripsit Plinius de margaritis agens, l. 9. c. 35. Quibus una tantum est facies, et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id Tympana nominantur. Quae imitatus Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Tympanum autem dictum, ait, quod medium est: Unde et margartarum medium Tympanum dicitur. Erant, ut idem notat ibid. pelle, vel corio superinducta. Unde Tiberii eruditus Libertus Phaedrus, Fab. l. 3. fab. 21. v. 4. ait, Galli Cybeles circum quaestus ducere Asinum solebant, baiulantem sarcinas: Is cum labore et plagis esset mortuus Detracta pelle. sibi fecerunt Tympana. Rogati mox a quodam delitio suo, Quidnam fecissent? Hoc locuti sunt modo: Putabat, se post mortem securum fore, Ecce aliae plagae congeruntur mortuo. In quae verba schefferus annotat. Fuisse Tympana isla ex ligneo circulo, cui supcrinductum ex una solum parte esset corium: Fallique dicit Dempstecum, ad Rosin. l. 2. c. 4. quando aera fuisse scribit, et aera Corybantia, apud Virgilium, de illis accipit. Quod vel ex Scrvio ad eum locum discere potuisset, ubi ita scribit: Aerea autem Cymbala Corybantibus Iasonis filiis, quibus vagitum Iovis celaeverunt. Tamen et ex atgento tympana habet Plin. l. 33. c. 11. Percuriebantur aliquando virgula, aliquando manu nuda impellebantur. Ideo plagarum Phaedrus meminit, et Ovid. l. 4. Met. v. 29. Femineae voces, impulsaque Tympana palmis. Catullus, Epigr. 64. de Aty, v. 9. Nivers citata cepit manibus levi Tympanum, Tympanum, Tubam, Cybele tua Mater intia: Quattensque terga tauri teneri cava digitis Canere haec suo. —— Sueton. Aug. c. 68. Sed et Populus quondam universus Ludorum die, et accepit in contumeliam eius, et assensu maximo comprobavit versum in scena pronuntiatum de Gallo Matris Deum iympanizante: Videtur, ut Cinaedus orbem digito temperet. Quo et Ausonius allusit in Pythagorica acroasi, de viro bono, Edyll. 16. v. 12. Sit solidum, quodcumque subest, nec inania subtus Indicet admotus digitis pellentibus ictus. Et Augustinus: Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos Tympana puerperae concrepent. Sonitum Catullus elegauter expressit, loc. cit. v. 21. Ubi cymbalum sonat vox, ubi Tympana reboant. Et, v. 29. Leve Tympanum remugit, cava cymbala recrepant. Forma fuit, qualem Pignorius exhiber Comm. de Servis, prima facie cribrum refereus, ut non immerito legamus, in iudicio Coci et Pistoris, Tympana habet Cybele: sunt et mihi Tympana cribri Nempa Tympana omnino erant, inter instrumenta Musica, quibus in sacris Cybeles olim utebantur. Lucretius, l. 2. v. 618. Tympana tenta tonant palmis, et Cymbala circum Concava, raucisonoque minantur cornua cantu, Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentes. etc. Quatiebant autem illa Galli, dum Deae operabantur: quam etiam vicatim circumserentes, more suo circulatorio, pectora plangebant, ad cantum tibiarum Tympanorumque sonitum, Dionys. Halicarn. l. 2. Porro eorundem stepitu clamorem eorum, quos evitabant, ne exaudiretur, obrundere solebant, Rittershusius ad Phaedrum, loc. eit. Cum vero Cybele Tellurem notaverit, resectio illa virilium, segetem, quae demetitur: Tympanum, terrae rorunditatem: fragor. eius, tonitru denorabat, qua de re pluribus agit de orig. et progr. Idolol. Vossius, l. 2. c. 54. Quia itaque enervatissims mollislimique habebautur hi Galli, hinc Tympanorum usus apud Romanos in bello reiectus, et Tympanotriba in convitio fuit, vide Plautum, Truculento, sc. Ite: hodie vero Germani cum vigiles mutant; etiam cum proelium committunt, Tympanum pulsant, et tibia canunt. Porro ex Tympano etiam comedisse, ex cymbalo bibisle, qui Matri Deum initiabantur, arguit Clemens Alex. Admon. ad Gentes: ubi commemorat, uti tales dicere soleant, en tumpa/nou e)/fagon, en kumba/lou e)/pion, enernofo/rhs1a, u(po\ to\n pasto\n u(pe/duon], Ex Tampanc comedi, ex cymbalo bibi, craterem gustavi, ingressus sum thalamum. Alias Tympanis quoque poculis sermiviros illos Sacerdores usos fuisse, dicemus infra. Neque vero in Cabeles solum sacris, sed et in Bacchi origiis, adhibita fuisle Cymbala Tympanaque, docet Sidonius Apollmatis, Carm. 5. v. 496. ——— Rotat enthea thyrsum Bassaris et maculis ERythreae Nebridos horrens, Excitat Odrysios ad mat cida Tympana mystas. Vide Dempsterum, loc. cit. Imo tympanum, Bacchicorum Sacrorum vel primarium instrumentum fuisle, docer Casp. Barthius, Animadversionibus Papinian. passim, in primis ad l. 9. Thebaid. v. 800. et l. 10. v. 643. Ubi muliebria furisle haec instrumenta quoque probat, ex eodem Poeta, l. 2. Achilleidos v. 176. At inter insignia eadem Indiae Regum, quos tintinnabula et tympanum praecedere consuevisle, docet Alex. ab Alexandro, Genialium Dierum l. 4. c. 1. i. e. tympanum cum tintinuabulis, seu, ut sic dicam, tintinnabulatum, cuiusmodi tympana mirifica Indorum, ex vetere Scriptore, pulchre describit Suidas, ubi inter alia Bacchum sua inde desumpsisse refert. Haec dum pulsabantur, mirum edebant sonum, graviore Tympani boatu, acuto tintinnabulorum tinnitui ac concentui permisto. Vide Tiraquellum ad Alexandri Dies Genial. l. et. c. d. I. Lipsium, Militia Rom l. 4. c. 10. Ukirum Cl. ad Curt. l. 8. c. 11. Alios. Cui non absimile organum se aliquando Venetiis conspexisle, refert Ios. Zarlinus, aetatis suae Musicorum facile princeps, apud H. Magium, de Tintinnab. c. 13. qui crotala quoque Antiquis fuisle, quae multa tintinnabula affixa haberent, docet ibid. Sed et Tympana, praeter tibias tubasque, ut et omnia ea, quibus lugentium animi excitati dolorem minus sentirent, in funeribus Vererum adhiberi consuevisle, legas apud Alex. Aphoridsaeum in Probl. Prolydorum, de Invent, rerum, l. 6. c. 10. Alios etc. Hodie tympana et Turcis in usu, sed quae Tamburla Galli vocant, de quibus supra aliquid, plura vero apud Car. du Fresne, Not. ad Ioinvillam, uti de tympanis ovillis, tacentibus aut crepantibus, cum lupinum percutitur, apud Gerh. Io. Vossium, de Idol. Part. 3. c. 77. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 47. Hinc Tymbres piceae, in Epist. 1. l. 5. Senatoris, eide Glossarii Auctori tympana sunt aerea picei coloris, unde vox Gallorum tymbres, pro tympanis, inde pro galeis, quae armorum insignibus imponuntur. De aliis vocis Tympani significationibus, hic infra: nisi quod de margaritae genere, Tympano dicto, iam supra actum: addam saltem, Ornamenta mamillarum ex Tympanis margaritis, fieri olim consuevisle, Paulus l. 32. § ult. ff. de auro et argent. legat. Vide de iis plura apud Salmas. ad Solin. p. 1143. ut et supra de Tympani quibusdam speciebus, voce Nacara, it. Tabala; et Tabur.
TYMPANUM
quoque tormenti genus, unde tumpani/cein], Hebr c. 11. v. 35. a)/lloi de\ e)tumpani/sqhs1an]. Ad quem locum Theophylactus, et ante eum Iohannes Chrysostomus, significari aiunt Crucis tormentum, in quo Martyres distenderentur. Thom. Aquinas Eqvuleum indigitari contendit: quam sententiam amplectitur et explicat pluribus Hieron. Magius, l. de Eqvuleo, c. 8. 9. 10. Rodericus Gualtherus, fidiculis extenderunt, reddit, adeoque Tympani hic nomine fidiculas intelligit, vide supra. Goth. Iungermanno, Notis in Magium, Tympanum Iulio Polluci, Onomast. l. 8. c. 7. in instrumento *dhmi/ou] su Carnificis memoratum, in MS. Palat. vetustissimo *tu/panon, para to\ tu/ptein], rotundus erat fustis vel bacillus, quo rei percuti a Carnifice solebant. Scholiastes namque Aristophanis Pluto, ad Blepsidemi illum xetlias1mo\n], *w)= tu/mpana kai\ ku/fwnes2 ou)k arh/cete]; Ita commentatur; *tu/mpana, cu/la, e)f) oi(=s3 e)tumpa/nizon e)/xrwnto ga\r au)th=| th=| timwri/a| h)/ ba/kla, para to\ tu/ptein h)/goun cu/la, oi(=s2 tu/ptontai en toi=s2 dikasthri/ois2 oi( timwrou/menoi], ligna quibus in Dicasteriis verberabantur sontes. Unde Sigonius de Rep. Athen. l. 3. c. 1. sub fin. *tu/mpanon], inquit, unde u)potumpani/s1ai] fluxit, ligna erunt, quibus nocentes homines caedebantur, ut Pluti Interpres prodit. Hesych. *tumpani/cetai, plh/ssetai, ende/retai, i)xurw=s2 tu/ptetai]. et, *tu/mpanon, w(=| ai( *ba/kxai krou/ous1in: h)=n e)=idos timwri/as2]. Idem in praec. *tu/mpana, ta\ derma/tina krakth/ria ko/okina]. Suidas, *tumpani/cetai, cu/lw| plh/ssetai, ende/retai kai\ krema=tai]. Etymologicon Magn. u)potumpani/s1ai ou)x a(plw=s2 to\ u)poktei=nai, a)lla\ tumpa/nw|, o(/ e)sti cu/lon o(/per okuta/lhn kalou=s1i *to\ ga\r palaio\n cu/lois2 a)nh/roun tou\s2 polemi/ous2, u(/steron de\ tw=| ci/fei]. Quamvis negari non possit, et de machina, qua distendebantur vel suspendebantur miseri, vocem tu/mpanon] et verba inde derivata, usurpata reperiri; ubi forre respicitur ad illa distenta Tympana. Interim alter vocis usus, ubi cu/lon] illud seu fustis significatur, veterib. Scriptoribus Atticis notior fuisle videtur, neque aliter illi quam de nece *tumpanis1mo\n] acceperunt, quae per istiusmodi fustiumn clavarumque lignearum certatim ingesta verbera inferri solebat. Unde et Ulpianus ad Demosth. in ea de Cherson. u)potumpani/s1ai], air, a)nti\ to=u a)nilew=s2 foneu=s1ai r(opa/lois2], crudeliter enecari fustibus. Vide Eundem Philipp. 3. 4. etc. plura vero de Ep. ad Hebraeos, l. cit. apud Gatakerum, Adversar. c. 46.
TZANCAE
sive ZANCAE, genus calceamentorum, quibus Imperatores Graeci usi sunt; Campagi Latinis, cultu, pretio, coloreque ab aliorum distincti. Habebant ad latus, secundum suras et in tatsis, aquilas ex lapillis et margaritis, iisque usi sunt Imperatores ad deambulationes et sacra, Curopalates de offic. aulae Constantinop. p. 55. Dictio ab Arabibus petita est, apud quos, ut et Turcas, Tzagatha idem est, ac quieti dare, collocare commode, ut apud Fr. Iunium videre est: unde melius Tsaggae dici videntur. Quod de aquilis Curopalates dicit, intelligendum de aquilarum effigie, gemmis vel auro intexta aut assuta calceis, talis enim calceorum ornatus illo saeculo erat. Niceph. Gregoras, l. 4. de Michaelis Palaeologi socero: Caesar cum Despota socero Sebastocrator appellatur; Soceri vero illustre discrimen in caeruleis calceis aquilae intertextae constituebant. Tarsi vero nomine superiorem Imperatorii calcei partem significavit. Corippus, l. 21. Num. 4. de Iustino iuniore: Purpureo surae resonant fulgente cothurno, Cruraque puniceis induxit regia vinclis, Parthica Campano dederant quae tergora fuco, Qui solet edomitos victor calcare tyrannos, Romanus Princeps et barbara colla domare: Sanguineis praelata rosis laudata rubore, Lectaque pro sacris tactu mollissima plantis: Augustis solis hoc cultu competit uti, Sub quorum est pedibus Regum cruor, omne profecto Mysterium certa rerum ratione probatur. Haec de translato iam Byzantium Imperio capienda: At antea varia calceorum ornamenta erant, pro diversa Principum libidine aut moderatione. Carinus Augustus non gemmis adsutis calceis, sed fibulis gemmeis utebatur, Flav. Vopiscus, in eo c. 17. Idem non minori luxu factum ab Heliogabalo, de quo Ael. Lamprid. c. 23. Habuit, inquit, in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quod risum cmnibus movit: quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Et de iisdem gemmis loquitur idem auctor, in vita Alexandri Severi, c. 4. cum ait: Gemmas in calceamentis, et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. Diocletianus Caesar ornamenta gemmarum vestibus, calceamentisque indidit: nam prius imperii insigne in chlamyde pur purea tantum erat, Eutropius, Histor. l. 10. quod ut rem insolentem miro consensu Scriptores Eccl. prodiderunt, Eusebius Caesariens. apud Hieronymum, Alii. Soccos muliebriter ornatos gestavit Caligula, Plin. l. 9. c. 35. Demetrius Antigoni fil. aureos calceos, Plut. in eo. Porro Principum calcei aquilis, ut dictum, distinguebantur: Senatorii Lunae dimidiatae effigie. Schol. Iuvenalis, ad v. 192. Sat. 7. Patricius Senator est, Lunula nam adsuta calceis discernuntur patricii a novitiis, vide Plut. Probl. Rom c. 76. et Isidorum, l. 19. c. 34. Forte ideo id factum, ut Imperii incrementum vel decrementum Lunae simile intelligeretur: Vel quod antiquitatem generis sui, nulla alia re melius possent ostendere, quam si ad Arcades genus suum referrent, qui priores ipsa Luna fingebantur. Hinc Serv. ad v. 342. l. 2. Georg. Arcades Proselenos se esse asserunt, quod et Cicero in Fundaniana commemorat: locus fabulae datus, quod post diluvium genus humanum ab iis propagatum putaretur. Idem ad l. 8. Aen. v. 352. ——— Arcades ipsum Credunt se vidisse Iovem. Statius, l. 4. Thebaid. v. 275. Arcades hinc veteres: astris Lunaque priores Agmina fida satis, etc. Hos autem calceos gestasse, summae erat nobilitatis: Unde Herodotus Sophista, fratri suo insolentius nobilitatem iactanti, certe in talis inquit, nobilitatem tuam habes, ut auctor est Philostratus in eo, Alluserunt eodem Poetae. Satius, l. 5. Sylv. 2. v. 27. ———— Genitum si curia sensit Primaque patricia clausit vestigia Luna. Martialis, l. 1. Epigr. 50. v. 31. Lunata nusquam pellis, et nusquam toga, Olidaeve vestes murice. Matronarum calceamenta, ut et de iis aliquid adspergatur, ab iis, quae iam enumerata, differebant: Licet Aelianus, Hist. Var. l. 7. c. 11. aliter scripserit: *p(wmai/wn ai( pollai\ gunai=kes2 ta\ u(podh/mata au)ta\ forei=n toi=s2 a)ndra/s1in eniqiqme/nai eis1i\n], ex Romanorum feminis multae eosdem cum viris calceos gestare consueverunt. Contra enim M. Tullius, l. 1. de Orat. c. 54. ut si mihi, ait, calceos Sycionios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent virites. Et Hesych. *sikuw/nia gunaikei=a u(podh/mata], Sicyonia calceamenta sunt muliebria. Flavius quoque Vopiscus in Aureliano, ad finem, inquit: Calceos mulleos et cereos et albos et hederaceos, mulieribus reliquit. A cuius molitiei inventoribus Sicyoniis nomen calceis muliebribus impositum. P. Virgilius, in Ceiri, v. 169. Cognita nec teneris pedibus Sicyonia servans, Nec niveo retinens baccata monilia collo. Lucretius Carus, l. 4. v. 1118. Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident. Ubi recte calceos unguentis iunxit, nam et haec Graecis in usu. Plura vide apud Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 5. paralip. ad c. 36. quibus ut ista addam, etiam Tzangae dicuntur. Agnitum ex istiusmodi calceamenti genere Constantinum ultimum, narrat Georg. Phranzes, ubi de capta Constantinopoli, Chron. l. 3. c. 18. Abluebant corpora mortuorum plurimi, si forte Imperatoris noscitarent, nec poterant nisi quod corpus exanime invenerunt: idque ex Imperatorum calceamentis agnoverunt, in quibus Aquilae aureae depictae visebantur. Praeter intextum vero illud Aquilarum decus etiam purpureo colore insignes hae Tzancae erant: Unde Nicephorus Gregoras, l. 4. Michaelis Palaeologi Socerum, qui Sebastocrator dicebatur, caeruleis tantum calceatum observat, quo nimirum ab ipso Imperatore distingueretur. Itaque Tzancae haec aquilis, sive gemmeis sive aureis, et rubto inprimis colore (nam illae Sebastocratoris modo memorati etiam Aquilas habebant intextas) insignes, quae aliis foiniko/xroa pe/dila] vocabantur, propria et singularia fuere Imperator. insignia. Quemadmodum caeruleo tincti colore calcei, liliisque aureis opere Phrygio intextis exculti, Regibus Galliae peculiares sunt. Atque inde factum, ut cum forte aliqui plus aequo magnifici cultus studiosi Tzangas illas aliquando aude rent usurpare, Arcadius et Honorius, ut habetur in Cod. Theodos. l. 14. tit. 10. l. 2. earum usum sub poena exilit et confiscationis, inhibuerint. Sed ecce, alius mox erupit abusus aureaque veterum Regum, utpote Alexandri M. aliorumque numismata, calceis appingi coeperunt. Unde querela Chrysostomi Homil. ad Pop. Antioch. Quid vero diceret aliquis de circumligantibus aurea Alexandri Macedonis numismata pedibus? Dic mihi, haene sunt spes nostrae, ut, post crucem Dommi gentilis Regis in imagine spem salutis habeamus? Ubi pedes dubio procul, pro calceis accipiendi, quibus ornandis aurea illa numismata sic a quibusdam addebantur. Nec praetereundum, Tzangas medio crure altas fuisse, pro veteris calcei Romani more: Id enim omnino Aquilae suadent, quibus eas iam diximus insignitas; cum ad explicandam regiae huius avis effigiem amplius, quam pedis tantum integumentum, requiratur. Et ad eam altitudinem spectasse videtur vetus Horatii Interpres, cum Tzangas est interpretatus, Senatoris calceos. E' tribus namque, quibus Senatorum insignes fuere calcei, Luna, nigredine et alitudine, hoc postremum in Tzangas proprie magis, quam priora duo, quadrare potest: quum pro nigredine purpura, pro lunulis Aquilae illas exornarent. Vide Ben. Balduinum, de calceo Antiqq. c. 13. ubi de Campagis et Tzangis. Quia vero ad medium crus, ut dictum, pertingebant Tzancae, inde Ocreas vocant Scriptores Latini passim, item caligas et hosas. Vide Hist. Miscell. Luithprandum, l. 3. c. 9. Villharduinum, num. 116. Alios. Sed et Lazis Regibus tza/ggia r(ous1ai=a pers1ikw=| xh/mati] adscribit Auctor Chronici Alexandr. Sicut kokkobafe\s2 pe/dilon], vel pe/dila e)ruqra] Scylitzes. et Bulgaricis Principibus, Nicetas in Isaacio, l. 1. num. 5. Gothicis Regibus, Gregorius M. Dialog. l. 2. c. 14. Imperatoribus Occidentalibus, Panegyricus Berengarii Imperatoris: Cum Princeps nitidus Tyrio procedit in ostro, Tegmina vestitus crurum rutilante metallo, Quale decus terrae soliti gestare Magistri etc. Ut de nomine quid addam, ab a)/gxw], constringo, et a)/gxh], vinculum factum ca/gxh], pro dia/gxh], vult Salmasius, et qui eum sequitur Iac. Gothofredus. Aliam originationem adducit Car. du Fresne, in Glossar. quem vide, ut et plura hanc in rem apud Iac. Cuiacium, Observationum l. 21. c. 28. Leunclavium, Pandecte Turc. num. 199. Fabrotum, Notis ad Anastasii Histor. Eccl. Meursium, Glossar. Iac. Gothofredum ad Cod. Theodos. d. l. Alios, nec non infra, voce Zancha.