SAAL
nomen viri, Esdr c. 10. v. 29. Latine, postulans, sive postulatus, aut commodatus; sive sepulchrum, vel infernus, aut fovea.
SAAPH
fil. Iahaddai, 1 Paral c. 2. v. 47. Latine cogitans, aut praevolans.
SABA_vel_SEBA
Ex Scriptura, inquit, Bochart. o( me/gas2], l. 2. Phaleg. c. 25. scimus 4. esse populos Seba nomine, quia totidem gentium conditores huius nominis recenset Moses. Primum Chusi filium. Secundum nepotem ex Rhegma, Gen c. 10. v. 7. Tertium filium Ioctan, Gen c. 10. v. 28. Quartum denique filium Iocktan, Gen c. 25. v. 2. Primi nomen per samech], reliquorum per shin] scribitur. E primis tribus nati populi commerciis, et ex quarto latrociniis dediti. Primus et secundus e Chami stirpe, tertius et quartus e semi posteris. Primus, secundus, et quartus mari Persico, tertius Arabico propior fuit. Inde est quod Sabaeos sciribit Plin. l. 6. c. 28. ad utrumque mare habitare: Sabaei, inquit, propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. Nam quatuor hi populi, quantumlibet diversi, sub uno tamen Sabaeorum nomine continentur. Nos ex Viro magno loc. cit. c. 26. singulis propriam sedem assignabimus, et primum de Sabaeis filiis Ioctan. Cum autem de his agitur, eorum quoque nomen non caret homonymia. Saepe enim sacri scriptores, et post Agatharchidem, loc. iam citando, Diodor. l. 17. et Artemidorus apud Strab. l. 16. atque alii veterum Sabaeorum nomine, quatuor illos populos complectuntur, qui arabiae pe/zan] occupaverunt, Minaeos nempe, Catabanos, et Chatramotas. Hic vero agimus de Sabaeis proprie dictis, quorum pater fuit Seba], vel Saba fil. Ioctan. De his Eratosthenes, qui primus veterum Sabaeos distinguit a reliquis Arabiae odoratae gentibus: *e)xo/menoi de\ tou/twn *sabai=oi. *mhtro/polis2 d' au)tw=n *maria/ba]. Locum inspicienti apparebit, his verbis poni Sabaeos ad mare Rubrum inter Minaeos et Catabanos, qui arabici sinus fauces occupant. Dionysius Periegetes: ———— ———— *gai=a] *xatrami\s2 ennai/ei katenanti/a *persi/dos2 ai)/hs2.] *au)ta\r *e)ruqrai/hs2 pleuro\n nai/ousi qala/sshs2,] *minnai=si te *sa/bai te, kai\ a)gxi/guoi *katabhnoi/]. Sabaeorum metropolis Sabo, vel Sabas, Agatharchides, c. 50. *to\ de\ tw= *sabai/wn a)/stu tou= panto\s2 e)/qnous2 proshgori/an dhlou=n e)p) o)/rous2 e)sti\n ou( mega/lou, polu\ ka/lliston tw= kata\ th\n *a)rabi/an, o(/ kalei=tai *saba/s2], In Diodoro autem, quem palam est Agatharchidem sequi, melius legitur *saba]. Verba sic habent: *tou= de e)/qnous2 tou/tou mhtro/polis2 e)stin, h(/n kalou=si *sa/ba, e)p) o)/rous2 w)|kisme/nh]. Ita Philostorgius, l. 3. Felicem Arabiam, in qua Sabaei, tradit kaqh/kein e)pi\ to\n e)cw/taton w)keano\n, h(=s2 mhtro/polis2 h( *sa/ba]. Et cum Theophrastus aromata gigni scribit peri/ te *sa/ba kai\ *a)dra/muta], intelligit Saba Sabaeorum metropolin, et regionem ei cognominem. Saba Ptolemaeo est *sabh\], Stephano *sabai\], et *sa/bw. *sabai\], inquit, po/lis2 mega/lh, plhsi/on th=s2 *e)ruqra=s2 qala/sshs2, kai\ frou/rion], Idem alibi: *sa/bw, po/lis2 mega/lh, pe/ran th=s2 *e)ruqra=s2 qala/sshs2, oi( poli=tai *sabai=oi]. Eiusdem urbis aliud est nomen ab isto plane diversum Mariaba. Eratosthenes de Sabaeis: *mhtro/polis2 d' au)tw=n *maria/ba]. Artemidorus: *h( de\ po/lis2 tw= *sabai/wn, h( *maria/ba, keoi=tai me\n e)p) o)/rous2 eu)de/ndiou]. Nomen Mariabae, Plin. l. 6. c. 28. Dominus omnium interpretatur, nempe a verbo rabba], quod dominari significat formatur nomen Marab pro loco vel tempore dominationis. Tres metropoles in Arabia humus nominis enumerat Plin. loc. cit. Ceterum Saba Graecorum alii mysterium explicant, ut in Plinio habetur, l. 12. c. 14. alii ridicule deducunt, a)po\ tou= se/bein], eo quod in cultu Deorum praecipuus thuris usus est. Hesychius multo verius *saba\, ai)xmalwsi/a]. Nam Ebraice Chaldaice et Syriace , et Arabice est captivum ducere. Tamen Saba refert Bochartus, loc. cit. potius ad Arabicum , quod eminere significat. Id enim in Sabaeos apprime quadrat, sive situm respicias urbis metropoleos, quae fuit in monte sita, ut supra ostendimus, sive staturam corporum incolarum, de quibus Agatharchides: *ta\ sw/mata/ e)sti tw= katoikou/ntwn a)ciologw/tera]. Praeterea si mores hominum spectes, Geographus Arabs ita describit, clim. 2. part. 6. Fastu, iactantia, et superbia reliquos populos superabant. Denique dignitate etiam et numero, et potentia videntur ceteris praecelluisse. In Agatharchide: to\ tw= *sabai/wn ge/nos2 me/giston tw= kata\ th\n *a)rabi/an, kai\ pantoi/as2 ku/rion eu)daimoni/as2]. In Strabone, loc. cit. *h( tw= *sabai/wn eu)daimonesta/th megi/stou e)/qnous2]. In Diodoro Sic. l. 4. Sabaei sunt poluanqrwpo/tatoi tw= *a)rabikw=n e)qnw=n]. Divitiae Sabaeorum partim balsamo, et casia constant. et myrrha, et ture, et cinnamomo, et palma et calamo odoratis, et ceteris id genus tanta ubertate, ut in igne quottidiano non aliud lignum adhibeant, quam ex casia et cinnamomo. Plin. l. 12. c. 17. Non alia ligni genera in usu sunt, quam odorata: cibosque Sabaei coquunt thuris ligno, alii myrrhae. Unde Virg. l. 1. Georg. v. 57 ———— Molles sua tura Sabaei Et rursum, l. 2. Georg. v. 117. ———— Solis est thurea virga Sabaeis. Val Flacc. l. 6. v. 138. ———— Thuriferos, felicia regna, Sabaeos. De Regina Seba, vel Saba, vide Bochart. l. 2. c. 26. De Seba], vel Saba filio Rhegma, vide cundem, Phaleg. l. 4. c. 7. Sabaei, inquit, ex stirpe Chusi, ubi locorum sedes fixierint, conabimur hic aperire. Sabaeos dicit Pomponius, l. 3. c. 8. Arabiae Felicis tenere partem ostio maris Persici proximam et Carmanis. Et in illo ipso ostio Carmanis proximo recenset Arrian. in Peripl. o)/rh me/gista lego/mena *sabw\], tamquam a Saba. Ptol. scribit Asabo, et Marcianm. Pasabo. Sed utrobique manent vestigia nominis Sabae. Hos Sabaeos, ut putem patrem habuisse Sabam Rhegmae filium ac Dedanis fratrem, sacit locurum vicinia. Nam urbs Dedan, hodie Daden proxime abest ab illo freto, et prope Dedan erat Rhegma. Eosdem verisimile est per freti angustias traiecisse in vicinam Carmaniam, in qua Sabin urbem describit Ptol. et Plin. l. 6. c. 23. Sabin fluv. Dionys. Perieg. Sabas populos vicinos Pasargadis. Sic enim ille: v. 1069. *prw=ta *sa/bai, meta\ tou\s2 de\ *pasarga/dai]. De altero Seba filio Chus, ac de Seba Abrahami nepote, vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 8. et. 9. Nic. Lloydius.
SABAIA_unde_SABAIARIUS
apud Amm. Marcellin. l. 26. c. 3. Cuius e muris probra in eum iaciebantur, et iniuriose compellabatur, ut Sabaiarius. Est potus ex hordeo vel frumento confectus apud Illyrios. Cuius quoque Hieronym. meminit in Esai c. 19. de Zytho: Genus potionis ex frugibus a quo confectum et vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis gentili barbaroque sermone appellatur Sabaium, apud Car. du Fresne in Glossar.
SABAISMUS
Idololatriae antiquissima species. Post Diluvium enim, cum per varias corruptelas sensim invecta esset a Chami posteris universalis Apostasia, speciatim Idololatria emersit, cuius primam mentionem invenimus in cognatione Abrahami, Gen, c. 31. v. 19. quamquam etiam ante illiustempora iam invaluisse videatur. Duplex autem illa erat; Una, qua verus Deus colebatur in imagine qualicumque, cuius exemplum est Gen c. 31. v. 19. Altera, qua vagus Deus colebatur, quando nimir. genus humanum, Dei sui incertum, rebus creatis divinam primo virtutem, tandem vero Deo prorsus relicto, divinitatem ipsam vel maiorem vel minorem affinxit. Ubi primus Sabaeorum fuit cultus; qui Solem, Lunam et stellas, coluerunt, qui inde Sabaismus dictus est: cui hominum defunctorum et daemonum venerationem addidit Hellenismus. Quae cultus Idololatrici, quitotum orbem postea, immanigeneris humani crimine et in Creatorem contumelia, defoedavit, duo fuere genera, non longo intervallo se invicem excipientia: Simulacrorum autem et imaginum dedicatio ac veneratio utrique communis fuit: Itaque prima et antiquissima Idololatria coepita Caeli, Solisque praecipue, totiusque illius caelestis chori, cultu; qui, prout videtur, mox a dispersione Babylonica mundum occupavit, antequam Idola, quae coluit Hellenismus, vel nota fuerunt, vel nata: ———— cum nondum sub Iove mundus. Cuius rei memorabile exstat testimonium, Iobi c. 31. v. 26. 27. ubi primae illius Idololatriae universam rationem pandit vir sanctus. Sabaismo successit hominum demortuorum cultus; circa quem cum Graeci maxime superstitiosi exstiterint, vi tatam Numinum turbam invexerunt, ut maior fere inveniatur populus quam hominum, Plin. l. 4. c. 7. inde Hellenismi nomine venit. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theolog. Christ. Part. 1. l. 3. c. 8. num. 24. 25. et 26.
SABAMA
civitas validissima, quam aedificaverunt filii Ruben, Iosuae c. 13. v. 19. Latin. conversio, sive captivitas nimia, aut canities, vel sessio multa. Vineis abundabat: 500. pass. ab Hesbon. Hieronym. in Loc. Hebr.
SABANIA
viri nomen Nehem c. 9. v. 4. Latine, convertens. vel captivans Dominus, aut intelligens, vel aedificans Dominus, vel intellectus, aut filiatio Domini.
SABARIM
Civitas aut villa, inter terminum Damasci et confinium Emath, ad Septentrionem terrae promissae limes, in tribu Nephthalim, Ezech c. 47. v. 17. Hieronym. de Locis Hebr.
SABATHA
filius Chus, Gen c. 10. v. 7. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 10.
SABAZIUS
Bacchi cognomen, a Sabis gente Thraciae ei inditum, teste Eustath. in Dionys. cuius sacra Sabazia dicta. Vide Seldenum de Diis Syris Prolegom. c. 3. et Heinsium in Aristarch. Sacr. c. 1. In Thracia idem credebatur Sol et Liber, quem illi *saba/zion] dixere. Meminit eius Aristophanes initio Vesp. ut et in Avibus ac Lysistrata, Diodor. item Sic. l. 36. Lucianus in Conc. Deorum, Harpocration in *saboi\] et Eustathius in Dionysii perih/gh???in] In veteri quoque Inscr. apud Gruterum p. 22. num. 5. legimus: Q. Nunnius. Alexander. donum. dedit. Iovi. Sabazio: et similiter in aliis Inscriptionibus, ibidem num. 4. et 6. Pro eodem tamen et Sabadius, reperitur in veterib. membranis, Appuleii Met. l. 7. Bibl. Voss. Nec tamen mutandum, quia, ut in Cratylo Plato ait, Z. et ??? *d. metastre/fou???i] i. e. convertuntur. In eius sacris serpentem initiatis in sinum immitti solitum fuisse, docet Arnobius l. 5. Ipsa sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadius (namque et hoc rectum est) nomen, testimonio esse poterunt veritati in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratus et eximitur rursus ab inferioribus partibus: quod confirmat Iul. Firmicus Maternus de error. profan. religion. Serpens is symbolum erat Dei; ut in plerisque aliis Gentilium sacris: immissio in sinum eductioque a partibus inferioribus, rerum omnium generationem ac productionem in lucem, quae Soli debetur, denotabat. Didicere autem Numen hoc Graeci a Thracibus. Thraces ab Orpheo, Orpheus ab Aegyptiis vel Syris: nam peregrinum fuisse, indicat Aristoteles in deperdita Comoedia, et ex ea Tullius l. 2. de Legib. c. 15. Novos vero Deos et in his colendis nocturnas pervigilationes, sic Aristophanes facetissimus Poeta veteris Comoediae vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii Dii, peregrini iudicati, e civitate eiciantur. Est vero *saba/zios] a militia, exercitus]: unde 2 Sam c. 5. v. 10. Ps. 24. v. 10. et Ps. 59. v. 6. uti et Rom c. 9. v. 29. et Iac. c. 5. v. 4. *ku/rios *sabaw/q] i. e. Exercituum, stultae nationes ei creaturae, quam pro summo Numine haberent, puta Soli caeloque id nomen tribuerunt. Quod autem Graeci ad veram causam non penetrarunt, id linguarum rerumque Orientalium factum inscitia. Itaque Stephanus in Ethnicis et Eust. in perih/gh???in] persuadere aliis conati, *sabazi/w|] nomen dedisse *sabou\s2] gentem sive Phrygiae, sive Thraciae, Phrygia dialecto *saba/zion] dici contendunt: cum nulla eiusdem nominis in alterutra gens fuerit. Utrobique potius *saboi\] dicti sunttum homines, qui his sacris initiabantur; tum loci, Sabazio consecrati, ut ex Harpoeratione discimus: et forte in sacris his nomen *sabaw\q] vel simile vocabulum acclamari solitum est, unde saba/zein] pro eu)a/zein] et sabas1mo\s2] pro e)ua???mo\s2] Gerh. Ioh. Vossius de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 14. Vide uque Georg. Hornium Histor. Philosoph. l. 2. c. 9. ut et paulo infra, in voce Sabus.
SABBATHAI
nomen viri, Nehem c. 11. v. 16. Latine, requies, aut Cessatio mea.
SABBATUM
vox a quiete, Hebr. deducta, vel septimum diem Gen c. 2. v. 2. Exod c. 20. v. 10. vel septimi anni otium, Lev. c. 25. v. 4. 5. 6. denotat. Longior transsatio est, cum ipsam septimanam comprehendit, ut in illo, Ieiuno bis in Sabbato, Luc c. 18. v. 12. et mi/a sabba/twn] Matth c. 28. v. 1. nonnumquam omni festo denotando adhibetur, ut Vos polluitis mea Sabbata. Ezech c. 20. v. 21. Prima tamen significatio maxime propria est, cum diem denotat septimum, quem hominum quieti, suoque cultui destinatum sanctificari praecepit in Decalogo unicus noster *nomoqe/ths2]. Erat autem hic dies sanctus, vel sanctitate simplici, quia septimus, vel duplici, quia Festum in eundem incidebat, et tunc Sabbatum magnum solebat appellari, Ioh. c. 19. v. 31. Reliqui vero hebdomadis dies Cholim, i. e. profani dies, Graecis e)/nergoi] i. e. operosi, aliquando to\ metacu\ sabba/twn] ut Actorum c. 13. v. 42. dicebantur. Incipiebat Sabbatum hora sexta noctis praecedentis, quod Hebraei Biath haschabbath, Graeci parei/sodon *sabba/tou] i. e. introitum Sabbati dixere. Praeparatio ad sanctificationem eius tertia meridiana incipiebat, quam Hebraei appellabant Gnereb haschabbath, i. e. vespernam Sabbati: prisci vero Patres, nomine a Gentilium sacris mutuato, Cenam puram. In ritibus enim Paganorum Cena appellatur, cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci decunt a)gneu/ein] vel proagneu/ein]. Is. Casaubon. Exercit. Bar. Euangelistae paratkeuhn\] i. e. praeparationem simpliciter nominant, Marci c. 15. v. 42. cuius diei pars prior proparaskeuh\] distinctionis causa dici potest: Tota enim dies in praeparatione consumebatur, unde illa nec Iudex de capite sententiam ferre; nec ullus plus tribus Parsath, (quae vox itineris denotat spatium certum) conficere poterat; Imo Artifices omnes, Sartoribus, Sutoribus et Scribis exceptis, ab opere quiescere tenebantur. Ut autem h( paraskeuh\] promoveretur, ipse Paterfamilias, licet opulentus et numeroso stipatus famulitio, evellendo herbas, verrendo domum, ligna findendo, accendendo ignem aliaque similia faciendo, manum admovebat. Et quidem olim Parasceve, tubarum cornuumque clangore proclamabatur, postea vero id fieri coepit per Aedituum, Scheliach tsibbur, i. e. Nuntium congregationis, vocitatum. Ipsius Sabbathi sanctificatio in quiete, et recto eius usu, consistebat. Quies rigide olim exigebatur, ita, ut opus facere capitale foret, exceptis iis, de quibus infra. Vide Exod c. 31. v. 14. et Numer. c. 15. v. 32. 35. Praesertim requirebatur bonus sacrae quietis usus: Unde illo die in colloquia et coetus ibant: quietis istius mysterium revolvebant, et precibus ac reliquo cultu Deum propitiabant seque Deo exhibebant dignos, 2 Reg c. 4. v. 22. 23. Vide de sacrificiis eodem die praescriptis, Numer. c. 28. v. 9. 10. et adhibito cantu sacro, Ps. 92. v. 1. Iudaei vero addictius servire sueti, praecepti rigorem ac severitatem etiam adauxere, et multa alioqui licita die isto nefasta esse iusserunt, inter quae Sabbati iter est, quod ad 2000. cubitos restrinxerunt. Sed et, cum unicum diem sacrum iussisset Deus, illi Sabbatulum addiderunt, quo nomine additamentum Sabbati divinitus praecepti vocare sunt soliti. Tiberiadis enim incolae Sabbatum reliquis citius ordiebantur; qui vero Sephoram incolebant, illud diutius continuabant, et sic utrique addebant de profano ad sacrum. Unde votum Rabbi Iose, ut portio sua esset cum iis, qui Sabbatum inciperent more illorum qui Tiberiadem: et finirent more eorum, qui Sepphoram inhabitarent. Dein praeceptum, quod cocturi essetis, coquite: et quod elixaturi essetis, elixate, Exod c. 16. v. 23. cum manna solum spectaret, et tempus, quamdivillud caelitus cadebat: isti extenderunt ad sequentia quoque tempora, adeoque numquam Sabbati die cibum ceperunt. Vide Sueton. Aug. c. 76. ut et Martialem l. 4. Epigr. 4. quorum is: Ne Iudaeus quidem, tam diligenter Sabbatis ieunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balneo, demum post horam primam noctis, duas bucceas manducavi prius quam ungi inciperem. Hic memorat, ------ Ieiunia Sabbatariorum. Unde et Iudaei, ob haec ieiunia, fetentes vocati. Amm. Marcellino l. 20. Porro, prohibitionem de igne non accendendo, Exod c. 35. v. 3. Item de opere non faciendo, nimis scrupulose interpretati sunt: donec, post geminam cladem eo die acceptam, Mattathias decrevit, Licere Sabbato hosti resitere et vim illatam armis repellere, Ioseph. l. 12, Iud. Ant. c. 8. quod ipsum, cum sequente aevo Iudaei tantum exponerent, de defensione, si vis reipsa inferretur: illicitum vero iudicarent, ad imminentem vim debito modo se praeparare, denuo hoc die superati sunt a Pompeio. Posteriores contra Iudaei, epulis ac carnalibus voluptatibus diem istum celebrare coeperunt, in quo tamen cultu, qui ab una parte minutis quibusdam ceremoniis ac tricis, ab altera parte, conviviis ac voluptatum usu, constat, omni seria pietate neglecta, maximam religionis suae partem constituunt, taleque Sabbatum universae legis observationi aequant, Burmann. de tempp. Iud. Quaenam itaque opera illo die non illicita, brevibus subiungam. 1. Opera charitatis, eo die fieri poterant impune, Lucae c. 13. Unusquisque vestrum Sabbato nonne solvit bovem suum, aut asinum a praesepi, et ducit aquatum? v. 15. Quae Christi erat interrogatio opposita Adversariis quaerentibus, cur in Sabbato aegros curaret? 2. Opera pietatis et cultus divini: Namque et mactabant hodie victimas, et circumcidebant infantes, et tubarum cornuumque sono Sacerdotes convocabant populum, Numer. c. 20. v. 2. 3. Opera absolutae necessitatis, ut propugnatio publicae salutis contra ingruentes hostes, aliaque huic similia. Unde Proverb. Iudaeorum Vitae periculum removet Sabbatum, et Christianorum, Necessitas non habet ferias. Vide Ios. Scaligerum de Emend. Temp. l. 6. Bezam Notis in Actor. c. 13. v. 42. Iosephum Iud. Ant. l. 16. c. 10. Buxtorfium Synagog. Iud. Hospinianum de origine Festorum c. 3. et alibi. Thom. Godwynum de ritibus Hebr l. 3. c. 3. Alios uti de Poena profanationis Sabbati, supra voce Lapis: at de Translatione Sabbati, consule Theologos. A' Sabbato, septimus quisque annus in Vet. Testam. apud Israelitas, Sabbatici nomen habuit, alias Sabbatismus annorum nuncupatus, de quo Levitic. c. 25. toto. Eius sanctificatio in duobus praecipue consistebat: Primo, in cessatione terrae, cum nec agrum seminare, nec vitem suam cuiquam putare liceret, quod vocabatur, Schabbath Haarets, i. e. Sabbatum terrae, cit. c. v. 6. Dein in intermissione, cum creditor debita a proximo exigere non posset, quod dicebatur Schemita iaihova i. e. intermissio Iehovae, Deuteron c. 15. v. 2. Plura vide apud praefatum Godwynum l. 3. c. 9. et Seldenum de Iure Nat. et Gentium l. 3. Ad Sabbati porro Iudaici imitationem, aliqua quoque ab operibus quottidianis cessatio apud Gentiles occurrit, in celebrandis festis diebus. Hinc in imperandis feriis, ut litibus et iurgiis abstineretur, per Praeconem edici solitum, Cicero testis est de Divin. l. 1. Quo respiciens Ovid. ubi de feriis Calendis Ianuariis apud eosdem Romanos celebrari solitis, agit Fastor. lo. 1. v. 73. sic canit, Lite vacent aures, insanaque protinus absint Iurgia, disser opus livida lingua tuum. Unde et Livius l. 5. c. 13. in primis, quae Romae per octo dies habebantur, lectisterniis, iurgiis ac litibus temperatum dicit. Atque apud eundem Scipio, Hoc die, ad Populum inquit, cum Hannibale et Carthaginensibus, signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque hodie, cum litibus ac iurgiis supersedere aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem Optimum Maximum, Iunonemque ac Minervam, coeterosque Deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo. Cicero proin, inter alias, quas suae Rei publicae praescribit, Leges, de Legg. l. 2. c. 8. etiam hanc habet: Feriis iurgia amovento. Quibus iudiciales maxime disceptationes, feriarum tempore prohibitas, quivis facile, animadvertet. Quam in rem Imperatorum quoque Christianorum exstant Constitutiones, l. 2. 3. 7. et 11. Cod. de Fer. Imo et ante hos iam, Tiberio imperante, Calpurnio Silano exilii causam fuisse, quod Feriarum Latinarum diebus, Praefectum Urbis Drusum auspicandi gratia Tribunal ingressum, in Sex. Marium adierit, Tacitus auctor est, Annal. l. 4. c. 36. Neque vero minus ab aliis operibus negotiisque cessatum. Sextus Pomponius l. 14. Praeciamitatores, vel, ut alii, Praeclamitatores dicuntur, qui Flaminibus Diali, Quirinali, Martiali, antecedentes exclamant, Feriis publicis ut homines abstineant se opere; quia his opus facientem videre, irreligiosum est. Et rursum, Praecias dicebant, qui a Flaminibus praemittebantur, ut denotent opificibus manum abstinerent ab opere. Apud Servium quoque ad Georg. l. 1. Pontifices sacrificaturi praemittere Calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes, opus fieri prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos, et Derorum ceremonias attaminent. Feriae enim operae Deorum creditae sunt. Quod institutum ad Numam referens Plut. in Vita Numae c. 36. ait, en de\ tai=s2 propompai=s2 kai\ o(/lws2 tw= i(ere/wn tai=s2 pompai=s2, prohgou=nto kh/rukes2 a)na\ thn\ po/lin, --- ta\ e)/rga katapau/ontes2]. In profestis autem et omnino in Sacerdotum Festis, per Urbem Praecones praecedebant, qui ---- ut ab operibus cessaretur, iubebant. Adiecta instituti istius satis pia ratione, quod, uti Pythagorici dicantur, non sinere homines per transitum adorare Deos ----- sed continuo ex ipsa domo mente ad id paratos pergere: Ita et Numa decere cives existimaverit, neque audire quicquam rerum divinarum, neque aspicere per desidiam, atque negligentiam, sed vacare a coeteris oportere mentemque adhibere, perinde ut rei ad pietatem maximae. Quibus ut egregie indicatur, qua animi intentione atque ab aliis negotiis cessatione sacris opera danda; ita et aliam, cui Sabbathi feriatio a Deo quoque destinata, causam videtur subindicare Cicero de LL. loc. cit. c. 12. Feriarum, inquiens, festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litum et iurgium, in servis operum et laborum etc. Qua de re plura vide apud Brissonium, et, qui hunc laudat, Pfannerum Systematis Theologiae Gentilis purioris c. 11. §. 20. Ioannem Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeor. l. 3. Alios, ut et infra, ubi de Septimo die. Apud recentiores Scriptores, Sabbatum quodvis Festum notat; unde luxum Sabbatarium dixit Sidonius l. 1. Ep. 2. qui diebus potissimum festis obtinebat. In Communione Romana Sabbata quaedam, peculiari quoque epitheto in signita, adnotavit Car. du Fresne in Clossario, quae hic subiungere libet. Sabbata quaedam peculiari epitheto insignita, in Ecclesia Romana et Graeca.
SABEC
Hebr. Gen c. 22. v. 13. ubi de Ariete, qui pro Isaaco postmodum immolatus, Ecce arietem, qui retrorsum detinebatur Septuaginta Senioribus est arboris aut fruticis peculiaris species, in qua haeserit aries; Quod Heysch. ba/tos] explicat, Cyrillus et Favorinus, xruso/gonon] melius locus perplexus sen densitas aut perplexitas silvae, in qua detentus ille aries, uti docet Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c, 49.
SABER
fil. Caleb ex Maacha concubina, 1 Paral c. 2. v. 48. Laine, confractio, spes, vel iuramentum.
SABINI
populi in 4. regione Italiae, non procul a Roma, quorum caput olim Cures, unde Romani Quirites dicti: hodie Episcopatus Sabinus, Monasterium solum est, cum priscae urbis ruderibus. Dein Reate, Rieti hodie in Umbria: a religione et cultu Deorum cognominati, ut vulgo volunt, quasi a)po\ to=u se/besqai] Plin. l. 3. c. 12. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et Deorum cultu Sebini appellati. Et Festus Pompeius: Sabini dicti, ut ait Varro Terentus, quod ea gens praecipue colat Deos, i. e. a)po\ to=u se/besqai] Eccui vero credibile fiet, Italam gentem inprimis antiquam nomen sibi imposuisse e Graeca lingua quaesitum? Itaque longe aliter senserunt alii auctores: a quibus Isidorus Origin. l. 9. c. 11. Habuit ista: Ab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani. Hae c haud dubie, inquit Cluverius, habuit e Porcii Catonis Originibus gentium, civitatumque Italicarum. De hoc quippe ita tradit Halicarnass. Dionys. l. 2. *zhno/dotos de\ o( *trizhn/ios suggrafeu\s2 *o)mbrikou= e)/qnous2, au)qigenei=s2 i(storei= to\ me\n prw=ton oi)kh=sai peri\ thn\ kaloumenhn *r(eati/nhn, e)kei=qen d' u(po\ *pelasgw=n e)celasqe/ntas2, ei)s2 tau/thn a)fike/sqai thn\ ghn=, e)/nqa nun= oi)kou=???in, kai\ metabalo/ntas2 a(/ma tw=| to/pw| tou)/noma, *sabi/nous2 e)c *o)mbrikw=n pro???agoreuqhn=ai. *ka/twn de\ *po/rkios to me\n o)/noma tw=| *sabi/nwn e)/qnei teqhn=ai/ fhsin e)pi\ *sabi/nou tou= *sa/gkou, dai/monos e)pixwri/ou]. Hunc Sabinae gentis conditorem Sil. Italicus non Sabinum, sed Sabum, pronuntiat, a qua quidem primitiva voce rectius derivatum provenit gentis vocabulum Sabini. Sic enim ille l. 8. v. 419. Cunctis hasta decus clypeusque resertur in orbem. Vertice et implumes, ac levi tegmine cruris Ibant, et laeti, par, Sancum voce canebant, Auctorem gentis: pars laudes ore ferebant, Sabe, tuas; qui de patrio cognomine primus Dixisti populos magna ditione Sabinos. Sabinos fortissimos, et florem Italiae, adeo ac Rei publ. robur Cicero vocat Orat. pro Qu. Ligario. Laudati iidem gravitate morum et sanctiate imprimis fuerunt. Sane tristem ac tetricam disciplinam antiquis Sabinis Liv. tribuit: illoque genere nullum aliud incorruptius fuisse diserte scribit l. 1. c. 18. Hinc libenter Poetae cum matronas castas, pudicas, sedulas, viri, familiaeque magis, quam formae studiosas laudare volunt, cum Sabinis conferunt. Horat. Epod. 2. v. 39. Quod si pudica mulier in partem iuvet Domum, atque dulces liberos, Sabina qualis, aut perusta Solibus Pernicis uxor Appuli, etc. Quem totum locum Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 121. sic expressit: Ipsa dapes modicas, et sobria pocula tradit, Exemplumque ad herile monet, velut Appula coniunx Agricolae parci, vel Sole infecta Sabino, Quae videt emeriti, iam prospectantibus astris, Tempus adesse viri, propere mensasque torosque Instruit, exspectatque sonum redeuntis aratri. Martial. l. 1. epigr. 63. v. 1. Casta nec antiquis cedens Levina Sabinis. Iuvenal. Sat. 6. v. 163. ------ ------ Intactior omni Crinibus effusis bellum dirimente Sabina. Idem Sat. 10. v. 299. ------ Veteres imitata Sabinas. Virg. Georg. l. 2. v. 524. Casta pudicitiam servat domus, etc. dein subdit v. 532. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini. Inter Sabinos Clodius excelluit, a causis forensibus, ad scribendas Elegias conversus. Scripsit et de bello Troiano versibus, immatura morte sublatus. Ferrarius. Vetus adagium de iis fuit: Sabini quod volunt, somniant. De quo Festus et ad eum Scaliger. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 2. c. 8. Nic. Lloydius. Raptum, sub Romulo Sabinarum, vide apud Liv. l. 1. c. 9. Florum, l. 1. c. 1. etc. et in voce Romulus. Baudrando Sabini, ab Apennino ad Boream usque ad Tiberim et Anienem fluv. ad Meridiem extendebantur, ubi hodie Sabina provinc. pars Orientalis Umbriae, et aliqua pars Aprutii ulterioris, erantque divisi in duas partes Velino fluvio. Nunc Sabina arctior est, restringitur enim ad Occasum Tiberi, ad Meridiem Aniene, ad Boream Nare ac Velino fluvio, et Aprutio ulteriore ad Ortum. Praecipua eius urbs Manliana est, ad Tiberim. Sub Pontifice. Addo quod Sabinarum raptus, de quo supra, quia feliciter Romulo cesserat, hinc institutum ab eo Iacobus Raevardus ICtus putat, ut non vero, sed simulato zuodam ratpu, omnis legitimi connubii ritus perageretur, quem eleganter exposuit de Asino aur. l. 4. Appuleius his verbis: Tunc me gremio sui mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque suaviis crebriter ingestis, iam spe futura liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus, ad belli faciem saeviens, nudis et incertis mucronibus coruscans, non caedi, non rapinae, manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum invadunt proius, nec ullo de familiaribus nostris repugnante, ac ne tantillum quidem resistente, me miseram, exanimem, saevo pavore trepidam, de medio matris gremio rapuore. De eodem sic Tertullian. l. de Spectac. De hinc Equiria Marti Romulus dixit: quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicarit, Deo, ut volunt, consilii: eius scil. quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilum, et nunc quoque apud ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes Deum etc. Vide Ioh. Rosinum Antiqq. Rom l. 5. c. 37. de Nuptiis. Quam fortiter vero, quamque feliciter, raptum hunc Sabini sint ulti, vide supra in voce Quirinus, et apud Vossium de Idolo. l. 1. c. 12.
SACCUS
Hebraei sermonis dictio, Latinis quoque cum Graecis communis, varia significat. Pro marsupio, loculis, crumena, repositorio et reconditorio nummorum passim occurrit, qpud Iurisconsultos. Sic Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 148. ----- Mensam poni iubet atque Effundi saccos numorum. Iuvenal. Sat. 14. v. 138. Interea pleno cum turget sacculus ore, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit etc. Vide hic passim, ubi de Crumena, Marsupio, Ventrali etc. Unde Saccus, pro ipso Fisco seu Thesauro, apud Isidor. Origin. l. 20. c. 9. Fiscus, saccus est publicus. Item Sacculus, Saccellum et Sacellum; a qua voce Sacellarir, h. e. Sacelli seu Frisci Custodes, *balantiofu/lakes2]. apud Imperatores Constantinopolitanos, Imperatores Occidentis, Reges Anglo-Saxonum, Alios. Etiam in Ecclesia Romana ubi Sacellarii dicti, quibus Fisci Ecclesiastici cuta incumbebat, apud Anastasium in Constantino Pontif. et Gregorio II. Sed et Sacellarii dignitatem in Ecclesia Constantinopolitana magnam fuisse, patet ex Guilielmo Bibliothec. in Hadriano II. de qua vide quae adnotavit Car. du Fresne in Constantinopoli Christ. ubi de Secretis Ecclesiasticis, ut et infra. Porro saccus, apud Hebraeos, lugubris vestimenti genus fuit, cuius toties in S. Scriptura mentio, Hebr. , quam vestem f isse e villis hircorum et caprarum contextam sunt qui velint. Vide Causaubon. Exercit. 13. Eodem nomine tunica appellata olim est Monachorum Aegyptiorum, quod sacco similis esset, utpote manicis catens et corpus pressule constringens, quam et saccineamd tunicam dixere. Ruffinus de Monachis Tabennesiis, quos ingentis abstinentiae viros vocat, quibus usus, inquit, indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confecta. Hieronym. in Vita Hilarionis, Igitur octogesimo aetatis anno cum absens esset Heschius, quasi testamenti vice brevem manus propria scripsit epistolam, omnes divitias ei suas derelinquens, Euangelium scilicet, et tumcam saccineam, cucullam et palliolum. Nempe praeceptum Domini, de una tunica habenda, moremque Apostolorum ei consentaneum, studiose observarunt Monachi antiqui, Aegyptii praecipus, quibus in locis hiemes mitiores sunt et maior aeris temperies; Europaeis vero, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures ufurpabant, easque manicatas, uti discimus ex Cassiano de Habitu Mon. l. 1. c. 11. Praeter tunicam autem illam, pallium ferebant, et cuculum parvum cum melota, Aegyptii Monachi, ut vidimus su pra. *traku\n sa/kkon], Saccum asperum, illam tunicam vocat Basilius Ep. 120. sa/kkon tri/xinon], saccum pilosum, Gregorius Decapol. de Mirac. S. Gregorit num. 47. dusw/dh], male olentem, Idem num. 49. quippe de capris et haedi sconfectum, ut ait Augustin. in Psalm. 29. Enarr. 2. etc. Vide Socr. l. 7. c. 22. aliosque Auctores laudatos Car. du Fresne in hac voce, ur et Slmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Sed et Saccus apud Graecos, vestis dicta est Patriarcharum vel Episcoporum, cuius inventor Ioannes Chrysostomus vulgo fertur, qui proin cum istiusmodi veste pingi solet. Habet illa formam Diaconalis Dalmaticae in Ecclesia Romana, nisi quod sit aliquanto longior, et in lateribus fibulata; concessa solis Patriarchis ac metropolitanis, cum sacra celebrant, idque non nisi ter in anno, nempe in Paschatis, Nativitaris ac Pontecostes festivitatibus. Licet enim Ieiuniorum quoque tempore et in mortuorum commemorationibus ferretur, illa tamen rubri coloris fuit, qui pro lugubri Graecis habetur; alias albo colore fulgoet. Vide Dominic. Macrum in Hierolexico; ubi Sacci usum Pariarchis eximium, nec nisi per abusum a Metropolitis quoque processu temporis adhibitum esse, addit ex Balsamone de Iure Graeco Rom l. 1. Imo et inter Regias vestes, Saccus occurrit, in Ordine ad consecrandum Regemd Franciae, apud Car. du Fresne: quam vocem Renatus Benedictus ibi vertit, un sac, ou manteau etc. *sa/kkon] quoque seu Saccum, induisse Imperatores Constantinopolitanos, est apud Codinum de Officiis c. 6. num. 35. *o(/te gou=n o( *ba???ileu\s2 to\ ste/mma forei=, e(/tero/n te e)/nduma ou) forei=, ei) mh\ to\n sa/kkon kai\ to\ dia/dhma], cum igitur Imperator coronam gestat, aliud indumentum non fert, quam Saccum et diadema. Ubi Goatus, Talaris tunica ex villoso serico totum corpus obtegens, nullisque sinuum undis circa illud ludens, aut mota, verum nonnihil angusta, liberos, ut videtur, incessus non permittens, ac denique sacci figuram referens, saccus est. Quibus verbis innuit eas vestes, cum quibus Theodorus Iascaris, Michael Palaeologus, aliique Imperatores vulgo effinguntur, in editione Nicephori Gregorae Wophiana, Willharduim edit. Lugdun. Rhamnusii Histor. Constantinopolit. etc. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. et Mcrum ubi supra, qui de Sacco Patriarchali agens Imperatorem Constantinopolitanum in sollemnioribus quoque processibus Saccum gerere solitum, ait: quaeque rettro dicta in Acacia. Occasione ritus ab Hebraeorum sacco, paenitentiae, humilitatis ab submissionis indice petita, ut cuivis attentius ista consideranti facile constat. etc. De Saccis Saburrae olim vicde adhibitis, vide supra Saburra; uti de aliis hic facientibus, in vocibus Saccare, Saccarii, Saccati etc.
SACER
Ignis, qui super Altari in V. T. erat et victimas de pascebat sanctificabatque. Et quidem Igne caelesti Sacrificia consumpta fuisse, saepius in sacris legimus, ubi de Abele, Noacho, Abrahamo, Gideone, Manon, David Elia etc. quorum Saerificia eo modo flammata constat. Bis autem praecipue ille erupisse legitur, 1. in dedicatione Tabernaculi, Levit c. 9. v. 23. 24. 2. Templi, 2 Chron c. 7. v. 1. 2. c. (ceteroquin ordinarius ille ignis, qui in Altati diu noctuque excubabt, naturalis potius videtur fuisse, a Sacerdotibus eo allatus et summa cura custoditus, Levit c. 1. v. 7. coll. cum c. 6. v. 12. 13. etc. 9. v. 20. ubi praeceptum de struendo et conservando igne praecessisse videmus descensum ignis e caelo, qui demum memoratur c. huius v. 24. Erat vero hic Ignis divini Spiritus symbolum, qui aedem istam incolebat, ibique pervigilem ac aeternum focum habebat, inque isto Sacrificiorum cultu etiam adorabatur. Atque hoc modo Altare dona consecrabat Matth c. 23. v. 19. propter ignem videl. nunc sacrum qui visibile Spiritus S. dona nostra accipentis et consecrantis signum erat. Eodem divina Christi natura, Hebr c. 9. v. 14. et im mensae charitatis ardor, Ps. 69. v. 10. designabatur. Sed et notabat, sedere oportere intra nos S. Spiritum et charitatis illum ignem exardere semper, aeternasque flammas volvere debere: Utque is novo pabulo quottidie alebatur ita nostri esse officii Spiritus donorumque eius scintillas perpetuo a)nazwpurou=sqai], et movo flatu identidem animare etc. Franc. Burm annus Syuopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 11.
SACERDOS
nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuere Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput Pontifex, erat, seu Sacerdos summus, Pontificis nostri Summi, CHRISTI IESU, illstris typus. Habebant Sacerdotes vulgares multa cum Pontificibus communia, sed et non pauca ab iisdem diversa. De ritu initiationis utrorumque vide Exod c. 29. et Levit c. 8. et 9. ubi discrimen fere in his duobus situm erat. 1. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur, ut infra videbitur: Sacerdotes autem reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis inuncti et consecrati censebantur. 2. Quod Pontifices, oleo in capite perfundebantur, Exod c. 29. v. 7. conf. Levit c. 8. v. 12. et c. 21. v. 10. Sacerdotes vero, admixto victimarum sanguine, in sacra veste, leviter tantum adspergebantur. Exod c. 29, v. 7. et 21. Levit c. 8. v. 12. etc. 21. v. 10. Adde, quod et in vestitu discrimen fuit: Nam cum ex octo distincti vestium generibus Sacer dotis summi habitus constaret; quator tantum illorum adhibebantur a Sacerdotibus reliquis, functioni suae vacantibus: Femoralia nempe linea, tunica item, baltheus et tiara, ex eadem materia Exod c. 28. v. 40. 41. Differebant quoque in coniugio, quod cum Sacerdotes contrahere possent cum vidua, si nec meretrix, nec repudiata, aut profanata esset. Levit c. 21. v. 7. Pontifici praeterea vidua interdicebatur, c. eod. v. 14. Quintum discrimen concernebat ipsam muneris administrationem: Pontifici enim soli, idque non nisi semel in anno, Sanctum Sanctorum licebat ingredi, Exod c. 16. v. 34. Sexto, Sacerdotibus, in proximorum obitu, luctus permittebatur. Levit c. 21. v. 2. cum Pontifici, qui unicus erat, et semper in atrio versari tenebatur. omnia luctus signa, quocumque in funere, prohiberentur. v. 10. 11. Conveniebant vero, ratione initiationis seu consecrationis in hisce; Primo absque omni corporis vitio esse tenebantur, Levit c. 21. v. 17. Dein accedere iubebantur ad tentorium conventus. Porro, lavabntur aqua, Exod c. 29. v. 4. Praeterea, consecrabantur oblatione certarum victimarum, c. d eod. v. 11. 15. etc. Tandem sanguis arietis imponebatur infimae auriculae, et pollici manus eorum dexterae pollicique pedis illorum dexteri, v. 20. Tempore autem consecrationis, quod partes quaedam sacrificii imponerentur manibus Sacerdotum, (cui ritui in Ecclesiis quibusdam S. Biblia initiando porrigendi mos respondet) hinc consecratio ista Hebraeo stylo, dicta est Impositio in manus. Officium utrorumque quod attinet, ea, in quibus iterum conveniebant, erant ista: Primo, utrique sacrificia offerebant, et odoramenta adolebant, 1 Chron c. 6. v. 49. Ceteri quidem Sacerdates, per vices stationesque suas, et facta primum inter sese sortitione; Pontifex vero, quoties et quando ipsi libitum esset, absque sortit one, cum ipsi omnia sacra omni tempore obire fas esset. 2. Utrique nomine Dei populo benedicebant, Numer. c. 6. v. 23. Pontifex quidem, sollemnem in modum, in Templo, in anniversario sacro, expressa cum nuncupatione sacratissimi nominis, iuxta formulam Numer. c. 6. v. 23. 26. Ordinariam vero benedictionem peragebant quoque Sacerdotes gregarii. Porro utrique ius habebant clangendi tubis, seu populus convocandus, seu classicum canendum esset, Num c. 10. v. 2. Utrique iugulabant victimas, 2 Chron c. 29. v. 22. Utrique instruebant populum, Malach. c. 2. v. 7. Utrique pariter de lepra iudicabant, Levit c. 13. v. 2. Succedebant vero Sacerdotes hi in Sacerdorium, natalium iure, (Aaronis posteris divinitus concesso) praevio tamen Senatorum magni consessus examine, si quibus forte familiae autgeneris mota controversia, vel viriis morbisque corporis aliisque modis probrosi, ac sacro muneri impares essent: Etne illorum pollueretur genus, tabulas habebant Genealog cas, in quibus Parentum nomina, genus, alia, recensebantur, ex quibus de puritate natalium constaret. Esra c. 2. v. 62. cont. Neh. c. 7. v. 64. Ministrabant illi in templo stantes, ut colligere est, ex loco Deuter c. 18. v. 5. cum nemini in l oco sancto sedere fas foret, nisi soli Regi; ac primum loti, ex lege iis dicta, Exod c. 20. v. 19. 10. quod, sub comminatione mortis institutum, stricte adeo servabatur, ut, si vel antea lavissent, tamen Templum ingressuri iterum lavarent. Quo factum, ut, dum stantes ac nudis pedibus rem divinam, tenui lino induti, quod saepius de die sumere ac ponere necesse erat, faciebant, dumque identidem lavare vel ministerium mutare opus habebant, ac solis fere sacrificiorum carnibus vescebantur, frequentibus morbis obnoxii essent. Sunt autem Sacer dotes ordinarii distributi in varias classes, partim a Mose, partim a Davide, qui in 24. ordines eos redegit, quorum sexdecim erant Eleazaridae, octo Ithamaridae, 1 Chron c. 24. qui numerus sub secundo quoque Templo duravit: quamquam non eaedem familiae semper manserint incolumes, sed novae quaedam, post reditum ex Babylone, in ordinem istum sacrum fuerint ascitae, Nehem c. 7. v. 30. etc. 10. v. 1. etc. 12. v. 1. Veniebantque istae classes per vices Hierosolymam, singulaeque in templo hebdomadem unam sacris operabantur, adeo ut bis in anno ad unumquemque ordo rediret. Unquaeque autem classis rursus in 7. ordines dispescebatur, iuxta 7. hebdomadae dies, quibus illi ministrandum foret. Officia illorum specialia, praeter iugis sacrificii aliarumque seu sollemnium seu votivarum et spontanearum victimarum oblationem, erant: quolibet die bis in altari aureo suffitum facere, Exod c. 30. v. 7. 8. Lampades in Templi atrio instruere et accendere, Exod c. 27. v. 21. Ignem sacrum curare, ne exstingueretur. Levit c. 6. v. 12. 13. Aram emundare, cineresque everrere, Levit c. 1. v. 16. Quolibet Sabbato panes sacros recentibus permutare, Exod c. 25. v. 30. Profanos denique et impuros a Templi limine arcere, Numer. c. 5. v. 2. Praeter quod Altaris Tabernaculique seu Templi ministerium, ad docendum etiam, constituti erant, Deuteron c. 17. v. 9. Malach. c. 2. v. 7. ut alia eorum munera, quibus in Synedrium cooptati fungebantur, omittam: Sed et iis cum Levitis commune erat, excubare circa Templum, dispositis quaquaversum in Templi ambiru custodiis, ac de nocte vigiliis: quae 24. stationum erant, quarum unaquaeque denorum hominum, ut sic universa custodum cohors 240. capitum esset, ut videre est, Numer c. 18. v. 2. et 4. Secundum quae omnia munera Sacerdotum, Templo speciatim secundo inservientium, varii eranr gradus ac genera, quae infra subiciemus. Verum, quemadmodum, non nisi post *moxolatri/an] in Deserto ab Israelitis commissam, reiecta a sacrorum administratione tota gente, Levitae a Deo sacro ministerio adhibiti, et Aaronidae, in locum Primogenitorum ac Patrum familias, qui primis temporibus sacra curabant, sunt suffecti: sic totum hoc veteris Hierarchiae, sub Novo Testamento, sublatum est imperium atque discrimen, cedente hac umbra, cum adventaret corpus, CHRISTUS, Sacerdos noster unicus ac perpetuus, sub quo, tanuam Duce suo, descripti omnes Fideles, spirituali omnes Sacerdotio defunguntur, quod Sacerdotum minorum turba adumbrabat; ac spirituales hostias Deo offerunt, facti per Christum Sacerdotes Deo et Patri. Apocal c. 1. v. 6. etc. 5. v. 20. In quo ministerio, qui alios ad Deum adducunt, ii speciatim Sacerdotes sunt, ut apparet ex Esai c. 66. v. 20. 21. Sicut ita Paulus Rom c. 15. v. 16. se dicit, Ministrum esse Christi ad Gentes, i(erourgou=ita to\ e)uagge/lion to=u qeou=], ut oblatio Gentium sit accepta. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synopsi Theologiae Christ. Part. 1. l. 4. c. 8. Sacerdotum, Templo inprimis secundo, diversi gradus. a]. Pontifex Maximus, Sacerdotum omnium Princeps, ac Sacrorum veluti Rex: de quo vide infra, in voce Sacerdos summus. ss. Pontificis Vicarius Segen]: sub cuius imperio reliquae Sacerdotum familiae. g]. Duo, qui eandemd operam huic Vicario, quam ille Pontifici, praestabant: vocati. d]. His 7. suberant, qui Templi asservabant eclaves: appellati . e]. Tres sub prioribus, sacro Aerario praefecti, i. e. Thesaurarii, dicti. z]. Hos sequebatur , h. e. custodiis Templi praepositus. h]. Tum i. e. caput paternae domus. q]. Reliqui omnes, de Sacerdotum plebe ac vulgo erant; quos Sacerdotes Idiotas Hebraei indigitant. i]. Praeter hosce ordines, 15. enumerantur specialia munera, quorum singula suos habebant Praefectos, quibus iterum magna suberat Sacerdotum turba: Horum 1. Praefectus temporum sacrificiorum. 2. Portarum templi, qui signum dabat eas aperiendi claudendive. 3. Custodiarum Templi. 4. Cantorum. 5. Instrumetorum Musicorum. 6. Sortium iaciendarum super Sacerdotibus, illo die ministraturis. 7. Columbarum et avium, quae in Templi ambitu diverdebantur sacrificaturis. 8. Tesserarum, quibus opus erat, ut vina ad libamina acciperentur. 9. Vinorum, qui ipsa depromebat. 10. Aquarum urbis et Templi, quibus ad sacrificia erat opus ne unquam illarum esset defectus. 11. Valetudini Sacerdotum praepositus seu Archiater. 12. Panum propositionis praefectus. 13. Suffimentorum conficiendorum. 14. Velorum et cortinarum templi. 15. Vestium Sacerdotalium, de quibus supra dictum. Vid de his omnibus, praeter alios, Burmannum loco praefato. Ut et de Gentilium Sacerdotibus, quos, ad imitationem verorum Israelis Sacerdotum, Simia Dei inter suos instituit, aspergam pauca: Nobilissimae semper apud Romanos Graecosque familiae sacris praefici solitae sunt: Unde Paticiis, inter alias praeogativas, a Romulo iniunctum, ut sacrae curarent, Dionys. l. 2. et nota Cerycum, atque Eteobutadrum, apud Athenienses, privilegia. Apud. Aegyptios similiter summa in veneratione Sacerdotes fuisse, diximus in voce Hierogrammatei, ut de aliis taceam. De Romanorum Sacerdotiis fuse agit Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 14. et seqq. complexusque est ferme ista omnia Lucanus Pharsal. l. 1. v. 595. his versibus, Pontifices, sacri quibus est permissa potestas, Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam; Tum qui Fata Deum, secretaque carmina servant. Et lotam parvo revocant Almone Cybellem; Et doctus volucres Augur servare sinistras; Septemvirque epulis festis, Titiique sodales: Et Salius laeto portans ancilia collo, Attolensque apicem generoso vertice Flamen. Fratres solum Arvales omisit, nisi forte de iis secundum versum intelligamus, quod tamen Dempstero in Rosinum non placet. Hos stipem Diis infuindi solitam, inter se divisisse, diximus supra ubi de XV. viris. Quirini vero adyta ne Sacerdotibus quidem adiri licuisse, voce Quirinus Apud Athenienses Sacerdotes ac Sacrorum Ministri itidem varii erant, de quibus quaedam subiungam, ex Franc. Rossaeo Archaeol. Attic. l. 2. c. 8. postquam addidero, Gentilium Sacerdotes, vittatos, infulatos et coronatos, plerumque olea, nonnumquam et auro, sacra obiisse, qua de re agit multis Car. Paschalius Coronar. l. 4. c. 13. ritus originem, apud Romanos, ex his Plinii l. 18. c. 2. arcessens: Huic certe (Romulo inter XII. arvorum Sacerdotes uni) ab Acca Laurentia nutrice sud spicea corona, quae vitta allsa colligaretur, in Sacerdotio pro religiosissimo insigni data, quae prima apud Romanos suit corona. Honosque is non nisi vita finitur; et exules etiam captosque comitatur. Coeterum iisdem vestis talaris, longa Virgilio Aen. l. 6. cui niveus color, Statio Theob. l. 6. v. 330. etc. Nec de contractibus omittendum, qui Sacerdotum nominibus insigniri olim soliti sunt. Sic Sacerdos Augustalis Nicopoli institutus et anno nomen dabat, et in scribendis publicis aut privatorum contractuum instrumentis, ad tempus notandum, nomen eius ascribebant: quod et in plerisque Graeciae civitatibus factum. Vide Arrianum Dissertat. Epicteti l. 1. c. 19. Multae enim civitates sub Imperio Romano proprios annorum characteres habuerunt, et neque Consules Romanos indices cuiusque anui scripserunt, neque Iuliani rationem sunt secutae: ut, praeter Nicopolitanos, etiam de Alexandrinis legimus, qui simihter Augustalem suum, anni indicem, et to=u eniautou= a)/rxonta], ut loquitur Theodoretus, habuere. Donec Iustiniani edicto omnes omnium paritium Imperii Romani *sumboliogra/foi], in scribendis in strumentis annum Imperatorum et Consulum annotare iussi sunt, ut ex Novellis eius apparet. Magnum autem fuisse eum honorem, et inter alios summis Sacerdotibus deferri solitum, ut Contr actibus nomina sua commodarent, discimus ex Maccab l. 1. c. 14. ubi, postquam de Simone in Ducem et Sacerdotem summum electo actum esset, additur in fine eius honori datum, o(/pws2 gra/fwntai e)pi\ tw=| o)no/mati au)tou= pa=sai suggrafai\ th=| xw/ra|]. Ut Scribantur de nomine eius omnes Syngraphae in regione etc. Vide Casaubonum ad Suetonium l. 2. c. 18. ubi et de coronis aureis Sacer dotum Augustalium, impensis item in Ludos aliaque ingentibus; uti de more Imperator. Sacerdotiorum introitus vendendi, ad Claudium eiusdem c. 9. In Ecclesia Christiana nomen Sacerdotis, post Apostolorum tempora, Episcopis primum, inde Presbyteris, dari; illosque primi, istos secundi ordinis Sacerdotes, appellari coepisse, docet ex Patribus Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce *i(ereu/s2]. Vide quoque cum in vocibus *qusi/a], item *qu???iasth/rion] ut et hic non uno loco. Varia Sacerdotum apud Athenienses genera. a; *basi/lissa], Sacrorum Regis uxor, cui apud Romanos respondebat, Regina sacrorum. b]. Ceryces, an a kh/ruc] i. e. praeco; an a)po\ to=u krei/ttonos]? ut vult Casaubon. in Athenaeum l. 15. c. 23. bostias mactabant adolebantque etc. Verbo eu)fhmei=te, ???iga=| pa=s2 e)/stw lao\s2], sacrum imperabant silentium: populum tandem, voce law=n a)/fesis2], i. e. missa est, post peracta sacra dimittebant. Iis lingua victimarum cessit. g]. Hierophantae, iidem cum Mystagogis, ad sacra accedere volentes, certis ritibus initiabant, para to ta\ i(era\ e)kfai/nein]. Sic a Nazianzeno Moses Israelitarum dicitur Hierophanta. d. *i(erei=s2], erant Sacerdotes, Numini perpetuo vacantes, qui olim sacrificaturis preces praeibant; His quaedam victimarum, cum exuviis, cessere. s. *i(eropoio\i], dicti sunt Sacerdotes, numero X. in Magnis Mysteriis. z. *kanhfo/roi] Virgines quibus apud Romanos Vestales respondebant, Dionys. Halicarn. l. 2. num 3. h.] Mystagogi, iidem cum Hierophantis. q. *newko/roi] et *i(erofu/lakes2], aedem sacram mundam et immunem a sordibus: sartam item tectamque conservarunt. l. parasiti, reditus curabant sacros, vide supra in hac voce. k. *pro/poloi], Aristophani dicuntur, qui alias *i(erei=s2. l. *purfo/roi], in aris accendebant ignes; et in bello faces praeferebant, sacri et inviolabiles etiam ab hostibus habiti. Unde Proverb. ou)de\ purfo/ros], de internecione totali, etc. Hi omnes, antequam eligerentur, examini subiciebantur, ut appareret, eos a)felei=s2], i. e. integro corpore, esse, Vide Christian. in Aristoph.
SACERDOS_Summus
in Hebraeorum Republica inter personas sacras Sacratissimus, dignatione maximus, Regisque solio proximus erat, sub quo reliquus Sacerdotum ordo: Eius electio primo iussu ac designatione Dei peracta est, in Aatone ac filio eius Eleasare, Exod c. 28. v. 1. et Num c. 20. v 26. deinceps. iuxta Iudaeos, penes Consessum LXX. senum et Reges permansit. Primus itaque Sacerdos Summus seu Pontifex fuit Aaron, ex tribu Levi: cuius duo filii, Eleasar et Ithamae, binas constituerunt familias Sacerdotales; quarum prior tantum Pontificalis fuit. Vie Num c. 20. v. 28. Postea, cum turbata videretur successio, in Heli Sacerdote, qui Ithamarides fuisse creditur, posteris eius Salomonis tempore rursus munere excidentibus et Abiathare remoto, ad veram stirpem postliminio illud rediit, Zadoco Eleasaride in Sacerdotem summum electo, 1 Regum c. 2. v. 26. Consecratio vero tribus rebus constabat, Vestitu, Unctione et Sacrificio. Vestibus sacris, quibus in Templo ministrare mos erat, per dies septem continuos mane induebatur et vesperi rursus exuebatur Summus Sacerdos, quem ritum erga Aaronem administravit Moses, Levit c. 8. v. 7. et seqq. erantque illae vel Aureae vel Albae. Aureae dicebantur, non quod totae auro constarent vel omnes auro illusae ac interstinctae forent; sed, quod quibusdam ex iis aurum varie intextum reliquae autem ceteris eius vestibus ornatiores erant ac splendidiores. Quae Rabbinis Bigde Zahab dictae erant octo: Femoralia, Tunica, Baltheus, Cidaris, Pallium. Ephod, Pcctorale et Frontale, de quibus legere est, Exod c. 28. v. 2. 3. 4. Ex his quatuor priores etiam reliquis Sacerdotibus cum essent communes, reliquae ad solum Pontisicis cultum spectabant: omnes autem e lino purissimo ac pretiosissimo erant contextae. Atque in sacro hoc ornatu ministrabat bis quottidie in Sanctuario; iuxtaque eum Sacerdotes suo ordine: Sine illo enim sacris operari adeo non licebat, ut si vel minimum deesset, Pontifex defectus vestibus diceretur habereturque profanus. Non autem facile extra templum his vestibus utebatur; quamquam et hoc accidisse nonnumquam constet: extra vero Hierosolymam iis uti prorsus nefas erat, nisi extrema necessitate urgente. Quod factum, cum Simeon cognomine Iustus, Alexandro M. gravia Hierosolymis minitanti, obviam processit, vide Mosem Kotsensem praec. affirm. 173 fol. 212. col. 3. etc. Albae; Hebraeis Bigde Laban, appellitatae, quatuor erant, quatuor prioribus aureis coganomines, Tunica videl. Braccae, Cingulum et Pileus seu Cidaris, e lino contextae; quibus solus utebatur Pontifex, semel in anno, cum piaculare sacrum administraturus, interius adytum intraret: quo peracto illas deponebat, sequenti anno novas rursus accepturus. Vide Levit c. 16. v. 4. 32. Unctio per totidem dies fieri solebat, antequam sacrum oleum amissum erat, Istud enim, semel a Mose confectum, Exod c. 30. v. 22. 23. nongentos fere annos durasse dicitur, quo tempore Sacerdos Summus, Mithrabe Mischa. i. e. Auctus unctione, apud Talmudistas, dictus reperitur: deinde autem, sub Templo nempe secundo, Pontificis inauguratio solo vestitu peracta, atque adeo is ab iisdem, Mithrabe begadim, h. e. Auctus vestibus, dictus est. Linebantur vero oleo sacro omnes et singuli Pontifices, cum officio suo inaugurabantur, hinc Sacerdotes uncti appellati, Levit c. 4. v. 5. etc. 6. v. 22. Ubi Lyranus, Sacerdos unctus, inquit, est. Sacerdos magnus, quia inferiores Sacerdotes non ungcbantur: Cum Reges, quos eodem cum Pontificibus oleo quidam inauguratos volunt, non omnes, sed ii tantum, qui rebus turbidis, et successione ob tumultus ac seditiones incerta, in Davidis solium evehebantur, ungerentur, ut in Salomone ac Ioa factum, 1 Regum c. 1. v. 39. et 2 Reg c. 11. v. 12. Porro, sic inunctus et vestitus rite Pontifex, sacrificium in muneris auspicium offerebat; quem admodum et quisque Sacerdos gregarius, ut dictum supra, ex Levit c. 6. v. 20. ubi simul viderc est, quid omnibus commune, quidque utrisque peculiare fuerit. Repetam hic paucis; Sacerdotem Summum debuisse esse absque omni probro corporisque vitio; non nisi illibatae Virginis, vel Antecessoris viduae, maritum; a mortuorum non contactu solum, sed et approximatione, excepto casu, de quo infra ubi de Sepeliendi iure: ac omni luctu (cum unicus esset, semperque in atrio versaretur) abstinere iussum, quia corona Dei et sacra unctio super ipsum erat: in specie ipsi iniunctum, ne caput denudaret, Levit c. 21. v. 10. neve vestimenta laceraret, Ibid. etc. Cumque eidem ministeria varia cum reliquis Sacerdotibus essent communia, hoc inprimis nobile ac primarium eius munus erat, quod semel quotannis piaculare offerre sacrum, et templi adytum intrare, solebat: quo sollemni die ipse omnia sacra, etiam quae illius Festi propria non erant, solus obibat. Vide Levit c. 16. v. 2. et Hebr c. 9. v. 7. Verum cum periculum foret, ne qua res fortuita illum contaminaret ac sollemni prohiberet sacro; illud si forte accideret, quotannis sub diem ieiunii Vicarium creabant: qui, si quam pollutionem sub illud tempus Pontifex contraxisset, vel immundo forte visu per noctem sese inquinasset, ea die rem faceret sacram. Vocabatur is sub primo Templo, 2 Reg c. 25. v. 18. et Ierem c. 52. v. 24. sub secundo, Sagan], eratque ordinario ille, qui dignitate ac successione Pontificatui erat proximus: Quemadmodum in Ecclesia Graeca, Patriarcha suum Protosyncellum, in Latina Episcopus suum Suffraganeum et apud Romanos olim, Centurio suum habebat Optionem, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synops. Theol. part. prior. l. 4. c. 8. nec non supra, ubi de Pontificali dignitate. Alius erat Sacerdos Summus huius vel illius classis, de quo pauca haec subnectenda. Postquam Rex David Sacerdotes, ut dictum, in 24. Classes, Graece e)fhmeri/as2], i. e. turmas, vices, digessisset, prodiissetque prima sors Iehoiaribo, Iedahiae secunda etc. quaelibet harum hebdomadatim munere defungebatur, capicbatque nomen a capitibus familiarum: Classis vero cuiusque Princeps, Summus Sacerdos istius Classis appellabatur, unde primariorum Sacerdotum mentio, Marci c. 14. v. 1. Quod duorum *a)rxiere/wn] Annae et Caiaphae, meminit Historia Euangelica, ex praecedentibus facile solvitur. Summo enim Sacerdoti, non raro substitutum esse suum Vicarium, recte Theod. Beza observavit Marci c. 1. v. 44. quorum is (praeter dicta) Pontifex primus] vel i. e. Pontifex magnus: Alter, , *a)rxiereu\s2 o( deu/teros] Pontifex secundarius, sive vicarius dicebatur: ut 2 Regum c. 25. v. 18. et 1 Paral c. 24. v. 1. Nadab et Abihu coniunguntur: Item Eleazar Et Ithamar, alibique alii; quam consuetudinem durasse ad postrema usque tempora, docet Ios. Scaliger in Prolegom. Eusebian. Ita ergo Annas et Caiaphas se habebant, ut Cohen Gadol, et eius Sagan: quemadmodum et in Coenobiis Praefecti Monachorum suos semper habebant paratos vicarios et deute/rous2 proestw=tas2], ut appellat Basilius M. vide Casaubon. Exerc. 9. De Sacerdotio apud Romanos veteres Summo, vide supra, in voce Pontifex: ubi et quaedam de aliarum quoque gentium *a*r*x*i*e*r*e*u*s*i] seu Sacerdotibus summis. Quem titulum, Episcopis postea Christianorum datum, ut ex Tertulliano patet de Baptisino c. 17. cum successu temporis sibi solis arrogarent (ad imitationem forte Archiaereon Asiae minoris Achaiae aliarumque regionum) Metropolitani ac Primates, eique sibi etiam maius aliquod imperium in alios Episcopos ac Clericos, superstruere conarentur, huic ausui ut occurreretur, factus videtur Canon 26. Concilii Carthagin. III. Ut primae sedis Episcopus, non appelletur Princeps Sacerdotum aut Summus SACERDOS, aut aliquid huiusmodi; sed tantum primae sedis Episcopus. Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. 1. p. 174. et 175. aliquid etiam ubi supra.
SACRAMENTUM
unum ex tribus Militiae generibus fuit apud Romanos, de quibus ita Servius ad Aen. l. 8. v. 1. Tria fuere Militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio. Sacramentum corum, qui singuli iurabant, pro Rep. se esse facturos, nec discedebant, nisi confectis stipendiis etc. Eratque hoc solum legitimum militiae genus, quoqui militaturi erant ab ipsis Ducibus delectu habito conscribebantur, quod quo modo factum fuerit, tradit Polybius l. 6. Ubi quod de Sacr amento militari dicit, quale id fuerit, nemo exponit, nisi quod sancte atque religiose id a Militibus observatum, eoque illos iussos fuisse Ducem sequi, quocumque duceret, scribant Auctores. Sic enim Dionys Halicarn. l. 11. ubi de secessione plebis in montem Aventinum, Hortantibus, inquit, multis sacra movere signa, neque tutum neque sanctum esse existimantibus omnibus Ducem relinquere, ob Sacramentum militare, quod maxime omnium servant Romani. Fubet enim militantes sequi Ducem, quocumque ducat: Lexque Ducibus potestatem dedit occidendi non parentes relinquentesque signa, indemnatos et indicta causa. Et primum quidem, milites Sacramento tantum a Tribunis rogabantur, non iureiurando ad militiam adigebantur: ipsi autem inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa non abituros, neque ex ordine recessuros. Postea vero, L. Aemilio Paulo II. Terentio Varrone Consulib. anno Urb. Cond. 538. iureiurando milites fieri coepere, Liv. l. 22. c. 38. Milites tunc, quod numquam antea factum erat, iureiurando a Tribunis militum adacti, iussu Consulum conventuros neque iniussu abituros. Nam ad eam diem nihil praeter Sacr amentum erat: et ubi ad Decuriatum aut Centuriatum convenissent, sua voluntate, ipsi inter se Equites Decuriati, pedites Centuriati coniurabant, sese fugae ac formidinis ergo non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi aut petendi aut hostis feriendi aut Civis servandi causa. Id ex voluntario inter ipsos foedere, a Tribunis, ad legitimam iuris iurandi actionem translatum. Quod iusiurandum prolixe exsequitur A. Gellius l. 16. c. 4. Quantam vero vim habuerit militare Sacramentum, et ut sine illo pugnare cum hoste more Maiorum non licuerit, ostendit pluribus Cic. in de Offic. l. 1. c. 11. Ubirecitat, inter alia, exemplum filii Catonis, qui in Exercitu P. Aemilii tyro militabat. Cum enim huic videretur unam dimittere Legionem, et Catonis quoque filium sic dimitteret, ille autem amore pugnandi in Exercitu remansisset, Cato ad P. Aemilium scripsit, ut, si illum pateretur in Exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae Sacramento. Cuius rei et Plut. meminit in quaest. Rom qu. 39. ubi quaerit: Qua causa fiat, quod qui Sacramento militari non tencrentur: etiamsi alias in casiris exercituque versarentur, non tamen haberent ius interficiendi aut vulnerandi hostis? Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 3. cum paralipom. Thom. Dempsteri. Horatius l. 2. Od. 17. v. 9. ------ ------ Non ego persidum Dixi Sacramentum: ihimus. Servius tamen formulam Sacramenti antiquitus usitatam, proponere videtur ad Aen. l. 2. v. 157. cum inter alia ait, miles exiens ad bellum iurabat, se nihil contra Remp. facturum. Er paulo post, Post electionem in Remp. iurant: et ad l. 7. v. 614. l. 8. v. 1. singuli iurabant, se pro Rep. esse facturos. Simile quid suggerit Tertullian. de cor. Mil. c. 11. Credimusne humanum Sacramentum divino superinduci licere, et in alium Dominum respondere post Christum et eierare Patrem ac Matrem et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligi praecipit etc. Claudian. item in Ruffinum l. 2. v. 274. Tu licet occiduo maneas sub cardine Solis, Tu mihi Dux semper Stilicho, nostramque vel absens Experiere fidem. Aliam non obscure elicias ex Cicerone Philipp. 13. At militibus inclusis opem ferre, nihil moror illos salvos, et ire quo iubetis. Quibus omnibus antiquior illa apud Livium, Dec. 1. l. 2. Centurio erat M. Flacco, eius inter primores pugnae flagitator, victor, inquit, M. Fabi, revertar ex acie, si fallo Fovem Patrem Gradivumque Martem, aliosque iratos invoco Deos. Idem dein omnis exercitus in se quisque iurat, vide eundem Dec. cit. l. 10. et Dec. 3. l. 2. Ita inter se igitur primitus milites iurabant, post, in eadem verba, ab iis a Tribuno iuramentum exactum, ut diximus, ex A. Gellio loc. cit. Sub Principibus dein, ut ipsa regendi norma, sic et Sacramentum immutatum, et cum sub Consulibus illud praestitisse satis esset, sub Caesaribus insuper iuramentum a Sacramento diversum exigi coepit, non in castris modo, sed et in Urbe, quod cupidissime retentum est. Non enim leve Imperii firmamentum fuit, in obsequium Principis Optimates adactos esse. Vide Lipsium ad Tac. Annal. l. 16. suh fin. Hodie iuramentum fidelitatis dicitur, de quo alibi. Porro, enses iuraturi vibrabant, et distringebant, quo significarent, evaginatis gladiis ulciscendam Sacramenti violati fidem, qua de re locus est notatu dignissimus, apud Amm. Marcellin. l. 21. Sequebatur statim mira quaedam alacritas, quam elatis in altum manibus attestabantur: uti discimus, ex Lucano Pharsal. l. 1. v. 386. ------ His cunctae simul assensere cohortes, Elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret, Promisere manus. Quod sanctissimum iuramentum videtur appellari, apud Caesarem de Bell. Gall. l. 6. etc. Uti vero Tirones arma sumpturi in iusiurandum adigebantur, ita exauctorandi; eodem illo Sacramento solvebantur priusquam dimitterentur. Amm. Marcellin. l. 24. Duos Tribunos sacramento solvit, ut desides et ignavos. Et l. 25. abiecti autem sunt Sacramento alii quatuor, ob flagitium simile etc. Vide omnino Dempsterum praefatum: et de Sacramento militari sub Imperatoribus Christianis usitato, supra ubi de Furamento. Nec vero Latinorum solum militum, sed et Graecorum, eam fuisse consuetudinem, ut Sacramento adigerentur, docet Eurip. in Iphigenia in princ. Et Apollodorus, Bibl. l. 3. ubi de adactis in fidem Agamemnonis militibus, cum in Troiam moveretur. Idem in Aiacis persona Ovid. Confirmat, Metam. l. 13. fab. 1. Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, Et pars una Ducum etc. Nomen quod attinet, Heraldo inde dictum est, quod, qui Sacramento dicebant milites; quasi Sacris quibusdam et mysteriis devoverent se ac consecrarent. Unde Sacramenta suscipere ii dicti Arnobio adv. Gentes l. 3. uti Graecis musth/ria lamba/nein], de qua phrasi vide infra verbo Sumere. Iidem devoti ibid. et inferiori aevo cute puncti, non tam ne latitarent, quam ut hoc pacto militiae consecratos et devotos sese esse monerentur; quemadmodum in mysteriis iterum, notandis quibusdam signari solitos tou\s2 memuhme/nous2], diximus supra voce Consignati. Locus Arnobii integer sic habet: Ne nos quisquam pervicaciter arbitretur Sacramenta suscipere nolle ceterorum --- Numinum: devotas etenim mentes, et manus protendimus, neque aspernamur, quocumque invitaveritis accedere; quas phrases formulasque loquendi e militia depromptas erudite illustrat praefatus Auctor in Animadv. suis Arnobianis p. 129. et seqq. ubi et manus protendisse, cum citati paratos se esse Sacramento dicere ostenderent, milites, adnotat. E're bellica Sacramenti vox in Ecclesiam transsata est, de qua Theologi consulendi: pauca temen et hic subiungam. Nempe apud Scriptores Ecclesiasticos, quodvis mysterium, ac Christianae Religionis arcanum, hoc nomine venit; sed speciatim res sacra, arcana, symbolica, spiritualis gratiae significativa, adeoque quilibet ritus sacer, cunctaeque ceremoniae, quibus arcana illa vel velabantur, eo denotari coepere. Quo pacto ad Foederis Divini symbola et sigilla denotanda adhiberi coepit, quod a Tertulliano primum factum; ut male ex latiori vocabuli usu, plura Sacramenta proprie dicta, quam duo, nonnulli colligant. Cum et Patres et Vulgatus Interpres et ipsum Pontificale Romanum, res omnes, ritusque sacros, ista voce complectantur. Idem vocis *musthri/ou] apud Graecos usus; quo illi partim arcana Christianae Religionis dogmata, partim etiam sacra illa Signa et ceremonias expresserunt: tum, quod occulta Graecorum sacra et mysteria multiplicibus olim constabant ritibus; tum quia externi illi Ritus et Signa, arcanam signisicationem habent et latente mysterio sese potissimum commendant. S. Scriptura Signa Foederis appellat, Genes c. 9, v. 12, 13. et c. 17. v. 11. Sigilla Iustitiae Fidei, Roman. c. 4. v. 11. Signa simpliciter, Exod c. 12. v. 13. *u(podei/gmata], Hebraeorum c. 8. v. 5. et c. 9. v. 23. et *a)nti/tupa], 1. Petri c. 3. v. 21. Quae Spiritus S. voces longe aptiores sunt. Interim vulgato iam vocabuli huius usu et Ecclesiastici iuris reddito, non ea superstitione verborum duci convenit, ut Signa illa Sacramenta appellare vereamur: quae Socinianorum fraus est; qua non tam vocabulum, quam ipsam Sacramentorum naturam ac vim, petere constat. Franc. Burmannus Synopsi Relig. Christianae Part. I. l. 7. c. 4. §. 2. 3. et 4. De Sacramentis in specie, Circumcisione, Paschate, Baptismo, Eucharistia. Vide quaedam hic passim. De Sacramento Catechumenorum, Veteribus memorato; quod quidam de Eulogiis; alii de ritibus et ceremoniis quibusdam ante Baptismum adhiberi solitis, sale inprimis, qui peculiari benedictione consecratus Catechumenis dabatur, praesertim ad festos Paschatis dies, quibus Fideles communicabant, accipiunt, vide Car. du Fresne in Glossar. ubi varios Auctores hanc in rem citat, nec non supra passim, ubi de Eulogiis, Fracto pane etc. De horribili vero Sacramenti ritu, quo Samnites ex vetusta sua superstitione a Sacerdote Ovio Paccio initiati sunt, Livium l. 10. c. 38. Addo saltem, per Sacramenta iam olim, item Super Sacramenta iuratum, a Christianis, uti docet C. Barthius Animadv. ad Statium Theb. l. 5. v. 168. Vide supra, ubi de Iuramento.
SACRIFICIUM
Hebr. et Graecis dw=ron] et qusi/a], quae coniunguntur Psalmo 40. v. 6. erat in V. Test. oblatio religiosa, qua Sacerdotis ministerio res aliqua Deo sacrificabatur et sollenni ritu destruebatur, in symbolum cultus spiritualis. Eorum prima post lapsum mentio: ac a Protoplastis sacrificatum, ex tunicis pelliceis quibus amicti fuerunt, Gen c. 3. v. 31. quidam colligunt, hucque putant respici Levit c. 6. v. 30. et c. 7. v. 8. Alterum, si non primum, fuit Sacrificium Caini et Habelis, quorum alter de frugibus, alter de pecudum grege, ove aut vitulo, fecisse legitur, Gen c. 4. v. 3. et seqq. Tertium memoratur Noachi, Gen c. 8. v. 20. Quartum Melchisedeci fuit, Gen c. 14. v. 18. Quinto sacrificasse legitur Abrahamus, Gen c. 12. v. 7. 8. et c. 22. v. 13. postque eum Isaacus c. 26. v. 25. et Iacobus c. 28. v. 18. et c. 35. v. 3. 7. In Aegypto postea collapso, ut videtur, hoc ritu, confer Exod c. 5. v. 1. cum 8. v. 26. sub Israelitarum exitum Pascha institutum est, quod tum Sacrificium, tum convivium sacrum fuisse, patet ex 1 Corinth c. 5. v. 7. coll. cum Deuter c. 16. v. 5. 6. Circa quae tempora obtulit quoque inter Idumaeos aut Arabes Hiobus, c. 1. v. 5. et c. 42. v. 8. inter Midianitas Iethro, Exod c. 2. v. 16. 21. et c. 18. v. 12. inter Syros ac Moabitas, Bileamus, Numer. c. 22. et 23. et 24. quae Ecclesiarum olim florentium, inter gentes istas, erant reliquiae. Fuere autem eousque Sacerdotes, more avito, familiarum praecipui ac primogeniti: in quorum locum, ob peccatum in vitulo commissum, reiecta universa gente, lecti sunt Levitae, atque institutum fuit Sacerdotium Aaronicum, Exod c. 40. v. 12. 13. ritusque Sacrificiorum, qui prius liberior, a Deo praescribi, et ad certum locum, Tabernaculum videl. vel Templum restringi coepit. In eorum vero (quorum plurimas fuisse species, infra videbimus) administratione, varia exacte consideranda veniebant. Sacrificiorum integritas et perfectio accurate praescripta deprehenditur, Levit c. 22. v. 22. et Numer. c. 29. v. 8. nec ante octavum diem agnum, aliamve pecudem, offerre fas erat, Levit c. 22. v. 27. cum ante id tempus, fetus a matre adhuc rubens et mollis ac partus illuvie squalidus, nondum pro perfecto animali habeatur. Oblatio ipsa hoc ordine, quoad illius praecipua, fiebat. I. Imponebantur victimae manus, addita peccatorum confessione, seu ad offerente, seu a Sacerdote. II. Inde victima mactabatur, excoriabatur, et in partes sex vel novem secabatur. III. Exta abluebantur, sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur. IV. Adspergebantur eo Altaris cornua; quodque reliquum erat, ad illius pedem effundebatur. V. Holocaustum totum igne consumebatur; ex reliquis autem Sacrificiis solum pars aliqua: in Pacificis et Peccatis viscera ac adeps, quod et in agno Paschali obtinebat; in Muneribus, farinae pugillus, cum olei ac thuris libamine. VI. Dumque ardebat victima, Levitae Musico concentu Deum celebrabant, utque propitius Sacrificium acciperet, orabant. VII. Avibus autem, quod operosius sacrum fuisse tradunt Iudaei, Sacerdotis pollice discindebatur caput; tum sanguis ad Altaris angulum exprimebatur; dein ingluvies auferebatur, tandemque, discissis sub alarum recessu carnibus, concremabantur; Levit c. 1. v. 14. 17. ad quem locum Abarbenel res X. in sacrificio numerat, quarum quinque ad eos ttinuerint, qui offerebant victimas, quinque reliquae ad solum Sacerdortem. Illae sunt, Manuum impositio in caput victimae, mactatio, excoriatio, dissectio, et extorum ablutio. Istae, sanguinem in pelvi excipere, eundem aspergere, ignem super Altare accendere, ligna digerere et partes carnium quae adolebantur. Itaque is qui victimam donumque offerebat, praesens adesse atque eo tempore, in atrio Sacerdotum, versari tenebatur: Cum vero pro Populo faciendum esset, aderant Legati universitatis sacrorum causa, i. e. Viri stationarii, appellati. Verum cum sine Sacerdote Deuts adiri non posset, a Sacerdotibus Sacrisicium peragebatur: Pontifexque sacrificabat, ubi libitum esset; qui tamen Sacrsicia potius auspicabatur, reliquis partibus Sacerdotum minorum turbae mandatis, qui sortito munus obibant, victimarumque partes praecipuas nanciscebantur, Exod c. 29. v. 27. 28. Deuteron c. 18i. v. 3. Participabat vero cum Sacerdote, de rebus sacris, universa eius familia, exceptis mercenariis, Levit, c. 22. v. 10, 11. hoc tamen discrimine, quod Sacerdoti soli res sanctissimae e. g. Sacrisiciorum carnes: reliqus vero res sanctae, leves sanctitates dictae, ut Primitiae, Decimae etc cederent, Exod c. 29. v. 37. etc. Locus, ut dictum, post latam Legem non amplius liber, sed, repudiatis omnibus aliis, iis inprimis, qui Excelsa dicebantur, Tabernaculum primo, dein Templum fuit: ubi in ALtari oblata victima, Igne sacro, qui super eo erat, depacebatur ac sanctificabatur, vide Matth c. 23. v. 19. Quae omnia quem usum, quemque finem habuerint, apud Theologos videre est. Sufficiat dicisse, tantum Sacrificiorum numerum ac varietate, a Deo institutam fuisse, tum, ut multiplici illo ministerio Populum exerceret; tum ut varia adeo imagine CHRISTI Plenitudinem, quam una figura capere non poterat, exprimeret; denique, ut ipsorum Sacrificiorum imperfectionem testaretur, quae cum singula peccatum expiare non possent, tanto numero offeranda, identidemque varianda ac iteranda erant. Quae cum cuncta CHRISTUS unico ac digno Sacrificio implevisset, sicque ipse Sol iustitiae Populo suo affulsisset, nocturnae illae Sacrificiorum veterum umbrae ac faces, rebus iam luce retectis, paulatim evanuerunt. Vide Franc. Burmannum Synops. Theol. Tom. prior. loco 21. c. 11. De Sacrificiis Gentilium, et quidem Romanorum vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim l. inprimis 3. c. 39. cum Dempsteri Paralip. Atheniensium, Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 3. Aliorum; Alios; nec non supra in voce Prosiciae, alibique passim: de Sacrificio inprimis eorum arcano ac mystico supra voce Daemon. Sacrificiorum Veteris Ecclesiae varia genera ac species. a]. Animalia, quae offerre fas erat, mactabantur ad aram, erantque illorum quinque genera. Vaccae aut Tauri, sub quibus vituli quoque. Oves, Caprae ac Haedi; Columbae et Turtures. Abominationi contra Deo erat omnis *a)nqrwpoqusi/a]. Vide paulo infra, Victimae, ss. Anniversaria Sacrificia, festis sollemnioribus. Paschatis, Pentecostes, Festi Tabernaculorum, in novi Anni exordio, ac praesertim Expiationis die, offerebantur, vide Numer, c. 28. g]. Fruges, vide paulo infra, Oblationes. d]. Hebdomadalia Sacrificia, Sabbatis peculiaria erant. e]. Holocausta, tota igne consumebantur, hinc , quod tota in fumum ascenderent, dicta: Quale fuit Sacrificium iuge, de quo mox. z]. Iuge Sacrificium, macime celebre erat, Hebr. , Graecis endelexi???mo\s2], appellatum: quia numquam omittebatur, seu festus, seu profanus esset dies. Constabat id duobus agnis anniculis, quorum alter mane, alter vesperi mactabatur. Vide Exod c. 29. v. 38. et Numer. c. 28. v. 3, 4i. Dignum autem notatu, quod eadem hora, qua Sacerdos agnum, in Templo, mactabat, se ipsum Patri obtulit is; cuius iuge hoc sacrificium typus erat, SERVATOR noster; Marci. c. 15. v. 25, 34. h]. Libamina dicebantur, olei ac vini liquores; qui sacrificiis affusi ac in Altari libati, Deo offerebantur. Affundebantur autem ex vino holocaustis et sacrificio votivo et spontaneae oblationis, ut iet in festis, quiibus et Mincha, i. e. Munus daplae, adiungebatur, Exod c. 29. v 40. et Numer. c, 15. v. 3, 4, 5. q]. Menstrua Sacrificia, novi luniis offerebautur. i]. Mincha, vide hic Munus k]. Munus, Graece dw=ron], Hebr. Mincha] dicebatur oblatio seu sacrificium e frugibus, quod constabat ex simila; cui oleum affundebatur, addebanturque thuris odores: unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Iehovae Sacerdos; reliqua ipsi cedebat, Levit v. 2. v. 1. 2, 3. Vide quoque hic infra Suffimentum. Nefas vero erat his donis mel aut fermentum admiscere: contra, omne munus sale erat saliendum, Levit c. 2. v. 13. l]. Oblatio, vide hic supra Munus: Triplica enim, quoad materiam erant Sacrificia, nimirum Victimae, Oblationes et Libamina; unde primariae eorum apud Hebaaeos species , prout vel pecudes, vel fruges, vel olei vinique liquores Deu offerebantur. m]. Occasionata, quae non statis temporibus, sed occasione data, fiebant. n]. Pacifica, Hebr. vocitata, pleraque libera erant ac vuluntaria, eaque iterum duplicia, vel *e)uxaristika\], pro beneficiis acceptis, vel *e)uktika\], pro futruis. Dividebantur illae in tres partes, quarum una Deo, altera Sacerdotibus, tertia offerentibus, ad epulum in templi atriis, cedebat, Levit c. 3. v. 1. et c. 7. v. 11. c]. pro Peccato Sacrificium, Hebr. , Graec, a(marti/a], illi expiando et peccatoribus ad Sacrorum communionem reducendis, serviebat, Levit c. 4. v. 2. Erant autem pleraque pro im puritatibus ceremonialibus vel levioribus quibusdam noxis; aut etiam pro gravioribus, modo non ex superbia, aut elata maun, commisla eslent. Numer. c. 15. v. 25. coll. cum Levit c. 6. v. 4, 6. Cum eo conveniebat. o. Sacrificium pro Reatu, Hebr. , Graecis plhmme/leia]: quod certa quaedam duntaxat peccata procurabat, Vide Levit c. 5. v. 1. et c. 7. v. 1, 2. Eius dominus, maun hostiae imposita, delictum coram Iehova, ad Templi ostium fateri; et, si in proximum peccasset, de illata iniuria satisfacere tenebatur, Num c. 5. v. 7. Pauperiores offerebant turturum par, aut 2. columbarum pullos, Levit c. 5. v. 7. aut, si nec hisce sufficerent, decimam similae, sed sine oleo ac ture, Levit c. 5. v. 11, 12. quae insirmitas Sacrificiorum istorum accusatio erat, p]. Quottidiana vide hic supra, Iuge. r]. Spontanea, his libamen affundi solebaat. s]. Stata erant vel Anniversaria, vel Menstrua, vel Hebdomadaia, vel Quottidiana, vel certis denique annorum intervallis recurrebatn. t]. Suffimentum memoriale Deo, propter dona thurea, gratissimum, Mincha fuit. v. Victimae, pecudes dicebantur, vide supra Animalia. f]. Votiva seu *e)uktika\], pro futuris beneficiis offerebantur cum libamine. Porro; alia erant pro peccato Pontificis, alia pro totius coerus aberratione, alia pro homine privato, eoqe vel paupere, vel divite etc.
SACRILEGUS
qui legit, i. e. adimit et aufert sacra, quemadmodum verbum hoc sumitur, in Legg. XII. Tabb. Homini mortuo ne ossa legito: ubi sensus est, teste Cicerone de Legg. l. 2. ne quod membrum mortuo abscindatur. Ad eum enim morem Lege hac respici videtur; de quo Festus scribit, digitum cadaveri decidi consuevisse, ad quem servatum iusta sacra fierent, reliquo corpore in pyra concremato; id quod his verbis Decemviri prohibuerunt, nisi quis aut peregre aut in bello mortuus esset. Tum enim permiserunt, eis osla legi, quo post funus fiat, h. e. membrum aliquod adimi, ad quod servatum iusta Romae fierent, reliquoo corpore apud pere grinos flammis dato. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. Itaque Sacrilegi vocitati quis publica sacra compilari nulla religio, l. 6. et 9. ff. ad leg. Iul. pecul. Imo et suarum constitutionum violatrum crimen, Sacrilegium appellant Imperatores leg. un. Cod. de Crim. sacril. l. 6. de appellat. in Cod. Theodos. Sacrilegiique crimen irrogant his, qui praecepta sua neglexerint, vel scita violaverint. l. 1. Cod. ut dignit, ord. serv. l. 12. l. 13. C. de erogat. militum annon. Vide quoque Cassiodorum Var. libris aliquoties et Vegetium Probl. l. 2. Apud Athenienses Sacrilegi, ut et Proditores, morte multabantur, neque intra Atticae fines sepeliebantur, bonaque eorum publicabantur, ex Lege: *e)a/n tis2 thn\ polin prodidw=|, h)\ ta\ i(era\ kle/pth|, kriqe/nta en dikasthri/w| a)\n katagnwsqh=|, mh\ tafh=nai en th= *a)ttikh=|, ta\ de\ xrh/mata a)utou=dhmo/sia e)=inai], Si quis in iudicio proditionis aut sacrilegii damnatus fuerit, intra Aticam ne sepelitor, bona eius publicantor, Vide Sam. Petritum in LL. Attic. l. 8. tit. ult. et infra ubi de Sepeliendi iure. Romani cruce, bestiis, igne illos punierunt. Paulus. l. 5. Sentent. ad l. Corn. de Sicar. Magicae artis conscios placuit hestiis obici, aut cruci suffigi, ipsi Magi vivi exuruntur. Ulpianus l. 6. D. ad l. Iul. pecul. Scio multos ad bestias damnasse Sacrilegos nonnullos etiam vivos exussisse. Vide quoque Salvianum de Provid. l. 7. Atque hinc tum aliis suppliciourm generibus, tum igne inprimis, eoque modo continuo, cuius species variae memoratae Tacito Annal. l. 15. Eulebio Histor. l. 4. Prudentio, Aliis; modo lento, cuius meminit Augustin. in Ioann. In Christianos olim saevitum, ut qui Magi Sacrilegique Gentilibus habiti sunt. Suetonius Nevone, c. 16. Christiani genus hominum superstitionis novae ac maleficae. Tertullian. Apologet. Sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Caecilius apud Minuc. Haec Sacra (Christianorum) sacrilegiis omnibus tetriora. Quamquam haec poene non videatur Sacrilegis irrogata, nisi gliscente ne quitia et sceleribus, quae gravioribus poenis compesci opus, uti ex Tertulliano docet Io. a Wower Not. ad Minucium Fel. p. 17.
SACROVIENSES
nomem priscae apud Romanos Tribus, inter quos et Suburanos non levis quotannis erat contentio, de capiet Octobris equi (Marti immolari soliti, in campo Martio, mense Octobri) ut illi, in Regiae pariete, isti ad turrim Mamiliam id figerent: quemadmodum eiusdem cauda tanta celertate perferebatur in regiam, ut ex ea sanguis destillaret in focum, participandae rei divinae gratia. Vide Dempster. as Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. et supra, voce October.
SADDUCAEI
vel SADUCAEI dicti inter Iudaeos, qui Saducaeum quendam Legis magistrum sequentes, neque resurrectionem credebant, neque Angelos, neque spiritus. Coetera cum Samaritanis habebant communa, nisi quod cum coeteris Iudaeis sacrificabant. Legem observabant, spe praemiorum temporalium, et metu suppliciorum huius vitae. Traditionibus quibuscumque reiectis, Fatum negarunt omnino, dictitantes, Deum nec mala factuare, nec curare: Hinc collegerunt, in nostra potestate situm esse malum patrare, aut ab illo abstinere. Exiguus autem Sectatorum numerus, sed ex primariis conflatus fuit. Cum Pharisaeis irreconciliabilis illis contentio, ut ex Euangelio notum: Quos cum impietate superarent, nihilominus in his minus vanitatis et hypocriseos fuit, neque so tam infensos Christo hostes exhibuerunt: Rigidissimi non in peregrinos solum, sed et in se ipsos. Vide Iosephum, l. 2. de Bell. Iud. c. 12. l. 13. Iud. Antiq. c. 9. et l. 18. c. 2. Nomen quidam ab Hebr. Sedeck i. e. Iustus, derivant, quasi Iustitiarios dicas; alii tamen eius origionem potiori iure arcessunt, a primo suo Auctore Sadoc dicto, qui floruit sub Antigono Sochaeo, Simeonis Iusti successore, Synagogae magnae. Cuius discipulus cum esset, non intellecta mente Magistri, cum aequali et commilitone suo Baitho, innocua et pia eius verba, non esse Domino serviendum praemii ergo, pervertit et inde extudit, nullum post hanc vitam manere praemium aut poenam, atque it anovum Saddueaeorum et Baithusaeorum sectam cudit. Aliter etiam Iudaeis dicuntur Minaei, Epicurei, Dositheani (at hi Resurrectionem agnoverunt) Samaritani, vide suo loco, et Karaei, quia nempe traditiones eum Karaeis reiciebant. Aetas eorum incidit in annum 226. ante Christum Natum ut sic ex Iudaeorum Sectis omnium antiquissimi sint. Solam illos Legem seu Pentateuchum recepisse sunt qui dicant, unde e Lege sola a SALVATORE nostro refutati, Matth c. 22. v. 31. sed probabilius est; universam ab eis Scripturam, solis tradtioinibus insuper habitis, receptam fuisse. Mores illorum depingit Iosephus. et confirmant dogmata, ut feros et a)gri/ous2], tamquam hominum profanorum; Unde licer ferme potentissimi essent, quamvis et pauci, nihilominus exosi erant vulgo, cum contra Pharisaei vulpinari nossent et in sinus hominum influere. Interim hodieque aliqua parte inter Iudaeos haec Secta superstes est; cum multi eorum negent animae immortalitatem, quorum numerus frequens in Oriente et Turcia, ubi multi quoque Karaei: Europaei enim Iudaei fere Rabbanistae sunt, Paria quoque cum Sadducaeis faciunt, inter alias sectas, Mahometani: inter eos, quo Christianum nomen prositentur, Sociniani. Franc. Burmannus Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 39.
SADOC
filius Achitob, 2 Sam c. 8. v. 17. Item Summi sacerdotis nomen, 2 Sam c. 5. v. 24. Vide 1 Paral. c, 29. v. 22. Fil. item Meraroth, 1 Paral c. 9. v. 11. Vide et Matth c. 1. v. 14. Latin. iustus, vel iustificatus. Vide supra Sadducaei.
SAEVIRE
proprie de ursis. Spartian. in Antonino Geta, c. 5. Familiare illi fuit has quaestiones Grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, Agni balant ---- Ursi saeviunt, leones rugiunt etc. Ad quem locum refert Salmas. paginam se habere MS. fragmenti veteris Vocabularii, in qua cum diversorum voces animalium exponantur, etiam id legatur de ursis, quod uncet sive saeviant. ---- Sumptum autem id ex Principe Poetarum, Aen. l. 7. v. 17. ------atque in praesepibus ursi Saevire etformae magnorum ululare luporum. Quod vero in fragmento illo, saevire, pro uncate, exponitur, confirmatur ab Auctore Poematii de Philomela, Dum lynces orcando fremunt, ursus ferus uncat. Sed eam vocem, ut plures alias in eodem Poematio, merito suspectas habet Bochartus, cum o)gka=sqai], uncare, asinorum sit. Proin sequitur, non multo post, Quiritat verres, tardus rudit. uncat asellus, De ursis vero saevire, Hebr. est . Ita enim Esaias c. 59. v. 11. Saevimus ut ursi nos onnes]. Interim non urso propria vox est. Namque et de canis ululatu dicitur, Psalmo 59. v. 7, 15. et de gemitibus columbarum, Ezech c. 7. v. 16. et de rumultu viscerum, Ierem c. 31. v. 20. et de maris fremitu plusculis locis. Graei Interpretes habent Esaiae d. l. *stena/cou???in w(/s2 a)/rktos], Gement ut ursus. Non omnino male; videtur enim ursorum vox habere aliquid gemebundum. Unde Horat. Od. 16. Epod. v. 56. Nec vespertinus circumgemit ursus ovile. Et Ovid. de Callisto in ursam mutata, l. 2. Met. v. 586. Assiduoque suos gemitu testata dolores etc. Itaque, Saevimus ut ursi nos omnes, i. e. gemitu nostro saevientes ursos referimus. Proin sequitur, Et ut columbae gemendo gemimus. Vied Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit. et S. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 8.
SAGITTA_Veterum
an a Scythe Iovis, an a Perse Persei filio, inventa, vide Plinium l. 7. c. 56. atrox telum. Statius Theb. l. 12. v. 29. ------ ------ patuere recisae Cum capulis hastisque manus, mediisque sagittae Luminibus stantes. Ad quae verba Barthius, Ex hoc aliisque talibus Scriptorum locis patet, inquit, quam atiox fuerit sagitta Veterum; ut contra minus curiose armatos, peius longe putem hodiernis minoribus sclopetis, quae transeunt, aut certe tam foede laniandos Chirurgis non exhibent vulneratos. Adde celeritatem iteratarum plagarum. Et quam foedum hoc solum Papinianum spectaculum putes; crassam sagittam et hamatam in cerebro stantem videre? Quae autem ratio quisqe usus sagittandi et iaculis iaciendi Veteribus fuerit, idem Stat. indicat. Theb. l. 6. v. 354. Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas. Nempe trium sagittarum spatium, quiatuor iaculorum longitudinem habuit: h. e. quatuor ictus iaculorum aequabant triumsagittarum spatium; quod hodie secus habet. Unius enim sagittae expulsio decem amplius iaculorum spatium conficit eoque amplius. Sed verum est, nos sagittarum tenere veteem usum, eumque habiliorem redditum; iaculorum autem omnem ferme amisisse. Nex vero sagittae nonnullis ad nocendum satis visae, nisi et veneno tingerentur, qua de re aliquid infra, ubi de Veneficio. Sagittis porro parvis totas gentes, quod sagittando valerent, capillaturam suam ornasse legimus. Claudian. de Nuptiis Honorii v. 222. ------ quantum crinita sagittis Attulit extremo Meroe circumflua Nilo. Idem l. 3. Consul. Honorii v. 21. ------ positis Numen confessa pharetris Ignavas Meroe traxit de crine sagittas. Et l. 1. de Laudibus Stiliconis v. 254. Venerat et parvis redimitus Nuba sagittis etc. Cuiusmodi sagittae, instar utilium, pennatae quoque erant. Prudentius Hamartigenia; v. 498. ------ ------ non accola magni Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus, Tempora pennatis redimitus nigra sagittis, Eaedem in orbem compositae erant. Claudian. Nilo, Et gens compositis crinem velata sagittis. Ubi crinem ipum prae orbe sagittarum non fuisse conspicuum notat. Vide quae ad tabulam Solis ex Heiliodoro et Luciano pulchre notat Hieronymus Aleander, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coron. l. 3. c. ult. et Casp. Barthium Animadvers. ad Statium passim: ubi inter alia et sagittae sonum hoc versu Virgiliano Aen. l. 12. v. 319. repraesentari adnotat, ------- stridens alis allapsa sagitta est etc. Addam solum, non ornatui tantum, sed et usui, aliquando id factum. Aethiopes enim pugnaturos sagittas capitibus suis in orbem a)ktinhdo\n], sicuti radios, circumponere consuevisle, ut illas, cum usus esset, contra hostes eiacularentur tradit Lucianus de Salt. De Sagittarum in divinatione usu, apud Arabas olim, Babyloniosque frequenti, atque adeo Ezech c. 21. v. 21. memorato, diximus supra, uti de Belomantia: de eo vero poenae apud Persas veteres genere, quo Bessum affectum ait Curtius: l. 7. c. 5. quem sagittis confixum in cruce refert: deque hodiernorum Persarum, quo sagittis nares traiciuntur, vide Notas ad Curt. et Petrum de Valle Itinerar. Tom. 3. uti de manumissione per Sagittam supra, Manumissio. aliquid etiam voce Regulus. Hinc Sagittariorum Doctor, occurrit in veter. Inscr. apud Cl. Sponium Itiner. Graeciae: qua arte insignes fuisse Cerethos, inter Salomonis Satellites, hincque forte nomen accepisle, diximus supra in voce Pelethi: quemadmodum a peritia sagittandi laudatur Philoctetes, apud Hom. Il. ss. Catenes, apud Curtium l. 7. c. 5. Domitianus, apud Suetonium, c. 19. Commodus, apud Herodianum, l. 1. c. 15. Gratianus, apud Ausonium Panegyr. Hormisida apud Zonar. tom. 3. Theodoricus, apud Sidonium etc. Vide et supra, Pilus.
SAGUM
vox pure Graeca, a sa/gwn], in genere quodvis dtegumentum est. Hinc quae alii coopertoria vel tegumenta equorum dicunt, ea saepe saga nominantur. Iul. Capitolin. in Vero, c. 6. ubi de Volucri eius equo, quem, sagis fuco tinctis coopertum, in Tiberianam ad se adduci iubebat etc. Vegetius Artis veterin. l. 2. Animal loco calido statues, ac sagis cooperies, alibique passim. Absyrtus vocat sisu/ras2 e)c e) ri/ou ai(/ i(drw=ta kinou=???i]. Sagum pro pallio, vidimus supra, in voce Sagones. In specie autem Sagum, vestimentum erat armis superindui solitum, Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 5. c. 31. Idem cum Chlamyde Octav. Ferrario. Indumentum scil. seu peribo/laion], quod tunicae imponeretur et fibula in humeris necteretur; unde auctor Etymologici, xlamu\s2 to\ perifere\s2 kai\ kukloeide\s2, to\ en sunhqei/a| lego/menon *sa/gos, i(ma/tion o(/per forou=???in oi( khrofo/roi]. Proprie vestis militaris,quatamen, non tam gregales ac manipulares, quam Ordinum Duces, Centuriones et Praefecti utebantur, Capitolin. in Marco Philosopho c. 27. Per Brundusium veniens in Italiam, togam et ipse sumpsit, et milites tegatos esse iussit, nec usquam fuerunt sagati sub eo milites. De Centurionibus, vide Sueton. Augusto c. 26. de Tribunis, Livium l. 7. c. 34. ubi tamen apparet, fuisse discrimen aliquod, inter Tribunorum, Centurionum, ac Manipulatium Saga, de quo infra, Milites ergo in bello sagati, Sueton. Iulio c. 48. Galli inprimis, unde de Belgis Strabo l. 4. *saghforou=si de\ kai\ komwtrofou=si]. Figuram Sagi quod attnet, fuisse vestimentum apertum et infibulatum, quodque reliquis vestibus superinduceretur, Caesar docet l. 1. c. 32 Sinistras sagis involvunt. Silius item l. 17. v. 531. ------ Humeris imponit honorem Fulgentis Saguli. ------ Hinc extenso eo homines per ludibrium in sublime iactabantur quod a Nerone factum tradit Sueton. et Martialis l. 1. Epig. 4. Ibis ab excusso missus ad astra Sago. Idem Sueton. de Othone, c. 2. Ferebatur, inquit, et vagari noctu solitus, atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere, ac distento sago impositum in sublime iactare. Sic de visco Plin. l. 16. c. ult. Sacerdos candida veste cultus, arborem scandit, falce demetit, candido id excipitur sago. Porro tunica longius Sagum fuit, non tamen talare erat, ut vult Vualtrimus, non bene intellecto illo Trebellii in Saturnino; c. 23. Huius insigne est, quod in convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum Sagis iussit hieme gravibus, aestate perlucidis, etc. Quae omnia propire de Sago Romano capienda sunt. Non enim omnia Saga fibulata fuisse declarant verba Claudii ad Regillianum, apud Trebellium. Quaam vis enim de Romanorum Sago, ex Varrone: Hispanorum ex Appiano: Illyricorum, ex Trebellio: Germanorum ex Tacito, qui ait, in Germ. c. 17. spina sagulum infibulare solitos: Gallorum ex Polyaeno id videatur constare: tamen Gallica Saga sine fibula suisse videntur, ad instar tunicae et quidem manicata, qualia hodierna Saga sunt et Italis Saii vocantur. Vide Tacitum Histor. l. 2. ubi de Caecinna. Quod ideo forte factum, quia cum braccati essent, inferiora corporis velabantur, adeoque opus non habebant vestibus clausis atque prolixis, Interim etsi, more tunicae, Galli Sagum induerent, tamen forte, cum ad pectus apertum esset, fibula ei, qua clauderetur, fuit opus. Unde et Diodorus de iis, e)piporpou=ntai sa/gous2 r)abdwtou\s2]. virgatum enim, et intercurrente purpura distinctum fuisse hoc Sagum, Veteres prodiderunt, Materia Sagi, sicut et aliarum vestium apud Romanos, lana fuit, maioris minorisque pretii: Saga scil. gregalium et manipularium militum crassiora ac viliora fuere, ipsa lanae ignobilitate: at Centurionum ac Tribunorum maioris pretii ac nobilioris texturae. Hinc Sagum pro vest viliori ac crassiori, apud Martiaem l. 6. Epigr. 11. Te Cadmaea Tyros, me pinguis Gallia vestit, Vis te purpreum, Marce, sagatus amem? Ubi pingue crassumqueve sagum, quod ferme in Gllia conficiebatur, Tyriis lacernis opponitur. Vide eundem l. 8. Epigr. 58i. Senec. Ep. 18. et Strabvonem l. 4. Ex serico postea chlamydem Caium et Commodum gessisse, apud Dionem legimus: auratarum meminit Spartian. in Hadriano c. 17. Porro, ut tunica militaris alba fuit, ita Chlamydes et Saga natio lana colore fuerunt: hocque uno Imperatores Ducesque a militibus distinguebantur, quod Paludamentum purpureum sive coccinum gestarent. Gallicum tamen Sagum intexta purpura distinctum fuisse, docet Virg. l. 8. Aen. v. 652. ubi de Gallis, Aurea caesaries illis, atque aurea vestis, Virgatis lucent sagulis: tum lactea colla Auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant Gaesa manu ----- In quae verba Seryius, Sagula virgata erant, quae habebant in virgarum morem deductas vias. Et bene adlusit ad Gallicam linguam per quam virga purpura dicitur. Virgatis ergo, ac si diceret, purpuratis, quae Sagula virgata etiam Trabeata dicta sunt. Quam ob causam verba Gallieni, perdita Gallia querentis: Non sine trabeatis sagis tuta Resp. est? de virgatis sagis, interpretatur Casaubonus, ex Diodoro Scutulata eadem, i. e. macularum instar, cancellatim et reticulatim distincta, vocat Scaliger. Hinc Sagulum brevius Sago, etc. Neque vero tantum pro veste militari, sed et pro quovis tegumento, Sagum usurpatum olim fuisse, notat Casauboin. ad Capitolin. de L. Veri equo c. 6. Vide supra. Praeterea, cum inter bella civilia mutatio vestis fieret, depositis togis, Saga sumebantur: Unde ire ad saga, et esse in sagis, apud Ciceron. aliosque; Graeci Scriptores, sumere chlamydes, dixerunt. Sic apud Vell. Paterculum l. 2. c. 16. in haec verba, Utque ad saga iretur, diuque in eo habitu maneretur, notat Schegkius, Sagum Romae in dubio belli eventu sumere, moris fuisse; ut in tumultu, et tristi tempore, ponere annulos, indicere iustitium, differre vadimonia, mutare vestem: nque, cum semel sumptum est, fuisse depositum, nisi spe laetiore. Idem ibid. tria Sagi genera facit. unum lugubre, i. e. luridum, nigrum, pullum, de quo modo: Alterum gregale Militum, densum ac villosum: Tertium Imperatoris, quod Paludamentum proprie, de quo utroque supra. Vide Octav. Ferrarium de Re vestaiaria passim, inprimis. c. 7. et seqq. In Sagis ac centonibus fuisse servos, docet Columella de Re Rust. Passim, aec. Sagi varia genera. a.] Aestivum, quod levius, cuiusmodi describitur a Statio Theb. l. 7. v. 656. Et rubet imbellis Tyrio sub tcgmine thorax. b.] Atrebaticum, frequens apud Auctores, vide supra, Atrabaticae Vestes. g.] Gallicum, manicatum fuit, quadratum, intextaque purpura distinctum, ut diximus. d.] Germanicum, Tacito memoratur, Germ. c. 17. fuitque non rato spina, fibulae loco nexum. Argento variegata Herodianus l. 4. c. 7. habet Caracallam, chlamyde Romana deposita, saepe Germanorum indumenta sumpsisse, referens. iconem e Cluverio in opus suum transtulit Ferrarius Parte 2. l. 3. c. 10. e.] Fresonicum, apud Monachum Sangall. l. 1. c. 36. brevissimum fuit. z.] Hibernum, densius, ex lana scil. crassa et villosa, videre est apud Strabonem l. 3. et 4. h.] Hispanicum, apud Valerium Max. l. 3. c. 2. duplex fuit vestimentum, craslum itidem et infibulari solitum, Appiano Iberic. q.] Iacke vide supra, uti et Iupa, ubi de Iupello; sicut de laciniis a sago militari, medio aevo; dependulis voce Labellus. Lusitanicum, Straboni memoratur l. 3. ubi nigrivestes Lusitanos omnes, et plerumque sagis indutos, in quibus et accumbant, habet. i. *pompiko\n], et festivitatum proprium. occurrit apud Spartianum in Severo, c. 6. Qunm Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere. Quod plenius explicans Herodian. iussit Praetorianos, inquit, obviam sibi prodire in habitu pacis et triumphali. i. e. quo uterentur festis diebus et cum Imperatorem triumphantem sequerentur. Erat vero Praetorianorum vestis e)irhnikh\], ut is vocat, sive habitus pacem denotans, ut loquitur Tertullian. e)festri\s2] et trabeae similis chsamys, vel Sagum. herodian. l. 7. c. 11. h)=lqon me/xri th=s e)is1o/dou th=s s1ugklh/tou, en litai=s2 e)sqh=???i kai\ e\festri/???i]. Sed Saga illa, quorum ibi Herodianus meminit, quottidianae vestes erant, atistae, de quibus Sprtian. d. l. erant pompikai\] Cuiusmodi Saga seu togas militares, Subarmalia vocat, quod sub armis fibula annecterentur, vel sub armos reicerentur. Nam etsi e)irhnikai\] erant, ex parte tamen militarem habitum referebant. Salmas. ad loc. cit. k.] Punicom, apud Val. Max. l. 5. c. 1. exempl. 11. l]. Romanum, apertum fuit et solicum infibulari, cuius usus in bello ac rebus tristibu: ut pluribus supra diximus. m.] Saracenicum, coloratim crat, uti tradit Ammian. l. 14. n.] Scutulatum, notante Scaligero, dictum est, quod alias virgatum, item trabeatum, Gallicum nempe. Gallos enim saga gestasse, r(abdwta\ plinqi/ois2 poluanqe/???i, kai\ puknoi=s2 dieilhmme/na], Scutulata et reticulatim distincta, narrat Diodorus etc. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom. passim, ut et supra Cocula, Cointisae, ac infra Tunica.
SAHAR
fil. Simeonis, fil. Iacob, Gen c. 46. v. 10.
SAHARAIM
nomen viri, 1 Paral c. 8. v. 8. Latine, nigri, vel turbidi, aut matutinantes, vel mane euntes.
SAL
Lycophroni *a)igaiw=nos a)gni/ths2 pa/gos], a Neptuno, in Tragasi gratiam, conglutinatus fingitur Poetis, teste Polluce l. 6. c. 10. quod si quis de mari intelligat, haud fecerit inepte. Hae enim ratione Alexander Aetolus, ----- *a(/la cunew=na qala/sshs2,] nuncupavit citante Parthenio. Ob benesicam eius vim, namque noxios depscit humores atque ita putredinem arcet, sacras fieri mensas sasinorum appositu, creditum fuisse Romanis, Arnob. refert l. 2. Imo et apud Graecos, Salem apponi in mensa hospitibus consuevisse, velut concordiae symbolum, utpore quod ex aqua et terra constaret, ait Plutarchus *e(llhn]. Vide quoque Heliodorum Aethiop. l. 4. et l. 6. Cum pane autem et caseo appositum, docet Varro apud Plin. l. 31. c. 7. Unde illa apud Demosthenem querela, Orat. peri\ parapres1ib. *pou= d) a(/les2, pou= tra/pezai, pou= s1pondai\]; et vetus Proverb. *a(/la kai\ trape/zas2 parabai/nein]. Vide supra Hospes, it. Peregrinus. Inprimis vero Sal pauperum videtur fuisse cibus. Solebant enim tenuiores pro\s2, a(/la deipnei=n kai\ ku/minon], sale et cumino cenare, ut ex Plutarcho colligere est. Unde Horatii l. 1. Sat. 3. v. 13. Tigellius, ut videatur homo frugi, divitum, inquit, lautitias nil moror, ------ modo sit mihi mensa tripes, et Concha salis puri ------ Quam in rem vide Sam. bochartum Hierozoici Part. poster. l. 1. c. 7. Unde per Salem sive Sales, iuratum esse antiquis legimus, apud Carisium et Libanium, quod unicum sic et necessarium vitae condimentum esset, adeo, ut Plinius testetur, totis corporibus nihil esse utilius Sole et Sale, l. 31. c. 9. Vide Caspar. Barthium de hoc iurandi genere Advers. l. 135. c. 10. uti de Salis pugillo inter alia, Veneri Cypriae offerri solito, infra in voce Venus. Sacerdotibus vero Aegyptiis, eo quod Sal Typhonis seu Neptuni (quem velut Osiridi vel Oro inimicissimum, nullis dignabantur sacrificiis) esset spuma, salem mensis inferre in usu non erat. Vide Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 75. Maior hinc Sali dignatio, quod omne Munus (ita vocabatur oblatio e frugibus) sale saliri, Deus praecepit, Levit c. 2. v. 13. Unde et sale condiri sermonem nostrum vult Apostolus Coloss c. 4. v. 6. et Apostoli Sal Terrae dicuntur, Matth c. 5. v. 13. et cum immortalitatis esset emblema, foederis salis, in Sacris, crebra mentio est. Vide Numer. c. 18. v. 19. et 2. Chron. c. 13. v. 5. Sed et inter Ethnicos, auctore Plinio, nulla sacra conficiebantur, sine mola salsa, l. 31. c. 7. Ut et alia quaedam addam: Infantes quoque recens natos, lavari partim Sale; molesto satis, partim aqua, solitos olim, adnotat Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. et Suicerus Thes. Eccl. voce, *a(/las2], ubi et Sal Catechumenis olim datum, ut condimentum sapientiae perciperent, et ipsi alios condirent, docet. Vide quoque supra, voce Sacramentum. Etiam honoribus militiaeque interponebatur, apud Romanos: Salariis inde dictis, ut ibidem Plin. habet, de quibus infra dicemus. Imo et Carthis Arabiae oppido muros domosque massis salis facere consuevisse; aqua ferruminantes, Idem habet eod. c. ubi et odoribus additis conditum luxuriosis et plurima hanc in rem addit, inprimis de alis Fodinis Veter. Hodie Sal usuale triplex. Fossile, Marinum et quod ex salsuginosis aquis per coctionem exrrahitur seu Coctile. Ptimum in Hungaria, Calabria, et maxima copia iuxta Cracoviam, eruitur, cuius fodinae admirandis suis substructionibus subterraneis integram civitatem referunt, e quibus Sal duritie lapidis solidum, instar ingentium saxorum, in cuniculis sub terra longe late que plateatim excavatis, ferro exscindunt. Sed et alibi passim eiusmodi montes sunt, ut in Hispaniae Alpibus, circa Iberum, in Languedocia Galliae, Salinis, urbe a sale dicta in Burgundia, in Germania Halae ad Oenum (ubi tamen Sal non eruitur forma saxorum, sed intra salsuginosa montium receptacula areas elaborant, intra quas aqua dulcis derivata, paulatim salsugine terrestrium glebarum imbuitur, ac dein inter praegrandes Sartagines cacabosque, per rivos deducta, in sal excoquitur) in Asia, ubi maxime celebres montes Caspii sale concreti: in Ormuzia Insul. quae tota sal esse creditur; in America circa litora S. Michaelis, ubi saxa ex sale, scopulorum instar, procul spectari, testantur Itineraria. Alterum seu marinum, ex salsa maris aqua extrahitur, idque vel natura, vel arte. Illud enim, maris ferventis aestu in spumas actum et ad littora scopulosque expulsum, Solis calore excoquitur: Istud sit, aqua maris in fossas littori proximas vel vi tem pestatis depulsa, vel arte etiam derivata, ibique calore Solis exsiccata; qui praeparandi mos Melitensibus, Siculis, totique fere Italiae communissimus est, Calabria excepta, in qua, praeter marinum, nobilissimi Salis fossilis quoque ingens est copia. Drepani etiam, in Sicilia, maxima abundantia Sal provenit et arte et natura concretum; Quod in Germaniam, Belgium, Daniam et Sueciam defertur, e Gallia, haud procul Rupellis, petitur. Coctilis tandem salis fontes in Germania passim, ut Halae Saxonum, cui, velut et aliis oppidis huius nominis, a Graeco a(\ls2] i. e. Sale, ipsum nomen est, Halae ad Oenum, Saltzae in Magdeburgensi Ducatu, Lunaeburgi etc. quorum causa procul dubio, quod rivi subterranei montes salinos aut glebas salsugine refertas, permecnt, sicque salsugine imbuti fontem, quo erumpunt, similiter salsum efficiant. Sola Suecia et Anglia sale carent, quorum illa, ut dictum, e Gallia; ista ex Portugallia, ut plurimum, illud petunt: quemadmodum Bohemiae, ubi et rarior eius proventus est; e Polonia prospicitur. Vide Athanas. Kircherum. Mund. Subterr. l. 5. c. 3. Salmas. ad Solin. passim, ubi de modo cogendi salis apud Veter. in a(lophgi/ais2]; item de Sale Agrigentino, Armenico seu Cappadocico, quod crocini coloris; Attico, quod austeri; Centuripino, purpureo; de Sale Chalci, quod magni hodierni Chymistae saciunt; de coactili, fossili, nativo, Tragasaeo; Acanthio, item, varia habet: inprimis p. 266. et 267. De Sale Catechumenorum, diximus aliquid et supra voce Sacramentum, de sale, iuxta proiectos seu expositos apponi olim solito, in signum Baptismi nondum suscepti, vide Concilium Nemociense A. C. 1298. can. 2. uti de Salis tributo, in voce Gabella, item supra Gablum: de Sale duro in Muria. Fodinae Salis hodie in orbe celebriores. a.] Africa, non alio utitur Sale, quam quod ex specuum salinis, velut marmor, candidi, rubri et cinericei coloris effoditur. ss. Asia minor, salis copia celebris est. g.] Baganaga, urbs est Indiae Coromandeliae, in regno Musilipatano, ubi ingens Salis copia, ab omnibus incolis inde peti solita, effoditur. d.] Caspium mare loca habet vicina, sale refertissima, uti dictum. e.] In Cuba mons salinus est. z.] Hispania, in montibus prope Iberum, sale abundat plurimo. h.] Kilissim, Persiae mons, eadem laude claret. q]. Kostowata Insul. est, non procul a Volga fluvio unde Russi sal effodiunt, et, ad puriorem substantiam decoctum, per totam Russiam devehunt, magno cum lucro. l. Ormuzia, Sinus Persici insul. non montes solum sale concretos habet, sed et ipsa fere nil nisi sal est, ex quo parietes quoque aedium fieri solitae. k.] In Peruvia 18. a Lima milliar, Septentrionem versus tanta copia est, ut, licer cuivis inde pro lubitu perere liceat, numquam tamen fodina exhauriatur, imo ne decrescar quidem. l.] ad Pochniam in Polonia, 4. a Cracovia milliaribus, pellucidi et candidi salis copia ingens e terra exscinditur, vide supra. m.] Transylvaania, Salis fodinas quoque satis opulentas habet. n.] tirolensis Comitatus in Germania, salis proventu maxime clarus est. c.] Volga, vide hic supra Kostowata, et Auctorem Histor. Orbis Terrarum c. 7. §. 11.
SALAMANDRA
stellioni similis, aut species eius, Hebr. letaa, si Syro Interpreti credimus, et qui hunc seqnuntur Pagnino, Ariae, Iunio, Castalioni. Sed Bochartus hoc nomine significari lacertae eam speciem, quam Arabes wachra vel wachara vocant, docte probat. Colore vario est; cuius venenum quam sit potens, deceant haec Plinii l. 29. c. 4. Inter omna venenata salamandrae scelus maximum est. Cetera enim singulos feriunt; nec plures pariter interimunt. Salamandra populos necare improvidos potest. Nam si arbori irrepsit, omnia poma inficit veneno, et eos, qui ederint, necat: frigida vi nihil ab aconito distans. Quinimo si contacto ab ea ligno vel pede crusta panis incoquatur, idem veneficium est, vel si in puteum cadat. Quippe, cum saliva eius, quacumque parte corporis, vel in pede imo respersa, omnis in toto corpore defluat pilus. Et l. 10. c. 67. Eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta, toti deflunnt pili: idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat. Unde Aelianus de sue, quae salamandram ederit l. 9. c. 28. *tou/s2 ge me\n au)th=s2 geus1ame/nous2 a)poktei/nei]. Illos, qui carnibus eius vescuntur, interimit. Et Theophrastus, Aquas, quibus admixta fuerit, exitiales reddit, praesertim mortua. Et Gesnerus p. 89. Galli quidam olim mihi narrarunt, vulgo apud eos ferri, si Blanda (quomodo salamandram Narbonenses vocant) in acervo tritici reperiatur, totum infici, adeo ut vel gallinae vescentes inde pereant. Et infra, Hanc lacertam in quibusdam Galliae locis anressadam vocant, cuius morvum adeo exitialem esse putant, ut nulla vitae spes relinquatur. Itaque vulgo hae metra celebrant, Si mordut'a une arressade Pren ton linceul, et ta flessade, Si momorderit te salamandra, Accipe linteum tuum et tuum lodicem; i. e. in lecto decumbito, tamquam moriturus. Et Rhaeti a Salamandra morsum aiuntot Medicis opus habere, quot maculis ea distinguitur etc. Vide Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 1. ubi Hebraeam vocem Chabarber, de hac lacertae specie exponit, a maculis sic dicta. Hinc Ieremiae c. 13. v. 23. chabarburoth sunt pardorum maculae. Ita maal Germanice dici coniectat Gesnerus a maculis seu punctis eius; Maal enim maculam et maalen, pingere Germani dicunt. In igne porro vivere eoque ali Salamandram vulgo creditum. Imo ex igne generari, negantur more suo Iudaei. ita enim Glossator Hebraeus ad Levitic. c. 11. v. 29. Cum accenditur igni in uno loco per septem annos, creatur ex medio eius similitudo muris, quam vocant salamandram. Addit alius, ignem debere esse accensum, e lignis myrteis, per manu m hariolorum. Hinc Porta caeli fol. 22. Ex igne gener atur animal salmandra nomine, quod solo igne alitur: Quin ignis est mater ia eius et fit in fornacibus vitri, quae arserunt per septem annos. Similis farinae est, quod legitur in tract. Sanhedrin c. de 4. suppliciis criminalibus, Ezechiae Regis Iudae patrem Achazum voluisse, ut in ignem coniceretur, sed cum mater filii corpus unxisset salamandra, eum ex mediis ignibus evasisse incolumem etc. Verum nugas has recitasse, refutasse est. Quod vero in igne vivere hoc animalculum hactenus fama vulgatum est, eatenus quidem admittitur, quod aliquandiu in igne mancat illaesum, quandiu nem pe sanies, ei super est, quam vim ignis sentiens ore evomit: cum vero illa exhausta est, non minus et ipsum igne consumitur, ut oculis suis Romae se vidisse testatur Sponius Itiner. Graeciae. Ad phonenicis avis fabulam, quid Salamandra contulerit diximus supra ubi de ea.
SALATHIEL
pater Zorobabel, Agg. c. 1. v. 1. Fil. Iechoniae, 1. Paral. c. 3. v. 17 Matth c. 1. v. 12. Latine, postulatus, sive commendatus Dei.
SALATIS
iuxta Manethonem, Silites, Syncello, Africano et Eusebio perperam *sai+/ths2], primus in Aegypto inferiori Rex Hyclos seu Pastorum, de quibus supra, ut et infra in voce Tanitae, quod Tanis regni illorum metropolis esset; a suis popularibus, qui siibita invasione in Aegntum facta veteres incolas ex facili sub iugum redegerant, electus, Conchari ultimo Aegypti inferioris Regi successit, Abarim aedificavit, atque muris et militum 240. millium praesidio communivit, etiam superioris Aegypti partem non exiguam sibi trbutariam fecti, regnavit ann. 19. obiit haud diu post Iosephi Patriarchae, et Proregis Aegypti obitum, Thinillo inter Thebanos Reges ad clavum sedente: ei successit Beon, Excerpta manethonis apud Iosephum contra Apionem l. 1. ubi et in Memphide suptioris quondam Aegypti metropoli, huc Salatem fuisse, atque adeo urbem hanc a Pastoribu captam esse, adicit. Certe tenues deinceps res Memphiticae, et octava illorum Regum Africam dynastia aut prorsus nulla est, aut obscura, et Salati eiusque successoribus vibutaria. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Saeculo VIII. Nec omirtendum, hunc Salatem Israelitarum, quitum in Aegypto commorabantur, primum fuisse persecutorem, novi Regis nomine indigitatum Spiritui S. Exod c. 1. v. 8. et Seqq. qui proin Israelitarum incrementa sibi parum tuta existimans, ilsos, vivente adhuc Iosepho, servitute gravi premere incepit, veritus ne Aegyptiis veteribus et Thebanis sese iungerent. Unde in urbibus Pithom h. e. Pelusio, quae Abaris ex antiqua Theologia, et Rameses, h. e. Tane aedificandis illos occupatos tenuit, Idem ibid.
SALE
fil. Arphaxad, Gen c. 10. v. 24. Ab hoc Sarmatae orti. Ioseph. Luc c. 3. v. 35. dicitur fil. Cainan, filii Arphaxad. Latin. missio; vel mittens.
SALEPH
fil. Iectau. Gen c. 10. v. 26. Latine evaginans, evellens, vel discalceans.
SALES
auctore Plinio l. 31. c. 7. omnis vitae lepos et summa hilaritas, laborumque requies non alio magis vocabulo constat: transeunte intellectu a sale, tam necessario vitae element. ad animi quoque voluptates. Inprimis dicteria sevioci, quos in Exodiis petulantes Mimi ingerebant. Claudian. l. 2. in Eutrop. Qui laetis risum Salibus novisse saceti. Cum enim in principio, conciliandis auribus, revocandis animis taedioqueve liberandis audiretur Exodium, procedente tempore in vitium libertas excidit, ut Horatius ait de Arte Poet. v. 282. et ex laudabili ac iucundo officio transiit in amarum carpendi cacoethes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 9. Hinc vero ulterius itum, et Scurrae mensis adhiberi coepti, qui convivas dicteriis salibusqueve ad hilaritatem provocarent. Plin. ad Amicum, Vis tu remittere aliquid ex nugis; Equidem nihil tale habeo, habentes tamen fero. Cur ego non habeo? quia nequaquam me ut inexspectatum festivumque delectat, si quid molle a Cinaedo, petulans a Scurra, stultum a Morione profertur. Aegypto autem pueri hi dicaces, et Alexandria inprimis, petiti. Petronius Satyrico, Discubuimus Alexandrinis pueris aquam nivatam in manus infundentibus: Nobilisque inter eos Sarmentus ille, cuius cum Cicerro velitationes commemorat Horat. l. 1. Sat. 5. v. 52. de quo etiam Iuvenalis Sat. 5. v. 3. Si potes illa pati, quaenec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset. Ubi Glossator antiquus notat, Sarmentum forma ac urbanitate demeruisse sibi plurimos. Augusto sane olim placuere tales lepore ac festivitate, ut notat Plut. in M. Antonio; qui etiam tradit, huiusmodi pueris Romanos Deliciarum nomen imposuisse. Et quidem pueros urbanos et procaces, hoc nomine, appellari consuevisse, Stat. docet l. 5. Sylv. 5. v. 66. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces Delicias, doctumque sui convicia Nili Infantem, linguaque simul Salibusque protervum Dilexi. Vide Laur. Pignorium Comment. de Servis. Quas vero Delicias loquaces intelligat Statius, explicat Sueton. in Aug. c. 98. Qua re aomodum exhilaratus, quadragenos aureos comitibus divisit, iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam, quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. Ubi quod Alexandrinae ei merces, et loquaces de puppe Pharia deliciae Statio, pueri sunt Aegyptii, dicaces, et ob id conviviis aptissimi. Vide quoque Quintilian. l. 1. c. 2. Iul. Capitolin. in Vero, Martial. l. 4. Epigr. 42. Thomam Dempsterum paralipom. in Rosinum l. 2. c. 19. et alibi.
SALII
sacerdotes Martis, numero 12. a Numa Pompil. primum instituti, tunicis pictis, aeneoque pectoris tegmine exornati; sic dicti quod salientes ancilia per urbem circumferrent, Plut. in Numa: *o)/noma *sali/ou a)po\ th=s2 o)rxh/s1ews2]. Ovid. Fast. l. 3. v. 387. Iam dederat Saliis (a saltu nomina ducta.) Virg. Aen. l. 8. v. 663. Hic exsultantes Salios, nudosque Lupercos. Saliorum 2. erant genera, antiquissimi Palatini dicti, atque a Rege Numa instituti, *palati=noi] Dionysio. His alios Collinos, sive Agonales nuncupatos Tullus Hostilius adiunxit, Dionys. Aliter tamen Servius eos distinguit: Duo, inquit, sunt genera Saliorum, ut in Saliaribus carminibus invenitur, Collini et Quirinales a Numa constituti, ab Hostilio vero Pavorii et Pallorii. Horum meminit Livius l. 1. c. 20. Numa Salios duodecim Marti legit, caelestiaque arma (quae ancilia appellantur) ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollennique saltatu iussit. Hinc Saliaris, ut Saliare carmen, quod cantabatur a Saliis: et Saliares epulae, quae exhibebantur his sacerdotibus. Festus: His (Saliis) per omnes sacrorum dies, ubicumque manent, quia amplissimae ponuntur cenae, si quae aliae magnae sunt, Saliares appellantur. Horat. l. 1. Od. 37. v. 2. ------ Nunc Saliaribus Ornare pulvinar Deorum Tempus erat dapibus, sodales. I. e. optimis dapibus. Vide sis illic Interpretes, et Torrentium ad Sueton. Claud. c. 33. Vocantur quoque Salisubsuli a Catullo Epigr. 17. v. 6. Virgilius vero etiam Evandri temporibus cos fuisse dicit, l. 8. v. 285. nisi haec poetica licentia dixerit, ad sua tempora respiciens. Sic enim ille: Tunc Salii ad cantus, incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis. Ubi videndus de la cerda. Nic. Lloydius. Saliebant autem, neque in altum neque in longum, sed pedes alternis attollendo, sicque ancilia ferentes, tripudiabant per urbem, sollennia cantantes carmina. Praesiliebat vero unus, ex co Praesul dictus, certasque adhibebat gesticulationes, ac corporis circumvolutiones; quod videntur dixisse amtruare, a trua, quod a toru/nh]: Hinc reliqui Salii exemplum eius imitabantur; quod redamtruare vocatum. Lucillius, secundum emendationem Scaligeri, Praesul, ut amtruat, inde et volgu redamtruat olli. Vide Gerh. Ioh. Voss. de quat. Artibus Popular. c. 3. §. 48. et c. 4. §. 37. Fiebat id in Comitio quotannis, amictique illi erant tunicis versicoloribus et aeneis baltheis succincti. Unde praeter nomen Saliorum, data illis esse ait Ovid. Fastorum l. 3. v. 388. Armaque et ad certos verba canenda modos. Saltatores, quoque eosdem et Laudatores Deorum belli Preaesidum, appellat Dionys. Halicarn. l. 2. Legimus enim, praeterea, quae dicta, Togas nexisse fibulis, habuisse altiores pileos et desinentes in conum, accinctos fuisse gladiis, dextra lanceam virgamque, laeva Thraciam gestasse peltam, quam Ancile nominabant; Ad militum etiam modum gesticulabantur canente tibia, iam quidem simul, nunc per vices, interea canentes patrium Paeana. Et quidem, armatam istiusmodi saltationem, quae fiebat collisis ad scuta gladiis, a Curetibus inventam, tradiderunt nonnulli: quod alii Saoni, vel potius Salio acceptum ferunt, sed minus recte. In fine vero Paeanis, appellabant Mamurium. Coeterum Paeanes, qui canebantur ab iis, Iunonii, Minervii, Ianualii atque ita deinceps dicebantur, a nominibus Deorum, quorum laudes celebrabant: at in homines universos scripti vocabantur Axamenta, a verbo axare, quod nobis est nominare; vel, quia in axibus, i. e. tabulis, describebantur, Anton. Thysius Notis in A. Gellium l. 1. c. 12. Primum Saliare carmen composuisse fertur ipse Numa, qui ex Patricio ordine Salios primus instituit; illudque proin antiquissimum et idcirco obscurissimum fuisse, Cicero aliique passim testantur et multa vocabula ex eo a veterib. Grammaticis citata, probant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 20. Lege lata liberos fuisse omnes et indigenas, quorum uterque Parens, cuiuscumque fortunae, in vivis esset, annotat Thysius loc. cit. Festum illorum incidisse in Panathenaea Graecorum mensemque Martium, celebratumque publice ad dies aliquot, per quos tota Urbe choreas duxerint, usque in Forum, et Capitolium, aliaque loca, tam privata, quam publica, refert Dionys. l. 2. Quibus diebus, priusquam condita rursum essent ancilia, ominosum fuisse nubere, neque etiam Flaminicae Diali licuisse sese pectere atque ornate, Ovidius tradit loc. laudato. Coetus Saliorum, dicebatur Collegium, cuius caput Magister Saliorum, item Praesul, vocitatus est, neque Tributis illi comitiis, ut alii Sacerdotes, sed a suis Collegis, cooptabantur, quemadmodum et Luperci, et Fratres Arvales, et Sacerdotes Galli, et Sodales Titii, Rosin. l. 3. c. 6. Quod autem hos Sacerdotes Herculi dedit Virgilius, cum inquit loc. cit. Tunc Salii ad cantus etc. recte quidem a Poeta id factum vult Macrob. l. 3. Saturnal. c. 12. eo quod Hercules apud Pontifices idem esset, cum Marte, et Chaldaei stellam Herculis, vocent, quam reliqui omnes stellam Martis appellant, etc. Sed et Virginum Saliarium meminit Sextus Pompeius, his verbis: Saliares Virgines Cincius ait esse conductitias, quae ad Salios adhibebantur; cum apicibus paludatae; quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere, in Regia, cum Pontifice, paludatas cum Pontificibus, in modum Saliorum. De Mamurio quod supra dictum, hinc est: Cum plura fierent ancilia, quibus caeleste id, quod Numa regnante delapsum dixere, intermisceretur, ne dignosci, et forte surripi posset, probatum maxime est opus Mamurii Veturii, qui praemii loco nihil aliud petiit, quam ut suum nomen inter carmina Salii cantarent. Vide Aldum Manutium de Quaesitis per Epistolam l. 2. Rosin. loc. cit. Alios, nec non supra. Ut pauca subiungam de Pileis retro memoratis horum Sacerdotum, seu Apicibus, ut alii vocant, formam corum fuisse kwnoeidh=], sive metalem, docet Dionys. *pi/lous2], inquiens, u(yhlou\s2 ei)s2 xh=ma s1unagomen/ous2 kwnoeidh=, ou(\s2 *e(/llhnes2 kurßas1i/as2 kalou=s1i], Pileos altos in formam coni coeuntes, Graecis Cyrbasias dictos. Varro l. 6. de LL. Tutulatos vocat; unde et Festus de meta, Tutulus pileus lanatus metali forma: et astipulantur nummi antiqui. Vide Philipp. Rubenium Electorum l. 2. c. 25. ubi de sacris Apicibus: cum Tiara Persarum aliquid commune habuisse, observat Dionys. l. 2.
SALINARUM_Vallis
sive, salsuginis vel salis Graece koila\s2 a(lukh\], vel a(lw=n], in Paralipomenis l. 1. c. 18. v. 12. Abisai vero, filius Saruiae, percussit Edom in Valle Salinarum decem et octo milia, et constituit in Edom praesidium: Epiphanio eadem est cum Mari mortuo vel lacu Asphaltite, Haer. 19. *e)/sti de\ au)th\ nekra\ kaloume/nh qa/lassa]. Forte occasione loci Gen c. 14. v. 3. ubi Vallis mentio, quae postea in Mare illud Mortuum conversa est. Alii vallem illam Salsuginis sive Salinarum ad Mare Mortuum ponunt, et revera faciunt vallem, a Mari ipso diversam. Sed falluntur utrique. Tempore enim Davidis Regis non amplius illa valiis erat, quae, sodomis divino igne consumptis, in Mare Mortuum versa est. Et valiis illa, in qua Idumaei profligati sunt, in Idumaea ipsa fuit, utpote in qua praesidium impositum memoratur. At Idumaea a Mari Mortuo procul abfuit, quippe ab Aegypti Casio et lacus Serbonidis emersu incipiens. Dicta est autem Salinarum haec vallis, vel a fontibus salinaceis, qui in ea Scaturiebant vel a Sale, qui effodiebatur. Alteram vero, vallem Siddim appellat Scriptura, quod nonnulli vertunt, arvorum proscissorum vallem; alii nomen Hebraeum retinent, quasi proprium fuerit illius vallis, a multitudine agrorum arabilium denominatae. Coeterum quod eadem S. Scriptura testatur, vallem hanc postea exstitisse Mare Salis, non inde sequitur, illam cum Salinarum Valle candem esse. Non enim illam ipsam Salsuginosam vel Salinarum vallem appellat; sed in Mare Salis conversam esse dicit. Ita namque Scriptura vocat Mortuum Mare sive lacum Asphaltitem, non quod salsus fuerit; nam bitumen salsum non est, nec salis naturam habet: sed eo sensu, quo terram Salis eadem appellat, quae deserta est ac desolata. Lacum vero hunc nihil generare, non pisces, non aves habere aquis assuetas, nihil demique vivi sustinere, notum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 614. et supra, in voce Mare, infra quoque Salmacidae.
SALLEM
fil. Nephthali, Gen c. 46. v. 24. qui et Sallum, 1. Paral. c. 7. v. 13.
SALMAN
Rex quidam, de quo Hoseae c. 10. v. 15. Latin. profectus, pacificus, aut retribuens.
SALMANA
Rex Madian. Iudic c. 8. v. 6. Latin. umbra prohibita, aut umbra, vel imago commotionis, vel tinnitus commotionis, vel submersio prohibitionis, aut commotionis.
SALMANASAR
Fil. et successor Theglat-Phalasaris, Assyriorum Rex, magno comparato exercitu pugnavit contra Samariam, quam cepit, Hoseamque regem Samariae tributarium fecit: Post aliquot annos, cum nollet Hoseas amplius tributum persolvere, iterum venit in Samariam Salamanasar, quam post tertium obsidionis annum cepit, ac decem tribus in Assyriam abduxit, anno nono rebellionis Hoseae, qui erat annus mundi 3213. ante Christum natum 749. Alii habent. A. M. 3314. Hunc finem habuit Regnum Israel, quod 242. annos steterat sub 17. Regibus. Vide l. 2. Reg. c. 17. et 18. Ioseph. l. 9. c. 15. Obiit A. M. 3318. Successit ei fil. Sennacheribus 2. Reg. c. 17. Latin. pax, perfectio, aut retributio ligata, vel pax, perfectio, sive retributio nunc ablata, vel nunc recedens. Nic. Lloydius. Iuxta Marshamum, Salman-asar, quem cum Nabonassare Babylonis Rege male confundunt nonnulli, Regnum Israelis subvertit anno 12. Nabon. quo postea nepos eius Assar-baddon, Rex Nini simul et Babylonis, colonos deduxit, Esdr c. 4. v. 2. contra Tyrios misso exercitu totam Phoenicen invasit, cui se Sidon, Ace, aliaeque urbes dediderunt: a Tyriis vero classe victus, custodiis ad fluvios positis, filios aquatum ire prohibuit, qui proin per integrum quinquennium ex effossis puteis se coacti sunt sustentare. Quo tempore Aradus quoque insul. e)kti/sqh], h. e. habitatoribus occupata fuit, Euseb. ad ann. 3. Olymp. 7. Regnavit annos 25. Salmam quoque, Hoseae c. 10. v. 14. et Enem-assar, in Tobia Graeco, dictus. Vide Fragm. Menandri ex Tyriorum Archivis apud Iosephum Iud. Ant. l. 9. c. ult. et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.
SALMIAS
nomen viri. Esdr c. 10. v. 39. Latin. pax, perfectio, aut retributio Domini.
SALMON
fil. Nahasson, Ruth c. 4. v. 21. qui et Salma, 1. Paral. c. 2. v. 11. Princeps tribus Iuda; post captam Hierichuntem, ex Rahaba, uxore ducta, suscepit Boozum, maritum Ruthae, avum Davidis: qui omnes inter CHRISTI progenitores, secundum carnem. Matth c. 1. v. 2. Latin. pacificus, perfectus, aut retribuens. Vide quoque Salmanasar.
SALOME
mulier, mater Iacobi et Iohannis, Marc c. 15. v. 39. Vide Christoph. de Castro c. 1. de Hist. Deiparae, Cornel. a Lapide, in Luc. 3. etc. Item filia Antipatri, Herodis filii.
SALOMON
vel SOLOMON, i. e. pacificus, fil. Davidis. Item Iedidiah, et Coheleth, Rex Iudaeae, omnes suae aetatis homines divitiis et sapientia antecellens; Natur A. M. 2996. Is Hierosolymis templum ornatissimum exstruxit, quod de eius nomine vocatum est. Tandem vero ad idoloatriam ab uxoribus et concubinis fascinatus defecit; qua de causa eius regnum paulo post est laceratum, ut ex historia sacra liquido constat. Obiit A. M. 3059. regni 40. Historiam eius vide 1 Reg c. 1. et 2. Paral. c. 1. His si placet, adde Ioseph. Iud. Ant. l. 8. c. 1. et 2. Hieronym. in Comm. etc. Et quidem Ioseph. Ant. Iud. l. 8. c. 3. *pa/ntas2 u(perba/llwn eu)daimoni/a| te kai\ plou/tw| kai\ fronh/s1ei tou\s2 bas1ileu/s1antas2 e)i mh\ o(/s1a te pro\s2 gh=ras2 u(po\ tw= gunaikw=n a)pathqei\s2 parhno/mhs1e.] Omnium quicumque fuerant regum ditissimum vocat Sulpic: Sever. l. I. c. 71. Ceterum de immensis eius divitiis, vide Pinedam de Solomone l. 4. c. 19. Villalpand. Tom. 2. l. 5. c. 44. usque ad 55. ubi docet, Solomonis opes maiores fuisse, quam Imperator. Assyriorum, Babylon orum, Medorum, Graecorum, Romanorum, ceterorumque omnium. Vide quoque Suid. in *solomw=n] Non omittendus hic Solomonis character, qui occurrit apud Siracidem, Eccl. c. 47. v. 15. *solomw=n e)bas1i/leus1en en h(me/rais2 ei)rhn/hs2, kai\ e)doca/sqh, w(s2 o( qeo\s2 kate/paus1e kuklo/qen au) tou=. i(/na sth/s1h oikon e)p) o)no/mati au)tou=, kai\ e(toima/s1h| a(gi/a???ma ei)s2 to\n ai)w=na. w(s2 e)s1ofi/sqh en neo/thti au)tou=, kai\ eneplh/sqh w(s2 potamo\s2 s1une/s1ews2. ghn= e)peka/luyen i( yuxh/ s1ou pa=s1an, kai\ ene/plhs1e parabolai=s2 ai)nitma/twn. *ei)s2 nh/s1ous2 po/r)r(w a)fi/keto to\ o)/noma/ s1ou, kai\ h)ga/phs1en en th=| ei=rhn/h| s1ou. *e)n w)|dai=s2 kai\ paroimi/ais2, kai\ parabolai=s2 kai\ e(rmhnei/ais2 a)peqau/mas1an ai( xw=rai. en o)no/mati *kuri/ou to=u *qeou= pa/s1hs2 th=s gh=s2 to=u e)pikales1ame/nou s1ou= qeou= *i)s1rah\l. s1unh/gages2 w(s2 kassi/teron to\ xrus1i/on, kai\ w(s2 mo/lubdon e)plh/qunas2 to\ arru/rion. pare/klinas2 ta/ sqla/txna s1ou= gunaici\ kai\ enecous1ia/sqhs2 en tw=| s1w/mati/ s1ou], etc. Qui sapientissimo huic Regi Libri attribuuntur, praeter illos, qui in Canone sacro sunt, qualium quinque Albertus M. in speculo Astrologico, 4. alios Trithemius refert; his itidem 4. alios aliis addentibus, merito a(pobolimai=on] habentur. Sic et historia Iosephi, Iud. Ant. l. 8. c. 2. ubi refert, coram Vespasiano Imperatore Eleazarum quendam Iudaeum, varios daemones ex obsessis, vi annuli, cui radix inclusa, qua Salomo ad talia uti solitus sit, naribus illorum appensi, eiecisse, nullam fidem meretur. Vide Naudaeum, in apolog. Viror. illustr. magiae suspectorum, Theoph. Rainald, l. de Calumnia, sect. 2. c. 13. etc.
SALPHAAD
fil. Hepher, 1 Paral c. 7. v. 15. Latine, umbra. sive tinnitus formidinis, vel assationis, aut submer sionis formido.
SALUS
Dea credita. Fingebatur in solio sedens, cum patera, penes quam ara: cui anguis involutus, caput attollens, unde Salutaris porta Romae appellata, ab huius Deae aede, quae proxima fuit. Nic, Lloydius. Graecis *u(gei/a] Aegyptiorum Isis est, quam farma/kwn pollw=n pro\s2 u(gei/an eu(/retin] medicamentorum multorum inventricem, apud Diodor. l. 1. gloriati sunt Aegyptii, a toto orbe coli, dia\ th/n en tai=s2 qerapei/ais2 e)pifa//neian,] ob praesens in medicando Numen: illamque invenisse to\ th=s a)qanas1i/as2 fa/rmakon,] quo filium Orum (h. e. Apollinem) non tantum in vitam reduxit, se detiam immortalitatis participem fecit. Idem ibid. Hinc Epidauri templum ab Antonino Senatore exstructum est *u(gei/a kai\ *a)s1klhpiw=| kai\ *a)po/llwni e)pi/klhs1in *ai)gupti/ois2,] Saluti, Aesculapio et Apollini Aegyptiis, Pausan. l. 2. Et SALUS AUG. occurrit in aeneo Claudii nummo, in quo Isis cum sistro et situla, apud Pignorium Mensa Isiaca. Simulacris porro Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod in nummis obvium: verum hoc de Aesculapio Graeco accipiendum, qui Aegyptio mille annis est recentior. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron. Sec. I. ubi de Tolorthi. Haubisse Romae Fanum, prope Portam Salutarem, in monte Quirinali, testantur Festus l. 17. Sext. Ruffus in alta semita. P. Victor in 6. region. memoraturque Templum eius frequenter Barthol. Marliano Topogr. l. 5. c. 24. Diem dedicationis seu inaugurationis Natalem Salutis appellatum fuisse, docet Cicer. ad Attic. l. 4. Ep. 1. Liv. Dec. 4. l. 10. Decemviri libros inspicere, Consul Apollini, Aesculapio, Saluti, dona vovere et dare signa inaurata, quae vovit, doditque. Idem Dec. 5. l. 1. Coeteris Diis perlitatum ferunt, Saluti Petilium perlitasse negant. Sunt et nummi; apud Lazium Comm. Reip. Rom l. 3. c. 12. in quibus scriptum, Salus Publica. Exstatque Inscr. vetus p. 100. SALUTI. PERPETUAE. S. Neque vero placet eorum opinio, qui Salutem ab Augusto Principe consecratam censent, cum Cicero vorum ei Fanum, ante Augusti Imperium, testerur de nat. Deor. l. 2. Imo aedem ei dedicavit, primus Qu. Iumus Bubulcus Liv. Dec. 1. l. 10. camque Fabius pinxit anno Urb. Cond. 450. quam picturam ad aetatem usque suam durasse, refert Plin. l. 35. c. 4. Saltem itaque augustus abolitum iam et intermissum Salutis augutium renovavit, Cl. Sueronius in eo c. 31. Dicebatur autem Salus isla Publica, ut etiam vult Ioh. Saresberiensis Policrat. l. 3. c. 1. seu, ut alii volunt, Popularis. Vide Varronem L. L. l. 4. et Augustinum de Civ. Dei l. 3. c. 25. adde Dionem l. 54. sub fin. Dedicatio incidit in diem 3. Kal. Aprileis. Vide Fastos, et Ovid. Fastorum l. 3. insin. ubi sic habet, Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus araque Pacis erit. Diu vero post haec rempora, Neronis nempe Principatu, aedes Saluti structa est, observante Ioh. Cuspiniano, in Fastos Aur. Cassiodori, ex Tacito Annal. l. 15. Sed quod Romanis erat Salus, id Graecis *qeoi\ *sqth=res2], i. e. Dii Salvatores: quo epitheto Dioscuros insignes fuisse, legimus apud Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 30. Nilum, apud Heliodorum Aethiopic. l. 9. Iovem inprimis, apud Pollucem Onomastic. l. 6. c. 16. Athenaeum l. 45. c. 20. alios; quem aede structa venetatos esse Graecos, tradit Pausan. Corinth. ut et Epidaurios, Idem Laconic. cuique in omni convivio, post Iovem Olympium et Heroas, tertium poculum sacrum erat, *dio\s2 s1wth=ros] dictum, ut Schol. Pindari ex Aeschylo et Sophocle ad Isthmior. od. 6. tradit. Neque vero Dii solum, penes quos tutela et salus hominum esse credebatur, sed et homines, qui in difficili et ancipiti angustia constitutis liberatum subvenissent, *swth/rwn] appellatione venire consueverunt, uti disclmus ex Heliodoro Aethiop. l. 2. Interim non eadem in Diis memoratis appellationis huius ratio fuit. Castor enim et Pollux, quod e tempestatibus liberare crederentur: Nilus, quod Aegyptum fecundaret: Iuppiter, quod mixtis pluvia poculis vino semiplenis, salutarem huius usum mortales docuisset; Salvatores seu *swth=res2] dicti sunt. At Redemptor noster omnia haec, imo longe plura, unus praestat, solus proin *s*w*t*h*r*o*s] (cuius vocis vim exprimere se satis non posse fassus est ipse facundiae Rom. Parens) elogio dignus, Deus in fecula benedictus! Nec omittendum, Salutares hos Deos, quos *swth/rwn] nomine indigitavit Antiquitas, *parasta/tas2], opitulantes, seu adsistentes, quoque vocatos reperiri, apud Aelian. quam vocem ad Iudicium transfert Pollux Onomastic. l. 1. c. 10. ut sit parasta/ths2], qui alicui in iudicio praesto est, favet, tuetur. Quo sensu Apollo de se, apud Ovidium l. 1. Met. v. 521. ait, ------ ------ Opiferque per orbem Dicor. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 1. c. 13. ac infra Soter. Et quia Salutis augurii, quod u(giei/as2 oi)w/nis1ma] Dioni, cuius multa apud veteres Scriptores mentio, supra meminimus, quid illud fuerit, ex Dione l. 17. paucis indicabo, Ita autem is: Anno, inquit, tunc spatio Romani bellis vacarunt, ita ut longo tempore intermissum augurium Salutis repeterent: Est aeutem quoddam divinationis genus, quo probatur, concedantne ipsi Dii, ut populo Salutem postulent, quast nefas esset, eam prius, quam concedatur, petere. Ad id dies destinatur singulis annis, ad quam dicm nullus exercitus ad bellum sit profectus, nullus hostis in aciem, aut pugnatum sit. Hanc ob causam in continentibus malis maximeque intestinis non celebratur: alioquin ctiam difficillimum est Romanis, ut eam diem exacte ab his omnibus puram servent. Praeterea, absurdissimum est, cum ipsi sesemutuo, seditionibus ultro, malisque infandis, affligant, ut sive vincantur, sive adeo vincant, in miseriis sint, ita salutem a Deo velle flagitare. Vide quoque Angelum Polltianum in Miscell. c. 13. et Casaubon. ad Trebellium in Galienis. c. 5. Addatur ex Macrob. Saturinal. l. 1. c. 16. tam sancte ac religiose Numen hoc Romanis cultum fuisse, ut etiam, quoties quis Salutem Deam nominasset, feriae illis essent. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 18.
SALUTANDI_Patronos_ritus
apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6. Et matutinum portat ineptus, Ave. Eorum statio vestibuium fuit. A Gellius l. 4. c. 1. In vestibulo aediunt Palatinarum omnis fere ordinum multitudo, opperientes salutationem Cae saris, constiterant. Sed et Salutatoriorum cubicunlorum meminit Plin. l. 15. c. 11. Omnia iam, (cotoneorum genera) et virorum salutatoriis cubiculis inclusa. simulacris noctium consciis imposita. Ubi cubicula sic vocari, in quibus divitem e dormitorio suo predeuntem communis salutabat amicus, illaque imaginibus variis ornata fuisse, ait Dalechampius. Vide Casaub. ad Sueton. p. 70. Hora antelucana; et quidem potentiores hora prima, vel secunda matutina, salutabantur, utidem Poeta alibi indigitat. Hinc Iuvenal. Sut. 5. v. 19. ----- Habet Trebius propter quod vumpere sonnum Debeat, et ligulas dimittere, sollicitus, ne Tota salutatrix iam Turba peregerit orbem Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se Frigida circumagunt pigri Serraca Bootae. Vestis, Toga: Idem Poeta Sat. 3. v. 126. Quod porro officium, (ne nobis blandiar,) aut quod Pauperis hic meritum: si curet nocte togatus Currere? Praemium, cena recta, vel sportula, sive pecunia vel obsonium, quae pro salutationis officio distribui solebant, de quibus saepe iocantem adi Martialem: Hinc iterum Iuvenal. Sat. 3. v. 183. ------ -- --- ------ Omnia Romae Cum pretio: quid das, ut Cossum allquando salutes? Ut te respiciat clauso Veiento libello? Numerus ingens: Virg. Georgic. l. 2. v. 461. ------ Ingentem soribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus undam. Cui turbae praefuit aliquis, saltem in aedibus Caesarum, Officii curator, in marmore veteri dictus: hoc enim nomine officiosa illa salutandi ratio insignitur apud Auctores. Hinc apud Phaedrum l. 1. sab. 30. v. 4. Asellus Apro cum venisset obvius, Salve, inquit, Frater. Ille indignans repudiat Officium. Et Aristippus, apud Horatium l. 1. Ep. 17. v. 21. Officium facio. ------ ------ Gallice, ie fay ma cour aux grands, etc. Vide supra in voce Officiosi. Principum autem salutationes aliquid adorationis admixtum habuere. Sueton. in Vitellio c. 2. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorari, ut Deum, instituit: cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset, quam capite velato circumvertensque, dein procumbens. Gestus. enim habitusque Deos adorantium is erat, ut velato capite, dextra manu labris admota, priore digito, in erectum pollicem residente, corpus dextroversum circumagerent, ut ex Lucretio l. 5. Macrobio Saturnal. l. 1. c. 8. Plut. Quaest. Rom. 10. Appuleio Miles. l. 4. Minutio Felice, aliis, liquet. Quem religiosum salutandi morem, cum Diocletianus Imperator quoque admisisset, mansit is ex parte et sub insecutis Principibus. Vide quae supra diximus in voce Mater, it. Osculum; namque haec non olim solum, sed et hodie, inter amicitiae ac salutationis indicia: nec non ubi de Adorandi ritu, et phrasi Purpuram adorare: infra verbo Videre. Et haec quidem paene publica fuit Salutatio, illa privata, quam apud Sueton. c. 4. Galba Sulpicius exoletam alibi, in domo sua obstinatissime retinuit; ut liberti servique bis die frcquenter adessent, ac mane salvere, vespere valere sibi singuli dicerent. Communis salutationis inter aequales sollemnem formulam fuisse, Ave Frater, ex loc. Phaedri cit. liquet: alias nomine quemque proprio compellarunt. Petitores vero seu Candidati civium quemcumque honestiore vocabulo, Patris, Fratris, Patroni, compellare solebant. Post puerperium feliciter transactum, gaudium et salutatio, inter amicos et clientes, his verbis peragebatur, Hodie nate salve, apud A. Gellium l. 12. c. 1. et Plautum Pseudolo, Act. 1. Sc. 3. ab Oriente aad Romanos delato more; quam gratulationem prout quis ad publicum bonum, vel damnum natus videbatur, variabant. Sternutanres genu flexo salutari fuisse solitos, testatur Athenaeus Dipnosoph. l. 2. c. 27. apud Graecos videl. qui sternutamenta aliquid divinitatis habere crededant: Latinis ea inter minimae dignitatis omina reponentibus, Plin. l. 2. c. 7. lidem Gradci hospites ad epulum invitatos, si pueri essent, osculi genere, quod xu/tran] vocavore (cum nempe arreptis utrinque auribus illos osculabantur) si provectiores, osculo manuum et amplexu exceptos salutabantt, verbo ti/mie], i. e. vir honeste. Unde Euripides in Suppl. ------ *o(\s2 eu)tuxh/s1ei, ti/mios gerai/retai]. Hebraei itidem salute defungebantur, usi tum verbis, rum gestibus. Verba erant, Dominus tecum: Item Benedicat tibi. Iedova, Ruth c. 2. v. 4. Quae posterior formula adeo usitata fuit, ut benedicere, pluribus in locis Scripturae, salutare significet. Vide 2. Regum c. 4. v. 29. et Tertullianum adv. Marcionitas l. 6. Aliquando dicebant: Paxtecum, Pax super te; Abi in pace, Matthaei c. 10. v. 12. 13. Vide supra Pax vobis. Gestus fuere, corporis inclinatio, imo prostratio, pedum deosculatio, Lucae c. 7. v. 38. communiter, vulgare osculum, Exod c. 18. v. 7. et Gen c. 45. v. 15. quod Apostolo 1. Cor. c. 16. v. 20. dicitur Osculum sanctum, 1. Petri c. 5. v. 14. Osculum charitatis: Tertulliano Oscutum patis. Vide Drusium ad loca diffic. Exod c. 12. Nec mortui sua salutatione carebant: Postquam enim Praefica, exsequiis perfectis, novissimum verbum illud, Ilicet, alta voce pronuntiasset; qui comitari funus erant, domum abituri, extremum vale eodem sono, inclamabant, hoc modo: Vale, vale, vale, nos te ordine, quo natura permiserit, sequemur. Quo de more Varro Logist. loquens, Ideo, inquit, mortuis Salve et Vale dicitur: non quod valere et salvi esse possint, sed quod ab his recedamus, cos, numquam visuri, etc.
SALUTATIO_Angelica
in Ecclesia Romana, in invocatione Mariae Virginis *qeoto/kou] ur plurimum adhiberi solita, concinnata est, partim ex Angelica Salutatione, partim ex verbis Elizabethae, partim ex aliis aliunde postmodum additis. Sic enim ea soriat, Ave Maria gratia plena, Dominus tecum: benedictatu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Marta, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae, Amen. E' quibus priora verba occurrunt apud Lucam c. 1. v. 28. et 42. ubi in Graeco habetur, *xai=re kexaritwme/nh, o( *ku/rios meta\ s1ou=. e)uloghme/nh s1u\ en gunaici\]: quae sunt verba Angeli. Item e)uloghme/nos o( karpo\s2 th=s2 koili/as2 s1ou=]; quae verba sunt Elisabethae. At posteriora, nempe verba illa, Sancta Maria Mater Dei, ora pro nobis peocatoribus, saeculo V. ultima vero, Nunc et in hora mortis nostrae, demum Pii V. iussu, adiecta esse, docet Dominic. Macer in Hicrolexico. Idem, signum campanae; quo ter in die dato Christiani moneantur, ut salutationem hanc recitent, institutum fuisse ab Urbano II. praecipuee maturinum et vespertinum, ut omnes fideles hac oratione, pro recuperatione Terrae Sanctae deum precarentur, dum illo bello erant occupari, addit. Quae consuetudo postquam 134. annos durasset, neglecta est, usque ad Gregorium IX. qui illam denuo in usum revocavit, addito meridian sign. Platina tamen et Ciacconius a Calixto III. id institutum contendunt, victoriae in Hungaria tunc obtentae causa. Ludovicus postmodum XI. Galliae Rex Kalendis Maii, ut per totam Galliam idem fieret, praecepit. Quod vero, sub initium contionis, recitari debeat, primus Dominicus, ordinis sui auctor, sive, ut alii volunt, Vincentius Ferrerius, ordinasse legitur. Vide eundem Macrum in Hierolexico, ubi et de Salutatione Beatissimorum etc. de Salutationis vero ritu in Paschatis die, in vocibus Diptycha et Pascha: nec non supra in voce Rosarium.
SAMACHONITES
vel Semechonites Lacus, *samaxwni=tis2], vel *semexwni=tis2 li/mnh], apud Iosephum Iud. Antiqq. l. 5. c. 4. Aquae Mexom, Ioinae c. 11. v. 5. 7. unus fuit ex tribus lacubus, ad Iordanis fontes, longus 60. stadia, latus 30. Iosuae sic a situ, quod superior esset, Iosepho a piscatione dictus est ac ubertate piscium. Samachon enim vel semechon Arabice, piscis est. Inde Semechonitae populi, eidem de Bell. Iud. l. 4. c. 1. et regio Semechonitis, l. 3. c. 2. ubi Peraeam ad ortum terminari dicit *a)rabi/a te kai\ *semexwni/tidi], Arabia et regione Semechonitide. Quo pertinet, quod Arabiae nomen Chaldaeus Interpres passim reddit Sumchuathas 1. Regum c. 10. v. 15. Ierem c. 25. v. 20. et Ezech c. 30. v. 15. Sed et huc referendum, quod a Kimchio in Psalmum 24. septem marium terrae Canaaneae unum vocatur, Mare Sochni]: omnino enim legendum i. e. Semechonite. Quod ex ipso ordine colligas, Et haec sunt septem Maria, Mare Magnum, mare Sochni, mare Tiberiadis, mare Salsum etc. Ubi Mare Magnum, est mare Mediterraneum: Mare Sochni, est lacus Semechonites seu Samachonites, in ipsis Iordanis fontibus, ut mare Tiberiadis in medio et mare Salsum, i. e. Lacus Asphaltites, in Iordane extremo. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. ubi de Piscibus in specie.
SAMAREUS
fil. Chanaan, Gen c. 10. v. 18. Vide Boehart. Phaleg. p. 347.
SAMARIA
regio palaestinae inter Iudaeam ad Meridiem, et Galilaeam ad Septentrionem, Tribus Ephraim et Manasse cis Iordanein complexa, cum urbe eiusdem nominis, pulcherrima et munitissima, ac post Thersam Regum Israel sede: Steph. *sama/reia, po/lis2 *i)oudai/as2, h(metonomasqei=s1a *nea/polis2. kai\ *e)pafro/ditos me\n to\ e)qniko\n au)th=s2 *samareu\s2 ei)=pe, o( de\ *a)nti/oxos *samarei/ths]. Iosephus l. 3. Iud. Antiq. c. 2. ab Amri Israelis rege conditam scribit, qui Simeron, vel Schomronem montem a quodam Semer emit: civitatemque, quam in montis vertice exstruxerat, a vendentis homine Simeron, sive (ut transtulit noster interpres, 1. Regum c. 16. v. 24.) Samariam A. M. 3112. appellavit. Hac deinde Reges Israelitarum pro regia usi sunt. Alias Ecthenias dicta est, teste Eusehio. Illam Elisaeus Propheta contra Berhadabum, Syriae Regem tultus est, militibus eius caecitate afflictis: quo facto hic irritatior, A. M. 3146. cum immenso exercitu urbem obsessam ad ulrimam famen redegit, miraculose liberatam. Capra tandem est A. M. 3314. a Salmanazare, post obsidionem trium annorum: Hic incolis alio translatis, novos huc colonos misit, ex variis gentibus; quarum quaelibet proprlo Idolo inserviit: quibus per leons divinitus punitis, Rex aliquem ex captivis summisit, qui in agnitione veri Dei Samatitanos utcumque instrueret. Sed orta mox religionis miscella. Dein post Hyrcani Iudaeorum Pontificis expugnationem A. M. 3941. ab Herode rege iterum A. M. 4033. aedificata, et in honorem Caesaris Augusti *sebasth\] dicta fuit, hodie Naplous. Sannaballeres regionis Praefectus, sub Datio fuit, cui fide non servata, Alexandro adhaesit; qui ipsi veniam templi in monte Garizim, similis Hierosolymitano, condendi proprerea concessit: ita autem Iudaeos eo facilius sub iugo suo retenturom se spetavit. Hic Pontificem Magnum generum suum manassen fratrem Iaddi instituit. Huic se iunxerunt omnes illi Sacerdores, qui peregrinis matrimoniis erant irretiti, imo quidquid Legis disciplinam ferre non poterat, Samariam, tamquam in Asylum, confluxit. Hinc schisma, inter Iudaeos et Samaritanos, de loco Adorationis legitimae contendentes: adhuc stetisse hoc templum, Iohannis tempore, ex Euangelio eius c. 4. v. 20. 21. patet. Non sacrificarunt: autem Samaritani, in templo, quod Hierosolymis erat, neque ullas legis ceremonias cum Iudaeis communes habebant. Resurrectionem morturoum inficiati, solum Mosis Pentateuchum pro Canonico habuerunt. Divisi in Essenios, sebvenos, Gorthenios et Dositheos. IESUM CHRISTUM ingreslu arcere conati, a tempore Zenonis Imperatoris in Christianos saevire, templa eorum diripere, etc. coeperunt, sed ab Imperatore puniti, etiamque Monte Garizim, fidelibus concesso, exuti sunt. At sub Anastasio, illo denuo potiti, quidquid Christianorum ibi deprehensum, occiderunt crudeliter: quae saevitia a Procopio punita est, qui Edesla cum copiis huc veniens, plurimos eorum neci dedit. Nihilominus sub Iustiniano denuo emergentes, etiam Regem sibi elegerunt, homine Iulianum, cuius auspiciis denuo in Christianos incredibilem saevitiam exercuerunt, sed oppresssi ab Imperatoris militibus, et severissimis edictis coerciti sunt, Iuliano ultricibus flammis ustulato. Tandem A. C. 551. mentiti se Christianos fore, per Sergium Episcopum Caesareensem ab Imperatore, ius iterum nacti sunt restamenta condendi, etc. nihilominus non destiterunt persequi Christianos omni tatione, usque ad Gregorium M. sub quo unus sectae huius Christiano mancipio uti voluit Post quae tempora de illis Historici altum silent. Vide Ioseph. Ant. Iud. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T. Baron. in Annal. Eccl. G. Horrnium Historia Eccl. cum Notis et Observationibus Leydeckeri, ut et in Continuatione voce Samaria. Adde quod exstructa illa moles Templo Hierosolymitano aemula, a Manasse memorato, postquam stetisset annos 200. ab Hyrano diruta est, Franc. Burmann. Synopsi Theol. l. 4. c. 15. §. 28. fultque non minima dissidii materies inter utramque gentem, quod eousque efferbuit, ut mutuo commericio penitus abstinuerint, neque licuerit Iudaeis cum Samaritanis cibum capere, ut colligere est, ex Iohann. c. 4. v. 9. Imo cum ex qualibet sub caelo natione Proselytos admitterent Iudaei, Samaritanum tamen admisere nullum, ut apparet ex sollemnibus ditis, quas vocant Excommunicationem in secrcto nominis tetragrammati, quasque ab Esra ac Nehemia in illos evibratas fuisse, dicunt Iudaei, ita sonantes: Postquam congreassent totum populum, in Templo Iehovae, et adduxissent 300. Sacerdotes, attulissentque 300. tubas, et totidem exemplaria Legis, Levitae dirum canentes carmen devovebant Samaritanos omni genere Excommunicationis, in secreto nominis tetragrammati, ac in Decalogo, Excommunicatione item superioris atque inferioris domus iudicii, ne ullus Israelita panem cum Samaritano edat (hoc enim facere, idem soret, ac suilla vesci) neve ex illis ullus unquam in Israele sit Proselytus, aut partem habeat, in resurrectione mortuorum. Vide Drusium in trib. Sect. l. 3. c. 11. ex Ilmedenu, et Ioh. Buxtorsium Ep. Hebr. p. 59. ubi R. Gersom literarum aperturam, sub huius excommunicationis poena, suis prohibuisse, narrat: supra quoque voce lithostrotus, ubi simile itidem conclave iuxta templum suum fecisse, et undecimum praeceptum Decalogo addidisse, ad templi sui dignitatem evehendam, vidimus. Quamvis vero cum Sadducaeis multa haberent communia, in eo tamen ab illis differebaut, quod Angelorum admitterent exsistentiam, qua de re vide Epiphanium Haer. 9. et 14. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 11. et Seldenum de Iure N. et G. l. 2. c. 5. Leontius tamen et hoc negat, de Sectis Act. 2. p. 422. Memorantur hi Samaritae seu Samaritani, inter Historiae Aug. Scriptores, Ael. Lampridio, in Vita Heliogabali c. 3. Dicebat praeterea, Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianorum devotionem illuc transferendam, ut omnium cuturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Et Spartiano in'Spistola hadriani de Aegypto et Alexandria, ubi similiter tria haec nomina iunguntur, Nemo illic Archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter: ubi quinam sic vocentur et quomodo ab Hebraeis discernantur, explicatum est quoque Scaligero De Emendat. l. 7. Sed et ab Imperatorib. in Constitiationibus diversis separantur hae duae sectae. Photius in Nomocan. tit. 6. c. 7. Samaritas agricolas a reliqua illa gente distinguit, et fuisse hos meliore conditione, quam ceteros, ostendit, *samarei/tas2 gewrgou\s2] nominans, et *samarei/tas2 tou\s2 ta\ gh/dia diagewrgou=ntas2]. At Iudaei terram possidere simul et colere a multis saeculis desierunt: etsi in Beniamini Iudaei Itincrario legas aliquor locis Iudaeos gewrgou\s2]. Sed ut plutimum tam Samaritae, quam Iudaei, negotiatoribus operas locabant. Unde factum, ut Samaritae Constantinopoli vocarentur Minisiri mensariorum, qui rationes conficientibus aderant, et iis subscribebant. Iustinianus in Edicto, *peri\ arguropratikw=n s1unallagma/twn. *ei) gra/mmata fe/roi au)tou= to=u th=s2 trape/zhs2 proesthko/tos, to=u de\ u(pografe/ws2 au)tou=, ou(\s2 *samarei/tas2 kalou=???i.]. Si literas attulerit ipsius Mensae praefecti, seu ministri eius, quos Samaritas vocant. Et fortasse allusum a primis Auctoribus eius nominis, ad vocis notionem. Est enim s1amarei/ths2], ut si dicas fulakh/???ios], a verbo, quod custodire et observare significabat. Vide Isaac. Casaubonum Not. ad Lamprid. loc. cit. Plura de iis vide apud Auctores laudatos Cl. Suicero Thes. Eccl. voce *samarei/ths23]. Ubi solum admisisse Pentareuchum, illosqueve in 4. sectas divisos, Gorthenos, Sevaeos, Essenos et Dositheos, addit.
SAMGAR
fil. Anath, Iudex in Israel, Iudic c. 3. v. 31. Percussit ex Philistaeis 600. stimulo boum, A. M. 2720. Quod an solus fecerit, aut tumultuaria rusticorum turma comite, Scriprura Sacra non desinit. Utut sit, hoc notabile, quod non alio telo, quam boum stimulo (quem Hebraei vocant) instructus, viros egregie atmatos, non modo aggressus sit, sed et fregerit. Quale est, quod Il. z.] v. 134. Lycurgus, eodem telo armatus, circa Nyssam fugat Bacchi copias et eius nutrices, *qu/sqla xamai\ kate/xeuen, u(p) a)ndrofo/noio *lukou/rgou] *qeino/ men ai bouplh=gi. *diw/nussos de\ fobhqei\s2] *du/s1eq) a)lo\s2 kata ku=ma]. Thyrsos in terr am praiecerunt, ab homicida Lycurgo Percussae boum stimulo, Et ipse Bacchus territus Subiit maris fluctus. Proinde Nonni Dionysiac. l. 20. Lycurgus Bacchum his verbis compellat, *ei) kera/ois2 *satu/rois1i, keras1fo/re *ba/kxe, keleu/eis2,] *u(me/as2, i)=s1a bo/essin, o(me=| bouplh=gi dama/ssw]. Si cornutis Satyris, ô cornute Bacche imperas, Vos, houm instar, simili stimulo domabo. Ibidem haec pugna describitur, e)/gtuqi *karmh/loio], prope Carmelum, montem Iudaeae notissimum Et fortasse Lycurgus idem est cum Samgare. Arabs interptes, non stimulo, sed securi boum, i. e. pelekei bow=n a)nairetikw=|], Samgarem pugnasse statuit: quomodo apud Poetam bouplh=ga] sumi non pauci volunt. Quibus scil. visum est, ad Bacchi decus id pertinere, ut bipenni cesserit potius, quam stimulo boum. Ita Samgatem Arabs bipenni maluit instruere, ut non solum commodius, sed et honestius pugnaret. At ille hac sua prudentia Sacri Scriptoris scopo repugnat, qui hanc pugnam nobis proponit, ut tem insolitam et paradoxam etc. Certe, Samgaris nomen etiam in usu apud Phrygas suisse, inde patet, quod Sangarium fluv. a Sangari seu Sagari quodam dictum volunt, ibi submerso, immisso furore a Cybele Deum Matre, cuius Numen ille spreverit. Vide Bochart. Hierox. Part. prior. l. 2. c. 39. et infra ubi de boum Stimulo.
SAMIR
Hebr. vermis est, cuius opera Hebraei fabulantur Mosen Ephodi gemmas, ac utrasque Legis tabulas, et Salomonem Templi lapides aptasse ac expolivisse. Quam vis enim hordei granum mole corporis non excesserit, viribus tamen ita polluisse dicunt, ut solo tactu montes dissilire cogerentut et durissimi lapides levi conatu ab eo fuerint diffissi et dedolati. Hunc in Pirke Aboth Deus creasse legitur res decem vespera Sabbathi, in quibus etiam hic vermis. Quomodo is Mosi innotuerit, Hebraei non multum quaerunt. Sed eundem ut Salomoni sistant, in Templi lapidibus poliendis ac dedolandis illi inserviturum, nullum lapidem non movent. Sunt qui allatum fuisse asserant ab Asmodaeo Rege Daemonum. Alii malunt, Salomonem misisse ad upupae nidum, in quo pullos repertos cum vitro includi iussisset, mater, ab eorum accessu se prohiberi non ferens, attulit, inquiunt, vermem samir, cuius solo attactu vitrum illud dissiliit ac confractum est: ut alias eorum nugas omittam. Pro samir, Barbari Scriptores habent Thamur, inter quos Vincentius Bellovac. upupae strurhionem substituens, totam fabulam ita adornat, Doctrinalis sui l. 16. c. 123. Thamur dicitur vermis Salomonis. Nam Salomon, cum marmor Parium ad aedificationem Templi de remotis partibus convehi praecepisset, conscius prohibitionis Legis, quae vetuit altaris aedificandi lapides ferro incidi, quaesivit experimentum in vermibus, quod ars humana nescivit. Nam pullum struthionis in vitreo vase reciusit, quem cum videret struthio et habere nequiret, naturaliter agnitam artem attentans, ad desertum cucurrit, rediensque vermiculum tulit, cuius sanguine vitrum linivit, et confractum est sicque fetum eripuit. Quod videns Salomo hoc experimento, codem genere vermis in incisione durissimi marmoris usus est et effectum est consequutus: Addunt Hebraei, usque ad primi Templi desolationem, cum postea in arca plumbea a Iudaeis summo studio, rebus mollibus illi substratis et copia furfurum ei abunde subministrata servatum, vastato postmodum Sanctuario una, magno scil. Reip. damno, interiisse etc. Fons erroris hic, quod habetur 1. rEgum c. 6. v. 7. Salomonis Templum ex lapidibus inregris, prout advecti fuerant, sic fuisse aedificatum, ut in eo construendo nulli mallei, aut securis, aut instrumenta ferrea adhibita fuerint; Gemaristae in Sota sic accipitun, ac si simpliciter negetur, Templi lapides ullo ferro fuisse fissos, aut dedolatos. Itaque alrud iis erat confingendum. Et commodum occutrit samir], quem lapide fortiorem fuisse, post vetustiores Hebraeos, colligit R. Salomo, ex his Ezechielis c. 3. v. 9 ut smait, rupe fortior est. Ita enim ille accipit, cum verba longe aliter sonent. Nec enim Samir rupi, sed utrique confertur, imo praefertur, Prophetae frons, tamquam utroque fortior. Similem tw=|] samir, inquit Dominus Prophetae, firmiorem rupe constitui frontem tuam. Praererea, ibi samir, non est vermis, sed lapidis genus durissimum, ut Ierem c. 17. v. 1. et Zachariae c. 7. v. 12. Plerique adamantem putant. Sed Bocharto samir est smiris, lapis tam durus, ut eo gemmarii ad gemmas expoliendas utantur. In quem usum etiam a Veteribus adhibitus est, contra quam sentit Cardanus. Dioscorides l. 5. *smi/ris2 li/qos e)sti\n h(=| ta\s2 yh/fous2 oi( daktulioglu/foi s1mh/xous1i] etc. Verum de hoc lapide dicemus infra. De coetero, cur fingatur upupa hunc vermem Salomoni attulisse, docerr idem Bochartus c. de Upupa; et in graecis quoque Scriptoribus legitur, upupam, non quidem vermis virtute, sed vi cuiusdam herbae, obstantia persringere et pullos suos alicubi inclusos in libertatem asserete consuevisse. Vide omnino eum Hicroz. Part. poster. l. 6. c. 12.
SAMOTH
nomen viri. 1 Paral c. 11. v. 27. Latine nomina, desolationes, vel perditiones, sive stupefactiones.
SAMPSACE
nomen loci, 1. Machab c. 15. v. 23.
SAMPSAI
nomen viri Esdr c. 4. v. 8.
SAMPSARI
fil. Ieroham. 1 Paral c. 8. v. 26.
SAMPSON
Iudex et Liberator Iudaeorum, ex tribu Dan, fil. Manoae: cui per Angelum filii nativitas praedicta fuit; addito, ut illum velut Nazaraeum educaret. Hic miro corporis robore est a Deo donatus; sed ea lege, ut tamdiu robur, firmitatemque corporis retineret, quamdiu caesariem. Itaque cum Philistini innuineris ab eo cladibus afflicti, per mulierculam quandam, cuius amore tenebatur, perfecissent, ut ei capillus abraderetur, facile ab eis comprehensus et excaecarus est: eam tamen ille iniuriam postea sua et hostium clade vindicavit. Nam cum capillo renascente vires redeuntes dissimulasset, a principibus eorum in amplissimo quodam triclinio convivium agitantibus, ludibrii causa, introductus, columnamque quandam totas aedes fulcientem complexus, eam summis viribus concutiens, simul cum aedificio evertit; qua ruina et ipse et inimici eius omnes obruti sunt, uti legitur in libro Iudicum, una cum reliquis eius gestis, c. 13. 14. 15. 16. Obiit A. M. 2899. Iosephus l. 5. *geno/menon to\ paidi/on *sa/mywna kalou=s1in. i)xuro\n d) a)pos1hmai/nei to\ o)/noma]. Idem: *qauma/zein de\ a)/cion th=s areth=s2 kai\ th=s i)xi/os, kai\ to=u, peri\ th\n teleuth\n megalo/fronos2 to\n a)/ndra. *kai\ to\ me\n u(po\ gunaiko\s2 a(lw=n???, dei= th=| fu/s1ei tw= a)nqrw/pwn prona/ptein]. Coeterum, primus is fuit Naziraeus perpetuus, cuius in Sacris mentio. Eius gesta cum longe lateque increbuissent, a Poetis sub non uno schemate adumbrata sunt: Herculis nempe, Thebani inprimis; Cleomedis Astypalaei et Orionis, Namque Herculis non minus ac Sampsonis nomen a Sole desumptum; utrique prodigiosum corporis robur, uterque leonem interemit absque armis, nisi quod Herculi clava ascribitur; Servitus ac labores Herculis, Sampsonis sub Philistaeis aerumnas expresserunt; quemadmodum, quod Hercules, cum vinctus in Aegypto offerendus esset IOVI, ad aram vinculis diruptis hostes suos interemerit, vincula Sampsonis, captivitatem ac liberationem indigitat: Sic quod Omphali servierit Hercules: et dein voluntaria morte, in monte Oeta obierit, Sampsonis repraesentat libidinem et mortem, imo quid utraque Herculis columna dilucidius? Nec obstat quod Herculi longe plura a Scriptoribus tribuuntur. Namque Poetas, pro more suo, non tantum quae de Sampsone audierunt, in Herculem suum contulere; sed et ex Iosuae, Ionaeque historia non pauca dedcerpserunt, eidem tribuentes diversissimorum temporum hominumque egregia facinora. Eodem respexisse Homerus videtur, ubi de Polyphemo, nisi quod u(perbolikw/teron] omnia exsequatur. De Cleomede, Heroum ultimo, vide Plut. Orion certe vel potius Urion, Tanagrae Princeps, tum nomine, tum factis et caecitatis poena, Sampsoni proximus est. Namque sicut Sampsoni Hebraeis Solem fortitudinis, sic Urion lucem fortitudinis, denotat. Sicut Orion miro quodam modo conceptus, opera IOvis, Neptuni et Mercurii, ita Sampson, ex sterili matre, miraculose genitus est. Ille miro corporis robore polluisse, et, cum Oenopionis Regis filiae vim inferre conaretur, a Satyris in somnum datus, et sic vinctus deditusque Regiatque oculis privatus dicitur, quae omnia quam belle in Samsonem quadrent, nemo non videt. Sed et in Nisi fabula vestigia quaedam sactae Historiae apparent, namque fatalem eius fuisse crinem, neque prius in manus hostium cum regno dedi potuisse, quam eo kproditione Scyllae filiae resecto, Poetae tradiderunt. Vide Franc. Burmannum Comm. in Iudic c. 26. Serarium it. Not. ad Iustinum l. 42. c. 3. ubi et Hydras, Centauros, Stymphalidasque Poetarum de Philistaeorum incursibus, et Herculis columneas geminas, de columnis, quibus aedes Philistaeorum innixa, quibusque Sampson ex imo convulsis illam cum aliquot hostium milibus subvertit, interpretatur.
SANBALLAT
Samariae praefectus, Alexandri M. cum 8. milibus suorum se dedidit, ut sibi in monte Garizim templum aedisicareliceret, quod et perfecit. Item nomen viri. Nehem c. 2. v. 10.
SANCHONIATHON
Historicus, scriptor mirae antiquitatis. Si enim Porphyrio credimus, e)pi\ *semira/mews2 ge/gone th=s *a)ssuri/wn *ba???ili/dos], de quo vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 1. et bochartum de lingua Phoenicia et Punica, l. 2. c. ult. NOmen Theodoretus ex Porphyrio, sic explicat, *sagxwnia/qwn o( kata *foini/kwn dialekton filalh/qhs2]. Philoni dicitur fuisse, vir polumaqh\s2, kai\ polupra/gmwn], doctus et curiosus. Historiam autem contexuit, ut habetur in Porphyrio, e)k tw= kata po/lin u(pomnhma/twn kai\ tw= en toi=s2 i(eroi=s2 a)nagrafw=n]. PHoenicum sermone conscriptam Graece reddidit Philo Byblius Adriano Imperatori s1u/gxronos2]. Nic. Lloydius. Vossio vir fuit Berytius, Troiano bello antiquior ac historiam Phoenicum Phoenicia perscripsit lingua, partim ex urbium singularum actis, partim ex Templorum monumentis, multum in eo adiutus opera HIerombali, qui Sacerdos fuit Dei *i)euw/]. E quo opere, quae de Phoenicum ille Theologia retulerat, in primum suum de Praeph. Euang. transtulit Eusebius. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 22. Potius vero Gideonis Israelitarum Iudicis fuit squ/gxronos], ac familiariter ei notus, vel eo non multum posterior, et qui pleraque sua ab eo mutuatus est. Namque et idolum Baal-berith, kpaulo post Gideonis obitum, ab Israelitis erectum, Idolum erat Berytinorum, et Sacerdos Irombaal seu Hicrombal, vel Hierombalus, cuius ex Porphyrio meminit Voss. quis alius quam Ierubbaal, quemadmodum Gideonem vocari in Sacris novimus? Nec Deus *i)euw\] alius quam *i)aw\], quae voces ex nomine Dei tetragrammato factae sunt. Quod autem Gideon sacerdos Phoenicibus crederetur, hinc sine dubio factum, quod is ex monilibus Ismaelitarum devictorum aureis Ephod. i. e. Amiculum fecit, quod vestimentum utique Sacerdotale erat. Vide Iudic c. 8. v. 27. 29. 33. et Franc. Burmannum Comm. in locum.
SANCTUARIUM
pars Tabernaculi, a Besaleele et Aholiabo divinitus instructis Exodi, c. 31. v. 23 3. et c. 35. v. 30, 31. intra sex menses non totos, confecti Exodi c. 40. v. 1, 2. interior, ab Atrio, sive Porticu distincta, in duos thalamos dividebatur, Sanctum et Sanctum Sanctorum: quorum illud 20. cubitos longum et 10. altrum latumque erat, in quo Sacerdotum stationes quottidie versabantur, illud interius ad Occidentem situm, 10. undiquaque cubitos implebat: in quem sacratissimum Templi recessum, ac Numinis veluti sedem ac thalamum, semel tantum singulis annis Pontifici M. ingredi, ut ibi piaculare offerret sacrum, licebat, Levit c. 16. v. 2. et Hebr c. 9. v. 7. Separabantur autem a se invicem velo, quatuor columnis suspenso, per quas Pontifici aditus ille dabatur, Exod c. 26. v. 31. Quod quo modo fituque factum, diximus quidem ex parte supra, ubi de Pontifice Max. Hebraeorum, nec non ubi de Expiationis Festo, hic vero plenius, sed paucis, repetere non pigebit. Cum Pontificis hoc die nobile inprimis ac primarium munus esset, ut qui fere solus hoc tempore sacris operabatur, omniaque tum maiora tum minora sacrificia ipse peragebat: praeparatio eius primo vatia erat. Septem enim continuis diebus a domo ac uxore sua separatus, ne aliunde pollueretur in Templo perpetruo degebat: sacraque obibat quottidie, ut ipso Expiationis die ad ea foret promptior. Quod si quid in sacrificiorum ordine ignoraret, a quibusdam magni Consessus viris edocebatur. Deducebatur etiam in conclave Aphthines, seu odoramentorum, ut suffitus faciendi rationem disceret. Inde ad iuramentum adigebatur, ne quid in eo immutaret, ubi solus in adyto versaretur. Vespera festum antecedente parco utebatur cibo, noctemque fere insomnem traducebat, et audiebat sacri quid legentes, aut Musico concentu oblectabatur. Albescente sic aurora ad domum lotionis ducebatur, eoque die quinquies totum corpus et decies manus pedesque lavabat, cum toties ministerium mutare teneretur. Lotus induebatur vestibus aureis, mactabatque sacrificum iuge et suffitum ordinarium faciebat. Dein rursus lavabatur et vestimenta alba sumebat, accingens sese iam ad sacra huius diei obeunda: quorum hi praecipue actus erant. I. Iuvencum, pro se et domo sua, offerebat confitebaturque. II. Tum duo hirci adducebantur, quibus sorte discretis, ad hirci emissarii caput, coccinea alligabatur vitta. III. Hinc Pontifex redibat ad iuvencum suum; et rursus confitebatur, non pro se et domo sua tantum, sed pro universis filiis Aaron. IV. Post haec thuribulum, quod eo die areum erat, prunis ex altari implebat, atque ex alio thuribulo suffimentis captis sic ad Sanctum Sanctorum contendebat. V. Quod cum intrasset, thuribulo deposito fumi nubem excitabat, quae locum implens prohiberet aspectum, sicque mox exibat. VI. Mactabatur porro iuvencus, cuius sanguinem in adytum inferebat, et coram Arca sursum dorsumque aliquot vicibus spargebat: inde hircus mactabatur, similiterque sanguis in adytum illatus eodem modo libabatur. VII. praeterea ad velum, quod coram Arca erat, exteriori parte, eadem ratione libationes fiebant, sanguisque sparhebatur, ac Tabernaculum Conventus expiabatur. VIII. Similique voce altare aureum seu suffimentorum lustrabatur. IX. Hinc ibatur ad hircum emissarium, de quo vide suo loco. Interea Pontifex adipem iuvenci ac hirci adolebat, et sectiones quasdam Legis recitabat: exutis dein vestibus albis aureisque sumptis, arietes agnosque ex praescipto offerebat. Deinde rursus lavabat, vestesque mutabat: et Sanctum Sanctorum ultimo ingrediebatur, thuribulum inde accepturus. Quo peracto ablutus iterum, aurea veste resumpta, sacrum vespertinum absolvebat: atque inde ordinario cultu indutus, festo populi comitatu, domum deducebatur, ac cum amicis convivium inibat, multum gratulantibus, quod salvus sospesque ex Adyto rediisset. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 18. De vasis ac supellectile in utroque sacra vide hic infra. Quae omnia quam habuerint significationem mysticam, apud Theologos reperies. Postquam dein Tabernaculo successit Templum, quod tanta opulentia a Salomone exstructum est, ut primum ac praecipuum Mundi miraculum haberi possit. Atrium id quidem habuit quadruplex, nempe Gentium, Mulierum, Israelis seu Populi et Sacerdotum; sed Sanctuarii seu Palatii Domini, Hebraeis dicti, iterum non nisi partes duas intermedio septo a se invicem discretas, Sanctum et Sanctum Sanctorum. Ubi hoc peculiate fuit in secundo Templo, post captivitatem Babylonicam Zorobabele aedificato, quod, cum prius inter Sanctum et Sanctum Sanctorum murus stetisset, unius cubiti crassitie; ii vero, qui Babylone reversi erant, dubitarent, de eius forma, situ ac proportione; vice muri duo vela extensa fuerint, inter quae cubiti spatium, cum antea unum duntaxat pependisset. Supellex vero Templi eadem, quae Tabernaculi, nisi quod vasa omnia augustiora et immenso numero forent. Reverentia ac sanctitas eius permagna fuit iuxta Legem, Levit c. 19. v. 30. Sanctuarium meum reveremini. Hinc nec sedere cuiquam, nec exspuere in eo, nec caput aperire, nec denique cum calceis ac baculo aut mantica eo introire fas erat: Nec ad viae compendium illud transire licebat. Denique ex superiori loco, si cui forte Hierosolymis tale cenaculum foret, in Sanctum Sanctorum prospectare nefas habebatur, pro ingenio Populi, omnibus maioribus minoribusque superstitionibus nimium obnoxii. Erat itaque Templum sanctum, non solum quod divini cultus sedes foret, uti nostra templa, sed habebat etiam sanctitatem quandam ceremonialem, quia DEI in terris sedes et aula ac caeli manifestissima imago, Christi denique in humano corpore olim hospitaruri typus erat: duravitque primum ultra annos 400. destructumque a Babyloniis est, anno Zedekiae Regis undecimo, cum populus Babylonem captivus ageretur, 2 Regum c. 25. 2 Chron c. 36. Secundum priori decennio diutius stetisse dicitur, post profanatum Pompeii ingressu Sanctuarium et diruptum in morte Christi velum, tandem a Tito destructum, iuxta praedictionem Christi, Matth c. 24. v. 2. Praeter Tabernaculum vero Templumque, sancta erat prae aliis urbibus, ipsa Hierosolyma, caput ac Metropolis gentis et religionum sedes: unde nulli Tribui peculiariter assignata, communis omnium veluti mater habebatur, et a cunctis frequentabatur (Quamquam a Iuda et Beniamine potissimum incoleretur, mtra quorum terminos sita erat; ita ut Urbs et Templum ipsum inter illos divisum, ac sacratior thalamus, in Tribu Beniamin fuisse, perhibeatur) idque potissimum post Salomonis dedicationem, qua illi Urbi adeo affixa fuere sacra, ut ea eversa, sacrificia, festa omnia, cultusque omnis protinus cessarent: quamquam et in ruinis ac cineribus eius sacra facere fas habeant Iudaei. Qui cum ad 16. capita narrent, quae ad sanctitatem et religionem eius facerent; tum praesertim a cadaverum et sepulchrorum pollutione eam, ne qua contage impiaretur ac ceremoniae contaminarentur, liberam servabant. Sed et universa terra Israelis sancta erat, quam Mundi velut corculum, eiusque unicas delitias habebant olim, hodiequeve habent, reliquum Mundum tamquam impurum et profanum tantum non abominati. Unde cunctos mortales per opprobrium , quasi alterius et vix humam generis forent, ac Mundum, Lucae c. 12. v. 30. Item tou\s2 e)/cw], Marci c. 4. v. 11. appellitant. Quae quamquam superstitione non careant, tamen, cum terra illa caelestis, pignus ac arrhabo fuerit, non leviter illam adamare, et vitam longam ac pacem in ea exoptare tenebantur. Nunc autem, impleto typo ac universa Terra, per CHRISTUM lustrata, frustra tum Iudaei illam aliis regionibus sanctiorem habent, tum nonnulli ex Christianis eam religiosis peregrinationibus frequentant; vide Hebr c. 13. v. 12. 1. Timoth. c. 2. v. 8. et Psalm. 24. v. 1. habuere etiam alia loca sancta Iudaei, Scholas nempe ac Synagogas, sed de iis vide infra, ac de his omnibus, Franc. Burmannum Synops. Theolog. Part. I. l. 4. c. 15. et 16. Thom. Godwynum de Ritibus Hebr l. 2. c. 1. etc. Vasa sacra prioris Thalami, qui Sanctum dictus est. a]. Altare aureum (aeneum enim in Atrio occurrebat) cedrinis tabulis deauratis constans, unius erat cubiti longitudine, duorum altitudine: super quo bis de die suffitus a Sacerdotibus adolebantur. Semel autem quotannis sollemniori modo odores in eo incendebat Pontifex, et piacularis victimae sanguine illud expiabat ac lustrabat. Exod c. 30. v. 10. b]. Candelabrum seu Lychnuchus aureus, ex solido constans auro, ad Australem Tabernaculi partem collocatus erat, 7. lampadas 7. brachiis sustinens, quae oleo purissimo nutritae, tota nocte ardebant, Exod c. 25. v. 31. et c. 27. v. 20, 21. g]. Mensa aurea, ad Septentrionem posita erat cum sacris panibus, Exod c. 25. v. 23. facta ex cedro ac auro obducta, latitudine unius, altitudine unius ac dimid. longitudine 2. cubitorum. Instrata erat veste hyacinthina, impositaeque ei 12. lances, accipiendis panibus totidemque acerrae, quae ture implebantur et scopulae, vasis illis emundandis, Exod c. 25. v. 29. Adornabantur singulis Sabbatis ac de novo instruebantur; tumque panes Sacerdotibus cedebant, et tus adolebatur, Levit c. 24. v. 7, 8. Vasa sacratioris Thalami seu Sancti Sanctorum. a]. Arca Foederis, de qua iam supra dictum, Israelitarum velut Palladium ac praesentis inter ipsos Dei certissimum pignus, confecta erat ex ligno Zittim seu cedro, atque intus extraqueve auro obducta, longitud. 2. et sem. altitud. 1. et dimid. cubitorum. Ambiebatur corona seu limbo aureo, quaturque annulos aureos ad latera habebat, ex quibus vectes duo ex eadem cedro, pariterqueve deaurati prominebant gestandae arcae: quod Kehatitarum ministerium fuit, multaqueve cum religione peragebatur. Vide Exod c. 25. v. 10----16. Numer. c. 7. v. 9. nec non Ios. c. 3. v. 3. et 1. Chron. c. 15. v. 15. Continebantur in ea solae Legis sive foederis, cum Israelitis icti, tabulae, Exod c. 25. v. 16. Coram ea vero volumen Legis, de quo Deuter c. 31. v. 26. et ad utrumque latus Urna mannae ac Virga Aaronis dispositae erant, Exod c. 16. v. 34. In secundo Templo eam defuisse ipsi fatentur Iudaei. Alia ab hac fuit Arca, in qua Ephod, seu Pectorale, cum Urim et Thummim, asservabatur, altera minor, et nomine Arca Dei memorata 1. Sam. c. 14. v. 18. ubi Burmannum vide: uti de donariis Philistaeorum Arcae Foederis appensis, ibid. c. 6. v. 8. b]. Propitiatorium, hebr. Graec. *i(lasth/rion], ex solido auro confectum Arcam tegebat, pari cum ea longitudive et latitudine e quo g]. Cherubini duo eodem ex auro eminebant: quaterna facie, hominis, leonis, vituli et aquilae, cum sex alis, toto corpore oculati, pedibusque vitulinum calcem referentibus insistentes, qui fronribus adversis Propitiatorium despectabant. d]. Thronus seu Gloria Dei ac propria Numinis sedes, cuius symbolum erat nubes et ignis, locus fuit is super Arcam, quem Cherubinorum alae amplexu suo incingebant; quemqueve nubes illa, augustum in modum medium adimplebat, Levit c. 16. v. 2. Hic DEUS, velut in visibili signo, praesens erat ac petentibus reponsa dabat, quo nonnisi quotannis Pontifici, universum Populum Deo propitiaturo, accedere licuit. Atque haec erat illa seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei adeo celebrant. Vide supra passim.
SANDALIARIUS_Apollo
simulacrum fuit Apollinis, quod Augustus Caesar, ex strena, quam ipsi Equites Kalendis Ianuariis in Capitolio praebebant, mercatus est, et in vico quondam regionis quartae dedicavit, unde vicus ipse Sandaliarii accepit nomen, Onuphr. Panvinius et Sext. Rufus. Dictus autem Sandaliarius Apollo est, a Sandalio, ut quidam volunt, quod simulacrum istud eiusmodi calceamentorum genere fuerit ornatum: quod fere probat theodorus Pulmanus, qui annotat, in antiquis duobus Suetonii exemplatibus, pro eo, quod in excusis est, Apollinem Sandaliarium, fuisse Apollinem Sandaliatum. Anton. tamen Sabellicus, non vicum ab Apolline, sed contra Apollinem a vico, Sandaliarium fuisse appellatum, quod in eo vico, in quo haec Apollinis effigies, plurimi Sandaliorum opifices habitaverint, cum quo etiam facit Laevinus Torrentius: Sandalium vero quid proprie fuerit, dicetur infra. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 2. c. 7. in quod scriptis Paralipom. Dempsterus vicum ab Apolline, huncque ab effeminato cultu itidem sic dictum contendit, quod sandaliis, calceis muliebribus, indutus esset. Id vero vituperio feminis cessisse et mollitiei fuisse argumentum, testantur Aelianus var. Histor. l. 1. c. 18. Idem vici huius in lapide antiquo istam adfert mentionem: Germanico. Caesare. C. Fonteio. Capitone. Cos. Kal. Iun. Seiae. Fortunae. Aug. sacr. Sext. Fonteius. L. Trophimus. Cn. Pompeius. Cn. L. Nicephorus. Mag. vici Sandaliarii. reg. 4. anni 18. Sed et alia de illo exstat Inscor. D. M. M. Afrani Heliodori. Magistri. vici. Sandaliarii. M. Afranius. immol. Patrono. fec. Locus autem Suetonii in Aug. c. 57. hic est, Pretiosissima Deorum simulacra mercatus, vicatim dedicabat; ut Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum aliaque. Vide quoque P. Victorem. l. 14. Var. Lect. c. 15.
SANDALIUM
teste Polluce Onomast. l. 7. muliebre olim calceamenti genus fuit. Unde Lucianus Samosat. l. de scrib. Histor. de Hercule iam mancipato, kai\ paio/menon], inquit, u(po\ th=s *o/mfa/lhs2 s1anda/lw|], et vapulantem ab Omphale sandalio. Quod mira festivitate Gnatho ille Terentianus sic reddit Eun. Act. 5. Sc. 8. v. 3. TH. Qui minus quam Hercules servivit Omphalae? GN. Exemplum placct. Utinam tibi commitigari videam sandalio caput! Inque Aruspicina usque adeo id observatnm est, ut de Sandaliis somnianti Uxor portendatur, Achmes Scirem Oncirocr. c. 229. Vide Hadr. Turnebum Advers. l. 29. c. 8. et Fr. Lindenbrogium Observat. ad Terent. Fuit autem calceamentum pulchrum elegans atque elaboratum, unde Sandalia Iudithae Holofernis oculos rapuisse dicuntur c. 16. Iudith v. 11. Imo ad elegantiam et delitias unice compositum, ut mira esset illarum in iis, auro gemmisque pretiose ornandis, ambitio, neque promiscue cum ceteris calceamentis ea deponerent, sed suis Sandaligerulis, de quibus dictum, in certis thecis, custodienda committerent. utebantur vero iis raro, nisi intra aedes: quo factum, ut Sandalia quondam in nuptiis, tamquam oi)kouri/as2] sive domus custodiae symbola, adhiberentur, teste Plut. Quaest. Rom. Hinc itaque Sandalia gerere, viris probro datum, quamvis integram Nabathaeorum gentem non alio calceamenti genere usam fuisse, tradat Strabo Geogr. l. 16. quin et in ipso sequiore sexu luxus indicium fuere. Aelian Var. Hist. l. 1. c. 18. pw=s2 de\ ou) die/r)r(eon u(po\ trufh=s2 ai( pollai\ tw= gunaikw=n e)pi\ men\ ga\r th=s kefalh=s2 stefa/nth e(peti/qento u(yhlhn\, tou\s2 de\ po/das2 s1anda/lois2 u(pwedou=nto]. Transiit tamen eorum, sed quibus non idem cultus ac elegantia, usus, ad viros: Namque Apostolis quoque illa legimus usitata fuisse, unde Angelus ad Petrum Actor. c. 12. v. 8. *u(po/dhs1ai], inquit, ta\ s1anda/lia/ s1ou], Subliga Sandalia tua. Etcum Christus Discipulis suis u(podh/mata basta/zein], i. e. calceos portare, prohibuisset, Lucae c. 10. v. 4. Sandaliorum tamen usum concessit, Marci c. 6. v. 9. Nempe non erant calceamenta, quibus pedes omnino tegerentur, sed quae superiorem illorum partem nudam relinquerent, inferiore tantum planta adversus spinas et tribulos munita. Hinc pro solcis a quibusdam sumuntur, et Sardinia Insul. Timaeo apud Plin. l. 3. c. 7. Sandaliotis, ob soleae similitudinem, dicta legitur. Sunt tamen non pauca, quae et iis sua pedum integumenta non defuisse, ostendant. Quid enim illa colore infici, vel auro etiam induci, profuit? Ut Quid ad elegantiam tenuibus incisuris dispungi, vel gemmis aliisque id genus ornamentis instrui potuerunt, si simplices tantum soleae? Et tamen insignita iis Sandalia frequenter legimus. Sandalia rubea, aurea cruce signata, tribuuntur Papae Romano in Pontif. Ceremoniali. Clem. Alexandrinus Paedag. l. 2. c. 11. aureorum meminit; qualia Diis suis tribuit Lucian. in Dial. et ex Pataris, urbe Lyciae, in Graeciam asportari, tradit Ibid. tenuiter incisa seu leptoxidh=], quibus aurei flores fuerint intexti, memorat ex Cephisidori Trophonio Victorius Variarum l. 14. c. 15. inque iisdem xrus1a= a)naqemata], aurea donaria, recenset Clemens loc. cit. Vide quoque infra Tyrrbenica. Quae sic conciliare conatur Balduinus, ut existimet, primum Sandalia Graecis ea fuisse, quae Romanis soleae: ita ut elegantiora mulierum essent propria, minus elegantia Viris etiam interdum usurparentur: Dein temporum decursu factum, ut quae primum aperta superne fuerant, postea adiectis integumentis, calceorum ad instar fuerint operta: nihiloque minus, servatam Sandaliorum appellationem, ex eo forte, quod pro calcei Romani discrimine, ad mediam tibiam eorum integumenta non protenderentur, neque in acumen alte reflexum desinerent. Graecis vero ideo Sandalia tribuuntur, quod ea suam Graecis acceptam referant appellationem, quae in Graio nata solo, inde in Latium recepta est. Vide Iul. Pollucem Onomast. l. 7. c. 22. A Chaldaico tamen Targum calceamenta Sandalin, variis in Scripturae locis (Gen c. 14. v. 32. Iesai. c. 11. v. 15. Cantic c. 7. v. 1. etc.) et exinde Rabbinum quendam Hassandelar, i. e. Calceolarium, dictum fuisse, monet in suo Thisbi Elias. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 12. et c. 27. ubi ideae Sandaliorum, aliquot Pontificum, Silvestri videl. I. Martini l. et Honorii l. ex Angelo Rocca tract. de reliquiis B. Gregorii M. exhibentur. Sed Nigronius Gallicam, Caligam, *u(po/dhma], Sandalium, unum idemque facit, idque probat ex forma, quae non modo, inquit, sunilis, sed eadem fuit. Vide eum l. de Caliga c. 2. §. 23. et seqq. Item confirmat Alb. Rubenius de Re Vestiar. l. 2. c. 1. ubi inter alia, Cothurni, ait, quamvis crepidae sive Sandalia essent, tamen ad mediam usque tibiam pervenere. Crepidae enim sive Sandalia, appellantur omnia calceamentorum genera, quae digitos pedum haud includunt, quamvis etiam medium crus tegant. Ita et caligae militum Roman. crepidae erant aut sandalia, quamvis ad mediam usque tibiam ascendebant, ut constat ex arcu Constantini; atque hinc haud male vetus Actorum Interpres *sanda/lia] Caligas vertit, ut et Glossae *sanda/lia] Caligae. Etenim et Caligae ex Sandaliorum genere erant, quanvis tibiatim calceabantur digitos enim pedum haud includebant. Idem paulo post, Sandalia seu calceos rubros Imperator. Byzantinorum, cothurnis mulleis Regum Albanorum, similes fuisse docet ex Nicephoro Gregora l. 3. c. 8. et Procopio de Aedif. l. 3. At caligam et gallicam aperte distinguit Tertullian. et caiigam Senator bus, gallicam, h. e. s1anda/lion], Isiacis attribuit. Et sane constat, gallicam de eo genere calceorum fuisse, quod infimas tantum plantarum calces tegeret, quales erant crepidae ac soleae: at caligae non tales. Interim certum est, multis locis apud Auctores caligas et caligulas, pro gallicis et galliculis, irrepsisse. Sed et Graeci, dum ka/llika] et kalli/gan] scribunt, dubium facere possent, utrum caligam an gallicam voluerint exprimere, Salmas. ad Treb. Pollionem in Gallienis c. 16. Ad Sandalia Graecorum leptoxidh=], seu tenuiter incisa, de quibus supra, ut quaedam addam: Honorius Augustodunensis, ubi de campagis seu Sandaliis Episcopor. Est autem, inquit, genus calceamenti incisi, quo pes partim tegitur, partim nudus cernitur. Hinc Gallienus campagos reticulos appellabat: Quia intercisi erant, ut aestivi calcei hodieque sunt multifores, Casaub. Notis in Trebell. loc. cit. Alias perforatos sive fenestratos, Gall. decoupez et dechiquetez dici consuevisse, Balduinus retro laudatus docet, qua de re supra pluribus actum, suo loco. Adde Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 7. ubi de Apolline Sandaliario. Et plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio: ubi de Sandaliorum usu Apostolis a Christo concesso; calceorum vero prohibito, varia egregia habet c. 5. De Sandaliorum autem usu sacro in Eccles. Roman. vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. quorum ille, sandaliorum, ut et chirothecarum, in praecipuis festivitatibus usum, Abbatibus interdum concessum, inter alia, adnotat, ex Leone Ostiensi Chron. Casin. l. 2. c. 82. et 97. De altero Sandaliorum Mahometis Mechae asservato, vide supra aliquid, voce Nethymna Talnabi.
SANGUINARIUS_Pons_circa_Spoletum
inter Narniam et Ocriculum. Aurel. Victor. Ab Aemiliani caede nomen nactus est. Sic collis quidam prope Ciliciae Adanam *a(/imatos bouno\s2]; Sanguinis Collis, dictus est propter Agarenos tot numero ibi caesos, w(s2 r(eu=s1ai dia\ to=u kranou=s2 to\ ai(=ma potamhdo\n], ut per declive in amnis modum flueret sanguis, ut Cedrenus anctor est, Edit. Paris. p. 654. Similiter Areae Sanguinum meminit Scriptor Sacer 2 Sam c. 6. v. 6. Ubi de Husa, quod Arcam temere attrectasset, divinitus percusso: Ita enim Syra Versio in arca damin, h. e. sanguinum habet; propter Uzae nempe sanguinem ibi effusum. Et Adomin, i. e. cruores, dicebatur Iudaeae locus, inter Aeliam et Hiericho, propter sanguinen, qui illic crebro a latronibus fundebatur. Quam ob causam Hieronymus, castellum militum ibi situm fuisse scribit, ad auxilia viatorum; et Christum quoque cruenti huius loci meminisse, in parabola descendentis Hierichuntem ex Hierosolymis, Lucae c. 10. v. 30. Sed et Brocardus viatores ibi hodieque asserit in latrones haud raro incidere etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 37.
SANGUIS
nobilissima animalis pars, nam anima cuiusque carnis in sanguine est Levit c. 17. v. 11. imo cuiusque carnis anima, Sanguis eius est, Gen c. 9. v. 4. et Levit. loc. cit. v. 14. hinc sacrificiorum in V. T. nervus fuit ac medulla. Ego vero destinaut eum (sanguinem) vobis in altari, ad expiationem saciendam pro ammis vestris: Nam Sanguis is (est) qui pro anima expiationem facit; eod. c. v. 11. Quare illum, velut sibi proprium, vindicans hominis peccato laesum Numen, non solum cum victimarum sanguine peccatoribus nihil commune esse voluit, sed et iisdem reliquorum quoque animalium, quae sacrificiis inepta erant, esu gravissima sub poena interdixit: sdcirco filii Israelis, nulla anima ex vobis comedito sanguinem, Levit. c. cit. v. 12. sicque quidquid in mundo Sanguinis erat, severi adeo interdicti can cellis circumstripsit, et ab hominis aviditate praestitit immune, usque ad tempus illud, quo Sanguis is fundendus erat, qui non typicam solum, sed et realem praestaret peccatorum propitiationem. Accessere vero et aliae rationes, cur esum hunc voluerit olim esse vetitum DEUS: Namque et a saevitia hoc pacto populum suum dehortari voluit coque magis absterrere a fundendo humano sanguine, quod etiam britorum sanguinem velut sanctum ac inviolabilem iussisset esse: et ab Idololatris sic secernere, qui in sacris suis, victimarum sanguine collecto, circa illum conveniebant, eoque, in Idolorum suorum honorem, vescebantur; quemadmodum et Magicis artibus dediti, sanguinis, humani inprimis, beneficio e Diabolo futura solebant sciscitari. Vide etiam supra ubi de veterum Christianorum Conventiculis. Idcoque si quae bestia aut avis venando capta esset, ut comederetur, primum effundi sanguinem eius eumque tegi pulvere, praecepit Deus, v. 13. cap. Saepius memorati. Aptus vero sacrisiciis sanguis erat vaccarum, taurorum, vitulorum, ovium, caprarum ac haedorum, columbarum et turturum: Passerum enim genus vix immolabatur, vide Levit c. 14. Adeoque bestiarum solum in sacris sangumem Deus fundi iubens, omnem a)nqrwpoqus1i/an] sibi abominatiom esse testatus est, quo piaculo ac infanda et crudeli devotione, Satan apud Gentes coli voluit; tum ex prava imitatione sacrificiorum Abrahami ac Iephthae; tum ut fidem ac exspectationem sacrificii CHRISTI, quod solum expiatorium fore noverat, paulatim eradicaret; illumque Sanguinem, qui Deum placaturus erat, aliorum hominum communione vilem promiscuumque redderet. In odlatione autem sacrificiorum, postquam victimae im positae erant manus, seu ab offcrente, seu a Sacerdote, ea in partes secta, Sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur: dein aspergebantur eo Altaris cornua, quodque reliquum erat, adeius pedem effundebatur: (Si avis offerretur, Sacerdotis pollice capite discisso, sanguis ad altaris angulum exprimebatur) vide inprimis Levit. toto 4. etc. Imo praecipuae purificationes Legales, non nisi Sanguinis aspergine peragebantur, quarum 7. ab Eruditis recensitae, hae sunt. I Aspersio superliminaris et duorum postium, facta sanguine agni Pafchalis in Aegypto, Exod c. 12. v. 22. ut ab Angelo occisore immunes essent Israelitarum aedes. II. Sparsio Sanguinis foederis super Alta re et super ipsum populum, peracta a Mose, sub monte Sinai, Exod c. 24. v. 6. et 8. Ill. Aspersio Sanguinis in consecratione Tabernaculi et Sacerdotum, vestiumque SAcerdotalium, Levit c. 8. IV. Aspersio eius in sacrificiorum oblatione facta, modo super cornua Altaris Holocaust, modo super Altare Suffitus, modo etiam anti ipsum Sanctuarii velum, Levit c. 4. v. 7. 17. V. In anniversaria inprimis expiatione, aspersio multiplcx peragebatur. Accipiens cnim Pontifex Maxim. de Sanguine iuvenci, inspergebat digito suo superficiem ipsius operculi Propitiatorii Orientem versus, idque septem vicibus: dein iugulato hirco peccati, qui pro populo, inferebat Sangninem eius intrd ipsum veium et faciens similiter, inspergebat eoipsum operculum Propitiatorium et ante operculum Propitiatorium: Postea exiens, ipsum Altare sanguine tum Iuvenci, tum hirci illius, totidem vicibus aspergebat, sicque se, populum, locum Sanctum, tentorium Conventus atque Altare ipsum expiabat, Levit c. 16. toto VI. Aspersio septuplex aviculae mundae sanguine facta, quum quis a lepra erat purgandus, Levit c. 14. v. 7. Ultima fiebat in purificatione immundorum. Sic ut, sub Lege, omnia fere Sanguine purificarentur, et absque Sanguinis effusione nulla fieret remissio, Hebraeor. c. 9. v. 22. Circa quae omnia gravissimus Iudaeorum error fuit olim hodieque, quod putarent, victimarum nidore ac Sanguine delectari Dcum, eumque carnem boum edere ae ac arietum sanguinem bibere, ut Psalmographus eos castigat ac irridet, Psalmo 50. v. 13. quodque existimarent (ut et Sociniani hac in parte Iudaizantes faciunt) pereas, tamquam veras remissionis causas, accedente confessione ac paenitentia, peccata expiari: cum, ut Apostolus urget Hebr c. 10. v. 1. 4. per ea potius peccatorum anniversaria fieret commemoratio, et impossibile sitper vilem hircorum et vitulorum sanguinem peccata auferri. Conferebat igitur is Sacrificiorum sanguis carnis duntaxat puritatem, Hebr c. 9. v. 13. ut in externo cultu DEUM adire ac in Sanctuario ipsius versari possent, c. eod. vers. 11, 12, 13. serviebatque praecipue Israelitis, ut altius spectare, et veram ac dignam DEO victimam, in tot Sacrificiorum (quae eo ipso, quod imperfecta essent, tanto numero offerri totiesque variari ac repeti iubebantur) Sanguine prospectare assuescerent. Proin, Sanguine vere propitiatorio Filii Dei, 1. Ioh. c. 1. v. 7. imo proprio ipsius Dei, Actor. c. 20. v. 28. ultimis temporibus, in cruce fuso, cuius umbra solum ac typus omnis victimarum V. T. Sanguis erat: toto Levitici cultus apparatu sensim evanescente, et Templi denique ruina penitus abolito, nullius creaturae sanguinem porro Deus poscit, eum, qui sacrificio se iam pollueret, et Sanguinis istius reum et coram se, velut homicidam ac idololatram, habiturus, iuxta Esaiae c. 66. v. 3. Qui iugulat taurum, percutit virum; qui sacrificat parvam pecudem, decervicat canem. Unde laxatus de Sanguinis esu Interdicti rigor, et iniunctus Sanguinis IESU CHRISTI potus, aliam plane rebus N. T. faciem induxit, cumque hic unus anmarum nostrarum Medicina sit, eius, ut et Corporis CHRISTI, symbola incruenta ex rebus vita carentibus, pane et vino, constantia, secundum Servatoris nostri institurionem, pie usurpare iubemur, donec venerit. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 11. et Commentar. in Pentateuchum. And. Rivetum in Fxod. passim, Thom. Godvvyn. de Ritihus Hebraeorum Eccl. et Civil. Alios, imprimis Io. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl Ebr. l. 7. c. 1. ut et hic aliquid, ubi de Pecoris usu ac Suffocato, uti de superstitione Veterum circa vim purgandi, sanguim inesse creditam, supra voce Pharmaci: circa sanguinem sepeliendorum, ne illum calcando Manes eorum irritarent, C. Barthium ad Theb. Papin. l. 12. et Commentar. Superstitionum, pecul. c. in foederibus, voce Pollex: et plura apud Iac. Ouzelium Animadversionibus Minuc. pag. 195. et 196. ubi de Armenis, Scythis, Medis, Thebanis, aliis, de coniuratione item Bruti flliorum, Aquiliorum ac Vitelliorum; Catilinae insuper, varia in hanc rem; de aliis vero huc pertinentibus supra lit. h. ubi de derivatis et compositis ex Graeco *ai(=ma].
SANGUISUGA
Plinii aevo dici coepit, quae prius Hirudo vocabatur, de qua voce retro dictum. Hinc Plin. l. 8. c. 10. ubi de elephantis, Cruciatum in potu maximum sentiunt, hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo coeisse appellari adverto. Et l. 32. c. 10. Diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad sanguinem extrahendum usus est. Graecis bde/llh] seu bde/lla]. Theocritus in Pharmaceutria. ----- w(s1 limna=tis2 a(/pan e)k bde/lla pe/pwkas2], ut palustris hirudo, omnem (sanguinem) ebibisti. Ubi palustrem vocat; quia in locis paludosis ac limosis nascitur, ncc in aliis aquis, nisi raro admodum, reperitur. Est autem bde/llein], vel bdallein], exsugere. Arabice alaka dicitur, a pendendo et adhaerendo; eo quod a Chirurgis appendatur corpori aegro ad sanguinem exsugendum. Idquod hodieque variis in locis in usu est. Hinc Avicenna l. 3. Fen. 9. c. 5. Et sanguisuga quandoque pendet in parte conspicua gutturis, quandoque pendet intra oesophagum, quandoque pendet in stomacho, quandoque tam parva est, ut illum etiam lateat, qui accurate perspicit suspensionem eius. Et. l. 1. Fen. 4. c. 22. Et in iis. quibus ad pendendum invitantur, est, ut locus luto capitis (lutum est boni odoris, cuius illitu capilli fiunt longiores: eoque utuntur in balneis Arabiae mulieres) aut sanguine illinatur. Ab Arabibus vocem mutuati sunt Hebraei, nisi quod, quae Arabibus alaka, his aluka, est, ut quidem volunt Hebraei recentiores. Occurrit Psalmo 12. v. 9. ubi impii comparantur cum sanguisuga, quarum gressus species est volutationis, i)lu/sqas1is2] et i)lu/s1pwma] Graecis, voce maxime propria; quia postquam priore parte processerunr, posteriorem ad illam se convol vendo trahunt, ita ut videantur arcuatim et annulatim progredi. Ita enim impiorum viae obliquae sunt ac slexuosae. Atque ita quidem Chaldaeus Paraphrastes. Item Proverb c. 30. v. 15. ubi th=s2] aluka duae filiae esse dicuntur, quae dicant, affer, affer: quo nomine Sanguisugam utique intelligi, recentiores fere omnes, ex Symmacho et Hieronymo, Chaladeo item, Syro et Arabe Interpretibus contendunt; quorum quidam duas filias eius, ad bifurcatam illius linguam, referunt. Verum, lingua carent sanguisugae, quae proin sanguinem non aliter sugunt, quam ore rotundo in sphincteris modum compresso et coarctato, Et voces illae sono quidem similes, at significatione diversissimae, alaka et aluka, perperam confunduntur. Illa enim sanguisugam quidem denotat, sed haec plane aliud quiddam: Fatum videl. unicuique impendens, non Stoica necessitate, sed ineluctabili Dei de hominum vita ac morte decreto, cui prolem tribui, legimus, Proverb c. 27. v. 1. et Sophoniae v. 2. v. 2. Duae certe ei filiae non male tribuuntur, clamantes affer, affer, quae sunt forte Infernus et Perditio, Proverb c. 27. v. 20. vel fossa et seol, quarum una corpus, altera animam appetit. Quam interpretationem pluribus confirmat Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 5. c. 19. Addam insignem de Medico, qui sanguisugas apponit, locum Oppiani, ----- diera/s2 te gona\s2 kuano/kroa li/mnhs2] *e(/rpeta teirome/noio kata\ xroo\s2 e)sth/rice,] *dai/nusqai me/lan ai(=ma ta/d) au)ti/ka gurwqe/nta] *kurtou=tai kai\ lu/qron e)fe/lketai, ou)d) a)ni/hs1in] *ei(s1o/ken ai(moba/rh) zwro\n poto\n au)= e)ru/s1anta] *e)k xroo\s2 au)toku/lista pe/s1h| mequ/ou???in o(/moia]. ------ Humidam sobolem, nigra paludis Reptilia afflictam ad cutem figit, Ut depascantur mgrum cruorem. Illa vero statim rotundata Incurvantur, et saniem attrahunt, neque remittunt, Donec sanguine gravata, postquam meracum potum eduxerunt, De cute sponte voluta cadant, ebriis similia.
SANIR
vel SENIR, mons qui et Hermon. Deuteron c. 3. v. 9. Vocatur et Sion. Deuteron c. 4. v. 48.
SAPHAN
cuius mentio Levit c. 11. v. 5. Hebraeis dicitur, qui Arabibus aliarbuo, Hieronymo arctomys, maioris scil. muris genus, in Palaestina, Aegypto et Libya, arktomu=s2], i. e. ursinus mus, Graecis dictum, quod incederet bipes, et prioribus pedibus, tamquam manibus, uteretur. Idenim est ursorum proprium. Oppianus Cynegetic. l. 3. de urso, *xei=res2 xers1i\ brotw=n i(/kelai, po/des2 h)de\ po/dessi]. Manus hominum manibus, pedesque pedibus similes. Pedum enim posteriorum longitudine et saltu insigne est, interim et aliquando pedibus anterioribus nititur, quod frustra negat Photius. Naturam habet cum mure et urso communem, habitatque in cavernis petrarum, et terrae foveis et in singulis saxis et collibus custodcm habet in excubus, cuius negligenua morte multatur etc. Dicitur autem Saphan Hebraeis, tamquam a tegends; quia latibuli sui foramina terra obtegit; vel tamquam a delitescendo, quia sub terra latet et hominum conspectui se subtrahit: Arabibus aliarbuo, quasi quaternarius, appellatur; iquia domum sibi fodit ad flatus quatuor ventorum, ut hi Auctores scribunt: Chaldaeis Taphza, a saltu; a(ltiko\i] enim esse murem, docent Theophrastus, Aelian. Texeira, Alii. *xoirogru/llios] quoque Graecis Interpretib a porci sagina aut specie etc. Cuiusmodi Iudaeorum sepharim, aut xoirogru/llioi] Seniorem seu arktomu=es2] Hieronymi, quaedam cum Hispaniae cuniculis, oculos videl. caput et imam caudam, habere communia, observat Texeira: ut et, quod posteriores pedes prioribus sunt longiores, quodque subsultim gradiuntur et pariter ruminant, quamvis utrinque dentati, et subterranea sibi latibula defodiunt, in quibus de die latitant. Itaque, ut Hebraei hodie, ita Poeni videntur olim Hebraeorum nomen Saphan], cuniculis indidisse, atque inde esse, quod Hispania *spa/nia,] i. e. Cuniculosa, dicta est; ut in Catullo Epigr. 40. v. 11. Celtiberin. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 33.
SAPIENTES
Graece *sofoi\], quorum mentio 1. Corinth. c. 1. v. 20. Ubi Sapiens? ubi Scriba? ubi Disquisitor saeculi huius? Pharisaei videntur fuisse: Licet enim titulus hic omnibus Legis Doctoribus, apud Hebraeos, communis esset, nihilominus tanen iam pridem ante incarnationem Servatoris nostri, sibi insita ambitione eum proprium fecere Pharisaei, ut vilt Gorionides l. 4. c. 10. vel saltem iis ab ignorante vulgo is attributus est, ob eximiam Sapientiae opinionem, quem Traditiones suas, quas Verbo Dei scripto longe praeferebant, magna verborum pompa hominibus inculcando, excitaverant. Unde et Magistri Traditionum dici amaverunt, Drusius de trib. Sectis p. 86. et hinc fluxit, quod Rabbi Eleezer Auditorubus suis consuluisle legitur, ut liberos suos a Bibliorum lectione avocarent, atque ad genua Sapientum considere iuberent. Vide Buxtorf. Fil. Rocens. operis Talmudici p. 155. Simmiliter inde factum, quod, cum aliqui Doctorum horum docerent, dicere solerent, *oi( *sofoi\ h(mw=n deuterou=s1i], Sapientes nostri traditiones docent. Eadem ambitio Graecorum invaserat Magistros, ut de elogio *sofou=] seu Sapientis multum contenderent, et si qui publice perorando vel disputando rem egregie videretur gessisse, hoc applausu sollemni ab Auditoribus exciperetur *sofw=s2, s1ofw=s2]. Quod non facile parari, innuit Mattial. l. 1. Epigr. 67. v. 4. Non sex paratur aut decem Sophos nummis. Idem grande *sofw=s2] acclamari fuisse solitum, docet l. 6. Epig. 48. Quod tam grande Sophos clamat tibi turba togata, Non tu, Pomponi; cena diserta tua est. Vide quoque l. 1. Epigr. 4. ubi Schoiiastes annotavit, ab Auditoribus acclamatum olim Oratoribus aliisque fuisse, s1ofw=s2; qei/ws2, mega/lws2], Pulchre, bene, recte! Euge, belle! Facete, laute, lepide, nihil supra: et ex Theophr. Char. peri\ kolakei/as2, o)rqw=s2, s1ofw=s2]. Tergeminum Sophos, apud eundem Poetam. l. 3. Epigr. 46. v. 8. Maximum Sophos, apud Sidonium Apollinarem l. 1. reperitur. Cumque nonnulli ex Romanis Poetis merccde condueere solerent Auditrores, ut carmina sua laudarent, et adeo desideratam illam epiphonesin inclamarent, Insanum Sophos vocat idem Martialis l. 1. Epigr. 50. v. 37. Mercetur alius grande, et insanum Sophos, Miserere tu felicium. Idem perinane Sophos. l. 1. Epigr. 77. v. 10. Nil habet, et magnum, sed petinane Sophos. Quam gloriae captationem iam suo tempore aversatus Pythagoras, tituli huius tumore deposito, filo/s1ofos], i. e. Sapientiae amator, appellari voluit: cuius modestiam imitati postea Hebraei Doctores, ut arrogantiae suspicionem amolirentur, non amplius *sofoi\], Sapientes seu Chacamim], sed i. e. Discipuli Sapientum, dici amavere. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 1. c. 6. Porro Sapientiae elogium, a Populo Romano P. Sempronio in specie collatum, neque quemquam ante eum aut post eum hoc numine cognominatum fuisse, refert Pomponius IC. l. 2. de orig. Iuris §. 37. Idem tamen de L. Acilio §. seq. et Ccero habet in Loelio c. 2. Scimus L. Acilium apud Patres nostros appellatum esse Sapientem, quia prudens esse in iure civili putabatur. Unde colligitur, apud Romanos Sapientis titulum proprie Iurisperitis datum fuisse: quod A. Gellius confirmat l. 4. c. 1. cum ait: Ne illi quidcm veteres Iuris Magistri, qui Sapientes appellati sunt. Sed et Cato, quod Romana Philosophia solide ac plene, si quisquam alius, instructus esset, Sapientis cognomen tul sse legitur, apud Quintilian. l. 12. c. 6. Sequiori saeculo vox. Sapientiae ad ipsius Artis et Sapientiae Gymnasia traducta est, ac Sectas, Romae, senis, Perusiae. Quo exemplo et Heidelbergense Athenaeum institutum est. Fridericus enim III. Elector Monasterium Paulnum in Collegium Studiosorum vertit, illudque, cum a Paulo II. Pontifice ad Collegii Romani exemplum, Collegium Sapientiae appellatum esset, eodem porro nomine appellari voluit, d. 3. Non. Sept. A. C. 1560. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 1. Sed et Sapientes, in Longobardiae civitatibus, alibuque in Italia, antiquitus dicti sunt, Civitatnm primarii cives, quorum consilio publicae res gerebantur. De quibus sic Hieron. Rubeus Histor. Ravennat. l. 6. A. C, 1297. Hoc etiam tempore Polentani, quamquam vires quottidie maiores Ravennae accipientes, primi ex sententia Rem publicam administrare: ab Senatu tamen Ravennati Magistratur accipere, quibus Consules et Rectores Civitatibus vocabantur. Verum Lambertus ac Ostasius fratres, ea mutantes vocabula, quae in vetustis eorum temporum codicibus nos legimus, pro Rectoribus et Antianis Consulibusque, nevem scilicet et quandoque sex hominibus, qui Magistratum civitatis obirent, ipsi Sapientes appellarunt, quod nomen adhuc superest. Vide quoque Ott. et Acerbum Morenam Histor. Rerum Laudensium, Albertin. Mussatum de Gestis Italicor. post Henricum VII. l. 4. Rubr. 1. aliosque laudatos Car. du Fresne in Glossar.
SARA
fil. Ephraim, 1 Paral c. 7. v. 24. Latine, caro, consanguinitas, fermentum, sive residuum, vel remanens.
SARA
filia Arani, uxor Abraham, mater Isaaci: cuius historiam vide Gen c. 11. v. 16. et seqq. Obiit An. M. 2175. Hebrone sepulta. Latine, Domina vel princeps.
SARABIA
nomen viri, Esdr c. 8. v. 4. Latine siccitas Domini, aut praevalens cum Domino, aut psallens in vel cum Domino.
SARACENICA_Arbor
memoratur Dioscoridi, ubi bdellium, quod est aroma onyche odoratius et myrrhae natura proximum, da/kruon de/ndrou *sarakhnikou=], lacrimam Saracenicae arboris, vocat; quia in Arabiae Saracenis seu Scenitis magnus fuit eius proventus. Sed marcellus, negat arborem, quae fert bdellium, a Dioscoride Saracenicam potuisse dici, cum Dioscoridis aevo nullum fuerit Saracenorum nomen, nec nisi multo post id sit invectum. Tamen Dioscoridi Plinius prope aequalis, horum diserte meminit l. 6. c. 28. Nabathaeis Thimanaeos iunxerunt Veteres: Nunc sunt Taveni, Suellini, Saraceni. Et, qui putatur utroque antiquior, Hierosolymitanus Interpres Gen c. 37. v. 25. pro turma Ismaelitarum habet, catervam Saracenorum. Vide S. Bochart. Hieroz. Parte poster. p. 808. Salmas. Anime Lusitanorum, *sarakhniko\n da/kruon] dictum esse, ait ad Solin. p.1150. a.
SARAIA
fil. Cenez, 2. Sam. c. 8. v. 17. Fil. Ezriel, Ierem c. 36. v. 26. Latine, princeps, vel canticum Domini.
SARAIM
civitas in tribu Dan, Ios. c. 19. v. 41. 1 Sam c. 17. v. 52.
SARAR
pater Ahiam, 2 Sam c. 23. v. 33. qui Sachar, 1. Paral. c. 11. v. 35. Latine, umbilicus, aut cogitatio, vel insidiatio, sive cantans, vel Dominus.
SARASAR
fil. Senacherib. 2. Reg. c. 19. v. 37. Princeps quidam, Zach c. 7. v. 2. Latine praepositus thesauri, vel cellarii, aut psallentis thesaurus, vel cellarium, sive qui videt angustiam, aut ex Ebraeo et Syro, castrameratio angustiantis.
SARDA
gemma rubricae concolor, unde etiam nomen, rubrica enim Hebraeis est sered], unde Phoenices sarda] fecere, Graeci s1ardw/] et s1a/rdion]. Certe rubere sardium, in confesso est. Hinc Orpheus in Achate, ------ s1a/rdia q) ai(mato/enta], Sardiaque sanguinea, dixit. Et Theophrastus de Lapid. *tou= ga\r s1ardi/ou to\ me\n diafane\s2, eruqro/qeron de\] etc. Plin. quoque l. 37. c. 7. Sardium inter lapides rubros recenset. Et in India, describit trium generum, rubrum etc. Itaque cum Apocalyps. c. 4. v. 3. Ioanni Deus apparet in solio sedens o(/moios o(ra/s1ei li/qw| i)a/sqidi kai\ s1ardi/nw|], aspectu similis lapidi iaspidi et sardio. Veteres, ut iaspidis colore aqueo diluvium, quo prior mundus periit: ita rubro sardii colore, ignem ultimi iudicii, quo posterior absumetur, significari volunt; in qua sententia sunt, Victorinus Pictaviensis (si vere opus est illius) et Primasius in Apocalysin. Quo pacto corruit opinio illorum, qui vel a Sardibus, vel ab Insul. Sardinia, gemmam hanc dictam volunt; cum tamen in neutro horum locorum reperiatur. Uti autem corallii rubor prorsus sanguineus est, imo sandiceus ac sandarachinus; sic in sardio color est languidior atque dilutior, et illi colori similior, quem a carne incarnatum linguae veraculae appellant. Unde est, quod huic ipsi lapidi carneoli, vel corrupte corneoli, nomen hodie indiderunt Europpaei fere quotquot sunt. Itaque auctore Plinio eodem l. cit. c. 6. Sardonyches olim, ut ex nomine ipso apparet, intelligebantur candore in sarda, h. e. velut carnibus ungue hominis imposito, et utroque translucido. Sensus est, ut sardam carni, ita onychem ungui humano esse concolorem, ac proinde tamquam ungue perspicuo, carni itidem perspicuae superinducto, fieri sardonychem etc. Vilissimam eam gemmarum esse, Solinus c. 17. scribit; sed deceptus forte verbis Plinii, qui, cum carbunculum, sandastrum, lychniten, et carchedonium scalpturae pertinaciter resistere, partemque cerae in signo tenere dixisset; addit continuo post, E diverso ad haec sarda utilisfima: nempe ad scalpturam, et signum, ut quae nec sic du/s1gluptos], nec ceram in signo teneat. Ipse certe Plinius, l. 37. c. 10. plus centum genmmas hac viliores, per alphabeti ordinem, recensuit. Idem vulgarem sardam esse dicit, non vilem: quin Babylonicam maxime laudat, et alibi quasdam describit argenteis, quasdam aureis venis sublitas; mares quoque excitatius asserit fulgere, nec ullam transsucentium tardius suffuso humore hebetari. Hac deinque gemma subiungit quasdam, apud Menandrum et Philemonem, fabulas superbire. Menandri nempe de Sarda locus, fuit, en *paidi/w|], *ei)=nai s1mara/gdwn tau=t) e)/dei kai\ s1ardi/wn]; apud Athenaeum. Easdem in mundo muliebri censet Aristophanes, in alteris *qes1moforiazou/s1ais2], quarum fragmenta exstant, apud Clementem Alexandr. Paedagogi l. 2. c. 12. et Pollucem l. 7. c. 22. ubi inter alia hic versus, *pomfo/lugas2, a)pode/s1mous2, o)li/s1bous2, s1a/rdia]. Imo in Theophrasto in rarissimis censetur. Quo facit. quod e XII. gemmis de Aaronis pectorali, prima est to\ s1a/rdion] Exod c. 28. v. 17. et cum Tyrio Principi dicitur, pa/nta l/qon xrhsto\n e)kde/des1ai] etc. Ezech c. 28. v. 13. rursus *sa/rdios], primus est e XII. gemmis, quibus ille ornatur. Et quamvis Sardam Theophrastus in iis lapidibus censeat, qui placent th=| o)/yei mo/non], solo visu: tamen apud Epiphanium, medendi vim habet et eo Medici utuntur, pro\s2 oi) dh/mata kai a)/llas2 plhga\s2 u(po/ s1idh/rou gignome/nas2], ad tumores et alias plagas ferro inflictas etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 7. Laudatissimam Sardam circa Babyloniam esse, supra diximus, ubi de Ophietide Petra, quam, cum lapicidinae quaedam aperirentur, haerentem in saxo, cordis modo repertam, Plinius tradit, sed metallum hoc, i. e. hoc genus marmoris vel saxi, defecisse addit. *di/s1hmon], quoddam Sardae genus dictum, quae paulo amplior esset, quasi magnitudinem haberet duplicis s1fragi=dos]: quo nomine sigillum primo, inde gemma dicta est, quod primus et vetustissimus apud Graecos usus earum esset, ut sculptae auro includerentur, digitoque ad signandum gestarentur, Salmas. ad Solin. p. 98. Vide quoque infra in voce Sardararii.
SARDONYX
lapis apud Veteres magni nomins, de cuius vocis etymo diximus supra, in voce Sarda. Iosepho primus fuit e XII. iilis lapidibus, qui Aaronis th\n e)sshn/hn] distinguebant; ut Senioribus Sardius. Eidem Sardonyches fuere duo lapides soham, in Humerali Sacerdotis summi, Exod c. 28. v. 9. *porpou=???i], inquit, th\n e)pwmi/da s1ardo/nuxes2 du/o kata tw= w)/mwn e(ka/teroi te/los]. Ita etiam Aquila, et Hieronym. Ep. de veste Sacerdotali, Sic, cum ex Ammonitarum metropoli Rabbath, quae Graecis Philadelphia, auream Regis coronam talento gravem et insigni lapide ornatam, abstulisse legitur David, 2 Sam c. 12. v. 30. multi per numeri enallagen plures intelligunt gemmas, quibus corona haed fuerit interstincta. Sed Iosephus Sardonychem quem in medio habuerit haec corona, maximi pretii: cuius errorem erudite detexit Bochartus, ex ambiguitate vocabuli Moloch, quod in Oriente et Regem et Sardonychen notabat. Neque desunt, qui Sardonychen fuisse gemmam illam, cuius iactura Fortunam mitigare voluit Polycrates Tyrannus, statuant; quamvis verius sit, smaragdum fuisse, uti diximus superius. Apud Romanos, primus Sardonyche usus est prior Africanus, teste Plinio l. 37. c. 6. a quo tempore Romanis haec gemma celeberrima fuit. Hinc idem ibid. Claudius Caesar smaragdos induebat et sardonychas. Martialis l. 2. Epigr. 29. v. 1. Rufe vides illum subsellia prima tenentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus. Iuvenalis Sat. 13. v. 139. ----- ----- gemmaque princeps Sardonyches, loculis quae custoditur eburnis etc. Neque minus in Syria in pretio fuisse, ex Luciano colligas, in quo Syriae Deae xrus1os2 te a)llos peri/keitai kai\ li/qoi ka/rta perikalle/es2], et aliud aurum circumpositum est, et lapides valde pretiosi; in quibus censentur o)/nuxes2 oi( *sardw=oi kai\ u(a/kinqoi kai\ s1ma/ragdoi], sardonyches multae, et hyacinthi et smaragdi. Ut et ex Plurtarch. l. de fluviis, ubi Euphrati adiacere montem Dtimyllum, in quo lapis sardonychae similis nascatur, quo utantur Reges en toi=s2 bas1ilei/ois2], in diadematibus, refert. Est et in India mons Sardonyx, ab argumento dictus, quod in eo multi sardonyches, ut videre est apud Ptol. l. 7. c. 1. et Ctesiam in Indicis, Photio laudatum. Quae gens, quamvis olim neglexerit sardonyches a Romanis tamen postea eos in pretio didicit habere. Plinius, Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit: tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent. Etenim constat ibi torrentibus detegi. Et placuisse in nostro orbe imitio, quomam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. Persuasimus deinde et Indis, ut ipis quoque iis gauderent. Iam si consulamus Sacros Scriptores, Ioannes, ut Sardii, ita etiam Sardonychis, meninit Apocal c. 21. v. 20. ubi e fundamentis XII. caelestis illius Hierosolymae, o( pe/mptos *sardo/nuc, o( e(/ktos2 *sa/rdios], quintum Sardonyx sextum Sardius. Et de Assuero, legitur in Chaldaeo, Estherae c. 1. v. 4. Fodit in Euphratis ripa et ibi reperit sexcentas et octoginta arcas aereas, plenas margaritarum, beryllorum et sandalchin, h. e. Sardonychum etc. Omnium autem optimae Arabicae. Plinius d. l. Nullo sardarum vestigio Arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intelligi, radice nigra aut caeruleum imitante, aut unguem, creditum enim candido pingi, nec sine quadam spe purpurae, candore in minium transeunte. Item, Arabicae excellunt candore circuli praelucido, atque non gracili, neque in recessu gemmae, aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimo colore. Et quidem hae in montibus reperiebantur, sicut torrentibus detegebantur Indicae, candorem in rubro habentes et utrumque tralucidum, quas Arabicis praeferunt alii. Sed Plinii aevo caecae in pretio erant, h. e. minime tralucentes, quae proin nomen abstulerunt, ut proprie vocarentur Sardonyches etc. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 7. et Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 558.
SAREAS
fil. Thanehumeth. Ier c. 40. v. 8. Latline princeps, vel canticum Domini.
SAREBIAS
nomen viri. Nehem c. 9. v. 4.
SARED
fil. Zabulon. Gen c. 46. v. 16.
SARON
sive SARONA, regio inter Caesaream et Ioppen. Item oppid. Palaestinae. Castel. S. Lamberto hodie, urbs egregia, quam cepit Iosue, Rege illius interfecto: regio est campestris, pinguis et fertilissima, saginandis pecoribus perquam apta, ideoque ibi pascebantur regis animalia: Est in tribu Ephraim. Item mons inter Taborum, et lacum Tiberiadis, in tribu Aser, aquis, fluminibus, hortis et vineis abundans, iuxta castrum Lamberti, non longe a mari situs est: atque versus Aquilonem a Ptolemaide quatuor, versus Austrum vero a Sandalio castro tribus milliaribus distat, cuius iuga usque ad Castrum Indi se extendunt. Brocard. itin. 1. et Breid. ibid. Latine planities, aut canticum eius. Ceterum, sita est aliis circa Ioppen et Lyddam, de qua Actor. c. 9. v. 35. *oi( katoikou=ntes2 *lu/ddan kai\ th\n *sa/rwnan]. Situs eius ex his Eusebii in Locis liquet, A Caesared Palaestinae usque ad oppidum Ioppen, omnis terra quae cernitur, dicitur Sarones. Et Hieronymi in Esaiae c. 33. Saron omnis iuxta Ioppen Lyddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Et in Esaiae c. 65. In Hebraeo Sron ponitur. Omnis regio circa Lyddam, Ioppen et Iamniam etc. Sunt, qui Saronis nomen, campum explicant ex Symmacho: quod sequutus Hieronym. Esaiae c. 65. v. 10. pro Sarone habet Campestria. Sed Graeci *drumo\n], i. e. silvam, proprie quernam et glandiferam. Forte ex Graeca lingua, qua *sarwni\s2] est quercus. Callimachus Hymno in Iovem, *h)=polla\s2 e)fu/perqe s1arwni/das2 u)gro\s2 *i)a/wn] *h)/eiren] ------ ------ ------ Desuper Innumeras quercus liquidus producit Iaon. Ubi Scholiastes, *sarwni/das2, dru=s2]. Et Plin. l. 4. c. 5. Sinus Saronicus olim querno nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia antiqua appellante quercum. Et fortasse Galli indidem Druides, alio nomine *sarwni/das2] appellabant, ut auctor est Diodor. l. 5. Proprie autem s1arwni/des2] nonnullis sunt quercus cavae et propter vetustatem hiantes etc. Sed aliud Hebraeis Saron, locus scil. lati prospectus, qui certe nullibi latius patet, quam in campis apertissimis. Cyrillo in Esaiae c. 33. Saron Iudaeae locus est, e)uh/rota me/n e)/xwn pedi/a pro\s2 de/ ge to\ xrh=nai ghponei=n e)pithdei/ws2 e)/xonta li/an]. Campos habens arabiles et ad agriculturam valde accommodos. Sed pascuos describit Hieronymus cui haec notiora fuere. Quo facit locus 1. Patal. c. 27. v. 29. Et bobus pascentibus in Sarone praepositus fuit Sitrai Saronita. Agitur de Davidis Regis armentis, quae ibi pascebantur, tamquam in campo uberrimo et pascuis fertilissimo. Sed et alius fuit eiusdem nominis locus, de quo Euseb. d. l. Hodieque regio inter montem Tabor et Tiberiadis stagnum vocatur Saronas, Iosuae c. 12. v. 18. ubi Vulgata, Rex Saron. Hebraea habent, Rex Lassaron. Chaldaeus item, et Arabs et Graeci *bas1ile/a *les1arw\n]. Locus est a Sarone diversus, verum ubi fuerit, ignoratur hodie. Regna enim, quae ibi describuntur, aut urbes et oppida sunt, quorum nonnulla destruxit Iosua, ita ut illorum vestigia frustra quaerantur. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 31. Vide eundem Ibid. c. 48.
SARSACHIM
unus ex principibus regis Babylonis. Ier c. 39. v. 3.
SARUG
fil. Reu, pater Nachoris, qui Tharam, Abrahami patrem genuit. Sub Belo. Eius tempore idololatriam incepisse, statuit Epiphan. cum Suida: Aliis factum id Nino auctore dicunt. Obiit A. M. 2079. aetat. 230. Genes c. 11. v. 20. Luc c. 3. v. 35. Latine, palmes, sarmentum, ramus, vel convolutio.
SAGONA
vel SOSGAUNO, Hebraeis est animal sex colorum, uti legitur in Midras seu Commentario Mystico in Legem; sed falso: colorem enim vox notat. Ita enim Syrus Interpres Exod c. 26. v. 14. Item fac operimentum Tabernaculo ex pellibus arietum rubris et expellibus arietum sosgauno desuper. Et Exod c. 39. v. 34. Et operimentum ex pellibus arietum rubris et operimentum ex pellibus arietum sosgauno. Ubi arietum pellibus rubris opponi videmus arietum pelles sosgauno, ita ut utrumque sit ex aequo coloris nomen. Et quidem Ioann. Baptista Ferrarius in Lexico Syriaco, ianthinum colorem reddit. Gabriel Sionita caeruleum, Exod c. 25. v. 5. subnigrum, Exod c. 35. v. 23. sed Numerorum toto 4. c. rursus caeruleum, Nempe hodierni Syri hoc saltem sciunt, sosgauno colorem esse: sed quis sit color, definire non possunt. Bocharto videtur esse u(/s1yinos], hysginus; initiali aspiratione mutata in sibilum. De quo Plin. l. 20. c. 26. Hyacinthus in Gallia optime provenit: hoc ibi pro cocco hysginum tingitur. Ubi Turnebus in Adversar. l. 19. c. 25. Haec, inquit, Plinii verba indicant, hysgen hyacinthum esse, unde factitius color vocabatur, quem hysginum dicebant. At in Nicandri Theriacis v. 511. aristolochiae flores hysgino rubescunt. Vide supra in voce Hysginum et plura hanc in rem apud Sam Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 30.
SATRAPA
et SATRAPES, Persica vox, primitus et proprie mari et classibus praefectum, quales hodie Archithalassi, vel Arabico vocabulo Ammirali, dicuntur, postmodum quem vis Regium Praefectum seu Provinciae Praesidem significare coepit ut in Textu Graeco Danielis c. 6. v. 1. 2. *satra/phs2]. Idem proin Persis, quod veter. Germanis, Gereba, aut Kuning Gereba, Boxhorn. ad Miltiadem Nepotis c. 4. Unde Satrapia, provincia quae Satrapae administranda concessa est, apud Curtium aliosque, qui de rebus Persicis agunt, passim: in cuiusmodi Satrapias omne Persarum Imperium divisum fuisse, discimus ex B. Brissonio de Regno Persarum l. 1. Drusio in Observationibus, Beneggeto ad Iustin. l. 5. c. 2. aliis. His itaque Satrapis in cumbebat, provincialibus imperare, eorumque commodis prospicere, tributa cogere, primisque custodiis stipendia exsolvere: et quidquid insuper facto opus esset, effectum dare. Brissonius d. l. Sed et in Charta Aethelredi Regis Angliae post Duces, subscribunt aliquot Viri nobiles, cum titulo Satrapa Regis: quae appellatio, inquit. Car. du Fresne, eadem, est forte quae Ministri. Sidonio Satraps dicitur, Carm. 12. Quisque sedet sub Rege Satraps -----
SATUM
aridorum mensura, in Palaestina, quae secundum Zachariam Chrysopolis Episcopum in Comment. Euang. c. 74. continebat modium cum dimidio: alii tamen unum modium capere existimant. Syriaca vox est Saatto; et occurrit Numer. c. 5. v. 15. 1. Regum c. 25. v. 18. 2. Paralip c. 2. v. 20. Matth c. 13. v. 33. Lucae c. 3. v. 21. Ioanni de Ianua, Genus est mensurae, iuxta morem provinciae Palaestinae, unum dimidium modium capiems: cuius nomen ex Hebraeo scrmone tractum est. Satum vero apud eos nominatur sumptio vel elevatio: eo quod, qui metitur, eandem mensuram sumat et levet. Et est aliud Satum mensura sextariorum 22. capax, quasi modius. In c. 17. Gen v. 6. dicitur, Accelera, tria sata farinae similae commisce, et fac subcinericios panes. Bezae tria illa sata, de quibus Matthaei d. l. *o(mo/ia e)si\n h( bas1ilei/a tw= ou)ranw=n zu/mh|, hn\ labou=???a gunh\ ene/kruyen ei=s2 a)leo/rou s1a/ta tri/a, e(/ws2 ou(= e)zumw/qh o(/lon], Simile est Regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier condidit in farinae satis tribus, usque quo sermentaretur tota: Sunt unum epha, sive modii quatuor et semis. Nam addit apud Judaeos mensura fuit rerum aridarum, sesqumodium capiens, quam ter continebat epha. Sed existimo nonnullos intempestive in hac mensura philosophari]. Vide eum Annot. ad N. Test.
SATURNALIA
festa 5. aut 7. dierum mense Decembri Saturno dicata, quibus Romam synthesin vestem sumebant, servisque discumbentibus inserviebant: muneraque ultro citroque mitti solebant. Unde Strenarum origo. Vide Fungerum in Saturnus, Lips. l. 2. Saturnal. Martin. Lipenium, in Hist. Stren. etc. Iisdem bellum sumere, nefas habebatur; quemadmodum et poenas a nocente iis diebus exigere, piaculare erat, teste Macrobio loc. cit. Primum ea celebrata fuisse a Noaho, tempore diluvii, in Arca, mense 10. co die, quo primum iuga montium ex aquis apparere coeperint, ac dein singulis annis illum diem festum fuisse, pluribus contendit Goropius Becanus l. 4. Orig. Antverp. quem Croma inscripsit. Hoc certum est, multo ante Romam conditam non in Italia modo, sed et in Graecia illa floruisse: Unde eorum Auctorem quidam Ianum, alii Herculis comites in Italia relictos, nonnulli Pelasgos, in Delum Insul. delatos, faciunt, ut apud eundem Macrobium videre est. Vide quoque Iac. Oieseliuni ICtum Not. in A. Gellii ista, Saturnalia Athenis agitabamus, hilare prorsum et modeste, l. 18. c. 2. Et primum quidem Romae add. 14. Kal. Ian. celebrabantur per unicum diem. Postquam vero C. Caesar in anni emendatione, huic mensi duos dies addidit, 16. Kal. Ian. agitari coeperunt; qua re factum, ut cum vulgus ignoraret certum Saturnalium diem, nonnullique a C. Caeare, incerto die; et alii veteri more celebrarent, plures dies Saturnalia ferverent. Quod Augustus Imperator confirmavit, cum in Legibus Iudiciariis triduo ferias eas iussit servari. Quamquam et apud Veteres vel 7. dies ea peragi consuevisse, Nonius et Mummius; vel saltem triduum viguisse, Mallius, tradant. Inter alia vero munera, cereos inprimis missitari solitos, legimus, vel quod Saturnus luminibus accenis coleretur, vel ut significarent, hoc Principe, a vita rudi ac inculta, ad politiorem, tamquam a tenebris ad lucem, se traductos fuisse: Cumque Patroni nimis avare, hac occasione, munera a Clientibus exigere solerent, Publicius Tribun. Pleb. tulit, ut non nisi cerei praedicti ditioribus mitterentur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 16. Horat. libertatem Decembrem hoc Festum vocat Sat. 7. l. 2. v. 4. Vide quoque Athenaeum l. 14. et Dionem l. 58. Cuius rationem, ex mixto cultu Naturae et Adami, arcessit Vossius, per Saturnum non alium, nisi primum Parentem nostrum, indigitans. Natura enim omnes liberi nascimur, eoque antiquissimis temporibus, quibus naturae sequebantur ductum, homines servitio aut libertate minime distinguebantur: cuius rei iconem Saturnalia servavere. Vide Vossium praefatum de Orig. et progr. Idolol. l. 1 c. 18. Neque vero ad dominicam solum mensam Dominis praeministrantibus sedebant his feriis servi, sed et vestem cum iis commutabant, teste Dione l. 8. ut (praeter rationem iam allatam) hac comitate obstricti, in Dominos obsequiis paratiores essent odiaque invicem ac offensiones dimitterent: Fidelius enim et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur, Hieronym. ad Celantiam. Alius fuit Servorum festus dies, de quo Senec. Ep. 47. ille enim in Eidus Augusti, quod eo die Servius Tullus serva natus esset, incidebat. Tit. Popma de Operis servorum. Vide et infra: uti de Saturnalibus muliebribus h. e. Marronalibus Kal. Martiis celebrari solitis, supra: de festo vero Christianorum medii aevi, Saturnalium aemulo, supra it. idem voce Kalendae. Hinc Saturnalicius. Martial. l. 5. Epigr. 31. v. 8. Saturnalicias perdere, Varro, nuces. Dicuntur etiam et Cronia. Quod ostendunt hi versus Attii veteris poetae apud Macrobium, Satuinalium l. 1. c. 7. Maxima pars Graium Saturno: et maximae Athenae, Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis. Cumque diem celebrant: per agros, urbesque fere omnes Exercent epulis laeti; famulosque procurant Quisque suos: nostrique itidem. Et mos traditus illinc Iste, ut cum dominis famuli, tum epulentur ibidem. Iustinus l. 43. c. 1. Rex Saturnus tantae iustitiae fuisse traditur, ut neque scrvierit sub illo quisquam, neque quicquam privatae rei habuerit: sed omnia communia, et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunciis patrimonium esset. Ob cuius exempli memoriam, cautum est, ut in Saturnalibus, exaequato omnium iure, passim in conviviis servi cum dominis recumbant. Ac similiter Saturnus ipse loquitur apud Lucianum, *e)n toi=s2 pro\s2 *kro/non] dialogo 1. *kai\ dia\ tou=to a(pantaxou= xro/ tos, kai\ w)|dh\, kai\ paidia\, kai\ i)s1otimi/a pa=???i kai\ dou/lois2 kai\ e)leuqe/rois2. *ou)dei\s2 ga\r e)p) e)mou= dou=los hn).]
SATURNUS
Oceani ac Tethyos fil. Plato in Tinaeo: *gh=s2 te kai\ *ou)ranou= pai=des2 *w)keano/s2 te kai\ *thqu\s2 e)gene/sq hn, e)k tou/twn de\ *fo/rkux te kai\ *kro/nos, kai\ *r(e/a, kai\ o(/s1oi meta\ tou/twn]. At Hesiod. in ortu Deorum, v. 44. cum Caeli uxorem Terram fuisse cecinisset, his versibus: *wew=n gen/ps ai)doi=on prw=ton klei/ou???in a)oidh=|] *e)c arxh=s2, ou(/s2 *gai=a kai\ *ourano\s2 e)uru\s2 e)/tikten]. Mox paulo inferius v. 138. inter eorum filios Saturnum etiam commemoravit, uti patet ex his: *tou\s2 de\ meq) o)plo/tatos2 gen/eto *kro/nos a)gkulomh/ths2], et Orpheus, Hymno quodam in Saturnum composito, ita inquit: *gai/hs2 te bla/sthma kai\ *o)uranou= a)stero/entos]. Quam rem Ovid. quoque Fast. l. 1. v. 235. sic expressit, Hac ego Saturnum memini tellure receptum, Caelitibus regnis nam Fove pulus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen, Dicta fuit Latium terra latente Deo. Fratrem habuit Titanem maiorem natu, qui cum parenti, uti par erat, succedere deberet, animadvertens matrem, sororesque in Saturnum proniores esse, iure suo cessit, ea tamen lege, ne Saturnus prolem masculam tolleret, sed regnum ad suam stirpem rediret. Saturnus igitur ex pacto cum fratre inito, liberos suos masculos, ubi primum nati essent, devorabat. Verum cum Ops uno partu Iovem et Iunonem edidisset, Iunonem quidem Saturno ostendit, Iovem vero clam nutriendum ablegavit, adhibitis interim Corybantibus, qui cymbalorum, typmpanorumque pulsu obstrepebant, ne pueri vagitus audiretur. Saturno autem, cum ille puerum deposceret, ut ipsum devoraret, Ops lapidem ostendit pannis involutum, eumque partu illo a se editum simulabat, quem ille acceptum sine mora devoravit. Posthaec cum et Neptunum illa peperisset, eum quoque clam Saturno educandum tradidit. Tertio deinde gemmos enixa Plutonem et Glaucam, Glaucam rursus Saturno ostendit: Plutonem autem abscondit. Verum detecta tandem fraude cum Titan rescivisset, fratri prolem masculam esse, suosque ea ratione regni successione pulsos esse, una cum filiis, qui Titanes a patre cognominabantur, bellum adversus Saturnum suscepit: cuius exitus ist fuit, ut victoria potitus Titan, Saturnum, Opemque utriusque sororem in potestatem suam redactos, muto incluserit, donec Iuppiter adultus, deiectis Titanibus, eos liberavit. Post haec Saturnus, cum ex oraculo didicisset, fore ut a filiis regno pelleretur, atque ob hoc iovi insidias strueret, ab eo regno pulsus, in Italiam profugit, ubi aliquandiu apud Ianum regem latitavit: unde ea pars Italiae Latium dicta est. Quod non obscure innuit Virg. Aen. l. 8. v. 319. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo Arma Iovis fugiens, et regnis exul ademptis. Is genus indocile, et dispersum nontibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Opem sororem suam matrimonio sibi coniunxit, et patri Caelo virilia exsecuit. Minutius Felix: Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocarimaluit Latium. Scaliger, in Coniectaneis, scribit, Saturnum lingua Syriaca, aut Aramaea, qua usi Thusci, significare latentem. Sane Ebraeis est latuit, abscondit. Fuerunt tamen, qui putarint Saturnum fuisse a Iove comprehensum, et in vincula traditum, non autem fugisse, quorum sententiam secutus est Plato in Euthyphrone: *a)utoi\ ga\r oi( a)/nqrwpoi tugxa/nous1i nomi/zontes2 to\n *di/a tw= qew=n a)/riston kai\ dikaio/taton. kai\ tou=ton o(mologou=???i to\n au)tou= pate/ra dh/s1ai, o(/ti tou\s2 ui(ei=s2 kate/pinen ouk en di/kh. kai\ e)kei=no/n ge au)to\n au)tou= pate/ra e)ktemei=n di) e(/tera toiau=ta]. At Homer. Il. q]. v. 477. non solum Saturnum vinctum fuisse a Iove memorat, sed etiam eius fratrem Iapetum, ambosque fuisse coniectos in Tartarum, ut in his patet: ------ *se/qen d) e)gw\ ouk a)legi/zw,] *xwome/nhs2, ou)d) ei)/ke ta\ nei/ata pei=raq) i(/khai] *gai/hs2 kai\ po/nto o, i(/n) *i)apeto/s2 te *kro/nos te.] *h(/menoi, ou)t) au)gh=s2 u(peri/onos h)eli/oio,] *te/rpont), ou)/t a)ne/moi???i, baqu\s2 de/te *ta/rtaros a)mfi\s2]. Memoriae tamen prodidit Lucianus in Saturnal. Saturnum neque fuisse a Iove vinctum, neque regno privatum, sed libenter ac sponte regnum illi concessisse, rerumque omnium, utpote ob aetatem impotentem, fillio tradidisse administrationem. Hoc regnante, aetatem auream fuisse fabulantur, terramque sua sponte, expertem vomeris et aratri peperisse fruges, communesque id temporis, et nullis distinctas limitibus agrorum possessiones fuisse. Virg. ubi supra: Aureaque (ut perhilbent) illo sub rege fuere Saecula, sic placida populos in pace regebat. Idem Georg. l. 2. v. 538. Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat. Tibullus l. 1. Eleg. 3. v. 35. Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam Tellus in longas est patefacta vias. Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum. Nec vagus ignotis repectens compendia terris, Presserat externa navita merce ratem. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momordit equus. Non domus ulla fores habuit, non fixus, in agris Qui regeret certis finibus arva lapis. Ipsae mella dabant quercus; ultroque serebant Obvia securis ubera lactis oves. Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses Immiti saevus presserat arte faber. Huic falcis inventionem tribuerunt antiquorum nonnulli, quoniam, ut diximus, vitae humanioris auctor fuit Italiam incolentibus, quos plantandi, ac falce metendi rationem docuit. Alii dixerunt, eam falcem sibi a matre fuisse datam, cum adversus patrem, et ad liberandos e vinculis fratres armatus fuit, qua etiam genitalia Caelo abscidit, quae postea decidit in Siciliam, quae ab ea Drepanum dicta fuit, dre/panon] enim Graeci falcem vocant. Apollon. l. 4. Argon. *a)mfilafh\s2, pi/eira *kerauni/h| ei)n a)li\ nh=s1os] *h) u(po\ dh\ kei=sqai dre/panon fa/tis2, (i(/late *mou=s1ai,] *o)uk e)qe/lwn ene/pw prote/rwn e)/pos) w(=| a)/po patro\s2] *mh/dea nhleiw=s2 e)/tame *kro/nos]. Fuit Saturnus ad res Venereas maxime propensus; quare illa fabula de eo circumfertur, quod cum Philyram Oceani filiam amaret, Opi superveniente, in equum se converterit, ut sub ea forma amores suos occultaret. Virgil. Georg. l. 3. v. 92. Talis et ipse iubam cervice effudit equina Coniugis adventu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. Ad hanc Saturni fabulam, et ad locum etiam hunc Virgilii adspirasse videtur Prudentius l. 1. contra Symmachum v. 54. Inde Deos, quorum patria spectata sepulchra Scimus, in aere hebetes informavere minores: Advena quos profugus gignens, et equina libido Intulit Italiae: Thuscis namque ille puellis Primus adhinni vit, simulato Numine, moechus. Sicuti et Arnobius l. 4. Senex Saturnus iamdudum obsitus canis, atque annorum vetustate iam frigidus, vestris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus, induisse formam feri, et sub pecoris specie hinnitibus evolasse iactatis. Porro Mythologiam Saturni quod attinet, ea peti potest ex Nat. Comite, l. 2. c. 2. Aur. Victore de orig. gentis Rom. Cartario, de Imag. Deor. Boccat. Hist. Deorum, Alex. Rossaeo Mystag. Poet. etc. Martianus Capella cum Saturnum describeret, dicit, eum gressibus tatdum, ac remoratorem incedere, glaucoque amictu tectum caput praetendere et dextra flammivomum quendam draconem, caudae suae ultima devorantem (quem credebat anni numerum nomine prodere) ipsius autem caniciem pruinosis nivibus candicare. Voss. eum Adamum fuisse statuit Theol. Gent. l. 1. c. 18. Quamquam non negat, in eo conservatas nobis reliquias quasdam de Patriarcha Noe. Saturnum vero fuisse Noachum multis argumentis probat eruditissimus Bochart. Phaleg. l. 1. c. 1. Huic Romani ann. 257. Urb. Cond. templum dedicarunt, institutis Saturnalibus, vide ibi, et Lipsium l. 1. Saturn. Martin. Lipenium, in Hist. Strenarum etc. Summum inter Planetas locum tenet Saturnus; tarde itaque cursum suum absolvit, nec nisi 30. ferme annis. Huic natura frigida et noxia itaque est. Et Virg. cum Georg. l. 1. v. 336. ait: Frigida Saturni quo sese stella receptet; Nocentem etiam intellexit, non frigidam tantum rigentemque, ut Servius interpretatur. Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 84. Est grave Saturni sidus in omne caput. Lucan. l. 1. v. 650. ------ Summo si frigida caelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes. Idem l. 10. v. 205. Frigida Saturno glacies. ------ Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Quarum (Stellarum errantium) tantus est concentus ex dissimilibus moribus, ut cum summa Saturni resrigeret, etc. Plin. l. 2. c. 8. Saturni sidus gelidae ac rigentis naturae. Unde Ptolemaeus ait, huius Planetae dominante stella causam corruptionis sieri kata\ yu/cin]. Pers. Sat. 5. v. 50. Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una. Iuvenalis Sat. 6. v. 569. Haec tamen ignorat, quid sidus triste minatur. Saturni. ------ ------ Nic. Lloydius. Ceterum, Regem fuisse Aboriginum Eusebius docet, quemadmodum et Ianum; Sed ita ambo Indigetes fuissent Romanorum Dii, cum tamen ad Deos Selectos pertinuerint, quales octo, praeter quodecim Consentes, habuere. Quare non animales, sed naturales fuisse hos Deos, h. e. non humanae, sed mundanae Naturae appellationes, ostendit Voss. de Idolol. l. 1. c. 12. Error vero hinc ortus, quod cum Romani sacra sua habuerint vel ab Albanis, qui a Phrygibus oriundi, vel ab Osca, Sabinorum gente, vel Thuscis, qui teste Servio, ex Asia venere; Adami primi parentis cultum, qualis in Asia vigebat, sub Iani Saturnique nominibus accepere et cum scirent, Reges antiquis solere temporibus inseri ordinibus Deorum, facile sibi persuaserunt; utrumque Latii fuisse Regem. Saturni autem sub schemate Adamum latuisse, varia probant; aetas aurea, antiquitas Numinis, Imperium in omnia, latebrae pudendae, expulsio e regno, agriculturae studium, ortus e Caelo et Tellure, cultus, tandem apud Graecos Romanosque; ut pluribus probat Voss. praefatus c. 18. l. cit. Sed et in eodem conservatae nobis reliquiae quaedam de Patriarcha Noacho. Namque hic primus omnium, qui post cataclysmum vixere, iterum imperium habuit in omnia et inter tres filios orbem distribuit: quibus omnibus simiilia in Saturni fabula reperies. Fortasse et Patriarcha Abrahamus in Saturno cultus est, ut videtur colligi posse ex loco Porphyrii ab Eusebio adducto, Praep. Euang. l. 1. ubi Saturnum filium suum unigenitum in ara ad hoc exstructa immolasse, refert. Vide Voss. loc. cit. Cum stellam vox notat, modo supremum Planetarum, modo solem, significat: Quod enim de vinculis a Iove iniectis, de imperio in animas, de Sapientiae praesidatu etc. dicitur, ad Planetam supremum spectare, erudite iterum Voss. ostendit l. 2. c. 33. Quod *kro/nos] idem dictus, quod *bola/qhs2]; quod liberos illi immolasse Phoenices leguntur etc. id ad Solem qui apte referri possit, docet idem l. 12. c. 4. Et quidem cum supremus Planetarum voce hac indigitatur, notam illius apud antiquos fuisse ex duabus primis literis nominis eius, quo Graecis appellatur, conflatam, adeoque cum hac effigie primitus descriptum *kr]; i. e. *kro/nos], notat Salmas. ad Solin. p. 1237. et 1238. A'quo initio per quos gradus itum sit ad hodiernum eius signum ibidem decet. In descriptione VIII. region. Urbis Romae, apud Rosin. l. 1. c. 13. trium aedium sacrarum Saturni mentio fit, duarum item ararum, unius arcae, luci et sacrarii: primusque ei aedem Romae vovisse, ac exstruxisse, in Capitolino monte T. Tatius Sabinorum Rex legitur, apud Diony s. Varronem et Augustinum, citante Rosino l. 2. Antiq. Rom c. 4. Saturni et Opis templum Tullum Hostilium, eo tempore, quo cum Sabinis bellum gerebat, vovisse, idem Dionys. l. 3. testatur: quo tempore primtim instituta fuisse Saturnalia, Marcob. ait. Saturnal. l. 1. c. 7. Alia eius aedes fuit, in Clivo Capitolino, incettum a quo condita. Livius l. 2. c. 21. an. 256. Urb. Cond. A. Semp. Atratino, M. Minutio Consulib. templum Saturni dedicatum esse scribit, quod et Dionys. Halicarnasl. loc. cit. affirmat, in clivo illud praedicto collocans. Quod quidam scribunt locatum a T. Largio supeioris anni Consule, quidam a Tarquinio Superbo, dedicatum vero ex SCto a Post. Comino. Macrob. ex Varrone notar, L. Tarquinium Regem eam aedem faciendam locasse, T. vero Largium Dictatorem Saturnalibus dedicasse. Et hanc quidem aedem Aerarium fecit P. Valerius Poplicola, Plut. quo proin omnes Legatos, Romam undecunue missos, accedere necere necesse erat, ut ibi nomina sua Praefectis aerarii darent, a quibus antiquitus hospires munera accepere. In eadem contractuum monumenta, Acta, quae susceptis liberis Parentes faciebant, nomina item civium Romanor. in Elephantinis libris, adservabantur. Eiusdem aedis fastigio Tritonas cum buccinis superpositos, a Saturni commemoratione ad nostram aetatem historiam elatam esse et vocalem, cum antea muta, obscura et incognita fuerit, significasse, indicat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 8. Meminit tandein et aedis Saturni, a Munacio Planco exstructae, Sueton. in August. c. 29. quae tamen an ex veter. aliqua fuerit ab ipso refecta, an prorsus nova, incertum est. In omnibus autem hisce aedibus, Saturni statnis vincula fuisse iniecta, quae festo ipsius solvebantur, in memoriam securitatis ac felicitatis, quo sub eo mortales fruiti, docet Lucianus in Satyro et Arnob. adv. Gentes. Quo alludens Martial. l. 3. Epigr. 29. ait, Has cum gemina compede dedicat catenas, Saturne, tibi Zoilus, annulos priores. Ubi Scholiastes notat, Servos libertate donatos, compedes et catenas Saturno, in cuius clientela erant servi et qui proin romae in compedibus laneis videbatur, sacrasse. Stat. quoque, l. 1. Sylv. ult. v. 4. Saturnus mihi compede exoluta, Et multo madidus mero December, Et ridens Iocus et Sales protervi Adsint. Illi in eadem Urbe sacrum aperto capite, cum aliis Diis tecto fieret, factum fuisse, discimus ex Fulgentio Mythol. l. 1. Festo Pompeio l. 17. Servio ad Aen. l. 3. Meursium Exercit. part. 2. c. 21. etc. De Saturnalibus, quibus cessabat Senatus, neque convocari potuerunt Patres, neque iudicia ulla peragi, Sueton. August. c. 32. et ob id nec Causidici in Forum ventitabant, Martial. l. 7. Epigr. 28. v. 5. Feriae etiam studiorum clausaeque scholae erant, Plinius Iun. l. 8. Epist. 7. dona passim per Urbem conferebantur, et ludendi comedendique cum Dominis aequa servis libertas vigebat, Tibull. l. 1. Eleg. 3. Vide post Macrob. loc. cit. Lipsium l. Saturn. duob. et paulo supra in voce Saturnalia. A' Saturno, familiarum nobilium Regumque, qui urbes condiderunt, senissimos, Saturnos olim vocari consuevisse, in l. de Aequivocis, qui Xenophontem prae se fert Auctorem scriptum est. De Saturno planeta, ut pauca addam: Hugenius Belga Planetam novum prope Saturnum detexit, qui, Lunae instar, 16. dierum spatio Saturnum circumit periodumque suam absolvit. Idem et Saturnum annulo circumvinctum esse, primus insigni suo telescopio pervidit, Iac. Oiselius ICtus Notis in A. Gellium l. 14. c. 1. Gerh. Ioh. Voss. duas stellas noviter inventas, quae velut individui comites semper Saturno assistant, memorat de Idolol. l. 2. c. 34. sub fin. etc. Vide quoque de Saturni periodo et Magno Anno, Salmas. supra laudato Opere p. 554. Addam verbum hoc de coronamento huius Idoli. Coronari Saturnum (quod honoris primo illi contigisse nonnulli volunt) ficis recentibus consuevisse, colligit inde Paschalius, quod Cyrenenses, cum rem divinam illi facerent, simili modo redimiri solitos, tradit Macrob. Saturnal. l. 1. c. 7. Vide eum Coronar. l. 4. c. 2. etc. Nomina Saturni apud varias gentes varia. a. *bola/qhs2, *bh=l, *h)=l], apud Phoenices cultus Saturnus fuit, Damascius apud Photium cod. 242. *h)=l] vero esse Solem, ostendit Servius de Belo Phoenice. Idem Palmyrenis *a)glibw=los], i. e. Orbis Dominus, appellatus est: quod Soli apprime, quem Saturni quoque nomine cultum fuisse notum, convenit. b]. Cronus, Graece *kronos], quasi *xro/nos], i. e. tempus, Sol enim temporis auctor, Graecis dictus est. Unde *kro/nia], i. e. Saturnalia. g]. Ilus, a Phoenicibus quoque dictus est, uti docet Sanchoniathon apud Euseb. Praeparat. Euang. l. 1. *i)=lon to\n kai\ *kro/non]. Ex Il, Hebraeum, El, quod unum ex decem Dei nominibus, Hieronym, Ep. 136. ad Marcellam d]. Krodo, Saxonibus olim appellatus legitur, apud Crantzium Saxoniae l. 2. c. 12. ubi hoc Numen Hartesburgi in Saxonia venerationi fuisse, ait. Et certe Saturno, temporis Praesidi, illa Crodi seu Crodonis effigies convenit, quam Georg. Fabricus origin. Saxon. l. 1. proponit his verbis: Messoris habebat speciein, qui cinctum lineum gestans, dextraque ferens vasculum rosis repletum, et sinisira erecta rotam currus pedibus nudis insistebat pisci squamoso et aspero, quem percam vocamus. Quam statuam, ut et alis Numinum, deiecisse memoratur Carolus M. Saxo quoque Grammaticus l. 1. Saxonum hos Deos refert, Crodum, Hamam, Irmum, Flinnum, Sibam. Forte a Graecis Istri accolis et cultum et nomen Idoli, ex *kro/nos] levi immutatione factum, accepere. e]. Lampon, Graece la/mpon], ab Aepyptiis appellatus legitur, apud Auctorem Chron. Alexandrini, p. 209. z]. Molochi nomine culcus est ab Orientalibus, sIudaeis inprimis Idololatris. Vide supra in hac voce. h]. Nemesis, Saturni stella ab Aegyptiis quoque dicta reperitur, apud Achillem Tatium in Isagogo. q]. Phaenon, eadem stella, licet obscurissima, boni ominis causa, vocitata est, apud eundem. Vide quoque Auctorem l. de Mundo et Appuleium de Mundo. i.] Satar vel Sater, videtur eltis olim (Saturnum enim vulgo maxime ad Occidentem colebant, Cicer. de Nat. Deor. l. 3.) dictus, eo quod hodieque septima feria, Saterdag, i. e. Saturni dies, appellatur. Nisi ex latino Saturni nomine hanc appellationem dicas defluxisse. k]. Saturnus Latinis: Item l]. Stercutius, quod ipse primum stercore fecunditatem agris comaraverit. Macrob. Saturn. l. 1. c. 7. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 4. cum Paral. Dempsteri. mi] Vitisator, vide infra.
SATYRA
teste Diomede Gramm. l. 3. fabula fuit, in qua Tragici Poetae non Reges aut Heroas, sed Satyros, induxerunt, ludendi iocandique causa, ut Spectator inter res Tragicas seriasque, Satyrorum quoque iocis ac lusibus delectaretur. Alias Satura, qua in voce vide supra. Erat autem Satyrorum, in ludorum pompis, Sicinnem referentium Graecanicam, habitus hic: Instructi erant tunicis hirsutis, quas quidam Scorteas appellant, habebantque amicula conserta ex omni florum genere; Aliis, ex hircinis tergoribus campestria setaeque horrentes in vertice et similia crant. Hi serias armatorum praecedentium saltationes ridicule imitabantur, illas per ludibrium depravantes, quibus lusibus Satyricis salibusque iam inde a priscis saeculis dele catos fuisse Romanos, ex triumphis apparet: in quibus iis, qui Victores deducebant, iambos et dicteria in illos iaciendi venia dabatur. Quemadmodum Athenis solebant pompam in plaustris ducentes, scommatibus obvios quosque impetere. Quin et in illustrium Virorum funebribus pompis inter alios feretrum praecessisse saltatores Satyricos legimus, qua de re vide Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 23. Scena vero Satyrica, ornabatur arboribus, speluncis, montibus, viridariis et rebus agrestibus aliis, in topiarii operis speciem: quibus dein varium accessisse ornatum discimus, ex. Val. Maximo l. 2. c. 4. Vide iterum Rosinum eiusdem l. c. 10.
SAUCIA_aliis_FAUCIA
una ex 30. veter. Romanorum Curiis, memoratur Livio l. 9. c. 38. Dictator Papyrius C. Iunium Bubulcum Magistrum Equitum dixit: atque ei legem Curiatam de Imperio ferenti, triste omen diem diffidit, quod Fauciae (vel Sauciae) Curiae fuit principium, duabus insignis cladibus, captae Urbis et Caudinae pacis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 2.
SAVE
civitas sive vallis. Gen c. 14. v. 5. quae et vallis regis ibidem dicitur. In tribu Ruben: Super Sodomam, in plano.
SAUL
sextus Rex in Edom, qui fuit ex Rehoboth. Gen c. 36. v. 37. Fil. Simeonis Patriarchae. Gen c. 46. v. 10.
SAXA
libri antiquissimi fuere. Ut enim de duplici Sethi columna nihil dicam, antiquissunum fuisse morem literas Saxis incidendi, restis est Iamblichus de Myster. Aegypt. l. 1. c. 2. ubi Aegyptios columnis lapideis libros suos insculpsisse, scribit. Eiusdem iam Hiobus meminit c. 19. v. 23. O si quis daret, ut scriberentur sermones mei: ô si quis daret, ut in libro esculperentur. Vetus interpres, Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo ferreo et plumbi lamina vel celte sculpantur in silice! Quae vox in Sacrix valde proba, et in vetusta Sextii Parasiti apud Salonem Dalmatiae Urbem Inscript. inter alia exstat: Malleolo et celte literatus silex. Vide Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 2. Israelitis veterib. idem in usu fuisse, patet ex lapideis tabulis et monumentis peregrinationis eorum in rupibus incisis in deserto Sin. Babylonios ac Phoenices, leges atque instituta sua inscripsisse coctis laterculis, docet Plin. l. 7. c. 56. quod ante usum papyri, ab Aegyptiis quoque factitatum, qui notas suas hieroglyphicas Saxis insculpserint, ostendimus iam ex Iamblicho, et confirmat Lucan. l. 3. v. 222. Nondum flumineas Memphis contexere biblos Noverat: et saxis tantum volucresque seraeque Sculptaque servabant Magicas animalia linguas. Idem obtinuisse apud Graecos et Romanos, satis indicant columnae et monumenta, quae hodieque supersunt. Indeque Horatius l. 4. Od. 8. v. 13. ---- Incisa notis marmora publicis. Eriam de danis Saxo Gramm. in praef. Histor. Dan. illos literis suis, quas Runer dixere, non in ligno modo, sed et cautibus incidisse gesta Maiorum, locuples testis est. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. Instrumentum, quo Saxis ac lateribus literas insculpsere Prisci, ut Graecis glufi/on], sic Ausonio caelum dicitur, Epigr. 56. Sed et Caeltem vocant, ab eadem origine quod vocabulum habemus in veter. lapide, opud Aldum in Orthogr. et Gruterum Inscript. p. 359 sed mera vocali, Celte: ut et apud Hiobi Interpretem, uti disctum. Ubi licet in multis MStis legatur certe: item in Complutensibus, Stephanicis, Regiis et Hentenianis seu Lovaniensibus: tamen non dubium Vossio, quin Caelte scripserit Interpres. Quam et lectionem tuetur casaubon. in Athen. l. 7. c. 26. et Molina Disput. in Thomam. Imo et nuda Saxa, mera simplicitate veri constantia, ab interitu tamen securissima, rerum gestarum memoriam apud Orientales olim servasse, docet P. La Valle Itiner. tom. 2. Quo, e Borealis quoque Europae Antiqq. monument??? lapidea veterum Heroum, per Germaniam, Angliam, Daniam, passim conspicua, referri possunt: Lapides nempe maiores seu Saxa, ordinatia serie in circulum disposita, quae ut non fortuito confluxisse unusquisque facile agnoscit, ita antiquissimarum rerum argumenta continere, ipse simplex hic ordo indigitat. Idque ad imitationem Iacobi Patriarchae, qui in memoriam divinae visionis, erexit lapidem intitulum, Gen c. 28. v. 18. Vide quoque Gen c. 31. v. 47. et Iosuae, qui, in me moriam transitus Israelitarum per Iordanem 12. lapides, ex alveo Iordanis, posuit Galgalis, Iosuae c. 4. v. 20. Recenset ingentem istiusmodi monumentorum numerum Wormius in Monum. Danicis. Germania, Saxonia, Marchia, vicinaeque provinciae eadem non uno in loco habent: nec ignobilem eorum varietatem videre est ad vicum Matschdorff 2. mill. Francofurto ad Viadrum distante, quam monumento Hiarnae Reg. Daniae in Ins. Hiarna simillimam sibi semper visam esse, ait Auctor Anonymus Histor. Orb. Tenr. Geogr. et Civ. In Anglia eiusdem notae aliquod est, ad vicum Long-Compton, in Comitatu Oxoniensi, Rollrichstones dictum, de quo ita Camdenus Britann. Vasta Saxa in Orbem disposita Rollerichstones vulgus appellitat, hominesque olim fuisse, qui in saxa stupenda metamorphosi diriguerint, sommat. Informia sunt, inaequalia, longique temporis vetustate multum immutata et exesa etc. Et paulo post, Haec victoriae alicuius monumenta crediderim et forte a Rollone Dano, qui postmodum rerum in Normannia potitus est. Omnium vero nobilissimum, prope Salisburiam, nomine Choreae Gigantum et Tpe Stonehengs prostat, ab eodem Camd no, ab vastissimam amplitudinem, Insanae substructionis nomen meritum; quod etiam non unum e Scriptoribus Auglicanis in ad mirationem rapuit, qui tantae molis Saxa in loco alias minus petroso ibi congesta atque in altum elevata fuerint: aliis insuper adicientibus, certum eorum numerum iniri non posse. Vide Sidneium in Mirac. Angliae, Inicum Ionesium of the Stonehengs on Salisbury plain et Ioh. Webb. a vindication of Stonehengs etc. Armillas Saxis triviisque Frothonem M. Danorum Regem, ad subditorum explorandam fidem, suspendisse, Saxo habet l. 5. Armillam, inquiens, unam in rupe, quam Frothonis petram nominaut; alteram apud Wig provinciam defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas. Et paulo post, in Iutia, tamquam in capite Regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit. Cuiusmodi quid etiam de Aluredo Anglorum Rege cecenset Matth. Westmonasteriensis ad A. C. 892. etc. Hinc in suspicionem venit Fortun. Licetus, cornu aureum A. C. 1639. in dania in Ripensi Cimbriae Dicecesi repertum, similiter ad explorandam praesidum vigilantiam in biviis olim ab Haraldo Rege fuisse expositum, sed refellitur a Thom. Bartholino tract. de Armillis. Plura hanc in rem vide hic infra passim, inprimis voce Saxum.
SAXA_Lapidesque_oleo_perfundendi_sacer_ritus
occurrit Gen c. 28. v. 18. ubi, post memorabilem Scalae visionem et Dei Opr. Max. alloquium, Iacobum effudisse oleum supra summitatem lapidis, quem pro cervicali sibi straverat, narrat Moses; an ut, cum nihil aliud haberet in manibus, quod Deo offerret, oleum saltem effunderet in eius honorem illudque libaret: an ut tali ritu consecraret locum illum saxumque, illudque destinaret ad divinum cultum; quod sequentia videntur omnino requirere, quia pollicitus est, se locum, imo lapidem illum, habiturum pro domo? Norum autem olei in rerum tam animatarum, quam inanimatarum, consecratione, plutimum olim fuisse usum. Hinc in reditu Iacob aedificavit ibi Altare et lapidem, quem erexerat , i. e. in titulum, ut Vulgatus reddit, seu sth/lhn], h. e. columnam, ut LXX. perfudit liquore et oleo inunxit denuo Gen c. 35. v. 14. E quo Patriarchae facto (ut et aliis similibus Sanctorum Patrum contigit) per cacozeliam et superstitiosam imitationem, ortum habuere idoloatricae inunctiones Gentilium, quos in more habuisse legimus, statuas et dolatos lapides, alios etiam saepe rudes et impolitos non inungere, modo, sed et eosdem postea colere aut adorate, uti pluribus exemplis ex illorum libris probari posset. Unicus Arnobius suffecerit, qui, postquam Christianus factus est, agnoscit contra Gentes l. 1. se, cum adhuc in Ethnicismo detineretur, si quando conspexisset subricatum lapidem et ex olivae unguine irrigatum, tamquam fuisset vis praesens, adulatum fuisse, allocutum et a nihil sentiente trunco etiam benesicia petiisse. Sed et ipsos olim terminos agtorum Gentiles unguento, velaminibus et coronis superstitiose ornasse, constat etc. Quam in rem vide Andr. Rivetum in Genes. Exercitat. 125. et hic passim, inprimis supra, in voce Lapis. Porro et huc facit osculandi saxa ritus, indigitatus Statio Theb. l. 10. v. 52. ------ ------ reditumque suorum Exposcunt, pictasque fores, et frigida vultu Saxa terunt, parvosque docent procumbere natos. Cuius paganicae superstitionis reliquias, in Christianismo quoque deprehensas fuisse, colligimus ex Concilio Agathensi c. 5. et l. 7. Capitul. Caroli M. c. 236. ubi Saxorum venerationem, et Audoeno in Vita Eligii l. 2. c. 15. ubi consuetudinem ad Petram votum reddendi, prohibita legimus. Sic Concilium Nannetense can. 20. Laides quoque, quos in ruinosis locis et silvestribus daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus essodiantur etc.
SAXUM_Adorationis
prohibetur Levit c. 26. v. 1. Nefacite vobis ieola ---- neque Saxum formatum ponite in terra vestra, ut incurvetis vos ante illud, Ubi formatum, additur, nempe in imaginem a liquam adorationi expositam. Vide Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 2. c. 6. Effigiatum idem vocat Minucius Fel. Octavio, Augustinus de Haer. c. 86. Martianus Capella de Nupt. Philologiae l. 6. Alii. Vide supra Effigies. Sed et Saxa rudia antiquitus pro simulacris istiusmodi Pausan. Achaicis, *ta\palaio/tera kai\ toi=s2 pa=s1in *e(/llhs1i tima\s2 *qew=n a)nti\ a)galma/twn ei)xon a)rgoi\ li/qoi]. Saeculis vetustioribus, apud Graecos quideniuniversos, rudes lapides pro simulacris divinos habuere honores. Qua de re hic passim, infra inter alia, voce Umbilicus. Huiusmodi vero saxa flevisse saepe leguntur, Statius l. 9. v. 636. Aspicit et niveae saxum maduisse Dianae. Ubi scite Saxum Dianae, non ipsam, dicit. Credebant enim vel credere videri volebant, in lapidibus statuisque habitare sua Numina. Ovid. Met. l. 15. v. 792. in praesagiis caesi Caesaris, Mille locis lacrimavit ebur ---- Alii. Quo illa Lucani pertinent, l. 1. v. 556. Indigites flevisse Deos, Urbisque laborem Testatos sudore lares ---- Vide Plut. in Camillo, ubi huius rei causam dare nititur, Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. d. l. et supra in voce Saxa, item infra, ubi de Statuis.
SCALAE_Gemoniae_in_montc_Aventino
supplicii locus erat, quo unco pertracta maleficorum cadavera, inde in Tiberim praecipitabantur, Thom. Godwyn. anthol. Rom l. 2. scct. 3. c. 8. ubi locum hunc similem fuisse contendit saxo vel rupi Tarpeiae, e qua rei vivi in praeceps dabantur. Cael. vero Rhodig. Antiqq. l. 10. c. 5. reorum iugulis unco iniecto, a Carnifice, ad Scalas illas eos pertractos, ibique artubus confractis, ustulatos esse, ait. Quod fi ita est, idem hoc Supplicii genus fuerit cum tunica, cuius meminit Seneca Ep. 14. Cogita illam tunicam alimentis igneam et illitam et iutextam: et Iuvenal. Sat. 8. v. 235. ---- ---- Tunica punire molesta. Istiusmodi enim tunica, qui flammis destinati erant, indui sunt soliti. Idem Rhodig. addit, nomen supplicio fuisse, aut a quodam Gemonio, qui illud primus subierit, aut a gemitu, quod esset locus gemitus et calamitatum. Vide quoque Gemoniae scalae.
SCANTINIA_Lex
de pueris impudicis, memoratur Iuvenali Sat. 2. v. 44. Suetonio Domit. c. 8. Ausonio, Epigr. 89. Ciceroni Philipp. 3. Eam tulit, ut Paulo Manutio placet, C. Scantinius Aritinus Trib. Pl. in eos, qui alienam pudicitiam sollicitassent, aut suam ipsi prostituissent, quibus poenam irrogavit decem milia nummum. Meminit eiusdem Fab. Quintilian. l. 4. c. 2. et l. 7. c. 4. Val. Max. l. 6. c. 1. C. Scantinium Capitolinum Trib. Pleb. quod filium M. Claudii Marcelli Aedilis Curulis de stupro appellasset, damnatum fuisse, scribit: id quod etiam Plut. in Marcello habet; unde ab eo quidam Legem dictam volunt, quod tamen vero simile non est. Hanc porro legem in suam Iuliam de adulterio et pudicitia retulit C. Octavius Augustus, graviori poena imposita, teste Iustiniano Institut. l. 4. tit. de Iudiciis publicis. Vide etiam Laevin. Torrentium Comm. in Suetonium in Aug. c. 34. Elias vero Vinetus Comm. in Ausonium, sibi nondum compertum esse ait, quae et qualis lex Scantinia fuerit: apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 24.
SCENA
frons Theatri, eiusque pars illa, quae ab uno eius cornu ad alterum, cum coopertura, ducebatur, Ioh. Rosin. Antiq. l. 5. c. 4. Seu, locus ad Drama agendum apparatus Constructusque, Auctores Poet. Giess. l. 2. c. 8. Proprie vero umbraculum, quo se Histriones conferebant; quod primo ex arboribus erat, Nam priscis temporibus, ante usum Theatrorum, sub frondibus agebant; Unde Scena dicta est, verbis Cassiodori, ab umbra luci densissima, ubi a Pastoribus, inchoante Vere, diversis sonis carmina cantabantur: Postea siparia, seu tapetia eum usum praestare coeperunt. Longitudo eius ad Orchestrae diametrum duplex erat, docente Vitruvio l. 5. c. 7. Fuitque ipsa vel Versatilis, cum machinis quibusdam subito vertebatur et aliam picturae faciem ostendebat; vel Ductilis, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae interior nudabatur. Sed et pro Argumenti varietate, varia erat. Tragica, Comica et Satyrica; quarum prima conformabatur columnis ac fastigiis signisque ac regali instruebatur magnisicentia: Comica, privatorum aedificiorum speciem habebat et moenianorum: Satyrica ornabatur arboribus, speluncis, mon tibus, viridariis et rebus agrestibus aliisque in topiarii operis speciem; quibus postea varius ornarus accessit, ut inter alios ex Val. Max. Vitruvio, Scaligero Poet. l. 1. c. 21. videre est. Nec vero loci solum hoc nomen fuit, sed et Actus par sic vocata est, quam personarum ingressus ac sermocinatio constituit: In quam non introducebantur plures personae loquentes, quam 5. nisi forte consultatio instituenda esset: mutas vero personas adesse plures, nil prohibebat. Hrat. tamen iubet de Arte Poet. v. 192. ---- ---- Ne quarta loqui persona laboret. Forte, ad confusionem rerum vel orationis, taediumque Auditorum vitandum. Novum autem Grammaticorum inventum Scenam esse, Muretus autumat ex eo, quod nec apud Graecos, neque Plautum, ulla eius fiat mentio, nec in vetustioribus aliquibus Terentii exemplaribus manuscr. Adde, quod tam varie Scenae distinguuntur, ut vix certa distinctionis ratio deprehendi possit. Sed Scaliger nominis rationem antiquam tradit, quod alia atque alia facies subinde appareret ex aediculis, in Theatro, quae olim, quum e ramis ac frond bus constarent, ita sint ab umbris et tabernaculis appellatae. Hinc Aristoteles Scenam Tragoediae esse partem negat, eo quod agi possit extra Scenam, sicut primitus, cum a solo Choro agetetur: donec Aeschylus primum s1khnografi/an] meditatus est. Fiebat Scenae initium aliquando ab omnium (eiusdem Scenae) ingressu; aliquando unius, qui e superiori Scena alium relictum invenit: Finiebatur similiter vel egressu omnium vel unius, reliquis sequentem Scenam constituentibus. Nonnumquam et unus solus ad futuram Scenam relinquebatur: cavebatur vero, ne qua persona, in fine Actus, in Theatro esset reliqua. Numerus Scenarum definitus non erat etc. Vide Auctores supra laudatos. Redeo ad Scenam Theatri partem. Ante eam Proscenium fuit, locus in quo Plupitum, in quod Actores prodibant, altitudine pedum 5. Eo altior fuit Scena, sicut Proscenium et Orchestra depressior: ibique gesticulatione, cantu et saltatione, Arrifices personis in Scena abditis populum retinebant. Rosin. l. 5. Antiq. Rom c. 4. Vide quoque Scaligerum Poet. cit. loc. A Scena dicti Scenici cum homines, tum Ludi, de quibus infra.
SCEPTRUM
Regum insigne. Hoc initio Hasta ruit, teste Iustino l. 43. c. 3. Ubi de Romulo loquens, ait: Per ea adhuc tempora Reges hastas pro diademata habebant, quas Graeci Sceptra dixere. Nam et ab origine rerum, pro Diis immortalibus, Veteres hastas coluere: ob cuius religionis memoriam, adhuc Deorum simulacris hastae adduntur. Inde Homero Il. b]. v. 86. s1khtou=xoi], i. e. Sceptrigeri, reges: et apud eundem Iustinum l. 23. c. 4. cum Hieroni aquila in clypeo, noctua in hasta consedisset, consilio cautum et manu promptum, Regemque futurum, significabant. Pausan. in Boeoticis, Chaeronenses refert, ex Diis sceptrum colere, quod Vulcanus Iovi fabricavit et id hastam vocare: Adde Turnebum Adversar. l. 22. c. 12. (ubi tamen, quod mulieres non solitas dicitur hastam gerere, diversum habet scientissimus antiquitatis, Apollinaris Carm. 2. v. 432.) Quo factum, ut in huius Religionis memoriam, maximo semper honore sceptra essent, et ab iss, tamquam Imperii et Iustitiae augusto symbolo, iusiurandum petere Veteribus usitatissimum fuerit. Ita enim Achilles, apud Homerum. Il. a]. v. 233. ---- ----- ----- *me/gan o(/rkon o)mou=mai,] *nai\ ma\ to/de s1kh=ptron, to\ me\n ou)/pote fu/lla kai\ o)/zous2] *fu/s1ei, e)peidh\ prw=ta tomhn\ en o)/ressi le/loipen,] *ou)d) a)naqhl/s1ei. peri ga\r r(a/ e( xalko\s2 e)/leye] *fu/lla te kai\ floio/n]. ----- ----- ----- Magnum iuramentum iuro, Certe per hoc sceptrum, quod quidem numquam folio et ramos Producet, postquam primum incisionem in montibus reliquit. Neque pullulabit (circum enim ipsi gladius decortitavit Foliaque et corticem.) Et apud Aeschylum Parthenopaeus, *o)/mnu???i d) ai)xmhn\, hn(\ e)/xei, ma=llon qeou=] *sebei= pepoiqe\s2, o)mma/twn d) u(pe/rteron.] Vide quoque quae de Caenei hasta proverbiali a Graecis Interpretibus referantur. Similiter ad imitationem Homericam Virg. l. 12. Aen. v. 206. Ut septrum hoc (dexira sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbras: Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro; Olim arbos, nunc Artificis manus aere decoro Inclusit; Patribusque dedit gestare Latinis. Ubi simul Sceptri Regibus priscis usitati descriptionem habes. Eundem per Sceptrum iurandi morem Romani sequuti, e Templo Iovis Feretrii illud, ut et lapidem silicem, quo foedus ferirent, depromere consuevere, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. Primus autem apud Romanos Sceptrum, et quidem ex ebore, cum aquila in summitate, Tarquinius Priscus gessisse legitur, qui Etruscis novennali bello fractis hac conditione pacem concessit, ut ad se Principatus insignia, quibus illi suos Reges ornare consueverant, deferrent: Itaque delata Romam sunt, Corona aurea, Sceptrum in summitate Aquilam habens, Sella eburnea, Tunica purpurea auro distincta, Amiculum purpureum varium, qualia Lydorum olim ac Persarum Regum etc. Vide Florum Histor. Rom l. 1. c. 5. Dionys. Halicarn. l. 3. c. 84. et Strabonem l. 5. Quae postea, pulsis Regibus, penes Consules mansere, ut ex Histor. Roman notum. Sed et inter Triumphalia ornamenta Sceptrum fuisse, discimus ex Liv. Decad. 3. l. 10. et Dionys. Halicarn. l. 5. ubi de Menenii Agrippae triumpho: et quidem itidem eburneum, Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 5. Ubi de Attilio Calatino, idque similiter Aquilam in summitate habens, Isidor. l. 18. c. 2. Unde Iuvenal. Satyr. 10. v. 43. Da nunc et volucrem Sceptro quae surgat eburno. Ovantibus vero idem minime concessum fuisse, ait Servius ad illud Virg. Ecl. 10. v. 27. Sanguineis ebuli baccis, etc. Inter insignia Romani Imperii hodieque Sceptrum est aureum, quod una cum quibusdam aliis Norimbergae asservatur: in coronatione vero Imperatoria, cum Corona, gladio, pomo aureo, ac amictu, Imperatori tradi, et in processionibus Imperialibus, ab Electore Brandeburgico praeferri solet. Unde, cum Carolus IV. Aquisgrani inauguraretur, atque Iuliacensis Dux, in cuius clientela urbs erat, novo Principi sceptrum praeferre conaretur, ei Ludovicus Elector Brandeburg. restitit, id sui muneris esse afferens: quam litem Imperator sic diremit, ut diceret, Brandeburgico id competere in inauguratione Caesaris; Iuliacensi vero, cum feuda clientibus Imperii conferuntur, vide Aventinum Annal. lioforum l. 7. p. 635. et Freherum Notis ad Petr. de Andlo l. 2. de Imper. Rom c. 8. in fin. Quid vero iuris sit, eo casu, quo ipse Elector praesens non est, an tunc Legati eius, vel hereditarius Imperii Vicecamerarius Sceptrum Regi electo praeferre debeat, quoque non fuit extra controversiam. Anno certe 1653. in coronatione Ferdinandi IV. Brandeburgenses Legatos, prae Vicario Hohenzollerano, Sceptri gestationem; item ut mensa Electoris Palatini, post Brandeburgici Electoris mensam, poneretur, praetendisse, patet ex protestatione ab illis tum tem poris Imperatori, ac Directorio Moguntinensi, insinuata. Vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 10. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Pollionem in Tetrico Iun. c. 25. ubi Duces quoque olim cum sceptris Curiam ingressos esse, ex Servio addit, nec non Car. du Fresne Dissertat. de infer. aevi Numism. num. 11. ubi de Sceptro Consulari Imperator pluribus disserens, gestamen istud sensim desiisse, primumque Phocam Imperatorem pro sceptro aquiligero, crucem assumpsisse cum volumine, monet, ex nummis eius: quam vis idem postmodum sceptrum gestasse Philippicum Imperatorem ex eiusdem nummis constet: uri et supra Acacia, Rector Academicus, ac infra voce Scipio. Alias Sceptrum in genere, virga, baculus. scipio, Graece s1kh/pwn] et s1kh=ptron], a qua origine quoque Scapus, quod vide. Unde Sceptrum fcrulae, apud Ausonium Epist. 4. princip. et Sceptra paedagogorum apud Martialem. l. 10. Epigr. 62. v. 10. Sceptrinae virgae, ac sceptrina vimina, apud Aldhelmum de Laud. Virgin. c. 25. quae nodosa duritie riguisse, idem in prosa dicit etc.
SCHOLA
quid proprie sit, indicat Ausonius Eidyll. 4. ad Nepot. v. 5. ------ Graio Schola nomine dicta est, Iustae laboriferis tribuantur ut otia curis. A' Graeco nempe xolh\], quod otium denotat, nomen invenit. Quia enim secundum Celsum de re Med. l. 1. in Prooem. literarum studium tam est corpori inimicum, quam animo salutare, et secundum Senecam l. 1. controv. praef. lassitudo ingenii non minor est, quam corporis, sed occultior, hinc Feriae quaedam delassatis Musis antiquitus institutae sunt. Romae namque Messis et Vindemiarum tempore ferias datas fuisse, non Foro tantum, sed et Scholis, docet Augustin. Confess. l. 9. c. 2. Et opportune iam paucissimi dies supererant, ad vindemiales ferias. Vide quoque Minucium Felicem in Octavio. Idem et Saturnalibus fuisse factum, i. e. medio Decembri, discimus ex C. Plin. Iun. l. 8. Ep. 7. Neque ut Magistro Magister, neque ut discipulo discipulus, sic enim scribis, sed ut discipulo Magister; nam tu Magister, ego contra, atque ideo tu in Scholam revocas, eto Saturnalia extendo, librum misisti etc. Sic Martialis l. 5. Epigr. ult. Iam tristis nucibus puer relictis, Clamoso revocatur a Magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus a popina. Aedilem rogat udus aleator, Saturnalia transiere tota, Ubi Scholiastes notat, pueris nucum ludum Saturnal. viris aleam indultam, finitisque Saturnalibus, quo tempore Scholae clausae erant, pueros in eas fuisse revocatos. Apud Athenienes, pueri Musarum festos dies agitabant in Scholis, sicut Mercurii provectoires in palaestris: quorum illi *mous1ei=a], hi *e(rmai=a] dicit, idque per comessationes, alique delectationis genera, ut patet ex Aeschine: kai\ diar)r(h/dhn o( *nomoqe/ths2 a)podei/knu???i, kai\ tou\s2 neani/s1kous2 tou\s2 ei)s1foitw=ntas2, ou(s2 tinas2 dei= ei)=nai, kai\ a(/s2 tinas2 h(liki/as2 e)/xontas2 kai\ ar xhn\ h)/ tis2 e)/stai h( tou/twn e)pimelhs1ome/nh, kai\ peri\ paidagwgw=n e)pi/melei/as2, kai\ peri\ *mous1ei/wn en toi=s2 didas1kalei/ois2, kai\ peri\ *e(rmai/wn en tai=s2 palai/strais2.]. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 3. tit. 7. Ipsi, qui Scholis praeerant, eos dies hilaritati dabant, proponebantque invicem aenigmata ac griphos, quos qui solveret, corona e lauro nexa et praemio donabatur, A. Gellius l. 18. c. 2. utque Athenis fetiarum tempore in circum iacentes Insulas, vel aestuaria vel etiam villas amoeniores, secedebant, teste eodem l. 1. c. 2. Ita Romani delitiis Campaniae fruebantur, apud eund. l. 19. c. 15. Haec de vocis origine, unde simul patet, locum in quo tyrocinia literarum exhibita, Scholam Latunis seu Ludum literarium, Graecis *didas1kalei=on], dictum esse. In balneis vero istae Scholae erant, teste M. Poll. Vitruvio Architect. l. 5. c. 10. aut in porticibus, C. Plin. l. 33. c. 10. eratque separata Scholarum distinctaque a balneis porticibusque, in quibus erant, consecratio: ut ex veteri marmore apparet; Bebryx All. F. L. Drusianus. A. Fabius. Xanthus. Cur. imagines. argenteas. Deorum. septem: ad. dediciationem. Scholae. Mercurialis, tria Romae loca fuisse, in quibus literariae exercitationes obirentur, ex variis Galeni libris, ostendit, Templum Pacis, antequam conflagraret, Gymnasia publica et *a)kousth/ria] quo referri quoque potest Schoia Medicorum appellata, in Esquiliis: multis imaginibus atque marmoribus ornatissima, ut ex ruinis illius partis a pluribus et praesertim a Ligorio observatum fuit: In qua quid potissimum ageretur, Auctores non memorant. Forte, praeter dispositiones et alia Medicinae Studiosorum exercitia, simile quid ibi tra ctari solitum est, atque nunc in Collegiis vocatis fit; quando et Scholam eiusmodi proprios Tabularios habuisse, ostendit marmor cum hac Inscr. Romae ad D. Sebastiam repertum: M. Livio. Celso. Tabulario. Scholae. Medicorum. M. Livius. Eutychus. Archiatros. Oll. D. II. in fr. ped. IV. Vide Hieron. Mereurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 7. Apud Athenienses, Scholam Ludumque literatium, aperiri ad orientem Solem, claudi ante occasum, iussit Lex. *oi( de\ tw= pai/dwn *dida/s1kaloi a)noige/tws1an me\n ta\ didas1kalei=a, mh\ pro/teron h(li/ou a)nio/ntos, kleie/tws1an de\ pero\ h(li/ou dun/ontos], Puerorum Praeceptores, Ludum literarium ne aperiunto, ante orientem Solem, claudento vero ante occasum, ut sic puerorum pudicitiae caveretur. Unde nemini aetatem puerilem supergresso, scholam, quamdiu pueri in illa, sub mortis poena, ingredi licuit; excepto filio Praeceptoris, aut e fratre nepote, aut genero, ex Lege eadem, Aeschini contra Timarch. memorata, kai\ mh\ e)ce/stw toi=s2 u(pe\r th\n tw= pai/dwn h(lki/an ou)=s1in ei)s1e/nai, tw= pai/dwn e)/ndon o)/ntwn, e)a\n mh\ ujo\s2 *didas1ka/lou, h)\ a)delfou=, h)/qugatro\s2 a)nh\r]. E quibus patet, qua aetate oportuerit ire in scholam, quique inde exesse fuerint iussi. Quinam vero hi fuerint, qui in ludum literarium irent, idem Aeschines loc. cit. docet, cum to=u paido\s2 to=u e)leuqe/rou] meminit: nempe conditionis ingenuae et liberae, non servilis, hi enim ad manuarias operas abiciebantur. Quare Terentius Eunucho Actu 3. se. 2. v. 23. ait: ---- ---- Fac periculum in literis, Fac in palaestra, in Musicis, quae liberum Scire aequum est adolescentem. Au definitus fuerit numerus puerorum, qui in eandem scholam convenirent, incertum. Interim multos eorum fuiisse, discimus ex Plutarcho in Camillo, koinw=| ga\r e)xrw=nto tw=| *didas1ka/lw|, w(/s1per *e)/llhnes2, oi( fale/rioi, boulo/menoi s1untre/fesqai kai\ s1unagela/zesqai met) a)llh/lwn e)uqu\s2 e)c arxh=s2 tou\s2 pai=das2]. Magistratus, cuius curae erant commissae scholae et Gymnasia, *kos1mhth\s2] dictus est, de quo nos supra. Vide plura de his apud Petitum loc. cit. Apud Hebraeos, Synagogis connexae erant Scholae, sive Collegia, sublimiori Legis studio dicata; quae , a salubriori inquisitione dicebantur; erantque saepe, ut et ipsae Synagogae, in collibus sitae. Vide Iudic c. 7. v. 1. ubi mentio et Proverb c. 1. v. 21. ubi Summa Sapientia dicitur proclamare Franc. Burmannus Synops. Theol. part. I. l. 4. c. 16. Vide quoque supra, ubi de Canonicorum Collegiis. Fuisse a Synagogis diversas, patet ex eo, quod Paulus, postquam tres menses in Synagoga docuisset, Ephesi, tandem abscedens inde, quottidie disseruisse in Schola Tyranni cuiusdam, legitur Actorum c. 19. v. 8. 9. 10. Dicebantur vero aliquando simpliciter Beth, i. e. Domus, ut in illo apud Drusium de tribus Sectis l. 2. Octodecim res, de quibus contentio fuit inter domum Sammai, et domum Hillel, ne Elias quidem abolere posset. Aliquando, ut dictum, Beth Hammidrasch: ubi sublimior rerum divinarum disquisitio vigebat, quam in Synagogis, vel Templo: quae causa dicti Hebraeorum; A' Synagoga ad Scholam transire licet, non vicissim: Sanctitas enim scholae sanctitatem Synagogae iunctam habet. Maimonid. Tephilla c. 11. sect. 14 Et hinc verba Psalmi 84. v. 7. de Virtute in Virtutem, de promotione Academica intelligunt e Templo, ubi ad Populum: in Scholam, ubi ad Clerum sermo, Paraphr. Chaldaic. in loc. In his Praeceptores, cum instruebant Iuventurem, dicebantur dare, Proverb c. 9. v. 9. Discipuli vero recipere, Prov c. 4. v. 10. quo forte respiciens Apostolus 1. tim. c. 1. v. 15. Certus, inquit, sermo, et dignus omnibus modis qui recipiatur, i. e. addiscatur. Cui simile, apud Horat. l. 2. Sat. 8. v. 4. ---- Da, si grave non est. Virgilius Bucolic. Eclog. 1. v. 19. Sed tamen iste Deus qui sit, da Tityre nobis. Contra Aen. l. 2. v. 65. Accipe nunc Danaum insidias, etc. Vide Thom. Godwyn de Ritibus Herb. l. 2. c. 2. et supra ubi de Gradibus Academicis, it. in voce Rabbi. de situ vero discentium docentiumque apud eosdem, aliosque ubi de Lecticula lucubrat. uti de Scholis Christianorum, itidem supra in vocibus Collegium, Episcopium Monasteria. Quemadmodum autem apud Hebraeos, sic et apud alias gentes, non raro vocabulum Scholae de sublimiori literatura ac disquisitione, sumptum est: Unde Plato in Siciliam proficiscens scholae suae Heraclidem Ponticum praefecisse legitur; quo significatu Schola, Collegium, Academia etc. synonyma erunt, de quibus vide suo loco. Sed et traducta vocabuli huius significatio, in Aulam, et Scholae Palatinae dictae sunt cohortes variae, ad Palatii et Principis custodiam destinatae, quae singulae in suis Scholis excubabant, dignitate, stipendiorum modo ac gradibus differentes. Corippus l. 3. n. 3. Acciti Proceres omnes, Scholaque Palati est Iusta suis astare locis --- Scholam Domesticorum vocat Suidas: alique, cuius egregia haec descriptio, apud Corippum African. de laudibus Iustini min. l. 3. num. 6. Illis summa fides et plena licentia sacris Deservire locis atque aurea fulera parare, Regales mensas epulis onerare superbis, Conservare domum, sanctumque intrare cubile, Internas munire fores. Atque hae Palatinae Scholae omnes erant sub dispositione Magistri Officiorum, uti discimus ex Notit. Imper. Vide quoque supra Ode, ubi de Schola Aulica Turcarum Imperator. Ab iis porro Scholae nomen transiit ad militiam civilem, seu civilium Magistratuum, quarum maior erat numerus: atque hinc denique ad Ecclesiasticos Ordines, uti hic infra strictim videbimus. Addam hic saltem de iis, Henr. Valesio Scholas generaliter dictas esse aedificia, ubi convenire solent plures homines, aut studendi aut praestolandi, aut conferendi, aut alterius rei causa, atque hinc a loco eorum, qui in hisce Scholis consistebant, catervis ipsis Scholarum nomen inditum ad Ammianum l. 14. Sed nec omittendum inter Scholarum Gymnasiorumque ornamenta, quorum plura erant, Amoris statuam Veter. eximiam habuisse, uti docet Athenaeus l. 13. c. 5. Unde Lactantius l. 1. c. 20. citat ex Cicerone de LL. l. 2. Magnum audaxque consilium susceisse Graeciam, quod Cupidinum et Amorum simulacra in Gymnasiis consecrasset. Virtutes enim oportere, non vitia, consecrare. Et Appuleius de Philos. l. 1. dicit, Socratem vidisse sibi visum esse, Cycni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in suo gremio resedisse. Vide Georg. Hornium Hist. Philosoph. l. 7. c. 3. quo quid indigitatum fuerit, notum. De Proscholio, loco ante Scholae auditorium, ab eoque velo dissepto, in quo discipuli a Proscholo officii sui admonebantur, antequam ad Magistrum reducto velo accedetent, diximus supra voce Proscholus. Scholarum varia genera, apud Auctores. a.] Schola Adextrariorum, eorum erat, qui Papalem mitram deferentes, ipsi equitanti ad dextram incedebant. Macer in Hierolex. b.] Schola Agentium in rebus, Notit. Imper. g.] Schola Anglorum, vide supra Denarius S. Petri. d.] Schola Bestiarum, Tertulliano Apologet. c. 35. Ludus dictus est, quo rei cum bestiis olim committi soliti. es]. Schola Cantorum, ordo Cantorum Ecclesiae Romanae est, ab Hilaro Pap institutus, ut habet Anastasius in Vita eius. Cui, qui praeerat, Magister Scholae Cantorum, item Prior Scholae Cantorum, Praecentor dictus est. Vide Macros Fratres in Hierol. z.] Schola Capitum, sive Praefectorum tyronibus exercendis, apud Ammianum l. 26. h.] Schola Capulatorum, in prima Urbis regione, memoratur Auctoribus. q.] Schola Chartulariorum, Notit. Imp. i.] Schola Domesticorum, vide supra. k.] Schola Crucis, vide supra Cruces. l.] Schola Dominica, apud Rabanum de instit. Cleric. l. 3. c. 18. Ordo est Ecclesiasticus. m.] Schola Exceptorum, vide supra Exceptor. n.] Schola Gentilium seniorum etc. in Notit. Imperii. c.] Schola Graecorum, locus illustris Romae, in Regione Ripae, prope Velabrum, an quod ibi Graecis literis romana iuventus imbuererur, an ab incolis Graecis, nomen nactus? fundatus dicitur a Dionysio Papa, exstructus et ampliatus a Nicolao I. instauratus et largissime dotatus a Gelasio II. Diaconi Cardinalis est et Canonicos suos habet, de quo multa apud Macros. o.] Scholae Martiae, in quibus iuniores ad futuram militiam praeparabantur, occurrit apud Cassiodorum l. 5. Ep. 23. p.] Scholae Monasticae seu Claustrales passim occurrunt: quibus oppositae Scholae Canonicae, i. e. Canonicorum, seu, ut aliis placet, in quibus pueri saeculares extra Claustrum a Monachis erudiebantur, vide de utrisque Car. du Fresne in Glossar. r.] Schola Notariorum, occurrit apud Gregorium M. l. 7. Ep. 17. s1.] Schola Octaviae, apud Plin. l. 35. c. 10. et l. 36. c. 5. eadem hodie cum Schola Graeca, Car. Macro. Vide supra in voce Porticus. t.] Schola Palatina, vide supra. u.] Schola Protectorum, vide supra Protector f.] Scholae Publicae in Cod. Theodos. Magistrationes publicae, in Episcopiis, a Carolo M. primum institutae leguntur, vide supra ubi de Collegiis. x.] Schola Regionaria, vide Regionarii. y.] Schola Sacerdotum, dicta peculiariter Congregatio Clericorum Ecclesiae Veronensis, apud Ughellum Italiae Sacr. Tom. V. p. 751. w.] Schola Sagittariorum. aa.] Schola Saxonum, vide supra Porticani. bb.] Schola Scutariorum prima, secunda, Notit. Imper. gg.] Schola Silentiariorum, vide infra. dd.] Schola Speculatorum, in veteri marmore. ee.] Schola Stratorum, Subdiaconorum, Tironum, Vexillariorum, Virgariorum etc. de quarum magna parte vide Wolfg. Lazium Comm. Reip. Rom l. 4. c. 13.
SCINDENDI_Comas
in luctu, ritus, occurrit apud Statium Theb. l. 11. v. 317. At genitrix primam funestae fortis ut amens Expavit famam (nec tarde credidit) ibat Scissa comas ---- Vide supra, ubi de Capillis etc. Item Vestes, apud antiquos frequens admodum, tum in Sacris Literis, tum apud omne genus aliorum Auctorum occurrit. Vide de Persis Herodotum l. 1. de Armenis Xenophontem Cyripaed. l. 3. de Romanis, Herodianum l. 1. ubi de sorore Commodi, Silium l. 13. ubi de Scipione, et l. 16. ubi de Peloro, Alios. Unde et apud Virg. l. 12. Aen. v. 609. ------ it scissa veste Latinus. De Aegyptiis, Musaeum, ubi de praecipitante se Hero; de Lucensibus, Agathiam l. 1. etc. Inprimis Iudaeos morem habuisse, audito blasphemo Israelita vestem scindere, notat in Praetermissorum libris Io. Drusius. Et quidem de aliis causam assignat Sedulius l. 4. de Miraculis in morte Christi: ------ ritu plangentis alumni Saucia discisso nudavit pectora velo. Nimirum ut vulnerata pectora conspicerentur: vel saltem, ut ea nuda apparerent, quod itidem in luctu factitatum. Statius d. l. de cadem matre, ------ et pectore nuda cruento. Sed exteriorem solum tunicam Iudaeos scindere in more habuisse, observat Victor Antiochenus Commentar. in Marcum c. 4. Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadv. ad Papinium Statium passim, inprimis ad locum supra cit. Ut et supra, ubi de Luctu, lacerandique vestes et Lugendi ritibus. Et quidem maestitiae hae signa: uti Scissura unguium, inter levioris poenae medio aevo genera fuit, ut videbimus infra voce Unguis. At scissio coronarum, quam stefa/nwn s1pa/ragma] vocat Plut. peri\ a)org]. libidinis et intemperantiae certissimum indicium fuit, de quo multa Car. Paschalius Coron. l. 2. c. 7. Unde Horatius linvitans Tyndariden in agrum Sabinum, ad convivium modestum ac pudicum, ait Carm. l. 1. Od. 17. v. 24. ------ nec metues protervum Suspecta Cyrum, ne male dispari Incontinenteis iniciat manus, Et scindat haerentem coronam Crinibus etc. Vide supra Florea corona. De ratione cibos ingeniose scindendi, vide quoque infra in voce Scissor; uti de Scissis ruptisque olim pecoribus in Bacchicis sacris, supra voce Pecora; de scissa mundorum quadrupedum in Vet. T. ungula, infra Ungula.
SCIRPUS
Graece flew\s2], sui generis, inter ea, quae praeter salicem ligaturis utilia sunt, memoratur Plinio l. 16. c. 37. Nec in fruticum, nec in veprium cauliumque, neque in herbarum, aut alio ullo, quam suo genere, numerentur merito scirpi fragiles palusiresque. Eius usus multiplex. In filo et in scirpo nectebantur corollae, Tertullian. de coron. mil. ubi tamen per scirpum philyram vult intelligi, de qua dictum. Cetera Plinii iterum verbis expediemus, d. l. ad tegulum tegetesque: e quibus, detracto cortice, candelae luminibus et funeribus serviunt. Firmior in quibusdam locis eorum rigor. Namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus, praepostero more, vela intra malos suspendens. Et mapalia sua Mauri tegunt: proximeque aestimanti hoc videntur esse, quo inferiore Nili parte papyri sunt usu. Quibus in postremis verbis cau sam dat, quare, cum papyrus sit Nilotica proprie planta, scirpus quoque papyri nomine fuerit insignitus, nempe a similitudine et usu, de quo utroque diximus supra, ubi de Papyro et Phleo. Addam saltem, fiscellae scirpeae nomine appellari in vulgatis Bibliis Exod c. 2. v. 3. instrumentum seu navigiolum, quo Moyses expositus, uti pluribus videre est apud Thomam Bartholinum de Puerperio Veterum. ex papyro enim fuisse, Iosephus et Clemens Alexandrinus tradunt. Certe et instrumentorum scirpeorum Esaias meminit c. 19. v. 7. ubi Aethiopiam mittere Legatos et instrumentis scirpeis per supersiciem aquarum uti, ait. Sed de huiusmodi navigiis etiam nos supra egimus. De Scirpeis vero simulacris Argeorum quotannis olim Romae, in Tiberim praecipitari solitis, a Vestalibus virginibus, vide supra aliquid ubi de Maio mense.
SCISSOR
servus erat apud Romanos, decoro manuum gestu cibos scindendi praeministrandique in conviviis Artem edoctus. Postquam enim Structor mensam instruxislet et proprium convenientemque cibum apposuisset, aderat Scissor, qui eum perite divideret et epulantibus ministraret: quos ambos una producit Iuvenal. Sat. 5. v. 120. Structorem interea, ne qua indignatio desit, Saltantem spectes, et Chironomanta volanti Cultello: donec peragat dictata Magistri Omnia: nec minimo sane discrimine refert, Quo gestu lepores et quo gallina secetur. Ubi per Chironomanta intellige Scissorem, quod manus ducens artificiose omnia incideret, sic appellatum; a scenica consuetudine nomine traducto. Ita et Sidonius Apollinaris l. 4. Apicios epulones et Byzantmos Chironomantas, memorans, de iisdem accipiendus est. Ritum eleganter describit Seneca. Ep. 47. Cum ad cenandum discumbimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum subditus colligit, alius pretiosas aves scindit; pectus et clunes, certis ductibus circumferens manum eruditam, in frusta excutit. Quod dum fiebat, organa, tibiae, variaque alia, hydraulica inprimis, instrumenta personabant. Petronius, Processit statim Scissor, et ad symphoniam ita gesticulatus laceravit obsonium, ut putares Darium Hydraule cantante pugnare. Idem Carptor dictus est; Petron. iterum, Non minus Trimalcio eiusmodi methodio laetus, carpe inquit. Processit statim Scissor. Hinc Iuvenalis Sat. 9. v. 109. ----- ----- Audiet et quae Finxerunt pariter Librarius, Archimagiri, Carptores. Diribitor idem Appuleio vocatus videtur Metam. l. 2. nisi potius hi panem diribebant: mutuata a Comitialibus et Iudiciariis Diribitoribus appellatione. Fuisse enim penes aliquem servorum Tricliniarium hanc panis distributionem, Iuvenalis docet Sat. 5. v. 66. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, Lipsium Saturnal. Serm. l. 1. c. 2. Tit. Popmam de Operis Servorum. Thomam item Dempster. Paralip. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 29. ut et supra in voce Carptor. Sed et Scissor; apud Aegyptios olim, dicebatur unus ex tribus illis, quibus cadavera condiendi cura incumbebat, vide supra Grammaticus.
SCORPIO
a)po\ to=u s1korpi/zei to\n i9o\n], a veneno, quod diffundit, an potius ab Hebr. akrab, cum prosthesi to=u s1] i. e. megalo/kentron], animal, magno aculeo? Certe *monon tw= ento/mwn tou=to makro/kentro/n e)sti] Hoc insectorum solum magnum habet aculeum, Aristot. Histor. l. 4. c. 7. veterib. Latinis Nepa, quod Afrorum esse vocabulum, scribit Festus; quorum lingua sic dici potuit, a caudae internodiis, inquit Bochart. Alius marinus est, qui cum terrestri nihil habet commune, praeter venenatos aculeos, non tamen in cauda, sed in capite et toto corpore sparsos, alius terrestris, hicque iterum alius pthno\s2], alatus; alius a)/pteros], sine alis. Corpus huic ovi sigura, in quo caput ita conditum est, ut vix emineat: et xhlai\], seu can cri brachia, quibus amplectitur, quidquid obvium est, ut sit firmior et pungat fortius: et octo pedes, a quibus dicitur o)ktw/pous2] in Proverb. sed cauda inprimis est terribilis, in qua venenum et aculeus. Itaque passim a Poetis; non aliter, quam a cauda, describitur. Est autem illa polus1fo/ndulos], habetque sex aut septem vertebras, seu internodia: in extremitate vero eius aculeus est, quem quandoque geminum habet, cuiusmodi scorpiones dike/ntrous2] vocat Aelian. Histor. l. 6. c. 20. Porro aculeum illum tenui fistula perforatum esse, qua venenum infundat, tradit Plinius l. 11. c. 37. aliique, inter quos kolpw/dh diplo/hn] sinuosam duplicitatem, eam vocat Aelian. l. 9. c. 4. Galenus vero negat in scorpionis aculeo ullum esse foramen, quo venenum deiciat, et proin animalculi huius vim noxiam referre mavult ad substantiam spiritualem, quae, ut mole minima, ita facultate maxima sit, ut quae, praeter hominem, leonem, elephantem, camelum quoque punctione pusilla exanimat. Sed in scorpione id gravissimum, quod auctore Plinio, semper cauda in ictu est, i. e. semper erecta et intensa, ut ad ictura sit paratior. Ovid. Fastor. l. 4. v. 163. Scorpius elatae mutuendus acumine caudae. Excepto eo scorpionum genere, quod caudam humi iacentem trahit, hincque Arabibus gerrara dicitur: veneno praesentissimo nocens. Cuiusmodi scorpiones qui venentur, mittere triduo ante Persarum Regem, illac (statio secunda est in itinere a Persicis Susis in Mediam) iter facturum, refert Aelian. l. 15. c. 26. Dolor ex punctione, prout diversa scorpionis species, diversus est: sed in plerisque cum acuum punctura sentitur dolor igneus. Hercules Oetaeus apud Senecam Act. 4. v. 1218. Eheu quis intus soorpius, quis fervida Plaga revulsus cancer infixu; meas Urit medullas? Verum familiare periculi tempus, aestus, Tertull. byeme torpescunt, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. unde in Apocalypsi c. 9. v. 3. 4. 5. mysticis locustis scorpionum caudas habentibus, non datur potestas nocendi, nisi per menses quinque: et in Afticae urbe Pescara, cives fere omnes metu scorpionum, aestatis tempore, relicta urbe, rus commigrare, nec nisi Novembri mense redire, restis est Leo Africanus Sed et contritus et impositus scorpius proprii vulnetis remedio est, Dioscorid. l. 2. Quod enim in Aegypti urbe Copto, in Fano Isidis, magni scorpiones, mulieres, quae apud Deam lugebant et humi cubabant et pedibus nudae incedebant, et eos scorpiones solum non calcabant, non laederent, uti refert Aelian. Histor. l. 10. c. 23. Diaboli cacozelia fuit, Dei miracula, qui in animalium veneno reprimendo vittutem suam saepius exseruit, simiae instar imitantis. Nomen ab iis monti Iudaeae non procul ab Asphaltite lacu, qui a scorpionum copia Hebraice ascensus acrabbim dictus est. Numer. c. 34. v. 4. Unde Arabatene regio Idumaeae vicina, 1. Maccab c. 5. v. 3. Forte et Acrabatas, Aethiopiae lacus, indidem appellatus est. Graeci quoque Asiae partem eandem ob causam *skorpiofo/ron xw/ran] nominavere, ut ex Ptolemaeo constat etc. Quam in rem vide plura apud Voss. de Idolol. l. 4. c. 96. et Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 29. ubi et de tralatitiis vocis significaribus varia: uti de rostris seu acculeis caleorum, Scorpii caudam referentibus supra aliquid voce Pigaciae; nec non hic infra. Addam saltem, inde et scorpiten gemmam et s1korpi/on], aconiti genus, a scorpii similitudine, dictum esse, vide Salmas. ad Solin. p. 712. et 882.
SCORPIO
Graecis, s1korpi/os] et s1korpi/dion], machina bellica est, qua sagittae mittuntur, 1. Maccab c. 6. v. 51. ubi de Rege Eupatore Hierosolymam obsidente, et apud Polybium l. 8. c. 60. ubi de Archimede Romanos Syracusis arcente, scorpionibus intra moenia constitutis. Sic apud Plut. in Marcello, cum ab eo clam positi fuissent oi( s1korpi/oi braxu/tonoi], parvi scorpii, quique hostium oculos fallebant, cum se latere putantes, au)=qis2 a)/n be/les1i polloi=s2 en)e/tuxon], rursus in multas sagittas inciderunt sicque retrocedere coacti sunt. Appellatam autem ita hanc machinam, quoniam aculeum habeat desuper erectum, dicit Amm. Marcellin. qui eam multis describit l. 23. c. 4. Et Terrullianus Scorpiaco, Bellicam machicam retracta tela vegetantem de scorpio nominant. Et Vegetius, l. 4. c. 22. Scorplones dicebant, quas nunc manu-balistas: ideo sic vacati, quod parvis subtilibusque spiculis, mortem inferant. Nota spiculis, i. e. be/le???i], quae et ipsa scorpiones dicta, ut in Hittito bel. African. c. 31. Sic Vittuvius catapultis et scorpionibus sagittas, balistis lapides, mitti ait. l. 10. c. 15. et 16. Cui tamen diar)r(h/dhn] oppositus Ammianus scorpione lapides et balista sagittas evibrari docet: Forte eiusdem machinae diverso usu; cum et nos arcubalistis modo sagittas modo plumbeas glandes, eiaculemur etc. Sed et vivos scorpiones in hydriis Zythi impositos per machinas bellicas in Nisibin proiecisse Regem quendam, ait Geographus Nubiensis Climatis IV. Part. 6. laudatus Bocharto ubi supra. Vide quoque in voce Onager.
SCRIBA
uti Festus docet, nomen erat apud Romanos Librarii, qui rationes publicas scribebat in tabulis. Apparuerunt autem singulis Magistratibus, eo nomine, ut pulicas rationes in tabulas referrent et leges actaque omnia perscriberent. Unde Cicer. Verr. 3. c. 79. Scribarum ait ordinem honestum esse, quod eorum hominum fidei tabulae publicae, periculaque Magistratuum committantur. Leges quodammodo in manibus Scribas habuisse, et Magistratibus ius suggessisse, ostendit idem de LL. l. 3. Quo factum, ut eorum artogantiam M. Cato minor coercere necesse habuerit, uti discimus ex Plutarcho. Accepisse a Quaestoribus apparitionis mercedem, ex fragmento veteris huius tabulae intelligitur: Q. Urb. quei. aerarium. provinciam. obtinent. eam. mercedem. deferto. Quaestorque. quei. aerarium. provinciam. obtinent. eam. pecuniam. ei. Scribae. Scribeisque. heredive. eius. solvito. idque. et. sine. sraude. sua. facere. liceto. quod. sine. malo. peculatu. fiat. olleisque. hominiibus. eam pccuniam. capere. liceto. Habuisse tabulas semper in promptu, colligit Batthius, ex A. Gellio l. 6. c. 9. ubi Cn. Flavius Annii filius dicitur tabulas posuisse, scriptu (i. e. Scribatus munere) sese abdicasse, et Aedilis Curulis factus esse. Interim vile fuisse munus, ex variis probatur. Namque mercenarii erant, et ves servi, vel liberti. Unde de praefato Cn. Flavio, ita Plin. l. 33. c. 1. Hic namque publicatis diebus fastis, quos Populus a pauycis principum quottidie petebat, tantam gratiam plebis adeptus est, alioquin Libertino patre genitus, et ipse Appii Caeci Scriba, cuius hortatu exceperat eos dies consultando assidue sagaci ingenio, promulgaveratque, ut Aedilis Curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annes hostis fuisset et praeteritis C. Petilio et Domitio, quorum patres Consules fuerant. Additum Flavio, ut simul Tribunus Pl. esset. Quo facto, tanta Senatus indignatione exarsit, ut annulos ab eo abiectos fuisse, in antiquissimis reperiatur Annalibus. Quam historiam quoque narrans Gellius loc. cit. cum Aedilis, qui Comitia habebat, negaret accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret eum Aedilem fieri: Cn. Flavium tabulas posuisse scriptuque sese abdicasse, refert. Addit Liv. sub. fin. l. 9. et iurasse, se scriptum non facturum. Non tamen aditum omnem Scribis ad maiores honores fuisse Romae interclusum Cicereii, qui Scipionis Africani maioris Scriba fuerat, exemplum ostendit, qui auctore Valerio, l. 4. c. 9. ex. 3. cum in campum Africani filium Candidatum Praetoriis Comitiis deduxisset, seque omnibus Centuriis Scipioni anteferri vidisset, e Templo descendit. Quin et Cicero quendam memorat, qui, cum in Sullae Dictatura Scriba fuislet, postea Caesaris Praetor Urbavus fuerit. Adde quod Alexandrum, Persei Macedon. Regis a Romanis devicti filium tertium, Romae Scribatus munus obiille, Plut. tradit in Paulo Aemilio. Omnium vero minimae dignitatis fuit Scriba navalis, ut ex Festo docemur, quod periculis quoque eius ministerium subiectum esset. Cum autem multi essent in Civitare Scribae, factum est, ut in varias transferrentur Decurias, Quaestoriorum, Aedilitiorum, Praetoriorum, prour a Quaestoribus, Aedilibus, Praetoribus lecti essent: quod ius eorum Magistratuum fuisse, non obscure innuit Cicero pro Cluentio, et Livius l. 40. Aliquot tamen etiam decurias fuisse pretio emptas, apparet ex Verrina 5. Tulisse sufltragium in quatuor urbanis Tribubus, quae Rusticis ignobiliores erant, habet Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 20. qui idem l. 7. c. 48. Scribas Pontificum ingenuos, libertinis nempe natos, fuisle annotavit. meminit eorum Iul. Capitolin. in Opilio Mocrino, c. 7. Eundem (Mactinum) quum Scriba Pontificum esset (quos hodie Pontifices minores vocat) Pontificem max. appellavit, et vetus Inscr. LIVIUS. THEONA. AB. EPISTULIS. GRAECIS. SCRIBA. A. LIBRIS. PONTIFICALIBUS, apud Salmas. ad Capitol. loc. cit. etc. Et hi quidem publici fuere, privati Scribae adhuc minoris notae erant, vide Barthium Advers. l. 50. c. 1. et supra ini voce Notarii. Postquam vero Resp. in Principatum versa est, iam maior dignitas Scribis accrevit, illique ad Principum secreta admissi sunt, unde Notarii Principis memorati Cassiodoro, qui iidem cum macedonum Scribis, de quibus infra quaedam dicentur. Nec omittendum, aliam quoque vocis apud romanos notionem fuisse et Scribam Sidonio Apollinari l. 5. Ep. 15. et 17. vocari, qui alias Bibliopola, vel Librarius seu Antiquarius dictus est, cuius aliquod munus indicat nobis Cicer. ad Attic. l. 12. Ep. 6. Et erit gratius, si non modo libris tuis, sed etiam in aliorum, per Librarios tuos Aristophanem reposueris pro Eupoli. Sic Eusebius scribit Eccl. Hist. l. 6. c. 7. Origeni ad manum fuisse Librarios, una cum puellis, quae scite et concinne scriberent. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam de Operis serv. Resin. locis. cit. etc. Apud Athenienses, similiter Scribatus munus vile fuisse, indicat Ulpian. ad Leplineam, ubi *grammate/a kai\ *u(phre/thn] dicit esse nomina par) *a)qhnai/ois2 parer)r(imme/na]: et Libanius in argum. Or. Demost. peri/ parapres1b]. ubi inquit, grammateu\s2 th=s po/lews2, h(/ tis2 hn)= e)u e)utelh\s2 u(phres1i/a], Scriba civitatis, quod erat vile ministerium. Ad id proin munus praecipue adsumebantur Servi publici seu *dhmo/s1ioi], qui Vulgares Iureconsultis dicuntur, et Calones, in Glossis: Erantque illorum tres, sorte creari soliti: Suid. et Harpocvat. quorum unus servabat tabulas et decreta: alter Leges, de quo lysias Orat. contra Nicom. ubi docet, munus illius fuisse, tum Leges describere, cum praelegere atque referre ini contionibus et iudiciis: tertius Populo ac Senatui praelegebat, Iul. Pollux l. 8. c. 9. E' quibus, duo priores a Senatu legebantur, unde th=s2 boulh=s2] dicuntur Demostheni: tertius a populo, th=s2 po/lews2] proin nuncupatus, ut est apud Thucyd. l. 7. Legebantur vero singulis Prytaniis, singulisque etiam administrati muneris rationem referebant, ita ut legitim um Ministerii tempus diebus 30. verteret, reliqui 5. dies Prytaneiae, reddendis rationibus impenderentur, vide Lysiam Orat. cit. Neque vero licebat amplius, quam semel tantum, sub eodem magistratu, hoc munere fungi, ex Lege *u(pogrammateu=s1ai ouk e)/cesti dis2 to\n au)ton th=| arxh=| th=| au)th=|]. Peculiare quid erat, quod Nicomachus Scriba Leges Solonis intra menses quatuor scribere iussus est, quod is non 4. mensibus, sed totidem annis praestitit, et quidem immutavit abrogavitque; quas describendas acceperat Leges, neque rariones retulit, de quo Lysias Orat. cit. cum tamen Scribam 30. solum dies munere hoc fungi ius esset, ut dictum. Vide Petitum Comm. in LL. Att. l. 3. tit. 2. ut et supra aliquid, voce Paredii. Apud Syracusios maior Scribatui dignitas fuit, uti patet ex Ulpiano in Leptin. *ei)=ta e)ca/ras2 th\n tw= *surakous1iwn i)xun, to\n kekrathko/ta li/an h)la/ttws1e, *grammate/a kai\ u(phre/thn pros1eipw\n]. Et paulo post, *ei)/rhtai dh\ u(po/ tinos, w(s2 oi( para\ *surakous1i/ois2 *grammatei=s2 s1emnoi/ te ei)s1i\ kai\ e)/ndocoi kai\ ou)x w)s2 oi( par) *a)qhnai/ois2]. Similiter apud Macedones, Scriba idem, qui posteriori aevo apud Principes Rom. Notarius Principis. Ita enim de Eumene Corn. Nepos. c. 1. Fulgebat iam in Adolescentulo indoles virtutis. Itaque (Philippus Amyntae fil.) eum habuit ad manum Scribae loco: quod multo apud Graios honorrficentius est, quam apud Romanos. Nam apud illos ad id officium nem admittitur, nisi honesto et fide et industria cognita, quod necesse est, omnium consiliorum eum esse participem. Cancellarium exponit Longolius ad l. et cum quo Rex omnia etiam gravissima negotia communica verit. Qualis Mullinus Alexandri, apud Currium, l. 8. c. 11. et Amenides Darii, apud eundem l. 7. c. 3. erantque ex amicis Regis, teste Arriano: de quibus disertim Barn. Brissonius l. 1. et Casp. Barthius Advers. l. 1. c. 1. Boeclerus Secretarium interpretatur ad eund. quos ipsos omnium consiliorum participes solere esse notum. Hinc ad id officii requirit Nepos, 1. Familiae honestatem. 2. Spectatam industriam, i. e. e)pidecio/thta en tai=s2 tw= pra/cewn e)pixeire/s1e???i], promptitudinem exercitatam, qualis in rerum actu dextre tractando laudatur. 3. Fidem. Dignitatem officii ostendit, 1. honorificentiae titulo 2. gradu amicitiae Regiae, quae maiorum rerum ministris scil. tribuitur. 3. intimae familiaritatis cum Rege consuetudine. Addit enim Hunc locum tenuit amicitiae a pud Philippum etc. De Hebraeorum Scribis infra.
SCRIBAE
apud hebraeos dicti sunt duplicis generis homrnes; quorum illi Saeculare, isti Ecclesiasticum obiere munus. Prioris generis erant, quibus iuventutem in primis Grammaticae elementis, recta inprimis scribendi ratione, instruere incumbebat: quos Grammatistas dixerit, et e tribu Simeonis desumptos fuisse legas, occasione loci Genes c. 49. v. 7. Dispertio eos (Nempe Simeonem et Levi) per Iahakobi et dispergo eos per Israelis, subintellige posteros: quod vaticinium sic implerum volunt Hebraeorum Magistri, ut Levitas dicant et Simeonitas, per Tribus Hebraeorum dispersos, illos quidem Alteri serviendo, hos vero pueros ini primis Grammaticae rudimentis instituendo, vitam sustentasse, Solom. Iarchi in loc. cit. Vide quoque Ambrosium tom. 4. c. 3. et Targum Hierosolym. Sed hanc sententiam aegre conciliavetis cum Iosuae c. 19. v. 1. ubi de sorte Simeonitarum agitur. Adde; quod nominie Scribarum in SS. veniant, Notarii publici cuiuscumque Tribus, qui in Sponsalibus aliisque contractibus consignandis adhibebantur; quo allusum videtur Psalmo 45. v. 2. Lingua mea et stylus, et Scriba promptus: Et ex his videntur lecti Scribae Regis, Graece *grammatei=s2 to=u bas1ile/ws2], quorum mentio 2. Reg. c. 22. v. 3. ut et 2. Sam. c. 20. v. l25. et Scribae Populi, Graece *grammatei=s2 to=u laou=], de quibus vide Matt. c. 2. v. 4. et 1. Maccab c. 5. v. 42. quorum illi in Aula, hi in Curia, honoratum, obiere Ministerium. Posterioris generis Scribas quod attinet, erant illi Expositores Legis *grammatei=s2 to=u no/mou, *nomiko\i] et *nomodida/s1kaloi], vocati, vide Esrae c. 7. v. 6. Lucae c. 5. v. 17. et c. 7. v. 30. Officium eorum etat, describere, praelegere et exponere Populo Legem, erantque ex quacumque Tribu: Esra quidem ex Tribu Levi, Esrae c. 7. v. 6. Alii ex Tribu Iuda, alii ex aliis, Drusius de tribus Sectis l. 2. c. 12. ex Chald. Paraph. eodemque in sua gente loco erant, quo inter Chaldaeos. Magi, inter Romanos Quindecimviri, inter Pontificios Canonistae: Hebr. Sopherim] vocabantur, i. e. Numeratores vel Calculatores; quae vox dein Masorethis, quorum industria non libri solum Veteris Canonis, sed et literae quaecumque numeratae sunt, est attributa. Ut autem Sapientes, i. e. Pharisaei, Traditiones; Ita hi Sopherim seu Scribae, Verbum Dei scriptum, urgebant, Textuales hinc dicti; Drusius l. 2. c. l13. quod ex dispurationibus cum Christo manifestum est, Matth c. 9. in quibus Christum Scribae blasphemiae seu violatae Legis, v. 3. Pharisaei, commercii cum Publicanis ac peccatoribus, i. e. violatae Traditionis, v. 11. accusasse leguntur. Vide Thom. Godwynum de Ritibus Hebr l. 1. c. 7. Horum Scribarum Legalium (quos Baronius membrum Sectae Phatisaeorum fuisse hallucinatur) ordo fuit apud Iudaeos ex antiquissimo instituto, cuius Auctor ipse Moses quibusdam creditur; aliis David Regius Propheta, ex 1. Paralipom. capp. 23. et 26. In ipsa Captivitate durasse, argumento est magnus ille Scriba Esdra, qui Legem restituit, a Collegis adiutus, ut praeclare disputat Abrah. Zacuthus in Iuchasin p. 55. Unde manifesta in Epiphanio, Scribas eodem tempore coepisse cum Sadducaeis, statuente a)nistorh???i/a], nisi de genere quodam Scribarum peculiari placeat intelligi. Coeterum e corpore eorum fuisse, qui sequerentur Pharisaeos, qui Sadducaeos, nec non qui Essenos, non inficiamur: de quorum pallio te/ssara pteru/gia] habente, vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. ult. et Vorstium Philol. sacr. c. 5. ut et Casaubon. Exerc. 1. num. 9. p. 52. col. 2.
SCRIBENDI_ratio
tenuibus initiis orta, sensim ad id perfectionis, quod nunc habet, assurrexit, maguo mortalium bono. Neque enim satis causae habuit aut Socrates, qui literas ingenii pestem pronuntiavit, quod his notis confisi homines memoriam minus exercerent: aut Thamus, Aegyptiorum Rex qui eas improbavit, quod memoriae potius obfuturae et homines ad eam excolendam inertes redditurae viderentur: aut apud Gallos Druides, quos Caesar Gall. bell. l. 6. c. 14. disciplinas scripto non consignasse, refert, tum ne in vulgus illae efferrentur, tum ne praesidio literarum freti diligentiam in perdiscendo remitterent, cum ex sententia Senecae Ep. 88. certior sit memoria, quae nullum extra se subsidium habei. vide infra Traditio. Sit satis in praesens, quod Verbum suum DEUS ipse scripsit, Exod c. 32. v. 16. et a Mose scribi voluit, c. seq. v. 27. repetiitque Iohanni Euangelistae et Apostolo duodecies mandatum illud, *gra/yon], i. e. Scribe, ut videre est in Apocalysi passim. Quis scribendi artificium primus docuerit mortales, inter Eruditos controvertitur: Plinius enim l. 7. c. 56. et Diodor. Sic. l. 6. c. 15. eam gloriam Cadmo tribuunt: Servius in Aen. l. 2. Palamedi. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 1. c. 30. Rhadamanthum ini Assytiam; Memnonem in Aegyptum, Herculem in Phrygiam, Carmentam in Latium literas attulisse refert: et notum de Phoenicibus illud Lucani, l. 3. v. 220. Phoenices primi, Famae si credimus, ausi Mansuram rudibus vocem signare figuris, etc. Vide de Aethiopibus Diodorum l. 4. de Aslyriis Plin. l. 7. c. 56. Quos omnes intra recentius aevum se continere, certum est. Altius ascendit Eusebius Praep. Euangel. l. 18. ubi Mosen literarum usum primum docuisse Israelitas, a quibus ad Phoenices, inde ad Graecos aliasque Gentes pervenerit, tradit: sed ut ille in sua genra id praestierit, primus scribendi Magister Oecumenicus nondum patet. Serhum potius dicenus, vel ipsum mitabilem hauc Artem invenisse, vel a Patre inventam iam et constitutam, accepisle et ulterius edecumasle. Quorum prius confirmatur ex Suida, ubi ait, qeo\n to\n *sh\q oi( to/te a)/nqrwpoi pros1hgo/reuon, dia\ to\ e)ceurhke/nai ta/ te *e(brai+ka\ gra/mmata, ta/s2 te to=u a)ste/rwn o)nomas1i/as2]: et duabus illis colummis, de quibus Iosephus Ant. Iud. l. 1. c. 3. Posterius suggerit Augustinus, cum ait quaest. 69. Exod. Nonnullis videtur a primis hominibus literas coepisse et perductas esse ad Noe, et inde ad Populum Israel. Imo similiter Suidas, qui, cum alibi Abrahamum, item Sethum, literarum dicat Auctorem, idem tamen in *a)da\m], inquit, tou/tou te/xnai kai\ gra/mmata], Huius sunt Artes et literae. Vide Geth. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 9. et supra, in voce Literae. Et quidem primo incidendo, deini pingendo, scripsere mortales: Incidebant prius manu, exin stylo. namque et manum ipsam styli vicem praestitisse, docet mirabilis Scriptura, quae epulante Belshazele, sive, ut Graeci vocant, Belthasare, ultimo Babyloniorum Rege derepente in pariete apparuit, a digitis manus humanae egressis, exarata, Daniel c. 5. v. 5. Vide quoque Ioh. c. 8. v. 6. Etiam de captivo narrant, eum, cum penna et atramentum negarentur, unguibus ad ferinum modum succrescentibus, pro penna; carbone autem saliva vel urina temperato epistolam ad amicos perscripsisse. Stylus, antiquitus ferreus fuit, Graece glufi/on], Latine Caelum vel Caeltes, quo in saxis, lateribus, ceris scripserunt. Successit postea, quum s1idhroforei=n] non liceret, et graphiis, ad vulnerandos alios, homines abuterentur, osseus: donec in usum ferreus reditet. Uti autem graphio seu stylo scribebant, ita in charta deletitia (qualis palimpsestus Catulli Epigr. 22. v. 5. et Ausonii, in praefat. Centonis, Libri liturarii) scripta, spongia delebant, Varro Modio. Literas vero incidebant in saxis, lateribus, plumbo, aere, cui ultimo Acta inprimis publica, Legesque incisas fuisse, patet ex Dionysio Antiqq. Rom l. 10. Suetonio in Iulio, c. 28. et Maccab l. 1. c. 8. v. 22. Unde Ovid. Met. l. 1. v. 91. ------ ------ Nec verba minantia fixo Aere ligabantur. Galli autem et argentea habuere monumenta publica, teste Tritthemio Breviarii Annal. Franc. l. 1. Praeterea et tabulis ceratis literae incidebantur; unde, post interdictum ferrei styli usum, Lex, Ceram ferro ne caedito, apud Isidorum. Cum pingere incipiebant, utebantur primo arundineis calamis, postea vero avium pennis; habebanturque calamorum optimi, qui crescerent iuxta Memphim, Nilum vel Gnidum, Plin. l. 16. c. 36. Martial. l. 14. Epigr. 38. Appuleius Metam. l. 1. etc. Sinenses penicillo, e pilis leporinis confecto, scribere, auctor est Nic. Trigaultius Expedit. Sin. l. 1. c. 14. Materia, in qua pingebantur literae, intio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuere. Ex arboribus folia primum assumpta, postea libri, sive interior corticis tunica, postremo et tabulae dolatae fuereque arbores istae inprimis tilia, seu philyra et papyrus seu biblus, e qua charta fiebat. Ex animantibus, pelles in hunc usum translatae, unde Pergamenae: et intestina. Vide Isidorum de omentis Elephantorum, Zonaram Annal. 3. de intestino Draconis etc. donec linteis libris conceptus signari coeperunt, Plin. l. 13. c. 11. vel serico, ut de Persis habet Symmachus l. 4. Ep. 34. sindoneque, ut de Indis, Philostr. in Apollonio. Hodie, qua utimur charta, ex linteis contusis et concerptis est, more iam aliquot saeculis inveterato. Scribebant autem in libris seu chartis, membranis et linteis, communiter atramento, quod Vitruvius l. 7. c. 10. librarium, Corn. Celsus l. 6. c. 4. scriptorium, e fuligine formacium ac balinearum fieri solitum: Horatius nigrae sucum loliginis, vocat. l. 1. Sat. 4. v. 100. Nempe haec in metu dese effundit nigrum sucum, qui pro atramento est, quemadmodum et sepia apud Plin. l. 9. c. 29. cuius succo afros scribere consuevisse, auctor est vetus Scholiastes Persii ad Sat. 3. v. 12. Nigra quod infusa vanescat sepia lympha. Sed atramento quidem libri scribebantur, tituli vero et capita librorum rubri erant coloris, quam ad rem minii usus reste ovidio, Tristium initio. Idem in Legum titulis factum fuisse, ex Persio discimus Sat. 5. Encausto, quod ex muricis seu conchylii cruore erat, literis suis subscripsisse Imperatores Graecos, docet Const. Monasses Annal. et Brissonius l. de verborum signif. Ut de occultis scribendi modis, ubi alia materia opus, nihil addam, de quibus vide Voss. loc. cit. c. 40. Antiquissima porro scribendi ratio fuit, a dextra sinistrorsum, qualis Hebraeorum, Chaldaeorum, Syrorum, Arabum, multatumque aliarum Orientis gentium; etiam Aegyptiorum; hodieque Indorum, exceptis Malabatis et Siamensibus: ubi tamen observandum, Hebraeos ipsos, etsi literas componentes procedant sinistrorsum, in singulis tamen literis efformandis prius effingere sinisteriorem, hinc dexteriorem partem. Huic modo alter successit: Nam morem quidem veterem hactenus retinebant, quod primo a dextra sinistrorsum irent; sed ubi ad sinistram paginae partem deventum, inde, quia is se locus primo offerret, dextrorsum in scribendo recurrebant; quod antiquis Graecis placuit dictumque est boustrofhdo\n gra/fein], quia literas ducerent, uti boves in arando ducunt sulcos. Hoc modo exaratas fuisse Solonis leges, auctor est Didymus. Recentiores Graeci, ut et Latini, Germani, Illyres, hodieque in Africa Aethiopes, a sinistra dextrorsum scribere amavere, nec sine causa: Nam motus naturalis manus nostrae extrorsum est, sicque pugna cietur, et cetera opera exstento potius, quam retracto brachio, peraguntur; Praeterea, nobis relinquitur sub oculis contemplandum, quid quantumque descriptum sit, quod ipsis calamo ac manu regitus. Quartus accessit modus, ut a summo in imum devenitetur, quomodo olim scripsere incolae Taprobanae, Diodor. Sic. l. 2. hodieque Sinenses, Coreani, Iapanenses, atque ex Indis aliqui. Nec Graecos id scribendi genus, Taepocon illis dictum, plane latuisse, Acrostichides eorum docent. Sed neque hic varietas illa substitit: Tangutani namque, populi ad Septentrionem a Sinensibus siti, a dextra ad sinistram tendunt, sed lineis ab inferiori parte superiorem versus multiplicatis. De priscis Gothis, restatur Olaus M. l. 1. c. 29. Scripturas eorum a dextro latere in pede saxorum inchoatas usque ad verticem et tandem reflectendo in sinistro pede finitas; vel iterum eodem ordine inferius elevatas, depressasque terminari. Mexicani tandem in formam circuli scribere solere, lectione a centro ad circum ferentiam superius instituenda, dicuntur. Vide plura de his, ut et Steganographia, Tachygraphia, scribendi compendiis variis, literarum Characteribus apud Europaeos inprimis usitatis, aliisque huc pertinentibus, apud Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 4. et seqq. Herm. Hugonem de Orig. scribendi, Vinc. Contarenum Comm. de universa scribendi ratione, Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terrar. c. 9. Sect. 3. ubi de Linguis, §. 13. 14. etc. supra item, in vocibus Femur, Lecticula, Liber, Literae, Notae, Orthographia, Polygraphia etc. Coeterum verbum scribo, a Graeco gra/fw], addito s. originem habet, cuius etiam notiones omnes subiit. Pro sculpere enim, quae prima eius significatio fuit, occurrit apud Claudian. in Ruffin. l. 2. v. 342. de moneta, Inscribi propriis aurum fatale figuris. Et Isidorum Origin. l. 16. c. 17. Saturnus signari nummos et scribi constituit. Pro pingere, quae notio prioti successit, apud statium Equo Max. l. 1. Sylv. 1. v. 100. ----- Apellaeae cuperent te scribere cerae. Vide Francisci Iunii Commentar. de Pictura l. 1. c. 4. Tandem pro literis mandare, ut notum. Aliam hinc notionem vide supra voce Rescripti.
SCRIBONIA
fil. Scribonii, et soror alterius, qui Pompeiu socer fuit, Imperatoris Augusti uxor, postquam ille dimisisset Claudiam, quae illi in matrimonium pacta fuerat: Porro Scribonia haec nupserat ante duobus Consularibus, et ex altero quoque mater fuerat: cum hac etiam divortium fecit Augustus, pertaesus morum eius diversitatem et ex ea filiam Iuliam suscepit. Vide C. Sueton. c. 62. in vita Octavit Augusti, Romanorum imperatoris secundi. Dion. hist. Rom l. 48. Levinum Hulsium, de uxor. XII. prim. Caesarum. Item; alia, quae nupsit Sexto Pompeio, Filio Magni, per bellum Siculum, de cuius Patre Caesar l. 1. Bell. Civil. c. 26.
SCRIPTURA_Sacra
est verbum Dei, a Scriptoribus qeopneu/stois2], literis divino iuslu exaratum, ad Ecclesiae institutionem. Horum primus et quasi coeterorum Exarchus post Deum, qui ipse, propriis digitis Legem duabus tabulis exarando, initum scribendi fecit, Moses fuit, vide Iustinum Martyr. Paraen. ad Graec. Tertullian. in Apolog. c. 19. Euseb. Praep. Euang. i. 10. c. 23. Chrysost. Homil. 1. in Matth. Theophylactum etc. Ultimus Iohannes Euangelista, cui, in Apocalypsi, duodecies mandatum scribendi caelitus repetitum est. Distinguitur in libros Vet. et N. Test. 2. Corinth. c, 3. v. 14. qui proin *e)ndia/qhkoi] Testamentarii sive Foederales appellantur, Origeni apud Eusebium l. 6. c. 19. et Eusebio ipsi l. 3. c. 3. Vetus iterum in Mosen et Prophetas, Matth c. 7. v. 12. etc. Item in Mosen, Prophetas et Psalmos, Luc c. 24. v. 44. secundum IUdaeos in Thorah, Nebiim, et Cetubim: utriusque Testamenti libri vulgo in Historicos, Dogmaticos et Propheticos dispescuntur. Quod distributionem S. Scripturae in capita, et capitum in versus attinet; eius, quae nunc in usu est, auctorem ferunt Monachum quendam Ordinis Praedicatorum, nomine Hugonem de S. Caro, natione Burgundum, post Cardinalem: qui cum circa A. C. 1240. vel 1250. Concordantias Bibliorum contexeret, Utrinsque Testamenti libros Vulgatae editionis capitibus, et haec rursum versibus distinxit. Quod postea non Christiani solum in Graecis Exemplaribus, sed et in textu Hebraeo ipsi Iudaei imitati sunt: hodieque eadem distributio, licet minus nonnumquam commoda, constanter observatur. In Veteri quidem, praeter Paraschoth, Sectiones libris Mosis sive Legi peculiares, quibus respondent Particulae ex Prophetis excerptae, quas Haphtaroth dicunt: a Masorethis per omnes libros constituti sunt Sedarim, Ordines, pro rerum diversitate textum dispescentes: quales Genesis 42. Exodus 29. habet; Versiculi item Pesukim dicti et accentu Soph-Pasuck terminati: quorum numerus in fine singulorum adscribi solet, In Novo Test. autem Patres, imprimis Graeci, ti/tlous2] Titulos sive Pericopas appellarunt eiusdem argumenti materias inter se connexas: kefa/laia] vero sive Capitula (quae etiam sti/xoi]) partes minores ipsorum Titulorum, quibus in sententias et versus dividebantur. Sic Tituli Matthaeo dati sunt 68. Marco 48. Capitula vero illi 355. huic 230. â Suida tributi leguntur. Dicitur alias Canon, continetque in U.T. Pentateuchum, Iosuam, Iudices cum Ruth, libros Samuelis, Regum, Chronicorum, Esdram, Nehemiam, Estheram, Hiobum, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten et Canticum Salomonis, cum 4. maioribus, et 12. minoribus Prophetis; In N. T. quatuor Euangelistas, Acta, Epistolas Paulinas 14. duas Petri, unam Iacobi, tres Iohannis, Iudae unam, cum Apocalypsi. Item Biblia, vide ibi, ut et in voce Testamentum. Christiadum hae sunt delitiae, summique Parentis Iussa, ad sidereum ducere certa Polum.
SCULPTURA
ars est repraesentandi res, seu faciendi imagines in ligno prominentes; Quemadmodum Statuaria idem praestat in lapide et metallo: Plastice, in argilla, et gypso. Cum contra Caelatura in ligno, lapide metallove, imagines faciat cavas, ut in annulis signatoriis etc. Qua de re sic Cardan. l. 17. de Subtil. Cum videantur tria repraesentandi genera; primum quidem in superficiebus, vocaturque Pictura: alterum in corporibus iam factis, caelando sculpendoque: tertium quod corpora ipsa efficit, vocaturque Plastice: manifestum est, Picturam omnium horum esse difficilimam, atque ideo nobilissimam. Unde patet, memoratas modo Artes cum Pictura seu Graphice multum adfinitatis habere; imo et sibi invicem arcte cognatas esse. Quo factum, ut Vulgatus Interpres 1. Regum c. 6. v. 32. dicat, Sculpsit in eis picturam Cherubim. Ubi Hebraea sonant, Caelavit in eis caelaturas Cherubim: vel potius, Exsculpsit sculpturis Cherubim. Sive, ut Franc. Iunius, Incidit caesuras Cherubinorum. Quod vero Cardanus Picturam Sculptura difficiliorem facit, non impetrat assensum, a Mich. Angelo Bonarota, qui hancce illa magis operosam iudicans, ideo plura pinxit, quam sculpsit: Nempe, inquit Voss. quia in statua sint diversi magis aspectus pleni anaglyphi. Quam sententiam quoque probat Caesar Bullengerus de Pictura et Statuaria l. 2. c. 7. iudicium suum suspendente Ludov. Demontiosio Comm. de Sculpt. et Pictura antiquorum. Idem Cardanus Caelaturam Sculptura difficiliorem, utraque autem operosiorem esse Plasticen, contendit l. cit. Difficitius non paulo est caelare, quam sculpere. Qui enim sculpunt quod vident, agunt: qui caelant, aliud vident, aliud agunt; et dum vident, non agunt, dum agunt, non vident. Similiter neque mente concipere possunt, quid sacturi sint, dum caelant, ut qui scalpunt: ignota enim est tum natura, tum usu, cavitas illa. Et si, dum auges in cera, quod prominere debet, paulutum aberaveris, in gemma cavitate aucta errorem efficies, qui non nisi toto suhverso opere poterit emendari. At in Sculptura opereque toreumatico, primum facilius est non nimis adimere, sed relinquere; quam caelando non implere. Deinde si etiam nimio plus adimas, facilius in opere extuberante, quam cavo totum opus iustaur are; atque commodius caelando quoque dextra sinistris, sinistra dextris referuntur: quod difficilimum est in hoc opere, dum totam effigiem c elare volumus: cum in sculptura dextra remaneant dextra, ut sinistra, sinistra. etc. Vide Voss. de 4. Artibus Popular. c. 5. §. 22. et de Philosophia c. 16. §. 33. ubi addit §. praec. Caelaturae esse exsculpta, Graece a)na/glufa], ut est apud Eucherium l. 3. Reg. c. 17. Sic vetus Gloss. Anaglypha, vasa superius sculptd, ut emineant. Anaglypharius, Sculptor, qui eminentias illas et umbones efficit. In Sculptoribus sunt lapicidae qui ab excavando posterioribus etiam Cavitarii dicebantur voce exinde a Graecis etiam recentioribus recepta. In quibus vocem Sculptoris videtur paulo laxius sumere: Quemadmodum et plastikh=s2] voce utitur Philostratus praefat. Iconum; ubi etiam ad eam revocat Sculpturam in aere, lugdi/nh|] sive alabastro, Pario lapide, vel ebore. Antiquam vero admodum artem, Sculpturam esse, ex eo patet, quod Deus Beseleelem et Ooliabum Tabernaculi Architectos designasse legitur Exod c. 31. v. 2. in quo Sculptura et Caelatura opus erat: velut in Cherubinis effigurandis, atque aliis. Imo Praec. 2. Decalogi prohibita iam Sculptilia. Quid quod ipse Tara, Abrahae Patri parens, dicitur fuisse *a)galmatopoio\s2]; quodque ipse Seruchus, fil. Ragau sive Rehu, Abrahami proavus, primus iconibus fortes viros expreississe putatur. Vide Voss. praefatum de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 45. Inter prisci aevi Sculptores, magna fuit Pyrgotelis fama, a quo solo sculpi: quemadmodum a solo Apelle pingi, a solo Lysippo ex aere duci, voluit Alexander M. teste Plinio l. 7. c. 37. Plura suppeditabit Pompon. Gauricus de Sculptura ac Lud. Demontiosius libris 2. de Veter. Sculptura, Caelatura, Gemmarum Scalptura et Pictura. Addam saltem, Salmasio, improbata Cardani sententia, Sculpturam aeque ac Caelaturam, figuras exstantes facere, soloque materiae nomine ab ea distingui: utpote cum Caelatura sit auri, argenti, et aeris, Sculptura vero in ligno, marmore, ebore et gemma, operetur, ex Quintil. l. 3. c. 21. Eidem Ars illa, quae deprimit figuras et cavando opus suum peragit, Scalptura proprie appellatur. Hinc Sculptores, *glufei=s2], eidem dicuntur, qui ex marmore signa et statuas faciebant. Instrumentum eorum glu/fanon], quod improprie tornum exponit summus Poeta. Tornatores enim exsculpunt quidem et insculpunt ligna. sed strias solum et sulcos faciendo, non vero figuras et signa exprimendo etc. Vide eum Excrcit., Plin. ad Solin. p. 1045. 1046. et 1100. ut et supra in voce Scalpere.
SCUTUM
Graece qureo\s2], Romanae armaturae genus, cuius latitudo curvae superficiei pedum duorum semis, longitudo pedum quatuor; maiori additi amplius quatuor digiti, duplici tabulato, glutino taurino, linteolo infuso compactum; exterior superficies vituli corio integebatur, hinnulive aut alius eiusmodi animalis. Circumferentia habebat ferreum munimen a summis imisque partibus, quo ensium ictus vehementiores tuto exciperet, terraeque adnitendo non corroderetur. Impactus erat Scuto ferreus umbo, qui ingentes sustineret ictus ac lapidum impetum sarissarumve quantumlibet violentum. Una cum eo ensis pendebat H ispaniensis ad dextrum femur etc. Ita Polybius l. 6. ubi Velitibus parmam, Hastatis, Principibus ac Triariis Scutum attribuit. Clypeum a Scuto distinguit Aldus Manutius, Ianumque Lascarim qureo\n] Latine Clypeum reddentem carpit. quod Scutum quadratum esset, Clypeus rotundus, ex aere, minor Scuto, vide eum de Quaesitis per Epist. l. 2. Ep. 6. Dempsterus tamen in Rosin. l. 10. Antiq. Rom c. 10. clypeos, cum umbonibus, parmis et Scutis rem eandem facit, quamquam et materia et forma diflerre dicat. Idem omnium Graecorum scutarotunda, cum umbonibus fuisse, in itsque praemia sua milites gestasse, annotat ex Servio l. 1. et 3. Aeneid. Blancardus ad Curtium, l. 3. c. 2. num. 5. verba levibusque scutis cetrae maxime speciem reddentibus, ait: Scutum para\ to\ s1ku/tos] i. e. a corio, e quo factum recte contra Varronem et Isidorum defendit Lipsius; differt a Clypeis, quia hi eu)/kukloi], ac Scuta longa, ut idem ex Marcellino ahisque probat. Cetras r(omboeidei=s2] putant optimi Scriptores, quae levia dicuntur Scuta, quia gestari solita e loro de collo pendula, contra ictus aut tela incidentia, ac ut ad motus concussusque milites eslent promptiores: pro quo Scutorum genere, Peltam variis in locis Livius habet. Vide Lipsium Analectis ad Milit. Rom l. 3. Dial. 1. Quod vero in scutis praemia sua milites gestasse ait Servius, explicat idem ad Aen. l. 7. v. 796, Ubi, fortium virorum scuta, picta: inertium et tironum pura esse consuevisse, tradit. Hinc Virgilius, ignavi cuiusdam parmam albam, loco cit. Statius contra viri fortis Capanei nigrum umbonem, Theb. l. 10. memorat. Utque gloriosum, multis vulneribus scutum habuisse perfossum, sic illud abiecisse in pugna, summum habebatur dedecus, M. Anton. Muretus Var. Lect. l. 9. c. 2. Porro, in clypeo vel Scuto suo efferri, unicus Ducum in acie vulneratorum vel occisorum honor fuit. Virg. Aen. l. 10. v. 506. --- --At socii multo gemitu, lacrimisque Impositum scuto referunt Pallanta frequentes. Etiam inaugurandos Imperatores Scutc vel Clypeo insidere, lapsa Rep. moris esse coepit, ut diximus supra, in voce Clypeus. Germanorum Gallorumque Scuta ingentia, longosque et graves olim gladios fuisse, notat A. Thysius ICtus ad A. Gellium l. 9. c. 13. Qualia Albesia, apud Festum l. 1. quibus Albenses utebantur, quaeque eliam decumana dicta, quod essent amplissima, uti decumani fluctus. Vide Auctores retro laudatos, ut et supra, voce Pavisarii, ubi Scutis grandioribus, quae pabe/tzia] Scriptoribus Byzantinis, tectos milites hostes impugnasse, eorumque seriem in navigiorum marginibus quoque exponi consuevisse, vidimus: nec non voce Targa. Apud eosdem Germanos, Scutum reliquisse praecipuum flagitium fuit, teste Tacito in German. c. 6. quod et de Romanis legimus, apud Plautum in Trinummo, Actu 4. sc. 3. et Graecis, apud quos proin *ri(ya/s1pides2] infames habiti. Scuta porro genibus illidebant vel hastis feriebant olim milites, horrendo utrumque fragore, quorum illud prosperitatis, hoc irae ac doloris indicium erat, Amm. Marcellin. l. 15. Cum scuto et fuste contendebant Campiones, uti dictum in hac voce: vide quoque supra, ubi de Scuti iactatione; uti de quinque Scutis, in Portugalliae Regum insignibus, supra; et plura hanc in rem apud Car. du fresne Not. ad Alexiadem, ubi veterum Gallorum Francorumque scuta trigona fuisse, inter alia, ostendit. Hinc Scutagium, apud medii aevi Scriptores, militaris servitii species, qua tenebatur quisque dominum suum in bellum contra Scotos propriis impensis, 40. dies sequi, vide Covvellum, Rastallum, Littletonem, alios Britannicos Scriptores, nec non praefatum Auctorem in Glossario.
SEBASTUS
apud Auctorem Expeditionis Asiaticae Friderici I. Imper. Et alios quaturo Graecorum principes ratione dignitatis, Graeca vocabulo Sebaston, cum eis denuntiat advenire; dignitatis nomen est in Aula Constantinopolitana olim notissimae, ex Graeco *sebasto\s2], Augustus. Occurrit in titulo Constantini Harmenopuli, qui praefigitur eius Epitomae div. Canonum; in eo enim vocatur is *pans1e/bastos s1ebasto\s2, nomofu/lac kai\ krith\s2 *qessaloni/khs2]. Ad quae verba Gerh. von Mastricht, Sehasti, inquit, et Protosebasti dignitates fuerunt sub sequioribus Imper atoribus cognitae, quales tamen fuerint, id non satis constat, Histor. Iuris Eccl. num. 284. Inde aliae dignitates formatae. Sebastocrator enim, dignitas erat in eadem Aula maximae existimationis et coniunctissimis Imperatorum conferri solita, sed Despotae dignitate inferior: quam vocem nonnulli Augustum Principem, alii venerandam potestatem, exponunt. De eius sella, mensa, et proclamatione vide Nicetam l. 3. ubi Isacium a Patre Alexio eo honore mactatum refert. Pileus eius aurei coccineique coloris et limbatus fuit, cuius umbo et ta\ s1ei=a], qualia Despotae, Codin. de offic. Eccl. et Aulae Constantinopolit. c. 4. Vide quoque infra Umbella. Coronam habuit, in cuius anteriore parte apsis una, C. Paschalius Coronar. l. 10. c. 8. Alexius Comnenus Imperator dein titulum excogitavit *panupers1eba/stou], quasi dicas totum Augustum: qua dignitate Michaelem Taronitem affinem decoravit ac participem Caesarei throni effecit. Andronicus vero Iunior Ioannem Cantacuzenum Magnum Domesticum, aequalem Panhypersebasto, concessis ei vestimentis, calceis, et equi ornamentis lutei coloris, declaravit, ut idem Nicetas refert l. 7. Nempe Imperatores illi huiusmodi dignitatum titulos pro lubitu extollebant, aut deprimebant. Transiere autem illi ad feminas quoque, unde Sebastocratoris uxorem Sebastocratistam, alterius Panhypersebastam, dici consuevisse, docet idem Auctor l. 8. Sed et *panuperprwtos1ebastouperta/tou] dignitas et nomen prodigiosum occurrit apud Lambecium de Bibl. Caesar. l. 5. p. 233. de qua ut et reliquis dignitatibus praefatis vide quae congessit Iul. Caes. Bulengerus de Imperio Rom l. 8. c. 5. et Ioh. Meursius in Glossario.
SEBENIA
sacerdos quidam, 1. Paral. c. 15. v. 24. Nomen viri, Nehem c. 9. v. 5.
SEBEON
pater Anae patris Oolibama alterius uxoris Esau, de filiabus Chanaan, Gen c. 36. v. 2.
SEBOIM
nomen urbis. Gen c. 10. v. 10.
SEBTHAI
nomen viri, Esdr c. 8. v. 7.
SECUBITUS
sacrarum causa apud Veteres usitatus, inter alia memoratur Livio l. 39. c. 10. ubi de Aebutio et scorto nobili libertina Hispana Fecenia. Hoec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adolescens vetat eam mirarsi per aliquot noctes secubuisset. Religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. Vide quae supra passim diximus, inprimis in voce Cadurcum, ut et ubi de Gentilium festis. Sim ile quid de Christianis sui temporis refert Tertulliam. ad Uxorem l. 2. c. 4. ubi (de vigilia Paschatis loquens) eam horratur, ne post suum obitum viro nubat infideli, hoc inter alia usus argumento, quod talis maritus non patient er laturus foret uxoris suae absentiam nocturnam, in anniversario illo pervigilio. Quis, inquit, nocturnis convocationibus; si ita oportuerit, a latere suo eximi libenter feret? quis sollennibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? Quae consuetudo cum ad alia quoque Festa Martyrumque Natalitia extenderetur, tandem gliscentibus scandalis, abolita est, ieiunarique pridie diei cuiusque festi coepit, retento Vigiliarum vocabulo, uti monet Polydorus Virgilius de rerum invent. l. 6. c. 4. Alias, extra sacrorum rationem, secubitu triduano, illud matrimonii genus, quod usu fiebat, apud Romanso, interruptum fuisse, ait Signoius de Iure Civium Rom l. 1. c. 9. Quam in rem vide Anton. Thysium Ictum Notis ad Gellium l. 3. c. 2.
SECULARES_Ludi_in_honorem_Apollinis_et_Dianae_instituti
siebant autem centesimo quoque anno, praecone per compita clamante: Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, neque visurus est. Hos instituit Valer. Publicola ob exactos reges. Varro de scenicis originibus, l. 1. scriptum reliquit, cum multa sierent portenta, ac tandem murus turrisque inter portam Collinam et Gabiusam essent de Caelo tacta, atque ea de causa Decemviri inspexissent Sibyllinos libros, renunciasse, ut Diti patri et Proserpinae Tarentini ludi fierent in Campo Martio tres noctibus, et hostiae immolarentur furvae, et ludi centesimo quoque anno celebrarentur, Tit. Liv. l. 136. Eodem anno ludos Saeculaes Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo quoque anno (is enim terminus saeculi) fieri mos est. Sunt contra alil, qui saeculum statuunt ambitum annorum centum et decem, et proinde factos Saeculares ludos centesimo et decimo anno vertente, ineunte centesimo undecimo, quo tempore annus in Solem, lustrum in annum, Periodus in lustrum conveniret, ut Ios. Scal. scribit. Istam sententiam confirmare videtur Horatius in Carmine suo, quod Saeculare appellat, his vetbis, v. 21. Cortus undenos decies per annos Orbis, ut cantus referat ludosque Ter die claro, totiesque grata Nocte frequentes. Sed et intra centesimum habitos, ex Tacito discimus, Annal. l. 11. c. 11. lisdem Consulibus (fuit A. C 47.) ludi saeculares, octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt. Breviore adhuc spatio edidit Domitianus Imper. quibus ipse Tacitus affuit, Sacerdotio Quindecimvir ali praeditus ac tum Praetor --- Collogio namque Quinde cimvirum antiquitus ea cura et Magistratus potissimum exsequebantur officia ceremoniarum, Ibid. Hos ludos dein celebravit Philippus Imperator. ann. post Urb. Cond. 1000. In quibus fuerunt elephanti 30. alces 10. tigres 10. leones mansueti 40. leopardi mansueti 30. hyaenae 10. gladiatorum fiscalium 2000. hippopotami quoque, rhinocerotes, arctoleontes, camelopardi, onagri, et equi feri. Iul. Capitolin. in Gardiano tertio c. 33. Paulo alia de Ludorum horum originie, habes apud Angelum Politianum Miscellaneor. c. 58. ex Zosimo aliisque. Vide quoque Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 5. lidem Tarentini dicti fuere, a loco prpe Campum Martium, in quo Manius Valerius Tarentinus in somno monitus defosla alte terra aram invenit, cum titulo Ditis et Proserpinae, in qua Numinibus hisce, pro reddita filiis suis tribus videndi facultate, furvas victimas obtulit, trinoctiumque sacris frequentavit, hinc ludis occasione data. Alii sic appellatos volunt, quod ara ibi ditis Patris in terra occultaretur, aut quod ripam Tiberis fluv. eo loco tereret. Instituti a Poplicola, hanc ob causam, existimantur: Cum laborarent pestilentia cives, apud praedictam aram, publice nuncupatis votis, atrum is bovem Diti pro maribus, concolorem pro feminis iuvencam Proserpinae mactavit, Ludosque et lectisternia trinoctio fecit, et aram terra, sicut ante fuerat, exaggerata, occuluit, cum hoc titulo. P. Valerius Publicola frumentarium campum Diti et Proserpinae consecravit, et Ludos Ditis et Proserpinae Romanorum salutis ergo fecit. Alii aliter. Coeterum Divus Augustus abolitos eos paulatim atque aliquandiu intermissos instaturavit magno, ut Livius ait apparatu, L. Censorino et M. Manlio Puellio Consulib. Ateio autem Capitone circuitum spatiumque subiciente, ritum vero sacrorum indicantibus libris Sibyllinis. Claudius vero Imperator se Consule IV. et L. Vitellio, illos, sexagesimo tertio ab Augusto instauratore anno, celebravit, irrisaque vox Praeconis traditur, invitantis more sollenni ad ludos, qus nec spectavisset quisquam, nec spectaturus esset: cum superessent adhuc qui spectaverant, et quidam Histrionum producti olim tum quoque producerentur. Etenim Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utriusque Augusti et Claudii, saecularibus ludis, saltasse legimus. Et hi sexti fuere: Septimos Domitianus se XIV. et L Minucio Ruffo Consulib. computata ratione temporum; quo olim Augustus ediderat, edicit: Abhinc vero centesimo decimo anno illos instauravit Severus, post quem celebratos esse negat Zosimus; at contrarium evincit, quod de Philippo Imperatore legimus, apud Eusebium in Chron. et Eutroprum Histor. l. 9. Ritus autem hic erat: Instantibus Ludis tota Italia praecones missitabantur convocatum ad cos, verborum formula supra notata. Tum, paucis antequam spectacula edebantur diebus, Quindecimviri sacris faciendis in Capitolio et Palatino templo, pro suggestu considentes, piamina dividebant populo, quae erant taeda, sulpur et bitumen, servis ad ea non admissis. Coibat autem Populus, cum in praedicta loca, tum praeterea in Dianae templum, quod erat in Aventino, cui et triticum, fabam hordeumque dari mos. Tum ad instar Cereris initiorum pervigilia fiebant. Ubi vero iam advenit festus dies, triduum ti inoctiumque sacris intenti, in ripa ipsa maxime Tiberis, agitabant. Unde Ausonius; Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo. Sacrificia vero Iovi, Iunoni, Apollmi, Latonae, Dianae, praetereaque Pani, et quas vocant Ilithyias, tum Cereri et Diti et Proserpinae, suscipiebantur. Igitur secunda primae noctis hora Princeps ipse, tribus aris ad ripam flum inis exstructis, totidem agnos et una Quindecim viri immolabant, et sanguine imbutis aris, caesa victimarum corpora concremabant. Constructa dein scena in Theatri morem, lumina et ignes accendi et hymni concini, ad hunc usum tum maxime compositi, spectacula item edi sollenniter solita, data celebrantibus ha mercede, tritico, faba, hordeo, quae supra universo Populo distribui diximus. Mane vero in Capitolium ascendere, sacra ibi de more agitare, tum in Theatrum convenire ad Ludos in honorem Apollinis et Dianae faciundos, consueverunt. Sequenti die, nobiles Matronas, qua hora praecipiebatur ab Otaculo, convenire in Capitolium, supplicare Deo, frequentare lectisternia, canere hymnos ex ritu, mos habebat. Tertio denique die, in Templo Apollinis Palatini, ter novem pueri praetextati, totidemque virgines, patrimi omnes matrimique, Graeca Romanaque voce carmina et paranas concinebant, quibus im perium suum et incolumitatem Populi Diis im mortalibus commendabant. Celebrabantur vero Ludi omnibus theatris atque omne genus, Scenici atque Circenses et sacrificia Templis omnibus conveniebant noctu pariter atque interdiu: fuitque illud in Augusto memorabile, quod Ludis istis iuvenes utriusque sexus prohibuerit ullum nocturnum spectaculum frequentare, nisi cum aliquo maiore natu propinquorum etc. Vide plura de his ludis tum apud alios, tum in l. singulari, quem iis scripist Onuphrius Panvinius, cui adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 22. Alex ab Alexandro l. 2. c. 30. Hospinian. de orig. Festorum, et Cael. Rhodiginum Antiqq. l. 2. c. 5. Cum Tauriis quidam male confundunt, de quibus suo solo. Successere iis in Ecclesia Romana Iubilei, de quibus nos alibt.
DEDECIAS
qui et MATHANIAS prius Iosiae fil. imperavit Iudaeis ann. 11. a Nabuchodonosore nomine in Sedechiam mutato, sufsectus, in locum Ioachim, hac conditione, ut tributum ei persolveret: verum fidem ille fregit, spernens etiam consilia Ezechielis ac Ieremiae. Quare, anno regni eius nono, Nabuchodonosor obsedit Ierusalem, quam post 2. ann. cepit Regemque cum populo in Babyloniam abduxit A. M. 3348. ante Christum natum 614. Alii habent A. M. 3446. Haec est illa misera, ac vulgata captivitas Babylonica annorum 70. Vide l. 2. Reg. c. 24. et 25. c. et l. 2. Paral. 36. c. Ierem. 25. 37. et 52. c. etc. Ezech. 12. et 21. c. etc. Ioseph. l. 10. Iud. Ant. c. 9. et 10. Sedechias filios occidi vidit, statimque ipsimet Sedechiae eruti sunt oculi. An. 387. a divisione regni. Fil. item Hananiae, Ierem c. 36. v. 12. Filius Chanaana, 1. Reg. c. 22. v. 11. Fil. Ioachim, 1. Paral. c. 3. v. 15.
SEDERE
proprie Iudicum est et innuit Maiestatem et quieti animi ac perturbationibus nullis obnoxii tranquillitatem: Ita sedere dictus est Praetor, cum pro Tribunmali iuris dicendi causa sederet. Hinc Lactantius l. 6. c. 18. Sedet enim maximus et aequissimus Iudex. Sil. Italicus Bell. Pun. l. 7. v. 470. Nec Iudex sedisse valet. ----- Diesque proin, quibus Praetor ius dixit, Sessionum appellantur l. 5. § satisfaction ff. ut in possessi legat. et minus eius, Sedes sublimissima, 1. 14. C. de Iudic. Vide Polletum, de Foro, Rom l. 1. c. 5. Doctorum item et Magistrorum, vide supra Lecticula lucubratoria. Idem ritus in Liberalibus, quae incidebant in 16. d. Kal. April. obtinnit, tum enim per totum oppidum eo die sedebant Sacerdotes Liberi, hedera acoronatae anus, cum libris et foculo, pro emptore sacrificantes. Ubi sedere significare feriari, annotavit Hader. Turnebus in Comm. Varron. Similiter cum in communioribus sacris adorantes Deos starent, in parentali tamen seu funebri sollemnitate, operantes sacris sedebant. Q. Curtius l. 10. c. 5. Assidebat ei (Sisygambi) una ex neptibus, nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens. Quod cum Servius ad principium Aen. l. 9. ad augur andi tantum consuetudinem et sententiam in Senatu dicendi trahit: certum tamen est, parentantes etiam et lugubia peragentes officia, sedere fuisse solitos: Hebraeorum forte imitatione, apud quos Matth c. 27. v. 61. mulieres SER VATORIS obitum lugenmtes, sedisse leguntu r e regione sepulchri: et Ezech c. 8. v. 14. Mulieres Idololatricae sedebant deflentes Thammuzum (Adonim.) Sic intelligendi Poetae. Martial. l. 2. Epigr. 41. v. 19. Te maestae decet assidere Matri, Lugentique virum piumque fratrem. Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 65. ---- ---- Tepido genitrix super aggere nati Maesta sedet, etc. Quo factum, ut Sedes pro sepulchro tum uloque sumeretur. Amm. Marcell. l. 22. Metuens, ne collectis supremis Sedes illi, ut reliquis, exstruerentur. Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 8. Perpetuis sedibus dormienti similior illata est; ad quem locum Savaro id ipsum observavit, ex l. ult. C. Theodos. de sepulchr. viol. ubi Sedes Apostolorum pro tumulo: quo loquendi genere etiam est usus Paulus Ictus l. 40. ff. de Relig. et Sumpt. funer al. Sic vetus marmor, Hanc. Sedem. sibi. vivi. posuerunt. et aliud in Epigr. 2. Laevitae. coniunx. Petronia. forma. pudoris. His. mea. discedens. Sedibus. ossa. locat. Parcite. vos. lacrimis. dulces. cum. coniuge. natae. Viventemque. Deo. credite. flere. nefas. Sedem autem hanc perpetuam appellavit Sidonius, si cuti aeternam ICtus e qua scil. ossa transferri inconsulto sacrorum Rege, aut Pontifice, nefas erat: non quod corpora non resurgant, ut quibusdam impie persuasum: sed, ut discrimen sit inter tempor arium sepulchrum et aeternum: Diocletiani et Maximiani rescripto id firmante. Vide hac de re plura, apud Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. l. 3. c. 33. Uti de eodem situ in Opalibus quoque supra. Apud Hebraeos, nemini in loco sacro sedere fas erat, nisi soli Regi, adeoque Sacerdotes in Tem plo stantes solum ministrabant, ut colligere est ex loco Deuteron c. 18. v. 5. Interim in precibus non stabant solum, vel ingeniculabantur, sed et sedebant, ut exemplum Davidis doce. 2. Sam. c. 7. v. 18. Et certe genuinum hunc supplicantis gestum esse, suggerit quoque Apollonius in Argonaut. l. 4. v. 693. et 694. *tw\ d) a)/new kai\ a)/naudoi e)f) e(stih| a)/icantes2] *i(/zanon, h(/ te di/kh lugroi=s2 i(ke/th???i te/tuktai]. Illi ergo tacite, sineque voce, in foco conscenso Sederunt (veluti mos miseris supplicibus est.) Idque e)f) e(sti/h|], i. e. ad focum maxime, quod ad hunc locum, vel observatu Caelii l. 15. Antiqu. Lect. c. 18. notarunt Interpretes, inquientes, Lege sancitum, ut supplices apud Larem sederent taciti. Quod idem de Ulysse iam monuit Homer. Od. n. v. 153. de Marcio Coriolano, ad Act. Tullium Volscorum Principem profugo, narrant Dionys. Halicarn. et Plutarchus in eius vita: de Themistocle Plut. itidem in eo etc. Apud Scythas vero in tergore bovis mactati (cuius inter adstantes carnes distribuebantur) sedebant supplicantes, qui ritus sanctissimus apud illos habitus est, ut docet Lucian. in Toxari. Porro, in conviviis antiquissimi mortalium, continentiae ac duritiei assueti, similiter sedebant, ut non e Sacris solum paginis discimus: sed et Homerus id inculcat Od. x. Sedebamus edentes multas carnes et vinum suave. Quem sequutus Virgil. 1. 7. Aen. v. 175. ait, ---- ---- Hic ariete caeso Perpetuis soliti Patres considere mensis. Ad quae verba Servius. Maiores, inquit, nostri sedentes epulabantur, quem morem ihabuerunt a Laconibus et Cretensibus, ut Varro docet l. de Pop. Rom. Vide quoque Athenaeum Dipnosophist. l. 8. Postea vero, luxuria ingravescente, propter mollitiem et ingentes delitias, quae Asia inprimis devicta Romam demigrarunt, quaesita est haec mollis accubatio, post balnea (quorum usus tempore maioris Scipionis ac Plauti increbrescere coepit) ut, delicatius epulaturi, trunco corporis paululum inflexo, in cubitum incumberent, et crura iacerent aut porrecta, aut leviter inflexa. Verum et sic discumbentibus Viris, Mulieres sedere perseverarunt, ut ex Vitruvio, Val. Maximo l. 2. c. 1. Varrone, Isidoro, discimus, quod turpis videretur in muliere accubitus. Donec a Pompeii M. aetate usque ad Constantini Imperatoris tempora, cum in frequentissimo usu balnea essent, apud quoscumque, omnes fere atque etiam Mulieres cenantes, simul accumbere coeperunt, uti docet Ovid. de Arte l. 1. Val. Max. l. c. etc. Cum apud Graecos (quos Aristotelis iam tempore discubuisse in publicis cenis, credi par est, ex eius Polit. l. 5. ubi voce katakli/s1ews2] Utitur) mulieres numquam accubuisse, tradat Verr. 1. Cicer. Interim verba sunt Mercurialis, et apud Romanos diverso situ mulieres a viris accumbentes coenasse rationi consentaneum est: non solum, quod honestatis atque dignitatis ratio sic postulabat; sed quia in Romanis lapidibus mulieres quasi sedentes et nulli alteri rei cubitis innixae, accumbentes et edentes conspiciuntur. Vide eum de Arte Gymn. l. 1. c. 11. cui, si placet, adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 28. Ioh. Laurentium Ictum Notis in Phoedrum l. 4. Fab. 24. et quae diximus supra, de Accumbendi ritu. De Sessione in sacris, et noto Pythagorae symbolo, Numae etiam attributo, apud Plut. in Numa, kaqh=sqai pros1kunh/s1antas2], Adoraturi sedeant, vide Vossium Idol. l. 2. c. 34. Addam saltem, et augurale verbum faisse, sedere, quoniam sedentium animi sint tr anquilliores, Serv. ad Aen. l. 9. laudatus Casp. Barthio Animadversion. ad Statium Theb. l. 1. v. 321. ubi de hoc verbo multa. Vide quoque Casaubon. ad August. Suetonii c. 95. ubi de omina in sella captandi Candidatorum, apud Romanos, ritu: qui et de more Imperator. Senatores in Senatu sedentes salutandi, ad eund. c. 53. et de more in scrobibus sedendi eorum, qui se interimebant aut a carnifice plectebantur, ad neronem c. 49. vatia habet: infra voct Torus, ubi de more Veter. in toris sedendi in omni otio negotioque, quod quiescere non prohiberet, ex eodem ad Domitian. c. 11. Iac. Gothofredum Exercit. de Eccl. 1. ubi de sessilibus, item curulibus Deorum statuis (namque et quosdam Deorum suorum sedentes faciebant Ethnici, scabello nonnumquam pedibus subiecto) egregia congessit; nec non hic infra, it. voce. Sessio. Aliam vero verbi notionem, infra lemmate Tegere pedes.
SEIR
mons Idumaeae, in tribu Manasse, inter Asphaltitem, et Aegyptum, Strdenay hodie, Postello. Hic ab Esau huius montis accola, eo quod esset hirsutus, nomen accepit, 1. Paral. c. 4. v. 42. Item vir quidam Horraeus, Gen c. 36. v. 20. Item mons, in tribu Dan, tertius eius nominis, iuxta Cariathiarim in finibus Azoti et Ascalonis, ascriptus tribui Iudae, in distributione terrae.
SEIRATH
nomen loci, Iudic c. 3. v. 26.
SEKLUNNI
per contumeliam a Persis Turcae dicuntur, ob rationem supta allatam, ubi de Mingente ad parietem. SELA fil. Iudae ex Sua uxore, Gen c. 38. v. 5.
SELCHA
vel SALCHA, civitas regis Og in Basan, Deuter c. 3. v. 10. Una ex 60. munitioribus eius Urbib. Sita iuxta Urbem Gessur, montemque Hermon, et Basanitidis regionis versus Boream, claustrum est. In tribu Manasse.
SELEMIAS
pater Iuchal, Ierem c. 38. v. 1. Pater Ieriae, Ierem c. 37. v. 12.
SELEPH
nomen viri, Nehem c. 3. v. 30.
SELEUCUS_IV.
Philopator, post Antiochum M. patrem, Rex. Sub hoc magnis cladibus Syri a Romanis affecti sunt: Coeterum, favit Iudaeis annuosque reditus eis constituit, ad sacrificia procuranda. Interim a Simeone, templi Praefecto, de thesauris ibi reconditis monitus, heliodorum eo misit, cui quid contigerit, vide 2. Maccab c. 3. et 5. Tandem ab hoc ipso, cum fil. Demetrium Romanis obsidem dedisset, veneno peremptus, An. 578. Urb. Cond. regni 12. Strabo, l. 16. Iustin. l. 32. Appian. Sulpicius Seu. etc.
SELLA
uxor Lamech. Gen c. 4. v. 19. Latine umbra, assatio, sive tinnitus, aut Syriace oratio.
SELLAI
nomen viri. Nehem c. 11. v. 8.
SELLEN
fil. Nephthali. Numer. c. 26. v. 49. qui Gen c. 46. v. 49. Sallen, et 1. Paral. c. 7. v. 13. Sallum dicitur.
SELLU
nomen viri. Nehem c. 11. v. 7.
SELLULARII_Opifices
qui dicantur, notum. Eos sub rumultus Gallici famam ad bellum excitos, Liv. memorat l. 8. c. 20. Consules novi ----- comparare inter se provincias iussi: et Mamercinus, cui Gallicum bellum obvenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia, quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur. De illorum commissionibus, Athenis olim in festo xalkei=a] factis, diximus supra, voce Manuariae, it. Opifices. Dictae autem Artes Sellulariae, alias Sordidae et illiberales, quod separari soleant ab iis, quas homine ingenuo non indignas censemus, adeoque non nisi vulgo infimo et foeci vulgi conveniant. Certe Romani Rerum domini huiusmodi artes non exercebant satis longo tempore, servis ac pereegrinis illarum cura permissa. Dionys. Halicarn. l. 11. f. 98. e)pidifri/ous2 me\n kai\ banau/s1ous2 te/xnas2 dou/lois2 kai\ ce/nois2 e)pe/dwke meqodeu/ein, kai\ a)ne/meinen e(/ws2 pollou= xro/nou di) ai)xu/nhs2 o)/nta *r(wmai/ois2 ta\ toiau=ta e)/rga, kai\ u(p) ou)deno\s2 tw= au)tigenw=n e)pithdeuo/mena]. Duo tantum ingenuis relicta studia, rei militaris, ac rusticae, ibid. idque exemplo ac instituto Laconum, Plut. in Numa et Agesilao: Platonis item, qui ex civitate, quam sibi animo figurabat, artes sordidas eiecisse legitur, de legg. l. 5. Hinc Caecilius eas Christianis obicit, tamquam sordidis et abiectis, apud Minucium Fel. Octavio. Indignandum, aiens, omnibus, audere quosdam et hoc studiorum rudes -- expertes artium, nisi sordidarum, certum aliquid de summa rerum--decernere. Christiani namque, lege et praescripto suae disciplinae, instituto item ac more Ecclesiae eas exercebant. Ipsi etiam Ecclesiae Doctores e)riourgoi\ s1kutoto/moi kai\ knafei=s2], lanari, sutores et fullones habiti. Origenes contra Celsum l. 3. item s1kutei=s2, u(fa/ntai, xalkotu/poi kl]. cortarii, textores, fabri aerarii etc. Theodoretus Serm. 8. pistores, apud eundem Minucium, ubi iterum Caecilius, ut pistorum praecipuus, ita postremus Philosophorum: s1khnopoio\i], tabernaculorum confectores, qualem fuisse Aquilam, et o)mo/texnon] eius ipsum Gentium Apostolum, legimus Actor. c. 18. v. 3. etc. Faciebant autem id, ei)s2 to\ e)parkei=n kai\ toi=s2 endeome/nois2], ut non sibi tantum necessaria procurarent, sed et egenis succurrere possent, Epiph. Haer. 80. iuxta monitum Apostoli, Ephes c. 4. v. 28. nec aliis molesti esse cogerentur, z. Thess. c. 3. v. 8. Unde illa veter. Monachorum e)rgo/xeira], quae et xeire/rgia], quorum toties meminit Basilius *a)skhtikoi=s2], et e)rwth/s1ei] 37. et nos supra non uno loco. Vide Io. a Wower Notis, Geverh. Elmenhorst. Commentar. Desid. Heraldum Castigat. et Notis ad Minucium Fel. d. l. szora etuam vice Ordo aliquid.
SELLUM
fil. Iabes, Zacharia occiso, regnum Israelis occupavit: mense post, a Manahem, duce copiarum Zachariae, occisus. A. M. 3264. 2. Reg. c. 15. v. 10. Ioseph. Iud. Antiq. l. 9. c. 11. Fil. Sisamai. 1. Paral. c. 2. v. 40. et c. 4. v. 25. Fil. Iosiae. 1. Paral. c. 3. v. 13. Fil. Nephthali. 1. Paral. c. 7. v. 13. qui Gen c. 46. v. 23. dicitur Sallem, et Numer. c. 26. v. 49. Sellem. Fil. Sadoc. 1. Patal. c. 6. v. 12. Pater Ezechiae principis. 2. Paral. c. 28. v. 12.
SELLUN
fil. Col-hoza. Nehem c. 3. v. 15.
SELMAI
pater Hagab. Nehem c. 7. v. 48.
SELOMITH
nomen viri. Esdr c. 8. v. 10.
SEM
fil. Noae, natus A. M. 1559. benedictionem a Patre impetravit, praeterito Chamo. Obiit 2156. aetat. 600. Gen c. 11. v. 11. Augustin. de Civ. Dei, l. 16. c. 3. Isidor. de Vita et morte SS. etc. Latine, nomen, fama, seu ponens, vel positus, aut ibi.
SEMAIA
vide Roboamus; fil. Secheniae. Nehem c. 3. v. 29. Item Pseudo propheta, Ier c. 29. v. 24.
SEMEBER
Rex Seboim, Gen c. 14. v. 2. Latine nomen, vel fama robusti, vel fortis, aut alae, vel pennati, seu destruens fortitudinem, vel alam, aut pennam.
SEMEGER
unus ex principibus Regis Babyloniorum Ier c. 39. v. 3. Latine aromata peregrini, aut ruminantis, vel certantis.
SEMEI
fil. Gersom, Exod c. 6. v. 17. Fil. Gera, ex familia Saul, maledixit Davidi, sed veniam ab ipso nactus, tandem sub Salomone luit. 2. Sam. c. 15. 16. 19. 1. Reg. c. 2. Fil. Phadaia, 1. paral. c. 3. v. 19. Fil. Ioel. 1 Paral c. 5. v. 4. Fil. Masma, 1. Paral. c. 4. v. 26. Fil. Ieth, 1. Paral. c. 6. v. 42. Frater Choneniae, 2. Paral. c. 29. v. 14. Lat. audiens, oboediens, aut nomen acervi, vel destruens acervum.
SEMER
nomen viri, 1 Reg c. 16. v. 24.
SEMERIAS
nomen viri. Esdr c. 10. v. 41.
SEMICOCTA
in sacris vetita. Exod c. 12. v. 9. ubi de Agno Paschali. Non comedetis ex eo semicoctum quidquam, aut coctum in aqua, sed assum igne. Nempe coquorum incuria saepe accidit, ut non perfecta sit coctio. Unde Martial. Naeviae l. 3. Epigr. 13. Accusas rumpisque coquum, tamquam omnia cruda Attulerit ——— Et Rufo Epigr. 94. Esse negas coctum leporem, poscisque flagella. Quandoque etiam caro semicocta comeditur per immoderatam heluonum ingluviem, quae nullas patitur moras. Et fuisse, qui dapes prope crudas eripuerint non solum ex popinis, sed etiam ex locis sacris, discimus ex 1. Sam. c. 2. v. 13. ubi de filiis Eli Pontificis, Athenaeo, ubi de muliere quadam, sacra nondum immolata e)farpazou/s1h| o)beli/s1kou], a veru rapiente, et Suetonio in Vitellio, c. 13. quem gulae ne in sacrificio quidem unquam temperasse, ait, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra pene rapta e foco manderet. Unde Poeta, Est etiam e mediis victima rapta focis. Et in Hesiodo, inter alia praecepta, quae ad mores pertinent, hoc quoque habetur in Operib. v. 746. *mhd) a)po\ xutropo/dwn a)nepir)r(e/ktwn a)nelo/nta] *e)/sqein]. ——— Neque ab ollis nondum sacrificatis (cibum) rapiens Comedito etc. Et negligentia enim et ingluvies sacris indigna. Sed et ratio huius ritus mystica, ut discerent omnes assidua meditatione mysteria haec probe concoquere. Hinc apud Petronium, cruda adhuc studia in vulgus propellere, est ea proferre, quae nondum attenta meditatione concocta et digesta sunt. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. ut et aliquid supra, voce Popina. Interim Gentilium Deos tam bono fuisse stomacho, ut nonnumquam et secicruda, imo aliquando et plane cruda admitterent aequi diximus supra voce Exta, it. Reddi. Quod quando fieri coeperit apud Romanos discimus ex Arnobio adv. Gent. l. 2. Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur Diis exta, nonne Rege sub Tullio semicruda caepistis et leviter animata (i. e. spirantia adhuc) porricere, prisca observatione contempta?
SEMLA
quintus Rex in Edom, Gen c. 36. v. 36.
SEMLAI
nomen viri, Esdr c. 2. v. 46.
SEMO_Sanctus
qui et Fidius, inter Indigetes Deos, Romanis fuit. Inscript. Roman. apud Gruterum p. 96. n. 5. 6. 7. Semoni Sanco Deo Fidio sacrum. Et alia, Sancto Sanco Semoni Deo Fidio sacrum. Et Reatina: Sanco Fidio Semopatri. Ovid. Fast. l. 6. v. 213. Quaerebam Nonas Sancto, Fidione referrem, An tibi Semo pater, tunc mihi Sanctus ait etc. Unde videmus, ut idem sit Semo, Sanctus et Fidius, quia per eum iurando fieret fides, sic dictus: et quo fonte ortus error B. Iustini Martyris, quod Samaritani suum simonem Magum, in Actis c. 8. v. 13. 18. memoratum, pro sancto Deo haberent; eo statuam Romae constitutam Semoni Deo sancto, positam putantis Simoni Mago, Apol. 2. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 12. et Io. C. Suicerum voce *si/mwn]. item supra in voce Sangus, nec non hic infra in voce Semones.
SEMONES
ex illo Deorum numero, qui minorum gentium appellabantur, et ex hominibus relati in Deos: maiores scil. hominibus, minores Diis. Fulgentius de vocibus antiquis: Semones dici voluerunt Deos, quos caelo nec dignos adscriberent ob meriti paupertatem: sicut Priapus, Vertumnus: nec terrenos eos deputare vellent, per gratiae venerationem. Ovid. Fast. l. 6. v. 213. Quaerebam nonas Sanco Fidione referrem, An tibi Semo pater. ——— Ubi Sancus vel Sanctus Semo dicitur non tam proprio nomine, quam quod commune et aliis esset huius generis Diis. Liv. l. 8 c. 20. Bona Semoni Sanco censuerunt consecranda. Vetus Poeta de Planetis apud Ios. Scal. l. 1. Lect. Auson. c. 19. Terque die ternos puro de vespere tollens, Semonis Dii completur circulus anno. Ubi Semo Deus Mercurius est, uti interpretatur Scaliger dicto loco. Nota autem hic alteram in Semonis produci, quod contra naturam originis videtur. Semones enim quasi Semi-homines, quod et Lipsio visum Ant. Lect. l. 2. c. 18. Ceterum media in hominis correpta est, non producta. Sed vetustissimi Latinorum non homo, hominis, sed hemo, hemonis, dicebant, secun da producta. Ennius apud Priscianum l. 6. Volturis in silvis miserum mandebat hemonem. Ubi Volturis nominativus antiquus est. Festus: hemona humana: hemonem hominem dicebant. Nic. Lloyd. In eorum tutela hominem esse olim creditum; auctorque est Augustin. de Civ. Dei l. 6. c. 9. Varronem commemorasse ac enumerasse Deos, a conceptione hominis et exorsum a Iano, eam seriem perduxisse usque ad decrepiti senis mortem ac Deos ad ipsum hominem pertinentes clausisse ad Naeniam Deam, quae in funeribus cantetur. Deinde coepisse ipsum Deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est vestitus, victus et quaecumque alia, quae huic vitae neceslaria sunt, monstrasseque in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari. Sed cum libri isti interierint, omnes illos recensere impossibile est: Quantum tamen fieri pote, eorum, quorum apud Scriptores passim fit mentio, nomina atque officia congessit, atque in quatuor classes, quarum 1. Deos nascentium. 2. Deos nuptiales. 3. Deos parturientium. 4. Deos, reliquis hominum actionibus praefectos, complectitur, digessit Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. in cuius calce, catalogum quoque eorum, qui singulis humani corporis membris praeesse credebantur, subiungit ex Lilio Gyraldo Syntagm. Deor. Gent. et Hadriano Iunio Anim. l. 4. c. 12. Coeterum vocis originem ex Hebraeo arcessit Georgius Hornius et a voce Schamaiim, i. e. Caeli, ut nomen Idoli Bel Samen Phoenicibus, magna in veneratione habiti, i. e. Domini caeli, ita Semonum, vasi dicas Caeli filios, deducendam esse, contendit Histor. Phil. l. 1. c. 7.
SEMPRONIA_Horrea
locus Romae constitus, (Legem ferente Tib. Sempronio Graccho de frumento menstruo plebi e publico viritim distribuendo, de qua infra) in quo frumentum publicum asservabatur, una cum Legibu frumentariis, Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 12. Semproniae Leges variae. a]. de aetate Militum, Legem tulit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. annno 630. Q. Caecilio Metello, T. Quinctio Flaminio Consulib. Ne minores annis 17. ad militiam cogerentur. Ut vestes militibus gratuito et praeter stipendium darentur, Plut. in Gracchis. b]. de Foenore, lata Lex a M. Sempronio Tribun. Pleb. L. Corn. Metula, Quinto Minutio Thermo Consulib. ut cum Sociis ac nomine Latino pecuniae creditae ius idem, quod cum civibus Romanis esset; voluit. Liv. l. 35. c. 7. g]. de iis, quibus Magistratus esset abrogatus, sanxit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Q. Caecilio Metello Baleatico, T. Quinctio Flaminio Consulib. anno 630. ut, cui Magistratus abrogatus fuisset, ei Magistratum iterum capere ius non esset. Qua Lege M. Gelanius, cui Tribunatus erat lege Tib. Gracchi abrogatus, notabatur: Eam tamen Corneliae Matris precibus ipse post Caius abrogavit, Plut. in Gracchis. d]. de Iudicibus. Cum, ex Lege Romuli, Iudicia penes Senatum essent, C. Sempronius Gracchus Trib. Pleb. Senatui iniquior, tulit anno et Consulib. iisdem, ut Iudicia a Senatorio ordine ad solos Equites transferrentur. Appian. Bell. civil. l. 1. Tacitus l. 17. c. 60. Alii. d]. de Iure suffragii Latinis dando, Legem tulit idem anno 630. Ut Sociis Latinis ius suffragii ferendi perinde, ut civibus Romanis, esset. Appian. de bell. civil. l. 8. ubi ait, Gracchus multas promulgavit Leges de iudiciis, de viis, de colonius, et ad omnes Romanorum res Latinos advocabat etc. Idem anno 635. ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae evocarentur, constituit, Sallustius Orat. ad Caesar. z]. de Menstruo frumento, Legem tulit T. Sempronius Gracchus II. Tribun. Pleb. M. Fulvio Flacco, M. Plautio Hypsaeo Consulib. ut semisse et triente frumentum menstruum plebi ex publico viritim daretur. Velleius l. 1. Cicer. pro Sextio etc. h]. de Provinciis: C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Legem tulit anno saepius memorato 630. ut Senatus quotannis, ante Comitia Consularia, designandis Consulibus provincias arbitratu suo decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur: quod ante, vel post designatos Consules vel post initum Consulatum facere solebant. Praeterea, cum antea Senatus decreto per Tribunos intercedi posset, ne deinceps liceret. Cicer. pro Domo, in Vatin. de Prov. Coss. etc. q]. de Sacris. Sulpitius Sempronius Sophus Consul. legem tulit anno 449. Ne quis templum aramve, iniussu magistratus aut Tribunorum Pleb. maioris partis, dedicaret. Liv. l. 9. i]. de Viis Italiae. C. Sempronius Gracchus, anno saepius dicto, ut viae in Italia munirentur, sternerentur, lapidibus milliaria discernentibus notarentur, pontibus instruerentur, (Plut. in Gracchis) tulit. k]. Ut per actuarios limites ius eundi esset, sicut per viam publicam. Legem rogavit T. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Publ. Mutio Scaevola, L. Calpurnio Consulib. anno. 620. Hyginus l. de limitibus constituendis. l]. Porro, de iure civium Roman. leges tulit idem Caius Sempronius Gracchus supra memoratus, anno 630. Consulib. praedictis: Ne de capite civis Romam iniussu Populi iudicaretur: Ut qui Magistratus indicta causa in civem Romanum animadvertisset, de eo Populi quaestio constitueretur. Ne quis coiret conveniret, quo quis iudicio publico circumveniretur. Quarum secunda propter P. Popillium, a quo Consule Tiberii, Caii fratris, Socii misere fuerant divexati: Tertia in Senatores, pro Plebe, lata est, teste Cicer. in Cluent. Carolus Sigonius etiam Porciam Legem ab eo latam fuisse opinatur, de cive Romano virgis non caedendo, necandove. Meminere harum Legum Cicer. pro Rabirio, pro Domo, pro Cluent. et l. 3. de Legg. Plut. in Gracchis, Alii. Idem Cicero 7. Verr. exclamat, ô nomen dulce libertatis! ô ius eximium nostrae civitatis! ô Lex Porcia, legesque Semproniae! Exceptum tamen parricidium videtur, cum in Orat. pro S. Roscio vetus supplicum commemoretur. m]. Nec omittendae Leges Semproniae, de possessione agrorum publicorum, latae a T. Sempronio Graccho Tribun. Pleb. anno 620. quarum una repetitio Liciniae fuit: Ne quis ex publico agro plus 500. iugera possideret: quorum tamen dimidium filiis habere liceret. Ut si quis latius agrum patefaceret, Triumviri quotannis data opera creati iudicarent, qui publicus ager, qui privatus esset, Appianus bellor. Civil. . 1. Velleius l. 2. Victor de Viris Illustr. Cicer. pro Sextio et de Aruspicum Resp. Florum Epitom. 58. et Siculus Flaccus l. de condit. Agrorum: apud Ioh. Rosinum, qui has aliasque Leges Roman. diligenter collegit, in egregio opere de Antiqq. Rom. passim.
SEMRI
filius Samaia, 1 Paral c. 4. v. 37.
SENAA
civitas, in tractu Beniamin, Esdr c. 2. v. 35. Latine rubus, vel Syriace inimicus.
SENAAB
Rex Adamae, Gen c. 14. v. 2.
SENATORES
augustum Regum et aliorum Magistratuum consilium, Romae a Romulo instituti leguntur, hac ratione: Primum ipse Romulus ex omnibus unum declaravit, cui rerum Urbanarum regimen committeret, quoties ipse foris bello distringeretur; deinde iussit unamquamque Tribum tres Viros seligere, qui per aetatem maxime saperent, et genere praecellerent; post hos novem mandavit singulis Curiis, ut e Patriciis ternos eligerent, maxime idoneos, adiectisque ad illos novem, quos Tribus legerant, his nonaginta, et omnibus praefecto Duce, quem ipse secreverat, centenarium numerum explevit. Quod Concilium Senatum vocavit; ipsos autem, qui electi essent Senatores, ab aetate, vel virtute: item Patres, vel quod solum legitimi Patres suos ostendere possent, vel a patrocinio, paternoque affectu in cives, appellavit. Cum vero postea, confecto bello Sabino, Sabinorum, Etruscorum aliorumque indies ad Asylum confugientium adventu, Urbs admodum crevisset, eosque Romulus in civitatem aequo susceptos iure in Lucerum Tatiensiumque Tribus conieciset, placuit Romulo Tatioque in societatem Regni adscito, ut Patriciorum duplicato numero Senatorum quoque numerus augeretur: quo pacto ducenti facti sunt. Donec Tatquinius Priscus, mox ut Principatum accepit, ad conciliandum sibi Plebis favorem, selectos ex omni plebeiorum numero Viros centum spectatae vel fortitudinis vel prudenriae, in Patriciorum primo allectos ordinem; Patrum itidem numero adscripsit, ac e ducentis trecentos Senatores fecit, Dionys. Liv. Plut. Sunt tamen, qui secundum Centenarium Senatorum a Prisco additum, eosque Senatores minorum gentium vocaros: tertium a Bruto, a quo tempore Patres Conscripti dici coeperint, contendant. Vide Mart. Philericum in Cicer. l. 1. Ep. famil. 1. Alexandrum ab Alex. Genial. dier. l. 2. c. 19. Thom. Godvvyn. Anthol. Rom l. 1. Sect. 2. c. 2. etc. Longo tempore post, a C. Graccho Tribun. Pl. allectis ex Equestri ordine aliis trecentis, sexcenti Senatores facti sunt Lege, quam tamen Populus paulo post antiquavit; cumqueve cam M. Livius Drusus Tribum Pl. retulitier, una cum coereris Livianis, Philippo Cons. referente, unum S. C. sustulit. Circa Sullae dein tempora, cum is Senatum exhaustum supplevislet, numerus Senatorum quis fuerit, non adeo liquer, tamen supra 400. fuisse, ex Ep. quadam Ciceronis ad Atticum elici potest. Inde auctum ad noningentos a Caes. Dictatore Senatum, et post necem eius a Triumviris Reip. constituendae, indignissima etiam turba repletum, et Dronis et omnium prope loquuntur Historiae. Hinc Suetonius, Augustum Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba (erant enim supra mille et quidam indignissimi) ad modum et splendorem pristinum redegisse, memorat, c. 35. Vide Caral. Sigonium, et Lazium de Republ. Rom. Coeterum legi solebant a Regibus, Consulibus et Censoribus Senatores, aliis tamen atque aliis temporibus; hab taque fuit, in iis legendis, genetis, ordinis, census, aetatis et Magistratus ratio. Genetis quidem, ut ex Patriciis primum legerentur: Plebeios primum in Senatum allegisse Tarquinium Priscum vult Zonaras; quod Bruto et Poplicolae, primis Consulibus, tribuit Festus. Eos tamen antequam in Senatum adsciscerentur, Patricios fuisse factos, tradit aperte Dionys. ut visum: ex quo etiam colligitur, post annum Urb. Cond. 260. et ante an. 320. uti ex Livio patet, plebi Senatum communicatum fuisse. Ordinis ea ratio fuit, ut magis ex equestri Ordine, qui proximus dignitate erat, quam ex Plebeio, legerentur ii, qui Senatui erant adscribendi. Censum quoque in legendo Senato fuisse spectatum, Seneca l. 2. Controv. 1. docet, inquiens, Senatorum gradum census ascendere facit: quod antiquitus non fuisse Plinius innuit, cum ait l. 14. in Proaem. Posterius laxitas mundt et rerum amplitude fuit, postquam Senator censu legi coeptus, pessum iere vitae pretia etc. Fuit autem ante Augustum, census Senatorius sestertium 800. m. quem postea Augustus ampliavit; tantaque eius ratio habita est, ut non sosum, qui censum hunc non haberer, Senator legi non posset, sed et si, posteaquam lectus esset, illum labefactasler, ordine moveretur. Vide Cic. Epist. ad Q. Valerium. Quinetiam aetas artendebatur, quam quidam eandem cum Quaestoria fuisse contendunt; Quaesturae autem capiundae annus fuit 27. Et sic quidem Signoius de antiquo Iure Civ. Rom l. 2. c. 2. Quae coniectura nititur auctoritate Valerii Maximi l. 2. c. 2. ex. 1. ubi scribit. P. Crasso Q. Fabius narravit, quod in Curia erat actum, memor eum triennto ante Quaesiorem factum ignarusque nondum eum a Censoribus in ordinem Senatorum electum. Vide quoque Cicer. Philipp. Interim quamquam 27. anno Quaestor aliquis fieri potuerit, vix tamen Quaesturam quisquam hac aetate gessit, vel si gessit, rato in sequentem annum lustrum incidit: Unde forsan neminem, ante 30. annum, in Senatorium ordinem lectum, quis haud absque ratione suspicaretur. Accedit, quod illi maxime in Senatum legi consueverint, qui Magistratus cepissent: Quaesturam vero primum Urbanum fuisse Magistratum, notum. Verum, utur quis Magistratu functus esset, Senator tamen nondum erat, nisi a Censore lectus esset: huius enim Senatores legendi, ut et praetereundi iterum ac removendi, potestas erat; ita ut, quem in recitando Senatu nominasser, is lectus in Senatum: quem praeteriisset, idem Senatu motus putaretur. Appii Claudii Caeci Censoris, qui Libertinorum filios legit, et Fabii Buteonis Dictatoris Senatus legendi causa dicti, lectiones fuere extraordinariae, sicut et Gracchi atque Drusi, Tribb. Pleb. Sullae ac Caesaris Dictatorum, Trium virorum Reip constituendae atque Augusti Caesatis. Insigne Senatorum, fuit latus clavus, quo ab Equitibus discretis sunt et calceus niger. Vide infra. Mulcta, cum quisque absque iusta causa abfuisset, lege definita fuit, ut colligitur ex Dione. l. 55. ubi Augustum mulctas auxisse tradit, kai\ ta\ zhmiw/mata toi=s2 mh\ di) eu)/logon ai)ti/an th=s s1unedri/as2 a)poleipome/nois2 e)ph/uchs1en]; quae antequam solveretur, capiebantur pignora: eum in finem, ut si mulcta in condictum non solveretur tempus, illa venderentur, quod caedere pignora antiqua phrasi, dictum est, i. e. distrahere, ut liquet ex Cicer. prooem. l. 3. de Orat. Vestis, toga erat candida: Sedes in theatro, Buleuticon: filii, ex Equestri etant ordine: Primarius, Senatus Princeps, de quo infra, dicebatur. Nec omittendum, quinam Pedarii Senatores fuerint appellati, paucis indicare. Quidam sic dictos volunt, qui sententiam non verbis, in Senatu, dixerunt, sed qui pedibus in aliorum ivere sententiam: Alii eos sic vocatos volunt qui, cum Curulem Magistratum non gessissent, pedibus in Curiam itaverint; quam utramque sententiam improbat A. Gellius l 3. c. 18. ubi idem tefert, ex Satyra Menippea Vatronis, Equites quosdam Senatores pedarios dictos fuisse, qui nondum a Censoribus in Senatum lecti atque ita Senatores proprie non fuerint, honoribus tamen Populi usi sint, et propterea in Senatum venerint ac sententiae ius habuerint: et quia in postremis scripti essent, sententias non togati fuerint, sed in eas, quas Principes dixissent, discesserint. Quo ordine Senatores sententias dixerint, vide infra in hac voce, ut et plura de hisce, praeter Auctores supra laudatos, apud Ioh. Rosin, Antiqq. Rom l. 7. c. 5. cum Paralipom. Thomae Dempsteri, Casaub. et Marcilium ad Suet. nec non hic infra in voce Senatus. Praeter hos vero, etiam Coloniarum et Municipiorum Decuriones, Senatores dicti sunt: et coetus eorum, minor Senatus, vel etiam Senatus a(plw=s2]: maiorum praesertim Urbium, cuiusmodi fuit Vienna Allobrogum, quae Senatoriae Urbis nomen ipsa aliquando rulit. Hinc ad distinctionem addit, de marullino Adriani Caes. avo, Populi R. Spartian. in Hadrian. c. 1. Sic Tetricus apud Vopiscum, Senator Populi Rom. dicitur: apud Aur. Victorem in Pio. Senator Urbis, apud Lamprid. in Alexandro Seu. Senator Romanus, apud Dionem in Severeo. *bouleuth\s2 tw= *r(wmai/wn], et saepe apud Graecos Scriptores, a)nar e)k th=s *r(wmai/wn boulh=s2], legimus. Cuiusmodi Senatores, e provinciis delectos, sequenti aevo multos fuisse, qui Romam raro commearent, imo qui numquam vidissent, discimus ex Capitolino in Pertinace: qui peregrinos vocat, in Marco. Unde post tempora Constantini etiam Legibus et Constitutionibus opus fuisse, ut Romam venite compellerentur, docet Cod. Thcodos. tit. 4. libri sexti. etc. Vide Salmas. ad praefatos Anctores loc. cit. ubi inter alia, Senatores Nobiles unice appellatos, addit, hincque nobilitatis in provinciis originem innuit. Vide quae supra optum Nobilium. Verbum addam, de Senatoribus in Collegium Romanum nonnumquam adscitis. Nempe romanum Collegium, apud Treb. Pollionem in Macriano c. 12. ex oratione D. Valeriani. Huc accedit, quod habet Iuvenes filios Romano dignos Collegio, nostra dignos amicitia: coetus quidam erat et corpus summorum Virorum, quos Princeps ipse sibi assum ebat et deligebat, ut sibi a consiliis essent et cum quibus agenda consultaret, deque maximis quibusque rebus tractaret. Hi Contubernales Principis, hi Familiares, hi Comites et Amici dicebantur; sequebantur Principem, quocumque iret, inde Comites dicti; consiliis Principis intererant et iudicanti adsidebant. Spartian. in Hadriano; c. 18. Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos solum et Comites, sed etiam Iurisconsultos et praecipue Celsum etc. Sumebantur autem ex Consularibus vitis et Praetoriis et Senatoribus, interdum etiam ex Equitibus. Idem ibid. Optimos quosque de Senatu in contubernium Imperatoriae maiestatis ascivit. De Equestri ordine aliunde notum. Porro non omnium horum fuit una ac eadem ratio, dignitas et ordo. Alios siquidem adhibebat, cum de negotiis ac iure tractaret, vel Romae et in provinciis causas audiret: quo in numero Iurisconsulti fuere. Alios ihabebat, quos in secretius atque interius Consilium admitteret, in quo de summa Reip. agebatur, Legati audiebantur, et maiora negotia de Imperii Statu tractabantur: atque hi Comites intra Consistorium, et Comites sacri Consistorii Consistorianique, sub Imperatorib. posterioribus dicti sunt, ac primi ordinis erant. Galli Consiliarios Status vocant etc. Vide quae hanc in rem magna industria congessit Salmas. ad Pollionem d. l. et hic passim. Nec omittendum, quod Senatores adeo inviolatos conservari voluerint Imperatores Arcadius et Honorius, ut eosdem corporis sui partent esse protestati sint. l. quisquis, C. ad l. Iul. Maiestatis, adnotante God. Stewechio Electis Arnobianis l. 4.
SENATORES
apud Matthaeum Paris. A. C. 1237. Creatus est (Friderico II. Imperante, procurante) alter Senator Romae, ut, duorum Senatorum prudentia et fortitudine duplicata, Romanorum insolentia comprimeretur etc. haud paulo diversi a prioribus. Sequioribus scil. saeculis, Senator, dignitas fuit suprema Romae, seu Magistratus, qui toti Populo Romano praeerat. Cum enim Senatoria dignitas, a temporibus Constantini M. quodammodo exstincta iacuisset, a Romanis sub Innocentii II. Pontificatu rursus invecta est, bellis inter hunc et illos ferventibus, Senatore creato Iordano quodam, cui fidelitatem et obsequium in omnibus praestitere, ut observat Albericus in Chron. MS. A. C. 1144. Otto vero Frisingensis, Senatoribus prius creatis, Patricium adiecisse Romanos scribit, hacque dignitate Iordanum donatum, cui tamquam Principi sese subiecerint, omnia tam intra, quam extra urbem, ad Ius Patricii, reposcenti. Qua auctoritate quoque sub Alexandro II. pollens Pettus Alberici, Consulem, Ducem atque omnium Romanorum Senatorem sese inscribit, apud Ughellum Tom. I. pag. 1099. Abrogata mox Patricii dignitate, perstitit sola Senatoria, legiturque inter alios Benedictus quidam regnasse super eos 2. annis, apud Rogegerum Hovedenum; donec circa A. C. 1194. quinquaginta sex Senatores sibi praeposuere Romani. Qui cum inter se non satis concordarent, creati subinde Senatores sunt, quorum Magistratus biennii erat. Et quidem hi singuli fuere iterum, nisi quod binos creavit Fridericus II. Imperator uti dictum supra. Sed id diu obtinuisse non videtur: nam praeter alios Lucas de Sabello, pater Honorii IV. obiisse, cum esset Senator Urbis, legitur, in eius Epitaphio apud Waddingum A. C. 1250. n. 58. Post haec eandem dignitatem obtinuit Manfredus Sciliae Rex quo in ordinem acto Carolus Andegavensis Senator Urbis Romae ad vitam electus est A. C. 1263. Cuius rei memoriam servat nummus argenteus eiusdem iam Regis, in quo ille regio habitu sedet, cum Inscr. ROMA. CAPUD, MUNDI, S. P. Q. R. in adversa, Leo gradiens, cum superstante lilio Francico, et literis, CAROLUS. REX. SENATOR. URBIS. Transiitque dignitas (ab Urbano licet IV. et Nicolao III. controversa illi reddita, ab hoc quoque et Martino successore sibi ipsis vindicata) ad posteros eius, atque adeo ad Robertum Regem qui Guilielmum Ebolensem Baronem vicarium suum cum trecentis equitibus ad urbis custodiam constituit: quo Magistratum gerente, cum rerum ad victum pertinentium penuria Romanos attereret, orta seditione, Capitolium illi invasure pulsoque guilielmo, Stephanum Columnensem, et Poncellum Ursinum Senatores crearunt, Ioh. Villaneus l. 10. c. 121. Iniri autem solitum hunc Magistratum Kal. Septembr. testatur Ioannes Sarisberiensis Ep. 105. etc. Manet etiamnum Romae Senatoris nomen, sic erenim vocant Praetorem urbanum, qui, in clivo residens Capitolino, ordinaria facultate Romanis civitatibus ius dicit, tresque habet vicarios, quorum duos, qui privatis praesunt iudiciis, Collater ales vocant; tertius Latrunculator est, uti videre est apud Octav. Vestrium de Iudiciis Aulae Rom l. 2. Plura vero hanc in rem vide apud Car. du Fresne Glossar. ubi etiam, Senatoris Imperialis, quae dignitas fuit, in Aula Constantinopolitana, meminit, ex Ughello Italiae sacrae Tom. VII. pag. 1071. et 1082. nec omittendum, ad ipsos Britannos Senatoris nomen transiisse, apud quos Senatores olim dictos esse, qui postmodum Saxonum temporibus Aldermanni sunt appellati, legimus in LL. Eduardi Confessoris c. 35. Vide supra in voce Aldermannus.
SENATUS
totum illud Senatorum, de quibus supra, collegium seu concilium fuit: Q. Symmacho l. 1. Ep. 46. Pars melior humani generis: Petronio in Satyr. recti bonique Praeceptor: Cyneae Pyrrhi Legato, Regum consessus: quintiliano Declam. 329. Sanctissimus Ordo; Silio Punicorum l. 1. Coucilium Augustum etc. dictus; Cuius quae fuerit potestas, paucis indicat Dionys. l. 2. Senatui eam dignitatem ac potestatem addidit Romulus, ut de iis, de quibus a Rege ad ipsum relatum esset, decernat, ac ferat calculum, ita, ut semper plicrium obtineat sententia et ita Senatus erat potestas in negotiis ad Remp. pertinentibus. Idem l. 6. Remp. omnem in Senatus potestate, praeter magistratuum creationem, Legum lationem et belli pacisve arbitrium, Romuli tempore, fuisse scribit. De eadem Polybius pluribus agens l. 6. Senatum primani Aerarii potestatem habere; eidem flagitiorum, quaecumque per Italiam commissa, puta proditionis, coniurationis, veneficii, caedis dol, perpetratae etc. puniendorum curam esse commissam: Praeterea, si quis privatus vel Civitas quaedam ex Italicis, vel conciliatione aliqua, vel aestimatione, vel auxilio, aut custodia opus habeat, horum omnium illum procurationem habere: Denique. Legatos muttendi ac excipiendi curam eidem fuisse concreditam, tradit. Quae omnia confirmat Cicer. Orat. in Vatinium et pro Domo, exceptis iis, quae de iudiciis Polybius habet; quae tamen sic intelligenda, ut Iudices ex Senatu lectos fuisse dicere velit. Eo enim, quo Polybius ista scripsit, tempore, nondum cum Ordine Equestri communicata fuere Iudicia, qua de re alibi dictum. Sed nec haec minima pars potestatis auctorit atisque fuit, quod in Comitiis maioribus et Legibus ferendis, necessaria, omnino Senatus cognitio erat, uti discimus ex Livio l. 1. et 8. Appiano de bell. Civil. l. 1. et Dione l. 11. Haec sub Regibus et stante Rep. Sed et sub Imperatorib. ingens Senatui mansit auctoritas, ac quidquid agendum incumbebat, eius decretis sanctissimis peragebatur. Unde Sallustius Crispus monuit Liviam Augustam, apud Corn. Tacitum, l. 1. Annal. c. 6. ne Tiberius potentiam dominandi resolveret, cuncta ad Senatum vocando: Cumque Remp. corpus effecissent, Imperatorem esse caput volebant, Senatum pectus. Corippus l. 2. num. 7. Vos estis pectus, vos brachia verticis huius, Quorum consiliis, quorumque laboribus usa Publica res domuit gentes, et regna subegit. Quo factum, ut male de illo loqui, imminutae Maiestatis crimen esset, Atnobius l. 4. sub fin. et Salv. Massiliensis l. 6. Imo, Senator quilibet, qui dignitatem suam non defendebat, imminuti Magistratus, velut Maiestatis, reus esset. Ascon. Paedianus in 3. Verrin. Itaque et Princeps ipse in Senatorio ordine numerabatur, l. 1. Cod. Theodos. de exhib. et irans. reis, nec probrosum Imperatoribus erat, Ordinis huius albo inscribi. Claudianus de 4. Honorii Consul. v. 580. ——— Numeroso Consule Consul Cingeris, et socios gaudes admittere Patres, etc. Per quos Senatus more Maiorum haberi et consuli consueverit, exponit a. Gellius ex Varrone l. 14. c. 7. innuens Senatum convocandi ius habuisse, Dictatorem, Consulem, Praetores, Tribunos Pleb. Interregem, Praefectum Urbi, neque alii, praeter hos ius fuisse sacere Senatus consultum: Quoties autem usu venisset, ut omnes isti Magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripsi, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum Senatus consulendi ius fuisse; Extrnordinario autem iure Tribunos quoque Militares Consulari potestate, Decemviros Legg. scribendarum, Triumviros item Reip. constituendae ius illud habuisse. Idem tradit, de Praefecto Urbis Latinarum causa dubitatum fuisse, utrum ius istud habuerit, sensisse tamen et Capitonem et Tuberonem contra Mutium, Praefectum Urbis Latinarum causa et Tribun. Pleb. quamquam bi ante Atinium Plebiscitum Senatores non essent, Senatum tamen habere potuisse. De Loco, ubi Senatus haberi solitus, vide supra in voce Senaculum. Tempus quod attinet, Senatus legitimus, qui vel lege, vel more certis semper diebus habebatur, conveniebat omnibus Kalendis, Nonis atque Idibus; frequentissimus vero omnium Kalendis Ianuariis, et antea Idibus Martii, aliisque quibus Consules ex instituto Maiorum Magistratum inibant. Unde Livius refert l. 26. M. Marcellum, cum Idibus Martiis Consularum iniisset, Senatum ed die moris tantum causa habuisse. Postquam vero hae Idus nece Caesaris, et hinc nomine Parricidii, funestatae sunt, iis non amplius Patres convenere. Sed et Sueton. c. 35. refert, Sanxisse Augustum; ne plus quam bis in Mense legitimus Senatus haberetur: Neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset, quam sorte ductos. Senatus veto indictus, qui nempe reliquis diebus mensis; modo Comitiales non essent, Magistratuum rogatu vocabatur; Comitialibus diebus, in quibus nempe Comitia habebantur et cum Populo agebatur, ideo non conveniebat, ne Senatores a suffragio ferendo avocarentur. Interim, si gravior forte incidisler res, tum eodem eriam die post Comitia Senatum coactum legimus, apud Livium l. 38. et 48 quam ob causam Comitia ex SC. nonnumquam dilata esse, docet Cicero pro Muraena. Verum, et atris et religiosis diebus, Senatus similiter non coibat, nisi summa necessitate urgente, uti testatur Dio l. 45. Praeterea, monet A. Gellius, loc. cit. Senatus consultum nec ante exortum, nec post occasum Solem factum, ratum fuisse: Opus etiam Censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore SC. factum esset; quod hisce confirmat Seneca, de Tranquill. Animi, c. vit. Maiores nostri novam relationem post horam decimam in Senatu fieri vetabant. Quin et totum mensem Februarium, Legationibus exterarum gentium audiendis attributum fuisse, ex Cicer. Epist. ad Lentulum. ad Q. Fratrem aliisque locis constat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 6. et supra aliquid ubi de Iurato Senatu; uti de formula Senatus dimittendi, lemmate Nihil vos moramur P. C. Quid sit Senatu moveri, diximus supra in voce Senatores, et discere est ex Ioh. Zonara Tom. 2. Dione Cocceiano l. 56. Val. Maximo l. 2. c. 4. ex. 25. Auctore incerto libri de Viris Illustr. c. 72. Asconio Paediano in argum. Catilinariae, Aliis. Utque summum crimen erat, Senatorem, non petito concesoque commeatu, a Curia abesse, qua de re nos supra: ita ultra annum 60. ut in Senatum veniret, Senatorem cogi non potuisse, monet Seneca de Brev. Vitae c. ult. aliis tempus vacationis legitimum ad annum 65. extendentibus: Thom. Dempsterus in Rosin. l. 7. c. 5. De Senatu Atheniensi, vide supra in voce Quingenti; de Hebraeorum Senatu, infra in voce Synedrium. Nec omittendae hic phrases, Referre ad Senatum; Stare, iacere in Senatu; Dare alicui Senatum etc. de quibus vide Ascensium in Cicer. l. 1. Ep. fam. 4. Cicer. Orat. de Aruspic. resp. Alios.
SENATUS_Princeps
quem in lectione Senatus, quae per Censores peracto censu fiebat, primo loco Censor recitabat, dictus est. Hic inter Senatores dignitate longe praestabat; teste Zonara omnes Magistratus anteibat, etsi nec imperium nec potestatem haberet. Unde et Veteres, cum aliquem honoris causa nominare vellent; Is, si principem in Senatu locum iudicio Censoris habuerat, non ab ullo potius Magistratu, quam ab hoc titulo. denotabatur: quia Magistratus a multis obtineri posset, in Principem vero Senatus nemo legi posset, nisi qui et Magistratum ita gessisset, et omnia, quaecumque summo cive digna sunt, ita in omni vita praestitisset; ut ei in civitate non modo non anteferri, sed nec comparari iure quisquam videretur. Cuius exemplum non unum exstat apud Ciceronem. Legebatur ist, ante secundum bellum Punicum, ex ordine Censorio, et quidem, qui ex Censoriis esset vetustissimus, eo diguitatis, subvehebatur, quod qua occasione postea muratum, ita ut etiam Consul in Senatus Principem aliquarido lectus fuerit, hoc modo natrat Liv. l. 27. c. 11. Senatus lectionem contentio inter Cenfores de Principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; coeterum Cornelius morem traditum a Patribus sequendum aicbat; ut qui primus Censor ex iis, qui viverent, fuisset; eum Principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius, cui Dui sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse Deos. Se id suo arbitrio facturum: lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum Principem Romanae Civitatis esse, vel Annibale Iudice, dicturus esset: Cum diu certatum esset verbis, concendente Collega, lectus a Sempronio Princeps in Senatu Q. Febius Maximus Consul. Hincque manavit consuetudo, ut in legendo Principe in posterum, non qui inter Censores primus esset, observaretur, sed e Censoribus legeretur is, qui sapientiae laude, rerumque gestarum gloria maxime inter omnes emineret. Hunc Principatum itaque qui semel obtinuerat, is, dum vivebat, locum illum, apud alios etiam Censotes, retinebat, nec nisi eo mortuo alius sufficiebatur. Rogabatur autem antiquitus primus sententiam, quod sequentibus temporibus subinde mutatum est, uti discimus ex A. Gellio l. 14. c. 7. ubi ait. Singulos autem debere consuli gradatim, incipique a Consulari gradu; ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui Princeps in Senatum lectus esset: tum autem qutem haec scriberet (Vatro in Isagogico seu de officio Senatus habendi) novum institutum refert, per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem rogare vellet, qui haberet Senatum, dum is tamen ex gradu Consulari esset. Quod idem Gellius confirmat l. 4. c. 10. Vide Ioh, Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 5. Anton. Thysium ICtum Notis in Gellitum Alios.
SENEIA
nomen viri. Nehem c. 11. v. 9.
SENIR
Amorhaeis dictus est mons Hermon, Deuteron c. 3. v. 9. quasi felinus, a felibus fortasse ibi diversari solitis. Felis enim, ut Arabice sinar, sic Chaldaice sunar, a naturae malignitate, dicitur. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 14. ut et in voce Hermon.
SENNAAR
campus Babylonis, in quo regnavit Numord. Gen c. 10. v. 10. de quo vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 5.
SENNACHERIB
post Salmanasarem patrem, Assyriorum Rex, A. M. 3319. blasphemus in Deum, per nuntios minatus est Ezechiae regi Iudae, et populo. Iudaeam vastavit, Ierosolymam obsedit. At vero tandem, ad preces Esaiae, et Ezechiae, Angelus Domini occidit una nocte 180000. militum Sennacherib, A. M. 3324. Reversus itaque, cum adoraret in templo Nesroch, Deum suum, Adrumelech et Sarasar filii eius, quos ibi mactaturus erat, occiderunt eum. Vide l. 2. Reg. 18. et 19. c. et l. 2. Paral. c. 32. Esai c. 37. et Ioseph. l. Antiq. Iud. 10. c. 1. et 2. Ei successit Asarhaddon fil. minimus. Latine rubus destructionis, vel gladu, aut solitudinis, sive siccitatis, aut ex Hebraeo et Syro, inimici gladius, vel destructio. Nic. Lloydius. Marshamo Sennacherib, anno Nabon. 20. Ezechiae Regis Iudae 14. bello hunc aggressus est, quod excusisset iugum Assyriorum, et illi servire recusavisset, 2. Reg. c. 18. v. 14. verum hic, pacto pacis pretio Senacheribo pependit 300. talenta argenti et 30. auri, Ibid. qui accepta pecunia, versus Aegyptum, primus Assyriorum, movit, Sathone Rege. Verum obsidione Pelusii a muribus depulsus, Ioseph. Iud. Antiqq. l. 10. c. 1. et Herodot. l. 2. c. 141. Ezechiam denuo invasit, miraculo praefato indidem reiectus, postquam cum Tirhaka quoque Rege Arabiae congreslus esset, Ibid. c. 19. v. 8. Domi, ut dictum occisus, pulsis a civibus Ninives parricidis, et Asathaddone, post interregni octennium, non sine turbis popularibus, in renella aetate patri surrogato. Quae occasio forte Medis ab Assyriorum Rege desciscendi fuit, ut diximus supra, voce Deioces: it. Arkianus, qui tum Babylone regnbat. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.
SENTENTIAE_ferendae_ritus
qualis olim apud Romanos fuerit in Senatu, dictum supra, in voce Senatusconsultum: qualis apud Graecos, in voce Quingenti. De Iudiciis addam hic pauca: Causa utrinque perorata, post Meridiem, ad ferendam Sententiam, ventum est: iuxta Leg. XII. Tabb. Post meridiem praesente ambobus litem addicito. Sed occasus suprema tempestas esto. Quod si itaque Iudices causam non intellexissent, dixerunt, Sibi non liquere, cicer. pro Caecinna. Si in causa nihil obscuritatis haberent, sententiam tulerunt. Et quidem in nonnullis causis, ut de libertate et ventre cognoscendo, pronuntiarunt, sibi videri hominem aut liberum aut ingenuum, aut servum, aut libertum, aut filium esse, aut non. Ulpian. ff. de liberali causa. In actione iniuriarum pronuntiarunt, aut iure fecisse videri aut non, Iustinian. tit. de Iniuris. In aliis causis alterum condemnabant, alterum absolvebant, dicendo: Condemno, aut ille debet: aut solve: aut redde, Macer ff. quae sentent. Addebantque Iudices, Si quid est mei iudicii, Cicer. de Finib. l. 2. Absolvendi vero formula fuit, Secundum illum litem do, Cicer. pro Q. Roscio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 16.
SEOR
pater Ephron, Gen c. 23. v. 8.
SEPELIENDI_Ius_inter_mores_sive_e)/qh
quae toi=s2 e)ggra/fois2], i. e. scrito iuri opponit, post Legatorum iura, commemoratur Dioni Chrysostomo, peri\ e)/qous2, mh\ kwlu/ein tou\s2 nekrous2 qa/ptein]. Non prohiberi, quo minus sepeliantur mortui. Et Seneca Pater l. 1. Controv. 1. inter iura non scripta, omnibus scriptis certiora, ponit humum porrigere cadaveri. Naturae id ius appellant Hebraei Philo ac Iosephus, et fu/s1ews2 qes1mou\s2] Isidorus Pelusiota: ut solere sub Naturae nomine comprehendi mores communes naturali rationi consentaneos notum est. Proin Veteres, qui iura hominibus bene moratis communia, quo sanctiora viderentur, ad Deos referebant Auctores, etiam hoc ius Diis passim adscripsere. Itaque Euripides Supplicum no/mon daimo/nwn], i. e. Deorum Legem vocat, et apud Sophoclem Antigone Creonti, qui Polynicem humari vetuerat, hoc pacto respondisse legitur, Decreta quippe haec nec supremus Iuppiter, Nec fas Deorum Manium dictaverat, Quis alia iura debet humanum genus, Nec id valere credidi iussus tuos, Ut iura non conscripta, sed natu Deum Concessa, sempiterna, mortalis satus Violare posses. Non enim nuper vigent, Sed aevo ab omni: Initia in occulto latent. Nonne ergo forti corde, seposito metu Mortais irae par Diis magnis fuit Me gerere morem? Vide de bello hoc Thesei adversus Creontem, Isocr. in Panathenaico, Panegyr. Helenae encomio, Plataica Orat. Herodotum Calliope, Diodor. Siculum Histor. l. 4. Xenoph. Hist. Graec. l. 6. Aristidem in Panathen. et Lysiam Orat. in honorem Sepultorum. Et passim apud laudatos Auctores, videmus egregia Virtutum nomina huic officio tribui. Humanitatem vocat Cicero pro Qumtio. Humanitatem ac mansuetudinem, Val. Max. l. 5. c. 1. oi(=kton th=s koinh=s2 fu/s1ews2], miserationem communis Naturae, Philo: sortis humanae commercium, Tacitus l. 6. Annal. c. 19. Pietatem Ulpianus: memoriam humanae conditionis, Modestinus: Clementiam, Capitolin. in M. Antonino Philos. di/khn] seu iustitiam, Euripides, Lactantius et Cicero in Top. Opus benignum, Prudentius. Contra Donatistas, qui Catholicorum corpora sepeliri vetabant, impietatis accusat Optar. Milevitanus l. 6. Apud Papinium, l. 12. Theb. v. 165. ---- ---- ---- Bello cogendus et armis In mores hominemque Creon. Ipsa hinc Sepulchra Templa, et Exsequiae, apud Graecos *no/mima], uti apud Latinos Iusta, dicta, ac Lex Atheniensium, ne quis inhumatum cadaver, nisi ter ei pulverem iniciat, praeterire ausit, Aelian. Histor. Var. l. 5. c. 14. Horat. l. 1. Od. 28. v. 24. ---- ---- Capiti inhumato Particulam dare ---- Quem morem exacte observasse Romanos, testis est Quintilian. Declam. 5. Ignotis, aiens, cadaveribus humum congerimus, et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non quantulocumque veneretur aggestu. Quodsi quis omisisset, porcam praecidaneam Cereri mactabat, apud Romanos: apud Graecos enagh\s2], teste Sophocle in Antignone, i. e. scelus, habebatur. Quare inter gravissimas diras erat, e)kpi/ptein xqonos2], terra carere: et naufragii non aliunde maior metus, quam quia sic corpus insepultum foret. Ovid. l. 1. Trist. El. 2. v. 52. Demite naufragium et mors mihi munus erit. Unde, qui in istiusmodi discrimen forte incidissent. membro alicui pretium pro sepultura alligare solebant: Synesius Ep. fe/rein dei\ timh\n enta/fion to\n e)k nauagi/ou nekro\n. o( ga\r prostuxw\n kai\ kerda/nas2 no/mous2 *a)drastei/as2 ai)de/s1etai, mh\ ou)xi\ mikro/n ti me/ros a)poda/???asqai tw=| xari???ame/nw| pollapla/???ion]. Interpres Historiae Apollonii Tyrii 20. sestertia auri ad caput puellae, in loculo undis commissae, adposita fuisse, docet. Hoc itaque pretio accepto eiectum in littus cadaver obvius quisque sepeliebat, vel saltem plena manuter terram iniciebat. In os glebam iniectam fuisse, monet Cic. de LL. l. 2. quod iusta facere mortuo Romanis dictum, et ante novarum frugum gustationem fieri solebat: quo facto mortuus Humatus, ut ante Humitis, vocabatur. Vide Ioh. Meursium Comm. m Lycophronem, verb. xoira/dwn d) e)feimei/ous2]. Qnae vero primum causa moris huius introducendi fuerit, ut corpora humo regerentur, sive condita prius, ut apud Aegyptios: sive crematas ut apud Graecos plerosque; sive ita, uti sunt, quem morem esse antiquissimum notavit Cicer. et post eum Plin. l. 7. c. 54. de eo non idem omnibus videtur. Moschion existimat, occasionem datam ex gigantea feritate mandendi homines, cuius abolitae signum sepuluram. Aliis videntur hoc modo homines velut sponte solvisse debitum, quod alioquin vel ab invitis repetit Natura. Cicer. ex Euripidis Hypsipyle. Reddenda terra terrae. Sunt qui resurrectionis spem a primis humani generis Parentibus, hoc veluti monumento, poteris consignatam velint. Unde et ob reviviscendi promislum, adservanda corpora docuisse Democritum, Plin. testis est l. 7. c. 55. Grotius simplicius putat, dicere, cum homo coeteris animantibus praester, indignum visum, si eius corpore alia animantia pascerentur: quare inventam Sepulturam, ut id quantum posset caveatur. Miseratione certe hominum custodiri corpora ab incursu avium fer arumque, dixit Quintilian. Declam. 6. Apud Cicer. de Inventione l. 1. A feris vexatus, communi honore in morte caruit. Et apud Virgil. l. 10. Aen. v. 556. legimus, ——— ——— Non te optima mater Condet humo, patriove onerabit membra sepulchro, Alitibus linquere seris. Sed etsi tales abessent iniuriae, proteri tamen ac lancinari corpus humanum, alienum merito videtur ab istius Naturae dignitate. Vide Sopatrum Controvers. o(/ti to\ qa/ptein kalo/n k tl]. et Gregor. Nyssenum Ep. ad Letoium: w(s2 mh\ a)nadeixqh=nai tw=| tw=| h(li/w| th\n a)xhmo???unhn th=s fu/s1ews2]. Hinc est, quod officium sepeliendi, non tam homini, quam humanitati, praestari dicitur apud Servium ad Aen. l. 11. et publicam hanc humanitatem dixerunt Seneca de Benefic. l. 5. c. 20. et Quintilian loc. cit. sicut tralatitiam Petronius. Cui consequens est, ut nec inimicis, nec hostibus invideri debeat. Vide de Inimicis, egregiam apud Sophoclem dissertationem Ulyssis, pro humando Aiace: cui adde Eurip. in Antigone et Supplic. Hostibus publicis deberi idem officii, omnes sentiunt. Belli hoc ius koino\n en toi=s2 pole/mois2] vocat Appianus: Belli commercia, Philo: Imo apud hostes servari, ka)/|n ei)s2 e)xa/thn e)/xqran proe/lqws1i], etiamsi ad summum odia processerint, ait Dio Chrysostomus. Hinc Hercules suos hostes, Alexander victos ad Issum, Hannibal C. Flaminium, P. Aemilium, Tiberium Gracchum, Marcellum Romanos quaesivisse ad sepulturam, leguntur. Agamemnon Troianos sepeliit, Il. h.] Antigonus Pyrrhum apud Plut. Vide eundem in Theseo quoque. Idem Hannoni a Romanis praestitum, Mithridati a Pompeio, a Demetrio multis, Archelao Regi ab Antonio. In Graecorum adversus Persas militantium iuramento erat, Socios omnes sepeliam: Bello victor etiam Barbaros; passimque in Historiis legas impetratam nekrw=n a)nai/res1in], facultatem tollendi mortuos. Quare Hebraeorum veter. interpretatione Pontifex Max. cum alioqui rei ulli funebri interesse vetaretur, repertum tamen hominem insepultum sepelire etiam iubebatur, Ambros. l. 2. Offic. 28. Christiani vero sepulturam tanti fecerunt, ut eius causa, sicut ad pauperes alendos aut ad captivos redimendos, vasa Ecclesiae etiam intiata conflari aut vendi licite existimaverint. Quae in contrarium occurunt exempla, communi damnata iudicio reperiuntur. Virg. l. 10. Aen. v. 905. ---- ---- Hunc oro defende furorem. Etiam insigniter facinorosos sepeliri mos. Lex divina, illos ipsos. qui suspensi patibulo erant: (quod valde ignominiosum censebatur, Numer. c. 25. v. 4. Deuter c. 21. v. 23. 2. Sam. c. 31. v. 8) eodem die sepeliri iubet. Aegisthum, qui adulterium caede Regis cumulaverat, ab Oreste humo mandatum Homer, narrat Od. g]. Sed et apud Romanos, Ulpianus corpora eorum, qui capitis damnantur, cognatis ait neganda non esse. Ipsum Creontem, apud Papinium sic alloquitur Theseus, l. 12. Theb. v. 780. ---- ---- ---- Vade atra daturus Supplicia, extremique tamen secure sepulchri. Interim apud ipsos Hebraeos regulam hanc habuisse exceptionem eorum, qui ipsi sibi mortem consciverant, Iosephus docet de bello Iudaic. l. 3. c. 17. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem pro supplicio non habent. Sic Milesiae Virgines, apud Gell. l. 15. c. 10. a voluntaria morte abstetritae; et plebs olim Roman. apud Servium ad Aen. l. 12. quamquam improbante Plinio l. 36. Apud Graecos, sacrilegos quoque insepultos abici moris fuisle, testatur Diodor. Sic. l. 16. Sic et Dion Prusiaeus Rhodiac. tou\s2 a)s1ebei=s2 kai\ a)nos1i/ous2], sepultura orbari, ait. Idem Athenis in proditores constitutum, narrat Plut. Antiphonte. At Nicetas l. 3. vitae Alexii fratris Isacit, cum natrasset mortem Ioh. Comneni Crassi, qui per seditionem Imperium affectaverat. *meta\ de\], inuqit, to\ s1w=ma e)kei=qen arqe\n kus1i\ kai\ o)/rnis1i bora\ parati/qetai. i(/ kai\ qhriw=des2 mikrou= kai\ a)pa/nqrwpon a(/pas1in e)do/kei]. Vide Hugon. Grotium de iure Belli et Pac. l. 2. c. 19 ubi, ob negatam Sepulturam, bellum iuste suscipi censuisse Veteres magno consensu, addit. Ubi autem sepeliendi mortui, sancitum lege Pir, apud Capitolin. in eo, c. 12. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nempe mortuos intra urbem neque Romani sepeliebant, neque Athenienses, neque alii populi quamplurimi. Sed erant, quibus in civitate sepelire iura municipalis permittebant, teste Ulpiano: et de Lacedameoniis scimus ex Plutarcho. Praeterea videntur multi, gliscente iam Christianismo, veterem superstitionem, quae intra urbes mortuos vetabat recipere, paulatim exuisse et contempsisse. Ad haec igitur duo genera hominum lege opus fuit, quam tamen ante Pium Hadrianus quoque tulerat. Vide titulum de Sep. viol. et supra, ubi de Coemeteriis. Sub mortuo seu sub ipso occisi cadavere, vivum olim homicidam sepelierunt Benecharnenses, et Bigorritani etc. Plura supra, ubi de Cadaverum cura alibique passim. Porro quam varii sepeliendi ritus, plurimi dixerunt: De politioribus Gentibus, vide supra et praeterea Lipsium ad Tac. Annal. l. 4. Alex. ab Alexandro Gental. dier. l. 3. c. 7. Andr. Tiraquellum, Ioh. Kirchmannum Lubec. libb. 4. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 31. et l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri etc. ut et in hoc opere passim ubi de Defunctis, Exsequiis, Funere, Sepulchris, aliis. De Chiis, Tauris, Sindis, Colchis, Phrygibus, Panebis, scripsit Nicolaus de Mor. Gent. de Persis Aegyptiisque Herodot. l. 3. de Tartaris P. Venetus de Region. Oriental. l. 1. c. 74. de Lapponibus, Olaus M. l. 4. c. 7. de variis cultissime Silius Italicus Punicorum l. 13. v. 465. ita canit, Daque vago primum portas Acherontis adire, Haud ulla ante istam, quamquam non parva fatigent, Curarum prior exstiterit: Namque ista per omnes Discrimen servat populos, variatque iacentum Exsequias, tumuli et cinerum sententia discors. Tellure ut perhibent, is mos antiquus Ibera, Exanima obscenus consumit corpora vultur. Regia cum lucem posuerunt membra, probatum est Hircanis adhibere canes; Aegyptia tellus Claudit adorato post funus stantia saxo Corpora, et a mensis exsanguem haud separat umbram. Exhausto instituit Pontus vacuare cerebro Ora virum et longum myrrhata reponit in aevum: Quid quod reclusa nudos Garamantes arena Infodiunt? Quid quod soevo sepelire profundo Exanimes mandant Libycis Nasamones in oris? At Celtae vacui capitis circumdare gaudent Ossa (nefas!) auro, et mensis ea pocula servant, Cecropide, ob Patriam, Mavortis sorte peremptos Decrevere simul communibus urere flammis. At gente in Scythica suffixa cadavera truncis Lenta dies sepelit, putri liquentia tabo. Vide quoque infra, in voce Sepulchra.
SEPHAR
mons, Gen c. 11. v. 30.
SEPHATH
civitas, in qua filii Iudae Chananaeos ad unum interfecerunt, eamque Hormah nominaverunt, Iudic c. 1. v. 17.
SEPHI
silius Eliphaz, 1. Patal. c. 1. v. 40. qui Gen c. 36. v. 15. Sephua dicitur.
SEPHI
filius Sobal, 1. Paral. c. 1. v. 36. qui Gen c. 36. v. 11.
SEPHO
filius Eliphaz, Gen c. 36. v. 15.
SEPHON
filius Gad, Gen c. 46. v. 16.
SEPHORA
filia Raguel, sive Iethro sacerdotis Midian, uxor Mosis, Exod c. 2. v. 21.
SEPHORA
obstetrix Hebraeorum, Exod c. 1. v. 15.
SEPTAN
vel SEPHTAN, pater Camuel, principis trius Ephraim, Num c. 34. v. 24.
SEPTEM
numerus plenitudinis et perfectionis in Sacris, de quo Eruditi passim. Graecis e(pta\], quasi s1epta\], ut ipsis Pythagoraeis visum: s1epto\n] autem latinis sanctum et venerabile notat. Nempe, quoniam magnus rerum Opifex sanctificat diem septimum, Graeci Latinique antiquam famam secuti, hunc numerum ita vocarunt. Philoponus de Creatione Mundi l. 7. c. 14. Iure merito post sex dies operationum ad mundi generationis quietem (numerus hic) deputatus fuit, quia solus septenarius numerus, neque ex aliis per multiplicationem natus est, neque alium genuit, atque ita cum sit secundum hoc solitarius, solus etiam inter numeros quietis symbolum esse debet. Vide Andr. Rivetum in Gen. p. 53. Nec desunt viri insignes, qui hinc non Iudaeis solum, sed et Gentilibus olim, Septimum Diem, coli seu observari, idque velut ex instituto publico, solitum. aslerant: quibus tamen erudite respondet Ioh. Seldenus de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Hebr l. 3. c. 15. et seqq. Vide hic quoque ubi de Hebdomade, Sabbato etc. Interim certum, Septimam diem; etiam antiquissimis Poetarum, i(era\n], sacram, dici, non quia festa illis, sed quoniam ex ratione Astrologica rebus agendis perquam videbatur idonea et auspicata, vide ubi de Planetaria dierum ratione. Cum vero Hesiodus in Dicb. v. 768. ait, ——— e(bdo/mh, i(ero\n h)=mar,] *th=| ga\r *a)po/llwna xrus1a/ora gei/mato *lhtw/]. ——— Septimus sacer dies est, Hoc enim Apollinem auri ensem genuit Latona: de septimo, non Hebdomadis, sed Mensis die, loquitur: Redditque simul rationem, cur hune mensis diem sic vocet. In mensis namque, et quidem Thargelions, diem septimum Apollinis incidisse natales, unde et i(bdomagenh\s2] is dictus, tradunt Delii, apud Laertium in Platone. Vide Plut. Symposiac. 8. quaest. 1. Proclum ad Hesiodum, Eustathium Il. f]. Alios; qui inde non solum mensis, in quo natus est, diem septimum (quo Thargelia celebrari solita; ut septimo mensis Pyanepsionis, Pyanepsis) sed uniuscuiusque septimum per totum annum ei tradunt sacrum fuisse; quem admodum octavum quemque mensis diem Neptuno atque Mercurio quartum adscribunt nonnulli. Sed et hoc certum, Septenarii numeri dignitarem non minis apud Gentiles fuisse insignem, uti pluribus docet Clemens l 6. Strom. Iul. Firmicus Mathes. l. 3. Prooem. Proclus in Timaeum p. 11. Alii. E quibus Clemens explicans, quaenam hoc numero apud illos innuantur, ea dicit esle, Septem Angelos principes, septem Planetas, Septem Pleidas, Septem triones, Lunaris figurae septeno quolibet a Neomenia die mutationes, Septem Lyrae sonos, Septem sensuum instrumenta, mutationes aetatis anno quolibet septeno, dies in Medicina Criticos, in quibus hebdomadis nomen notissimum: aliaque huiusmodi reperiri addit quamplurima, apud Hermippum l. peri\ *e(bdoma/dos], de Septenario: Qualis etiam liber tribuitur Hippocrati apud Chalcidium in Timaeum Platonis, qui in Operibus eius non reperitur. Unde numero huic Virgims, Palladis, ipsiusque Temporis, omnium rerum Nodi, alia veneranda nomina indita, uti videre est apud Auctores magno numero laudatos Scldeno d. l. c. 15. ubi plurima in hanc rem insignia: De septem vero candelis in Ecclesia Romana in Altari accendi solitis, cum sollenniter, ut aiunt, celebrat Episcopus, supra ubi de Abbatibus mitr atis et voce Candelaria; de septem caelorum Praesidibus Angelis Basilidianorum, voce Abracax; de septem ternionum flagellis, quibus Martyres olim verberabantur, vide Abdiam l. 3. et Salmas. ad Vopisc. in Tacito c. 6. de septempedali proceritate Herculis, qui modus summus adolescenti humano corpori dicitur, eundem ad Solin. p. 42. etc. Vide quoque Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *e(/bdomos].
SEPTICOLLIS
urbs Roma sic dicta, quod septem colles habeat, videl. Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Exquilinum, et Ianicularem. Virg. Georg. l. 2. v. 535. ubi de Roma: Septemque una sibi muro circumdedit arces Horatius in Carm. Saeculari, v. 7. Dii, quibus septem placuere coiles. Propert. l. 3. El. 10. v. 57. Septem urbs alta iugis, toti quae praesidet orbi. Martial. l. 4. Epigr. 64. v. 11. Hic septem dominos videre montes. Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191. Quis septem geminae posuisset moenia Romae. Cicer. Ep. 5. l. 6. ad Att. e)c a)/stews2 e(ptalo/fou]. Vet. Gloss. Septimons, e)ptalo/fos]. Septimontium e(ptao/rion]. Ovid. Trist. l. 1. El. 4. v. 69. Sed quae de septem totum circumspicit orbem Montibus, imperii Roma, Dumque locus. Idem l. 3. El. 7. v. 51. Dumque suis victrix septem de montibus orbem Prospiciet domitum Martia Roma, legar. Claudian. de 2. Consul. Stilichonis, v. 65. ——— Septem circumspice montes, Qui Solis radios auri fulgore lacessunt. Et postea v. 135. Quae septem scopulis zonas imitatur Olympi. Idem Lloydius. Postquam enim romulus eam quadratam condidisset in monte Palatino, atque pomerio clausisset: Titus Tatius in Imperii societatem receptus, Tarpeium montem adiunxit, et Sabinis suis incolendum dedit: Tullus Hostilius Caelium: Ancus Martius Aventinum Latinis quidem habitandum concessit, sed demum Augustus pomerio inclusit: servius vero Tullius Esquilias, Quirinalem et Viminalem, reliquis adiecit. Fuere quidem et alii tres colles, nempe Collis Hortulorum, Ianiculus et Vaticanus, progressu temporis civitati additi: sed partim, quia intra pomerium non ita ut reliquevi recepti erant; partim, et quidem potius, quia non eiusdem notae cum reliquis erant, mansit Urbi Septicollis cognomen, magno Historicorum ac Poetarum consenus. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 2. Hinc Claudian. de 6. Consulat. Honorii: v. 535. Erexit subitas turres, cinctosque coegit Septem continuo montes iuvenescere muro. Idem Panegyr. de Consul. Olyb. et Prob. v. 175. ----- ---- collesque canori Plausibus impulsi, septena voce resultant. Et in Fescennino de Nuptiis Honorii et Mariae, v. 57. Epulisque iam repleto, Resonet Quirite Tibris, Dominique laeta votis Aurea septemgeminas Roma coronet aerces. Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191. Septemgeminae moenia Romae et Sylv. 5. v. 24. Septena culmina: et l. 2. Sylv. ult. v. 45. Septem iuga: Silius Punicor. l. 12. v. 608. l. 16. v. 62. Septem arces etc. habent. Prudentius Septicollem appellat, Romano Mart. Hymn. 14. v. 412. Divum savore cum puer Mavortius Fundaret arcem Septicollem Romulus, In sacrum Septimontium etc. Et memorabilis est, postquam septimus accessisset Urbi collis, institutio Festi Septimontii, quo hominibus aeque ac iumentis feriae concessae otiumque indictum est: in signum Urbis iam penitus consummatae et ab ulteriori incremento cessaturae. Vide infra suo loci. Hodie vero decem colles Romam amplecti, refert Georg. fabricius in Roma sua. Sed et Constantinopolim scptic ollem habet Iac. Sponius Itiner. Part. 1. p. 352.
SEPULCHRA
fuere olim Veteribus, quae etiam antea domos praebuerant, speluncae, Auctor Etymologici, to\ ga\r palaio\n en toi=s2 koilw/mas1i th=s gh=s2 e)/qapton mh/te s1idhrw| mh/te xalkw=| kexrhme/noi]. Postea terra humandi ritus coepit: Et pauperiores quidem in puteos abiciebanrur fontesque, teste Varrone de LL. l. 4. et Festo l. 14. Vide in voce Puticuli. Divites vero in domibus suis condebantur, unde Larium cultus ortus. Cum enim Veteres, parentes vel liberos aut amicos domi defoderent ac sepelirent, credula plebs animas defunctorum cultu domestico primum, ac deinde publico, tamquam auxiliaturos Deos, devenerari coepit. Tertull. de resur, carnis. Secilicet, quod apud Maiores olim homines in domibus suis sepeliebantur. Vide Servium ad illud Aen. l. 6. v. 152. Sedibus hunc reser ante suis. Hincque factum, ut pro Sepulchro, domus non raro apud Scriptores reperiatur. Vetus marmor, Perpetuas. sine. fine. domos. mors. incolit. atra. Aeternosque. levis. possidet. umbra. Lares. Exin, ne soetore ipso corpora viventium contactu inficerentur, legibus id vetitum, uti docet Isidor. Hispal. Etymol. l. 15. c. 11. Imo, Ne in urbe quidem mortus sepeliri aut uri, voluere LL. XII. Tabb. exceptis, quibus virtutis ergo id concessum; uti Cicer. de LL. l. 2. docet, ubi de Valerio Publicola et P. Posthumio Tuberto, sermonem facit. Sic C. Fabricius iuxta Veliam, in Foro Sepulchrum habuit, uti legimus apud Plut. C. Policius, sub Capitolio, teste lapide Tiburtino: Claudia familia, sup eod. apud Sueton. Servius Sulpitius, in campo Esquilino, Cicer. in Philipp. etc. Quin etiam Imperatores ac Virgines Vestales, in Urbe condebantur. Similiter apud Athenienses locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrae non potuisse quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant, refert Serv. Sulpitius, apud Ciceronem Epist. ad Famil. l. 4. Et Syracusani eximio honori Dionis etiam hoc dabant, ut in urbe sepeliretur, apud C. Nepotem, in eo c. ult. ubi Lambinus, non solitos, veteres in urbe sepelire quemquam, nisi forte Imperatores, adnotat. Reliquis Sepulchra erant, aut privata in agris suis, aut in viis, extra portas, publica; ut inter alia, ex Epit phiis apparet, quae semper viatores alloquuntur, et habetur diserte apud ICtos, l. mortuorum et l. Praetor. ff. de sepul. viol. Locum Sepulchro designabant vel Augures, vel Pontifices, nisi forte hereditaria essent. Unde in vet. Lap. P. Actilio, Fuffo. et. Actiiae. Beroni. Cae. ux. vixer. ann. 24. sed. Publi. mens. 10. ante. natus. est. et. eadem. hora. fungor. esu. ambo. morlui. sunt. ille. acu. ista. lanificio. vitam. agebant. nec. ex. eorum. bonis. plus. inventum. est. quam. quod. sufficeret ad. emendam. pyram. et. picem. quibus. corpora. cremarentur. et. Praefica. conducta. et urna. empta. atque. indulgentia. Pontificum. locus. daius. est. Hinque inconsulto Pontifice, cadavera refodere. atque in alium transportare locum, nefas fuit, Plin. iun. l. 10. Epist. 73. Designato autem Sepulchri loco, qui cremandus erat (hoc enim cuique liberum) postquam ad pyram elatus fuisset, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, quod ne porro liceret, XII. Tabb. Legg cautum est: nisi quis militiae aut peregre mortuus esset. Corpore dein concremato, cineres et ossa in urna sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta erat, quam Acerrant Festus appellavit, ubi adores accendebantur: quos ritus eleganter exsequutus est Virgilius l. 6. ubi de funcere Miseni. Ut autem exactius res percipiatur, urnae, loculus, Scpulchrum, probe distinguenda. Georgius Fabricius in sua Roma c. 21. inter alia, iter Puteolos et Atellam, plurima Sepulchrorum monumenta, partim quadrata, partim rotunda se vidisse scribit, inque coeteris pulcherrimum Arcus cellae nominatum, hoc modo describit: Parietes eius telragoni, cum laqueari vermiculato; in cuius medio Centauri imago pucrum vehentis. Loculi ultra 60. medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum Libertarumque. In loculis urnae singulae pluresve dispositae fuerunt, clausae exterius tabellis marmoreis. in quibus nomina defiunctorm pro more fuerunt adscripta. Nempe Sepulchrum, idem cum Monumento, generalis fuit qh/kh] omnium eiusdem familiae; loculi vero seu arcae singulorum corporum: eratque nonnumquam spatium illud muro clausum, quod mummentum sepulchri dicitur. l. 38. ff. de Religios. et sumpt. fun. interdum sola inscriptione sepulchri, de modo agri, qui ad monumentum pertinebat, eavebatur, Tot pedes in agro, tot pedes in fronte. Quamvis non raro discrimina haec confundantur. Peractis tandem ad Sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur Amicis et Cognatis, Senibusque, Silicernium dabatur. Quod si quis peregre obiisset, cadaver vel cera oblinebatur, vel melle aut cedria inungebatur, donec domum referri Sepulchroque patrio ac avito reddi posset. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri, uti de frequenti Sepulchrorum aditu, supra in hac voce: et de more frondes ftoresque ad sepulchra ferendi ubi de Frondea corona, nec non infra: de more vero aegros pueros ad feretra seu sepulchra appendendi, ubi de Ponderandi ritu etc. Apud Athenienses ab ipsis Cecropis temporibus, ius et lex fuit terra humani. Unde Cicer. de LL. l. 2. c. 25. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius. terra humandi, quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi ntatris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum, ut vivis redderetur. Sed semper extra urbis pomoeria, quare *h(riai=ai] portae ab Atheniensibus dictae, quod illac mortui ad Sepulchra efferebantur, quae ad portas urbis fiebant, Plut. in Theseo. Interemptos vero in acie, honoris ergo in Ceramico extra urbem sepeliebant: quod proin publicum monumentum dixit Thucydides l. 2. Vide Pausan. in Attic. ubi eorum sepulchra satis bene longa oratione prosequutus est. Neque vero hos tantum, qui in acie occubuilsent, sed et alios, quibus honorem habitum vellent, publice in Ceramico sepeliebant. Alii vero de populo in agris sepeliebantur. Unde in Leg. )*ea/n tis2 ta/fon h)\ bo/nron par) a)llotriw| xwriw| o)ru/tth|]. Exstruebantur autem Sepulchra (quae Romanis non dissimilia fuisse, Cyriacus Anconitanus apud Fabricium loc. cit. tradit) vel ad vias, ut de monumentis in Ceramico, narrat Paulan. vel in agrorum finibus, ut discimus ex Siculo Flacco de Condit. agrorum. Quod si quis in hostico peregre esset mortuus, in Atticam referebatur, ut in avitis monumentis reconderetur, vide iterum Pausan. l. cit. At cum nimis ampla ac operosa Sepulchra fierent: magnificentiam eorum hac Lege minui placuit; Ne quis sepulchrum facito operosius, quam quod decem homines effeccrint tridno, neque id opere tectorio exornato, nec Hermas imponito: quam laudat Cicer. de LL. l. 2. extremo. Nimium enim in hoc operosi erant Athenienses; Hermas, quia inter Infernales Deos credebatur ille Anima ad inferos deducere, columnis imponebant: Statuebant quoque columnas, quibus effigies impositae mortuorum: Incidebatur etiam nomen, genus, patria, Diogen. Laert. in Solone; idque cum elogio, Theoph. peri\ periergi/as2]. Addebant praeterea mensas, in quibus et ipsi effigiati et insculpta nomina, Plut. in Isocr. At in caelibum monumentis imponebatur loutrofo/ros], pueri hydriam habentis effigies, Demosth. contra Leocharem. Nec tamen omnia Sepulchra sic exornata erant: nam plebis plana fuere, hinc h)/ria] dicta: Columnarum vero altitudine modum posuit hac Lege Demetrius Phalereus, Super terrae tumulum, ne quid statuito, nisi columellam tribus cubitis, ne altiorem aut mensam aut labellum, apud Cicer. l. cit. ubi parem Romae Sepulchrorum magnificientiam increbuisse, scribit. Namque cippis similiter inscripta gesta, familia, aetas, vitae conditio, mortis causa: variisque rerum simulacris exquisitissimae artis, extus intusque, exornata sunt, ut prolixe persequitur Fabricius laudatus. Cum vero Sepulchra sancta religiosaque haberentur adeo, ut et Templorum nomine venirent, nata inde superstitione, quod Veteribus cippi seu tumuli amicorum pro Templis colerentur, Clem. Alex. in Protreptico, Solonis lege poena constituta est iis, qui Sepulchra violarent: Ne quis Sepulchra deleat, neve alienum inferat; si quis tymbon, aut monumentum, aut columnam violarit, deiecerit, fregerit poena esto, apud Cicer. loc. cit. Neque tantum violabantur, si quis ea deleverit, aut columnam fregerit, sed etiam si quis vestes, quae cum mortuo condebantur, furaretur, reste Synesio Ep. 142. Item, si quis alienum intulerit: habebant enim gentes aut familiae suae singula monumenta, Demosth. pro\s2 *maka/rtaton] et probro vertebatur, Maiorum suorum sepulchro privari, Dinarch. 1. contra Agesil. Tanta porro eorum religio fuit, ut inimico ne quidem accedere liceret, uti legimus apud Sophoclem Aiace mastigofo/rw|]. Imo ingenere, )*ep) a)llotria mnh/mata mh\ badi/zein, xwri\s2 e)komidh=s2], Ne quis ad alienum monumentum accederet, nisi dum it exsequias, lege Solonis cautum est, apud Plut. Solone. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 8. Apud utramque gentem, Principes aut in montibus, aut ad montium radices, sepeliri consuevisse, docet Isidorus Etymol. l. 15. c. 11. Vide quoque Servium ad Aen. l. 11. Aurelium l. de orig. Gentis Rom. Alios. Unde Lucanus l. 8. v. 695. Et Regum cineres exstructo more quiescant. Apud Hebraeos, ubi cadaver lotum atque aromatibus conditum esset, (rarius enim illud urebant) patrio id Sepulchro inferebatur; quod si quis hereditario non accepisset, sibi posterisque omnibus modis procurabat. Forma eius talis erat: Excavabatur in rupe locus, 6. cubitos longus, 4. largus, in quo octo vel decem (quidam habent 14.) minores cellae seu loculi et receptacula cadaverum erant: Quotiesque aliquem tumulo condebant, saxum ingens ad ostium Speluncae admoliebantur, Matthaei c. 27. v. 60. Vocabant autem Sepulchrum Keber], ab actu sepeliendi; vel Magnara], i. e. Seplunca, a figura: At lapidem Golel], a volvendo. Ditiores, ad aliarum gentium morem, varie exornare Sepulchra sua solebant, unde in Euang. Math. c. 23. v. 27. Sepulchra dealbata legimus: Inscriptio Sepulchralis plerumque erat talis: Sit Anima eius ligata in Horto Eden, vel in Fasciculo viventium. Amen, Amen, Amen Selah! Hodierni Iudaei, cum extra Terram sanctam degant, neminemque Resurrectionis participem fore credant, qui extra illam sepultus sit, nescio quos sub terra cuniculos sibi comminiscuntur, per quos sua cadavera volutari sine intermissione fabulantur, donec in Terram S. perveniant, vide Salomonem Iarchi in Genes c. 47. v. 29. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 6. c. 5. nec non supra, in Camera, Crypta, Loci, Loculi. Taceo Pyramides Aegypti, Mausolaea Principum Orientis, Turcarum Persarumque hodiernorum Moscheas, aliarum Gentium ambitiosas moles, de quibus plurimi egere, ut supra videre est, ubi de Sepeliendi iure. Addam paucis, ex Liceto, coronas, (e potho inprimis flore, vide supra) lucernas vel vivas, vel pictas, canes insculptos, Op. de veter. Lucernis passim. Ex Bartholino, armillas, et inaures illatas, libb. de Armill. et Inaur. ex Iosepho, thesauros et gazas cum cadaveribus reconditas: ex Magio, tintinnabula, libro de Tintin. ex Pignorio, vela, Comm. de Serv. resculas alias, ut diximus voce Mortui: etc. vide quoque de Ianitoribus sepulchrorum supra, voce Ianua: quae omnia qui prolixius doceri desiderat, adeat ipsosmet Auctores, addatque Kirchmannum de Funeribus, Besoldum Class. 2. Disput. 4. Th. 44. Berneggerum in Taciti Germ. Quaest. 144. Alios. Sepulchra illa quae, erigi solebant in honorem peregre defunctorum, quorum cadavera non erant ad manus, proprie *kenota/fia] Graecis, Latinis Monumenta dicta esse, vidimus supra, ubi de Cenotaphiis et Monumentis. Infantes ante dentes natos, non ussere Veteres, teste Plinio l. 7. c. 16. proin illorum nulla Busta, sed Suggrundaria tantum fuere, quae quid fuerint, et quomodo a Sepulchris diversa, dicemus infra. Grandiores vero natu, Sarcophago integris corporibus condebant, in loco communi vel ante aras etc. Quam in rem vide Thom. Bartholinum de Puerp. Veter. et praeter auctores laudatos, peculiariter de ritu adeundi visendique sepulchra carorum supra indigitatos, Salmal. ad Capitolin. in Marco: eadem coronandi apio, caesarie, cincinnis, hyacintho, aliis, Paschalium in Coronarum l. lanam addendi, vide supra Lanea rorona: inscribendi, Ioh. Meursium ad Lycophroncm; vestimentis, inferiis et primitiis frugum colendi, Thucydidem l. 3. foliis populi albae, myrti et aloes stipandi, supra ubi de Populo alba etc. nec non hic passim: uti de Sepulchri officio Ecclesiastico, in Eccl. Rom. Car. du Fresne in Glossario. Solam inter feras hyaenam sepulchra eruere, diximus supra ubi de Hyaena.
SERAPHI
i. e. ardentes, vel igniti, Esai c. 6. v. 2. Angelorum nomen, qui a claritate, et aspectus splendore ita vocantur, vel quia Dei mandata cum fervore et zelo exsequuntur. Item Ordo Militaris Sueciae. Vide Cherubini.
SERAPIS
Aegypti Deus, olim Roma exactus Pisone et Gabinio Consulibus, cum Harpocrate et Iside, deiectis aris, quod turpium religionum, et novarum superstitionum seminarium forent; etsi Athenienses eos olim, in gratiam Ptolemaei, receperint in urbem. Idolum, cuius exemplar Adrianus et Iulianus Imperatores petierunt, erat conflatum, ex variis metallorum, lignorum et gemmarum generibus. Videtur Plutarcho, sed nimis praecipiti coniectura, significare laetitiam, quod ta\ xarmo/???una], i. e. hitarta festa Aegyptii appellent s1airei\]. Cum vero veteres per Serapin universam mundi molem, et ipsa rerum principia intelligerent, certatim eum templis magnificentissimis honestarunt, cuiusmodi Memphi et in Alexandria celebratur. At numquam ea Aegyptii intra opida admiserunt cum Saturni templis, quod velut pervigiles, excubitoresque Deos in suburbiis suas habere voluerint sedes, ut ita essent muniti validis illorum praesidiis adversus hostium incursus, ipsimet autem pro aris, focis, templis et patrio solo perpetuo excubarent. Statua eius in Aegypto proditur fuisse eiuscemodi forma, ut sol exoriens os et labra perstringeret suo fulgore. Effigies eius, quam ipsemet in Nicocreontis regis gratiam oraculo descripsit, rerum naturam omnem in se complectens, est huiuscemodi: *ei)mi\ *qeo\s2 toi=os1de maqei=n, oi(=on ka|gw\ ei)/pw.] *ou)ra/nios ko/s1mos kefalh\, gasthr de\ qa/lassa,] *gai=a de\ moi po/des2 ei)s1i\, ta d) ou)/at) en ai)qe/ri kei=tai,] *o)/mmata thlauge\s2 lamprou= fa/os h)leli/oio.] Eius meminit Martial. l. 9. Epigr. 30. v. 6. ——— Nec quae turba Serapin amat. Sic et Varro produxit. Sed Martianus Capella, qui et multa alia sibi licere voluit, corripuit versu illo l. 2. Te Serapim Nilus, Memphis veneratur Osirim. Aliqui Sarapis scribunt. Unde templum huius Dei *sara/pion], a Strab. vocatur, quod miris laudibus ab Amm. Marcellino celebrari notar Casaubon. in Strabonem. Templum, cum Idolo, destructum a Theodosio M. A. C. 389. post seditionem ab Ethnicis Alexandriae excitatam: quod Theophilus Alex. venia im petrata, in prisci cuiusdam templi subterraneis cryptis, pudenda haec sacra deprehensa revelasset. Alii imagines solum, Idolum inprimis destructum memorant, quod ingressus sacrificulus solebat, sub praetextu Dei, matronis virginibusque illudere: Horum deiectionem subsequuta nocte, auditum in templo esse Halleluia et Psalmum, refert Rufin l. 2. c. 25. Nomen a Vossio l. 2. c. 25 de Theol. Gentili c. 29. ab Apis et Sar], i. e. princeps, vel , i. e. bos probabiliter deducitur; cum Apidem, qui forma bovis celebratur, et Osiridem agriculturae inventorem habitum, idem cum Serapide numen fuisse ibidem probetur. Sunt qui Iosephum, sub Serapidis nomine, ab Aegyptiis cultum velint. Vide Clem. l. 1. Strom. Iul. Firmicum, de errore profan. Relig. c. 14. Rufin. l. 2. c. 22. Baron. A. C. 389. P. de Valle Itiner. tom. 4. ubi ostendit, sacerrima haec sacra hodieque apud Indorum quasdam gentes vigere: et Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. IX. Addo, quod in eius Templo apud Alexandrinos, signum Solis ex ferro subtilissimo manu Artificis fuerat fabricatum, ut lapis (magnes) cuius natura ferrum ad se trahere, desuper in laquearibus fixus, cum temperate sub ipso radio ad libram fuisset positum simulacrum et vi naturali ad se raperet ferrum, assurrexisse Populo simulacrum et in aere pendere videretur. Et ne hoc lapsu propero proderetur, Ministri fallaciae, Surrexit, aiebant, Sol, ut valedicens Serapi decedat ad propria, Ruffinus Histor. Eccl. l. 2. c. 33. Hoc confundit Lud. Vives cum simulacro ferreo Arsinoes, quod frater eius ac maritus Ptolemaeus Philadelphus, per Dinocratem Architectum, in eadem Urbe, inchoaverat, ut videre est apud Plin. l. 34. c. 14. Signum enim Solis, Ruffino memoratum, erat absolutum; simulacrum Arsinoes saltem decretum: mors enim et Regis et Architecti intercessit, ne perficeretur. Illud superne solum attrahebatur, idque tantum Sole surgente: hoc inter duos magnetes in aere pendere debebat. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 31. ut et supra, in voce Sarapis. Ipsius Serapidis effigies Liceto talis erat. Stabat vir in summo vertice, capitis modium, dextraque tenens innixum humo lilii caulem sine flore, seu verius culmum tritici sine spica, cui viro canis blandiebatur, ut in lucerna quadam veteri exhibet Fortun. Licetus l. 6. c. 115. Quae quam apte in Iosephum Patriarcham quadrent, videtur. Unde Pierius Hierogl. l. 3. Aiunt itaque, inquit, Aegyptii, eius benesicii memores honum gratiam ita relatam voluisse, ut simulacrum Serapidis, cum modio in capite, huius rei monumentum esso decreverint. Modiolum autem illum, in quibuldam Serapidis simulacris ansatum, in quibusdam non ansatum, conspici annotavit Goropius. Templa eius apud Aegyptios olim et Graecos fiequentia fuisse, discimus ex Pausania Atticis, Corinthiacis, alibi: quorum tamen omnium amplissimum ac celeberrimum Alexandriae fuit, de quo dictum. Sed et Romae non pauca, quorum unum, a Caracallo structum, Alexander Seu. exornavit. Lamprid. in eo c. 26. Isium et Serapium decenter ornavit, additis signis et deliciis et omnibus mysticis etc. Atque hactenus quidem iuxta receptam sententiam, Bocharto vero Serapis neque idem cum Apide fuit, nec sub eius schemate Patriarcha Iosephus cultus est. Namque Iosephum pro Deo in Aegypto fuisse cultum, plane vero est absimile, cum co mortuo Regem alium surrexisse, qui eum non noverat, i. e. qui, nulla eius ratione habita, gravissimam in fratres posterosque illius tyrannidem exercuit, dicatur Exodi c. 1. v. 8. Nec Serapidis cultus apud Aegyptios ita fuit vetustus. Herodotus certe, qui de Diis Aegyptiis multa scripsit, de illo ne gru=] quidem habet: nec quisquam alius ante Alexandri tempora. Et plerique ex Ponto in Aegyptum advectum scribunt, ita procurante Prolemaeo, cuius advectionis historiam prolixe scribit Tacitus Histor. l. 4. Atque ut Serapidem scias in locis circa Pontum iam olim fuisse notum, vetus *sarapiei=on], in ora Proponditis, describit Polybius l. 4. Hiero oppositum, ubi Iasonem fama est XII. Diis facrificasse. At eiusdem in Aegypto nulla mentio, priusquam ex urbe Pontica Sinope adveheretur. Proinde Cypri tyrannus Nicocreon, qui tum vivebat, adventitii Dei novitate perculsus, eum per legatos sollicite rogavit, quisnam Deorum haberetur: et superbum Daemonis ea de re consulti responsum legere est, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 20. Origenes quoque contra Celsum, inter Topicos quosdam Deos, quorum censum instituit l. 5. *naukrati=tai de\], inquit, ou) pa/lai arca/menoi, w)noma???an *sara/pin]. Nauncratitae non ita pridem Serapim inter Deos recensuerunt etc. Porro Serapidis imaginem, Apidi bovi neutiquam similem, hanc dat Macrob. loc. cit. Simulacro signum tricipitis animantis adiungunt, quod exprimit medio, eodemque maximo capite leonis effigiem. Dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis, pars vero laeva cervicis, rapacis lupi capite initur, casque formas animalium draco connectit volumine suo, capite redeunte ad Dei dexieram, qua conspicitur monstrum. Neque satis constat, quem Deum tam portentosa figura designari voluerint, nonnulli pro Aesculapio plerique tamen pro Plutone habent Plut in Iside, Diodorus, Tacitus, Clemens, alii: quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 34. adde Salmas. ad Vopisc. in Saturnino, c. 8. ubi de Numine hoc Alexandriae tutelari, Aegyptiorum summo, varia habet, et de Serapide colosseo, ex smaragdo, Plin. l. 37. c. 5. De Serapica vero cena, ad cuius fumum sparteoli excitati, Tertull. Apolog. Vide Casaubonum ad Aug. Suet. c. 130.
SEREBIA
nomen viti, Nehem c. 9. v. 5.
SERES
populi Aethiopiae interioris ad Ortum inter Blemyas: et Orosio teste, populi Indiae citerioris inter Indum et Hydaspen. Sunt et Seres populi Asiae ad Ortum extremi, ultra Sinas, omnium mitissimi, iustitiaeque amantissimi, inter Sinas ad Austrum, et Scythiam extra Imaum ad Occasum et Boream quorum regio Sevica, nunc Cathay, teste Ferrario. De Seribus Dionysius v. 752. *kai\ *to/xaroi *frou=roi/ te kai\ e)/qnea ba/rbara *shrw=n.] *oi(/te bo/as2 me\n a)nainontai kai\ i)/fia mh=la,] *ai)o/la de\ cai/nontes2 e)rh/mhs2 a)/nqea gai/hs2] *ei(/mata teu/xous1in poludai/dala, timh/enta,] *ei)do/mena xroih=| leimwni/dos a)/nqes1i poi/hs2,] *kei/nois2 ou)/ti ken e)/rgon a)raxna/wn e)ri/s1eien.]. Ubi Montanus: Seres ultima ad Orient. et Septentr. olim cognita gens, serico apud ipsos confecto, et ab iis nominato, nobilis, fama sola Dionysio noti fuerunt, distantia vero eorum a Scythia citeriore (quae Scythia intra Imaum Ptolemaeo dicitur) prorsus ignorata, et eos quidem iuxta Imaum constituere videtur. Barbaros autem eos vocat, quod instar ferarum homines fugere dicerentur. Ita de iis Plimus l. 6. c. 17. Seres mites quidem, sed et ipsi feris persimiles, coetum reliquorum mortalium fugiunt cum commercia exspectant. Quibus similia a Solino traduntur c. 53. Sed quamvis hoc verum fuisse videatur, quod exterorum societatem fugerent, ut hodie Chinenses peregrinos in regionem suam introire non permittunt; ingeniosos tamen artifices fuisse ex telis sericis, ab iis confectis, constat; uti etiam hodie Chinenses artificiis nobiles sunt, et ingenio miti et quieto (perinde ac Seres, teste Solino) cum vicini Scythae saevi ac truces sint. Et profecto, quamvis Sericam plerique Cathaiam esse statuant, h. e. Orientalem Tartariae hodie dictae partem; mihi tamen persuasum est, Borealem potius esse Chinensis regni partem. Ptolemaeus enim l. 6. c. 16. Sericam (cuius Occiduum tantum latus cognitum habuit, neque enim Oceano, sed terra incognita eam terminat) non tantum Sinis, verum etiam magna ex parte Indiae extra Gangem a meridie confinem facit, et praecipuas eius urbes Ottocororam, et Seram circa gr. latitud. 37. et 38. constituit, cum Cathaia secundum tabulas recentiorum, ab India longe remota sit, neque ulla eius pars gradu latitud. 55. australior sit. Plin. etiam l. 6. c. 17. Sericam Indiae contiguam facit; quod etiam Melam sensisse, collato c. 6. cum c. 7. l. 3. non obscurum est. Ubi sis Vossium consule. Steph. a)pros1mige\s2 e)/qnos] vocat. Sagittandi peritissimi habebantur. Horat. l. 1. Od. 29. v. 9. Doctus sagittas tendere Sericas Arcu paterno. —— ———— Sericum e Serica regione a Persicis, Medicis, et Assyriis mercatoribus olim afferebatur; unde vestes inde confectae modo Assyriae et Medicae, a gentibus unde materia immeditate allata, modo Sericae, a gente ubi oriebatur, olim vocatae, ut plerique statuunt. Satis probabile tamen est, quod sentit Fullerus, l. 2. Miscell. c. 11. Sericum ab Ebraea voce Sericoth], quae pro serico usurpatur, Esai c. 19. v. 9. inde vero regionem, unde allatum est, Graecos Sericam; et eius incolas Seres appellasse; ut sericum, cum denominativi formam prae se ferat, a populo denominatum videretur. Qua autem ratione apud Seres sericum conficeretur, plerique veteres tam Graeci quam Latini, ignorarunt, ideoque varias de eo coniecturas habuerunt, quales ratio propria suppeditabat. Plurimi igitur, confectum putarunt ex lanugine quadam, foliis arborum adnascente. Amm. Marcell. l. 23. Apud eos (Seras) abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibu; crebris, velut quaedam vellera mollientes, ex lanugine et liquore admistam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, etc. Plin. l. 6. c. 17. Seres lanificio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem. Non ipsas frondes eos carminasse, ut nonnulli nimis crasse intelligunt, sed canitiem frondium, h. e. frondibus adhaerentem, depexuisse affirmat. Eadem etiam Solini sententia est, c. 53. qui lanuginis teneram subtilitatem humore domitam eos depectere affirmat. Plinius quidem alibi lanata Sericarum arborum folia nominat: Atque huc spectat illud Virgil. Georg. l. 2. v. 121. Velleraque ut soliis depectant tenuia Seres. Seneca in Hippolyto, Actu 2. v. 389. Quae fila ramis ultimi Seres legunt. Idem in Hercule Oetaeo, Actu 2. v. 667. Quae Phoebeis subditus Euris Legit Eois Ser arboribus. Claudian. Consul. Olyb. et Probin. v. 170. Stamine quod molli tondent de stipite Seres. Eratosthenes apud Strab. a Nearcho refert, fieri ta\ *shrika\ e)k tinw=n floiw=n cainome/nhs2 bu/ssou]. Dionysius, ex floribus fieri affirmat. Sed licet ipse in Epitheto a)io/la] et aliis quae v. 756. habet, poetico more ludat, serici lanificium perinde describens, ac si ex ipsis floribus conficeretur, probabile est tamen eos, unde haec hausit, de lanugine quadam floribus adhaerente, aut iis succedente, intellexisse, qualis salicis iulis (qui eius quasi flores sunt) adnascitur, aut qualis in gossipio, seu xylo planta in folliculo floribus succedente provenit. Materia ea Plinio bombyx vocatur, per metaphoram, l. 19. c. 1. ubi de gossipio loquens in Aegypto nascente, similem, inquit, barbatae nuci desert fructum, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. Eadem etiam hodie bombagia Italis dicitur, voce a nomine bombyx deducta; quamvis proprie bombyx significet animalculum, a quo bombycina tela netur, et metwnumikw=s2] telam ipsam, sicut araneae nomen tum animali tum eius telae tribuitur. Et profecto a veritate prorsus alienae sunt istae veterum de serici ortu opiniones; a bombycibus enim vermiculis, quos et s1h=ras2] Graeci vocant, revera conficitur. Hesych. *sh=res2 zw=a nh/qonta meta/zan, h)\ o)/noma e)/qnous2, o(/qen e)/rxetai kai\ to\ o(los1h/rikon]. Et postea: *shrw=n, s1kwlh/kwn tw= gennw/ntwn ta\ s1hrika\ *sh=res2 ga\r oi( s1kw/lhkes2]. Quod et Suidas confirmat. Ex antiquioribus etiam Pausan. in Eliacis, bombyces s1h=ras2] etiam vocatos, scricum nere agnovit. Isidorus l. 19. c. 27. Sericum dictum, quia id primum Seres miserunt. Vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur. Vermes autem ipsi Graece bo/mbukes2] nominantur. Unde Chrysostomus, *kala\ ta\ s1hrika\ i(ma/tia, a)lla\ s1kwlh/kwn e)sti\n u(/fs1ma]. Vide Vossium in Sericum. Nicol. Lloydius.
SERESER
unus ex principibus regis Babyloniorum. Ierem c. 39. v. 3.
SERON
princeps exercitus Syriae. 1. Machab c. 3. v. 13.
SERPENS
callidissimum animal, inter bestias agri, Gen c. 3. v. 1. hominique ante lapsum gratissimum, ob peculiarem hunc prudentiae characterem, quae non ratione, sed celerrimo spirituum ac membrorum, ad haec illaque obiecta, motu constabat; mox Satanae homini felicitatem suam invidenti in fraudem placuit, qui sub eius exuviis latens Evae persuasit, ut de fructu vetito ederet. Unde humani generis orta strages, maledictio etiam serpenti (de quo vide aliquid supra, voce Lupanto) utpote seductionis instrumento, inflicta, et odium inter illum hominemque sancitum, Gen c. 3. v. 15. cuius ratione scripsit Hyperides contra Demad. tou\s2 o)/feis2 mi???htou/s2 ei)=nai pa/ntas2], serpentes odio dignos esse omnes. Et Theocritus Idyll. 15. )*ek paido\s2 to\n yuxro\n o)/fin ta\ ma/lista de/doika]. A' teneris suit horrori mihi frigidus anguis. Maledictionis summa, Super ventrem tuum ito, et pulverem comedito, c. cit. v. 14. Nempe serpebat quidem et antea in ventrem hoc animal, nec quicquam Deus in eius natura mutavit post lapsum: sed, quod erat natura, cessit in poenam, ut in homine nuditas, in muliere partus. Sic et pulvis ei in cibum assignatus; quia licet sit in pamfa/gois2]. nam et carnem edunt serpentes et herbam, suntque likno/tatoi tw= zw/wn], cupediae dediti prae coeteris animantibus: Arist. Histor. l. 8. c. 4. tamen cum humi repat, non potest quin pulverem in os cum cibis aliis simul ingerat. Hinc itaque abominanda merito Gentilium cum serpentino genere familiaritas, quibus hoc vaticinandi peritiam inspirare creditum, uti legimus apud Homeri scholiastem Il. h.] Unde et vatum antiquissimus Ophion dictus est, apud Nonnum Dionysiac. l. 4. et auguriorum praesidem Deum Graeci veteres serpentis forma coluere, uti diximus ubi de Pythone. Ulteritis Incantatores et Magi processerunt, quibus cum serpentibus inprimis commercium fuit, carminibus hominum ideo magis obnoxiis, quam ullum aliud genus animantum, ut hoc esset argumento, primum hominem a Diabolo fuisse per serpentem seductum, Augustin. l. 2. de Gen. ad lit. c. 28. Quo fascini genere etiam integri populi infames olim hodieque fuere, Aegyptii, Indi, Marsi, Melindenses, Nigritae, Pervani, Psylli, Alii. Quorum quidam sola manu et tactu fascinant: ab aliis orbis descriptus, medicamina adhibita, et barbara verba, loca sulpure et igne lustrata, laminae, lapides, ligna peregrina, figurae Talismanicae; inprimis vero Carmina et susurri: qua de re supra quaedam diximus, in voce Aspis surda, item ubi de Carminibus, Ophiomantia et verbo Recanere. Maior adhuc impietas eorum, quibus Serpens, pro Numine cultus, olim hodieque. Certe Serpentes in Aegypto cultos, Herodot. in Euterpe testis est, ubi circa Thebas sacros fuisse, qui defuncti in Iovis, cui sacri erant, Templo sepeliri consueverint, refert. Inprimis aspides ab Aegyptiis tima=sqai i)xurw=s2], vehementer coli, tradidit Phylarchus Hist. l. 12. et ex eo Aelianus de Anim. l. 17. c. 5. Inter aspides autem id genus, quod Thermutim vocabant, in summa iis veneratione fuisse, caque tamquam regio quodam diademate, Isidos simulacra coronari solita, idem habet ibid. l. 10. c. 31. Neque vero Serpentes Aegyptiis solum culti, sed et iidem e)pimi/cantes2 logika\ a)lo/gois2 kai\ a)no/moia th=| fu/s1ei e)gei/rontas2] Deos habuerunt, uti kunokefa/lous2], sic et o)fiokefa/lous2], serpentino capite horribiles, Athan. contra Gent. Ac primum quidem Serpens commendabatur Gentibus, ut Numinis symbolum, quomodo Indis cultum fuisse, docet Max. Tyrius Dissertat. 38. Mox, qui cultus prudentioribus symbolicus, is simplicibus ac rudibus proprius esse coepit: quod eo gratius Diabolo fuit, quia hoc instrumento foede adeo primis illuserat Parentibus. Unde et a primo impostore illo cultum hunc ad Gentes promanasse, conicit Anton. Thysius Notis in Gellium l. 7. c. 1. Certe in antiquis Graecorum mysteriis acclamatum legimus )=*eua], et simul Serpentem monstratum. Vide de Serpentibus, in thiasis coeteroque sacrificali Bacchi apparatu, C. Paschalium Coronar. l. 1. c. 17. etc. Eadem religio Phoenicibus, et Romanis, uti legimus apud Hesychium, Clement. in Protrept. Plut. Alexandro, et Chalcidium in Timaeum. Quod et sequente aevo durasse, apud Borussos, Erasm. Stella de Antiqq. Boruss. l. 1. apud Samogithos, Sigismundus Liber Baro ab Herberstein, Comm. rer. Moscovit. apud Lithuanos, Idem paulo post, et Alex. Guaginus in Sarmatia sua Europ. tradunt. Imo, in provinc. Calecuto serpentes vastissimo esse capite, porci maximi magnitudine, et pro Numine a Rege coli, suo tempore, scribit Iul. Caes. Scaliger Histor. Animal. l. 2. c. 18. sect. 123. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 4. c. 63. Iac. Ouzelium Ammadversion. ad Minucium Fel. p. 168. et seqq. M. Z. Boxhornium Histor. Univ. ubi de Lithuan. et Samogitis. Alios: Hodieque Pervanos colere Iridem cum duobus a latere Serpentibus, divinitatis symbolo, tradunt In dicarum rerum Scriptores, apud eundem Vossium l. 3. c. 13. Apud Thespios, quotannis adolescentem sorte ductum, Serpenti ingentis magnitudinis, immolatum fuisse, diximus in voce Saotas: quemadmodum de Serpente sub lecto morituri abscondito, sed ante tempus prosiliente, sicque Divinitatis opinionem importune refellente, lepidam habes historiam, in voce Heraclides. Nec quicquam vulgarius, quam pro Geniis locorum serpentes olim habitos, quam in rem videndus Meursius extr. in Lycophronem Commentario. Quo facit idololatrarum in ipso Israele furor, qui Serpentem aeneum (de quo supra in voce Aeneus) a Mose in deserto, divino monitu, erectum, processu temporis divinis honoribus afficere non dubitarunt, iussu hinc Ezechiae Regis contusum: sed extremis temporibus, inter ipsosmet Christianos, iterum a nonnullis in cultum erectum, ut videre est in voce Ophitae. Excusatiores Romani, apud quos serpentes legimus, parricidio puniendo adhibitos, et una cum parricidis culeo inclusos fuisse: Ita enim Vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 213. Sat. 8. Parricidis in culleo clausis, ad paenam simia et serpentes iungi solebant. Cum prius solus parricida in culeum insueretur. Vide quod de C. Villio scriptum reliquit Plutarchus, cui adde Liv. Dec. 5. l. 8. Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 13. et Senecam l. 5. Controv. 4. in fine. Post Serpentem vero demum simia; post simiam, canis quoque et gallinaceus additi, qua de re vide Thom. Dempster. in Paralipom. ad Rosin. l. 8. c. 25. et supra suo loco. Annibal item, qui iis contra hostes usus est, apud Corn. Nepotem, in Vita eius. c. 10. Quem male aemulatus Heliogabalus, serpentes per Marsicae gentis Sacerdotes collegisse fertur: eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque afflictos morsu et fuga, apud Lamprid. c. 23. etc. Coeterum de Serpentum natura ac speciebus; et peculiariter de eorum capite, longe potissima parte, de eorum latibulis, lingua bisulca, prudentia, veneno; de quorundam gemino aculos, in ore et cauda; de populis urbibusque, quibus hoc animal infestum, aliisque huc pertinentibus, vide prae aliis Sam. Bochart. Hieroz. Parte utraque passim, inprimis Part. prior. l. 1. c. 4. et Part. poster. l. 3. c. 6. Adde, Plinium, Gesnerum, Aldrovandum, Auctorem Anon. Sinae et Eur. c. 39. Alios. Non omittendum tamen adversus unum Serpentem, bello primo Punico, Attilium Regulum Consulem, in Africa, castris apud Bagrada flum. positis, proelium grande atque acre fecisse, eumque magna totius exercitus conflictione, ballistis atque catapultis diu oppugnasse: interfecti tandem corium longum pedes 120. Romam misisse, quod refert A. Gellius l. 6. c. 3. De eodem Val. Max. l. 1. c. et ex. ult. In Africa, inquit, apud Bagradam flumen, tantae magnitudinis anguis fuit, ut Attilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudae voluminibus clisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormemis undique petitus, silicum crebris et ponderosis verberibus procubuit, omnibusque cohortibus, et legionibus ipsa Carthagine visus est terribilior. Atque etiam cruore suo gurgitibus imbutis, corporisque iacentis pestisero afflatu, vicina regione polluta, Romana inde submovit casira. Pellem eius ad bellum usque Numantinum durasse, legas apud Liv. Epit. l. 18. Plin. l. 8. c. 14. Orosium l. 4. c. 8. Silium Italicum l. 6. etc. De Serpente vero in lucerna Minervae, vide Fortunium Licetum de Lucernis l. 6. c. 21. Super adde quae dicta hic passim, inprimis in voce Anguis, et Vernatio: sicut de modo cicurandt serpentes, vide Casaubon. ad Tiber. Suet. c. 72. de serpente, Indorum delitiis, infra Teutlacocauliqui; omnium formosissimo, Tricaflina, et de Serpentum hostibus, vocibus Cervus, Cicoma, Ibis: supra item aliqua in derivatis et compositis ex Graeco *o)/fis2]. Serpentum in S. Scriptura hae species memorantur. a]. Acontias seu Iaculus, Esai c. 34. v. 15. Hebr. Kippozz.] b]. Aspis, Psalm. 140. v. 4. Hebr. Achsub.] Et Esai c. 11. v. 8. Hebr. Pethen.] g]. Cenchrines, Iobi c. 38. v. 39. Hebr. Chephir.] d]. Cerastes, Gen c. 49. v. 17. Hebr. Sephiphon.] e]. Dipsas, Psalm. 91. v. 13. Hebr. Sachal]: quo tamen nomine ammodytes, aspis, chersydrus, draco, dryinus, haemorrhous, aliique serpentes nigri, aut nigris maculis aspersi: inprimis unus aliquis inprimis niger (aspidis forte genus) intelligi potest. z]. Draco, Exodi c. 7. v. 9. Hebr. Thannim]: quae vox pro serpente quovis nonnumquam sumitur, ut hic; alias draconem proprie notat. h]. Haemorrhous, Gen c. 49. v. 17. Hebr. Sephiphon]: namque et hac voce eum indigitari, docet Bochart. q]. Hydrus seu Chersydrus, Numer. c. 21. v. 9. Hebr. Saraph]: a quo genere Israelitae morsi, aenei serpentis aspectu sanati sunt. i]. Regulus seu Basiliscus, Proverb c. 23. v. 32. Hebr. Tsepha], vel Tsiphoni]. Latine Sibilus quoque. Atque hic, praecipue Regis symbolum fuit, quamvis alias in genere Serpens supremae dignitatis apud Veteres hieroglyphicum esset. k]. Striduli et Surdi serpentes, quales aspides, basilisci, cerastae, chersydri etc. habiti. Vide supra Aspis surda. l]. Serpens vectis, Esai c. 27. v. 1. Zygaena est Bocharto, vide infra. m]. Vipera, Iobi c. 20. v. 16. et Esaiae c. 30. v. 6. Hebr. Ephe]: cuiusmodi serpentem Pauli Apostoli manui se adalligasse, legimus Actor. c. 28. v. 3. Vide de his omnibus praefatum Bochartum Hierozoici Part. poster. l. 3. toto, quod de Serpentibus est, nec non hic passim, inprimis de aculeatis, supra voce Polpoch; de aliis vero Serpentum speciebus Vossium ubi supra.
SERVI
vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. ---- ---- ---- Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti nam semine ab uno Prodiimus, Patremque omnis sibi vendicat unum Posteritas: dque ingenuo mala crimina servum Efficiunt. Et hoc ab ipso Noacho totum effsuxisse, ut canit Alcimus, argnmento est celebris deinceps facta mentio Servorum, ut in illa Abrahami subitaria domesticarum copiarum recensione, ad fratrem c captivitare eximendum: Gen c. 14. v. 14. in praescripto Circumcisionis, Gen c. 17. v. 23. et alibi, ubi ancillarum, vernarum, emptitiorumque memoria exstat. Ita quidem Pignorius. Sed merito altius arcessenda Servorum origo, quo et Alcimus nos manu ducit, cum ex ipso Protoplastarum lapsu huius status primordia derivat. Quo cum Natura humani generis corrupta sit, plurimos nata servituti mancipia, cum Tacito in Agric. c. 31. §. 4. iure dicas, qui cum, ob defectum prudentiae, nec sibi ipsis utilia prospicere, nec alios recte possint gubernare, ob vires tamen corporis, laboribus ferendis aliorumque mandatis expediendis, sunt idonei. Ad nomen quod attinet, ex co Servi appellati sunt, quod smperatores captivos vendere et per hoc servare, nec occidere, solent, l. 4. ff. de Statu hom. Idem Mancipia, quod ab hostibus manu capituntur, lbid. Quam etymi vim latiore aliquanto verborum ambitu circumscripsit nescio quis, Epitom. iuris Civ. ex edit. Paris. 1599. qui in hostibus captis et in servitutem redactis, scribit esse observatum, quod utile erat ac benignum. Eos enim servari et nun occidi benignitatis esse, servire utilitatis, occidi neutrius. Sic Latinl, alii alia, quae brevitatis causa transiliemus. Captivitas sane non novitium inventum fuit: utpote, quae ab ipso usque Nimrodo fluxisse videtur: Quae enim de venatione eius habentur Gen c. 10. v. 9. interpretatur de oppressione ac captivitate, Augustin. de Civi. Dei. l. 16. c. 4. Et hoc profecto non dedecebat Idololatriae repertorem ac Politicorum patrem. Iustinus tamen l. 1. c. 1. et Orosius Nino tribuunt; qui cum bella finitimis primus intulisset, Semiramisque uxor primum metalla invenislet, captivis suis eorum tractarionem mandasse, seribitur Suidae. Dupsici autem iure aliquis Servus fiebat; Civili, quando maior 20. annis pretii participandi causa se venire patiebatur, l. 5. de statu hom. et Gentium, quando ab hostibus quis capiebatur, aut ex ancilla nascebatur. Dominatio enim de iure Gentium inteoducta est, inquit IC. l. 64. ff. de condict. indeb. quod et Luctatio Placido visum est ad illud Statii, Ne tristes Dominos, orbamque inimica revisam Eurydicen. Natura vero servum esse quempiam cum dicitur, cum grano salis id accipiendum est. Iuris civilis capita amplavit maximus Imperator Constantinus l. 2. Cod. de Libert. et eorum liberis, quum sancivit, Libertos homines ingratos recidere in servitutem, quam evasissent, Claudium apud Sueton. c. 25. imitatus; quod et Nerone imperante agitatum est, teste Tacito Annal. l. 13. Imo et in Patriam ingrati, qui olim militiam detrectabant, ad dilectum non respondentes ut proditores libertatis, in Servitutem redigebantur, l. 4. de re milit. Et horum auctariorum alia quidem, ut vidimus, culpae et noxae imputanda sunt, alia egestati et pietati. Constituit enim idem Constantinus leg. 2. Cod. de Patribus qui, licere patribus, filios inopiae causa distrahere; iure nim. anmtiquissi mae a Romulo invectae patriae potestatis, cuius meminerunt Dionys. Halicarnass. l. 1. Cicer. de Orat. l. 1. Dion Chrysostomus Orat. 15. Alii. Hi tamen pretium aut vicarium offerendo, vindicabantur in libertatem, ead. l. quam compensationem sustulit Valentimanus Imperat. quod servitium diceret ingenui, etiam mi nimi temporis spatio, remunerationi pretii facere satis; l. unic. Cod. Theod. Idemque ius videtur fuisse observatum, in expositis liberis apud Bithynos, quos qreptou\s2] nominabant, Eorum namque liberratis maximam habendam rationem, respondit Imperat. Traianus apud Plin. l. 10. Ep. 72. At cum A. C. 447. fames, de qua Marcellimus, universam vexaret Europam, Italici homines filios et parentes vendiderunt, quos Placidius Valentinianus redimi praecepit, sub quintae adiectione, Novell. 11. Valent. Quibus tamen optimorum Imperator. sanctionibus malae huic mercaturae obviam penitus itum non est: cum in lucanis, conventu Leucotheae, natali D. Cypriani, a parentibus liberi passim distraherentur. Ita ergo, ut Romani iure gentium Servis sibi uti licere arbitrati sunt: sic ne Christiani quidem non modo lsub initium Ecclesiae, sed et multis post saeculis, iis caruere. Namque et diu post praedictos Imperatores exstant de Servis Leges Karoli M. Ludovici Pii ac Lotharii, in lib. Legg. Karoli M. et in Legg. Longobard. Sunt etiam de Servis et Ancillis fugitivis constitutiones Guilielmi Regis Siclliae ac Neapolis, et Friderici II. Imperatoris in Placitis Regni Neapol. Sunt et Alexandri III. Urbani, Innocentii, Pontifium decrera de coniugiis Servorum. Donec a temporibus Friderici modo memorati, i. c. post A. C. 1212. praeter propter, omnino Servitus inter Christianos exspirare coepit: paucis in Lusirania, Prussia, Polonia, reliquiis hodieque superstitibus. Ad Servitutis apud Romanos conditionem redeo, iniquior ea fuit, quam ratio humanitatis Servo et domino communis exigeret. Fuit enim infima conditio et fortuna servorum, Cicer. Offic. l. 1. Caputque servile nullum ius habuit, carebat nomine, censu, tribu. Paulus IC. l. 3. ff. de cap. min. A'militia praeterea arcebantur, Serv. ad Aen. l. 9. et quidem capitali poena proposita, Marcian. l. 2. de re milit. Vide quoque Plinium Iun. l. 10. Ep. 39. Quod adeo fuit receptum, ut, cum ex inopia liberorum capitum, Imperatores ad ultimum prope desperatae Reip. auxilium adigerentur, tamen non legerent aid militiam Servos, nisi liberos factos, Liv. l. 22. c. 57. Hinc illisdem non nisi quasi Testamentum, Plin. Iun. l. 8. Ep. 16. quasi dotem, Ulpiantus de iure Dot. quasi patrimonium, Paulus leg. 47. de pecul. quasi novercam, l. 15. de ritu Nupt. tribuunt. Verbo, de iure civili Servus pro nullo erat, l. 1. §. 2. unde cognat. Dominium contra in ipsos tum summi iuris, tum summae iniuriae fuit. Pecudum namque numero censebantur, l. 2. ff. ad L. Aqui. Vide Senecam Epist. 47. Imo et qui tolerabili erat conditione, nemo erat, Cicer, Catilin. 4. Fuerunt enim, qui intoleranda utebantur conditione, etiamsi ad legis Aeliae Seutiae capita Cicero non respexisset. Cibum adurere, mensam evertere, dicto tardius audientem fuisse, cruce aut flagcllis ad minimum expiabatur, Plut. de ira cohib. Quo factum, ut Servi nuper empti non quaererent, an superstitiosum vel invidum, sed an iracundum herum nacti essent, Senec. de Ira lib. 3. c. 24. et Petrus Chrysologus Serm. 141. Atque has serviles delitias eleganter tangit Geta Terentianus, Phormione Actu 2. Sc. 1. v. 19. ---- ---- Herus si redierit, Molendum esse in pistrino, vapulandum, habendae compedes, Opus ruri faciendum Furcam solam et crucem omittit, quarum poenam verbis extenuare non poterat. Et ex horum suppliciorum frequentia, honoraria illa manatunt Servorum epithera, Furciseri, Mastigiae, Flagrionis, Verberonis et Cruciarii. Discussit sane aliquoties Natura hanc caliginem: ita ut Paulus l. 5. ff. de contr, empt. viderit, diffifcile dignosci posse liberum a Scrvo; at non diu id mansit, siquidem plerique ita sentiebant, ut illa apud Iuvenalem garrit Sat. 6. v. 222. O demens ita Setvus homo est. Quare non mirandum, si Ulpianus Servitutem morti assimilaverit, l. 18. de cond. et dom. Et olim quidem potestas dominica necem ipsam Servorum complectebatur, Cuius l. 1. de his q. s. vel al sunt iur. quam in rem nota Vedii Pollionis, apud Senecam de ira l. 3. c. 40. §. 3. et Dionem l. 54. L. Quintii Flaminii, apud Plut in eo c. 32. et Ciceronem in Catil. aliorumque saevitia. Imo, si quando dominum necari contigisset, omnes Servos sub occisi tecto repertos, nullo sontis insontisque discrimine, ad supplicium abripi solitos, seribit idem pro Roscio Amerino, et exempluin habet Taeitus Annal. l. 14. c. 42. §. 2. Omitto certamina gladiatorum, quibus illi, ut Populo spectaculum praeberent, sese mutuis vulneribus confodere, aut bestiarum dentibus in arena lacerari, cogebantur: exccrandos, ad quos adigebantur, concubitus, aliaque crudelitatis exempla, partim legibus concessa, partim consuetudine excusata. Quos sanguinarium ius notaverunt quoque apud Germanos Tacit. de mor. Germ. c. 25. apud Persas Ammian. l. 23. Et huius sane vis fuit, ut Hadrianus Imperat. Servos a dominis vetuerit occidi, apud Spartian. c. 18. quod et Antonino Pio successori illius placuit, l. 1. et 2. de his, quisui vel al. iuris sunt. Constantinus autem, reum homicidii sore, qui servum adegerit in ipsis cruciatibus vitam relinquere, rescripsit l. un. C. de cmend. Serv. At neque sic dominos ius sibi suum eripi passos esse, discimus ex Salviano de Gubern. l. 4. Lenioribus vero animadversionbus frequenter utebantur. Iuvenal. Sat. 6. v. 479. ---- Hic frangit ferulas, rubet ille flagellis, Hic scutica Baltea vero, quae vocat idem Sat. 9. v. 112. Scholiastes lora interpretatur, quam utique operam navasse conservos, argumento sunt Lorarii apud Plautum: et quidem flagella in peculio servorum erant, imo et ad Libertos aliquando pertinebant, Ulpian. l. 10. de in ius voc. Neque vero mitiores in Servos Magistratus fuere, Hermogen. l. ult. de iniur. et fam. libel. Recensetque Aristophanes *batra/x]. catalogum servilium aliquot tormentorum, Extensionem in tabula, suspensionem, scuticam e pelle histricis, verbera, torturam, aceti in nares infusionem et laterum impositionem. Cui dominitae licentiae adscribenda enartatio illa Donati, ad Terentianam paroemiam Eunuch. Actu 2. sc. 3. v. 89. At enim in me istae cudetur faba. quosdam videl. consuevisse, male coctam fabam, et quae non maduerit, supra caput coqui saxo comminuere. Item supplicium villici, quem dominus, melle perlitum, formicis cruciandum obiecit, aliaque crudelitatis genera, quibus factum, ut macelli specie domus eorum cruentaretur sanguine vernularum, Capitolim Macrino. c. 13. Vide carnificinae huius scenam graphice repraesentatam a Galeno de dignosc. cur. an. mor. apud quem legimus. Famulos tum calcibus appetitos, tum graphiis compunctos: eisdem confractos dentes, oculos stylo et calamo erutos; cosdem percusso; ancillas, morsu dominarlim cruentas. Imo quidquid tetrum, saevum, horribile in Christianos olim excogitatum et exercitum est, illud omne ad illos â Servis transiit etc. Quae inclementia in fugitivos inprimis eminuit, quos per fugitivarios conquisitos, stigmatibus notatos, vel trudebant in publicam custodiam, vel in pistrinum, vel interficiebant, Cicer. l. 1. Ep. ad Q. Fratr. Florus Histor. l. 3. c. 19. etc. Quod si ii latitarent, praeconio illos indagabant, Petron. vel libello proposito inquirebant, cuius specimen exprimit egregie Propert. l. 3. el. 21. Ac eousque progressa est dominorum saevitia et proclivis Servorum fuga, donec ad publica sacra Populi Rom. perveniretur. Plin. l. 28. c. 2. Vestales nostras hodie credimus, nondum egressa urbe mancipia fugitiva retinere, inlicio precationis: quod utut verum fuerit, homines tamen Vesta valentiores, non carmina modo, sed et custodias evadebant: unde ne il admitterentur in saltus, neve protegerentur a villicis, Senatus censuit, l. 1. de Serv. Fugit. Ar statua, Caesaris inprimis, miseris perfugium erat, ad quam si se recepissent, tum Magistratus de querelis eorum cognolcebat et venire eos iubebat, ne in potestatem dominorum reciderent amplius, l. 2. de his q. s. v. a. i. sunt. Asylum quoque, servitis etiam pessimis patebat aliquando. Quibus vero starva ad manum non erat, illis ara non deerat, Corn. Nepos Pausan. c. 4. Eratque fugae cognitio vel Praesidis et Proconsulis in Provincia, vel Praefecti Vigilum Romae. Triumviri vero Capitales in Servos animadvertebant, a quibus apud columnam Moeniam puniri consuevisse, invit Horat. in Maenam Pompeianum Od. 4. Epod. v. 11. canens, Sectus flagellis hic Triumviralibus Praeconis ad fastidium etc. Et hoc dominicum ius non vitam modo, sed et alia omnia Servorum complectebatur, Caius l. 10. de acq. rer. dom. itaque filios etiam servos procreabant, utpote non ex matrimonio, sed ex contubernio, natos. Eosdem domini pignori dabant, addicebant, deferebant in censu. Cum tandem omnia commoda ad extremam usque senectam ab iis percepissent, ut nihil amplius extorquere possent, pluris licitantibus proscribebant, quo sanguinis extremum illud pretium, quantulumcumque esset, corraderent; ne iam aetate defectos gratis alere aut liberos dimittere cogerentur, quale quid de Catone maiore annotavit Plut. in eo, ut ita beatior fuerit Atticus ille mulus Palladis, quem, ob aetatem vacatione donatum, libere vagari, sine capistro, sine labore consuevisse, idem tradit l. de Animal. compar. Interim, bis in anno reaxatio illis concessa, et sine discrimine cum dominis colludere ac festos agere dies, permissum est, Senec. Ep. 47. Erat vero servorum dies festus Idibus Aug. quod eo die Servius Tullius Rex natus esset serva, ut scribit Festus: ndem et Saturnalibus usuariam quandam libertatem assumebant atque ad mensam, dominis ministrantibus, sedebant, vestemque cum iis commutabant, ut vidimus supra, ubi de Saturnalibus. cui simile quid apud Persas in usu fuisse, diximus voce Sacaea. Quibusdam etiam Servitio exire, benignitate dominorum vel propria virtute, contigit, qui hinc Liberti dicti. Vide supra ubi de Libertis et Manumissione. Apud Athenienses, iura Servorum haud paulo solutiora erant, Demosth. Philipp. 3. iustam enim illi ac clementem servitutem praeferebant, cum Servi (qui Graecis ideo s1w/mata], Latinis corpora) essent dominis, quod animae corpus, ut praeclare disputat Aristoteles Politic. l. 1. metusque esset, ne provocati iniuriis bello dominos incesserent, quod aliquando evenisle, testatum reliquit Posidonius. Itaque eadem cum plebe, aut elegantiori utebantur veste, neminique de via cedebant, Xenoph. de Rep. Athen. neque licebat eos ab alienis pulsari, ex Lege: )/*an tis2 tu/pth| to\n a)llo/trion dou=lon, grafa\s2 ei)nai ai)ki/as2 kata to=u tu/ptontos]. Servis quoque in bello captis, qui Servitutis modus omnium antiquissimus, consuluit Rheror Lycurgus, hac lege: *mhdeni\ e)cei=nai tw= )*aqhnai/wn, mhde\ tw= oi)kountwn )*aqh/nhs1in e)leu/qeron s1w=ma pri/asqai e)pi\ doulei/a| tw= a)liss1kome/nwn, a)/neu th=s to=u prote/rou despo/ tou gnw/mhs2], apud Plut. in Lyc. Quod si quis in servitutem abduceretur, aut peteretur, poterat quilibet illum liberali asserere causa manu, ex Lege: )*ecei=nai tw=| boulome/nw| a)fairei=sqai ei)s2 e)leuqeri/an kai\ kategguh=???ai to\n a)gomenon ei)s2 doulei/an pro\s2 tw=| polema/rxw|]. Concedebatur etiam Servis actio, adversus iniquos dominos, qua poterant eos adigere, ut se venderent, Lege: *toi=s2 dou/lois2 e)cei=nai pra=s1in ai)tei=sqai kai\ despo/thn meatba/llein e)pieike/steron], cuius meminit Plut. de Superstitit. Confugiebant autem illi, ad Thesei sacellum, ubi ius iis dicebatur, Suid. quinetiam libertatem consequebantur, vel invitis Dominis, pecunia numerata: ex Lege cuius Dion Chrysostomus meminit, Orat. 15. Habebant enim Athenis Servi, quod sibi comparabant, peculium, ex quo aliquid dominis suis pendebant, atque etiam pro capite numerabant suo, ut servitutem exuerent, Xenoph. loc. cit. Etiam factum quandoque, ut, afslictis Reip. temporibus, qui cgregiam in bello navaverant operam Servi, libertate donarentur a Rep. quod contigit iis, qui ad Argmusam Lacedaemonios fuderunt, anno 3. Olymp. 93. quique militaverant Chaeroneae, contra Philippum macedonem, vide Aristoph. Ranis et dionem Chrysost. loc. cit. apud. Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 2. tit. 6. Porro continebantur apud Romanos Servi Familiae appellatione, quam 15. eorum constituebant: Licet namque primitus singulis servis prisci Romani contenti essent, ut tradit Plin. l. 33. c. 1. qui proin nominibus dominorum, Marcipores, Lucipores etc. i. e. Marci pueri, Lucii pueri, veniebant, at postea tantopere illorum numerus auctus est, ut liberorum capitum solitudo servilibus copiis arte et consilio occultanda videretur. Vide Senec. l. 1. de Clem. c. 24. De Enno sane Athenioneque legimus, ut Siciliam vastarint, ut Praetores exuerint castris, ut Regia arripuerint insignia, Diodor. Sic. l. 34. et 36. Demetrio item Pompeiano, numerum quottidie servorum, velut Imperatori exercitus, reterri solitum, docet Seneca de Tranquill. c. 8. Ut Athenis, cum Demetrius Phalereus censum ageret anno 1. Olymp. 110. numerata esse servorum capitum 400000. memoriae prodiderit Ctesicles Chron. l. 3. Unde vel a gente iis, Daci, Getae, Mysidos, Syri, Phrygis, Lydi, Iapygis etc. vel a ministerio, nomina imponi coepere. Gentes autem, e qua desumpti, quaedam probae erant, quaedam improbae. Alexandrini, nequitiis, salibus, cantu antecellebant. Senec. in Sp. non cad. iniur. c. 11. et Quintilian. l. 1. c. 2. Asiatici forma, Iuvenal. Sat. 5. v. 56. inprimis inter eoc Phryges ac Lycii, Idem Sat. 11. v. 47. Syri, Medi, Moesii, Galli, Bithyni, Cappadoces, Liburni, viribus valcbant, et proin ad onera et lecticas parabantur, Martial. l. 7. et. 9. Iuvenal. Sat. 7. et. 9. Clem. l. 1. Paed. Catullus etc. Corsi, feri et socordes, Strab. l. 5. Cappadoces, stupidi, censebantur, Cicer. post redit. in Senat. Sardi, nequam, Adag. Britanni erant proceri, ideoque ab Augusto ad officia theatralia donati sunt, auctore Servio ad Virg. Georg. l. 3. etc. Vestis Servorum, apud Romanos tunica erat, et praeter hanc chlamys, birrus, lacerna, l. 1. Cod. Theodos. de habnu intra Urb. cuculla item, Columella l. 1. c. 8. At Pistrinarii, pubetenus nudi erant, vel ad minimum sic tunicati, ut essent per pannulos manisesti, Appulei, Metam. c. 9. Apud Graecos, non minus ac ingenui, pallian erant, Plaut. Captivis Act. 4. Sc. 1. quod, cum properarent, solitos fuisse in collum, h. e. dextram eius partem in sinistrum, sinistram in dextrum humerum reicere, discimus ex Terentii Proleg. interim propria eorum vestis Exomis ac Diphthera fuit, vide iuo loco. Victum quod attinet, illis, ad rationem demensi cibarii, panes quottidie vel bilibres, vel etiam trilibres, assignabantur, Cael. Aurel. l. 4. Acut. 2. Demensum enim quandoque varibat, et modo IV. modo IV. et Sem. modo V. modiorum, qua splendor, fuit, prout ferebant et annonae ratio et dominorum, qua sordes, quas prorogationes Dispensator in diurnum referebat. Cato tit. 56. compeditis per hiemem panis Pondo IV. ubi vineam fodere coepissent, Pondo V. dari praecepit, adeo, ut urbanis ministeriis panis Pondo II. vel III. sufficere potuerint, cum neque fodere aut opus facere necesse haberent, et quoad pulmentaria ac obsonia lautius acciperentur. Fossorum in specie panem Cantabrum vocatum, et in pugillos aliquot furfuris aqua infusa, postque horas aliquot refusa suiperflua aqua, furfuribus expressis, ex furfuribius, succo albo seu cremore, confectum fuisse discimus ab Hadr. Turnebo Adversar. l. 15. c. 16. Pedum tegmina, namque praestare tenebatur dominus Servo, Panem, potionem, vestem, manicas, pedum tegmina, Columell. l. 1. c. 8. qualia fuerint, vide Balduinum de Calc. Inaures, quae aliis Nobilitatis, his Servitutis nota erant, gestatae a pluribus. Unde Poeni cum annulatis auribus, introducuntur a Plauto Poenul. Act. 5. Sc. 2. et pertusas aures Arabibus tribuit Petronius: Imo perforatas subula Servorum aures, perpetuae servitutis signum fuisle, ex Deuteron c. 15. v. 16. 17. cognoscimus. Hinc ex fissuris fenestrisque aurium, in libertate donatis, praeteritae conditionis nota, quamvis omni arre occultaretur, apparebat. Iuvenalis Sat. l. v. 104. ---- ---- ---- -- - Quamvis Natus ad Euphratem, molles quod in aure fenestrae Arguerint, licet ipse negem, etc. Ut alia hac vice omittam: Erant autem vel Publici, de quibus vide in voce hac, vel ad privatam familiam pertinebant, quae iterum vel urbana vel rustica, et utraque in innumera rursus ministeria divisa fuit, de quibus aliquid hic infra. Plura hanc in rem suggerent Laur. Pignorius Comm. de Servis, Tit. Popma de operis Scrvor. Bartholinus de Inauribus, Rosin. Antiqq. Rom. passim, Alii, Vide quoque supra de Mancipiis, ut et in voce Servus: uti de medii aevi ritu in Servum se obnoxiandi, ubi de Obnoxiatione. Familia Urbana, quo ordine a Pignorio tradita. a]. Servi urbani. Medici. Chirurgi et Ocularii, Clinici. Chirurgi et Ocularii simul. Dislectores cadaverum. Pollinctores. Succollatores. Ustores. Orcini et Pileati. Principes Medicorum seu Superpositus. Medicae et Tractatrices. Iatraliptae. Aliptae. Unctores. Mediastini. Curatores aegrorum et amentium. b.] Balneatores. Pueri unguentarii. Alpisarii. Mulieres unctrices. Tonsores. Tonstrices. g.] Offarii et Coqui. Archimagiri et supra coquos. Pistores. Dulciarii. Lactarii. Placentarii. Pomarii. Focarii. Venatores. Aucupes. Promi. Penuarii. Condi-promi. Procuratores peni. Ancillae penuariae. d.] Ministri convivales. e.] Obsonatores. Invitatores. Vocatores. Nomenclatores. Calatores. Indices horarii. Tricliniarcha. ab Aquimanili et pollubro. Infertores epularum et luminum. Lectisterniatores. Mensarum detersores. z.] Structor. Scissor. Carptor. Diribitores panarii. h.] Praegustatores Papates. Argento et auro praepositi. ab Auro gemmato. ab Argento potorio ab Argento scenico. Vasotum detersores. q.] Ministratores. Pueri ad cyathum et vinum. Pocillatores. ad Cyathos. a Lagena. Ministri aquae calidae et gelidae. Muscarum abactores. i.] a Matella. Pueri ad pedes. a Pedibus. Circumpedes. k.] Symphoniaci et Acroamata. Aretalogi. Symphoniaci in navi. Chorus. Choraulae. Citharoedi. Praepositus a siblis Caesareanus. Mulieres citharistriae. l.] Tibicinae. Tibicines. Fidicines. Sambucinae. Crotalistriae. Cymbalistriae. Tympanistriae. m.] Organici seu Organarii. Hydraulae. Puellae in ministerio. nuditate. cantu. saltatione. convivas oblectantes. v. Comoedi et Histriones. Moriones. Nani. Nanae. Scurrae. Suffitores. Gladiatores in convivio. c.] Mediastini. Scoparii Lecticarii. Sputorum detersores. Reliquiarum abiectarum collectores. o.] Geruli p.] Supellecticarii. Caelatores. Vascularii. Argentarii et a Corinthiis Vestiarii. Vestisici. Vestispices. Vestitores. Ianitores et Clavicularii. r.] a Bibliothecis. a Studiis. Anagnostae. a Manu. Scriptores. Notarii. Librarii. Antiquarii. Tabellarii. Scribae. Bibliopolae. Librariae. Glutinatores Pumicatores. Malleatores. Ornatores. Miniculatores. Grammatici. Paedagogi Magistri. Praeceptores. Capsarii. s1.] Armigeri. a Pugione a Custodia armorum. Caculae. Calones. Clavatores. Galearii. Lixae. t]. Anteambulones. Pedissequi. Salutatores. u]. Adversitores. Accersitores. Comites. Geruli lychnorum. funalium. laternarum. lampadum. Monitores. f]. Lecticarii. Cathedrarii et Cathedralicii. x.] Nomenclatores publici et privati. Monitores et Fartores. Praecones et Buccinatores. y.] Cursores. Mauri et Aethiopes. Machaerophori. w.] Tabellarii. Tabularii Caesariani. Qui dominum rus vel peregre abeuntem comitabantur. aa.] Actores. Maiores do mus. Adiutores Actoris. a Calendario. Dispensatores et Prorogatores. a Frumento. ab Ephemeridibus. Tesserarii. bb.] Arcarii. a Loculis. a Crumena. a Marsupio. Procuratores privati et Palatini a Pignoribus. a Pecuniis. a Mensa. Exactores. Procurator Caes. Rationales. gg.] Ratiocinator et a Rationibus. Calculator. dd.] Negotiatores. Sarcinatores. Sarcinatrices. Navi praepositi. Venalicarii et Venalicii. Institores. Circitores. Ancillae negotiationi praepositae. ee.] Artifices. Gladiatores. Agitatores. Funambuli. Palaestritae. Magici pueri. Pictores. Caelatores. zz.] Fullones. Textores. Phrygiones. Sutores. Cerdones. Solearii. Sandaliarii. Sutores caligarii. hh.] Dominarum famulitium. Vide supra in voce Femina qq.] Ostiarii. Excubiae. Custodes. Ianitores et Ianitrices. a Iano. ii.] Atrienses. ab Atrio curando. Officinator a statuis. Magister ab marmoribus. kk.] Admissionales. Magistri admissionum. Proximus admissionum. Adiutor magister. Servi velarii. ll.] Cubicularii. Praepositus cubiculo. Praepositus supra Cubicularios et Custodes Cubiculares. mm.] Diaetarii et Zaetarii. Diaetarchi. nn.] Hortulani. Villici et Procuratores hortorum. Subvillici. Viridarii et Aquarii. Topiarii cc.] Inisularii et Custodes. Reliqui, qui hic desunt, Eunuchi. Primicerii. Silentiarii. Nutricii. Baiuli. Educatores. ornatores. Ciniflones. Salutigeruli. Internuntii. Muliones. Basternarii. Cartucarii. Cisiarii. Lecticarii. Rhedarii. Iunctores. Pueri cathedralicii. Ancillarum item vatia genera. totusque adeo Matronalis famulitii exercitus. supra lustratus est, uti dixi. Familia rustica, ex eodem. a.] Servi rustici numero et ordine nobiles. b.] Atrienses rustici. g.] Pistores et Pistrices. Mulieres de coquina. d.] Focariae. Focarii. Cellarii. Promi. e.] Operarii. Coloni. Lanificae. Laniae. Textores. Fossores. Ergastularii. Figuli. Fornacarius. z.] Arator. Iugarius. Bubulcus. Bubsequa. Tonsores ovium. Opiliones. Caprarii. Virvicarii. Equisones. Equorum Magistri. Agsones. Custodes equorum. Gregarii. h.] Superiumentarii. Asinarii. Agitatores. Muliones. Subulei. Porculatores. Porcarii. Pastores. Pecori praefecti seu eius Magistri. Custodes armenti. Armentorum Pastores. q.] Villicus. Epitropos. Vicedominus. Villica. i.] Monitor. Dispensator. Procuator. a Mercedibus praestandis. Actores. Exactores rustici et operum dominicorum. k.] Olivitores. Capulatores. Leguli. Strictores. Factores. Custodes torcularium. Praelatores. Servi doliarii. Vinitores. Vindemiatores. Putator. Frondaror. Legulus. Salictarius. Foenisector. Olitor. Fornacarius. Panicoctariae l.] Piscatores. Gallinarius. Aviarius. Curatores. et Pastores. Aviarius. Altiliarius. Fartor. m.] Aucupes. Venatores. Luparii. Mansuetarii. Ursarii. Vestigatores. Indagatores. n.] Fabri. Architecti. Structores Ferrarii. Tignarii. Fabri Carpentarii. ad Qualum et calcem. c.] Custodes villae mulieres. Saltuarii. Ianitores. iique tum Ovilium. Bubilium. Equilium. Caprilium etc. De quibus omnibus prolixe agentem vide praefatum Pignorium, ut et passim in hoc Opere. De civitatibus vero servitute pressis, infra in voce Stipendiariae.
SESACH
Rex Babylonis. Ierem c. 25. v. 26.
SETH
fil. Adam, natus A. M. 131. pietatis paternae imitator, caput familiae sauctae. Pater Enosi, Obiit A. M. 1042. Hunc Astrologiae arcana duabus columnis inscripsisse, Ioseph. Fud. Ant. l. 1. c. 2. refert, quod tamen alii merito ex plodunt: Cur enim non potius verae religionis principia in hisce monumentis postritati tradidisset. Gen c. 4. v. 25. Latine positus, vel posuit. Vide Ioseph. Fud. Ant. l. 1. c. 3. et Suidam in *sh\q]. Scribendi vero is artificium mirabile vel ipsus invenit, vel a Patre inventum iam ac constitutum accepit atque ad posteros propagavit. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 9. et Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 2. ubi de columnis eius disputat. Hic caput fuit Sethitarum, Cainitis oppositorum, de quibus diximus aliquid supra, in voce Cham: de cultu eius vide aliquid infra, voce Sirius.
SETHAR
nomen ducis. Esther c. 1. v. 14.
SETHRI
fil. Oziel. Exod c. 6. v. 22.
SEXTIA_Lex
quae et Sextia Licinia dicitur, de creando altero Consulum ex plebe, data est an. Urb. Cond. 426. a C. Licinio Stolone, L Sextio Tribuno Pl. L. Furio Camillo Dictatore, ut testatur Livius l. 6. etc. Sextia Menenia Lex an. Urb. Cond. 301. a P. Sextio Capitolino, T. Menenio Laenate Cons. rogata est, ut oves decussi, boves centussi aestimarentur. Meminit eius Festus, ad quem in voce Peculatus. Vide Antonium Augustinum, ut et Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 22.
SHOTERIM
Hebr. , fuere in Israelitarum Rep. praefecturarum Iuridicarum ministri et praeiudiciorum sollennium exsecutores, Iudaeis Hispanis Alquaziles, Germaniensibus Buttel, i. e. Lictores, seu Bedelli. Graecis vero Interpretib. *grammatoeis1agwgei=s2], Introductores seu Dispositores scriptarum litium, actionum, postulatorum, et quae id genus iudiciis aut necessaria aut pro re nata magis idonea, uti apud Athenienses fuere *ei)s1agwgei=s2], qui actiones ad Iudices introducebant. lidem *grammatei=s2] saepius, h. e. Scribae, vocantur. enim Chaldaeis et Rabbinis scriptum seu gra/mma] legitmum, maxime quod ad contractus et obligationem hominum mutuam spectat, adeoque ad res forenses, significat, commentaria etiam et codicillos qualescumque negoriorum: ut male de literarum docendarum munere vocem Shoterim nonnulli, sumpserinr. Inde tw= *grammate(wn] signarunt nomine Graeci Pharaonis Schoterim, Exod c. 5. v. 6. 10. etc. qui exactores erant, Israelitis praefecti. Quam in rem vide plura apud Seldenum de Synedriis l. 1. c. 15.
SIAA
nomen viri, Esdr c. 2. v. 44.
SIAHA
nomen loci, Nehem c. 11. v. 21.
SIBILARE
apud Lamprid. in Commodo, c. 1. Iam in his artifex, quae stationis Imperatortae non erat, ut calices fingeret, saltaret; cantaret, sibilaret, scurram denique ---- ostenderet: fistula canere est, quod pandurizare dicit Lamprid. in Heliogahalo, c. 32. Graeci s1uri/ttein] ut Plinius (ubi de cervis) exponit. Et sane sibilus proprie sonus est, quem fistula emittit. Ovid. l. 13. Met. v. 785. Et norunt omnes pastoria sibila montes. Unde et s1u/rigc], fistula, a)po\ to=u s1uri/ttein]. Sed non omnis fibilus fistula editur; nec Graeci s1uri/ttein] cum dicunt, de sibilo fistulari; sed qui ore solo editur, intelligunt: Hodieque sunt, qui solius oris sibilo omne genus cantilenas modulantur; quo sensu forsan melius to\] sibilare apud Lamprid. sumitur. Fefellit nempe Plinium, quod s1uri/zein] Graeci pro fistula canere proprie dicunt, unde s1uri/s1dein], apud Theocritum, a quo diversum s1uri/ttein], ut diximus. Coeterum sibilo explodebantur olim ridiculi Actores; et Sibilo palmae, cum scil. manu cavata et ori admota sibilamus, cervos maxime gaudere aiunt, qui de venatione hodierna scripserunt: unde hoc pacto illos captari mos. Vide Salmas. ad Solin. p. 220. et 221. Proprie ergo sibilus, sonus est exilis, qui sit ore compressis dentibus et paulum diductis labiis. Hinc ad serpentes translata vox, quorum sibilus terribilis quidem, Sapient. c. 17. v. 9. exilis tamen, Ierem c. 46. v. 22. Reguli inprimis seu basilisci, cuius sibilo ipsos fugari serpentes, Plin. et ex eo Solinus, omnes quinimo, qui audiunt, necati, Damir aliique tradunt. Unde ei Sibili quoque nomen apud Latinos, sicut tsiphoni], apud Hebraeos, vide supra. Valde igitur kataxrhstiko\n] illud, cum de balatu ovium, in Cantico Deborae, Iudic c. 5. v. 16. imo de barritu elephantorum apud Arrianum l. 5. voces sibilum denotantes usurpantur etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45.
SIBYNA
apud Tertullian. adv. Marc l. 3. c. 21. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in salces> s1ibu/nh] Ephippo apud Athenaeum l. 12. zibu/nh] Graecis Interpp. Ierem c. 6. v. 23. Aristagorae et Herod. 1. 5. est ai)xmh\ braxei=a], hasla brevis, qua Persae olim usi. Certe Hebr. , unde vox Graeca orta, permutatione l. et n. proprie est spica, inde ad hastile translatum nomen. Quomodo spicula Isidoro sunt sagittae vel lanceae breves, ab spicasum specie nuncupatae, Orig. l. 17. c. 8. Et Gallice hastam Turnebus picam, quasi spicam, vocari putat, quod ferro spicata sit exiguo; Bochartus, quod spicae formam habeat. Memmit inter arma Persarum hastilium huiusmodi, ut diximus; Herod. l. 5. ubi iis tribuuntur to/ca kai\ ai)xmh\ braxei=a]. arcus et hasta brevis; et l. 7. de exercitu Xerxis, ai)xma\s2 braxei/as2, to/ca de\ mega/la], hastas breves et magnos arcus, illis fuisse, itidem ait. Quemadmodum Alexandrum scribit Athenaeus d. l. cum Persica stola gestasse, to/ te to/zon, kai\ th\n s1ibu/nhn], arcum etiam et sibynam: plane ut Graeca Versio Ierem. loc. cit. to/con kai\ zibu/nhn krath/s1ous1in]. Id ipsum prro Persarum telum, ab aliis paltw=| kranei+/nw|], pilo e corno, instructum fuisse, ait: et l. 1. ac 4. ubi singulis, praeter arcum et pharetram, bina palta\] assignat, Arriano l. 1. Aliis. Nempe palto\n a)po\ to=u pa/llein], a vibrando, sicut Hebr. Chidon], h. e. telum exitiale, appellatum est. Vide Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. et supra in voce Pilum.
SICA
non a secando, ut quibusdam visum, habet enim priorem productam, sed a Graeco h(/kh], quod e)pidorati/da, ai)xmh\n, a)kwkhn], exponunt Grammatici; ferreus culter; Iustiniano dicitur Institut. l. 4. quem prolixius ita describit Iosephus Antiqq. Iudaic. l. 20. Sicarii, inquit, latrones sunt, cultellis utentes, magnitudine similibus acinacibus Persicis recurvis et similibus iis, qui a Romanis Sicae dicuntur: unde et qui latrocinantur nomen sumpserunt. Hi gladii breves er ant ita ut occultarisinu vestis et facile, nec opinantes confodi, maxime in turba, possent. Inter arma certe Persarum e)gxeiri/dia], seu sicae, recensentur Hcrodoto l. 7. ubi praeter hastas breves, magnos arcus, sagittas arundineas; iis tribuit e)gxeiri/dia para\ to\n decio\n, mhro\n paraiwreume/nna e)k th=s zw/nhs2], sicas ad dextrum latus e zona suspensas, Pollux a)kina/kas2] vocat, l. 1. c. 12. sect. 7. )*akina/khs2, per???iko\n cifi/dio/n ti, tw=| mhrw=| pros1hrthme/non], Ancinaces, persicus gladiolus est, e femore appensus: voce e Persica chinger emollita. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Sed et Thracum fuisse, videbimus infra. Hinc itaque Sicarii dicti sunt, contra quos exstat lex Cornelia, quam tulit Corn. Sulla Dictator an. Urb. Cond. 673. cuius quae fuerint capita, exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 26. Mentio quoque Sicariorum, Actorum c. 21. v. 38. ubi Aegyptius quidam in desertum eduxisse dicitur tetrakixili/ous2 tw= *sikari/wn], quaturo milia Sicariorum. Quam factionem de Gaulonitaruin Secta fuisse credibile est, qui a Iuda gaulonite, seu Galilaeo, de quo agitur Actorum c. 5. v. 37. orti triburum Romanis pendere recusabant, neminemque alium nisi Dominum Caeli, pro domino agnoscere se contendebant. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 13. Suicerum voce hac et surpa, ubi de Gaulonitis: nec non voce Crux, it: Miscricordia, et infra Sicela.
SICHEM
quae et Neapolis, Plinio l. 5. c. 13. ac Ptolemaeo. Plinio vero Mamortha, urbs Palaestinae perantiqua, in Samaria apud montem Garizim excisa, a Samaria 8. mill. pass. distans. Hic Iosephus, cui in peculium cesserat, sepultus, et Christus ad fontem Iacobi cum Samaritana locutus est. Ibidem loci, Deus foedus suum cum populo renovavit, paulo ante Iosuae mortem, et congregati Israelitae Roboamum rogarunt, ut iugi rigorem mitigaret. In tribu Ephraim. Baudrando vix 5. mill. pass. a Samatia in Occidentem, Nunc Pelosa, vel Napolosa. Ex praecipuis totius terrae S. Praefecti sedes. Crevit ex ruims Samariae; ideoque potest Samaria nova dici. Fuit olim Urbs refugii et Levitarum metropolis. Eam primo vastarunt Simeon et Levi, filii Iacobi, ob stuprum Dinae sorori illatum; secundo ab Abimelecho eversam reaedificavit Ieroboam. Amoenitate locus et delitiis diffluebat, Genes c. 34. v. 2. Ios. c. ult. v. 7. 2. Reg. c. 12. v. 25. 2. Paral. c. 10. v. 1. Ioh. c. 4. v.5. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. et 5. Torniel. Ann. Mund. 2114. 2802. Item oppidum Brabantiae. Sicheminensis Virginis miracula edidit Iustus Lipsius, cui etiam morlens, pennam argenteam, cum veste sua pellicea, legavit. Unde iocus cuiusdam Poetae: Sensit homo frigere suae miracula Divae, Crassaque pro calido stragula ture dedit.
SICLUS
Hebr. Shekel], nummus apud Hebraeos argenteus frequens, duplex erat, Siclus Regius, seu communis, quem laicum vocavit Pagninus, et Siclus Sacer seu Sanctuarii, quorum hie tetra/draxmos] ille di/draxmos], fuit. Siclo Sanctuarii communiter insculpta erat ab una parte urna mannae, vel, ut alii volunt, thuribulum Aaronis, cum inscriptione Sheckel Israel: ab altera parte cusa erat virga Aaronis florens, cum verbis, Ieruschalaim hakkedoscha. At postquam Messias incarnatus est, Iudaei conversi ad fidem, faciem Sicli mutantes, in una eius parte expresserunt Christi imaginem, cum literis in ore illius et lit. in apice, quae tres literae nomen Iesu efficiebant. In altera parte nihil sculptum habuerunt, praeter verba, quae Latine sic habent: Messias Rex vempt in pace et lux de homine facta est vita: In quibusdam Siclis et inscriptio reperitur, quae sic Latine habet, Deus homo est factus. Usus autem Sicli Sanctuarii erat, in rebus ad sacra pertinentibus: et tales 30. illi argentei (nam Siclos et argurou=s2] seu argenteos, idem sonare notum) quibus Dominum nostrum Iudas prodidit, quibusdam fuisse videntur. Alter, nempe Siclus Regius, tempore Davidis ac Salomonis, habebat insculptam turrim, inter et , ac infra , sic ut tota inscriptio haec verba contineret, Ierusalem Urbs Sanctitatis, ab una parte: ab alteta verba haec, David Rex, et silius eius alomon Rex: eratque in communi vita ustatus. Porro, in minores quoque nummos Siclum divisum fuisse, hinc colligimus, quod Exod c. 30. v. 13. dimidii Sicli: Nehemiae c. 10. v. 32. trientis Sicli: 1. Sam. c. 9. v. 8. quadrantis Sicli, mentionem fieri videmus. Vide Th. Godwynum de Ritihus Hebr l. 6. lc. 10. et Waserum de nummis Hebroeorum. Aliquando Siclum dictum esse Staterem, discimus ex Matth c. 17. v. 27. ubi CHRISTUS ad Petrum, Profectus, inquit, ad mare, mitte hamum, et eum piscem, qui ascenderit primus, tolle: et aperto ore eius invenies Staterem: acceptum illum da eis pro me et te. Erat vero et Siclus aureus, quem Darico Iosephus comparat, quum quando Moses dicit auream acerram decem Siclis aestimatam, Levit c. 7. v. 14. eam ipse *dareikou\s2 de/ka duname/nhn], i. e. Daricos decem valentem, pronuntiat. Unde Siclum auri apud Hebraeos didrachmum fuisse, et viginti drachmas Atticas effecisse, patet: id enim pondus ac pretium Darici. Vide Ioh. Frider. Gronovium de Pecunia vet. l. 3. c. 7. Sed et Siclus argenti, monetae Germanicae nomen, occurrit in AnnalibusFrancorum Fuldeusibus A. C. 850. Unus modius de frumento Moguntiaci vendebatur 10. siclis argenti: contracte ex Latino. Licilicus, uti legitur in Glossis antiquis MS. Germanice Sichel. item Anglice, apud Egbertum in Dialogo de Eccl. Institut. p. 98. laudatum Car. du Fresne, qui Siclum huiusmodi valuisse duobus argenteis seu denariis, adnotat. Coeterum, in Musaeo Kircheriano Romae, Siclum Hebraeorum geminum, unum cum urna, et lit. F. in medio (significante siclum integrum) atque virga Aaronis et Inser. Schekel etc. alterum literam F. non habentem, sed eius loco . h. e. Schekel David, asservari, refert, Georg. de Sepibus in Descript. illius p. 48. Vide quoque supra Semisiclus.
SIDDIM_Valhs
locus Palaestinae, memoratur, Genes c. 14. v. 3. Ommes hi iunxerunt (copias) ad vallem Siddim, quae mare salsum: nempe postea in Mare mortuum conversa, dicta est. In Hebraeo est, , h. e. agrorum aratorum, quod alii nomen vallis proprium esse volunt. In ea multos fuisse puteos bituminis, ibidem dicitur. At postquam Deus Gomorrha et Sodoma subvertit, et totum eum tractum pessumdedit, tota vallis Siddim, quae fontibus bituminis scatebat, in lacum versa est Asphaltitem vel Mare mortuum, quod Mare Salis ibi appellatum, cum Valle Salinarum, in qua Idumaei a Davide deleti sunt, male ab Epiphanio confunditur. Vide salmas. ad Solin. p. 613. ut et supra ubi de Salinarum Valle.
SIDON
perantiqua, opulenta, et celebris Phoenices urbs, in tribu Aser, atque insigne emporium: Chananaeorum olim ad Aquilonem respiciens terminus fuit, postea vero regionis Iudaeae, quam Sidon, primogenitus undecim filiorum Chanaan, iuxta Libani montis ortum condidit, eique nomen dedit. Commodissimum haec civitas situm habet: distans enim a Sarepta versus Aquilonem duobus, contra Austrum, a Beryto quinque, et versus Occidentem ab Antilibano monte uno, a Caesarea autem Philippi undecim milliaribus, ab Occidente mari magno alluitur, tutoque ac tranquillo portu ditatur: atque ab Oriente magnus et fertilis illi adiacet campus, qui aquarum fluentis fecundus, optimis vineis, cannis mellis, fructiferis arboribus, silvis et pratis abundans, multam civibus praestat commoditatem. Ipsa vero urbs aere saluberrimo fluens, solida in rupe super littus maris in longum aedificata, ab Aquilone in Austrum tendit. cuius utrumque cornu duobus castris natura et arte validis munitur. Quamvis urbs haec olim in sortem tribus Aser ceciderit, Aseritae tamen eam numquam possederunt, quia eius incolas expellere non potuerunt. Plin. l. 5. c. 19. et l. 36. c. 26. Strabo l. 16. Multas devastationes et incendia passa est, tandemque in Turcarum potestatem redacta, a 152. annis. Hodie Saide, in ora maris Mediterranei cum portu capaci, etiamnum ab Europaeis, Gallis inprimis, frequentatur. 35. mill. pass. a Beryto in Meridiem, uti 55. a Damasco in Occasum. Vide seqq. Hic primo vitrum sieri coepit. Sub Christianis Episcopalis fuit: capta Hierosolyma, Eustachio Garnerio Caesareae domino muneri data est: Guiboha Tartarorum dux illam occupavit, A. C. 1260. tandem, ut dictum, a Turcis subacta est. Pseudosynodus ibi ad Eutychianis et Acephalis habita, A. C. 512. sub Anastasio Imperatore quibus Flavianus Antiochen. et Ioh. Paltes generose restiterunt. Guil. Tyr. l. 14. et seq. Sanut. l. 3. etc. Marcellin. in Chron. Evagr. l. 3. c. 32. etc. De eadem Lloydius ista habet: Sidon, i. e. venatio, aut insidiatio, sive Viaticum, vel cibarium, aut navis iudicii, Filius Chanaan Gen c. 10. v. 15. Boderianus in Lexico Chaldaico per admirationemexplicat, quod non sine admiratione se legere testatur Bochartus l. 4. Phaleg. c. 35. In loco, quem citat ex libro Vaikra rabba, nil rale habetur: nec ibi explicatur Sidon, sed vel ex Dan. c. 3. v. 14. idque voce Graeca o)/ntws2] i. e. a)lhqw=s2] vere, ut Graeci et Vulgatus habent. Itaque haec ou)de\n pro\s2 e)/pos]. Sed verum esse puto, quod Sidonem scribit Trogus l. 18. c. 3. a piscium ubertate sic appellari. Nam Said, i. e. piscatio, hodieque Sidon dicitur, ut Galilaeae oppid. Bethsaida, quasi domum piscationis dixeris. Nec Sidoni minus congruit, quam Hebraei nos docent esse ad mare piscosissimum. Itaque cum Gen c. 10. v. 15. legitur, Sidon fuisse Chananis primogenitus, per Sidonem intellige Sidoniorum patrem, vel Sidonis conditorem, quocumque fuerit nomine. Ex quo loco Sidonis discimus fuisse valde vetustam, ut quae conditorem habuerit Chami nepotem, Noachi pronepotem. Itaque licet Tyrum Sidonis aemulam, antiquam et Cadmeam et Ogygiam Poetae passim appellent; et Tyrii Esaiae c. 23. v. 7. et Herodoto l. 2. antiquitatis nomine plurimum sese efferant; tamen Sidoni Tyrus cogitur submittere fasces, et illam pro parente agnoscere. Post mulios deinde annos (inquit Trogus loc. cit). a rege Ascaloniorum expugnati Sidonii, navibus appulsi Syrum urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. I. e. Iosepho interprete, l. 8. Iud. Antiq. annis 240. antequam templi fundamenta iecisset, Solomon. Proinde cum de Sidone agatur in libris Mosis et Iosuae, et Iudicum, et in vaticinio Iacobi Patriarchae, qui vixit diu ante Mosem, de Tyro nihil reperimus ante tempora Davidis, nisi quis Ios. c. 19. v. 29. putet esse Palaetyrum. Itaque, ut observat. Strabo l. 16. *oi( me\n ou)=n poihtai\ th\n *si/dona teqrullh/ka???i ma=llon]. Et Homerus, qui Sidonis et Sidoniorum meminit in tot locis, Tyrum ne nominat quidem. Iam si de magnitudine certamen instituatur, in libro Iosua c. 11. v. 8. Sidon appellatur magna], i. e. inter Phoenicias urbes maxima. Diodor. l. 16. plou/tw| te kai\ tai=s2 a)llais2 xorhgi/ais2 h( po/lis2 polu\ proei=xe tw= kata th\n *foini/khn po/lewn to\ de/ megiston trih/reis2 kai\ penth/reis2 ei)=xe plei/ous2 tw= e(kato\n]. Pomp. Mela l. 1. c. 12. Adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur, maritimarum urbium maxima. Sed Tyrus illi deinceps, si Straboni credatur, dna/millos] conferenda; si Curtio l. 4. c. 2. praeferenda. Is enim Tyrum affirmat et claritate et magnitudine, ante omnes urbes Syriae, Phoenicesque fuisse memor abilem, quo tempore obsessa est ab alexandro. Nic. Lloyd. Vide Tyrus; et plura de antiquitate urbis, prae Tyro, apud Ioh. Marshamum Equ. Canone Chron. Sec. XI. Capta est Sidon, cum Archipatride, Caesarea Strabonis, Ptolemaide. et Berytho, a Balduino I. Hierosolym. Rege A. C. 1104. sub cuius successore Balduino II. etiam Tyrus recepta est, A. C. 1125. sed utraque postea cum tota regione in Barbarorum potestatem relapsa est. Sidonis Achilles Tatius, statim operis initio duos describit portus angusto aditu et lato sinu, in quorum interiorem naves hieme se recipiunt, quia tutior est statio. Ceterum syrus a Sidone distat stadiis fere 200. uti habetur in Strabone. loc. cit. In medio Sarepta nomen habet ab aeris et ferri fusione, cuius ibi magnum fuisse proventum, Hebraei colligunt ex benedictione Aser horum locorum incolae. Deut c. 33. v. 25. Ferrum et aes sub calceo tuo. Atque huc omnino pertinet illud Eumaei Sidonii, apud Homerum, antiquitatis sedulum indagatorem: Od. o. v. 424. *e)k me\n *sidw=nos poluxa/lkou e)/uxomai ei)nai]. Nec erat cur interpretes Poetae verba traherent in alienum sensum, quasi circa Sidonem aeris fodinae nullae fuissent. Tyri porro et Sidonis incolis indulserat ingenium acr, vividum, et ad omnia flexile. Arithmetica et Astronomia ab iis manarunt ad Graecos. Et, ut taceam recentiores, Sidoni Mochus de atomis philosophari coepit ante Troiani belli tempora. Et Abdemonus Tyrius, quaestionibus propositis, Regem Solomonem provocare ausus est Sed praecipua celebritas ex mechanicis artibus. Tyri mixtura pupurae, Sidoni vitraria et textura sindonum ex lino tenuissimo feruntur inventa primum. Et fabrorum peritiam impense laudat Solomon his ad Hiramum Tyri regem, 1. Reg. c. 5. v. 6. Nosti non sees quemquam inter nos, qui sciat caedere ligna ut Sidonii. Hinc est, quod Homerus Il. 23. v. 743. et 6. v. 289. et Od. 15. v. 114. et 4. v. 54. appellet poludaida/lous2], et si quid concinnum in vestibus, aut in vasis affabre factum, aut ludicrum in crepundiis, id tribuere solet Sidoniorum industriae. His artibus illorum opes in immensum brevi crevere, dum iis vacare licuit, per longae pacis otium. Nam pacate diu vixisse prae ceteris mortalibus vel hinc colligas, quod Iud. 18. Sidonii proponuntur in exemplum summae securitatis. Ita enim habetur v. 7. de Lais incolis: Habitabant secure, pro more Sidoniorum, quitet et confidenter.
SIGMA
ex literae forma, dictum est Stibadium olim, seu trium lectorum coagmentati, ut inter alios erudite declarat Petrus Ciacconius de Triclinio: Quemadmodum Porticum semirotundam ex simi litudine fabricae, Sigma Graeco vocabulo nuncupari, legimus in Libello de regionibus Urbis Constantinop. Ubi cum Adolphus Mekerchus, Fulv. Ursinus, Guil. Basilius, ipse praefatus Ciacconius, Alii, velint hanc literam, ob figuram h(miku/klion] arcui Scythico comparari, ut et apud Agathonem Tragicum in Telepho, falli eos dicit Vossius, cum figura haec semiorbicularis C. arcui vulgari, vulgaris figura *s]. arcui Scythico similis sit, ut observatum Lipsio de pronunc. LL. et Scaligero ad Euseb. Thomas Dempsterus in Rosini Antiquit. Rom l. 5. c. 26. mensas Romanas figuras Sigmatis retulisse, et cum Veter. quadratas primum, dein rotundas habuisset mensas, Romanimidiatae Lunae effigie fabricasse, h(miku/klia] quoque dictas, ostendit, ex Iul. Polluce Onomast. l. 5. c. 1. )*as1ka/n tai, stiba/des2, h(miku/klia, klinth/ria, xame)unia], Scamma, tori, semicirculi (i. e. Sigmata) recubitoria, humi strata. Hinc Petr. Ravennas Serm. 29. Discumbebat Deus, plus in Matthaei mente, quam Sigmate: et Sidon. Apollinaris l. 2. Ep. 2. ita ut ministeriorum se non impediente famulatu tot posset recipere sellas, quot Sigma capit personas. Quot autem ceperit, indigitat Martial. l. 10. Epigr. 48. v. 5. Stella, Nepos, Cani, Cerealis, Flacce, venitis Septem Sigma capit, sex summus, adde Lupum. Idem l. 14. Epigr. 87. Accipe Lunala scriptum testudine Sigma Octo capit: veniat, quisquis amicus erit. In quae verba sic Salmas. Postquam, inquit, Triclinia ab usu recesserunt: et pro Tricliniis Accubita et Stibadia dici coepere, quorum figura semicircularis erat, atque inde Sigma nomen invenit; totam mensam non circumdabant, sed spatium in ea parte relmquebant, qua circulus deficiebat, ad inferenda scil. fercula etc. Et iterum, Triclinium ergo eraent tres lecti divisi et separati: Sigma vero unus perpetuus lectus; semirotundus, quod Stibadium et Accubitum dixere. Triclinium omnibus mensis poterat, Sigma vel Stibadium non item: nec enim minus Sigma maiori mensae, nec maius minori coaptari poterat. Secundum ergo mensarum magnitudinem quaerenda erant parva aut magnastibadin, quae a numero convivarum vel octaclina vel hexaclina dicebantur. Unde colligas Dempsterum Stibadium cum Mensa confudisse. Ad eius extrema cornua honoratiores convivas fuisse collocatos, discimus ex Gregorio Turonensi de Mirac. l. 1. c. 80. Discumbentibus autem ad convivium, Vir ille cum Presbytero dextrae partis cornu occupat, Catholicum ad sinistrum statuens: et Sidonio Apollin. l. 1. Ep. 11. Primus iacebat cornu sinister Consul ordinarius Severinus. Quibus clarius rem exprimens Iuvencus Sacr. Carm. l. 3. sic ait, Si vos quisque vocat, cenae convivia ponat, Cornibus in summis devitet ponere membra, Quisque sapit, veniat forsan si nobilis alter, Turpiter eximio cogetur cedere cornu. In medio reliqui dispositi erant. Paulinus de vita Martini l. 1. Hos intermedius, qua Sigma flectitur orbe, Presbyter accubuit. Ornabantur vero haec Sigmata eodem tapetum apparatu, quo Scenae Theatrorum solebant instrui, scil. initio pellibus ferarum, deinde et byssino peristromate etc. Vide Thom. Dempster. loc. cit. Fulv. Ursinum Append. de Triclin. ubi, inter alia, quam altum Sigma fuerit, docet, Laut. Pignorium Comm. de Servis, ubi ex antiqua Sigmatis scalptura, quae Romae trans Tiberim visitur, e regione aedis D. Chrysogoni, quamque praefatus Ursinus primus edidit, eius iconem Lectori antiquitatis avido exhibet; Salmas. iterum ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 25. et Casaubon. ad eund. quorum hic ad verba illa, Primus (Heliogabalus) invenit sigma insternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur, varia hanc in rem adicit. De litera vero Sigma, equis olim inuri solita, diximus supra in voce Samphorae.
SIGNANDI_ritus
apud Veteres varius fuit. Cera in obsignandis literis ac testamentis utebantur, nenipe tabellas chartasque lino obligantes, postea annulo xarakth=ra] imprimebant cerae. Unde Chrysalus apud Plautum Bacchidibus Actu 4. Sc. 4. v. 64. ad literas scribendas signandasque afferri iubet, ------ Stylum, ceram, et tabellas et linum ---- Quibus iam exaratis, sed necdum signatis, additur v. 96. Cedo tu ceram ac linum actutum, age obliga, obsigna cito. Quod si proin Advarsarium literis convincere vellent, signum inspiciendum dabant, prius quam linum inciderant atque ita aperirent, ut liquet ex Curculione Actu 3. Scen. Beatus, Bacchid. Act. 4. Sc. 6. et Pseudolo Act. 4. Sc. 2. Unde Cicero in Catil. Ostendi tabulas, inquit, Lentulo et quaesivi, cognosceret signum. Pro cera autem Asiatici adhibebant cretam, quam propterea Herodotus in Euterpe vocat ghn= s1hmantri/da]; meminitque consuetudinis eius Cicero pro Val. Flacco. Interim mos ille annulo, inc reta cerave, signum imprimendi, tarde obtinuit apud plerasque Orientis ipsius gentes. Nam Plinii est l. 33. c. 1. Non signat Oriens aut Aegyptus, etiam nunc literis contenta solis. Hebraeis tamen mos iste pervetus, ut arguit annulus Thamari a Iuda datus pignori, quem admodum est Gen c. 38. v. 18. et seqq. Nam signatorium fuisse, communis opinio est. Et quidquid de Aegypto fuit, ex quo Ptolemaeorum passa est imeprium, tamen iam temporibus Patriarcharum, si non vulgus, saltem Reges annulis usos esse signatoriis, arguit Gen c. 41. v. 42. ubi Pharao Iosepho annulum suum dedisse, legitur: Eo enim auctoritatem illi tribuit, regias obsignandi literas: tamquam Regni Cancellario. Quod vero ad Graecos veter. Lacones inprimis; hi quidem in cera signavere, sed non annulo; utpote sculpendi caelandique arte adhuc ignota: verum sqriphde/stw|] sive sqripobrw/tw|], h. e. cu/lw| u(po\ sqripw=s2 bebrwme/nw|], ligno a vermibus corroso, ubi sine dubio punctorum numerus, magnitudo et situs pro signo erant. Vocat istiusmodi signaculum sqripo/brwton s1fragi/da] Lycophron, meminitque eius Hesych. ut et Etymologici Auctor ac Eustathius Odyss. a Vide quoque Suidam et Aristopanem qes1moforiazou/s1ais2]. Porro, in censendis etiam scriptis solebant olim Critici ceris annotare Signa quaedam iudicit sui, de quibus supra. Admiscebant vero cerae mi/lton] seu rubricam aut minium; quo et alias ob ornatum usi. Cicer. l. 16. ad Attic. Ep 11. Nostrum opus tibi approbari laetor, ex quo a)/nqh] (flores) ipsa posuisti? quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio: cerulas enim tuas miniatulas extimescebam. Sic Democritus etiam in opere suo, quod xeiro/kmhta] inscripsit, istis quae para/doca] viderentur, verissima tamen esse experientia didicisset, notam e cera annulo suo signatam adfixisse legitur: quas ceras illitas propterea vocatas esse parapla/s1mata], auctor est Hesychius. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 91. Praeterea, aedes, scrinia, et quaecumque claudebantur, obsignari moris fuisse, innuit Lycophron Cassandra. *ta\ d' a)/lla sqripo/brwtos a)/yaustos d/omwn] *sfragi\s2 doke)us1ei]. Intacta vermiculata claxendix domos Servabit alias. Unde Aristoteles peri\ sqaum, a)kousm. *kai\ to=u oi)/kou katas3fragi/zesqai ta\s2 squ/ras2 kai\ e)peidan me/llws3in a)noi/gein, e)pidei/cantes2, toi=s2 poli/tais2 kai\ toi=s2 cei/ois2 ta\s2 s3fragi/das ou(/tws2 a)noi/gous3in]. Plautus in Casina, Actu 2. sc. 1. v. 1. Obisgnate cellas, referte annulum ad me. Theodoretus de Provid. Dei Orat 5. *kai\ to=u me/litos eniei=s3ai ta\ na/mata w(/spe/r t/ini sqhs1aurw=| s1h/mantra kai\ s1fragi/das2 e)piba/llous3i]. Appuleius Apolog. Quamquam ipse aperiret pene quottidie et clauderei: saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret, sine alio sigillo, sine vinculo. Et paulo post, Quod conditum cumque quod obsignatum, quod inclusum domi adservatur, id omne argumento Magicum dicetur. Corn. Tacit. Annal. lib. 2. c. 2. Irridebantur et Graeci comites, et cuncta utensilium annulo clausa. Quod factum inprimis esse, ante repertum clavium usum suggerit Eustath. Od. q]. v. 447. ad verba, ---- ---- *qow=s2 e)pi\ des3mo\n i)/hle]: annotans, antiquissimum morem fuisse, des3moi=s2 katas1fali/zesqai]: Nodumque Ulyssis propterea Proverbialiter usurpari posse e)pi to=u s1fragizome/nwn a)s3falw=s2]. In Sacris, legimus foveam Leonum, in quam innocens coniectus erat Daniel Propheta, allato lapide ac imposito super os foveae, annulo Regis et annulo Procerum eius, obsignatum fuisse, Danielis c. 6. v. 18. Similiter, CHRISTI sepulchrum, obsignato lapide, munitum fuisse, docet Matthaeus c. 27. v. ult etc. Quam in rem pluscula praediximus, ubi de Annulis, item in voce Obsignatores. De ritu victimas signandi, vide itidem supra Integer bos, Oryx, Ovium notae. Apud Papinium Statium l. 4. Sylv. 8. v. 40. ---- Signare diem ---- est eum Musis addicere, ut sollennis esset anniversario cantu, eximere ollum communibus festis, albo eum calculo notare: Vide Barthium ad l. Signare vero absolute positum, apud Ecclesiae Romanae Scriptores, est signum crucis (quod signaculum quoque simpliciter, item signum Christi, vocant effingere, districtis duobus digitis, et pollice intus recluso, uti habet Leo IV. de Cura Pastor. quo SS. Trinitatem innui dicunt. Item signum crucis, ad peregrinationes vel expeditiones Hierosolymitanas, vestibus assuere. Unde Signati, in Capitulari 3. A. C. 803. c. 24. Capit. Append. 2. §. 15. De signatis, qui mentiendo vadunt: Carolo du Fresne sunt ii, qui Cathechumeni per signum crucis, quo in frontibus signabantur, facti, a consilio Christianae religionis amplectendae, recedebant atque ad vomitum revertebantur etc. Et Crucesignati, de quibus suo loco.
SIGNATORES
vocati sunt apud Romanos, qui, veluti testes, pacta dotalia signare solebant. Dote enim dicta, signabantur pacta dotalia, M. Fab. Quintilian. l. 5. c. 11. Nihil obstat, quo minus iustum matrimonium sit mende coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerim. Unde Iuvenalis Sat. 2. v. 118. Signatae tabulae, dictum feliciter. Quod antequam fieret, die pactis scribendis dicta, uterque Sponsus. et Sponsa, Auspices consulebat, qui nocte praecedente, et sub Auroram, auguriis dabant operam. Vetus Inscr: Cos. Aug. Pub. Claudio. Quaes. Aer. Antoninam. Voluniam. Virginem. volent. Auspic. a parentibus. suis. coemit. et. IIII. fac. in. domum. dux. Tacit. Annal. l. 11. Inter auspices nubentium dos consignabatur. Proin et Iuvenal. Auspicum simul ac Signatorum meminit, Satyr. 10 v. 336. ---- Veniet cum Signatoribus Auspex. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 2. c. 20. et Dempster. in Rosin. l. 5. c. 37. Graece *shma/ntores2], item *sfragistai\] dicti sunt. Vide quoque supra Obsignatores, ut et Salmas. de modo Usurar c. 11. et Carol. du Fresne in voce Signum: e q vo hoc unum addo, Veteres in obsignandis Testamentis prius subscripsisse, antequam ea clauso hno circumducto obsignarent; recentiores vero signasse, antequam subscriberent: sed et nonnumquam solam subscriptionem apponi, ac vice signi notam, quam hodie Parafum Galli vo cent, manu propria describi consuevisse etc.
SIGNATUS_Manu
apud Gregorium M. in Ep. l. 2. ep. 61 In qua lege subiectum est, ut nulli, qui manu signatus est, converti liceat: miles est Imperialis Dominico Macro, qui huiusmodi milites stigmate in manu signari solitos, ait, hucque trahit illud Pauli Galat c. 6. 17. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Ad quae verba Anselmus, Stigmata, inquit, vocabantur, signa quaedam, quae in manibus fiebant militum, per quae recognoscebantur esse de militia Romani Imperatoris. Adeoque his verbis vult protestatum, se Iesu servum ac militem. Sed et Fabricenses, i. e. arma bellica fabricantes, Custodes item aquarum, signa olim in manibus tulisse, liquet ex Gregorio M. lib. 5. tit. 11. c. 12. in sext. Ex stigmate namque consueto Fabricensibus imprimi, latitans Fabricensis agnoscitur. Et Custodes aquarum (quos Hydrophylacas nominant) quis infigi solent annotatione signati. Vide utrumque Macrum in Hierolexico. In Sacris quoque signandi in manu carissimorum nomina ritus, alicubi memoratur, ut alibi dicemus, Vide quoque supra aliquid voce Notaculum.
SIHA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 43.
SILENUS
Bacchi nutritius et Paedagogus, semper asino vehi solitus: quem Aratus, in gratiam alumm, inter sidera translatum dicit. Silenos vero provectioris aetatis Satyros dici, affirmat Pausan. l. 1. quos ebrios, ut plurimum, fingunt. Unde iacentem inducit Virg. Ecl. 6. v. 15. Hesterno inflatum venas, (ut semper) Iaccho. Ovid. Metam. l. 4. v. 26. Quique senex ferula titubantes ebrius artus Sustinet, et pando non fortiter hoeret asello. Phurnutus nomen habere vult u)po\ to=u s1illai/nein], quod est proscindere convitiis. Quare Sillorum libri dicti, quibus ut Scepticus, Dogmaticos omnes maledictis proscindebat. Sed Aristophanis Interpres a voce s1i/nos], quae penem significat deducit. Lucianus quoque in Deorum contione eum his verbis describit: *o( de\ falakro\s2 ge/rwn, s1imo\s2 thn\ r)i=na e)pi o)/nou kata\ polla\ o)xou/menos]. Apud Platonem vero in Alcibiade Sileni, nihil sunt, nisi sectiles imagunculae ita concinnatae, ut diduci et explicari possent: At clausae ridiculam tibicinis speciem ostentabant: apertae venerabile numen exserebant. Itaque his comparat Socratem Alcibiades, quod longe alius intrinsecus esset, quam extrinsecus videri queat. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 21. Sileni fabula unde sumpserit originem, non nisi gravate refert doctiffimus Bochattus. l. 1. Chanaan. c. 18. nempe ex prophetia de Silo, qui Christus est, horrendum in modum detorta. quod quasi per nebulam cum viderit Iustinus M. hanc ipsam prophetiam scripsit Daemones ad Bacchum retulisse, et in eius mysteriis o)/non] asinum recensuisse: Hoc ille 2. locis; semel in posteriore Apolog. pro Christianis, et rursus in Dialogo cum Tryphone Iudaeo, ubi mira metamorphosi o)/non] in oi)non] librarii mutarunt. Iam vero ut res expendatur accuratius. 1. Ut ex Sir], id est, cantico, Phoenices Siran], et Graeic fecere Sirenes; it a ex Silo], vel Sil] ab Illis Silan], ab his Sienus dictus. 2. Et quia de Silo dicitur, illius erit doctrina populorum, vel congregatio docendi causa, Silenum aiunt fuisse valde doctum, et Bacchi ei)s1hghthn\, kai\ dida/s1kalon tw=n kalli/stwn e)pithdeuma/twn]. In Aeliano, l. 3. Var. Hist. c. 18. Silenus de altero orbe mira narrat; in Plutarcho de Consolat. ad Apollon. de morte agit, in Virgilio loc. cit. de principiis rerum disserit. 3. Additur sive de Christo, sive de Iuda, ut quidam volunt: Ligans ad vitem asellum suum, et ad generosam vitem pullum asinae: Inde Silenus est e)pi\ o)/nou ta\ polla\ o)xou/menos], i. e. asino plerumque vectus uti loquitur Lucian. in Concil. Deor. 4. Tale est, quod calcandis uvis ideo Silenum addicunt, quia sequitur in prophetia, sive benedictione Iacobi; Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum operimentum suum, instar calcantium in torculari, ut explicatur in Esaia. c. 63. v. 2. 5. Sed nihil tam impium, quam quod Silenum semper ebrium esse fingunt, uti supra ostendimus; quia statim additur; rubent illi oculi ex vino, ac si eodem id sensu dicatur, quo a Solomone, Proverb c. 23. v. 29. 30. Cui rubor coulorum? iis, qui vono immorantur. 6. Sileno denique pro cibo apud Euripidem in Cyclope v. 136. *kai\ turo\s2 o)pi/as2 e)sti\, kai\ boo\s2 ga/la]. Coagulatus caseus est, et lac bovis; quia prop0hetia finitur hac clausula: Dentes eius ex lacte albescent. Nihil poterat Diabolus foedius comminisci, ut sanctissima religionis nostrae mysteria profanaret, et impiorum hominum cavillis exponeret. Nic. Lloydius. coeterum, Phrygem discertim vocat Tertullian. de Anima c. 2. ubi, inter alios, Deorum ordinibus insertos, etiam recenset Silenum Phrygem, cui a Pastoribus perducto ingentes aures suas tradidit: de auribus autem Midae ingentibus, satis notum. Quas Sileno commodasse quod dicit Sertullianus, nil mirum est; Fuit enim Silenus pro illis temporibus, naturae et antiquitatis omnis intelligentissimus: unde nec alium de istis, quam Silenum, loquentem inducere voluit Maro Ecl. 6. cui Silenus nomen, ubi Servius Poetam ea maxime sequutum esse dicit, quae de Sileno prodiderat Theopompus Chius. Cuius fide etiam Aelianus Hist. Var. l. 3. c. 18. complara refert: etiam apud Cicer. Tuscul. l. 1. quoddam ex Sileni huius dictis reperias, ubi ait: Fertur de Sileno fabella, cum a Mida captus esset, hoc ei nuneris pro sua missione dedisse, docuisseque Regem, Non nasci hominibus longe optimum esse: proximum autem, quamprimum more. Quomodo vero cepterit Silenum Midas, docet inter alios Xenophon de Expedit. Cyril. 1. ubi ait, fontem, qui Midae dicebatur, vino miscuisse: nempe sic inebriavit is Silenum. Sed de fonte fabulam sapit, in quit Vossius: Credo, tam sapienti viro, sapientiam Midas magms expeclorarit culullis. Nec sane Silenus ille unus fuit e multis; sed unus e Regulis Cariae, qui Nisae imperaret, de quo fidem fecerit Diodor. Sic. l. 3. Liberi Thebani, qui Cadmi nepos fuit, s1u/gxronos]; imo idem cum Marsya, unde apud Herodot. l. 7. reperias, ut ab Apolline suspensus sit, o( to=u *silhnou= *mars1u/ew a)s1ko\s2]. Nec obstat, quod Marsyam hunc aliqui non Silenum, sed Satyrum appellent, ut Max. Tyrius Serm. 30. initio: Quippe iunior cum esset, Satyrus: grandior autem natu, Silenus dici meruit: sola enim aetate hi differebant. Marsyam autem Midae Regis temporibus vixisse, etiam id ostendit, quod legitur de Mida filiam despondente Attidi Cybeles amasio; item de Marsya, post Attidem a Meone interemptum, Cybelem in fuga sua comitante, ac tum provocante in certamen quendam seu Regulum seu Sacerdotem, a quo fuerit excoriatus. Vide Gerh. Ioh. Voss. loc. cit. Effigem sileni in Lucerna veteri exhibet Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 3. c. 11. et l. 6. c. 27. ex argento caelatam habes, apud Plin. l. 33. c. 12. in marmore Pario repertam, apud eundem l. 36. c. 5. Sed et Silenum festive gestientem, inter Pictoriae Artis miracula, servat hodieque Musaeum Kircherianum, ut videre est apud Georg. de Sepibus in Descript. illius p. 8. Pingebatur autem calvus et naso colliso deformis: unde Lucretius, l. 4. v. 1162. Simula, Silena est. Imo tw=n en toi=s2 s1aturikoi=s2 ai)sxi/stous2] Silenos nominat Xenophon, vide Casabon. ad Iulium Suet. c. 45. Hinc in Satyra Graeca veteri, inter Satyricas personas, Silenus quoque, Papus, et ex utroque compositus, Papposilenus, fero ac terribili aspectu, erant: fuitque Sileno crassa tunica foeno contexta et a)mfi/malloi xitw=nes2], utrinque villosae, Scaliger Poetic. l. 1. c. 17. qui primum se ausum esse longissimis versibus, quippe novenariis, canere Silenum, scribit l. 2. c. 27. cuiusmodi distichon Laertius in vita Diog. recitat, *dio/genes2 a)/ge le/ge, ti/s2 e)/labe/ s1e mo/ros] )*es2 a)/i+dos e)/labe/ me kuno\s2 a)/grion o)da/c]. Diogenes age dic, quod corripuit te fatum? In Orcum rapuit me canis ferox morsus. Vide quoque supra Fons, et infra Sillus.
SILICERNIUM
Festo farciminus fuit genus, cuius esu familia purgari solebat; dictum quia, cuius nomineres ea instituebatur, is iam silentium (i. e. umbras) cerneret. Donatus inquit esse cenam, quae Diis Manibus inferebatur, quod eam silentes cernant umbrae: poni autem super silice solebant Epulae mortuales. Scaligero cena fuit funebris, quae senibus exhibebatur, dicta quasi Selucernium, i. e. a)luxni/a]; quod natali die lucernae accendebantur, mortuali non: vel a silicibus, quasi Silicoenium, i. e. cena supra silicem posita, eo quod istius modi funebre epulum in ata lapidea exhibebatur, Servius ad Aen. l. 5. Peractis enim ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae Amici atque Cognati convocabantur: Seni bus etiam cena exhibebatur funebris, quae Silicernium appellabatur; imo interdum populo quoque Epulum praebebatur, aut cruda distribuebatur caro, quod Viscerationem vocabant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Leges XII. Tabb. Silicernium hoc Cireumpotationem, Graec. peri/deipnon], vocarunt, sustuleruntque, verbis his: Uti servilis unctura, omnisque circumpotatio tollatur. Ubi tamen non omnem circumportationem, sed servilem, tantum, sublatam esse, docet Iac. Raevardus dicens, Quin liberi homines, coronati parentantes, cum supra tumulum dapes posuissent, curcumpotare potuerint, nulla lege mihi prohibitum fuisse videtur. Certe enim Varro Meleagris, Funus, inquit, exsequiati laute, ad sepulchrum antiquo more Silicernium confecimus, id est, peri/deipnon], quo pransi discedentes dicimus alius alii, Vale. In quae verba Rosinus, Significat Silicernium convivium funebre, quod apud Veter. exhiberi senibus solebat: dictum, quod cum silentio edentes cernerentur: vel propter defuncti memoriam, vel quod cogitarent, se mox illum sequutoros; quapropter abeuntes e convivio, velut se amplius non visuri, mutuo sese salutabant. Alii aliter. Quorum quidquid sit, factum inde, ut Silicermum pro sene figurate accipiatur. Antesignanus in Terent. Adelph. Actu 4. Vide quoque infra Strava, it. Tripus: Visceratio. Est autem Silex, vel Hilex, ex Graeco xa/lic], in eo a caemento diversus, quod caementum caedendo fit, et pars est maioris saxi: silex naturaliter ita reperitur, nec ex alio avellitur vel excideitur: utrique vero parvi sunt lapides, et structuris accommodati, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 378. et seqq. ubi Graecorum structuram e silice et duro lapide fuisse, non ex quadratis saxis, inter alia addit, nec non supra Paries alibique: uti de vias in Urbe silice sternendi ratione, a Censoribus primum Romae instituta, Liv. l. 41. c. 27. ac infra voce Strata Mont. it. Viarum Cura. de Silicum usu in crystallinis conficiendis, ubi de Vitro, de Silice vero quem Pessinuntii pro Deum matre coluere, supra voce Dii: et plura de Silicerniis Veter. voce Parentalia.
SIMEON
Patriarcha, secundus Iacobi filius, ex Lia uxore, natus A. M. 2284. Gen c. 29 v. 33. Cum fratre Levi, Sichemitas perdidit: Gen. 34. v. 25. 30. et c. 49. v. 5. in tantum filios et nepotes suos propagavit, ut de tribu eius, ad montem Sinai, numerati et inventi sint viri apti ad pugnam 59. milia trecenti, quibus om nibus in deserto mortuis, ipsorum filii bellatores 22. milia ducenti in terra promissionis, proprium funiculum non sunt consequuti, sed pro hereditate ac possessione sua obtinuerunt de terra tribui Iuda prius assignata, cis Iordanem, terram Australem. Obiit. A. M. 2403. Fuit et nomen senis cuiusdam, qui Christum Dominum nostrum suscepit in ulnas, cum inferretur in templum. Eius canticum vide Luc. 2. v. 29.
SIMERON
filius Issaschar, Genes c. 46 v.13.
SIMIA
Aegypriis olim pro Numine, a quibus ad Pithecusios earum cultus pervenit, teste Diodoro Siculo l. 20. ubi Simias apud illos easdem cum hominibus domos frequentare, paratos in cellis penariis cibos sumere nominaque ut plurimum ab illis Parentes suos liberis imponere, inter alia refert: Additque, in eos, qui animal hoc interfecerint, ut nefariae impietatis reos, capitis supplicio animadverti, hincque Proverbii vicem obtinuisse, quod in magnisice sese efferentes dicitur, Simiae cruorem bibisti. Vide et Lucianum Deorum Concil. In Orientali hodieque India Cercopithecum coli, Balbus Itiner. suo ex eo colligit, quod itinere a Mecao ad Pegu inter idola, quae Pagodi incolis vocantur, repererit multa cercopithecorum simulacra: at circa templa, quae iisdem Varrelle nuncupantur, cercopitheci serventur alligati. Maffaeus quoque Histor. Indic. l. 1. commemorat Fanum pulcherrimum Simiae dicatum: Narratque Ioh. Hugo Linschotanus, ut Lusitani A. C. 1554. capta Insul. Scylon, non contenti eam vastasse, etiam templum in vertice Pico d' Adam spoliare proposuerint, sed nihil repererint nisi cistulam auro gemmisque insignem, in qua Simiae dens asservaretur. Hunc igitur abstulisse, magno cum dolore Regulorum eius loci; emissosque ab iis Legatos, qui Lusitanis pro dente offerrent septingenta ducatorum milia: nec abhorruisse a venditione Lusitanos, sed dissuasum id iis ab Episcopo Casparo, avi nefarium aiebat, hoc pacto fovere horrendam Indorum idololatriam: eoque dentem eum cremasse, ac cineres in marinos fluctus proiecisse. Eodem referas osseas inaures Brasiliensium, Nambrpaya dictas, quae nihil aliud sunt, quam cercopithecorum ossa perforatis auribus, summi ornatus ergo, inserta, apud Georg. Marcgravium de vestitu et ornatu Brasiliens. l. 8. c. 6. Vide inprimis Petrum de Valle Itiner. l. 4. Coeterum, quod ingeniose adeo omnia imitari soleat, posterioribus Graecis *mimw\] hoc animal dictum est. Est enim adeo docile, ut et discat latrunculis ludere: quod ex Muciano ter Consule Plin. natrat l. 8. c. 54. et galea parmaque armatum, ab hastis dextre se defendat. Martial. l. 14. Disticho 202. Callidus emissas eludere Simius habstas. et capellae inequitare, indeque iaculari assuescar, Iuvenal. Sat. 5. v. 154. Qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli Discit ab hirsuta iaculum torquere capella. Ubi flagelli meminit Poeta, quod eo soleant officii admoneri etc. Vide Aelian. Histor. Aniaml. l. 5. c. 26. et l. 7. c. 22. Ian. Rutgersium Var. l. 3. c. 15. Erasmum Colloq. de Amictia, Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 59. et 75. Alios. Porro, amore erga fetum cedunt nulli: sed dum nesciunt modum, catulos magna ex parte complectendo necant, Plin. l. 8. c. 54. Non utrumque tamen fetum enecant, sed geminum parientes, alterum duntaxat, ut Oppianus ait *kunhg]. l. 2. Item Orus in Hieroglyph. et Avienus in fabulis Aesopeis: inter quos tamen non convenit, utrum amore an odio? priorem interimant. Sed prius non paulo est verisimilius. Romani nihilomius alteram videntur sententiam sequuti, cum Simiam una cum parricida culeo insuerent. Illi enim primo istiusmodi scelera absque comitatu ullo insuerunt, dein serpentes, postea Simias; tandem quoque gallos gallinaceos, addiderunt. Et de Simina quidem Iuven. Sat. 8. v. 213. Cuius supplicio non debuit una parari Simia, non serpens unus. Et Sat. 13. v. 156. Vel deducendum corio bovis in mare, cum quo Clauditur adversis innoxia Simia fatis. Nomen a simis natibus etc. Vide Plin. l. 8. c. 54. Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 8. c. 25. Sam. Bochart. ubi supra l. 3. c. 31. de Simiis e Tharsis advectis, 1. Regum. c. 10. v. 22. et 2. Patalipom. c. 9. v. 21. nec non supra, in voce Pitheci, um, usa, et infra Sus alba. Addo hic saltem, apud Aristortelem commemorari tria Simiarum genera, quorum primum simpliciter pi/qhkon], Simiam, caudae scil. expers, et proin ab attritis clunibus Clunam FEstus, alterum *kh=bon] seu kh=pon] alias kerkopi/qhkon], i. e. Simiam caudatam; tertium *kunoke/falon] vocat Histor. Animal. l. 2. c. 8. de quibus duobus posterioribus diximus, voce Cebus, it. Cefus et Cercopithecus.
SIMON
Asmonaeus, occiso fratre Ionatha, Dux populi creatus et Pontifex Manno Mundi 3823. ante Christum natum 139. Hic Gazam urbem, quam coepit, ab idolis purgavit: foedus cum Romanis, quibus aureum clypeum mille minarum misit, ac Spartiatis redintegravit. Cendebaeum, Antiochi VII. Soteris praefectum, fudit, fugavitque. At vero, ut sunt hominum fata in temere fortunae variantis arbitrio, tandem cum filiis duobus, atque aliquot servis; in convivio, quondam, a Ptolemaeo genero suo dominium affectante, qui ei convivium appararat, interficitur, cum 8. annos praefuisset. Olympiad. 159. Vide l. 2. Maccab c. 13. 14. 15. 16. et Ioseph. l. Iud. Antiq. 13. c. 9. 10. 11. 12. Item l. 14. c. 1. de Bello. Iud.
SIMON
filius Mattathiae, 1. Machab c. 2. v. 3.
SIMPLICES
apud Arnobium adv. Gent. l. 2. ut quae (animae) fuerant simplices et bonitatis innoxiae; eaedem cum bonis. Sic au tem dicuntur homines aperti, et in quibus fallaciae nihil, nec malitiae inest quidquam. Cic. de Offic. l. 1. Ita viros, fortes et magnanimos, eosdem bonos et simplices; veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus. Et Philo contra Flaccum, a(plou=n kai\ a)po/nhron kai\ koinwniko\n] copulat. Qui proin, quia propter morum facilitatem coeteris praedae sunt: hinc e)uh/qhs2 kai\ a(plou=s2] atque a(ploi+ko\s2], homo minime malus et ingenii parum acuti: et Simplicitas saepe a)nti\ mwri/as2 kai\ oi(onei\ a)naisqhs1i/as2], l. 3. §. qui ob segnit. D. de susp. Tutor. Quare Seneca de Ira l. 2. c. 16. Stultis, ait, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis. Cum potius generosi et magnamini Simplices sint, utpote veritatis amici, ut Cic. modo; seu a)lhqeutikoi\] ut Aristoteles Nicomach. l. 4. c. de Magnanimitate: ac fanero/filoi] et fanero/mis1oi]. Unde Thucydides l. 2. to=u e)uh/qous2 to\ gennai=on, plei=ston mete/xein] ait: Plut. in Lysandro, itidem to\n a)plou=n kai\ gennai=on tro/pon] iungit. Et Christus tou\s2 pra/ous2] pronuntiat beatos, contra communem hominum opinionem. Matth c. 5. v. 5. His duplices, diploi=], ac panou=rgoi], opponuntur, quorum mores sic Arnobius describit, pergens, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere et ad usum temporis pellaci mobilitate sormare: ad quem locum vide Heraldi Animadversiones.
SIMPLUDIARIA
funera quaedam apud Romanos sic dicta. Cum enim nonnumquam in honorem defuncti, praeter alias ceremonias funebres Ludi quoque ederentur, ut suo loco vidimus, hique varii essent, inde discrimen illud funerum ortum est, ut alia dicerentur Indictiva, alia Simpludiaria: quorum illis quidem adhibebantur non Ludi modo, sed et Desultores; istis vero Ludi duntaxat corbitoresque. Quidam autem ea sic appellata volunt, quibus neutrum genus Ludorum interesset, Sex. Pomp. Festus. Ad quem locum Scaliger, Simpludiaria, inquit, dicta sunt, quasi Simpiludaria, quia simplices ludii adhiberentur, h. e. Saltatores, vel Cernuatores sive Cervitores, quos Festus Corbitores appellat. Indictivis autem et Ludos et Desultores ac etiam Ludorum quaedam genera adhibita fuisse traditum: Unde haec amplissima fuere. Vide eundem Scaligerum Ausonian. Lection. l. 1. c. 28. et Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. ult. Quos vero Corbitores Festus vocat, melius alii Corvitores vocant, qui enim gestus cernuantium, ut modo sursum, modo deorsum specent, is corvorum est et cornicum ac monedularum, quae ubi pedibus aliquem locum insistunt, modo a)nane)uous1i], modo e)pine)uous1i]. Unde elegantissime de Mulieribus, cibo sese ingurgitantibus ad mensam, Plautus Casina dixit, Actu 4. Sc. 1. v. 20. Ego novi istas rices, corvitant, ubi Comesse possunt. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 24. ubi de Ludis Funebribus.
SIMPULUM
vas fuit parvum, non dissimile cyatho, quo vinum in sacrificiis litabatur, a sumendo dictum Varroni de L. L. l. 4. quod co vinum sumebant minutatim: Scaligero a sympone, quod, ortum ex Graeco s1i/fwn], vasculum significet cum tenui fistula vel angusto collo ad pitissandum vinum. Eius iconem exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 32. Ex argilla fuit, ante auri argentique inventum usum, quemadmodum et templorum parietes, ipsa Deorum simulacra antiquitus fictilia fuere: quod in antiquitatis memoriam servatum fuisse, innuit Plin. l. 35. c. 12 In sacris quidem etiam, inter has opes hodie, non murrhinis crystallinisve, sed fictilibus, prolibatur sympuviis. Quo nomine Simpula indigitari Bayrius aliique docent, adeoque sympullis legunt. Dempsterus vero nihil censet mutandum: Namque apud vet. Schol. Iuvenalis ad Sat. 6. v. 342. Simpuvium, vas est sacrificus aptum, in quo Pontifices solebant lavare: sic dictum, quia omnes Sacerdotes simul bibebant. Satyrici autem verba haec sunt, Et quis tunc hominum contemptor Numinis, aut quis Simpuvium ridere Numae, nigrumque catinum, Et Vaticano fragiles de more patellas Ausus erat? Hinc Simpulatrices, feminae sacris deditae et Simpuviatrix, quae poculum sacrum porrigebat, apud praefatum Scholiasten. Glossar. Isidori Candes, vasa sictilia, istiusmodi pocula reddit. Vide iterum Rosinum Antiqq. l. 5. c. 30. in Notis. Sed et Simpulator inde, conviva adsiduus Isidoro, quem Simpulonem Fulgentius Placiades vocat. Unde forte colligas, Sympinium Arnobii l. 7. Pateras sympiniaque depromite, a Graeco s1umpi/nein], non multum a Simpulo abludere: hoc ipsum enim in sacrificiis olim fieri solitum, et reliquias ac pocula delibata populo tradita, ex Minucii Octavio discimus. Vide quoque Hadr. Iunium Notis ad Nonium, voce Samium, et eius Animadversa l. 2. c. 10. Adde Stewechium ad Arnobium l. 4. ubi vasis Ecclesiasticis suae gentis hodieque vasculum ex quo aqua aut vinum Sacerdoti ad altare praebeatur, Publla appellari notat. Bocharto Simpulum, dictum est ab Hebr. sephel,] quod in Scriptura bis solum occurrit in Historia Gedeonis Iudicis Iudic c. 6. v. 38. et in Cantico Deborae, Iudic c. 5. v. 25. e quo utroque tamen loco cum sephel videatur fuisse vas patens et amplum, non videntur haec duo plane synonyma, quamvis utriusque non nisi in sacris usus fuerit. Eidem Simpuvium, vasis lignei genus fuit, itidem in Sacris adhibitum: cuius vocis originem deducit ab Hebr. saph, qua voce vas, quo Agni Paschalis sanguis excipiebatur, venit, Exodi c. 12. v. 22. cuius plur. sippim] et sappoth,] vel sippoth, Ierem c. 52. v. 19. et 1. Regum. c. 7. v. 50. ubi de vasis Sanctuarii. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 49. et 50.
SIMULACRUM
ex Simulo, vel Hebr. seu Isidoro] a similitudine dicitur, eo quod, manu Artificis ex lapide aliave materia factum, eius vultum imitatur, in cuius honorem factum est: vel quod simulatum, i. e. falsum; umbram emm, pro corpore, nobis exhibet. Veteres Gentiles, Deorum suorum Simulacra ex limo et cera finxere, cum nondum auri atgentique usus mortalibus innotuisset: Unde non vasa solum profana sacraque fictilia habuere, sed et parietes Templorum, ipsque Numinum Simulacra testacea fictiliaque erant. L. Seneca Consol. ad Helviam c. 10. Tunc per fictiles Deos religiose iurabatur. Propertius l. 4. Eieg. 14 v. 5. Fictilibus crevere Diis haec aurea templa, Non fuit opprobrio facta sine arte casa, Tarpeiusque Pater nuda de rupe tonabat. Iuvenal. Sat. 11. v. 115. Hanc rebus Latiis coram praestare solebat Fictilis et nullo violatus Iuppiter auro. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 30. At qui inter illos Sapientiores, Simulacrorum usu reiecto, Deum non oculis aspici, sola mente percipi posse, statuerunt, cum Platone, apud Iustinum Mart. Colloq. cum Tryphon. Unde Antisthenes, Deum nulli similem esse, ideoque ex Simulacro (seu imagine) disci non posse dixit, apud Clem. l. 5. Strom. Et Plin. effigiem Dei formamque quaerere imbecillitatis humanae putavit, Histor. Natur. l. 2. c. 7. Ne tamen fidei Numinis apud imperitiores quidquam decederet, quod illud oculis usurpare non liceret, quam non insolitum esset, etiam in inferiori, rerum nempe creatarum, ordine, ut spectari nequeant, quae tamen exsistere nulli dubitemus, eleganter ipsi illi Gentilium Philosophi observavere. Ita enim ex Xenophonte Minucius Felix: Nec mireris, inquit, si Deum non vides; vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculos tamen non venit ventus et flatus. Solem adeo, qui videndi onibus causa est, videre non possumus, radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur. Quid ipsum Solis Artificem illum luminis fontem poteris sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas, fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animamtuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere. Itaque Simulacra pro rudioribus et vulgo erant: quo magis mirandum in Orbe Christiano esse non paucos, qui Simulacris in divino cultu tantopere delectentur, etc. Vide quoque in voce Iconomachi et infra in Statua. Apud Aegyptios Defuncti (postquam cadaver perunctum et delibutum cedria, melle, cerave esset) Simulacorum ornabatur coronabaturque, codem modo ac si adhuc in vivis esset, imo et mensis adhibebatur; tandem vitreo sepulchro inferendum, teste Herodoto l. 3. Quod Graecos probasse, docet Cicero Orat. pro L. Flacco; ut et Aristophanes Contion. apud P. Victorium Var. Lection. l. 2. De Turcis idem scribit, Phil. Lonicerus Histor. Turc. Tom. 1. part. 2. c. 19. Apud Macedones quoque id moris invaluisse, dicimus ex Aeliano Histor. Var. l. 12. c. ult. De Byzantinis Principiubs, ita Corippus l. 1. Num. 13. Sic suprema suae servans insignia vitae Iustinianus erat, non mutans morte colorem, Sed solito candore nitens, quia vicerat Orbem Mors veneranda Viri, signis monsiravit apertis. Ipse videbatur cunctis plangentibus unus Effigie gaudere pia, diademate comtus Purpureaque in veste iacens requiescere somno. Nec ignota saeculo nostro consuetudo est, namque in Aula Gallica Henrici IV. cognomine Magni funestata exitu, idem se vidisse scribit Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. ult. Porro, Simulacra etiam provinciarum domitarum subiecta pedibus, pi8ngere olim fingereve Romanos consuevisse, legimus. Ovid. Tristium l. 4. El. 2. v. 43. de Simulacris in Triumpho ductis, Crinibus en etiam fertur Germania passis, Et ducis invicti sub pede maesta sedes. Claudianus fine VI. Consul. Honorii, v. 648. Colla triumphati proculcat Honorius Istri etc. De Argeorum Simulacris et oscillis, quae quotannis ipsis Idibus MaI de ponte sublicio in Tiberim olim Romani praecipitare solebant, vide Festum, Varronem de L. L. l. 6. Plut. in Quaestionibus Rom. quaest. 35. et Io. Rosin. Aniqq. Roman. l. 4. c. 9. De Simulacra Deorum dedicandi, inungendi, coronandi, more, hic passim, ut et Car. Paschalium, Seldenum de Synedriis veter. Hebraeorum l. 3. c. 14. §. 4. et Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentilis purior. c. 11. §. 6. et seqq. Nec omitte Casp. Barthium Commentar. Superstitionum, ubi Sacrificia omnia Simulacra fuisse vel factorum vel faciendorum, ostendit, ut et supra dicta de Imaginibus: Addo hoc unum, Simulacrorum in sacris usum, apud Christianos, ex Cappadocia primum fluxisse, vide Cl. Suicerum voce *ei)kw/n].
SIN
i. e. rubus, eremus, Arabiae Petraeae inter Elin, et Sina mont. Al. Hillet. teste Masio: qui locus Arenae Arabiae appellatur, teste Postello. Mansio Israelitarum octava, ubi murmurantibus coturnices divinitus missae. Item solitudo in Cades, melius Zin, 33. mansio: ubi Maria, soror Mosis, obiit, et e rupe aqua a Mose prolicita est: quod iam ante in Raphidim quoque factum. Exodi c. 16. v. 1. Numer. c. 20. v. 1. et c. 33. v. 36. Ioseph. Iud. Antiq. l. 2. Hieron. ad Fabiol. Torniel. Ann. M. 2544. 2583.
SINA
mons Arabiae Petraeae excelsus, qui et Sinai, Syneus Trogo, Sinaeus Iosepho, ubi olim urbs episcopalis sub Archiepiscopo Petrino, ab Hierosolym. 300. mill. pass. Etymologus falso deducir ab i)\s2 i)no\s2, o(/ti enei= e)do/sqh h( to=u no/mou du/namis2]. Baudrando est fere 300. mill. pass. a Pelusio in Eurum, sed vix 200. ab Hierosolym. in meridiem, Christianis saepe mons S. Catharinae, Turcis Gibel Mousa i. e. mons Mosis, Arabibus Agar, ut quibusd. visum. In huius vertice die 50. egressionis Israel ex Aegypto, Deus Legem dedit. Exod c. 19. 20. Vide infra. Alias quoque Horeb. Duodecima Israelitarum mansio, ubi per annum commorantibus illa contigerunt, quae, ab Exodi c. 19. usque ad Num c. 10. natrantur. Praecipuum fuit promulgatio divinae legis, ut dictum. Vide de hoc monte imprimis P. de Valle, Itiner. ton. 1. de rebus ibi gestis, Torniel, et Salian. in Annal. V. T.
SINAEUS_fil._Canaan
Gen c. 10. v. 17. de quo Bochart. Phill. l. 4. c. 36. Vide quoque sis Pelusium.
SINDON
an quod Sidone primum inventa? certe Tyria Sindon Martiali l. 4. Epigr. 19. ubi de Endronude, memoratur, byssus nempo seu lini species pretiosissima, e qua vestes mollissimae ac pretiosissimae conficiebantur, mutierum luxui destinatae (verba sunt Plinii) ideoque ferme purpura regi solitae: quas tamen in usum virorum aetate Martialis transiisse colligas, ex loco cic. Alias o)qo/nh] Graecis et Linea interula fuisse videtur, unde in Sindone crates a Laertio introducitur: quod in eo peculiare fuit, cum alias Sindones, utpote vestes lineae, ac molles renuesque, et non solum a Plinio, ut visum, sed et iam ab Homero, solis mulieribus attributae, Cynicis asperitatem professis non convenitrent. Vide Octav. Ferratium de Re Vest. Part. I. l. 3. c. 2. et Part II. l. 4. c. 20. De Iuvene, qui, postquam cubitum se recepisset, audito Christi, quem venerabatur, perienlo, lecto se proripuir, Sindone tantum am ictus et Christum sequi coepit, vide Marc c. 14. v. 51. 52. Ad quam Historiam notat Casaubonus, Sindonem lineam fuisse vestem, vel e bysso, nam s1i)ndona bussi/nhn], legas apud Herod. Inter merces autem Sidone in Graeciam a Mercatoribus afferri solitas, fuere olim Sindones: unde Graecorum error, Urbis nomine, ut dictum, sic vocatas existimantium. Nam et alibi, quam Sidone, factas fuisse, docemur Proverb c. 31. v. 24. et scriptura utriusque nominis refellit, Sindon], ut Sidon est Earum et confectio varia et usus. Apud Graecos et Latinos saepe vestis linea exterior, est insigne Sacerdotis, praesertim Aegyptiaci. Aliquando honestiorum iudumentum, non temere vilioribus assumendum. Unde Aediles Atheniensium Ctateti praefato succensuisse leguntur, o(/ti s1indo/na h)mfi/esto], e cuius responsione cognoscimus, eos, qui operam Tonsoribus dabant, Sindonibus fuisse involutos, quod hodieque fit: quemadmodum ex illorum censura, pluris fuisse hunc cultum, quam ut Philosopho conveniret, vel sic amictum foras prodire indecotum esse. Cum vero apud Plut. de Fortuna Alexandri, miser olitor en e)utelei= s1indoni/s1kh|] ad Alexandrum adducitur, hic Sindon, quibusdam est indumentum hominis fortunae censusque tenuis. Aliistamen, et forte melius, vestis nocturna seu cubitoria: ut vocat Petrontus, qualem secum hic Iuvenis abstalit, cum e lecto se proriperet. Eam e lino fuisse, eruditis observatum. Ita enim et Dionysius Episcopus Alexandriae, apud Eusebium Histor. l. 6. c. 40. de curiosis ad se capiendum missis. *ka)|gw\m, oi)=den o( qeo\s2, w)s2 lh|sta\s2 ei)=nai pro/teron h)gou/menos e)pi\ s1u/lhs3in kai\ a(rpaghn\ a)fikome/nous2. me/nwn e)pi\ th=s e)unh=s2, h(=s2 h)/mhn gumno\s2 en tw=| linw=| e)sqh/mati, thn\ loiphn\ e)sqh=ta parakeime/nhn. au)toi=s2 w)/regon]. Vide Isaac. Causaubonum Exercit. XVI. Bar. num. 65. Salmasio sindon interula est seu linea tunica, quam o)qo/nhn] alii vocabant. Unde, cum reliqui Philosophi et Graeci omnes tunieas gestarent, sis Cynici carentes, sub pallio non nisi lineas tuniculas et interulas gerebaut, quas o)qo/nas2] Lucianus de Proteo Cyn. Laertius in Cratete s1indo/nas2] vocat. Sic Hesychius o)qo/nh s1i/ndwn]. lineae Latinis. In Actis passionis B. Cypriani, Postquam se dalmatica exspoliasset ---- in lineastetit, en o)qo/nh| e)/sth en s1indo/ni]. Ausonius linteam sendonem vocat: Puer eia sicrge, calceos, et linteam da sindonem etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 5. Apud Scriptores Ecclesiasticos, Sindones dicuntur linteamina, quibus panes a Fidelibus, ad S. Eucharistiam offerri soliti, involvebantur. Ordo Rom. Oblationes vero Principum Subdiaconus Regionarius a Pontisice suscipit, ac sequenti Diacono porrigit, et ipse in sindonem, quam tenent duo acolyti, ponit Sed et apud Martialem l. 11. Epigr. 1. v. 1. pro libri volumine sindon est, cum ait: Quo tu, quo liber otiose tendis, Cultus Sindone non quottidiona. Imo et in sindone moris fuisse scriptitare Indis, apud Pluilostratum legas in Vita apollonii etc.
SION
mons Amorrhaeorum, qui et Hermon, Deuter c. 4. v. 48.
SIPHNOS
quae et Merope, teste Stephan. seu Meropia et Acis, teste Plinio, l. 4. c. 14. Sifano Sophiano, insula maris Aegaei, una Cycladum, inter Melon ad Austrum, et Dolon ad Arctos. Siphnum (inquit vir magnus Phoen. col. l. 1. c. 14.) cetera miseram auri et argentifodinae in immensum locupletarunt. Eustathus: *le/gontai de\ pote a)kma/zein toi=s2 pra/tmas3in oi( *si/fnioi, kai\ ploutei=n ma/lista, dia\ to\ xrus1a= kai\ a)rgura= en th=| nh/s1w| ei)=nai me/talla]. Ita etiam Herodotus Musa 3. *nhs1iwte/wn ma/lista e)plou/teon, a(/te e)o/ntwn au)toi=s1i en th=| nh/s1w| xrus1e/wn kai\ a)rgurei/wn meta/llwn ou(/tw, w(/ste a)po\ th=s2 deka/ths2 to=u ginome/nwn au)to/qen xrhmatwn qhs3auro\s2 en *delfoi=s1i a)nake/etai o(/moios toi=s1i plous1iwta/tois1i]. Et vetus auctor apud Suidam in *si/fnioi *ou(=toi plous1iw/tatoi e)gen/onto, ou) mo/non to=u nhs1iwtw=n, a)lla\ kai\ tw=n h)peirwtw=n eu)= ma/la s1uxnw=n, e(/ws2 me\n ou)=n thn\ deka/thn ei)s2 *delfou\s2 a)pestellon e)uta/ktws2, kai\ e)pei/qonto tw=| xrhs1mw=| tw=| tou=to prosta/canti, ta\ to=u plou/tou au)toi=s2 e)pi/dos1in ei)=xe, fane/ntwn a)rgurei/wn meta/llwn]. Idem Suidas et Phavorinus: *i)s1ouyei=s2 oi)ki/ai, kai\ para/llhloi tw=| tei/xei, en *siflw=|] (lege *si/fnw|]) ou)=s3ai katalu/mata toi=s2 e)rgazome/nois2 ta\ xru/s3eia me/talla]. Ab hac opulentia Siphnus Phoenicie dicta est Siphna]; quia saphan], est recondere. Graeci reddunt qhs1auri/zein], Proverb c. 1. v. 18. Et sephunim] sunt thefauri reconditi, Stymmacho a)po/qeta], Psal. 17. v. 15. Quomodo Siphnii ex his opibus in summam inopiam inciderint, discere est ex Herodoto et Suida. Nic. Lloydius. Nunc Sifane dicitur, estque probe culta, cum urbe satis ampla in colle, 8. mill. ass. a Seripho in Meridiem Baudr.
SIRI
Graece s1iroi\]. subterraneae sunt apothecae. Varro R. R. l. 2. c. 57. Quidam granaria habent sub terris, uti speluncas, quas vocant s1irou\s2], ut in Cappadocia ac Thracia. Curtius l. 7. c. 4. ubi de Bactrianis: Siros vocabant barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt invenire non possint. In iis conditae fruges erant. Stephanus quoque syasii Phrygiae pagi meminit, in quo Cimmerios reperisse ait tritici modiorum decem milia en s1iroi=s2 teqhs3auris1me/nna], in siris recondita: Hesych. modo o)ru/gmata, en oi+s2 kateti/qento ta spe/rmata], modo ta/frous2 e)s1kepas1 me/nwn], vocat etc. Vide de illis Columellam l. 1. c. 6. Plin. l. 18. c. 30. Vitruvium l. 6. c. 8. Alios. Vox an deflexa ex Hebr. atsar], i. e. recondere, unde otsar], quod Chaldaei pro horreo saepe usurpant, ut Gen c. 41. v. 56. Prov c. 3. v. 10. Ioel. c. 1. v. 17. Et LXX. reddunt thn\ oi)ki/an thn\ u(po/gaion], domum subterraneam, Ierem c. 38. v. 11. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. pastor. l. 4. c. 21. ubi specus huiusmodi in Africae pene omnibus agris villisque, condendi frumenti gratia, clam haberi consuevisse, idque propter bella maxime, ex Hirtio addit, de bell. Asric. l. 5. etc.
SIRIKRAK
nomen avis Europaeis incognitae, a sibilo suo sic dictae, qua in terra sedente (quod praeter morem facit) et sibilante, aut Deo ipso per illam, si recutitis Doctoribus credimus, venturus est Iudaicus Messias, et Iudaei toto Orbe dispetsi congregabuntur, iuxta vaticinium Zachariae c. 10. v. 8. Sibilabo ad eos et congregabo eos. Talmudicis enim auspicata haec avis, Arabibus contra: quibus corvi est species, viridis, elegans, magnitudine columbae. Viride eius pulchrum et saturum; alis nigra est, aut rubro et albo distincta, rostro rubro, quandoque etiam flavo, apibus infesta, a coitu multum abstinens, furax, querula adeo et clamosa, ut alia ave verberata clamet, quasi ipsa vapulasset. Porro tam hiberna quam aestiva, ab omni hominum consortio remotissima, nido summe foetida etc. In Tartariae campestribus circa Caucasum et Caucasias portas magno numero invenitur, de qua porro sic Haitho Armenus de Tartaris c. 74. In quadam planitie, quae vocatur Mongal, stant hieme quaedam aves magnitudinis phasianorum, quae pulcherrimas habent plumas, et vocantur Seicerach, unde quando aliquae gentes ingrediuntur illam planitiem, statim fugiunt illae aves et transeunt per illas custodias et fossata (ubi Caucasiae portae) et qui sunt deputati ad custodiam illius loci, per illas aves manifeste cognoscunt inimicorum adventum et ad defensionem continuo sunt parati. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 25.
SISARA
dux exercitus Iabin regis Chanaan. Iudic c. 4. v. 2. Magister militiae Asor. 1. Sam. c. 12. v. 9. Vide Iahel.
SISARRA
in Glossis pro/baton mei=zon eniautou=], ovis quae annum superavit. Hebr. , agnus inter i. e. subrumum et , i. e. arietem trimum; ab anno nempe primo ad tertium. De quali ove Levit c. 4. v. 32. Si obtulerit in oblationem suam, foeminam integram eam offeret]. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 43. ubi me/tassan], Homero vocati Od. t. v. 221. addit.
SISOE
Graece *sis1o/h], apud LXX. Levit c. 19. v. 27. ou) poih/s1ete s1is1o/hn en th=s ko/mhs2 th=s kefalh=s2 u(mw=n], Non facietis sisoen ex coma capitis vestri: Phaselitarum vox, speciem tonsurae, notat, in orbem videl. quo modo Arabes tondebantur, Bacchum imitati, Herodot. l. 3. c. 8. u(potro/xala] vocant Graeci; unde Solymos Phaselitis vicinos troxokouri/das2] vocat Choerilus, apud Ioseph. contra Apion. Suidas plo/kon, ple/gma en trixw=n], intortum capillitium, circos, cincinnos, appellat: cumiusmodi capillamentum in orbem contextum, videas in nummo *marwnitw=n], cum inscr. *d*i*o*n*g*s*o*s], et aversa parte, *k*a*i*s*a*r*o*s. *s*e*b*a*s*t*o*g]. apud Goltz. Aug. tab. 53. et Tristanum l. 1. Idem comae genus in pulcherrimo numismate aureo unciali, cum inser. *a*n*t*i*n*o*o*s]. apparet, apud Ioh. Marshamum, videm eum Canone Chron. Sec. VIII. it. voce Theseis.
SITELLA
in sortitione apud Romanos adhibita. Livius, l. 25. c. 3. Testulis datis Tribum populium summoverunt: sitellaque allata est, ut sortirentur, ubi Latini suffragium ferrent. Ubi cistella alii legunt. Sed sitella etiam apud Ciceronem est de Nat. Deor. l. 1. Ti. Gracchum cum videor contionantem in Capitolio videre. De M. Octavio, deferentem sitellam. Idem tamen est cistula. Ut ad Herenn. l. 1. Illi nihilominus cistulam detulit. Et paulo post, pontes disturbat, cistas deicit. Plutarchus vero u(dri/as2] vocat, in Tiberio. Nempe, cum Comitia haberentur, erat qui sitellam seu cistam deferebat, colligendis per tribus suffragiis, isque Rogator dicebatur: erat autem is ipse, qui Tributa Comitia habebat, ut ostendit Grucchius de Comitiis Rom l. 3. Incistas autem populus, per pontes transiens, suffragii sui tabellas mittebat, uti supra diximus. Vide quoque Hadrian. Turnebum Adversar. l. 13. c. 13. et infra Situla.
fSITIS_prima
antiquis Romanis in conviviis, mulso sedata est: quod proin principio cenae vel confectum adponi moris fuit; vel eius loco separatum vinum et mel, ut conviva quisque, pro arbitrio id temperans, mulsum sibi conficeret. Hinc Antecoena seu Promulsis, quod daretur, ante mulsum. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. Quibus vero irritamentis illa postmodum quaesita sit, sic exponit Plin. l. 14. c. 22. Ut plus capiamus, sacco frangimus vires: et alia irritamenta excogitantur: ac bibendi etiam causa venena conficiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet docere. Cautissimos ex his balineis coqui videmus, exanimesque efferri. Iamd vero alios lectum exspectare non posse, imo vero nec tunicam, nudos ibi protinus et anhelos ingentia vasa corripere --- ac plene infundere, ut statim evomant rursusque hauriant ---- Huc pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in coeno ac pectorosa cervicis repandae ostentatio. Per omnia haec praedicatur sitis quaeri. Ita etiam poena sua ad voluptatem luxuries abutitur. vix enim aliud siti gravius tormentum, qua unica florentissimos exercitus, cum alia ratione non possent, legimus expugnatos. Unde extremae illi nullus humor spernitur. Lucan. l. 4. v. 308. ----- ----- si mollius arvum Prodidit humorem, pingues manus utraque glebas Exprimit ora super. Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscenos miles; moriensque recepit, Quas nollet victurus aquas; rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis. Tunc herhas, srondesque terunt, et rore madentes Distringunt ramos: et si quos palmite crudo, Arboris aut tenera sucos pressere medulla. Vide etiam seqq. ubi et venenum in sitis remedia posci addit: ipsam vero Sitim graphice describit, verbis, v. 324. ---- ---- torrentur viscera flamma. Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis, Iam marcent venae etc. Vide quoque Papinium Stat. Theb. l. 4. v. 725. et seqq. cum Animadversionibus Casp. Barthii: uti de Veter. a)di/yois2], aliquid supra in Glycyrriza, it. Mortariolum: de Sitis tolerantia in veter. Heroibus, Davide, Alexandro M. Lysimacho, Catone, magnopere Auctoribus praedicata, Loccenium ad curt. l. 7. c. 9. De siti vero ridicula Legatorum Certimensium, Liv. l. 40. c. 47. de nulla fere exiguoque potu, et quod fame atque ea nullum fere venenatum intereat, Plinium pulchre disserentem l. 10. c. 72.
SIVAN
nomen mensis. Esther c. 8. v. 9.
SMARAGDUS
tertio inter gemmas loco, solus inter hasce contuitu oculos implet, nec satiat; quin et ab intentione alia obscuratam recreat aciem, nec alia scalpentibus gemmas gratior oculorum refectio est. Unde et decreto hominum iis parcitur scalpi vetitis, Plin. In Cypro Insul. tumulo Reguli Hermiae, iuxta Cetarias, marmoreo Leoni inditi oculi leguntur ex Smaragdis; ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi instrumenta refugerent thynni, diu mirantibus novitatem Piscatoribus, donec mutavere oculis gemmas. In Arabia, aedificiorum ornamentis includi Smaragdum, quem chloron, vel chloeron, vocant, i. e. e pallido virescentem, Iuba auctor est. Regi Aegyptiorum, a Babyloniorum Rege missum esse Smaragdum muneri 4. cubit. longitud. et 3. latitudine: fuisseque apud eos in Iovis delubro obeliscum, e quatuor Smaragdis, 40. cubitorum longitudine, latitud. vero in una parte 4. in altera 2. se autem scribente, fuisse in Tyro Herculis Templo pilam ex hac gemma stantem, memoriae prodidit Theophrastus l. peri\ le/qwn], unde Plinius plurima mutuatus est. Apion quoque, cognom. Plistonices, in Labyrintho Aegypti colosseum Serapin e Smaragdo novem cubitorum memorat: unde nil mirum, quod de Nerone legitur, Gladiatorum pugnas Smaragdo spectasse. Vide Plin. Nat. Histor. l. 37. c. 5. Viriolas ex Smaragdis, in l. Medico 8. ff. de auro et arg. leg. habemus, ut et apud Laur. Pignorium Comm. de Servis, ubi istiusmodi armillae e minutis smaragdis iconem exhibet. Fuit et inter XII. gemmas Summi Sacerdotis in V. T. Pectorali insertas Smaragdus, Iudae tribui respondens, ut quidam volunt, Exod c. 28. v. 18. Etiam Iris illa circa thronum Dei, de qua Apocalyps. c. 4. v. 3. virore Smaragdino nituit, qua de re vide Commentatores. Coeterum castitatis hieroglyphicum gemma est, testante Alberto M. de Mineral. l. 2. Unde Reginae cuiusdam Hungariae, nuptiali nocte, Smaragdum annularenm dissiliisse in frusta, tradit in suis Symbolis Heroicis Sylv. Petrasanta l. 2. de Gemmis. Vide Fortunium Licetum de Gemmis Annular. Schem. 60. c. 185. Ruaeum de Gemmis l. 2. c. 4. Baccium c. 5. et ibid. Gobelchoverum, inprimis vero Salmas. ad Solin. qui de omnibus Smaragdi generibus (quorum XII. facit Plinius) erudite disserens, Scythicis principatum tribuit, et de natura, vitiis ac usu eorum ad pocula insignienda olim plurimo, multis verba facit, p. 182. 183. et seqq. nec non supra, lemmate Pocula Gemmata, ubi in poculis huiusrmodi igniculandis praecipuum olim gemmae huius usum fuisse, similiter vidimus; ut et aliquid voce Prasmae. Quod autem de Smaragdo, in Pectorali Summi Sacerdotis, supra dictum, in Hebraeo est bareketh], quam vocem cum LXX. s1ma/ragdon] reddant, suffragante Interpretum consensu, Ebraei tamen topazium exponunt. Neque Iudae, sed Levi nomen, cum tribus reliquis literis nominis Abraham, insculptum habuisse, Magistri tradunt. Quem admodum et Epiphanius, unicuique ex filiis Israel suum lapidem assignans, Levi smaragdum tribuit. Vide Rivetum ad Exod c. 28. v. 17. uti de nobili Polycratis smaragdo supra voce Polycrates: Romae anno decimo Pauli III. inventa est Smaragdus in sepulchro Mariae Honorii Imperatoris filiae, auro inclusa, in qua ipsius Honorii caput insculptum, teste Georg. Fabricio Commentar. in Poetas Christian. De Smaragdopraso vero, iaspidis genere, vide Rerum Indicar. Scriptores: uti de Smaragdinis circa Portoveio fodinis, in Peruvia, supra aliquid voce Fodina.
SMIRIS
Graece s1mi/ris2], Hebr. samir], quae vox occurrit Ezech c. 3. v. 9. item Ierem c. 17. v. 1. et Sachariae c. 7. v. 12. lapis tam durus est, ut eo gemmarii ad gemmas poliendas utantur. In quem usum etiam Veteribus adhibitum esse, contra quam sensit Cardanus, docet Dioscorides l. 5. *smi/ris2 li/qos e)sti\n, h)=| ta\s2 yh/fous2 oi( daktulioglu/foi s1mh/xous1i]. Et Hesychius, *smi/ris2 a)/mmou e)sti\n ei)=dos h(=| s1mh/xontai oi( s1klhroi\ tw=n li/qwn]. Ubi a)/mmon], i. e. arenam vocat, quia in tenuissimum pulverem contusus, ad opus adhibetur. Eodem refer, quae in voce *a)rmeni/a] Stephanus habet, ubi, inter alia de iis ait, Armenios praebere li/qon thn\ glu/fous1an kai\ trupw=s1an ta\s2 s1fragi/das2], lapidem, quo sigilla sculpantur et terebrentur. Et Herodotus l. 7. ubi Aethiopes; qui in exercitu Cyri erant, habuisse dicit praelongas ex arundine sagittas, pro ferro praefixas eo lapide, quo sigilla sculpuntur: quod de iisdem Agatharchides quoque tradit l. 1. Sed lapidem illum neque Herodotus, neque Agatharchides nominant: quia illos adhuc latebat, quomodo vocaretur. Duritiem eius summam id porro arguit, quod similem tw=|] samir, firmiorem rupe constitui frontem tuam, dicit Dominus Prophetae, circa quam vocem quantopere delirarint Iudaei, vide apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 6. c. 11. ut et supra in voce Samir. it. Sarmia. Alius a smiri fuit porus lapis cuius arena in poliendis gemmis itidem Veteres usi sunt, uti ostendit Salmas. ad Solin. p. 1101. Vide quoque supra voce Gemma.
SOBAL
fil. Seir Horrei, Gen c. 36. v. 20. Fil. Hur primogeniti Caleb, 1. Paral. c. 2. v. 50. Fil. Iudae, 1. Paral. c. 4. v. 2. qui Gen c. 46. v. 12. Sela dicitur.
SOBEC
nomen viri, Nehem c. 10. v. 24.
SCCIALE_Bellum
Historicis dictum est, quod Romanis, cum plerisque Italiae popelis, Etruscis, Latinis, Sabinisque; item cum Marsis, Pelignis, Vestinis, Marrucinis: hosque sequutis Picentibus, Frentanis, Hirpinis, Pompeianis, Venusinis, Appulis, Lucanis, Samnitibus, et quidquid populorum ultra Lirim usque ad sinum Adriaticum habitabat, incercessit, T. Caesare et Rutilio Lupo Consulib. quibus eius belli imperium a Populo Rom. datum fuit. Descripserunt illud, Epitome Livii 71. et seqq. Appian. de bell. Civil. l. 1. Auctor de Vir. illustr. c. 63. et 75. Val. Max. l. 8. c. 6. ex. 4. Augustin. de Div. Dei l. 3. c. 17. et 26. Plin. l. 33. c. 1. Eutropius l. 5. c. 1. Orosius l. 5. c. 18. quicum Appiano belli huius Ducem Q. Popedium Silonem sacit, Euseb. lib. Tempor. Solin. c. 2. Plutarchus Sulla, Strabo l. 5. Florus l. 3. c. 18. ubi civile potius fuisse bellum contendit, quippe quum Populus Roman. Etruscos, Latinos Sabinosque miscuerit, et unum ex omnibus corpus secerit, Alii. Lucullus etiam, celeberrimus ille Imperator eius historiam Graece composuisse legitur, apud Plut. in eo c. 2. ut Luceius Latine, apud Ciceronem Ep. Familiar. l. 5. Ep. 12. quibus adde Dion. Sic. l. 37. et Iustin. l. 38. c. 4. qui marsicum a belli auctoribus vocat. Strab. l. 5. Dicebantur autem Socii, seu Latini nominis Socii, populi illi, qui, cum aliquid ex foedere Populo Romano deberent, in coeteris liberi erant, suamque Remp. suas Leges, suos Magistratus habebant: itaque Senatus PQ. in iis Oppidis, ut in liberis Civitatibus, memoriam observamus usurpatam. Princeps istiusmodi populi Amicus et Socius Senatus et Populi Rom. dicebatur. Caruisse autem tales iure Civitaris Romanae, illud argumento est, quod multos ex illis nominatim civitate donatos fuisse, legimus. Vide Sigonium de Iure Ital. l. 1. c. 1. Horum, ut et Provinciarum causa, cum primum Repetundarum quaestio instituta fuisset, adversus praetores, Quaestores, Legatos, coeterosque, Lex Socialis a Cicer. in Verrem vocata est: primusque M. Porcius Cato, cum ex Praetura Sardiniam obtineret, sumptus, quos in cultum Praetorum Socu facere soliti erant, circumcidit aut sustulit: post quem, crescente indies Magistratuum libidine, ut nova Lege opus non esset Sociis, certum ad quem illi confugerent, Praetorem constituit L. Calpurnius Piso Tribun. Pl an. Urb. Cond. 604. L. marcio Censorino, M. Manilio Consulib. Sic igitur in cultum Praetorum sumptus facere tenebantur Socii: Ab iisdem quoque aurum exigebatur coronarium, i. e. coronae primum Imperatoribus, ob honorem Triumphi, mitti solitae, quarum loco aurum postea datum est, et in aliis quoque causis exigi coeptum, vide tit.Cod. l. 10. de Auro coronario et Lipsium de magnit. Rom l. 2. c. 9. Id autem, non a superatis modo hostibus, sed et a Sociis fuisse exactum, docet Ael. Spartian. Antonino Pio, c. 4. Aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum Provincialibus medium reddidit. Sic idem in Adriano, c. 32. Aurum coronarium italiaeremisit. Porro Romanis suo sumptu militabant: Unde cum universus Exercitus Romanus in duas partes esset divisus, Legiones et Auxilia; quorum discrimen explicat Vegetius l. 2. in Legionibus militabant cives Romani ingenui: Auxilia dicebantur ii milites, qui a Sociis vel foederatis gentibus mittebantur, Polyb. l. 6. Hi, tamquam levis armatura, Legionibus in acie iungebantur, erantque deteriori iure, quam Legionarii milires. Id. Hinc itaque, quae capiebant, faciebant sua: Sic Latisi in partem praedae aequam iis in bellis, quae populi Rom. gerebantur auspiciis, admissi sunt. Vide Liv. l. 4. et 24. Sic Aetoli, in bello, quod gerebant adiutoribus Romanis, urbes quidem et agros sibi servabant, caprivos autem et res mobiles concedebant Romanis: Similiter, post victoriam de Ptolemaeo, partem praedae Atheniensibus Demetrius dedisse legitur, Plut. Demetrio, Liv. l. 28. etc. Vicissim vero Sociis a Romanis auxilia ferebantur, ut modo de Aetolis visum: cuius praetextu non raro oppressi, in subditorum vicem transierunt. Sic Latini querebatur, sub umbra foederis Romani servitutem se pati: Sic Aetoli, vanam speciem et inane nomen libertatis: Achaei postea, foederis specie iam esse precariam servitutem: et apud Tacitum, Civilis Batavus, neque enim Societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi, et alibi, Miseram servitutem falso pacem vocari, dicebant. Vide Hug. Grotium de Iure Pacis ac Belli l. 1. c. 3. Fuere autem ex Sociis, qui et Fratres Consanguineique Pop. Rom. speciali indultu appellati sunt: Quemadmodum Aedui, quos non tantum Socios et Amicos Populi Rom. sed et Fratres Consanguineosque saepenumero appellatos, multaque Senatusconsulta honorifica in eos facta esse, ait Caesar, l. 1. Bell. Gall. c. 33. De iisdem Eumenius in grat. act. Constantino Aug. primos omnium inter Galliae Gentes; Tacitus Annal. l. 11. c. 25. Solos Gallorum, plurimis Senatusconsultis Fratres Popul. Rom. vocatos esse, tradunt: Additque Tacitus, Senatorum quoque in Urbe ius adeptos esse etc. Quomodo ex civitatibus Sociorum, quae ius sftragii, ut dictum, non habebant, quidam tamen cives ius illud adipisci potuerint, discimus ex Lege, cuies exemplum habemus apud Liv. l. 41. c. 8. ubi ait: Lex Sociis, ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent, qui in Latinis Coloniis Magistratum gessissent. Iisdem lege Servilia ius dabatur civitatem assequendi, in locum eius, quem accusando damnassent Repetundarum. Vide Cicer. pro Balbo et Rosin. Antiqq. l. 6. c. 17. aliquid etiam infra voce Socii. etc.
SOHA
nomen viri, Nehem c. 7. v. 46.
SOHAR
filius Simeon, Gen c. 46. v. 10.
SOL
Phoenicibus olim *h)=l], El, teste Servio, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua Hel dicitur; unde et *h(/lios: h] in w] discedente, et spiritu, in sibilum converso, hinc dictus: una cum Luna, genitus est Theia sive Matre magna et Hyperione, si Diodoro credimus Antiqq. l. 4. c. 5. Homerus Euryphaessam, eius matrem facit, in Hymn. Ita autem de illo Diodor. Sic. Solem adhuc puerum in flumen Eridanum proiectum, cum fratres Hyperionis suffocassent, Luna praeter modum fratrem diligens, ex tecto se praecipitavit. Matri quaerenti iuxta flumen corpus, cum in somnum incidisset, visum per somnium est a Sole rogari, ne lugeret natorum mortem. Nam homicidas meritum esse supplicium passuros, se vero ac sororem quadam Dei providentia futuros immortales. Nam ignem caeli sacrum antea vocatum, Solem ab hominibus appellandum fore: quae vero Mena prius dicebatur, Lunam. A somno itaque experecta cum omnibus tum somnium, tum infortunium suum, narrasset, filios ut Deas coluit innupta vivens. Postmodum in insaniam versa cymbale tympanaque quatiens, edito sonitu, sparsis crinibus per patriam errabat, etc. Sed, fabula missa, certum est non tantum apud plurimas Gentes pro Numine Solem cultum, sed et eius nomine omnes Deos mares; quemadmodum omnes Deas ad Lunam referunt non sine ratione Mythologi. Vide georg. Hornium Histor. Philos. l. 1. c. 6. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. etc. Quae vero gentes, ut neglecto Deo, propria quadam mentis inductione; uno in Sole, veri Numinis non tam effigie, quam umbra untaxat, omnia religionis suae studia figerent, impulerint, fuere varia. Ex quibus est, quod in sublimi, ipsisque caelis spectaretur. Vide Aristotelem de Caelo l. 1. c. 3. Hinc apud Hesiodum in *e)/rgois2], v. 8. ------ ---- *o(\s2 u)pe/rtata dw/mata nai/ei], Qui supremas inhabitat domos. Dein, quod in lucidis illis corporibus Aether nihil Sole haberet excellentius utpote quem quatuor illa, Regio Vati memorata, et ex eo Gregorio Naz. adducta Orat. 20. ka/llos, kai\ me/gqos kai\ dro/mou ta/xos kai\ du/namis], Pulchritudo, et magnitudo et cursus celeritas et vis ac facultas, commendant. E quibus postrema cum multiplex sit, indeque utilitates innumerae in terras ac praecipue genus humanum redundent, quas calore luceque sua efficit, propterea, ut ex Aristorele Clemens Alexandiinus in Protreptico tradit, Apollinem dixere filium Vulcani et Minervae; ut alia omittam. Cum inaque haec rapere omnes deberent, in admirationem et laudem Opificis, longe aliter in maxima Mundi parte evenit. Nam cum horum quaedam etiam vulgares animae viderent; coetera paulatim Gentilium Sapientiores perspicerent: pariter pene omnes in eum delapsi sunt errorem, ut vel Solem crederent mou=non ou)ranou= *qeo\n], unicum Caeli Numen, quomodo eum appellat Theologia: vel saltem praecipuum Solem Numen putarent, Sideribus aliis, ob minorem utilitatem, inferiori honore cultis. Vide Thom. Aquinatem de Symbolo Ap. Idque iam antiquissimis temporibus: ut non ex Homero vel Hesiodo solum, quorum prior non multo ante vixit, quam Salmanassar 10. Tribus in assyriam abduxit captivas: sed ex divino iam Mose constat, cuius aevo hunc cultum obtinuisse, colligitur ex Deuteron c. 4. v. 19. Ne forte eleves oculos tuos in Caelos, et videas Solem et Lunam, atque stellas, cum universo exercitu caelorum et impulsus adores atque colas ca. Vide quoque Hiobum c. 31. v. 26. 27. ubi non tantum vetustatem huius Idololatriae ostendit, sed etiam ritus mentionem facit, quo Solem adorabant, manum osculantes: Si osculatus sum manum meam ore meo. an vero paris vetustatis fuerit ritus ille, quo Solem vel Deorum alium adorabant, erectum ori pollicem admoventes, ut Appuleius habec Metam. l. 4. item quo se circumagebant, ac Romani quidem extrorsum, Plaut. Curcul. Actu. 1. Sc. 1. Galli autem sinistrorsum, Plin. l. 28. c. 2. non adeo liquidum est. Interea cum simplicissimum quodque antiquissimum sit, verisimilius est, primitus h(liola/tras2] contentos fuisse dextram ori admovere, sine ista vel corporis conversione, vel sessione primoris digiti in pollice. Sed et hoc vero valde simile est, perantiquum etiam esse; et fortasse a primis Solaris cultus temporibus morem eum provenisse, ut praecipue colerent Solem orientem, ac quocumque etiam tempore, ad orientem conversi, precarentur Deum Gentiles: cum contra Israelitae contra Occidentem versi, ubi Sanctuarium erat, preces funderent, atque ita se ostenderent, precantes adorare non Solem orientem, sed Solis Dominum, ut ait Anastasius Nicaenus, quaest. 18. in Script. Inter quos tamen idololatriae huic nonnullos addictos fuisse, qui, foedissimo more isto a gentibus, Syriae vicinis, accepto, sacie Orienti obversa Solem adorarent, legimus apud Ezechielem c. 8. v. 16. Quam late autem hic cultus patuerit, ex inductione gentium facile ostendi posset, quas tamen omnes referre longae fuerit operae. Nam orbe propemodum universo, et quidem ab antiquissimis tem poribus ea consuetudo viguit; unde est, quod Gentes etiam illae, quibus commerciorum minus cum aliis fuit, eoque veteris erant erroris retinentiores, vel solum colerent Solem. Ut Massagerae; sive illi in Margiana, ubi eos collocat Ptolemaeus; sive ultra Araxem, quo loco eos ponit Herodot. l. 1. ubi sic de iis scribit: *qew=n mo/non m(/lion s1e/bontai], Ex Diis unum Solem venerantur: atque addit deinde, equum ei sacrificasse, quia Deo celerrimo celerrima victima conveniret. Ab Indis etiam Solem, sed una cum Luna, cultum fuisse, prodidit Ctesias in Indicorum opere, apud Phocium cod. 72. Idem statuendum de incolis Haaulam, quae nunc Zeilam, Ptolemaeo Taprobana, nisi ea Sumatra potius. Vide Benia. Tudelensem Itinerar. Etiam Germanicas Sarmaticasque genutes, Solem maxime veneratas, donec Christo nomen darent, satis cognoscere est ex Annalibus: Imo extremae quoque Septentrionis nationes, admodum tenui etiamnum Christi notitia imbutae, simul ac aestivo tempore Astrum hoc conspici coepit, adorantes eum gratias agunt, quod pro semestris spatii et tenebris et frigore, lucem caloremque apporter, ut Olaus M. refert Gothic. rer. l. 3. c. 2. Apud Tartaros eundem cultum vigere varii testantur. Atque idem dixere de gentibus Americanis; uti Insul. Canibalicis, Cerabarois populis prope Hiebram et Beraguam, Pervanis, qui in Metropoli Cusco infantes etiam ei mactabant, et mense Decembri, quem Rayme vocant atque anni initium habent, festum diem celebrabant, quo sacra fecere tribus Solis statuis, quas vocavere Solem Patrem, Solem filium et Solem fratrem etc. De quibus vide christoph. Columbi Navigat. c. 88. et 92. Petrum Martyrem Mediol. Oceaneae Decadis 3. l. 4. Acostam Indicorum l. 5. c. 4. Ioh. Lerium Navigat. in Brasiliam c. 16. alios. Ipsismet elephantis religionem siderum, ac Solis Lunaeque venerationem, inesse tradidit Plin. l. 8. c. 1. scribitque Aelianus Hist. l. 7. c. 44. Solem exorientem illos venerari, promuscidem, tamquam manum, versus Solis radios tendentes . Et addit, ut Ptolemaeus Philopator Deo Soli, cuius beneficio se credebat adversus Antiochum victoriam adeptum, 4. ingentes sacrificarit elephantos. Verum ut Elephanti Solis exorientis intuitu gestiant prae gaudio, eone pro Numine illum habere credendum? Quis veri Numinis gnarus sibi persuaserit, hunc animum a natura inditum esse Elephantis, ut pro Creatore colant creaturam? Ut de Romanis aliquid addam, ab Aureliano Imperatore Solem cultum, et magnificentissimo Templo honoratum fuisse, docet Vopiscus in eo c. 39. Templum Solis fundavit et Pontifices roboravit, ad quem locum vide Salmasii Notas. Non una autem figura apud varias illas gentes coli Sol consuevit: Emisseni sub ingentis saxi effigie eum ve nerati, qui inde Elagabalus, h. e. Deus mons, vel Deus montis vocatus est: Quae Numinis forma Aureliano quoque placuit, quum sibi eam in proeliis faventem vidisset. Persae eius simulacrum facie leonina effingebant, cum tiara, uti pluribus diximus supra in voce Mithra. Pervani tribus illum statuis efformabant, ut modo vidimus, Alii aliter. Apud celebriores olim Gentes vero, quibus nominibus Sol cultus sit, vide hic infra: ex Vossio de Idolol. l. 2. c. 2. et seqq. et Thom. Dempstero in Rosin. 1. 2. c. 8. Neque vero Sol rantum divinis honoribus affectus, sed et, ut Deo, varia animalia, equi inprimis apud Persas, et scarabaei apud Aegyptios, accipitres illi sacri fuere, de quibus supra vide. Eidem somnia inprimis narrata de quo ritu vide infra ubi de Somniis. Coeterium in libris Graecorum Astronomicis, Solis figura in conum abit. Quam notam, ad eius nomen significandum non solum Astronomi usurpant, sed etiam coeteri auctores et inprimis Chymici, qui aurum eo insigni semper denotant, utpore Solis metallum: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1237. De Scutis cum Sole, vulgo Escus au Soleil, moneta aurea Francica, in qua effictus Sol octo radiorum, supra coronam flosculis adornatam; item, in qua Rex coronatus etc. cusa sub Ludovico XI. Henrico II. et Carolo IX. Vide Carol. du Fresne in voce Moneta etc. uti de Sole culcato, supra voce Collocare: et de mirabili Solis statua apud Alexandrinos olim voce Serates. Nomina, quibus Sol olim cultus, apud varias Gentes. a]. Abellio, Pamphyliis, Cretensibusque dictus est; et fortasse Apollo, e Cretico *a)be/lios]. Inscr. vetus in Convenis Novempopuloniae: Deo Abellioni. Minicia. Iusta. v. 5. l. m. apud Gruterum p. 37. Item, Abellioni. Deo. taurinus. bone. coni. seusim, apdu eund. b]. Adad, apud Assyrios audiit, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 23. unde *a)da/dou o)fqalmo\s2, *a)da/dou da/ktulos], nomina gemmarum. g]. Adon, sive Adonis sive Adoneus, Phoenicibus in culcu divino appellitatus est; ut et Arabibus. Plautus quoque vocabulo hoc utitur Menaechmis Actu 1. Sc. 2. v. 35. ac fortasse Catullus Epigramm. Quis hoc potest videre? Est autem Adon], idem quod Dominus. d]. Adramelechus et Anamelechus, cui Sepharvaitae, Assyriorum coloni, infantes mactarunt: ad Molochum non difficulter reducas. Molochi autem nomine Sol cultus est. e]. Amanus et Anadratus, inter Persicos Deos, recensetur Straboni l. 11. quorum is idem cum Omano, ut est in MSSSis: Sol doctissimis Viris videtur, sed Vossius Omanum proprie non signare Solem, sed symbolum duntaxat eius, Ignem perennem, in quo Sol colebatur, contendit. z]. Ammon, ab Hebr. Chama], apud Cyrenaicos, in ea parte, quae Marmarica vel Mareotis Libya vocatur, cultus est. Unde et Hama, veterum Saxonum Numen, de quo Fabricius in Saxon. ipse quoque Sol fuisse videtur. Quemadmodum inde Chamanim et Amanus sive Omanus, de quo supra, orti. h]. Apollo, Solem apud Graecos Romanosque notavit. Hinc et Datis Persa, cum rot delubra Graecorum combureret, parci tamen iis voluit in Delo, ubi Apollo ac Diana inprimis colerentur; ne illata Apollini Delio iniuria, in Persici Mithrae contumeliam redundaret. e]. Assabini nomine, apud Aethiopes, venerationem invenit, quem, quia summus illis foret Deus, Iovem Aethiopicum dixere Romani et Graeci. Ei cinnamomum sive cinnamum sacrum, vide Theophrastum Hist. plantar. l. 9. c. 5. 1. Baal, i. e. Dominus, generali nomine vocatus est, apud Phoenices et Syros. Nec obstat, quod Bal et Bel Saturnus sit: Saturnum enim Solem esse, vel Servius nos docuerit in Aeneid. l. 1. k]. Baal-Petor, Moabitis ac Midianitis in cultu fuit; qui LXX. Senioribus *beelfegwr] dicitur. Pereum vero Solem intelligi, facile patet ex eo, quod Apollinaris hoc nomine Saturnum, Hietonymus Priapum, alii iovem seu Uranum ranum fuisse cultum statuant, quae omnia Solis fuere nomina, l]. Baal samen sen Beel semen Phoenicibus quoque dictus est, quod ku/rion ou)ranou=], Dominum caeli notat, teste Philone: qui addit, eundem qpud Graecos Iovem nominatum fuisse. Fuerit ergo idem, quod *ze)us2 )*olu/mpios. m]. Baal Zebub; id est, Dominus muscae, apud Accaronitas, est nominatus. Vide 2. Regum c. 1. v. 2. n]. Bacchi nomine cultus est, a Graecis Romanisque: Bacchum enom et Apollinem et Solem vocant, Ulpianus Rhetor ad Demosth. Midianam. c] Baisampsa, i. e. Solis domus, Arabitae urbs: ibidem Solem fuisse cultum, testatur Stephanus de Urb. o]. Beelphegor, vide hic supra, Paal-Peor. p]. Belatucadrus, dictus est in veter. lapide Wardaliae in Cumbris, Deo. Sancto. Belatucadro. Aurelius. Diatova. aram. ex. voto. posuit. l. l. m. m. et duabus aliis Inscr. apud Gruterum p. 87. num. 1. r]. Belenus, apud Aquilegienses, aliosque extra Italiam, Gallos videl. Armoricanos inprimis, in veneratione fuit. Vide Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 22. Ausonium in Profess. Burdigal. carm. 10. Tertulliam. in Apolog. c. 24. s1]. Belus, Assyriis ac Chaldaeis, sive Babyloniis, etiam Solem denotavit: Atque hinc gemma Solem referens, Beli oculus, dicta est, Plin. l. 37. c. 10. significat autem Bel, idem quod Baal, Bal, Beel, i. e. Dominus. t]. Chamos seu Chemos, Moabitarum Numen, Ierem c. 48. v. 7. idem fuit cum Baalphegor, de quo antea diximus. Deus, *qeo\s2] Graecis, sine ulla adiectione, non raro. Item *qeo\s2 a)rxo/menos kai\ du/omenos], Sol oriens et occidens. Themistius Euphrades Orat. 1. *oi( s1fo/dra e)piqumou=ntes2 toi=s2 o)/mmas1in a)teni/s3ai ei)s2 to\n qeo\n, prw=ton me\n en toi=s2 u(/das1i meletw=s1iktl]. apud Desis. Heraldum Animadversion. ad Arnoblium l. 1. u]. Dionysii nomine, apud Indos, Bacchus, et hinc Sol, cultus est. Divinus, in veter. Inscr. CAIUS. IUNIUS. ANICETUS. ARAM. SACRATAM. SOLI. DIVINO. VOTO. SUSCEPTO. ANIMO. LIBENS. DD. f]. Dysares, vel Dusares, ab Arabibus cultus, nihil aliud, quam *dio/nus1os] fuit seu Sol, Tertullian. l. cit. c. 24. x]. Elagabalus seu Alagabalus, Emissenis dictus est, ubi duos habuit pare/drous2, *mo/nimon] et )/*azizon], i. e. Mercurium et Martem. Graeci et Romani maluerunt dicere, Heliogabalus: cuius Sacerdos cum aliquando fuisset Antoninus, postea Imperator factus, Romae etiam, templo Solis Heliogabali, in monte Palatino, ubi prius fuerat aedes Orci, exstructo, eius cultum instituit, arque omnia omnium reliquorum Deorum mysteria, et sacra ad hunc unum voluit transferri, Lamprid. in Heliogabalo c. 1. Etat autem hoc templum in regione Urbis 10. y]. Frugifer, dictus est apud Persas. Arnobius, Inter deos videmus leonis torvissimam faciem mero oblitam nimio, et nomine Frugiferi nuncupari. Graece karpofo/ros, karpoge/neqlos], item in Epigramm. de Attine qermerw/tera pa/nta fu/wn]. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurel. loc. cit. ubi Mithrae figuram explicat. w] Gingras, apud Phoenices idem, qui Adonis, cui quo pacto apud Biblios sacra fieri solita sint, vide apud Lucian. de Dea Syria. aa]. Hecatombaeus, apud Graecos. bb]. Hercules, idem cum Marte ac Sole, Macrob. l. 1. c. 12. Unde in Aegyptiorum Hieroglyphicis Hercules triplex effingebatur, leonis capite in medio, a dextera, capite canis blandientis; a laeva, rapacis lupi, quod de Solis, temporis dimensore, idem interptretatur, l. eod. c. 20. Graecis Hercules, quasi h(/ras2 kle/os], gloria ac decus Iunonis, id est, aeris, quis alius quam Sol? Nec alius forte Hercules Romanus fuit, quam Recaranum Aur. victor, Garanum vel Caranum, Verr. Flaccus apud Servium, vocat, Est autem Caranus, ex koi/ranos], idem cum Assyriorum Belo, quae ambae voces Dominum notant. gg]. Iacchus, in sacris Graecorum dictus est. dd]. Ianum, Solem fuisse creditum, ostendit Arnob. l. 3. Apollinem fuisse, docet Nigidius Figulus, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 9. Hinc Luna Iana, vide quoque elegantissimos Septimii versiculos, apud Terentianum Maurum. ee] Ignis, apud Persas, Solis symbolum. Invictus in veter. Inscr. DEO. SOLI. INVICTO. ARAM. Item, IULIUS. CAESAR. DEO. SOLI. INVICTO. ALTARE. apud G. ELmenhorstium Observat. ad Arnob. adv. Gentes l. 1. Vide etiam paulo infra, Mithras. zz]. Liber, idem cum Sole, apud Diodor. Sic. Bibliothe. l. 1. cui proin ne/bris2] i. e. hinnula pellis, quae varia, attributa, ob insignem Astrorum varietatem. Sic Phoebum pro Libero dixit Virg. l. 10. Aen. v. 537. hh]. Malachbelus. qq]. Mars, gentium Theologis Sol dictus est, ab Hebr. Marats], i. e. pollere, seu validum esse: vel a Mechares], i. e. perdens, destruens: hincque bello praefectus. Itaque et bellicosae nationes Arctoae, cum Martem pro summo Numine colerent, eique asinum macterent; uti Cares canem, non alium videntur venerati, quam Solem. ii]. Mercurii quoque nomine idem cultus est, pro cuius namque dimenso, alius alio sagaciori est ingenio magisque ad studia et doctrinas idoneo, vide Ammian. l. 16. Hinc Mercurius dux viarum creditus, quas Sol de die monstrat, etc. kk]. Mithras, Solis nomen apud Persas, summi apud illos Numinis loco culti. Vet. Inscr. Deo. Soli. invicto. Mithrae. Item, Omnipotenti Deo Mithrae. Cuius vocis origo ab Mether] seu Mither], i. e. magnus, unde comparativus Mithra], i. e. major], seu duna/sths2], dominus. ll]. Molochi Numen, Ammonitis Caelesyriae genti praecipuum, idem cum Sole fuit; sive is ex malac] i. e. nuntius dictus sit, et pro Mercurio dicatur cultus, sive portius ex melech, i. e. Rex], et per eum Saturnus intelligatur. Adde quod Molech seu Melech idem significet cum Baale sive Belo. Vide supra suo loco. mm]. Nebo seu Nabo, Moabiticum fuisse Numen, idem ac Chamos seu Baal-Phegor, Eruditi contendunt; his vero nominibus Solem fuisse indigitatum diximus. nn]. Oculus in Sceptro, Solis apud Aegyptios symbolum. cc]. Orus, Aegyptiis idem cum Apoline ac Sole, Diodor. Sic. l. 1. et Macrob. Saturn. l. 1. c. 21. ab Hebr. , i. e. Sol. oo]. Et Osiridis nomine, non Nilus solum, sed et Sol, iis cultus est. Unde Veter. Osirin interpretantur Titana sue Phoebum vel Solem, Statius Theb. l. 1. pp]. Pantheam dixere Lucanici, Auson. rr]. Phanaces, Mysis appellatus legitur. s1s1]. Phoebus, Graecis Latinisque dictus est. tt]. Priapi nomine Sol quoque cultus est, ob vim suam generatricem: cui omnia haec inferiora ortum debent. uu]. Sabazius iupiter, idem cum Libero: et hinc cum Sole. ff]. Sol, Romanis cultus est Templis et Ludis, Primus ei, ut et Lunae, in urbe aedem consecravit T. tatius Sabinorum Rex, quibus postea aliae quoque additae sunt. In descriptione XIV. Regionum urbis tria commemorantur Solis templa. De templo Solis Heliogabali iam diximus supra. xx]. Silvani, seu Martis Silvani, nomine romanos rusticos Solem signasse, discimus ex Catone de R. R. c. 83. ubi, Marti, inquit, Silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito. Dixere autem Silvanum, non quasi solis praeesset silvis; sed, quia vim suam exerceret, in universam elementorum u(/lhn], vide Servium ad Aen. l. 8. illud, Silvarum pecorisque Deo. Idem de Pane, cum is sit Silvanus, dicendum. yy]. Teutates, vide infra in hac voce. ww]. Thyraeus, itidem. aaa]. Urotalt, ab Arabibus antiquioribus cultus, idem cum Dionysio fuit, quem cum Uranioa sola illos veneratos esse, testis est Herodot. in Thalia. Ita proin illi Liberum in Sole, et Solem in Libero venerati sunt. Videtur autem *ou)rota/lt] notare beneficium luminum. Sic Iesaiae c. 26. v. 20. habemus tal oroth, h. e. ros lucis, seu ros luminum: Ros vero metaphorice sumitur pro quolibet beneficio divino caelitus nos quasi irrorante. Ex orot igitut et tal, adiecto t. fit Orotalt, vel Ourotalt, i. e. Deus vel dator lucis; quod Soli apprime convenit etc. De quibus omnibus vide plura suis locis.
SOLARIUS_Pons
in Sabinorum finibus. P. Diacon. Vide Salarius. SOLATIA apud Spartian. In Hadriano, c. 9. Nonnullos Equites Romanos -- visitavit, solatiis refovit, consiliis sublevavit: solatia sunt seu alimenta; quo sensu non sequior solum et posterior aetas, sed etiam illa, quae optimae et antiquae propior, vocem sumpsit, ut iam pridem ab eruditis Viris observatum, in Cod. Theodos. solatiis pro mercedula praestitis. Similis vox refrigerium, apud Tertullian. et *anayuxh\], in Novellis Iustiniani, eiusdem notionis. Vide Salmas. ad Spartianum d. l. et infra verbo Solidare. Alias Solatium, mortuorum vel absentium amicorum memoriam, in imaginibus vel statuis renovatam, plerumque veter. Auctores appellavere. De mortuis Isidorus l. 8. c. 11. Fuerunt -- viri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis homines -- simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione sola tium. Vide quoque Servium ad Georgic. l. 1. de Silvano, Tacitum Annal. l. 12. de Agrippina, post Claudium sublatum. Fulgentium de Syrophane Aegyptio, Alios. Atque haec idololatriae origo, notata Auctori libri Sapientiae c. 14. v. 15. et Minutio Fel. Octavio: Auctore primo Serucho, uti docet Suidas in *serou\x], Damalcen. de Haer. p. 574. aliique innumeri a G. Elmenhorst. citati ad h. l. De absentibus Seneca Ep. 40. Desiderium absentis (imaginum) solatio levant. Et lactant. l. 2. c. 2. Si qui imaginem homunis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solatium capitat. Ac solatia vana subministrat Vultus, qui simili notatus auro Stratis praenitet incubatque somno, Statius Sylv. 7. 1. 2. v. 128. Vide Iac. Ouzelium ad Minuc. Apud Monasticae Rei Scriptores, sic vocatur qui vel quae Monachis aut Monialibus officium et munus aiquod peragentibus, in adiumentum datur, uti docet Car. du Fresne ex Grodegango Episc. Metensi in Reg. Canonic. c. 9.
SOLEA
a Graeco u)li/as2], quod pellem significat, id calceamenti genus Festo dicitur, quod pedis solo subicitur: Gellio l. 13. c. 21. quod plantarum calces tamum infime tegit: coeteris prope nudis et teretibus habenis iunctum est. Unde, quemadmodum Latinis a solo, i. e. planta, ita Graecis u(po/dhma] vocatur, a verbo u(podew], subligo, quod in ea prae cipuum. Et sane magis in Soleis, quam in calceis, vinculorum usus est: quo factum, u apud Poetas saepe vincula pro soleis usurpentur. Ovid. Met. l. 3. fab. 2. v. 168. Vincla duae pedibus demunt ---- Tibullus Eleg. 5. l. 1. v. 66. Vinclaque de niveo detrahit ipse pede, etc. Quamquam interdum, etiam pro quovis alio calceamenti genere, vincula ab iisdem usurpari soleant. Nonnumquam Soleas Graeci krhpi=das2] appellant; unde Latinis Crepidae et Crepidulae, quas cum Soleis easdem fuisse Euruditi docent: nisi quod Soleae simpliciores essent, crepidae vero crassiores; in quibus nimir. duae saltem simplices soleae essent compactae. Unde Crepidas stridere magis erat necesse, arguta constitit in solea, Catull. Epigr. 69. v. 72. ubi Solea, pro Crepida. Erat autem Solearum usus, pro civili more, Mulieribus potissimum familiaris: Proin de statua Corneliae Matris Gracchorum Plin. l. 34. c. 6. Sedens, inquit, haec posita fuit, soleisque sine amento insignis, in Metelli publica porticu. Quod idem de statua Iunonis legas, apud Prudentium in Apotheosi. Hinc Ciceroni muliebres soleae dicuntur, ubi P. Clodium perstringit, de Harusp. resp. Maniliusque, femineum habitum describens, mexas sine tegmine plantas, commemorat: Solearum enim proprium fuit, nullum habere regmen, et pedibus habenarum corrigiarumve beneficio apte adstringi: unde et Obstrigillorum nomen iis tributum. Isidor. Origin. l. 19. c. 34. Et ita quidem feminatum proprius Solearum fuit usus, ut, si quando Virum aliquem contingeret in publico Soleis uti, probro id ei verteretur. Unde nota Ciceronis increpatio in Verrem act. 4. Asinii in Balbum apud eundem l. 10. Ep. 32. Castricii in Senatores quosdam Romanos, apud A. gellium l. 13. c. 21. Sic et Scipionem inde notatum refert Livius l. 29. c. 19. quod cum pallio crepidis que inambularet in Gymnasio: quem imitatus Germanicus, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu incedere consuevisse, legimus apud Tacitum Annal. l. 2. c. 59. ut de Caligula nihil dicum, cuius effeminatum calceatum carpit Sueton. c. 52. Domi tamen Soleis Romani utebantur, sicut foras prodituri calceos sumebant. Interim in omni quoque animorum remissione, utpote per convivia publicaque Spectacula, pro more fuisse Soleatos, certum. De conviviis discimus ex Martiali l. 12. Epigr. 89. ubi in Cottam sic ludit: Bis Cotta soleas per didisse se questus, Dum neglingentum ducit ad pedes vernam, Qui solus inopi praestat et facit turbam Excogitavit homo lagax, et astutus, Ne facere posset tale saepius damnum, Excalceatus ire copeit ad cenam. Unde patet, cum Soleis ad convivia itum esse, quas Cotta, ne earum saepius, per servi negligentiam, iacturam faceret, domi reliquit, nudisque penitus pedibus (hoc enim hic vox Excalceatus denotat) convivatum se contulit. Quod sic tamen intelligendum, ut in ipso convivii actu nullus earum usus esset: cenaturi enim priusquam accumberent, in Triclinio Soleas deponebant, ne lectorum mensas ambientium stragula pulvere aut luto conspurcarent. Unde Martial. ubi de cena loquitur, l. 3. Epigr. 50 v. 3. Deposui soleas, inquit: et figura ex lapide, in viridario Cardinal. Montalti, ad montem Exquilinum, Silenum refert dicubiturum, cui adstant Fauni nudi duo, alter ut accubituro soleas detrahat, alter ut reclinantem interea senem sustineat, apud Balduinum de Calceo c. 11. Cenatorias dein sumebant, Soleis interea servorum custodiae traditis, vide Martialem loc. cit. et l. 8. Epigr. 59. v. ult. a quo muncre Servi Sandaligeri et Sandaligeruli dicti sunt. Peracto convivio, cum e triclinio discedendum erat, Soleae resumptae: Cedo soleas mihi, properate, auferte mensam, Plaut. Trucul. Actu. 2. sc. 4. v. 12. 13. Sic Nasidienus apud Horatium l. 2. Sat. 8. v. 77. Soleas poscit: et Martial. non aliter intelligendus l. 14. Epigr. 65. Defuerit si sorte puer, soleasque libebit Sumere, pro puero proderis ipse tibi. E quibus et hoc discimus, quod servorum fuerit dominis cenaturis Soleas demere, easdemque illis e Triclinio discessuris rursum inducere: Unde clarius intelligimus verba illa, quibus Iohannes Baptista Matthaei c. 3. v. 11. Marc c. 1. v. 7. et Iohannis c. 1. v. 27. usus est, cum se dixit indignum, qui vel portaret calceamenta Christi, vel eorundem corrigiam solveret. Vide quoque supra, in voce Pedes. De Solearum porro calceatu Viris usurpato, per Ludos et Spectacula, quae publice in Amphitheatris vel Circis edebantur, Dio locuples testis est, l. 57. apud quem, de Caligulae ludis sic Interpres: Licebat iis, qui vellent, discalceatis spectare, qui mos iam rat olim in usu, et Iudicia exercere per aestatem: quod ab Augusto in celebritalibus aestivis servatum erat, sed a Tiberio lane omissum. Uoi a)nupodh/tois2] est, more Graeco soleatis aut crepidatis. Haec in Urbe, extra eam vero, ruri et iter facientibus, calceis depositis, soleis uti etiam viris moris fuit, Anton. Thysius IC. Notis in Gellium loc. cit. Dixi, more Graeco: uti enim calcei togae, sic soleae et crepidae pallii propriae fuere; quemadmodum u(podh/mata] quoque et s1andalia] Graeci distinquunt. Hinc baxeas Philosophis Appuleius, blauti/a] Cynico assignat Leonidas in verter. Epigr. quod utrumque sandalii genus. Antiqui quoque Christiani, qui Philosophorum e)ute/leian] in habitu et calceatu imitabantur, blau/tas2] aut phaecasia pedibus inducebant. Erant nempe haec calceamenta omnia humili solo, neque ad ea suenda et concinnanda forma lignea opus erat, quam Graeci kalopo/dion] vocavere, ut in calceis: sed solum pe/lma] sive ka/ttuma] habebant, quod ad pedem habenis quibusdam, ut dictum, circa primores pedes religabatur, hinc monope/lmata] appellata etc. Sequentibus saeculis ad religiosos transiit id calceamenti genus, tamquam simplicissimum et ab omni luxu mollitieque quam maxime remotum: cuiusmodi Solearum exempla varia, Fullensium, Capucinorum, aliorumque; et una Dircis simul ac Apollinis Pythii, quae ob habenarum elegantiam pulcherrima, exhibentur apud Balduinum loc. cit. Nec omittendum, inter Parricidarum apud Romanos poenas Soleas ligneas fuisse. Ita enim apud Herennium l. 1. legimus, ex vet. Legum Roman. praescripto institutum esse, ut soleae ligneae pedibus inductae essent, et is in carcerem duceretur: cuius rei rationem tradit Hadr. Turnebus Adversar. l. 13. c. 13. Ne terram communem omnium parentem attactu impio contaminaren. In eo tandem Veterum calceos a caligis, Gallicis, Soleis crepidisque diversos fuisse, quod calcei totum podem et dimidium crus, sive mediam tibiarum partem circumcirca velarent; caligae vero, Gallicae Soleaeque aliae, pedis plantam tantum tegerent, ex Auctoribus notum est: Quae proin calceamentorum genera, generali Solearum notione nonnumquam venire, annotavit Ioh. Rosin. Qntiqq. Rom l. 5. c. 36. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio, passim, et de Soleis lanatis mox.
SOLITUDO_Bethaven
ubi Abraham primo tetendit tabernacula, in tribu Beniamin, Gen c. 12. v. 8.
SOLYMA
singularis, et pluralis numeri, et Solymae, urbs clarissima Iudaeae, quae et Hierosolyma. Iuvenal. St. 6. v. 544. Interpres legum Solymarum. —— Item Solyma, urbs Lyciae mediterran. in colle, quae Solymus Straboni dicitur apud urbem Termessum; populi Solymi Plinio, l. 5. c. 27. qui eosdem facit cum Pisidis. Alii Solymos eosdem fuisse cum Lyciis asserunt, quorum tamen sententia cum Homero non satis convenit, qui Bellerophontem a Lyciorum rege missum ait ad subiugandos Solymos. Solymi Deos coluere, post mortem, tres istos e viris principibus, *a)/rs1alon kai\ *dru/on, kai\ *tros1w/bion], ut eos appellat Plutarch. l. de des. Orac. ubi eos ait vocatos Deos s1klkrou\s2]: unde Turnebus saevos vertit: sed s1kirou\s2] rescribendum esse satis constat ex Euseb. l. 5. Praep. Euang. c. 5. ubi hunc locum adducit: sed tres Principes appellat *a)/rgalon, *a)/ruton kai\ *to/s1ibin]. Ac *to/s1ibis2] quoque est apud Suidam. Sed apud Theodoret. l. 3. Graec Affect. cur. ubi idem Plutarchi locus adducitur, pro *to/s1ibin] est *ta/s1ibin]; item pro *dru/on], vel *a)/ruton] ibi, legas *a)/ruon. *skiroi\] autem dicti videntur, quia statuae eorum essent e s1ki/rw|], h. e. marmore, vel, ut alii malunt, gypso. Ac nihil minus verisimile, quam s1klhrou\s2] dixisse, quos interemptos tantopere dolerent, et pro benfactis divinis afficete honoribus vellent. Ita Voss. contra quem vide Bochart. de Phoen. col. l. 1. c. 6. ex quo sequentia delibavimus. Ciliciae, inquit, vicina est Pisidia, montana regio, quam occupabant Pisidae Solymorum soboles, Plin. l. 5. c. 27. Insident verticem Pisidae, quonduam Solymi appellati. Steph. in Pisidia: *oi( *pis1i/dai, pro/teron *so/lumoi]. Solymos porro Phoenicum esse colonos sermo palam arguebat. Choerilus apud Ioseph. l. 1. contra Apion. *tw=| d' o)/piqen die/baine ge/nos qaumasto\n i)de/sqai,] *glw=ssan me\n *foi/nissan a)po\ stoma/twn a)fie/ntes,] *w)/kee d' en *solu/mois2 o(/res1i, plate/h| eni\ li/mnh|]. Nempe, Strabone teste l. 14. prope Phaselidem est li/mnh, u(pe/rkeitai d' au)th=s2 ta\ *so/luma o)/ros]. Ex horum vertice Neptuns apud Homer, Ulyssem ad Phaeaces navigantem prospectar Od. e]. v. 282. *to\n d' e)c *ai)qio/pwn a)niw\n krei/wn *e)nos1i/xqwn] *thlo/qen en *solumwn o)re/wn ei)=den]. Et Il. z]. v. 184. Lyciorum dux Bellerophon, ----- *solu/mois1i maxe/ssato kudali/mois1i,] *karti/sthn dh\ thn/ ge ma/xhn fa/to du/menai a)ndrw=n]. Rursum v. 204. Bellerophontis filium Isandrum, aut Pisandrum, ut legit Strabo, *marna/menon *solu/mois1i kate/ktane]. Unde Solymos colligere est Lyciis fuisse vicions. At Iosephus, quem haec latebant, cum in Choerilo legerer, Phoenicii sermonis homines in Solymis montibus prope lacum habitasse, putavit de Iudaeis agi, et Asphaltite lacu, a quo non procul absunt Solymi montes, i. e. Hierosolymorum, ut quidem interpretatur. His simile quid in Tacito Histor. l. 5. c. 2. Clara alii Iudaeorum initia; Solymos carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbt Hierosolyman nomen e suo fecisse. Et in Stephano: *i(eros3o/luma h( mhtro/polis2 th=s2 *i)oudai/as2, h( *so/luma enalei=to a)po\ to=u *solu/mwn o)/rwn]. Et in Iosepho rursus Iud. Ant. l. 7. c. 3. postquam urbem Ierosolymam Solymia nominari dixit; *fas1i/ tines2 o(/ti kai\ *o(/mhros tau=ta w)no/mas3en *so/luma]. Atque id secutus Tzetzes Chil. 7. Hist. 149. ----- *solu/mous2 le/gei de\ tugxa/nein tou\s2 e(brai/ous2,] *o(\us2 *o(/mhros kai\ le/onti w(s2 a)naidei=s2 ei)ka/zei]. Iam tandem ipsum Solymorum nomen unde dicatur, docere est operae ptetium. selem] Hebraeis umbram ac tenebras notat. Eiusdem est originis Salmon] montis nomen, Psalm. 68. v. 15. cuius verticem arborum densitas opacabat, ut constat ex Iudic c. 9. v. 48. Neque alia fuit ratio nominis Solymorum; quippe id nomen complectitur Pisidiae montana, de quibus Strabo l. 12. *ku/klw| d' u(pe/rkeintai drumoi\ poiki/lhs2 u(/lhs2]. Bochart. Nic. Lloyd. Vide et Solymi.
SOPHERETH
nomen viri. Esdr c. 2. v. 55.
SOPHONIAS
fil. Maasiae. Ierem c. 21. v. 1. Item propheta, fil. Chusi, unus ex minoribus prophetis, qui et zephanias, ex regia stirpe. Orsus est prophetare, tempore Ieremiae, sub Iosia, A. M. 3407. Continet autem Prophetia eius capita 3. quae vide. In Prophetiam eius, exstant Buceri Enarrationes, in fol. per Rob. Stephanum, A. C. 1554. Danaei Explicatio. Lareni Tuba, in octav. Regii Comm. Cellae Saxonum 1537. Selnecceri Explicatio. Winckelmanni Comm. Vide Crowaei Elenchum.
SORDIDA_Vestis
candidae opponitur, apud Livium Dec. 5. l 5. Legati Rhodiorum, cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantes decebat. Et paulo post, Etsi sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterunt. Infra, Extemplo veste sordida sumpta domos Principum cum precibus ac lacrimis circumibant. Unde colligimus, Sordidam Togam non eandem cum pulla fuisle, ut quidam volunt. Non enim erat atri coloris, sed alba quidem, verum non candens seu candida: quae autem nativo colore alba erat, candida adhibita fiebat creta, non communi, sed Umbtica, ut apud Plin. legimus Histor. Nat. l. 35. c. 17. Erat vero Sordida vestis fere vulgi, ob id sordidi interdum dicti: Dictiores contra et elegantiores nivea sive candida semper veste amicti fuere, quae interdum sordes cum contraxit, Fullones erant, qui eas eluentes, sulpure ac creta, vestes iterum candefaciebant. Interim per dies vel privatim vel publice laetos, etiam vulgus recentes Togas, et usu nondum detritas, ac proin non Sordidas sumpsit: quales intactas Ovid. l. 1. Fast. v. 79. recentes Alius vocavit. Eandem vestem Sordidam Viri illustres ac Nobiles, si rei essent facti, posita nivea, per dies iudicii induebant, ut in veste plebeia essent miserabiliores. Itaque tum in Sordibus vel Sordidati, esle dicebantur. Neque vero ii solum, verum etiam Cognati ac Affnes tum Sordidam sumebant, sicque vestem mutare dicebantur. Hinc Liv. l. 6. c. 20 Tribuni Pl. diem Manlio dicunt. Conversa plebs est utique postquam sordidatum reum viderunt, nec cum eo non modo Patrum quemquam, sed ne Cognatos quidem, aut Affines, quod ad eam diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi quoque vestem mutarent. Vide Iohan. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32. Octav. Ferrarium de Re Vestiar. part. 1. c. 21. aliosque, qui de Re Vestiaria scripserunt.
SOREC
torrens in tribu Dan, prope Esthaol, iuxta quem Samson adamavit Dalilam. Iudic c. 16. v. 4. Vineae hic optimae, ubi uvae acinum non habebant. Vide et hic infra.
SOREK
vallis fuit Palaestinae, Iudic c. 16. v. 4. prope Ascalonem, unde vites illae eximiae, de quibus Gen c. 49. v. 11. Esaiae c. 5. v. 2. et Ieremiae c. 2. v. 21. Indidem allata est uva illa mirabilis, de qua apud Mosen itidem videre est. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 9. Vide quoque in voce Sorec.
SOSIPATER
nomen ducis. 2. Machab c. 12. v. 9. Filius item Pyrrhi. Nomen Sancti cuiusdam. Rom c. 16. v. 21.
SOSPITA
a Graeco s1w/zw], Romanis dicta Iuno, antiquis etiam Solpes appellata est, teste Festo: Colebatur inprimis Lanuvii, ut docet Livius; simulacrumque eius fingebatur cum pelle caprina et scutulo et cum calceolis repandis, Cicer. l. 1. Nat. Deor. c. 29. Nec minus Romani eam venerabantur, uti docet Liv. l. 8. c. 14. cum Lanuvinis, inquit, civitas data sacr aque sua reddita, cum eo, ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum Populo Rom. esset. Quard apud Eundem aliosque saepius legimus, misisse Romanos Lanuvium, qui sacrisicio facto Iunonem Sospitam placarent. Postea vero et Romae, in Foro Olitorio, illi aedes fuit exstructa, a C. Corneio. Sic enim Livius l. 32. c. 30. Consul principio pugnae aedem vovit Sospitae Iunoni, si eo die hostes fusi fugatique essent. Item l. 34. c. 53. Aedes eo anno aliquot dedicatae sunt, una Iunoni, Sospitae in Foro Olitorio vota, locataque quadriennio ante a C. Cornelio Cons. Gallico bello, Censor idem dedicavit. Ei Consules Magistratum inituros sacrificare consuevisse, discimus ex Cicerone pro Muraena. Vide Io. Rosinum Antiqq. Rom l. 2. c. 6. Graece *sw/teira] dicta est, vide in voce Sotira.
SOTAI
nomen viri, Esdr c. 2. v. 55.
SOTER
Graece *swthr], ita magnum, teste Cicerone Orat. 7. seu Act. 4. Verr. ut Latino verbo exprimi non possu; Is est nimirum Soter, qui salutem dedit. Nempe ut censer Becmannus de Origin. L. L. in voce Iuppiter: servivit causae suae (Tullius,) Nam cum vellet Verrem premere criminis magnitudine, exclusit eam vocem a Latina potestate. Verum Orat. in Pisonem se ipsum, qui Patriae salutem dedisset, Conservatorem appellavit. (qua voce Arnobius quoque ubi de Aesculapio, Graecum *swth\r], expressit, adv. Gentes l. 3. Anguis ille perlatus famam Conservatoris assumpsit.) In l. 3. de Finib. Salutarem, cuius in tuteia sit Salus. Servatoris quoque Iovis templum memorat Plin. l. 34: Nec tamen haec omnia vim vocis exhauserint, ut non immerito verecundantem admirari subeat Oratorem, qui, quod res erat, digne se exprimere posse negavit. Nempe quod Hebraeis Iesus, id Graecis *swth\r], Latinis mutuatitium Soter, quod Tertulliano Salutificator, l. de carn. Chr. Apuleio Sospitator, aliis Servator, sed medium potius: Sospito enim est proprie sospitem facio. Lucillius, Sospitat, impertit salutem plenissunam: Unde Sospitator, *swth\r]. Appuleius Apolog. 1. de Deo, Aeternus animantium Sospitator. Solius igitur IESU nostri, qui slus, quantam salutem nobis impertiverit, perfecte novit, solusque proin vim vocis huius intelligit, dignum est coguomen. Quod tamen quomodo et aliis ob beneficia in mortale genus utcumque collata, fuerit tributum, paucis videbimus. Iuppiter *swth=ros] appellationem apud Graecos nactus est, ex eo, quod primus, meri diluendi modo hominibus monstrato, a furore, in quem prius inciderant, quoties a)/kraton] vinum bibissent, liberavit: unde crater ei post cenam primum sacer erat. Eustathius Od. r. *tw=| de\ kata dei=pnon prw/tw| kra/mati *swth\r ze)us2 e)pile/getai, dia\ to\n o)/mbrion *di/a]. Apud Romanos, Iuppiter Conservator, a Domitiano consecratus est, quod ipsum in seditione Vitelliana conservasset, Tacit. Hist. l. 3. c. 3. qui proin modicum ei sacellum aramque posuit, ac casus suos in marmore expressit. Et exstant nummi veter. Iovis Conservatoris simulacrum ac nomen referentes, qualis est ille Maximiani, quem Rosinus exhibet Antiqq. l. 2. c. 5. De Iunone Sotira vel Sospita, dictum supra. Castor et Pollux *eu)erge/tai a)nqrw/pwn kai\ *swth=res2] appellati, apud Plut. Theseo. Idem cognomen ambitiose sibi arrogavit Antiochus I. Asiae Syriaeque Rex, de quo vide suo loco. Sed et ante ipsum, si Iosepho fides Antiqq. l. 11. c. 6. Mardochaeum ob detectam Iudaeorum in se conspirationem )*euerge/thn kai\ *swth=ra] suum publico edicto vocavit Artaxerxes. Etiam Philippum Macedonem a Graecis talem creditum, Demosthenes auctor est de Coron. uti de Demetrio Poliorcete, ad liberandas Athenas se mislum dictitante, apud Plut. in eo; ut et de Antiocho Epiphane, a Samaritanis eodem titulo honorato, apud Iosephum iterum Antiqq. l. 12. c. 7. nil addam. Postmodum Graeci, cum orbis Imperio Caesares potiti eslent, ad istos hunc adulandi morem a Regibus suis transtulerunt. Et Philo quidem Iudaeus Augustum *swth=ra kai\ )*euerge/thn], ut et Caium, compellat, in Flaccum et in leg. ad Caium Hadrianus Aug. meruit dici Soter, *swth\r kai\ a(gaqo\s2 parasta/ths2], postquam is sestertium novies millies (sunt nummi nostri, ducenties et vicies quinquies centena milia coronatorum, viginti duo et dimidiatus milliones) debitum fisco remisit, syngraphis in Foro Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis, ut attestatur Spartian. c. 7. Quem praeiverat primus Augusti nominis, de quo Sueton. c. 32. Tabulas veterum Aerarii debitorum vel praecipuam calumniandi materiam, exussit. Secutus est Marcus, qui toi=s2 o)fei/lous1i/ titw=| bas1ilikw=| kai\ tw= dhmos1i/w| pa=s1i pa/nta ta\ o)feilo/mena a)nh=ken, a)po\ e)tw=n e(\c kai\ tessara/konta, xwri\s2 to=u e)kkai/deka to=u )*adrianou=. kai\ pa/nta ta\ peri\ au)tw=n gra/mmata en th=| a)gora=| kauqh=nai ene/leus3e]. Hodieque exstat eximiae raritatis nummus, in quo eundem Hadrianum Athenienses *o*l*g*m*p*i*o*n *s*w*t*h*r*a *k*a*i *e*g*e*r*g*e*t*h*n] nuncuparunt. Meruit eundem titulum Aurelianus, qui apud Vopiscum c. 39. Quadruplatores ac delatores ingenti severitate persequutus: tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in Foro Traiani semel iussit. Meruit Constantinus, ad quem Eumenius Rhetor, Flaviensium nomine: Septem milia, inquit, capitum remisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum; et tamen, utrum sufficeret hoc nobis saepius requisivisti. Remissione ista septem millium capitum viginti quinque milibus dedisti vires, dedisti opem. Meruit et Iulianus, cuius est l. 3. Cod. Thedos. de Indulgentiis debitorum: Nec Gratianus huius laudis immunis, de quo vide Ausonium; nec tandem Maiorianus, extremum lumen occidentis Imperii, cuius superest Novella de Indulgentiis reliquorum, et in ea: Sancimus universorum fiscalium titulornm, vel ad arcam magnisicentiae tuae vel ad utrumque Aerariorum pertinentium, reliqua usque ad praesentis undecimae Indictionis initium a possessoribus non petenda, quae sub generalis indulgentiae beneficio relaxamus obnoxiis. Cui animi magnitudini qui nostra aur Avorum memoria, non summa, sed titulo tantum muneris, haber comparandum? Ioh. Frid. Gronovius de Pecun. Vet. l. 4. c. 3. At quid haec ad munificentiam Caelestis nostris Soteris, qui unico servo decies mille talenta, i. e. sexagies centena milia coronatorum largiter remisit, Matth c. 18. v. 24. quantum ergo, quod nobis omnibus? Vide quoque in voce Iesus, et plura hanc in rem, apud Cl. Suicerum voce *swthr], quam per Servatorem non satis, aequius per Sospitatorem (ut cum hominibus illustribus, Camillo aliisque praefatis, vel Diis, ut, praeter Iovem, Dionysio, item Nilo, vide supra, tribuitur) optime per Salvatorem, vocem Porphyrio (Panegyr. Constantini et Lactantio iam usitatam) exprimi, pluribus docet.
SOTTUS
apud Theodulfum Aurelian. Episc. l. 3. carm. 1. Utque sit hic aliud, nil nisi Scottus erit. Cui si litterulam, quae est ordine tertia, tollas, Inque secunda suo nomine forte sedet. Hinc enim Sottus exit, h. e. stolidus, bardus, Gall. Sot. Cavilli genus est, quo Ioannem Scotum seu Erigenum notari credunt nonnulli; qui, cum Caroli Calvi mensae assideret interrogatus a Rege, Quid distat inter Sottum et Scottum, respondisse legitur, Mensa tantum, apud Simeonem Dunelmensem A. C. 844. A Syriaco Sote, i. e. stultus, vocis originem arcessit Dan. Heinsius in Marcum c. 2. Car. du Fresne Glossar.
SPATHISTEr
ferreum instrumentum, quo Hebraei nonnulli praeputium sibi attrahebant, ne dignoscerentur esse Mosaicae legis cultores, utque sic iniurias, persecutiones ac tormenta evitarent; a s1pa/w], atrraho, memoratur Epiphanio l. de Ponder. et Mensur. At hoc gravius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quadam Medica, per instrumentum attractorium Spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, suturamque admittentes, et glutinatoriis circumdatis, praeputium rursus superinducunt. Cuiusmodi fuere illi, de quibus ad Gentiles desciscentibus, dicitur 1. Maccab c. 1. v. 16. Et fecerunt sibi praeputia. Item de quibus Iosephus, circumcisionem eos sic occultasse, ut nudi a Graecis non distinguerentur, refert Antiqq. l. 12. c. 6. Unde Apostolus 1. Cora c. 7. v. 18. peritetmhme/nos tis2 enlh/qh; *mh\ e)pis1pa/sqw], Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat sibi praeputium. Inventorem eius Esavum facit idem Epiphanius, quem Hoc pacto, velut Apostatam, paternum signum abstulisse, divinamque legem sic ex animo suo abolevisse, addit. Vide Dominic. Macrum in Hierolex.
SPICULUM
a spicae similitudine sic dictum, teli genus apud Romanos fuit, idem Dempstero cum hasta et sparo. Quod enim C. Nepoti in Epamin. c. 9. Sparum seu us, id Valerio Maximo l. 3. c. 2. ex. ext. 5. Hasta; Ciceroni vero l. 5. Famil. Ep. 12. Spiculum dicitur. Vide quoque supra Pilani. Hinc Spiculatores vocati Principum satellites, a gerendis videl. Spiculis, quorum mentionem facit Corn. Tacitus passim. Apud Marcum c. 6. v. 27. ubi de Iohanne Baptista in carcere Herodis iussu decollato, *spexoula/twra] legimus, voce Latina corrupta, et i]. in e]. mutato, sicut pleraque alia reperiuntur, ut legewn], legio, kodra/nths2], quadrans, *liberti=nos, li/tria, mi/lion, ma/kellon, membrra/na, mo/dios, cesto\s2, praitw/rion, r)e/da, s1imiki/nqion, s1ika/rios, s1ouda/rion, tabernh, fo/ron, ti/tlos, frage/llion, fragellou=n], passim in Novo Test. Baza Notis ad Matth c. 5. v. 26. A Spiculatoribus caligam habes Spiculatoriam, apud Sueton. Caligula, sicut Baysius emendavit, c. 52. Ubi tamen sunt, qui Speculatoriam retineri malunt, de qua voce supra: uti et Speculatores. Neuqe vero Satellitum solum, sed et Heroum gestamen spicula fuere, et quidem bina, quae manu solebant ferre, uti de Messapo, apud Virgil. Aen. l. 12. de Gallis, apud eundem l. 8. de Polynice, apud Papinium Theb. l. 4. v. 86. et l. 5. v. 234. de Penthasilea, apud Q. Smymaeum l. 1. etc. legimus. Idem mos pilorum in Militia Romana, uti docet in ea Lipsius l. 3. c. 4. De Spiculo Herculis in acum crinalem verso, vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4, et supra, ubi de Acu crinali, it voce Sibyna.
SPINA
terram post Hominis lapsum maledictam quae asperare coepit, Genes c. 3. v. 18. peccatorum nudos pedes laedens, velut monitor fuit acer, qui culpae ipsis refricaret memoriam et de miseria aurem vellerct. Unde et Athenienses instituerunt, ut in sollennibus nuptiarum puer patrimus et matrimus gestarent spinas cum fructibus quercus, diccetque canistrum ibi positum esse plenum panibus, addens, e)/fugon kako\n, eu(=ron a)/meinon], Effugi malum, inveni melius. Quo indigitatum illis infaustum spinarum omen est. Postquam vero in sacratissimum Servatoris nostri caput, qui maledictio pro nobis factus est, Galat c. 3. v. 13. ausa ascendere, usum mutavit. Coronam enim e spinis contextam (Praesidis milites) imposuerunt eius capiti, Matth c. 27. v. 29. quod immaculatus noster Agnus patientissime pertulit, ut a maledictione peccatique aculeo nos liberaret. Hanc e iunco marino, quem Graeci o)cu/sxoinon] vocant, fuisse complexam, haud pauci putarunt. Sed nulla est iunci spercies, in cuius descriptione vel Theophrastus, vel Plinius, vel alii probati Scriptores Spinas commemorent: thyrsum autem et acumen, in quod desinunt nonnullae iuncorum species, insulse spinas vocaveris. Vidertur autem errori occasionem dedisse vox ple/cantes2], i. e. contexentes, quam in historia illa Euangelistae usurpant: Nam id verbi proprie locum habet in vitilibus, ad quae accommodatissimus est iuncus; sed et de aliis rebus dici nemo ignorat. Et de corona illa tantum scimus. Clemens Alexandr. Paedag. l. 2. c. 8. ostendit factam fuisle a)po\ ba/tou], e rubo, rubumque illum confert cum eo, in quo Deus apparuit Moysi, mysterium aliquod in utriusque comparatione observans. Sed quum ruborum multae sint species, inanis atque inutilis labor fuerit, velle quaerere, quae potissimum species ad hanc coronam sit adhibita. Marcellus Empiricus ex alba Spina Christum coronatum fuisse, scribit; ut de aliis nil dicam. Hodieque coronae huius reliquias superesse, contendit Baronius, sed idoneo, quo id probetur, argumento opus est. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 16. ad Baron. §. 74. Aliud coronae genus fuit ex baccis Spinae, kat) e)coxhn\] sic dictae Plinio, quae o)cua/kanqos] Graecis, Theophrasto quoque a)/kanqos] simpliciter, alias Alba spina vocatur; Romanis in usu. Apud quos eadem facibus nuptiarum auspicatissima habita est, uti tradit Varro: etiam malas noxas avertere credita, unde et virga inde lanalis fiebat. Salmas. ad Solin. p. 525. Porro, veteres Ascetas sibi dormituris Spinas supposuisse, ut ab iis com puncti citius expergefierent dictum supra, in voce Somnus, dicemusque aliquid ubi de Stoicis. Alios Spinis excarnificatos, voce Parricida. Etiam spinis cunae nonnumquam tectae, ut vidimus ubi de Cunabulis. Imo ex Spinae cuiusdam lanugine vestes confectas, habes infra voce Vestis. Minus mirum, quod Fibulae loco, Spina nexum Sagum Germanos gestasse suo tempore, Tacitus tradit, German. c. 17. et ostendit icon Sagi Germanici, quam ex Cluverio in suum opus transtulit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 10. Vide quoque infra Spinula. Nec Spinis defuit, apud Romanos olim, suus Deus Spinensis, ab iis evellendis nomen nactus, ut legimus apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. orig. et progr. l. 2. c. 61. etc. Plura hanc in rem, ut et de veriis arboribus Spinae nomen gerentibus, Spina videl. Aegyptia, candida, unde acacia colligebatur; nigra, cuius siliqua sucum praebuit coriistingendis, lignum vero navigiorum costis utilissimum fuit; Spina Arabica; Spina Indica, ebeno simili, unde mastiche; Spina Thebaica, (unde urbi Acantho nomen, ut vidimus) eadem cum Acacia, ex qua gummi, cui Thebaico nomen: Spinis item Fulloniis, aliisque, vide apud Salmas. ad Solin. passim: uti quaedam alia de Spinis supra, ubi de Pharisaeis, item Reliquiis.
SPINULA
seu Spina parva, inter aurea mulierum ornamenta nonnullis recensetur, Exodi c. 35. v. 22. ubi vocem Hebr. acum, fibulam] aut aciculam significare existimant. Kimchius explicat, Ornamenta instar acus, qua perforant et iungunt duas oras indusii sub gutture. Gall. espingle vocant, ex Latino, a figura, et quia spinae olim fibularum et acicularum vicem praestabant. Hinc Aen. l. 3. v. 594. Achaemenides inter Cyclopes degens, habuit, Consertum tegmen spinis ----- Ad quae verba Tacitus palam alludens de Moribus Germ. c. 17. Tegumen, ait, omnibus sagum fibula, aut si desit, spina consertum. Qua de videndi fullerus l. 5. c. 13. et Mesnagius de L. Gall. Origin. p. 703. laudati Sam. Bocharto Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores vox inprimis usurpatur de trinis aciculis, quibus Pallium Archiepiscopale constringitur, ut videre est apud Honorium augustod. l. 1. c. 22. Spinulae, quibus Pallium configitur, Aliosque. Pro quo Spindula nonnumquam occurrit: unde Spindulatus, i. e. pallio Archiepiscopali ornatus, apud Gervasium de Repar. Eccl. Cantuar.
SPONSA_ut_et_SPONSUS
inde dicti Verrio Flacco, apud Pomp. Festum, quod sponda\s2] interpositis rebus divinis facerent: Ulpiano vero ac Florentino, a sponsiombus vel spondendo, quod Veter. stipulari et spondere Uxores solerent; quam sententiam ipse Sonsaliorum ritus confitmat. Cum enim primis temporibus Sponsalia solis nudis verbis, citra sollennem stipulationem, coivislent, uti docet Casp. Barthius Animadversion. ad P. Stat. Theb. l. 2. v. 168. postmodum factum est, ut qui uxorem ducturus erat, a Patre aut fratre germano, aut Tutore, eam in matrimonium datum iri stipularetur; idque qui nuptum daturus erat, sponderet: ante quem ritum peractum, quae petebatur Virgo, dicebatur Sperata, Non. Marcellus c. 5. n. 69. Postquam autem responsum esset, illam, quae petebatur, dandam esse in uxorem, et testatio fuisset interposita, parum refert, scriptone au sine scripto, l. 7. ff. de Sponsal. transiit in Sponsam. Cuius moris vestigia apud Plautum exstant non pauca. Inter alia in Aulular. Actu 2. sc. 2. v. 77. Megadorus ab Euclione filiam sic stipulatur, M. Qui nunc etiam mihi despondes filiam? E. Illis legibus, Cum illa dote, quam tibi dixi. M. Sponden' ergo? E. Spondeo etc. Vide quoque in Trinmummo Lysitelem similiter filiam a Charmide stipulantem: et Arnobium advers. Gentes l. 4. Servium item ad Aen. l. 10. v. 79. ----- ----- Gremiisque abducere pactas. Ubi not. quod Arnobius monet, Pactam dictam esse virginem, cum conventa erat conditio; tum vero demum Sponsam, ubi interpositae stipulationes. Ita enim in loc. cit. Habent speratas, habent interpositis stipulationibus Sponsas. nec vero a virginis duntaxat Patre, nuptum datum iri; sed et a viri Patre, ductum iri sponsio interponebatur, si Donato credimus, qui huc refert Terentii Andr. Actu 1. Sc. 1. v. 72. haec verba, ---- ---- Hac fama impulsus Chremes Ultro ad me venit, unicam gnatam suam, Cum dote summa, filio uxorem ut daret Placuit: Despondi, hic nuptiis dictus est dies. Coeterum ad constituenda Sponsalia nudus consensus sufficiebat, neque quidquam intererat, utrum testatio interponeretur scripto, ut dictum, an sine; denique et absenti absens per Epistolam vel Internuntium recte despondebatur, l. cit. ff. de Sponsal. In tabulas tamen ut plurimum Sponsalitiae conventiones referebantur. Unde Tertull. l. de Virginibus velandis, Haec sunt tabellae, inquit, priores natalium et Sponsaliorum et Nuptiarum. Iuvenalis item Sat. 16. v. 200. Si tibi legitimis pactam, iunctamque tabellis Non es amaturus. De quo paulo post plura. In ista autem responsione, ille Caius, illa Caia vocabatur, secundum Dempsterum: sed nomina haec demum, cum nova nupta domum mariti ingrederetur, usurpata fuisse, docet Auctor Epitomes l. 10. quae Valerio Max. vulgo tribuitur, Coeterum Caia, usu super omnes celebrata est. Fertur enim Caiam Caeciliam, Tarquinii Prisci Regis uxorem, optimam lanificam fuisse: et ideo institutum est, ut novae nuptae ante ianuam mariti interrogatae, quaenam vocarentur, Caias se esse dicerent. Hinc Quintilianus l. 1. c. 7. Nam et Caius, inquit, C. litera notatur, quae inversa mulierem declarat: quia tam Caias vocatas esse, quam Caios, ex nuptialibus sacris apparet, vide quoque Plin. Histor. Natur. l. 8. c. 48. Haec ergo ad novam Nuptam pertinent, de qua supra dictum. Redeo ad Sponsam. Postquam itaque sollemnis stipulatio fuit interposita, pactisque dotalibus scribendis dies dicta Auspices noctu et sub Auroram, auguriis dabant operam: signabantur dein tabulae, a testibus praesentibus, qui hinc Signatores dicti, apud Iuvenalem, Sat. 10. v. 336. ----- Veniet cum Signatoribus Auspex. Acclambaturque Feliciter, idem Sat. 2. v. 119. Signatae tabulae, dictum: Feliciter. Et Sueton. Domitiano c. 13. Domino et dominae feliciter. In argumentum autem contractorum Sponsaliorum, arrhas Sponsae Sponsus dabat, uti ex Paulo l. 2. sent. et ex Gratiani ac Valentiniani, aliorumque Imperatorum constitutionibus intelligitur. Quin et annulus sponsae pignoris loco mittebatur, quem pronubum Tertullian. vocat l. de cultu femin. Unde Isidorus Etymol. l. 20. Feminae, ait, mon usae sunt annulis, nisi quos Virginis Sponsus miserat. Inserebatur is digito quarto, teste eod. de div. Offic. l. 2. c. 25. A. Gellio l. 10. c. 10. et Macrobio l. 7. c. 13. Ferreum vero fuisse, eumque sine gemma, Plin. l. 33. c. 1. auctor est. Nec defuit Sponsalibus suum sacrum, quod, dum illa fierent, tabulaeque scriberentur, peragi solebat, cuiusmodi sacri sollemnis meminit Val. Flaccus rgonaut. l. 8. ubi de nuptiis Iasonis et Medeae, ac Seneca Octavia Actu 4. Sc. 1. Denique tota haec Sponsaliorum pompa epulo egregie instructo finiebatur, de quibus ommbus vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Tum Sponsae simulata vi e gremio Matris abrepta in domum Mariti abducebatur, nuptiisque celebratis, Uxor fiebat, de qua suo loco. Eo autem deducebatur tempore noturno, flammeo velata, in carpento seu pilento, duobus comitantibus amicis etc. Hic Romanorum veter. ritus fuit, Graecos ac Hebraeos quod attinet, diximus de iis supra in voce Nuptiae; addam hoc unum de Graecis, Iunoni th=| telei/a|] seu Pronubae, sacrificasse Sponsum Sponsamque, sed felle dempto, ac post altare abiecto; quo significarent, a matrimonio bilem iracundiamque procul esse debere, Plut. in Connubial. praec. quod sacrum prote/leia] dictum esse, monet Voss. de Idolo. l. 2. c. 26. Cumque arrharum munerumque Sponsalitiorum retro iniecta sit mentio, sufficiat paucis indigitasse, Inaures ac Armillas, non minimum inter illa locum obtinuisse. Non enim novas solum Nuptas Inaurium magnifico apparatu exornatas fuisse, ex Homero haurimus Hymno in Vener. v. 164. sed etiam fuisse Sponsalitias, discimus ex eod. Odyss. s1i]. ubi certatim proci Penelopen donis affecturi, inter alia dona, Inaures etiam attulisse leguntur, v. 298. *dw=ra d' a)r o)is1e/menai pro/es3an kh/ruka e(/kastos], Dona vero adportandum praemiserunt Praecomem unusquisque. Et paulo post: (/*ermata d' )*euruda/manti du/w qera/pontes2 enei/kan], Inaures vero Eurydamanti duo servi attulerunt. Et elegans est huius rei testimonium, Gen c. 24. v. 47. ubi servus Abrahami, Rebeccae Isaaci Sponsae, absentis Sponsi nomine, Inaures subiecit. Idem de Armillis dicendum: quibus caruere Virgines, quod illas manibus suspendisse infra decorum putabatur, ut colligere est ex Cyptiano de habitu Virginum. Ratio pudoris manifesta, nam a Viris dabantur, ut virginitati suae irent exsequias, de qua, Armillis acceptis, transigebatur. Vide iterum Rebeccae Hittoriam loco cit. Et hinc ad Virgines sacras, quae Christo, tamquam Sponso, perpetua se devovebant castitate, ritus transit, teste Ambrosio in vita S. Agnetis. Neque profanis sponsalitiae hae Armillae ignoratae. Namque apud Plautum Menaechmis Actu 3. sc. 3. v. 13. se cum Spinthere etiam Armillas Erotio, amasiae suae, dedisse memorat: et apud Horatium l. 1. od. 9. v. 33. Pignus lacerti, Armilla est sponsalitia pignoris loco a proco circumdata, quali Iuniam Fadillam sibi despondsaverat Maximinus iun. Pertinentque huc arrhae regiae, quae post Sponsi fatum Sponsae relinquebantur. Tales erant, apud Iul. Capitolin. in Maximino modo dicto, c. 1. monilium de albis novem, reticulum de prasinis undecim, dextrocherium, co stula de byacinthis quatuor. Vide quoque historiam Clitophonis Rer. Gal l. 1. Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 8. c. 13. memorati, quam hic ex Plutarchi Parallelis min. c. 15. hausit. Condebant autem uxores factae armillas has in armario, ut ex Plauto ubi supra decomus: imo in aeternam gratae copulae memoriam in sepulchrum sibi moriturae voluerunt inferri, ut auctor est Scaevola l. Medico 40. ff. de auro et argento leg. vel Testamento legarunt, Paulus in l. si tibi eiectio ff. de optione, vel electione leg. et Ulpianus, l. 25. §. 10. ff. de auro et arg. leg. Prae coeteris enim Mater filiae legavit, ut ex Legibus Anglorum observarunt Eruditi: sicque inter ornamenta muliebria, iure hereditario, illae transierunt Armillae, quae dono Maritorum non venerant, Tho. Bartholin. de Armillis Veter. §. 6. Nec omittendum, osculo firmata olim quoque esse Sponsalia: Cuius cum Veteres admodum religiosi essent, non solum non licebat cuiquam osculum temere dare, sed ne Sponso quidem, nisi semel tantum, confirmandorum Sponsaliorum causa, sic enim Alexander Nov. de Spons. ait, confirmari Sponsalia data arrha et osculo. Proin ius osculi, quod magnum erat Veterum pudicitiae argumentum, ius augebat Sponsaliorum; et quae praebuerat osculum, erat quasi uxor. Quo factum ut, licet regulariter nuptiis non secutis resolvebatur propter nuptias donatio l. 15. C. de nupt. tamen, si osculo interveniente, a Sponso Sponsae donatum esset, dimidiam rerum donatarum partem haec lucrabatur, etiamsi ante nuptias Sponsum mori contigisset, l. 16. C. de nupt. l. 25. Tauri, et ibi Gomez num. 3. Vide Ioh. Laurentium IC. Not. in Phoedrum l. 4. fab. 23. Non enim semper etiam inter vivos matrimonium consummabatur, sed aliquando dirimebantur Sponsalia, hac verborum formula: Tua conditione non utor, simulque dissolvebantur tabulis fractis, Schol. Iuvenalis ad v. 75. Sat. 9. qua de re vide Rosin. l. cit. c. 38. cum Paralipom. Dempsteri. Et hoc proprie Repudium dixere Veteres, ut Divortium ab uxore fieri dixerunt etc. Plura hanc in rem vide supra passim, inprimis quoque ubi de Coniugio, Divortio, Dote etc. De Sponsalibus inprimis Hebraeorum, Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. passim, inprimis l. 2. c. 1. ubi de Sponsalium ac Nuptiarum nominibus et discrimiaibus: c. 2. ubi de Sponsalium sive pecunia, sive nummulo eiusve valore dato, sive libello, sive congressu initorum formulis; c. 3. ubi de minorum Sponsalibus, Imernuntiisque seu Proxenetis: c. 7. ubi de sollenni Sponsalium Benedictione: c. 8. ubi de praesituto puellis desponsatis, ante deductionem, morae tempore ac castitate interea observanda: c. 11. ubi de tempore Sponsalibus praefinito etc. 14. ubi de Annulo Sponsalitio. Quibus addit postmodum, et cum Ebraeorum ritibus contendit, Sponsalitios tum Paganorum, tum Christianorum, mores et sollennia c. 18. et 19. inter quae non minimum coronae habuere locum, quibus de vide quoque Car. Paschalium Coronar. l. 16. et 17. uti de ritu spsonsandi de solido et denario, aliquid supra voce Solidus.
SPONSOR
cognomen Iovis, qui a Tarquinio Superbo consecratus, cuique templum conditum est, quod postea Sp. Posthumius Consul anno Urb. Cond. 288. dedicavit. Sic enim Dionys. l. 9. In urbe aedem Iovis Fidei Sponsoris Sp. Psthumius Consul alter Nonis Iuniis dedicavit, in luco Bellonae, locatam ab ultimo Regum Tarquinio, non tamen ab illo consecratam, sed tum demum ex S. C. id fecit Posthumius, ut testatur eius aedis inscriptio. Eundem hunc esse cum Deo Fidio, de quo alibi actum, contendit Lil. Giraldus. Collocatur autem aedes memorata a P. Victore, in septima Urbis regione. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 2. c. 5. infra quoque voce Vas. In Ecclesia Christiana, Sponsor, Graece )*ana/doxos], testis est in S. Baptismo. Et quidem alii olim infantium, alii adultorum Sponsores: quorum illi paidagwgoi\], quoque et kaqhgemo/nes2], isti h(gemo/nes2] et xeiragwgoi\] appellabantur; de utrorumque officiis vide Dionys. Areopag. Eccl. Hierarch. c. 2. et 7. aliosque Auctores laudatos Cl. Suicero Thes. Eccl. voce )*ana/doxos], nec non hic passim, inprimis vocibus, Compatres, Patrimus.
SQUAMA
inter partes piscis proprie dictas, ei integumenti vice data est, Hebr. ab asperitate: unde per analogiam lorica squamata dicitur 1. Sam. c. 17. v. 5. quae ferreis lamellis, tamquam squamis erat conserta. Sic lepi/da] Graece, squamam, pro lamina sumit Donatus Lepidus in Eunucho Actu 3. Sc. 1. et Squama Chaldaeis est , unde Clibanarii Equites, de quibus suo loco diximus. Et quidem quibus squamae desunt pisces, in Lege olim (utpote aliqua sui parte manci minusque salubres) immundi habiti, Levit c. 11. v. 9. 10. Sed et e squamosis Iudaei cantharum reiciunt, quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris cantharus, quam vis coetera dissimillimus. Eodem modo apud Romanos non nisi squamosos pisces pollucere fas erat, ex lege Numae, quam his verbis latam ait Scaliger, PISCES QUEI SQUAMOSEI NON SUNT NEI POLLUCENTO. Polluctum autem erat sacrificium vel sacrum epulum, in honorem Deorum institutum, ut notum. Postmodum dein scarus ut innotuit Romanis, et ille licet squamis instructus, exclusus est, ut sumptibus parceretur. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. de plumatis vero loricis, li. e. plumis seu squamis serreis rigentibus; Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20. et C. Barthium ad Statium Theb. l. 11. v. 543. Alia vocis significatio est, apud Servium, Sane squamae et splendorem significant, si a piscibus veniat: et sordes, si a squalore. Ibi enim squamae sunt furfuracea quaedam corpuscula, quae de corpore illoto et squalido eunt, cum scalpitur. Unde squamosi scabie et impetigine laborantes, apud Festum, Lucillium, Celsum etc. Vide Salmas. ad Pallium Tertulliani c. 5.
STADIODROMI
*stadiodro/moi], genus olim cursorum, a cursu unius tantum stadii dicti. Unde Tzetzes l. 3. Histor. Chil. 6 de iis, a(plou=n], inquit, poiou=ntai to\n dro/mon]. Sic enim apud eum rescribit Voss. Agnosticon l. 1. c. 28. Qui vero duplex uno cursu Stadium percurrebant, sed sine recursu, *dolixodro/moi]; unde Proverb. apud Pollucem, *mh\ zh/tei en stao\i/w| dr/lixon], quo significatur, in minori maius non esse quaerendum: Qui duplicis stadii cursum a carceribus currebant et recurrebant, *diaulodro/moi], quod stadium, ubi currerent, angustum foret, sed porrectum instar a)u)lou=] seu tibiae: Tandem, qui armati in stadio decutrebant, *o(plitodro/moi] sunt appellati. Quae omnes exercitationes gymnasticae erant, unde mirati subit Stadiodromos, coeterosque hic memoratos, publicis Cursoribus seu Tabellariis, et hinc Servis, a Dempstero annumerari, Paralip. in Ioh. Rosin. antiqq. Rom l. 7. c. ult. Fuit autem Stadium, undecima ac omnium postrema Gymnasiorum olim pars, ubi Populus cum voluptate Athletas certantes spectabat: nihilque aliud erat, quam hemisphaerium quoddam, multis gradibus constructum, unde poterant commode Spectatores, qui semper plurimi eo confluebant, tou\s2 a)gwnizome/nous2] intueri. An vero inter illud et Xystum seu peridromidas murus intercesserit, non liquet, ut proin nec illud, an inde per ostium, ex platanonibus Gymnasiorum, Athletae in arenam prodierint Stadii: Vitruvius enim eius non meminit. Interim rationi consentaneum videtur, universum aedificium, ne cuivis pateret, muto conclusum et propterea a Gymnasio Stadium muri septo divisum fuisse, quod et ex Capitolino probat Hieron. Mercurialis de Arte Gymn. l. 1. c. 10. Vide eundem quoque cap. praec. 6. ubi iconum Gymnasii cum omnibus suis partibus spectandam exhibet. Hinc et pro ipso cursu Stadium sumi coepit, unde cursus Gymnastici, sicut et Athlerici, quatuor praecipuae species inveniuntur, apud harum rerum Scriptores, Stadium, (de quo Paulus 1. Corinth; c. 9. v. 25. currentes in stadio ob corruptibilem coronam certare:) Dolichum, Diaulum et Armatum? Eratque Stadium cursus unius tantum stadii, quo qui defungebantur, Stadiodromus esse dictos vidimus. Vide iterum Mercurialem l. 2. c. 10. Cuiusmodi Cursorem ex aere Leontius fecit, insigni arte. Plin. l. 34. c. 8. Eundem (Polycletum) vicit et Leontius, qui fecit Stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur. Fuit is Crotoniata, et palmas tres cutsu continuo repetito adeptus est, Platoni de Legg. l. 8. inter illos athletas numeratus, qui, ut in publicis certaminibus vincerent, ab omni voluptatum genere ac inprimis consuetudine mulierum abstinebant etc. Coeterum Stadium nec carceres habebat, neque aedificia, uti Circus, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 923. plura vero apud Iac. Sponium Itiner. Part. 2. p. 212. ubi Stadium, prope urbem Athenas hodieque videri dignum, et Part. 1. p. 307. ubi similem locum qualis prope Smyrnam, accurate describit. E quo hoc unum adicio, in priori Stadio non cursus solum certamina, sed et Ludos totius gentis Panathenaea dictos celebratos, etiam ab Hadriano Imperatore silvam populo exhibitam esse, quod quale spectaculi fuerit genus dicemus infra. Alias Stadium, spatium terrae erat, quo distentiam locorum itinerumque longitudinem Veteres metiebantur, dictum a)po\ to=u i(/stasqai], quod Hercules, cum uno spiritu id decurrisset, substiterit. Eorum unum Italicum, pedum 625. passuum. 125. quorum proin octo milliare effiebant: Alterum Olympicum, pedum 600. passnum 120. Tertium Pythium, 1000. passuum, vocabatur; quo pacto facile conciliaveris Plinium ac Diodorum Siculum, circa Siciliae descriptionem, in diversa, ut videtur, euntes. Vide iterum Salmas. ubi supra p. 688. 792. alibique passim, inprimis vero p. 494. et seqq. ubi quot stadia singulis diebus ad iustum iter fuerint requisita, pluribus docet. Nec omittendum, quod de Stadiodromis Suidas habet, cum ait, eos longiorem tractum metiri cursu dolichodromis, a Mercuriali non probari: cum huius contrarium manifeste colligatur ex Parmenonis Epigr. *fhmi\ polustixi/hn e)pigra/mmatos, ou) kata *mou/s1as2] *ei)=nai, mh\ zh/tei en stadi/w| do/lixon.] *poll) a)nakuklei=tai doli/xou dro/mos2. en stadi/w| de\] *o)cu\s2 e)launo/ menos pne)umato/s2 e)sti to/nos]. Vide iterum Mercurialem de Arte Gymnast. l. 2. c. 10. et supra ubi de Dolichodromis.
STANTES
apud Cyprianum Ep. 14. Episcopi in unum convenientes, praesente et Stantium plebe: dicuntur Christiani, qui in persecutione fidei constanter perseverant, Lapsis oppositi. Forte ex Ephes c. 6. v. 14. State igitur lumbis veritate cinctis ---- calceatis pedibus praeparatione Euangelii pacis. In quibus verbis videtur Apostolus alludere ad ritum V. T. quo Israelitae Pascha comedebant, Iumbis praecincti, calceati, baculis innixi, ad iter instructi, et ut Philo ait de Sacrif. Abelis et Caini, a)klinw=s2 kai\ pagi/ws2 e(stw=tes2 toi=s2 pos1i\n], immobiliter et firmiter stantes pedibus. Vide bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 5. ut et infra in voce Stare, it. Traditores. Alia notio vocis, ubi de Excommunicatione.
STARE
inter ritus Sacrorum fuit antiquitus usurpatos, sicut et Sedere, Circumagere se, manum osculari etc. Adorantes enim Deos Stabant erecto corpore ampliorem augustioremque cultum exhibituri. Martialis l. 12. Epigr. 78. v. 1. Multis dum precibus Iovem salutat, Stans summo resupinus usque in ungues, Aethon in Capitolio etc. Quem ritum in communioribus sacris fuisse observatum, in Parentali vero seu Funebri sollemnitate, operantes sedisle, Thom. Dempster. docet in Rosin. l. 3. c. 33. Transiit is ad Gentiles ab Hebraeis, ut et plurima alia: apud quos ministrabant in Templo Sacerdotes stantes, ut colligitur ex Deuteron c. 18. v. 5. Eum selegit Iehova Deus tuus ex omnibus Tribulbus, ad perstandum Ministeris in nomine Iehovae etc. Nec ulli in solo sancto sedere fas fuit nisi, soli Regi, ut diximus supra. Idem obtinuit in precando; namque licet aliquando sedentes, saepius ingeniculantes, Sancti orasle, leguntur: ut plurimum tamen stando preces peragebant. Sic Abraham stabat coram Domino, Genes c. 18. v. 21. i. e. orabat. Et Publicanus procul stans, caedebat pectus suum, dicens, Deus placator nihi peccatori: quemadmodum Pharisaeus similiter consistens seorsint, oravit, Lucae c. 18. v. 11. 13. Unde Proverb. inter Iudaeos increbuit, Sine stationibus non subsisteret mundus, de quo vide Rabbi Iuda in l. Musar et Drusium in Matth c. 6. v. 5. Et in Roma subterranea multae orantium Sanctorum imagines visuntur, quae eundem morem a Christianis veterib. observatum fuisse ostendant. De istiusmodi oratione Philo de V. C. Exstant, inquit, hymni inter sacra canendi a stantibus: et mox, Nocte canebant hymnos Therapeutae, ad Auroram stantes. Dionys. Areopagita loquens de Carpo, Ep. 8. Stans, ait, ad divinam precem. Isidorus Origin. l. 6. c. ult. Dictus chorus, quod initio in modum coronae, circa aras, starent et ita psallerent: ut alios omittam, vide Fortun. Licetum de stataria istiusmodi Oratione pluribus agentem, l. de Gemmis Annular. Schemate 14. c. 75. Etiam a stantibus lectiones Euangelicae, in Ecclesia Christiana olim, ut et hodie, audiebantur, solo Episcopo Alexandrino non assurgente, quod miratur Sozom. l. 7. c. 19. causam reddit Isidorus Pelusiota l. 1. Ep. 136. Ut vero tum curvistarent Sacerdotes, sanxit Anastasius, an Siricius Episcopus Roman. qua de re vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *eu)agge/lion], ut et infra. In profanis eadem Oratorum semper consuetudo fuit, ut ex Homero et Cicerone passim videre est. Sed et inter Gymnasticas fuit exercitationes stare erectum, quae ambulatione ipsa vehementior est habita, quemadmodum et avibus longe est molestius, si in aere non agitentur, quam si volent. Nec obstat, quod plurimi pertinaciter credunt, stantes pedibus, nullo modo se exercere, eo quod omnis exercitatio sit motus, motui autem status plane contrarius sit. Nam non tantum, quae moveri videntur, moventur, sed et multa immobilia apparent, unum eundemque locum obtinentia, quae nihilominus moveri efficacissimis rationibus, ac fere sensu ipso demonstratur. In hominibus namque erectis stantibus, corporibus eorum natura ad terram inclinantibus, anima contra sursum illa sustinere obtinente, motum quendam suboriri, indicio est, quod si Anima a corpore sic stante exeat, ilico ipsum in terram collabitur, quia motus ille deficit, cuius beneficio Animae corpus, natura ad terram inclinans, sursum elevatum continebat; Unde patet, ob continuos, eosque contrarios animae corporisque obnixus, stantes utique non parum moveri, atque ipsorum musculos omnes corpus gestantes et a terra attollentes erigentesque vehementer intendi. Quod et ex maiori lassitudine, quam quae ambulando percipitur, ad liquidum confirmatur. Vide Galenum l. de tre. et rig. Atque hoc videtur esle id, quod a Caelio, in epilepsiae curatione, stans exercitium vocatur. Interim antiqui Gymnastae, an inter alias corporum exercitationes statum quoque huiusmodi receperint, certo affirmari non potest. Cum enim nullum fere usum in stando haberent, nisi quando Milonis more recti stantes sese coeteris a loco dimovendos, ostentandi roboris gratia, praebebant, statu non per se, sed ob aliud, utebantur. Nec certamen in stando solum effectum cerni poterat, quod aut spectatoribus delectationem adferret, aut sacrificiis, vel alio modo Amphitheatris aut Stadiis inserviret, ut horum gratia Athletas sese exercere vel certare stantes solitos dicamus. Sed neque bellicae disciplinae amatores multum utilitatis stando consequi potuisle videntur, siquidem sola excepta tolerantia, militibus profecto necessaria, quam Statio adiuvare potest, nihil iis emolumenti contulit: Unde nec Plato, nec Xenophon, nec Aristoteles, nec Vegetius futuros bellatores stando sese exercere praeceperunt; tametsi Vespasianum Imperatorem dicere solitum accepimus, Imperatorem stantem mori oportere. Medicorum ergo Gymnastae id exercitii sibi proprium vindicarunt, quos tam sanos, quam valetudinarios, stando exercuisle, legimus: cum quamplurimi inde usus, tum ad conservandam sanitatem, tum ad praestandum cruribus robur, hauriantur. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 3. c. 3. ubi simul docet, multum differre, erectusne quis sub Sole stet, an in umbra: additque, non solum vulgare illud, a prandio standum, a cena ambulandum, locum posse habere, sed et erectum, stare, perinde atque coeteras exercitationes, ante cibum quoque prodesle. Quae omnia de stantibus planis ac totis pedibus intelligenda; stare namque calcibus innixos non modo laborem ac molestiam inducit, verum etiam nullum iuvamentum effatu dignum praestare, creditur. Quemadmodum similiter eos, qui summis digitis stare conantur, praeter fatigationem ilico succedentem, partes illas callis molestissimis afficere compertum est; neque aliud inde commodum recipiunt, quam ut longius aliis prospectare valeant: Cuius gratia ab antiquis Speculator sive pingi consuevit facie hominis stantis supra digitos, summamque manum ad umbellae formam superciliis admoventis, ut Aeschylus in Theoris meminit. Vide eundem Mercurial. l. 6. c. 1. eiusd. operis. Sed et in stataria lucta magnum huius exercitii usus erat, cum victoria in eo eslet, posita, ut alter alterum deiceret, adeoque embolae, parembolae, paratheses et systases, magna industria adhiberentur: Cum contra in volutatoria lucta is victor censeretur, qui alterum sic deiecisset, ut eum penitus in sua haberet potestate. Sic de Epaminonda C. Nepos c. 2. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando, ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. Idem dicendum et de Gladiatoria, in qua de Statu seu Gradu Adversarium deturbasse, non parum laudis habuit etc. Vide Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. Sect. 3. c. 10. et hic passim. Quod vero supra Mercurialem dubitare diximus, utrum inter veteres Gymnastarum exercitationes etiam haec fuerit, dubium forte exemerit Plinius, qui Indorum Gymnosophistas, a)s1kh/s1ews2 xa/rin], ab ortu ad occasum perstare immobilibus oculis: ferventibus arents alternis insistentes pedibus, consuevisse, tradit l. 7. c. 2. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 100. Ar, inter leviores animadversiones, apud Romanos, fuit stare cum decempedis, quo modo ante Praetorium Centuriones quosdam per totum diem ostentui esle, voluit Augustus, apud Suetonium c. 24. Simile quid, cum stantes cibum capere cogebantur, Liv. l. 24. c. 15. de cuiusmodi stationibus ignominiosis, quas inter leniores malorum poenas et Augusto Livia suasit, apud Dionem l. 55. Vide Casaubon. ad Suet. loc. cit. etc. Aliter vox sumitur in phrasi, in Choro stare, de qua infra, ubi de Staticulis. Sed et de tunicis, verbum stare occurrit apud Tertullian. de Pallio c. 1. iis videl. quae non cingebantur, sicque uno ac perpetuo rigore a summo ad imum descendebant, statoi\ xitw=nes2], item o)rqosta/dioi], hinc dictae, quales fuisle Citharoedorum et Tragoedorum tunicas, discimus ex Plut. in Alcibiade et Arriano in Dissertation. Epicteti. *g(po/komma] illas non habuisse; Hesychius ait, metaphora ab insectis animalculis desumpta, quae ab ea parte, qua insectionem habent, graciliora sunt. id quod zona praestat in tunicis, quae praecinguntur. At statoi\ xitw=nes2] toti ab summo deorsum unius recturae sunt, quas proin et rectas tunicas videntur appellasse Latini, aut saltem ita appellare potuisse. Aliter enim vocem sumere Grammaticos, notum. Vide supra in voce Recta, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Tertullian. d. l.
STATANUS_et_STATILINUS
inter Deos minores, erant Dii Praesides adstantes, Lactant. Quos alii educationi adscribunt, eo videl. tempore, cum standi et consistendi potestatem infantes nanciscuntur. Nomina eorum scripta Pontifices habuisse, Varro affirmat, apud Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 2. c. 19. Alii infantibus in terra constitutis Statinam Deam praefuisle, tradunt. Lotus enim infans in terram ob Obstetrice fuit antiquis temporibus statutus, non sine pompa: more a sacris Hebraeorum translato, ad Romanos, qui tamen ante Iustinianum desiit. Unde apud plurimos Auctores, nudos infantes Terra excipere dicitur. Quo respexit Plinius Nat. Histor. l. 7. in Prooem. Natura hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum. Idemque significare voluit Ovidius, cum in Ibin v. 221. Qui simul impura matris prolapsus ab albo Cinyphiam saedo corpore pressit humum. Sanctior tamen, quam ut foedo corpore, ut hic apud Poetam, humum premeret, Augustus, quippe quamprimum natus attigisset terram, consecrata ea est, apud Sueton. Octav. c. 5. quod et de reliquis post eum Augustis dicendum. Causa ritus triplex: sive ut vocem contactu terrae acciperet infans, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. sive, ut auspicaretur rectus esle Diis coniugalibus, unde ab Obstetrice erectus in terram statuebatur, Varro de Vita Rop. Rom l. 3. ap. Nonium: Sive, ut Opem seu Matrem communem salutaret, Macrob. iterum l. 1. c. 10. Sic tellure suscipiebatur a Parente, quod tollere dictum et Levanam Praesidem habuit. Meminit autem Deae Statinae Tertullian. de Anima: Dum prima etiam constitutio infantis super Terram, Statinae Deaesacrum est. Vide Thom. Bartholinum de Puerperio Veterum.
STATER
Graece *stath\r, a)po\ to=u i(/stasqai], nummus Popmae quadratus, ex Suida, argenteus bis didrachmus, memoratur Matthaei c. 17. v. 24. et seq. ubi tributum soluturus Caesari Servator noster iussit. Petrum hamum mittere, eumque piscem, qui ascenderet primus, tollere: cuius aperto ore invenit is Staterem, quem acceptum dedit didrachma accipientibus, pro Christo et pro se, Th. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 6. 10. Vide quoque supra Siclus. Georg. Agricola xrus1ou=n] et *stath=ra] et *stath=ra xrus1oun], i. e. Aureum, vel Staterem, vel Staterem aureum, monetae aureae genus ait fuisle apud Athenienses, pondere duarum drachmarum additque Philippum, Alexandrum et qui in Asia ac Syria Alexandro successerunt, signasse pondere 2. Atticarum drachmarum, obolorum 2. et totidem siliquarum. Eidem *stath\r *kro/is1ios], a Croeso percussus, pondere fuit 2. drachmarum similiter: ut et Daricus, a Dario signatus. Graviores erant Cyziceni, quos Senatus Cyzici percussit obolis 4. et dimidio, minutis duobus et decima minuti parte. Apud Cyrenenses *tetrastath=ra], aureum nummum pondere uncialem fuisle, scribit Idem. Staterem vero Corinthium, monetam contendit fuisle argenteam, et pependisse obolos Aeginaeos decem etc. Gronov. ex Dione Cassio, Zonara, Polemarcho apud Hesychium, Atticum Staterem, 20. drachmis argenti Atticis aestimatum, idemque cum auri mina fuisse, imo et sic vocatum esle, ostendit. Et haec est illa auri mina, quam usurpat interdum et Plautus: inter alia, Rudente Act. 5. Sc. 2. v. 27. Centum minae Philippiae in pasceolo seorssis; uti quidem legi iubent MSS. optimi et quaedam vetustae editiones, i. e. centum Philippici Stateres. Idem Gronovius argenti et auri Staterem hoc differre docet, quod quatuor drachmis argenteus, duabus aureus constiterit. Tetrastaterem vero Cyrenaicum, octo drachmarum fuisse suggerit, l. 2. de Pecunia Vet. c. 7. Apud recentioris aevi Graecos, stath\r] in genere pecuniam notat, sicut et xa/ragma]. Unde scribit Zonaras, Nicephorum pPhocam, cum invaluisset, stath=ra pa/nta bas1iliko\n entopwma e)s1o/timon ei)=nai tw=| a)/rti koptome/nw|], sua numismata aliorum praeferri iussisse: et Alexium Imperatorem cum pecuniae inopia laboraret, tina\ to=u dhmos1i/wn e)/rgwn to=u xalkourghma/twn] destruxisse, et iis stath=ras2] cudisse. Vide Car. du Fresne de infer. aevi Numism. n. 100.
STATIO
pro stato die ieiuniorum apud Tertullian. l. de Orat. in fine. i. de Anim. c. 48. l. de ieiuniis c. 10. et l. 2. ad Uxorem c. 4. etc a militia translata vox. Rationem nominis reddit Ambrosius serm. 25. cum inquit, Stationes vocantur ieiunia, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellimus. Non tamen pro quolibet ieiuniorum die Statio accipienda est, teste Rabano Mauro de Insiti. Cler. l. 1. c. 18. qui definit Stationem, esle statutorum dierum (astandig fast as Friday Anglis) observationem ex lege praeceptam. Aliter tamen accipere videtur B. Cyprian. Ep. 41. scil. pro Conventu Ecclesiastico: ut et Tertullian. l. 2. ad UIxor. c. 4. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Et certe, Stationes Romanis dicebantur omnia loca, ubi homines frequenter consistere audiendi aut confabulandi gratia solebant, quales porticus, Forum, officina. Plinius l. 1. Ep. 13. ad Sosium Senecionem, Plerique in Stationibus sedent, tempusque audiendo fabulas terunt. Sic apud A. Gellium Stationes, loca sunt, ubi Advocati de iure consulentibus responsuri, convenire consuevere: Ita autem is l. 13. c. 13. Quum ex angulis secretisque librorum acMagistrorum, in medium iam hominum. et in lucem Fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae Stationibus ius publice docentium aut respondentium etc. Vetus quoque Iuvenalis Scholiastes, ad illud Sat. 7. v. 118. Figantur virides, scalarum gloria, plamae. Notat: Scalae, armariola Advocatorum, vel, ut quidam, casae et stationes. Redeo ad Ecclesiae veteris ritum: In illa Statio quoque ritus erat, audiendi Euangelium. Hildebertus enim oper. metrico de Missa, veniens ad ritum recitandi Euangelii, ait: Plebs baculos ponit, retegitque caput. Ubi tres attingit uno versiculo sacros usus, in reverentiae notam adhiberi solitos, ad Euangelii lectionem, Positionem baculorum (sive Hic enses intelligas sive baculos viatorios) Stationem, addit enim, stetisse populum, et Retectionem capitis. Assurgebant enim, quod hodieque fit, audientes Euangelium, ad oboedientiae et venerationis significationem: idque fecisse etiam Regem et simul deposuisse diadema, Chrysostomus testatur Homil. in illud, Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Stare nim. est exspectantis nutum mandantis heri. Stabant vero fideles incurvi, ac cernui, ut est apud Athanasium 1. Decr. 1. idemque Pamelius Liturg. initio 5. saeculi, erudite illustrat. Sic ergo plebs venerabunda, et subiectionem suam testificans, CHRISTO Regi suo, adstabat, submoto (quod tertium est ab Hildeberto indigitatum) non galero tantum, quem in primo Templi ingressu deponebant, sed et pileolo. Vide Ans. Solerium de Pileo Sect. 2. Apud Hebraeos quoque olim Stationis vox in usu fuit. Ibi enim, cum Israelita victimam donumque offerret, praesens ei adesle, atque eo tempore in atrio Sacerdotum versari debebat. Cum vero faciendum eslet pro Populo, aderant Legati Universitatis Sacrorum, Hebr. Ansche Magnamad, i. e. Viri Stationarii, dicti, qui seligebantur e toto Populo, ut huius vice praesentes sacrificio adstarent. Dividebantur illi, non minus, ac Sacerdotes et Levitae, in 24. Ordines, qui singulis septimanis pervices ministrabant; neque tamen ad Tribum Levi adstringebantur, sed desumebantur ex omnibus promiscue tribubus. Unusquisque autem Ordinum caput habebat, Rosch Magnamad, i. e. Stationum Principem, vocatum. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. prior. l. 4. c. 11. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 5. De Stationis vero illa acceptione, qua pro Conventu Ecclesiastico, seu Coetu Fidelium, maxime die Dominico, convocari solito, sumitur, cuiusmodi conventum *nazhrai/wn xorostas1i/an] appellat Nazianzenus Orat. in Concilio Constantinopolit. habita, ut aliquid addam: solebant illi vel in Basilicis quibusdam vel ad Martyrum sepulchra institui, ubi cultui divino Fideles vacabant, S. Eucharistiam percipiebant, et si quid difficultatis proponendum videbatur, definiebant. Unde interdum Stationes usque in vesperam produci consuevisse, Tertullian. de Ieiunio testis est. Vide de iis plura apud Iac. Pamelium in Cyprian. Ep. 41. num. 10. Onuphrium l. de Stationibus urbis Romae, Gabr. Albaspinaeum Ohservat. l. 1. num. 16. Dionys. Petavium Animadversion. in Epiphanii Exposit. Fidei, Car. du Fresne Glossar. Alios: aliquid etiam supra voce pauca; it. Psalmus et Refugia: infra verbo Superponere. De statione autem, in crinium compositione, termino Veterib. usitato, vide hic passim, in vocibus Annulus, Fluctus, Gradus, Ordo etc. e(/dran] quoque Euripides vocat, uti adnotat Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 12. de Stationibus viarum ubi de Viarum curatoribus. Ut alias vocis notiones omittam etc. Vide et infra.
STATUA
quod stet, i. e. promineat, dicta: Proprie enim Statua ab Imagine hoc differt, quod Statua non modo superficiem, led solidum corpus atque perfectum reddit: Imago vero superficiem tantum refert eius rei, cuius est imago, Perott. Graece, a)ndria\s2, a)/galma, i(/druma] dicitur. Eas quis primus fecerit, inquirunt Eruditi. Daedalum, Eupalami filium, nepotem Metionis ex Alcippe, Architectum optimum, prw=ton a)galma/twn e)urethn], i. e. primum Statuarum repertorem, vocat Apollodorus Biblioth. l. 3. Vixit autem is, non ante bellum modo Troianum, sed et ante expeditionem Argonauticam: ut ex Eusebio liquet, qui sic de illo scribit ad an. 737. Daedalus visus est simulacra fecisse moventia. Primus enim omnium pedes Statuarum a se invicem separavit, aliis coniunctim eos fabricantibus. Ubi duo de Daedalo referuntur, quod Simulacra eius fuerint pedibus discretis, et ab interna vi moverentur. In quibus priorum superavit industriam, qui Statuas fecerant pedibus iunctis, non discretis, quales ambulantium; praeterea nesciebant suis simulacris infundere argentum vivum, quo agitante naturaliter et per se moveti viderentur. Sed, si ante Daedalum Statuae fuerunt pedibus iunctis, antiquiores ergo Statuae Daedalo sunt, nec fuerit ille Statuarum primus inventor, ut Apollodorus vult. Proin Prometheum alii primum Statuam ex argilla et igne e Sole rapto fecisse dicunt, vide Lactantium l. 2. c. 11. Alii malunt, primo, Aethiopes fabricasle; inde didicisle Aegyptios, ut Diod. Siculus contendit. Ad Telchines id nonnulli referunt, de quibus sic modo memoratus Siculus l. 5. *a)galmata *qew=n prw=toi katas1keua/s1ai le/gontai, kai/ tina to=u ar)xai/wn a)fidruma/twn a)p) enei/nwn e)pwnoma/sqa,], Primi dicuntur fabricasse quaedam simulacra Deorum et quaedam e veteribus simulacris ab hisce Telchinia appellari. Verum quid de eo dicemus, quod ut Fl. Iosephus Antiqq. l. 3. c. 4. et 9. imo Moses ipse, Exodi c 31. v. 2. narrat, Deus Beseleelem et Ooliabum designarit Tabernaculi Architectos? Quid quod ipse Tara, Abrahami Patriarchae parens, dicitur fuisle *a)galmatopoio\s2], Statuarius: quodque Seruchus, fil. Ragau, Abra hami proavus, primus Statuis ornasse Viros fortes putatur`vide Eusebium in Chron. Epiphanium, Voss. de 4. Artibus Popul. c. 5. §. 4. et Idolol. l. 3. c. 45. Fuere autem Statuae antiquissimae fictiles et ex argilla, unde et Statuae Deorum, et parietes Templorum, et vasa non minus sacra ac domestica primis temporibus ex eodem luto fuere, ut supra diximus: et quidem, si fabulis Gentilium credimus, ex argilla primus simulacra fecisse, et igne caelitus repto animasle, dicitur Prometheus, ut visum. Ex aere primi postea fuderunt Samii duo, Rhoecus Philaei fil. et theodorus Teleclis; is qui et sinaragdum caelavit Polycratis Samii, Pausan. in Arcadicis: cum prius ex rudibus laminis Statuae coagmentarentur. Fuisse autem has ex aere Statuas cavas, discimus ex Seneca Natur. Quaest. l. 6. c. 29. Ex argento dein et auro fiebant. Unde argenteas sibi positas conflavit Augustus, apud Sueton. Octavio c. 52. Nec Domitianus alias sibi, quam aureas et argenteas, idque ponderis certi, in Capitolio poni permisit. Papinius l. 5. Sylv. 1. v. 189. Da Capitolinis aeternum sedibus aurum, Quo niteant sacri centeno pondere vultus Caesaris, et propriae signet cultricis amorem. Prima autem Statua aurea, in Templo Anaitidis, posita legitur, Antonii Parthicis rebus direpta, Plin. l. 33. c. 4. Nec argenti usus in statuas primum ad honorem Augusti transiit; iam enim triumpho Magni Pompeii reperimus transtatam Pharnacis, qui primus regnavit in Ponto, argenteam statuam: item Mithridatis Eupatoris, Idem. l. eod. c. 12. Porro et ex electro, ligno, lapide, ebore Statuas suggerit Plin. l. 4. Ep. 7. Illum coloribus, illum cera, illum aere, illum argento, illum auro, ebore, marmore effingit. Artemidorus l. 2. c. 44. *a)ga/lmata xrus1ou= pepoihme/na h)\ a)rgu/rou, h)\ xalkou= h)\ e)le/fantos, h)\ li/qou, h)\ e)le/ktrou, h)\ e)be/nou]. De magnitudine sic Lud. Demontiosius l de Sculpt. Aperte dicit Plinius, primum tripedaneas Statuas in Foro positas bbene meritis; quod ea mensura honorata tunc esset; cum et eius mensurae quaedam adhuc in Urbe spectentur Deorum signa antiqua, ipsius etiam Iovis in palatio Card. de Medicis. Et celehriora signa Deorum, quae nobis hic videre contigit, excedunt quidem communem hominum mensuram, ita suadente ratione Optices, ut in loco superiori collocata parilia videre possint, cum aliquid semper distantia intercipiat: Sed Antinoi, qui est in Vaticano, eadem staturaest, atque Apollinis. Statuae autem Alexandri Bucephalum domantis, quae sunt in monte Quirinali, maiores sunt omnibus signis Deorum Gentilum, quae in Urbe exstant. Dearum enim statuae fere omnes, quas hic vidi, non distant longe a communi mulierum mensura. Contra Sabinae, quae sunt in eodem Palatio, duplo, aut eo amplius hanc mensuram excedunt; ut et Niobe, quae ibidem spectatur. E quibus patet, non semper obtinere illud Pomp. Gaurici l. de Sculpt. quod ait, Statuas, quae infra hominis figuram fiunt, Signa nuncupari: cubitales vel cubito minores, Sigilla: Pariles, quandio referunt staturam eius, quem exprimunt: Magnas, quae forent intra rationem sesquialteram: Maximas, quae parilium triplae aut iis maiores essent. Uti nec illud iPhilandri, addentis, pariles statui solere bene meritis ac sapientibus Viris, magnas Regibus ac Imperatoribus; maximas Diis et Heroibus. Interim plerumque eo magis honorificae, quo plurium essent pedum, habebantur: omniumque honoratissimae colosseae erant. Qua de re vide Casaubon. ad Treb. Potlion. in Claudio, c. 3. ubi huic statuam auream decem pedum, in Capitolio, collocatam esle a Senatu refert, et Salmas. ad Spartian. in Vero, c. 7. cui statuas per totum orbem colosseas, vide has voce, poni iussisse Hadrianum, Auctor is narrat. Apud Italos porro iam Euandri aetate, nempe 400. ante Urb. Cond. annis, Herculis Statuam in Foro fuisle Boario, legimus apud Plinium l. 34. c. 6. qui et a Numa Iani simulacrum in copse Foro ait constitutum: repugnante Plutarcho, qui Romae negat annis post Numam 160. ullum fuisse simulacrum vel Imaginem. Numquam vero maiori in honore fuere, quam cum primum positae sunt Diis: multumque earum honorem auxit, quod subinde etiam loqui viderentur; Nempe dum a malis Spiritibus animabantur, ut loquitur Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 23. neque quidquam aeque caelestis Veritatis nesciis fidem fecerit esse Spiritus, quam illi Statuarum affatus, Voss. de Idolol. l. 1. c. 6. Aliquanto is honor minor fuit, cum communis factus Virorum fortium et bene meritorum de Rep. Plin. l. 34. c. 4. A Diis ad homines Statuarum honor translatus est. Sic Statuae positae Aristogitoni sunt et Harmodio, Tyrannicidis, Athenis, eo anno, quo Romae eiecti Reges: iisque primis, in Foro, ut docet Aristoteles. Inde in Persiam transportatas a Xerxe, restituit Atheniensibus, Alexander M. teste Arriano. Fuere autem ex aere, unde nota Antiphontis oratoris infelix par)r(hs1i/a]. Etiam Philosophis esse constitutas, habet Tertullianus Apol. Hinc de antiqua Cleanthis statua, Iuvenal. Sat. 2. v. 7. Et iubet archetypos pluteum servare Cleantbas. Medicis quoque, post sanitatis restitutionem: Antonio hinc Musae populus aere suo Statuam posuit, apud Sueton. Aug. c. 59. Olympiae, omnibus, qui ter vicissent, ponebantur similiter Statuae, e vivis membris expressae: Quadrigariis et Agitatoribus armatae, Plin. ubi supra, qui vero addit, statuas ex membris hominum similitudine expressas, vocari Iconicas: at maiores, augustas; longe maximas, colossos. Vide quoque de Hieronicarum statuis et Imaginibus, Tranquillum Nerone c. 24. Ut vero Statuae hominibus positae petsisterent inviolatae, saepe eas Diis consecrarunt, vel in loco sacro posuerunt. Ita Gorgias Leontinus statuam sibi posuit inau= ratam, sed eam Apollini Delphico consecravit: Mithridates, quam Platoni erigebat, consecravit Musis: suam Scipio Africanus in Cella Iovis O. M. constituit. Quo pertinet theocriteum id, *xru/s1eoi a)mfo/teroi, k) a)nakei/meqa th=| *a)frodi/th|], Aurei utrique ac dedicabimur Veneri. Nec semper una uni posita fuit, sed etiam permultae: neque id tantummodo honoris, sed etiam cultus ergo. Seneca de Ira l. 3. c. 18. Mario vicatim Populus statuas posuerat, eique ture et vino supplicabat. Imo apud Athenienses, ------- Demetrius aeneas tot aput'st, Quot luces habet annus absolutus. ut ait Varto in Hebdomad. opere. Mulierum etiam fuere, ut illae Caryatidum, apud Vitruvium l. 1. c. 1. Cloeliae, de qua post: Sibyllae tres antiquissimi operis, iuxta Rostra, fuerunt teste Plinio loc. cit. hic autem apud Romanos locus honoratissimus, ad Statuas, ut docet Cicer. pro Deiotaro et Sextio. Fuisse illis et Statuas Equestres (a Graecis ortas) patet ex iis, quae positae sunt Camillo et Menio Consulib. apud Livium l. 8. Cloeliae, apud Plin. l. 34. c. 6. Sulae Pompeio, Caesari et Augusto, apud Velleium Paterc. l. 2. c. 11. et 61. meminitque Statuarum Equestrium Cicero ac Plin. c. 5. l. cit. Primus autem Romae Manius Acilius Glabrio, devicto Syriae Rege Antiocho, id consecutus est, ut eius Statuae bractea induceretur ex auro, de quo imbracteandi more conqueritur Anm. Marcellin. Tandem, tum in Graecia, tum in Italia, et alibi, promiscue poni coepere, etiam indignis,ut videre est apud Demosthenem Orat. peri\ s1untoi/cewn]: quo factum, ur, evilescente hoc honore, eas subinde viri magni, inter quos Cato et Agesilaus, repudiarint. Sub Caesaribus Statuam nulli ponere licuit, nisi Principis consensu, a quo id petere Senatus (cuius olim solius id ius erat) solebat, Plin. l. 1. Ep. 17. Claudian. proin Praef. de bello Getico, v. 9. Annuit his Princeps titulum, poscente Senatu. At mos ille parum laudabilis Rhodiorum posteriori fuit aevo, quod, si quis statua dignus foret, non ei novam poneret Praetor, sed ex veterib. statuis alicui nomen eraderet, eique insculperet novum. Quam tamen culpam multum imminuebat Statuarum multitudo, habebant enim earum ad 73000. Dein indignis, vel quorum merita exigua forent, nomina eradebant, Dio Chrysostomus Rhodiaca etc. Erant praeterea et Statuae a privatis erectae, in solatium amicorum Parentumque, qui obiissent; Sed illae in porticibus aut certe in areis, bibliothecisque privatis collocabantur, Sidon. Apollinaris carm. 7. Arnobius l. 1. in fin. alciatus Parerg. l. 4. c. 27. Alii. Tumulis item, vide infra Stelae. In Pedestribus, quae frequentissimae, manus exsertae, quo imperium forte indigitatum est: Nam una manus clypeum praetendebat, altera imperantis specie extendebatur. Cuius ritus initium a Cethegorum familia sumptum videtur. Lucan. l. 2. v. 543. ---- ----- Exsertique manus vesana Cethegi. Quod et in Causidicorum observatum statuis, quod gestus sic fieri solerent. Idem in Equestribus quoque obtinuit, quae non nisi gravissimis de causis concessae. Enses autem quomodo in Ducum Imperatorumque Statuis gestarentur, difficultas est non exigua. Persae demissos ferebant. Iul. Pollux l. 1. c. 10. §. 7. Gothis, ex humeris penduli erant, Apollinar. l. 4. Ep. 20. ut et Graecis, Homer. Il. b] v. 45. in Romanis vero statuis equestribus ad latera inserti enses cingulis suspendebantur, Stat. l. 1. Sylv. 1. et Thebaid. l. 1. v. 427. Atque is quidem militarium statuarum, quas Ammian. l. 19. armatas, vocat, habitus fuit: Scipionis tamen in Capitolio chlamydata et crepidata fuit contra morem; sed hic ei militiae fuit habitus, priusquam in Africam transiret. Togatarum alius longe. Nec omittendum, Statuarum basin solitam fuisse signari dedicationis elogio, Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 1. Ut vero bene meritis ponebantur, sic male merentibus eaedem tollebautur tituli, memoriaque omnis abolebatur, quod poenae genus severissimum habitum est, vide Ael. Lamprid. in Heliogabalo c. 13. et Commodo, c. ult. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 23. Sueton. Domitiano c. ult. Alios, hodieque multae visuntur statuae, quibus tituli exempti. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 9. Eaedem luto inquinabantur, uti Tyrannis fieri solitum, ait Lamprid. in Heliogabalo, loc. cit. more antiquissimo et Atheniensibus primum recepto, qui id contumeliae genus prophlaki/zein] dixere. Item nigro colore deformabantur, ut de Maxentii imaginibus scribit Eusebius l. 9. sub fin. Vel etiam detrahebantur ac frangebantut: aut, si fusiles erant, in vasa, obscenis usibus destinata, coflabantur, uti Demetrii Phalerei statuis factum esse Athenis olim, docet Laertius. Vide Cl. Berneggerum ad Iustin. l. 38. c. 9. Neque vero hominum solum, sed et Deorum, si quid secus contigisset, statuae lapidatae olim disiectaeque, uti docet ad Martialem l. 1. Epig. 13. Heraldus. Vide quoque supra. Uti contra floribus et coronis statuae Numinum et hominum egregiorum ornabantur, de quo ritu pluribus agit C. Paschalius Coronar. l. 4. c. 9. et seqq. nec non Iac. Ouzelius Animadversionibus ad Minucium Fel. p. 16. Vide quoque Athenaeum l. 10. c. 10. Aelian. Var. l. 2. c. 41. et Laertium Xenocrate c. 8. ubi de Philosopho hoc, muneri sibi datam ab Dionysio Rege coronam auream Mercurio ante regiam stanti, iniicente: Iustinum it. l. 18. c. 2. ubi de Legatis Romanorum, qui aureas coronas a Prolemaeo sibi missos honoris quidem causa receperunt, postera vero die Regis statuis inposuerunt: adde Iust. Lipsium ad Tacit. Annal. l. 2. Notis 167. Ut et hoc addam, Deos ac Reges nudos saepe numero Statuarios priscos causa honoris et laudi, effinxisse: scil. ut perspicua eorum potestas et animo sinceri nulloque vitio protecti indicentur, Amorem inprimis Bacchumque, tradit Licetus de Gemmis Annul. c. 10. Alias candidis vestimentis Deorum statuas indui fuisse solitas, docet Sulpitius Seu. de vita Mart. l. 1. Vide quoque infra Vestis. Ad Statuas miseris Servis perfugium fuisse, diximus alibi. Inter Statuas Graeci sic distinguunt teste Philandro, ut Statuas Deorum vocent ei)/dwla]: Heroum co/ana]: Regum a)ndria/ntas2]: Sapientum ei)/kela]: bene meritorum bre/tea], quod tamen discrimen Auctoribus non semper observatur; Quid Statuae a Signis differant, vide paulo supra ut et in voce hac: et plura de his apud Iac. Gothofredum Exercit. 1. de Eccl. ubi de Statuis Doerum, Curulibus, Sessilibus, aliis, multa egregia; Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Parte I. p. 42, ubi de more Statuas Principum ture et vino venerandi; Parte II. p. 910. ubi de Statuas Numinum abluendi ritu, et p. 1028. ubi de cultis Statuis, tamquam Diis ipsismet, imo et nomine Deorum, illis tributo etc. Gerh. Io. Vossium de Philosophia c. 16. Salmas. ad Pollionem in Tito c. 32. ubi de Statuis acrolithis, auratis, et sub auro locari iussis; Item ad Vopisc. in Aureliano, c. 18. ubi de Statuis Magice consecratis ad propulsandos hostes; nec non, ubi de Statuis sepulchralibus etc. P. de Valle Itiner. Part. IV. ubi de more Statuas Deorum, quae vetustate inutiles redditae, reficiendi, renovandique, apud hodiernos in India Idololatras, usitatissimo: ex antiquis vero Plinium praeprimis l. 34. c. 4. 5. et 6. ut et hic passim, inprimis ubi de Consecratioe, Dedicatione et Resercrandi ritu: item ubi de Simulacris.
STELLATINA
nomen Tribus Rom. cuius meminit Liv. l. 6. ad an. Urb. Cond. 346. Eo anno in civitatem accepti, qui Veientium Capenatumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque iis novis eivibus assignatus. Et paulo post, anno Urb. Cond. 366. Tribuus quatuor ex novis civibus additae, Stellatina, Tromentina, Sabatina, Aniensis eaeque viginti quinque Tribuum numerum explevere. Quod idem etiam habet Florus in Epit. Nomen ei a Stellate, Tuscorum agro. Sic enim Festus in Fragm. quemadmodum legendum docet Anton. Augustin. Episc. Ilerdensis: Stellatina Tribus, non a Stellate campo eo, qui in Campania est, sed eo, qui est ... miliario a porta Capena, ex quo Tusci eum campum ita apellaverunt. Quae posteriora Onuphrius Comm. de Rep. Rom l. 2. sic legit: Sed eo, qui in Etruria, regione Capena, qua Tusci profecti, eum Stellatum campum appellaverunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 6. c. 15. et de eodem agro, Maioribus consecrato, Suetonium Iulio c. 20. ibique Casaubon.
STELLIO
Hebr. schemamith]. Proverb c. 30. v. 28. Graece kalabw/ths2], et a)s1kalabw/ths2], ad verbum a)steri/as2], quod notis quibusdam, velut stellis, variatus, e lacertarum genere, pusillum animal et valde sollers est, in muscis praesertim et araneis venandis. Unde Hesychius in *kwlw/ths2], stellionem ait e)usto/xws2a(/llesqai peri\ ta\s2 mui/as2], industrie salire circa muscas. Quod enim Theophrastus de Amm. invid. eum hominum utilitati invidentem, proprium vocare corium, quamprimum eo exuitur Comitiali morbo labor antibus profuturum alias, ait: unde nullum animal fraudulentius homini nocere, concludit Plin. l. 30. c. 10. atque inde stellio et stellionatus nomen in maledictum translatum est, minus est certum. Hoc certius, scorpioni maxime contrarium esse, ex Plinio l. 29. c. 4. Aeliano Histor. l. 6. c. 22. Galeno de Theriaca ad Pisonem c. 9. Phile, c. 29. Aliis. Unde stellionem dissectum inque oleo mersum et putrefactum, contra scorpionum ictus, praescribunt Democritus, Aetius, Diophanes, aliique modo dicti. Duae autem Stellonis species, una innoxii morsus, altera venenati, traduntur Auctoribus: et quidem venenatos Italiae et Siciliae et, innoxios Graeciae ascribit Philosophus Hist. Ammal. l. 8. 29. Contra, Theophrastus apud Plinium l. 8. c. 31. auctor est, stelliones, mortiferi in Graecia morsus, innoxios esse in Sicilia. Etiam in Thracia nocere, habet Nicander: et Compluti illos tam perniciosos esse, asserit bustamantius, ut, casu cibis permisti,integros populos vastaverint. Porro versatur stellio in palatiis Regum, ait Salomon: loc. cit. ut in quibus maior lapidum strues congeriesque, et proin profundiores in parietibus fissurae et rimulae, in quibus habitare amat. Hinc toixoba/thn] appellat Kiranides, et in Hispania Catalauni dragon de las casas, i. e. draconem domorum vocant. Eidem assignat Matthiolus cava murorum prope terram. in Dioscor. l. 6. c. 1. sed laquearia Veteteres et convexa tectorum, ubi supinus ambulet. Unde apud Avicennam legas, quandoque superne in potum cadere, et in venenum illum vertere, si in eo moriatur etc. Ceterum animal hoc maxime Arabibus exosum est, ob lepram illi divinitus immissam, in poenam admissi criminis, quia scil. flatu suo accenderit ignem, inquem coniectus est Abraham, uti fabulantur. Vocant autem lepram maculas eius, quas honestiori nomine stellas dixere Latini. Nec minus odiosus veterib. Graecis fuit Stellio, de quo Anton. Liberalis, c. 24. *g(po\ *qew=n], inquit, kai\ u(po\ a)nqrw/pwn memi/s1hta: o( d' a)poktei/nas2 kexaris1me/nos gi/netai *dh/mhtri], Diis et hominibus est odiosus: et Cereri rem gratam praestat, qui eum interficit. Tamen ad multa utilis est, quae non sunt huius loci. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 4. c. 7. toto. et cap. praec. sub fin. nec non Salmas. ad Solinum p. 757. et 758. ubi a stellionis lentiginibus multos olim nomina indita habuisse, ut sunt Colotes Pistor, apud Plin. l. 35. c. 8. et *kwlw/ths2] Epicureus, adersus quem exstat Plutarchi liber; item galew/ths2 ge/rwn], apud Menandrum, de Eunucho, cuiusmodi homines plerumque lentiginosi sunt, docet, et de ascalabotis Graecorum Italique stellionis diversitate disserens, hunc maculis carere, coetera illi similem esse, inter alia addit. Vide quoque supra Galeotae, Galeus: uti de Stellionatus crimine aliquid supra ubi de Plumbea selibra.
STEMMA
in Aula Constantinopolitana dici coepit, quod prius Diadema vocatum est. Curopalates de Offic. Aulae Constantin. Quod nunc apellatur Stemma, id olim nominatum suit Diadema. Id autem erat textile aureum, cum lapillis et margaritis positum ad Imperatoris frontem, et pone revinctum, cerebrum versus: (quamobrem etiam Diadema Dicitur) quod ex eo paulatim mutatum, effectum est quale videtur hodie, et nominatur Stemma, id olim militaris zona dicebatur, honorem indicans, qua olim Tyranm Christianos milites primum privabant, tum eos tortoribus dedebant. In quibus verbis, quod Diadematis notationem arcessit Curopolates, a circumligatione et nexu, bene habet: venit enim a)po\ to=u diadei=n], quod circumligare ac cingere notat. At hallucinatur, cum Diadema cum militari antiquorum Zona confundit. Neque enim omnes Zonae militaris iure donati diademati erant, ut notissimum est: cum Diadema semper fuerit nota supremae potestatis, unde Tryphon 1. Maccab c. 12. v. 39. dicitur sibi imposuisse Asiae Diadema; et pro numero Regnorum, Diademata multiplicari consuevisse, legimus apud Herodianum l. 6. ubi de Artabano: et 1. Maccab c. 11. v. 13. ubi de Ptolem aeo est. Imo tanta Diadematis religio erat, ut vel in necessitatis casu illud capiti imposuisse alii, quam Regi, capitale esset. Unde nauta is, qui desiliens in mare, ut Alexanderi Diadema in aquas forte prolapsum extraheret, cum illius conservandi gratia capiti id suo inter natandum imposuisset, praemio, ob receptum Diadema, quidem donatus, sed mox, quod regii capitis insigne sibi aptasset, capite plexus legitur, apud Arrianum l. 7. Huius usum primis romanorum Imperatoribus exosum, posteriobus familiarem fuisse, satis constatiat vero cui hoc quidquid est ornamenti primum debeatur, non adeo expeditum est. Victor id alibr Aureliano, alibi Caligulae illud adscribit. Iornandes Diocletiano: Cedrenus et Fasti Siculi Constantino illud tribuunt. Forte minus constans et per intervalla interruptus pro imperantium ingenio ille mos, posteris occasionem dedit, ut primos eius rei inventores crederent, penes quos primitus illius viderant usum. Coeterum uti non una omnium ratio, ita nec unius illud Diadema generis, sed gemmatum aliud, aliud purum et sine gemmis, utrumque tamen solis Imperatoribus peculiapurm fuit: Utriusque ideam exhibet Anselm. Solerius de Pileo sect. 9. Pervenit autem Diadematis ad Romanos usus a Persis, qui regium tiaram diademate, i. e. fascia regali, cum ulbant: quemadmodum apud alias gentes, nudum Principum caput hoc insigne cinxit. Et Persarum quidem ex caeruleo et albo interstinctis: Afrorum album, fuit etc. Vide praeter praefatum Solerium, Alexandrum ab Alexandro Genial. dier. l. 1. 28. Ios. Stephanum Opusc. de coronat. Rom. Pontificis, Car Paschalium Coronarum l. 9. c. 7. et 8. Alios, et supra Lamina. Aliud quid antiquiori aevo vox notavit. Ita enim Plin. l. 35. c. 2. ubi de honore imaginum, Aliter apud Maiores in atriis --- expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius --- populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur et monumentis rerum in Magistratu gestarum. Ubi Dalechampius Stemmata exponit, in quacumque imagine, eius, qui expressus fuerat, praenominis, nominis, cognominis, appellationem; honorum, quos gessisset, titulos: et progeniei gradum in tritavis, abavis, proavis etc. sicque dicta vult, quod huiusmodi rerum inscriptio ac monumentum coronis circumpictis ornari soleret, id quod hodieque fieri videmus. Antiquissimis vero temporibus proprie dicebantur ste/mmata] eac coronae, quae sacris adhibebantur, aut sane eae, quae gestabantur a Sacerdotibus. Unde Homerus Il. a]. v. 14. de Chryse Sacerdote ait, *ste/mmat) e)/xwn en xers1i\n] ———— Et apud Plut. Pelopida, Sacerdotes stemmata sua protendentes, hortantur cives, ut patriae Diisque suppetias ferant, vide quoque Actor c. 14. v. 13. Alii hoc nomine donant omina, quae ornatus causa circum ponebantur manibus, aut cervici, cum ste/fanon] dicant fuisse eam solam coronam, quae caput evinciret, vide Etymologic. voce stefa/nh]. Sed et ste/mmata] appellata sunt nexus lanae ramo oleae obvolutae, quo supplicantes olim utebantur, uti diximus supra in voce Eiresione. Quo verba Homeri citata alii referunt. Certe nota supplicum velamenta. Velamentum autem in Glossis ste/mma], quod infulam vocat Arnobius l. 5. laurus scil. seu olea vittata; uti verba Homeri interpretatur Ovid. in Arte l. 2. v. 401. Audierat laurumque manu vittasque ferentem Pro nata Chrysen non valuisse sua. Unde leukostefei=s2 i(kethri/ai] Aeschylo in Supplic. quae cum ad genua eorum, quibus supplicabant, protenderent, vel etiam deponerent, dicebantur illa ste/mmas1i kai\ i(kethri/ais2 ste/fein], it. kataste/fein]. Sic cum aras ipsas, in quibus sedebant, hoc pacto velarent. kataste/fein bwmou\s2] similiter dicti sunt, uti ex Euripide ac Aeschylo docet Desider. Heraldus Animadversionibus Arnobianis l. 5. etc. *a\ ste/fw] nominis certe origo, quod redimio, cingo; necto, denotat: ut docet pluribus Paschalius retro laudatus l. 1. c. 2. At apud Martialem, de Spectac. Epigr. 16. v. 5. de Hercule insidente tauro in caelum rapto. Caesaris atque Iovis confer nunc stemma iuventus: Par onus ut tulerint, altius iste tulit. Salmasio stemma, pro stegma est: stegma vero taurum illum vocat, qui Iovem tulit, a ste/gein], ferre et sustinere. Vide eum. Not. ad Lamprid. in Heliogabalo c. 25. At Vossius Schema legit similiterque graduum arborem cum imaginibus ea voce intellectam vult ut supra vidimus ubi de illa. etc. Plura vero de hac voce, apud A. Tiraquellum de Nobilit. c. 6. §. 14. I. Lipsium ad Senecam de Benefic. l. 3. c. 28. Io. Brodaeum ad Calabrum l. 5. Laur. Ramiresium ad Martialem. l. 4. Epigr. 40. etc.
STESICHORUS
poeta Lyricus ex Himera Siciliae urbe, a qua Himeraeus dictus est, Olymp. 42. Nomen suum obtinuit ab eo, quod primus cum citharae cantu chorum coniunxerit, nam vero nomine Tisias dicebatur. Hic cum aliquando acerrimo carmine in Helenam, tamquam belli Troiani facem, esset invectus, a Castore et Polluce luminibus dicitur orbatus, alioque rursus carmine cantata palinodia visum recepisse. Philostratus l. 6. c. 4. Eius fragmenta solum quaedam supersunt: Ceterum stylus eius sublimis, et maiestate plenus fuit, ut ex Horatio, Dion. Halicarnass. et Quintiliano patet. Vide Euseb. in Chron. Suid. in Lex. Lil. Giraldum, Hist. Poet. Voss. de Poet. Graec. c. 3. Horat. l. 4. Carm. Od. 9. v. 8. Stesichorique graves Camenae. Vide inprimis Quintilian. l. 10. c. 1. Huius tumulus, S. Maria di Betlem hodie, Fazello, locus Siciliae, apud Catinam urbem. Nic. Lloydius. Illius Sepulchrum octo columnis insigne fuit, unde in tesserarum certo quodam genere, Stesichorius iactus, dicebatur, qui ex 8. numeris constabat. Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. Sect. 3. c. 13. Qua de re sic Iul. Pollux in explicatione ludi taxillorum l. 9. c. 7. Tum et Stesichorus nuncupatur quidam in astragalorum ludo numerus, qui octonarium significat; Poetae enim huius in Himera sepulchrum, ex octonis omnibus compositum, peperisse tradunt, *a(/panta o)ktw\], paroemiam. Quem numerum declarans Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 20. c. 7. infit, Quin et in talorum ludo numerus quidam Stesichorius dicebatur, qui non alius erat, quam octonarius; Quoniam eius Poetae conditorium, magnifico exstructum impendio ex octonis constabat omnibus, angulis videl. columnis, gradibus. Fuit in Himera, Siciliae civitate, alii in Catana scribunt. Vide Fortun. Licetum de Lucernis l. 6. c. 1.
STIMULUS
apud Terentium Phormione, Act. 1. sc. 2. v. 28. Nam quae inscitia est Adversum stimulos calces, supple iactare? ke/ntron] est Aeschylo, Agamemn. v. 1620. *pro\s2 ke/ntra mh\ la/ktize] ------- et Scriptori sacro Actorum c. 9. versu 5. et c. 26. v. 14. ubi eadem phrasis, non ex profanis tamen his Auctoribus, sed ex Mose, qui Aeschylum mille circiter praecessit annis, desumpta Deuter c. 32. v. 15. Hebr. darban], 1. Sam. cap. 13. v. 21. ubi Israelitae leguntur ivisse ad Philistaeos, ad aptandum stimulum; item ] malmad, Iudic c. 3. v. 31. ubi Samgar stimulo boum sexcentos Philistaeos percussisse legitur: quod utrumque a radice, acutum esse et Iodicare significante, ortum est. Graece proprie bouplh\c] cuiusmodi telo armatum Lycurgum Bacchi copias et nutrices, circa Nysam, fugasse, ait Homerus Il. z]. fabula ex Historia sacra forte detorta. Quamvis bipennem quoque sic vocet Oppianus Halieutic. l. 5. v. 257. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 39. et supra Samgari. Fustis est acutae cuspidis, quo boves suppunguntur. Imo et equi; Unde Statius l. 1. Silv. 1. v. 39. Ceu stimulis accendat equum ------ Cuiusmodi Stimuli quales fuerint, ostendit pictura Circensium, apud Philippum Rubenium Elector. l. 1. c. 30. ubi tres pari longitudine expressi cubitalem et ultra habuisse videntur. Inde per translationem, omne id, quo vexamur. Namque apud Romanos in crucem agendos, qui deducebantur ad eam non sine vaxatione, per viam quoque stimulis agi pungique, inprimis quoties retrospicerent, aut obniterentur, consuevisse, testis est Plautus Mostellar. Actu 1. sc. 1. v. 52. apud quem conservo servus, O carnificinum cribrum! quod credo fore, Ita te for abunt patibulatum per vias Stimulis, si noster huc revenerit senex. Ubi habemus Stimulos, idque in patibulato (ad furcam adstricto) et per vias. Idem Asinar. Actu 3. sc. 2. v. 4. iungit, cum cruce, Stimulos, Laminas, Crucesque et alias meminit, sed sic, ut seorsim eos fuisle intelligamus, inter cruciatus et tormenta, sicut laminas et ignes, Pictores quidam asserculum sive tabellam imae CHRISTI vesti appingentes, quae clavis praeacutis consita pedibus calcibusque euntis illidatur, forte ad hanc destimulationem all udere voluerunt: quae tamen Stimulis aliis facta, quos oblongos, sive e sudibus praeacutis et ferro praefixis, gestabant ad hunc usum. Sed nisi ea Pictorum mens, ipsi vidento: ego inventiunculae eius nec auctor sim, nec interpres, inquit Lipsius de Cruce l. 2. c. 6. Vide quoque Plut. in Coriolano. unde phrases ortae, Stimulo fodere, Plaut. Curcul. Actu 1. Sc. 2. v. 40. et Stimulos pugnis caedere, Idem Trucul. Act. 4. Sc. 2. v. 55. Interim non desunt, qui hoc poenae genus, Stimuleum supplicium Plauto Milit. Actu 2. sc. 6. v. 31. dictum, non tam publica, iis qui in crucem agendi erant; quam privata auctoritate, ab heris adhibitum fuisse servis nequam, ut ad frugem redirenr, contendant, Namque tali poena affectum servum, per contemptum, a conservis carnificini cribri hinc dicterium tulisse, supra ex aliquoties iam memorato Comico ostendimus. Quod si vero placet, publicae id poenae genus agnoscere, videtur id in fures, antequam crimen confiterentur, fuisse exercitum, ut sic veritas eliceretur: unde Centrenes illos appellatos legimus, a ke/ntron] i. e. Stimulus. Vide Cael. Rhodig. Antiquar. Lection. l. 10. c. 5. et Thom. Godwynum Antholog. Rom. lib. 3. Sect. 3. c. 4. nec non supra voce Capitones. Apud Poetas ad quemvis affectum denotandum, vox adhibetur. Unde veterem picturam Christianam, ubi, repraesentatis Inferis, iracundum hominem quatuor daemones, in poenam tam facile apud Superos motae irae, distimulent, memorat Barthius ad Stat. Theb. l. 11. v. 497. Impulsiones item divinas. Virgilius Aen. l. 7. v. 405. Reginam Alecto stimulis agit undique Bacchi etc. Vide eundem Barthium hanc in rem multa afferentem, ad Musaeum, ut et supra ubi de Bubulis.
STIPENDIARIAE
provinciae olim dictae sunt, quae Romanis vectigal seu stipendium pendebant: exceptis civitatibus iis, quae propter merita sua aut immunitate aut libertate donatae, atque in Amicorum formulas relatae essent. Cum enim unius regionis populi ac civitatis non eodem modo se adversus Popul. Roman. gessissent, nec omnes eodem pacto tractatae sunt, verum pro suis quaeque meritis leges a Victore acceperunt. Quo factum, ut in devicta provincia civitatum quaedam vectigales, aliae immunes, quaedam servitute affectae, aliae libertate donatae sint. Vectigales dictae; quibus vectigal aliquod seu tributum impositum est; Immunes, quibus nullum: Servitute affectae, quas Magistratui Rom. parere voluerunt; Libertate, quas ab eius iurisdictione solverunt. Vectigal porro ipsum, aut certum fuit, aut incertum. Certum definita fete Stipendii summa erat, quam domatim quotannis, pacis quoque tempore, pendere tenebantur; dicebaturque proprie Stipendium, sive Tributum; et qui hoc pendebant, Stipendiarii sive Tributarii: Incertum, proprie Vectigal nuncupatum, portubus rebusque venalibus, pascuis agrisque constituebatur, unde et Portorium, quod ex portubus: Scriptura, quod ex pactione pascuorum publicorum, et Decuma, quod ex agris, dictum. Meminit huius rei Turnebus Advers. l. 1. c. 11. Latinae coloniae ius civitatis, suffragii et Magistratus capiendi, si in sua Colonia Magi sir atum gessissent, habebant, Italicis autem ius civitatis et suffragit nullum erat, immunes tamen erant, nec tributum aut Stipendium pendebant, ut solebant provinciae. Vide quoque Sigonium de iure Rom l. 1. c. 16. et Rosin. l. 10. c. 22.
STIPENDIUM
a STIPE dictum, quod aes quoque stipem dicebant: Nam quod asses librae pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant. M. Vatro de L. L. l. 4. et verbo pendo, quasi Stipipendium, quod ante nummum signatum Quaestores stipem militibus appendere solebant, non numerare: Unde non aliter militibus, quam ad stateram antiquitus sivisa stipendia sunt. Fuit proprie aes militare, quod militi semestre aut annuum dabatur, teste eodem Varrone de vita Pop. Rom. *o)yw/nion stratiwtiko\n], Obsonium militare quoque dictum, eo quod non semper aes aut pecunia, sed aliquando et panis ac obsonium Stipendii loco erogabatur. Hinc Obsonii vocabulo pro Stipendio utitur Polybius l. 2. quam rem discusserunt egregie Iustus Lipsius Elect. l. 2. Car. Sigonius de antiquo Iure Civ. Rom. Ioh. Stadius Not. ad L. Florum, Andr. Tiraquellus ad Alex. Neapolit. l. 6. c. 22. etc. Imo et Stipendium postea annus dictus est quilibet, ab anno aetatis decimo septimo, usque ad quadragesimum secundum vel iuxta alios, sextum, quod eo temporis inter vallo in bello mererent. Anno enim praefato, qui primus erat post praetextam positam, militiae adscribebantur, tenebanturque permanere per annos 25. continuos, quod illi, qui de iis scripserunt rebus, Stipendia vocant. Servius ad Aen. l. 7. v. 614. ipse vocat pugnas completa stipendia, i. e. militiae tempora Hinc Polybius l. 6. Peditem, ait, nisi necessitate Reip. non posse cogi, ultra 46. annum; Equitem ultra 10. Stipendia. Vide quoque Livium Dec. 3. l. 5. in limine. Et lapides meminerunt, quorum unus Moguntiae ita habet, apud W. Lazium Comm. Reip. Rom l. 5. c. 18. C. Iulio Flaviano. Corniculario. leg. XXII. p. p. p. f. Stipendium. 17. qui. vixit. ann. 35. mensib. 11. diebus. 25. Coccia. Chrysis. coniugi, incomparabilis. pietatis etc. Ab initio autem milites Romani Stipendium non metuere, sed de suo quisque eo munere functus est. Anno demum 347. Anxure Volscorum oppido capto ac direpto, pedites primum Stipendium acceperunt, et triennio post, bello Veienti etiam Equites, Livio teste, l. 5. c. 7. Et Polybius quidem, diurnum Peditis stipendium obolos duos statuit, Centurionis duplex, Equitis drachmam, quae eadem fere Graecis, ac denarius apud Latinos. Oboli autem duo supputante Lipsio Elect. c. 2. faciebant assea Romanos tres: vile profecto vitae pretium, pro quo tot adire labores ac pericula cogebantur, et de quo vestes etiam at que frumentum comparanda erant. Horum enim quicquam si a Quaestore accepissent; tantundem de pecunia detractum esse, docer Polybius l. 6. donec tandem C. Sempronius Gracchus Tribunus Plebis lege cavit, ut vestis e publico militi daretur: et, ut nihilominus pecuniam quoque totam acciperet, uti discimus ex Plut. in Gracchis; existimatque Iust. Lipsius, etiam de frumento priori aliqua lege gratiam factam esse. Post aliquod tempus, C. Iul. Caesar, ut Sueton. scribit, c. 26. legionibus Stipendium perpetuum duplicavit; quod Lipsius sic interpretatur, constitutum fuisse a Caesare stipendium 6. aut 7. assium. Eius Successor Augustus, constituta Rep. et Imperii iam certus, quidquid ubique militum esset, verba sunt Suetonii, c. 49. ad certam Stipendiorum proemiorumque formulam adstrinxit. Formula Augusti latior Iulia, videl. in diem deni asses, ita ut menstruum militis sub Augusto esset circiter 25. denarii, i. e. aureus unus Roman. monetae nostrae aurei duo. Ab Augusto, quis stipendium militum auxerit, incertum. Lipsius Caligulam vel Claudium addidisse alterum aureum, tertium fortasse additum per bela civilia Vitellii et Othonis: quartum etiam a Domitiano, autumat, de quo ita Sueton. c. 7. Addidit et quartum stipendium militi, aureis ternis, ut legi vult praefatus Vir eruditus. Sic Rosinus l. 10. c. 25. Gronovio, Stipendium militare, ante Iulium 5. asses in diem erant, ut agnoscit Polybius: postquam 2. asses dodrans, primum fuere Stipendium bello Veienti, arctis etiamnum publicis privatisque opibus, sicque Pedit mille aeris annuum collatum. Secundum, quod 5. assium esse diximus, in aere priore multo recisius fuit; binas enim libras et novem uncias aeris prius continebat diurnas: sed amplius ratione formarum signatarum, quae tunc valebant, et argenti, cui exaequabatur; sestertium enim faciebat et assem, quum prius sestertium et quadrantem. Ita nec miles querebatur, qui cum accipere solitus esset undecim quadrantes, denatii partem quartam et quadragesimam; nunc accipiebat quadrantes 20. denarii propemodum tertiam: et Resp. lucrabatur, quae, quod fuerat Stipendium militis unius, eo iam undecim tuebatur, assibus ad semuncias redactis. Tertium, quod Iulio debuerunt dominationis Auctori, quini alii ad pristinos quinos asses adiecti. Quattum addidit Domitianus, Stipendium militi aureos ternos, super novem, quos habebat annuos, sive singuli sint additi pensionibus quadrimestribus, sive terni fuerint quater dati trimestris. Unde Lipsium in Mil. Rom. rem a Iulio motam hic non stetisse, sed auxisse Augustum, contendentem, reprehendit, docens denos asses, quotum Tacitus meminit Annal. l. 1. c. 17. a Iulio esse, neque auctos ab Augusto, nisi in cohortibus praetoriis et urbanis ab ipso institutis; quibus binos in diem denatios adsignavit, Tacit. ibid. c. 17. Accipiebant autem quarto quoque mense Stipendium milites, tres nempe aureos sive 75. denarios, quibus Domitianus aureum unum seu 25. denarios adiecit. Sic enim Zonaras, *toi=s2 stratiw/tais2 e)ph/uchs1e thn\ misqofora\n, ta\xa dia\ ni/xhs2. pe/nte ga\r kai\ e(bdomh/konta draxma\s2 e(ka/stou lamba/nontos, e(kato\n ene/leus1e di/dosqai]: quod cum neque de annuo, neque de menstruo Stipendio intelligi possit, quadrimestre fuisse necesse est. Quare, cum Suetonius loc. cit. Domitiani accessionem quartum stipendium vocat, intelligit, Militem accepisse antea tria stipendia, seu 3. pensiones quadrimestres unius anni; Domitianum vero pro tribus his articulis seu pensionibus numerandi militibus annui stipenidii, instituisse pensiones quatuor, quas trimestres fuisse oportet: ut nempe quater in anno acciperent stipen dium singulis vicibus trium aureorum; qui sunt omnes, aurei 12. seu denarii 300. asses 4800. in mensem aureus, sive denarii 25. vel asses 400. in diem 13. asses cum triente. E quibus patet, praterquam quod Stipendium significat omne id, quod annuum dabatur, inolevisse usu castrensi, ut quia illud annuum 3. ante Domitianum numerabatur pensionibus, Sipendium per Synecdochen interdum dicatur pro pensione qualibet: etiam illa, qua barbaratum gentium pacem redimere soliti sunt Romani, more a Domitiano eodem primum introducto, quem secuti Imperatores alii, ut existimationi suae consulerent, pensionem hanc annuam, quae verum erat tributum, honestiori vocabulo Stipendium nominarunt, Isaac. Casaubon. ad Spartian. in Hadriano, c. 6. Donativo item, apud Capitolin. in Maximo, c. 12. Vide quoque Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. Vet. l. 3. c. 2. ubi de his fuse disputat. Idem Stipendiia peditum duplicata Centurionibus, data tripla Equiti, quadrupla Tribunis et Praefectis Equitum, docet l. 2. c. 2. Stipendia item sub primis Im peratorib. non nisi in aere fuisse numerata, l. 3. loc. cit. Porro quod veteranis militibus persolvebatur, dicebatur Emeritum quoque, quod cum praemio male nonnulli confuderunt. Paulus enim IC. l. qui excubias, et Menander I. C. l. non omnes ff. de Re mil. distinguunt; ut videatur Emeritum in agrorum possessione, praemium in pecunia constitisse, Thom. Dempsterus Paralipom. in Rosin. l. 10. c. 25. de Stipendiis militum. Sic Stipendium cum Salario non pauci idem faciunt, quae tamen distinguit Iul. Capitolin. in Clodio Albino, c. 10. et Vopiscus in Probo, c. 4. ubi, postquam stipendium, quod in auro et argento dabatur, memoravit et vestem; subiungit de salario: In salario diurno bubulae pondo octo, porcinae pondo sex etc. Salatio nempe contineabatur caro bubula et porcina, vinum, oleum, olera, ligna, sal, quod Salario nomen dedit etc. Vide Salmas. ad loca cit. Sed ut Stipendio auctorabantur Milites ad rem fortiter gerendam, ita inter poenas militares eius fuit fraudatio, Hinc aere diruti appellati milites, teste Nonio, quibus Stipendium, quod erat in nummis aereis, ignominiae ergo subtrahebatur, et diruebatur in fiscum, non in militis sacculum: Dabatur enim pecunia haec vel ex Aeratio vel ex Fisco Principis. Integram Legionem sic punitam, suggerit Liv. l. 40. Causa ignominiae, ut semestre stipendium in eum annum esset decretum. Apud Festum, resignatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod, iussu Tribuni militum, ne Stipendium ei detur, in tabulas refertur, etc. Vide quoque supra, ubi de Militibus, item voce Logariastes, et Taxati; uti de Stipendio militum, apud Athenienses, voce Obolus. Aliam vero vocis notionem paulo ante indigitatam supra etiam habes, ubi de Pensitationibus publicis, et voce Pharasmanes.
STOICI
Philosophorum secta, cuius auctor est Zeno Cittieus, Strabo l. 14. *ki/ttion e)/xei lime/na kleisto/n. ente)uqe/n e)sti *zhn/wn o( th=s2 *stwi+kh=s2 ai)re/s1ews2 a)rxhge/ths2]. Stoicis autem nomen a porticu, ubi docuit Zeno. Quasi dicas, porticenses, ve. porticuarios. Docuit enim (ut ait Laertius l. 7.) en th=| poiki/lh| stoa=| th=| kai *peis1ianaktei/w| kaloume/nh|, a)po\ de\ th=s grafh=s2 de\ *polugnw/tou poiki/lh]. Addit deinde, discipulos eius, priusquam a)po\ th=s stoa=s2 *stwi+koi\] dicerentur, a magistro Zenone Zenonios vocatos: atque eius rei auctorem laudat Epicurum in Epistol. Nec tamen eos primos *stwi+kou\s2] vocatos; sed prius hoc nomen possedisse tou\s2 diatri/bontas2 en au)th=| poihta\s2]. A stoa\] vero *stwi+ko\s2] factum, aucta vocalis quantitate: qua reservata, etiam *stoaka\s2] olim dixere: ut Comicus ille apud Athenaeum l. 12. *a)kou/s1at) w)= *sto/akes2 e)/mporoi lh/rou]. Vos Stoici me nugivenduli audite. Ad Stoicam porticum allusit Tertullian. cum in praescriptione advers. haereticos ait: Nostram institutionem de porticu Solomonis esse. Ac Apostolorum etiam aetate Stoicos Athenis duresse, vel ex Actis eorum c. 17. v. 18. liquet, ubi dicitur eos Athenis Paulo restitisse de Resurrectione docenti. Habuit haec secta societatem cum Cynica et Academica. Unde Iuvenalis, Sat. 13. v, 120. ----- Et Stoica dogmata legit, A Cynicis tunicis distantia. ------ Universam autem Stoicorum philosophiam breviter docebit Laertius in Zenone: fusius in moralibus Enchiridion Epicteti; item Simplicius in Scholiis, et eo copiosior Arrianus, qui dissertationes ab Epicteto domi, vel in via habitas collegit ac digessit. Adeundus praeterea recentior his Barlamus Gyracensis Episcopus, in Physicis, ut et Cleomedes in Meteoris. In utrisque L. Seneca. Vide et Cicer. Paradoxa, ac Plutarchum peri\ *stwi+kw=n enantiwma/twn, kai\ peri\ to=u koinw=n e)nnoiw=n]. E iunioribus iuvabunt Schoppii moralia Stoica, ac imprimis adeunda Lipsii duplex Stoica manuductio. Multi ex Nobilissimis Romanorum hanc sectam sequebantur, ut Tubero, Cato, Varro: posteaque Thraseas Paetus, Helvidius Priscus, Rubellius Plautus: etiam hanc amplexus Imperator M. Antoninus, cuius tempore plures erant Stoici, quam alius sectae, ut S. Empiricus narrat. Nec mirum, si secta haec placuerit gravissimis quibusque, cum nulla magis animum formet ad contemptum rerum humanarum, et patientiam in adversis. Unde Seneca de Constant. Sap. c. 1. Tantum interesse inter Stoicos et ceteros sapientiam professos, quantum inter viros et feminas. Et ep. 83. vocat fortissimam, et sanctissimam sectam. Et quam pulchrum illud elogium apud Cicer. l. 4. Tusc. Licet insectemur istos (Stoicos) metuo ne soli philosophi sint. Etiam ex antiquis Theologis plerique a Stoicis profecti sunt. In his Pantaenus Alexandrinus Antistes: qui, ut de eo refert Beat. Hieronymus, ad Indorum Brachmanas missus fuit, ut Christum praedicaret, philosophus philosophos facilius converteret, Stoicus Brachmanas, qui in multis convenirent. Discipulus eius Clem. Alexandrinus, qui et ipse passim se Stoicum prodit. Quid mirum? quando ea secta in aliquibus convenit cum religione Christiana. Hieronym. in Esaiae c. 10. Stoici cum nostro dogmate in plerisque concordant. Nec tamen cuivis indoli aeque haec secta conducit: nam eos, quibus natura est fastu turgida, si corrigere non valet, magis etiam inflabit; sin modestum ingenium obtingat, magnis illud passibus ducet ad virtutem. Non hoc diffiteri potuit Plutarchus, etsi Academicus ipse, et alias Stoicis satis iniquus. Sic enim scribit in Cleomene: *e)/xei ti o( *stwi+ko\s2 lo/gos pro\s2 ta\s2 mega/las2. kai\ o)cei/as2 fu/s1eis2 e)pis1fale\s2 kai\ para/bolon. baqei= de\ kai\ pra/w| kerannu/menos h)/qei, ma/lista ei)s2 to\ oi)kei=on a)gaqo\n e)pidi/dws1i], Voss. de Sectis Philosophor. c. 19. Hinc Stoicida. Iuvenal. Sat. 2. v. 65. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoicidae. ----- ----- Lloydius. Ad eosdem proxime Pharisaeos, celebrem inter Iudaeos olim sectam, accessisse docet Iosephus; nec immerito. Nam et vitae austeritate et dogmatum vicinia iis affines omnino fuere. Unde s1kuqrwpi/a] ipsis tribuitur, Matth c. 6. v. 16. et multa de eorum u(pnomaxi/a] memoriae tradidere prisci. Inprimis memorabile, quod quosdam ex illis tabulas exiguas parasse, iisque incubuisse, ut, si quando urgerentur somno, protinus in terram vosverentur atque hac ratione ad se redirent: alios silices, vel spinas sibi dormituris substravisse, tradit Epiphanius. Quo non aliud spectabant, quam ut somnolentiam omni ratione a se abigerent ac propulsarent, Dan. Heinsius c. 3. Exerc. in Nonnum. In quo plane Stoicorum fuere aemuli, qui, prae ceteris, vigiliae studuerunt, uti colligimus ex persio Sat. 3. v. 53. Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis Porticus insomnis, quibus et detonsa iuventus Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta. Ubi quo ait, detonsa iuventus, indigitat morem Stoicorum a coeteris Philosophis plane etiam in hoc diversum, quod, sicut Aegyptiorum Sacerdotes, ad cutim usque rasi erant. Aegyptiosautem Sacerdotes, omnes totius corporis pilos studiose tertio quoque die erasisse, ne quid, inter Deorum cultum, pediculorum aliarumque sordium crearetur, testis est Appuleius Milesiar. l. 2. Praeterea, au)toxeiri/an] quoque, Stoicorum proprium degma, ut rem patienre viro maxime dignam, amplexi sunt Pharisael, quam in tem vide inprimis orationem Eleazari, Iudaeorum Ducis, qui Masladam tuebatur, apud Iosephum l. 7. c. 28. Etiam Essenos non pauca cum Philosophis hisce communia habuisse, docet ex eodem Georg. Hotnius Histor. Philosph. l. 4. c. 2. Vide quoque Voss. de Sectis Philos. c. 19. ubi hoc ordine illi Stoici praecipui recensentur: Zeno Cittieus, Sectae conditor; Cleanthes Assius; Chrysippus; Diogenes Babylonius; Antipater; Posidonius; Panaetius. Quos sequuti ex Romanis, Tubero, Cato, Varro, Thraseas Paetus, Helvidius Priscus, Rubellius Plautus, Antoninus Impetator, Pantaenus Alexandrinus. Vide et Zeno.
STRATA_Montana
German. Bergstrass, tractus terrae in ditione Archiepiscopi Moguntiacensis; a Diethero Isenburgico, pro 100000. florenis, cum pacto perpetuae reluitionis, oppignerata Friderico I. cognomine Victorioso, Electori Palatino, A. C. 1463. pace Monasteriensi A. C. 1648. iterum redempta est, uti habet Georg. Hornius Orb. Polit. cum Not. L. Ottonis Menckenii p. 167. Spenerus, bello Friderici modo dicti, pro Diethero (quem Pontifex excommunicaverat) feliciter gesto, ad Palatinos eam devenisse ait, Sylloge Geneal. Est autem Strata, vox medii aevi, et significat proprie viam publicam seu silice munitam, ut Sueton. alicubi ait: Gallice pave, Iac. Cuiacio ad l. 4. Cod. de priv. dom. Aug. Cuiusmodi vias, prius Poeni, post Romani per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum, et ne plebs otiosa esset, uti habet Papias. Atque eo sensu etiam Procopius vocem usurpat de Bello Persic. l. 2. c. 1. *stra/ta ga\r h( e)strwme/nh o(do\s2] etc. Inde ad quamvis viam designandam translata est. Vide Paul Warnefridum l. 5. c. 17. Petrum de Vineis l. 3. Ep. 69. Bergerium de Itineribus Rom l. 3. c. 54. §. 3. 4. ut et in voce Strataeburgum, ac insra ubi de Utarum Curatoribus.
STRENIA
Dea memoratur Varroni de L. L. l. 1. Ceroliensis a Carinarum iunctis dictus, Carinae, postea Cerionia, quod hinc oritur caput facrae viae, a Streniae sacello. Item Festo Pomp. l. 17. Itaque neque eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia, ad domum Regis Sacrificuli, sed a Regis domo, ad Sacellum Streniae. Quo loco imperite quidam Sireniae legerunt: Nam Streniam Deam dictam, quae Strenis seu muneribus Kal. Ian. dandis accipiendisque praeesset, auctor est Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 16. Cui a strenuitate aut bellica fortitudine nomen deductum, Id. Non. Marcellus c. 1. num. 56. ex Pomponio in Pictoribus, Asside, Si qua est alia ventura Strena strenue. Et haec ratio, quod Tatius, quem primum Strenarum auctorem fuisse vidimus, has accepit, quia strenuis illas viris convenire iudicavit. Sextus Rufus p. 229. Streniae, (ubi corrupte quidam Strenuae reposuerunt) sacellum, in 4. regione constituit: Alii aediculam nominant. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 5. et Dempsterum in eum Paralipom. l. 1. c. 13. Casaubon. ad Athen. l. 3. c. 18. et ad Suet. Aug. c. 57. Alios.
STRIGA
castrense vocabulum, in qua equi ordine dispositi renebantur in castris. Imo et milites per strigam sub papilionibus terendisse, Hyginus docet Gromatico de Castrametatione. Etat enim Striga spatium in castris longum pedes 120. latum pedes 60. quod in duo semistrigia dividebatur, latitudine singnla pedum 24. ex quibus decem dabantur Papilionis tensurae; quinque armis, iumentis novem: inter duo semistrigia pedes patebant duodecim, qui conversantium spatio sufficerent. Sic Striga integra lata erat pedes 60. per longitudinem vero semistrigiorum, ab utroque latere, tendebantur decem Papiliones, qui singuli decem pedes occupabant, et pro incremento tensurae, ut intervallo aliquo separarentur, pedes binos, fiunt pedes 120. adeo quae longitudo erat unius semistrigii atque strigae. Sic dimidio longior, fuit striga. In agris quoque dividundis strigam vocabant, quod in longitudine dimidio plus habebat, quam in latitudine; ut seamnum contra. Imo in genere ordo rerum continuate inter se collocatarum, Striga dictus, Festo. Ab huiusmodi vero strigis castrensibus, appellata sunt Strigaria septa, in quibus exerceri docerique consueverant equi, quos Circo praeparabant: Nec aliunde dicta Trigaria septa, vicina Equitiis, in IX. regione urbis collocata Victori. In iisdem equi strigabantur, ait Charisius Sosipater, et venales a Mangonibus videntur habiti etc. Sed et ipsi equi strigare dicebantur, cum interquiescebant, quod velut in striga positi cessarent. Alii tamen strigarium, a striga malunt deducere, quae yh/ktran] aut cu/stran] significat, ut sit yhkth/rion], in quo scil. equi destringuntur, vel, quod idem est, strigantur: Striga autem a strigo, pro stringo est, quod inter alia et yh/xein] notat. Inde diminutiv. strigula et strigla, h( cu/stra]. Quo pacto strigam etiam Latini cimoliam dixere, qua utebantur ad desquamandas ac poliendas vestes apud fullonem. A' striga itaque, th=| yh/ktra|], dictus equus strigosus, male habitus, impolitus, qui striga nimirum opus habet, o) yhktiw=n]. Sic strigare equum, est qerape)uein to\n i(/ppon], et strigarium, locus in quo strigatur et reliquis exercitiis curatur, Italis hodie Maneggio. Inde et strigare videri possit dictum, pro cessare et quiescere: nec enim currendo, sed stando curantur equi etc. Ab equis vox ad homines translata est, qui strigare, h. e. resistere, et restringere eursum dicuntur Plinio l. 18. c. 19. et senecae Ep. 31, Unde strigillare et obstrigillare, pro obstare, et impedimento esse, apud Varronem de Vita Pop. Rom l. 4. et Ennium, Nonio laudatum Satyr. l. 2. ----- restitant, Occurrunt, obstant, obstrigillani, obagitant. Hincque Obstrigillum, de annuli pala, et obstrigilla soccorum, apud Plinium l. 9. c. 35. Quam in rem vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 55. et 56. Addam hoc unum, apud recentioris aevi Scriptores, Strigam quoque Veneficam dici, quae et Stria. Unde Strioportius, qui strias ad nocturna sacra deportare credebatur, in L. Sal. tit. 57. §. 1. an a Strix, de qua voce infra.
STROBILUS
Graece stro/bulos] seu strobu/lion], proprie pineam nucem siguificat, qualem in insignibus suis Augustam Vindelicorum praeferre, ex Velsero diximus, suo loco: ob similitudinem, Inauris genus, gestamen ex auro Barbarorum quorundam. Ideo Beatus Rhenanus, cum apud Tertullian. l. de veland. Virgin. putasset in prima sua editione pro Crohulos Barbarorum legi debere Scrobulos, quod diminuti vum est a scrobe, aurium nempe foramina, per quae Barbari traiciebant gemmas et annulos; in altera editione reponit Strobulos. Et certe stro/bulos] Iulio Polluci Onomast. l. 1. c. 9. n. 17. et l. 4. c. 20. Latine turbo redditur a Rud. Gualtero. Er apud eundem, l. 5. c. 16. strobu/lia], Inaures, in mundo muliebri, inter e)nw/tia, e)llo/bia] etc. reponuntur, quas Interpretes Rotulas reddunt: Unde colligere est, Inaures fuisse forma rotunda; seu turbinata, qualis pineae nucis. Hinc Bartholinus Proverb c. 25. v. 12. ex vulgata Versione, Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem oboedientem ubi Schol. enw/tion xru/s1eon kai\ pi/nws1is xrus1h=], Inauris aurea et pinosis aurea: per Pinosin intelligi posle ait, istiusmodi Inauris genus, pineae nucis seu Strobili formam referens. Nisi melius pro Pinosi Hieronymus vertat Margaritum fulgens, LXX. s1a/rdion polutele\s2]. Chald. Paraphrastes, vasa smaragdina, vide Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum c. 3. Sed et *stro/bilos], saltationis genus Veterib. et quidem ex foedis fuit, a versatione nomen nactum. Eodem vocabulo motus is insignitus est, cum in modum turbinis versarentur, quod hodieque fit. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 18. ubi de Saliatione.
STROPHIUM
item Stroppus, ut Atteius Philologus existimat, Graece stro/fion], vocabatur olim, quod Sacerdores seu Flamines in capite habebant pro insigni; ex Graeco stro/fos], quod est aliquid contortum, Festus cum Scalig. qui et in Coniectaneis ad Varronem, sic de Flaminum pileo, Totus pileus, inquit, vel potius velamenta Flammeum dicebatur: unde Flamines dicti. Porro desinebat in conum, unde Apex dictus. Summum autem fastigium vocabant Tutulum. Addebatur virgula ex felici arbore, quae in Flaminibus dicebatur Stroppus, in Flaminicis Inarculum, etc. Quidam hunc Stroppum seu Strophium, coronam vocant, aut quod pro corona insigne capiti imponebatur, fuisle aiunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 15. Etiam Struppi reperiuntur, serta ex foliis contexta impositaque Idolorum capitibus, apud Isidorum Etym. l. 19. c. 4. Vide quoque supra Pulvinar. Imo coronae ex fascia tortili, seu tortiles coronae ex fasciis implexis. Sicut enim Regales fasciae, h. e. diademata, latae: sic Sacerdotales tortiles erant hincque stro/fia] vocabantur: unde coronis illis apud Plinium l. 21. c. 1. nomen, cum ait, Quaedam coronae per coronas currunt; tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata Strophiola. Nempe duae aut tres taeniae invicem tortae huiusmodi coronam faciebant, quod is ait, quasdam coronas per coronas currere. Nam totidem coronae, quot taeniae tortae. His usos fuisse antiquos Romanos scribit, nondum scil. invento coronas e floribus texere: quin et ipsum vocabulum corona tarde communicatum esle, addit. Sed et Graeci stro/fion] interpretantur stroggu/lhn zw/nhn; strofio/lous2], strophiola, en tai=s2 s1kutlw/s1es1in], in vestium scutulaturis recenset Hero, lora sic vocans, ut videre est apud Salmasium ad Solin. p. 371. Vide quoque Car. Paschalium in Coronarum libris. Alias Strophium, teste Nonio, brevis fuit sascia, virginalem papillarum tumorem cohibens. Licet enim Viri et in calceis et in capite et in cruribus fascias ferrent, tamen muliebre proprie id gestamen fuisle, ex Sacris quoque adparet. Hine apud Prophetas legimus, Numquid obliviscetur virgo ornatus sui et Sponsa fasciae pectoralis? Item, pro fascia pectorali cilicium: quae fascia pectoralis nomine Strophii Latinis Scriptoribus saepissime venit. Meminit eius Cicero de Aruspicum Respons. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureis fasciolis, a Strophio, a spaltrio, a flagitio, a stupro, est factus repente popularis. Turpilius in Philopatr. Me miseram, quod inter vias epistola cxcidit mihi infelix inter tuniculam et Strophium colocata. Catullus, Epigr. 65. v. 63. Non contecta levi velatum pectus amictu, Non tenui Strophio lactantes vincta papillas. Ubi Dempster. Nec tereti, legit. Succingebantur vero istiusmodi fasciis, quo graciliores apparerent, Virgines. Ita capieudus Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 95. Stat tamen, atque alias succingit lena ministras. Et de Consul. Honorii 6. v. 526. ----- Viridique angustat Iaspide pectus. Ubi tamen de aegide potius, quae pectori, velut ornamentum necessarium, imponebatur, quam de Strophio, loquitur. Disertius Terent. Eun. Actu 2. Sc. 3. v. 22. Haud similis virgo est virginum nostrarum, quas Matres student Demissis humeris esse, vincto pectere, ut Graciles sient, etc. Intra has fascias, furtivas recondidere puellae lascivientes epistolas, ut ex Turpilio iam dictum: et confirmat Ovid. l. 3. Art. Am. v. 621. Conscia cum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu. Ubi has fascias latas fuisse, indigitat: quemodmodum aliquid de colore suggerit Appuleius Met. l. 2. Ipsa linea tunica mundue amicta, et russea fasciola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula. Et meminisle purpurearum fasciolarum Varronem, supra vidimus: Thom. Dempster. Paralipom. in Antiqq. Rom l. 5. c. 35. Hinc Strophiarii, memorati Plauto, ubi feminei luxus insaniam multis traducit, Aulular. Actu 3. Sc. 5. v. 42. Petunt Fallones, Sarcinatores petunt, Strophiarii adstant, astant Semizonarii; Iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt. Trecenti cum stant Phylacistae in Atriis, Textores, Limbolarii etc. Vide Octav. Ferrarium de Re Vest. part 1. l. 3. c. 21. Apud recentioris aevi Scriptores, pallium virginale Strophium vocari docet Car. du Fresne Gloss.
STRUTHIO
seu Struthiocamelus, avis omnium maxima, ex Graeco strouqi/on], i. e. passerculus, strouqo\s2] quoque Graecis passim dictus, i. e. passer, unde et passer marinus, in Plauto, Persa, Actu 2. sc. 2. v. 17. Ausonio, Epist. 11. Festo, aliis, per ironiam hyperbolicam. Vide supra Passer. Struthioeameli vero appellatio vix ante Strabonem usurpata reperitur: nisi quod Diodorus, paucis annis vetustior, eam videtur designare, cum l. 3. narrat, quoddam esse in Struthophagis avis genus, quae mixtam habet naturam cum animali terrestri, ac proin compositum nomen adepta est. Apud Hebraeos duplici voce insignitur, mas enim thachmas, i. e. iniquus et impius, quia prolem suam negligit, Iobi c. 39. v. 17. 18. femina vero bathiaana, quasi clamosam dicas, aut filiam clamoris, appellatur. Clamosum enim est animal, et in Brasiliae mediterraneis tam altum clamat, ut ad dimidiam leucam audiatur, Ioh. de Laet Americ. l. 15. c. 7. De iis Plin. l. 10. c. 1. Struthiocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis infidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuvent: coetero non sunt volucres, nec a terra tolluntur. Ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. Concoquendi sine delectu devorata mira natura, sed non minor stoliditas, in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere se existimantium. Praemia ex iis ova, propter amplitudinem, pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pennae. Cuiusmodi ovorum, (quae inter praecipua Mesquitarum Turcicarum ornamenta hodie habentur) quaedam, candidissimae testae, solidae adeo substantiae, ut in lapidem coalvisle videantur, quorum maximum palmum in diametro compleat, asservari in Musaeo Kircheriano, docet in Descript. eius Georg. de Sepibus p. 34. Uti autem pennae eorum galeas etiamnum ornant, sic pellibus illorum olim pro scutis et thoracibus in bello, Arabes; in venatione vero, hac specie illos facilius delusuri, Struthophagi usi leguntur. Sed et ipsi, vivi mortuique, homini inservire didicerunt. *strouqw=n] enim s1unwri/das2 o)ktw\], Struthionum bigas octo, in Ptolomaei pompa, processisle, narrat Callixenus Rhodius apud Athenaeum l. 5. quemadmodum sedentem ingentibus struthionibus vectum esse, et quasi volitasse Firmum, narrat in eo Vopiscus, c. 6. In Silva Gordiani memorabili (de quo Spectaculi genere infra dicemus) struthiones Mauri miniati CCC. memorantur Capitolino, c. 3. miniari autem solebant Remae, quae ad spectacula aut pompam producerentur, uti constat ex Plinio. Et nota Commodi in Struthionum venatione dexteritas, ex Herodiano, l. 1. c. 15. Mortui esui fuerunt, non Iudaeisquidem, utpote Lege prohibiti: aliis tamen. Sed de Heliogabalo Lamprid. c. 28. Struthiones, inquit, et camelos exhibuit in cenis aliquoties, esse dicens praeceptum sui Dei, ut ederent. Uti veram lectionem restituit Bochartus, cum alias pro sui Dei, legeretur Iudaeis, perperam. Imo sexcentorum struthionum capita una coena multis mensis exhibuisse, ad edenda cerebella, eundem, habes ibid. Firmus etiam unum integrum una vice comedisse legitur, apud Vopise. c. 4. Qui ambo in Syria huic cibo aslueverant. Ut de Afris, Arabibus, Indis, Persis, Struthophagis, quibus vel caro illorum; vel ova in deliciis fuere, nil dicam: petenda, ut et plura alia hanc in rem, ex Sam. Bocharto Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 14. ubi de Struthione soemina, c. 15. ubi de Struthione mare, et c. 16. et 17. ubi Iobi locum de Struthione agentis, c. 39. v. 16. et seqq. erudite explicat. E' quo hoc unum addo, de stoliditate ac celeritate huius animalis. Nempe, eum coetera animantia cibos naturae suae congruos deligant, hoc quodcumque se offert, ferrum, ossa, vitrum, lapides, terrae glebas, carbones, candentes prunas, gemmas ex adstantium auribus pendentes, sine ullo delectu vorat. Dein, cum caput inter frutices abdit, latere se totum retur, porro, cum alii struthiones arcu venentur, alii pellibus eorum id faciunt: nam dextram manum colli pelle induunt, atque eam sic movent, ut animalia collum; sinistra vero semen spargunt, ab appensa pera eductum, quo avem simplicem allicientes in convalles detrudunt, Strabo l. 16. Sed et ova derelinquit sua, et cum brevissimae sit memoriae, loci statim obliviscitur. Quare femina in ea incidens sive propria, sive aliena, incubat et calefacit, Leo Africanus l. 9. Quo tandem facit, quod corpus ingens, collum longum, caput exile, cerebrum ei fere nullum sit: unde apud Arabes Proverb. Struthione stultior. Interim saluti suae celeritate consulit. Cyri namque equites onagros et capreas in Arabia cepisle, Struthiones vero nullo modo potuisse assequi, refert Xenophon Anabas. l. 1. Hodieque una est species equorum, qui Arabici dicuntur: Ii sunt mire veloces, nec maius ullum est eorum celeritatis experimentum, quam cum feram Lampten nomine, aut Struthiocamelum assequuntur. Ideo talis equus mille ducatis aureis, aut centum camelis, aestimatur. Sed in Barbaria tales pauci sunt, Marmolius l. 1. c. 23. Nempe non capite solum, alis et cauda elatis fluit haec avis, uti Arabes aiunt, sed et sese ipsa ad cursum incitat, spiculis quibusdam osleis, qui sub alis larent et iis pro calcaribus sunt etc. Vide quoque Voss. de Idol. l. 3. c. 49. 55. 59. 62. 65. 83. et 92.
SUA
socer Iuda silii Iacob. Gen c. 38. v. 2.
SUBALARES
Culcittrae, apud Lampri. in Heliogabalo, c. 19. Nec cubun in accubitis facile, nisi iis, quoe pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum, subalares soepe culcitras mutans: Casaubono Pulvini sunt. quibus undique fulciebantur delicatiores, cum accumberent, u(pauxe/nia] Graecis, uti videre est apud Lucian. in Somnio sive Gallo. cuiusmodi pulvillos apud Isaelitas quoque in usus fuisse, discimus ex Ezechiele c. 13. v. 18. ubi ist vae enuntiat, nomine Domin, Pseudoprophetis, consuentibus publvisslos pro omnibus axillis brachbiorum popuh etc. Vide quae supra diximus, de Publvillis. Salmas. tamen in edit. Mediolan. et Gruterus in Codice Palation, verba Lampridii sic interpuncta deprehenderunt, aut plunds perdicum subalares: soepe culcitras mutans. In omni sane avium genere plumae sub alis delicatissimae videntur, perdicum inprimis, quibus eodem sine Othonem Imperatorem usum legimus: etiam a Medicis magni habitis. Vide eos ad loc.
SUBCINERICIA
Graece e)gkru/fia], in versione Gen c. 18. v. 6. ubi de iis, quae hospitibus suis Abraham edendaobtulit; panes sunt supra carbonibus, in scrobe quadam in terra facta, tosti, qui inde, quodum coquuntur in cineribus latent, e)/gkruptoi] et e)gkrufi/ai], quasi abdititii seu occultatitii dicit sunt: alias e)sxmri/tai], ab e)sxa/ra], seu foco, in quo coquebantur. Cuiusmodi pavem e)sxari/thn], inter panem et placemptam medium, Rhodiis in usu, Pollux: melle condiri consuevisse tantaeque fuisse suavitatis, ut eo vescentes vix satiarentur et inter edendum semper esurirent, Lynceus Samius apud Athenaeum l. 3. tradunt. Vide supra in voce Panis Focatius, seu Subcinericius, item Reversatus, De illis loquens Ambrosius, ad Genes. locum eit. Groece e)gkru/fia], idicuntur, inquit hoc est abscondita, eo quod latere debeat omne mysterium et quasi operri sidei silentio, ne profanis temere divulgentur auribus, Hoc pascitur divina maiestas, hunc epultatur affectum, qui parcus loquendi sit, ne sacra in mediusm ferat. Quo de silentio in Sacris, diximus supra in voce Mysierium, item Silentium.
SUBULA
quasi SUIBULA, a SUENDO, Sutotis instrumentum, de quo Martialis l. 3. Epigr. 16. v. 1. in Cerdonem, qui, nescio quo casu amplas divitias adeptus, eo insaniae devenerat, ut Gladiatoriae munera Populo daret, sic invehitur: Das Gladiatores, Sutorum Regule, Cerdo, Quodque tibi tribuit Subula, Sica rapit, etc. Ea servorum perforari aures vetustissimus mos fuit, in Sacris quoque memoratus. Sulpit. Severus l. 1. c. 31. Hebraeus puer pecunia emptus sex annis serviet; post haec liber erit, sponte autem permanenti in servitute auris forabitur. Quod inter Edicta Dei ad Mosen fuit, et apparet ex Exodi c. 21. v. 6. ubi, si Servo Dominus uxorem dederat, finito sexennio manumittebatur quidem, sed uxor eius, et ex ea nati liberi Heri erant: quorum amore si captus a domino discedere nollet, afferebat eum dominus Diis, i. e. Iudicibus: eique ad postem applicato, Subula aurem perforabat, ut ei perpetuo serviret. Eandem Legem repetitam habemus Deuteron c. 15. v. 17. Unde apud Psalmographum, Psalm. 20. v. 7. CHRISTUS, ad se ritum hunc applicare dignatus, Aures, inquit, perforasti mihi. Illum autem, ad libertatis studium ingenerandum, Deum praecepisle, Caietani coniectura est, ut, si non servitutem, saltem ignominiam horretent. Theodoretus hoc sortis argumento perpetuam sub domino oboedientiam significari putavit. Hinc lux Petronio, apud quem pertusae aures Arabibus tribuuntur, scilicet quia servi apud Romanos erant. Imo et Poeni cum annulatis auribus, eandem ob causam, inducuntur, apud Plautum Poenulo Actu 5. Scen. 2. v. 21. Barbari quoque male audiebant, apud Romanos, quippe qui eos ob servitutis stigma aversabantur. Lucillius, Nequam est, aurum aures cuius vehementius ambit. Hanc itaque Servitutis notam, libertate postea donati, licet omnem adhiberent operam, non tamen ita occultare poterant, quin ex fisluris fenestrisque aurium illa appareret, uti loqui amat Iuvenalis, Sat. 1. v. 104. —— —— Quamvis Natus ad Euphratem, molles quod in aure fenestrae Arguerint, licet ipse negem. In quae verba vetus Scholiastes, Arguit homines, qui cum propter libidinem libertatem meruissent, et in Libertinorum corpus et tribus relati essent, pertusis auribus signa Libertinorum celare non poterant. Vide Caspar. Bartholin. de Inauribus Veter. c. 7. Ad eius imitationem, veru vel ferrum longius ac praeactum, ad supplicia adhibitum, subula quoque et subla, dictum est recentioris aevi Scriptoribus. Unde Nicephorus Constantinopolitanus scribit, Iustinianum Rhinotmetum aliquot ex primoribus Chersonensium culi/nois2 o)beloi=s2] immislos ad ignem torruisse. Quo loco Theophanes habet, ei)s2 s1ou/blas2 culi/nas2], in subulas ligneas: quod Moschopulus s1oubli/zesqai] vocat. Etiam voce hac Graecobarbara Graecorum Synaxaria utuntur, cum subulis Martyrum catnes dilaniatas scribunt passim. Vide quoque infra Taurica. Inter arma vero quoque Subulas, quibus scil. loricarum defectus scrutarentur, recenset Guil. Brito Philipp. l. 11. Hic sudibus, talis hic dimicat, ille bipenni, Hic vierubus, cultris alter subularibus arctas Scrutatur thorace vias, galeaeque fenestras, Qua ferro queat immisso terebrare cerebrum. Cuiusmodi forte fuerunt s1oubli/a] illa, de quibus Leo in Tacticis c. 5. §. 4. etc. Vide quoque infra in voce Subulo.
SUBURANA_Tribus
inter Urbanas prima recensetur, a Varrone de L. L. l. 4. sic dicta, quod sub muro terreo Carinarum esset, vel quod fuerit sub antiqua Urbe. Apud Sext. Pompeium vero, Suburam a pago Sucusano. Verrius appellatam ait; probatque eorum auctoritate, qui aiunt, ita appellatam et regionem Urbsi et Tribum, a stativo praesidio, quod solitum sit succurrere Esquiliis, infestantibus eam partem Urbis Gabinis, indicioque esse, quod adhuc ea Tribus per C. literam et non per B. scribatur. Complectebatur autem haec Caelium montem, et circum adiacentia loca. Vide quoque Dionys, l. 4. Liv. l. 1. Plinium, l. 18. c. 3. Alios. Paulus Manutius Scholiis in 8. l. Epist. Cicer. ad Famil. existimat, de ea Ciceronem locutum fuisse Orat. 2. Agrar. ubi tamen in vulgatis legatur Ogriculana; in libris autem quinque anriquis, Abusurana, pro quo ipse legendum putat Suburana. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15.
SUCCINCTUS_Renibus
seu lumbis, Proverb c. 30. v. 31. Hebraeis canis est tenuibus lumbis, venaticus, vertagus: Bocharto equus animal superbi incessus, et lumbos succingi solitum, vide supra Lumbus, infra Vertagus: uti de Virtutis simulacro succinctis vestibus contra quam aliarum Dearum, pingi solito, itidem infra voce Virtus.
SUCCOTH-BENOTH
2. Reg. c. 17. v. 30. nomen idoli est, quod, e populis ex Assyria in Iudaeam a Salmanaslare translatis, Babylonii coluerunt, Talmudicis, qui illud exponunt gallinam cum pullis suis, in Sanhedrin c. 7. fol. 63. b. Bochartus vero ad verbum significare ait, filiarum, vel puellarum tabernacula. Itaque cum Babylonii leguntur fecisse Succoth-benoth, eos struxisse intelligit sacellum Dearum, quae benoth], i. e. Puellae, dicebantur: uti Graecos Proserpinam ko/rhn], i. e. Puellam, appellasle, notum. Sic Amos c. 5. v. 26. tabernaculum Regis vestri], i. e. idoli vestri sacellum. Vide eum Hierozaoici Parte poster. l. 1. c. 16. Gerh. Ioh. Vossius et Io. Seldenus Mylittam seu Venerem Assyriam hoc nomine intelligentes, puellas corollis redimitas, ad Templum eius, hospites opperiti solitas, et post Deam sollenni formula invocatam, iniectamque feminae, quae maxime arrideret, sinui quantulamcumque pecuniam, in proximum tabernaculum, abduci consuevisse, neque ulli earum a Fano recedere licuisse, nisi his ritibus idolo initiata fuisset, referunt, de Orig. Idolol. l. 2. c. 22. et de Diis Syris Synt. 2. c. 7. Vide et supra.
SUDARIUM
linteum operimentum, apud Antiquos, capitis hominis demortui; memoratur Ioh. c. 11. v. 44. ubi de Lazaro a CHRISTO resuscitato, Tum qui fuer at mortuus, prodiit pedes et manus vinctus fasciis, vultus autem eius Sudario erat obvinctus. Et Ioh. c. 20. v. 7. ubi de CHRISTO ipso, Et Sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteis positum, sed seorsim involutum in unum locum. E quibus locis patet, licet Sudarium non omne fuerit tegmen capitis mortuorum, tegmen tamen hoc Sudarium dictum esse. Nam Pauli viventis Sudarium memorat Lucas, Actor. c. 19. v. 12. atque idcirco Proclus Orat. 19. quae Pauli encomium continer, ait Panli Epistolas fuisse salutis retia, linguami, Crucifixi tubam; plagas, universi orbis mideslam; Sudaria, ffalce; morborum. Similiter apud Lucam c. 19. v. 20. servus piger et incurius, refert Domino suo mnam, quam ait se habuisse in Sudario repositam. Suetonius quoque in Nerone, c. 51. ait eum plerumque ligato circa collum Sudario prodiisse; ut alia omitram. Interim velum, quo hominis demortui caput obnubebatur, Sudarium appellatum esle, e locis supradictis apparet: Quo ipsum Neronis Sudarium apte omnino referas, quo obtectum eum Roma prodiisse, scribit Sueton. c. 48. ut qui se haberet pro conclamato, adeoque tegmen mortuale assumpserit, ut quidam volut: Aliis potius ut in fuga lateret, illud tum ad eo adhibitum, censentibus. Quidquid autem eius sit, ex c. 20. Iohann. v. 7. praedicto certum est, Sudarium a siadone, corpus totum contegente ac obvolvente, secernendum esse. Seorsim enim ibi linteamina exhibita, et seorsim Sudarium, quod fuerat supra caput, fuisle positum, legimus. De quo cum Pontificii Scriptores multa scribant, M. Attilo Sertano in Syllab. Reliq. in Basilica Lateranensi; Quibusdam Taurini; aliis Vesontione apud Sequanos hodieque adservati, contendentibus: nihil addam, nisi acquiescere nos posse, in verbis laudatis; ultra quae Spiritus S. a suis Amanuensibus nihil consignarti de hoc capitis demortui, quod nec SERVATOR noster dedignatus est, operimento, voluit. Chifletius pro linteo alteram tantum cadaveris partem, a capite ad pedes usque, contegente et superinducto toti antico corpori, sed taeniis ad collum religato, sumit, apud Anselm. Solerium de Pileo c. 17. ubi multa de hoc capitis involucro disputat, iconem simul tum Lazari, tum CHRISTI, demortuorum et sepulchrali hoc tegmine opertorum, exhibens. Verum priorem sententiam fulcit Salmas. docens, fuisse breve aliquod textum, quo sudorem vultus extergebant, complectendo capiti aptum. Mediae Comoediae Poetis ka)yidrw/tion- a)po\ to=u ka/ptein i(drw=ta]. An ergo similiter sxdarium a sudore? --- Maris tamen Atticista in Lexico notat, apud Hermippum, veteris Comoediae Poetam, s1wda/rion] reperiri, eo sensu quo *souda/rion] vulgo tum in Graecia swnebatur. Vide eum ad Solin. p. 1211. Cum vero in triclinio discumbebant, habebant illud circa collum ligatum, uti ad Neronem Suetonii c. 51. adnotat Casaubon. ubi illum habitum discumbentium fuisle docet. Sed et, uti in Circo quosdam favoris signum orariis; sic sudarii iactatione alios, dedisle legimus. Utque in Ecclesiis Christianorum Diaconus Lectorem oratio monebat, quando vel ad fideles vel ad catechumenos flectenda eslet oratio. Sic in Iudaeorum Synagogis legem e pulpito recitanti aderat aliquis, qui sudarium motitando populo signum dabat, ut Amen diceret. Apud eosdem iactato sudario, qui in Praetorii foribus stabat, ubi de rei, qui ad supplicium educebatur, innocentia constitislet, exsecutionem impediebat sententiae latae, uti videre est apud Cl. Suicerum voce *o)ra/rion], et Auctores illi laudatos, uti supra passim: De Sudario vero, veste Sacerdotali in Ecclesia Romana quae alias Manipulus, it. Mapppula, Amalarium Eccles. Offic. l. 2. c. 24. iterumque Suicerum voce *ah)\r], et supra Aer.
SUE
fil. Abrahae ex Cetura. Gen c. 25. v. 2.
De_SUFFOCATO_Lex
indigitatur Genes c. 9. v. 4. Carnem cum anima sua, (i. e.) sanguine sua non comedetis: aliquories postmodum reperita. Uti enim in Lege adeps omnis, sic et sanguis prohibitus est, Levit c. 3. v. 17. utpote altaribus uterque sacer ad expiationem, vide supra suo loco, ut et ubide Munditie ceremoniali. Quae Lex licet ad ceremonias et umbras V. Testamenti pertineret, nihilominus Apostoli Concilio Hierosolymitano, observationem ad tempus commendarunt, ne nimium offenderentur Iudaei zelotae, si viderent Gentiles credentes omnes plane ritus Mosaicos negligere, sicque citra intertrimentum libertatis Christianae illius exercitium ad tempus per charitatem temperarunt, ne cederet in scandalum proximi, vide Actor. c. 15. v. 20. Quo scandali periculo postmodum ceslante inprimis dituto iam templo et confirmato ab omni parte Euangelio, eriam observationis huius necessitas sublata est, tardius citius, pro eo, quo erant homines, ingenio, et maiore aut minore rerum sacrarum intelligentia praediti. Ex qua varietate factum est, ut variis etiam modis, Conciliis Ecclesiasticis, poenisque politicis fuerit quandoque renovata. Vide quae Baronius Cardinalis affert adversus Partes Concilii VI. Annal. Tom. VIII. A. C. 692. sect. 30. Item Zachariae Pontificis hac de re sententiam Epist. ad Bonifac. Arch. Moguntin. Tom. II. concil. Edit. Quentel. 2. p. 452. et 453. nec non severam sanctionem Leonis Imperator. Noveli. constit. 58. Adde Can. 65. Concilii Wormatiensis. Sic ut etiamnum a plerisque in Ecclesia Graeca, et paucissimis quibusdam in Occidente, ex infelici cacozelia observetur. Qua de re sic Augustin. contra Faustum l. 32. c. 13. Ubi Ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat: quis iam hoc Christiamis observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est? aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a coeteris irridentur. Vide quoque Irenaeum l. 2. c. 12. Tertullian. de pudic. c. 12. Cyprianum, Ambrosium, Alios: et supra ubi de Pecoris usu, ac Sanguine.
SUFFRAGINES_equorum_succidendi_consuetudo
memoratur Iosuae c. 11. v. 6, 9. 2. Sam. c. 8. v. 4. et 1. Paralipom. c. 18. v. 4. quibus locis Iosua et David Cananaeorum devictorum equis suffragines succidisse leguntur: ut videl. in posterum bello inutiles eslent. Atque sic vocem Hebraei ex ponunt Iunius et Tremellius. Vulgatus vero illam subnervare interpretatur, ut Graeci neurokopei=n kai\ paralu/ein], quam versionem magis probat Bochartus; quia nervis crurum incisis, equi fiunt plane inutiles. Est autem subnervatio, Incisio pedum iumenti a genu et infra: quo facto non moritur; solum incedere non valet: et in illa parte vulnus non est insanabile, Kimchius ad locum Iosuae (Deus) mandavit, ut subnervaret equos et currus combureret. Non tamen iussit equos interfici, quia illorum usus non est per se vetitus. Quin reliqua iumenta, curules asinos, aut camelos puta, non mandavit, ut subnervarent, sed ut caperent in suum usum. At equos, qui non nisi in bellum inserviebant, ideo subnervari iussit, ne iis captis confiderent etc. Sed et boves subnervari consuevisse, colligas ex his Iacobi de Simeone et Levi filiis suis, Genes c. 49. v. 6. Furore suo occiderunt viros et pro arbitrio suo subnervaverunt bovem: qua de re vide Bochart. praefatum Hieroz. parte prior l. 2. c. 11. Porro in Sacrificiis Gentilium Suffraginum aliquam rationem habitam, discimus ex Plinio l. 8. c. 45. ubi de bobus. Hinc victimae opimae, et laudatissima Deorum placatio. Huic tantum animali omnium quibus procerior cauda, non statim nato consummatae, ut coeteris, mensurae: crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. Quamobrem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat: breviore non litant, ad quem locum vide Dalechampium.
SUFFRAGIUM
vox illa, quae dabatur in Comitiis, apud Romanos, et in tabellis describebatur, qua unusquisque suam declarabat voluntatem, de Magistratu aliquo creando, aut reo damnando. Hinc in XII. Tabb. Iussus Populi et Suffragia sunto: Quodcumque postremum Populus iussit, id ius ratumque esto. Et initio quidem voce ac palam ferebantur, ut nunc quoque fit; postea vero, ut quisque liberius suam sententiam, absque periculi metu, proferre posset, inventae tabellae sunt, quibus Suffragia ferrent: idque aliquot legibus, quae hinc Tabellariae dictae sunt, nempe Gabinia, Cassia, Papiria, Caelia, Maria, Sempronia, Fusia, de quibus vide suo loco, fuit constitutum. Ratio autem in Comittis Centuriatis eorum ferendorum haec fuit. Primis quidem temporibus; primae ad Suffragia vocabantur maximi census Centuriae, 18. equitum, 80. peditum: quae quia tribus reliquis Centuriis plures erant, si consentirent, vincebant et definiebatur sententia. Sin minus, 22. Centuriae secundae Classis inibant Suffragia; quod si ne tunc quidem consentirent calculi, tertia Classis vocabatur, ac deinceps quarta, idque tamdiu fiebat, donec 97 Centuriarum consentirent suffragia. Id si ne post quintam quidem vocationem contingeret, 192. Centuriis pari utrinque numero divisis in duas sententias, tum demum vocabatur ultima inopum Centuria, immunis a tributis atque militia, et utricumque parti accederet, eam reddebat altera potiorem: quod perrarum erat; plerumque enim prima vocatione absolvebantur Comitia, raro ad quartam perveniebatur, quinta et sexta erant supervacaneae etc. Dionys. Halicarn. l. 4. ubi de Servio Tullio sermo est. Libera postmodum Rep. omnibus Centuriis in sortem coniectis, quae prima educebatur, prima Suffragium dicebat et Praerogativa appellabatur: quam reliquae Iure vocatae dictae sequebantur. Donec expleto Tribuum 35. numero, et universo Populo in illas distributo, duplex sortitio fieri coepit: prima inter Tribus, quarum quae prima exibat, Prarogativa Tribus; Altera, inter Tribus huius Centurias, quarum prima Praerogativa Centuriae appellata, prima Suffragium ferebat: post quam reliquae primae Classis Centuriae; dein secundae etc. suo quaeque ordine vocabantur. Unde factum, ut in Centuriatis Comitiis, non tantum Praerogativae Centuriae, sed et Tribus, fiat mentio. Itaque cum voce dicebantur Suffragia, erant in singulis Centuriis Rogatores, qui singulorum rogabant sententias, quas palam singuli proferebant. Et quidem, si Magistratuum Comitia essent, nominatim quem vellent Magistratum creari, quisque appellabat; Sin Legum Comitia essent, solebant uti verbis, Uti rogas, vel Antiquo: quibus significabant, placere vel displicere Legem; quod etiam fiebat in Comitiis Iudiciorum. Postquam vero Lege Gabinia tabella Populo data est, oportuie eam porro vocis munere fungi. Ac in Magistratuum quidem Comitiis, tabellis nomina Candidatorum inscribi moris erat. In Comiciis vero Legum duae dabantur tabellae, una in qua scriptum U. R. i. c. uti ragas, altrea in qua scriptum A. i. e. Antiquo; distribuebanturque hae tabellae a Diribitoribus hoc ordine, Sortitione inter Tribus et Centurias facta de praerogativa; Magistratus in Tribunali, quod in Campo erat Martio, sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad Suffragium, quae de loco ubi consistebat, discedens in Ovile per pontem, in eius initio a Diribitoribus tabellas accipiebat; et in fine eius, in cistam alterutram a Rogatoribus propositam, coniciebat etc. Vide infra in voce Tabellae, et supra passim, inprimis in vocibus Ovile, Praerogativa, ubi de Revocandi in suffagia praerogativam centuriam more, it. Sententia. Per puncta collara fuisse Suffragia annotavit I. Savaro, et diximus supra, in hac voce. Aequalitate Suffragiorum reum absolutum fuisse testatur Dionys. l. 7. Tulerunt vero Suffragium cives, qui in Centurias descripti erant, quique ius suffragii habebant; non tantum qui in urbe Roma, sed etiam, qui extra Urbem in Italia habitabant, civitate tamen cum iure suffragii donati erant. Non enim pari iure omnes Italos civitatem esse adeptos, sed alios cum iure, alios sine iure suffragii, notum est, vide supra Municipium. Neque tamen omnes etiam cives, qui in Urbe habitabant, ius hoc Comitiis Centuriatis habebant. Qui enim a Censoribus ignominiae nota afficiebatur, si plebeii essent, in Ceritum referebantur tabulas, et Aerarii quoque fiebant: qua de re vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 10. et 14. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Sociis Latinis, Lex Sempronia: Libertinis Lex Manilia, ius suffragit concessit, ut vidimus supra. Etiam insanis ea permissa fuisse, indignatur Seneca de Ira l. 2. c. 33. Apud Athenienses, civium unusquisque anno aetatis 20. postquam sui iuris esset, ius ferendi inter suos Tribules et Populares Suffragit habebat. Ipsi quoque Prolerarii seu Thetae; qui, quam vis e Solonis Lege nullum gererent Magistratum, non omnum tamen omnino Rei publicae partium expertes fuere, sed et cum coeteris in contione sua tulere Suffragia, ex Lege *tou\s2 qh=tas2 s1unekklhs1ia/zein], Proletarii in contione Suffragia ferunto, Plur. in Solone. Fiebat id singulis Prytaneis quater, die nempe 11. die 20. die 13. et die 33. quibus in contionem cogebatur Populus, et kuri/ai] habebantur )*ekklhs1i/ai]. Tum ergo convocato Populo peractisque Sacris, quae kata/rs1ia] dicebantur, Praeco sollenni formula, adprecabatur omnia fausta et prospera toti Atheniensium Populo, orareque iubebat, quibus licebat: quo peracto, Praeco recitabat probou/leuma] Senatus, secundum quod rogandus et in Suffragia Populus erat mittendus; iubebatque in medium consulere, qui vellet. Primi dein apud Populum pro Contione verba faciebant Seniores, deinde minores, pro aetatis uniuscuiusque ratione atque ordine, ex lege memorats Aeschini contra Ctesiph. idque corona capiti imposita; Cui vero aures commodare nolebant Prytaneis, silentium imperabant: etiam e suggestu per apparitores deturbabant. Ubi omnes qui vellent dixerant, Proedri Populum mittebant in Suffragia, nisi forte intercederent Nomophylaces, qui illis adsidebant, Pollux l. 8. c. 9. Populo vero eunti in Suffragia Prytaneis dabant calculos, quorum unumquemque quilibet mittebat in cados, qui destituti erant in illus parte loci, in quo convenerant, cancellis undique sepra: neque vero Prytaneis de eadem re Populum iterum in Suffragia mittere poterant, ex Lege tou\s2 *pruta/neis2 mh\ a)nayhfi/s1ai], cuius meminit Nicias apud Thucyd. Hist. l. 6. Utebantur autem calculis seu testulis, hunc in finem: item, et quidem prius, fabis, Hesych. en tai=s2 diayhfi/s1es1i kua/mois2 e)xrw=nto]; albaque fabula signum erat victoriae, oi( leukoi\ ku/amoi], verba. Ulpiani in Timocrateam, s1u/zous1ai]. Sive foliis, Pollux l. 8. c. 5. etc. Vide Sam. Petitum Commentar. in LL. Atticas tit. 2. l. 3. et l. 3. tit. 1. ut et supra ubi de Comitiis, Legibus, Quingentis, Sententia etc. Addam saltem, de vocis apud Recentiores usu, pauca quaedam. Sic enim dictas pecunias, quae ab Imperatoribus, cum honores deferebant, accipiebantur, legimus. *despotika\] dicuntur in formula iurisiurandi Novell. Iustiniani 8. cuius titul. ut Iudices sine suffragio fiant, quem Iulianus Antecessor vertit, ut Magistratus sine pecunia fiant. Ubi Graeca habent xwri\s2 dw/s1ews2]. Nempe apud veteres Romanos, suffragio vini amphora empto, Qu. Coponius ambitus damnatus est, uti habet Plinius l. 35. c. 12. postmodum sub Imperatorib. aliquot, suffragii titulo pecunia exhibenda erat, pro honoribus collatis. Quod Iustimianus merito sustulit. Sed et Nov. 6. cavetur, ut, qui emerit Praesulatum per suffragium, deponatur etc. Vide de foedo hoc fuffragiorum commercio, in Rep. adhuc libera, et sub Caesaribus, donec Iulianus Constit. sua, quae st l. 1. Cod. Theod. illa quidem non vendi, emi tamen; melius postmodum Imperat. et emi et vendi vetuit Nov. 161. Casaubonum ad Iulium Suet. c. 19. et Vespasianum c. 23. Theod. item Marcillium ad Titum eiusdem c. 7. uti de Suffragiis colonicis ab Augusto institutis, iterum Casaubon. ad Sueton. in Vita huius, c. 46. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores, vox modo districtum Metropoltani seu Ecclesias suffraganeas, modo orationes Sanctorum significat, uti docet Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Dom. Macrum in Hierolex.
SULTANUS_seu_SOLDANUS
uti Latini Scriptores efferunt, apud Turcos est supremus Princeps, quem titulum primum sibi arrogasse Tangrolipecem, post fugatos Saracenos eorumque Principem Masgudum A. C. 1055. vult Nicephorus Bryennius l. 1. n. 9. At longe ante haec tempora Sultanorum nomen in usu fuit, numpe sub Basilio iam Porphyrogenito, uti liquet ex Constantino de Themat. l. 2. c. 11. Quin et vocem esse Persicam, probat Car du Fresne ex vetere numismate Chosrois Cabadae fil. Regis Persarum, in quo Assoltan inscribitur, i. e. Rex Regum; quod elogium sibi arrogat idem in Epist. ad Iustinianum Imperatorem apud Menardum Protectorem Ecl. 1. ut et Chosroes, apud Theophylactum Simocattam l. 4. c. 8. etc. Unde hodieque in Persia Magnates Satrapasque Regios sic insigniri, deprehendas apud Itinerariorum Scriprores. Vide quoque supra, Aegyptus. Uti autem Imperater Turcicus Sultanus, sic ex pellicum eius immenso numero illa, quae filium prima Imperatori enixa est, pro uxore habetur et Sultana cluet, Georgius Hornius Orb. Polit. cum Notis Menchemi p. 30. Sed et monetam Sultanorum, Soldani habuisse nomen, discas ex Wilhelmo de Nangiaco in S. Ludov. vita A. C. 1247. et Vincent. Bellovacensi l. 31. c. 140. 143. 144. et l. 32. c. 54. Imo Soldanum Curiae Rom. occurrere in Ceremomali Rom l. 1. sect. 3. eoque nomine intelligi Marescallium, qui modo post Pontificem equitans, cum duobus sacculis pecuniarum ante sellam, illos proiciat in populum, viae faciendae, monet Car. du Fresne praefatus in Glossar. qui de Sultanis plura congessit ad Ionivillam Dissert. 16. Nomen vero quod attiner, Arabicum illud esse et significare Dominatorem, Principem, Regem, a verbo Salat], i. e. dominatus est, praefuit, potestatem habuit vel exercuit, docet Io. Forbesius Instructionum Historico-Theol. l. 4. c. 15. §. 20. qui de Sultanis Aeguptiorum l. 4. c. 18. §. 6. et de Sultanis Iconiensibus l. eod. c. 22. §. 2. fuse agit, uti de Turcicae potentiae origine et incrementis l. eod. passim.
SUMPTUARIAE_Leges
crescente conviviorum apud Romanos luxu modum illis imposuere, a Viris sapientibus latae. Cum enim a veteri et avita Maiorum parsimonia posteri in tantum discederent, ut nullum amplius luxuria sciret modum, integrique apri ac ursi mensas ornare inciperent et Cincii inventum, Porcus Troianus, in patinis grunniret, hincque gula illecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venderent, nec pauci de Populo Romano vino madidi in Comitium venirent et ebrii de Republ. consulerent, non Tiberius modo Imperator pridianae cenae semesas reliquias postero die reponi curavit, ut ad frugalitatem civibus exemplo praeiret, adagio hoc sine usus: Dimidiatus aper omnia eadem habet, quae totus, apud Suetonium c. 34. sed et iam ante ipsum non pauci hac de re Legibus latis, inundanti omnia luxutiei obicem ponere conati sunt: quae quod modum sumptibus in conviviis difinirent, Sumptuariae; quod circa cibos occupatae essent, Cibariae quoque nonnullis dictae sunt, Catoni inprimis, qui ita Leges has appellare maluisse apud A. Gellium l. 2. c. 24. legitur. Et quidem rei primum Senatus-Cto obviam itum: inde Lege Fannia, hinc Licinia; hinc ea, quam Sulla tulit; item lege Aemilia; porro Antia, item edicto Capitonis Ateii: postremo Lege Iulia, quae ad populum pervenit imperante Augusto, uti habet G. Stewechius Electis ad Arnobium adv. Gentes l. 2. Vide quoque Anton. Augustin. de LL. et quae paulo infra dicemus. Sed et illas Sumptuarias appellari deprehendas, quae in vestitu, aliisque rebus, quis modus servandus sit, praescripsere. Sic de Marco Imperatote Iul. Capitolin. c. 11. Cavit et sumptibus publicis: quod ab aliis Imperatorib. quoque saepe factum legimus. Spartian. de Hadriano, c. 22. Iudicum sumptus constituit et ad antiquum modum redegit. Quo fine etiam sacrificia et ludos multos Nervam sustulisse, Xiphilinus refert. Magni enim Ludorum curae et Praesidatus contabant; sub Valeriano inprimis et seqq. Principibus: quo tempore sumptibus et profusionibus plane insaniebant Consules Praetoresque, cum Magistratum inibant, ut videre est supra, in phrasi Consulatum edere. Unde sumptuum huiusmodi licentiae coercendae, legem tulit Constantinus, eumque secuti Imperatores Constantius, Theodosius, Arcadius, Alii. Vide inter alias l. 1. Cod. Theodos. de Ludorum expensis. Aliquando tamen tenuioris census hominibus, vel quibus alias cuperent Imperatores, simul cum honoribus sumptus quoque decreti sunt, ut videre est apud Spartian. in Hadriano, c. 3. Mamertinum Grat. act. ad Iulianum, Alios. Cuius moris causam praeclare explicat Valerianus Ep. ad Aurelianum, Levanda, inquiens, est paupertas eorum hominum, qui dit. Rei publicae viventes pauperes sunt, ut nullorum magis. Vide hanc in rem multa egregia, apud Casaubon. et Salmas. Not. ad Spartian. d. l. Sic in funeribus, cum summis impendiis in nihilum profusis, ad refrigerandum rogi ferventis ardorem; tota patrimonia saepe prodigerentur, Legg. XII. Tabb. apud Romanos, Solonis item apud Graecos, sumptibus modus impositus est, ut supra vidimus. Plura hanc in rem apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 13. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 3. Sect. 4. c. 12. Leges Sumptuariae, quo ordine latae. a]. Orchia Lex, numerum convivarum praescripsit. Eius meminit Macrob. Saturn. l. 3. c. 17. an. Urb. Cond. 566. lata est. b]. Fannia, anno 588. lata, sumptibus modum fecit assibus centum: hinc Lucillio Centussis festive dicta: Nempe ludis Romanis, Plebeiis, Saturnalibus et aliis quibusdam diebus. Decem aliis diebus, in singulis mensibus tricenos: coeteris autem denos tantum concessit. g]. Didia, post annos 18. rogata, universam Italiam eadem lege teneri voluit: neque solum qui cenas maiore sumptu dedissent, sed et qui vocati interfuissent, poena coercuit. d]. Licinia, in plerisque cum Fannia congruens, coeteris diebus, qui ea excepti non essent, carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo, solum apponi iussit. Ea autem quae ex terra, vite, arbore nata essent, promiscue largita est. Ab illa Cemenartae cenae nomen habuere. e]. Cornelia non multo post sequuta, minora rebus pretia imposuit: Coeterum permisit, ut Kalendis, Idibus, Nonis, diebus Ludorum et Feriis quibusdam sollemnibus H. S. tricenos insumere ius potestasque esset; reliquis vero diebus non amplius senis. z]. Aemilia, ciborum genus et modum praescripsit, sumptum cenarum non moderata. h]. Antia, paucis interiectis annis, praeter sumptum aeris, id etiam sanxit, ut, qui Magistratus esset Magistratumque capturus, ne quo ad cenam nisi ad certas personas itaret. q]. Iulia postremo ad populum venit, Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti; Kalendis, Idibus, Nonis aliisque quibusdam festivis diebus trecenti: Nuptiis autem et repotiis H. S. millies finiebantur. Vide Macrob. l. 3. c. 17. A. Gellium l. 2. c. 24. Stuckium Conviv. l. 1. c. 3. etc. His liceat adiungere duas, quibus in vestitu luxus prohibitus. i]. Caecilia igitur rationem poliendarum vestium Fullonibus praescripsit, lata an. Urb. Cond. 533. k]. Oppia, non ita longe post, anno nempe 450. lata in medio ardore secundi Belli Punici voluit, ne qua mulier plus semuncia auri haberet: neu vestimento versicolore uteretur, neu iuncto vehiculo in urbe, oppidove aut 2. propius inde mille passus, nisi Sacrorum publicorum causa, veheretur. l]. Iulia, ne quis in argento et auro plus LX. H. S. possideret, sanxit. Vide harum quamque supra, suis locis.
SUNI
fil. Gad. Gen c. 46. v. 16.
a_SUPELLECTILE
nomen ministerii apud Romanos, tum urbani tum castrensis. Ut de urbana enim supellectile nil dicam, de qua abunde supra, ubi de Ancillis, Servisque: in veterib. Inscriptionibus Augusti Libertus quidam memoratur, a Supellectile castrensi, adnotante Salmasio ad Lamprid. in Alexandro c. 41. Praeter quae Supellex quoque rusticana occurrit apud Columellam, uti videbimus infra, voce Villa, quam ut curaret, Atriensi rustico, is iniungit. Quod tamen non modo ruri, sed et in urbe nonnumquam, placuit, parcis inprimus Patribus famil. qui nolebant supervacuum Supellecticarium domi habere et. De Supellectile Sacra Tabernaculi, in V. Testam. diximus supra, ubi de Atrio et Sanctuario: quam omnem, cum ipso Tabernaculo, sanguine dedicatam aspersamque esse, docet Apostolus Hebr c. 9. v. 19. Vide quoque supra, ubi de Aspergendi ritu, infra voce Vimen, alibique: sicut de more Supellectilem Regiam, apud Hebraeos, post Regis obitum, comburendi, infra ubi de Vidua Regis; reorum, item Episcoporum defunctorum diripiendi, in hac voce, alibique: de obsignandi vero more, voce Annuli.
SUPERHUMERALE
Hebr. Ephod, inter indumenta octo anrea erat, quibus Sacerdos olim Summus apud Hebraeos ornatus, quottidie in Sanctuario ministrabat, et quidem inter quatuor illa, quae Pontifici propria fuere. Fuit illud ex auro, hyacinthino et purpureo et coccineo dibapho et xylino internexo, opere artificiosissimo. Duo illi humeralia coniungentia erant in duabus extremitatibus quibus coniungebatur; et cingula quoque amictus eius, quae in ipso, prout opus eius fuerat, ex ipso erat. Duo porro lapides Sardonyches, quibus nomina filiorum Isarelis insculpta, humeralibus illius Amiculi impositi erant, cum duabus catenis auri puri aequabilibus, opere tortili factis: atque ad annulos eius Pectorale sacrum annulis suis vitta hyacinthina ita adnexum fuit, ut incumberet ipsi eingulae Amiculi seu Superhumeralis, neque ab illo separaretur. Exodi c. 28. v. 6. et seqq. Significabat autem, SERVATOREM nostrum, cuius illustris typus Pontifex erat, repraesentare coram Deo Ecclesiam suam, Electorumque suorum nomina, quasi humeris suis ferre, imo pectore suo indivulse recondere et gratos acceptosque reddere Patri caelesti, vide Roman. c. 8. v. 34. Hebr c. 7, v. 27. 1. Ioh. c. 2. v. 2. etc. Defuisse illud Templo secundo, non legitur: Et Ioseph. Iud. Antiqq. l. 3. adfirmare videtur, exstitisse illud tempore secundi Templi una cum Rationali, sed uttumque desiisse fulgere annis ducentis, antequam ille Historiam suam scriberet, h. e. centum circiter annis, priusquam Dominus noster nasceretur: quod tamen Rabbinorum traditioni, de amissis Urim et Thummim, repugnat. Quinque enim res in Domo secunda desideratas fuisse, memorant: Ignem, Arcam Rationale Iudicii sive Urim et Thummim, Oleum unctionis et Spiritum S. Vel, ut alii recensent, Arcam, Propitiatorium, Cherubim, Ignem, iugen, Praesentiam divinitatis, i. e. Urim et Thummim seu Spiritum S. Proin Casaubonus Baronium, una cum Stola Summi Pontificis, a Praesidibus Romanis Superhumerale et Rationale asservari fuisse solita, contendentem refellit Exercit. 10. §. 2. Et tale quidem erat Superhumrale seu Ephod Summi Pontificis. Quod autem Sacerdotes reliqui gerebant Amiculum, mere lineum erat; quale et ab iis qui non erant Sacerdotes, fuisse gestatum, discimus ex 1. Sam. c. 2. v. 18. ubi de Samuele puero legimus, ministrasse illum in conspectu Iohovae, cinctum Amiculo lineo, et 2. Sam. c. 6. v. 14. ubi idem vestimenti genus Davidi, coram Iehova saltanti, adscribitur. Vide Franc. Burmannum Quaest. in Exod. c. cit. De Superhumerali seu Amiculo, e manubiis hostium facto et in tropaeum a Gideone Iudice, in civitate Hophrae, statuto, vide Iudic c. 8. v. 27 et seqq. ut et de altero a Micha facto atque ad idololatricum cultum consecrato, eiusdem libr. c. 17. v. 5. In Ecclesia Romana retenta vox est, de Pallio Archiepiscopali, quod *w)mofo/rion] Graecis, vide Anastasium Biblioth. in Concil. VIII. Act. 2. 9. et supra suo loco, nec non Domin. Macrum in hac voce, ubi de Humer alis et Superhumer alis discrimine quaedam addit.
SUR
desertum, quod extenditur usque ad mare rubrum et ad Aegypti confinia, eius multa in scripturis mentio est. Gen c. 61. v, 7. et alibi. Hieronym. in loc. Hebr.
SUS_Alba
memorata Propertio l. 4. El. 1. v. 35. ——— Albae suis omine natam, Aeneae suit, et, Vatrone teste de R. R. l. 2. c.4 Lavinii trigintae porcos perperit albos, itaque factum triginta annis, ut Lavinenses conderent oppidum Albam. Eius Suis ac porcorum etiam nunc vestigia adparent. Namque simulacra eorum aenea etiam nunc in publico posita et corpus matris ab Sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur, vide Meursium, in Lycophr. v. *suo\s kelainh=s2, h(/n a)/p) *i)dai/wn lo/fwn] etc. Et hinc forte factum, ut quintae fuerit Legionis signum, in tam fausti ominis memoriam: quam vis Festus aliam huius rei rationem reddit, quoniam, inquit, bello omnia geruntur propter pacem, cuius conditiones, porca^caesa, iniri solent. Ulterius progressi Cretenses inter Numina Suem habuere, teste Athenaeo, l. 9. i(ero/n e)sti to\ zw=on para\ *krhs1i\n], sacrum est hoc animal Cretensibus. Et deinde, die\ pa/ntes2 to\ zw=on tou=to peri/s1epton h(gou=ntai], Propterea omnes animal hoc censent summa veneratione dignum. Addit et carne suilla abstinuisse. Quod cum Iudaei quoque facerent, hinc credidere Gentiles, Suem illis in veneratione esse. Ita Petronius Arbiter, Iudaeus licet et porcinum Numen adoret. Quemadmodum iisdem Asini tributus est cultus, quod eo monstrante aquas repererant, Gen c. 36. v. 24. Quorum proin exemplo Gnostici utrumque animal coluisse dicuntur: Saltem Deum Sabaoth utraque expresserunt figura, de quo vide Epiphanium. Nempe ita colligebant Gentiles, cum Iudaeis esse comparatum, uti cum Aegyptiis; qui, quae animalia adorarent, minime comederent. Reliquis Gentibus in sacrificia frequentissime placuit: quo de sic Gyraldus Syntagm. 17. Sicut Hebraei Sue abstinebant, ita Gentes ex ea maxime rem divinam fecere; Aegyptii Lunae et Libero suam immolabant. Et mox, Proditum est, a suilli pecoris genere immolandi initium Romae primum factum, eo argumento, quod sus Foederibus et Sponsalibus adhiheretur. Hinc et Varro de R. R. loc. cit. Porci, inquit, qui a partu decimo dic habentur pari et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificia primum idonei dicuntur. Itaque apud Plautum, in Menaechmis, cum insamem putat, qui ut pietur, in oppido Epidamno, interogat; Quanti hi porci sunt sacres? Fulgentius item ad Chalcidium, Drophantus ait, apud Athenas Marti solere sacrificari sacrum, quod Hecatomphoneuma appellabatur. Et paulo post, postquam Atheniensibus displicuit, coeperunt offerre porcum castratum, quem Nephrendem vocabant, quasi sine renibus: Additque, apud Romanos Sicinium Dentatum, qui centies et vicies pugnaverat singulari certamine, cicatrices habuerat supra 45. coronas acceperat 26. et armillas 140. istud sacrum primum Marti fecisse. Ubi obitet nota, Sues nefrendes Varroni potius dici, quae, lactentis nomine amisso, nondum fabam frendere i. e. frangere possunt. Sed et in initiationibus Cereri Sus mactabatur: Et quamvis in sacris ipsius Deae vinum adhibere nefas esset, in hoc tamen sacro, de vino libasset, Pontificales libri non vetabant: quam quidem Suem immolari ab eo, qui mortuo iusta facisset, crimen habebatur: Deorum quoque Matri nullum sacrum nisi de porca fieri, quidam prodidere: et lustrari exercitum. In mysteriis Athenienses Sues immolasse, propter perniciem, quam segetibus inferunt, scribit Aelianus. Et mox, Proditum tamen est, in Thessalia Veneris Fanum fuisse, et aliud in Sida Pamphyliae et in Aspendo et Argis, in celebritate, quae Hysteria dicebatur, in quibus praeter instituta moresque aliorum Sues mactare licebat, quum in coeteris nullo modo fas esset. Aristophanes tamen suum plerumque et porcorum sacrificium commemorat. Notat et Galenus in Comm. Chirurgiae Hippocr. Glyciam a Graecis vocari suem vel porcum in sacrificio, blanda scil. voce, uti simiam Calliam eadem ratione etc. Hactenus Gyraldus. Itaque Sus immolabatur pluribus Diis, Soli, Baccho, Marti, Cereri, Matri Deum, Lunae atque Veneri. Quin et Maiae, Diisque rerrenis et aliis multis, obser vat Valerianus Pierius Hieroglyph. l. 9. qui et immolati porcum a laborantibus insania consuevisse, ex Plauto docet Menaechmis, et Horatio Sermon. Additque animalium solassues Thytas, a qu/ein], quod immolare est; sicut Latin. Sacres. meruisse appellari: easdem in vetere Comoedia Sues mystericos nuncupari, eamque laudatissimam fuisse hostiam, si quis inventus esset porcus, qui solidas ungulas, non divisas, haberet. Per porcum sane iurare Agamenonem apud Homer. legimus: Et pugiles, certamen inituros, iuxta Iovis statuam, in Elide, mactato porco, iurare solitos, sine fraude sese comparasse, tradit Pausan. in Eltac. quod etiam fecere Iudices Praefectique certaminis. Nulli vero porcum istiusmodi edere licuisse, Talthybius Homericus ostendit, qui porcum, quem pro iuramento statuerat Agamemnon, in mare egit praecipitem. Ut de Solitaurilibus, sollemni Censorum Romanor. sacrificio, nil dicam. Porro in Nuptiarum initiis, antiquis Regibus, Suem mactare, mos erat: In Hetruria inprimis, potentiores quique in nuptialibus conviviis Novae nuptae Maritique Diis tutelaribus, porcum immolabant, quod etiam a priscis Latinis et Graecis in Italia factitatum. Unde is, Sponiam ducturus, quum omnia apparasset, sed spe potiundae Sponsae excidisset, in has voces erupit: Periit quidem Sus et talentum et nuptiae, etc. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus, Schem. 32. in quo repraesentatur vetustus ritus Suem ad sacrificium ducendi: Ibi enim porcus exsertis dentibus, et Sacerdos mulier cum cultro iugulatorio; poneque sequens Tibicen, cum altera muliere, quae pateram plenam rerum in ignem coniciendarum gestat, exprimitur, c. 119. Idem ibidem marmoris sui antiqui hanc Inscription. exhibet: Stat hic Silvanus inter quercum et paimam, altera manu falcem putatoriam habens, altera ramum, cuius extremo nescio an nux pinea emineat. A dextris ad altare Tibicen canit adstantibus duobus aliis: A sinistris duo nem adstant, quorum hic nescio quid vasculi utraque manu capiti impositum sustentat: ille porcam ducit ad tergum vittatam; subscribitur: Sacrum. Sancto. Silvano. Aug. voto. suscepit. ex visu. ex Grutero. Verum nec in sacrificiis solum, sed et in cibis, plurimis Veter. Sues placuere; fuitque vulva inprimis in deliciis. Iuvenal. Sat. 11. v. 81. ubi de Romonorum sui aevi luxurie, Squalidus in magna fastidit compede fossor, Qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae. Posterior videl, porcae pars et in illa crassae atque pingues pulpae. Alii intelligunt uterum suis eiectitium delicate in popina praeparatum. Martialis, l. 13. Epigr. 36. v. 2. Me materna gravi de sue vulva capit. Vide Plin. l. 11. c. 37. et l. 8. c. 51. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum coeteris singuli, Idem l. 8. c. 51. Sed et testiculorum meminit, in sacris Gentilium, Arnob. adv. Gentes l. 7. Polimina porro sunt ea, quae nos proles verecundius dicimus: a vulgaribus autem assolent cognomine testium nuncupari. Ubi Polimina. non a poliendo, quod Festo placet, sed a pelle, appellari adnotat Desid. Heraldus. Imo et inter convivii scitamenta Palutus in Milite. Quod non ignoravit hospes ille Chalcidensis: qui T. Quinctio Flaminio variam stupente venationem, respondit, condimentis varietatem illam et speciem ferinae carnis, ex mansueta sue factam, apud Plin. l. 35. et Plut. in Flaminio ac Apophth. Nullum vero gulae maius argumentum porco Troiano; quem ita, Macrobio Auctore Saturn. l. 3. c. 13. dixerunt, quia sic foret aliis animalibus gravidus, ut ille equus Troianus gravidus armatis fuit. Quamquam non solis animalibus, sed aliis etiam cupediis farciretur, ut ille apud Athenaeum l. 9. in quo turdi, et aliae aviculae, item vulvae conciscae, ovorum vitelli et isicia: qui cum exenteratus et varie adeo replerus foret, non tamen apparebat in corpore eius ullum iugulationis et apertionis signum. Praeterea, cum integer apponeretur; dimidia tamen sui parte erat elixus, altera autem assatus. Porcorum autem sapidiores habebantur castrati, ut antea Verres, sic postea dicti Maiales, a Dea Maia, cui sacrificari solebant. Nec porci solum castrabantur, sed et porcae: a quo more, sive Gyges Lydorum Rex sive Andramytes Croesi frater, exemplum petiit feminas castraudi, quo florenti semper aetate iis uterentur. Contra Suilla Iudaeis divinitus fuit prohibita, cuius rei triplex ratio: Una est, quod animal hoc nec ab humanis abstineat carnibus; Altera, quod coeno se volutare gaudeat; Tertia, quod in Iudaea, ut et in aliis quibusdam Orientis terris, item Aegypto, eius esus lepram ac vitiligines conciliaret, ut est apud Plut. Sympos. l. 4. quaest. 5. Atque idem forte movit Aegptios, ut eadem abstinerent. Unde patet, Iudaeos non veneratione, sed abominatione, a Sue abstinuisse. Hanc a)no/s1ia zw=a], i. e. immunda et impura animalia, Iosepho vocantur passim: sic aptissime exprimenti vocem Mosis . Levitici c. 11. v. 8. ubi LXX. a)ka/qarta zw=a], impura, h. e. ou) qu/s1ima ou)d' e)dw/dima], neque sacrificio neque esui apta. Imo observant Rabbini, (paulo ante CHRISTUM) Hyrcani et Aristobuli tempore, factum esse decretum in haec verba, Maledictus esto, qui aluerit suem]: quo avaritiae corum, qui quaestus sui causa porcorum alebant greges, obviam itum. Interim, quod de paratura Suillae conditis militaribus Romanorum inferendae, notat Baronius, verum esse confirmat Casaubon. Exercitat. 13. §. 34. Aegyptii vero etiam cultus ergo carnis huius esum aversabantur. Nempe quia Sus rostro humum fodiendo semina rerrae commisla adoperit, ne ab avibus devorentur. Gyraldus tamen loco cit. sic de iis. Scripsit Aelianus, Aegyptiis eprsuasum esse, Sues et Lunae et Sali esse inimicissimos, hinc semel tantum, quum festos dies agunt, eos Lunae singulis annis dicasse: alias vero numquam nec huic ipsi, nec cuiquam Deorum sacrificasse, id propterea facientes, quia exsecrandos et detestandos existimabant: ut Iudaei quoque. Ab ea dem Gallograecos etiam Pessinunta incolentes, Arabes, hodiequeve Muhammedanos, Sinenses, Tartatos, abstinere diximus alibi. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de origin. et progr. Idolol. l. 3. c. 65. et 66. 67. ubi a Sue homines aratri usum didicisse, Veterum fuisse opinionem, ex Plur. Sympos. l. 4. quaest. 5. unde vomer Graecis u(/nis2], ab u(=s2], docet; Sam. Bochart. Hioroz. parte prior. l. 3. c. 29. ubi etiam ad agrorum cultum illis Aegyptios, sed solos mortalium, usos esse, ex Aeliani l. 10. c. 16. docet, alios. Addam pauca de dentibus suum; Apud Salaminios legem invaluisse, qua oportebat e)codonti/zesqai] dentes evelli suis aliena sata depascentis, docet Aelian. l. 5. c. 45. Ad cuiusmodi morem iam Homerus respexit Od. s1]. v. 29. ubi Irus Ulyssi minatur, se pugnis omnes eius dentes excusssurum, —— s1u/os w(s2 lhi+botei/rhs2]. Heroas vero, dentes aprorum, quos venando interfecerant, galeis suis superaddidisle, docer Car. Paschalius Coronar. l. 10. c. 17. Vide quoque supra in voce Porca, uti de Sue in nummis sculpta, ubi de Monetae usu; de trunculis suum infra voce Truncus.
SUTA
apud Statium Theb. l. 3. v. 585. Hi teretes galeas, magnorumque aerea suta Thoracum —— Et l. 4. v. 131. Ferrea suta tegum —— Gloss. MS. metallum insutum, ne laedat corpus, quando induitur. Suta nempe, ferro inducta dicit seu laminis, vel squamis, arma quae fuperinducuntur. Explicat se ipsum l. 7. v. 310. —— clypei septemplice tauro Laeva, ter insuto servant ingentia ferro Pectora. —— Dicit ergo interiunctis ferreis circulis sutos thoraces, non totos ferreos. Unde non plane ista percepisse Lipsium de Milit. Rom l. 3. c. 6. ait Casp. Barthius Animadversion, ad loc. Sic suta alvearia, vimine textis opposita, apud Virgilium, l. 4. Georg. v. 34. filis scil. colligata etc. At suta manulea, e)r)r(amme/nh masxa/lh], apud Hesychium, sibulata est seu nodo stricta. Talis enim etat operaria servorum tunica, de qua ibi sermo, ut una quidem parte masxa/lhn] haberet; in quam brachium immitteretur, altera vero manuleam non haberet, sed in modum pallii amiclretur et sibula necteretur. Quae autem ex utraque parte in humeris fibula stringebantur, Graecis xitw=nes2 sxistoi, s1umpo/rphtoi], et r(aptoi\] dicebantur, quibus oppositae tunicae a)/r)r(afoi], inconsutiles, ex toto tectae conclusaeque et nulla parte sutiles scissilesque erant, quemadmodum interulae nostrae sunt; sive lineae, sive laneae. Satum enim hic pro sibulatum, uti resutum, apud Suetonium Aug. c. 94. pro resibulatum poni, vel hinc pateat, quod r(afi/da pero/nhn] dicunt Grammatici, et s1ur)r(a/ptein pero/nais2], legimus apud Lucianum Dial. *e)/rwtes2]. Quam inrem vide pluribus Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46.
SUTOR
a suendo: Interim Romanis Sutores dicti, non illi qui acu vestes consuebant; sed qui coria in usum calceorum. Et Plato Politic. de artificiis vestim entorum dislerens, commemorat thn\ trh/s1ei kai\ r(afh=| xrwme/nhn s1u/nqes1in], Confectionem illam, quae fit perforatione et sutela: qua generali descriptione Sartores quum possent comprebendi, Plato tamen illorum non meminit, sed tantum th=s2 s1xutotomikh=s2], Artis consuendi corla, i. e. Sutorum. Unde colligit Casaubonus, aliam rationem parandarum apud Veteres vestium; et, cum a Textoribus vestes absolverentur, Sartores vel Sarcinatores, refectores potius veteris vestis, quam novae confectores, fuisse, Exercitat. 16. ad Annal. Baronii, §. 84. Meminit Sutoris, Martialis l. 9. Epigr. 75. v. 1. Dentibus antiquas solitus producere pelles, Et mordere luto putre vetusque solum; Praenestina tenes defuncti rura Patroni, In quibus indignor, si tibi cella fuit. Ut qui ex ergastulo fuisset. Iurisconsultus hinc l. 78. §. hered. ff. ad SC. Trebell. hoc amplius eidem alumno meo hominem calactaneum et vernam Sutorem, qui eum artificio suo mercede delata alere posset. Graece *skutoto/mos], quo nomine pagani Paulum Apostol. /qi s1khnopoio\s2] erat, ACtor. c. 18. v. 3. tentoriorum fabricator, quae ex corio fiebant) per contemptum olim appellare soliti sunt, uti docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. in hac voce etc. Huius instrumenta erant, scalpra et formae, Ulpianus l. 5. §. 3. ff. ad Leg. Aquil. Unde Horatius, l. 2. Sat. 3. v. 104. Si quis emat citharas, emptas comportet in unum, Nec studio citharae, nec Musae deditus ulli: Si Scalpra et Formas non Sutor. Opera fuerunt Caligae, sandalia, soleae, crepidae, calcei; a quibus Slearii, Sandliarii, Sutores caligarii, dicti, vide iterum Horatium l. 2. Sat. 3. De Sutore Caesatiano, festiva exstat narratiuncula, apud Arrian. in Epict. l. 1. c. 19. sicut de Sutore Medicum professo, elegantissima fabula, apud Phaedrum; l. 1. Fab. 15. Servi Cerdonis meminit Papinianus l. 42. ff. de oper. Libert. cui Subulam tribuit Martialis l. 3. Epigr. 16. Vide supra in voce Subula. Sed nec servilis solum haec opera: Collegium enim Sutorum memoratur Romae, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. Et quamvis Pelliones sive Coriaril olim Urbe excluderentur, ut ex Artemidoro discimus: Sutores tamen sive Calcearios in ipsa habitasse, patet ex Plinio l. 10. c. 43. ubi sub Imperio Tiberii corvum, e summa Castorum aede, in Sutoris officinam e regione positam e dedisse, scribit. Et paulo post, Calcearius alter, inquit, qui propinquam incolebat officina, corvum illum occidit. Unde colligere est, Sutoribus in urbe suum fuisse locum, suam sedem, suam regionem. Nam Castorum Templum Urbis antiquae moenibus fuisse inclusum et quidem in octava eius regione, ex Onuphrio aliisque notum. Inprimis autem in mulleis conficiendis eorum conspicua fuit industria; quippe qui multis elegantibusque suturis prae coeteris insignes fuere. Quae quidem suturae, siggerente in brevibus ad Plinium Notis l. 9. c. 17. Pinero, filum sericum ut plurimum atque alterius (ut decori ratio suadet) a rubro colotis punctuatim eminens, in diversis calceorum illorum partibus, ostentabant: Cum contra viliorum calcei crassiore rudiore ve filo consuerentur; ut ex Iuvenale liquet Sat. 3. v. 149. —— Si rupta calceus alter Pelle patet, vel si consuto vulnere crassum, Atque recens linum ostendit non una cicatrix. Primum vero Sutrinae inventorem Boethium quendam fuisse, scribit Plin. l. 7. c. 56. sed quando is, aut ubi vixerit, non docet. Potiori iure Adamo id laudis vindicat Cl. Vossius, quem verisimile est, rerra, ex divina comminatione, spinas ac tribulos proferente, calceis pedes suos munivisse, quos e crudo primitus corio fuisse etiam hinc patet: quod apud Romanos quoque tales fuerint illi rusticorum, quin et plebeiorum diu, quibus per nives et lutum ibant: Perones eos dixere, uti supra vidimus. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. et Anselmum Solerium de Calceo passim, inprimis c. 1. 7. et 10. Praecipue autem Sutrinae olim Venetae celebres fuere, ut ex Tertuliano de Pallio patet c. 5. magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere; uti veram lectionem restituit Salmas. cum alias Sutrinae Venetiae legeretur. Nempe in Venetia aut Veneta regione pelles olim optime curari et confleri solitae sunt, suendis calceamentis aptae: utpote in qua magna pecudum copia, ut ex frequenti Altinarum et Euganearum ovium mentione, apud Auctores, clarum est. Fortasse ibidem et calcei sive perones optimi concinnabantur, unde Sutrinas Venetias dixerit Tertulian. a)rxai+kw=s2], pro Venetas. De Sutrinarum coriis in cibum versis, vide Livium l. 33. c. 30. Non vero in calceis sutura solum, sed et in lacetna, sibulae usum aliquando Suturam praestitisse, annotavit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Parte 2. l. 1. c. 16. Vide et supra in voce Suta:
SYMBOLUM
latissime pater, cum sit nota et signum rei animo conceptae; Itaque tesserae hospitales, militares, theatrales dicuntur symbola; collatio quoque convivatum nomine s1u/mbolon] censeri solet, sive annulus esset, aut nummus, sive cibus. Non enim illud perpetuum est, quod Casaubonus habet ad Athenaeum, l. 3. c. 31. cum ait: *sumbolh\] est collatio eranistae ad convivium: Quique enim, quod ad manum erat, conferebant. Eae partes dictae s1umbolai\], et convivium huiusmodi e)/ranos] vel dei=pnon a)po\ s1umbolw=n]. Mutato vero genere Symbolum vocabant annulum, vel quidvis aliud arrae loco solitum dari ei sodalium, qui iubebatur cenam parare. Quamvis enim s1umbolhn\] Symbolam, recte usurpari pro ista collatione ciborum ad convivium, ex can. quoque 54. Concil. Laodiceni discamus, ens1umbolh=s2 s1umpo/s1ion e)pitelei=n]: tamen et symbolum collationem, ac cibos afferri a quoque solitos, dici legimus apud Hieron. Comment. in Prov l. 2. c. 24. Appellabantur igitur haec Symbola, sive quod essent mentis, voluntatis stipulationisque sigua, sive a)po\ tou= s1umba/llesqai], quod simul essent coniecta atque collata. In veteri Philosophia Symbola proprie appellata sunt, occultae rei signa, vel ut Budaeus vult, similitudines et quaedam naturae communitates; quo fit, ut vox haec, si fuse sumatur, omnem pene similium rationem complectatur; si proprie, ea dicantut Symbola, quae rem, in qua inest aliquid obscuritatis, figurate significant: Unde Emblemata et Parabolae et Apologi, quibus in philosophando Veteres creberrime usi sunt, ut et alia huiusmodi, communi Symbolorum nomine venitunt. Usi autem prae aliis hac docendi ratione, inter Graecos, sunt Heraclitici, qui Ephesi et in Ionia philosophati, si quid ab iis quaesitum eslet, aenigmatica quaedam verba, quasi sagittas ex arcu, proiciebant, quorum si rationem quis petiislet, alio aenigmate percutiebatur, Euseb. Praepar. l. 14. c. 1. Pythagorei inprimis, qui, quod Magister eorum pleraque sua ex Oriente (Symbolicae Sapientiae Auctore) hauserat, in plerisque cum eo conveniebant. Hi itaque sapientiam e)lu/trois2] quibusdam et integumentis reprae sentabant, quae Symbola dixere; qualia collegerunt Marsilius Ficinus et Lilius Giraldus, magna diligentia. In quibus ita Philosophiae praecepta comprehensa erant, ut vel ambitionis disluasionem et otii fugam, vel pravorum sodalium declinationem conti erent, Plut. l. de educ. Hieronymus Apol. 2. adv. Ruff. Laert. l. 8. Sic, quemadmodum Deus suis interdixit, ne procina vescerentur, i. e. ne porcorum imitarentur sordes, Lactant. l. 4. c. 17. ita Pythagoras, Discipulos a Venere illicita dehortaturus, kua/mwn a)pexesqai], fabis illos abstinere, iussit, de quo vide fuisius A. Gellium l. 4. c. 11. Idem litera Y. virtutis significabat studium, de quo Virgilii Epigramma exstat, vide quoque Lactantium l. 6. c. 3. Quae proin Pythagorae littera vocatur, non quod eam primus Pythagoras invenerit, (quod sexcentis ante eum annis a Palamede factum) sed quia mysticum eius sensum primus Auditoribus suis monstravit. Ut de aliis eius Symbolis, quae legere est apud Laertium, Malchum et Iamblichum, vitae Pythagoreae Scriptores: Cyrillum contra Iulianum l. 9. ac e iunioribus, Erasmum intito Chiliadum et Lilium Gyraldum, praefato libello pecul. nil addam. Non vero is omnia Symbolorum involucris texit, sed, cum duplex ei eslet docendi ratio, una diecodikh\], altera s1umbolikh\], prior aperta magis ac facilis; posterior obscura et mystica fuit, Porphyrius de vita Pythag. Ad quod posterius doctrinae genus pertinent brevia illa atque aenigmatica dicta, quibus, ut visum, utilia vivendi praecepta complexus est. Praeter quae, numeris, figuris ac propositionibus Naturae, et Dei etiam mysteria velans, Apollinem unitate signavit, binario Dianam, septenario Minervam, primo cubo Neptunum, apud Plut. de Iside et Osir. Cuius vestigia habemus in Timaeo Platonis et Proclo eius Interprete. Vide et Athenaeum, Dipnosoph. l. 14. ubi ex Pythagorae sententia, universum hoc Musica constare vi ac propterea ex Diis Apollinem, ex Semideis Orphea credi moutikw/taton kai\ s1ofw/taton], ait. Gerh. Ioh. Vosl. de Sectis Philosoph. c. 6. §. 12. 13. 14. 15. De Symbolica Aegyptiorum aliarumque Gentium Sapientia, prolixum scripsit Commentarium Nic. Causinus. Vide quoque quae dixtmus in voce Hieroglyphica, Item Hierogrammates, ut et apud Tob. Pfannerum System. Gentilis pur. Theol. c. 1. §. 8. uti de Symbolica Theologia Israelitarum ac Christianorum hic passim ubi de Ceremoniis, Ritibus, Sacramentis, Sacrificiis; tum Gentilium, supra voce inprimis Mysterium, ubi de variis Symbolis, ad imitationem verorum Dei cultorum, in Sacris eorum, usurpatis; infra quoque voce Tadules. Addam hic saltem, Symbola seu signa, s1unqh/mata] Clementi Alex. apud Gentiles sacratorum, quibus sese invicem internoscerent, indigitari, Appuleio Apolog. Ceteris ---- prositeor, si qui forte adest eorundem Sollennium mihi particeps; signum dato, et audiat licet, quae ego asservem. Nam equidem nullo unquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare. Ubi vocale signum habemus. Apud eundem muta sunt quaedam, a Sacerdotibus dari sacratis solita, ut ibid. docet: Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. Eorum quaedam signa et monumenta tradita initio Sacerdotibus sedulo conservo. Nihil insolitum: Nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris symmystae, qui adestis, scitis, quid domi conditum celetis et ----- tacite veneramini. Nempe ut in militia, signorum duo erant genera, vocalia et muta, ita in his sacris: quibus tum ipsi initiati se internoscebant mutuo, tum arcana illa sacramenta in memoriam sibi revocabant. Unde eadem ibid. memoranda appellat, et proper priorem illam causam, crepundia, h. e. gnwri/s1mata]. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 5. ubi de Symbolis Elensiniorum, Ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtulli: et supra aliquid voce Notaculum. Nec omittendum, etiam Symbola nonnumquam aliquot, pro elogio mortui, nulla inscriptione addita, cippis sepulchralibus insculpi consuevisle. Sic in Lysidicae columna insculta fuere, frena, capistrum, gallus gallinaceus, quorum illo moderatrix domus potestas, isto taciturnitas, hoc vigilantia illius indigitata, uti exponit Antipater in Epigram. Graec. In alio eiusdem de quadam femina Myro nomine, arcus, magistram domus intentam,; canis, liberorum amantem; lorum, servorum castigatricem; anser, domus custodem; noctua palladis ministram in opere textorio, ostendit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1221.
SYMPHONIA
apud Isidorum Origin. l. 2. c. 21. vulgo dictum est, lignum cavum ex utraque parte pelle extensa, quam virgulis hinc inde Musici feriunt. Scribit quoque Hieronymus Ep. ad Damasum, quosdam de Latinis putavisle, Symphoniam genus esse organi musici. Quomodo etiam de Latinis fuere, qui putarunt Chorum esle genus instrumenti, ut ex Auctore Epistolae ad Dardanum, quae eidem tribuitur, liquet. Et certe Isidorum secuti plurimi Auctores citerioris aevi, Symphoniae voce modo tibiam, modo sistrum, modo instrumentum peculiare, cuius media pars in similitudinem cribri, et virgula percutitur, ut ait Ugutio, indigitasse deprehenduntur. Proprie vero Symphonia, Graece *sumfwnia], Musicum concentum, notat: unde Symphoniaci servi, Luciano in Gallo *mous1ourgoi\], qui, ne solus in conviviis delectaretur venter, apud Romanos, sequiori aevo, in Tricliniis adhiberi coeperunt. Non enim unum solum aut alterum Symphoniacum vel Cantorem, in Magnatum fuisle conviviis, sed ingentem pene et prodigiosum numerum, docet Cicero, Verrin. 6. ubi Verrem Symphoniacos sex cuidam Amico suo Romam misisse muneri; et Seneca, Ep. 84. ubi scribit, De Choro dico, quem Veteres Philosophi noverant, in commessatiombus nostris plus Cantorum est, quam in Theatris olim spectatorum fuit; cum omnes vias ordo canentium implevit, et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne genus tibiarum organorumque consonuit. Hinc CHRISTUS in parabola filii prodigi, Lucae c. 15. v. 25. *h)=n de\ o( m(o\s2 au)tou= o( tres1bu/teros en a)grw= kai\ w(s2 e)rxo/menos h)/ggis3e th=| oi)ki/a|, h)/kous3e s1umfwni/as2 kai\ xorw=n]. Vide quoque Cicer. pro S. Rosscio. Sidonium l. 1. Ep. 2. Sueton. Aug. c. 74. ubi Acroamata, Symphoniaci sunt, Alios. Et hi plerumque familiares erant, non tamen semper. Namque, ut Gladiatores, alebantur a Mangonibus collataque mercede, in privatas civium aulas, publicaque Principum palatia itabant. Plinius, l. 7. c. 12. Toranus M. Antonio iam Triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos, vendidit: Tanta unitas erat. ubi MS. Foxiense legit, Taranius mango Antonio iam etc. Sueton. Aug. c. 69. Thoranium vocat, ut et Macrob. Saturnal. l. 2. c. 4. cum ait, Delectatus erat inter cenam Symphoniacis Toranii mangonis atque eos frumento donaverat: nec non Solinus, c. 5. Denique cum Antonio Triumviro Thoranius quidam eximios forma pueros, velue geminos, trecentis HS. vendidisset, etc. Hi qua veste induti, quomodo compti quaque ratione famularentur, pluribus exsequitur Philo Iudaeus, l. de Vita Contempl. Non defuere tamen, inter ipsosmet Romanos, qui immodicum hunc luxum acriter castigarent, inter quos Seneca inprimis. Vide quoque A. Gellium, l. 1. c. 11. et Ael. Lamprid. in Vero. D. Hieronymus Epist. ad Furiam, Fidicinas, inquit, et Psaltrias et huiusmodi Chorum Diaboli, quasi mortifera Sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Hinc Theodosius Senior magnopere commendatur, quod non solum aliis, sed et sibi has voluptates interdixerit, Aur. Victor. in eo et Paulus Diac. Histor. Rom l. 13. Claudianus idem in Stilichone laudat, l. 2. v. 141. —— Nullo Citharae convivia cantu, Non pueri lasciva sonant. ———— De Traiano Aug. vide Plinium Panegyr. Neque vero pueri modo procaciores hisce officiis, sed et puellae adhibitae sunt. Macrob. Saturn. l. 2. c. 1. Sub illorum supercilio non defuit, qui Psaltriam, intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior, canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret illecebris Philosophantes. E quibus hae, Gadibus petitae, sicut illi Alexandria. Unde martialis, l. 3. Epigr. 63. v. 5. Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat. Musicorum vero horum corpus Chorum appellabant, Servius ad Georg. l. 1. ICti, l. 75. de Leg. 3. l. 34. de Aedil. Edict. Hinc eleganter Seneca, Ep. 84. Non vides, inquit, quam multorum vocibus Chorus constet, unus tamen ex omnibus sonus redditur. Aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae: signulorum illic latent voces, omnium apparent. etc. Vid Thom. Dempster. Paralipom. l. 5. c. 29. ubi a Graecis et Barbaris ad Romanos hunc morem delatum esle docet: et Laur. Pignorium Comm. de Servis, ubi multa de Symphoniacis his in genere, et in specie, de Choraulis, Citharoedis et Citharistis, Psaltriis, Fidicinibus et Fidicinis, Tibicinibus et Tibicinis, Sambucinis, Crotalistriis, Tympanistriis, Organariis, Hydraulicis, Lyristis, Chordacistis etc. Symphoniacorum organa hisce complexus est Petr. Chrysologus Serm. 93. Venit pietatis illa; non volputatis, exhibitura conviutum: denique et paenitentiae ponit mensam, fercula compunctionis adponit, panem doloris infert, potum lacrimis temperat in mensura, et ad delitias Deitatis totas, totam pulsat cordis sui et corporis Symphoniam. Organi planctu dat clamorem, citharam per suspiria longa modidatur, gemitus aptat in fistulam, et dum pectus ipsum conscientiam arguens saepe percutit, facit placitura Deo cymbala personare. Fuere porro Symphoniaci aliquando, et alii et Triclinio servi. Apud Petronium siquidem Pueri ad pedes et Pocillator cantant, in ipso, quo fungebantur, munere, paronychia tollendi et vinum ministrandi. Et, quod ex eodem discimus, ministeria, in Triclinio singula ad Symphoniam exsequi mos fuit: Ita Trimalcio ad Symphoniam illatus in convivium est. Diribitores symphonia strepente paleam scrutantur, gustatoria a choro cantante rapiuntur, ad Symphoniam tripudiantes superiorem partem repositorii auferunt. Scissor demum ad Symphoniam gesticulatus obsonium lacerat etc. quod et Iuvenalis cum stomacho animadvertit Sat. 5. Imo et Pacuvius nescio quis, apud Senecam Ep. 47. ad Symphoniam in cubiculum quottidie a cena referebatur. Tandem et navi fuisse Symphoniacos, qui celeusma remigibus canerent et per assam vocem, ut ait Asconius ad divin. Cicer. i. e. ore prolatam, et, ut in Argo navi, per citharam, allis praeirent, discimus ex Cicer. in Ver. Ab hac Pr aefectus Antonii quidam Symphoniacos servos ducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Et sane, in Argo navi, testatur Hyginus, Orphea per citharam Celeusina modulatum esse, quod et Val. Flaccus tetigit, Argonaut. l. 1. v. 470. Duris quoque Samitus auctor est, in Alocibiadis ab exilio redeuntis nave fuisse Chrysogonum quendam modulatorem, qui sua arte remigum direxerit manus, ut, cum illi remorum pulsum cum eius cantu coniungerent, iucunda audientibus redderetur harmonia. Hinc nauticum carmen memoratum Panegyristae: Nauticus cantus, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. Nauticus clamor, Virgilio, Aen. l. 3. v. 128. cuius illud specimen. teste Servio, Hortantur socit, Cretam, Proavosque petamus. Quod celeusma hodie voce vel parva fistula peragitur. Etiam ad hoc Symphoniacos capi solitos fuisse, ut in classe pugnantibus classicum canerent, tradit Paedianus. Nec in venatione Symphoniae non fuit locus, ut pucis indigitavimus supra, in voce Silvae etc. Vide itrum Pignorium l. cit. Tit. Popmam, de Operis Serv. nec non supra ubi de Musica, de Scabellis voce Vasca etc. sicut de insulis ad Symphoniae cantum saltantibus, in voce Calaminae, item Saliares.
SYMPOSIARCHA
quem alii Regem, ahi Magistrum convivii, Varro Modimperatorem, Festus Tapullam appellat, sorte olim eligebatur. Plut. in Apoph. Laconic. Cum Agesilaus Rex sorte sactus fuisset. Tacit. Annal. l. 13. c. 15. Festis Saturno diebus, inter alia aequalium ludicra, regnum lusu sortientium. Horat. l. 1. Od. 4. v. 17. —— Quo simul mearis, Nec regna vim sortiere talis, Idem, l. 2. Od. 7. v. 25. —— Quem Venus arbitrum Dicet bibendi? Nonnumquam tamen sola corollae impositione, citra sortem, constituebatur, Rosin. Antiqq Rom l. 5. c. 30. Praefigebat autem is leges convivales. Unde Cicder. in Verrem, Iste enim Praetor severus at diligens, qui Populi Rom. legibus numquam paruisset, illis diligenter legibus, quae in poculis ponebantur, obtemperat. Nempe epulandi modum constituebat, cyathos ebibendos prae scribebat, neque pincernae licebat, ulli convivae potum subministrare, nisi ex praescripto Symposiarchae, qui ob id ipsum, quod modum imperaret, dictus est Modimperator, ut supra suo loco vidimus. Hinc pro Symposiarchae genio, modo modestiae litatum est: Qualiter, Agesilaum a pincerna rogatum, quantum vini unicuique daret? St parum est vini, omnibus aequaliter; si abunde, quantum unicuique libet respondisse, legimus apud Plut. ubi supra. Modo intemperantiae, cum nempe is iuberet, sicut apud Laertium c. 8. exstat, pi/nein h)/ kataxei=sqai th=s2 kefalh=s2]. Et meminit istiusmodi Magisteriorum, quae et Regna vint dicta, Cato apud Ciceronem de Senect. ut et alii complures: Plutarchus vero, qualis Symposiarcha eligi et qualem is se praebere debeat, pluribus exsequitur Symposiac. l. 1. quaest. 4. Vide quoque supra in voce Magister et alibi.
SYNAGOGA
a Graeca voce s1una/gw], i. e. congrego, colligo, Hebr. Beth Hacneseth], i. e. domus congregationis, de Christianorum quidem coetibus mterdum usurpatur, ut Iacob. c. 2. v. 2. Hebr c. 10. v. 25. proprie tamen Iudaeorum conventibus haesit. De iis agi quibusdam, licet parum certo, videtur Pslam. 74. v. 4. 8. Rugierunt hostes tui in medio loci condicti tui. Cremârunt omnes Synagogas Dei in terra]. Cum autem Deus in iis non habitaret, ut in Templo, nec universus ac praetipuus cultus in illis perageretur, sed partes tantum emus quaedam, ut Preces, Lectio, Scripturae etc. hinc nullam peculiarem sanctitatem habebant, non magis quam nostrae aedes sacrae. Primae earum originis nullum certum indicium exstat, nisi circa Ezrae et Nehemiae tempota: de quibus intelligi potest locus Actor. c. 15. v. 21. Moses, ab aetatibus antiquis, oppidatim habet, qui ipsum praedicent, quum in Synagogis per singula Sabbatha legatur. Tum enim non solum septennalis Legis lectio, praescripta Deuteron c. 31. v. 11. quae in desuetudinem venerat, 2. Regum c. 22. v. 8. repetita, sed et Sabbatica introducta, ac Oratoria exstructa sunt, tum ad sacram lectionem, tum ad preces peragendas. Unde et Proseuchae dictae, quae nonnullis eae dem cum Synagogis fuiste videntur, ex Actor. c. 16. v. 13. Vide supra ubi de Proseuchis. Habebant vero singulae Synagogae duo Auditoria; in quorum altero Scriptura, altero traditiones, docebantur: erantque ipsae medio septo divisae, ac uno latere viri, altero feminae adisebant. Singulis praeerat *a)rxis1una/gwgos], cui subordinabatur Synagogae Minister; ac docebant in eis Scribae; ut et ipse Christus, Lucae c. 4. v. 15. et seqq. ac post illum Apostoli, Actor. c. 13. v. 14. 16. etc. 16. v. 13. Quibus Synagogae minister modo memoratus, Hebr. Scheliach Tsibbur], codicem sacrum porrigere, et post Textum praelectum, ab iisdem recipere solebat, ut colligere est ex lucae c. 4. v. 20. Numerus earum tantus, ut solis Hierosolymis ad 460. vel 480. a Talmudicis numerentur: et speciatim in monte Zion septem fuisse dicantur. Quarum plurimae pro indigenis, quaedam etiam pro peregrinis, fuere. Unde Libertinorum Synagogae mentio fit, Actor. c. 6. v. 9. qui an a libertate seu ingenuitate natalium: an a voce Lubar, i. e. Excelsum? dicti videntur; Non enim Tmeplum solum, sed et Synagogas ac Scholas Iudaeorem in sublimi conditas fuisse, discimus, ex Proverb c. 1. v. 21. in summo (Sapientia) clamat: quibus verbis huc alludi Etuditorum quibusdam placet. Sed et extra Hierosolymam, ipsamque Terram sanctam, ubicumque Iudaei degerent, eae quoque fuere frequentissimae. Obivit totam Galilaeam Iesus, docens in Sunagogis eorum, Matthaei, c. 4. v. 23. Et satim in Synagogis Damasci praedicavit Paulus Christum, Actor. c. 9. v. 2. Sic Synagogae Salaminiae. Act. c. 13. v. 5. Antiochenae eod. c. v. 14. mentio fit. Imo traditio Hebraeorum est, ubicunqueve decem ex Israele virorum coerus esset, ibi Synagogam construi fuisse solitam, Maimon in Tephilla c. 11. sect. 1. Supra portam Synagogarum scriptum erat, ex Pslamo 118. v. 20. Haec ipsa porta ad Iehovam, per quam iusti intrant. In parietibus legebatur, Memento Creatoris tut, et hitmili animo ingredere domum Domini Dei tui. Item, Oratio absque attentione, corpus est sine anima. Item, Stlentio, cum oramus, opus est, etc. Connexae Synagogis Scholae erant sive Collegia sublimiori legis studio dicata; quae Beth hammidrasch], a subtiliori iuquisitione dicebantur. Haecenim a Synagogis fuisse diversa, patet ex Actor. c. 19. v. 8. 9. ubi Paulus, relicta Synagoga, in qua integrum trimestre docuerat, in Scholam cuiusdam Tyranni, cum discipulis suis transisie legitur: et ex illo Hebraeorum, A Synagoga in Scholam, non vero e Schola in Synagogam transire licet. Maimon, loco cit. sect. 14. Vide quoqueve supra ubi de Scholis, de quibus, quantum ad Iudaeos, hoc solum addam. Post Urbis per Titum Vespasianum excidium, multi nihilominus in terra Israelis passim Viri docti remanserunt, fueruntque reliquiae Iudaeorum partim in Babyloniam reiectae, partim manserunt in Palaestina, seu terra S. ubi in locis et Urbibus com modioribus Scholas et Ecclesias paulatim restaurarunt. Inter quas, quae Sapientum aliquot nominibus celebriores redditae, referuntur in Hebraeorum scriptis Iafne seu Ioppe, ubi primus Rector fuit Rabban Iochanan fil. Zachaei: cui successit Rabban Gamaliel secundus, Rabban Gamalielis senis, Pauli Apost. praeceptoris, filius: Zephoria, quam cum Tiberiade antiqua quidam eandem faciunt: Caesarea, ubi Rabbi Afhu habitabat et Tiberias; ubi Rabbi Iehuda sanctus, sub Antonino Imperator. celebris fuit, quem et Imperator largissima clementia summoque favore prosecutus est, Hunc A. C. 190. collectis om nium superiorum Rabbinorum Placitis et Constitutionibus in certos quosdam Aphorismos, iisque certis libris ac partibus distinctos, Librum edidisse quasi Legum iti ratam vel secundam dictum, tradunt Hebraei. Qui liber deinceps in Scholis Iudaeorum publice praelectus et variis Doctorum disputationibus illustratus atqueve auctus, circa A. C. 230. in Talmud Hierosolymitanum, ex his omnibus in unum coniunctis concinnatum, excrevit ac etiamnum Textum Iuris Iudaici constituit. Quo publicato, cum obiisset Rabbi Iehuda, animam pene omnes Schola in terra Israelis cum ipso exhalarunt. Ilico enim, post eius excessum, aut paulo post, duo primarii eius discipuli, Ras et Samuel, in Babyloniam migrarunt, ubi studia coeperunt esse longe cultiora eoqueve maximam partem Doctorum Discipulorumqueve e Iudaea secum pertraxerunt. Tres autem in Babylonia celeberrimae fuere, Naardensis, ab urbe Nahardea, ad ripam Euphratis sita: Sorana, a Sora, et Pumbedithana, a Pumbeditha Urbe, itidem ad Eaphratem posita, appellatae: de quibus, earumque praecipuis Rectoribus ac Doctoribus, vide Chronica Hebraeorum quae continuant usque ad A. C. 1037. quo Scholae Babylonicae prorsus fuerunt abolitae, Sapientibus in Hispaniam aliasque Europae partes profugis, ut testatur R. Abraham in Kabala, fol. 32. col. 4. Nihilominus post praefatum Rabbi Iudam et scholarum in Babyloniam transtationem, aliquos tamen adhuc in Palae stina Sapientes remansisse, docent Rabbi Ammi et Rabbi Assi, qui circa A. C. 300. in terra Israelis floruere: Item Hillel Hannasi, qui novum computum, quem hodieque Iudaei universi sequuntur, confecit, viguitque A. C. 340. Sed sub eo dignitas Promotionum Magistralium desiit; neque post hunc Hillelem quidquam amplius de Scholis Palestinae Chronica predicta referunt, Ioh. Buxtorfius Comment. Masoreth. c. 5. 6. 7. Plura de Iudaeorum Synagogis suggerent, Franc. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Tom. I. l. 4. c. 16. et Thom. Godwynus de Ritibus Hebraeor. l. 2. c. 2. quarum recentiori aevo celebris inprimis fuit Spelunca Matronae, de qua supra aliquid. Addam hoc unum, videl. Templi positionem, tam ante eiusdem excidium, quam post, Synagogas quoque et Proseuchas Iudaeorum fuisse imitatas. Unde sicut in Templo introitus erat a parte Orientali, hacque ingredientes, in Occidentem versi, preces ac sacra peragebant: sic de Synagogis Maiemonides, Non fieri debent ostia Synagogae alibi atque in Orientem etc. apud Io. Seldenum de Synedriis veter. Hebr l. 3. c. 16. §. 1. Romae hodie, et in tata ditione Romana, quamlibet Synagogam, decem aurea scuta solvere quotannis, ad sustentationem domus Catechemenorum urbis, notat Car. Macer. Hierolex.
SYNAGOGA_Magna
i. e. Concilium magnum, seu Senatus Ecclesiasticus magnus, Hebraeis , dictum his fuit Contilium, ab Ezra Sacerdote eius Praeside, post exilium Babylonicum, Hierosolymae congregatum, cuius ope et auxilio is ecclesiam Iudaicam universam restauravit, et a multis corruptelis, erroribus ac vitiis in Babylonia attractis, repurgavit ac reformavit. Quam reformationem absolutissimam et omnibus saeculis memorandam tantopere spirant libri Esrae et Nehemiae Historici, Haggaei, Zachariae et Malachiae Prophetici. Hoc autem officii Ezrae ex Babylonia Hierosolymam abeunti, ex gratia Dei et auctoritate Artaxer xis Regis demandatum fuisse, patet ex diplomate regio, cum quo ipsum Rex ablegasse legitur, Ezrae c. 7. Cui non longe post, Nehemias additus, magno animi fervore opus promovit: qui ambo alios ex sapientioribus et primoribus Populi sibi adiunxere, ut integtum Concilium numerum compleret 120. Virorum, cuius frequentissima et laudatissima passim apud Hebr. Scriptores memoria est. Hinc in Thalmud Hierosolym. l. Megilla c. 3. Quando exsurrexerunt Viri Synagogae magnae, illi restituerunt magnificentiam in pristinum statum, i. e. coronam Legis, cuius magnificentia nulla alia maior est, in TArg. Cant c. 7. v. 2. S. Scripturam videl. a Pseudoprophetarum falsis libris omnibusque corruptelis repurgando. Eorum 12. principes viros commemorat Abarbinel Praef. in lib. his verbis: Catalogus virorum Concilii magm, sunt Haggaeus Propheta, Zacharias Propheta, Malachias Propheta, Sorobabel filius Schealtielis, Mordechai Bilschan, Esra Sacer das et Scriba, Ieichua fil. Iehotzedeck Sacerdotis, Seraia, Realia, Mispar Bigvaeus, Rachum, Baana, Nechemiae filius Chachiliae, Hi sunt 12. Primores nominibus suis expressis, qui ex Babylonia Hierosolymam ascenderunt, Abraham vero Ben David Kabal. Histor. seribit, Iosua tradidit eam (Legem) Semoribus tradiderunt eam Prophetis, Prophetaetr adiderunt eam alter alteri, per continuas generationes usque ad Haggaeum, Zachariam et Melachtam: qui tradiderunt eam viris Concilii magni, qui fuerunt, Sorobabel, et qui cum ea venerunt, Ieschua, Nehemia etc. Ubi tres isti Prophetae in numero virorum Concilii non ponuntut, non tamen ab iis plane separantur, quod per ipsos Legis doctrina et propagatio viris Concilii mandata sit. Danielem quoque alii addunt: ultimus huius Synodi Simeon Iustus, qui Alexandro M. obviam ivit, alio nomine Iaddus dictus: quae historia cum contigerit, iuxta Hebraeos, anno 40. ab exstructo Templo secundo, colhgitur ultra quadraginta annos Synagogae M. Viros supervixisse. Caput et Praeses Synodi Ezra fuit, de quo Hebraei. Dignus erat Ezra, quod data fuisset Lex per manus eius Israeli, si non praecessisset eum Moses, Talmud Sanhedrin, 2. f. 21. Unde reformationem praedictam, a primario eius auctore, Ezraiticam appellat Burmannus, Synepis Theol. Tom. I. l. 4. c. 37. Is itaque de Ecclesia reformanda sollicitus, osfi cia Ecclesiastica distribuit, Sacrificia instituit, vasa usibus divinis destinata consecravit, festa sollennia celebravit, ieiunia et paenitentiam indixit, Populum a coniugiis alienigenarum repurgavit, impuros hypocritasque Cuthaeos seu Samaritanos reiecit, consuetudini plures uxores ducendi et legitime iuncta,s leviculas ob causas, repudiandi, longa saeculorum serie inveteratae, se opposuit omniaque ad praescriptum divinae Legis componere tentavit, ut vero Lex ipsa haec totaque S. Scriptura genuina, integra et incorrupta in populo Dei extaret, et quidquid labis per diuturnae captivitatis difficultates in eam invectum videri poterat, tolleretur, convocata Synodo, primario de illa cognovit, ac Mosaicos, Propheticos aliosque libros divinos definiendo, et quidquid heterogeneorum scriptorum irrepserat, reiciendo, Canonem librorum V. T. condidit: nec satis habuit, illum tradidisse Ecclesiae, sed et modum eundem dilucide legendi et exponendi praescripsit. Nempe non solum septennalem legis Lectionem, in Deuteronomio praescriptam restituit, sed et Sabbaticam introduxit, effecitque, ut in Synagoga praelegeretur primo textus libri Legis Hebraice, distincte et intelligenter iuxta pausas; deinde explanaretur lingua Chaldaica, quae tunc erat Populo vulgaris, ex Babylonia allata. Libros porro sacros partitus est in tres classes, Legem, Prophetas et Hagiographa, quam divisionem tempore CHRISTI etiam obtinuisse, colligitur ex Lucae c. 24. v. 44. Ipsas dein has tres partes in alias subdivisit, libris etiam alio atque alio ordine collocatis. Et quidem Lex subdivisa est, in libros 5. quinobis dicuntur, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomion. Prophetae in priores, quorum quatuor numerati, qui librorum Iosuae, Iudicum, Samuelis et Regum, titulo nominantur: et posteriores, itidem quatuor, Iesaias, Ieremias, Ezechtel, et XII. minores, qui postrempt, ne parvitate sua distraherentur, in unum coniuncti sunt librum, unde, quod ex Amos c. 5. v. 25. citatur in Actis Apostol. c. 7. v. 42. dicitur scriptum esse in libro Prophetarum. Hagiographa omnes reliqui libri dicti sunt, atque sic Libri Biblici in universum computati 22. iuxta numerum literarum Hebraicarum; vel 24. prout Doctores Talmudici eos numerant, unde in hunc usque diem Viginti quatuor], Biblia appellantur. Ho facto, Textus in sectiones et versus fuit distinctus, adhibitis notis. , quod ibi cuiusque versus finis esset. Cura dein adhibita, ut voces iuxta nativam orginis suae proprietatem essent scriptae, atque una cum vocalibus atque accentibus rite legerentur ac proferrentur: Imo his non contenti Viri illi Sapientes, literas, voces et versus in singulis libris numerarunt, ut scitetur, quae litera, quae vox, qui versus in singulis libris medium occupatet; quae vox, non nisi semel occurreret et idcirco errorem aut corruptionem aliquam facile admitteret: quae voces saepius, et quoties sub hac vel illa forma legerentur et huiusmodi infinita alia circa Textus Sacri explicationem, tradideruntut sic cum quasi sepe munirent, et a corruptione omni praeservarent. A' qua officii parte Sopherim, i. e. Numeratores dicti sunt: Sicut eidem ab antiquitare et praestantia ab Hebraeis vocantur Primi, Prisci, Antiqui]. Notas tandem Criticas et secundum quosdam, seu diversas lectiones addiderunt: qui omnis, circa S Scripturae textum, impensus labor Masora vulgo, Auctoresque eius Masorethae nuncupantur. Vide plura apud Thom. Godwyn. de Ritibus Hebraeor. l. 6. c. 7. Franc. Burmannum, loc. cit. inprimis vero Ioh. Buxtorfium Commentario Masorethico, c. 10. et seqq. supra quoque aliquid voce Masora.
SYNEDRIUM
nomen domus Iudicii, apud Hebraeos. Ordinariae enim Praefecturae Iuridicae, quibus suberant Iudaei tum Originarii, tum Proselyti Iustitiae, Domus judiciorum], dictae sunt, quarum eminentiores nomine plur. Sanhedrim: singulare etiam Sanhedrin et per apocopen Sanhedri denotari: sicut obscuriores domus iudiciorum Trium viratus, nuncupari consuevere. Sed vero tam hae, quam illae, aliaeque pariter eiusmodi non ita vulgo eis dictae, th=s] Sanhedri nomen aeque merebantur. Domus enim iudicii quaelibet, cuius Collegae essent plures, iique, ut in Iudiciis fit, considentes revera pariter erat Sanhedrin, i. e. Consessus sic dictus, a Graeco *sune/drion], in Rabbinismum adeoque Hebraismum, cum plurimis istiusmodi aliis, antiquitus recepto. Usitatismum autem fuisse Graecis vocabulum s1une/drion], atque eadem in notione, elicitur e Scaevola, l. ult. D. tit. de decr. ab Ord. fac. ubi obiter e Municipali aliqua lege id, ut nomen admodum receptum, memoratur: Et *sune/drion en *smu/rna| gero/ntwn] habetur in marmore veteri, apud Seldenum. Hae eminentiores itaque Praefecturae, Synedriorum nomine venientes, fuere Sanhedri Haggedola, i. e. Synedrium Magnum seu Beth din Haggadol, i. e. Domus Iudicii Magna, illa unica et illustrissima; ac complura Synedria Minora, et Sanedrioth Haketanna, quod nomen sortiebantur, respectu Synedrii illius Magni, per excelleutiam sic appellati. Cuius origo et institutio aperte cernituri in historia sacra, ubi Moses gubernationis in rebus diffici lioribus summae onus, tum ob pervicaciam Populi, tum ob iuris iam nuper inducti quaestiones multiplices, sibi grave nimis sentiens, sublevari a Deo petiit; qui mox annuens, Congrega mihi, respondit, septuaginta Viros de Presbyteris seu Senioribus Israel, quos tu nosti esse Semores seu Presbyteros populi et Praefectos seu Magistros (Graecis heic ut et alibi *grammatei=s2]) eorum et duces eos ad Tabernaculum testimonii faciesque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi et (separabo) accipiam de Spiritu, qui super te est, et ponam super eos, et sustentent tecum onus populi, nec tu solus ferre cogaris, Numeror c. 11. v. 14. Ubi, quod dicitur, tecum, docemur, illorum fuisse LXX. praeter Mosen: unde post eius obitum in eius locum semper elegere Israelitae quendam, velut Synedrii caput, quem LXX. illis Iudicibus non adnumeratum vocavere, Nasi, i. e. Principem seu Caput, Reliqui septuaginta e qualibet Tribu seni, e tribu vero Levi quaterni fuerunt, ut discimus ex Franc Iunio, Analyt. Exposit. Num c. 11. Alii, inter quos Salomon Iarchi, eoshoc modo eligi consuevisse, contendunt: Seni, e quaque Tribu, scribebant nomen suum quisque, in schedula sua: a quibus septuaginta habebant inscriptam vocem Zaken, i. e. Senex seu Presbyter; reliquae duae, Chelek i. e. Pars. Quibus omnibus in eandem coniectis urnam, qui schedulam Zaken extrahebant, inter Iudices allegabantur, reliquis duobus reiectis, Numeror c. 11. v. 26. Qui vero inter septuginta hos aetate anteibat, vocabatur Ab beth din, i. e. Pater domus Iudicum. Sedebant autem in Iudicio ita, ut toto consessu semicirculum referente Nasi in medio, editiotem sedem occupans, Iudices circum se undique haberet, adque dextram eius proxime Pater Synedrii esset. Locus Synedrii Hierosolyma erat et quidem sola, in qua extra Atrium Templi, cetta quaedam domus, quam Hebraei appellare solebant Liskath hagazith, Graeci liqo/strwton], ei erat destinata, cuius mentionem facit Ioh. c. 19. v. 13. Et quidem in eo continuavit Synedrium M. sub Templis primo et secundo; hoc vero a Romanis exciso, migravit illud primo Iabnen seu Iamniam. Licet enim sub Romanis permissum esset Iudaeis Hierosolymae Synedrium M. eique in loco consueto seu Liskath hagazith, iudicia etiam capitalia exercere fuisset concessium; Tamen sub annum ante Templi excidium quadragesimum, ob Sicariorum frequentiam, qui saepius Praesidis favore aliterve tuti, etiam Synedrii iudicio subinde eripiebantur, visum est, e loco iudiciis huiusmodi adeo proprio, ut alibi rite exerceri ab iis nequirent, migrare locum in alium, ibique sedes ponere ob causas supra dictas, voce Lithostrotus. In Tabernas igitur primo migrarunt, seu locum illum Hanoth seu Chanoth appellatum; dein in alias Urbis aedes, prout Principi placuit, aut commodius visum est. Donec Templo, ut dictum, exciso, et Hierosolymis dirutis, extra Urbem facta migratio est, Principe Iochanan Ben-Zacai, in Iabniam urbem: inde in Usham Principe Rabban Gamaliele I. et demum in Urbescoeteras, temporibus Principum qui usque ad eiusdem finem, iuxta corum seriem, in Catena Cabal. exhibentur. Auctoritas Synedrii huius omnino magna fuit, unde ad illud a minoribus Synedriis provocare licebat, ab illo vero ulterius non concedebatur appellatio. Praeterea, cum Tribus integra, cum Sacerdos summus, cum Pseudoprophetae iudicandi erant, non alio res spectabat: neque a minoribus Consessibus aliae gravioris momenti causae decidebantur. Unde Hierosolymam SERVATOR noster alloquens, Hierusalem, Hierusalem, inquit, quae trucidas Prophetas, Lucae c. 13. v. 34. Etiam Interregni tempore, cum neque Iudex neque REx esset in Israele, ut aliquoties dicitur in libro Iudicum, vigebat illibata Synedrii auctoritas. Quod vero illi ipsum Regem subiectum fuisse, Pseudo-Philonem sequutus asserit Baronius, merito a Casaubono refellitur. Hactenus de Synedrio M. quod *sune/drion] quoque vocavit Christus, Matthaei c. 5. v. 22. *o(\s2 d)a)\n e)/iph| tw=| a)delfw=| a(utou= r(aka\, e)/noxos e)/stai tw=| *sunedri/w|]. Synedria minora kri/s3ews2] nomine ibidem videntur indigitata, *pa=s2 o( o)rgizo/menos tw=| a)delfw=| a)utou= e)noxos e)/stai th=| kri/s1ei]; atque iterum subdividebantur, in Synedria Vigintitrium viralia, et Synedria Trium viralia. Quorum illa partim Hierosolymis, partim alibi in urbibus, ubicumque familiae essent 60. constituebantur et quidem Hierosolymis bina erant alterum ad introitum montis Temph: Diiudicabantque quidem causas capitales, sed auctoritate limitata et Synedrio M. obnoxia. Ista erigebantur in urbibus minoris notae, ubi ad 60 familias vel 120. personas incolarum numerus non assurgebat. et causas leviores pecuniarias, aliasque istiusmodi solum decidebant etc. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 5. c. 4. Mosen Korsensem, fol 185. et 186. col. 2. Cunaeum, de Republ. Hebr. Alios, inprimis vero Iohannem Seldenum, qui Synedria et Praefecturas Iuridicas Veter. Hebraeorum tribus toms integris prosequutus est, ut et supra aliquid, vode Iudicia, it. Pater Synedrii etc. Aliam vocis notionem infra habes in Toparchia.
SYNODICA_Epistola
Greaece *sunodika\] et *sunodika\ gra/mmata], Epistola est; a Patribus Concilii seu Synodi scripta, de iis quae inibi decreta actaque essent. Cuiusmodi literae complures habentur in Conciliorum Collectione, de quibus copiose agit Bernardinus Ferrarius, de Epist. Eccl. l. 2. c. 6. Sed et Veteribus fuit in more positum, ut sedis alicuius, praesertim eminentioris, Episcopus recens promotus, fidei suae confessionem scriptam mitteret ad alios Episcopos vel Patriarchas (in quo se imitari dicebant exemplum Apostoli Pauli, de quo vide Galat c. 2. v. 2.) ut sic in Ecclesia et fidei sinceritas et Catholica unitas conservaretur. Quale scriptum Graeci similiter *sunodika\] appellare solebant, quod non minus de fide ageret, ac ea quae ab ipsis Synodis mitti consuevere. Seu potius, quod novus Praesul ea scriberet, cum consensu Synodi suae. Vide de iis Io. Garnerium, Notis ad Liberatum c. 18. Hinc Sergius, Ep. ad Honorium scribit, se ex solo auditu percepisse promotum esse Sophronium ad Episcopatum Hierosolymitanum, eo quod nondum acceperit ab eo huiusmodi scriptum, Nondum enim eius Synodicam epistolam, uti moris est, accepimus. Vide quoque Gregorium M. l. 1. ep. 25. l. 6. ep. ex registro. c. 169. et 188. et plura hancin rem apud Io. Forbesium Instruction. Historico-Theolog. l. 5. c. 9. ubi de praefati Sophronii Synodicis.
SYNTHESIS
communis apud Romanos convivantium vestis fuit. Licet enim in conviviis publicis ac solem nibus Toga adhiberetur, cenaeque imprimis Imperatoriae nemo nisi togatus interesse auderet; domi tamen privatis conviviis Togas Cenatoriis murabant, quas et Syntheses dixerunt. Harum mentio frequens in antiquis Scriptoribus, praecipue apud Martialem, eaque omnibus obvia. Iustus Lipsius in Saturnalibus suis ditiorum solum et lautiorum illas fuisse existimat, ex eo, quod apud Martialem, l. 5. Epigr. 81. v. 2. Zoilus quidam una coena undecies Synthesin mutasse, quodqueve apud Suetonium, c. 51. Nero plerumque synthesinatus prodiissein publicum, legitur. Interim viliorum quoque hanc vestem fuisse, etiam in municipiis, ex eodem Poeta, l. 4. discimus, ubi, quam vis Poetice ait, Epigr. 66. v. 4. Duxit et aestates Synthesis una decem. Fuit autem ad instar Pallii, et lintea sindon, qua involvebantur in convivio, reliquis utplurimum depositis vestimentis; quam vis Martialis et Ovidius Pallia appellent communi voce, quae de omnibus vestium generibus non raro usurpatur. Sane in antiquis Tricliniorum figutis homines seminudi cubant, solo lineo, quod fortasse Synthesis, semiamicti. Atque ita sindonem, qua indutus super nudo adolescens ille erat, qui CHRISTUM a Iudaeis captum sequebatur, quaque relicta nudus aufugit, Marc c. 14, v. 52. Synthesin fuisse, credit Ferrarius, vel certe vestem convivalem, quas non fuisse pretiosas, ut volebat debili coniectuta Baronius, ostendit Casaubonus Exerc. 16. Muliebres quoque cenatorias fuisse, docet Pomponius, de auro arg. leg. Q. Mutius, ait, scire se quendam Senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum; quae colore fortasse a virilibus distinctae. Martial. l. 10. Epigr. 29. v. 1. Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem, Misisti dominae sextiliane, tuae: Et quam donabas dictis a Marte Calendis, De nostra Prasina est Synthesis emptatoga. Pretio nempe, quo emere solebat togam, quam Poetae natali suo mitteret, emit viridem cenatoriam amicae. Et fortasse Synthesis est, qua indutum videmus senem discubiturum, in monumento quod publicavit Ursinus, ad Ciacconii Triclinium. Non vero solum Synthesis in cenis, sed et toto Saturnalium tempore, usus fuit. Romani enim omnes, his durantibus, synthesinati sive in cenatoriis, quasi eo tempore esset perpetuum convivium, incessisse leguntur. Quare merito Carisianum reprehendit Poeta saepe la udatus, quod Saturna libus togatus incederet, l. 6. Epigr. 24. Et Seneca, December, inquit Ep. 18. est mensis cum maxime civitas desudat. Site hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum, utrum nihilex quottidiana consuetudine movendum: an ne dissidere videremur, cum publicis moribus et hilarius cenandum et exuendam togam etc. Unde colligimus, Synthesin a tunica fuisse distinctam, alioqui enim Romani, non in conviviis modo, sed et Saturnalium tempore, saltem incessissent tunicati. Sic apud Xiphilinum, l. 63. Cornelius Fronto, causarum Patronus, cum aliquando alta nocte domum rediret, ac intellexiset a quodam, cui parrocinium promiserat, Hadrianum ius reddere, e)/n te th=| stolh=| th=| deipni/tidi], ut erat in cenatorio amictu, ad Tribunal accessisse legitur. Octavius Ferrarius, de Re vestiaria, Part. 1. l. 1. c. 30. et 31. Interim aestate quidem Syntheses, quae ex lino et leviore mareria erant: hieme vero laenae, utpote indumentum densum ac villosum, adhibebantur: Unde Martialis, l. 14. Epigr. 136. cuius titul. Laena, sic ait: Tempore brumali non multum linea prosunt, Calfaciunt villi pallia vestra mei. De Synthesi Gallorum, i. e. Sacerdotum Cybeles, ita Dionys. l. 2. Ingenuus Romanus nemo est mitriacus, nec oberr at ad Phrygios modulos indutus Synthesin, neque ex decreto Senatus initiatur magnae Matris Orgiis. Vide Rosin. Antiqq. l. 5. c. 32. Sed et elegantiorem vestem, qua certis diebus festis populo Rom. extra ordinem uti licuerit, hac voce denotatam vult Turnebus, Advers. l. 23. c. 19. ubi eam inde dictam, quod cum ea raro uterentur, domi in arca et prelis compositam haberent, addit. Salmasio vestes aliae singulares, sparsae et solutae erant, Graecis monaxai\] dictae, aliae in Synthesin compositae et congregatae. Et quidem quae in synthesi struebantur, certo numero solebant secundum species inter se iungi ac componi, septenaeque vestes eiusdem coloris, facturae et materiae, synthesin unam constituebant: ut septem tunicae subsericae coloriae, septem purpureae, septem pallia auro sparsa etc. Septenrio enim numero sempet construebantur hae vestium syntheses: unde Septenaria synthesis Sagunti, apud Martialem, l. 4. Epigr. 56. v. 15. pro septem vasis paribus fictilibus. Namque et ad vasa vocabulum transiatum. Sic Statius, l. 4. Sylv. 9. v. 44. Aut unam dare synthesin (quid horres?) Alborum calicum atque caccaborum? Ubi Synthesis calicum, sunt septem calices; Synthesis caccaborum, septem caccabi. Sic itaque septenae vestes Synthesin faciebant. Pretiosae vero tantum illae, et quae raro usurparentur, quaeque diebus festis solum sumerentur, ita per syntheses disponebantur. Unde Synthesina vestis, quae de synthesi, pro sumptuosa et pretiosa qua coloribus, qua materia, qua plumandi artificio. Et Syntheses quoque ipsae vestes, quae in synthesi pom solebant, Graeci kataklei/stous2] vocarunt. Origo vocis a Graeco s1unti/qesqai], condi, componi etc. Vide Auctorem praefatum, Not. ad Vopisc. in Bonoso, c. ult. et ad Solinum, p. 1170. nec non supra in voce Cataclistae.
SYRI
apud Sidonium Apollinarem, l. 1. Ep. 8. Foenerantur Clerici, Syri psallunt, Hieronym. item in Ezech l. 8. c. 26. Salvianum, de Provid. l. 4. Aliosque recentioris aevi Scriptores, Negotiatores sunt, qui ex Syria in Occidente mercaturam exercebant, de quibus vide Savatonem ad Sidnium, Gravium ad Hieronymum Ep. 8 Nic. Fullerum, Miscellan. Sacrorum l. 1. c. 11. et ALtaserram ad l. 3. Gregorii M. Epist. 43. laudatos C. du Fresne in Glossar.
SYRIA
provincia maxima Asiae, inter Ciliciam et mare Syrium ad occasum et Mesopotamiam ad ortum, Euphrate fluv. hanc disterminante, illam monte Amano: cui Armenia minor incumbit ad Arctos, ad meridiem vero Arabia deserta, et Palaestina; (quae apud Ptol. a Syria divisa est, sed apudi alios in Syria comprehenditur, ut pars illius) Dividitur in plures regiones, Comagenem ad septenttionem, Phoeniciam ad occasum, Caelesyriam ad meridiem, Palmyrenem ad ortum et Seleucidem circa medium. Longa inter Ciliciam et Arabiam 470. mill. pass. lata inter Seleuciam Pieriam et Zeugma 175. teste Plinio, l. 5. c. 12. Hesych. annotat *suri/an le/gesqai ghn= th\n a)po\ *foini/khs2 me/xri *babulwni/as2]. Producit nigros Leones, Plin. fuitque in tribu Manasse. Vide Assyria, ut et Seldenum de Diis Syris, Proleg. c. 1. ac Montanum ad Dionys. v. 772. Regnum olim celebre fuit, cuius fundamenta iecit Seleucus Nicanor, duravitque ann. 246. sub 25. Regibus, quorum ultimus Antiochus fuit XII. Vide Annales V. T. Ioseph. Appian. Alex. de bello Syr. A' Pompeio dein in provinciam redacta, a Saracenis saeculo 7. et 8. occupata est, quibus eam Constantinus Imperator A. C. 932. postea Godofridus Buslionaeus eripuere: Sed postmodum Saraceni denuo hic rerum potiti sunt, donec, postquam Baldumus IV. Hierosolymor. Rex eam bis vastavit, circa A. C. 1173. Seraph autem Sultanus Babyloniae totam occupavit A. C. 1292. ad Aegyptios tradente illam iis, Caycapho, quem Cazanus Tartarus regioni praefecerat, A. C. 1304. tandem ad Turcas, sub Selimo I. A. C. 1517 devolveretur. Hodie la Sourie Gall. Souristan incolis, cum late sumitut, complectitur Syriam propriam Palaestivam et Phoeniciam. Tota sub Turcis, cum antea Aegyptiis pareret. Vide supra. Syriae propriae maxima latitudo est ab Ortu in Occasum 175. mill. pass. longitudo a Septentrione in Meridiem 430. nempe inter Ciliciam ad Boream et Phoeniciam ad Meridiem. Terminatur ab Occasu mari Mediterraneo seu Syriaco hinc dicto, ab Ortu Arabia deserta et Assyria, Eius praecipuae partes fuere Syria proprie dicta, Caelesyria, Comagene et Palmyrene. Caput Antiochia, ad Orontem, hodie Antachia, Baudrand. Addo quod adeo laxe nonnumquam Veteres Syriae voce usi deprehenduntur, ut Mesopotam iam quoque, Babyloniam, et Assyriam complecteretur. Unde Mela, l. 1. c. 11. Syria et Caela dicitur et Mesopotamia et Damascene, et Adiabene, et Babylonia, et Iudaea et Sophene. Vide quoque Plin. l. 5. c. 13. Itaque videas ab ipso Cicerone de Divin. l. 1. Chaldaeos in Syria statui; et Sardanapalum dici Syriae Regem, Tuseul quaest. l. 5. quem Assyrii alii nuncupant. Nec mirum, quando Syria prius Allyria, quique Syri, illi antea Assyrii, ut ex Herodoto, Polyhymnia, Trogo, l. 1. c. 7. Aliis constat. Maro proin quoque Georg. l. 2. v. 465. Assyrium venenum, pro Syra seu Tyria purpura dixit et Senecae in Hippol. Actu 1. v. 87. mare Mediterraneum Assyria tenus se extendit Voll. de Idol. l. 2. c. 9. qui etiam l. 1. c. 24. Strabonis quidem temporibus, ad sinum Issicum, sed antiquioribus, usque ad Pontum Euxinum, extendisse se Syros tradit. Strabo enim id l. 16. indigitat, ubid ostendit, Cappadoces utrosque, et qui Taurum et qui Pontum accolunt, Leucosyros vocatos, ut distingerentur a Syris nigris, qui erant extra Taurum, ad Amanum usque montem: Unde Armenia minor et Cappadociae pars olim Syriae tributa. Porro Syriae nomen aliter usurpant Scriptores sacri, aliter profani. Scripturae enim more Aram, quam Syriam reddunt Interpretes IXX. tum de Mesopotamia dicitur, quae vocatur Aram Nahemaim et Padan Aram, tum de Caelesyria, unde legas Aram Dammesek, h. e. Syria Damascena: Item Aram Zoba, h. e. Zophena, ut vocat Iosephus, et sic in aliis. Itaque eaedem S. Literae nomine Aram distinguunt Syriam a Phoenicia et Palaestina, ut videre est Iudic c. 10. v. 6, et 2. sive 4. Regum c. 24. v. 2. Graeci vero ac Romani laxius voce utuntur ut vidimus. Adde, quae de homony mia vocis habet Salmas. ad Solin. passim, qui inter alia nihil odorum, praeter calamum et iuncum, in Syria nasci, adnotat, p. 1059. et 1068. Inter Syrorum Deos, de quibus Io. Seldenus integto opere commentatus est Iephthae quoque filiam locum habuisse, suggerit Epiphanius, haer. 55. ubi de Melchidecianis, en de\ *sebas2h= th= pote\ *samarei/a| kaloumen/h|, th\n qugate/ra *i)efqa/e qeopoih/s3antes2 e0/ti tau/thn teletho\ kat) e)/tos a)/gous1i], Sebaste vero, quae olim Samaria, Iephthae filiam divinis honoribus consecrarunt, in cuius memoriam sollemne quotannis festum celebrant. Cuius festi originem cognoscimus ex Iudic c. 11. v. 39. 40. Et forte ex *i)/efqis2], quomodo filia sit a Patre dicta, correptum *i)/fis2], uti ex eo a)/nassa], conflatum *i)fia/nassa]: item, quia genita ex Iphe, h. e. Iephthe, dicta est Iphigenia: quae Homero fabulae de Agamemnone, filiam Iphigemam sacrificare patato, occasionem praebuisse videtur. Et haec quidem Numina a Syris culta, dum res florerent Aslyriae. Postquam vero Persae rerum potiti sunt. Naturae solum partes pro Diis coluere: donec in Graecorum potestatem Syria pervenit de quirum cultu dicetur infra in voce Syromacedones. Cur piscium et colnmbarum esu abstinuerint Syri, Vide supra in voce Atergatis seu Der ceto: item in voce Piscis; Pisces enim duo Venerem et Cupidinem indigitantes, Veteres Deos Syros dictos esse, praecipuo a Gente honore cultos, ibi ostendimus. Imo et eapturam piscium hinc aversati sunt, ut ex Hygino patet. Quare Poeta incertus *a)nqolog]. l. 6. Heliodorum rete suum Deae Syriae dicasle, ait: sed *a)gno\n a)p) i)xqubo/lou qh/rhs2], Purum a venatione pisces capiente, etc. Vide Voss. l. 2. c. 36. Coeterum Graecis Syrorum non mintis, ac Medorum et Persarum, res ante Persicum bellum quasi ignotae erant: quemadmodum clare ait Strabo, l. 15. gravi Auctore Homero illud astruens: ubi INterpr. Nec enim Homerus Syrorum vel Medorum norat iimperium Alioqui cum Thebas Aegyptias et earum et Phoenicum nominaret divitias: minime praeteriisset divitias Babylonis ac Nini et quiae Ecbatanis. Fuit quoque Syrus, servile nomen, a natione inditum, quemadmoidum Dacus et Geta, apud Athenienses, teste Strabone, l. 7. Item Mysis, Phryx, Lydus, Iapix etc. Sicut autem Alexandrini, nequitiis, salibus, cantu: Asiatici Phryges inprimis et Lycii forma: Sic Medi, Moesi, Galli, Bithyni, Cappadoces, Liburni, Syrique, viribus valentes, ad lecticas et onera parabantur, etc. Laur. Pignorius, de Servis. A' Syria porro dicti Syriarchae, Sacerdotes provinc. Syriae, de quibus prolixe agit Iac. Gothofredus, ad l. 1. Cod. Theod. de Praediis Senator. Vide quoque ubi de Asiarchis, Lyciarchis etc. uti de Syria triplici Salmas. ad Solin. p. 470. et 488. Syriae propriae urbes praecipuae. Alexaudria, Alesandreta. Antiochia, Antachia. Berrhoea, Alep. Emesla, Hemz. Hierapolis, Tedith. Laodicea, Laudichia. Palmyra, Fayd. Samosata, Scempsat. Zeugma, Interiit. Populi Syri, quorum lingua, ut et Chaldaeorum, magna ex parte Hebraeorum sermoni confinis est, atque eodem quidem literarum sive elementorum sono, sed diversis duntaxat in iis exprimendis utuntur characteribus. Ipsi vero Syri molles sunt, effeminati, delicati, unde Syrissare, et ad res novandas magnopere leves. Perunguntur oleo pretioso, et liniuntur unguentis. Ludis praeterea celebritatibusque dediti, ad nullam aliam rem promptiores sunt quam ad iracundiam: ad haec astutiae nota infames sunt et mercaturae lucroque maxime addicti. Hinc proverbium: Syri adversus Phoenices, apud Suidam, in versipelles et fraudulentos mutuo, quales erant inter se Syri et Phoenices. l. 2. c. 7. *file/ortoi oi( *su/roi]. Multa Syrorum olera apud Plin. l. 20.c. 5. vice proverbii habeatur in eos, qui in rebus plus voluptatis, quam utilitatis afferentibus occupantur. Syrus cum non sis, ne Syrissa, h. e ne alius videri velis, quam sis. Hinc Syrius. Virg. Georg. l. 2. v. 88 Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque voletnis. Propert. l. 2. El. 13. v. 30. Cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
SYROPHOENIX
habitans in ora maritima Syriae. Iuvenal. Sat. 8. v. 158. Sed cum pervigiles placet instaurare popinas; Obvius assiduo Syrophoenix undus amomo Currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae. Mulier Syrophoenissa dicitur. Marc c. 7. v. 26. Item regio Syriae, eadem Phoeniciae. Ferrar. Qud ad Boream Libani sita, Syriae potiori coniungitur: Fuit in tribu Aser.
SYZETETAE
Graece *suzhthtai\], Latine Disquisitores, Hebraic. Darschan, post Sapientes et Scribas, memorati Apostolo, 1. Corinth. 1. v. 20. dicebantur apud Iudaeos, qui Allegoriis dintenti, Biblici textus mysticum sensum eruebant; unde ipsi Darschan, et expositio illorum Midrasch, ac Schola Bethhammidarasch appellata. Profundissimi Scripturae interpretes habebantur: quae causa, quod verba Davidis Psal. 48. 7. Qui perigunt ab acie ad aciem, vulgo exponantur, A' templo ad Beth Hammidrasch, h. e. a schola inferiori ad superiorem. Sapientes contra, quorum meminit Paulus, Traditiones docebant, Scribae vero literam urgebant. Dicti autem *suzhthtai\] sunt Apostolo, quia dum illi solas Allegorias sectati fabulosis expositionibus saepe textum involverent, zhth/s1eis2] inde et disquisitiones quamplurimas oriri necessum erat, unde iterum alibi de illis Apostolus verba faciens, Timotheum monet, ab hoc Scripturas interpretandi modo sibi cavat, 1. Timoth. 4. v. 7. etc. Vide Thomam Godwyn. de Ritihus Hebr l. 1. c. 6. at aliquid supra, voce Physica.