RAAIA
filius Subal, 1 Paral c. 4. v. 2. Latin. visie Demini.
RAAMIAS
nomen viri, Nehem c. 7. v. 50. Latin. tonitru Domini, sive malum a Domino, aut socius, vel pastor a Domino.
RAB_seu_RIBI_RABBI_et_RABBAN
tituliapud Hebraeos Literatorum Doctorumque, a radice Rabab], i. e. multiplicatus fuit; ut iis denotarentur oi( polumaqe/statoi], cognitione ac doctrina multiplici instructi et prae reliquis eminentes. De his scribunt, Rabbi plus esse, quam Rab, et Rabban quam Rabbi; sed nomen Doctoris absque ullius tituli adiectione, ut Haggai, Zacharias, Malachias, adhuc magis esse, quam Rabban, Aruch in voce . Alii observant, titulum Rab iis fuisse attributum, qui in Babalonicis Academiis Magisterium consequuti essent: Rabbi autem illis, qui in regione Israel per impositionem manuum, Sapientes essent declarati: titulum denique Rabboni, peculiarem fuisse Sapientibus domus David. Beza ad Matth c. 23. v. 7. Syris Ribbon vocabatur vel Rabboni, quod Iohannes, c. 20. v. 16. *dida/skalon] interpretatur: Lucas autem *e)pista/thn], c. 5. v. 5. vocat eum, qui apud Danielem, c. 2. v. 48. est Rab. Tempore Christi, cum Eruditiorum inter hebraeos tituli supra modum crescerent, etiam hic frequens admodum, sed in plerisque non nisi vanae ostentationis erat argumentum: unde toties a Christo atque Apostolis reiectus. Modestius aliisa , licet alios docerent, vocarunt: uti Philosophi, pro Sophis diciti sunt, L´Empereur Notis ad Beniamin. Hodie rursus, tanta Iudaeorum ambitio est, ut favore et pecunia titulum Rabbini sibi conciliare omnino annitantur, Munsterus, ad Genes c. 21. quos, barbaro saeculo, Scholastici aemulati, non nisi Magister noster appellari voluerunt: hoc nomine, sub renascentis literaturae initia, a Reuchlino, Erasmo, aliisque vehementer exagitati. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 1. Ad veteres Hebraeorum Rabbinos ut redeam, is in eorum Academiis Scholisque mos obtinuit, ut Auditor vocaretur , i. e. Discipulus; item , Katan, i. e. Iunior: Bachur] quoque, i. e. electus seu cooptatus: illud, quod disceret, istud, quod aetate minor: hoc, quod electus seu cooptatus esset in numerum Discipulorum. Cum aliquos iam profectus fecit, dignusque habitus est gradu aliquo, factus est, per impositionem manum Chaber], i. e. Rabbini socius: vocabant autem hanc ceremoniam vel Semicha], vel Semicuth, eumque ad exemplum Mosis Iosuam inaugurantis adhibebant, Numer. c. 27. v. 18. hac verborum formula uti soliti: Ego Tibi impono manum, et manus tibi imposita esto, Scalig. Triboeres. c. 3. Cunaeus, de Rep. Hebr l. 1. c. 21. Postea, cum talis idoneus habebatur, qui alios doceret, Rabbi vocatus est. Et quidem, quemadmodum, cum adhuc esset Katan, nomine proprio suppresso, Patris solum nomine est appellatus: dein, postquam factus esset Chaber, nomnen eius nomini Patris addi coepit: sic Rabbini iam axiomate aucto, titulus hic utrique nomini praefigi est solitus, hoc modo: Maimonides primo Ben Maimon, postea Moses Ben Maimon; tandem Rambam], i. e. Rabbi Moses Ben Maimon, vocitatus est. Similiter Rabbi Levi, Primo Ben Gerson, exin Levi Ben Gerson, postremo Ralbag], i. e. Rabbi Levi ben Gerson, est appellatus. Ab hoc graduum discrimine, ortum apud Hebraeos proverb. est, Rabbino quodam Auctore, qui saepedicere solitus: Multa a Rabbinis, plura a Sociis, sed plurima a Discipulis mei dici, apud P. Fagium in Schliis ad c. 4. Pirke Aboth. In publicis Actibus, Rabbini sedebant in peculiari Cathedra, Matth c. 23. v. 6. Socii in scamnis humilioribus erant dispositi, Discipulis ad pedes Doctorum suorum, humi sedentibus, Actor. c. 22. v. 2. Vide quoque Lucae c. 10. v. 39. Corporisetiam situs, pro graduum ratione, diversus erat. Rabbinus enim vocabatur a suo situ, Joscheb,] i. e. sedens: Socius Muteth], se reclinanus (in alterius sinum, qui accumbentium olim in mensa ritus) discipulus Mithabek], i. e. in pulvere iacens: quem morem in Christianam Ecclesiam introducere voluisse, Paulus, 1. Corinth. c. 4. videtur Ambrosio. Vide de his Philonem Iud. Quod omnis probus, p. 679. Scaligerum, in Trihoeres. c. 5. Ecc. c. 1. Beracoth. Pirke Aboth, c. 4. Nec omittendum, in quatuor classes Discipulos suos distinxisse olim Iudaeorum Magistors. Quosdam enim dixerunt, habere conditionem spongioe, qui absque iudicio mala aeque ac bona imhiberent: nonnullos Clepsydroe, qui salutaria monita effluere rursus facile paterentur, aliquos sacci foecinacei, qui, vino percolato, faeces tantum retinerent: reliquos vero cribro similes esse, qui paleis excussis bonum solum triticum pietatis ac doctrinaeservarent, Pirke Aboth. c. 5. Vide Thom. Godwyn. tr. Angl. de Ritibus Hebr l. 1. c. 7. ubi de tit. Rabbi. Addam, quod Casaubonus monet, Rabbinis, praeterquam in Grammatica, parum fidendum. Unde is Exercit. 1. ad Appar. Annal. Baronnii, num. 3. Rabbinis, inquit, etiam in Historia sacra (nam in omni alia talpis ut plurimum coeiores unt) quam parum fidei sit tribuendum, ignorat Eruditorum nemo. Et Exercit. 16. num. 8. Rabbinis, ubi de lingua Hebraica agitur, et vocia alicuius proprietate, vel aliquo Thalmudico instituto, merito a Christianis tributur non patum: ubi vero a verbis ventitur ad res, aut ad historiam, vel rerum antiquarum veteris populi explicationem, nisi falli et decipi volumus, nihil admodum est fidei habendum. Hactenusille.
RABBA
licet diverse a Rabbath scribatur, videtur tamen eadem esse civitas, in tribu Iuda, Ierem c. 49. v. 2. latine, multa, sive magna, aut iurgium, vel impugnatio.
RAB-MAG
princeps quidam, Ierem c. 39. v. 3. Latin. magister, vel princeps exscindens, vel demergens, aut liquefaciens.
RABSARES_vel_RABSARIS
magister vel praepositus Eunuchorum; princeps Babylonicus, Ierem c. 39. v. 3.
RACHEL
i. e. ovis, filia Laban, altora uxor Iacob, e qua Iosephum et Beniaminum sustulit, Gen c. 29. v. 6. Sic autem dicta est, vel ob mansuetudinem, quemadmodum quintus Fabius Maximus, Ovicula a clementia morum, appellatus est, apud Plinium, l. de Viris illustr. vel propter curam pecoris, Gregem enim ipsa pascebat, Gen c. 29.v. 9. Ita Varro Rei Rustic. l. 2. c. 1. Multa nomina, inquit, habemus ab utroque pecore, a minore, Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore, Equitius, Taurus etc. In Lexico Cyrilli MS. *r(axh\l, a)mna\s2 h)/ poimai/nousa], Rachbel agna. vel pascens, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 43. Super sepulchrum eius statuam, quae statua sepulthbri Rachloe dicta est, statuisse legitur Iacobus, Gen c. 35. v. 20. i e. columnam, ut interpretatur Ambrosius. Illud enim in tumulis olim frequens. Unde 1. Maccab c. 13. v. 27. Simon super monumenta Partis sui et fratrum, statuisse septem Pyramidas et circumposuisse columnas magnas, quibus ad oeternum nomen eorum arma imposita, legitur. Sic. in sepulchro Toxaris, super columnam vir ornatu Scythico sculptus fuit, apud Lucianum, in Ho spite: in Iscoratis. Siren cippo imposita stetit etc. Triplex enm erarum in sepulchris usus, vel ut fulcirent aliquid, vel ut cadavera intra se continerent, vel ut simpliciter illa exornarent. Sustinebant autem vel ardentes lucernas, vel arma defunctoru, aut illorum iconas; frquenter apud Gentiles Mercurii in illis imago visebatur: in columna diogenis sepulchrali, canis e Pario marmore excubabat. Aliquando ipsa intra se continebane cadavera, ut Dio Cassius, ubi de Domitiano, habet. Nonnumquam nuda erant ornamenta, qualis illa Rechelae. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis antiqq. l. 6. c. 6. ubi multa proeclara de Columnis Sepulchralibus.
RADENDI_genas_ritus
olim in funeribus a sequiore usurpatus sexu, a Solone apud Athenienses, atque hinc a Decemviris apud Romanos sublatus est: Ita enim XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto: neve lessum funeris ergo habento, de quo more sic Servius, ad illud Aen. l. 12. v. 606. Et roseas laniata genas. Moris, inquit, suerat, ut ante rogos humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel Gladiatorum: quorum si forte copia non esset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis imago illa restitueretur. Quid autem sit, Radere genas, explicat Festus, unguibus eas cruentare et scindere. Quod quamquam hac lege vetitum esset, tamen id Varronis temporibus etiam factum fuisse, docet ex Servianis schedis Iosephus Scaliger, Castigat. ad Festum, ubi eum sic scribentem adducit Servius: Varro dicit, Mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso Inferis satisfaciant. Adrianus Iunius, Comm. de Coma, c. 2. XII. Tabb. interdicto, ne Mulieres genas raderent, cautum fuisse, ne diutino radendi usu succrescentibus pilis, a natura non datis, sub ementito virilis oris honore fallerent. contendit: Sed assensum non impetrat, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. )*amuxa\s2 ko/ptesqai], id reddit Plut. in Solone etc. Caput vero radebant, e naufragio emersi. Iuvenalis, Sat. 12. v. 81. —— —— Gaudent ibi vertice raso Garrula securi narare pericula nautae. Ad quorum similitudinem, servi qui manumittebantur, tamquam e servitutis fluctibus liberati, radebantur, teste Nonio in voce Pileus: sicque rasis Pileus imponebatur, vulgata apud Romanos libertatis tessera. Unde votum mancipii, apud Plautum, Amphitruone, Actu 1. Sc. 1. v. ult. —— —— Quod ille faciat Iuppiter, Ut ego hodie raso capite calvus capiam pileum. Hinc quoque Prusias Rex apud Diodorum, ut se Romanorum profiteretur Libertum, Legatis eorum raso capite et pileatus occurrisse legitur. Contra, quos in servitutem asserere volebant Graeci, eorum radebant capita, Appuleius, Milesiar. l. 6. Briseis ad Achillem, in Ep. 3. Ovidiana Heroid. v. 79. Neve meos coram scindi patiare capillos etc. Ipsi enim promissas alebant comas, karhkomo/wntes2] propterea toties Principi Poetarum dicti: Neque hunc capillum, nisi urgente maximo periculo exuebant, Petron. Sat. p. 60. Similiter victi Duces, apud Romanos, in signum servitutis, radebantur: veteresque olim Romani, Franci, Gothi, ut de Graecis diximus, intonsi fuere. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. etiam rasa Mimorum et gelwthpoiw=n] Capita. Arnob. adv. Gentes, l. 7. Delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis. Unde mwro\s2 falakro\s2] crebro apud Epigrammatarios. Artemidorus, *o)neirokr]. l. 1. c. 22. cura=sqai de\ dokei=n th\n kefalh=n o(/lhn, plh\n *a)igupti/wn qew=n ie(reu/si kai\ gelwtopoio=is2 kai\ toi=s2 e)/c e)/qous2 e)/xousi cura=sqai a)gaqo\n pa=si de\ toi=s2 a)/llois2 ponhro/n]. Vide quoque infra Stupidi. Pignorius, Fossores. Ustores et Pistrinarios semirasos fuisse docet, fugitivos omnino rasos: Quem in sinem exhibet antiquam aeream icunculam Fossoris, in qua caput coetera glabrum, nisi qua a vertice in occiput capilli, in geminum nodum constricti, dependere videntur. Unde et Cyprianus, Ep. 77. ad Martyres in metallo constitutos, Semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est, quod ob Domini insigne est. Vide quoque Artemidorum, Onirocr. l. 1. c. 22. Columellam. l. 11. c. 1. Catullum. Appuleium, Petronium et Aeneam in Tacticis, apud modo laudatum Laur. Pignorium, Comm. de Servis, ut et infra in voce Tondeo, nec non retro ubi de Capillis, et voce Mesocuros. Sed et Radere Tornatorum est et Caelatorum, radunt enim utrique. Poeta, l. 2. Georg. v. 449. ——— Ex torno rasile buxum: cum terere omnium commune sit, Tornatorum, Sculptorum, Caelatorum et Rasorum. Graeci glu/yai] et cu/sai] dicunt. Verum proprie loquendo, cu/sai] vel ce/sai, glu/yai] et torneu=sai] differunt: Rasoresque ac Interrasores a Caelatoribus ac Tornatoribus sunt diversi, ut suo loco videre est. Porro et in nauticis apud Poetas vox frequens. Virg. l. 3. Aen. v. 300. Hinc altas cautes, proiectaque saxa Pachyni Radimus ——— Et l. 7. Aen. v. 10. Proxima Circaeae raduntur littora terrae. Val. Flaccus, l. 5. v. 107. ——— ——— alta Carambis Raditur, et magnae pelago tremit umbra Sinopes. Papinius Statius, Achilleid. l. 2. v. 3. Alii: ubi semper vicinitas loci intertur, et radi dicitur, prope quod navis devehitur. Hinc de columba, aerem sulcante, idem modo laudatus Maro, l. 5. Aen. v. 216. ——— mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum etc. Imo et radi dicta Tellus Romanis, quum occabatur, uti diximus supra, voce Polire.
RAGAU
fil. Phaleg. 1. Paral. c. 1. v. 25. qui Reu, Gen c. 11. v. 19. Latine socius, aut pastor, malum. vel confractio eius.
RAGES
civitas apud Medos, Tobiae c. 1. v. 16.
RAGUEL
sacerdos in urbe Madian, socer Mosis, Exod c. 2. v. 19. qui Exod c. 3. v. 1. Iethro dicitur. Latine, pastor, amicus, aut confractio Dei. Vide Iethro.
RAHUEL
fil. Esau ex Balemath, Gen c. 36. v. 4. Item fil. Iehaniae, 1. Paral. c. 9. v. 8. Idem significat quod Raguel.
RAMATH_Lechi
locus, Iudic c. 15. v. 17. elevatio maxillae.
RAMESSE-TUBAETES
Rex XXIII. in eadem serie, post Ramesse-Menem II. praefuit ann. 39. Sub eo Iacobus Patriarcha a filio Iosepho, paulo ante ad summam post Regem Aegypti praefecturam evecto, invitatus in Aegyptum venit, et habitare coepit in Goshen, in terra Ramessis, Gen c. 47. v. 11. ibidem mortuus anno post 17. Successit illi Ramesse Vaphres.
RAMNES_vel_RHAMNES
pro equitibus Romanis usurpat Horat. in Art. v. 342. Eos sic vocat ab illis equitibus, quos cum Luceribus ac Tatiensibus instituit Romulus. Varro, l. 4. de L. L. p. 16. Ager Romanus primum divisus in partes tres, a quo tribus appellatae, Tatiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Tatienses a Tatio, Ramnes a Romulo, Luceres, ut ait Iunius, a Lucumone. Sed omnia haec vocabula Tusca, ut Volumnius, qui Tragoedias Tuscas scripsit, dicebat. Ascon. Pedian. in 3. Verr. Tribus principio tres fuerunt. Tatiensis una a Tatio rege, Ramnensis altera a Romulo, Luceres altera a Lucumone, sive a Lucretino, sive a Luco, quem lucum asylum vocaverat Romulus. Plin. de viris Illustribus: c. 2. Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnenses, a Tito Tatio Tatienses, a Lucumone Luceres, appellavit. Plutarchus in Romulo: *fula\s2 de\ trei=s2 katash/santes2, w)no/masan tou\s2 me\n a)po\ *r(wmu/lou, *r(amnh/nshs2) tou\s2 de\ a)po\ *tati/ou, *tatih/nshs2) tri/tous2 de\ *loukernh/nshs2, dia\ to\ a)/lsos2, ei)s2 o(/ polloi\ katafugo/ntes2, a)suli/as2 didome/nhs2, tou= politeu/matos2 mete/xon) ta\ de\ a)/lsh lu/kous2 o)noma/zousi]. A Romulo nempe Ramnes dictos volunt. Robertus Titius vero putat esse a r(a/mnos2], quod exponitur sofo\s2, kai\ e)llo/gimos2]. Sed corruptus eum decepit locus, quia legendum illic *r(amnou/sios2]. Vide Yvonem Villiomarum adversus Titium, l. 5. c. ult. et Casaubon. in Athen. l. 15. c. 5. voss. Etymol. Propert. l. 4. El. 1. v. 31. Hinc Taties, Rhamnesque viri, Luceresque coloni. Ovidius, l. 3. Fastor. v. 131. Quinetiam partes totidem Tatiensibus ille, Quosque vocant Rhamnes, Luceribusque dedit. Nic. Lloyd. Fuere autem Ramnenses, qui cum Romulo primo Urbem condiderunt, Pastores Albani, et Graecanici generis aliquot, qui ante Urbem conditam illa loca tenuerant; atque hi omnes habitarunt Palatinum et Caelium montes. Tatienses vero Sabinifuerunt; coeteri adventitii: quorum illi Capitolinum et Quirinalem, isti loca coluere, inter Palatium et Capitolium plana, atque circum Forum. Permanseruntque hae Tribus, usque ad Tarquinii Prisci tempora. Cum enim sub Tullo Hostilio Alhani victi in Ramnensium Tribum ascripti, ceterique omnes populi, qui sub Regibus Romam ad habitandum venerant, praeter Sabinos, Lucerum tribu inclusi fuissent, urbeque multum adaucta, tres hae Tribus neutiquam sufficerent: L. Tarquinius Priscus numerum earum augere et de se et aliisamicis, nominare volens, cum ne id faceret ab Augure Navio prohiberetur, veteres illas sub iisdem, quibus inauguratae a Romulo erant, nominibus duplicavit, primosque et secundos Tatienses, Ramnenses et Luceres constituit, quod ex Sext. Pompeio manifestum est, cum scribit. Sex Vestae sacerdotes constitutae erant, ut Populus pro sua quaque parte haberet Ministram sacrorum. Quia civitas Romana in sex erat distributa partes, in primos secundosque Tatienses, Ramnenses et Luceres. Eodem modo centurias etiam Equitum Tarquinium duplicasse tradunt, Dionys et Livius, l. 1. Postea, sublato filiorum Anci Martii insidiis Tarquinio, aliam Tribuum divisionem instituit Servius Tullius, sextus Roman. Rex, quatuorque earum constituit, Palatinam, Suburanam, Collinam et Esquilinam: qua de re vide Dionys. l. 4. Car. Sigonium, de Antiq. iure Civ. Rom l. 3. c. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15. etc.
RAPHA
fil. Beniamin. 1. Paral. c. 8. v. 2. qui et Echi. Gen c. 46. c. 21. Filius item Biana. 1. Paral. c. 8. v. 37. Latine medicina, vel medicus, aut relaxatio, vel Gigas.
RAPHAIM
populi, quos Moabitae Enim, Ammonitae, Zanzummim vocant. Deuteron c. 2. v. 12. In tribu Manasse. Item vallis Iuxta Ierusalem, Ios. c. 15. v. 8. Latine Gigantes, medici, aut relaxati.
RAPHON
loci nomen. 1. Machab c. 5. v. 37.
RAPINA
furtum impudenter ac vi factum, IC. definitur cuius actio simul rem et poenam persequebatur, Iustinian. Quamobrem formula erat: Aio maevium vi vestem mihi eripuisse, atque, eius rei nomine, eum quadruplum mihi dare oportere. Ioh. Rosin. Antipq. Rom l. 9 c. 13. Idem vero tripli poenam suggerit, eod. l. c. 5. Olim tamen latrocinari et praedas agere in externos, nullo bello indicto, pro licito habebatur, quod *sku/qis1mo\n] vocat Epiphanius. Hinc illa, apud Homerum, an Pradones estis? amica interrogatio, Odyss. g]. ubi Scholiastes, ou)k a)/docon h)=n para\ toi=s2 palaioi=s2 to\ lhsteu/ein, a)ll) e)/ndocon], Latrocinari apud Antiquos, non tantum infamta carebat, sed etiam gloriosum ducebatur. Cuius et Thacydides meminit l. 1. et in Solonis l. vet. Collegia e)pi\ lei/an e)rxome/nwn]. Quippe, ut Iustinus ait, l. 43. c. 3. ad Tarquinii tempora, latrocmium maris gloriosum habebatur, Hug. Grotius, de iare Belli ac Pac. l. 2. c. 15. §. 5. Sed hac de re plura diximus supra, in voce Piratica. Apud Romanos rapiunda Virginis (Sponsae) vis simulata, inter nuptiales ritus, viguit, nec ullum habebatur connubium legitimum, nisi simulato raptu perageretur: Quam legitimi Matrimonii rationem antiquissimam fuisse, et a raptu Sabinarum initium sumpsisse, Iac. Raevardus ICtus arbitratur; qui quia feliciter Romulo successerat, ideo institutum ab eodem putat, ut non vero, sed simulato raptu, omnis sponsa a Sponso in posterum caperetur. Sic itaque quisque Virginem e gremio Matris, aut ex proxima necessitudine, vi simulata raptam non aliter suam faciebat, quam Romana pubes Sabinas olim Virgines usu suas fecerat. Quod omnino videtur voluisse Festus, cum scribit: Rapi simulatur Virgo ex gremio Matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit. Eodem respiciens Tertullian. l. de Spectaculis, Deinde, inquit, Equiria Marti Romulus indixit; quamquam et Consualia Romule defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii eius scil. quo tunc Sabinarum Virgmum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit: Probum plane consilium et nunc quoque apud ipso Romanos iustum et licitum etc. Prolixe et eleganter ritum describit Appuleius. Milesiar. l. 4. Interim nulli alii connubii contrahendi modo, quam ei qui usu fiebat, raptum hunc convenisse, docet Raevardus, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Primi autem mulierum Raptores Centauri perhibentur, qui a Lapithis forte ad convivium invitati, cum vino incaluissent, illorum uxores rapuere, unde grave inter utramque gentem bellum, quod pluribus Poetae persequuti sunt. Ovidius inprimis in Metamorph. l. 9. Vide quoque Palaephatum, l. 1. Boccatium 9. Gen c. 31. Fortun. Licetum de Gemmis annul. Schem. 35. c. 122. ubi vel ab Euryto Hippodamon, vel a' Nesso Deianiram raptam, in Gemma, exhibet atque Comm. suo illustrat etc. A Tritonibus non raro feminas formosas, si forte incautius in mari se abluant, aut in litore obambulent, rapi sub undas testantur Lucianus, Dial. Trit. tom. 3. Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 3. c. 8. Gyraldus Syntagm. 5. etc. quorum ille istiusmodi marinum hominem, mulieribus ad fontem in Epiro accedentibus insidiatum, postquam semel atque iterum solam aliquam nactus esset, sub undas detulisse, tandem cum apud loci incolas percrebuisset, captum necatumque fuisse, retert. Similiter in Tanagraeorum primarias matronas, quae arcanis Liberi patris initiatae, ad mare, quo expiationis causa lavarent, descenderant, Tritonem impetum fecisse, narrat Pausan. Boeotitis, ut alia omittam. Quod duas ob causas maxime ab ipsis fieri, tum libidinis, tum gulae explendae, contrendit Fortun. Licetus, de Gemmis Annular. Schem. 10. c. 61. ubi puellae a Tritone raptae iconem prolixe explicat. Cui adde, si visum est, Iul. Scaligerum contra Cardan. Exercit. 226 et l. 2. de Histor. Animal. Maiolum, in Dieb. Canicular. colloq. de Piscibus, Bapt. Fulgosum, l. 1. c. 6. Theophanem Isaurum Abbatem in Chronol. Dam. Goes in Olyssipones enarr. Georg. Burin in Harlemo etc.
RASIAS
nomen viri. 2. Machab c. 14. v. 37.
RATIONES
olim a Dispensatoribus diligenter exactae. Petrus Chrysologus, Serm. 23. De caelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddit. Cicero in Hortensio, Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probasti, summam, quae ex his confecta sit, non probare. Nec diligenter solum, sed et immaniter nonnumquam. Seneca Ep. Audio circa horam tertiam noctis, flagellorum sonos, quaere quid faciat? dicitur rationes accipere. Iuvenalis, Sat. 6. v. 483. Et caedens longi relegit transversa diurni, Ubi antiquus Grammaticus diurnum, interpretatur ratiocinium. Nec alio forsan respexit Christus Dominus, Matth c. 18. v. 34. parabola usus servi, quem herus tradidit tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Quod autem Seneca nocturni temporis facit mentionem, hinc est, quod Arcarius seu Dispensator singulis noctibus Domino seu Patrifamilias, totius diei expensas offerre tenebatur. Unde ad Iuven. loc. cit. Scholiastes vetus, Rationcinum, inquit, diurnaum accipit, in transversa charta scriptum. Ut igitur constaret, rationes esse redditas, antequam cubitum iret Dominus, iis a servo sibi oblatis subscribebat, computatis diligenter singulis et expunctis. L. Appuleius Apolog. l. 2. neget eam rationibus villicorum, opilionum et equisonum sollertissime subscripsisse. Quod usque adeo religiose observatum, ut servus, qui a rationibus Domino fuisset, testamento ab eodem moriente manumissus, potuerit ab herede in servitutem retrahi, nisi subscriptione probatas rationes ostendere potuisset. Scaevola IC. l. 4. ff. de statu lib. et l. 41. ff. de fideicommiss. libertat. Et hic quidem, ut modo dictum, a Rationibus, item Procurator, sequiori aevo Rationalis dictus est, qui a coeteris servis rationes ipse capiebat. Petronius Satyr. Iam ad Triclinium veneramus, in cuius parte (Cella) procurator rationes accipiebat: reique adeo domesticae gerebat curam, quem proin male Ioh. Saresberiensis, Policr. l. 3. c. 12. cum Secretario confundit; rectius cum Dispensatere. Ita enim Suetonius, in Galba, c. 12. Dispensateri breviarium rationum adferenti, paropsidem leguminum pro sedulitate ac diligentia porrexisse etc. Transeo ad Principes, apud quos duplex horum hominum usus erat: Nam vel privatum Imperatorum censum administrabant, vel publicum provinciarum proventum. Unde notus in Historiis Procurator Caesaris seu ut posteriores loqui amaverunt Rationalis: Constantinus Aug. scribit Callepio Rationali trium provinciarum, l. 5. Cod. Theodos. de petit. et ultro datis: Plin. rationes Belgicae procurare, dixit: Ael. Lamprid, in Alex. c. 45. Recteres provinciis dare, vel Praepositos facere vel Procuratores, i. e. Ratienales ordinare. *u(pe/uqunoi] isti, quasi reddendis rationibus obnoxii, l. 4. C. de Cleric. et Episc. quorumsinstitutio prima a Constantino Caesare, qui in universum ngeotiis fiscalibus eos praeesse voluit, seu criminis illa seu rei pecuniariae, ex Martiano colligitur, l. 8. C. adl. Iul. Mai. et Iul. Capitolino, in Maxim. Ausonius corundem meminit in parental. Carm. 24. v. 9. Scrinia Praefecti meritus, rationibus inde Praepositus Libycis. Atque isti quidem provinciis praeerant: de privatarum facultatum Rationalibus Corippus, ubi de laudibus Iustmi Minoris, l. 1. num. 1. agit, sic: Mente placens Dominis, sacris rationibus aptus. Et licet Rationalis appellatio, ut dictum, non nisi sequiore reperiatur aevo, res tamen vetustissimo in usu fuit. Antiquum marmor. D. M. Abascano. Augusti. Lib. Aedituo aedis. Neptuni qui. est in. Circo. Flaminio. Flavius. Abascantius et Pallas. Coss. N. Ser. Adiutor. a Rationibus. Patr. piissimo. fecit. Nempe in domo Caesarum Libertus pro more huic muneri praeficiebatur; ut ex veteri quoque marmore Lanuvino patet, cuiusinscriptio T. Aurelio, Aug. Lib. Aphrodisio. Proc. August. a rationibus. Vide quoque Inscript. aliam in hortis Carpens. apud Manutium Orthogr. p. 683. Hinc Sueton. Claudio, c. 28. Sedante omnes (Libertos) Narcissum ab Epistolis et Pallantem a rationibus; quos decreto queque Senatus, non pramiis mode ingentibus, sed et Quaestoriis Pratoriisque orunmentis ornari libenter passus est. His inserviebant Calculatores servi, a calculis seu minutis lapillis dicti, quos antiqui in manu tenentes numeros componebant, de quibus, ut et tota Veterum computandi ratione, prolixe Pignorius, Comm. de Serv. Sed et eorum qui provinciis praeerant, originem haud paulo antiquiorem esse, quam credidit Spartianus supra laudatus, suetonius indigitat, cum Augustum Principem, depositurum Imperii administrationem, reddidisse Rationarium ait, c. 28. Imo et stante adhuc Rep. sumptus annuos seu census Civitatis, posita in Foro hasta, a Consule exigi fuisse solitos, docet Ovid. de Pento, l. 4. Eleg. 5. v. 19. At Populi censum positam componet ad hastam, Et minui magnae non sinet Urbis opes. Vide Thom. Dempster. in Resin. l. 5. c. 28. Conficiebant vero, ut et hoc addatur, Rationes Romani ad denarium, in quibus aes excurrens partibus assis notabant et appellabant: Aliquando ad sestertium etiam, ubi aes excurrens vocabulis minutiorum quondam argenteorum nummorum circumscribebant. Erat, ubi ad victoriatum quoque conficerent: in quibus nunc aeris partibus, ut ad denarium; nunc argenteolorum nominibus, ut ad sesteritum, aes excurrens nuncupabant. Quae omnia Negatiatores, Nummularii, Dispensatores, imo omnes libere educati, tam parara habebant ac prompta, ut etiam multo citius, quam nos forte simplices assium numeros, vel scriberent vel computarent. Etiam pueri ediscebant, cum primis iam literarum elementis; unde de Helvio Pertinace Imperatore Iul. Capitolin. c. 1. Puer, inquit, literis elementariis et calculo imbutus. Et Isidor. l. 1. Orig. c. 3. Primordia Grammatica Artis, literae communes exsistant, quas Librarii et Calculatores sequuntur, quorum disciplina velut quaedam Grammaticae Artis infantia est. Horatius lepide de Arte, v. 325. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini, si de quincunce remota est Uncia, quid superest? poteras dixisse, triens. En. Rem peteris servare tuam. Redit uncia, quid fit? Semis, Quamin rem, praeter Pignorium praefatum consule inprimis Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 12. Vide quoque supra voce Poliptici, it Polyptycha, in quae omnia ad rationes publicas spectantia regeri consuevere.
RAZIAS
ex Iudaeorum Senioribusunus, qui, postquam Antiocho aliquandiu strenue restitisset, sibi ipsi tandem, ne in hostis manum deveniret, necem conscivit, 2. Macchab c. 14. v. 37. 41. 42. 46. Torniel. A. M. 3893. num. 5. et 6.
REBECCA
filia Bathuel, uxor Isaac, Gen c. 22. v. 23. Latine, saginata; sive impinguata, aut contentio obtusa, vel impedita.
REBLATHA_vel_REBEA
inclita urbs, in terra Emath, ac tribu Nephthalim, iuxta fluvium Iordanem sita, quae limpidissimis fontis Daphnisaquis irrigatur, Ierem c. 39. v. 5. 6.
RECEM
civitasin tribu Beniamin, Ios. c. 18. v. 27. filius Hebron, 1. Paralip c. 2. v. 43. Rex item Medianitarum, Numer c. 31. v. 8. quem Iosephus, l. 4. scribit sui nominis condidisse urbem, a Graecis postea Petram dictam. Latine, vacuus, vel vanus, vel pictura varia, aut saliva eorum. Idem Ioseph. c. 7. l. 4. *r(eke/mos2 ou(= po/lis2 e)pw/numos2 to\ pa=n a)ci/wma tw=n *a)ra/bwn e)/xousa gh=s2]. Et rursus: *a)reke/mh kalei=tai *pe/tra par) *e(/llhsi legome/nh]. Eusebius de locis Hebraicis: *r(eke\m au(/th e)sti\ *pe/tra po/lis2 th=s2 *a)rabi/as2 h(=s2 e)basi/leuse *r(oko/m]. Quin tota regio indidem Recem, vel Recom est appellata. Epiphanius in haeresi Melchisedechianorum: *e)n th=| *a)rabi/a| th=| *petai/wn *r(wkw/m te kai\ *e)dw\m kaloume/nh|]. Vide Bochart. de Phoenic. Colon. p. 765. Lloyd.
RECHABITAE
dicti posteri Ionadabi, filii Rechabi: Abstinentes, ex instituto avito, a vino, nihilque proprii possidentes, habitabant perpetuo in tentoriis. Sub Ioakimo Regemetu Nabuchodonosoris Hierosolymam se receperunt, ubi commorati, cum vinum a Ieremia oblatum bibere recusarent, exemplo immorigeris Iudaeis propositi, ipsisque divina benedictio promissa est, 4. Regum c. 10. v. 15. Ierem c. 35. v. 2. Torniel. An. M. 3151. n. 11. 3428. n. 6. et 7. etc. Vide Ionadab.
RECINUS_et_RECINIUM_item_RICINIUM
dicitur servio, quod pallim muliebre vocat Lamprid. in Alexandro; c. 41. Festo Recinium (ita enim meliores libri habent) est omne vestimentum quadratum ——— vel toga, qua mulieresutebantur, praetexta clavo purpureo. Nempe pro toga vel pallio mulieribus fuit, sub quo tunicam vel cycladem gestabant; et pallium quidem dicebatur, quod esset quadratum: toga veor etiam vocabatur, quod in modum togae a dextro latere in laevum humerum ponebatur. Unde Ricinium Varroni, quod eius dimidia pars retro reiicertur. Pallium certe et ricinium idem: Hinc riciniati plan ipedes mimi Festo, qui palliati in veter. Glossar. dicuntur. Similiter Iovem palliatum uno loco dicit Arnobius, quem alio riciniatum appellat. Pallium simplex interpretatur Nonius, Ricinium, quod nun mafurtium dicitur, palliolum femineum breve. Varro tafh=| *meni/ppou] nihilo magis dicere nusliebre, quam de muliebri ricinio pallium simplex. Idem de vita Pop. Rom l. 1. et quo mulieres in adversis rebus ac luctibus, quum omnem vestitum debicatierem ac luxuriosum postea institutum ponunt, ricinia sumunt. Ubi primum ricinium exponebat Nonius, palliolum femineum breve: secundo loco, simplex pallium, quod gestabant mulieres in luctibus etc. A reiciendo vocem deducit Varro; Servius a rica: rica autem et ricnium prope eadem res. Ricinium omne vestimentum quadratum, ut vidimus: Rica quoque Pompeio, vestimentum quadratum, fimbriatum, pupureum, quo Flaminicae pro palliolo utebantur; aliter Flammeum, item Venena, tum. Alio loco ricas et riculas, parva recinia interpretaturut palliola ad capitis usum facta. Utrumque enim et Rica et Ricinium pallium erat, quo mulieres caput operiebant; nisi quod rica proprie gestamen Flaminicae diceretur. Varro tamen etiam aliis mulieribus attribuit, cum sacrificium facientes caput velarent. Vide Salmaf. ad Vopisc. in Vita Aureliani, c. 45. et infra in voce Rica ac Ricinium.
RECUPERATORES
quinam olim apud Romanos dicti, et quodnam illorum fuerit officium, inprimis ex Cicerone colligitur. Orat. pro Caecina, quam ad Recuperatores habuit. Sic nempe vocabantur primum Iudices, qui inter Populum Romanum et civitates peregrinas de rebus privatis reddendis, recipiendisque cognoscebant; ea enim Recuperatio dicebatur. Postea vero etiam Iudices, a Praetore, post iudicium constitutum, dati, qui praefecti erantrecuperandisreddendisque; a recuperando proin, quod per eos quisque suum recuperare posset, dicti. Neque vero tantum de bonis inique ablatis, verum, etiam de aestimandis iniuriis, cognitionem habuere, ut e Gellio discimus, l. 20. c. 1. Crebra eorum apud Verteres mentio. Plautus, Bacchid. Actu 3. Sc. 3. v. 36. Postquam quidem Praetor Recuperatores dedit, Damnatus demum vi coactus reddidit Ducentos et mille Philippum. In Iudicio muralis coronae, post expugnatam in Hispania Novam Carthaginem, duobus se ea dignos professis, Q. Tribellio et Sext. Digitio, datos a Scipione Recuperatores tres: habes apud Livium, l. 26. c. 48. etc. Hinc Recuperatorium Iudicium, de quo vide Io. Rosinum, Antiqq. Rom l. 9. c. 15. et plura, de variis Recuperatorum generibus, apud Marcilium, ad Sverton. Vespas. c. 3.
REEM
seu Reim, Hebr. vel , Iobi c. 39. v. 9. (aliis 12.) animal est procerum, a(ltiko\n], validum, ferum, indomitum, cornutum, Principum in S. Scriptura typus: quod Aben-Ezra ibicem, bootius urum; Alii monocerotem, sed Arabes, Chaldaei, et veteres Hebraei communiter capreae speciem esse contendunt. Et quidem Damir c. de caprea, Diversi, inquit, coloris sunt capreae. Nempe illarum tres sunt species: Prima earum, quae vocantur aram, quae sunt sincerae albedinis; cuius singulare est Rim. He in arenis habitant. Easdem aiunt capreatum esse oves, quia plurimum habent carnis et pinguedinis. A qua Arabem quendam Princivem, Zachaeum nomine, Camili Catiensis filium, qui obirt anno Hegirae DXLVI. cognominatum fuisse Rimicidam, Alasmaius resert; eo quod huius animalis venatione maxime delectaretur. Atque ita Reem esset capreae species, eaque nobilissima, tum coloris (non enim albet solum, sed et candicat) tum pinguedinis ratione, Nec improbat sententiam Bochartus, qui voce hac bicornem Capream, seu Orygem indigitari, Pluribus it probatum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. Vide supra in voce Oryx.
REGES_et_REGERE
voces sunt a pastoribus mutuatae: Pastor enim proprie Hebraeis, roge; pascere raga, ut Syris rega. Et certe in Pastorali arte Politici regiminis species non obscura cernitur> ut enim Pastor se habet ad oves, ita Rex ad subditos. Unde illud in Poeta toties repetitum. —— )*agame/mnona poime/na law=n]. Sed et in S. Scriptura, passim Reges dicuntur pascere populos suos, et regale sceptrum confertur cum pastorali pedo, ut videre est, psalmo 78. v. 71. 2. Samuel c. 5. v. 2. et c. 7. v. 7. Vide quoque Psalmo 80. v: 2. Imo sexcentis Scripturae locis, Ecclesia cum ovili, fideles cum ovibus et verbi Divini Praecones cum Pastoribus conferuntur: quod loquendi genus in Novi Testamenti libris tam frequens est, ut Christianorum vulgus plurimis in locis Pastorum nomine vix alios intelligat, quam eos qui Ecclesiae praesunt; ac fi Metaphorica locutio propriam pene aboleverit. Sed et alterum Pastorum apud Hebraeos nomen, noked, Regibus tributum legitur. Ita enim 2. Regum c. 3. v. 4. Mosa Rex Moab dicitur noked]; in qua voce cum LXX. Interpp. haererent, retinuerunt Hebraeam vocem in versione sua, *kai\ *mesa\ *basileu\s2 *moa\bh)=n nwkh/d]. Chaldaeus vero et Arabs, Dominum pecoris; et Graeorum nonnulli *a)rxipoime/na], Pastorum Principem reddunt. Quae versio non parum firmatur ex iis, quae sequuntur, Et issolvebat Regi Israelis centum mille arietes cum lana. Neque id a)su/staton], ut, qui Rex erat pastorque populorum, etiam in sensu proprio Pastor esset. Tum enim non privatorum modo, sed et Regum opes pecore constitisse notum: Sic Pastor haberi potuit Ioh, qui inter suos habitabat, tamquam Rex in exercitu, Iobi c. 29. v. 25. Abraham quoque, et Israel seu Iacobus, et Moses, quos Reges fuisse scribit Trogus, l. 36. c. 2. Et Rex Elidis Augias, quid aliud quam Pastorfuit? Adonis etiam, de quo Theocritus, Idyll. 1. *w(rai=os xa(/dwnis, e)pei\ kai\ mh=la nomeu/ei]. Quem imitatus Poeta, ecloga 10. v. 18. Et formosus oves ad flumina pavit Adonis: Cinyrae Cypriorum Regis autem filius fuit. Ut Sibonis Horraeorum Ducis Ana, qui pascebaet asinas patris sui, Gen c. 36. v. 24. Proide Pallas Ulyssi apparet, apud Homerum, Odyss. v. v. 222. *a)ndri\ de/mas2 e)ikui=a ne/w|, e)pibw/tori mh/lwn] *panapa/lw|, oi(=oi/ te a)na/ktwn pai=des2 e)/asin]. Viro iuveni corpore similis, pastori ovium, Plane tenero, quales Regum filii exsistunt. In quae verba Scholiastes, *to\ palaio\n], inquit, kai\ oi( tw=n *basile/wn pai=des2 pana/paloi] (Meursius legit panai/poloi]) e)kalou=nto kai\ e)poi/mainon]. Filii Regum olim et pana/palon] vocabantur (h. e. plane teneri) et greges pascebant. Quo pertinent etiam insignia haec Plinii verba, l. 18. c. 3. Etiam nunc in tabulis Censoris pascua dicuntur omnia, ex quibus Populus reditus habet, quia dius hoc solum vectigal fuerat. Sam. Bochartus, Hieroyoici Parteprior. l. 2. c. 44. Porro apud Veteres Reges absolute, non nisi de Persidis Regibus dicuntur; quomodo eos Plinius semper vocat. Hinc is, ubi depersicis, l. 15. c. 13. Falsum est, ait, venenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causa a Regibus translata in Aegyptum, terra mitigata. Idenimde Persea diligentiores tradunt. Idem de nuce iuglande, l. 15. c. 22. Et has e Perside a Regibus translatas indicio sunt Graeca nomina. Ubi Reges absolute sunt Persidis Reges. Hinc ka/rua *persika\], simpliciter *basilika\], h. e. Regia dicta. Transiit vox recentiori aevo in Latium eadem notione, uti supra diximus in voce Basileus. Cum contra minoris dignitatatis et potentiae Principes, *rh=ges2] a Graecis eiusdem aevi, ex Latino Reges, dici consueverint; quod apud Latinos Rex monor Imperatore esset: vide Salmas. ad Solin. et hic infra passim, inprimis voce Rex. Addam saltem, Reges in scenam olim introductos, cum diademate et sceptro; filios eorum cum diademate, sine sceptro: in specie, Reges Latinos cum trabea et lituo, Romanos Imperatores paludatos, cum purpura et laurea, et stipatoribus et igni, Reginas cum palla et croceo velo, ut videre est apud Iul. Caes. Scaligerum, Poetices, l. 1. c. 16. De Regum filiis, aliquid supra voce infans, it. Puer.
REGINA
cogn omen Iunonis, apud Romanos, quae templum habuit, in XIII. regione. teste P. Victore. Sed ea appellatio, fi Romanorum religionem spectemus, non aeri minus, quam Lunae, quae cum Iunone ac Diana quandoque eadem, conveniebat. Gerh. Ioh. Vossius, de Idolol. l. 2. c. 27. Eadem in Oriente Astarte seu *a)strea/rxa] est, para\ th=s2 tw=n a)/strwn a)rxh=s2], ab imperio in sidera. Ut enim Luna ac Iuno, ob lumen suum, Urania; sic ob nitorem, quo reliquas stellas superat, Astrorum Regina, vel. ut Horatius, in Carm. Saeculari, v. 35. de Luna, Siderum regina; aut secundum Virgilium, qui de Iunone, l. 1. Aen. v. 50. —— Divum (incedo) Regina: appellata est: eadem haud dubie cum Regina caeli, de qua Ierem c. 7. v. 18. et c. 44. v. 17. Vide Thom. Godwzn. de ritibus Hebraeor. l. 4. c. 6. et paulo infra, in voce Regina Caeli.
REGINA_Caeli
apud Ieremiam, c. 7. v. 18. item c. 44. v. 16, 17, 18. Facientes faciemus omne verbum, quod egredietur de or e nostro, ut sacrificemus Regniae Caeli, et libemus ei libamina etc. quibusdam est Sol, nomen enim hoc apud Hebraeos, uti apud Germanos, femininum est: plerisque Luna, seu Iuno, quibus commune Uraniae nomen. Eadem )*astrea/rga], Regina Siderum, uti Lunam Horatius vocat, in Carm. Saecular. v. 35. uti Iunonem Virg. l. 1. Aen. v. 50. Alii etiam venerem hic intelligunt, quam in Babzlonia, Reginam caelorum indigitatam esse, seldenus notat, Szntagm. de Diis Syris. Sed ad Lunam omnia Numina feminei generis referri consuevisse, iam suo loco diximus. Hunc morem postmodum imitatae sunt mulieres illae Arabes, adversus quas et earum sectatores, scribit Epiphanius, quae B. Virgini in Christianismo, illo nomine indito. placentas similiter ei obtulerunt. Vide Andr. Rivetum, Apolog. pro Sanctiss. Virgine Mariae l. 2. c. 2. et supra in voce Regina. De libis vero illis seu placentis, ab idololatris Iudaeis suo illi Numini oblatis; In Lunae similitudinem formabant liba seu placentas, illasque religionis gratia, vel comedebant, vel adorabant, ait Casp. Sanctius in Ierem c. 44.
REGINA_Sacrorum
uxor Regis Sacrorum, apud veteres Romanos, quae et ipsa aliquot sacra obire solebat, ut videre est apud Plut. et Macrobium, Saturnal. l. 4. c. 15. Inprimis singulis mensium Kalendis Iunoni porcellum, vel agnum, offerre tenebatur, Thom. Godwzn. Antholog. Rom l. 2. sect. 2. c. 9. Vide infra quoque in voce, Rex sacrorum.
REGMA
fil. Chus. Gen c. 10. v. 7. Idem significat quod Reema.
REGNUM
is Reip. status dicitur, in quo penes unum rerum summa est; aliquando absolute, aliquando cum moderamine. Polybius a Monarchia sic distinguit, ut Monarchiam dicat, si quis robore corporis et animi viribus praestans sibi ipsi Imperium et Principatum alicuius pipuli sumat et obtineat, sine voluntario Populi consensu: Regnum vero, cum subditorum voluntate ac consensu summa potestas uni alicui conceditur, l. 6. Ibidem, quomodo e Monarchia Regnum oriatur, pluribus edisserit. Apud Romanos, defuncto Rege aliquo, Senatus a Populo accipiebat potestatem constituendae, ad quam placeret formam, Reip. Itaque Interreges creabat, qui Virum eligebant optimum, nullo civium, sociorum, aut exterorum discrimine, quem Regem constituerent: in quem, si Senatus Populique consentirent suffragia, et addicerent auspicia, assumebat is imperium; quod si horum trium aliquid deesset, alter nominabatur et post hunc tertius, nisi secundus ille probaretur, Deorum hominumque iudiciis. Et hac quidem retione omnes Reges, post Romulum, im perium nacti sunt, praeter Servium Tullium et Tarquinium Superbum, qui non legitime ad Regnum pervenerunt. Romulus autem, cum nullus adhuc Senatus esset, a Populo communi consensu Rex declaratus est; cui tamen populi declarationi obtemperare prius noluit, quam Deus auspicio certo comprobasset illam electionem: ac dein hunc morem instituit, ne quis nisi auspicato Regnum assumeret, Magistratumque iniret, uti refert Dionysium, l. 2. qui etiam addit, observatum hoc apud Romanos esse longo tempore, non solum sub Regibus, verum etiam sublato Regno, in Consulum, Praetorum, coeterorumque Magistratuum Comitiis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 3. ubi de officio Regis, Regnique insignibus multa addit egregia. Regnorum ordo ex situ non magnitudine aut nobilitate, per omnes mundi partes, cum appellationibus Italicis, Gallicisque sequens est. REGENA EUROPAE. Gallicum, Regno di Francia, Royaume de France. Hispanum, de Psagna, d'Espagne. Anglicum, d'Inghilterra, d'Angleterre. Scotieum, di Scotia, d'Escosse. Hibernicum, d'Irlanda, d'Irlande. Bohemicum, di Bohemia, de Bobeme. Danicum, di Danemarcha, de Danemarck. Novegicum, di Norvegia, de Norwegue. Suecicum, di Suecia, de Suede. Polonicum, di Polonia, de Pologne. Moschicum, di Moscovia, de Moscovie. Tauroscythicum, di Tartaria, de la petite Tartarie. Dacicum, di Transilvania, Moldavia, et Walachia, les pais tributaires du Turc. Turcicum, del gran Turco, l'Estat du Turc en Europe. Hungaricum, d'Ongaria, de Hongrie. Neapolitanum, di Napoli, de Naples. Lusitanicum, di Portugallo, de Portugal. Siculum, de Sicilia, de Sicile. Sardoum, di Sardegna, de Sardaigne. REGNA AFRICAE. Aegyptium, Regne d'Egitto, l'Egypto, seu Misir. Tripolitanum, de Tripoli. Africum, sive Tunisium, di Tunisi, le Royaume de Tunis. Numidicum, di Constantina, de Constantine. Mauritaniae Caesariensis, et Telensinum, di Algieri, d'Alger. Maruitaniae Tingitanae, geminum; Fessanum, di Fez; Marochium, di Marocco, de Maroc. Nigritarum multiplex, di Negri, de pais des Nggres. Guineae, de Guinee. Beninum, de Benin. Aethiopum iuxta Aequatorem ad occidentem multiplex, di Damut, de Damout. Hesperiorum Aethiopum, di Congo. Agisymbae ad occasum, di Loanga, ad ortum, di Cefala, interius, di Monomotapa. Prassium, di Mozambique. Raptium, di Quiloa. Melindium, di Melinde. Azanium, di Xoa e Barva. Troglodyticum, di Adel. Barnagassium, di Barnagasse, e Barnagas. INTERIORA: Garamantum, di Garama, seu de Berdoa. Nubarum, della Nubia, de la Nubie. Meroes et Sabae, di Gueguera. Aethiopiae, del Prete Iani, du gran Neguz, ou l'Abissinie. Aethiopiae ultra Aequatorem, di Monemugi, Muiacum, de Muiaco. Macocum, de Macoco. Giringbomba, de Giringbomba. Galatum, des Gales. Haec divisio Africae partim antiqua, et partim recens est. Sed partes Africae hodie aliter se habent. Vide Africa. REGNA ASIAE: Asiae minoris, regno dell' Anatolia, l'Anatolie. Syriae, della Soria, la Sourie. Tyrium, della Fenicia. Caelesyriae, di Damasco, de Damas. Palaestinae, di Terra Santa, la Terre Sainte. Armeniae maioris, dell' Armenia maggiore, de l'Armenie. (Quae omnia Turcis parent, cum Colchide, et Sarmatia iuxta Euxinum mare.) Haecregna, seu melius regiones istae, Asia minor, Armenia, Syria, sub qua Phoenicia seu Tyrium, et Caelesyria cum Palaestina, subsuntdominio Turcarum; sed non Colchis et Sarmatia ad Pontum Euxinum, quae proprios habent Reges. Colchidis. de la Georgie. Arabiae multiplex, l'Arabie. Babyloniae, di Bagdet. Persicum, di Persia, la Perse. mauralnahariae, de Maurenaher. Scythicum intra Imaum montem, di Zagatay. Scythicum extra Imaum montem, di Cambalu. Sericum, del Catayo. Thibeti, du Thibet. Tangutum, de Tangut. Niucanum, de Niuche. Indiae citerioris, dell' Indostan, multiplex. Cambaicum, di Cambaia, seu Guzurate. Decanum, di Decan. Calecutium, di Calecut. Onorium, d'Onor, cui unitum est regnum Baticalae. Cananorium, di Cananor. Colchicum, di Cochin. Colaicum, di Coulan. Taprobanae, di Zeilan, de l'Isle de Ceylan, multiplex. Narsingaeum, di Narsinga, melius de Bisnagar. Orissaeum, d'Orissa, melius de Golconde. Maldivarum, des Maldrves. Indiae ulterioris multiplex, Gangeticum, di Bengala. Arracanium, d' Arracan. Avaeum, di Ava. Bermaeum, di Berma, seu di Brtma. Martabanium, de Martaban. Canaranum, de Canarane. Tanguum, de Tangu. Pegoum, de Pegu. Cocinsinae, de la Cochinchine. Tunchinum, du Tunquin. Malacitanum, di Malacca. Aureae Chersonesi, di Sumatra, de l'Iste de Samatra, multiplex. Iabadium, della Giava, de l'Iste de Iava, multiplex. Borneum, de l'Iste Borneo, multiplex. Macassariae, de Macasar en l'Islle Celebes. Ternataeum, de Ternate. Siamium, de Siam. Camboium, de Camboie. Sinarum, della China, l'Empire de la Chine. Iaponium, del Giappone, le Iapon. REGNA NOVI ORBIS, SEU AMERICAE: Mexicanum, Regno del Mexico, de la nouvelle Espagne. Peruvium, del Peru, du Perou. Brasilium, del Brasil, du Bresil. Novum regnum Mexicanum, du nouveau Mexique. Apalacitanum, des Apalaches. Novum regnum Granatense, le nouveau royaume de Grenade. Insularum, di S. Domingo, des istles S. Domingue et Cuba. Novae Franciae, de la nouvelle France. Ciles, du Chili vide quodque suo loco.
REGNUM
seu IMPERIUM vestrum, h( *basilei/a sou], titulus erat honorarius, apud Graecos posteriores, quoilli, cum Regem aut Imperatorem alloquebantur, uti consuevere. Pro quo infima Graecia etiam *basi/leion] dixit. Sed et Regnum Latinis recentioribus, corona Regis est, quo sensu vox saepe occurrit, apud Anastasium de Vitis Pontificum. Sic Innocentius, Serm. 3. de Silvestro, In signum Imperii Pontifex utitur Regno; in signum Pontificis, utitur mitra. Nempe corona Pontifices uti coeperunt, a tempore Chlodovaei Regis Francorum, qui Regnum (ab Anastasio Imperatore Constantinopolitano acceptum) cum gemmis pretiosis donum B. Petro Apostolo misisse legitur, apud eund. in Hormisda: cuius tamen usum nonnulli antiquiorem faciunt. Eam describunt Acta Alexandri III. apud Baronium, A. C. 1159. de Hadriano IV. Consecratus est ———— et secundum solitum Ecclesiae morem Regno insignitus, mitra turbinata scil. cum corona. Cuiusmodi formae fuisse Camelaucium Constantinianeum, Coronam scil. cum Mitra, quae caput operiret, fuse docet Car. du Fresne ad Ioinvill. Dissertat. 24. Et quidem primitus hoc Regnum unica corona cingebatur, qua, quoties ad Aedis sacrae ianuam venisset Pontifex, deposita, cum mitra solum introiisse, Cencius Camerar. refert in suo Rituali. Postmodum triplici corona adornatum, hincque Triregnum dictum est, addente reliquas duas Bonifacio VIII. ut denotaret triplex Pontificis dominium, Regium nempe, Imperiale et Sacerdotale, uti quidem habet Macer. Spondanus vero ex Nic. Alemanno de Lateran. pariet. et ex Rogerio Abbare, Bonifacium secundam solum coronam, tertiam vero Urbanum V. adiecisse, contendit. Certe Ioannem XXII. qui Bonifacio fuit multo posterior, duas tantum coronas in Regno gestasse, ex ipsius deposito in Avenionensi Ecclesia sito liquet. Paulus tamen II. tres pretiosissimas coronas, a suis Antecessoribus praetermissas, in Camauro seu Regno, revovasse, ac Nicolao Beneventano Archiepiscopo usum Triregni prohibuisse, legitur apud Car. Macrum in voce Mitra. Utitur hoc Triregno Pontifex, in maximis sollennitatibus, eundo ad Ecclesiam et redeundo: sed numquam in divinis; in Ceremoniali Rom l. 3. Quod cum prima vice novo Pontifici imponit primus Diaconus Cardinalis, his eum verbis assatur: Accipe tiaram tribus coronis ornatam et scias te esse Patrem Principum et Regum, Pastorem Orbis in terra, Vicarium Salvatoris nostri Iesu Christi, cui est honor in saecula saeculorum, Amen. In eo vocem MYSTERIUM scriptam esse, sunt qui adnotent etc. Uti autem Regnum pro corona dixere citeriores Latini, sic *basilei/a], apud Diodorum. Sic. occurrit, pro ste/mma *basiliko\n], quod idem est, Bibloth. l. 1. *e)/xousan de\ trei=s2 basilei/as2 e)pe\ th=s2 kefalh=s2, a(\s2 diashmai/nein, o(/ti kai\ quga/thr gunh\ kai\ mhth\r basile/ws2 u(ph=rcen], Habentem tria Regna in capite, quibus significares, se et filiam et uxorem et matrem Regis suisse. Vide Car. du Fresne in Glossar. Macros Fratres in Hierolex. voce Mitra, et Claud. Salmas. ad Solin. p. 475. nec non supra Phrygium.
REGULI
pro talis. Cael. Rhodog. l. 20. c. 27. Veteres tribus tesseris, quatuor vero talis usos fuisse, cum luderent, hosque nonnumquam Vulturios Regulosque appellari consuevisse, tradit. Rationem reddit Hadr. Turnebus, Adversar. l. 5. c. 6. quia, inquit, pro numeris (seu punctis, quibus tesserae notatae erant) effigies animalium habebans, aus vulturum aut Regulorum, Et quidem, quod de Vulturiis uterque docet, confirmatur illo Plautino, Curcul. Act. 2. Sc. 3. v. 78. Tace parumper, iacit Vulturios quatuor De Regulis vero, dubitat Godwynus, existimans, cum Regulus Latinis idem sit, quod Basilieus Graecis, talorum iactum fortunatum, sicut Venerem, ita et Basilicum, adcoque Latinis Regulum, vocitatum esse. Certe Lipsius, Antiqq. lect. l. 3. c. 1. pro uno eodemque sumit Venerem et Basilicum, auctoritate nixus Horatii et Plauti, quorum is iactum talorum, quo prisco more Modimperator, seu Rex convivii, eligebatur. Venerem, hic Basilicum vocat. Ita namque Horatius, l. 2. Carm. Od. 7. v. 25. Venus arbitrum Dicet bibendi. Plautus, Curcul. Actu 2. sc. 3. v. 80. Iacto Basilicum, propino magnum poculum. Vide praefat. Thom. Gudwyn. Anthol. Rom l. 2. fect. 3. c. 13.
REHUM
nomen viri. Esdr c. 1. v. 1. Latin. misericors, aut Syriace amicus.
RELIQUIAE_Victimarum_comburendi_ritus
in Vet. Test. occurrit Exodi c. 12. v. 10. ubi de Agno Paschali, Ne relinquite quicquam ex ea (agni carne) usque ad matutinum tempus sed, si quid reliquum erit, comburite. Cuiusmodi quoque fuere Leges in omnibus sacris conviviis, Sic de Manna Exodi c. 16. v. 19. Nemo ex ea quicquam relinquat usque in crastinum. Et de sacrificio Eucharistico Levit c. 22. v. 30. Eodem die illud comedetis, nec ex eo quidquam reliquum facietis, etc. Transiit inde ad Gentes, uti vidimus supra ubi de Pridianis Dapibus. De Reliquiis S. Cenae vide supra vode Eulogiae alibique, uti de Reliquiis conviviorum, plura apud Cl. Rittershusium, Lect. Sacr. l. 6. c. 13. uti supra, voce Analecta, it. Pincerna.
REMEIA
nomen viri. Esdr c. 10. v. 25. Latine exelsus Dominus, aut proiectio Domini.
REMMIA_Lex
de Calumniatoribus; ut Calumniatoribus poena constituto iudicio imponeretur: memoratur Ciceroni pro Sext. Romsico. Poena autem erat in fronte impressa litera k. qua indicabatur, calumniatum eum esse. Sic enim cicer. loc. cit. Literam illam, cui vos inimici estis, ut etiam calumnias oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fortunas vestras accusare possitis.- Quidam Remiam appellant. Sed Paulus Manutius, Comm. in Cic. pro Roscio, Remniam vocat. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 22.
REMMON
citias in tribu tam Iudae, quam Simeonis. Ios. c. 15. v. 31. etc. 9. v. 7. Item petra et urbs 15. milliar. ab Hierosolym. in tribu Beniamin. Iudic c. 20. v. 47. Vallis item apud Zachariam, c. 14. v. 10. sive civitas secundum Lyranum, non procul a Megiddo, quae a quibusdam nunc Maximianopolis dicitur. Item pater Baana et Rechab, servorum Ishbosheth. 2. Sam. c. 4. v. 6. Nomen idoli. 2. Reg. c. 5. v. 18. Latine malum gravatum, sive altitudo.
RENES
Hebr. a libidine, cuius in renibus sedes, item ab adipe, quo illiti sunt ac obducti: quem eorum adipem e)pinefri/dion] appellat HOmerus, Il. f]. v. 204. rationes autem eius varias reddit Philosphus de pargibus Animal. l. 3. c. 9. Uti vero omnium viscerum renes pinguissimi, ita omnium animalium maxime in ovibus pinguedo exuberat. Unde renes inter partes sacrificiorum fuere, quas sibi Deus olim in Altari adolendas delegit; inprimis arietum, adipem enim renumarietum commendari legimus Esai c. 34. v. 6. Sed et Meruanum Aegypti Pro-Regem, sub Imperio Saffahi Chaliphae XXII. tostis ovium renibus tantopere delectatum, ut quotiescumque in manus eius incidisset ovis, continere se non potuerit, quin manum suam, tunicae manica involutam, in ovis ventrem insereret, renesque acciperet ac comederet, Elmacinus tradit Histor. Sarcen. l. 2. c. 2. et 8. apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ubi plura hanc in rem. Vide quoque supra Merwan. nec omittendum, quod se esse to\n e)reunw=nta nefrou\s2 kai\ kardi/as2], scrutatorem renum ac cordium, Dominus noster ait Apocal c. 2. v. 23. Vide supra quoque voce Aglibolus, inter alia, voce Rebrachiatorium. De cingulo renum alibi.
REPETUNDAE_Pecuniae_dictae_sunt
quas sive Socii, sive cives privati, a Magistratibus aut Iudicibus, aut publicis Curatoribus, iudicio repetiverunt, quas illi aut in provincia aut ob ius dicendum aut ob iudicandum, aut ob aliud aliquid publice curandum, cepissent. Quod genus furti, cum exprimere vellent, pecuniam ablatam, captam, conciliatam, aversam dixere, ut videre est apud Cicer. in accusat. Verris Repetundarum rei, et in veter. LL. fragm. Atque haec quaestio, inter quaestiones publicorum criminum; prima fuit, apud Roman. primaque Praetorem certum habuit: primum constituta, ut videtur, Sociorum ac Provinciarum causa, adversus Praetores, Quaestores, Legatos, coeterosque qui in Provinciis cum imperio aut potestate versarentur, unde Lex Socialis Ciceroni: deinde ad Urbanos etiam Magistratus, Iudices, Curatoresque translata, qui aliquid pecuniae a privatis cepissent, Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 30. Idem, l. 7. c. 42. Proconsules, inquit, tribus inprimis obnoxii Legibus, ac quaestionibus fuerunt, Peculatus, Maiestatis et Repetundarum, et harum quidem, Si se in socios aut avare aut superbe, aut libidinose, aut crudeliter, aut iniuste gessissent; quae et maxime Socialis fuit, et salutem provinciarum continuit, quo iudicio postulati plurimi, damnati multi, nonnulli etiam absoluti sunt. Formula intentionis in hoc crimine talis fuit: Aio, te in Praetura spoliasseSiculos, contra Legem Corneliam, atque eo nomine sestertium millies a te repeto, Cicer, in Verem etc. Qui vero hoc crimine ceciderant, exilio antiquitus puniebantur et aestimatione. Lege Iulia postmodum ordinem amiserunt, ut ex Tacito, Plinio Iun. aliis, discimus; et Iudices ad litem aestimandam acceperunt, Casaubonus ad Iulium Suetonii, c. 44. plura apud Rosin. Antiqq Rom l. 8. c. 30. LEGES HUC PERTINENTES FUERE: a]. Porcia, a M. Porcio Catone, an. Urb. Cond. 506. cum ex Praetura Sardiniam obtineret, lata, qua is sumptus Provinciarum coercuit. Verum tum haec causa adhuc privata fuit et extra ordinem cum SC. a Recuperatoribus cognita. b]. Calpurnia, cuius auctor L. Calpurnius Piso an. 604. crescente indies Magistratuum in provinciis libidine, non solum poena graviore hoc munus vindicandum sanxit: sed etiam, ut certum haec quaestio in posterum Praetorem haberet, constituit. Eadem cum Caecilia, cuius Val. Max. meminit, l. 6. c. 9. nisi forte ibi mendum. Vide Iulia. g]. Iunia: quam tulit M. Iunius Pennus An. Urb. Cond. 627. praeter litis aestimationem, exilii insuper poenam irrogavit. Itaque C. Cato, qui Consul fuit an. 639. ea lege Macedonibus accusantibus utraque poena mulctatus est, ut testatur Vellei. Paterculus, l. 2. c. 8. Cicer. in Verrem et pro Balbo. 2. Servilia lex, post annos inde 24. lata est, a C. Servilio Glaucia Praetore, cuius fragmenta hinc inde apud veteres Scriptores sparsa collegit Carolus Sigonius, et ex eo Antiqq. suis inseruit Rosinus, supra laudatus. Vide etiam harum Legum quamlibet suo loco.
REPTILIA_in_cibis
apud Herodotum, l. 1. c. 183. *site/ontai oi( *trwglodu/tai o(/fis2 kai\ sau/rous2 kai\ ta\ toiau=ta tw= e(rpetw=n], Vescuntur Troglodytae serpentibus lacertisque et istiusmodi reptilibus. Sic in Plin. l. 6. c. 29. Candaei, quos Ophiophiagos vocant, serpentibus vesci assueti. Quin et Lacedaemonios a Pythia o)fiobo/rous2] fuisse dictos, quod serpentes avide vorassent, famis tempore, scribit Plutarchus, de Orac. Pyth. Et de muris esu, legitur Esaiae c. 66. v. 17. Sunt et alia Reptilia, quorum esum Arabum nonnulli concedunt: nempe crocodilus terrestris, aliarbuo (quae murisagrestis species) mustela, chamaeleontis species quaedam, ericius, et hystrix, ut videre est apud Damirem, c. de Reptilibus. Quem tamen ultimum in reptilibus censeri mirum. E quibus patet, non frustra interdici Levit c. 11. v. 29. et 30. ea animalia, quorum esu ipsa natura abhorrere videtur, cum Iudaeis vicini Arabes illorum usum concesserunt. Sed utut ad esum vix utilia, non tamen incassum creata sunt, ut obicit Epicurus. Talpae ad vestium usum serviunt, viperae sanguis ad theriacam, scincus ad antidotum Mithridatiam, stellio ad morsum scorpionis etc. quod idem de iis statuendum, quorum usus nos latet. Aut si quae suntanimalia solum noxia, saltem iis utitur Deus ad impiorum supplicia. Ut cum serpentes urentes misit in Israelitas, qui Christum tentaverant in deserto, 1. Corinth. c. 10. v. 9. et mures in Philistaeos, 1. Sam. c. 6. v. 5. Imo et virtutem suam Deus exserit in horum animalium veneo reprimendo, quo minus suis noceant, uti legimus Psal. 91. v. 13. et Es. c. 11. v. 8. Exemplo Apostolorum, de quibus Marci c. 16. v. 18. o)/feis2 a)rou=si]; Pauli inprimis, cuius manui innoxio conatu vipera se alligavit Act. c. 28. v. 3. Quod miraculum in Aegypti urbe Copto Diabolus aemulatus est: ubi in fano Isidis, mulieres apud Deam lugentes et humi cubantes et pedibus nudae incedentes, scorpiones immanes, qui ibi magna copia erant, calcabant illaesae, Aelian. Hist. l. 10. c. 23. Sumitur autem vox Reptilis in Scriptura plerumque pro quovis animali, quod neque quadrupes aliquantae molis, neque avis, neque piscis est. Sic Reptilibus accenset Moses minima quadrupedum, puta mures et talpas, Lev. c. 11. v. 29. exsanguiaque omnia sive super ventrem serpant, ut vermes, sive quadrupedia ut locustae; seu multipeda, ut scolopendra, v. 42. adde volucria, ex v. 20. quales sunt, praeter locustarum nonnullas, muscae, papilionec etc. Itaque ex doctrina Mosis, duo Reptilium genera sunt, )/*enaima], i. e. sanguine praedita, ut serpentes, mures et talpae; et *a)/naima], sanguine cassa, ut vermes et insecta omnia, locusta, musca, formica, aranea, scorpio, pulex et pediculus. E quibus nonnulla quoque in cibum recepta, fuci, pediculi, formicae, vermes, limaces; Sed et Iudaeis mel et locustae concessae. Ut de usu eorum Idololatrico apud Gentes nihil hic addam, praeter locdum Ecechielis, c. 8. v. 10. ubi iam ad populum Dei Reptilium cultum a Gentibus pervenisse legimus: Ingressus itaque (in Templum Domini) aspexi; ecce autem omnes formas Reptilium et iumentorum detestandorum--expressum opus in pariete ipso circumquaque: v. 11. Et septuaginta viros e Senioribus domus Israelis---stantes coram illis, quemque thuribulum suum habentem in manu sua etc. Porro, hominie terra facto cum Deus adduxisse dicatur, quaecumque animantia e terra fecerat, i. e. aves et agri bestias, hoc nomine non quadrupedes solum, sed et Reptilia intelligenda. Nec obstat, quod horum pleraque viliora et abiectiora videantur, quam ut homini adduci debuerint, et contemplanda exhiberi. Quid ni enim hominis consideratione digna sint, quaecumque Deus creare et conservare non dedignatur. Nec minus est, quod in ape miremur, aut formica, quam in ceto aut elephante: cum hoc ipsum inprimis mirabile sit, quod in tantillo corpore tot animi dotes emineant. Accesserunt autem Reptilia ad Adamum ipso, quo creata sunt, die, ut colligitur ex Genes c. 1. v. 25. etc. 2. v. 19. Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 5. et 9.
RESECRANDI_Ritus
occurrit apud Corn. Nepotem in Alicibiade, c. 6. Restituta ergo huic sunt publice bona, iidemque illi Eumolpidae ac Ceryces rursus rescrare (alii legunt, resacrare) sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae: ubi resecrare, est solvere obsecratione, devotione liberare, et diras atque exsecrationes, quibus antea defixus ac devinctus erat, mutare precibus ac benedictione. Sacer enim homo, in LL. Romanis, quae Sacratae vocantur, saepe occurrit, pro eo, quem Germani vocant in die Acht und Vogelfrey erklart; seu pro exsecrando; Imo potius pro eo, qui omnibus sacris prohibitus dirisque devotus caelesti vindictae permittitur. Sacer esto. i. e. diris et imprecationibus devotus esto. Sic apud Livium, Lex lata de sacrando cum bonis capite eius, qui Regni occupandi consilia iniisset. Tum ergo cum talis religione et diris solvebatur, dicebatur Resecrari. Vide Salmas. ad Solin. p. 1098. Sed et apud Israelitas resecrabantur Imagines ac res Idolis prius sacratae, absque qua resecratione earum possessione et usu iis omnimodo fuit interdictum: quod etiam intelligendum de victimis, oblationibus, instrumentis ac vasisveluti pollubro, simpulo, ara, mensa et quae sunt alia id genus. Quod si vero haec omnia resecrarentur, h. e. religione solverentur, sic ut sacra esse desinerent, antequam in Israelitae possessionem devenirent, non aliter atque alia bona, in vitae usum et commodum licite adhibebantur. Resecrandi autem facultatem aiunt fuisse tantum modo Gentili, qui scil. hactenus esset ipse Idololatra, non Gentili, qui Idololatriae renuntiaverat. Nec tamen omnigenas imagine consecratas resecrandi ei sacultatem fuisse, sed eas tantum, quae a Gentili etiam consecratae fuissent, ab Israelita nondum possessae. Nam nec ipse Israelita resecrare potuit eiusmodi sive imaginem, sive vas, sive apparatus sacri partem aliquam a quocumque sacratam: Nec postquam ipse possederat, quis alius mortalium, ut volunt nonnulli, Resecrato autem Idolo ipso, resecrata simul consequenter omnia vasa, instrumenta et apparatum ad illud spectantem asserunt, praeter victimas atque oblationes, quae nec resecrationis capaces: Vasis vero instrumentis aut apparatu resecrato, non simul censebatur resecratum Idolum etc. Resecrare nempe hic erat, non solum liquefacere, seu resecranda animo, comminuere aut mutilare, verum etiam, ut liquenfieret seu confringeretur, alienare et usibus communibus palam addicere, iuxta illud Tertull. Apolog. c. 13. Domesticos Deos, quos Lares dicitis, domestica poestate tractatis, pignorando, venditando, demutando aliquando incacabulum de Saturno, aliquando in trallam de Minerva; ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur; ut quisque Dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Quin item Idolum, quod tempore pacis coli desiit, exinde resecratum est, non itidem, quod tempore belli. Magistri, Idolo, quod tempore pacis a colentibus negligitur seu coli desinit, utifrui fas est. Nam id resecrarunt. At vero, si id fiat tempore belli, eo sic uti frui est nofas, quoniam non ob aliam, quam belli causam, coli desiit etc. Sed tametsi Gentilis, tam alienum, quam suum idolum, ita potuit resecrare, ut usus eius rerumque ei ante sacratarum promiscuus inde licitus esset, non tamen vicissim rem alienam ita consecrare quibat, ut inde eiusdem usus fieret illicitus. Quam in rem vide plura apud eruditum Seldenum de Iur. Nat. et Gent. iuxta disciplinam Hebr l. 2. c. 7. adde Hadr. Turnebum, Adversar. l. 18. c. 25. et l. 29. c. 36. it. Pithoeum Subseciv. l. 1. c. 1.
RESEN
civitas ab Assur aedificata inter Calnen et Nineven. Gen c. 10. v. 12. Latine frenum.
RESPECTUS_Templi_Hebr._
plaga dicitur illa, in quam orandum Iudaeis, ex instituto Maiorum. Nempe positionem Templi Hierosolymitani, tam ante, quam post excidium eius, imitatae sunt tam Proseuchae, quam Synagogae Iudaeorum. Unde Maimonides, Non fieri debent ostia Synagogae in Orientem; iuxta quod dicitur (Numer. c. 3. v. 38.) et qui castrametantur ante Tabernaculum, Orientem versus, ante Tabernaculum Foederis ad Ortum, in Halach. Thephila seu de Oratione, c. 11. §. 1. et 2. Adicit, Et construendum est sacellum, in quo ponant Librum Legis. Sacellum autem hoc sic exstrui debet, ut situm sit ad plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius. Nimirum plagam, in qua orandum, aliam fuisse atque aliam, ex avita traditione docent Magistri. Unde, dum octo inter orandum observationes, necessarias tradunt, unicam intericiunt de Respectu Templi, iuxta quam, extra Terram Sanctam, orantis faciem poni volunt versus illud; ut apud Mahumedanos, versus Meccam seu Templum ibi. Expresse enim Mahumetes sub initia Imperii sui vetuit suos, qui ritus retinerent Iudaicos, adorare versus Templum Hierosolymitanum, uti docet Gregorius Abulfaraius de Arabum moribus, p. 10. Iudaei autem intra Terram, adorabant versus Hierosolyma, in Hierosolymis versus Templum, in Templo versus Sanctum Sanctorum. Origine moris a Salomone Rege et dedicatione Templi eius petita, de qua vide 1. Regum c. 8. v. 48. et praecedd. 30. 35. 38. et 40. ubi de precationibus, a Iudaeis, ubicumque essent, effundendis, verba faciens, de precantibus extra Terram loquitur, ut qui orarent ad te versus seu in via telluris eorum, quam dedisti patribus eorum, civitatem scil. quam elegisti et Aedes seu Templum, quod ego Nomini tuo exstruxi. Ubi Levi Gersonides, Et quamquam non precantur intra Templum dum tamen precantur, ut obvertant se illi, quoad fieri possit. Atque inde, quod habetur Danielis c. 6. v. 11. de Danielis ter quottidie precantis fenestris apertis versus Hierosolymam adeoque locum Templi (ubi scil. ante Nebucadnezaris excidium steterat) intelligitur. Eadem enim post encidium, quae ante, loci illius habita inter precandum ratio est. Verum Respectus iste Templi sub Vetere quidem Testam. locum habuit, ac Christo in carne exhibito, cuius typus Sanctuarium Leviticum erat, is sublatus est, vide Ioh. c. 4. v. 21. et seqq. plura vero hanc in rem, apud Io. Seldenum, de Synedriis Veter. Ebraeorum, l. 3. c. 15. §. 1.
RETICULUM
tegmen capitis muliebre. Varro, in Sequi Ulysse: Suspendit Laribus marinis molleispilas, Reticula, ac strophia. Cicer. Verr. 7. c. 2. Ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo: Reticulumque ad nares sibi opponebat: tenuissimolinô, minutis maculis, plenum rosae. Equo loco colligere est, Reticulum etiam dictam fuisse fasciam laneam vel lineam, ad formam retis factam, quam faciei admovebant, ne agnoscerentur, vel ut naribus suaves inspirarent odores. Sed cum ad ornatum muliebrem spectat, tum id est, quod capillos continet. Ita enim Varro praefatus, l. 4. de L. L. a Reti dictum est, quod capillum contineret. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 35. Festus Reticulorum rectorum meminit, h. e. quae sursum versus texta erant, non secus ac tunicae rectae: Regillis tunicis albis et reticulis luteis utrisque rectis, textis sursum versum a stantibus, pridie nuptiarum diem, virgines indutae cubitum ibant, ominis causa, ut etiam in togis virilibus dandis observari solet. Ubi Reticula, non sunt fasciae pectorales, uti quidam contendunt, sed capitales; quae videntur eadem ratione, qua sthqo/des1moi], texi solitae, Reticulum de prasinis, occurrit apud Capitolin. in Maximino Iuniore, c. 1. inter arras sponsalitias Iuniae Fadillae, Monolinum de albis novem, reticulum de prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quatuor. Ubi observat Casaubonus, Reticulatis operibus inseri gemmas solitas. Sed et veticulorum, cum dextrocheriis, meminit Trebellius Pollio in Vita Quieti, c. 14. ubi Alexandrum in illis plerumque exsculptum refert: Alexandrum magnum Macedonem viri (de Macrianorum familia) in annulis et argento, mulieres in Reticulis et dextrocheriis et in omni ornamentorum genere, exsculptum semper habuerunt etc. De Reticulo minuto, quo lectum suum circumdedit Aelius Verus Imperator diximus supra, in voce Rete.
RETZIN
Syriae Damascenae Rex ultimus, Achazum Iudae Regem ingenti clade affecit captivam que ab eo ingentem multitudinem Damascum abduxit, 2. Chron. c. 28. v. 5. dein iunctus Pekacho Israelis Regi cum eo Hierosolyma obsedit, sed expugnare non potuit, quippe Virginis pariturae vaticinio defensam, Esai c. 7. v. 1. et seqq. Eodem tempore avertit Elatham ad Syros, et excussit Iudaeos ex Elothis, 2. Regum c. 16. v. 16. donec a Tiglath-Phulazere Assyriae Rege Achazi precibus in auxilium implorato, capta Damasco victus occisusque atque ita regno huic Damasceno (cuius conditor Rezon erat, ut videbinus) finis impositus est, Ibid. v. 9.
REU
fil. Phaleg. Gen c. 11. v. 18. qui Ragau 1. Paral. c. 1. v. 25. dicitur: iisdem tamen consonantibus et punctis apud Hebraeos. Latine socius, vel amicus, aut pastor, sive malum, aut confractio.
REVELATIO
qua mediante Deus voluntatem suam hominibus palam facere dignatus est, duum est generum, Naturae una: Gratiae altera. Quarum illa ad omnes homines, quibus non reliquit se a)ma/rturon], Actor. c. 14. v. 17. se extendit, hanc unice suo populo indulsit: eamque in V. quidem Testam multifariam, Multis enimk vicibus multisque modis olim Deus loquutus Patribus in Prophetis, Hebraeor. c. 1. v. 1. in N. autem Test. uniformem, Ultimis namque diebus hisce locutus est nobis in Filio, Ibid. Itaque Israelitis manifestavit se Deus, per Somnia, per Urim, per Prophetas, 1. Sam. c. 28. v. 6. per Visiones, per Angelos, per voces, etc. Vide Ioel. c. 2. v. 28. extra ordinem nempe: Ordinaria enim Revelatio, a Moysis tempore, facta est per Verbum scriptum: quod enim legem Moysi commissam, in monte Sinai, duplicem Rabbini faciunt, videlicet Thora Schebictab], i. e. legem scriptam; et Thora begnalpe], i. e. Legem per traditionem datam, quam Kabbalam vocare solent, illis relinquimus. Ad priores Revelationis modos ut redeam, licet multisormes illi, ut visum est, fuerint, quatuor tamen eorum praecipuos faciunt Scriptores Hebraei, quos gradus Prophetiae vocitare solent, P. Fagius in Exoc. c. 28. Horum I. illis dictus est Nebuab] i. e. Prophetia, cum videl. DEUS voluntatem suam, per visiones et apparitiones varias, hominibus manifestavit. II. , Ruach hacodesch], h. e. Ipspiratio Spiritus Sancti, cum absque visione vel apparitione, ad Prophetiam, homo idoneus fuit redditus: quem modum a priori in eo quoque distinctum fuisse volunt, quod in illo homines extasin passi sunt, non vero in isto, ut in Hiobo, Davide, Daniele, apparet. Ambas vero has Revelationis species, ut et tertiam, de qua post agetur, in secundo Templo, locum non habuisse amplius, sed cessasse, dicunt: Unde veteres eorum Doctores dicere soliti sunt, Post ultimos Prophetas Haggaum, Zachariam et Malachiam, spiritum S. ab. Israele discessisse, i. e. non amplius, inspiratione sua extraordinaria, ad munus Propheticum homines aptos reddidisse. Quo forsan respexerunt illi Discipuli, qui Paulo interroganti, Num Spiritum S. accepistis? responderunt, Imo sit ne Spiritus S. ne audiimus quidem, Auctor. c. 19. v. 2. III. Urim et Thummim, quae duo ornamenta erant Pectoralis Sacerdotis Summi, et in rebus magni momenti, Regi vel etiam Patri Synedrii, per Sacerdotem summum rite scscitanti, divinam significabant voluntatem. Quod quomodo contigerit, ini abdito est. Quidam enim, per illa intelligentes quatuor illas gemmarum series, quae in Pectorali erant, harum vel splendore vel caligine futura praenuntiata fuisse, contendunt. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 9. Alii iis nominibus intelligunt vocabulum Iehovab, in duplicatione Pectoralis positum, Exodi c. 28. v. 16. Vide R. Salomon, apud D. Kimchi in rad. Nonnulli per Urim et Thummim, nomina intelligentes XII. Tribuum, in quibus omnes Alphabeti literae continebantur, oraculum respondisse literis supra reliquas eminentibus, vel etiam sese mutuo in syllabas vocesque iungentibus, aiunt, qua de re vide Talmud in Ioma, c. 6. Fagium, loco cit. et infra, in voce, Urim et Thummum. IV. et ultimus Revelationis modus, , Bath Kol], i. e. filia voctis, vel Echo, vox dicta est caelitus audita, quam etiamk secundo Templo stante Dei voluntatem populo suo subinde declarasse, aiunt. Et certe fwnh\ e)c ou)ranw=n], vox e caelo, CHRISTO restimonium perhibuit, Matth c. 3. v. 17. eratque velut Prologus, Praetatio vel Typus Verhi illius aeterni, quod Patris voluntatem hominibus patefecit, ultimis temporibus. Vide Ioh. c. 1. v. 18. et plura de his apud Thom. Godwynum, de Ritibus Hebraeorum, l. 4. c. 8.
REVERENTIA
titulus honorarius, apud Anselmum, l. 2. Ep. 12. alibique, etiamnum inter Viros Ecclesiasticos receprus. Reverentiae vero apud Odonem de Diogilo, salutationis sunt impensa officia, Gall. reverences. Ita enim is de Praefect Ludovici VII. in Orientem, Polychronias eorum suscipit, sed vilipendit: Sic enim vocantur Reverentiae, quas non solum Regibus, sed etiam quibustibes suis Maioribus exhibent, caput et corpus submissius inclinan. tes vel fixis in terram genibus vel etiam se toto eorpore prosternentes. Ubi Polychroniae quid sint, diximus supra. Eodem fere modo reverentias suas Monachi facere iubentur, apud Udalricum, in Consuetudinibus Cluniac. l. 2. c. 2. Vide quoque infra in voce Veniae; nam et sic dicuntur. In Ceremoniali Rom l. 3. sect. 1. integrum caput exstat de Reverentiis, quae Rom. Pontifici exhibentur.
REX
inter Magistratus ordinarios, primis temporibus, apud Romanos principem tenuit locum: Urbem enim Romam a principio Reges habuere, Tacitus, Annal. initio. In quorum creatione qui ritus fuerint observati, diximus supra, in voce Regnum. Potestas officiumque Regis vero erat, primum, ut sacra curaret atque sacrificia, perque illum gereretur, quidquid ad placandos Deos atrineret: Dein, ut legum ac morum patriorum haberet costodiam; utque de iniuriis gravissimas causas ipse decerneret, leviores Senatoribus permitteret, providendo interim, ne quid peccaretur in Iudiciis: utque Senatum cogeret, Populum in contionem convocaret, primus sententiam diceret, quodque pluribus placuisset, haberet ratum. Praeter quae summum ei in bello Imperium erat, Dionys. l. 3. Liv. l. 1. Dec. 1. etc. Insignia, quibus prae coeteris internosci et a Populo discerni possent, erant varia: Incedebaut ornati purpura et toga purpurea, sedebant in sella curull, habebant circa se lectos iuvenes robustissimos 300. qui Celeres dicti; alios insuper ministrros 12. succinctis vestibus et expeditos, ad plectendum sacinorosos, Lictores dictos, qui ipsis Curuli sella vectis praeferrent fasciculos virgatum, intra quas obligata securis erat, sic ut ferrum in summo fasce extaret, Plut. in Problem. Tarquinius Priscus insuper Toga picta, sella eburnea, corona, sceptroque itidem eburneo, in cuius apice Aquila, permissu SPQ. usus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 3. etc. Post Romulum, Urbis Reguique conditorem, per sicarios a Patribus subornatos, confectum, quod nullos ex Hersilia coniuge filios susceperat, Regnum electionis iure ad Numam delatum est; quem Tullus Hostilius excepit: post quem, nepos Numae Ancus Marcius praefuit, qui tutorem Priscum. ab Hetruria advenientem, filiis suis post obitum Tutorem designavit. Sed hic filiis relictis, Regnum intercepit, Aurel. Victor. Verum postea, a genero suo tullio, insidiis illorum, sublatus est: quo iterum a Prisci nepote, an filio, Tarquino Superbo, interfecto, hic Regum ultimus aliquandiu rerum est potitus. Verum cum in Senatum caedibus, in Matronas libidine, in omnes superbia grassaretur, Bruto Collatinoque Ducibus, Populus Rom. illum expulit, Regumque abolita potestate, in libertatem se asseruit, Democratia instituta. *a\] quo tempore etiam nomen Regis adeo mansit exosum, ut Iul. Caesar, cum id reducturus quosdam subornasset, qui illud sibi acclamarent, a populo autem non sine exsecratione illud accipi audisset, Non Rex sum, sed Caesar, amicis acclamantibus, velut illos corrigens, regessisse legagur. Vide sueron. Caesare, c. 79. ut et in voce hac. At quam appellationem primi Imperatores abominari visi sunt, proxima aetas frequentavit. Sane etiam apud Tacitum Regnum appellari aliquoties Roman. Imperium, adnotarunt Eruditi, et Domus regnatrix statim initio apud eundem. Atque multum interfuit, aetate praesertim illa, inter Imperatorem, qui Princeps dictus est initio, et Regem. Unde Suetonius de Caio Caligula, c. 22. Nec multum, inquit, abfuit, quinstatim diadema sumeret speciemque PRINCIPATUS in REGNI formam converteret. Sed quod tentavit hic furiosus, perfecit postea sobrius Princeps Aurelianus, ut in eius vita Latini Graecique observant. Sumpsit enim diadema primus et reliqua Regum insignia. Imo multo ante Latini Scriptores coeperunt ita loqui, uti diximur. Sic in Hadriano Spartianus, c. 23. servi Regis: alibi apud Scriptores Historiae Aug. Statio regia, ornamenta Regia, Sedile regium, et Regale Imperium Vopisco, h( a)utokratori/a], Regina Lampridio, in Alexandro, pro Augusta. Graecis vero iam Inde ab initio *basileu\s2] et *basilei/a], sed per catachresin et adulationem: cum ipsi Imperatores, ut scribit etiam Appianus, cum appellationem non admitterent; cerre non usurparent, neque in Epistolis Latinis, neque in Graecis, uti patet ex loco insigni Synesii *au)tokrato/rwn], ubi *basile/as2] noluisse Imperatores vocari, *au)tokrato/rwn] appellatione contentos, o( de\ a)utokra/twr o)/noma strathgi/as2 e)sti\], Autocrator autem nomen est Ducis exercitus. pluribus docet. Postea vero labefactato Imperio, cum a Francis, Gothis, Vandalis, aliisque Barbaris. regna diversis locis essent constituta, Regisque nomen a novis Dynastis usurpatum, eviluit apud Romanos et Regis et Regni appellatio; neque iloso Graeci *basile/as2], led *rh=gas2] appellant; una voce in duas notiones discerpta. Procopius. Gothicorum l. 1. de Theodorico, qui Romam et totam fere Italiam obtinebat. *kai\ *basile/ws2 me\n tw=n *r(wmai/wn ou(/te tou= s1xh/matos2, ou)/te to\ o)no/matos2 e)pibateu=sai h)ciwsen a)lla\ *r(h\c kalou/menos2 diebi/w. ou(/tw ga/r s1fin tou\s2 h(gemo/nas2 oi( ba/rbaroi nenomi/kasin]. Et Basilei quidem Romanorum (h. e. Imperatoris) neque habitum, neque nomen invadere sustinuit, Sed Rex vocatus est. Ita enim suos Duces Barbari appellandos censuerunt. Certe apud eosdem, etiam Regum filii Reges appellati: unde apud Gregorium Magnum, l. 3. Dial. c. 31. Hermenigildus Rex Leuvigildi Regis filius; et apud Gregorium Turon. l. 3. c. 22. Theodebertus, Theodorici Regis fil. ut et l. 14. c. 13. Chramnus Chlotarii itidem Regis, filius, Reges nuncupantur, vide Casaubon. ad Spartian. in Hadriano Imp. c. 11. et Car. du Fresne Glossar. Io. Casp. Suicerum voce *r(h=c], nec non supra, in voce Basileus. Redeo ad vereres Romanos. Quamvis vero tantopere Regis illi nomen aversarentur, quia tamen et sacra quaed am per Reges factitata fuerant, necubi Regum desiderium subreperet, Regempsacrificulum crearunt Romani, de quo infra. De regimine autem septem illorum primorum Regum, ita Florus, l. 1. c. 8. Haec est prima atas Populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub Regibus septem, quadam Fatorum industria, tam variis ingenio, ut Reip. ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo ardentius? tali opus suit, ut invaderet Regnum. Quid Numa religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus Deorum metu mitigaretur. Quid, ille militiae artifex Tullus? bellatoribus viris quam necessarius? ut acueret ratione virtutem? Quid adficator Ancus? ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. iam vero Tarquinii ornamenta, et insignia, quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem? Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosceret Resp. Postremo Superbi illius importuna dominatione factum est, ut agitatus iniurits Populus, cupiditate libertatis incenderetur. Hodie qui Reges Romani in Imperio vocantur, qualis ultimus fuit Ferdinandus IV. Imperatoris Leopoldi Augusti Frater, titulum hunc, velut indubitatae successionis Imperatoriae pignus, habent: quemadmodum in veterum Caesarum Historiis legimus, destinatos Imperio successores, Principes Iuventutis, Caesares, et Nobilissimos Caesares, fuisse appellatos, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 3. Apud Athenienses, ab initio similiter Reges fuerunt, quorum ultimus Codrus, cum fortiter pugnando occubnisset: Resp. per Archontes, perpetuos primo, dein decennales, tandem annuos, administrari coepit. Horum novem cum essent, quorum unus Archon dicebatur, signabatque Fastos, alter Rex vocabatur, tertius Polemarchus, reliqui seu Thesmothetae, Pollux, l. 8. c. 9. Qui cum omnes, antequam Magistratum capesserent, apud Senatum Quingentorum et Iudices, vitae morumque a)nakri/sei] subici solerent, de Rege peculiariter inquirebatur, ei) a)felh\s2]; an integri corporis esset, necne? ut scribit Grammatic. quod tamen et de reliquis Novem viris intelligi vult Petitus. Hoc vero extra dubium, Regem non nisi uxorem civem atque virginem ducere potuisse, ex lege, perscripta in columna lapidea, iuxta aram Bacchi en li/mnais2, th\n tou= basile/ws2 gunai=ka a)sth\n ei)=nai kai\ parqe/non gamei=n]. Quod sancitum est, propter ea sacra, quae cum uxore sua Rex curabat, ne quid secus et praeter ritus patrios in iis fieret. Vide Demosth. contra Neaeram, Sam. inprimis Petitum, Commentar. in Leges Atticas, l. 2. tit. 3. et et Franc. Rossaeum, in Archaeol. Att. uti de vocis usu, in ludo pilario, supra voce Ptla: alio, ubi de Planetis: it. voce Sortes.
REX_Sacrorum
nomen Sacerdotii, apud Romanos, Flamine Diali superioris, sed in fra Pontificis Max. dignitatem: de quo sic Livius, l. 2. c. 2. Regibbus exactis, et parta libertate, rerum dein divinarum habita cura, et quia quaedam publica sacra per ipsos Reges factitata erant, necubt Regum desiderium esset, Regem sacrificulum creant; id Sacerdotium Pontifici subiecere, ne additus nomini honos, aliquid libertati, cuius tunt prima trat cura, officeret. Et Dionys. l. 5. Quoniam multa magna beneficia collata videbantur in Remp. a Regibus, volentes hoc nomen in Urbe servari perpetuo, iusserunt ut Pontifices et Augures designarem unum aliquem e senioribus, ad hoc idoneum, qui sacris tantum praeesset, immunis a militia, vocaraeturque. Rex sacrificulus; Primusque hunc bonorem Romae accepit Manius Papinius, vir Patricius, quietis amantissimus. Creahatur is Comitiis centuriatis, et quidem, quamdiu religio mansit, semper ex Patriciis, Cicer. pro Domo. Magistratum vero alium ei gerere, auctorationem ad populum habere, non licebat, ut sic numquam, nisi in sacris, servire, utque in gratiam Deorum Regnum sustinere videretur, Plut. quast. 63. unde et hunc ritum a Maioribus traditum esse, scribit Idem, ut Rex hic ante Comitium, postquam rem divinam fecisset, fuga sese et in Foro proriperet. Indicebat is ferias, et quidquid ad publica sacrificia necessarium esset, procurabat: ut qui omnibus sacris praeerat. Interrogantibus, qui dies sacri, quid quolibet mense licitum illicitumve, respondebat, ac quinto Idus Ianuar. arietem Iano immolabat. Quia vero ei feriis opus videre religio erat, quemadmodum et Flaminibus, ideo per ???raeconem denuntiabat, ne quid tale ageretur, et praecepti negligens mulctabatur, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Ad eundem certa die Virgines Vestales, pro more, isse ac dixisse, Vigilasne Rex? vigila, testatur Servius, in l. 10. Aeneld. Aliquando et simpliciter Rex. appellatus legitur, quem in Sacerdotum ordine primum fuisse et maximum, et mipsis inaugurationis conviviis solum supra omnes accubuisse, docet Feltus in verbo, Ordo Sacerdotum. Unde Massurius Sabinus scribit, Super Flaminem Dialem in convivio, nisi Rex sacrificulus, haud quisquam alius accumbit, apud A. Gellium, l. 10. c. 15. qui. l. 15. c. 27. Calata Comitia vocat, quae pro Collegio Pontificum haberentur, ut Regis Sacrorum, aut Flaminum inaugurandorum causa. In quae verha, Oilelius notat, primum omnia Comitia Calata dicta fuisse, postea vero, cum in desuetudinem hoc verbum abiisset, retentum esse nomen Calatorum Comitorum in his tantum, quae modo memorata. Uxor Regis sacrorum, dicta est Regina sacrorum, de qua supra: Mansit vero hoc Sacerdotium, usque ad Theodosii Senioris principatum, quo cum reliquis Gentilium sacrisabrogatum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 25. De Rege sacrorum apud Athenienses Vide supra.
RHEA
Caeli et Terrae filia, Hesiod. in Theogon. v. 133. ubi de Terrae filiis: *ou)ranw=| eu)nhqei=sa, te/k) *w)keano\n baqudi/nhn,] *koi=o/n te *krei=on q) *u(peri/ona/ t) *i)apeto/n te,] *qei=an/ te *r(ei=a/n te, *qe/min te *mnhmosu/nhnte]. At Orpheus in Hymnis Rheam primam omnium a Deo factam fuisse, inquit, quem Protogonum appellant: *po/tna *r(e/a qu/gater polumo/rfou *prwtogo/noio]. Quae cum fuisset postea Saturni uxor credita, de illa scripsit idem dem Orpheus: *pa/ntim) a)glao/morfe, *kro/nou su/llektra ma/kaira]. Hanc ipsam Iovis fuisse matrem testatur Callimachus: *e)n de/ se *pa)r)r) asi/h| *p(=|xi ma/lista] *e)/sken o)/ros2 qa/mnoi/si peri/skepes2]. Huius sacrificia fiebant die nono Lunae, ut innuit Nicander in Alexipharmacis, magna cum vociferatione: )\*h a(/ te k ernofo/ros2 za/koros2 *bwmi/stria *r(ei/hs2] *ei)na/di leiofo/r)r(oisin enixri/mptousa keleu/qois2,] *makro\n e)pemboa/a glw/ssh| qro/on oi( de\ tre/ousin] *i) dw/hs2 r(ighlo\n o(t( ei)sai+/ousin u(lagmo/n]. Quod autem Rhea Terra sit, vel vis Terrae, quae ad generationem rerum pertransit, testatur Apollonius, Argon. l. 1. —— —— *e)/nqen e)s2 ai)ei\] *ro(/mbw| kai\ tupa/nw| *r(ei/hn *fru/ges2 i(la/skontai,] *h( de\ tou= eu)age/essin e)pi\ fre/na qh=ke quhlai=s2] *a)ntai/h dai/mwn ta\ d) e)oiko/ta sh/mat) e)/gento,] *au)toma/th fu/e gai=a terei/nhs2 a)/nqea poi/hs2,] *qh=res2 d' ei)luou/s2 te kata\ culo/xous2 te lipo/ntes2] *ou)rh=|sin sai/nontes2 e)ph/luqon]. Alio nomine Ops, Mater Deum, et Magna Mater, et Cybele dicta. Item Dea Phrygia, Idaea, Berecynthia, Dindymene, et Pessinuntia. Dictam volunt Rheam a)po\ tou= r(ei=n], quod affluat rebus omnibus terra. Vel potius Rhea est a verbo Ebraeo Raba], pavit, et in 2. Coniugatione Reha, id est, associavit sibi commensalem. Vide Natal. Com. l. 9. c. 5. et Fungerum in Rhea. Nic. Lloydius. Etiam vero *brimw\] (quod alias Proserpinae cognomen) appellatam fuisse, docet Theodoretus Therapeut. Sermon. 1. (/*oti de\ kai\ ta\ th=s *r(/eas2, h)\ kai\ ths *kube/lhs2, h)\ th=s *brimou=s2, h)\ o(/pous2 a)\n e)qe/lhte o)noma/zein]. Apud Orpheum in Argonaut. idem nomen reperitur, ubi tamen Proserpinam intelligi vult Meursius. Adi Canteri Notas. Templum aedemque habuisse nullam, observat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 4. Plura vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 54. Nec omittendum, quod Rheam Semiramidis cognomen Assyrium fuisse, notat Auctor Chronici Alexandrini, p. 85. De eius purgwtw=| stefa/nw|], turrita corona vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 3. et 11. ut et l. 9. c. 10.
RHEA
Numitoris Albanorum regis filia, alio nomine Ilia appellata: quam cum Amulius patruus eius Vestae virginem legisset, a Marte compressa Romulum et Remum peperit. Rheam Silviam vocat L. Florus Hist. Rom l. 1. c. 1. Serviam appellat Aelian. Var. Histor. l. 7. c. 16. Iliam nuncupat Scholiastes Iuvenal. ad Sat. 9. Calendis Martii, quibus Iunonis sacra celebrantur a Romanis, quia tunc Ilia compressa est a Marte. nam tunc Matronalia fiunt. Salmasius non uspiam alias, apud bonos Auctores, Rhea Silviae nomen occurrere, annotavit; suspicatur tamen. ad c. 1. Solini, eandem fuisse *serbhli/an] in sthlopinaki/ois2] Cyrinirempli, quod Attali et Eumenis Matri dedicatum fuit. Hanc Amulius, frater Numitoris minor, Numitore pulso filioque eius occiso, ad Vestale Sacerdotium cepit, sicque perpetuae Virginitati damnavit, ne qua forte legitimus Regni haeres ex ipsa nasceretur. Sed postquam surtivo concubitu gravidam deprehendit, sepsit eam custodia, ut partus enecaretur: Quae cum gemellos peperisset, illi Amulii imperio, in profluentem proiecti, beneficio Faustuli, Regii Pastoris, servati sunt ac educati; Mater autem, a partu liberata, Patrui iussu, viva defossa est, vide Salmas. Not. ad Florum loco cit. Et ab huius filio Romulo Romam conditam tradunt, Solinus, c. 2. Aelianus, loc. cit. Iustinus, l. 43. c. 3. Livius, l. 1. c. 6. Veileius, l. 1. c. 8. Virgilius: Alii: a Romulo et Remo, Pomponius Mela, l. 2. c. 4. Plin. l. 8. c. 17. etc. Manilius, Astronom. l. 5. Qua genitus cum Fratre Remus hanc condidit urbem. Callias tamen, apud Dionys. Halicarn. l. 1. Romen, feminam quandam Troianam, Lationo Aboriginum Regi nuptam, Remum Romulumque peperisse, Urbemque ab illa *r(w/mhn] appellatam esse, tradit. Etymologici Auctor, ipsius Aeneae, cum quo memorata Rome in Italiam delata, Romulum et Remum filios facit. Sallustius, primordia Urbis Aeneae Regi tribuit, Romuli nulla mmentione facta. Interim, quod Romulum ex Silvia a Marte prognatum esse crederent Romani, praecipua hunc veneratione, tamquam Gentis suae conditorem, coluerunt: unde etiam in nummis quibusdam expressus videtur, Mars accedens ad Rheam Sylviam; quorum unum operi suo inseruit Ioh. Rosinus, Antiq. Rom l. 2. c. 10. Lupae quoque imago, sub ficu Ruminali, duos puellos Romulum et Remum hactenus expositos, lactantis, est in nummis Pompeiae gentis, Commodi, Alagabali seu Heliogabali, Macrini, apud Fulv. Ursinum: in Volum. numism. p. 222. Vide quoque Biaeum in nummis Croicis Tab. 5. num. 2. Abrah. Gorlaeum. Tab. 44. num. 7. etc.
RHODODAPHNE
Hebr Chirdophnin], alias rhododendron, inter herbas est, quas Paschalibus herbis cum agno comedi solitis, Exod c. 12. v. 8. de suo inferciunt Gemaristae. Crescit secusamnes et habet to\ a)/nqos2 r(odoeide\s2], florem roseo similem, uti ait Dioscorides. Qui prion flos, si credimus, Appuleio prope imposuit, qui, in alinum mutatus, cum rosas quaerens, quarum esu pristinam formam recuperaret, in rhododendri flores incidisset, illud venenum rosarium sumere gestiebat, quod fuisset illi letale. Hinc Lucianus in Lucio, de hoc eodem arbusto, *kako\n a)/riston], inquit, o)/nw| tou=to kai\ i(/ppw| fasi\ ga\r to\n fago/nta a)poqnh/skein au)ti/ka]. Malum hoc est prandium omni asino et equo, aiunt enim eo vescentem ilico mori. Quam ob causam Herba Asinaria dicitur, in Gloss. uti rescribit Bochartus, pro Herba sinaria. Strabo certe, l. 15. in Ariana, multa Alexandri iumenta huius plantae esu periisse scribit, Quamquam non solis iumentis, sed et pecori mortiseram esse, referat Dioscorides. Unde Plin. l. 16. c. 20. Iumentis caprisque et ovibus venenum est. Quod ut a primi hominis labe derivet Prudentius in Hamartigenia, cicutam ante peccatum et rhododaphnen innoxias fuisse, his verbis docet, v. 234. Cum prius innocuas tulerit Natura cicutas, Roscidus et viridem qui vesiit flos rhododaphnem, Pabula lascivis dederit sincera capellis. Sed in hac planta inprimis Veteres mirantur (quam vere, iam non quaeritur,) quod, quae bestiis venenum est, non modo homini non nocet, sed et plurimum prodest, uti apud Dioscoridem et Plinium, l. 24. lc. 11. legimus: quibus similia habet Isidorus, qui rodandarnm corrupte vocat. Id vero Hebraeis peculiare, quod huius arbusti ramo in aquas Mara iniecto, volunt eas edulcuisse: miraculum scil. ut esset illustrius, Deum contrariis mediis usum esse sibi fingunt et amariligni iniectione amaras aquas edulcavisse. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Eadem porro in coronas adhibita, legitur apud Poetam, —— hic rhododaphne Liliaque et roris non avia cura marinis. Coeterum mirum illius ingenium, ut rami terrae impacti ab omni peste legumina protegant, refert Constantinus Caes. l. 2. c. 42. Sed et hac voce ima quaedam foeditas significata a Syris est, qui nescio quem probri causa *r(ododa/fnhn] vocavere, teste Luciano in Pseudol. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. cl. 17.
RHOMBUS
piscis, inter immundos erat in veter. Lege, quod pinnas quidem habet, sed squamis caret, vide Levit c. 11. v. 9. et 10. et Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. inprimis vero Vossium, de Idolol. l. 4. c. 16. 17. et 26. ubi inter alia Proverb. nihil ad rhombum, de iunioribus inprimis capiendum docet. De eo sic Martialis, l. 13. Epigramm. 81. cui titul. Rhombus. Quamvis lata gerat patella rhombum, Rhombus latior est tamen patella. Unde Rhombi spatium, de amplissimorhombo, apud Iuvenalem, Sat. 4. v. 39. —— spatium admirabile rhombi etc. Apud eundem Martialem, l. 9. Epigr. 30. v. 9. Quae nunc Thessalico Lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros? Et l. 12. Epigr. 57. v. 16. Dicet quot aera verberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo etc. vox haec vertiginem seu girgillum notat, cui involvebant filum, quo Lunam torqueri et e caelo deduci posse sagae iactitabant, qua dere vide quae Farnabius habet ad Senecam, Hippolyto, v. 420. turbinem vocat Horatius, in Epodis; Od. 17. v. 7. ubi totam ferream seu aeream intelligunt, cui fila et stamina, quibus se viros illigare credebant, Sagae intorquere solebant. Alias Rhombus figura est quadrata, quae in vestibus idem quod r(abdos2], virga, et plinqi/on], laterculum. Unde de Ephesiis Democritus Ephesius, apud Athenaeum, l. 12. *ta\ de\ tw= )*iw/nwn i)obafh=, kai\ porfura= kai\ kro/kina r(o/mbois2 u(fknta\]; ubi r(o/mbois2 u(fanta\] vestimenta dicuntur, quae r(o/mbois2] seu figuris r)omboeide/si] dist incta erant ac virgata; qualia fuisse Gallorum sagula Veteres scribunt. Vide hic passim, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20.
RICINIUM_vel_RECINIUM
tegmen capitis muliebris. Isidor. l. 19. c. 25. Stola, Matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum bumerum mittitur. Stola Graece, quod superemittatur: Ricinium Latin. quod dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo Mavortem dicunt.. Licetus de Lucernis, l. 6. c. 12. Ricinium cum Reca confundens, Est autem, inquit, Ricinium sive Recinum vel etiam Reca, Varroni Festoque, vestis antiquissima quadrata, inde dicta, quod eius mediam partem retrorsum iaciebant; hanc exstitisse purpureo colore plerique statuunt, et innuit Cicero. Unde Recinati Mimi. Gesnerus in Onomast. Raca, quadratum vestimentum, fimbriatum et purpureum, quo pro Palliolo seu vitta utebantur Flaminicae. Alii dicunt, quod ex lana siebat succida alba, quod ingenuae confecerint Virgines, patrimae, matrimae, cives et infecerint caeruleo colere: ex Festo. Vide quoque Voss. de Vitiis Serm. in voce Maforium. Commune id Mulierum Roman. pallium fuisse, quidam colligunt ex Servio ad Aen. illud l. 1. Gentemque togatam. Sed Nonius Ricinium, modo Palliolum breve appellat, modo Pallium quo Mulieres in adversis rebus et luctibus induebantur: Idem de Vita Pop. Rom l. 1. Ex quo Mulieres, inquit, in adversis vebus ac luctibus, cum omnem vestitum delicatiorem, 2c luxuriosum postea institutum ponunt. Ricinia sumunt. Imo nec Festi aetate, quid ea vox signisicaret, plane constabat. Ait enim Recinium omne vestimentum quadratum ii, qui duodecim interpretati sunt, esse dixerunt. Alii virilem togam, qua Mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. Ubi Ferrarius legi vult, Alii togam qua Muliere: utebantur: nec tamen im probat Lipsii coniecturam, qui Ver. legit, i. e. Verrius togam esse vult. In hac opinione ergo fuit Serv. ad l. c. Recinium fuisse togam, vel togaesimile; Nam ex eo et cycladum, quae rotundae erant, usu, a Mulicribus Togas olim gestatas ibi contendit: quod si Recinium commune pallium fuisset, frustra ex usu Pallii Togaeusum demonstrasset. Vide Octav. Ferrarium, de ReVestiar. l. 1. c. 25. In illis mortuos olim humari solitos legimus. Vestimenta namque cum mortuis condere vel urere consuevisse Veteres docet Virg. Aen. l. 6. v. 221. Purpureasque super vestes, velamina nota, Iniciunt. Et Suetonius, in Caes. c. 84. Scenici Artifices vestem, quam ex Instrumento triumphorum ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque dicissam, iniecere flammae. Quem sumptum sustulit Solon, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixerunt Decemviri Rom. mortuum componiaut condi, *mh\suntiqe/nai ple/on i(mati/wntriw=n], plus tribus Riciniis mortuum ne humaio: quam Legem in suas Tabulas Decemviri retulerunt teste Cicer. l. de LL. ubi Iac. Raevardum, Hadr. Turnebum, Iunium in Normend. Alios, per Ricinia, intelligentes vestes lugubres, quibus Mulieres in funeribus uterentur, refellit Iustus Lipsius Epist. Quaest. l. 4. Epist. 7. quem vide.
RIPHAT
fil. Gomer, Gen c. 10. v. 3. Latine, medicina, sive relavatio, sive bovile.
RISUS_fimulachrum
ut Dei, Lycurgum apud Lacedaemonios erexisse, testis est Plutarchus. Putabat enim ille, Risum laboris et modesti victus esse condimentum. Hypatenses Thessali huic Deo quotannis rem divinam, in summa laeitia, faciebant. Eidem sacrum diem multis describit Appuleius. Alius erat Ridens Iocus, memoratus Papinio, l. 1. Sylv. 6. v. 6. hoc enim spectrum peculiariter coli consuevisse, diximus supra in voce Iocus. Alias Risus homini proprius; quem in 40. diem infantibus differri, habet Solinus, c. 1. Nascentium vox prima vagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Quibus risum indigitari, palam est. Sed et infra quadragesimum diem infantibus accidere, tradit Aristoteles, ut rideant, verum dormientibus, Historiae Animal. l. 7. c. 10. quam in rem vide Salmas. ad Solin. c. 33. Sedes ei praecordia; hinc in proeliis, gladiatorumque spectaculis, mortemcum risu praecordia traiecta attulisse, apud Plin. legitur, l. 11. c. 37. Per catachresin equo tribuitur, Iobi c. 39. v. 22. Ridet pavorem nec consternatur: ubi risum distinguit, in risum laetitiae, Hebr. , et risum derisionis, Hebr. ; quem posteriorem hic intelligi addit, uti Iobi, c. 39. v. 10. ubi de onagro, c. 39. v. 18. aliis 21. ubi de struthione, etc. 41. v. 20. aliis 21. ubi de Leviathane, Sam. Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Plura de Risu vide apud Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 3. c. 46. uti de Risu inter Veterum exercitamenta, infra Vociferatio.
RITUALES_Libri
Hetruscorum olim celebres teste Festo, in quibus scriptum erat, quo ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur; Curiae, Tribus et Centuriae distribuantur, Cicer. de Div. l. 1. Nempe rittbus maxima parte Gentilium Sacra constabant, cacozelia Israelitarum, quibus Lex Ceremonialis divinitus inculcata est eo sine, quem diximus supra. Vide Ephes c. 2. v. 15. ubi haec lex dicitur no/mos2 entolw=n en do/gmasi], lex mandatorum in ritibus posita. At Christiana Religio initio sola simplicitate veneranda ac potens erat, ut quae Deum in spiritu et veritate colit. Ioh. c. 4. v. 24. quaeque gestus ac ritus significativos paucissimos habet, eosque minime affectatos et maxime naturales, sine quibus vix pia potest esse in homine cogitatio; vel qui ab ipsa cogitatione pia procedunt, eamque fovent et excitant: quales in precibus praecipue videre est. Ac praeter Sacramenta, quae simpliciter peragebantur, Sermones ad populum lingua vulgari instituebantur, ac Precibus denique, Benedictionibus et Hymnis absolvebantur, Matth c. 26. v. 26. 27. 30. c. 28. v. 19. apud eundem, c. 13. v. 34. 35. Luc c. 24. v. 30. Ioh. c. 14. et 15. et 16. et 17. Nec alterius cultus in Historia Euangelica mentio. Iidem Apostolicae Ecclesiae ritus erant, uti ex Actis illorum et Epistolis liquet: sine ulla superstitione locorum temporumque Act. c. 13. v. 46. 1. Tim. c. 2. v. 8. Coloss c. 2. v. 16. 17. etc. Cum vero ad Ecclesiam aggregarentur dive sa hominum genera, Iudaei, Gentiles; illi veterem ac investem illum colendi Dei modum dedignari, patriisque ceremoniis divinum cultum instruere, ac Sacris maiestatem quandam circumdare, non malo ut videtur, consilio coepere: Episcopis praecipue Romanis auctoribus. Ulterius dein itum et liberi primum cultus in legem versi tantumque ceremoniarum choragium superadditum, contra doctrinam Apostoli Coloss c. 2. v. 21. ut spiritualis ille ac simplex Foederis Novi cultus in gumnasi/an s1wmatikh\n] exierit, et inter istam elementorum, rituum ceremoniarumque molem nudus et egenus Christus tantum non omni sua vi spoliatus sit. Fr. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. II. l. 7. c. 17. Vide quoque supra ubi de Ceremoniis. Ut de voce *do/gma] aliquid addam. Praeter significatum, de quo diximus, placitum notat in Scriptura, ex auctoritate Verbi Dei in legitima Synodo decretum et statutum, vide Act. c. 16. v. 4. Apud Graecos Patres. nonnumquam doctrinam designat; inprimis autem eam Doctrinae Christianae partem, quae Ritus complectitur. Sic Basilius M. de Spiritus S. c. 27. Doctrinae Christianae duas partes faciens, *khru/gmata] et *do/gmata], illo nomine indigitare voluit capita Religionis Christianae catholica et perpetua; isto ritus et ceremonias, quae, quod ratio ipsorum non omnibus constat, aliis ta\ )*apo/r)r(hta] sunt appellata, item ta\ *mustika\] et quia non in Scriptura reperiuntur, ta\ *a)/grafa tw= e)qw=n], Ibid. Vide quoque Eulogium Archiep. Alexandr. Biblioth. Photii, c. 230. p. 833. uti de Ritualibus Libris Ecclesiae Latinae Lindanum Episcop. de optimo gen. interpr. Scripturas, l. 3. c. 3. Pererium, Praef. l. 16. Comment. in Danielem, Petrum Cluniac. Aliacensem Cardin. Comitem Mirandul. Claudium Espensaeum Doct. Sorbon. in ad Ephes. Alios.
ROBUR
teste Festo, in carcere is locus, quo praecipitatur maleficorum genus, quod ante arcis robusteis includebatur. In Tacit. l. 4. Annal. c. 29. Robur videtur potius supplicii locus, quam custodiae. Calpurnius declamator, Decl. 5. Video carcerem publicum saxis ingentibus structum angustis foraminibus tenuem lucis umbram recipientem. Inhanc coniectirobur Tullianum prospiciunt: et quoties iacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur, et alienum supplicium aspectando suum discunt. Ex quo clare discitur Robur hoc in Tulliano fuisse, i. e. carceris inferiore loco. Nempe una fuit, ex carceris praecipuis partibus, sicut altera Tullianum, utraque supplicii locus. Strangulatio quippe, quae laqueo fiebat, in Tulliano; praecipitatio, in Robore, peragebatur: quorum illud Dungeon, hoc strong hold Anglice dicas: Es sicut communiter Robur, ita quandoque Codex robustus, Plaut. Poenulo, Actu 5 Sc. 3. v. 53. aliquando Cuflodia lignea, Ibid. Sc. 6. v. 28. nonnumquam Italum robur, Horat. l. 2. Od. 13. v. 18. appellatur. In eo stipes erectus, e quo rei in praeceps dati, ut colligitur ex verbis Tullii, Quero, fregeris ne cervices in carcere illi ipsi Vectio: Plauti item Curcul. Act. 5. Sc. 3. v. 14. At ego faciam vos ambos in robusio carcere ut pereatis. Vide quoque Hadr. Turnebum, Advers. l. 23. c. 21. Fiebat vero tum strangulatio in Tulliano, tum praecipitatio in Robore per Carnificem, idque Triumviri Capitalis iussu. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 31. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 3. sect. 3. c. 5. Alias Robur et Quercus passim Auctoribus confunduntur, Poetis plerumque; cum tamen arborum hae species diversae et materie differant apud Architectos: imo et glande, quae in quercu grandissima est, in robore parva, si Plinio credimus; Glossae, Robur, ei)=dos2 cu/lou mela/ndrus2], scribe me/lan druo\s2]. Ubi tamen non certum genus arboris glandiferae intelligitur, sed lignum quercinum mediale, quod est firmissimum et robustissimum. Graeci, me/lan druo\s2 h( en toi=s2 de/ndrois2 dasu/ths2 kai\ h( tw= cu/lwn enteri/wnh]. Unde et speciem quercus, quae fortissimum habet lignum, Robur appellavere: quam nempe dru=n a)gri/an] vocat Theophrastus. Quercus enim proprie est h( h(/meqos2]. Imo ea ipsa, quam Idaei h(meri/da], Macedones e)tumo/dnun] appellabant, Latinisimpliciter Quercum dixere. At Robur, est silvestris quercus; cuius lignum robustius est ligno quercus h(me/rou] etc. Roborum luci apud Plinium drumoi\] sunt; Lucus namque de grandioribus tantum arboribus et consecratis proprie sumitur: at silva minorum est, uti Graecorum u(/lh]. Salmas. ad Solin. p. 507. et 585. Plura de voce hac vide infra in Valentia: uti de praegrandibus roborum vermibus, qui in delitiis veter. voce Vermis.
ROGATORES
apud Romanos, dicti sunt, qui in Comittis civibus Centuriatiam vel Tributim Ovile ingredientibus, cistam proponebant, in quam conicerent, quam vellent, tabulam. In Legum enim Comitiis duo erant tabellarum genere, unum in quo scriptum, U. R. i. e. Uti rogas: alterum, in quo A. i. e. Antiquo. Has tabellas qui ministrarent Populo, Diribitores dicti sunt: Itaque sortitione de praerogativa facta, Magistratus in Tribunali sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad suffragium; quae per pontes dispositos Ovile ingressura, in pontis initio, tabulas a Diribitoribus accepere, inque ius fine, in alterutram cistarum a Rogatoribus propositarum conicere solebat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. et infra Sitella, sed et Rogatores, Graecorum citerioris aevi vox, *r(oga/tores2], de militibus stipendiariis, quod rogam, h. e. stipendium acciperent, apud Leonem, in Tacticis c. 6. §. 15. in Miraculis Anastasii Persae, c. 13. et apud Codinum de Offic. Vide supra Roga.
ROGOMMELECH
princeps Darii Regis. Zachar c. 7. v. 2. Latine lapidans regem, aut Consiliarium, vel purpura regis, aut consiliarii.
ROGUS
Pyra, Bustum, quid differant, Servius docet: Pyrae est lignorum congeries: Rogus, cum ardere coeperit, dicitur; Bustum vero iam exustum vocatur, quasi bene ustum. Lex tamen XII. Tabb. sic habens, Rogum Bustumve novum, ne propius aedes alienas 60. pedes invito Domino adicito; neve forum sepulchri bustumve usu capito: aliud esse Rogum demonstrat, aliud Bustum sive tu/mbon], atque, ut in Rogis incendium verebatur, (quod Tullius annotavit) sic in Bustis tetrum cadaverum odorem et aeris pestilentiam cavere voluit. Solebat autem Pyra in modum arae lignis construi eique intexi larix, picea, taxus, aliaeque arbores: circa eam constituebantur cupressi, quod Servius ex Varrone docet factum fuisse, propter gravem ustrinae odorem, ne eo Populi circumstantis offenderetur corona; quae tandiu stabat, respondens fletibus Praeficae, (de quibus vide supra suo loco, ut et voce Naenia) quandiu consumpto cadavere et collectis cineribus, dicebatur novissimum verbum, licet. Porro pyram sive Rogum (quem neascia poliret XII. Tabb. vetabant) et cadaver, liquoribus quibusdam pretiosis perfundere, et aurum multaque alia pretiosa, vestes, arma, quaeque alia defuncto cara erant, inicere, vetus consuetudo erat, sed iisdem legibus coercita. Itaque, qui cremandus fuit (hoc enim cuique liberum erat) postquam ad pyram fuisset delatus, digitus ei incidebatur, ad quem servatum iusta fierent, reliquo corpore combusto; quod, teste Festo, membrum abscindi mortuo dicebatur: quamquam ne id semper liceret. saepius iam laudatarum Tabb. Legibus cautum fuit, Homini mortuo ne ossa legito (i. e. adimito. auferto) quo post funus facias: extra quam si militiae aut peregre mortuus sit. Posteaquam cadaver Rogo impositum supinum, oculis quantum pote apertis, ori naulum Charontis inditum est, atque is, qui defuncto maxima necessitudine iunctus erat, Rogo aversa facie subdebat facem: quem morem Virgilius innuit, Aen. l. 6. v. 422. ubi de funenere Miseni, inquit, ——— ——— et subiectam, more Parentum, Aversi tenuere facem. Simulque humanus sanguis effundebatur vel captivorum, vel Gladiatorum, qui a Bustis Bustuarii dicti sunt, idque Inferias appellavere. Sin horum copia non esset, laniantes genas, qui lugebant, suum sic effundebant cruorem, ut Rogs illa imago restitueretur, quod iterum Lege XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, interdictum. Mox ubi ustulatum cadaver fuit, Rogus di cebatur Bustum, cineresque et ossa cado sive urna colligebantur ab amico, et sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta, quam Acerram Festus dictam fuisse scribit, odores incendebantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Alexandrum ab Al. Genial. dierum l. 3. c. 7. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. Sect. 2. c. ult. etc. Fr. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 5. c. 29. non unius generis ligna pyram composuisse docet: Euripides enim in Herc. Fur. quercum, Sophocles in Trachin oleam, athenaeus pinum aliquando adhibitam, refert: hancque inprimis in Virginum Rogis. Cum quis naufragio periisset, tabulas concrematas fuisse, ostendit ex Manilio, l. 1. ——— Ut corpus sepeliret naufragus ignis Et collecta Rogum facerent fragmenta carinae etc. Plura supra passim, ubi de funebribus ritibus, inprimis ubi de Cremandi cadavera consuetudine, et Cena ferali. In funere Imperatorum, quos omnes post mortem inter Deos referri solitos fuisse, discimus ex Servio, ad illud Virgilii Georg. l. 1. v. 24. Tuque adeo, quem mox, quae sint habitura Deorum Concilia, incertum est: ut pompa magnificentior, sic alia longe Rogi species fuit. Postquam enim extra Urbem in Campum Martium perventum est, ibi qua latissime campus patebat, Rogus sive suggestus quidam, specie quadrangula, lateribus aequis assurgebat, nulla, praeterquam lignorum ingentium, materia compactus in Tabernaculi formam; quod quidem interius totum erat aridis fomitibus oppletum, extra autem, intextis auro stragulis, atque eboreis signis variisque picturis exornatum. Supra vero minusculum alterum tabernaculum positum erat, forma et ornatu persimile portis ianuisque patentibus; Tertium item et quartum, semper inferiori contractius, ac deinceps alia, donec ad extremum, quod omnium brevissimu, perveniebatur. In huius summo currus inauratus, quo mortuus Imperator olim vehebatur, constitutus erat: ut istiusmodi tabernaculi formam videre st, in nummis Antonini Pii, M. Aur. Antonini, L. Aur. Veri, P. Helvii Pertinacis, L. Septimii Severi; Sabinae item Augustae, Faustinae, Iuliae Piae, consecratorum, apud Hubertum Goltzium. Sic itaque lecto in secundum tabernacnlum sublato, aromata et suffimenta omnis generis, fructus, herbas succosque odoratos, acervatim effundebant; quorum copia magna aggesta locoque omni oppleto, post varias ceremonias, facem capiebat Imperii successor, eamque tabernaculo admovebat: tum Consules primo, coeterique omnes Magistratus et alii ordine ignem undique subiciebant cunctaque ilico igni valido corripiebantur. Tandem a supremo minimoque tabernaculo, tamquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni Aquila dimittebatur, quae Augusti: vel pavo, qui Augustae animam in caelum subvehere credebatur, ut iterum in nummis conspicitur, ubi ab una parte tabernaculum cum voce Consecratio, ab altera Aquila, vel pavo, animam vehens, cum eadem inscript. expressus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 18. ut et supra in vocibus Apotheosis et Consecratio. Nec omittendum, in Rogis, non nisi adultorum corpora arsisse, Hominem enim, prius quam genito dente cremare, mos non erat, Plin. l. 7. c. 16. Proin Infantum nulla Busta, sed suggrundaria tantum fuisse, observavit Thom. Bartholinus, l. de Puerperio veter. Vide quoque infra. Facta est autem Rogorum apud Veteres lustratio in decursionibus funebribus, ut et hoc addam, sinistratione. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 936. Casp. Barthium, ad Statium Thebaid. l. 6. nec non supra, voce Dextratio etc.
ROHOBOTH
civitas Idumaeae prope fluv. patria Saulis, Idumaeorum regis. Gen c. 36. v. 47. Idem pluralis numeri quod Rohob.
ROMA
Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primo septimae Olympiadis, teste Dionysio Halicarnasseo, qua tempestate Achas Iudaeorum rex regnavit A. M. 3118. Aprilis 21. Alii vero ante Romulum conditam volunt, et appellatem Valentiam initio, quod nomen in arcano olim erat, nec efferri licebat, deinde Romam ab Euandro Arcade, a Graeco *r(w/mh] Robur, quod nomen servait, licet Commodus Imperator eam Coloniam Commodianam, Gothus quidam R. Gothiam etc. voluerint appellare. Vid. Gloss. *r(w/mh] Valentia: Romam alii sic vocant a muliere Rome, quam quidam Telephi filiam, Aeneae nuptam; alii Ascanio natam, Aeneae neptem; alii Aesculapii filiam, uti tradti Marinus, sive Marianus Lupercaliorum poeta, cuius hi versus, quiapud Servium leguntur ad Eclog. 1. ita digerendi sunt, et concipiendi. Roma ante Romulum fuit Et ab ea nomen Romulus Adquisivit. ——— ——— Sed Diva flava et candida Roma Aesculapi filia. Novum nomen Latio fecit. Hanc conditricis nomine Ab ipso omnes Romam vocant. Nonnulii et appellationem et originem urbis ab Romo. seu Remo Aemathinos filio; alii a Latinorum quodam tyranno eiusdem nominis deduxerunt. Vide Plut. in Romulo, et Solinum, c. 1. Topographiam Urbis Marlianus dedit. Vide et Onuphrium Panvin. l. 1. Com. Reip. Rom. Admiranda Romae peculiari libello recensuit Lipsius, qui et De magnitudine Romana inscribitur. Pauca, ex immenso dicendorum penu deprompta hic aspergam. Urbs Roma sedes olim Imperii, diu in Gentilismi tenebris mersa, sub Tiberio I. Euangelii luce collustrata, an a Barnaba, an ab Andronico et Iunia, cognatis Pauli, an ab Urbano. cuius Paulus meminit, an a spectatoribus miraculosae Spiritus S. effusionis, die Pentecostes factae, domum reducibus etc. Vide Pareum in ad Rom c. 1. dub. 8. et c. 16. Euseb. l. 2. c. 2. Tertullian. Apolog. c. 5. etc. a Paulo Apostolo magnopere praedicante Romanorum sidem, epistola insigni honroata est: post aliquern dein temporis decursum sensim a primaeva puritate ita descivit, ut cum sub Imperatorib. Gentilibus dici potuerit: Sancta est Sanctorum pretioso sanguine Roma, ab adversariis postmodum, sub Pontisicibus posterioribus, appelalri solita sit, Ebria Sanctorum pretionso sanguine Roma. Non adversariis solum, sed et in sinu eius natis, Franc. Petrarcha, Hier. Savanarola. Ioh. Baptista Mantuano etc. idpartim obicientibus, partim agnoscentibus et conquerentibus. Condidit eam Romulus quadratam, in montibus Capitolino et Palatino, cum portis 4. Trigonia, Mugonia, Iandina et Carmentali, Postmodum, et reliqui 5. montes intra urbem recepti, ut vere evaderet e(ptalo/fos2]. Tarquinius Superbus ex vivo lapide muros struxit, qui antea solum lateritii fuerant. Ambitus urbis erat 50. milliar. nunc pars eius decima cecidit, Apocal c. 11. c. 13. Portae dein 25. fuerunt. vide Potter. de numer. quarum illa, quae hodie Spiritus S. dicitur, olim Triumphalis nomen habuit, quod ex Vaticano in Capitolium per hanc Triumphatores vecti sunt: Eadem via Carolus V. Imperator urbem captam ingressus est, sub tempus renascentis in Germanai, alibique Euangelii. Ex his portis per totidem vias magno sumptu stratas exitus paruit, nempe Appiam Campaniam, Valeriam, Cassiam, Tiburtinam, Latinam, Praenestinam, Laurentinam etc. aquaeductibus insignibus conspicuas, ut et monumentis demortuorum; cum lex 12. tabb. in urbe nespelito, neve urito, rigide fuerit observata. Pontes hic olim 8. Sublicius, fortitudine Coclitis et praecipitio Heliogabali memorabilis: Triumphalis seu Vaticanus, qui ambo hodie destructi: Aelius, hodie S. Angeli: Aurelios seu Ianiculensis, hodie S. Bartolomaei, Fabricius seu Tarpeius, nunc Quatro capi: Senatroius, seu Palatinus, hodie S. Maricae Aegyptiae, inundatione Tiberis destructus: Milvius, victoria Constantini M. contra Maxentium inclitus, hodie Mole. Octodecim ibidem olim fontes, quorum 3. praecipui, Virgo, Felix ex Paulina: Columnae et obelisci innunmeri, quarum rudera, Traiani inprimis et Adriani, omnibus admirationi sunt: horum autem, cum antea 45. essent, octo supersunt: Ut de palatiorum, templorum, Amphitheatrorum, imo et cloacarum magnificentia nil addam. Primo sub Regibus, usque adan. 221. Urb. Cond. dein sub Cosulibus, qui Praetores, Tribunos, Quaestores etc. infra se habebant, regimine saepius immutato, tandem sub Imperatoribus esse coepit, cum Iulius Caesar, ad Pharsaliam, victor, se ipsum dictatorem perpetuum, An. 709. Urb. Cond. qui primus est Aerae Iulianae, appellavit. Numerus, sub Augusto, civium, immensus; sub Tiberio 1600291. fuit: Exercitus terrestris Imperatorum, Appiano et Plutarcho teste, fuit ordinarie peditum 200000. equitum 40000. elephanti 300. currus 2000. Maritimus vero triremium 1500: navium reliquarum 2000. Imo tantae civium opes, ut ultra 20000. essent, quorum quisque iustum exercitum propriis sumptibus alere potuit, etc. Reip. nomen sic in nomen Imperii mutatum, cuius sedem Constantinus M. o( ka/texwn], 2. Tessal. c. 2. v. 7. Constantinopolim transtulit: Imperio post eum, in Orientale et Occidentale diviso: quorum hoc ab Hunnis, Gothis, Vandalis aliis 4. et 5. saeculo misere raptatum et discerptum est, Francis in Gallia, Longobardis in Italia, Gothis in Hispania etc. rerum potitis: dum illud, post varias vicissitudines, tandem sub Turcicum iugum est redactum. Interim splendorem eius Carolus M. in Occidente restituit: rebus postmodum denuo in deterius prolapsis. Sedes Paparum fuit omnium, exceptis Clemente V. Iohanne XXIII. Benedicto XII. Clemente VI. Innocentio VI. Urbano V. et Gregorio XI. qui a Christi A. 1305. usque ad 1376. Avenione degerunt. Saecularibus hi bonis potitisunt, non ex donatione Constantini, quae tabulosa. sed Pipini, Caroli M. Maroziae, etc. Pontifices, et hodie satis amplam ditionem possident, de Imperii iure diu colluctati cum variis Imperatoribus, donec supra omnem cognominatum Deum, vel Numern, 2. Thessal. c. 2. v. 4. emerserunt. Hic (ubi carne pluit, Servio Sulpitio Consule, teste Livio, l. 3. dec. 1.) plures sub Consulibus in literis, versu praesertim, floruere. In his Andronicus Epicus, qui sabulas Latinas primus scripsit, ennius Salentinus, Plautus Sarsinas. Naevius Campanus, Pacuvius (nepos Ennii) Brundusinus, Caecilius Gallus, Ennii et Terentiiamicus, Comoediographus, accius Tragoedus, Terentius Comicus, Lucilius Satyrographus ex Aurunca urbe, Turpiloius Comoediographus, Terentii synchronus, Afranius Comicus Terentii aetate, Attilius Tragoedus, Trabeas octavus inter Comicos, Syrius Mimographus libertus sub Cicerone, Licinius Epigram matista, Quintus Catullus synchronus Varronis, Licinius Gallus, Quintus Cornificius, Furius Bibaculus natus Cremonae, Terentius Varro Attacinus synchronus Ciceronis et Hortensii, cum aliis. Ibidem quo die Christus Dominus noster natus est, in Vaticano fons olei erupit, et toto die manavit. Capta Urbs est a Brenno, An. 364. Urb. Cond. Ab Alarico A. C. 410. exitiabili 300. Iuvenum munere, Genserico 455. quo tempore praedictio Vectii Valentis Auguris impleta videtur, de 12. vulturibus Romuli, totseculourm, quibus roma statuta esset, praenuntiis. Tum etiam Regum in vetere territorio Romano numerus in denarium excrevit: Nam Britanni Vortimerum, Saxones Hengistum, Franci Childericum, Burgundiones Gunthericum, Visigethi Theodoricum: Suevi et Alani Riciarium in Galicia et Lusitania, Vandali Gensericum, Alemanni Sumanum, Ostrogothi Theodomirum, Graeci Martinaum Reges habuere. Ab Odoacro 465. Totila 546. Sed et abeodem reparata, monitu Theodeberti Franci, qui illi filiam suam petenti respondit, Regem Italiae non videri, qui Romam vastasset. Obsessa est a Longobardis, A. C. 557. quae causa fuit, cur pelagius II. inscio Imperatore esset electus. Iterum ab Agilulpho, quem Exarchus Callinicus irritaverat, A. C. 593. A Leone IV. ampliata, A. C. 852. iterum capta est ab Arnulpho Imperatore lepusculi occasione, A. C. 896. amissa ab Hugone Italiae Rege ob alapam Alberico privigno impactam. A. C. 933. Fame pressa ab Ottone M. ut Leonem a Iohanne pulsum reciperet, A. C. 964. Denuo capta ab Henrico IV. Imperatore custodum negligentia A. C. 1084. Pontifice in mole Hadriani obsesso. Intestinis dissidiis quassata A. C. 1146. cum Romani, sacrorum cura Pontisici relicta, sibi Patritium crearent, Rem publ. in pristinum statum reducturi: quae lites usquead Clement. III. durarunt. Territa a Friderico II. qui armatus accedens Pontificem, a quo ob Sardiniam Ecclessiae Romanae negatam excommunicatus fuerat, in sum as coniecit angustias, A. C. 1242. Occupata rursus et muris nudata est a Ladislao Apuliae Rege, A. C. 1408. Accedente postmodum Carolo VIII. Galliae Rege, muri Urbis et Arcis Adriani sua sponte conciderunt, A. C. 1494. Denuo capta a Cardin. Pompeio Columna, 1526. et Carolo V. A. C. 1527. per Connestabilem Borbonium, ubiid mirabile observatum: quod quoties oppugnatio iteraretur, toties nebula caderet, prospectum Pontificiis adimens, ut nescirent, qua maxime parte hostis irruerent, Camerar. in Hist. Romae captae: Direcpta tum penitus est ab Hispanis inprimis, qui ne sepulchris quidem Pontificum pepercerunt: vide Paul. Iovium in vita Pomp. Columnae. Obsessa quoque postea a Philippo II. per Albanum. qui, ne illa caperetur, transactionem maturavit: Certe prodigio imputatum, quod eadem nocte Tiberis alveo egressus Mausolaei Adriani propugnacula magna ex parte disiecit. P. Suavis, in Hist. Concil. Trid. Thuan. l. 18. etc. Nihilominus hodieque ampla, opulenta, pulchra et magnifica est. Valdensium hic Ecclesia, sed elam suisse A. C. 1485. legitur: Cum enim Bohusia Kostca Baro Bohemus. propriis sumptibus Legatos per orbem dimisisset, qui in quirerent, an alicubi Ecclesiae purae reperirentur, nullibi fere reperiri retulerunt, exceptis in Gallia a Italia Ecclesiis Valdensium, ut et in ipfa urbe Roma coetibus occultis, cum quibus a Legatis unio inita, Camerar. in Histor. Fratr. Laetus Comp. Hist. Univ. Numerantur ibi hoc tempore 300000. homines, praeter 8000. Iudaeos, qui separatim habitant, singulisque diebus Sabbathicis contionem audire coguntur: Divisa est nunc in 14. regiones, familiaeque eius nobilissimae sunt, Ursini, Columnae, Contii, Savelli, Farnesii, Caietani, Baglioni, Vitellii, Sfortiae, perreti, Aldobrandini, Boncompagni, Caesii, Altaempsii, etc. Palatiorum elegantissima, Vaticanum, S. Iohannis Lateranensis. Montis Eq. et Moles Adriani seu Castrum S. Angeli Acropolis urbis est, domus 22000. Paroeciae 92. Templa nationalia 41. monasteria virorum 64. virginum 40. Nosocomia 30. etc. Templa autem praecipua, S. Iohannis Lateranensis, quod primarium est, S. Petri Basilica in Vaticano totius orbis facile pulcherrima et sumptuosissima, ad miraculum usque exornata, cui Palatium Pontisic. Vaticanum superbissimum adiacet, S. Pauli extra moenia, S. Mariae Maioris, S. Laurentii extra muros, S. Sebastiani, et S. Crucis Hierosol. Inter quae templum D. Petri auro, argento, gemmis, marmore. etc. radiat. Concilia Romae habita, vide apud Morer. Diction. Hist. Eiusdem creberrima mentio in veterib. nummis Imperatorum medii quoque aevi, ut apparet ex notis PERP. PR. PROM. R. RB. RM. RO: ROM. ROMA. ROMB. ROPS. RP. RPS. RS. RT. SMRB: SMRP. quae in iis occurrunt, quod ibi cusi essent, ut videre est hic passim. Coeterum cur Latinum Urbs nomen ignotum esse voluerint Romani olim, ratio haec. Cum omnes urbes in alicuius Dei essent tutela, mos Romanis fuit arcanus, et multis ignotus,ut cum obsiderent urbem hostium, eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares Deos, quod aut aliter Urbem capiposse non crederent, aut etiamsi posset, nefas existimarent, Deos habere captivos: Quare ipsi romani, tum Deum, in cuius tutela Urbs Roma fuit, tum Urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt, hoc pacto caventes, ne, quod ipsi saepe adversus hostium Urbes fecisse se noverant, idem ipsi quoque hostiii evocatione paterentur, si Tutelae suae nomen divulgaretur, Ita Macrobius, Saturnal. l. 3. c. 9. Vide quoque Sylvium, in Epistol. Virorum illustr. uti de imagine Romae magica, supra Coliseum. Sed Romam antiquam pluribus nuper et doctissime Famianus Nardinus, uti etiam antea Iocobus Laurus, Philippus Cluverius, praeter supra laudatos: Recentem autem Floraventes Martinellus aliique plurimi prolixe descripserunt. Elogia veteris urbis pene sunt infinita, Dionys. v. 354. ubi de Tybride: *qu/mbris2, o(\s2 i(merth\n a)pote/mnetai a)/ndixa *r(w/mhn,] *r(w/mhn timh/essan e)mw=n me/ga oi)=kon a)na/ktwn,] *mhte/ra pasa/wn poli/wn, a)fneio\n e)/deqlon]. Vult Romam fuisse totius mundi Metropolin. Sic Horat. l. 4. Od. 3. v. 13. Romae, principis urbium. Ab Ammiano, l. 4. Urbs Aeterna dicitur; Sic etiam locis infinitis alibi appellatur, non solum ab mmiano, sed ab ipsis quoque Imperatorib. ut ex illorum constitutionibus notum. In nummis quoque antiquis insidens scuto roma Victoriam dextra, scipionem sinistra gerens cum hac inscriptione videtur, ROMAE AETERNAE. Polemon apud Athenaeum: *e)pitomh\ th=s2 o(/lhs2 oi)koume/nhs2]. Marcianus Heracleota *a)/stron ti koino\n th=s2 o(/lhs2 oi)koume/nhs2]. eunapius Sardianus in Proaeresio: *basileu/ousa *r(w/mh]. Rutilius Numat. l. 1. v. 48. Regina ———— ———— publcherrima mundi Inter sidereos Roma recepta polos. Virgl. l. 2. Georg. v. 534. Scilicet et rerum sacta est pulcherrima Roma. Aethicus: Domina totius orbis Roma. Solin. c. 1. Caput orbis. Iulius Frontinus: Regina et Domina orbis, Tityrus apud Virgilium, Eclog. 1. v. 25. de urbe Roma, Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter viburna cupressi. Iuvat hic ad Virgilii imitationem dixisse Velleium, l. 2. c. 4. super totum terrarum orbem Roma extulerat caput: et Vopiscum in Caro, c. 3. deeadem Roma: Passa deinceps tot Nerones post Vespasianum caput extulit. Ovidium quoque, l. 1. Fast. v. 209. At postquam fortunt loci caput extulit huius, Et tetigit summo vertice Roma Deos. Et. l. 4. v. 255. Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque Vocit, et edomito sustulit orbe caput. Eodem elogio illam afficiunt Plin. l. 3. c. 5. Iustin. l. 43. c. 3. Idem Iustin. l. 18. c. 2. Cyneas a Pyrrho interrogatus. qualis Roma esset, respondit: Regum urbem sibi visam. Propert. l. 3. eleg. 21. v. 16. Omnia romanae cedant miracula terrae; Natura hic posuit quicquid ubique fuit. Cum quo Propertii encomio consonant verba ista Aristidis, in oratione, quae tota est de laudibus Romae: *w(s2 e)oike/nai th\n po/lin koinw=| th=s2 gh=s2 e)rgasthri/w|]. Et postea pulcherrime: *o(/, ti d' a)\|n mh\ entau=qa i)/doi tis2 ou)k i)sti\ tw=n genome/nwn, h)\ gignome/nwn]. Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 1. 2. Terrarum Dea, gentiumque Roma, Cui par est nihil, et nihil secundum. Compendio hoc Martialis; sed pulchre item et ubertim Claudian. de 2. Consul. Stilich. v. 131. Qua nihil in terris complectitur altius aether, Cuius nec spatium visus, nec corda decorem, Nec laudem vox ulla capit, quae luce metalii Aemula vicinis fastigia conserit astris: Armorum legumque parens: quae fundit in omnes Imperium, primisque dedit cunabula iuris. haec est, exiguis quae finibus orta, tetendit In geminos axes, parvaque a sede profectas Dispersit cum Sole manus, etc. Erinna etiam Poetria audienda est: Ea igitur sic ad urbem Romam: *xai=re/ moi *r(w/ma qugath\r *a)/rhos2,] *xruseo/metra, dai+/frwn a)/nassa,] *semno\n a( nai/eis2 e)pi\ ga=s2 *o)/lumpon] *ai)\en a qrauston.] *soi\ mo/na pre/sbua de/dwke moi=ra] *ku=dos2 a)r)r(h/ktw| basilh/i+on a)rxa=s2,] *o)/fra koiranh/i+on e)/xoisa ka/rtos2] *a(gemoneu/hs2] *ea=| d' u(po\ zeu/gla| k???terw=n lepa/dnwn] *ste/rna gai/as2 kai\ polias2 qala/ssas2] *sfi/ggetai, su\ d' a)sfale/ws2 kuberna=s2] *a)/stea law=n.] *pa/nta de\ s1fa/llwn o( me/gistos2 ai)w\n] *kai\ metapla/sswn bi/on, a)/llot) a)/llws2,] *soi\ mo/na| plhsth/sion ou)=ron a)rxa=s2] ou) metaba/llei.] *h)= ga\r e)k pa/ntwn su\ mo/na krati/stous2] *a)/ndras2 ai)xmata\s2 mega/lws2 loxeu/eis2,] *eu)/staxun *da/matros2 o(/pws2 a)nei=sa] *karpo\n a)p) a)ndrw=n]. Potronius Arbiter: Orbem iam totum victor Romanus habebat, Qua mare, qua terrae, qua sidus curris utrumque. Horatius. l. 4. Od. 15. v. 15. Porrecta maiestas ad ortum Solis ab Hesperio cubili. Idem. l. 3. Od. 3. v. 45. Horrenda late nomen in ultimas Extendat oras, qua medius liquor Secernit Europem ab Afro, Qua tumidus rigat arva Nilus. Et post pauca, v. 53. Quicumque mundi terminus obstitit, Hunc tangat armis visere gestiens; Qua parte debacchentur ignes, Qua nebulae pluviique rores. Tibullus, l. 2: eleg. 5. v. 57. Roma tuum nomen terris fatale regendis, Qua sua de caelo prospicit arva Ceres. Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos. Dionys. Halicarn. *h( de\ *r(wmaiw/n po/lis2 a(pa/shs2 me\n a)rxei= gh=s2, o(/sh mh\ a)ne/mbato/s2 e)stin, a)ll) u(p) a)nqrw/pwn katoikei=tai pa/shs2 de\ kratei= qala/sshs2, ou) mo/non th=s2 ento\s2 *h(raklei/wn sthlw=n a)lla\ kai\ th=s2 *w)keani/tidos2, o(/sh plei=sqai mh\ a)du/nato/s2 e)sti, prw/th kai\ mo/nh tw=n e)k tou= panto\s2 ai)w=nos2 mnhmoneuome/nwn a)natola\s2 kai\ du/seis2 o(/rous2 poihsame/nh th=s2 dunastei/as2]. Idem, l. 1. Romam vocat th\n h9gemo/na th=s2 gh=s2 kai\ th=s2 qala/sshs2 po/lin] Cedrenus de ea: *pa=san doulwsame/nh th\n oi)koume/nhn]. Philo, de legatione ad Caium loquens, de Imperio Augusti: dia\ gh=s2 kai\ qala/tths2 a)/xri tw=n tou= ko/s1mou pera/twn]. De nomine, praeter supra dicta, audiamus B. Hieronym. aevo iam inclinante: Urbs potens, inquit, urbs Domina, urbs Apostoli voce laudata, interpretare nomen tuim; Roma aut FORTITUDINIS nomen apud Graecos est, aut SUBLIMITATIS apud Hebraeos; nempe a exaltare]. Vide Septimontium. Populi Romani, de quibus Cicero: Semper appetentes gloriae praeter ceteras nationes sunt Romani. Plutarchus: *r(wmai=oi proqumo/tatoi toi=s2 fi/lois2]. Vide de la Cerd. ad Virg. Aen. 6. v. 784. Dicuntur etiam Romulidae. Persius Sat. l. v. 30. ———— Ecce inter pocula quaerunt. Romulidae saturi quid dia poemata narrent. ROMAE AEDIFICIA ANTIQUA, ALIAQUE, EX QUIBUS URBIS SPLENDOR OLIM, ET MAGNITUDO DEPREWENDITUR, EX SEXTO RUFO, PUBLIO VICTORE, ET ALIIS. Aedes sacrae 102. Aediculae 424. Aerarium ingens in octava regione. Amphitheatra 3. Antra ingentia 2. Aquae 24. Aquaeductus 14. Arae 432. praecipuae. Arcus 36. Areae 19. Armamentarium in undecima regione. Asylum in sexta regione, alterum in octava regione. Atria 6. in octava regione, et alia alibi. Balnae 909. alia privata 82. Basilicae 21. Bibliothecae publicae 40. Campi 17. Capitolia 2. novum, et vetus. Carceres plures: in iis Tullianum, et Centum virorum. Carinae in tertia regione. Castellum aquarum trium, Marciae, Iuliae, et Tepulae, in quinta regione. Castra 9. Circi 8. aliis 9. Clivi 4. Clypei aurati 12. Cohortes praetoriae 14. Cohortes vigilum 6. Cohortes urbanae 6. aliis 12. Colles 7. Colossi 2. Colossi aenei 37. Colossi marmorei 51. Columnae Cochlides 2. Columnae aliae plures: in iis Lactaria, ubilac in fantibus praebebatur. Curatores 28. Curiae 30. Delubra multa, sed praecipua 10. Domus 2117. aliis 2097. Emporium ingens in duodecima regione. Equi aenaei 84. eburnei 124. magni 23. Excubitoria 14. Fontes duo praecipui, Scipionis, et Silvani. Fora 19. ex quibus Forum Romanum regio est. Horrea publica 327. Horti plures, memoratiores 15. Iani quadrifrontes 36. Insulae 46602. Lacus 1352. Latrinae publicae 144. Lavacra publica plura, duo praecipua. Lucus 31. Ludi plures, in iis litterarii in octava regione. Lupanaria 46. Lymphaea. Vide Nymphaea. Marcella plura; sed praecipua, Magnum, et Livianum. Mansiones aliquot, in quibus Albanae in secunda regione. Mensae oleariae 24000. Montes in urbe 7. trans Tiberim 2. Naumachiae 6. Nosocomium ingens in insula. Nymphaea 12. Obelisci magni 6. parvi 42. Pilae 3. Pistrina publica 329. aliis 254. Pontes 8. Portae 37. Porticus 52. Prata 2. Pyramies aliquot, magna ex parte confractae. Regiae 3. Numae, Tullii, et Hostilii. Regiones 14. quibusadditae 5. Rostra 2. nova, et vetera. Sacella plura, memoratiora 15. Sacraria plura, praecipua 4. Salinae in undecima regione. Scalae Gemoniae in regione decima tertia. Scholae memorabiliores 5. Senatula 4. tria virorum, unum matronarum. Septizonia 2. novum, et vetus. Sepulchra plurima, sed famosiora 20. Signa Deorum, et statuae, sine numero. Simulacra virorum illustr. 40. Spelunca Caci in regione dicima quarta. Stationes plures, cohortium et municipiorum. Statuae plures, memorabiliores 15. partim Deorum, partim hominum. Tabernae plurimae, in quibus tres praecipuae. Templa 133. in iis 2. Fortunae, plura Iovis, Iunon, et Veneris. Theatra quatuor. Thermae 20. Tribus 35. additae 14. Velabra duo, novum, et vetus. Vexilla publica 2. Viae 31. Vici 424. Vicomagistri 840. Villae publicae aliquot. Hic lectorem admonendum duxi, neurbem romam minorem ipsa fama aestimet, dum hic domos et statuas adeo paucas legit; nam hic domus tantum censentur, quae nos hodie palatia vocamus. Quod si incolarum numerum, sive aedium multitudinem coniectura quis assequi velit, insularum numerum cogitet. Quod ad statuas attinet, sciat eas innumeras fuisse; cum Romani urbe Volsiniensium capta et direpta, inde supra duo milia statuarum Romam, teste Livio, asportarint. ROMANAE FAMILIAE SEU GENTES PATRICIAE, EX TITO LIVIO, DIONYSIO, TACITO, DIONE, PLUTARCHO, TRANQUILLO, ET ALIIS. Aebutia: in qua 1. Titus Aebutius Helua Consul cum Publio Veturio an. 254. ultimus, Posthumus Aebutius Helua Cornicen Consul cum Marco Fabio an. 311. Aemilia, ab Aemilio Ascanii silio, vel a Mamerco Numae filio, teste Plutarcho. In ea mamercini, Lepidi, Pauli, Barbulae, Papi, et Scauri. Paulus Aemilius Persen Macedoniae Regem vicit. Marcus Scaurus et Consul, et Censor, et Princeps Senatus fuit. Marcus Aemilius Lepidus triumviratum ab Augusto renuntiare coactus est. Alii Aemilii Barbulae, et Papi Consules fuere. Ultimus, Marcus Scarus Sardiniam sortitur, et repetundarum postulatus, a Cicierone defensus est, et absolutus. Antonia, ab Antone Herculis filio. Hinc Marcus Antonius Triumvir, qui ab Augusto victus apud Actium, Alexandriae se interemit, Lucio Antonio filio relicto, qui Massiliae moriens genti finem fecit. Aquillia, in qua 1. Caius Aquillius Sabinus Consul cum Tito Sicinio an. 266. Alii Flori, Corvi, et Galli; nam Marcus Aquillius Gallus Consul fuit cum Caio Mario an. 652. Cassia: in qua 1. Spurius Cassius Viscellinus Consul cum Oppio Virginio an. 251. ultimus, Caius Cassius Consul cum Marco Terentio an. 680. Claudia, ab Actio Clauso Sabino ex oppido Regillo. Hic postea Romae in Senatorem cooptatus Appius Claudius dictus est. In qua 1. Appius Claudius praedictus Consul cum Publio Servilio an. 258. ultimus, Appius claudius Pulcher Consul cum Lucio Porcio an. 569. Appius Claudius Pulcher opera Caesaris factus Tribunus plebis, Ciceronem in exilium eiecit. Cloelia, a Cloelio Aeneae comite. Cornelia, amplissima omnium, quatuor familias complectens, Maluginensium, Scipionum, Rufinorum, et Lentulorum. 1. Maluginensis fuit Servius Cornelius Consul cum Quinto Fabio an. 268. ultimus, Publius cornelius Consul cum Quinto Marico an. 447. 1. Scipionum fuit Publius Cornelius Magister equtum cum Marco Furio Camillio an. 357. ultimus, Publius Cornelius Consul cum Lucio Domitio an. 727. 1. Rufinus, Publius Cornelius Dictator an. 419. ultimus, Lucius Cornelius Sulla Consul cum Caio Iulio an. 748. 1. Lentulus Servius Cornelius Consul cum Lucio Genucio an. 450. ultimus, Publius Cornelius Consul cum Gneio Cornelio an. 735. Fabia, a Fabio Herculisfilio. Hinc Fabii Vibulani, et Maximi, et Pictores, et Ambusti, et Butenones, et Rulliani: ex quibus Maximi diu perdurarunt. Furia: in qua 1. Sextus Furius Fusus Consul cum Sperio Nautio, an. 265. cum aliis Fusis; Lucius Furius Medullinus Consul an. 321. cum aliis Medullinis; Marcus Furius Camillus Censor cum Marco Posthumio an. 350. cum aliis Camillis; Caius furius Pacilus Consul cum Marco Papirio an. 312. cum aliis Pacilis. Gegania, a Gia comite Aeneae: unde Genaius Macerinus 1. et postremus, Marcus Geganius Macerinus Tribunus Militum consulari potestate, an. urb. cond. 283. Horatia, ab Horatiis, (qui Curiatios et Albanos subegetunt) in tres familias divida, in Pulvillos, Barbatos, et Coclites. Horatius Pulvillus auctor fuit. Hortensia: in qua 1. Quintus Hortensius Dictator ann. 457. ultimus, Marcus Hortensius Ortalus; de quo Sueton. in Tiber. c. 47. Hostilia, ab Hostilio ex urbe Medullia. Hic Tullus Hostilius 3. Romanorum Rex. Iulia, ab Iulo Aeneae filio, qui et Ascanius; vel ab Iulo Ascanii filio, ut aliis videtur. Hinc Caius Iulius Caesar, toties Consul, qui subacta Gallia, Britannia, Hispiania, victo Pompeio, Rem publicam Dictator perpetuus occupavit, a Cassio et Bruto interfectus. Ab eo Octavianus adoptatus I. Imperator fuit Augustus, post quem Tiberius II. Claudius III. Nero IV. postremus de hac familia. Virg. l. 1. Aen. v. 292. Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Iunia, a Iunio Aeneae comite. Hinc Lucius Iunius Brutus, qui Tarquinium Superbum Regem expellendum curavit, et Consulibus principium fecit Rei publicae. Lucretia: in qua 1. Suprius Lucretius Tricipitinus Consul cum Publio Valerio an. 244. ultimus, Lucius Lucretius Tribunus Militum an. 373. Manlia; in qua 1. Gneius Manlius Consul cum Marco Fabio an. 273. ultimus, Titus Manlius Torquatus Consulcum Gneio Octavio an. 588. Primi enim Vulsones, medii Capitolini, posteriores Torquati dicti sunt. Marcia, a Marcio Sabino, qui a Numa Rege primus Pontifex maximus creatus est. Hinc Ancus Marcius 4. Romanorum Rex. Menenia: in qua 1. Agrippa Menenius Lanatus Consulcum Publio Posthumio an. 250. ultimus. Marcus Menenius Tribunus militum an. 376. Minucia, in qua 1. Marcus Minucius Augurinus Consul cum Aulo Sempronio an. 256. ultimus, Quintus Minutius Augurinus Consul cum Caio Horatio an. 296. Nautia, a Naute comite Aeneae. Hinc Spruris Nautius Rutilius Consul cum Sexto Furio: postremus, Caius nautius Consul cum Marco Claudio an. 466. Octavia, a Velitris originem duxit: in qua 1. Gneius Octavius Rufus Quaestor: inde plures Consules, ultimus, Gneius Octavius Consul cum Marco Scribonio an. 677. Hinc Caius Octavius a Iulio Caesare adoptatus, et postea Imperator Augustus. Papisia, postea Papiria: in qua Papisii Mugilani, et Papirii Crassi. Eorum 1. Lucius Papisius Mugilanus consul cum Lucio Sempronio an. 309. ultimus, Marcus Papisius Musilanus Consul cum Caio Nautio an. 342. Horum 1. Marcus Papirius Crassus Consul cum Caio Furio an. 312. ultimus, Lucius Papirius Crassus Dictator an. 433. Item fuere Papirii Cursores: 1. Lucius Papirius Cursor Censor cum Caio Iulio an. 361. ultimus, Lucius Paprius Cursor secundum consul cum Spurio Carvilio an 481. Pinaria, a Pino Numae Regis filio, unde 1. Publius Pinarius Rufus Consul cum Caio Iulio an. 264. ultimus, Lucius Pinarius Natta Dictator an. 390. Pompilia, a Pomponio Sabinorum Rege: a quo Numa Pompilius 2. Rex Romanorum. Posthumia, in qua 1. Publus Posthumius Tubertus cum Marco Valerio Consul an. 248. postremus, Lucius Posthumius Megellus Consul cum Quinto Manilio an. 491. Quinctia tergemina. In 1. Quinctii Capitolini: 1. Titus Quinctius Capitolinus Barbatur Consul cum Appio Claudio an. 282. ultimus. Titus Quinctus Capitolinus Barbatus Tribunus militum an. 348. In altera Quinctii Flaminii: 1. Titus Quinctius Flaminius Consul cum Sexto Aelio an. 555. ultimus, Tutus Quinctius Flaminius Consul cum Quinto Caecilio an. 620. In tertia Quinctii Cincinnati: 1. Lucius Quinctius Cincinnatus Consul cum Caio Claudio an. 293. ultimus. Titus Quinctius Cincinnatus Consul cum Caio Sulpitio an. 402. Quinctilia: in qua 1. Sextus Quinctilius Varus Consul cum Publio Curiatio an. 300. ultimus, Gneius Quinctilius Varus Dictator an. 422. Sempronia: in qua 1. Aulus Sempronius Atratinus Consul cum Marco Minucio an. 256. ultimus, Aulus Sempronius Atratinus Magister equitum an. 374. Sergia, a Sergesto comite Aeneae. De quo Virgl. l. 5. Aen. v. 121. Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen. Hinc Lucius Sergius Catilina; qui, cum contra Rem publicam arma sumpsisset, in agro Pistoriensi deletus est. Servilia, a Publio Servilio Priscoex Alba excisa Romam translato ortum habuit. In qua Servilii Caepiones, Vatiae, et Gemini. 1. Caepio Gneius Servilius cum Caio Sempronio Consul fuit an. 500. 1. Vatia fuit Publius Servilius Censor cum Lucio Aurelio an. 689. 1. Geminus Publius Servilius Consul cum Lucio Aurelio an. 501. cum aliis. Silvia, ab Aenea Silvio, 1. Latinorum Regum familiae, cuiusfuere romulus et Remus. Sulpicia: in qua 1. Servius Sulpicus Camerinus Consul cum Publio Volumnio an. 292. postea Servius Sulpicius Camerinus Consul cum Marco Fabio an. 408. hinc Publius Sulpicius Galba, Consul cum Gneio Fulvio an. 543. et Servius Sulpicius Galba Consul et Imperator ab Othone occisus; et Servius Sulpicius Galba Calpurnius a Galba Imperatore adoptatus, postremus gentis. Tarquinia, a Damarato Corinthio Tarquiniis exulante: a quo Lucumo, qui Tarquinius Priscus dictus est. 5. Romanorum Rex a Marciis occisus. Hinc etiam Lucius Tarquinius Superbus, 7. Romanorum Rex, ob stuprum Lucretiae illatum regno pulsus. Tullia, a Tullio Corniculano. Hinc Servius Tullius 6. romanorum Rex, tarquinio occiso. Valesia, postea Valeria, a Sabinis, sivea Tatio Rege ortum duxit, pacemque inter Sabinos et Romanos composuit. In ea sunt Publicolae, Maximi, Potiti, et Messalae. Auctor gentis Valerius Volusus. 2. Familia huius gentis est Flacca; in qua 1. Lucius Valerius Flaccus fuit, 3. Falconum, et 1. Quintus Valerius Falco. 4. Laevinorum. et 1. Publius Valerius Laevinus. Vetusia, et Veturia: in qua 1. Publius Veturius Geminus Cicurinus consul cum Tito Aebutio an. 254. ultimus, Caius Veturius Crassus Cicurinus Tribunus militum an. 384. Virginia: in qua 1. Aulus Virginius Tricostus Consul cum Tito Veturio an. 259. ultimus, Lucius Virginius Tricostus Consul an. 365. GENTES PLEBEIAE, EX QUIBUS AD AMPLOS HONOREs PLURES EVECTI SUNT. Acilia a Troianis ortum habere fertur. In ea 1. Marcus Acilius Curulis fuit an. 557. item Marcus Acilius Glabiro Consaul cum Publio Cornelio an. 562. ultimus, Marcus Acilius glabrio Consul cum Caio Calpurnio an. 686. Aelia (quam alii inter patricias pumerant) plures continet; Paetos, Tuberones, Ligures, Catos, et Lamias. Publius Aelius Paetus 1. Consul cum Caio Sulpicio fuit an. 416. Quintus Aelius Tubero 1. Consul cum Paulo Fabio an. 742. Sextus Aelius Catus Consul cum Tito Quinctio an. 555. Publius Aelius Ligus Consul cum Caio Popilioan. 581. Lucius Aelius Lamia Consul cum Marco Servilio an. 754. Dehis Horatius, l. 3. Ode 17. v. 1. Aeli vetusto nobilis ab Lamo, (Quando et priores hinc Lamias ferunt Denominatos, et neptotum Per memores genus omne fastos) Auctore ab ille ducis originem. Atilia: in qua Atilii Reguli, quorum 1. Lucius Atilius Vulso Tribunus militum an. 354. cum aliis Consulibus, quorum ultimus, Caius Atilius Regulus Serranus Consul cum Quinto Caepione an. 647. et Atilii Calatini, quorum 1. fuit Aulus Atilius Calatinus Consul cum Quinto Sulpicio an. 495. inde Caius Atilius Calatinus Bulbus Consul cum Marco Fabio an. 508. Aurelia, a Sabinis orta, prius Auselia, a sole velauro dicta: in qua 1. Caius Aurelius Cotta Consul cum Publio Servilio an. 501. ultimus, Lucius Aurelius Cotta Consul cum Lucio Manlio an. 688. Caecilia, quae a Caeculo Praenestis conditore derivari putatur. In ea 1. Lucius Caecilius Metellus Consul cum Caio Servilio an. 469. ultimus. Quintus Caecilius Metellus Consul cum Aulo Licinio an. 758. Calpurnia, a Calpo filio Numae Regis orta teste Plutarcho traditur. In ea Piscones et Frugi, duae familiae sunt. Primae 1. Consul cum Aulo Posthumio fuit Caius Calpurnius Piso an. 572. cum aliis. Alterius 1. Consulfuitcum Aulo Gabinio an. 695. Lucius Calpurnius Piso Frugi; cuius meminit Cicero pro Sextio. Auctor Panegyrici de Pisonibus sic, ad Pisonem, v. 17. Claraque Pisonis tulerit cognomina prima, Humida callosa cum pinseret hordea dextra. Claudia Marcellorum: in qua 1. Marcus Claudius Marcellus Consul cum Caio Valerio an. 422. ultimus, Marcus Claudius Marcellus Consul cum Lucio Aruntio an. 731. Curii, Fabricii, et Coruncanii potius inter municipes quam inter gentes numerantur. Decia, a Publio Decio, qui se pro patria devovit, ortum ducens; in qua 1. Publius Decius Mus Consul cum Tito Manlio an. 413. ultimus, Publius Decius Mus Consul cum Publio Sulpicio an. 474. Huius meminit Iuvenalis, Satyr. 8. v. 254. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt Nomma. ———— ———— Domitia, gemina; Calvinorum, et Ahenobarborum. In 1. Gneius Domitius Calvinus Censor cum Quinto Fabio an. 474. In altera Gneius Domitius Ahenobarbus 1. Consul cum Lucio Quinctio an. 561. Hinc gneius domitius Ahenobarbus, a Claudio Imperatore adoptatus, Imperator fuit, Nero Claudius Domitianus dictus. Fulvia: in qua Lucius Fulvius Curvus 1. Consul cum Quinto Fabio an. 431. Gneius Fulvius Centumalus Consul cum Luclo Cornelio an. 455. Marcus Fulvius Petinus Consul cum Tito Manlio an. 454. cum aliis; Marcus Fulvius Nobilior Consul cum Gneio Manlio an. 564. cum aliis; Marcus Fulvius Flaccus Consul cum Appio Claudio an. 489. cum multis aliis ultra annum 628. Iunia: in qua Didius Iunius Brutus 1. Consul cum Lucio Furio an. 428. ultimus, Marcus Iunius Brutus Consul cum Marco Aemilio an. 676,. Fuere eiusdem gentis Iunii, Penni plures, et Silani. Nam ultimus Pennus cognomento Callaicus Consul fuit cum Publio Cornelio an. 615. ultimus Silanus, Marcus Iunius, Consulcum Caio Iulio an. 728. Item Lucius Iunius Pullus Consul cum Publio Claudio an. 504. Licinia: in qua 1. Publius Licinius Calvus Tribunus militum et consularis potestatis an. 353. ultimus, Marcus Licinius Crassus Consul cum Gneio Cornelio an. 739. Ex edem Lucius Licinius Lucillus Consul cum Aulo Posthumio, an. 602. cum aliis; et Lucius Licinius Muraena Praetor an. 670. Fuit et Lucius Muraena Consul cum D. Silano; de quo Cicero in oratione pro Muraena. Livia: in qua 1. Caius Livius Denter Magister Equitum an. 405. Primus Consul cum Lucio Aemilio an. 534. fuit Marcus Livius Salinator. Hinc Caius Livius Drusus Consul cum Publio Cornelio an. 606. ultimus, Lucius Livius Drusus Consul cum Lucio Calpurnio an. 738. Lutatia: in qua 1. Pontifex maximus et Consul cum Aulo Posthumio an. 511. fuit Caius Lutatius Catulus; postremus, Quintus Lutatius Catulus Consul cum Marco Aemilio an. 675. Marcia: in qua Caius Martius Rutilus Pontifex et 1. Consul cum Gneio Manlio an. 396. ultimus, Caius Marcius Censorinus Consul cum Caio Asinio an. 745. Maria a Caio Mario municipe Arpinate initium habuit, qui septies Consul fuit, qui armis Syllanis eiectus, Minturnis vitam finiit. Ultimus, Caius Marius Consul cum Gneio Papirio an. 671. Mucia, in qua Quintus Mucius Scaevola 1. Consul cum Spurio Posthumio an. 579. ultimus, Quintus Mucius Scaevola Pontifex et Consul cum Lucio Crasso an. 658. Plautia: in qua 1. Consul cum Marco Fabio fuit Caius Plautius Proculus an. 395. ultimus, M. Plautius Silvanus Consul cum Caio Iulio an.751. Pompeia, gemina. In 1. Aulus Pompeius Rufus, a quo Quintus Pompeius Rufus Consul cum Gneio Servilio an. 642. ultimus, Sextus Pompeius Rufus Consul cum Sexto Apuleio an. 766. Altera Gneorum est: ex qua Gneius Pompeius cognomine magnus, a Caesare victus in Pharsalia, cum antea pluries trium phasset. Popilia: in qua 1. Consul cum Caio Manlio an. 394. fuit Marcus Popilius Laenas Flavius Carmentalis; postremus, Publius Popilius Laenas Consul cum Publio Rupilio an. 621. Porcia a Caere oppido ortum habet: cuius princeps fuit Marcus Procius Cato Censorinus Augur, Quaestor, Consulcum Lucio Valerio an. 558. Hinc Marcus Porcius Cato, qui se Uticae interemit, partes Pompeii secutus. Sempronia: in qua Sempronii Sophi, quorum 1. fuit Publius Sempronius Sophus pontifex et Consul cum Publio Sulpicio an. 449. Longi, quorum 1. Titus Sempronius Longus Consul cum Publio Cornelio an. 535. tuditani, qorum 1. Consul cum Marco Cornelio an. 549. fuit Publius Sempronius Tuditanus; et Gracchi, quorum 1. Consul cum Publio Valerio an. 515. fuit Titus Sempronius Gracchus quaestor an. 630. de quo Cicero in Bruto. Tullia ortum a Tullo, Volscorum Rege, habet ex municipio Arpinate: in qua Cicerones. Quorum splendor Marcus Tullius Cicero fuit, cum ad Consulatum perveniret, eloquentiae latinae pater. Nic. Lloydius.
ROMANI
et Cives, appellati sunt uniuscuiusque gentis populi romani Imperii provinciales, post constitutionem Antonini I. in Orbe. De statu bomin. Et inde, everso Imperio, veteres provin ciarum incolae civium Romanorum nomine, abirrumpentibus Barbaris distinguebantur. Sic britanni Romani appellati, apud Spartian. in Hadr. c. 5. sic in antiquis legib. Amediae aetatis scriptoribus Romani dicuntur Allobroges et Sabaudiae populi, quin et lingua eorum Romanica. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Plura vide infra in voce Wallenses: Fuere autem Romani cives. desiniente Sigonio, homines liberi, qui urbem agrumve Roman. inhabitarent; quod potissimum de iis, qui sub Regibus fuere, intelligit. De illis vero, qui libera Rep. optima lege nomen id habuerunt, sic pergit: Optima lege is mihi civis Romanus vidertar, qui domicillum, qui Tribum, qui homnorum potestatem est adeptus, deantiq. iure Civ. Rom l. 4. c. 1. Et talis non nisi romanam ducere poterat; ut Iustinianus in instritut. indicat: quod tamen quomodo intelligendum fit, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Tandem vero nomen hoc latius extensum est: ut dictum suo loco. Vide et infra, Sordidi.
ROMANI_Ludi
a Tarquinio Prisco in stituti, in honorem Iovis, Iunonis et minervae, mense Septembri celebrabantur, teste Paulo Manutio. De iis ita Asconius Pedianus, in Verr. I. Romani Ludi sub Regibus instituti sunt, magnique appellati, quod magnis impensis dati sunt: tunc enim primum ludis impensa sunt ducenta milia nummum. Alii ideo magnos Ludos dictos putant, quod Conso conciliorum secretorum Deo, i. e. Neptuno Larium Regi et rerum conditarum, et Diis magnis, i. e. Laribus urbis Romae, dati sunt: quibus aiunt raptas Sabinas esse, ut videatur propter hoc dicere Virgilius, l. 8. Aen. v. 636. ———— Magnis Circensibus actis. Nam et Magni. et Circenses iidem sunt. Ubi, quod Conso hos ludos datos esse scribit, nescio quam verum sit, inquit, rosinus, cum Livius eos ludos, Consualia appellatos, l. 1. c. 9. dicat, cui etiam Varro, de L. L. l. 4. Tertullian. de Spectac. et Sext. Aur. Victor. c. 2. assentiuntur. Livius de illis ista habet, l. 1. c. 35. Bellum primum cum Latinis gessit (Priscus) et oppidum Appiolus vi cepit: praedaque inde maiore, quam quanta belli Fama fuerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quam prioores Reges, fecit. Tunc primum Circo, qui nunc Maximus dicitur designatus locus est, loca divisa Patribus etc. Unde patet, Ludos hos, a Romulo, ut quidam volunt, institutos, a Tarquinio vero Prisco magnisicentius instructos fuisse, quae causa, quod Auctorem eorum hunc Manutius facit, ut dictum. Ludicrum fuit, equi Pugilesque ab Helruria maxime acciti, sollennes dein annui mansere Luds, Romani Magnique varie appelliti. Idem Liv. ibid. Atque hi quidem primum a Regibus edebantur; tum a Consulibus, inde ab Aedilibus Plebeiis, tandem a Curulibus: quod vel ex Cicer. l. t. Act. 2. in Verrem, constat, ubi ista habet: Nunc designatus Aedilis habeo rationem, quid a Populo Rom. acceperim. Mihs ludos sanctissimos, maxima cum ceremonia Cereri, Libero Liberaeque faciendos, mihi Floram matrem Pop. Plebique rom. ludorum celebritute placandam; mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appllati sunt, maxima cum dignitate ac religione Iovi, Iunovi Minervaeque esse faciendos. Fuere vero illi primum circenses, dein etiam Scenici, ut idem docet Livius, l. 31. c. 4. et cum primum uno die, postea biduo, item triduo peragerentur, tandem plures dies iistributi sunt. Fasti veteres novem continuos dies, a pr. Nonas Sept. usque ad pridie Idus eos fuisse celebratos docent: post quos biduo interiecto, alios Ludos Romanos in Circo per quin que dies habitos iidem testantur. Sed Paul. Manutius, Comm. in 1. Verr. hos post illud demum tempus, quo Verres a Cicerone accusatus est, fuisse habitos contendit. Vide Scaligerum Poet. l. 1. c. 28. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 19. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. s. 3. c. 6. Alios.
ROMARICUS_Mons
vulgo Remiremont, oppid. Lotharingiae, olim villa publica seu fiscalis, ad Mosellam, ad radices Vosagi montis, ubi Abbatia Monialium nobilis. Baudrand. a Romarico Franco, hortatu Amati Monachi, fundata: Is enim Palatium Luxovio Monasterio mutavit, servis manumissis ac plerisque detonsis et sibi adiunctis, multisque rebus loco donatis, atque in silva Vosago, le bois de la Voyge, non longe a Mosella, adiutore Eustasio Monasterium hoc in Castello suo Abbas exstruxit, A. C. 630. quod a loco, in quo conditum, Habendense, dictum. Fuit autem id duplex olim, Monachorum ac Virginum; Castello postea Monasterioque Habendensi ab Hungaris diruto, a Ludovico Arnulfi Aug. filio, non eodem loco, sed ad radices montis trans Mosellam instauratum Monasterium aiunt: quod una cum oppido suo prioris conditoris nomine, ut dictum, Germani Romberg vocant, nunc nobilium Virginum Canonicarum illustre Collegium. Hadr. Vales. Notit. Gal l. 1. leuc. a confinio Comitatus Burgundici, 5. a Fontenaco in Ortum, colmariam versus 11. a Falconio oppid. Comitatu Burgundico, 4. in Boream.
ROMILIA
Tribus Romana, prima inter Rusticas seu nobiliores, sic dicta est, quod sub Roma essset, teste Varrone. Sext. Pompeius sic de illa, Romilia Tribus dicta, quod ex eo agro censebatur, quem Romulus ex Veientibus ceperat. Equo loco Onuphrius Comm. Reip. Rom l. 2. colligit, hanc Tribum eam agri Romani partem obtinuisse, quae in Tuscia, prope Urbis moenia, inchoans, secundum flumen usque ad maris ostia trans Tiberim extendebatur. Meminit eius quoque Cicero, Orat. 2. Agrar. item 2. Verr. Fortem virum ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia etc.
ROMULUS
Martis et Iliae filius, Numitoris nepos, Remi frater, eodem cum illo partu editus. Erat enim Numitori frater nomine Amulius praeferoci ingenio, qui non contentus, fratri natu maiori imperium praeripuisse, ut posteritati quoque suae tyrannidem stabiliret, Lausum, prolem illius masculam, interemit. Iliam quoque, ut spem omnem nepotum fratri eriperet, sub specie honoris Virginem vestalem legit, eoque modo perpetua virginitate damnavit. Haec tamen postea ex Marte (ut Romani credi voluerunt) gravida deprehensa, gemellos peperit, quos Amulius in Tyberim abici iussit, matrem autem vivam in ripa fluminis defodi. Verum cum id temporis Tyberis extra ripas restagnasset, nec adire usquam ad iusti amnis cursum posset, qui mergendorum puerorum negotium susceperat, proxima eos alluvie, ubi postea Ruminalis ficus fuit, expositos reliquit. Quo in loco a Faustulo regii pecoris magistro inventi sunt, et Laurentiae uxori educandi traditi; quae quod vulgato corpore quaestum faceret, ideoque Lupa inter pastores vocaretur, factus est locus fabulae, romulum et Remum a lupa educatos fuisse. Lactantius, l. 1. c. 10. romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem, si animal ipsum fuisset. cuius figuram gerit. Auctor est Livius Laurentiae esse simulacrum, et quidem non corporis sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem Lupa inter pastores, i. e. meretrix, nuncupata est. Haec ille Non desunt tamen, qui veram belluam Romuli nutricem velint fuisse, non autem prostitutam Laurentiam. Strabo, qui Tiberii temporibus, e Ponti Regibus oriundus, clarissimus fuit, l. 5. *muqeu/ontai me\n e)c *a)/reos2 gene/sqai tou\s2 pai=das2, e)kteqe/ntas2 d' u(po\ lukai/nhs2 o(raqh=nai skulakeuome/nous2]. Iustinus, l. 38. c. 6. ex emendatione Dempsteri: Ipsiferunt conditores suos lupae uberibus alitos. Plin. l. 8. c. 17. Quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta ferri aequius quam ferarum naturae arbitror. Adscribam in tyronum gratiam celebriores poetas. M. Tullius, l. 1. de Divinatione, c. 12. Hic silvestris erat Romani nominis altrix Bellua. — —— —— Propertius, l. 2. eleg. 6. v. 19. —— —— Tu criminis auctor Nutritus durae, Romule, lacte lupae. Idem, l. 3. eleg. 8. v. 51. Eductosque pares silvestri ex ubere Reges. Et l. 4. eleg. 1. v. 55. Optima nutricum nostris lupa Martia rebus, Qualia creverunt moenia lacte tuo. Et eiusdem libri eleg. 4. v. 53. —— Quem non sine matris honore Nutrit inhumanae dura papilla lupae. Ovid. l. 3. Fastor. v. 53. Lacte quis infantes nescit crevisse ferino? Martialis, l. 2. epigr. 75. v. ult. A nostra pueris parcere disce lupa. Iuvenalis, Satyr. 11. v. 104. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae. Claudianus: Hic patrius Mavortis amor, partusque notantur Romulei, post amnis inest, et bellua nutrix. Sidonius Apollin. Carm. 2. Praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino. Hi postea cum adolevissent, an. aetat. 15. Festum Lupercalia instituerunt, posteaque de genere suo a FAustulo edocti Amulium trucidarunt; avumque Numitorem in regnum restituerunt, Nec ita multo post collecta magna pastorum manu, urbem novam in Palatino monte, ubi educati fuerant, aedificant. Et quoniam tratres gemini erant, nec aetatis verecundia differentiam facere poterat, orta inter eos contentione, uter novae urbi nomen daret, et conditam imperio regeret, placuit rem avium iudicio permitti. Cumque Remo in Aventino vultures 6. Priores, Romulo autem in Palatino 12. sed posteriores apparuissent; illo tempore, hoc numero se priorem esle asserente, exorta inter pastores primum altercatio est, quae deinde ad manus pervenit. Ibi Remus ictus cecidit. vulgatior fama est,ludibrio fratris Remum novos muros transiliisse: inde a Romulo, sive a Celere quodam militum tribuno, Romuli iussu, fuisse interfectum. Moenia conduntur, quae quamvis parva fuere, Non tamen expeditt transiluisse Remum. Solus itaque regno potitus Romulus, ut urbem incolis frequentiorem redderet, Asylum aperuit. Senatores centum, quos ab honore Patres appellavit, conscripsit. Vicinis connubia negantibus, virgines, quae ad Consualium spectaculum convenerant, rapuit. Cecinenses bellum inferentes praelio vicit, regeque obtruncato, Iovi Feretrio, opima spolia obtulit. Antemnates deinde et Sabinos praelio superatos in civitatem recepit. Fidenates acie fudit, et ad oppidum fugientes insecutus urbem eodem impetu cepit. Veientibus quoque, post adversam pugnam pacem petentibus, centum annorum inducias concessit. Hisce rebus gestis, legibusque egregiis conditis, cum Capreae paludem contionem haberet, ingente coorta tempestate, repente nusquam comparuit, Patrum, ut creditur, manibus discerptus, an. regni 38. Vide Liv. Hist. l. 1. Florum, l. 1. Velleium Paterc. Eutropium, Plutarchum, etc. Romulus autem et Remus a Ruma, i. e. mamilla dicti sunt, teste Festo, Idem tamen alibi, Romulus et Remus a virtute hoc est robore appellati. Hinc Romuslus adiectivum: ut Romula tellus apud Virg. Aen. l. 6. v. 876. et Gens Romula apud Horatium, in Carm. Saeculari v. 47. Item Romuleus, ut urbs Romulea, apud Ovid. l. 15. Met. v. 625. Nic. Lloyd. Addo, quod idem Triumphum invenisse, Quadrigam in honorem Martis seu Quirini excogitasse, bellicrepam saltationem instituisse, primum Anni mensem genitori suo dedicasse aliaque egregie fecisse, legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Quanta eius fuerit potestas, Tacitus indigitat Annal. l. 3. c. 26. Nobis Romulus, uti libitum, imperaverat: ob austeros tandem mores, per sicarios a Patribus subornatos, interemptus. Apud Festum unius tantum Romuli legis mentio est, quae tamen, an ei adscribenda, iure dubitat; quum Auctor is dicat (secundum lectionem Scaligeri) in legibus Regis Romuli et Tatii et Servii Tullii eam extare. Est autem haec, Sei. Parentem. puer. verberit. ast. oloe. plorassint. puer. Diveis. parentum. sacer. esto. sei. nurus. sacra. Diveis. Parentum. esto. Meminit tamen eiusdem Regis Legis de iudicibus Dionys. Halicarn. inquiens, romulus, postquam discrevit potiores ab inferioribus, mox legibus latis praescripsit, quid utrisque faciendum: Ut patricii sacra curarent, Magistratus gererent, ius redderent, secum Remp. administrarent, res urbanas obirent. Similiter Legis de Toga, a Romulo, latae, mentio apud Auctores priscos, Quisque demissam ad talos Togam in urbe habeto. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32. et alibi.
RORA
arx Helvetiae, Comitum olim sedes, et caput Comitatus cognominis qui hodie liberae Provinciae appellari amat, et in potestatem a Lucernatibus redactus est, iussu Sigismundi Imperatoris et Concilii Constantiensis. Subest ditio haec septem Helvetiorum pagis. Vide in voce Liberae provinciae. RORA fluv. Belgii, vide Rura. RORARII militum genus, vide supra Milites. ROS fil. Beniamin. Gen c. 46. v. 21. Latine caput, vertex, aut summitas, sive principium.
ROSA_Aurea
Dominica Laetare, i. e. IV. Quadrages. sollenni ritu benedicta a Pontifice, comitato Cardinalibus, in laetitiae signum rosei coloris vestibus indutis, eundo ac redeundo a Capella, manu ferri consuevit, quam is deinde magno alicui Principi, si adsit in Curia Romana, concedit, vel ad alium Regem Principemque, ut eidem Pontifici cum consilio Purpurati Collegii visum fuerit, mittit, ut inter alia factum ab Alexandro III. Ludovico VII. Regi Franciae cum Parisios ad eum venisset. Idem Pontifex, cum Venetiis moraretur in eadem Dominica, indutus sacris vestibus et de consuetudine auream ferens rosam, cum Episcopis et Cardinalibus ad Altare maius (Eccl. S. Marci) processit: et completis Missarum officiis, Rosam, quam detulerat, Duci Venetiarum, in signum gratiae Sedis Apostolicae contulit, ut habent Acta eiusdem Alexandri, apud Baronium. Tradit praeterea Auctor Vitae Urbani V. Ioannam Reginam Siciliae et Petrum Regem Cypri Romam venisse, et cum tunc occurreret Dominica Laetare Ierusalem, in qua consuevit dari per Papam Rosa —— dictam Rosam memoratae Ioannae —— dedisse —— quae more solito demum cum Cardinalibus et aliis Nobilibus per urbem equitavit etc. Orationes ad benedictionem pertinentes, exhibet Ceremoniale Rom l. 1. sect. 7. Antiquitus vero solebat haec ceremonia fieri Romae in aEde S. Crucis in Hierusalem, ubi contionem ad Populum habere solebant Pontifices, quorum exemplum sequutus Pius II. rosam postea a se consecratam, Senas natale suum solum misit, cuius loco Sixtus IV. in signum gnetilitii stem matis, quercus aureae ramum Cathedrali Savonae, itidem Patriae suae, transmisit etc. Ritus origo, in incerto; viguisse iam aevo Leonis IX. qui praefuit A. C. 1050. Cencius Camerarius refert, qui etiam Pontificem hunc Monasterio S. Crucis in Lotharingia, in Rosae huius impernsas, certi quiddam imposuisse, scribit. Nec de causa magis liquet, aliis aliam praetexentibus. Rosa verni temporis filia, laetitiae symbolum est: Sed et veteres Christianos rosae imaginem sepulchris incripsisse, in signum fugacis huius ac transitoriae vitae, legimus. Imo iam prisci Romani, in Testamentis suis, sepulchra rosis spargi voluere, ut in antiquis monumentis scriptum legitur, hac fere verborum formula: Ut quotannis rosas ad monumentum eius deferant. Seu, Ut quotannis tempore Iulii rosae illis ponantur. Seu, Rosa quotannis ornandum etc. Quam in rem faciunt illa Poetae: Mirabar celerem fugitiva aetate rapinam, Et dum nascuntur, consenuisse rosas. Sed et rosas olim, in hominis natali praebitas, donatasque, docet vetus Inscr. 636. 12. Plura vide supra, et de Rosa hac Aurea Durandum Rationalis, l. 6. c. 53. n. 8. 9. 10. 11. Petrum Blesensem Serm. 15. Ughellum Italiae Sacrae Tomo I. Paert. I. P. 267. aliosque Auctores, laudatos Car. du Fresne in Glossar. et Macris Fratribus in Hierolex.
ROSTRA
templum Romae in foro ante Curiam Hostiliam, in quo erat suggestus, e rostris navium Antiatum; ex quo contionabantur. Erat autem Antium, Volscorum Metropolis, maritima, quam in suo Consulatu expugnavit C. Moenius, an. Urb. Cond. 416. L. Ann. Florus, l. 1. c. 11. Exstant et parta de Antio spolia, quae Moenius in suggestu Fori, capta hostium classe suffixit; si tamen illa classis: nam sex fuere rostratae. Livius item, l. 8. c. 14. Naves Antiatium, partim in navalia Romae subductae, partim incensae: rostrisque earum suggestum, in Foro exstructum, adornari placuit, Rostraque id Templum appellatum: quod prope Comitium, partem Fori, quae a Palatii porta incipiens finiebat ad templum D. Mariae Novae, ut Martianus docet; erat. Eorum crebra in Livio, Cicerone, aliis, mentio. Ferebantur in illis leges, agebantur causae, et contiones habebantur. Hinc Rosinus l. 6. c. 5. Antiq. Rom. loco sacro Leges ferri consuevisse asserens, in Rostris ait, qui locus erat auguratus, Templumque dicebatur, saepe a Magistratibus ferebantur. Ex iisdem defunctos laudare, priscus mos fuit, quem Polybius, l. 6. sic describit, Si quando apud eos, (Romanos) quispiam ex Illustribus viris ex hac vita decesserit, elato funere portatur cum reliqua pompa ad Rostra, sic dicta, in Forum et nunc stans conspicuus, nunc obvolutus, idque raro universa plebe circumstante. Rostra adscendit: siquidem filius adultus supersit, ac praesens exsistat, sin vero, alius quispiam ex ipsius genre, ac demortui virutes, et quae in vita praeclare gessit, depradicat. Et paulo post, Ubi autem praeclarus aliquis ex domeslicis ultimum diem obut, instituunt funeris elationem, et circumfusi, qui simillimi magnitudine et reliqua statura videntur, vestitum usurpant: si vel Consul vel Imperator fuerit, purpureum: si triumphum egit, vel tale quid perfecit, auro contextum. Igitur isti curru incedunt. Fasces vero et secures ac reliqua Principatus consueta, secundum dignitatem cuiusque, praecedunt, qua, dum in vivis esset, in Republ. eminuit. Ubi ad Rostra veniunt, cuncti ex ordine sellis elephantinis sedent, quo spectaculo haud facile poterit spectari pulchrius. Hinc de Q. Metello Praetore, qui a devictis Macedonibus Macedonici cognomentum tulit, Velleius Paterculus Hist. Rom l. 1. c. 11. Mortui, inquit, eius Lectum pro Rostris sustulerunt quatuor filii. Nec pigeat obiter referre, primum Poplicolam supreme laudasse Brutum, qui ritus inde ad feminas, et Imperatorum aevo ad Iuvenes, est progressus. Sed hoc Fori decus, haec velut Populo Rom. imposita corona, verba sunt Plinii, l. 16. c. 4. sequiore aevo Tribunitiis seditionibus calcari ac pollui coepit. Unde de Tiberio Graccho, qui primam certaminum facem accendit, Florus, l. 3. c. 14. Postquam rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine Rostra conscendit (ubi nempe sedentes Magistratus ius dicebant, Leges serebant, contionem habebant, Stadius) Et paulo post; Sed ubi intercedentem logibus suis Cn. Octavium videt, iniecta manu depulit Rostris. A quo ulterius itum, et prosoriptorum Civium capita pro Rostris exposita; uti Octavio Consuli fecit Marius; et inprimis in Triumvirali proscriptione: de qua sic idem Auctor, l. 4. c. 6. Romae capita caesorum proponere in Rostris iam usitatum erat; verum sic quoque Civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis Rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Namque Antonius praecisum Oratoris caput ad se allatum in illustri illo loco, ubi ille eo ipso anno adversus eum dixerat, poni curavit, ut praeter Florum testantur Livius, Plut. in Cicer. Dio, l. 47. Alii. Tandem itaque, postquam indignum avita libertate se Populus Rom. reddidit, pro Rostris oblata Caesari regni insignia, ipsis Lupercalibus, seu 16. Kal. Mart. quae is pro Rostris in aurea sella sedens, amictusque toga purpurea cum spectaret, Antonius Consul, unus ex Lupercis accedens, capiti eius diadema imposuit, ut apud cundem Florum, l. 4. c. 2. videre est. A rostris porro navium, Rostrata corona nomen habuit, quae inter praecipua olim militaria praemia, de qua sic Plinius, l. 16. c. 4. Antea rostra navium tribunali praefixa, Fori decus erant, veluti Populo Rom. ipsi corona imposita. Postquam vero Tribunitiis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum magis singulisque civium quaeri, sacrosancta omnia profana fecere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium Rostra. Dedit hanc Augustus coronam Agrippae etc. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 5. ubi novorum quoque, quae ad Palatii radices, Rostrorum mentionem facit, et supra in voce Navalis it. Quadrans, ubi rostrum navis in vetere pecunia Roman. in cuius altera parte Ianus geminus, sculptum fuisse diximus. Addidit autem primus rostra navibus Piseus Tyrrhenus teste Plinio, l. 7. c. 56. circa fin. etc.
ROTULA
vel sphaerula, a rotunditate, Inaurium species (Hebr. ) nomen accepit, veluit teres quoddam ornamentum, ut Numer. c. 31. v. 50. et apud Rabbi Dav. in lib. Radic. notante Mercero. Sic et apud Pollucem botru/dia] pro Inaure. Aurium vero fuisse ornamentum, liquet ex Ezech c. 16. v. 12. Et ornavi te ornamento, et dedi Inaurem super os tuum et Rotulas auribus tuis et coranam decoris in capite tuo. Ex Rotulis istis vel Circulis auri perforatae insertis, margaritae dependebant; de quo erudite disserentem vide Casp. Bartholinum, l. de Inauribus Veterum.
RUDIS
virga rudis ac impolita, seu baculus gladiatorius, quo prima pugnae rudimenta Gladiatores olim meditabantur, unde et nomen: Certaminis enim initio, ubi praelusuriis armis utebantur, postquam inter se Rudibus bavissent, ad decretoria deiu tela nudumque ferrum sese accingebant. Quod si triennium integrum (de damnatis in Ludum loquor) victi non essent, hoc baculo, propter fortitudinem, donabantur, in signum immunitatis ab istiusmodi cruentis pugnis: quemadmodum si quin quennii spatio superiores semper evasissent, Pileum, cum libertate omnimoda ac civitatis iure, adepti sunt. Unde Rude donari, apud Horat. l. 1. Ep. 1. v. 2. Vide Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 23. et Rudiarii, hoc modo liberati. Alii tricesimo aetatis anno Gladiatoribus Rudem concedi consuevisse, dicunt. Aliud autem erat Missio, item Palma,de quibus suo loco dictum est. Vide quoque Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. sect. 3. c. 10. et supra, voce Battualia. At Rudis Terra, quae numquam proscissa est, cui Novalis opponitur, seu neasi/mh], quae, ubi prima aratione denuo proscissa est, iam arata fuit et consita. Ita enim vocari ait Varro, l. 1. RR. c. 44. priusquam secunda aratione novetur rursus. Sic idem est Novale ac Vervactum. Sic autem is, Illud quoque, inquit, multum interest in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis: an in vervacto, quae interdum requierit, i. e. in terra proscissa ac novali etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 724. uti de Ruditatis convitio, quo Christiani olim a Gentilibus asperfi, supra voce Agrestes.
RUFUS
Cyrenaeus, Simonis Cyrenaei, qui crucem Salvatoris nostri portavit, filius, quique postea verbi divini felicissimus et illustrissimus disseminator exstitit. Marc c. 15. v. 21.
RUSTICAE_Tribus
apud Romanos, hanc habuere originem. Servius Tullus, aucta mirum in modum adventitia multitudine. quam in tertiam Tribum; Lucerum scil. Romulus coniecerat; aucta etiam Urbe, quam fecerat ampliorem, totam urbanam multitudinem, in quatuor partes, secundum loca habitationum, destribuit, quas a tributo Tribus appellavit, neglectis illis Tribubus generalibus tribus a Romulo instritutis, iisque nomina indidit Suburanae, Palatinae; Esquilmae et Collinae, atque eas Urbanas Tribus appellavit. Postea idem universam multitudinem Rusticam in quidecim Tribus divisit, illisque fimiliter nomina a locis in posuit: quarum tamen multae postea, in libertatem Civitate vindicata, illustrium aliquot familiarum nomina sibi ascivere. Accessere tandem Tribus aliae, donec numerus 35. expleretur, qui integer usque ad extrema Reip. tempora permansit, Carol. Sigonius de antiq. iure civ. Rom l. 3. c. 3. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15. et in voce Tribus. Hae omnes divisae fuerunt in Urbanas et Rustica, quaesic dictae ideo sunt, teste Dionysio, l. 4. quod primis quidem temporibus Urbanis ii qui urbem: Rusticis illi, qui rus haberent, comprehenderentur. Posterioribus vero temporibus hoc discrimen inter utrasque tribus fuit, quod Rusticae Urbanis longe praeferrentur, et ita optimus ac praestantissimus quisque in illis censeri vellet, ac tum Tribus, non Urbis, sed Civitatis, partes haberentur. Cuius rei causas duas fuisse laudatus Sigonius refert vitae nimirum Rusticae commendationem, et Censoriam notam, de qua utraque. Vide Varronem de Re rust. l. 2. c. 3. Plinium, l. 18. c. 3. Livium, l. 8. e quibus discimus, in Urbanas Tribus transferri ignominiae, desidiae et probro fuisse, Fabiumque Censorem in duas partes divisa civitate, cum aliud integer populus, fautor et cultor bonorum; aliud forensis factio teneret, omnem forensem turbam, ne humilimorum in manu essent Comitia, excretam in quatuor Tribus coniecisse, Urbanasque eas appellitasse. Vide iterum Rosin. loc. cit. Rusticarum XV. Tribuum antiquarum, nomina. a]. Aemilia, antiquo nomine, quod a loco peitum erat, relicto, ad imitationem Claudiae, a gente seu familia cognomine illustri. appellari maluit: quod tum videtur factum, cum forensi turba, in Urbanas Tribus coniecta, viles eae haberi, et illustres familiae in Rusticas, in quibus agros suos habebant, concedere inciperent. b]. Claudia, ab Applo Claudio denominata, vetus nomen primadeposuit, quam dein multae aliae sequutae. g] Cornelia, a gente Cornelia. d]. Fabia, a gente cognomine e] Galeria, antiquum nomen retinuit, a loco nobis ignoto; an a fluvio Thusciae Galeso dicta, quasi Galesia. z] Horatia, a gente. h]. Laemonia, a vico Lemonio. q]. Menenia, a gente, Papira, a i] Papira, a gente. k]. Pollia, a loco, cuius nomen ac memoria intercidit. l]. Papinia, ab agro Papinio. m]. Romulia, vel Romilia, ab agro quem Romulus Veientibus eripuerat. n]. Sergia, a gente. c]. Veturia, prius Vetusia, similiter a gente. o]. Voltinia, a loco nobis hodie ignoto nomea accepit. Vide quamque harum suis locis.
RUSTICI_Dii
agrorum habebantur Praesides et agriculturam censebantur promovere. Eorum XII. numerat Varro, quos Deos conseutes quoque vocat, sed ab iis, quia Iove in consilium adhiberi credebantur, distinctos. Ita enim is, l. 1. de Re rustica c. 1. praecepta conscripturus, Quoniam, inquit, (ut aiunt) Dii facientes adiuvant, prius invocabo eos: nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed XII. Deos consentes. Neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad Forum auratae stant, sex mares et feminae, totidom, sed illos XII. Deos, qui maxime Agricolarum Duces sunt. Paulo post dein illos recenset; Iovem Patrem, et Tellurem Matrem: Solem et Lunam: Cererem et Liberum: Robigum et Floram: Minervam et Venerem: Lympham denique ac Bonum eventum. Praeter quos innumera minorum Deorum turba fuit, e qua notiores infra recensentur, e Rosino, Antiqq. Rom l. 2. c. 20. et Vossio, de Idolol. l. 2. c. 61. Prius autem de Rusticis, altero hominum genere, a colendo rure dictis, addam pauca. Apud Romanos, quum vera Romuli proles, ut ait Columella, l. 1. praefat. assiduis venatibus, nec minus agrestibus operibus, exercitaretur, Rustica plebs urbanae est praeposita. Namque et Proceres civitatis in agris morabantur, inde, ubi consilium desideraretur publicum, e villis in Senatum arcessiri soliti, per Viatores. Proin honestum nomen plebeii ordinis, Rustici Romani. Cicer. pro Sextio, in Optimatum, h. e. qui consilia sua optimo cuique probari vellent, fecta collocat Municipales Rusticosque Romanos: Idem de Senectute, c. 7. Possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiares meos. Idem de Divin. l. 1. Exin cuidam Rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret, praesultorem sibi non placuisse ludis. Tib. Atinium de Plebe hominem vocat Liv. l. 2. c. 36. Marcus fil. ad Tiron. Habes ubi deponendae sunt urbanitates, Rusticus Romanus factis es. Meminit et Varro apud Fest. in Re R. l. 3. c. 1. Atque hinc conquerebatur Varro, Patresfamilias falce et aratro relictis, intra murum correpsisse. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. Vett. l. 4. c. 9. His apud Athenienses videntur responidsse *gewmo/roi], in tripartita illa Populi, in Eupatridas, Geomoros et Demiurgos, divisione, a Cecropefacta, de quibus alibi. Apud Germanos, Henrici Aucupis tempore, nono quoque viro ex agro in oppida hinc inde noviter condita ac munita translato, reliquorumque laboribus in. urbana horrea conditis, discrimen factum est inter plebem Urbanam ac Rusticam, atque hi Bauren, a rure colendo, quod Germanis est baven; illi vero Burger, a burgis, h. e. locis muro vel alio sepimento firmatis, appellari coeperunt. Vide Limnaeum Enucleat. l. 4. c. 1. §. 3. De quatuor Imperis Rusticis, inter quos Colonia Agrippina est, hinc in medio nigrae curcis colonum, flagello instructum, in insignibus gerens. Vide Zeilerum Continuat Itiner, Germ. c. 21. p. 265. Senes rusticos in Graecia difqe/ra|] sive pelle indui consuevisse. liquet ex Aristophanis *nefe/lais2], Actu 1. Sc. 1. et Polluce l. 4. c. 19. sect. 3. unde hi Comicis *difqeri/ai] dicti, de quo Petrus Victorius, l. 26. c. 23. Fuieautem Diphthera, secundum veteres Grammaticos, vestis ex corio seu pellibus, Pastorum ac Agricolarum propria; sagum scil. ex pellibus, quod exomidi iniceretur, pallio brevius indumentum, peribo/laion poimeneko\n e)k de/rmatos2] Stholiasti Aristophanis. Alias *bai/th], ut videre est apud Theocritum Idyll. 3. et 5. quam vetus Scholiastes Meloten et Diphtheram reddit. E pellibus vero caprarum fuisse, docet Varro, de Re Rustica l. 2. c. ult. Calcei eorum perones fuere, vide supra in hac voce: et quia caligae clavis suffigi olim coepere, a militibus, hinc mos calceamenta eodem modo muniendi, ad Rusticos transiit, quod Theophrastus in Graecia se observasse scribit, hodieque plurimis in locis obtinet. Vide Bened. Balduinum de Calceo et Iul. Nigronium de Caliga. Familiam Rusticanam pluribus persequitur Laur. Pignorius, Comm. de Servis. Vide infra. DII RUSTICI, APUD VETERES MINORUM GENTIUM. a]. Bubona, Dea Boum. b]. Collina, collibus praeerat. g]. Deverrona, a deverrendo dicta, quo in frugibus coacervandis opus. d]. Fauna seu Fatua, cum Tellure eadem. e]. Fornax, Dea frumento, in fornacibus torreri solito, praefecta. z]. Fulgor. ne fulgura fierent, invocatus. h]. Hippona, equarum stabulique praeses. q]. Hostilina, faciebat, ut in segete aristae novae aliae alias hostirent, i. e. aequarent. i]. Iugatinus, iugis montium praesidebat. k]. Lactucina vel Lactens Deus, lactenti favebat frumento. l]. Mellona, mellificationem curabat. m]. Nodinus vel Nodotus, a nodis geniculisque plantarum nomen habuit. n]. Pales, pabuli Dea. c]. Pan, Pastorum Numen, o]. Patalena, segetes et folliculos promovere credebatur, ut patescerent. p]. Picumnus et Pilumnus, is stercorandisagris, hic pinsendo praeerat frumento. r]. Pomona, pomis praefecta fuit, s]. Populonia, populationes arcebat. t]. Priapus, Hortorum erat custos. u]. Puta, ab arboribus putandis dicebatur. f]. Runcana, runcandis frumentis praesidebat. x]. Rusina, a rure habuit nomen. y]. Segesta, seu Segetia, a segete dicta: Eius simulacrum in Circo et in nummo Saloninae, uxoris Gallieni Caesaris, conspicitur. w]. Seia et Sera, a serendo: eius si mulachrum itidem in Circo; cum priore a Numa consecrata est. aa]. Spinensis Deus, ab expellendis spinis. bb]. Stercutius, stercorandis agris praefectus. gg]. Silvanus, Deus pecorum et agrorum. dd]. Terminus, agrorum fines tutelae suae commissos habebat. ee]. Tullina vel Tutelina, frumentis collectis atque reconditis, ut tuto servarentur, praefuit. zz]. Tutanus et Tutilina, eadem tutati sunt. hh]. Vallonia, vallium Dea. qq]. Vertumnus, rebus permutandis praeerat. ii]. Volutrina involucris segetis praefecta etc.
RUTILAE_Canes
apud Romanos, Caniculae sacrisicabantur, die 7. Kal. Aug. i. e. non procul a rubro colore, ait Atteius Capito. Dies tamen incerta Rosino, l. 4. Antiq. Rom c. 4.
RUTILUS
rufum significat Feste, cuius coloris, inquit, studiosae etiam antique mulieres fuerunt: in crinibus videl. quamvis postea inter mali animi krith/ria] is repositus, in Martialis disticho notissimo 54. l. 12. Crine ruber, niger ore etc. Certe et de Davide legimus, 1. Sam. c. 16. v. 12. Erat rufus et pulcher aspectu. Sic apud Eusebium, de Praeparat. l. 9. Artabanus de Moyse ait, gegone/nai to\n *mwuso\n makro\n, pur)r(akh=], etc. Mosen fuisse procerum, rufum etc. Qui tamen pulcher vocatur Exodi c. 2. v. 2. et a)stei=os2 tw=| qew=|], venustus Deo, phrasi Hebraea, i. e. maxime venustus, Actor. c. 7. v. 20. Vide Bochartum supra laudatum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 34. et Hic supra.