PACTA_Dotalia
cum incunda essent, apud romanos. Auspices noctu et sub auroram auguria captabant. Dote dein dicta, quae ????sui proportione respondebat, signabantur. M. Fab. Quintilian. l. 4. c. 11. Nihil obstat, quo minus iustum Matrimonium sit mente coeumtium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. Isidor. l. 9. c. 8. Ante ???sum tabularum, Matrimonii cautiones, quibus invicem emittebant. Quod ipsum et a Iureconsultis admittitur l. Sesa. ff. de donat. int. vir. et uxorem. Iuvenal. Sat. 2. v. 118. Signatae tabulae, dictum feliciter. Recte seliciter: Talis enim erat acclamatio faustior, qua bona quaeque ominabantur, inprimis auspicatum contractus initi eventum. Sueton. Dom. c. 13. Domino et dominae feliciter. Non autem prius signabantur hae tabulae seu dotalia Instrumenta, quae veteres Glossae proikw=|a] appellant, quam sollemnis stipulatio fuisset interposita: ut ex Plauto in Cureulione Actu 5. Sc. 2. et in Aulularia sc. praesagibat, Eruditis obserucatum. Q. Syymmachus l. 9. Ep. 7. Petitoris ambitum, testis fidem in me recepi. Isidor. Etymol. l. 10. Procax idem quod petax proprie; Nam procariest petere: Unde et Nuptiarum petitores Proci dicuntur. Hinc Sidon. Apollinaris Sponsum vocat Petitorem l. 5. Ep. 20. et l. 7. Ep. 20. ait Adolescens solus, tenuis, peregrinus, puellam non inferiorem natalibus Uxorem petit, impetrat, conscribuntur tabulae Nuptiales. Nonius quoque Marcellus c. 5. num. 69. Vigo, inquit prius quam petatur, sperata dicitur. Vide supra. Clarius Servius Sulpitius l. de Dotibus, Qui uxorem ducturus erar, ad eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductumiri: qui daturus erat, itidem spondebat; is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur Sponsalia. Tunc, quae promissa erat, Sponsa appellabatur; qui spoponderat, sponsus. Vide Servium ad illud l. 10. Aen. v. 79. ——— ———— Gremiis abducere pactas. Sic pactam pro Sponsam, Velleius dicit Paterculus l. 1. c. 1. Qui (Orestes) se etiam a Pyrrho, Achillis filio, virtute vindicavit. Nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Herminoes nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. Sic intelligendus Virg. Aen. l. 7. v. 54. Multi illam toto e Latio, magnaque petebant Ausonia. Catullus Epigr. 71. v. 1. Nulli se dicit mulier mea nubere velle, Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Claudian. de Paptu l. 1. v. 67. Posce Iovem, dabitur coniux etc. Respondebatur dein dandam, quae petebatur in Uxorem, puellam, et testatio interponebatur, parum refert, scriptone an sine scripto, ut loquitur ICtus l. 7. ff. de Sponsalibus: atque in hac responsione ille Caius, illa Caia vocabatur, cuius rei rationes pete e plutarcho Problem. Rom c. 29. M. Fab. Quintilianus Institut. Orator. l. 1. c. 7. Nam et Caius C. litera notatur, quae inversa mulierem significat: quia tam Caias esse vocitatas, quam Caios, etiam ex Nuptialibus sacris apparet. Ubi cum haec nomina in Nuptialibus sacris recepta esse ait, respicit vel ad auspicia, de quibus dictum, vel ad sacrum, quod, dum sponsalia fierent, aut tabulae scriberentur, celebrabatur. Virgilius Aen. l. 3. v. 136. et ad eum Servius, Connubiis arvisque novis operata Iuventus: Perfecit sacrificia, Propter connubia et novas sedes, quia apud Veteres neque Uxor duci, neque ager arari, sine sacrificiis poterat. Eodem respicit Val. Flacc. Argonaut. l. 8. v. 243. ubi de Nuptiis Iasonis et Medeae, sic inter coetera, Inde ubi sacrificas cum coniuge venit ad aras Aesonides, etc. Denique tota haec sollennita magnifico epulo finiebatur. Q. Flor. Tertull. l. de Cultu Femin. Praeterea ut conviviis multis ac molestiis supersederent, quae ferme ex more novis Maritis obeunda sunt. L. Appuleius Metam. l. 6. Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhiberetur, accumbebat. Suetonius in Aug. c. 53. Dies cuiusque sollemnes srequentare desiit, quum grandior iam natu, et in turba quondam Sponsaliorum diu vexatus, etc. Intererant illi Amici quique et familiares, ipsi interdum Principes, ut Augusti hoc, et Caligulae apud eundem Sueton. c. 25. exemplo patet. Deducebatur deinde per vim abrepta e gremio Matris in domum Mariti Sponsa, cui ritui Domiducus Deus praeesse credebatur, consummabanturque Nuptiae. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 37. supra, in voce Nuptiae, ac infra Sponsa.
PAEDIA_Lex
quam anno post Iuliam Q. Pedius cum C. Octavio Cons. tulit. nominatim de Caesaris interfectoribus, memoratur Velleio Paterculo l. 2. c. 69. sed sive ea de vi, sive de Maiestate, dicatur, pro lege non esse habendam, cum neque in universum neque in futurum, sit lata, docent Eruditi. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 27.
PAGANICA_Pila
unum ex quatuor pilae generibus priscis, quibus Romani utebantur: Martial. l. 7. Epigr. 31. v. 7. —— ——Non te Pagnaica thermis Praeparat. Nomen ei, quod esset vulgaris admodum, et in villis, pagis vocatis, vel in pagis Urbis utplurimum in usu liaberetur: quam idem Poeta l. 14. Epigr. 45. sic obiter describit, Haec quae difficilis turget Paganica pluma, Folle minus laxa est et minus arcta pila. Plenius, pila fuit ex corto pluma repleto, trigonali latior, non ita tamen laxa ut follis, sed durior, imo undequaque durissima, qua propterea ludere in proclivi non erat. Illius in Gymnasiis exercitationem etiam in usu fuisse, ex verbis supra citatis, Poetae patet: ubi, inter coeteros pilae lusus in Gymnasiis sese exercentium ad balnea praeparatorios, non follis solum, et pilae (quo nomine trigonalem indigitat) sed et Paganicae meminit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Gymnastica c. 3. §. 65. Hieron. Mercurialem de eadem Arte l. 2. c. 5. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 5. c. 1. et insra in voce Pila.
PAGIUS
nomen apud medii aevi Scriptores, quo dicuntur pueri honorarii, qui Magnatibus adsunt. Cuiusmodi honorarios ephebos, paidopou/lous2] vocat Pachymetes Hist. l. 1. c. 9. et 12. *paido/poula] Narratio de Bertrando Romano MS. *kai\ meta\ tri/a paido/poula kabalikeu/ei mo/nos2]. Vide etiam Codinum de Offic. Nicertam p. 548. Aegid. Menagium in Originibus Gallicis p. 500. et 817. Car. du Fresne Glossar. Alios, ut et supra, ubi de pueris Paedagogianis, hinc enim vocem contractam nonnulli volunt. Alii ttamen a Graeco pai=s2], puer, nonnulli etiam ex Persico nomine proprio, Bagoas, quod in Aula frequens, et celebrium aliquot in veteri Historia Eunuchorum erat, eius originem arcessere malunt, vide Gronov. Not. ad Tacitum. Et quidem pueros huiusmodi nobiles, in arctiorem disciplinam, Principibus tradendi, mos ab antiquo viguit. Apud Macedonas, Philippo id instituti adscribit, praeter Arrianum l. 4. c. 2. Aelian. Histor. Var. l. 14. c. 49. At Valerio Maximo teste, vetusto Macedoniae more Regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant, l. 3. c. 3. ex 3. Astipulatur Curtius, qui patrium hunc morem et ab antiquissimis Macedoniae Regum usurpatum, dicit l. 8. c. 8. Idem ibid. c. 6. de illis ita: Mos erat principibus Macedonum adultos liberos Regibus tradere, ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus adis, in qua Rex adquiescebat. per hos pellices introducebantur alio aditu quam quem armati obsidebant. Iidem acceptos ab agasonibus equos, quum Rex adscensurus esset, admovebant; comtabantur que et venantem et in proeliis, omnibus artibus studiorum liberalium exculti. Praecipuus honor habebatur, quod licerer sedentibus vesci cum Rege, castigandi verberibus eos nullius potestas praeter ipsum erat. Haec cohors velut seminarium ducum praesectorumque —— fuit, hinc habuere posteri Reges, quorum stirpi post multas atates Romani opes ademerunt. Mox Regiam cohortem vocat: cum quibus minime confundendi quos Principes iuventutis idem l. 6. c. 9. Epigonos, l. 10. c. 4. *bas1ilei/ous2], Suidas, appellant. Sic hodieque pueri nobiles in comitatu et familia Procerum, dum ex ephebis excedant, arctissimo famulitio distinentur: quod et Polleto de Foro Rom l. 2. c. 7. notatum, ubi et morem Romanum, adolescentulos, post puerilem praetextam depositam, dandi in contubernium Viris magnis gravibusque, non intactum relinquit, Freinshemius ad Curtium l. 8. c. 6. Vide quoque Lipsium Not. ad Polit. l. 3. c. 3.
PALAESTINS
provincia Syriae Arabiae contermina. Herodot. tota n Syriam vocat Palaestinam. In ea quinque civita tes continebantur, Gaza, Ascalon, Gath, Accaron, et Azotus. Vide Plin. l. 5. c. 20 et l. 6. c. 27. Alii terram Sanctam vocant, in Galilaeam ad Boream, Iudaeam cum Idumaea ad Austrum, et Samariam in medio divisam, Sane Ptolemac, Straboni, ac Tacito, l. 2. Annal. c. 42. Syria Palaestina eadem ipsa est quae Iudaea. Aliis diversae sunt; sic Ebraei a Palaestinis disterminantur. Papinius Szlv. 1. l. 5. v. 213. —— Palastini simul, Ebraeique liquores. Quod libentius (inquit Seldenus) adduxi, ut magni eiusdem poetae nimis depravatam, in Glauciae Epicedio, l. 2. Sylv. 1. v. 160. lectionem inde emendarem. In eo ita legitur: Quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, Quodque Arabes Phariique (palam est, vidique) liquores Arsuram lavere comam.—— Quid (malum) palam est vidique? Tantusne Poeta tantae monimentum oscitantiae etiam ridiculum infarciret? Quae habent heic Domitius Calderinus, Cael. Rhodig. etiamm et ipse gevartius in notis plane frigent. Restituimus: Quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores. Palaestina aqua, pro Tigride ponitur apud Ovid. Fast. l. 2. v. 464. Inque Palaestinae margine sedit aquae. Sitracena enim regio Assyriae a Tigride fluv. irrigata, Palaestina, teste Plinio. l. 6. c. 27. nominatur. Tibull. l. 1. eleg. 7. v. 18. Alba Palaestino sancta columba Syro. Sil. Italicus l. 3. v. 605. de Tito Vespas. loquens: —— —— Hic fera gentis Bella Palestinae primo delebit in aevo. Ubi bellum Iudaicum intelligit. Palaestina itaque olim Chanaan dicta, Iudaeam, Samariam, et Galilaeam complectitur: Dio l. 36. *tau=ta me/n pote en th=| *palaisti/nh| e)ge/neto, ou(/tw ga\r to\ s1u/mpan e)/qnos2, o(/s1on a)po\ th=s *foini/khs2 me/xri th=s *ai)gu/ptou para\ th\n qa/lassan th\n e)/s1w parh/kei, u(po\ palaiw=n ke/klhtai]. Nic. Lloydius. Baudrando pars Asiae, olim Terra canaan, postea Iudaea exteris. Divisa fuit alias in 12. Tribus, a Borea in Meridiem extensa. Habet a Septentrione Syriam, ab Occasu mare Mediterraneum, ab Ortu Arabiam desertam, a Meridie Arabiam Petraeam. Eiuspartes suere Galilaea, Samatia, Iudaea, Idumaea et Decapolis trans Iordanem. Urbes praecipuae Hierosolyma, caput; Caesarea, Ascalon, Gaza, Ioppe, Bostra Idumaeae, Sebaste, Accon seu Ptolemais et Tiberias. Nunc haec regio Terra Sancta dicta subest Turcis, 2 152. annis. Cum enim Saracenorum iugo pressa gemeret, expeditio in eam suscepta est A. C. 1094. eoque ad sexagies ceniena Milia hoc et seqq. annis se contulerunt, Duce Godofrido Bullionaeo, qui, Solymanno victo, Hierosolymam cepit, Rex ibi designatus, A. C. 1099. cui mortuo suocessit frater Balduinus I. A. C. 1101. postquam ibidem iam A. C. 1090. Ordo Vallis Umbrosae, et Hospitaliorum institutus esset, Quemadmodum ordo Templariorum, eodem loci originem cepit. A. C. 1118. Balduino I. successit gener Fulco, Comes Andegav. A. C. 1131. qui equilapsu mortuus, A. C. 1141. Balduinum II. et Almericum, fratris successorem A. C. 1163. reliquit. Hunc excepit Balduinus III. Epilepticus. A. C. 1173. qui Balduinum IV. quinquennem fil. Regem cieavit, quo triennio post mortuo, Guido Lusinianus, Balduini leprosi affinis, regnum suscepit, unde civile bellum, hincque ruina regni, occupati a Saladino, A. C. 1187. rege. metropoli, cruce, captis. Quare nova Christianorum in terram Sanctam A. C. 1190. suscepta expeditio, Philippi Galliae et Richardi Angliae Regum ductu, sed nil nisi Tyrus, Prolemais, Antiochia et Cyprus obtenta, quae Guidoni vendita est, A. C. 1192. post quem Almericus Cyprum et Palaestinae loca tenuit, quo mortuo, A. C. 1205. post quinque annorum interregnum, evocatus e Gallia Iohannes Brenna, ducta Almerici privigna, Rex declaratus est, A. C. 1210. cum prius in Ungaria fratres duo de regno contendentes, ita convenissent, ut qui fortius se in Palaestina gessisset, regnum domiteneret, A. C. 1200. Iterum expeditio in Palaestinam decreta est, A. C. 1215. in Concil. Lateranensi, quo tem pote ex sola Anglia LXM. exierunt. Fridericus dein II. Imper. Iolanta Iohannis Brenni filia ducta regnum obtinuit. A. C. 1229. quo mortuo inter factiones Venetam et Genuensem de novo rege litigatum, tandemque tex Cypri Hugo Lusignanus creatus est, A. C. 1269. quo anno Iacobus Arragoniae Rex expeditionem eodem infeliciter tentavit, classe amissa. Postmodum Hugonis ius in dubium vocatum, quod cum Maria Domicella Carolo Siculo vendidisset, hinc iterum, discordiae, Sultani successus, Hugonis in Cyprum fuga et mors: Sicque Latini ex Syria et Palaestina, ignavia, perfidia, dissidiis suis, anno a victeria Godofredi 194. plane exclusi sunt, A. C. 1292. Peucet. in Chron. De novo ergo expeditio decreta in Concil. Lugdunensi, A. C. 1274. sequentibusqueannis varia Christianorum molimina sunt suscepta, sed frustra. Mansit siquidem in Sultanorum Aegypti potestate Palaestina, donec Turcis cessit. De Palaestina aocuratissime scripserunt Iac. Bonfrerius Not. ad tabb. Adrichomii, et Ioh. Lightfootus Animadvers. in Chorogr aphiam sacram. Vide Becmannum Histor. Orbis Terr. Item in vocibus Iudaea et Terra S. Coeterum ratione limitum dupliciter confiderari potest, vel prout possessa fuit ab iis, qui ex Aegypto exlerunt, vel prout reduces e captivitate Babylonica, eam tenuerunt. Priori respectu Mare magnum seu Mediterraneum ab Occasu habuit: in Australibus primus fuit flvulus Aegypti i. e. Sihor, Iosuae c. 13. v. 3. In extremo Septentrione Gessuri regio fuit. A Mari Mediterraneo versus Ortum gemina montium iuga surrexere Libani ac Antilibani. Auctor Anonymus (quem Christianum Becmannum esse accepimus) Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 6. sect. 2. Friderico Spanhemio in Epitome Histor. V. T. Regio haec, quam velut totius Geocosmi umbilicum in medio Geographi locant, inter 31. et 32. gr. latitud. 65. et 66. longitud. primitus terminos habuit, ab Ortu Caelesyriam, cum parte Arabiae desertae: ab Occasu Mare Mediterraneum, a Meridie desertum Baran et Beerseba, cum Cadesh Barnea ac fluv. Sichor: a Septentrione Libanum seu potius Antilibanum, ad cuius radicem Dan erat civitas (quae postea Casarea Philippi et Paneas dicta) item Hamath seu Emath (sequenti tempore Epiphania vocata) Unde phrasis Scripturae, a Dan usque Beerseba, Iudic c. 20. v. 1. 1. Sam. c. 3. v. 20. Vide quoque Ezech c. 47. v. 15. etc. Davidis vero et Salomonis Principatu, ad Euphratem usque, Orientalesterrae limites extensi sunt. Idem regionis longitudinem, a Dan videl. Beerseba usque 67. milliar. latitudinem autem a Mari Magno ad Iordanem usque, qua maxime in Orientem excurrit, 17. vel 18. milliar. statui, addit. Post solutam dein captivitatem Babylonicam, stante Templo secundo, partibus aliquot imminuta fuit: Samaria enim et Asseritarum non parva portio exsecta, et praeterea limites Australes positi sunt Cadesh Barnea et Ascalon, atque adeo exclusum, quod extra eas in parallelo quasi sitas erat, Becmannus ibid. ex Schebiith Hieros. fol. 36. 3. Palaestinae divisio fuit in quatuor partes, Iudaeam, Samariam, Galilaeam et Peraeam, (cum prius in 12. tribus, de quibus vide suo loco, fuisset distributa.) Destructo tandem Templo secundo et Hierosolyma, cum toto Regno, funditus a Romanis, eversa, alia iterum Palaestinae facies erat. Triplex namque sub Imperatorib. Christianis facta in tot provincias seu Eparchias, (quas sub maioribus Praefecturis, quas Dioeceses appellanant, continebantur) abiit: Et quidem omnes hae Palaestiriae ad Praefecturam Antiochenam, unam ex quinque Orientalibus, cui 15. suberant provinciae, pertinebant. Quarum prima Metropolim habebat Caesaream, et primo quidem a Propraetore, postea a Proconsule regebatur, continebatque inter alia, Hierosolymam seu Aeliam et Neapolim olim Sicbar. Secunda, versus Boream magis rendens, Samariam primo, postea Scythopolim olim Bethsean nuncupatam, caput habuit, et priore ignobilior, Praesidi paruit. Tertia. Austro obversa, alias Salutaris quoque dicta, montem Sinai, Arabiam Petraeam, veterem Idumaeam cum Iudaeae parte Meridiali complectebatur, et Metropolim habebat Petram atque itidem a Praeside gubernabatur etc. Vide Franc. Burmannum in Iudic c. 21. et plura de regione hac, apud Burch. de Monte Sion Descr. Terrae Sanctae in tom. 6. Antiqq. Lect. Canis. Rud. de Franceinsperg Itiner, in Terram Sanctam. Bellonium Observation. l. 2. c. 79. Chr. Adrichomium Theatr. Terrae S. Henr. Buntingum Itiner. Chr. Heldmannum Palaestina, Ariam Montanum in Chaleb, Iac. Zieglerum Palaest. Thom. Fullerum the Pisga sight of the Land of promise: quos omnes tamen non unius parora/matos2] accusarunt Iac. Bonfrerius et Ioh. Lightfootus. Antiquitates eius. quae hodieque spectandae exhibentur, S. sepulchri, loci crucifixionis Christi, vestigiorum Christi in caelum ascendentis lapidi impressorum, Turris Ederae seu Templi Angelus ad Pastores nunc dicti, aliarumque rerum magno numero, grave hoc dubium manet, an loca et monumenta talia eo in statu adhuc superesse possint, quo tempore Christi et Apostolorum fuerunt, post tot, tantasque mutationes Iudaeae a Romanis, Persis, Saracenis, Turtis illatas? Vide Voetium Dipsput. Sel. part. 3. p. 999. de Peregrinationibus Hierosolymit. Certiores sunt variae inscripsiones, quibus in rupibus Deserti Sin, in Arabia Petraea incisis, conservatur memoria antiquissimae Israelitarum in deserto peregrinationis; quas ante annos aliquot collegit Thom. Novariensis Franciscanus, Athan. dein Kircherus publici iuris fecit. in Oed. Aegypt. t. 2. cl. 2. c. 2. §. 5. De Maribus, Montibus, Locisque illustribus Palaestinae, vide infra. MARIA PALAESTINAE, SUB QUIBUS ETIAM LACUS COMPREHENSI. Mare Apamiense, aburbe Syriae propinqua dictum, vulgo Mare de Apamia, lacus Iosepho appellatur. Mare Arenosum, vulgo Mare decholta, forte lacus Sirbonis olim quem locis arenosis cinctum esse Diod. Siculus scribit. Asphaltites lacus, seu Mare Sodomiticum. Mare Iazer; Ierem c. 48. v. 32. vulgo Mare de Scaliiith. Mare Magnum, seu Mediterraneum, Samochonitis lacus. Mare Tiberiadis: e quibus Asphaltites lacus, et haec tria ultima satis nota; fluvii sunt, Iordanes, rotius Regionis praecipuus, de quo vide suo loco. Praeterea Arnon et Iabok in regione trana Iordanem; Cison in tribu Isaschar et Zebulon. Iarmoch Plinio Hieramax, Kirmion, Pigah seu Pharphar, Nehel Escol etc. MONTES PALAESTINAE CLARI. Abarim, mons fuit seu potius plurium montium continuatio, in confinibus Amorrhaeorum et Moabitarum. Vide Deuter c. 32. v. 49. Eius pars Nebo, ibid. cuius vertex Pisga seu Phasga, Deuter c. 34. v. 1. Antilibanus, terminus regionis Septentrionalis. Carmelus geminus, alter ad mare, Plinio l. 5. c. 19. Promontorium Carmelum, in cuius vertice oppid. Ecbatana: Alterin Iudaea, ubi olim Nabal habitavit, 1. Sam. c. 25. v. 2. Ebal et Garizim, montes in tribu Ephraim, maledictione ac benedictione inde recitari solitis, insignes. Gilboae montes, eregione Hermunii, vide infra. Gilead montes, versus Ortum maxime extensi. Hermon, non procul a Thabore ortus, ad egressum Iordanis e mari Galibaeae desinit, Hieron. in Epit. Paulae. Vide Psalmum 89. v. 13. Hermonium, iugum humile, montis Hermon, versus montem Thabor, procurtens. Ps. 42. v. 7. Iudae montana, ubi Hebron. Libanus, veraus Septentrionem, in Sacris multum memoratus. Moria, in quo Templum. Olivarum mons, in historia N. Test. notissimus. Sion mons, intra urbem Hierosolymam. Thabor, quem LXX. saepenumero Itabyrium, Iosephus to\ *i)tabu/rion o)/ros2] vocat: Medius fuit inter Campum Magnum et Scythopolim. Vide Ioseph., Iud. Bell. l. 11. c. 11. Ut alios omittam, quorum in terra hac ingens numerus. Imo montibus tota, velut muro, cincta Palaestina fuit, nisi qua ad Occidentem Mari Mediterraneo alluebatur. URBES ET LOCA PALAESTINAE ILLUSTRIORA. Accaron, Satrapia Philistaeorum extrema, urbs Borealis, Ios. c. 13. v. 3. confer cum Strabone, Geogr. l. 16. Aroer, ad torreutem Arnon, Ios. c. 13. v. 25. Ascalon, in tribu Iuda. Asdod seu Azorum, una ex Satrapiis Philistaeorum, cuius mentio 1. Sam. c. 5. v. 1. Azor. ad lacum Samochonitidem. Bethaven, iuxta Hai, Iosae. c. 7. v. z. Bethela, urbs limitanea Beniaminitidos, linea recta Hierosolymae opposita, Vide Ios. c. 18. v. 13. Bethlehema, in tribu Iuda, CHRISTI insignis natalibus. Bethoron duplex, inferior et superior, quae utraque ad Ephraimitidem spectavit, 1. Paral. c. 7. v. 24. Sunt tamen, qui inferiorem Iudaeae transcribant. Bethsan, quae postea Scythopolis, in Manasside, ad Iordanem, termainus fuit Galilaeae. Vide Ios. c. 17. v. 11. Bethsura gemina, altera Hierosoly mis 5. tantum stadiis distans vetsus Austrum. 1. Macchab c. 4. v. 61. altera prope Chebronem fuit, Hieronym. in Loc. Hebr. Caesarea Palaestinae, littoralis. Caesarea Philippi, alias Paneas, et Dan et Lesa, in Peraea. Cana in Galilaea, cuius Tiberiade distantiam itineria nocturni spatio se esse emensum, resert Ioseph. de V. S. Capernaum, in Genesaritide regione, Matth c. 4. v. 13. in Galilaea, ad lacum, Ioseph. Belli Iud. l. 3. c. 18. Chebron, sita fuit, in plaga Australi, sed ad Ortum inclinante. Clauth mos, i. e. Iocus flentium, silva fuit, qua David Hierosolymis egressus Palaestinos in valle Rephaim castrametantes a tergo in vasit. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 7. c. 4. Deserta fuere varia, Engaddi, ad limites Australes tribus Iudae: Hiericho, inter Hierichuntem et Hierosolymam, Ioseph. Bell. Iud. l. 5. c. 4. Maon, infradesertum Engaddi: Paran extra limites Terrae sanctae, in Austro: Ziph, interius iusta Maon, Vide 1. Sam. c. 23. v. 19. 24, 25. Eleutheropolis, in tribu Iuda, Hierololyma Australior. Gadara, Tiberiadi vicina, iuxta Tribum Simeon. Gamala, in Gaulonitide in feriore e regione Taricheae, Ioseph. de Bello Iud. l. 4. c. 1. Gaza, una ex 5. Satrapiis Philistaeorum, penes Tribum Iuda. Getha, similiter, vide 1. Sam. c. 5. v. 8. ubi Arca Foederis Azotho Getham, Gerha Accaronem translata legitur. Vide quoque Ios. c. 13. v. 3. Hai, ab Oriente Bethelae. Ios. c. 7. v. 2. sicut haec. limitanea. Hiericho in Tractu Beniamin, Hierosolyma 150. et a Iordane 60. stadiis distans; prima in Israelitarum manus pervenit, Vide Ios. c. 6. v. 2. Hierosolyma, caput Regionis. Iamnia, eadem cum Iebneel, Ios. c. 15. v. 11. cum portu, 2. Machab c. 12. v. 9. Ioppe, extra limites Dan, litoralis, omnium Urbium, quae exstant, antiquissima. Vide Strabon. Geogr. l. 16. Iulias, ad influxum Iordanis in mare Gennesareth. Lydda, vicina Ioppae, Actor. c. 9. v. 38. Madon, ad lacum Samochonitidem Urbs. Mageddo, ad Cisonem fluv. haud procul a monte Thabor, Ios. c. 17. v. 14. in Manassitide. Maspha, seu Miaepa, in Tractu Iuda. Iudic c. 20. v. 1. Modin, in Tractu Dan, in monte. 1. Machab c. 2. v. 1. Naioth, locus Ramae prosimus, seu magis eius suburbium, 1. Sam. c. 10. v. 18. Pella, limes Borealis Peraeae, inter Iuliadem et Philadelphiam media. Vide Ioseph. Bell. Iud. l. 3. c. 11. Philadelphia, ad Peraeae terminos Orientales, Idem ibid. Alia ab ea. cuiusin Apocal c. 1. v. 11. mentio. Rama, qua Ephraimitis Tribui Iuda alligata, Socco prope aberat, 1. Sam. c. 19. v. 22. Schllo, in Tribu Ephtalm, Ps. 78. v. 60. sita inter Bethelam et Sichemam, Iudic c. 21. v. 19. Sichem, in eadem Tribu, iuxta Vallem Illustrem, vide Gen c. 12. v. 5. 6. Si mron. Urbs ad lacum Samochonitidem, vide Ios. c. 11: v. 1. etc. 12. v. 20. Valles variae: in quibus clariores. Vallis Achor, iuxta Galgalam. Arundineti, ad mare Ios. c. 16. v. 8. Illustris, seu Vallis Visionis seu Aulon, montibus inclusa et a Patriarcha Abrahamo olim habitata, vide Genes c. 12. v. 6. Rephaim, iuxta Hierosolymam, versus Occidentem, Ioseph. *koila\s2 *tita/nwn], Caelas Titanorum Hieronymo dicta, inde versus Austrum se Bethlehemam usque extendebat. Ut vallem Iephthael, et Iesreel, aliaque loca omittam, dequibus vide praefatum Becmannum loc. cit.
PALAESTRA
sexta pars Gymnasii, ubi Veteres luctabantur, sic a)po\ th=s pa/lhs2] sive lucta dicta. Reliquae enim Gymnasii partes hae erant. Prima, porticus plenae exhedris, in quibus Philosophi aliique considentes disputabant: sEcunda, *e)fh/beion] seu *e)fhbei=on], ubi Ephebi, sive puberes, exercebant corpus: Tertia, Coryccon, Graece *kwrukei=on], ubi folle lusorio, ac pila lusitarent: Quarta. Elaeothesium, ubi unguenta reponerentur: quinta, Conisterium, ubi qui inuncti erant, pulvere adspergebantur: Septima, Sphaeristerium, ubi pila exercerentur: Octava, inter porticus et muros, ubi currebatur: Nona, xystos et xysta continebat, i. e. porticus tectas, ubi Athletae hieme exercebantur, et subdiales deambulationes, ubi aestate: Decima, balnea. Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gymnast. c. 3. §. 9. et seqq. Saepe tamen pro toto Gymnasio, teste eodem §. 71. quo sensu apud Vitruvium sumitur, ubi l. 5. c. 11. de Palaestrarum Graecarum exstructione prolixe agit, sed de hac re alibi. In Palaestra, quam sextum fuisse Gymnasii locum diximus, cursu, luctando, hasta, disco, pugilatu, pila, saliendo se exercebant magis, quam scorto aut saviis, verba sunt Lydi Plautini Bacchidibus Actu 3. sc. 3. v. 24. Galenus de tuenda valet. l. 2. c. 9. ibi has exercitationes peragi fuisse solitas refert. luctam, pugilatum, appensionem manibus ad funes, exercitationem, qua stabant pedibus et manibus in pugnum vinctis easque alteri aperiendas porrigebant, qua pondera manibus attollebant et ita persistehant, quod genus halteres vocatum est, sciamachia et armorum pugna. Cui assentiens Oribasius, addit non has modo, sed et alias sexcentas Palaestrae exercitationes fuisse. Et huius loci parietum sordes collectas in panno applicaras furunculos maturare, scripserunt Plinius l. 28. c. 4. et Priscian. de claris Orator. Eadem significatione vocem accepit Catullus, Epigr. 64. v. 120. ubi dixit: Abero foro, Palaestra, stadio et Gymnasiis? Miser ab miser! Quodque modo dictum, de strigmentis quibusdam, quae a Palaestrae muris, staruis atque columnis, quibus a pulvere et luctantium contactu adhaeserant, abradi et in usus Medicos servari solebant, abunde Dioscorides quoque et Galenus confirmant, docetque Plin. l. 15. c. 4. illa a Ludorum Magistratibus octingentis quandoque sestertiis fuisse vendita. Aliter vox sumitur, apud Ciceronem l. 3. Ep. 1. et de Leg. l. 2. ubi locum quemcumque exercendis corporibus idoneum denotat: ut et Virgilium Aen. l. 6. v. 642. Pars in gramineis exercent membra palaestris. Imo idem Tullius pro ipsa exercitatione quandoque vocabulo hoc utitur: Plut. Sympos. 2. Palaestram vocat locum, ubi Athletae exercerentur, lucta solum volutatoria et pancratio etc. Redeo ad sextum Gymnasii locum, in quo cum plurimae exercitationes viguissent, primumlocum obtinuit lucta, Graecia communi nomine pa/lh], Laconibus katablhtikh\] quandoque seu deiectoria, nuncupata, qualem habuisse Iacobum cum Angelo, ac inde fuisse pede laesum, narrant sacri Annales, Genes c. 32. v. 24. Fuit autem haec nihilaliud, quam exercitatio quaedam in Palaestraseus Poticu tecta, quae Xystus vocabatur, fierisolita, in qua luctatores bini nudi, uncti oleo, et pulvere aspersi sese brachiis complicantes, invicemque concertantes, alter alterum deicere humi contendebant, ad quod peragendum embolae, parembolae, paratheses, et systases, nesessario requirebantur, illudque prae coeteris quaerebatur, ut pedes primo comprehenderentur, definitore Mercuirali de Arte Gymn. l. 2. c. 8. qui Luctatoriam prolixe describit, ut et reliquas Palaestrae exercitationes, ibid. et capp. seqq. Et ab ista Palaestrae nomen inditum, quemadmodum pa/lh], a phlo\s2] sive Dorico palo\s2], h. e. lutum, ortum. Cum vero ante Theseum, sola magnitudine, pondereque et naturae viribus nixi luctarentur, primus hic addidit Artem *palaistrikh\n], quem luctationis astum vocat Papimus. Vide Pausan in Atticis, qui non sollum auctor est, Theseum Artis huius Inventorem esse, sed et addit, ea victum ab illo Cercyonem, lucta licet tum inclitum: qualis iisdem temporibus fuit Antaeus, sed ad Hercule devictus; cuius utriusque eo nomine meminit Plato de Legg. l. 2. Et quia in lucta proprium erat to\ s1umple/kesqai], sive nodus seu mutuus nexus, hinc catenatas Palaestras, dixit Papinius l. 2. Sylv. Epicedio in Glauciam Melioris. v. 110. Vide quoque infra, Sudore uno etc. A Palaestra, dictus est magister Palaestricus, qui Lydo Pluutino Bacchid. ACtu 3. Sc. 3. v. 28. Gymnasii Praefectus, Graecis *e)pista/ths2], Platoni etiam paidiuth\s2 tw= ne/wn] de Republ. l. 2. cui proximus ab Agonotheta erat honor, apud Voss. loc. cit. Vide quoque infra voce Xystarcha. Palastritam servum recensuit Martialis l. 6. Epigr. 39. v. 8. At ille sima nare, turgidis labris, Ipsa est imago Pannici Palaestritae. Quem de Palaestra vocat Ulpian. l. 15. ff. de Usufr. Nam si Librarium rus mittat, et qualum et calcem portare cogat, vel Histrionem Balneatorem faciat, vel de Symphoniaco Atriensem vel de Palaestra, stercorandis latrinis praeponat, videbitur abuti proprietate. seneca homines inter oleum et vinum occaόatos appellat Ep. 15. etc. Alias Palaestritae, qui in Palaestra sese exercebant, quod non nisi ingenuis, apud Graecos, licebat. Coluere hi Mercurium, qui proin *a)gw/nios2] Pindaro Isthmior. od. 1. antistroph. 4. et *e)nagw/nios2] dicitur, Pyth. od. 2. Unde Heliodorus l. 10. *th\n e)nagw/nion *e(rmou= te/xnhn h)kribhkw\s2], In concertatoria Mercurii Arte exercitatissimus, et Horatius Carm. l. 1. Od. 10. ad Mercurium, v. 2. Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus et decorae More Palaestrae. Illustre quoque Silviani illud l. 4. de Gubern. Dei, Colitur et honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in Theatris, Neptunus in Circis, Mars in arenis, Mercurius in Palaestris. Sed et Apollinem *e)nagw/nion] ibidem cultum esse, legimus apud Lucian. in Anacharsi, sive de Gymnasus: ut praeteream, quod Mercurio et Herculi, commune in stadio Templum posuere Arcades, teste Pausania in Arcadicis: quod item Herculi ac Theseo, Palaestrices, ut dictum, Auctori, statuae in Gymnasiis collocatae leguntur. Vide sis, quae de Diis Palaestrae Praesidibus tradita suntr Petro Fabro Agonistici l. 1. c. 16. et 17. Plur vero hic infra.
PALANGAE_seu_PHALANGAE
Plinie fustes sunt teretes, qui navibus subiciuntur, aut quibus idem opus plures baiulant. Nonius; fustes sunt teretes, qui navibus subiciuntur, cum attrabuntur ad pelagus, vel cum ad littora subdncuntur. Quem in sensum Pollux l. 7. c. 35. §. 9. *ta\ de\ tw= new=n cu/la, oi(=s2 u(poblhqei=s1in e)fi/lkontai ai) nh=es2, fa/lagges2 kai\ fala/ggia]. Rursus Nonius; Phalangiarios dicimus, qui aliquid oneris fustibus transvehunt. Sic Hesych. fala/ggia stroggu/la cu/la kai\ s1u/mmetra]. Et Glossae, Phalangiarii, *oi( tai=s2 dokoi=s2 a)pokremw=ntes2 ba/rh, kai\ ple/iones2 a(/ma basta/zontes2]. Cuiusmodi palangae ebeni ex India et Aethiopia magno olim numero afferebantur, unde Fullerus ad ebenipalangas refert vocem hobnim], Ezech c. 27. v. 15. De quo quid quid sit, origo certe vocis Hebraica videtur. Nam pelec], vel a)rxaikw=s2] phetec, est baculus, 2. Sam. c. 3. v. 9. et Arab. phalaca, est rotundum esse. Itaque fa/lagges2], phalanges vel palanges, dici potuere baculi teretes ebenini, quos Tyrii mercatores pelakim aut phelakim appellabant. Callixenus, apud Athenaeum l. 5. nominat e)be/nou kormou\s2], ebeni stipites; Appuleius Apolog. 1. hebeni baculos; quam vis ibi loculos quidam legere malint. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 20. Et quidem fa/laggas2 e)be/nou] saepe Veter. nominant in mercimoniis, aut donis tributisque ab ea gente, ubi nascitur, exteris praeberi solitas. Vetustissimus auctor Herodot. centenas huius arboris palangas, ab Aethiopibus pensitatas Regibus Persiae, innfit. In Epistola Gandaces Aethiopiae Reginae ad Alexandrum mentio fit trecentarum ebeni phalangarum, quas illa dono mittit Alexandro: ubi perperam in scripto codice Graeco, *kanda/kh bas1i/lissa *bero/hs2] vocatur, pro *mero/hs2]. Nec vero est, quod quis ea voce truncos ebeni magnos intelligat, ut fecere Viri quidam magni: bacillos namque sive fustes teretes modicos eo vocabulo significari, ostendimus. Quod autem ad Palangiarios illos attinet, qui fustibus onera portabant, perticat vocat eas phalangas Martialis, l. 5. Epigr. 12. v. 1. 2. Quod nutantia fronte perticata Gestat pondera Maschrion superbus etc. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1031. et 1032.
PALATINA_Tribus
una ex quatuor Tribubus urbanis, a Servio Tullio Romano Rege institutis, denominata est, secundum Varronem de Ling. Lat. l. 4. a monte Palatino, quem cum Foro et Capitolio obtinebat. Meminerunt eius omnes ii, qui Suburanae quoque, Esquilinae et Collatinae, seu, ut alii, Collinae, mentionem faciunt; quibus nominibus reliquae Tribus urbanae erant insignes: inprimis vero Cicer. Orat. 4. in Verrem, C. Claudius C. F. Palatina, in quem locum Asconius videatur: Et alibi, L. Claudium Palatina. Plurima insuper antiqua marmora illius memoriam retinent, in quibus fere his verbis notatur, Pal. Palat. Palatin. Palatina et Palateina: Quas in scriptiones explicat Onuphrius Panvinius Comm. de Republ. Rom l. 2. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15. et Sigonium de Iure Rom l. 1. c. 3.
PALATINUS_Mons_Romae
inhabitatus longo tempore ante urbem conditam a Valentia Itali filia, inde ab Euandro, qui et arcem in eo constituit. Idem inter septem colles praecipuus, ideoque celebris prae reliquis, varias sui nominis causas habet apud auctores bonos. Nam et Palatium dictum constat, quod Arcades cum Euandro palantes, i. e. nullo ordine vagantes in illum locum venerint, Varrone l. 4. de LL. teste. Quamquam alii nomen trahant a Palatinis, i. e. Aboriginibus, quod hi venientes ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederint. Addit Varro, existimare nonnullos, inditum hoc illi nomen, a Palatia Latini uxore. Sunt qui a Pallante Euandri proavo deducunt. Alii a Palatho Hyperborei filia, quae ex Hercule Latinum suscepit; nonnulli a sepulto Pallante, quem a Turno occisum canit Virgilius. Liv. l. 1. c. 5. primo vocatum censet Palantium, a Palanteo Arcadiae urbe, inde Palatium. Praeter hos omnes, sunt qui a pecorum balatu, quae ibi solebant pasci, anteaquam incoleretur, nomen eius derivant, quapropter Balantium nominavit vetus Poeta Naevius, cui et Festus astipulari videtur his verbis: Palatium mons Romae est appellatus, quod ibi pecus pascens balare consueverit. Solinus vero scribit, quosdam auctores esse, datum ei nomen a Pale, pastorum Dea, Fungerus. Vide Voss. in Palatium. Nunc monte Palatino, eiusque pars Foro Boario obversa Palazio magiore, a palatio Caesarum ibi alias excitato. Virgilius illis, qui ab Euandro, in proavi Pallantis memoriam, monti nomen volunt impositum, adstipulari videtur, Aen. l. 8. v. 53. —— —— Posuere in montibus Urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Vide Servium ad loc. Quidquid sit autem de origine nominis, hoc certe constat, inquit Rosin. l. 1. Antiqq. Rom c. 2. et 4. Romulum hunc montem primum omnium muro cinxisse, et in eo Romam quadratam condidisse, quae postea additis semper aliis atque aliis montibus collibusque Pomerio prolato ampliata, et Urbs septicollis, ut saepenumero ab Historicis vocatur, facta est. Fabius tamen apud Sigonium de Iure Rom l. 1. c. 2. Romam, ut primo condita erat, in formam arcus, cuius nervum Tibris efficeret, delineasse legitur. Non alium autem locum Romulo placuisse, in quo Urbem conderet, propterea ait Rosinus ex Dionysio, quod Mons hic fratribus expositis incolumitatem ac educationem praebuisset, auspicio insuper 12. vulturum, qui Romulo Imperium addixerant, accedente. Hinc non a Romulo solum ac Tullo Hostilio is habitatus, sed in eo sedes fixa est Imperii etiam sequentibus temporibus et domus seu Regia Augustorum: cum ab Octavio Augusto deinceps omnes Imperatores Romani non alibi, quam in Palatio, habitaverint. Quo factum, ut hodieque cuiusvis Principis Aula ac splendidi hominis domus Palatium nuncupetur. Coeterum, cum ex tribus his gentibus, Ramnensibus, qui cum Romulo primo urbem condidere, ex Pastoribus Albanis aliquotque aliis Graecanici generis mixti: Sabinis; qui dein Tatienses dicti, a Tatio Rege et colluvie Etruscorum, Ardeatium, Litinorum etc. qui Luceres appellati sunt, Populus Rom. primitus constitisset, Albani coeterique primo loco memorati Palatium et Caelium montes habitaverunt: loca inter Palatium et Capitolium plana, atque circum Forum, incolentibus Luceribus. Templa aliaque celebria aedificia, quae in hoc monte olim fuere, recitantur ab Onuphrio Panvinio in reg. 10. eque illo a Ioh. Rosino Antiqq. Rom l. 1. c. 12. quorum aliqua infra exhi bentur, Templa nimirum Aedesque: hodie suffossionibus et subterraneis specubus totus est quasi pensilis, et aut ruinis deformatus aut herbis occupatus. Habet autem ad Ortum Suburam et Caelium; ad Occasum Forum Romanum et Capitolium, ad Meridiem Circum Maximum et Aventinum; ad Septentrionem, viam Sacram et Templum Pacis, Rosin. l. eod. c. 4. Addam, inprimis celebrem hunc montem Asylo fuisse, a Rom ulo instituro, ut omnes, cuiuscumque etiam facinoris rei, eo confugientes salvi essent; quemadmodum idem de Cadmo, cum Thebas conderet, legimus: Crotoniatae quoque parem immunitatem iis, qui ad Deorum aras confugissent, indulsere, ut docet Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 20. TEMPLA, AEDES, AEDICULAE IN HOC MONTE. Apollinis Palatini templum, dedicatum ab Augusto, ubi lychnuchi pendebant instar arboris mala ferentis: cum porticu et area, in qua fuerant simulacra Dei Apollinis, opus Scopae. Insignis ibidem fuit Poricus templi Apollinis cum statua M. Varronis. Augusti templum. Consi aedes. Deae Viriplacae aedes. Diiovis aedes. Febris Templum cum ara. Fidei templum. Fortunae Vicinae aedes. Iovis Arbitratoris Pantapilon. Propugnatoris, Templum. Statoris, Templum. Victorisaedes. Templum. Iunonis Sospitae Delubrum. Larum Sacellum in Velia. Latonae Delubrum. Matris Deum seu Magnae Matris Templum cum simulacro eius ex Pessinunte advecto. Minervae Delubrum. Orci aedes. Palatii delubrum. Quirini Templum, prope Lupercal, ubi erat signum lupae, praebentis duobus pueris, Romulo et Remo, mammas. Rhamnusiae aedes. Vestae aedes. Victoriae aedes. Victoris Iovis, vide supra. Volupiae Sacellum. Adde Auguratorium, Iovis Cenationem, aram Febris et Palatinam etc.
PALATIUM
Imperatorum Regumque Aula, ut et splendidorum quorumque hominum magnificae aedes; unde nomen traxerit, dictum supra. Suidas a capite hominis recenter occisi, dum locarentur ibi fundamenta, reperto, nominis originem arcessit, quod apud nullum alium, quod sciam, Auctorem reperire est. De splendore, dignitate, antiquitate, elganter et accurate, ut solet, Dio. l. 53. *kalei=tai de\ ta\ bas1i/leia pala/tion ou)x) o(/ti e)/doce/ pote ou(/tws2 au)ta\ o)noma/zesqai, a)ll) o(/ti e)/n te tw=| palati/w| o( *kai=s1ar w)/|kei, kai\ e)kei\ to\ strath/gion ei)=xe, kai\ tina\ kai\ pro\s2 th\n tou= *r(wmu/lou pros1ku/nhs1in, fh/mhn h( oi)ki/a au)tou= a)po\ tou= panto\s2 o)/rous2 e)/labe]. Imperatoris autem aedes Paltium nominatur, non quod ita aliquando decretum sit, sed quod in Palatio Caesar habitabat ibique Praetorium eius erat ac nonnihil domus eius, ab eo toto monte propterea, quod ibi quondam Romulus habitarat, splendoris accepit. Claudian. de 6. Honorii Consul. v. 35. Ecce Palatino crevit reverentia monti, Exsultatque habitante Deo. —— I. e. Imperatore. Subdit Dio. *kai\ dia\ tou=to ka\n a)/llo ti/ pou o( *a)utokra/twr katalu/h| th\n tou= *palati/ou e)pi/klhs1in h( katagwgh\ au)tou= i)/xei], Ideoque etsi alibi Imperator domicilium suum habeat, tamen id quoque Palatii nomen obtinet. Paria Claudian. loc. cit. v. 409. ubi Romae Honorium alloquitur, Cur mea quae cunctis tribuere Palatia nomen, Neglecto squalent senio? nec creditur orbis Illic posse regi? —— —— Aedes Romuli Palatium dictum, vult Scholiastes Iuvenal. ad Sat. 6. v. 529. Quae non ultra Valentinianum in splendoresuo remansisse, sunt qui contendant; sed Maximus Valentiniani successor, Palatinis inclusus limitibus dicitur, a Sidonio Apollinari l. 2. Ep. 13. et Cassiodorus in Chron. Hermenerico, inquit, et Basilico Coss. Ricimeris fraude, ut dicitur, Severus Roma in Palatio interemptus est. Hic quoque conventus agebatur Procerum seris temporibus, cum de eligendo Imperii Successore agebatur, Corippus de Laudibus Aug. Iustini min. l. 1. num. 17. ubi etiam liquet, Senatu ibidem habito de honoribus defuncto decernendis deliberatum esse: Castigatque moras et plena Palatia narrat Conventu Procerum fortis senioris adempti, Dilecti Numen struerent quo nocte peracta. Tuebantur autem Palatium ecubiae stationariorum et legionariorum militum. Idem lib. eod. num. 12. Excubiae primum, quae summa Palatia servant, Imperium felix dominis intrantibus optant, Et cunctos aditus armato milite vallant. Praeeratque ei Vir summae apud Imperatorem auctoritatis, praesertim translato Constantinopolim Imperio. Unde in officiis Aulae Byzantinae mentio est tou= prokaqhme/nou tw= mega/lwn *palati/wn], Praefecti aut Praesidis magnorum Palatiorum: item *a)/rxontos2 tw= *palati/wn], Principis Palatiorum. Dicebatur vero Curopalates, l. de Offic. Constantinop. p. 47. Item Cura palatii, unde prior vox orta, Amm. Marcellin. l. 14. lisdem diebus Apollinaris Domitiani gener pauloante agens Palatii Caesaris curam etc. Cuius munus, ut virga aurea decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus incederet. Corippus Africanus l. 1. num. 8. Cum magni regeres divina Palatia Patris, Par exstans curis, solo diademate dispar, Ordine pro rerum vocitatus Cura Palati, Dispositu nam Caesar eras, cum sceptra teneret Fortis adhuc senior. Ubi tamen pro Cura Palati quidam malunt legere Curopalates quae vox serius invecta est. Meminit eius P. Diaconus l. 16. Efficitur ei huiusmodi successor, Iustinus Curopalates: Georg. Cedrenus et Ioh. Zonaras tom. 3. in vita Iustini, in Leonis Isauri, a quo Arthabasdus eum honorem accepit, et Instaurati, *kouropala/thn] appellat, ipse Curopalates, seu, ut alii volunt, Georg. Codinus l. de Off. Constant. p. 13. et p. 31. kai\ ta\ tou= *kouropalatou= o(/moia toi=s2 tou= pike/rnou kai\ a)/neu dikanikh=s2]. Et Curopalatae similia quoque vestimentis Pincernae, ac sine iudiciali sceptro. Cui Magistratui similis apud Gallos fuit, Maior domus Eginharto dictus in vita Caroli M. et Vinc. Lupan. de Magistrat. Gall. qui regiae Aulae curam gerebat. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 4. et de Palatiis Publicis Regum Franciae infra. In Theatris quoque tragicis Palatia Regum, pensilibus tapetibus obducta, partim ut Scena magnificentius ornaretur, partim ut Regiarum aedium species vera exhiberetur, erigi fuisse solita, idem docet, in l. 5. c. 10. probatque variis ex Antiquitate exemplis, etiam Heroicis temporibus istiusmodi Regum sedes tapetibus fuisse instratas. Unde au'aea Regum Auson. Eidyll. 5. et c. Imo apud recentiores, in Monasteriis quoque Palatium memoratur, Petro Diacono Casin. de Miracul. S. Bened. sed quae pars aedium Monasterii fuerit, non omnino liquet; nisi fuerit domus Abbatis, quam Aulae nomine donat Auctor Vitae Hermelandi Abb. num. 30. Sed et id nominis coeteris quoque Dignitatum seu Officialium Monasterii aedibus, in veteri scheda, apud Angelum a Nuce, tributum legitur. Interdum pro Refectorio etiam seu maiori Aula usurpatur, ut in Regula Militum Templariorum in Concilio Trecensi A. C. 1127. can. 8. seu potius pro cellis, vel quibuivis aedibus Monasticis, ut in veteri Charta Sanctii REgis, qui ad Zamorram obiit, apud Car. du Fresne Glossar. PALATA. QUAEDAM SEU REGIAE ILLUSTRIORES, PX PREYELII SINA ET EUROPA. Chingru Metropolis est Suchvenae provinc. in Sinis, Emporium splendidissimum ubi Rex e Taiminga, familia habitabat, cuius Palatium 4. milliaria Italican suo ambitu complexum in ipso urbis meditullio, quatuor portis exornatum erat, p. 225. Constantinopolim missus a Berengario Italiae Regead Constantinum Imperatorem, A. C. 950. Luitprandus Diaconus Ticinensis Palarium Imperatoris sic describit l. 6. c. 2. Erat, inquit, Regia ornata sumptuosissime, ibi aerea inaurata arbor, ante ipsius Imperatoris solium assurgebat, expansis magnum in modum ramis aeneis utque inauratis: in his frequentissimae variarum specierum aves arte confictae; quarum singulae speciei propr as voces cantusque emittebant, incredibili arte. Regium autem solium miro erat confectum artificio, ut momento videretur humile, postea momento in sublime elatum apparebat, ut velut solqrio compar conspiceretur, nullis conspectis aut instrumentis aut machinis: Erant sedilia eius amplissimae, quae leonum simistachra auro tecta custodire viderentur, Delatus igitur est Luitprandus in Imperatoris conspectum, duorum Eunuchorum humeris innixus, mox ubi coram adstitit, leonum simulacra illa rugitum quendam emisere; avium quoque simulacra quaelibet pro sua specie vocibus obstrepebant. At cum prenus paulum ab Imperatore distans illum adorasset in humili sedentem, vix erigens cervicem conspicit illum iam, mutato Imperiali amictu, iuxta Aulae laquearia, sublimem sedere, p. 230. Fhokiena provinc. Sinarum, habet ad Urbem Himghoam, lacum Chung, in cuius ripa Palatium ingens decem aularum: in eo, quoties pluvia aut tempestas imminet, sonus veluti campanae auditur, p. 225. Galieni Palatium, ad Burdigalam, ab Galieno Augusto nomen habuerit: ibi tristes et segnes insignis quondam Amphitheatri reliquiae. Id circum dabant parietes sex, eratque extimi, reliquos altitudine superantis et intimi omnium humillimi intervallum 86. pedes: Mediae areae longitudo, quam excipiebant utrinque portae singulae, 224. Iatitudo 140. pedes patebat, ut haec ovi figura construi mos erat. Extra Urbem semper fuit, a proximo moenium angulo passus minimum 400. Tutela vel Palatium tutelae, et ipsum extra Urbem quadratum, sed propius Garumnam pomoerio prolato, in ipsam Urbem concluditur. Peristylium est quadrangulum orthogonium longum pedes 87. latum 63. columnis adsurgebat striatis octo in longitud. et 6. in latit. quae fiebant in toto ambitu 24. e quibus adhuc nuper 18. stetere vide eundem p. 234. Haga Comitis, Palatium habet regium, fossis in arcis modum circumdatum, cui piscina perampla ad Septentrionem obiecta est, a Guilielmo Imperatore Hollandiae Comite, exstructum. In eo admirabilis atrii fabrica est, quod latissimum amplissimumque non trabibus colligatur, sed solis lacunaribus elegantis operis, quorum materiam Hibernia subminist rasse dicitur, nullius venenati patientem. Idem p. 236. Hemeskirkam prope, in Batavia eadem, reliquus superest castelli circus, pyrgum Lugdunensem circinato ambitu referens, uliginosa et inaccessa palude; in cuius meditullio editissimum stetisse perhibetur aedificium, novem contignationes altum, sic ut nautis phari usum exhibuerit: cum puteo altissimo et peramplo, quem credulum vulgus cuniculum habuisse pervium fabulatur, ad armamentarium usque Romanum p. 236. Iunnania, Sinarum provincia, urbem habet Tali, in qua Palatium, cuius peribolus 5. stadia complet, tota moles 10. perticas in altitudinem exurgit, p. 225. Mogoris Palatium, vide descriptum sapra. Nero, in vestibulo aedium suarum colossum 120. pedum posuit; erant porticus triplices milliariae, stagnum, maris instar, circumseptum aedificiis, ad Urbium speciem. Rura insuper arvis atque vinetis et pascuis, sylvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum atque ferarum. In coeteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis: cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores; et fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur. Praecipuae cenationum rotundae, quae perpetuo diebus acnoctibus vice Mundi circumagerentur. Idem p. 229. Pekinga in Sinis, Palatio superbit, quod 12. in ambitu Sinica stadia continens, 4. habet portas, quatuor Mundi cardinibus obversas, muro triplici alto et forti cinctum. Vide eius descriptionem apud eundem p. 217. et seqq. Dicam saltem, fluvio permeari magnarum navium patiente, qui per interiores Palatii partes in varios distributus canales, utilitati simul ac amoenitati inservit: Ibidem Forum esse hominum 30000. capax: ad singulas portas 5000. militum excubare etc. Ut de Praefectorumaedibus, quas vere Palatia possis dicere, nihil superaddam. Persepolis, regiam habuit magnificentissimam quam ab Alexandro M. incensam facunde describit ac dolet Curtius: l. 5. c. 6. De eius ruderibus vide supra in voce Chilminar. Pisauri, in ducum Urbinatium villa Imperiali, ea arte confecta sedilia conspiciuntur, quae, quamquam pavimento sint proxima, momento tamen in laquearia usque tracta cum sessoribus videntur, trapetiorum simili vertigine: qui etiam supra Solarium efferuntur, non amplius conspiciendi. Idem p. 233. Salomonis Palatium, in sacris Domus saltus Libani dictum longum 100. latum 50. altum 30. cubitos, de polito marmore, lignis cedrinis, auro atque argento decoratis, ac desuper tecto plano cum deambulatoriis, magnifice exstructum, describitur 1. Regum c. 7. et apud Preyelium Sinae et Eur. p. 226. Maiestatem eius coniectare licet, a tempore 13. annorum, et operariorum multitudine, ad 165000. hominum assurgente, quibus ter mille tercenti praeerant Architecti et *e)rgodiw=ktai]. Scarponae, Palatium ad Nanceium, describitur a Petro Divaeo, qui numismata quaedam antiqua ibidem subinde erui extareque antiquum marmor, in quo artifice manu Mulier, talaribus induta vestibus, equae insidens, calathum aut simile quidpiam gestet, memorat, apud eundem p. 234. Sinensium Palatia licet magnitudine, soliditate ac splendore marmoreis Europaeorum molibus cedant, ampliora tamen plerumque sunt et ad usus humanos commodiora saepe ac illis magis nitida. Suchvena, vide supra Chingtu. Troiani Palatii reliquias, descripsit au)to/pths2] Petrus de Valle Itiner. tom. 1. Valentiam Hispaniae prope horti sunt, non tantum citris consiti, sed etiam citreis parietibus vivente materia conclusi, ut dubites hortine sint an aedes. Intus enim Aula, Conclavia, Curia: Item Sacella, Altaria, sedilia Canonicorum, Thronus. Episcopi et coetera huiusmodi. Praeterea pavimentum laterculo quadrato, vitreatoque ac picto constratum est; Describitur a Laur. Valla apud Ad. Preyelium l. cit. pag. 232. Villae Romanorum, quid nisi Palatia? Gordianorum villa una loco omnium: in qua Capitolin. c. 32. ait, 2000. columnas uno peristylio fuisse, quarum 50. Carystiae 50. Claudianae, 50. Syenitides, totidem Numidicae, pari mensura, in qua Basilicae centenariae tres; Coetera huic operi coovenientia, et Thermae, quales, praeter Urbem, nusquam in Orbe terrarum: fuit autem via Praenestina. Apud eundem Preyelium loc. cit. p. 230. Sed de his in voce Villa plura. Vide quoque hic in voce Palatium, locus in Lemovicibus.
PALES
pastorum vel pa buli Dea. Hancquidam, teste Servio, Vestam; Deorum matrem vocant; Virg. Ecl. 5. v. 35. Ipsa Pales agros, atque ipse rbliquit Apollo. Et l. 3. Georg. v. 1. Te quoque magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso. ——— Fuit haec Dea, vel hic Deus (nam Varro masculino genere habet) praecipuo honore a pastoribus culta; ideo ab Ovidio Fast. l. 4. v. 723. invocatur: Alma Pales, faveas pastorum sacra canenti. Illi lacte sacra fiebant, ut lupos abigeret, auctores dOvidius ac Tibullus, Prior loc. cit. v. 746. ——— Et tepido lacte precare Palem. Posterior l. 3. El. 2. v. 20. Et placidam niveo spargere lacte Palem. Ideo fecundam Calpurnius vocat. Nominis rationem quod at tinet, vide Bochart. de Fhoen. Col. l. 2. c. 9. Lloyd. Hoc nomine, ut et Florae ac Cereris, Terram a Romanis cultam, docet Servius in Georgic. l. 3. v. 1. Pales Dea est pabuli: quam alii Vestam, alii Matrem Deum vocant. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Orig. ac Progr. Idololatriae l. 2. c. 61. An templum ei Romae fuerit constructum, non legitur: Interim culta ab eis fuit, in eiusque honorem festum, quod Palilia, vel Parilia dicebatur, celebratum est, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 2. Bello Salentino victoriae praemium Templum sibi poposcisse Pastoriam Palem, Florus ait l. 1. c. 20.
PALILIA
vel, ut alii, Parilia sacra Palis Deae. Heysch. *pali/lia, a)gw/n. *oi( me\n tw=| *pa/lhti, e)/nioi de\ tw=| *pani/]. Haec a pastoribus in agris fiebant 1. Calend. Maii, quo die Romulus urbem fundavit; vel ad lupos arcendos, morbosque a pecore pellendos, seu pro partu pecoris. In hoc die festo, palearum accensi acervi certo ordine in loco plano collocabantur, quos pastores saltando transiliebant. (Solin. a partu Iliae dici vult, unde Parilia. Vide Fungerum.) Ovid. Fast. l. 4. v. 781. Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos Traicias celeri strenua membra pede. Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 19. Annuaque accenso celebrare Palilia foeno, Qualia nunc curto lustra novantur equo. Idem eleg. 4. eiusdem libri, v. 73. Urbi festus erat, dixere Palilia patres. Hic primus coepit moenibus esse dies. Unde Ovid. Met. l. 14. v. 774. ——— —— Festisque Palilibus urbis Moenia conduntur. ——— —— Cicer. l. 2. de Divinat. c. 47. L. Tarutius Firmanus, familiaris noster, imprimis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus: Sueton. in Calig. c. 16. Decretum autem, ut dies, quo cepisset imperium, Palilia vocaretur, velut argumentum rursus urbis conditae. Ovid. Fast. l. 4. v. 805. Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos, Quod fit natali nunc quoque Roma, tuo. Idem Fast. l. 6. v. 257. Dena quater memorant habuisse Palilia Romam, Cum flammae custos aede recepta Dea est. I. e. 40. natales et annos. Vide Dionys. Halic. Ant. l. 1. Plut. in Romulo, et Casaub. ad illud Persii Sat. l. 1. v. 72. Et focus, et porci, et fumosa Palilia foeno. Nic. Lloydius. Quibus ceremoniis celebritas huius diei peragi fuerit solita, multis versibus exponit Ovid. Fastor. l. 4. Primum namque suffimen erat conficiendum ex vituli favilla, sanguine equi et fabae culmine: Dein primo diluculo Pastor lustrabat oves et ovilia, hac ratione; Inspegebat oves aqua et sulpure, herbaque Sabina et lauro igne succensis circumcirca ovilia suffibat, quo suffimento pecora piari, morbos depelli, et tabem putabant. Deinde sacrificabatur Pali Deae libo ex milio, lacte et sapa, confecto, tum preces ad eam factae etc. Quibus peractis Pastores aqua spargebantur, cenae apparabantur, et vesperi sub noctem ignes a rusticis excitabantur e stipulis, quos ter transiliebant. Incidebat festum in 11. Kal. MaI, seu 21. d. Aprilis iuxta Kalendarium, vel 12. Kal. seu 20. d. secundum Ocisium, quem Urbis fuisse natalem, omnes ii, qui de Urbis primordiis aliquid memoriae tradiderunt, asserunt, inprimis Plut. Plin. et Solin. Unde observatum, ne hoc die hostia mactaretur, quod videlicet eum diem, qui Patriae natalis erat, et quo ipsi sanguinem, i. e. vitam cepissent, a caede et sanguine purum esse deceret. Neque silentio praetereundum, quod Dio scribit l. 43. C. Iulio Caesari ex bello Hispaniensi omum revertenti decretum inter alios honores a Senatu etiam hunc esse, ut Palilibus (qua festivitate Equorum certamen fuisse celebratum ait) Diis immortalibus sacra fierent: non eam ob causam, quod is dies Urbis esset natalis, sed quod nuntius de victoria Caesaris pridie eius diei sub vesperam fuisset allatus. Vide Tibullum l. 2. Eleg. 4. Propertium Eleg. 1. l. 4. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 8. ubi de mense Aprili et diebus in eo festis, etc. Praeter haec vero Palilia, quae universi celebrabant: alia etiam erant, quae a puerperis observari fuisse solita, ex Festi fragmentis his verbis docet Iosephus Scaliger: Palilia sibi observanda iudicant privatim ipsae quoque Puerperae domi in stratis, uti pariendo ab iis quasi stabiliantur Parilia festa: quae postea explicans dicit fetas in lectis, quos in atrio sternebant, et adversos vocabant dicis causa cubuisse. Ex quibus suspicari quis non incommode posset, Palilia a Parilibus distincta, et illa quidem a Pale, haec a pariendo dicta; illaque a Pastoribus, ista vero a gravidis pro feliciori partu fuisse celebrata. Quidam pro Palilia etiam Pavilia legunt, eo quod Pales Pastorum Dea esset, cui pro partu pecori sacra fiebant. Hermannides Notis ad Florum Histor. Rom l. 1. c. 20. Plura hanc in rem vide apud Ill. Marshamum Canone Chronico Sec. XVI. tit. Roma Condita.
PALLA
pallium, quod tunicae sive stolae mulieres honestae olim apud Romanos iniciebant. Virg. l. 1. Aen. v. 652. ——— —— Pallam, signis auroque rigentem. Servius, Significat autem tunicae pallium, quod secundum Varronem Palla dictum est, ab irrugatione et mobilitate, quae circa finem huiusmodi vestium, a)po\ tou= pa/llein]. Quae rugae efficiebantur, quod, cum pars eius in humerum sinistum reiceretur et sinistro pars altera brachio subduceretur, contrahebatur in rugas. Rigentem, i. e. duram propter aurum sicut et novas vestes videmus. Idem ad illud. l. 11. Aen. v. 576. ——— Pro longae tegmine Pallae. Palla, inquit, proprie est vestis muliebris, deducta usque ad vestigia. Horat. Matronarum habitum describens, l. 1. Sat. 2. v. 99. Ad talos stola demissa et circumdata Palla. Et Ovid. Amor. l. 3. Eleg. 13. v. 25. Virginei crines auro gemmaque premuntur, Et tegit auratos Palla superba pedes. Idem Pallium simpliciter appellat. de Arte l. 1. v. 153. Sed nimium demissa iacent tua pallia terrae, Collige, vel digitis en ego tollo meis etc. Itaque Palla, non minus ac Stola, ita Mulierum peculiaris fuit, ut iis facile Viri uti non possent sine vituperio, ut loquitur Ulpianus l. 23. D. de auro. arg. leg. Unde Liv. memorat l. 27. c. 4. Ptolemaeo Aegypti Regi dono a Senatu missam togam et tunicam purpuream, Cleopatrae Reginae Pallam pictam cum amiculo. Porro Pallam eandem cum peplo supra laudatus Servius facit, ad illud l. 1. Aen. v. 484. ——— ——— Peplumque ferebant: Inquiens, Peplum proprie est palla picta feminea, Minervae consecrata, etc. Troadibus etiam Iuvenalis Pallam tribuit, Sat. 10. v. 262. ——— —— Scissaque Polyxena Palla. Ovidius Dianae, sese ad lotionem exuenti Met. l. 3. v. 167. Altera depositae subiecit brachiae Pallae. Item Ocyroae in equam conversae l. 2. Inde ab Citharoedos, Tragoedos et Saltatores translata est. Unde Citharoedo Corfinius l. 4. adscribit Pallam inauratam cum chlamyde purpurea, coloribus variis intexta: et de Arione Ovidius Fastor. l. 2. v. 107. Induerat Tyriio distinctam murice Pallam. Apollo quoque ipse propterea, apud eundem Amor. l. 1. Eleg. 8. ut et apud Virgilium loc. cit. Orpheus, palla induti producuntur. De Tragoedis vide iterum Ovidum Amor. l. 2. Eleg. 18. et l. 3. Eleg. 1. De Saltatorum Palla animadvertit Turnebus l. 20. c. 27. ex Plauti Menaechmis, Actu 1. Sc. 3. v. 14. ubi ista habentur: Sed obsecro hercle salta sic cum Palla Postea. Horat. de Arte Poet. v. 278. Post haec personae Pallaeque repertor honestae Aeschylus. ——— ——— Quam longo syrmate humum verrisse, illa indicant, ibid. v. 215. ——— ——— Traxitque vagus per pulpita vestem: ut et Sueton. in Calig. c. 54. Tres Consulares secunda vigilia in Palatium accitos, multaque et extrema metuentes super pulpitum collocavit, deinde repente magno tibiarum et sacabellorum crepitu cum Palla tunicaque talari prosiluit, ac desaltato cantico abiit. Quod mirum videri potest, saltatores longis ac fluentibus tunica Pallaque velatos, cum habiliores succincti et tunicati tantum futuri fuissent. Etiam vero inter virilia vestimenta, sed Barbarica, fuisse Pallam, ex Curtio discimus l. 3. c. 3. Cultus Regis inter omnia luxuria notabatur: Purpureae tunicae, medium album intextum erat: Pallam auro distinctam aurei accipitres adornabant. Gallis eandem tribuit Martial. l. 1. Epigr. 93. v. 8. Dimidiasque nates Gallica Palla tegit. Quo fortasse respexit Strabo l. 5. de habitu Gallorum, oi( ga\r *ke/ltai a/nti\ xitwni/s1kwn s1xistou\s2 xeiridwtou\s2 fe/rous1i me/xri ai)doi/wn kai\ glou/twn]. ubi Interpres magis sensum secutus, quam verba Pallas vertit, cum tunicas apertas manuleatas debuisset, quae tamen Gallis pallae fuere ad verenda pertinentes. Vide Octav. Ferrar. de re Vestiar. Part. 1. l. 3. c. 18. et Part. 2. l. 3. c. 3. Thom. Godwyn. insuper Pallae usum non muliebri tantum sexui, sed et Viris puerisque familiarem fuisse, docet Anthologiae Rom l. 3. sect. 1. c. 8. de Pallae, inventore Aeschylo vide Suidam. Apud Eccl. Romanae Scriptores. Palla Altaris, dicitur vestis, qua altare cooperitur, videl. lineus pannus consecratus, qui super altare ponitur, super quem exponitur corporale. Durandus Ration. l. 1. c. 3. num. 49. Aliud scil. iis est Palla Altaris, aliud Opertorium Dominici corporis, i. e. Corporale, quod Corporis palla, apud Gregorium M. in Sacram. ubi de Ordine Subdiaconi, appellatur. Prior est Palla Dominica, ad quam non licet mulieri manum suam mittere, ut habet Concilium Autisiodor. can. 37. et Palla Altaris, in qua manus pueri oblati ad Monasterium a Parentibus involvebantur, in Regula Benedict. c. 66. apud Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolexic. etc. De investitura per Palam seu Palem et Pallium, suo loco.
PALLADIUM
Palladis simulacrum, quod Romae in aede Vestae fuit, cuius meminit Herodian. l. 1. c. 14. Id fuit e ligno compactum, movens oculos, atque hastam, quam manu gestabat, ut seribit Servius. Nam cum apud Troiam in honorem Palladis arx, et in eius summo templum illi aedificaretur, e caelo cecidit, et locum sibi in eo templo delegit, nondum cooperta aede; moxque ab Apolline redditum est oraculum, eius civitatis futurum exitium, si id simulacrum extra muros portaretur, Ovid. in Fast. Quod factum est, tempore belli Troiani, cum Diomedes et Ulysses cuniculis, vel, ut alii dicunt, cloacis ascenderent in arcem, tum occisis custodibus simulacrum sustulerunt. Vide Meurs. in Lycophr. Virg. Aen. l. 2. v. 163. ——— ——— Impius ex quo Tydides, sed enim, scelerumque inventor Ulysses Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi divae contingere vittas. Nic. Lloyd. Et quidem cum praeter ignem, in aede Vestae, alia quoque sacra, solis Aedituis Virginibusque cognita, recondita fuisse tradant, Dionys. l. 2. et Plut. in Camillo, aliis alia coniectantibus, multorum sermonibus Minervae Iliensis effigiem veram seu Palladium genuinum, ab Aenea huc allatum, in iis arcanis fuisse, traditum est. De quo Ioh. Ludovicus Vives ad Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 2. ista collegit ex Varrone. Dionysio, Ovidio, Plutarcho et Servio. Chrysas Pallantis filia, cum Dardano nuberet, pro dote secum attulit Palladium et magnorum Deorum simulacra, quibus templa Dardanus in Samothracia construxit: quae postea sacra in Ilium sunt, nepotum tempore, transvecta, accepto Oraculo mansuram Urbem, quamdiu et in ea Palladium illud. Quocirca in intimam Arcis partem est reconditum, efficto altero quodam Palladio illi simillimo, quod in publico negligentius asservabaiur. Cumque Pyrrhus ex Heleno vate, Priami filio, inexpugnabilem esse Troianam Urbem, salvo in ea Palladio, cognovisset, idque Principibus Graecorum renuntiasset, Ulysses et Diomedes per fraudem primum ingressi- deinde facta in custodes vi Palladium illud imaginarium surripuerunt. Alterum, capta iam Urbe Sycas Aeneae tradidit cum magnis Diis, quos Penates Troianos vocant: Haec omnia in Italiam Aeneas secum abduxit. Hinc ex Alba Longa, sive ut Varro putat, ex Lavinio Romam Palladium translatum est, statutumque in aede Vestae, quae dum deflagraret, L. Metellus Pont. Max. illud medio ex igne sustulit, amissis luminibus. Conspectum autem illud vulgo est Heliogabalo Imperatore incensa aede vestae. Fuit et alterum Palladium, quod Athenis in arce dicavit Nicias. Hactenus Vices. Certe statuam fuisse consecratuam, ad custodiam urbis Troiae, scribunt veteres Grammatici *palla/dion tou=to h)=n zw/dion mikro\n cu/linon, o(\ e)/legon ei)=nai teteles1me/non, fula/tton th\n bas1ilei/an th=s *troi/as2]. Quemadmodum Memnonis statuam resonantem similiter teteles1me/nhn] fuisse, vult vetus Scholiastes Iuvenalis etc. Vide supra, ubi de Consecratione; Postea Romam translatum, fatale pignus Imperii illius habitum, Liv. l. 26. quod ne alicuius furto periret, varia ei similia efficta esse, quo inter illa tutius lateret. Hinc de Heliogabalo Lamprid. c. 6. In penum Vestae, quod solae Virgines solique Pontifices adeunt, irrupti pollutus ipse omni contagione morum, cum iis qui se polluerant quumque seriam quasi veram rapuisset, quoniam ei virgo maxima falsam monstraverat, atque in ea nihtl reperisset, applosam fregit: nec tamen quidquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram unquam possit auferre. Haec quum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, absiulit, et auro fictum in Dei sui templo locavit. Ubi pro auro fictum, legit Salmasius auro vinctum, h. e. deauratu, quod Graeci dicunt xrus1e/ndeton], unde vasa chrysendeta, ad verbum, auro vincta. Cum enim istiusmodi Palladia ex ligno essent, auro tamen obducebantur, Salmas. ad Lamprid. loc. cit. Vide quoque supra ubi de Auro vinctis, item Chrysendetis, et infra lemmate, Penetrale sacrum. At Ioh. Meurssius in illa verba Lycophronis, in Cassandra, ——— ——— toi=s2 te *tanta/lou] *lai/trinan oi)kourou=s1i leiya/nois2 puro\s2] *paido\s2 katabrwsqe/ntos2 ai)qa/lw| de/mas2]. Palladium ex Pelopis costis fuisse conflatum ost endit, confirmatque auctoritate Clem. et Arnobii: Quorum ille in *protreptikw=|, *polloi\], inquit, d' a)\n ta/xa qauma/s1eian, *ei) ma/qoien to\ *palla/dion, to\ *diopete\s2 kalou/menon, o(\ *diomh/dhs2 kai\ *o)dus1s1eu\s2 i(storou=ntai me\n a)fele/sqai a)po\ *i)li/ou, parakaqe/sqai de\ *dhmofw=nti, e)k tw= *relopos2 o)stw=n kates1keua/sqai]. Iste l. 4. Quis ex reliquiis Pelopis compactum esse Palladium prodidit, non vos? Idem et Plin. alicubi testatur. Addit Meursius, Troianis a Scythis illud venditum fuisse, Ibid. et in seqq. ex Herodiano l. 1. refert, caelitus Palladium decidisse creditum fuisse, idque in eum Phrygiae agrum, cui Pessinuntis ab eius casu nomen manserit, ibique primum comparuisse: ex Homeri Scholiaste Il. v. simulacrum oculos, cum Cassandrae vis ab Aiace inferretur, ad templi tectum sustulisse; quod ridet ac refellit Strabo l. 6. Ex Plut. in Parall. ardente apud Ilium Minervae Templo, Ilum accurrentem, ut Palladium eriperet, quod a viro id videri esset nefas, visu privatum, eum postea placato Numine recuperasse etc. In veteribus nummis et Vestae Templum rotundum et aeneas Patrem Anchisem humeris portans, atque una manu Palladium ferens, altera filium Iulum, alia sacra gestantem, ducens cernuntur, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 12. Vide et supra Nautii: uti de Tribunali Athen. e)pi\ *palladi/w|]. Vide itidem supra voce Dicasteria.
PALLAS
antis, fil. Euandri, qui a patre iis copiis, quae Aeneae auxilio misit, praefectus, magna iam hostium strage edita, a Turno est interrectus. Vide Virgil. l. 8. Aen. In eius sepulchro, ante duo saecula scil. A. C. 1401. cum agricola quidam non longe ab Urbe Roma altius solito agellum foderet, repertum est corpus adeo procerae staturae, ut muros Urbis excederet; cum inscriptione in tumulo lapideo. Cadaver erat integrum, inque pectore vulnus latissimum conspiciebatur: Supra caput autem Lucerna perpetuo igne ardens visa est, quae nec flatu, nec aquae alteriusve liquoris ullius superiniectu exstingui cum posset, tum demum evanuit, cum in fundo perforata et ab importunis tam mirae lucis osoribus disrupta esset, effluxo liquore pretioso. qui flammae pabulum per tot saecula praebuerat. Fuisse autem istud corpus magni Palbantis Arcadis, testatur tum Raphael Volaterranus, l. 33. cap. de cael. et terr. progen. tum etiam cadaveris inventi proceritas, qua muros Urbis, etsi non praealtos, superahat: tum vulneris amplitudo, quae in thorace, cadaveris supra 4. pedum longitudinem sese extendebat; cuius meninit Virg. Aen. l. 10. v. 484. Vibravit cuspis medium transverberat ictu, Loricaeque moras, et pectus perforat ingens: tum demum, quod saxo monumenti insculptum legebatur, Epitaphium huiusmodi: Filius. Evandri. Pallas. Quem. Lancea. Turni. Militis. Occidit. Mole, Sua. Iacet. Hic. Fuit autem haec lucerna Pallantis reliquarum omnium, quae huius generis regertae sunt in vetustis monumentis, celeberrima, non solum quia nisi fracta fuiffet, ac ex ea perforata liquor effluxisset, in aperto aereardens et flatus et aquae omnem violentiam cludens pertinacissime. longe diutius inextincta perdurasset, verum etiam qyia reipsa perduravit ardens ultra annos 2600. Vide Martinum in eo Chron. libro, quem martinia num appellanit. Ioh. Boccatium de Geneal. Deoram Gentil. Phil. Bergo mensem in Supplem. Chron. Univer. Tostatum Gen c. 5. quaest. 12. l. 1. Fortum Licetum de Lucernis Antiquorum reconditis l. 1. c. 1. nec non alibi passim.
PALLIUM
insigne honoris atque dignitatis, quod Archiepiscopis aut Metropolitanis confert Pontitex, e lana: quae desumitur a duobus agnis candidis, qui die Agnetis, in templo illi sacro Romae, cum in missa imploratur Agnus Dei, super altare ponuntur, postea traduntur Bastlicae D. Petri Subdiaconis, in pascua mittendi, suoque tempore tondendi. Latum est tres digitos, ab humeris in pectus atquerenes propendens: ad extremum sunt laminae plumbequetenues, eiusdem latitudinis, Sleidan. l. 13. Spelmanno habet circulum desuper humeros constringentem, et duas lineas ab utraque parte dependentes: quatuor autem cruces purpureas ante et retro, a dextris, et sinistris: sed a sinistris duplex est, a dextris simplex. Tribus acubus aureis ante pectus, super humerum et post tergum, affigitur. Dicitur plenitudo Pontificatus officis; quoniam, antequam Metropolitanus pallio decoretur, nec Clericos ordinare, nec Ecclesias dedicare, nec aliquem Episcopatui inaugurare potest. Postquam hoc modo contextum est, detertur una cum aliis ad corpora divi Petri ac Pauli, ubi certis precibus expeditis, relinquuntur per noctem unam: altera die Subdiaconi illa recipiunt. Traditur dein multis cum ceremoniis, et deferentibus mandatur, ne supra noctem unam in eodem loco subsistant. Hanc mercem magna pecuniae viredimunt Archiepiscopi, intra spatium trimestre, illoque in sacrificiis atque Missis inprimis utuntur. Neque vero licet antecessoris uti Pallio, sed quisque sibi tenetur illud Romae comparare: imo cum talis alterius Ecclesiae Archiensicopus vel Metropolitanus evadit, novum sibiemerenecesse habet. Sleidan. l. 4. et 13. Graeci Pallia a Romanis Pontificibus redimere desierunt. circa A. C. 934. Laetus Comp. Hist. Univ. Vide prolixe de Pallio disserentem, praedictum Spelmannum in Glossar. et Pragmatica. Graece *w)mofo/rion], cuius conficiendi rationem accurate tradit Christophorus Marcellus auctor Ceremonialis Rom l. 1. sect. 10. Vide quoque Cencium Camerarium in Ceremoniali, et supra Orarium. Originem eius usumque ab ipso Lino quidam repetunt, alii ante Marci Episcopi qui vixit. A. C. 336. tempora, eius mentionem non fieri observant: Alii denique hanc praerogativam Silvestro demum Papae a Cumstantino M. concessam volunt, unde ad coeteros Patriarchas et Archiepiscopos profluxerit: Quam in rem vide quae annotaverit Car. du fresne Dissertat. de Byzantinorum Impp. nummis. Quanta autem id reverentia ab Episcopo delatum in vase argenteo ab Archiepiscopo susciperetur, eidemque imponeretur, narrant pluribus Eadmerus Novorum l. 2. et 5. Wilh. Malmesburiensis de Gestis Pontific. et Certemoniale Episcoporum l. 1. c. 16. facto prius sacramento Pontifici, ut est c. 3. de Iuram. Extra et c. de Elect. apud Gregor. Post obitum, Archiepiscopi cum Pallio sepeliendi sunt: et quidem sepeliantur in provincia sua, circa humeros supra planeram: si vero extra provinciam, ponendum erit Pallium plicatum, sub eorum capite, Adamus Bremensis c. 45. Porro, Pontificibus, Patrarchis. Primatibus et Metropolitanis proprium est, et quod de corpore S. Petri sumi solet, (quae phrasis hinc orta, quod postquam confecta sunt, per Subdiaconos portantur ad Basilicum Petri, et per Canonicos Basilicae ponuntur super corpora Petri et Pauli Apostolorum, sub Altari maiori) a solo Pontifice conceditur, et quidem olim non nisi Romam et ad Apostolorum limina venientibus et fortiter postulantibus Metropolitanis dabatur: postea vero mitti coepit per Romanae Sedis Legatos. Interim et Patriarcharum etiam praerogativa est, ut, cum ipsi Roma acciperent, Pallium Suffraganeis suis concederent: quod indultum olim ab Innocentio III. Patriarchae Constantinopolitano, posimodum ad omnes Patriarchas extensum est Concilio Lateran. A. C. 1215. Usus eius ad sollenniores festivitates restrictus passim legitur, ne, ut et in Concilio VIII. c. ult. huiusmodi cultu per fastum, aut superbiam abuterentur Metropolitani: quae quidem sacra festa designantur in Epistolis Pontificiis, scil. Nativitas Domini, Festivitas S. Stephani, S. Iohannis. Circumcisio Domini, Epiphania, Dominica Palmorum, Cena Domini, Sabbatum sanctum, Pascha, Feria secunda post Pascha, Ascensio Domini, Pentecoste, tres (al. quatuor) Festivitates S. Mariae, Natalis Iohannis Bapt Sollennitas omnium Apostolorum, Commemoratio omnium Sanctorum, Dedicationes Ecclesiarum, Consecrationes Episcoporum, Ordinationes Clericorum, Ecclesiae propriae principales Festivitates, et anniversarius consecrationis dies, Innocentius III. l. 15. Epist. 57. 58. Etiam Pallii usum in Imperatoris aliorumque Magnatum et Principum sepulturis, Patriarchae Constantinopolitano indusit Idem, ut in eius Gestis legitur p. 102. Porro utuntur eo Metropolitani, in Missarum sollennibus, in Ecclesiis sibi subiectis; non etiam in processionibus et aliis occasionibus; nisi ex indulto Pontificis: Solus Pontifex illud in Missarum sollennibus semper et ubique adhibet, ut in iisdem Gestis legere est. Interdum tamen ex peculian indultu legimus concessum, a Pontificibus Romanis ut Metropolitani, quoties vellent, Pallio uterentur: ut Brunoni Coloniensi Archiepiscopo ab Agapeto II. apud Flodoardum l. 3: c. 10. Uti vero Pallium Archiepiscopis confertur, in signum plenariae potestatis, ita si degradentur, eis aufertur, teste eodem l. 4. c. 35. etc. Sed et Pallium saepe aliis concessum legitur, quam Metropolitanis; Episcopis videl. quibus id privilegii Pontifices indulsere, quod quibusdam personale, i. e. ad vitam, aliit reale fuit i. e. eorum Ecclesiis concessum. Ad vitam concessum legitur alquot Episcopis metensibus, urbicio scil. Chrodegango, Angibranno, Drogoni, Walae, Roberto et Stephano Barrensi, apud Menrissium Episc. Metens. quorum proin aliquot Archiepiscopi nomen ac titulum usurparunt. Episcopis vero, et eorum Ecclesiis, concessi Pallii exempla prostant in Aniciensi in Gailia, apud Durandum Ration. l. 3. c. 17. Parisiensi, ex concessione Gregorii XI. Papiensi in Lombardia et Massano, in Regno Neapol. apud Hostiensem in Summa tit. de usu Pallii: Lucensi, in Tuscia, Bambergensi in Germania, Quinquecclesiensi in Hungaria, in c. Cum in iuv. Extra de Praesumpt. Catanensi in Sicilia Episcopo Pallium indulserat Alexander III. sed Lucius III. abstulit, apud Rocchum Pirrum; ut et Richardo Syracusano, idem Alexander, apud eundem Pirrum, sed Clemens III. ademit. Sed eiusmodi indultam Episcopis praerogativam aegre passos esse Archiepiscopos, discimus ex Flodoardo l. 4. c. 4. extremo, aliisque. At Pallium deferunt omnes Episcopi, apud Graecos, teste Luithprando in Legat. etc. Plura de Pallio, eius forma, usu et signiticatione, apud Nicol. Bralionum in Pallio Archiep. aliosque laudatos Car. du fresne Glossar. Eiusdem meminit Iacobus Cardin. de Coron. Bonifacii VIII. l. 2. Pallia tunc humeris crucibus candentin nigris Imposuit Levita rubens, quibus aurea puros Sapphiros defixit acu etc. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex. et supra in voce Lorum Consulare.
PALLOR
ut omnes alii affectus humani, pro Numine olim cultus, Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 15. Unde Lactantius Firmianus Drvin. Institut. l. 1. c. 20. Pavorem Palloremque Tullus Hostilius figuravit et coluit: Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper Deos, (sicut optari solet) praesentes haberet Ut mirum sit. non describi eius Aedem a Topographic Urbis, cum luculenta exstet Livii narratio l. 1. c. 27. Tullus Hostilius in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori, equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet. Sed non in Urbe, verum extra Urbis pomerium Pallori structam aedem loquitur Plut. in Cleomene: Isti autem Auctores tantum ea, quae in ipsis moenibus continentur, descripserunt. Et recte Pallorem communi cum Pavore fano coluerunt, quia ex timore seu pavore nascitur Pallor: Antequam pallescamus, exsangues fimus, inquit Servius ad Aen. l. 2. v. 212. Diffugimus visu exsangues. Sive, ut idem loquitur, ad v. 20. Aen. l. 3. Pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrabit sanguis. M. Tullius de Fin. bon. et mal. l. 5. Quis est enim, aut quotusquisque, cui mors cum appropinquat, Non refugiat timido sanguen, atque exalbescat metu. Atque ita semper Poetae; alios citari nihil expedit, unicus satis erit Claudian. in. Ruffin. l. 2. v. 130. At procul exsanguis Rufinum perculit horror, Infectae Pallore genae. Idem l. de bello Gildonico, v. 342. — — ----- Semper pallebit Regia Bocchi. Nempe calamitatis metu venturae. Idem Panegyr. de 3. Honorii Consul. v. 51. —— —— Famulis Gangem pallescere miris. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 12. ubi in Regione quinta urbis, ex Notitia Urb. et Sexto Ruffino Rosinus ponit Palloris vicum, in qua eadem Ruffus quoque Aediculam Palloris collocat. Cane et ove illum placari consuevisse, discas ex Alexandro Neapol. Genial. Dier. l. 1. c. 13. Rationem cultus Barthius indicat, Tribuerunt, inquiens, Pallori, ut affectuum Indici et divinae cuidam ostensioni adeo multa, ut pro Deo eum consecratum colerent, Animadversion. Papin. ad Theb. l. 10. v. 161. Egregium Numen, quod bibentibus etiam cuminum gignit. Ita ferunt Portii Latronis clari Rhetoris adsectatores similitudenem coloris studiis contracti imitatos: et paulo ante Iul. Vindicem adsertorem illum a Nerone libertatis, captatione testamenti, sic lenocinatum, Plin. l. 20. c. 14. Vide etiam supra, in voce Pallidi. Atque hinc Pallorii, Saliorum genus, de quibus diximus suo loco.
PALMATA
nomen vestis apud Romanos, quia palmae in illa pictae, inquit Manutius. Et quidem Togae palmatae, meminit Martial. cum l. 7. Epigr. 1. v. ult. canit: I comes et magnos illaesa merere triumphos, Palmataeque Ducem, sed cito, redde togae. Sed praeter cum pauci alii Togam palmatam dixere. Plures Tunicae palmatae, quae cum priore dari solebat, meminerunt, quam Festus nuncupatam ait a clavorum magnitudine, quod nempe lato clavo ad instar palmae manus distincta esset: deindea genere picturae, quod Palmas haberet intextas. In genere vestem palmatam memorant Sueton. in Claudio, c. 17. Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 5. et Ausonius in grat. act. ad Gratianum pro Consulatu: ubi notat Ferrarius, eandem vestem, modo Trabeam, modo Togam palmatam dici, quod etiam Sidonius et Classiodorus fecere. Eadem ergo Toga triumphalis et Picta dicebatur, quod acu distincta erat, et Palmata, a genere picturae, h. e. a palmis, licet et talis postea diceretur, quamquam aliis figuris distincta esset, tandem et Capitolina, quod talis Iovis erat in Capitolio, vel quia in Capitolio asservabatur. Nec triumphantium vero solum Toga illa fuit, sed Consulum quoque, sub Imperatoribus, quoties Magistratum inirent ipsis Kal. Ian. item cum Iani Templum reserarent: et Praetorura. Unde Iuvenal. de Praetore, ludos edente, Sat. 10. v. 38. —— —— Pictae Sarrana ferentem Ex humeris aulaea togae, etc. Thensas porro ducentium, Rubenius ad Martialem d. l. Imo et praecipua dona, quibus amicos Reges Senatus Romanus excolebat, Togae pictae et Tunicae palmatae fuerunt, teste Livio l. 30. c. 15. aliisque: fuisse autem has vestes triumphales in templo Iovis asservatas, indeque cum opus foret, depromptas, docet Lamprid. in Alexandro, ut et Capitolin. in Gordiano. Originem huiusmodi vestium, ut et reliqui triumphantium cultus, a Tuscis, a quibus Tarquinius acceperit, arcessit Florus l. 1. c. 5. aliique. Vide Octav. Ferrar. de Re Vestiar. l. 2. c. 8. cui adde Thom. Dempster. Paralipom. in Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 29. et Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 21. nec non infra ubi de Picta toga. Simile quid Palmatianae vestes, apud Gregorium M. l. 1. Ep. 64. Nobis de cetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus. Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit Fraternitas tum gratiarum actione suscepimus, sed eas, ne quod exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari etc. ubi sic dicuntur itidem, quibus aurum, et palmae intextae. Atque haec Altaserrae ad h. l. sententia est, cui non placet Baronii, uvas Palmatianas seu vinum Palmatianum (de quo Senator l. 12. Ep. 12. et Alexander Iatrosophista l. 2.) intelligentis coniectura. Alii tamen ramos palmarum voce hac innui volunt. Vide Menagium Origin. Italic. p. 1039. Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.
PAN
quem pastorum, venatorumque Deum, et universae vitae rusticanae praesidem crediderung antiqui, cuius fil. fuerit, non satis constat. Homer. in Hymnis, Mercurii filium facit: —— *e(rmei/ao fi/lon go/non e)/nnepe *mou=s1a,] *ai)topo/dhn, dike/rwta, filo/kroton]. Herodot, in Euterpe, Penelopen matrem eius fuisse refert: *pani)/ de\ tw=| e)k *phnelo/phs2, e)k tau/ths2 ga\r kai\ *e(rme/w le/getai gene/sqai]. Durius autem Samius in eo libro, quem scripfit de Agathocle, Penelopen cum omnibus procis rem habuisse narrat, e quorum congressu Pana inquit natum fuisse. *pa=n] enim Graecis totum vel omne significat Homer. autem in Hymnis sic dictum putat, quia Deorum omnium mentes delectaverit, cum citharam nuper natus scite pulfaret: *pa=na de/ min kale/es1kon, o(/ti fre/na pa=s1in e)/terye]. Veteres autem ita Pana pinxerunt, ut nihil ex toto universo in eo praetermissum videatur. Habet enim cornua in radiorum Solis, et cornuum Lunae similitudinem. Rubet eius facies ad aetheris imitationem, in pectore Nebridem habet stellatam, ad stellarum imaginem: pars eius inferior hispida est, propter arbores, virgulta, feras. Caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. Hic a nonnullis Demogorgonis filius creditur fuisse, et fistulam composuisse 7. imparibus calamis simul coniunctis, propter harmoniam caeli. Traditur enim cum Cupidine aliquando pugnasse, (a quo superatus est) et incidisse in amorem Syringis, seu Syringae virginis, quam. cum transire Ladonem Arcadiae amnem non posset, Nympharum precibus in palustrem calamum mutatam vidit, e quo statim composuit fistulam, qua ex puellae nomine apud Graecos Syrinx est vocata, Bion. Idyll. 2. *w(s2 eu)=re plagi/aulon o( *pa=n, w(s2 au)lo\n *a)qa/na]. Virg. Eclog. 2. v. 32. Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit. —— ——— Idem Eclog. 8. v. 24. Panaque qui primus calamos non passus inertes. Propert. l. 3. Eleg. 2. v. 30. —— Clami Pan Tegeae tui. Redeo autem ad etymon, in quo plane etiam nobiscum facere videtur Orpheus, universam sub eius nomine naturam intelligens. Verba eius sunt: *pa=na kalw= kratero/n te *qeo\n, ko/s1moio to\ s1u/mpan,] *ou0rano\n h)de\ qa/lassan, i)de\ xqo/na pambas1i/leian,] *kai\ pu=r a)qa/naton ta/de ga\r me/lh e)sti\ ta\ *pano/s2]. Colebatur per totam Arcadiam, potissimum tamen in Lyceo et Maenaio montibus. Virg. Eclog. 10. v. 26. Pan Deus Arcadiae venit. Ovid. Fast. l. 2. v. 271. Pana Deum pecoris veteres coluisse feruntur Arcades, Arcadiis pluribus ille iugis. Propert. l. 1. Eleg. 28. v. 20. —— Arcadio pinus amata Deo. Alcaeus, *i)w\ *pw=n *a)rkadi/as2 mede/wn kleenna=s2]. Quin et Simonides hunc vocat trago/poun kai\ *a)rka/da]. Dixi Deum liunc montibus gaudere. Homer. in Hymn. —— *o(\s2 pa/nta lo/fon nifo/enta le/logxe,] *kai\ korufa\s2 o)re/wn, kai\ petrh=enta ka/rhna]. Testes quoque Horatius ac Ovidius. Ille l. 4. Od. 12. v. 11. —— Deum cui pecus, et nigri Colles Arcadia placent. Hic Fast. l. 2. v. 285. Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis Montibus; et subitas concitat ille feras. Ab ista subita concitatione terrores Panici, Graece *panika\ dei/mata] vocabantur, de quibus in Miscellaneis vir summus Angelus Politianus. Apposite Val. Flacc. l. 3. c. 56. Ludus et ille Deo, pavidum praesepibus aufert Cum pecus, et profugi sternunt dumeta iuvenci. Cicer. l. 5. Ep. 20. ad Attic. Scis enim quaedam *panika\] dici. Hyginus in Capricorno: Hic enim dicitur, cum Iuppiter Titanas oppugnaret, primus obiecisse hostibus terrorem, qui Panicus dicitur. Hinc aliquibus Pan dictus videtur, a verbo Ebraeo Pun], vel Pon, attonitiss est, ita ut dubius sit animi, ne plane pereat; Et Pen] adverbium dubitantis est. mali autem ominis habebantur hi terrores apud veteres, teste Plutarch. in Caesare, et ex eo Dionys. halicarn. l. 1. c. 16. Qui tamen Dionysius Fauno hos terrores romanos adscribere solitos fuisse testatur, unde Faunum eundem esse cum pane, probat Bochart. o( me/gas2]. Sed nihil opus est argumentis, cum in eam rem expressa sint testimonia veterum. Sextus Aurelius Victor de origine gentis Romanae; Hunc faunum plerique eundem Silvanum a silvis, et Inuum Deum, quidam etiam Pana dixerunt. tutilius l. 1. Itiner. v. 232. Hoc Inui castrum fama fuisse putat. Seu Pan tyrrhenis mutavit Maenala silvis, Sive suos patrios incola Faunus init. Fuit etiam venatorum Deus, qui si favisse putaretur venatoribus, ab illis colebatur a venatione reversis: at si frustra laborassent, scillas in illum coniciebant, uti testatur Theocritus in Thalys. *kh)\n me\n tau=q) e(/rdois2, w)= *pa\n fi/le, mh/ tu/ ti pai=des2] *a)rkadikoi\ s1ki/llais1in u(po\ pleura/s2 te kai\ w)/mous2] *tani/ka masti/s1doien, o(/ka xre/a tutqa\ parei/h]. Ovid. quoque in 4. ep. Phaedrae, Heroid. v. 169. unacum Diana Panes et Satyros venantium praesides facit: Sic tibi secretis agilis Dea saltibus adsit, Silvaque perdendas praebeat alta feras. Sic faveant Satyri, montanaque numina Panes, Et cadat adversa cuspide fossus aper. [Nam non unum solummodo, sed plures Panes fuisse apud veteres legimus, Theocr. in Amaryllide, —— *to/ toi ge/nos2 h)\ *saturi/s1kois2] *e)ggu/qen, h)\ *pa/nessi kakoknh/mois1in e)ri/s1dei]. Propert. l. 3. Eleg. 16. v. 34. Capripedes calamo Panes hiante canent.] Sed quid venatorum Deum fuisse dicimus? Ipsemet Pan fuit venator, ut ait Theocritus Idyll. 1. —— *to\n *pa=na dedo/ikames2, h)\ ga\r a)p) a)/gras2] *a(ni/ka kekmakw\s2 a)mpau/etai, enti/ ge pikro/s2]. Memoriae prodidit isacius, Pana Deam Echo adamasse, quare eum maritum Echus appellavit Theaetetus, in his Carminibus: *u(loba/tas2, filo/dendros2, o)ressau/lou po/s1is2 *h)xou=s2,] *pa/ns1kopos2, eu)kera/ou mhlo/fulac a)ge/las2]. Quam amicam eius nominavit Archias, in his: *h)xw\ petrh/essan o(ra=s2 fi/le, *pano\s2 e(tai/rhn] *a(nti/tonon fqoggh\n e)/mpalin a)s1ome/nhn]. Fuit etiam a Luna amatus, cum in niveum arietem pulcherrimum se convertisset. Virg. Georg. l. 3. v. 392. Munere sic niveo lactis (si credere dignum est) Pan Deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit, In nemora alta vocans, nec tu aspernata vocantem. Porro libidinosum finxerunt hunc Deum, propter spermaticarum rationum copiam, ideoque Nymphas non solum insequi, sed etiam pueros formosos. Hesych. *pa=nes2, tou\s2 e)s1poudako/tas2 s1fodrw=s2 peri\ ta\s2 s1unous1i/as2 e)/legon]. Coluerunt etiam *pa=na] piscatores, cum in locis mari propinquis plerumque versaretur, quem etiam a)li/plagkton] Sophocles, in Aiace, vocat. Offerebatur huic Deo lac et mel in pastorum poculis, quod significavit Theocritus, in Viatoribus: *stas1w= g) o)ktw\ me\n gaulw\s2 tw=| *pani\ ga/laktos2,] *ou)ktw\ de\ s1kafi/das2 me/litos2 ple/a kh/ri) e)xoi/s1as2]. Quare non rite sacrificabant, qui tauros illi immolabant, aut qui in qureis poculis lac aut vinum offerebant, cum vasa ex eo metallo superis ac caelestibus Deis, non autem terrestribus vel pastorum curam habentibus convenirent. apollonius Smyrnaeus, *a)grote/rwn *qeo/s2 ei)mi, ti/ moi xrus1e/ois2 depa/essi] *spe/ndete, pou= d' *i)talou= xei=te me/qu *bromi/ou,] *kai\ gurou\s2 tau/rwn pe/trh| pros1dei=te te/nontas2,] *fe/is1asq), ou) tou/tois2 qu/mas1i terpo/meqa.] *pa\n o( parwre/iths2, au)to/culos2, a)rneoqo/inhs2] *ei)mi\ kai\ e)gxqoni/ou gleukupo/ths2 ku/likos2]. Pinus Pani arbor sacra fuit. Alex. ab Alexandr. l. 4. c. 17. Propert. l. 1. El. 18. v. 19. Vos eritis testes, si quos habet arbor honores Fagus, et Arcadio pinus amata Deo. Ovid. de Lupercalibus, qui erant sacerdotes Panis, Fast. l. 2. v. 27. Ipse ego Flaminiam poscentem februa vidi, Februa poscenti pinea virga data est. Pinus, inquam, grata Pani arbos, et inde nectit coronam. Ovid. Fast. l. 1. v. 412. Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris. Idem l. 1. Met. v. 699. Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta. Et in 5. ep. Oenones Heroid. v. 137. Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta Faunus. —— —— Et l. 3. Fast. v. 84. Pinigeris Fauni Manalis ora caput. Lucret. l. 4. v. 587. —— —— Cum Pan Pinea semiseri capitis velamina quassans. Unde apud Stat. l. 2. Sylv. 3. v. 52. Pan ipse loquitur, —— Et nostrae stupeant tua germina pinus. Festa eius dicebantur Lupercalia, fiebantque in Aventino monte, mense Februario, quorum auctor fuit Evander. Plut. de def. Oracul. refert, nautas Insulam quandam praeternavigantes, audiisse vocem, Magnus Pan mortuus est: quod tum factum creditur, cum CHRISTΤ in carne praestito, omnis haec Gentilium Deorum superstitio cessavit, qua de re quid sentiendum, vide apud Anton. van Dalen de Oraculis Dissert. 1. Iustinum etiam l. 43. herodot. in Euterpe, etc. Nic. Lloydius. Addo, quod in Hymnis, qui Orpheo attribuuntur, fantas1iw=n e)parwgo\s2] appellatus legitur. Credebatur enim repentinos inicere et lymphaticos metus, ac ipse subitis incon sultisque motibus gaudere. Unde ibidem, vocatur s1kirthth\s2] et peri/dromos2], i. e. saltator ac vagabundus: *e)lqe\ ma/kar s1kirthta\, peri/drome, s1u/nqrone a(/ras2]. Et de Fauno, suppare eius, Horat. l. 1. Carm. Od. 17. v. 1. Velox amoenum saepe Lucretilem Mutat Lyeo Faunus —— Siliusque Italicus, l. 13. v. 327. —— Pendenti similis Pan semper, et imo Vix ulla inscribens terrae vestigia cornu. Quam ob causam Gronov. apud ingeniosissimum Nasonem Fast. l. 2. v. 286. pro, concitat ipse feras, quod Scaligero placuit, legit: concipit ipse fugas, i. e. fantas1iou=tai], imaginatur, et subito nec quid nec quare exilit discursatque: ita ludens ipse repentinos metus, quorum credebatur excitator. De eodem, apud Val. Flaccum Argonaut. l. 3. v. 56. habetur: Ludus et ille Deo, pavidum praesepibus aufert Cum pecus et profugi sternunt dumeta iuvenci. Qua superstitione abusus ille Geta, quem idem l. 6. introducit, Panis habitu, bigeum, et tum vano ludibrio hostes territantem v. 530. et seqq. —— Pariterque inglorius Armes Fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis. Depopulare greges, frontem cum cornibus auxit Hispidus inque Dei latuit terrore Lycei, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 15. ut et paulo infra. In Arcadia autem potissimum cultus est antiquitus, unde Romam veneratio eius transiit, Panis Lycaei nomine apud illos insignis; a quibus Inuus quoque, vel, ut alii, Iunus appellatus est. De sacris eius, Lupercalia dictis, vide suo loco. Addi potest, apes quoque atque alvearia in eius fuisse tutela. Zonas Poeta Antholog. l. 1. c. 60. Epigr. 7. *o)/fra melisso/os2, *pa\n e)pikuye/lios2], Ut apum servator Pan subalvearius. Inter Semideos collocat Placidius ad v. 112. l. 6. Theb. Statianae. Quod Echus seu soni repercussi esset inventor, ideo amore eius captus fingitur. Alcaeus. *pa=na/ me to\n dus1e/rwta kai\ e)c u(da/twn fu/gen *h)xw\], Pana me amorem infelicem et ex aquis fugit Echo. Eiusdem Oraculum fuisse apud Pisas, refert Luctatius Placidius, ad v. 479. l. 3. Theb. —— —— Rusticus accola Pisae, Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra. Et Templi idem meminit, l. 2. ad v. 206. —— —— Procul usque Lycaeos, Partheniosque super saltus. Fabulam eius eleganter interpretatur, Fr. Baco Verulamius l. de Sapientia Veter. Fortunius Licetus, (qui Deum Mercurium in aetate senili, sed virilitate satis excitata, currentem, ut apprehendat Deum Pana fugientem a facie subsequentis, cum verbis, Fortasse licebit, symbolum suum literarium fecit) de Gemmis Annularib. c. 140. etc. ex antiquis Macrob. Saturnal. l. 1. c. 22. Vide quoque Silium italicum, Bell. Pun. l. 13. Et omnium primo, ab Arcadibus, postquam in italiam venissent, sedibusque sub colle acceptis more patrio domicilia exaedificassent, Themide iubente, in loco, quem Romani Lupercal nominabant, templum fuisse exstructum, ex Livio, Iustino, Plutarcho, aliisque docet Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. Quo facit locus Dionysii l. 1. Erat tum spelunca sub tumulo magna, denso querceto contecta, et sub petris profundi fonticuli, solumque rupibus contiguum, nemorosum ac frequentibus procerisque opacum arboribus. ibi ara dicata Deo more partrio sacra fecerunt, quae nostro quoque tempore faciunt Romani mense Februario, post Brumam, nihil mutantes ex ritu pristino. Eundem cum Sole, apolline, ac Satane priscis fuisse, Georg. Hornius refert Histor. Philos. l. 1. c. 8. Cum enim hic nosset, inquit, Domini esse terram ac plenitudinem eius Psal. 24. v. 1. sub Panis schemate se hominibus colendum dedit: sub finem dein cap. ex fabula Panis ac Echus, Philosophiae origines aperit. Primum Idololatriae institutorem Pana fuisse, Clem. Alexandr. Admonit. ad Graecos asserit, inquiens: Athenienses autem, ne quis esset quidem Pan, noverant, priusquam eis diceret Philippides. merito ergo Daemonum cultus, quem alicunde cepisset, fons fuit stolidi vitii. Quod evidentius constat ex Livio, Probo, Pomponio Laeto, Lactantio, Natali Mythologo, Gyraldo, coeterisque Classicis. Simonides hunc Satyrorum Principem ac Patrem Atheniensibus in bello navali opem tulisse, Medosque profligasse, cecinit his verbis, *to\n trago/poun e)me\ *pa/na to\n *a)/rkada, to\n kata\ *mh/dwn,] *to\n met) *a)qhnai/wn sth/s1ato *miltia/dhs2]. Arcada Capripedemque in Medos Pana locavit Me pro Cecropiis gloria Miltiadis. Hinc in bellis omnibus, magni momenti fuere semper ab illo terro res, ut credebatur, hostibus in vecti: qua de re late pausan. in Phocicis, asserens Gallos, qui duce Arenno Delphos accesserant praedaturi, fugatos a Deo Pane terroribus immissis, confectosque vicissim mutuis ictibus; quod idem Hannibali quoque, ad urbis Romae moenia accedenti, contigisse, Sil. italicus in Punic. narrat loc. cit. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis l. 6. c. 17. ubi Lucernam Minervae Galvanianam explicat, et de lampade, qua Athenienses hoc suum Numen, inter alia, venerabantur, Cael. Rhodig. l. 11. Antiq. Lection. c. 27. uti de eius coronamento, ex pinu et ebulo, Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 2. et l. 6. c. 28. Inter Zeuxidis pictoris opera, Panis quoque mentio, apud Plin. l. 35. c. 9. Postea donare sua opera instituit, quod ea nullo satis digno pretio permutari posse diceres, sicut Alcumenem Agrigentinis, Pana Archelao. idem ex marmore Romae fuit, in Septis, cum Olympo et Chirone ac Achille, quos capitali satisdatione fama iudicavit dignos, apud eundem l. 36. c. 5. etc. Plura hanc in rem, inprimis de Panos parentibus, Panos Aegyptii aetate, caprina facie ac cruribus, facieitem rubra, vide apud G. I. Vossium de Idolol. l. 1. c. 8. 12. 16. 27. et l. 2. c. 74. et 99. uti de schemate, cum quo pingisolitus, infra voce Pantomimus.
PANETRIA
locus Romae, in Lateranensi Palatio, ubi Feria V. in Cena Domini cibum capere Pontifex consuevit. Cencrus Camer. in Ceremoniali MS. Vadit ad Basilicam Zachariae, quae Panetaria diebus his nuncupatur: cum tempore Benedicti Canonici Vaticanae Basil. Papa ea die ad Basilicam S. Theodori pasceret, teste Dominico Macro in Hierolex. Item officium Panetarii. Est autem Panetarius, apud recentioris aevi Scriptores, qui panem conficit, Pistor, Gall. Panetier. Maxime vero ita olim appellabant Officialem domesticum, qui mensae panem, mappas, et manutergia subministrabat: cuius officium in Cestis Guilielmi Maioris Episc. Andegav. c. 23. sic describitur, Nobis autem assisitis, venit nobilis D. Guido de Camilliaco in tunica, gerens mappam supra collum, quam ante nos supra mensam posuit, ministris suis eum coadiuvantibus: qua posita, manibus propriis duos panes coram nobis posuit, et alios panes in dicta mensa, in qua nos sedebamus: quod officium eidem incumbebat ratione feudi de Camilliaco, quod tenet a nobis, unde dicta die officium Panistarii subire tenebatur ---- Finito prandio omnes mappas dictorum locorum habuit, quia ius suum erat. Vide Concilium Paris. p. 4. c. 11. In aula vero Regum Franciae dignitas quoque ea olim viguit, qua qui donatus erat, Panetarius Franciae nuncupabatur, vel Magister Panetarius Franciae, ut Hugo et de Atheis Miles A. C. 1223. Cui similis fuit Pistor ille, qui coeteris pistoribus praeerat, in aula Pharaonis, *a)rxis1itopoio\s2], Gen c. 40. v. 1. et (*o e)pi\ *trape/chs2], apud Byzantinos, de quo Codinus et alii. In Aresto A. C. 1439. descripto in Histor. Castilionensi p. 235. Dominus de Graville Consiliarius et Cambellanus Regis dicitur fuisse Magnus Pistor seu Panetarius Franciae: atque, quod obiter hic notandum, Pestors vocabant Franci, quos Bolengarios nunc dicunt. In Hypomnestico de Anastasio Apocrisiario, mentio fit Plutini, beatissimi Imperatorii Pistoris, i. e. qui super omnes Pistores erat publicos, de quibus dictum in voce Manceps, supra. Hugo de Cleeriis de Senescalcia Franciae: Tunc Panetarius mittet, inquit, Comiti duos panes atque unum vini sextarium, et Coquus frustum carnis et vini haustum. Magnus vero hic Franciae Panetarius, ex sua dignitate, praeerat omnibus Pistoribus publicis, iusque habebat per se aut per suos Vicarios, panes, qui venum exponebantur, visitandi, et habendi super eos cognitionem, correctionem, et punitionem, et emendas, erogandique ad pios usus panem minus sufficientem repertum, ut est in Aresto veteri apud Car. du Fresne.
PANIS
inter Isidis inventa, ut supra videre est, ubi de Frumento; vide quoque voce Ops; apud Romanos in usu primitus non fuit, quippe quos, pulte contentos, Pistores per annos sexcentos, usque ad Persicum bellum, non habuisse constat, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 11. postmodum apud eos ientaculi fuit caput, neque unquam sine illo ientaculum, imo aliquando solus ientaculum absolvebat. Fuit enim haec Veterum frugalitas, eorum praecipue, qui negotiosam vitam kai\ peristatikh\n] agebant, ut matutinis horis solo pane degustato, usque ad vesperam et tempus cenae impransi perdurarent, adeo ut ne biberent quidem: quod de se Galenus praedicat (*ggiein] l. 6. Unde Panem siccum id ientaculi genus vocarunt. De Antonino Pio Iul. Capitolin. c. 13. Senex etiam, antequam salutatores venerunt, panem siccum comedit ad sustentandas vires. Et de Tacito Imperatore Flavius Vopisc. c. 11. Panem, nisi siccum, numquam comedit, eundemque sale atque aliis rebus conditum. Ubi Panis siccus denotatur, qui solus et absque pulmento sumitur. Sic Galenus explicat l. c. et Graeci eodem modo zhro\n a)/r/gon] pro solo pane, cui nihil aliud adiunctum aut admixtum est, libenter usurpant, Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. c. 13. Atque hinc a)rgos1i/tei=n], i. e. panem comedere, pro ientare, in Lexiphane Luciani. Plerique tamen non solum eum comedebant, sed palmulas, uvas passas, nucleos, mel Atticum, crudum aut coctum, aut aliquid melliti operisve dulciarii: Salsi etiam aliquid aliquando cum pane sumebant. Quidam etiam bibebant: nonnulli post hoc ientaculum prandebant quoque etc. Cum melle Pythagoraeorum etiam cibum fuisse, habet Athenaeus l. 2. c. 2. Interim nullum ientaculum, ut dictum, sine pane: quem quidam hora tertia, aut quarta, imo sexta etiam, qui videl. non prandebant, Antoninus vero, propter senilem aetatem, sumebat maturius. Inde Graeci boukkis1mo\n] appellarunt ientaculum, a Latina voce Bucca vel Buccea, quae frustum panis vel panem, designat. Nam hinc buccella et buccellatum, panis sex unciarum. Vetus Glossar. Ientat, boukki/cei]. Gustare, boukkis1ai]. Unde Buccae et Buccellarii, qui aliena vivunt buccea, seu quadra, parasiti scil. et asseclae. Panes namque in quadras, hasque in bucceas, dividi consuesse, dicemus infra voce Quadra, etc. Et hinc fortasse immorsus Horatio, qui adhuc ieiunus est, et nondum ientavit nec ieiunium polluit, quod faciebant gustata una aut altera panis buccea. Augustus in Epist. Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. Et iterum, Dum lectica ex Regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi. Ac paulo post, Qui in balineo demum post horam primam noctis duas bucceas panis manducavi priusquam ungi inciperem. Ubi panem comedere, gustare et ientare, res eadem. Galenus (*ggie/in] l. 2. )*en de tw= kata\ th\n a)grra\n xwri/w| peri\ tri/thn w(/ran h)\ to\ makro/teron peri\ teta/rthn h)/sqien a)/rton meta me/ligos2 )*attikou=]. Nempe ientaculum non semper domi sumebant, sed in foro, in lectica, ubicumque essent. Vide Salmas. ad Fl. Vopisc. in vita Taciti Imp. loc. cit. et plura hanc in rem supra, in voce Ientaculum. Fuit autem panis ex hordeo primum factus, uti discimus ex Artemidoro l. 1. c. 71. et Plinio l. 18. c. 7. qui postea in poenam cessit, Sueton. Aug. c. 24. manente nihilominus eius usu, apud pauperes et frugaliores, Sen. Ep. 18. Monachos etiam quosdam Orientales, apud Sulpitium Seu. Dial. 1. Eius loco frumentaceus inventus a Cerere, Plin. l. 18. c. 7. 8. 9. 11. cuius apud Romanos, penes aliquem servorum Triciliniarium distributio fuit, videnturque appellatione mutuata a Comitialibus et Iudiciariis Diribitoribus, qui illum diribebant, Diribitores Appuleio dicti, Met. l. 2. Diribitores plusculi, splendide amicti, fercula copiosa, puellae scitulae ministrantes, pueri calamistrati, pulchre indusiati. Iuvenalis, ut solet, eleganter Sat. 5. v. 66. et seqq. Maxima quaeque domus servis est plena superbis, Ecce alius quanto porrexit murmure Panem, Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, Quae genuinum agitent, non admittentia morsum. Sed tener, et niveus mollique siligine factus Servatur Domino. —— —— Et huc pertinent illa Petronii: Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem. Promebant autem e canistris statutis in ipso Triclinio, ut indicat antiqua Sigmatissculptura, quae Romae trans Tiberim visitur, e regione aedis D. Chrysogoni, exhibita a Laurentio Pignorio Comm. de Servis. Ideoque iterum Iuvenalis Sat. cit. v. 73. ——— ——— Finge tamen te Improbulum, superest illic, qui ponere cogat. Vis tu consuetis audax conviva canistris Impleri, Panisque tui novisse colorem. Virg. etiam Aen. l. 1. v. 705. Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris Expediunt. ——— ——— Ubi Donatus, Hic, inquit, dispositionem familiae Regalis, ostendit. Alii enim, h. e. Viri aquam abluendis manibus dabant: alii mantilia porrigebant, quibus manus ablutae tergerentur, alii canistris Panem ministrabant. Mos enim fertur apud veteres fuisse, ut Panis non argenteis vasculis inferretur, sed canistris, h. e. speciebus factis ex vimine. Unde colligimus, in Petronio pleraque legi, quae luxum referant non vulgarem ac tritum, sed Imperatorium et summae inter luxuriosos fortunae: quale est, quod de clibano argenteo legimus. Coquebant eum olim Pistores seu Coqui, qui antiquis temporis iidem fuere: postea munia haec separari coeperunt, et mulierum, quae Panem coquerent (Panicoctarias vocat Chrysologus Serm. 99:) mentio fit leg. 12. et 13. ff. de instruct. vel instrum. leg. Conficiendi Panis rationem exhibet Plin. loc. cit. qui de Pistoribus quoque multa, de quibus vide infra suo loco. Apud eosdem Romanos, cum frumentum primo, postea loco eius Panis Populo publice distribui solitus est: cuius moris originem quidam a Traiano petunt, sed mirum neminem Auctorum, tanto intervallo, sub tot Imperatoribus, qui a Traiano usque ad Aurelianum praefuere, eius rei mentionem fecisse. Contra meminere multi, sub mediis illis Imperatoribus, tesserarum frumentariarum. Quod enim Iuvenalis, Traiano coaevus, panis populo distribuendi mentionem facit, cum sic de Populo loquitur, Sat. 10. v. 80. —— Atque duas tantum res anxius optat, Panem et Circenses Panem Poetice usurpat pro frumento; quod hinc patet, quia alio loco frumenti tesserae meminit, Sat. 7. v. 174. Summula ne pereat, qua vilis tessera vaenit Frumenti. Nec iuvat Aurelius Victor, qui scribit, Traianum mire annonae consuluisse, reperto firmatoque Pistorum Collegio. Haec enim verba non auctorem faciunt Traianum annonae Populo dividendae, non in frumento ut prius, sed in pane cocto: cuius rei auctorem fuisse primum Aurelianum, discimus ex Fl. Vopisco, c. 35. Cum aureas populus speraret, neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse: ita ut siligineum suum quottidie toto aevo suo et unusquisque reciperet et posteris dimitteret. Quemadmodum idem porcinam carnem Populo primus distribuisse, in sequentibus dicitur. Bilibres autem primo facti sunt Panes, qui Populo distribuebantur, sicque viginti quatuor uncias panis quottidie accipiebant populares. Addidit postea unciam idem Imperator: addidere vero etiam sequentes Principes, dones usque ad triginta sex uncias panium pondus processit; et plures panes minores dari coeperunt, ita ut sex panes quottidie darentur singulis popularibus, quorum quisque sex uncias pendebat. Et sic in sex panibus triginta sex uncias accipiebat Populus Rom. sub Theodosio, cum 25. tantum unciae in uno pane, sub Aureliano, praeberentur. Vide L. Valentiniani C. Theod. de annon. civ. et pane grad. Formam panis quod attinet, Aureliano in modum coronae fuit, ut ex Vopisco vidimus, an postea mutarit, quemadmodum mutavit in pondere, non adeo certum: videtur tamen non mutasse. Nameque et apud Constantinum peri\ sqema/twn] bucella panis dictus in modum circuli factus; bucellas autem vocasse illos civiles panes, testimonio est l. d. Graeci recentiores *ywmi/a] appellarunt, unde Buccellarius apud eundem o( fu/lactou= a)/rtou], Custospanis. Porro nemini Panis de officina Pistoris praebebatur, sed omnes in iisdem gradibus illos accipiebant, quibus olim congiaria Populo dabantur, aera dividebantur et missilia omne genus spargebantur ac tesserae mittebantur, in Amphitheatri scil. gradibus, de quibus gradibus accipienda omnino est vetus haec Inscr. COLLEGIO. DENDROPHOR. ROMANOR. QUIBUS. EX S. C. COIRE. LICET. ARGEN TI P. X. ET HS. X. MILIA. N. REDDEDIT QUAE. DIVISA. SUNT. POPULO. PER. GRADUS. KAL. AUG. N. COLLEGI. l. e. per gradus Amphitheatri vel Theatri, in quibus omnes divisiones et e)pido/s1eis2] Populo fiebant, ut ex Martiali passim constat. Unde illae locutiones, de gradibus, in gradibus, et gradibus panem distribuere, pro hominibus, qui sunt in gradibus: l. 3. Cod. Theodos. de annon. civ. et pane grad. et l. 5. tit. eod. ubi proprii gradus, i. e. popularium gradus memorantur, qui unica voce Popularia dicti, et a gradibus Militarium, Equestrium et Senatorum distincti erant: neque enim panis gradilis huius in alium gradum translationem facere licebat, ex l. 2. Cod. Theodos. d. l. Minime tamen dissimulandum, cum ex Constantini institute annonae civicae populo in Urbe Constantinopolit. itidem, ut Romae, erogarentur, erogationem eam non in Circo, aut Amphitheatri gradibus sed in Foro fieri solitam: ubi Populus per gradus distinctus et per turmas divisus panes illos civiles, qui publico dabantur, accipiebat. In quo eodem loco, sparsiones etiam Consulum, quas u(patei/as2] vocabant, fieri consueverant: quod Romae quoque nonnumquam factum esse, discimus ex Iosepho Origin. l. 19. c. 1. Hinc l. 5. Cod. Theodos. d. t. in eodem loco panem emi et erogari consuevisse, dicitur: emebatur autem panis in Foro. Sed et ibi per gradus Populum, cum panes acciperet, fuisse divisum, legimus apud Corippum: Disposuere gradus, quis staret in ordine longo Divisum in turmas atque in sua corpora vulgus. Sil. haud secus atque in Amphitheatro quisque popularium in suo gradu ac loco stabat, ne quid confusionis esset, singularumque Urbis regionum populares sua loca ibi adsignata habebant et gradus suos distinctos, etc. Non vero aliter panis hic distribuebatur, quam per tesseras ligneas s1unto/mia kala/mia], in Chron. Alexandr. kala/mous2] Codino, zulh/fia] Polybio dictas, uti illis, qui prius frumentum gratuitum accipiebant, similiter tesserae dabantur. Acceptis proin tesseris ad Forum eiusque e(rka/nas2], ibant populares et ibi iisdem ostensis, panem quisque suum accipiebant. Hinc kalamhforei=n] apud Themistium, de his, qui tesseras suas et kala/mous2] ad Forum portabant, ut panes acciperent ibidem de gradibus erogandos, Orat. 4. Tesserarum postea loco Valentinianus et Valens Imperatores iussere, ut titulus aeneus in gradibus figeretur, in quem et Panis modus et nomen percipientis incidi debebat, vide l. 5. Cod. Theod. tit. eod. mansitque haec consuetudo Panes, et vinum et oleum et carnem porcinam, gratuita Populo erogandi, usque ad Principatum Heraclii Aug. sub quo eam reperimus abolitam. Nam Fasti Siculi referunt, octavo Imperii eius anno, Civibus Constantinopolit. impositum tributum sive capitationem, Panum civicorum nomine, ut pro singulus scil. panibus, quos percipiebant de publico, tres nummulos dependerent; quod tributum cum solvissent, eodem illo ipso anno, mense Augusto, eiusmodi omnis annonarum civicarum distributio omnino sublata est. Non omittendum vero, e(rka/nas2] Themistii (harum enim meminit l. c.) ad quas cum tesseris suis olim itare solebant populares, quibus panes eiusmodi politikoi\] de publico ministrabantur, septa fuisse seu tabulata, Hesychio et Eustathio. In medio namque Foro Constantinopolitano, quod *goustei=on] vel )*augoustei=on] et )*augoustew=na] vocabant, septa de lignis fuisse constructa et in his gradus dispositos, haud secus atque in Theatro et Amphitheatro, legimus, in quibus Populus per ordines divisus stabat, ut exciperet missilia, a Principibus et Consulibus spargi solita, nummos scil. aureos, argenteos, aereos, et tesseras quoque panarias: nam et has iaciebant. Ad has itaque (*erka/ as2] ventitabat quottidie mane plebs, kalamhforou=s1a], h. e. calamos seu tesseras ferens, ut panes accipere, quos palati/nous2 a)/rtous2] et politikou\s2]. Latini annonas civicas vocabant, etc. Qua de re pluribus disserit Salmas. Not. ad Vopisc. in Aureliano. Porro apud Macedonas celebris in nuptiis Panis usus, indigitatur Curtio l. 8. c. 5. ubi de nuptiis Alexandri cum Roxane, iussit, inquit, afferri patrio more panem. Hoc erat apud Macedones sanctissimum coeuntium pignus; quem divisum gladio uterque libabat. Rationem subdit, Credoeos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. Quos imitatae gentes aliae, panem et vinum quaedam adhibent, nonnullae farreum libum, quod et nomine Panis apud Curtium sunt qui intelligant. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 28. c. 15. Alex. ab Alexandro Dier. Genial. l. 2. c. 5. Aurelianum ad Tacitum, Stuckium Convivial. Antiqq. l. 1. c. 30. Alios, et supra ubi de Nuptiis. In Lotharingia vicum esse, cuius incolis, quoties in Ducum aula ministrant, inversum cuique panem in mensa apponi sit moris, ob infidelitatem a Maioribus olim exercitam, refert Auctor Anonymus Historiae Orbis Terrar. Geogr. et Civil. Panis et aquae refectione, damnatos olim fuisse Episcopos delinquentes, habet, ex LL. Visigoth. Car. du Fresne Glossar. At a Pane in Isidis, Cybelesque sacris, olim abstinebatur, ad luctum scil. indicandum. Hieronym. Ep. ad Laetum: Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles: qui gulosa abstinentia Phasidis aves et fumantes turtures vorant, ne scil. Cerealia dona contaminent. Unde lux Tertulliano de Ieiuniis, Sed bene quod in nostras xerophagias blasphemias ingerens, casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Vide Iac. Ouzelium Animadvers. ad Minucium p. 90. ubi utriusque Deae ceremonias inter se comparat, et plura apud Desid. Heraldum Animadversion. ad illud Arnobii l. 5. Quid temperatus ab alimonio panis cui rei dedistis nomen castus? Manichaei vero, nec Panem frangebant, nec olus scindebant, quippe omnia animata esse credentes, scissis tamen et fractis vescebantur, Theodoretus Haeret. fab. l. 1. c. 26. Imo panem offerenti dicebant, Paulum foris sta: et tibi benedicam: tum sumpto in manus pane, ego te non feci, inquiebat Manichaeus pani: et in Altissimum contumelias fundens dirisque devovens eum, qui fecit, ita vescebatur ea re facta, Cyrillus Hierosolym. Catechesi Illum. 6. p. 67. Nempe Panem ut et alias res creatas, a nullo Deo esse dictitantes, eum sic aversabantur. Hincque nonnulli eorum, pane prorsus reiecto, ei, qui dedit, maledicebant insuper huiusmodi verbis, *o(s1pei/ras2 s1e s1parei/h|, o( a)lh/s1as2 s1e a)lhs1ei/h| ta\s2 s1a/rkas2], Qui seminavit te, dispergatur; et qui moluit te, eius carnes molantur, apud Theophylactum in Ioannem c. 6. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *a)/rtos2]. De Pane autem eiusque conficiendi ratione Veteribus usitata, aliisque huc pertinentibus, vide Plinium passim, inprimis l. 18. c. 11. ut et paulo infra: Addo saltem quod Panis, in coronas quoque olim adhibitus, memoratur Lactantio l. 1. c. 21. ubi hanc fabulam narrat: Lampsacent asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consueverunt. Cum enim hic Deus Vestae dormienti vim inferre conaretur, asinus intempestivo clamore eam excitavit ---- Hinc apud Romanos eundem asellum Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronant. Neque vero huic solum asello istiusmodi corona merces, sed et apud Aristophanem Pluto, praemium fuit servo nuntio rei laetissimae, paupertatis scil. opibus commutatae. Cum enim propter hoc ipsum totus ille senum grex vitularetur ac saltaret, mulier, quae ibidem introducitur, ait, ——— ka)|gw\ )g a)nadou=nai bou/lomai] )*euagge/lia/ s1) en kribanwtw=n o(rmaqw=|] *toiau=ta a)naggei/lanta]. Ubi kribanwtw=n o(rmaqw=|] Scholiastes exponit, a)/rtwn de/s1mh| en kriba/nw| w)pthmenwn], panum fasce in clibano coctorum, quo rei tam laetae nuntium illa se coronaturam ait etc. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 28. Aliae erant Coronae de panibus biblibres, quas Aurelianus Imperator loco aurearum, quas populus speraverat, ex Oriente reversus ei exhiberi iussit ut diximus. Erant panes siliginei krikelloeidei=;], ut ait Constantinus peri\ sqema/twn], h. e. in modum circuli seu coronae facti, de quibus vide Casaubon. Salmasiumque Not. ad Vopiscum in Aureliano, loc. cit. ut et supra. Sed et Petrum Aragon. Regem Romam profectum, ab Innocentio III. coronatum esse corona panis azymi, in Aede S. Pancratii, impetravisse autem, ut eius successores in perpetuum Caesaraugustae coronarentur, a Tarraconis Antistite, refert Marineus Rerum Hispanic. l. 10. etc. De Frumento, Molis, Pistoribus, aliisque huc peritinentibns, hic passim, uti de more crustam Panis conficiendi, infra Papaver et de investitura per Panem suo loco. Vox postmodum translata, ad quamcumque materiam, in morem panum formatam. Hinc aerei panes, apud Plin. l. 34. c. 11. panes aphronitri, apud Statium inter munera Saturnalitia etc. Vide Casaubon. ad neronem Suetonii c. 20. A pane, vox medii aevi Apanare est, quam vide supra. PANIS VARIAE, APUD AUCTORES, SPECIES.
PANIS_Calendarius
quem in Calendis offerri mos fuit Sacerdotibus, a Parochianis, in die Natalis Domini, occasione loci Levit c. 23. v. 17. ubi de panibus duobus Sacerdoti offerri solitis. Vide Durandum Ration. l. 4. c. 30. num. 40.
PANIS_Eucharisticus_et_nonnumquam_Panis_simpliciter
pro S. Cena, apud Patres et in Scripturis. Nam Lucae c. 24. v. 35. Fractionem Panis, non pauci de Eucharistia exposuerunt: e quo loco Sacramentum Panis ipsam vocat Augustin. de Consensu Euangel. l. 3. Et Cyprian. u(pobolimai=os2] de Cena Dom. Hoc Sacramentum aliquando Carnem et sanguinem, aliquando Panem Christi appellat. Saepius tamen Patres, ut Panem sacrum et mysticum distinguunt a communi, et epitheta adiciunt, quorum nonnulla infra subiciemus. Idem Eulogia et Eucharistia dicitur, ex verbis e)ulogei=n] et e)uxaristei=n], quae Euangelistae et Apostolus Paulus, in explicanda divini huius mysterii institutione, promiscue adhibent: Nam CHRISTUS in eodem actu et Deum Patrem laudavit et gratias illi egit, atque hoc amplius Panem sanctificavit, h. e. consecravit in usum Sacramenti, ut esset in mysterio corpus sive caro Christi, sicut ipse dixit, Hoc est corpus meum. Atque hoc docent nos, praeter Paulum, ex tetrade Euangelistarum tres, DOMINUM scil. Panem sumpsisse, ac deinde vinum, et utrumque e)ulogh=s1ai] sive e)uxaristh=s1ai], antequam Discipulis traderet. Qua in historia Filius Dei umbras Legis ad veritatem traduxit. Mos enim Populo Iudaico fuit, convivium illud, in quo edebatur Paschalis Agnus, poculo claudere, quod dicebatur poculum laudis], vel, ut Paulus 1. Corinth. c. 10. v. 16. loquitur, poculum benedictionis: unde non uno in loco Sacramentum hoc, in Liturgiis Graecis, squs1i/a ai)ne/s1ews2], Sacrificium laudationis, appellatur. Idem autem e)ulogei=sqai], quod a)gia/cesqai], sanctificari: sic enim Patres passim aquam Baptismi modo e)ulogei=sqai], modo a)gia/cesqai], i. e. benedici ac sanctificari dicunt: quo eodem modo et Panem Eucharistiae Christus e)ulogh/s1as2 e)/klas1e], praemissa benedictione fregit; pro quo a(gia/cein], sanctificare, passim apud Patres Graecos et Latinos, dicitur. Unde etiam ta\ a(gia/s1mata] unum e nominibus Eucharistiae. Iustinus in Dial. cum Tryphone dixit, a)/rton poiei=n], Panem facere vel conficere, h. e. Christi exemplo e)ulogei=n kai\ e)uxaristei=n], i. e. benedictione et gratiarum actione consecrare, in sacramentum Corporis Christi. Ita enim is, similae oblatio, figura erat panis e)uxaristi/as2], quem in memoriam pasionis suae Dominus noster pare/dwke poiei=n], tradidit (praecepit) facere. Ubi alludit ad vocem Christi apud Paulum *tou=to poei=te]. Hoc facite; qua proin eam in rem Latina Ecclesia interdum usa est. Unde est apud Augustin. de Trinit. l. 3. c. 10. Panis ad hoc factus, h. e. consecratus. Sed eadem verbum conficere adhibuit frequentius. Hinc apud Latinos Patres de Secerdotibus tritissima phrasis, Conficere corpus Christi, pro eo quod Iustinus supra dixit, a)/rton poiei=n], Hieronymum ad Heliodor. et Evagrium, Aliosque passim. Conficere vero corpas Christi dixere, pro Conficere Sacramentum carnis Christi, quo utroque modo loquuntur Patres, nullo discrimine. CHRISTUS enim proprie est qui totum illud Mysterium conficit, ut ex Augustino, Chrysostomo Patribusque aliis, pluribus exponunt Viri eruditi. Vide praeclarum hanc in rem locum, apud Eckbertum, contra Catharos Sermon. 11. Sic et in Liturgiis Graecis verba e)ulogei=n]. Benedicere, et poiei=n], Facere, tribuuntur Deo: ut in Chrysostomiana, e)ulo/ghs1on w)= *de/s1pota to\n a(/gion )/*arton poi/hs1on to\n a)/rton tou=ton ti/mion s1w=ma tou= *xristou= s1ou=], Benedic Domine sancto huic Pani, confice ex pane hoc pretiosum corpus Christi tui. In Basiliana, oratur Deus, ut Spiritum suum immittat e)pi\ ta\ prokei/mena dw=ra tau=ta, kai\ e)ulogh=s1ai a)uta\ kai\ a(gia/s1ai kai\ a)nadei=zai], in proposita dona, ut illa benedicat, sanctificet atque ostendat, sive efficiat, nempe Corpus Christi. Ubi quidam to\ a)nadei=zai] referunt, ad Panis consecrati elevantionem, cum Populo ostenditur; in cuius ritus mentione Graeci koufis1mo\n kai\ u(/yws1in] vel a)nu/yws1in] appellant, ut Iohannes Damascenus, Maximus Monachus et Anastasius Sinaita: Alii interpretantur verbum illud ostendere aliquo effectu praesentiam suam. Verum ex alio eiusdem Basilii loco discere est, fuisse id verbum usurpatum, ad denotandam illam partem Liturgiae, quae pertinet ad panis et vini consecrationem nihilque aliud hic significare, quam conficere Sacramentum Eucharistiae, vide eum l. de Spir. S. ad Amphilochium c. 27. Nec insuetum Graecis, a)podei/knusqai] atque ???kdei/knusqai] non tam ostensionem rei alicuius, quam effectionem, saepe designare; inprimis cum de rebus magnis sermo est, Sic Herodotus princip. e)/rga mega/la kai\ sqaumasta\ a)podeixqe/nta]. Non dissimile verbum in eadem re, apud alios Patres, est a)nafai/nesqai]: pro quo Oecumenius usurpat verbum katas1keua/cein], Liturgiae i(erourgei=n to\ agion s1w=ma], Basilius in Ascet. i(erate/uein], etc. quae omnia benedicere, sanctificare, consecrate, conficere, creare, vel, ut loquitur Augustin. apud Gratian. de Consecrat. Distinct. 2. c. 72. in mysterio potentialiter creare, item in usum religionis assumere, et fimilia, Latinis. Porro Eulogia, aliquando simpliciter Eucharistiam ut dictum notat, aliquando singulae Panis mystici particulae, quae communicantibus porrigebantur e)ulogi/ai] dictae sunt, vide Cyrillum Epist. ad Nestor. Clementem Constitut. l. 8. Alios. Sed et e)ulogi/as2] reperimus appellatas, partes Panis consecrati, quas moris erat in veteri Ecclesia mittere ad alias paroecias, aut ad peregrinos e)pidhmou=ntas2] declarandae dilectionis ergo et in fide consensionis: quo sensu Eusebius pe/mpein e)uxaristi/an] dixit, Hist. l. 5. c. 26. Sed haec consuetudo postea prohibita est, in Concil. Laodiceno. Similiter vero et Panis benedicti, sed non in usum Eucharistiae, frusta, Latini Eulogias dixere, qui et mittebatur ad absentes dabaturque iis, qui communicare non erant parati, ut est in Decr. Pii l. etiam Catechumenis, qui ius sumendae Eucharistiae non habebant, ut illis esset vice Sacramenti, quo sine a)nti/dwron] hunc Panem dixere: alias klasto\n] quoque et kata/klaston], propter fractionem, dictum, ut infra videbitur etc. Plura hanc in rem vide apud Isaac. Casaubonum Exercitat. XVI. ad Annal. Baronii Eccles. §. 35. et seqq. Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. et hic passim, inprimis ubi de Cena Domini: uti de Sindone, cui involvebatur Panis hic benedictus, apud Graecos infra voce Volumen: de aemulatione quadam S. Eucharistiae in Gentilium Sacris, a malis Daemonibus tradita, supra voce Mysterium. PANIS EUCHARISTICI EPITHETA APUD PATRES VARIA. a. )/*axranton], it. musth/ria a)/xranta], vide infra Polluere. b] Panis Angelorum, Lib. de Cena Dom. Panem Angelorum sub Sacramento manducamus interris. g]. Panis Caelestis, dicitur Ignatio Ep. 14. quae appellatio desumpta est, ex Iohann. c. 6. et 1. Corinth. c. 10. et 11. d]. Corpus Christi, i. e. caro: Corpus enim pro carne et caro pro corpore non raro apud Patres. Hinc Theodoretus. Dominus symbolo corporis nomen dedit. e.] Panis Dei, *qei=os2 a)/rtos2], apud Ignatium Epist. ad Rom. Ubi tamen Casaubonus, non Eucharistiam, sed ipsum Iesum Christum, extra Sacramentum, in Regno suo caelesti, consideratum vult. z. *dw=ron], vide supra. h. *meta/lhyis2], nonnumquam addito participationis obiecto, *meta/lhyis2 a(gias1ma/twn], participatio rerum sanctificatarum; *meta/lhyis2 musthri/wn], Participatio sacramentorum; *meta/lhyis2 e)uxaristi/as2], Participatio eucharistiae; Nonnumquam additis epithetis, *meta/lhyis2 a(gi/a], Communio sacra; *meta/lhyis2 mustikh\], Communio mystica etc. Sacram Eucharistiam designat. Sed et pro ipso pane Eucharistico sumitur, uti ex una Epistolarum Zonarae a)nekdo/twn] docet Casaubon. apud Cl. Suicerum Thesauro Eccles. voce *meta/lhyis2. q]. Panis Propositionis, a)/rtos2 proqe/s1ews2], dicitur Isidoro Pelusiotae l. 1. Ep. 123. sed ante consecrationem: et ostendit Damascenus de Myster. praxisque hodiernae Ecclesiae: quae priorem mensam, ubi apponitur panis adhuc communis, vocat Mensam propositionis. l. Panis Quottidianus, Tertulliano de Orat. Ambrosio de Sacr. l. 5. Cyrillo, aliis, qui verba Dominicae Orationis, )/*arton e)piou/s1ion], Panem quottidianum, reddunt, et ad Eucharistiam referunt. Ac Graeci quidem Patres rationem hanc reddunt, quod panis iste divinus et animae et corporis ou)s1i/an], i. e. substantiam, fulciat: vocis notationem ab ou)s1i/a] arcessentes. Alii vero e)piou/s1ion] interpretantur e)fh/meron], i. e. quottidianum, a voce e)piou=s1a], cui tamen notioni nomen etiam a)po\ th=s ou)s1i/as2] profectum nonnulli accommodant: utpote quod Pani praeclare con veniat, qui quottidie per nutritionem, th=| ou)s1i/a|] adici addique videatur. Quo itidem fortasse sensu e)piou/s1ion], transsubstantialem vel supersubstantialem, vertit Ambrosius. At Chrysostomus in veris Operibus, nusquam haec verba ad Sacramentum retulit et est omnino illa interpretatio, utut multis Patribus probata, longe etita minusque solida; sicut firmis rationibus probat Abulensis in Matth c. 6. quaest. III. Damascenus de Pane caelesti accipit, quo Beati in caelis vescemur l. de Mysteriis, vide omnino Suicerum in )*epiou/s1ios2. k.] Panis Sanctus, a(/gios2 a)/rtos2], in Liturgiis Graecis saepe occurrit, etiam in ipsa distributione apud Chrysostomum. l.] Panis Supersubstantialis. Vide Panis Quottidianus. m.] Panis Transsubstantialis, vide ibid. v. panis Vitae, )/*artos2 cwh=s2], ex Iohannis c. 6. v. 48. ubi Christus quidem de se loquitur, sed Patres inde Sacramentum, quo fideles unum cum Christo fiunt, similiter appellarunt etc.
PANIS_Fractio
ritus Eucharisticus a Matrhaeo, Marco, Luca expresse notatus, de DOMINO, Sacramentum hoc instituente, e)ulogh/s1as2 e)/klas1e], quum benedixisset, fregit: Vel, e)uxaristh/s1as2 e)/klas1e], postquam gratias egisset, fregit. Eandem circumstantiam, ut apprime ad rem facientem, iisdem verbis Paulus expressit. Unde apud Patres, kla=|n a)/rton] et kla/s1is2 a)/rtou], de celebratione Eucharistiae: et sunt tam e Veteribus, quame Recentioribus, qui de Sacramento hoc interpretantur verba Lucae, et in Euangelio c. 24. v. 35. cognitus est ipsis in fractione panis: et in Actis c. 2. v. 42. h)=s1an pros1karterou=ntes2 th=| koinwni/a| kai\ th=| kla/s1ei tou= a)/rtou]; etc. 20. v. 7. quum essent congregati discipuli tou= kla/s1ai a)/rton], ad frangendum panem. In quo utroque Actorum loco, ipsam vocem Graecam Eucharistiae, in paraphrasi sua Syrus interpres usurpavit. Origo ceremoniae et phrasis a priscis Hebraeis, quibus, ut in V. T. saepius legitur, frangere panem, usitatissima locutio est, de cibum sumentibus, et frangere panem cum aliquo, est s1undeipnei=n]: atque ut Graeci a parte altera, potu nempe, totam actionem appellarunt s1umpo/s1ion]; sic Hebraei, ab esu et fractione Panis, totum convivium denotarunt, potum non excludentes, sed una sub voce panis Synecdochice comprehendentes. Quomodo Panem cum petimus quottidianum, in oratione Dominica, reliqua etiam ad victum necessaria una expetimus, a parte, quaeexcellit, totam sufficientiam significantes, ut ait Augustin. phrasin hanc Scripturae imitati Patres sunt non uno in loco: e quibus ignatius Ep. 221. (/*ena a)/rton], inquit, klw=men, o(/ e)sti fa/rmakon a)qanas1i/as2, a)nti/dotos2 tou= mh\ sqanei=n]: ubi a)/rton kla=|n], panem frangere, est communionem in synaxi celebrare. Dicit vero (/*ena a)/rton klw=ntes2], unum panem frangentes, ut eos hortaretur ad unitatem colendam, praesertim in synaxibus, sub unius Episcopi ductu: Confer alium locum in Ep. ad Smyrnaeos. Idem Auctor in Ep. ad Philadelphienses, de Eucharistia loquens, verbum sqru/ptesqai] usurpat: *ei(=s2 a)/rtos2 toi=s2 pa=s1in e)qru/fqh], Unus panis omnibus est comminutus. Nam sqru/ptesqai] proprie de iis usurpatur, quae in partes minutas franguntur: e quo colligitur, partes, quae singulis fidelibus praebabantur, fuisse valde parvas; quam ob causam etiam sunt qui micas vocent, ut postea dicemus, in voce Partes. Sed et Augustinum in eam remuti videmus verbo comminuendi, Ep. 59. ad Paulin. Cum illud, quod et in Domini mensa benedicitur, et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, etc. Fregit autem DOMINUS et imitatione eius vetus Ecclesia Panem, non solum ut passionis illius symobolum esset fractio: sed etiam, ut ta\ kla/s1mata], partes fractae Discipulis Fidelibusque porrigerentur. Ecclesiae Gothicae, quae diu Hispanias insederunt, in partes novem dividere consuevere hostiam, easque certo ordine in patina dispositas: et quum DOMINI nostri in his terris agentis historiam essent novem hisce nominibus complexi; Corporatio, Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Passio, Mors, Resurrectio, Gloria, Regnum: fractione panis usae sunt, ad commemorandam et memoriae altius imprimendam Christi historiam, novemque proin factae hostiae partibus novem haec nomina imposuerunt, uti legitur in Liturgia Mosarabica. Vide Isaac. Casaubonum Exercitat. 16. §. 38. Addere placet, quae Car. du Fresne in Glossar. ex Dissertationibus sacris ac historicis ineditis Michaelis du Fresne Soc. iesu Presbyteri, fratris sui de Antiquis Sacramentorum ritibus etc. Dissert. 4. c. 2. adducit hanc in rem, ubi inter alia ista habet: Perdiu vero ista consuetudo tenuit in Ecclesia, ut panis Eucharisticus Christianis distribuendus in partes minutas tribueretur, quas vocant e re, Christique facto kla/s1mata], h. e. fragmenta, ac meri/das2], nempe particulas potius, quam me/rh], partes: quia, ut aiunt Concilit Nicaeni Patres can. 5. *ou) polu\ lamba/nomen, a)ll) o)li/gon, i(/na gnw=men o(/ti ou)k ei)s2 plhs1monh\n a)ll) ei)s2 a(gias1mo\n] illa capi inintelligamus. Hinc etiam forsan idioma manavit, Ecclesiarum Africanarum, cuius mentio fit apud Gratianum dist. 11. can. 58. qui haec Augustini verba refert: Norunt Fideles quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa Gratia (Eucharistia) partes vocantur. Hinc itaque Panis fractus, dictus postmodum Panis benedictus, qui in particulas dissectus fidelibus distribui solebat: (*ierou= kla/s1matos2 meta/lhyis2], Panis benedicti participatio, apud Pachymerem l. 7. c. 6. 15. et 22. et l. 8. c. 20. Quae particulae etiam plur. num. e)ulogi/ai] dictae sunt. Clemens Constitut. l. 8. *ta\s2 periou/s1as2 en toi=s2 mustikoi=s2 e)ulogi/as2 oi( dia/konoi dianeme/tws1an tw=| klh/rw|], Quae fuerint reliquae benedictiones (i. e. particulae seu buccellae panis consecrati) eas Diaconi Clero distribuunto. Quomodo quoque appellata sunt ea panis kla/s1mata], quae in veteri Ecclesia ad alias paroecias, aut ad peregrinos e)pidhmou=ntas2], ut dictum, mitti solebant. Similiter etiam Latini Eulogias dixere frusta Panis benedicti quidem, sed non in usum Eucharistiae; quae et absentibus et Catechumenis, ius sumendae Eucharistiae non habentibus, mittebantur, ut ipsis essent vice Sacramenti: quem Panem quoque klasto\n] et kata/klaston] dixere, propter fractionem, quam videntur in eo dividendo observasse, sicut observabatur in Eucharistiae distributione. Exstatque ea vox non semel in Canonico Iure Graecorum; ut et in Demetrii Chomateni Respons. apud Leun clavium p. 320. ubi quaeritur, an Graecus Sacerdos Latino, qui Sacris interfuisset, debeat metadou=nai katakla/stou], dare partem panis benedicti? Hanc vero mittendi Eulogias consuetudinem, diu fuisse in Gallia frequentem, testatur Gregorius Turonensis, Aliique, quos laudat Pithoeus Not. ad Capitul. Car. Magni; eaque in re usitatas formulas in Marculfo a se edito, publicavit Hier. Binonius. Vide iterum Casaubonum Exercit. d. §. 34. Sed et Fractio Panis dicebatur, Eulogiarum benedictio, quae a Presbyteris vel Episcopis fiebat ante cibi sumptionem seu prandium; quas eulogias amicis vel convivis, in communionis symbolum distribuebant. Unde modo laudatus Gregorius in Vitis Patrum c. 6. dixit: Pane confracto communionem largiris: Et Theodorus Cantuar. Archiep. in Capitul. c. 95. Fracta oblatione communicare. Idem c. 5. Cum Graecis non frangunt panem sanctum, nec collectionem dicunt, vel Dominus vobiscum, Diacones, nec Completum. Hincmarus Remens. in Capitulis ad Presbyteros parochiae suae c. 16. ubi de Conventibus et Gildoniis Presbyterorum in quibus reconciliantur, qui in vicem dissident: Et post debitas admonitiones, qui voluerint. eulogias a Presbytero accipiant, et panem tantum frangentes, singuli singulos bibere accipiant etc. Vide plura hanc in rem supra: uti de Panis fractione, inter nuptiales Moscorum ritus, supra itidem, ubi de Nuptialibus moribus.
PANES_Propositionis
quid in V. T. fuerint, notum, ex Exod c. 25. v. 23. Reponebantur illi in Mensa Aurea, (de qua vide supra) in Sancto, instrata veste hyacinthina, cui impositae 12. lances, accipiendis panibus, totidemque acerrae ture repletae. Collocabantur autem panes duplici ordine, utrinque seni, qui sibi mutuo incumbebant, interpositis calamis, ut Iudaei volunt, ne vitium contraherent. Panes autem facierum appellabantur et Mensa facierum, Numer. c. 4. 7. Sabbatoque accedente Panes renovabantur, veteresque Sacerdotibus cedebant, Levit c. 24. v. 9. Ad horum imitationem in Charta apud Car. du Fresne Panes propositionis, primitiis ac decimis Ecclesiae debitis iunguntur. Vide quoque supra. Panis Eucharisticus.
PANNI
pro institis: Ita tunica Iosephi Gen c. 37. v. 3. et 34. quam Graeci Interpres poiki/lon xitw=na] reddiderunt, Latinus polymitam; Hieronym. modo polymitam, modo variam: in paraphrasi Ionathanis, Paragoda nominatur. Dicebatur autem sic vestis, pannis et institis versicoloribus, praetexta, atque, ut loquitur modo laudatus Hieronym. varietate circumdata. Eandem a)stragalwto\n] Aquila vocavit: Genus enim hoc vestis, quod Hebraei Ketonet passim appellant, h. e. vestem frustorum et particularum, tale erat, ut tunicis talaribus subsuerentur panni vel institae versicolores, quae extremam vestis oram ambiebant et ornabant; nec unum tantum autalterum eiusmodi pannum de diversis coloribus textum vestibus adsui in usu esset, sed pluribus etiam interdum institis, ad pedes usque et talos descendentibus, in imo per circuitum praetexerentur. Graeci pe/cas2] vocant et peripe/cia]. Latini limbos et institas et pannos: Hebraei vero . Hinc pecofo/ros2 xitw\n] Graecis, qui huiusmodi pe/zas2] praetextas habet, i. e. pannos et institas per extremam oram subsutas, et ad talos usque demissus est. Quales erant Romanarum matronarum: Horat. l. 1. Sat. 2. v. 29. Quarum subsuta alos tegit instita veste. Cum contra Libertinarum, et carum, quae corpore quaestum faciebant, nec in stitas haberent per circuitum extimum, nec talares essent. Similiter apud Graecos podh/reis2 stolai], talares vestes, limbis ferme ac institis ad imum erant ornatae. Hesych. *podh/rhs2 stolh\, to\ ei)s2 to\ ka/tw tou= i(mati/ou keklws1me/non]: ubi intelligit huiusmodi fascias, seu ornaturas, quae talaribus stolis adsuebantur, ac klw/s1mata, klwsth=ges2, lw/mata] item ac ra/mmata] dicebantur. Attici o)xqoi/bous2] in mulierum vestibus, pannos tales, quibus praetexebantur, vocabant. Etymol. M. lw=ma to\ gunaikei=on, o(/ o(po\ )*attikw=n o)xqo/ibos2 le/getai kai\ to\ ei)s2 to\ katw/teron tou= i(mati/ou e)pi/blhma en bu/s1s1ou kai\ porfu/ras2 kai ko/kkou], e quibus ultimis verbis, bysso, purpura et cocco, discimus, versicolorias istas institas fuisse et ex diversis inter se mixtis coloribus ut plurimum textas: diversi sane semper ab ipsa veste coioris fuere, e(tero/xroa e)piblh/mata] hinc Balsamoni vocata ad Conc. 7. can. 16. Itaque cum talares omnes seu a)stragalwtoi\] tunicae versicoloribus limbis et pannis praetexerentur, minime mirum est, si Graeci Bibliorum Interpretes tunicam tum Iosephi, tum Thamarae (de qua 2. Sam. c. 13. v. 19.) colorearum institarum varietate circumdatam, partim poiki/lon xitw=na], partim a)stragalwto\n] verterunt: utrumque enim tunicae illae fuere, et variae et talares. Uti vero istiusmodi tunicae circa extremitatem institis erant praetextae et fasciis versicoloribus, sic etiam circa manum, ubi manicas (talares enim tunicae ferme et manicatae, xeiridwtoi\] seu karpwtoi\] Graece erant) variis et picturatis limbis variegatas et fimbriatas fuisse minime dubium est. Caesar certe, apud Suetonium c. 45. laticlauta tunica, ad manus fimbriata, usus fuit etc. Vide quae hanc in rem Salmas. prolixe habet, ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. ubi de coloreis vestibus, Auctor loquitur. Apud Horat. de Arte Poet. v. 15. ubi ait, Purpureus late, qui splendeat unus et alter, Adsuitur pannus: pannus itidem fascia est vel zona, qua vestis ornabatur. Antepannos Latine dictos, colligas ex voce Graecis recentioribus usitata, )*anti/panon]: Eam enim certum est, puram putam esse Latinam. Hesych. )*auti/panon, paratou/rion, kra/s1pedon], ubi paratou/rion] est paratura seu ornatura, quomodo vocabant in vestibus ultimam fimbriam. Vegetius lemniscos et pannos indifferenter, pro eadem re, usurpat, l. 3. c. 18. Contra incisuras quatuor foraminibus cautere pertunde et pannos vel lemniscos ex aceto sub cute per foramina traicies. Sic lemniscum coronae Regiae, pannum vocavit Val. Max. l. 7. c. 2. ex ext. 5. τnobilem magis, quam felicem, pannum! Duo autem panni vesti adsuti, dilorem eam faciunt, ut in Horatii versu citato. Sic apud Virgilium l. 5. Aen. v. 250. chlamys praemium victori datur, duplici maeandro purpureo ornata, ———— Quam plurima circum Purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit. Plures panni trilores, pentelores efficiunt, quomodo capiendus Vopisc. in aureliano c. 46. iterum, Aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt. Quae lora seu pannos hodie Bandas vocant Galli, in vestibus mulierum, quas non pentelores tantum gestant. sed usque ad cingulum loratas et zonis sericis, h. e. paragaudis distinctas, inquit Salmas. ad dict. loc. etc.
PANNUS
in Circensibus olim ludis, certo colore insignis, factiones discernebat; unde consuetudinem in Principum Aulis Nobilibusque familiis servitia variorum colorum pannis excolendi et ab aliis discernendi, quos Liureas hodie dicunt, ortam esse, haud vane conicit Octav. Ferrarius l. de Re Vestiar. Fuere autem aurigarum factiones quatuor, quae a coloribus viridis coccinei, caerulei albique Panni, quo donabantur, nomina acceperunt, Prasinae, Ruffae, Venetae et Albatae, Tertullian. Quibus Domitianus, Suetonio teste, duas alias adiunxit, Aurati Purpureique Panni, c. 7. Harum ad reprehensionem usque Imperatores nonnulli studiosi exstiterunt, ut Caligula Prasinae, Vitellius Venetae etc. Imo et pompa procedente favorem et studia uniuscuiusque prout huic vel illi factioni studebant, ingentes saepe sponsiones, quae deposita pecunia fiebant, ostenderunt. Hadr. Turnebus Adversar. l. 8. c. 4. et l. 18. c. 23. Ovid. de Arte l. 2. v. 167. ———— ———— Tangitque manu poscitque libellum. Et quaerit posito pignore, vincat uter, etc. Vide praeter Tertullian. memoratum l. de Spectaculis c. 16. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 5. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, ut et supra, in voce Factiones. Sed et apud Latinos Scriptores Panni non raro pro vestimentis laceris accipiuntur. Sencca de Ira l. 3. c. 19. Cum spongiae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit: et Ep. 20. Magnificentior mihi crede sermo tuus in grabbato videbitur et in panno. Unde Philosophorum Pallium seu Tribonium, quod vestis esset detria et ferme lacera, simpliciter nonnumquam *pa/kos2] seu Pannus dictum reperitur: nec enim pauperiorum solum, sed et Philosophorum gestamen Tribonium fuisse, suo loco videbitur. Cynicorum inprimis Pallium, quod illi duplicare solebant, id est, dextro cum humero brachio exserto, totam eius partem dextram sinistro humero inicere, ut retro ad pedes caderet atque ita totum corpus involveret, et constringeret, ut, nisi detraheretur, dilabi non posset, duplicem Pannum vocat Horat. l. 1. Ep. 17. v. 25. ubi de Diogene, ———— Quem duplici panno patientia velat. Vide Casaubon. ad Octavium Suetonii c. 21. Et Octav. Ferrarium de Re Vestiaria passim inprimis Part. 2. l. 4. c. 19. Alias Pannus, materia vestis est ex lana: Qui optimi Carthagena ex Hispania Genuam et Florentiam: ex Anglia, et Belgro, in quo Lugdunum in primis pannificio eminet, in Germaniam, Daniam, Sueciam totumque reliquum Septentrionem, deferuntur. In Hispania, lanae mercatura, excellit Oppidum S. Sebastiani, in Hibernia Galbassia. Auctor Anonymus Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. Part. 1. c. 10. §. 3. In his, dum ad modulum corporis in vestem caeduntur, delineandis, morochthide gemma uti Vestifices, supra diximus. De investitura per Pannum sericum itidem supra.
PANTHERINAE_Mensae
memorantur Plinio l. 13. c. 15. Mensis praecipua dos in vena crispis, vel in cortice variis; illud oblongo evenit discursu, ideoque Tigrinae appellantur; hoc intorto, et ideo tales Pantherinae vocantur. Sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur. Et aliquot lineis interiectis, Post ea muraena nigro transcurrens limite, variisque corticum punctis apprehensus, papaverum modo et in totum atro propior color, maculaeque discolores. Nempe citreae hae mensae erant, quae tanto in pretio apud Romanos, Plinii tempore, fuere, ut non auri solum argentique, sed et margaritarum aestimationem, aequarent, ut ipse testatur loc. cit. Hae, quo maioribus conspicuae erant maculis, eo cariores; quae appellationibus praedictis origo, namque et Tigris et Panthera machlas habent. Meminit macularum in his mensis, quoque Seneca de Tranquill. l. c. 1. Placet minister incultus, ac rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo opere et nomine artificis et mensa non variet ate macularum conspicua, nec per multas elegantium Dominorum successiones populo nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur, nec accendat invidia. Petronius item Satyrico, in descript. bell. civil. ———— ———— Ecce Afris eruta terris Citrea mensa, greges servorum, ostrumque renidens Ponitur, ac maculis imitatur vilibus aurum, Quod censum trahat. hoc sterile, ac male nobile lignum Turba sepulta mero circumvenit. Ubi dum census mentionem facit, Sen ecae illud l. 7. de Benefic. c. 9. in memoriam revocat, Video isthic mensas, et aestimatum lignum Senatoris censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris torsit infelicitas. Sed quis ille Senatorius census? Tertullian. et Plin. ille de Pallio l. 5. iste loco cit. HS. undecim, h. e. viginti quinque milibus aureorum definiunt. Et certe idem Tertullian. ibid. M. Tullium refert quingentis milibus nummum orbem citri emisse, exclamatque, Heu! quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas? Vide thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 26. Addo, illud tamdiu in Italia obtinuisse, quandiu regio haec ista arbore carebat: Postquam autem, quod paulo ante Palladii tempora factum est, in Italiam citrus pervenit, ibique plantari coepta est, copia pretium extinxit. Vide Auctorem Anonymum (Adam, fuit Preyelius Pastor Eccl. Reformatae Francofurti primum, dein Bremae) Sinae et Europae c. 35.
PANTHEUM_seu_PANTHEON
dicta est aedes Iovi Ultori ab Agrippa dicata, hodie Mariae rotundae et omnium Sanctorum vocatur. Aliquando Cybeli quoque sacra fuit, cuius Deae caput antiqui operis e saxo, cum duobus piscibus, muro templi inclusum adhuc cernitur, vide Dionys. ac. Plin. l. 34. c. 3. l. 36. c. 5. et. 15. Fabricius in sua Roma sic describit: Altum est hoc templum pedes 144. totidem latum, contignationes aeneis trabibus canalium modo compactae, pedum 40. ut testatur Baptista Leo. Valvae ingentes, item trabes ex aere Corinthio et inauratae, lithostrotum varii marmoris, arae duae marmoreae sex marmoratae, interstitia sex columnarum spatio distantia. Testudo templi laqueata vacuis circumquaque spatiis relictis, ne nimio pondere aedificium premeretur. Nulla fenestra penitus inest, nisi in medio foramen sphaericum, aeneis inauratisque trabibus fultum, quod lumen praefert, eique in pavimento subiectum ad imbres excipiendos impluvium. Ad foramen illud in tecto quadraginta gradibus plumbeis assenditur: ad quod tectum antequam perveniatur, bini ambitus sunt, ad quorum primum ex imo templi per centum quaquaginta gradus est eundum. Marcellin. l. 16. Pantheum, regionem terentem spatiosa celsitudine fornicatam vocat. Laminas tecti, quae olim argenteae fuerunt, Constans Imp. Constantini Iunioris filiu; detraxit, plumbeis earum loco repositis: Gradus quoque ante templum aenei sublati et saxeis permutati sunt. Cumque olim per gradus 12. ad illud ascenderetur, nunc per totidem in illud descenditur; unde colligere est, quam alte ex ruinis solum exaggeratum sit. Parietes nunc lateritii sunt, qui olim marmoribus fuerant incrustati. Inter omnia igitur Urbis opera nullum admirabilibus, sive molem, sive artem, sive impensam consideres, nullum etiam ex antiquissimis integrius: nam nec iniectis ignibus Gothi corrumpere aut frangere potuerunt. Hactenus ille. In eo voluit, qui illud perfecerat, Agrippa, Augusti etiam statum collocare, nomenque operis ei adscribere, neutrum autem eo accipiente, in Pantheo ipso Caesaris superioris statuam, suam et Augusti in vestibulo posuit. Decoravit praeterea illud, annotante Plinio, loc. cit. Diogenes Atheniensis, et Caryatides in columnis eius probantur, inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. In honore est et in templo illo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificaverunt victima, humi stans, ante aditum porticus etc. Postea Bonifacius III. a Phoca Imperatore, qui rem Pontificiam mire auxit atque extulit, acceptum B. Virgini et omnibus Sanctis dicavit: fuitque primum dictum Virgo ad Martyres, sicut nunc a circulari forma, caelum imitante (unde nomen potius, quam ab omnibus Diis) Sancta Maria rotunda. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. ut et in voce Pantheon. Sicut de conclavibus figuratis, apud idololatras Iudaeos, quae Pantheo Romanorum non male compares, supra aliquid in lemmate Militia caeli.
PANTOMIMUS
Graece *panto/mimos2], in vett. Glossis notare Histrionem dicitur: l. 27. ff. de oper. libert. qui scenicis ludis operam navat: Luciano *panto/mimoi] iidem sunt, qui o)rxhstai\], i. e. saltatores. Vide cum peri\ o)rxh/s1ews2]. Sed priusquam oi) o)rxhstai\] se a dramatis separarunt; quod Augusti aetate coepit a Pylade et Bathyllo, non saltabant solum histriones, sed etiam diversa pronuntiabant. Vide Voss. in Etymol. voc. Theatrum: et Anton. Thysium ICtum Notis in A. Gellium l. 1. c. 5. Donato Mimus dictus est, a diuturna imitatione vilium rerum et levium personarum: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores, et Archimimi praecipui, seu Mimorum Principes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 6. Primus autem Pantomimi nomen Pylades, supra memoratus, ex Asia veniens, usurpasse legitur, apud Lucianum, et Suetonium in Aug. c. 45. In Consulatum T. Sulpicii et C. Licinii Stolonis Histrionum Romam adventum reicit Ioh. Cuspinian. in Fastos Cassiodori p. 159. Suidas autem in voce )*aqhnodw=ros2] notat, libera et stante Republica nullum Pantomimorum nomen nedum officium fuisse, sed artem sub Augusto primum repertam, cum antea non esset, et in scenam introductam. Quod traditum et Athenaeo, et Zosimo, aliisque th\n panto/mimon] saltationem Augusti temporibus, a Pylade primum inventam et usurpatam, cui et Bathyllus o)mo/texnos2] adiungitur, dicentibus. At quomodo ratio constabit Suetonio, qui primis temporibus Pantomimos in Comoedia cecinisse, apud Diomedem, asserit? Certe notum usutatumque etiam, Veteres ac longe Augusti aevo priores genus illud saltationis habuisse, quae motu corporis et gestu quodvis exprimeret, docet Athenaeus, apud quem Telesiam quendam sive Telesten o)rxhstodida/s1kalon] multas schemas et gestus invenisse et manibus omnia, quae dicerentur, graphice ostendisse, legimus. Imo adeo res vetus fuit haec chironomia, a qua Chironomi Pantomimi appellati sunt, ut tradat Quintilian. l. 1. c. 19. eam ab ipsis temporibus Heroicis ortam esse et a summis Graeciae viris, ab ipso etiam Socrate, probatam, a Platone quoque in parte civilium positam virtutum, et a Chrysippo, in praeceptis de liberorum educatione, non omissam. Cumque tres fuerint antiquissimae et celeberrimae scenicae saltationis species, Tragica, Comica et Satyrica, nulla non harum manibus et corporis gestibus exprimebat, quidquid in fabula ageretur. Unde refert athenaeus l. 1. Telestem, quo saltatore utebatur Aeschylus, adeo bonum eius rei fuisse artificem, ut cum tou\s2 e(pta\ e)pi\ sqh/bas2] desaltaret, omnia quae illic agebantur, gestibus peregerit et oculis spectatorum subiecerit. In Comoediis quoque Latinis Histriones, qui cantica saltabant, ita res omnes gestibus repraesentare consueverunt, ut populus facile inde cognoscere posset, quam fabulam essent acturi. Sed tempus fuit, quum idem simul canerent salterentque. Postea, quia vocem motus corporis ex anhelitu interturbabat et rursum vox multum gestibus incommodabat, melius visum est, ut, aliis accinentibus, ipsi tantum saltarent et taciti gesticulationem peragerent. Et hoc est, quod aiebat Sueton. primis temporibus Pantomimos in Comoedia canere solitos esse. Gellius de Mimis: Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. Scribitque Liv. l. 7. c. 2. Livium, antiquissimum apud Romanos fabularum actorem eundem et Poetam, quum in saltando canendoque cantico vocem obtudisset, et venia petita puerum ad canendum ante tibicinem statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil usus vocis impediebat. A quo tempore Histriones canere desiere, et qui antea voce motuque cantica agerent, solo motu et tacita gesticulatione exinde agere coepere, diverbiis tantum eorum voci relictis: quae Histriones pronuntiabant, cum cantica eontra saltarent, puero accinente et responsante tibicine. Hinc addit Livius: Inde ad manum saltari Histrionibus caeptum etc. Quod ergo de Pylade et Bathyllo dicitur, non de Arte simpliciter intelligendum, sed de saltatione, qualis Augusti Principatu in scena versabatur et quae post illa tempora passim viguit, quaeque nihil amplius commune aut con iunctum habebat cum Comoedia aut Tragoedia, sed seorsim in Orchestram veniebat, inventoribus Pantomimis praefatis: cum res ipsa, et ars illa saltandique modus, quo omnia, quae dicerentur, manibus expediebantur, quoque ipse etiam Pylades in sua saltatione usus est, longe ante cum nota scenae et in usu posita, sed in Tragoedia tantum et Comoedia et Satyris locum haberent. E quo triplici saltationis genere, Tragicae nempe, Comicae et Satyricae, com positam Saltationis suae Artem, a Tragoedia et Comoedia separatam, primus in scenam Latinam introduxit, excoluit, expolivit, et Italicam, quod Romae primum eius specimen in Latino theatro ediderit, vocavit Pylades, ipse natione Cilix, ut ex Suida discimus. Athenaeus tamen Bathyllum Alexandrinum, Italicae illius saltationis inventorem facit: utrosque iungit apud eundem Aristonicus, ut et Zosimus. Hoc certum, non solum eos o(mote/xnous2], sed et a)ntite/xnous2] fuisse, et in tragicis argumentis saltandis Pyladem, in comicis vero Bathyllum, primas obtinuisse. Etsi enim saltatio haec, ex Tragica, Comica, Satyricaque esset composita, haud ita tamen ex omnibus mixta erat, ut confunderentur et ex tribus una species fieret: sed cum omnia Tragoediarum, Comoediarumque et Satyrarum argumenta primi saltare instituissent, Tragoedias secundum tragicae, Comoedias secundum comicae saltationis instituta desaltabant, factaque inter ipsos Auctores dividia et in diverso saltationis genere contraria quoque factione instituta; eam ad discipulos suos et artificii per longam seriem successores uterque transmiserunt. Tragicae autem chironomiae antiquae aliquot schemas et gestus recenset Pollux l. 4. c. 15. *kai\ mh\n tragikh=s2 o)rxh/s1ews2 ta\ s1xh/mata, s1imh\ xei\r, o( kalaqi/s1kos2, xei=r katapranh\s2, zu/lou pa/ralhyis2, diplh= sqermastri\s2 ktl]. Ubi male leg. kalaqi/s1kos2] et kei\r kataplanh\s2. xei\r] enim s1imh\] et xei\r katapranh\s2], contraria erant schemata. Quibus addenda et u(po/s1kopos2 kei\r], quae etiam inter schemas tragicas numerabantur: gestus autem est eorum, qui intente aliquid et diligenter speculari volunt. Hi enim manum fronti obtendunt, ne Sol oculiz officere et prospectum impedire possit. Sic Panem a)pos1kopou=nta], (nam cum hoc schemare Panes vulgo fingebantur) h. e. manu fronti obtenta speculantem, et pascua lustrantem, eleganter describit Silius Italicus l. 13. v. 341. Τbtendensque manum, Solem infervescere fronti Arcet et umbrato perlustrat pascua visu etc. Cuiusmodi s1xh/mata tragika] invenit olim multa Telestes vel Telesias aliquoties dictus, sed longe plura excogitavit Pylades, qui saltationem hanc, quae manibus peragebatur, non quidem novam et antea ignotam, ut vidimus, introduxit, atmultis partibus ampliavit et expolivit. Idem primus, fistulae et chorus sibi saltanti ut praecinerent curavit; cum ante illum sine fistulis et Choro Pantomimi saltarent, solo adhibito pueri canentis et tibicinis concentu. Unde, ab Augusto interrogatus, quid saltationi contulisset, respondit: *au)lw=n s1uri/ggwn t) enoph\n, o(mado/n t) a)nqrw/pwn]. Et Lucianus de Pantomimi scena ac apparatu loquens, iungit au)lo\n, s1u/rigga, podw=n xtu/pon, kumba/lou yu/fon. u(poxritou= e)ufwni/an, a)|do/ntwn o(mofwni/an], alibique addit citharas. Nempe, saltante Pantomimo, alii tibiis canebant, alii vocibus concinebant, alii fistulis sibilabant, alii cymbala concrepabant, alii pede sonabant; e quibus hi ultimi, quo clarior sonus esset, et ab omnibus melius intelligerentur, ligneas soleas sub pedibus habebant, kroupe/zia] Graecis dictas, et ad hunc solum usum factas: imo nonnumquam ferreas, ut ex eodem patet Luciano, vide infra, in voce Scabellum. Nonnulli quoque citharis canebant, aut testulis crepabant, aut manibus plaudebant, etc. Ut de aliisquibusdam Pantomimis celebribus aliqua adspergam, aetate Galeni, h. e. Marci Philosophi, tres nobilissimi Pantomimi orchestram calfaciebant, qui vicibus saltabant et in orbem: quorum duos nominat Galenus peri\ tou= progignw/s1kein], Pyladem et Morphum; tertium non nominat, sed is procul dubio Bathyllus fuit, ex iis quae diximus. Mithaeci cuiusdam Pantomimi forma praecellentis, meminit Plin. l. 7. c. 33. quod nomen Graecum est et proprium illius; vix enim ullum reperias in Historia romana Pantomimum, nisi Graeco nomine appellatum. Unde rideas doctorum hominum fabulas, qui apud Plinium Mythicum legunt et hinc duo genera Pantomimorum faciunt, Scenicos et Mythicos etc. De iis porro vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 178. Sat. 2. Orchestra spatium, in quo saltat Pantomimus. Ael. Lamprid. in Alexandro c. 34. Nanos et Nanas, et Moriones et vocales exoletos et omnia acroamata, et Pantomimos, populo donavit. Illorum manus loquacissimas, digitos linguosos, silentium clamosum, vocat Aur. Cassiodor. l. 4. Ep. ult. et paulo post: Pantomimo, inquit, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scenam plausibus invitatus advenerit assistunt consoni chori diversis organis eruditi: tum illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit, et per signa composita, quasi quibusdam literis, edocet intuentis aspectum: In illa leguntur apices rerum et non scribendo docet, quod scriptura declaravit: idem corpus Herculem designat et Venerem feminam praesentat et marem Regem facit, et militem senem reddit et iuvenem: in uno credo esse multos vana eruditione discretos. Tertullian. de Spectac. l. c. 15. Pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit: tam operosa praeparatione iis opus fuit. Hinc in proclivi erit Poetas intelligere, qui de hac gesticulatione loquuntur, et vel nutus vel gestus vel digitos loquaces, de mimica hac omnium personarum effictione, accipere. Claudian. de Consul. Manlii Theod. v. 312. Qui nutu, manibusque loquax, Sidon. Apllinaris Carm. 23. Clausis faucibus et loquente gestu. Terent. Maurus de Metris, seu verius C. Petronius Illicitanus, At Arbiter disertus Tinctus colore noctis, Manu puer loquaci, etc. Utut autem totius corporis circumactu nutibusque oblectabant, praesertim vero digitis id effecere. Aur. iterum Cassiodor. l. 1. Ep. 10 Hanc partem Musica disciplinae mutam nominavere maiores nostri, quae ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante lingua aut scripturae textu posset agnosci. Isidor. l. 1. c. 15. Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque loquuntur. Nec servi solum Pantomimi, sed et libertis eam Artem exercere licuisse, patet ex ff. de Act. empt. Iulian. l. 27. Ostendam nobilissimos Iuvenes, mancipia Pantomimorum: Virique Senatorii illorum aedes studiose adibant; donec lege cautum, cuius meminit Tacit. Annal. l. 1. c. 77. Ne domos Pantomimorum Senator introiret. Primitus autem scenam occupabant, unde orchestram saltationi eorum destinatam supra diximus, et Seneca Nat. quaest. l. 7. c. ult. In pulpito, inquit, Pantomimorum, Viri et feminae tripudiant. Postea, comoedi et Histriones Archimimi et Pantomimi familiares in convivium induci coeperunt, iam inde ab Asiatica illa praeda, quae Romanam frugalitatem afflixit, seu potius, perdidit, teste Livio l. 39. c. 6. et Augustino de Civ. Deil. 3. c. 21. quibus adde Sallustium Hist. l. 2. de luxu Metelli loquentem, et eundem, ubi de Mario sermo, in Iugurth. Unde Ovid. Amor. l. 2. El. 5. v. 17. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino Mensa, nec in digitis litera nulla fuit. Et l. 3. El. 11. v. 23. Quid Iuvenum tacitos inter convivia nutus, Verbaque compositis dissimulata notis? Vide Thom. Dempster. Paralipom. in locum Rosini cit. Tandem, ut luxuriosa haec voluptas etiam mortuos comitaretur, funeribus Pantomimi adhibiti sunt. Hinc ubi Scholiastes Britannicus ad Iuvenal. personam ab Histrionibus, in agendis fabulis, sumi solitam esse docet: Addendum est, inquit Fortun. Licetus l. 6. de Lucernis c. 7. et a Pantomimis, seu Archimimis, Mimisque minoribus, et Malteribus, quae Funerae nuncupatae in celebrandis pompis funeralibus. Vide supra in voce Favor. Nec Pantomimos solum, sed et Pantomimas fuisse, docet vetus Iuvenalis Scholiastes Sat. 11. v. 162. ubi, cum dixit Poeta; Forsitan exspectes, ut aditana canoro Incipiat prurire choro, plausuque probatae Ad terram tremulo descendant clune puellae: Has Lyristrtas et Pontomimas interpretatur: Quae omnia calentis in triclinio nequitiae irritamenaa, sustulit optimus Imperator Theodosius, uti Principem Christianum utique decebat. Nihilominus excisam ut cumque luxuriam, per vices pullulare non desiisse, deprehendimus apud Petrum Chrysologum Serm. 127. Vide quoque Laur. Pignorium Comm. de Servis, Cael. rhodig. l. 5. c. 3. etc. Nomen vero Pantomimi quod attinet, ita saltatorem ab Italiotis, h. e. Graecis eam partem Italiae incolentibus, quae maior Graecia dicta, vocari dixit supra Lucianus. Romani Histrionem proprie to\n panto/mimon] vocabant: ubi tamen tempora distinguenda. Postquam enim primus Pylades altationem ab actu fabularum, qui voce fiebat, separavit et diversum in scena artificium effecit, fabulas saltare et canere, exinde, qui proprie loquuti sunt, Histriones de Pantomimis vel Saltatoribus usurparunt (et revera Hister Tuscis Ludio seu Saltator dicebatur) eos autem, qui voce fabulas imitabantur, Cantores appellarunt: Ante id tempus vero Histriones de utroque Artificum genere dicebantur, quia diversi non erant, sed iidem fabulas saltabant et canebant: saltantes in canticis, canentes in diverbiis. Quia autem saltationes omnes a Satyris, hinc *sa/turoi] et *saturist ai\] quoque dicti sunt Pantomimi ac Saltatores ut infra videbimus, ubi de Satyro gestu etc. Plura hanc in rem, vide apud Salmas. ad Vopisc. in Carino. c. 19. Vetus Epigramma de Pantomimo: Mascula femineo derivans pectora flexu Atque aptans lentum, sexum ad utrumque latus. Ingressus scenam Populum Saltator adorat, Sollerti spondens prodere verba manu. Vide quoque Manilium Astronomic. l. 5. et supra in Panica, item voce Agagula. Nec omittenda Inscr. antiqua p. 331. M. Ulpius. Aug. Lib. Apolautus. Maximus. Pantomimorum. coronatus. adversus. Histriones. et. omnes. scaenicos. Artifices. cuius meminit Gev. Elmenhorst Observationibus Arnobianis l. 2. ubi de vacatione cum coronis, quae inter alia Histrionum pramia fuere.
PAPIRIANUM_Ius
a Sexto Papirio, nomen accepit. Primum enim Romani Legibus Regiis cum regerentur, quae partim Romulus, aucta iam ad aliquem modum civitate, (cum antea manu Regis omnia gubernarentur) partim Reges subsequenres ad Populum tulerant, illas omnes Sextus Papirius, qui floruit illis temporibus, quibus Superbus, Demarati Corinthii filius, in unum librum congessit, qui postea, Ius Civile Papirianum propterea dictus est; non quod Papirius quidquam de suo ibi adiecerit, sed quod Leges sine ordine latas, ut dictum, in unum composuerit. Duravitillud, donec exactis Regibus, lege Tribunitia in usu esse desiit, omnibusque Legibus Regiis abolitis, iterum incerto magis iure et consuetudine potius, quam lege Populus Roman. uti coepit, per annos circiter 20. quibus exactis, XII. Tabulae a Decemviris concinnatae sunt, quae praecipuum Romanae Iurisprudentiae caput exstiterunt. Quaenam autem in Papiriano codice Leges fuerint exaratae, non admodum certum est. Franc. Balduinus l. quam ad romuli LL. scripsit, 18. recenset ipsius Leges, quas se in tabula antiquissima invenisse scribit, et ex quibus multas etiam Paul. Manutius in Legum libello commemorat. Verum tamen Eruditis illae non probantur: viacius certe non dubitat affirmare, confictas esse. Interim plerarumque Legum coniecturas, quicumque eas primum collegerunt, sumpsisse ex aliquibus Dionysii Halicarnassaei, Plutarchi, Ciceronis, aliorumque Scriptorum locis: imo quasdam ex Legibus a Balduino recitatis vere latas esse, licet ipsa earum verba, quae fuerunt sine omni dubio antiquissima, asserrinon possint, docet et ostendit Ioh. Rosin. qui primum, quae ipsi recitant capita, repetit: dein eas Leges commemorat, quae certis Veterum testimoniis nituntur, Antiqq. Rom l. 8. c. 5. CAPITA IURIS PAPIRIANI, QUAE BALDUINUS ALIIQUE RECITANT. 1. Ne quid inaugurato faciunto. Sumpta coniectura est ex Cicer. de divin. l. 1. et Dionys. l. 2. 2. Patres sacra, Magistratusque soli peragunto ineuntoque iusque dicunto: ex eodem Dionys. 3. Sacrorum omnium potestas sub Rege esto: Sacra Patres custodiunto, Ex eod. 4. Plebeii agros colunto. Similiter. 5. Populus Magistratus ereanto, leges scisunto, bella decernunto. Vide eund. 6. Deorum fabulas ne credunto. Ex eod. 7. Deos peregrinos praeter Faunum ne colunto. Vide Cicer. de LL. l. 2. et Dionys. 8. Nocturnas in templo vigilias ne habento: Ex eod. Dionys. 9. Ne quis, praesentibus feminis, obscena verba facito, ex Plut. in Romulo. 10. Qui sque demissam ad talos Togam in Urbe habeto, neve egreditor. Ex eodem. 11. Parricidas omnes capite puniunto, Vide eund. 12. Ne quis, nisi per portas, Urbem ingreditor. Moenia sacrosancta sunto: ex Pompon. ICto Plut. in Quaest. Rom. q. 27. etc. 13. Mulier viro legitime coniuncta, Fortanarum et sacrorum socia illi esto: utque domus ille dominus, ita haec domina. Ex Dionys. Halicarn. 14. Filia uti Patri, ita defuncto Viro haeres esto. Ex eod. 15. Adulterii convictam vir et cognati, uti volent, necanto. Vide eundem. 16. Si vinum biberit, domi ut adulteram puniunto. Ex eod. Vide quoque A. Gellium l. 10. c. 23. Iac. Cuiacium Observat. l. 6. c. 25. etc. 17. Parentum liberos omne ius esto relegandi, vendendi et occidendi. Ex dionys. l. 2. 18. Monstrosos partus sine frauds caedunto. Ex eodem. Haec Balduinus et Manutius habent. Addit aliquas leges et Pandulfus Pareus Iurisprudentia. 19. Virum uxor ne deserito. Uxorem si in veneficio natorum, adultoriove deprehensa clamve marito fuerit, repudiandi ius esto. Qui praeter has causas repudiarit, rerum suarum pars Uxori dator, pars Cereri sacra esto. Ex lut. in Romulo. 20. Deprehensi in homicidio, statim puniuntor. Eadem est cum undecima, quam vide. 21. Plebeii, quem sibi e Patriciis Patronum volent, eligunto. Ex Dionysio. 22. Iudiciis fraus ne adhibetor. 23. Maximarum iniuriarum iudicium penes Reges esto: minimarum penes Senatores. Ex Dionysio eodem. 24. Annus mensis decimus esto: ex Macrobio Saturnal. l. 1. c. 12. etc. LEGES REGIAE, QUARUM CERTIORA EXTANT TESTIMONIA. Romuli legis unius fit mentio in Festo. Sei. Parentem. puer. verberit. Ast. Oloe. plorassint. Puer. Diveis. Parentum. sacer. esto. sei. Nurus. sacra. Diveis. Parentum. esto. Ex legibus Numae Pompilii haec fragmenta reperiuntur Sei. hominem. fulmen. Iovis. (seu ut Lipsio placet; Fulminis, nominandi casu) occisit em. supra. genua. nei. tollito. Homo. sei. fulmen, occisus. esit. et. Iusta. nulla. fieri oporteto. Apud Festum in voce Occisus. Eiusdem de parricidiis, apud eundem, in voce Paricidii Quaestores etc. Si. quis. hominem. liberum. dolo. sciens. morti. duit. Parricida. esto. sei. im. imprudens. se. dolo. malo. occisit. pro. capite. occisei. et. nateis. eius. in. contione. arietem. subi cito. Eiusdem de Pellice: Pellex. aram. Iunonis. ne. tangito. si. tanget. Iunoni. crinibus. demissis. agnum. feminam. coedito. Paulus ICtus. Eiusdem de Opimis spoliis: Quovis. auspicio. classe. procincta. opeima. spolia. capiuntur. Iovei. Feretrio. bovem. caedito. quei. cepit. aeris. ducenta. darier. oporteto: Secunda. spolia. in. Martis. aram. in Campo. solita. Aurilia. vira. volverit. caedito. Tertia. spolia. Iano. quirino. agnum. marem. caedito. centum. quei. ceperit. et. aere. dato. Eiusdem de Polluctu: Pisceis. quei. squamosei. non. sunt. nei polluceto. squamosos. omneis. praeter. scarum. polluceto: ex Plin. l. 32. c. 2. et Festo. Eiusdem de Vino: Vino. rogum. nerrespergito. Plin. l. 14. c. 12. Vide quoque Lipsium Antiqq. Lection. l. 3. Eiusdem de Iudiciis: Sei. quid. horum. fuat. unum. Iudicei. Arbitrove. reave. dies. diffunsus. esto. Festus in voce Reus. Eiusdem de Terminis: Quei terminon. exarasisit. ipsus. et bovis. sacrei sunto. Festus, et Dionys. Halicarn. Memoratur et haec ex Numae legibus, qpud Dionys. et Plut. Si. pater. filio. concesserit. uxorem. deducere. futuram. sacrorum. ac. bonorum. iuxta. leges. participem. Partiposthac. nullum. ius. esto. vendendi. filium. Neque praetermittanda Lex Regia, de mortuo non inferendo; quae a Martiano refertur l. 2. ff. mort. in fer. Legum Servii Tulli de Contractibus, meminit Dionys. l. 4. et 5. Coeterum, quarum aequitas manifesta fuit, in XII. Tabul. relatae sunt. Ios. Scaliger in Festum.
PAPPIA_decimaria_Lex
ut Vir et uxor, nullis ex eo matrimonio exstantibus liberis, decimam ex Testamento matrimonii nomine capere possit; Si vero exstent libert ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam et pro communi silio post nonum diem amisso aliam: pro duobus post nonum diem amissis, duas: quod explicat Ulpianus in fragm. tit. 15. et 21. Memoratur quoque Cuiacio Observat. l. 3. c. 12. alludit ad eam Tertullian. ad Uxorem l. 1. Vide Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 18. Fuit et Pappia Poppaea Lex, de Connubiis, eadem quae lex Iulia continens, tum praeterea haec: Ut ne quinquaginta annis minor sexagenario nuberet, aut vir hac aetate iunior quinquagenariam feminam duoeret in uxorem. Ut Patronis, qui ius trium liberorum haberent, contra tabulas testamenti liberti, aut ab intestato contra suos heredes non naturales, bonorum possessio daretur: Ut Patronae ingenuae duobus liberis, honoratae libertinae tribus, idem iuris daretur, quod Patronis ex edicto. Ut liberis ingenuae trium liberorum iure honoratae, idem iuris, quod ipsi Patronae tribueretur: Ut omnibus ingenuis, praeter Senatores, earumque liberos, uxores libertinas habere liceret. Tulere eam m. Pappius Mutilus, Q. Poppaeus II. Consul. suff. Augusto Imperatore. Tacit. l. 3. Annal. c. 25. et 28. Vide iterum Rosin. l. 8. c. 16.
PARADISUS
quem Dominum Deum in Eden plantasse meminit Moyses, Gen c. 2. v. 8. his verbis: vajitta Jehova Elohim gan beheden], transferentibus id Septuaginta; e)fu/teusten o( *qeo\s2 *para/deis1on en *e)de/n], ut non tam voluptatem, quam nomen proprium istius loci accepisse videantur. Origine autem paradisus nox] Persica est, sicut Xenophon l. 5. Memorabil. non solum testatur hortos a Persis Paradisos appellari, verum etiam Plut. in Demetrio et Philostratus in vita Apollonii Tyanei. cum ita scribit: *me/llwn o( *dami\s2 pro\s2 sqh/ran gi/nesqai tw=n en toi=s2 paradei/s1ois2 xwri/wn, ei)s2 ou(\s2 le/onte/s2 te a)po/keintai toi=s2 barba/rois2 kai\ a)/rktoi, kai\ poarda/leis2]. Et Pollux, l. 9. c. 3. *para/deis1oi barbariko\n ei)=nai dokou=n tou/noma, h(/kei de\ kata\ s1unh/sqeian ei)s2 xrh=s1in *e(llhnikh\n, w(s2 kai\ a)/lla polla\ *pers1ikw=n]. Etenim Persae nominabant Paradisos, ampliores hortos de/ndra e)/xontas2 h(mera\], interdum etiam vivaria, ut quibusdam placere video. Agellius l. 2. c. 20. Vivaria nunc dicuntur septa quaedam loca, inquibus ferae vivae pascuntur. Et paulo post, Vivaria, quae nunc vulgus dicit, sunt quos *paradei/s1ous2] Graeci vocant. Quocirca Vandalorum regum paradisum in Africa pulcherrimum et amoenissimum fontibus non tantum irriguum, sed etiam arboribus pomis onustis plenum fuisse, scribit Procopius. Unde Hesych. *para/deis1on th\n *bas1ile/ws2 kata/lus1in] interpretatur. Valeant ergo, qui cum Scholasticis Paradisum dici volunt quasi parans Dei visum. Valeant, qui cum Suida peregrinae huius vocis originem aut para\ to\ deu/s1w], i. e. bre/xw], aut para\ to\ th\n dei=s1an], i. e. bota/nwn s1ullogh\n poiei=sqai], arcessunt. Tandem hanc vocem receperunt literae sacrae. Ait enim Solomon Eccles. c. 2. v. 5. Feci mihi hortos, et paradisos (ganoth vepardessim) et plantavi in eis omne lignum fructiferum. Canticorum quoque c. 4. v. 13. Nehemiae c. 2. v. 8. eandem vocem reperias. In Novo Testamento est translata a S. Luca c. 23. v. 43. et D. Paulo 2. Corinth. c. 12. v. 4. ad aeternam illam et beatam Dei, angelorum, et animarum felicium sedem, ut cum Christus in quit latroni: Hodie mecum eris in Paradiso. Eadem fignificatione accipitur Apocal c. 2. v. 7. ubi vincenti lignum vitae promittitur, quod est inparadiso. Ubi forte Seleuciani negarunt fuisse olim Pardisum terrenum, ut et Origenes l. 4. peri\ a)rxw=n] pueriliter ratiocinatur, haud fore aliquem usque adeo stupidum, ut putet Deum agricolam fuisse, et arbores plantasse in Paradiso Sed eum confutat Epiphanius. Quin ipsa creatio, verbo Dei facta, redarguit ineptias tales; nec esse in Paradisi historia semper quaerendas allegorias monet Hieronym. Fuit itaque Paradisus aliquis terrenus, sed ubi fuerit, ab eruditis disputatur. Sunt qui sub Aequinoctiali circulo constituunt, et nomine gladii, torridam zonam accipiunt. Alii in altissimis montibus ponunt, ut ad Lunarem usque circulum pertingat, aquarum diluvii expers. Nonnulli extra orbem nostrum locum illi faciunt, mystice intelligentes omnia illa, quae de eo commemorantur. Philo quoque Iudaeus caelum intelligit. Sed hanc eius opinonem improbat et reicit Theodoretus multis modis, tum pariter his verbis: )*ede\n oi( me\n to\n para/deis1on au)to\n le/gesqai/ fas1in, oi( de\ to/pon pa/nta, en w(| kai\ para/deis1os2 h)=n, o(/qen kai\ o/ *a)da\m e)pla/sqh. *kai\ o( *a da\m a)po\ th=s2 gh=s2 en *e)de\n gegennh=sqai pros1hgoreu/qh, e)/dwn ga\r to\ pur)ro\n]. Quamquam posteriora haec minime sint vera, eo quod Adamus nomen tulerit a terra, quae Ebraeis dicitur Adama]. In qua regione ergo plantatus est hortus hic voluptatis? Probabiliter loqui ac scribere videntur, qui locum eius designant in Mesopotamia inter Iudaeam et Arabiam, maxime circ Babylonem et Seleuciam, ubi Tigris et Euphrates 4. flumina suo concursu constituunt, supra Babylonem autem uno alveo recipiuntur, et infra rursus dividuntur in flumina duo, aut potius in Chaldaea vel Assyria. Sed et hanc sententiam evertere conantur nonnulli, noin satis animadvertentes, ubi primi isti homines vixerint, ubi turrim condiderint, ubi Nineve prius condita ab Assur, a quo circumiacens regio Assuria, vel (quod idem est) Assyria est dict. Suspicionis etiam nonnihil inicit, quod inter Magorum praecepta, quorum in Chaldaea et proximis regionibus magna fuit auctoritas, Paradisi quoque mentio fiat verbis: *zh/ths1on para/deis1on]. —— Quamquam mystice eos de Paradiso loqui intelligat Psellus, qui disertis verbis *xaldai+ko\n para/deis1on] vocat, et alio loco i(ero\n para/deis1on kata\ *xaldai/ous2], quasi fuerit indubitatum tum temporis, esse aliquem Paradisum Chaldaicum. At quia perierat aquis diluvii vastatus, atque ideo digito monstrari non poeterat, mystice intelligendum existimarunt, sicut et nonnulli Christianorum Theologi. Adde quod versus Orientem habitaverint Adam, Cain, Abel, et ab eodem tractu coloniae fuerint in alias regiones deductae. Post cataclysmum enim venit in Aegyptum Mizraim, id est, Aegyptus, ut Chus in Aethiopiam. Atqui Orientalis regio est Chaldaea, cuius incolae quoque non falso, Arcadum instar, sed magno iure se, omnium hominum antiquissimos iactare solent. Iam et ipse hortus voluptatisplantatus fuisse legitur a Deo, Gen. loc. cit. Mikedem;] quam vocem licet Onkelos a principio vertat, Hieronym. ab exordio, Aquila a)p) a)rxh=s2], Theodoretus en toi=s2 prw/tois2], Symmachus en prw/ths2]; quasi ante conditum mundum exstiterit Paradisus; tamen horum sententiae omnino standum non est, cum eadem vox ab Oriente quoque significet, teste Aben Ezra et aliis. Atque hac adeo de causa Septuaginta verterunt kata\ ta\s2 a)natola\s2], i. e. ad Orientem, respicientes ad locum, non ad tempus. Baudrandus ait fuisse multis in Armenia maiori versus montem Ararath; ex illa enim regione profluunt 4. illi fluvii Scripturae memorati, nempe Euphrates, Tigris, Phison postea Phasis, et Gehon, qui postea Araxes. Gehon enim fluvium Chaldaice significat, uti Araxes Persice: Et in his partibus ponuntur etiam populi Etopes quibusdam. Sed alii aliter. Hoc certum est, ante hominem formatum exitisse Paradisum. Ante mundum vero creatum non exstitisse, vel inde probari queat, quod terrestris fuerit, arbores in se fructiferas habens, fluviorumque et regionum Orientalium mentio fiat in eius descriptione. Credibile quoque est. temperatissimam fuisse regionem hanc, atque ideo priscos illos homines vitam in plures, quam nos, annos produxisse, cum nondum immanis illa ventris ingluvies, vere Hydra Lernaea, irrepsisset in mundum, quae iam et morbos plures generat, et manes anticipat. Ceterum periit Paradisus terrestris, eversus aquis diluvii, horridus iam et in cultus, aut certe pristina amoenitate destitutus. Quo stulte faciunt prorsus, quicum que eum inquirunt, eo quod ab aliis locis quoad splendorem, culturamque dignosci haudquaquam possit. Falluntur etiam Iudaei, qui in terreno Paraoiso etiamnum versari putant Thisbitem Eliam, et Enoch, cum in caelestem revera translati sint, de quo Salvator locutus est pendens in cruce, et B. Paulus, loc. cit. ubi se raptum esse affirmat in Paradisum tertium adusque caelum, atque ibidem multa audivisse verba arcana, quae hominiaperire non licet. Haec ex Fungero. Videat eruditus Lector tractatum Anglicano sermone conscriptum, cuius titulus est: A discourse of the Terrestrial Paradise. Londini, excudebat Iac. Flesherus, A. C. 1666. Nic. Lloydius. Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. quatuor Paradisi fluvios fuisse ait, Euphratem, qui Phrat seu Frat in Scriptura vocatur; Tigrim, qui accolis antehac et Arabibus hodienum, Diglito seu Diglath, ad nominis Chidekel similitudinem voce accedente: ut et utriusque alveos, in quos antequam Oceanum subeant, scinduntur, quorum unum hodie Naharmalca, olim Pishon: alterum nunc Naharsares, qui Arabiam alluit, olim Gichon appellatum vult. Nec obstat, quod Gichon dicatur fluere circa terram Chus seu Aethiopiam; Aethiopia haec enim, non Occidentalis illa est, quam Nilus interluit: Sed Orientalis, quae Arabia est. Quemadmodum Mosis uxor Aethiopissa dicitur, quae tamen non ex Aethiopia Africae, sed ex Arabia oriunda erat: Filia namque Iethronis, Principis in terra Midian, quae in Arabia sita. Similis Chavilae, quam Pishon rigare dicitur, unde Gangem eum fecere Iosephus. Eusebius, Hieronymus, ratio est. Etenim non intelligitur Chavila, quae in India est; sed quae ad Sinum Persicum hodiernum Chelfa dicta cuius Populi Chelfalini, qui etiamnum asserunt se in Eden habitare, ubi paradisus fuerit, vide quoque Horn. in Sulpicium Severum, l. 1. c. 1. num. 2. Ita ergo eorum sententia corruit, qui Pishonem Gangem et Gichonem Nilum fecere sicque totam Asiam, et maximam partem Africae, priscis Paradisi limitibus inclusere. Accedit quod fluvii hi fontibus et ipso aquarum decursu immensum quantum divertant. Revocavit quidem vetus istud placitum in lucem nostro tempore Cl. olearius, Persico itinere celebris, Euphratem, Tigrim, Gangem, Nilum in India quidem nasci, sed canalibus subterraneis tandiu duci, donec locis, ubi fontes eorum nunc habeantur, super terram emergant, docens ex Augustino in Genes l. 8. c. 7. Sed quamvis trium priorum aliqua communio concipi possit, Nilus tamen in consortium venire non poterit, quippe de quo vix dicetur, qui longinquus eiusmodi canalis ab eo per totam Asiam et Africam ducendus interiecto Maria Rubro aut Indico misceri non possit. Et quam vis instet, Phrat quidem diserte memorari, sed veluti Gihon non Ilum solum, verum alia quoque flumina denotat, sic Phratem etiam non necessario exponendum Euphratem: facilis tamen responsio est. De Tigri enim res indubia est, cum Assyriam dicatur alluere, quid ni ergo et ipsi propinquum Ephratem retineamus. Adde, si Zeilana Insul. vel India intra Gangem, ut vult, necessario Paradisum tulere, quia rerum omnium ibi copia; etiam Africae Americaeque quaedam partes eandem ob causam Paradisum sibi vindicabunt. Imo a fertilitate atque amoenitate locorum hodierna argumentum eo infirmius ducitur, quod maledictio Adamo inflicta, si textum sacrum curatius evolvamus, in spiecie Paradisum quoque pressisse videtur; ut proin credibile non sit, solum ipsius fertile ac amoenum mansisse. Vide Auctorem ipsum Anonym. loc. cit. c. 3. §. 14. et de celebrioribus Hortis, qui paradisi nomine apud Scriptores veniunt suo loc Eius porro aliqua apud Gentiles quoque, quibus per traditionem utcumque innotuit, vestigia reperiuntur; in isto maxime errantes, quod dierum paucorum, quibus primis Parentibus cum integritate felicitas sua in eo constitit, fortunam, saeculi fecerint, cui ob praestantiam suam Aurei indidere nomen. Vide Hesiodum Op. et Dier. l. 1. Ovid. Metam. l. 1. Fab. 3. Senecam Trag. Hippolyt. Act. 2. Sc. 1. Alios. audiemus hic solum Tibullum l. 1. El. 3. v. 41. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momorditequus. Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arva, lapis. Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves. Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses Immiti saevus duxerat arte faber. Neque Poetae solum, quibus quidvis fingendi licentia est, verum et Philosophi talia tradidere; inter quos Plato Polit p. 175. 176. aetatis istius conditionemque hominis referens, inter alia docet, sine laboris molestia primishominibus victum obtigisse; illos frugibus solum oleribusque victitasse, nulla carnium mentione facta, quarum esum Noacho demum concessum nonnulli ex Mosis historia se colligere posse autumant; eosdemque nudos incessisse, quod apertissime Moses indicat. Idem et alibi regionem quandam sic describit, ut non ita magnam cum Paradiso diversitatem habeat, iudicio Caelii Rhodigini l. 1. Antiqq. Lection. c. 22. Sic eiectionis e Paradiso post lapsum, calamitatumque inde humano generi immissarum, stricturae, apud Hesiodum iterum d. l. ubi tantum non Evae nomen defert: Plotinum Ennead. 48 1. et 5. Catullum Argonaut. carm. 65. sub fin. Ovid. Metam. l. 1. Fab. 4. Senecam Tragic. l. c. Platonem in Cratil. sub fin. in cuius berbis legum divinarum humano generi latarum transgressioni omnem, qua conflictatur calamitatem, imputantis, et terrestris illius Paradisi et eiectionis mysterium, etiam Marsilius Ficinus agnoscit Argum. in Plat. de LL. l. 9. etc. Quo spectant et Bacchi orgia, quae celebrabant *a)nestemme/noi], ut Clemens Alexandr. illa quoque huc trahens Protrept. p. 7. toi=s2 o)/fes1nn e)pololu/contes2 *eu)/an *eu)/an e)ke/inhn, di\ h(\n h( pla/nh parhkolou/qhs1e], Coronati serpentibus, ululantes Evan. Evam illam per quam est error consequutus, et quae sequuntur. Sed et inter Novi Orbis incolas eadem non omnino ignota Imo totam hanc de utroque Hominis statu historiam, mutatis fere tantum nominibus, a Sacerdote quodam Peguano, ita relatam, ut ex ipsa sacra Historia recitatam crederes, fide auctoris, qui sermonise praesentem adfuisse dicit, Ferdinand. Mend. Pinti itinerar. p. 313. hic subiungere placuit. Ea ita se habet: Post erutum ex aqua orbem, Hortum a Deo plantatum esse, cui incolam custodemque hominem, Adaae nomine cum uxore Baragone dederit; utrumque in obsequii specimen ea lege adstrictum, ne arboris Hilafaran fructum temeeraret, quam suo honori seposuisset; ni pareret, gulae intemperiem horrendis suppliciis luituros, etiam in posteros transituris. At serpentem, ex domo fumi, magnam istam Lupanto veritam, ne homini sua erga Dei iussa reverentia aeterna felicitas obtingeret, mulieri, melioris sortis spe illectae, persuasisse, ut vetitos fructus invaderet, marito quoque in criminis communionem pertracto. Unde Horto expulsis mors, dolores, atque inopia irato Numine inculbuerint, quod tamen Adae multis lacrimis testata paenitentia utcumque mitigarit. Quae tamen et ipsa non vulgata, et ne Symmystis quidam suis cognita esse, Sacerdos iste, Grepos nominant, iactabat, ex Tob. Pfannero System. Theol. Gentil. purior. c. 7. §. 9. et 10. A' Paradiso dicuntur Paradisiacae aves, quae alias Manucodiatae, seu Mamuco diatas, h. e. aves Dei (hanc enim Etymologiam Maximil. Transylvanus reddit) dictae, ex Insulis Moluccis in Europam adferuntur: Has pro apodibus male quidam hactenus habuere; cum ab Insulanis ideo pedes et viscera resecentur, ne pennis, quibus maxime superbiunt, foetor adhaereat, Idem Anonym. c. 5. §. 13. Et ab amico accepi, un Ulyssis Aldrovandi Cimeliarchio istiusmodi aves cum pedibus, sed brevibus admodum, et plumis taliter involutis, ut facile procul spectantem fallant, spectandam exhiberi. Vide quoque in voce Moluccae. Indidem Arbor Paradisi vulgo dicta est. Aloe aromatica seu Agallochum, ab excellenti odore, ob quem lignum eius magno apud Orientales hodieque in pretio est, qui illo mystaces suos suffumigare tantae voluptati habent, ut numquam eo sine gratiarum peculiari formula, erga Deum tanti beneficii auctorem, illos uti, tradat Ioh. Bapt. Tavernier ubi de Commercio Indico. Sic Folium sive malabathrum herbam Paradisi vulgus vocitavit, teste Isidoro: et poma quaedam praedulcia etiamnum Paradisi nun cupant Galli, vide Salmas. ad Solin. p. 1055. ubi de Agallocho seu Aloe.
PARANYMPHUS
cuius mentio in c. Sponsus 23. distinct. ab antiquis Auspex dicebatur; praeerat enim nuptiis celebrandis, in quibus auspicium capere Romani consuevere, et ideo a Graeeis Paranymphus appellabatur:O ac sicut auspex pro viro; ita pro parte Sponsae Pronuba ad hibebatur, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. De eo Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Absoluto sacrificio diei nuptialis, in soceri aedes deducebatur Sponsus, ab eo quem Graect *para/numfon] quasi eius asseclam nominarunt, aliqui etiam numfeuth\n], alii pa/roxon] vocabant quemadmodum mulier, quae Sponsae aderat, promnhstri/a] dicebatur illis, nobis Pronuba. Apud Hebraeos eorum bini minimum fuere, , i. e. Socii, Comites, Amici Sponsorum dicti: Sed vero, pro morum diversitate sive adhibiti sive praetermissi. Gemara Hierosolym. ad tit. Cethuboth. c. 1. fol. 25. col. 1. Rabbi Ioda morem antiquitus in Iudaea obtinuisse, ut constituerentur bini Paranymphi, Socii seu Amici; alter Sponsae, Sponso alter. Quos tamen non constituebant, nisi tempore Nuptiarum seu Deductionis: Neque in Galilaea mos ille obtinuit. Antiquitus etiam in Iudaea Paranymphi locum Sponsi et Sponsae (decubitus locum) persorutabantur, quod in Galilaea non solebat fieri. Quin in Iudaea Paranymphi pernoctabans in loco Sponsi et loco Sponsae (iuxta eos in thala mo) quod nec in Galilaea fieri solebat. Eorundem mentio alibi in libris Talmundicis, et Ritualibus, quibus etiamnum utuntur. Quin et pro eis, qui officio singulari nuptiis adsunt, occurrit in paraphrasi Uzielidi tributa Deuter c. 32. v. 50. Sed apertius Gemara Babylonia ad tit. Cethuboth c. 1. fol. 12. ubi eadem fere, quae in Gemara Hierosoly mitana occurrunt. Additur, eorum fuisse officiose scrutari et observare, quae Sponsi illa nocte (Deductionis) fecerint. Ne scilicet alter alteri dolo inferat damnum. Ne Sponsus, etiamsi aganoscat sanguinem Virginitatis, illum celet vel tollat, et ne Sponsa secum inferat pannum seu sindonem sanguine intinctam. Scilicet in Gemara fiunt verba, de Sponsae virginitate, adeoque officium Paranymphorum ibi ad eam rem primario spectat. In Iudaea igitur Paranymphorum usus erat, tum in ipsa Deductione, tum in cubili seu thalamo, idque tota Deductionis nocte. Et tametsi passim fere, pudoris causa, in more sit positum, ut concubitus etiam coniugalis, quemadmodum ait August in, de Civ. Deil. 14. c. 18. remotum ab arbitris cubile requirat, omnesque famulos atque ipsos etiam Paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittat foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat; in Iudaea nihilominus Paranymphos videmus non solum Nuptiis, verum etiam ipsi toro coniugali, nocte prima, officiose adfuisse, ne fraus alterutrinque de Virginitatis testimonio committeretur. Sed et de aliis, quae ad apparatum laetitiam que Sponsorum attinebant; eos prospexisse, ambigendum non est. Iam vero, nonne e Paranymphis hisce Amicisve alter, qui Sponso, ut amicus fidelissimus, ita tempore Nuptiarum officium praestaret, in nuitur in similitudine illa sacra Iohannis c. 3. v. 28. Ipsi testimonium mihi perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed quod missus sum, ante illum. Dein, o( e)/xwn th\n nu/mfhn *numfi/os2 e)sti/n o( de\ fi/los2 tou= numfi/ou o( e(s1hkw\s2 kai\ a)kou/wn au)tou= xara=| xai/rei dia\ th\n fwnh\n tou= *nwmfi/ou, auth\ ou)=n h( xara\ h( e)mh\ peplh/rwtai], Qui habet Sponsam, Sponsus est. Amicus autem Sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem Sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Ubi dum vocis Sponsi, ut et alibi Sponsae passim (tum in sacris literis, tum in ipsa, quae Deductionierat praevia, benedictione) mentio fit, vocern mutuos Coniugum affectus atque exhilarati animi invicem effata indicantem denotari, dubium non est: quam audire atque observare, etiam inter primaria Paranymphorum officia fuisse, indeque more nuptiali laetari, ex hoc loco colligimus. Ita enim hic Iohannes, ex more iam memorato, se dicit, ut Paranymphum seu Amicum Sponsi, vocem Sponsi, insignemque eius erga Sponsam (Ecclesiam) affectum observasse atque hinc summa perfusum esse laetitia. Certe scimus, etiam tou= filou] seu Amici nomen, quemadmodum et Comitis, a diffusiori vulgarique significatione delapsum, peculiarem non raro apud Veteres dignitatem aut officium denotasse. Vide supra in voce Amicus. Quin et in veteri Foedere, pro eo quod est Sam sonis, seu Socio eius, substituunt LXX. tw=| *numfagwgw=| au)tou=], cui scil. data est uxor eius. Et Chaldaeus ibi (Iudic. nempe c. 14. v. 20.) habet, qui erat Socius eius seu Amicus Nuptialis, i. e. Paranymphus, Quo eodem nomine, apud veteres Hebraeos insigniuntur Michael et Gabriel, Paranymphi Adae, in Bereshith Rabha parash. 8. Item Moses, quem, ubi Sponsalia inter Deum et Ecclesiam Israeliticam memorant, dicunt fuisse Paranymphum] Deo et Ecclesiae illius. Sed et apud Graecos veteres Sponsi Amicorum nomen et usus reperitur. Iul Pollux Onomastic. l. 3. c. 3. *kalei=tai de\ tis2 tw= tou= *numfi/ou fi/lwn kai\ qurwro\s2, tai=s2 qu/rais2 e)festhkw\s2 kai\ ei)/rgwn ta\s2 gunai=kas2 bohqei=n th=| *nhmfh| bow/s1h|]. Iidem vero et ij( oi\ tou= *numfw=nos2] Matthaei c. 9. v. 15. Filii thalami Nuptialis appellati leguntur, qua de re vide Hug. Grotium Not. Euangel. p. 185. Hodie apud Anglos, singulare quoque habetur nomen eiusmodi Paranymphorum, quos Brideknight, i. e. Ministros Sponsalitios, qui Sponsam deducere solent, appellitant. Sed de Christian orum Paranymphis mox: de Hebraeorum vero hactenus dictis, plura vide apud Ioh. Buxtorffium in Lexic. Chald. Talmud. p. 2535. et Synag. c. 28. Leonem Mutinensem, Aloysium Novarinum Elect. Sacr. l. 6. c. 46. et Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 16. et alibi. In Ecclesia Christiana, Soterem Pontisic. Roman. in stituisse aiunt, ut legitima uxor tum haberetur, cui Sacerdos benedixisset, et quam Parentes sollenni pompa, more Christiano, collocassent, quamque insuper Paranymphi constituissent: de quo more exstat Epistola 1. sub nomine evaristi Pontif, Et Paranymphi quidem meminit Concilium Carthagin. IV. can. 13. apud Reginonem l. 2. c. 153 Sponsus et Sponsa cum benedicendi sunt, a Sacerdote a Parentibus a suis, vel a paranymphis offerantur. Adde Burchardum l. 9. c. 6. 7. Capitul. Caroli M. l. 7. c. 363. LL. Longobardorum l. 1. tit. 16. §. 8. etc. Cuiusmodi *paranu/mfous2] plures interdum adhibitos, in nuptiarum sollennibus, testatur Euchologium Graecum, p. 398. ex quo *sunte/knous2] appellatos eos fuisse docemur: *ei)=ta a)lla/ssous1in oi( *para/numfoi, h)=goun koinw=s2 lego/menoi *su/nteknoi, ta\ daktuli/dia tw=n *neonu/mfwn]. Tum permutant Paranymphi, seu, ut vulgo appellantur, Paratecni annulos Sponsorum. Sic porro Compatres seu Patres Spirituales etiam appellant Graeci recentiores, quod in deducendis Sponsis vicem teneant. *numfeutai\], apud Theophylactum Simocattam, l. 1. c. 10. Vide Iuretum ad Epistolam Ivonis Carnot. 209. et Car. du Fresne Glossar.
PARASCEVE
dicitur in Communione Romana Sexta Sabbathi, seu sexta Feria ultimae hebdomadis Quadragesimae, quia, ut inquit Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 29. in eo die Cbristus mysterium erucis expevit, propter quod venerat in hunc mundum. Papias, Parasceve, sexta Sabbathi appellatur, hinc enim praeparatio dicitur, quod a Iudaeis, quae in Sabbatho sunt, eo die praeparentur etc. de cuius diei ritibus, vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres Hierolex. Fuit autem non nullis Parasceve apud Iudaeos, non Sabbathi solum, sed et Paschatis, cuius mentio Iohannis c. 19. v. 14. et reliquorum festorum. Unde Rabbinos passim videmus mentionem facere. , h. e. parasceves festi, unicuique enim diei bono] seu festo], attribuitur sua vespera proeo/rtios2], parandis rebus ad festum necessariis destinata. Apud Iad Rambam, Iuchasin Iacuthi, in Thalmud, aliisque Hebraeorum scriptis, reperimus Parasceven capitis anni sive Kalendarum novarum: Parasceven Pentecostes, Parasceven Paschatis, et distinctius Parasceven primi diei boni Paschatis, et Parasceven posterioris diei boni Paschatis, h. e. ultimi diei totius sollennitatis. cum Paschatis tum Azymorum. In Mithol Kimchi fol. 221. edit Ven. legitur. ex omnibus artibus tres Artifices facere artem in Parascevis Paschatum, ad medium ipsius Parasceves, Sartores nempe, item Calceolarios et Scribas. Sed et alios artes suas diebus his praeparatoriis exercuisse, verisimile est. Nam de Cauponibus, qui tabernas et popinas exercent, Hebraeisque dicuntur Chanuanim], exstat in Iuchasin, p. 26. Atque hi mensurae implebant iam inde a Parascevis bonorum dierum, propter cessationem domus contionis, h. e. ne diebus fest is cogerentur abesse a contionibus etc. Auctor Megillath Thaanith c. 11. Magnam affinitatem habere ait, harbe sabbatoth parascevas sive cenas puras sabbatorum et harbe iom tob, parascevas dierum bonorum, i. e. magnarum sollennitatum: in quo et similibus locis, quae sunt passim obvia hereτ] vox idem est, quod Galli dicunt lae veille de la feste; illa videlicet vespera, quae praecedit festum diem: Graeci proeo/rtion] dicunt, qua voce usus est eleganter Philo de Vita Contempl. p. 616. cum appellet e(bdoma/da proeo/rtion mega/lhs2 e(orth=s2], alludens ad hunc morem Iudaicum, maiorum Festorum parascevas observandi. Ac proprie quidem, ut ipsa vox indicat, sola vespera Parasceve est: Quare in edicto Augusti apud Iosephum l. 16. c. 10. Parasceves Sabbati tem pus definitur ab hora nona: interim totus ille dies Veneris, cuius pars erat illa vespera, appellatur Parasceve Sabbati. Sic Iudaeis, qui Pascha suum commederunt, ineunte die 15. Parasceve Paschatis proprie fuit, vespera diei decimae quartae, quo fere tempore DOMINUS noster cruci affixus est: laxe vero accipiendo, dies ipsa decima quarta etc. Patres Latini Graecum hoc vocabulum, nonnumquam Cena pura vertunt, ut in Notis ad Festum observavit Scaliger, ubi verbo indicat, Auctorem Glossarii, cum scribit, Cena pura, pros1a/bbaton], imitatione Gentilium sic appellasse Iudaeorum parasceven. Sed licet pro eodem haec vocabula aliquando sumantur, in re tamen ingens discrimen fuit. Nam in ritibus Paganorum, Cena pura appellatur cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci dicunt a(gneu/ein] vel proagneu/ein]. Erant autem, pro diversitate sacrorum ritus diversi et multiplex ciborum observatio. Sic enim Arrianus in Differtat. Epicteti, cum qui fuscepturus erat mysteria, dicit, accessisse prohgneuko/ta], i. e. postquam observasset leges castimoniae proprias illis mysteriis, quibus initiari volebat; pars autem illius castimoniae, sive, ut Veteres loquebantur, castus, etat posita in ciborum delectu. In Hebraeorum vero ritibus, nihil eiusmodi fuit, Habuerunt sane etiam apud hos Parascevae magnarum festivitatum suas observationes, sed delectum aliquem fuisse ciborum, ultra Legem Mosaicam, quae omnes ex aeque adstringebat, neque ex Scriptura neque ex Hebraeorum scriptis discimus, sed nec ieiunia Populi Iudaici mutationes ciborum erant, verum abstinentia omnimoda a cibo et potu. Imo nec illud quidem probatu facile, Iudaeos in suis Parascevis ieiunasse: contrarium potius constat. In Parasceve enim Paschatis, ut hoc saltem adducam, agnus Paschalis comedebatur. Hinc apud Iohannem, cum Iudaei non ingrediuntr Pilati Praetorium, i(/na mh mianqw=s1i, a)ll) i(/na fa/gws1i to\ pa/s1xa], Ne polluantur, sed ut comedant Pascha, c. 18. v. 28. et cum corpus Domini festinanter ex oculis hominum eripitur, propter parasceven Iudaeorum c. 19. v. 42. diversis verbis eadem causa exprimitur, etc. Isaac. Casaubonus Excitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii §. 14. et 106. ut et paulo infra. Nec omittendum, Iudaeis fas non fuisse, diedus Parasceves Sabbati aut Festorum, iudicia capitalia exercere, aut mortuos sepelire, ut discimus ex Maimonide l. ult. Iad sect. 1. c. 11. ubi, tractans de varlis differentiis, inter iudicia Mammonoth, i. e. civilia et Animarum seu capitalia, ait inter coetera: Iudices rerum capitalium non iudicant in Parasceve Sabbathi, aut in Parasceve diet festi: quia non debet id fieri et reus occidi postridie non potest. Vide eundem ibid. §. 20. Bocharto, Parasceve Paschae, Ioannis c. 19. v. 14. idem est, quod Hebraeis vel qua voce non solum parasceve vel Sabbathi vel alius festi appellatur, sed et speciatim Veneris dies, quia Sabbathi fuit Parasceve. Proinde in Beresith Rabba c. 11. dies hebdomadis sic numerantur, Prima hebdomadis, secundae, tertia, quarta, quinta, Parasceve, Sabbatum. Quod vocabulum ita obtinuit, ut etiam inter Arabes, qui Sabbathum non observabant, Veneris dies vocata sit Parasceve; uti asserit Giauchari, qui veteris Arabismi fuisse vocem addit, apud Golium p. 1151. Nam post Mahumetem, dici coepit dies algiumae seu congregationis, quia illa die populus in Moscheas convocatur. Itaque cum Veneris dies Parasceve vocaretur tam ab Hebraeis, quam ab Arabibus, dies illa, qua fuit Pascha, dicta est Parasceve Paschae, quomodo Dominica Paschae, vel Dominica Pentecostes dicitur, quae cum Pascha vel Pentecoste concurrit. Nam, cum alibi Parasceve, pro praeparatione sumitur, non refertur, nisi ab Sabbathum, vide Marcum c. 15. v. 42. et Lucam c. 23. v. 54. ubi non dicitur Parasceve Sabbathi, sed simplicitur Parasceve, quia Sacri Scriptores aliam Parasceven seu praeprationem non norunt, quam Sabbat hi; ut qua nec ignem accendere, necparare cibum licuit. Unde Exod c. 16. v. 5. Die sexto praeparent, quod intulerunt. Et v. 23. Requies Sabbathi sancti cras est Domino. Quod vobis pinsendum est, pinsite, et quod coquendum, coquite etc. Ne scilicet harum rerum cura quietem Sabbati interturbet. At aliis festis praeter Sabbatum lex non its fuit praecisa; iis enim servilia opra ita fuere prohibita, ut tamen parare cibos licuerit: quod de paschalibus festis diserte legas, Exod c. 12. v. 16. Itaque de illorum paras1keuij|] nihil in Lege praescribitur. Sed dies, quo CHRISTUS crucifixus est, cum alibi pros1a/bbaton] et paras1keuh\] dicatur (nempe Sabbathi) a Ioanne appellatur *paras1keuh\ tou= *pa/s1xa], quia hoc habuit peculiare, quod in Paschatis sestum incidit, unde hoc illi proprium, quod a Pascha denominatur: ut Veris, vel Auctumni aequinoctium vocamus, quod in Ver aut Autumnum incidit. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Apud Graecae Eccles. Scriptores diem hunc crucifixionis Christi vocari mega/lhn paras1keuh\n], item a(gi/an paras1keuh\n], adnotat Cl. Suicerus in Thesauro Eccl. in illa Symbolum recitari, et Horas cum Tropariis cani solitas, addens, ex Codino et Theod. Anagnosta Eccl. 2. Vide quoque infra Polyeleus, it. Veneris dies.
PARDI_Maculae
Ierem c. 13. v. 23. Graecis poiki/lmata], item s1fragi=des2], Chaldaeo scuta operis Phrygionici dicuntur: eo sensu, quo scutula vocamus segmenta in vestibus et maculas in equis; unde scutulatae vestes, et scutulati equi, apud Plin. l. 8. c. 48. Iuvenalem Sat. 2. v, 95. et Palladium l. 4. c. 13. Et quidem de varia huius animalis pelle, multa Veteres inter quos Plin. l. 8. c. 17. Panthera (i. e. pardi femina) et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur: et Solin. c. 21. Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita, ut oculatis ex fulvo circulis, vel caerula (in maribus) vel alba (in feminis) distinguatur tergi supellex. Unde pardale/h] dicta non slum pardi pellis, sed et alia quaevis, modo varia. Ita Satyricam vestem textilem, vocat Pollux pardalh=n u(fas1me/nhn]. In Orphei, vel Onomacriti verius, Argonauticis, Chiron dat Orpheo, ad Colchos profecturo, nebrh\n pardale/hn], i. e. hinnuli pellem variam. Aristophanes in Auibus, porphyriones describit pardala=s2 enhmme/nous2], pardaleis vestitos, i. e. pictis pennis. Qua ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo passim conseruntur. Imo ab his maculis, pardo apud Arabes nomen namir, i. e. varius, quemadmodum pantheram Latini variam dixere. Plinius d. l. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Item, Primus autem Scaurus Aedilitate sua varias CL. universas misit. Salmas. tamen variarum nomine pardos, mares scil. intelligit, quippe pulchriores et maculis magis variatos. Vide infra voce Varia. Eodem pertinent Arabica Pardi cognomina, alarkato, i. e. albus cum maculis nigris, et Pater varius, item Pater grandinatus seu maculis, tamquam grandine, aspersus. Nec desunt, quibus inusitatum pa/rdos2], apud Aristophanis Scholiastem, unde pardus, pa/rdalis2] et po/rdalis2], videtur alludere, ad Hebraicam vocem pardes] pro horto; quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Quae ipsa metaphora in Oppiano frequens est: qui l. 1. Cynegetic. Oryngibus equis, pardorum instar maculosis, tribuit ——— ——— poluanqe/a ka/llh.] floridam speciem. Et l. 3. tigridis speciem describit, ——— a)/nqes1i marmai/ronta], Floribus micantem. Apud eundem l. 4. Bacchus Nutricibus suis in pantheras mutatis, ——— ——— kate/grayen d) e)pi\ nw/tou] *p(ino\n o)pwrinoi=s1i] pinxit in illarum dorso Pellem floribus Autumnalibus etc. Atque ob has maculas, cum Pardo, inter alia, tertia Monarchia, confertur Danielis c. 7. v. 6. i. e. Alexandri seu Graecorum. Eas enim referebant gentium, quibus Alexander imperabat, diversi mores. In his namque praeter Macedones, et Graecos et Thracas et Illyrios in Europa, et in Africa, Libyes, et Aegyptios et Troglodytas; Asiaticae fuere gentes omnes usque ad Gangem, quem traiecisset quoque, si licuisset per milites tot victoriis fatigatos. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. c. 7. l. 3.
PARDUS
Graece po/rdalis2], de mare, pa/rdalis2] de femina, quae panthera, antiquitus pa/rdos2], ut dictum; in feris secundum a leone locum occupat: unde in Sacris toties ei iungitur, Cantici c. 4. v. 8. Esai c. 11. v. 6. Ierem c. 5. v. 6. etc. Etiam apud Homerum Il. r]. v. 20. *ou)/t) ou)/n parada/lios2 to/s1s1on mo/nos2, ou)/te leontos2]. Nec pardi vis tanta, nec est vis tanta leonis. Leoni namque similis, nisi quod minor est et pellem habet nigris maculis distinctam. Damir, vide supra. Et sicut robore Leo, sic velocitate pardus, regnat. Hinc de Periclymeno, Tzetzes Chil. 2. Histor. 45. )*en toi=s2 pole/mois2 a(/pantas2 tou\s2 qh/ras2 e)mimei=to,] *parda/leon o)zu/thta, leo/ntwn me/ga sqe/nos2]. In bellis omnes feras imitabatur, Pardorum velocitatem, leonum ingens robur. Saltu enim valet. Plin. l. 10. c. 73. Incidunt in eadem Africa pardi condensa arborum, occultatique earum ramis in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur. Ita ut quandoque 40. cubitos eo superet, Damir. Nec minor celeritas cursus. Oppinus Cynegetic. l. 3. *w)ku/taton sqe/ei, kai\ t) a)/lkimon i(qu\s2 o)rou/ei,] *fai/hs2 o(ppo/t) i)/doio diheri/hn fore/esqai]. Celerrime currit et fortiter recta irruit, Diceres, cum videres, eam aeriam ferri. Certe Olearius Molcovitici et Persici Itin. l. 4. pardum venaticum Scamachiae se vidisse refert, quovis cane Gallico velociorem, qui in lepores incidens eos statim assequebatur, sic ut nullus evaderet. Atque ob hanc iterum celeritatem, cum Pardo Danielis d. l. Alexander comparatur, qui tanta pernicitate in rebus gerendis usus est, ut magnam partem habitati Orbis annis XII. subegerit, sicque victoriis potius, quam proeliis, totum terrarum Orbem, percurrerit, ut Hieronym. habet. Cuius comparationis ut reliqua quoque paucis interseram (nam de maculis supra dictum) pardus, vini avidum animal est, ut idem Oppinus refert l. 4. *parda/lias2 kai\ dw=ra *diwnu/s1oio da/massan,] *qhrofro/nwn dolerw=n dolerh\n po/s1in oi)noxeo/ntwn.] Pantheras etiam dona Bacchi domarunt, Dolosis Venatoribus dolosum potum fundentibus. Quod qua ratione fiat, eodem libro multis Poeta persequitur, a v. 318. usque ad v. 351. Unde Poetis nata occasio fingendi, Bacchi nutrices in pantheras fuisse mutatas. Notus autem hic Alexandri naevus. Sed et illud observatum est, quod ex Aristoxeni Commentariis de Alexandro refert Plut. (/*oti tou= xrwto\s2 h(/diston a)pe/pne???, kai\ to\ sto/ma katei/xen e)uwdi/a kai\ th\n s1a/rka pa=s1an, w(/ste plhrou=sqai tou\s2 xitwni/s1kous2], Odorem ex cute eius gratissimum exhalasse, os quoque et carnem totam tantum habuisse fragrantiae, ut ea replerentur interiores tunicae. Quod ipsum de pardo pantheraque Veteres magno consensu tradiderunt, Aristoteles Histor. l. 9. c. 8. Problem. sect. 13. §. 4. Theophrastus de Causis plant. l. 6. c. 5. Plut. Plinius, (qui de Pardis multa habet l. 8. c. 15. et 17.) Solin. Aelian. alii. Ut de robore animoque pardi nil dicam, qui, etsi statura parvus, cum leone ipso et procerissimis quibusque feris congredi non veretur. Qui similitudinem hanc subtilius forte, quam solidius, rimantur, inconsultam Alexandri temeritatem cum pardi furore conferunt, quo in venabula praeceps ruit, de vita parum sollicitus, Homer. Il. f]. et Oppian, Halieut. l. 2. Interim et iugum pati didicit pardus, Magnatesque Romani, uti cervos sphingesque, sic et pardos aureis catenis devinciebant. Refert quoque Philostratus, apud Photium act. 241. a(la=nai/ pote en *pamfulia| parda/lion streptw=| a(/ma, o(\n peri\ th=| do/rh| e)/fere, xrus1ou=n de\ h)=n kai\ e)pege/grapto )*armeni/ois2 gra/mmas1in, *bas1ileu\s2 )*ars1a/khs2 *qew=| *nus1i/w|], Aliquando in Pamphylia captum fuisse pardalium (1. e. pantheram seu pradum) aureum torquem circa collum habentem Armeniis literis ita inscriptum, Rex Arsaces Deo Nysaeo. Imo et eonsque circuari, ut venationi quoque adhiberi possit, retro dictum. Nec omittenda loa varia, a pardis et pantheris (Hebraic. namer) dicta, quae in S. Scriptura occurrunt: Nimra, Numer. c. 32. v. 3. Beth-nimra, v. 36. et aquae Nimrim, Esai c. 15. v. 6. et Ieremiae c. 48. v. 34. quae tria videntur unius loci esse nomina, quem Moses et Iosua in Gaditis ponunt, Esaias et Ieremias in Moabitis, qui in vicinos Gaditas tum temporis usurpaverant imperium. Aevo Hieronymi vocabatur Benamerium, i. e. Beth-nimrim, Latine domus pardorum. Insuper Cantici c. 4. v. 8. memorantur montes pardorum: sive a Salomone sic appellentur montes quilibet pardis frequentes, praecipue Libanus, Amana, Senir et Hermon, quorum ibi mentio; sive aliqui tum fuerint montes circa Libanum peculiariter sic nominati, ut is, de quo Brocardus, A Tripoli per duas leucas est mons Leopardorum, rotundus et alius, una leuca a Libano distans, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 7. toto, ubi de Pardo, et c. 8. ubi pantheram et pa/rdalin], non esse diversa animalium genera, pluribus probat, contra Allatium in Eustathii Hexaem. Adde Salmas. ad Solin. p. 212. 213. et 323. G. I. Vossium de Idol. l. 3. c. 60. et seqq. et quae supra diximus, in vocibus Panther, item Panthera. Improprie vox pardus sumitur, cum de leopardis, ex pardo videl. et lea genitis, aliquando occurrit. Vide Salmas. ibid.
PARENTALIA
erant sacra funesta; quae fiebant ab antiquis in honorem mortuorum, a parentando, quod parentibus iusta celebare significat, licet etiam transferatur ad alios. In his fieri solebant pros1klhs1eis2 th=s nekrwn], evocationes mortuorum. Aderant propinqui: qui parentes ob defunctum consolabantur. Latini etiam, inquit Fungerus in Etymol. feralia nominarunt, a ferendis epulis, vel a feriendis pecudibus. Ovid. l. 2. Fastor. v. 543. originem aperit Latinorum respectu, Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, Attulit in terras, iuste Latine, tuas. Ille Patris Genio sollennia dona ferebat, Hinc populi ritus edidicere novos. Nic. Lloydius. Apud Romanos, peractis ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae amici et cognati convocabantur. Senibus etiam cena funebris exhiberi solebat, quae Silicernium dicebatur: Imo et populo interdum, aut ad minimum eruda caro distribuebatur, quod Viscerationem vocabant. Denicales inde Feriae celebrabantur, cum hominis mortui causa familia purgabatur: Erant enim Exverrae, purgatio quaedam domus, ex qua mortuus ad sepulturam ferebatur, quae per everriatorem, certo scoparum genere adhibito, fiebat. Edebantur etiam nonnumquam in honorem defunctorum Ludi Funebres dicti, de quibus suo loco: Et cum nonnulli essent, qui defiderium suorum minus ferre possent, tertium, septimum, nonum, quidam etiam vicesimum, tricesimum et quadragesimum, non sine quadam numerorum Religione, dies defunctorum Manibus et memoriae statuebant: unde Parentationes, Feralia, Novendialia, Decennalia, Vicennalia, Tricennalia etc. originem traxerunt; quae omnia tum lacte et vino, tum sertis et floribus, tum aliis rebus antiquitus celebrabantur, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Integerde hoc ritu Ovidii locus sic habet Fastor. l. 2. v. 533. Est honor et tumulis. Animas placare paternas; Parvaque in exstinctas munera ferre pyras. Parva petunt manes: pietas pro divite grata est Munere; Non avidos Styx habet ima Deos. Tegula porrectis satis est velata coronis; Et sparsae fruges, parvaque minca salis: Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae: Haec habeat media testa relicta via. Nec maiora veto. Sed et his placabilis umbra est. Adde preces positis et sua verba focis. Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, Attulit in terras iuste Latine tuas. Ille patris genio sollennia dona ferebat, Hinc populi ritus edidicere pios. Quem egregie illustrat Animadversionibus suis ad Arnobium adversus Gentes l. 7. Desid. Heraldus, vide quoque supra, Cena Feralis. Apud Graecos iidem ferme ritus; Ab exsequiis reduces aedes sunestas sulpure, se ipsos, per ignem saliendo, vel aliter lustrabant: aliquando cum calatho circumeundo aram, et in lustralem aquam titionem immittendo, teste Euripide in Hercule Fur. v. 923. Postea para/deipnon] seu Silicernium exhibebant, quod inibant Parentes coronati, ut Cicero ait in Vatin. In his autem epulis iam ab ipso Cecrope celebrabantur defuncti, siquidem laudanda fecissent. Quare iterum Cicer. apud quas (epulas) de mortui laude, cum quid veri erat, praedicatum. Nam mentiri nefas habebatur. Qui honos postea iis tantum est habitus, qui in bello essent interfecti, aut publice sepeliebantur; eaeque orationes habebantur in Ceramico extra urbem, ubi sepulti: idque ab its solis, qui ad eam rem publice erant constituti: Nec enim de mortui laude, nisi in publicis sepulturis, nec ab alio, nisi quis publice ad eam constitutus sit, dicitor: Lex fuit, memorata Ciceroni de LL. l. 2. Quam vis enim iam a Cecropis tempore, ut dictum, de mortui laude praedicaretur apud epulas, tamen laudatio haec non publica, sed privata tantum in circumpotatione erat: Dein vero, postquam adversus Persas pugnatum est, tulerunt post Romanos, Athenienses, ut pro contione tales laudarentur. Vide Thucydidem l. 2. et Cicer. loc. cit. Atque ad hanc orationem dicendam constituebatur lege is, cuius filius in bello reliquis longe fortius cecidisset: *to\n pate/ra tou= a)/rista a)poqano/ntos2 en pole/mw| le/gein to\ e)pita/fion]. Alias liberi, aut heredes, mortuis Parentibus iusta faciebant, teste Demosthene kata\ *timokra/tous2] et Isaeo peri\ tou= *klewnu/mou klh/rou]; in quibus, ne bove parentaretur, Lege prohibuit Solon: *mh\ enagi/zein bou=n]. Fiebant autem hae, non solum ipso elationis die, sed et ab illo nono, unde )/*ennata], item tricesimo, unde *triakonta/des2] (quo Mercurio Animarum Ductori sacrificabant) anniversario item, unde *neku/s1ia], et illo quo Natalem eius celebrabant, unde *gene/s1ia]. Quorum omnium commune nomen erat, *neme/s1ia], ordinario haberi solita mense Anthesterione, sicuti apud Romanos Parentalia, Februario mense, in quibus parentabatur manibus mortuorum, cognatique Terrae, et Diis Infernalibus, Manibus item Parentum Maiorumque sacra faciebant. Et quidem defunctos non solum, cum terrae mandabantur, pro contione laudatos fuisse, sed eundem honorem in bello interfectis quotannis fuisse instauratum, patet ex saepius laudato Cicerone l. de Orat. Sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti, quae sic probata est, ut eam quotannis illo die recitari necesse sit. Vide quoque Platonem in Menedemo, et plura de his, apud Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 6. c. ult. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 5. c. 24. ut et supra, in vocibus Commemoratio Defuncti, Funebres Ludi, Feris, Funus, Gladiatores, Exsequiae etc. At ab his iustis Inimiciarcebantur, quibus ista obire neutiquam concedebatur, Unde Electra ad Chrysothemin apud Sophoclem, *ou)d) o(/s1ion e)xqra=s2 a)po\ gunaiko\s2 i)sta/nai] *kteri/s1mas1a.] Imo, apud eundem, etiam ad tumulum Aiacis propius accedere, Ulyssem prohibitum fuisse, legimus. Hinc ea fuit sepulchralis sanctitas, inquit Cicero, ut nec peregrinus quidem, ne forte sub hoc schemate inimicus lateret, iusta mortuo facere vel parentare potuerit. Tanta autem istiusmodi iustorum fuit necessitas, ut apud eosdem Athenienses, in Magistratuum dokimas1iai/s2], interrogarentur, an Parentibus iusta fecissent, nec ne, Xenoph. l. 2. quod si omissum esset, indignus habebatur talis, qui ad honores eveheretur. Videiterum Petitum loc. cit. etc. Ut de Roman. Parentalibus aliquid addam: Hoc die, apud Romanos, fiebat in plebem divisio diversarum specierum, ut vini, olei, aut pecuniae, cuius moris testes exstant plurimae Inscriptiones. Hadrianus Imperat. vero, quod rarum, et ante fortasse inauditum, aromatica donavit. Ael. Spartian. in Eoc. 19. Romae, postcoeteras immensissimas voluptates, in honorem socrus suae, aromatica Populo donavit. Vide Salmas. ad loc. etc. Verum haec *neku/s1ia] conviviaque Paganorum ad tumulos demortuorum, Christiani postmodum proscripserunt e fuis pomoeriis, Gaud. Brixiensis Tract. 4. Partes enim idololatriae sunt veneficia, praecantationes, suballigaturae, vanitates, auguria, sortes, observatio ominum. Parentalia, inquam, unde Idololatriae malum caput extulit erroris. Nam gulae suae causa primum coeperunt homines prandia mortuis praeparare, quae ipsi comederent. etc. Quo spectant ista Tertulliani de Testim. Animae, Si quando extra portam cum obsoniis et matteis, tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. Idem vetatur in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 194. etc.
PARIS
idis, Priami et Hecubae fil. alio nomine Alexander dictus, cuius matri, cum illase facem ardentem pareresom niasset, coniectores responderunt, Fore, ut filius, quem in utero gestabat, causa esset excidii Troiani. Qua re cognita, Priamus puerum, ubi primum fuit natus, Archelao servo exponendum tradidit. Contra Hecuba cum materno affectu, tum in fantuli forma commota, curavit, ut furtim nutriretur a pastoribus in Ida monte. Ubi cum adolevisset, Oenonen Nympham amavit, et compressit, suscepitque ex ea duos filios. Porro cum in dirimendis controversiis esset aequissimus, maximam iustitiae famam sibi comparavit, adeo ut orta inter Deas, Iunonem, Palladem, et Venerem disceptat ione de formae praestantia, propter aureum malum a Discordia ad Pelei nuptias illatum, in quo scriptum erat; Detur pulcherrimae, iudex sit constitutus. Quas cum vidisset nudas sententiam tulit secundum Venerem, quae pulcherrimam feminarum illi promiserat, neglecto regno, quod pollicebatur Iuno, et contempta, quam Pallas offerebat, sapientia. Propert. l. 2. El. 2. v. 13. Cedite iam Divae, quas pustor viderat olim Idaeis tunicam ponere verticibus. Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 247. Luce Deas, caeloque Paris spectavit aperto, Cum dixit Veneri; Vincis utramque Venus. Coluthus in de Helenae raptu: ——— *au)tai\ ga\r e)qhh/s1asqe molou=s1ai] *i)dai/ous2 dika/rhnon e)pi\ prhw=na *fala/krhs2,] *kai\ *pa/rin oi)po/lois1in e)fedrio/wnta qow/kois2,] *kai\ *xari/twn bas1ilei/an a)gallome/nhn *a)frodi/thn]. Praeterea cum esset fortissimus, in agonali certamine, quod ad Troiam agebatur, cum alios omnes superavit, tum ipsum etiam Hectorem, qui cum aegre ferret a pastore se esse superatum, gladiumque in eum stringeret; Paris illi aperuit, se eius fratrem esse germanum, quod et allatis crepundiis probavit. Sic igitur cognitus a patre receptus est. Deinde constructis viginti navibus, sub specie legationis, ad repetendam Hesionem, in Graeciam missus est, ubi a Menelao hospitio est receptus. Verum cum ille necessaria de causa in Cretam navigare cogeretur, Paris sibi occasionem rei bene gerendae oblatam ratus, Helenam, quam mutuo amore deperiebat, rapuit, et in Asiam abduxit. Herodotus tamen auctor est, in Graeciam venisse, absente Menelao, Helenaeque pulchritudine, captum, Spartam expugnasse, illamque etiam renitentem, et omnes regios thesauros rapuisse, et ob id postea Helenam a viro recipi meruisse. Propert. l. 2. El. 15. v. 13. Ipse Paris nuda fertur peritsse Lacaena, Cum Menelaeo surgeret ethalamo. Horat. l. 1. Od. 15. v. 1. Pastor cum traheret per freta navibus. Idaeis Helenam persidus hospitam. Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 5. Talis ab armiferis Priameius hostes Amyclis, Candida cum rapta coniuge vela dedit. Stat. in Achilleide, l. 1. v. 20. Solverat Oebalio classem de litore pastor Dardanus, ineautas blande populatus Amyclas. Ex hoc raptu secutum est bellum Troianum, in quo singulari certamine cum Menelao Paris congressus, cum pene vinceretur, a Venere pugnae subtractus est. Postremo Hectore ac Troilo fratribus occisis, cum ipse, sumpto arcu et sagittis, quibus plurimum valebat, Achillem, sub praetextu desponsandae Polyxenae sororis, in templo Thymbraei Apollinis interfecisset, ipse quoque a Pyrrho, sive (ut aliorum est opinio) a Philoctete occisus est, post cuius mortem Helene Deiphobo nupsit. Hunc Homerus ubique parum strenuum inducit, amoribusque ac citharae, quam tractandis armis aptiorem. Unde est illud apud Ovidium in Epistola Helenes 17. v. 254. Bella gerant alii, tu Pari, semper ama. Nic. Lloydius. Apud Homerum perpetuo Alexander audit, si fides habenda Thomae Dempstero Paralipom. in Ioh. Rosini Antiq. l. 3. c. 18. ubi ostendit, Homerum alia apud Dcos, alia apud homines, nomina nonnullis imponere: Carolo Sigonio, unum nomen esse, alterum cognomen, contendente, de Nom. Rom c. 1. Alias *pa/ris2] Il. g]. v. 437. z]. v. 503. m]. v. 93. n]. v. 660. o]. v. 341. x]. v. 359. *pa/rios2] Il. g]. v. 325. *pa/rin] Il. c]. v. 280. n]. v. 490. w]. v. 249. *du/s1paris2] quoque Il. g]. v. 39. et n]. v. 769. reperitur. Lyram is callentissime pulsabat. Aelian. Var. Histor. l. 9. c. 38. *pros1elqw\n th\n lu/ran e)dei/knu *a)leza/ndrou], Accedens lyram ostendit Alexandri. Vide locum et con er cum Plut. in Alexandro: utrobique enim narratur, Alexandrum M. Ilium venisse, et curiose singula lustrasse, atque inter alia, cum Paridis ei ostenderetut lyra, dixisse: Maioris facerem, si lyram Achillis ostenderetis; potius enim mihi foret gratiusque, virorum fortium laudibus cantandis idoneum videre instrumentum, quam eam lyram, quae aceinebat feminis captandis demulcendisque apta carmina. vide Hadr. Iunium in Adagiis suis c. 546. Interim ille sive *du/s1paris2] sive Paris, ille Veneris praesidio ferox, grataque feminis Imbelli cithara carmina dividens, ut Horatius de eo l. 1. od. 15. v. 13. 15. quod mireris, divinis honoribus: quod stupeas, Therapnis Laconicis, cultus est. Inter Laconum namque Heroas, Hyacinthum Pausan. in Lacon. Agamemnonem, ex Staphylo Clem. admon. ad Gentes: Astrabacum idem: Menelaum, Athenag. initio Apolog. pro Christ. Menelaum, Paridem ac Deiphobum, Aeneas Gazaeus numerat in Theophrasto, apud Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idololatriae l. 1. c. 13. p. 101. Eius simulacrum ex aere, inter opera Euphranoris, miris laudibus evehitur a Plinio l. 35. c. 8. Euphranoris Alexander Paris est; in quo laudatur, quod omnia simul intelliguntur, iudex Dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector.
PARMA
vox Thracica, ganus armorum denotat, tutando corpori excogitatum. Memoratur Polybio l. 6. cum ait: Natu minimi, quos Veliter et Pilanos nominarunt, iubentur gestare gladium, pila, Parmamque: Parma tum firmitatem habet ob structuram, tum magnitudmem, quae tutando corpori sit satis. Nam rotunda cum sit, tripedalem babet diametron. Vide Ioh. Rosinum Antiqq, Rom l. 10. c. 10. Servius ad Aen. l. 10. a clypeo Parmam sic distinguit: Parmae levia arma, clypei maioris ponderis. Vet. Glossa, Parma a)s1pidis1ka/rion]. Iterum Parma a)s1pi\s2 i(ppikh\], clypeus equester: Denique Parma *qrakiko\n o(/plon], Thracicum armorum genus. Quod equestrem vocavit clypeum, ad velites referendum, auctore Livio Decad. 3. l. 6. Gladis a Velitibus trucidabantur, hic miles tripedalem Parmam habet, et in dextra hastas, quibus eminus utitur, gladio Hispaniensi cinctus est. Quomodo et intelligendus Iul. Frontin. Strategem. l. 4. c. ult. Romani cum Campanis Equitibus nullo modo pares essent, Qu. Nonius Centurio in exercitu Fulvii Flacci Procos. excogitavit, ut delectos ex toto exercitus, qui velocissimi videbantur, et mediocris staturae erant, Parmulis non amplis et galericulis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternum circiter pedum armaret eosque adiunctos Equitibus iuberet usque ad moenia provehi. Alias Parma, clypeus, seutum, umbo etc. non raro confunduntur. Fuere autem fortium virorum scuta seu Parmae pictae, inertium ac tironum purae, docente Servio in Aen. l 7. v. 796. qui ad Aeneid. l. 9. v. 548. quoque ait, Picta arma iam probati in bellis habebant: ad quem locum videatur quoque Iac. Pontanus. Abbo de Obsid. Lutetiae Parts. l. 1. ——— Saxa fremunt parmas quatientia pictas, Scuta gemunt. Ipse Virgilius loc. cit. Ense levis nudo, parmaque inglorius alba. Et de Camilla l. 11. v. 711. tirocinium eius spectans, ——— ——— Puraque interrita Parma. Contra de Viro forti et bellicoso Capaneo, Statius Theb. l. 10. v. 929. Et clypei niger umbo cadit. ——— Vide Thom. Dempsterum Paralipom, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10. c. cit. A parma dicta est in exercitu Romano, contra Volscos, parmata cohors, apud Livium l. 4. c. 39. quae tegumen omnis exercitus appellatur, c. seq. Dat siganum Volscis Imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur. Quum Consul legionesque Romanae, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent etc. Indidem vocati sunt Parmularii, genus quoddam Gladiatorum, qui et Thraces dicti sunt: Apud hos enim primitus in usu fuit Parma, clypeus rotundus et parvus; quae postea huic Gladiatorum generi peculiaris exstitit; sica praeterea instructis, Turnebus Adversar. l. 5. c. 10. Namque et haec *qrakiko\n zi=fos2 e)pikampe\s2], Thracius gladius incurvus erat. Vide quoque Suet on. in Domit. c. 10. Alex. ad Alexandro l. 6. c. 22. et Lipsium de Militia Romana, nec non supra, voce Palmularius.
PAROCHIAE
de harum origine Anastasius dieit, Fabianum Pontific. 21. per Regiones Romam divisisse Diaconis, Et Luitprandus: Fabianus 7. Diaconos in urbe Roma in 7. Regiones ipsius urbis divisit. Dionysius autem. Presbyteris Ecclesias divisit et Coemiteria, et Parochias, et Dioeceses instituit. Post haec Marcellinus Papa, 25. titulos, quasi dioeceses esse voluit. In Angliam Parochiarum originem primus Roma deduxit Honorius Dorobernensis Archiepiscopus V. Romanus ipse et Gregorii M. discipulus. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. Melius Paroeciae, ex Graeco *paroiki/a]. Unde Budaeus ait, Paroecia accolarum est conventus et accolatus sacraque vicinia. Quare qui fanum aliquod accolunt, Paroeci dicti sunt, eiusdem scilicet Fani (quod voce oi)/kou], Oeci, non raro venire Veteribus diximus supra, in hac voce) participes. Additque, Quod si Latine loqui magis placet, Latina scientibus Paroeciae Curiae dici possunt, unde Curiones olim dicti et Paroeci ipse Curiales. Inde Curionatus, qui vulgo Cura dicitur etc. Quae omnia erudite probat ex Livio et Festo. Atque haec etymologia videtur non longe petita. Filesacus etiam de Paroeciis c. 1. existimat, eiusdem Ecclesiae consortes vel vicinos, paroi/kous2] dictos: et Paroeciam, eorum qui eandem Ecclesiam accolunt viciniam. Henric. tamen Vales. ad Eusebii Histor. l. 1. c. 1. huius vocis originem inde natam putat, quod Ecclesia in terris duntaxat inquilina sit det pa/roikos2]; eius autem patria et municipatus in caelo. Car. vero du Fresne censet, Veteres appellasse Ecclesias paroiki/as2], quod cum in magnarum Urbium viciniis conventus suos sacros secreto agerent, eorum Ecclesiae seu Conventus, non civitates quidem dicerentur, sed viciniae civitatis: quod probat ex formulis familiaribus primitivae Ecclesiae, h( e)kklhs1i/a h( paroikou=s1a en *smu/rnh|], apud Euseb. l. 4. *e)kklhs1i/a| th=| paroikou/s1h| *gortu/nan], Eod. l. c. 23. h( e)kklhs1i/a tou= *qeou= h( paroikou=s1a *p(w/mhn], in Ep. Clementis ad Corinth. etc. Neque ab hac sententia discedit Sirmondus Disquisit. de Azymo c. 5. observat, Parochiarum nomen, rusticarum olim Ecclesiarum fuisse, iieoque Parochias Civitatibus opponi, in Concilio Agathensi can. 21. et in Concil. Aurelian. V. can. 8. Sed dfalsum id esse, pluribuis docet Cl. Suicerus, cui proni *paroiki/a *smu/rnhs2] vel *p(w/mhs2], est *e)kklhs1i/a paroikou=s1a *smu/rnan] vel *p(w/mhn], Ecclesia Smyrnam vel Roman habitans. Primi, addens, Christianerum coetus in urbibus ita vovati sunt, quia, cum pauci essent et differrent a civibus ipsis religione ac sacris, tamquam hospites ac peregrini, sive pa/roikoi] illarum urbium censebantur. Sed et revera plurimi ex his erant peregrini ——— *pa/roikos2] autem non dicitur, qui in vicinia colit, aut propter urbem, sed qui ipsam urbem incelit, ut inquilinus par) a)/llhs2 po/lews2 a)/llhn o)ikw=n], qui de una urbe in aliam incolendi gratia migravit. Haec est origo *paroikiw=n] et paroikous1w=n po/lin tina\ *e)kklhs1iw=n]. Quae vox aliquando plurium minutarum Ecclesiarum complexionem significat et unam Ecclesiam civitatis, in plures dispertitam minores conventus. Aliquando minores illos ipsos coetus, qui ut Ecclesiarum nomine vocitabantur, ita etiam paroikiw=n], ut in Epist. Innocentii ad Decentium. Alioqivin circa illa tempora Paroecia distinguebatur ab Ecclesia, praecipue in Africana Eccles. quia Ecclsiae nomen sumebatur proprie de matrice et principali Ecclesia ——— Eodem tempore in Ecclesiis Occidentis Paroecia appellata est, quae pars esset Ecclesiae civitatis, Basilica nempe particularis, cui unus Presbyter praeerat ——— tota autem civitas Ecclesiastica sub Presbyterio suo vel Episcopo, quae ex multis paroeciis constabas, vocata fuit Dioecesis. Quo sensu Dioecesis et Ecclesia eadem erat, ut apud Graecos *e)kklhs1i/a] et *paroiki/a] ——— ut qui vocem *dioi/khs1is2] raro aliter usurpabant, nisi de plurium provinciarum, sub Exarcho ecclesiastica, sub dVicario civili administratione. Ecclesia igitur absolute cum idem signisicet, quod Dioecesit apud Latinos, et *paroiki/a] apud Graecos, et omnem unius civitatis plebem comprehendat, inde factum, ut Civitas, Ecclesia et Plebs, pro eodem sumantur etc. Vide eum Thesaur. Eccl. voce *paroiki/a]. Hodie Paroecia, seu, ut vocabulo Canonistis magis trito utar, Parochia, territorium et districtus Episcopi vel Sacerdotis, uti Provincia et Dioecesis Metropolitani et Archiepiscopi, dicitur; ad cuius imitationem, distirictus quoque Iudicis Parochia dicitur, in Decretis S. Ladislai Hungariae Regis l. 3. c. 16. Divisio autem Parochiarum ortum habuit a Dion. ut 13. quaest. 1. c. Eccles. Atque in hoc Parochiale ius consistit, ut omnes Parochiani in diebus Dominicis et festivis missam audiant in Ecclesis, in quarum parochiis habitant, c. 2. dicto t. de Parochiis. Praeterea in decimis personalibus, quae Ecclesiae parochiali debentur, 16. quaest. 1. siquis Laicus eap. ad Apostolicae, de decim. primit et oblat. Tandem in oblationibus, quae dandae sunt Sacerdoti Parochiali, qui pro Populo orare debet, 10. qu, 1. quia Sacerdos. Hactenus Canonistae, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Constituunt autem Parochiam decem homines secundum eosdem qui inde Parochiani seu Parochiales dicuntur, etc. Plura vide praeter auctores laudatos, apud Car. du Fresne Glossar. et Maeros Fratres in Hierolex. similes Paroeciis hodiernis fuere Curiae illae triginta, in quas Populum Romanum primis temporibus Romulus distribuit. Ut enim Parochiae habent destinatas quasdam aedes ac domos, in certa quadam urbis parte positas, quae communin sacra, ipsam aedem communem et sacrorum communem Ministrum, i. e. Parochum, habent: Ita Curiae illae Romanae erant incolarum Urbis partes, non modo loco, sed etiam sacris peculiaribus, distinctae, quibus qui praeerant, Curiones vocabantur. Vide Ioh. Rosin. Antiquitat. Rom l. 6. c. 2.
PAROS
quae PARIO Sophiano, insula maris Aegaei, una Cycladum, prius Pactya, et Minoa, teste Plinio, l. 4. c. 12. dicta. Demetrias, Zacynthus, Hyria, Hyleessa, et Caharnis Steph. Venetis, a Turcis, cum Euboea A. C. 1470. erepta. Olim Episcopalis sub Archiepiscopo Rhodio. Nunc Graeci hic Archiepiscopum habent. Ita dicta putatur, a Paro Iasonis filio, vel ab Arcade quodam Paro Parrhasii filio, Plin. loc. cit. In ea est oppid. etiam Parum vocitatum. In hac insula marmorcandidum proveniebat, ad Deorum simulacra maxime expetitum, idque a loco Parium dicebatur. Unde Ovid. Metam. l. 7. v. 465. ——— Planamque Seriphon, Marmoreamque Paron. ——— Sidonius Apollinaris in Burgi descriptione v. 140. Candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston. Horat. l. 1. Carm. Od. 19. v. 5. Urit me Glycerae nitor Splendentis Pario marmore puriurs. Strab. l. 10. *pari/w| h( *pari/a li/sqos2 legome/nh, a)ri/stou pro\s2 th\n marmaroglufi/an]. Virg. Georg. l. 3. v. 34. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa. Et l. 1. Aen. v. 597. Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum, Pariusve lapis circum datur auro. Idem l. 3. Aen. v. 126. Viridemque Donysam Olearon, niveamque Paron. ——— Ovid. l. 1. Amor. El. 7. v. 51. Astitit illa gemens albo, et sine sanguine vultu, Caeduntur Pariis qualia saxa iugis. Seneca in Hippolyto, Actu 2. v. 797. Lucebit Pario marmore clarius. Paros frigidam habet aquam et mulieres formosas apud Aristoph. quod adagii speciem habet, quo significamus; Non esse commodum sine incommodo. Hic mures non reperiri feruntur. Hinc etiam proverbium: *a)naparia/cein], de illis, qui pacta et conventa violant. Item insula Liburnorum Stephano, quem sis consule in voce Paros. Vide Phariae. Paros. Nicanore teste, apud Stephanum etiam Zacyathus dicta est. An quia Zachuth], Phoenicibus erat sublimitas, ut infra docebimus, ubi de insula Zacyntho? Certe Zacynthus, ita Parus montosa fuit et sublimis. Dioscorides Antholog. l. 3. c. 12. *ou)/te *pa/rron nh/s1wn ai)puta/thn i(erw=n]. Parii porro montes profundis cuniculis scatent, et Soli tam inaccessis, ut candidum marmor in iis latens, non nisi ad lucernas, erui possit. Unde factum, ut lychnites, seu lucernarius diceretur parius lapis. Plin. l. 36. c. 5. locutus de Chiis quibusdam sculptoribus magni nominis: Omnes autem tantum candido marmore usi sunt a Paro insula, quem lapidem coepere Lychniten appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro. *li/qon luxne/a] ob id ipsum appellat Callixenus Rhodius, apud Athen. l. 5. ubi de thalamego Philopatoris i(/drutai d) en a)utw=| th=s tw= bas1ile/wn s1uggenei/as2 a)ga/lmata ei)kwnika\ li/sqou luxne/ws2]. A cuniculis hisce, quos diximus, nomen habere Paron insulam, statim agnoscet, quisque sciet, Ebreis pera] ex Esai c. 2. v. 20. et paro] Syris esse terrae cuniculum, Bochart. l. 1. Chanaan. c. 14. Nic. Lloyd.
PARRICIDA
apud Romanos, antiquitus significabat, qui parem, i. e. hominem occidisset, ut notant Franciscus Balduinus de legibus Romuli p. 25. et Iacobus Raevardus Comm. in Reg. iur. c. 109. Unde lex Numae: Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, Parricida esto. Si non imprudens. Si dolo malo occisit, pro capite occisei et nateis eius in contione arietem subicito. Ubi Ios. Scaliger notat, hanc clausulam in omni re capitali positam fuisse, Parricida esto: et significare idem, quod Capital esto. Et veteres proin de Parricidio leges omnes ingenere de caede cuiuscumque hominis, non autem parentum, loquuntur: Neminem enim prisci illi tam nefarium esse arbitrabantur, qui Parentibus necem inferret: nec nisi sero Romae tam immane facinus patratum est a L. Hostio, aliquando post bellum Annibalis, unde Lex, de qua infra, originem traxit. Dein Parricidae vox transiit ad eum, qui non Patrem solum aut Matrem, sed et Avum, Aviam, Fratrem, Sororem, Patruelem, Matruelem, Patruum, Avunculum, Amitam (Materteram) Consobrinum, Consobrinam, Uxorem, Virum, Generum, Socerum, Vitricum, (Novercam) Privignum, Privignam, Patronum, Patronam, ut habet lex Pompeia de Parricidis, e medio sustulisset, vide quoque Isidorum Etymolog. l. 5. c. 6. Proprie vero significat, eum qui Patrem aut Matrem sustulit: aut liberos suos fratremque interemit: quorum prius definit Constantinus Caes. l. 1. tit. 27. l. 11. Cod. Theodos. posterius indigitat Aur. Prudentius Haemartig. praefat. v. 14. Armat deinde parricidialem manum Frater. De poenis tam enormis flagitii, neque Romulus, ut dicitur, neque Solon, ut de eo Plutarchus habet, statuere quicquam, quod, tantum facinus velle admittere ullum hominem ut crederent, induci nulla ratione potuerunt. Iulius Caesar levissime punit, ut bonis omnibus tantum multaret, teste Suetonio c. 42. nisi Parricidium ibi pro Homicidio in genere, ut olim, sumendum esse dicas. Ex veteri legum Romanarum, post L. Hostii praefati facinus, latarum praescripto, Soleae ligneae Parricidae pedibus inducebantur et is in carcerem ducebatur, ut est apud Auctorem Rhetor. ad Herennium l. 1. Ne, ut ait Hadr. Turnebus Adversar. l. 13. c. 13. terram, communem omnium Parentem, attactu improbo contaminaret. Asservabatur autem domi vel in carcere, ad annum, ut eo exacto debitis poenis a Magistratu plecti posset, Calpurnius Flaccus Declam. 4. cui Epigraphe est: Damnatus Parricidit anno custodiatur. Imo et non occidenti, sed tantum verberanti Parentes, manus amputabatur, L. Seneca l. 3. Controv. 4. Vide quoque Exod c. 20. v. 12. etc. 21. v. 15. et Proverb c. 30. v. 17. Comburebantur quoque subiecto igne Parricidae, qua de re exstat lex, in Harmenopulo l. 6. c. 6. Qui ascendentem vel descendentem (i. e. Parentes vel Liberos.) occiderit, igni traditor. Exemplum in Chlodovei Galliarum Regis filia exhibet Gregor. Turonens. Histor. Franc. l. 3. c. 39. Denique culeo insuebantur (quae poena primitus fuit eorum, qui Deos violassent, Val. Max. l. 1. c. 1. ex 13.) Ita enim lex praedicta, quam primam de iis, qui Parentes occidissent, latam fuisse opinatur Carol. Sigonius, coniectura eius capta ex Liv. Epit. Rhetoricis ad Herennium et Plauto in Vidularia apud Nonium, sonat: Si quis Parentes occiderit, aut verberaverit, ei damnato obvolvitor os folliculo lupino soleae ligneae pedibus inducantur, et in carcerem ductus, ibi sit tantisper, dum paretur culleus, in quem coniectus in profluentem praecipitetur. Quam legem idem Sigonius putat L. Corn. Sullam constituta publica quaestione repetisse et confirmasse. Sic culei mentio apud Zonaram et Appuleium Milesiarum l. 10. ut et Firm. Lactantium l. 3. c. 14. Erat autem culeus, ut habet vetus Glossar. a)s1ko\s2 bo/eios2], saccus aut corium bovinum. Huic insuti in mare abiciebantur Parricidae, neque primitus quiddam illis adiungebatur cum ex humana societate deturbare, et eliminare haec hominum portenta, sat haberent primi Legislatores, vide Platonem de LL. l. 11. Val. Max. loc. cit. Hier. Magium Miscellan. l. 4. c. 8. etc. vel extra fines deportabantur, Constantinus Aug. l. un. C. de his qui Par. vel Lib. occ. vel in solitudinem proiciebantur, Iul. Capitolin. in Antonino Pio: Hinc Plautus Pseudolo, Sc. exite in fin. Si mihi iam non huc culleis oleum deportetur, Te ipsam culeo ego cras faciam deportare in pergulam, Ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad languorem etc. Accessit post modum crescente Parricidarum numero gravitas supplicii, ac primum Serpentes cum reo includi coepere, ut de C. Villio scriptum reliquit Plutarchus. Vide quoque L. Senecam l. 5. Controv. 4. in fin. T. Livium Decad. 5. l. 8. Val. Max. l. 1. c. 1. etc. Dein Simiae, Iuvenalis Sat. 8. v. 211. Libera si dentur populo suffragia, quis tam Perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni, Cuius supplicio non debuit una parari Simia, non serpens unus, non culleus unus. Denique Canis et Gallinaceus, quod a Constantino primum adiectum vult Conr. Rittershusius, l. un. C. de his qui P. vel L. occid. quod si verum est, Tribonianus interpellavit legem Modestini l. praev. ad leg. Pompeiam de Parric. Pompeius enim nihil tale statuit, sed eandem eius legem cum lege Cornelia fuisse: ostendit Iac. Cuiacius Notis ad Paulum l. 5. tit. 25. Quamvis Rosinus eam his verbis efferat: Praetor, qui ex hac lege quaeret, de eius capite quaerito, qui Patrem, Matrem etc. occiderit: cuiusve dolo malo id factum fuerit, sive conscius fuerit: Deque eius Matris capite quaerito, quae filium filiamve occiderit, et Avi eius, quinepotem occiderit, eiusque qui emit venenum, ut Patri daret, quamvis non potuerit dare. Is si confessus erit, virgis sanguineis verberatus, deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia, deinde in mare profundum culleus iactetur, ex Marciano, Modestino de Parricid. Iustiniano Institut. l. 4. de Iudic. publ. aliisque. Ubi pro Sanguineis legentem Sagmineis Corrasium, corrigit Turnebus l. 8. c. 23. Vide quoque Voss. de Idolol. l. 3. c. 85. Meminit huius supplicii Isidorus Hispalensis in Glossis, cum ait: Culleus, tunica ex sparto, in modum crumenae facta, quae linebatur a publico (i. e. carnifice) pice et bitumine, in qua includebantur Parricidae, cum simia, serpente et gallo: insuta mittebatur in mare et contendentibus inter se animantibus homo maioribus poenis afficiebatur. Quo morts genere primus legitur excruciatus Publicius Malleolus (Matrem is interemerat) quinto C. Marii Consulatu. apud Livium Epit. l. 68 Ciceronem de Invent. l. 2. Cornificium Rhetor. ad Herennium l. 1. et Orosium l. 5. c. 16. De Graecis, vide aliquid supra in voce Parentes: qui quid de accusato Oreste Matricida censuerint, et quare Minerva eum absolverit, perpendit erudite P. Victorius Variar. Lect. l. 13. c. 23. Postea exolevit Culeus, et, si antea illi insuti in mare praecipitabantur, hodie tamen vivi exuruntur, vel ad bestias damnantur, inquit Tertullian. l. de Anima, et Paulus IC. l. 5. tit. 24. Sententiar. Sidonius Apollinaris pleraque in eos supplicia congerens, l. 4. Ep. 23. Dignum, inquit, abdicatione, cruce, culleo clamans coeterisque suppliciis parricidialibus etc. Fuit porro disquisitio celebris Parricidii, cum negaretur, olim, ut pedibus nudis ignitos vomeres calcarent; qua de re vide Karoli M. Capitular. Appendic. sec. ad l. 4. c. 3. et in Synodo Bavarita coacta sub Tassilone Duce temporibus eiusdem p. 143. Quod antiquissimum probationis genus fuisse, docet Servius ad Aen. l. 11. v. 786. Sancte Pater, summi custos Soractis Apollo, Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo Pascitur, et medium freti pietate per ignem Cultores multa premimus vestigia pruna. Sed ut frivolum et profanum Varro ipse irridet, causam adscribens: Quod medicamento plantas tingerent: Interim multarum gentium consuetudine receptum et a Barbaris praesertim, lapsa iam Rep. Romana observatum fuisse, obstendunt, Theod. Marcilius, Helmoldus in Histor. Sclavorum, Aimoinus l. 5. c. 34. Hildebertus Cenomanensis Ep. 17. Petrus Venerabilis l. 6. Ep. 29. Saxo Gramm. l. 14. Nicephorus Gregoras l. 6. c. 1. Aventinus Annal. Boior. l. 4. Sigebertus in Chron. etc. Ritum operose totum describit Heliodorus Aethiopicor. l. 10. ut et Henr. Spelmann. Glossario Archaeol. in vocibus, Iudicium ferri candentis, Ordalium, Purgatio. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 8. c. 24. 26. 29. 34. In locis, ubi ius Saxonicum viget, hodieque culeum Romanorum, cum invisa illa animantum quadriga, de qua supra, Parricidio puniendo adhiberi, didici ex Amico: sed quid ——— magno reticenda Soloni Dicere porro velim? Addam saltem, Aegyptiorum in Parricidas severitatem, quosper fingula membra acutis calamis impetere, mox minutissimis ictibus consauciatos, super spinarum acervos, comburere consuevisse, refert Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 5. etc. At a Parrictdiis Imperium ficque tyrannidem in suos, priusquam in exteros, ut Iustinus ait, auspicari, Turcarum Principibus sollenne, quod postulatum Regium ad securitatem vocat Plut. in Demetrio c. 5. ubi de Familils Regum, qui Alexandro M Successerunt, Pene omnes, inquit, frequentes habent liberorum, frequentes etiam matrum neces et uxorum. Nam fratrum parricidia, ut postulata Geometrae sumunt, sic concedebantur habebanturque commune quoddam postulatum et regium ad securitatem. Vide quoque de Dionysio iuniore apud Iustinum l. 21. c. 1. et iam de Abimelecho, in Sacris, Iudicum c. 9. v. 5.
PARRICIDII_vel_rerum_Capitalium_Quaestores
qui et Quaesitores dicti fuerunt, dicebantur apud Romanos, qui iudicia quaestionum exercerent. Eorum Magistratus extraordinarius fuit: Cum enim Consules de capite civis Romani, iniussu Populi, ius dicere non possent, idcirco, quoties usus postulabat, ex Senatusconsulto vel Dictator, vel Consulum alter ambove, vel Praetorum aliquis de crimine publico quaerere iubebatur: qui hinc Quaesitor dictus est, uti docet Pomponius IC. ff. tit. de orig. iuris, vide quoque Festum, ubi ait: Parricidii Quaestores appellabantur, qui solebant creari causa rerum capitalium quaerendarum. Nam Parricida non utique is, qui Parentem occidisset, dicebatur, sed qualemcumque hominem. probatque ex Lege Numae, cuius supra meminimus in voce Parricida. Hoc modo publicae quaestiones tractatae sunt, usque ad annum Urb. Cond. 604. quo constitutae sunt quaestiones publicae, de Ambitu, de Maiestate, Peculatu, Repetundis et singulis sui Praetores praefecti, atque tum, si de aliquo criminum horum esset quaerendum, non novo Quaesitore, qui extra ordinem quaereret, opus erat, sed Praetor ille, qui ei quaestioni praeesset, adhibebatur, isque, ut ante, cum consilio de eo crimine cognoscebat, dicebaturque tum ipse Praetor quaerere, et quaestionem ad iudicium exercere, quaestioni praeesse et Quaesitor esse, ut ex variis Ciceronis locis intelligere est. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 37. Hinc duo Praetorum genera reperimus apud Auctores, Praetores simpliciter dictos, qui de causis civilibus iudicabant, et Fraetores Quaesitores, in capitalibus causis ius dicentes: quorum illorum insigne hasta, istorum gladius fuit, illa ad iurisdictionem, hic ad quaestionem significandam, Sigon. de Iudic l. 1. c. 7. etc.
PARRICIDIUM
dictus est Martii dies 15. seu Idus Martiae, quod C. Iulius Caesar Dictator a coniuratis, in Senatu collecto in Curia Pompeii, 23. vulneribus confossus est, qua de re Sueton. in Caesare c. penult. Fluorus Epitome Liv. l. 116. Ovidius, Dio, alii. Contra, meminit Appian. de bellis Civil. l. 2. P. Cornelium Dolabellam legem tulisse, ut hic dies, quo C. Iulii Caesaris nece libertas Reip. restituta esset, inter faustos haberetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 7.
PASCHA
improprie significat agnum Paschalem, dies festos, totamque illam celebritatem et observationem, imo apud B. Paulum ipsummet Christum per agnum Paschalem adumbratum; proprie vero transitum notat, non enim trahit originem nominis a verbo pa/xw], quod Latinis est patior, affirmante id Lactantio, verum ab Ebraeo Pasach], h. e. transilivit, vel transivit, inde Posach, transitus, Graecis pa/xa], nempe festus dies Iudaeorum in memoriam, quod transiit seu praeteriit Dominus aedes filiorum Israel, et non percussit primogenita eorum. Institutio festi prolixe exstat, Exod c. 12. Nazianzenus oratione de Paschate: Cum quidam, inquit, Pascha nomen esse putarent salutaris passionis Domini, convertentes vocem Hebraeam Graece Pascha hunc diem nominarunt. Qud cum usus recepisset, usitatiorem quoque reddidit hanc vocem, velut sanctiori nomini assentientibus auribus. Philo Iudaeus existimat, significari eo nomine diabath/ria], i. e. sacrificia quae transituri libamus; sed fallitur. Melius Symmachus vertit u(pe/rbas1in], i. e. transgressum, seu transitum. Theodotion *fas1e\k] reliquit, ad Pesach omnino alludens. Drusius existimat, vocabulum illud concinnatum a Graecis, ita ut pro Hebraico scriberent x], sicut in aliis multis, ad finem vero adicerent , ut ut solent Chaldaei et Syri in nominibus propriis, ipsamque aspiratam mutarent in tenuem P. Vide Fungerum in Etymolog. Hoc Pius I. post Hyginum Episcopus Romae, non more Iudaico, sed tantum dominico die celebrari voluit, A. C. 156. Hinc Polycarpus ex Asia Romam, ad controversiam hancfiniendam, pervenit, A. C. 166. cum quo Anicetus, Pii successor, statuit, celebrationem Paschatis liberam esse, nec propter ceremoniarum dissonantiam, rumpendam esse fidet consonantiam, Iren. l. 3. c. 3. Platina in vita eius. Sed acrior Victor Ecclesias Asiaticas, quod Pascha 14. Luna celebrarent, excommunicavit: A. C. 196. Asiatici Episcopi se opposuere, Polycrates inprimis, Synodali epistola scripta. Idem fecit Irenaeus Lugdun. Episcopus A. C. 198. Euseb. l. 5. c. 23. Iterum de die Paschatis observando, in Ecclesia litigatum, A. C. 316. sed sinita lis Concilio Niceno, A. C. 325. Euseb. l. 10. c. 6. 7. Socr. l. 1. c. 6. et 8. etc. Nic Lloyd. Celebrabant autem Pascha Iudaei hoc modo. Primo, poculi panisque benedictione praemissa distribuebant utrumque inter praesentes et accumbentibus pedes lavabant, quod et in aliis epulis sollennibus usu veniebat. Dein, puer quidam, coena durante, interrogabat, Quid sibi haec sollennitas vellet? Respondebat is, qui mensam consecraverat. Quam longe aliaratio noctis huius est, quam aliarum noctium! Aliis enim noctibus semel tantum lausmus; hac bis: Aliis nostibus, fermentato azymoque pane promiscue utimur; nunc azymo solum: Aliis noctibus quibus libet herbis vesci licet, nunc amaras adhibemus; Aliis omnibus noctibus, sedentes aut accumbentes cenamus, hac stamus erecti. Hinc pergebat indicare, Pascha institutum esse, in memoriam innoxii transitus Angeli occisoris in Aegypto. Dein, amaras herbas manu tenens dicebat: Istae herbae amarae, quibus vescimur, in memoriam revocent nobis Aegyptiorum saevitiam, qui Patrum nostrum vitam in terra Aegypti amaram reddiderunt. Postea azymum panem in altum elevans, hicazymus, panis, quem edimus, inquiebat, significat, non sat temporis habuisse Patres nostros, ad fermentandum panem, cum Dominus ipsis appareret, e manu inimicorum suorum illos liberaturus. Hanc catechizationis formulam, quam Haggada] i. e. Annuntiationem vocant Iudaei, inculcatam sibi divinitus contendunt, Exod c. 12. v. 26. Et videtur inde phrasin suam mutuasse Apostolus, 1. Corinth. c. 11. v. 26. Quotiescumque ederitis panem hunc, et biberitis poculum hoc, annuntiabitis mortem Domini usquequo venerit. Agnum Paschalem quod attinet, de eo exstat mandatum, Exod c. 12. v. 13. In ipso decimo (die) mensis huius (Abib) accipiant sibi quisque parvam pecudem pro familia paterna, parvam pecudem pro quaque familia, etc. et v. 5. iubetur, ut sit integra, mascula, annicula, (quam) exovibus au??? ex capris accipiant: et v. 6. additur iugulabant eam decimo quarto die inter duas vesperas etc. Videinfra. Sic cum totus populus Israelitarum esset divisus in Tribus, quaeque Tribus in Familias, quaelibet Familia in Domos, cum minor erat domus, quam ut par esset agno edendo accipere tenebatur Pater familias et vicinus eius, qui proximus esset domus eius, parvam pecudem, pro numero animarum. v. 4. Quae tota congregatio fratri/a] dicta est, quo sensu S. Marcus vocem s1umpo/s1ia], item pras1iai\] usurpat c. 6. v. 39. et 40. quibus verbis indicare vult numerum convivarum cuiusque mensae idoneum: posteriori inprimis, quae areolam denotat, totum epulum horto comparans, in quo quot mensae, tot pras1iai\] i. e. areolae. Erat autem convivarum numerus, nec infra denarium, nec supra vicenarium, Ioseph. de bello Iud. Vesperas illas duas, inter quas comedendus erat Agnus, Aben Ezra in exod. c. 12. exponit de Vespera Solis, cum ipse Solaris discus occidit, et de Vespera luminis, cum radii eius lumenque penitus se subducit, quod tempus horae et tertiae partis spatio definit: Sed R. David in Radic. paulo laxius explicat, de Vespera declmationis et Vespera occasus, statuitque comestum esse Agnum spatio, quod inter Meridiem et Noctem intercipitur. Vide quoque Pirke Avoth c. 5. quae posterior sententia stabiliri videtur Numer. c. 28. v. 4. collato cum Marci c. 15. v. 25. et 34. ut et infra. Hoc ergo tempore Agnum, postquam is mactatus esset a sacerdotibus, 2. chron. c. 35. v. 4. inloco illo quem Iehova Deus elegit, ad collocandum nomen suum, Deuter c. 16. v. 6. i. e. in Templo. Vide Maimonidem in Korban Pesach c. 1. sect. 6. comedebat quisque domi suae, quemadmodum Servatorem nostrum cum Discipulis suis Pascha comedisse, legimus Hierosolymis, in superiori domus, ubi degebat, cenaculo. Herbas amaras, cum quibus comedi Agnum fuisse solitum diximus, intingere solebant, in catinum certo embammate, quod Caroseth] dixere, replerum: Quo respicere videtur Matth c. 26. v. 23. Qui intingit mecum manum in catino, is me prodet, Christum dicentem introducens. Fiebat autem illud Caroseth, ut Maiemonides refert l. cit. c. 2. sect. 11. ex Palmae foliis, vel ficubus arefactis, vel uvis siccatis, acetoque maceratis, etc. Vide Historiam Paschatis Exod c. 12. supra cit. et illam succincte ex hebraeorum monumentis explicantem Thom. Godwynum Tractatu Angl. cui tit. Moses and Aaron l. 3. c. 2. etc. Quo die DOMINUS noster ultimum suum Pascha celebraverit, et an die eodem coeteri Iudaei agnum Paschalem comederint, vetus et magnis contendentium studiis agitata quaestio est. Graeci qui ad confectionem corporis mystici panem adhibent fermentatum; ut sententiae suae approbandae necessitatem aliis imponant, et Ecclesiam Romanam, quae azymis utitur, erroris convincant, Christum diem legitimum anticipasse contendunt, ut ex Xanthopulo discimus. Itaque placet iis, coeteros Iudaeos ex praecepto legis tunc 14. Luna primi mensis Abib seu Nisan mactasse et edisse Pascha, at Iesum Christum, qui Dominus erat legis, 13. Luna cum discipulis suis idem fecisse, e quo sequitur, Christum quidem e)/ncumon] sive fermentatum panem et communem, Iudaeos vero ex institutione divina azymum, adhibuisse. In Ecclesia Romana communiter recepta opinio est, DOMINUM, Luna 14. celebrasse Pascha, eadem die atque hora, quibus et coeteri omnes Iudaei idem faciebant. Similiter Sam. Bocharto, Christus eo ipso die, quo Iudaei Pascha celebrabant, in fine nempe diei decimi quarti, et iam ineunte decimo quinto, qui primus erat Azymorum, cum Apostolis ultimum Pascha celebravit; id quod multis probat Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Vide quoque supra, voce Parasceve. Idem Cl. Suicerus confirmat Thes. Eccl. addens et tertiam sententiam eorum, qui, Graecis ex parte accedentes, Christum diem a Iudaeis receptum sic anticipasse volunt, ut Christus die 14. Iudaei autem die 15. celebraverint, ne festum azymorum, in Veneris diem incidens, cum Sabbato continuum esset, vide eum Thosaur. Eccl. voce Pascha, ubi de Iudaeorum post Christi tempora canonibus Festalibus, ac tempore Paschatis celebrandi, item de Tessarescaedecatitis, varia. Quia autem Pascha typus erat Christi, hinc ipse *pa/xa] appellatur, 1. Corinth. c. 5. v. 7. atque ulterius apud Patres Sacramentum illud Novi Foederis, de quo ipse dixit, Hoc est corpus meum. Hinc Augustin. contra lit. Petiliani Donat. l. 2. c. 37. aliud, inquit, est Pascha, quod adhuc Iudaei de ove celebrant; aliud autem, quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus. Et Greg. Nazianzenus Or. 42. in Cena Domini communicantes metalamba/nein tou= pa/xa], participare Pascha, ait. vide iterum Casaubon. Exercit. XVI. §. 53. ut et infra. Sed et Pascha dicitur in Ecclesia Christiana, unum ex tribus praecipuis eius festis, quod maiori reliquis cultu peragi iam olim consuevisse, docet Procopius de Bello Pers. l. 1. c. 18. quod proin *e(orth\ tw= e(ortw=n kai\ panh/guris2 tw= panhgu/rewn] dicitur Eustathio in Vita S. Eutychii Patriarchae Constantinopolit. num. 31. sollennitas sollennitatum, Gregorio M. Homil. 22. Et quidem duplex. Christianorum Pascha est, unum *staurw/s1imon], quo Christus in crucem actus; alterum *a)nasta/s1imon], quo surrexit, de quo utroque vide Gerh. Io. Vossium de Vitiis Serm. c. 6. Coeperunt nempe Apostolorum nonnulli, ex quorum numero Iohannes est et Philippus Euangel. in Orientis partibus Pascha, in memoriam Cenae Dominicae, celebrare, sed tamen more Iudaeorum, die 14. Lunae: quos multi alii secuti sunt, recensiti Polycrati, qpud Eusebium Histor. Eccl. l. 5. c. 26. Alii autem, Petrus et Paulus praecipue, in diem Dominicum proximum post plenilunium primi mensis, propter Resurrectionis Dominicae memoriam, Pascha reiecere, teste Theophilo Caesar. apud Bedam de Ratione Temp. c. 45. Libertate ab utriusque fidelibus, circa haec, relicta, uti discimus ex Socrate Histor. Eccl. l. 5. c. 22, Donec Pius romae Episcopus lege edixit, ut Pascha Domini die Dominica annuis sollennitatibus celebraretur ab omnibus; qua tamen Asiatici Doctores se constringi non passi sunt: re utrinque leniter et amice agitata primum, ac Polycarpo hanc ob causam Romam profecto; ubi cum convenire non posset, constitutum, ut quisque suum de Paschate morem servare, nec propter dissimilitudinem huius circumstantiae concordia rumperetur. Ulterius processit Victor circa A. C. 200. qui Quartidecimanes per Asiam excommunicavit, uti diximus suo loco: qui rigor etiam Occidentalium Episcoporum nonnullis displicuit, inter quos Irenaeus Episcopus Lugdunens. aliique viri pacis studiosi tantum effecerunt, ut, controversia paulum sedata, quaelibet pars suam retineret sententiam. Verum rursus contentio exarsit A. C. 318. quam aegerrime ferens Constantinus Imperator ad concordiam omnes hortatus est, Asiaticosque primum monuit, ne cum Iudaeis *kuriokto/nois2] aliquid commune habere vellent. Vide Ep. eius ad Episcopos qui ad Concil. Nic aenum venire non poterant, apud Theodoretum Histor. Eccl. l. 1. c. 9. Quem cum non audirent illi, nec Osius ad eos ab Imperatore missus aliquid profecisset, in Concilio Nicaeno, perpetuo decreto constitutum est, th\n a(giwta/thn tou= *pa/xa e(orth\n mia=| kai\ th=| au)th=| h(me/ra| s1untelei=sqai], sanctissimum Paschae festum uno eodemque die (nempe Dominico) ab omnibus celebrandum esst. Quod confirmatum Synodo Antiochena, can. 1. circa A. C. 341. hodieque in Ecclesia obtinet. Vide quoque infra Paschalis epistola. Mansere tamen hic ibi Tessarescaedecatitarum reliquiae, quibus ex Haereticis accessere Novatiani, Sabbatiani, Montanistae, Audiani etc. Galli vero in principio Ecclesiae Pascha celebrarunt 25. die Martii, quod eo Christum resurrexisse; sicut Cappadoces, quod passum esse putarent, Beda ubi supra, et Epiphamius Haer. 50. At Aeriani, plane celebrari id festum noluere. Vide Cl. Suicerum dl. l. ut et voce *a)s1pas1mo\s2], ubi de osculo in Paschatis Festo, apud Graecos usitato. Porro Pascha tempus a Dominica in Ramis-palmarum, usque ad octavam Paschatis, quoque dici, refert Durandus Ration. l. 6. c. 81. num. 5. Eadem nomenclatura donari pariter dies omnes Dominicos, in Ordine Romano habetur apud Gregor. Turonens. in Vita MS. S. Maurilii Episcopi Andegavens. c. 18. apud Car. du Fresne Glossar. Imo et quodlicbet magnum festum in quibusdam provinciis ita vocari, observavit iterum Durchandus l. 7. c. 1. num. 25. Certe constat, hodie omnes maiores festivitates Italos Paschata vocare, et quidem Pentecosten Paschata rosada, quod incidere soleat in tempus rosarum. Unde *paxaliko\n] et file/orton], pro eo, qui libens festa colit, confundit Marcus Hieromachus in Respons. Vide modo dictum Car. du fresne Glossar. e quovaria Paschatis significata atque epitheta, in Communione Romana, usitata, paucis subiungo. Addo saltem, apud Turcas, Persas, Arabes similem festivitatem vigere, quam Bairam Turcis appellari, docet P. de Valle Itiner. Tom. 1. ubi de festo hoc multa: quemadmodum de Persarum analoga festvitate idem agit Tom. 2. ubi inter alia de oopaegnio seu ovorum lusu gentis, ea durante, varia. VARIA VOCIS, PASCHA, SIGNIFICATA ET EPITHETA IN ECCLES. ROMANA. *a)nasta/s1imon] seu Resurrectionis Pascha, resurrectionis Christi memoriam recolens. Annotinum, Graece e)pe/teion, eniaus1iai=on peru/s1ion], ut in Glossis redditur, non habuit statum vel fixum diem, solebatque celebrari ipsomet, die recurrente, quo quis priori anno fuerat baptizatus. Postea ad omnium bapitzatorum anniversarium diem, videtur statutus esse dies sequens Dominicam in Albis, C. du Fresne ubi supra. In eiusmodi vero festivitate convivia exacta, testatur Ruodbertus Magister S. Galli Ep. 7. Clausum, dominica dicitur octavarum Paschae, qua Paschalium festivitatum sollennitas clauditur. Floridum Pascha, est Dominica in Palmis, qua cantatur: Occurrunt turbae cum floribus et palmis: et nos similiter debemus ei occurrere cum floribus virtutum et palmis victoriarum. In Ord. Roman. Dies Palmarum sive Florum atque ramorum dicitur: Pascha Florum, apud Ordericum Vitalem l. 8. p. 696. Eius meminit Histor. Hierosolymit. A. C. 1118. Pascha Petitum, in Ord. Romano dicitur primum Pascha seu Dominica Palmarum; aliter Pascha Competentium; quia hoc die Symbolum competentibus tradebatur, ut est apud Isidorum, Alcuinum et Rabanum Maurum de Institut. Cleric. l. 2. c. 35. quod non sine sollennitate ac pompa apparatuque fiebat, ut testatur Beraldus: quippe, ut ait, in traditione Symboli omnia tintinnabula sunt sonanda, ostia claudenda tuncque incipit symbolum archiepiscopus et dicit regenerandis maiori tono Euangeliorum, Signate vos et audite Symbolum, etc. Tum ad finem, in maiori etiam tono Euangeliorum et excelsa voce Archiepiscopus dicit, Accepistis dilectissimi. Atque haec traditio, expositio erat publica Symboli et quae palam in Ecclesia fieret. Alias toto Quadragesimae decursu subinde Symboli traditio seu perspicua illius facilisque enodatio repetebatur, ut videre est apud Car. du Fresne. Pascha Rosata, Italis Pentecoste appellatur, quod eo tempore fere rosae floreant, ut dicunt Cruscani. *paxa staurw/s1imon], dies est ipsius crucifixionis Christi, quod quidam celebrandum esse contendereunt prae Paschate Resurrectionis, quod Pius Papa die dominica Lunam XIV. sequente iussit peragi etc.
PASCHALIS_Agnus
nomine Pascha (quod proprie transitum Angeli occisoris notat) veit Exod c. 12. v. 11. Comedetis tam cum festinatione, Pascha est Iehovae. Et vers. 21. Accipite vobis parvam pecudem perfamilias vestras, dein iugulate ipsum Pascha. 2. Chron. c. 35. v. 11. Iugulantibus autem illis Pascha, Sacerdotes spargebant sanguinem etc. v. 13. Tum coquebant Pascha igne pro ritu. Lucae c. 22. v. 7. Venit dies Azymorum, quo oportebat mactari Pascha, etc. Describitur Exod c. 12. ubi et ritus, quibus ille in Festo Paschali mactandus erat. Ad sacrum enim istud adhibendus erat agnus aut haedus maschulus, anno non maior, v. 5. qui decimo die mensis Nisan, qui a Novilunio nostri Martii incipit, ab ovili separandus, domi asservandus et die 14. mactandus erat, v. 3. 6. Peragebatur autem mactatio die 24. inter duas vesperas, v. 6. i. e. inter initium sacrificii vespertini et occasum solis. Tum sanguis allinendus erat postibus et superliminari domus, fasciculo hyssopi, v. 7. 22. quo signo Angelus vastator admoneretur, aedesque ipsorum praeteriret, v. 13, 23. Nemini vero licebat illa nocte domo egredi, usque ad mane, v. 22. Comedebatur porro Agnus die 15. statim ab occasu Solis, a circumcisis duntaxat, v. 8, 44. et convivarum numero, qui non erat infra decem, nec supra viginti. Ille vero non crudus, nec aquis excoctus, sed assus, una cum capite, cruribus et visceribus manducandus erat: idque cum panibus azymis, lactucis et herbis amaris v. 18. ut recens semper esset memoria afflictionis Aegyptiacae, unde et panis afflictus dicitur, Deuteron c. 16. v. 3. Quam ob causam Iudaei nocte pervigilium festi praecedente fermenti expurgationem peragebant, summa cura omnes domus angustias et rimas lustrantes, collectasque fermenti particulas, non sine diris ac exsecratione, flammis absumendas tradentes. Comedebant porro Agnum habitu festinantium, lumbis accinctis, calceis induti, baculis in manum sumptis, v. 11. nullum vero eius os frangebant, v. 46. quodque ex epulo reliquum erat, mane igni concremare iubebantur, v. 10, cum nefas esset sacras carnes corrumpi. denique sacri istius universi religio eadem nocte liberis tradebatur. illique tota de re, divino iussu, edocebantur, Exod c. 13. v. 8. Quae Haggada, sive annuntiatio Paschatis dicebatur: quo respicitur 1. Corinth. c. 11, v. 26. Atque ita celebratum fuit primum Pascha, in Aegypto. In deserto unicum tantum legitur celebratum, Numer. c. 9. v. 5. In terra Cananaea mox iterum Pascha celebrarunt Israelitae, Iosuae c. 5. etc. Locus, ubi mactabatur Paschalis agnus, in Aegypto, erant privatorum aedes, Exod c. 12. v. 7. Deinceps vero Tabernaculum, aut Templum, sive eius atrium, ubi victimas mactare erat moris, deutet. c. 16. v. 5, 6. collato. Ios. c. 5. v. 10. 2. Chron. c. 35. v. 3, 6. Lucae c. 2. v. 41, 42. Manducabatur vero in privatis aedibus, Matth c. 26. v. 17, 18. Ministri huius festivitatis in Aegypto erant Patresfamilias, aut filii primogeniti, Exod c. 12. v. 3. Postea, simul Patresfamilias cum Sacerdotibus et Levitis: tum enim Patresfamilias Agnum mactasse; hi autem sanguinem ad Altare detulisse et effudisse videntur. Vide 2. Paralip c. 30. v. 15. 17. 18. et c. 35. v. 5. 6. 10. 11. Esrae c. 6. v. 20. et Matth c. 26. v. 28. Nec omittendum hic Pascha secundarium, quod ex instituto divino celebrandum erat mense secundo, die 14. ab iis, qui priori mense sive immundi sive absentes fuerant: cuius occasio memoratur Numer. c. 9. v. 6. 10. 11. Idem illud per omnia cum Paschate erat ordinario, nisi quod hic non constringerentur omnis fermenti expurgationem ex adedibus suis; et quod unicus tantum dies festus, et a)/praktos2] esset etc. Vide supra. De usu porro et significatione mystica Paschalis Agni totiusque huius Sacri, consule Theologos, et ex his Bochart. inrimis Hieroz. Part. prior. d. l. aliquid etiam vide supra. Agnus Paschalis, uti de ratione populum per Agnos huiusmodi numerandi, lemmate Numerandi ratio. PARALLELISMUS AGNI PASCHALIS ET CHRISTI. Agnus Paschalis erat 1. Unus ex grege. 2. Absque macula. 3. Offerendus ac assandus. 4. Sic tamen ut ossa eius non frangerentur. 5. Sub vesperam. 6. Eius sanguine postes aedium illinebantur. 7. Ut Angelus occisor sine noxa transiret. 8. In qualibet familia comedebatur. 9. Agnus totus. 10. Absque fermento. 11. Cum herbisamaris. 12. Celeriter, et ab accinctis. 13. Solum a circumcisis. Christus est 1. Homo verus, Ioh. c. 1. v. 14. 2. Absque peccato. 3. Passus ac mortuns. 4. Non tamen confregerunt eius crura, Ioh. c. 19. v. 33. 5. In consummatione saeculorum, Hebr c. 9. v. 26. 6. Eius sanguis purgat nos ab omni peccato, 1. Ioh. c. 1. v. 7. 7. Nepeccatum et mors contra nos praevaleret. 8. Applicatur unicuique per fidem. 9. Secundum omnes Fidei articulos. 10. Absque hypocrisi, 1. Corinth. c. 5. v. 8. 11. Cum tolerantia crucis. 12. Seria exspectatione melioris vitae. 13. saltem a credentibus, 1. Corinth. c. 11. v. 23.
PASCHATIS_Contubernia
Iosepho fratri/ai] dicuntur, Hebraeis sodalitia], et commensales silii sodalitii]. Agni enim convivae per domos convenire iubentur, Exod c. 12. v. 3. Quod si minor domus esset, quam ut Agno comedendo sufficeret, in eo casu lex vicinos convocari iussit, ut convenirent ita, quantum ad comedendum satis esset, Exod c. 12. v. 4. ubi numerum convivarum nec infra decem. nec supra viginti esse oportuit, ut dictum. In his itaque contuberniis simul accumbebant viri et mulieres, senes et pueri, sani ac aegri, domini et servi. Iudaeorum denique, quotquot poterant comedere carnis offulam, ne infantibus quidem exclusis, modo ne essent a)rtige/nnhta bre/fh], infantes modo geniti, quales lacte egere dicit Paulus et non solido cibo, Hebr c. 5. v. 12. Interim Maiemonides de Pasch. c. 1. sect. 4. sodalitium inirinegat inter mulieres et servos ne sit levitas capitis inter eos, i. e. ne levius et protervius se gerant, quam in tali festo deceat. Sed idem approbat sodalitium totum ex mulieribus, aut totum ex servis conflatum, non tamen totum ex pueris, quia nondum sint rationis compotes: neque totum ex aegris, aut ex senibus, aut propter mortuum Iugentibus; quia tales parum comedant. Timendum igitur, nequid supersit et agni reliquiae vilescant profanaeque fiant. Quod idem periculum, si omnes essent proselyti, qui agni carnes dissecare solent, in minimas particulas, quaeque alia sunt futilia Magistrorum leptologh/mata]. Bochart. ubi supra. Vide et in voce Pascha.
PASCUA
unicum Romanorum vectigal aliquandiu fuit. Plain. l. 18. c. 3. Agrum male colere, Censorium probrum iudicabatur ——— Etiam nunc in tabulis Censortis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. Et quidem montana meliora coeteris, Columella l. 6. c. 27. Unde Statius Thebaid. l. 10. v. 229. Cui fetura gregem pecorosum vere novavit, Laetatur, cernens hos montis in ardua niti, Hos innare vadis. ——— ad quem locum vide Casp. Barthium Animadvers. Parte 3. p. 1157. Hinc Pascualis Agnus, aut, si mavis a)rxai+kw=s2], Pascalis. Lucilius, Pascali pecore et montano hirto atque soloci: Hebr. contracte ex , occurrit Deuter c. 32. v. 14. cum adipe pascudlium et arietum Basanaeorum. 1. Sam. c. 15. v. 9. Et indulgens suit Saul et populus erga Agagum et erga optimas oves et boves et bidentes; et erga agnos pascuales. 2. Reg. c. 3. v. 4. de Rege Moab: Pendebat Israelis Regi centum milia agnorum pascualium. Psalmo 37. v. 20, Quia peribunt impii et Domini hostes, ut pretiosum agnorum pascualium (i. e. adipes) deficiunt, in fumum abeunt. Ubi Chaldaeus habet. Quomodo pretiosum phalgisin, qui primum quidem saginantur, sed postmodum immolantur. Quam vocem phalgisin, traiectis literis, deflexam esse ex Graeco fa/gilos2], i. e. agnus, censet Bochart. Certe Plutarchus in Hellenicis Quaest. 14. ubi de multa, quam procorum heredibus, ab Ulysse interemptis, imposuit Achillis filius Neoptolemus, )=*hn de\], inquit, a)/lfita, oi)=nos2, khri/a, e)/laion, a(/las2, i(erei=a pres1bu/tera fagi/lwn. *fa/gilon de/ fhs1in )*aristote/lhs2 to\n a)mno\n ei)=nai], Erant autem farima, vinum, favi mellis, oleum, sal, victimae phagilis adultiores. Phagilum vero Aristoteles agnum esse dicit. Ita nempe dicebatur agnus, cum edulis esse incepit, a)po\ tou= fagei=n], i. e. quadrimestris ut minimum. Vix enim eduntur agni, antequam depulsi sint, nec nisi quarto mense depelluntur. Nutricantur, inquit Varro, quoad facti sint quadrimestres. Unde fa/gilos2] Graece id ipsum est, quod Arabice algiaphro, qua voce quadrimestrem agnum Arabes indigitant etc. Vide Sam Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 43. ubi de Ovium nominibus.
PASSER
Graece strouqo\s2], de gallina quoque nonnumquam usurpatur; uti Hebraei nomine tsippor, tum in specie passerem, tum in genere avem, notant. Nicander in Alexipharmacis, v. 16. *h)e/ti muelo/enta xalikro/teron poto\n i)/s1xois2] *o)/rniqos2 strouqoi=o katoixa/dos2.] Sive aliquod medullosum meracum potabile pharmacum habeas, Ex ave passere domestica. i. e. ex gallina. Et rursus v. 535. *h)e/ pa/ton strousqoi=o katoika/dos2]. Passeris domestici. i. e. gallinae. Unde factum, ut trousqo\s2] diceretur gallina illa Libyca, avium longe maxima, uno verbo Struthie. Quod imitati Romani Scriptores struthionem appellant marinum passerem. Plautus in Persa Actu 2. sc. 2. v. 17. Vola curriculo. P. Isiuc marinus passer per circum solet. Ausonius Ep. 11. v. 3. Ovum tu quoque passeris marini, etc. Coeterum passerem domesticum, (nam varia eius genera faciunt Arabes, ut videbimus infra) sic describit Damir: Pugnacis est naturae. Nempe ferinum ei aliquid inest a natura. Proinde car??? vescitur et pullos suos non cibat, rostro in illorum ora inserto. Sed tum avibus non rapacibus hoc illi commune est, quod non habet ungues, quibus laniet, neque rostrum aduncum et grana ac olera comedit. Cum in arborem incidit, e quatuor digitis tres in anteriora porrigit et unum retro ——— Mas a femina distinguitur nigra barba, quam habet ad instar viri, hici aut gaili. Nusquam est avis aut fera aut iumentum in prolem propensius, quodque vehementius amet. Unde est, quod pullos et nidum in locis cultis collocat. et sub aedium tectis, metu rapacium. Cum desolatur urbs, ex ea excedunt passeres, et simul cum incolis redeunt. Passer ambulare nescit, nec nisi saltuatim fertur — —— plerumque ultra annum non vivit. Dociles habet pullos supra vulgus avium, it ut vocati respondeant. Passerem a parasanga redire, testatur Algiahtd. Garritus eius proprie tsaphseph], Esaiae c. 38. v. 14. Graece tri/zein], Il. b]. v. 314. ubi draco passerculos octo, cum matre, ——— e)leeina\ kath/sqie tetrigw=tas2]. miserabiliter voravit siridentes. Vocis quod attinet etymon, posset dici ex Hebr. tsippor orta. Sed Salmas. ad Solin. observat, passerem etiam passam dici, ut Gallice paisse, passeram feminam. Passa autem ex Aeolico pi/za], pro s1pi/ca], frmgillus, avis passeri similis. Hesych. *spi/ca o)rniqa/rion, strouqi/w| paremfere\s2]. Et quandoque avicula in genere, ut in Timone, apud Laertium de Arcesilao, *oi( de/ men h)/u=te glau=ka pe/ri s1pi/zai teratou=nto], Illum autem mirabantur, ut aviculae circa noctuam. Usus huius aviculae non unus. In Sacris, indigitatur secundum complures, Levit c. 14. v. 4. ubi agitur de duobus tsipproim, quarum una caesa, altera emissa, purgabatur leprosus, et domus etiam lepra infecta. Sed aves in genere hic denotari, pluribus docet Bochart. At apud Athenienses sacra haec Aefculapio avis, unde Atarben, quod ad necem verberasset passerem Aesculapii, ad mortem damnatum esse, refert Aelian. l. 5. c. 17. Etiams Veneris currum a passeribus trahi, finxit Sappho; et a passere, qui cicada discerpta partem in aede Bellonae reliquit, cum altera parte avolavit, primi belli civilis augurium Romanis captum, tradit in Sylla Plut. In esu, merulis ac turdis passeres iungit Galenus de Alim. facult. l. 3. c. 19. quo fine auctumnales praecipue commendantur, quoniam tum, ob messem et vindemiam, pinguioris ac melioris succi fiunt, Voss. de Idolol. l. 3. c. 92. Porro ad lusum idonea haec avis. Arnob. l. 7. Ut paervuli pusiones ----- passerculos, populos, panes accipiunt, quibus avocare se possint. Vide et quae mox dicemus de passere Catulli etc. Plura vero hanc in rem, apud sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 18. et seqq. ut et supra, voce Fringilla. Notus Passer Catullianus, de quo canit ille Poeta, Epigr. 2. Passer deliciae meae puellae, Qui cum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti Et acris solet incitare morsus etc. Ut et alter, puellae Amstelodamensis, artem nendi edoctus, apud Casparum Barlaeum in Carm. Nec omittendus Passer Indicus, ob eximiam in exstruendo nido sagacitatem, ei)rwnikw=s2] passer stultus nominatur, de quo vide Cardanum de Subtil. l. 10. etc. PASSERUM, APUD ARABES SCRIPTORES, VARIAE SPECIES. Abubarakis, avicula canora, longo collo et pedibus, pennis rubris, flavis, viridibus et caeruleis, colores subinde mutans. Acanthis seu Acanthyllis, Gall. Serin, Latine carduelis, ex spinis victitans: unde illi cum asino, qui eas teneras depascitur, inimicitia. Andalib, avis species, philomelae similis. Bulbul, Latine philomela. Hamra alaudae species rubra. Hassun, a pulchritudine nomen habens. Kubaa, avicula varia, collum in metu contrahens, unde nomen. Kubbara, i. e. corydalus. Mechaci, a sibilo dicta. Passer Domesticus, vide supra. Passer Paradisi, hirundo. Saphir, quae tota nocte sibilat, capite inclinato et pedibus ad arborem applicatis. Savva, avicula rubro vertice. Suar, passer est, qui vocatus stridendo respondet. Thenavvut, nidum ex arbore suspendit, tw=|] saphir non absimilis. Wasa, Latine Regulus.
PASTOR
alius gregis dominus, alius mercenarius, misqwto\s2] Graece, Iohann. c. 10. v. 12. Ille, si Drusio credimus, in Amosi Prophetiam, Hebr. vocatur, hic : Sed Roe], utrumque denotat, non mercenarium solum. Namque Abel sic appellatur, Gen c. 4. v. 2. et Rachel Gen c. 29. v. 2. et Patriarchae omnes, Gen c. 47. v. 3. qui tamen aut gregum domini erant, aut dominorum liberi, non servi aut mercenarii. Quin ipse Deus hoc nomen non dedignatur, Psalmo 23. v. 1. et 80. v. 2. Sed nec prior vox Dominun, gregis praecise notat, uti pluribus Bochart. docet infra laudandus. Porro inter Pastores mercenarios varii gradus, et alii primarii, alii secundarii sunt. Sic Pharaoni plures fuere, principes gregis], Gen c. 47. v. 6. ut et Davidi: cui boum alii in campis Saron, alii in vallibus, pascebantur; quorum his Saphatus, illis praeerat Sitraeus, ut camelis Obil, asinis Iechdias, ovibus denique et capris Iazizus, 1. Paralip c. 27. v. 29, 30. 31. Saul tamen tam armentis, quam gregibus, videtur unum praefecisse Doegum, qui proin vocatur, princeps pastorum Saulis, 1. Sam. c. 21. v. 7. Sic in Syria, sub Nino Rege, Simma erat proestw\s2 tw=n *bas1ilikw=n kthnw=n], pecoris Regii praefectus, ut ex Ctesia refert Diodor. l. 2. Et Plutarchus in Pyrrho meminit cuiusdam *sa/mwnos2 tou= ta\ poi/mnia kai\ ta\ bouko/lia tw=| *neoptole/mw| dioikou=ntos2], Samonis, qui Molossorum Regis Neoptolemi greges, et armenta administrabat. Latini quoque *a)rxipoimh\n] erat Tyrrhus, de quo Poeta Aen. l. 7. v. 485. ——— Tyrrhusque pater, cui regia parent Armenta, et late custodia credita campi In quem locum Servius: Magistrum hunc pecoris vult fuisse, et saltuarium etc. Magister autem pecoris est, ad quam omnia pertinent animaliae. cicero, Nominat hominem, quem Magistrum pecoris esse dicebat. Proinde Livius l. 1. c. 4. de Faustulo, cui Latii Rex Numitor eandem curam demandaverat, Ut lupam, inqui, lingua lambentem pueros, Magister Regii pecoris invenerit. Quem eundem Dionysius Halicarn. l. 1. tamquam ex fabio Pictore, fuisse dicit, s1uforbi/wn bas1ilikw=n e)pimelou/menon]. Et de Phorbante, quem Laius Thebarum rex pastoribus suis praefecerat, ita Seneca in Oedipo Actu 4. v. 815. ——— regios pavit greges, Minor sub illo turba pastorum fuit. Et rursus v. 839. Arbitria sub quo regii fuerant gregis, etc. Uti vero in Pastorum supremo gradu est Princeps Pastorum]: ita Carzil], in infimo, quem Thalmudici Pastoris discipulum esse dicuunt. Quod discrimen in Calphurnio Ecl. 5. quoque observatur, Forte Mycon senior, Canthusque, Myconis alumnus Torrentem patula vitabant arbore solem, Cum iuvent senior praecepta daturus alumno, Talia verba refert etc. Ubi Mycon senior et qui Canthum docet, est , sed qui docetur Canthus, est Carzil] etc. Pastorum vasa, in Sacris, non semel occurrunt, ubi non solum sic dicuntur vasa proprie dicta, puta gaulo\s2, s1kafi\s2, pe/llh, kumbi/on, karxh/s1ion, kis1s1u/bion], mulctrale, sinus, et si quae alia sunt eiusmodi; sed et vestis et arma et instrumenta Musica et tota supellex. Hinc in Zachariam Hieronymus, Vasa autem pastoris insignia illius et habitum debemus accipere, peram, baculum, fistulam et sibilum. Et quidem vestis Pastoralis mentio fit, Ierem c. 43. v. 12. quae apud Syrum Interpretem vocatur gultha, i. e. ei)/luma], aut peribo/laion]. Quia enim hoc hominum genus caeli iniuriis est maxime obnoxium, cum sub dio semper degat, hinc contra ventorum ingruentium procellas necesse habet se maiori cura tueri, vestibus circa corpus sedulo convolutis; ut apud avienum, in Fab. de Borea et Sole, viator, flante Borea, Ille magis duplicem lateri circumdat amictum, Turbida summotos quo trahit aura sinus. Post vestem, memoratur jalkut], i. e. mantica seu pera, 1. Sam. c. 17. v. 40. a verbo lakat, quod colligere est, quia in ea viaticum et quidquid necesse est, Pastor colligit. Vide infra in voce Pera. Est et atin], vas poimeniko\n], Iobi c. 21. v. 24. quod Mulctare reddunt complures, quibus tamen non praebet assensum Bochart. Arma Pastorum, sunt virga et pedum; item, quibus eminus pugnant, arcus, sagittae, fundae, lapides etc. Virga seu pedum, makel], dicitur 1. Sam. c. 17. v. 40. et Zachariae c. 11. v. 7. Item scebet], Graece s1kh=pton] seu s1kh=ptron], Psalmo 23. v. 4. Micheae c. 7. v. 14. et Levit c. 27. v. 32. Sub qua vir. ga transibant armenta et greges. quoties illorum numerus subducebatur; quod fiebat ab iis, qui accurati sunt mane et vesperi, ut habet Servius in illud Poetae Eccl. 3. v. 34. Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Sed maxime sub vesperam, cum e pastu reduci solent; Theocritus Idyll. 8. ——— ta\ de\ ma=la poqe/s1pera pant) a)riqmou=nti]. Oves autem vespere semper omnes numerant. Vide quoque Virg. Ecl. 6. v. 85. 86. et Georgic. l. 4. v. 433. 434. 435. 436. ubi de Proteo phocas numerante, ut et Calphurnium Ecl. 3. Quo Ieremias respiciens c. 33. v. 13. Adhuc, inquit, transibunt over per manum numerantis. Nempe in ovile ingredientes oves singulas Pastor, extrema virga tactas, praesente domino aut villico, recensebat, ad quem ritum palam alluditur, Ezech c. 20. v. 37. Sed et de Pedo, et de aliis Pastoris armis, dicetur aliquid infra, in voce Pedum. Ad Musicam pastorum, nos vocat Davidis cithara, Hebr. cinnor], unde Graece kinnu/ra], quam Iosephus de/ka xodrai=s2 e)zemme/nhn plh/ktrw| tetu/fqai], decem chordis instructam plectro pulsari consuevisse, ait Antiqq. Iud. l. 7. c. 10. Cum Auctor Epistolae ad Dardanum, sub Hieronymi nomine, citharam in modum Delta literae, i. e. triangularem describat, cum chordis viginti quatuor, quae per digitos Pindari variis vocibus tinnulis ictibus diversis modis concitentur. Potius dicemus, peculiare id instrumentum Musicum fuisse, ipsiusque Davidis inventum, quem non solum citharam mira arte pulsavisse, sed et instrumenta Musica excogitasse ac fabricasse, constat ex Amos c. 6. v. 5. Unde Apollinaris in paraphr. Psalmi suppositti 151. *ei)ropo/kwn o)i+/wn a)ge/las2 a)groi=s1in nomeu/wn,] *xei=res2 e)mai\ fo/rmigga ligu/qroon entei/nanto,] *da/ktula d) a(rmoni/hn sqeoterpe/a tekth/nanto.] Et certe Graeci quoque Scriptores Musicae inventionem ad pastores referunt; citharae, ad Apollinem; lyrae, ad Mercurium, seu Terambum Meliensem pastorem; fistulae, ad Panem; tibiae, ad alios etc. Sed et Pastorum tabernacula non omittenda, quae quandoque dicuntur , ut Cantici c. 1. v. 8. quandoque , ut 2. Parlip. c. 14. v. 15. quorum prius est a radice satan, i. e. habitare, unde Graecorum s1khnh\]; posterius ab ahal, h. e. tenterium figere. Sub cuiusmodi tentoriis semper degisse Patriarchas, observat Apostolus, Hebr c. 11. v. 9. Qui idem fuit status Israelitarum omnium in deserto per annos 40. Imo non paucorum, postmodum in ipsa terra Chanaan, uti de Davide, Iaele, Rubenitis, et Recabitis, legitur 1. Sam. c. 17. v. 54. Iudicum c. 4. v. 17. 1. Paralip c. 5. v. 10. et Ierem c. 35. v. 7. Nec villae Iairi, quae memorantur Numer. c. 32. v. 41. quidquam aliud videntur fuisse, quam tentoria in orbem digesta et collecta. Qui certe mos a pastoribus incepit, et inter illas maxime gentes viguit, qui pecuariam exercuerunt, quales in Arabia Scenitae, et Nomades in Africa. Rei originem Moses arcessit a Iabale, Iubalis fratre, Gen c. 4. v. 20. Is pater fuit habitantis in t abernacnlo, cum pecore. eodem pertinent caulae, quinque nominibus diversae rationis, ab Hebraeis, insignitae. Primum est gedera], i. e. septum, unde Gaderoth, urbs in tribu iuda, 2. Paralip c. 28. v. 18. et Gadium priscum nomen, *ga/deira], a Phoenicibus inditum, quod Hesychius exponit perifra/gmata]. Secundum, dober], i. e. caula, inquam aguntur sermone pastoris pecora, Quod verbum verisimile est inter Poenos in usu fuisse, atque illud in animo habuisse Augustinum, quoties Synagogam definit pecorum congregationem, ut ab Ecclesia distinguat, in quam homines convocantur, vide illum in Exposit. Epist. ad Rom. et in Psalmum 81. Tertium est. micla], Habac. c. 3. v. 17. a cala, i. e. claudere. Quartum, nave], ut 2. Sam. c. 7. v. 8. quod proprie notat caulam a pastoribus effossam, in cryptis subterraneis, ad vitandum Solis aestum. Quale Polyphemi antrum fuit, in quo —— mh=l), o)i+/es2 te, kai\ ai)=ges2 i)au/es1kon]. Denique, marbets], vel rebets], Gen c. 29. v. 2. quod fere idem est cum Graeco, kli/s1is2], i. e. e)pauli\s2], seu klis1i/on] etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. Apud romanos Pastores servi erant, qui curam habebant pascendi. De his Ulpianus, Quibusdam, inquit, in regionibus accedunt intrumento, si villa cultior est, Atrienses, Scoparii. Si etiam viridaria sint, Topiarii; Sifundus saltus passtionesque habeat, greges pecorum Pastores, Saltuarii. Apud Matthaeum Euangel. c. 8. v. 33. *bo/s1kontes2]. Virg. Georg. l. 3. v. 477. ——— ——— Desertaque regna Pastorum, et longe saltus, lateque vacantes. Iuvenalis Sat. II. v. 151. Pastoris duri est hic filius etc. Iidem ad baculum servi dicebantur; cum baculus, qui Pedum vocatur, Pastoris argumentum sit. Propert. l. 4. Eleg. 2. v. 39. Pastorem ad baculum possum curare. Dicebantur autem hoc nomine fere omnes sequentes: Arator seu Iugarius, cuius operam recenset Columella l. 1. c. 6. Bubulcus seu Bubsequa, quorum munera apud Rei rusticae Scriptores late exstant: imaginem graphice describit Ovidius Metam. l. 14. Opilio seu Upilio, qui oves curabat, dictus Plauto Asinaria, Actu 3. sc. 1. v. 36. Virgilio Eclog. 10. et Alfeno l. 60. §. 3. ff. de leg. 3. Caprarius, cui caprilia erant curae, apud Columellam l. 3. c. 10. et l. 7. c. 6. Virvicarius, vervecum custos, Papinian. tit. 4. Equiso, cui equorum grex commissus, Fest. in Agasones: Superiumentarius, cuiusmodi Paedagogum sibi obtigisse conqueritur, apud Suetonium, Claudius Imp. c. 2. Subulcus, de quo martial. l. 10. Epigr. 98. v. 8. Praesta de grege, sordidaque villa, Tonsos, horridulos, rudes, pusillos, Hircosi mihi filios Subulci. Proculator, qui lactente adhuc observabat, sicut is adultos, Columel, in proaem. l. 1. et l. 7. R. R. c. 9. etc. Sed et anserum Pastores habet Paulus Sentent. l. 3. Avibus legatis, anseres, phasiani et gallinae et aviaria debebuntur. Phasianarii autem et Pastores anserum non continentur, nisi id Testator expressit. Vide laur. Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam de operis servorum etc. De Dea Pastorali supra in voce Pales, A Pastoribus ortum duxisse Romanos, habes supra in voce Palatium, quod, ab ovium balatu, quidam dictum contendunt: et Florus Histor. Rom l. 1. c. 1. Imaginem urbis potius, quam urbem (Romulus) fecerat: incolae deerant. Erat in proximo lucus: hunc Asylum facit: et statim mira vis hominum, Latini Tuscique Pastores: Quidam etiam transmarmi etc. Unde idem eiusdem l. c. 14. Pastorum casas, ait, ignis ille et flamma (a Gallis, qui Romam ceperant, excitata) paupertatem Romuli abscondit. Qua mente Timagenes felicitati Urbis inimicus, aiebat; Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod scirent meliora resurrectura, quam arsissent, apud Senec. Ep. 91. Magnae porro aestimationis, hoc hominum genus olim fuisse, probat, ut e Sacris nil hic addam, Alexandri Priamo geniti historia, quem Ida Pastorem habuit, ut notum: Endymionis item, qui primus Lunae phrases deprehendit mentesque hominum Astrologiae reddidit peritas: quae causa, quod ipsum e Luna filias genuisse fabulata sit Antiquitas. Fuit autem hic Endymion, Aethlii Regis filius, Pastor in monte Lathmo, teste Pausania Eliacorum initio: Unde illum cum Pastoraeli pedo, Pastoricio urceo, et cane minime venatico, exhibet annularis gemma, apud Thom. Licetum Gemmarum Annul. schem. 20. c. 101. quem vide sis, operae pretium erit: uti plura hanc in rem infra, voce Reges.
PASTOR
in Ecclesia, idem qui (*hgou/menos2, *proestw\s2, )*epi/s1kopos2, *poes1bu/teros2], vide Actorum c. 20. v. 17. 1. Tim. c. 3. v. 1. et. 2. Philip. c. 1. v. 1. Tit. c. 1. v. 5. et 7. 1. Petr. c. 5. v. 1. 2. 3. etc. Ab iis nonnulli Doctores distinguunt, occasione loci Ephes c. 4. v. 11. censentes, eos Ministros fuisse extraordinariis doctrinae donis praeditos, qui alios Ministros informarent et ad Ecclesiarum ministerium praepararent ac instituerent. Alii cum Pastoribus eosdem faciunt, cum omisso Pastorum nomine soli exprimantur, 1. Cor. c. 12. v. 28, 29. ut videantur iidem, qui *dida/s1kaloi] sunt, quoque *poime/nes2] fuisse, qui sicut ab una officii parte dicebantur *poime/nes2] atque )*epi/s1kopoi], ita ab alia (quatenus nempe docebant Ecclesiam per instructionem, exhortationem etc.) appellabantur *dida/s1kaloi]. Quod enim ad Doctorum et Professorum in Scholis gradus attinet, quales nunc vigent, longe recentiores sunt, quam ut in scriptis Apostolicis occurrant. Licet, quantum ad rem ipsam attinet, numquam in Ecclesia, etsi vario modo, defuerint Doctores, sive kathxh/s1ewn] Magistri, qui doctrinam sacram per manus tradebant, non promiscuo fidelium vulgo, sed praecipue aliis, qui et ipsi Ecclesiae Pastores aut Magistri futuri erant. Namque in Vet. Test. Prophetae ac Filii Prophetarum; et postremis temporibus Scribae, *nomikoi\] dicti, id muneris exercuerunt: in N. Test. ut de Christo et Apostolis nil dicam, a primis statim Ecclesiae Christianae temporibus celebris hoc nomine Ecclesia aAlexandrina fuit, ubi trequentes istiusmodi diatribai\] et Scholae; praefectique iis Catechetae, Pantaenus, Clemens Alex. Origenes etc. Consistit autem Pastorum munus, tum in publico Verbi, Precum ac Sacramentorum ministerio, tum in reliqua gregis cura, kalo\n e)/rgon] hinc Apostolo vocitatum, 1. Tim. c. 3. v. 1. de quibus omnibus, ut et aliis huc pertinentibus, Theologi consulendi: vide inprimis Franc. Burmannum Synops. Theol. Christian. Part. 2. l. 8. c. 7. toto. De Pastore vero Laico in Communione Rom. supra in voce Advocatus. In Ecclesia Rotomagensi Galliae, Paestorum officium, quod statim post Nocturnale officium natalitii Christi celebrari mos, ita describit Ordinarius MS. eiusdem Ecclesiae: Finito te Deum laudamus, peragatur Officium Pastorum hoc modo, secundum Rothomagensem usum. Praesepe sit paratum retro altare, et imago S. Mariae sit in eo posita. Inprimis quidam puer ante Chorum, in excelso, in similitudinem Angeli, Nativitatem Domini annuntians; ad quinque Canonicos quindecim marcharum et librarum, vel ad eorum Vicarios de secunda sede, Pastores intrantes, per magnum ostium chori transeuntes, tunicis et amictis indutos. hunc versum ita dicens, Nolite timere, ecce enim, usque in praesepio. Sint plures pueri in voltis Ecclesiae, quasi Angeli, qui alta voce incipiant, Gloria in excesis Deo et cantent usque voluntatis. Haec audientes Paestores, ad locum, in quo paratum est praesepe, accedant cantantes hunc versum, Pax in terris, totum. Quod dum intraverint, duo Presbyteri dalmaticati de maiori sede, quasi obstetrices, qui ad praesepe fuerint, dicant, Quem quaeritis, usque, dicite. Pastores respondeant, Salvatorem Christum usque Angelicum. Item Obstetrices cortinam aperientes, puerum demonstrent, dicentes, Adest hic parvulus, usque Isaias dixerat Propheta. Hic ostendant matrem pueri, dicentes, Ecce Virgo, usque qui natus est. Tunc eo visa, inclinatis cervicibus, adorent Puerum, et salutent, cicentes, Salve Virgo singularis, usque frui natus visione. Deinde vertant se ad Chorum redeuntes et dicentes, Alleluia, Alleluia, iam vere scimus, usque cum Propheta dicentes, Hoc finito incipiatur Missa et Pastores regant chorum. Dom. Archiepiscopus, si praesens fuerit, cantet missam: apud Car. du Fresne.
PASTORES
Aegyptiis per contemptum Hycsos, h. e. Reges Pastores dicti, e Phoenicia oriundi Africano; Arabes alils; forte Arabaegyptii, quos Prolemaeus extra montes Aegypti ad sinus Arabici littoris collocat, Geogr. l. 4. postquam hactenus profunda pace Aegyptus emollita esset, illam subito aggreffi a)maxhti\] absque pralio occuparunt, Principibusque in putestatem redactis, urbes incenderunt, templa everterunt, incolas caeciderunt, filiosque eorum et uxores in servitutem redegerunt, Salate fibi in Regem electo, qui Abarim seu Pelusium urbem, Pithom dictam Exod c. 10. v. 11. quasi Urbes thesaurorum seu Urbes horrea, Israelitarum gravissima servitute pressorum opera, aedificavit communivitque, Tane sedem Regni fixit, et Aegyptum superiorem non minus quam inferiorem, fibi tributariam reddidit, sola Thebaide et forte adhuc paucis aliis locis (namque tempore nascentis Mosis quorundam aliorum Regum Chronicon Alexandr, ac Eusebius, et postea, ut de Xoitis nihil dicam. Herodotus Protei qui Memphis regnaverit, meminere) exceptis, tam infen so in Aegyptios odio ut gentem et sacra eorum penitus exstinguere conarentur. Coepit autem hoc regnum circa extrema Iosephi Patriarchae. sicque Israelitae, qui per annos 58. liberi in Aegypto hactenus vixerant, 77. reliquos ad Mosen usque in servitute transegerunt, quae demum sub novis his Regibus, durior esse coepit. Praevaluere namque Pastores usque ad sexti sui Regis posteriora tempora, donec armorum usum necessitate edocti Thebani Reges, quibus alii quoque Pastorum tyrannidem non ferentes se iunxerant, bello illos continuo et diuturno agreffi, recepta primum Memphi sub Moeride; exin Heliopoli sub Amose Regib. cedere, tandem sub Misphragmutose, ultimo Rege Zet victo et cum suis in Abarim incluso, sub Thummose dein illius filio ad deditionem adacto, discedere illos coegerunt. Redierunt quidem sub Amenophe II. sed post 13. annos denuo expulsi, in loca unde venerant, se receperunt; postquam durasset regnum illorum annos DXI. cuius finis incidit in tempora Iephthae Iudicis Israelitarum, vide hanc in rem plura apud Manethonem Iosepho laudatum contra Apionem l. 1. Africamum, Syncellum, Ensabrum; inprimis vero Ioh. Marshamum Equitem Anglum, qui Iosephum Antiquitatum Iudaic. Scriptorem modo indigitatum (Pastorum horum nomine Israelitas, cum Iacobo in Aegyptum profectos, sub Ramesse Tubacle Regum inferioris Aegypti XXIII. intelligentem) erudite refellit: nec non hic passim, ubi de Thebarum Pastorumque Regibus, it. voce Hycsos, et Tanis. Ultimus autem Aegypti interioris Rex, sub quo tempestas haec incubuerat Concharis dicitur Syncello, cui successisse Tanitas ait: cum Thebanis, Thinillus, Heliopolitanis vero Timaus imperarent, uti retert Manetho Sacerdos Heliopolitanus d. l.
PASTUS
i. seu Pastas, Graece *pasto\s2] seu *pasta\s2], velum significat variegatum plumario opere, quod apud Paganos thalami vei oeci (ubi Numen colebatur) foribus praetendebatur. Inde pastofo/ria], Templorum atria, in quibus eiusmodi vela praetenta essent, vel quod is locus Aistinatus esset mansionibus, tw= pastofo/rwn]. Quod verius. In templo Isidis et aliarum si forte Dearum, ut Deae Syriae et Matris Deum; certus coetus fuit sacratorum hominum, qui pastofo/roi] dicebantur, a pastw=|], quod erat velum linteum variegatum thalami foribus vel sacrae Calybae oppandi solitum. Salmas. in Plinianis p. 1237. Hesychius, *pastofo/rion to\ to\n pasto\n fe/ron, h)/ oi)konomi/a, h)/ s1unagwgh\, h)/ nao\s2 e)uanqh\s2]. Et Suidas, *pastoforei=on to\ fe/ron to\n pasto\n] etc. Hinc Pastophori, signantius sic dicti, quorum inter alia erat, levato pastw=|] seu velo, quo Numen Aegyptium tegebatur, illud advenis ostendere. Clem. Alex. de insigni Aegyptiorum fanorum splendore verba faciens, ubi multa de Pastis, Pastophoris et Pastophoriis Aegyptiorum, *ta\ de\ a)/duta], inquit, xrus1opa/stois2 e)pis1ki/a zetai pe/plois2) a)ll) h)\n pareis1e/lqhs2 to/ ba/qos2 tou= peribo/lou, s1peu/dwn e)pi\ thn sqe/an tou= krei/ttonos2, chth/s1eis2 to\ a)/galma to\ e)/noikon tou= new\. *pastofo/ros2 de\ h)/ tis2 a)/llos2 tw= i(eropoiou/ntwn peri\ to\ te/menos2 s1emno\n dedorkw\s2, paia=na th=| *ai)gupti/wn a)/|dwn glw/s1s1h|, o)li/gon e)panastei/las2 tou= katapeta/s1matos2, w(s2 dei/zwn to\n *qeo\n, platu\n h(mi=n endi/dws1i ge/lwta tou= s1eba/s1matos2]. Idem de Pastophorum odctrina in Medica singulari seu Hermetica, etiam l. 6. Strom. multis agit. Et. coetum Pastophororum. quod Sacrosancti Collegii nomen est, memorat in sacris Isiacis, Appuleius Milesiar. l. 11. Indidem Pastophorium, ex iis, quae dicta, fanum ipsum, tum qua ornabatur, tum qua velum ei oppandebatur: vel potius. locus Pastophorum manfionibus destinatus. Quae vox e sacris Paganorum ad Christianos transiit. Meminit eius Gruterus Thesaur. p. 84. 3. in hac Inscr. *q*e*o*f*i*l*o*s *q*e*o*f*i*l*o*g] *a*n*t*i*o*x*e*y*s *m*e*l*a*n*h] *f*o*p*o*s *t*h*n *k*o*n*i*a*s*i*n] *t*o*g *p*a*s*t*o*f*o*p*i*o*g] THEOPHILUS THEOPHILI ANTIOCHENUS MELANEPHORUS, TECTORIUM HUIUS FANI etc. Integram vide supra in voce Nigrigeruli. Ubi Fanum, in versione Bembi, est pastofo/rion], nomen primariae Fani, maxime apud Aegyptios in Numinum horum delubris, partis, unde ipsum per synecodchen Fanum sicdictum. Saepius quidem egitur Pastophoria, in Graecis codicib. foederis veteris maxime pro conclavibus] sacris Levitarum Sacerdotumque, Ezech c. 40. v. 17. et 38. 1. Paral, c. 9. v. 33. etc. ubi Vulgatus habet, gazophylacia, uti et Aquila; Symmachus e)ze/dras2], Hieronym, thalamos. Idem interdum est habitaculum], unde etia m ille, ad Iesai. c. 22. v. 15. Sochen, inquit, aut tabernaculum interpretatur aut Pastophorion, h. e. thalamus, in quo habitat Praepositus templi. Syrus et Arabs pro gradibus, in Ezech. loco indicato capiunt. Etiam in Maccabaicis l. 1. c. 4. v. 38. et 57. Graece et Latine ufurpatur, Pastophoria, pro conclavibus eiusmodi. Ubi Syrus, pro kai\ ta\ pastofo/ria kaqh|rhme/na], et Pastophoria (e Templo) sublata sunt, substituit, omnia ornamenta destructa sunt, uti et postmodum Pastophoria interpretatur. Gallus ibi, les assiettes pour manger, Lutherus der Priester cellen, Angli the Priests chambers, et Chambers, uti et Duacenses, Pastophoria ibi interpretatur H. Grotius, , i. e. conclavia illa ad Templi latera, in quibus servabantur vestes Sacerdotales, instrumenta Templi, copia aromatum et similia, ac se refert ad citata ante ex Ezech. et Paralipomenis loca. Atque ita sumi solere, liquet ex Vacabulario Catholico dicto. Sed et in Ecclesiis Christianis Pastophoria fuere. In Constitutionibus, Apostolicis dictis, ubi de Ecclesiae dispositione agitur l. 2. c. 57. e)z e(kate/rwn tw= merw=n ta= *pastofo/ria pro\s2 a)natolhn]. Utrinque sint Pastophoria versus Orientem; de quibus vidersis plura apud Durantum de Ritibus Ecclesiae l. 1. c. 16. §. 8. et Gerh. Ioh. Vossium de Vitiis Sermonis l. 3. c. 33. Ioh. Seldenum de Synedriis Vett. Hebraeorum l. 2. in Addendis p. 712. et seqq. Vide quoque in voce Pastas et Pastophorium. Hoc unicum addo, thalamum apud Hebraeos nuptialem, seu Chuppa, quo ad cohabitationem coniugalem Sponsi prima nocte deducebantur, ab Hellenistis, *pasto\n], reddi Ioelis c. 2. v. 16. Vide de hoc thalamo supra, ubi de Nuptiis.
PATELLAE
dicta sunt vasa picata, parva, quorum in sacrifciis olim usus: Diminutiv. ex voce Patera, de qua infra. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 38. Placabantur iis Dii, hinc Patellarii nominati, de quibus vide suo loco. Sed et Patellae coctae, singulis hebdomadibus, ex micis, quae e mensis Monachicis levantur, occutrunt apud Magistrum in Reg. c. 23. 25. etc.
PATER_Papiae
Genitor naturae vocabulum est, Pater dignitatis. Quod quidem discrimen observare est, in Ep. Theodeberti Regia ad filium Mauricii Imp. Et quis ad Serenissimum et piissimum Patrem nostrum, Genitorem vestrum Mauritiun, Imperat. Legatariot direximus etc. Vide Car. du Fresne Dissertat. 23. ad Ioinvillam p. 288. Quo pertinet, quod Dii omnes Patres appellabantur, religionis nempe et reverentiae ergo, vide infra Sardopater et Servium ad illud Virg. l. 2. Georg. v. 4. Huc ades τ Lenae Pater ———— In Lucilio proin Sat. l. apud Lactantium l. 4. c. 3. in Deorum concilio. ridens Iuppiter sic fatur: Ut nemo sit nostrum, qui Pater optimis' divum, Ut Neptunis' Pater, Liber, Saturnis' Pater Mars. Ianu', Quirinus', Pater, omnes dicamur ad unum. Quod et Lactantius exibilat, inquiens: Natura von patitur, ut sint unius hominis plures Patres. Ex uno enim procreatur. Unus igitur colendus est qui potest vere Pater nominari. E quibus tamen Ianus privato nomine Patris nominatus est, quod primus Deorum crederetur. Seneca in Apocolocynthosi seu Apotheasi Claudiana, Illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus Pater, is multa diserte quod in foro vivat dixit. Septimius, antiquus Pocta, apud Terentianum Maurum l. de Metris, Iane Pater, Iane tuens, Dive biceps, biformis, O cate rerum sator, τ principium Deorum, Stridula cui limina, cui cardinei tumultus, Cui reserata mugiunt aurea claustra mundi, Tibi vetus ara caluit Aboriginto sacello. Ubi principium vocat eum, non Romanae gentis, quo nomine Quirinus quoque Pater dictus est, sed Deorum, quod est Deorum eximii, quem inter nomina coetera Iovem dixere, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 2. c. 16. Hinc totics hoc nomine insignem deprehendimus Ianum: Iane Pater, audite vota, Livius Dec. 1. l. 8. Ianus Pater in suo templo dicatut, Plin. l. 36. c. 5. etc. Iuvenalis Sat. 6. v. 394. Respondes bis Iane Pater. Virg. Aeneid. l. 8. v. 357. Hanc Ianus Pater, hanc Saturnus condidit arcem Scc. Martiali Sanctui Pater, dicitur l. 10. Epigr. 28. v. 7. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. Etiam Pater et Rex iunguntur a Poetis; ad par utriusque, in Regia potestate, officium declarandum. Quomodo Romulum invocabat Ennius, addens ab eo Romanos in lucem productos esse, non aliter, atque eosdem Catullus Romuli et Remi nepotes appellat, ad Cicer. Epigr. 50. Disertissime Romuli nepotum. Et in Lesbia, Epigr. 59. ———— in triviis et angiportis Glubit magnanimos Remi nepotes. Porro ad Benefactores vox extensa: Quo facit Patris Patriae insigne elogium Tullio tributum, iuxta illud. Roma Patrem Patriae Ciceronem libera dixit. Vide quoque supra Abrech. it. Genua, Hierophantas it. in Mithrariis sacris, vide supra Mithrae. Quemvis adeo praefectum, qui cura, monitis, castigatione, aliorum vitam moderatur. Hinc et in Ecclesia Pater, et Pater Monasterii olim dictus est. quem hodie Abbatem vocant. Augustin. de Moribus Eccl. Cathol. l. 1. c. 31. Illi autem Decani cum magna sollicitudine omnia disponentes ---- traditienem tamen etiam ipsi reddant uni, quem Patrem vocant. Gregorius M. Dial. l. 1. c. 1. Monasterium construxit, in quo ducentorum ferme Monachorum Pater exstitut. Adde l. 2. c. 3. et l. 3. c. 23. et 33. Seldenum ad Eadmerum p. 150. 153. etc. Atque indidem natiquibusdam Paparum primum, deinde Abbatum tituli, de quibus. et uter altero prior, multa Barthius. Vide eum Animadrers. ad Statium l. 3. v. 516. alibique passim: infra quoque Vitas-Patrum et supra vocibus Abbas Abbates. Sed et Pater, alias Pater lustricus, item Pater Spiritualis dicitur, qui e sacro lavacro aliquem suscepit, Patrinus. Ruffinus in Hieronym. l. 1. Quorum alter nunc Presbyter beata memoria Valeriani, alter Archidiaconus, alius Diaconus, simulque Pater mihi et Doctor symboli ac fidei fuit. Plures alias Patris acceptiones et epitheta vide hic infra: uti de Patriapotestate, voce Parentes.
PATER_Synedrii
Hebr. , seu Princeps secundus, proximae dignitatis erat a Principe seu Nasi, de quo supra, apud Hebraeos. Maimonides, de Synedriis tam magois quam minoribus, agena, in Iad tit. Sanhedrin. c. 1. §. 3. Qui sapientia, inquit. praestabat, constituebant eum super se caput, adeoque is erat consessus seu Synedrit caput, ac idem, quem Sapientes appellitaut tibique Principem. Atque is conslit vebatur loco Magistri nostri. Constit vebant etiam virum Septuaginta reliquis eminentiorem, Capiti secundum, cuius sedes erat a dextera illius: is vocitabatur Pater Synedris. Reliqui vere ex LXX. sedebant coram binis bisce iuxta dignit atem suam. Et quisque ut Socium suum antecelluit, eo proximior erat Principi a sinistra eius: Sedebant nutem velut in dimidiata area circulari, ita ist Princeps et Pater Synedrii cunctas possent contueri, Sic ergo in consessu reliqui omnes, praeter Patrem Synedrii, a sinistra Principis consederunt, adeoque hic cum Patre ad semicirculi sinistram intuenti partem locum habuit, coeterique semicirculi residuum, secundum dignitatem suam, occuparunt. Atque ita sane consessum Rabban Gamalielis Principis se habuisse in Iabne (quo tandem Synedrium Magnum translatum est) reperitur in Thosiphtha ad c. 8. tit. Sanhedrin et apud Iosephum Karo in Ceseph. Misna ad tit. Sanhedrin. c. 1. §. 3. Nempe formula haec sessionis pro arbitrio legitima satis fuit, neque mori ita adversa ut admittenda non esset. Coeterum receptior est sententia, de formula considendi usitatiore eiusmodi, ut Princeps et Pater in medio semicirculi sederent, reliqui a dextris et sinistris; iuxta dignitates suas, nec sine Scribis binis adstantibus: cuiusmodi Synedrii figuram exhibet Seldenus de Synedriis l. 2. c. 6. §. 1. Uti autem secundus β Principe Pater erat, ita maxima ipsi, post Principem, reverentia publicitus est exhibita, qua excipi consuevit, quotres Conventus aliquos sive Iuridicos sive Sacros introiret: Gemara Babylonia ad tit. Horaiioth c. 3. fol. 13. 2. Traditio est Rabbiniea, universum Populum assurgere solitos, quoties ingrediebatur Princeps, nec resedisse, usque dum dixerat ille eis, sedete. Quando Pater Synedrii mgrediebatur, faciebant ei semitam alterutrmque usque dum loco consederat. Sapiens cum ingrediebatur (i. e. aliquis ex coeteris Synedris) Alter sedebas, et alter stabat (quisque vice sua in transitu ei afsurgebat) usque dum suo consederat loco. Idem sed paulo expressius Gemara Hierosolymitana, ad tit. Bieurim c. 3. fol. 65. col. 3. §. 3. Quoties ingrediebatur Princeps, universus assurgebat Populus, simul ac conspicitbatur, nec residere cuiquam licuis antequam dixterat ille sedete. Pater Synedrii, quoties ingrediebatur, faciebant ei semitas (binas) adeo ut sive per hanc, sive per illum, pro arbitrio transire posset, etc. Seriem Principum Patrumque Synedrii Magni ab Antigono Socaeo, in Rabban usque Simeonem (filium Rabbi Gamalielis I.) qui, in excidio Urbis sub Vespasiano, peremptus est, aliosque per annos aliquot, ab excidio illo, ad ipsius gentis illic deletionem, exhibuimus supra in voce Nasi. Uti autem in Synedrio M. sic et in Vigin titriumvirali, Pater erat, quemadmodum utrumque suum habebat Principem, Hebr. Nasi, Graece *kaqhghth\n]: quos titulos non plane abolitos voluit Christus Matth c. 23. v. 8. 9. 10. (*gmei=s2 de\ mh\ klhqh=te (*pabbi/) ei(=s2 ga/r e)stin h(mw=n o( kaqhghth\s2 o( *xristo\s2 --- *kai\ pate/ra mh\ kale/s1hte h(mw=n e)pi\ th=s gh=s) ei(=s2 ga/r e)stin o( path\r h(mw=n, o(/ en toi=s2 ou)ranoi=s2. *mhde\ klhqh=te *kaqhghtai ei(=s2 ga\r u(mw=n e)stin o( *kaqhghth\s2 o( *xristo/s2], Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim vestrum Princeps seu Dactor, ipse Christus---Et. ne vocetis Patrem vestrum super terram: Nam unus est Pater vester qui est in caelis. Neque vocemini Praesides seu Principes seu Primates, unus enim est vester Princeps, ipse Christus. Sed ambitionem tantum his titulis superbientium castigat. Hinc, ut de Patris solum nomine pergam (quod et Patroni cognatum munus et dignitatem civilem, maxime apud Romanos veteres, denotasse neseit nemo) usus eiusdem, non obstante interdicto illo in Christianismum etiam primitivum, ut undiquaque licitus receptus est, ex disciplina Platonica, in qua Theologos eminentiores et *qew=n pai=das2], Deorum Filios et *pate/ras2 th=s peri\ au)tw= a)lhbei/as2], Patres veritatis ab ipsis traditae, dici consuevisse docet Philolaus apud Proelum in Platon. Theol, l. 1. c. 5. et 6. etc. Etiam hoc addendum, nomen Patris non solum apud Hebraeos notissimum fuisse in dignitate illa amplissima, de qua dictum, sed et tou=] et Patris] nomen eminemptioribus Rabbinis, ob reverentiam fingularem, a compluribus tribui consuevisse: ut exprelle patet ex titulo Talmudico illo generali Capitula Patrum], qui ad Doctores vetustiores attinet, et in Fircke Aboth Rabbi Nathan], qui corpori Talmudico Babylonio coniunctus est, in Capitula illa, Commentarius quasi perpetuus. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum l. 2. passim, inprimis c. 6. §. 1. c. 10. §. 1. etc. nec non supra, voce Nasi, ubi Patrum quoque Synedrii series.
PATERA
eo quod pateat, dicta: Eius in sacrificiis antiquitus usus fuit, postea ad convivia transiit. Unde Vatro de L. L. l. 4. Hisce etiam nunc in publico conurvio, antiquitatis retinendae causa, cum Magistri siunt, potio circumsertur, et in sacrificando Diis, hoc poculo Magistratus dat Deo vinum. Priorem usum indigitat Heliodorus Aethiopic. l. 2. *kai\ tau=ta ei)pw\n a)pe/xei th=s fia/lhs2 a)/kraton to\ u(/dwr. tou=to kai\ s1pe/ndw me\n e)/lege *qeoi=s2 e)gxwri/ois2, kai\ *e(/llhs1i kai\ a)utw=| ge )*apo/llwni *pubi/w| kai\ pros1e/te *qeage/nei kai\ *xarixkei/a|], Haec locutus effundebat ex Patera meram aquam, et libo, dicebat, Diis Indigenis et Graecis, et ipsi Apollini Pythio, atque insuper Theageni et Charicleae. Christodorus quoque Poeta Thebanus Copita, Antholog. l. Epigr. 29. ———— ——— h)=n me\n a_ei/rwn] *deziterh=| fia/lhn e)piloi/bion]. ——— ———— Et artollebat quidem Dextra phialam (seu Pateram) libatoriam, etc. Quam in rem Theod. Marcilius, Festisdiebus, inquit, soliti sunt pateras Diis libare, deinde et ipsi perpotare. Itaque matronae, quamquam lege Komuli temeto abstinere iussae, tamen festis diebus solitae post libationem obducere, ad l. 12. Tabb. c. 96. vide quoque ad illa Arnobii l. 4. Ant. ex paterit auraeis inferia via defuncti, Lud. Carrionem Emendationum l. 2. c. 3. aliquid etiam apud Iac. Cuiacium Observat. l. 2. c. 12. Proprie autem vas, quo, popa victimam iugulante, alius sanguinem excipiebat, a)/mnion] Cretensibus, quae vox Syra videtur, quia vasa Syri mane et per metathesim amne vocant. Hoc sensu Virg. dixit Aen. l. 3. v. 67. Sanguinis et sacri pateras ———— nempe de victimis sumpti, ut ibi Servius. Et l. 6. v. 249. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem Suscipiunt pateris ———— Moses aganoth], vocat Exodi c. 14. v. 6. pro quo Chaldaei habent , quasi dicas aspersoria, Syrus leka/nas2], Arabum unus hydrias, alter tassath (Gall. tasses) i. e. pateras, Seniores et Vulgatus, krath=ras2], crateras. Atque hoc sanguinc arae persunde. bantur. Vide Sam Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. etc. Posteriorem Pindarus Olympic. Ode 7. ab initio: *fi/alan w(s2 ei)/ tes2 a) ---] fnei/as2 a)po\ xeiro\s2 e(lw\n] *e)/ndon a)mpe/lou kaxla/zoi ---] s1an dro/s1w| dwrh/s1etai,] *neani/a| gamborw=| propi/nwn], Phialam ut si quis e di --- vite manu desumptam, Intus uvae bullien --- tem rore donet Iuveni genero praebibens. Vide eum dem Pythiorum quoque Od. 5. Isthmiorum Od. 1. etc. Macrob. certe Saturnal. l. 5. c. 21. interpoculorum genera Pateram recenset, dicitque fuisse, ut nomen ipsom indicet, poculum planum ac patens: quod ansas habuisse ostendit Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Vide demore ingentem huiusmodiantiquamque et praesignem Pateram in epulis veter. Heroum, posoendi, in honorem Deorum atque convivii, Casp. Barthium Animadversion. Papin, ad Theh. l. 1. v. 541. ut et aliquid supra, voce Crater, Cuiusmodi Patera filicata, a filice, ad cuius herbae speciem erat caelata, nomen trahens, occurtit apud Salmas. Not. ad Pollionis Claudium, c. 17. uhi variis argumentis, in vasis caelandis, lusisse Veterum luxuriam, pluribus docet. Vide quoque infra, voce Patina. Idem Pollio in eodem, Paterarum trilibrium mentionem facit. Sed et pateris, munera, quae in pecunia numerata olim Principibus quotannis exsolvi sunt solita, offerebantur, uti vidimus supra, in Hanaperium Im o ipsae Paterae inter dona, Amicis Legatisque tributa. Sic Flav. Vopiscus, Probum, quum bello Sarmaticio iam Tribunus multa fortiter fecisset, publice in contione donatum esse, hastis puris quatuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quatuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, paterasacrificaliquinquelibrrunβ, tradit in vita eius c. 5. Nec omittenda Patera, a Regibus Persarum, Imperatoribus Romanis dari solita, de qua sic idem Vopiscus in Aureliano, c. 5. Data est ei praeterea, cum Legatus in Persas ξsset, Patera, qualis solet Imperatoribus dars a Rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu, quo colebatur in eo templo, in quo mater eius fuerat Sacerdos. Ubi Palatinos et editio vetus', Sol eo habitu, quo colebatur ab eo, Templo in quo mater eius faerat Sacerdos, i. e. eo habitu, quo colebatur ab Aureliano: a quo cultum fuisse Solem multa testantur et maxime templum ab eo Soli conditum consecratumque. Non dicit, quo habitu Sol fuerit sculptus, in illa patera; sed credibile est cum a Persis data tuerit, non alio habitu in ea illum fuisse seulptum, quam quo a Persis colebatur, qui eius simulacrum facie leonina effingebant cum tiara. De quo exponendus Arnobius, l. 6. Inter Deos videmus leonis torvissimam faciem mero oblitam minio et nomine frugiferi nuncupari. *karpofo/ros2] enim h(/lios2] et karpoge/neqlos2] Sol dicitur, in Hymno quodam, in quo omnia eius attributa, iuxta literas alphabeti, ordine recensentur. *kos1moplo/kon, *kla/rion, kratero/frona, karpoge/neqlon]. Statius Papinius, l. 1. Theb. extr. ———— Seu te roseum Titana vacari Gentis Achameniae ritu, seu praestat Osyrim, Frugiferum, seu Parsaei sub rupibus antri. Indignata sequi torquentem cornua Mithram. E quibus ultimis verbis plenius discimus, vultu Leonino cum tiara fingi, pingique, utraque manu reluctantis tauri cornua comprimentem, confuevisse a Persis Solem, uti docet Lutatius, ad d. l. Atque etiamnum multis locis Romae vifuntur Mithrae simulacra, stantis in spelaeo vel rupe cavata tiarati, taurum cornibus tenentis aut eundem substratum calcantis, vultum tamen virilem, non leoninum habentis, quem tamen quin aliquando hac facie pinxerint, dubium non est, vide Salmas. Not. ad Vopisci l. c. de Patera vero aurea, in certum Nili gurgitem, a Sacerdotibus quotannis; die Apis natali iacta, infra voce Phiala.
PATERAE
(inquit Bochart. l. 1. Chanaan c. 42.) sunt facerdotes Apollinis, oraculorum interpretes, β verbo patar]. i. e. interpretari. Unde Ioseph, poter] dicitur, quia interpretabatur somnia, Gen c. 41. v. 8. Ausonius, in Professoribus Burdigalensibus, ubi de Attio Patera, vel Paterio, v. 9. Beleni sacratum ducis e templo genus, Et inde vobis nomina. Tibi Paterae, sic ministros menoupunt Apollinares mystici. Fratri patrique nomen a Phoebo datum, Natoque de Delphis tuo. De his ita Hietonym. Ep. 150. ad Hedybiam: Maiores tui Paterius, atque Delphidius; quorum alter, antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit, alter, me iam adolescentulo, omnes Gallias prosa versuque suo illustravit ingenio. Nic. Lloyd.
PATHROS_et_PATHRUSIM
inter VII. gentes; ex Mistraiim Chami filio ortas, Australiores Aegypti partes incoluerunt, nempe Thebaidem. Nam Pathros est Theabis: adeo ut illa partitio, qua Thebais ab Aegypto propria dicta disiungitur, quae in infima Romanorum tempora duravit, etiam ab ultima antiquitate obtinuerit. Vide Esai c. 11. v. 11. et ierem. c. 44. v. 1. quique primus id observavit, vir in literis primus, Sam bochart. Phaleg. l. 4. c. 27.
PATMOS
Icarii maris insula Plinio l. 4. c. 12. et Straboni, nomen antiquum hodie retinet, si Nigro creditur. Palmosa vero novo nomine eam vocat Sophianus. Haec teste Pilinio loc. cit. patet circuitu triginta mill. pass. in Arabica Paraphrasi, per B. scribitur Batmos]. Nomen habet, ex coniectura Bocharti, l. 1. Chanaan, c. 8. ca terebinthis. Syris enim terebinthus est batmo], ut Chaldaeis butma, et Arabibus botmon, unde Barbaris botim, et albotim. Et ut auctor est Dioscorides, nascitut terebinthus in Iudaea, Syria, Cypro, Libya, *kai\ en tai=s2 *kukla/s1i nh/s1ois2]. Quod sequutus Isidor. Orig. l. 17. c. 7. terebinthinam afferri asserit ex Arabiae partibus, atque Iudaea, et Syria, Cypro et Africa, et insulis quoque Cycladibus. E quo numero est Patmus, late sumpto vocabulo, quomodo illi sumunt. Nic. Lloyd. Baudrando est in mari Aegaeo, fere 40. mill. pass. ab Icaria in sula in Meridiem, totidem a Co, in Boream, P. de Via nunc Petina dicitur, et insula Palmos ei adiacens ad Meridiem Palmosa. Incolae eius Graeci sunt Christinai, sed Magistratus et urbium praefecti Turcae. Huc D. Iohannes Euangelista a Domitiano relegatus fuit, ibique Apocalypsin scipsit, Nat. Met. vide Apoc c. 1. v. 9. In ea esse monasterium Caloienorum Bellonius scribit. in quo cadaveris manus ostenditur, cui ungues succrescunt, tamentsi fuerint resecti; eam D. Iohannis manum esse Graeci affirmant: at contra Turcae esse manum alicuius et ipsorum Prophetis iacant, etc. Urbem habet episcopalme sub Archiepiscopo Rhodiensi, Ferrar.
PATRIARCHAE
non solum apud Hebraeos et Christianos, sed et apud Gentilium Religionum cultores olim fuere. Unde Gamalielis Patriarchae meminit Marcellus Empiricus c. 23. quem pagnaum fuisse, nullum est dubium. Sed et alibi nominis eius mentionem factam, etiam in scriptis tw= e)/zwten] reperies, Casaubonus ad Vopiscum Saturn. c. 8. Salmasio vero idem non videtur; quin contendit Gamalielum Marcelli Iudaeum, omnino fuisse, quod et nomen, plane Iudaicum indicat: patriarchas vero inter Gentilies fuisse nullos, vide eundem ibid. Apud Hebraeos, Primogenitum quemque in familia sua, quantumvis exigua, Patriarchatum gessisse, seu imperium aliquod exercuisse, Seldenus verosimile iudicat: Itaque Abrhamus Isaaco etiam promogenito et suis, Isaacus Esavo et Iacobo, Iobus filiis suis et ex eis nepotibus, alii aliis Patriarchae seu Principes fuere. Cumque Primogenitus quisque Sacerdos fuerit, ante Mosis tempora, hinc et Patriarchae erat idem munus obire; Adeoque ut Regiminis Patriarchalis seu Regii, eiusque Praefecturarum substitutarum actus in imperando, coerecendo, in ius vocando, sententiam ferendo, exsequutioni mandando reliquisque Imperii ac Iurisdictionis appendicibus habebant, ita Sacerdotii actus in ipsis sacris obenundis, cultu sollenni ritibusque divinis ac benedictionibus praestandis, versabantur. Quo factum, ut vox Cohen], qua Sacerdos in sacro Sermone designatur, non raro Principemquoque territorii denotet, et a nonnullis etiam antiquitus ita vertatur, vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebr l. 1. c. ult. Apud Christianos, primis temporibus, h. e. per annos circiter 400. Patriarchae dicebantur iidem, qui et Metropolitae et Archiepiscopi et Primates; Postea vero, cum a Constantino plures provinciae in unam dioecesin redigerentur; supra Metropolitanos constituti sunt superiores Patriarchae, seu Primates, Exarchi Dioecesium dicti; quorum primus fuit Episcopus Alexandrinus, qui iam ante hoc nomine gaudebat, ut apparet ex Flavii Vopisci Saturnino; licet duntaxat tamquam Episcopus Metropolitanus, reliquis Episcopis maior esset. Cum autem posterioribus plurimi legantur Patriarchae; primitus tantum per excellentiam datum est id ius tribus Episcopis, Romano nempe, Alexandrino et Antiocheno; quae praecipuae erant Imperii praefecturae seu dioeceses. Quibus accessere dein alii duo, iuxta politicae dignitatis ordinem asciti, Constantinopolitanus et Hierosolymitanus. Et quidem Pontifici Romano, qui in Occidente unicus est semperque fuit Occidentis Patriarcha, secundum Morinum, titulum hunc fuisse etiam datum, patet exemplo Leonis, qui Romanus Patriarcha mominatur a Theodosio in Epistolis etc. Tandem tamen etiam minorum Praefecturarum, quae Graecis *e)parxi/ai] dictae, Episcopi, eodem nomine insigniti sunt. Hinc Patriarchae dicti etiam Primates: Ita Desiderius Episcopus Cadurcensis Ep. 12. Sulpicium Archiepiscopum Patriarcham vocat, et primaesedis Antistitem. Innocentius III. in Ep. Trinovitanum Archiepiscop. Primatem Bulgariae et Blachiae: vide quoque Gregorium VII. l. 6. Ep. 35. Eodem axiomate honorat Rainaldum Archeipiscop. Lugdunensem, qui obiit A. C. 1129. Petrus Venerab. Archipiscopum bituricensem, Alii. Hodie titulus concessus est Episcopo Gradensi et Aquileiensi. Vide Allatium de Cancord. utriusque Eccl. c. 25. num. 7. Ughellum in Ital. sacr. et Marcam de Primat. num. 20. 21. Sed. et Patriarchae nomen claturam h(goume/nois2] Abbatibusque tribui consuevisse, legimus in Vita Nili p. 12. 20. etc. Redeo ad Iudaeos, sed postremorum temporum, apud quos Patriarchae in Palaestina dicti sunt Principes ac Summi Pontisices Iudaeorum, quos successionis iure ad hanc dignitatem pervenire solitos fuisse, docet Epiphanius in Haer. Ebionit. c. 30. De his copiose egit Origenes, peri\ *a)rxw=n] l. 2. c. 1. Theodoretus Dial. 1. Gothofredus ad l. 1. Cod. Theodos. de Iudaeis et ad l. 29. eod. tit. etc. ubi eorum nomen exstinctum ac dignitatem sublatam esse, a Theodosio iunioreinterali observat, quibus Primates successerint in Synedriis electi etc. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque, inprimis de Patriarcha Auqileiensi, et Gradensi, Marcros Fratres in Hierolexico. Seriem vero Patriarcharum in Oriente, a tempore Concilii Chalcedonensis, usque ad tempora Heraclii Imperatoris exhibet Io. Forbesius Instructionum Histor. Theologicarum l. 3. c. 3. 4. 5. et 6. Ut de patriarchis Iudaeorum quaedam addam. de illis sic Cl. Suicerus, Scriptores sacri hanc vocem nunqam Ecclesiae N. T. accommodarunt. Soli Iudaei, etiam post eversam politiam et synagogam, Patiarcharum nomen retinuerunt: ut enim inter suae nationis homines perpetua vigeret communio, ex iis, quos ex Davidis posteris esse credebant, duos eligebant Principes, quorum quilibet *a)ixmalw/tarxos2], dicebatur. Horum alter Babylone sedem habebat, in gratiam Iudaeorum trans Euphratem sub Parthorum imperio degentium: alter Tiberiade Galilaeae pro Iudaeis per Imperium Romanum dispersis. Primorum successio, licet obscura, ad annum usque 1200. duravit: posteriorum vero, ex posteris Hillelis Simeonis, Iusti dicti, ad A. C. 420. --- Erat autem eorum dignitas et auctortas tanta, ut ne Gentiles quidem eam agonscere suerint dedignati: quod probat Auctor ex literis Hadriani Imperatoris ad Servianum Consulem idem apud Vopisc. in Saturnino, d. l. Vide eum omnino Thes. Eccl. voce *patria/rxhs2], ubi de Patriarchis quoque Montaistarum quaedam, et de Patriarchis Christianorum, apud quos id nominis circa A. C. 380. nondum in usu fuisse docet, complura habet, inter alia id Antiocheno kat) e)zoxh\n] tributum addens: ut et supraaliquid voce Nati. Nomen quod attinet, *patria/rxhs2] eidem est *patria=s2 a)/rxwn], gentis Primas, ibid.
PATRICII
Romae olim dicti, qui e Patribus geniti, vide Patres. Hi Plebeiis contradistincti, inter quos frequentes, circa admin ist rationem Reip. lites. de quibus Histor. Roman. scriptores consulendi. De illis autem Procopius Goth. Hist. l. 4. Multi pridem senatorii ordinis, Totilae iussu, in Campania morabantur. Hi simul intellexerunt, armis Romanis Romamteneri, profugi e Campania urbem petebant. Cum id fieri sentirent Gothi, proxima praesidia tenentes, conquisitos sedulo eos, qui Patricii vocantur, per villas agrosque interfecere omnes. Sic dicti quoque, quos Constantinus M. e publico Senatu, in Consistorium et privatum consilium Principis velut Senatum domesticum cooptavit, provinciaeque alicuius praefectura donavit: alias Comites Consistoriani, et sacri Consistorii dicti, et solummodo Illustries. Carolus postea Magnus. Patritius Romanus, i. e. pater totius Reip. a populo Romano creatus est, A. C. 774. sicque ei ad Imperium via strata, et una concessum est, per singulas Provincias, Archiepiscopos et Episcopos, instituere, Pontificem quoque eligere, etc. A. C. 800. Sigon. l. 4. ad An. 774. Hinc et Galliae Reges, Romanorum Patricii. Videndus Meursius etc. inter coetera Venericum, seu Walthramum proferens, in apologia 4. Legitur, Stephanum Papam venisse ad Regem Pipinum, et postulasse patrecinium eius contra Haistulphum, Regem Longobardorum, ac ipsius Patrocinii gratia decrevisse: quemlibet deinceps Regem Francorum esse Patricum Romanorum. Hinc Provinciarum Satrapae, etiam in Occidente, postea dicti sunt Patricii, atque denuo Illustres. Sic in Historiis Anglic. Vide Limnaeum Enucl. l. 1. c. 3. Spelmann. Glosar. Archaeol. etc. Coeterum, in hos et Plebeios, post divisonem in Tribus et Curias, primus distribuit Populum Roman. Romulus, qua de re sic Dionys. l. 2. Illustres genere et virtute celebres, opibusque ut tum ferebant tempora abundantes, quibus essent liberi, secrevit ab obscuris, egenis ac humilibus. Inferioris fortunae homines Plebeios vocavit, qui Graecis dhmotikoi\e]: Potiores vero Patres, sive quod aetate anteirent alios, sive quod haberent liberos, sive propter nobilitatem generis, sive propter haec omnia. Idem paulo post addit, sumptum esse hunc morem ab Athen iensium Rep. qui etiam antiquitus bifariam distributa multitudine, *eu)patri/das2] seu Patricios appellarint, ex illustribus samiliis ortos opibusque pollentes, penes quos civitatis fuerit regimen; coeteros cives *gewmo/rous2] seu Rusticos, quibus nullum in Rep. suffragium: Subiungens dein utrorumque officium, pergit: Mox legibus latis praescripsit, ut Patricii sacra curarent, magistratus gererent, ius redderent, secum Remp. administrarent, res urbanas obirent: Plebeii vero ab his negotiis immunes, agros colerent, pecora alerent, exercerent quaestuosa opificia etc. Tandem, et hoc inter utrosque interfuisse notat: ut quoties Patricii convocarentur a Regibus, Praeco quemque suo ac paterno appellarit nomine: Plebeios vero Ministri quidam bubulis cornibus concinentes in contionem contraxerint. Ut autem haec populi divisio nullas pareret turbas, arctissimo utrosque vinculo colligans, commendavit Patriciis Plebeios sollicite, optinoe cuique e vulgo data, ut, quem vellent, sibi ex illis legerent Patronum, qua de re vide infra in voce hac. Magistratus, quos primis temporibus soli gerebant Patricii, dicebantur Curules, quales fuere Aediles Curules, Praetores, Censores, et Consules, et hi soli antiquis temporibus ius imaginum habebant: illorumque li beri Tarquinii instrituto bulla aurea cum toga cui purpura praetexebatur, usi sunt. Sed procedente tempore, et impetratis Tribunis Pleb. plurima dignitatum et honorum ornamenta, ut Sacrorum quorundam curationem, magistratus Curules praedictos aliaque Plebs per Tribunos suos Patribus extorsit; ius simul imaginum adepta; etiam connubiorum inter utrumque ordinem communionem: quod postremum evicere Tribuni, ingentes post contentionos, anno Urb. Cond. 309. teste Livio l. 4. c. 1. postquam statim exactis Regibus, populus Roman. in tres ordines Senatorium. Equestrem ac Popularem divisus fuisset, sicque triplex Patriciorum emersisset ordo, sic ut quidam essent Cives Romani Patricii Senatores, alii cives Romani Patricii Equites, reliqui Cives Romani Patricii de populo; namque illi ex Patriciis, qui Senatores non essent, neque censum Equestrem implerent, de populo censiti sunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim; et de Minorum Maiorumque gentium Patriciis, in voce Patres. Nec omittenendum in vestitu discrimen, quamvis de eo aliquid iam supra tetigerimus. In ludis Amphitheatralibus ac Scenicis Patricii candidati spectabant, praesertim Senatores, Equites ac Magistratus, quibus candidas fuisse togas, testatur Martial. l. 8. Epigr. 10. et Tit. Calphurnius Siculus Eclog. 7. Inprimis caleorum discrimine insignes, qui lunulati fuere: a Romulo instituti, ut ait Isidor. addita Lunula, quae nota centenarii esset, eo quod centum ipse Patricios creasset. Vide Plut. Quaest. Rom. 79. De iis sic Zonaras, Patricii gestabant in urbe calceos urbanos forma literae Rho, ut a centum Senatoribus trabhere originem viderentur, aut quod prima esset litera Romanorum. Ubi graviter Auctor impingit, cum nobilitatis Romanae in calceis nota, Lunulae crescentis seu literae C. effigies, constanti probatissimorum Scriptorum consensu asseratur; sed hac de re vide supra in voce Lunula. Calceorum Patriciorum vetus Inscr. meminit: Aedem. Honori. et. Virtuti. fecit. veste triumphali. calceis. Patriciis. Haec de Patriciis veteribus, qui ex Patribus primis, qui et ipsi quandoque Patricii appellantur, ortum traxere: Alia recentiorum ratio fuit. Temporibus enim Constantini M. coepit Patriciatus culmen non nisi iis concedi, quos degnos censuissent Imperatores, ut ex Zosimi relatione clarum est, coepitque tum Patricius, quod maximae erat post Imperatorem dignitatis nomen, appellari *path\r bas1ile/ws2] Pater Imperatoris vel Principis, ut supra diximus in voce Pater: habitaque est Patricii appellatio tam gloriosa, ut cum nomine Regio non raro coniungeretur. Chron. Laurishamense MS. productuma Meursio: Otto Dei gratia Rex Francorum ac Longobardorum et Patricius Romanorum, etc. Cuiusmodi Patricius inter alios Narses erat, quem, cum prinus Chartularius esset, Patriciatus honorem, propter merita virtutum, iompetrasse, refert Paul. Varnefridus de Gestis Longobard. l. 2. c. 3. De eodem Otto Frisingensis Chron. l. 5. c. 5. Itaque cum Narses Patricius, deletis Barbaris, Italiam in pristinum statum reduxisset: et Freuculphus Chron. tom. 2. l. 5. c. 23. Contra quem Iustinus Imperator Narsetem Patricium direxit, etc. Adde Claudianum in Eutropium l. 2. v. 68. ———— Praesidium legum genitorque vocatur Principis, et famulum dignatur Curia Patrem. Corippum l. 2. Num. 8. His aetas dispar, sed par votum atque voluntas, Ambo Patricii, dilecti Principis ambo? Et l. 4. Num. 5. Patricius senio fulgens Calinicus honore, Qui Pater Imperii meruit iam factus haberi. Elii Constantini Patricii meminit Inscr. vetus, apud Wolfgangum Lazium Reip. Rom l. 4. c. 9. Hic. iacet. Elius. Constantius. Vir. Consularis. Comes. et. Magister. utriusque. Militiae. atque. Patricius. secundo. Consul. ordinarius. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. inprimis vero l. 7. c. 5. et quae iam diximus dicemusque. Huiusmodi Patricii totum habitum, in Anastasio Consule, lato clavo, toga picta, tunica palamta, suberamali profundo, mappa Circensi, scipione eburneo, calceis quatuos corrigiis transversim supra pedem et medio crure tenus adstrictis, sella tandem curuli insignem, exhibet ex Diptycho Leodiensi Albertus Rubenius de Re Vestiaria l. 2. c. 3. Vide quoque Ben. Balduinum de Calceo et Iul. Nigronium de Caliga. Addam saltem Casauboni ad Suetonii Iul. c. 41. ubi de Patriciorum numero suppeleto, verba: Causam suppletarum toties patritiarum gentium aperit Dio l. 32. --- Vespasianus tandem in futurum prospexit, ne facile Patricii desiderari possent, constitutis mille gentibus Patriciis. Idem addit veter. hanc in rem Inscr. ELECTIS. IN. FAMILIAM. PATRITIAm, ibid. Sed quomodo tandem omnes exstincti, diximus suo loco.
PATROBAS
nomen viri, Rom c. 16. v. 14. Alius est de quo Martial. l. 2. epigr. 32. v. 3. Vexat saepe meum Patrobas consinis agellum, Contra libertum Caesaris ire times.
PATRONUS
qui alium tuetur, quorum origo haec: Diviso universo Populo in Patricios et Plebeios, arctissimo utrosque vinculo colligaturus Romulus, commendavit, teste Dionysio Halicarnassaeo, Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo data, ut, quem vellet, Patronum sibi legeret: et inter alia, conferens hunc morem cum Thessalorum et Atheniensium priscorum instituto, negotium hoc appellatione honesta decoravit; nominando Patronatum tutelam pauperum et humilium, excogiratis mutuis utrinque officiis. Oportebat autem Patronos clientibus respondere de iure, cuius illi rudes essent, et absentium aeque ac praesentium curam gerere, facientes quidquid pro filiis parentes solent, quod ad pecunias et contractus attinet, et sustinere accusatoris impetum et quietem eis a publicis privatisque negotiis parare. Vicissim Clientum erat, Patronos iuvare elocantes filias, si his pecuniae esset parum, et ab hoste captivos redimere: privatarum quoque litium aestimationes et multas publicas pecuniarias pro iis solvere, idque sumptu proprio, non quasi foenoris loco, sed ob referendam gratiam: Publicorum porro impendiorum quae Magistratuum honorumque causa siebant, esse participes non secus ac genere coniunctos. Utrisque commune erat, nefas esse alteris accusare alteros, aut adversum dicere testimonium, ferreve suffragium, aut censeri inter inimicos: quorum aliquid si quis facere deprehensus esset, tenebatur Lege de Proditoribus, quam sanxit Romulus, convictumque eius criminis cuivis liecebat, ut Diti sacrum, interficere. Quo factum, ut per multas aetates permanserint mutua Patronorum atque Clientum officia, haud secus, quam cognatae necessitudines, posteris per manum tradita: Eratuqe maxima laus Nobilium, habere Clientes quam plurimos, tam hereditariarum Clientelarum, quam virtute partarum propria, ac ingens certamen utrisque, ne vincerentur mutua gratia et benevolentia, dum Clientes nullum Patronis negarent ministerium, vicissim Patroni nullo se paterentur corrumpi pretio, ut illos proderent: Haec ex Dionysio l. 2. Rosin. Antiqq. Rom l. 1, c. 16. Nec in periculis solum negotiisque omnibus domi Ptrono aderant Clientes, sed et foris ac in bello, licet illis onus militiae annexum non esset, Gerh. Niger l. 1. de Feudis. Proin Claudianus in Ruffinum l. 2. v. 76. —— Circumquaque arma clientum Agmina privatis ibant famulantia signis: Et cenam popularem dominis suis in aede sacra instituebant, teste Plauto Trinummo Actu 2. Sc. 4. eosque in Forum euntes comitabantur. Corrippus l. 2. num. 6. Intonuit Patrum subitus fragor, inde Clientum Clamores crescunt: Dextrae Patronorum dicit, ut colligere est ex Statio l. 5. Sylv. 1. v. 183. —— Vidi omni te pridem in flore niremem, Vidi alte propius, propiusque accedere dextra etc. Tales apud Thessalos Penestae, apud Athenienses Thetae, quos tamen a Patronis superbius indigniusque habitos, refert Lazius Reip. Rom l. 1. c. 3. De Libertorum Patronis in eadem Athen iens. Rep. Vide apud Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 2. tit. 6. et supra in voce Liberti. Sed nec in urbe modo Clientelae celebres erant, verum et in agris villisque, Urbibus, Regnis, ac provinciis, quae ultro in potestatem potentis alicuius cedebant, cuius Patroncinio protegerentur. hinc saepenumero Senatus controversias Civitatum ac Gentium ad earum Patronos remisit eorumque iudicia habuit rata. Loquuntur de his Valentinianus et Valens Augg. C. Theodos. Ne colonus inscio domino: Non dubium est colonis, arma quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut si qua propriaha. beant, mconsultis atque ignorantibus Patronis, in alteros transferre non liceat. Nec minus Artisicum Collegia suos habuisse Patronos, quibus statuas in Foro, autalio quodam loco celebri, erigebant, ex variis patet Inscr. antiquis, Tergesti in Istria, Reatae in Italia; Bergomi ibidem, ut et Urbini exrantibus, quarum ultima si chabet: C. Vesnio. C. F. Stell. Vindici. Populi Urbini. Patrono. suo Et Municipii. Aed. III. vir. Curandar. Trib. mil. leg. VIII. Aug. etc. Imo et privato quandoque nomine statuis Patronos a clientibus fuisse honoratos, docet Inscr. in Hispaniss ista: L. Domitio. Gallicano. Papiniano. C. V. leg. III. Aug. pr. pr. provinciae. Germaniae. infer. leg. Aug. pr. pr. Dalmatiae. Cos. devotissimo et innocentissimo. Aurelius. Iulianus. Patrono, incomparabili. Facit codem illustris Claudiani locus Panegyr. de Consul. Manlii Theodori, v. 24. Hinc te pars Libya moderantem iura probavit, Quae nunc tota probat, longi sed pignus amoris Exiguae peperere morae, populumque clientem Publica mansuris testantur vocibus area: Inde tibi Macetum telius et credita Fellae Moenia, etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum loc. cit. et supra in voce Clientes. Hinc itaque descendit Ius Patronatus celebratissimum, de quo vide inprimis Gregor. Tolosanum Syntagm. l. 17. c. 4. et alios. Dicuntur et Advocatr Patroni causarum. Scholiastes Iuvenalis Sat. 7. v. 142. Togati sint tibi ante pedes qui litigent, qui te consulant. Et Patrenus causarum actor. Diolcetianus Imp. l. 4. C. de postul. et Advocatos patrocinia praestare dixit, His cum dignam facundiae mercedem exhibere clientes non possent, ianuas tamen corona appensa honestabant. Senec. l. 2. de Ira c. 7. Iudex, damnaturus quae fecit, eligitur et corona pro mala causa bona Patroni voce corrupta. Ubi Iustus Lipsius coronam, interpretatur audientiam sive consessum aut multitudmem spectantis populi, sed indubie de corona, quae victoriae indicium offerebatur Adoucato, ibi sermo est. Ausonius in Professor. Epigr. 2. v. 7. Palmae forensis, et Camenarum decus, Exemplar unicum in literis, etc. Iisdem, Kalendis Ianuariis munuscula quaedam offerebant, ut videre est apud Augustin. Homilia de Kal. Ianuarii. Vide iterum Dempsterum ubisupra. Ernatautem hi causarum Patroni in lacernis purpureis sub Domitianoac Nerva et fortasse Traiano quoque, ut innuit Iuvenal. Satyr. 7. v. 134. Spondet enim Tyrio Silataria purpura silo. Causidicum, vendunt Amethistina: convenit illis Et strepitu et facie maioris vivere census. Lacernae ergo purpureae clientes alliciebant: nam lacernas in causis adhibitas, idem Poeta alibi docet, Sat. ult. v. 45. ———— Iam facundo ponente laternas Caeitio. Quamquam non ita compertum sit, verba sunt Ferrarii, fueritne ille Caeditus Patronus an Iudex: et si Patronus fuit, quia illum sacundum appellat, cur posuerit Lacernas: Non quod detatigatus esset exspectando, non enim mora aestum affert, neque dicendo delassatus, nondum enim causa coepta erat. Fertasse quia dicturi Lacernas deponebant, in quo tamen haesito, cum Auctor Dialogi de causiscorr. Eloq. c. 39. etiam Paenulas in agenod adhibitas dicat. Vide Octav. Ferrarium de ReVestiar. Part. 2. l. 1. c. 25. prudentio Hymn. 1. et 2. Peristeph. Paulino Epist. 3. da Sever. et alibi. Sancti, praecipue Tutolares, ut vocant, Patroni dicuntur, unde in Communione Roman. Patrocinia Sanctorum reliquiae sunt Sanctorum, quorum patrocinia invo cantur, Aimolnus de Mirac. Benedicti pretiosissimae reliquiae, beatissimorum Confessorum Eucherir et Verani. Vide Auctoreslaudatos Car. du Fresne in Glossar. ut et supra aliquid, voce Mundsburdia.
PAULUS_Apostolus
Doctor Gentium, cuius sanctitudinem, et res gestas tribus libris complexus est vir eruditissimus Cl. Daufquius, Sanctomarius, Canonicus Tornacensis. Historia eius breviter sic habet: Natus Tarsis, Ciliciae urbe, ex parentibus Hebraeis, qui cives Romani erant, Sauli primo nomen habuit. Ad pedes Gamalielis in Lege instructus, An. circiter aetar. 34. tantus eius Zelator evasit, ut et eorum vestimenta, qui Stephanum, eius cognatum, lapidaverant, custodiret, et literis a Principe Sacerdotum impetratis Damascum pergeret, Christianorum etiam nomen deleturus. Sed in itinere, divino monitu territus, ex lupo ovis, ex hoste hyperaspistes, ex persecutore Pastor Ecclesiae Christianae factus est. Quae porro sequuntur, illa omnia in Actis Apostolicis, a. cap. 8. usque ad finem, divino Spiritus dictamine, notata habentur. Desinunt illa in captivitate Pauli prima, qua postquam ad Caesarem Romam appellavit, difficili navigatione eo devectus est, A. C. 59. Ubi Affranio Burrho commislus, in eius privato hospitio, vinctus docuit Euangelium, nemine prohibente: inde exteris etiam Ecclesiis, per epistolas, confirmatis. Biennio exacto, absolutus ac dimissus a Nerone, visitatis Ecclesiis Orientalium, Italiam, Galliam, Hispaniamque illustravit. Persecutione tandem prima, sub Nerone, saeviente, cum aliis sidelibus Romam pertractus, post novem mensium carcerem, et Simonem Magum, coram Principe, e sublimi deturbatum, capite plexus est. Scripsit 14. Epistolas, quae verus Ecclesiae thesaurus, et sanctarum animarum pretiosislimae sunt delitiae. Quarum series haec videtur esse: Binas ad Thessalonicenles, scripsit A. C. 52. Ad Galatas unam, A. C. 56. Binas ad Corinthios, A. C. 57. Dein, ad Romanos, quae minor Catechesis et Compendium Fidei cluet, A. C: 62. ut et, ad Philippenses, Philemonem, Colossenses, Ephesios et Hebraeos. Priorem ad Timotheum Exaravit, A. C. 66. ut et Epistolam ad Titum. Ultimam, nempe posteriorem ad Timothcum, scripsit e carcere, paulo ante martyrium, quo coronatus est, A. C. 67. Neronis Imperii 13. Vide eius Historiam, ut dictum, in Actis Apost. eius vero divinam doctrinam, in eius Epistolis; De quibus Augustinus iudicat, neminem Apostolorum hoc electo Dei vase fusius, clarius et simul sublimius scripsisse. Vide insuper Euseb. Hieron. Ambrosium, Chryso. stomum, Sophronium, Oecumenium, Crocium, Cocceium et c. in Epist. Paulin. Petavium, Scaligerum et Ricciolum, Chronol. Reform. l. 9. c. 1. et 2. Raptum eius in tertium caelum, cuius meminit, 2. ad Corinth. c. 12. quidam triduo illo contigisse volunt, quo neque vidit, neque bibit aut edit quicquam. Actor. c. 8. v. 9. Alii id quatuordecim interiectis annis factum esse, malunt, cum ex revelatione reursum ascendit Hierosolymam, expositum eis Euangelium, quod praedicaret inter Gentes, c. 2. ad Gal v. 2. Unde tam acris paulo post eius in Petrum invectiva, cum simulatione illius, suo operi, ad quod caelitus accinctus erat, remoram poni doluisset, v. 11. et seqq.
PAUPERES
th\n po/lin kataixu/nous1i], civitatem dehonestant, Isocrates Areopag. unde apud Israelitas noluit Deus egentem esse ullum, Per te non debet esse egens, cum omnino benedicturus sit tibi Iehova in illa terra, quam etc. Deuter c. 15. v. 4. Quare et Athenienses civium suorum inopiae subventuri instituerunt, ut quaelibet (*etairi/a] seu Societas Collegiumque arcam quandam haberet, in quam, Pauperibus sublevandis ac redimendis captivis, sodalium quisque e)/ranon ei)s1fe/rein] singulis menlibus teneretu; qua occasione Plautus Curcul. Actu 5. sc. 3. v. 7. dixit, Eranum amici contulerunt: Hinc, stipem conferebant. )*eranistai\] et e)ra/nwn plhrwtai\] dicti; quemadmodum ipsam hanc collationem s1ulle/gein] vel komi/cesqai to\n e)/ranon] appellavere, ut discimus ex Aristotele Acroas. l. 2., c. 5. et *di/xai e)ranikai\] Iudicia vocitata sunt, in quibus lites inde ortae deciderentur, Simile quiddam fuiss e)/ranen pappw=on], ab Aristide iis, qui contra Medos cum ipso militaverant, assignatum, colligitur ex Aristoph. Lysistrata. Vide Platonem quoque de LL. l. 9. et Plinium, l. 10. apud quem Traianus in Epist. respons. Amisenis (nam et aliae civitates praeter Athenas idem facere solitae sunt) eiusmodi consuetudinem, ut porro continuent, permittit, eo facilius, si tali Collationi etc. Porro singulis Neomeniis, qui opibus pollebant, epulum amplissimum eodem fine, apud Athenienses, instruebant, quod quia Hecatae sacrum erat, hinc Hecates cena in Proverb. abiit. qua de re vide Aristophanem Pluto, ubi, Poeta Pauperum conditionem hoc nomine commendaturus ait: ———— *para\ th=s (*eka/ths2 e)/zesti tou=to puqe/sqai,] *ei)/te to\ ploutei=n, ei)/te to\ peinh=|n be/ltion]. ——— Ab Hecate liocet hoc sciscitari, Utrum, divitem esse, an esurire, sit melius? Imo, ut et ludos tales ac spectacula cum reliquis videre ossent, lucar iis ex Aerario attributum esse, legimus. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 9. Apud Romanos boni Principe, provinciis bello aut aliqua calamitate attritis, consueverunt subvenire, remittendo tributa, onerumque fiscalium indulgentiam concedendo: quod dignum encomio visum est, in Constantino Augusto, qui Aeduae civitati gravissime afflictae remisit, quod e quinquennio fuerat reliquum. Vide Eumenium Rhetorem Orat. de Schol. instaur. In Theodorico item Rege, qui provinciae Alpium Cottiarum, quod per illam exercitus transierat, tertiae Indictionis tributa laxavit, apud Aur. Cassiodorum l. 4. Ep. 36. Alebantur interdum et e fisco Pauperes, et posteriorum Imperatorum maxime Christianorum temporibus, convocatis generalibus Conciliis, Episcopis eo profecturis viaticum est suppeditatum, ut legere est apud Sulpitium Severum Histor. sacr. l. 2. Apud Hebraeos inprimis variis privilegiis olim instructi leguntur. Unde ex Lege sacra septemplex ius iis competiisse, docent Magistri, de quibus, dictis Munera quae pauperibus danda], ordine pauca. Primum fuit Angulus], ex Levit c. 19. v. 9. Cum messueritis messem terrae vestrae, non consummabis metendo angulum agri tui. Graeci, ou) s1untele/s1ete to\n sqeris1mo\n u(mwn tou= a)grou= s1ou e)kqeri/s1ai], non perficietis messem vestram agri tui metendo. Quae velut dicta non minus de agro frugibus consito, quam de arboribus frugiferis, adeoque de proventu telluris omnimodo annuo, capiunt. Quantitas anguli seu partis frugum sic relinquendarum nullibi in Lege sacra praestituitur: Sed ex scitis Scribarum. pars est minimum sexagesima. II. , i. e. Spicilegium, sacris illis, quae sequuntur, nititur verbis, et collectionem (spicarum seu frugum remanentium) seu spicilegium non colliges. Quod ad fruges seu proventus manipulatim falce succidi aut evelli solitos attinere volunt. Ubi si spica unica aut duae inter succidendum, evellendum auf colligendum, extra manipulos aut sub falce deciderent, hac lege continebantur, non item, si tres simul nedum plures. III. seu Racematio, in Lege sacra, sequitur, Et vineam tuam non racemabis. Quod de racemuli dictum volunt, quotquot scil. nec scapulos densiores, nec uvas coniunctiores, naberent. IV. Racemi decidui], qui scil. in vindemia inter colligendum declderent. De quibus, et spicis, aiunt Magistri, si unus seu bini deciderent, eos hac lege contineri, non item si tres simul vel plures coniuncti. V. Quod per oblivionem relinquitur], Deuteron c. 24. v. 19. Cum messueris messem tuam in agro tuo, et oblitus fueris manipulum in agro, non reverteris, ut tollas illum. Quod etiam ad vindemiam et arborum qualiumcumque fructus, extendunt Magistri. VI. Decima pauperis], desumitur ex Deuteron c. 14. v. 28. A fine trium annorum seu anni tertii, proferes omnem decimam frugum turaum pro illo anno et repones intra portas tuas, venietque Levites etc. Et peregrinus, pupillus atque vidua, qui sunt intra portas tuas et comedent et saturabuntur. Quod spectare volunt ad tertium et sextum (qui tertius est iteratus) cuiuslibet hebdomadis, iuxta annorum remissionis computum, revertentis. Ita ut Decima prima et secunda annis 1. 2. 4. et 5. solverentur, tertio vero et sexto nulla decima secunda, sed haec velut vice eius, idque domi, non Hierosolymis, sic solveretur. VII., Eleemesyna]. Quo spectat lex illa Deuteron c. 15. v. 7. Si fuerit in te pauper unus ex fratribus tuis, intra aliquam portarum tuarum, im terra tua, quam Dominus Deus tuus dat tibi, non obfirmabis cor tuum, neque con abes manum tuam a fratre tuo paupere. Sad aperiendo aperies illi manum tuam et mutuum dabis illi, quod sufficiat pro penuria illius, qua is laborat. Et quae sequuntur de anno riemissionis, saciunt, ut non mutuum; sed donatum, habendum esset, quod indigenti sic subministrandum. Vide quoque Levitic. c. 25. v. 35. ubi, inter alia, haec habentur; Si attenuatus fuerit fratertuus et mutaverit manus eius iuxta te, etiam sublevabis seu sustentabis eum (quasi advenam et peregrinum, seu) peregrinus item et inquilinus etiam vivat tecum. Quae posteriora verba sic capiunt Magistri, ut non solum Proselytis tam Domicilii, quam Iustitiae, incolatus permissio in Terra sancta sic praestituatur, verum ut etiam utrorumque inopiae levamen, ex eleemosynis, fuerit erogandum: Gentilibus aliis seu qui idololatriae nondum renuntiaverant, exclusis. Legitur autem Hyrcanus primus Xenodochia instituisse, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum, Egesipp. l. 1. c. 1. Hinc de eodem Iosephus, l. 13. Ant. Iud. c. 16. *prw=tos2 )*ioudai/wn zenotrofei=n h)/rzato] etc. Interim quemlibet Iudaeum eleemosynam debere dare pauperibus, ex LL. allegatis colligitur: quod si quis det rectaret, senten tia forensi coercendus erat in di praestandum, quod Foro placeret, idque non sine plagarum, si non pareret, poena. Si ne sic quidem obsecundaret, e bonis eius, id quod erat praestandum, in pignus Iudices sustulere. Postea vero eo deventum, ut quemadmodum non raro inter Christianos, instituerentur qualibet in urbe ac oppido Exactores Eleemosynae], seu eius, quod in pauperum sublevamen erogandum, qui hebdomadatim eo nomine diligentius colligerent erogarentque nummos, alimenta, id genus alia. Locus, in quo repondebantur nummi, Arca] vocabatur; in quo alimenta, scutella]. Unde evenit, ut dein obligatio non tam pauperes ipsos, quam Exactores hosce immediate spectaret, extra quam ubi quis exactorum munzs rite erogando iuxta facultates suas anteverteret. Collectam eleemosynam erogabant Exactores, etiam de aliorum inopia atque erogationis modo, decernentes. V. g. Qui haberet (vespera Sabbathi) duo prandia, ei non licebat ex scutella erogari: Qui haberet quatuordecim, ei non licuit erogari ex arca, non scil. in alimenta. Qui habebat in bonis ducentos Zuzos, licet cum eis non negotiaretur, aut qui haberet quinquagintz Zuzos, et cum iis negotiaretur, is in eis non erat habendus, quibus licuit spicilegio, frugibus per oblivionem in agro relictis, angulo et decima pauperis gaudere, etc. Ita autem cum Arca et Scutella comparatum erat, ut haec pro vario locorum more aut haberetur, aut omitteretur, illa vero nullibi deesset. Atque ad huiusmodi arcam seu in opum aerarium publicum, respicitur illo Euangelii Matth c. 19. v. 21. Vende etc. et da pauperious, Et dimidium bonorum meorum do pauperibus, alibi, etc. Iudaeis vero a Gentilibus eleemosynam sumere non licuit palam, nisi ita eveniret, ut neque extremae necessitati subvenire possent eleemosynae a suis subministratae, neque clam posset a Gentili accepere. Unde intelligendum rite, quod de mendicantibus Iudaeis folet controverti. Ios. Scaliger Elench. Trihaeres. c. 28. Veri Iudaei non mendicabant, neque mendicant hodie propter to\ fila/llhlon] eorum, quod divites non patiuntur tenuiores mendicare aut esurire, et multa praecepta de eleemosynis etiam antiguissima habent. Qua de re plura apud Nicol. Serarium de Rabbinis l. 2. Scrup. 38. et 39. Ioh. Drusium, Alios. Non quidem mendicabant, instar aliorum, aut tam misere efflagitando victum quaerebant, quoniam ex disciplina avita a lautioribus pauperes, etiam subinde lautius, erant sustentandi. Sed interea mendicabant. Nec mendicabant, aut hodie ex disciplina mendicant. ab aliis, quam a contribulibus rogando, nisi ubi horum eleemosynae non sufficerent. Aliter ab aliis rogare licite potuere; quod et factum ab illis fuisse, discimus tum ex Iuvenali Sat. 6. tum ex Martiali l. 12. Epigr. 57. v. 11. ubi, ad Sparsum, inter urbis incommoda, recenset frequentiam mendicantium Iudaeorum, Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciam naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, etc. Plura vide apud Seldenum de Iure Natur. ac Gent. l. 6. c. 6. locum quod attinet in quo degere soliti, Romae in Circo, in porticibus templorum, aliisque locis publicis, morari solebant, qua de re vide Casaubon. ad Sueton. Iulio c. 39. et Aug. c. 74. aut in cenaculo meritorio habitabant; in quod nisi scalis introire non poterant, Idem ad Domitianum eiusdem Auctoris c. 23. Vide quoque infra Taberna. Iidem apud Christianos, in primitiva Ecclesia ad fores Templorum eleemosynam accipiebant, Actor c. 3. v. 2. quam stationem a Veteribus fuisse iisassignatam, multis docet Chrysostomus Homil. 57. tom. 5. p. 390. qui etiam illos ostiatim mendicare nolui, sed in Ecclesia congregatos voluit ex Patriarcheo sustentari, Anonymus in Vita eius c. 55. Habebant enim Veteres pro pauperibus koinina\ th=s )*ekklhs1i/as2 xrh/mata], ???ste eodem alibi, habebantque commune domicilium ab Ecclesia segregatum, *kellion *xristou=] eidem dictum. Vide supra Diaconia, it. Matricula. Quo pertinent et *ptwxika\], i. e. reliqua redituum Episcopalium, quae ut superflua mendicis distribuebantur, indigitata Balsamoni ad can. Apostol. 59. et kiabw/tion], quod Christianorum olim quilibet iuxta lectum haebebat, precibus semper eleemosynam iuncturus, memoratum Chrysostomo Homil. 413. in 1. ad Cor. de quibus vide Cl. Suicerum in ac voce alibique; uti de cava manu, qua pauperes stipem accipiebant, Casaubon. ad Suelon. Aug. c. 91. de venditis ob paupertatem liberis apud Hebraeos et Christianos, diximus alibi. Vide quoque Seldenum ubi supra, c. 7 Coeterum, ut et alia quaedam aspergam, Romae olim Pauperes, sicut et rei ac qui in luctu erant, pullati fuere, cum ditiores albati incederent. Unde Paaupertas pulla, Calphurnio; O utinam nobis non rustica vestis inesset, Pullaqne Paupertas et adimco fibula morsu: et discrimen inter cives natum, sequiori saeculo, ut alii Candidati, non qui peterent, ut olim, sed hon estioris ordinis cives: alii Pulati, infima nempe plebs sive vulgus, a vestium colore, dicerentur; in qua signisicatione ista vocabula reperias apud Plin. l. 7. Ep. 17. Quintilianum l. 6. c. 4. alios, non raro. Seneca priores Pexatos, quod pexis h. e. candidis et recentibus Togis uterentur posteriores Coloratos nominare videtur, de Beat. Vit. l. c. 25. Vide infra in voce Pullatus. nec omittendum, antiquitus, sicut divites in domibus suis sepulti fuere. ita Pauperes post mortem in foveas fuisse abiectos, Varro de Lingua Lat. l. 4. et Festus l. 14. in voce Puticuli. Qua de re vide plura apud Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. ult. et hic pasim, inprimis voce Eleemosyna; et ubid de Vigintitriumvirali Synedrio, cui idoneam civitatem non fuisse habitam quae arca eleemosynaica careret, ex Maimonide videbimus.
PAX_Vobis
vox DOMINI ad Discipulos prima, quando eis post resurrectionem apparuit, Luc c. 24. v. 36. Ioh. c. 20. v. 19. et 21. ex veteri Hebraeorum more usurpata. Quam salutandi formulam, in Communione Romana ad populum in Missa ab Episcopis adhiberi, auctor est Beletus de Div. Offic. c. 36. ubi ait, orationem, qua Sacerdos populum salutat, Dominus vobiscum, sumptam ex Vet. Testamento, et quidem ex libro Ruth, pertinere ad minores Sacerdotes, alteram vero, Pax vobis, depromptam ex Euangelio, solum spectare ad Episcopos, et qui iis sunt superiores. Quam in rem ad calcem Chronici Reichersperg. addita sunt quadam a Christ. Cewoldo Diplomata Pontificum Roman. atque in iis unum Leonis VII. ubi haec habentur: Consultum est etiam, utrum Episcopi Pax Vobis, an Dominus Vobiscum pronuntiare debeant. Sed non aliter per omnem provinciam tenendum est, quam in sancta Romana Ecclesia. In Dominicis enim diebus et praecipuis festivitatibus, atque Sanctorum natalitiis, Gloria in excelsis Deo et Pax Vobis pronuntiamus. In diebus vero Quadragesimae et in IV. Temporibus, sive in vigiliis Sanctorum et in reliquis Ieiuniorum diebus, Dominus vobiscum tantum dicimus. Vide Car. du Fresne d. l. ubi idem cum Pax Vobis esse Pax Domini, quod similiter a solis Episcopis usurpetur, addit ex Iohanne Abrincensi Episc. de Offic. Eccl. Plura vero hanc inr em, suggerent Macri Fratres in Hierolex. inprimis vero Cl. Suicerus Thesaur. Eccl. voce *ei)rh/nh].
PAZ
in Cantico Cantic c. 5. v. 11. Caput eius Kethem Paz, quod quidam reddunt, aurum optimum, nomen loci, ubi optimi secundum illos auri copia: unde Kethem Paz iis massam significat auri purissimi, quale est a)/pefqon]; quomodo Arrianus in Indicis vocat aurum, quod absque coctione statim perfectum ac purum reperiebatur. Sed Salmas. Kethem vertit gemmam, Paz vero cum Ophaz Daniel c. 10. v. 6. eundem facit locum, vertitque haec verba, liq/ian *pa\c] seu liqi/an *w)fa\z], gemmam ex loco Paz seu Ophaz. Adeoque secundum eum *topa/cion] Graecorum hic intelligas, ab Insul. Arabiae Topazo sic dictam, ubi reperiebatur, quae et *pa/zion] appellata est. Hesych. certe *pa/zion, o(\ kai\ *topa/cion, li/qos2 polu/timos2]; Paztum, quod et Topazium, lapis pretiosus: Ergo et Insula ipsa *pa/zon] seu *topa/zon]. Epiphanius *topa/zhn] Indiae urbem facit, ubi effodiebatur Topazion. Steph. *topa/zos2, nh=s1os2 )*iudikh/]: ubi etiam *paci/ous2] vocat huius Insulae incolas, ex Alexandro Polyhistore, )*ale/zandros2 o( *polui+/stwr fhs1i\n e(uri/s1kesqai kai\ en th=| tw= *paci/wn nhs1w|, li/qon o(mw/numon th=| nh/s1w|, o(/moion th=| xroi/a| th= tou= ne/ou e)lai/ou], Alexander Polyhister ait, reperiri et in Paziorum Insula lapidem insulae cognominem, similem colore recenti oleo etc. Et hanc esse regionem, quae in Sacris *pa\c] et *w)pa\z] appellatur, hinc concludit. Quum ea vero Ophaz diceretur, Strabo et Diodorus, post Agatharchidem, putirunt a)po\ tw= o)fe/wn], a serpentibus, id nomen esse nactam, adeoque o)fiw/dh] olim appellatam fuisse, scripserunt. Sed et Graeci Alexandrinique mercatores Hellenistae, locorum omnia vocabula, ad suae linguae modulum inflectentes, *topa/con] eam, quasi a)po\ tou= topa/zein], videntur nominisse, h. e. a quaerendo. Vide eum ad Solin. p. 1083. et 1084. et infra, in voce Topazas.
PECORIS_usus_quadruplex
iuxta Tullium Tusculan. l. 1. Videmus, ait, multitudinem pecudam, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda. Ad vestendum utiles olim erant mundae omnes, ex Lege, i. e. quotquot ruminant ungulamque divisam et fissam habent, puta, bos, ovis, capra: coeteraea mensis semotae, tamquam immundae, Levitic. c. 11. Cuius distinctionis usus non fuit modo ante Legem, sed et ante diluvium, Gen c. 7. v. 2. Ea tamen tandem sublata est, Actor. c. 10. v. 15. Ex mundis autem, praeter carnem, etiam lac comedebatur et butyrum et adeps, Deuter c. 32. v. 14. medulla item, Psalmo 66. v. 15. Sed sanguinem attingere nefas, Gen c. 9. v. 4. cum quia in sanguine est anima, tum quia Deus sanguinem destinaverat ad expiationem faciendam in altrari pro animabus nostris, Levit c. 17. v. 11. Quod cum mere esset ceremoniale, nihil quicquam causae fuit, cur Apolstoli Gentibus sanguinem ad tempus prohiberent, Actor. c. 15. v. 10. quam spes Iudaeos infirmos hac ratione lucrisaciendi, qui ab esu sanguinis tantopere abhorrebant, ut eos omnes populos gladio destruendos scribant, qui renuunt huic se mandato subicere, vide Maimonidem Tr. de Regibus c. 9. Quam ob causam hoc observatum, quamdiu spes fuit, Iudaeos in his ritibus educatos posse ad Christum allici. At postquam de illorum conversione desperari iam coeptum, etiam hoc interdictum, ut Legis Ceremonialis partem, abrogavit Apostolus 1. Corinth. c. 10. v. 25. alibique. Itaque Augustiniaevo, si qui putarent ab esu sanguinis ea lege se prohiberi, a coeteris irridebantur, ut docet contra Faustum l. 32. c. 13. Graeci tamen hodieque eo scrupulo tenentur. Eaedem autem pecudes, quae ad esum, etiam ad sacrificia aptae erant atque adhibitae, mundae videl. omnes, Gen c. 8. v. 20. Vide quoque infra, ubi de Sanguine et Suffocato. Qui sacrificiorum usus cum diluvio sit antiquior, idem de pecudum esu omnino dicendum. Neque enim Abel in sacrificium id obtulisset Deo quo vesci nefas credidisset et frustra pavislet agnos, quibus non licuisset uti, ut alia omittam. Insuper ad cultus agrorum iumenta necessaria sunt: qua in parte bovis maxime opera requiritur, Salom. Proverb c. 14. v. 4. Unde Hesiodus in e)/rg.] v. 403. inter necessaria rei familiaris, commendat, *oi)=kon me\n prw/tista, gunai=ka/ te, bou=n t) a)roth=ra,] Domum primum, uxoremque et bovem aratorem. Huc et tritura referenda, cuius etiam in Lege Deus eousque rationem habuit, ut bovi triturantios obligari vetuerit, Deuter c. 25. v. 4, quo sacilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur, ut ait Tertullian. in Marcion. l. 2. c. 17. etc. Sed et ad vecturas utilem operam equi praestant, Esai c. 66. v. 20. Asini item et cameli et muli et boves, 1. Paral. c. 12. v. 40. Et quidem equus ad bellum aptior, Proverb c. 21. v. 30. Asinus ad pacis artes, Zachar c. 9. v. 9. etc. Iam, ut aliquid de vestibus dicam, quae fiunt ex quadrupedum spoliis, lanea vestis olim fuit. ut hodieque est, in promiscuo usu, Iobi c. 31. v. 20. Proverb c. 27. v. 26. et Ezech c. 34. v. 3. Sed villosa seu cilicina videntur Prophetarum fuisse propria: puta, Eliae 2. Reg. c. 1. v. 8. Esaiae, Esai c. 29. v. 2. Pseudoprophetarum, Zachar c. 13. v. 4. etc. Quorum exemplo Iohanni Baptistae, vestis fuit a)po\ trixw=n kamh/lou kai\ cw/nh dermati/nh], Matth c. 3. v. 4. Auctor Epistolae ad Hebraeos mhlwta\s2] vocat et ai)/geia de/rmata], c. 11. v. 37. quod vestimentigenus, utisimplicissimum, ita antiquissimum est. Unde Graeci heroes apri, aut tigridis aut leonis ex uviis induebantur, aut pelle Libystidos ursae; ut Bacchae nebride, i. e. hinnuli; aut bassari, i. e. vulpis pelle, quae Coptis etiamnum Basor dicitur. Et, apud Sallustium in Fragm. Germani rhenonibus corpus tegebant. Romae etiam, ut apud Poetam, priscos civium mores describentem, inter alia legimus, Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres. Et Verbera pellitus setosa movebat arator. Inde Lucretius, de mottalium primis agens, l. 5. v. 951. Nec dum res igni scibant tractare, neque uti Pellibus et spoliis corpus vestire ferarum. Nempe, utut nudis hominibus videatur obvium ferarum et pecudum pelle vestiri, tamen ille pellium usus latuit primos mortales, donec a Deo edocerentur. Quod sibi volunt haec Mosis verba, Gen c. 3. v. 21. Fecit Dominus Deus Adamo et uxori eius tunicas pelliceas quibus vestivit eos. Nec omittenda Columellae coniectura Praefat. l. 6. Nomina Pecuniae et Peculii tracta videri a Pecore, quod non solum Veteres possederunt, sed adhuc apud quasdam Gentes unum usurpatur divitiarum genus. Ut enim nos pecunia, ita Veter. Pecore in permutatione rerum utebantur. Proverb c. 27. v. 26. Agni erunt ad vestitum tuum, et pretium agri sunt hirci. Ubi quod dicitur de hircis, ad quodvis pecus pertinet. Proinde Graecum verbum w)nei=sqai], emere, ductum creditur a)po\ tw=n o)/nwn], ab asinis, ut et pwlei=n], vendere, a)po\ tw=n tw/lwn], a pullis equorum, et a)/rnusqai], consequi, permutare, a)po\ tw= a)rnw=n], ab agnis. Quo referunt nonnulli, quod Gen c. 33. v. 19. Iacob emisse legitur partem agri filiorum Hemor e(kato\n a)mnw=n], centum agnis. Quod, praeter Graecos, sequuntur Chaldaeus, Syrus, Samaritanus, Arabs uterque et Vulgatus Interpres. Alii tamen e(kato\n mnw=n], i. e. centum minis, legunt, alpha extrito: aut pro agnis nummos intelligunt, agni effigie signatos, quales cudisse legitur Servius Romanorum Rex; quia in narratione Stephani Protomartyris, Actor. c. 7. v. 16. ager ille emptus dicitur timh=s2 a)rguri/ou], argenti pretio: ubi tamen facile regeri posset, argenti vel pecuniae nomine eolocτ censeri, quidquid illa aetate pecuniae vicem praestat. Quod Arabs, Actorum Interpres, egregie expressit, vocabulo tam pecudes, quam nummos, significante, etc. Vide plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. 2. l. 1. c. 2. et infra Pecus.
PECTEN
inter Ornatricum olim instrumenta. Ciaudian. de Nupt. Honor. et Mariae, v. 99. Caesariem tunc sorte Venus subnixa corusco Fingebat solio: dextra laevaque sorores Stabant Idaliae: Largos haec nectaris imbres Irrigat, haec morsu numerosi dentis eburno Multifidum discrimen arat: sed tertia retro Dat varios nexus etc. Ubi Ornatricum altera caesariem Veneris nectareirrigat, hinc Psecas vulgo dicta: altera Pectine utitur: quem idem Poeta Eunucho tribuit, in Eutropium l. 1. v. 105. —— Eous Rector Consulque futurus Pectebat Dominae crines. Appuleius in praeconio capilli, Metam. l. 8. Vel nunc guttis arabitis inunctus et Pectinis arguti dente tenui discriminatus. A calamistro differt, hoc enim immoderatum comae cultum, Pecten laudabilem, arguit. Unde Theodorus Marcilius ia Commonitoriis suis in Laur. Ramiresii hypomnemata, Triplex, inquit, capillorum genus, flexi ad Paectinem, sive pexi; flexi calamistris et turbati: Primum genus elegantiae, alterum mollitiei, tertium sine elegantia ac venustate. Et Ovid. Fastor. l. 1. v. 405. Naiades, effusis aliae sine pectinis usu, Pars aderant positis arte manuque comis. Laudat Pectinem in Hadriano Spartian. c. 26. statura procerus, forma comtus, flexo ad Pectinem capillo. Interdum tamen et mollitiei argumentum inde desumptum, quod quis se pexum ostentasset: de Catilinae sociis M. Tullius Orat. 2. in illum, c. 10. Hi sunt, inquit, quos pexo capillo nitidos videtis: Et talem inducit Cupidinem Moschus, in signis Poeta Bucolicus, Phocylidesque referente Iunio de Coma. c. 8. Horatius de Paride l. 1. od. 15. v. 13. Nequiquam Veneris Praesidio ferox Pectes caesariem. Quod diebus inprimis festis assolebat. A. Persius Sat. 1. v. 15. 16. —— — Pexusque togaque recenti Et natalitia tandem cum sardonyche albus. Tibullus l. 2. Eleg. 5. v. 26. Sed nitidus, pulcherque veni, nunc indue vestem Sepositam, longas nunc bene pecte comas etc. Vide Thom. Dempster. m Iob. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 35. Veneri Pectinem mulieres decalvatae consecrarunt. Georg. Codinus Constantinop. *th=| *a)frodi/th| to\ a)/galma pla/ttous1i kte/na fe/ron. *e)peidh\ s1une/bh ta=is2 tw= *p(wma/iwn gunaizi\ knh/fhn loimw/dh gene/sqai, kai\ zuroume/nwn pas1w=n gego/nas1in au)tai=s2 oi( kte/nes2 a)xrei=oi], vide quoque Suidam in voce *a)frodi/th]. Fuere autem Pectines ex ebore, unde numerosi dentis eburnum morsum, dixit supra Claudian. sed plerumque e buxo, ut docet Martial. ubi de Pectine, calvum alloquente, ludit l. 14. Epigr. 25. Quid faciet nullos hic inventura capillos, Multifido buxus qui tibi dente datur. Ioh. Laurentius IC. in Phaedrum fab. 7. l. 5. ad v. 1. Invenit calvus forte in trivio Pectinem etc. Nec hominum solum, verum et statuarum aliquando capilli pecti solebant, Iunonis inprimis, cui, quod munditiei et ornatus curam haberet, crines additi et curiosa superstitione dispositi fuere: Sed et Minervae, teste Augustino de Civ. Deil. 6. c. 10. Sunt quae Iunoni et Minervae capillos disponunt. Hinc Prudentius in Symmachum l. 2. de Victoria, —— —— Non pexo crine Virago, Aut nudo suspensa pede ——— Et de Idolis in genere Lipsius, ex Tertulliano, Quiin Idolis comendie et ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur. curationem facere dicuntur. Quia enim Deos, utpote pulchritudinis studiosos et perpetuos, comam lavare caris sibi amnibus fingebant Poetae; ad eius lotionis aemulationem balnea, simulacris instituta sunt, uti de Lutris Palladis, docet Elegia Callimachi: eique rei pecten etiam adhibebatur, quo alludit Papinius Thebaid. l. 2. v. 723. de Pallade, ——— seu tu Libyco Tritone repexas Lota comas etc. Vide quoque infra Plynteria, uti de Petinibus ferreis, inter Martyrum tormenta infra aliquid voce Taeda. Tandem et ad vestes, vox translata, pexaeque vestes Plinio l. 8. c. 48. dictae sunt, in quibus ob villorum densitatem nec stamen nec trama appareret: quales omnes fuere vestes recentes: sed hac de re vide infra in voce, Pexa, ut et aliquid supra in voce Pauperes. Addam saltem, inter ministeria sacra Ecclesiae Romanae pectmem quoque, quo scil. Sacerdotes ac Clerici, antequam in Ecclesiam procederent, crines pecterent, occurrere, uti ex Testam. Riculfi episcopi Helenensis a. C. 915. et Monastico Angl. observatum Car. du Fresne Glossario: ubi et pectinariorum meminit ex libro Ord. S. Victoris Paris. Ms.
PECTORALE
Hebr. inter octo vestes aureas Summi Sacerdotis Hebraeorum, et quidem inter harum quatuor illi soli proprias, memoratum Exodi c. 28. v. 15. et seqq. pannus erat pretiosissimus, ex auro, hyacinthino et purpureo et coccineo dibapho et xylino internexo, quadratus, duplicatus, palmi magnitudine, quem iusserat Deus amiculo Sacerdotali Ephod appellato medio in pectore illigari. Eiduodecim uniones opere stupendo inserti erant, XII. Tribuum nomina praeferentes, quae sic Pontifex, quoties in Sanctuarium ingrediebatur, in sacro illo Pectorali Iuris, supra cor suum portare solebat, in monimentum coram Iehova iugiter. Atque hi quaterni gemmmarum ordines (quadruplici enim serie erant dispositi) ipsa Urim et Thumim erant, vel certe fuere illa secretius, et sanctius quiddam a Deo artifice Mosi traditum, et mystico isti panno inscriptum, Scripturis vero tacitum adeoque nobis ignotum. Significabatur autem hoc Pectorali (quod inter vestes sacras, sicut inter vasa Arca, pretiosissimum fuit) tribuum duodecim nomina Deo quottidie ob oculos exponens, iugem Christi inter cessionem; utpote, qui sempcr in Templo Dei degit intercedens pro nobis, semperque vivit ad interpellandum pro nobis, Rom c. 8. v. 34, et Hebraeor. c. 7. v. 25. De Urim et Thummim dicemus suo loco. Vide Franc. Burmannum Synopisi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 29. §. 2. et hic passim, inprimis in vocibus Ephod, item Rationale. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae vox quoque occurrit, et vestem si miltter sacram notat. Sic enim Ceremoniale Roman. ex MS. Vaticano de Consecratione PP. apud Rayn. A. C. 1272. n. 9. Cum ad ordinem Presbyteratus ordinari debebit --- nec tamen habebit tunicellam, nec Dalmaticam nec calciabitur sandaliis, nec habebit Pectorale, sed solum amictum et albam etc. In Lib. Anniversar. Basilicae vaticanae, ubi de Bonifacio VIII. occurrunt, Pectoralia de opere Cyprensi; in Neerolog. Ecclesioe Carnotensis 2. Id. April. Pectorale ex auro mundissimo et gemmis pretiosis. In Visit. Ecclesiae Thesaurariae S. Pauli Londinensis A. C. 1295. Rotunda Pectoralia aurifrigia --- Item, Pectorale aurifrigium vineatum --- Item Pectorale literatum etc. Vide Car. du Fresne Glossar. in hac voce, ut et in Rationale, ubi haec ambo cum Pallio Episcopali cadem facit. Alia notio vocis est, apud Verronem, ut supra vidimus in Lorica; alia in Gestis Innoccentii III. Pontific. Romani. Super novos gradus constituens novum altare, novaque Pectoralia faciens ante chorum. Quae verba Germanus Patriarcha Constantinopolitan. in Mystagogia p. 148. ita ferme expressit: ta\ kio/nia, h)/toi ta\ sth/qea diaxwri/zonta to\ bh=ma a)po\ tou= loipou= laou= kai\ ka/gkella]. Uib Fectoralia sunt cancelli, forte ad pectus usque erecti. Certe Graeci recentiores *sth/qea] vocant columellas ordinedispositas, ac superiori epistelio iunctas, ut recte observat Goarus ad Cedrenum p. 631. Vide quoque Codinum in Orig. Constantinopol. Meursiants p. 68. At Pectoralis, apud Gregorium M. L. 10. Ep. 52. tunicam hiemalem, pectus tegentem, notat. Vide Car. car. du Fresne ubi supra ut et in fra aliquid, voce Pectus. Addam ex Burmanno, gemmarum in Pectorali Hebraeorum et Tribuum parallelismum, sic enim exacte quamque gemmam cuique Tribui respondisse, ut virtus lapidis genium ac virtutem Tribus, cuius nomen habebat, expresserit, Magistri asserunt. GEMMAE IN PECTORALI SACRO TRIBUBUS ISRAELIS RESPONDENTES. Pyropus. Topazius. Smaragdus. Ruben. Simeon. Iuda. Hic ordo primus. Chrysoprasus. Sapphirus. Adamas. Levi. Dan. Naphthali. Hic ordo secundus. Cyanus. Achares. Amethystus. Gad. Aser. Issachar. Hic ordo tertius. Beryllus. Thalassius. Iaspis. Zebulon. Ioseph. Beniamin. Hic ordo quartus.
PECUARIA_Res_seu_Pastio
zw=s1a gewrgi/a], viva Agricultura, dicta Aristoteli Polit. l. 1. c. 8. cum Agricultura primitus coniuncta fuit. Unde varro de R. R. l. 3. c. 1. Agricultura primo indiscreta fuit. quod a Pastoribus quierantorti, in eodem agro et serebant et pascebant. Quae postquam divisa, proximus post Agricolas Pastoribus Iocus concessus est, teste Aristotele Polit. l. 6. c. 6 *meta\ to\ gewrgiko\n plh=qos2 be/ltistos2 dh=mo/s2 e)stin, o(/pou nome=is2 e)is1i, kai\ cw=s1in a)po\ bos1khma/twn]. Hinc in Aegypto post Regem proximum locum obtin visse ordinem Sacerdotum, hinc virorum Principum, inde milltum, deinde Agricolarum, tunc Pastorum ac postremo Opificum, Legimus apud diod. Siculum l. 1. Primus autem qui rem Pecuariam exercuit, Abel fuit, quem Pastorem gregis vocans v. 2. Moyses. de primogenitis gregis sui et de adipe eorum Deo obtulisse illum relert Gen c. 4. v. 2. Unde antiquitas et honestas Pustoralis vitae satis clucet: sed et illud contra Varronem et ex eodem loco notamus, iam sub ipsis Mundi primordiis Agriculturae et Rei Pecuarile seu Pastoralis rationes fuisse distinctas, ita enim v. 2. legimus: Fuitque Abel Pastor gregis et Kain suit Agricola. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia c. 7. cui tit. de Pastione ac Venatione, et supra in voce Abel item Pastor, ac insra in voce Pecus.
PEDANEI_Senatores
melius Pedarii, docente A. Gellio l. 3. c. 18. quibusdam dicti sunt, qui sententiam in Senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibusirent: Sed quum Senatus consultum per discessionem fiebat, universi Senatores sententiam pedibus ferebant. G. Basso illi sic appellati sunt, qui cum Curulem Magistratum non gessissent, pedibus in Curiam ibant. M. Varro in Satyra Menippea, Equites quosdam dicit Pedarios appellatos, videturque, iuxta Gellium, significare qui nondum a Censoribus in Senatum lecti, Senatores quidem nonerant, sed quia honoribus populi usi quidem erant, in Senatum veniebant et sententia ius habebant: nam et Curulibus Magistratibus functi, qui nondum a Censoribus in Senatum lecti erant, Senatores non erant, et quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed quas principes dixerunt, in eas discedebant, vide loc. cit. In quem Anton. Thysius notat. Pedaneos Senatores non dici, sed Iudices, quide levioribus causis cognoscebant, l. 4. et l. fin. C. de Pedan. Iud. quos *xamaidikas2a\s2], quod in imis subselliis assiderent, vocat Theophilus. vide Novellam 82. et ibi Cuiacium. Festus Senatorem Pedarium fuisse eum ait, qui tacitus tran seundoad eum, cuius sententiam probabat, quid sentiret, indicaverit. Vide supra; ut et Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 5. Sed et Pedavii et Pedicularii, Graece podoyo/foi], aliter Latine Sonipedes, dictisunt, qui pede scabillum sonabant. De Sacerdoribus Aegyptiis Gratius in Cyneg. v. 42. Vix operata suo sacra ad Bubastia lino Velatuf sonipes festivi turba Canopi. Ubi sonipes turba festivi Canipi, h( podoktu/pos2] est, h( tai=s2 podoktupi/ais2 a)ei\ xai/rous1a], scabillorum crepitu semper gaudens. In Sacris enim scabillum pede sonare consuevisse, Interpres vetus Statii docet. Sed et in Choro fuere, qui pede percusso e)ndo/s1imon] can entibus dabant. saltautibusque e)uruqmi/an] moderabantur. Quod non simplicis pedis percussione saciebant, sed solea lignea, cui suppacta fuit e ferro regula ad maiorem sonum edendum. Lueianus s1idhrou=n u(po/dhma], ferreum calceamentum vocat. Vide supra ubi de Crupeziis et hic infra ubi de Pediculis, item de Scabellis.
PEDESTRES_Statuae
quae frequentissimae, manus habebant exsertas, quo forte imperium denotare volnere Veteres: Una enim manus clypeum pratendebat, altera imperantis specie extendebatur, Servius ad Aen. l. 8. v. 301. Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo: Hinc Statius in Equo Maximo l. 1. Sylv. 1. v. 37. Dextra vetatpugnas, laevam Tritonia Pallas Non gravat. ——— ———— Et Corippus l. 2. Num. 4. Circumfusae chlamys, rutilo quae ornata metallo Principis exserta vincebat lumina dextra. Ritusinitio a Cethegorum familia sumpto, qui sine tunica nudo que humero et brachio ex tra togam porrecto in cedere, peculiari ac gentili more, fuere soliti: quem postea etiam in bellis servarunt, ut scilicet sine tunica, solo cincut ac chlamyde, exserto brachio pugnarent. Lucan. l. 2. v. 543. ——— Exsertique manus vesana Cethegi, Silius Italicus Punicorum l. 8. v. 586. Ipse humero exsertus gentili more Parentum, Difficili gaudebat equo, etc. Sic et in statuis Causidicorum, exsertae erant dextrae, quod iis gestus fieri solerent: etc. Praeter has, fuere et Triumphales et Equestres, sed quae non nisi gravissimis de causis concedebantur, idque rarenter admodum, nec nisi optime de rep. meritis et speciosissimis quibusque Ducibus: teste Velleio Paterculo Hist. Rom l. 2. c. 61. ubi per trecentos annos nemini Equestrem statuam, praeter quam Lucio Sullae et Cn, Pompeio et Caio Caesari, postam fuisse, refert: de istiusmodi statua honori Augusti Imp. dicata verba faciens. Has dextram similiter protensam habuisse, late probat Thom. Dempster, quam vide, Paralipom. in Rosin. l. 9. Vide et supra voce Exserendi. De Pedestribus Gopiis, vide infra in voce Pedites.
PEDITES
altera sed praecipua Exercituspars, ubique prosunt, cum Equitum in campis tantum locisque planis aliquis usus sit. Qua de causa Vespasiani Imperatoris copiae Veronam belli sedem Iegerunt, ut quae potior visa, patentibus circum campis, ad pugnam equestrem, qua praevalebant, teste Tacito Histor. l. 3. c. 5. qui et Annal. l. 12. c. 55. memorat, agrestium Cilicum nationes commotas, montes asperos campis cepisse: et missos contra Equites turbatos fuisse, eo quod duri circum loci Peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur: ut de periculis, quae in locis impeditis, paludibus, mari, oppidorumque oppugnatione aut propugnatione, nil dicam. Quin et Equitum, re pene desperata, in pedes se dantium exempla cum alibi reperias, tum apud Livium l. 4. c. 38. l. 29. c. 2. et l. 39. c. 31. Quod Caesar de Germanis etiam Bell. Gall. l. 4. c. 2. et Tacitus de Agricola, in eius vita c. 35. scribit. Imo et in locis non impeditis, licet magnus Equitum sit usus, Pediti vis non multo minor est, adeo ut etiam illum impetum et procellam Equestrem facile excipiat, si modo idoneus sit illi ordo et arma: quorum is cum defuerit Parthis apud Tacitum Annal. l. 6. c. 34. Sarmatisque Iazygibus apud eundem, Histor. l. 3. c. 7. non mirum, quod omne eorum in Equite robur fuerit. De utrisque egregie, dubium melior miles an Historicus Xenophon de Exser cit. Cyri l. 3. milites suos, qui equis carebant, animaturus: Decem milia, inquit, Equitum, non sunt amplius quam decem milia hominum. Nam ab equi vel morsu vel calcitratione, nemo facile in praelio periit. Viri sunt, per quos in pugnis omnia geruntur. Atque nos quidem multo, quamequites, tutiores sumus. Nam illi in equis haerentes, non nos tantum metuunt, sed illud etiam, ne ab equis excutiantur: nos terrae firmiter innixi, vehementius ferimus ac certius. Una tantum re nobis praestant Equites, securius quam nos fugam arripiunt, vide Matth. Berneggerum in Taciti German. quaest. 24. Apud Romanos, cum Legio ex pedestribus equestribusque copiis constaret, suo tempore Peditum in illa sex milia, Equites septingentos triginta duos fuisse, auctor est Vegetius: Distinguebantur autem Pedites in Cohortes et Manipulos, quorum hi iterum in suas Centurias erant subdivisi; imo et hae nonnumquam in sua distribuebantur contubernia. Sic ut in iusta Legione essent decem Cohortes, quarum quaelibet tres Manipulos, singulos duabus Centuriis constantes, continebat. Qui Contuberniis praeerat, caput Contubernii vel Decanus: qui mille Peditibus praeerat, Tribunus vocabatur Militum; sicut Centuriones, Centuriarum vocitabantur Praefecti. Qui agmen extremum et quasi tergum aciei observabant, Tergiductoros vel Extremi agminis Duces, sunt dicti. Vide Slgonium de Iure Rom l. 1. c. 15. ubi in singulos millenos Pedites centenos Equites additos ait Alexandrum ab Alexandro Genial. dierum l. 1. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. etc. Hodie in regimine, ut vocant. Pedestri, primas tenet Magister Peditum et eius Vicarius. Sequuntur Tribuni Peditum, et eorum Vicarii: Praefectus Excubiarum, Metator Pedestris, Praefectus annonae: Centuriones, Signiferi, Ordinum structores, Diversoriorum designatores, Ordinum Ductores, Decuriones, de quibus vide Wendelinum Politic. l. 2. c. 40. §. 7. 8. 9.
PEDUM
seu Virga Pastoris, quandoque Hebraeis Makel] dicitur, 1. Sam. c. 17. v. 40. et Zachar. 6. 11. v. 7. Sed haec vox in genere, baculus est, quo nitimur Genes c. 32. v. 11. Exodi c. 12. v. 11. etc. Quemadmodum aliud quoque virgae seu baculi nomen generale, Schebet]; Graece s1kh=pton] seu s1kh=ptron], pro Pedo nonnumquam occurrit, in Psalm 30. v. 1. 4. et Mich c. 7. v. 14. qui posterior locus sic habet, Pasce populum tuum pedκ tuo, oves possessionis tuae]. Unde explicari potest locus obscurus, Levit c. 27. v. 32. Et omnis decima bovis et pecoris, omne quod transit sub virga, decimum ejus erit sanctitas Domino]. In quem R. Salomo, Cum ad decimationem proceditur, inquit, per ostium educuntur (pecora decimanda) unum post aliud et decimum virga percutitur tincta minio, ut sciatur hoc ad decimam pertinere: quomodo quotannis fit tam de agnis, quam de vitulis. Bochartus vero non putat hic agi de virga decimatoris, sed de Pastoris pedo, quomodo multi sumunt, Syrus, Arabs, Aben-Ezra et Vulgatus. Nempe sub virga Pastoris transibant armenta et greges, quoties illorum numerus subducebatur. Unde LXX. hoc ipso loco, *pa=n, o(\ a)\n die/lqh| en tw=| ai)iqmw=| u(po\ th\n r)a/bdon], Quidquid in numero (i. e. inter numerandum) sub virga transit. Numerabatur autem pecus ab iis, qui accurati erant, mane et vesperi, sed maxime ad vesperam, cum illud e pastu reduci mos. Ad quem ritum Virgilius respicit Georgic. l. 4. ubi de Proteo phocas numerante: Ipse (velut stabuli custos in montibus olim Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, Auditique lupos acuunt balatibus agni) Consedit scopulo medius numerumque recenset etc. Vide supra ubi de Pecoris Magistro. Neque vero virga solum seu Pedum, sed et alia Pastoribus arma erant, quibus eminus pugnarent, si postularet res; tela puta et sagittae. Virgil. Georgic. l. 3. et Aeneid. l. 4. Unde Pastor David, in Goliathum depugnaturus, praeter Pedum, fundam etiam sumpsisse legitur, et laevigatos quinque lapides, quos in pera gestabat. Vide Bochart. praefatum Hieroz. Part. I. l. 2. c. 44. Iul. Caes. Scaliger Pedum seu baculum sic describit: Latini Pedum, ab usu consistendi atque adhaerendi, Graeci kala/bropa]; et a venatione lagwbo/lon] vocant, ettam koru/m] dictum, a clavae specie, quam prae se fert crassitie capitata. Nodosus rat praeterea, cuiusmodi descripsit Maro, et nos nunc quoque videmus e spino arbore, aut corno, aeneis circulis obeuntibus, atque umbilicis adornatum. vide eum Poetic. l. 1. c. 4. et supra, ubi de Myrto.
PEIRESCIUS_Nicolaus_Claudius_Fabri
Senator Parlamenti Provinciae, ingenio inter primos sui saeculi: Philosophus acutissimus, Mathematicus eximius. Obiit Aquis Sextiis, A. C. 1637. In Academia Romana funebri oratione, aliquot Cardinalibus praesentibus, in literatorum panegyri, honoratus. Elogia eius, linguis quadraginta expressa, in uno volumine habentur, cui titulus, Ranglessia, sive Generis humani lessus, in funere delitii sui. Vide Gassendum in eius vita. Buchaeum, Histor. Prov l. 1. c. 10. Pittonum, Hist. Urb. Aquensis, Paul. Freherum Theatro Viror. eruditione clarorum.
PELASGUS
Rex Sicyoniorum 25. annis fere ante Urb. cond. 430. Vide quoque Pelasgia. Addo, quod hunc Templorum quidam repertorem ferunt; Namque vel Pelasgo, vel Thessalo, vel Eleuthero, vel Phoroneo, vel Otritae Amazoni, vel Lycaoni, inventi huius gloriam tribuit Iulius Hyginus Fab. c. 225. sicut Iano id adscribit, Xenon apud Macrobium Saturnal. l. 1. c. 9. et Q. Fabius de Aureo saeculo l. 1. Templorum positor, templorum sancte refector. Contra Pelasgos, mortalium primos, Saturnum victimis placasse humanis, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 16.
PELECANUS_vel_PELICANUS
Hebr. Kaath], a vomitu, quia conchas iam absorptas revomit, Postquam calore ventris apertae sunt, ut ex iis esculenta legat: avis est, onocrotalo adeo similis, ut etiam doctissimi ambas has non raro confundant. In his Oppianus Ixeutic. ubi peleki/nw|] tribuitur ko/lpos2], sinus quidam ante pectus dependens, in quem cibum omnem aliquantisper recondat. Et Bellonius de Avibus l. 3. c. 2. ubi Pelicanus, platea, et onocrotalus, pro cadem ave, sumuntur. Eadem ab ardea solo restro differt, quod in extremo latius habet, et in cochlearis formam. Gesnerus. Videtur sane mihi pelecanus noster ardearum generi adnumerandus: a quo non tam alio insigni, quam rostri latitudine, differt. Item, Albertus, etiam avem, quam cochleariam vocamus (i. e. Pelicanum) ardeam albam esse putavit. Aquatica est et longo similiter collo: At quorsum, inquies, in desertis ponitur, cum dicitur in Psalmo 102. v. 7. Similis factus sum tw=|] Kaath deserti. Et Esai c. 34. v. 11. Et possidebunt illam Kaath et ericius. Sophon. item c. 2. v. 14. Etiam Kaath, etiam hericius in tabulatis eius: in quibus locis agitur de desolatione Idumeae et Assyriae. An aquaticis avibus, quales sunt Pelicanus et ardea, recte assignatur sedes in locis desertis et inaquosis? Sed non omne desertum inaquosum est, Namque et in Marmaricae intimis, quae regio maxime deserta est, ponuntur a Ptolemaeo Cleartis palus, Lacci palus, Lycomedis palus, et in Arabiae desertis, inciderunt Israelitae, in aquas Mara, et fontes Elim, Exod c. 15. v. 23. 27. Philosorgon vero inprimis hanc avem esse prodiderunt non pauci, inter quos varii Ecclesiae veteres Doctores narrant: occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam rostro vulnerare, et sanguinis sui aspersione revocare ad vitam. Epiphan. Physiol. c. 8. )/*esti ga\r h( peleka=n filo/teknon o)/rneon para\ ta\ o)/rnea], Prae omnibus volucribus pelecanus prolis est amans. Addit, parvulos a matre nimiis osculis sauciatos emori, sed post triduum marem accedere, qui doloris impatiens proprium latus percutiat, et sanguine inde emanante pullis vitam restituat. Idem Eustathius d. l. narrat, nisi quod apud illum parens pullos occidit, et mater aperto latere eosdem exsuscitat. Similiter Augustin. in Psalm. 101. Isidor. Origin. l. 12. c. 7. Petrus Damian. l. 2. Ep. 18. Vincentius in Doctrinal. l. 16. c, 166. Mich. Glycas Annal. l. 1. Alii: qui omnes Pelecanum nobis exhibent acuto rostro sauciantem pectus aut latus et pullos magno hiatu effluentem inde sanguinem excipientes. Sed imposuit Viris sanctis, quisquis primus hanc fabellam mendacio suo adornavit: cum in Philosophorum libris, qui de rerum natura scripserunt accuratius, tam insignis miraculi vestigia nulla sint. Ut taceam, rescurrectionem esse supra naturae vires: et Pelecanum non esse adunci rostri, sed latissimi, a quo plateae illi Latinum nomen, etc. Plura vide apud laudatum supra Bochart. Hieroz. Part. Post. l. 2. c. 24. et 25. adde Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 80. 83. et. 84. et quae infra potiori iure dicemus de Vulturum filostorgi/a|], voce Vultur.
PELEG_sive_PHALEG
fil. Heber, pater Reu. Gen c. 10. v. 25. Linguarum divisio sub tempus nativitatis eius contigisse creditur. Ita sentiunt doctissimi interpretes, Mercerus et Pererius. Nomen igitur Phaleg non ex futuro eventu fuit inditum, sed ex eo, quod iam factum, et praeteritum fuerat. Nam quia proxime post linguarum divisionem, Heber genuit filium suum primogenitum, idcirco e re illa tam memorabili nomen filio imposuit. Recte itaque Flavius Ioseph. Iud. Ant. l. 1. *e)klh/qh de\ *fa/legos2], inquit, e)peidh\ meta to\n a)podas1mo\n th=s oi)kh/s1ews2 ti/ktetai].
PELETHI_et_Cerethi
memorantur, 2. Sam. c. 8. v. 18. et 1. Paralip c. 18. v. 17. ubi Benaias, filius Ieiodae, dicitur fuisse, super Pelethi et Cerethi. Per quae verba sunt quidam, qui sanctissimum illud Oraculum Urim et Thummim denotatum velint. Rabbini, annotante Levi Ben Gerson ad 2. Sam. 8. de Synedris seu Synedrio Magno, interpretantur; eosque aiunt dictos Cerethi, quia verba sua praescindebant seu breviter iussa pronuntiabant, Pelethi autem, quia excellebant in factis suis. Alii vero, inter quos Chaldaeus Paraphrastes, de satellitibus regiis, sagittariis et funditoribus has voces capiunt: qui lecti videntur, e Pelisthaeis sub iugum a Davide redactis, inter quos etiam Cerethitarum mentio est, 1. Sam. c. 30. v. 14. Ad minimum Sagittarii fuere periti, a qua peritia Cerethorum nomen forte ortum 1. Sam. c. 31. v. 31. et 2. Sam. c. 1. v. 18. (quemadmodum etiam Creta Insul. a Phoenicibus, qui eo colonias miserunt, hinc appellata videtur: nota enim apud Veteres Cydonia spicula, Cnossius arcus) Et Funditores accurati, Pelethi proin dicti, uti Baleares quoque Insulae, ob eandem peritiam, a Phoenicibus id nominis forte nactae funt. Burmannus, ad 2. Sam. c. 8.
PELLE_nudandi_holocaustum_ritus
occurrit, Levit c. 1. v. 6. et nudabit pelle holocaustum et illud frustatim concidet. Nempe post victimae iugulationem sequebatur excoriatio, et dissectio. Ut Il. a]. v. 459. ———— kai\ e)/s1fazan kai\ e)/deiran,] *mhrou/ t) e)ze/tamon] ———— Vide quoque Dionys. Halicarn. l. 7. et Apollonium Argonautic. l. 1. Quod tamen in holocaustis non semper observatum est, ut quae cum ipsa pelle in ignem nonnumquam coniciebantur. Unde Plut. Sympos. l. 6. Problem. 8. de tauro Bubrosti Deae oblato, *katako/yontes2 au)to/dwron o(lokautou=s1in], Percussum eum cum ipsa pelle in holocaustum offerunt. Et Lucianus de SDacrificiis, )*epi\ pa=s1i dh\ pu=r a)nakau/s1as2, e)pe/qhke fe/rwn a)uth= dora=| th\n ai)=ga, kai\ a)utoi=s2 e)ri/ois2 to\ pro/baton], Igni post omnia accenso, capram cum ipsa pelle allatam, et ovem cum ipsis lanis imponit. Ita in Sacrificiis pro peccato, iuvenci pellis cremabatur una cum carne, sed extra castra Exod c. 29. v. 14. Levit c. 4. v. 11. 12. et c. 8. v. 17. ut et pellis vaccae rufae, Numer. c. 29. v. 5. At holocausti pellem servari voluit Deus et Sacerdoti dari, Levit c. 7. v. 8. unde Sacerdotum fuit, excoriare victimas. Ita tamen, ut iis Levitae adessent, si res exigeret, 2 paralip. c. 29. v. 34. etc. 35. v. 11. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 33. et supra ubi de Excoriatione, ac Holocausto.
PELLEX
antiquis proprie ea dicta est, quae uxorem habenti nupsit, Fest. ut Concubina, quae caelibi viro, sine nuptiis cohabitat, Freinshemius Not. ad Curtium l. 3. c. 3. Huic poenam constituit Numa, Lege hac: Pellex. aram. Iunonis. ne tangito. si. tanget. Iunoni. crinibus. demissis. agnum feminam. caedito. Cuius unius legis reliquias, ex toto Iure Papiriano, extare in libris Iurisconsultorum, apud Paulum asserens Iac. Raevardus l. de Auctoritate Prudentum, ibi sic scriptum esse ait: Gravius Flaccus in libro de Iure papiriano scribit, Pellicem nunc vulgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat. Et hanc legem sic interpretatur, Pellex aram Iunonis ne tangito, i. e. Pellex nulla viro uxorem habenti nubito: si nuserit, crinibus demissis, quod tristitiae signum erat, Iuneni agnum feminam caedito sive mactato. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 5. Unde colligit Gellius l. 4. c. 3. Pellicem appellatam, probrosamque habitam eam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipiove alia matrimonii causa foret. Iunonem autem talis, non Venerem, infestam habebat: quia Venus ad quosvis concubitus, etiam lege vetitos, se extendebat, imo Numae temporibus necdum nomine nota erat Romae, unde ne in carminibus quidem Salirum Veneris ulla, ut coeterorum caelestium, laus celebrata, Cincius apud Macrobium Saturnal. l. 1. c. 12. Iuno vero nuptiarum Praesec censebatur. Ovid. Ep. Hypsipyles, 6. Heroid. v. 43. Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba Iuno Adfuit. ———— ———— In huius itaque honorem cum comere capillos solitae essent mulieres, iuxta illud Tibulli l. 4. Eleg. 6. v. 3. Lota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit, Staret ut ante tuos conspicienda focos: magnum probrum erat demissis capillis, ad aram eius, adstare, Anton. Thysius IC. Notis in Gellium loc. cit. Et huius rei rationem adscribit Vossius prudentiae Regis Numae, qui nullum agnosceret concubitus Numen, nisi legitimi cui Iuno praesset. Nam, ut constat ex Dionysii Antiquitat. l. 2. nec Romulus, nec Numa, admisere Graeculorum fabulas, de commerciis Immortalium cum mortalibus, quibus homines ad foedam possent libidinem concitari: Postea tamen, lapsis in deteriora moribus, Veneris Romani recepere nomen. Vide Gerph. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idolo. l. 2. c. 27. Nomen quod attinet, dici vult Gellius, quasi pa/llaz], i. e. quasi pallaki\s2]: sed ab inusitato verbo lacere, quo Lucretius utitur haud semel, propius deduxeris. Hinc enim pellicere; unde Pellices, quae amatoriis verbis alienos ad se pellicerent viros. Et ex eodem fonte pellacem Ulyssem dixit Virg. Aen. l. 2. v. 90. et pellacia ponti, Lucretius. l. 2. v. 559. Sunt tamen, quia pellendo dictam Pellicem malint, quod legitimam uxorem, pro virili, a Marito pellat. Tria enim cum sint coniunctionis nomina, apud Iuris Auctores aliosque, Uxor, Pellex, Amica, horum unicum est nomen dignitatis, Uxor. a(/uth h( a)mi/antos2 koi/th], Hoc impollutum cubile, reliqua nomina voluptatis funt, sed cum aliquo tamen discrimine. Nam honcstior Pellex est, ut quae propius accedat ad uxoris naturam. Est enim pallakh\] Hebraeorum, quasi legitimae coniugis dimidium, et ut dicunt ipsi, . Balsamon Conciliorum Interpres, *pallakh\ de/ e)stin h( nomi/mws2 tini\ s1uzw=s1a xwri\s2 ga/mou) h( de\ h(=tton timiwte/ra fi/lh le/getai], Pellex vero est, quae legitimo alicui cohabitat, absque nuptiis: at minus honesta, Amica dicitur; quae et e)rwme/nh] Graecis passim, vide Desid. Heraldum Animadversionib. Arnob. l. 4. Voces Concubina et *para/koitis2], modo pro Amica, modo pro Pellice usurpari, observat Salmas. apud Auctores Iuris tam Civilis, quam Canonici, Not. ad Spartian. in Aelto Vero. c. 5. Sed et Pellice honoratior, infra tamen iustae Uxoris dignitatem, occurrit Uxor pene iusta, apud Sueton. Vespas. c. 3. ut infra videbimus voce Uxor. Apud Athenienses Pellices dictae sunt uxores, quae cives non essent: Peregrinarum enim in illa Rep. nuptiae non erant, non liberi legitimi; sola civis sobolem procreabat replebatque liberis civitatem: quae lex cum tacito consensu antiquata esset ante Periclis tempora, quemadmodum et insecutis temporibus obsolevit, pessimo Periclis imsius exemplo, instaurara denuo est, post exactos Urbe 30. Tyrannos, ab Aristophonte Rhetore, Euclide Archonte, his verbis: *no/qon ei)=nai to\n mh\ e)z a)sth=s2 gegono/ta], Qui matre cive natus non erit, nothus esto. Unde e Demosthene, en tw=| kata\ *neai/ras2], docet Athenaeus l. 13. *ta\s2 me\n e(tai/ras2 h(donh=s2 e(/neka e)/xomen, ta\s2 d3\ pallaka\s2 th=s kaq) h(me/ran pallakei/as2, ta\s2 de\ gunai=kas2 tou= pajdopoiei=sqai], ubi luculenter ostendit, quid discriminis fuerit inter Meretricem, Pellicem atque Uxorem. Vide Sam. Petitum comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. et supra in vocibus, Concubina item Nothus. Secernebat autem a Concubinis seu Pellicibus Uxorem, Dotis datio, ut in palliato Plauti Trinummo, Actu 3. sc. 2. v. 64. Sed ut inops infamis ne sim, ne mihi hanc famam differant, Me Germanam neam Sororem in Concubinatum tibi Sic sine dore dedisse magis. quam in Matrimonium. Eratque Dos certissimum nuptiarum legitimarum argumentum, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam, replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium, ut inquit Pomponius. Quare eleganter Artemiderus Filiam cum creditore comparat, quae grandis dotem poscit: et legitimam fuisse Pyrrhi uxorem, Nicoderni sororem, negat Isaeus en th=| teri\ tou= *pu/r)rou klh/rou], quia forori Nicodemus dotem non dixit, non dedit etc. Neque tamen Concubinae et Pellices omnino a)/proikoi] erant: legitimas enim Uxores imitabantur. Unde in modo laudata Isaei Orat. e)pei\ kai\ oi( e)pi\ pallaki/di didontes2 ta\ e(autw=n, pa/ntes2 pro/teron diomologou=ntai peri\ tw=n doqhs1ome/wn tai=s2 pallakai=s2]. Ita filiae nothae, quae legitimae uxores civium Atheniensium esse non poterant, sed Pellices tantum, ta\ noqei=a], mille illas drachmas, quas e bonis paternis auferebant, ad eum, cui iungebantur, adferebant virum. Hinc Isaeanae illi Philae, quam Xenocli Cyprio elocavit Endius, dedit in quasi dotem xili/as2 draxma/s2]. Vide iterum Petitum Opere praefat. l. 6. tit. 1. et 2. apud Persas, Pellices conviviis adhibitas, cum uxoribus interesse non liceret, discimus ex Plut. Symposiac. l. 1. c. 1. quod de Partho-Persis quoque habet Iustin. l. 41. c. 3. de Graecis C. Nepos Praefat. etc. Tribuit autem sexaginta trecentas Artaxerxi Plut. in eo c. 43. totidem Dario Curtius l. 3. c. 3. ipsique Alexandro, Persicis moribus corrupto idem l. 6. c. 6. ut et Diodor. Sic. l. 17. c. 77. qui addit, hunc tantum numerum (Curtius gregem appellat l. 6. c. 2.) eos ideo affectasse, ut ad dierum anni numerum accederent. Coeterum Ioniam Regi Persico eas merces suppeditasse, tradit Maximus Tyr. Serm. 33. laudatus Berneggero ad Iustin. l. 10. c. 1. Apud Hebraeos Pellices seu erant tum ante Legem, ut legimus de Nachore Gen c. 22. v. 24. de Abrahamo Gen c. 25. v. 6. de Iacobo c. 35. v. 22. de Eliphazo Gen c. 36. v. 12. unde Tertullian. de Unis Nuptiis ad Uxor. l. 1. c. 2. Sane apud Veteres nostros, ipsosque Patriarchas, non modo nubere, sed etiam plurifariam uti matrimoniis fas fuit; erant et Concubinae: Tum post. Quarum illas quod attinet, de iure Noachidarum, tales nominetenus duntaxat, aut saltem dignitatis tantum minoris (ubi v. g. ancilla esset vel generis obscuri) ratione, ab Uxoribus discreparunt; Iugalis autem contractus nodusque utriusque idem ipse fuit. Unde Cetura, quae in Paralipom. l. 1. c. 1. v. 32. dicitur Contubina Abrahami, a Mose vicatur seu Uxor, Vide Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 34. et Tertullian. de Monogam. c. 6. Namque tum, in consensu solum et concubitu, modo ad vitae consuetudinem futuram uterque haberetur, matrimonii substantia consistebat. Istas quod concernit, in universum Pellices ab Uxoribus dstinguunt, pactis dotalibus et sponsaliorum sollennibus: Hinc saepe occurrit illud in Gemara utraque, uxore fiunt cum pactis dotalibus et sponsaliorum sollennbisu, Concubinae neque his neque illis. etc. Quemadmodum autem, ubi plures uxores, ibi etiam concubinae plures mixtaeve concubinae et uxores licitae (ut apud Hebraeos et fere in Oriente alibique apud Mahumedanos) fuere; ita, ubi unicam duntaxat uxorem superstitem (ut apud Christianos et civiliores Europae ante Christum gentes) liceret habere, ibi et unica olim concubina, i. c. sine sollennibus praeviis uxor, sed usu tamen satis coniuncta, permissa fuit, quam non magis, ac uxorem, repudiare fas erat, cum scil. nomine magis et sollennibus, quam re, invicem distarent. Iurisconsulti Graeci Basilic. *pallakh/ e)stin h( s1uzw=s1a/ tini en tw=| oi)/kw| a)utou=, nomi/mou xwri\s2 ga/mou], Concubina est, quae cum aliquo in aedibus cohabitat, sine matrimonio legitimo, i. e. sine formulis Matrimonio praescriptis. Et veter, apud Harmenopulum constitut. Caes. Concubinatus, qui koinwni/a th=s2 pallakh=s2] ibi dicitur, nomine ga/mou ouk e)uprepou=s2], seu Matrimonii indecori, designatur. Hinc Iulius Paulus sub Alexandro Seu. i. e. antequam in Imperium Romanum Christianismus receptus est, Eo tempore, inquit, quo quis uxorem habet, Concubinam habere non potest; alias licitam, ut uxorem sine sollennibus. Neque vero ingenua eo aevo, sed tantum acilla, liberta, libertinave, in concubitatu ita proprie dicto, potuit esse, sine testatione manifestum hoc faciente; quae si accederet, nullis aliis adhibitis sollennibus, Ingenua, Concubinae nomine deposito, uxor honoris causa dicebatur. Coeteris, quae ingenuae non erant, concubinis, ut inferiore dignitatis nota, appellatis, et sola animi destinatione seu affectione aestimatis, Ulpian. l. 3. ff. de donat. inter virum et uxorem. Instauratum postea est ius illud, quo nefas erat uxorem simul ac concubinam (i. e. alteram cum sollennibus, saltem testatione satis manifesta, alteram sine hac, sine illis: sed utramquc coniugem) habere, idque tum a Constantino M. l. unic. C. de Concub. tum a Iustiniano Novell. 18. c. 5. et 89. C. 12. Etneim velut in diversa sub uno tempore coniugia convenire, ad Hebraeorum morem, id deputabatur, etc. Vide Ioh. Seldenum de Iure Natur. et Gentium l. 5. c. 7. et l. de Success. in bon. c. 3. ubi de successione liberorum e Pellicibus susceptorum multa habet. Apud Gothos Sueonasque quam probrosum fuerit ex Pellice nasci, videbimus in fra voce Vilis: ut de aliis in praesens nil dicam. addimus saltem ex cod. Seldeno sententiam salmasii, quam supra tetigimus, de origine vocis, Eliam Levitam auctorem habere, qui in Notis ad David. Kimchi Radices, verbo Concubina], inquit, vocatur Pilegesh, quod vocabulum compositum est ex Pelag Isha, i. e. uxore dimidiata; et Lingua Latina, ubi quis binas habet uxores, harum altera nuncupatur alteri Pellex. Quasi Pellex, inquit Seldenus, Pallaca aut *pallakh\] pro Concubina, ab hebraeorum iam dicta voce, quod et alii volunt, deducenda esset. Et certe Pellicis habetur altera notio; quae ipsam heic Concubinam recte satis denotat, L. Massurius 144. ff. de verb. signif. etc. Nec omittendum, Sapientiores Gentilium non latuisse, Pellicatum rem esse turpem et licet non civilibus Legibus, honestati tamen et rationi repugnantem. Unde non minorem fidei coniugi datae curam marito habendam, ac ipse ab uxore deposcat, graviter monet Seneca Ep. 94. Scis, inquiens, improbum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum. Scis, ut illi nihil cum adultero, sic nil sib: esse debere cum pellice. Et Ep. 95. in uxorem gravissimum iniuriae genus Pellicem esse, dicit. atquc hinc Syrae anus servae, honestatis hanc atque aequitatis paritatem considerantis, apud Plautum Mercat. Act. 4. Sc. 6. v. 1. haec in verba quierimonia: Ecastor lege dura vivunt mulieres, Multoque iniquiore miserae, quam viri; Nam si vir scortum duxit, clam uxorem suam, Id si rescivit uxor, impune est viro, Uxor viro si clam domo est egressa foras, Viro fit causa, exigitur matrimonio. Utinam lex esset eadem, quae uxori est, viro! Nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro, Qui minus vir una uxore contentus siet, etc. Vide Tob Pfanner. System. gentil. Purior. c. 11. §. 24. et supra voce Nothus.
PELLIS
an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. , quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris iniuriis exposito corpori vestiendo. Ipse enim Adae et Uxori eius tunicas pelliceas fecit et induit eos, Gen c. 3. v. 21. Sicque Protoparentes nostros docuit, quo pacto in posterum nuditati suae, proprio iumento accersitae, utcumque consulere possint. Et quidem, cum et aliae Deo vestiendi rationes suppeterent, videtur tamen hanc praetulisse, partim quia commodissima, ad aeris inclementiam arcendam; partim ut homini, conspectu Pellis mortuo animali detractae, mortalis sua conditio semper oculis obversaretur. Proin legimus quoque Pellicea veste usum Eliam 2. seu 4. regum c. 1. v. 8. In gentibus etiam antiquitus, Heroum habitus Pellis Leonis fuit, Virg. Aen. l. 9. v. 306. Dat Niso Mnestheus Pellem, horrentisque leonis Exuvias: cuius usus hodieque Turcvis ac Mauris pro pallio esse dicitur. Ac Heroinas itidem gavisas esse Pelle Tigridis, cognoscimus ex illo eiusdem Poetae. l. 11. de Camilla, v. 576. ———— ———— Pro magnae tegmine pallae Tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. Nec alia veste Gymnosophistas, Indorum Philosophos; Scythas, Persas, primos quoque Romanae Curiae senatores, usos fuisse, deprehendimus, apud Platonem in Protagora, Cicer. l. 1. Tuscul. Strabonem l. 15. Herodot. l. 1. Propert. l. 4. Eleg. 1. etc. Quin multis post saeculis, media in Graecia, senes rusticos difqe/ra|], sive Pelle indui consuevisse, liquet ex Aristophanis Nubibus Act. 1. Sc. 1. et Polluce l. 4. c. 19. sect. 3. unde hi Comicis *difqeri/ai] dicti. Sagum nempe id erat, seu exterior vestis, quae exomidiinicicbatur, *bai/th] quoque et Melote dicta, e caprarum pellibus confieri solita, ut docet varro de R. R. l. 2. c. ult. Neque non quaedam nationes harum (i. e. caprarum) pellibus sunt vestitae, ut in Getulia et in Sardinia. Cuius usum apud antiquos quoque Graecos fuisse, apparet, quod in Tragoediis senes ab hac pelle vocantur *difqeri/ai], et in Comoediis, qui in rustico opere morantur. Imo nec in servis solum hic usus mansit, sed et ad Ingenuos transiit, qui istiusmodi vestes adhibuerunt, pluviae tempore, ut scorteas Paenulas Romani. Proin Laertius tradit, anaxagoram profectum in Olympiam, sudo ac sereno caelo sedisse en dermat nw|], quasi brevi eruptura pluvia, sicque evenisse. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 4. Partis 2. c. 21. Ex agninis pellibus Germannorum rhenones fuisse, docet Caesar de bello Gall. l. 4. c. 1. et Sallustius in Histor. quod nomen accepere Galli et inde Germani, a Massiliensibus: hi a Graecis, quibus rh=nes2] sunt, vide Voss. in Origin. Hunnos indumentis operiri linteis vel ex pellibus silvestrium murium consarcinatis. scribit Ammian. l. 3. idemque de Hungaris narrat Iornandes, de Reb. Getic. c. 5. Scitharum magnam partem tergis vitlpium ac murium sua quoque aetate operiri, docet Seneca Ep. 90. Getas similiter tectos fuisse, notum: unde eges pelliti sSidonio Apllinari in Conc. Pellitorum turba satellitum, eidem l. 1. Ep. 2. et Ovidius passim in libris tristium et l. 4. e Ponto, Ep. 10. v. 2. ———— Pellitos inter agenda Getas. Hodieque omnes paene Septentrionis incolae, sed potissimum Germani atque sarmatae, silvestrium murium pellibus indunntur, quem luxum reprehendit Helmoldus Chron. Slavorum l. 1. c. 1. Pretiosis enimi pellibus muris Pontifi aliisque, non nisi Senatores ac Principes usos esse sua aetate, indigitat Acron ad Horat. l. 1. Satyr. 5. Qui mos posterioribus saeculis cum transiisset ad Romanos Cardinales, in illos ita invehitur Petrus Damianus Ostiensis l. 2. Ep. 2. Cum domestici mures nostris aspectibus sordeant, transmarinorum pelles, quia magno pretio coemuntur, oblectant: ovium itaque et agnorum exuviae dispiciuntur, Ermelini, Gebelini, Martores exquiruntur, et Vulpes. Et paulo post, Ecce non reclinatur in vulpeculis Christus, dormit sub vulpinis pellibus christianus: Respuit animalia Redemptoris mundi vocabulo decorata etc. Ita quod necessitatis prius erat, postea in luxum versum est. Interim Lappones Bothniensesque pretiosis vestiri pellibus, non modo ornatus causa, sed et necessitatis, discimus ex Olao Magno Histor. l. 4. c. 4. Porro et caput pelle haedina, vel alia, contegebant antiqui, ut hodieque consuetudo est calvis; Atque hinc festive Martial. l. 11. ad Phoebum, iis caput esse calceatum ait, vide quoque infra Pileus. Et pedes, quos, terra ex divina comminatione spinas ac tribulos proferente, ipsum iam sic muniisse Adamum verisimile est. Et quidem rudiore aevo crudae pelles huic usui inserviebant, ut testatur Xenophon Anabas. l. 3. et Angelus Politianus Miscellan. c. 2. Idemque legimus de vulgo Romanorum, cui Perones, calcei genus perae seu sacco simile per nives et lutum eunti, in usu fuere diu: cum Senatorius ac nobilioribus calcei ex aluta confierent, molliorique corio; quos tameu et Pellis nomine nudo insigniunt Poetae, Miartial. l. 1. Epigr. 50. v. 31. Lunata nusquam Pellis, et nusquam toga. Horatius l. 1. Satyr. 6. v. 27. Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus Pellibus. Producebantur enim usque ad medium crus. Vide Bern. Balduinum de Calceo c. 2. Nec alius antiquitus mensarum ornatus fuit, quae, cum sequiori aevo magnifico tapetum apparatu et byssinis peristromatis integerentur, prius ferarum pellibus solebant sterni. Hinc apud Virgilium l. 8. Aen. v. 177. Latinus hospitem. ———— ———— Villosi pelle Leonis Accipit: Et uxor rustica, apud Iuvenalem Sat. 6. v. 6. torum sternit Frondibus et culmis vicinarumque ferarum Pellibus. In iisdem stragulis et cubabant prisci, unde dormire, pro dermire, a de/rma] i. e. pellis. Duces quoque ac Imperatores exercituum, ut de agesilao docet Corn. Nepos in eius vita, c. 8. et Tuberone Cicer. pro L. Murena. Aelian. etiam Var. Histor. l. 13. c. 1. )=*hn de\ a)/ra th=| )*atala/nth| strwmnai me\n ai( dorai\ tw= teqhrame/nwn, trofh\ de\ ta\ tou/twn kre/a, poto\n de\ to\ u(/dwr], Stratis autem lectoque utebatur ferinis pellibus, cibo earundem carnibus et aqua. Transeo a civili rusticaque vita ad bellum, ubi multiplex non minus Pellium utilitas. Nam loricae primitus e loro, uti nomen indicat, si Varronem et Veterum alios audimus. Maro. l. 11. Aen. de Ornyto, v. 679. Cui Pellis latos humeros exempta iuvenco Pugnatori operit. Et Silius l. 8. v. 524. Pectora pellis obit caesi e venatibus ursi. Nec duium, quin et Aegis primo fuerit e pelle ai)go\s2] i. e. caprae: cui postea thorax ex annulis ferreis successit, donec praelatus ille ex solida lamina. Galeae itidem primo ex corio mustelae domesticae, quae Graecis galh=], unde gale/h] e canis pelle, unde kune/h]: e lupinis evuxiis, unde luke/h], e mustelae silvestris corio, unde i)ktide/h] etc. confectae sunt: donec et *kune/hs2] et Galeae vox latius extensa. Ocreae quoque primitus e corio fuere, postea demum ex ferro. Etiam in bello usi pelle hyaenae; ut et pantherae, sicut de Evandro Maro habet Aen. l. 8. de Polonis Cromerus Histor. Polon. l. 1. Cultui vero pelles subministrat Panthera, sive is sit lupus Cervarius (Ris appellatur a nostratibus) maculosus ventre et pedibus. Nec corpora modo pellibus, et olim et hodie, tegere in bello mos, sed et arma. Ut enim de vaginis ensium taceam, clypeos quoque et scuta coriis suisse vestitos, legimus apud Silium de Saguntinis, apud Hegosippum de Iudaeis, quos uterque in summa fama scutis clypeisque Pelles detraxisse refert, ut cibo essent, quando praesidio esse non possent. Triplicem istiusmodi clypeum Mezentio adscribit Virg. Aen. l. 10. e(ptabo/eion] seu septemplicem Aiaci Ovid. Metam. l. 13. Ut fundas et amenta iaculorum omittam, tentoria e pellibus fuisse notissimum. Quod a Romanis in Veiorum obsidione primo factitatum, contendit Liv. Decad. 1. l. 5. circa ann. ab Urb. Cond. 327. ut et Florus l. 1. c. 12. inquiens, Tunc primum heimatum sub pellibus. Diuque ea consuetudo retenta: unde eius mentio, sub Caesare, l. 3. de bello Gall. c. 29. sub Nerone, apud Tacitum Annal. l. 13. sub Theodosio, Lat. Pacato teste in Panegyr. Vide quoque Amm. Marcellin. l. 9. et Flav. Vopisc. in Aureliano. Imo militibus officio negligenter functis poenae loco iniunctum, ne tentorium ex pellibus haherent, Val. Max. l. 2. c. 7. Quem morem, ut et plura alia a Graecis Romanos mutuatos esse, ciridibile est. Namque de Alexandro M. Curtius l. 7. c. 8. Saepe Pellibus tabernaculs allevatis, ut conspiceret hostium ignes: et Arrian. l. 1. de gestis eius, Tentoria militum erant ex pellibus, levi materia repleta. Vide eundem l. 3. Quare propter tam multiplicem corii in militari usum, Drusus, apud Tacitum, l. 4. Annal. c. 72. Frisiis imperavit, ut tributi loco terga boum praeberent: codemque fine Bosphori accolae quotannis Imperatoribus Graecis pependerunt ta\s2 s1untele/ias2 tw= *bow=n] tributum boum, ut est apud Georg. gedrenum in temporibus Iustiniani M. p. 302. etc. Sed et in sacris Pelles adhibitae: Quam vis enim Gentilibus, quibus mortua omnia videbantur immunda, scortea, h. e. e scortis sive pellibus facta, nefas erat inferre Carmentae sacello. Ovid. l. 1. Fast. v. 629. Scortea non illi fas est inferre sacello, Ne violent puros exanimata focos. Unde nec Corariis domicilium olim in Urbe Roma, sed extra eam erat: Maenades tamen sive Bacchae, ut in Graecia nebride, sive Pelle cervina; sic in Thracum orgiis induebantur pellibus vulpinis; quam ob causam Bacchus Bassareus, Bacchae Bassarides, Thracico vocabulo, vulpem denotante, dicti sunt ut docet vetus Persii Interpres. Et cui ignota in Templis caesarum ovium pellibus incubandi, ut sacra sic somnia captarent homines de futuro solliciti, superstitiosa consuetudo: quam ex vereri in pellibus dormiendi more tractam, et apud Romanos usque ad Gratiant etiam ac Theodosii Imperatorum tempora, usitatam fuisse, ex Prudentio in Hamartigenia, docet Vossius de Orig. ac Progr. Idolo. l. 3. c. 35. Sed hac de re vide supra, in voce Melotae. Sed et apud Septentrionales gentes, scabellis altarium pelles ursorum alborum praefsertim substerni consuevisse, ne pedibus sacerdotum frigus noceat, infra videbimus, in Ursus. Nec omittendum, quod sciribi olim solitum fuerit n difqe/rais2] sive pellibus, ut notus hodieque chartae Pergamenae usus de qua sic Hicronym. Ep. ad Chromatium: Chartam defuisse non puto, Aegyto ministrante commercia. Et si alicui Ptolemaeus maria clausisset; tamen Rex Attalus membranas a Pergamo miserat, ut penuria chartae Pellibus pensaretur: ovillis nempe, ut docet Martianus Capella l. 2. Hinc Martla. l. 14. Epigr. 190. Pellibus exiguis arctatur Livius ingens. Et Epigr. 184. Ilias et Priami regnis inimicus Ulysses Multiplici pariter condita Pelle latent. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 38. et infra in voce Pergamena. Adde e pellibus scuticas, quibus idcirco e Graeco s1ku/tos2] nomen; Ut et ex taure/a] Latin. Taurea, quam proin Plautus Aulular. Actu 4. Sc. 1. v. 15. censionem bubulam dixit: et Mostellar. Actu 4. Sc. 1. v. 16. castigare bubalis exuviis. Item tapetes ex pellibus auro pictis, quibus hodieque, in Italia inprimis, opulentiores parietes vestiunt, nec marsupia solum, sed etiam e corio nummos; de quibus Donatus videndus in illud Virgilii Aen. l. 1. v. 372. Taurino quantum potuit circumdare tergo. Umbracula insuper uti videbimus infra, ubi de Veterum Umbellis et Umbraculis. Pluraque alia, quae omnia recensere longum foret. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 70. et Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 5. c. 31. C. Paschalium inprimis Coronar. l. 9. c. 23. 24. 25. et 26. ut et hic passim. De Tentipelliis infra in voce hac.
PELLONIA
Dea pellendorum hostium, Romanis in veneratione, de qua vide arnob. adv. gent. l. 4. Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 21. et ex his Io. Rosinum Antiqq. Rom l. 2. c. 19.
PELTA
non minus ac Certa, breve scutum, parmabrevius et mobilius. Cetris enim non dissimiles Peltas fuisse Eruditi observant. Claud. Aelianus in Tacticis c. 2. *tou/tois2 ga\r pe/lths2 mikro/n e)sti kai\ e)lafro\n o(/plon]. Suidas et Index vocum militar. *pe/lth, mikra/ tis2 e)sti\n a)s1pidi/s1kh kai\ koufh/]. Isidor. Peltascutum brevissimum. Formam eius describit Xenophon apud Iul. Pollucem Onomastic. l. 1. c. 10. num 6. pe/lth *a)mazonikh\, w(/s2 fhs1i *eenofw=n, pareoikui=a kittou= peta/lw|], Pelta Amazonica, ut Xenophon, inquit, hederaefolio similis est. Prolixius Pierius Hieroglyph. l. 42. Ut circulus descriptus linea diametrali dissecetur: pars altera, quantum cubiti manusque ministerio deserviat, relinquatur: altera duobus elateribus excavetur: ita ut in medio sputium sit insertando brachio, cuius hoc sit propugnaculum: extrema ad scuti marginem lunentur in cornua. Orbis illi duo hinc inde exempti, insertandae si opus sit hastae, alter commodus, alter ad inspectandum inserviat. Plinio l. 12. c. 5. Foliorum (ficus Indicae) latitudo peltae Amazonicae effigiem habet. Lutatio Placidio ad Stat. Theb. l. 5. v. 145. Scuta Amazonum, quas Peltas vocant, in modum Lunaeformata sunt; cui similia habet Serv. ad Aen. l. 1. v. 494. Vide Lipsium in Analectis ad Milit. Rom l. 3. Dial. 1. ubi ex antiquo marmore Peltae iconem exhibet, et ex illo Blancardum Notis in Curtium l. 3. c. 2. ac Keuchenium Not. ad Nepotem mox laudandum. Amazonum fuere propriae, ut praeter dicta Sueton. Nerone c. 44. docet: Securibus peltisque Amazonicis instruendi. Ovid. Amorum l. 2. El. 14. v. 2. Claudian. de Raptu l. 2. v. 62. Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptis Pulchra cohors. ——— —— Statius l. 5. Sylv. 1. v. 131. Vellet Amazonia-latus intercludere Pelta etc. Vide quoque Smyrnaeum l. 1. v. 147. Imo adeo huic genti amatae, ut sepulchrum etiam Reginae earum Antiopae hac forma factum in Graecia terra, tradat Pausan. l. 1. Ad alias inde gentes transiere. Et quidem in Graeciam hoc scuti genus, amotis vaegrandibus clypeis, quales Heroum. Herculis. Achillis, Aiacis, Aeneae, fuisse, ex plurimis iis in sculpris rebus, docent Homerus, Hesiodus, Virgilius; primus invexit Iphicrates, ut in eius Vita videre est, apud Corn. Nepotem, c. 1. ad quem vide laudatos Ioanni Savaronio de Peltis auctores. Etiam apud Romanos earum usus. Liv. Dec. 4. l. 1. Nocte cetratos, quos Peltatos vocant, loco opportuno, inter bina castra, in insidiis abdiderat. Alios. Hinc Silius Punicorum l. 2. v. 76. —— lunatis Bistones armis. Abbo de Obsid. Paris. Lutet. l. 1. Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas, etc. Materia ex aere fuit, ut docet Xenophon *a)naba/s1]. 5. et Polybii Eclogae de Legation. cui nonnumquam gemmae additae, ornatus causa. Gemmatae sic peltae meminit praedictus Silius l. cit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum l. 10. c. 10. praeter Auctores supra laudatos. Coeterum Amazonicas cum Thracicis perperam confundere Lipsium, ait Salmas. cum Amazonicae peltae hederae folio similes, Thracicae autem quadratae fuerint. Namque de his Suidas, *pe/ltai, a)s1pi/dia tetra/gwna]. Dionys. quoque Halicarn. l. 2. istiusmodi scutum quadrangulum et oblongum, r)abdoeidh= s1xh=ma] vocat: th=| d) e)uwnu/mw| kate/xei pe/lthn qra|kian h(/ d) e)sti r)abdeidei= squrew=| senwte/rous2 e)/xonti tou\s2 lago/nas2 e)mferh\s2]. Quid autem r(abdoeide\s2 s1xh=ma] sit explicat Pollux, cum maculas retium istiusmodi s1xh=ma] efficere tradit. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 20. et ad Solin. p. 1016. nec non plura de hoc scuti genere, apud I. Lipsium Analectis ad Militiam d. l.
PELUSIUM
oppid. in extrema Aegypti ora, quae Casiotidi contermina est, a quo et extremum Nili ostium, coeteris Orientalius, quo Aegyptus ab Asia terminatur, Pelusium, seu Pelusiacum vocatur. Nunc Carabes Tyrio, Lucan. l. 8. v. 466. In vada decurrit Pelusia septimus amnis. Vicus, Belbais hodie, teste G. Tyrio, seu Belves: ex eius ruinis crevit Damiata, urbs ei fere adiacens, in adversa ripa Nili Pelusiaci. Prope oram littoralem maris Mediterran. 150. mill. ab Alexandria in Ortum, 120. a Memphi in Caeciam, sub Turcis. Aeliopolis olim dicta, ab Aelio Principe, qui eam triplici cinxerat muro; Sabellicus. Incolae Pelusiotae, quos Pathrusaeos esse, ut nonnulli volunt, falsum est, cum ob alias causas, tum maxime, quia Ezechielis c. 30. v. 14. et 15. diversa loca sunt Pathros, et Sin, i. e. Pelusium, ut recte interpretatur Hieronym. Nam Pelusio nomen fecit phlo\s2], h. e. lutum, Strabo l. ult. *kai\ au)to\ de\ to\ *phlou/s1ion ku/klw| perike/imena e)/xei e(/lh a(/ tines2 *ba/rasqra kalou=s1i, kai\ te/lmata]. Et paulo post w)no/mastai de\ a)po\ tou= phlou=]. Merito ergo (inquit Bochart. l. 4. Phaleg, c. 27.) Pelusium Sin] appellatur a Syris, quibus id ipsum est, quod Graecis phlo/s2]. Rursus Ezechiel dicit, Sin esse , h. e. robur Aegypti, quia ex illa parte Aegypti, est aditu maxime difficilis. Strabo l. 17. *tau/th de\ kai\ dus1e/is1bolo/s2 e)stin h( *ai)/guptos2]. Et Diodor. Sic. l. 15. *ma/lista to\ *phlous1iako\n sto/ma kates1keu/as1an, dia\ to\ kei=sqai me\n au)to\ prw=ton pro\s2 tou\s2 a)po\ *suri/as2 porenome/nous2]. Suid. *phlou/s1ion], etc. klei\s2 th=s2 *ai)gu/ptou kai\ ei)s1o/dou kai\ e)zo/dou]. Polyaenus l. 7. Stratagem. c. 9. *kaumbu/s1hs2 *phlou/s1ion e)polio/rkei, *ai)gu/ptioi kraterw=s2 a)nsqi/stanto, a)pokle/iontes2 th=s2 *ai)gu/ptou ta\s2 e)mbola/s2]. Iuxta Pelusium est optima lens. Virg. Georg. l. 1. v. 228. Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis. Ubi Servius: Pelusium unum est de 7. ostiis Nili, ubi optima lens nascitur, unde kat) e)zoxh\n] locutus est. Martial. l. 13. epigr. 9. Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem. Ausonius Idyll. 12. Technopaegn. Et Pelusiaco de semine plana teres lens. Ubi planam et teretem dicit, quia duo genera eius in Aegypto, alterum rotundum, nigriusque alterum sua figura, uti loquitur Plin. l. 18. c. 12. Inde Alexandrini s1u/ntrofoi tw=| faki/w| brw/mati], h. e. lente plurimum vescebantur: ac tota urbs plh/rhs2 fwki/nwn], plena lenteorum, teste Cynulco apud Athenaeum, l. 4. Bochart. loc. cit. Lloyd. Pelusia dicitur apud Iul. Capitolinum in M. Antonino Philos. c. 23. Sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae submovit. Ita enim omnes libri: etiam princeps editio Pelosiae. Sic itaque esset Pelusia pro Pelusium. Licenter enim Veteres egisse notum, in urbium nominibus enumerandis, tum in genere tum in numero, ut ta\ *lou/gduna], pro Lugdunum: Tyanae, pro ta\ *tu/ana]: et Megara Megarae, pro ta\ *me/gara], ac similia. Similiter *phli/on] urbs Thessaliae et *hli/a], Salmas. ad loc. Casaubon. vero, nec reluctante Salmasio, apud Capitolin. reponit, Pelusia, legitque, a vulgaritate Pelusia, i. e. Pelusiaca. Urbem enim hanc Aegypti nemo unquam Pelusiam, inquit, dixit, omnes Pelusium: unde deductum Gentile varie formarunt. Stephanus, to\ e)qniko\n *phlous1iw/ths2, w(s2 *zefuriw/ths2) a)lla\ kai\ *phlou/s1ios2 kai\ *phlous1iako\s2], Gentile Pelusiotes, ut Zephyriotes: etiam Pelusius et Pelusiacus. Appellat vero hic Pelusiam vulgaritatem Capitolin. cives Pelusiotas, et omnem illam turbam, quae, Serapaeae festivitatis causa, eo solebat ex coetera Aegypto convenire: in quam et mercimonii causa concurri consuevisse, tradit Hieronymus, qui Pelusiacam lentem, apud Poetam. interpretatur, contra Veter. Criticorum sententiam, Non quod ibi genus hoc leguminis gignatur quam maxime: sed quod e Thebaide et omni Aegypto per rivum Nili illuc plurimus deferatur. Videntur etiam Ludi Pelusii, quorum meminit Tertullian. de Bapt. magna hominum frequentia celebrati. Cum igitur Pelusiotae, obtentu sacrorum Serapidis et religionis ludorum, multa flagitia et scelera soliti essent exercere, ut eorum petulantiam coerceret Marcus, sacra ista illis ademit. Nam alioqui mirum, sacra Aegyptiaca, quae etiam Romae essent permissa, urbi Aegyptiacae adempta fuisse. Sed populi livius perversam mentem et pravos mores etiam proverbio notarunt Veteres. Hinc apud Hieronymum saepius Pelusiota, stulti hominis et Marrucini convitium est, allusione facta non minus ad mores civium, quam ad nominis veriverbium. Neque enim Aegyptiaca vox est, sed Graeca: para\ to\ phlo\s2], ut docet Strabo, ut si Lutetiam a luto dicas. Et digni sane fuerunt Pelusiotae, qui risum omnibus tollerent, cum suo illo Deo mirifico, crepitu ventris inflati, quae, ut idem Hieronymus scribit, Pelusiaca fuit religio, Comm. in Esai l. 12. c. 46. Quo, nisi fallor, Lactantius respicit, quando post Aegyptios, ob turpissimarum pecudum cultum, reprehensos, eos etiam quaedam pudenda dictu tamquam Deos adorare, adicit, div. Institut. l. 5. c. 21. Inde iisdem cepe in veneratione, a quo, ut et allio, facile ad illa transitur. Lucian. Iov. Tragic. Tom. III. ad peculiares cuique Aegypti regioni urbive cultores transiens, *i)di/a| de\], subiungit, *memfitai=s2 me\n o( bou=s2 *qeo\s2, *pelous1iw/tais2 de\ kro/mnon], Coeterum privatim Memphitis quidem bos Deus est, Pelusiotis vero cepe. Unde iterum Hieronym. adv. Iovinian. l. 2. Impelle, ait, si vales, Pelusiotem, ut manducet cepe. Et loco supra cit. Ut taceam de formidoloso et horrido cepe, etc. Quamquam Voss. de Orig. Idolol. l. III. Part. 1. c. 5. sub sin. de Aegyptiis istis credere malit, illos crepitus hos turpes non proprie pro Diis, sed (ut tota fere eorum religio symbolica fuerit) pro signis habuisse divinae potentiae, quia nimirum et servandi, et quando intempestive et pervicaciter nimis retineantur, perdendi hominis habeant potestatem. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. Purior. C. 1. §. 1. Ad locum Capitolini addit Gruterus, verba illa ita se capere, non ut omnino abstulerit Imperator Pelusiotis omnibus Seapidis sacra, sed ab eis excluserit vulgus promiscuum, cura eorum demandata Sacerdotibus tantum ac viris primariis etc.
PENATES
Servio in l. 2. Aen. v. 514. sunt omnes Dii, qui domicoluntur: parvae icunculae, quibus vino et ture frequenter prisci faciebant. Dion. Halicarn. l. 1. Hist. Cicero, pro Domo sua. Cartarius in imag. Deor. A penus dicti, teste Tullio l. 2. de Nat. Deorum: nempe quia coluntur in penetralibus, h. e. penitis aedibus, ut Isidor. ait extremo l. 8. Eoque alludere videtur Poeta Aen. l. 1. v. 708. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo Cura penum struere, et flammis adolere Penates. Atque idcirco Festus penetralia dicit esse Deorum Penatium sacraria. Qui penates dici putant, quasi penes nos natt, aut quorum beneficio penitus vivamus et sapiamus, ut e)tomologi/cei] Macrob. l. 3. c. 4. analogia ipsa refelluntur. Nam ut a magnus est magnus, unde magnates; a summus, summas, unde summates; ab optimus, optimas, unde optimates: sic a penus est penas, unde penates. Penas olim fuisse in usu, cognoscimus ex eo, quod Dionys. Halicarn. l. 1. scribat, se in pervetusta aede sub Velia conspexisse Deorum Penatium signa, cum inscriptione *d*e*n*a*s]: quod ipse fatetur esse PENAS. Porro quisint Dii Penates, non satis convenit; Cum alii putent esse Neptunum, et Apollinem; alii Iovem, Iunonem, et Minervam; alii Caelum, et Terram. Hetrusci vero, quemadmodum tradit Arnob. l. 3. Deos Consentes, sive Complices, quorum et numerum et nomina, ignota esse docent. Et haec ratio videri possit, cur Romanorum penates (quos eosdem esse, ac Samothracas Cassius Hemina scripsit, teste Macrobio l. 3. c. 4.) dicantur Samothraces, idque pro Samthraces, ab Ebraeo i. e. occultare, unde et Saturnus dicitur. M. infertum, ut in simpulum, ambubaia, etc. Similitudo vocis Samthraces errori praebuit ansam, ut putaretur, Dardanum Deos hosce ex Samothracia in Phrygiam, Aeneam vero ex Phrygia in Italiam detulisse, quemadmodum scribit Varro l. 2. rerum humanarum, Voss. l. 1. de Idolol. c. 12. Vide Nat. Com. l. 4. Mytholog. c. 2. Nic. Lloydius. Ut et supra in voce Cabiri. Rosinus Penatum varia recensens genera, ait quosdam esse totius generis humani, ut Pallada summum aethera, Iovem medium et Iunonem infimum: Alios caeli, alios cuiusque civitatis, alios cuiusque domus. Quos in Italiam Deos Penates Aeneas portavit, quorumque templum in octava urbis regione collocatur, quinam ii fuerint, discrepant Auctores. Alii enim volunt, Neptunum et Apollinem illos fuisse, quos muros Troiae exstruxisse constat: Alii Vestam dicunt, alii alios. Dionys. Halicarn. loc. cit. refert, se vidisse Romae in templo obscuro et humili, non procula Foro, simulacra Deorum Troianorum, cum hac inscript. Denates pro Penates: fuisse autem duos hastatos Iuvenes, sedentium habitu, admodum antiqui operis; et addit, similia horum simulacra, militari habitu, in multis quoque aliis templis conspici. Lud. Vives Vestam non tam fuisse ex Penatibus, quam Penatibus additum focum, et duos illos Iuvenes, de quibus Dionysius, Castorem, et Pollucem esse contendit; quos tamen negat Penates Troianorum fuisse, cum sub ipsum bellum Troianum, rapta iam Helena, primum vitae concesserint. Vide illum in Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 3. Cui Vossius, quoad prius assentiens, addit: Hos enim coluere Romani: et potuere eos credere Urbis custodes, propter operam nobilem, quam bello navasse Latino dicebantur, de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 12. At de Penatibus Troianis ab Aenea advectis, ut Dionysius ac Livius credi volunt, ibid. ait: sed vulgarem adversus opinionem de Aeneae in Italia adventu multa obici possunt: et ut habeamus fidem hoc asserentibus, non propterea Aeneas in Latium magis, quam Antenor in terras Euganeas patrios advexerit Penates. Dictatorem coeterosque Magistratus Romanos, quo die dignitatem quisque suam inibat, sacra Penatibus, et vestae sacere consuevisse, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 14. An inter occulta sacra, quae praeter ignem perpetuo ardentem, in Vestae delubro, ingenti Religione asservabantur, Dii quoque Pendtes fuerint, vide eundem l. 2. c. 12. Eorum sacraria Festo Penetralia dicuntur, vide infra. Iisdem somnia sua Veteres narrabant, Propertius l. 2. El. 29. etc.
PENINIM
vox Hebr. , Proverb c. 3. v. 15. Est pretiosior toi=s2] Peninim, c. 8. v. 11. Melior est sapientia toi=s2] Peninim. c. 20. v. 15. Aurum et Peninim abunde sunt, sed labra erudita sunt rara suppellex, notat Margaritas, Chaldaeo, et R. Salomoni ad l. Prov c. 8. Et certe ad penin], alludit pi/nna], pinna, conchae margaritiferae nomen, in usu, apud Graecos et Romanos. Vide Athenaeum l. 3. Plin. l. 9. c. 35. Alios. Unde pi/nninos2 li/qos2], pro margarita, in Graeca versione Esther c. 1. v. 6. et pi/nninon e)/rion], pinnina lana, passim pro lana seu bysso, quae ex pinna educitur. Indidem Veteres pinniko\n] vel pro ipsa piuna sumunt, vel potius pro margarita: nam ex pi/nna] vel pi/na], quod animalis nomen est, primo fit piniko\n], 1. e. margarita, deinde adiectivum pini/kios2], unde pini/kion ko/gxon], apud Arrianum, pro concha margaritifera. Dein, Iobi c. 28. v. 15---19. ab argento et auro undecumque allato et gemmarum multis specibus, videmus Peninim distingui: adeoque hoc nomine omnes gemmas significari, quod quidam contendunt, falsum. Sed neque est gemmae certa species, cum gemmarum quidem nomina Seriptura in singulari numero soleat efferre, Peninim vero non nisi in plurali usurpet. Nempe in annulis et in ornatu quottidiano, fere singulae gemmae adhibentur; at margaritae, in torquibus et monilibus, plures conseri solent: quod iam olim in usu fuisse, apud Orientis Populos, testantur Scriptores vetustissimi. Theophrastus de Indis et Rubri maris incolis, *poiou=s1i de\ e)z a)utou= tou\s2 polutelei=s2 o(/rmous2], Ex ea (margarita) faciunt, pretiosa monilia. Chares Mitylenaeus Rer. Alex. l. 7. de Medis et Persis, *katas1keua/cous1i de\ e)c a)utw=n o(rmi/s1kous2 te kai\ ye/llia, peri\ ta\s2 xei=ras2 kai\ tou\s2 po/das2], Ex iis monilia et armillas adornant, circa manus et pedes. Quem morem, post Lydiam victam Croesumque, apud eos inolevisse, tradit Ammian. l. 23. fin. Atque haec causa est, cur in margaritae descriptione Kimchius, inter coetera, margaritam perforari dicit, et plures eius generis lapillos simul conseri: cuiusmodi consertas margaritas Auctor Chron. sec. Templi, fila bedolach], Romani filum aut linum aut lineam, appellabant. Hieronymi Vita Pauli Erem. Qui uno filo villarum insuunt praedia: Pro eo quod Tertullian. de Hab. mul. Uno lino decies sestertium inseritur, ait. Neque aliud linea dives, inter ludorum missilia, apud Martialem l. 8. Epigr. 78. v. 7. Omnis habet sua dona dies, nec linea dives Cessat, et in populum multa rapina cadit. De quo loco vide Turnebum Adversar. l. 29. c. 9. et Salmas. in Solm. p. 921. Eandem vero interpretationem Iobi verba c. 28. v. 18. Et extractio sapientiae, prae Peninim, scil. quaerenda: egregie confirmant. His enim alluditur admodum, quo vel conchae vel margaritae e fundo maris extrahuntur. Et conchas quidem Veteres duplici ratione extrahebant: Primo urinando et per kolu/mbhs1in], dequa, praeter alios. Isidorus Characenus agens, circa Insulam Persici maris, margaritis fertilem, casas exstrui dicit, ex quibus ad ulnas viginti in mare prosilientes non nisi duas referre conchas, nempe quaque manu singulas. Addit, in magno versari periculo, qui margaritas ita venantur, quia si in hiantem concham recta manum indiderint, illa clauditur protinus et urinatorum digiti saepe sic abscinduntur, ut cruciatu statim intereant: at qui a latere conchae manum subiciunt, i)adi/ws2 tou\s2 ko/gxous2 a)po\ tou= li/qou a)pos1pw=s1in], facileconchas ex saxo extrahunt. Quod respiciens Manilius Astronomic. l. 5. ubi de Margaritarum urinatore. Cumque suis domibus cunchas valloque latentes. Protrahit immersas: ait. Uberius de hac piscandi ratione Lud. Vartomannus Navigat. l. 3. c. 2. ubi de Insul. Persidis ad quam margaritae leguntur: Sunt ibi, inquit, nonnulli, qui (margaritarum) piscatu victum quaeritant. Hi vecti cymbis in mare iactum faciunt praegrandis saxi dependente fune, idque fit ab gemina cymbae parte, ut, utrimque iactis in profundum lapidibus, constabiliri navis, non aliter, quam si in anchoris foret, possit. Firmata suo pondere cymba, alius, cui id munus obtigit, in aequor iacit funem saxo dependente: In navi media alius, mantica in pectus tergumque dependente, alligato pedibus lapide, se vibrat in pelagus subtusque aquas urinantium more natat, actusque in profundum ad passus quindenos, tantisper urinat, donec legerit conchas, in quibus delitescunt margaritae: collectas manticae indit, lapidemque protinus, quo pedes gravabantur abicit funique innixus in superiora evadit. Hector Boethius, quo loco agit de margaritarum piscatione, in Scot. piscantes id maxime observare refert, ut primo attractu testas coniunctas arctissime detineant, protinus illis alioquin unionem evomituris etc. Alter conchas expiscandi modus fuit, per retia, olim apud Indos in multo usu, circa Perimudam insul. de quo multa Aelian. l. 15. c. 8. Summa est, quo tempore Bactris imperabat Eucratides, Soran, Regii generis virum, Perimudam Indiae urbem et insulam tenuisse, cuius incolae Ichthyophagi conchas margaritiferas retibus in orbem circa littus expansis capiant. Has esse stromboeidei=s2], gregatim natare, et aeque, ac apum examina, Regem habere, cum colore tum magnitudine praestantem, quo capto coeteras duce orabatas facile capi, ac proin piscatores plus operae in illo capiendo impendere. Vide Plin. l. o. c. 38. Solin. c. de Taprobane, Alios. Etiam Patrum nostrorum aevo, a Petro Matyritae memoriae traditum est, Dec. 3. c. 2. Novi Orbis Regulos retia et piscaria, concharumque margaritas gignentium littora pro praediis habuisse etc. Margaritarum vero e conchis extractionem quod attinet, illam quandoque non fieri sine vi, docet idem Plin. l. 9. c. 35. Grassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt, nec iis avelli queunt, nisi lima, quibus una tantum et facies et ab ea rotunditas, aversis planties, ob id tympana appellantur. Quo manifeste Iob alludere videtur, quum operam, quae in sapientiae comparatione insumitur, vocat attractionem l. c. indigitans, rem esse plenam laboris, sed quae cum semel ex animi voto successit, insumptae operae non paenitet. Neque id praetereundum, quod tam in Iobo, quam in Proverbiis, recensentur Peninim, una cum auro et gemmis rebusque pretiosissimis. De Margaritis namque Plin. loc. cit. Principium ergo culmenque omnium rerum pretii margaritae tenent: Et margaritas longe pluris auro aestimasse Persas et Indos, testatur Chares Mitylenaeus. Quae tamen certo definiri non possunt, cum non sit margaritis omnibus idem pretium, atque in iis candor et magnitudo et orbis, et laevor et pondus, pretium immensum augeant. Unde apud Suetonium Caesar. c. 50. Servillae sexagies sestertium margaritam mercatus esse legitur: et centies sestertium se cenaturam, professa est Cleopatra. Ut non sit, quod miremur rem a CHRISTO traditam, mercatoris etiam opulenti censum universum absumi in unius margaritae coemptione. Matth c. 13. v. 45. 46. Hinc Manilius l. 5. Censibus aequantur conchae, lapidumque nitori Vis usquam est locuples, oneratur terra profundo, etc. Neque tamen margarita res rara est: unde Salomo Proverb c. 20. v. 15. copiae Peninim meminit. Circa solam namque insul. Baharain, de qua supra, locorum incolae, toto Iulio atque Augusto mensibus, margaritas ducentis cymbis, quandoque etiam trecentis expiscantur, pretiumque earum, quae quotannis inde educuntur, quingenta ducatorum milia superat. Sed et alia Maris Persici loca, ut Catipha, Iulpha, Camaron, margaritis celeberrima sunt. Sic in Arabiae et Indiae littorum pluribus locis pinnikou= kolumbh/s1eis2] describunt Arrian. et Ptolemaus. Sed quae alii sparsim habent, Chares in unum colligens, margaritas capi dicit, kata\ th\n *i)ndikh\n sqa/lassan, w(s1au/tws2 de\ kai\ kata\ th\n *a)rmeni/an kai\ *pers1ikh\n kai\ *sous1ianh\n, kai\ *babulwni/an], in mari Indico et iuxta Armeniam (Bochartus scribit Carmaniam) et Persidem et Susianam et Babyloniam. Praeter quae loca, multo plura unionibus fecunda detexerunt recentiorum navigationes: e quibus pauca haec addemus. Americus, circa secundae navigationis finem, gentis ignotae in America meminit, a qua 119. unionum marchas seu selibras, quadraginta circiter ducatis comparaverit. Idem conchas nonnullas memorat, in quarum una 130. margaritas repererit; cum 20. solum in una procceari Veteres crediderint, apud Aelian. Histor. l. 10. c. 13. Petrus quoque Martyr Dec. 3. c. 1. Tumaccum Regulum narrat, cum Hispanos tanti facere uniones animadvertisset, suis ut ad piscationem se accingerent imperasse, qui quarto die regressi, libras octunciales unionum duodecim attulerint, etc. Hactenus itaque apparet, Peninim Hebraeorum margaritas esse. Nec obstat, quod rubere dicuntur Thren c. 4. v. 7. cum margaritarum candere sit maxime proprium, atque in iis aliis colores non solum infrequentes, sed et vitiosi sint. Namque Hebraeorum etsi etsi rubere proprie significet, aliter tamen sumi potest, aeque ac Latinum rutilare, quod saepe nihil quicquam quam splendere est. Unde Philoxeni Glossae, la/mpw], niteo, splendeo, rutilo. Et Virg. Aen. l. 8. v. 529. Arma inter nubem caeli regione serena Et caelo rutilare vident. Passimque in Poetis, rutilare dicuntur Sol et Luna, splendoris, non rubedinis, quae in illis vix apparet, ratione. Quo exemplo ab iisdem purpurea vocantur, quaesunt eximii candoris, ut nix et cycni: eo quod utrique colori, candido et purpureo, id commune est, ut admixi luminis habeant multum. Albinovanus in Maecenatis obitum, Brachia purpurea candidiora nive. Horatius ad Venerem l. 4. Od. 1. v. 10. 11. Pauli, purpureis ales oloribus Comessabere Maximi, etc. Imo, quod maximopere huc facit, illud ipsum verbum, quod Hebr. rubere esse diximus, Arabice candere, significat; hinc illis Adamo, de camelo et iumento quovis, est maxime candidus, etc. Itaque Propheta l. c. Nazaraeos (quo nomine intelligit Bochartus populi Principes et Magnates) ante captivitatem Babylonicam, in boni habitus argumentum, superasse indigitat candoris quasi lumine, nivem et lac et margaritas; quas etiam a candoris luce et splendore nomen habere multi putant, quia mai/rein] et marmai/rein] splendere est et marmarugh\] splendor. Conferunt autem margaritae candorem alii cum argento, alii cum piscium oculis, apud Androsthenem: Et in candore ipso, ait Plin. loc. cit. magna differentia. Clarior in Rubro Mari repertus. Indicus specularium lapidum squamas assimilat --- summa laus coloris est, exaluminatos videri, nempe a liquidi aluminis colore, cuius probatio apud eundem est, Ut sit limpidum, lacteum, sine offensis fricantium, cum iginiculo quodam coloris, etc. Plura hanc in rem vide apud Bochart. Hierozoic. Part. poster. l. 5. c. 6. et. 7. ut et hic passim in vocibus, Margaritae, Perla, Unio etc.
PENTAPYLON
Iovis Arbitratoris templum, quod in X. Urbis Romae regione collocat Victor. Graece *penta/pulon], a quinque portis. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5.
PENTECOSTE
Graece *penthkosth], i. e. quinquagesima, subintellige dies, quod quinquagesima die, post 16. mensis Nisan, quae deute/ra tou= *pa/xa], secunda erat a Pascha, celebraretur, nomen fuit unius ex tribus praecipuis Israelitarum Festis. Institutio eius legitur Levit c. 23. v. 16. et seqq. Usuve ad posterum diem Septimanae septimae numeratote quinquaginta dies, tunc offeretis munus novum Iehovae, et quae sequuntur usque ad v. 22. Nempe 14. die mensis Nisan erat to\ *pa/xa]; die 15. h( e(orth\ tou= *pa/xa] seu prw/th tou= pa/xa], i. e. festum Paschatis seu prima dies Paschatis, quam Seniores vocabant prw/thn tw= s1abba/twn], primam Sabbathorum, ex Levit c. 23. v. 7 . die dein 16. deute/ra] erat tou= ka/ka], secunda Paschatis, de qua eodem c. v. 11. dicitur, Postridie Paschatis: vocabaturque prima ac ultima dies istiusmodi Festorum, quae plures durabant dies, Sabbatum. Ab hac proin numerati dies quinquaginta spatium comprehendebant messi destinatum; quarum prima et ultima sacra sollennitate sic memorabiles erant: nempe deute/ra tou= pa/xa] et penthkosth\], illa tempus hoc inchoante, hac terminante. Cum ergo illuxisset h( deute/ra tou= pa/xa], manipulum frugum, primitias messis suae, offerebant Israelitae, v. cit. sicut, appropinquante th=| penthkosth=|]. panes agitationis duos, v. 17. Quorum prius offerebatur, nomine totius Populi, ut sic in manipulo illo totius terrae sanctae fruges sanctificarentur; neque enim ante hanc oblationem cuiquam metere licebat, teste Iosepho Antiqq. Iudaic. l. 3. c. 10. Posterius non solum fuit oblatio Eucharistica, sed et signum messis finitae et consummatae. Vide Scaligerum de Emend. temp. l. 6. nec omittendum, Israelitas numerasse quinquaginta hos dies, per Septimanas, a deute/ra|] praedicta denominatos, quae ratio cur etiam Festum Septimanarum dicta fuerit Pentecoste: Et quidem hoc modo. Sabbatum primae hebdomadis vocarunt *deutero/prwton], quia primum erata deute/ra|] seu secunda, Paschatis: Secundae *deuterode/uteron]: Tertiae *deuterotri/ton], et sic consequenter. Unde facile intelligimus, quid Lucae c. 16. v. 1. per Sabbatum deutero/prwton] seu secundo primum sibi velit Euangelista. Conferendo nunc tempus hoc messis cum nostra, deprehendimus apud Cananaeos incepisse illud circa initia Aprilis, et desiisse circa finem Maii, qu1o tempore demum Europaea messis primorida ducit, Plin. l. 18. c. 30. quod ipsum confirmat testis au(to/pths2] Leo Afer, de aegyptiis loquens, Descr. Africae c. 4. Vide Thom. Godwyn. in libr. cui tit. Moses and Aaron l. 3. c. 5. In novo Testamento dies illa quinquagesima seu pentekosth\] longe illustrior facta est, largissima illa Spiritus S. in Apostolos effusione, qua de re vide Prophetiam Ioelis c. 2. v. 28. eventum, Actorum c. 2. v. 1. et seqq. Hinc inter Christianorum idem Festa, quod celebratum olim fuisse, per septem dies, auctor est Honorius Augustodun. l. 3. c. 147. et 149. Sed et Pentecostes nomine, totum illud intervallum, a Dominica resurrectionis ad Festum ipsum, venire, apud Graecos Latinosque Scriptores, passim videmus, apud Augustin. Ep. 80. Tertullian. de Coron. mil. c. 3. alibique passim. Quo intervallo, stantes liturgiis olim interfuisse, eo elapso de geniculis adorasse, ait Car. du Fresne, citans in hanc rem Tertullian. S. Hieronym. Ambros. Serm. 61. Augustin. Ep. 119. Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 33. Alios. Eodem Alleluia in Ecclesia ubique cantari consuevisse. Idem ex Augustino Ep. 119. c. 17. et Scaligerian. p. 261. refert etc. Vide quoque infra Praxeon liber. De die Pentecostes, cuius mentio in Actis c. 2. v. 1. an in Dominicam inciderit; item de illo, unde 50. dies numerandi factum initium, an Sabbathum fuerit? quaedam ut adiciam ex Bocharto, operae pretium est. Nam ab omnibus Christianis ab ultima usque antiquitate creditum esse, Pentecosten anno Passionis in Dominicam incidisse, hinc patet; quod, si Clementis Constitutiones excipiamus et Augustini Sermonem de Tempore 154. quae scripta sunt yeudepi/grafa], nemo citatur, qui id asserat, ante Leonem Il qui ad Episcopatum Romanum subvectus est saeculo quinto plus dimidio. Sed et ex ipsa Lege, dubium oboritur de vero die Pentecostes. Ita enim habetur Deuteron c. 16. v. 9. Ex quo coepit falx in segetem immitti, incipe numerare septem hebdomades. Falx autem in segetes immittebatur, postridie festi primi Azymorum, quod vocatur Sabbathum, Levit c. 23. v. 15. ut ex demessis frugibus offerretur Deo manipulus. At cum festum Azymorum sequebatur Sabbati dies, manipulus ille frugum non postridie sed perendie videtur oblatus; quia Sabbato non licebat falcem in segetes immittere. Quo dato, frugum oblatio et septem hebdomadarum enumeratio in primam feriam, adeoque Pentecoste in eandem inciderit: qua impleta descendit Spiritus S. in Apostolos. Verba enim Actor c. 2. v. 1. )*en tw=| s1umplhrou=sqai th\n h(me/ran th=s2 *penthkosth=s2], pro meta to\ s1umplhrwqh=nai], postquam impleti sunt dies Pentecostes, accipi posse, ex Levit c. 12. v. 6. et Numer. c. 6. v. 13. patet: Neque certe perfecte adimpleti fuerunt dies 50. usque ad sequentem diem. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. Prior l. 2. c. 50. ubi de Ango Paschali; supra etiam aliquid in Paschales dies. Hinc Pentecostarium, Graecisdicitur liber, continens officium ab ipso die Paschatis, usque ad octavum Pentecostes, quam Dominicam omnium Sanctorum vocant, vide Suiceum Thesauro Eccl. voce *penthkosta/rios2].
PENUS
locus intim us in aede Vestae dictus est, Rosin. in Antiqq. Rom l. 4. c. 10. adeoque idem cum penetrali, de quo supra. Lamp9rid. in Heliog. c. 6. in Penum Vestae irrupit. Alias pa/nta to\n bi/on], omnia ad vitam sustentandam necessaria denotat, quae peni nomine veniunt, quod intus et penitus habeantur. Sunt autem ills, Esculenta et Poculenta, Oleum, Garum, Muria, Mel, Acetum et Hordeum, Ligna et Carbones, Tus et Cerae: nec iniuria, est enim omne: scribit Cicero de Nat. Deor. l. 2. quo vescuntur homines, Penus: et Penora, res necessariae ad victum quottidianum dicuntur. Fabio Planicadae idem est, cum Cellario seu Cella penaria, cuius meminere Sucton. in Aug. c. 6. Ulpian. Gregor. Turon. Alii. Verum inter Penu et Cellarium hoc intererat, quod Cellarium paucorum dierum, Penu esset temporis longi; ut annotavit Servius ad illud Virgilii, l. 1. Aen. v. 708. Cura penum struere: ——— quod et videtur Scaevolae placuisse, apud A. Gellium l. 4. c. 1 Paenuiarium antiquum marmor, Condum promum procuratorem Peni Plautus Pseudolo, Actu 2. sc. 2. v. 44. citante Fulgentio, habet: quem imitatus est proculdubio Paulus Diaconus in Distichis, quibus D. Benedicti admirand complexus est. de Gestis Longobard. l. 1. c. 26. Cur Prome Conde times stillam praebere Lecyti? Dolia certe fluunt, cur Prome conde times? Apud Homerum vero Penuariam seu Penariam ancillam, quae Graece *tami/a], annotavit Athenaeus Dipnosophist. l. 1. Cuiusmodi Lyde fuit apud Horatium l. 3. Carm. Ode 28. v. 2. 3. ——— Prome reconditum Lyde strenua, Caecubum. Vide Pignorium Comm. de Servis.
PEPLUM
et indutui fuit et amictui, ut Varro loquitur et Apuleius. Iul. Pollux l. 7. c. 3. )/*esqhma d) e)sti\ diplou=n th\n xrei/an, w(s2 endu/nai te kai\ e)piba/llesqai]: cuius loco vocem a) mfiba/llesqai] usurpat Lycophron in Alex. Inde veteres Graeci etiam caelum pe/plon] appellitaverunt, oi(=on qew=n ou)rani/wn peri/blhma] ut ait Porphyrius l. de Nympharum antro. Servio Aen. l. 1. Peplum proprie est palla feminea picta Minervae conscrata, quo nomine hodie multi abutuntur, sed de hoc infra. Pro quocumque Matronali pallio sumi, certum est: erant autem illa praelonga, ac admodum laxa, ut ipsum quoque caput operirent. Sic Rebecca adventantem Isaacum Sponlum audiens, pallio suo cito arrepto, vultum operuit, Genes c. 24. v. 65. Accepto Peplo operuit se. Vide Tertullian. de vel. Virg. c. 11. et Ambrosium l. de Isaac c. 2. quibus adde Hieronym. in c. 3. Esaiae, ac Paulin. in Epithalamio Iuliani et Itae. Esse nuptialem amictum et una cum capite faciem quoque velasse, ait Nyssenus Homil. 12. in Cant. *qe/ristron] dixere LXX. quod esse aestivum peplum ait Pollux ac Suidas. Unde Lippomanus Gen, c. 38. v. 14. ubi de Theristro, quod Thamar fornicariam emontiens sumpsit: Hebraeae, inquit, Muliere? Peplum a capite ad talos fere demissum gestare solebant, quo Virgines et faciem, quantum per viae initionem licebat et corpus totum operiebant; Uxoratae corpus quoque, dempta facie. Fornicariae autem habitum Virginum ementiebantur et se totas peplo contegebant, ut fecit Thamar. lidem LXX. ezechielis c. 16. v. 13. *trixapto\n] vocitavere, quod Hieronym. vertit, subtilia: Pelplum enim hoc valde subtile ac tenue erat, interque ea textilia numerandum, quae Seneca nebulam et ventum textilem appellavit. idem Hieronym. ad Laetam statuit pallium hoc pudicitiae fuisse signum et humeros texisse, et in Esaiae c. 3. atque in Hebr. traditionibus, notat fuisse genus Arabici vestimenti, quo mulieres Arabiae ac Mesopotamiae tegerentur. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 6. et infra in voce Theristrum. *kat) e)coxh\n] Athenis dicebatur sic, teste Suida, velum Panathenaicae navis, quam Athenienses Minervae appaabant festo Quinquatrium sive Panathenaeorum maiorum. De eo Lutatius Placidus in Thebaid. l. 10. Peplum est vestis candida, aureis clavis picta sine manicis quod simulacris frebat. Sed hoc Peplum primum est ab Atheniensibus instuutum, quod Matronae suis manibus faciebant et inter triennium (l. quadriennium) Numinibus offerebant. Intextum erat huic Peplo, quod Panathenaeis inferri solebat, ut Pallas Enceladum aliosque Gigantes interemit, teste Virgilio in Ciri. Gesta item Ducum Atheniensium, qui strenue se in bello gessissent, ut inquit Servius: quod vult Suidas, cum, de Peplo agens, extremo addit, *kai\ ene/grayen tou\s2 a)ri/stous2 en a)uth=|]; et Proverb. apud Comicos, )/*andres2 a)/cioi tou= *pe/plou]. Vide Anton. Thysium Notis in Gellii Prolegomena, wt supra voce Panathenaea. Idem nomen fuit poemati, quo Heroum tumulos celebravit Aristoteles occasione hinc sumpta. Nempe, ut erat Homeri apprime studiosus, eius *boiwti\an], ubi Principum Graeciae genus, patriam, classemque recenset, ivit illustratum edito libro in hanc rem, de quo Eustathius e Porphyrio: Neque tantum Heroum genealogias, classem et gesta; sed etiam conscripserat illorum extremi fati genus, supremumque diem, tumulumque fecerat, et tumulo superaddiderat carmen, duobus versiculis constans, atque ita universae illi Historicae antiquitati facem praeferens, Politicum informabat. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. Ad Peplum Minervae ut redeam, illi nullius hominis in serebatur nomen, nisi vitam cum morte commutasset, excepto Antigono et Demetrio, qui Atheniensium scito Dii habiti sunt. Inserebatur autem maxima cum pompa et prosequebantur Athenienses omnis ordinis, omnis aetatis, omnis sexus, neque Athenienses tantum, sed etiam inquilini: et quidem mares cum ligonibus, feminae cum hydriis ac umbellis, ex lege: *tou\s2 meto/ikous2 en tai=s2 pompai=s2, a)utou\s2 me\n s1ka/fas2 fe/rein ta\s2 de\ qugate/ras2 a)utw=n u(drei=a kai\ s1kia/dia], memorata Harpocrationi: Unde s1kafhfo/roi] Hesychio Inquilini hi dicti: etc. Vide plura apud eundem Petitum loc. cit. Scalig. ad Cirin. Casaubon. ad Capitolin. in Marco c. 21. et supra in voce Panathenaea; uti de equitatu hostili pelis mulierum impedito, supra voce Murices.
PERA
an a threi=n], aut fe/rein], quod servet aut serat; an a peri\], quod lata sit ac sinuosa; an a pa/omai], pascor, quo servet ac custodiat cibum? inter Pastoris vasa, Hobr. Ialkut, 1. Sam. c. 17. v. 40. (David) accepto baculo suo in manu sua elegit sibi quinque laeves lapides ex valle, quos imposuit instrumento pastorali, quod habebat, i. e. perae, funda autem eius erat in manu eius. A verbo lakat], i. e. colligere, quod in ea viaticum, et quidquid necessum est, Pastor colligit. Unde est quod Graeci Interpretes s1ullogh\n] reddunt. A voce Ialkut Graeca ingua mira literarum traiectione, qu/laka] fecit et qu/lakon] et qula/kion]. Pro jalkut], Arabs habet michla, Chaldaeus vero et Syrus. tharmil aut tharmal, quorum illud quidem proprie peram cibariam sonat. Fit enim a chela, i. e. pabulum, cious, ut Graecum xi/los2]. Istud vero idem esse, patet ex Ruth c. 2. v. 18. ubi Thargum, Et pratulit ex tharmila et dedit ei cibum suum, et torte Graecae originis est. Nam Graece a(rmalia\] est trofh\], cibus, alimentum, apud Hesiodum, in e)/rg]. v. 765. in vet. Epigramm. apud Hesychium, Suidam, Tzerizem, Etymologum etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. Vide et supra, ubi de Bucolicis carminibus, et infra voce Sectarius, ubi de vervece phrofo/rw|]. Apud Rom. Scriptores, Pera, sacculus erat ex aluta, e collo ad lumbos pertinens, Ioh. Laurentius Ic. in v. 1. Phoedri l. 4. fab. 9. Peras imposuit Iuppiter nobis duas. Hinc Pera viatoria, qua panem et aliquid obsonii Veteres gestbant: quemadmodum, poculum viatorium, quo vinum, Martial. l. 14. Epigr. 81 ubi Pera honestiorem dominum, quam Cynicum, petiti, cuius mendicata frusta cogatur ferre, et pulvini officium dormienti praestare: Ne mendica ferat barbati prandia nudi, Dormiat et tetrico cum cane: Peera, rogat, Namque Peram totam fere Cynicorum suppellectilem fuisse, docet idem l. 4. Epigr. 53. v. 1. Hunc quem saepe vides inter penctralia nostrae Pallados, et templi limina, Cosme, novi: Cum baculo Peraque senem, etc. Unde cum Hipparchia, nullo procorum ambitu, non opibus, non nobilitate ab intempestivo amore Cratetis abstrahi posset, rogatus hic a puellae parentibus, ut illam a proposito averteret: postquam egit omnia, nec persuasit, exurgens omni sua supellectile, baculo nempe et Pera, ante illius oculos exposita, hic Sponsus, haec eius possessio, ad haec delibera, dixisse legitur; apud Diog. Laertium. Erat autem illa lupinis ut plurimum solis referta, ut vidimu supra in hac voce. At Viatores, Cursores inprimis si longius iter confi eere tenerentur, in ipsa Pera praeter obsonia ac panem ferebant poculum viatorium, ut dictum:) Item Epistolas tabellisexaratas, papyroque descriptas, utiterum ex Martiali discimus l. 3. Epigr. 58. munera quoque, idem l. 5. Epigr. 94. Qua de re plura, apud Fortun. Licetum de Lucernis antiqq. l. 6. c. 82. ubi Lucernam servi phalerati Carsoris explicat, ut et supra in vocibus, Marsupium et Mazyes. Apud recentiores Pera, Monachorum propria est, Cassian. de Monachis Aegypti. Ultimus est habitus eorum pellis caprina, quae melotes vel pera appellatur. Ita peram et baculum Monachis tribuit Pallaius Histor. Lausiac. c. 83. In eadem Ecclesia peras peregrinatorias benedici a Presbyteris consuevisse, observat Honorius Augustodun. Gemm. An. l. 1. c. 181. pro quibus benedictionibus oblationes fieri solitas, docet ex Diplomate Alexandri Pontificis Romani A. C. 1234. ubi ista habentur, Idem Sacerdos solus habebit ---- oblariones, quae fiunt pro baptismo et pro pera; Car. du Fresne Glossario, qui de peregrinantium his Peris multa congessit Dissert. ad Ioim illam 15. Etiam inter Ministeria sacra, Pera occurrit, in Chron. Moguntino p. 384. Peram ad corporalia filis aureis insertis miri operis et decoris etc. Vide et infra Psachnion, it. Romeus. Hinc Pero, quod vide. Anglis vox Pera aliud longe sonat, structuram nempe quamvis contra fluctuum impetus, tam in mari, quam in fluviis, ex Latino Petra, Gall. Pierre. Usus enim obtinuit, ut cuiuscumque materiae eiusmodi mole ita appellentur, ut illa ad Germuthiam ex ingentibus trabibus maximaque vi saxorum constructa hodie id nominis habet: quomodo etiam Peras vocant ipsa fundamenta, quibus innituntur columnae, quae pontes sustinent, sive ex Saxis fiant sive ex pilis, tabulis et aggesta terra, etc. Vide supra.
PERCNOPTERUS
seu Gypaeetus, degeneris aquilae genus, vulturina specie, cuius mentio Iob. c. 39. v. 33. Pulli eius sorbent sanguinem, et, ubi sunt cadavera, illic est. Et Matth c. 24. v. 28. Ubicumque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquiloe. His enim locis Percnopteron intelligi, hinc patet, quod inter aves carnivoras cadaver aquila non attigit, teste Oppiano, et Tzetze, excepta sola hac specie, quae a Philosopho describitur kako/bios2 kai\ ta\ teqnw=ta fe/rous1a], mali victus et exanima ferens corpora, Histor. l. 9. c. 32. Unde in Arabum scriptis nihil tam frequens, quam aquilas carne morticina vesci: et Leo Africanus diserte, Nesir (i. e. Aquila) inter volandum adeo excelse in aerem se attollit, ut conspici nequeat, et si quod animal mortuum, subito se demittit. Vide quoque Plin. l. 10. c. 3. A quadringentis parsangis hanc avem cadaver videre, et cum in illud in cidit, super quod ossifragae sunt, reccedere, nec reliquias illorum comedere, tradit Damir Arabs. Idem, cum in cadaver incidit et eo repleta est, volare non posse, donec saltuatim progressa per gradus in aerem se sustulerit, refert. A Percnoptero percnon. quae et morphnos, multum differre, ex eodem Plinio constat. Illi enim perenos seu morphnos, est aquial tertii generis, et Percnopteros quarti; neque parum discrepant utriusque descriptiones. Quod cum suidas non attenderet, percno id tribuit, quod percnoptero proprium est, cum ait: *mo/rfnos2 e)=idos2 a)etou=: mo/noi de ou(=toi tw= a)etw=n ou) kunhgetou=s1in, nekroi=s2 s1w/mas1i tre/fontai], Morphus species aquiloe, soloe autem boeaquiloe non venantur, sed aluntur cadaveribus. Pari errore Theophylactus quilas, de quibus Christus loc. cit. habuit pro vulturibus. Praeter enim loca citata. Salomon ait Proverb c. 30. v. 17. Oculum, qui patrem deridet matrisque disciplinam spernit, bunc effodient corvi vallis et aquiloe pulli comedent. Nempe in Parentes rebellio tum crimen erat letale, et damnatorum corpora manebant insepulta, ferisque et avibus carnvoris exposita: nec frustra est, quod oculi meminit Salomon, cum in toto corpore pars nulla sit rapacium avium iniuriis tam obvia, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 3. et Part. poster. l. 2. c. 2. sub fin. Vide et infra, voce Racham.
PERDIX
venator, in cavea, memoratur Sirachidae Eccl. c. 11. v. 31. *pe/rdicqhreuth\s2 en karta/llw|, ou(/tws2 kardi/a u(perhfa/nou, kai\ w(s2 o( kata/s1kopos2 e)pible/pei ptw=s1in], Ut perdix venator in cavea, ita cor superbi, qui, ut speculator, observat casum. Sensus est, hominem superbum, altero in ruinam impulso, sic in illum insultare, quomodo perdix venator in suigeneris aves quas in laquenm induxit. Ubi *pe/rdic qhreuth\s2] est perdix cicur, feros perdices suisartibus in caveam laqueosque alliciens. Arist. Hist. l. 9. c. 8. *kai\ tw- perdi/kwn d) oi( tiqas1s1oi\ tou\s2 a)gri/ous2 pe/rdikas2 o)xeu/ous1i kai\ e)pikor)r(i/zous1i kai\ u(bri/zous1in. )*epi\ de\ to\n qhreuth\n pe/rdika w)qei=tai tw= a)goi/wn o( h(gemw\n, a)ntia/s1ws2 w(s2 maxou/menos2, tou/tou d) a(lo/ntes2 en tai=s2 phktai=s2, pa/lin pros1e/rxetai a)/llos2 a)ntia/s1as2 to\n au)to\n tro/pon], Cicures quoque perdices feros subagitant et verberant et contumelia afficiunt. Et in venatorem perdicem impetum facit agrestium dux, contra congrediens, ut pugnaturus. Eo vero capto in viminea cavea, denuo procedit alter contra eodem modo. Vide utrobique Perdicem venatorem et vimineam caveam, id enim proprie ka/rtallos2], in Sirachide, ut in Philosopho ai( phktai/]. Hseyeh, *ka/rtalon] (l. ka/rtallon) to\ plekto\n a)ggei=on en toi=s2 o)yartutikoi=s2 klobo/s2]; quemadmodum eadem cavea Hebr. dicitur Club,] et Syr. Klubia. Unde, quod fugit Lexicographos, ut apud Ierem c. 5. v. 27. Club, ita etiam in Graecis Scriptoribus kloubo\s2] aut klwbo\s2], vel pro dolosa hac ac deceptrice cavea, vel pro cavea quavis alia passim occurrit. Oppian. in Ixeut. de aegitho. Capitur klwbw=|], cui alius pridem captus ad alliciendum voce includitur. Philostorgius l. 10. c. 11. de Aegzptio pumilione, *o( de\ *ai)gu/ptios2 ou(/tw katebraxu/neto, w(/ste mhd) a)xari/stws2 tou\s2 en tois=s2 klouboi=s2 pe/rdikas2 e)kmimei=sqai, kai\ s1unaqu/rein au)tw=| pro\s2 e)/rin e)kei/nous2], Aegztius vero ita contrabehbatur, it perdice in caveis inclusos non inucunde imitaretur, qui et ipsi cum eo per lusum contendebant. Et eundem Nicephorus l. 12. c. 33. fuisse dicit paraplh/s1ion pe/rdiki] etc. Romani caveam istiusmodi, capiendis avibus aptam, transennani vocitant. Plautus Bacchid. Act. 4. Sc. 6. v. 22. Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit, Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus, Et in Rudente Act. 4. Sc. 7. v. 9. 10. O Grippe, Grippe, in oetate hominum plurime Fiant transennoe, ubi capiuntur dolis, etc. Porro de Perdice venatore etiam alii mminerunt, nisi quod pro venatore Athenaeus l. 9. qhreu/onta], venantem, vocat: Plin. l. 10. c. 33. aucugis indicem, aut illicem potius, ut Turnebus Adversar. l. 24. c. 38. et Sacliger in Varr. Rust. l. 3. legendum monent. Eustathius Antioch, Perdicem s1umpra/ttonta toi=s2 qhreutai=s2 pro\s2 a)/gran], tales addens e Babylone haberi. Nempe ide aucupii genus in Oriente iam olim fuit in usu. Pronide in Xenoph. Cyropoed. l. 1. Cambyses Cyrum sic alloquitur, ))*orniqes2 de\ e)pepai/deuto s1oi w(/ste) s1oi\ me\n ta\ s1umfe/ronta u(phretei=n, ta\s2 de\ o(mofu/lous2 o)/rniqas2 e)capatw=|n], Aves a te ita edoctoe fuerant, ut et tibi utilia subministrarvent et aves eiusdem generis deciperent, etc. Albertus M. de Animal. l. 8. tr. 2. c. 3. ubi de cubeth, i. e. perdice femina; eam cavea inclusam ait mares ad se allicere: quod ipsum Damir Abrabs mari tribut: De maris natura h. e. ut aves sibi similes cantu suo alliciat, proinde venatores illum secum assumunt, ut frequenti cantu suo perdices feminas congreget, quoe ad eum volent. Sed ad id utrumque sexum et vario successu abhiberi, pluribus docent, Philosophus, Aelian, et Athenaeus ubi supra. Vide de Perdice plura apud Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 12. 13. et 14. Addam solum, Alexandrum Serverum, perdicum pugna eximie delectatum, ex Ael. Lampridio: c, 41. et Perdicem ex illis quoque avibus esse quae humanas voces edoceri possint. Hinc Papinius Stat. l. 2. Sylv. 4. v. 20. ——— Quique refert iungens iterata vocabula perdix. Ad quem locum vide Baptistam Pium Adnotat. l. 2. . 20. bernartium, et Casp. Barthium Animadvers. Part. I. p. 227. Adde, quae post alios notavit, ex Athenaeo et Porphyrio Lud. Nonnius Diaetetic. l. 2. c. 27. nec non Ioach. Camerarium Iambis ad Philen adiectis et Vossium de Idolol. l. 3. c. 79. 82. 86. 88. et seqq. uti de Perdicum ovis supra aliquid voce ova.
PERDUELLIS
apud antiquos, idem cum hoste, Festus. Unde Cicero Offic. l. 1. c. 12. quidem illud etiam, inquit, animadverto, quod qui proprio nemine Perduellis esset, is hostis vocaretur, lenotate verbi tristitiam mitigante: Hostie enim apud Maiores nostros is dicehbatur, quem nunc peregrinum dicimus. Postea vero vox arctius sumi coepit, pro eo, qui hostili animo adv ersus Rem publicam vel Principem suum animatus esset. Unde inter Maiestatis crimina Perduellinis crimen gravissimum habitum, et sub illo, tamquam sub genere species, comprehensum est, Inter quae discrimen quadruplex Fr. Hotomannus IC. statuit, I. Maiestatis crimine ait teneri cos, qui partem aliquam Reip. laeserant, ut si quis Duces hostium accepta pecunialiberavit, aut privatus domi suae hostium Duces tenuit: aut si Magistratui quip piam pro sua potestate agenti quis officiebat. Peravellionis autem, qui summam Reip. labefactare conatus est. 2. Maiestatis in Foro apud suum Praetorem pro Tribunali, iudicio certa lege constituto, agebatur, ut patet ex Verrina 3. et 7. Perduellio vero primis quidem temporibus a Duum viris data opera creatis, post autem a populo Rom. comitiis Centuriatis in Campo Martio, cognoscebatur: ut discim us ex Cicer. pro Rabirio et Val. Max. l. 6. c. 5. ex 3. Maiestatis crimen non morte, sed exilio mulctabatur: Perduellionis vero damnatum carnifex, in urbem evocatus, in crucem Martio in campo fixam tollebat, ut Cicer. eadem Orat. docet et Dio l. 37. 4. Maiestatis imminueoe crimen rei morte obliterabatur. Perduellionis autem memorat etiam post mortem damnabatur, ex Ulpiano ff. l. ult de crim. Mai. quomodo intelligendus Iustinianus Institu. §. 2. de publicis iudiciis, cum ait. Publica Iudicia hoec sunt: Lex Iulia Maiestatis, quoe in eos, qui contra Imperatorem vel Remp. aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Cuius poenam animoe amissionem sustinet. et memoria rei etiam post mortem damnatur. Vide quoque supra Infelices. Fuere autem leges Romanorum de Maiestatis crimine, Gabinia, Appuleia, Valeria, Cornalia et Iulia, de quarum unaquaque vide suis locis. Et quidem, quod de Perduellione Comitiis Centuriatis iudicatum sit, docet Valerius Max. loc. cit. ubi refert, M. Pompilium Tribunum Pl. Tiberio Graccho et C. Claudio Censoribus, cum ob nimis severe gestam Censuram maiorem partem Civitatis exasperassent. diem Perduellionis ad Populum dixisse: quo in iudicio primae Classis permultae Centuriae Claudium aperte damnarint etc. Idem confirmat Livius l. 6. c. 15. 16. 17. s. ubi de iudicio M. Manlii Capitolini, cicero quoque pro Sestio et alib ostendens, legibus XII. Tabb. Sancitum esse, ne de capite civis nisi Comitiis Centuriaris rogaretur. Vide quoque Sigonium de Iudiis Rom l. 3. c. 5. qui inter alia, nomen Perduellinis et crimen et poenam significare tradit: Si crimen, quod erat gravissimum inter crimina, nempe imminutoe Maiestatis; Si poenam, quoeerat acerbissima, nempe mortis. Ut in P. Horatio et Caio Rabirio, quibus crux: in Sp. Cassio et M. Manlio. quibus saxum fuit propositum. Hinc factum ut pro phrasibus his, diem rei capitalis dicere, capitis iudicare aut anquirere, et similibus: Perduellinem iudicare et per duellionis actionem intendere, non raro dixerint Liviius, Cicero, Alii. Livius tamen et iam, cum de iudicio M. Posthumii, Cn. Fulvii, Gracchi et Claudii agit, quibusaqua et igni interidctum, nomen Perduellionis usurpδsse legitur. Vide praeter Auctores retro Iaudatos, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim, cael. Sec. Curionem in Orat. pro Milone, Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 3. Sect. 4. c. 5. ubi caeliam legem, de Perduellionis iudicio agentem, explicat etc.
PEREGRINUS
qpud Antiquoe hostis dicebatur, teste Cicer. de Offic. l. 1. c. 12. Hostis apud Maiores nostros is dicebatur, quem nunc Peregrinum dicimus. In Lacedaemoniorum Republica cenhlas1i/a] viguisselegitur, et durus in Peregrinos eorum Nomthetes Lycurgus, non nisi certis diebusillos, idque severis condition ibus circumcisa libertate, adminsit, unde apud Arstophanem Pace dieirwno/cenoi] Lacones audiunt: neque ullum peregrinorum praeter Tisamenem Poetam et fratrem eius Hegiam in civitatem receperunt. Imo et civibus pereginandi interdixere usu, nemores erorum peregrinis vitiis contaminarentur: quo fine Ifraelitis quoque nullum maris portum ut occuparent, Deum concedere voluisse, annotavit Fr. Burmannus in Iudic c. 23. Vide quoque Cl. Virum Not. ad Iustimum l. 36. c. 3. ubi de Iudaeis, Caverunt, ait, ne cum peregrinis communicarent. Sunt tamen qui Lacomum rigorem non adversus quosvis Peregrinos. sed Barbaros solum, quo nomine vox *ce/noi] saepe usurpata, ut test is est Herodotus et Scholiastes Homeri, valuisse contendunt, probantque id Paltonis testim onio, apud quem tanti Res publica Lacedaemoniorum est habita. Apud athenienses certe *ce/noi] seu Peregrini tanto in pretio fuere. w(s2 a)no/s1ion kai\ e)nagh= dokei=n au)to\n o(\s2 a)\n kakw/s1eie to\n ce/non], ut profanus et impius haberetur, qui Peregrinum violasset, ut habet Scholiastes Euripidis in Helena, idque, —— pro\s2 ga\r *dio\s2 ei)s1i\n a(/pantes2] *cei=noi.] —— Quia a Iove sunt omnes Peregrini. Proin non nullus dolus malus in illa Rep. gravior th=| *cenapa/th|]. Ideo autem in hoc genus hominum proclives Atheniense, tum ut oboedientes se praestarent legibus *dio\s2 *ceni/ou] seu )*euce/nou] i. e. Iovis Hospitalis seu Hospitits, qui aram in Cypro quoque habuit, cuius in colae in Cerastas, ob in hospitalitatem suam versi finguntur: quique non alio nomine celebratior fuit, teste Plut. et Virgilio Aen. l. 1. v. 735. Iuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur: gratiam, quam cum Mercurio in Phrygia, a Baucide ac Philemone, acceperat, sic liberaliter rependens: Tum ut patriarum Legum se observantes testarentur, inter quas erat; *tou\s2 ce/nous2 mh\ a)dikei=sqai], Ulla Iniuria Peragrinis ne infertor. quod si forte contigisset, Iudices huic rei destinatis erant, *prosta/tai] dicti quemadmodum iisdem sui erant, qui sustentarent, *pro/cenoi]; nisi forte dicas, hos Inquilinis positos, non Peregrinis quibusvis. Namque et in urbe habitare Peregrinis licebat, modo artem callerent et to\ metoi/kion], viri quidem 12. feminae vero 6. drachmas quotannis persolverent, Isaeus contra Elpagor, quod si non fecissent, vendere eos et ad remos darelicebat. Vide Ari stotelem Polit. l. 3. etc. Maior adbhuc in eadem gente cura fuit tw) *idioce/nwn], qui a)stra/galon] sue s1u/mbolon], i. e. tesseram hospitii, a Paren tibus Maioribusque per manus traditam, afferebant. Hos *cenodo/xoi] primum ad cenam invitabant: Egredientem ilioc enavi adduxit ad cenam. Terent. Heautont. Actu. 1: sc. 2. v. 8. 9. Dein cum ad portam ventum, tum qui recipiehant tum qui recipiebantur, veniebant ad hostium, et ponebant pedem in eo et confirmabant, quod unus non deciperet alium, Vetus Diction. Domum ingressis proferebant a)s1ko\n ce/nwn], ut Euripides ait in Electra, v. 511. h. e. lagenam hospitalem, et prius quam nomen eorum interrogaretur, propinabant ipsi vinum w(s2 th\n ceni/an timw=ntes2 a)ll) ou) tou\s2 en me/rei], ut loquitur Athenoeus: Ideo autem vinum potius, quam alium huic fini liquorem, adhibebant, quod esset e(lkustiko/n ti pro\s2 fili/an, paraqerma=inon th\n yuxh\n], conciliaret amicitiam stomachum calsefaciens, Idem ibidem. Iuxta vinum offerebatur sal, et in nonum diem liberaliter sustentabatur, antequam causam adventusrogaretur, Eustath. in Homer. Interim ministrabaht iis filliae familias, quae et propriis manibus holpitum pedes lavabant. Unde Athenaeus, *poiei= *o(/mhros2 kai\ ta\s2 ko/ras2 kai\ ta\s2 gunai=kas2 louou/s1as2 tou\s2 ce/nous2: a)rxai=on de tou=to e)/qos2], l. 1. i. e. Narrat Homerus, et filias et uxores lavisse Hospites solitas: prisci enim hoc moris. Loca in quibus degebant, *cenw=nes2] vocabantur; unde Admetus Herculi, cum tempore luctus accesfisset, quod turpe visum et indignum facris hspitum oculis, adeoque regredi vellet, dixisse legitur apud Tragicum in Alcest. *xwri\s2 *cenw=ne/s2 ei)s1in oi(=s2s1) ei)s1a/cous1in], Ab altera parte domus cubicula sunt hospitalia, in quoe deduceris lidem, cum accumbebant, perculiarem videntur habuisse mensam, occcasione loci Euripidis, in Electra, ubi de Oreste, ———— ———— *ce/nia monotra/peza/ moi] *pare/xon oi)/kwn]. Tandem et fuae illis erant in Theatri *kerki/des2] seu peculiaria loca a Sphyromacho primum instituta. Contra ut gratiam Hospes rependeret, Genio urbis seu loci sacrificare folebat, Solumque osculo salutabat: Ovid. Met. l. 3. v. 24. Cadmus agit grates peregrinoeque oscula terroe Fecit et ignotos montes agrosque soelutat. Et quamdiu in urbe degebat, toi=s2 e)pifwri/ois2 qeoi=s2], Indigenis Diis, litabat, ut Alexander M. Troiae, facisse legitur: item qeoi=s2 toi=s2 kata\ ste/gas2], ut Hercules ait apud Euriptd. i. e. Penatibus. Sic quum reditumparabat, postquam ad limites regionis perventum, iterum, ofculo terrae hospitali fixo, Genio valedicebat. Ovidius Met. l. 13. v. 420 —— —— Dant oscula terroe Troades. Nec Hospitem abire desiderantem retinere licebat, ut ex Menelai verbis apud Homer. Od. o. v. 74. discimus, *xrh\ cei=non pare/onta filei=n, e)qe/lonta de\ pe/mpein]. Abeunti ceinh/i+a dw=ra] seu ta\ cei/nia], hospitalia munera, ingerebantur, tum memoriae ergo, tum ut itineris molestiam facilius toleraret, etc. Vide quoque infra voce Vale. Qui vero Peregrini neminem ex civibus habebant, cuius hospitio exciperentur, patuit illis *pandoxei=on] publicum, quod si hospitalitas denergratur, ad Iudices itum. Nec ulla caedes Peregrini gravior. quem qui e medio sustulisset, nemo poterat peride/xesqai], sed aqua et igni illi erat interdictum. Vide Franc Rossaeum, Archoeol, Attic. l. 6. c. 7. et 8. Interim eum Peregrinis ius connubii non fuit, ut supra visum in vocibus Nuptioe et Pellex. Nec illis faltare in Choro licebat, nisi in Dionzsiis kat) a)grou\s2], vide supra voce Chorea: nec pueris eorum, Gzmnasia trequentare, in hac voce> nec in Foro vendere aut artem exercere, vide ubi dem Manuariis artibus nec mortuum laudare, uti diximus, voce Parentalia. Addam cenika\s2 trape/zas2], hospitales mensas, cum destinato in hunc usum coeaculo, apud Cretenses, ut testis est Athenoeus; Habitus Pereginorum erat, Pileus, Paenula, Calcei, Perones; inprimis, Baculus, Pera, etc. de quibus passim. Quod si quis peregre obiisset, eorum cineres urnis impositi domum mittebantur Am. mian. l. 19. Post incensum corpus, ossaque in argenteam urnam coniecta, quoe ad gentem bumo mandanda portare statuerat pater. Hinc Ovid. Tristium l. 3. Eleg. 3. v. 65. Ossa tamen facito parva referantur in ura, Sic ego, non etiam mortuus exul ero. Sed de hoc ritu dictum supr ain voce Monumentum et alibi passim. De Peregrinis Hebraeorum, vide Seldenum de Synedriis verter. Ebroeorum. l. 2. c. 3. et infra, voce Proselytus: uti de peregrino rum Romae, in locis publicis, mansione Casaubon. ad Iulium Svertonii, c. 39. aliquid etiam, supra ubi de Papialege, et infra ubi de Porticanis. Addo saltem, apud Vulcatium Gallic. in Avidio Cassio, c. 10. vocem denotare, generis obscuritatem. Ita enim is de Pompeiano: Pompeianus gener, et senior et peregrinus. Ubi si proprie accipias verba, fuisse Pompeianum peregrmum, h. e. non civem Romanum, falsum est: vel Antonini enim Constitutione, cum coeteris omnibus, in Orbe Rom. civis effectus est. Firmatur interpretatio ex Vita Marci, apud Capitolinum, ubi grandoevus, Equitis Rom. filius, genere Antiochensis, nec satis nobilis, dicitur. Vide Isaac. Casaubonum ad Vulcatium d. l. uti et plura supra Guidones, Hospes, ac Pedepulverosi, item infra ubi de derivatis et compositis, ex Graeco *ce/nos2].
PERES
Hebr. , avis in census immundarum, Levit c. 11. v. 13. et Deuterom. c. 14. v. 12. est Graecis et Vulgato Gryphus, Samaritano Acciptier, Hebraeis falco cyanopus, aliis Persica avis, sed Bocharto Ossfraga, h. e. illa Aquilae species, quae a frangendis Ossibus, apud Romanos, nomen invenit. Cuius meminit inter alios, Lucretius, l. 5. v. 1077. Postremo genus alituum varioeque volucres, Accipitres atque ossifragoe etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 5. ubi aliquid supra, ubi de Percnoptero.
PERISTYLUM_et_Hippodromus
loca Alexandriae, memorata Auctori libri Maccabaeor. 3. c. 5. v. 1. s. ubi belluas (i. e. elephantos) egregie instructas, o( e)lefanta/rxhs2] Hermon nomine, en tw=| mega/lw| *peristu/lw| diakinh=s1ai], in magno Peristylo excitasse, i. e. exercuisse, legitur: unde in suburbanum Hispodromum deducti sunt, ubi Iudaei in vinculis horam supplicio suo destinatam exspectaverunt. Et quidem Hippodromus notus; Perstylum non item: Significat autem Graece *peri/stulon], locum columnis cinctum. Sic Ezech c. 40. v. 17. et c. 42. v. 3. peri/stulon] pars Templi, et 2. Maccab c. 4. v. 46. pars Regiae domus, in qua Rex frigus captabat: Atrium reddunt Interpretes. Apud Vitruvium l. 6. c. 9. in Graecis aedificiis qurwrei=on], seu locum inter duas ianuas, sequitur Peristylum in tribus partibus habens porticus. Sed quia domus vix est ulla pars, in qua exerceri possint tot elephanti, quot in lib. Maccab. memorantur, quingenti scil. hic Peristylum non videtur esse pars domus, sed Alexandriae urbis portio, vel platea, a columnis, quibus ambiebatur, sic appellata. Cuiusmodi plateam in illa ipsa Urbe his verbis describit Achilles Tatius init. l. 5. *sta/qmh me\n kio/nwn o)/rqios2 e(kate/rwqen e)k tw= *h(li/ou pulw=n e)s2 ta\s2 *selh/nhs2 pu/las2. *ou(=toi ga\r th=s po/lews2 oi( pulwroi\, en me/s1w| de\ tw= kio/nwn th=s po/lews2 to\ [edi/on, o(do\s2 de dia\ tou= pedi/ou pollh\ kai\ e)/ndhmos2 e)pidhmi/a], Recta quidem utrinque est columnarum series, a portis Solis ad portas Lunae. Hi enim (Sol et Luna) portarum urbis tutelam habent. Et in medio columnarum est urbis campus, per quem ampla est via et civilis quasi peregranatio. Vult inter columnas illas tam latam fuisse plateam, ut pro campo haberi potuerit, in quo deambulatio fuerit peregrinationis species. Unde vero consentaneum, amplum hoc intercolumnium, Graece *peri/stulon] dictum, illum ipsum locum fuisse, ubi Hermon elephantos ibi ad tempus agitatos, ad Hippodromum duxit; quem a Ptolemaeo Lagi conditum refert Strabo l. 17. et Epiphan. de Mens. et Ponder. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 26. adde Casaubon. Ad Suet. Aug. c. 29.
PERIURIUM
quanto in horrore fuerit Atheniensibus, vel hinc videre est, quod, sicut virum bonum indigitare volentes, eum vocarunt e)/uorkon], i. e. iuratae fidei tenacem, Hesiod. in e)/rg]. v. 188. *ou)de/ tis2 e)uo/rkou xa/ris2 e)/ssetai ou)/te dikai/ou]. Et Aristophanes Pluio, ——— *ei)/ d) xai/reis2 e)uo/rkou tro/pon] Ita contra, hominem sceleratum, e)pi/orkon] i. e. periurum, appellarent. Unde idem Comicus in Nubibus, de fulmine Iovis loquens, quod malos potius, quam alios, ferire creditum, ait: *ei)/per ba/llei tou\s2 e)pio/rkous2], Si feriat periuros, quomodo ergo Cleonymus ac Theodorus tam feeliciter evadunt? Quare misera quercus toties eius ictum sentit, ou) ga\r diu=s2 e)piorkei=], Certe enim quercus non peierat. Eius exsecratio, omnibus Iuramentis, si non expresse, tacite tamen semper inesse existimata est. Unde Plutarchus Quaest. Rom. ubi de Flamine Diali, pa=s2 o(/rkos2 e)is2 kata/ran teleuta=| th=s e)piorki/as2], Iusiurandum omne intexecrationem Periurii terminatur: adeoque, praeter eius poenas forenses ac expiationes, vindictae caelestes peierantibus imminere credebantur, ut debitae, sive earum invocatio inter iurandum aliqua fuisset adiecta, sive non. Et quidem poenas Periurii quod attinet, etiam Deos per Stygem peierantes poenis subiecerunt Poetarum figmenta. Unde Hesiodo in Theogon. v. 792. dicitur fluvius ille, ——— ——— me/ga ph=ma qea=s1in], magnum damnum Diss. Et Venus apud Appuleium Metam. l. 6. ad Piychen, Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias etc. Hinc iterum apud Hesiodum, ibid. v. 795. quisquis Deorum per Stygem periurus deprehenderetur, *kei/tai nh/u+tmos2 teteles1me/non e)is2 eniauto\n] *ou)de\ po/t) a)mbros1i/hs2 kai\ ne/ktaros2 e)/rxetai a)/sson] *brw/s1ios2, a)lla\ te kei=tai a)na/pneustos2 kai\ a)/naudos2 kl.] Iacet velut Spiritus expers, per antrum integrum, Nec ambrosiae nec nectaris attingit Cibum, sed iacet sine spiritu et mutus etc. lectis scil. in illam poenam, a Diis destinatis. Accedit ibidem etiam post annum illum Dei periuri, e veterno suo experrecti, exilium sive plane excommunicatio, v. 801. *e)nna/etes2 de\ *qew=n a)pomei/retai a)ie\n e)o/ntwn] *ou)de\ pot) e)is2 boulh\n e)pimi/s1getai ou)d) e)pi\ dai=tas2] *e)/nnea pa/nt) e)/tea: deka/tw| d) e)pimi/s1getai a)=utis2] *ei)re/as2 a)qana/twn.] ———— ——— Per novennium tunc relegatur a Diis immortalibus, Nec interim consilio adhibetur aut epulis, Per totum illud novennium. Decimo autem admiscetur iterum Coetibus immortalium. ut nempe satis sic purgatus. Vide quoque Servium ad Aen. l. 6. Homines quod spectat, ut alias Veter. iurandi formulas omittam, in adiurationibus Discipulorum Vettii Valentis Astrologi Antholog. l. 4. MS. apud Seldenum haec clausula adicitur: *e)piorpou=s1i de\ ta\ enanti/a, mh/te gh= bath\, mh/te qa/latta plwth\, mh/te te/knwn s1pora\: tuflo\s2 de\ nou=s2 kai\ pepaideume/nos2 u(pa/rxwn a)xh/mona bi/on kai\ a)nepi/teukton a)gaqw=n e)pa/goi. *e)a\n de\ tis2 kai\ meta qa/nato/n e)sti kakw=n te kai\ kalw=n a)moibh\, ka)|kei= tw= o(mei/wn metala/boien]. Peierantibus vero contraria; nec gressus eorum terra patiatur, nec navigationem mare, prole careant. Caecus sit eis animus, et, etiamsi edocti fuerint, vitam sordidam et bonis indigentem degant. Ac, si est post mortem bonorum malorumque compensatio, etiam ibi similium participes fiant, etc. Poenae nempe caelitus periuris infligendae exspectabantur; quae non omnino (iuxta illud Ciceronis de LL. l. 2. Periurii poena divina exitium, humana dedecus) aut rarissime eo nomine, saeculis illis vetustioribus, ab hominibus leguntur irrogatae. Eumenides, Erinnyes, Furiae (sic in Theologia Graecanica creditum) quinta die cuiuslibet mensis Lunaris, periuros, in poenam quaeritabant. Hesiodus, de Diebus infaustis, in *h(me/r]. v. 800. *pe/mptas2 d) e)cale/asqai, e)pei\ xalepai/ te kai\ ai)nai\] *e)n *pe/mpth ga/r fas1in )*erinnu/as2 a)mfipoleu/ein] *o)/rkon tinnume/nas2, to\n *e)/ris2 te/ke ph=m) e)pio/rkois2]. Quintas vero evitato (maxime in coniugiis) quia difficsles gravesque, In Quinta enim aiunt Erinnyas circumambulare, Ut Iuramentum (violatum) vindicent, quod Eris genuit exitium Periuris. Addit Ioh. Tzetzes, Hesiodum disciplinam illam e Melampode, Poeta vetustissimo, sumisse, qui etiam scripserit, periurii die Quinta commissi poenam divinitus infligendam, fuisse intra quinque dies mortem, sed de die hac Quinta, infra suo loco. Quam ob causam Agamemnon, caste apud se habitam fuisse Briseida, iurans, cum Tellure ac Sole, Furias testes innocentiae vocat. ——— *e)rinnu/es2 ai(/q) u(po\ gai=an] *a)nqrw/pous2 t./ nuntai, o(/stis2 e)pi/orkon o)mo/ssi]. Quoque eo magis homines a crimine tam nefando absterrerentur, Iovis *o(rki/ou] statuam omnium maxime terribilem fecere, additis in basi versibus aliquot, quibus poenae in istiusmodi sceleratos exaggerarentur, vide Pausan. in Eliacis. Gravissimas vero utcumque poenas periuris debitas esse, et divinitus ab iis exigi solitas, receptissimum fuit. Unde evenit, ut Diagoras ille Atheos ideo primum Deos esse negaret, *a)dikhqei\s2 u(po\ tino\s2 e)piorkh/s1antos2, kai\ mhde\n e(/neka tou/tou paqo/ntos2], Cum iniuriam accepisset a quodam peierante, quem tamen punitum non statim animadvertit. apud Romanos tamen olim saxo Tarpeio deiciebantur; quod poenae genus postea tamen mutasse, ostendit Cicero d. l. Postquam Censura esse desiit, extra ordinem vindicari coeptum, docet Anton. Thysius in A. Gellium l. 7. c. 18. Atque ita, quoties per Deos iuratum esset. Si vero per Principem eiusque Geniums, Venerationem, Salutem, Caput, quis peieraslet, periculum corperis aut Maiestatis crimen inferri placuit. Sic Alexander Seu. idque ex Decessorum constitutionibus, vide L. 2. Cod. tit. de reb. cred. et Iureiur. ac Cuiacium Observat. l. 2. c. 19. Unde etiam non modo in Codicem Iustinianaeum, adeoque in Christianismum, sed et in Basilica sumptum est, lib. 60. tit. 36. et in IC. recentiores etiam Orientis. Poena vero spontanei, neque ex calore, per Principis salutem etc. iuramenti, erat fustigatio, quod periculum corporis dicebatur. Ulpianus l. 22. ad Edit. si quis iuraverit in re pecuniaria per Genium Principis, dare se non oportere, et peieraverit: vel dari sibi oportere: vel intra certum tempus iuraverit se soluturum, nec solvit: Imperator noster cum Patre rescripsit, fustibus eum castigandum dimittere: et ita ei superdici, propetw=s2 mh\ o)/mnue]. Intelligit autem Antoninum Caracallam cum Severo Patre. Verum horum rescriptum noluit obtinere Alexander Imp. Mammaeae filius, qui sic constituit, l. 2. C. de rebus creditis: Iurisiurandi contempta religio satis Deum ultorem habet. Periculum autem corporis vel Maiestatis crimen secundum constituta Divorum Parentum meorum, etsi, per Principis venerationem, quodam calore fuerit peieratum, inferri non placet etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 4. tit. 6. Sed et inolevit tandem, ut hisce adiectum, Periuriis aliquot forensibus infamiam irrogari, l. 41. Cod. tit. de Transact. uti et in Iure Orientis Caesareo, Lex illa Eclog. Leonis et Constantini tit. 28. §. 2. et Harmenopul. Prochir. l. 1. tit. 7. de teste seu litigatore, qui in foro e(fapto/menos2 tw= a(gi/wn *qeou= *eu)aggeli/wn kai\ o)mnu/menos2, e)pi/orkos2 de meta tau=ta a)podeiknu/menos2, glwssokopei/sqw|], tactis SS. Dei Euangeliis iuraverit, et dein periurus esse probatus fuerit, lingua praeciditor, habet. Apud Athenienses Deo similiter puniendi relinquebatur Periuri. Apud Mahummedanos, peierantes legibus forensibus, ex Lege Mahumedica, non occurrunt obnoxii. At vero praescribitur in Alcorano Periurii poena, quoad Deum, expiatoria singularis, ut scil. periurus aut decem pauperes Musulmannos bene pascat, aut vestiat eos, aut Musulmannum captivum redimat, aut, si haec praestando non sit, per triduum ieiunet; quam, ut expiationem leviculam et ridiculam Mahumedanis exprobrat Cantacuzenus Orat. 2. kata\ tou= *mwame/q], §. 7. Sed alibi in Alcorano, Azaor. 58. Arab. 68. Latin. multo gravior eiusdem quoad Deum poena habetur. Apud Hebraeos, si, qui iuraverat per Deum vivum Hebr. Chi alla (unde Anchiali nomen corruptum vult apud Martialem l. 11. Epigr. 95. v. ult. Scaliger) periurus esset deprehensus, eo nomine apud suos puniebatur: non item, si per Templum, Caput, Colelum etc. peierasset, licet etiam in hisce iuramentis violatis poenae caelitus infligendae exspectarentur. Forensis autem eorum iurandi formula a Mose Maimonide sic describitur: Qui iurat, librum Legis prehendit brachio suo, et stans iurat, per nomen Sanctissimum, aut Cognomen aut Iuramentum aut Exsecrationem, ex ipsius ore aut ex Iudicum seu Synedrorum. Sed et addiderunt quandoque feretrum, culleum seu utrem inflatum et candelas, quae spiritu cullei emisso exstinguerentur, non sine exsecrationibus in peierantem horrendis, sive a Synedris sive a Synedrii ministris proferendis, ut terrore sic, si fieri posset, periurium praeveniretur. Unde et, ad infamiae timorem augendum, adhibiti saepius, ut in excommunicatione gravissima ac sollenniori, buccinarum clangores: Inter Iudicum item monita, a circumstantibus clamari solitum est illud Mosis ad populum de coetu Corah, Dathan et Abiram, Recedite, quaeso, a tabernaculis istorum virorum impiorum et nolite tangere quidquam quod eorum est etc. Numer. c. 16. v. 26. De Iuramento ipso, supra dictum. Cum autem hoc quadruplex esset apud ipsos, Futile seu Temerarium, Vanum, Depositi et Testimomi: Iuramentum futile ove femella aut turturibus, aut columbis, aut simila, aut capra, expiandum erat; idem falsum dicebatur, si pronuntiatum esset in eo aliquid, quod ita se non haberet. Vani poena verbera erant. Qui porro in Iuramento depositi peierasset, is ex sententia Forensi, praeter rem ipsam, quintam eius insuper partem, restituebat, ex Levit c. 6. v. 5. et sacrificio commissum expiabat. In Iuramento Testimonii violato, sacrificium itidem expiatorium adhibebatur. Neque hoc solum, sed Iuramenti seu falsi seu futilis peccatum adeo grave aestimarunt, ut praeter poenas memoratas, a Lege praescriptas, excommunicari protinus voluerint, et iurantem, et si, qui id audierat, officio suo defuisset, etiam illum Maimonides tract. Schebnoth c. 12. §. 9. etc. Sed nec ad iuramentum oum, qui suspectus erat, seu de quo merito suspicio orta esset, eum peieraturum, admiserunt; nec quidem, etiamsi efflagitaret Actor: Connumerabatur autem suspectis, qui ante falso iurasset aliquod ex iuramentis praedictis, neque talis prius suspecti exuebat nomen, quam ex sententia forensi vapulasset et dein publice paenitentiam egisset. Quae paenitentia hoc modo se habebat. Adeundus peieranti erat aut Sapiens, seu Presbyter; aut, ubi is deerat, tres aliquot ex vulgo, quorum, velut in Iurisdictionis voluntariae actu, munus habebatur legitimum, eum paenitentem et absolutionem petentem absolvendi. Tum adstanti, qui absolvi petebat, dicendum erat, Iuravi et me paenitet; et conscius sum me hucusque doluisse ob hanc rem, nec me voluisse iurare, si rem satis intellexissem. Quibus dictis absolvebatur etc. Vide fuse de his disserentem Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum Part. 2. c. 11. Sed nec defuere media, quibus vel praecaveretur Periurium, nefieret: vel deprehenderetur, si forte quis peierasset. Quo in negotio celebris inprimis Palicorum fons fuit, a quo, qui fideliter iurasset, abiisse illaesum: qui falsa iurasset conscientia, mox vitam amisisse, narrat Macrob. Saturnal. l. 5. c. 19. Paulo aliter Aristoteles de admir. audit. et Stephanus in Ethnicis quorum uterque ait, Iuramentum solitum fuisse inscribi tabellae: quae si innatasset, creditum, vere iurasse; falso autem, si mergeretur, ac propterea hominem combustum. Diod. vero Siculus contentus est dicere, Peierantes repente solitos fuisse a Deo puniri, ac nonnullos templo exiisse oculis captos: Aliis aliter hac de re sentientibus. Quae de supplicio inconstantia facit, ut existimet Vossius, eos, qui Palicorum fano (antiquitate et veneratione celebri) praeessent, ad terrorem mentibus incutiendum humanis, superstitiosa Siculos opinione implevisse, quasi ea esset aquae divinitas, ut coargueret Periuros: Interim hoc boni consequutos esse, ut, qui criminis eius sibi essent conscii, iurare apud Menaida (ita enim et hic fons, qui alias quoque Palicenus fons, Crateres aut Stagna Palicorum dicebatur, eratque in Sicilia iuxta Leontinos ac Menas et Palicam civitatem) formidarent: quod etiam ex Vibio Sequestro cognoscere est. Et fortasse iustum interdum Numen, quod fidem conservari vultin Gentibus, nec eas prorsus destituit, per Angelorum ministerium, aliorum quidem testabatur innocentiam; de aliis autem qui furti crimen (nam id inprimis ibi arguebatur, testante Fannio. Quod sanant aegros, pandunt damnantque nefando Periuros furto, quos tacto flumine caecant) falsis accumularent iuramentis, poenas in omnium sumebat conspectu. Vide Gerh. I. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 71. et et plura hanc in rem supra, in voce Iurandi ritus, nec non aliquid, ubi de Manus abscissione, it. voc Sistrum. His tamen omnibus insuper habitis, apud Lacones, lycurgi licet legibus imbutos et a virtute alias laudatissimos, non eam fuisse Iuramenti religionem, ut peierare magnum crederent crimen, mirum omnino: Si verum est, quod de illis Poeta ait, *oi(=s1in ou)/te bwmoi\, ou)/te pi/stis2 ou)q) o(/rkos2]. Quod confirmat dictum Lysandri, incliti ex hac gente Ducis: *e)capata=|n xrh=nai pai=das2 me\n a)straga/lois2, polemi/ous2 de o(/rkois2], Pueros quidem astragalis, iuramento autem hostes decipiendos esse. Nec omittendum, Feriuros Athenis *a)rdhttou\s2] vocatos esse, a loco *a)rdhtto\s2], in quo pro more Iuramenta concipiebantur. Hesych. etc.
PERLA
vulgare vocabulum, Latin. Margarita, item Unio. Matth. Paris et Matth. Westmonaster. A. c. 1255. Et er at quidam lapis pretiosus, qui vulgariter dicitur Perla. Iac. de Vitriaco Histor. Orient. l. 3. In auro et argento, perlis et pomis ambrae, filis aureis, phylacteriis etc. Saepius apud Odoricum de Foro Iulio in Peregrinat. sua, Alios. An ex Perula, qua voce infimae Latinitatis Scriptores margaritas insigniisse, imo quam apud veterem Horatii Interpretem extare vult Is. Casaub. Perulas autem Salmas. ad Hist. Aug. dictas censet, voce ex Latino deflexa, quasi pilulas seu parvas pilas: unde et Pirula Isidoro rotunda illa nasi extremitas, pro pilula dicitur. Vel quasi sphaerulas, i. e. parvas sphaeras, ut idem habet ad Solin. atque ita recentiores scripsisse, hincque perulas Gallis uniones vocari, ut Graecis s1fairi/a]. Bochart. vero Perlas mavult deducere a perna, pinnae specie, memorata Plin. l. 23. c. 11. quae hians in arena defixa stare solita, velut suillo crure, unde illi nomen, margaritifera est. Pnadectarius, Perna quid est? Est lapis margarita. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster l. 5. c. 6. et supra in voce Peninim. Quod autem Perlam lapidem esse dictum, videtur contrariari ICto, qui margaritam eximit ex gemmarum et lapillorum censu, cum aurum 19. sect. Margaritas et 18. sect. de aur. et arg. leg. Et vero non est lapis in terra editus, quomodo gemmae proprie dictae; tamen nihil obstat, quo minus vocetur lapis in concha editus, quomodo multos alios certum est in animalibus nasci. Sic in galli iecinore nascitur lapis alectorius, in ventriculis et hirundinis et lacerti, chelidonius et saurites; in occulis hyaenae et testudinis, hyaenius et chelonius; in felle porci et hystricis, porcinus et Malacensis; in cerebro draconis, dracontias; et cynaedius et synodontites, in cerebris piscium cognominum; lyncurius quoque, ut multi volunt, ex urinalyncis. Si qui igitur margaritam nucleum, callum, verrucam, ossiculum appellant, ita appellant analogice propter duritiem similem. Alioquin enim nucleus pomorum aut nucum est proprius; callus et verruca in cute nascuntur; margarita in mediae conchae carne: ita tamen, ut ossis vices supplere non possit, cum non se eodem modo habeat in omnibus. In plerisqueiscil. con carum omnino nulla, in aliis plures numero procreantur. Aelianus in una concha memorat fuisse viginti, Americus centum et triginta. Proinde ex consensu Gentium, sub genere lapidum, non nucleorum aut ossium, continentur uniones. Ex Hebraeis saltem Saadias et Aben Ezra definiunt lapillos rotundos, qui ex aquis educuntur. Kimchius, lapidem candidum, rotundum, quem perforant, ut ex pluribus lapidibus consertis fiat torques etc. Quid quod Chaldaei margaritas i. e. lapides, simpliciter nominant. Hinc in Targum Proverb c. 3. v. 15. et passim, lapides bonos legas, pro Peninim seu margaritis. Quomodo etiam loqui amant Graecorum antiquissimi. Theophr. de Lapidib. *tw=n s1poudazome/nwn de\ li/qwn e)sti\ kai\ o( margari/ths2 kalou/menos2]. Et apud Athenaeum Androsthenes, *e(/n de\ i)/dion, o(\ kalou=s1in e)kei=noi berberi\, e)c ou(= h( margari=tis2 li/qos2]. Unde voce composita liqoma/rgaron] margarita recentioribus Graecis dicitur, ut legimus apud Anonymum de amor. Callimachi et Chryforroes. Nec ab hoc loquendi genere abhorrent Romani Poetae, Horatius enim l. 1. Sat. 2. v. 80. ——— ——— niveos viridesque lapillos, appellat uniones et smaragdos. Ovidius de Arte l. 3. v. 129. Vos quoque non caris aures onerate lapillis, Quos legit in viridi decolor Indus aqua. Silius Ital. l. 12. v. 231. Lucet in aure lapis, rubris advectus ab Indis. Sic apud Martialem, l. 5. Epigr. 39. v. 4. lapills Erythraei: apud Senec. Hippol. niveus lapis Indici donum maris, etc. Ex Historicis etiam ita Curtius l. 9. c. 1. ubi de filio Sophits: Pendebant ex auribus insignes candore et magnitudine lapilli; ut alios omittam. De Perlarum pretio dictum supra affatim, in voce Peninim: unde merito quis miretur, margaritam inter lapides fuisse, Assueri pavimento destinatos, Esther c. 1. v. 6. Sed cui minus id probetur, cogitet quantus fuerit Persarum luxus. quam profusae divitiae. Cogitet Susarum hic describi Regiam, quam admirabilem fuisse tradunt Aristoteles l. de Mundo et ex illo Appuleius: ut taceam Ecbatanarum Regiam, Polybio l. 5. descriptam, et Atossae (quam quidam Estheram fuisse volunt) xrus1eosti/lbous2 domous2] Aeschylo Pers. memoratos. Quo facit, quod Androsthenes scribit, margaritarum annonam apud Persas non fuisse cariorem, quam auri. Neque vero desunt in Historiis similis luxus exempla. Ut ab Indis incipiamus, in Romanos desituri. in Apollonio Philostrati l. 2. c. 11. describitur Templum Solis in India, in quo to\ e(/dos2 a)uto\ margari/tidos2 s1u/gkeitai cumboliko\n tro/pon w(=| ba/rbaroi pa/ntes2 e)is2 ta\ i(era\ xrw=ntai], Symbolica ratione, qua (ibi) in Templis utuntur omnes Barbari, pavimentum ipsum margaritis stratum est. Beli regia Babylone, auro strata et obducta est, Festus Avienus in descr. Orbis. Apud Sabaeos et Gerrhaeos etiam in privatis aedibus, fores et parietes et tecta ex ebore, auro, argento gemmisque intextis et agglutinatis erant distincta, Strab. l. 16. In Arabia, smaragdum aedificiorum ornamentis includi, Iuba auctor est, apud Plin. l. 37. c. 5. ut alios omittam. Romae Pompeius Musaeum habuit ex margaritis, Plin. l. 37. c. 2. Nero, cubicula viatoria unionibus stravit, teste eodem l. 37. c. 2. In sacris aedibus, a Basilio Macedone exstructis, columnae, parietes, gradus, ipsaque etiam pavimenta, auro, argento, gemmis et margaritis, fuerunt distincta et exornata. Quod in eius Vita, ab Allatio edita, non semel tradit successorum unus, Constantinus Porphyrogennitus. Sic enim p. 143. Templum ornatum describit, marga/rois2 te kai\ xrus1w=| kai\ a)rgu/rw| kai\ li/qois2 timi/ois2 kai\ marga/rois2 kata pepoi/kiltai kai\ katapeplou/tistai], Adyta templi, auro et argento et lapidibus pretiosis et margaritis variata et ditata sunt. Ibidem, cancelli, qui altaria secludunt ab iis, quae extra sunt et quae sursum sunt superliminaria etc. et interiora sedilia, et gradus qui ante illa sunt, et sacrae mensae, e)c a)rgu/rou pa/nta perikexume/non e)/xonta to\n xrus1o\n kai\ li/qous2 timi/ous2 e)c margaritw=n h)mfies1me/nous2 polutelw=n th\n s1u/mphcin kai\ s1u/stas1in e)/xous1in]. Omnia ex argento, cui superfusum aurum, et gemmae margaritis pretiosissimis distinctae, compactionem et constructionem habent. Et p. 49. *to\ me\n ga\r e)/dafos2 a(/pan e)c a)rgo/rou s1furhla/tou----kates1keu/astai, oi( de\ e)k deciw=n kai\ e)c e)uwnu/mwn toi=xon a)/rguron a)/fqonon kai\ a)utoi\ e)pikei/menon e)/xous1i dihnqis1me/non xrus1w=|, timi/ois2 te pepoikilme/non li/qois2 kai\ marga/rwn lampro/thti], Nam pavimentum omne ex argento malleo ducto-----confectum est. Dextraque et laeva parietes multo argento obducti sunt, auro, lapidibus pretiosis et margaritarum splendore distincto. Qui tamen Basilius prae Assuero Regulus fuit, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 8. Plura, hic passim.
PERO
a pera dictus est, quod peras laxitate perones imitarentur, Vosl. de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 70. Unde D. Hieronym. apud Hebraeos eandem vocem et Peronem, et sacculum sonare docet, in Gen c. 44. Et sane rustici ac agricolae, quibus illi familiares fuere, ut Servius in Aen. l. 7. et Budaeus Annotat. in Pandect. docent, amplioribus ac laxioribus pedum crurumque integumentis gaudere solent. Quae causa, quod Peronatum vocat aratorem Persius, Sat. 5. v. 102. Navim si poscat sib peronatus arator. Sic igitur laxa erat illa Peronum amplitudo, ut ad mediam saltem tibiam ampliter procurrerent; quo scil. minus limo ac luto aratorum pedes inferioraque tibiarum aspergerentur, ubi illac gradiendum erat. Ob quam rem altum Peronem dixit Iuvenal. Sat. 14. v. 186. Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto Per glaciem Perone tegi. Sed neque rustici solum hoc calceamenti genere usi sunt. Nam et hernici Italiae populi eosdem in bellis usurpasse leguntur, apud Virgilium Aen. l. 7. v. 689. ——— ———— Vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit altera Pero. Ubi dextro solum illos pede peronatos fuisse docet Poeta, ad imitationem forte Aetolorum monokrhpi/dwn]. Ab his dein ad alios mos traductus: Praefecto Vigilum Peronum usus tribui videtur, apud Paulum IC. l. 3. §. 3. ff. de offic. Prof. Vig. Plebeios similiter peronatos omnes fuisse Romae, ex M. Catonis fragmento patet, apud Festum: Qui magistratum Curulem cepisset, calceos mulleos, alii uncinatos, ceteri Romani perones etc. Ubi tres calceamentorum species apte distinguens, mulleos Patriciis: uncinatos minus illustribus: et Perones reliquis Romanis, nempe plebeiis, attribuit. Interim peregrinum magis, quam civile, calceamenti hoc genus Romanis fuit. Nam ut sileam, quod habet vetus Iuvenalis interpres, qui ad haec, Sat. 1. v. 111. Nuper in hanc Urbem pedibus qui venerat albis, ita scribit, Vel pedules novos in braccis, quos Perones dicunt, habens, ut peregrinus. Id ostendit Salisberiensis in Euthet. ubi de schemate peregrino sic habet, Trita tegant frontem pilea, Pero pedem. Favet etiam Phil. Cluverius German. antiq. l. 1. ubi et Germanos veteres istoc calceamenti genus adhibuisse docet, simulque iconem Peronum in aere exhibet. Sic gothorum Senatoribus quoque Sidon. Apollinaris eosdem tribuit, Carm. 7. v. 455. et seqq. ——— ——— Nec tangere possunt Altatae suram pelles, et poplite nudo Peronem pauper nodo suspendit equino. Ubi tamen observandum, quod, cum Romani sive calceis, sive Peronibus tibiatim essent calceati, gothi gentilitio more, nudis cruribus et suris, nudoque poplite incesserint. Imo et de Medis Parthisque, quos Romae vidit, Tertullian. idem testatur, de hab. mul. c. 7. In Peronibus, inquiens, uniones de luto emergere cupiunt, etc. Facti erant Perones ut plurimum ex crudo corio, sine ulla arte, und puri Calcei quibusdam dicti videntur. Vide Salmuthum in Pancirollum l. rer. deperdit. c. de Fibula. Imo et ex setoso interdum corio constabant. Sic enim Sidonius Apollinaris l. 4. Ep.20. Quorum pedes perone setoso talos adusque vinciebantur. Quid ergo sibi vult Tertullian. l. de Pallio c. 5. cum ait: Magnum incessui munimentum sutrinae Venereae prospexere, perones effeminatos? Nonne femininum genus, domesticis rebus, in umbra occupatum, soleae potius seu crepidae, quam crassi istiusmodi Perones dencent? Sed, ut curiosum hoc genus est et omnia experiri avidum, facile impulas hoc genio credam, ut Peronibus etiam uterentur; sed eorum prius asperitate in molliorem elegantiam sic immutata, ut exculti, affabre consuti, ornati etiam gemmis, auroque praetexti et suppacti essent. Quod idem in crepidis Philosophorum, et hodie apud nobiliores in Italia feminas in larvis factitari videmus. Cum igitur in Peronibus illis, non secus ac in crepidis, feminarum luxuriaretur ambitio, ideo merito eos effeminatorum epitheto Tertullianus insignit etc. Vide B. Balduinum de Calceo c. 17. De Peronibus Scoticis, sic hector Boethius Histor. Scotor. l. 14. p. 308. Postea peronum decem milia passim per exercitum proiectorum (inventa) Calceamenti autem id genus est hirsutum, ex corio crudo confectum, quo Scoti, veteri Romanorum more, in expeditionibus atque venatibus, quod ad cursum celeriorem nihil praestaret impedimenti, uti consuevere.
PERSEUS
Iovis fil. ex Danae Acrisii Argivorum regis filia, quam Iuppiter, commutatus in speciem aurei imbris, vitiavit. Acrisius enim, cum ex Oraculo didicisset, futurum aliquando, ut a nepote occideretur, filiam munitissimae turri inclusit. Iuppiter itaque Danaes amore captus, cum alius non pateret aditus, in aureum imbrem versus, per tegulas turrim ingressus est, puellaeque frustra iam arcta custodia servatae stuprum intulit. Quo ex concubitu cum illa gravida effecta esset, indignatus Acrisius, filiam una cum nepotulo arcae includi iussit, atque in mare proici, futurum ratus, ut ventis, undisque obruerentur. Quae res illi omnino cecidit praeter opinionem. Nam arca ad Dauniae litus delata, et a piscatore reperta est: in qua quum Danaen cum filio invenisset, utrumque Pilumno regi obtulit; qui cum genus et patriam eius didicisset, Danaen quidem uxorem duxit; Perseum vero Polydectae, Seriphi Regis seu Dictyi, huius fratri, educandum tradidit, qui postea adultus, talaria et falcatum ensem, nomine Harpen, a Mercurio; a Minerva autem Aegidem accepit; quibus fretus expeditionem adversus Gorgonas suscepit. Erant autem eae sorores 3. Medusa, Stheno, et Euryale; Aethiopiae extrema incolentes, angues pro capillis habentes, oculum que unicum, quo vicissim utentes, quotquot eas aspiciebant, in saxa vertebant. Id veritus Perseus, a Pallade Aegidem accepit, ex aere fulgentissimo, in quo, veluti speculo, effigiem earum impune intueri posset. Adortus itaque Medusam, cum et ipsa, et angues sopiti essent, unico ictu illam interemit, caputque eius abscissum in Aegide collocavit; quo Atlantem Mauritaniae regem hospitio ipsum excludentem in montem commutavit. Hoc etiam capite Seriphiensibus populis ostenso, eos omnes Perseus mutavit in lapides. Post haec Andromedam, marino monstro expositam, periculo liberavit, liberatamque uxorem duxit; Phineo, eiusque fautoribus, qui sponsam ei praeripere conabantur, partim occisis: partim in saxa com mutatis. Postremo cum uxore in Seriphum insulam reversus, Acrisium ibi offendit, quem iactu disci imprudens interfecit. Hyginus tamen Fab. Poet. 63. auctor est, Danaen una cum filio suo non in Italiam, sed in Seriphum insulam delatum fuisse, ibique Polydectae regi nupsisse ibi cum Acrisium avum suum iactu disci (ut iam diximus) imprudens interemisset, dolorisque impatientia extabesceret, Iovis patris sui miseratione, in caelum translatus est. Perseus habitus est Iovis filius, propter raram felicitatem. Suscepit expeditionem adversus Gorgonum gentem, cuius regina erat Medusa. Intulit inde bellum Mauritaniae, decertavit armis cum Aethiopibus, apud quos nuptias celebravit cum Andromeda Cephei regis filia. Postea reversus in Graeciam, occupavit regnum Argivorum, devicto Proeto suo patruo, et Polydecte, Seriphi, Insul. regulo, a quibus multis iniuriis erat affectus. Agro dein Tirynthio contentus. Mycenas condidit, ubi posteri eius per annos 100. regnarunt. Ad extremum constituit in Helicone ludum literarium: quo beneficio tantam consecutus est celebritatem, ut a Poetis et Mathematicis, laudibus: encomiisque in caelum usque, ut aiunt, evectus, et inter sidera collocatus sit. Tantas autem res confecit incredibili celeritate, et versutia ingenii, ideoque finitur talaribus et gladio Mercurii, galea Orci, et clypea Palladis fuisse instructus. Nam talaria celeritatem, gladius Mercuril calliditatem, galea Orci consilium tectum, et clypeus Palladis raram felicitatem significat. Per caput vero Medusae, cuius aspectu omnes convertebantur in saxa, significantur immensae Gorgonum opes, quibus ille potitus, omnes, quos bello adortus est, subegit: nam in Insulis Occidentalibus, ubi Gorgonum gens habitabat, olim fuerunt maximae opes totius orbis terraum, teste Platone. Vide Ovid. l. 4. et 5. Metam. Plut. Euseb. Nat. Com. l. 7. c. 12. et 18. et Alex, Rossaeum in Mystagogo Poet. Propert. l. 2. El. 30. v. 3. Non si Pegaseo vecteris in aere dorso, Nec tibi si persei moverit ala pedes. Ovide. l. 2. de Arte, v. 643. Nec suus Andromede color est obiectus ab illo, Mobilis in gemino cui pede penna fuit. Unde a Catullo Carm. 55. v. 25. Pennipes dicitur. Idem Ovid. l. 3. Trist. El. 8. v. 5. Nunc ego iactandas optarem sumere pennas, Sive tuas Perseu, Daedale, sive tuas. Val. Flac. l. 1. v. 67. —— Nunt aerii plantaria vellet Perseos —— —— Hinc Perseus adiect. Proport. l. 3. El. 21. v. 8. Sectaque Persea Phorcidos ora manu. Hinc Persea arbor, quam in Aegyptos Perseus plantavit, teste Callimacho: *kai\ trita/th *pers1ei=os2 e)pw/nhmos2, h(=s2 o)ro/damnon] *ai)go/ptw| kate/phce], ——— Nicander autem, in Mycenis hanc arborem plantari tradit, in Alexipharmacis, hoc pacto. *kai\ te katatrifqe/nta met) a)rgh/entos2 e)lai/ou,] *sklh=r) a)po\ *pers1ei/hs2 ka/rua bla/bos2 oi(=on e)ru/cei.] *pers1eu\s2 h(/n pote possi\ litw\n *khfhi/da gai=an,] *a)xe/n) a)potmh/cas2 a(/rph gono/enta *medou/s1hs2,] *p(ei=a *mukhnai/hs1in enke/chs1en a)rou/rhs2,] *khfh=os2 ne/a dw/ra, mu/khs2 o(/bi ka/ppes1en a(/rphs2,] *a)/kron u(po\ prhw=na *melanqi/dos2, e)/nqa te nu/mfh] *laggei/h po/ma kei=no *dio\s2 tekmh/rato paidi/]. Vide Acrisius; Andromeda, Danae. Nic. Lloyd. Coeterum, ipse Astronomus insignis, Helicen in venit, huiusque rei gratia Daemonas propitiavit; quemadmodum Thales Milesius, quod trianguli aequilateri in circulo inscriptionem reperisset, Musis bovem; Pythagoras, ob inventum a se penultimum in primo Elementorum Euclidis theorema, quod est de ratione laterum trianguli rectanguli, Hecatomben liberaliter immolavit. Sic Archimedes in sepulchro suo cylindrum in scribi voluit Eratosthenes, inventa cubi duplicatione. anathematis loco eam in templosuspendit etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. cap. 3. §. 5. Ob haec et alia in genus humanum merita, Argivos Persea pro Numine veneratos esse, praeter Athenagoram in legatione, Sidonius indicat Carm. 9. ubi varios Deos topicos recensens, inter alia ait: Argis Persea, Lapmsato Priapum. Eiusdem imaginem in gemma sculptam, annuloquesigilli, quo literas in Europam mitendas signabat, Alexander M. inclusam gestavit. Nam, ut ait Alex. ab Alexandro l. 2. c. 19. et ante illum Plin. l. 37. c 6. Ipse tamen Alexander devicto Dario, quas destinabat in Asiam literas, Darii annulo inprimebat, quas vero in Earopam, suo. Suus autem erat. habens imaginem Persei atavi sui, evius in honorem Perseae quoque frondibus coronari voluit; ut idem testatur Plinius, l. 15. c. 13. Perseam quoque plantam eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia translata, sed a Perseo Memphi satam: Et ob id Alexandrum illa coronari victores ibi constisuisse, in honorem Atavi sui. Etiam in nummis, imaginem eius cudi curasse, indigitat Plut. de Fortuna seu Virt. Alexandri Or. 1. ubi eum cum Diogene in haec verba colloquentem introducit: Nunc ignosce nobis Diogenes, Herculem imitor, Perseum aemulor, Bacchique, qui Deus auctor mei est generis, inhaerens vestigus, rursus in India vincentium Graecorum choros volo ponere, et apud montanas ugrestesque trans Caucasum gentes, Bacchi comessationum memoriam renovare. Sunt et ibi quidam durae Philosophiae nudato corpore adsueti, viri sancti et suo iure viventes, Deo operam dantes, Diogenem vilitate rerum superantes, nulla pera indigentes: Non enim recondunt alimentum, quod iis terra subinde recens suggerit, potum fluvii, folia ab arboribus defiventibus et herba e terra enascens lectum. Per me et hi Diogenem cognoscent, et ipsos Diogenes. Opportet etiam me numisma condere et Barbarica e materia factum Graecanicae forma Reip. signare. Vide Fortun. Licetum l. de Gemmis annularibus c. 136. ubi Gemmam, in qua imago Persei cum alis in capite sculpta, erunito Commentario prosequitur. Bochartus Persem vel Perseum, interpretatur Equitem, quo nomine illum dictum fuisse opinatur, postquam equitandi artem didicisset a Phoenicibus, quos secum Cadmus adduxerat. Quo pertinent talaria, quorum ope per aerem volitasse fertur, haec enim nihil aliud quam calcaria erant, quibus equum impel ens et ad cursum concitans, avium volatum aemulabatur: Pegasus item, qui nihil aliud fuit, quam equus freno assuetus, vide ibi. Perseus vero, ab Hebr. Paras], quod unum est ex septem equi in hac lingua nominibus, et primo Equitem, dein eriam Equum, per catachresim, significavit. Quemadmodum in illo Poetae, Georg. l. 3. v. 116. —— Equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. Et apud Ennium Annal. l. 7. Denique vi magna quadrupes eques atque elephanti Proicivut sese. Quae ille sumpsit ex A. Gellio l. 18. c. 5. Eques autem paras, Hebraeis dici potuit, a calcaribus], quae sunt in pedibus eius, ut coniectat Aben-Ezra in Proverb c. 23. v. 22. ubi paras verbum est pungere; et inde Chaldaeis peras, calcar, stimulus.] Sed et Pharas Arabibus equus dicitur, a rapiendo, quasi terram rapiat velocitate incessus sui, ut habet Damir. Neque vero incommode Equus dicitur rapere terram. Ita enim Martialis, ad Priscum, l. 12. Epigr. 14. v. 1. Parcius utaris, moneo, rapiente veredo. Et ad hoc Arabicum pharas, alludit Romanum ferus, pro equo. Virg. l. 2. Aen. v. 51. — Inque feri curvam compagibus alvum Manilius l. 5. Exagitare feros, promptumque anteire volantes. Unde Centauros semiferos dici notat Servius, tamquam medios equos etc. Sed et alludit ad Hebraeum parasim], pro Equitibus, nomen Persarum; qui iam inde ab anno quinto equitare didicerunt, ut habetur in Herodoto moris origine a Cyro. ante quem cum in Perside equi essent rari, quia montosa regio est, is Persas equis sic assuefecit, ut post illius aetatem paulo honestioris sortis sit nemo absque equo visus. Quin legem sanxit. ut turpe esset, si quis illorum, quos equis instruxerat. uspiam iret pedes, uti legimus apud Xenoph. Cyropaed. l. 1. Unde factum ut, qui ante Cyrum Cuthaei et Elymaei dicebantur, post Cyrum, Persqe seu Equites appellari coeperint, Hinc cum neque Moses nec libri Regum, nec Esaias, nec Ieremias, ne quisquam eorum, qui Cyri aetatem praecesserunt, Persarum uspiam meminerint: in Daniele et Ezechiele, Cyro coaevis et in libris Paralipomenon, Esdrae, Nehemiae et Estherae, qui post Cyrum scripti sunt, frequens illorum est mentio, Bochart. Hieroz. Part. I. 1. 2. c. 6. Vide quoque infra. Plin. inter Myronis ex aere, et Parrhasii Pictoris opera, Persea celebrat, l. 34. c. 8. et l. 35. c. 13.
PERSICA_Avis
non est Peres], quae in censu avium immundarum in Levit c. 11. v. 13. secundum locum tenet. ut nonnemo apud Munsterum contendit, qui peres hic alludere vult ad Hebraeum Persidis vocabulum, Paras. Namque Persidis nomen Mose recentius est, annis circiter noningentis. Cyri scil. tempore natum, uti diximus, qui primus populares suos equitare docuit; unde qui olim Cuthaei, vel Susiani et Elamitae dicti fuerant, postmodum Persae, i. e. Equites, dici coepere. Nec Moses prohibuisset Hebraeis avem Persidi peculiarem, quae a Iudae immensum distat. Interim quandam avem a Perside nomen habuisse, et *pers1iko\n o)/rnin], Persicam avem, Graecis dictam esse, ex Aristophane in Avibus habemus. Per hanc vero Scholiastes quosdam gallum gallinaceum, alios pavonem, intelligere scribit; quarum avium utramque mundam divina Lex pronuntiavit. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 5. et supra Ossifraga.
PERSONA
Graecis pro/s1wpon], apud horum vetustissimos, non a)ci/wma] vel a)ciwmatiko\n], dignitatem, vel bominem in dignitate constitutum, signi ficavit, ut quidem voluit Ios. Scaliger, qui Decanos Astrorum pro/s1wpa] propterea dictos contendit; Sed pro/s1wpon] ii dixerunt, quod recentiores pros1wpei=on], personam aut larvam, quaead similitudinem vultus alicuius efficta est. Moeris Atticista, pro/s1wpa, ta\ tw= u(pokritw=n, )*attikoi\ pros1wpei=a (/*ellhnes2]. Pollux, to\ de\ pro/s1wpon, kai\ pros1wpei=on, w(/s1per mormolukei=on]. Et ibid. o)qo/nion pro/s1wpon], persona vel larva ex lineis facta. Hinc et pros1wpi/das2] vocarunt, quibus mulieres vultum tegebant, Masques Gallis. Hesychius, pros1wpei=on, h( nu=n kaloume/nh tw= gunaikw=n pros1wpi\s2]. Cuiusmodi pros1wpi/das2] purpurei coloris fuisse, dicemus infra, ubi de muliebris capitis Velo. Eodem sensu vultum usurpat Publius Syrus, Libido cunctos etiam sub vultu domat. Item aspectum, Grave est malum omne, quod sub aspectu latet etc. Vide quoque infra voce Rostra. Inde itaque Decani sive Dei horoseopi Veter. pro/s1wpa] appellati sunt: et quidem primus Decanus arietis dicebatur pro/s1wpon *a)/rews2], i. e. pros1wpei=on], quod Martis stellam, cui deputatus erat, repraesentaret et exhiberet; secundus pro/s1wpon h(li/ou], quod Soli esset deputatus: tertius, pro/s1wpon *a)frodi/ths2], quod Veneris stellam exhiberet etc. Nisi potius sic dicas appellatos, a variis vultuum et imaginum figuris, quibus pingebantur. Nam aut homo erat, securim tenens aut ensem, et alia huiusmodi e)ika/s1mata]. Psellus e Tevero, *dekanoi/ poikilo/morfoi, o( me\n kate/xwn pe/lenun, o( d) ei)s2 a)/llo ti e)xhmanis1me/nos2 e)/ikas1ma]. Vide supra ubi de Decanis huiusmodi, et Salmas. ad Solin. p. 645. Parsonae inprimis Scenicae notissimae sunt, quarum primus auctor praedicatur Thespis, colorem inducens quendam ore faecibus peruncto, cum Pastores antea pellibus operti, herbarum folia grandiora ob faeiem obtendentes, personas induissent, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 13. 14. et 16. et hic passim, inprimis ubi de Mimis, it. voce Minutius, ubi de iis qui personati Comoediam egere primi. Postmodum vero pro dignitate, vel homine in dignitate constituto vox sumi coepit, uti apparet ex Constitutione Diocletiani et Maxim. In Ecclesia, quando de Trinitatate Sacrosancta usurpari coeperit, discimus ex Facundo Hermianensi l. 1. c. 3. Personarum nomen, non nisi cum Sabellius impugnaret Ecclesiam, necessario in usum praedicationis assumptum est: ut qui semper tres crediti sunt et vocati, Pater, et Filius et Spiritus S. uno quoque simul et communi Personarum nomine vocarentur. Deinde etiam Subsistentiae dictae sunt, quoniam Ecclesiae placuit, ad significandam Trinitatem, et hoc nomen distinctioni personali tribuere, Car. du Fresne Gloss. Secundum Burmannum, Personae vocabulo, a scena primitus translato, in sacris primus usus est Tertullian. Graecis autem vox pro/s1wpon] circa hoc Mysterium, usurpata est in Concilio Niceno, imo et ante, in elenchum yilou= o)no/matos2], nudi nominis, Sabellii, atque alterum vocabulum *u(posta/s1ews2], quod in Symbolo Athanasii occurrit, praeeunte Scriptura, Hebr c. 1. v. 3. Ubi Christus *xarakth\r th=s u(posta/s1ews2], character subsistentiae Patris, q. d. imago sic Patrem exprimens, quemadmodum id, quod in cera est, exprimit formam, quae in in sigillo est: Ut morose nimis Mennonitae aliique hanc vocem refugiant. Deliravit autem Sabellius, unicam tantum in divinis esse Personam, quae propter diversos effectus, modo Pater, modo Filius, modo Spiritus S. appelletur; qui nuper etiam Serveti fuit error: quemadmodum contra Peratae, Philoponus Valentinus Gentilis et similes, in Tritheismum relapsi tres quidem Personas, sed essentiali numero inter se differentes adeo que tres Spiritus aeternos seu Deos, asserere non erubuerunt. Vide eum Synops. Theol. Part 1. l. 1. c. 30. cui adde Cl. Suicerum Thes. Fecl. voce *u(po/stas1is2], et quae supra diximus in eadem. In Ecclesia Romana Personae dicuntur Clerici, qui Beneficia Ecclesiastica obtinent; quod, ut quidam putant, magnam propter officium personam sustineant; sed maxime ii, qui Beneficia seu Ecclesias per Vicarios ad ministrari curant, dum ipsi potiori redituum parte fruuntur; et, ut ait Ioh. Sarisberiensis Polierat l. 7. c. 17. qui quocumque modo plura conquirunt altaria et nolentes servire altario, de quo vivunt, personatos quosdam introduxerunt, quorum iure ad alium onera, ad alium referantur emolumenta. Unde apud eundem Ep. 1. Personae opponuntur conductis, conductitiis Sacerdotibus, et Vicariis. Hos vero Iuniores, eorumque ministeria Iunioratus appellatos, discimus ex Charta Baldrici Noviom. Episcop. A. C. 1103. apud Vassorium in Noviomo. Quam in rem vide plura, apud Car. du Fresne Glossar. ubi, primum et dignissimum Personatum Archidiaconatum esse, inter alia, addit:
PERTUNDA_Dea
inter Romanorum nuptiales: sicut et Virginensis Dea, Subiugus Deus, Dea Prema, Venus, Priapus; quorum omnium simulacra in cubiculum novaesponsae inferri solita sunt, uti docet ex D. Augustino de Civ. Dei Iohan. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37.
PETALISMUS
apud Syracusanos, simile quid erat ostracismo Atheniensium: nisi quod hic in decennium, ille in quinquennium, exilio multaret. Nomen ei a Graeca voce pe/talon], i. e. folium, quod oleae folio nomen eius, quem exulem volebant esse, inscribi soleret, vide Plut. Aristide. Ab eadem origine Petalium est, nomen praestantissimi e nardo unguenti, de quo Dioscorides l. 1. c. 81. Meminit eius Plautus Curculione, Actu 1. sc. Flos veteris vini. v. 5. Nam omnium unguentum odor prae tuo, nautea est. Tu mihi stacte, tu cinnamomum, tu rosa, Tu crocum et casia es, tu Petalium. Latine Foliatum quod vide supra. Hoc aliisque unguentis utebantur Veteres non tam ad necessitatem aut valetudinem, quam ad voluptatem et conviviorum delitias, vel vino illa miscendo vel corpori coronisque inungendis adhibentes: idque a primis Reip. Romanae temporibus, usque non ad florentem modo, sed etiam extremam eius aetatem, Et quidem de Petalio seu Foliato inprimis loquitur Martial. l. 11. Epigr. 28. v. 9. At mea me libram Foliati poscit amica, Aut virides gemmas sardonychasque pares. Et l. 14. Epigr. 110. Haec licet in gemma, quae servat nomina Cosmi, Luxuriose bibas, si Foliata sitis, etc. Vide Thom. Dempster. Peralipom. in Rosin. l. 5. c. 30. et infra in voce Unguentum. Sed et Petalium seu Petalum, dicitur in habitu Sacerdotis Summi, apud Hebraeos, bractea illa ex auro puro, cui insculptum erat, Sanctitas Iehovae: Haec apposita erat cum vitta hyacinthina, super ipsam cidarim e regione anterioris eius partis; super frontem Pontificis Summi, ut auferret iniquitatem rerum sacrarum, quas consecrassent filii Israelis, etc. Vide Exodi c. 28. v. 36. 37. 38. et supra Frontale. Hinc et pe/talon], bractea, seu pettalopoioi\] seu petalou=rgoi], i. e. Bracteatores, l. c. 1. C. de excus. Artific. Sic dicti autem erant, qui inter alia statuas Virorum illustrium aureis bracteis obducebant. T. Livius 4. Dec. l. 10. Aedem (Pietatis) dedicavit M. Acilius Duumvir statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua inaurata est, Patri Glabrioni posuit. Vide quoque Val. Max. l. 2. c. 5. atque iterum Dempsteri Paralipom. in Rosinum l. 9. extr. etc.
PETHORA
Hebr. , Bileam Pseudoprophetae patria, memorata Iosuae c. 13. v. 22. et c. 24. v. 9, dicta est quasi , i. e. domus interpretationis; quia Bileamus, cum celeberrimus Magus esset, Oracula Daemonum, consulentibus ibi, responsa dabat, et illis obscura quaevis interpretabatur. Sic et Chaldaei pro Schola, vel Academia dicunt. Neque vero insolens fuit ab hac obscura interpretandi facultate, nomina indere; Unde ea ipsa de causa Iosephus, ab Aegyptio Rege, vocatus est , quod est si interpreteris vel , i. e. Interpres. Quo mirifice facit observatio Rabbinorum, qui inter coetera Iosephi nomina etiam recensent: Et hoc ipsum nomen in Oriente receptum esse, atque in Graecorum *petros2], propter soni affinitatem, transisse; sunt qui velint. Certe Hesychius, *pe/tros2], inquit, *o( e)pilu/wn, o( e)piginw/s1kwn], et Arator, Petrus Hebraeo agnoscens sermone notat. Qui ambo alludunt ad Hebr. , quod Graecis e)pilu/ein] est seu explicare, resolvere, interpretari, ut Camero ostendit ad 2. Petri c. 1. v. 20. quamquam Heinsius in Nonnum c. 17. nugas et argutias vocet. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 1. c. 5. et 1. 2. c. 4. ubi eodem de Bileamo ei sermo est.
PETILIA_lex
de Peculatu, commemoratut Franc. Hotomanno, ex Livio l. 8. c. 54. Auctorem habuit Q. Petilium Tribunum Pl. M: Aemilio Lepido, C. Flaminio Nepote Consulib. ita sonans: Vellent, iuberent, quaereretur, quae pecunia capta ablata, coacta ab Rege Antiochosit, quique sub eius imperio fuerint: quod eius publicum relatum non esset, uti de ea re Ser. Sulpitius Praetor urbanus ad Senatum referret. Addit Livius, Omnes Tribus, uti rogas, iusserunt. Praeter quam Legem, nulla fere de hoc crimine, nisi lex Iulia, exstat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 28.
PETRUS
nomen unis Apostoli ex duodecim, a Christo Domino suo sic nominati, Ioan c. 1. v. 43. qui primus Simon dicebatur. Ceterum de vira et gestis Sancti Petri, vide Salmeronem Tom. 12. Tract. 60. p. 387. Compendium eius historiae hoc est: Bethsaida oriundus, Simonis nomen habuit, Petrus postea dictus, cum ab Andrea fratre, ad Christum adductus, ad Apostolatum vocaretur, Ioh. c. 1. v. 43. Christo, in Mari occursurus, timuit, Matth c. 4. v. 30. Illum, veram et unicam Ecclesiae petram confessus, Matth c. 16. v. 16. factus est unus, ex duodecim fundamentis Ecclesiae, Ephes c. 2. v. 20. Apocal c. 21. v. 19. exsistente univo imo Angulari lapide Iesu Christo, Ephes c. 2. v. 20. Obiurgans Christum, de imminente sua passione verba facientem, Satanas a mitissimo Agno appellatus est, et ab ipso abscedere iussus, eodem. Matth. teste c. 16. v. 23. Eius gloriam vidit, cum Iacobo et Iohanne, c. 17. v. 1. Nihilominus; quae hominis infirmitas est, cum sibi relinquitur, Dominum suum tertia vice abnegavit, Matth c. 26. v. 69. et seqq. postquam, non exspectato ipsius iussu, in Malchum gladium strinxisset. Ad paenitentiam admissus, Apostolatui, quo exciderat, restitutus est, Ioh. c. 21. v. 15. Post ascensionem Christi, cuius testis erat cum reliquis Apostolis, Actor. c. 1. v. 13. cum iisdem Spiritus sancti donis cumulatissime perfusus, c. 2. v. 14. magno Zelo contionari, miraculisque doctrinam Euangelli consirmare coepit. Concilio I. Hierosolym. in quo Praesidem agebat Iacobus, Actor. c. 15. v. 13. columma dictus, iuxta Petrum et Iohannem, Galat c. 2. v. 9. interfuit. Concreditum dein sibi Apostolatum Circumcisionis, Galat c. 2. v. 7. ficut Euangelium praeputii Paulo, e tertio caelo reduci, egregie obivit, nisi quod, dum in illorum gratiam cum Gentibus edere renuit, increpitus est, Gallat. c. 2. v. 11. et seqq. a paulo, Gentium Apostolo. Divinas dein Epistolas suas binas, ad advenas dispersionis, per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam et Bithyniam scripsit: in quibus Unicum illud animarum nostrarum lu/tron], Sanguinem pretiosum agni inculpati, et incontaminati, CHRISTI, 1. EP. c. 1. v. 19. unicum medium Christum cognoscendi, firmissimum illum sermonem, vel lucernam in obscuro loco splendentem, etc. 2. Ep. c. 1. v. 19. fidelibus inculcat: de Antichristi initio, indole, artibus et poena eosdem praemonet, 2. Ep. c. 2. etc. An Romae fuerit? desceptatum iam olim acriter. Saltem non Ecclesiam illam fundasse, vel sub Claudio ibi fuisse, ipsa series historiae Actuum Apostolicorum collata cum Epistola ad Galatas et ad Romanos, evincit: Raptum eum Romam Persecutione I. sub Nerone fervente, cum Paulo, aliisque fidelibus, ex Provinciis martyrioque ibi coronatum, An. 67. Imperii. Neronis A. 13. quidam volunt: post quam Ecclesia florentissima, vel a Barnaba sub Tiberio, vel a Spectatoribus Missionis Spiritus Sancti domum reducibus, vel ab Andronico et Iunia, cognatis Pauli, vel ab Urbano, Coadiutore Pauli in Christo, fuisset fundata. Paraeus, in 1. c. Rom. Bulling in c. 16. Euseb. l. 2. c. 2. Tertullian. Apol. c. 5. Oros. l. 7. c. 4. Cum reliquis Apostolis et fratribus Domini, sororem uxorem circumduxisse, 1. Corinth. c. 9. v. 5. legitur, cum Paulus caelibem egerit vitam. Haec paulo ante Martyrii coronam nacta est, inclamante B. Petro, O Coniux, memento Domini! Vide Auctores Laeto, Compend. hist. Univ. p. 26. citatos, etc. In I. Eius Epistolam exstant: Alleii Praelectiones, Angl. in fol. Londini. Amesii Lectiones, in duodec. Bibliandri Comm. in octav. Clementis Alex. similiter. Crellii Socin. Commentar. in c. 2. Fevardentius. Folengii Comment. in octav. 1555. Gerhardus, Hegendorffii Annotationes, Basileae 1529. Laurentii Commentarii, in quart. Amstelod. 1641. Lutheri Enarratio, et Maioris. Pareus. Schlichtingius, Socin. Schotani Contiones, in quart. 1644. Franeq. Selnecceri Comment. Welleri Enarratio, in octav. Lipsiae, 1567. 1568. Winckelmanni Comment. in octav. Giessae, 1608. Vide Crowaei Elench. In II. Epist. prodierunt: Amesii Lectiones. Bibliander, Fervardentius. Folengius. Gerhardus. Hegendorffius. Laurentius. Lutherus. Medi Expositio c. 3. Angl. Maior, Pococki in 2. Petri, Sasboldi Explicatio. Schlichtingius. Socin. Schotanus. Selneccerus. Wellerus. Winckelmannus. Ibid. De egregio hoc Apostolo plura apud Clem. Alexandr. tractat. de Sermon. Euseb. in Chron. et Histor. etc. Coeterum, quosdam Dpistolam eius posteriorem reiecisse, docet Euseb. Histor. Eccl. l. 3. c. 24. Contra Acta, item Apocalypsin iactarunt alii, quam in nonnullis quoque Palaestinae Ecclesiis, quotannis die Parasceves, legi solitam, tradit Sozom. l. 7. c. 19. de Actis vero vide Eusebium ubi modo, l. 3. c. 3. Etiam Euangelio Petri usos esse Nazarenos. legas apud Theodoretum Haer. Fab. l. 2. c. 2. Vide Suicerum Thesaur. Eccl.
PEXA_Vestis
memoratur Plinio l. 8. c. 48. Istriae ac Liburniae lanum pilo propiorem quam lanae, et ideo Pexis vestibus alienam, et quam sola Ars scutulato textu commendat in Lusitania. Ubi pexas vestes fuisse, in quibus ob villorum densitatem, nec stamen, nec trama appareret, Eruditis animadversum. Tales omnes recentes fuere. martial. l. 2. Epigr. 44. v. 1. Emi seu puerum, togamque pexam. Unde. in tela aranearum, pexitatem a Plinio l. 11. c. 24. dici villosam quandam in ea et lanuginosam filorum naturam, quae, in rara earum textura, non perinde appareat, ut in densa, notavit Turnebus l. 5. c. 14. Nam vestes obsoletae ac tritae his contrariae, in quibus scilicet, vellere attrito et defloccato, filorum textura facile conspicua erat: quam ob causam hae niveae, i. e. tenues, dicuntur eidem Poetae, l. 4. Epigr. 34. Sordida cum tibi sit, verum tamen. Attale dicit, Quisquis te niveam dicit habere Togam. Sed et vesti pexae, aliquando recens, verum quae villis careat, opponitur, quales ex lana, de qua supra Plinius, contexebantur, rasa dicta, uti serica utplurimum, quae sine villis, et minime pexa, erat. Vide infra in voce Rasa, et Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 1. c. 17. qui l. 3. c. 20. Togam pexam, vel tunicam pexam vult spissam dici, in illo Plauti Epidic. Act. 2. Sc. 2. v. 46. tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium. A pexis istiusmodi togis Candidati (quo nomine posteriori aevoapud Romanos venerunt honestioris ordinis cives, pullatis, seu coloratis. (i. e. plebeiis hominibus, oppositi) Pexati appellantur, Senecae de Beata vita c. 2. quod pexis, h. e. candidis et recentibus togis uterentur. Ita enim vocabulum istud saepissime acceptum esse, praeter dicta, Persius consirmat, Sat. 1. v. 15. —— —— pexusque togaque recenti. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32.
PHADON
nomen viri, Esdr c. 2. v. 44. Latine redemptio eius, aut Syriace, iugum, vel iuga, scil. boum.
PHAHAT-MOAB
nomen viri Esdr c. 2. v 6. Latine dux Moab, vel dux, sive fovea ex patre.
PHAI
nomen Adar, Regis septimi in Edom. 1. Paral. c. 1. v. 50. quae Gen c. 36. v. 39. dicitur Phau. Latine ululans, aut gemens, aut apparens.
PHALAIAH
nomen viri. Nehem c. 8. v. 7. Latine miraculum, sive occaultum Domini.
PHALANGAE
vel palanga, variante scriptura, apud Plinium, l. 7. c. 56. fustes sunt teretes, ut qui navibus supponuntur aut quibus unum onus plures baiulant. Pollux l. 7. c. 35. §. 9. *ta\ tw=n new=n cu/la, oi(=s2 o(poblhqei=s1in e)fe/lkontai ai( nh=es2, fa/lagges2 kai\ fala)ggsia.] Hesychius, fala/ggia stroggu/la cu/la, kai\ s1u/mmetra]. Nonius, Palangae dicuntur fustes teretes, qui navibus subiciuntur, cum attrahuntur ad pelagus, vel cum ad litrora subducuntur. Origo vocis forte Hebraica. Nam pelec] vel Phelec, est baculus, 2. Samuel c. 3. v. 29. et Arab. phalaca, rotundum esse. Itaque fa/lagges2] dici potuere baculi teretes ebenini, qui ex India et Aethiopia magno numero afferebantur quosque tyri Mercatores pelakin aut phelakin appellabant: *fa/laggas2] certe appellant Herodotus et Arrianus in Periplo. Callixenus apud Athenaeum l. 5. nominat e)be/nou kormou\s2], ebeni stipites: appuleius Apolog. 1. hebeni baculos. Vide Bochartum Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 20. Inde Phalangarii, oi( tai=s2 dokoi=s2 a)pokremw=ntes2 ba/rh kai\ ple/iones2 a(/ma basta/zontes2], Gloss. et Nonius, Phalangarios dicimus, qui aliquod onus fustibus transvehunt. Salmasius ad Lamprid. Commod. c. 13. Vide quoque Supra Ebenus, item Palangae.
PHALEG_vel_PELEG
fil. Heber, natus A. M. 1788. cum pater 35. ageret, cum esset annorum 31. genuit Reu, A. M. 1819. ante Christum 2143. vixitque postea 239. annos. Phaleg autem divisionem Hebraei vocant. Dictus igitur Phaleg, quoniam secundum divisionem habitationum natus est, quando in linguas terra divisa est. Huius temporibus; initium ac originem coepisse regnum Scitharum narratur, sub rege; nomine Tanais. De hoc Phaleg Gen c. 10. v. 25. Luc c. 3. v. 35. Idem nomen est libri insignis Samuelis Bocharti, Sacrae Philologiae in Gallia illustrissimi sideris, haud pridem exstincti.
PHALEL
nomen viri. Nehem c. 3. v. 25. Latine cogitans, orans, vel iudicans.
PHALERAE
equorum ornamenta, in fronte, Suidae: in maxillis, Herodoto: in pectore, Servio et Plinio. *a)s1pidi/s1kous2 th\n ko/s1mhs1in th\n kata\ metw/pwn tw=n i(/ppwn], Etymologus vertit. Constanstantinus exponit, Scutellam parvam splendidam, in pectoribus equorum. Sed et idem fa/los2], apex et conus galeae, ubi lo/fos2], i. e. crista ligatur unde Phalerae videntur dictae, ornamenta Equitum galeis imponi solita, plumarum praecipue volitantium; de quibus paulo infra. Herodotus, ut dictum, circa maxillas, equorum ornamenta sic vocat. Et Suidas quidem, a)s1pidi/s1kous2] dicens, formam ornamenti indigitavit, scutum imitantem, ut a naribus ad frontem inter oculos ducta illustris lamina dilataretur in fronte, attenuata in imo, similitudine veterum scutorum, quae Virgilius propterea longa Aen. l. 8. nominavit. eas quidam cum Monilibus confundunt, auctoritate Virgilii Aen. l. 7. v. 278. Aurea pectoribus demissa monilia pendent. Sed Monile proprie ornamentum muliebre est ex gemmis, e collo pendulum, teste Isidoro l. 19. c. 31. unde peritraxh/lios2 ko/s1mos2] Graecis dicitur. Vide Virgilium Aen. l. 7. A' frontalibus equorum quoque Plinius distinguit, cum l. 37. c. 12. de gemma quadam facta scribit, Quondam tantae magnitudinis fecere, ut equit Regum in Oriente frontalia, atque pro phaleris pensilia facerent. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 26. Ab equis transiere ad homines, sicque dicta sunt, ut innuimus supra, ornamenta Equitum galeis imposita, plumarum inprimis volitantium; de qualibus Livius agit, Nobiles illas, ob Libertinorum filios ad annuli aurei dignitatem evectos, abiecisse monens, l. 9. c. ult. ubi inter alia ait: Tantum Flavii comitia indignationis habuere, ut plerique Nobilium annulos aureos ac Phaleras deponerent. Vide quoque Plinium l. 33. c. 1. Unde colligit Licetus, Phaleras non tam equorum ornamenta fuisse; quam Equitum, et hominum, in culmine galearum eminentia. Hinc inter munera militaria Phaleras, quibus admodum milites gloriabantur, fuisse legimus: Inscr. antiqua, Donis. donato. ab. divo. Traiano. Aug. torquibus. armillis. phaleris. bello. Parthico. Vide Lipsium de Milit. Rom l. 5. c. 17. Earundem in nummis mentio; et legimus apud A. Gellium l. 2. c. 11. SicciumDentatum, Achillem Romanum cognominatum, inter alia dona militaria Phaleris donatum esse quinquies utciesque. Inprimis Cursores Phalerati fuere. Sueton. in Nerone c. 30. Numquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, foleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata et phalerata cum Mazacum turba, atque Cursorum. Vide Laur. Pignorium, et suprain voce Mazyes. Datam autem fuisse istam Phaleram, non ad ornatum modo, sed quod plumata foret, ad eorum celeritatem indicandam; quo nomine Mercurio, Deorum nuntio velocissimo, Gentilitasalas ad pileum adopsuit, docet praefatus Licetus, idque indeo ostendit, quod Cursorum maxime tabellariorum velocitatem equorum ornamento proprio insigniverit Antiquitas; cum equus, ad cursum a natura institutus, clereitatis hieroglyphicum sit, ut videre est apud Valerian. Hieroglyph. l. 4. Vide hac de re prolixe disserentem Fortun. Licetum de Lucernis antiqq. l. 6. c. 82. ubi Luacernam servi phalerati Cursoris erudite exponit. Militares phaleras de ipsorummet equorum ornamentis exponit, easque vernaculo sibi sermone vocat, Horsetrappings, Thom. Godwyn. Anthologiae Romanae l. 4. c. ult. auctoritate usu Caroli Signoii de Iure Rom c. 15. Vide quoque supra Moile.
PHALLU
fil. Ruben, Gen c. 46. v. 19. Latine. Mirabilis, aut occultus.
PHANUEL_vel_PHANUELA_Ioseph
qui et Peniel, locus extra torrentem Iabboc in finibus Amorrhaeorum in Rubenia sorte, ubi Iacob, qui deinde Israel, tota nocte cum Angelo luctatus est. Gen c. 32. v. 30. Haec civitas Gedeonis exercitui panes negavit, cuius turrim destruxit Gedeon, et habitatores occidit. Iudic c. 8. v. 8. Fuit autem contigua Tripoli, ubi mons Libanus desinit. Item fil. Sesak. 1. Paral. c. 8. v. 8. et pater Annae prophetissae. Luc c. 2. v. 36. Latine videns Deum vel faciem Dei. Ideoque Strabo Faciem Dei vocat, l. 16. *th=| de *tripo/lei s1unexe/s2 e)sti to\ tou= *qeou= *pro/s1wpon, e)is2 o(/ teleuta=| o( *li/banos2 to\ o)/ros2]. Item civitas iuxta Sichem, in tribu Ephraim. 1. Reg. c. 12. v. 25. Nic. Lloydius. Locus Geneseos sic habet: Iacob vocavit nomen loci illius Phanuel, dicens, Vidi Deum facie ad saciem. Quia videl. in visibili signo tunc ei apparuerat. unde et Deorum suorum e)pifane/ias2] ac *qeofane/ias2] mentiti sunt Gentiles: ac tandem adulatio hanc *e)pifane/ias2] vocem ad Reges Orientis transtulit, Seleucidas, Lagidas, Bithynos, Armenos, Parthos et Imperatores Romanos. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. III. ubi de *qeopti/a|]. Vide et hic passim, vocibus Enguium, Epiphanes, Matres etc.
PHARA_vel_PHURA
famulus Gedeonis. Iudic c. 7. v. 10. Item urbs 1. Machab c. 9. v. 51. Latine frugifer, aut crescens, sive vacca.
PHARAO
Aegypti Rex, Sara Abrahamo erepta, tantopere divinitus afflictus est, ut eam illibatam. cum muneribus, marito reddere fuerit coactus, A. M. 2014. Gen c. 12. v. 16. 19. Ioseph. Ant. Iud. l. 1. c. 9. Pharaothem appellat, ut videbimus. Alius, cuius somnia in terpretatus est Iosephus, ab ipso dein ad Praefecturam regni totius evectus. Vide Iosephus. Alius, qui Israelitas gravi onere pressit. Vide Moses, Alius, filiam Salomoni elocavit, 1. Reg. c. 3. v. 1. A. M. 3021. Alius, dictus Nechao, vide ibi. Alius, Sedeciae auxiliaturus, victus a Babyloniis est: Gazam tamen in reditu diripuit. Ierm. c. 37. v. 5. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 20. Torniel. A. M. 3444.
PHARATHON
civitas Ephraim in monte Amalech. Iudic c. 12. v. 15. latine dissipatio, vel ruptura, aut denudatio eius, vel Syriace vindicta eius. Hinc fuit Abdon Iudex populi Israel. Ioseph. de Bell. Iud.
PHARES
fil. Iuda ex Thamar nuru sua. A. M. 2314. secundum Torniellum frater Zarae, pater Hesron et Hamul: Unus ex Progenitoribus CHRISTI. Gen c. 38. v. 29. Matth c. 1. v. 3. Latine divisio.
PHARISAEI
secta quaedam apud Iudaeos, orta temporibus belli Punici tertii, cuius sectae homines, non modo victu vitaeque instituto a reliquo vulgo secreti erant, sed etiam veste et corporis cultu, quapropter Pharisaei vocantur, quae dictio idem Hebraeis sonat, quod Latinis separati. Suidas, *fari/s1aioi, oi( e(rmhneuo/menoi a)fwris1me/noi, para\ to\ meri/zein, kai\ a)fori/zein e(autou\s2 tw= a)/llwn a(pa/ntwn, e)is2 to\ kaqarw/taton tou= bi/ou, kai\ a)kribestaton, kai\ e)is2 ta\ tou= no/mou enta/lmata. *fari\s2 ga\r kata\ th\n *e(brai+/da glw=ttan, a)foris1mo\s2 e(rmhneu/etai, h)\ diakoph/]. Auctores Sectae huius, Hieronymo in Esai c. 8. fuerunt Sammai et Hillel. Ieiunarunt secundo et quinto die hebdomadis, a vini et quidquid vitam haberet, esu abstinentes. Spinas infra togis suffigebant, ut inter in cedendum iis crura compungerentur. Asseribus, quibus lapilli instrati, incubantes, renes duris succinxerunt funibus, seque ipsos castrarunt, ut continentiores essent: quod quidem non ab omnibus observatum est. Ultra decimas a Lege iniunctas pendebant etiam 30. et 50. partem, statutis sacrificiis alia sponte supperaddebant, vota exacte servantes. Sed eius generis hominum tanta fuit fatuitas, ut multo plus laborarent probi videri, quam esse; tanta superbia, ut neminem alt erius sectae virum bonum existimarent, quapropter Christus ubique exagitat eorum vanitatem: Et certe, cum tanti rigoris non alius scopus esset, quam popularis aura, in tantum potentiae tandem creverunt, ut ultimis Iudaeorum Regibus formidolosi evaderent, qui saepe illorum ministerio uti coacti sunt. Coeterum metemyu/xws1in] crediderunt, et Astrologiae Iudiciariae impense erant dediti, vide Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 2. et de Bell. Iud. l. 12. c. 12. Epiphan. in panar. l. 1. c. 16. Baron. in App. Annal. Eccl. Martinium, in Pharisaeus, et Funger. in Pharisaei. Nicol. Lloydius. Vocem quidam derivant ab Hebr. Parash], i. e. expandere, explicare; idque vel ob latitudinem phylacteriorum, vel quod in compitis bona sua opera large depraedicare solerent. Alii a , i. e. exponere, explanare, eo quod haberentur praecipui Legis expositores. Sunt, qui ab eodem verbo, in Piel coniugat. quod dividere, separare significat, illos appellatos asserant: quo sensu Graecis a)fwris1me/noi] sunt vocati, Latini eos Separatistas vocant. Separabant autem se et secernebant tum studio Legis, quo respectu poterant dici, a)fwris1me/noi e)is2 to\n no/mon]; quo respiciens forte Apostolus, qui prius Pharisaeus fuerat, vocavit se a)fwris1me/non e)is2 *eu)agge/lnon], separatum ad Euangelium, Rom c. 1. v. 1. tum sanctioris vitae iactantia Lucae c. 18. v. 11. Gratias tibi ago Deus, quod non sim ut reliqui etc. Et quidem separabant 1. se a commercio popularis vulgi, quod ob ignorantiam suam vocant i. e. populum terrae: qui Ioh. c. 7. v. 49. vocitatur o)/xlos2]: 2. ab habitu reliquorum hominum: unde Proverb. Vestes populi terrae, conculcatio sunt Pharisaeorum. 3. A' moribus atque consuetudinibus usitatis: ortaque videtur haec haeresis ab Antigono Sochaeo, qui coaetaneo Alexandri M. Simeoni Iusto successit, an. 300. circiter ante Natum Christum. Nec certae alicui Tribui aut familiae attributi erant, cum S. Paulus e tribu Beniamin esset, Hyrcanus e Tribu Levi, Chrysostomus in c. Matth. 15. Flav. Iosephus l. 13. c. 18. etc. Nec in nullis cum reliquis Sectis conveniebant. Notabo hic saltem paucis dogmata, quae propria habuere. Primo, quaedam Fato, quaedam libero arbitrio adscribebant, Ioseph. l. 13. c. 9. 2. Angelos credebant ac Spiritus, Actor. c. 23. v. 8. 3. Resurrectionis articulo fidem adhibentes, docebant animas impiorum hominum, a corpore solutas, statim in Infernum migrare: Piorum vero hominum, per metemyu/xws1in] quandam, in aliorum itidem piorum corpora transire, Ioseph. de Bello Iud. l. 2. c. 12. Serar. Trihaeres. l. 2. c. 3. Drusius de tribus Sectis l. 2. c. 2. Unde SERVATORIS nostri sanctissimum corpus, quidam Iohannis Baptistae, alii Eliae, nonnulli Ieremiae anima vegetari dixerunt, Matth c. 16. v. 14. 4. Traditionum patroparado/twn] accerimi erant vindices: quod ut melius intelligatur, notandum, Iudaeos duplicem statuisse Legem, unam scriptam, Thorah schebichtab:] alteram per traditionem communicatam oralem, Thorah sche begnal pe]; utramque hanc dixere Mosi a Deo in monte Sinai datam, esseque posteriorem prioris explicationem, quam Moses Iosuae, Iosua Senioribus, hi Prophetis, Prophetae Viris Synagogae Magnae, per manus tradiderint. Et in hoc praecipue Religionis articulo, a Sadducaeis, omnem traditionem reicientibus, diversi erant Pharisaei. Traditiones autem horum praecipuas, ut et septem diversa Pharisaeorum genera, (ferax enim superstitio et fatale Separatistis est ulterius scindi) vide hic paulo infra: et plura de celebri hac Secta, apud Mos. Kotsensem in praef. l. praecept. Gorionidem c. 29. Thom. Godwyn. tract. de ritibus Hebraeor. Angl. cui tit. Moses and Aaron l. 1. c. 10. etc. Hodie vero secta quidem evanuit, palmarium tamen eorum dogma gliscit inter plerosque in Europa Iudaeos; atque eo nomine plerique eorum Rabbanistae seu Pharisaei, diversi sunt a Karaeis seu Scripturariis, quorum rara est copia. Vide fanc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 39. Hinc pharisaeare, apud Ios. Devonium Troicorum l. 1. Si rerum iustis metimur partibus usum, Omne homini commune solum: sed, iura perosus Publica, sacrilegis Naturam barbarus ausis Contrahit, et proprios Phrygiam Pharisaeat in usus; pro dividere, segregare, seorsim ponere. Vide et Tertullian. Praescript. c. 45. et Radulfum Ardentem Homil. in Euang. 98. et 112. Traditiones Pharisaeorum praecipuae. I. Cibum numquam capiebant, priusquam manus lavissent. Vide Matth c. 15. v. 2. et quidem pugmh=|], Marci c. 7. v. 3. quod quidam exponunt frequenter, ut pu/xa] apud Hom. Alii, accurate, diligenter: Nonnulli peculiarem lavandi ritum voce hac indigitari, contendunt, quem cubitaliter lavare vocavit Theophylactus in Marcum loc. cit. Sunt quoque qui innui velint hoc vocabulo, illum lavandi morem, quo quis alteram manum in pugnum contractam, in alterius palma probe circumagit sicque diligentissime illam abluit, Ita autem hunc ritumurgebant, ut, illotis edere manibus, cederent non minus esse scortatione crimen. Sed et transisse hanc consuetudinem ad omnes Iudaeos, ex locis cit. colligere est. Vide praeter Auctores praefatos, Ioh. Buxtor fium Synag. Iudaic. c. 6. II. lidem, quoties e Foro redibant, lavabant se, Marci c. 7. v. 4. e)bapti/zonto], i. e. totum corpus abluebant, quoniam pollutos se forte populi commercio existimabant. Quique inter eos rigidioris erant disciplinae tenaces, idem semper fecisse, videntur, antequam accumberent. Unde, quod id non factitasset Christus, miratum legimus Pharisaeum, Lucae c. 11. v. 38. Et huc allusisse quidam volunt Petrum, Ioh. c. 13. v. 9. Ex eodem ritu Hemerobaptistarum Secta originem traxit, de qua vide Epiphanium l. 1. tom. 1. c. 17. III. Lavabant pocula, et sextarios et aeramenta et lectos, Marci c. 7. v. 4. 8. IV. Cum Publicanis et peccatoribus edere, nolebant, Matth c. 9. v. 11. Sic enim se iudicabant pollui, Lucae c. 7. v. 39. Dicebant proin, ut apud Prophetam legimus, , i. e. ne attingas me, vide Esaiae c. 65. v. 5. Quem morem Samaritani quoque servantes, quoties peregrinus quis occurreret, mh\ pro/s1yaus1on], exclamasse leguntur. Vide Scaligerum de emendata. Temp. l. 7. Epiphan l. 1. Tom. I. c. 13. etc. V. Binis vicibus hebdomade ieiunabant, Lucae c. 18. v. 12. Lunae nempe et Iovis diebus: eo quod Moses, die Iovis in montem Sinai ascendens, inde die Lunae redierit. VI. Dilatabant phylacteria sua, et producebant fimbrias palliorum suorum, Matth c. 23. v. 5. Vide Hieronym, n locum, ubi Pharisaeos propterea comparat, cum mulierculis quibusdam sui temporis superstitiosis, quae religioni ducebant secum continuo ferre parvula Euangelia et crucis ligna, i. e. breves quasdam sententias ex Euangelio decerptas et crucis, ut vulgo credebatur, reliquias. In Phylacteriis enim illis Decalogum quidam scriptum fuisse aiunt, alii 4. Sectiones Legis, de quibus infra, in voce Phylacteria. Simile quid notat Scaliger in illis, qui initium Euangelii Iohannis de collo suspendere soliti sunt, ut docet Scaliger Trihaer. c. 7. Eiusdem commatis fuere a. C. 692. Magiae quidam addicti, quos Phylacterios vocatos legimus. Septem Pharisaeorum genera diversa, ex Talmud, tract. Suta. c. 3.]
PHAROS_vel_PAROS
nomen viri. Esdr c. 2. v. 3. Latine pulex, vel culex, sive fructus tineae.
PHARSANDATHA
fil. Aman. Esth c. 9. v. 7. Latine, revelatio menstrui, vel commotionis suae, aut equitis commotio, sive stercus menstruorum, vel commotiones eius.
PHARUDA
nomen viri, Esdr c. 2. v. 55. Latine separatio, vel dispersio.
PHASEA
nomen viri, Esdr c. 2. v. 49. Latine, transitus.
PHASIANARIUS
qui Phasianos pascit. Paulus ICtus Phasianarii autem et pastores anserum non continentur. Vide Spiegelium apud Ioh. Calvin. Lexix. Iurid. Erat autem Phasianus, sobriis olim Principibus ultimus delitiarum finis, quippe cui per se eximiae raritas pretium addebat. Petronius Satyric. Ales Phasiacis petita Colchis, Atque Afrae volucres placent palato, Quod non sunt faciles —— Ubi Phasianum primo intelligit versu, ex Phaside Colchidis amne, petitum: Inde enim adferebatur, quod ipsum indicat nomen. Agatharchides de Phaside, apud Athenaeum l. 9. *plh=qos2 de\ o)rni/qwn tw= kaloume/nwn fas1ianw=n foita=| trofh=s2 xa/rin tro\s2 ta\s2 e)mbola\s2 tw= stoma/twn], Avium, quos phasianos vocant, magna copia cibi causa ad fluminis ostia se confert. Petronius idem alibi, —— —— Iam Phasidis unda Orbata est avibus —— Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 72. Argiva primum sum transportata carina, Ante mihi notum nil nisi Phasis erat, etc. Quae quamvis protrita, Talmudicos tamen latuerunt et Chaldaeos Veteris Scripturae Paraphrastas. Alias non pro phasianis habuissent aves illas. quas Auster advexerat in castra Israelitarum, si scivissent phasianos ex Septentrione afferri. Non quidem ex sola Colchide illos peti certum: nam ad Ptolemaeum Aegypti Regem e)k *mhdei/as2 metepe/mponto], ex Media accersebantur, ut testatur Athenaeus l. c. et in provinc. Ergimul, Paulus Venetus l. 1. c. 62. mayimos describit fasianos, caudas habentes longitudinis decem palmarum aut octo. Sed. ut Colchis et Media, ita etiam Ergimul ad Septentriones obversa est, Sed et in eo impegerunt, Ionathan, qui Exodi c. 16. v. 13. reddit, Et ascenderunt phasiani et cooperuerunt castra: et Rabbi Ios. Caecus, qui Psalm. 105. v. 40. Carnem petierunt, et adduxit phasianos, habet, aliique huius census, quod illis non suffecit, coturnicibus Israelitas a Deo liberaliter pastos esse, sed insuper aves voluere adiungi, quae paltao maxime arrident. Etiam vero tatu/ran], tatyram, appellari hanc avem, discimus ex Hesychio et Athenaeo l. 9. post Pamphilum Alexandrinum in Gloss, et Epaenetum in Opsarcutio. Quo alludit Persicum phasiani nomen tazeru et Arabicum tadrug. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 14. Vide quoque Guil. Stuckium ad Ariani Periplum Ponti Eux. Interpretes Petronianos, Alios, ut et hic infra.
PHASSUR_vel_PASHUR
fil. Emmer, Sacerdos Iudaeus, male tractatum Ieremiam, in carcerem coniecit: qui nihilominus iudicia Dei toti populo, ipsique peculiariter imminentia annuntiare neutiquam cessavit, Ierem c. 20. v. 1. Filius Melchiae, Ierem c. 21. v. 1. Pater Gedaliae, Ierm. c. 38. v. 1. Latine, extendens, vel multiplicans libertatem, vel principatum, aut expandens foramen, vel albedinem.
PHAU
nomen urbis Adar Regis 7. in Edom, Gen c. 36. v. 39. quae 1. Paral. c. 1. v. 49. dictur Phai. Latine ululans, gemens, aut apparens.
PHELDAS_vel_PILDASH
fil. Nahor ex Melcha, Gen c. 22. v. 22. Latine ruina, aut iudicium triturae.
PHELELIA
nomen viri, Nehem c. 11. v. 12. Latine, cogitans, vel crnaus Dominum, sive iudicium Domini.
PHELTI
nomen viri Nehem c. 12. v. 17. Latine Liberatio, vel expulsio.
PHELTIA
nomen viri, Nehem c. 10. v. 22. Filius Banaiae, Ezech c. 11. v. 1. Latine liberatio, aut expulsio Domini.
PHERMESTA
fil. Aman. Esth c. 9. c. 9. Latine ruptura fundamenti, vel rupturam ponens.
PHEHUR
nomen viri. Esdr c. 2. v. 38. Latine extendens, vel multiplicuns libertatem, vel prmcipatum.
PHICOL
Princeps exercitus Abimelech. Gen c. 21. v. 22. Latine omnis lingua, aut oris perfactio, sive consummatio.
PHIHAHIROTH
locus in quo castrametati sunt Hebraei, revertentes ex Aegypto. Exod c. 14. v. 2. Quarta mansio corum. Numer. c. 33. v. 8. Latine os libertatis, vel os sculptum.
PHILIPPUS
fil. Herodis M. frater Herodis Antipae, procurator Gaulonitidis, Ituraeae et Trachonitidis constitutus a Romanis, apud quos educatus fuerat, Augusto gratus: etiam partem ditionum Zenodori insuper nactus est. Sapiens et modestus: quo sine prole defuncto, Tiberius ditionem eius Syriae iunxit. Luc c. 3. v. 1. Ioseph. Fud. Ant. l. 17. c. 1. et 13. l. 18. c. 6.
PHILOSOPHIA
Pythagorae gnw=s1is2 tw= o)/ntwn h(=| o)/nta e)sti\n]. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni mele/th qana/tou], Meditatio mortis: Aristoteli tei/xnh texnw=n kai\ e)pisth/mh e)pisthmw=n], Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium rerum per causas, quatenus homo eas naturae lumine consequi potest, ex admiratione originem traxit, teste Platone in Theaeteto et Aristotele Metaphys. l. 2. c. 2. Primum autem exculta est a Chaldaeis, si Ciceroni credimus de Dirvinat. l. 1. a quibus Babylonios et Assyrios eam accepisse, docet Aristoreles en tw=| magikw=|] et Sotion in l. th=s diadoxh=s2], apud Laertium. Sed ipsi Chaldaei ab Abrahamo edocti videntur, cuius opera primum ad Palaestinos, sive Cananaeos, postea etiam ad Aegyptios, Philosophia pervenit. Cete Abrahamum Eupolemus ait apud Eusebium, kai\ th\n )*astrologi/an *xaldai+kh\n e(urei=n]. Et Astrologiam et Chaldaicam divinandi Artem invenisse: Eundemque cum fame pressus in Aegyptum secessisset, a Rege potestatem nactum esse conversandi cum Aegyptiorum praestantissimis, refert Ioseph. Iud. Antiqq. l. 1. c. 8. ubi ante Abrahami adventum Aegyptzios disciplinas has ignorasse, ideoque ad Graecos devenisse, auctor est. Ab eodem Iudaei suam hausere Philosophiam, quam posteriores eorum dixere, a recipere], quia divinitus accepta, eamquque divisere in Beresith] et Mercava], quarum illa agebat de corporibus caelestibus ac elementalibus, in qua Salomon excelluit: ista de Deo eiusque cultu, cuius admirator ingens fuit Iohannes Picus Mirandulanus. Ad Chaldaeos ut redeam, ad eosdem accessit Pythagoras, teste Porphyrio, et Democritus, teste Aeliano Var. Hist. l. 4. c. 20. Porro ad Persas transiit Philosophia, auctoribus Magis, qui a Zoroastre instituti dicuntur, quamvis et Medis, Parthis, Sacis aliisque vicinis nationibus sui fuere Magi, nec pauca a Persis quoque Graeci mutuati funt, quae videl. ad Deospertinent. Sicut Mathesin A Phoenicibus, Aegyptiis, Chaldaeis habuere. Indos Philosophiam docnere Gymnosophistae, quos Democritum quoque adiisse, tradit Aelian. Var. Hist. loc. cit. ut et Pyrrhonem Eleum, Scepticorum patrem, Diogenes. Nec ignobillis fuit Phoenicum Philosophia, quibus a Iudaeis multa discendi occasio fuit, sed et tradirtione nonnulla reservarunt; Phoenices enim a Sidone, filio Channan, nepote Chami, Noachi pronepote, descenderunt: habueruntque Philosophum insignem Sanchoniatonem, qui, Troianistemporibus antiquior, Gedeonis Israelitarum s1u/gxronos2] et familiaris fuisse creditur, Imo literas huic genti debere se Graeci agnoscunt, et numerandi scientiam: traxitque a Phoenicibus originem Thales, huiusque coaevus Pherecydes, Pythagorae Praeceptor, auctor Italicae sectae, sua ex occultis illorum libris hausit: Zeno quoque, Stoicorum princeps, inde fuit oriundus. Nec sua Phrygibus Philosophia defuit, quae magis cognita esset, si extaret Democriti lo/gos2 fru/gios2], Laertio memoratus l. 9. Ex Asia migravit in Africam, ubi Aegyptiaca Philosophia, de qua iam aliquid supra, floruit, non tam Iside, Osiride, Vulcano, Mercurio, Herculeauctoribus, ut Aegypti iactant, apud Diod. Siculum, quam Abrahamo, ut dictum; Facitque ad Philosophia huius commendationem, quod Moses in illa dicitur paidiuqh=nai], Actorum c. 7. v. 22. quodque, priusquam Graeci philosopharentur, eoprosicisci consueverunt, ut ibi a Sacerdotibus edocerentur. Praeter eam ibi viguit Aethiopica, cuius gentis Doctores Gymnosophistas quoque vocat Hieronymus in Ezech l. 4. c. 13. eo nempe ex India profectos: et Lybica, cuius auctor Atlas, multorum iudicio Astrologiae inventor primus et hinc humeris caelum ferre creditus. Vide Laertium in praefat. Augustin. de Civ. Dei, l. 8. c. 9. Diodor. Sic. l. 4. etc., In eadem Orbis parte, feculis aliquot post Christum natum, ab Arabibus Philosophia maguo nisu exculta, inde eum iis in Hispaniam traiecit etc. Ex Europae Sapientibus antiquis maxime exstitere celebres, Thraces, qui a Zamolxi fuere edocti: et Celtae five Galli, Draidis ac Semnotheis Magistris usi; Graeci porro, quorum primus Anaxagoras Clazomenius ex Asia seholam transtulit Athenas, vide paulo infra, ut de recentioris aevi in Orbe Christiano Philosophis in praesens taceam, Lectorem remittens ad Georg. Hornii Historiam Philos. et Gerh. Ioh. Voss. oper duplici pertractantem Philosophiam et Philosophorum Sectas. PHILOSOPHIA BARBARICA, ET PRIMUM QUIDEM IN ASIA. Barbarica Philosophia dicitur, quae extra Italiam et Graeciam resplenduit. Et quidem, Chaldaei antiquissimum dicuntur Doctorum genus: distincti in Orchenos et Borsippenos, ut alias eorumdivision es omittam. Babylonii et Assyrii a Chaldaeis fuere edocti. Iudaei Philosophiam ab Abrahamo hausere. Persae, Medi, Parthi, Sacae, a Magis sunt eruditi. Indos Philosophiam docuere Gymnosophistae, qui duplices erant: alii Brachmanes, alii Germanes: interquehos quidam Hylobii dicti, quod in silvis degerent. Phaenices, a Iudaeis complura didicere, et Graecis literas, Arithmeticen aliaque tradidere. Aegyptii ab abrahamo instituti sunt. Vide hic infra. IN AFRICA. Aegyptii nmodo memorati primi hic Philosophia studio floruere, magnumque antiquis temporibus Sacerdotum huius gentis nomen erat, quod Strabonis tempore evanuit. Occultabatur autem Philesophia eorum allegorits magna ex parte. Aethiopes, Gymnosophistis quoque Doctoribus usi sunt, ad quos Sapientiae causa Democritusdicitur profectus Libyes ab Atlanre notitiam suam accepere: Hinc inter barbararum gentium Philosophos reponit Augustin. de Civit. Dei l. 8. c. 9. Atlanticos et Libycos de Augilis, vide Melam l. 1. c. 8. IN EUROPA. Thraces, edocti a Zamolxi, cui cum Pythagora in metemyuxw/s1ei] convenit. Coetera Philosophiae huius domata, ex Orphei doctrina cognosci possunt. Celtae seu Galli Druidas habuere Sapientiae Magiistros, qui animarum quidem immortalitatem, interim et metemyu/xws1in], docuere. Getis Germanisque mens eadem, Iulian. in Caesaribus. Appian. in Celtico. PHILOSOPHIA GRAECANICA ET QUIDEM PRIORUM FABULOSA. Mythica haec seu fabulosa Philosophia veterum fuit Poetarum, ac praecipue Homeri, magni Sapientiae Antistitis: a quo molta Philosophi posteriores didicere; scipsitque Zeno Cittieus, Stoicae Sectae a)rxige/ths2], Homericarum quaestionum libros 5. Ac Naturae quidem arcana inviolvuntur Deorum Dearumque nominibus, et eorum connubiis ac affinitatibus. Ad vitae institutionem reseruntur gesta Heroum. Ad moralem Poetarum Philosophiam pertinent et quae commenti de Cocyto, Phlegetonte, Tartaro, ac similibus, per quae animi perturbationes intelligebant. Ad utramque Philosophiam quaedam spectanr, ut cum idem est nomen Herois et Numinis. Verum non cuiusvis est fructum aliquem ex Homero carpere, sed eius tantum qui in rerum natura ac virtute iam aliquantum profecit. Vide supra Fabula. NON FABULOSA. Eius antiquitus erant tres Sectae: Ionica, quae coepit a Thaiete Milesio: e cumius successoribus, ut dictum, primus ex Asia Scholam Athenas transtulit Anaxagoras. Italica, condita a Pythagor. Eleatica, cuius primus auctor fuit Xenophanes Colophonius: ex hac Epicurea maxime profluxit. Socratis, cuius Philosophia a Thalete manavit, discipuli quinque memorantur, qui novae essent haeresios Auctores. Hinc enim. Cyrenaici, ab Aristippo orti: quae secta postea divisa est in Hegesiacam, Anniceriam et Theodoriam. Eliaci, quorum princeps Phaedio Eliensis: postea Eretrici vocati a Menedemo Eretrico. Megarici, auctore Euclide Megarensi orti. Academici, Veteres, quorum Plato primus, mixtam docuit dex Heraclitica Pythagorica et Socratica Philosophiam. Medii, quorum Auctor Arcesilaus. Novi, Carneadis auspiciis orti. Cui triplici Academiae quidam addunt quartam, a Philone et Charmida: ac quintam, ab Antiocho, Philonis auditore, fundatam. Sequentibus temporibus, qui Platonis insisterent vestigiis, pro Academicis Platonici dici maluere. Peripateticorum princeps Aristoteles fuit. Cynicam sectam, quintus Socratis discipulus, de quibus supra, Antisthenes instituit. Stoicam sectam orsus est Zeno Cittieus. Et hi omnes hactenus recdensiti, dogmatici fuere, Academicis plerisque ex ceptis. Pyrrhonia secta a Pyrrhone est condita. Dicti sunt iidem *skeptikoi\, *a)porhtikoi\, *zhthtikoi\ kai\ *e)fektikoi\], numquam enim decernebant, dubitabant semper, quaerebant perpetuo, nec longae inquisitionis alius fuit eventus, quam e)poxh\], i. e. iudicii suspensio sive assensionis retentio. Electiva, a Potamone est Alexandrino, et non tam nova cudit dogmata, quam ex aliis optima quaeque excerpsit; Unde hoc Philosophandi genus fere praestantissimi quique amplexi sunt, Sotion, Ammonius, Plotinus, Clemens Alexandrinus etc. A Philosophia dicti Philosophi, qui summo, ut par est, in pretio apud Athenienses fuere, ut ex his Terentii in Andria, Actu 1. sc. 1. v. 28. constat: Quod pleriqus omnes faciunt Adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere, aut canes ad venandum, aut ad Philosophos. Horum illi nihil egregie praeter coetera Studebat, et tamen omnia haec mediocriter. Factum tamen est, ut Philosophiam aliquando docere Legibus sit interdictum. Sed Critia e triginta Tyrannis ferocissimo dedicatore suae damnationis Philosophi gloriantur. Qui enim scit illum, intelligere potest, non nisi grande aliquod bobnum a Critia damnatum, cuius in coeteros odio Socratis ferocientis Lex fuit: *lo/gwn te/xnhn mh\ dida/s1kein], Philosophiam ne quis doceto. Eius meminit Xenophon *a)pomnhmoneuma/twn] l. 1. Verum ista Critiae Lex, ut et reliqua omnia Tyrannorum reliquorum, postea abrogata est, iterumque Philosophi Athenis docere coeperunt. ut ex Terentii, qui Alexandrum expressit, verbis supra memoratis patet. Repertus est tamen et post illa Sophocles Suniensis Amphiclidae filius, qui Critiae aemulatus exemplum lege lata Philosophos Athenis iterum exegit, aut cerete vetuit Scholam habere, nisi Senatui Populoque Atheniensi ita videatur: *mhde/na filos1o/fwn xolh=s2 a)fhgei=sqai, a)\n mh\ th=| boulh=| kai\ tw=| dh/mw| do/ch|. e)i de\ mh\, qa/naton ei)=nai zhmi/an], Nemo Philosophus Scholam habeto, nisi Senatui Populque Atheniensi ita videatur: Secus qui faxit, capitalesto, apud Laertium in Theophrasto- At nec haec Lex diu obtinuit, nam altero post e)pixeirotoni/an] anno abrogata, ipsique adeo Sophocli multa talentorum quinque irrogata est, vide Sam. Petitum Comm: in Leg. Atticas l. 3. c. ult. Romae quoque (Fannio Strabone M. Valerio Messala Consulib. Senatus consultum, an 3. Olymp. 154. ab Urb. Cond. 592. de Philosophis ede Rhetoribus Latinis factum est, his verbis: M. Pomponius Praetor. Senatum. consuluit, quod. verba. facta. sunt. de. Philosophis. et de. Rhetoribus. de. ea. re. ita. censuerunt. uti M. Pomponius. Praetor. animadverteret. coeraret. Q. uti. ei. e. Republica. fide. que. sua. videretur. uti. Romae. ne essent. Aliquot dein post annis id Senatus consultum Cn. Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus Censores de coercendis Rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum. est. nobis. esse. homines. qui. novum. genus. disciplinae. instituerunt. ad. quos. Iuventus. in ludum. conveniat. eos. sibi. nomen. imposuisse. Latinos. Rhetoras. ibi. hommes,. adulescentulos. dies. totos. desidere. maiores. nostri. quae. liberos. suos. discere. et. quos. in ludos. itare. vellent. instituerunt. haec. nova. quae. praeter. consuetudinem. ac. morem. Maiorum. fiunt. ne. que. placent. ne. que. recta. videntur. qua. propter. et. his. qui. eos. ludos. habent. et. his. qui. eo venire. consuerunt. visum. est. faciundum. ut. ostenderemus. istam. sententiam. nobis. non. placere. Neque illis solum temporibus rudibus, nec dum Graeca doctrina expolitis, Philosophi ex hac urbe pulsi sunt. verum etiam Domitiano imperante, Senatusconsulto eiecti atque Urbe et Italia interdicti sunt, qua tempestate Epictetus quoque Philosophus Nicopolim secessit. 'A. Gellius, ll. 15. c. 11. Occasionem huius rigoris innuit Suetonius in vita Domit. c. 10. Iunium Rusticum (interemit) quod Paeti Thraseae et Helvidii Prisci laudes edidisset, appellassetque sanctissimos viros: cuius criminis occasione Philosophos omnes Urbe Italiaque summovit. Nota quoque est Sulpitiae Poetriae Satyra, de Edicto hoc, et pertinent eo, quae Philostratus habet l. 7. de Vita Apollonii Tyanai, ubi de Domiriano sermo est. Factum autem id fuisse anno 4. Olymp. 216. et an. 3. Olymp. 218. adeoque binis vicibus, notat Eusebius in Chron. Porro et Antiochum e regione sua Philosophos eiecisse, legimusapud Athenaeum l. 2. et Lyfimachum, apud eundem l. 13. Epicureos etiam Messenii expulerunt, eodem teste, l. 12. et Aeliano, Histor. Var. l. 9. c. 12. De Thebanis, Spartiatis et Argiyis ita Tertullian. in Apologetico, Inde et' his a quibusdam quoque eiecta Philosophia, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra cont aminantur. Vide Iac. Oiselium Ictum, Notis in Gellium loc. cit. etc. Insigne Philosophorum olim, crinem barbamque promittere et pallio vit praelongo. Unde Capitolin. in Antonino Philosopho, c. 2. Nam duodecimum annum egressus habitum Philosophi sumpsit et deinceps toler antiam, cum studeret, in pallio et humi cubaret. Narratque Saresberiensis, de Nug. Curialium, l. 8. c. 21. Iulianum Imperatorem viros congregosse, circa Palatia, qui circumasmicti pallio magis habitu, quam Magisterio pendebantur. Vide quoque insignem Luciani locum in Icaro Menippo. De barba, notum illud Hor5atii l. 2. Serm. Sat. 3. v. 34. —— —— —— Tempore quo me. Solatus iussit sapientem pascere barbam. Unde Barbati Magistri dicti, Persio Sat. 4. v. 1. —— —— Barbarum hac crede Magistrum Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae. Cynici inprimis in hoc superstitiosi, quorum princeps Zeno inter a)/toka] sua et illud habuit: Barbam, sicut vitem, rarissime tondendum. Eam autem optimam, quae maxime prolixa. Iisdem pera, baculus, ac pallium tota supellex fuit, Vide supr a passim, ut et infra voce Sordes, item verbo Vexare. Addam quae Laurentius Ictus in Phadri fab. 6. l. 7. v. ult. quo in inanem et affectatam Philosophorum quorundam superbiam invehitur Poeta, cum ait: Et, ut putentur sapere, caelum vituperant. addit, Multi artem Philosophi habitu ipso, pallio, barba ad pubem usque porrecta, crine, vultu sonituque vocis obiurgatorio, futilem, inanem, et argutiarum plenam et nihil ad vitam tuendam et ordinandam promoventem, mentiuntur, in quibus barbam et pallium ac constrictam frontem tantum quis intueri potest, non Philosophum. Locus ubi Philosophi, Rhetores, Mathematici, et omnium denique disciplinarum amatores, disputando, legendo ac docendo se exercebant, erant primae Gymnasiorum partes, portes nempe tres exedris spatiosis resertae: quas non longe ab aliis admodum sitas fuisse. tum ex sigura Palaestrae, quam Hier. Mercurialis exhibet de Arte Gymnastica l. 1. c. 6. ex Vitruvii l. 5. c. 11. patet, tum ex Proverbio indenato, Discum quam Philosophum audire malunt, in eos qui in eodem Gymnasio inter Philosophos sedentes, atque inde, discorum crepitusaudientes, relict β Sapientiae schola, ad proximum certaminum locum erumpebant. Ideo autem exedrae Philosophorum tam prope reliquis Palaestrae partibus erant, quod essent illae veluit Scholae quaedam, ubi possent facilime, post animorum exercitationem, corpora ad sanitatem vel fortitudinem iuvenes puerique exercere, subindeque lavari. Ita enim Lamprid. Alexandrum Severum, post lectionem operam modo palaestrae, modo sphaeristerio, modo cursui, modo luctis dedisse, mox halneum introrivisse, c. 30. refert. Sunt qui et secundam Gymnasiorum partem Ephebeum dictam, Iuvenum studiis dicatam scribant, Vide praesatum Mercurialem, l. cit. c. 8. Praemia quod attinet, Iul. Caesar non tantum servos literatores immani pretio emit, dein manumisit: sed et honorem addidit, omnes liberalium Artium Doctores, quo libentius et ipsi Urbem colerent et exteri appeterent, civitate donando. Ab Traiano postea, honor et dignatio tanta dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse studia praedicent Plinius Iuvenalis. Hadrianus omnes honoravit ac divites effecit: in summa familiari: ate Epictetum et Heliodorum Philosophos habuit: Iisdem, ut et Grammaticis ac Rhetoribus, Antoninus Pius per omnes etiam provincias, et honores et salaria detulit: finivit que numerum, quot quibus in civitatibus exhiberi publice deherent, in coeteris Artibus, in Philosophis numerum non terminavit, quia rariores reperiebantur, sed haereses sive disciplinas elegit, e quibus si daretur, omnibus aliquos probarent atque alerent, Stoicos, Platonicos, Epicuresos, Peripateticos. Honorum loco praecipuae im munitates et vacationes munerum fuere, de quibus l. 6. § 8. ff. de excusationibus. Salaria, quae e fisco Grammaticis, Rhetoribus ac Philosophis decreta, muri/as2 dra/xmas2], i. e. decias mille drachmas, statuunt Lucian. in Eunucho, Philostratus in Theodeto, Capitolin. in Pio, (illea Marco, hic β Pio primum collatas scribens) i. e. Romanae monetae sestertia 40. aurei 400. sunt nostrae coronati mille, Salmas. Ad Hist. Aug. etc. Vide et Io. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. et infra in voce Professores: Nec praetermittendum, Philosophos apud priscos Auctores non raro oiiosorum nomine venire, opponiqueiis, qui in Republica munus aliquod gerunt. Unde Cicero de Offiae. l. 1. c. 21. Facilior et tutior, et minus aliis gravis aut molesta est vita Otiosorum. Vide quoque Liv. l. 2. c. 32. Ioh. Laurentius in Phaedrum l. 5. fab. 2. v. 17. Quin etiam resides et sequentes otium etc. uti de Philosophorum Sophistaromque discrimiac infra voce Sophistae.
PHINON
civitas Idumaeorum. Gen c. 36. v. 41. Latine gemma, sive aspiciens, aut os aeternitatis, vel os filii: aut ex Hebr. et Syro os piscis, ab ore, scil. non ab osse.
PHISON_vel_PISON
i. e. orismutatio, sive multitudo, sive extensio, fluvius e Paradiso fluens. Gen c. 2. v. 11. qui ab Euseb. et Hieronymo in u. Hebr. dicitur Ganges. Hesych. *fe/is1wn potamo\s2 *parade/is1ou o(/ e(rmhneu/etai sto/ma ko/rhs2, para\ de *e(/llhs1i *ga/gghs2]. Alcimus Avitus, Quartus dehinc Phison, quem nominat India Gangen. Forte Phasis hodie. Baudr. Becmanno, Phison et Gichon, sunt alvei Euphratis et Tigridis, in quos scinduntur, antequam Oceanum ineant: et Phison forte Naharmalca hodiernus, Gichon vero Naharsares, in Histor. Orbis Terr. c. 3. hydrogr.
PHITHOM_i._e._buccella_eorum
aut oris consummatio, sive persuasio, vel dilatatio eorum, urbs quam aedificarunt filti Israelis Pharaoni regi Aegyptiorum. Exod c. 1. v. 11.
PHOCHERET
nomen viri. Esdr c. 2. v. 57. Latine oris exterminatio, vel concisio-
PHOENIX
avis Arabica, solitaria, aquilae magnitudine, auri fulgore circa collum, cetera purpurea, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus. Vide Plin. l. 10. c. 2. et Horapollinem p. 96. Vivere secundum alios proditurannis 340. iuxta alios 600. secundum alios denique 1460. Maxime vulgatum, quingentos annos vivere. Seneca, EP. 42. Nam ille alter fortasse (sapiens) tamquam Phoenix, semel anno quingentesimo nascitur. Ipse se reseminat. Ovid. Metam. l. 15. v. 392. Una est quae reparet, seque ipsa reseminet ales, Assyrii Phoenica vocant, etc. Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, etc. Quae si vera sint, praeclaram imaginem Resurrectionis haec avis omnino praebet. Et vero argumenta Resurrectionis, ab ea, non pauci Patrum ducere solent. Ut Tertullian. de Resurrect. c. 23. Ambros. de fide Resurrect. itemque l. 6. in Hexam. c. 23. Zeno Veronensis de Resurrect. et alii. Sed et non pauci profanorum auctorum addicunt, ut Plin. l. 10. c. 2. Tacitus, loc. iam citando Dio, l. 57. Victor, in Epit. de Claudio, Mela, l. 3. c. 8. etc. qui et visam quandoque hanc avem tradunt, et eius descriptionem exhibent. Dubitat Gregor. Nazianzen. Orat. 37. quae de Spiritu S. est, itemque Origen. contra Celsum, l. 4. Sed et B. Maximus plane negat, l. ad Petrum Illustrem apud Photium p. 306. Nic. Lloydius. Vide Donati Marcelli disputatiunculam de hac avi, ad l. 6. An. Taciti, c. 33. et Petrum de Valle, Itiner. Addo, quod inter mundanae conversionis, (quales octonae statuuntur, pro octonis caeli orbibus, septenis quidem Planetarum. uno autem stellarum fixarum) prodigia (quale inter alia fuit sonus tubae acutus ac lugubris, claro ac sereno caelo, omnium cum horrore, auditus, tempore Sullae, Plut. in eo) etiam Phoenicis conspectus habitus est. Plin. l. 10. c. 2 Cum huius alitis vita, magni conversionem anni fieri, prodidit Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum eodem reverti. Solin. c. 36. Cum huius vita magni anni fieri conversionem, rata fides est inter Auctores. Orus Apollo, l. 2. c. 57. *a)pokata/stas1in poluxro/nion boulo/menoi s1hmh=nai foi/nika to\ o)/rneon zwgrafou=s1in) e)kei)os2 ga\r o(/ti gi/netai, a)pokata/stas1is2 gi/netai pragma/twn], Instaurationem diuturnam, et quae post multa fiat saecula, volentes indicare (Aegyptii) Phoenicem avem pingunt: hic enim dum nascitur, rerum vicissitudo fit et innovatio. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 47. In Xensia quoque hodie Sinici Imperii provinc. urbs est Fung Ciang, quod nomen illi a Phoenice ave, sive illa, quam Sinae maximae felicitatis putant et non nisi rarissime videre aiunt: Fung enim avis, Ciang felicitas. Pingunt illam mira colorum varietate insignem, ac praedicant miris modis, semper solam, neuque unquam, nisi faustissimo totius Imperii omine conspici, asfirmantes, tapetes quoque vestesque pretiosiores eius icone exornant, Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 37. Sed de ave hac commento occasionem praebuit ambiguitas vocis foi=nic], quae et palmam arborem, et Phoenicem avem (si aliqua est) significat, in versione LXX. Psalmo 91. v. 3. et Iobi c. 29. v. 8. quo utroque in loco tamen palmam indigitari, accurate Bochartus probat. Inprimis autem hinc nata fabula, quod palmae quandam speciem ferunt mortuam ex se renasci. Plin. l. 13. c. 4. In meridiano orbe praecipuam in palma obtinent nobilitatem Syagri, proximamque margarides. Una carum arbor in Chora esse: raditur, una et Syagrorum. Mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen acceptsse, mori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum haec proderem, fertilis. Ubi Chora forte est castrum Chor, in Armuzii Regni finibus, ad promontor. Sfacalath, quod a Syagris dactylis Veteres Syagrum dixere. Quod ab incolis autem creditum, ibi palmam ex serenasci, in causa Ioci fertilitas est, ex qua factum aliquando, ut ex cadente surculo vel palmula, altera palma in prope deficientis locum pullulaverit. Unde ad cognominem avem translata tandem fabula est, ut saepe ex levissima occasione portenta narationum nasci videmus. Quod enim attinet phoenicem in Aegypto visum Paulo Fabio, L. Vitellio Consulib. item alium Romam allatum an. Urb. Cond. 800. Claudii Principis Censura, ut Tacitus refert, Annal. l. 6. c. 28. Dion. l. 57. Aur. Victor Epitom. ubi de Claudio, Suidas etc. de hoc posteriore, Plinius habet, falsum hunc phoenicem esse, nemo dubitavit, l. 10. c. 2. de priore Tacitus, Nonnulli falsum phoenicem, neque Arabum e terris credidere, nihilque usurpavisse ex his, quae vetus memoria firmavit. Quam ob causam tota de phoenice fabula iure merito Plinio fuit suspecta: Ferunt, inquit, ante omnes nobilem in Arabia phoenicem, haud scio an fabulose. Et haud dubie convivis se ridendum propinavit Heliogabalus, cum iis phoenicem promisit, vel pro eo libras auri mille, ut in praetorio eam dimitteret, i. e. in urbana villa, ut recte interpretatur Vir magnus ad Lamprid. c. 23. Nec eo fuit sapientior Aethiopiae Rex, qui in literis ad Romanum Pontificem, phoenicem in suo regno nasci iactavit. Quamvis multo ante idem scripserint Philostorgius, l. 3. et, qui eum sequitur, Nicephorus, Histor. l. 9. c. 19. Sed et Clemens VIII. quem, saeculo tam oculato, Hibernis in Elizabetham REginam rebellibus, A. C. 1599. pro magno munere misisse phoenicis plumam, scribit Camdenus in Hibern. p. 783. sine dubio deceptus est. Quod vero Scaliger, Exercitat. 233. in mediterraneis Indiae reperiri phoenicem, incolis semenda dictum, ait, ut etiam legere est in Nic. Nontii Navigat. et apud Cardanum de Subtil. l. 10. quibus accedunt Arabes aliquot scriptores, secundum quos Semendal avis Indica est, quae in igne non comburitur: ipsum nomen retegit hanc fabulam et personatae avi larvam detrahit. Quis enim est qui non videat Semendal, vel, ut alii scribunt, Semenda, esse salamandram, quam in igne vivere, constans fama fuit apud Veteres. Quin Zoroaster in Geoponicis, l. 15. eam igne scribit generari. Imo, ut aliquo pacto excuses illorum simplicitatem, qui lacerti speciem in avibus censuerunt, e Graecis Phile, salamandrae alas, quibus in ignem involet, hoc versu ascribit: *kai\ di/rma lito\n, kai\ pterw=n e)/xei s1ke/phn], Tenuemque pellem et tegmen alarum haec habet. Et paulo post: *to\ pu=r ga\r au)th\ ou) fobei= to\ pamfa/gon,] *e)fi/ptatai de\ kai\ diw/kei th\n ze/s1in]. Flammas vorantes omnia ipsa non timet, Quaque ardet ignis, maxime involat et ruit, etc. Necomittendae hic rationes, quibus Andr. Schottus Heptaem. Diatr. 13. fabulam de phoenice, praeter dicta, hoc modo refellit. 1. Quod tam parum ii sibi constent, qui illam tradunt, ut nihil habeant, in quo possis tuto pedem figere. 2. Quod nemo sit, qui profiteatur verum phoenicem a se esse visum. 3. Quod Deus in illis Iobi capp. in quibus maiestatem et potentiam suam commendat ex Naturae operibus, hoc non fuisset omissurus, quod prae coeteris esset insigne. 4. Quod nec Paulus. de resurrectione mortuorum fuse disputans, 1. Corinth. c. 15. rationem tam obviam praeterisset intactam, praesertim apud Corinthios, quibus notissimum erat, quidquid de hac ave iactatur. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 5. Totum igitur hoc de phoenice symbolicum est. Et quidem Clemens, l. 6. Strom. *o( w(ros1 ko/pos2], inquit, w(rolo/gio/n te meta\ xei=ra kai\ foi/nika a)strologi/as2 e)/xwn s1u/mbola], Horoscopus in manu habens astrologiae symbola, horologium et phoenicem: Apud Aegyptios videl quorum tota sapientia in symbolis consistebat, phoenix Astrologiae fuit hieroglyphicum, quia eius vita fieri credebatur magni anni conversio, ut dictum. Hinc in Hori Hieroglyph. *h(li/ou e)sti\n o( foi/nic s1u/mbolon], Phoenix est Solis symbolum. Et Ioh. Gazaeus in Ecphr. postquam hanc avem docuit renasci e suo cinere et tamquam orbe decurso perpetuo redire, Hoc, inquit, Solis circulare signum est, *h(li/ou to/de s1h=ma keri/dromon], ut alia omittam. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 547. et seqq.
PHORATHA
fil. Aman. Esth c. 9. v. 8. Latine fructificatio, sive multiplicator, aut sortilegus.
PHTHIRIASIS
Sullam sustulit: de quo Plin. l. 7. c. 43. Age. non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior futi, erodente se ipso corpore, et supplicia sibi gignente. Plutarchus in Sylla plures alios memorat, qui eodem genere mortis occubuerunt: nempe Acastum Peliae filium, Alcmanem Poetam, Pherecydem Thcologum, Olynthium Callisthenem in vinculis, Mutium Iurisconsultum et Ennum illum, qui in Sicilia bellum servile moverat. Quibus multi nostrorum Antiochum Epiphanem et Herodem Agrippam accensent, quia viventium corpus a vermibus legitur fuisse consumptum, 2. Maccab c. 9. v. 9. et Actor. c. 12. v. 23. ubi nomine vermium pediculos intelligi volunt. Sed in Actorum loco hos omnino refellit vetustissimus ille Bezae codex, qui sic habet, *kai\ geno/menos2 s1kwlhko/brwtos2 e)/ti zw=n, ou(/tws2 e)ce/yucen], Et a vermibus erosus adhuc vivus exanimatus est: Quod de veris vermibus recte dicitur, qui erodere saepius non solent, nist mortuos; sed frustra observaretur, adderenturque illa, e)/ti zw=n], adhuc vivus, si res esset de pediculis: hi enim vivis, non mortuis, infesti sunt. Quin morituri hominis corpus dcserunt, ut observat Philosophus en toi=s2 *zwikoi=s2], quae hodienon exstant: citantur autem ipsa eius verba ab Apollonio, Mirabil. c. 27. Nempe, ut asserit Alexander Aphrodisaeus, l. 2. Probl. 30. pediculi tepore quodam et succo sanguineo eoque dulci opus habent, quibus cum destituantur in mortuis corporibus, facile illa deserunt, ut meliora loca quaerant. Scaliger quoque Exercitat. 246. tradit, tamquam in publicis nosocomiis rem notissimam: ubi e miseris illis moritur aliquis, confestim e veteri hospitio, scil. cadavere, demigrare hos hospites. Vide quoque Ambrosium Leonem Nolanum, Probl. 225. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 18. et Hug. Grotium, Histor. Belgic. ubi de obitu Philippi II. Hispaniae Regis, qui simili mortis genere ex hac vita migravit.
PHUA
Hebr. Fil. Issaschar, Gen c. 46. v. 13. Latine hic, adverbium loci, aut os, oris.
PHUA
Hebr. . Nomen obstetricis cuiusdam Hebraeorum, Exod c. 1. v. 15. Latine gemens, ululans, vel apparens.
PHUTH
fil. Cham, Gen c. 10. v. 6. Inde Phuthaei, Mauritaniae populi Iosepho, l. 1. c. 6. qui fluv. ibi cognominem habet, hodie Tensist. Vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 4. c. 32.
PHUTIEL
i. e. pinguedo Dei, nomen viri, Exod c. 6. v. 25.
PHUTIPHAR
Hebr. . Eunuchus Pharaonis, herus Iosephi, Gen c. 37. v. 36. Latine saginatus taurus, vel pinguedinis fructificatio.
PHUTIPHAR
Hebr. , Nomen sacerdotis Heliopoleos, soceri Iosephi, Gen c. 41. v. 45. Latine pinguedinem dissipans, vel pinguedinis denudatio, aut Syriace, pinguedinis vindicta.
PHYLACTERIA
Graece fulakth/ria], memorata Matth c. 23. v. 5. *platu/nous1i de\ ta\ fulakth/ria au)tw=n, kai\ megalu/nous1i ta\ kra/s1peda tw= i(mati/wn au(tw=n], Dilatant enim phylacteria sua, et producunt fimbrias palliorum suorum: Eprphanio videntur fuisse limbi sive fasciae, quibus praetexerentur vestes; Bezae vero laminae aut membranulae; Burmanno capsulae quaedam, quas hodie etiamnum Iudaei cori in clusas partim fronti alligant, partim brachio, inscriptis quatuor, quas vocant , i. e. lectionibus sacris. Idem addit, Graecos, novo nomine novae rei quaesito, vocasse fulakth/ria], a conservando: Erat enim hic ritus, (quem postea suis superstitionibus contaminarunt Iudaei) a Domino constitutus, ut esset velut mnhmo/s1unon] legis et benesiciorum, quae Deus in eos contulerat, Annotat. in Nov. Testam. loc. cit. Duplicis autem fuere generis, una fronti alligabantur, altera brachio sinistro introrsum cor versus: utrorumque in stitutio habetur Exodi c. 13. v. 9. Ut sit tibi in signum ad manum tuam: et in monimentum inter oculos tuos: et v. 16. Quod erit pro signo ad manum tuam, et pro frontalibus inter oculos tuos. Vide quoque Deuteron c. 6. v. 8. Gestabant illa omnes Iudaei, ne Christo quidem ipso, SERVATORE nostro, excepto, ut ex Historia Evangelica colligere est: Sadducaei quoque ac Pharisaei, nisi quod hi. ut maiorem sibi sanctitatis opinionem conciliarent, Phylacteria ultra cubitum extenderent, Sadducaei vero in vola manus ea tenerent. Scripta erant in Phylacteriis illis, quae membranacea forte fuere, X praecepta Decalogi, secun dum Chrysostomum ac Hieronymum: Secundum alios, et quidem plerosque 4. hae sectiones Legis: quarum prima incipiens, ab Exodi c. 13. v. 2. Consecra mihi omne primogenitum etc. desinebat in v. 10. Secunda incipiebat a v. 11. Item erit, quum introduxerit etc. et terminabatur v. 16. Tertiae initium erat, Audi Israel, Deut c. 6. v. 4. finis autem v. 9. Quarta inchoans, a Deuteronomli c. 11. v. 13. Erit itaque, si serio auscultaveris etc. pergebat usque ad sinem v. 21. Cum itaque has membranas fronti affigebant, faciebant illas pro sectionum numero quadruplices: vel si unica erat membrana, dabant operam, ut longitudo cuiusque sectionis columnam impleret. Quum manui brachioque: omnes 4. sectiones, una in membrana, quatuor columnis distinctae continebantur. Ingruente persequutione, quum palam Phylacteria ferre non auderent, manum obvolvebant filo rubro, quod in memoriam eis sanguinem foederis perpetuw refricaret. Vocem, Metaphoth], quod attinet, qua Moses Phylacteria haec appellavit, videtur illa per antiphrasin sic dicta, ad , i. e. Incedere, erant enim alligata, nec moveri poterant aut locum mutare, Unde LXX. reddunt, a)s1a/leuta], i. e. immobilia ornamenta. Rabbini vocant Thephillim i. e. Ornamenta precatoria: Alii Pittacia appellant et Pittaciola, etc. Hieronymus in Matth c. 23. Vide Mosen Kotsen sem praec. affirm. 22. Maimon. in Thephillim c. 4. sect. 8. Scaligerum, Trihaeres. p. 258. Munsterum de praec. affirmat. Thom. Godqynum, de ritibus Hebraeorum, l. 1. c. 10. etc. Cl. inprimis Buxtorfium, Synagogae Iudaicae c. 9. Abusus Phylacteriorum talium fuit, non tantum cum ostentationis causa largius extenderentur a Pharisaeis, sed et cum iisdem, velut amuletis, de collo suspensis vel aedium postibus affixis vim inesle crediderunt, a periculis se immunes praestandi. Quos proin D. Hieronymus comparare solitus fuit, cum superstitiosis quibusdam sui temporis mulierculis, quae eodem fine Parvula Euangelia et Crucis ligna secum circumtulerunt. Eadem superstitione hodieque nonnulli, pro amuletis, ex collo suspendunt, inscriptum praesertim Euangelium secundum Iohannem: quod iam olim damnatum Antiochena Synodo, expresso quoque nomine fulakthri/wn], Etiam fulakth/rioi] seu Phylacterii, Magi quidam, ob similem superstitionem, dicti, condemnati leguntur circa A. C. 692. Vide iterum Scaligerum, Trihaeres. c. 7. Concil. V. can. 61. Iac. Gotofredum, adl. 3. Cod. Theodos. de Maleficis, ut et supra, in vocibus Brevia, Ligatura, Mazuza, Periapta etc. infra Ursus. Apud recentiores mansit vox, pro arculis reliquias SS. servantibus, super quibus iurari consuevisse, docet Dudo, de moribus Normann. l. 3. Item pro vasculis, quibus inclusae reliquiae de collo suspendebantur, ei)s2 fulakth/rion], ut ait Theophanes ann. 31. Copronymi, p. 357. De quibus vide Car. du Fresne, Dissertatione 26. ad Ioinvillam, p. 310. ut et supra aliquid, ubi de nummis Helenianis, et Investitura; Io. Casp. Suicerum, in vocibus *fulakth/ria] et *fulakth/rioi]. nec non supra in voce Encolpium. Addam solum, Isidis fulakth/rion], quod illa sibi singebatur peria/ptesqai], signisicasle *fwnh\ a)lhqh\s2], Vox vera, legi apud Plut. de Is. et Osir. Vide quoque infra Veritas.
PHYLACTERIUM
vasculum est de argento, vel auro, vel crystallo, vel ebore, etc. in quo Sanctorum cineres, vel reliquiae reconduntur. Cum enim Elnidius fideles Cinericios vocaret, quod cineres servabant, staturum fuit in Ecclesia, ut honorifice in pretiosis vasculis servarentur. A fula/ttein]. Vide Durand. Ration. l. 3. n. 26. Sumitur quoque pro munimine magico adv ersus aegritudines, infortunia, daemones, quod ductum a Iudaeorum superstitione, qui Decalogo inscripta Phylacteria, veluti Numina tutelaria, deferebant. Huiusmodi munimina proliibita fuerunt in Concilio Ratisbonensi A. C. 742. praesente Karlomanno Duce et Principe Francorum habito. Vide Hieron. in Matth c. 23. et Spelmann. Gloss. Arch.
PICRIS
Graeca vox pikri\s2], lactuca agrestis, Exodi c. 12. v. 8. in Vulgata, Et edent carnes nocte illa assas ipsi et azymos panes cum lactucis agrestibus; ubi Vaticana translatio habet, Et azyma super picrides comedent: S. Cyprianus cum picridibus, legit. Sermo ibi de cena Paschali: in Hebraeo meror; cuius pluralis numerus merorim est, quod nomen videtur generale esse, ad omnes herbas amaras, quarum in Paschate usus fuit; Sed singulare meror], ad certam speciem restringitur, ut Graecum hoc pikri\s2], ab amaritudine similiter factum. Sumitur autem pikri\s2] aliquando pro lactucae specie, quae reliquis amarior est. Plin. l. 19. c. 8. Pessimum autem lactucae genus cum exprobratione amaritudinis appellavere picrida. Aristoteles, Histor. l. 9. c. 6. *o( de\ dra/kwn o(/tan o)pwri/zh|, to\n o)po\n th=s pikri/dos2 e)krofe=i]: quod idem Plinius reddit, l. 8. c. 27. Draco vernam nauseam silvestris lactucae succo restinguit; ubi silvestris lactuca picris est. Neque aliter Aelian. l. 6. c. 4. *oi( dra/kontes2, o(/tan o)pw/rais2 me/llws1i geu/esqai, th=s pikri/dos2 kaloume/nhs2 r(ofou=s1i to\n o)po\n]. Unde Apuleius, Herbarii c. 30. cui titul. de Lactucasylv. Graecis qri/dac a)gri/a] dicitur —— aliquibus pikri\s2]. Quod sequutus Hieronymus, in Exodo et Numeris, Graeca e)pi\ pikri/dwn], reddidit, cum lactucis silvestribus. Sed et pikri\s2], est silvestre intubum, Dioscorides, *se/ris2 a)gri/a kai\ h(/meros2, w(=n h) me\n a)gri/a pikri\s2, h( kai\ kixw/rion kaloume/nh] Intubum vel silvestre vel sativum est: silvestre est picris, quae etiam cichorium dicitur. Aetio utrumque cichorium intubi nomen habet, sed solum agreste pikri\s2] vocatur: *se/ris2 h)\ kixw/rion, u(popikro/n e\sti la/xanon, kai\ ma=llon to\ a)/grion, o(/per kai\ pikri\s2 pros1agoreu/etai, tis1i\ de\ kixw/rion], Intubum sive cichorium, subamarum est olus, agreste inprimis, quod et Picris dicitur, quibusdam etiam cichorium. Suidas, *se/reis2 ei)=dos2 laxa/nwn, ta\ par) h)mi=n s1e/rika lego/mena. ai( pikri/des2 par) a)/llois2 h)/ ma=llon, t) a)lhqe/steron ei)pei=n, *makedonh/s1ia], Seres (intuba) genus oleris, quod apud nos serica vocatur, ab aliis picrides, vel ut verius dicamus, Macedonica (a loco ubi illius magna copia) Et his omnibus longe antiquior Theophrastus, Histor. l. 7. c. 11. picridem inter ta\ kixwriw/dh] ponit. Horum enim species percurrens, *w(s1a/utws2 de\], ait, kai\ h( pikri\s2, kai\ ga\r au(/th tw=| h)=ri a)nqei=], Similiter et picris, nam et ipsa vere floret. Et paulo post, th=| ge/us1ei de\ pikra\, dio\ kai\ tou)/noma ei)/lhfe], Gustu amara est, unde illi nomen. Unde Plin. l. 21. c. 17. Amara aphace, et quae picris nominatur, et ipsa toto anno florens: nomen ei amaritudo imposuit. Itaque tam in intubis, quam in lactucis, quae reliquis amarior est, picris vocatur. Nisi quis lactucae silvestris et intubi silvestris nomine velit unum idemque significari. Qua mente videri possit haec scripsisse Neophytus. *se/ris2 to\ kixw/rion, h)/toito a)/grion marou/lion, o(\ kai\ pikroma/roulon le/getai kai\ pikri\s2], Seris (intubum) cichorium aut lactuca silvestris, quae et picromarulum (amara lactuca) dicitur et picris. Quae vox ma/roulon] seu marou/lion], recentioris Graeciae est, deflexa ex maiou/lion], quomodo lactucas vocaverat superior aetas, quia Maio maxime mense vigent etc. E quibus omnibus patet, quid sit pikri\s2] Graec. seu meror Hebr. quod idem est. nempe cum in eodem loco chazareth], proprie lactucam sativam sonet, et ulsin], sativa intuba, meror], ut Graecum pikri\s2], ab utroque in eo differt, quod non nisi silvestrem lactucam significat, aut vero silvestre intubum. Ea enim sic appellari consuevere speciali nomine, ratione amaritudinis quae in illis maior, quam in sativis. Cui illustrandae faciunt illa ex Abenbitare, Scriptore Arabe, petita, Meruria est intubi silvestris species maxime amari. In libro Alhavi (cuius auctor est Serapio) meruria est lactucae species in qua est amaritudo et unde fluit lac. Et certe lactucae has silvestris notas esse, discimus ex Dioscoride, *pikra\ de\ pro\s2 th=| geu/s1ei. w(mo/iwtai de\ kata\ ta=s1an th)n du/namin mh/kwni/ o(/qen kai\ to\n o)po\n au)th=s e)/nioi mi/s1gous1i tw=| mhkwni/w|], Gustu amara est; papaveri similes vires habet; ideoque lac eius quidam papaveri miscent. Et Theophrasto, qui multo ante descripserat hoc lactucae genus, Histor. l. 7. c. 4. o(pw=des2 s1fo/dra], lactiferum valde. ita in Plinio lactucae silvestris species una est, quae meconis vocatur a copia lactis soporiferi. Addit, olim in Italia hoc solum genus fuisse, et ideo lactucae nomen adeptum. Ita ex appuleii Herbario a)nekdo/tw|] haec citat Salmas. Lactucae alba mhkwni\s2] vocatur, a copia lactis soporiferi etc. Uti vero omnia in Agno Paschali mystica erant, sic herbae amarae, cum quibus Agnum comedi oportuit, picris inprimis, significarunt, omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem pati, 2. Timoth. c. 3. v. 12. ut, per communionem passionum illius, consormes fiamus morti eius Philipp. c. 3. v. 10. eodem enim tendentibus idem iter est prosequendum: et spinea corona nobis cum Christo ferenda est, ut succedat corona gloriae, iuxta illud, Si sustinemus, etiam cum illo regnabimus. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. et Salmas. Exercitat. Plinianis. p. 829. 830. et 1269. Sed et Virgilius picrim, inter herbas coronarias refert, buphthalmo eam socians, eamque floridam vocat Cul. Buphthalmusque virens et semper florida picris. Qua de re vide Car. Paschalium. Coronar. l. 3. c. 17.
PICTA_Toga
vestis Etrusca fuit, purpurei coloris, auro distincta, a Triumphantibus olim solita geri, quam, ut ait Florus, subactis XII. Thusciae populis Tarquinius Priscus romam transtulit, id quod etiam Dionysius, l. 3. Antiquit. confirmat: Macrobius tamen, l. 1. Saturn. c. 6. Plin. l. 9. c. 39. id non Prisco, sed Tullo Hostilio tribuunt. vocabatur autem Picta, quod in ea figurae ita figerentur, ut ea species ad picturae similitudinem accederet. Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32. Cuiusmodi acu pictarum imagines nonnullas describunt Homerus, Virgilius, Catullus. Nisi hinc dictam malis, quod purpura ita esset intexta, ut aliqua imago aut palma in ea picta videretur. Quare nonnumquam ea Palmata et aliquando Purpurea fuit appellata, de qua quidem egregie scripsit Iuvenalis, Satyr. 10. v. 36. Quid si vidisset Praetorem in curribus altis Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem Ex humeris aulaea Togae. —— Et Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 16. c. 10. Pictam Togam privatus habuit primus et propriam Gordianus senior, avum ante ex Capitolio acciperent Imperatores vel ex palatio. Quippe, ut tradit Liv. l. 10. c. 7. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 40. et Stephanus Vinardus, in fine Herculis sui, olim consuetudo, de qua etiam supra aliquid innui, ut Triumphantes in Toga picta purpurea inveherentur in Capitolium. Hinc Martialis, l. 7. Epigr. 1. v. 11. I comes et magnos illaesa merere triumphos, Palmataeque Ducem, sed cito, redde Togae. Vopiscus, in Probo, c. 7. Te manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata etc. Vide Hieron. Bossium, de Toga Rom c. 16. Togam pictam aureis stellis distinctam fuisse, quae autem palmarum iconibus esset illustris, palmatam fuisse dictam, Isidorus docet, l. 18. c. 2. Color iis purpureus, auro intertexto, teste Dionysio Halicarnassaeo, l. 5. p. 314. quod vel stellas exprimebat, ut supra dictum, et Appianus in super confirmat, vel Triumphantis res gestas gentilitiu mque stemma. Ausonius in Gratiar. Act. Palmatam tibi misi, in qua Divus Parens Constantius intextus est, haec est picta, ut dicitur, Vestis, non auro magis suoquam tuis verbis. Eandem clavatam suisse dictam, a clavis aureis, quibus distinguebatur, discimus ex Festo, l. 14. in dict. Picta. Quando coeperit hoc gestamen, Verrius Flaccus apud Sextum Pompeium, nos edocet, Picta, inquiens, Toga quae nunc dicitur, parpurea ante vocitata est eaque erat sine pictura: Eius rei argumentum est pictura in aede Vertumni et Consi, quarum in altera M. Fulvius Flaccus, in altera L. Papyrtus Cursor triumphantes ita picti sunt. Itaque Toga triumphalis antiquitus tantum purpurea fuit, post Picta in usum venit; natas autem has ex Homericis ipictarum vestium imaginibus, docet. Sed nec trium phantium modo ea toga fuit, verum et Consulum et Praetorum: et quidem illorum, quoties Magistratum inirent ipsis Kalendis Ianuariis, idque sub Imperatorib. cum libera Republ. tantum in praetexta essent. Lamprid. de Alexandro, c. 40. Praetextam et pictam Togam numquam nisi Consul accepit, et eam quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut Praetores aut Consules. Praeter Gordianum, duobus tributum, ut Picta toga quan quam privati uterentur, Paulo Aemilio Persei Regis Macedonici ultimi victori et Pompeio, legimus apud Aur. Victorem, de Viris illustr. Velleium, l. 2. ac Dionem, l. 37. Crebrior dein, post Gordianum, eius usus ac mentio apud Scriptores. Ausonius, Idyllio 4. Ut Praefecturam duplicem, sellamque curulem. Ut trabeam, pictamque togam, mea praemia Consul Induerer, Fastisque meis praelatus haberer. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 2. c. 8. et 9. ut et supra in voce Palmata, ac infra in voce Triumphalis. Inter Senatus Rom. praecipua dona, quibus amicos colebat Reges, fuisse Togas pictas, et tunicas palmatas, Livius passim aliique testantur. Quo refpiciens Tacitus, cognitis, inquit, l. 4. Annal. c. 26. Ptolemaei per id bellum studiis, repetitus ex vetusto mos, missusque e Senatoribus, qui scipionem eburnum. Togam pictam, antiqua Patrum munera daret, Regemque et socium atque amicum appellaret. Nec omittendum istiusmodi Togae puram opponi, ut docet Iac. Gutherius, de Vet. Iure Pontif. l. 1. c. 28. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 29. A'Toga ad vestes pictas in genere transeo, quarum inventores Phrygas fuisse, innuit Plin. l. 8. c. 48. Pictas vestes iam apud Homerum fuisse, unde Triumphales natae; acu sacere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Usus in Assyria frequens, Babylone praesertim, teste eodem paulo post: Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit. Qua de causa, *babulw/nion pro/blhma], i. e. Babylonicis coloribus variegatam vestem, hereditario iure obvenisse Crasso, refert Plutarchus, in M. Catonis vita; Sed de his vide iterum Dempster. in Rosin. l. 5. c. 35. et supra in voce Phryges, Phrygiones etc.
PICTURA
seu PINGENDI Ars. alias Graphice, ex Graeco, definitur Socrati, e)ikas1i/a tw= o(rwme/nwn], Imitatio seu repraesentatio eorum, quae videntur; quam definitionem cum Plastice communem habet. Horat. l. 2. Ep. 2. v. 8. ——— Argilla quidvis imitaberis uda. Ducit in tabula penicillo lineas et colores addit, ut homines, bestias, plantas, aedisicia ac alias res exprimat: quantique habita sit a Graecis, inde liquet, quod ingenui solum pueri Diagraphicen in buxo discerent, adeoque graphis, qua in pingendo opus, servis esset interdicta, contrario apud Romanos obtinente, ut in voce Pictor ostendimus. Habet initia sua a Natura, insitum namque nobis imitari: et quia magnam ex imitatione capimus voluptatem, hinc Arti incrementa, Philostr. de Vita Apollonii, l. 2. c. 10. Item alter, in praef. bipartiti Iconum operis. Simili proin cum Poesi origine gaudet, cum qua alias quoque ingens ei affinitas, unde Picturam esse tacentem Poesin: Poesin autem loquentem Picturam, a Simonide dictum, apud Plut. l. de aud. Poetis. Iliacis temporibus nondum fuisse hanc Artem, Plin. l. 35. c. 4. At Homerus Il. s1]. v. 483. et seqq. narrat, ut Vulcanus in Achillis clypeo artificiose caelarit caelum, sidera et terras: Hesiodus quoque de caelatura Herculei clypei multa habet: et quid aliud Caelatura, quam Pictura quaedam, voce ea paulo laxius accepta, utcumque caelo, non penicillo, fiat. Quod si obiciatur, haec non sine errore Poetarum dici, vetustiori de aevo, tamquam de suo loquentium, refellunt tamen hanc sententiam, quae de Daedalo narrat Apollodorus, Biblioth. l. 3. ubi fuisse eum ait, prw=ton a)galma/twn e(ureth\n], primum repertorem imaginum ac simulacrorum: Vixit vero is iam ante Argonauticam expeditionem. Imo antiquiores eo statas, utpote Telchinis inventoribus, facit Diod. Siculus, Biblioth. l. 5. Sed quid de eo dicemus, quod, ut Flavius Iosephus, Antiqq. l. 3. c. 4. et 9. imo Moses ipse Exodi c. 36. v. 1. narrat, Deus Beseleelem et Ooliabum designavit Tabernaculi Architectos, in quo opus Sculptura ac Caelatura: velut in Cherubim effigiandis, atque aliis? Quid quod ipse Tara Abrahae Patriarchae parens, dicitur fuisse )*agalmatopoi\os2], i. e. Statuarius? Seruches quoque, filius Ragau, sive Rehu, Abrahami provavus, primus Statuas collocasse viris fortibus putatur, qua de re vide Voss. de Idolol. Gent. l. 3. c. 46. ex Cedreno, Chronico Eusebii et Euseb. Panarii l. 1. Ita vero Artes hae affines sunt, ut vulgatus Interpres 1. Regum c. 6. v. 32. dicat: Sculpsit in eis picturam: ubi Hebraea sonant, Caelavit in eis, eaelaturas Cherubim: nec verisimile est sculptura Picturam multo fuisse posteriorem, vel Caelatura. Aegyptii apud Plin. l. 35. c. 3. sex milibus annorum apud ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, affirmant, vana praedicatione, ut palam est: Graeci alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta. Postea et intus lineas sparsere, sine ullo etiamnum. colore, ut de Ardice Corinthio et Telephane Sicyonio supra diximus. Hinc deventum, ad Picturam monoxrw/maton], sive quae singulis fiat coloribus, primusque eas colorare testa, ut ferunt, trita invenit Cleophantus Corinthius. Tandem se Ars ipsa distinxit, verba sunt Plinii, l. 35. c. 3. et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adiectus est splendor: alius hic quam lumen: quem, quia inter boc et umbram esset, appellaverunt tonon: commissuras vero colorum et transitus, harmogem. De eiusdem Artis natura progressuque Philostratus, l. 2. de vita Apollon. c. 10. *kai\ ga\r e(\n xrw=ma], inquit, h)/rkhs1e toi=s2 ge a)rxaiote/rois2 tw= *grafe/wn: kai\ proiou=s1a, tetta/rwn: ei)=ta pleio/nwn h(/yato], Quippe et unus color veteribus illis Pictoribus sussecit, et procedente Arte, quatuor erant satis: inde paulatim plures, pluresque adhibiti. Hodie decem colores palmarios habent, quos recenset Caesar Bullingerus, de Pictura, l. 2. et Scalptura, l. 3. Addit idem Philostratus, et absque ullo colore Picturam esse, ut si creta solum duxeris lineamenta Indi sive Aethiopis, quem non aliter concipias, quam nigrum; si simas videas nares, genas eminentes, capillorum cincinnos et quandam stuporis imaginem oculis circumfusam: quae Pictura quanto simplicior, tanto sine dubio antiquior fuit. Sed sero admodum haec Ars a Graecis ipsis in Liberalium est Artium numerum recepta; factumque id primo auctoritate Pamphili Macedonis, qui Apellis Praeceptor fuit, ut docet Plin. l. 35. c. 10. A quo tempore, non Sicyone solum, sed et in tota Graecia, pueri ingenui diagraphicen h. e. Picturam in buxo ut dictum doceri coeperunt, perpetuo interdicto, ne servitia illam addiserent. Unde patet, quod utcumque Pictura demum Philippi Magni temporibus maiori in honore coeperit esse, tamen antea quoque in pretio fuisse dicatur: quod ex Thaletis verbis cognoscere est, apud Stobaum; ubi ille Ionicae sectae conditor conqueritur, pueros primum tradi Paedotribis, harmonico, et Pictori: adultiorem vero aetatem Arithmetico et Geometrae, etc. Utilitatem Artis plurima loquuntur, ut enim voluptatis solum causa inventam esse sint qui dicant, nimis abiecte de illa omnino sentiunt. Quod enim Poesis calamo, hoc penicillo Pictura exprimit. Itaque versus Homeri, quibus effinxit Iovem, ut Phidiae ad sculpendum, sic Euphranori ad pingendum, praebuere Archetypon. Ut hac parte etiam verum sit illud Horatii in Arte, v. 361: Ut Pictura, Poesis erit. ——— Imo est, in quo magnam Poeseos partem superet Pictura: ut eo, quod oculis corporis, non animi solum, aliquid repraesentet. Quae enim magis animum irritent, v. 181. ib. Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae Ipse sibi tradet spectatur. Nec hoc saltem, sed etiam paria Historiae facit; res quoque gestas ad posteros transmittendo. Unde Sallustius, c. 4. bell. Iugurtin. Saepe, inquit, qudivi Q. Maximum Publ. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum Maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad Virtutem accendi. Ad haec cum Pictura constet luce et umbra; ac Artis opus umbram luci immittere, aut lucem umbra obscurare, satis liquet, Picturae etiam mediocri cognitione iudicium acui in luminibus, coloribus et umbris dignoscendis, quae res multum confert et in Naturae scientia et in Vita civili. At abusus cavendus, qualis est, si illa pingantur, unde corrumpuntur mores, Quare Chaerea apud Terentium, Eunucho, Actu 3. Sc. 5. v. 36. ——— Dum apparatur, Virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haet, Iovem Quo ipacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum, Egoque quoque id spectare coepi: et quia consimilem luserat Iam olim ille ludum etc. Quem ad locum sic Donatus, Philosophice, inquit, nunc Terentius demonstravit, quam cladem moribus hominum et civitatibus adferant pigmenta Poetarum, cum scelerum exempla adferunt peccaturis Vide quoque Propertium, l. 2. Eleg. 6. Achillem Tacitum, de Clitophontis et Leucippes amoribus, l. 1. Iure proin Thebis lege prohibitum fuit, ne quid obsceni pingeretur, vel fingeretur, multa adversus eam peccantibus irrogata Aelian. Var. Histor. l. 4. c. 4. Nempe in picturis comparatum, ut in Mimis, quos eampse ob causam arcuisse Massilienses, testis est Val. Max l. 2. c. 6. ex 7. Ut vero Ars haec utilitatis habet plurimum, ita difficultatis non minus, multarum quippe disciplinarum auxilio egens. A Geometria enim lineam ac symmetriam accipit; imo Pamphilus Macedo sine Arithmetica ac Geometria, quibus ille primus Pictorum excultus fuit, negavit hanc Artem perfici posse. Ab Optica capit lumen ac umbram, quorum haec facit recessum et distantiam: illud ut quid emineat sive ut ipropius abesse videatur, praestat: quae abunde elucent ex Amulii Minerva, Plin. l. 35. c. 10. Apellis Hercule averso, l. 36. c. 5. ex Bupalo et Anthermo in Chio, de quibus Lucian. in Dea Syria, etc. Vide quoque Tzetzen, Chil. 11. histor. 381. ac praecipue l. 8. c. 191. ubi haec illustrat Phidiae et Alcamenis exemplo. Praeterea Naturae scientia in Pictore requiritur, quam ob causam in Protogenis rudimentis Iaudat Arbiter, quod sic cum Naturae veritate certarent, ut non sine quo dam horrore tractarentur: Idcirco et Anatome plurimum ei confcrt: cuius gnarus humani corporis proportionem in singulis membris exactius servabit, cumque non eadem in omnibus sit proportio, facilius pulchriorem discernet, nec en im in uno omnia sunt praestantissima. Ideo Zeuxis Helenam Crotoniatis picturus ex ingenti multitudine Virginum de publico consilio unum in locum conductarum, quinque delegisse, ut ex singulis, quod speciosissimum foret, excerperet, legitur apud Cicer. de Invent. l. 2. Nec sufficit formam nosse hominis, sed et nosse convenit illam mutorum animantium, plantarum, omnium denique quae Orbiscontinet. Naturae proin ignoratione peccavit Nicon, vel iuxta alios Apelles Ephesius, cui icum cetera equum scientissime pinxisset, unum hoc iure obiectum quod utrique palpebrae apposuisset cilia, cum inferior iis careat, Aelian. de Anim. l. 4. c. 50. A Physiognomia insuper et Morum Scientia Pictura sumit mores et affectus: imo et in Veteribus historiis recte pingendis multum accurata Antiquitatis conducit notitia. E quibus simul elucet, quanta Artis huius tum nobilitas ac dignitas sit, de qua sic Cardanus, de Subtil. l. 17. Est. Pictura Mechanicarum omnium Artium subtilissima, eadem vero et nobilissima. Nam quidquid Plastice, aut Sculptura conatur, mirabilius Pictura fingit, addit umbras et colores et Opticen sibi iungit, novis etiam additis quibusdam inventionibus. Nam Pictorem omnia necesse est scire, quoniam omnia imitatur. Est Philosophus, Picter, Architectus et dissectionis Artifex, etc. Partes Picturae quatuor, sicut Oratoriae Facultatis commode constitui possunt, Inventio videlicet sive argumentum et materies: *oi)konomi/a] sive Dispositio, ac simul *summetri/a], quae et )*analogi/a] et (*armoni/a] appellatur: Color, h. e. tum lumen et umbra, tum splendor ac opacitas: ac denique Motus sive gestus, qui quasi vitam quandam inspirat. Affinia ei sunt, Sculptura quae facit imagines in ligno prominentes: Statuaria, quae idem praestat in lapide ac metallo: Caelatura, quae in ligno, lapide metallove, imagines facit cavas: Chymice seu Fusoria, quae imaginem e metallo aliave materia fundit: et Plastice, quae ex argilla, gypso vel simili materie, imagines facit: Quibus omnibus nobilior Pictura est, teste Cardanτ loc. cit. Et quidem, quod Statuariam inprimis attinet, licet statuae eτ picturis praestent, quod durant magis pluraque in secula propagent hominis decus: longe tamen artificiτ vincuntur; uti et splendore ac pulchritudine. Ut de lumine, umbra, discrimine rari ac densi, aliisque nil dicam, de quibus vide disserentem Balthasarem Castilionaeum, Com. l. 2. de Curiali seu Auluo. Michael tamen Angelus Bonarata Sculpturam Picturβ difficiliorem judicavit, eo quod in statua sint diversi magis aspectus pleni anaglyphi, quam sententiam quoque probat Caesar Bullingerus, de Pictura et Staturia l. 2. c. 7. Judicium suum suspendente Lud. Demontiosiτ, Comm. de Sculptura et Pictura Antiqq. Quibus incrementis olim Pictura adoleverit; vide supra in voce Pictor: Saltem hic addo, apud Graecos, praecipuum Picturae tempus fuisse, ab Olymp. 93. quβ Athenae a Lysandro captae sunt; ejusque ipsius a)kmh\n], Apellis ac aequalium aetate; Nec enim eorum, qui postea sequuti, Artem quisquam provexit: imo fuere, qui deteriora sequuti, Picturam ad humiliora revocarent, inque istiusmodi etiam laudem invenirent, qualem Pyreicum fuisse, memorat Plin. l. 35. c. 10. qui tonstrinus sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, Rhuparographos propterea dictus: Item Calliclem et Calacem; Antiphilum quoque, utroque valentem genere, qui (verba Plinii sunt) iocoso nomine Gryllum ridiculi habitus pinxit. Unde hoc genus picturae Grylli dicti. Absolutam iam in Italia Picturam fuisse idem docet, circa tempora Tarquinii Prisci, l. 35. c. 3. ac a servis ac peregrinis exercitam. A Pacuvii enim aetate, usque ad suam, negat quemquam pinxisse honestiorem civem, ut supra visum. Post multorum saeculorum decursum, in Italia primum, Avorum aevo, Pictura iterum caput extulit: Praecipuam vero superiori saeculo palmam meruere sex isti, Raphael Urbinas, Mich. Angelus Bonarata, Antonius, Corregiensis Titianus, Seb. Venetus, Iulius Romanus et Anton. Sartorius, de quibus dictum. At quamvis hi Pictoribus, qui, Atavorum aevo florentes, multum ab antiquis recesserant, longuis artem provexerint, nondum tamen ad priscum decus perduxere: cuius rei causas erudite ex ponit Lamb. Lombardus Leodicensis, in vita Reginaldi Poli. De iis qui in hac Arte celebres, egimus retro. Eorum qui eam scriptis suis illustrarunt, catalogum hic atteximus: Plura qui volet, adeat Gerh. Ioh. Vossium, de 4. Artibus Popular. toto c. 5. et de Philosophia, c. 16. §. 1 et 2. ex veterib. Plinium, l. 35. c. 12. priorib. vide quoque hic voce Megalographia, it. Parergon, Pingere de Mnsivo, Pingere vestes, Rhopographi etc. AUCTORES, QUI DE PICTURA SEU GRAPHICE SCRIPSERUNT, EX VOSSIO. Albertus Leo Baptista, Italus, A. C. 1540. libros 3. de Pictura reliquit. Anaximenes scripsit, de Picturis antiquis, teste Fulgentio, Mythol. fab. de Actaeone. Periit. Antigoni, de Pictura, meminit Plin. l. 35. c. 10. peri\ pina/kwn] seu de tabulis. Laertius, in Chrysippo; quae interierunt. Apelles, de Arte sua ad Perseum scripsit, Plin. l. 35. c. 10. qui liber periit. Aristodemus, Plin. aequalis, Historiam Pictorum, et Picturae amantium civitatum ac Regum perduxit ad suam aetatem, vide Philostratum, praef. Icon. In deperditis. Artemon, peri\ zwgra/fwn] scripsit, apud Harpocrationem in *polu/gnwnos2]. Periit. Atticus, de Imaginibus volumen edidisse legitur, apud Plin. l. 35. c. 11. Callistratus. Callixenus, in lucem dedit, *zwgra/fwn te kai\ )*andriantopoiw=n a)nagrafh\n], Pictorum et Statuariorum descriptionem, unde librum suum 10. excerpsit Sopater, teste Photio. Democritus, de Pictura scripsit, Laertius. Dem ontionsius Ludovicus, edidit libros 2. de Veterum Sculptura Caelatura, gemmarum Scalptura ac Pictura. Durerus Albertus, de *summetri/a|] scripsit saeculo praeterito. Duris peri\ zwgrafi/as2], i. e. de Pictura, citatur a Diog. Laertio, in vita Thaletis. Euphranor. Felibien, scripsit des Entretiens sur les vies et sur les ovurages des plus excellens Peintres, in 4. Parisiis. Gauricus Pomponius de Scalptura. Hegesander, de Statuis ac Imaginibus seu Picturis scripsisse dicitur Athenaeo, l. 5. Hypsicratis, peri\ pina/kwn], de tabulis, apud Laertium in Chrysippo mentio. Interiit. Iamblichus, peri\ a)galma/twn] de Imaginibus, librum elucubravit, Philopono refutatum: teste Photio. Iuba, Mauritaniae Rex scripsit peri\ *grafikh=s2], teste Harpocratione et Photio: Ex eiusdem libris peri\ zwgra/fwn], i. e. Pictoribus octavi, meminit Idem Harpocration in voce *par)r(a/s1ios2]. Iunius Franciscus, 3. libros de Pictura reliquit, multiiugae lectionis ac bonae frugis. Lombardus Lamb. Leodicensis in vita Reginaldi Poli, de plerisque prioris aevi celebrioribus Pictoribus, Raph. Urbinate, Bonarata, Titiano etc. iudicium tulit. Melanthius Pictor, peri\ *zwgrafikh=s2], i. e. de Pictura memoratur Laertio, in vita Polemonis. Pamphilius Pictor, peri\ *grafikh=s2 kai\ *zwgra/fwn endo/cwn], de Pictura et Pictoribus, laudatur Suidae. Pasiteles, quinque volum, Nobilium operum in toto Orbe, scripsit, teste Plinio, l. 36. c. 5. cum Praxitele eum confundit Caesar Bullingerus, de Pictura l. 2. Philostratus de Iconibus. Polemon, testante Athenaeo, l. 13. scripsit, peri\ zwgra/fwn pro\s2 )*anti/gonon], de Pictoribus ad Antigonum. Idem libros peri\ pina/kwn], i. e. de tabulis, reliquisse legitur, apud Laertium, in Chrysippo et Athenaeum, l. 11. ac 13. Porphyrius, peri\ a)galma/twn], i. e. de Simulacris, egit: vide Stobaeum, in Eclogis Phys. c. 25. Sed is non tam de Arte, quam de cultu, scripsit. Protogenes Pictor, condidit libros 2. peri\ *grafikh=s2 kai\ xhma/twn], de Pictura et siguris, teste Suida. Sed hi iniuria temporum deperditi sunt. Rodolfius, scripsit Vitas Pictorum. Theophanes peri\ *grafikh=s2], i. e. de Arte Pingendi, laudatur Laertio in Aristippo. Sed hoc opus, ut et plurima alia, temporis spolium est. Varro, ex Latinis, imagines praestantium Virorum suis quoque libris complexus legitur, apud toties memoratum Plin. l. 35. c. 11. ubi ait: Imaginum amore flagrasse quondam, testes sunt et Atticus ille Ciceronit, edite de his volumine, et M. Varro, benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tantum 700. illustrium: sed et aliquo modo imaginibus, non passus intercidere figuras: aut vetustatem aevi contra homines valere; inventione muneris etiam Diis invidiosus etc. Ut alios omittam.
PICUS
Rex Latinorum, Saturni fil. Fauni pater successit patri, An. 2747. primus Aboriginum Rex per an. 37. Latini regis av us, auguriorum peritissimus, qui a Circe adamatus, cum spreto eius coniugio, Carmentem Nympham duxisset uxorem, ab irata Dea, virga percussus fertur, et mutatus in avem sui nominis. Quod idcirco fingi creditur, quoniam primus hac ave usus est auspiciis, de quo satis prolixe Ovidius, Met. l. 14. quam fabulam Virgilius in tres versus optime contraxit, l. 7. Aen. v. 188. ———— Laevaque ancile gerebat Picus equum domitor: quem capta cupidine coniux Aurea percussum virga, versumque venenis Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas. Festus: Picus rex pico ave utebatur, ut Verrius ait, ob augurium, a quo sic dictus. Vide Dion. Halicarn. Hist. Rom l. 1. Aurel. Victor. de Orig. gentis Rom. Vossio vero commentum de Pico Rege et Augure non aliunde promanavit, quam quod in Matiena, Sabinorum oppido, vetustissimum fuerit Martis oraculum, ubi picus avis, qui Martius dicitur, in columna lignea oracula dabat, haud aliter ac apud Dodonaeos columba sacrae insidens quercui vaticinari solita, ex Dionysio. Vide eum de Idolol. l. 1. c. 12. uti de pict Martii robore, et cur druokola/pths2] vel dendrokala/pths2] vocetur, ac quandoque etiam peleka=s2], l. 3. c. 80. de eius calliditate in iis, quae ad victum pertinent, c. 82. de Sermone item, c. 89. Idem piscis delicati, circa Verbanum Leriumque lacum, dicti pic vel pico, a picken, i. e. pungere seu caedere, quoe e medio squamarum eminentes habeat clavos, hinc cyprinus clavatus Rondeletio appellatus. meminit l. 4. c. 31.
PIETAS
Dea ab antiquis culta, cuius sacellum ab Attilio dicatum, in quo habitasse dicitur ea, quae uberibus patrem in carcere aluit. Cicer. l. 1. de Nat. Deorum, Pietas, inquit, iustitia est adversus Deos et cultus erga Maiores aut sanguine coniunctos. Hanc ut Deos coeteros colebant Romani. Aedem ei consecravit, M. Acilius Glabrio Duumvir; in foro Olitorio, eo loco, quo quondam mulier habitaverat, quae Matrem suam inclusam carceri mammis suis claim aluerat, ob quod factum immunitas ipsi concessa fuit. Ita fere Festus, nisi quod pro Matre Patrem ponit, cum tamen reliqui Scriptores, qui huius historiae meminerunt, omnes Matrem carceri inclusam fuisse, non Patrem, scribant. Livius, l. 40. c. 34. Val. Max. l. 5. c. 4. Plin. l. 7. c. 36. Pietatis exempla infinita quidem toto Orbe exstitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non possint. Humilis in plebe, et ideo ignobilis puerpera supplicti causa, carcere inclusam Matrem, cum impetrasset aditum a ianitore, semper excussa, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam: quo miraculo Matri salus donata filiae pietate est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus est Deae, C. Quintio M. Attilio Coss. templo Pietatis exstructo in illius carcevis sede, ubi nunc Marcelli theatrum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 18. Habitum eius sic describit Papinius, l. 3. Sylv. 3. v. 3. Huc vittata comam, niveoque insignis amictu, Qualis adhuc praesens, nullaque expulsa nocentum Fraude, rudes populos, atque aurea regna colebas, Mitibus exsequiis ades. ——— Idem eam solitaria Caeli parte secretim residentem facit, quippe discordantium Deorum coetu offensam, v. 457. et 462. l. 11. Theb. quamquam alias caelo gratissimam ibidem eam constituat, l. 3. Sylv. 3. v. 1. Summa Deum Pietas, cuius gratissima caelo, Rara profanatas inspectant Numina terras etc. Sed pro Misericordia ac Clementia vox non raro occurrit, uti pluribus docet Casp. Barthius, ad Claudian. IV. Consulatu Honorii, v. 113. Vide quoque supra.
PILA
memorata Sext. Propertio l. 4. Eleg. 12. v. 19. Aut si quis posita Iudex sedet Aeacus urna, In mea sortita iudicet ossa pila: quid sit, disceptatur. Locus indubie difficillimus, et est altum tot Interpretibus silentium; tetigit Car. Signonius, de Iudic l. 2. c. 12. sed nemo, quid Pila sortita esset, hactenus exposuit. Ioh. Passeratius, Sortiri pilam, inquit, est sorte educere ex urna nomen Iudicis in pila scriptum. Plut. in Lycurgo commemorat Pilas exiguas e furfure, quibus coniectis in vas tamquam sortitione fabarum admittebatur, vel excludebatur aliquis e conviviis Lacedaemoniorum. Sed haec nihil ad Iudicum tribunalia. Dempsterus existimat, Pilas esse apud Propertium, globulos quosdam, quibus nomina Iudicum inscripta, adductus maxime auctoritate Asconii Pediani in Manilianam, ubi habet: Quarto die adesse omnes in posterum iuberentur, ac coram accusatore ac reo Pilae, in quibus nomina Iudicum inscripta essent, aequarentur: dein rursus postera die sortitio Iudicum fieret, unius et Octoginta, qui numerus cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent. Ita enim rectissime locus is hactenus excusus, falsique sunt, qui pro Pilis, reponunt libellos, aut tabellas, Fr. Polletus, Fori Romani Histor. l. 5. c. 7. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 9. In plurali Pilae, auctore Festo, dictae sunt viriles et muliebres capitum effigies ex lana, quae Compitalibus, in compitis, olim suspendi solebant, quod hunc diem festum esse Deorum inferorum, quos vocant Lares, putarent: quibus tot Pilae, quot capita servorum; tot effigies, quot essent liberi, ponebantur, ut vivis parcerent et essent his Pilis ac simulacris contenti. Hinc Schrevelius ad Martialem, l. 2. Epigr. 43. v. 6. notat, indigitare Poetam, viliores esse vestes suas, quam quibus induantur Pilae compitales, quas ad effigiem humanam factas Diis Inferis suspendi mos, in compitis: addens, hisce imaginibus nullius pretii vestes circumponi consuevisse; et proin alibi a Poeta pannosas appellari. Ab harum postea Pilarum similitudine prodierunt effigies illae stramentitiae, quibus obiectis tauri feraeque in Spectaculis irritabantur. Scalig. Vide quoque Raderum ad Martialem, loco proxime allegato, nec non infra ubi de Pila prima.
PILANI
in exercitu Romano dicti sunt, qui alias Velites, erantque militum natu minimi. Eorum arma gladius, parma, Pila; adornabantur praeterea et simplici casside, cui lupi pellis imposita aut eiusmodialiquid, quod integumentum pariter insignaque erat, ut in praelio suos quique Principes, stren ve aut ignaviter se gerentes, latere non possent. Habebat autem Pili telum ligneum longit udinem plerumque bicubitalem, crassitudinem digitalem; spiculum erat unius spithamae sive palmi maioris eo usque attenuatum et acutum, ut nox primum post iactum necestario flecteretur essetque ad remittendum inhabile. Polybius, l. 6. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 10. Livisu quo que exacte hoc Romanorum militum proprium gestamen describit, de obsidione Sagunti loquens, Dec. 3. l. 1. et Dionys. Halicarnass. l. 5. Honorem castrensem Pili nomine significatum esse, docet, Plin. l 22. c. 6. Primum pilum capessens sub Catulo, h. e. primam militiam. Imo pro militia Romana usurpavit Iuvenalis, Sat. 10. v. 94. Unde Val. Flaccus, Argonaut. l. 6. v. 402. Romanas veluti saevissima cum legiones Tisiphone, Regesque movet, quorum agmina Pilis, Atque aquilis utrinque micant. Et more Romano ad alios traducto, Statius, Theb. l. 4. v. 110. Omnibus aeratae propugnant pectora crates, Pilaque saeva manu. Virgilius quoque, Aen. l. 7. v. 664. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones. Emissum id, ineundi certaminis signum fuit, ubi in acie dispositus miles stetisset; quemadmodum indicendi belli occasio ritusque ab hasta in hostium fines librata, desumi solebat. Dionys. Halicarn. loco cit. Ex pilis defixis ante tentoria, tela haec sunt Romanorum, quae primo congressu eiaculantur, oblonga hastilia, crassamento, quod manum compleat, tripedaneis veruculis ferreis, utrinque in rectum praefixa, mediocribus iaculis, cum ferro suo paria. Ex his inquam Pilis circ summa verucula emicabant flammae. Sic Livius, Dec. 1. l. 9. Vadunt in proelium urgentes Signiferos, et ne mora in concursu Pilis emittendis stringendisque inde gladiis foret, Pila, velut signo dato, abiciunt, strictisque gladiis cursu in hostes feruntur. Vide quoque Claudian. in Ruffin. l. 2. Lucanum, Pharsal. l. 2. v. 460. Plautum in Curculione Sc. Argentariis. Nec omittendum, lapsae Reip. temporibus, idem fuisse Pilum ac Spiculum, ut testis est Fl. Ren. Vegetius, l. 2. c. 15. Item bina missilia, unum maius, ferro triangulo, unciarum novem, hastili pedum quinque ac semis, quod Pilum vocabant, nunc Spiculum dicitur, ad cuius ictum praecipue exercebantur milites. Forte et eadem significatione, l. 1. c. 20. Ita enim vibrandis spiculis vehementior ictus est, quae reperiuntur ad verbum, apud Modestum, lib. de vocabulis militar. ad Tacitum Aug. etc. Redeo ad Pilanos, quorum meminit Ovidius, Fastor. l. 3. v. 129. ——— ——— Totidem Pilanus habebat. Hos, si cum Velitibus pro iisdem sumantur, sequebantur Hastati. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 10. Thom. Godwynus Pilanos interpretatur Triarios, iisque Pilum attribuit, his motus rationibus. 1. Quia prima Triariorum centuria Primum pilum appellata sit, eiusque Centuria Primipilus ac Primus centurio: Secunda secundum pilum, cuius enturio Secundipilus etc. 2. Quia Principes, qui Triarios praecedebant, Antepilani dicti legantur. Vide cum, Anthol. Rom l. 4. c. 2. Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 5. c. 15. Lipsium, de Mil. Rom l. 2. dial. 1. etc.
Pontius_PILATUS
Iudaeae procurator a Romanis constitutus, qui Christum morti adiudicavit. Vide Matth c. 26. et 27. et reliquos quoque Euangelistas confer. Tacitus, Annal. l. 15. c. 44. Auctor nominis eius Christus, qui Tiberio imperitante, per procuratorem, Pontium Pilatum, supplicio affectus erat. Hic postmodum in Samaritanos crudelissime saeviit, omnibus ferme neci traditis. propterea a Vitellio, Syriae praeside, apud quem superstites graviter conquesti erant, Romam citatus est, ut coram Imperatore causam diceret. Sub Caligula dein in exilium pulsus, biennio post, prope Viennam in Delphinatu, sibi ipsi necem conscivit. Vide porro Euseb. in Chron. Oros. l. 7. Cassiodor. in Chron. Nicephor. l. 2. Baron. in Annal. A Pilato, mons quidam Lucernae urbi Helveticae imminens, nomen habet, alias Mons fractus: e quo tempestatum indicia certissima petunt Lucernates, Simler. Comm. de Alpibus. Gefnerus eum descripsit. In hoc laculus quoque est, Pilati lacus dictus, situs in loco paludoso solitario, collibus, a quibus liquescentes nives defluunt, undique cincto, ac silvis circumdato, ne a quoquam irritetur. Vulgo enim persuasum est, toti regioni ex tempestatibus et inundatione periculum imminere, si quidquam de industria iniciatur. Sed ridet haec Gesnerus in descr. eius p. 52. Interim famae auctoritatem conciliat vicinorum rigor, qui montem conscendentibus sollicite iniungunt, ne paludem turbent. Vadian. in Pompon. Melam. De eo Paulus Eremita, Descr. Helvet. Mirum, inquit, quod de eo lacu vulgus nugatur, sed nec fidem meretur, nec habet. Ioh. Bapt. Plantinus Helv. Nov. Antiq. etc.
PILEUS
vel um, Graece o( pi=los2, to\ pili/on], ex pi/los2], ex pelle hostiae, unde fiebant, Isidor. quod ex pilis, Vossio proprie capitis virilis tegmen, sine margine, cum Petasi contra marginati essent. Hos ex ovium pellibus densos ac villosos fuisse, innuit Athenaeus, Dipnos. l. 5. Sed ut paulo accuratiores simus, Pilei historiam ab origine arcessemus. Primo homini Innocentia pro Pileo fuit, qua cum se exuisset, Satanae suasu, praeter alia calamitatum genera, caput habere coepit iniuriis variis obnoxium, unde Pilei genitanecessitas. Et quidem Natura ipsa comam capiti, velut calanticam, circumposuit, ut ei non decori modo, sed et tutamini esset hic galerus naturalis, ut eam vocat Chrysostom. Hom. 11. ad pop. Imo non raro caput infantis ex utero prodeuntis Pileonaturali, ut vocant, seu pellicula quadam obvolutum et quasi galeatum, in lucem prodit; exemplo Diadumeni Imperatoris, qui huiusm odi Pileo tectus in lucem est editus, indeque nomen adeptus, ut in eo scribit Lamprid. c. 4. Ferdin. item Davali, quem eodem modo genitum esse, notat P. Iovius, l. 1. quod optimi ominis loco esse solet; et proin antiqua superstitione Causidicis venditum fuisse, modo memoratus Lamprid. docet: Solent deinde, inquiens, pueri Pileo insigniri naturali, quod Obstetrices rapiunt et Advocatis credulis vendunt, siquidem Causidici hoc iuvari dicuntur. In sinu autem gerebant Causidici id pilei, quod proin e)gko/lpion e)/nduma] Balsamoni dicitur ad can. 61. Concilii Trullani. Vide Suicerum Thes. Eccl. voce *e)gko/lpios2] et supra Pileati. Sed et folia capiti inumbrando erant, vide supra. Ars dein accessit: et primum quidem inter Christianos capitis tegmen, utrique commune sexui, sacrum fuit, velamen nempe impositum capiti in fantis baptizati, quod Graeci Galeam vocarunt: gestatum a Neophytis per octiduum a Baptismo, ut colligitur ex Augustin. Serm. 160. de tempor. c. 2. Cuius adhuc meminit Ivo Carnutensis, qui saeculo 12. ineunte floruit: postea enim in desuetudinem abiisse videtur. Provectioris aetatis, in utroque sexu, distincta tegmina, et Pilea Virorum, Mitrae feminarum fuere, Servius ad Aen. l. 9. v. 616. Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. Quam ob causam de feminei capitis integumentis, supra actum, in voce Femina. Viros quod attinet, Romani licet Pileum libertatis haberent insigne, ut plurimum tamen aperto capite incesserunt, ut ex nummis veteribusque statuis perspicuum est: Hinc gratissimum Iulio Caesari fuit, ius Laureae gestandae, ad calvitium occultandum; qua non opus erat, si Pilei fuissent in usu. In sacris tamen, ludis, Saturnalibus, peregrinatione, militia, grandi luctu, damnatione, aegritudine, tempestatibus, senio, capita tegebant, ut Lipsius monstrat de Amphitheatro c. 19. et 20. Sed laciniam Togae capiti iniciendo, quo sensu accipiendum, cum Consule adventante, equo desilire, caputque aperire moris fuisse, legimus. Quamvis et haec contectio capit is Palliolo adhibito quandoque facta est: Quem admodum de Claudio aegro, c. 2. scribit Suetonius, caput illum Palliolo texisse, cum ludum Glaediatorium memoriae Matris ederet. Pileo tamen usum Tarquinium constat, quod cum ipsi de capite abreptum, et in caput repositum ab Aquila refert Dionys. Halicarn. l. 3. Neronem item, de quo Sueton. q]. 26. Post crepusculum statim arrepto Pileo, vel galero, popinas inibat. Interim praecipuus eius in manumissionibus fuit usus. Unde in morte Neronis, plebem pileatam per totam Urbem disscurrisse, Auctor est Sueton. c. 57. et eadem de re Aur. Victor. Omnis, inquit, Roma adeo interitu Neronis exsultavit, ut plebs induta Pileis manumissierum, tamquam saevo Domino exempta, triumpharet. Quidam galero vel linteo caput obducebant: nonnullis Pileus Thessalicus sive Petasus in usu erat; Ita enim de Augusto Sueton. c. 82. Domi non nisi petasatus sub Dio spatiabatur. In militia ex kpellibus imponebant, quos Pannonio vocat Vegetius, l. 1. c. 20. ex pellibus nimirum ovium villosis, ut ex Athenaeo supra dictum. Reliqui pilei e lana plerumque confiebant; alias e lacernis caesis concinnabantur, ut pilei quadrati hodie variis in locis, quod ex Papinio et Martiali scribit Pierius, l. 40. c. de Pileo, Plenius vero Magius, Miscell. l. 3. c. 7. etc. Graeci, quamvis et ipsi nudis ut plurimum capitibus, tamen et ipsi aliquando iisdem de causis, quibus Romani, Pileos sumpsere. Quod quantumvis neget universe Polydorus de Invent. rer. l. 3. c. 18. affirmat tamen recte Brodaeus, Miscell. l. 8. c. 17. Namque et Ulyssem pileatum plerique exhibent, et Hippocratis imago pileata visitur: Castores item solitos fuisse pingi cum pileis, supra diximus, in voce Pileati: Nec ullum latent Pilei Thessaolici, et Macedonici et Atheniensium Crobyli. Tiarae passim tegebant Persarum capita, quare Cimonem navibus aliquot Persicis interceptis, tiaris impositis, hostem fefellisse, refert Diod. Siculus, l. 11. Parthi ex usu patrio processere pileati, unde epitheton hoc illis tribuit Martialis, l. 10. Epigr. 72. v. 5. et in nummis, quos Goltzius exhibet, Romano Imperatoriob recepta ab hac gente signa, supplex Parthia, Pileum demisse porrigit. Inter Scythas, solos honoratos Pilei usum habuisse, docet Lucian. de Scyth. et Dionys. Traianus, ubi de Decebalo. Garamantis Pileus fuit ex dimidio ovo struthionis, in aequas partes diffisso, Lucian, in Dipsade: qua forma visitur Pileus, in nummo Gordiani Imperatoris apud Pierium, loc. cit. Aethiopum petasus tam late patui, ut decem hominibus inumbrandis par esset, Nic. Codinus, derebus Abassinor. c. 12. Sinensium Pileos defcribit Trigaultius de Sinica expedit. l. 1. c. 7. et 8. Moscorum nobilium Sigism. Herberstenius, cum ait: Vestes habent oblongas, pileos albos apicatos ex lana coacta, qua poenulas Barbaricas confectas videmus, solidosque ex officina gestam. Turcaesuum Turbantem vocant, quo et Persae hodierni, et Tartari, sed diversi coloris utuntur, vide insra. ut alias Gentes sicco praeteream pede. Et hic vulgaris caput integendi mos fuit: At Imperatores Romani in bello, et ubi opriri capita mos erat, Pileis Laconicis tecti erant, quos describit Synesium, Orat. de Regno, ubi et Carinum Imperatorem laneo Pileo ornatum introducit. Constantinopolitani Imperatores in usu communi Pileum adhibebant, Codinus de Offic. Constantinop. c. 6. num. 18. quem in sollemnitatibus mutabant Crinonia, ac Tetraphyllo; aliis item, de quibus idem, c. 6. num. 36. Persarum Reges Tiaram gerebant rectum, diademate cumulatum, Xenoph. Cyri Paed. l. 8. Dio Prusaeus. Orat. 14. Nudum Diadema capita cinxit, Tyrrheni Regis avid Virgilium, Aen. l. 11. Syphacis apud Sil. l. 16. Iulii, apud Sueton. ineo, c. 79. Sed et Candys, ac Cidaris Persicis Regibus in usu fuere: quod ikposterius Regibus quoque Armeniorum ac Ponti, Plut. in Pompeio; Aegypti quoque atque Aethiopiae fuit usitatum. Diod. Siculus, l. 4. Russorum Autocrator, vulgo M. Moscoviae Dux, Pileo Schapka dicto insignis est, quem gemmis ornatum, aureis item laminis, quasi quibusdam spirulis subinde se vibrantibus, mire concinnatum sse, tradit Sigism. Baro de rebus Moscovit. etc. Fuere et peculiares Pilei, Magnatibus Proceribusque Imperiorum ac Regnorum primariis. In Imperio Constantinopol. Andronico, cum creatus esset Imperator, detractum esse pullum et acutum Pileum, quo antea utebatur, et rubram mitram capiti fuisse impostam Nicephorus auctor est, l. de Alexii Comneni imperio num. 18. Biretum acuminatum, Proceribus aetate provectioribus serico tectis, in usu fuisse: adolescentibus capitenudo agentibus, refert Nic. Gregoras l. 11. in fine; qui Andronicum Palaeologum omnibus concessisse Pileos, prout cuiqueliberet, Latinos, Mysiios, Triballicos, Syrios, Phoenicios, narrat ibid. Vide quoque Codinum de Offic. Eccles. et Aulae Constantinopol. praesertim c. 3. et 4. ubi de tegminibus Capitis Magnatum Aulicorumque distincte ac prolixe agit. De Iudicum Pilaticiis dictum supra. Apud Sinas, peculiarem Magistratibus omnibus Pileum sic describit Nicol. Trigaultius, Expedit Sin. l. 1. c. 6. Omnes Magistratus, sive Philosophici, sive Militares, infimi iuxta acsummi, eodem Pileo insigniuntur: Is est e velo nigro et utrinque duas velut alas habet;fere supra aures, ovate figurae; quae ita adhaerent Pileo, ut tamen sacile excidant Hoc aiunt modo se ad modeste recteque incedendum cogi; et a capite leviter inflectendo prohiberi, etc. Et quia perantiqui moris est, ut Doctoribus certus quidam habitus sit: Hinc Pallium Philosophicum Athenis celebre, Photius Cod. 80. Corona item, quae ab Initiatore Mysta solebat imponi: Aristoph. in Nubibus, Philostratus, de Vita Sophist. l. 2. Lucian. in Eunucho etc. Doctoralis inkprimis Pilei, seu Bireti, et vocat Bertachinus, concessio insignis, quem hic signum ait esse victoriae acgratiae, nec non Sacerdotii et superioritatis; addito in vertice haspo seu flocco, pro Doctorum varietate, coloris diversi. Theologorum enim Pileus nigri, ut indigitetur, Mundo illos mortuos: Iurisperitorum rubri, eo quod adsint Principibus ac Regibus terrae: Medicorum vero ac Philosophorum violacei aut caerulei, apud Germanos, coloris est, ut moneantur oculos suos non declinare in terram, ut docent Middendorpius de Academiis, l. 1. et Maxim. Sandaeus in Theolog. Iuridic. Comm. 50. Apud Italos vero, Doctoralis Pilei color semper niger est: floccum tamen pro variis variant; quam porro hortensi mutavisse Genevenses, docet in Calvini vita Laingaeus, c. 7. Origo huius Pilei non incommode ab oleastro Olympionicarum arcessitur. Vide Hadr. Iunium, Animadv l. 5. c. 2. Forma non eadem apud omnes. Rotundum suo tempore fuisse, notat Petrarcha, de Remed. l. 1. dial. 12. non signata tamen natione, Apud suos Cadomenses eadem figura esse, scribit Petrus Lenaudiere, tr. de Privilegiis Doctor. part. 1. quaest. 3. videturque eandem formam innuere Signorellus de Homodeis Consilio. 23. n. 7. cum Doctoris Pileum vocat Diadema, quod figurae semicircularis fuit et rotunditatem sapuit. Forma quadrata non paucis in locis eminet: Italis olim usitata, teste Pancirollo. Var. lect. Iuris, l. 1. c. 23. et Sinensibus etiamnum, ut docet Trigaultius, Expedit. Sin. l. 1. c. 18. cuiusmodi Pilei iconem exhibet Kircherusin Chinaeillust. etc. De Pileis seu tegminibus capitis, quibus in sacris Ethnici, Hebraei, Christiani usi, ut quaedam subiciam: Observat Sueton. l. de gen. vestim. apud Romanos, triplex fuisse Sacerdotum ac sacrorum hominum proprium Pileorum genus, Apicem, Tutulum, Galerum. In specie Flaminibus Dialibus Albogalerus usui fuit. De Phrygio vide supra. Summus Sacerdos Syriae Deae, quisolus purpuratus erat, aureo Tiara usus proditur, a Luciano, l. de Dea Syria. Sacerdotes Persarum, quotiessacrificabant, gestare fuisse solitos Tiaras, et utrinque filtraceas Infulas dependentes, refert Strabo, l. 15. Apud Hebraeos Pileum Sacerdotalem, quem tamen Pontificibus quoque communem statuit, salvis appendicibus, soli Pontifici propriis) sic describit Hieron, Ep. ad Fabiolam. Quartum genus est vestimenti rotundum Pileolum, quale pictum in Ulysse conspicimus, qu-si spbaera media sit diutsa, et pars una ponatur in capite; hoc Graeci et nostri *tea/ran], nonnulli Galerum vocant, Hebraei Miznepseth. Non habet acumen in summo, non totum usque ad comam caput tegit, sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit atque ita in occipitio vitta constrictum est, ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum et sic fabre opertum linteolo, ut nulla acus vestigia appareant. Vide quoque Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 8. et Riberam, in Zach. 3. n. 14. De Cidari Pontificia, idem Iosephus ibid. inquit, Pileo, quali coeteri Sacerdotes, utebatur; super quem extabat alius consutilis, ex byacintho variatus, Hunc aurea corona triplici ordine circumdabat, in qua spectabantur calyculi aurei, quales videmus in herba, quae apud nos Daccharus; apud Graecos Hyoscyamus appellatur, (quam postquam prolixe descripsit, addit) Eiusmodi corona, ab occipitio, circum tempora utraque procedebat: Nam frontem isti calyculi non ambiebant; sed ceu loram quoddam latum aureum, quod sacris characteribus Detnomen incisumhabebat. Cuiusmodi Pilei icon, ex Villalpando repraesentatur, apud Solerium. Itaque Iosephus coronulas soli Pontificiae Cidari tribuit; Lyranus tamen, in Exod c. 39. eas in Sacerdotali quoque agnoscit, non aureas tamen, sed byssinas, quod probare conatur, ex v. 25. Vide ipsum caput. Apud Christianos quoque, iis qui sacra tractant, Pileus peculiatis; inprimis in Communione Romana, ubi eminet Pontifex Corona aurea triplici super Mitram: usuarium capitis tegmen Camelaucum: Cardinalibus Pileus et Galerus ruber concessus est, quorum ille, in quo crux superne exstat, non minus ac in Pileo Clericorum, id habet privilegii, ut si alicui reo, dum ad supplicium deducirur, super caput ab obvio Cardinali imponatur, liber dimissus supplicium effugiat: Episcoporum peculiare capitis tegmen est, viridis Galerus ac Mitra bicornis. Reliquo Clero communis est Pileus, quem etiam Episcopi extra sollemnitates usurpant: Alicubi tamen non Clerus universus, sed soli Sacerdotes, aut qui in clero eminent, iam insigniti sacro ordine, Pileo utuntur. Sic in Ecclesia Metropolitana Lugdunensi, nulli conceditur usus Pilei, praeterquam e primanobilitate Canonicis (Comites passim audiunt) qui iam Subdiaconatu sunt initiati: cui affine, quod apud Gothos olim soli Sacerdotes, omnibus Laicis exclusi, pileati fuere, ut docet Iornandes de Rebus Goth. num. 35. Nec forma Pilei Clericalis ubique eadem est: Apud Moscos, et in oris Septentrionalibus, oblongos Pileos Clerici gestant, ex castorum pilis, colore griseo, Sigism. Baro Herberstenius, ubi supra. Alicubi rotundi sunt, Barbosa allegat. 9. Alibi passim forma quadrata in usu est, quam a Regibus Persarum Armeniorum ac Medorum, ad Christianos Clericos, derivatam esse, affirmat Pancirollus, Var. Lect. Iuris l. 1. c. 21. Monasticis coetibus permultis commune tegmen Cucullus est seu Cuculla, quae duo tamen distinguit Auctor, Vitae S. Deicoli c. 2. Apud Abassinos etiam solius Cuculli gestatione Monachos internosci, Codinus refert, l. 1. c. 34. E'lino confici solitum, habet Hieronym. ad Heliod. e lana, Sozom. l. 3. c. 13. Forma kwnoeidh\s2] est, unde capitis tegmen acuminatum dicitur Nicephoro, l. 9. c. 14. etc. Ne mortui plane praetereantur, verbo indigitandum, capita eorum Sudario fuisse obvelata, ut ex Histor. Fuangelica Ioh. c. 11. v. 44. etc. 20. v. 7. patet. Sanctorum imagines passim exhibentur capitibus umbella radiante opertis et velut scuto fulgente contectis: Quod Ios. Sacliger in Catalecta Virgilii, p. 475. approbante Henr. Salmutho, in Notis ad Pancirolli vet. deperdita, c. de fibula, contendit aliud non esse, quam phni/skon], sive umbellam lunatam, capitibus statuarum impositam apud Ethnicos, ne avium stercoribus inquinarentur; quod damnum sibi a corvis imprecabatur Horatianus Priapus. Et favet sententiae Aristophanis, in Avibus locus, ubi Scholiastes ita expressit hanc vocem. Lazius tamen, Comm. Reip. Rom l. 9. c. 19. apposuisse ait Ethnicos statuarum capitibus istiusmodi circulum, specie dimidiae Sphaerae, tamquam coronam: Formatam aliquando in specien Solis, quam in Maximiani Caes. statua Antiochiae observavit Marcellin. l. 25. sub fin. Videturque huc alludere Velleius Paterculus, cum de Octavio Caes. scribit, l. 2. c. 59. Cui adventanti Romam, immanis Amicorum occurrit frequentia. Et cum intraret Urbem, Solis orbis super caput eius curvatus aequaliter circumdatusque in colorem arcus, velut coronam tanti mox Viri capiti imponens, conspectus est. Hinc itque ritum in Roman. communion. usitatum arcessens, adicit Lazius: Quamobrem in hodiernum diem Sanctorum imagines cum tali semicirculo et pinguntur et sculpuntur. Hoc pictos deceat Sanctos, at verorum, qui in caelis triumphant, Pileus gloria est. Plura de his, Vide hic passim, ubi de Circulis Sanctor. voce Nimbus, alibique; sed inprimis apud Anselm. Solerium, tract. de Pileo, ubi etiam ex aere lectori exhibet varia Pileorum, de quibus diximus, genera. A' pileo Proverb. ad Pileum vocare celebre est, quod ut eo melius intelligatur, de Pilei apud Romanos praecipuo usu, vel ut superpondiiloco, quaedam superaddam, Pileum priscis insigne fuisse spectatae virtutis, ut in de mox fluxerit Magistros Doctoresque Pileo exornandi, monet Erasmus in Chiliad. Eundem notam fuisse superioriatis ac potestatis; vicltoriae item etc. alii docent: Sed inprimis symbolum libertatis fuisse, vulgatissimum est, et fuse comprobatum a Bodino, de Republ. l. 1. c. 5. ac Pancirollo, Var. Lect. Iuris, l. 2. c. 220. Hinc quoties liberatis expressio vel professio facienda erat, Pileum adhibitum legimus, Sic Henricus II. Galliae Rex publico scripto, quo rationem reddebat initi abs se foederis contra Carolum V. cum Mauritio Saxone aliisque Protestantibus Germaniae Principibus, praescripsit in fronte Pileum inter duos pugiones, teste Spondano, in Annal. Gall. ad A. C. 1552. num. 6. significans, hoc foedere Germaniae libertatem quaeri. Quod imitatione Veterum factum: Namque et Brutus, Tyrannidis excussor, in veterib. nummis Pileum manu praefert, atque in variis Caesarum nummis, Mulier cum Pileo, emblema libertatis est, Pancirollus, Var. lect. Iur. l. 1. c. 17. et Pierius, l. 40. c. de Pileo. Cuius rei causa, quod nobilitatis ac potestatis signum pileus haberetur, Libertas autem potestate definitur. Suntetiam, quiad Noachum auctorem id referant: ab eo quippe sub Iani nomine, apud Latium regnante, Latinosaiunt Pileo post diluvium donatos, in symbolum libertatis a tot malis, ut scribit Maxim. Sandaeus, Theol. Iurid. Comm. 50. Itaque vocare servos ad Pileum, ut loquitur Seneca, Ep. 47. Liv. l. 34. Sueton. c. 4. in Tiberio, aliique, est vocare eosadlibertatem. Quam antequam mancipia acciperent, radebantur. Ita apud Plaut. in Amphitr. Actu 1. sc. 1. v. 306. Sosia. Ut ego hodieraso capite calvus capiam pileum, Plut. T. Q. Flaminio, *kaqa/per e)/qos2 e)sti\ toi=s2 oi)ke/tais2, o(/tan e)leuqerwqw=si, cu/resqai/ te ta\s2 kefala\s2 kai\ peli/a forei=n],Sicut mos est servis, quando in libertatem asseruntur, radere capita et pilea gestare. Hinc Prusiam Regem, ut se Romanorum profiteretur libertum, Legatis eorum raso capite ac Pileatum occurrisse, diximus supra. Cur vero raderentur, ostendit Nonius, Qui, in quiens, liberi fiebant, ea causa calvi erant, quod tempestatem servitutis videbantur effuger, et naufragio liberati solent. Qui enim e naufragio emerserant, radi consuevisse, docet Iuvenal. Sat. 12. v. 81. —— ——— Gaudent ibi vertice raso. Garrula securi narrare pericula nautae. Vide quoque Lucian. in Hermotimo et Artemidorum, l. 1. c. 23. Sic ergo rasis imponebatur Pileus; quem in Feroniae, Libertorum Deae, templo accipiebant, albuim fuisse Diodorus scribit, ubi de Prusia ei sermo. Vide Servium ad Aen. l. 8. nec non supra de Investitura. In specie tandem, inter Gladiatorum praemia, Pileus quoque fuit. Qui enim semel victores, non tamen a ludo immunes fiebant, Palmam; qui ad tempus vacationem impetrabant, Missionem; qui plane a cruentis his spectaculis vacare iubebantur, Rudem: qui tandem immunitate hac, una cum libertate ac iure civitatis Romanae donabantur, Pileum accipiebant, Tertullian. de Spectaculis c. 21. Qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem Gladiatori atroci perat rudem et Pileum praemium conferat, Vide Thom. Godwun. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 10. ut et hanc in rem plura, supra voce Caput, etc. VARIA APUD VARIOS PILEORUM CENERA. a.] Abacot, vide supra in hac voce. ss. Albogalerus, Flaminibus Dialibus in usu erat, ex pelle hostiae albae Iovi aesae confieri solitus, teste Festo ac A. Gellio, l. 10 c. 15. Cuius icon ex Phil. Rubenii Electorum l. 2. c. 25. exhibetur apud Solerium. g]. Apex, Sacerdotum insigne apud veteres Romanos, duplex fuit, Flaminum alter; alter Pontificum, imo aliorum item Sacerdotum. Sutilis erat ex pellibus ovillis, Isidor. d.] Apiculum, filum quo Flamines velatum apicem gerebant, Fest. Servio vero, quo Flamines velatum gerebant caput; aestivo nempe temporecum pileum ferre non possent. e]. Bardocucullus, cucullus fuit crassus et rupicibus ac petronibus accommodatus; qui non tantum caputtegebat, sed et paenulae attexebatur, corpus ulterius tegenti. Martialis, Epigr. 93. l. 1. z]. Biretum Doctorum, supra descriptum: Tartarorum viride est, capiti aequale, rotundum, quod pretiosae pellis fascia ambit. Martinius, de bello Tartar. Dictum vulgo Turbant. h.] Camelaucum, usuarium Pontificis Romani capitis tegmen, de quo supra in Pileolum. A'Monialibus quoque usurpatum legitur apud S. Ephremum. q]. Candys, Pileus Regum Persicorum pellitus, Pollux, l. 7. c. 13. c. Caputium, vide Cuculla, n. Causia, Macedonum Pileus, Poll. l. 10. c. 36. pili/dion] Demostheni Orat. de Legat, male obita. Huic Diadema Reges imponebant, Plut. in Demetrio. l.] Chasdium, Graece xa/sdion] seu xase/idion], pileus ultra capitis peripheriam nihil in sublime efferens: qualis katai=tuc] in militia Homerica, Il. k.] Ei fakew/lion] opponitur. Vide Meursium in hac voce, et Suicerum in *xa/s1dion. m]. Cidaris, idem quod Diadema, Budaeo in Pandectas et Pancirollo, Var. l. 1. c. 9. Genus erat Ptlei e pilis contexti, Poll. ubi supra. De Cidari Summi Sacerdotis Hebraeorum dictum. v. Clericalis Pileus, supra descriptus est: modo trium, modo 4. costarum, exhibetur, apud Solerium, sect. 14. c]. Cornutus Pileus fuit Sacerdotum Ethnicorum, Silius. l. 15, cornuta Bacchi mitra: hodieque mitra Episcopalis bicornis est. o. Crinonia, pileus Imperatorum Graecorum in sollemnitatibus, cui a specie lilii nomen, Codinus. p]. Crobylus, Atheniensium Pileus, causiae ac tiarae non absimilis. Apud Thucyd. l. 1. et Lucian. in Navig. sonat plexum crinium. desinentem in acumen. Apud Asterium, Homil. in. Festum Cal. pro feminei capitis tegmine acciptur. r.] Cuculla seu Cucullus, Pileus Monachalis est acuminatus et kwnoeidh\s2]; quo etiam Moniales usas fuisse S. Athanasius docet de Virgin. hodieque inter Moschos id obtinere, narrat Sigismundus Baro. Proprie autem tegmen fuit capitis infantilis, ut Solerius docet, cufa, vide ibiit. Cuphia s.] Cyrbasia, Graece *kurbasi/a], fastigatus in coniformam Pileus, seu Apex Saliorum, Dioys. Halicarn. l. 1. alias Pileus Epiroticus seu Albanus. Vide paulo supra in Apex. t.] Diadema, erat textile aureum, cum lapillis et margaritis, positum ad Imperatoris frontem, et pone revinctum, cerebrum versus, Curopalates de officiis Aulae Constantinop. Multiplicabatur id pro numeroregnorum, Herodian. l. 6. v. Ducalis Pileus, vide supra. f.] Galerus, videsupra m hac voce. x.] Incantati Pilei Sereniani Ducis, Imperium affectantis, meminit Ammian. l. 4. y.]. Iustinianaei, Pileorum genus erant, Impertorib. Constantinopolitanis usurpari solitum: a Iustiniano, qui primus iis usus, vide Codinum in Supplem. w]. Laconici Pilei, quibus Imperatores Romani in bello usi, describuntur a Synesio, Orat. de regno. aa. Mitra, vide supra suolocτ. ssss. Oblogngus ex castorum pilis Pileus, Sacerdotum in Moscovia, describitur a Sigism. Barone. gg]. Ex Ovo dimidio struthionis Garamantae Pileum sibi adaptarunt olim, ut supra diximus. dd]. Pannonii Pilei ex pellibus, a militibus Romanis adhibiti sunt, Vegetius, l. 1. c. 20. de Pileis e pelle canina, ignaviae symbolo dictum supra in Canina effigies. ee]. Petasus, vide supra in hac voce. zz]. Phaceolium, Graecisrecentioribus, quasi sascia complicata, vocatur Turcarum Turbans. hh]. Phrygium, item Phrygius amictus, vide supra suo loco. qq]. Quadratos Pileos, a Regibus Persarum, Armeniorum ac Medorum, ad Clericos Christianos, Doctores item, devenisse, affirmat Pancirollus. u. Schapka, Pileus M. Moscoviae Ducis. Vide supra. kk]. Stemma, idem quod Diadema, Curopalates, de Officiis Aulae Constantinopol. ll]. Stroppus, Castoris pileus strophio circumdatus, vide supra in voce Pileati. mm]. Tetraphyllum, ex Pileis fuit, quibus Imperatores Constantinopolitani, in sollemnitatibus, sunt usi: A'quatuor foliis dictum, Gretserus in Codinum, l. 3. Comm. c. 1. §. 88. nn]. Tiara, vide infra suolocτ. cc]. Tropaeuchia, ex tegminibus Imperatorii capitis, in Imperio Constantinop. a tropaeo, nomen adepta sunt, oo. Tupha, Tiaras rectus, Regibus Persicis peculiaris, ob typhum, quem ingenerat, sic dictus, Zonaras in Basilio Imp. pp]. Turbans, ana Corybantibus Graecorum, Pileus est, Turcarum, albo: Tartarorum, viridi: Persarum, rubro colore insignis. Satis accedit ad Tiaram vulgarem Persicum, et pluribus describetur infra, suolocτ. rr]. Tutulus, Pileus lanatus, metae figura, a Sacerdote facrificante, apud Romanos, ex Numae instituto adhibitus. Fulgentius de vocibus antiqq. Vide quoque infra, suolocτ. ss]. Tutupia, itidem infra, tt]. Umbella, similiter: in qua voce Imperatoris et Proceruim Constantinopol. capitis tegmina ad infimos usque recensentur.
PILOSI
Graece trixiw=ntes2], occurrunt Esaiae, c. 13. v.22. etc. 34. v. 14. ex Aquilae versione, qui ita vocem Hebr. exponit. Hieronymo sunt Styri vel Incubones: unde sumpta vox Satyrorum, in nuperis versionibus, atque eo libentius usurpatur, quod species, qualem Poetae describunt, abhircina non abludit,neque ipsa Satyri vox ab hebr. Sabir. Et certe a pilo] Hebraeis est hircus, animal hirsutissimum: quemadmodum Graece tra/gon] dici volunt, a)po\ th=s traxu/thtos2], a pilorum asperitate. Sed et nomine , idola vel daemones appellari videas, Levit c. 17. v. 7. et 2. Chronic. c. 11. v. 15. qua de re diximus supra, voce Hircipili. nempe Diabolus hirci specie se praebere conspiciendem amat. Unde in Iamblichi Babylonicis, tra/gou ti\ fa/s1ma e)ra=| *simw/nidos2], Hirci spectrum aliquos deperit Simonidem. Et apud Philostr. Vita Apollonii, l. 6. c. 13. Venerat in vicum (Aethiopiae prope Nili cataractas) decimo iam ante mense Satyri spectrum (i. e. Diabolus, Satyri specis) furens erga mulieres, iamque duas illarum interfecisse ferebatur, quas videbatur maxime amare. Idem iudicium de Silvanis, Faunis et Gallorum Drusiis, de quibus Augustin. agit de Civ. Dei, l. 15. c. 23. etc. Itaque, cum locis praefatis praedicitur fore, ut in desolatis urbibus hirci] saltent et clament alter ad alterum, spectra intelligas potius quam veros hircos: Quae eadem mens illis fuit, qui pro hircis vel daemonia vel pilosos, explicant; aut Satyros, i. e. Satyrorum specie Daemones apparentes. Ullos enim aut iam extare aut unquam in rerum natura exstitisse, homines istiusmodi Pilosos sei Satyros, falsum est, Nec enim assensum meretur magnus Scriptor, qui Satyrum introducit Antonium in eremo rogantem, ut pro se communem Deum deprecetur etc. Bochart. hieroz. Part. poster. l. 6. c. 7. Vide etiam in voce Satyrus; it. supra ubi de Faunis ficariis, et voce Hircipili.
PILUMNUS
Iovis filius, eius Apuliae partis, quae postea Daunia dicta est, Rex, qui Danaen Acrisii filiam ad Apulum litus una cum Perseo filio delatam, uxorem duxit, et Danaum ex ea suscepit Turni patrem. Servis Picumnum, et Pilumnum fratres fuisse ait, quorum ille stercorandorum agrorum usum invenerit, unde et Sterculinus est: Pilumnus vero pilandi frumenti rationem, unde et pilum ab ipso nomen volunt accepisse, Lloyd. Nonius Marcellus Pilumnum et Picumnum Deos vocat, Praesides auspiciis coniugalibus, citatque Varronem, de Vita Pop. Rom l. 2. cuius haec sunt: Natus si erat vitalis ac sublatus ab Obstetrice, statuebant in terra, ut auspicaretur rectus, Diisque coniugalibus, Pilumno et Picumno, in aedibus lectus sternebatur. Idem Varro, inter 3. Deos custodes Puerperae statim post partum adhibitos Silvanumque ab ingressu nocturno arcentes, Pilumnum ac Picumnum ponit; quod propterea sactum, quoniam Silvani et Fauni, quos vulgo Incubos vocabant, improbi quondam fuerant mulierculis ac earum concubitui inhiabant, unde ne Silvanus per noctem ingrederetur, et iacentem vexaret, hi adhibiti. Ita enim ex eo Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 9. Mulieri fetae post partum tres custodes commemorat (Varro) adhiberi, ne Silvanus per noctem ingrediatur et vexet: Eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu circumire limina domus, et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deverrere scopis: ut his datis culturae signis, Deus Silvanus prohibeatur introire: quia, inquit, neque arbores caeduntur, atque putantur, sine ferro: neque far conficitur sine pilo; neque fruges coacervantur sine scopis. Ab bis autem tribus rebus tres nuncupati Dii, Intercidona a securis intercisione: Pilumnus, a pilo: Deverra a scopis, quibus Diis custodibus contra vim Dei Silvani feta conservatur. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. et Thom. Bartholinum, de Puerperio Verter. adde Gerh. Io. Vossium, de Idolol. l. 1. c. 40. ubi multa de his Rutulorum Diis, avo avunculoqueaut patruo magno Turni, quosa quibusdam pro Dioscuris quoque habitos, addit.
PILUS
a PELLE cuiinhaeret, ana Graeco pi/los2], de quo supra, an a pti/lon], i. e. pluma, an a fu/llon], folium etc. vilitate sua in proverbium abiit, apud Latinos, Pili non facio, Cicer, ad Fratrem, et Graecos, *a)/cios2 trixo\s2], dignus pilo, inhominem nihili, Erasm. Adagior. Chil. 1. Cent. 8. Adag. 4. hinc Romuli nepotibus curate evulsus, vide supra ubi de Alipilis. Domino zero nostro digna res providentia visa, Matth c. 10. v. 30. *u(mw=n de\ kai\ ai( tri/xes2 th=s2 kefalh=s2 pa=sai h)riqmhme/nai e)isi\]. Vestri autem etiam capitis pili in numerato sunt. Sed et ad pilum, funditorum dexteritas olim explorata. Ita enim in Beniaminitarum exercitu septingenti viri, funda misisse lapidem ad pilum, sine erratione, leguntur, Iudicum c. 20. v. 16. Quomodo apud Smyrnaeum, l. 4. in sagittario certamine pro scopo statuit Agamemnon galeam setis equinis insignem, praemium illi daturus, — o(/s2 ke/rseien a)p)o tri/xas2 o)ce/i+ xalkw=|]. Nec ita pridem in Perside Scamachiae Prorex semel atque iterum ictu sagittae medium secuit pilum sex magnorum passuum intervallo distantem, teste oculato Oleario, Itin. Persici l. 4. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 10. Etiam in Disvestitionibus recentiori aevo pilus adhibitur: Fiebant enim illae proiecto pilo vestimenti; quasi, qui se disvestiebat de re aliqua, h. e. possessione eius sese exuebat, vestes revera deponeret. Cuius ritus meminit Hincmarus Laudun. Ep. ad Remensem, Tomo II. Opp. Hincmari Remens. Archiepiscopi: Potestis —— interrogare, curea, quae nunc repetit, nullo cogente ——— per pilum vestimenti sui a seterra tenus eiectum, non tantumdereliquit etc. et Godofredus Dux Brabantiae in vetere Charta, apud Miraeum Diplomat. Belgic. c. 65. Quadraginta ergo solidos, quos de horreo supradictae villae annuatim tollendos existimabam ——— proiecto a me pilo palliimei, iuxta morem Nobilium werpivi, ut alia omittam. At nimium iis tributum, quibus in philtra uti, qua de re aliquid supra attigimus. Sed et alias pilos suburere soliti Veteres vel metu, ut Dionysius Tyrannus apud Tullium, l. 2. Offic. c. 7. et Commodus Imperator apud Lamprid. c. 17. vel delitiarum causa, ut Augustus apud Sueton. et Otto apud Tacitum. Ustriculas Tertullian. mulieres, quarum opera in hancrem adhibita, vocat, l. de Pallio, vide infra: et plura de pilis, animalium inprimis, apud Plin. l. 11. c. 39. hominum, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 91. c. 95. et l. 4. c. 45. et 87.
PINCERNA
ministerpocula mensae ingerens: qualis Ganymedes, a Diis raptus, fertur Iovi pocula ministrasse. Unde Ausonius, Technopaegnio, v. 19. de Historiis. Stat Iovis ad cyathum, generat quem Dardanius Tros. Seneca, Ep. 47. Alius vini minister, in muliebrem modum ornatus, cum aetate luctatur. Nec potest effugere pueritiam, sed retrahitur. Iamque militari habitu glaber, districtis pilis, aut penitus evulsis, tota nocte pervigilat: quam inter ebrietatem Domini et libidinem dividit. Iidem adcyathos dicti. Sueton. in Caesare, c. 49. Sed C. Memmius etiam ad Cyathum et vinum Nicodemi stetisse obiecit. Iuvenalis, Sat. 13. v. 44. Nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor Ad cyathos. ——— ——— Propertius, l. 4. Eleg. 9. v. 9. Lygdamus ad Cyathos. —— Ad eos Plautus respexit in Menaechmis, Actu 2. sc. 2. v. 29. Non scis quis ego sim? qui tibi saepissime Cyatisso, apud nos quando potas. Dicebant autem convivae identidem Pincernae, pi/nein ki/rna], i. e. misce, vel tempera vinum, ut bibam, unde voci origo, teste Budaeo, de Asse, l. 5. Praeterea moris erat, cum surgerent a mensa, ut Pincernae reliovias mensae darent, quemadmodum Athenaeus docet, libro extremo: *e)/qos2 de\ h)=n a)nasta=si tou= de/ipnou, kai\ s1pei/sasi, to\ loipo/n tou= a)kra/tou tw=| dido/nti paidi\ e)kpiei=n dido/nai], Mos erat, ut, cum surgerent a Mensa, cumque libassent, vini reliquum puero illi darent, qui bibere ministr βsset. Qui idem, l. 10. auctor est, honestum id olim ministerium fuisse, dum ait, non slum apud Graecos sed et Romanes morem fuisse, ut nobilissimi Iuvenes in conviviis et sacris publicis id munus obirent. Apud Persas quoque Pincernas in pretio fuisse, ex Herodoto, l. 3. discimus ubi refert, filium Praexaspis fuisse Cambysis Pincernam, et addit, timh\ de\ tau/th ou) s1mikrh/]. Et Regni Pincernae Neemiae, qui Xerxi ministrabat, meminit Ioseph. Ant. Iud. l. 2. c. 1. praeter ipsum sacrum Neemiae librum, quem vide, c. 1. v. 11. Adhibebant vero Regii hi Pocillatores ea in re magnam curam et diligentiam, ut aptissime decentissimeque vin umfunderent, Regibusque propinarent; Phialam tribus summis digitis ita offerentes, ut facillime prehendi posset, quod Xenophon tradit,paid. *ku/r]. l. 1. *oi( de/ tw= basile/wn tou/twn oi)noxo/ooi komyw=s2 te oi)noxoe/ousi kai\ kaqarw=s2 e)gxeousi, kai\ didou=si toi=s2 trise daktu/lois2 o)xou=ntes2 th\n fia/lhn, kai\ pros1fe/rousin, w(s2 a(\n endoi=en to\ e)/kpwma e)klhpto/tata tw=| me\llonti pi/nein]. tit. Popma de Operis servorum. Iconem Pincernae ex aere exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis: De Pincerna Regis Pharaonis, elegantem habes Historiam, Gen c. 40. v. 1. de Vulcano in convivio Deorum Pincernam agentel, vide Homer, Il. a. sub finem et Eustathium parekbol]. in locum: de Hebe, Hercule, Ganymede Iovi pocula ministrantibus, Poetas passim. In Imperio Rom. Bohemiae Rex Pincerna Imperatoris est, des Romischen Reichs Erzcredentzer oder Schenck, proindeque in celebratione Imperiali Curiae primum poculum Imperatori porrigit, non tamen sub corona Imperiali, nisi libera voluntate, vide Constitut. Ruperti apud Goldast. Potus is vinum est aqua permixtum, Aur. bullae, c. 27. quod potius est ex consuetudinegentis et Medicorum consilio derivare, quam cum Noldenio ex praecepto Salomonis, Proverb. c. ult. v. 4. De poculo autem primum Rex ipse libat, ut sic Imperatori fides fiat, nihil subesse mali, unde etiam der. Credentzbecher vocatur etc. Vide Limnaeum Enucleatum, l. 2. c. 7. Strauchium Dissert Exoter. 2. n. 14. etc. ut et hic in vocle Buticularius, item Minister vini, Pocillator, et Protopincerna. Hinc Pincernatus, dignitas Ecclesiastica, cuius meminit Albertus Argentin. A. C. 1349. Ioannem de Liechtenberg, qui et in Argentinensi Ecclesia Praeposituram, Decanatum, Cantoriam et Pincernatum simul tenebat, apud Car. du Fresne, Glossar.
PINNA
Hebr. , an per sermonis compendium, quasi spina fossaria], quia his quasi spinis aquam fodit piscis et sulcat? Graecis pteru/gion], ab alarum similitudine. Ut enim pulse aeris feruntur alae et ferunt, ita promovent pisces, secta et pulsa aqua pinnulis, adeoque his volant, si qui latiores habent, ut apud Oppianum, Halieutic. l. 1. v. 428. *teuqi/des2, i(rh/kwn te ge/nos2, buqi/h te xelidw/n]. Etiam concha margaritifera, apud Graecos et Romanos. Isid. Characenus in Parthiae perieget. apud Athenaeum, l. 13. *fasi\ de\, o(/tan brontai\ sunexei=s2 w)=si kai\ o)/mbrwn e)kxu/seis2, to/te ma=llon th\n pi/nnan ku/ein, kai\ plei/sthn gi/gnesqai margari=tin kai\ e)umege/qh], Aiunt autem, cum tonitrua continua sunt et imbrium effusiones, tum maxime pinnam concipere et plurimam generarimargaritam et ampliorem. Plin. l. 9. c. 35. In Acarnania, quae vocatur pinna, margaritas gignit. Forte ex Hebr. penin], de quo supra in Peninim. Hinc pi/nninos2 li/qos2], pinninus lapis, pro margarita, in versione Graeca Esther c. 1. v. 6. ut pi/nninon e)/rion], pinnina lana, qua de infra. Et Graeci alicuius Interpretis verbum pi/nwsis2], margarita redditur, Proverb c. 25. v. 12. Indidem Veteres piniko\n] vel pro ipsa pinna sumunt, vel potius pro margarita; Ptol. l. 6. c. 7. *su/agros2 a)/kra *saxalitw=n en tw=| *saxali/th| ko/lpw| en w(=| kolu/mbhsis2 pi/nnekou=], Syagrus arx Sachalitarum, in Sachalite sinu, in quo piscatio pinici. Et l. 7. c. 1. *koma/ria a)/kra kai\ po/lis2 *kare/wn en ko/lpw| en w(=| kolu/mbhsis2 pinikou=], Comaria arx et urbs Careorum, in sinu Colcho (hodie Cochin) in quo piscatio pinici. Arrianus in Periplo maris Erythraei, de Apologo et Ommana Persici maris Emporiis: *ei)s1fe/retai de\ a)po\ e(kate/rwn tw= e)mpori/wn ei)/s2 te *baru/gazan kai\ ei)s2 *a)rabi/an, piniko\n polu/]. Affertur ab utroque emporio in Barygazam et arabiam multum pinicum, etc. Unde in Arriano concha non dicitur piniko\n], sed pini/kion ko/gxon]. cum de sinu Persico scribit, *plei=stai kolumbh/seis2 ei)si\n tou= piniki/ou ko/gxou], Multae (ibi) sunt piscationes piniciae conchae. Itaque ex pi/nna] vel pi/na], quod animalis nomen est primo fit piniko\n], i. e. margarita, deinde adiectivum, pini/kios], unde pini/kion ko/gxon], concha pinicia seu margaritifera, etc. Quod vero non in pinna, sed en o)strew| tini\ paraplhsiw| tai=s2 pi/nnais2 plh\n e)la/ttoni], in ostreo quodam pinnis proximo, nisi quod minus est, margaritas concipiscribit Theophrastus, non adversatur dictis. Iam enim alii observarunt, ostreum hoc pinnae simile sed minus esse pernam pinnae speciem, quam hiantem ait Plin. l. 32. c. 11. in arena stare defixam, velut suillo crure, unde iili pernae nomen. A quo perlae vulgare vocabulum. Tandem tamen perna et pinna, tam pro margarita, quam pro ostreo, usurpari coeptum. Pandectarius, Pernae quid est? Est lapis margarita. Item Hager allulu Arab. sive alba margarita vel perna est, quae in ostreis reperitur. Et rursus, Pina Graece piscis, in quo margarita generatur: interdum pro ipsa margarita dicitur. Ubi obiter nota, pinam scribi pro pinna. Nam vere Pandectarium ita scripsisse, docet literarum ordo. sic in Arriano et Ptolemaeo constanter legitur, piniko\n] pro pinniko\n], etc. Vide Sam. Bochart. Hieroiz. Parte poster. l. 5. c. 6. et hic passim inprimis infra in voce Pinnicum, ubi ostendemus, non margaritarum solum fetu, sed et lana seu vellere, Pinnam pretiosam esse. Non omittendum tamen, quod legimus, de Pinna, apud Plin. l. 9. c. 42. Concharum generis et pinna est. nascitur in limosis, subrecta semper, nec unquam sine comite, quem pinnotevem vocant, alii pinnophylacem. is est squilla parva: alibi cancer dapis assectator. Pandit se pinna, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Affultant illi protinus, et ubi licentia audacia crevit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu levi signisicat, illa ore compresso, quidquid inclusit, exanimat partemque socio tribuit etc.
PINUS
Cybelae sacra, propter Attidem vel Atym, puerum formosum, qui ipsi in delitiis erat, sub illa castratum iacentemque, quam historiam fuse narrat Servius, ad Aen. l. 9. v. 116. vel in eam conversum, ut fabulatur Ovid. Met. l. 10. Ita autem ipsa Cybele, apud Virgilium, loc. cit. v. 85. Pinea fylva mihi multos dilecta per annos. Ubi Servius modo dictus: Pinus, inquit, in tutela Matris Deum est: Et, in v. 116. Mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, Pinumque arborem, sub quae iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit, ut cultores sui viriles partes sibi amput arent, qui Archigalli appellantur. Arnobius, contra Gent. l. 5. Quid sibi vult illa Pinus, quam semper statis diebuss in Deum Matris intermittitis sanctuario? Nonne illius similitado est arboris, sub qua sibi furens manus infelix adolecentulus intulit et Genitrix Divum in solatium sui vulneris consecravit. Meminit eiusdem Claudian. de Rapt. l. 1. v. 201. Hic sedes augusta Deae, templique colendi, Religiosa silex, crebris quam Pinus obumbrat Frondibus. —— —— Statuebatur ergo in sacris Cybeles et Attidis Pinus, in memoriam eius, sub qua se Attin castraverat: ramique eius coronabantur, quod sic Cybele arborem honorisset. Stipes porro eius velabatur lana, quod Cybele exanimati Attidis pectus lana, ad teporent eiconciliandum, velasset, unde lanata Arnobio dicta, l. c. ubi tamea alii pausata legunt, ut vidimus. Sicque ea in medio continens simulacrum Attidis, ac lanis circumvoluta coronisque ornata violaccis in sacris praedictis gestabatur; Quem ritum dendrofori/an] dixere, teste Strabone, l. 10. et qui gestabant, Dendrophoros, ut. l. 12. de pagan. sacrif. et templ. Item, l. 1. de Centonariis et Dendroph. in Cod. Theod. Vide supra in ea voce. In gestatione autem planctu et ululatu ei pectus suum illidebant Galli. Statius, Theb. l. 10. v. 170. et seqq. sic Phryga terrificis genitrix Idaea cruentum Elicit ex adytis, consumptaque brachia ferro Scire vetat: quatit ille sacras in pectora Pinus, Sangumeosque rotat crines. —— Eidem et abscissa virilia illisisse seu imagini Attidis, quae in pinu, docent Acta Symphoriani Martyr. In cuius (Matris Berecynthiae) sacris excisas corporis vires castrati Adolescentes infaustae imagini exsultantes illidunt. Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 279. Cymbala ferre licet, pectusque illidere Pinis Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris. Caedebatur ea Pinus ex luco pineo Cybelae sacro, de quo Dea ipsa, Aeneid. l. 9. ut visum, et Prudentius, in Martyre Rom v. 196. An ad Cybelles ibo lucum pineum? Puer sed obstat Gallus ob libidinem. Per triste vulnus, perque sectum dedecus, Ab impudicae tutus amplexu Deae: Per multa Matris sacra plorandus spado, etc. Vide Gerh. Io. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 20. et l. 2. c. 53. Thom. item Dempster. in Antiqq. Rosini, l. 2. c. 4. Sed et Cerei dilecta pinus. Tradit enim Stephanus, hanc arborem primum natam esse, apud Miletum Cariae urbem, et, propter stirpis untiquitatem, ramum pinus sacris Cereris adhibitum, in voce *mi/lhtos2]. Pani item, et Neptuno, cui apud Isthmum templum fuisse a)/lsei pituw/dei sunhrefe\s2, o(/pou to\n a)gw=na kai\ *i)sqme/wn *kori/nqioi sunete/loun], luco pineo contectum, ubi certamen Isthmiorum Corinthii peragebant, refert Strabo, l. 8. Vide supra ubi de Pinea corona. Coeterum Pinum dat magno numero Polonia, Germania, eamque maritimam, montanam, silvestrem, Matthiolo silvestrem tantum ac hortensem agnoscente; quarum ista altius assurgit per culturam, crassior evadit, inferius stolonibus caret, superiusque ramosissima est: folium ipsi tenue, longum, durum, aculeatum, binis ex apice instar capillamenti prodeuntibus. Ex illa naves confici solitas, indicat illud, quod nautica dicta est Virgilio, Ecl. 4. v. 38. Cedet et ipse mari vector; nec nautica Pinus Mutabit merces. —— —— Hinc naves Aeneae ad dominum suum, Aen. l. 10. v. 230. Nos sumus Idaeae sacro de vertice Pinus, Nunc pelagi Nymphae, classis tua —— Ad claves etlam electam Veteribus, Virgilius docet, l. 3. Aen. v. 669. ubi de Polyphemo, Trunca manum pinus regit et vestigia firmat: et Statius, Theb. l. 2. v. 619. ubi de Chromide Cadmaeo, Pinea nodosa quassabat robora clava. Ubi bene addit, nodosa. Nam pinus alioquin non apta talibus ob infirmitatem, Scholiast. At nodosa eius ligna durissima ac durabilissima. Imo et Inferis sacris adhibitam atque inter ferales arbores censitam, discimus ex eodem, l. 4. v. 459. —— tibi Rector Averni Quamquam infossus humo, superat tamen agger in auras Pineus —— —— Quiafacile ardet (resinosa enim est) quia gravem flammam habet, quia odorem magnum facit, quia cupressui similiss est, ut ait Scholiastes vetus. Adde, quia poma eius per fraudem cadentia interimunt, ut loquitur Servius, in Aen. l. 2. ubi et in tutela Fraudum atque Insidiarum eam collocat. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium, d. l. uti de eadem ad saccharum condiendum infra, ubi de eo: it. in Virginum inprimis rogis usurpata, infra itidem voce Rogus. Nux eius, Strobilus dicta, quae magna est, squama liquescente compacta, nucleo candido, longiusculo et dulci, membrana involuto, Augustae Vindelicorum insigne est, viridis nempe strobilus, in scuto rubro et candido: qua de re vide M. Welserum de insignibus Augusta Vindel. Impositus is est columnae capitulo, cuiusicunculam quidam turritam fingunt, quo Cybelem olim hic cultam innuere videntur; alii tamen Coloniae aut Provinciae illam esse imaginem, malunt. Vide quoque Limnaeum Enucl. l. 4. c. 4. et infra voce Strebilus: it. voce Poma, ubi quaestionem, An pinea nux pomum sit, lepide decisam habes. Attidem cum Pinu Inscriptiones antiquas saepe exhibere, Vossius habet, l. 1. c. 20. cit. etc.
PIRATICA
olim dedecori non erat, sed virtutis indicum habebatus. Virg. Aen. l. 9. v. 609. Omne aevum ferro teritur: versaque iuvencum Terga fatigamus hasta: nec tarda senectus Debilitat vires animi, mutatque vigorem. Caniciem galea premimus, semperque recentes Convectare iuvat praedas et vivere rapto. Et certe Piratarum potentiam ac insolentiam, ex incustoditis maribus, portubus ac Insulis, ortum habuisse, notat Plut. in Pompeio, cum ait: Piratarum potenia primum ex Cilicia erupit, originemque habuit audacem et occultam; animos vero et confidentiam bello Mithridatico ceperunt, obsequiis regiis accommodantes sese. Deinde dum bellis civilibus Romani ante portas Urbis concurrunt, vacuum custodibus Mare sensim illexit illos et incitavit: ut non iam navigantibus modo essent infesti, sed Insulas et oppida maritima vastarent. Iam pecuniosi etiam, natalibus clari, viri prudentia praecellere habiti: naves praedatorias conscendebant, et societati nomina dabant, quasi ea res laudem adderet et gloriam. Ad hac erant his multis locis navalia, portus Piratici et speculae munitae, Pharique, Classes incursitabant, non solum dilecta militum Classiariorum et sociorum navalium Iuventute, Gubernatorum arte, navium pernicitate et agilitate ad munus suum instructae, verum etiam supra eorum terrorem invidiosus stimulabat fastus: Auratis stylidibus, purpureis cortinis, remis inargentatis, quasi sceleribus gestiebant gloriabanturque. Tibiae cantus compotationesque per omnia littora, Principum in captivitatem raptus, Urbium redemptiones captarum, suggillatio erant Romania Imperii. Erant navigia praedatoria supra mille, capta ab illis oppida quadringenta. Inviolata et intacta ante id fana adorti expilarunt, Clarium, Didymaeum, Samothracium, Telluris Herminoe templum, Aesculapii Epidauri: in Isthmo, Taenaro, Calauria Neptuni, Apollinis in Actio, et Leucadae. Iunonis Sami, Argis, in Leucadio, Peregrina sacra illa quae peraguntur in Olympo, faciebant, mysteria quaedam peragebant arcana, quorum Solis Mithrem dicunt, etiam hac memoria mansere primum ab illis monstrata. Maiorem on modum Romanis insultates, etiam vias illorum excursione facta infestanbant et villas maritimas exscindebant. Corripuerunt aliquando etiam duos Praetores, Sextilium et Bellinum praetextatos, accensosque et Lictores cum illis ipsis adduxere. Capta fuit Antonii viri triumphalis filia, rus proficiscens et grandi pecunia redempta. Nempe loruitur de bello Ptratico, a Pompeio consecto, cuius apucis haec est Historia: Dum Populus Romanus domi seditionibus et Cimbrico bello laboraret, Piratae maria latrociniis vexabant, a M. Antonio Praetore, quem Byzantii adiuverunt, in Ciliciam profligati. Inde cum maiore iterum mole convalescerent, ut per Mediterraneum Mare passim latrocinarentur a P. Servilio Proconsule per quinquennium in Cilicia varie afflicti sunt. Pergamenon etiam Archipirata, qui Ciliciam praedabatur, a L. Metello Praetore et mari et terra profligatus est. Sed cum ipsorum potentiam per tot annos tres etiam Imperatores frangere non nossent, bellum Piraticum lege Gabinia Pompeio per missum est, ut Insulas, oras maritimas et Continentem, ad 500. a littore stadia, exercitus, classes Populi Romani in potestate extraordinario Imperio haberet: Quam rem is per 15. legatos aggressus, intra 40. Diem, ne unica quidem nave amissa, feliciter confecit, singularique consilio prospexit ut maritimum genus a conspectu maris longe remotum, mediterraneis agris quasi obligaretur. Vide L. Ann. Florum. Hist. Rom l. 3. c. 6. Aliter Piratarum originem repetit Thucydides, l. 1. Graeci, aiens, olim, et Barbarorum quicumque in continente maritimi erant, quique Insulas ineolebant, ubi coeperunt crebrius alii ad alios navibus transire, ad latrocinium conversi sunt, Ducibus non tenuissimis, tum sui quaestus tum infirmorum victus gratia. Atque adorti Urbes muro vacantes, vicatimque habitantes, dirtpiebant ac maximam victus partem hinc compararunt, quod illud opus nondum pudori esset, quinimo gloriam quandam afferret; Quod declarant quidam eitam nunc in Continente, quibus decori est hoc bene exercere tum vetustissimi Poetae. apud quos illi ultro citroque navigantes interrogantur, num Latrones sint? Quae res declarat, nec interrogatos operis pudere, nec eos, qui scire student, exprobrare. Et in Mediterraneis etiam locis homines mutuo praedantur: et adhunc pleraque in Graecia vetustus mos colitur ut apud Locros, qui vocantur Ozolae, et Aetolos et Acarnanas et hanc ipsam Continentem. Qum etiam arma ferre apud hos ex euteri latriocinio permansit. Additque post pauca, Hanc publicam fuisse vivendi rationem apud Graecos. Vide quae de Phocensibus Iustinus, l. 43. c. 3. de Ulysse Homerus Od. y]. de Proculo Vopiscus, c. 12. de Thracibus Herodotus in Terpsichore: de Hispanis Italisque Lacerda: de Germanis Tacitus, de Mor. Germ. de Danis Albertus Crantzius, Histor. Vand. l. 1. p. 7. de Scotis Leslaeus Rer. Scot. l. 1. de Laconibus antiquis Plut. in Apophtheg. Lac. et Xenoph. in Cyr. de Tartaris Signism. Heberstenius, Commentar. Rerum Moscovitic. annotarunt: ut et supra, ubi de Diodoro Typhone, piratici dominatus apud Cilices primo auctore. Quo ipsa Latronum etymologia pertinet, quae passim obvia, et verba Demosthenis, Olynth. 2. Latronum vocabulum habet quandam notam fortitudinis, siquidem hostes spoliant. Mercurium, utpote latrocinantium Deum, prae aliis coluisse, docet Herodotus, l. cit. c. 6. et 7. navigia illorum propria Myoparones erant quae forma mixta ex nave oneraria et longa triremi, accommodata fuere et expedita ad celeritatem. sive remis utendum esset, sive velis, hodie Galeones vocant: Lembos quoque appellarunt, Achilles Tatius de amoribus Clitophonitis ac Leucipp. l. 3. Curtius, l. 4. Heliodorus, Histor. Aethiop. l. 1. etc. Sed et veloces, lenunculi. liburnicae, ploi/a lhstrina\ kai\ lhstri/des2 nh=es2] Raderus ad Curtium, l. 4. c. 5. Videsupra suis locis. De vocis etymo Scholiastes, Aiace, *pei=ra], inquit, *a)ttikw=s2do/los2 kai\ te/xnh) o(/qen kai\ peira/tai, oi( kata\ qa/lattan kakou=rgoi], Attice pei=ra], dolus et fraus est, unde piratae, qui maleficiis suis mare infestum reddunt. Apud recentioris aevi Scriptores non raro pirata occuriit, pro nauta vel milite maritimo, uti retro diximus. Plura de Piratica vide apud Olaum Wormium, ad Monum. Tristadense, ubi in gratiam veterum Daniae Regum, qui in hac arte se, aliarum more gentium, exercere soliti erant, materiam hanc prolixe persequutus. inter alia ait; Piratica, olim honesta ac licita erat, atque in ea crebro se Reges ipsi aut eorum liberi exercebant, ascitis famosioribus athletis, corporis robore et virtute praestantibus, Constabat autem Piratica haec certis legibus etc. Vide quoque infra Rapina.
PISCATORII_Ludi
peragi Romae soliti 7. Id. Iunii, fiebant trans Tiberim quotnnis, ut Festus scribit, a Praetore urbano, pro Piscatoribus Tiberinis, quorum quaestus non in macellum pervenit, sed fere in aream Volcani, quod in genus pisciculorum vivorum daretur ei Deo, pro animis bumanis. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 10. In campo, Ovidio, Fastor. l. 6. v. 235. Tertia post Nonas remorvere Lycaona Phoebe Fertur: et a tergo non habet Ursa metum. Tunc ego me meini ludos in gramine Campi Aspicere: et didici lubrice Tybri, tuos. Festa dies illis, qui lina madentia ducunt, Quique tegunt parvis aera recurva cibis, etc. Alias Pan. Piscarterum quoque Numen fuit: unde in Graecorum Epigramm. nihil frequentius, quam facta huic Deo ab istiusmodi hominum genere vota, de quibus et Zosimus Thasius alicubi, pro\s2 nhw=| *pano\s2 e)/qento li/na], ad templum Panis suspenderunt retia, felicis nempe capturae causa. Apud Romanos Piscatores servi erant, qui piscabantur, memorati Scaevolae, leg. 27. ff. de instr. vel instrum. leg. Marciano leg. 65. ff. de eleg. 3. Ciceroni Officiorum, l. 3. etc. Hinc Valerinaus Imperator apud Treb. Pollionem, c. 14. Zosimioni, Procuratori Syriae, scribens, inter coetera, quae vult dari Claudio tunc Tribuno, memorat Venatores qui obsequantur duos, Carpentarium unum, curam Praetorii unum, aquarium unum, Piscatorem, unum, Dulciarium unum. Eorum tessera arundo fuit. Ovid. Metam. l. 14. v. 651. Miles erat gladio. Piscator arundine sumpta. Etiam Piscatui Praepositos habebant, quando togati illi Xerxes montium perforssores et populatores marium, Magistris et Nomenclatoribus, in piscium gratiam, carere noluerunt. Martialis, l. 10. Epigr. 30. v. 22. Natat ad Magistrum delicata muraena: Nomenclator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli. Vide Laur. Pignorium, Comm. de servis et supra halieuticum boletar: uti de Piscariis Legib. Atheniensium supra voce Opsonomi. De Venatione Piscaria supersunt (*alieutika\] Oppiani, sed ante eum multi de ea alii scripsere: in his Leonodis Byzantius metrodori Byzantii, viri Piscatoriae rei intelligentissimi, filius, quem et ipsum de re Piscatoria scripsisse, auctor est Aelianus de Animal. l. 17. c. ult. Meminit et eius Eiusdem Oper. l. 12. c. 42. Item l. 2. c. 6. ubi historiolam affert, de Delphino et puero: item l. eiusdem c. 50. ubi quiddam narrat de interitu miseri hominis, qui pastinacam piscem esset suffuratus. Quod ex eodem Leonide memorat Michael Apostolius, Cent. 19. Prov. 61. Etiam Tzetzes, Chil. 4. Histor. 128. quatuor istos coniungit, Aelianum, Oppianum, Leonidem et Timotheum Gazaeum, quos Animalium ait Historiam scripsisse Gerh. Ioh. Vossius de Philosophia c. 7. §. 9. De margaritarum, supra voce Margaritarii; de mugilum Piscatione, quam homines inita cum delphinis societate obeunt, vide Plin. l. 9. c. 8.
PISCES_carentes_squamis_vel_pinnis
in ege, pro immundis habiti, Levit c. 11. v. 9. 10. Imo et squamosis Iudaei cantharum] reiciunt. quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris cantharus, quamvis coetera dissimillimus. Etiam apud romanos non nisi squamosos pisces pollucere fas erat: Polluctum autem significabant sacrifcicum vel sacrum epulum in Deorum honorem institutum. Legem ex Cassio Hemina ita citat Plin. l. 32. c. 2. Numa constituit, ut pisces, qui squamosi non essent, ne pollucuerent. Eam vero his verbis latam fuisse, putat Scaliger, PISCES QUEI SQUVAMOSEI NON SUNT NEI POLLUCETO, SQUAMOSOS OMNEIS PRAETER SCARUM POLLUCETO. Quam exceptionem ex Festo petit, qui in verbo Pollucere, in iis, quae licet polluncere, recenset pisces, quibus est squama praeter scarum. Nempe scarum ex squamosis solum exceperunt Veteres ut sumptibus parcerent, quia ob raritatem magno venibat. Sed vere observat Vossius, hanc exceptionem Numa multo fuisse recentiorem, quia scarus Romanis non nisi sero fuit cognitus. Macrob. Saturnal. l. 3. c. 16. Octavius, Praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis littoribus ignotum, ut nec nomem Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem, in variis navibus huc ad vectam inter Ostiam et Campaniae littus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari, tamquam in terra fruges aliquas, seminavit. Qui Octavius quis fuerit, indicat Plin. l. 9. c. 17. Scarus, inquiens, promontorium Troadis Lecton sponte numquam transit. Inde advectos Tiberio Claudio Principe, Optatus (Macrobio Octavius) e Libertis eius, Praefectus Classis, inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit. Et quidem de veteri scarorum patria Plinio convenit cum Enno, e cuius Phagesiis haec citat Appuleius, Apolog. 1. Scarum praeterii, cerebrum Iovi' paene supremi, Hectoris ad patriam hic capitur, magnusque bonusque Unde in his Archestrati, apud Athenaeum, l. 7. *kai\ ska/ron en para/lw| *karxhdo/ni to\n me/gan o)/pta]. Ingentemque scarum ad littus Carthaginis assa: legi iubet Bochartus *xalkhdo/ni]. Nec enim Troadi vicina erat Carthago, sed Chalcedon, in Ponti faucibus, cui opposita erat Byzantium etc. Vide eum ubi supra, utide Piscibus Arabum fabulosis, scil. Liuba (imo Leviathan) quem Behemoth quoque et Balahoth appellari scribunt; Thalb, Zamur, aliisque, partim magnitudine, partim figura aliaque ratione prodigiosis, ibid. part. poster. l. 6. c. 15. Hoc unum addo, de vera piscium magnitudine, compertissimum esse, tam ex maritimarum rerum Annalibus, quam ex eorum relatione, qui ad balaenarum piscationem quottidie se conferunt, maiores illos cetos plerumque 50. raro admodum 100. pedum magnitudinem exceere, uti iam visum supra quoque voce Cete.
PISO
Aquitanus, de quo Caes. l. 4. Bell. Gal l. 12.
PISTICE
in Glossis Arabico-Latinis, Pistice, genus aromatis, quasi proprium nomen esset cuiusdam aromatis, ponitur: cum e)piqetikw=s2] attribui possit omnibus, quae adulterata non sunt. *pistiko\s2] enim verum germanumque notat, to\n a)lhqh=]. Theopompus apud Athenaeum. *xw/rei su\ deu=ro *qhrikle/ous2 pistiko\n te/knon], Cedo tu huc Thericlis vera proles. Pro quo hoc derivativum pistiko\n] non infima tantum, sed et melior Graecia, dixit; pistikh\ gunh\ kai\ oi)/kouros2] Artemidoro. Sic vetus Auctor, qui Geographiam versibus composuit, ac Nicomedi Regi dedicavit, pistikw=s2], pro fideliter, posuit, *ou(/tw lelume/nhn le/cin a)nalabe/i=n taxu\] *ou)k e)/sti, tw=| me/trw| de\ perieilhmme/nhn] *e)/stin katagii=n e)uko/pws2 kai\ pistikw=s2]. Unde colligitur haud difficulter, quid pistica nardus sit, cuius in Euangelio Marc c. 14. v. 3. mentio. Nempe ibi mu/ron na/rdou pistikh=s2], unguentum est ex vera nardo: cuiu smodi nardus Indica est, ex qua maximi pretii unguentum fiebat. Quia autem haec sola ex reliquis eo nomine herbis spicata est, hinc factum, ut Interpres Bibliorum pistikh\n na/rdon], vertat spicatum naraum. Opponitur vero haec pistikh\] nardus pseudonardo herbae ubique nascenti, qua et adulterari solebat, Plinio teste, l. 12. c. 12. Item sua radice permixta ponderis causa et gummi, spumaque argenti aut stibio, cyperive radice. Vide Salmas. ad Solin. p. 1065. ut et supra passim, inprimis in voce Nardus. Apud Recentiores inde Pisticus Scriptor, i. fidelis ac verax. Vide Adelelmum Sagiens. Episcop. in Mirac. S. Opportunae, n. 2. aliosque, laudates Car. du Fresne Glossario: et Pistis, genus aromatis, in Glossis cit. corrupte pro Pistice.
PISTRINUM
locus in quo farina olim pinsebatur, i. e. contundebatur seu comminuebatur in pila, ut ante Molarum inventum usum fieri solebat. Erant autem Pilae vasa concava, in quae antiqui siccata frumenta immittebant sicque pinsebant. Servius, ad Aen. l. 1. v. 184. Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Torrebantur, inquit, fruges in Pilis, et pinsebantur, neque molebantur. Postea, mutata re, mansit Pistrini nomen etiam illi loco, in quo molis servorum iumentorumque opera circumactis fruges comminuebantur. Eius elegans descriptio apud Appuleium est, Metam. l. 9. Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte, prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Achmes, Oneir. c. 195. *mu/lwna, a)lh/qonta o)/nw| dunatw=|], Pistrinum in quo asinus robustus moleret. In iumentorum dein locum mali servi, in Pistrimum detrusi, molis adiudicabantur. Terentius, Andria, Actu 1. Sc. 2. v. 28. Verberibus caesum is Dave in Pistrinum dedam usque ad necem. Qui et ipsi Asinorum nomine veniebant, sicut Molae praesepia dicta sunt: Unde in MS. codice Plautino titulus concipiebatur, Plauti Asini Amphitryo, vide Ioh. Meursium, Critic. Exercit, part. 1. c. 9. Certum autem ex A. Gellio, l. 3. c. 3. Plautum, in Pistrino, quasdam e Comoediis suis scripsisse: et servilibus addictum fuisse operibus, locus est apud ipsum in Curculione, Actu 2. Scen. 1. v. 10. Paves, parasitus quia non rediit Caria, Afferre argentum credo, nam si non ferat, Tormento non retineri potuit ferreo: Quin reciperet se huc sessum ad praesaepim suam. Quales vero hi, Pistrini habitatores, idem Apuleius supra laudatus, explicare pergit: Homunculi vibicibus livedinis totam cutem depicti, dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati, quam obtecti; nonnulli exiguo tegili tant ummodo pubem iniecti, cuncti tamen sic tunicati, ut essent per pannulos manifesti, frontes literati, et capillum semirasi, et pedes annulati. Ubi Pistrinarios semirasos fuisse indicat, quemadmodum de Ustoribus, Catullus scribit; cum fugitivi penitus rasi essent. Neque solum in Asinariis molis operam obibant hi servi, sed et in aquariis: ubi cum non aderat aquae vis, viros ac mulieres in Pistrinum coniectos esse, perspicuum est. Lucas c. 17. v. 35. *du/o e)/sontai a)lh/qousai e)pi\ to\ au)to\, h( mi/a paralhfqh/setai ktl]. Duae aerunt molentes simul, una accipietur etc. Idem confirmatur ex iis, quae narrat Auctor Hist. Miscellae, de Pistrino, quod Theodosius Imperator Romae sustulit, mancipibus supplicio affectis, l. 13. quod et Cedrenus tangit. Nec defuit Pistrino seu Molae suum apud Gentiles, Numen, suusque Deus tutelaris. Iul. Pollux, Onomast. l. 7. c. 33. tit. 8. *mulwqro\s2, mu/lwn, mu/lh, promu(lai/a *qeo\s2 kai\ e)/unostos2], Molitor, mola, Pistrinum, Dea molaris et benevola. Imo et Promylius Deus semper ante Pistrina seu Molas collocabatur, ob suavem alimoniam, Suidas in voce *promu/lios *qeo/s2]. Vide Tiraquellum Comment. ad Al. Neap. l. 3. Genial. dier. c. 11. Thom. Dempster. in Rosin. l. 1. c. 15. Laur. Pignorium de Servis, ut et supra in voce Molarumusus; Item in Pausicape et Pistor.
PLAGIARIUS
is est, qui sine vi, dolo malo, sciens abducit homines liberos et ingenuos, venditque pro servis, aut supprimit: Vel is est, qui alienos servos abducit sine vi et plerumque sine furto, fugam persuadet ac fugitivos celat. Grammatici, )*andrapodisth\s2, ou) mo/non o( tou\s2 e)leuqe/rous2 a)pa/gwn ei)s2 doulei/an, a)lla\ kai\ o( tou=w dou/lous2 a)po\ tw= despotw=n a)pospw=n ei)s2 e(auto\n]. Dictus an a)po\ tou= plagi/ou], i. e. ab obliquo, quod strophis suis obliquis trahat inque servitutem abducat liberum hominem: An, quod qui huius criminis con victus esset, lege Flavia, (vel Fabia) plagis damnaretur: quae proin etiam Plagtaria dicta est. At apud Athenienses crimen capitale erat, ex lege Xenophonti memorata: *e)a/n tis2 fanero\s2 ge/nhtai a)ndrapodizo/menos2, tou/tw| qa/naton ei)=nai th\n zhmi/an], Plagiarii manifesti morte luunto. Scribebatur autem adversus tales, )*eleuqeroprasi/ou di/kh], teste Polluce, l. 3. c. 7. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 5. Idem apud Hebraeos obtinuisse, ex Sacris discimus, vide Exodi c. 21. v. 16. et Deuteronomii c. 24. v. 7. et quidem eo gravius id apud Israelitas crimen fuit, quod Plagiarii inter eos, si quos furati essent, illos, ne res patefieret, in alienas regiones deportarent, sicque et Populum Dei, quantum in ipsis, erat, minuerent, et Israelitam a vera religione alienarent. Cui peccato obnoxii, Ioseph fratres, cum Ismaelitis vendidisse leguntur, in postremis Geneseos capp. De Romanis ut aliquid addam, Paulus IC. ad legem Fabiam cit. si quis civem Rom. ingenuum, libertinum, servumque alienum celasset, vendidisset, vinxisset, comparavisset: criminis poenam, in humilioribus metallum aut crucem; in honestioribus, iacturam dimidiae partis bonorum et relegationem: Si servus sciente domino alium servum subtraxisset, vendidisset, celavisset, in ips um dominum animadversum; si domino nesciente fecisset, ad metallum dam natum fuisle, docet. Postea exasperata poena, et ob plagium liberi hominis, servus aut libertinus, statim bestiis obiecti sunt, ex L. Constantini, de qua vide Pithoeum, Not. ad coll. LL. Mosaic. mansitque sub Diocletiano quoque ac Iustiniano capitalis poena: quam tamen sensim consuetudo mitigavit, Leonis Caesaris postea lege firmata, qua sanxit, ne posthac ob plagium mors infligeretur: sed ut, qui alienum servum abduxisse deprehensus esset, eundem eiusdemque pretium et ita duplum domino restitueret etc. Quam in rem vide plura apud Rivetum, Commentar. in Exodum, l. cit. adde Tit. Popmam de Operis Servor. ubi in Tabernis, ut alios hominum vilissimos, huiusmodi Plagiarios servos habitasse, docet. Adde saltem, Latinis proprium de iis verbum sollicitare fuisse. Philoxeni Glossae, sollicitare plagia/zein]. Nempe blandis et mellitis verbis servos alienos sollicitabant et ad se alliciebant, unde quoque yuxagwgoi\] dicti. In Glossis, Plagiarius, yuxagwgo\s2]. Vide quoque Helychium, Clementem, l. 1. Strom. Alios, et in hanc rem plura, apud Desid. Heraldum, Animadversionib. ad Arnob. adv. Gentes, l. 2.
PLANETAE
stellae erraticae multis, Nigidio Errones dicti, apud A. Gellium, l. 14. c. 1. quinque antiquis tantum fuere, a Veterib. Astrologis, in tres sectas, Chaldaicam, Aegyptiacam et Graecam divisis, pro Numinibus culti: quod factum, antequam fixae quoque in Deorum numerum adsciscerentur, hinc colligitur; quod cum Sole Lunaque, solos eorum sunt nominibus dignati, qui Maiorum Gentium Dii, seu Selecti dicebantur. Dicti Arato pe/nte a)ste/res2], i. e. quinque stellae, ut et Propertio, l. 4. Eleg. 1. ac Tullio quoque de Nat. Deor. l. 1. nunc quinque stellae vagae, nunc quinque errantia sidera. Vide quoque Hyginum, in Poet. Astronom. Iul. Firmicum, l. 1. c. 4. et Macrobium, in Somn. Scip. l. 1. c. 6. 10. et 21. ubi ad discrimen harum et caelo infixarum stellarum, Solem Lunamque vocat Lumina, ut Graeci fw=ta], nempe, kat) e)coxh\n], tamquam fwsth=ras2 mega/lous2] prout vocant LXX. Gen c. 1. v. 16. Pythagorei, quia Proserpina, est Luna, propterea vocitarunt Canes Proserpinae, ut ait Clemens, l. 5. Strom. Aegyptiis habebantur velut *r(abdofo/roi], sive Lictores. Sed *dwdekathmo(ria] habita pro Diis Consiliariis, ut vetus annotavit Scholiastes, in Argonaut. Apollonii, l. 4. In quinque autem his primo divinos honores videtur obtinuisse Venus, sive *e(/s1peros2, o(\s2 ka/llistos2 en ou)ranw=| i(/statai a)sth\r], Hesperus aetherio longe pulcherrimus orbe. Homer. Il. x]. v. 318. Qua de re vide Voss. de Or. et progr. Idolol. l. 2. c. 31. qui ab illa ad Mercurium transit, c. 32. hincque ad Martem, Iovem, Saturnum, c. 33. et 34. His postea accensiti quoque Sol et Luna, numerusque septenarius Planetarum viguit per multa saecula, quibus quidquid in rebus humanis ageretur, obnoxium fecit Antiquitas. Ut autem viderentur nunc hunc, nunc illum effectum producere, pro vario scilicet eorum situ, ideo variae ad libidinem et absque ullo in natura fundamento dignitates excogitatae et Planetis attributae sunt, Astrologis vocatae, Domus, Exaltatio, Triplicitas, Terminus, Facies, de quibus vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 14. c. 1. uti de praefecturae VII. metallorum, it. VII. lineamentorum frontis, supra vocibus Lamina, it. Metoposcopi. Saeculo nostro, telescopii seu Batavi tubi beneficio, plures adhuc reperti sunt, qui Veterum scientiam quidem, non tamen coniecturam, plane fugerunt. Apud Gellium enim loco cit. miratum Phavorinum fuisse legimus, id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt (Planetas videl.) non esse plures, quam vulgo dicerentur. Posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam Planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret; neque tamen cernere homines possint, propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis. Galilaeus itaque primum animadvertit quatuor Planetas, qui certis tem poribus periodum suam circa Iovem absolvunt, unde et Iovis Satellites dicti: a Galilaeo vero Medicaea sidera, in honorem domus Medicaeae, appellati. Postea a nobiliss. Hugenio Planeta quidam prope Saturnum detectus, qui instar Lunae 16. Dierum spatio Saturnum circumiret, periodumque absolveret: (Vossius habet, stellas duas, quae semper Saturno, velut individui comites, adsistant. Idem pergens, Nec desunt, ait, quibus maculae illae circa Solem, nisi Soli potius insint, moveri solitae, nihil aliud videantur, quam stellae Solem circumeuntes, borboniorum siderum nomine a Ioh. Tarde Gallo insignitae, sub fin. c. 34. libri et Op. praefati) Ita ut hodie duodecim numero Planetae computentur. Idem Hugenius et Saturnum annulo circum vinctum esse primus vidit. Hos itaque cum ignoraret vetustas, non mirum, cur et elogiis suis et divinitatis opinione caruerint. At otiosos illos fuisse, antequam detegerentur, nemo dixerit: quin Planetarum, circa quos volvuntur, viribus aut obfuere, aut etiam opem tulere, variasque in eorum operationibus mutationes induxere pro maiori scil. vel minori ad eos accessu, vel ab iis discessu, qua dere tamen Veterum nemo cogitavit. Unde et I. B. Morinus, qui veter. Chaldaeorum et Aegyptiorum Astrologiam falsitatis plenam fuisse con vin cere conatur, quaedam de viribus et effectibus quatuor Iovis Satellitum edidit: de Lunula vero circa Saturnum similiter siluit, utpote quam ipsemet una cum Veterib. ignoraret. Vide de hoc scripto eius, iudicium Gassendi et Maridati, apud Oiselium supra cit. loc. Addit Vossius, ubi supra, propter novos hos Planetas, novorum orbium constitutione opus non esse, cum proprie non circa terram, sed supra eam moveantur. Sed de his plure, vide apud Astronomos recentiores. A'septem vero Planetis, antiquitus notis, singulis Hebdomadis diebusappellatio indita: cuius rei disquisitionem iniit Plutarchus; una miscens scriptum, peri\ h(/lwn ta/cews2], de clavorum ordine, i. e. de clavis annalibus, Idibus Sept. Romae in aedium sacrarum pariete, ad annos dinumerandos, pangi antiguitus solitis, (qua de re. Vide Iac. Durantium, Variar. Lect. l. 1. c. 5.) ante scilicet annorum a Consulum nominibus numerandorum morem. Hic rationem Sabbathi seu Septimidiei apud Iudaeos quietis, ex honore Saturno habito; iuxta nonnullos ait deduci. Quibus accedit Damis Assyrius, qui de rebus Apollonii Thyanei, cui socius erat, scribens, tradidit Iarcham Principem Brachmanum ei dedisse daktuli/ous2 e(ptta\ tw= e(pta\ e)pwnu/mous2 a)ste/rwn, ou(\s2 forei=n to\n *a)po/llwna kata\ e(/na pro\s2 ta\ o)no/mata tw=n h(mera=n]. Septem annulos septem stellis cognomines; eorumque singulos, secundum dierum nomina, Apollonium gestasse. Imo, in vetusto Apollinis Oraculo, legitur, ex Porphyrio apud Eusebium, Praep. Euan. l. 5. c. 14. *klhi/zein *e(rmh=n h)d' *h)e/lion kai\ ta\ tau=ta,] *h(me/rh *h)eli/ou, *mH/nhn d' o(/te th=s2 de\ parei/h] *h(me/rh, h)de\ *kro/non h)d' e(cei/hs2 *a)frodi/thn]. Invoca Mercurium et pariter Solem Die Solis. Lunam itidem, cum eiusdem aderit Dies et simili modo Saturnum et Venerem. Unde, ait Ios. Scaliger, Prolegom. ad l. de Emend. tempor. demonstatur, quod vetustissima sit appellatio dierum a Planetis etiam apud Graecos, quod Dioni, l. 37. (qui Aegyptiorum id, paulo ante aetatem suam, inventum facit) non fuit visum. Addit Iosephus hic, vulgus credidisse, Planetas apparere die suo; nempe onmi die Martis ipsum Planetam sui videndi potestatem facere, et sie de reliquis: Idque, inquit, plane Orpheus designavit in *e)/rgois2 kai\ *h(me/rais2], Operibus et Diebus, *prw=ta me\n ei) prw/tw\ eni\ h)/mati fai/netai *a)/rhs2,] *mh/nh d' ei)s2 t) *a)/rhn e)pite/lletai, i)/s1keo e)/rgwn:] ubi tamen alii aliter legunt. Ulterius, a Scriptore veteri Graeco nondum edito, Zoroastris et Hystaspis Scholae Chaldaicae ac Aegyptiacae inventum hoctribuitur, apud Andr. Rivetum Dissertat. de orig. Sabbatica 5. Fuit autem Zoroaster Magus nonnullis Abrahae ipsi coaetaneus., Euseb. in Chron. aliis eum sexcentis annis ante Xerxis transitum collocantibus, i. e. sub Hebraeorum Regni initia: et Hystaspis, ut auctoris ae prophetae Magique vetustissimi, mentio est apud Clementem, l. 5. Strom. Iustinum, Apolog. 2. Alios. Darii Patrem eundem fuisse, vult Amm. Marcellin. Histor. l. 3. Eodem faciunt, quae in Oraculo e Porphyrio modo citato sequuntur, *klh/sesin a)fqe/gktois2 a(\s2 e(=ure o)/x) *ma/gwn a)/ristos2] *th=s2 e(ptafqo/ggou basileu\s2, o(\n pa/ntes2 i)/sasin]. Invocationibus arcanis, quas invenit Magorum praestantissimus Septisonae Rex, quem omnes norunt. Designari autem ab oraculo intelligere se, qui praesentes fuere, dixerunt, Hostanem seu Ostanem, qui inter veteres Magos eousque familiam duxit, ut Hostanae apud Persas dicti sint ipsi Magi, teste Suidain *o(sta=nai]. Hic th=s2 e)ptafqo/ggou] nempe sumfwni/as2], Concentus septisoni (quo nomine ars sideralis, ob Veter. de orbium VII. caelestium harmonia opinionem, satis indicatur) vel th=s2 au)dh=s2, le/cews2] seu teleth=s2 e(ptafqo/ggou], vocis, orationis seu sacri sermonis ritusve Septisoni, Rex, praefectus seu Moderator, Auctor, Praeceptorque summus (qua notione etiam Latinis nonnun quam Rex usurpatur) ritus nempe a)stroqu/tais2] seu astrorum sacrificulis sollennis, septies Deos illos caelestessive Planetas verbis arcanis invocandi, dicitur: Septies, siveipsorum spectes per singulorum dies numerum, sive ritus eiusmodi sollennis septemplicem cuilibet repetitionem. Nam et ea videtur fuisse in Ostanis disciplina hac Magica: quod elicitur ex versu seq. *kai\ s1fo/dra kai\ kaq) e(/kaston a)ei\ *qeo\n e(ptakifw/nhn]. Et valde et singulatim semper Deum septemplici voce. Unde palam est, morem istum denominationis dierum a Planetis, ab Oraculo, saeculis etiam ipso vetustioribus ac Magorum primariorum aevo tribui. Invocabantur autem velut Dii, ut dictum: Unde etiam feriae seu dies septimanae, apud Astrologos diu postea h(merw=n tw=n *qew=n], dierum Deorum, nomen retinuere. Nec praetermittenda est haeresis illa vetusta, quae dixit, Nomina dierum solis, Lunae, Martis etc. a Deo ita posita ab origine Mundi, non hominum vana praesumptione nuncupata esse, ut refert Philastrius de Haeres. num. 111. qui dum eiusmodi falsitatem detestatur, originem interea huius denominationis Hermeti Aegyptio tribuit. E' quibus liquet, licet momentum seu annus seu saeculum ritus huius in abdito sit, per Gentes tamen tum Orientis tum Occidentis eum antiquissimis iam temporibus viguisse, adeoque temere nimis scripsi sse aliquos, Diei Solis, Lunae etc. nusquam in antiquis Auctoribus apparere vestigia, Phil. Beroald. Chron. l. 1. c. 4. Quin nec defunt in Magistris priscis, qui illud Decalogi: Memento dtei Sabbathi, ut sanctisices eum, sic seorsim intelligi velint, ut etiam tunc temporis velut monitum haberetur, ne numerarent dies hebdomadis more eorum, qui Planetarum nomina iis indiderant, sedquemlibet ipfius Sabbati vocamine denotarent: quemadmodum cum dicunt, Prima Sabbati, secunda Sabbati, tertia Sabbati, pro die Solis, die Lunae, die Martis, etc. Neque vero solum vetusta admodum haec dierum denominatio, sed ipse quoque Planetarum in diebus denominandis ordo, quo etiamnum utimur, perfetustus est. Praeter enim ea, quae iam dicta sunt, in Oratione sacra Pythagorae tributa, apud Iamblichum de Vita eius, c. 28. Monitum reperitur, *a)frodi/th| ti\ qusia/zein th=| e(/kth|], Veneri sacrificandum esse sexta. Nisi forte hoc non de sexta hebdomadici Orbis, sed de sexta mensis ineuntis, intelligendum. Coeterum egregium est ad hanc rem, quod legitur apud Vettium Valentem Antiochenum, Astrologum priscum: qui de Heptazono, et die Sabbatica seu Hebdomadico Orbe agens, ab intima antiquitate ipsum, quo tamdiu usi sumus, ordinem Planetarum manasse haud parum confirmat. caput ex *a)nqologiw=n] seu Floridorum eius MS. unum et alterum integrum exhibet Seldenus de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Ebr. l. 3. c. 20. Hausisse autem se disciplinam suam Astrologicam Valens fatetur, ex Auctoribus vetustissimis, Petosiride, Necepsone, Abramo, quem to\n *qauma/sion] nuncupat, Hermippo, Timaeo, Critodemo, Scitho, Apollinario, aliis, qui interiere omnes. Similia apud Petr. Alex. in Isagoge apotelesm. habentur. qui de diebus Deorum, uti vocat ille, septem, eorumque dominio horario, ex vetustissima origine in usu, fuse loquitur: coaevus is creditur Theodosio et Gratiano, sicut Vettius Valens Constantino M. Quam rem totam a Valente, Petroque modo dictis, ut et aliis, de denominatione eiusmodi tam mensium quam dierum, succincte complecti videtur Herodotus, dum priscos Aegyptiorum mores edisserens, Euterp. *kai\] inquit, ta\ de\ a)/lla *ai)gupti/oisi/ e)stin e)ceurhme/na) mei/s2 te kai\ h(me/rh e(ka/sth *qew=n o(/teu e)sti\ kai\ th=| e(/kastos2 h(merh| geno/menos2, o(te/oisi e)gkurh/sei kai\ o(/kws2 teleuth/sei kai\ o(koi=os2 tis2 e)/stai kai\ tou/toisi tw= *e(llh/nwn oi( en poih/sei geno/menoi e)xrh/santo], Alia etiam sunt ab Aegyptiis excogitata, quis mensis diesve cuiusque Deorum sit et quo quis die genitus qualia sortietur et quammortem obibit et qualis exsistet. Quibus rebus ii, qui in Graecis in Poesi versabantur, usi sunt, etc. quin et ordo seu series illa Planetarum in diebus designandis eadem est Iudaeis vetustis et antiquitissima habita, tametsi non sit eadem eorum omnibus ordinis illius in Orbe Hebdomadico nominibus aptandis dispositio. Etenim in iis sunt, qui ab ipsis rerum initiis ordinem retinentes primum diem Mercurio, secundum Iovi, tertium Veneri, quartum Saturno, quintum Soli, sextum Lunae, et Martiseptimum, assignant; adeouta rerum origine diebus putatis, Mars septimum, non Saturnus, ut vulgo, sortiretur, et Sol sextum, non primum. Interim non solum ordinem eundem ipsum, quem hodieque retinemus, observari ab iis videmus; verum etiam vetustissimam dierum, iuxta Planetarum apud Gentiles numerum, dinumerationem ipsis Iudaeis habitam. Reliquis veto, quod ordinem dierum attinet, semper primus Soli tribuitur, postremus Saturno. coeteris intervenientibus, non aliter. atque iuxta morem hodiernum. Seu, ut in Ausonio, Eclogar. de nominibus. septem dier. v. ult. Cuncta supergrediens Saturni septima lux est, Octavum instaurat revolubilis orbita Solem. Neque alius fuit Veter. ordo. At vero Nic. de Cusa Cardin. In Reparat. Cal. Septem, inquit, dierum numero apud omnes nomina revolvuntur, licet de prima septimanae die ac dierum nomine diversitas sit. Christianorum septimanae initium est a die Dominico; Graecorum ac Alexandri a die Lunae, Iesnargit (Iesdegird) a die Martis, Na. bugodonosor a die Mercurii, Ethnicorum a die Iovis, Elhigerae a die Veneris, Hebraeorum a die Sabbati. Ubi palam negat, initium septimanae idem omnibus esse, utcumque in vinversum periodum dierum septenariam omnibus in usu esse fateatur. Sed perperam haec tradita: namque ut Christianis tam orientis quana Occidentis initium Septimanae est dies Dominicus seu Solis (unde et dixere Graeci Christiani annum *e(bdomadikw=s2 kanomzein], Hebdomadice ordinare, pro eo, quod est a die Solis incipere) ita pariter reliquis. Dies autem, quos habet ille alios, velut pro variis Septimanee initiis, dies sunt Epocharum Chronologicarum seu dies alii atque alii in septimana, i. e. feriaealiae, a quibus anni solum ptantur, neque ad orbis Hebdomadici initium spectant: ut alia praeteream. Sequitur paucis, de ordinis in orbe dierum Hebdomadico Planetarii ratione: quae triplex ferme apud Veteres occurrit. Prima ex proportione Musica petita; ex horarum praefecturis secunda; tertia ex alternatione quadam Planetarum luminibus vicinorum. Et quidem, primam quo attinet. cum in hebdomade sic disponantur Planetae, ut Sole diem primum occupante, Lunaque proximum, bini in ea orbium serie, quae vulgo agnoscitur et Ptolemaica est, semper itidem praetermittantur, quartusque ab antecedente repetito in dierum denominatione sequatur, i. e. ut saltus in quartum quemque Planetarum fiat, fuere qui iuxta harmoniam, quae diatessaron dicitur, ordinem Planetarum illum intermissum existimarint primum institutum adeoque Musicum esse voluerint. Ratio secunda apud Vettium Valentem l. c. habetur. Distributis enim, secundum vulgarem orbium seriem continuam, diei cuiuslibet 24. horis inaequalibus (scil. diei naturalis 12. totidemque noctis) adeo ut Planeta, cui dies cognominis, primam sortiatur horam, coeterasque coeteri suo deinceps ordine in orbem redeuntes, is qui horae proximi perpetuo diei primae praefectus est, eidem etiam diei nomen tribuit, quod putanti manifestum est. Atque haec posterior ratio eruditis Viris magis placet, tertia ratio apud Bedam, de Tempor. ratione, c. 6. habetur, ubi ait: Haec erat stultitia Gentilium, falsa ratiocinatione subnixa, qui quasi iure primam diem Soli, quia maximum est luminare, secundam Lunae, quia secundam lummare est, se consecrare putabant (et) de inordinata alternatione tertiae diei primama sole Stellam, quartae primam a Lunae, quintae secundam a Sole, sextae secundam a Luna, septimae a Sole praeponebant. Atque ita hac de re Vatetes. Recentiorum autem qui dissident, instar omnium erit Ios. Scaliger. Hic non horas in causa fuisse opinatur appellationis dierum (qua horarum usum recentiorem facit) sed potius dies, horarum. Causam autem cur dies cognomines Planetarum non sequantur ordinem et situm siderum eorum, sed binis praetermissis, quartum semper in dierum denominatione sit sidus proximum, pluribus edisserit de Emend. Temp. l. 1. p. 8. Verum nec eius sententia omnibus arridet, videturque hic ordo manasse a simpliciori multo origine, eaque quidem alternationi illi, de qua Beda, Proximante. Nimirum advertendum est, inter Planetas seu in Heptazono, longe primariam semper obtinuisse dignitatem Soiem et Lunam, quod tam ex Sacris, quam ex profanis Scriptoribus clarissimum est. Hinc proin dies Hebdomadis primus Soli, velut siderum Regi et ob dignitatem secundam, secundus Lunae, assignatus omnino videtur. Quo posito, videtur intervallum, non magnitudinis quidem seu spatii, sed numeri, quo bini hi Planetae primarii in Heptazone invicem disiungerentur, velut prototypum fuisse, coeteris in Heptazoni cyclo sequentibus. Adeo, ut quemadmodum et quoniam Luna Solem binis intermediis, nempe Venere et Mercurio, praetermissis, in Hebdomadicae denominationis initio sequebatur, ita etiam atque ideo Parili, in revertente Heptazoni cyclo, intervallo numeri distaret tertius a Luna. Unde tertium diem sortitus est Mars, et simili semper intervallo deinceps dies suos reliqui quatuor. Atque etiam hinc forte ratio aliqua est petenda, cur Sol, Phoebus, Apollo (quae eadem esse nomina nemo ignorat) *e(bdomage/tas2] Veterib. dictus est, quoniam seil. th=s *e(bdo/mhs2] esset h(ge/ths2], seu septenarii tam in Planetis, qua Caelum tenent, quam in hebdomadica dierum denominatione, Frinceps. Aeschylus in e(ptta\ e)pi\ *qh/bais2], *kalw=s2 e)/xei ta\ plei=s2) en e)/c pulw/masi] *ta\s2 d' *e(bdo/mas2 o( semno\s2 *e(bdomage/tas2] *a)/nac *a)po/llwn ei(/leto] ——— Bene se habent reliqua in sex portis, Septimam vero venerandus Hebdomagetes Rex Apollo elegit. ——— Vide quoque Proclum in Timaeum Plat. l. 3. p. 200. etc. Lunam ei addit Sextus Empiricus advers. Mathem, l. 5. Rationi de ordine coeterorum lanetarum adductae similis ferme ratio est, quae habetur in aliquot Ecclesiae Christianae nominibus dierum, qui ex nulla sui ratione ea sortita sunt, sed tantum e sollennitatis primariae, e qua pendent, den ominationis imitatione quadam seu respectu. Quadragesimae e. g. nomen inditur primo diei Dominico, a quo ieiunium sic indictum auspicantur nonnulli; huius gratia seu imitatione. dies Dominici retro putati dicuntur, Quinquagesima, Sexagesima, Septuagesima, nulla numerorum in his nominibus denotatorum ratione habita, sed respectu solum habito ad Quadragesimae nomen, quod sono et similitudine quadam, non re omnino, coetera nomina imitantur. Sic fere Feriaerum nomen a feriis revera primariis ad alios dies, qui nec revera feriae, translatum, etc. Plura in hanc rem vide apud magnutn Seldenum supra laudatum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr l. 3. c. 19. 20. et 21.
PLASTICE
Graece *plastikh\], Ars fingendi ex argilla, gypso, cera, aliave materia: unde similit udine petita de mollibus ac cereis puerorum ingeniis, Horatius, l. 2. Epist. 2. v. 8. ——— Argilla quidvis imitaberis uda. A Galeno, una cum Graphice seu Pictura, Artibus Liberalibus adnumeratur in Exhortat. ad perdiscendes Artes, cum post recensitas, Medicinam, Rhetoricam, Musicam, Geomettiam, Arithmeticam, Astronomicam, Grammaticam ac Legum peritiam, adddit: *pro/sqes2 ei) bou/lei tau/tais2 *plastikh/n te kai\ *grafikh\n. ei) ga\r kai\ dia) tw= xeirw=n energou=sin, a)ll) ou(k i)xu/os2 neanikh=s2 dei=tai to\ e)/rgon au)tw=n], Adde his, si voles, fingendi pingendique artificium: quamquam enim ambo manuaria constent opera, neutrius tamen exercitatio eget robore iuvenili. Aliis tamen sola Liberalis est Graphice, quae in tabula penicillo lineas ducit et colores addit, utrique tamen commune, quod de Graphice dicebat Socrates, eam ei)kasi/an ei)=nai tw= o(rwme/nwn], esse imitationem seu repraesentationem eorum quae videntur. Differt aut Plastice, a Sulptura, quae facit imagines in ligno prominentes: Statuaria, quae idem praestat in lapide et metallo: Caelatura, quae in ligno, lapide, metallove, imagines facit cavas, ut in annulis signatoriis: Fusoria, quae imaginem e metallo aliave materia fundit, etc. Illa enim prominentes, sed ex humore caelatis infuso, imagines efficit. Itaque proprie Plastice de Arte dicitur, qua figuli ex argilla vel luto fingunt. Unde laxe admodum voce hac utitur Philostratus in Praefat. Iconum, ubi etiam ad Plasticen revocat Sculpturam in aere, lugdi/nh|] sive alabastro, Pario lapide vel ebore. Quamvis verum sit, statuas non aeneas modo, de quibus Plinius, l. 34. c. 4. 5. 6. s. aut marmoreas, de quibus Idem l. 36. c. 5. 6. 7. sed etiam, antiquissimis nimirum temporibus, figlinas fuisse, quibus Idem, l. 35. c. 12. impendit. Utvero Caelatura difficilior Sculptura est, sic utraque operosior est Plastice. Qua de dre sic Cardanus de Subtil. l. 17, Difficilius non pauloest caelare, quam sculpere. Nam qui sculpunt, quod vident, agunt: qui caelant, aliud vident aliud agunt; et dum vident, non agunt, dum aguntd: non vident, etc. Et postea Plastice vero pura omnium est difficilima praeter Picturam: nec tamen illa inferior, nisi a Sculptura iuvetur. Nam quidquid difficultatis habet, qui caelat, id totum, et praeter id et materiae dispositionem et scientiam temperamenti ignis et multorum casuum periculum, imo innumerabilium, qui fingit, habet. Ex caelatis enim prius figuris, finguntur humore prius infuso statuae. Quamobrem qui non recte caelaverit, quomodo recte finget? Antiquitatem Artis innuit eusebius in Chron. Epiphanius item, Panarii l. 1. iuxta quos ambos Thara, Pater Abrahami fuit phlourgo\s2 kai\ pla/sths2], Imaginum ex luto fictor: Abrahamque eius Deos accendisse fertur. Imo Seruch iam Abrahami avus, narrante Cedreno, prw=tos2 tou\s2 pra/canta/s2 ti a)ndrei=on a)reth=s2 kai\ mnh/mhs2 a)/cion a)ndria=si sthlw=n e)ti/mhse], Primus eos, qui memorabile aliquid ex virtute egissent, statuis honoravit: quas primis saeculis fictiles fuisse certum est. Sed ab ipsis mundi incunabulis coaevam Plasticen arguit, quod ipse Deus, hominem de pulvere terrae finxit, Genes c. 2. v. 7. ipseque proin se Plastae seu Figulo comparat, Ierem c. 18. v. 2. 3. 4. 5. 6. hincque o( *pla/sas2], nos vero to\ pla/s1ma] eius dicimur, Romanor. c. 9. v. 20. unde simul magna Arti dignatio. Ex creta primus Dibutades Sicyonius, Corinthi, ubi artem exercuit, fingere docuit primusque personas tegularum extremis imposuit imbricibus, Plinio teste, l. 35. c. 12. Lysistratus vero, itidem Sicyonius, Lysipi Statuarii frater, primus statuas e gypso finxit crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent, apud eund ibid. Vide Gerh. Ioh. Voss. l. de 4. Artibus Popular. c. 5. §. 1. 22. 23. Item de Philosophia, c. 16. §. 32. 33. ut et supra, in voce Pictura. Adde Aelian. Histor. Animal. l. 14. c. 37. et Plin. inprimis l. 35. c. 12. ubi de Plastices primis inventoribus, de simulacris fictilibus variis ac pretiis eorum, prolixe agit. Hinc Plasta fastigia templorum, apud Plinium, d. l. Vide infra Teguleo. Celebres quidam Plastae, ex Plinio. a]. Arcesilaus, L. Luculli familiaris, Venerem Genitricem in Foro Caesaris fecit. Eidem a Lucullo HS. LX. fignum Felicitatis locatum, cui mors utriusque invidit. Eius proplasmata pluris venire solta Artificibus ipsis, quam aliorum opera, tradit M. Verro. b]. Chalcosthenes, cruda opera Athenis fecit, ubi locus ab officina eius Ceramicus dictus est. g]. Damopilus, inter laudatissimos Plastas, qui simul et Pictor: Hic una cum Gorgaso Cereris aedem Romaead Circum Max. utroque genere artis excoluit, versibus inscriptis Graece, quibus significabatur, a dextra opera Damophili esse, a parte laeva Gorgasi. Ante quam aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse, auctor est Varro. d]. dibutades, Corinthi, filiae opera ex argilla similitudines fingere primus invenit. Illa enim capta amore iuvenis, hoc abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus Pater impressa argilla typum fecit et eum caecoeteris fictilibus induratum igni proposuit; Hic servatus in Nymphaeo, donec Corinthum Muminius everteret. Eiusdem inventum est, rubricam addere, aut ex tubrica cretam fingere, etc. e]. Eucherus Corinthius et Eugrammus, Demaratum Tarquinii Prisci Regis patrem, Corintho profugum, comitati, primi Italiae Plasticen tradiderunt. z]. Eugrammus, vide hic Eucherus. h]. Gorgasus, Plastes ac Pictorlaudatiilimus, Vide paulo supra Damophilus q]. Lysistratus, hominis imaginem gypso e facie primus omnium expressit, ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit. i]. Pasiteles Plasticen matrem Statuariae, Scalpturae et Caelaturae este dicens, cum in his omnibus summus esset; nihil tamen unquam fecit, antequam finxit. ou]. Posis Varronis aetate, fecit Romae uvas, Item pisces, ut non esset adspectu discernere a veris. Varronis tamiliaris. l]. Rhoecus et Theodorus in Samo primi omnium, ut nonnullis placet, Plasticen in venerunt, mulo ante Battiadas Corintho pulsos. m]. Turianus a Fregellis accitus est, cui locaret, Tarquinius Priscus effigiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilis is fuit et ideo miniari solitus; fictiles quoque in fastigio templi eius quadrigae. Idem Herculem fecit, qui hodieque materiae nomen in Urbe retinet, Plin. loc. cit. Coeterum Samia in esculentis etiam Plinii aevo Iaudata: in calicibus Aretina: Surrentum quoque, Asta, Pollentia, in Italia: Saguntum in Hispania, in Asia Pergamus famam Hac arte meruere. Habuere et Tralles sua opera, et Mutina; Cois tamen laus maxima. A luxu porro quanta figlinis auctoritas contigerit; Vide ipsum Auctorem.
PLATA
seu Provincia de Rio de la Plata, Provincia Peruviae, in America meridionali, antea Chuquisaca dicta, ingentibus excelsisque rupibus septa, innumeris irrigatur fluviis, a meridie China terminatus, Chilienses Occiduum latus tenent, septentrionem Brasilia et Charchantes claudunt, oriens oceano finitur. Ipse Platanus fluvius, incolis Paranaguazu, e maximis totius mundi, in charchantibus ortus, magnis Maeandris effectis, prope Ningatam, in Patana sese exonerat. Americus Vesputius primus mortalium ad huius Argyrei, sive Platae fluvii portum delatus est, Metel. Vide Argentea Item urbs Americae Meridionalis in provinc. de los Charcas, cum Archiepiscopatu a Paulo V. fundato. Ampla, opulenta et argenti venis inclita: unde et nomen illi. Vide Morerium Dictionarto Historico. A voce Hispan. Plata, i. e. argenteum metallum; quae etiam vox apud Latinos Scriptores recentioris aevi occurrit, pro nuro argentoque infecto, in laminis adhuc exsistente, neque dum in vasa aut monetam conflato. Lateres aureos et argenteos vocat Varro de Vita Pop. Rom l. 3. apud Nonium: pli/nqous2 xrusou=s2], Herodotus, ubi de Croeso etc. Sed et Plata in genere, laminam metallumque quodvis notat, in laminas deductum, unde quidquid planum est, etiamnum Germani Gallique plat dicunt. Maxime vero sic Galli appellabant arma ex laminis ferreis confecta, cuiusmodi habuisse Sarmatas, scribit Tacit. l. 1. Hist. c. 79. Squaosas vestes ferri vocat Alb. Aquensis, l. 3. c. 63. imitatus Virgilianum illud, l. 9. Aen. v. 707. Nec duplici squama lorica fidelis et auro etc. Vide infra. Et praesertim chirothecas ferresas codem modo factas, uti videre est apud Car. du Fresne Glossar.
PLAUTIA_Lex
a P. Plautio Tribuno Plebis lata, adiuvante Q. Lutatio Catulo, Cos. cum M. Aemilio Lepido, ann. Urb. Cond. 675. haec videtur habuisse capita, Is, cuius haec quaestio erit, de eius capite quaerito, qui adversus Remp. coniuraverit, insidias Senatui fecerit, Magistratibus vim attulerit, qui cum telo in publico fuerit, auc seditionis causa loca superiora occupaverit, alienasque aedessaxis, ignibus aut ferro aggressus sit, deque iis quottidie quaerito. Itemque de eius capite quaerito, qui possessorem e fundo hominibus armatis deiecerit dolo malo, aut armatis obiectis, ut inde profugeret, causam attulerit: prohibetoque, ne praedium, unde deiectus possessor sit, usu capiatur, Eis damnatis aqua et igni interdicito. Collegit ea Carolus Sigonius, ex iudiciis hac lege factis, quorum memoria exstat apud Suetonium, Sallustium, Orat. contra Ciceren. Dionem, l. 39. Ciceronem, alios: Additque ea iudicia de vi omnia facta esse, usque ad Caesarem Dictatorem, multaque capita Legis de Sicariis et de Maiestate, illa fuisse comprehensa. Vide Ioh. Rosin, Antiqq. Rom l. 8. c. 27.
PLEBEII
altera et ignobillor pars Populi Romani. Postquam enim in Tribus ac Curiam Populum divississet Romulus, ipse postea eundem in Patricios ac Plebeios distribuit, horum nomine, obscuros, egenos, humiles, Graece *dhmotikou\s2], ut Dionys. l. 2. comprehendens. Imitatione Reip. Atheniensis, ubi ex Cecropis instituto praeter Eupatridas, et Geomoros, etiam *dhmiourgoi\], i. e. Opifices: ex Solonis consilio praeter Pentacosiomedimnos, Equites ac Zeugitas, etiam Thetae erant, seu Proletarii. Hos itaque, ab omnia administratione Reip. immunes, quippe qui talium imperiti essent, nec eis propter inopiam vacaret, agros colere, pecora alere, exercere quaestuosa opificia, ne seditiones orirentur, iussit Romulus, ut ibidem Dionys. habet: qui et hoc inter utrumque ordinem discrimen fuisse addit, quod quoties Patricii convocarentur a Regibus, praeco quemque suo ac paterno appellarit nomine: Plebeios vero ministri quidam cornibus bubulis concinentes in contionem contraxerint. Interim ut utroique arctiori vinculo colligaret, commendavit idem Rex Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo data, ut, quem vellet, Patronum sibi legeret, qui ei de iure responderet, absentis non minus ac praesentis curam gereret, faceretque quidquid pro filiis Parentes solent: Atheniensium iterum Thessalorumque vestigiis insistens, qua de re diximus abunde supra, in vocibus Cliens ac Patronus. Exactis postea Regibus, alia divisio Populi instituta, isque in tres ordines, Senatorium, Equestrem, et Popularem distributus est, ut ex Livio patet, l. 26. ubi ait: Consensum Senatus Equester ordo est sequutus, equestris ordinis Plebs. Hinc Ausonius, in Gripho, Edyll. 11. v. 78. Martia Roma triplex, Equitatu, Plebe, Senatu. Et tum de Plebe fuerunt omnes ii, qui neque Senatores neque Equites erant: referebanturque in eum censum, tum Patricii quoque, qui in Senatum nondum lecti essent, neque Equestrem Censum haberent; tum Equites, qui patrimonium consumpsissent, vel quibus propter flagitia equi publici et annuli aurei adempti essent. Plebeius vero, qui Patriciis opponebatur, si minus haberet C. D. ?. de populo erat: si C. D. ?. haberet, equumque publicum obtinuisset, annuloque uteretur, quamquam plebeii generis esset, erat tamen Eques: et si ex Equite in Senatum (quod posterioribus annis factum, ut videbimus) a Censoribus lectus esset, Senator. Sic itaque, ut Patriciorum, ita et Plebeiorum, tres erant ordines: Cives Romani Patricii ac Plebeii Senatores; cives Romani patricii et Plebeii Equites cives Romani Patricii et Plebeii de Plebe. Hiautem ultimi si proprer flagi tia aliqua a Censoribus notarentur, aeraril fiebant, et in Caeritum tabulas compingebantur. Porro et in spectandis ludis separatas Plebeios sedes habuisse, notum: Eosdem, quod tunicati incederent, Popellum tunicatum vocavit Horat. l. 1. Ep. 7. v. 65. et cum omnes cives Romani tunica uterentur, hic id discriminis observatum est, ut Senatores Equitesque tunicam clavaram, Plebs vero rectam ac sine clavis gestaret. Color vestium pullus erat, cum contra divites, praesertim Senatores, Equites ac Magistratus, candidis togis uterentur: Interim, cum sollennitas privata, aut festum publicitus indictum perageretur, totum Civitatem vestibus incessisse candidis, docet Porphyrio ad illud Horatii, l. 2. Sat. 2. v. 60. Ille repotia, Natales, aliosque dierum Festos albatus celebret, Imo in ludis Amphitheatralibus Scenicisque idem obtinuisse, innuit Martial. l. 4 Epigr. 2. Nec omittendum, de quo iam alibi, Plebeiis cum Patriciis connubii communionem nullam primitus fuisse, ut tum lex XII. Tabular. quae a Dionysio, l. cit. recitatur, tum Oratio C. Canulei Tribuni Plebis apud Livium, l. 4. ab initio testatur. Et ista sic fuere, usque ad annum Urb. Cond. 259. quo, Consulib. Virginio Tricosto Caelimontano, T. Vetusio vel Veturio Gemino Cicurino, bello cum Volscis et Aequis fervente, potentiorum hactenus in iuriis irritate Plebs, auctore Siccio, e castris et Urbe in montem urbi vicinum, qui postea sacer dictus fuit, secessit, neque prius inde revocari potuit, quam Patres per Legatos ei debitorum levationem et nexorum solutionem obtulissent, eique insuper Tribunatum Plebis item Aediles Plebis permisissent, quo facto, sublata discordia, in urbem Plebs rediit, creatique primum Tribuni plebis quinque sunt, anno ab Urb. Cond. 260. Sp. Cassio Viscellino II. Aul. Posthumio Aurunco II. Consulib. Vide Dionys. l. 6. Quod factum Comitiis Curiatis, usque ad legem Voleronis latam, qua Plebeii Magistratus Triburis Comitiis legi coepere, Carere autem hi Magistratus auspiciis dicebantur, quod in Comitiis non captarentur auspicia, non adhiberentur Augures, Pullarirve, quemadmodum in Magistratibus maioribus fieri solebat, adeoque auspicia soli Patricii tencrent, Sigonius do antiquo iure Civ. Rom l. 1. c. 7. Sed nec hic res stetit; verum procedente tempore, per Tribunos suos, plurima alia dignitatum ac honorum ornamenta: ut, Sacrorum quorundam curationem, Magistratus Curules, Consulatum, Dictaturam, praeturam etc. Patriciis Plebs extorsit. Ius quoque imaginum ad se transtulit, pervictique, post ingentes contentiones, anno Urb. Cond. 309. ut connubia inter Patricios ac Plebeios communia essent, teste Livio, l. 4. Vide plura apud Ioh. Rosinum, Antiqq. Rom. passim, ut et supra in voce Patricii. In Atheniensium Rep. Theseus, quamquam toi=s2 poli/tais2 ta\ i)=sa oui)=nai], Omnibus civibus ius idem esse, Lege iussit, solis tamen ingenuis Nobilibus Sacerdotia, Magistratus et legum rerumque sanctorum ac divinarum interpretationem concessit, ut videre est apud Plut. in Vita eius. Post eum Solon, censu civium acto, civibusque universis in 4. ordines supra memoratos divisis, Thetis sive Proletariis, nullum Magistratum gerere permisit, ne tamen omnium omnino partium Reip. expertes essent, eos cum coeteris in contione suffragia sua ferre voluit, atque inter Iudices allegi tou\s2 qh=tas2 sunekklhsia/zein kai\ dika/zein]: quod quamquam primo loco leve videretur, maximae tamen auctoritatis fuit, quippe penes illos omnium fere rerum arbitrium erat, et e Magistratibus ad Iudices provocatio dabatur. Vide Plut. in Solone. Mutavit autem et hoc ius post Solonis tempora: Nam cum difficilimis temporibus, bello adversus Persas Plebs egregiam navasset libertati asserendae operam, elata tam prosperis successibus, ab ipsis que animum ducens, instigantibus praeterea seditiosis Demagogis ac Oratoribus, ivit suo Psephismate, quod vim Legis obtinuit, sublatum discrimen, quod erat inter Proletarios, coeterosque cives, et nullo discrimine omnes ad Magistratus capessendos ad missi sunt ut Aristoteles habet, Poetic. l. 2. sub. fin. Scripsit autem Psephisma vir cordatissimus Aristides e(kw\n a)e/konti/ ge qumw=|]; ubi domum e bello adversus Persas Athenienses redierunt, Plut. in Aristide. Quo pacto Plebi ius factum est Magistratum quemlibet capessendi; interim tanta fuit eius modestia, ut Optimatibus volens cesserit ultro, nec Magistratus illos gesserit, penes quos rei summa erat publicae, Xenoph. de Rep. Atheniens. Etiam hoc notandum; Proletarios illos et capite censos, primis temporibus non militasse, ut patet ex Harpocratione, Auctore Etymol. etc. Hinc Aristoteles, Polit. l. 5. c. 3. divitibus, qui militarunt e)k katalo/gou] sacramento rogati, opponit Plebem: quare cum terrestri praelio omnes pene, qui militabant, divites, a Lacedaemoniis occisi essent, facile ivit in contraria Plebs et immutatus est Reip. status. Aliquando tamen accidisse ut militaverint, colligitur ex Antiphonte kata\ *feli/nou], sed evocati forte fuere sive pro milite, aut tumultuarii, non sacramento rogati. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 2. tit. 3. et l. 8. tit. 1. ut et infra. Sed et non nisi argenteis annulis, sicut Senatores Equitesque aureis, servi vero ferreis, usi leguntur. Postquam enim secundo bello Punico Equites aurum in annulis usurpare coeperunt, peculiare id Ordinis huius ornamentum in posterum erat, quo a Plebe distinguebantur. Plin. l. 33. c. 1. Annuli distinxere alterum ordinem a plebe, sicut tunica ab annulis Senatum tantum. Unde hallucinatur Isidorus, liberis omnibus annulum aureum tribuens, libertinis autem argenteum: Namque apud antiquos Romanos, ut habet Dio, l. 48. non modo liberto, sed nec ingenuo quidem ulli aure1o annulo uti licebat, nisi Senator esset aut Eques: ou)deni\ tw= pa/lai (*rwmai/wn ou)x o(/ti tw= douleusa/ntwn pote\, a)ll) ou)de\ tw= e)n e)leuqe/rw| ge/nei s1rafe/ntwn daktuli/ois2 xrusoi=s2, plh\n tw= *bouleutou=n kai\ tw= (*ippe/wn xrh=sqai e)ch=n]. Quod ipsum etiam inde claret, quod Plutarchus narrat, Cornuti servos, cum herum suum occultassent, plebeii hominis cadaver ad rogum extulisse eique annulum induisse aureum, ne Marii satellites, a quibus ille ad necem conquirebatur, alium pro Cornuto exportari suspicarentur. Item, quod Appianus *emful]. l. 2. refert, Tribunos Plebis ob caedem Clodii tumultuantes, cum armata multitudine irruisse in Forum et obvios quosque trucidasse, ac praeesertim eos o(/soi tai=s2 e)sqh=sin h)\ s1fragi=si a)po\ xrusou= die/feron]. Qui vestitu annulisque aureis ab aliis distabant. Sed nec de argenteo annulo, quem Libertini gestarint, ut Isidorus affirmat, quidquam apud probatae fidei Scriptores occurrit. Plebs potius eo usa videtur: Plinius enim feminas plebeias, compedes sibi (ita annulos appellat) ex argento fecisse asserit, l. 33. c. 12. Argentum succedit aliquando et auro, luxu feminarum plebis compedes sibi ex eo facientium, quas induere aureas mos tristior vetat. Quod si autem sequiori sexui in usu annulus ex argento, quid ni eosdem etiam a potiori usurpatos censeamus etc. Licet vero Equestris Ordinis insigne sic esset annulus aurens: interdum tamen factum, ut etiam e plebe aliqui eo a Magistratibus donarentur. Cicer. 3. Verrin. c. 80. Saepe nostri Imperatores superatis hostibus, optime Rep. gesta, scribas suos annulis aureis in contione donarunt: quod qua formula verborum fieri consueverit, ibid. mox sequitur. Hinc legimus in veteri Inscript. quae decimo ab Ebora lapide D. M. S. C. ANTONIO. C. F. FLA VINO. VI. VIRO. IUN. HAST. LEG. II. AUG. TORQ. AUR. ET. AN. DUPL. OB. VIRT. DONATO. IUN. VERECUN. DA. FLAM. PERP. MUN. EBOR. MATER. P. C. Postea vero sub Augusto, et qui eum sequuti Principibus, annulorum in crebrescente usu non cum Plebe solum, sed et cum Libertinis Libertisque, aurei annuli usus communicatus est, nec quidquam antiquius habebant servi, quam ut simul ac manumissi essent, de iure hoc impetrando cogitarent, etc. Quam in rem vide quae accurate congessit Ioa. Kirchmannus de Annulis, c. 15. et 16. ut et quae supra diximus passim, in voce Annulus. De Plebis in Christianorum Templis loco, vide aliquid supra, voce Narthex, it. Navis; uti quaedam alia, infra ubi de Proletariis, it. voce Populus.
PLEBEII
Ludi momorati A. Gellio l. 2. c. 24. Post idl Senatusconsultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis Plebeiis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi concessit: narrante Asconio Paediano in primam Cic. in Verr. exactis Regibus, pro libertate Plebis instituti sunt, vel etiam pro eius reconciliatione, post secessionem in montem Aventinum. Hos Aediles Plebis edebant, 17. Kal. Novembr. et quidem per triduum, in Circo, ut ex Livio, Varrone Veteribusque Fastis docemur. Atque in his ludis observabatur, ut quoties instaurarentur, ab Aedilibus ludorum causa epulum daretur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom l. 5. c. 20. et Alex. ab Alex. Genial. dierum l. 6. c. 19.
PLEBISCITUM_est
quod Plebs plebeio Magistratu interrogante (veluti Tribuno) constituebat: quod factum Comitiis Tributis. Omnia enim Plebiscita, omnes rogationes, quibus de Pace ad populum ferebatur (bellum enim lege Centuriata indici solebat) et quibus superioribus temporibus aliquis legibus solvebatur, quacumque id ratione fieret, item quibus per populum Triumphus decernebatur, publicae quaestiones constituebantur, aut Civitas aliquibus dabatur, Comitiis Tributis ferebantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 16. His vero Tribunitiis rogationibus initio pars tantum civium, non populus, adstringebatur. Primi L. Valerius et M. Horatius Consules, legem Centuriatis Comitiis tulerunt; ut, quod tributim plebs iussisset, populum teneret, quod factum an. Urb. Cond. 304. secessione in Aventinum secunda. Idem confirmatum anno 367. a Q. Hortensio Dictatore: Unde Plebiscita lege Hortensia lata non minus valere, quam leges, coepisse, ait Iustinianus, Anton. Thysius IC. Not. in Gellium loc. cit. Exempla istiusmodi rogationum duo affert Rosinus, de Pace et solvendo legibus. Quod de pace ad Populum Tributis Comitiis latum, sit, docet Livius, l. 30. c. 40. ubi scribit: M. Attilium et Q. Minutium Trib. Pl. ad populum tulisse, Vellent iuberentne Senatum decernere, ut cum Carthaginensibus pax fieret. et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. Idem, l. 24. Q. Martium Regem et Catinum Labeonem Tribunos Plebis ad Plebem tulisse refert, Vellent iuberentne cum Rege Philippo pacem esse: quae rogatio in Capitolio ad Plebem lata est, omnesque V. et XXX. Tribus, uti rogatae, iusserunt. Quod ad rogationes attinet, quibus eliquis legibus solveretur, idem superioribus temporibus observatum: Aetate enim Ciceronis Senatum eam sibi auctoritatem arripuisse, eaque lege Cornelia rursus privatum fuisse, habet Asconius in argum. Or. pro C. Cornelio, Fuere autem talia Plebiscita, aede Cereris asservata, quod ut fieret, Aediles Pl. curare iubebantur. Quare omponius IC. ff. tit. de Orig. Iur. eos scribit eb hanc causam potissimum creatos fuisse, Ioh. Rosin. l. 7. c. 24. Apud Athenienses; quamquam magna esset Senatus Quingentorum auctoritas, non tamen ius faciebat, quod ultra annum vigeret: Similiter Senatusconsulta seu Psephismata, quae in contione populi non promulgabantur, ius non faciebant, nisi in eum tantum, quo facta erant, annum: Si autem Populi accederet calculus, auctoritas Psephismatis, non in unum tantum erat annum: *ta\ ga\r u(po\ tou= dh/mou gino/mena kai\ plei/ona e)/mene xro/non]. Unde non licebat temere tabulam, in qua incisum erat Psephisma, revellere ex lege Plutarcho in Pericle memorata, *mh\ kaqelei=n to\ pina/kion, e)n w(=| to\ yh/fis1ma gegramme/non e)tu/gxane]. Vide Sam, Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 2. tit. 2. de Senatusconsultis et Plebiscitis, ut et supra in voce Lex.
PLUMA
in avibus aliud, aliud penna. Fridericus II. Impe rator de Arte Venandi, l. 1. c. 45. Nam plumas dicimus, quae habent cannulas in radice, et costam procedentem, per medium gibbositatis, usque ad ultimum earum. Hae plumae nascuntur per totum corpus, et cooperiunt cutem: sed pennas dicimus, quae habent maiores cannulas, radices sibi et similiter costam protensam per medium pilositatis usque ad summum. Hae sunt maiores plumis, et multo magis sunt ad sustinendum volucrem in aere, quam ad cooperimentum cutis, apud Car. du Fresne Glossar. Quae tamen non raro confundi videas. Inde non unus humano generi usus. Certe Plumae, galeas ac petasos militum, postquam setis ex cauda equina, (unde *i(/ppouris2] dicta) utidesierunt, ornare iam olim coepere; unde pte/rinon fa/lon] Polybius vocat. Et quidem, et tribus Carum inventis, primo loco ab Herodo to in Clio memoratur, quod galeis cristas illigarint: quod non ad ornatum modo, sed terrorem etiam factum fuisse, notum est. Vide supra passim, inprimis ubi Gallo gallinaceo Manucodiata, Pavone. Praeterea hodieque Plumarum usus in cul citis est, ac cervicalibus, quam consuetudinem itidem multi iam aevi esse, discimus ex Plinio. Ita enim is, l. 10. c. 22. Candidorum (anserum) alterum vectigal in Pluma est. Velluntur quibusdam locis bis anno. Rursus plumigeri vestiuntur; molliorque, quae corpori quam proxima, et e Germania laudatissima. Candidi ibi, verum mmores, Ganzaevocantur, Pretium plumae eorum in libras denarii quini. Et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigilii statione adhaec aucupia dimissis cohortibus totis. Eoque delitiae processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint. Sed ulterius longe Heliogabali provecta luxuries est, qui non nisi subalaribus perdicum pennis culcitras farciri voluit. At ex plumis, seu plumos lectos Anglis suis interdixisse Henricum V. Regem scribit Gobelinus, Commentar. Pii II. Pontif. Rom l. 6. additque, animum ei fuisse, si totum Franciae Regnum occupasset, vini usum auferre, omnesque vineas aratro vertere, nihil tantopere hominum vires, quam plumas et vinum, enervare rato. Istiusmodi vero lectos seu pulvinaria, Plumacia dicit Papias, co quod plumis impleantur. Neque alia notione usurpavit Gotefridus Viterbiensis, Chron. Part. 9. Ultimus Assyriae Rex nomine Sardanapala Fecerat ex pluma plumacia, clausus in aula, Facta suis digitis culcitra prima fuit etc. Sed magis admirationem meretur is Plumarum usus, qui apud Gentes toto a nobis Atlantico divisas obtinet. hae plumulas minutas Psittaci aliarumque avium discolorum, forcipe ad id praeparato extrahunt, apteque sociant, prout exigit opus id, quod paratur. Nunc enim pilcos, perizomata, vestes; nunc aulaea, sapetiaque; nunc clypeorum et ensium ornamenta, inde concinnant, imo et imagines, apte adeo unumquod que referentes, ut subinde illa exsuperent, quae penicillo habemus expressa. Ad quod licet variarum avium plumulae sint idoneae, facile tamen principem merentur locum, exiguae illae in tractu Mexicano, haud apibus maiores, et harum instar, rore ex floribus collecto viventes gliriumque instar totam dormientes hiemem: quarum plumulae vel solae operis sufficere plumatili creduntur. Et quidem eius generis, aliarum queavium discolorum plumulae, divendi in America nundinarum tempore solent: imo opes multorum in iis solis sitae sunt: qua de re vide plura apud Ulyssem Aldrovandum, Ornitholog. tom. 2. l. 9. p. 856. compluriaque id generis conspicere est, in Amstelodamensium Urbe. De Sinensibus quoque; avium diversicolorum pulcherrimarum, quas Quangsia in Queilin habet, plumas pulchro amoenissimoque ad aspectum colore, pannis sericis intertexere, resert Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 37. existimant autem eruditi quidam, nec Antiquis artem hanc penitus ignotam fuisse, dictosque Plumarios, qui ex plumis vestes texerent: ita apud Nonium vocari Varroni Cat. sive de liberis educandis: item Vitruvio, l. 6. c. 7. Sed omnino adsentiendum, per Textores plumarios, intelligentibus eos, qui acu vestes, ad modum plumarum, pingerent. Sic plumatiles vestes pepolkilme/nai], ac similiter Publ. Syro Plumatum aureum Babylonicum, quod aurum purpuraque acu insuerentur tapetibus Babylonicis: Item Vopisco, in Carino, c. 20. tunicae micantes purpura, plumandidifficultate pernobiles: quem in locum multa praeclre de hac Arte Salmas. o( pa/nu] annotavit, Gerh. Ioh. Vossius, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 97. Anton. Thysius IC. Notis in A. Gellium, l. 2. c. 6. ubi versus citatur 770. ex Aeneid. 10. ——— ——— Quem pellis abenis In Plumam squamis auro conserta tegebat: In similitudinem, inquit, plumae. Plumae autem proprie erant in vestibus, notae rotundae ex auro vel purpura, instar plumarum, intertextae ac variatae. Ita et laminae rotundae vel circuli ferrei, plumae dicebantur. Sed proprie de vestibus: hinc et Plumarii dicti. De Arte plumandi ita Turnebus, l. 11. c. 21. Species quaedam proprie est acu pingendi, cum clavi, aut patagia, aut segmenta, aut scutulae, aut tessellae sic aliae aliis in veste super ssuuntur, ut plumam avium referant. unde et Plumariorum et plumandi nomen ortum est, per similitudmem traductum, qut cum, sine assumento, acu pingendo plumae avium referuntur. Quinetiam ad Artem textoriam vel insertiones laminarum refertur. Servius, Pluma est armatura, ubi in laminam se indit. Coniungit hic Poeta squamas cum plumis etc. Meminit Plumatilis vestis Plautus, ubi varia muliebrium vestimentorum nomina conglomerat, Epidic. Act. 2. Sc. 2. 49. Cumatile aut Plumatile, cerinum aut melinum, gerrae maximae. In quae verba Octav. Ferrarius de Re Vestiar. l. 3. c. 20. An vestis, inquit, confici possit ex plumis, haud scio. Verisimilius est, clavis distinctam fuisse opere Phrygionis, qui plumarum formam referrent, unde opus Plumarium. Ubi, quod haud scire se profitetur, ex Americanis supra memoratis, edoceri potuit: Ipse manicam, cui frigoris arcendi causa manus hiberno tempore inseri solent, ex Plumis scitissime confectam, opera Pellionis Basiliensis, non sine voluptate haud pridem vidi. Sed deopere Plumario infra pluribus agetur. Hic vero non omittendus plumarum. in bello usus, quarum adustarum foedo nidore Ambraciotae Romanos, urbem obsidentes et cuniculo occulto acto acrius imminentes, non parum morati sunt, uti pluribus exponit Liv. l. 38. c. 7. Vide quoque spra in voce Dolium: ut et aliquid, ubi de Paganica pila, it. voce Pila, nec non infra in Tufa.
PLUMBUM
Graece mo/lubdos2], a Midacrito inventum, primumque e Cassiteride Insul. apportatum, Plin. l. 7. c. 56. aliud album, aliud nigrum est. De illo idem, l. 34. c. 17. Album incoquitur aereis operibus Galliarum invento, ita ut vix discerni queat ab argento ——— Dein vero et argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis etc. Eius experimentum in charta est, ut liquefactum pondere, non calore, videatur rupisse. De isto ibid. Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur. Genera, Iovetanum, Caprariense, Oleastrense etc. Vide totum'caput, ut et sequens, ubi de Plumbi vario usu, in Medicina praesertim; e quibus illud solum depromere placuit, quod visa in quiete venerea sponte erumpentia his laminis Calvum Oratorem cohibuisse. et Neronem lamina pectori imposita, sub ea cantica exclamasse sicque alendis vocibus demonstravisse rationem, tradit. Praeterca in re nummaria, in obsignando, in suppliciis, eius usus, uti Iam vidimus. Sed et, cum in palmarum foliis primo scriptitatum esset; deinde quarundam arborum libris: Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta, Idem Plin. l. 13. c. 11. Ubi volumnia improprie dixit, pro laminis: ut magis proprie eas vocat, l. 34. c. 18. Chartam plumbeam appellat Sueton. in Nerone, c. 20. ubi Casaubonum vide; et Iosephus contra Apion. l. 1. ubi ex eo memorat, ut Bocchoris Aegypti Rex Iudaeos lepra ac depetigine laborantes iusserit ei)s2 molubdi/nous2 xa/rtas2 endh/santas2], plumbs chartis involutos, in mare dare praecipite, Scriptum autem in plumbo, stylo ferreo, Iobi c. 19. v. 23. 24. quomodo Hesiodi e)/rgwn kai\ h( merw=n], exaratorum, meminit Pausanias, in Boetieis: At quia flexile plumbum, postea aes in scribendo placuit magis; Quam in rem vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. Mansit tamen alius in scribendo eius usus: Plumbum enim quo praeducebantur lineae, memoratur in veteri Epigramm. *to\n xroxo/enta mo/lubdon, o(/s2 a)/trapon oi)=de xara/ssein,] *o)rq\a paracu/wn i)qutenh= kano/na]. Orbiculare plumbum, quod semitam novit seulpere, Recta radens in rectum extensam regulam. Nempe non stylo solum ferreo, sed et plumbo, lineas olim praeducere soliti sunt, seripturam directuras. Hinc in alio Epigr. *kai\ kano/na troxaloi=o kubernhth=ra molu/bdou]. Et regulam rotundi directricem plumbi. Item in alio, *kai\ moli/bw| xrwsth=ri kanw\n tu/pon o)rqo\n o)pa/zwn]. Et plumbo colorante regula viam rectam exhibens. Canon enim sive regula apposita plumbum dirigebat, ad rectas lineas praeducendas, quibus scriptura insisteret. Catullus, Epigr. 22. v. 8. ———— ———— membrana Directa plumbo et pumic, omnia aequata. I. e. plumbo directa ad regulam. Rotundum autem plumbum illud fuisse, testantur Epigrammata citata, in quibus troxo/ees2] et troxalo\s2] appellatur, Sic kukloterh\s2] dicitur, in alio, *kukloterh\s2 mo/lebos2 shma/ntwr seli/dwn pleurh=s2]. Et guro\s2], in alio, *guro\s2 kuane/hs2 s1hma/ntwr grammh=s2]. Tenuis videl. eplumbo lamina fuit et in rotundum formata. Latini Praeductale dixerunt, a praeducendis lineis, Graeci recentiores para/grafon], etc. Vide infra Praeductal. Porrogymnasticae saltatiovis genus unum fuit, quo non solum manibus ponduscula, halteres dictos, habebant, sed et graviora ponder a ex plumbo, interdum in manibus, nonnumquam supra humeros, aliquando et supra caput, imo et in pedibus quandoque, gestaverunt, ut melius exercerentur: quemadmodum videre est ex vetustae tabulae pictura, in qua saltantes appositissime repraesentantur, ab Hier. Mercuriali Operi suo de arte Gymn. inserta, l. 2. c. 11. Vide quoque supra, in Cestus. Imo et catapirater plumbus, quo maris altitudo tentariconsuevit (unde et vocis originem arcessit Isidorus, quasi pilumbum, quod pilis ex hoc metallo primum factis id tentatum fuerit, dici asserens;) occurrit apud Lucillium, qua de re vide supra, voce Catapirater. Ut alia omittam. Coterum celebre Plinii tempore in Baetica Antonianum et Santarense metallum fuit: laboriosius in Hispania erutum totasque per Gallias, sed in Britannia summe terrae eorio adeo large, ut lex ultro diceretur, ne plus certo modo fieret, l. 34. et 7. citat. Hodie ex Suecia magna eius vis affertur, Auctor Anon. Obis Terr. de Commerciis. Pomoria quoque Orcadum maxima, eius fodinis celebris est. India, uti nec aes, sic nec plumbum habet, gemmisque suis et margaritis haec permutat, Plin. ibid. etc. de Plumbi vero Tyrii monopolio, a Pythocle, in bonum Atheniensum excogitato, aliquid supra, voce Monopolium.
PLUTEI
auctore Vegetio, l. 4. c. 15. machinae fuere mobiles et ambulatoriae, ex tabulis, vimine aut corio constratae, trinisque rotulis adigi solitae, ad muros, quarum una in medio, duae in capitibus apponebantur ita, ut in quamcumque partem quis vellet, more carpentorum admoveri potuerint. Hos, in quit, obsidentes applicant muris eorumque munitione protecti, sagittis sive fundis, vel missilibus defensores omnes de propugnaculis oppidi exturbant, ut sealis ascendendis facilior praestetur aescensio. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 10. c. 16. Alias Pluteus, pars lecti, Graece a)naklinth/rion], ad quam pulvinum ponebant, sustinendo capiti; In ista enim parte lecti, eminentem pluteum ex asseribus compactum erigebant; cui simile quid hodieque fieri videmus, sed hos pluteos nos dossualia vel dossuaria vocamus, quod ad ea dorsum applicemus et acclinemus: Cum vero duo sint lecti latera, spondae Latinis, enh/lata] Graecis, harum altera interior, altera exterior dicta est. Interior, quae propius parietem erat et ea eminenti etiam pluteo munita, sed non tam alto, quam ille, qui ad lecti caput. Hinc Pluteus proprie dicebatur illa interior sponda. Isidor. Sponda exterior pars lecti, pluteus eutom interior. Sic enim lectos in cubiculo collocabant Veteres, ut parieti propius admoverentur, nec in medio essent positi, quod etiamnum solemus. Sic illa pars, quae parietem spectabat, et pluteo muniebatur et interior spenda vocabatur. Ad pluteum mulieres cubabant, viri autem in priore sponda, quae et exterior, quaeque pluteo carebat. Poeta, de utraque. Et pressus prior est interiorque torus. Marcellus, Faeculae, qua infectores utuntur, si spondam lecti priorem, qua vir cubat, perunxeris et spondae medio inligaveris, dolores capit is remediabis. Ubi prior sponda, eadem est cum exteriore Artemidorus, tw= de\ enhla/twn to\ me\n e)/s1w i)di/ws2 th\n gunai=ka, to\ de\ e)/cw th\n a)/ndra], spondarum autem interior quidem uxorem, exterior vero virum, scil. continet: Sic enim apud eum legendum. Hodie viceversa scriptum est: to\ me\n e)/cw th\n gunai=ka], quod ferri non potest. Pueri quoque cinaedi, nam et hi mulierum loco sceleratis, ad pluteum cubabant et in parte tori interiore. Martialis, l. 3. Epigr. 91. v. 9. Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat: Namque puer pluteo vinidice tutus erat. Ubi vides, pluteum partem tori interiorem dici, ut priorem, spondam. Atque hinc Dolabella Caesarem, pellicem Reginae, spondam interiorem Regiae lecticae, vocabat. Neque vero in lectis cubicularibus solum, sed etiam in tricliniaribus, sponda ac plutei dicebantur, sed contrario plane modo, Nam spoda, pars interior lecti tricliniaris vocabatur, quae et mensae admovebatur, exterior vero pluteus. Hinc puellae et pueri, qui in deliciis, interiores accumbere dicebantur, cum in gremio amatorum suorum iacerent, nec pluteum tangerent. Scipio Africanus de Sulpicio Gallo: qui in conviviis adolescentulus cum amatore, cum chirulota tunica, interior accubuerit. Iuvenalis, Sat; 2. v. 120. ———— ———— Ingens Cena: sed et iacuit gremio nova nupta mariti. Salmas. ad Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Vide quoque supra, in Anacliterium: uti aliam vocis notionem, in Basilica. De Pluteis seu capsis librorum, habes aliquid voce Capsa, it. Zaberna; de Plutro vero a Samiis pro Iunone culto apud Arnob. l. 6. et Clem. Alexandrinum, ubi sani/da] vocat.
POCULUM
primo vola fuit, quod Diogenes non erubuit didicisse, a quodam, quem cava manu exceptam auqam oriadmovere vidit, abiecto hinc vasculo suo potorio, tamquam supellectile non necessaria, eius simplicitatem in posterum imitaturus. Verum commoditas arte factis Poculis uti suasit, luxu postmodum, ut in aliis, ita et hic, in immensum procedente. Et prima quidem omnium ex terra Samia fictilia fuisse videntur, neque in pauperiorum tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, adeoque etiam Deorum immortalium fanisac facrificiis sollemnibus. Vide Val. Max. l. 4. c. 3. tit. 7. Senec. Ep. 95. in fin. et l. 1. de Benesic. c. 6. Tertullian. Apologet. c. 25. Ciceronem, Paradoxe 1. Plin. l. 35. c. 12. etc. de Romanis: Iul. Pollucem. l. 10. c. 19. de Graecis, loquentes. Unde Tibullus, l. 1. Eleg. 1. v. 39. Fictilia antiquva primum sibi secit agrestis Pocula, de facili composuitque luto. Et haec kw/nw|] sive pice lique facta, ne aestivo tempore exsudaret liquor infusus, obducta fuisse, idicat Alexander Aphrodisaeus in Problem. Item cera, ut indicat Theocriteum hoc in Thyrside, *kai\ baqu\ kissu/bion keklusqme/non a(dei+\ karw=|], Et profundum poculum oblitum dulci cera. Ubi virum eruditum to\ keklus1me/non] idem esse, quod xekhrografhme/non], contendentem, relellit Vossius, ex Athenaeo oftendens, pretiosiora fuisse vasa ceris picta. quam ut ea haberent in Sicilia rustici, idque iam Theocriti aetate, qui Ptolemaei Lagidae et silii eius Philadelphi temporibus claruit. Post haec reperiuntur Pocula e fago facta, vel ad minimum e ligno, quibus iam Homericos Heroas usos fuisse, ex Odyssea iam pridem docuit Fulv. Ursinus, Append. ad Triclinium. Hinc Ovid. l. 8. Met. v. 669. ———— ———— Fabricataque fago Pocula. ———— ———— Et Fastor. l. 5. v. 522. Terra rubens crater, Pocula fagus erat. Vide quoque Virg. Ecl. 3. Senecam. Hercule Oeteo, Act. 3. choro, Tibullum l. 1. Eleg. 10 Oleagina pocula, memorantur, l. 50. ff. de leg. 3. Hederacea, Plin. l. 16. c. 35. ubi hederae eam natuam docet esse, ut in istiusmodi vasis vina transfluant, remanente aqua, si aqua fuerint mista: Graeci *kissu/bia] vocant. Meminit eorundem Euripides Andromeda. Vel simpliciter ex ligno erant, qualia pocula Scalas dicta fuisse, fuggerit Isidor. l. 20. c. 5. et P. Diaconus, de gestis Longobard. l. 1. c. 27. e quo liquet, etiam posteriori aevo, ligneorum usum viguisse. Erant et e cornibus bovinis Pocula efficta, antiquissmimis iam temporibus, ut docet Ambros, l. de Elia et Ieiunio c. 17. Xenoph. Expedit. Cyri, l. 6. Athenaeus, Dipnos. l. 11. etc. Unde Nicandri Scholiastes to\ kera/s1ai, a)po\ tou= ke/ratos2], dictum vult: quod Nonnus confirmat, Dionys. l. 12. *kai\ boe/ois2 a)ru/onto kera/essin a)nti\ kupe/llwn] *mh/pw fainome/nwn, o(/qen u(/steron e)ce/ti kei/nou] *qe/skelon ou)/noma tou=to keraunume/nw| pe/len oi)/nw|]. Et taurinis cornibus propterea Bacchus effictus, Ioh. Meursius Notis in Lycophr. Ad quem ritum Pindarus quoque allusit, aiens: *e)c a)rgure/wn kera/twn pi/nontes2 e)pla/zonto]; Ex argenteis cornibus bibentes lasciviebant. Aeschylus item in Perrboebis, a)rgurhla/tois2 ke/rasi], argento ductili factis cornibus: ac Sophocles in Pandora, pio/nti xru/seon ke/ras2], cum ebiberit aureum cornu. Nempe auro et argento posteriorum saeculorum luxus priscam consuetudinem exprimere gaudebat: retulisse autem buccinae oblongae formam, i. e. naturalem cornuum bovinorum speciem docet Ambros. loc. cit. Bestigium veteris ritus apud Homer. Il. q]. v. 169. *oi)=non t) e)gkera/sasa piei=n], Vinumque cornu miscens ad bibendum. De Indis inprimis vide Ctesiam, apud Photium in Biblioth. De Tartaris hodiernis P. de Vaile, Itiner. tom. 3. et cui ignotum cornu aureum Christiani V. Daniae Regis ac eornu mirabile, quod in aula Oldenburgica a multis iam saeculis asservatum est. Quarto, vitrum Poculorum materia esse coepit. Aristoph. *e)/pi) o( me\n e)c u(ale/nwn e)kpwma/twn], Biberat hic quidem e vitreis poculis. In delitiis olim hodieque non spernendis, Martialis, l. 1. Epigr. 38. et nepotibus praesertim in usu, uti discimus ex Iuvenali, Sat. 2. v. 95. ———— ———— Vitreo bibit ille Priapo. Neque vero vitrum istud tale erat, quod levissimo casu frangeretur, sed flecti plicarique poterat, auctore Plinio, l. 36. c. 26. qua de re vide Cael. Rhodiginum, Antiqq. lect. l. 27. c. 27. Ian. Douzam Comm. in Petron. et Petr. Crinitum Honestaediscipl. l. 23. c. 4. quibus adde Ioh. Salisberiensem Polycrat. l. 4. c. 5. Vitrea vero pocula sulfure maltabantur fracta. Iuvenalis, Sat. 5. v. 48. ———— Rupto poscentem sulpura vitro, etc. Exin crystallus in poculis, aliaque supellectile laudari coepit. Iuvenal. idem, Set. seq. v. 155. Grandia tolluntur crystallina. Et nota Vedii crudelitas, quicum unus e servis crystallinum fregisset, rapi eum iussit, nec vulgariperiturum morte, muraenis obici, apud Senec. de lra l. 3. c. 40. Vide spura in voce Acenteta, alibique. Porro Murrhina vasa, et praecipus Pocula, adhibita lux uriosorum conviviis fuisse, idem docet Ep. 119. in quibus observatum, ut calenti vino convenirent, docente Martiali l. 14. Epigr. 113. Vide itidem supra. Electrina Pocula Magnatibus in pretio habita, memorat Trebellius Pollio, c. 14. cum de Quieto Tyranno refert, illum Electridem paeteram. quae in medio vultum Alexandri haberet, et in circuitu omnem historiam contineret, signis brevibus et minutulis, Pontisicipropinasse. Sic apud Lamprid. in Alex. Helena dicitur Minervae Lindiae calicem ex electro consecrasse. Unde Iuvenalis, Sat. 5. v. 38. ———— ———— Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales Beryllos, Virgo tenet phialas, tibi non committitur aurum. Ex argento Pocula crescens luxus effigiavit, sed magno nepotum a continentioribus discrimine, ut qui emblematis ingeniosis caelatum argentum habere gaudentes, totos quandoque census in istiusmodi sculpturas effunderent, vide Plin. l. 33. c. 11. Mentio et in antiquis marmoribus, Anthus ad argentum Pot. L. Gaesaeris. Item Vibiae. Successae. Liviae. Aug. ser. ab. argento Porotio etc. Inde iocose apud Athenaeum magnum poculum puteus argentuus dicitur, Dipnos. l. 11. ut clarum sit, etiam Graecis, id in usu fuissc. Vide Melam ICtum apud Ulpian. l. 7. ff. de in rem verso: Quid vero in istiusmodi Poculis caelari fuerit solitum, innuit Virg. Aen. l. 1. v. 644. Ingens argentum mensis ealataque in aure, Fortia facta Patrum. Iuvenal. Sat. 1. v. 76. Argentum vetus et stantem extrae Pocula caprum. Alii: dicebanturque nobilium ista Artificum emblemata proprio nomine formae. Vide suo loco, Nono, aurea supellex recepta, et praeprirnis Pocula. Cicero in Verr. 4. Exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae ut mos est Regibus, et maxime in Syria, gemmis distincta erant clarissimis. Haec et ipsa caelabantur, licet non tanto tamque elaborato artificio, quemadmodum argentea: Unde Plinius caelatura auri nullum Artrsicem inclaruisse, scribit. In sculpebantur iis inprimis gentilitia Familiae insignia. Vide Plin. l. 37. c. 2. Corrippum, l. 3. num. 1. Scaevolam ICtum, leg. 36. ff. de auro arg. Isidor. l. 20. c. 4. Silium Ital. l. 10. Statium, l. 1. Theb. v. 540. etc. Sed, ut dicutm non suffecit luxui purum in hos usus aurum, inserebantur et gemmae, unde Pocula gemmata, Luct. Placido, ad Statium, Theb. l. 1. v. 150. et gemma bibere dicti, Hieronzmo Ep. ad Macharium, Czpriano, l. 2. Epist. 2. Appuleio, Miles. l. 2. Plinio, praefat. ad l. 33. ubi inter alia, smaragdis, inquit, teximus calices etc. Popert. l. 3. El. 4. v. 4. Non bibit e gemma divite nostra sitis. Ovidius, Metam. l. 8. v. 572. In gemma posuere merum. Vide hic ubi de Auro Vinctis, Chrysendetis, Poculis Gemmatis etc. Etiam ex conchis margaritiseris, ut et cochlearia, lanculaeque, olim hodieque factitantur, Sunt autem conchae istiusmodi, in qua nascuntur margaritae, ex earum genere, quas Graeci diqu/rous2] vocant, et koi/las2]; clusiles nempe, adapertiles, atqueintus concavae, ita ut dimidiatae formam lancis vel disci satis belle referant. A qua figura etiam videntur ma/rgara] dictae. Vox enim Graeciae vetus est ma/rgaron], pro lance; Unde margari/skos2 o( pinaki/skos2], apud Hesychium. Salmas. ad Solin. p. 1123. Nec defuere barbari, quibus ossa capitis humani pro Poculis essent. quod in more positum Scythis fuisse antiquis, testatur Strabo, l. 7. ut et Herodotus, Musa 4. ubi non de omnium, sed de inimicissimorum capitibus id factum fuisse, docet. De Ungaris Bonfinius, Rer. Ungar. Dec. 1. l. 1. de Scordiscis Amm. Marcellinus. l. 2. de Avaribus, Hunnis, Gepidisque P. Varnefridus, de gestis Longob. l. 1. c. 27. ubi de Alboni: de quibusdam ad Septentrionem populis, Plin, l. 7. c. 2. de Essedonibus, Solinus Polyhistor. c. 19. depriscis Celtis, Silius Ital. l. 13. idem tradunt. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 5. c. 30. Addo Pocula ex aere et stanno. quorum illa interdum quoque stanno obduci fuisse solita, Vossius habet de or. et progr. Idolo. l. 4. c. 92. quia, monente Plinio, l. 34. c. 17. stannum illitum aeneis vasis, saporem faciat gratiorem et compescat aerginis virus. Ut autem Poculorum materia non una eademque, sic forma diversissima, fuit. Panda quaeda, quaedam angusta, alia oblonga, nonnulla in navigii speciem essicta; Erant quae duos haberent fundos; nec deerant, quae tympanum referrent, parva et cava sine fundo et auribus quae mollia et viris parum convenientia: unde a Demostheneexprobrata Midiae, et solis Cybeles Sacerdotibus congruebant. Vide Plin. l. 33. c. 11. Quaedam porro ansulis carebant, alis ansata erant, nonullauna tantum parte aurita, Pollux, Onom. l. 6. c. 18. Erat autem ansularum harum is usus, ut, qui propinaret aut porrigeret, unam earum manuteneret, alteram vero is, cui poculum tradbatur, arriperet. Virgilius, Ecl. 6. v. 17. Et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Consule Fulvium in Append. p. 170. I. Lipsium, Hier. Mercurialem, Guil. Stuckium, Antiqq. Convival. l. 3. c. 6. alios. Specics Poculorum varias enumerat Athenaeus, l. 11. Iul. Pollux, l. 6. c. 16. Isidor. l. 20. c. 5. Macrob. Saturnal. l. 5. c. 31. Eustathius, in Homerum passim, Iurisconsultus, leg. 36. ff. de aure et arg. leg. etc. Vide etiam hic infra. Utebantur vero Veteres, in conviviis. Poculis primo minutioribus, dein grandioribus: et quotieshilarius sese invitarevellent, hunc sollemnem observabant morem, ut a summobiberent ad imum, qua de re infra dicetur, in voce Potus. Vide Rosin. Antiqq. Rom. cum Paralipom. Dempsteri praefati loco cit. Ampla autem admodum erant Heroum Pocula, uti Herculei inprimis scyphi exemplo patet, quo a Sole dono accepto Oceanum transmisisle dicitur. De illo Stat. Theb. l. 6. v. 531. Huic pretium palmae, gemini cratera ferebant Herculeum iuvenes ———— Vide et reliqua, in quibus, quae hic poculo insculpta, pluribus docet. Sed et id hinc discimus, quod Regum potationes ex iis commendaverint antiquitus Pocula. Unde apud Plautum quoque Amphitruone, Actu 1. sc. 1. v. 104. ——— Quid Amphitruone a Thelebois datum est? Pterela Rex. qui potitare solitus est, patera aurea. Circumdabantur vero Pocula in dexterum communiter latus, religionis ergo, Critias apud Athenaeum, l. 10. *kai\ propo/seis2 o)re/gein e)pide/cia kai\ prokalei=sqai] *e)conomaklh/dhn, w(=| propi/nein e)qe/lei]. Quod tamen contra Spartanos usu habuisse, ut nunc Germanos, quibus multis locis observatur in circulum ad laevam potionum tela dirigere, ex eodem discimus, ubi kuklou=n ku/aqon] hunc morem vocat. Qua de re vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Sat. Theb. l. 4. v. 761. uti de Pocula coronandi, iisque stores nonnumquam indendi, more Tertullian. de Cor. Mil. Propertium, l. 2. Eleg. 2. Carol. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 2. aliosque complures. Nec omittendum hic, quod Poculis Binis, honoris ergo, bibendi ritus, apud Melam occurrit, de Scythis, l. 2. c. 1. Ut quisque plures interemerit, ita apud eos habetur Et paulo post, Inter epulas, quot quisque interfecerit, referre, laetissima et frequentissima menti: binisque poculis qui plurimos retulere, perpotatis interiugatin, is honos praecipuus est. Sensus est, laetissimam esse inter epulas mentionem apud eam gentem, narrare numerum a se interfectorum, praecipuumque honorem ei, qui plures caedes a se factas retulisset. haberi, ut non bina tantum pocula perpotaret, ut quidam exponunt, sed duobus poculis iunctis et combinatis simul biberet, Quod su/nduo ku/likas2 e)/xein] vocat Herodotus, quem Pomponius veriti. Is enim sic de iisdem, (/*osoi de\ a)\n a)utw=n kai\ ka/rta pollou\s2 a)/ndras2 a)nh|rhko/tes2 e)/wsi, ou(=toi de\ su/nduo ku/likas2 e)/xontes2 pi/nousin o(mou=], Quetquot vero eorum insignem hostium numerum occidissent, iunctis bibunt. Sunt autem su/nduo], iugata et iuncta inter se: nam duo iugum faciunt. Sic appulevo, consponsae factionis iugum. Et Graecis zeu=gos2], de duobus, et zugh\n], recentiores pariter, pro pari, dixere: ut zugh\]. apud Constantinum de Administr. Imper. et zugh\] incedere dicuntur, qui bini incedunt, quod antiquis Graecis su/nduo]. Itaque bina pocula interiugata, h. e. iuncta pariter ac combinata perpotabant, qui plures occiderant etc. Salmas. ad Solin. p. 192. VARIA POCULORUM GENERA APUD VARIOS. a. )*agaqou= *dai/monos2] dicebatur Polculum, to\ kata a)/rsin trapezw=|n pros1fero/menon], quod sublatis mensis inferri solebat, Eustath. Il. t]. ut inde bono Genio libaretur. b. *a)/leison], Homer. Il l]. quod mh/ lei=on], sed asperum caelaturis erat. g. *a)malqei/as2 ke/ras2], Eust. Il. v. d]. Apyroti, dicebantur scyphi, qui non calidae, sed frigidae solum aquae capaces erant. Ita enim quidam legunt, apud Plinium, l. 36. c. 26. pro Pieroti. e]. Carchesium, Poculum procerum et circa mediam partem compressum, ansatum mediocriter, ansis a sum mo ad imum pertingentibus, Macrob. Saturn. l. 5. c. 21. z]. Chrysednera, Graecis dicebantur, auro solido facta, admixtisque gemmis decorata, Hadrian. Turnebus, Adversar. l. 14. c. 2. h]. Ciborium, inter vasa potoria reponit Hesychius: in modum foliorum colocasiorum factum, Porphyrius in Horat. l. 2. ode 7. Aegyptiis in usu. Vide de his quoque Strabonem, l. 17. ubi Alexandriam istiusmodi foliis pro vasis passim per offi cinas uti ait, et supra ubi de Nymphaeae foliis. q]. Cissybium, poculum erat hederaceum, una tantum parte auritum, Macrob, loco cit. Vide quoque athenaeum, l. 11. l]. Clemmateres, a Graec. kle/mmus2], i. e. operimentum testudinis, eadem cum Tympanis k]. Cothon. vide supra. l]. Cotyliscus, Poculum nominabatur, unicam habens ansam. Pollux, Onom. l. 6. v. 18. m]. Cyathus, continebat sextarii partem duodecimam n]. Cymbium, a forma navis, quam referebat, nomen accepit, Varro de Vita Pop. Rom l. 1. Simaristo exiguum et cavum: Dorotheo altum et auribus carens: Ptolemaeo aristonici filio gibbosum, Didymo oblongum et angustum: cyatho simile Eratostheni. z. *e)niauto\s2]. Eust. Il. n. o]. Hamapus, vide supra. p]. Herculanei scyphi: pra aliis memorabiles, inventore Hercule. Macrob. ubi supra: Boeotiis praecipuo fuere usu. Hoc poculi genere maria traiecisse Hercules dicitur, et Alexander M. nondum epote Herculis scypho, repente velut telo consixus, ingemuit, Curtius, l. 10. c. 4. Meminit Tullius Verr. 6. duorum Poculorum Herculeorum, manu Mentoris summo artificio factorum. Servius, ad Aen. 8. Herculem in sacris magno poculo ligneo usum, quod, ne carie con sumeretur, pice fuerit oblitum, scribit. Vide quoque Eusathium in Odyss. l. p. Ludovici IX. Galliae Regis poculum, in Cimeliarcho Sandionysiano asservatum, coloris subfusci atque e pretiosiore lapide con fectum, agathae speciem praese fert. Carolo du Fresne unum ex mardrinis poculis, quorum in Aula Gallica olim frequens usus, adeoque ex murrinis Veterib. illis adeo nobilitatis esse videtur. Vide cum in voce Mazer. et supra Madrinarius. s]. Magidae, vide itidem supra. t]. Nestoreum poculum, apud Homerum et Athenaeum, duos habebat fundos. v. *w)do\s2] vide supra Lyra. f. *w)o\n], Ovum memoratur Eustaht. Od. o. *parqe/nios2], dicebatur scyphus perikekurtwme/na e)/xwn ta\ w)tari/a], Id. ibid. x]. Pastorale, ex hederaceo ligno, idem cum Cissybio. Vide Eundem ibid. y]. Patera, Poculum plenum ac patens. w]. Phiala, poculum anceps, utrinque ansatum, apud Iul. Pollucem, Onomast. l. 6. c. 18. aa]. Plecta, vide Plectilis corona. bb]. Poculum Nephriticum, vide supra. gg] Psycter, Graec. yukth/r], Eustath. Il l. dd]. Pteroti calices Graecis, quasi pinnati aut alati dicti sunt, qui ansas utrinque alarum in speciem protensas haberent. Cuiusmodi modicos duos, ex vitro, HS. sex milibus, Neronis Principatu fuisse venditos, refert Plin. l. 36. c. 26. Ubi tamen alii legunt, Apyroti, ut dictum. ee]. Puteus argenteus, memoratur Athenaeo, l. 11. zz]. Rhyta, Graece r(uta\]: Pocula erant Heroum, in cornuum formam confecta, diatetrumme/na, e)c w(=n krouni/zontes2 leptw=s2 ka/twqen e)/pinon], Eustath. Il. y. hh]. Scalae, appellabantur Pocula ex ligno, Isidor. l. 20. c. 5. Vide quoque Paulum Varnefridum Diaconum, de Longob. l. 1. c. 27. qq]. Scyphus, Graecorum in usu, Pollux, l. 6. c. 16. Latinis quoque usurpata vox, Sueton. Neronc c. 47. Plin. calicem vocat. l. 37. c. 2. De Herculaneis scyphis, supra. ll]. Silenus, Graece *silhno\s2], Poculum erat auribus carens. Eustath. Odyss. o. kk]. Solis nomine insigne Poculum, memoratur eidem Odyss. i]. p. 1682. ubi ait Pocula ex auro ingentia (*hli/ou ploi=a], Solis navigia, appellata Graecis fuisse ll]. Stateres, iidem cum Tympanis. mm]. Tabala, vide infra Tabaitae. nn]. Tantali Poculum, vide infra Tantalus. zz]. Trulla, calix aureus Interpr. Iuvenalis, Sat. 3. v. 108. Helen. Acron. ad Hor. l. 2. Sat. 3. deformis calix ac rusticanus etc. oo]. Tympana, a forma dicebantur, Pocula parva et cava, sine fundo ac auribus, quibus soli Cybeles Sacerdotes, uti consueverant. Plin. l. 33. c. pp]. Vatini sutoris poculi vitrei, quod quatuor rostris, instar nasorum, portendebatur, mentio est apud Tacitum, Annal. l. 15. Iuvenalem, Sat. 5. v. 47. et Martialem, l. 14. Epigr. 96. quorum hic: Vilia sutoris calicem monumenta Vatini Accipe, sed nasus longior ille fuit etc. rr]. Viator, vide infra in hac voce.
POCULUM_Eucharisticum
cuius in S. Cena usum DOMINUS instituit, e Poculo Hebraeorum Paschali originem habuit, uti Burmannus docet, infra laudandus: de cuius forma Ritualia iudaeorum possunt consuli. Incerta enim, quae Veteres de illo poculo tradunt, a)/mfwton] illud, i. e. binis ansis instructum fuisse, dicentes. Materiam quod spectat, usam esse veterem Ecclesiam omne genus vasis. ligneis. vitreis, argenteis, ac crescente sacrorum pompa, aureis gemmatisque, notum. Hoc itaque, accepit Christus in manus, quod non sine sollenni ritua Iudaeis, in Cena Paschali, fieri consuevit, ut peculiarem super eo benedictionem pronuntiarent. Et benedixit: ubi usus videtur Christus partim communi formula; partim eandem ad praesens institutum accommodasse: et pro verbis, hic est fructus vitis, sanguisuvarum, verba illa, hic est sanguis meus etc. supposuisse, pateraque illa circumlata sanguinem N. Test. dedicasse. Cum vero numerentur apud Iudaeos quatuor Pocula Paschalia, quorum tertium appellabatur Poculum benedictionis, sicut ultimum Poculum hymni, quo Pascha claudi solebat; DOMINUM in Novi Foederis symbolum tertium illud poculum consecrasse, colligitur ex Lucae c. 22. v. 20. Eoque praegustato tradidit Discipulis, ut omnes ex eo biberent, Matth c. 26. v. 27. Quae traditio postmodum a Diacono saepe fiebat, qui sanguinem Christi ministrare hinc dicebatur. Illud autem accipiebant Fideles primum simpliciter ac convivantium in morem: tum venerabundi, et corpore inclinato. Dein a Sacerdote fidelium ori admovebatur, donec augescente superstitione, fistulae argenteae adhibitae sunt, ne quid de sanguine Christi periret. Quo eodem consilio, saeculo XII. abrase Sacerdotum barbae etc. uti videre est apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christianae Part. poster. l. 7. c. 10. §. 33. et seqq. plura, voce Calix.
PODERIS
Graece podh/rhs2], dicta est linea sacrificantium vestis, quod talaris esset. Non enim solum in Aegyptiis olim sacris praecipuus lineae vestis usus fuit, et in Latina Ecclesia, praeter amictum lineum superiorem, quo in sacra Psalmodia Sacerdotes atque ipsis sacris Ministri utuntur, prima vestium sacrificalium linea tunica talaris induitur. Fuisse antiquitus strictam et corpori adhaerentem, tradit Hieron. ad Fabiolam, eamque similem militum Camisiis. Rabanus Maurus, Secundum indumentum est linea tunica quae Graece dicitur Poderis. Hesychius, *podh/rhs2 to\ me/xri tw= podw=n, i(ma/tion]. Hanc Isidor. Camisiam vulgo dici ait, quod nempe similis, ut modo ex Hieronymo diximus, veleadem olim omnino fuerit cum tunicis lineis interioribus, quas Camisias appellamus, dictas a Camis, eodem Isidoro auctore, i. e. stratis nostris, in quibus dormimus. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Part. I. l. 3. c. 5. Valerien. Pierius, l. 40. Hieroglyph. etiam Subuculam vult dictam. Eucherio, Sacerdotalis est linea corpori penitus adstricta, eademque talaris, a)po\ tw= podw=n]: quae et Subucula dicitur. Per hanc igitur, quippe quae vestimentis aliis subiciebatur, doctrinam sacratiorem intelligi veteres Theologi tradiderunt: Exodo, Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone, opus textile, totum Hyacinthivum. Vide quoque Hieronym in Levit c. 8. Istiusmodi Podere indutus CHRISTUS comparuit Iohanni, Apocalyps. c. 1. v. 13. in quae verba Lyranus, Est autem Poderis, inquit, vestis Sacerdotalis linea, quae communiter dicitur alba, etc. Vide quoque Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 83. ubi, Lucernam, in qua Virgo Vestalis Podere super nudo et supra Poderem veste exteriore induta erudito Comm. illustrat. Sed et Reginarum olim in Scena, ist iusmodi syrmata ac poderes erant: cuiusmodilberas uti solitas scribunt, nunc tota Asia et Europa universa. Purpureus his fuit color, albo ad cubitum distinctus laetis, infelicibusatra palla etc. Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 16. Virginum porro, ut de Thamare Davidis filia, 2. Sam. c. 13. v. 18. et Iuvenum nobilium, ut de Iosepho Gen c. 37. v. 32. 33. legimus, quo utroque loco vocem Hebraeam Interpretes Graeci modo poiki/lon ketw=na], modo a)stragalwto\n], modo xeirodwto\n], Vulgatus talarem tunicam, reddidit. Nempe tunicis huiusmodi talaribus subsucbantur panni vel institae versicolores, una pluresque usque ad talos descendentes, quales matronarum quoque Romanarum fuisse, ex Horatio discimus, cum Libertina vestes nec talares essent, nec per extimum circuitum haberent institas, seu pe/zas2], ut Graeci vocant, quibus proin pezefo/ros2xitw\n] idem com podore est seu tunica talari. Quia porro talares tunicae plerumque et manicatae erant, unde Cicer. Orat. 2. in Catil. cum talaribus et manicatis tunicis; et proin manicas similiter variis et picturatis limbis variegatas ac picturatas habebant, hinc et xeirodwto\n] et a)stragalwto\n] de eodem vestis genere dixerunt, et to\n poiki/lon xitw=na] intellexerunt Interpretes, tunicam coloriam vet. Auctori appellatam etc. Vide Salmas. ad Aurelian. Fl. Vopisci. c. 46.
POENA
et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c. 11. Stat. Theb. l. 8. v. 25. de aula Plutonis. ——— multisonas exercet Poena catenas. Ubi Scholiastes Dea, inquit, punitionum, cruciatuum; Furiarum parens Val. Flacco statuitur, uti ostendit Barthius, Adversar. l. 21. c. 21. Certe a Furiis distinguit Lucianus Necyom. Arrianus, Dissertat. l. 2. c. 20. Tragici saepe et Statius idem, Theb. l. 12. quippe ampliore harum munere etc. Fuit autem Poena tres ob causas, secundum veteres Philosophos, infligi reis solita: nempe vel castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque, quam *nouqesi/an], vel *ko/lasin], vel *parai/nesen] dixere: Velanimadvertendi gratia, quum dignitas auctoritasque eius, in quem peccatum est, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet, quae *timwri/a] est appellata: vel vindicandi gratia, quae *para/deigma] Graecis nuncupata est; quum poenitio propter exemplum est necessaria, ut coeteri similibus a peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Plato tamen in Georgia, medium Poena genus omittens, Convenit, inquit, omnem, quipunitur, ab eo qui recte punit, aut meliorem fieri, atque utilitatem percipere: aut exemplum omnibus aliis esse, ut alii, videntes alium pati, metuemes meliores exsistant. Similis locus est apud eundem, in Protagora: Cuius sententia quomodo cum priori concilietur, vide A. Gellium, l. 6. c. 14. cui adde, si placet, Senec. de Ira l. 1. c. 15. de Clem. l. 1. c. 22. de Lactantium de Ira Dei, c. 18. Apud Romanos, anteaes aut argentum signatum, obdelicta, poena gravissima erat duarum ovium et triginta boum, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 28. Ad hos dein a Graecis plurima suppliciorum genera transiere, quippe quos non Eqvulei solum, ut in Tuscul. Quaest. Cicero habet, sed machinarum paene omnium, ad homines torquendos, excogitatarum fuisse Auctores, discimus ex Vitruvio, Oribasio, Herone, Pappo, Bitone et Athenaeo: quarum nonnulla genera infra ex Petito Comm. in Ll. Atticas, l. 4. tit. 9. Interim ne duplex reis irrogaretur Poena, hac Lege, cuius in Leptinea meminit Demosthenes constitutum est: *mhde\n ti/mhma u(pa/rxein e)pi\ kri/sei ple/on h)\ e(/n, o(po/teron a)/n to\ *dikasth/rion timh/sh|, paqei=n h)\ a)poti/s1ai, a)mfo/tera de\ mh\ e)ce/stw]. Idem lege alia, de qua Plato Apolog. veniam dabant iis, qui inviti aut per ignorantiam minima admiserant, neque illos in ius vocabant, sed officii admonebant. In Consultorem vero ac Reum idem statuebant: *to\n bouleu/santa en tw=| au)tw=| ene/xesqai kai\ to\n th=| xeiri\ e)rgasa/menon]. Nam, ut est in vet. Mimo, Bis peccat, qui peccanti consilium accommodat. Draco vero omnia crimina morte multavit, sed mitigavit rigorem Solon, et pro delictorum ratione, Foenam applicuit. Apud Hebraeos, quae genera fuerint Poenarum, praecipue capitalium, vide quoque hic infra: adde quae dicta retro, verbo Condemnare, quaeque infra dicemus ubi de Sella Eqvul. POENARUM VARIA APUD ROMANOS GENERA. a]. In Antliam damnatio, servile Poenae genus fuit, cum e profundo puteo aquam haurire cogebantur. b]. ad Bestias, cum reis, qui inde Bestiarii dicti, in feris certandum erat. Alexand. ab Alex. l. 3. c. 5. A. Gell. l. 5. c. 14. Horum ducentos ab uno Leone stratos, Cicero refert pro Sestio. Ad Christianos crebro supplicium translatum, vidimus supra. g]. Censio hastaria, militaris poena fuit, vide supra in voce Miles. d]. Carcer, duas habebat partes, Robur et Tullianum, in quorum illo praecipitabantur, in hoc strangulabantur malefici. e]. Codex, ligneus stipes, quem alligati servi, quideliquerant, trahebant, cuique insidebant vincti Hadrian. Turnebus Advers. l. 23. c. 21. z]. Crux, servile supplicium, vide supra. h]. Culeus, Parricidii poena, Vide Modestum Digest. l. 48. ad l. Pomp. de Parricid. q]. Decimatio, Legionum poena, i]. Defossio, Vestalium erat. k] Deiectio e rupe Tarpeia, per Carnificem facta, praegressa verberatione, liberis hominibus, proditionis perduellionisque reis irrogabatur, Appianus Bellor. Civil. l. 3. Eandem tamen in servis furti manifesti convictis, iussu Xvirorum obtinuisse, monet A. Gellius, l. 11. c. 18. l]. Deportatio, seu Lata fuga, erat capitis diminutio maxima, cum quis perpetuo multabatur exilio: Ei opponebatur Relegatio, quae temporarium solum exilium indixit. m]. Diminutio capitis, triplex erat, Minima, cum ex superiore ac nobiliore Tribu, in interiorem et obscuriorem, detrudebantur, vel in Aerarios referebantur, qui omnia alia iura civium Romanor. praeter quam tributi, et aeris conterendi, amiserunt. Sigonius, de Iure Rom l. 1. c. 17. Vide quoque A. Gellium, l. 4. c. 12. Media, exilium, sed sine libertatis iactura, infligebat; his verbis sollennibus: Tibi aqua et igni interdico. Quam cum Proscriptione hominum eandem facit Cael. Rhodig. l. 15. c. 17. Maxima erat Deportatio, n]. Dimissio ignominosa, poena militaris. z]. Eculeus, vide supra. o]. Ergastulum, ser vilis poena erat, qua etiam fine auctoritate publica ab offenso domino servus poterat affici. p]. Fidiculae, vide supra. r]. Fraudatio stipendii, poena militaris. s]. Furca, supplicium servile, vide suo loco. t]. Fustis, ingerebatur militibus et custodibus negligentibus. u]. ad Gladium damnari dicebatur, qui Gladiatoriam cogebatur exercere. Ad gladii ludum deputationem, vocat Capitolin. Vide Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 3. f]. sub Iugum mittebantur hostes devicti. x]. Lamina, vide supra. y]. de Lapide empti, dicebantur ii qui cum de rupe vel saxo Tarpeio deiciendi erant, gratiam impetrarunt, sed non sine peretuae ignominiae nota. w]. Lignum, vide Nervus. aa]. ad Ludum damnabantur, qui in arena cogebatur decertare: poterantque evadere et rude, cum contra ad Gladium damnati certissimae destinati essent neci. bb]. Mala mansio, quibusdam idem cum Puteo, aliis cum Arca: nonnullis cum Nervo. Sed ad eam reus, ut de eo quaestio haberetur, extensum fuisse, docet Ulpianus, l. 30. ad Edictum, Si hominem etc. gg]. ad Metalla damnabantur servi, et sub Gentilibus Imperatorib. non raro Christiani. dd]. Missio Sanguinis, poena militaris. ee]. Nervus, vide suo loco. zz]. Nex, cuius genera: Percussio securi facta, Strangulatio, Culeus etc. hh]. Numella, vinculum fuit, quo constrictinuere capiteque demisso esse cogebantur. Turnebus loc. cit. qq]. Patibulum, minor poena quam crux suspensos illico exanimabat. ii]. Percussio, securi facta, adhibebatur verberatione, quae virgis fiebat, praemissa. Liv. l. 2. et 26. kk]. Pistrinum, vide supra. ll]. Praecipitatio, fiebat in ea parte Carceris, quae robur dicebatur. mm]. Proscriptio, erat vel bonorum, cum quis solvendo non erat: vel hominum, eadem cum Diminutione capitis media. Vide infra suo loco. nn]. Puteus, apud Plautum Aulul. Act. 2. sc. 5. v. 20. coquorum furacitatem coercuit. zz]. Relegatio, exilium erat temporarium: Ei Deportatio opposita fuit. oo]. Scalae Gemoniae, e quibus rei in Tiberim dabantur in praeceps. Cael. tamen Rhodig. l. 10. c. 5. hic comburi reos solitos fuisse, docet, adeoque cum Tunica idem Poenae genus facit pp *skoinis1mo\s2], forte idem cum Fidiculis. rr]. Servitus. ss]. Stigmatici, Inscriptique, servi erant fugitivi. Iidem Literati nuncupati sunt. tt]. Strangulatio, laqueo fiebat, in Tertulliano: Vide Cicer. in Vatinium. uu]. Supplicium more Maiorum, idem cum Furca. ff]. Talio, vide A. Gellium, l. 16. c. 10. xx]. Taxillata flagra, seu Scorpiones. Vide supra. yy]. in Tiberim deiectio: e scalis Gemoniis fiebat. ww]. Translatione et quasi transplantatione, puniebantur bello superatae gentes. aaa]. Tunica, acerbum supplicii genus, cum illa ignita induti comburebantur viur. Unde Seneca, Cogita illam tunicam alimentis igneam et illitam et intextam, Ep. 14. bbb]. Verberatio, partim virgis, pattim fustibus infligebatur. Vide infra suo loco. ggg]. Virgae, Ungulae, vide infra. Sed omnibus enumerandis quis par sit: Liceat adhuc nominasse Amputationem manuum, aliorumque membrorum; Collumbar, a collo, quod ei innectebatur, dictum; Crurifragium, Excaecationem, Talifragium; Theatralem poenam, de qua mox: et ex Militaribus, de quibus aliquid supra, Cespitis vel Decempedae gestationem, Sessiones, Stationesque ignominiosas, de quibus Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 24. etc. POENARUM GENERA APUD ATHENIENSES USITATA. a]. Aerarii fiebant, qui solvendo non erant. His, nisi debitum expunxissent suum, non licebat politeu/esqai]. i. e. Rem publicam gerere. Neque enim in contione suffragium ferebant, aut in Iudices legebantur, neque quidquam pro contione dicebant. Quod si insuper haberent, rapiebantur ad Undecimviros capitales. Propterea ignominiosi erant, quae poena ad heredes quoque transiit. At, multa soluta, eorum nomina expuncta sunt ex tabella, a Magistratu Quaestoribus tradita, et ab his in Acropoli asservata. b]. carcer perpetuus, inter Poenas fuit, teste Platone in Apolog. detinebanturque in eo rei vinculis constricti, ut de eodem Socrate Plato in Phaedone refert. Etiam in carcere erant, si multa esset irrogata, quousque eam numerassent, Idem in Apolog. g]. Exilium decennale, potentiorum fuit poena. Vide hic paulo infra Ostracismus d]. Infamia irrogabatur Aerariis, eorumque heredibus, donec satisfecissent etc. Fuerunt autem Infames seu a)/timoi] trium generum, *oi( me\n to\ tri/ton me/ros2 tou= s1w/matos2 h)timou=nto], nimirum illi, qui sua bona possidebant, nec tamen in quibusdam capitibus idem cum coeteris civibus ius habebant. Et haec erat Capitis diminutio minima, vide Ulpianum in Mid. *oi( di/ ta\ du/o], qui, cum in Aerarios essent relati, omnibus exciderunt civitatis iuribus, sacris pariter et profanis, bonaque eorum publicabantur, quousque tandem nomina sua ex punxissent. Haec media fuit Diminutio capitis. *oi)de\, o(lo/klhron], qui, quamvis in bonis suis essent, omnibus tamen civitatis iuribus una cum liberis posterisque suis exciderunt. Ex haec erat Capitis diminutio maxima. Inscriptio, vide supra. 2. Nervus seu lignum, quo pedes vinciebantur. Graece *podoka/kkh], quasi *podokatoxh\ z.]. Ostracismus, decennale fuit exilium, potentioribus iniungi solitum, non Athenis tantum, sed etiam in subditis civitatibus, Aristot. Polit. l. 3. c. 13. Intra dies itaque decem ab urbe excedere et annos totidem abesse cogebantur ii, quos sex milibus suffragium ferentibus, aut maiore numero, a pluribus damnari contigisset. Percipiebant nihilominus toto hoc tempore bonorum suorum fructus, interim exulem recipere nemini licebat. Auctorem huius Poenae sunt, qui Theseum faciant, eundemque primum ea affectum. Alii circa tempora demum Pisistrati inventum, et Hipparchum eius cognatum eam primum omnium subiisse, volunt. Quidam Hippiam: nonnulli Lysonis filium Achillem Ostracismi auctorem laudant. Ultimus illorum pertulit Hyperbolus, Plut. in Aristide. h. *pausika/ph], machina fuit, quae in serebatur collo; ne manus ori admoveri possent. Pollux, l. 7. c. 4. q. *pentesu/riggon zu/lon], non collo solum inserebatur, sed etiam pedes manusque impediebat. i. *podoka/kkh] seu Nervus pedes tantum arctabat. Hesych. Harpocratio etc. k. *podostra/bh], vinculum seu quaestionis genus erat, quo pedes luxabantur. Grammatici. Adde et manus, ut ex Ulpiano discimus ad Timocrateam. l]. ad Remum quoque rei nonnumquam damnabantur. Et hi a)/timoi] infames erant, ac capite minuti; cum reliqui remiges, qui ad remum mercede conducebantur, qh=tes2] quidem, seu Proletarii, non tamen infames, essent. Hoc Poenae genere etiam hostes bello captos, ab Atheniensibus, solitos fuisse affici, auctore Philocle, narrat Plut. in Lysandro. Hunc enim suasisse refert, ut captis hostibus dexter abscinderetur pollex, quo hastam quidem ferre non possent, at remum agitare valerent. m.]. Supplicium capitale, ex lege Draconis sanguine scripta, omnibus criminibus adhibebatur, rigorem minuente Solone. Solebat autem illud de damnatis non sumi, ante supremam diei tempestatem, i. e. Solem occasum: ut colligitur ex verbis Stobaei, Serm. *i. *kai\ triw=n h)merw=n au)tw=| doqeis1w=n, th=| trw/th| e)/pien kai\ ou) prose/meine th=s tri/ths2 h(me/ras2 th\n e)xa/thn w(/ran parathre=in, h(/ e)stin h(/lios2 e)pi\ tw= o)rw=n]: Contrarium plane apud Hebraeos obtinente, etc. GENERA POENARUM APUD HEBRAEOS USITATA, EX THOM. GODWYNO. a]. ad Bestias damnare, a Romanis didicerunt. Quod poenae genus irrogatum legitur Paulo Apost. 1. Corinth. c. 15. v. 32. b]. Carcer, poenae genus erat non capitalis, comprehendens sub se Nervum, Arcam, Malam mansionem etc. E quo si reus evasisset, custodem idem supplicium, quod is subiturus erat, manebat, 1. Reg. c. 20. v. 39. g]. Combustio, Lapidatione mitior, sed Decollatione ac Suffocatione atrocior habita, duplex erat; Combustio corporis, quae fiebat ligno; et Combustio animae, quae liquefacti plumbi in os infusione peragi solita, priori erat frequentior. d]. Crux, a Romanis mutuata, vide suo loco. e] Custodia libera, cum rei interdiu, levioribus onerati vinculis, ad opus emittebantur, sub noctem, in carcerem redituri. Horum unusquisque militem habebat custodem, qui eadem catena cum reo vinctus erat, sinistra eius huius dextrae alligata. Quem admodum de Paulo legimus Actorum c. ult. v. 16. Sed an id inter Hebraeos quoque usu furit, ut Drusius contendit in 2. Tim. 1. 18, dubitat Godwynus. z]. Decollatio, combustione levior, sed Strangulatione gravior, irrogabatur homicidis, et Idololatris. h]n. Excisio, vide infra, Poena Excisionis. q]. Flagellatio, fiebat vel Virgis vel Flagellis, quarum haec gravior. Caedebantur autem rei quadragenis plagis, in Iudicis conspectu, Deuteron c. 25. v. 2. Vide quae de Paulo ac Sila referuntur, Actor. c. 16. v. 22. quaeque diximus supra suo loco. Nonnunquum, cum sceleris ratio id requirebat, )*astragalwtai\ ma/stiges2], i. e. Flagra taxillata, in sacris Scorpiones dicta, adhibebantur. i. *katapontis1mo\s2], seu Deiectio in mare, peregrinum Poenae genus fuit: hoc tamen peculiare Hebraeis, quod ei, cui hoc modo pereundum erat, mola asinaria de colle suspendebatur, ut sic demergeretur. Vide Hieronym. in Matth c. 18. u]. 6. k]. Lapidatio gravissimum Poenae genus iudicatum, quo pacto fuerit peracta, et quibus irrogata, vide supra. l]. Libera Custodia. Vide hic paulo supra, in voce Custodia. m]. Restitutio, obtinebat in iis, qui aliena bona iniuste ad se traxissent, vide Exodi, c. 22. v. 1. s. Restituebatur autem ablatum, vel secundum idem, vel secundum aequale, vel secundum possibile, n]. Serra dissectio, apud Romanos ac Hebraeos usitata, Esaiae Prophetae a Manasse Regeirrogata creditur. Vide Hebraeor. c. 11. v. 37. z]. Suffocatio, inter 4. poenarum capitalium genti peculiarum genera, mitissima, sic fiebat. Immergebatur reus fimo cruribus tenus, et fune cervici iniecto, utrinque stantes lictores illum contorquebant, donec spiritus intercluderetur. Irrogabatur plagiariis, Pseudoprophetis, Adulteris, iis qui Parentes percussissent, vel Sacerdotis filiam polluissent: Senioribus item, qui Synedrio contradixissent, o]. Talio erat vel identitatis seu Pythagorica, vel similitudinis seu analogica: Illa oculus pro oculo; ha pretium oculi, rependebatur. Targum Ionath. Deut c. 19. v. 21. Vide Rabbi Solomonem ibid. p]. Tympanismus, a Graecis mutuatus, memoratur Hebr c. 11. v. 35. Vide quoque 2. Maccab c. 6. v. 19. Iunius in Ieremiae c. 29. v. 26. etiam meminit alius Poenae generis, Hebraeis Tsinok] dicti, quod quidam cum Navicula sugentis, Plut. in Artax. iden faciunt; aliis nil nisi funes, quibus reorum manus colligatae, ea voce indigitari contendentibus.
POENA_Excisionis
divinitus sceleratorum quibusdam exspectanda Hebr. (Exstinctionem dixisset Citero) appellatur, Hellenistis e)zolo/qreuton], i. e. perditio, triplexque statuitur, Magistris, qui e sacro sermone triginta sex enumerant criminaquorum scienter et ultro commissorum nullum esse, quod non excisione, nisi remissum fuerit, seorsim et per se sit puniendum, asserunt. R. Bechai in Biur. bathorah, fol. 149. col. 1. Excisiones, quae in Lege occurrunt, tripartito distribuuntur. Est genus excisionis qua exscinditur corpus: est itidem Excisionis genus, qua sola Anima exciditur. (Et in Platonica Philosophia, memorantur yuxai\ kaqairou/menai]; Animae sublatae seu exstinctae. Proclus in Theolog. Platonic. l. 6. c. 10.) et genus Excisionis, qua tam anima, quam corpus, exciditur. Quemadmodum in valentinianorum dogmatibus, apud Epiphanium, Haer. 31 dicitur, to\ tw= a)nqrw/pwn ta/gma u(liko\n a)po/llusqai a(/ma su\n yuxh= kai\ s1w/mati]. Ordinem hominum materialem simul cum anima et corpore perire. Et quidem primi generis poenam aiunt esse praematuram mortem, seu quae antequam dies] seu tempus vitae alias exspectandum absolvatur, accidit: quam volunt designati in sacris literis, ubi dicitur, excidetur homo ille e medio populi sui, aut phrasis de Excisione similis usurpatur, qualis sexies in Lege occurrit. Nam tot iis scelera enumerantur, quibus signatius huiusmodi poena praescribitur. Videlicet I. Qui consuluerit Ob et Iideoni, Levit c. 20. v. 6. II. Qui mactaverit extra, Levit c. 17. v. 4. III. Qui obtulerit extra, v. 9. IV. Qui oleum confecerit contra Legem, Exod c. 30. v. 33. V. Qui confecerit suffimentum, contra Legem, v. 38. VI. Qui oleum unctionis effuderit, contra Legem, Ibid. v. 33. Generis secundi excisionem vigesiessepties (ad scelerum, quibus diserte praescribitur, numerum) denuntiari, in Lege, observant. Quindecies, ubi concubitus incesti prohibentur, adiecto, et excidentur animae sic facientes e populi sui medio, Levic, c. 29. ubi populum suum, pro coeteris, quae futuro non excisae gaudent saeculo, animabus sumunt. XV. autem in eis Cerithoth seve xcisiones ponunt, non XXVI. iuxta concubituum ibi designatorum numerum, quia undecim in ipsa enumeratione veluti plane redundant. Nam quindecim, id est, priores septem et decimus sextus cum seqq. (demptis decimo octavo, 25. et 26.) omnes reliquos continent, ut Seldenus docet de Iure N. et G. l. 5. c. 1. et 10. Qui restant duodecim huic poenae, ex disertis Legis verbis, obnoxii, eis sunt: I. Qui profonat Sabbathum, exodi, c. 31. v. 14. II. Immundus qui comederit Santum, Levit c. 7. v. 20. III. Qui in templum ingreditur immundus, Numer. c. 19. v. 13. IV. Qui comedit adipem, Levit c. 7. v. 25. V. Qui comederit sanguinem, Ibid. v. 21. et c. 17. v. 10. et 14. Ul. Quicomederit sacrificii residuum die tertio, Ibid. c. 19. v. 8. VII. Qui comederit residuum facrificii extra locum suum, Ibid. v. 7. VIII. Qui comederit fermentum in Paschate. IX. Qui comederit quid in die expiationum, Levit c. 23. v. 29. X. Qui opus aliquod fecerit die expiationum, Ibid. c. 23. v. 30. XI. Qui Pascha non observarit, Numer. c. 19. v. 13. XII. Masculus, qui non circumcisus, Genes c. 17. v. 14. Tres coeteri, quibus triginta sex conficiuntur et ad genus attinent, sunt: I. Blasphemus, Numer. c. 15. v. 30. et 31. II. Cultus extranei reus seu Idololatra, Ibid. III. Qui ex semine suo dederit Molocho. Levit c. 18. v. 21. et c. 20. 5. Altero enim loco Anima, altero ipse, qui Molocho semen dederit, excidendus. Id autem, quod habetur Numer. cit. c. v. 31. Excidendo excidetur anima illa, iniquitas eius super eam, nun cupant Hebraeorum Doctores Excisionem graviorem], quae tum animae, tum corporis sit, itidem Excisionem duplicem]. Adeo, ut ex secundo excisionis gencre, ipsam plane velint esse desinere animam, corpore ante tempus suum moriendi alias naturale minime sublato; ex genere vero tertio, tam vitam ante tempus alias naturalem caelitus praeripi, quam Animam amplius non omnino esse: atque inde pro iustitiae seu iniquitatis modo sive immortalem sive mortalem animam nimam pronuntient. Sed poenas etiam qualescumque, cum immortalitate leviores, quam animae excisionem decernunt: sic ut interea etiam ipsas animas interdum mortales esse existiment et perire. Et diserte Magistris celeberrimis aliis Excisio animae generatim dicitur, poena, qua impius excidit ob impietatem suam et destruitur, veluti brutum, etc. Quae Tacito olim videtur suboluisse, cum ille de Hebraeis, Histor. l. 5. c. 5. Augendae, inquit, multitudini consulitur. Nam et necare quemquam ex agnatis (Lipsius legit gnatis et de liberis neci non exponendis intelligit) nefas; Animasque aut praelio aut suppliciis peremptorum aeternas putant. Hinc generandi amor et moriendi contemptus. Edidicerat namque is forsan eos existimasse (nonnullos saltem eorum nec obscuri nomnis) animas alias aeternas, alias non item. At saniores inter illos utrorumque resurrectionem iustorum in iniquorum credidisse, patet ex Actorum Apostol. c. 24. v. 15. ubi Paulus de Pharisaeorum aliorumque sui temporis Hebraeorum sensentia, Confiteor, ait ——— spem habens in Deum, quam et ipsi hi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. Nec sane ita rarum est omnium, sive iustorum, sive iniustorum, resurrectionem et iudicium apud Magistros supponi, iuxta illud R. Eliezeris Kapernaitae, Pirke Ahoth, c. 4. Qui nati sunt, morientur, qui mortui sunt, reviviscent; qui reviviscent, iudicabuntur, etc. Vide Ioh. Seldenum, de Iur. Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr l. 7. c. 9.
PAENITENTIARIUS
nomen est dignitatis, in eadem communione, in Ecclesiis Cathedralibus institutae, in Concilio Tridentino, sess. 24. c. 8. et sess. 14. c. 7. Sic autem dicitur, penes quem facultas est casus Episcopis, ut vocant, reservatos absolvendi. Sed et ante Concilium hoc fuisse Paenitentiarios, qui interdum ab Episcopis per villas et oppida in Quadragesima fuerint destinati, ut imbecilles, impotentes et pauperes a casibus, qui Maioribus reservari soliti, absolverent, probatum it Car. du Fresne ex Concilio Arelatensi A. C. 1260. can. 16. et Charta Everardi Episcopi Ambianensis, A. C. 1218. qua in sua Ecclesia tres personatus erexit, Praecentoriam, Magisteriam Scholarum et Paenitentiariam: Paenitentiarius vero loco nestri Confessiones audiet, de quacumque parte dioecesis ad ipsum referantur, exceptis Confessionibus Curatorum nostrorum et Magnatum et Baronum, quas nobis reservamus: Ad illum etiam, tamquam ad illum quem post nos in officio hoc proximum esse volumus, dubitationes si quae emergent, in foro Paenitentiali, iubemus reportari, Paenitentias iniunctas ab aliis Confessoribus relaxare poterit, aut mutare, prout secundum Deum viderit expedire. Idem Socratem addit, Hist. Eccl. l. 5. c. 19. scribere, regnante Decio, in singulis Eccles. ordinatum Presbyterum, qui paenitentiae praeesset, atque tum primum in stitutos Confessarios, colligi posse, contra Baronium, ad A. C. 255. n. 9. ut et supra vidimus, ubi de Consitendiritu, in Eccles. vetere Latina, et Graeca, hodiernaque Romana usitato. In quarum media Nectarius Episcop. Constantinopolit. Ambrosii su/gxronos2], privatam confessionem, tw=| e)pi\ th=s2 metanoi/as2 *pres1bute/rw|], i. e. Presbytero Paenitentiario, ob ingens scandalum a Paenitentiario quodam datum, abolevit, sequentibus eum omnibus fere Episcopis Orientis, uti ostendimus ibidem etc. In specie vero Paenitentiarii Ecclesiae Romanae ex Pontificiis Officialibus sunt. Ex PResbyteris enim Ecclesiae Romanae quosdam, auctore Anastasio Bibliothecario constituit Simplicius Papa, super paenitentes, qui iis praeessent et eorum exomologeses seu confessiones audirent: Hic constituit ad sanctos, Petrum, Paulum et Laurentium, hebdomadas, ut Presbyteri ibidem manerent, propter paenitentes et Baptismum etc. Horum primus hodie Magnus Paenitentiarius dicitur, qua dignitate unus e Cardinalibus fungitur, de cuius officio pluribus agit Octav. Vestrius, de Iudiciis Aulae Rom l. 1. Guil. Britto de istiusmodi Officiali, l. 12. Dic Iacobo Papae, vice qui delicta reorum Audit, et absolvit confessos rite reatus. etc. apud Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque Dom. Macrum, in Hierolex.
POMERIUM
quasi post murum, ut auctor est Varro, quia Veteres moerum murum dixere: vel, ut Festus, quasi promurum, i. e. proximum muro, qpud A. Gellium, l. 13. c. 14. ex Augurum libris definitur, locus intra agrum effatum, per totius Urbis circuitum, pone muros regionibus certis determinatus, qui faciat finem urbani duspicii etc. Clarius ex antiquo ritu condendorum ac circumscribendorum oppidorum dignoscitur: quem his verbis describit Varro, de L. L. l. 4. Oppida condebant in Latio, Etrusco ritu multa, id est, iunctis bobus, tauro et vacca interiore ar atro circumagebant sulcum: hoc faciebant Religionis causa die auspicato, ut fossa et muro essent munita. Terram, unde exscalpserant, Fossam vocabant: et introrsum factum, Murum. Postea, quod fiebat orbis, Urbs: Principium, quod erat post murum, Pomerium dictum, eiusque ambitu auspicia Urbana finiuntur. Cum quo consentit Plutarchus, eodem ritu conditam esse Romam, docens in Romulo, cum ait: Romulus, postquam Remum una cum nutriciis suis in Remonia sepelivit, condidit Urbem; ad quod accivit Hetruscos, qui velut in mysteriis, ut quidque faciendum erat, ceremoniis quibusdam et scriptis praescripserunt docueruntque. Comitio fossa est rotunda circumducta: In eam primitias dotulerunt omnium, quae de more, ut bonis, natura utebantur ut necessariis, Postremo, ex qua quisque advenerat regione, eius terrae portiunculam collatam eo coniecerunt et commiscuerunt: Fossam hanc eodem, quo caelum, nomine, vocaverunt Mundum. Hinc Urbe, sicut circulo, centrum circumscripsere. Conditor aratro aereum vomerem adiungit, iunctisque bobus, mare et femina, ipse circum lineamenta profundum inducit sulcum. Sequentium munus est, ut excit at as ab aratro glebas introvertant, nec ullam sinant extra ferri. Ita moenia lineae definiunt, idque elisis aliquot literis Pomerium dicitur, quasipost,v el pone moenia. Ubi portam designare visum est, vomere exempto atque aratro sublato, spatium relinquunt. Unde totum habent murum, praeter portas, sacrum. Vide quoque Dion us. l. 1. Livius, de Servio Tullo loquens, l. 1. c. 44. indicat, Pomerium locum fuisse, tam intra, quam extra Urbis murum, quem Antiqui in condendis urbibus augurato consecrarint neque in eo ullum aedisicium passi fuerint. Inde factum, ut quotiescumque Roma amplior fieret, Pomerium prolatum esse diceretur. Ius autem eius proferendi neminem habuisse, excepto eo, qui Populum Romanum agro de hostibus capto auxisset, docet A. Gellius, loc. cit. Vide Ioh. Rosinum, Antiqq. Rom l. 1. c. 3. Antiquissimum urbis Romae Pomerium, Palatini montis radicibus terminabatur, et proin Romulus solum Palatium Pomerio inclusit. Sic enim ille apud Liv. l. 1. c. 12. Iuppiter, inquit, tuis iussus avibus hic in Palatino prima Urbis fundamenta ieci. Postea pro incrementis Reip. ulterius prolatum est, et sex editos colles complexum, Capitolinum, Quirinalem, Caelium, Esquilinum, Viminalem, quique primo dicendus erat, Palatinum. Solus Aventinus diu extra Pomerium mansit, quem tamen Ancus Martius, cum ab ea parte Urbem non satis munitam animadverteret, muris fossaque communivit atque aedificiis occupavit. Quando vero et a quibus Regibus incrementum id factum, docent Antiquitatum Rom. Scriptores, Onuphrius inprimis Panvinius Reip. Rom. Comm. l. 1. et Donatus, in Roma Vet. et Nov. l. 1. c. 5. Servium Tullum Livius, l. 1. c. 44. tres colles, Viminalem, Quirinalem et Esquilias, Urbiaddidisse refert: Sulla quoque Pomerium protulit, Auctore Tacito, Annal. l. 12. c. 24. iuxta eam urbis partem, ut videtur Onuphrio, quae est versus hortos Sallustianos, portasque Collinam et Viminalem: Iulius dein narrante Dione Cassio, l. 43. sed silentibus Dionysio, Tacito et Suetonio; quorum primus Caesarem et Sullam omittit, alter Sullae solum et Augusti ac Claudii meminit; ul imus non tam Urbem auxisse, quam augere voluisse Caesarem, indicat. Clavudium quod attinet. Aventinum is montem intra Pomerii fines recipiens, Urbem sic vere e(pta/lofon] seu septicollem fecit: idque post Britanniam Romano Imperio adiectam. Exstat de eo vetus Inscr. apud Gruterum, Tl. Claudius. Drusi. F. Caisar. Aug. Germanicus. Pont. Max. Trib. Pot. VIIII. Imp. XVI. Coss. IIII. Censor. P. P. auctis. Populi. romani. fivibus. Pomerium. ampliavit. terminavitque. Vide praeter Auctores praefatos, A. Gellium, l. 13. c. 14. ut et infra ubi de Ponto Polemoniaco.
POMPA
in Baptismatis sollemnibus; Abrenuntias Satanae et pompis eius; ambitionem, iactantiamque denotat. Proprie, sollennis processio apud Veteres sic dicta est. Vide Io. Meursium, in *pomph\] i. e. deductio seu transverctio, quae per publicas Urbis vias honoris ergo fiebat, uti in triumphis, Supplicationibus, Funeribus, Nuptiis. Sic Gallienum decennia celebrasse novo genere ludorum, nova specie pomparum etc. narrans Trebellius Pollio: Iam primum, inquit, c. 8. inter togatos patres et equestrem ordinem, albatos milites et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis et facibus et lampadibus praecedentibus, Capitolium petiit. Processerunt etiam altrinsecus centeni boves, cornibus auro iugatis et dorsualibus sericis discoleribus praefulgentes. Agnae candentes ab utraque parte 200. praecesserunt, et decem elephanti quitunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompaliter ornati, cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quammaximo affectae. Carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles sacculis, non veritate, pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii ——— Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant, ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter Patres, omnibus Sacerdotibus praetextatis, Capitolium petrit. Hastae auratae altrinsecus quingentae, vexilla centena, et praeterea, quae Collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae: ita ut non minus quam ducenti singulis globis ducerentur. Hac pompa homo ineptus eludere se credidit Populum Rom. Speciatim et maxime proprie de Pompa Circensi, quam Tertuliianus, de Spectaculis, c. 7. Simulacrorum dicit fuisse seriem, Imaginum agmen, currus, thensas, armam axas, sedes, coronas, et exuvias. Primo namque praeferebantur simulacra Deorum, quibus succedebant Imagines virorum bene de Rep. meritorum: Sequebantur currus, iuxta Virg. l. 1. Aen. v. 20. —— —— Hic illius arma, Hic currus fuit. Quos excipiebant Insignia, ita enim Godwynus Thensas interpretatur, funium quorundam ope gestata, quos attingere nefas erat. Sequebantur Harmamaxae: et quidem Currus inanes erant, Thensae secundum quosdam simulacura vehebant, in Harmamaxis homines erant, vel potius totum Imaginum agmen. Has excipiebant Sedes Magistratuum Curules, Coronae et Exuviae, i. e. Spolia hostibus adempta: quae tria postrema in Supplicationibus inprimis ac Gratiarum actionibus publicis, pro victoria impetrata, erant in usu. solebant enim Romani in istiusmodi Pompis, ubi ad certum Circui locum perventum erat, in honorem Victoris licet absentis, currum statuere, coronis spoliisque hostium, insignem, uti docet Isaac. Casaubon. in Sueton. Iul. c. 76. In Pompae Cerealisapparatu Ovum primum numeratum esse, scribit Macrob. l. 7. Saturnal. c. 16. quo forte Terrae, quam sub Cereris schemate cultum ibant, rotunditatem indigitare voluerunt. Quaelibetenim Pompa Dei alicuius honori litabat: quemadmodum Circensis, ut ad eam redeam, in Solis vergebat honorem, qua fini ingentis staturae equi in ea deducebantur. Praeter memorata, nobiles quoque Matronas carpentis suis vectas, Pompae fuisse partem, Sueton. docet in Claudio, c. 11. Illa procedente, favor, studia et sponsiones uniuscuiusque ostendebantur, quorum unus huic, alter illi factioni favebat. Ovid. Amor. l. 3. El. 2. v. 43. Sed iam Pompa venit; linguisque animisque favete, Tempus adest plausus: aurea Pompa venit. Et de Arte, l. 1. v. 147. At cum Pompa frequens certantibus ibit ephebis, Tu Veneri dominae plaude favente manu etc. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 5. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 1. ut et hic passim ubi de Festis Sacrisque Gentilium, voce item Designatores, ac Nigrigeruli et Processio uti de Pompa Megabyzi, inter Apellis opera Plinio memorata, l. 35. c. 10. supra Megabyzi; de more in Pompis inprimis munera exhibendi Principibus, voce Munus. Addo saltem, has quoque Gentilium pompas, in renuntiatione Baptismali, olim intellectas. hinc inter alia, quae Christianis apud Minucium Fel. obicit Caecilius: Non spectanda, in quit, visitis, non pompis interestis. E' quibus verbis conici posse, quo tempore usitari coeperit inter Christianos usus et formula renuntiandi Satanae, saecule et pompis eius, observat Desid. Heraldus. Hinc Pompalis, apud. Iul. Capitolin in Gordianis, c. 6. Erat longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu. Item Pempaticum, quod ad pompam ostensionemque facit. Graece fantasiw=des2] Unde carrum pompaticum, et pompabilis ornatus, est fantasiw/dhs) fanta/zein] enim ostendere est. Hesychius, fanta/sai, dei=zei) fanta/zou, fai/nou]. Unde fantasi/a] qua voce etiam in Actis, c. 25. v. 23. uti novimus sacrum Scriptorem, ostensio, Gall. monstre, parade. Sic Graeci e)zo/dous2 kata pollh=s2fantasi/as2], fieri dicunt, qui cum multa pompa paratuque fiunt. Vide supra in voce Albati, item Ostendere, Ostensionales, et quae hanc in rem adsert Cl. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Seu. c. 33. At Pompare, apud Aur. Cassiodorum, Paulum Diac. alios, idem quod traducere per Amphitheatriarenam Suetonio, in Vespasiano, c. 8. adnotante Th. Marcilio. Vide infra in hac voce. Indidem e)pipompeutika\] carmina, de quibus supra voce Epipompeutica, item Lyra.
POMPEIANUS_iupiter
colossus fuit Iovis eximiae magnitudinis, sic a theatro Pompeii, cui vicinus stabat, dictus, teste Plinio, l. 34. c. 7. ubi Moles, inquit, excogitatas vidimus statuarum, quas Colossos vocant, turibus pares. Talis in campo Martio, Iuppiter a Claudio Caesare dicatus, qui ideo vocatur Pompeianus, a vicinitate theatri, Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. Sic Marianus Iuppiter, a Mario, qui ei templum condidit, nomen traxisse legitur, ut Idem docet ibidem.
Cn._POMPEIUS
prioris ex Lucilia fil. qui ex rerum gestarum magnitudine, Magni cognomen invenit. Natus An. 648. Urb, Cond. eodem tempore, quo Cicero, ut hic testatur de Orat. ad Eloquentiae culmen pervenire cum posset, militarem gloriam praetulit: Impense laudatus a Velleio Paterculo, l. 2. c. 29. Quamprimum togam virilem sumpsit, meruit sub Patre. Dein anno aetat. 23. cum legionibus tribus proprio aere conductis, L. Syllae partes secutus est, ab eoque ad ulciscendos inimicos in Africam missus, Siciliam recepit, Domitium primum expugnavit, deinde et Iarbam regem cepit, de quo triumphavit ante legitimam aetatem, An. 673. Urb. Cond. Quare ab exercitu Syllae Magnus est salutatus. Sylla paulo post mortuo, Lepidum Roma cedere coegit, quod acta Sullae rescindere vellet, arma capientem, iunctus Catulo vicit. Inde contra Sertorium in Hispaniam profectus, Metelli copiis sese coniungens eum cum tota factione su stulit: iterum triumpho potitus, paulo ante Consulatum: quo durante Tribunis Pleb. potestatem ademptam reddidit. Mox delectus Imperator ad bellum Piraticum, tribus menmsibus id confecit. Dein successor L. Lucullo missus, de Mithridate triumphavit. Tigranem Armeniae regem ei ad genua procumbentem in regnum restituit. Inde Medos, Iberos, Albanos, Colchos, Heniochos, Achaeos, Parthos et Iudaeos debellavit, capto eorum rege Aristobulo. Romam reversus, incredibiliomnium laetitia exceptus est, inprimis quod dimissis copiis, contra omnium opinionem, urbem intrasset: Triumphum auteem egit magnificentissimum, maxima, ab omni hominum memoria, praeda aerario illata: Ad apicem felicitatis evectus, Europa, Asia et Africa triumphatis. Post haec Caesaris, cuius potentiam iam subvereri inceperat, filia Iulia ducta, cum illo Crassoque Trium viratum iniit, sed minime diuturnum inter aemulos. Exstincta dein cum filiolo uxore Iulii Caesaris filia, Corneliam Scipionis filiam, a P. Crasso M. filio viduam relictam uxorem duxit. Neapoli demum acutissima febre correptus, parum abfuit a morte, quae si contigisset, melius cum eo actum fuisset, ob insequentis belli civilis calamitatem. Cum enim Hispaniam sibi curasset, Caesar autem arma ponere iuberetur. hic rubicone traiecto, Romam venit.. unde profectus Pompeius, in Siciliam primo, dein in Hispaniam tandem in Macedoniam fugerat, cum immenso exercitu. Mox Pharsalica pugna a Caesare insequente, copiis longe inferiore, superatus, in Aegyptum fugiens, regis perfidia, consilio Theodoti praeceptoris, ab Achilla praefecto interfectus est. A. C. 706. Urb. Cond. pridie diei natalis, Vallei. Paterc. Hist. l. 2. Plut. in Pomp. Florus, l. 4. Appianus, Dion, Eutrop. Euseb. Oros. etc. Filios reliquit Cn. et Sext. Pompeios: quorum ille apud Mundam Hispaniae urbem terrestri, hic apud Siciliam navali praelio superatus fuit. Vide infra. Lucan. l. 1. v. 129. —— Alter (Pompeius) vergentibus annis In seniumlongoque togae tranquillior usu Dedidicit iam pace ducem: famaeque petitor Multa dare in vulgus: totus popularibus auris Impelli, plausuque sui gaudere theatri. Nec reparare novas vires, multumque priori Credere fortunae: stat magni nominis umbra. Pompeio M. Adrianus Imperator in Aegypto, apposito versu: Ossa viri magni tenui quam clausa sepulchor! parentavit, A. C. 132. Ael. Spartian. in vita eius, c. 14. etc. Nic. Lloyd. Addo, quod primus theatrum Romae mansurum exstruxit, lapide quadrato, ad exemplum eius, quod Mitylenis viderat bello Mithridatico, ut refert Corn. Tacitus, l. 14. Annal. c. 20. De quo sic Tertullian. l. de Spectac. Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque mernoriae suae Censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non Theatrum, sed Veneris templum, nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum: ita damnatum et damnandum opus Templi titulo praetexuit et disciplinam superstitione illusit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 4. Idem Romae primus Triumphali currui elephantos iunxit, Plin. l. 8. c. 2. quem dein sequutus est Caius Caesar, Gallico Triumpho, Sueton. c. 37. Claudius, apud eundem, c. 11. Domitius, Allobrogibus Arvernisque superatis, apud eundem, in Nerone, c. 2. gordianus III. apud Iul. Capitolin. c. 27. et Aurelianus, apud Zonaram, Annal. 3. Tom. nec non Alexander Severus, apud Ael. Lampridium. Unde patet. falli Sidonium, qui Caecilium Metellum bello Punico victorem Elephantis triumphosse scribit: Neque enim ille currui subiecit aut iugo, sed duxit, populoque Rom. ostentavit, ut videre est ex Seneca, de Brev. vitae, c. 13. etc. Bacchum tamen Pompeio praeivisse post Indos devictos, Diod. Siculus habet, Biblioth. l. 4. Tulit autem in Triumpho, victo Mithridate, hebenum, teste C. Solin. Polyhistore, c. 55. Idem transtulit vasa ex auro et gemmis abacorum novem, Plin. l. 37. c. 2. eademque victoria, pergit Auctor, primum in urbem murrbina induxit, primusque sex pocula ex eo triumpho Iovi Capitolino dedicavit, quae protinus ad hominum usum transiere, etc. Vide praefatum Rosinum, Antiqq. Rom. passim. et Dempster. in Paralipom. in Rosin. l. 10. c. 29. Antiquit. In annulo Pompeii sculptum fuisse Leonem Plut. in vit. tradit, qui et forsan in scuto eius: Ita autem ille, Caesar veniens eum, qui caput Pompeii sibi obtulit, ut detestabilem aversatus est, Annulum eius accipiens illachrymavit: Insculptus Leo erat ensem tenens. Idque ad imitationem Agamemnonis, quem simili emblemate fuisse delectatum, docet Pausan. in Eliacis prior. Unde pergit Plut. alibi: Ceteri tergiversantem Pompeium increpabant irritabantque omnes, Agamemnonem et Rigem Regum appellantes, quasi nolentem deponere Imperium, etc. in Caes. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus Schem. 48. c. 146. Vide et Cneus.
POMPTINA
Tribus, cum Ponillia, in quas tum ii cives, qui agrum Pomptinum sortiti erant, tum alii novi cives, qui indies civitate Romana donabantur, coniecti sunt, reliquis Tribubus addita est A. C. 315. vigesimo sexto loco inter illas recensita. Dicta est ab agro praefato, de quo multa Livius, l. 6. c. 5. 6. Sext. Pomp. Festus Pontinam eam appellat, et ab urbe Pontia sic dictam scribit, quae in Volscis prope Terracinas fuit: Carolus tamen Sigonius apud Festum legit, Pomptinam Tribum, appellatam esse a Pometia Urbe. Meminit eius praeter Festum et Livium, Cicero l. 4. Ep. 15. ad Attic. Tribus habet Pomptinam, Velinam et Maeciam: et Caelius ad Ciceronem, l. 8. Ep. ad Fam. L. F. Pomp. Annalis ubi per Pomp tribum Pomptinam vult intelligi Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 15.
PONTES
in Campo Martio, Romae, tumultuarie exstruebantur, cum Comitia erant indicta, ut per eos in Ovile seu Septum Centuriae irent, suffragia ibi sua laturae. Erant itaque vioe angustae seu mensae potius, praesertim post legem Mariam, quae Pontium si militudinem haberent: numero 35. pro numero Tribuum, si Tributa, 193. vero, pro ratione Centuriarum, si Centuriata Comitia essent. Quod ideo institutum, ut per suum singulae Pontem suffragium ferrent, neve, si ponte unico omnes Tribus Centuriaeve transire cogerentur, morae vel confusioni locus esset. Erant autem iis impositae duae cistae oblongae, una in capite Pontis, altera in fine, quibus custodiendis certi homines in Comitiis praeerant, qui Plinio teste, l. 33. c. 2. Nongenti sunt appellati. Sortitione igitur inter Tribus et Centurias de praerogativa facta, Magistratus in Tribunali sedens, per Praeconem, Praerogativam Centuriam ad suffragium vocabat: quae de loco, in quo constiterat, per Pontem suum discedebat in Ovile, ibique suffragium ferebat; sequentibusdein reliquis, qualibet per suum pontem. Stabant autem in Pontis initio Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant; quarum unam Ovile ingressuri, in alteram cistam, a Rogatoribus propositam, conicerent: donec, totius Centuriae tabellis collectis, educerentur suffragia, cui rei Custodes adhibebantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. et l. 8. c. 2. Hinc patet facile, quo sensu accipiendum sit Proverb. de Ponte deicere; nempe suffragii iure privare, ad suffragium non admittere, denotat: Unde Pontes hos, in Campo, non super aquam exstructos, eosque de illis deturbatos, Non ut periclitarentur tales de vita, sed ne suffragarentur in Comitiis, ait Ioh. Saxonius, in Orat. pro Roscio.
PONTIFEX
nomen maximi fuit apud Romanos Sacerdotii, cuius potestas amplissima: qua de ultimam Numae in stitutionum sonare, tradit Dio, l. 2. Dictus non a Ponte faciendo, quemadmodum Varro tradit de L. L inquien: Pontifices ego a Ponte arbitror dictos. Nam ab iis sublicius est factus primum; et saepe restitutus, quum ideo sacra et ula et cis Tiberim non mediocriritu fiant. Nondum enim tum pons fuit ullus, qui refici potuerit, demumque post Numae tempora ab Anco Martio pons primum Tiberi est impositus. Sed forte a vetustissima sacrorum ratione, quae ad pontes fierent: quod tamen eadem ratione refellitur, ut annotavit Sabellicus, l. 3. Enn. 2. Potius autem, a posse et facere, ut Q. Scaevola apud praefatum Varronem contendit, Pontifex enim est, qui potest facere, i. e. sacrificare, l. 4. Horum quatuor primitus a Numa instituti (quorum princeps Martius fuit, Marci filius, Vir Patricius) et e Petriciis electi, numerum ordinemque retinuerunt, usque ad annum Urb. Cond. 454. quo, Q. Appuleio Pansa et M. Valerio Corvo V. Consulib. Q. et Cn. Ogulnii Tribuni Pleb. legem tulerunt, ut numerus Augurum et Pontificum augeretur, et pars eorum ex plebe esset. Sic octo Pontificum numerus factus est, qui usque ad L. Sullae Felicis Dictaturam mansit. Tumis, inter multa, quae aut abrogavit, aut addidit, Pontificum quoque Augurumque collegium ampliavit, ut essent 15. Pontifices, et totidem Augurus, Florus, Epit. 89. Ex quo Sullae instituto duplex Pontificum ordo factus est: Primi enim octo et duo deinceps, qui in eorum locum cooptati sunt, Pontifices maiores appellati; reliqui vero septem, minores Pontifices dicti sunt,f quorum passim et apud veteres Scriptores et in vetust is Epigrammatib. mantio fit. Universus illorum coetus, Colegium vocatus est, ut ex Cicer. Or. ad Pentif. pro Domo ac de Haruspic. resp. et ex antiquis Inscript. colligere est. A Collegin itaque Pontificum primorum successores cooptari soliti sunt, usque ad ann. Urb. Cond. circiter 450. Non enim Comitiis a Populo creabantur, donec Cn. Domitius Cn. F. Ahenobarbus Tribun. Pl. Pontificibus offensior, quod alium, quam se, in locum Patris sui cooptassent, lege lata, ius Sacerdotum subrogandorum a Collegiis ad Populum transtulit, ut Cicer. in Rullum, et Tranquillus in Nerone, c. 2. tradunt. Quam cum L. Sulla Dictator, plebi parum aequus, ahrogasset: restituit M. Tullio Cicerone; M. Antonio Consulib. Tit. Labienus Tribun. Pleb. teste Dione l. 37. Postea tamen, sub Augusto, iterum abrogata lege Domitia, Collegiorum primo, deinde Romanorum Principum arbitrio, Pontifices et reliqui Sacerdotes, cooptari coeperunt. De muneribus ac dignitate vero Pontificum, ita Dionys. l. 2. Pontifices, inquit, de omnibus causis ad sacra pertinentibus iudicant, tam inter Magistratus saerificos, quam inter privatos homines; novasque leges de sacris arbitratu suo condunt: et Magistratus, penes quos ceremoniae sunt ac sacrificia, Sacerdo esque omnes examinant: Ministros quoque sacrorum in officio continent, ne quid contra sollennes faciant ritus, a profano etiam et imperito vulgo consuluntur de cultu Deorum ac Geniorum, aliisque religionibus, quod si quem animadvertant, praescripta sua contemnere, eum mulctant pro delicti magnitudine. Ipsi nullius potestati sunt obnoxii, nec tenentur ad reddendam rationem vel Senatur vel Populo. Id genus Doctores, sive sacri Doctores, sive sacrarum legum Consulti, sive sacrorum Custodes recte dicendi sunt: ego Hierophantas nostris appellari dixerim. Vide quoque Ciceronem, Orat. pro Dome, ubi interalia, omnis Reip. dignitatem, omnium salutem, vitam, libertatem, aras, focos, Deos, Penates, bona, fortunas, domicilia, eorum sapientiae, fidei potestatique commissa ac credita esse, ait. Et paulo post ad Lentulum, unum ex Pontificibus, ad quos Epulones Iovis O. M. si quid est praetermissum, aut commissum, afferunt: quorum de sententia illa eadem renovata, atque instaurata celebrantur, etc. lisdem, sicut Magistratibus quibusdam Patriciis, Consulibus, Praetoribus, Dictatoribus et Interregibus, ius fuisse, Populum ad Curiata Comitia vocandi, ex eo patet, quod Flaminum inaugurandorum causa Comitia istiusmodi indici solerent, idque ad Pontificum pertineret officium. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 4. Nec defuere ipsis Lictores, et fasces, Lictoris insignia, qua de re sic Gutherius, l. de vet iure Pontificie: De Lictoribus Seneca Pater, Non sine causa, inquit, Sacerdoti Lictor apparet. His tamen publici solum Sacerdotes utebantur cum Vestalibus, ut Pontifices, Augures, Quindecimviri, Flamines. Namque Liviae, quum Augusti sacerdos Senatus consulto constituta est, decretum, *r(abdou/xw| xrh=sqai en tai=s2 i(erourgi/ais2], ut Lictore in sacrificio uti posset, nihil ad veterum sacrorum rationem facit, quae, ut coetera, adulatione mutata est ac depravat. Lictor Pontificum in antiquis Inscr. est Apparitor. Fragmentum marmoris in via Appia, Apparitori. Pontificum. Parmulario. Iidem Poncificum Calatores dicti, e)kbibastai\ i(ere/wn], qui et Comitia calabant et a Pontificibus sacra facturis praemittebantur, ut sicubi viderent Artifices adsidentes, opus suum prohiberent, ne Deorum attaminarent ceremonias. Vide Fortunium Licetum de Lucernis, l. 6. c 102. ubi Lucernam Sepulchralem Sacerdotis, lictorem habentis, explicat. Duravit autem Pontificum Collegium, usque ad Theodosii-Senioris tempora, quibus, Religione Christiana omnia iam obtinente, Imperatoribusque antiquae superstitioni adversantibus; uno edicto Sacerdotum omnium reditufiscof applicati sunt, ut Zosimus docet. Omnium supremus unus erat, qui et Maximus dicebatur, quo de vide hic insra, et plura in hanc rem, apud A. Gellium passim, et Ioh. Rosin. l. 3. c. 22. A Pontificibus dicta Pontificum seu Pontificia cena, in Proverb. abiit, de laute supra modum ac magnifica, ut apud Horatium, l. 2. Carm. Od. 14. v. ult aliosque videre est; Angl. a feast for en Abbot: Pro qua Cena adicialis quoque, nonnumquam dicitur. Lipsius tamen Adicialem legi et intelligi eam vult, quam in aditu honoris quivis Magistratus exhibere solebat, de magnit. Rom l. 4. c. 9. Meminit cenae Pontificiae Metelli Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. ubi, postquam ordine enumerasset eos, qui accubuissent, pergit: Coean haec fuit: Ante cenam echinos, ostreas crudas, quantum vellent, peloridas, spondylos, turdum, asparagos: subtus galinam altilem, patinam ostrearum, peloridum, balanos nigros, balanos albos. Iterum spondylos, glycomaridas, urticas, ficedulas, lumbos, capragines, aprugnos, altilia ex farina involuta, murices et parpuras. In Cena suminae, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querque dulas elixas, lepores, altilia assa, amylum, panes Picentes. Quod cum iam saeculo 4. Damasus Romae Episcopus imitari inciperet, unde Amm. Marcellin. l. 29. Adepti (nempe Pontificatum) felicissimi sunt, eorumque convivia regales superant mensas; Praetextatus Praef. Urbis, ludens, inquit Hieron. ad Pammachium, dicere solebat ad Damascum, Facite me Romae Urbis Episcopum, et ero protinus Christianus, etc.
PONTIFEX_Maximus
apud eosdem Romanos, dicebatur unus ille, qui reliquorum supremus erat, a Numa itidem institutus, cui, ut Dionys. l. 2. tradit, maximarum rerum, quae ad sacra et Religionem pertinent, curam iudiciumque commisit, eumque vindicem esse iussit contumaciae privatorum et Magiftratuum. De eius creatione sic Liv. l. 1. c. 20. Minoribus creatis, Numa Pontificem deinde Maximum, Numam Marcium, Marci Filium ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit: quibus hostiis, quibus diebus, ad quae Templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Coetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subiecit, ut esset, quo consultum plebs veniret, ne quid divini iuris, negligendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec caelestes modo ceremionias, sed iusta quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus, aliove quo viso missa susciperentur atque curarentur. Festus eundem ait Iudicem atque arbitrem rerum divinarum humanarumque fuisse. Idem historiae scribendae munus habuit impostitum, uti discimus ex Tacito Fl. Vopisci, c. 1. Quod M. Tullius confirmat de Oratore, l. 2. c. 12. Erat initio histor ianihil aliud, nisi Annalium confectie: cuius rei memoriaequi publicae retinenda causa, ab initio rerum Romanar, usque ad Mucium Pontificem Max. res omnes singuloram mandabat literis Pontifex Maximus, referabatque in album et proponebat tabulam domi, potesias ut esset Populo cognoscendi: iique etiam nunc Annales maxime nominatur. Vide Casaubon. et Salmas. Notis ad Vopiscum. d. l. etc. Creabatur is ex Collegio Pontificum, non quidem Collegarum cooptatione, ut in coeteris Sacerdotiis mos erat, sed Populi Comitiis Tributis, ut idem Livius docet. Multo etiam tempore non nisi ex Patribus creatus est, donec postremo omnibus honoribus Plebi communicatis Pontifex M. quoque ex Plebe primus creatus est. T. Coruncanus. Post quem multi tam Patricii, quam Plebeii, id fastigii adqpti sunt, usque ad Iul. Caesarem. Quo mortuo, in eius locum, Pontificatum M. per vim invasit Lepidus, post cuius obitum Sacerdotium id suscepit Augustus, quod vivo Lepido, licet oblatum sibi constanter reiecerat, teste Suetonio, c. 11. Decens autem visum fuerat, eum, qui totius Imperii possessionem esset adeptus, ipsam quoque supremam rerum divinarum auctoritatem, quae hoc munere continebatur, habere. Quare. Post Augustum, omnes Romani principes seu lmperatores Pontificatum Max. vel susceperunt, vel se Pontifices Magnos appellari, passi sunt: ut Constantinus, Constantius, Valentinianus, Valens et Gratianus: qui Christianae Religioni addicti, quamquam a munere abhorrerent, eius tamen titulum elogiis suis adscriptum non sunt aspernati. Donec, qui ultimo hic nominatus est, Gratianus, edicto proposito, Pontificem se Maximum appellari vetuit: quo facto ea Sacerdotii dignitas in Imperatoribus est exstincta, Zosim. l. 4. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 22. Sed renuisse quidem stolam Pontificalem, sibi a Pontificibus Erhnicis ex more oblatam, non vero ipsum titulum aut munus Pontificatus Gratianum, ex Zosimo colligas. Imo titulum istum adhuc diu post Gratianum mansisse Imperatorib. Christianis, patet ex Inscr. Iustinopoli Istriae reperta, et a Cl. Grutero prolata, p. 164. num. 5. in qua Iustinus Senior, qui imperare coepit A. C. 518. diserte Pontifex Maximus appellatur, literis hisco PONT. MAX. Quare non parum erravit qui in gratiam Episcopi Romani titulum hunc reiecisse Gratianum volunt: utpote sine quo etiam pro Christianae Ecclesiae capite, Christianos Imperatores sese gessisse, clarum est ex Cod. Theodosiano, Iustinianus, Novellis etc. Ant. van Dalen de Oraculis, Dissertatione 1. p. 251. et seqq ubi varia in hanc rem. Sedes Pontificis M. regia, eique Flaminae quoque, et ipse Rex sacrorum subiectus fuit, Idem Rosinus alibi. Transiit postea ab Imperatorib. hic titulus ad cuiuslibet Ecclesiae Episcopos, quos moris fuit vetusti et in multa tempora durantis, appellari vulgo Pontifices summos, Summos Antistites, Summos Sacerdotes, Maximos Pontifices etc. Anacletus, Ep. 2. Unde liquet, quod summi Sacerdotes, i. e. Episcopi, a Deo sunt iudicandi. Paulinus, Ep. ad Romanianum, inter Augustini 36. Tunc vero sibi summus Christi Pontifex Augustinus videbitur. Eucherius ad Saloninum, Cum te illic beatissimi Hilarii, tunc Insulani tyronis, sed iam nunc summi Pontificis doctrina formaret. Neque id ab initio tantum, sed recentiori aevo. Sidonius Apollinaris vix unquam aliter: Ep. 11. l. 4. de Marerco et Claudiano fratr. Nam de Pontificis tenore summi, Ille insignia sumpsit, hic laborem. Idem l. 7. Ep. 5. Bituricas decreto civium petitus advenis, causa fuit evocationis titubans Ecclesiae status, quae nuper summo viduata Pontifice, utriusque professionis or dinibus ambiendi Sacerdotis quoddam classicum cecinit. Et l. 8. Ep. 15. Ananum vocat Maximum consummatissimumque Pontificem. De Hattone Mogontiacae Ecclesiae Antistite, Witikindus, Gestorum Saxonic. l. 1. Summus ait, Pontifex mittitur ad sedandam tam ingentem discordiam. Sic Theganus de Gestis Ludovici Imperator. Iamdudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis summi Pontifices fierent. Et quidem id tituli quid significaret. docet Optat. Milevitanus, l. 1. qui, Apices et Principes omnium Episcopos vocat. Ignatius item ad Trallian. cum inquit, *ti/ ga/r e)stin e)pi/skopos2, a)ll) h)\ pa/shs2 a)rxh=s2 kai\ e)cousi/as2 e)pe/keina, pa/ntwn kratw=n, w(s2 oi(=on te a)nqrw/pw| krate=in], Quid est Episcopus, nisi is qui praetergressus est omne imperium et potestatem, quique omnibus imperat, quantum quidem homo imperare potest. Tandem vero titulum hunc, ut et Papae ac Apostoli, Romae Episcopus soli sibi vindicavit, neque in tota hodie communione Latina alius Pontifieis M. titulo insignitur, quam qui Romae sedem suam habet Praesul: cuius insigne Cidaris Pontificia est, ut dicitur in praefat. ad opus de attributis Romani Pontif, cui titul. est, Corona aurae supra mitram. Continet illa triplicem coronam, supra simplicem Episcoporum mitram, inventum, ut plerisque visum; bonifacii VIII. Vide Anton. Mazaronium l. de 3. Pontific. coronis, et Carol. Paschal. de Coronis, l. 9. c. 14. ac l. 4. c. 21. infrat Triregnum. Alii tamen a Paulo II. gestamen hoc primum inductum; nonnulli, antiquius quidem, sed ab eo, cum exolevisset, fuisse revocatum, contendunt. Vide Iacobum Cardin. Papiensem. Comm. de rebus Pauli II. l. 2. Sed his missis, integumentum Pontificii capitis quasi usuarium est Camelaucus, quo de vide praeter alios Anselm. Solerium de Pileo, sect. 13. et supra in voce Pileus. Calcoamenta Pentificum non semper eadem fuere: Primi caligis seu sandaliis Apostolicis leguntur usi: a quorum crassitie ac ruditate, ad linteos udones se transtulerunt, dono, ut quidam volunt, Constantini M. Postremo sandalia purpurea, crucis aureae ornamento insignita, adhibere coeperunt. Vide Ben. Balduinum de Calceo, c. 27. ubi ideam Sandaliorum Pontificum Silvestri I. Martini I. Honrii I. ex Angele Rocca ultima editio praebet spectandem, ut et infra: de Iure Pontifices Rom. eligendi, diximus alibi. De Pontifice summo Hebraeorum, cuius non nisi umbra ad Romanos quaedam sparsa est, Vide infra in voce Pentificalis Dignitas, item Sacerdos summus. Commentaria Iuris Pontificii veterum Romanorum, scripsit Labeo Antistius, quem librum citat Augustin. de Civ. Dei l. 4. et 8. Vide quoque Festum, et Anton. Thynum ICtum, Not. in A. Gellium l. 1. c. 12. Sed nec solis intra Gentiles Romanis sui fuere Pontifices Summi aut Summi Sacerdotes, uti ex Inscript. Imo Tertulliano, inanifeste paret. In Gruteri Thesauro p. 327. Primi Sacerdotis nomine venit in Inscr. L. Aurelius victor Collegii videl. sive corporis Sacerdotum Augustalium. In alia apud eundem Graeca p. praec. Onias quidam vocatur *a*r*x*i*e*r*e*u*c *k*a*i *p*r*o*f*h*t*h*c]. Vide quoque p. 313. 10. 448. 1. et 1024. 3. Apud Iac. Sponium, Itinerar, tom. 2. p. 482. Herodes Atticus in fimili Inscr. *a*r*x*i*e*r*e*u*s] dicitur *t*w*n *s*e*b*a*s*t*w*n], nulla nentione licet facta Collegii, Ordinis, urbis aut regionis: sicut et Diocles ille, cuius mentio fit in alia Inscr. tom. 1. p. 416. Contra in fragmento per eundem descripto Eleusine, habemus *a*r*x*i*e*r*e*a *a*x*a*i*w*n], Achaiae Pontificem summum: et in alia, Thyatirae, marcus Aurel. Diadochus vocitatur *a*r*x*i*e*r*e*u*s *t*h*s *a*s*i*a*s *n*a*w*n *t*w*n *e*n *p*e*r*g *a*m*w *k*a*i *a*r*x*i*e*r*e*u*s *k*a*t*a *t*o*n *a*u*t*o*n *k*a*i*r*o*n *t*h*e *p*a*t*r*i*d*o*s] Pontifex Asiae (minoris) Temdplorum, quae sunt Pergami, et Pontifex codem tempore Patriae suae: additurque, eum Thyatirae et Pergami alios creasse Pontifices, quibus sine dubio alii Civitatum harum Sacerdotes erant. Ut praeteream Pontifices totius Xysti, Archiereas it. Syhodi (Deorum) et Augustorum, quorum mentio apud gruterum item p. 1013. Hoc tamen notandum, hos quidem *a*r*x*i*e*r*e*a*s] simpliciter, solum vero Pontificem Max. Romonorum, *a*r*x*i*e*r*e*a *m*e*g*i*s*t*o*n] Graecis constanter dici consuevisse. Unde in alia Inscr. quam Sponius exhibet tom. 1. p. 400. quae Latine leguntur, IMP. CAESAR. VESPASIANUS. PONTIFEX. MAX. etc. Graece ibidem sic versa (in eadem columna) sequuntur: *a*u*t*o*k*r*a*t*w*r *o*g*e*s*p*a*s*i*a*n*o*s *s*e*b*a*s*t*o*s *a*r*x*i*e*r*e*u*e *m*e*g*i*s*t*o*s]. Iulianus vero, eandem dignitatem innuens, *a*r*x*i*e*r*e*a *m*e*g*a*n] se dicit, Ep. 49. ad Arsacium *a)rxie+rea/ *galati/as2] etc. Videiterum Auton. van Dalen de Oraculis, Dissertatione 1. p. 170. et seqq.
PONTIFICALIS_Dignitas
in V. Testam. certae familiae fuit adligata. Et quidem primus Hebraeorum Pontifex fuit, ex tribu Levi, frater Mosis: cuius duo filii Eleasar et Ithamar, binas constituerunt familias Sacerdotales, quarum prior tantum Pontificalis fuit. Numer. c. 20. v. 28. Et exuens Moses Aaronem vestibus ipsius, induit eis Eleazarum filium ipsius. Et mortuus est Aaron ibi in vertice montis. Turbata autem postea successio haec videtur, cum Heli Pontifex Ithamarides fuisse credatur. Sed posteri eius Pontificatu rersus exciderunt, Salomonis tempore, per Abiatharem: eoque amoto, ad veram stirpem honor iste postliminio rediit, per Zadocum Eleazaridem, 1. Regum, c. 2. v. 26. Post captivitatem dein Babylonicam, iterum hic aliquid turbatum, cum, Ducum exstincto nomine, qui prius praefuerant, Pontificatus non quidem ad aliam familiam translatus, sed cum Principatu primum, exin cum Regno, praeter divinam institutionem, coniunctus est. Liberato enim ab Antiochi Tyrannide populo, Alcimoque mortuo, populus sui iuris factus. Iudae maccabaeo, filio Mathatiae Sacerdotis, e statione seu classe Sacerdotali Ioaribi, 1. Chronic. c. 24. v. 7. et 1. Maccab c. 2. v. 1. Pontificatum tradidit; quo cum per quadriennium functus esset, fortiter vendicans iura patria, infelici in praelio cecidit, Pontifex idem et Princeps. Ei successit Ionathas primo, inde Simon, ambo fratres eius: postea Simonis filius Ioh. Hyrcanus, idem simul Pontifex et Ethnarcha; cuius fil. Aristobulus, misso Principis nomine, Regium usurpavit, Asmonaeorum Principum, qui omnes Principes simul Pontificesque fuere (quod posterius illorum munus legitimum plane fuit, non interrupta per eos legitima Pontificum successione) ultimus. Exceperunt itaque Principes Maccabaeos, eiusdem familiae Reges, qui Pontificatum cum Regno retinuerunt, usque ad Hyrcanum Alexandri Iannaei Regis ex Alexandra, filium; cui Pompeius, a fratre Aristobulo pulso, Pontificatum et Ethnarchiam reddidit. Sed paulo post, ab Herode, Asmonaei stirpitus sublati sunt, postquam Pontificatus et Principatus in eorum domo haesisset per 130. circiter annos. Franc. Burmannus, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 38. Coeterum, ut quaedam hic, de Pontificali apud Hebraeos dignitate ac praerogativa, adspergam, Pontifex Max. eorum extra Synedrium Magnum iudicari non potuit, uti legitur in Misna, tit. Sanhedrin, c, 1. quod ad capitales causas nonnulli restringunt, dictitantes, in pecuniariis cum Triumvirali (seu, ut volunt aliqui, Vigintiuniusvirali) foro, ut privatum quemlibet, sed non sine temperamentis aliquot, subfuisse: Inter quae illud inprimis erat, quod pro lubitu Procuratorem (quem Entolor] vocabant) ipsi constituere licebat; neque ipse in ius vocatus se sistere cogebatur, ut alia omittam. Interim tanta eius apud omnes fuit sanctitatis opinio, ut ab actionibus quibuscumque in eum instituendis iudiciisque ferendis abstinentiores essent, neque temere is a quoquam in ius raperetur. Hinc nec ad iuramenta forensia aliave praestanda adigebatur, nisi Regi Israelis in ius vocato testimonium eius prodesse posset: quemadmodum de Flamine apud Romanos Diali idem in usu fuisse, legimusapud Gelium l. 10. c. 15. Neque alii constituebant Pontificem, quam Synedri LXXI. quorum etiam solorum erat controversias, circa Pontificum successionem obortas, decidere. Eundem autem, firite constituendus esset, aiunt debuisse esse praestantiorem cunctis fratribus suis Sacer dotibus in decore, in viribus, in divitits, insapientia et in vultu, Maimonid. Halach. Celi hammikdash, c. 5. §. 1. Et habebat Vicarium Segen] vocitatum, sub cuius potestate, quantum ad functiones praestandas,d coeteri omnes Sacerdotes suberant: quippe et ipse habebat binos aut plures Cathicolos, qui vicarii eius erant, sicut is Pontificis. Quos omnes si militer Synedrium M. constituebat; quod etiam simul creabat Amarcalos minimum septem, i. e. Ostiarios atrii Templi, quod nec aperire fas erat, nisi cuncti simul adessent. Sed et his suberant tres minimum rerum sacrarum Quaestores, Hebr. dicti . Vide Seldenum de Synedriis Veter. Hebr l. 3. c. 8. Nec omittendus ritus, quo facra disciplina a Synedrii M. delegatis aliquot Pontifici Max. paulo ante festum Expiationum, mense Tisri, sequiori aevo, quotannis tradi solebat. Stante nempe Templo primo, qui in Pontificatum successere, Viri erant adeo doctrina ac pietate praestantes, ut suum satis, absque Synedrorum ope, plerumque munus praestare edocti essent. Sub Templo autem secundo, cum septiduo ante Festum praesatum, ex more vetustissimo, Pontifex, ut tanto sacrificio in universi Populi expiationem peragendo, quottidiana conseutudine, magis idoneus redderetur, se a domo sua et uxore separatus, in Templi Conclave dictum, receperat (quoniam tum saepe sacrorum imperiti eo dignitatis evehebantur) mos erat, ut Synedri aliquot a Synedrio M. delegati, dierum illorum quolibet ei praelegerent totum munus eius, in die illo magno expediendum, quemadmodum in Levitico praescriptum est. Etiam imperabant ipsi, ut lectione ipse assuesceret iteraretque, ne quid rituum in sciens forte praetermitteret, rituumque formulas eum docebant: Nam et eo die omnigena sacrificia ab ipso solo offerenda erant. Mane dein diei Farasceves, constituebant eum in porta Templi Orientali, et transire faciebant coram illo iuvencos, arietes, agnos, ut inde mactandi formularum memoriam firmaret. Eodem die tradebatur Senioribus aliquot e Sacerdotibus, qui thymiamatis eum edocerent ritum, sed non sine iuramento, de thy miamate in Sancto Sanctorum rite offerendo, ab eo praestito Senioribus, a Synedrio delegatis, etc. Deducebatur autem e domo sua in Templum splendidissima pomaa annua, comitante Synedro M. simul cum Rege et Sacerdotum choro, et quidemd septem diebus ante edictum Expiationis festum, apparari solebant, in domo illius urbana, sellae Patri Synedrii et Principi et Pentifici Max. et Segeni, et Regi, et praeter has septuaginta argenteae septuaginta Synedris. Et qui natu maior ex sacerdotibus erat, assurgens sermocinabatur ceram eo etc. salubria ei de instante officio monita ingerens, promittente Pontifice, cuncta se praestiturum rite: quo facto Rex eum sermone demulcebat mitiore, nec sine magnis promissis, postquam e Templo esset reversus. Proclamabatur dein, Pontifex Max. iam ad Conclave suum in Templo. Tum primo, ibant ante eum ex Regibus Israelis oriundi, quoniaem quisque et Pontifici propior erat, loco incedebat honoratiore. Et post eos, omnes ex Regibus domus Davidicae ——— praecone ex clamente ante eos, Tribuite honorem domui Davidicae. Sequebatur familia Levi, nec sine praeconio parili, et Primores eorum cuncti vestibus induebantur hyacinthinis, ex serico, et Sacerdotes candidis etiam ex serico et post eos Cantores et post eos, instrumenta Musica pulsantes, et pest eos tibicines et post eos Janitores, et post eos suffituum curatores, eτdemque ordine aulaeorum textores, Custodes templi, Quaestores, Bibliothecae Praefecti et post eos omnes Artifices sacri, et post eos Septuaginta Synedri, et post eos centum Sacerdotes, manibus habentes virgas argenteas, ut viam faciliorem redderent. et post eos Pontifex Maximus, et post eum omnes Presbyterigeneris Sacerdotalis bini]. Ut quidem, apud Seldenum praefatum c. 11. §. 7. tradit Salomon Ben. Wirga, in Sepher Sephat Iehuda fol. 45. 1. et 2. in versione Georgii Gentii p. 282. etc. Plura infra in Sacerdos summus it. voce Sanctuarium.
POPAE
Ministri sacrorum apud Romanos, qui hostias victimasque ligabant, ac cultrum, aquam molamque parabant, et reliqua sacris necessaria laureatique et succincti, atque ad ilia usque nudi eas ante aras deductas feriebant. Unde Sueton. Calig. c. 32. (vide supra Livius) Admota altaribus victima succinctus Poparum habitu cultrarium mactavit. Et Spartian. Geta, c. 3. Percussit bostiam Popa. Non enim victimam iugulabat ipse Sacerdos, sed Popa, seu Victimarius, qui victimae adstans, subinde dicebat, Agon'? id est, Agone? Seneca, Controv. 11. l. 2. Filius cervicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat, Agon', quod fieri solet victimis. Unde Agonali Festo nomen, uti quidem videtur, Ovidio, Fastor. l. 1. Sic et apud Israelitas Levitae Paschales agnos iugulabant, sanguinem vero spargebant Sacerdotes, 2. Paralipom. c. 30 v. 17. et c. 35. v. 10. 11. Popa vero victimam iugulante, alius vase sanguinem excipiebat, quod Atticis s1fa/gion] dictum, Homero, Od. g.] v. 444. a)/mnion], Latinis patera etc. Quia autem Popae hostiarum visceribus probe se curabant, hinc gulosi habiti, et Popae venter Persio, Sat. 6. v. 74. dictus est popino seu helluo. Eorundem fraudes, quibus non raro factum, ut victimis mactatis modo cor, modo caput extorum, aut nescio quid aliud deesset, ad Athen. observavit Casaubon, pluribus; Vide quoque Cicer. de Divin l. 2. et Hadr. Turneb. Adversar. l. 18. c. 5. et l. 30. c. 7. nec non infra, voce Victimarii. Vocis originem quidam ex popina per syncopen; alii ex Papa; nonnulli ex voce Graeca po/poi], quae Dryopum lingua Daemones Deosque notat; quidam ex pe/ptw], i. e. coquo; vel po/panon], i. e. placenta, quae cum bove immolabatur, arcessunt, ut praeter Auctores laudatos, videre est apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 31. etc. Graece *qu/ths2], quo nomine Iulianum Imperatorem velut saecricolam, per contemptum, notatum esse ab Antiochenis, docet Amm. Marcellin. l. 22. idem sui quoque tribuit Pierius. Vide et infra Sus alba.
POPULARES
urbana multitudo, populus seu plebs, quibus oppon untur militares, inl. 1. D. de Offic. Praef. Urb. in l. 7. Cod. Theodos. de Annonis civ. etc. Hinc Iul. Capitolin. in marco Antonino, c. 17. Et eo quidem tempore, quo pestilentia gravis multa milia et popularium et milituminteremerat. Sicque saepe apud optimos Latinae linguae Scriptores. Ulpianus de officio Praefecti Urbi: Debet etiam dispositos milites stationarios habere, ad tuendum popularium quietem. Non enim Popularia ibi debent intelligi, ut doctissimi viri exposuerunt: sed populares, ut apud Capitolin. pro tur ba populi. Ael. quoque Spartian. in Pescennio, c. 3. Nec sibi neque Pescennio longum Imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a Senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. Ubi Senatores, milites, provinciales, populares, totum Imperium Romancomprehendunt. Senatores et Populares, h. e. Senatus et Populus Romaeduntaxat, unde et Senatores Urbis dicebantur, et Populares, apud istos Auctores, populum Romanum, h. e. urbis Romae moenibus inclusum, debes intelligere; provinciales, omnes extra Romam populos. Sic igitur Imperium Romanum dividere liceat, in Senatores, Populares, Militares et Provinciales; per Senatores autem Proceres et Nobilitatem intelligebant: per Populares vero, infimam et minutam plebem, Salmasius, adloc. quam lepto\n dh=mon], in Gloss. Graeco-Latin. minutum populum, in Fragm. Petronii: populum simpliciter, apud Ael. Spartian. dici videmus. Ita enim hic. in Didio Iuliano, c. 4. Multa enim, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi, restituit. Ad quae verba Casaubon. Cave, inquit, accipere vocem populi, in propria notione, h. e. pro universo populo Romano: plebem enim hic et e populo vilissimum quemque ac per ditissimum significat, etc. Unde Popularitas, virtus Principum, qua populum sibi benevolum faventemque reddunt, in Pompeio M. olim inprimis celebrara, apud Plut. Lucanum, Ciceronem. Unde Statius, l. 2. Sylv. 7. v. 69. Et gratum Popularitate Magnum. Vide de hac voce Thom. Dempster. Antiquit. Collectan. l. 1. c. 16. et supra Communes ut et infra sensus communis, it. videre. Item spectaculorum editio, in l. 2. Cod. Theod. de Offic. Rect. prov. quae populi favor et applausus, dicitur, in l. 1. et 3. eod. Cod. de Spectac. apud Car. du Fresne Glossar. Quo spectat, quod de Marco Antonino habet Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 2. Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimes editores. Fuit enim populo hic sermo, quum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad Philosophiam; ubi Populi voluptates spectacula communiter dici consuevisse, notat idem Casaub. Sed et Popularis, in Republ. Romana factionis nomen Optimatibus oppositae, dicebaturque is, qui civibus seditiosis ac res novas molientibus adhaeret Rei publicaeque esset incommodus. Quae duo factionum genera etsi semper in Rep. essent, tamen maxime post Appii Caeci Censuram, exarsisse videntur, teste Livio, l. 9. Dec. 1. sub sin. Hic enim cum scripsisset de Appio Censore, quomodo is primus Senatum Libertinorum filiis inquinasset, et quomodo Nobiles id aegre tulissent, haec verba subiungit: Ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer Populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat; donec et. Fabius Censor, simul concordiae causa, simul, ne humilimorum in manu Comitia essent, omnem Forensem turbam excretam in quatuor Tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Quibus ex verbis, aliquo modo, quinam Optimates, quique Populares dicti fuerint, in telligi potest: Sed longe clarius, ex Cicer. Orat. pro Sextio, c. 45. Duo genera in hac civitate semper fuerunt eorum, qui versari in Rep. atque in ea sese excellentius gerere studuerunt, quibus ex generibus alteri se Populares, alteri Optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quaeque dicebant, multitudini iucunda esse volebant, Populares: qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, Optimates habebantur. Et paulo post, Omnes Optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec furiosi, nec malis domesticis impediti etc. ex quocumque demum civium ordino essent: Populares ergo, qui propter metum, delictorum suorum conscii, novos motus conversionesque Reip. quaerunt, et propter insitum quendam animi furorem, discordiis civium ac seditione pascuntur, aut qui propter implicationem rei familiaris, communi incendio, quam suo deflagrare malunt, sive illi Patricii, sive Plebeii, sive Senatores, sive Equites, sive de Populo sint. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 18. cum Paralipom. Thomae Dempsteri, Georg. merulam, in Orat. pro Ligario etc. Aliam notionem vocis supra, Iuvenes: uti de versibus popularibus supra, Politici versus.
POPULUS
aliquando a Plebe distinguitur, et tum universos cives significatu suo comprehendit, connumeratis etiam Patriciis et Senatoribus. Hinc a Capitone Plebiscitum definitur, Lex, quam Plebs, non Populus, accipit. Aliquando designat certum aliquem civium Romanor. ordinem, eorum videl, qui sive Senatorio, sive Equestri, sive Plebeioldeτ natiessent, a Censoribus tamen neque in Equestrem Senatorium, neque in Ordinem fuere relati. Et hic Popularis, de Populo, item de Plebe Ordo; quoque vocabatur, pertinebantque ad eum Patricii, qui nec in Senatum lecti essent, nec Equestrem censum haberent; tum Equites, qui Patrimonium consumpsissent, vel quibus, propter flagitia, equi publici et annuli aurei adempti essent; tum Plebeii. i. e. inferioris fortunae hominibus nati, qui Patriciis opponebantur. Hi enim, si min us haberent CD ??? de Populo erant: Sin CD ??? haberent, equumque publicum obtinuissent annuloque uterentur, inter Equites; et si in Senatum lecti, inter Senatores locum, non minus ac Patricii, habere poterant. Interim quemadmodum ex Populari ordine, in Equestrem Senatorumque pro census ratione, assurgere poterant; ita et, si propter flagitia aliqua a Censoribus notarentur, etiam de suo ordine deturbari et in Aerarios ac Caeritum tabulas referri poterant, ut dictum supra, in voce Plebeii, et apud Ioh. Rosin. Βntiqq. Rom l. 1. c. 17. Iuvenalis, nomine Orchestrae ac Populi, discrimen horum ordinum indigitare videtur, Sat. 3. v. 177. Aequales habitus illic, similemque videbis Orchestram et Populum. ——— Ubi respicit diversa Theatri loca, in quo Senatores Orchestram, (Equites gradus 14.) Cuneum Populus, unde et Popularia, implebat: Hincque inter Cuneos recidere Proverbio dicimus, de homine plebeio ac infimi ordinis. Cael. Rhodig. l. 8. c. 8. Quoties autem universus Populus, suffragiorum ferendorum gratia, conveniebat, Comitia dicebantur, quae triplicia fuisse, Curiata, Centuriata et Tributa, notum est. In eius voluntate con cilianda, quantum operae Petitores seu Candidati posuerint, hinc patet, quod Petitor quemque civium nomine suo appellare, imo Patris, Fratris vel Patroni nomine honorare; prensare ac rogare, congiaria item illi dare, prandia praebere, gladiatores exhibere, loca parare, pecunias dividere etc. necesse habuerit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 8. Ipsos quandoque Principes, quos in Theatrum aut Circum venientes Populus laeto clamore excipiebat, Populum vicissim non salutasse modo, sed et foedissimo adulationis generese ei submisisse, legimus: quod tamen ante neronem nullus factitavit. Is certe, ut notatum Tacito, Annal. l. 16. c. 4. flexus genu coetum illum manu veneratus, Iudicum sententias operiebatur ficto pavore. Quod enim Suetonio de Claudio c. 12. proditum est, Spectacula edentes, voce ac manu veneratus est, ad magistratus, qui Ludorum commissionibus praeerant, spectat. Claudian. de 6. Honorii Coonsul. v. 611. venerationem hanc Populo exhibitam ab Imperatore eleganter exposuit O quantum Populo secreti Numinis addit. Imperii praesens species! quantamque rependit. Maiestas alterna vicem, cum regia Circi Connexum gradibus veneratur purpura vulgus. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. 6. 5. Curiam et Populum purgari olim consuevisse, cum excerptum ex bovis utero vitulum comburerent, et ex illius cinere, addito equi sanguine et fabarum stipulis, suffimen facerent, tradit Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 5. c. 16. Vide quoque supra voce Palilia. Nec omittendum, accusatos apud Senatum reossedere sub Patrono: sed instituta ad Populum provocatione, supra eundem collocari consuevisse, ut Declamator ille apud Senecam docet, l. 3. Controv. 17. de Popilio Lenate Ciceronis interfectore, Impius es, ingratus es, audeo dicere parricida, respice Forum; hic sub Cioerone sedisti, respice Rostra. hic supra Ciceronem sedisti. De div isione Populi Rom. in Patricios et Plebeios: Item in Senatores, Equites et Populum seu Plebem: In Centurias porro, Curias et Tribus; ut et de distributione Populi Atheniensis, primo in Eupatridas, Geomoros, et Demiurgos: dein in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas vel Proletarios, diximus passim suis locis. De iuribus Populi in utraque hac Republ. vide iterum supra in voce Plebeii. Addam aliquid de Populi coronatione. Non enim singuli tantum victoriae et fortitudinis praemia coronas nacti sunt, verum etiam interdum tota cohors, Populus, publici Ordines, universi, totae urbes. Liv. l. 21. Rhodiorum populus corona virtutis ergo donatus est. Sic populus Romanus, si eius auspiciis bellum gestum, patratumque fuerat, coronam victricem capite gestasse legitur apud Liv. l. 10. Unde Gellius, Verba, inquit, l. 7. c. 4. haec sunt Catonis, ut populus sua opera potius ob urem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus veneat. Ut de variis Festis nihil addam, in quibus idem factitatum. Vide hanc in rem plura, apud Car. Paschal. coronar. l. 7. c. 6. et l. 8. c. 4. nec non supra voce Multitndo uti de disorimine vocum Populus et Gens, supra in hac voce.
PORCI
solis hominum Aegyptiis, ad agrorum coltum adhibiti sunt. Nempe, ut apud Aelian. Histor. Anim. l. 10. c. 16. refert Eudoxus, tou= si/tou spare/ntos2, e)pa/gousi ta\s2 a)ge/las2 a)utw=n, ai) de\ patou=si to\n sporo\n kai\ ei)s2 u(gra\n th\n gh=n w)qou=si, i(/na me/nh| e)/mbios2, kai\ mh\ u(po\ tw=n o)rni/qwn a)nalwqh=|], Postquam sementem fecerunt, eorum inducunt greges, qui frumenti semen proculcant et in humidam terram propellunt ut vivum maneat, nec ab avibus absumatur. Quod ipsum Plutarchus uberius exponit, Sympos. l. 4. c. 5. Contra, reliquis mortalibus porcus odiosus est, tamquam frugibus et vitibus infestum animal. Hinc Odyss. s]. v. 29. Irus Ulyssi minatur, se pugnis omnes eius dentes excussurum, ——— su/os2 w(s2 lhi+botei/rhs2]. Ut suis segetem depascentis. Nam, ut ait vetus Scholiastes, *e)a\n e(ureqh=| su=s2 a)llo/trion spo/rimon pedi/on boskome/nh, e)codonti/zetai], Si reperiatur sus aliorum sata depascens, dentes ei avelluntur. Quam legem apud Salaminios invaluisse, scribit Aelian. l. 5. c. 45. Atque ob id ipsum Athenien ses, in Cereris mysteriis, sues mactabant, Idem, l. 10. c. 16. Quin, si Veteribus credimus, haec victimarum omnium fuit antiquissima. Ovid. Fastor. l. 1. v. 349. Prima Geres avidae gavisa est sanguine porcae, Ulta suas merita caede nocentis opes. Nam sata vere novo teneris lactentia sucis, Eruta setigerae comperit ore suis. Idque ex doctrina Pythagorae, quem idem sicloquentem introducit, Met. l. 15. v. 111. ——— ——— Prima putatur. Hostia sus meruisse mori, quia semina pando Eruerit rostro, spemque interceperit anni. Qui sacrificandi ritus a Graecis postea ad Romanos transiit, qui praecidaneam porcam dicebant, quam immolare erant soliti, antiquam novam frugem praeciderent, in Festo. Vide quoque Gellium, l. 4. c. 6. Sed nec Cereri solum, verum etiam Baccho sues immolabantur, quia utisegetes, ita et vites ab illis perduntur ac vastantur. Unde Aristophanis Scholiastes, in Ranis, Actu 1. Sc. 7. *xoi=roi th=| *dh/mhtri kai\ tw=| *dionu/s1w| e)qu/onto, w(s2 lumantikoi\ tw=n *qeoi=n dwrhma/twn], Sues Cereri et Baccho immolabantur, ut qui utriusque Dei dona deperdunt. Apud Aegyptios, etiam Lunae. Hinc Aelian. de Animal. l. et c. cit. postquam dixisset suem nec suis fetibus devorando parcere, ac subdidisset, propterea hoc animal Aegyptiis utpote *pa/mboron kai\ musaro\n] abominationiesse, pergit, *pepisteukasi *ai)gu/ptioi th\n u(=n kai\ h(li/w| kai\ selh=nh| e)xqi/sthn ei)=ai o(/tan de\ panhgurizwsi th\n selh/nhn, qu/ousin au)th=| a)/pac tou= e)/tous2 u(=n, a)/llote de\ ou)/te e)kei/nh|, ou)/te a)/llw| tw=| tw= *qew=n kl]. Credunt Aegyptii porcum Soli et Lunae inimicissimum esse: cum vero Festum Lunae agunt, quotannis semel ei porcum immolant, alias nec illi, nec ulli alii Deorum etc. Auctor tamen Historiae Barlaami inter Numina quoque Aegyptiorum porcum recenset. In quo graviter eum errare licet dicat Iac. Ouzelius, Animadvers. ad Munucium Fel. excusari forte poterit ex iis, quae de usu porcorum in agricultura apud Aegyptios ante diximus, ob quam causam et boves vaccasque variis gentibus cultas notum. Ut de fero sue seu apro hic nihil dicam, vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 29. Ex eadem causa, cui et aliae accesserunt, factum, ut a porcina Gentes non paucae abstinerent. Et quidem, quandiu stetit Iudaeorum Resp. nulli in Iudaea porci ne fuere quidem. Hinc Patriarcharum opus camelis, asinis, bobus, ovibus et capris constitisse, cum identidem memoret Moses, suum, quos habuerint cum reliquo pecore, non meminit uspiam Et, cum e vicinis gentibus armenta et greges saepe abegerint Israelitae, sues in praeda bellica nusquam censentur, sive nulli fuerint, aut nullo loco habiti. David quoque Rex legitur alios habuisse praefectos super boves, alios super camelos, alios super oves et capras, sed de subulcis nulla mentio est. Unde Porphyrius, l. de Abstinentia a caede animalium, ullos in Iudaea nasci porcos, diserte negat. Neque obscurum, cur tantopere ab hoc animali abstinuerint Iudaei, cum, quod non nisi mortuum aliis prodest, ne mortuum quidem ulli usui Iudaeis esse potuerit, utpote quod, nec ad sacrificia, nec ad esum adhiberi, Lex illis permisit, tamquam immundum, Levitic. c. 11. v. 7. et Deuteron c. 14. v. 8. Vide hac de re praeclara, apud laudatum supra Bochart. Part. ead. l. 2. c. 57. Praeter Iudaeos vero etiam e vicinis populis, non nulli aemuli eorum, a porcina abhorrebant: Arabes, Plin. l. 8. c. 52. Saraceni, Hieronymus, in Iovinian. l. 2. c. 6. Phoenices, Herodian. l. 5. c. 21. Aegyptii, Herodot. l. 2. c. 47. Barcaeae mulieres, in Africa Cyrenaica. Id. l. 4. c. 186. Aethiopes, Porphyrius: Indi, Aelian. l. 16. c. 37. etc. Vide Eundem ibidem pluribus, ut et supra. Apud Romanos vero ex in stituto Aureliani Im peratoris porcinam populo distribui consuevisse, indicat Vopisc. in eius Vita, c. 35. Nam et porcinam carnem populo Rom. distribuit, quae hodieque dividitur: et gratis quidem, ut Victor Schotti docet; suitque tum institutus Praefectus dividundae porcinae, cuius Zosimus meminit, l. 2. *louki/ano\s2 tou= xoirei/ou krews2 h)=n xorhgo\s2, o(\ to\ dhmo/sion e)pedi/dou tw| *r(wmai/wn dh/mw|], Luctanus suillae carnis erat Praefectus, quae publice dabatur Populo Romano. Alii erant Porcinarii urbis Romae, quorum mentio, in l. 1. Cod. de Suar. et Susc. l. 10. Vide quoque Symmachum, l. 1. Ep. 13. et Ioh. Calvin. Lexic. Iur. uti de Porcorum cibo infra voce Siliquae, stabulo Sudes.
PORTUMNALIA
16. Kal. Sept. celebrari a Romanis solita, dicta sunt, teste Varrone de L. L. l. 5. a Portumno, cui eo die aedes in portu tiberino facta, et feriae institutae sunt. Hadrian. Turnebus addit, rem divinam fieri consuevisse ad pontem Aemilium, ubi eius aedes fuerit. Fuit autem Portumnus, Deus marinus, portubus praefectus; Graecis Palamon, Latiais aliter Portunus aut Portunnus dictus: cui duae fuere Romane aedes, utraque in II. Urbis region. altera totunda ad Pontem Aemilium, qua de dictum: altera inter Apollinem Caelispicem et Herculem Olivarium. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 13. Vide quoque in voce Portunalia; it. infra Priapus.
POSIDEON
mensis Graecorum, Latinis December. *pos1eidew\n] Graecis, a *pos1eidw\n] i. e. Neptunus, cui Kalendae huius mensis sacrae; ut Casaubonus docet, in Theophrast. unde et *pos1eidw=nos2 h(me/ra] dies illa appellata est. Eius die quinto, celebrabantur Athenis Dionysia ta\ kat) a)grou\s2] seu *lh/naia], dicta a)po\ th=s2 lh/nhs2], i. e. torculari, quo festo laetitiae apprime litabant. Unde *e)pilh/nia xai/rein], apud Oppianum, *kunhg. a. u.] v. 127. Die 16. *a)lw=a] habebantur, in honorem Cereis, etc. Vide Samuel. Petitum, Comment. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. et Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae l. 2. c. 20. Hinc Posidonia, a certamine Neptuni, et Palladis vocitata sunt, quae Kalendar. Roman. ad 4. diem Mensis huius refert. Vide Iohann. rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4.
POSIDONIUS
melius Possidius, Africae Praesul, Augustini contubernalis, cuius etiam vitam scripsit; praeterea homiliarum libros 7. Epistolarum totidem, aliarumque rerum complures. Isidor. et Sigebert. de Ill. Scr. Item nomen viri. 2. Machab c. 14. v. 19.
POTUS
ut et cibus, apud Priscos, moderatus erat et necessitati attemperatus, postea in luxum vertit. Ita autem ea de re, Hier, Mercurialis, Variar. lect. l. 1. c. 22. Varis, inquit. mensuris antiquos potasse, non me later: sed et eis tres potissimum observare soleo, Sextantem, Deuncem et Trientem, quarum duas rarius, tertiam frequentius et a pluribus in quottidiano victu usurpatam puto, Sextante temperatos, et valetudinarios; Deunce intemperantes et bibaces potasse, valde verosimile est. Nam Suetonius, Augustum Caes. sextante bibisse, eumque sexies tantum in conviviis publicis ad. movisse, est Auctor, c. 77. Martialis item de se ipso et Cinna, l. 12. Epigr. 28. Sextantem poto, tu potas Cinna deuncem, Et quereris, quod non Cinna bibamus idem. Vide eundem de lusco Bibone, ad Aulum. E' quibus conicere licet, Deuncem sive undcim unciarum calicem, ebriosorum: in communi vero usu fuisse craterem quinque paulo plus minusve unciarum, appellatum Trientem. Unde et Propertius, l. 3. Epigr. 9. v. 29. Cum fuerit multis exacta trientibus hora. Et Pers. Sat. 3. v. 100. Martialis plur. in locis, Trientium faciunt mentionem. Fuit autem triens quarta sextarii pars: sicut Sextarius ea Potus mensura fuisse videtur, quam in cena quottidie sumebant, quamque in 4. Trientes dividebant. Quamquam et hoc certum, nullam quandoque in bibendo servatam fuisse mensurae rationem, quemadmodum invitat Martialis Caium Proculum, l. 11. Epigr. 37. v. ult.. Quincunces et sex cyathos besseemque bibamus, Caius ut fiat Iulius et Proculus. Et quemadmodum in conviviis publicis factitatum, rationi consentaneum est: in quibus refert Alex. Trallianus, l. 1. Problem. institutum fuisse, ut contrariis poculis uterentur, in principie minutis, in fine amplioribus: cuius rei rationem vide apud eundem, et Mercurialem, loc, cit. qui cornibus potare Veteres solitos esse ibid. tradit. Idem eosdem frigidam et calidam potasse, vina saepius aqua temperasse, eaque nonumquam nive aut in puteo aut alia ratione refrigerasse, docet eod. l. c. 8. et 18. Vide quoque Plutarchum in Symposiacis et Lipsium, Elector. c. 4. Varias poculorum appellationes ac genera, habes apud Non. Marcellum, c. de gener. Pocul. Cael. Rhodig. l. 27. c. 27. alios, ut etc supra in voce poculum. Coeterum in conviviis, talis astragalisque sorte missis; vel etiam sola coronae impositione electus dictusque est Symposiarcha, quem alii Regem aut Magistrum convivii, Varro Modimperatorem appellat, qui, quantum bibendum, praescriberet, Plut. Sympos. l. 1. quaest. 4. Cato de Sen. Cicer. in Verrem et supra suo loco. Cumque paulo hilarius sese invitare vellent, a summo bibebant ad imum: Habuerunt quoque in more, ut Divoalicui libarent, h. e. ex patera leviter vinialiquid defunderent, vel in mensam, vel in terram, vel in alium quoque locum pro re nata; utque in Dominae aut Amicae honorem cyathum ebiberent, eamque nomine suo vocaretn: quod qua verboreum forma fuerit factum, ex Plauti intelligimus Sticho, Actu 5. sc. 4. v. 27. Bene nos, bene vos, bene nostrum etiam Stephanium. Ita enim loquebantur concise, pro Bene vos vivere pretor, bene valere etc. Quin et illud usurpabant, ut in honorem Amici Amicaeve tot haurirent cyathos, quot in eo nomine literae essent, quo de more supra. Vide quoque I. Lipsium, Antiqq. Lect. l. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 30. etc. De Diis, quorum inter potandum mentionem fieri solitam, diximus, ita Franc. Luisinus Parerg. c. 7. l. 1. ad illud Pindari Isthm. Od. s1]. ——— ——— *ei)/h de tri/ton] *swth=rs2 pors1ai/nontas2 *o)lumpi/w|]. ——— ——— Contingat autem tertium Servatori propinantes Olympio: Ritum fuisse, ait, Antiquis, ut in conviviis primum poculum in Iovis Olympii laudem sumerent, alterum in Heroum, tertium in Iovis Servatoris. Quod in secundis mensis factitatum fuisse, innuit Virg. Georg. l. 2. v. 101. Non ego te mensis et Dis accepta secundis Transieram Rhodia, et tumidis Bumaste racemis. Boni Genii et Iovis Servatoris, meminis Athenaeus, l. 15. c. 20. quae pocula aut eadem fuisse, qut saltem una illata, ex eodem et Polluce: semper a)gaqou= dai/monos2] poculo cenam fuisse finitam, ex Eustath. Od. l. 17. Scholiaste Aristophanis in Equit. Christ. Vega de Arte Med. l. 2. Sect. 4. tradit Dempsterus. Quo respicere videtur et Seneca, Thyseste, Actu 5. Sc. 1. v. 914. Ne parce potu, restat etiam nunc cruor Tot hostiarum, veteris hunc Bacchi color Abscondit, hoc haec mensa claudatur scypho. Franc. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 6. c. 4. docet, ad primum poculum vini kekeras1me/nou], i. e. aqua diluti, quod fuerit illatum, meminisse Veteres *deo\s2 *swth=ros2], Iovis Servatoris seu Pluvii, eo quod pluvia forte sub Dio epulantibus superveniente poculis temperatis, salutarem vini usum homines didicissent. Huic addidisse vult poculum *dio\s2 *o)lumpi/ou], i. e. Iovis Olympii, si Victoris epulum fuisset: Item *w)rai/ou ga/mou], in festivitate nuptiali. Nec tamen diffitetur ipse, Sophoclem tertium poculum Iovi Servatori assignasse, sicut de Pindaro diximus. Habent autem sic eius verba, ——— ——— *kai\ *dio\s2 *swth=ros2] *stondh tri/tou krath=ros2]. Coena finita, pergit idem, cum a)/kraton], seu meracum inferebatur, pro/poma] dictum est, i. e. seu Promulsis, seu gustatio: Cratere dein magno regleto, Symposiarcha Bono Genio seu Bono Deo, Inventori tam boni liquoris (Baccho videl.) libabat coeterisque gustandum propinbat, quod vocarunt e)pir)r)ofei=n a)gaqou= *dai/monos2]. Paciebant enim id saltem sorbillando et quasi Religionis ergo primoribus tantum labris gustando. Unde apud Hesychium *a)gaqodaimonistai\] sumuntur pro *o)ligopotistai\]. Dum autem bibebant, inclamare solebant, *w)= dai/mwn a)gaqe\]. Nihilominus sub epuli initium id factum esse, alios statuere, fatetur: sed nititur is auctoritate Eustath. Il. t]. ubi ait. h)=n ti poth/rion, a)gaqou= *dai/monos2 lego/menon, to\ meta\ a)/rs1in trapezw=n pros1fero/menon]. Qui idem in Od. r]. inquit, *tw=| me\n a)kra/tw| en dei/pnois2, a)gaqo\s2 e)pifwnei=tai *dai/mwn, e)pi\ *dionu/s1w| tw=| e(urhko/ti) tw=| de\ meta dei=pnon prw/tw| kra/mati, *swth\r *zeu\s2 e)pile/getai, dia\ to\n o)/mbrion *di/a]. Ultimum certe poculum Mercurii erat, quod libabant mox cubitum ituri. Homerus, Od h]. v. 137. *spe/ndontas2 depa/essin e)u/s1ko/ph| *a)rgeifo/ntai] , *w(= puma/tw| s1pe/ndes1kon]. Libantes poculis speculatori Argicidae, i. e. Mercurio, Cui ultimo libabant. Quia nempe is, ut Athenaeus, g(/pnou prosta/ths2], i. e. Somni praeses, credebatur: Sunt tamen qui *dio\s2 tele/iou] id fuisse, contendant. Vide praefatum Rossaeum loc. cit. Fuisse id circumlatum cum imagine mortis, ut discessuri convivae caducae sortis et humanae fragilitatis admonerentur: eidem absinthium immixtum, ne dulcedo nimium seduxisse videretur, aut tantum voluptati, neglecta naturalis necessitatis regula, convivae crederentur indulsisse, tradit iterum Thom. Dempster. Paralipom, in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 30. quod si non de omnibus priscis, saltem de Aegyptiis, Scriptores referunt. Plura vide supra in voce Bibendi, item Convivandi ritus. Addam saltem, Potum e galea, militarem, et velut contemptum deliciarum, passim nobis ingeri a Poetis. Statius, l. 3. v. 663. Hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus. Pedo in Obitum Maecenatis, Bacche coloratos postquam devicerit Indos, Potasti galea dulce iuvante merum etc. De more Romanorum potationes liberalieres talorum insititiis lusionibus diffindendi, vide Casaudbon. ad August. Suetonii, c. 71.
PRAECIAE
sive PRAECLAMITATORES, dicebantur, qui a Flaminibus solebant praemitti, ut Opificibus denuntiarent, manus abstinendas esse ab opere, ne, si vidisset Sacerdos facientem opus, sacra poiluerentur. Hos a Flaminum Lictoribus, distinguit Ioh. Rolin. Antiqq. Rom l. 3. c. 31. Vide quoque aliquid hanc in rem supra in coce Pontifex. Praeclamitatores, apud Festum: ubi tamen Scaliger legi vult, Praeciae, metatores etc.
PRAECIDANEA_Porca
quae Cereri ante messem mactari solebat dici consuevit. Sect. Pomp. Praecidanea agna vocabatur, que ante alias caedebatur, Item porca quae Cereri mactabatur ab eo, qui mortuo iusta non secisset, i. e glebam non in os iecisset: quod mos erat iis facere, priusquam novas fruges praeciderent. Formulam sacrisicii huius istam exhilbet Cato, de Re Rust. c. 134. Priusquam messem facias, porcam praecidaneam, porcam feminam, priusquam hae fruges condantur, far, triticum, hordeum, faban, semen rapicium, ture, vine, Iano. Iovi, Iunoni praefato. Priusquam porcam feminam immolabis, Iano struem cmmoveto sic: Iane Pater, te hac strue commovenda bonas preces precor uti sies. volens propititss mihi, liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc fercto. Ferctum Iovi moveto et mactato, sit: Iuppiter te hoc fercto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc fercto. Postea Iane vinum dato sic: Iane Pater, vit te strue commovenda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio, esto. Postea Iovi sic: Iuppiter, macte fercto esto. macte vino inferio, esto. Postea porcam Praecidaneam immolato: ubi exta porrecta erunt, ita Iano struem commoveto mactatoque item uti prius obmoveras. Iovi item serctum obmoveto, mactatoque, uti prius feceras. Item Iano vinum dato, et Iovi vinum dato, ita uti prius datum fuit ob struem obmovendam et ferctum libandum, postea Cereri exta, et vinum dato. Ubi mactus perpetuo legendum esse, discimus ex Arnob. contra Gentes, i. 7. et verbum inferio usurpari fuisse solitum, monet Trebatius, ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothe. cis est conditum, ex quibus illud, quod efsuinditur, proimtum est, esse scarum incipiat, et ex usibus excipiatur humanis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. l. praesertim 4. c. 17. Imitabatur autem Praecidanea haec hostia, ut recte Scaliger Graecorum prote/leia]: Praecidariam quidem appellari vult Mar. Victorinus, l. Art. Gramm. sed utrumque recte dici, monet Anton. Thysius, Not. in Gellium, l. 4. c. 6. Praecidaneae hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollennia pridie laeduntur. Idem Gellius sub fin. c. feriarum quoque Praecidaneatum meminit, quae respoindentes Graecorum h/me/ra| proteleiw|], ut iterum docet Scaliger ad Festum, a Praecedendo nomen accepisse videntur etc. Quod si Praecidaneis hostiis litatum non esset, aliae post eaiisdem ductae caedebantur, quae quod prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subderentur et in earum locum succederent, Succidaneae sunt appellatae. Quo alludens Plautus, in Epidit. Actu 2. sc. 2. v. 37. lepide, Meum, ait, tergum stultitiae tuae subdes succidaneum. Vide etiam Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. sect. 2. c. 19. et supta Feriae.
PRAECO
multiplici in usu Romae fuit. In auctionibus enim ad hastam stabant, unde Cicer. Philipp. 2. Bona C. Pompeii, voci acerbissimae subiecta Praeconis: et pretia oblata nuntiabant: In contionibus, audientiam faciebant: in Commitiis Magistratuum, tribus ad suffragia ineunda ciebant, et eos, qui designati erant, renuntiabant: in legibus ferendis, subiciente Scriba, leges populo recitabant: in Iudiciis et Quaestionibus, Iudices, reos, accusatores, et testes citabant, ut ex Antiquorum scriptis patet. Liberos autem illos fuisse, exemplo Sext. est ille Naevius, de quo Cicero pro Quintio. Legebantur a Consulibus, ex civium rom. numero, eorumque multae erant decuriae. Ita Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. ult. Sub Regibus, soli Patricii, per Praeconem, qui quemque suo ac paterno nomine appellare solebat, convocabantur: Plebeios vero Ministri quidam cornibus bubulis concinentes in contionem contrahebant, teste Dionys. Halicarnasseo, l. 2. Postea vero, quemvis civem nominatim citasse illos, docent haec Vai Maximi l. 2. c. 9. ex 6. ubi ait: Ut est ad Poliam ventum Tribum, Praeco lecto nomine Salinatoris eitandum nec ne sibi esset, haesitavit. Comitatus vero Praeconem is est, qui buccinator nominum appellabatur, l. ult. de iure immun. de quo Romae via Salaria vetus Inscr. L. Volusio. Urbano. Nomenclatori. Praetorio. Papias. servos. publicus. buccinator. nominum: apud Laur. Pignorium, Comm. de servis, ubi fuisse Praecones familiares, persuadere conatur, ex antiquis lapidib. Romae, C. Rulli Praeconis Venuleiae. O. L. Truperae etc. Narbonae, Usinio. Praeconi. Antiopae. ut et exemplo Thaltybii et Eurybati Homericorum, Iliad. a]. De illorum usu sic Iuvenalis, Sat. 1. v. 98. Ille tamen faciem prius inspicit, et trepidat, ne Suppositus venias, ac falso nomine poscas. Agnitus acoipies: iubet a Praecone vocari Ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi Nobiscum. — —— Et Horatlus, ubi de Vulteio Mena, Praecone, l. 1. Ep. 7. v. 63. —— Vulteium mane Philippus Vilia vendentem tunicato scruta popello Occupat. —— —— Lucillius Scrutarium dixisset, apud A. Gell. l. 3. c. 14. Quidni? et scruta quidem ut vendat, Scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam improbus dimidiatam. Dicacitatem istiusmodi hominum. in illis mancipiis iumentisve, quae promptos non invenirent emptores, egregie depingit Appuleius, Metamorph. l. 8. Vide quoque Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 10. Ut plurimum certe scurras fuisse, discas ex Martiali l. 4. Epigr. 5. Interim ars ad invidiam usque fructuosa fuit, unde idem ad Lupum, de filio eius l. 5. Epigr. 48. v. 10. Si dari puer ingenl videtur, Praeconem facias vel Architectum. et l. 6. Epigr. 8. Senem quendam, praeteritis 10. Poetis. 7. Causidicis, 4. Tribunis, 2. Praetoribus, Praetori Eulogo filiam elocasse refert, vide etiam supra Curiones At Praeco, apud Recentiores, Praetor seu Iudex Urbanus, Maior. Gallis Marire. Germanis Maier; Vide Speculum Saxon. l. 3. artic. 61. §. 3. cuiusmodi Iudices ex liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligi consuevisse, habes ibid. l. 1. art. 2. §. 5. Hinc Praeconatus, idem cum Maio. ratu, in Tabula S. Bertini Ch. 109. alibique. apud Car. du Fresne Glossar. Alii ab utrisque erant Praecones, in Ludis Graecorum sacris, *kh/rukes2] et *dhmokh/rukes2] dicti, qui, quam quiique victoriam retulisset, alta voce enuntiabant. postquam iussissent e)u fhmei=n tai=s2 panhgu/res1i] fausta omnia toti celebritati precari: hae enim primae eorum voces erant. Eligebantur ad hoc munus primae et optimae notae homines, namque kan tis2 e)gge/nhtai prodo/ths2], inquit Arist. de Rhet. Orat. 1. tou=ton ou) stefanou=n kele/neis2, ou)de khru/ttein]. Si quis fuerit proditor, hunc neque coronari iubes neque renuntiari. Re nuntiatio autem illa victorum meridiano fiebat tempore, ut conicere licet ex Philostrato, vita Appollonit, l. 6. ubi Athletas in porticu ait exspectare mes1hmbrino/n kh/rugma], meridianum praeconium: nempe postquam omne matutinum tempus certaminibus consumptum esset. Tunc itaque, qui victor fuisset, dicebatur tradere Praeconi, quod clamaret, ut de Alcibiade Earipides cecinit, referente Plutarcho: sicque demum publicodecretτ coronam accipiebat, Demosth. Orat. de Cor. Et quidem quos municipia coronabant, earum coronarum praeconia fiebant in ipsis municipiis: at quos Populus Atheniensis iussisset coronari, hi in theatro Bacchi proclamabantur. iterum, cum Senatus coronavit, in curia pro. clamatio fiebat; sin civitas. in Pnyce. Qui vero a Praecone renuntiatus non esset, a)kh/rutkos2] dicebatur, et inglorius abibat. Erant porro Praecones hi aurea corona redimiti: sicut et illi, quos iura Legationis complectebantur, quod Legato comites et ministri aderant, ac proin sancti quoque erant et inviolabiles, ut et per quos hostibus induciae mittebantur, de quibus dictum in voce Heraldus. Quo pacto a vulgaribus Praeconibus, per urbem clamantibus, quos a)stubow/tas2] dicebant, distinguebantur. Erat ergo munus magnae omnino dignitatis: unde Neronem, cum huiusmodi certamina decertaret, Praeconem adhibuisse Claud. Rufum virum Consularem, legimus apud Dionem. Causa in stituti muneris fuit, ne quis se ipse victorem proclamaret, quos a)mou/s1ws2 kai\ parano/mws2], inciviliter et contra legem, Timotheus quidam Milelius fecit, apud Plut, peri\ tou= e)au, e)pain]. Poetis tamen, qui in Musicis certaminibus vicissent, id licuisse, docet Aristides peri\ tou= parafqe/g]. etc. Quam in rem vide plura. apud Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 13. ut et supra, voce Euthymius In eorum locum tubas postmodum successisse dicemus infra voce Tuba. Sed et Praecones inter Symbola Eleusiniorum Sacrorum fuere. Vide ubi de Sacris hisce: uti de Fraeconibus Hebreorum aliquid supra, ubi de Occupatione; de Praeconum in funeribus, apud Graecos usu, voce Ossa. Hinc Praeconium, Graece a)nakh/rucis2] seu a)na/r)r)hs1is2], apud Sueton. Nerone. c. 25. ubi et Praeconii formulam exhibet, et praeconie quoque certatum fuisse, in Ludis Olympicis, docet Casaubonus. Sed et Praeconium, recentori aevo varium. Vide de a)nar)r)h/s1is2] Imperatorum Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce )*bas1ileu/s2], de ordinandorum in Ecclesia, voce )*ana/r)r)hs1is2]; de mortuorum, quorum nomina e Diptychis recitabantur, in *di/ptu)xa)] de Synodorum, cum promulgabantur, in )*anakh/rucis2] etc. Hodie vero Praeconisatio, Gallice Preconisation, dicitur in Ecclesia romana, relatio Cardinalis Protectoris, facta Pontifici et Cardinalibus, in pleno Consistorio, de eo, quem Galliae Rex nominaverit ad Beneficium aliquod vacans obtinendum, necessariis dotibus ad illud capessendum instructo. Vide Massacum, tr. Gall. de Iure Eccles. c. 4.
PRAEDA
in publicis belli actibus Populi romani fuit, cuius dispensandae arbitrium aliquod Imperatoribus belli quidem concedebatur, ita tamen ut rationes reddere tenerentur, ne in Peculatus crimen inciderent. Sic Scipionem Africanum seniorem. a Poetilio Tribuno Pleb. ut pecuniae Antiochenae praedaeque eo bello captae rationem redderet, appellatuim, exsurrexisse, et prolato e sinu togae libro. rationes in eo scriptas esse dixisse: mox, ut palam recitaretur et ad Aerarium deferretur, iussum, discidisse coram suis manibus et concerpsisse, legimus apud A. Gellium, l. 4. c. 18. Et quidem Romani Diis suis, ut Apollini, Herculi, Iovi Feretrio, decimam de Praeda sacraverunt, quod et Graeci fecere Carthaginensesque: imitatione haud dubie Hebraeorum, apud quos iam Abrahamus de spoliis, quae a quinque Regibus acceperat, decimam Deo dedit, Gen c. 14. v. 20. Unde divinitus ius Praedae, inter naturales terminos, probatum esse, perspicuum est. Haec cum iure Gentium capientis esset, lege civili publica facta est: non tantum apud Romanos, ut dictum, sed et apud Graecos, Spartianosque inprimis, ubi publici officii nomen fuisse, *lafuropw=lai], i. e. Praedae venditores, indicat Plut. in Lysandro: Troianos item, Persas, Afros, Francos veteres aliosque. Imo non solum rationem eius apud Romanos belli duces reddebant. sed et qui sanctissimi eorum esse aut credi volebant, ne attingebant quidem eam, sed sive pecunia erat in Praeda, eam iubebant a Quaestore Populi Rom. percipi; sive res aliae eas per hastam venundari: ubi redactam pecuniam Manubiarum nomine significatam, favorinus apud Gallium sensit. Vide supra in hac voce. Haec pecunia per Quaestorem in Aerarium deferebatur, prius tamen, si res triumphi esset, ostentata publice. Vide Liv. l. 4. de C. Valerio Consule, c. 53. Velleium Paterc. l. 2. c. 40. de Pompeio, ciceronem de se ipso l. 2. Ep. 7. ad Sallustium etc. Atque id antiquis ac melioribus temporibus fuit maxime usurpatum, quo Plautus respiciens sic ait in Bacchidib. Actu 4. sc. 9. v. ult. Nunc hanc praedam omnem iam ad Quaestorem deferam. Et de hominibus captivis similiter in Captiv. Actu 1. sc. 2. v. 2. Quos erui de praeda, de Quaestoribus. Sed alii sine Quaestore Praedam ipsi vendebant et referebant in Aetarium, ut a Tarquinio Rege iam olim victis Sabinis, et a Romulio ac Veturio Consulib. factitatum legimus, apud Dionys. Halicarnass. l. 1. et 3. unde toties occurrit, quantum Ducum quisque ex triumphis Italicis, Africanis, Asiaticis, Gallicis, Hispanicis in Aerarium per se, aut Quaestorem retulerit. Praeter Deos autem (quibus vel res ipsae datae, ut spolia, quae Romulus Iovi Feretrio suspendit; vel redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis Superbus templum Iovis in monte Tarpeio construxit, apud eund. Vide quoque paulo supra) Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti Sextus, Tarquinii Superbi fil. sed Gabiis profugus, praedam militi dilargitus dicitur ut eo modo potentiam sibi conciliaret, appiusque Claudius in Senatu similem largitionem arguit, ut novam, prodigam, inconsultam, Liv. l. 5. Interim et hic ipse stipendiorum ratione dividi illam militi volebat, si illud obtinere non posset, ut redacta inde pecunia in Aerarium deferretur, loc. cit. quem dividendi ordinem accurate explicat Polybius, l. 10. Interdum vero non ipsa praeda, sed redacta inde pecunia eius loco militibus donabatur, idque inprimis in Triumpho: ubi simplex Pediti, Centurion??? duplex, Equiti triplex; Interdum simplex Pediti, Equiti duplex; Alias simplex Pediti, duplex Centurioni, Tribuno et Equiti quadruplex dabatur: Vide Sueton. Caes. c. 38. et Appianum, Civil. l. 2. Meritorum etiam saepe ratio habita: Sicut Marcius, quod fortiter fecisset, ex praeda Coriolana donatus est a Posthumio: Utrovis modo fieret divisio, licebat Imperatori e)ca/ireton], h. e. praecipuum sibi accipere, quantum vellet: i. e. quantum arbitraretur aequum: quod et aliis interdum virtutis ergo concessum esse, docet Eurip. Troadibus: Ascanius item apud Virg. l. 9. Aen. v. 270. —— Ipsum illum clypeum cristasque rubentes Excipiam sorti. —— Sic Pausaniae, post in Plataeis proelium, eximia data, mulieres, equos, camelos, narrat Herodotus: Eodem modo Ocrisiam Corniculanam praecipuam accepit Tullius Rex ut alios praeteream. Et hanc Imperatoris portionem sunt qui potius significatam volunt Manubiarum nomine, quos inter est Asconius Pedianus. Laudatiores tamen, qui ius suum remittentes nihil de praeda ceperunt, qualis Valerius Publicola, Fabricius, M. Porcius Cato in Hispaniensi victoria, apud Livium l. 4. et Plut. in Catone: ad quam laudem proxime accesserunt, qui praedam delibarunt modice, ut Pompeius a Catone laudatur, apud Lucanum, l. 9. ubi de ipso v. 197. —— —— Plura retentis Intulit. Porro interdum et absentium habita ratio, ut capto Anxure constituit Fabius Ambustus, Liv. l. 4. interdum quorundam quamvis praesentium non habita, ut Minutiani exercitus Dictatore Cincinnato. Quod autem ius vetere Rep. Imperatores habuere, id post occupatam Remp. ad Magistros militum delatum esse, ex Codice Iustin. apparet, Sed et iam olim divisio haec saepe in calumniam patuit, quasi ea ratione Duces privatam gratiam captarent, quo nomine accusati Servilius, Coriolanus, Camilllus, quasi amicis et clientibus de publico largientes: qui tamen ipsi contra publico se tuebantur bono, Dionys. l. 4. aliquando vero diripienda Praeda militi concessa est, aut in populatione, aut post proelium, oppidive expugnationem, quod antiquis saeculis rarius, nec tamen exemplis caruit. Nam Suessam Tarquinius, Militi diripiendam dedit: castra Aequorum Q. Servilius Dictator: Veios urbem Camillus: castra Volscorum Consul Servilius. Permisit quoque direptionem L. Valerius in agro Aequorum, Q. Fabius fusis Volscis captaque Ecetra, mox alii saepe. Vide quae de Paulo Consule qui Perseum: de Lucullo, qui Tigranem vicerat, Liv. habet l. 16. et appianus Mithrid. Neque vero militi solum de Praeda datum, sed et his, qui tributum ad bellum contulerant, tantundem nonnumquam redditum: Ludi quoque interdum ex manubiis instructi sunt. Socii insuper in Praedae partem resepti, ut de Latinis docet Liv. l. 4. Sic in bello, quod Aetoli gerebant, adiutoribus Romanis, Aetolis quidem Urbes et agri, Romanis autem captivi et res mobiles cesserunt: Demetrius quoque, post victoriam de Ptolemaeo, partem praedae Atheniensibus dedit. De subditis, exemplum est in populo Hebraeo, apud quem pars Praedae dimidia cedebat his, qui fuerant in procinctu, Numer. c. 31. v. 27. 47. 1. Sam. c. 30. v. 22. etc. In bellis civilibus plus indulgeri coepit militi. Namque a Sullano milite Aeqvulanum direptum legas: et Caesar, post pugnam Pharsalicam castra Pompeiana militi permisit, cum hoc dicto, apud Lucan. l. 7. v. 738. —— Superest pro sanguine merces, Quam monstrare meum est, nec enim donare vocabo, Quae sibi quisque dabit. Bruti et Cassii castra diripuerunt Octaviani et Antoniani milites. Bello civili alio, Flaviani ad Cremonam ducti, quamquam instabat nox, Coloniam divitem festinabant impetu capere; veriti alioqui, ne opes Cremonensium in sinu Praefectorum Legatorumque essent, gnari scil. ut tacitus ait, Histor. l. 3. c. 19. Expugnatae Urbis praedam ad militem, deditae ad Ducem pertinere. Quod languescente disciplina eo libentius concessum militi, ne manente periculo, omissis hostibus, praeda manus impediret, quod plurimas saepe victorias corrupit. Vide Tacitum. Annal. l. 13. et 14. Erant vero quaedam tam exigua, ut publicari digna non essent quae ubique solebant capientes sequi. Populi concessu. talia vetere Rep. hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula et si quid minoris esset nummi argentei; unde has exceptiones sacramento militari (quo militi imperatum. ne quid tolleret in exercitu decemque mill. p. prope, quod pluris sit nummi argentei, aut si sustulisset, ad Consulem proferret, aut triduo proximo profiteretur) additas apud A. Gellium l. 16. c. 4. legimus. Cui non dissimile est, quod nautis etiam stipen lio militantibus hodie conceditur. Galli despoliationem, aut pilagium vocant, et eo comprehendunt vestem, aurum quoque et argentum, intra 10. scutatos. Alibi pars aliquota praedae militibus datur, ut in Hispania modo quarta, modo tertia, alias dimidia penes Regem manet: et septima, interdum decima, penes Ducem exercitus, cetera sunt capientium, exceptis navibus bellicis, quae totae Regi cedunt. Apud Italos vero operae periculi sumptuumque habita ratione, captae navis pars tertia cedit Domino navis victricis; tantundem ferunt, quorum merces in navi erant; tantundem hi. qui pugnaverunt. Nec non et illud accidit, ut qui suo periculo ac sumptu bellum ministrant, non totam praedam auferant, sed partem debeant publico, aut ei qui ex publico ius suum trahit. Sic apud Hispanos si in bello naves privatis sumptibus instruantur, de praeda pars Regi, pars et maris Praefecto debetur. Galliae moribus decimam fert Praefectus maris, uc et apud Hollandos: sed hic quinta prius Praedae pars a Rep. deducitur. Terra vero passim nunc usurpatur, ut in direptionibus oppidorum et proeliis suum quisque faciat, quod cepit: in excursibus vero capta communia fiant eorum, qui in comitatu sunt, inter ipsos pro dignitatis ratione partienda. Vide Hug. Grotium ae Iure pacis et Belli, l. 3. c. 6. ubi et hoc notat, homines captivos, armenta ac greges Graecis le/ian]: quae durante certamine eripiebantur hosti, s1ku/la]: quae post certamen, la/fura] vocata esse. De praedandi licentia, inter varias olim hodieque Gentes usitata, Vide Eundem, l. 2. c. 15. §. 9. et supra, in voce Piratica: adde quae dicemus infra, voce Sector. it. Spolia.
PRAEDATOR
Iuppiter cognominatus est, a praeda, quod ei de praeda aliquid deberetur, apud Servium, Aen. l. 3. cui Templum consecratum, sed, ubi et a quo, ignorari, adnotat Io. rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5.
PRAEFECTURA
non tam officii, quam urbis in qua Praefectus morabatur, nomen est. Hinc praefecturae (quas post municipia retulimus) urbeserant, ad quas Praefecti, qui ius dicerent, ex urbe Roma mittebantur. Harum conditio mutabatur; nam ex municipio praefectura, vel e contra ex praefectura municipium fiebat, et ex utroque colonia sive ex colonia praefectura aut municipium. Nonnumquam ex his civitates iure civitatis donatae creabantur. Hic praefecturas, quae et municipia et coloniae factae leguntur, subiciemus. Addo prius, fuisse inter omnes Italicas civitates Praefecturarum conditionem durissimam. Sic enim a Maioribus traditum erat, ut quae civitates iniquae ingrataeque erga Populum Romanum fuissent, ubi in potestatem ditionemque essent adductae, in Praefecturae formulam, quae non longe a Provinciae formula aberat, referrentur. Ut enim quotannis in Provincias Praetores Roma mittebantur, sic in Praefecturas Praefecti, qui eas administrarent, ac ius dicerent. De iis sic Festus, Praefecturae appellabantur in Italia, in quibus et ius dicebatur, et nundinae agebantur, et erat quaedam earum Resp. neque tamen Magistratus suos habebant: In quas legibus Praefecti mittebantur quotannis, qui ius dicerent, quarum genera fuerunt duo; alterum, in quas solebant ire Praefecti, qui auctore viginti sex Virum numero, populi suffragio, creati erant in haec oppida, Capuam, Cumas, Casilinum, Vulturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessullam, Atellam, Calatiam: Alterum, in quas ibant, quos Praetor Urbanus quotannis in quaeque loca miserat legibus, ut Fundos, Formias, Caere, Venafrum, Allifas, Privernum, Anagniam, Erusinenem, Reate, Saturniam, Nursiam, Arpinum, aliaque complura. Hae, cum iure civitatis, vel cum suffragio, vel sine suffragio, utebantur. Praefecturae simul et Municipia fuere. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 46. et l. 10. c. 22. Vide quoque Thom. Godwun. Anthol. Rom l. 4. c. 4. At Praefectura, apud Hyginum, Gromatico de Limit. constit. Quibusdam deinde coloniis perticae fines, h. e. primae assignationis, aliis praefecturae, continentur: secunda assignatio est, sicut pertica prima, qua de re diximus supra in voce Pertica. Addo id saltem, Praefecturas (cuius nominis ratio ihidem redditur) ut quae diversa limitatione censebantur ab Coloniarum perticis sive territoriis, decimanum in Septentrionem, cardinem in Ortum habuisse, cum contrarium in perticis fieret. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 673. et seqq. ubi Praefecturae quoque et Perticae diagramma, inter alia, exhibet. PRAEFECTURAE, QUAE MUNICIPIA, VEL ETIAM COLONIAE FUERUNT, IN ITALIA: Acerrae, in Campania. Alliphae, in Sammio. Anagnia, in Latio. Aquinum, in Latio. Aricia, in Latio. Arpinum, in Latio. Atella, in Campania. Atina, in Latio. Bononia, in Aemilia. Caere, in Hetruria. Calatia, in Campania. Calenum, in Campania. Cales, in Campania. Capua, in Campania. Casilinum, in Campania. Casinum, seu Cassinum, in Latio. Claudia, in Hetruria. Cora, in Latio. Cosa, seu Cossa, in Hetruria. Cumae, in Campania. Formiae, in Latio novo. Fundi, in Latio. Gabii, in Latio. Linternum, in Campania. Neapolis, in Campania. Nursia, in Umbria. Placentia, in Gallia Togata. Praeneste, in Latio. Privernum, in Latio. Puteoli; in Campania. Reate, in Sabinis. Saturnia, in Hetruria. Sora, in Latio. Suessa, in Campania. Suessula, in Campania. Tibur, in Latio. Venafrum, in Sammio. Vulturnum, in Campania. Urbes, quae coloniae, aut municipia, velpraefecturae non erant, civitates foederatae dicebantur. idque tam in Italia quam extra. Tametsi quae in Italia iure civitatis donabantur, cum prius essent coloniae, aut municipia, aut praefecturae, civitates quidem, at non foederatae, vocabantur.
PRAEFECTUS
non eodem semper fuit significatu. Nam et in re militari magnus eorum usus, et inter Provinciales Magistratus, non minor fuit. Scribit Dio, Octav. Augustum eos omnes, quos Provinciis extra Italiam sitis praeposuisset, Praefectos appellasse, quorum eadem, quae Propraetorum in Caesaris Provincias missorum, ratio fuit. Inter hos de Praefecto Aegypti inprimis, quaedam addenda. Dictus is et Augustalis, ab Augusto primum institutus, ac Aegypto, quam Antonio et Cleopatra victis in Provinciae formam redegerat, praepositus: diversus fuit a reliquarum Provinciarum Rectoribus, quod non Senatorii, ut illi, sed Equestris ordinis esset. Senatoribus enim eam Provinciam committere Augustus noluit, ut Dio docet, l. 51. veritus, ne si violentiores Senatores Praesides nacta esset, occasionem rerum novandarum adferret. Quin etiam, ut idem ait, proficiscendi in Aegyptum potestatem, nisi ipse nominatim alicui permisisset, omnibus ademit. Primus autem. qui ei Praefecti nomine praefuit, Cornelius Gallus fuit, a quo dein ceps omnes, qui eam provinc. administrarunt, Praefecti sunt appellati. Meminit eorum Ulpianus, ff. tit. de Praefecto Augustali, his verbis: Praefectus Aegypti non prius deponit Praefecturam et Imperium, quod ad similitudinem Proconsulis lege facta, sub Augusto ei datum est, quam Alexandriam ingressus sit successor eius, licet in provinciam venerit et ita in mandatis eius continetur, etc. Reliqua vero omnia cum Proconfulibus vel Propraetoribus habuit communia. Ioh. Rosin. Antiqq Rom l. 7. c. 2. 3. Vide quoque supra Augustales. De coetevis Praefectorum generibus, vide hic infra. Apud Helvetios, ab Imperio olim Praefecti quoque genti sunt dati, quos Vogt et Reichsvogt, quidam Voitos, fortasse Graeco nomine, quasi *bohqou\s2], i. e. Auxiliatores, appellatos aiunt. Hi ab initio sedes suas non ipsis in Pagis habuere, sed alibi in suis arcibus habitantes, quotannis semel atque iterum evocati illuc proficiscebantur, iuris dicundi gratia, praesertim in rebus criminalibus ac capitallbus: Reliquas enim causas Ammanus et Senatores ex populo delecti cognoscebant, ac in commune Reip. suae consulebant. Quemadmodum nostra etiam aetate nonnullae civitates Praefectos ab Imperio accipiunt, qui tantum iudiciis rerum capitalium praesunt, nullum praeterea in illis urbibus Imperium aut iurisdictionem habentes: sicque inter alios, a, Rodolfo I. Imperatore Helvetiis Imperii nomine Praefectos datos fuisse legimus. Postea vero huius filius Albertus, imminens Helvetiorum libertati, postquam ad Imperium pervenit, tum alia quae Imperii erant Austriis asserere, tum Praefectos Helvetiis mittere coepit duos perpetuos, qui, arcibus munitissimis apud Urios, Suitios ac Underwaldios excitatis, in Imperatoris potestatem eos redigerent. Hi postquam duro asperoque imperio populum premerent, pristinam libertatem recuperandi fortissimae genti praebuere ansam: qua de re alibi. Vide Ios. Simlerum, Descript. Helvetiae: Item in vocibus Griesterus et Landebergius. VARIA PRAEFECTORUM APUD ROMANOS ALIOSQUE CENERA. a]. Aegypti Praefectus, vide paulo supra. b] Aerarii, ab Augusto instituti, sorte lecti sunt tres viri Praetorii, quibus eius curam ad triennium mandavit iussitque ut binis lictoribus, aliisque quos conveniebat Ministris uterentur, Dio, l. 55. Vide quoque Sueton. in Aug. c. 48. Hi postea a Principe eligi et sine electoribus creari consuevere, teste eodem Dione, l. c. Vide quoque infra Procurator Aerarii maioris. g]. Annonae Praefectus, Magistratus fuit extraordinarius, curavitque, ne plebs annonae inopia et caritate laboraret, utque panis pondere iusto et munditie debita veniret. Liv. l. 4. d]. Augustalis, vide Aegypti Praefectus. 1. Aulae Praefectus, seu Palatii, vide Maiordomus. z]. Castrorum Praefectus, castrorum positionem, valli et fossae destinationem, tabernacula casasque militum, cum impedimentis omnibus, curabat. Praeterea aegri contubernales et medici, nec non expensae, ad industriam eius pertinebant. Idem vehicula, sagittarios, serramenta, ligna, stramina, arietes coeteraque genera tormentorum, procurabat. Legebatur autem ad id muneris, post longam probatamque militiam, omnium peritissimus. h]. Celerum Praefectus, seu Tribunus dictus est, qui Equitibus praeerat: Obtinebat autem secundum a Rege locum; quo in numero fuit Iun. Brutus, qui auctor Regis eiciendi exstitit. Pompon. q]. Praefectus Euangelio dictus est olim in Ecclesia Constantinopolitana, qui in processionibus sacris codicen Euangelii praeferebat. Significat autem Processio agmen, quod quidem ad instar exercitus modeste ac devote coordinatum, vexilla ex crucem praefert, in Ecclesia tum Romana, tum Graeca, Fratres Macri in Hierolex. Vide infra, in voce Processio. 1. Fabrorum Praefectus, Graece *e)/parxos2 to=u texnutw=n], praecrat Legionis Fabris, Tignariis, Instructoribus, Carpentariis, Ferrariis, Lictoribus, reliquisque Artificibus, ad hibernorum aedificia fabricanda, quaeque alia vel nova facienda vel quassata reparanda erant. Vegetius, l. 2. c. 11. Vide Lipsium Poliorcet. l. 3. c. 6. k]. Frumenti Praefectus, ab Augusto, institutus providebat, ut distributio gratuita frumenti ex P. Clodii rogatione, quam confirmavit Augustus, rite perageretur, populusque in annonae difficultate sublevaretur. Vide Sueton. Aug. c. 27. et 46. Dionem item, l. 54. Erant autem hi, Viri Consulares. l]. Largitionum Praefectus vide in hac voce. m]. Legionis Praefectus, absente Legato, tamquam Vicariusipsius, potestatem habebat maximam: Eius praecepta Tribuni, Centuriones, milites observabant. Vigiliarum profectionisque tessera ab eo petebatur: Arma omnium militum, item vestes, equi, annona, ad illius pertinebant curam, etc. Vegetius, l. 2. c. 9. v. Morum Praefectus, nomen Magistratus apud Carthaginenses, teste C. Nepote, Hamilcare. c. 3. et Romanos, Cicer. in Cluentiana, Tu es praefectus moribus. Qui et Censor, vide ibi. Caesar tamen Praefectus morum fuit, non Censor, h. e. rem habuit, titulo per speciem modestiae recusato. Nisi malis, partem potestatis Censoriae fuisse morum curam, quam Caesar usurpavit. Casaub. ad Nepotis. l. c]. Ordinum Praefecti, videsupra Locus infra Quatuordecim. o]. Palatii Praefectus, vir summae erat, apud Imperatorem auctoritatis, praesertim translato Constantinopolim Imperio, Cura Palatii dictus Ammiano, l. 14. Vide supra in voce Palatium. p]. Panis Praesectus, idem cum Frumenti Praefecto. p. Porcinae Praefectus. Vide supra Porci. s1]. Postarum Praefectus vide supra Posta, item voce Logotheta. t]. Praefecturarum Praefectus, vide supra in voce Praefectura. u]. Praesidii Praefectus vide infra. f]. Praetorio Praefectus, dicebatur is, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerunt: quod institutum ab Augusto, dein a Tiberio confirmatum est. Fuit eius dignitas ac potestas maxima, unde Sublimissimi Iudicis elogio, sicut Quaestores et Magistri officiorum, honoratus est. Vide quoque supra Magnisicus. Quam primum autem talis legebatur, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio solebat: unde memorabilis illa Traiani vox, cuius Plin. in Panegyr. c. 66. meminit. Duravit haec dignitas usque ad Constantinum M. qui, quod Praetoriani cum Maxentio fecissent, castro Praetorio diruto, cohortibusque Praetorianis exauctoratis, postquam Orbem Roman. in 4. dioeceses divisisset, 4. quoque Praetorio Praefectos, in Galliis, (vide supra Arelatum;) Italia, Illyrico et Oriente, instituit: quitamen non nisi in civilibus causis iudicandi habehant potestatem. Panciroll. plura infra, voce Praetorio Praefecti. Fuit et Praefectus Augustalis Praetorii, et Praefecti Praetorio comitatus: quorum unus in Italia: Constantinopoli alter, fuere, Pancirol. iterum in Notitia. x]. Regiae pecuniae Praefectus, apud Artemidorum, Oneirocr. l. 4. c. 33. idem cum Thesauri regii, apud Persas, custode. y]. Regius Praefectus, ne quid Resp. detrimenti capiat, constitutus. Camden. Anglice Lieutenant of a Shire. w]. Rerum capitalium Praefectus, Ascon. aa]. Vigilum Praefectus, ab Augusto institutus, cognoscehat de incendiariis, effractoribus, furibus, receptaroribus. etc. Vide Sueton. in Aug. c. 50. et infra suo loco. bb]. Virginum Sacrarum Praefectus, Iun. gg]. Urbis Praefectus, sub Regibus et Consulib. quando domo profecti, ne Urbs sine imperio esset, eam interea moderabatur. Sub Imperatoribus perpetua haec potestas erat, et quidquid criminis intra 100. lapidem admissum fuerat, ad eam pertinebat. Vide tit ff. de Offic. Praef. Urb. et Tacitum, Annal. l. 6. Idem absente Rege vel Consule, ad praesidium Urbis relictus, imperium summum habebat, praesidia disponebat, iura civibus reddebat, Senatum convocabat etc. Sed de hoc vide quoque supra, voce Patricius, et plura infra, in voce Urbi Praefectus; uti de iura Praefecti Urbis, recentiori aevo, supra iterum ubi de Porticanis. Fuere et Praefectus arcis, Praefecti morum, item thesaurorum, sub Comit, Largitionum etc. Vide Pancirollum Notit. Addam saltem Ecclesiae Praesectum, Graece *e)kklhs1ia/rxhn], in Eccles. Graeca, memoratum in Typico Sabae, p. 1. *ei)=ta a)/rxetai o) *e)kklhs1ia/rxhs2, *deu=te, pros1kunh/s1wmen]. Quo munere qui sungebatur in Magna Ecclesia Constantinopoli, *e)kklhs1ia/rxhs2 *me/gas2] dicebatur, teste meursio ex Malaxi Historia Patriarch. Alius ab eo erat o) *a)/rxwn to=u e)kklhs1iw=n], qui generalem omnium Ecclesiarum curam habebat. et Presbyteros illis praeficiebat, uti videne est apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *a)/rxwn]. De Praefectis XV. in Templo Salomonico, Temporum, Portarum, Custodiarum, Cantorum, Instrumentorum Musitorum, Sortium, Columbarum et avium, Tessrarum, Vinorum, Aquarum, Valetudinis Sacerdotum, Panum propositionis, suffimentorum, Velorum et Vestium Sacerdotalium; praeter Pontifinem, eius Vicarium Segen, huius vices itidem gerentes duos, septem alios qui templi claves asservabant, tres Aerarii Praefectos, custodiae rempli Praepositum, et caput paternae domus, quae maiorum dignitatum fuere nomina, vide Burmannum, Synopsi theol. Christ. Parte prior, l. 4. c. 8. §. 48. et 49. Hinc Praefectiana Militia, recentioriaevo, de qua vide Cl. Suicerum, Thesaeur. Eccl. voce *palati=nos2], nec non supra.
PRAEFERICULUM
vas aeneum Romanisdictum est, sive ansa patens summum, velut pelvis. quo utebantur in sacrario Opis Consivae. Eius iconem exhibet Ioh. Rosin. Antiqq Rom l. 3. c. 32. Vide Festum. Nomen ei a praeferendo. Angli a great bason, carried before him that dit sacrifice.
PAEFICA
memorata in illo Naevii, Haec quidem hercle opinor Praefica est, Nam mortuos collaudat. Claudio dicebatur, quae praeficeretur ancillis lam entantibus. Unde in Glossis Philoxeni, Praefica, h( pro\ th=s kli/nhs2 en th=| fora=| koptome/nh: qrhnw|do\s2 e)p) e)mfora\n]. Et Festo: Praeficae mulieres erant ad lamentandum mortuum conductae, quae dabant coeteris modum plangendi, quasi in hoc ipsum praefectae. Sic et Nonius Marcellus, Praeficae adhiberi solent funeri, mercede conductae, ut et flerent et fortia facta laudarent: Lucilius quoque earundem officium describit, l. 22. in verbis ab hoc Nonio adductis, —— —— Mercede quae Conductae flent alieno in funere Praeficae, Multo, et capillos scindunt, et clamant magis. Carmen, quod a Praeficis, et quidem ad tibiam, cantabatur, peculiari nomine vocabatur Naenia. Quare iterum Nonius Mar. cellus, Naenia, inquit, ineptum et inconditum carmen, quod adducta mulier, quae Praefica diceratur, his, quibus propinqui non essent mortuis exhiberet. Ubi tamen Nonius fallitur, nam etiam in funere eorum, quibus propinqui essent, Naeniam a Praeficis cantari solitam fuisse certum est. Item Nugae, vide supra in his vocibus. Fiebat autem id ante lectum defuncti, ut ex Glossis Philoxeni patet: duravitque Praeficarum appellatio usque ad secundum bellum Punicum, ut docet Varro de vita Pop. Rom l. 4. Ibi a muliere, quae optima voce esset, Pergama landatur: deinde Naeniam cantari solitam ad tibias, et fides eorum qui ludis Troicis cursitassent. Haec wulier olim oucitata fuit Praefica, usque ad secundum bellum Poenicum: ut optime Scaliger locum restituit, vide Iac. Oiselium, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 7. Eadem Mulier funera dicta est, teste Gutherio, l. 1. c. 24. Tum mulier funera reliquum funus faciebat cum magno feminarum comitatu, defunctique nomen vocabat canora ubique voce: quam proin a larva buccis hiantibus prominente, in fronte Lucernae Galvanianae, repraesentari, statuit Fortun. Licetus, de Lucernis, l. 6. c. 7. Postea Mimi mortuales personati Naeniam concinebant, eamque triplicem: Primam in exsequiarum comitatu; Secundam ad rogum; Tertiam ad tumulum, ut docet praef. Gutherius de Iure Manium, l. 1. c. 23. Nec omittendum, quod idem annotavit Licetus, l. 6. c. 127. e vitro caeruleo olim ampullas, ad excipiendum lacrimarum humorem, a Praefica coeterisque mulierculis funeralibus, pretio vendi solitum, constructas et cum cadaverum bustis contumulatas fuisse: Quod idem alibi quoque confirmat. Vide supra Lachyrmae. Sed et Praeficarum in ipso Dei populo vestigia deprehenduntur, Ierem c. 9. v. 17. 18. Vide etiam Matthaei, c. 9. v. 23. etc. ut et supra in vocibus, Defuncti, Exsequiae, Funera, Funus, Planctus etc. nec non, Ascetria.
PRAELATITIUS_Habitus
in Eccles. Roman. birrus dicitur: unde de reverentia Praelatis debita Concilium Gangrense, Siquis, ait, amictu pallii utitur, et eos, qui birris utuntur, despicit, Anathema est, can. 12. Ital. Mozzetta. Haec vestis supra Dalmaticam seu Tunicam vulgo Mantellettum et lineam, quam Rochettum dicunt, induebatur. Et quidem Romae solus Pontifex fert birrum sive mozettam, super lineam siver rochettum, absque mantelletto, quod est signum iurisdictionis: Nam cum aliquis domi propriae moratur, mantello opus non habet: idemque, in hebdomada in Albis, birro albo induitur. Cardinales itidem in Ecclesiis sui tituli, ut et in congregationibus habitis in suis palatiis seu ibidem sollenniter visitati, et in sede vacante, otuntur birro et rochetto, absque mantelletto, quia tunc iurisdictionem exercent. Episcopi extra suam dioecesin non opossunt ferre mozettam, exeptis Episcopis Regularibus: in su dioecesi vero possunt etiam coram Legato seu Cardinali, ut IuliiII. et Pii II. exemplis confirmat Angelus Rocca, apud Macros Fratres Hierolex. in voce Birrus. Color porro violaceus in vestibus Praelatorum antiquissimus est, imo eodem colore Ecclesiastici omnes utebantur, ad instar Pontificis familiarum in praesenti, Caudatariorum Cardinal. et Clericorum in Episcopalibus Seminariis; ob si militudinem cum veste Dominica, quam Nonnus ad Iohann. c. 19. o)/inopa] vocat, i. e. vinacei coloris, inter rubeum et violaceum medii, si ei fides habenda. Quemadmodum et id, quod de partieula huius vestis ab Emanuele Palaeologo Graecorum Imperatore Henrico Castellae Regi, dono missa et in Monasterio Carthusianorum sub titulo S. Mariae de Arriago dioeces. Vallisoleti affervata: item de alia particula eiusdem, quae Valentiae reperiatur, scribit Scherlog. Tom. 3. c. 5. Cantic. Auctori suo remittitur: vide eosdem Fratres ibid. ut et infra aliquid, ubi de rota Porphyretica. Est autem proprie Praelatus, qui populis praeest Magistratus. Glos. veter. Praelati, antepositi: de cuiusmodi Praelatis, i. e. Principibus saecularibus, exstat S. Ulaeriani liber. In Communione vero Romanaa Praelatus est Praefectus Ecclesiae, quomodo hodie Episcopi vocantur, qui proestw=tes2] Iustino Martyri, Praesidentes Tertulliano, de Coron. l. 3. c. 3. dicuntur: exstatque liber de Simplicitate praelatorum, Cypriani nomen praeferens. Sed et sic appellari quosvis inferioris dignitatis Rectores, ut sunt Plebani et Curiones, tradit Lindewodus ad Provineiale Cant l. 2. Hinc Praelata, Praelatia, Praelatio, Praelatura, apud Auctores, quos hanc in rem laudat Car. du Fresne Glossar. Prateio apud Io. Calvin. Lexic. Iurid. Praelatura est Prioratus seu Guardinatus, secundum diversitatem ordinum, c. nullus de elect. in 6. Imo et omnis honos sic dicitur, qui propter administrationem alicui tribuitur, c. quae Episcopatum 7. q. 1. etc.
PRAELECTIO_Legis
Verbique divini frequentior et accuratior, quam hactenus obtinuerat, praedicatio, inter esraiticae Reformationis capita, memoratur Nehemiae, c. 8. v. 8. 9. Et legerunt in libro illo, in Lege Dei explanate, et apposuerunt ei intellectum et intellectionem per Scripturam ipsam. E' qua originem traxit hebdomadalis illa SAbbatina Praelectio in Iudaeorum Synagogis frequentata, de qua Actorum, c. 15. v. 21. ubi antiqua tempora explicat Burmannus de temporius Esrae, ante quae nec Synagogas structas, nec Legem hebdomadatim praelectam fuisse, docet ex Deuteronom c. 31. v. 10. 11. 12. coll. 2. Chron. c. 17. v. 7. 8. 9. et 2. Regum, c. 22. v. 8. ut hic mos ultra mille annos, post Legem latam, demum inoleverit; confirmatus post modum exemplo Chriti, qui, Sabbato ingressus in synagogam, docebat, Marci, c. 1. v. 21. coll. Lucae, c. 4. v. 31. 33. et Apostolorum, Actor. c. 13. v. 14. 15. 42. 44. etc. Est autem ea lectio sic ordinata a Iudaeis, ut quolibet anno universa Lex absolvatur die magno Festi Scenopegiae; quando simul novam eius lectionem ordiuntur. Quomodo deinceps etiam Prophetae divisi sunt, ut colligitur ex Actor. c. 13. v. 27. Tum voces Prophetarum, quaesper omne Sabbatum leguntur, impleverunt. Unde etiamnum in more est, ut utramque lectionem singulis Sabbati peragant. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 37. §. 10. et 11. Vide infra Synagoga magna, it. Targum. In Novo Testam. Praelectio verbi divini in coetibus vulgari ac nota lingua, eiusdemque explicatio, similiter diu in Ecclesia obtinuit, ut ex Veterum scriptis constat: ac sub Gregorio M. demum, et sucessoribus eius, Caroli M. tempore defecisse videtur; sub quo Latinos passim ritus, et in sacris sermonem, invaluisse, ac de Euangelii corpore excerptas quasdam particulas, Ecclesiasticae Plebi in ordinem praelegi coepisse, idem docet Part. 2. l. 7. c. 17. §. 18. more prisco hodie plurimis in locis revocato etc. Vide plura supra voce Lectio, alibique. Addo hic saltem, Praelegere vocem Artis esse, et de Praeceptore proprie, ut legere de discipulo, usurpari: sicut Graeci paranaginw/s1kein], vel etiam e)panaginw/s1kein], de Magistro; uti a)naginw/s1kein], de discipulo dicunt, vide Casaubonum, ad Sueton. de Grammat. et Rhetor.
PRAELIARES_Dies_dicebantur_Romanis
quibus fas erat res repetere velhostem lacessere. Hos a iustis segregat Macrobius, qui erant continui triginta dies, quibus exercitu imperato vexillum rufi coloris in arce positum erat. Unde et Festus, Proeliares, inquit, dies appellantur, quibus fas est bello hostem lacessere: erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas fuit id facere. Ubi per ferias publicas, intelligere eum dies iustos, notavit Iac. Oiselius ad A. Gellium l. 15. c. 1. Non Proeliares ergo erant tum hi dies iusti, tum dies atri, ut postridie Kalendas, Nonas et Idus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Adde non Praeltaribus, dies Innominales, ut ante quartum Kal. Nonas et Idus. Item Ferias Latinorum, Saturnaliorum et Proserpinae. Hinc quod Quintus Sulpitius Tribun. milit. rem divinam dimicandi gratia post Idus fecisset, ad Alliam contra Gallos male pugnatum: Cannensem quoque cladem, anted diem 4. Non. Sextileis factam fuisse, annotatum est: Compluresque Senatores, verba sunt A. Gellii, l. 5. c. 17. recordari se dixerunt, quoties belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a Magistratu Pop. Rom. facta esset, eius belli proximo deinde praelio Reip. male gestum esse. Vide quoque Macrob. Saturn. l. 1. c. 16. Varronem, alios. Verumtamen hi dies in bello quidem inferendo, sed non in excipiendo, observati: ut idem habet Rosin. l. c. De Proeliaribus, apud Normanoos olim, vide infra, Quadragesima.
PRAELIUM
parspugnae, sicut pugna pars belli est, nonnumquam tamen cum pugna confunditur: Hoc quo die commissuri erant Romani signum in castris proponebatur, tunica videl. purpurea vel coccinea, supra Praetorium expansa, cuius meminit Plut. in Fabio et alibi, Liv. item ac Polybius. Post ubi iam ad conflictum exeundum, et exercitus castris educendus esset, signa militaria, quae in castris fixa erant, captatis auguriis evellebantur e terra: Habebaturque inter felicia auguria, si avellentem signa facile sequerentur; ideoque Crassus in Arabis bello Parthico cum filio occisus legitur, quod iturus ad Proelium avellere signa vix potuerit. Educto castris exercitu, acies instruebatur, quod qua ratione fieri consueverit, fuse docet Liv. l. 8. Coeterum non uno semper illa instructa est modo, ut videre est tum apud Caesarem Comm. tum apud Aelian. l. de instruenda acie. A Gellius, l. 10. c. 9. aliquot militaria vocabula, quibus variis modis instructa acies appellari solita est, recenset: qualia, Frons, Subsidia, Cuneus, Globus, Serra, Alae, Turres etc. de quibus consulendi Scriptores Tactici. Vide infra suo loco. Quod si periculum aliquod imminere videretur, et Aruspices nuntiarent, non placatos esse Deos, tum unus aliquis ex Romanis sese pro exercitu suo et simul exercitum hostium devovebat, qua de re videndus Livius, l. cit. et diximus supra. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 14. Apud Athenienses, post agnum in hostium fines in signum clarigationis immissum, ut docet Diogenianus, Cent. 2. Prov. 96. (quod Hesychius, in Proelii potius committendi signum factum esse contendit) contra hostem movebant, dextroque aciei cornu, ex veteri lege, Polemarchus praeerat, teste Herodoto, in Erato. Commissuri dein Proelium victimam sacrificabant, extaque inspiciebant: tum *purfo/roi] i. e. Faciseri praeeuntes, qui antiquis temporibus Tubicinum loco erant, faces in medium utriusque exercitus proiciebant, conflictus signum: Unde Statius, Theb. l. 4. v. 5. Primo manu rutilam de vertice Larissaeo Obrudit Bellona facem. Quo facto incolumes ad suos sese recipiebant, sacri enim et in peculiari Martis tutela tales habebantur; quo factum, ut de totali internecione exercitus in Proverbio dicatur, ou)de o( purfo/ros2 e)s1w/sqh]. Postea tubae successerunt, quibus servente Praelio *o)/rqion]. carmen canebatur, quo mirum in modum ad rem fortiter gerendam militum accendebantur animi. Unde Euripides in Phoenissis, v. 830. *e)pei\ d' e)s1h/mh|n) *o)/rqion *turs1hnikh=|] *sa/lpiggi kai\ s1unh=yan a)llh/lois2 ma/xhn] . Quarum vice nonnumquam clypeos quoque conchasque sonantes, adhibitos legimus. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 8. tit. 1. Franc. Rossaeum, Arch. Attic. l. 6. c. 5. Aud eosdem, periculo imminente, Dux exercitus quondoque se devovebat, ut Codri REgis exemplo docet Velleius Paterc. l. 1. c. 2. Reliqua vide supra, in voce Miles, et alibi. Velitationes vero iusto Praelio praemittendas, suadent prudentiores, ut, si inferiorem senserit hostem belli Dux, Proelium maturare; sin superiorem, moram interponere norit. Sic Alexander ac Porus, levia conferentes proelia, parvae rei discrimine summae experiebantur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 12. 13. Quod idem Horatius, apud Livium, et Valerius apud eund. fecisse leguntur. Nec Caesar, cum hoste praesertim novo, aliter dimicavit. Attilam quoque. praecursionibus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictus ederent praeludia, iustae pugnae quaesivisse tempus occasionem, Nic. Olahus in Vita eius scribit. Vide Amiratum, l. 19. c. 1. et Machivellium, l. 3. c. 37. Sed nec hoc omittendum, clamare Proelium inituros a plerisque consultum duci. Hinc Caesar, ubi consilium Pompeii, qui id neglexerat, damnat, Non frustra, inquit, l. 3. Bell. Civ. c. 92. antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent, clamoremque universi tollerent: quibus rebus et hostes terreri, et suos incitari existimarunt: Catoque Senior, teste Plut. in eius vita, c. 3. dicere solebat, verba plus quam gladium, et voces plus quam manum, hostes infugam vertere, attonitosque reddere, sibique invisum esse militem, qui latius sterteret, quam inclamaret. Quem proin morem apud plurimas Gentes in usu fuisse, legimus. De Germanis vide Tacitum, Germ. c. 3. §. 1. de Persis ac Macedonibus Curt. l. 3. c. 10. de Britannis iterum Tacit. Annal. l. 14. c. 35 de Poenis, Livium, l. 25. c. 21. de Gllis eundem, l. 38. c. 17. de Lusitanis, Diodor. Siculum, l. 5. de Parthis, Plut. in vita Crassi; de Hibernis, Stanihurstum Rer. Hibern l. 1. de Turcis Leonh. Chiensem etc. e quibus Germanorum clamorem Barditum vocat Tacitus: Barritum legit Lipsius. Blaritum mavult Althamerus: Hibernorum Pharro, Pharro Stanihurstus: Turcae altissime inclamant, Illalaillala, Mahomet Russolalla, i. e. Deus est et semper erit, et Mahometus est servus eius. Ipsis Israelitis, Ierichuntem invasuris, Deus apud Iosuam, c. 6. v. 5. Cum insonuerit, ait, vox tubae longior (quem sonum *o)/rqion] Graecidixere, dequo supra) et concisior, et auribus vestris increbuerit, conclamabit omnis populus vociseratione maxima. De Hispanis quoque ita Silius Punicorum, l. 10. v. 229. ——— Ritu iam moris Iberi, Carmina pulsata fundentem barbara cetra Vide Matth. Berneggerum in Tacit. German. quaest. 8. et quaest. 152. Io. Meursium ad Lycophronem, Io. Parrhasium, I. Lipsium de Militia rom. l. 1. c. 3. Casp. Barthium. Animadv. ad Papinium, Thebaid. l. 4. v. 5. nec non supra ubi de Belli indicendiritu, item voce Ministelli.
PRAELOCUTOR
in LL. Baronum Scoticorum alibique, idem quod Advocatus est, Patronus, Causidicus. Interdum Prolocutor. Matth. Paris A. C. 1254. p. 592. Proloquutor Domini Regis, qui nunc Advocatus Regis nuncupatur etc. Car. du Fresne Glossar. Qui nempe aliorum nomine verba facit. In urbe Galliae inclita, Monspelii, Magistratui municipali (Consules vocantur vulgo) attribuitur e corpore Causidicorum delectus aliquis, ipsi Prolocutorum itidem ere, Gall. Parlier, appellant, quia et os Consulum, et quasi publicus Orator: quam eandem consuetudinem in variis Belgii urbibus dicunt observari. Talis in Apostolorum collegio S. Petrus fuisse videtur, quem aliquoties in Euangeliis, silentibus ceteris, loquutum deprehendimus; id quod B. Chrysostomus, Theophylactus, et passim Patres qermo/thtos2] illius (sic enim loquuntur) et zeli vehementiae adscribunt: cuiusmodi praefervidi sanctissimique zeli exempla quaedam Hieronymus collegit ad Matth c. 24. v. 28. idemque Chrysostomus, Theophylactus, Photius, Alii, propterea eum modo *e)/carxon] et *korufai=on], modo *sto/ma], modo *prohgo/ron to=u *aposto/lwn] vocant, uti pluribus docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce *pe/tros2]: eodem modo, quo voce Dei constitutus dicitur, Exod c. 4. v. 14. Aaron, ut sit os] Mosi, et loquatur pro illo etc. Vide et Casaubon. Exercit. in Baron. XV. n. 5. De voce vero Proloquium, apud Rhetores, vide Martianum Capellam, p. 98. et 121.
PRAELUDIUM
dicebatur Gladiatorum exercitatio velitaris, qua certamini praeludebant. Postquam enim dies ludo destinata illuxit, arma proferebantur; eaque duplicis generis, Lusoria videl. seu Exercitoria, Graecis e)s1fairwme/nk a)ko/ntia], eo quod pilis quibusdam, ne laederent, erant praefixa: Decretoria seu Pugnatoria. Quo respiciens Seneca, Ep. 117. Remove, inquit, ista lusoria arma, decretoriis epus est. Prioribus, cum utebantur, Praeludium appellatum est, quo sensu, Megara loquens de Hercule in cunis duos serpentes elidente, apud Senecam, Hercul. fur. v. 222. ait. Praelusit Hydrae. ——— Vide et supra Musea: ac infra, Triobolus. Posteriora cum adhibebant, dicebantur dimicare ad certum, item versis, id est, transmutatis, armis pugnare, Lips. Saturnal. l. 2. c. 19. Ad quem morem etiam Paulus alludere videtur, cum 1. Corinth. c. 9. v. 26. 27. inquit, *o)/utw pupteu/w w)s2 ou)k a)i/ra de/rwn: a)ll) u(pwpi/azw to\ s1w=ma/ mou], ubi a)e/ra de/rein] idem quod ventilare est, apud Senecam: o(pwpia/zein] vero, serio pugnare. Ita enim is, l. 1. Contr. Aliud est ventilare, aliud pugnare. Vide quoque Suidam in voce g(pw/pia] et Thom. Godwynum, Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 10.
PRAEMIA
antiquissimis temporibus, victoribus proposita, inpublicis certaminibus ad rem praeclare gerendam invitabant certantes, Graece a)=qla] dicta, unde *a)qlhtai\]. Meminit eorum iam Homerus, II. y] v. 257. ——— ——— *a)uta\r *a)xilli\us2,] *a)utou= lao\n e)/ruke, kai\ i)/zanen e)uru\n a)gw=na] *nhw=n d' e)/kfer) a)/eqla] . Sic Olympia Pisis, sive in Elide; Nemea, apud Cleonas; Isthmia, in Isthmo ipso: Pythia Delphis, apud Graecos talia fuerunt, quales apud Romanos Ludi Capitolini, Saeculares et alii; in quibus omnibus Praemia et honores magni constituti sunt, victoriam consequutis, ut non modo in conventu stantes, cum palma et corona laudes ferrent: sed etiam, ut Vitruvius ait, cum reverterentur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia, et in Patriam quisque suam, inveherentur, aereque publico ad perpetua vota constitutis vectigalibus fruerentur. Mercurialis, de Arte Gymnast. l. 1. c. 5. Vide quoque supra, Brabeuta. Transiit inde mos in Remp. pacatam aeque, ac militarem Quamvis enim nullo honestamento Virtus egeat, honore tamen ad eius studium excitari homines patet, proin praemiis ad bene de Repub. merendum suos cives Legissatores prisci invitarunt, in Atheniensium inprimis Rep. inter quae primum proedri/a] fuit, quam optime Suidas explicat, ex Interprere Comici ad Ristoph. Equit. *si/ths1is2] item ex Solonis instituto, seu epulum, in Prytaneio talibus exhiberi solitum: quod sibi praebendum esse, Iocose respondit Socrates, iam Iudicum sententiis damnatus. Cum enim interrogatus esset, inquit, Cicer. de Oratore, l. 1. respondit, sese meruisse, ut amplissimis honoribus et Praemiis declararetur, et ut ei victus quottidianus in Prytaneio publice praeberetur, qui honos apud Graecos haberetur maximus. Statuae quoque honorem habitum fuisse bene meritis de Repub. non sinunt nos dubitare Psephismata honori Demosth. Democharis, Lycurgi, scripta: eaeque statuae ut plurimum in Foro locabantur: Sed et monumenta publice exstruebantur, ut Psephisma, in honorem Zenonis, apud Diog. Laertium docet: Etiam coronae dabantur, vel a Senatu, vela Pop. Atheniensi, vel a popularibus, vel a tribulibus, vel denique ab exteris Civitatibus: idque vel in Contione, vel in Senatu, vel in Populo, vel in Tribu, vel in Theatro, ac Ludis, si id Pop. Atheniensis scivisset; quae ultima Minervae sacra erat. Etiam a)te/leia tw=n leitourgiw=n], seu excusatio munerum, apud eosgem inter Praemia erat. Vide Sam. Petitum Comm. in Leges Attic. l. 3. tit. 6. Nec minus qui egregiam bello operam navabant seque HIpparchis probabant, ad maiora evehebantur eorumque ratio habebatur, in donandis Praemiis conferendisque honoribus, ut puta *dekadarxi/ais2] et huiusmodi: sicut contra a)taktou=ites2] ex lege Xenophonti in Hipparchico memorata notabantur. Mutilatis quoque Pisistrati rogatu, dhmos1i/a trofh\], i. e. pecunia ex publico: pro Patria pugnando mortuis, monumentum in Ceramico: eorumque prentibus ac liberis dhmos1i/a] itidem trofh] ac proedri/as2] ius concessum legiturk vide Eundem Petitum, l. 8. tit. 3. Itaque tales ad annum aetatis vicesimum usque de publico educabantur, dein ad negotia sua mittebantur, et hereditatem paternam adibant: Instruebantur etiam panopli/a|] nonnumquam, hoc enim aetatis anno ad bella mittebantur, panopli/a] instructi, postquam in Agrauli sese osbstrinxissent iure iurando, *ou\ kataisxunw= ta\ o(/pla]. Qua de re vide plura supra in voce Miles, item in Panegyricon, Triumphus. Apud Philosophos, cum initio fere ipsi Reges Principesque soli his tudiis vacarent, nullum aliud Sapientiae, quam perennantis Famae, praemium fuit et honoris eximii, Hieron, in Ion. c. 3. Postquam vero minoris id studium aestimari coepit, salaria demum iis constituta sunt, eaque satis magna, de quibus vide infra suo loco. Donec mercede docere, quod primus Protagoras fecisse legitur, apud Gellium, l. 5. c. 3. Appuleium, Florid. Quintilian. l. 3. c. 1. imo, nisi esurire mallent, ezpectare in ipsis ditiorum hominum aedibus discipulos, quos docerent, sunt coacti: uti discimus ex Laertio, l. 2. A. Gellio, l. 6. c. 10. De Poetis vide supra etc. Sed et Studiosis iam olim, Praemia constituta: apud Hebraeos clavis, Doctoratus insigne: apud Sinenses ac Europaeos, varii, ut vocant gradus, de quibus vide supra; ut et Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 7. c. 15. et 16. Sequiori aevo, et Delationibus sua fuere praemia, et aliis scelerum Ministris; quae tamen ab aliis Principibus ante se concessa abrogavit Traianus, ut videre est apud Plinium in Panegyr. et supra in voce Delatores. Vide hanc in rem plura apud Sim. Battierium Dissert. de Praemiis. Coeterum Praemium caelitus tum in hac, tum in altera vita, iustis exspectandum esse; ut poenam improbis, i. e. iustissimis illis, et scelestissimis his, etiam Noachidae olim crediderunt. Et quidem, ex sententia Fori seu Tribunalis superioris in universum aiunt esse Bonum iustis repositum, i. e. Praemium Iustorum, quod nun cupant Hebraei, Vitam futuri seculi]; quam nominibus quoque prisci horti delitiarum, Paradisi, Montis Domini, Templi Domini, Domus Domini, Portae Domin], fignificari docent. Iidemiustorum etiam dum vitam agunt, praemia, uti et impiorum poenas, caelitus accepta agnoverunt, de quibus plura vide apud Seldenum, de Iure Natur. et Gent. iuxta discipl. Hebr l. 7. c. 9. et 10. uti de Gentilium circa haec persuasione, Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purioris, c. 20. et 21.
PRAEPUTIATUS
h. e. incircumcisus. Tertullian. advers. Marcionem, Christus proprius et legitimus Dei Antistes, praeputiati Sacerdetii Pontifex. Meminit eorum, qui, cum circumcisi essent, arte Chirurgica, praeputiati denuo factisunt, damnatque morem Paulus 1. Corinth. c. 7. v. 18. *peritetmhme/nos2 ti\s2 e)klh/qh; mh\ e)pis1pa/sqw]; Circumcisus aliquis vocatus est, ne attrahat (scil. praeputium.) Ubi to\ e)pis1pa=qai], quod in genere significat attrahere, accipit Beza passiva significatione, ac de eo intelligit, qui Chirurgi opera praeputiatur: quod quidem fiebat cute ferro adducta, ut glandem rursus operiret, quemadmodum docet Celsus, l. 7. c. 25. et testatur Epiphanius, l.de Ponder. et Mensur. quorum hic, At hoc, inquit, gravius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quadam Medica, per instrumentum atractorium, Spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, suturamque admittentes et glutinatoriis eircumdatis, praeputium rursus superinducunt. In quibus verbis Spathisterem instrumentum hoc dictum fuisse, indicat: additque, Esavum impium, ut velut Apostata paternum signum deleret Legisque divinae sic hostem professum se testaretur, illud primum excogitasse. Similes illis, de quibus l. c. Paulus, fuere Iudaei illi, 1. Maccab c. 1. qui, ad Gentiles deficientes. fecisse sibi praeputia, dicuntur v. 16. Quod naturaliter fieri posse, licet negent Origenes ac Hieronymus, ex verbis Apostoli allatis patet. Sed et Ioseph. Iud. Antiquit. l. 12. c. 6. refert, Iudzeorum quosdam circumcisionem ita occultasse, ut undi a Graecis non distinguerentur; quod etiam memorat Theophylactus ad l. c. ac Talmudi assertio in tr. Sebamoth, c. 8. habetur, quod nimirum Hebraei nonnulli suam circumcisionem ita inficere soliti sint, ut non possent Mosaicae legis professores agnosci, quo hoc pacto iniurias, persecutiones ac tormenta evitarent: qui tamen in civitate Better deinde circumcisionem iteraverint, Hebraeis hinc Meschiuchim, i. e. Attracti, appellati. Vide Car. Macrum Hierolex. in voce Spathister; et plura de praeputio supra, voce Circumcisio, aliquid etiam infra Recutiti, it. Verpus.
PRAEROGATIVA_Centuria_seu_Tribus
vocabatur olim, a praerogande, quae, sortitione facta, prima in Comitiis suffragium dabat. Postquam en im sub Regibus, cum aut Magistratus creandi, aut de Legibus cognoscendum, aut bellum inferendum esset, primae ad suffragia vocatae essent maximi census Centuriae, Equitum Peditumque: sequenti aevo liberaque iam Rep. omnes Centuriae in sortem conici coeperunt, quarum quae prima exibat, prima ferebat suffragium et Praerogativae appellabatur, coeteris, quae dicebantur Iure vocatae, dein ordine sequentibus. Quod idem et in Tribubus factum: tantumque Praerogativae omen fuerat, ut plerumque eius sententiam reliquae adoptarent. Vide Asconium Verrina 2. Sortitione itaque iuter Tribus et Centurias de praerogativa facta, Magistratus in tribunali, quod erat in Campo Martio, sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad suffragium: quae de eo loco, in quo constiterat, discedens in Septum seu Ovile (locus erat in Campo praefato, cancellis conclusus, in quo suffragia dabantur) ibat per pontem, in cuius initio stabant Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant: Ingredientibus vero Ovile Rogatores cistam proponebant, in quam eam quam vellent tabulam conicerent. Cum collectae erant totius Centuriae tabellae, educebant su ffragia Custodes, hisque descriptis, Praerogativae Centuriae suffragium renuntiabant. Quo facto hac ex Ovili redeunte, prima Equitum Centuria: post singulae Centuriae primae classis ordine ad suffragium ferendum eodem modo vocabantur, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. Hadr. Turnebus, verba illa Tullii, Maiores voluerunt, Praerogativam omnem esse iustorum Comitiorum, eo interpreatur, quod tanti fuerit apud Rom. haec Centuria, ut semper is Consul eligeretur, quem illa suffragio suo declarasset, Adversar. l. 5. c. 23. Vide quoque infra, voce Primus, it. Principium, et ubi de Revocandi in Suffragia ritu. Hinc Praerogativum Omen, de suo loco. At Praerogativarius, seu officium Praerogativarum, apud Recentiores occurrit, cuius exhibet formulam Senator, l. 11. Ep. 27. Praerogator vero, quasi Praeerogator, servi nomen apud Romanos, de quo infra in Prorogator.
PRAESEPE_Domini
magna veneratione fuisse apud Helenam Constantini M. matrem, quae proin Stabularia per convitium a Gentilibus dicta, legitur apud Ambrosium, Orat. de Theod. Est autem Praesepe, Graece fa/tnh], proprie locus in stabulo concavus, ubi pabulum iumentis apponitur; olimque suam quisque equorum fa/tnhn], quasi mensam, ante se habuit, unde fa/tnh] et tra/peza] pro eodem passim et e)kfatni/s1mata], primo praesepium purgamenta, inde mensae reliquiae, seu analecta. Improprie fa/tnh] seu praesepe, stabulum notat, Iesaiae, c. 1. v. 3. Sic Virg. l. 7. Aen. v. 17. Setigerique sues, atque in praesepibus ursi Saevire —— Atque hoc posteriore sensu, contra Veterum opinionem, verba Lucae c. 2. v. 7. de B. Virgine, *kai\ a)ne/klinen au/to\n en th=| fa/tnh], et reclinavit eum (infantem Iesum) in praesepio, accipiunt Viri docti, de fa/tnh|] nempe katalu/matos2], h. e. Stabulodiversorii, uti videre est apud Salmas. laudatum Balduino Walaeo in Lucam c. 2. Heinsium Exercitat. Ibid. et Suicerum Thesauro Eccl. voce *fa/tnh]. Aliam vocis notionem vide supra, ubi de Molis.
PRAESES
nomen generale est, verba sunt Marci IC. leg. 1. ff. de Offic. praesid. eo quod et Proconsulet, et Legati Caesaris, et omnes Provineias regentes, licet Senatores non sint, Praesides appellantur. Vide quoque Dionem, l. 4. Speciatim vero Praesides dicebantur, qui a Caesare cum summo Imperio mittebantur in provincias: quemadmodum Proconsules, a Senatu, qui anno Proximo Consulatum gesserant, et Propraetores, qui Praeturam administraverant, solebant mitti. Alii erant Legati, qui non suo, sed Principis nomine in diplomatibus utebantur; Princeos enim quasdam provincias, in quos Legatos mitteret, sibi reservabat. Unde Pontius Pilatus Syriae Legatus Lactantio dicitur. Anton. Thysius Notis in A. Gellium, l. 2. c. 2. Solebant vero non Proconsulares solum, sed et provinc, Praesidiales sorte concedi; nam antiquae libertati provinciae Procoss. dabantur, reliquae per Praesides administrabantur, Strabo, l. 6. in fin. quarum has validiores audire, docet Sueton. Aug. c. 47. In harum numero Sicilia recensentur et Sardinia. Sext. Ruffo Brev. Hist. Rom. quatuor Hispaniae, Martian. Capellae, l. 6. Tripolis, utraque Mauritania, Russo ibid. loci Aegyptus Corn. Tacit. l. 12. Annal. c. 60. et Histor. l. 1. c. 11. Gallia, Treb. Pollioni in Posthumo, c. 3. Dalmatia, Fl. Vopisco in Garino, c. 17. Vide praeter alios Alex. ab Alexandro, Genial. dies. l. 2. c. 27. Provinciarum vero divisio ista in Proconsulares et Preaesidiales, ab Augusto, postquam Senatus P. Q. voluntate compelleretur, ut solus Remp. gereret, primum instituta est, qua de re dicemus infra passim, ubi de Praesidialibus provinciis, item in vocibus Proconsul et Provincia,??? plura vero de hac voce vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 42. Salmasio, Praeses et Procurator idem, Ael. Spartian. in Adriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, procuratores et Praesides profactis supplicio affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere. Et est quidem, ait, Praeses generale nomen de provinciae administratore: proprie tamen sic dicti, qui minores provincias, quae a solis Praecuratoribus regebantur, administrabant. Itaque in illis provinciis Procurator et Praeses idem. Quinimo utraque appellatione gaudebant: Hinc in veter. Inscr. Procurator et Praeses Alpium, Procurator et Praeses provinciarum per Orientem. Procurator et Fraeses Sardiniae provineiae. Sic Graecis *a)/rxontes2 kai\ *e)pi/tropoi] Unde Arrianus de Epiri Procuratore, nam et haec provincia Praesidalis fuit, modo eum *a)/rxonta], i. e. Praesidem; modo *e)pi/tropon], i. e. Procuratorem vocat: s1e\ e)/fh ble/pontes2 to\n au)tw=n *a)/rxonta, tou= *kai/s1aros2 fi/lon kai\ *e)pi/tropon], Te respicientes, suum Praesidem, Caesaris Amicum et Procuratorem. Et paulo post, *o(/ra pw=s2 o( *e)pitropos2 tou= *kai/s1arous2 qewrei=] etc. Atque de istiusmodi Praesidalibus provinciis Lamprid. in Severo, c. 24. Provincias Praetorias Praesidales plurimas fecit, Proconsulares ex Senatus voluntate ordinavit. Quomodo fere semper nomen Praesidis, apud Historiae Augustae Scriptores, accipiendum, de Procuratoribus scil. Caesaris in illis provinciis, quae nec Praetoriae erant, nec Consulares, nec Proconsulares, nec ab aliis administrabantur; quam a Procuratoribus Caesaris, qui et Praesides proprie dicebantur. Sic Praeses Orientis apud Vopiscum, qui in vet. Inscr. Procurator et Praeses provinciarum per Orientem, dicitur. Apud Eund. Praesidatum in Dalmatia administrare, est Praesidem et Procuratorem Dalmatiae esse: nam haec etiam provincia Praesidalis erat. In Carino, loc. cit. Statuerat denique Constantium, qui postea Caesar factus est, tunc autem Praesidatum in Dalmatia administrabat, in locum eius subrogare. Et qpud Trebellum Pollionem, c. 24. Tetricus Praesidatum in Gallia rexisse dicitur, qui unius ex Galliarum provinciis Praeses et Procurator fuit. At qui in provinciis proconsularibus Procuratores erant Caesaris, hi non Praesides, sed Procuratores tantum dicebantur, qui rem Fisci curabant et nullam, nisi in fiscalibus causis, iurisdictionem habebant etc. Salmas. ad Spartian. l. c. Apud Flav. Vopiscum, c. 13. Probus Imperator permisisse Senatui legitur, ut, interalia, ius Praetorium Praesidibus darent. Quod sic explicat Casaubon. ut Praesides provinciarum ex sua provincia quisque reversi sederent in Senatu inter Praetorios. Salmasio vero id nihil alius fuit, quam Praesides cum iure Praetorio in provincias mittere. Quemadmodum enim, qui cum iure Consulari provincias administrabant Caesarianas. Consulares dicebantur, etsi numquam Consules fuissent sic quod Caesar idem provinciis suis praeficiebat cum iure Praetorio regendis, Praetorii Legati et Propraetorii audiebant, Idem ad loc. Nonnumquam tamen de ipso Imperatore vox occurrit. Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 7. de Roma et Traiano, Dixit Praeside gloriosa tali. Uti Statius, Thebaid. l. 10. v. 12. de Imperatore seu Duce exercitus eam usurpat, Quatuer errantes Danaum sine Praeside turmae, ad quem loc. Vide Animadversiones Casp. Barthii etc. Hinc Praesidales provinciae, de quibus paulo infra: Praesidatus, dignitas Praesidis: et Praesidiaria Toga, quam omen Imperii fecisse Severo, docet Spartian. in Vita illius. c. 1. De titulo honorario Praesidum, vide supra Laudabilitas, it. Perfectissimatus,
PRAETEXTA
Togae species, Etruscae, ut Plinius censet, originis, ita appellata est, quod in extrema ora limboque purpuram praetextam sive circumtextam haberet: quam ob rem a Plutarcho peripo/rfuros2] nominatur. Instituisse illam omnium primum Romae Tullium Hostilium Regem, Macrob. auctor est. l. 1. Saturnal. c. 6. Puerilem illam Togam vocat A. Gellius, l. 18. c. 4. quoniam ea, ut est apud Caelium Calacgninum, Epistolic. Quaest. l. 3. Ingenuorum puerorum erat, antequam puram Togam induerent. quo tempore, si quid peccassent, non solvebant pecuniam, sed anguillarum tergoribus molliter multabantur. Hi dein, Tirocinii die, quo deducti in Forum transcribebantur in viros, pro Praetexta, Togam puram, i. e. sine purpura sumebant, id quod fiebat decimi quinti anni initio. Quod enim Augustus, Ciceronis item filius, aliique eam serius deposuere, id magis ab alia causa, quam a lege fuit aut more, ut recte Manutius monet. Hinc Praetextata aetas, pro puerili: Praetextati ac Praetextatae, pro pueris et puellis, Namque et has, antequam nuberent, in Praetexta incessisse, docet Cicer. 1. Verr. c. 44. Eripies igitur pupillae Togam Praetextam? detrahes ornamenta non solum Fortunae, sed etiam ingenuitatis? Sed falso hinc quidam Praetextata verba deduxere, quae erant ob scoena atque impudica, et proin a praetextata aetate procul arcenda; nec rectius Turnebus a Praetextatis Comoediis, quae lascivae ac liberae, ut infra videbitur: illud vero melius, quod cum nupturae puellae praetextam deponerent, ad demulcendum pudorem, nuptiali licentia Fescennina cantarentur. Verum, antequam Praetextae usus Nobilium primo, dein omnium civium liberis, promiscuus concederetur, primis temporibus Sacerdotum erat, et praecipuorum Magistratuum. In sacris enim adhibitas fuisse istiusmodi Togas, indicat Plinius, l. 9. c. 36. cum ait: Purpuram Diis placandis adhiberi. Neque vero Sacerdotes solum, sed et Consules, Praetores, aliique Magistratus, qui sacra facerent, erant in Praetexta, uti de Germanico apud Tacirum legimus. Augures etiam usos Praetexta notum est, unde Cicer. pro Sextio, Lentuli Spintheris filium Augurem creatum indicans, Cut superior, inquit, annus idem et virilem Patris et Praetextam populi iudicio dedit. Idem, Ep. 9. l. 2. ad Att. Vatmii strumam Sacerdotii diba/fw|] vestiant. Praeterea Magistratus omnes, tam Romae, quam in Coloniis et Municipiis, Praetexta usos, imo et Collegiorum ac Vicorum Magistros, res omnibus obvia. Liv. l. 34. c. 7. Purpur β viri utemur: Praetextati in Magistratibus, in Sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur: Magistratus in Coloniis Municipiisque: hic Romae infimo generi Magistris vicorum Togae Praetextae habendae ius permittemus, nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam, ut eo crementur. Hinc Magistratus insigne Praerexta fuit: Proin verba illa Tullii Or. pro domo sua, Videtis praetextatos inimicos, optime interpretatus est ille, in Magistratu ipositos. Et quidem Consules Praetextatos suisse, docet Plut. in Galba, ubi caedem in foro factam memorans, Praetextas vocat (gpatika\s2 e)sqh=tas2], Consulares vestes: Appianus item, eum Civil l. 1. de Octavii Consulis interitu loquens, eandem Togam vocat th=s )*arxh=s2 e)sqh=ta]. De Aedilibus, ita Dio, l. 76. Antequam legeretur, Senatorem illum calvum peripo/rfuron i(ma/tion] habuisse. Tunc omnes in Marcellinum oculos coniecimus; is enim tunc Aedilis fuerat. Vide quoque Cicer. Ep. 10. l. 2. ad Quint. Fratrem, de Aedilitate Appli Claudii, Praetores etiam in Praetexta, Appian. Civil. l. 2. Cinna Praetor, affinis Caesaris, praeter exspectationem progressus in medium, th\n te e)sqh=ta th\n strathgikh\n a)pedo/s1ato], i. e. Praetextam exuit. Sumebant autem eam, Kalendis ianuariis in Capitolio, votis sollemnibus nuncupatis, una cum coeteris insignibus, quod iis cum Consulibus fuit commune: Sed capitis aliquem damnaturi deponcbent. Praefecti quoque Praetorio hac veste usi, licet ius lati clavi non haberent: Dio dat eam Seiano, l. 8. et Iuvenalis, Sat. 10. v. 99. Huius, qui trahitur, Praetextam sumere mavis: An Fidenarum, Gabiorumque esse potestas. Etiam Dictatorem Praetextatum fuisse, dubium non est: cum supremam eius dignitatem, qua cunctos Magistragus antistabat, non aliis insignibus, quam securibus ad fasces additis, ab aliis distinctam Auctores prodant. Quemadmodum igitur is extra urbem paludatus, sic intra urbem, ut et Consules aliique Magistratus, non in alia veste, quam in Praetexta fuit. An Senatorum quoque Praetexta fuerit, quaeritur inter Eruditos, et affirmat Manutius. Sed non fuisse eam Senatorum propriam, illud Dionis ostendit, cum in luctu Magistratus, deposita Praetexta in veste Senatoria mansisse, retert. Idem, l. 51. inter reliquos honores Augusto decretos fuissenarrat, ut Senatores Actiacae victoriae socii en periporfu/rois2 i)mati/ois2 th\n pomph\n au)tw=| s1umpe/myai], Praetextati cum eo trtumpharent. Nisi dicamus, sicut Consul, qui alias tantum Praetextatus, in officio sollemni annum auspicandi, in Toga Triumphali erat, ita Senatores eodem die sollemni Praetextam sumpsisse: ut colligere est, ex Ausonio, sollemnia Kal. Ian. precante, Eidyll. 8. Censoribus Praetextum abiudicat Manutius, ex Polyb. l. 8. similiter Tribunis eandem adimit: Interim Cicero pro Cluentio, de Quintio Tribun. Pleb. loquens. Facite, ait, ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum, atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordenmins: ubi Praetextam innui verosimile est, et confirmat id Quintilian. l. 6. Nec reticendum, Praetores, coeterosque Magistratus, ac Sacerdotes cum Praetexta olim, ut temporibus nostris cum pallio Archiepiscopi, sepeliri consuevisse: Sic enim Polybius, loc. cit. cum ornamenta mortuorum enarrat, ait: Ubi praeclarus aliquis ex domesticis obiit, instituunt funeris apparatum, et circumfusi qui similes magnitudine ac statura videntur: *e)\an me\n (/gpa)tos2 kai\ *strathgo\s2 h)=| gegonw\s2, peripirfu/rous2 lamba/nous1i: e)a\n d\e *timhth\s2, porfura=s2]. Quo respicere quoque, de Miseni funere loquens, Virg. videtur. Aen. l. 6. v. 220. —— Tunc membra toro defleta reponunt, Purpureasque super vestes, velamina nota Coniciunt, etc. Duravit autem puerilis Praetextae usus, ad extrema usque Imperii Romani tempora, ut indicat Ausonius in Professor. 18. v. 7. Mox Schola et Auditor multus, praetextaque pubes; ubi praetexta pubes, pro praetextata: ad exemplum Propertii, l. 4. eleg. 1. Praetexto Senatu, et Macrobii, Saturnal. l. 2. c. 1. verba praetextata, dicentium. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. capitib. prior. Hier. Bossium, de Toga Rom c. 11. Rosin. Antiquit. Rom l. 5. c. 37. uti de Triumvirorum religione, qui proscriptionis tempore praetextatum quendam, ut occidi posset. toga virili induerunt, infra voce Virgo.
PRAETOR
variae de hoc auctorum sententiae. Sunt enim, qui hoc nomine primum appellatos Consules dicunt, atque ita a Praeeundo deductum Praetoris nomen. Sed enim distinguere hunc a Consulib. videntur 12. Tabb. leges apud Cicer. l. 3. de Legg. Regio Imperio duo sunto, iique praeundo, iudicando, consulendo, Praetores Iudices, Consules appellantor, Militiae summum ius habento, nemini parento, etc. Ita Iuvenal. Satyr. 10. v. 36. Praetorem vocat. quem mox v. 41. Consulem dixit. Quem locum interpretes alio trahunt, quam debebat, uti notat Faber. Praetores autem exercitus esse duces, inque bello praeire solitos patet ex Cicerone, Caesare, Gellio, Macrobio, Asconio Paediano; quin saepe gestum ab iis bellum. Etenim sub M. Thermo Praetore prima fecit stipendia Caesar. Eiusdem dignitatis vir M. Acillus triumphavit de rege Antiocho, et victis Aetolis. Missus in Hispaniam. Scipio Africanus Praetor An. aetat. 25. ut et Sempron. Gracchus Praetor Galliam domuisse legitur. Graeci quoque ut plurimum Praetorem strathgo\n], i. e. belli ducem interpretantur. Licuit ergo illis auctoritatem exercere suam in castris. Sed, an praesente Consule? Maior huius et auctoritas et potestas fuit; Itaque id non ita liberum, aut concessum fuit eo praesente. Alii volunt, Veteres omnem magistratum, cui pareret exercitus, appellasse Praetorem. Hinc tabernaculum ducis dici Praetorium, quod strath/gion] Iosepho dicitur, l. 3. *a(lw/s1]. Hinc. esse nomen portae praetoriae in castris, et praefectum praetorio constitutum sub Principibus, sicut Arcadius et Pomponius tradiderunt, data illi pleniore licentia ad publicae disciplinae emendationem. Utcumque, a praeeundo, seu iure, seu exercitu, nomen eum arcessere volunt. Pomponius autem et Fenestella, a praeessendo deducunt. Primus Praetor fuit Sp. Furius Camillus. M. fil. qui quoniam ius dicebat urbanis; appellatus est Praetor urbanus. Penes hunc adeo erat omnis publici privatique iuris potestas, ut et novum ius condere posset, et abrogare vetus. Cum enim Consules occuparentur finitimis bellis, et proinde, qui ius diceret, in civitate non esset, Praetor creatus est, qui ius redderet, donec illi abessent, bello distenti, teste Livio; l. 7. c. 1. etsi Fenestella referat causam creationis, in diuturna certamina patrum. Cum enim alterum Consulum ex plebe creari concessissent, simul obtinuerunt, ut et unicus magistratus crearetur ex patribus, qui, quod populum praeiret. Varroni Praetor dictus est. Apud Ciceronem, ubi supra. audit hic iuris disceptator, item iuris civilis custos; cui quoque rantum honoris est attributum, ut ius eius Honorarium appellaretur. Annis vero aliquot elapsis, propter peregrinorum turbam in urbem confluentium, additus illi fuit alter Praetor, Peregrinus dictus, ideque factum An. Urb. Cond. fere 12. supra quingentesimum. Utriusque autem potestasadeo par erat, ut alter alterius decreto intercederet, si quis appellasset, teste Asconio in 3. Verr. Quamquam dignitas Urbani fuerat maior, qui et propterea dictus est Maior, ut peregrinus Minor. Aucto tandem magis et magis imperio, auctus simul fuit Praetorum numerus, usque ad octodecim, teste Fenestella. Nam 4. adiecit Corn. Sylla. Inde 16. esse voluit Augustus, atque his Claudius adiecit duos. Imo capta et occupata tandem Sardinia, totidem sunt creati Praetores, quot Provinciae in ditionem pervenerant. Insignia et ornamenta Praetorum fuerunt 6. lictores, cum totidem securibus (quamvis Paulus Aemilius 12. habuisse dicatur) Praeterxta, sella curulis, hasta iurisdictionis signum, gladius quaestionum, denique albi equi niveique ad frena Quirites, utiloquitur Iuvenalis, Sat. 10. v. 45. Magistratus tamen eiustantum unus erat, ut et edicta ab eo proposita. Vide Lazium, l. 2. Comment. de Rep. Rom. ubi eorium sedes, ornamenta, insignia, ministeria, familiae, satellites fusissmie ex Romanis historicis describuntur. Nic. Lloyd. Coeterum, Praetores duo, quorum unus civibus, alter peregrinis ius diceret, Comitiis Centuriatis creati sunt, et a populo iurisdictionem, sed incertam. accipiebant, post an. Urb. Cond. 512. Ubi vero designati erant, ex Senatusconsulto duas iurisdictiones, urbanam et peregrinam, sortiebantur, quamque sorte adepti erant, illam exercebant: quamvis factum nonnumquam, ut ambas iurisdictiones unus Praetor ex Senatusconsulto sortitus sit, easque exercuerit; idque non antiquis solum, dequibus Livius videri potest, sed et ultimis temporibus. Coeterum, priusquam ius dicerent, ut cuivis notum esset, quemadmodum anno suo ius dicturi essent, in albo Edictum constituebant: quod inito Magistratu, habita contione, et iurati in leges faciebant, ut Cicero testatur de Fin. l. 1. Continebatur vero Iuris dicundi munus tribus hisce verbis, Do, Dico, Addico: Dabat enim Praetor actionem, dicebat ius, addicebat, tam res, quam homines. Quae tria verba non Fastis modo diebus, quibus proina a fando nomen, sed et Comitialibus, imo et Nefastis primo, fari poterat: unde Paulo Manutio occasio nata tria Fastorum dierum genera faciendi. Dicebat autem ius, aut ex superiore loco, aut ex aequo: id est, aut de tribunali, aut de plano: et quoniam sella posita sedentes id faciebant, hinc eos dies Sessionum vocarunt, quorum alii postulationibus, alii cognitionibus, fuere dicati. Nec modicam obtinebant iuris auctoritatem Praetorum edicta, quod ius honorarium appellatum fuisse notum. Illorum propria insignia fuere, Hasta et Gladius: illa quidem ad iurisdictionem, haec vero ad quaestionem significandam; reliqua enim cum coeteris Magistratibus habebant communia. Porro, quanta fuerit Urbani inprimis Praetoris potestas, hinc liquet, quod absente Consule summa penes eum rerum potestas esset: nisi feriarum Latinarum tempore, quo durante Praefectus Urbis ius id habebat. Vide Cicer. l. 10. Ep. ad Famil. Unde Consulum Collegas illos nominatos esse, testis est Cicer. l. 9. Ep. ad Attic. et Livius, l. 7. quod tamen non ad aequalitatem Imperii, sed ad ius auspicii (quia Praetor eodem creatus auspicio) pertinuisse, monet Iac. Oiselius, Notis in Gellium, l. 13. c. 15. Similiter per absentiam Consulum, cum dignitate eis proximus esset, Praetor Senatum convocandi habebat ius, videl. ad rem novam: vetera enim in Consulum adventum reservari, honestius iudicabatur, vide Livium, l. 22. et Cicer. pro Plancio, apud praef. Oiselium in Gellium, l. 14. c. 7. Iidem Comitiis Centuriatis Consules creabant: Iudiciorum item causa Comitia habebant, teste Livio, l. 34. Ad Curiata quoque Comitia populum vocandi ius habebant etc. Veniebant autem diebus Fastis summo mane in Comitium sive Forum, at que in tribunali, sella posita, adsidebant, et Accenso, ut tertiam horam populo circumstanti in clamaret, imperabant: quo facto, tum per Accensum eundem populum rogabant, num quis esset, qui apud se lege agere vellet, i. e. qui ius posceret. Quod ferias publicas attinet, indicebantur illae et proclamabantur singulis mensibus, non tantum a Rege sacrorum, sed quoque a Praetore; ab illo quidem sacrorum rite peragendorum; ab isto vero, vacationis a forensibus negotiis gratia. Hinc Praetorem etiam ferias, quae Compitalia dicebantur, more Maiorum, verbis olim sollennibus concepisse. A. Gellius, l. 10. c. 24. et Macrob. Saturnal. l. 1. c. 4. auctores sunt. Fuere autem verba illa: Die Noni post Kal. Ian. Quintilibus Capitalia erunt. Idem de feriis omnibus conceptivis atque imperativis, docet Macrobius praef. et Sueton. in Claudio. Qua de re vide plura, apud Iac, Raevardum, Varior. l. 5. c. 19. Nec omittendum, Praetorem, antequam damnationis sententiam pronuntiaret, Praetextam deponere consuevisse. Docet id Val. Max. l. 9. c. 12. ex 7. ubi Licinium ait Macrum, Repetundarum reum, cum vidisset, iudicium cogentem Ciceronem Praetextam ponere: ne bona hastae subicerentur, interclusis faucibus vitae suae finem attulisse, quo cognito Ciceronem nihil pronuntiasse. Seneca tamen de Ira, l. 1. c. 16. non depositam Praetextam, sed perversam indutam fuisse, indicare videtur, Et si perversa induenda Magistratui vestis. An potius ideo deposita, ut perversa indueretur, quod Mureto placuit, qui ad Senec. ait, a Magistratu laturo sententiam depositam Praetextam, ut eam perversam indueret, i. e. partem eius floridiorem ae nitidiorem introrsus verteret, Oct. Ferrarius, de Re Vest. l. 2. c. 4. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim, l. inprimis 7. c. 11. Quia de Edicto Praetoris supra aliquid dictum, addatur, fuisse idappellatum, observante Pighio, Aeq. pet. Com. Edictum perpetum, non quod vigorem semper obtineret (cum officio enim Praetoris exspirabat, unde annua lex Cicer. in Verr. dicta) sed respectu Edictorum aliorum, quae medio anno, occasione subitaria ac extraordinaria requirente, promulgabantur; quae prion Peculiaria et nova edicta, idem Cicer. in Ver. 5. vocat. Sequentibus temporibus Salv. Iulianus, ex omnibus Praetorum Edictis, Edictum collegit totius Iuris Civil. nervum ac nucleum continens, quod proprie Edictum perpetuum appellitatum est: eo quod, mandato Hadriani Aug. sequentes Praetores, iuxta illud causas decidere, neque ab eo ullatenus recedere, tenebantur, vide Sigonium, de Iudic l. 1. c. 6. Solebant denique Praetores maximis sumptibus ludos edere, ut se populo commendarent; in quibus ipsi mappa signum dabant emittendarum quadrigarum, unde *a)fe/tai] dicti. Tum autem totum humerum cum brachio toga habebant exsertum, qui cinctus Gabinus dictus est; quo habitu iidem, Consulesque erant, quoties in aliquo actu sollenni versabantur, sive rem divinam facerent, sive portas Iani aperirent, sivealia huiusmodi munera obirent. In antiquo certe Lapide, apud portam Nomentanam, visitur Praetor mappam mittens et exsertum toga humerum habens. Neque alio habitu ius dixisse, discimus ex Tertulliano de Pallio, c. 3. Idem Cato, Iuridicinae suae in tempore humerum exsertus, haud minus palliato habitu Graecis favit. Ncmpe Cato, Praeturae suae tempore, cum humerum exsertus togam ritu Gabino cinctam haberet, quasi palliato habitu videatur esse, et Graecis Philosophis. Cynicis inprimis, dum sic eorum habitum imitaretur, favere. Ita enim exsertum humerum habebat toga, ut illi pallio, *e)cwmi/ai] hinc dicti. Salmasius ad loc. De Praetorum aliis quibusdam generibus, vide hic infra: uti de Magistratu Caesaraugustano, Praetori urbano Romaliqua ex parte respondente, voce Salmedina. it. Zavalmedina. Vide quoque supra Abbas. PRAETORUM VARIA GENERA, APUD ROMANOS. Cereales Praetores duo, a Coesare Dictatore reliquis additi sunt, testibus Tranquillo, Dione et Pompenio. de Fidei commisso qui ius dicerent, Praetores duo a Claudio Imperatore instituti leguntur, apud Fenestellam de Magistr. Rom. qui sic 18. Praetorum numerum complerunt. Ex his cum unum detraxisset Titus, eius in locum Nerva restituit, qui inter Fiscum et privatos ius diceret. Fiscalis Praetor. Peregrinus, vide supra. Provincialis, dictus est, qui, provinciis praefectus, illis ius dicebat, et si res cogeret, bellum administrabat, de quibus prolixius hic infra. Praetores Quaesitores, appellati sunt, qui iudicium publicum exercuerunt: quam Quaestionem dixere. Et quidem huic rei primum operam dederunt Reges, dein Consules, post Magistratus ii, quos ei muneri Senatus aut Populus praefecit: quod prim um quidem, occasione solum data factum; donec anno Urb. Cond. 604. proprius Quaesitor esse coepit. Postea Praetores primum quatuor. dein 6. perpetui singularum quaestionum Quaesitores constituti, qua de re vide supra in voce Farricidii Quaesitores et infra suo loco. Tutelaris Praetor, reliquis est adiunctus, a Marco Imper, apud Capitslin. c. 10. Urbanus Praetor, vide supra.
PRAETOR_Provincialis
qui provin ciam regebat. lnitio enim provinciis praefecti sunt Praetores, ut et ius provincialibus dicerent, et si res postularet, bellum administrarent. Itaque Praetorum numerus ob id crevit; quia provinciarum crevit numerus. Nam cum duo, ut dictum, Romae Praetores essent, unus, qui inter cives; alter, qui inter peregrinos ius diceret: ac provin ciae duae. Sicilia atque Sardinia essent institutae; visum est faciendum, ut Praetores alii in eos duo adicerentur. Inde duabus ad imperium adiectis Hispaniis, totidem alii accesserunt, qui quaterni quaternas in singulos annos administrarentprovincias. Verum, quoniam in ipsis provinciis saepe tumultus ac bella graviora excitabantur, hinc etiam Consulibus provinciae com mitti coeperunt; sicque duo potissimum ordinarii fuere Provin ciarum Rectores: Praetores, qui in Praetura, et Consules, qui gravioreurgente bello, provin ciis praeessent. Praetores itaque provin ciales, sicut et reliqut, Comitiis Centuriatis creati: iisque, ubi erant designati, decretae a Senatu Provinciae sunt, quas sortirentur. Insignia fuerunt eadem, quae Urbanorum, unde a sex securibus e(capele/keis2] Appiano dicti sunt: tempus ordinarium fuit annuum. Si vero prorogato post Praeturam imperio in provinciis remansissent, Propraetores appellati sunt: quod quidem usque ad Ann, Urb. Cond. 600. observatum est. Postea vero, cum L. Calpurnius Piso Tribun. Plaeb. Marcio Censorino, M. Manilio Consulib. anno ipso 604. teste in Bruto Cicerone, primus de quaestione perpetua Repetundarum tulisset, i. e. ut ex Praetoribus iis, qui provincias sortiri soliti erant, unus Provinciae loco quaestionem Repetundarum sortiretur, eique per annum in Urbe praeesset: Cumque idem postea, etiam in aliis quaestionibus ac Praetoribus, alii alia lege sanxissent, factum est, ut Praetores, qui quotannis adhuc seni tantum creabantur, iurisdictiones duas, quaestiones quatuor aut plures ex Legibus, quae de quaque quaestione latae erant, in sortem conicerent easque per annum in urbe exercerent: extremo autem anno, ex Senatusconsulto provincias in posterum sortirentur: unde hi Propraetores dicti, de quibus vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom l. 7. c. 43. et infra in voce, Propraetor. Alii apud Curtium Praetores, l. 5. c. 1. quos Alexander regioni Babyloniae et civitati praefecit. *strathgoi\] videl. erant, qui praeessent militibus. Satrapaprovinciales curante: Quemadmodum et postea sub Imperatorib. Romanis quaedam provinciae simul Praesidem atque Ducem habuere. Praeter quos *frou/rarxoi], Praesidiorum Praefecti, quos cum Praetoribus male contundit Interpres Arriani, l. 3. c. 3. ubi Mazarus Praefectus praesidti arcis et Archelaus Praetor diserte in Graeco distingnuntur. Uti in Gallia hodie arcium atque oppidorum Praetecti, a Ducibus toti provin ciae praepositis, longo intervallo separantur. Vide Freinshemum, Not. ad Curtium d. l.
PRAETORIO_Praefectus
dictus est olim, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerant: Veteres enim, inquit Asconius Paedianus, omnem Magistratum, cui pareret exercitus, Praetorem appellaverunt. Auctor instituti Oct. Augustus fuit, ut Suetonius et Dio docent: postmodum a Tiberio id stabilitum est. Sub eodem Imperatore Ael. Seianus vim Praefecturae, antea modicam, intendit, dispersau per urbem cohortes una in castra conducendo: ut simul imperta acciperent, numeroque et robore et visu inter se, fiducia ipsis, in ceteros metus crederetur. Praetendebat —— severius acturos, si vallum statuatur procul urbis illecebris, Tacit. Annal. l. 4. c. 2. Nec unus solum, sed et duo nonnumquam id muneris obibant, uti de Lusio Geta et Rufo Crispino, sub Claudio Imp. apud eundem legimus, l. 12. c. 42. Imo in tres potentiam sparsit Imperatoribus ipsis formidolosam Nero, qui tamen numerus non semper mansit. Et primum quidem ex Equitibus tantum Romanis Praeterio Praefeotus legebatur: Dein vero, cum ex Praefectis quoque Imperatores creati sunt, quorum primus Macrinus suit, tum non Senatoribus modo, verum etiam Consularibus, haec dignitas patuit: duravitque hic Magistratus, ad Imperium usque Constantini M. quo tempore, cum Praetoriani pro Maxentio stetissent, contra Imperatorem, hic post victum occisumque Tyrannum, castro Praetorio diruto, cohortes Praetorianas exauctoravit, atque ita Praetorio Praefectorum dignitatem sustulit. In quorum locum, quum idem Imperator novam Romani Orbis divisionem excogitasset, ipsumque in quatuor praecipuas partes seu Dioeceses divisisset, quatuor quoque Praetorie Praefectos instituit, In Galliis videl. Italia, Illyrico et Oriente: qui tamen non nisi civiles causas disceptandi ius habebant. Olim vero, quanta muneris huius fuerit auctoritas ac potestas, Aurelius IC. docet his verbis: Ad vicem Magistri Equitum Praefectos Praerorio antiquitus institutos esse, a quibusdam traitum est. Nam cum apud Veteres Dictatoribus ad tempus potestas summa crederetur, et ii Magistros Equitum sibi eligerent, qui, associati Principali curae, militiae secundam post eos potestatem gererent; regimentis Reip. ad Imperatoros perpetuo transtatis, ad similitudinem Magistrorum Equitum, Praefecti Praetorio a Principibus electi sunt, dataque est eis plenior licentia, ad disciplinae publicae emendationem. His cunabulis Praefectorum auctoritas initiata, in tantum meruit augeri, ut a Praefectis Praetorio appellari non possit etc. Et paulo infra, Subnixietiam sunt alio privilegio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis Magistratibus, nisi ab ipsis Praefectis Praetorio restitui possint. Nec omittendum, quamprimum Praefectus Praetorio lectus esset, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio fuisse solitum: unde memorabilis illa Traiani vox, cum Praefectum suum cingulo donaret, dicentis: Si e Rep. imperavero, pro me; sinsecus, contra me utere, Plinius, Panegyr. c. 66. Eosdem in Praetexta fuisse, licet ius lati clavi non haberent, patet ex Dione, ubi eam dat Seiano l. 58. Quem tw=| periporfu/rw| i(mati/w|] ornaverant, ad supplicium duxerunt. Unde de eodem Iuvenalis, Sat. 10. v. 99. Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis, Aut Fidenarum Gabiorumque esse potestas. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. c. 3. et plura de hoc munere, apud Wolffg. Lazium, Comm. Reip. Rom l. 1. et 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 33. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 3. sect. 2. c. 20. Theod. Marcilium ad Titum Suetonii inprimis, c. 4. ut et in voce Cura, Praefectus, item Praefectus Praetorio. de Praefecti vero Praetorio Vicario, Vide Salmas. ad Solin. p. 806. et infra.
PRASINA_Factio
una ex quatuor Circi factionibus, a prasino, h. e. viridi intensissimo, seu porraceo, colore nomen habuit. Tertullian. de Spectac. c. 9. Aurigis coloribus Idololatriam vestierunt, et ab initio duo soli fuerunt, albus et russeus. Albus hiemi ob nives candidas, russeus aestati, ob Solis ruborem, voti erant; Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta, russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt: Prasinum vero Terrae Matri, vel verno: Venetum caelo et mari, vel auctumno. In quas cum tota Civitas divisa ac velut quadripartita esset, aliis uni, aliis alteri tactioni faventibus, nec ulla pars Civitatis, ullusque hominum conventus reperiretur, in quibus certaminum tempore, de huiusmodi factionibus aut studiosissime non disceptaretur, aut saltem sermo non haberetur, quemadmodum ex Plin. l. 9. Ep. 6. et Martial. l. 14. Epigr. 34. videre est: non tamen ulla fuit, cui magis quam Prasinae faverent Romani. Non enim solum Caligula ei apprime addictus, sic ut cenaret in stabulo assidue et maneret, teste Suetonio, c. 55. et Nero, unde agitatorem Prasinum habuit, apud eund. c. 22. et Dionem: Sed et maior Romanae civitatis pars in eandem propensa fuit. Unde Iuvenalis, Sat. 11. v. 195. Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem Percutit, eventum viridis quo colligo panni. Nam, si deficeret, maestam, attonitamque videres Hanc Urbem, veluti Cannarum in pulvere victis Consulibus. —— —— Quas in favendo contentiones inde ortas existimat Mercurialis, de Arte Gymn. l. 3. c. 9. quoniam Romanorum quorumlibet vestimenta quatuor duntaxat his coloribus texebantur, quorum proin quivis ei factioni, quae sibi similem colorem profiteretur, potissimum favebat. Aliud tamen videntur suadere illa Ovidii, de Arte l. 1. v. 145. Cuius qui venient, facito, studiose vequiras, Nec mora: quisquis erit, cui favet illa, fave. Durarunt autem haec studia, usque ad Iustiniani Imperatoris Principatum, quo, ex Prasinae et Venetae factionum contentione, ingenti dissidio, atque hinc quadragies mille hominum clade oborta, Factionum nomina abolita sunt, ut docet Zonaras, et ex co Cuspinianus. Factionis Prasinae agitatoris M. Aur. Liberi, meminit vetus Inscr. M. Aurelio. Libero. Patri. et Magistro. et. Socio. Domino. et. Agitatori. Factionis. Prasinae. Aurelius. Caecilius. Planeta. Protogenes. ob. 111. palmarum. hoc. donum. vovit. Alterum exstat monumentum apud Onuphrium. in haec verba: C. Apuleius. Diocles. Agitator. factionis. russatae. natione. Hispanus. Lusitanus. annorum 37. mens. 7. d. 24. Primum. agitavit. in. factione. alb. Acilio. Aviola. et Cornelio. Pansa. Coss. Primum. vicit. in factione. eadem. M. Acilie. Glabrione. C. Bellicio. Torquato. Coss. Primum. agitavit. in. factione. Prasina. Torquato. Asprenate. 11. et. Annio. Libone. Coss. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 5.
PRATELLIA_Lex
de ambitu lata C. Fabio et C. Plautio Consulib. A. Urb. Cond. 398. memoratur Livio, l. 7. c. 15. his verbis: De Ambitu a C. Pratellio Tribuno Plebis auctoribus Patribus tum primum latum ad Populum est; eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant. Verum tacito post consensu abrogata illa videtur, quippe cum petitores Magistratuum etiam in Provincias, ad Coloniarum et Municipiorum gratiam colligendam accurrisse constet. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 29.
PRESBYTER
Hebr. Zeken], i. e. Senior, nomen titulusque eminentioribus olim, adeoque Praefectis Iuridicis Israelitarum, iam per intervallum Legis dationem in Sinai antevertens, tribui solitus et quidem his inprimis, uti vidimus supra, voce Iudex. de Presbyterorum Israelis tam frequens mentio, Exodi, c. 3. v. 16. et 18. c. 4. v. 29. c. 12. v. 21. etc. Quos Philo nuncupat *dhmoge/rontas2, tou= e)/qnous2], Presbyteros seu Seniores gentis, de Vita Mosis, l. 1. Et die pridiano ante consilium Iethronis, de instituendis Iudicibus, congregatos esse legimus, c. 18. v. 12. cunctos Presbyteros Israel, quos convivio excepit Iethro. Usurpatur scil. ut notissimum tunc dignitatis generalis nomen Presbyter, cuius antiquioris etiam inter Ebraeos ipsos eiusmodi usus vestigia deprehenduntur, iam Abrahami temporibus, ut videre est Gen c. 24. v. 2. ubi Eliezer Damascenus, qui servus Presbyter Abrahami vocatur; Gen c. 15. v. 2. filius gubernationis domus eius, i. e. gubernator seu praefectus, dicitur. De Iosepho dein legitur Gen. 6. 50. v. 7. ascendisse eum ad sepeliendum patrem suum, et ascendisse cum eo omnes servos Pharaonis, Presbyteros seu Seniores domus eius et cunctos Presbyteros Terrae Aegypti. Unde apparet, tum apud alias gentes, tum apud Hebraeos, nomen hoc pro dignitatis titulo iam antiquissimis temporibus fuisse in usu. Quod etiam mores statim post Mosen, anteriorum velut ex saeculorum consuetudine, recepti sub lege, eirca Presbyterorum, quae apud Israelitas, creationem (per manus impositionem, quae Semica illis, fieri solitam) ac denominationem satis superque evincunt. alios nempe in dignitatem Docendi ac Ligandi seu Inhibendi, et Solvendi seu Permittendi, i. e. casus conscientiae et dubia sacra resolvendi, seu velut Doctoratus Theologiae universae, creabant; vide supra ubi de Ligandi ac Solvendi arcano. Alios, in Theologiae capitum aliquot tantum particularium, explicandorum, quae vocitata, facultatem creabant, velut in Doctoratus Theologiae limitibus singularibus circumscripti dignitatem. Alios (quod frequentissimum) causas qualescumque cognoscendi potestate donabant, Doctores sic eos Iuris simul ac Theologiae creantes. Aliis denique, causis aliquot tantum, velut pecuniariis, sed non capitalibus, permissis. Non tamen, ut ita ex ipsa tali creatione iudiciariam inde sibi quis potestatem nancisceretur, quam ex creatione ipsa sola actu posset exercere, sed ut solum capax ita fieret praefecturarum Iuridicarum, atque ut inde in Iudicum Collegia ac Synedria, sive Magnum sive Minora, rite posset cooptari. Ex recepta autem tum ante tum post legem a Mose latam Presbyteri notione, pro eo qui inter suos sapientia et dignitate praecellentior esset, illud Mosis, Exodi c. 19. v. 7. Et venit Moses et convocavit Presbyteros Populi, vertitur in paraphrasi Hierosolym. Sapientes Israel: Ut quam plurima in Pentateucho loca omittam. Quo inprimis Pertinet Lex, Levit c. 19. v. 32. ubi seu Presbyter signantius, pro eo, qui sapientia et dignitate eminentior eslet, qualiscumque interim aetatis esset, occurrit: coram canitie consurge et honora personam seu vultum senioris seu Presbyteri. Hinc, velut ex receptissimo ab intima tunc antiquitate usu, notio Presbyteri ista habetur, in loco illo illustri de Synedrii Magni institutione, Numer. c. 11. v. 16. etc. ubi Deus Mosi ait, Congrega mihi septuaginta viros, e senioribus seu Presbyteris Israel, quos noveris esse Seniores seu Presbyteros Populi: De quibus Philo, *oi(=s2 ou(de\ pres1bute/rous2 e)/nesti geni/sqai pro\s2 a)lh/qeian mh\ metalabou=s1i tou= pans1o/fou pneu/matos2 e)kei/nou], Qui revera non fiebant Presbyteri (rite non creabantur in munus ei designatum) siue particrpatione Spiritus sapientissimi illius, qualis Moses erat, qui eos ascivit creavitque. Unde etiam tam Synedrium Sapientum, quam Presbyterorum, dicti sunt. etc. Pro corporibus vero ac coetibus in prisco illo tempore Presbyterorum, Graeci substituunt tum ante, tum post Legem datam, vocem *gerous1i/a], a ge/rontes2], i. e. Senes seu Seniores, h. e. Presbyteri; quae synonyma: cum comparativa pro absolutis non raro usurpari, etiam Quintilianus dicat, Institut. l. 9. c. 3. Unde et Virgilius Seniorem pro Sene dixit, Aen. l. 6. v. 304. de Charonte. Iam senior, sed cruda Deo viridisque senectus. A' Presbyteri vero usu Iudaico, etiam vocabulum *pres1bute/rion], Presbyterium, natum est; cuius duplex notio: Altera qua dignitas ipsa ac officium Presbyteri, quod varium erat pro varia eius creatione, significatur. Quomodo sumitur in illo Iosephi, advers. Appion. l. 2. panto\s2 tou= pres1buteri/ou timh\n e)/xein tou\s2 ne/ous2], Ab Iuvenibus honorem exhibendum, ubicumque Seniorum dignitas reperitur. Unde in Christianismum primitivum eadem vox ac notio (simul cum vocis Presbyteri usu frequentisimo, ut ex N. T. liquet) sumpta est, adeoque Presbyterii honor, et manus imponere ei)s2 pres1bute/rion], ut Presbyterio quis fungatur, Syn. Ancyr. can. 18. in Cod. Eccl. Univ. 38. Euseb Histor. Eccl. l. 6. c. 7. etc. Et in Presbyterio filios generare, apud Innocentium I. in Decretis, c. 33. est, postquam Presbyter quis creatus fuerit. Altera, qua eadem vox Presbyterorum ordinem, coetum seu consessum, congregationem aut collegium qualecumque denotat, ut Lucae c. 22. v. 66. s1unh/xqh to\ pres1bute/rion tou= laou=], congregatum est Presbyterium Populi et Principes Sacerdotum et Scribae et duxerunt illum ei)s2 to\ s1une/drion au)to=u] in Synedrium seu consessum suum. Vide quoque Actor. c. 21. v. 5. Quo sensu etiam postea inter Christianos vox non raro occurrit, ut ex constitutionibus Apostolicis dictis, l. 8. c. 16. Synodo Ancyrana, Epistolis Ignatio tributis, Cypriano, Aliis, liquet. Nempe licet et sic interdum dicti sunt quidam ex eo tantum, quod negotiis aliquot forensibus aut quasi (ut Leviri renuntiationi) lege sacra praestitutis, haud impares reperirentur; quod Seldenus ostendit, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 1. tamen ut plurimum Presbyteroram nomine saltem illi veniebant, qui sollenniter creati ac constituti iuxta morem erant, ut in Synodria cooptarentur Iudicesque fierent, qut Theologiae Doctores ordinarentur, Hinc duravit per Iudaismum Seniorum Iudaeorum mentio C. tit. de Iudaeis, l. 15. ut et Synedriorum utriusque Palaestinae, ac Presbyteriorum, C. Theodos. l. 16. tit. 8. l. 2. 13. 14. 29. Et ex vetustissimo illo harum vocum apud Ebraeos usu et Presbyterorum constitutione sollenni, usurpantur itidem utraeque in Iudaismo Apostolorum reformatio, seu Christianismo ex Iudaismo sub illis nascente. Nimirum uti Ebraeis non credentibus sui. ita credentibus seu Christianis sui Presbyteri iam creabantur, qui etiam Ecclesiae Presbyteri dicti, Actor. c. 20. v. 17. et Iacobi, c. 5. v. 14. fitque prima mentio eorum in Ecclesia Christiana Actor. c. 11. v. ult. Quantum vero Gerusiae seu Senatus nomen, id in Poedere N. semel habetur, pro Seniorum, in Politia Iudaica, ordine, sed numquam pro coetu aliquo Fidelium seu Christianorum. Nec sane, ut ad Christianismum attinens, occurrit in eodem Foedere vox Presbyterium, nisi 1. Timoth. c. 4. v. 14. Noli negligere donum, quod in te est, quae data est tibi per prophetiam kata e)piqe/s1ews2 tw=n xeirw=n tou= *pres1buteri/ou], cum impositione manuum Presbyterii; ubi tamen *pres1bute/rou] i. e. Presbyteri, non pauci legi volunt: ut sensus sit; quae tibi data est, per Prophetiam cum manuum impositione, qua creatus es Presbyter. Maxime, cum Paulus ipse, alibi de eadem gratia sive dono in Timotheo loquens, 2. Epist. c. 1. v. 6. dicat expresle, o)/ e)stin e)/n s1oi dia\ th=s e)piqe/s1eus2 to=u xeirw=n mou], quod est in te per impositionem manuum mearum; quod quidem sonat, quasi Paulus ipsum creasset, non Presbyterorum coetus aliquis, nomine Presbyterii signantius inter Christianos tunc notus. Nam Presbyterum unicum, alium creare potuisse, ex more Hebraeorum, qui tum viguit, vetusto, receptum erat; modo id fieret intra terram Sanctam, et bini alii creationis actui interessent: quam librtatem creandi postmodum ita sub Christianismi initia, seu tempore Hillelis Senioris Principis Synedrii M. temperatam esse, aiunt Magistri, ut sine licentia Principis Synedrii M. creandus inde esset nemo, nec ab ipso Principe, sine praesentia Patris Synedrii, nec a Patre, sine praesentia Principis. A' quibus tam en restrictionibus Apostoli, divino iussu, etiam extra Terram Sanctam, Euangelium annuntiaturi liberi erant, qui proin in Asia minori, Creta alibique, Presbyteros, seu Pastores, Episcopos Doctoresque Theologiae Christianae: passim instituerunt etc. Hactenus Seldenus, infra laudandus. Uti autem Israelitis ac postea Christianis, sic aliis quoque Gentibus, suos fuisse Presbyteros ex Scriptoribus patet. De Aegyptiis supra diximus Presbyteri Midianitarum et Moabitarum memorantur Numer. c. 22. v. 4. 7. 8. ubi isti, qui legati ad Bileamum venerant, dicuntur Principes Moab. Sic cum Iosuae tempore non pauci Cananaei, e Phoenicia in Africam fugientes, ibi sedes fixissent, ut linguam, ita et mores suorum avitos secum illuc afferentes, ad posteros transmiserunt. Apud eos autem postmodum diu usurpari solitum scimus ipsum Presbyterorum] seu Seniorum, nomen, pro eorum qui rebus praeerant coetu. Vide Procopium Vandalicorum, l. 2. Hinc expressa Carthaginiensium *gero/ntwn] mentio, apud Aristotelem Politic. l. 2. c. 9. quorum tamen in numerum diserte ait adscitos, ai(retou\s2 ma=llon h)\ kaq) h(liki/an], qui eligi mererentur magis quam qui aetate Seniores essent. Hinc etiam eiusdem gentis y*gerous1i/a] erat seu Senatus, ut ipse idkem ibi et Liv. l. 30. c. 7. Eiusdem item collegas Seniores nun cupatos esse testis est, tum in rebus Annibalis Liv. l. 34. c. 60. tum apud eum Aristo Tyrius, qui profugus in tabellis, supra sedem quottidianam Magistratus suspensis, scripserat se privatim ad neminem, publice ad Seniores, mandata habuisse. Ubi Livius, ad Seniores, ita Senatum, inquit, vocabant. E' quibus Senioribus Sufsetes eligebantur, qui apud Poenos, tum ut Consules praeerant, tum ut Iudices omnimodas controversias, cognoscebant: quemadmodum et Romae Consules e Senatoribus selecti Senatorum quoque nomine, cui illud Consulis velut innitebatur, gaudebant. Parilis apud Persas vetustissimos notio ac usus Presbyteri seu Senioris, quem *gerai/teron] nuncupat Xenophon, Cyropaed. Cyropaed. l. 1. Pir, in plur. Piran et Pirenai, Pentateuchi versio Tawasiana seu Persica. Vox etiam *ge/rontes2], Seniores, ut iam olim per Orientem ad Optimates Graecorum designandos usitatissima, Homero adhibetur, ut in Achillis scuto. Il. s1]. v. 503. —— —— oi( de\ *ge/rontes2] *ei(=at) e)pi\ cestoi=s1i li/qois2 i(erw=| eni\ ku/klw|]. —— —— Seniores Sedebant in politis lapidibus sacro in circulo; alibique saepius. Qui eodem sensu *dhmoge/rontas2] habet. Il. g]. v. 372. ubi de Populi troiani Optimatibus. *gero/ntwn] Lacedaemoniorum, meminit iterum Aristoteles, d. l. c. 7. et Plut. in Lysandro. Cretensium Seniores idem Aristoteles habet d. l. c. 8. ut et Corotoniatarum, Malchus seu Porphyrius in Vita Pythagorae: Samiorum *pres1bute/rous2] memorat Iamblichus, de Vita Pythag. l. 1. c. 5. Et *gerous1i/a] Nicaena haberi existimatur, in vet. Inscr. inter schedas Busbequianas reperta, apud Gruterum, in Thesaur. p. 1096. 5. De *gerous1iastai=s2] Alexandrinorum, sonat l. 19. C. Theod. lib. 10. tit. 10. Quinetiam vetustum *gero/ntwn], eorum que Synedrii apud Graecos nominis, exhibet priscum marmor Smyrna pridem in Angliam allatum, ubi assignatis cuidam posterisque eius ab Artemidoro quodam fundi aliquot partibus, in usum sepulchralem, adicitur, *e*a*n *d*e *t*i*s *t*o*l*m*h*s*e*i *a*p*a*l*l*o*t*r*i*w*s*a*i *t*i *e*c *a*g*t*w*n *w*d*h*p*o*t*e *t*r*o*p*w *a*p*o*t*i*s*e*i *t*w *s*e*m*n*o-- *t*a*t*w *s*g*n*e*d*r*i*w *t*w*n *e*n *s*m*g*r*n*a *g*e-- *r*o*n*t*w*n *a*g*r*g*g*r*i*o*g *d*h*n*a*r*i*l *d*i*s*x*i*l*i*a *p*e*n *t*a*k*o*s*i*a]. Cui concors est marmor unum et alterum Arundellianorum, ut ibi videre est. In aRabum porro tam Orientalium, quam Africanorum, scriptis nomen Alsheich seu Xeque, i. e. Senioris seu Presbyteri, obviam est, uti diximus voce Alsheich. Sed et in Historiis eorum occurrit Senex kat) e)coxh\n] dictus, pro supremo Magistratu, apud Antoninum Histor. part. 2. tit. 17. c. 9. §. 7. alibique non raro. Quod ad Occidentem, notius nihil est, quam illud de Senatoribus a Romulo institutis Senatuque Romanorum, de quo alibi dicemus. Nec cuiquam ignotum, in Iralia, Gallia, Hispania, Seniores dici omnes illos, qui dignitate, honore aliterque excellunt. Beda quoque, ubi de Earconberto Cantuariorum Rege eum idola destrui et ieiunium Quadragesimale observari, per regnum suum, Principali auctoritate praecepisse dicit, A. C. 640. Anglosaxonica versio substituit, Senior alis seu Senioratus sui auctoritate: ut alia transiliam. Cum vero hactenus Presbyteri et Senioris voces pari passu ambulaverint, discrimen inde ortum; quod Presbyteri vox ius natalium suorum primigenium, in Christianismo Ecclesiastico exuere coepit; altera vero illa Senioris et Barbaro-Latine et per linguas Provinciales, in Christianismo Politico, Domini significationem, a temporibus vetustissimis, nacta est. Qua de re vide plura apud Iohan. Seldenum de Synedriis Veter. Ebraeor. l. 1. c. 14. et l. 2. c. 7. ubi de Presbyterorum, apud Hebraeos, Ordinatione ac de Presbyteris Ecclesiae Christianorum primitivae, aliisque huc pertinentibus fuse disserit, ut et supra in voce Ordinaetor. In Ecclesia Christiana, ut hoc addam, Presbyteri iidem primitus cum Episcopis, dicebantur, quibus praedicatio Euangelii com missa: his ex populo adiuncti, ut custodes essent disciplinae Ecclesiasticae, eodem nomine insignes erant; vide deutrisque Apostolum 1. Timoth. c. 5. v. 17. Successu temporis Presbyteris Episcopis inferiores facti sunt, vide in fra Primas, et nomen ad Sacerdotes restrictum, ut docet Malchus in Byzanticis, et Critopulus Confess. Eccl. Or. c. 11. ubi hic praecipuum eorum munus fuisse th\n to=u mustnri/wn i(erourgi/an kai\ th\n tou= lo/gou diakoni/an], Sacramentorum administrationem et Verbi ministerium: coetera cum Diaconis haovisse com munia, ait. Ordinabantur autem ad hoc munus ab Episcopis, sed non ante annum 30. more ex Iudaismo retento, cuius xeirotone/as2] ritum fuse exponit Euchologium p. 84 et seqq. ipsis vero alios ordinare non licebat, Chrysostomus, Homil. XI. in 1. ad Tim. quamquam non penitus olim fuisse ab ordinationibus exclusos, patet ex ante dictis. Porro in coniugio vivere non prohibebantur, uti docet Cl. Suicerus voce *ga/mes2], quem vide pluribus hanc in rem, vocibus *e)pi/s1kopos2] et *pres1bu/teros2], ubi inter alia, in Eccles. Alexandrina, ex quo Arrius Ecclesiam turbavit, Presbyteros docendi populum ius perdidisle, observat: uti de habitu corum veteri Salmas. ad Pallium Tertullian. c. 1. de vocis vero usu in citeriore Ecclesia, hic infra, ubi de variis Presbyterorum in Ecclesia Latina Graecque generibus. Non omittendus tamen hic locus, de Euaristo Papa, circa Traiani tempora, Alfonsi Ciacconii in Pontif. VI. Hic Titulos in urbe Roma divisit Presbyteris, ut unusquisque seae paraeciae terminis distingueretur. Nempe Tituli voce, praeter alia, veniebat Inscriptio qualiscun que, qua res, cui affixa erat, melius praetereuntibus innotesceret. Livius Dec. 4. l. 10. ubi de Templo Larium permarinorum, a M. Aemilio. dedicato, Supra valvas, inquit, Templi Titulus cum tabula fixus est: dedicationis causam scil. continens. Vide quoque Plin. l. 7. Ep. 29. Alios. Hinc a Christianis mos adoptatus, atque ex hac origine demum, etiam hodieque, Ecclesias ipsas praediaque illis assignata in iure Pontificio eiusque formulis, passim denotant Tituli; ut in Cardinalium Presbyterorum Titulis, nominibus illorum adici solitis, aliisque id genus quamplurimis, licet inscriptionum in Ecclesiis usus vetus desierit aut raro adhibeatur. Indeque apud Prudentium Peristephan. hymn. 2. Titulum figere Martyris, v. 392. et Ibid. hymn. 6. v. 45. Parte alia Titulum Pauli via servat Ostiensis. Idem autem Titulus, verba sunt Baronii ad Martyrol. 26. iulii, avod Memoria seu Ecclesia. Et dein, Romae obtinuit vetus loquendi usus, ut non omnis Ecclesia Martyrumve Memoria Titulus diceretur, sed tantum insigniores Ecclesiae, quibus praeficerentur Cardinales Presbyteri. Sed inolevit plerumque, ut ordinatus etiam quilibet a)polelume/nus2] seu absolute, i. e. citra specialem Ecclesiae, Monasterii, Martyrii, cui manciparetur, designationem, Ordinatus diceretur sine Titulo seu non attitulatus, Ivo Decret. part. 6. c. 26. Unde Titulari verbum: Et in formulis Ordinationis Presbyterorum, in Titulum S. Petri, in Titulum S. Albani, id genus alia frequentissime occurrunt, atque etiam hodieque sunt in usu ex veteri more, quem interdum locutiones eiusmodi non tam sequuntur, quam plane deludunt; tametsi idem, quod decreverant Patres Chalcedonenses (ordinationis istiusmodi xeiroqes1i/an] irritam pronuntiantes Can. 6. et Dist. 70. c. 4.) instauratum sit in Concilio Placentino, Dist. 70. c. 2. sub Urbano II. Legitur etiam, circa A. C. 166. illud e Pii I. Epistolis, Presbyter Pastor Titulum condidit, Ep. 34. cuius mentio quoque in Martyrologio Romano iul. 26. etc. Plura hanc in rem vide apud eund: Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 3. c. 15. §. 4. uti de expensis, quae a Presbyteris Ecclesiarum ruralium, in Episcoporum et Archidiaconorum, dioecesin suam visitantium, susceptionibus fieri solitae, supra aliquid voce Parata. Neque vero Presbyteri solum, sed et Presbyterae, Graecis *pres1bu/tides2] occurrunt in vetere Ecclesia, quae mulieres coeteras ad vitam honeste instituendam hortabantur, et, quia supra coeteras mulieres sedebant in Ecclesiis, prokaqh/menai] hinc dicebantur, abrogatae can. 11. Synodi Laodicen. de quibus iterum vide Suicerum vocibus *diako/nissa], et *pres1bu/tis2] etc. PRESBYTERORUM IN ECCLESIA PRAESERTIM LATINA ET GRAECA VARIA GENERA. a]. Presbyteri Agrorum et ruris, apud Zachariam, in Ep. ad Pipinum, c. 4. iidem sunt cum Chorepiscopis, quos vide supra. b]. Presbyter Assistens, qui Episcopo sacra facienti adest, de cuius munere, vide Ceremonialem Episc. l. 1. c. 7. g]. Preibytert Cardinates, dicti Parochiales, vide Cardinales. d]. Presbyteri Cathedrales, in Concilio Emeritensi can. 12. memorati, dicebantur, qui ex Parochiis ab Episcopis in urbem matricem evocabantur, utillorum opera in sacris obeundis ac componenda dioecesi commodius uterentur. Hi, Presbytero in Parochiis suis constituto, cuiannuum dabant stipendium, reliquas obventiones sibi reservabant. e]. Presbyteri Civitatenses. et Dioecesani, in Concil. Agath. can. 22. dicuntur, qui in Civitatibus, et in Dioecesibus seu parochiis, munia sua essequuntur. z] Presbyter vel Sacerdos Domesticus, apud Aghobardum Lugdun. de Privil. et iUre Sacerdotii, c. 11. dicitur is, qui manet in familia Poceris alicuius. Eius enim aevo ea increbuerat consuetudo impia, ut plane nullus inveniretur —— qui non domesticum haberet Sacerdotem, non cui obediret, sed a quo incessanter exigeret licitam simul atque inlicitam oboedientiam, non solum in divinisofficiis, sed et in humanis etc. Hinc Presbyteri Magnatum et Procerum tales dicti, qui quod sub nullius Episcopi disciplina esse viderentur, Acephali quoque nuncupati sunt: sed Concilium Cabilonense can. 14. eos sub Episcoporum obsequium revocavit. Sed et interdum Magnates ipsi servis suis, quos literis imbui permiserant, libertatem ut presbyterarentur, coramque iis, quoties luberet, Missam et Horas Canonicas celebrarent eorumque mandatis obedirent, concessisse leguntur, quod auctoritate Synodorum confirmatum esse, tradit Auctor Fletae, l. 2. c. 51 §. 7. h]. Presbyteri Forastici seu Pagenses, Martino Braccar. c. 56. dicuntur, q2ui sunt in agris: pres1bu/teroi e)pixw/rioi], in Concilio Neocaesar. can. 3. q] Presbyteri Forenses, iidem cum prioribus: quo nomine illi inprimis veniunt, qui exaliena Dioecesi seu Ecclesia sunt, in Synodo Rom. sub Leone IV. A. C. 853. can. 39. i]. Presbyteri Inductitii, in Concilio Romano sub Innocentio II. c. 10. seu Conductii, Concil. Remensi A. C. 1148. can. 10. opponuntur propriis Sacerdotibus. k] Presbyter Localis, in Concilio Valent. Hispaniae A. C. 524. can. 6. in locis certis ordinatus vel loco alicui addictus, opponitur Presbytero Dioecesano seu Parocho, in Concilio Toletano III. can. 20. De his Concilium Chalced. act. 15. can. 6. statuit, nullum Presbyterum vel Diaconum ordinandum,ei) mh\ i)dikw=s2 en e)kklhs1i/a| po/lews2, h)\ kw/mhs2, h)/ marturi/w|, h)\ monasthri/w| o( xeirotonou/menos2 e)pikhru/ttoito]. Presbyter ad Ecclesiam intitulatus, appellatur apud Leonem IV. de Cura Pastor. l]. Presbyteri Magnatum et Procerum, Vide supra Presbyter Domesticus. m]. Presbyter Missalis seu Missae presbyter, Presbyter ordinatus, qui Missam dicit. n]. Presbytert Parochiales, in Ep. Zachariae Papae ad Pippinum, c. 1. Graecis o)i enori=tai *pres1bu/teroi], iidem cum Curionibus, de qua voce vide supra. c]. Presbyteri Peregrini, apud Gregorium M. l. 3. Ep. 18. iidem cum Forensibus, ut patet ex Charta Adalberonis Episcopi Virodunens. A. C. 1135. apud Car. du Fresne, Constituimus ergo, quatenus eandem Ecclesiam cum atrio Abbas et Fratres libere et quiete possideant, ne aliquis forensium Presbyterorum, sive iussu, vel concessu Abbatis, aliquando de eis se intromittat. o]. Presbyteri Plateae, apud Hebraeos dicti sunt, qui ob aetatem simul et qualem cumque rerum scientiam, e vulgo delecti (reliquis multo inferiores nec omnino sollenniter ordinati) creabantur tum in Synedriis Trium viralibus, non publice per urbes pagosque constitutis, sed quae a privatis sive per compromissum, velut in arbitros, in causis etiam iuriscictionis contentiosae, civilibus eligebantur; tum in iis, quae actibus aliquot forensibus quidem, sed iurisdictionis tantum voluntariae, pro arbitrio eorum, quorum intererat, adhibebantur; ut in sollenni renuntiatione Leviri etc. Iohann. Seldenus de Synedriis veter. Ebraeorum, l. 2. c. 7. §. 3. p]. Presbyter Populi, in Actis Murensibus, p. 8. et 41. idem cum Pleb ano. r]. Presbyteri Priores, vide Gregor. M. s1]. presbyteri Precerum, vide supra Presbyter Domesticus. t]. Presbyter Ruris, vide supra Presbyteri agrorum. u]. Presbyter saecularis, in Charta vetere A. C. 1241. opponitur Presbytero Religioso seu Monacho, in Histor. prioratus S. Martini, p. 499. f]. Presbyteri Vicani, in Concilio Turon. II. can. 4. qui per vicos dispertiti sunt. x]. Presbyteri Vici, apud Ebraeos, vide supra Presbyter Plateae
PRIDIANAE_Dapes
in sacris Conviviis vetitae, Exodi c. 12. v. 10. ubi de Convivio Paschali, Ne relinquite quidquam ex ea, (i. e. ex Agni carne) usque ad matutinum tempus, sed si quid reliquum erit, comburite. Quod ad alia quoque Convivia sacra extensum. Sic de Manna dicitur Exodi c. 16. v. 19. Nemo ex ea quidquam relinquat usque in crastinum. Et de Sacrificio Eucharistico, Levit c. 22. v. 30. Eodem die illud comedetis, nec ex eo quidquam reliquum facietis ad usque mane. Ita etiam Levit c. 7. v. 15. Nisi quod versibus 16. et 17. excipitur votivi et voluntarii sacrificii caro, quae poterat in posterum diem servari: at in tertiam diem quod supererat, comburebatur. Simile quid Romae observatum Macrob. narrat, Saturnal. l. 2. c. 2. Sacrificium apud Veteres fuit, quod vocabatur Protervia. In eo mos erat, ut si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui sua bona comedisset et novissime domum, quae ei reliqua erat, incendio perdidisset, Proterviam fecisse dicebat, quod comesse non potuerit, id combussisse. Sed et ad Arnob. adv. Gentes l. ult. ubi ait, post solidos victus liborum et pultium hostiarumque caesarum: Stewechius voce solidos indigitari vult, ex libis, pultibus coeterisque eduliis oblatis nihil debuisse superesse. Eodemque refert Minucii ista, Quod vero sacrificiorum reliquias, et pocula delibata contemnimus; non confessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Imo nec in sacris solum, sed et in privatis conviviis quoque Veteres pridianas dapes aspernabantur. Unde e(/wlon], i. e. to\ ei)s2 e(/w leipo/menon], quod in Auroram usque relinquitur: Suidae idem est, quod yuxro\n, ma/taion, a)nwfele\s2, a)ni/sxuron], frigidum, vanum, inutile, invalidum; Metaphora a cibis sumpta, qui in crastinum servantur. In frugalitatis tamen argumentum, de Augusto, affertur a nonnullis, quod pridianas et semesas dapes altera quoque die apponi iusserit etc. His vero Legibus, sacris cibis, consultum voluit Deus, utne corrumperentur nec in profanos usus cederent. In Agno inprimis cavendum fuit, ne aut eius lei/yana] discessuros Israelitas onerarent, si auferrentur, aut Aegyptiis essent ludibrio, vel canibus praedae, si domi relinquerentur. Fortasse etiam reliquiae istae, ab Israelitis servatae, cessissent, in obiectum idololatriae, quomodo serpens aeneus: cum Deus per Agnum non minus miraculum patrasset, quam per serpentem. Quibus incommodis non potuit melius prospici, quam Agni reliquiis, i. e. carne, pelle et ossibus, igne consumptis. Sam Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 50. ubi de Agno Paschali.
PRIMA_Libamina
dicebantur in sacrificiis Veterum setae, quae, post precationem sollemnem immolationem et libationem, inter cornua victimae manu evulsas, Sacerdos in ignem proiciebat: quo facto conversus ad Ortum, obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam ducens, tandem victima, Diis exhibitam et dedicatam, iubebat iugulare Ministros: qui, quod mactarent eas, Cultrarii ac Victimarii: item Popae et Agones dicebantur. Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 33.
PRIMITIAE_frugum_aliarumque_rerum
eo fine Deo offerri consuevere, ut in iis reliquae omnes sanctisicarentur. Sic Primitiae arborum offerri iussae sunt Levit c. 19. v. 23. 24. quod hoc ordine fiebat: Tribus primis, a quo plantatae erant, annis, praeputiatae censebantur, adeoque nec edere, nec vendere, nec ulla ratione fructibus earum frui licebat: Anno vero quarto omnis fructus earum, sancta res erat laudationum Iahovae. Nempe vel dabantur Sacerdotibus, Numer. c. 18. v. 12. 13. vel comedebantur coram Iehova, sicut decimae secundae solebant, vide Talmud Bab. in Magnas herscheni c. 1. Anno demum quinto iis vesci quilibet poterat: Et haec proprie prwtogennh/mata] dicuntur Scriptoribus. Sic cuiuscumque annui reditus primitiae, proprie )*aparxai\] dictae, similiter offerebantur. Et primo quidem manipulus frugum, Levit c. 23. v. 10. sub initium messis, die 15. mensis Nisan: Dein panes agitationis duo, v. 17. sub finem eius, die Pentecostes: reperiunturque ambae hae Primitiae appellatae Thenuphoth, ibid.] Offerebant porro Primitias cuiusque massae, Numer. c. 15. v. 20. nimirum vigesimam quartam eius partem, quam Sacerdotibus exhibebant; quo respiciens Apostulus ait, Quod si primitiae sanctae, etiam massa. Rom c. 11. v. 16. Ex area etiam oblationem facere tenebantur, loco Num. cit. quae duae posteriores dictae leguntur Therumoth]; et a prioribus in eo differebant, quod Therumoth hae offerebantur, per modum elevationis, ad indigitandum, Deum esse caeli aeque ac terrae dominum. Thenuphoth vero, per modum agitationis, ab Ortu in Occasum, a Meridie in Septentrionem, ut significaretur, totius mundi Dominum esse Iehovam. Interim licet quatuor sic essent Primitiarum genera, communiter tamen ultimum solum Primitiarum nomine ab Auctoribus tractari deprehendimus. Distinguebant autem has Rabbini in duas species; quarum una Biccurim] Talmudicis, Primitias continebat tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati, oleae et mellis: Altera, Theruma], complectebatur Primitias frumenti. musti, olei et velleris ovium, Deuter c. 8. v. 8. et c. 18. v. 4. Vide quoque Numer. c. 18. v. 12. Et quidem, quoties iis de Primitiis sermo, faciunt illud nomine Biccurim, dicuntque has esse primitias illas, quas toties iussus fuerit Populus afferre in Sancturaium: De his vero intelligendum est illud, Rabbinorum, Quidquid eduliorum exterra incrementum capit, obnoxium est primitiis Therumae et decimis. Graeci hoc posterius oblationis genus a)fwris1mo\n] i. e. Separationem appellant: quo alludens Paulus se vocat a/fwris1me/non ei)s2 *e)uagge/lion] Rom c. 1. v. 1. Vide quoque Actor. c. 13. v. 2. Utrobique ad minimum decimam sextam totius partem Primitiarum loco offerri debuisse, colligitur ex Ezech c. 45. v. 13. Qui vero decimam quartam partem offerebant, quae maxima in hoc genere oblatio erat, vocabatur Theruma gnaiin iopha, Oblatio oculi boni: Coeterorum, qui decimam quintam consecrabant, Theruma benenith, i. e. Oblatio mediana, dicebatur: Sicut qui praecise decimam sextam solvebant, appellabantur Theruma gnaiin ragna, i. e. oblatio oculi mali. Unde Seniorum traditione inter decimam sextam et decinam quartam partem definitae Primitiae sunt: sed Pharisaei, ut reliquis sanctiores viderentur, inter decimam quintam et decimam tertiam, illarum modum statuerunt; sic ut apud eos sordidus haberetur, qui priorem. liberalis demum, qui posteriorem solvisset. Vide Epiphanium contra Pharisaeos, p. 11. Quo antem ritu Primitiae, dictae Biccurim, offerri consueverint, prolixe explicatur, Deuter c. 26. v. 2. s. qui cum Prophetarum tempore paulum immutatus videatur, eum ex Maiemonide in Biccurim c. 4. sect. 16. subiungam. Ita enim is, Quoties Primitiae colligebantur, singula oppida alicuius regionis conveniebant ad urbem praecipuam, ut iter simul ingrederentur; dictum enim Proverb c. 14. v. 28. in multitudine populi est decor Regis. Pernoctabant autem et diversabantur, in vicis civitatum, non in aedibus, pollistionis metu, postridieque perrecturis dicebat Dux agminis, Surgite, eamus Sionem, ascendamus in Civitate Iehovae Dei nostri. Agebant vero ante se bovem cornibus inauratis et serto oleagino insignem, quo septem praefatorum fructuum Primitiae indigitabantur. Similiter Tibicen praecedebat, donec Hierosolymam perveniretur laetique incantabant, ex Psalmo 122. v. 1. Laetor de eo, quod dicitur mihi, domum Iehovae adeamus. Quo forte respiciens Esaia, c. 30. v. 29. Illud canticum, inquit, fruturum est vobis, ut noctis, qua sanctificatur Festum: et laetitia animi qualis est euntis cum tibia, ut veniat in montem Iehovae, ad rupem Israelis. Sed hominum inprimis Primitiae, nempe Primogeniti, ut et animantium, sacrae erant Iehovae, eo quod, cum primogenitum omne in Aegypto Deus percusserat, solis Israelitis eorumque primogenitis pepercisset, Exod c. 13. v. 2. At primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi redimebatur, a nato uno mense, secundum aestimationem eorum, argenti quinque siclis, prout siclus sanctuarii, Numer. c. 18. v. 16. quae pecunia Sacerdotibus dabatur. quo videtur respicere Petrus 1. Ep. c. 1. v. 18. cum ait: Non corruptibilibus rebus argento vel auro sumus redempti, etc. Primogenitum vero bovis, aut ovis, aut caprae, redimi non poterant: sed oportebat sanguinem eorum spargi super altare, et adipem illorum adoleri, in odorem gratum Iehovae, Numer. c. cit. v. 17. caro vero Sacerdotibus cedebat, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 6. c. 2. Andr. Rivetum, Comm. in Exodum, Alios. Neque sacri huius ritus nulla umbra ad Ethnicos sparsa est. Unde Aegyptii olim solebant, messis tempore, tou\s2 prw/tous2 a)mhqe/ntas2 sta/xus2], primitiis spicarum oblatis, plangere iuxta manipulos, et Isidem invocare: In quibusdam etiam urbibus, toi=s2 *i(s1ei/ois2], festo Isidis, in pompa tritici et hordei vascula circumferre, apud Diodor. Sic. l. 1. Sic vetere Triptolemi instituto, a)parxai=s2 karpw=n], i. e. Primitiis frugum, venerabantur Deos Athenienses, quae lex qes1mo\s2 ai)w/nios2 toi=s2 *a)tti/da nemome/nois2 ku/rios2 to\n a(/panta xro/non], Lex antiquissima aeternaeque auctoritatis in Attica, dicta est. Sam. Petitus Comm. in Leges Atticas l. 1. tit. 1. Hyperborei etiam per Virgines probatissimas Primitias frug um Apollini Delio missitare consuevere, teste C. Iul. Solino, c. 21. Vide quoque supra Proemetium. Iano itidem Primitias omnium sacrorum fuisse oblatas a Romanis, Thom. Dempster. docet Paralipom. in Rosinum, l. 2. c. 2. Sed et Lares to=u profornha/twn], primitiarum, oblatione cultos ait Horatius, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 12. —— —— dulcia poma Et. quoscumque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem gustet venerabilior Lare dives. Hinc Tibullus spicis et uva, l. 1. El. 10. v. extr. Iuvenalis floribus, viola inprimis, Sat. 10. v. 89. 90. etc. Larem coronant. Nec omittendum, quod veteres Romanos ne degustasse quidem novas fruges aut vina, antequam Sacerdotes primitias libassent, scribit Plin. l. 18. c. 2. ut de aliis gentibus in praesens taceam. Vide quoque supra in voce Ciricsetum, it. Praemetia: uti de mercium primitiis, Diis itidem a Mercatoribus offerri solitis, supra voce Polluctum; et de pomorum primitiis aliquid, voce Poma.
PRIMOGENITURAE
magna semper veneratio; a qua Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam Marmora servant non pauca: Gruterus Inscript. p. 76. Fortunae. Ivis. Pueri. Primigeniae. Et p. 1006. Iovi. O. M. et Fortunae. Primigen. V. S. A. L. L. Primigenius. cum. filio. Torquato. d. d. etc. Proin e solis foemellis numquam expositae primitivae: Hinc de gemellorom Primogenitura litigarunt iam olim Iurisconsulti, masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam veteres Gothi invexere primi. Proprium vero hoc Hebraeis ius, quibus ex officio incumbebat et Deo tam perfectos fetus primos, quam imperfectos, ad sacrum Ministerium offerre et oblatos deinde iumentis siclisque quinis redimere: quorum illud desiit, quum ad Levitas sacrorum ius devolveretur, istud in Aegyptiacae servitutis memoriam servatum est: Verba sunt Thomae Bartholini tract. de Puerperio Veterum. Et quidem de oblatione primogenitorum divino iussu fieri solita diximus supra, ubi de Primitiis: Privilegia illorum tria praecipue fuere, 1. Dominium in fratres, quo respicitur. Genes c. 4. v. 7. Erga te est appetitus illius, et tu praees illi. 2. Portio dupla bonorum paternorum. Deuter c. 21. v. 17. 3. Ius sacrorum, post patris obitum; quod obtinebat, antequam Aaronidae ad Sacerdotium eveherentur, Numer. c. 18. v. 16. et seqq. Quae omnia cum unico edulio vendidisset Esau, Primogenitus Isaaci, merito profanus dicitur, Hebraeor. c. 12. v. 16. De iure Primogeniturae apud alias Gentes, maxime vero in successionibus Regnorum ac Principatuum, consule rerum Civil. Scriptores. Addo saltem, etiam apud Romanos, maiores natu silios domesticis sacris praeponi consuevisse, ex Val. Maximo, l. 2. c. 7. ex 6. Tu namque Posthumi dictator, A. Posthumium, quem ad generis penetraliumque sacroroum successionem propagandum genueras —— securi percuti iussisti etc. De usu vocis progenes1i/a], apud Scriptores Eccles. vide supra voce Pittacium.
PRIMOPILUS_vel_PRIMIPILUS
seu PRIMIPILI CENTURIO, vocabatur apud Romanos primus Triariorum Centurio. Hic Triariorum manipulo in prima cohorte praeerat atque reliquos omnes Centuriones dignitate superans, consilii particeps fiebat; dictus a Pilo, teli genere Romanis usitato, quod Triariis nonnulli proprium fuisse aiunt: unde horum prima centuria Primum pilum, eique qui praeerat, Primo pilus illis vocitatus, quemadmodum secunda centuria Secundum pilum, eiusque Centurio Secundipilus etc. dictus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 7. Aquilam eius curae fuisse concreditam, unde Aquila non raro pro Primopilatu, docet Lipsius de Milit. Rom l. 2. dial. 1. Vide quoque Sigonium de antiquo iure provinciar. l. 2. c. 2. et Ald. Manutium de Quaesitis per Epist. l. 3. Ep. 3. Commoda illorum varia fuere, inter quae non minima, quae ex militum testamentis consequebantur. Fere enim milites, qui in castris testamenta condebant, amicis commilitonibus, praesertim autem Primipilaribus, sua relinquebant, Quintilian. l. 6. c. de Risu. Unde horum inprimis hereditates expetitae, uti docet Casaubonus ad Sueton. in Caligula, c. 31. Testamenta primipilarium, qui —— se heredem non reliquissent, ut ingrata rescidit etc. De titulo eorum honorario, vide supra voce Egregiatus.
PRIMUS_Blachernarum
*prw=tos2 *blaxernw=n], apud Constantinopolitanos, officium olim Ecclesiasticum fuit, de quo vide Iul. Caes. Bulenger. de Imp. Rom l. 8. c. 100. Fuit autem templum Blachernarum, extra urbem, versus mare, ut supra diximus. vide Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. § 342. ubi, de Balsamone agens, voce hac Praepositum indigitari notat.
PRINCEPS
non solum apud veteres Latinos Patres, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, sed et apud priores illis Latinitatis Auctores, idem quod Primus; aut, sicut est in Codice, Primicerius. Sic apud M. Tullium Princeps Senatus aut Princeps Civitatis; et Princeps actor, o( prwtagwnisth\s2]: Augustinus quoque, quando Petrum Principem vocat, explicans se, fuisse eum, ait, in ordine Apostolorum primum, Serm. 13. de verbis Dom. et in Ioh. tract. 124. A quo vero Augustus, arte singulari usus, Remp. occupavit, Principis nomine, ut ait Tacitus, l. 1. Annal. c. 1. coepit haec vox duplici notione usurpari, et modo to\n prw=ton], modo to\n a)/rxonta] designare. Fuit autem in eo Augusti Sophisma, quod sub veteri nomine (erat enim in Republica, qui dicebatur Princeps Senatus, ut monitum) Imperium novum sibi asseruit, unde homonymia orta. Nam etiam apud Tacitum et posterioris Latinitatis Scriptores, ut de Augustino vidimus, Princeps pro primo in crebro usu est; ut cum ait Tacitus, Annal. l. 1. c. 9. Idem dies accepti quondam Imperii princeps et vitae supremus. Sic in Ecclesiis Africanis, qui Graecis dicebatur *a)rxiereu\s2] (est autem Episcopus) vocabatur Princeps Sacerdotum: et Optato Scriptori Africano quidam Episcopi dicuntur *korufai=oi kai\ e)/carxoi to=u a)/llwn], Apices et Principes aliorum: quod quia propter usum ancipitem vocis intelligi poterat, vel peri\ a)/rxontos2] Sacerdotum, vel de primo inter illos dignitate aut merito, imo quia iam aetate Augustini ad fovendam ambitionem vel suam, vel alienam, appellationem eam quidam trahebant et superbius aliquid ac tufwde/steron] ea vox significabat; in Concilio Carthaginensi illo, quo typhus titulorum est coercitus, etiam iste Princeps Sacerdotum damnatus est. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 15. in Baronium sect. 14. et Suicerum voce *e)/carxos2]. Facit ad genuinum significatum vocis, quod Romani Principem Equestris ordinis illum, quem Censores primo loco scripsere in Equitum tabulis, sive Catalogo: Principem Senatus eum, qui in lectione Senatus ab iisdem, peracto censu, primo loco recitabatur, nominavere, qui honor fere nemini nisi Consulari et Censorio tribuebatur: retinebatque talis locum illum apud alios quoque Censores, nec nisi eo mortuo alius hoc titulo veniebat. Iidem Principem Iuventutis dicebant eum, qui ex numero filiorum primi nominis Senatorum, praesidebat Ludis Troianis, qui in Circo a pueris maioribus minoribusque turmatim congredientibus, celebrabantur. Qua de ro vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 25. et alibi. Postea tamen Princeps Iuventutis, idem fuit, qui Caesar vel Nobilissimus, indubitatus nempe Imperii haeres et successor designatus, eodem Augusto; de quo supra, Auctore, vide Tacit. Annal. l. 1. c. 3. ubi eum, genitos Agrippa Caium ac Lucium in familiam Caesarum induxisse; nec dum posita puerili praetexta, Principes Iuventutis appellari cupivisse, memorat. Quod institutum reliqui dein Imperatores retinuerunt, qui, Augustum imitati, quem vellent Successorem habere, adoptarunt, Principemque Iuventutis nuncuparunt, ac variis honoribus, Consulatibus, Pontificatu, Tribunitia etiam potestate ac aliis ornarunt. Sic Nero Princeps Iuventutis a Claudio dictus: et exstant in Hub. Goltzii Augusto numismata aliquot cum his Inscript. C. L. Caesares Augusti. f. Coss. design. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Pont. Coss. des. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Augur. Coss. des. Princ. Iuvent. etc. ut taceam lapides, quos idem Goltzius et Onuphr. Panvinius, huius rei testes vocant. Postquam vero a Caesarum familia ad alios Imperium esset translatum, destinati Successores, non Principes amplius Iuventutis, sed Caesares appellabantur, novo prorsus more, quo factum est, ut posterioribus temporibus haec appellatio non familiae amplius, sed dignitatis esset. Vide Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 2. et Orosium, l. 7. c. 25. Retinueruntque hoc nomen etiam tum, cum ad Imperatoriae Maiestatis fastigium pervenerunt. Donec tandem Caesares Nobilissimi vocitari coeperunt, ut ex Fastis Onuphrii Panvinii et imaginibus Imperatorum quas ex antiquis numismatibus Iac. de Strada illis Fastis adiecit, videre est. Ita ergo Principes tum Iuventutis, dein Caefarei, tandem Caesares Nobilissimi, olim iidem fuere, qui hodie in Imperio Romano-Germanico Reges Romanorum: in Gallia Delphini: in M. Britannia Principes Walliae: in Hispania Infantes etc. dici solent. Rosin. l. 7. c. 13. Addam, inter species Iuris civilis scripti, quas Iustinianus recenset, l. 1. tit. 2. Principum placita, numerari, quae nihil aliud sunt, quam id, quod Imperator per Epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto praecepit; quae etiam Leges sunt Legisque vigorem habent: Cum Populus Lege Regia, quae de eius Imperio fertur, ei et in eum omne Imperium suum et potestatem concesserit. Idem Rosin. l. 8. c. 1.
PRINCIPATUS
Graece *a)rxh\], inter nomina Angelorum, Coloss c. 1. v. 16.
PRINCIPES
in Exercitu Romano dicti sunt, qui secundum in acie locum tenebant, aetate ac robore praestantiores Hastatis, qui primo statim loco constituebantur. Arma eorum describit Polybius, l. 6. Locus, quem tuebantur, Principia dictus est; quo respiciens Terentianus Thraso, Eunucho, Actu 4. Sc. 7. v. 11. Ego, inquit, ero post principia, i. e. loco optimo et maxime securo. Imo et ipsi Principes non raro Principiorum nomine veniunt, apud Auctores, Livium, Tacitum, Salustium, alios. Iidem, quemadmodum Principes. ob aetatis viriumque vigorem, ita Antepilani, quod ante Triarios erant collocati, vocabantur. Pilanos enim Triarios dictos, hisque proprium armorum genus Pilum fuisse, multis rationibus contendit Godwynus Anthol. Rom l. 4. c. 2. et haec ipsa Principum appellatio multum favet. Sed et Subsignani, quod sub Signis militarent, nuncupati sunt: quemadmodum Hastati Antesignani, et Triarii Postsignani dici consuevere. Licet enim quivis Manipulus, adeoque multo magis quaevis harum Legionis partium praecipuarum, suum haberet signum, Aquilam tamen coeteraque praecipua signa Principes, in quibus totius Exercitusrobur, tuebantur. Vide Iust. Lipsium Milit. Rom l. 2. Dial. 3. Atque ita quidem libera adhuc Rep. verum, mutata postea ferme in totum militiae ratione, Principes dicti sunt, qui in prima acie pugnam capesserent; quo nomine primi ordines, vel primorum ordinum ductores, h. e. Ordinarii, intelligebantur. Veteres nempe et exercitati milites, qui e milit ia iam exierant, sed ad eam sponterevocabantur, ordinum et praemiorum spe, Evocati hic quoque, Graecis *tacia/rxoi], appellati. Hi in prima acie, et circa signa, pugnabant, et reliqua principia, ut vocabant, legionis. Inter principia enim erant Tribuni, erant Principes Centurionum, et Evocati: qui etiam Principales milites audiebant et vertices castrorum et capita. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad vopisc. in bonoso, c. 14. ut et infra, voce Principia.
PRIVATAE_Feriae
dicebantur Romanis, quae non publico nomine celebrari solebant Erantque vel propriae familiarum, ut Claudiae familiae, aut Iuliae aut Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebrationis observabat; de quibus XII. Tabb. Sacra privata perpetua manento: Vel erant singulorum, ut Natalium fulgurumque susceptiones, aut funerum aut expiationum. Festus, Privatae feriae vocantur sacrorum prepriorum, velut dies natales, operationis, denecales: Apud Veteres quoque quicumque nominasset, ut ait Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Semonam, Seiam, Segetiam, Tutelinam ferias observabat, Item, Flaminica, quoties tonitrua audisset, feriata erat, donec Deos placasset. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Coeterum Privatis contionandi potestas non erat, nisi venia β magistratur impetrata: Tum enim cum e. g. de rogatione Legum ageretur, postquam is qui eam promulgarat, Populo, ut rogationem acciperet, suasisset, tum Privati, tum Magistratus pro suo quisque censu, ex Rostris si in Foro, ex suggestu aut alio editiore loco si in Campo Martio Comitia haberentur, vel suadebant, vel dissuadebant, Idem l. 8. c. 2. Vide quaediximus supra in voce Plebeii. Etiam ex Privatis, nullo ante gesto Magistratu Urbano, aliquando ad bellum mittebantur, illud administratur, velut Proconsules: Sic Scipio apud Livium, l. 26. Ante quem cum in Romana Historia non reperiatur, ulli Privato Proconsulatum hoc modo fuisse concessum, proin negat Carolus Sigonius, hoc vere Magistratus fuisse aut dici potuisse. Idem l. eod. c. 42. ubi de Proconsulibus. Plura de Privatorum iure vide apud Hug. Grotium de Iure pacis et Belli passim, et hic paulo infra.
PROCONSUL
dictus est apud Romanos, vel cui ultra legitimum, i. e. annuum tempus Magistratus prorogatus est; qualis primus fuit Q. Publilius Philo, bello Palaepolitano implicitus, ut in Tabb. Capitolinis exstat et in Liv. l. 8. Vel, qui e privato in provincias vel ad gerendum bellum, missus est; qualis primus fuit P. Cornelius Scipio, apud eundem Liv. l. 26. Vel, qui ex Magistratu in provincias est profectus: Vel tandem, qui constituta Monarchia a Senatu in provincias eas, quae Populi fuerunt, mitti solitus est. Et quidem, quod tertii signisicaus Proconsules attinet, qui nemper proximo post Consulatum anno in Provincias Consulares profecti sunt, easque pro Consulibus gubernabant: fuit constitutum lege Gracchi, atque postea usque ad Augusti Imperium conservatum, ut, antequam novi Consules atque Praetores designarentur, Provinciae duae Con sulares et sex vel octo vel plures Praetoriae, prout numerus Praetorum postulabat, a Senatu futuris Consulibus praetoribusque decernerentur, quas illi designati sotirentur, vel inter se compararent, ita ut finito annuo Magistratu urbano in eas proficiscerentur: Consules quidem in Consulares, unde Proconsules, Praetores autem in Praetorias, unde Propraetores dicti. Eligebantur hi, non a Populo, vel Plebe, Centuriatis aut tributis Comitiis, uti de Q. Publilio Philone et P. Scipione praedictis, legimus: Sed quando Consules, Comitiis Centuriatis, in annum sequentem designati erant, tum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum referebat de Provinciis: quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent. Quod ubi constitutum Consulares Consulibus designatis decernebantur, ut egas vel sortirentur, vel inter se compararent, utram quisque ex Consulatu obtineret, Quo facto, Consulatus sui tempore, quem Romae gerebant, Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant, de imperio militari, sine qua lege bellum gerere non poterant: tum Provinciae Sen atus consulto ornabantur. Ad quae ornamenta pertinebant, latitudo Provinciae, magnitudo Exercius, stipendium in milites, viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera eiusdem generis: quae quidem, quoniam non omnibus eadem amplitudine numeroque concedebantur, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provincias aut Praesides ipso ornare dicebatur. Ad viaticum pertinebat annulus aureus; item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula etc. quae instrumenta locata fuisse, indicio est P. Ventidius, quem A. Gellius, l, 15 c. 4. Scribit, vi ctum quaesivisse comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provinciastorent, praebenda publice conduxisse. Sed de hoc vide infra in voce Viaticum. Comitatus quosnam fuerit complexus, diximus supra in voce Praetoria cohors. Ubi ergo Provinciam atque in ea Imperium Proconsules obtinuere, tum extremo Consulatus anno, aut sua sponte, aut Senatus consulto, paludati exibant. Prius autem in Capitolium ascendentes, sollemnia ibi pro Rep. vota nuncupabant, atque inde Paludamento, lictoribus 12. cum totidem securibus ac fascibus, insignibusque coeteris Imperii assumptis, recta ad portam Urbis ibant, indeque aut continuo, amicis officii causa aliquousque prosequentibus ac bene ominantibus, in Provinciam iter ingrediebantur: aut si quid negotii in Urbe haberent, ad Urbem aliquandiu manebant, cum in Urbe cum Imperio esse non possent. Ut autem Senatus consulto iubebantur exire: Sic neirent, Tribunorum Pelb. edicto, aut Dirarum obnuntiatione, prohiberi potuere. Unde M. Crassus, cum P. Atteio, primum edicenti, dein obnuntianti, non paruisset, contra Parthos paulo post infeliciter pugnans poenas dedisse existimatus est. Ubi vero iter erant ingressi, faciebant eos, quibus succedebant, de adventu suo certiores, ut nempe cum iis congressi, de statu Provinciae cognoscerent: et quo die in Provinciam accedebant, eodem Provin cialis muneris capiebant initium. Quod cum in duas partes esset distributum, Potestatem et Imperium. Illa fuit facultas cognoscendi; Istud exercitus imperandi, bellumque gerendi; quorum alterum pacis, alterum belli temporibus conveniens erat; istud aestate, illud hieme potissimum fieri solitum. sed et praeterea, Curationem habebant, quae consistebat in coeteris rebus curandis atque provinciae imperandis, ut in re Frumentaria, Tributaria, Vectigali, et Viaria, quae omnia per Edicta sua administrabant. In qua muneris parte uti multi avare admodum et crudeliter versati sunt, ita contra nonn ulli tanta abstincntia fuerunt, ut non solum publica vectigalia sustulerint, sed etiam Praetorium ipsum vectigal, in quo praecipue gloriatur Cicero, remiserint, nulli alii rei, quam commodis ornamentisque Sociorum, intenti. Unde honores summos ab ipsa provin cia retulerunt, legationes Romam honoris causa missas, statuas, fana, dies festos, alia, quibus se affici in Cilicia Cicero modeste recusavit. Annuo postmodum tempore exacto, Proconsul successorem, si mature venturus erat, in provincia exspectabat atque ei adventanti prodibat obviam, ac praesenti praesens Provinciam cum Exercitu tradebat, intra 30. dein dies (tot enim lex Cornelia Sullae concessit) inde decedebat: quod si ante Successoris adventum decessisset, aliquem qui praeesset provinciae, ut Quaestorem, vel Legatum, cum imperio, relinquere tenebatur. Constituto sic Successore aut imperii Vicario, Romam tendebat, si ante, quod C. Iul. Caesar in primo Consulatu sanxit, rationes pecuniae confectas apud duas provinciae civitates reliquisset, sicque Romam reversus, lictoribus dimissis ac paludamento deposito, Urbem intravit, nisi forte Triumphum postularet. Ingressus, rationes referebat ad Aerarium, nec multo post Centuriones, coeterosque provincialis Curiae socios ad Aerarium in beneficiis, si liberet, deferebat; quod lege Iulia ad 30. dierum spatium restrictum. Verum quemadmodum Proconsulibus, qui se praeclare gessissent, magni et in Provincia et in Urbe nonores habebantur: sic contra, si quid deliquissent at que a legibus recessissent, multis iudiciorum, Peculaus inprimis, Repetundarum et Maiestatis, laqueis irretiri sunt soliti. E' quibus Repetundarum quaestio maxime Socialis fuit et Provinciarum salutem continuit, quo iudicio postulati plurimi, damnati multi, nonn ulli etiam absoluti sunt, ut ex Hist. Rom. patet. Postquam vero Augustus, Populi consensu, solus Rem publicam regere coepit, Provinciarum administratione, alia a priori instituta, illarum valentiores sibi reservatas, per Praesides gubernavit: Reliquos Populo attribuit, eosque qui his praeessent, Proconsules itidem appellari voluit, sed minori longe, quam Praesides, qui et Propraetores quandoque dicti, potestate. Qua de re vide Dionem, l. 35. Iurisconsultos tit. de Proconsulis officio, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 42. etc. e cuius ultimi, l. 6. c. 9. addi potest, Proconsules etiam interdum Centuriatis Comitiis creatos fuisse, quod ordinario non factum supra diximus: et unicum forte exemplum est P. Cornelii Scipionis, de quo Livius, l. 26. Imo et Tributis quoque: Quamquam enim ex Senatus decreto Provincias ordinarie obtinerent; saepe tamen etiam praeter Senatus voluntatem, Populi iussu in Provincias missos fuisse, legimus, praesertim si extra ordinem Provinciae iis mandarentur. Vide iterum Rosin. in Antiqq. Roman. l. 6. c. 15. et 16. cui adde si placet, Godwyn. Anthol. Rom l. 3. sect. 2. c. 22. et quaediximus supra, ubi de Praetoriis provinciis, quaeque mox dicemus.
PROCURATOR
servus apud romanos, quimandato Domint negotia eius administrabat, l. 25. §. 3. ff. de Aedil. Edict. Ei supellectilem et cellaria credi consuevisse, auctor est Salvianus de Frov. Dei l. 3. Moris autem Romani fuit, ut domin supellex, penusque omnis annulo signaretur, ne quid negligentia aut furto periret. Unde apud Plautum, Pers. Actu 2. sc. 3. v. 15. cellae, salinum: apud Plinium, l. 33. c. 1. cibi et potus: apud Ciceronem, l. 16. Ep. ad Tiron. lagenae quoque inanes obsignatae leguntur. Meminit istiusmodi Procuratoris, ab Auctore et Dispensatore non omnino diversi, Petronius Satyrico, Iam ad triclinium veneramus, in cuius parte prima Procurator rationes accipiebat. Et praeter alios Fabius quoque maior, Declamat. 345. Satis sit vobis (τ divites) hoc vestras praestare Fortunas, quod per Dispensatores foeneratis, quod familiam per Procuratores continetis: unde de eius officio largius constat. Et functus est tali ministerio Bonifacius Martyr, Aglaidis servus; quem tamen quidam ingenuum faciunt. Srephanus autem Domitillae Procurator, qui Domitiano Caesari suffodit inguina, Libertus fuit, teste Ioh. Xiphilino; At id ex praescripto divinae (uti appellabant) domus, cuius moribus receptum iam diu erat, ministeria servilia Libertis demandari. Peni inprimis Procurator recensendus venit, quem inter lautiores servos connumerat, Plautus, Pseudolo Act. 2. Sc. 2. v. 14. Ha. Quid istud verbi est? Pseu. Condus, promus, Procurator peni. Haec de privatis quoque hominibus: sed Procuratores Caesarum prope innum eri fuerunt; e quibus in veterib. monum entis memorantur, Procuratio ornamentorum, Bibliothecae; Patrimonii et heredii; Aurariarum; Balnei Formis; Fundis Caietae; Laurento ad Elephantos; a Rationibus; Villarum Tusculanarum; Subprocurator Vicesimae, et alii non pacui. De quibus obiter animadversum, huiusmodi servos plerumque in meretricios impegisse scopulos, non sine magna rei dominicae iactura, ut videre est apud Alfenum, l. 16. ff. de ser. cor. Martialem, l. 5. Epigr. 44. v. 5. Et CHRISTUS Dominus non semel huc allusit, vide Matth c. 24. v. 43. s. et Lucae c. 12. v. 42. s. Allus plane generis erat Procurator, homo liber, qui omnium alterius rerum pene dominus alienique iuris erat vicarius, vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis et Tit. Popmam, de operis Serv. necnon infra, voce Rationes. Nec omittendi Procuratores factionum Circensium, quorum memoriam vetus lapis servat, sic inscriptus: Q. Rapidio. Q. F. Lempsepullio. Procuratori. dromi. factioni. Venetae. Q. Rapidius. Xenodotus. et. Rapida. Iuventina. par. fecere: apud Thom. Dempster in Rosin. l. 5. c. 5.
PRODIGIA_et_Monstra_apud_Romanos
hostiis solebant procurari; idque ex praescripto et consilio Augurum atque Aruspicum, Quindecimque Virorum, qui libros Sibyllinos super hac re inspiciebant, ut averruncaretur, quod illa minabantur, malum. Et quidem de Aruspicibus Auguribusque; Liv. Dic. 1. l. 1. ubi de Tarquinio Superbo, anguis, inquit, ex lignea columna lapsus: cum ad publica predigia Hetrusci tantum vates adhiberentur, ob hoc unum Prodigium Aruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio Populo, in unum diem indicta. Vide eund. Der. 4. l. 2. in lim. Dec. 3. l. 7. Dec. 4. l. 10. princ. et Ciceronem de Divin. l. 1. et 3. Lucan. l. 1. v. 584. Haec propter placuit Thuscos, de more vetusio, Acciri Vatet. Postea, et quidem frequentius, inspici coepere Sibyllina Oracula. Liv. Dec. 4. l. 1. Marco Claudio M. Livio Consulib. deportatus similis Prodigii fetus, nihilominus Decemviros adire libros de Portentis iusserunt; Decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime secundum id Prodigium factaeessent, impetrarunt. Vide eundem Dec. 1. l. 3. Dec. 4. l. 6. et l. 7. 8. et 10. Utrumque coniunxit Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 11. Pandite Pontifices Cumanae carmina Vatis Immensumque nefas fibris exploret Aruspex, Quae nova portendant Superi? —— Et hoc proprie Procurare dictum est: Unde roties apud Livium, Prodigia procurare, vel maioribus hostiis procurare etc. quae superstitio etiam ad somnia paulo tristiora sese extendebat, in quibus procurandis expiandisque Veteres mire sollicitos fuisse, indicat Tibullus, l. 3. Eleg. 3. et l. 1. Eleg. 5. etc. Rationem nominis exponit Festus, cui quasi prodita et porro dicentia, aliquid futurum esse, appellata sunt. Differentiam inter Ostenta et Prodigia hanc facit Ulpianus, quod Ostentum dicit, quoties naturalis forma in eo quod nascitur, non immutatur, sed solummodo interpoiatur aut amplificando, aut detrabendo, aut mutilando: Prodigium vero, cuius forma in aliam speciam est mutata et quasi pridigium naturae, qui sui ipsius oblita et prodiga adeo facta, ut interdicto fere opus habuisset. Vide Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. At Hostiae prodigiae dicebantur, quae consumebantur penitus, Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 33. Vide plura de Prodigiis, illaque etiam humanis hostiis procurandi ratione, apud Casp. Barthium, Theb. l. 10. v. 787. nec non supra ubi de Veterum Lustrationibus, et voce Mola. Addam saltem, ex superstitione Veter. ipsos prodigiosos homines occidi, ut sic iram Daemonum expiarent, consuevisse. Cuius rei exempla sunt multa, in Andtogynis mari mersis, aliisque apud Livium, talibus notandis, bene superstitiosum, Iul. Obsequentem, Alios. Unde Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 21. Consule lustrandi fasces, ipsoque litandum Prodigio etc. Hinc Prodigialis Iuppiter idem cum Averrunco; *fu/cios2qeo\s2] Lycophroni de quo vide Iohann. Meursium Comment. ad illum. PRODIGIUM a Praeceptore dictus est Franc. Toletus, qui postmodum Cardinalium ordini insertus est. Vide Toletus.
PROFANATIO_Nominis
Hebr., , ubi to\] seu Nomen absolute positum, pro Sanctissimo Numinis Nomine, seu ipso Numine, prohibetur Levit c. 22. v. 32. Custodite mandata mea ac facite: Ego Dominus, ne profanetis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Cuius cum triplex faciant genus Hebraeorum magistri, de omnibus illis singulare hoc tradunt, quod remissio Profanationis huiusmodi divina ab aliorum omnimodorum peccatorum remissione perquam diversa sit. Ubi enim de Sacrificiis, Confessione, Paenitentia, Castigationibus, die Expiationum. Hirco apopompaeo, adeoque de peccatorum aliorum quorumcumque ex hisce Remissione plena ac perfecta, sive ante diem illum, sive in illo die (pro specierum atque actuum varietate) agunt, de Nominis Profanatione seorsim aiunt, eam nemini plene remissam, ante mortem, sed solummodo in ipso mortis momento, idque licet praecesserint, quae omnium remissioni necessario praevia. Hinc Gemara Babyl. ad tit. Ioma. c. 8. fol. 86. a. Sed vero, qui reus est profinationis nomluis, ei neque potestas est per Paenitentiam peccatum (usque ad diem Expiationum) suspendere, nec in die illo expiare, nec per castigationem sui abstergere. Sed omnino in suspense manet, nec ante ipsum mortis momentum deletur. Iuxta etiam illud (Iesaiae c. 22. v. 14.) Et revelatum est in auribus Dommi exercituum, si expiabitur iniquitas haec vobis, donec moriemini. Vide Seldenum, de Iure Natur. et Gentium iuxta Disciplinam Ebraeor. l. 2. c. 10. Est autem Profanum, Auctori Onomastici a)no/s1ion], non omne sacro contrarium, sed quod fuerit et esse desterit sacrum, uti habet Servius. Aeneid. l. 12. ubi plurima de hac voce.
PROFESSIO_Natalis
Modestino paidografi/a]; apud Romanos. hoc modo olim peragebatur. Postquam, octavo a Nativitate die, Nominalia essent celebrata, profitebantur deinde Patres pueroram nomina publica contestatione, quo alludens Appuleius dixit, Pater natum sibi filium coeterorum more professus est: simulque in Aerarium Ilithyiae nummum inferebant. Mox intra tertium ab imposito nomine diem, in Actis publicis referebantur a Praefecto Aerarii, non nomina canrum tam legitimorum, quam spuriorum, sed ad confusionem vitandam, etiam cognomina, nec non dies nativitatis et Consul, quod et Iudis olim et Europaeis hodie quoque haud infreqvena: quae Acta, Fasti alias dicta. Tabularia item et Charta in Saturni templo asser vabantur. Unde Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 4. Cum apud Prafectum aerarii, more Romano, professus filium publicis Actis eius nomen insereret. Vide quoque Brissonium, Antiqq. l. 1. c. 5. Servium, Georg. l. 2. et Thom. Bartholinum, de Puerp. Vett. Apud Athenienses Filiorum professio triplex in usu fuit: Primo enim liberos, sive legitimis e nuptiis susceptos, sive secundum Leges adoptatos, Patres Lege iuhebantur referre in fra/toras2], iurati profitentesque apud frato/rwn] acta, eos esse a se legitimis e nuptiis susceptos aut secundum Atheniensium iura adoptatos: quo facto tales tw=n frato/rwn] albo, quod koino\n grammatei=on] vocabatur, inscribebantur paterno nomine, hoc modo, o( dei=na]. Fiebat id tertio festi Apaturiorum die, qui *kourew=tis2] dicebatur, a)po\ tou= tou\s2 kou/rous2 kai\ ta\s2 ko/ras2 e)ggra/fein e)is2 ta\s2 fratri/as2]: idque intra septimum, ut plurimum, annum. Cum dein adolevissent. inscribebantur in Epheborum album, quando nomina sua inter Ephebos profitebantur, anno aetatis decimo octavo. Polluce test, l. 8. c. 9. exploratis prius eorum virilibus, ut pateret, peraetatem ad publica munia, e)is2 to\ peripolei=n ta\ peri\ po/lin frou/ria], utiles esse: cuius dokimas1i/as2] meminit Aristophanes, Vespis. Tertia demum Professio fiebat apud populares, anno aetatis vicesimo, quo Lexiarchico inscribi soliti, abhinc sui erant iuris, mittique ad negotia poterant, Pollux, l. 8. c. 9. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 2. tit. 4. Candidatorum Professio apud Romanos in quo constiterit, vide apud Ioh. Rosin: Antiquit. Rom l. 7. c. 8. et supra, suo loco. De Professione in Ludis Sacris, infra ubi de Prefitendi ritu. In Christiana Ecclesia Professio Christianismi Christianum facit. Hinc in Ecclesiis Orientalibus olim ut plurimum prima die fiebant et dicebantur Christiani, qua crediderant et se credere Professi erant, sequenti die in Catechumenos conscribebantur; tertia exorcizaban ur et insufflabantur; postea inter Catechumenos diu manebant, audientes Scripturas; postremo baptizabantur et ungebantur, uti patet ex can. 1. Concilii Constantinopolit. Similiter in Occidente prima credendi professione Christiani fiebant, quam fidem primam credulitatis appellat Concilium Eliberinum, Can. 42. Recipiebantur autem in Catechumenos, praevia manus impositione, ac benedictione: quemadmodum post Baptismum, ultima manuum impositione, consummabantur, ac Fidelium seu Iustorum nomen accipiebant etc. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. in vocibus *xri/s1ma], et *xristiano\s2], item hic passim, ubi de Baptismo, Catechumenis; alibi, etiam paulo infra.
PROFESTI_Dies
iisdem dicti sunt, qui hominibus ad administrandam rem privatam publicamque concessi erant, quasi procul a religione Numinis divini, ut ait Festus. Dividebantur in Fastes, Comitiales, Comperendinos, Statos et Proeliares, de quibus omnibus vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. et supra, voce Dies. Angli vocant Working days, Godwyn. Antholog. Rom l. 3. sect. l. c. 1.
PROLETARII
Nonio cives dicebantur, qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant. Quod ex A. Gellio hausit, l. 16. c. 10. ubi is Proletarios a capite censis distinguens, pergit: Quivero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur; extremus autem census caepite censerum aris fuit trecenti, septuaginta quinque. Rosin. etiam Antiqq. l. 6. c. 8. postquam docuit ex Dionysio, Floro, Livio, Eutropio, Aliis, a Servio Tullio Rege cives Romanos omnes, pro ratione census in 6. Classes fuisse distributos, de ultima classe loquens: Reliquos, inquit, cives, quorum census minor fuit duodecim minis cum dimidia, sed numero non cedebant quinque classibus, aut superabant etiam, in unum ordinem congestos immunes fecit a tribut is simul et militibus. Sed falsum esse, quod apud Gellium, cuiuserrorem dein reliqui sequuti, Iulius Paulus ait, tantulam summam, ut est mille quingentum aeris, quae efficiunt in auro illius aevi, tres aureos cum tribus aurei quartis, in censum delatam fuisse, notavit Salmas. de Foen. Trapezit. Nemo enim, qui minus, quam quin quaginta aureos in bonis haberet, aliquid in censu deferre solebat, quia nec in una classe erat. Minimus quippe census ultimae et quintae classis fuit illorum, qui duodecim milibus aeris et quingentis censebantur, infra quem censum positi extra classes fuere. Quare quamvis inter hos etiam quidam fuerint gradus, ut inter divites, omnes tamen Proletarii et Capitecensi dicti sunt. Unde alio loco meliorem Auctorem sequutus Nonius, Proletarii, scribit, dicti sunt Plebeii, qui nihil Reip. exhibebant, sed tantum prolem sufficiebant: unde et nomen. Quod confirmans Festus, Proletarium, inquit, censum dictum, quod ex his civitas constes, quasi prolis progenie: uti legit Iac. Oiselius IC. Notis in Gell. loc. cit. Ex infiam itaque plebe Capitecensi dicti, qui nihil praeter caput suum in censum deferebant: Iidem quod prolem Reip. progignerent, Proletarii inde vocati sunt, et non amplius a capitis censione, sed prosperiore vocabulo, munere officioque prolis edendae, appellati. Hi omnes, secundum Rosinum loc. cit. in unam congesti Centuriam, cuius nulla fere ratio habita, ius habebant quidem suffraginrum in Comitiis interim a tributis et militia erant immunes. De iisdem ex XII. Tabul. haec verba Q. Ennius affert, apud A. Gellium, ubi supra, Assiduo. Vidnex. assidius, esto. Proleta. vic. quoi. quis. volet. Vindes. esto. quorum sententia est, Homini assiduo sive locupleti solum assiduum, sive locuplerem posse sieri Vindicem; at Proletario ac nullius classis homini, quisquis velit, h. e. non assiduum tantum, utpote meliorem, sed etiam Proletarium, quamvis parem, I. Gothofredus Nov. ad Leg. XII. Tabular. Vide quoque supra, in voce Plebeii, ubi Proletarios, faecem Plebeiorum, non semel cum Plebeiis mixtim tractavimus, cum alias ab iis distinguendi. Apud Athenienses, quae Proletariorum sors in pace, diximus ibid. ubi et de iure militandi, terrestri praelio divitibus fere omnibus a Lacedaemoniis occisis, iisdem concesso aliquid innuimus, ex Petito, Comm. in Legg. Attic. l. 8. tit. 1. qui alias quoque eos militasse, ex Antiphonte contra Philinum, sed evocatos, aut tumultuarios, non sacramtento rogatos, ait. Quemadmodum apud Romanos, ubi in Legione nemini militare licebat, nisi civi ingenuo et qui in quinque classius census, atque ludicrae Artis expers esset, cogente tamen necessitate, in dubiis Reip. rebus, etiam Proletarios seu Capitecensos, servos, libertinos, pueros, seniores ac histriones, ad arma vocatos esse legimus. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 4. cum para lipomenis Thom. Dempsteri, et supra Eques, it Plebeii, ac infr aThera.
PROLOGUS
pars Dramatis, ex accessoriis ac secunda tiis praefatio erat praeparans Spectatores, vel excusatione Poetae, vel commendatione fabulae, vel expositione totius summae: cum Argumento ac Mimo, Comoediae fere propria. Prologo enim Argumentum i. e. perioxh\], paucis versibus comprehensum, praemitti solebat; sed in veteri Comoedia, neque Argumentum neque Prologum fuisse, ex Aristophanis ac Plauti collatione apparet. Genera eius quatuor, *a)naforiko\n, *sustatiko\n, *g)poqetikon] et *mikto\n], recensent Auctores Poetitae Giess. l. 2. c. 9. quos vide. Coeterum monopro/s1wpos2], i. e. unius tantum personae, esse consuevit, apud Plautum tamen in Trinummo dipro/s1wpos2] reperitur: Neque legitima pars fabulae habita est, quam vis in eiusdem Amphitryone, Mercurius et Prologum agat et magnam fabulae partem expediat. Quidam porro, Prologum Latinis tantum vendicantes, unum Calliam Atheniensem aiunt. Tragoediae eum addidisse, et Euripidem saepe Prologi aliquid habere simile, quem per plures personas introducat. *g(poqetiko\n] inprimis Prologum a Tragoe dia omnino esse alienum, propter notam materiam ex conditione illustrium, observant Eruditi. Vide quoque Io. Rosin. Antiquit. Rom l. 5. c. 9. et Scaligerum inprimis de Arte Poct. Hinc Prologus Galeatus, nomen Praefationis, quam D. Hieronymus versioni Bibliorum praemisit, ubi inter alia, Hic Prologus, ait, Scripturarum, quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebraeo vertimus, convenire potest. De eodem Sulpitius, Quod idem galeatum a quibusdam vocatur, quoniam ita eommune esse possit, ut in omnibus causis, quemadmolum galea suo galeato, omnibus possit indigis esse commune. Alii vero autumant sic dictum, quod, sicut galea caputdefendit, ita Prologus in principio libri appositus, totum eum ab Adversariorum detractionibus tuetur, vide Dominic. Macrum Hierolex.
PERONECTUS
inter oppia, quae Phoenices in Bithynia condiderunt, inquit Bochart. l. 1. Chanaan, c. 10. Pronecti fit mentio. Steph. *pro/nektos2 po/lis2 *biquni/as2, plhs1i/on th=s *drepa/nhs2, h(n\ e)/ktes1an oi( *foi/nhkes2]. Drepane autem aliis Drepanum, et Hellenopolis erat ad Nieomediae sinum, ut a Nicephoro describitur. Ibidem igitur Pronectus: quod et alii testantur, quibus Proenetum, vel prentetum dicitur. Socarat. l. 6. c. 16. *katalamba/nei a)uto\n en *prene/tw|, e)mpo/rion ga\r tou=to katantikru\ th=s *nikomhdei/as2 kei/menon. *prai/neton], vel *prai/nhton] habent Cedrenus et Constiuttiones Pontificiae Imperator. Orientalium. Et Antholog. l. 1. c. 19. epigramma habetur. *ei)s2 lou=tron en *praine/tw|]. Factum videtur nomne ex Syro biranta,] vel birneta, quod pro castro vel palatio passim occurrit, in Paraphrastis. Sed et Ebraice birnajot] sunt arces, aut castella, 2 Paral c. 17. v. 12. Nic. Lloydius.
PORPHETAE
dicti in V. T. ministri Dei, extra ordinem, excitata, ut populum docerent, vitia eius, idololatriam imprimis carperent, miraculis et futurorum praedictione doctrinam sacram confirmarent, at que erigerent sideles, promissionibus de Messia futuro eiusque beneficiis. (Aliter paulo in N. T. vox sumitur, ut videre est, 1. Corinth. c. 12. v. 28. etc. 14. v. 29. etc.) Horum quidam, divino iussu, prophetias suas literis consignarunt, quae Canoni illatae: dividunturque in Maiores, quorum quator. Esaias, Ieremias, Ezechiel, Daniel: et Minores: quorum duodecim: Hosea, Ioel, Amos, Obadia seu Abdias, Ionas, Michoea, Nahum, Habacuc, Sophonias, Haggaus, Zacharias et Malachias. In Prophetas Maiores, in universum spectatos, inter alia, in lucem prodierunt: Aquinatis Comm. excepto Ezechiele. Calvini, Don Isaac Abarbenel, et R. Mosche Alschich, excepto Daniele. Maldonatus. Origenis Homilioe. Pappus. Paulutius. Tossarius etc. Vide singulos suis locis. In Minores 12. exstant; Adranus. Atavantius. 1588. Beda. Calvinus. a Castro. Chytraeus. Cocceii to\ *dwdekapro/fhton]. Cyrilli commentaria. Danaei Explicatio locorum diff. Drusii Lectiones. Fabritii Contiones, in foll. Bernae, A. C. 1641. a Figueiro Comm. Forerius, Antverpiae 1567. Gualtherus, de hales. Haymo. Heiderici Expositio in 85. Witeb. 1610. Heilbrunnerus. Hemmingius. Hesychius. Hucheson. Angl. in fol. Lond. 1657. Hieronymus. R. Ionathan Don Isaac Abarbenel. Lambertus. de Lapide. Lauretus. Lutherus. Medi Diatribe. Messanae Paraphrasis. Montanus. Oecolampadii Annotationes. de Palacio Iohannes et Paulus. Pappus, Paulutius. Philippaei Comment. 4. tom. Paris. 1633. Quinquarboreus. Riberae Comment. in fol. Coloniae 1610. Remigius. Rupertus. Sanctius. Sartorii Paraphrasis et Annotat. Basileae. Tarnovii Comm. in 4. Rostochii. Tegetmeierus, Lipsiae. Theodoreti in omnes Proph. exc. Esaia. Tossani in 12. Pr. Min. Basileae. 1558. Wigandi Explanatio, in 8t. Francof. 1566. Wolderi Disputationes Analyt. cum paraphr. 4. Witebergae, 1617. Vide Crowaei Elenchum, et singulos Prophetas, suis locis. Ut paulo plura de Prophetis addam: Primis Mundi temporibus, Adam in familia sua Prophetam simul, suos in agnitione Dei instruendoet Sacerdotem, victimas Deo pro se suisque offerendo, egit: in quo utroque munere Primogeniti cuiusque familiae ei succeslere. A'tempore Moysis, privata quidem Legis expositio a Patribus familias exercita est, sed publicam Sacerdotes ac Prophetoe obierunt. Post captivitatem tandem Babylonicam, Prophetis cessantibus, plurimi Legis Expositores orti sunt: quos in genere *didas1ka/lous2 tou= *i)s1rah\l] appellare licet, Iohan c. 3. v. 10. in specie, in tres distinctos classes, Sapientes, Scribas et Disquisitores, vocat Apostolus 1. Corinth. c. 1. v. 20. E' quibus qui eruditione reliquos eminebant, Rabbinorum elogio fuere condecorati. Prophetas quod attinet, cum varia vocis significatio sit, proprie illi dicti sunt, qui speciali revelationis lumine collustrati mysteria abstrusa, et omnem hamanum captum superantia, populo pandebant: hinc olim Videntes appellati, 1. Sam. c. 9. v. 9. ficut Prophetia illorum Visio, Esaiae, c. 1. v. 1. quemadmodum alias Verbum Domini, item Onus. Fuere ab ipsis, variis in locis, erectae Scholae et Collegia, ad Populum in agnitione Dei quottidie informandum, in quibus Auditores Filii Prophetarum, 2. Regum c. 6. v. 1. eodem sensu, quo apud Graecos *i)atrw=n pai=des2], appellati sunt. Quo allusum, Matth c. 11. v. 19. Hinc Patrum elogium iis tributum 2. Regum c. 2. v. 12. quo nomine cum inprimis se iactarent Rabbini, ambitiose illud appeti prohibut CHRISTUS, Matth c. 22. v. 9. Nec omnittendum, quod annotat Kimchi proef. ad Hos. cum in S. Scriptura, nomini Prophetoe patris quoque illius nomen reperitur iunctum, ut Hoseae, c. 1. v. 1. Hebraeos illum vocasse, Prophetam silium Prophetoe: cum non reperitur additum, dixisse simpliciter Prophetam: cum nomen civitatis eius nomin, Prophetam Civitatis iilius: cum sine illo, Prophetam Hierosolymoe fuiste nuncupatum. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebroeor. l. 1. c. 6. et infra ubi de variis divinae Revelationis modis, nec non voce Videns. Quia vero hic antiquissimus Theologorum dicendi mos, hinc iam olim in Oriente Philosophis eundem titulum sui tribuere, alias , quod internuntii Deorum haberentur et crederentur futura praedicere. Unde Epimenidi Cretensi Paulus idem elogium non invidet, Tit. c. 1. v. 12. *profh/thn] eum vocans: de quo Laertius refert. *krh=tes2 au)tw=| qu/ous1in w(s2 qew=|, fas1i\ ga\r kai\ gnwstiko/taton gegone/nai]; Appuleius quoque Fatidicum vocat in Floridis. Vide Georg. Hornium Historioe Philos. l. 7. c. 1. Aegyptiis inprimis antiquitus Prophetoe, qui Assyriis Chalaei, h. e. Astrologi: Omnes enim Fatidici et Astrologi fuere. Clemens, l. 1. Strom. de astrica Philosophia ac Fatidica: *proe/sths1an de\ au)th=s2 *ai)gupti/wn de\ oi( profh=tai, kai\ *a)ssuri/wn oi( *xaldai=oi kai\ *galatw=n oi( *dru/i)des2], Proefuerunt aztem illi apud Aegsptios quidem Prophetae, apud Assyrios vero Chaldoei et apud Celtas Druidoe. Sic apud Artor. Musam de Herba Vetton. et Appuleium de Herbarum virtutibus passim, Prophetas videmus appellari, qui vaticiniis Religionem et Medicinam miscebant, in quo tota magicae artis summa olim consistebat. Alter *profh/ths2], Delphis olim, praeter Pythiam, vir quidam nuncupabatur, teste Herodoto, qui tempore Xerxis ibi Aceratum hoc munere functum esse, memorat Urania seu, l. 8. Imo et plures eorum fuisse, liquet ex Aeliano de Animal. l. 10. c. 26. *lu/kos2 parelqw\n ei)s2 to\n new\n kai\ tw=n profhtw=n tina)th=s2 i(era=s2 e)sqh=tos2 e(lku/s1as2]. Vide supra Hierophanta. Ad quorum imitationem, Propheta Antinoi Ulpianus quidam Apolloonius dicitur in veter. Inscr. Fuit nempe is Antinous delicium Hadriani et post mortem ab Imperatore inter Deos relatus, unde Oracula illi et Prophetoe (cacozelia Satanae sollenni) attributi. D. Hieronymus in Hegesippo, Tumulos mortuistempla. que fererunt, sicunt usque hodie vidimus, e quibus est er Antino us servus Hadriani Coesaris, cui et Gymnicus agon exercetur, apud Antinoum civitatem, quam ex eius nomine condidit et statuit Prophetas in Templo. Vide et Origenem contra Celsum. Licet vero in multis Graeciae urbibus templa et Sacerdotes habuerit Antinous, praecipue tamen eum Aegypti coluere, apud quos et sepultus est, et oracula edebat. Unde ibidem et Prophetas habuit, Salmas. ad Spartian, in Hadriano, c. 14. Vide et supra, ubi de Divinitatis apud Gentiles probatione: uti de Prophetarum huiusmodi fuore ac insania, verorum Prophetarum gestus raptusque male imitante, in hac voce etc. Ut de Prophetis veris hoc unum addam, illos a bono Deo esse, negavit olim Simon Magus: eorumque Scripta reiecerunt, Manes, Marcion, Cerdo, Agapius, Saturnilus, alii, de quibus vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *grafh\]; ut et infra, ubi de Revelatione, de Testamente Veter. Hodie Propheta inter suos per excellentiam Mahometes audit: unde impietatem Saracenorum Prophetismus vocat Eulgius Memorabil. Sanctorum, l. 1. apud Car. du Fresue Glossar. etc.
PROPITIAtORIUM
Graece *i(lasth/rion], Hebraice sic dictum, quod in eo Deus sese praesentem et proptitium Populo exhiberet, Arcam Foederis in Veter. Testamento tegebat; ex solido auro confectum, pari cum area longitudine ac latitudine. Exodi c. 25. v. 17.-22. Eminebant ex eodem ex auro duo Cherubini, Exodi c. 25. v. 18--20. de quibus vide infra in voce Vituli. Inter cherubinos sedes et thronus Dei erat, qui locum istum gloria sua implebat; cuius externum symbolum Nubes fuit ac Ignis, quae inde Gloria Dei appellantur, Exodi c. 40. v. 33. et 34. collat. cum Numer. c. 9. v. 15. Erant autem duae illic res, duplexque miraculum, Nubes et Ignis, sive Nubes medio sinu Igneam speciem complexa, quae ex Nube illa divinum in modum coruscabat. Qui sive Ignis, sive Lux, Dei gloria proprie, seu gloriosum praesentiae eius symbolum erat. Vide Exodi, c, 24. v. 16. Numer. c. 16. v. 42. et conf. Lucae c. 2. v. 9. Matth c. 17. v. 5. etc. Propria vero Numinis sedes erat locus ille in Propitatorie, quem Cherubinorum alae amplexu suo incingebant; quemque Nubes illa augustum in modum medium implebat, Quia in nube appareo super operculum illud etc. Levit, c. 16. v. 2. Inde Deus petentibus responsa dabat, Exodi c. 25. v. 22. et Numer. 7. v. 89. Atque haec erat illa , seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei tantopere celebrant. quorum omnium mysticam signisicationem exhibet Ft. Burmannus, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 14. In Nov. Test. Propitiatorium nostrum est Dn. Noster Iesus Christus Rom c. 3. v. 25. Sed et in Ecclesia Romana. sic vocatur id, quod Ciborium alias et Confessionem, ut vocant, totumque Altare contegit, ut videre est apud Auctores laudatos Car. du Fresne in Glossar.
PROPRAETOR
non uno modo dictus reperitur: Primum enim Proetores provinciales, qui imperio prorogato in provinciis ultra legitimum mansere tempus, appellati sunt Proproetores: Dein illi, qui ex privatis ad bellum gerendum, non autem ad gubernandam provinciam, missi sunt; ut C. Octavius. Et hi proprie Magistratus non fuere. Tertio sic appellati sunt, qui Praetura in Urbe gesta, sub finem anni, in provincias profecti eis praefuerunt; qui ordinarii Magistratus provinciales fuere, codem imperio ac potestate, quo Proconsules, nisi quod sex tantum lictoribus, totidemque fascibus ac securibus usi fuerunt et provincias minores obtinuerunt. Proin quae supra de Proconsulibus dicta, ad eosdem quoque referenda sunt. Tandem Propraetores etiam dicti sunt ii, quos C. Octavius Augustus et post eum reliqui Imperatores in eas provincias, quas sibi reservabant, mittere consuevere: qui maiorem, quam Proconsules, qui provinciis populi praeerant, habebant potestatem. De his Dio, l. 53. Qui neque Consulares neque Praetorii erant, ipse (Augustus) delegit ac Legatos suos et Propraetores nominavit. Nam cum haec omnia diu admodum in priori Reip. forma floruissent, Praetores inquam et Consules: Praetoris nomine, ut bellis maxime ab antiquis temportbus conveniente, a se delectos insignivit, Propraetores eos nuncupans. Consulumappellatione reliquos, ut paci propinquiore, affecit, Proconsules dicens. Haec nomina in Italia Caesar reservavit: qui extra Italiam imperarent, quasi eorum locum tenentes, Praefectos appellavit. A se porro designatis, praeter nomen Propraetorum, hoc etiamtribuit, utplusquam annum essent cum Imperio, quatenus videl. ipse statuisset, ut militarem habitum gestarent gladiumque et ius capite plectendi milites haberent. Et paulo post, Propraetores addit, cum urbanis legionibus una plaribus instructis, Praefectis, in provincias a Caesare missos, additosque eis Curatores, qui publicos reditus colligerent et certas facerent impensas: Quin etiam constitutum, ne quem delectum militum agerent, ne pecuniam, praeter eam, quae constituta erat, exigerent, Imperatoris iniussu: cui Successor missus esset, hinc statim abiret, ac intra tertium mensem Romam reverteretur, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 7. c. 43. etc. Istiusmodi Propraetorihus, sicut et Proconsulibus, suos fuisse Legatos olim, quos ipsimet elegerant: suos Quaestores provinciales, a Populo electos, suos Tribunos Militum, Centuriones, Praefectos, Decuriones etc. annotavit Sigonius, de Iure provinc. l. 2. c. 2. et 3. Iidem tamen Quaestore in munere exstincto, Proquaestorem sibi ipsi sumendi ius habebant. A Propraetoribus, Imperatorum tempore, provinciae hae Praetoriae appellatae sunt, sicut Consulares, provinciae Populi. Camer. pro L. Elacco, apud Godwynum, Anthologiae Rom l. 3. sect. 2. c. 22. etc.
PROPUGNATOR
epitheton apud Romanos Iovis, cuiusaedes in Palatio fuit, memorata in in veter. Inscr. P. Marcius. Verus. Imp. Commodo. VI. et. Petronio. Septimiano. Cos. A. N. P. R. C. DCCCC. XLI. K. Dec. in Palatio. in aede. Iovis. Propugnato ris. in. locum. P. Veri. L. Atilius. Cornelianus. cooptatus: apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. ubi de Iove.
PROQUAESTOR
appellatus Romanis est is, qui mortuo in munere Quaestore a Praeside provinciae ipso lectus, illud obiit: Item, qui Quaestore ante adventum Successoris decedente, provinciae ipsius interea praefectus fuit. Et hi provinciam suam, non a Senatu, aut Populo, uti Quaestores: verum ab ipso Propraetore vel Proconsule, acceperunt, adeoque inferiori fuerunt gradu. Sed et praesentibus nonnumquam Quaestoribus, tamen etiam Proquaestores fuisse legimus, sed raro. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 45. et infra in voce Quaestor.
PROSCENIUM
locus erat ante Scenam porrectus, in quo Pulpitum, agentium loquentiumque sedes, altius Proscenio et Orchestra, uti Scena depressius. Ibi gesticulatione, cantu et saltatione, Artifices, personis in Scena abditis, populum detinebant. Io. rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 4. Thom. Godwin. Proscenium locum fuisse ait, ubi Actores sese praeparantes inde in Pulpitum Scenamque prodibant: aliquando tamen pro ipso Pulpito sumi, addens, Anthol. Rom l. 1. sect. 1. c. 19.
PROSCRIBERE
verbum sollenne de edictis magistratuum loco publico positis, apud Cicer ad Attic. Suetonium, Iulto c. 49. Alios. Item de titulis rerum venalium, qui claris literis, ut de plano legi possent, scribebantur. Hinc de iis, quorum nomina publice ad confiscationem proponebantur, Proscriptio, quae duplex fuit, bonorum et hominum. Si enim is, unde petebatur, latitaret, ita ut nullam secum agendi potestatem faceret, cum de domo extrahi non posset, actor (creditor) Praetoris auxilium implorabat atque reum (debitorem) evocari edicto iubebat. Edictum vero ad ipsius latitantis aedes ponebatur, cum sollenni vicinorum testatione: Qui evocationi si non pareret, neque defenderetur, Praetor secundam decernes evocationem, in bona Petitorem mittebat, et nisi evocatione tertia, ad sui defensionem, venisset, altero decreto bona eius possidere, proscribi ac distrahi iubebat. Non tamen statim venditio fiebat, sed postquam bona per 30. dies possessa essent, tum veor iterum, qui se creditores dicebant, si plures essent, Praetorem adibant, petebantque, ut sibi liceret unum ex corpore suo constituere, qui debitoris bona auctioni subiceret. Is constitutus dicebatur Magister, et post id temporis Proscriptio fiebat, in celeberrimis totius Urbis locis. ita: ille debitor noster, in eiusmodi causa est, ut bona eius divendi debeant; nos Creditores patrimonium eius distrahimus: quicumque emere voles adesto. Inde post aliquor dies, tertium iam Praetorem adibant, postulantes, ut sibi liceret legem bonorum venditorum facere, atque inde ita proscribebant. Haec quicumque emeris, Creditoribus in dimidiam partem eorum, quae ipsis debentur, respondere debet; sic ut, cui aurei centum debentur, accipiat quadraginta. Et certo tempore elapso Emptori patrimonium addicebatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 12. Alia erat Proscriptio, cuius mentio in Lege Cornelia, ut Proscriptorum agri publici essent, apud Cicer, in Rullum. Ibi enim de Proscriptione hominum sermo, non solum ea, quae media capitis Diminutio alias exilio multavit, sine libertatis iactura, verum de calamitosissima illa, cuius, Urbe per suos milites occupata, Sulla inventor, praemium percussoribus Proscriptorum, duo talenta constituit, latentiumque indicibus, et poenam eandem abditos celantibus interminabatur. De qua sic Florus, l. 3. c. 21. Proposita est ingens illa tabula; et ex ipso Equestris ordinis flore ac Senatu, duo milia electi, qui mori iuberentur, novi generis edictum. Appianus, Civ. l. 1. quadraginta Senateres, et millesexcentos Equites habet. Val. Max. l. 9. c. 2. ex 1. Quatuor milia, ait, et septingentos dirae Proscriptionis, iugulatos, in tabulas, publicas retulit. Velleius, l. 2. c. 28. §. 3. Primus ille et utinam ultimus exemplum Proscriptionis invenit, etc. Sequuta Proscriptio Triumviralis, instauratumque Sullani exempli malum est, nihilque tam indignum illo tempere fuit quam, quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est, aut ab ille Cicero proscriptus, abscissaque scelere Antonii vox publica est, Velleius iterum. l. 2. c. 66. etc. Utraque a proscribendo nomen invenit, quoniam eorum nomina in publico scribebantur. F. Matur. in Philipp. Orat 5. in tabula, ut ex Velleio visum, quae columnae solebat adfigi: Unde Graeci non tantum progra/fein], sed etiam sthliteu/ein] id vocarunt, quod non nomina solum, sed et crimina proscriptorum publice in ferali tabula seu columna scriberentur, suid. in voce sth/lh]. Apud Graecos vetus admodum is mos, ut hostes ac sontes proscriberent, interfectoribus eorum magna mercede per praeconem promissa; ut testantur, Ulpianus Demosth. Orat. peri\ parapres1bei/as2], Harpocration, Polyaenus, Strateg. l. 4. et 5. Interpres Historiae Apollonii Tyrii, Appuleius, Metam. l. 6. etc. quam Proscriptionem e)pikh/rucin] vocabant. Sic Xerxem qui vel vivum vel mortuum Athenas adduxisset, centum talenta polliciti sunt Athenienses: in Apollonii caput totidem promissa. in Agathoclis, immensa munera, de quibus Auctores praefati. Etiam columnae quandoque pretium adscriptum, ut docet Suidas, de Diagora Melio. Vide Ioh. Meursium Comm. in Lycophronis Alexandram, versum hunc. *ktano/nt) e)pne)ns1ei teqmw=| xara/cas2]. Simile quid apud Germanos obtiaet, ut videre est in voce Bannus.
PROSELYTI
dicti olim sunt, qui ex Gentilibus conversi ad Ecclesiam Iudaicam sese conferebant, veltotam Paedagogiam Mosaicam amplectebantur, vel in aliquibus solum ei se subiciebant. Unde Proselytus godwyno duplex fuit, Gerberith], i. e. Proselytus foederis, Rabbinis Gertsedek], seu Proselytus iustitiae, dictus, qui se Legi totum submittebat, Circumcisione admissa: et Ger sahagner], i. e. Proselytus Portae, cuius aliqua mentio Deuter c. 14. v. 21. et in praec. 4. Qui neque se circum cidebat, neque Mosaicis legibus ritibusque se subiciens, observabat solum praecepta illa, quae Noachi septem praecepta Hebraei vocant, de quibus vide Schindlerum Pentagl. p. 1530. et supra Noachica praecepta. Talem Naamanem Syrum, Eunuchum Reginae Candaces, Cornelium Centurionem, illosque, qui dicuntur a)/ndres2 e)ulabei=s2], Actor. c. 2. v. 5. fuisse, notant Eruditi. Tolerabantur hi inter Iudaeos et proin Toschabim, id est, Incolae, fuere appellati. Ritus initiandi Proselytum foederis, pro sexus et temporis diversitate, fuere varii: in mare requirebantur, Circucisio, Purgatio per aquam et Sanguis oblationis; offerebatur autem communiter par columbarum, vel turturum: In Foemella, duo solum posteriora. Hodie, cum abolitum est sacrificium et munus, Daniel c. 9. v. ult. duo priora in Maribus sufficere dicunt Iudaei, in foemella, purgationem per aquam. Imo hac sola, absque Circumcisione, Davidis iam tempore, multa Proselytorum milia initiata fuisse, contendit Moses Aegyptius in Assure biah, Perek 13. fol. 137. Vide Serarium trihaeres. l. 2. c. 2. Unde videmus, certum Baptismi genus inter Iudaeos obtinuisse, diu ante quam Sacramentum is fieret, auctore CHRISTO, imo velut in praeludium huius istiusmodi immersiones fuisse iam tum adhibitas. Quae causa, quod Iohanni non tam de Baptismo, utpote re iam antea solita, quam de auctoritate, qua instructus baptizaret, quaestionem movisse Iudaeos legimus, Iohann. c. 1. v. 25. Quamvis autem benevolos admodum se Proselytis exhiberent Iudaei, nihilominus non solum in Synedrium eos numquam receperunt, sed et in communi conversatione, non facile se eis crediderunt, ut ex Proverb. illorum patet, Vel ad decimam usque generationem a Proselytis cave. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 1. c. 3. Latius autem fuisse Proselytorum ius antiquis temporibus, patet ex Philone, qui l. de Monarch. Mosen scribit admisisse ad Remp. suam, pa/ntas2 tou\s2 o(moiotro/pous2], i. e. omnes eos, qui moribus iisdem atque institutis vellent vivere: sive ab origine prima nati essent Iudaei, sive non. Interim et posterioribus saeculis, potuisse eum, qui Fuerit Ger. i. e. Proselytus, sed matre Iudaea natus, adoptari in numerum Senatorum, ait Moses Aegyptius l. ult. Iad, c. 2. Ab hoc hominum genere vocarunt Rabbini Regnum Herodiadarum , i. e. Regnum Proselytorum: Herodem enim ex Idumaeis in Iudaeos transcriptum esse, docet fuse Casaubon. contra Baron. Exercit. 1. num. 5. ubi varia de Proselytis. Plura hanc in rem vide apud Seldenum, de Successionibus ad LL. Hebr c. 26. et et de Iure N. ac Gent.iuxta LL. Hebr. passim: nec non supra, ubi de Baptismo Iudaeorum, item voce Lotio, ac ubi de Occupatione simplici.
PROSEUCHA
a Graeco, pros1euxh\], i. e. precatio, Metonymice locum precationis seu Oratorium Iudaeorum saepissime signiscat: qualia loca an a Synagogis Scholisque Iudaeorum fuerint diversa, in quaestione est. Beza Notis in Actor. c. 16. v. 13. eadem cum Synagogis: Philo Iudaeus de vita Mos. cum Scholis, facit. Vide quoque Epiphanium tom. 2. l. 3. c. 80. Erant autem quaedam earum extra civitates, qualis iila Philippis, in qua Apostolus Paulus, kaqi/s1as2 e)la/lei tai=s2 s1unelqou/s1ais2 gunaici\], Considens alloquebatur mulieres, quae convenerant, loc. cit. qui tamen situs contionantem potius, quam precantem, exhibet Paulum. Interim precabantur olim stando, ingeniculando et sedendo. Abrahamus stabat coram Domino, Genes c. 18. v. 22. ut et Publicanus, Lucae c. 18. v. 13. Unde et Proverb. Sine stationibus non consisteret mundus, apud Rabbi Iuda, inl. Musar. Vide Drusium praet. Matth c. 6. v. 5. Stephanus posuit genua Actor. c. 7. v. 60 David sedebat coram Domino, 2. Sam. c. 7. v. 18. etc. Et quidem, Maimonides ex iure suis avito, aliique Magistrorum tradunt, ubicumque fuerit Israelitarum numerus denarius, eos oportere Proseucham sibi qualem cumque ad orandum aedificare, quae nuncupatur Domus Synagogae.] Etiam in urbe qualibet, quoties sui essent iuris, invitos, reliquorum iussu, cogendos esse ad aedificandam sibi Synagogam et librum Legis, Prophetarum ac Hagiographorum comparandum etc. Dein subdit Proseuchas, ac Synagogas ita ubique exstrui debere, ut respiciant plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius. Nempe orantis facies omnibus ex locis dirigenda erat versus plagam, in qua Templum situm erat, vide infra ubi de Respectu Templi Ad harum porro ostia, sicut ad Templi portas, mendicorum turba confluere solebat, a populo elcemosynam rogatura; unde factum, ut vox pro Nosocomio, vel potius Ptochotrophio, nonnumquam fuerit usurpata. Iuvenalis, Sat. 3. v. 296. —— Qua te quaero Proseucha. Nec omittendum, cum de loco precationis hic sermo, Talmudistas, populi negligentiam in precando obiurgantes, triplex Amen apud illos in usu esse, dicere consuevisse, quorum laudabile nullum. Primum vocarunt Jethoma], i. e. pupillum, cum absque zoelo ac animi fervore: alterum Cetupha], i. e. surreptitium, cum praecipitanter, prece nondum finita: tertium Ketugna], i. e. sectile, cum per oscitantiam, quasi in duas partes, sectum esset, pronuntietur, vide Caninium de Locis N. Test. c. 5. p. 38. Thom. item Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 3.
PROTASIS
prima est ex 4. praecipuis Comoediae partibus, in qua proponuntur et suscipiuntur consilia rei gerendae: seu, ut Scaliger habet Poet. l. 1. c. 9. in qua Summa rei proponitur, et narratur, sine exitus declaratione, nempe ut ex inopinato exitu crescat fabulae iucunditas. Donato, est primus actus Fabulae, quo pars argumentiexplicatur, pars reticetur, ad populum in exspectatione tenendum. Comprehenditur illa plerumque actu primo, raro secundo, ut in Plauti Milite Glorioso. Ab ea persona Protatica dicitur, quae, ad Protasin adscisci solita, in toto reliquo Dramate non repetitur: Talis Sosia fuit, in Andria; Davus in Phormione. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 9. et Auctores Poeticae Giessensis, l. 2. c. 9.
PROVINCIA
praeter alia significata, regionem denotavit apud Romanos, quam aut armis devictam, aut quocumque modo in potestatem redactam, Populus Romanus Magistratui suo administrandam subiecit, a praevincendo, i. e. antevincendo dicta, teste Festo. Talis itaque regio tum vectigalia Romanis pependit, tum Magistratui Populi Romani ex foederis lege obtemperavit, exceptis civitatibus iis, quae ob merita aut immunitate, aut libertate donatae, atque in Amicorum formulas relatae essent. Cum enim unius Regionis populi atque civitates non eodem modo se erga Populum Romanum gessissent omnes, hinc nec eodem pacto tractatae: sed quaedam illarum vectigales factae, aliae immunes relictae; quaedam servitute, aliae libertate, affectae sunt. Et quidem, quae vectigaleserant, solvebant vectigal, tum certum, definitam nempe Stipendli summam, tum incertum, quod portubus rebusque venalibus, pascuis item agrisque constitutum, Portorium, Scriptura et Decuma, fuit appellatum. Stipendium autem sive Tributum duplex iterum fuit, unum pecuniae ordinarium, quod, in caput atque in solum impositum; quotannis exigebatur; Alterum, quod aut ex Lege, aut Senatusconsulto, pro usu Provinciae aliquando imperabatur, veluti cum naves, nautas, milites ac sumptum in eos dare Provinciae iubebantur. Portorium, ex importatione et exportatione rerum venalium: Scriptura, ex pactione pascuorum publicorum: Decuma, ex agris, qnifrumentidecimam sive quamvis aliam partem darent, capiebatur. Frumenti vero, quod ex Provinciis extrahebatur, tria genera exstiterunt, Decumanum, decuma quam quisque arator sine pretio quotannis dare cogebatur, quamque aut Romae Censores, aut in ipsa Provincia Magistratus Roman. vendebat Publicanis, qui ex eo Decumani dicebantur: Emptum, quod aratores vendere, accepto ex Senatusconsulto pretio, cogebantur, ut Populus Romanus inde aleretur; et Aestimatum, quod astimabat Magistratus in suam cellam, in usum familiae; cuius tamen loco pecuniam aliquando accepit, vide supra in voce Frumentum. Servitus vero, de qua dictum, Civitatum tota in eo posita fuit, ut legibus et Magistratibus Romanis obtemperarent: qua de causa in singulis Provinciis diversi conventus ac diversa fora, constitui consueverunt, quibus suae civitates attributae, eo iuris a Magistratu Romano poscendi causa convenire tenebantur. Ut autem earum Civitatum, quae servitute oppressae sunt, Stipendiariae proprie dictae, quae aliquid Populo Romano pependerunt; Immunes, quae nihil: Sic earum, quae libertate erant donatae, Foederatae, praecipuae appellatae sunt, quae aliquid ex foedere debuerunt; Liberae, quae nihil. Modus autem in Provinciam regionem devictam redigendi, hic erat. Acceptis ab Imperatore, de superatis hostibus et regione in potestatem adducta, literis, secum de mulcta ac praemiis eorum, qui victi essent, Senatus consultavit, ac, quid sibi fieri placeret. Imperatorem admonuit, decem aut quinque Legatis Senatoribus ad eum missis, ut ex eorum sententia statueret. Tum aut victis hic Gentibus ignovit, aut in Provinciae formam redegit. Ignovisse vero dictus est, cum liberos relinqueret ac suis uti Legibus suosque creare more patrio Magistratus permitteret, in Provinciae formam redigere, cum, ademptis aut immutatis legibus, eos omnino Magistratui Romano quotannis ab Urbe mittendo subiceret, vectigaliaque ac conventus constitueret; ubi tamen pro cuiusque civitatis meritis quaedam mitius, quaedam durius habebantur. Quae sic constituta cum essent, tum ea in contione, silentio ante per praeconem facto, Imperator fere, Praeconi pronuntianda mandabat ac postremo Romam, relicto aliquo Praefecto, decedebat, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. Rem publicam Provinciarum quod attinet, primum iis praepositi fuere Praetores. qui et ius dicerent Provincialibus, et, si res cogeret, administrarent bellum. Itaque, cum Provinciae duae essent institutae, Sicilia atque Sardinia, duo etiam Praetores, praeter Urbanum et Peregrinum, in eas adiecti sunt. Inde duabus ad Imperium adiunctis Hispaniis, totidem alii accesserunt, qui quaterni quaternas in singulos annos Provincias gubernarent. Quoniam vero in ipsis Provinciis saepe tumultus ac bella graviora excitabantur, quae bella iam inde ab initio per Consules geri erant solita; hinc etiam Provinciae Consulibus ordine sunt commissae: atque ita duo potissimum ordinarii fuerunt earum Rectores, Praetores, qui in Praetura, et Consules, qui, graviore urgente bello, in Consulatu praefuere. Qui si, prorogato post Praeturam aut Consulatum Imperio, in Provinciis remanserunt, Propraetores sunt et Proconsules appellati: uti supra vidimus, Post annum vero 600. nova Provinciarum ordinatione instituta, Praetores ex Praetura, quam in Urbe gesserant; Consules ex Consulatu in provincias missi, et ipsi Propraetores ac Proconsules sunt appellitati: Hi Quaestores sibi adiunctos habebant, et alios Migistratus militares. Donec sub Imperatorib. ita ordinatae Provinciae sunt, ut aliae essent Proconsulares, vel Propraetoriae, aliae Praesidales, quarum hae Imperatorum, illae Populi erant. Imo, quia quaedam Populi, quaedam Principis censebantur, inprimis validiores et quas annuis Magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, ut Sueton. ait, in Aug. c. 47. ita crebro mutabantur; ut quae praecedenti anno Proconsulares; dein Propraetoriae fuerint, prout vel Consules vel Praetores in illas mittebantur: Sic et fiebant Praesidales, quae fuerant Proconsulares ac vice versa. Certe Cretam fuisse sub iure Populi, Dio Cassius affir mat, quae apud Gellium, l. 2. c. 2. Praesidalis est, nisi Praesidis ibi nomen generaliter sumatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 10. c. 24. A Provinciis non multum diversa fuere, quae Praefecturae, quod a Praefectis regerentur, dicebantur, nisi quod durior earum conditio fuit, qua de re vide supra. Sumptus Provincialium in Praetores, primus coercuit M. Porcius Cato lege Porcia, anno 506. De Magistratibus Provincialibus vide supra, in vocibus Praefectus, Praeses, Proconsul, Propraetor; et Salmas. ad Hist. Aug. passim, Sortiri autem hi illas solebant, aut inter sese comparare; Nonnumquam, quamvis rarius, Senatus extra ordinem pro suo iudicio nominatim singulas decernere solitus est, vide Liv. l. 27. et 37. Item iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gallium, l. 15. c. 4. Leges de Provinciis latas, vide hic infra. LEGES TUM IN GENERE, TUM IN SPECIE, DE PROVINCIIS LATAE. a]. Clodia, Gabinio Syriam, Babyloniam, Persas, Pisonos, Macedoniam, Achaiam, Thessaliam, Graeciam omnemque Boeotiam Proconsulari imperio mandavit, an. Urb. Cond. 695. b]. Clodia altera, Cyprum Insulam in Provinciae formam redegit, misso eo M. Catone Quaestore, cum iure Praetorio. g]. Cornelia, eiqui cum imperio in Provinciam profectus esset, tamdiu illud concessit retinendum, quoad in Urbem esset reversus. Eadem triginta tantum dierum moram, postquam Successor missus esset, Magistratui ad decedendum indulsit: an. Urb. Cond. 672. e]. Iulia Lex, a C. Iul. Caesare Consule an. Urb. Cond. 641. rogata, Achaiam, Thessaliam, cunctamque Graeciam liberam iussit esse: Magistratibus transeuntibus eorumque comitibus, foenum aliaque ab oppidis et vicis subministrari praecepit: Item, ut duabus in civitatibus Provinciae suae Magistratus decedentes rationes suas relinquerent, easdemque totidem verbis ad Aerarium referrent, voluit. Porro, ne Coronarium aurum iis, qui Provincias obtinerent, vel ab iis accipi liceret, nisi decreto triumpho: Ne item, qui cum Imperio essent, iniussu Populi, aut Senatus de Provincia exirent, exercitus educerent, aut, bellum sua sponte gerentes, in regnum alienum accederent, vetuit. z]. Iulia altera, ab eodem Dictatore lata, Provincias Praetorias plus quam annum, Consulares, plus quam biennium, obtineri prohibuit. h]. Manlia, C. Mario Provinciam Numidiam mandavit, an. Urb. Cond. 646. q]. Pompeia Lex, a Cn. Pompeio M. lata est An. Urb. Cond. 701. qua is sibi ipsi Hispaniam Provinciam in alterum quinquennium prorogavit. i]. Portia lex, cuius paulo supra mentio facta, ex Sardinia Provincia foeneratoribus fugatis, sumptus in cultum Praetorum a sociis fieri solitos circumcidit, aut sustulit, an. Urb. Cond. 506. Vide Rosin. l. 8. c. 30. ubi de Pecuniis repetundis. k]. Sempronia, quae de Provinciis prima occurrit, lata an. Urb. Cond. 630. voluit: Ut Senatus quotannis, ante Comitia Consularia, designandis Consulibus provincias arbitratu suo decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur. Praeterea, cum antea Senatus decreto per Tribunos intercedi posset, ne deinceps liceret. l]. Trebonia Lex, an. Urb. Cond. 698. rogata, Caesari imperium in Gallia, in aliud quinquennium, quam quod ex Vatinia lege concessum erat, prorogavit: Senatui sic Successoris mittendi potestate adempta. m]. Trebonia altera, Pompeio Magno et Casso Consulib. Syriam et Hispaniam provincias in quinquennium concessit. Plut. in Pompeio. n]. Vatinia Lex, an. Urb. Cond. 694. ΰ Vatinio Tribuno Pleb. lata, iuffit: C. Caesari Galliam Cisalpinam cum Illyrico in quinquennium, sine Senntus decreto, et extra sortem, mandari. Eadem is rogavit, Ut ii, quos in lege nominavit, Legati sine Senatus decreto cum Caesare proficiscerentur. Ut idem pecunia ex Aerario attribueretur: Ut idem Coloniam Novocomum deduceret. Sueton. in Caesare etc. Vide de his omnibus Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 8. ut et harum Legum quamque suo loco.
PSALMUS
a Cantico qui differat, exonit Augustin. in Psalm. 67. Inter Psalmum et canticum hoc interest, quod Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, i. e. Psalterio, canitur. Quod eonfirmat Gregorius Nyssenus Tract. 2. in Psalm c. 3. *yalmo\s2 me/n e)stin dia\ tou= o)rga/nou *mous1ikou= yalmw|di/a], Psalmus quidem est melodia organo Musico fieri solita. Adde Eucherium de Quaestionibus utriusque Testamenti, Papiam, Lexicon Graec. MS. apud Car. du Fresne, Alios. Certe yalmo\s2], vocabulum Graecum, a ya/llw] est, tango et leni quodam motu percutio: unde yalth/rion], Instrumentum, quo psallitur. Quod nomen a LXX. Interpretib. inditum est Libro Psalmorum Davidis, quae inscriptio a Luca Euangelista usurpatur, c. 20. quando Dominum ipsum sic loquentem introducit, v. 42. et ipse David dicit in libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo etc. Idem Actor. c. 1. v. 20. Petrum citantem Psalm. 69. v. 26. Scriptum est in libro Psalmorum, fiat commoratio eius deserta. Cum titulus apud Ebraeos sit Sepher Tehilim], i. e. Liber laisdum seu laudationum, forma masculina anomala, qua utuntur Rabbini, loco femininae tehiloth], in Bibliis usitatae. Fuit autem yalth/rion], quo Psalmi occantari solebant, instrumentum Musicum triangulare, quod *d]. delta Graecum maiusculum forma referebat, ut aiunt, superius ventrem habens concavum, in quo decem erant chordae: quae cum digitis tangerentur, a parte superiori dulcis reddebatur sonus, qui proprie yalmo\s2] dicebatur, h. e. consona et concinna illa melodia, quae ex chordis psalterii ad tactum digitorum reddebatur. Hinc Psalterium ad librum ipsum et Psalmorum nomen ad Hymnos translatum est. Hebraei instrumentum illud nebel] vocant, Nablium vel chelyn quod unum omnium Musicorum instrumentorum rectissimum esse dicunt, nihil in se vel perversum continens vel obliquum. Augustinus a)llhgorhth\s2] hic, in sua Psalmorum explicatione, ait, Per Spiritum Sanctum aptatam fuisse gratiam Dei in superioribus inspiratam buic organo, quod Psalterium appellatur, quia hoc solum organorum Musicorum sonos de superioribus habet quo doceamur, quae sursum sunt —— attendere, et quae infima, i. e. vitia carnalia, devitare. Porro, Psalmorum formam fuisse metricam et ad Musicam accommodatam, apud plerosque in confesso est: quo autem genere metri scripti sint, etiam ebraicae literaturae peritissimi, negant se exacte scire. Ut de Auctore eorum, Spiritu S. et Amanuensibus eius, Mose, Salomone, Asapho, Aliis, nil dicam: Distributio seu Divisio Libri Psalmorum, secundum nonnullos, in quinque fit partes seu libros, quorum I. habetur, a Principio usque ad Psalmum 40. II. a 40. usque ad 71. III. ab 71. usque ad 88. Iv. ad 88. usque ad 105. V. ad 150. eo quod toties reperiatur in Psalmis haec clausula, Amen, Amen. Sed partitionem hanc reiciunt Hilarius et Hieronymus, sequuti Ebraeorum auctoritatem, et maxime Apostolorum, qui semper in N. E. Psalmorum librum nominant unum asserentes Volumen; quae sententia etiam Augustino probatur in Psalm. 150. Interim non inutiliter Athanasius Psalmos distribuit, in *dihghmatikou\s2], i. e. Enarratorios; tou\s2 en paraine/s1ei], Admonitorios, tou\s2 en profhtei/a|], Propheticos; tou\s2 en e)uxh=|], precatorios, kai\ tou\s2 en e)comologh/s1ei], i. e. in Confessioneversantes. Quosdam praeterea agnoscens, qui s1umpeplegme/nhn], admixtam, habeant vel supplicationem cum confessione, vel vaticinium cum historia, vel adhortationem cum cantico etc. quos omnes ordine recenset Epist. ad Marcellinum, de Interpr. Psalm. Tom. I. ubi alte hoc argumentum tractat. Vide Andr. Rivetum, Prolegom. de Psalmis, cui adde Cocceium in Psalmos. Canebantur illi, apud veteres Christianos, admensam, Chrysost. in Psalm. 42. Clemens, l. 6. et. 7. Strom. nec non Paedag. l. 2. c. 4. Inter opera durna, Basilius Caesar. Epist. 1. Theodoretus, Praef. in Psalmos, idem Chrysost. in Ps. 42. in conventibus maxime sacris. 1. Corinth. c. 14. v. 26. idque a mulieribus quoque, quod postmodum sublatum, Isidorus Pelus. Ep. 90. l. 1. Graeci recentiores, illos in XX. classes, quas *kaqi/s1mata] vocant, quasi Sessiones, hasque iterum in tres partes Graece sta/s1eis2] seu stationes, dividunt, quas hymnoillτ *do/ca patri\ kai\ ui(w=|] etc. terminant; aliter ac fit in Ecclesia Latina, quae hymnum hunc post omnes Psalmos recitat. Vocant autem *kaqi/s1mata], iudice Balsamone, quod Concilii Laodicens. decreto, in unoquoque Psalmo, interiecto spatio lectio fieret, ne, dum Psalmi uno contextu legerentur, taedium auditoribus oboriretur. *sta/s1eis2] vero, quod stantes recitant, vel, quod lectione finita stant et quasi respirant. Hoc modo divisos Psalmos quo pacto per totum annum recitare soleant, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce *yalmo\s2] ex Leone Allatio. Vide quoque Typicum Sabae, Triodium, Euchologium et Horologium: uti de Latinorum circa haec ritibus, infra quaedam, et plura hanc in rem, in voce Psalmi; item Psalmorum cantus. Sed et praeter Psalmos Davidis, cantabant nonnulli olim Psamos, Salomonis dictosaliorumque, quod vetitum can. 59. Concil. Laodiceni, ubi i)diwtikw=n] i. e. privatorum nomine indigitantur. At, quod de se ipso, in media Ecclesia, Paschatis die, uxores psallere iussit Paulus Samosatenus, blasphemae impudentiae apex est. Vide Eusebium, Histor. Eccl. l. 7. c. 30. laudatum Suicero ubi supra: uti de distinctionibus Psalmorum in Eccles. Romana supra, in Chorae, Nocturni, et hic infra. EPITHETA PSALMORUM VARIA, MAXIME APUD ECCLESIAE ROMANAE SCRIPTORES.
a._PSALMI_Abecedarii
dicuntur Augustino Enarrat. in Psalm. 118. contione 32. illi Psalmi, quorum versus literis Alphabeti Hebraici respondent: inter quos eminet Psalmus 119. Idem Augustinus Abecedarium vocavit Psalmum, quem ipse contra Donatistas composuit, vide eum Retract. l. 1. c. 20. ss. Psalmi Alleluiatici, Hieronymo, Epist. 7. 17. 137. appellantur, qui Aleluiab pro titulo habent, numero 20. nempe 104. usque ad 118. dein 134. 135. 145. usque ad 50. g]. Psalmus Apertionis, apud Amalarium de Offic. Eccl. l. 3. c. 9. quem in nocturnis ab Abbate dici iubet Regula Magistri, c. 44. est Psalmus, Domine labia mea aperies etc. d]. Psalmi Ascensionis, vide Graduales. e]. Psalmi Baptismales, qui in diebus Baptismalibus recitari consuevere, nempe in Dominica nocte, Resurrectione Domini et Pentecostes, numero tres sunt, ut videre est apud Durandum, Ration. l. 6. c. 69. num. 4. z]. Psalmus Cantici, apud Ruffinum Aquileiensem in Psalm. est, cum, organo praecinente, subsequens vox chori cantantis auditur etc. h]. Psalmi Directanei, qui, uno eodemque vocis tono, nulla modulatione pronuntiantur. Vide supra. q]. Psalmi Dominicales, in Martyrolog. Rom c. 41. qui diebus Dominicis in Ecclesia recitari solent. i]. Psalmi Familiares, apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 46. dicuntur, ii qui in omnibus 12. lectionibus horas sequuntur. k]. Psalmi Feriales, in Microlog. c. 5. vocantur, qui in Feriis recitantur: Dominic. Macer in diebus hisce unicum nocturnum XII. Psalmorum recitari, monet in voce Nocturnus. l]. Psalmi Fortiores, in Reg. Benedicti c. 18. Psalmi longiores dicuntur. m]. Psalmi Graduales, dicti sunt Psalmi XV. a Psalmo 120. usque ad 135. Hebr. Amahaloth: vel quia canebantur in XV. Templi Salomonici gradibus; vel quia vox gradatim elevabatur. In Ecclesia Romana recitabantur quottidie tempore Quadragesimali: donec Pius V. in Feriis quartis ieiuniorum in Choro illos recitari statuit; ab hac obligatione eximens eos, qui extra Chorum ad officium recitandum tenentur; concessit tamen 50. dies indulgentiae illos recitantibus, tam in Choro, quam extra, ut ex eius Bulla Breviario praefixa patet. Vide Macrum ubi supra. Car. du Fresne Psalmos hos ad quinque parvas Horas, in quottidiano officio Deiparae, congrue distribui, addit, n]. Psalmus Invitatorius, item nude Invitatorium, appellatur Psalmus 95. Venite exsultemus etc. apud Durandum, l. 5. c. 3. n. 10. 11. et 12. Macer vero Invitatorium vocat antiphonem, quae ad hunc Psalmum replicatur, in voce Invitatorium. c]. Psalmus Misericordiae, Psalmus 51. appellatur, a Gervasio Tilleberiensi in Otiis Imperatorum, Decisione seu Parte I. o. Psalmipro Octava, quod Instrumento Musico 8. chordarum canerentur, apud Macros in Hierolex. p]. Psalmus Paroemiacus, *paroimiakou\s2], sic dictus Psalmus 104. Benedic anima mea Domino; quod ab eo Graeci Vesperas, Missam aliaque officia auspicentur. r]. Psalmi Plebeii et Vulgares, a privatis imperitisque hominibus compositi, in Ecclesia cantari vetantur Conc. Laodic. can. ult. Vide Henr. Vales. ad Euseb. l. 7. c. 24. s1]. Psalmi Paenitentiales, dicuntur VII. hi videl. Psalmus 6. 32. 38. 51. 102. 130. et 143. Vide supra in voce Paenitentiales. t]. Psalmi Prostrales, Prosternales seu Prostrati, vide supra Prostrati. v. Psalmi Refectionum, qui tam posita, quam levata mensa, a Monachis recitari solent, vide Regulam Magistri, c. 37. et. 43. idque in Dominica vel diebus festis cum antiphona vel alleluiah: cum alias directanei pronuntientur. f]. Psalmus Responsorius, vide supra Responsorium. x]. Psalmi Salomonis, ut apocryphi, laudantur Athanasio in Synopsi S. Scripturae, et Theod. Balsamoni. y]. Psalmi Speciales, in Capit. Aquisgran. ann. 827. dicuntur VII. Psalmi Paenitentiales. w]. Psalmi Superpositi, in Reg. Magistri, c. 50. videntur dici Psalmi, super tabulas peregrinantium illiteratorum positi, Carolo du Fresne in Glossar. aa]. Psalmi Typicorum, apud Graecos dicuntur Psalm. 23. et 146. quod hi in officio Typicorum recitarentur: corum vero prior prw=ta *tupika\], posterior de/utera *tupika\] dicebantur. Apud eosdem *a)/mwmos2] vocatur Psalmus 119. quod ab hac voce incipiat: *polue/leos2], et *pros1ku/ria] alii duo, de quibus suo loco. Sed et *kaqi/s1mata] Psalmorum, pro materiae diversitate, nunc a)napau/s1ima], nunc a)nasta/s1ima], nunc katanuktika\], nunc marturika\], nunc a)postolika\] nuncupantur, in libris supra cit. etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne et Macros Fratres d. l. de Paenitentia vero Psalmorum, in eadem Ecclesia diximus aliquid supra in voce Palmata et Paenitentia. Vide etiam infra in Superpositio.
PSAMMETICHUS_I.
Rex Aegypti, cuius saevitia (testibus Herodoto ac Diodoro Siculo) ducenta milia hominum ex Aegypto in Aethiopiam profugere. Strabo, l. 16. Tenessis regio vocatur, quam qui psammetichum fugerunt, obtinent, et Sebritaenominantur, hoc est, advenae. Huius filias rapuerunt crocodili, inquit Aelianus, propter quod ipsum animal sanctum credidit. Hic Regnum Aegypti adeptus, litigantibus de an tiquitate Arcadibus, Phrygibus ac Persis duosrecens natos in fantes conclusitin loco deserto, ad missis capris ad lactandos et edu candos pueros. Quidam non capras sed matres proprias, illarum linguis exsectis, additas autumant, ne possent ab illis vernaculam audire et addiscere linguam. Triennio exacto idem Rex virum silentem ad pueros intrare iussit. Quo viso illi adsilierunt, proferentes Bec, quod Phrygum lingua sonat Panem. Exinde cognitum Phrygas ceteris anti quitate praestare. Vide Sesonchosis. Fuit autem Psammetichus, servus Tementhis Regis, qui, oraculi sorte intellecta, aperte a Domino suo descivit, inducto contra eum magno Carum numero. Vide Polyaenum, l. 8. c. 29. p. 475. et Plutarchum Artaxerxe. Herodot Musa 2. Hic ab 11. aliis Regibus qui tum in diversis Aegypti partibus regnabant, throno deturbatus, illos postmodum omnes sub iugum misit, in regnum restitutus. Nic. Lloydius. Marshamo, Psammetichus hic, in Dynastia Saitarum IV. patri Necho seu Nechaoni I. successit, inter Aegypti Reges praecipuos numerandus, ut qui patriam a tyrannide liberavit et Monarchiam restituit, Patre interempto a Sabacone AEthiope, qui cum Exercitu Aegyptum ingressus Regulos oppressit, et 50. annis terram sub iugo tenuit. Psammetichus in Syriam fugit Herodot. l. 2. c. 152. post discessum eius. a Norni Saitani Aegyptiis revocatus. Erant tum in Aegypto XII. Reguli, uti dicemus ubi de Sabacone. Hi, cum aliquandiu pacem inter se coluissent, discordare coeperunt, qua deillorum discordia clare loquitur Esai c. 19. v. 2. Cum itaque aliquando hi XII. Reges sacrificassent, in Templo Vulcani, Pontisex iis, aberrans numero, XI. tantum phialas porrexit. Ibi Psammetichus, qui postremus stabat, phialam non habens, aerea galea sibi detracta, libavit: insciusque sic oraculum, illum totius Aegypti regno potiturum qui aerea phiala libaret, implesse visus est. Quare coeteri illum maxima suae potentiae parte exutum, in palustria delegarunt. Ille, consulto Latonae oraculo, cum xalke/ois2 a)ndra/s1i], viris aere armatis Ionibus scil. et Caribus, hisque inprimis, qui quod cristas galeis primi imposuissent, a)lektru/ones2], galli, oraculo Ammonis Tementhi Regis dato dicti sunt, foedere inito, coeteros Reges ad urbem Momemphim ingenti praelio devicit, dissipavit, totoque Regno potitus est. Mox soederatis, de se bene meritis, fundos dedit ad utrumque Nili latus, infra urbem Bubastim, ad ostium Pelusiacum, qui locus Castra vocabatur. Rex Amasis dein Memphim transtulit, in sui satellitium, con tra Aegyptios, unde Caro. Memphitae dicti. Vide supra: et ab hoc tempore Aegypti historia exploratior Graecis esse coepit. Sic vero rerum summam adeptus Psammertichus, urbem Saim, Minervae templo celebrem, Regiam suam et Aegypti metropolim constituit; de gentium vetustate cogniturus pueros summo cum silentio alendos curavit (quod tamen alii Bocchoridi Regi tribuunt) Nili fontes explorare constituit, primus Aegypti Regum (qui et Sacerdotes) vinum bibit, Azotum urbem non ita pridem ab Asar-haddone Babylonis Rege Iudaeis ereptam, obsedit annos 29. expugnavitque, neque Saosducherio, neque Chiniladano, Asar-haddon is successoribus, opem ferentibus. Scythas dein, victo Cyaxare omni Asia potitos, cum Syriam Palaestinam ingressi Aegypto imminerent, muneribusprecibusqueavertit: quo tempore Milesii cum 30. navibus in Bolbiticum ostium appulsi ibi Milesiorum Murum condiderunt. Non diu post grandaevus toto concessit, anno Nabonass. 118. regni 54. sepultus in urbe praefata Sai, in templo Minervae: successore Necho seu Nechaone II. filio. Vide Auctorem: supra laudatum, d. l. c. 147. 151. 152. 154. 157. 169. Diodor. Sic. l. 1 Strabonem. l. 17. Athen. l. 8. plut, de Iside, et qui totam huius Regis historiam in compendium redegit. Ih. Marshamum Equ. Anglum, Canone Chron. ad Secu. um XVII. et XVIII. it. voce Sabritae
PSAMMIS_seu_PSAMMITES
Aegypti Rex Necho seu Nechaoni II. Patri successit, circa annum Nabonass. 137. expeditionem facien sin Aethiopiam mox vita functus est, postquam regnasset annos 6. Intraquod sexennium contigere Defectio Zaedekiae, Hierosolymorum Tyrique excidia et Aegypti devastatio per Nabuchodonosorem: adeo ut expeditio Aethiopica praefata, cuius Herodot meminit, l. 1. c. 161. de Regis fuga possit in telligi Vide Ezech c. 29. v. 18. Iosephus a Babylonio Regem occisum, aliumque in eius locum surrogatum vult, sed neutrum nominat: respiciens saltem ad Ezech c. 30. v. 13. Vide Apries
PSEUDOPROPHETA
qui absque intentione Idololatriae seu extranei cultus introducendi, suum tantum obtendens ingenium, homines seducere conabatur, vel sectam sibi peculiarem comparando, vel futura falso praedicendo, lege illa Deuteron c. 13. v. 6. solummodo qua quilibet alius seductor tenebatur. Quin et lapidationis poena erat puniendus, idque ex sententia Synedrii, cui suberat, Vigintituium viralis: At qui vel veri Numinis vel Idoli sibi dictata simulans, sive in alien um cultum, sive in haeresin quempiam inde incitaret, futuraque etiam inde praediceret; licet res ipsa, quam ex Idoli auctoritate praemonebat, alias licita esset, nec a vero cultu dissona: in eum Iudicium extra Synedrium magnum neutiquam poterat ferri, nec alia in illum praeter Strangulationis poenam statui, vide Deuteron c. 18. v. 20. ubi dverba illa, morte plectendus est, de Strangulatione solent plerumque accipi. Quo facit, quod habetur apud Ieremiam, c. 38. de se in ius vocato et in lacum coniecto: Nec desunt, qui existiment iurisdictionem hanc Synedrii M. spectasse D. N. Iesum Christum, Lucae c. 13. v. 33. ubi. Fieri non potest, ait, Prophetam venire (morte plecti) extra Hierosolyma, ubi Synedrii illius sedes. Quod vero Hieronymus habet in Esai l. 2. c. 3. Constitutos fuisse in Populo Iudaeorum Sacerdotales gradus, qui Prophetas Pseudoprophetasque discernerent, alibi non reperitur. Vide quae hanc in rem congessit eruditus Seldenus de Synedriis vett. Hebraeorum, l. 3. c. 6.
PTOLEMAEUS_XIII.
cognom ento Dionysius, Cleopatrae frater, qui Pompeium post Pharsalicam cladem in Aegyptum fugientem interimendum cravit, suasu Theodoti Praeceptoris, ope Achillae, copiarum ducis: regnavit cum sorore annos 5. Cum idem perfidis suorum consiliis aurem praebens, Caesari quoque, ad quem Pompeii caput resectum transmiserat, insidias pararet, a Caesare victus et Nilo mersus est. Appian. de bell. Crivil. l. 2. Eutrop. Histor. Rom l. 6. Oros. l. 6. c. 15. et 16. etc. Strabo, l. 17. Ptolemaeorum stemma habes apud Paulum Manutium, Quaesi tis per Epist. l. 1. ep. 10. Hinc Ptolemaeeus. Propert. l. 2. El. 1. v. 30. Et Ptelemaeeae litora capta Phari. REGES ALII.
PTOLEMAEUS
miles sub Decio apud Alexandriam, Christianae religionis ergo supplicio affectus. Alius de quo, 1. Maccab c. 16.
PUBLICANI
alias Decumani, quod decumas in Provinciis Populo Rom. debitas a Magistratibus redimerent, appellati, publicae conducere vectigalia, et pro iis certam Romanis summam repraesentare solebant. Honestus olim apud Romanos hominum ordo: at apud Hebraeos, iam Iobi et Prophetarum temporibus, qui tributorum istiusmodi exactores dixerant Nogesim], terribile iam et exosum nomen. Quod odium, Rabbinorum, in quorum scriptis Publicanus nominatur etiam , Proverbium confirmat: Ne contigat tibi (uxor) e familia in qua sit aliquis Publicanus, quia omnes sunt Publicani, id est, Latrones, scelerati, peccatores, uti nominantur Matthaei c. 9. v. 10. Vide Is. Casaubon. Exercit. 13. contra Baronium, num. 37. In Romanorum itaque potestatem redacta Iudaea, atque facta tributaria 30. circiter ante Natum Christum annis, Ioseph. de Bello Iud. l. 1. c. 5. ubi de Pompeio, a Senatu Rom. ut in reliquis Provinciis, sic et in Iudaea certum hominum hoc genus constituti sunt, qui reditus annuos, Romanis tribui solitos, colligerent vel etiam redimerent: qui quoniam nimis regide eos a subditis exigerent, facile eorum odium in currerunt, Erant autem in qualibet Provincia Publicanorum societates, quarum frequens mentio, apud Ciceronem, Orat. pro Sex. Roscio, Muraena, Plancio: Quibus praeerat unus, qui *a)rxitelw/nhs2], i. e. Princeps Publicanorum appellari solebat; quemadmodum de Zacchaeo legimus Lucae c. 19. v. 2. Sed et hi *a)rxis1elw=nai] Provinciales omnes rationem reddere tenebantur, uti docet Sigonius de antiq. iur. Civium Rom l. 2. c. 4. Hi ut dictum, ubique quidem ob rigorem ac sordes parum grati, maxime tamen apud Iudaeos omnium odiis fuere expositi, accedente praeter caesas praedictas, Iudaeorum, Galilaeorum inprimis inter eos, opinione, Tributum Romanis Pendendum non esse, qua de re vide passim in Euang. An vero hi omnes Ethnici fuerint, iam olim disquisitum, fuitque in ea sententia Tertullian. de Pudic. c. 9. neminem Iudaeorum Publicanum fuisse; eo quod in Deuteronom. exstet: Non erit veotigal pendens ex filiis Israel. Sed fraudi fuit acutissimo Poeno, Hebraicarum literarum ignoratio; Nusquam enim occurrit in fonte spurius ille textus, sed fuit haec Interpretis imperiti hallucinatio, quae plurimis imposuit. Gasaubonus, Exercit. num. praec. ex Hieronymo, Ep. ad Damasum. Et Iudaeorum exempla in Histor. Eugang. in promptu sunt, Matthaei, ad Apostolatum a CHRISTO vocati, et Zacchaei supra memorati, quem licet e Patribus quidam fuisse Gentilem arbitrati sunt gente. Iudaeum fuisse, ipsum nomen (ut rationes alias taceam) probat, quod putum Hebraicum est, cuiusmodi nomina Gentiles olim non consuevisse usurpare, est certum. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Heb. l. 1. c. 2. Alias causas addit Seldenus de Iure Nat. et Gent. Iuxta Disciplin. Hebr l. 2. c. 5. Eorum enim cum quidam Gentiles, quidam Iudaei fuerint; Illi eo ipso nomine satis odio habebantur, utpote idololatrae, aut saltem sic censiti: Isti ideo invisi, quod cum eiusmodi Gentilibus in terra Israelitica degentibus, veluti Praesidibus, Quaestoribus, Legatisque Rom. nec Proselyti domicilii professione, quae tunc non in usu amplius, obstrictis, conductionis eiusmodi contractum, consortium atque consuetudinem, contra morem atque instituta Maiorum, idque palam velut Gentiles, alieni nempeImperii ministri, inierant. Cum peccatoribus igitur ac meretricibus, signantius interdum censentur in Euangelio Publicani, Matth c. 9. v. 11. et c. 11. v. 19. et c. 21. v. 31. Marci c. 2. v. 16. et Lucae c. 7. v. 34. interdum pari cum gentilibus conditione, Matth c. 18. v. 17. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi, velut Ethnicus et Publicanus, etc. Vide quoque supra voce Portitor, item Telonarius. Qui vero a maiorum vectigalium Publicanis exiguum quid conducebant, Minuscularios fuisse appellatos, diximus supra, vide quoque voce Publica. Uti de nomine hoc ad haereticos qnosdam denotandos detorto, supra itidem voce Poplicani.
PUBLILIA_Lex
de Censoribus e Plebe creandis, memoratur Livio, l. 8. c. 12. Cum enim primum Patriciis solis ea dignitas pateret, tulit legem Q. Publilius Philo dictator, anno Urb. Cond. 445. Ut, cum eo ventum esset, ut utrumque plebeium Consulem faeri liceret, alter ex plebe Censor crearetur. Alia de Centuriatis legibus, eodem Auctore lata, anno praec. fuit, Ut legum, quae Comitiis Centuriatis ferrentur, ante initium suffragium Patres auctores fierent, idem Liv. ibid. Fuit et Publilia Laetoriae lex, a Valerone Publilio Philone, et Laetorio Tribunis Pl. rogata, App. Claudio Sabino Regiliensi, T. Quinctio Barbato Capitolino Consulib. An. Urb. Cond. 282. Ut plebeii Magistratus, qui antea Curiatis Comitiis flebant, deinceps remotis Patribus, Tributis Comitiis, crearentur. Liv. iterum, l. 2. Dionys. l. 6. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. et 7. etc.
PUDUCLARE
in Monachorum Regulis, c. 81. Habere debent Fratres in hieme paraturam grossam quottidianam strammeam et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnum puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus; Lucae Holstenio in suo Gloss. deponere est. Sed ad deponendam vestem non tantum temporis requiritur, ut a laboribus diurnis propterea Monachi diu vacaturi essent: hoc enim sine mora peragi potest. Adde, quod de hiemalitempore, acdetunica nocturna, quaindutus Monachus frigoris iniuriae resistere possit, sermaest: Nec verisimile videtur, quod post Nocturnos, cum iterum dormire ac calore se fovere debuissent, nocturnam tunicam deponere iubeantur. Itaque Pediculent legi vult Dominicus Macer, tum ex ignorantia Scriptorum illius saeculi, tum etiam ex documento usus aliquarum Religionum, ubi poslt nocturnos solent Religiosi, in medio alicuius Aulae, accendere pyram hiberno tempore et discingere cingulum, ac pulices, similesque sordidas bestiolas in ignem excutere et postmodum ad iterum dormiendum ire, in Hierolex. Quo pacto puduclare idem esset, quod Graecis fqeiri/zein], Gallis Esplucher: quorum illud occurrit in Graeca versione Ierem c. 43. v. 12. *fqeiriei= gh=n *ai)gu/ptou, w(/s1per fqeiri/zei poimh\n to\ i(ma/tion au)tou=]. Expediculabit terram Aegypti, ut pastor expediculat vestem suam, i. e. ex ea pediculos eximit, ad quem loc. Theodoreius indigitari ait, Nebucadnezarem non perfunctorie in Aegyptum bellum gesturum, sed illam exacte deleturum, ut pastores, cum pediculos suos colligunt. maxime id faciunt accurate, utpote otio abundantes. Verum cum a textu Hebraeo prorsus sit alienum, nec Sacro Scriptore satis dignum, ut vastatorem Aegypti putetur comparasse pastori fqeiri/zonti to\ i(ma/tion au)tou=]: suspicatur Bochartus, Graecos scripsisse, fqerei= gh=n *ai)gu/ptou, w(/s1per fqei/rei poimh\n to\ i/ma/tion au)tou=], Aegyptum corrumpet (seu, destruet) ut pastor corrumpit, (seu, deterit) vestem suam, vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 44. et plura hanc in rem, apud Casaubonum ad Theophrasti Charact. p. 326.
PUGNA_a_PUGNO
proprie de Pugilibus, postea ad alios significatus translata voce, exercitationem, in qua duo ut plurimum inter se dimicabant, in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus spectaculisque, ut victoriae obtinerent coronas populumque oblectarent, denotare coepit. Hos apud Eusebium, Histor. Eccl. l. 8. c. 18. maxhta/s2] reperimus appellatos, quos quidam, sed minus recte, Pugiles ibi interpretati sunt. Duplex vero et ad sanitatem optimumque corporis habitum comparandum (nam et hac fini Pugnae institutae) inprimis Pugnae genus in Medicina Gymnastica celebre fuisse, apud Oribasium legimus: Alterum cum telis quam antiqui Monomachiam, Caelius Aurelianus Hoplomachiam vocavit: Alteram sine telis, Sciamachiam dictam, cum homo adversus umbram et brachiis et cruribus pugnabat; vel etiam cum adversus columnam et palum aut murum, decertabat: Quo respicieus Apostolus 1 Corinth c. 9. v. 26. *ou(/tw pukte/uw], ait, w(s2 ou)k a)era de/rwn], id est, Ita pugnis certop, quasi non aerem cedens. De quibus accurate agit Hier. Mercurialis in de Arte Gymn. l. 3. c. 4. et l. 6. c. 2. Vide et hic passim suis locis. Tandem ad militiam, cuius Pugnae hae velut praeludia ac progymnasmata fuere, se significatio nominis extendit, qua de vide supra in voce Proelium. *a\] Pugna seu monomachia Gladiatorum, Pugnatoria tela dicta sunt, quae alias et decretoria, quibus de vita decertabatur, lusoriis seu exercitoriis telis opposita: quorum his qui utebantur, ventilare; qui istis, pugnare, proprie dicebantur, ut videre est apud Senecam, l. 3. Controv. imo et v???sis armis pugnare, apud Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 19. et supra in voce Gladiatura.
PUGNANS_inter_Iovis_apud_romanos_cognomina
de cuius Templo, Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5.
PULLA_Vestis
Romanis, cum lugebant, in usu fuit. Unde Togae pullaememinit Cicero in Pison. Pullatorum Procerum, Iuvenalis, Sat. 3. v. 213. Tacitus, l. 3. Annal. c. 2. in sunere Germanici atratam plebem inducit Propertius, l. 4. Eleg. 7. v. 27. Denique quis nostro curvum te funere vidit? Atram quis lacrimis incaluisse togam? Etiam Artemidorus, l. 2. c. 3. homini aegrotanti, ait, alba vestimenta in somnis visa, mortem portendere: quod mortui in albis efferentur. Nigrum autem pallium salutem significare; quod non mortui, sed quilugerent mortuos, tali veste uterentur. De Mulieribus ambigitur, cum alii Scriptores eas, deposita purpura et auro, in veste lugubri fuisse dicant: Halicarnasseus, et eum sequutus Suidas vestem nigram adscribat, et magna pars Veterum. Varro apud Nonium de vita Pop. Rom. Val. Max. l. 1. c. 1. Appianus, Civil. l. 3. Atqui Herodianus, Statius et Plutarchus albam vestem a feminis in luctu usurpatam tradunt: Lucanus quoque, l. 2. de Martia, a funere Hortensii, Catonem, priorem Maritum, repetente, ait; v. 367. Obsita funerea colatur purpura lana: Id est. pulla. Quos Lipsius sic conciliat, ut dicat, nigras vestes luctus proprias fuisse, stante Rep. albas Imperatoribus. Interim et fuscae vestis, in luctu matronali, meminit Appuleius, et Dio, l. 56. tiberium, filiumque eius Drusum, in funere Augusti, faia\n to\n a)gorai=on tro/pon peponhme/nhn], pullam togam, vulgari more paratam, gestasse tradit. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 1. c. 23. Porro, quandiu in usu Togae fuerunt; ingenui non nisi albati, extra luctus tempus, incedebant: Paenularum vero, lacernarum item, imo et tunicarum Romanae plebis color ac vilissimi cuiusque, pullus, sive subniger ac fuscus erat. Unde pullata multitudo, pullatus circulus, apud Scriptores, pro plebe infima ac faece vulgi: Qui color partim lanae nativus, ut Canusinae; cui pulliginem suam adscribit Plinius partim ex albo, vestium usu, ac sordibus in pullum degenerans, Idem color tribonii fuit, seu Pallii Philosophici, ut Philostratus, l. 2. c. 9. docet, cum ait, Apollonium, visa apud Indos bysso, laetatum fuisse, quod e)/oike faiw=| tri/bwni]: Basilius similiter, *tri/bwnes2], inquit, periblh/mata/ tina. *tw=n me\n *r(hto(rwn e)ruqroi\ kai\ foinikoi\, faioi\ de\ tw=n filos1o/fwn], Tribones Pallia quaedam, Rhetorum purpurea, Philosophorum pulla seu fusca. Vide iterum Oct. Ferrarium, Part. 2. l. 4. c. 17. Nec omittendum, cum Romani lugentes Puliam induerent, dictos esse, mutare vestem, quod in Proverb. abiit, pro Lugubria sumere. Cicer. Orat. pro Sext. Suum dolorem veste mutata significabant Romani. Vide Sigonium, de Iudic l. 3. c. 19. Verum, in epulo, etiam lugentesalbatiaccumbebant. Vide Hier. Bossium, de Toga Rom c. 15. thom. Godwyn. Anthol. rom. l. 3. Sect. 2. c. 7. uti de Iudicibus Nemeorum qui pullata veste Ludis praesidebant, supra voce Nemea: et de Andronico, cum Imperator creatus esset, pullum pileum mitra rubra permutante, ubi de Pileo; aliquid etiam infra voce Pullati. Alia a pulla veste sordida fuit, quae et ipsa a lugentibus usurpata, vide infra Sordida vestis.
PULLARII
a PULLIS dicti, teste Cicerone de divin. l. 2. Attulit in cavea pullos, qui ex eo nominatur Pullarius. Hic caveae pullorum curam agebat, e quorum pastu auguria captarent Augures: quae, quoties offa, quae pullis dabatur, aliquo modo cadebat in solum, Tripudia solistima dicebantur. Ita Festus, Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse erat aliquid decidere, quod tripudium faceret, id est, terraepavium. Captabantur autem ex pullis Auguria hoc modo: Quotescumque dee inchoanda re quapiam exsequendaque, Deorum per pullos sensa placitaque exploratum ibant (oportebat autem id fieri summo mane et primo diluculo) imperato de more silentio, pultem illis aut offam, cavea reclusa, obiciebant. Quod si ad oblatam escam mox pulli e cavea non prosilirent, aut serius egressi vel non attingerent eam, vel alarum plausu dissiparent, vel relicta esca oberrarent, aut occinerent, aut prorsus non vescerentur, vel avolarent penitus, omnen prae se ferebant magni terroris et sollicitudinis, eventusque tristissimos, et Pullarius exitum animo praemetiens, ne quid molirentur, sed vel desisterent ab incepto, vel differrent deliberationes, vel prorsus hoc mutarent, quod prae manibus erat, hortabatur. Sin pulli mox proruerent cum impetu certatimque in escam involarent, et avide depascerentur, ita ut vescen tibus illis ex ore aliquid relaberetur et terram paviret, quod tripudium faceret solistimum, inde spe hausta mirifica Pullarius, ut constanter fortiterque coepta urgerent, iubebat, successusque optatos ac prospera a Diis spondebat omnia. Solebant autem in auspiciis non passim omnes, sed hi tantum adhiberi, qui essent periti, i. e. qui, quid Silfentium foret, intelligerent, Cicer loco cit. Qui, si quae Dii divulgata voluissent, vel dissimulassent; vel veteratione suppressissent, idem contrahi nefas credebatur, ac si quae occulta et tacita tenenda erant, palam fecissent. Si vero fuissent mentiti, aut omine conficto, qut eo, quod ostensum esset, stibdole et raudulenter depravato et in contrarium detorio sensum, non illi qui consulebat, quique de more praesens non erat, ut vidimus supra voce Extispices, traudi esse, sed in Auctoris retorqueri capur, censebatur. Hinc apud Livium, l. 10. c. 40. Pullarius tripudium solistimum Consuli Papirio falso nuntians, paulo post patefacta fraude, ab altero Pullario, initio pugnae emisso temere pilo ictus cecidisse legitur. Fuit id genus divinandi maximae auctoritatis habitum, quum Pullos istiusmodi caveae inclusos vesci iubereent, non quidem Pullarii seu pullorum cuslodes, sed Magistratus ipsi, sive urbici sive militares: auxitque superstitionem unus et alter successus. Apud Siciliam enim, non pascentibus in auspicando pullis, ac per contemptum mari demersis, ut biberent, quande esse nollent, proelium navale iniit Claudius Pulcher ac superatus est, apud Sueton. Tiber. c. 2. Idem de P. Claudio, bello Punico primo, refert Val. Max. l. 1. c. 4. ex. 3. et L. Iunio eius collega Polyb. l. 1. quorum proin is populi iudicio concidit; damnationis hic ignominiam voluntaria morte praevenit, Sic cum Flaminius, Pullario respondenti, pullos pasci noluisse et proin rem differendam, regessisset: Praeclara esse auspicia, si esurientibus pullis res geri; saturis autem nihil geri posset; signis convulsis, ad Thrasimenum pugnavit infeliciter et cum XV. Romanorum milibus ab Hannibale caesus est. Sequebantur enim semper exercitus hi Pullarii, locumque prope signa in mediis castris habebant, intrantibus vallum ad manum laevam, quem Augurale fuisse dictum, observat I. Lipsius ad Tacit. Annal. l. 2. Maxime namque hoc augurii genere utebantur Romani, ut proelii eventum coniectarent. Unde de eodem Auspicii genere Silius. l. 5. v. 59. Tunc ales, priscum Populis, de more, Latinis Auspicium, cum bella parant, mentesque Deorum Explorant super eventu, ceu praescia luctus Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit. Sed et Urbici Magistratus augurio hoc usi. Unde Prudentius in Romano Mart. v. 146. Cum Consulatum initis, ut vernae solent, Pudet fateri, farre pullos pascitis. Utrumque Plinius coniunxit, l. 10. c. 21. Ut plane dignae alititantum honoris praebeat Romana purpura, horum sunt tripudia solistima, hi Magistratus nostros quottidie regunt, domosque ipsis suas claudunt aut reserant: hi fasces Romanos impellunt, aut retinent; iubent acies aut prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices, hi maximo terrarum imperio imperant. Ritus et sollemnia verba sic refert Cicero ubi supra: QU. FABITE MIHI IN AUSPICIO ESSE VOLO. Respondet, AUDIN. Illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur, DICITO SILENTIUM ESSE VIDEBITUR. Nec suspicit, nec circumspicit: statim respondet, SILENTIUM ESSE VIDERI. Tum ille, DICITO, SI PASCUNTUR? PASCUNTUR. Quaeaves? et ubi? Attulit, inquit, in cavea PULLOS is, qui ex eo nominatur PULLARIUS. Sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire, TERRIPAVIUM primo, mox TERRIPUDIUM dictum est, hoc quidem iam TRIPUDIUM dicitur. Cum itaque offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti TRIPUDIUM SOLISTIMUM nuntiant. *e\] pullis vero gallis captata auguria, quod omnium animalium ii essent pugnacissimi; de quibus vide aliquid supra in voce Gallus: et plura hanc in rem, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 10. cum Paralipom. Thom. Dempsteri; quorum is caveae et Pullorum icona ex veter. monumentis exhibet ibid. Origo huic divinandi generi a Lyciis arcessitur Al. ab Alexandro, qui quoties eventum rei alicuius praescire satagebant, accessisse ad fontem Apollini dicatum, et esca piscibus obiecta, exinde futura augurati fuisse, leguntur. Vide cum Gen. Dierum, l. 1. c. 29. cui adde, si placet, Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. sect. 2. c. 7. qui Pullarios non tam custodes pullorum, quam Augrum genus, facit: et quae hic dicimus passim, de Auguribus, voce Solistimum alibique. At Pullarius, in veter. Inscr. 647. 2. ———— Carissimo negotianti Pullario Parti B. M. T. officium est in Coquina Regia, cui pullorum seu altilium cura commissa, Gall. le Poulailler, Car. du Fresne Glossar. Proprie autem Gallis pulli gallinae cuiuslibet aetatis, uti de Afris suis scribit Augustin. in Iudices, c. 25. Sed et Pullorum cantus; apud varios Scriptores medii aevi, pro gallicinio, occurrit, de quo vide quae annotavit Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 271. et nos supra.
PULLATI
memorati Suetonio, in Aug. c. 44. Sanxit, ne quis Pullatorum media cavea sederet; plebeii fuere et in ferioris ordinis cives. Cum enim stante Rep. pulla veste non nisi in luctu uterentur Romani, sub Imperatorum Togae antiquato usu, exolevit etiam fimul coloris albi usus, et tum omnis plebeiae vestes pullae fuerunt. Hinc Pulla paupertas Calpurnio. O utinam nobis non rustica vestis inesset, Pullaque paupertas et adunco fibula morsil. Indeque discrimen natum inter cives, ignotum saeculo priori, ut alii Candidati dicerentur, non sensu prisco, sed honestioris ordinis cives: alii Pullati, infima plebs sive vulgus; utrique a colore vestium, quo uterentur. Quorum illos Seneca de beata vit. c. 2. Pexatos, istos Coloratos vocat, observante Lipsio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32. et supra passim, uti de pullo colore Casaubonum, ad Aug. Suetonii c. 41.
PULPITUM
excitatum in Proscenio, agentium et loquentium locus erat. In Pulpitum enim Actores prodibant, quod, ut Vitruvius docet, latius erat Latinis, quam Graecis. Altitudo illius Romanis non plus pedum quinque; adeoque humilius Scena, sed altius Proscenio ac Orchestra fuit. Ibi gesticulatione, cantu et saltatione, Artifices personis in Scena abditis populum retinebant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 4. Vide quoque Scaligerum, de Poetic. l. 1. c. 21. Hinc Sueton. in Caligula, c. 54. Saltabat autem nonnumquam etiam noctu, et quondam tres Consulares secunda vigilia in Palatium accitos, multaque et extrema metuentes super Pulpitum collocavit. In conviviis quoque, Lyriscas, Choraules, tibicines organarios, aliosque Artifices Domesticarum oblectationum, sedere in Pulpitis atque inde audiri consuevisse, docet Vitruvius laudatus, Architect. l. 5. c. 8. Vide iterum Rosinum, l. 5. c. 29. Apud Scriptores Ecclesiasticos Pulpitum est ambo Ecclesiae, interdum ipsum analogium seu lectrum portatile, Car. du Fresne Glossar. Fuit autem ambo seu pulpitum in mediis Christianorum Templis, unde praedicationes ad populum habebantur, teste Socrate, Histor. Eccl. l. 6. c. 5. et Georgio Alex. Vita Chrysostomi, quod hodieque apud Graecos in usu est. Ex eodem, Euangelium et Epistola, in celebratione Missae legebantur, diptycha recitabantur; ibidem Cantores stabant, hymnos et Psalmos decantaturi: denique quidquid publice in Ecclesia edicebatur, ex eo loco fiebat. Post ambonem vero a Sacerdote recitabatur o)pisqa/mbwnos2 e)uxh\], in Liturgiis et Ritualibus Graecorum adeo frequens, i. e. oratio post ambonem, propter eos qui in extremo Templo starent. Factum id finit1a Liturgia, eratque haec oratio sigillum omnium petitionum, et a)nakefalai/ws1is2 taktikh\, pre/pous1a toi=s2 prw/tois2 kai\ timiwte/rois2 lo/gois2], summa ordine repetita, conveniens primis et pretiosioribus Epilogis, ut loquitur Germanus Constantinopol. Hist. Eccl. p. 179. Analogii huiusmodi argentei, in cuius summitate leonis caput aureum, meminit Anastasius, Leone IV. Vide De la Cerda, Adversar. c. 85. sect. 9. et c. 135. sect. 18. Cl. Suicerum, vocibus *a)/mbwn, *a)nalogei=on, *deikth/rion], alibi, et hic passim. De pulpitis Circi Constantinopolitani vide Chron. Alexandrinum, p. 782.
PULVIS
oleum et sudor, Athletis derasa, simulque mixta, in usum Medicum olim adservabantur et ab Atticis koni/s1alos2], ab aliis vero pa/tos2], pulvis is vocabatur. Illi enim, qui sese loturi vel exercitaturi in Gymnasium veniebant, maiori ex parte spoliabantur in Apodyterio: postea, qui vel luctam vel pancratium inituri erant, Alipterium ingredientes ungebantur, atque sic uncti in quintam Gymnasii partem, Conisterium dictam se conferebant, ut ibi pulvere conspergerentur: quo facto, in exercitationes diversas diversi prodibant. Conspersere autem se hoc Pulvere luctatores, ut fortiora corpora redderent, secundum Lucan. qui de Hercule et Antaeo loquens, l. 4. v. 616. ait: Auxilium membris calidas infudit arenas. Vel, ne eleo manus laberentur, sed facilius Athletae sese comprehendere valerent, neve sudore diffluerent, aut venti aperta ingrederentur corpora. Qua de causa a Martiale, l. 7. Epigr. 5. a(fh\] vocatus est (flavescit haphe) Unde si qui adversarios perunctos et sine pulvere certantes vincebant, maiori gloria habebantur digni, qualis fuit apud Plin. l. 35. c. 11. Dioxippus, et apud Pausaniam, Eliac. l. 6. Dioreus, *a)koniti\] nomen promeritus. Horatius, l. 1. Ep. 1. ad Maecen. v. 49. Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia; cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae? Asservabatur vero is Pulvis in loco memorato, quem *ko/nistran] vocavit Pollux, advehebaturque ex variis regionibus in hunc usum: Sed duo inprimis palmam meruere, Puteolanus et Aegyptius. De quorum illo Sidonius Apollinaris, Namque Dicarcheae translatus Pulvis arenae. Itsum Romam hac fini advehi fuisse solitum, refert Sueton. in Nerone, c. 45. quemadmodum et Patrobium Plinius, l. 35. c. 13. ubi Libertum Neronis tradit ex Nilo arenam tenuissimam non multum a Puteolano pulvere distantem, ad debellanda corpora, Palaestrae ftudiis advexisse eandemque a Leonato, Cratero, et meleagro Alexandri M. Ducibus, cum reliquis militaribus commerciis portatam. Cui forsan haud absimilis illa fuit, de qua Ovidius, Acheloi pugnam describens, sic loquitur, l. 9. Met. v. 36. Inque vicem fulvae iactu flavescit arenae. Nam et Martialis loc. cit. Philaenim irridens, quod Palaestritarum exercitationes iniret, dixit ipsam hac arena flavescere, quam haphen ab illo vocari supra dictum: quoniam contrectationibus exercitatorum inserviebat. *a(fh\n] namque tactum nemo denotare ignorat, Seneca, Ep. 57. a ceromate nos Haphe excepit: Postquam vero sese Athletae, quantum libuerat, exser cuissent, ad unctuarium seu Elaeothesium, quartam Gymnasii partem, *a)lipth/rion] Polluci dictam, reversi, ibi a Mediastinis et Reunctoribus, strigilibus ferreis detergebantur; in qua detersione oleum, Pulvis et sudor, ut dictum, simu mixta, in Medicum adservabantur usum, ut videre est, apud Dioscoridem, l. 1. c. 3. Plin. l. 14. c. 8. Galenum de simpl. Medicam. etc. Vide plura hac de re, apud Hieron. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 1. c. 8. et supra. At pulveris pedum excussio, contemptus argumentum, fuit uti discimus ex Matthaei c. 10. v. 14. et Marci c. 6. v. 11. Hinc de Eugenio III. Pontifice Roman. seditione in populo rata, pulverem pedum in litigantes excussisse, et relictis iis, in Franciam venisse, refert Abbas S. Theodori Vita S. Bernardi, l. 2. c. 8. apud Car. du Fresne Glossar. quem vide etiam Notis in Cinnamum, p. 481. Sed et pulvis, in escam cedit, animalium quibusdam. Certe Pulvis Terrae, serpenti assignatur in cibum, Genes c. 3. v. 14. Esai c. 65. v. 25. et Mich c. 7. v. 17. non quod vescatur solo pulvere (est enim in pamfa/gois2], et carnem quoque ac herbam edit, lixno/tatos2 to=u zw/wn], Aristoteles, Histor. Anim. l. 8. c. 4.) sed quia cum humi repat, non potest, quin pulverem in os cum aliis cibis simul ingerat. Ita David in luctu queritur, se comedisse cinerem, sicut panem, Psalmo 102. v. 10. quia pronus in cinere iacens pane in terram proiecto vescebatur. Talmudici tamen in Tract. de Sabbatho, Terram comedebat, ut serpens. Et Nicander, de chersydro, Theriac. v. 372. cum exsiccata prorsus illum defecit aqua, ne/metai diyh/reas2 o)/gmous2], aridos sulcos, inquit, depascitur. Et Phile c. 59. de serpente kquodam Indiae, qui videtur esse sepis species, *nwdo\s2 ga/r e)sti, kai\ yilo\n xou=n e)sqi/ei]. Soloque vivit pulvere, estque edentulus. Sed et eodem cibo vesci alia putantur animalia: in quibus lumbrici ac vermes. Plautus in Casina, Act. 1. v. 39. Post autem nisi ruri ervum tu comederis, Aut, quasi lumbricus, terram. Et cicindela, de qua Algiahid, Alimentum eius est pulvis, quo numquam saturatur, ideo solum, quia timet, ne deficiat terrae pulvis, atque fame pereat. Imo et scorpiones terram habere pro cibo, Bardisanesait in Eusebio, de Preaepar. l. 6. et Plin. l. 10. c. 72. etc. Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 4. uti de Pulvere Arithmetico et Geometrico, supra Abacista: de Pulvere in Gemmis, infra voce Puncta, et de Pulvere Pyrio iterum supra, in Bombarda: de Pulveris vero sparsione, super cadaver insepultum, in voce Gleba diximus; uti de ritu Pontificis novi a pulvere surgendi, dicemus in Sedes Porphyr. Vide quoque Lugendi ritus, Zelotypia.
PUNCTA
apud Iustinianum, Cod de advocat. divers. Iud. com moda sunt ac salaria militiae, quae et iam solatia appellant Imperatores in Cod. Unde Dispunctores, donatores in veterib. Glossis, et adpunctari hodieque apud Gallos dicitur, cui salarium constitutum est. Salmas. apud Spartian. in Hadriano, c. 9. In gem mis Puncta sunt guttae, rarius ac dist in ctius notatae et quasi stellae intersparsae; unde sapphirum aureis punctis collucere, ait Plin. l. 37. c. 8. et gemmae stellatae dicuntur aureis guttis sive punctis. Sicut pulvis in iisdem, grana sunt minutiora, spissius densiusque et quasi continuatim sparsa, in modum pulveris, qualia in cyano apparent; Idem Salmas. ad Solin. p. 202. In Lusoria tabula, Puncta apud Martialem, l. 14. Epigr. 17 qui duodeno puncto tesseram in tabula numerari dicit, sunt scripta et lineae aliter Latinis, Graecis ka/ssoi] et xarakw/mata], et grammai\] et xw=rai]: quorum duodena utrumque latus habebat, invicem sibi opposita et contraria, unde Duodecim Scriptorum Ludum Romani eum dixere. Idem ad Flav. Vopisc. in Proculo, c. 13. In Tesseris Puncta dicuntur, quae Graecis trh/mata, koilo(thtes2, s1hmei=a, tu/poi, grammai/] etc. Ausonius, Narrantem fido per singula puncta recursu, Quae data per longas, quae revocata moras. Luxurius, in Epigramm. de Tablista. Ludit cum multis Vatanas, sed ludere nescit; Et putat imperio currere puncta suo etc. Hodieque puncta Gallis. Hinc trhmati/zein] apud Dores, punctis ludere et trhmati/ktai] lusores. Quod de illo genere aleae proprie dicebatur, quo in singula Puncta certam pecuniae summam constituebant et in medium conferebant isque eam tollebat universam, qui multitudine punctorum superasset. Sueton. in Nerene, c. 30. vocat, in punctum ludere etc. Idem ibid. apud Scriptores tandem, in fimae praesertim aetatis: Puncta dicuntur ea, quae singularum linearum initio ac fine describuntur, vel subula punguntur, intra quae exarantur ipsarum linearum ductus, quos sulcos vocant, quod maxime in codicibus e pergameno confectis observatum. Prudentius peri\ stef] Hymno 12. in S. Cassiano, v. 77. Pungere puncta libet, sulsisque intexere sulcos. Et Radulfus Monchius Monach. Vedastinus, laudatus a Gazaeo ad Gassian. l. 5. de Coenob. instit. c. 39. Cum librum scribo, Vedastus ab athere summo Respicit e caelis: notat et quot grammata nostris Depingam calamis: quot aretur pagina sulcis. Quot folium punctis hinc hinc laceretur acutis, Tuncque favers operi nostro, nostroque labori, Grammata quot, sulci quot sunt, quot denique puncti, Inquit in hoc libro tot crimina iam tibi dono. Apud Car. du Fresne in Glossar. ubi Punctum in Psalmodia, apud Romanae Ecclesiae Scriptores, syllabam denotare, et hinc punctatim canere ac tractim, esse uno tenore, absque ulla modulatione, cantare, singulis tamen punctis, i. e. verbis, quodammodo tono elevatiori notatis, ita ut, qui ita cantat, iis immoretur, addit. Alias Functum, pro Suffragio. Postquam enim in Comitiis olim totius alicuius Centuriae vel Tribus tabellae, in quibus suffragia sua scribebant, collectae erant; illis e cista educendis adbibebantur Custodes: quorum munus erat suffragia describere, ut ea Centuriae Tribusque sententia renuntiaretur, in quam plures in clinasse appareret. Hoc autem erat describere suffragia, tot Puncta in tabella notare, quot tabellae similes reperirentur; ut inito tandem numero, ea renuntiaretur sententia quae plures, habere similes tabellas, ex Punctorum numero, perspiceretur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. Hinc ortae phrases, Puncta suffragiorum non tulit septem, Omne tulit septem, etc. Consulequoque Plin. l. 33. c. 2. Contra Expuncti, dicebantur homines viles et favore privati.
PUPINIA_Tribus
ut scribit Sext. Pompeius, dicta ab agro Pupinio, qui in Latio, cis Tiberim ad mare vergens, haud longe ab Urbe erat, ut videre est apud Livium, l. 26. c. 9. Meminerunt eius Caelius, Ep. ad Cicer. C. Lucretius C. E. Pup. Iun: et Cicer. ad Q. Fratrem, CN. Nerius Pupinia. Val. etiam Max. l. 4. c, 4. ex 4. cum ait: Ibi etiam praedivites, qui ab aratro accersebantur, ut Consules fierent, voluptatis causa sterile atque estuosissimum Papinae solum versabant. Et paulo post, ex 6. Atilius Consulibus scripsit, villicum in agello, quem septem iugerum in Pupinia habebat, mertaum esse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 151 ubi de Tribubus.
PURA_Toga
communis olim Romae hominum privatorum fuit: sic dicta quod tota alba esset, nihil purpurae admixtum habens; hinc a)po/rfuros2] Graecis. Eadem Virilis appellata est: quod qui eam sumerent, pofita Praetexta, ex Ephebis transcriberentur in Viros. Dabatur enim illa pueris virilem aetatem ingredientibus, exitu anni 15. ut de M. Ciceronis filio legimus, Rosin. l. 5. Antiq. Rom c. 32. Sub initium anni 15. habet Ferrarius. Ita enim Interpresuetus Iuvenalis non dum editus Bibliothecae Ambrosianae, Praetexta genus erat Togae, qua utebantur pueri adhuc sub disciplina, usque ad 15. annum: deinde Togam virilem accipiebant, unde in vita S. Germani legitur, cessit praetexta Togae: Scripta est autem versibus ea vita ab Erico, qui sub Carolo Calvo floruit, Cedebat Praetexta Togae. Proin quod Augustum aliosque serius Caligulam inprimis anno demum 19. id egisse legimus, magis ab alia causa, quam a lege et more provenisse, monet Manutius. Sumebatur vero haec Toga in templo Iovis Capitolini, ut M. Cottae pietatem laudans Val. Maximus docet, l. 5. c. 4. ex 4. Eo ipso die, quo Togam sumpsit virilem, protinus ut e Capitolio descendit, C. Carbonem, a quo Pater eius damnatus fuerat, postulavit: protractumque reum iudicio afflixit. Quique eam sumebant, Tyrones. Plin. l. 8. c. 48. Tanaquil prima texuit rectam tunicam, qua simul cum Toga pura Tyrones induuntur, novaeque nuptae. Hinc Ciceronis illud ad Attic. Ep. 8. l. 7. Haebebamus in manibus Antonii contionem, in qua erat Pompeii accusatio usque a Toga pura: docti omnes interpretantur, ab eius tyrocinio: Budaeusque ait, Puram Togam Tyrunculi forenses assumebant Tyrocinii die, vide Hieron. Bosium de Toga Rom c. 12. Et quia huiusmodi Tyronibus id togae genus libertatis signum erat; antea enim a Paedagogis custodiebantur: hinc et Libera appellata est. Sed et eandem Rectam nuncupatam esse, ex Festo discimus: Rectae appellantur vestimenta virilia, quae Patres liberis suis consicienda curant, ominis causa, ita appellata, quod a stantibus et in altitudinem texuntur. Tandem et Toga simpliciter, absque adiectione ulla vocabatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom l. 5. c. 32. et Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. c. 1. Eodem modo Pura Mantilia, apud Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 37. Convivium neque opiparum, neque nimis parcum, sed nitoris summi fuit: ita tamen, ut mantilia pura mitterentur: saepius cocco clavata etc. Nempe sic dicebantur, ut Toga pura, i. e. a)po/rfuros2]. Sic et vexilla pura; puris nempe clavata opponuntur. Non enim tunicis solum, sed et supellectili, praesertim tricliniari, clavi adsuebantur. Sic linteoram purprum et clavatorum, in seqq. idem meminit etc. Vide Salmas. et Casaubon. Not. ad Lamprid. ac de Toga pura quoque supra in voce Denarius.
PURA_Manus
apud Senecam, Medea, Act. 5. v. 901. Vindicta levis est, quam ferunt purae manus: Est quae servat modum neque punit, nisi quos pium fasque est punire. Nempe Purae manus sunt eorum, qui parcunt, nec occidunt. Menelaus apud Euripid. *a(gno\s2 ga/r ei)mi xei=ras2]. Et admirabilis ille Titus, Pontisicatum maximum ideo se suscipere professus, ut puras servaret manus. Vel si occidunt, non nisi hostes aut supplicium meritos. Hoc enim genus non minus piaculi immuneintelligitur, ex formula vet. apud Livium: Puro pioque duello quaerendus censeo. Sic Medea ubi supra, in Creonte ac Creusa, quos interfecerat, puram se interpretatur: at verba citata praefatur merito, profectura ad facinus, quod puris manibus peragere non poterat. Lucan. l. 7. v. 486. Vulnera pars optat, pars terrae figere tela, Ac puras servare manus ——–— Gronovius, ad Sen. loc. cit. Puras autem sibi manus esse, lavandi illas ritu significabant, ut ex Historia Euang. Matth c. 27. v. 2. notum ubi de Iudice, coram cuius tribunali stetit innocentissimus Agnus. Unde etiam, quibus manus ab illuvie sordebant, a Sacris abstinebantur, vide Brissonium Formul. et Delrium ad Senecam praefatum, Oedipo, Actu 4. v. 791. Hinc Puri, lauti, casti non raro iidem Latinis, et leloume/noi] sacrorum causa a(gnoi\] etiam Graecis, uti docet Eusebius, Praeparat, Euangel. l. 9. ubi de Essenis. Sed et in genere, lotae manus purae. Ovidius, Fastor. l. 5. v. 435. Quumque manus puras fontana perluit unda, Vertitur, et nigras accipit ore fabas. Porro, quaecumque Diis offerebantur, kaqara\] seu a(gna\], pura dicebantur. Sic purum vinum, pura aqua etc. Idem ibid. l. 4. v. 313. Haec ubi castarum processit ab agmine matrum, Et manibus puram fluminis hausit aquam. Virg. l. 6. Aen. v. 229. Idem ter socios pura circumtulit unda. *g(/dwr a(gno\n] vocat Dionysius Halic. Antiqq. Rom l. 1. u(/datos2 a(gnou= komidh=s2 e(/neka, w(=| pro\s2 ta\s2 qus1i/as2 e)/melle xrh=sqai]. Sic hostiae purae. Festus, Agnus dicitur a Graeco a(gno\s2]: quod significat castum, eo quod sit hostia pura et immolationi apta. *a(gna\ qu/mata] vocat sophocles Trachiniis. De eorum, qui sacra adituri erant, abstinentia a certis cibis et Venere, res notissima. Vide Desid. Heraldum, Animadversionibus Arnobianis, l. 7. p. 266. supra voce Castu, it. Mysterium, ac infra Sacra, alibique.
PURGATIO
seu Iudicium Dei, sic a veteribus dicuntur probationes et sortilegia, quibus ad reatus examen usi sunt; Ordalium, et eius species, scil. Ferrum candens, Aqua fervida, et Aqua frigida: Symbolum Crucis, et sacra ipsa Eucharistia: Offa iudicialis, seu Panis hordeaceus et Caseus exsecratus: Duellum, etc. Aimoinus, l. 5. c. 34. ad Ann. 876. Gregorius Turonens. Iun. l. 11. Formull. sollenn. Lindenbr. num. 172. De ignito et aqueis examinibus, aliquid in voce Ordalium: de Cruce, de Offa Iudiciali, etc. suo loco, dictum. Purgationis per Eucharistiam formula habetur, et probatur in Concil. Wormaciensi, ca. 15. et ca. 2. q. 5. ca. 23. Hoc examine Lotharingiae Regem, atrocius arguit Hadrianus II. Papa de adulterio cum Waldrada pellice, contra interdictum Nicolai Papae perpetrato, nec non Proceres et ministros eius, quiaut tanti sceleris conscii, aut Waldradae favissent excommunicatae. Cum enim omnes percepta Eucharistia innocentiam profiterentur, tremendo Dei iudicio factum est, ut Lotharius Roma egressus, brevi mortuus sit: reliqui plerique ante anni illius exitum variis casibus sublati et populus ipse saevissima peste, tamquam hostili gladio, undiquaque correptus. Pluribus haec Sigonius, de regno Ital. l. 5. et Regino, ad An. C. 869. et 941. etc. Quo hoc factum sit Numine, non hic disseritur. At si digito Dei regerentur istae probationes, cur aliquando abolitae sunt? Sin minus, cur usque adeo in Ecclesia toleratae. Reperiuntur in Ethnicorum historiis similia miracula, et probationes confimiles: vide de Luco Feroniae, sub monte Soracto, apud Strab. Geogr. l. 5. de Hirpiis quibusdam familiis, in agro Faliscorum, apud Plin. l. 7. c. 2. de fonte Artecomii et Daphnopoli, apud Eustath. l. 7. et 11. de amor. Clitoph. l. 8. p. 206. de Palicis, apud Stephanum, Aristotel. l. de admir. auditionibus, Diod. Sic. Bibl. l. 2. de fonte iuxta Thianam, apud Philostr, de vita Apolon. l. 1. Sic aqua tingebant oculos iurantes, in Sardinia, Solinus de Sardiniis, c. 10. Plin. l. 3. c. 7. Sed et aliae probationum species erant. Tucca Virgo Vestalis, incesti criminis accusata, aquam cribro gestavit, Dionys. Halic. l. 2. Plinius, l. 28. c. 2. Val. Max. l. 1. c. 1. ex 7. Claudia navem cingulo traxit, Liv. l. 29. c. 14. Tertullian. Apolog. etc. et eiusdem argumenti est, quod Acron ad Horatii l. 1. Ep. 10. notat, furti reos, accepta a sacerdote crusta panis carmine infecti, patefieri. Cicero de Nat. Deorum, sunt quaedam bestiae, inquit, quae appareant in ardentibus fornacibus saepe volitantes. Viderut a Iudaeis pervenisse ad Christianos istiusmodi probationum ritus: sumptis exemplis ab aqua amara, Numer. c. 5. v. 11. s. ad purgationem Zelotypiae, et adulterii investigationem imperata: et a fortilegio, quo furti anathematisque reus exhibetur Achan, Iosuae c. 7. v. 14. nec non a Monomachia Davidis cum Goliath, Samuel. l. 1. c. 17. Inter Christianos, qui igneo usi sunt examine, primus occurrit Briccius Episcopus Turonensis, S. Martini Diaconus et Successor, apud Gregor. Turonensem, l. 2. c. 1. cuius, stupri a civibus accusati, vestimentum prunis impositum, illaesum apparuit. Simile quid de Montano Episcopo toletano Ildefonsus Episcopus in praefatione memorab. de viris Ecclesiae, narrat. Sed Briccii miraculo non crediderunt cives, ideoque artis magicae insimulatum eiecerunt: verum a Papa restitutus est. Apud Scotos, referente Beda, cum S. Brigida lignum altaris, in testimonium virginitatis, tetigisset; viride factum est. Priscis autem legibus tria potissimum recepta sunt examinum genera, Iurisiurandi, Duelli et Ordalii; Crucis enim rarior usus fuit: Primum purgationem Canonicam appellabant; Secundum, legem duellionum: Tertium, purgationem vulgarem, alias legem apparentem, seu legem paribilem: quamvis sub Purgationis vulgaris nomine secundum et terttium videntur censeri, pariterque male audire et damnari. Tandem igitur prohibitae sunt: et quidem Aquaefrigidae, a Ludovico Imperatore defuncto A. C. 840. et successore eius Lothario, qui idem Crucis quoque iudicium sustulit. Ferri una, et Aquae ferventis examina inhibuit Stephanus V. Pontifex circa A. C. 887. epistola hac de re ad Humbertum, Episcop. Moguntinum, scripta, quod cum parum valeret, Fridericus II. Imperator id ipsum denuo sancivit. Duellum Longobardis praecipue gratum, cum auferre non valeret priscus Rex Luitprandus, impium tamen denuntiavit. Atrocius dein impetierunt sequentium saeculorum Theologi, praesertim A gobardus Episcopus, libro peculiari ad Ludovicum Pium scripto. In hibuit Nicolaus P. epistola decretali ad Carolum Regem, Lotharii patruum exarata: vehementius tandem damnavit Concil. Tridentinum, sess. 15. c. 20. Interim Canonum auctoritate posthabita ubique gentium mos adhuc dirus viguit semper, inter Ecclesiasticos quoque: Unde Iuretus, e M. SS. Ivoniano saeculo, Anselmum quendam, thesauri Laudunensis Ecclesiae custodem, in monomachia vicisse aurifabrum innocentem, refert, vide qui de his pro lixe agit, Henr, Spelmann. Glossar. Archaeol.
PURGATIO_Animae
apud Gentiles, triplex credita: illam enim exspirari putabant Aere, Igni et Aqua. Et quidem ipsa expurgatio in genere, vanni symbolo, in Bacchi sacris fuit repraesentata. Unde, ——– —––— Mystica vannus Iacchi; apud Virgilium Georgie. l. 1. v. 166. et ipse Bacchus liknhth\s2], ac liknofo/ros2] apud Plut. de Iside et Osir. ut et Demosthenem Orat. contra Ctesiph. Imo et in Minervaesacris, ut indicat vetus Poeta, cum apud Plutarchum, tum apud Alexandrinum, Admonit. ad Gentes. Quemadmodum enim vanno ab aceribus ac retrimentis expurgatur triticum, ita Iacchi sacris mundari animam ab omni crimine anteacto, persuasi fuere. Specialiter tamen ventilabrum seu vannus Liberi ad Aera pertinet, uti et oscilla. Honor. Servius ad Aen. l. 6. v. 741. In omnibus sacris tressunt istae purgationes. Nam aut taeda purgantur et sulpure; aut aqua abluuntur; aut aere ventilantur, quod erat in sacris Liberi. Hoc enim est, quod dixit, in l. 2. Georgic. v. 389. ——– ——— Tibique Oscilla ex altis suspendant mollia quercu. De Igne alibi dcitum. Ad postremam, quae Aquae fieri existimata, respicit Hesiodus citante Walaeo, ad Matth c. 27. v. 24. (\*os2 potamo\n diabh=|, kako/thti de\ xei=ras2 a)/niptos2,] *tw=| de\ qeoi\ nemes1w=s1i, kai\ a)/lgea dw=kan o)pi/ssw]. Vide quoque Platonem in Cratylo p. 266. Ovid. Fastor. l. 2. sub princ. Senecam Hippol. Act. 2. sub fin. Athanasium, de aetern. subst. Filii, et contra Sabell. et qui fuse de hoc ritu agit, Tob. Pfannerum, Systemate Theol. Pur. c. 14. §. 2. num. 2. Fuit etiam Terra purgatio, sed haec comprehenditur sub ea, quam Igne fieri dixerunt; nisi hanc potius sub illa contineri dicas, cum Ignis sit e Terra, G. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 2. c. 14. Coeterum purgamentorum sordes in aquas vel fluviales vel marinas abiciendi ritus, frequentissimus olim. Homerus toties, ——— ——— ei)s2 a(/la lu/mat) e)/ballon]. Virg. Ecl. 8. v. 101. Fer cineres Amarylli foras, rivoque fluenti, Transque caput iace. Vide quoque Theocritum, (*hrakli/s1kw|], Val. Flaccum, l. 3. Ciceronem pro Roscio, Alios. Sed et in trivia proici solita. Petronius. Quod purgamentum in nocte calcasti in tribio? Ad quem locum vide Notas Wouwerii, et plura hanc in remapud Io. Meursium ad Lycophronem, et supra voce Mysterium: ac infra Teletes: uti de Purificationibus Legalibus in Vet. Testam. quas sic inter suos aemulari voluit Dei simia, infra.
PURIFICATIONES_et_PIACULA
quibus in Veteri Testam. expurgarisolebant immunditiae et violata ceremoniarum religio expiari, fiebant tum in Sacrificiis, tum in Lotionibus et Aspersionibus, Hebr c. 9. v. 13. Et quidem Sacrificium Puerperae describitur Levit c. 12. v. 6. 7. 8. Gonorrhaei Levit c. 15. v. 14. Mulieris fluentis, Levit. c. eod. v. 29. Leprosi Levit c. 14. v. 10. quod omnes offerebant, postquam porobe purgati et abluti essent. Communis vero Purificationum ratio et quasi caput consistebat in Balneis, Levit c. 15. v. 16. in quibus a qua viva totum corpus abluebatur, quae ablutio Hebraeis . Ei affinis erat manuum ablutio, quam anxie et superstitiose iam inde ab antiquis tem poribus observabant, uti discimus ex Marci c. 7. v. 2. Sollennior vero erat Leprosi purificatio; quae fiebat adhibit is duabus avibus mundis, cedro, hyssopo, lana coccina aliisque in Lege expressis ceremoniis: quibus peractis septimo die radendus erat leprosus corpusque mundandum balneo, inde septimo die iterum radi et lavari, octavo denique die sacrificia offerre, sanguine aspergi et oleo inungi debebat, Levit c. 14. et seqq. Quo fere modo etiam domus expurgabantur. Prae coeteris autem omnibus singularis erat Purificatio pollutie morticino: quae aquae separationis, seu aqua cinere vaccae rufae conspersa peragebatur, Numeror c. 19. v. 19. De quibus omnibus, et significatione eorum mystica, vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christian. Part. I. l. 4. c. 23. aliquid et infra voce Sanguis. Sed et in Ecclesia Romana hodieque purificari Mulicres, quae post partum in Ecclesiam veniunt, et benedictionem a Sacerdote accipiunt: et Purificatio, oblatio dicitur, quae ab istiusmodi Mulieribus offertur, candela comitata. Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi etiam Purificatorium dici linteolum, quo in eadem Communione Sacerdos calicem Eucharisti cum extegit, post communionem vero eius loco spongiam a Graecis adhiberi, addit. In linteoli huius medio Crucem acu designari, ut a coeteris linteolis in usum Sacrisicii ut vocant praeparatis distinguatur, olim vero manipulum huic fini inserviisse, observat Dominicus Macer in Hierolex.
PURIM
Latine Sortium Festum; unum fuit ex festis Iudaeorum, humano consilio institutis, de quo vide Esther c. 9. v. 26. et supra aliquid, Mardochaei dies.
PURPURARIUM_Iudaeae_littus
in tribu Zabulon, memoratur, Deuter c. 33. v. 19. ubi paraphrasis Ionathanis sic habet, Quia habitant ad littus maris Magni (seu Mediterranei) et in delitiis habebunt taritha. et chilzona capient, cuius sanguine hyacinthum tingent, ad fila vestium suarum Ubi chilzona concha est, ex qua purpura elicitur (quae et ipsa purpura) aut con chylium saltem aut murex, concharum genera purpurae non absimilia, Extendit autem se illud a Tyri scalis, usque ad Chaipham, quod promontorium est sub Carmelo, patuitque stadiis circiter ducentis triginta. Non tamen ubique purpurarum par copia fuit, sed harum praecipus ubertas circa Carmelum et Chaipham. Quo referendum, quod in Guil. tyrio Caiphae vetus nomen Porphyria fuit. Ut eadem fuerit, quae Phoeniciae *porfurew\n], apud Stephanum ex Polybii l. 5. tamquam a purpurae piscatione facto nomine. Praeterea 2. Paralipom. c. 2. v 7. 14. et c. 3. v. 14. Carmil], ponitur inter purpurae species; coccum reddunt Interpretes, Bochartus purpurae genus ad Carmelum capi solitae, etc. vide quae hanc in rem erudite congessit Samuel Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 9.
PUTIPHAR
Eunuchus, i. e. Caput militiae, et Praefectus praetorianae cohortis Pharaonis. Iosephum emptum, prudentia eius et modestia captus, domui suae praefecit: ab impudica dein uxore persuasus, illum in triennalem carcerem compegit. An hic Sacerdos Heliopolitanus, cuius gener postea Iosephus factus est? Genes. 37. et 39. Hieron. in Gen c. 41. et c. 37. de Tradit. Hebr. Torniel. A. M. 2306. 2311. et 2319. n. 16.
PYGARGUS
Graece pu/gargos2], aquilae genus est; a candicante caudae sic dictae, cuius meminere Aristoteles, Hist. Anim. Plin. l. 10. c. 3. Hesychius, Suidas. Sed et inter damarum aut caprearum genera. Sic Herodoti, l. 4. inter animalia, quae habent pastorales Afri, recensentur, pu/gargoi, kai\ zorka/des2 kai\ ba/ba/lies2], pygargi et capreae et bubali. Aelianus, Histor. Animal. l. 7. c. 19. *a)/tolma de\ nebroi\ kai\ pro/kes2, kai\ zo/rkes2 te kai\ pu/gargoi], Timida autem animalia sunt hinnuli et cervi et capreae et pygargi. Plin. l. 8. c. 53. ut capras probet in plures similitudines transfigurari, Sunt capreae, inquit, sunt rupicaprae, sunt ibices ———— sunt et oryges ———— sunt et damae et pygargi et sirepsicerotes multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes. haec transmarini situs mittunt, i. e. Numidia et Africa. Iuvenalis quoque, Sat. 11. v. 138. Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus. Ad quem locum Scholiastes vetus, Pygargus fera est specie cervi, quae retriores partes albas habet. Ideo et pygargus Graece dictus est. Aponius item in Canticum, l. 4. capreas cum pygargis confundens, Caprearum posterior pars candorem demonstrat. Et Bellonius, Observation. l. 2. c. 51. in gazellae Arabicae descript. Nates ut in dama albescunt. Alias huius animalis rara apud Veteres mentio, nisi qood Deuter c. 14. v. 5. pu/gargos2], in Graeca Versione, et in Vulgata pygargus legitur pro Hebraeo dison]. Non tamen ab albo colore, sed a cinereo dicitur, et cinis ad nigrum vergit potius. Virg. Aen. l. 4. v. 633. Namque suam patria antiqua cinis ater habebat. Sed potest idem animal esse pu/gargon], i. e. natibus album et alibi cinereum; quomodo Pygargus definitur a Bellonio, quamvis sub tragelaphi nomine: Tragelaphus, inquit, quoad pilos ibicem refert, sed barba caret, Cornua ei caprinis similia, sed aliquando retorta, sicut arieti ——— Crura eius albicant, ovillis similiae. Cauda nigra, coxae sub cauda albae sunt. Pili armorum et pectoris, longi et nigri sunt, cum duabus maculis cinereis utrinque ad illa. A quibus cinereis maculis Hebraeis disen dici potuit, quasi s1podiai=os2] aut s1podoeidhs2], quomodo ab albis natibus, Graecis pu/gargos2], vide quae de voce hac Hebr. Dison commentatur Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 20.
PYRA
rogus, bustum, Servio sic distinguuntur, ut Pyra sit lignorum congeries, Rogus dicatur, cum ardere coeperit; Bustum vero iam exustum vocetur, quasi Bene ustum. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. ut et hic passim, inprimis ubi de Cadaverum cura, Cremandi ritu etc. item, voce Rogus, et Straba. Addo saltem, Veteres, quo quis ditior opibus, dignitate celsior, virtutibus praestantior, hoc illi pyram celsiorem solitam erigi. Virg. l. 4. Aen. v. 685. de Pyra Didus: —— Sic fata gradus evaserat altos. Ubi Servius, Rogi pro qualitate fortunarum fiebant. Et lib. 6. v. 178. de Miseni. ——— ——— aramque sepulchri Congerere arboribus caeloque educere certant. Ubi Donatus hoc factum ait: Ut robur et meritum viri sic appareret. Vide quoque Dionysium Halicarn. Antiqq. Rom l. 11. ubi de Sicinii rogo etc.
PYTHOM_seu_PITHOM
vox Hebr. , a Graeco Python leviter deflexa, genus ariolorum notat, qui ex axillis vocem emittebant, vel saltem emittere se somniabant. Talmudici in Sanhedrin, c. 7. fol. 65. Baal Ob idem est, qui Pithom seu qui loquitur ex axillis suis. Et ibi Glossa, Mortuum ex terra educit, quem sub axillis et brachiis suit constituit ut loquatur. R. Selomo, in Deuteron c. 18. v. 11. explicans, quid sit consulens Ob] (seu Pythonem) Haec est, inquit, divinatio, quae vocatur pithom, qua loquitur quis ex axillis, mortuum ad axillarum locum evocans. De quo ritu qui plura volet, consulat Maimonidem, in Tract. de Idololatria, statim initio, 6. laudatum Bocharto, hieroz. parte poster. l. 3. c. 5. p. 383. Vide quoque hic infra.
QUADRAGENA
apud Vulgatum Interpretem 2. Corinth. c. 11. v. 24. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi: poena verberum set, quae tot numero infligi lex iussit, Deuteron c. 25. v. 3. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne forte laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. Ne itaque in verberum numero excederetur, unam semper minus infligebant, ut videre est latius infra, ubi de Verberum poena. Idem antiquitus obtinuisse in quibusdam Ecclesiis Christianis, discimus ex Cap. nullus Clericus 11. quaest. 1. Quod si quis Clericus hoc adimplere distulerit, si minor fuerit, uno minus de 40. ictibus accipiat: si vero honoratior, 30. dierum conclusione mulctetur. Vide supra in voce Carena, it. quarentena. Sed et in Hispania, pro qualitate delicti, reos sponte, tricenis, seu pluribus paucioribusque fustium ictibus subicere se consuevisse, legitur in 5. Decretali tit. 39. cap. 36. ubi id Clericis prohibitum, Vide Dominic. Macrum in Hierolex.
QUADRANS
quod assem quadraret, i. e. in quadrum vel quatuor partes redigeret, sic dictus, minima area pecunia Romanis fuit. Unde Plut in Cicerone, to\ lepto/taton xalkou= nomi/s1matos2 kouadra/nthn], dixisse Romanos scribit: quod cum Savotus neget. scriptulumque et sextulam, et quascumque partes aeris facit Volusius Maecianus, formas fuisse signatae pecuniae existimet, refellitur solide, a Frid. Gronovio, de Pecunia vet. l. 4. c. 12. Certe pro nummis minimis quadrantes ponit Phaedrus, l. 4. fab. 20. v. 8. Qui dum quadrantes aggeras patrimonio, Caelum fatigas sordido periurio. Ubi sensus est, talem vel oboli nummique minimi gratia periurium committere: quae nota est ex characteribus Avari. Sic Herat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 93. Forte minus locuples uno quadrante periret. Iuvenalis, Sat. 7. v. 8. Nam, si pieria quadrans tibi nullus in umbra Ostendatur etc. Nota eius, ut et trientis, rates erant: quemadmodum nota reliquae pecuniae areae ex altera parte erat Ianus geminus, ex altera rostrum navis, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 20. Hinc Lucilius quadrantes ratiros, i. e. ratis figura notatos et signatos vocat, uti adnotat Hadr. Turnebus, Adversar. l. 20. c. 30. Vide quoque Dalechampium, Not. ad Plin. l. 33. c. 3. Solvebant autem Romae Quadrantem, qui in thermis et balneis publicis lavabantur: unde rem quadrantariam balneum Seneca appellat, Ep. 86. quod tamen de viris solum intelligendum. Iuvenal. Sat. 6. v. 446. Caedere Silvano porcum, quadrante lavari. Pueri enim, qui balneas ingrediebantur publicas, ante decimum quartum annum, gratis lavabant: ut idem testatur, Sat. 2. v. 152. Nec pueri norunt, nisi qui nondum aere lavantur. Feminae item, ut idem, Sat. 6. cit. docet, ubi inter ea, quae virorum tantum essent, lavariquadrante ponit. Et Gloss. veteres. Quadrante virorum pretium: feminae vero gratis. Nec obstat locus Cicer. pro Caelio, ubi Clodiam is quadrantariam vocat: Noa enim, quod balneatori mercedem solvisset, sed quod ex amateribus eius perfacetus quidam quadrantes argenteorum loco in loculos miserat, sic appellatam fuisse, ex Plutarcho constat. Tandem vero Antoninus Pius sine mercede etiam Viris balneuna constituit, ut difcimus ex Iul. Capitolino, c. 7. et Athenaeo, Dipnosoph. l. 3. Centum quadrantes, i. e. 25. asses, sportula erat, quam tenuiores a suis Patronis avaris accipiebant: hanc aridam sportulam, vocat Martialis, l. 10. Epigr. 75. v. 11. Idem. l. 3. Epigr. 7. v. 1. dicens, Centum miselli iam Valete quadrantes etc. divitum notat s1mikrologi/an] et avaram ambitionem, qui levicula pecunia miserorum clientulorum atque anteambulonum officia bene munerari existim abant. Et quidem, Nero cenam rectam, Clientibus exhibitam a potentioribus, redegerat ad Sportulam, quae calathus fuit, quo primum obsonia dabantur: postea nentum Quadrantes: donec Domitianus, antiquato illo Neronis edicto revocavit cenas, Suetonius in eo, c. 7. etc. Vide Ferrarium de Re Vesliar. et Mercurialem de Arte Gymn. illum, l. 3. c. 6. hunc, l. 1. c. 10. nec non infra Recta cena. aliter vox Quadrans sumitur, in lege Voconia, quam Q Voconius Saxa Tribun. Pleb. his verbis tulit: Nequi census esset, virginem neve mulierem supra Quadrantem suroum bonorum heredem intitueret, plusque cuiquam legaret, quam ad heredem heredesve perveniret: cuius meminit cicer. Verr. 3. Ibi enim Quadrans tres uncias rotius Assis, i. e. tertiam totius hereditatis partem, denotat, Thom. gowyn. Anthol. Rom l. 3. sect. 4. c. 15. de Testamentis. Sed et Quadrans, nomen monetae apud Anglosminutioris, de qua Matthaeus Westmon. A. C. 1279. Quia denarius findi in duas paries pro obolis, et in quatisor partes pro quadrantibus, consuevit: ordinatum fuit, ad tollendam occasionem defalcationis monetae, quod rotundi essent denarii, oboli et quadrantes, apud Car. du Fresne Glossar. quem vide etiam Dissertat. de Numism. inferioris aevi, num. 93. ubi de lepto. quadrante et nummo. Porro, Quadrans, to\ tou/tarton], in anno Aegyptiaco. Vide supra. Tandem et mensurae liquidorum species fuit. Martialis, l. 9. Epigr. 95. v. 1. Addere quid cessas, puer, immortale Falernum? Quadrantem duplica de seniore cado. Ubi quadrans tres cyathos continens mensura est: uti docet Vir eruditus ad l. 1. Epigr. 28. Uti enim assem in 12. uncias, sic in totidem cyathos sextarium divisere Romani etc.
QUADRATUS_Pileus
Doctorum plerisque insigne est. Non enim Italis modo ea figura iam olim probata est, teste Pancirollo Var. Lect. Iur. l. 1. c. 23. quam tamen suo tempore in desuetudinem abiisse ait: sed etiam Sinae, ut scribit Nicol. Trigaultius, Expedit. Sinicae c. 8. eam formam in Pileis Literatorum amplexi sunt. coeteris non nisi rotundorum Pileorum usu concesso. Vide Kircherum, China Illustr. ubi vestitum P. Riccii describens, ait habitum hunc omnibus eruditis, omnibusque magni Occidentis Doctoribus proprium fuisse et peculiarem, ante Tartarorum irruptionem. Iconem Pilei Solerius exhibet de Pil. sect. 10. Ratio ritus, quia forma quadrata immobilitatis ac stabilitatis sybolum est, Gregor. Hom. 21 in Ezech. At doctoris, qui vere id nomen impleat, doctrina facile mobilis non est; tum omni doctrina venito circumferri, in vitio ponat Apostolus, Ephes c. 4. v. 14. Idque forte expressum voluit, qui Mercurium, disciplinarum caelestium, iuxta Manilium, Astronom. l. 1. ac etiam Eloquentiae et Veritatis Praesidem, cubicum et quadratum effinxit, ut ex Leonide refertur, l. 1. Anthol. Epigramm. ad Deos agrestes, Solerius loco cit. Etiam Pileus Clericalis passim quadrata forma visitur, quam ad Christianos derivatam esse, a Regibus Persarum, Armeniorum et Medorum, affirmat Pancirollus Var. lect. Iuris l. 1. c. 2. Persas quoque et Lydos Dynastas plieo quadrato usos, ait Caracciolus ad reg. theatin. part. 2. c. 2. §. Pileus, adducto Dionys. Halicarnasseo, l. 3. ubi tamen hic de veste quadrata, non in specie de capitis tegmine, loquitur. Interim formam quadratam, in pileo Clericali perantiquam esse, ex effigie Tertulliani, pictura antiqua Romae et auctoritate Pierii, l. 40. c. de Pileo, probare conatur aliquoties laudatus Solerius, sect. 14. Vide quoque infra Tinca. it. Zygaena. Quod vero modo de vestibus quadratis ex Dionysio dictum, paulo accuratius excutiendum. Sunt qui omne Pallium, imo vestimenta omnia aperta, quadrata sive quadrangula fuisse contendant; eo quod Athenaeus tradat, Romanos in Asia; ut Mithridatis effugerent iram, depositis Togis, quadrata vestimenta sumpsisse: quod idem de Antonio Appian. Civil. l. 5. refert. Sed si omnia vestimenta aperta quadrata suere, cur quaedam peculiariter a Scriptoribus, quod hac forma essent, notantur? Vetulaapud Petronium quadrato pallio incincta legitur: Festu ricam quadratum Pallium femineum fuisse scribit: Isidorus Sagum Gallicum quadratum vocat: Tertullianus, vetus Carthaginensium pallium, quod ipsius aetate tantum ab Aesculapii Sacerdotibus gestabatur, fuisse quadrangulum refert. Non ergo omne Sagum, omne Pallium tale. Itaque in re hac admodum difficili, conicit Ferrarius, Pallium quadratum non fuisse Graecorum, sed Asiaticorum et reliquarum gentium ad Orientem colentium, ideoque Romanos, qui in Asia negotiabantur, ut saevitiam effugerent Mithridatis, positis Togis, quadrata vestimenta gentis illius propria sumpsisse: Antonium quoque, ut Cleopatrae gratisicaretur, stolam in Aegypto quadrangulam induisse; Id autem Pallium tantum posteriorem corporispartem operuisse, vereque suisse quadrangulum, cuius anguli superiores fibula cervicibus adstringerentur, duo ad latera, et intra caderent. Obstat tamen, quod Appianus Pallium illud seu stolam Antonii tetra/gwnon] Graecanicam vocat, eodemque habitu Atheins versatum cum Octavia, quem Alexandriae cum Cleopatra habuerat, scribit. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria, Parte 2. l. 4. c. 4.
QUADRIFRONS
dicuts est Ianus geminus, quem sic finxit appellavitque Antiquitas, quod universa climata Maiestate sua complecteretur, Bassus apud Macrob. l. 1. c. 9.Templum hic habuit Romae amplissimum quatuor portarum, in Foro, ab Augusto dedicatum: translatusque in Urbem legitur, Faliscis Thusciae civitate captis, apud servium: Simulacrum eius in nummo veteri, et templi nomen in veteri lapide, exhibet Iohann. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 3.
QUADRUPLUM
poena eius, qui ovem furatus fuerit, et oceiderit vel vendiderit, Exod c. 22. v. 1. cum reliqua furta ex Dei Lege dupli solum restitutione punirentur; excepto bove, qui quintuplo rependendus erat. Nempe vestes, pecunia, annuli monilia, et reliquus mundus muliebris, quae interpretiosissima sunt in scriniis reponuntur: armenta vero et greges in com munibus pascuis oberrare consueverunt. omnium rapinae expositi, nisi Legum metus abactores coercuisset. Ad quam Legem David respiciens, ista statuit de divite, quem pauperis oviculam Nathan abstulisse dixerat, Et pro ove eius reddet quadruplum], 2. Samuel c. 12. v. 6. Ubi male Kimchius intelligit bis quatuor. eo quod vox ista dualem habeat formam: quem proin sequens Pagninus habet, Agnam restituet bis quadruplatam, et Munsterus in Notis, Reddet bis quatuor, i. 3. octo. Dualcenim hoc . quemadmodum et duale , i. e. septuplum, quod occurrit Genes c. 4. v. 15. Psalmo 12. v. 7. Esaiae c. 30. v. 26. non signisicat duplicari quaternarium; nec alterum septenarium: sed utrumque rem ipsam, de qua agitur, per quaternarium aut septenarium geminari ac multiplicari denotat. Cui locutioni, in lingua Romana, illa similis est, qua de retro egimus in voce Quadrigemina. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 40.
QUARENTENA
apud Alexandrum III. Ep. 114. inter Francicas, Histor. Franc. tom. IV. Quadragesima est, in aliquot Galliae provinciis, la Quarantaine; unde efficta vox Carena, quam vide supra. Eugesippo de Terra S. apud Allatium, Symmict. l. 1. aliisque, etiam Desertum sic dicitur, in quo CHRISTUS 40. dies totidemque noctes ieiunando transegit, Matth c. 4. v. 1. et 2. Cuius Deserti quoque meminere Adrichomius in Beniamin, num. 9. et Quaresimus, Elucidat. Terrae Sanctae, l. 6. Porro, poenae ac multae Monachicae species sic vocatur, atque ita describitur in Statutis Ordinis Hospitalariorum Hierosolym. tit. 18. §. 57. Si vero positus fuerit in quarentena, quadraginta diebus continuis ieiunabit et quarta ac sexta feriis dictorum 40. dierum pane et aqua tantum vescetur, comedens in terra. Quarta vero qualibet et sexta feriis disciplinam suscipiet modo sequenti etc. Cum autem ad 7. dierum spatium restringeretur mulcta, Septena dicta est. Vide supra in voce Quadragesima. Sed et hoc nomine veniebat spatium 40. dierum, intra quod eorum, qui bella indicendi ius habebant, vel revera ex qualibet causa indicebant, agnati sive cognati impeti non poterant, ex Lege Ludovici IX. an Philippi fil. de qua vide Car. du Fresne in Gloss. et Dissert. 29. ab Ionivillam, p. 334. Item spatium 40. dierum, quod ex Lege conceditur uxori, a morte mariti, intra quod dos ei debet assignari vel restitui, et donec illa fuerit restituta, ali debet de bonis defuncti et in illius domo manere, Vide Statuta Roberti III. Scotorum Regis, c. 20. §. 1. et supra Catallum. Apud Gallos le Caresme des Femmes vocari, auctor est Skenaeus. Tandem et modum agri 40. perticis constantem, apud Anglos dici Quarentenam, discimus ex Monastico Anglic. Tom. I. p. 313. laudato eidem du fresne, qui plura hanc in rem.
QUINDECIMVIRI_sacris_faciundis
a Sulla Felice institut sunt, Decem viris sacris faciundis (cum antiquitus Duum viri solum essent) aliis quinque additis. Officium eorum, quod prius Decemvirorum, et ante hos Duumvirorum, erat custodire libros Sibyllinos, et in rebus Reip. dubiis illos inspicere ac consulere. Lactantius, de fals Relig. l. 1. c. 6. Harum omnium Sibyllarum carmina et terunter et habentur, praeterquam Cumaeae, cuius libri occuluntur, nec eos ab vilo nisi a Quindecim viris inspici, fas habent. Imo nec ipsi XV. Viri in iussu Senatus id facere audebant; uti discimus ex Dionysio Halicarn. Antiqq. Rom l. 4. ubi de usu Sibyllinorum carminum apud Romanos multa. Iussi igitur, inspiciebant libros ac referebant ad Senatum, quid in iis, Dis Deabusve hisce vel illis placandis, factu necessarium contineretur: aut potius, quae ibi, inveniri perhibebant, interpretabantur. Unde eos Carminum Sibyllae ac fatorum populi Interpretes Livius apposite vocat, l. 10. Interpretabantur quippe illa, prout summo Romanorum Magistratui, Senatui aut Caelaribus, id placere sciebant: cuius rei exempla habemus in Caesare, apud Suetonium ac Plutarchum; et Maxentio, apud Zosim. l. 2. e quo posteriore inprimis versutiam horum Interpretum, callide per ambiguitates verborum et Maxentium ludentium et sibi ipsis, in tam lubrico atque ambiguo Reip. statu, probe consulentium, optime discas. Nec vero Orculi sen tentiam iisdem populo enuntiare, nisi id Senatus itidem decrevisset licebat, uti ex Dione, ubi de Aegypti Rege in libris Sibyllinis promisso, discimus. Unde Cicero apud Augustin. de Civ. Der, l. 3. c. 17. In eo genere oraculorum, magis Interpretibus, ut possunt sive volunt, dubia coniectantibus, credi solere: vel potius, omnia ab ipsis seu confingi ad lubitum dommantium, sentit. Certe Senatus iussu aut instinctu (saltem praecipuorum ex ipsorum numero) solituminiungi Decemviris, quid ex iis proferrent, haud obscure elicitur ex verbis Ciceronis de Divinat. l. 2. Cum Antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris, quam Regem proferant. Nempe ubi aliae gentes, sic rerum Domini Romani gensque illa togata, oracula sibi volebant esse propria atque in illa plenum sibi reservabant dominium, Carmina videl. Sibyllina appellata, et pro talibus a plebe habita, quorum auctoritate satis com mode populum per longum tem pus rexere; atque inde rerissime permittebant. Reip. cansa externa adiri consulique xrhsth/ria], ne exteri, vel minus Romanis faventes, vel ab hostibus corrupti perniciosis resonsis turbas excitarent. Ipsi vero carmina haec accuratissime per Duumviros primo, dein X. Viros, tandem XV. Viros, magnae auctoritatis viros, custodiri, rarissime, nec sine praevio SC to et ceremoniis variis, sub capitis poena inspici, nec denique aliud quid, quam quod ipsi Reip. utilissimum rati iussissent, in vulgus inde enuntiari voluere. Unde Oraculorum horum ingens apud populum auctoritas fuit, donec per motus intestinos Caesaris et Pompeii occasio data, qua horribile hoc imperii arcanum cordatioribus detegeretur, uti pluribus docet Ant. van Dalen de Oraculis, Dissertation. II. p. 454. et seqq. Mansit nihilominus libros praefatos consulendi mos, et XV. Virorum Sacerdotium usque ad Theodosii Imperatoris tempora, quibus meliore Senatus parte ad fidem conversa, cum coeteris priscae superstitionis sacris penitus, abolitum ipsaque dein camina, sub Honorio Principe, a Stilicone, combusta sunt. Ex 4. Caelii ad Cicer. Epist. populi suffragiis Sacerdotes huius Collegii aliquando, idque per legem Domitiam, fuisse creatos colligitur; cum antea a Collegis cooptari fuisse solitos, Livius passim dicat. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 24. cum Paralip. Thom. Dempsteri. Quia autem iidem sacra quoque procurabant, a Fl. Vopisco Pontifices videntur appellati, qua de re Salmasius, in Vopisc. Aurelian. c. 20. consulendus est. In eorundem Collegium receptum Catonem fuisse Plut. refert, o( de\ *ka/twn], inquiens, e)peidh th\n i/eros1u/nhn e)/laben *a)po/llwnos2], Cato autem, accepto Sacerdotio Apollinis. Sacerdotes enim Apollinis Quindecimviros fuisse, adeo certum est, ut et laureati in spectaculis publicis sederent, teste Arnobio, adv. Gentes, l. 4. et insigne Sacerdotii tripodis instar domi haberent. Unde intelligitur facile illud Valerii Flacci, l. 1. v. 5. ——— Si Cymaeae mihi conscia Vatis Stat casta cortina domo: ——— in quo mire laborarunt Barthius, in Advers. aliique. Significat autem Valerius se Quindecim virum esse, et Phoebum ita sibi propitium optat, ut ipse domi cortinam eius religiose castus habeat Sacerdos. Quam interpretationem egregis firmat Servius, ad Aen. l. 3. v. 332. Patriasque obtuncet ad aras. Hinc ergo et Delphinum aiunt inter sacrata Apollinis receptum: cuius rei vestigium est, quod hodieque XV. virorum cortinis Delphinus in summo honore ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum Delphinus circumfertur, ob hoc scil. quia Quindecim viri librorum Sibyilinorum sunt Antistites. Sibylla autem Apollinis vates et Delphinus Apollini sacer est. Quia itaque Apollinis Sacerdos fuit Cato, stipes autem Diis infundi solitas, atque adeo etiam Apollini, certum est (quas Sacerdotes accipiebant qtque inter se partiebantur) per pedissequum nescio cuius, aut suae aut domini religionis causa, denarium in stipem Apollini sollenni die dedisse, et Catonem Sacerdotem cava manuaccepisse, refert ex Varrone Appuleius, in Apolog. Neque enim id soli Augusto usitatum, quod scribit Sueton. c. 91. Exnocturno visu etiam stipem quotannis die certio emendicabat a Poplo cavam manum asses porrigentibus praebens. Vide Io. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. sub fin. et supra Duumviri.
QUINQUERTIO
Graece pe/ntaqlos2] dicebatur olim, qui omnibus quinque Artius, seu exercitationibus Gymnicis, valebat, cursu videl. saltu, disco, iaculo, lucta: quae Simonides, Antholog. l. 1. c. 1. complexus est hoc versu, *a(/lma, podwkei/hn, di/s1kon, a)/konta, pa/lhn]. Quemadmodum, qui in singulis polleret, Cursor, Saltator, Discobolus, Pugil etc. qui in luctu simul et pugilatu excelleret, Fancratiastes vocitatus est. Livius tamen Andronicus Quinqvertiones appellavit Athletas, ut Festus testatur: apud quem etiam periodon vicisse dicebatur is, qui Pythia, Isthmia, Nemea et Olympia simul vicisset, nomine a circuitu eorum spectaculorum accepto. Apud Laertium, Democritum legimus Philosophum pe/ntaqlon] seu Quinqvertionem dictum esse, quod in Iuventute forte vicisset, ut vult Mercutialis: Vossius tamen per tralationem illum sic vocitatum fuisse contendit: Siquidem vere erat in Philosophia Quinqvertio. Nam et rerum naturalium, et Matheseos et Liberalium disciplinarum Orbis et Artium omnium peritiam habuit, longo usu firmatam, ut inquit Laertius. Fuere autem et plura certaminum genera, quibus Athletae olim inter se contenderent, sed quinque praedicta praecipua erant, in quibus plerumque, tam in sacris Certaminibus, quam in Ludis, Amphitheatris et publicis Spectaculis, sed praesertim in Stadio, quod fere solis Athletis proprie destinatum erat, certabant. Postea quoque hlateres, atque nonnulla alia in usum veniebant, ab Athletis obiri solita, sed et illa in publicis Ludorum et sacrorum Certaminum Spectaculis raro peragebantur, una excepta Monomachia, quam Graecos Sacerdotes aestivo tempore in Pergamo exercere consuevisse, memoriae prodidit Galenus, l. 3. de Arte, c. 13. Quamquam Monomachos ab Athletis diversos fuisse apud Veteres indigitet Cicero, l. 7. Ep. 1. Nisi dicamus, quod memoriae proditum est a Dionysio Halicarnasseo, Antiqq. Rom l. 7. Athletas alios fuisse leviorum, alios graviorum certaminum, atque hos posteriores fuisse Gladiatores, Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 14. Voss. de 4. Artibus Popul. c. 3. §. 36. et 78. ut et supra Pentathlus.
QUINQUEVIRI_cis_et_ultra_Tiberim
Magistratuum fuerunt, apud Romanos, Vicarii, de quibus ita Pomponius ICtus et eum sequutus Dominicus Floccus: Et quia Magistratibus vespertinis temporibus in publicum ire inconveniens erat, Quinqueviri constituti sunt, cis et uls Tiberim, qui pessent pro Magistrantibus fungi. Alias mentio eorum rara, nisi quod et Livius eorum meminit, loco iam citando. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 29.
QUINQUEVIRI_Coloniae_deducendae
Curatores erant, quibus coloniae deducendae, agrorumque dandorum cura incumbebat. Cum enim aut lege aliqua a Plebe scitum, aut Senatusconsulto decretum esset, Coloniam aliquam deduci, numero Colonorum scripto, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, Curatores, qui Coloniam deducerent, interdum tres, interdum Quinque, septem, decem, viginti etiam; qui inde Triumviri, Quinqueviri etc. Coloniae deducendae, aut agris dandis attribuendisve, appellabantur. HI postquam creati erant, Colonos, qui vel sua sponte nomina dederant, vel forte exierant, in agros lege definitos atque in Coloniam sub vexillo, quasi Exserictum aliquem, deducebant: eratque deductionis Dux e Curatoribus Agrariis unus, Vide Appianum, Plut. Ciceronem. Alios. Ubi vero Colonos in agris collocarant, tum aratro Urbem et agrum circumscribebant, uti ex iisdem ut et Dionysio ac Varrone, discimus: nummis item, quales in Fastis, Iulio et Augusto, Huberti Goltzii multi cernuntur; in quorum uno vexillum, aquila, et signum cohortis: in alio vexillum item, aquila, aratrum, decempeda, sive pertica agri mensoria, in alio sacerdos agens iugum boum et sulcum aratro ducens, repraesentatur. Tum vero agri divisionem ac suae cuique parti assignationem aggrediebantur: quod proin munus difficultatis ac molestiae plenum videtur fuisse, cum in odium Colonorum facile, divisionis istiusmodi causa, incurrere possent. Atque haec omnia fiebant auspicato: qua fini Curatoribus illis Pullarius attribui solebat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 47.
QUINQUEVIRI_Mensarii
a dispensatione pecuniae dicti, nomen Magistratus apud Romanos. Creat illi sunt, ut Livius tradit l. 7. an. Urb. Cond. 301 Consublib. Valerio Poplicola, C. Marcio Rutilio, ex plebe. Cum enim foeneratorum improbitati et aeris alieni magnitudini, qua Plebs premebatur, Principes Plebis succurrere saepenumero, sed frustra, tentassent, hoc anno, verba sunt Livii, inclinatis semel in concordiam animis, novi Consules foenebrem quoque rem, quae detinere unanimos videbantur, levare aggressi, solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt, Quinqueviris creatis, quos Mensores a dispensatione pecuniae apellarunt. Meriti autem aequitate curaque sunt, ut per omnium Annalium monumenta celebres nominibus essent. Fuere C. Duilius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publius et T. Aemilius, qui rem difficilimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem, cum alia moderatione, tum impendio magis publico quam iactura, sustinuerunt. Tarda enim nomina et impedita tam inertia debitorum, quam facultatibus aut Aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut Populo prius caveretur: aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit, l. 7. c. 21. Idem alibi tradit, anno 537. tempore primi belli Punici Triumviros Mensarios, propter penuriam argenti, creatos fuisse etc. Creabantur autem hi Comitiis Tributis, Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 7. c. 39. Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 16. et Ioach. Camerarium in Orat. Cic. pro Flacco, nec non supra ubi de compositis ex Graeco pe/nte].
QUINTUS_Antistius_Verus
divortium fecit cum uxore, quod cum Libertina quadam vulgari secreto fuisset collocuta. Sic Sulpitus Gallus, quod uxorem foris capite nudo conversatam, comperisset: et Sempronius Sophus, quod uxor se ignorante ludosspectasset, idem fecisse leguntur. Vide A. Gellium, l. 17. c. 21. apud Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 38.
QUIRINA_Tribus
memorartur Sext. Pompeio Festo his vetbis: Quirina Tribus a Curensibus Sabinis videtur appellationem traxisse. De eadem Cicer. Or. pro Quinctio, c. 6. L. albius Sext. F. Quirina. Et Asconius, in Orat. pro Ceolio, Duae solae Tribus, Sergia et Quirina damnaverunt. Caelius quoque ad Ciceronem C. Septimii T. F. Quirina: et Iosephus Iud. Antiqq. l. 14. c. 17. Papyrii Quirina, meminerunt. Vide Io. rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 25.
QUIRIS_Dea
Iuno dicta est apud Romanos: in cuius tutela quod Matronae essent, hinc factum, ut celibari hasta, quae in corpore Gladiatoris abiecti occisique stetisset, nubentis virginis caput, sub matrimonti auspicia, comeretur. Sabinorum autem lingua hasta Curis, unde ab ea ferenda Iuno Curitis seu Quiris, appellata est. Rosinus, Antiqq. Rom l. 2. c. 17. Vide quoque Plut. in romulo, et in Quaest. rom. quest. 87. Ratio ritus inter alias haec dari solet, quod pleraque ad nuptias pertinentia ad Iunonem referrentur; cui sacra habebatur hasta: unde pleraeque eius statuae hastae innitentis, ipsaque Quiris nominata. Meminit priscae huius consuetudinis Ovidius, Fastor. l. 2. v. 559. Nec tibi, quae cupidae matura videbere Matri, Comat virgineas hasta recurva comas.
QUIRITES
cives Romani, unde appellati sint, vide supra in voce Quirinus: Eorum iure dicebantur donatae Coloniae illae, quae civium Romanorum erant, Latinis Coloniis oppositae. Id est, quae ius privatum Civium Romanorum habuerunt, quod consistebat in iure privatae libertatis, connubiorum, iure Patrio, iure legitimi dominii, ut hereditatis, mancipii et nexus, usucapionis et reliquorum: Item iure Testamentorum et tutelarum: iura vero publica civitatis Romanae non habebant. Quare, qui Quiritum iure adscripti Coloni erant, nomine quidem erant cives Romani, revera autem coloni. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. Quomodo Caesar, unica hac voce, Quirites, milites tumultuantes compellando, iam erumpentem seditionem compescuerit, narrat pluribus Mich. Montanus in lib. cui tit. fecit, Essais.