OBAL
fil. Iectan, qui et Hebal, Gen c. 10. v. 28. Latine perversitas vetustatis, vel fluxus.
OBED
pater Gaal, Iudic c. 9. v. 26. Item fil. Booz, pater Isai, avus Davidis: unus ex illustribus Christi progenitoribus; natus ex Rutha A. M. 2759. Ruth c. 4. v. 17. Matth c. 1. v. 5. Torniel. Salian. et fil. Ophal, 1. Paral. c. 2. v. 37. Latine servus, vel operarius.
OBEDEDOM
nomen viri, e tribu Levi, apud quem Arca 3. menses, summo eius bono, quievit, 2. Samuel c. 6. v. 10.
OBEDIA
nomen viri, Esdr c. 8. v. 6.
OBLATIO
Hebraice , una ex tribus primariis Sacrificiorum Vet. Testam. speciebus, e frugibus erat, constabatque e simila; cui affundebatur oleum, addebanturque thuris odores. Unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Sacerdos Iehovae; reliqua ipsi cedebant, Levit c. 2. v. 1. 2. 3. propter quae dona thurea, Mincha istuismodi seu Oblatio, gratissimum Deo erat suffimentum memoriale. Nefas autem erat istiusmodi donis mel, aut fermentum admiscere, Levit c. 2. v. 11. quod Iudaei, propter Idololatras, factum hariolantur; cumque illi rebus istis ad sacrificia uterentur, Deum contrariis ritibus placari voluisse: Apostolus vero ad mores refert 1. Corinth. c. 5. v. 7. 8. E contrario omne munus sale saliendum erat, levit. c. 2. v. 13. quod similem fidei ac sinceritatis imaginem habebat; et sacrifica nostra rite condienda et a corruptione custodienda esse docebat: quo Deo placere ac ipsi immortalitatis (cuius Sal emblema erat, Numer. c. 18. v. 19. et 2. Chron. c. 13. v. 5.) evadere participes possimus. Vide Coloss c. 4. v. 6. Ephes c. 4. v. 29. et Matth c. 5. v. 13. etc. Aliquando vero vox in genere pro Sacrificio, apud Latinos sumitur. In Novo Testam. ubi sacificiorum proprie dictorum, post semel oblatum DOMINUM nostrum, usum nullum superesse, ex ad Hebraeos c. 9. v. 12. discimus, in Liturgiis antiquis et apud Patres, ta\ dw=ra] vel ta\ a(/gia dw=ra], appellantur Oblationes panis et vini, ad sacram communionem, in Ecclesiae veteri solitae offerri: e quibus ad consecrationem, in usum Eucharistiae, quantum satis esset, sumere, moris primitus fuisse, Iustinus aliique testantur. Quam ob causam, in Graecorum monumentis, ta\ a(/gia dw=ra] vel ta\ prokei/mena dw=ra] aut simpliciter ta\ dw=ra], vel ta\ agia], pro ipso corpore Christi mystico accipiuntur: vel propter iam factam consecrationem, vel propter futuram. Nam in Liturgia Chrysostomi nondum facta erat consecratio, cum ait Sacerdos in prece mystica: )*aci/ws1on pros1enexqh=nai/ s1oi u(p) e)mou= tou= a(martwlou= kai\ a)naci/ou dou/lou s1ou ta\ dw=ra tau=ta], Da, ut a me peccatore et indigno servo tuo, haec dona tibi offerantur. Ubi per dona quid intelligat, declarant sequentia, *su\ ga\r ei) o( pros1fe/rwn, kai\ o( pros1fero/menos2], Tu Christe idem es qui offers et qui offerris. Commemorationem enim unici Christi sacrificii, in cruce oblati, vocabant Sacrificium, et aliquando Sacrificium commemorationis, aliquando Sacrificium corporis Christi, uti infra videbitur. Igitur ta\ dw=ra] etiam, sive ante consecrationem, sive post, pro ipso corpore Christi mystico, quod dicebatur osserri per commemorationem verae illius Oblationis semel factae, usurpantur Patribus. Inde factum, ut Dona acciperent, pro ipsa cena Domini. Idem namque est locis sexcentis apud Patres, metalamba/nein tw= a(gi/wn dw/rwn], et participare S. Cenae. Atque haec locutio ita fuit in Ecclesia Graeca usu trita, ut Balsamon ad Can. 19. Concilii Carthagin. vocem et pueris fidelium notam, Eucharistia, per istam interpretetur: *di/dotrai], inquiens, h( e)uxaristi/a h)/goun ta\ a(/gia dw=ra], in qua appellatione quantum lateat significationis occultae, declarat Nicol. Cabasilas Expos. Liturg. c. 2. Sed et alias ob causas Sacramentum hoc Donum dixere Patres, quas congerere hic instituti non est nostri. Dicam saltem, et Regenerationem, et Baptismum quoque, imo ipsum Spiritum S. unicum tanti mysterii effectorem, non raro hac appellatione apud Patres venire. Hinc Paschasius l. de Corp. et Sang. Dem. negat, malos corpus christi vere accipere; quia non accipiant Donum, i. e. Spiritum S. Nec hoc omit atur, Eucharistiam appellari to\ *dw=ron], candem ob causam, propter quam dicitur et Sacrisicium: quia videl. est commemoratio sacrificii semel a Christo oblati. Sic recipe in Liturgiis, ut in ea, quae habetur in Clementis Constitution. l. 8. c. 13. (*upe\r tou= dw/rou tou= pros1komisqe/ntos2 *kuri/w|, tou= *qeou= dehqw=men, o(/pws2 o( a)gaqo\s2 *qeo\s2 pros1de/chtai au)tou=, dia\ mes1itei/as2 tou= *xristou= au)tou=.] Oremus pro dono quod Domino Deo offertur; ut Deus pro sua bonitate illud suscipiat, per intercessionem Christi ipsius. Ubi Donum sive Sacrificium, est symbolum corporis Christi, quod sumitur in sacra illa actione, ad celebrandam memoriam mortis Christi. Quo sensu Patres simpliciter usurpant to\ *dw=ron], aliquando to\ s1wth/rion *dw=ron], aut to\ noero\n kai\ mustiko\n *dw=ron], ut in Chrysostomi Tom. I. p. 916. Atque ita accipiendum in Niceni Concil. Canon. 5. quo loco iubetur, Synodum haberi ante Quadragesimam; (/*ina pa/s1hs2 mikroyuxi/as2 a)nairoume/nhs2 to\ kaqaro\n dw=ron pros1dechtai], Ut omni simultate sublata Donum purum offeratur Deo. Ubi verum est, quod quidam scribunt, alludi ad praeceptum Domini, apud Matth c. 5. v. 23. sed et illud verissimum, qppellatione Doni hic Pascha et S. Eucharistiam intelligi, ac ut Patres loquebantur phrasi Metonymica, Sacrificium Christianorum. Quem vocis usum non attendit Consalus Ponce de Leon, Interpres Physiologi Epiphanii, isto loco c. 5. *pi/e u(/dwr zw=n, toute/sti, to\ a(/gion *dw=ron koinwnw=n ga\r en metanoi/a| a)nanew/s1h| s1auto\n loipo\n dia\ th=s au)th=s2, kai\ qanatqh/sqetai h( a(marti/a], Bibe aquam viventem, i. e. sanctum donum: Nam communicans cum paenitentia, per ipsam te in posterum renovabis et morti dabitur peccatum. Et per se clarum est in Graecis Patribus versato, to\ *dw=ron] hic esse Cenam Domini: quod proxima vox communicans manifesto ostendit, etc. Plura hanc in rem vide apud Isaac. Casaubon. Exercitat. XVI. num. 52. Eandem ob rationem pros1fora\n] vocari hoc Sacramentum, deprehendimus Concil. Laodicen. can. 58. unde ad Latinos Oblationis vox transiit, pro eo quod Graecos Sacrificium Christianorum appellasse, diximus. Alias in genere Oblationes appellantur, quaecumque a piis fidelibusque Christianis offeruntur Ecclesiae, sive res soli sive mobiles sint: nec refert, an legentur Testamento, an aliter donentur; atque hoc sensu voce usus est Ulpianus c. 5. tit. de Donat. int. Vir. et Uxor. Eleemosynae praesertim egenis erogatae: sic Tertullian. de Corona Mil. l. 3. Oblationes pro defunctis, pro natalitiis, annua die facimus. Ubi natalitia martyria esse notant Eruditi. Pro martyriis ergo stata die Sacrificia offerebant, uti habet Cyoprian. Ep. 5. l. 4. h. e. ob commemorationem eorum oblationes erogabant, et sacrificia eucharistica pro fortissimorum Christi militum adoreis Deo reddebant, uti phrasin idem ipse explicat l. 3. Ep. 6. Unde facile intelligas, quo sensu apud eundem l. 1. Ep. 9. verba, Pro defunctis offerre et sacrificium pro dormitione defunctorum celebrare, sint accipienda. Vide quoque Tertullian. Exhortat. ad castitatem c. 11. Cyprianum iterum de Eleemosyna, Sozom. Histor. Eccl. l. 6. c. 15. Alios. Plura vero apud Desid. Heraldum Animadvers. Arnobianis l. 4. sub finem. Veteres Offerumenta vocarunt, auctore Festo. Plures vocis huiusce acceptiones, vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. etc.
OBLATIVA_Auguria
dicta Romanis sunt, quae non poscebantur: Adeoque nihil adferre, et temere emissa esse, aut sine ratione sua quadam con citatione putabantur prorupisse, nisi commotos et velut perculsos animos iia afficerent, ut ad se pertinere assentirentur: Si hoc negarent, nihil se percipere aut experiri eorum, quae illa praenuntiarent, ex Augurum disciplina persuasum habebant et in potestate nostra positum affirmabant, auspicia non pelita amplecti aut recusare. Opponebantur illis Imperativa, quae suscitari divinitus et raro fallere, ac sese ipsa asserere atque explicare observatione, constantia et aequalitate sua putabant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 9.
OBLINERE_os
apud Plautum, Argum. Epid. v. 5. quod proprie iis convenit, qui non faciei partem de consueto more liniebant, sed os totum. Lini enim moris erat delicatos olim, vel ad candorem nitoremque cutis conciliandum, vel ne cito barbati essent. Sic Sueton. de Ottone c. 12. narrat, faciem quottidie pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus unquam esset. Et Martial. de Muliere, l. 10. Epigr. 68. v. 3. Deque coloratis numquam lita mater Etruscis. Ubi coloratos Etruscos vocat tou\s2 h(liokau/stous2], Sole perustos, et mulierem numquam litam, quae faciem medicamentis numquam induxerit, ad candorem servandum et Solem cuti defendendum, ne coloraretur. Cuiusmodi medicamenta, quae praestabant, ne Sole laederetur facies, vocabantur Cosmetis qerina\ profulaktika\ pros1w/pwn], eaque omnia erant e)pi/xrista]: sicut illa, quibus nitor aut candor parabatur in facie, pros1w/pou e)pi/xrista lampruntika\], et s1mh/gmata pros1w/pou stilbwtika]. Sed et faciem linebant, ut cutis tenderetur, cuiusmodi, medicamenta Graecis teta/nwqpa] et tetanw/mata], Latinis Tentipellia, appellabantur. Et quidem, cum dicit Tibullus, l. 1. Eleg. 8. v. 11. Quid succo splendente genas ornare? ——— per sucum splendentem, to\ e)pi/xriston lampruntiko\n] intelligit. Sicut kata/plas1ma pros1w/pou lampruntiko\n] Iuvenalis, cum ait, Sat. 6. v. 471. Sed quae mutatis inducitur atque fovetur,Tot medicaminibus, coctaeque siliginis offasAccipit et madidae, facies dicetur, an ulcus? Ut et Sat. 2. v. 107. Et pressum in facie digitis extendere panem. Item Sat. 6. v. 461. Interea foedo aspectu ridendaque multoPane tumet facies. Ubi vetus Interpres, medicamen ad tendendam faciem, vel cutem magis etc. Alia autem erant katapla/s1mata], alia s1mh/gmata], quibus utebantur ad faciem poliendam. Sublatis enim cataplasmatis smegmata adhibebant; id quod observavit idem Poeta, in illa divina Satyra adversus sequiorem sexum, ubi eleganter katapla/s1mata] vocat tectoria: v. 467. Tandem aperit vultum, et tectoria prima repoint,Incipit agnosci. Panem intelligens, quo madido faciem linebant, ac veluti tectorio quodam inducuebant, tetawtikw=| kai\ stilbwtikw=| tou= xrwto\s2]: quod tectorium seu cataplasma abstergebant smegmate ex lacte asintno, cum ad moechos irent. Idem, v. 461. —— ridendaque multoPane tumet facies, aut pinguia poppaeanaSpirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.Ad moechum lota veniunt cute. i. e. lomento expolita vel smegmate, e)pixri/stw|] sublato: ad quam rem idem postea lac asininum memorat. Vide quoque Aetium l. 7. ubi omnia haec s1keuas1iw=n] genera enumerat et nominat s1mh/gmata pros1w/pou, vi/mmata, stilbw/mata, tetanw/mata] et alias similes saponum et lomentorum species, quibus qui utebantur, tam ad faciem, quam ad reliquum corpus, extergenda polienda et nitidanda, lini proprie dicebantur. Ael. Spartian. in Adriano c. 4. Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos, eosdemque levisse, per ea tempora, quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. Ad quem locum, quod addit Casaubon. etiam linere faciem consuevisse Veteres ad oculorum u(pografa\s2], vel ad glabritiem ac laevigationem, reprehenditur a Salmasio, aliter faciem, aliter oculos inungi solitos, et utrumque diverso fine, asserente. Sed et quidam, ut naevos occultarent, faciem linebant: ut ille apud Martialem libertinus frontem literatus, l. 2. Epigr. 29. v. ult. Et numerosa linunt stellantem splenia frontem:Ignoras, quid sit? Splenia tolle: leges. Hinc itaque orta, linere aliquem, pro kolakeu/ein], apud Hieronym. in Ezech l. 7. Os sublinere: quod de eo proprie dicebant, qui simulans se os alicuius linere ad decorem, uti mos fuit, contra et secus quam consuetudo erat, os illi ridiculis picturis deturpabat, ut qui olim gryllum pingebant: Et os oblinere, apud Plantum loc. cit. de quo dictum etc.
OBLIQUARE_visus
apud Statium Achill. l. 1. v. 323. de Achille, Mulcetur, laetumque rubet, visusque superbosObliquat —— amoris indicium. Unde vetus Schol. Cum heroicum, inquit, et virile ante contueretur; nunc obliquato visu, remittit austeritatem et assensum fatetur. Sic de amore correpto suo Leandro, Musaeus: *loca\ d) o)pipteu/wn dolera\s2 e)le/licen o)pwpa/s2]. Apollonius de Medea l. 3. —— e)p) au)tw=|d) o)/mmata kou/rh]*loca\ para\ liparh\n xome/nh qhei=to kalu/ptrhn]. Ipsum Amorem s1ima\ gela=|n] dicit Meleager Antholog. l. 7. )/*esti d) o( pai=s2 gluki/dakrus2, a)eila/los2, w)ku\s2, a)qembh\s2,]*sima\ gelw=n, ptero/eis2, nw=ta faretrofo/ros2]. Et versatiles amore perculso oculos adscribit Nonnus l. 35. de Morrheo, quem vide. Addit autem superbos visus Statius, propter non penitus abiectum fastum, qui natura in signiorem nobilitatem comitatur. Sic puella Bucolum obliquis in tuebatur, contemnens eum et ob raptum osculum despuens, apud Theocritum Idyllio 20. etc. Idem vero et verecundiae signum. Statius iterum Theb. l. 1. v. 675. Deiecit maestos ex templo Ismenius herosIn terram vultus, taciteque ad Tydea laesumObliquare oculos —— Invidiae porro et tacitae obtrectationis. Idem Theb. l. 22. v. 536. Atthides obliquae secum mirantur opertoMurtnure —— Et Horatius l. 1. Ep. 14. v. 37. Non istic obliquo oculo mea commoda quisquamLimat —— Cuiusmodi oculum ponhro\n], malum, vocat Dominus noster, Matth c. 20. v. 15. Vide plura de voce hac, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim, inprimis ad l. 1. Sylv. 2. v. 27. —— Obliqui carminis astus.
OBNOXIATIO_et_Charta_obnoxiationis
in Formulis medii aevi interdum spectat bona ipsa, in terdum personas. Prioris generis exstat formula, apud Marculfum l. 2. form. 9. qua Pater, qui bonorum, quae uxori suae praemortuae dederat, usumfructum a filiis accipit, ea conditione, ut villas alias ex suis bonis illis obnoxiet pro ipso usu, ita ut ea vendere aut alienare ei non liceat, sed in filiorum arbitrio et potestate remaneant. Cui adde formul. 9. ex Baluzianis. Alia Obnoxiationis species fuit, cum quis prae inopia, necessitate ac infirmitate, pecuniam aut bona alia in victum accipit, eoque nomine libertatem suam commodanti obnoxiat, ita ut, velut de quolibet mancipio proprio, ipsi commodanti facere liceat, potestatemque habeat debitorem vendendi, commutandi et disciplinam imponendi, ut est in Formulis secundum Legem Roman. Et quidem in Capitul. theodori Cantuariens. c. 12. Homo tredecim annorum se ipsum potest servum facere. Exemplum rei huius antiquissimum in Aegyptiis habemus, qui durantibus annis inopiae et fame ingravescente, Pharaoni, post iumenta et agros, seipios mancipasse leguntur, in Historia sacra Iosephi Patriarchae, Gen c. 47. v. 19. Licuisse vero etiam Patri, urgente necessitate, filium in servitutem dare, docent Novella 2. Valentin. et l. un. de Patr. qui sil. distrax. l. u. de his qui sanguinol. et l. 2. de Alim. quae inop. Parent. quae observavit Iax. Gototredus ad d. l. un. de Patrib. qui sil.etc. His autem servis nati, in tali servitio, liberi erant, uti discimus ex Edicto Pistensi c. 34. Sed nec semper se ipsos vendebant, verum per alios vendi patiebantur, tamquam originarii essent scrvi, de quibus haec sancit Lex Wisigoth. l. 5. tit. 4. §. 10. Ingenuum qui se vendi permiserit et pretium cum venditore partitus sit, ut circumveniret emptorem, in servitute permanere debere, posse tamen pretio dato redimi et in pristinam libertatem asseri, vel a se vel a Parentibus. Quo spectant illa Gregor. Turonen s. l. 3. c. 15. Veni mecum et venunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum, etc. Ne proin huiusmodi fraus contingeret, Lege Longebardorum sancitum est l. 3. tit. 9. §. 5. ut in publico, per antiquam consuetudinem, id perageretur, scilicet in Curia, coram Magistratibus. At Saxonum Lege, nullus se in servum dare poterat, reclamante herede: ita Speculum Saxonicum l. 3. Art. 32. §. 4. art. 42. §. 9. Diversis porro modis quis sese in servum obnoxiabat. Interdum enim, ut pretium sui acciperet, ut in Formul. cit. Interdum a mortis periculo liberatus, ob crimen aliquod perpetratum, ei a quo compositio exoluta fuerat, cum ipse solvendo non esset, sese in servum addicebat. Praeterea aliquis in servum ad vitam suam sese dabat, cum pecuniam, in quam condemnatus fuerat, pro restitutione aliqua, non haberet quam transsolveret. Denique, si quis rem furatus fuerat, donec compositionem exsolvisset, in dominium illius, cuius res erat, transibat, brachio in collum posito et per comam capitis sui, ut cst in Formulis parentalibus c. 26. Sic Lege Ladislai Hungariae Regis l. 2. c. 11. et l. 3. c. 5. Nobilis, qui domum alterius invasit aut illius uxorem flagellavit, si mulctam decretam solvere non possit, raso capite vendi iubetur. Adde, quae in hanc sententiam habent Lex Baiuvar. tit. 1. c. 11. tit. 2. c. 1. §. 5. et varia Capitularia laudata Car. du Fresne Glossar. Ncc non quae hic ipse notavit ad Cinnamum p. 485.
OBSIDIONALIS_Corona
dicta est Romanis, quam ii, qui obsidione fuere liberati, Duci illi, qui obsidionem solverat, dare solebant. Fuit graminea, observatumque ut fieret e gramine, quod generatum esset in eo loco, intra quem, qui obsessi fuerant, erant conclusi. Hanc Plin. l. 22. c. 3. et 4. omnibus aliis, gemmatis, et aureis, vallaribus, muralibus, rostratis, civicis et triumphalibus praefert; quippe cum reliquas aut Imperatores militibus, aut ipsi milites militibus darent: hanc vero miles daret Imperatori. Erat autem e gramine, quod certissimum apud Antiquos victoriae signum esset herbam porrigee victos, h. e. terra et altriceipsa humo ac humatione etiam cedere. Talem accepit L. Sicinius Dentatus, ille Romanorum Achilles. vide A. Gellium l. 2. c. 11. Decius item, et Q. Fabius Max. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 17. Vegetium cum Annotat. stewechii, l. 2. c. 7. Tertullian. de Coron. mil. Anton. Thysium Notis in Gelli loc. cit. etc. Scipio porro Aemilianus, apud Plinium de viris illustr. c. 58. et Augu. suts cum M. Cicerone filio Consul, apud Plin. l. 22. c. 6. Inter eam et civicam id intererat, quod altera singularis salutis signum esset, altera diversorum civium, vel etiam univ ersi exercitus servati. Hinc usus illius sub Principibus quam diutissime retentus est, teste Amm. Marcellino l. 24. Ita nunc enituerunt hi, qui fecere forti Iime; Obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more. Quippe in qua tantum claritatis erat, ut ea nihil in rebus humanis haberetur sublimius. Unde P. Decius ea donatus, bovem album Marti immolavisse et centum sulvos, qui ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis, Teligione sic pretium coronae huius abunde testatus legitur, apud Plin. eundem l. 22. c. 3. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 7. c. 16. Ceterum, urbs omniem, quas novimus, diutissimam Obsidionem sustinuit Azotus, Syriae urbs. quam, ab Asar-haddone Babylonio Rege Iudaeis ereptam, Esai c. 20. v. 1. Psammitichus Aegypti Rex, quod urbs ista Aegypto immineret, obsedit annos XXIX. oppugnavitque donec expugnavit, Herodot. c. 157. l. 1.
OBSTETRIX
an ab obstando, quod obsistat dolori, vel foetui, ne in humum effundatur, an ab opem ferendo: quam natationem secutus Donatus Opstetricem scribit; quo modo et in veteri Inscr. legimus, Sex. Pompeius. Sex. L. daphnis. Gram. Chloe. Pompeiae. Appi. Opst. Item, Astia. Dunamis. Opst. integra voce, Sallustia. Q. L. Imeria. Opstetrix, apud Gruterum Inscr. Antiqq. p. 636. ante cunas infantis gerebat curam, eodem honore cum Medicis, si probata esset. Haec principio, an praegnans esset Matrona, aestimabat, aliarum quoque mulierum concurrente iudicio. In puermerii articulo Matris vice exitum procurans recte suscrptum infantem fasciis involvit: Educit enim obstetrix, educat Nutrix, No nius Marcellus de Propr. Serm. c. 5. Eiusdem ope detractus pileus naturalis, brutis communis, qui Causidicisvendebatur, antiqua superstitione, teste ael. Lampridio Diadumeno, c. 4. Solent deinde pueri pileo insigniri naturali, quod Obstetrices rapiunt et Advocatis credulis vendunt, siquidem Causidici hoc iuvari dicuntur. Medicinam porro nato Matrique faciebat, et ad loturam manus conferebat: nec ignotum hoc maribus munus. Si falsum supposuisset partum, lege tenebatur: Natum vero infantem in humum deponebat nudum, Varro, de Vita Pop. Rom l. 2. apud Marcellum c. 2. Natus, si erat vitalis ac sublatus ab Obstetrice, statuebatur in terra, ut auspicaretur rectus esse Coniugalibus Diis, Pilumno et Picumno in aedibus lectus sternebatur: Quem postea Pater a terra levans, hoc ritu, foetum pro suo agnoscebat. Duravit Obstetricis necessitas ad quintum diem, quum muneribus donata et lotis manibus Nutrici in fantem committebat: Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Iustinianus Imperator Ministerium hoc taxavit solidis 60. leg. 3. Cod. comm. de Legat. apud Pignorium Comm. de Servis. In Republ. Atheniensi, cum veteri lege cautum esset, Ne quis servus, neve qua femina, artem Medicam disceret, sicque Obstetricibus destitutae Mulieres verecundia interirent non raro, ut refert Hyginus Fabul. 274. Agnodice quaedam Virgo, Medicinae discendae cupida, demptis capillis habituque virili, se Hierophilo cuidam tradidit in disciplinam, arteque percepta, laborantibus opem tulit. A quo tempore videntes Medici, se ad feminas non admitti, Agnodicem coram Areopagitis accusarunt, a quibus cum, sexu patefacto, damnanda esset, Principes feminae ad Iudicium convenientes, non modo intercessione sua Agnodicen liberarunt, verum etiam effecerunt, ut Legi sufficeretur altera, qua ingenuis feminis Artem Medicam discendi facultas dabatur. Secundum quam apud Terentium in palliate e Menandro Andria, Actu 3. sc. 2. v. 1. Lesbia Obstetrix, quid facto opus sit, imperat: Adhuc Archillis quae adsolent, quaeque oportetSigna esse ad salutem, omnia huic inesse video.Nunc primum fac istaec ut lavet: post deindeQuod iussit ei dare bibere, et quantum imperavi,Date. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 3. c. 8.
ad_OCCIDENTEM_precandi_ritus
Israelitis olim in usu fuit. Namque et Templi positio eiusmodi erat, ut introitus eius haberetur in parte Orientali, nulla, in Occidentali, porta admissa: cuiusmodi situm quoque antea Tabernaculi fuisse, testatur Iosephus Archaeologiae l. 8. c. 2. Quo pacto alterutrum ingredientes, in Occidentem sic versi preces et sacra peragebant. Eandem porro positionem, Synagogae quoque et Proseuchae Iudaeorum, tam ante, quam post excidium, imitatae sunt, uti legimus apud Maiemonidem de Oratione c. 11. §. 1. et 2. Sed vero nec positionis Templi ac Synagogarum in Orientem, aut precandi regulariter in Occidentem originem, Tabernaculi situi ita tribuunt Magistri, ut non multo eam faciant vetustiorem. Certe eandem ipsam designatam aiunt a Domino, cum Abrahamum in terram Moriah, ut Isaacum filium illic in Monte offerret, blegabat, Gen c. 22. v. 2. Abrahmumque ipsum tunc, ex disciplina recepta, versus Occidentem in monte precatum esse, i. e. versus locum, qui postea in Templo Sanctum Sanctorum futurus erat, vide 2. Paral. c. 3. v. 1. Rationem ritus affert idem Maimonides, quod Gentiles ad orientem precari essent soliti; ut itaque populus Dei illis contraria poneret vestigia, huic Occidentem versus precibus defungi tum fuisse iniunctum. Quo facit illud Ezechielis c. 8. v. 16. Ecce iuxta ostium Templi Domini inter vestibulum et inter Altare erant quasi 25. Viri, quorum terga erant ad Templum Dominiet facies eorum ad Orientem. Hinc Vitruvius, velut pro notissima sui temporis et vetusta, de aedibus Sacris constituendis secundum regiones et mundi plagas, disciplina tradit, eas ita constituendas esse, ut si nulla ratio impediret, Aedis signum seu Numinis simulacrum, quod erat in cella collocatum, spectaret ad vespertinam caeli regionem; ut, qui adirent ad aram immolantes, aut sacrificia facientes, spectarent ad partem caeli orientis ipsaque simulacra viderentur exorientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes Deorum necesse esse videatur ad orientem spectare, l. 4. c. 5. adeoque regulariter ait, intoritum cultumque esse debere ab Occidente in Orientem. Hyginus tamen, Augusti libertus, antiquos ARchitectos in Occidentem Templa spectare scripsisse: postea placuisse, omnem religionem eo convertere, ex qua parte caeli terra inluminatur, ait l. de Limit. constit. Quasi mos adorandi versus Occidentem, adeoque templorum introitus ad Orientem ponendi haud minori fuisset apud tunc antiquos illos in usu, quam postmodum situs ile inversus. Sed et Porphyrius de Templis Gentilium paulo ante Constantinum, plerorumque introitus ad Orientem fuisse, cultumque ad Occidentem praestitum, docet l. de Antro. Hermes vero apud Appuleium, pro discrimine temporis diei, precantium situm diversum fuisse, notat: De adyto egressi, cum Deum orare coepissent, in Austrum respicientes erant. Sole enim occidente, cum quis Deum rogare voluerit, illuc debet intendere, sicut et Sole oriente in eum, qui subsolanus dicitur. At Scholiastes Pindari Isthmiac. od. 4. versus Orientem Diis, versus Occidentem Heroibus, sacra facta observat: ex hisce Poetae, de sacrificio Herculis filiis praestito: *toi=s1in en dus1mai=s2 au)ga=n]*flo\c a)natellome/na s1unexe\s2]*pannuxi/zei ——]Quibus in occasu radiorumFlamma exoriens assivePernoctat ——— Quae utut se habeant, Clemens certe Alexandrinus, rituum Gentilium scientissimus, de Christianis precationibus in Orientem fieri solitis, velut more hominum antiquissimo fundatis, (/*oqen], inquit, kai\ ta\ palaio/tata tw= i(erw=n pro\s2 du/s1in e)/blepen, i(/na oi( a)pantipro/s1wpoi tw= a)galma/twn i(sta/menoi, pro\s2 a)natolh\n tre/pesqai dida/s1kwntai], Unde etiam Templorum antiquissima respiciebant ad occientem, ut, qui vultu stant ad simulacra converso, doceantur verti ad Orientem. Quam in rem vide plura apud Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeorum l. 3. c. 16. De gentium vero septentrionalium in Sacris situ, in vocibus Luna, item Nox.
OCCISUM
a necato sic distinguit Festus, quod alterum a caedendo, sive ictu fiat, alterum sine ictu, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 5. Horum ius persequendi modus, Athenis alibique quis fuerit, vide supra in vode Homicidii causa.
OCEANUS
Caeli et Vestae filius, maris Deus, maritus Tethyos, fluviorum, fontiumque omnium pater; sic dictus ab )*wku\s2], quod est velox, quod praeter SErvium testatur Solinus c. 36. his verbis: Nam )*wkeano\s2], inquit, quem Graeci sic nominant a celebritate, etc. Aliter Suidas, )*okeano\s2, para\ to\ ke/w, xi/zw]. Phoenices autem in navigationibus suis, per mare illud vastillimum, quo terram circumquaque cingi deprehenderunt, Og] sua lingua vocavere, i. e. mare ambitus. Unde Graecis vox )*wgh\n], quod Oceani fuit priscum nomen. Hesych. )*wgh\n, )*wkeano\s2]. Sic in Alexandra Lycophronis: *grai=an cu/nennon )*wgh/nou *titani/da.] Et Pherecydes syrus, apud Clem. Alex. Strom. l. 6. *za\s2 poiei= fa=ros2 me/ga te kai\ kalo\n kai\ en au)tw=| poiki/llei *gh=n kai\ )*wgh=non, kai\ ta\ )*wh/nou dw/mata], i. e. Oceani. Sane in Scriptura verbum Geographicum est, esai. 6. 40. v. 22. Qui sedet super Og circulum terrae]. Proverb c. 8. v. 27. Cum constitueret Og circulum super faciem abyssi]. Vide Iob c. 26. v. 10. Porro Oceanum veteres rerum omnium patrem vocarunt, quia cuncta ex humiditate constare suspicabantur. Id quod etiam Metaphys. l. 1. annotatum ab Aristotele, et Thaletis respicit sententiam, qui principium rerum fecit aquam. Hinc forte et Orphei illud: *nhre/a me\n prw/tista kalw= pre/s1buston a)pa/ntwn.] Homerus quidem diserte canit, Il. c]. v. 201. 302. *w)keano/n te qew=n ge/nes1in, kai\ mhte/ra *thqu\n.] Et Il. f]. v. 126. ad nominis etymon veluti alludens: )*ec ou(= per pa/tes2 potamoi\, kai\ pa=s1a qa/lassa,]*kai\ pa=s1ai krh=nai, kai\ fre)iata makra\ na/ous1i.] Eademque de causa *pos1eidw=na gene/qlion], vocat Apolonius. Observatu dignum hoc loco, Maris Atlantici nomen olim ulto latius acceptum, quam nunc accipi solet. Legimus enim apud Macrob. l. 2. in Somn. Scipionis, c. 3. omnem terram, quae colitur a nobis, Atlantico mari circumfundi. Et Strabo scribit, Indiam cesinere in mare Orientale, et in Austrinum, Atlantici partem. Sane Suidas omnia maria navigabilia Atlantica vocari scribit. Et Aristoteles l. de Mundo, modo eius sit, *to\ de\ pe/lagos2 to\ e)/cw th=s oi)koume/nhs2 *a)tlantiko\n kalei=tai, kai\ o( *w)keano\s2 perir(r(e/wn h(ma=s2]. Herodot. quoque tantum duo universi maris nomina novit, cum Atlanticum mare et Rubrum, tum quod Graeci navigant, dictum postea Mediterraneum, unum esse, et idem scribit, Caspium vero esse alterum. Quo sensu forte Zosimus Rhenum se in Atlanticum mare exonerare tradit, quod hodie Germanicum vocatur. Sic enim ille l. 3. p. m. 706. *tou( *r(h/nou pro\s2 tai=s2 th=s *germani/as2 e)is2 to\ *a)tlantiko\n pe/lagos2 e)kdido/ntos2]. Oceanus autem, interdum ponitur pro Aere, unde Veteres Critici Hesiodi illud in *erg]. v. 169. --- par) *w)keano\n baqudi/nhn], interpretari primo omnium videntur e)n tw=| a)e/ri]; postea vero vocem *w)keanou=] ita sumpserunt, tamquam per se to\n a)e/ra]. Unde Hesychius, *w)keano\s2, a)h\r, qa/lassa]. Idem *w)keanoi=o po/ron, to\n a)e/ra e)is2 o(\n ai( yuxai\ tw= teleutw/ntwn a)poxwrou=s1i]. Atque hinc Heroas suos, qui par) *w)keanon] constituuntur, Aeris in laetio campis constituit Maro l. 6. Aen. v. 887. At Graeci interpretes, magno se a)toph/mati] traduxerunt, cum par) *o)keano\n] vertunt kata\ to\n *w)keano\n], quod et reliqui secuti sunt. Melius multo et prudentius Silius Italicus ultra Oceanum reddidit. Sic enim ille l. 13. v. 554. Verum ultra Oceanum sacro contermina fontiLethaeos latices, et sacra oblivia potat. Vide Heinsium ad Hesiod. p. 36. Nic. Lloyd.
OCHLOCRATIA
vitium Regiminis est, in quod Democratia degenerat: cum videlicet non amplius Populi salus suprema lex est: sed vulgus auctoritatem suam confert ad augendam potentiam tenuiorum civium contra Optimates. Quod apud Romanos contigit, quum Tribuni Pleb. intra metas amplius contineri nolentes, contia Patricios et Magistratus maiores tumultuati sunt ac seditiones excitarunt perniciosissimas, quales tum saepe alias, tum inprimis paulo ante Decemvirorum creationem et Gracchorum Tribunatum, desaevierunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 1. Aliud quid Anarchia est, quae ab an. Urb. cond. 376. impeditis per totum quinquennium, ut Livius, vel quadriennium, ut alii malunt, Magistratum Curulium Comitiis et Rep. a Tribunis Pl. administrata, Romae viguit: quo nomine illius temporis slatum diserte insignit Diod. Siculus etc.
OCHOSIAS
Fil. Achab, regnare coepit super Israelem, in Samaria, A. M. 3136. ante Christum natum 813. Hic impius, proavus et utrique parenti persimilis exstitit: atque aeger ex lapsu, misit consultum Deum Accaron, annon convalesceret? revertun tur nuntii, dicentes, occurrisse sibi hominem pilosum, renibus accinctum zena pellicea, qui dixerit, ut reverterentur, renuntiarentque minime convaliturum. Ochosias Eliam esse, qui nuntios impedivisset, ratus, misit ad eum Tribunum cum quinquaginta militibus, ut eum adducerent, quos omnes ignis caelitus demissus consumpsit: cum totidem iterum misisset Ochosias, codem fato correpti sunt. Tribunus autem, qui tertius missus est, supplex Eliam deprecatus est: qui Elias, ab angelo praemonitus. cum hoc Tribuno ad Ochasiam perrexit, tandem ab Elia increpatus est Ochosias, apud quem id ipsum locutus est quod per nuntios primum praedixerat. Itaque ex hac infirmitate obiit, nullis relictis liberis, quare successit ei frater Ioram. Vide 1 Reg c. 22. 2 Reg c. 1. itemque Ioseph. Iud. Ant. l. 9. c. 2. regnavit annos duos.
OCHOSIAS
Latine possessio, aut visio Domini, alias Ioachaz quoque dictus, fil. Ioram, ex Athalia, non autem eius Ioram, qui fuit Rex Israel, successit patri in regno Iudae, An. 12. Ioram, filii Achab, Regis Israel, annos natus erat 20. cum regnare coepisset. Imperavit Hierofolymis anno tantum uno, qui erat A. M. 3151. ante Christum natum 797. impie egit secutusque est domum Achab,de quo supra mentionem feci, etc. cum eo gessit bellum adversus Hazael regem Syrorum. Iste Ochosias iussu Iehu, qui in regem unctus fuerat, interfectus est. Vide 1 Reg c. 8. et 9. item 2 Paral c. 22. Inierat societatem cum Ioram, filio Achab.
OCHOZATH
amicus Abimelech Regis Gerar. Gen c. 26. v. 26. Latine possessio, apprehensio, vel collectio, aut visio, seu fratris oliva. OCHRA Attica cum Sili Attico, eadem Vitruvio l. 7. c. 7. Primum atuem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti quod Graece *w)=xra] dictitur. Haec vero multis locis (ut etiam in Italia) invenitur, sed quae fuerat optima, Attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argenti fodinae cum haebuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. Cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur. Itaque antiqui egregia opera silis ad politionem operum sunt usi. Sed Ochra Attica, si Dioscoridi credimus, non amplius inveniebatur Vitruvii aevo, qui perperam sile cum ochra confundit. Coeterum quod de argentifodinis Atticis scribit, hoc Theophrastus de cinnabari refert, quod illorum temporum minium erat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1157. Nomen vero Ochrae, a Graeco w)xro\s2], i. e. luteus: ut enim ochra bona sit, mhli/nhn di\ o(/lou], totam luteam, esse debere, ait Dioscorides, apud Eund. p. 1154.
OCREA
Carum inventum, Plin. l. 7. c. 56. genus calcei militaris, admodum antiquum et iam Heroibus, qui ante Homeri tempora vixerunt, usitatum. Unde toties Graecos e)uxnhmi/dwn], i. e. bene ocreatorum, elogio insignit; per Synecdochen partis, bene armatos illos indigitans. Erant autem Ocreae hae ex candido slanno, e(anou= kasite/roio], et circa talos aut malleolos pedum ornamenta quaedam habuere ex argento vel auro, eidem Poetae, quod pedum tegerent malleolos, e)pis1fu/ria] dicta. Ita enim is Il. y]. v. 330. et Il. p]. et. 132. *knhmi=das2 me\n prw=ta peri\ knh/mh|s1in i)/qhke,]*kala\s2, a)rgure/ois1in e)pis1furi/ois2 a)rarui=as2], Quos tamen versus ita reddit Eobanus Hessus, Germaniae suae decus, —— —— Tum cruribus aptatAere renidentes Ocreas, quas fibula lorisArctabat niveis. Quo pacto omnes etiam Lexicographi recentiores to\ e)pis1fu/rion], fibulam Ocrearum exponunt. Sed ut dictum, e)pis1fu/ria, tw= s1furw=n kalu/mmata], i. e. Malleolorum tegumenta, veteres Grammatici interpretantur. Vide Didymum, Hesychium, Eustathium in Hom. alios: qui proin ita etiarn patricios Romanorum calceos eodem in loco ornamentum eburneum, ad formam mediae Lunae, habuisse, quod a Philostrato e)pis1fu/rion e)lefa/ntinon mhnoside\s2] appeiletur, contendunt. Unde et in veter. Inscr. quae dedicationem statuae Regillae continet, hi calcei dicuntur pe/dila a)stiro/enta peri\ s1fura\], i. e. lunata pedum circa talos vincula, Alb. Rubenius de Re vestiaria l. 2. c. 4. Vossio vero e corio primo Ocreae fuerunt; postea e stanno seu ferro; si non viraque, saltem alterutra; ac dextera quidem, si cominus esset pugnandum, quia in statu tum prior est pes dexter, sinistra autem, si dimicaretur missilibus, quod cum fit, inante est pes laevus, ex Vegetio l. 1. c. 15. Vide eum de Idolol. l. 3. c. 70. Erant autem in Rep. Romana Ocreae gestamen civium primae et secundae classis, reliquarum classium civibus usu earum interdicto. Quorum enim maximus census erat, nec minor centum minis, in 80. centurias a Servio Tullo Rege digesti, illisque arma imperata sunt, Clypeus, Arginus, Lorica ex aere, Galea, Ocreae, tela, hasta et gladius. In secunda classe, cuius census intra decem milia drachmarum, usque ad minas 70. arma eadem gestare iussi sunt, nisi quod loricae illis ademptae et scuta pro clypeis data: et hi secundum in acie locum tenebant, quemadmodum priores primum tuebantur. Tertiae autem, cuius census ad 7500. drachmas non pertingebat, non loricae solum, sed et Ocreae ablatae sunt, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 8. Sinistro tantum crure ocreati erant et Hoplomachi, Gladiatorum quoddam genus, cum quibus pugnantes Provocatores, seu alias Probactores, utroque crure Ocreas gestabant. Erant autem et hae Ocreae ex ferro, ut videre est apud Vegetium et Lipsium de Militia Rom l. 3. dial. 7. etc. Picturam veter. Ocrearum, habes, in libello Anonymi Auctoris de Re militari ad Theodosium M. eiusque filios. C. Barth. Ad Stat. Theb. l. 10. Vide quoque infra Tubrucus Tubus; ac supra Hosa.
OCTAVUS
a Nativitate, dies, tempus olim circum cisionis erat. Genes c. 17. v. 12. Et natus octo dies circumcidetur vobis, omnis mas secundum aetates vestras. Cuius rei ratio non liquet: nisi cam ex Lege longe post lata repetere libeat. Iuxta illam enim mater, a partu recens, octo diebus impura erat, et per consequens ex illius contactu etiam infans, Levit c. 12. v. 2. 3. Sicut et nullum animal, ante octavum diem Deo offerre fas erat, cum ante id tempus imperfectum, ut vix dum lucis patiens et ex materno utero impurum censeretur, Exod c. 22. v. 30. coll. Levitic. c. 22. v. 27. Accedit, quod Sacramentum hoc non sine dolore perageretur, ad quos infans, mox post partus dolores, exponi non sine periculo poterat; unde dierum aliquot intervallo et quiete opus erat. Sed et subfuisse videtur ratio mystica; iam tum nempe resurrectionis Christi diem, qui sequentis hebdomadae primus, at. que in ordine dierum octavus erat, quique multiplicibus umbris in vEt. Test. signatus erat, utpote Religionis nostrae summus et sacratissimus, et quo vera circumcisio ac salus nostra prorsus expleta ac consummata fuit, etiam hoc mysterio figuratum fuisse, non ab re iudicant Eruditi. Vide Franc. Burmannum Synopsi Relig. Christ. Part. I. l. 3. c. 6. §. 14.
OCULI
pars corporis pretiosissima, et qui lucis usu vitam distinguant a morte. Non omnibus hi, ostreis nulli: quibusdam concharum dubii ---- Quadrupedum talpis visus non est: oculorum effigies inest --- Nigidius nec locustis, nec cicadis esse, dicit. Cochleis oculorum aciem cornicula bina praetentatu implent. Nec lumbricis ulli sunt, vermiumque generi, homini tantum diverso colore ---- et numerosissimae verietatis ac differentiae, grandiores, modici, parvi, prominentes, quos hebetiores putant: conditi, quos clarissime cernere ---- Praeterea alii longinqua contuentur, alii nisi prope admota non cernunt. Multorum visus fulgore Solis constat, nubilo die non cernentium, nec post occasus. Alii interdiu hebetiores, noctu praeter coeteros cernunt ---- Neque ullae ex parte maiora animi indicia ---- homini maxime, i. e. moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae etc. Plin. l. 11. c. 37. Cupidini Veneris filio, in quibus excubet, ceu specula quadam, tribuit eos Philostratus. Certe Oculi, ut ait Poeta, —— Sunt in amore duces: Cum invisi ignotiquc nulla cupido. Nec abludit sacer stylus, ita enim Sponsus ad Sponsam Cant. Cantic c. 4. v. 9. Rapis animum meum soror mea sponsa: rapis animum meum uno Oculorum tuorum. Minervae tamen Sapientiae Praesidi, illos dicatos fuisse, ait Fulgentius. Sed et in Oculis terror. Florus l. 2. c. 18. Mancinum assiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem, qut vocem Numantini viri quispiam sustineret. Caefar de B. G. l. 1. c. 39. Sapenumero cum iis congressos, ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse. Tacit. Histor. l. 3. c. 24. Frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent. Unde idem Annal. l. 3. c. 45. Viderent modo adversos et adspicerentur, id satis ad victoriam: et apud Napotem Epaminondas, ante se Imper atorem neminem, Baeotorum ausum fuisse (Lacedaemonios) aspicere in acie, ait c. 8. Quo facit, quod oculos Romanorum sibi ardere visos, Samnites fugae causam rogati respondent apud Liv. l. 7. c. 33. Vide Gebhardum ad Nepot. loc. cit. Eos proin tamquam fulgentissimas Microcosmi stellulas, (vide infra voce Vegetus) prisci, in congressu aliquem salutaturi, osculati leguntur: postea vero ad os et labra, manus, genua, pedes denique osculo se demittente, qua de re vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 3. et infra in voce Osculum. Apud Graecos, nec non Hebraeos, Romanos, aliasque Gentes, cum quis moriebatur, seu, ut loque amabant, cum cui Sol occiderat, a(/lios2 a)/mmi dedu/kei], Theocrit, a Parentibus, vel proxima cognatione iunctis claudi solebant, quem ritum s1u/gkleis1in tou= o)/mmatos2] vocavere. Tanti autem id habebatur, ut si quis peregre obisset, hoc ipso non parum infelix crederetur, quod a nemine amicorum Oculi eius fuissent clausi. Hinc Ulysses Il. l]. v. 452. —— *ou) me\n s1oi/ ge pat\hr kai\ po/tnia mh/thr])/*osse kaqairh/sqous1i qano/nti.]—— Neque tibi Pater, vel veneranda MateuOculos claudent defuncto. Sed in rogo postmodum eosdem rursus aperiri in more fuit: Quod et Quiritium magno ritu sacrum fuisse, Plin. scribit l. 11. c. 37. ita more condito, ut neque ab homine supremum illos spectari fas esset, et caelo non ostendi nefas. Lege tamen Maenia cautum fuit, ut auctor est Varro apud Nonium Marcellum, ne filii Parentibus luci claro Oculos sugillarent: ubi sugillare pro occludere poni Nonius ait. Vide paulo infra, ubi fusius de hoc ritu. At effossio Oculorum hominibus adhuc vivis, sicut et membrorum truncatio, ab Aquilonaribus Principibus excogitata est, ne in vitam ullatenus saeviretur. Quod supplicii genus primus in Angliam traduxit Canutus Rex: exasperavit dein Guilielmus I. Conquestor, in suis Emendationibus a)rx]. 126. Interdico etiam, ne quis occidatur, vel suspendatur pro aliqua culpa, sed Oculi eruantur, et abscindantur testiculi, vel pedes, vel manus, itaque truncus vivus remaneat, in signum proditionis et nequitiae suae etc. Sed primus supplicii acerbitatem sensit, Guilielmi fil. primogenitus Robertus, Normanniae Dux, quem frater eius Henricus I. Rex, non regno solum, sed et luminibus spoliavit, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Hodie in Oriente nilfrequentius, in Principum aulis, quam excaecatio Oculorumque vel laesio, vel effossio, de quo vide Petrum de Valle Itinerar. tom. 2. supra passim, ut et infra, ubi de more Oculos digito eruendi. Contra peculiare nobili huic membro Medicorum genus in vigilare voluere Romani, quos proin Ocularios, seu ab Oculis, vocavere. Talis P. Attius. Atimetus. Aug. Medicus. ab. Ocul. et Celadi Antinoi alumnus Lyrius, cuius elogium descripsit Pignorius Romae, prope collem Hortulorum. Ti. Lyrius. Ti. Caesaris. Aug. ser. Celadianus. Medicus. Ocularius. plus. paren Tium suorum etc. Nec semel recensuit Ocularios et Scribonius Largus c. 38. qui et Atimetum nominat c. 120. Vide quoque infra Ophthalmicus. Et de his demum Medicis illud utique eiusdem Auctoris sine mendacio praedicari poterat, ex eod. cap. Multos itaque animadvertimus, unius partis sanandi scientia, Medici plenum nomen consecutos. Vide Laurent. Pignorium Comm. de Servis, ut et supra aliquid hanc in rem, ubi de phrasi, Obliquare visus.
OCULI_moribundo
ante ipsum animae exitum, nec tactu, nedum pressura digitorum, utcumque leviuscula quidem, apud Hebraeos regulariter claudebantur; ne inde qui sic clauderet, adeo infirmo mortem forte acceleraret. Mortuo vero claudi ab adstantibus, maxime propinquis, oculos, tum apud eos, tum apud Graecos Romanosque in usu fuisse, testimonia habentur satis obvia. Et forsan ex humanitate passim ac semper id in more fuit positum. Moribundis autem, seu adeo aegris, ut animam essent iamiam exhalaturi, adeoque ante mortem Oculos claudi, nec apud istos crebro expresse occurrit. Visum quidem nonnullis, de usu illo capiendum esse, quod ex Varronis reliquiis habetur de Lege sive Maenia sive Maevia, apud Nonium Marcellum, Sugillare, inquit, obcludere. Varro Geminis (dramate eius sic dicto) Contra lex Maenia est, in pietate, ne filii Parentibus luci clare sugillent oculos, ubi Antonius Augustinus, hoc est, ne Oculos clauderent, quod per translationem forte dictum est, videlicet ne mortem eorum maturarent. Quod si ita, certe testimonium hoc est, ante etiam a filiis Oculos parentum moribundorum claudi esse solitos, ut etiam et postmodum et ante ab aliis. Sed aliter multo intelligitur Lex illa, Iac. Gutherio de Iure Manium l. 1. c. 13. Ioh. Kirchmanno interim cum Augustino praefato consentiente, de Funer. Rom l. 1. c. 6. Sane et quod Cynthiae umbra, in propertii somnio, illi dixit, iuxta editiones vetustiores l. 4. Eleg. 7. v. 23. At mihi non Oculos quisquam inclinavit euntes,Unum impetrassem, te revocante, diem: morem illum sapere videtur. Oculi enim euntes, sunt animam exspirantis, necdum mortui. Sed in recentioribus, ex Ios. scaligeri MS. legitur, inclamavit euntes, ubi tangit morem, invit ille, claudendi oculos morientis, cum inclamatione nominis illius. At vero inclamationis huiusmodi meminit Servius Honoratus ad Aen. l. 3. ut opinionis tantum quorundam, eorum mortuorum nomina ter vocari, qui in aliena terra dimittuntur, iuxta illud de Polydoro ibi, atque illud alibi, Aen. l. 6. v. 505. Tunc egomet tumulum Rhoeteo in littore inanemConstitui et magna ter Manes voce vocavi. Atque sic de iam mortuis, nec interim omnibus, nec de Oculis, ut videtur, euntibus, fuerit intelligendum. Sed si inclinavit apud Propertium retineatur, et advertatur pentameter, quo innui videtur, etiam Oculos illo, euntes licet, ad occlusionem, in clinante eamque revocante, unum saltem vitae nihilominus diem potuisse insuper impertrari, haud ita dissonum est, ut de moribunda se (iuxta morem) nondum mortua, Cynthiam locutam esse, arbitremur. Quo et illud spectat a Polynice, ex vulneribus moribundo, Iocastae matri suae dictum, ut nuntiums refert, apud Eurip. Phoeniss. Act. V. *suna/rmos1on de\ ble/fara/ moi th=| s1h=| xeiri\,]*mh=ter (ti/qhs1i d) au)to\s2 o)mma/twn e)/pi)]*kai\ xai/ret). h)/dh ga/r me proba/llei s1ko/tos2.]Conde scu compone palpebras meas tua manu,Mater (oculis autem ipse imposuitmanum)Et valete; iam enim circumstant me tenebrae. Uti et illud Lucani, de Argo, animam efflaturo, l. 3. v. 738. —— Vox sauces nulla solutasProsequitur: tacito tantum petit Oscula vultu,Invitatque patris, claudenda ad lumina, dextram. Quin et forsan Penelopes illud ad Ulyssem, apud Ovid. Ep. 1 v. 113. Respice Laerten; ut iam sua lumina condas, Extremum Fati sustinet ille diem. Accedat, quod Val. Max. l. 2. c. 6. §. 8. narrat, de summae apud Ceienses (Graeciae Insulanos) dignitat s femina, quae, postquam venenum cicuta temperatum mori exporens hauserat, cum iam visceribus rigorem et cordi imminere esset locuta; filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium advocavit. Coeterum Hebraei, de claudendis moribundi Oculis, ad hunc modum, in Gemara et Misna, Non claudunt, inquiunt, morientem (i. e. neutiquam claudendi sunt moribundorum oculi) nec Sabbatho, necdie aliquo profesto (i. e. non omnino) tempore seu momento, quo exhalaturus est animam. Et qui claudit in exitu animae, effundit is sanguinem. In morientibus namque seu aegris usque ad mortem, mollissime habendis perquam esse solliciti solebant, tactuque ac motu etiam levissimo accelerari mortem eorum credebant. Sed vero in Talmude Babylonico, ad Misnam iam allatam, statim sequitur hoc, de claudendis per Oleum Oculis, in nonnullis editis, Legitur etiam, Rabbi Rasbbam docuisse, siquis vellet Oculos Morientis claudere, insufflandum illi vinum in nares eius et imponendum oleum, inter palpebras oculorum eius, atque digitos eius prehendendos pollice suo utroque, indeque sponte clausos illos fore. Dum vero loquitur hic tum Misna, tum Gemara, de non claudendis Oculis morienti, in ipso animae exitu, proxime adicitur illud tou=] Rashbam, de moriente, adeoque nec forte de alio morientium genere capiendum, quam quod moribundorum nomine, i. e. hactenus vivorum, palam venit. Quo modo si res capiatur, ex disciplina veteri circa Moribundos, quae pro locorum saeculorumque discrimine, uti alia non pauca, aliter atque aliter se procul dubio habuit, sequetur ita, oleum et digitorum appositionem, in ipso spiritus exitu, adhibere, fas etiam ex more fuisse etc. Vide Ioh. Selden. de Synedr. veter. Hebr l. 2. c. 7. §. 12. et Casp. Barthium Animadversion, ad Stat. Part. 2. p. 586. alibique passim, quibus adde Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 3. c. 23. 68. et l. 4. c. 12. 39. et 82. ubi de Oculis multa egregia.
OCULUS_Solis
apud Avicennam l. 2. c. 81. Aegypti locus, in quo balsamum nascitur; quemque Dioscorides l. 1. c. 18. solum tina\ au)lw=na], quandam convallem, nuncupat. Oppidum Solis vocatur Plinio l. 6. c. 29. Sed Fontem, non Oculum Solis, reddi debere, firmat Simcon Sethi l. peri\ trofw=n], in *bals1ame/laion], ubi de balsamo illic (ut Avicenna, atque ex eo; nam Avicenna recentior erat) nascente, verba faciens, *gi/etai], inquit, plhs1i/on *ai)gu/ptou en xw/ra| par) *ai)gupti/ois2 me\n (*hli/ou *phgh\ o)nomazome/nh|, para\ de\ tw= palaiote/rwn (*hli/ou po/lis2], Nascitur prope Aegyptum, in regione Aegyptiis Solis Fonte dicta, sed ab vetustioribus, Solis urbe. Pro quo eodem sumitur On], in Sacris, Gen c. 41. v. 45. et 50. Ezech c. 30. v. 16. et apud Iosephum Antiqq. l. 2. c. 3. urbs, tempore Aegyptiacae servitutis, Regia, cuius Praefecti sue Sacerdotis (Hebr. ) nempe Potipherae, filiam, Asenath dictam, Pharao collocavit in uxorem Iosepho Patriarchae. Sed subst ituit ibi Paraphrastes Ionathan, Et dedit Asenath, quam peperit Dina ipsi Sichem, quae, ubi crecit, facta est uxor Potipherae Principis Taneos in uxorem. Reddendum autem, quam educavit uxor Potipherae etc. Quasi inde filia eius Asenath nuncupata fuisset. Urbem-Pharaonis vocat Abulfeda MS. num. 67. R. Nathan MS. in Bibl. Bodlei. Fontem quoque Solis etc. apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeor. l. 3. c. 15.
ODAREN
nomen viri, 1. Macchab c. 9. v. 66. de ODDIS Nicolaus, vide Nicolaus.
ODEUM
Graece )*wdei=on], vox apud Ciceronem et in Historiis frequens. In Odeo Attici theatri Aegyptiorum Regum statuas fuisse, Pausanias scripsit l. 1. Extra theatrum quoque loca dicata Musis, eodem dicta nomine: quale Athenis a Pericle, destinatum Musicis certaminibus. Sed et Alexis, et Plut. et Demosthenes et Aristoteles )*wdei/ou] faciunt mentionem. Prodiditque idem Pausanias memoriae, Herodae Attici iussu atque impensis, constiuctum pulcherrimum )*wdei=on], defunctae uxoris monumentum. Et )*wdei/ou] columnarum mentio fit, l. de formis dic. qui Theophrasto tribuitur. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 21. Vide quoque supra Dos. Rosino proprie, sic dictum est publicum aedificium, in quo Citharoedi et Tibicines a Musico, et reliqui Actores Scenici ab Hiitrione exercebantur, antcavam in Theatrum prodirent. Cuiusmodi Romae fuisse ait quinque. Vide eum Antiquit. Rom l. 5. c. 4. et infra Vociferatio, uti de Odeo, h. e. Templo Minervae, a Domitiano exstructo, sicque, quod in eo Musicorum et Poetarum Chori frequentarentur et canerent Imperatoris laudes, appellato, pluscula apud Theod. Marcilium ad Suetonium Domit. c. 5.
ODIA
nomen viri, Nehem c. 8. v. 7. Idem significat quod Odeias. Item, Aegaei maris Insula, Plin. l. 4. c. 12.
OECUS
apud Vitruvium, l. 6. c. 6. Graeca vox, *oi)=kos2,] vulgo domus: Iosepho l. 15. Regnum seu Tetrarchia est, ibi enim legimus, o( oi)=kos2 tou= *lus1ani/ou] quod idem est, ac Lysaniae Tetrarchiae vel Abilenae, ut appellat Euangelista Lucas c. 3. v. 1. Vide supra Lysanias. Quemadmodum idem eandem Tetrarchiam, quamdiu in potestate Zenodori erat, to\n *zhnodw/rou oi)=kon] nominat. Quum enim memorat, mortuo Herode, cum inter possessas ab illo terras esset haec Tetrarchia reperta, Augustum illius partem Philippo attribuisse, ait: Attributa est Philippo Auranitis, s1u/n tini me/rei oi)/kou tou= *zhnodw/rou,] cum parte quadam eius, quae appellata est Zenodoridomus. Eodem modo apud veter. Graecos sumptam hanc vocem reperimus, pro Dominatione, Regno, Regia. Ut in Ep. Themistoclis ad Artaxerxem: (/*hkw para/ s1i, o(\s2 kaka\ plei=sta (*ellh/nwn ei)/rgas1mai to\n u(me/teron oi)=kon,] Venio ad te, qui Regiae vestrae plus mali intuli, quam ullus Graecorum, Thucyd. l. 1. Sic Herodot. l. 6. )/*andres2 )/*iwnes2 nu=n ti/s2 u(me/wn eu)= poih/s1as2 fanh/tw to\n *bas1ile/ws2 oi)=kon.] Apud Polybium, h( *makedo/nwn oi)ki/a] de Regibus et Regno Macedoniae. Hodieque Germani Regum Principumque familias Oecum, vernacule Haus, appellare in more habent. Casaubon. Exercit. XII. num. 4. Alias vocis significationes vide supra Oeci. Addo hic saltem. conventicula Christianorum. sub Imperatorib. Ethnicis, h. e. loca, in quibus publico cultu defungebantur, ubi aliqua illis quies erat, Graecis illorum temporum Scriptoribus plerumque et *oi)/kous2,] et e)kklhs1iw=n oi)/kou=s2,] generali appellatione, quod ab aedibus privatis non multum different, insigniri consuevisse. Vide Eusebium Histor. Eccl. l. 8. c. 13. et l. 9. c. 9. Uti Latinis Domos Dei, ut videmus apud Tertullian. de Idolo. c. 7. et Zenonem Veron. Serm. de Psalmo 126. Certe Constantinus et Licinius in Edicto suo pro Christianis, de conventiculis illorum ita loquuntur, ut facile appareat, nihil in iis notabile fuisse: vocantes solum to/pous2 en oi(=s2 s1une/rxesqai oi( *xristianoi\ e)/qos2 ei)=xon.] Unde occasio Gentilibus, qui exteriorem rerum faciem, quam interiores cordis secessus, pluris aestimabant, Christianis nulla esse templa, nulla delubra, adeoque sectam illam vere irreligiosam ac a(/qeon] esse, calumniandi, apud Minucium Fel. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 6. et supra, ubi de veter. Christianorum Conventiculis. Sed et Deorum aedes, *qew=n oi)=koi] apud Herodotum passim. Vide Heraldum ibid.
OG
Rex Basan, Numer, c. 21. v. 33. Deuter c. 3. v. 1. etc. Gigas immensae magnitudinis, a Iosue, occupato regno eius, Argob seu Trachonitide, dicto, devictus et interfectus. Latine subcinericius panis, aut subsannatio, vel Syriace detentus, aut impeditus. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 26. et Dickinsonum Delph. Phoenic. c. 2.
OLEUM
hominibus a Deo laborum lenimen datum, ut ait Plut. in Alexandro; Iside monstrante illius usum prima, ut fertur, tesle zuingero Theatr. Hum. Vit. P. 975. multiplici utilitate sese commendat, sive necessitatem, sive delitias, sive sublimiorem usum consideres. Hinc in Panathenaeis, olei ceramum, amplissimi praemii loco, victorem accepisse olim, discimus ex Alexandro Ncapolit. Genial. Dier. l. 5. c. 8. Et quidemm, ut de aliis eius usibus hoc unum addam, quod Varro ait Virgul. divin. Oleum in lucubrationem servavimus, quod in asparagos totum legitime vertaemus: ubigeminum illum indigitat, in lucernis et cibis eximium; Oleum, in sacris frequens, apud Hebraeos. Cum enim consecratio Pontificis tribus rebus constaret, Vestitu, Unctione et Sacrificio; vestibusis sacris, quibus in Templo ministrare mos erat, per dies septem continuos mane induebatur et vesperi rursus exuebatur, Vide Levit c. 8. v. 7. et seqq. Unctio quoque per totidem dies fieri solita erat, antequam sacrum Oleum amissum esset: quod semel a Mose. divino iussu, consectum, durasse volunt fere nongentos annos. Vide de illius conficiendi ratione Exod c. 30. v. 22. Eodem, in inauguratione sua, Sacerdotes quoque vulgares inungebantur. Vide Exod c. 29. v. 7. et Levit c. 8. v. 10. sed hoc discrimine duplici: I. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur: Sacerdotes autem reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis inuncti et consecrati censebantur. II. Quod Pontifices Oleo in capite perfundebantur, Exod c. 29. v. 7. Confer Levit c. 8. v. 12. et. c. 21. v. 10. Sacerdotes autem eo, admixto victimarum sanguine, in sacra veste leviter tantum aspergebantur, Exod c. 29. v. 7. etc. Idem videtur fuisse Oleum, quo et Reges nonumquam inaugurarileguntur; quamquam alii diversum fuisse velint. Alios enim eo perfundi nefas erat. Carnem hominis ne eo ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote simile ei: res sancta est, etc. Exod c. 30. v. 32. 33. Sed et inter Reges Pontisicesque id quoque discriminis fuit, inter alia, quod Pontifices singuli in initiatione sacro Oleo linerentur, unde Sacerdotes uncti appellantur Levit c. 4. v. 5. etc. 6. v. 22. Reges autem non omnes, sed ii solum, qui rebusturbidis et successione, ob tumultus ac seditiones, incerta, in Davidis solium evehebantur: ut in Salomone et Ioa patet, 1. Regum c. 1. v. 39. 2. Tegum c. 11. v. 12. etc. Hocautem Oleo, Spiritus S. dona designasse Deum, et praesigurari voluisle, divin intatis inhabitationem et ditissima charismata Naturaehumanae CHRISTI, in incarnatione eius, conferenda, discimus ex Psalmo 45. v. 8. et Iohan. c. 3. v. 34. etc. Vide quoque infra ubi de Saxa lapidesque Oleo persundendi ritu. In Ecclesia Apolstolica Olei quoque usum insignem deprehenimus, Iacobi c. 5. v. 13. Aeger est animo aliquis inter vos? oret: bono animo est aliquis? psallat. v. 14. Insirmatur aliquis inter vos? accersat Presbyteros Ecclesiae et orent pro eo, ungentes eum Oieo in nomine Domini. Ubi per Infirmatum cum intelligant nonulli, eum cui prorsus vires deficiunt seu moribundum, confirmant id ex Ecclesiae Occidenlalis ritu, quo maxime talibus Extrema, ut vocant, Unctio adhiberi solet, a Presbytero. In Oriente vero, ubi idem ritus adhibetur, plerumque id non fit sine Presbyteris septem, ac subinde etiam leviter aegris, imo et convalescentibus: Oleum ipsum *eu)xe/laion], vocant, Precatiolium, ob preces unctioni iungendas. Apud utrosque Oleo huic vis curandi aegrotos tribuitur, occasione tum loci praefati, tum Marci c. 6. v.13. (ubi de Apostolorum cum Oleo curandi facultate) sententiam suam firmantes: Unde plurima hanc in rem de Graecis in Euchologio et apud Simeonem Thessalonicensem, aliosque Graecos laudatos Petro Arcudio de Concord. Eccles. Orient. et Occid. l. 5. ac Iacob. Goaro in Eucholog. p. 408. de Latinis vide Auctores inprimis laudatos Car. du Fresne Glossar. Et perquam obvia est ad S. Marcum et in tractat. de Sacramentis, Olei huius sancti, utpote ab Episcopo, in Occidente, sed tam a Presbyteris, quam Episcopo, in Oriente, consecrandi, ut necessarii, apud Communionis Romanae Scriptores, assertio, uti et apud Reformatos improbatio non infrequens. Certe apud Hebraeos veteres nihil comperimus, de Oleo in ungendis, ex ritu recepto, aegris sive moribundis sive aliis, nisi id quod de claudendia per Cleum oculis spra diximus, in hac voce. Iam vero mortuos, in sepulturam inungi, familiare fuisse tam Iudaeis, quam Romanis Graecisque, certum est: Interim, uti multis aliis, sic disciplina veteri circa moribundos variante, pro locorum saeculorumque discrimine, Marcivero l. c. Discipulis XII. singulare hoc donum, inter alia, a Domino concessum fuisse legimus, ut ungerent Oleo multos aegros et sanarent. Ubi a)/r)r(wstoi], eodem sensu, quo apud Iacobum a)sqenei=s2], prol aegris usurpantur, i. e. perquam imbecillibus et viribus quasi omnino carentibus: Et Discipulorum unctionem, uti apud Iacobum Presbyterorum, sequitur unctorum fanitas corporis; quasi illud omnino non mortem, nisi ut praeveniendam, spectaret. Id quod perquam est diversum, ab unctionis huiusmodi usu, maxime in Occidente, sic inde derivato. In eo enim vix, sine mortis, nec paeveniendae, expecttione, solet adhiberi. Quomodo vero et quandodonum illud singulare sive sanandi sive in ungendi aegros istiusmodi nacti fuerint Presbyteri dispersorum, tempore Iacobi, credentium et non credentium, indagatu non adeo obvium est. Quomodo autem extremae unctionis in Christianismo, ab eis solum, qui et Presbyteri ordinati sunt et Sacerdotes etiam vocantur, adhiberi solitae usus fundetur, Scriptores Communionis Romanae passim eunt ostensum. Certe cum ait Iacobus, pros1kales1a/tw], accersat Presbyteros, Presbytero videtur qualesumque sive ordinatos sive vulgares intelligere, inquit Seldenus, adeo ut iuniores seu vulgi viliores, necdum in ulla Presbyterorum classe censendos, ob singularem rei gravitatem ac discessus animae celerem exspectationem, accersendos noluerit. Idem advertendum, ait, statim verba illa de Presbyteris, oratione ac inunctione facta, sequi, l. c. e)comologei=s1sqe.] Quae ratio de mutuo invicem orationis apud universos usu, post orationem et inunctionem memorata, praescribere videtur, quasi rem totam in peccatorum confessione, eqave inter se ad invicem et in oratione efficaci, revera consistere voluisset. Adeoque aliter locum intelligit, vertitque, quam vulgo intelligi ac verti solet. Nimirum, inquit, forsan illud de Presbyteris accersendis, spectavit ad moribundo seu pro moriente habito usitatum officium pollincturae adhibendum, illud quod in inungendo cum orationibus sub vitae finem, sive verum, sive creditum, habebatur. Nec imperative sumendum forte illud, Accersat, sed permissive: Etiamsi adeo imbecillis fuerit, ut Presbyteros, i. e. proximorum ac vicinorum qualescumque amicos graviores et promores aliquot, ad se accersendos voluerit, ut secum nimirum orarent et mortuum ex more pollincerent adeoque etiam pro iam mortuo sive oculos claudendo, sive aliter illum inungerent, nihilominus h( e)uxh\ th=s pi/stews2 s1w/s1ei to\n ka/mnonta], Precatio fidei salvum faciet infirumum: Seu pro mortuo habitum. Namque to\ ka/mnein], utrumque denotare, partet. Et notum, mortuos aliquot seu ka/manontas2], tum inter Propheatas veteres, tum inter Christianos primitivos aliosque (saltem eos, qui viderentur mortui) in vitam et sanitatem oratione efficaci fuisse restitutos; quemadmodum et a S. Petro Tabitham, et a S. Paulo Eutychum, id est, a DOMINO per eos resuscitatos, Actor. c. 9. v. 40. et c. 20. v. 10. Cui sensui omnino favet illud Iacobi, kai\ e)gerei= au)to\n o( *ku/rios2], Et resuscitabit eum Dominus. Eadem enim vox e)geirw], non raro in N. Foedere habetur, pro Mortuum resusictare, excitare; unde e)/gers1is2] in Glossar. Resurrectio. Simulque etiam cum infirmorum sanationis dono illo singulari, quo Discipulos suos Christus dignatus est, coniungitur ab eo, nekrou\s2 e)ge/rete], Mortuos excitate, Matth c. 10. v. 8. et postmodum de resurrectione mortuorum seu pro mortuis habitorum, usurpatur in sensu quidem Scripturae velut proprio, c. 11. v. 5. c. 14. v. 2. etc. Et Hesych. e)gerei=, a)nath/s1ei], quod resurrectionem a mortuis, aut quasi, denotat. Ita Oratione hic Fidei etiam mortuus, aut per virium defectum pro moruto habitus resuscitandus. Sane qui in Presbyteros illos Tribuum XII. aut singulare inter eos Christianismi Presbyteros, sanationis tunc eiusmodi donum, adeoque in se, ex eo quod Christi Discipulis ita competiit, derivare fidentius solent, pari iure etiam et mortuorum resuscitationis facultatem, tum Presbyteris illis, tum sibi velut ex praestituto, tribuere possent. Et locutionis eiusmodi commutatio; ut, quem a)sqenou=nta] adeo paucis verbis vocasset Iacobus, eundem iam to\n ka/mnonta] nuncupet, innuere videtur hoc aliud et gravius quid significare, maxime cum articulus adiciatur; ipsum etiam mortuum aut pro mortuo et pollincendi plane habitum etc. Hactenus Sedenus, quem vide, de Synsdriis Veter. Hebr l. 2. c. 7. §. XI. et. seqq. uti de Oleopuro, a publico supplendo, quo lucernae VII. candelabri Sacri, in V. T. ramis ac hastili impofitae, perpetim alebantur, aliquid spra, ubi de Luminum festo, item voce Lychnuchus; de Olei in sacris Veter. inferis usu, voce Melicratum; de Graecorum hodiernorum in insul. Zacyntho ab Oleo abstinentia, tempore ieiunii Paschalis, voce Megali tessaracosti. In Ecclesia hodierna Romana Oleum pro infirmis, Oleum ad chrisma, et Oleum ad catechumenos ungendos, Vide hic infra: et plura de Olei usu hic passim, inprimis ubi de Unctionibus Veterum. Facere autem de Oleo proprie dictum, vidimus supra. OLEI SACRI IN ECCLESIA ROMANA VARIA GENERA, EX CAR. DU FRESNE GLOSSAR. Oleum Benedictum, quod q Pontificibus aut Viris sanctitate claris benedicebatur, et quo fideles ad depelendos morbos aut Daemonas fugandos ab energumenis, utebantur. Vide supra et Hieronum. Vit. Hilarion. Tertullian. ad Scapul. Sulpicium Severum Dial. 3. c. 3. Paulinum Vit. S. Martini etc. Oleum Catechumenorum, quo inungebantur, bendeicitur feria 5. Maioris Hebdomadae: quae bendeicto et exorcismus habetur in Ordine Romano. Vide quoque Durandum l. 6. c. 74 num. 21 et seqq. Oleum S. Catharinae. Vide Boethium indescr. Scotiaep. 6. Oleum S. Crucis. quod a Leontio Exconsule Gregorio M. missum, testatur hic ipse, l. 7. ind. 1. ep. 35. Vide quoque Bedam de Locis SS. c. 20. Oleum Exorcisatum vel Chrisma seu Chrismale oleum; cuius exorcismus exstat in Ordine Romano. Olem Inexstingubilie, veter. lucernarum inexhaustum per complura saecula pabulum, Vide rotun. Licetum de Lucernis Veter. et spura uti de iisdem, aligique passim. Oleum Infirmorum, seu pro infirmis et energumenis, quando consecrari sueverit, diximus. Eius exorcismus et benedictio similiter habetur in Ordine Romano. Vide quoque Durandum 1. 7. c. 74. num. 3. et seqq.
OLIGARCHIA
vitium est Rei publicae, quo Imperium ad utilitatem paucorum, divitum scilicet, omnia confert: In hoc degenerat quandoque Aristocratia. in qua Res publica a viris secundum electionem iustissimis atque prudentissimis aequaliter administratur. Sic apud Romanos olim, aristocratia Consulum, Tribunorum militarium Consulari potestate et Decemvirorum legibus scribendis: sub Triumvirorum Reip. constituendae imperio, in Oligarchiam degeneravit. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 1. Athenis quoque, cum cives in tria genera divisi essent, Diacrios, seu tou\s2 e)c a)/stews2], qui in superiore Urbis parte; Pediaeos, qui in planitie et Paralios, qui propius mari habitabant: orta de Regimine lite, Diacriis ad Democratiam inclinan tibus, Pediaei Oligarchiae studuerunt; inter quos meidam tenuere viam Paralii, quo factum, ut Solone arbitro electo, univeris cives postea distinguerentur in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas seu capite censos: e quibus trium priorum clafsium ordines, ad regimen, sine discrimine, admissi sunt, ultimis exclusis et ad manuaria opera abiectis, Plut. in Solone. Vide quoque Franc. rossaeum Archaeol. Attic. l. 1. c. 4.
OLIVA
fructus oleae, qui an naturalis sit: Bartolus disputat in l. si eius fundi ff. de rei vendit. Laudatissima in agor Piceno, indigitatur Martiali l. 1. Epigr. 44. v. 7. Rustica lactantes nec misit fiscina metas,Nec de Picenis venit oliva cadis. Inchoabat, apud Romanos, finiebatque dapes. Idem l. 1. Epigr. 36. Haec quae Picenis venit subducta trapetis,Inchoat, atque eadem finit oliva dapes. Illud ad irritandum stomachum, istud ad tollendum fastidium etc. Aliquando idem cum Olea. Inter festa Coptitarum seu Aegyptiorum Christianorum maiora septem; enumerata a Scriptore perinsigni Mahumedano aulaibsan Achmed Calcasendio. quem penes se MS. habere ait Seldenus, primum Festum Annuntiationis, secundum Olivae seu Olivarum suit, ubi addit Calcasendius, Atque hoc est festum Alshaianin; Rahelengius habet Festum, neque aliter explicat. Golius ex Camuso, Festum Palmarum. Addit Calcasendius, Et interpretatio eius Arabice est laudatio. Et tunc celbrant illud, in die Solis postremo ieiunii eorum seu Quadragsimae. Nempe omnino Dominca in Ramis Palmarum seu in Palmis innuitur, quae celebratur in Ecclesia utraque, Domincia Pascha proxime praecedente, in memoriam Adventus Domini nostri Hierosolymam, quo audito acceperunt ramos palmarum et prodierunt ei obviam, atque clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex ille Israelis, Ioh. c. 12. v. 13. Et certe suspicio non levis est, vocem illam Alshaianin corruptam esse ab Hebraeo Hoshannach], w(s1anna\], quod clamabnat ???amos gestantes, unde etiam festum eo nomine appellatum; S???ro quoque titulus lectionis, ex Euangelio, diei propriae, Dominca est tou=] Hosanna. Accedit, quod Laudationem, quo nomine vocem Festi Arabice interpretatur Calcasendius, in Aegyptopro Hoshanna usurpatam videmus, apud Nonnum Panopoliram seu Aegyptium, qui in loco illo Iohannis vocem e)ulogi/h|s1in] substituit. Arabes etiam festum illud a)po\ tou= bai+/wn] nuncupant, et a Chaldaico , utputat Golius Lexic. col. 1131. quod ramos et frondes notat, deducunt. Quemadmodum in Graecanica Ecclesia vocatur h( *kuriakh\ tw= bai+/wn], Dominica Ramorum, in Euchoolog. fol. 241, 1. et *baiofo/ros2], dies in quo Rami gestantur, Edit. Iac. Goar. p. 744. Ac, ubi Iohannes Euangelista loc. cit. habet ta\ bai+/a tw= foini/kwn], ramos arborum sive palmarum, Mathhaeus generatim meminit kla/dwn tw= de/ndrwn], ramorum arborum, sive palmarum, Olivarum aliarumve, c, 21. v. 8 Sed de Hoshanna et toi=s2 *bai+/ois2], si plura velis, vide Angelum Caninium in loca Nov. Testam. c. 4. et Is. Casaubonum Exercit. 16. §. 2. Et in Liturgiis Romanis, nunc Palmae solum hoc sesto inde memorantur, nunc Palmae simul et Olivarum rami, nunc tantum Olivae, nunc Rami palmae et olivarum, nunc Olivae coeterarumque arborum rami, nunc Palmae aeu Olivae, nunc Rami arborum. Atque inde Durandus Rational. l. 6. c. 67. §. 16. Dicitur etiam alibi, ait, Dominica Olivarum (ut hic apud Calcasendium) quia rami Olivae portantur, quod sit ad repraesentandum filios Israel, qui cum ramis palmarum et Olivarum venienti Dommo obviam exierunt. Hierosolumam videl. pau, lo ante Passionem accedenti. Ubi vero nec palmae, nec Olivae fuerint, ramuli salicum efflorentes, ut apud Anglos alibique. festo in illo adhibiti, vel myrtei, ut apud Graecos, Georg. Phranzes l. 2. c. 4. vel buxei, ut apud Gallos, teste Ang. Caninio in loca Nov. Testam. c. 4. Scilicet, ut Hoshanna e Festo Secenopegiarum autumnali in vernum hoc translatum est, ita et rami seu surculi in eo gestandi alii, praeter palmarum, iuxta Legem facram de Festo illo, Levitici c. 23. v. 40. et usum Iudaeorum, Nehem c. 8. v. 15. etc. Ioh. Seldenus de Synedriis veter. Hebraeor. l. 3. c. 15. §. 9. Vide quoque infra, in voce Osanna, item in Palma et Thalia, ubi tramitem Olivae qallo\n] proprie Graecis dici videbimus. Coeterum ôliva aliisque ramis vincti olim apud Lacedaemonios, qui pro patria occubuere, Aelian. Var. Histor. l. 6. c. 6. contra olivae foliis Syracusii in scribebant petalismo damnandos, de quo infra. Sed et Veteres in hydriam folium oliae conicientes, id Mercurium vocabant, illudque in Dei huius honorem primum eximebant, *klh=ron )*ermou=] nuncupantes: altera sorte eius exsistente, qui Mercurium sequebatur, de quo lusu vide Suidam. Ab Oliva, mola Olivaria, cuius ut et praeli, mentfo fit in l. 21. de instrum. vel instrum. legat, apud Ioh. Calvinum Lex Iurid.
OLIVARUM_Mons
sive Olivetum, et Mons Oliveti, mons ad Orientem Hierosolummae, torrente Cedron interfluente, Sabbathi habens iter ab Hierosolyma. Act. c. 1. v. 12. Luc c. 19. v. 37. Hic mons, postquam est idolis in quinatus har hamaschith.] i. e. Mons corruptionis, dicitur, et non solum har hamischa], i. e. Mons Olivarum, seu Unctionis, mutato elemento, et Iod addito, ut ntmirum ad nomen alludatur, nec opprobrium desit. Locus est, 2. Reg. c. 23. Com. 13. Retinent ibi LXX. *mo/sqaq], pro Maschith, at Chaldaeus Paraphrastes Tourzithaja], i. e. Mons Olivarum, ibi habet. Lloyd. Hic David. Absolomum fugiens adoravit, et IESUS CHRITUS in caelum gloriose ascendit. Vide Petrum de Valle, in Itin. Tom. 1.
OMANUS
Graece )*omano\s2], apud Strabonem l. 15. ubi in MSS. est )*wmano\s2], idem cum Amano, apud eundem l. 11. inter Persarum Deos, Amandrato s1u/mbwmos2] fuit, h. e. eodem altari gaudens, in cuius, ut et Deae Anaitidis, delubra Magi *pu/raiqoi] dicti quottidie ingredi, ibique per horam quasi, ante ignem in puraiqei/w|] ardentem, carmen sive e)pw|da\s2] suas concinere, verbenas manu tenentes et tiaris velatim utrinque sic dependentibus, ut vittae maxillas et labia contegerent, ex lege necesse habuere. Quibusdam Sol hoc nomine signatus, sed cum Anaitidi Deae in utroque Strabonis loco eum videamus subiungi, Anaitis autem Venus fuerit seu Diana, Omanus proprie non Solem repraesentavisse videtur, qui Mithras Persis dictus et pro summo habitus Numine fuit: sed fuisse symbolum eius duntaxat, Ignem perennem, in quo Solem, tamquam divino symbolo colebant. chom] enim calor, unde chama], Sol vel Ignis. A quo chamani,], Graece puraiqei=a], septa, in quibus ad ignem perennem carmina concinebant, Levit c. 26. v. 30. Et apposito Achaman], unde Achaemeni, a quo Persae Achaemenidae, nomen etc. Vide Gerh. Io. Vossium de Idelol. l. 2. c. 9.
OMAR
fil. Eliphaz, filii Esau ex Ada uxore, Gen c. 36. v. 11. Latine dicens, amarus, vel exaltans. Item Astrologus Arabs. alias Aomar, vel Homar. Scripsit de Nativitatibus: Hervagius edidit, cum Iulio Firmico, A. C. 1532. Voss. de Mathem. Scient. c. 64. §. 10.
OMEN
pro quolibet auspicio augurioque: tibullus l. 3. El. 3. —— —— Aves dant Omina dira. C. Petronius Satyr. Fortior Ominibus movit Mavortia signaCaesar. I. e. auguriis. Sueton. Nerone c. 46. Terrebatur evidentibus portentis somniorum et auspiciorum et Ominum. Iul. Obsequens c. 86. Proditum est Gracchum, die quo periit, tristia neglexisse Omina. Luctatius tandem ad Theb. l. 6. Omina sunt rerum futurarum signa, sive bonarum, sive maelarum. Tamen strictius sumendum nomen. Cum enim Ausonius in Gripho dixit, v. 20. ——— ——— Omina trina: Non quamlibet divinandi intellexit formam, sed eam, quae palmo\s2, ptarmo\s2], salissatio, sternutatio et tinnitus auris dicitur, teste Iosepho Scaligero Ausonianar. lect. c. 16. de quibus vide suo loco. Pertinent huc Offensiones, quae inde nascebantur, si exituro limeis insonuisset, pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Plut. in Demetrio et Gracthis, Unde apud Poetarum Principem, certissimum Troiae evertendae Omen ducitur, quod equus Aen. l. 2. v. 242. ——— ——— Quater ipso in limine portaeSubstitit. Et Proserpina egrediente, praesagium raptus fuit, quod, ut habet Claudian. l. 2. v. 6. ——— ——— Ter cardine versoPraesagae sonuere fores. Item voces puerorum ludentium, vide infra Sortes; vel etiam incerto Auctore prolatae, sub tempus nocturnum, quae perpetuo sinistri fueere auguril, Cicer. de Divinat. l. 2. Dionys. Halicarn. l. 7. et l. 8. in fin. Euseb. de Praepar. Euang. l. 3. c. 6. etc. An haec laetum portendit, de qua sic Plut. in Themistocle: Anno Urb. cond. 617. M. Aemilio C. Mancino Hostilio Consulib. in portu Herculis, cum Mancinus Consul conscenderet navem, petens Numantiam, vox improvisa audita, Mane. *klhdonis1mo\n] hoc divinandi genus dictum esse, vidimus supra, ubi de variis Divinationis apud Veteres speciebus. Tandem occursus; cum negotium aggressuris, iterque incepturis, inauspicata offerebatur persona. Cuius ritus antiquitatem, ex Luciano demonstravit, et apud Graecos invaluisse Brodaeus de Rom. ait. Suetonius in Aug. c. 83. pumilos atque distortos et omnes generis eiusdem, ut ludibria naturae, malique ominis, abhorrebat. Cui simile quid de bellorum civilium narrat successu Florus Histor. Rom l. 4. c. 7. Cicer, in Vatin. Cum viderint, tamquam auspicium malum detestantur. Vide quoque Plut. in Bruto. In hoc genere, naturali aliquo defectu insignes continebantur. L. Seneca, l. 4. Controv. 2. Sacerdos non integri corporis, quasimali ominis res vitanda est. Aethiopes item ac Mauri, qualis imago Brutum in Campis Philippicis, nocte, quae fatale praecesserat proelium, terruit etc. Hadrianum quoque Augustum occursante sibi Mauro, infaustitatis argumenta duxisse, legimus. Sed et Eunuchos occursibus fuisse infames, docemur auctoritate Claudiani l. in Eutrop. v. 120. ——— ——— Hoc dedecus addidit orisLuxuriae Fortuna suae, cum pallida nudisOssibus horrorem dominis praeberet imagoDiscolor, et macies occursu laederet omnes,Aut pueris latura metus, aut taedia mensis,Aut crimen famulis aut procedentibus Omen, etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 3. c. 8. Atque horum occursus declinabatur flexo in dextrum corpore, uti de Celtis sive Gallis veterib. testatur Possidonius apud Athenaeum l. 4. *perife/rei de\ o( pai=s2 e)pi\ ta\ decia\, kai\ ta\ laia\] etc. Vide quoque Lucian. laudatum Casparo Barthio Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 791. In Nuptiis inprimis sollemnia adhibita Omina notum: Quam primum enim dies dotalibus pactis dicta fuerat. Auspices noctu et sub auroram auguriis operam dabant, Ominae captaturi. Claudian. in Ruffinuml. 2. v. 96. ——— Dilecta hic pignora certe,Hic domus, hic proprium taedis genialibus Omen. Et l. 2. de Raptu v. 9. a fine, ——— ——— Tangensque cubileOmina perpeturo genialia foedere sanxit. Quod optimum ab accipitre circo fuisse sumptum, docet Ios. Mercerus ad Aristaenetum l. 1. Epist. 3. Sic in aliis magni momenti rebus, Omina multum habuere momenti. Captabantur autem illa variis modis, et quidem captare omen proprie fuit *mantikh=s2 dia\ klhdo/nwn], de qua notat Pausan. eum, qui ad consulendum Deum venit, Deum ad aurem interrogasse, de re quam scire volebat; dein aures manibus obturantem exiisse extra fanum, et ubi foras ventum esset, manibus ab utraque aure remotis, quam primam audivisset vocem, eam oraculi loco habuisse, vide eum in Achaicis et Appuleium de Deo Socr. *kataxrhstikw/teron] de quovis genere *mantikh=s2] usurpatur, uti de praegnante Livia, an marem editura esset, variis captante ominibus, videre est apud Sueton. in Tiberio c. 14. Vide quoque de Candidatorum apud Romanos augurium capiendi more, infra voce Sella, item Templum. Quod si itaque fausta offerebantur, venerabantur Deos, ea sibi firmarent, et, quidquid ad firmanda illa conferre poterant ipsi, id omne religiose conferebant. Silius Ital. l. 4. v. 127. ——— Nosco te, summe DeorumAdsis ô, firmesque tuae pater alitis omen. Adeoque et sacrisiciis ea firmare conabantur. Ammian. Marcellin. l. 23. Quo ostento laetior clamavit, plaudentibus omnibus, Babylona humi procidisse, ornamentis omnibus spoliatam; et paulisper detentus ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 6. uti de abactione contra Ominum et aversatione malorum verborum, prolixe agentem Barthium praefatum Commentar, de Superstitionibus. Sed quam egregie ridet hanc vanitatem Hector, apud Homerum optimi Ominis hoc versu, Il. m.] v. 243. *ei(=s2 oi)wno\s2 a)/ristos2 a)mu/nasqai peri\ pa/trhs2].Hoc solum est Omen, Patriam defendere, faustum etc.
OMENTUM
Hebr. , i. e. operiens, Levitici c. 9. v. 19. Ex ariete (obtulerunt) caudam operientem, et renes, ubi subintelligenda intestina: Ventriculum enim atque intestina pingui ac tenui omento integi, dicit Plin. l. 11. c. 37. Unde est, quod a Graecis dicitur e)pi/ploon], quasi visceribus innatans; et definitur, pimelw/dhs2 u(mh\n e)pi\ th=s koili/as2 kai\ tw= ente/rwn], Adiposa membrana super ventrem et intestina. Eius in sacris plurimus olim usus non apud Hebraeos solum quibus id divintus iniunctum, sed apud Romanos quoque et Graecos, qui Iudaeos aemulati sunt. Hinc Persius Sat. 2. v. 47. Tot tibi cum in flammis iunicum omenta liquescant. Et Homer. Il. b.] v. 423. ——— kata/ te kni/ssh| e)ka/luyan]*di/ptuxa poih/s1antes2]. Ad quae Etymologus, *di/ptuxa poi/hs1antes2, diplw/s1antes2 th\n kni/ssan, nu=n kai\ le/gei to\n e)pi/ploun]. Duplicia facientes, i. e. adipem duplicantes, nunc autem omentum significat. et Hesychius, eodem haud dubie respiciens, *di/ptuxa], inquit, du/o e)pibola\s2 e)/xonta, h)\ diplou=n e)pi/ploun, w(/ste tw=| me\n u(pes2rw=sqai to\ e)pi/ploun, tw=| de\ e)pibeblh=sqai]. Duplicia, i. e. duos iniectus habentia, aut duplum omentum, ita ut ab una patre substernatur omentum, ab altera superponatur: de quo ritu Hadr. Turnebum vide Adversar. l. 7. c. 13. Sed et apud Persas, ex toto sacrificio, solum omentum, aut omenti pars Diis servabatur. Strabo l. 15. Cum Magus, qui sacrificium enarrat, carnes distribuit, parte sua accepta quisque abit. Deum enim dicunt nihil petere quidquam praeter animum. (/*omws de\ tou= e)pi/plou ti\ mikro\n tiqe/as1in, w(s2 le/gous1i/ ttes2, e)pi\ to\ pu=r]. Omenti tamen non nihil, ut quidam aiunt, in ignem iniciunt. Sic apud Catullum in Gellium, Persarum Magus, Epigr. 91. v. ult. —— Accepto veneratur carmine Divos,Omentum in flamma pingue liquefaciens. Et ex omenti statu situque, Haruspices coniecturas cepisse, notum. Unde Lucan. ubi de inauspicato Aruntis sacrificio, l. 1. v. 624. Cor iacet et saniem per hiantes viscera rimasEmittunt, produntque suas omenta latebras. Et in Oedipo Senecae, Actu 2. v. 370. Manto, extis inspectis, Tiresiae Patri tum caeco inter coetera dicit, ——— non molli ambituOmenta pingues viscerum obtendunt sinus. Itaque omentum ab omine quidam deducunt; quod licet extra concroversiam non sit, verisimilius tamen est, quam quod plerique ftatuunt, ab omaso illud dici: cum in omaso brevis sit prima, ut videre est apud Horatium l. 2. Sat. 5. v. 40. Naevium in Aulularia et. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 45. et supra in voce Adeps. De ratione vero Veter. in elephantorum Omentis scribendi, retro diximus, ubi de Membranis.
ONAGER
prius Scorpio dictus, inter machinas militares, Vegetio memoratur l. 4. v. 22. ubi, inter alia tormentourm genera Balistam, Arietem Scorpoiumque sive Onagrum, in oppugnationibus Urbium adhiberi solitos, recenset e quibus Onager, lapides dirigebat. Forma haec: Dolabantur duo axes querni vel ilicei, curvabanturque mediocriter, ut prominere viderentur in gibas; dein in modum serratoriae machinae connectebantur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas sunes colligabantur robusti, compagem, ne dissiliret, continentes. Ab hac medietate restium ligenus stylus exurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum modulis implicabatur, ut altius tolli posset et incilinari,summitatique eius unci ferrei copulabantur, e quibus pendebat, stupea vel ferrea funda: cui ligno fulcimentum prosternebatur ingens cilicium paleis con fertum minutis, validis nexibus illiqatum et locatum super congestos sespites vel latertios aggeres. Nam muro saxeo huiusmodi moles impostias disiectabat, quidquid invenisset, subter concussione violenta, non pondere. Quum igitur ad concertationem ventum fuisset, lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus Iuvenes repagula, quibus incorporati erant funes, explicantes, retrorsum stylum penes uncinum in clinabant: Itaque demum sublimis adstans Magister, claustrum totius operis vincula continens reserabat, malleo forti percussum: Unde absolutus sictu volucri stylus et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquebat, quidquid incurrisset, collidens, verba sunt Amm. Marcellini l. 23. c. 4. ubi quoque addit, Tormentum, quod ex eo omnis explicatio torqueretur: Scorpinoem, quoniam aculeum desuper haberet erectum: Onagrum vero a recentioribus hanc machinam vocitatam esse, propterea quod asini feri, quum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittant, ut insequentium perforent pectora, aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. Vinde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 17. Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 4. c. 3. etc.
ONAM
fil. Soba, filii Seir Horraei, Gen c. 36. v. 33. Fil. item Ieremeel ex Atara uxore, 1. Paral. c. 2. v. 26. Latine, dolor, aut fortitudo, sive iniquitas eorum.
ONAN
fil. Iudae ex Sue uxore sua, Gen c. 38. v. 4. Latine, dolor, iniquitas, sive fortitudo.
ONIAS_III.
sub quo Heliodori historia contigit. In Aegyptum fugere coactus, templum ibi Hierosolymitano simile condidisse dicitur, quod ad Vespasiani usque tempora duravit. Ab Antiocho Epiphane Sacerdotio motus, Iasonem fratrem successorem habuit; qui dignitatem pecunia emerat; occisus A. C. 3882. Vide 1. Machab c. 12. v. 7. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T.
NOKELOS
Rabbinus, auctor paraphraseos Chaldaicae Pentateuchi: floruit ante Christum natum. Proin male confunditur, cum Aquila Pontico, qui Graecus erat, et post Christum viguit. Peturs Galat l. 1. c. 3. Torniel. etc. Vorstio vero, recentionis aevi hunc commentatorem fuisse, inde videtur, quia nec Origenes, nec Hieronymus, ambo versatissimi in Lingua Hebraea et Chaldaica, neque ullus Veterum huius Onkelosi meminit, cuius tamen non exiguus poterat esse usus, in redarguendo quandoque Iudaeos, ad Chronol. Rabbi Ganz.
ONO
Latine, dolor, fortitudo, seu iniquitas eius, civitas in tribu Beniamin, quam aedificavit Samad, fil. Elphaal, 1. Paral. c. 8. v. 12. Item vallis, esdr. c. 2. v. 36. Nehem c. 6. v. 12.
ONOCROTALUS
Hebraice chos], Graecis o)nokro/talos2], Romanis turo dictus est, a trua, quod vasis genus. Pomponius Pannuceatis, Mulier ubi aspexit tam mirifice tutulatam truam. Et Titinnius Setina, Cocus magnum ahenum quando fervit, paula confutat trua. Unde diminut, trulla. Nekpe truam in rostro haec avis habet, cuius formam videdere est apus Bochart. Part. poster. Hieroz. l. 2. c. 20. Hinc Sabaudi vocant gutturosam, i. e. strumosam, ab ingluvie, quae in gutture, strumae instar, prominet. Et Arabas plerique alhausal, i. e. ingluviem, ac si avis tota sit ingluvies. Sic Aeliani l. 16. c. 4. Indica avis kh/las2], otide triplo maior, vasto roe, magnis cruribus, habens prhgorew=na kai\ e)kei=non me/giston, pros1emferh= kwru/kw|], ing'uviem, eamque amplissimam, sacco similem: omnino est onocrotalus, qui a Graecis kh/las2] dictus est, propter kh/lhn], seu brogxokh/lhn], i. e. tumorem in gutture. Neque immerito illa ingluvies asseritur esse amplissima, cum pene amphoram aut urnam capere, nonnulli scribant. Alii Aethiopem infantulum in ea esse repertum; alii pugnum cum brachio, alii pedem cum crure usque ad genu immisisse in eam prodant, ipso animali illaeso; alii tandem se pro cucullo capiti imposuisse, reliquo corpore a tergo dependente. Sunt et, qui nautas Aegy ptios onocrotali rostro sentinam exhaurire scribant: Et Plain. l. 10. c. 47. faucibus ipsis inesse alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerere, mira ut sit capacitas. Mos perfecta rapina, sensim inde in os reddita in veram (alii in inferam) alvum ruminantis modo referre. Unde est, quod Arabs Poeta de hoc ave a)inigmatizo/menos2]. Quaenam avis est, quaerit, quae ingenio suo apparet hominibus mirabilis. Rostrum illi pro ventre esto et oculus in cauda: i. e. post ventrem illum, quem in orstro habet. Ab hoc igitur sive ventre, sive sacco aut trua, quae ab inferiore rostri parte dependet, ab hebraeis dicta avis tou=] chos], i. e. vasis seu poculi: cui coniecturae non parum favet in Psalmo 102. v. 7. locus, ubi dicitur, Smilis factus sum pelicano deserti et fui, ut chos (onocrotalus) solitudinum. Ita enim hae duae aves affins sunt, ut etiam doctissimi eas saepissme sumant promiscue; in quibus Oppianus in Ixeuticis: ubi peleki/nw|], i. e. pelicano, tribuiter, ko/lpos2] i. e. sinus quidam, ante pectus dependens, in quem cibum omnem aliquantisper recondit. Porro, Onocrotalus, in esertis locis habitare amat, Hieronym. in Esai c. 34. v. 11. et duo eius genera sunt, aliud aquatile, aliud solitudinis. Idem in Sophoniam c. 2. v. 14. Proinde Damir c. albugia, seu de Onocrotalo, sect. de eius esu, licitum qudem esse concludit, non tamen vi regulae generalis, quae Mahumetanis concedit omnium avium aquaticarum esum, Quia currit haec ratio in iis avibus, quae in aquis semper manent: at haec avis modo in aqua degit, modo ab ea divellitur, ut secedat videl. in intimam solitudinem. Vocem quod attinet avis huius, maestum illa aliquid ac horribile habet. Aelian. d. l. fqe/gma de\ e)/xei kai\ ma/la a)phxe/s2], Vocem habet valde absonam. Graecis dictus est o)nokro/talos2], quasi rudat instar asini: et nonullis Arabum, camelus aquae, quasi blateret in cameli modum. Hic Albertus; Quasi cornu sonans horribilem vocem emittit; et Olaus, Magnum clamorem edit instar botauri avis, i. e. ardeae stellaris, quae voce sua tauri mugitum initatur. Reperitur ea circa Syriae Antiochiam et Palaestinae Gazam, ac in Aegypto frequens est. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 20.
ONYX_Aromaticus
Hebraic. secheleth], Graecis o)/nuc], Arabibus adphar, Latinis unguis, unum fuit ex quatuor aromatum generibus, e quibus factum sacrum thymiama, Exod c. 30. v. 34. Quid vero proprie hic onyx fuerit, dubitari videmus. Et reccntiores quidem Interpretes conchylii testam intelligunt, de qua Plin. l. 32. c. 10. Invenio apud quosdam ostracium vocari, quod aliqui onychen vocant, hoc suffitum vulvae poenis mire resistere: Odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere. Quam in rem pulra habet Dioscorides l. 2. et Paulus Aegineta. Coeterum de hoc onyche Graeci et Romani altum silent. Neque enim ad rem est, quod profertur ex Propertii l. 3. Eleg. 9. v. 22. Et crocino nares murreus ungat onyx. Cum murreus onys non sit unguentum, sed vas ex murra, seu porcellana. ut vocant, onyx ideo dictus, quod ex onyche lapide huiusmodi vascula saepe fierent. At in Arabum scriptis, onychis testae umlta mentio est; inter quos Avicenna ungues odorantos vocat. Verum Hebriaei, qui secheleth unguem explicant, non testem intelligunt aut conchae operculum, sed aliquid in planta, quod laevore et splendore suo unguem referat. Rabbi Selomo in Exodum, Secheleth, radix aromatica laevis et lucida, ut unguis unde est quod lingua Misnae unguis vocatur. Cui etiam Pomarius assentitur, et Kimchius, et Elias. Aliique: Glossa inprimis Talmudis in Cerithuth, nisi quod pro radice aroma appellant, i. e. plantam aromaticam. hos igitur putat Bochart. bdellium intellexisse, quod a Damocrate et Galeno vocatur bde/lla o)/nuc], ut sic scil. distinguatur a sanguisuga, quae est bde/lla limnai/a]. Vide Galenum de Compos. Medic. sec. loc. et Domacratem Malagm. l. 8. et de Antidotis l. 2. nempe bdellium ungui simile est, laevores et splandore: quod de Saracenico seu Arabico bdellio cum dixisset Dioscorides, huic alterum opposuit sordidum et nigrum et crassioris glebae, quod ex India defertur. Sed et Bactirano nidor siccus, multuque candidi ungues, Plin. l. 12. c. 9. Bdellium autem aroma onyche longe odoratius et myrrhae natura proximum da/kruon de/ndrou *sarakhakou=], lacrima Saracenicae arboris, Dioscoridi, quod in Arabiae Saracenis seu Scenitis, non procul a Iudaea, fuerit eius proventus. Quod vero quidam Secheleth interpretantur, odoratum sudorem, quem animal , quod Oleastro est Zibethi felis, multum hallucinantur. Namque inter leonum species, recensetur Iobi c. 4. v. 10. Neque Zibthi, sive animalis, sive odoramenti,quisquam meminit ante Arabes, qui, cum in Africae intiam primi penetraurint, nobis ignotum hoc animal demum aperuerunt, etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c.ult.
OOLIAB
fil. Achisamecli, Exod c. 31. v. 6. Latine, tabernaculum, vel splandor patris. Cum Betheseleele a Deo Architectus tabernaculi designatus est. Vide quoque flav. Iosephum Antiqq. Iud. l. 3. c. 4. et 9. Unde bene colligit Vossius, Caelaturam etiam ante Daedalum, quem prw=ton a)galma/twn e(ureth\n], i. e. primum repertorem imaginum ac simulacrorum, vocat Apollodorus Biblioth. l. 3. iam in usu fuisse. Sculptura enim et Calatura Ooliabo opus fuit, in Cherubim effigurandis aliisque. Vide Gerh. Ioh. Voss. dequatur Artibus popular. c. 5. §. 4.
OOLIBAMA
uxor Esau, filia anae, Gen c. 36. v. 2. Item nomen principis ibidem. Latine tentorium meum excelsum, sive splendor excelsorum.
OOZAM
fil. Assur ex Naara uxore, 1 Paral c. 4. c. 6. Latine, apprehansio eorum, sive possessio, aut visio eorum.
OPHIM
fil. Beniamin, Gen c. 46. v. 31. Latine thalamus, sive coopertus, aut litus maris.
OPHIR
signisicat cinerem, seu incinerationem, aut rectius cineream, pulverulentam terram, Ebraice Estque nomen regioni et terrae sic dictae ab Ophir filio iectanis, nepote Eberi ex Gen c. 10. v. 29. utpote qui cum fratre suo Havilah hanc terram cccupavit, ibidemque, facta linguarum consusione, et varia populorum migratione, sedem posuit. Ut igitur India (ea scil. quae intra Gangem) etiam dicta est HavilaH. ita ab Ophiro quoque altera Indiae pars (quae est extra Gangem) nomen est sortita, et dicta est Ophir. Ita enim tunc moris erat, ut quas quis terras primus occupasset, eas pro se, suisque posteris possideret, atque iis nomina daret. Id quod totidem verbis nobis inculcat Hieronym. de Loc. Ebr. Fuit unus de posteris Eber, nomine Ophir, ex cuius stirpe venientes a fluv. Cophene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Serie, habitasse refert Fosephus. Foseph. Acosta arbitratur, quod, quem admodum nostri homines Indiam vocant quamcumque longius dissitam regionem, sub eaque Americam, Mexico, Chinam, et Brasiliam comprehendunt: Ita quoque in scriptura, nomine Ophir et nomine Tharsis notari terram, autlocum quemlibet procul remotum. Non videtur longe recedere ab hac opinione Fohan. Gorop. Becanus. Optimo iure, inquit, Atlanticus orbis Ophir dictus est, quo non aliud in Iapeti, cuius Atlas nepos fuit, lingua denotatur, quam id quod Ultra iacet. Et sane multis difficultatibus satisfieri posset, si haec teneatur opinio. Sive enim in Americam, sive in Africam, sive in Sianam Indicam excurrisset Solomonis classis, quod factum A. M. 3043. semper tamen in Ophir, i. e. in remotam provinciam ivisse dici potest. Attamen ex sequentibus manifestum fiet, quod Ophir proprie hic accipiatur, notetque certam istam Indiae Orientalis partem, quam diximus. Quis enim Solomonis classem in incertum evagatam esse et certum sibi terminum praefixum non habuisse credet; Neque ullus vel in sacra, vel profana historia locus est, in quo Ophir incertum aliquem terrae tractum significet. Neque eadem ratio denominationis in India et Ophir est. Nam Hispani et eorum more nos Angli quoque Indiam vocamus utramque Orientalem et Occidentalem East et West Indies; sed falso et improprie. Cum vera India Asiae regio, sit ab insigniori fluvio Indo nominata. Hoc itaque posito, quod Ophir certum quendam locum signisicet, quis autem, et ubi terrarum sit, porro est dispiciendum. I. Primus hic Auctorum census est, qui Ophir Solomonaeam in Africa Et ii quidem iterum in quatuor classes discinduntur, quorum aliqui in Cuspide Meridionali, aliqui in umbilico Mediterraneo, aliqui in medio litorali ad Aegyptum, aliqui denique in Fronte Africae minoris, ad confinia Numidiae, sollicite Ophiram indigitant. Primi igitur opinantur, Ophir esse Me. linden, seu regnum Melindanum, ut Bartholdus Nihusius in Tracto Chorogr. quod in potentissima et litorali regione Zangibar, prae aliis regnis praecellit, et avorum nostrorum memoria humanissimos et erga exteros benevolos Reges habuit, hodieque Lusitanorum mercatorum frequentia admodum celebratur. In eo metropolis et sedes regia Melinda, sita fere sub Circulo Aequinoctiali, quae cum sua vicina Quiloa ditissimarum aurifodinarum plena est, uti Ioanni Regi Lusitanorum nuntiavit Petrus Covillanius, primus Abyssinorum et Indicorum emporiorum lustrator, apud Ioh. Petr. Maffaeum Hist. Indic. l. 1. Secundi, citante Cornelio a Lapide in Hierem. c. 10. Ophir esse Angolam in Aethiopia arbitrantur, quia Iosephus dicat classem Solomonis, praeter aurum, etiam Aethiopica mancipia advexisse; Est autem ista Angola, sub ipso Circulo Aequinoctiali ad fluv. Onchu, in Nilum se exonerantem. Tertii longius progrediuntur, et ad Zophalam confluunt, ibique Ophiram statuunt, ut Volaterranus; Stuckius, et plurimi Lusitanorum apud Lud. Venetum in descript. Navig. Indic. Est autem ea Zophala, alias Cefala, sub ima Africa ad Oceanum Aegyptiacum sita, non procul a Trop. Capric. aurifodinis praenobilis terra, ex qua Lusitanis magna auri copia transportatur. Quarto pro Ophira locum aliqui ex R. D. Kimchi aliorumque, qui Latinum Interpr. avidius quam decet, sequuntur, opinione assignant in Africa Carthaginem, eo potissimum fundamento ducti, quia Tarshish et Ophir hic coniungi videntur, tamquam nomina eividem regionis Tharsis autem in multis Scripturae locis vertitur a Vulgato, et intelligitur quoque ab Hieronymo Carthago. Sed haec sententia plane repudianda est. Nam Primo, ut u(/steron pro/teron] faciam, quo minus credam Carthaginem esse Ophiram, ut Tharsis, haec immota sunt fundamenta. 1. Quia tempore Solomonis Carthago nondum erat in rerum natura, utpote quae demum annis post Solomonem centum et ultra est aedificata. 2. Portus Solomonis navigationis non Ioppe fuit, ex quo versus Aegyptum et Numidiam facilis fuisset in mari Mediterraneo, in regnum Carthaginensium expeditio; sed Esiongeber in litore Rubrimaris, ex quo in mari Indico, Aethiopico et Atlantico, superato Capite bone Spei, in credibilis, et plane dispendiosa videtur navigatio. Secundo, quantum ad Angolam Aethiopicam spectat, illa Ophir esse non potest, quia non maritima, sed mediterranea ora est, neque ita dives auro, quam aliis metallis, imprimis autem aere. Imo in Iosepho nihil de mancipiis Aethiopibus invenio, quod ea classe Solomonaea sint advecta, ut alias diffiteri nolimus, quod Solomoni tantopere ob divitias et magnificentiam celebrato undequaquedona allata et sic forte etiam ex Aethiopia tales vernae dono mitti potuerint, sed istac navigatione asportatos esse nullibilegitur. Deinde quod Zophala, aut Melinde Ophirae titulo non veniant, ex his conficitur rationibus. Nam primo Melinde et Zophala viciniores sunt portui Arabico, quam ut triennalem navigationem requirerent. Sane Covillanus Lusitanicus, Horum locorum explorator, in Melindes et Zophalae loca excurrit, et indereversus est Dairum in semestri anni spatio, quum huius pelagi non admodum gnarus esset. ???ecundo, quae regio nullos pavones gignit, nullum gemmarum pretiosarum genus, nullumque argentum habet, ea non potest esse Ophir Solomonis. Atqui Zophala, et Melinde nullas gemmas, nullum argentum habent, quod habet Varer. in Com. suo Topogr. lit. c. 8. Ergo. II. Novus nunc adeundus Orbis est, cum iis, qui Ophiram nostram, ex orbe veteribus cognito, versus occidentem in Americam transportant. Hi in tres abeunt sententias. Primi ponunt in hispaniola, secundi in Peru, tertii in Pervana et Mexicana ditione simul coniuncta. Primo in Hispaniola eam ponunt Genebrardus ad A. M. 3150. et Vatablus ad 1 Regum c. 9. v. 26. Et sane Christoph. Columbus, cum hanc terram primo patefecit, saepe dicere solitus est, se Ophir Solomonis invenisse, teste Petro Martyre. Secundo in Peru ponunt Ben. Arias Montanus, Foh. Goropius Becanus, et M. Marinus Brixianus de Arca Noe, in voce Ophir, et plures alii, Tertio coniunctim in Peru et Mexico collocant Malvenda, et Gregor. Garcias; Quibus quoque Quarta posset accenseri non neminis sententia, qui in insulis Solomonis ad novam Guineam sitis, Ophiram esse sitam asserit. Haec quoque sententia stare non potest. Et quo minus posset, istud unicuique aequo rerum aestimatori cogitandum relinquo, videlicet, Numquid consentaneum sit, Solomonem ex mari Rubro (ibi enim navigium eius solvit) relicta India orientali, viciniori ac notiori, multoque rerum pretiosarum fertiliori, atque minus periculosa aditu, immenso circuitu navigationem ad novam regionem Americanorum Pervensem, suscepisse, cum ad eam regionem ex Ioppe vel alio portu maris Mediterranei per fretum Gaditanum multo breviori, faciliori et magis usitata navigatione pervenire potuisset? Porro quare Solomon ex remotis adeo oris peteret, quod viciniores affatim suppeditabant? III. Relicta itaque America, saniores Geographi et interpretes in eo conveniunt, quod Ophir Asiae aliqua et Orientalis plaga mundi sit, in proprio tamen eius situ signando in varias scinduntur partes. 1. Primo autem, eam in Urphen aliqui collocant, insula scil. in mari Rubro sita; additque Bochart. l. 1. Phaleg, c. 27. *ou)rfh\] esse femininum Arabicum, ex , quasi Terram ditissimam dicas; tradit insuper, tum Solomonis parentem Davidem naves eo misisse petitum aurum, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. c. 4. putat denique, ex cognatione nominis Urphen dictam esse Ophir. At praeterquam, quod cognatio nominalis non sit genuina, neque tam difficilis, neque tam longa, neque tam sumptuosa ea fuisset navigatio, siad vicinam insulam in Rubro mari itum fuisset. Quid quod ea Urphen vel nihil vel parum rei mercatoriae contineat, atque producat. 2. Secundo, alii eam ad imam Persiam in regno Ormuz transserunt, quia et vicinum, et auri praegnans est. Ceterum haec loca propiora sunt, quam ut expeditionem triennalem requirant; et quamquam ibi multum auri et margaritarum, tanta tamen ubertas et pretiositas earum rerum non est, quanta in reliquis Indiae provinciis. Ut ut igitur huc venisse dicatur classis aurifera, ulterius tamen progressa non negatur. 3. Tertio non procul ab hoc recedit Georg. Hornius Observ. ad Sulp. Severum, qui ex H. Grotio opinatur esse Aphar: Cogitemus, inquit, an forte non in Indiam usque iverint naves Phoenissae et Fudaicae, sed ad oppidum adsitum sinui Arabico, qua is ad Oceanum spectat, quod Aghar vocat Arrianus, Plinius Saphar, Ptolemaeus Saphora, Stephaphanus Sapphirinam, ut Indi nempe suas res huc tulerint, inde autem petierint longius ab India absiti. Atqui vel ipso Hornio arbitro Aghar, quod oppidi nomen est, non potest esse Ophir, quae totam regionem complectitur. 4. Quarto, Bochart. loc. cit. refert ad Zeilam, seu Taprobanem, in qua portus Hipporus, quem Phoenices et Graeci appellarunt Ophir. Eum ut plenius intelligas, ita habe. Duplicem terram Ophir facit Vir magnus; Unam in Arabia prope Sabaeos, alteram in India. Illam fuisse Cossanisin Ptolemaei, et Stephani, cuius incolas Diodor. Gasandes et Agatharchides Casandos vocat. Hanc vocat Davidis Ophiram, ex qua Rex ille tot pondo avi acceperit, 1. Chronic. c. 29. v. 4. Alteram in India ponit scil. in Taprobane, vulgo Zielan, et eam Solomonis Ophiram esse statuit. 5. Quinto, Maffaeus censet, Ophir esse Indiam extra Gengem, ad urbem, quae Ptolemaeo dicatur Triglypton, hodie autem vocetur Pegu, cum quia ibi copia auri et argenti maxima, tum quia ex Bomferri, ex Familia Franciscana Sacerdotis, natione Galli, literis constet, quod Pegusii originem suam a Iudaeis exulibus ducant, qui a Solomone damnati ad Ophirinas aurisodinas, haec loca primum tenuerint. 6. Sexto; Alii ad Malacam referunt, Regionis Indiae Gangeticae maritimam, quae potentissima, et opulentissima fere omnium est, omniumque rerum ad Solomonem allatarum apprime dives. 7. Septimo, Ioh. Tzetzes Ophirae situm assignat insulae Sumatrae, quae profertaurum et argentum et marmor testudini simile, gemmas praeterea et margaritas praecipuae bonitatis. 8. Octavo, audiendus quoque est Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 2. quo Ophiram vocat Chersonesum Auream, seu Auream Terram, quem sequuntur Theodoretus et Procopius. 9. Denique Lipenius, ex quo haec desumuntur, sicut Ophiram in India Orientali statuit, ita putat eius quantitatem et situm non ita esse in una et altera insula, aut regioe coarctandum, ut vell sola Sumatra, vel sola Pegu, vel alia aliqua insula Orientalis sit, sed extendenda potius haec Aurea Chersonesus sit, et constituenda cum amp iatione quadam in Sumatra, Malaca, Sian, Pegu, Bengala, aliisque conterminis ac finitimis insulis, et continentibus terris, quas omnes Ophiri Iectanici nepoteslonga serie nati oppleverunt et habitaverunt. Nic. Lloydius. Ortelio, Barrosio aliisque fuit, ubi nunc Sofala, urbs Africae in ora Orientali, quod forsan melius, Baudrand. *swfei=r] dicitur Origeni in Iob c. 22. v. 24. Sic enim ille, *fas1i\ de/ tines2 tw= e(rmhneutw=n th\n *swfei=r th\n )*afrikh\n ei)=nai]. Sophir, i. e. Ophir: Ita legitur in Graeca versione, S. repetito perperam ex tou= )*wfei=r. *soufei\r] vero Hesychio, cui xw/ra] dicitur en h(=| oi( polu/timoi li/qoi kai\ o( xrus1o\s2 en )*indi/a|]. Iterum Lloydius. Addo, quod de navigatione hac Ophiritica Salomonis, ita Auctor anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 3. §. 9. ubi, ob defectum pyxidis nauticae, veteres Navigationes per littora institui fuisse solitas docet: Et ipsa, inquit, Navigatio Salomonis Ophirica per littora institui potuit, quamcumque Ophirem dixerimus, sive Mozambiquam Africae, seu, quod probabilius, Chersonesum Auream et Ma'accam Asiae. Sic enim Ezeongebera solventes primum littora maris Rubri legerunt, inde littora Arabiae, Persiae, Indiae, littus Malabaricum, littus Coromandelicum, littora Bengalae, Pegu, et ipsius denique Malaccae: Nec mirum, quod sacer codex docet, finito triennio demum navigationem eiusmodi confectam fuisse, quo spatio ne illis quidem, qui totum Orbem circumnavigant, nunc opus est. In littoralibus enim istis navigationibus non potuerunt non cum fluxu et refluxu, tempestatibus etiam saepissime colluctari, quae velut iter nimium quantum impediunt, ita hodiernos nautas in alium provectos non adeo morantur; In Americam vero non abiisse hanc classem certissimum est, quia ebur attulit, quod ex ossibus Elephantum est: America vero Elephantes non habet. Vide quoque Auctorem Sinae et Europ. c. 30.
OPIFICES
sub Minervae olim patrocinio fuere: Ovid. Fastor. l. 3. v. 833. Namque Mille Dea est operum. —— Hinc de illa sic Isidorus: Minervam Gentiles multis ingeniis praedicant: hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanam perhibent; olivae quoque dicunt inventricem et fabricae, et multarum Artium repertricem, ideoque illi vulgo Opifices suppl cant. Quo commento indigitare Poetae voluerunt, ingenii, quod in capite sedem habet (quemadmodum Minerva fingitur e cerebro Iovis nata) acumine, Artes fuisse inventas excogitatasque, Ioh. Rosin Antiqq. Rom l. 7. c. 9. Ut autem Opificia strenue excolerentur, scripta fuit Athenis lentitudinis Lex; (*o a)rgo\s2. u(peo/qunos2 e)/stw panti\ tw=| boulome/nw| gra/fesqai], Lentitudinis dicam quivis impingito: quam ab Aegyptiis sancitam et Athenas a Solone invectam esse, auctor est Herodot. Euterpe, ubi Amasin illius facit auctorem, docetque quemlibet Opificum quotannis ad Nomarchum vocatum fuisse, ut ibi vitae suae rationem redderet. Vide quoque Diodor. Sic. l. 1. Pisistrato hanc legem tribuit Theophrastus apud Plutarchum, quem proin reddidisse th/n te xw/ran energeste/ran th/n te po/lin h)remaiote/ran], et agrum magis cultum, et civitatem magis quietam, dicit. At Draconem eam prius scripsisse, testatur Lyfias contra Niciam, apud Diog. Laertium, in Solone: Quae sic concilies, ut poenam th= a)rgi/as2] dicatur leniisse Solon: Draco enim illos prima statim vice infamia multavit, ut habet Pollux l. 8. c. 6. Solon vero tum demum, si in eodem delicto ter fuissent deprehensi. Imo tanto in pretio apud Athenienses Artes erant, ut non cogeretur filius Parentem exhibere, to\n mh\ didkca/menon te/xnhn], qui eum Artem aliquam seu Opificium non docuisset. Quod enim voluit ante Aristotelis aetatem Diophantus Archon. an 2. Olymp. 69. ut soli servi publici Artes exercerent, vel numquam vel non diu obtinuit. Nec advena quoque ullus ei)s2 koinwni/an th=s oi)kh/s1ews2], nisi e Senatus Areopagitici sententia et quidem e)pi\ te/xnh|], i. e. ob Artem, aut alterius rei utilis causa recipicbatur, teste Aristoph. in Pluto. Demum ipse Theseus, quamvis hanc suis civibus lentitudinis legem non scripserit, pecuniam bove signando, illos non ad agrum solum diligenter colendum, sed et ad Opificia quaevis strenue exseroenda, ut haberent, undesibi victum quaererent, provocavit. Quin etiam servum otiosum, qui Artem aliquam nesciret, alere erat nefas Interim duo fimul Opificia exercere lege erat vetitum, cuius meminit Demosthenes in Timocratea, *mh\ eu/o te/xnas2 metie/nai], Duas Artes ne exerceto. Quo vero magis ad rem gerendam accenderentur Opifices, veteri eiusdem Reip. lege inter cos, qui peritior habebatur, publice epulabatur in Prytaneio, et primam in Theazris atque contionibus occpabat sedem, ex Lege: *to\n a)/riston o)/nta tw= e(autou= s1unte/xnwn s1i/ths1in en *prutanei/w| lamba/nein kai\ proedri/an], ad quam alludit Aristophanes in Ranis, a quo praeterea docemur, non perpetuum fuisse aliquando hunc honorem, sed si quis alius, qui hunc ipsum Arte superaret, reperiretur, ei suam s1i/ths1in] locumque cessisse. — *no/mos2 tis2 enqa/d) e)sti\ kei/menos2.])*apo\ tw= texnw=n o(/s1ai mega/lai kai\ deciai\]*to\n a)/riston o)/nta tw= e(autou= s1unte/xnwn,]*si/ths1in au)to\n en *prutanei/w| lamba/nein,]*qro/non te, tou *plou/twnos2 e(h=s2. *c*a*n. manqa/na.]*a*i*a. (/*ews2 a)fi/koito th\n te/xnhn s1ofw/teros2](/*etero/s2 tis2 au)tou=. to/te de\ paraxwrei=n e)/dei]. Ut autem, quis peritissimus esset, fieret palam, uniuscuiusque Artis Magistri in ter sese committebantur, festo, quod *xalkei=a] sive *pa/ndhmon], quia ab omnibus Opificibus tricesimo Pyanepsionis die agitabatur, dici solebat, dictaeque sunt istiusmodi commissiones dei/ceis2]. Sic omnes cum Artes exercere liceret, Unguentariam tamen facere non licuit, iuxta Solonis Legem: *tou\s2 a)/ndras2 mh\ muropwlei=n], Ne quis Vir unguentariam faciat. Vendebantautem Opificum tenuiores merces suas in Foro, ut ex Demosthene discimus en th=| pro\s2 )*euboli/dhn], in qua is, cui hanc Orationem scripsit Orator, fatetur Matrem esse pauperem, et in Foro taenias vendere: id quod sub umbraculis faciebant; Unde Mulierum s1khna\s2 katalambanous1w=n] iurgia inter se et a)kroxeiris1moi\] argumentum dramatis, cui titulum fecit Aristophanes, *xkhna\s2 katalambanou/s1ais2]. Interea non licebat hanc in Foro e)rgas1i/an] cuiquam, sive mari, sive feminae exprobare. Ita enim Solon cavit, )/*enoxon ei)=nai th=| kathgori/a| to\n th\n e)rgas1i/an th\n en th=| a)gora=|, h)/ tw= poletw=n, h)/ tw= politi/dwn o)neidi/zonta/ tini]. Qui civi sive mari sive feminae exprobrarit, quod in Foro merces venales exponat, accusare eum ius esto, vide Demosthenem loc. cit. At peregrinis neutrum licebat, neque in Foro aliquid vendere, neque in Urbe Opificium aliquod exercere, vi legis eidem Demosteni ibid. laudatae, *tou\s2 ce/nous2 en a)gora=| mh\ e)rga/zesqai], Peregrini in Foro nihil vendunto, neque ullam Artem exercento, Sam. Petitus Comm. in LL. Atticas l. 5. tit. 6. Addam, Opifices tertiam civium classem antiquitus in Rep. Atheniensium constituisse: *tri/a de\ h)=n e)/qnh pa/lai, )*eupatri/dai, *gewmo/roi kai\ *dhmiourgoi\], i. e. Tria olim erant civium genera, Eupatridae, Geomori et Demurgi seu Opifices: donec Solon aliam divisionem introduceret, in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas, universam civium multitudinem dispescendo, vide Pollucem Onomast. l. 8. c. 9. et Diog. Laertium in Solone. Romae sua Collegia, suae Sodalitates fuere Opificibus, a Numae iam temporibus, quem primum Collegia instituisse Plutarchus in Numa auctor est, distributa secundum artificia multitudine. Ita suum peculiare Corpus iussit habere Tibicines, suum Aurifices, Architectos, Tinctores, Sutores, Coriarios, Fabros aerarios, Figulos, Alios; simulque unicuique generi suos peculiares Conventus et Religiones praescripsit, ut latius apud Auctorem praefatum videre est. Et meminit Collegii Tibicinum Val. Max. l. 2. c. 5. ex 4. Collegii Fabrum aerarium, Plin. l. 34. c. 1. Collegii Figulorum idem l. 35. c. 12. ut alia omittam. Quae quid iuris habuerint, Ostendit Caius IC. in l. 1. ff. Quod cuiusque Universitatis nomine, velcontra eam agatur; cum ait: Collegia Romae certa sunt, quorum Corpus Senatusconsulto et constitutionibus principalibus confirmatum est, velut Pastorum, et quorundam aliorum et Naviculariorum, qui et in provinciis sunt. Quibus autem permissum est, Corpus habere Collegii, vel Societatis, vel cuiusque (*etairi/as2] nomine, eorum proprium est, ad exemplar Reip. habere res communes, arcam communem et Actorem sive Syndicum, per quem tamquam in Rep. quod communiter agi, fieri oporteat, agatur, fiat, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. in l. XII. Tabb. 41. de Collegiis, ut et infra voce Patronus, it. Plebeii. Apud Athenienses similes Sodalitates seu Collegia erant, verum an istiusmodi Arcam communem Sodales habuerint, non usque adeo liquet, Dicit quidem Marcian. l. 3. Institut. Mandatis principalibus apud Romanos permitti tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in Mense coeant, l. 1. D. de Collegiis, cum qua stipe conferunt nonnulli to\n e)/ranon] Atheniensium, quia in vet. Glossa legitur: )/*eranos2], Stipes sodalium. Atqui Sodales hic non intelliguntur, qui Collegium sive Sodalitium celebrant, aut Socictatem contrahunt, sive universorum bonorum, sive negotiationis alicuius, sive vectigalis, sive etiam rei unius, l. 5. D. de socio: Sed Aequales et Amici, quemadmodum apud Terentium in Phorm. Actu 4. sc. v. 4. 23. Interea Amici, quod polliciti sunt, dabunt,Inde iste reddet. Et Philemon Comicus, )*all) (*etai=roi kai\ fi/loi s1oi kai\ s1unh/qeis2 nh\ *di/a])/*eranon o)/is1ous1in eu)/xou mh\ labei=n pei=ran fi/lwn,])*ei dh\n mh\, gnw/s1h| s1eauto\n a)/llo mhde\n plh\n s1kia/n]. E' quibus videmus eum, cui )*era/nw|] opus erat, factum fuisse supplicem suis Aequalibus atque Amicis: Ne cuiquam suorum Aequalium supplex siet. Adibantur enim Amici, et ad iis e)/ranos2] petebatur. Sed et repetebantur atque reddebantur e)/ranoi] ab illis, qui huiusmodi collatione fuerant sublevati, debebatque restitui collata haec pecunia, intra mensem ex quo fuerat collata. Unde Harpocration, Suidas, Pollux; )/*emmhnoi di/kai, ai(/te )*emporikai\ kai\ )*eranikai\]. Imo qui hanc stipem conferebant aliquando, a Sponsore aliquo sibi caveri volebant, ut docet titulus Orationis Lysianae. Et ad collatitiam hanc Atheniensium stipem proxime accedit Romanis usurpatus mos in sublevandis adversis amicorum rebus, sed sine ulla restitutionis spe aut fiducia. Martialis, l. 3. Epigr. 52. Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:Abstulit hanc nimium casus in Urbe frequens.Collatum est decies: rogo, non potes ipse videriIncendisse tuam, Tongiliane, domum? Vide quoque Iuvenalem Sat. 3. Ad menstruam vero illam stipem, quae in Sodalitiis et Collegiis conferebatur tenuioribus apud Romanos, Accedunt Erani Amisenorum, de quibus Traianus in Cescr. ad Plin. Sec. Amisenos, quorum libellum Epistolae tuae iuxeras, si legibus istorum, quibus de officio foederis utuntur, concessum est Eranos habere, possumus quominus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. Vide iterum Samr Petitum loc. cit. c. sequente. Nec omittenda Opificum a bello immunitas; qui proin non nisi nccessitate urgente ad id exciti: uti legimus apud Livium l. 3. c. 4. et l. 8. c. 20. Iisdem parcitum bello captis, uti docet Hugo Grotius de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 11. §. 12. Hinc Opifices Carthaginis novae, postquam haec a Romanis expugnata est, exercituidistributiad operas leguntur, apud eundem Livium l. 26. c. 47. etc. Apud Hebraeos quibusnam Opsificibus licuerit artes suas exercere in diebus proeorte/ois2] dicemus infra voce Parasceve. OPIFICUM IN URBE ROMA SODALITATES VETER. MEMORATAE. Architectorum collegii, meminit Plut. in Numa. Aurificum, Idem ibid. Capitolinorum, Cicer. Ep. ad Q. Fratrem l. 2. Coriariorum, Plut. loc. cit. Fabrum aerarium, Idem ibid. ut et Plin. l. 34. c. 1. Fabricensium Pandectae et Codex. Figulorum, Plut. in Numa, et Plin. l. 35. c. 12. Mercurialium, i. e. Mercatorum, Cicer. l. 2. Epist. ad Quintum Er. Naviculariorum mentio fit in Pandectis et Codice. Pistorum, ibidem. Sutorum, meminit Plut. in Numa. Tibicinum, Idem ibid. Item Val. Max. l. 2. c. 5. ex. 4. Tinctorum, Plut. in Numa. Viatorum Collegii, mentionem facit A. Gellius l. 12. c. 3. quem vide cum Notis Anton. Thysii, et plura de his apud Rosin. retro laudatum.
OPIMA_Spolia
laxe pro spoliis egregiis, qualia Scipio de Vaccaeorum Rege, singulari certamine victo, retulit, apud Florum l. 2. c. 17. Stricte et proprie vero illa dicebantur, quae Dux hostium Duci a se interfecto detraxerat: Quorum, uti Festus et cum eo alii tradunt, tanta raritas fuit, ut intra annos paulo minus 530. tantum trina contigerint nomini Romano: una, quae Romulus de Acrone: Altera, quae Cossus Cornelius de Tolumnio: Tertia, quae Marcus Marcellus Iovi Feretrio de Viridomaro, fixerunt. et quidem Lege Numae prima opima spolia Fovi Feretrio debere suspendi, secunda Marti (belli Praesidi, cuius templum extra Urbem) tertia Quirino (i. e. Marti qui praeest paci) Servius ait ad illud Aen. l. 6. v. 859. sed Plut. qui idem narrat in Marcello c. 11. obtinuisse dicit, ut omnia Iovi Feretrio spolia suspensa credantur. Vide Florum Histor. Rom l. 1. c. 1. et 12. ut et l. 2. c. 4. Eadem fere Opima dicuntur, non addita voce spoliorum, intellecta tamen. Ita Seneca Herc. fur. v. 48. Opima victi Regis ad Superos refert. Florus quoque l. 2. c. 17. supra cit. M. Varroni Opima spolia etiam sunt, si manipularis miles detraxerit, dummodo Duci hostium detraxerit: Idem quoque docet, non omnia solita fuisse ad aedem Iovis Feretrii poni, cum in libris Pontificum scriptum sit, pro primis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis agno publice sacra freri debere. Esse etiam Pompilii Numae Regis legem Opimorum spoliorum talem: Quoius. auspicio. calss. procincta. Opeima. spolia. capiuntur. Iovei. Feretrio. bovem. caedito. quei. cepit. aeris. ducenta. darier. oporteto. Secunda. spolia. in Martis. aram. in. campo. solitaurilia. utra. voverit. caedito. Tertia. spolia. Iano. Qurino. agnum. marem. caedito. centum. quei. ceperit. ex. aere. dato: Festus refert; sed fieri potest, ut ritus hic in desuctudinem abierit, quod Plut. docere videtur, vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 10. c. 29. Iuppiter vero Feretrius, cui haec spolia consecrare mos erat, inde appellatus videtur, quod absque eius ope Dux Ducem ferire non poterat, Alex. ab Alexandro Genialium dier. l. 1. c. 14. Alias opimi proprie boves totius armenti pulcherrimi et electissimi. Varro de Re Rust. l. 2. c. 1. Boves altiles ad Sacrificia publica Saginati, dicuntur opimi. Sic Ovidius de Ponto l. 4. El. 9. v. 50. Albave opimorum colla ferire boum. Vide quoque Senec. de Benef. l. 1. c. 6. Plin. l. 10. etc.
OPPIA_Lex
de Matronarum cultu, vel mundo muliebri, lata est a C. Oppio Trib. Pieb. Q. Fabio Maximo, Tit. Sempronio Graccho II. Consulib. in medio ardore secundi belli Punici: Ne qua mulier plus secmuncia aurihaberet: nec vestimento versicolore uteretur, neu iuncto vehiculo in urbe oppidove, ant propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa, veheretur, Liv. l. 34. c. 1. Tacit. Annal. l. 3. c. 34. etc. Ea tamen post aliquot annos antiquata est Auctoribus M. Fundanio et L. Valerio Tribunis, Pleb. vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 13.
OPPIDUM
idem cum Urbe, tametsi quidam Urbem maius aliquid Oppido esse arbitrantur. Iulius Caesar l. 7. Bell. Gall. c. 13. nunc Avaritum Oppidum maximum, in finibus Biturigum, nunc c. 20. pulcherrimam prope totius Galliae Urbem appellat: Item c. 12. et 55. Oppidum Biturigum Noviodunum, ac mox Urbem cum coeteris vocat c. 15. quum 20. Urbes Biturigum incensas ait. Idem l. 1. Bell. Gall. c. 38. Vesontionem Oppidum maximum Sequanorum esse scribit, quae modo Urbs, modo Oppidum, Ionae prae coeteris dicitur. Lutetiam quoque Oppidum Parisiorum nuncupat, l. 7. Bell. Gall. c. 57. quae, uti Vesontio, caput Gentis erat, et Urbs Parisiaca ac Parisiensis Civitas Gregorio appellatur. Ita et Cicero 4. in Verr. Syracusas saepissime Urbem, semel tamen Oppidum vocat. Ita et Tacit. l. 1. Hist. c. 63. Divodurum Mediomatricum Oppidum nuncupat, caput utique nobilis Gentis. Mela quoque et Plinius nomine Urbis et Oppidi promiscue utuntur. Vide Hadr. Valesium Praef. in Notit. Gall. Ritum, quem in condendis ac circumscribendis Oppidis, observarunt Veteres, describit Ter. Varro de Lingua Lat. l. 4. cum inquit, Oppida condebant in Latio, Etrusco ritu multa, i. e. iunctis bobus, tauro et vacca interiore aratro circumagebant sulcum: hoc faciebant Religionis causa, die auspicato, ut fossa et muro essent munita: Terram unde exscalpserant, Fossam vocabant: et introrsum factum Murum. Postea quod fiebat orbis, Urbs. Frincipium quod erat post murum, Pemerium dictum: eiusque ambitu auspicia Urbana finiuntur. Cum quo consentit Plut. hoc ritu Romam a Romulo conditam referens. Vide etiam Dionys. Halicarn. l. 1. etc. Sed ante omnia conditor augurio operam dabat, ut a Religione duceretur exordium. Unde, auspicato murorum fundamenta iecit, ait Solinus Polyhistor. c. 2. et Prudentius in Romano Martyre, v. 414. Quod Roma pollet auspicato condita, etc. Captato demum augurio, qui Urbem novam condebat, tauro et vacca arabat; Ubi arasset, murum faciebat; ubi portam volebat esse, aratrum tollebat, et portam vocabat, Cato Fragmen. cuius rationem suggerit Plut. Problem. Rom c. 27. P. Maro, Aen. l. 5. v. 755. —— —— Urbem designat aratro,Sortiturque domos. Aratrum autem qui tenebat, laciniam togae reiciebat in humerum dextrum seseque cingebat; Vel, quia is sacris operantium erat habitus, atque opus illud inter sacra numeratum: Vel, ut commodius stivam tenere posset: Denique, ut multitudinem civium togato, i. e. pacifico habitu fovendam esse ostenderet, neque solum bellicis Artibus Civitatesvigere, sed multo magis pace florere. M. Manilius Astronomic. l. 4. —— —— Rituque GalinoMoenia succinctus curvo describet arator. Dirigebat aratrum ipse conditor; Quod si Mulier ponendae Urbis auctor esset, id muneris penes Architectos relinquebatur, Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 427. Instant ardentes Tyrii. Neque vero plures, quam duo boves erant, iique coloris albi, et sexus disparis, ut numerosa forte hinc soboles denotaretur, matrimonioque legitimo Res publicas colligi ac conservari, ostenderetur. Ovidius Fastor. l. 4. v. 825. Ipse tenens stivam, designat moenia sulco,Alba iugum niveo cum bove vacca tulit. Et quidem sic, ut exteriori parti tauri, interiori vaccae adiungerentur. Servius iterum ad illud Aen. 4. v. 212. Cui littus arandum dedimus. Qui modus non Romae tantum, sed et in Coloniis Oppidisque aliis observatus est, teste Varrone loco supra cit. Et quia unumquodque eodem modo desinit et solvitur, quo coeperat, verbis Ulpiani, hinc aratro circumducto, uti condebantur, ita evertebantur Urbes Oppidaque. Quam ob causam aratrum passa Carthago dicitur, apud Modestinum IC. l. 1. ff. 21. quibus modis ususfruct. amitt. tumque deleta Oppida Civitatesque dicebantur intermori, vide Antholog. l. 1. c. 90. ubi incertus Poeta, *th\n po/lin oi( ne/kues2 pro/teron zw/s1an kate/leiyan,]*h(mei=s2 de\ zw=ntes2 th\n po/len e)kfe/romen],Civitatem hanc mortui prius viventem reliquerunt,Nos vero viventes civitatem esserimus. Forte propter Genios seu Deos Tutelares, qui praeesse unicuique loco credebantur; Hos enim stolida Veterum superstitio vastatis mori, resurgentibus demum renasci, opinati sunt. Prudentius ad Symmachum l. 2. v. 74. Aut Fatum aut Genium, cuius moderamine regnent. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. l. 1. c. 3. In provinciis Romanis, etiam stante Republica, varii exstiterunt Oppidorum ordines, de quibus idem Rosin. agit l. 10. c. 24. Vide quoque Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Antipolis, et hic paulo infra. OPPIDORUM IN IMPERIO ROMANO ORDO, EX VALESIO. Coloniae, de quibus vide suo loco. Municipia, quae et Oppida civium Romanor. vocantur, propterea quod essent ivie Civitatis Roman. donata. Oppida Latinorum veterum, alias Latinorum simpliciter, quae etiam Oppida Latii veteris vel Latii antiqui, atque etiam modo Oppida Latina, modo Latio antiquitus donata, Plin. passim appellat: quibus scilicet Populus Rom. aut Princeps ius Latii tribuerat, qualis erat Antipolis, inter alia. Oppida libera, seu liberae conditionis, dicta Plinio, quorum incolas seu populum idem liberos vocat, quartum tenebant locum, erant Oppida libertate a Romanis donata. Oppida foederatorum, quae foedere donata erant a Romanis, aut quibuscum Popul. Roman. foedus inierat, dicta sunt: Quorum Incolae Foederati. Sic Plin. l. 3. c. 4. Massiliam Graecorum Phocensium foederatam appellat: Messanam Siciliae Florus l. 2. c. 2. Oppida stipendiaria, vel stipendiariorum dicebantur, quibus certum Imperii iugum ac tributa et stipendia a Romanis imposita erant.
OPPIUS
unus e tribus collibus montis Esquilini Romae, teste Varrone, l. 4. de LL. qui reliquos duos Cispium vocat et Septimium, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 8.
OPPUGNATIO_Urbium
vel primo impetu peragitur: quemadmodum Gomphos Iulius Caesar, usus singulari militum studio, eodem quo venerat die expugnavit, l. 3. de bello Civ. c. 80. vel longiorem moram requirit. Quod si itaque propter fossarum latitudinem, murorumque altitudinem et munitionem repentino impetu Urbs expugnari non posset, vineis actis, aggere iacto, turribus constitutis etc. olim oppugnabatur: cuius rei exempla apud Livium inprimis ac Caesarem plurima exstant. Ipsi autem castra communiebant Romani aggere, vallo, loricis, cervis, cippis, liliis et stimulis: de quibus vide paulo infra. Quod si spes capiundae Urbis affulgeret, quia omnes Urbes in alicuius Dei tutela esse pro superstitione saeculi credebantur, mos Romanis arcanus et multis ignotus fuit, certo carmine evocare Tutelares Deos, quod aut aliter Urbem capi non posse haberent persuasum, autetiam si posset, nefas haberent, Deos captiv osabducere. Quo factum, ut ipsi Romani tum Deum, in cuius tutela Urbs Roma crat, tum ipsius Urbis nomen Latinum ignotum esse voluerint, caverintque, ne quod ipsi saepe adversus Urbes hostium fecisse se noverant, idem ipsi quoque hoslili evocatione paterentur. Carmen autem, quo Deos evocaresolebant, eiusmodi ex l. 5. rerum reconditarum Sammonici Sereni Macrob. recitat Saturnal. l. 3. c. 9. Si Deus, si Dea est, cui populus civitasque Carthaginensis est in tutela, teque maxime ille, qui Urbis huius populique tutelamrecepisti, precor venerorque, veniamque a vobis peto, ut vos populum civitatemque Carthaginensium deseratis, loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis, eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis, proditique Romam ad me meosque veniatis: nostraeque Urbis loca, templa, sacra, Urbs acceptior probatiorque sit: mihi quoque populoque Rom. militibusque meis praepositi sitis, ut sciamus intelligamusque. Si ita feceritis; voveo vobis templa ludosque facturum. In quae verba hostias fieri auctoritatemque videri extorum, ut ea promitterent futura, oportebat. Utque eo lubentiores id facereent, ampliorem in Urbe locum habitationi eorum promittebant insuper, uti ex Verrio Flacco refert Plin, l. 28. c. 2. Quo modo Romani dum omnium provinciarum urbium, populorum, quos perdomabant, Deos passim publice consecrabant, partim privatim per familias spargebant, ubi Arnobus ait l. 3. fecerunt urbem suam e)pitomh\n th=s deis1idaimoni/as2], Theophil. et receptaculum omnium harum sordium, ex toto orbe collectarum, Vide Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 37. et 38. Evocatis itaque sic numinibus, tum ipsam dein Urbem tum exercitum hostilem devovebant, hoc modo ut idem Auctor refert: DIS pater, sive Iovis Manes, sivequo alionomine fas est appellare, ut omnes illam Urbem Carthaginem Exercitumque, quem ego me sentio dicere, fuga, formidine, terrore compleatis, quique adversus Legiones Exercitumque nostrum arma telaque ferent: uti vos eos Exercitus, eos hostes, eosque homines, Urbes, agrosque eorum, et qui in his locis regionibusque agris Urbibusque habitant, abducatis, lumine supero privetis, Exercitumque hostium, Urbes agrosque eorum, quos me sentio dicere, uti vos eas Urbes, agrosque, capita, aetatesque eorum devotas consecratasque habeatis, illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes devoti: eosque ego vicarios pro me, fide, Magistratuque meo, et populo Rom. Exercitibus, Legionibusque nostris, do, devoveo: ut me, meamque fidem, Imperiumque, Legiones, Exercitumque nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, bene salvos sinatis esse. Si haec ita faxitis, ut ego sciam sentiam intelligamque, tum quisquis votum hoc faxit, recte factum esto, ovibus atris tribus, Tellus Materque teque Iuppiter obtestor. Cum Tellurem dicebat, manibusterram tangelat: cum Iovem, manus ad caelum tollebat: cum votum recipere dicebat, manibus pectus tangebat. Addit Macrobius, hoc modo devota oppida se invenisse, Stonios, Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas: Praeterea Carthaginem et Corinthum; Sed et multos Exercitus oppidaque hostium; Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum aliarumque gentium, quas prisci loquuntur Annales. Simile quiddam apud alias Gentes in usu fuisse, deprehendimus apud Curtium l. 4. c. 3. ubi Tyrii Apollinis simulacrum aurea catena devinxisse, araeque Herculis, cuius Numini Urbem dicaverant, vinculum inseruisse, quasi illio Deo Apollinem retenturi, leguntur. Eodem modo apud Pausan. l. 3. traditur, Spartanos coluisse Martem compedibus irretitum, quo vinculo hoc proprium sibi ac perpetuum bellorum illud Numen haberent. Athenienses quoque Victoriae simulacro alas adimebant, ne urbem desereret: Imo cum apud Romanos Victoriae alas decussisset fulmen, sic omen exposuit Pompeius, Roma potens, alis cur stat Victoria lapsis?Urbem ne valeat deseruisse tuam. Uide Freinshemium in Curt. loc. cit. Quam caecam superstitionem miserorum Gentilium facunde ridet Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 2. cui adde, si placet, Tertullian. Arnob. adv. Gentes, alios. Aliam notionem vocis Oppugnatio infra habes, verbo Vincere. MACHINAE, IN OPPU GNATIONIBUS URBIUM OLIM ADHIBITAE. Agger, significabat vel molem ad moenia Oppidorum, ex lignis, glebis ac cespitibus exstructam, ut in urbium ac castrorum muros vel militibus vel turribus mobilibus, ascensus praeberetur; quae nonnumquam tantae altitudiniserat, ut ipsa moenia aequaret, Caes. Bell. Gall. l. 2. c. 30. Liv. l. 5. c. 7. etc. Ad eam vero non modo fabri, verum etiam milites adhibebautur, instructi bidentibus, ligonibus, rastris, alveis, cophinis, qualis, ut Vegetius scribit l. 1. c. 24. et l. 3. c. 8. Vel pro muro et munitione castrorum: vel denique pro materia, qua moles munitiove exstruebatur, sumi solitus est. Aries, machina erat, ex abiete vel orno excelsa, cuius summitas duro ferro concludebatur, arietini capitis speciem habens: Huius crebro incussu aedificiis scissis in rimas, concidebant laxatae murorum structurae. Eius in locum postea successit Helepolis, de qua vide suo loco. Vide Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Balista, sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, in propugnantes evibrabat tanta vi, ut percita interno pulsu sagitta, a Balista ex oculis evolans, interdum nimio ardore scintillaret, et antequam telum cerneretur, vulnus sentiretur inflictum. Idem ibidem. Cervi, stipites erant, cornicula eminentia habentes, quibus ad commissuras pluteorum atque aggeris utebantur, ad impediendum ascensum. Cippi, tricipites erant itipites, aut quadricipites, delibratis et praeacutis cacuminibus, ab infimo revincti longurio transversario, ne avelli possent: quibus ad munitionem castrorum utebantur Romani. Cuniculi, foramina erant sub terra occulta, quorum agendorum rationem quis primo invenerit, docet Vegetius l. 4. c. 24. Falces murales, quod incurvatae essent, sic dictae, de muris, lapides magna vi evellebant. Idem ibid. c. 23. et ult. Vide quoque Liv. l. 38. Lilia, stipites erant feminis crassitie, a summo praeacuti, ad similitudinem floris cognominis, non aperti: sed compressi: qui tenebantur viminibus ac virgultis, in muniendis castris, adhibiti. Loricae, dicebantur eminentiae illae aggeris five murorum, quae pectus defendebant: e cratibus et viminibus plerumque, interdum ex pluteis, i. e. crassis asseribus et tabulis, confectae. Malleoli, erant manipuli spartei, pice contecti, qui incensi aut in muros aut in test udines iaciebantur. Marcellin. loc. cit. Murices, alias Triboli, seu Tribuli, machinulae erant ferreae tetragonae, aculeis infestae, quae in erumpentes folebant spargi. Musculi, machinae fuere, quibus tecti milites, apportatis lignis et terra fossas complebant, ut turri ambulatoriae viam munirent. Vide Vegetium l. 4. c. 16. et Caes. Belli civ. l. 2. c. 10. 11. 14. Onager, Vide supra suo loco. Plutei, fuere machinae mobiles et ambulatoriae, de quibus vide infra. Hos obsidentes applicabant muris, eorumque munitione protecti, sagittis, fundis, missilibus defensores de propugnaculis oppidorum exturbabant, Vegetius ubisupra. Scorpio, Vide Onager. Testudo, tabulatum erat ex trabibus, pluteisque factum, coriis ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, Iub qua Milites, viam vineis aut turribus munientes, latebant. Vide Vitruvium l. 10. c. 19. 20. et Caes. l. 2. Bell. Gall. c. 6. et passim: ut et infra suo loco. Turris mobilis seu ambulatoria, ut eam Vegetius vocat, machina erat, instar aedificii, ex trabibus et tabulis, interdum decem contignationibus, exstructa; intra quam Aries, quem suspensum Milites in hostium murum impellebant: E superiore vero parte, pons in eundem murum demittebatur, scalaeque confestim iniciebantur: tota autem machina subiectis rotis promovebatur. Vide Ve. getium l. 4. c. 17. Vitruvium l. 10. c. 19. Caes. Belli Gall. l. 2. c. 17. 33. etc. Vallus, seu vallum, dicebatur stipes ramosus, in Aggeris summa parte defigi solitus, ad eum confirmandum, et Loricas exstruendas. Hunc Legionarii milites, una cum armis, in itinere ferebant. Nonnumquam superiorem partem Aggeris ex illis vallis constantem designabat. Vide Polybium l. 17. ut et infra in hac voce. Vineas, Vegetus l. 4. c. 13. 15. ait fuisse machinationem tabulatis cratibusque constratam, quae subiectis rotulis impellebatur: Huius tecto muniti obsidentes, murorum subruebant fundamenta, Franc. Hottomannus Annotat. in Caesarem: ubi earum alium quoque usum indigitat, ut nempe, cum plures ordine impellerentur, milites post eas occulti sequerentur; Caes. Belli Gall. l. 7. c. 17. 27. 58. Unde sub vitem proeliari Milites dicebantur, Festus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 16. et seqq.
OPS_OPIS
filia Caeli ex Vesta, soror et coniux Saturni, quae et Rhea, et Cybele. Ops autem idcirco dicta putatur, quod terrae ope vita hominum sustentetur, Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Terram opem Latini idcirco nominant, quod opes omnes e terra. Unde et Plutus in Thesmophoriis una cum Cerere colitur, Aristophan. Reperitur apud Hesych. *w(/pis2], unde nostrum Ops ait Scaliger. Ab *w(/pis2] antem vel *w)/pis2, o)pi/zesqai] colere, ut Venerari a Venere. Porro Ops, vel Opis pro Rhea, ut supra diximus, Latinum est, pro Diana autem Graecum *w)=pis2], et *ou)=pis2], Dorice. Vetus Poeta apud Macrob. l. 5. c. 22. *u(mnh=s1ai taxe/wn *w)=pin blhth=ran o)i+stw=n]. Callimachus Hymm. 3. *ou)=pi a)/nass) eu)w=pi, *faes1fo/re]. Meursius. Tibullus l. 1. Eleg. 4. v. 36. At qui non audit Musas, et vendit amorem,Idaeae currus ille sequatur Opis:Et ter centenus erroribus expleat urbes,Et secet ad Phrygios vilia membra modos. Turrigeram vocat Ovid. Trist. l. 2. Eleg. 1. v. 24. Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusqueCarmina turrigerae dicere iussit Opi. Nic. Lloyd. Eius imago, ut Albricus notat, fuit in cuiusdam matronae similitudinem depicta, quae aperta manu dextra opem omnibus dare velle videbatur, panem vero manu sinistra pauperibus porrigebat. Aedem ei primus Romae vovit ac exstruxit T. Tatius Sabinorum Rex, ini Regni societatem a Romulo receptus, Varrone loc. mox. citand. Dionys. Halicarn. l. 2. et augustino l. 4. de Civ. Dei c. 11. Testibus. Vovit postea eidem cum Saturno aedem Tull. Hostilius, eo tempore, quo cum Sabinis bellum gerebat, Dionys. l. 3. Festum ei sacrum, Opalia, dictum est, vide supra. Meminit et Opis Consivae Deae Varro, cui a conserendo nomen: Ita autem is de L. L. l. 4. c. 5. Ope consiva dies ab Dea Ope consiva, cuius in Regia sacrarium: quod ideo actum, ut eo praeter Virgines Vestales et Sacerdotem publicum introeat nemo. Is cum eat, suffibulum haud habeat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 4. Plura vero de Opa utraque, Graeca et Romana, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 58. ut et supra aliquid, voce Opis, it. Cybele.
ORACULUM
Luc. Senecae Praefat. l. 1. Controv. voluntas est divina hominis ore denuntiata. Ciceroni Topic. Deorum Oratio. Hinc, quod Principes Romani aliquid Maiestatis superhumanae, unde Divi appellabantur, sibi attribuere, Deorumque e numero sese esse falso sibi persuasere (quemadmodum Domittanus ille, licet omnium truculentissimus, inscriptionem fecisse legitur, DOMITIANUS DOMINUS ET DEUS VESTER) factum est, ut Principis responsum seu rescriptum Sacrum Oraculum, plerisque Iuris in locis, dicatur. Unde vetus Glossa, Sacrum Oraculum est Rescriptum, quod Imperator preacibus et supplicationi respondens rescribit, vel ei fieri, vel non fieri quod postulat, et dicitur, quod orando inspectum. Arcadius et Honorius in Append. Cod. Theodos. c. 2. Comitatum sacrum petere. mereri mendaciis Oracula et furtiva rescripta. Ita passim in Cod. in LL. Wisigothorum l. 2. tit. 1. §. 30. l. 12. tit. 3. § 1. etc. Vide quoque Theoprepia. Apud Recentiores etiam Aedem sacram; in qua oratur, alias oratorium, vox notat. Wilh. Britto in Vocabular. MS. Oraculum dicitur Propitiatorium, unde Exod c. 38. Deus fecit Propitiatorium, i. e. Oraculum. Et in eodem sensu accipitur fere per totam Bibliam — tamen pro Templo potest accipi etc. Vide quoque Gregor. M. in Dial. Anastasium in Vitis Pontificum Paul. Warnefridum l. 4. c. 48. 59. alios. Sed et Plin. sic accepisse vocabulum videtur l. 12. c. 23. Ab Ammonis Oraculo, iuxta quod gignitur arbor. Vide Casaubon. ad Pollionem, in Gallienis, c. 14. quia nempe Oracula ibi edebantur. Sic enim dicebantur olim Deorum responsa, quae vel e Terrae cavernis, vel e simulacris, sollertia non numquam humana, saepe Diabolica, edebantur. Nam constitere quidem fraudibus Vatum, sed non solis, cum multa praedixerint, ad quae nulla ratione hhumanae mentis acumen pertigisset. Atque haec iis etiam praestitere, qui Oracula venerant exploraturm, hominibus vafris, neque admodum credulis: Quo factum, ut, cum vulgus citra delectum omnia amplecteretur, prudentissimi quique non omnia, sed multa tamen crederent, quod ex illa in narrando constantia eorum satis liquet. Aristoteles, qui Daemonia non credebat, saltem non memorat, divinationes istas humori melancholico: Plutarchus et alii, vapori terrestri a Sole educto, inque corpus bene temperatum accepto, mentemque concitanti: Demosthenes fraudibus humanis, attribuit, quando, ut Minutius in Octavio ait, responso simulato filippi/zein] Pythiam conquestus est; planiusque fucum detexit Lucianus in Alexandro Pseudomante; ut tot alios fraudis Patriciae pariter, ac Sacerdotalis testes praeteream, quas non invenuste adumbravit Caelius Calcagnin. l. de Oraculis. Quo sacit, quod fere ita essent ambigua, ut ad eorum intelligentiam altero esse Oraculo opus videretur. Sed ut concedamus Aristoteli ac Plutarcho, quorum semper magnum inter Eruditos nomen fuit, Mentem posse humanam ab vaporibus eiuscemodi concitari, unde vero evincent, vim aliam habere, quam ut quae prius sciunt homines, subtililius vel disertius promant? quo modo Poetae, ubi paulum se consperserint flore Liberi Patris, melius poetari solent. Nec si Oracula latentium fuere hominum imposturae, eo non fraude etiam constiterint illudentium Daemonum: quas Oraculorum proin causas esse, candide agnovit Porphyrius l. de Daemonibus, nec non Iamblichus l. de Mysteriis c. 21. et 26. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolatr. l. 1. c. 6. De Oraculis, quae penitus desierant, agit Plut. l. peri\ tw= e)kleloipo/twn xrhsthri/wn]: plurima siquidem omnino erant exhausta, atque in tota Boeotia, quae olim *mantei=a] et Oraculorum sedes plurimas, sola Lebadia, unde sortes peterentur, restabat; Pythia quoque Antistes, non quidem plane tum respondere desierat, ut plurimi hactenus crediderunt, sed versibus non amplius Oracula edebat, ut idem Auctor docet altero l. peri\ tou= mh\ xra=|n e)/mmetra nu=n th\n *puqi/an], de eo quod non amplius Oracula versu reddat Pythia etc. Vide quoque Casaubon. Exercit. 1. ad Appar. Annalium, num. 25 et ad Pollionem in Gallienis, lot cit. nec non Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 9. v. 662. e quo pauca haec addimus. Docet Theodoretus contra Gentes Dissertat. 10. curiose in Oracula inquisivisse et Philosophiam peculiarem inde exsculpsisse Porphyrium, cuius Commentarii utinam ad nos pervenissent. Inquirebat enim ita, ut vitii convinceret, quando res postularet. Idem optimus et mire sagax Scriptor profert verba Plutarchi, quibus ostenditur, Daemonas primum omnium Oraculorum, deinde eorum malos Spiritus auctores esse, quae cum caede animalium, furore Sacerdotum et turpibus aliis ceremoniis fiunt. Unde mirum non sit, si non solum dubia fuerint responsa, verum etiam noxia, et abhorrenda. Certe id nec Gentilibus ignotum: Hinc pulchre exclamat Claudian. Bello Get. v. 556. Heu semper tacita sortes ambage malignae etc.——— vix tandem interprete casuAgnovit dubiis illusa vocabula fatis. Cuius rei illustre exemplum, in Historia Franc. ante pugnam Bovinensem consultis Daemonibus, ab adversariis Philippui Augusti, qui eos vicit, profligavit, cepit, ludibrio a malis Spiritibus habitos, videre est apud Rigordum Gothum A. C. 1215. Aliud suggerit Lud. Domenichius, quod malitiosa subtilitate facile multa superat. Histor. Var l. 14. p. 807. edit. Venet. A. C. 1566. ubi de Comite Alberto Scoto, Placentiae Domino ait, illusum eum ambiguitate responsi huius, quod in scripto ipsi exhibuerat Daemon, DOMINE STES SECURUS: INIMICITUI SUAVITER INTRABUNT TERRAM, ET SUBIICIENTUR DOMUI TUAE. Legienim et sic poterat, DOMI NE STES SECURUS: INIMICI TUI SUA VI TER INTRABUNT etc. quod etiam eventus probavit. Vide eundem Barthium de Oraculis etiam per somnum datis, ad Stat. Theb. l. 5. v. 620. ut et hic passim. Nec omittendum, Oracula petituris, per integrum diem a cibo, a vino autem per triduum, abstinendum fuisse, ut videre est apud Alexandrum ab Alex. Genial. Dier. l. 6. c. 2. etc. ORACULA NONNULLA VETERUM. Oraculum Amphiarai, in Oropo, Iovis et Apollinis confertur a Theodoreto Therapeutic. l. 10. Vide Barthium ad Theb. l. 9. v. 658. et supra, ubi de Amphiarao. Oraculum Castorum, Lacedaemone fuit, uti docet Lutatius ad Stat. Theb. l. 7. v. 413. Templis Sparte praesaga reclusis, Vidit Amycleos (facinus) concurrere fratres. Oraculum Delphicum, apud Delphos urbem Phocidis, oraculum Apollinis toto orbe celeberrimum, et ditissimum, unde Aphetoriae opes, ab Apolline Aphetore, i. e. Emissore Oraculorum, in Provib. abierunt: Edebatur in templo Delphico, quod quinquies destructum inque eodem loco reparatum legimus. Ara kera/tinos2 bwmo\s2], i. e. cornuta, appellabatur a cornibus, quae ad sinistrum latus, ut Plut. in Theseo docet, affixa, tanta arte in se flexa et complicata erant, ut en toi=s2 e)pta\ kaloume/nois2 qau/mas1i], inter septem miracula, referrentur. Hinc Ovid. Ep. Heroid. 21. v. 99. Miror et innumeris structam de cornibus aram. Quando Oraculum hoc desierit, variant sententiae. Quidam ab Alexandro M. id deletum volunt, sed sine ratione. Plut. de Orac. exhausta vaporibus terra desiisse contendit. Prudentio, in Apotheosi, v. 505. ex quo homims Deus induit artus, Delphica damnatis tacuernnt sortibus antra: Sed et post illa tempora Oraculum hoc interrogari fuisse solitum, ex Historiis patet; et Plut. versu tantum respondere cessasse refert, ut supra visum. Dio, occiso a Nerone in adituantri homine, Oraculum fuisse exstinctum, refert. Delphis cum abiit, ad Hyperboreos Scythas se contulisse creditum est, unde et dona illo non aliter, quam prius Delphos, missa sunt, et Abaris Scytha, Apollonis Sacerdos integrum de eius Responsis et adventu in illa loca volumen edidit. Vide in voce Delphi. Dodonaeum, apud Dodonam urbem et silvam Epiri, ubi Iovis vates dabant responsa, omnium antiquissimum habitum est, ut Herodotus ait. An a Dodonaim, Iaphetinepote? De hoc fabulantur, par columbarum ex Aegypto advolasse, quarum una in Epiro, in fago quadam considens, voce humana loqui inceperit, et praeter varia monita salutria, incolas iusserit templum condere: quod factum a Deucalione, postquam navis e ius eo appulit; hic enim non tantum templum, sed et urbem Dodonam, iuxta quam Oraculum in silva proxima edebatur, condidisse dicitur. An de Noacho, arca, columba eius, auditio quaedam, fabulandi occasio? Intelligunt autem per columbas has Eruditi feminas quasdam vaticinatrices, quae ex Aegypto in Phoeniciam, hincque in Thessaliam delatae, tres numero, responsa haec ediderint. Et certe Thessalica lingua, voce *peleia\s2], non columbam modo, sed et fatidicam anum, designatam fuisse, Eustathius in Il. c]. docet. Vide plura in voce Timarate. Hammonis to\ a)na/ktoron] seu xrhsth/rion], i. e. Oraculum, antiquitus fuisse videtur Schola quaedam hamidarum, seu Hami posterorum; a Daemone postea Oraculo suo coinquinata. Erat autem in loco, ob aestum, inaccesso, in regione Garamanutum, ubi Iuppiter forma hirci colebatur et responsa dabat. Nabarcae, Anariacae Urbe prope mare Caspium, mantei=on e)gkoimwme/nwn], Oraculum incubantium, i. e. somnia captantium, fuisse, docet Strabo l. 11. Quem incubandi morem durasse, temporibus etiam Gratiani ac Theodosii Imperator. indicat Prudentius in Harmatigenia. vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idololatriae l. 3. c. 25. etc. de Panis Oraculo, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. Imo tot Oracula erant, quot Dii, uti videre est, ubi de Paredris Diis infra Sed haec celebriora fuere, quae diximus. Vide infra Oraculum Dianae.
ORANDI_ad_Mensam_ritus
apud Christianos usitatus, Patribus arcessitur ex CHRISTI facto, oculis in caelos sublatis, benedicentis panibus, Matth c. 14. v. 19. Vide Basilium Seleuc. Homil. millud mirac. Sed et Iudaei, ut est in Iuchasin, p. 9. inter tria praeclara Mosis inventa, vel, ut ipsi appellant, recensere solent Benedictionem cibi, ex Deuteron c. 8. v. 10. quo e loco Rabbini multa commenti sunt, de ritibus in cibo sumendo adhibendis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, unde et variase in hunc usum formulae in eorum Ritualibus occurrunt. Vide Philonem de Vit. Contempl. Neque vero Paganis id instituti prorsus fuisse ignotum multa declarant. In Platonis Symposio, statim ut Socrates accubuit, conviovae libationes fecerunt et Hymnum Deo cecinerunt. Sic Athen. l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant ad festi alicuius sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent, e)pani/stasqai ei)s2 go/nata, tou= *i(erokh/rukos2 ta\s2 patri/ous2 e)uxa\s2 katale/gontos2], surgere in genua, dum sacrorum Minister preces patrias recitabat, refert. Apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici exstat hoc praeceptum, *kalw=s2 de\ kai\ to\ to\n *qeo\n en a)rxa=| tw=| dii/pnw| kai\ tw=| a)ri/stw| e)pikalei=sqai) ou)x w(s2 deo/meno/s2 tinos2 tw= toiou/twn) a)ll) ei)s2 to\ mnasqe/nta katakos1mhqh=nai ta\s2 yuxa\s2]. Bene fit etiam, ut Deus initio et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus, sed ut quisque Dei recordans animo sit composito. Quo et illud Ovidii facit, Amor. l. I. Eleg. 4. v. 27. Tange precor mensam, tangunt quo more precantes, etc. Quod cum Pagani observaverint, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuisse nonnullos, qui neque initio neque in fine cenae Deum laudarent, Homil. in Matth. 56. qui utinam nulli essent hodie. In eadem Homil. preces e)pitrape/zioi], h. e. quae in mensa peragebantur, non communes omnium Orientalium, sed proprie quorundam Monachorum montes incolentium, fuere, docente Casaubono Exercit. XVI. §. 63. Vide quoque Brissonium d. l. p. 40.
ORANTIUM_Ritus
corpore Soli Orienti obv erso, antiquus admodum, a Solis cultoribus originem traxit. Non enim hunc solum adorabant, manum osculando seu dexteram ori admovendo, unde adorandi verbum: qui ritus a Diis ad homines, honore potentiaque antecellentes primum, dein pares, tandem inferiores, gliscente adulatione transiit, manu venerari Tacito, l. 16. Annal. c. 4. manu salutare Martiali dictus: Sed etiam erectum ori pollicem admovendo, quemadmodem docet nos Appuleius Metam. l. 4. seque insuper circumagendo: ac Romani quidem dextorsum, unde Plautus Curcul. Actu. I. Sc. I. v. 69. —— PH. Quo me vertam, nescioPA. Si Deos salutas, dextroversum censeo: Galli vero sinistrorsum, teste Plinio l. 28. c. 2. qui tamen duo posteriores ritus, ultimus inprimis, non usque adeo antiqui fuere: Inprimis autem Solem Orientem versus se sistendo, quocumque etiam tempore Deum precarentur. Hinc Braelitae contras Occidentem versi, ubi Sanctuarium erat, preces Deo fundebant: atque ita se ost endebant precantes adorare non Solem orientem, sed Solis Dominum, ut ait Anastasius Nicaenus Quaest. 18. in Script. Quod ita se habuisse, tum porta Orientalis ostendit, per quem ingressi tabernaculum, vel Templum, ad Occidentem oraturi pergebant: ut cognoscimus ex Exod c. 26. v. 15. s. tum etiam verba Ezechielis Prophetae, c. 8. v. 16. ubi Israelitae accusantnr, quod precaturi ad Orientem se converterent: Dorsa habebant contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant contra Solis Ortum. Quemadmodum et Magos precatos, resert Herodot. l. 1. Vitruvius l. 4. v. 5. et 8. Araespectent Orientem. Virg. Aen. l. 12. v. 172. Illi ad surgentem conversi lumina Solem,Dant fruges manibus falsas, et tempora ferroSumma notant pecudum, paterisque altaria libant etc. Christiani veterestamen in hoc maluere Gentilium morem sequi; pro\s2 th\n e(wqinh\n a)natolh\n ta\s2 e)uxa\s2], ad ertum matutinum preces, concipientes, ut ait Clemens l. I. Strom. Hinc et visi Solem adorare; Tertullian. Apologet. Ad Persas si forte deput abimur, licet Solem in linteo depictum non adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo: denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad Orientis regionem pecari. Vide quoque Clementem Rom. Constitut. l. 2. c. 57. Origenem in Num. Hom. 3. Augustin. de Sermone Dem. l. 2. c. 19. Damascen. Orthod. Fidei c. 13. etc. e quibus Origenes et Damascenus, etiam ab Apostolis id institutum aiunt. Ac similiter sensit Iustinus sive alius Quaest. et Resp. ad Orthod. Resp. 118. cum aliis nonnullis. Unde Templum Orientem versus exstrui solere praeter Clementem Rom. loc. cit. Paulinus quoque Auctor est Ep. 12. ad Severum. Verum cum ritu convenirent, longe tamen aliud Christiani spectarunt, quam Gentiles: non quidem, quod Paradisus in Oriente creatus sit, nec quod Christus in illa mundi plaga sit passus, aut quod improbarent Iudaeos, versus Occidentem orantes: Sed quod Solem iustitiae Iesum Christum, mentes nostras salutari lumine illustrantem, correcta sic Gentilium consuetudine, venerari se ostenderent: Quam ob causam et Tertulliano Oriens Christi figura dicitur, contra Valentinianum c. 2. Vide quoque Clem. Alex. l. 7. Strom. Porro inter orandum et sacrificandum Romani opertum habebant caput, praeterquam quum Saturno, Honori ac Herculilitarent, Plut. Quaest. Rom. 11. et 13. quod capitis operimentum Tutulus dicebatur, Fulgent. de vocibus antiqq. Apud Plautum Amphitr. Actu 2. Sc. I. ab Alomaena parturiente quoque Dii tecto capite invocantur. Et apud eundem Curcul. Actu 3. Sc. I. alius operto Capite Aesculapium salutat: apud Val. Flacc. l. 5. Alopsus Vates, Manes venerando, caput obnubit etc. Contra Graeci nudis capitibus orarunt: quae causa, quod ritum sacrificandi Saturno aperto capite, institutum Graecanisum vocet Macrob. Saturn. l. 1. c. 10. et l. 3. c. 6. Hebraei, non minus ac Romani, orando aperire capita, turpe et probrosum iudicabant, quod ab illis haustum hodieque in usu apud Turcas esse, scribit Giergiovitzius de Cerem. Turc. l. 1. c. 1. Et quidem de Hebraeis late id prosequituir Abulensis in c. 13. Levit. post q. 10. docetque auctorem ritus Moysen fuisse, qui reverentiae ac verecundiae comparendi coram Deo ergo ad rubi conspectum caput obtexerit: Adde; quod etiam subiectionis et timoris index capitis sit velatio. Quo ritu orare Corinthios suos iusserit Apostolus I. Ep. c. 11. v. 4. et 5. exponit: Omnis vir orans aut prophetans operto capite, dedecorat caput suum etc. et v. 7. Vir enim non debet velare caput, quum is imago sit et gloria Dei: et mulier gloria Viri est. Quam legem politicam esse, ac proin non sine distincitone locorum ac temporum accipiendam, ait Beza, docetque vel exinde, quod hodie, contraria prorsus ratione, capite operto in coetu loqui, signum sit auct oritatis: aperto vero subiectionis testimonium, Annotat. in locum. At oramus nudo capite in signum, ut quidam volunt, pertectae libertatis, a Christo nobis partae, quod etiam toto Oriente obtinere, refert Simeon Thessalonicensis etc. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 2. Addam, alio properans, pauca quaedam de prisco orantium more, aras manibus apprehendendi tenendique, de quo ita Macrob. Saturn. l. 3. c. 2. Est profundam scientiam buius Poetae in uno saepe reper re verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret: multifarie enim legimus, quod litare sola non possit Oratio; nisi et is, qui Deos precatur, etiam aram manibus apprehendat. Inde Varro Divinarum l. 5. dicit, Aras primum Ansas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus illas teneri. Ansis autem teneri solere vasa, quis dubitet? Commutatione ergo literarum Aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. Haec omnino illo versu Poeta exsequutus est (Aen. l. 4. v. 219. Talibus orantem dictis, Arasque tenentemAudiit omnipotens. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annular. Schem. 14. c. 74. et seqq. inprimis c. 75. ubi de tribus orandi modis antiquis, statario, adgeniculato et sedentariio prolixe disserit: de situ vero versus Orientem aliasque Mundi plagas, hic passim plura suis locis.
ORATA_Sergius
Romanus, a pisce cognomine (de quo vide supra in Aurata) similiter appellatus; teste Varrone de R. R. l. 3. c. 3. Quis (Maiorum nostrorum) habebat piscinam, nisi dulcem? et in ea duntaxat squalos atque mugiles pisces? Quis contra nunc Rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum his piscibus stagnum habeat plenum, an ranis? Non Philippus, cum ad Immidium hospitem Casini divertisset, et ei e vicino flumine lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustasset, et expuisset, dixit: Peream, ni piscem putavi esse? Hinc subiungit, Sic nostra aetas, inquam luxuria propagavit leporaria, ac piscinas protulit ad mare, et in eas pelagios greges piscium revocavit. Non propter hoc appellati Sergius Orata, et L. Muraena? Quis enim propter nobilitatem ignorat piscinas Philippi, Hortensii, Lucullorum? Ubi quod ait de cognomentis a piscibus, etiam Columella habet l. 8. c. 16. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ab mari deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum Gentium, Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licmius Muraena, captorum piscium laetabantur vocabulis. Vide praeterea Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 1. et Macrob. Saturnal. l. 3. c. 15. Eundem Oratam primum ostearum vivaria excogitasse, docet Plin. l. 9. c. 54. Ostrearum vivaria, inquiens, primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano, aetate L. Crassi Oratoris, ante Marsicum bellum (circa an. Urb. Cond. 666.) nec gulae causa, sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens: ut qui primus pensiles invenit balineas, ita mangonizatas villas subinde vendendo. Unde colligimus, eundem thermas pensiles primum invenisse; halucinari proin Senecam, cum suspensuras balneorum suo aevo inventas tradit Ep. 91. Diu enim ante Senecam aevo Mithridatis Regis et Cn. Pompeii Orata vixit, thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 1. c. 14.
ORATIO_Sacerdotis_Summi_in_Vet._Test._ad_Deum
die Propitiationum, utraque manu hirco imposita, haec legitur in Ioma c. 6. fol. 66. Rogo te, Domine, peccarunt, inique egerunt, praevaricati sunt coram te populus tuus domus Israel. Quaeso, Domine, expia nunc peccata, iniquitates et praevaricationes, quibus peccarunt, inique egerunt et praevaricati sunt in te populus tuus domus Israel, prout scriptum habetur in lege Mosis servi tui (Levit c. 16. v. 30.) Quia isto die vos expiabit ad vos mundandos ab omnibus peccatis vestris; coram Domino mundabimini. Tum Sacerdotes et Populus, qui stabant in Atrio, audientes nomen explicatum] i. e. nomen , prolatum ex ore Summi Sacerdotis, flexis genibus adorantes proni in faciem dicebant, Benedictus sit Dominus, gloria Regni ejus sit in aeternum]. Peracta postmodum oratione, hircus in solitudinem deducebatur, uti diximus supra in voce Azazel. Vide etiam ubi de Expiationis seu Propitiationis, Festo, voce Lingua, et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. prior. p. 658.
ORATORIUM
Graece *e)ukth/rion] seu *e)ukth/rios2 oi=kos2], proprie locus, ubi oratur: sed nomen in Christianismo veteri pro templis invaluit, ex eo quod Dominus ipse Templum Hierosol. Domum Oratinis meam], nec non Domum Orationis], oi)=kon pros1euxh=s2], vocandum esse pronuntiavit, Esai c. 56. v. 7. Hinc plerumque aedes sacrae Eusebio oi)=koi e)ukth/rioi], Aedes Oratoriae, dicuntur. Nominis ratio ab orando seu invocando divino Numine, quae praecipua divini cultus pars est, adeoque per Synecdochen pro illo toto usurpatur, Iohannis c. 4. v. 24. Et quidem iam tempore Apostolorum et deinceps, per saecula primitiva Imperii summi et Christianismi in Constantino M. coniunctionem antevertentia, conveniendi, ad Sacra exercenda, Locos, Cenacula, Cryptas, Eremos, Domus, Oratoria habuisse Christianorum coetus, certum est; ex disciplina scil. tantum inter se confoederata, qua tunc, prout quivere, nitebantur, uti et Philosophorum sodalitia imperio pentus carentia (Pythagorica, Platonica, alia, etiam Essenica) conveniendi id genus modum inter se sibi praestitutum itidem habuere. Namque Apostoli et Discipuli in to\ u(perw=on], Cenaculum, velut in locum Conventus sacri satis notum, Sacrorum suorum gratia, ascendisse leguntur, Actor. c. 1. v. 13. et Paulus 1. Corinth. c. 11. v. 2. singulorum domos, ut habitationis loca, expresse distinguit ab Ecclesia, quo nomine illic Conventus locus, ad sacra celebranda destinatus, ut alias itidem qui convenirent, pro subiecti discrimine, non paucis innui videtur. Atque huc spectat illud sive Luciani in Philopatr. sive alius eiusdem saeculi, ubi Critias accessum suum ad Christianorum (sub Traiano Augusto) coetum quendam enarrans, multis, inquit, superatis scalis e)s2 xrus1ofo/ron oi)=kon], in domum auratam ascendimus, qualem Homerus Menelai fingit esse. Unde colligitur, etiam splendidiora iam tunc habuisse Christianos Cenacula, quae Sacris eorum fuere commodiora. Tantundem pariter, in illo Lampridii de Severo: c. 49. Quum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra Popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit, melius esse, ut quomodocumque istic Deus colatur, quam Popmariis dedatur. Etiam de *pros1eukthri/ois2] Oratoriis et *pros1eukthri/wn o)/ikois2] in Ecclesiis, eisque diversi generis et numerosissimis a Christianis exstructis, ante Dioletiani tempora, diserte apud Eusebium Histor. Eccles. l. 8. c. 1. et 2. alibique. Ruffinus, inter alia, Cum ne ipsa quidem, inquit, antiqua Receptacula sufficerent, sed quottidie Orationum domus dilatarentur, ita ut amplitudo earum concludere instar Urbium videretur, etc. An vero Oratoria haec ante Constantini M. tempora sollenni ritu dedicata, et usibus communibus per Dedicationis vim aliquam sic exempta habuerint Christiani, multis disputat Sldenus: concluditque primis illis saeculis illos Dedicationibus abstinuisse, non quod eas penitus improbarent, sed quia summarum observan tissimi essent potestatum, Caesarum nempe, ut Potificatu Max. gaudentium et Senatus PQ. quorum nullus, ante Constantinum, Christianismum ita in se receperat, ut aedes Christo dedicari permitteret. Et certe, sine eiusmodi indultu, scimus nefas plane ex iur Romano et Caesareo habitum fuisse, novum aliquem Deum sive maiorum, sive minorum Gentium, consecrando in Orbem Romanum introduxisse. At cum Constantinus rerum potius est, Christianis suis indulgentissimus, mox inhibitis, qua potuit Gentilismi tum delubrorum exstructionibus, legem tulit, qua iussum est, tw= *e)ukthri/wn oi)/kwn ta\s2 oi)kodoma\s2 u(you=n au)/cein te kai\ ei)s2 pla/tos2 kai\ mh=kos2 ta\s2 *e)kklhs1i/as2 tou= *qeou=], Oratoriarum domuum structuras (Magistratuum passim procuratione) fieri sublimiores et Ecclesias Dei tum latitudine, tum longitudine, ampliores, apud Eusebium de Vita Constantini l. 2. c. 44. Ipse etiam mandavit in sacro resurrectionis Servatoris nostri loco *nao\n pros1eukth/rion], Templum in Orationem, Hierosolymis exstrui splendidissimum ditissimumque et quod coetera per urbes alias universa superaret, Ibid. l. 3. c. 24. 29. 30. etc. Alia, in Terra sSancta alibique non pauca construi iussit, Ibid. c. 40. et 41. quorum nonulla tw=| pros1kunhqe/nte *qew=|], Deo qui adoratur, consecravit, Ibid. c. 42. alia Angelis, Apostolis, Martyribus, Sanctis. Vide Sozom. l. 2. c. 2. et Baronium ad Martyrol. Rom. Maii 8. etc. Unde Encaeniorum annuae celebrationis usus iam vigere per Orbem Christianum coepit, nefasque, saltem post Constantinum statim, regulariter habebatur, tum in Aedibus, ut cumque in facros usus contructis, sed nondum sic dedicatis, Synaxes facere cisque illic interesse (nisi urgentibus aliarum aedium angustiis, ob illarum defectum, causamque aliquam eiusmodi inevitabilem) tum Templum aliquod seu Oratorium dedicare, citra mandatum, auctoritatem permissumque Caesareum. Nota lis ab Arianis Athanasio mota, quod intra pauculos a Constantino annos, sub Constantio, in Ecclesia Alexandriae Magna nondum dedicata, tempore Paschali, synaxin celebrasset, de qua ipse Apolog. ad Constantium, Tom. I. p. 682. etc. Vide omnino I. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. Part. 3. c. 15. §. 2. et seqq. Dein vero Oratoria dici coeperunt, sequentibus temporibus, Sacella, Monasteriis adiuncta, quae omnibus pervia non erant, uti Ecclesiae, quas ideo *kaqolika\] vocarunt, quod utriusque sexus populo paterent, et inquibus Collectas celebrare non licebat, sed erant tantum ad Monachorum preces et assiduos cantus accommodata. Sic Euagrius in Vitis SS. Patr. c. 5. Ecclesias et Oratoria distinguit, et Beletus de Officiis divin. c. 2. Ignorandum non est. inquit, quin Oratorium pro ipsa Ecclesia interdum accipiatur atque etiam quivis locus alius ad orandum constitus, vocetur Oratorium: cuiusmodi in suis Coenobiis staverunt Monachi. Atque Oratoria, eiusmodi aedes sacras Monasteriis adiunctas, vocant, Benedictus Regul. c. 38. 52. 58. Gregorius M. l. 1. Ep. 54. alii. Olim vero Monachi ad Ecclesias Sabbatho tantum et die Dominico confluebant, ut est apud Palladium Histor. Lausiac. c. 17. Tandem Oratoria dicta sunt Sacella quaedam domestica, aut privatae aedes sacrae in agris et villis exstructae; quae Parochiarum ius non habebant et a Magnatibus ex fundis suis dotabantur ac ab Episcopis consecrabantur: de cuiusmodi Oratoriis agit Gregorius M. l. 2. Ep. 9. in quibus Baptismum peragi vetat Synodus Trullana can. 58. Sic romanos olim sua habuisse Sacella privata, quae Lararia vocabant et Persas sua *puraiqei=a], legimus. Atque ad sacella ista domestica forte spectant, quae habet Odo Cluniac. de Translat. S. Mauric. Ubi dum quadam di isdem venerabilis Comes in Oratoriolo compendiose ibidem exstructo, ut nobilioribus mos est, post matutinos residens hymnos, divinis intenderet theoriis etc. Vide Iustinianum Nov. 131. Aliud quid est Oratorium, quod vulgo Gallis, un Prie Dieu, et cuius mentio in Ord. Rom. quartus vero Scholae praecedit ad Pontificem, ut ponat Oratorium ante altare, si tempus fuerit: et accedens Pontifex orat super ipsum. Nec omittendum *e)ukth/rion tou= a)giwta/tou *marturi/ou], Oratorium Sanctiss. Martyrii S. Euphemiae Chalcedonensis (in quod secessisse Episcopos, tractatum de Fide habituros, dum ageretur Concilium Chalcedonense, tradunt Acta eiusdem Concilii, en tw=| *marturiw|] praefatae Sanctae habiti) non fuisse bh=ma] seu Altare, ut quidam; neque *nao\n] seu Chorum, ut alii volunt: sed eam Martyrii partem, a Bemate et Altari saeculsam, in quam Populus orationis causa secedere erat solitus, ut Iac. Gotofredus statuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et plura de Oratoriis veter. Christianorum apud I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce *e)ukth/rion], ubi prae foribus eorum pauperes colloca os. in atriis fontem fuisse, in iis tamen Baptismum administrare non licuisse, inter alia docet. DeOratoriis Iudaeorum infra, in voce Proseucha.
ORBONA
Dea apud Romanos, colebatur ne orbos faceret: In huius tutela fuisse orbatos Parentibus liberos, tradit Arnob. l. 4. Adv. Gentes. Ara illius teste Plinio l. 2. c. 7. ad Larium aedem in Urbe fuit, quamquam Orbonae vocabulum inde esset eiectum: Restituit tamen Hadr. Iunius Animadversorum l. 3. c. 1. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. De Orbarum vero Virginum conditione ac iure, vide supra in voce Epiclerae: uti plra hanc in rem infra, ubi de Orphanis et Orphanorophiis.
ORCHESTRA
pars Theatri, quarum 4. fuere, erat, in qua Senatores considebant spectaturi, depressior pulpito, sicut pulpito altior erat Scena. Licet enim in principio promiscue spectaverit cum plebe Senatus nullo habito discrimine, iuvandae concordiae fovendaeque libertatis gratia, ut testatur Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 3. post quingentos tamen et quinquaginta octo annos Attilius Seranus et L. Scribonius Aediles, ludos Matri Deum facientes, superioris Africani sententiam sequuti, discretis Senatus et Populi locis, morem solverunt: tandemque suus Senatoribus locus Orchestra: suus Equitibus, gradus 14. suus Plebi, cavea: suus Senibus, Buleuticum suus Iuvenibus, Ephibicum: suus Consulibus ac Imperatoribus, podium; suus quoque Virginibus Vestallbus, a reliquis omnibus discretus, esse coepit. Et quidem Senatorum subselliis Orchestram destinatam fuisse, Vitruvius docet Architect. l. 5. c. 6. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scenae, ea regione, qua percipit curvaturam circinationis, ibi finiatur scenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscenae pulpitum, et Orchestrae regionem: Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes Artifices in scenam dent operam. In Orchestra autem Senatorum sunt sedibus loca designata et eius pulpiti altitudo, sitne plus pedum quinque, uti qui in Orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Hinc Suetonius Caesare c. 76. Praenomen, inquit, Imperatoris, cognomen Patris Patriae, statuam inter Reges suggestum in Orchestra. Et in Aug. c. 35. Servavit Senatoribus etiam excusantibus insigne vestis et spectandi in Orchestra, publiceque epulandi ius. Item in Nerone c. 12. Deinde in Orchestram Senatumque descendit. Iuvenal. Sat. 3. v. 178. Aequales habitus illic funilemque videbisOrchestram, et Populum. I. e. Optimates ac plebem. Sunt tamen qui Pantomimorum saltationibus eam dicatam fuisse contendant, nixi tum originatione vocis, namque o)rxei=sqai], saltare Graecis est, tum auctoritatibus Scriptorum non contemnendorum. Namque Isidor. Orig. l. 18. c. 44. Orchestra, ait, pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare: Ibi enim Poetae, Comoedi et Tragoedi ad certamen descendebant, iisque canentibus, alii gestus edebant. Cui concors vetus Scholiastes Iuvenalis Sat. 3. v. 178. Orchestra, inquit; spatium, in quo saltat Pantomimus, vel qui in Orchestra procedit aut spectatur. Nec ab hisce abscedere videtur Varro citatus a Nonio c. 2. num. 743. etc. Et certe apud Graecos saltationes in hoc loco peragi solitas fuisse, extra dubium est; an apud Romanos in scena id factum, an in Orchestra: an tractu temporum mos variatus? in medio relinquit Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 10. Vide quoque eundem Rosin. l. eod. c. 4. Cael Rhodig. l. 8. c. 8. Orchestram locum fuisse vult, e quo sub cuiusque Actus finem, Chorus Populum sit allocutus, habetque varios sibi suffragantes: Interim rima sententia maxime propinqua vero videtur, ut Orchestra sedem denotaverit, Senatoribus assignatam, quum inter alia Iuvenalis Orchestrae nomine Senatum indigitet, ut visum. Plura vide apud Lipsium de Amphith. c. 14.
ORCHIA_Lex
*o)/rxinos2 no/mos2], prima inter Leges Sumptuarias Romae fuit. Cum enim a veteri et avita morum parsimonia posterr deficerent, et nullum modum luxuria inveniret, legum animadversione opus fuit: Itaque lata primum lex Orchia, a C. Orchio Tribuno Plebis de Senatus sententia, tertio anno quam Cato Censor fuerat, numerum convivarum praescripsit, et quo Legi nulla fieret fraus, ut apertis ianuis cenaretur, cavit. Eius meminit Macrob. Saturnal. l. 2. c. 18. ubi Catonem mox orationibus suis vociferatum esse, quod plures, quam praescripto eius cavebatur, tum ad cenam vocarentur, refert. Sequuta Fannia est anno 22. post, anno videl. Urb. Cond. 488. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 12.
ORCINI
et Pileati, hesterni Quirites, ut appellat Persius, Sat. 3. v. 106. inter funeris Ministros inserti olim Romae videntur, Laurentio Pignorio Comment. de Servis. Istiusmodi hominibus. a Caesare Dictatore, et post necem eius inprimis, a Triumviris Reip. constituendae. ductum coinquinatumque Senatorium ordinem fuisse, Suetonius in Aug. c. 35. ait: ubi Augustum Senatorum numerum affluentem deformi et incondita turba (erant enim super mille et quidem indignissimi, et post necem Caesaris per gratiam et praemium allecti, quos Orcinos vulgus vocabat) ad modum et splendorem pristinum redegisse, refert. Alias Orcinus libertus, cum nullius viventis libertus sit, Ditis sive Orci libertus seu Charonita vocatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 5. et ante eum Cuiacium Observat. l. 3. c. 23.
ORDO_Naturae
in morte servatus, pro re magna olim Gentilibus habitus. Exstatque illustre exemplum in simul morientibus, apud Tacit. Annal. l. 16. Sic maritus Priscillae, apud Statium l. 5. Sylv. 1. v. 181. Linquo equidem thalamos (salvo tamen ordine) maestos,Quod prior exegi longa potiora senectaTempora — — Alioqui felicior ordo coniugii, uxore prius moriente, eidem infra v. 220. —— illam tranquillo fine solutam,Felicemque vocant, lacrimas fundente marito. Et Ausonio in Parentalibus. Vide quoque veter. Inscr. in Thesauro Gruteriano DCLXXIX. 7. Sic parentes passim etc. Contra turbatum hunc ordinem maximam a Diis poenam immissam rebantur: quare mortem et mortuaria liberorum, nefas putabant a Parentibus videri. Unde Priamus, cum exsecratione Neoptolemum in clamat Aen. l. 2. v. 536. At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,Di, si qua est caelo pietas quae talia curet,Persolvant grates dignas, et praemia reddantDebita; qui nati coram me cernere letumFecisti, et patrios foedasti sanguine vultus. Vide quae de occisis in conspectu Matrum Patrumque liberis, adnotavit Casp. Barthius Animadversion. ad Papin. Stat. passim, inprimis ad Theb. l. 6. v. 205. Primus autem, qui inverso Naturae ordine ante patrem elatus est, memoratur in Sacris Lamech II. Methusalemi fil. Genes c. 5. v. 31.
OREB
Ebraice , Latine: desertum, vel solitudo, sive destructio, aut siccitas, aut gladius, mons in deserto Madianitarum, Psal. 106. v. 19. qui Sinai alias dicitur, in quo data fuit lex Mosi. Est et nomen petrae, Exod c. 17. v. 6.
OREB
Ebraice , Latine, corvus, suavis, aut fideiussor, vel commiscens, aut vespertinus. Vir Midianita cum Zebo a Gideone interfectus, Iudic c. 7. v. 25. Psal. 83. v. 12. Ioseph. l. 5. c. 8.
Oriens_Consul
apud Stat. l. 4. Sylv. 1. cui titul. Consulatus Imp. Aug. Germanici, v. 2. 3. —— aperit Germanicus annum,Iamque oritur cum Sole novo —— est, qui Magistratum auspicatur. Fuit autem hoc verbum Consulari Magistratui atque Celsitudini addictum, ex imperio veteris Sanctionis, Oriens Consul Magistrum Populi dicat. Qua de vide Velium Longum, cuius verba proponit explicatque Casp. Barthius Adversarior. l. 137. c. 16. Similis rei titulus est, quem sibi Persarum olim Reges arrogabant, s1u\n h(li/w| a)nate/llwn], cum Sole oriens, de quo vide supra ubi de Chosroe. Neque aliter de Regibus apud Inferos Lucianus in Necyomantia, *o( de\ mo/gis2 a)/n pote anatei/las2 au)toi=s2, porfurou=s2 tis2, h)\ peri/xrus1os2, h)\ diapoi/kilos2, e)udaimonas2 w)/eto kai\ makari/ous2 a)pofai/nein tou\s2 pros1eipo/ntas2, h)\n to\ sth=qos2 h)\ th\n decia\n protei/nwn doi/h katafilei=n]. Sed et Diogenem hominibus, ad quos veniebat, velut deum quendam exortum, scribit idem in Demonacte etc. Vide Barthium laudatum Animadversion. ad Statium d. l. Quanto speciosior invisit nos Oriens ex alto, cuius meminit in sua prophetia Zacharias Sacerdos, apud Euangel. Lucam c. 1. v. 78. *dia\ s1pla/gxna e)le/ous2 *qeou= h(mw=n, en oi(=s2 e)pes1ke/yato h(ma=s2 a)natolh\ e)c u(/yous2], Ex intima misericordia Dei nostri, qua invisit nos Oriens ex alto; ad quem locum vide Bezam, aliosque.
ad_ORIENTEM
Graece kat) a)natola\s2], sacra sua peragentes Levitas Chorosque cantantium, in Templi Salomonici Encaeniis, stetisse, legitur in Clementinis Apostolorum Constitutionibus, ex 2. Paral. c. 5. v. 12. ut usus in Orientem precandi Christianis etiam ex Hebraeorum exemplo derivetur. Sed norum, Templi Hierosolymitani eiusmodi fuisse positionem, ut introitus eius a parte haberetur Orientali, nulla in Occidentali porta admissa: qui situs etiam erat introitus Tabernaculi Foederis, Numer. c. 3. v. 38. parilemque fuisse Templi, testatur etiam Iosephus Archaeolog. l. 8. c. 2. et aristeas l. de LXXII. Interpp. Patres Christiani, Hieronym. ad Ezech c. 8. Titulus Talmudicus Middoth, et ad illum Magistri, praeter scriptores ex professo illud delineantes, Adrichomium, Riberam, Villalpandum; Scripturam tandem ipsam Ezech. Ibid. v. 16. et c. 11. v. 1. adeo ut ingredientes in Occidentem sic versi preces ac sacra peragerent. Nec e loco Paralipom. cit. necessario colligitur, facies suas versus Orientem habuisse Levitas Cantoresque positas. Sacer enim textus saltem innuit, eos stetisse in Oriente ad Altare], seu ad Orientalem (ut Vulgata) plagam Altaris; unde nihil aliud elicitur, quam coram Altari eos stetisse, tergisque obversis Orienti ministerium suum peregisse, quod planissime positionem eorum ad Orientem negat, contrarium asserens, ut et Baronius advertit Tom. I. Annal. ad ann. 58. §. 105. Nec melius nonnulli ex eo, quod Pontifici M. in magno illo Expiationum Sacrificio, Levit c. 16. v. 14. spargendus erat iuvenci sanguis, coram Propitiatorio, , kat) a)natola\s2], ad Orientem, exsculpere conantur exemplum singulare Sacra versus Orientem peragendi; cum haud aliud inde deduci possit, quam quod Pontifex ad orientem Propitiatorii, facie in Occidentem, ut reliqui, versa, munus illus spargendi praestaret. Et hanc Templi positionem, tam ante eiusdem excidium, quam post, Synagogae et Proseuchae Iudaeorum, imitatae sunt. Hinc, postquam tradidit Maimonides alicubi ex more suis avito, ut et Magistrorum alii, ubicumque fuerit Israelitarum numerus denarius, eos oportere Proseucham sibi qualemeumque ad orandum aedificare; etiam in Urbe qualibet, quoties sui essent iuris, cogendos esse etiam invitos, ad aedificandam Synagogam, et Librum Legis, Prophetarum ac Hagiographorum sibi comparandum; et Synagogae structuram esse debere, in loco Urbis editiore: Subdit, Neque fieri debent ostia Synagogae alibi atque in Orientem; iuxta quod dicitur (Numer. c. 3. v. 38.) et qui castrametatur ante Tabernaculum, Orientem versus, ante Tabernaculum Foederis ad Ortum. Scilicet ex illo Tabernaculi, situm hunc in Templum propagatum, etiam in Synagogas ubicumque locorum derivandum, voluere Veteres. Cum vero adicit, Et consiruendum est sacellum, in quo ponant Librum Legis. Sacellum autem hoc sic exstrui debet, ut situm habeat, ad plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius: plagam, in quam orandum, aliam fuisse atque aliam, ex avita traditione, docet, vide infra, in voce Respectus Templi. Uti ergo Templi Hierosolymitani situs ex plaga illa versus quam generatim precandum erat, Occidentem videl. pendebat: Simillter apud Gentiles in plaga Mundi designanda, in quam patesceret Templum, suisque aris ac simulacris, recta introeuntibus, obversi cultum praestarent, ad modum erant solliciti: qui tamen usus varius fuit. Admittitur autem plerumque, Gentiles in genere Orientem inter precandum, adeoque fores Templorum eorum, eandem in plagam, a vetustissimis etiam saeculis spectasse. Ut e Sacris non afferam, quae huc faciunt, alibi monenda; etiam Vitruvius Architect. l. 4. c. 5. qui sub Augusto floruit, veluti pro notissima sui temporis et vetusta, de aedibus Sacris constituendis, secundum regiones et mundi plagas, disciplina tradit, eas ita constituendas esse, ut, si nulla alia ratio impediret, liberaque fuerit potestas, Aedis signum seu Numinis simulacrum, quod erat in cella collocatum, spectaret ad vespertinam caeli regionem, ut qui adirent ad aram immolantes, aut sacrificia facientes spectarent ad partem caeli Orientis, ipsaque simulacra viderent exorientia contueri supplicantes et sacrificantes; quod aras omnes Deorum necesse esse videatur, ad Orientem spectare. Hinc de Latino Turnoque Regibus, Aenea et Ascanio sacrificantibus et precaturis, Virg. Aen. l. 12. v. 172. Illi ad surgentem conversi lumina solem,Dant fruges manibus salsas et tempora ferroSumma notant pecudum, paterisque altaria libant. Ubi Servius, Non utique nunc Solem surgentem dixit. Iam dudum enim dies erat. Sed disciplinam ceremoniarum sequutus est, ut Orientem spectare diceret eum, qui esset precaturus. Ad quem modum etiam oraturus ante Aeneas, l. 8. Aen. v. 68. Surgit et aetherii spectans orientia SolisLumina, rite cavis undam de flumine palmisSustulit, ac tales effudit ad aethera voces;Nymphae, Laurentes Nymphae. Clemens item Alexandr. loc. cit. rituum Gentilium scientissimus, de Christianis precationibus in Orientem fieri solitis, veluti more hominum antiquissimo rite fundatis, *o(/qen], inquit, kai\ ta\ palaio/tata tw= i(erw=n pro\s2 du/s1in e)/blepen, i(/na oi( a)pantipro/s1wpoi tw= a)galma/twn i(sta/menoi, pro\s2 a)natolh\n tre/pesqai dida/s1kwntai], Unde etiam Templorum antiquissima respiciebant ad Occidentem, ut qui vultu stant ad simulacra converso, doceantur verti ad Orientem etc. Quod vero Lucianus Syrus, de aedibus Orientem prospicientibus locutus, l. peri\ tou= oi)/kou, *kaq) a(\], inquit, kai\ ta\ i(era\ ble)ponta e)poi/oun oi( palaioi\], Iuxta quod etium templa aspicere fecere Veteres qui etiam Templorum haud paucorum origines ac positionem ex inspectione se didicisse fusius tradit, l. de Dea Syra: ea de re dictum supra, in voce ad Occidentem. Idem interim Templum Priapi accuratius describens, vestibula Templi, ei)s2 ai)/nemon *bore/an], versus ventum Boream, directa fuisse, narrat; ipsum autem Templum Orientem Solem prospexisse, addit. Vide quoque Isidor. Origin. l. 15. c. 4. ubi de positione Templorum loquitur, Oram Aequinsctialem spectante, velut in perpetuo apud Veteres usu; et ex recentioribus Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 12. c. 1. et 2. Baronium Tom. I. ann. 58. §. 105. Villalpandum ad Ezech c. 8. v. 16. Alios. Christianos certe quod attinet, imbibisse illos a temporibus maxime primitivis morem ad Orientem adorandi, adeoque ad eandem plagam Oratoria sua aedificandi, palam fit ex Patribus, Constantinum etiam Imperatorem longe antevertentibus; Sed hac de re vide hic passim, peculiarem inprimis rationem Gentilium versus Orientem precandi, supra voce Decanus; et plura apud Ioann. Seldenum de Synedriis veter. Hebraeorum l. 3. c. 16. §. 1. 2. 3. etc. Sed et in sepulchris mortui apud Graecos versus Orientem condebantur, teste Scholiaste Thucydidis, ubi ait moris iis fuisse, e)p) a)natola\s2 poiei=n o(ra=|n tou\s2 nekrou\s2]. Vide quoque Digenem Laertium Solone. At insepulto hominis cadaveri terram inici, et in sepulchro occasum versus condi, Lex voluit, *o(\s2 a)\n a)ta/fw| peritu/xh s1w/mati a)nqrw/pou pa/ntws2 e)piba/llein au)tw=| gh=n, qa/ptein de\ pro\s2 dus1ma\s2 ble/pontas2], memorata Aeliano Var. l. 5. c. 14. qui idem l. 7. c. 19. Megarenses ad Orientem, Athenienses ad Occasum suos respicere voluisse, ait: antiquitus videl. more postmodum variato, ut ex praefatis Auctoribus liquet etc.
ORNATRICES_seu_Cosmetae
puellae fuerunt, quae Mulieribus olim comas exornabant, de quibus Ulpian. leg. 49. ff. de leg. 3. Item mancipia alia: puellae fortassis, quis sibi comas mulieres exornant. Tertullian. de Habit. mul. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus, quem mundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur: Ille in cura capilli et cutis, et earum partium corporis, quae orulos trahunt. Macrob. Saturnal. l. 2. c. 5. Eadem Iulia mature coeperat habere canos, quos legere secreto solebat; Subitus interventus Patris aliquando oppressit Ornatrices. Ovid. l. 3. Art. amand. v. 239. Tuta sit Ornatrix. Solebant hae tradi Magistris, ad artificium ornandi ediscendum: Marcianus L. 65. ff. de Leg. l. 3. Ornatricibus legatis, Celsus scripsit, eas quae duos tantum Menses apud Magistros fuerunt, legato non cedere. Quod quale fuerit, exponit Manilius partim l. 5. partim Alii: Illis cura sui vultus, frontisque decoraeSemper erit, tortosque in flexum ponere crines,Aut nodis revocare, et rursus vertice densoFingere, et appositis caput emutare capillis. Tertullian. de cultu Foem. graphice: Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnis coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affingitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum. Nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum etc. Utroque brevior ac concinnior Iuvenal. Sat. 6. v. 501. Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altumaedificat caput. Cuiusmodi erat Flaminicae Tutulus, vittam insuper purpuream crinibus innexam habens. Unde Romae olim in Musaeo Carpensi, Aponiae. Successae. a. Tutul. Ornatr. C. Batonius. Epigonus. Atriensis. Ex huiusmodi ministerio, ancilla apud Petronium Gytona in partem navis inferiorem ducit, corymbioque dominae pueri adornat caput: Imo supercilia etiam profert de pyxide, sciteque iacturae lineamenta secuta, totam illi formam suam reddidit. Pyxis enim continebatur instrumento ornatricum et Cosmetarum, Martial. l. 9. Epigr. 38. v. 1. Cum sis ipsa domi, mediaque ornere Suburra.Fiant absentes et tibi, Galla, comae.Nec dentes aliter, quam Serica, nocte reponas,Et lateas centum condita pyxidibus.Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,Quod tibi prolatum est mane, supercilio. En integram officinam Ornatoriam, geminam plane illi Petronianae, comas, pyxidem, supercilia. Vide quoque Appuleium Metam. l. 6. ubi Pyxidem Veneris memorat, et Zenonem Mart. Praef. de Contin. ubi haec luxus instrumenta diterte explodit. Capillorum vero cura praecipua Ornatricibus, non in structura tantum, sed et in colore cincinnisque fuit: quod increpuit Propert. l. 2. Eleg. 18. v. 27. imprecatus, Illi sub terris fiant mala multa puellae,Quae mentita suas vertit inepta comas. Et Tertullian. lib. cit. Video quosdam et capillum croco vertere: Pudet eas etiam nationis suae, quod Germanae non aut Gallae procreatae sint: ita Patriam capillo transferunt. A cincinnorum studio Cinerarii et Ciniflones ministri appellati sunt, quorum instrumentum calamistrum fuit, quod acum ferream non semel interpretatus est Isidor. Origin. l. 10. c. 20. ubi inter alia: Acus dicitur, qua Sarcinatrix vel etiam Ornatrix utitur. Petronius acum comatoriam, Appuleius crinalem: nisi quod crinalis latius pateat, et minores etiam acus, quibus sustinebantur et figebantur capilli, complectatur. Huius Ministerii instrumenta erant discerniculum, pecten, speculum etc. Porro quia Ornatrices rarum ac parum aquae solebant mittere ac velut yeka/zein], quoties crinem componerent, ut habent veter. Glossae, hinc Psecades quoque appellatae sunt, de qua voce vide infra. Sicut autem Mulieres suas Ornatrices, Sic ne in hac quidem parte a molliori sexu se superari ferentes viri, suos capitum et capillorum concinnatores habuere, teste Columella Praefat. l. 1. quos Capillaturae structores vocat Tertullian. Hinc et personae Tragicae, in utroque sexu, quantum ad ornatum pertinet capitis, similes fuere, docente Servio ad Aen. l. 10. v. 832. —— —— Comtos de more capillos. Imo nec barbam inornatam sivisse semiviros hos, apud Cyprianum et Tertullianum Pamelius notavit, Laur. Pignorius Comm. de Servis. Maminit Ornatricis quoque Vetus Inscriptio. Cineribus Hamillae. Albioniae. Quintae. Ornatrici. Festus. M. Septimi. Galli. Dispon. Contubernali. B. M. F. et sibi, apud Tit. Popmam. l. de Operis Serv. Sed et Auriculae Ornatrix, memoraturin vetere momumento Romae, apud eundem Pignorium. Adi quoque, si visum est, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Resin. Antiqq. Rom l. 5. c. 35. Ad easdem pertinent haec Clementis Alex. Padagog. l. 3. c. 4. *kommw=tai de\ kai\ kommw/triai peri\ ta\s2 gunai=kas2 a)mfipoleu/ous1in, ai( me\n ta\ ka/toptra, ai( de\, tou\s2 kekrufa/lous2, a)/llai tou\s2 kte/nas2]. Celebres inprimis hoc ministerio fuere, Cypassis, apud Ovid. Amorum l. 2. Eleg. 7. v. 17. Ecce tuum sollers caput exornare Cypassis, etc. et Nape, apud cundem, Amor. l. 1. Eleg. 11. v. 1. Colligere incertos, et in ordine ponere, crinesDocta, nec ancillas inter habenda, Nape. Berenices inprimis Leo, de quo vide supra in hac voce. Nec omittendum, speculum Iunoni tenere dici solitas fuisse ornatrices, quod illa munditiei et ornatus curam haberet; quare et eius statuae crines additi, iique curiosa superstitione dispositi fuerunt. Augustin. de Civ. Dei l. 6. Sunt quae Iunoni et Minervae capillos disponant, longe a Templo, non tantum a simulacro, stantes, digitos movent, ornantium modo; sunt, quae speculum teneant: ex Seneca l. de Superstitione, qui intercidit. Unde Prudentio in Symmachum l. 2. pexo crine virago dicitur etc.
ORONAIM
vel Horonaim, duo vici, qua via est Assyrios, sive duae urbes Moabitarum: una superior, altera inferior, Esai c. 15. v. 5. Latine trae, vel furores, aut Syriace, libertates.
ORPHA
uxor Chelion, filii Elimelech Bethlehemitae, Ruth c. 1. v. 14. Latine cervix, vel cervicosa, sive suscitatio, vel denudatio oris.
OSAIAS
nomen viri, Nehem c. 12. v. 32, Latine salvator, vel salus Domini.
OSCULUM
res sacra, utpote qua quasi Anima, qua nihil nobis pretiosius, transfunditur. Proin eius usque adeo religiosi fuere Veteres, Romani inprimis, ut cuiquam temere Osculum dare nefas esset, nec Sponso quidem, nihil semel tantum liceret, consirmandorum Sponsaliorum cusa. Sic enim Alexander Nov. de Spons. Confirmari, ait, Sponsalia, data arrha et Oscule: et ius Osculi, quod magnum erat olim pudicitiae argumentum, ius Sponsaliorum augebat, quaeque Osculum praebuerat, erat quasi Uxor vel plusquam Sponsa. Imo Uxorem aut Maritum osculo tantum putari, Quintilian. dicit Declam. 270. Hinc P. Maenius filiae, ut non tantum virginitatem illibatam marito, sed et oscula ad virum sincere deferret, mandavit, Ioh. Naevis in Silva Nuptiali l. 4. num. 76. et seqq. Itaque, licet regulariter nuptiis non secutis resolvehatur propter nuptias donatio, leg. 15. C. de Nupt. tamen. si Osculo interveniente a Sponso Sponsae donatum esset, dimidiam rerum donatarum partem lucrabatur, etiamsi, ante Nuptias obierit Sponsus, leg. 16. C. de Nupt. leg. 52. Tauri, et ibi Gomez num. 3. Iohannes Laurentius IC. Notis in Phaedrum l. 4. fab. 23. v. 18. Iactas, tegere quod debet pudor. Imo Osculum hinc vocatum Donatio propter nuptias, quam solebat Sponsus, interveniente Osculo, dare Sponsae, l. 5. Cod. Theodos. de sponsal. Nam, ut est in Novella Alexti Comneni eod. tit. et apud Matth. Monachum, Iuris Graeco Rom l. 8. p. 510. Sponsalia peraguntur, meta tou= a)r)r(abw=nos2, kai\ tou= fili/ou toi=s2 mnhsth=rs1i filh/matos2]. Vide Georgium Turonens. de Vitis Patrum c. 20. Inde in Charta Philippi Regis franciae A. C. 1320. in Histor. Castilionensi, apud Car. du Fresne legimus: Quittavit filio suo Duci praedicto suum Dotalitilium, donationem propter nuptias, sive Osculum, eidem Ducissae in terra de Pratella, etc. Institutum tamen, ut cognatis mulieres Oscula ferrent, deprehendendi causa ut odor indicium faceret, si bibissent (vinum nempe. cuius usus romuli lege sequiori sexui interdictum erat) teste A. Gellio l. 10. c. 23. idque ad Consobrinos usque in usu fuisse, tradit Athenaeus: Sed et Affinibus ac propinquis idem fuisse ius scribit Arnob. l. 2. et Tertullian. Apolog. c. 6. Apud alias Gentes non minori in pretio osculum fuir. Salutatione hebraei defungebantur, partim verbis, partim gestu, videl. vel corpus prosternendo, vel osculando pedes, Lucae c. 7. v. 38. communiter vero amicos excipiebant osculo ordinario. Sic Moses processit obviam socero suo et incurvans se osculatus est eum, Exod c. 18. v. 7. et ante eum Iosephus, Aegypti Prorex, osculatus omnes fratres suos flebat super eos, Genes c. 45. v. 15. quod Paulus 1. Corinth. c. 16. v. 20. Osculum sanctum: Petrus Epist. 1. c. 5. v. 14. Osculum charitatis vocat: ut Tertullianus osculum pacis, de Orat. c. 14. Fuere autem Hebraeis oscula trium generum Neshikoth pharukim], i. e. Oscula propinquorum, quibus se muruo salutabant, ut dictum: Neshukoth parishuth], i. e. Oscula separationis, quibus a se invicem discedentes sibi mutuo valedicebant, ut videre est Gen c. 31. v. 28. et Neshikoth gedele], h. e. Oscula magnitudinis, seu homagii, quibus Regibus Principibusque suis venerationem ac subiectionem testabantur. Quemadmodum SEamuel Propheta, oleo profundens caput Saulis, osculatus est eum, 1. Sam. c. 10. v. 1. Et hoc sensu quidam verba illa Psalmi 2. v. 12. Osculamini filium, accipi volunt, atque interpretantur, Osculo testamini subiectionem vestri, vel simpliciter, Obedite Filio: Sicut de Iosepho; cum Aegypto a Pharaone praeficeretur, legimus Gen c. 41. v. 40. Tu praeeris domui mea, et ad os te osculabitur universus populus meus; non illo duntaxat benevolentiae Osculo, quali Darius Zorobabelem prosequutus dicitur l 3. Esrae c. 4. v. 47. sed in signum subiectionis, unde LXX. haec verba transtulerunt, e)pi\ tw=| sto/mati/ s1ou u(pakou/s1etai pa=s2 o( lao/s2 mou]: Ad tut oris imperium cunctus populus oboediet, ut reddit Vulgatus Interpres. Aliquid tamen plus indigitari Psalmo 2. v. 12. religiosam videl. venerationem, alii non immerito contendunt: divini hoc cultus signum ab Idolis ad verum Deum, futurum Mossiam, transferendum esse, docente Regio Psalte. Namque non manus solum osculari soliti olim sunt, qui Solem adorabant, ut testantur Apuleius Apolag. 1. Lucianus l. de Saltatione et in Demosthenis encomio, Minucius Felix in Octavio: Hiobus item ex Scriptoribus sacris, cum ait, Si osculatus sum manum meam ore meo, c. 31. v. 27. quem locum B. Hierony mus in Ezech c. 8. v. 17. et Apolog. 1. in Rufinum, refert ad ritum, quo Gentiles in adorando dextram ori admovebant. Sed ipsa quoque Idola osulati sunt, ritu hoc, habitum etiam Animamque suam iis se acceptam ferre, significantes: Unde et de Israelitis Idololatris legimus, Hoseae c. 13. v. 2. Vitulos osculantur. Vox quoque ipsa adorare hinc orta est, cum nihil aliud sit, quam ad os referra, i. e. osculari. Et veterem hanc consuetudinem, Osculum cruci a Christianis, teste Nicephoro l. 17. c. 15. et Prudentio in Apotheosi adversus Iudaeos v. 516. ferri solitum, sapere videtur. Ita ergo Psalmographus, Idololatrarum corrigens vanitatem, sacrum hoc subiectionis religionosique cultus symbolum non alii quam vero Deo Messiae deferendum esse, indicare voluit, loc. cit. Graeci benevolentiam non minus, ac aliae Gentes, Osculo testati sunt, et hoc quoque gestu sese mutuo salutarunt. Nec non romani postea, uti docet Martial. l. 7. Epigr. 94. v. 1. Bruma est, et riget horridus December,Audes tu tamen osculo nivaliOmnes obvius hinc et hinc tenere,Et totam, Line, basiare Romam etc. Vide quoque Casaubon ad Iulium Suetonii, c. 13. Ut de Persis nihil dicam, quibus idem in more fuisse legimus. Contra Numidiae Reges, more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant, Val. Max. l. 2. c. 6. ex. ult. addens rationem: Quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit. Quos secutus Tiberius, Imperator minime comis, cum quottidiana oscula gravaretur, ne superbiae hoc ipsi tribueretur, si solus consuetudinem sperneret, illa edicto prohibuit, apud Suetonium c. 34. etc. In primitiva Ecclesia, pacis et charitatis Oscula inter Christianos libera, atque usitatissima fuisse, discimus ex 1. Corinth. c. 16. v. 20. et 2. Corinth. c. 13. v. 12. Rom. item c. 16. v. 16. et ibi Calvin. Petri quoque 1. Epistol. c. 5. v. 14. Inprimis, priusquam S. Eucharistiam sumerent, se mutuo osculari solebant, unde postmodum in Missae celebratione, dum Sacerdos post hostiae consecrationem haec verba proferret, Pax Domini sit semper vobiscum, statim Clerus ipseque Populus per basia blanda sese invicem osculabantur, ut ait Amalarius de Eccles. Offic. l. 3. c. 31. quae quidem basia, Pacis oscula appellantur cap. seq. Hinc Ordo Romanus: Cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de sancta ------- Interim Archidiaconus pacem dat Episcopo priori, qui et ultra dabit iuxta se stanti, ac deinde per ordinem coeteri, atque populus osculantur sese invicem in osculo Christi. Eiusmodi vero Oscula ab Innocentio I. Pontifice Romano instituta tradunt Scriptores Communionis Romanae. Atque qui ita se mutuo inter Missae sollennia osculabantur, Pacem dicebantur facere, Gregor. Turonens. l. 6. c. 40. Hinc ad pacem accessisse Subdiaconos in Sacrario, non vero intra cancellos Altaris, observat Car. du Fresne, ex Ep. Lupi Tricassini et Euphronii Augustodunens. Epp. tom. I. Concil. Gallic. At in Ecclesia Graeca osculum pacis dabatur statim post lotionem manus, et ante confecta mysteria, uti discimus ex Ioanne Chrysostomo, Homilia 18. in 2. Corinth. quem morem improbat Innocentius d. l. De Osculo sacro, quo Christiani atque adeo ipsi Sacrorum Ministri, invicem se donabant, in die Paschatis, Vide Pachymerem l. 7. c. 15. E quibus satis patet cur excommunicati ab huiusmodi fidelium Osculis arcerentur, cuius ritus meminit Charta Ludovici VI. Franciae Regis A. C. 1110. Abrogatus dein Osculorum pacis in Ecclesia usus, introductusque alius, ut dum Sacerdos verba praedicta proferret, Diaconi vel Subdiaconi imaginem quandam adstantibus Clericis ac Plebi osculandam porrigant, quam vulgari vocabulo Pacem appellant. Eadem Tabula pacis, Osculatorium, Marmor, Lapis Pacis dicitur etc. Sed et Osculum pacis fibi invicem dedisse Monachos aliosque, praesertim in discessu, legimus apud Ekkehardum iun. de Casibus S. Galli c. 1. p. 41. a quibus, qui paenitentiae subiacebant, consuevisse arceri, docet idem paulo post. Hodieque inprimis, apud Belgas, Gallos, Alios, vulgaria sunt amicitiae atque salutationis indicia; sed non eodem in pretio, quo olim habita. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 3. c. 2. Iac. Oiselium Notis in A. Gellium l. 19. c. 11. Io. Laurentium Notis in Phaedr. passim etc. Neque vero solum cum conveniebant, sed et cum a seinvicem discedebant, osculum impertiri Veteres consuevere, quo nos Ekkehardus modo laudaus ducit. Coniugibus inprimis, profisiscentes domo. Statius Theb. l. 12. v. 707. Iam nec coniugibus, suprema nec oscula natisIungit, ——— Moribundis item amici, qua de consuetudine vide Quintilian. Prooem. l. 6. Iosephum Gorionidem l. 2. c. 2. Ovid. Met. l. 1. 2. et 9. Lucan. l. 3. Alios. Unde Petroniusimminente naufragio, Igitur, ait, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape. Cadaveribus ipsis; cuiusmodi oscula velut sollennia erant, uti docet Barthius ad Stat. Theb. l. 12. v. 28. et Bourdelotius ad Heliodorum l. 2. Sed osculum mortuis figi, vetuit Concilium Autissiodor. Interim et osculum absentibus, i. e. Eulogia, Benedictio, munus aliquod, quod hoc nomine veniebat, in signum charitatis et mutuae bevevolentiae, dabatur mittebaturque. Liber Epistolarum Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Ep. 85. Celsitudini vestrae, vice osculi duas vini cupellas transmisimus. Quo sensu a)postolimai=on fi/lhma] dixere, Achilles Tatius l. 2. et Eustathius l. 9. de Ismenia. Epigr. veter. l. 4. Ut si dissimulas multum mihi chare venire,Oscula cum pomis mitte, vorabo libens etc. Hactenus de Osculo benevolentiae et amoris, ut aliquid addam de Osculo subiectionis. Ius huius Osculi, seu osculandi Magistratus, cum salutarentur, non omnibus, sed Domesticis, Protectoribus et Curialibus solum muneribus in Patria defunctis, indultum, docent l. 4. Cod. Theodos. de Domestic. et l. 109. de Decurion. eod. Cod. In Hominiis Osculi Pacis meminit Tabularium Ecclesiae Uzelientis A. C. 1272. et Charta conventionis apud ughellum Tom. 4. p. 670. In aliis quoque pactis ac conventionibus, Osculum in fidei signum esse adhibitum, discimus ex Tabulario Vindocinensi Charta 11. Iustelli Histor. Arvern. p. 40. aliisque monumentis ac Auctoribus Carolo du Fresne in Glossar. memoratis. Hinc Osculum pacis, fidei et securitatis dictum, apud Eosdem. Petebant autem Osculo Veteres Caput, tamquam principem humani corporis partem, et antiquitus oculis os admovebant: labia enim osculari recentior mosfuit, Pollux l. 9. c. 24. Etquidem, cum puerum osculabantur, faciebant id utraque eius aure manibus arrepta, apud genus Osculi xu/tran] Pollux vocat Onomast. l. 10. Vide Franc Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 3. Casparus tamen Bartholinus moris fuisse olim scribit de Inaur. Veter. ut pueri Patres hoc modo oscularentur, partisque huius contrectatione de benevolentia eorum redderentur certiores, probatque ex his Poetae verbis, Et fetus Matrona dabit, natusque ParentiOscula comprensis auribus eripiet. Caput etiam, quaecumque eius se obtulisset pars, item humeros, cervicem quoque osculabantur, quod ultimum Hebraeis frequens, Romanisque. Certe huius partis oscula multis Auctorum locis commendantur. Suetonius Caligula c. 33. Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: tam bona cervix simul ac iussero demetur. Unde dilectam cervicem, apud Statium Achilleid. l. 1. v. 329. Ac sua dilecta cervice monilia transfert: osculatam interpretatur recte vetus Scholiastes, iudicio Barthii ad loc. In ore, fronte, et oculis, Henrico Imperatori osculum impressisse Paschalem Pontificem tradit Petrus Diaconus Chron. Casin. l. 4. c. 37. Ad Manus dein se ritusdemisit, Eurip. Ion. v. 578. *do\s2 xero\s2 fi/lhma/ moi s1h=s2].Da manus Osculum mihi tuae. de que vide Pithoeum Adversar. l. 1. c. 7. Muretum Var. Lect. l. 10. c. 1. et Lipsium Elect. l. 2. c. 9. Giphanium quoque Scholiis ad Odyss. p]. Docet autem Plin. l. 11. c. 45. Dextram aversam osculis appeti solere: quod verum est de Osculo man us alienae, nam propriae pars adversa sive interior adoratur, h. e. ori admovetur, ut vidimus supra. Sed hic adorandi mos potentioribus plerumque, tamquam demissionis nota, et proprie fere dominis a servis deferebatur: unde Regum Principumque praecipue vero Tyrannorum manus subditos exosculari fuisse solitos, docet Phaedrus l. 5. fab. 2. v. 15. Illam osculantur: qua sunt oppressi manum. Hinc Suetonius narrat, C. Caligulam Chaereae. agenti gratias. osculandam manum obtulisse, sed formatam commotamque in obscenum modum c. 56. et Domitianum Cenidi, Patris concubinae, manum praebuisse, c. 12. Candidati quoque Magistratum ambientes, quos manus potentiorum, eorumque quorum gratiam captabant, frequentius prensasse constat, id in usu habuisse videntur. Neque vero his terminis Principes Tyrannosque honerandi ratio conclusa: ad Genua porro descendit, de quibus sic Amm. Marcellin. l. 28. Ex his quidam, cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda et manus. Imo et ad pedes, vilissimo et plus quam servili more: Dio, Pomponius secundus tunc Consul, pedes Caligulae adsidens, identidem se inelinans, eos osculabatur. Et Seneca idem docet, cum C. Caesarem ait Pompeio absoluto et gratias agentiporrexisse osculandum pedem sinistrum, de Benefic. l. 2. c. 12. quem ritum, velut per manus traditum, Pontifices Romani, Reges et Imperatores saeculares in omnibus aemulantes, hodieque retinent: quod ut excusatius fieret, iampridem sandalia purpurea Pontificum crucis aureae ornamento insigniri coeperunt, ut sic honor crucis signo, non pedibus vel sandaliis Pontificum, videretur deferri, vide Balduinum de Calceo antiquo, ubi c. 27. calcei Silvestri I. martini I. et Honorii I. iconem exhibet. Messalinae certe sandalia, Vitellium per adulationem crebro osculatum esse, Tacitus refert, unde ei ad amplissimos honores, strata via est, vide in voce Vitellius Imper. ut alia hac vice omittam. Plura hanc in rem vide apud C. Barthium Animadversion. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 3. v. 152. nec non Adversariorum Tom. I. Anton. contium Lectionibus Succisivis, Io. Bourdelotium ubi supra, Alios: in specie de Osculo charitatis et dilectionis, quod fi/lhma a(/gion] vocat Apostolus 1. Corinth. c. 16. v. 20. i. e. a)/dolon, kai\ a)nupo/kriton], ut interpretatur Theophylactus: De Osculo charitatis, in Festo Paschatis apud Graecos usitato, quod fi/lhma a)ga/phs2] vocant: de Osculo porro in S. Cena us urpari solito, de Osculo Sponsorum, et Osculo, in ordinationibus sacris adhibito, apud I. c. Suicerum Thes. Eccl. voce *a)s1pas1mo\s2], item *fi/lhma].
OTHONIEL
fil. Kenez, et frater Caleb minor natu generque, Ios. c. 15. v. 17. 1. Paral. c. 4. v. 13. de tribu Iuda, 4. Dux Israeliticus iudicavit populum Israel A. M. 2600. In eo fuit spiritus Domini, egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manus eius Chusam-rasathiam Regem Syriae, cui Israelitae serviverant annis 8. et oppressit eum. Hic iudicavit Israelem, quadraginta annis, et mortuus est, A. M. 2640. Iudic c. 3. v. 9. 10. 11. Ioseph. Iud. Ant. l. 5. c. 7. Othoniel Latine sonat, tempus Dei, sive hoea Dei.
OVATIO
ignobilior species triumphi, cui initium An. 250. vel 251. a Romanis datum: tum, cum Consul Posthumius Tubertus, victis Sabinis, inter populi circumfusi applausus, myrteam capite corollam gestans, Urbem ingressus est. Vide Dionys. l. 5. Plin. l. 15. c. 29. Sigon. in Fast. Comment. Ita autem de illa Plin. loc. cit. Bellicis quoque rebus myrtus inseruit, triumphansque de Sabinis Posthumius Tubertus in Consulatu (qui primus omnium ovans Urbem ingressus est: quoniam rem leviter sine cruore gesserat) myrto Veneris Victricis coronatus incessit, optabilemque arborem etiam hostibus fecit. Ab ove nomen arcessit Plaut. in Marcello. quod Ovatione non taurus, ut in Triumpho, sed ovis, a Victore immolaretur: et recte. Festus tamen a militum gratulantium et literam O. quum e pugna victores redeunt, geminantium clamore vocem deducit; quod idem placet Dionysio Halicarnassaeo, Quasi, inquit, Romani *e)nas1mo\n] Graecorum vocem, quae clamorem significat, Ovationis nomine voluerint interpretari. Qui idem, eum qui Ovans urbem ingrediebatur, nec curru vectum, nec trabeam togamque pictam indutum, pedibus Urbem, exercitu praeeunte, introivisse, ait. Plut. autem eundem, nec quadrigis invectum, nec laurea coronatum, nec tubis concinentibus, sed pedibus et calceis, myrtea redimitum, tibiis modulantibus, Urbem ingressum esso scribit, cum quo Plinius, Festus, A. Gellius sentiunt. Quorum ultimus l. 5. c. 6. causas Ovationis has enarrat: Cum aut bella non rite indicta, neque cum iusto hoste gesta sunt, aut cum hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque aut deditiene repente facta, in pulvere (ut dici solet) incruentaque victoria obvenit. Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martis, sed quasi Veneris triumphus quidam foret. Addit Plutarchus, cum aut in aliena prozincia, cut alienis auspiciis, aut cum sine Magistratu res gesta esset. Quod de pedestri introitu dictum, non eadem omnium Scriptorum mens fuit: Partimenim, pergit Gellius, scripserunt, qui ovaret, introire solitum equo vehentem: at Sabinus Massurius pedibus ingredi ovantes dicit, sedquentibus eos non militibus, sed universo Senatu. Et quidem, cum Lucretius Tricipitinus de Aequis Volscisque triumpharet, Veturio a Senatu concessum, ut sine legionibus equo veheretur: Claudius quoque Nero, bello Punico secundo eques sine militibus urbem introivit. Plerumque tamen urbem ingrediebantur. Unde Dionysius Ovationem, dum de Aulo Manlio ovante anno Urb. Cond. 279. loquitur, pedestrem Triumphum vocat; Dione ovantes ingredi interpretante, equo vehi: Sed et myrteam coronam Marcus Crassus, bello fugitivorum confecto, cum ovans rediret, insolenter aspernatus est. Senatusque consultum faciendum per gratiam curavit, ut lauro, non myrto coronaretur, verba sunt iterum A. Gellii loco cit.. Tiberius vero ob res gestas, ovans, curru urbem ingressus est, licet triumphalibus ornamentis primus, uti quidam putant, honoratus, novo, nec antea cuiquam tributo, genere honoris, teste Suetonio in eo c. 9. Vide praeter Car. Paschalium Coronarum l. 7. c. 17. toto, Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 684. Alex. ab Alexandro Gexial. Dier. l. 6. c. 17. Onuphr. Panvinium de Triumpho, Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 28. Salmuthum in Pancirollxm lib. Rerum deperdit c. de Triumpho, ubi ovem, quam victor mactaturus erat, ante eum duci solitam fuisse addit, Thom. Godwyn. Antholog. Romanae l. 4. c. 6. etc. nec non infra ubi de Triumphe Secreto. Hinc aurum Ovatum, quod ovatione victoria que quaesitum est Pers. Sat. 2. v. 55. Io. Calvinus ubi supra. At ovatae cassides apud Appuleium dicebantur, quae ovi h(mi/tonon] repraesentabant: qua forma pilei quoque nonnullis erant, rotunda videl. sineacumine, ad instar hemisphaerii vel ovi divisi. Isidor. de Pileo Sacerdorali Iudaeorum, Pileum ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput tegens Sacerdotale, et in occipitio vitta constructum, hoc Graeci et nostri tiaram vocant, nonnulli galerum. Non habet acumen in sumno, sed galeam. Ad quod instar facta erant et pilea Castorum: media Latinitas calamancas, pro quo Graeci, voce in suum morem detorta, *kamelau/kia] dixere, quasi a)po\ tou= e)lau/nein to\ kau=ma], a frigore arcendo. Salmas. ad Solin. p. 556.
OVICULA
in sinu domini quiescens, memoratur in parabola nathanis, 2. Samuel c. 12. v. 3. Ibi enim legitur pauper quidam unam habuisse oviculam a seemptam et enutritam, quae una cum filiis eius adoleverat, eius pane vescens et ex eius calice bibens et in eius sinu quiescens et ei erat loco filiae. Quae parabola quo minus videatur vero absimilis, facit insanus quorundam in Melitaeos catellos amor, quos in deliciis habent: qualis fuit Issa Publii, apud Martialem l. 1. Epigr. 110. Issa est delitiae catella Publi,Collo nixa cubat, capitque somnos,Ut suspiria nulla sentiantur. Aut in feles, qualis Mechlempe, cui Constantmi Monomachi uxorem lautos cibos et opiparos, aureis vasis quottidie apponi iussisse, refert Tzetzes Chil. 5. Histor. 12. Quid quod dracones, immanem belluam, nonnulli enutrivisse non contentietiam in lecti consortium admiserunt, ut de Aetola virgine Plut. in l. utra Animal. de puella alia, in Iudaea, sub Rege Herode, Aelian. l. 6. c. 7. de puero quodam Arcade, idem ibid. c. 36. de puero alio Patrensi, alter Aelian. Variar. l. 13. c. 46. referunt. Hodieque Arabes insignem aliquam ovem apud se habere, quam mansuefaciant et domi mulgeant, nec foras pastum dimittant (Thima illis dictam) consuevisse leguntur. Aliud est, quod de Pastore ovium Christo legimus Esai c. 40. v. 11. Pascet ut pastor gregem suum, in brachio suo colliget agnos, et in sinu suo portabit, fetas minabit, id est, aget. Hoc enim ad bonio Pastoris officium, pertinet. quod apud Calphurnium hisce Myconis describitur. Te quoque non pudeat, cum serus ovilia vises,Si qua iacebit ovis partui resoluta recenti,Hancl Humeris portare tus, natosque tepentiFerre sinu tremulos et nondum stare paratos. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 42. et seqq. nec non infra aliquid voce Rachel.
OVILE_seu_OVILIA
dicebatur locus Romae, in Campo Martio, cancellis conclusus, in quo erant, qui suffrgium dicebant; Tribunali vicinus. Principio namque locus Comitiorum in ipsa Urbe erat, in comitio, quod pars Fori erat, docente Luc. Fauno, de Antiqq. Urbis Rom l. 2. c. 10. Postea, crescente indies civium multitudine, extra urbem translata sunt, in Campum Martium, teste Vergetio Rei mil. l. 1. c. 10. Unde Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 438. Martius Eunuchi repetat suffragia Campus. C. Petronius Satyricus, in bellorum Civil. descriptione, Nec minor in campo furor est emptique QuiritesAd praedam, strepitumque lucri suffragia vertunt. In hoc itaque Campo prope fluvium locus erat geminus, alter exercendis militibus destinatus, quem Aream Auctores vocant: alter, cui includebatur populus, donec de creandis Magistratibus suffragia tulissent cui nomen esse voluerint Ovilia, item Septa. Servius ad Virgil. Ecl. 1. v. 34. Septa proprie sunt loca in Campo Martio, inclusa tabulatis, in quibus stans populus Rom. suffragia ferre consueverat: Sed quoniam haec Septa similia sunt ovilibus, duo hae invicem pro se ponuntur. Seneca de Ira l. 2. c. 7. Cum videris Forum multitudine refertum, et Septa concursu omnis frequentiae plena, etc. Quae postea marmore structa et porticibus circumiectis magnifice exornata sunt, erecto inibi insigni Tribunali, uti discimus ex Plino l. 16. c. 40. Trabs fuit in porticibus septorum a M. Agrippa relicta. Picturis itidem ac statuis condecorata, Idem l. 36. c. 5. Nec minor quaestio est, in Septis Pann et Olympum, Chironemque cum Achille, qui fecerint. Antiquum Ovile memorat, iuvenalis Sat. 6. v. 528. A Meroe portabis aquas, quas spargat in aedeIsidos, antiquo quae proxima surgit Ovili Huc ergo Centuria ascensura ibat, non per scalas, sed per pontes, qui erant angustae viae ad Ovile ducentes: in quorum initio stabant Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant; extremo vero rogatores, Ovile ingressuis cistam proponebant, in quam conicerent quam vellent tabulam: quibus collectis ex Ovili discedens Centuria alteri locum faciebat, Unde de ponte deiciendus Proverb. dici coepit, cui ius suffragii negabatur: Non ut periclitarentur de vita, sed ne suffragarentur in Comitiiis dicente Ioh. Saxonio in Oras, pro Roscio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 14. Ad alios dein quoque usus loca haec adhiberi coepere. Ibi enim ludi exhiberi solebant, teste Suetonio in Calig. c. 18. Munera gladiatoria partim in Amphitheatro Tauri, partim in septis, aliquot edidit. Qui etiam c. 21. Amphitheatrum prope septa fuisse exstructum, docet: confirmatque idem in Claudio c. 21. Imo sub Augustis raro sollennes ludos alibi, quam hic; editos fuisse, patet ex eodem in Nerone c. 12. Gymnico, quod in Septis dabat, inter buthysiae apparatum barbam primus posuit: Vide quoque Strabonem l. 5. Porro deambulationibus inserviebat locus, ut qui vicino Tibride apricus esset, et salubriori invitaret caelo, accedente praesertim tantarum rerum opulentia. Statius l. 4. Sylv. 6. v. 1. Forte remittentem curas, Phoeboque levatumPectora, cum patulis tererem vagus otia Septis,Iam moriente die, rapuit me cena benigniVindicis. martial. l. 9. Epigr. 60. v. 1. In Septis Mamurra diu, multumque vagatus,His ubi Roma suas aurea vexat opes etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. loc cit. Alias Ovilia quid sint, notum. Horum fores Festis Palilibus coronari iubet Ovid. Fastor. l. 4. v. 735. id genus sacrificii describens: Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustret,Unda prius spargat, virgaque verrat humum.Frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,Et tegat ornatas longa corona fores. Vide Car. Paschalium in Coronarum l. 4. c. 17. et plura infra voce Palilia.
OVINIA
Lex, qua sancitum est, ut Censores ex omni ordine optimum quemque curiatim in senatum legerent: Quo factum est, ut qui praeteriti essent, et loco moti, haberentur ignominiosi. Nam antea praeteriti Senatores in opprobrio non erant; quum, ut ante Reges sibilegebant, sublegebantque, quos in consilio publico haberent, ita post illos exactos, Consules quoque, et Trib. Militum consulari potestate coniunctissimos sibi quosque Patriciorum, et deinde Plebeiorumlegebant, Sext. Pompeius. De munere et potestate Censorum eadem habet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 5.
OVIS
apud romanos Maxima hostia dicta est. Festus Maximam hostiam ovilli pecoris, appellabant, non ab amplitudine corporis, sed ab animo plaecidiore. Vide Meursium Notis in Phaedr. l. 3. fab. 4. v. 11. Sed expiari poss maiore hostia; ut et supra in voce, Maxima. Apud Athenienses, post quam simplex illa adeoque paucis parabilis Deos frugibus venerandi ratio, paulo post Draconis tempora, desiisset, victimaeque iam ante Solomem mactarentur, harum pretium legibus aestimavit Solon, teste Plutarcho: *pro/baton kai\ draxmhn, hi/. a)nti\ medi/mnou], Drachma in ovem, octodecim in Medimnum. Fuisse autem mi/an draxmh\n proba/tou timh\n], unam drachmam ovis pretium, Demetrius Phalereus Auctor est. Atque ad hanc frugalitatem exemplo suo praeivit Epimenides Atheniensesque eidem assuefecit, ut idem Plut. de Epimenide docet. Maius tamen, eodem Solone auctore, in sextodecimo Axione, eximarum hostiarum pretium, quamquam et hoc vile nimis, si ad sequentia tempora, quibus istud Solonis institutum mutavit, attendatur, ut apud eundem videre est. Istinsmodi sacrificia in Axonibus a)felh=], dixit Solon, teste Polluce l. 1. c. 1. iique qui sacra fecerant, victimarum nonnihil domum reportabant, bonae scaevae gratia, unde u(gi/eia] nomen invenit, apud Hesycbium: reliqua Sacerdotibus cedebant, pelles nempe et kwlai/], ut docet Scholiastes Aristophanis ad Vespas. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 5. et seqq. Sed et in lustrationibus adhibebatur Ovis, cuius corpus vivo sulfure adurebatur; uti discimus ex Ovid. Fastor. l. 4. v. 739. Caerulei fiant puro de sulfure fumi,Tectaque fumanti sulpure balet ovis. Et Statio Thebaid. l. 4. v. 416. —— circumque bidentumVisceribus laceris et odori sulfuris aura,Graminibusque novis et longo murmure purgat. Etiam ovantibus immolabatur, cum triumphanti bovem mactarent, unde et Ovationi, de qua supra, nomen impostum fuisse ait Plut. in Marcello. Iovi quoque oves sacrae erant apud Apolloniatas, in Sinu Ionico, de quibus multa habet Herodot. Musa 9. Vide etiam Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 26. c. 17. uti de Ove, Pacis hostia, extra conspectum Deae caedi solita, Delrium ad Senec. Medea, Actu 1. At ove nigra Erebo sacrificavit, apud Homerum, Ulysses et. Vide plura supra, ubi de Agni et Arietis, in sacris, usu. Porro ante pecuniae usum, boum oviumque numero mulctam fuisse definitam legimus, apud A. Gellium l. 11. c. 1. cum ait: Coniectare autem possumus, quod Italia tunc esset armentosissima, multam quae appellatur suprema institutam in singulos duarum Ovium, boum triginta, pro copia scil. houm, proque Ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a Magistratibus dicta erat, addicebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris: eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem: Ideirco postea lege Altcria constituti sunt in Oves singulas aeris deni (i. e. decussis) in boves aeris centeni. Minima multa est Ovis unius. Idem docet, quando a Magistratibus Pop. Romani multa dicebatur, Oves genere virili appellari fuisse solitas, adducens haec Varronis verba: M. Terentium, quando citatus neque respondit, neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico: quo genere nisi diceretur, veram mulctam videri negarunt, Ibid. Vide quoque Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 17. Postea vero ovium boumque effigie aes signatum est: quod primum fecisse Servium Regem, Plin. ait l. 18. c. 3. etc. Plura de Ovibus, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 55. et seqq. Sam. item Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 42--50. et hic kpassim, inprimis de Ovibus Syriaris, caudae pondere ac pinguedine celebratis, ubi de Ovium cauda: de Veterum vero more in Ovium pellibus scribendi, Vide suo loco. Addam saltem de divino cultu, huic animali, a populis quibusdam habito. Uti enim Lycopolitani Lupum, Hermopolitae Cynocephalum, Bovem, Vaccam etc. alii, sic Saitas et Thebanos Ovem veneratos esse, narrat Clemens Alexandr. Admon. ad Gentes, quemadmodum et Iovi Ammoni Arietem fuisse sacratum, auctor est Clemens, qui dicitur Romanus, Retognit. l. 10. Quod tamen non nisi ad cultum symbolicum pertinuisse, contendit Voss. c. 74. Quemadmodum et id, quod de Samiis idem Clemens addit, Oves iis cultas: Fortasse enim, inquit, noc isti coluere eas, ut Deos, tantummodo honorarunt, ut anathemata, c. 75. Namque Aelian. Histor. Animal. l. 12. c. 40. sic ex Aristotele, *sami/ois2 xrus1i/on (i(ero\n) klape\n pro/baton a)neu=re kai\ enteu=qen *mandra/bolos2 o( *sa/mios2 th=| *h(/ra| pro/baton a)na/qhma a)nh=ye], Samiis aurum (sacrum) furto sublatum Ovis invenit: Quare Mandrabolus Samius Iunoni Ovem consecravit. Inde ab earum esu abstinebant Aegyptii, teste Herodoto l. 2. cumque a Cambyse Pelusium obsidente, contra illorum tela, oves ante aciem collocarentur, iacula cohibuerunt, ne sacrum id animal laederent, Polyaenus l. 7. c. 6. Vide supra, ubi de Iunone sub ovis specie culta, nec non voce Leaena: ac infra voce Sisarra. Auud Romanos Ovilium mancipia reperimus, Tonsores, Varr. de R. R. l. 2. c. 2. Item Opiliones Virgil. Ecl. vel Ovilliones, ut appellat Iurisconsultus leg. 25. §. 2 ff. de instr. vel instrum. leg. qui Oves curabant, leg. 60. §. ff. de Leg. 3. sicut Caprarii caprilia, verveces Virvicarii, armentaria Equilia Equisones etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Meminit quoque Opilionos. Plautus Asinaria, Actu 3. sc. 1. v. 36. Etiam Opilio, quipascit alienas oves, aliquam habet Peculiarem, quae spem soletur suam. Virgilius Upilionem vocat Ecl. 10. v. 19. Venit et Upilio, tardi venere bubulci, etc.
OVIS_Rubra
imo purpurea; non in conversione rerum solum Cumaeo carmine praedicta, apud Virglium, Ecl. 4. v. 39. —— — Omnis fert omnia tellus,Non rastros patietur humus, non umea facem.Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator.Nec varios discet mentiri lana colores.Ipse sed in pratis aries iam suave rubentiMurice, iam croceo mutabit vellera luto.Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Sed revera in Oriente repriuntur. Et rubras quidem nasici, res est tam tralatitia, ut probatione non egeat. Hinc Columella l. 7. c. 2. ubi de ovium coloribus, Sunt etiam, ait; suapte natuura pretio commendabiles, pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos, quos vocant e)ru/qrous2]. Et infra, Quoniam ex albo saepe fuscus editur partus, ex erythraeo, vel pullo, numquam generatur albus. Et c. 3. Una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus. Et Plin. l. 8. c. 48. de lanarum generibus, Colorum plura genera: quippe cum desint etiam nomnia eis, quas nativas appellant aliquot modis. Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas erythraeas vocant: item Baetica etc. Unde est, quod rubras ovium pelles Exodi c. 25. v. 5. et c. 26. v. 14. Item fac operimentum Tabernaculo ex pellibus arietum rubris et ex pellibus arietum hysginis: Syrus Paraphrastes vocet Hispanicas. Sed et rubrarum ovium passim Arabes meminerunt etc. Iam de purpureis Oppianus Venaticorum l. 2. *ei)s1i\ de\ canqoi\, puma/ths2 eni\ te/rmati *krh/ths2,]*e)n xqamalh=| gai/h| *gortuni/di, tetraki/rwtes2,]*la/xnh porfuro/essa d' e)pi\ xroo\s2 e)stefa/nwtai.]Sunt autem oves rufae, in extremae finibus Cretae,In humili terra Gortynide, quadricornes.Lana autem purpurea pelli circumdata est. Et Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 4. In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum unatantum varia fuerit. Constantinus item Porphyrogenn. Them. 12. ubi de munere, quod Iustino Iustiniano patruo obtulit Thomas Lycandi Prooecus; Munus illud erat ovium decem mille, quaram singula colorem habebant singularem: et in his pro/bata] fuerunt foiniko/trixa], oves purpurei coloris mille etc. Unde quod de purpureis calceis legimus, ad pelles purpureas, non tam arte, quam natura, non sine ratione trahi potest. Livius Andronicus Hymno, ad Dianam, apud TerentianumMaurum, Et iam purpuereo suras include cothurno. Quod gestamen cum virginum olim esset genere opibusque insignium, Cantici c. 7. v. 1. et apud Virgilium, ubi de Tyriis virginibus; postea Regum Imperatorumque proprium esse coepit. Uti de Romanorum Imperator. et Persarum Regibus, Procopius de Aedif. Iustiniani l. 3. deque Bulgarorum Principum insignibus, Curopalates in Tzimisce, referunt. Cuiusmodi proin calceis quod utieretur Patriarcha Constantinopolitanus, ab Isaacio Comneno Patriarchatur est deiectus, Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 30.
OVIUM_Cauda
Hebr. aljah], voce maxime propria, Levit c. 3. v. 9. de agno, qui offerri debebat in sacrificium Eucharisticum, caudam integram usque ad coccygem removebit c. 7. v. 3. ubi de oblatione agni pro delicto, caudam offeret et adipem, qui operit extra: c. 8. v. 25. de agno consecrationum, Et cepit adipem et caudam: etc. 9. v. 19. Et ex ariete obtulerunt caudam; in quibus locis omnibus Herb. aliab est, cum in reliquis animalibus cauda eidem genti Sanab] dicatur. Eandem vocem usurpant Samaritani, Syri, Chaldaei elt Arabes: quin apud hos alia verbum, de Ove, significat caudam habere amplam et adiposam etc. Verum non intelliguntur hoc nomine vulgares ovium, quales in Europa sunt, caudae, sed, ut habet in Lexico Golius, quales in Orientis ovibus spectare est, quarumminimae decem, vel duodecim libras pendunt, nonnullae autem quadraginta libras pondere excedunt. Eas autem minutatim conc8sas liquant et adipem in suos usus servant, vel ad condiendum inprimis frumentaceum ciblum vel etiam, ut in Persia, et ablibi, ad conficiendas candelas. Cuiusmodi proin caudam Arabes alio vocabulo nominant, idem sonante, quasi divitem et copiosam dixeris; quemadmodum et segmentum eius, qualia multa apud Arbum fartores et macellarios prostant, voce ab eadem origine manante insigniunt. Ne vero istiusmodi cauda, si humum verreret, laceraretur, plostello illam alligare consueverunt. Est autem plostellum illud parva rheda quamcaudae supponunt, quia caput caudae illorum arietum est latum, ad instar agniculi: neque habet ossa, sed pinguedinem et densitatem et gravitatem: et cum humum verrit, laceratur ac corrumpitur. Proinde plostellum ipsis aptant, quod post eos volvitur, cum ambulant, et cauda illis alligatur, ut habet Glossa, in Talmud. Tr. de Sabbatho c. 5. in Gemar. Cuius moris vestigia in Graecis quoque Scriptoribus reperire est, in Herodoto inprimis l. 3. c. 115. ubi de Arabibus, Duo autem, in quit, habent ovium genera admiratione digna, quae nusquam alibi sunt. Quorum unum longas habet caudas, tricubitalibus non minores: quas trabere si permitterentur, ulcera contraberent, dum cauda ad terram atteretur. Sed unusquisque pastorum hactenus arte fabrili doctus est, ut plostella faciant, quae illarum caudis subligent, singulas ovium caudas singulis plostellis devincientes. Alterum autemovium genus ad cubitalem latitudinem caudas gerit. Vide quoque Aelian. Animal. l. 10. c. 4. Aristotelem Hist. l. 8. c. 28. ubi de Syriae ovibus, ut et de iisdem Plin. l. 8. c. 48. Diodor. Sic. l. 2. ubi de Arabiae parte ad Oceanum intima et Ctesiam de Indis, apud Aelian. l. 4. c. 32. ubi pastores earum ovium, quae ad partum idoneae sunt, caudas amputare, ut facilius ineantur, sed et ex earum adipe oleum exprimere: arietum porro caudas dissecare, ut adipem extrahant, iterumque consuere, tradit. Quibus adde Damirem, Scriptorem Arabem, de Animal. multo portentosiora de Indicis ovibus memorantem; ex recentioribus, Ludovicum Vartomannum Navigat l. 2. c. 5. ubi de Principe Aden in Arabia Felice c. 9. ubi de Reame, eiusdem Arabiae urbe; etc. 15. ubi de Zeila Aethiopiae: Busbequium Ep. 1. in itinere Nicaea Ancyram; Olearium, qui istiusmodi ovium, tamquam in Syria, Mesopotamia, Gordyaea et Perside vulgarium, meminit, Moscovit, et Persici Itiner. l. 5. p. 548. et Indici l. 1. p. 91. Sed et in Africa et in Aegypto similes describit Leo Africanus l. 9. ut et Ludovicus Marmolius Africae suae l. 1. c. 23. ubi eas Hispanice appellat carneros de cinco quartos: quia cum nostrae solum in quatuor partes, hae in quinque dividuntur, quarum partium una est cauda eaque saepe potissima, etc. E quibus omnibus facile apparet, quare Moses, qui in boum hircorumque sacrificiis de cauda ne hilum quidem habet, de ovilla tam fuerit sollicitus. Vide plura apud Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 45. et hic in vocibus Cauda, et Plostellum.
OZA
nomen viri, 1. Paral. c. 6. v. 29. Item sil. Abinadab, percussus divinitus, quod ad sustentandam arcam manum exporrexisset, 2. Samuel c. 6. v. 3. Latine fortitudo, vel capa.
OZI
nomen viri, Nehem c. 3. v. 25. Latine tunc, vel aut iste.
OZIEL
fil. Bela, 1. Paral. c. 7. v. 7. Fil. Caath, Exod c. 6. v. 8. Idem significat quod Ozias.