NAAMA
filia Lamechi, Gen c. 4. v. 22. primum texturae et lanificii artem invenit, si verum est, quod apud Genebrardum in Chronicis habetur, atque idcirco, praeter S. Scripturae morem, quae in genealogiis nomina feminarum, nisi ob virtutem eximiam aut mysterii causa, non solet referre, memoratur, tribus praeclararum rerum inventionibus, Iabeli, Iubali ac Tubalcaino, iuncta. Atque sic eadem fuerit cum Minerva Saitica, inter reliquas secundo loco memorata Tullio de. Nat. Deor. l. 3. hanc enim textrinae artis repertricem fecere Veteres *nhi+\q] appeliavere Aegypti teste Platone in Timaeo, nomine a Naama non multum abludente. Sunt tamen, qui Naama], quod venustum denotat, Venerem interpretentur. Unde forma eius duos Angelos Dei, Azam et Ayaelem, captos fuisse Rabbini more suo nugantur. Vide Iac. Ouzelium Animadversionibus ad Minucium Fel. p. 107. et 108. ubi de Minerva pluribus agit.
NAAMAN
filius Beniamin, Gen c. 46. v. 21. qui 1. Paral. c. 8. v. 2. dicitur Naaha.
NAASON_vel_NAASSON
unus ex progenitoribus Christi, quoad carnem, fil. Aminadabi. Caput tribus Iudae in exitu ex Aegypto, Numer. c. 1. v. 7. Item, Matth c. 1. v. 4. Item, oppid. Galilaeae, inter Sephet ad Occasum 12. et nephthalim ad Ortum, 5. mill. pass.
NABAIOTH
fil. Ismaelis, Gen c. 25. v. 12. Ab hoc omnis regio ab Euphrate, usque ad mare Rubrum Nabathena dicitur, quae pars Arabiae est, Esai c. 60. v. 7.
NABO
vel NEBO, civitas in terra Moab. Ier c. 48. v. 22. quam aedificaverunt filii Ruben, Num, c. 32. v. 38. Est et nomen montis. Esai c. 15. v. 2. Item nomen Idoli, Esai c. 46. v. 1.
NABONASSAR
homo Assyrius, primus Rex Chaldaeorum, seu Babyloniorum, post divisionem Assyriacae Monarchiae, Epochae famosae auctor. Cuius imperii initium obscurum admodum, interim probabile est, Babylonios insurgentes contra Medos, qui Assyrium imperium destruxerant, fundasse sub Nabonassare, Medorum Praefecto, seu Duce, novum hoc regnum, quod sub Nabuchodonosore postea immensum crevit. Videtur autem hic Nabonassar Baladan fuisse, cuiusapud Esai c. 39. v. 1. et 2. Reg. c. 20. v. 12. mentio fit. Plerique Epocham hanc figunt, in A. M. 3306. ante Christum Natum 747. an. 1. Olymp. 8. Urb. Cond. sexto. Ut Torniel. Salian. Spond. etc. Vide 1. Paral. c. 32. Ptol. l. 4. Almag. c. 8. Scaliger. de Emend. Temp. p. 391 et seqq. Christmann. de Connect. Ann. Origan. T. 1. Ephemer. Reinold. in Pruten. Petav. de doctr. temp. l. 9. c. 51. et seqq. l. 10. c. 7. et seqq. et part. II. Ration. temp. l. 1. et 3. Ubb. Emmium, l. 2. rer. Chron. et l. 5. Tirin. in Chron. 5. c. 35. Isaac. Vossium, Chron. sacr. c. 9. Ioh. Georg. Hervartum, novae Chron. c. 227. Lang. deannis Christi, l. 2. c. 12. Calvis. in Chron. Paul. Guldin. l. 5. contra Calvis. Ricciolum Chron. Ref. part. I. l. 5. c. 5. etc. Nic. Lloydius. Iuxta Marshamum nabonassar in Babylone regnare coepit anno Period. Iul. 3967. eiusque aerae pars prima continet Regum Assyriorum et Medorum seriem, qui titulus est Canonis, usque ad initium Cyri, quorum numerantur anni 209. altera Persarum, usque ad mortem Alexandri, quorum sunt anni 215. Ptolem. l. 3. c. 7. Atque hi anni Nabonassari proprie dicuntur: qui vero ab excessu Alexandri M. numerantur, Philippi vocantur, scil. Aridaei, Censorinus c. 21. Et quidem Canon Nabonassari, ab Astronomis primum usurpatus, maximam tandem auctoritatem apud Historicos obtinuit: ut cuius tanta est cum Sacris inprimis Literis congruentia, ut sine illo vix esset ullus ab Historia Sacra ad exoticam transitus; nequesatis notus esset Primus ille Cyriannus, quo soluta est septuagenaria Iudaeorum captivitas. Floruitautem Nabonassar, circa tempora Ezechiae Regis Iudaeorum adhucdum cum patre regnantis, et Salmanassaris Regis Assyriorum: duplices namque ab intio eius Reges Assyrii erant, quorum hi Nini, illi Babylone regnabant, usque ad annum Nabonassari 68. quo Asar-adinus utrumque regnum coniunxit. Regnavit Nabonassar ann. 14. successore Nadio. Ioh. Marshamus Can. Chronico Sec. XVII. ubi et Babylonem ab ipso conditam, et Samariam anno illius 12. captam ait.
NABOTH
vir Iudaeus, per iniuriam ac dolum ab Achabo rege, cui poenam Elias praedixit, circumventus, et interfectus, quia ei vineam suam vendere noluerat, 1 Reg c. 21. v. 3. Torniel. A. M. 3135. n. 2.
NABU
nomen unius ex Principibus regis Babylonis, Ier c. 39. v. 3.
NABUSEZBAZ
nomen viri, Ier c. 39. v. 13.
NABUZARADAN
princeps exercitus regis Babyloniorum, 2. Reg. c. 25. v. 8. Is reliquias Iudaeorum in Mesopotamiam abduxit: Ieremiam vero e carcere extractum, benigne habuit. Ier c. 39. et seqq.
NACHOR
fil. Sarug, Avi Abrahami, natus A. M. 1880. An. aetat. 30. genuit Tharam, obiit A. M. 2027. Gen c. 11. v. 22. fil. item Thara, frater Abrahami et Arani, cuius fil. Milcham duxit, Gen c. 11. v. 27.
NADAB
fil. Aaron, Exod c. 6. v. 23. cum fratre Abihu; negligentius sacra tractantes, occulto igne exustisunt, corporis supersicie et vestibus illaesis, Levit c. 10. v. 1. Torniel. A. M. 2545. num. 4. Fil. item Semei, 1. Paral. c. 2. v. 28. Fil. Iahiel, 1. Paral. c. 9. v. 36.
NADIES
Babylonis Rex II. Nabonasseri Assyrio, qui homines skhni/tas2] eo deduxit, urbem munivit, arces excitavit, palatia condidit, Esai c. 33. v. 13. ex interpretatione Marshami, successit, tempore Ezechiae adhuc cum patre in Iuda regnantis; praefuit ann. 2. successoribus Chinziro et Poro. Ioh. Marshamus Canone Chronico Sec. XVIII.
NAENIA
an ex sono vocis, quem flentes emittunt: an quod eam vocem flendo efferimus; an quod chordarum ultimas Graeci *nh/tas2] dicunt, extrema cantionis vox sic appellata est? Scaliger ex Hebr. plange, plange,] Ezech c. 32. v. 18. ducit, ut Phryges et post eos Graeci veteres nhniato\n] vocarunt: Carmen erat, quod ad rogum dicebatur. Unde Nonius Marcellus, Naenia, inquit, est carmen ineptum ac inconditum, quod a conducta muliere, quae Praefica diceretur, in quibus propinqui non essent, mortuis exhiberetur. Et Quintil. l. 8. c. 2. Carmen funebre proprie Naenia dicitur. Aliter *nh/niton] i. e. extremum: quemadmodum tibiam, quae in funeribus adhibebatur, *nhnido/na] vocavit Pratinas Phliasius. Phrygum inventum esse, suggerit Hipponax. Et quiae hoc ultimum erat quod defunctis canebatur, Plautus vocabulum pro fine usurpavit in Pseud. Actu 5. sc. 1. Id, aiens, fuit Naenia ludo. Improprie dein et propter nugas, quae in mortuorum laudem, praecipue in funere infantium, canebantur, pro ineptia cuiuslibet cantus aut sermonis sumitur. Sic Horat. Carm. l. 2. Od. 1. v. 37. Sed ne relictis Musa procax iocis Caeae retractes munera Naeniae. Similiter fabulas suas Naenias per modestiam appellat Phaedrus Fab. l. 3. Prologo ad Eutych. v. 10. Hinc et Iovianus Pontanus vocem ad Nutricias cantilenas traduxit: propterea quod vulgus alicubi in Italia Nenas dicunt, ut opinatur Scaliger, a cantiunculis, quae sint similes cantibus Praeficarum: Cuius carminis angustiis divinus ille vir ita clausit lasciviam immensi sui ingenii, ut aliorum excluserit audaciam. Imo iam Horat. sic usurpavit l. 1. Ep. 1. v. 62. Roscia, dic sedes, melior lex, an puerorum Naenia, quae recte regnum facientibus affert. Et Arnob. l. 7. Somno occupari ut possint, leves audiendae sunt naeniae. Nec katabaukalh/s1eis2] solum veteres Nutricum cantiones, sed et *nu/nnia], Graecos appellasse, testis est Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 5. c. 7. Quale illud apud Theocritum. Id. 5. *e(/udet) e)ma\ bre/fea glukero\n kai\ e)ge/rs1imon u(/pnon,] *e(/udet) e)ma\ yuxa\, du) a)delfe/w e)/us1oa te/kna,] *o)/lbioi e)una/zoisqe, kai\ o)/lbioi a)w\ i(/koisqe.] Infantes placido componite lumina somno, Dormite ô animae dulces, dormite gemelli, Crastina dum vobis laetis affulserit Eos etc. Vide quoque infra Nenia, it. Praefica.
NAHASSON
filius Aminadab, Exod c. 6. v. 23.
NAHATH
filius Rahuel filii Esau, Gen c. 36. v. 13.
NAHUM
nomen Prophetae, Nehem c. 7. v. 7. unius ex 12. minorib. Sub Ezechia Rege prophetasse videtur: Tribus Capitib. Ioseph. Iud. Ant. l. 9. c. 11. Hieronym Praef. in Nah. Epiph. in vit. Proph. Salian. A. M. 3315. n. 19. Torniel. 3321. n. 3. et 4. etc. IN Prophetiam eius prostant: Bibliandri Versio secundum Hebr. Verit. cum Exegesi. in 8. Tiguri, 1543. Crocii Commentar. in 8. Bremae, 1624. 12. Lugduni Batav. 1620. Chytraeus. Danaei Comment. Dieterici 63. Conc. Germ. in 4. Ulmae, 1658. Gesneri in 8. Hamb. 1618. et Hafenrefferi Comment. Iuliani Scripta Tom. 2. Vide Bibliothec. PP. Ianssonii Comment. 8. Heidelbergae, 1599. Pintus, in 8. Coloniae 1583. De Quiros. Tarnovius. Theophylacti Commentar. in fol. Graec. et Lat. Parisiis 1631. Winckelmanni in 6. ult. Min. Proph. Commentarius, in 8. Francof. ad Moenum. 1603. 1621. Vide Prophetae Minores.
NAIM
civitas pulchra Galilaeae 2. milliaribus distans a monte Thabor. Hic Iesus Christus puerum viduae unigenitum, ex mortuisad vitam, excitavit, Luc c. 7. v. 11. Hodie paucae Aethiopum hic familiae. Item, vicus Idumaeae, muro cinctus.
NAMUEL
fil. Simeonis patriarchae, 1. Paral. c. 4. v. 24. qui Gen c. 46. v. 10. Iamuel dicitur.
NANEA
appellabatur Diana lingua Persica, 2. Machab c. 1. v. 13.
NAPHEG
fil. Isaar filii Caath filii Levi, Exod c. 6. v. 21. Fil. item David, 1. Paral. c. 14. v. 6.
NAPHIS
fil. Ismaelis, Gen c. 25. v. 15.
NARCISSUS
nomen viri, cuius meminit D. Paulus Rom c. 16. v. 11. Item Claudii Imperatoris libertus potentissimus ac ditissimus apud principem.
NARDUS
*na/rdos2], ex Hebr. genus herbae odoratissimae, Cantic c. 4. v. 14. et alibi. Nardus pistica, Ioh. c. 12. v. 3. et Marci c. 14. v. 3. na/rdou pistikh=s2]. Vulgata vertit, Nardi spicati. Beza, liquidae, para\ to\ piei=n], quasi potabilem dicas, Nardum enim pro ipso nardino unguento passim usurpat Athenaeus. Et conviviis unguenta conveniunt, quibus perfundantur convivae: non autem spissa, quibus liniantur. Quod tamen luxuria tandem invexit, ut ex his Plinii apparet l. 13. c. 3. Quaedam, inquit, crassitudo maxime delectat, linirique iam, non solum perfundi unguentis gaudent. Unde illud Flacci l. 2. Sat. 2. v. 73. Nec sicut simplex Naevius, unctam convivis praebebit aquam. Aeschylus autem en *des1mw/th|], vocat fa/rmaka pista\], liquida et quae potanda praebentur; ut dicuntur brw/s1ima], quae eduntur et xoista\], quibus ungimur. At apud Artemidorum l. 2. c. 33. legimus, gonai=ka pistikh\n o)ikouro\n kai\ peiqome/nhn tw=| a)ndri\], ubi omnino videtur fida mulier significari. Quam in partem transcunt omnes fere Graeci reliqui. Sic Eusebius Demonstr. Euang. l. 8. vinum mysticum SS. Eucharistiae vocat kra=ma pistiko\n th=s kainh=s2 diaqh/khs2], et pistiko\n ba/ls1amon] reperimus in literis Emanuelis Imperatoris ad Fridericum Imperat. Etiam de persona saepe occurrit, apud Cedrenum pro pisto\s2], p. 545. 577. 596. et saepe alibi, o( pistikw/tatos2 tw= qerapo/ntwn], fidelissimus Ministrorum, quod Aristophanes et melior Hellenismus pisto/tatos2]. Hinc Theophylactus pistikh\n] interpretatur a)/dolon], i. e. germanam, et minime adulteratam: quam puram Tibullus vocat hoc v. 7. Eleg. 2. l. 2. Illius puro distillent tempora nardo. Et Ovid. de Arte l. 3. v. 443. Nec coma vos fallat liquida nitidissima nardo, etc. Ioh. vero Hartungus in Criticis suis Decad. 3. c. 6. ex Athenaei l. 15. prope Babylonem fuisse oppidum Opis dictum, ubi pretiosissima nardi unguenta confecta et in alia loca deportata fuerint, docet. Itaque non dubitat, germanam lectionem fuisse apud utrumque Euangelistam *o)pistikh=s2]: quae vox quia Librariis minus nota, omissa litera initiali, scripsisse pistikh=s2], sicque inscitia sua Viris eruditis crucem fixisse, in qua cogitationes eorum vexarentur, contendit. Additque, subodoratos quidem aliquid hac de re iam Augustinum olim et Cyrillum in Ioh. fuisse, a loco nempe quopiam pisticam Nardum dici, sed locum illum, quis esset, ignorasse. Etiam Camerarius doctissimus, recitato versu Nonni, *pistikh=s2 tri/a me/tra fatizome/nhs2 a)po\ na/rdou]. Videri, inquit, possit, a loco nomen illud esse deductum: quia mediam syllabam produxit. Sed locus ille qui esset, neque ipse neque Nonnus aperuerunt. Sic tria etyma afferuntur (ut aliorum sententias omittam) primum a piei=n], alterum a pi/stis2], tertium ab w)=pis2]. Et quidem, primum quod attinet, praeter superius dicta, videtur id confirmare Athenaeus, cum aptam esse pro\s2 po/ton], scribit l. 15. cumque idem na/rdon katapi/nein] dicit, l. 6. Favet Hirtius de bello Hispan. c. 33. Ipse de tempore cenavit, vinum et nardum identidem sibi infudit. At morosior analogia haec: Etiam to\ mu/ron] (cuius Iohannes et Marcus commeminit) innuit liquorem; si inde aliqua forte nobilitatis pars trahatur. Sed nec ab *w)=pis2] (ita enim ab Herodoto et Strabone scribitur) fieri potest *o(pistiko\n], salva analogia, verum *w)piko\n]. Neque etiam mentio Opis ullibi apud Athenaeum, qui l. quidem 15. c. 15. ex professo de variis locis agit, in quibus meliora quaeque unguenta fierent, addens: *na/rdinon to\ en *ta/rs1w|]; nullum tamen ibi, ne tantillum, vel etiam alibi, vestigium, unde Nardus opistica exprimatur, ostendit. Imo nec apud Strabonem, Dioscoridem, Plinium, qui Nardi Celticae, Italicae, Syriacae, Indicae meminerunt, at Opisticam unanimi silentio praetereunt. Ergo pistiko\s2] revera a pi/stis2] est, et na/rdos2 pistikh\] sic dicta, tamquam probatae fidei, integra, sine admistione alterius: quemadmodum contra pseudonardus, apud Plinium l. 12. c. 12. ita vocatur a yeu/domai], i. e. fallo. Hinc vetus Lexicon: Nardum pisticum dicitur, i. e. sidele, purum, sine omni impositura et commixtura compositum, non adulteratum aliis herbis. Et hoc ipsum in causa, cur idem unguentum Iohanni polu/timon], Marco polutele\s2] dicatur. Bene enim Ioach. Vadianus Epitom. Terrae part. Dignum, inquit, cognitu, quod l. 13. Plinius tradit, videlicet novem herbarum species esse, quae nardum imitentur et adulterent. Unde intelligimus, in tantae fraudis materia, usum loquendi obtinuisse, ut pistica nardus diceretur, quae sincera et absque vitio esset, a)po\ th=s pi/stews2], a fide, et plane a)/dolos2], h. e. germana, ut ait Erasmus et nulla arte vitiata. Proinde et Hermolaus libro Coroll. 1. pistikh\n], h. e. probam et fidelem exponit, et quae adulterata non sit, sicuti Marci c. 4. v. 3. et Iohann. c. 12. v. 3. accipitur. Hieronym. super 26. c. Matthaei pisticam; plane veram et absque dolo exposuit. Vide Becmann um de Origintbus L. L. Hoc autem nardinum unguentum magni tum fuisse pretii, etiam eo fit probabilius, quod illis temporibus unica fuit urbs Laodicae, quae unguentum huiusmodi cum laude conficeret: nec multo ante Galeni aetatem in aliis quoque urbibus fieri coepit, quod commendaretur. Vide cum l. 6. *u(gikiw=n]. Hoc itaque tam sincero, tam pretioso unguento, mulier illa pedes IESU delibutos reddidit, pro more variarum tum gentium, quibus pretiosissima unguenta in frequenti usu fuere, maxime cum in tricliniaribus lectis accumberent. Nisi potius in ista sacrorum Domini pedum unctione, non tam moris communis habendam esse rationem arbitreris, quam latentis mysterii: quod etsi satis capere nequimus, nedum satis explicare valemus, inesse tamen credimus et humili silentio adoramus. Scimus antiquis in more fuisse positum, ut testandae reverentiae et cultui religioso, vel qui proxime ad religiosum accederet, oleum vel unguentum effunderent. Sic Iacoblapidi, quo erat usus pro cervicali, oleum superfudit, Gen c. 28. v. 18. Idemque statuam eo loco erectam, ubi Deus cum ipso erat locutus, simili veneratione prosequutus est. Sic lapides unguine delibutos, ut loquitur Appuleius, pagani in triviis coluerunt, quod multi Scriptores testantur, clemensque Alex. liparou\s2] propterea li/qous2] illos vocat, l. 7. Stromat. Sic animalia; quae Diis consecrabant et libera sinebant abire, vel quae alioquin admodum admirabantur, unguentis linebant, uti multis exemplis ad Suetonii l. 1. c. 80. probat Casaubon. An igitur hae quoque mulieres sanctissimae, quum in Domino, quem esse Deum adhuc ignorabant, aliquid tamen supra hominem admirarentur, devotionem suam hoc facto sunt testatae? Hoc certe videtur voluisse Chrysostomus, cum scribit de una illarum, in Marth. Homil. 18. *pollh\ h( e)ula/beia h)=n kai\ afatos2 h( s1poudh/], Magna erat huius mulieris reverentia et studium erga Christum verbis inenarrabile Ac mens quidem illarum haec erat: divina vero Providentia, quae illas regebat, altiora mysteria moliebatur; sicut ipsius Christi verba insinuant, Marci c. 14. v. 8. Quod habuit, ipsa fecit: antevertit unguento linere corpus meum ad pollmcturam. Hinc Eucherius Lugdunensis in Matth c. 26. v. 2. Significatio, inquit, est non perditio: in proximo passurus sum; ideoque mulier hoc unguentum mihi attulit ad sepeliendum. Mos enim antiquitus fuit, ut nobilium corpora sepelieuda ungerentur, et cum aromatibus sepelirentur. Idem scriptor alibi: Mysterium est quod agitur; in quo mors et sepultura cito fieri significatur. Vide Is. Casaubon. Exercit. XIV. num 12. et 13. et Salmas. ad Solin. passim. E quo hoc solum addo, cum nardus Plinio alia sit Celtica, quae in Istria et Liguriae Alpibus nascitur, Cambul Rumi Arabibus, h. e. Spica Romana (quae fortasse Pseudonardus) dicta; alia Indica; alia Syriaca seu Cilissa: solam mediam et Nardi ob excellentiam (cum reliquae nardi, sine adiuncto loci natalis, non soleant nominari) et Spicae proprie nomen, quod staxuo/qric] seu spicata sit. habuisse. Coetera vide infra, in voce Spica. Nec omittendum, licet nardus Cilissa adeo brevi folio esset, ut vix necti quiret, tamen et illam, et insuper Indicam luxui in coronas placuisse. Idem Salmas. d. l. Condarias de nardo exhibuisse Heliogabalum, supra vidimus.
NASCIO_sive_NATIO
Dea apud Romanos, quae nascentibus praecsse credebatur. Eius meminit cicero de Nat. Deorum l. 3. Nascio quoque Dea putanda est, cui, cum Fana circumimus in agro Ardeatino, rem divinam facere solemus. Vide Ioh. Rosin, Antiquit. Rom l. 2. c. 19. uti de gratulatione nascentibus fieri solita supra Hodie nate salve.
NASI
Herbr. , proprie dictus est in hac gente Princeps seu Praeses Synedrii Magni seu Septuaginta unius viralis, alias et Caput consessus], a quo proxima dignitas erat Partis Synedrii], seu Principis secundi, quibus reliqui ordine suo adsidebant, Similiter in Synedrii Vigintitrium viralibus eratsemper qui simili fruerentur dignitate. De utrisque sic Maimonides in Iad. tit. Sanhedrin c. 1. §. 3. Qui sapientia (Theologia et Iurisprudentia) Proestabat. constituebant cum super se Caput, adeoque is erat Consessus seu Synedrit caput atque idem quem Sapientes appellant ubique Principem] Atque is consituebatut locô Mosis Magistri nostri. Constituebant etiam Virum in LXX. reliquis eminentiorem, Capiti secundum, cujus sedes erat a dextera illius. Is vocitabatur Pater Synedrii. Reliqui vero ex LXX. sedebant corambinis hisce juxta dignitatem suam. Et quisque ut socium suum sapientiâ excelluit, eô proximior erat Principi] seu Nasi a sinistra eius. Sedebant autem in dimidiata area circulari, ita ut Princeps et Pater Synedrii cunctos possent contueri. Unde colligere est, reliquos omnes, praeter Patrem Synedrii, a sinistra Principis seu Nasi consedisse, adeoqueipsum cum Patre, ad semicirculi sinistram intuenti parti, locum habuisse; coeterosque semicirculi residuum, secundum dignitatem suam, occupasse. Atque ita sane consessum Rabban Gamalielis Nasi se habuisse in Iabne (postquam illuc Synedrium Magnum translatum est) reperitur in Thosiphtha ad c. 8. tit. Sanhedrin et apud Ios. Karo in Ceseph Misna ad tit. Sanbedrin c. 1. §. 3. Interim receptior sententia est, de formula considendi usitatiori eiusmodi, ut Princeps et Pater in medio semicirculi sederent, reliquique a dextris et sinistris, Iuxta dignitates suas, nec sine Scribis binis astantibus: cuius consessus ichnorgaphiam ac figuram integram, habes pud Sedlenum de Synedriss Veter. Ebroeor, l. 2. c. 6. Hunc autem Nasi cum Regeminie esse confundendum, optime notat Casaubon. contra Baron. cum ordinario Regem in Synedrium ascisci moris minime esset, ob summam dignitatis Regiae eminentiam, a qua proin dissentire aut cuius verbo contradicere non esset permissum, Maimonides tit. Sanhedrinc. 2. §. 4. Sed nec idem necessario Pontifex max. fuit, cum hic quidem Synedrii parsesse posset, sed et non raro inter Synedrosplane locum non haberet. Exhibebatur vero huic Nasi summa a reliquis reverentia, unde Gemara Babylonia, adtit. Horaiioth. c. 3. fol. 13, 2. Traditio est Rabbinica, universam Populum assurgere solitos, quoties ingrediebatur Nasi, nic resedisse, usque dum dixerat ille eis, sedete. Quando Pater Synedrii ingrediebatur, faciebant ei semitam alterutrinque etc. Interim Principes hosce Synedrii summotos interdum fuisse perinde ac Pontifices (qui numquam qua tales, sed qua cum Pontificatu, tum Principatu ac Regno, ut sub templo secundo; maxime sub Hasmoneis et tempore usque ad excidium Urbis insequente, diversimode gauderent, ita rebus praefuerunt, ut rite potuerint, iuxta etiam ac Reges, saltem Iudae, Nasi nomine Synedrio praesidere aut forte alium; codem nomine, ut vicarium, sibi surrogare) idque inprimis saeculis illis recentioribus, quibus Rei publicae, Imperii, iurisdictionis facies, pro dominantium victorumque arbitratu crebro mutabat, certissimum est. Hoc tamendiscrimine, quod Pontifex depositus, licet sacro munere non amplius fungeretur, dignitatem tamen retineret: At Nasi, Postquam dignitate exutus esset, plane inter privatos censeretur. Obad. Bartenorius ad Misnam tit. Horaiioth c. 3. Unde, si postea ambo peccassent, Pontifex iuvencum nihilominus offerretenebatur, Princeps vero non aliud sacrificium, quam quod a privato quopiam debebatur. Vide Levitic. c. 4. v. 3. et 23. Fuisseautem Principis, ut et Pontificis, saeculis inprimis illis sequioribus, dignitatem nimis desultoriam, ac diversimode collatam, creptam, restitutam, multis probari posset. Etiam constitutossubindea Romnais legimus, prout gubernandi ratio exgebat. Hinc diserte R. Gedalin Shalsbeleth fol. 27. 1. titus constituit Rathi Iochanan Ben Zacai Principem: Successorem nempe Simeoni Gamalielis prioris filio, in ipso urbis excidio interempto. Antea vero iuris hereditarii hanc dignitatem fuisse, idem contendit fol. 26. 2. atque in Hillelis posteris ius eiusmodi, in Catena Principuma Magistris exhibita, cernitur. Ita vero Synedrii Magni continuatio, una cum Legis oralis catenata traditione, secundum illos, habuit. Moses, Nasi seu Princeps Synedrii Magni primus, postquam Legem explicatam dedit, dicitur Scriptoe Codices sua exarasse manu XIII. quorum XII. Tribuum singulis distribuerit, decimum tertium in arca reposuerit: Oralem vero Iosuae tradidisse, a quo ad coeteros Principes illa fuerit delata. Iosua Synedrii M. Princeps secundus, ex tribu Ephraimitide, fuit; in cuius locum quisuccessere Iudices, ad illius Monsisque exemplum, Principes fuere Magni Synedrii, quatenus nimirum res tunc turbidissimae tribunalibus ordinariis, adeoque Synedrio huic amplissimo, locum permitterent. Unde et Abarbinel et David Ganz, Iudicesusque ad Samsonem pro Cabalae Legis Successoribus continuis enumerant. Idem de Eli et Samuele, docet Maimonides in proef. ad Iad Chazeka. Vide quoque Guil. Vorstium ad Tzemach David p. 213. etc. Atque hactenus saltem, quantum scimus, semper obtinuerat, ut idem esset Princeps Populi, ac Nasi, seu Princeps Synedrii M. quod et postmodum saepius, tametsi non semper, obtinuit. Pergunt indead Davidem: sed iam ante Davidem etiam, apud Talmudicos, reperitur Saul Rex, Synedrii M. Princeps et Ionathan, eiusdem Pater. Imo, quamdiu atque quatenus Regnum sive Iudacium sive Israeliticum, ante captivitatis infortunia, suos retinuere mores, Nasi, et Rex idem fuissevidetur, ad Mosis, qui Princeps primus, exemplum. Vide praeter alios, Abr. Zacuthium Sepher Siphra fol. 22. col. 43. Unde videmus, amplissimam et velutinulla inferiorem minoremve habitam Principisistiusmodi dignitatem, non solum, quando ea simuletiam Regia erat, verum etiam, quoties pro variantererum statu, alii quicunquein eam sunt subvecti. Captivitatis porro Babylonicae tempore, Synedrii M. adeoque Principum aliorum, praeter Aechmalotarchas, quihuc neutiquam spectant, usus fuit nullus. Quale verofuerit Synedrium Ezrae, qualia item tempore restitutionis, seu ab initio Templi secundi, alia, elicere ahud adco difficile videtur, ex diplomate Artaxerxiano Esrae c. 7. v. 9. Nempe cum perquam est verisimile, ut poteiuris Patrii callentissimum, sic Iudicesac Praesides, ex indultu illo Regio, prout res ipsa in renascente Republ. ferre potuit, constituisse, ut tum Synedria minora, tum amplissimum illud Magnum, ibidem iuxta morespatrios inde reviviscerent. Sicque primum in Republ. restaurata Nasi, nifallat coniectura, habemus Ezram: post quem Simeon Iustus (postremus Virorum Synagogae Magnae) Alexandro M. coaetaneus, Antigonucitem Sochaeus, inter Principes quoque Synedrii Magnirecensentur. Reliquos quod attinet. usque ad gentis Synedriorumque in Terra sancta legitimorum excidium, in huiusmodi exhibentur nominum, tum Principum, tum Patrum Synedrii Magni, facie. PRINCIPES ET PATRES SYNEDRII, AB ANTIGONO PRAEFATO, TO, USQUE; AD GENTIS EXCIDIUM. I. Iose Ben Ioazar Tzeradites, et Ioseph Ben Iochanan, Hierosolymitanus. II. Iehosua Ben Perachiah (quem Iudaei fabulantur fuisse Magistrum D. N. I. Christi eiusque in Aegyptum fugae comitem: cum certum sit, sub Iohanne eum Hyrcano Hasmonaeo, adeoquen ante Chrislum natum 150. circiter annos floruisse) et Nithaeus Arbelites. III. Iehuda Ben Tabai et Simcon Ben Shatach. IV. Shemaiah et Abtalion, qui Proselytus Iustitioe dicitur; inclinante enim, paulo ante excidium Imperio et Disciplina pristina Iudaica, Proselyti etiam in Synedria, contra mores priscos, adminssi sunt. V. Hillel I. et Shammai. Atque in his quin que iugis, quilibet aut Nasi seu Princeps erat, aut Pater Synedrii. Quin exceptis, qui numero hcic tertio coniungantur, de reliquis cunctis Magistri pronuntiant eum; qui prius nominatur, fuisse Nasi, qui posterius, Patrem. Quod ad tertium iugum attinet: receptior sententia est, Simeonem Ben Sharach (qui sub initia Hasmonaeorum et diu post floruit) Principem, Iehudam vero, Patrem fuisse. VI. Rabban Iochanan Ben Zacai et Rabbi Simeon Ben Hille. quorum ille Nasi fuit, sed non ante excidium Urbis Templique sub Vespasiano. Successor scil. (in Synedrio Iamniae qualicumque) Simeoni Gamalielis I. seu Senioris filio, in ipso excidio perem pto, qui numerum heic tenet octavum. Is vero, qui iugatus est Iochanani huic, Simecon Ben Hillel, iuxta nonnullos etiam Princeps fuit patrique Hilleliproximus successor. Sed vero (ut ordinem perpetuum Principum, qui receptior est, pertextamus) Hilleli Principi plerumque successor proximus fit Rabban Gamaliel. Ergo sequitur. VII. Rabban Gamaliel. I. scu Senior, Hillelis ex fil. Simeonencpos, D. Pauli, ut putatur, Praeceptor: cui Patrem adiciunt Iosuam Ben Chnania, ex discipulis Iochananis Ben Zacai. VIII. Rabban Simeon Rabbi Gamalielis fil. in ipso excidio Urbis, peremptus: quem secutus est pradictus Rabbi Iochanan Ben Zacai, 6. loco in hac catena positus, quae potius primarios eorum, qui ad posteros Legis scientiam tiansmiserunt, quam Principes Synedrii qua tales, respicit. IX. Rabban Gamaliel II. Simeonis fil. alias quoque Iafnensis dictus. X. Rabban Simeon Gamalielis II. fil. quocum suit Rabbi Nathan Babylonius Pater Synedrii. XI. Rabban Iehuda Haccados, Simeonis fil. quem etiam Patrem Synedrii Gamlieli fuisse quidam existimant. XII. Gamaliel Iehudae fil. XIII. Iehuda, Gamalielis fil. XIV. Hillel II. Iehudae fil. XV. Gamaliel Hillelis fil. Adeo ut ab Hillele I. (excepto tantum Iochanan Ben Zacai et Rabbi Eliezero Ben Ayaria (quem quidam interserunt) dignitas haec velut iure hereditario ad filios nepotesque, iuxta magistros transmitteretur Vide Iuchasinf. 38. 2. 51 2. et Shalshelethhacabala fol. 27. 2. Summa igitur est, Mosen, Iosuam, Iudices et Reges, Principes fuisse Synedrii M. nisi, ut interdum, alii ab eis mandatam forte iutisdictionem ac imperium, cum dignitatis item nomine, acceperint. Post reditum autem, e captivitate Baby lonica usque ad Iose Ben Ioazar, seu aetatem initia Hasmonaeorum antevertentem, Ezram, Simeonem Iustum, alios, quorum nominaignoramus, eandem tenuisse dignitatem etc. Interim, uti diximus, palam evenit, ut nunc Pontifices Summi, gratia dominantium pollentesnunc Reges ipsi, Principum Synedrii M. locum occuparent, idque eorum ipsorum, qui in Catcha praefata memorantur. Ut enim illud in Euangeliis, de Anna et Caipha Pontifcibus, in iudicio DoMINI NOSTRI aliisque alibi in N. T. velut Principis et Patris Synedrii partes agnetibus, praeteream; in iudicio illo capitali Iacobi Iusti, Eratris Domini dictiac Episcopi Hierosolymitani I. circa A. C. 60. septimo in Synedrio habito, Principatum in vasisse videtur Ananus cognomine Iunior, Pontifex Maximus, quo tempo Rabbi Iochanan Ben Zacar aut Rabbi Gamaliel, illum iure obtinebant, Vide Iosephum l. 20. c. 8. Similiter Ananiam Pontificem Nasi locum tenuisse, videtur satis aperte colligi, ex Actis Apostol. c. 23. v. 2. quando causam suam ibi egit D. Paulus. Nam Pontifex simul ac Princeps Populi expresse nominatur. Vide ibid. Hug. Grotium ad comm. 5. Et Lex sacra, quam citat Paulus, ut ad Pontificem hunc tum spectantem, est Exodi c. 22. v. 28. Principi in populo tuo non maledices]. Ubi idem ipsum vocabulum usurpatur, quo Principes Synedrii Magni denotari consuevisse, hactenus diximus. At vero tunc temporis aut Rabban Gamaliell. aut Rabban Simeon eius fil. iuxta Magistrorum scita atque ius Hillelianorum in Principatu hereditarium Synedrii Magni legitimus Princeps erat. ut ex catena exhibita liquet. Habentur quidem in Catena Traditionis Oralis nomina alia, velut Synedrii M. alicubi in Terra S. Principum, qui et Patriarchoe Iudoeorum dicti, usque in Hillelem Iehudae postremi filium eiusque filium Gamalielem, adeoque in A. C. quasi 430. sue Valentiniani III. Imperium. Sed cum post urbis illud Templique excidium, nullibi iudiciis capitalibus locus, in Rep. illa Iudaeorum qualicumque, nondum pro penitus excisa sumpta, maneret, eo quod locus Synedrio Magno, ad Templum, proprius essedesierat; cum etiam, utante in migrationibus liquet, post Urbis excidium, alibi in Palaestina, Synedrii M. prout dominantium arbitrium permitteret, facies eiusmodi esset, ut exceptis causis capitalibus, causas omnimodas secundum Leges suas definirent; cum item annis ab excidio illoamplius 50. seu sub Hadriano Aug. reliquioe illoe civitatis, quoe manserant, Hieron. Ep. 129. deletae sint, Iudoeorumque gens catervatim coesa, finibus Iudoeoe esset expulsa, ut idem ait ad Daniel, c. 9. adeo ut Synedriorum corum illic intermissiones et cessationes, necessario et tunc temporis et postea, pro Romanorum lubitu, consequerentur; certe utcumque continutaio eiusmodi Synedrii Magni eiusque Principum successio ante tradatur, intelligen da nihilominus ita est solum, ut tum diminutionis eiusdem, etiam ex ipsa Hebraeorum disciplina, Imperii et Iurisdictionis cminentioris, circa capitalia versantis, tum cessationum intermissionum que subinde intervenientium ratio omnino habeatur. Ut autem eruditis observatum, Synedrii Magni initia, Areopagi apud Athenienses institutioni seu iudiciis illic primis quasi aequalia fuisse, sic dignum quod advertatur; Areopagi ctiam finem, cum splendoris et pristinae amplitudinis illius Synedrii M. singularioccasu illo, qui per excidium Urbis Templique adeoque capitalium iudiciorum omnimodam illic cessationem evenit, non parum convenisse. Vespasianus enim, sicut aliis Graeciae regionibus, ita achaiae (in qua Athenae cum Areopago suo, quem usque in Apostolorum tempora durasse illic ex Actis c. 17. v. 11. scimus) libertate adempta, in Provinciarum formam redegit, Sueton. Vespas. v. 8. Quae vero post excidium subinde renovata Synedria legimus, non nisi umbrae pristinorum fuere, ut visum, et Scholarum potius illustriorum (in Palaestina, regionibusquealiis, ut Surae, Pombodithae, Nebardaeae alibique) faciem ac potestatem, quam Curiarum, induerunt, etc. E quibus praedictis de Sceptro apud Iudaeos, de quo disputationes obviae sunt, continuato, facilius diiudicare est. Scripserat quidem H. Grotius de Iure Bellt l. 3. c. 15. Apud Iudoeos mansit scepturm, in Synedrio (Magno) usque ad confiscationem Archelai, quae Christia natles paulo antevertit. Vide Ioseph. l. 18. c. 3. Postea vero correxit verba illa usque ad in etiam post, ut quidem res ipsa postulat etc. Quodautem superius dictum, de Regibu sin Synedria non cooptarisolitis, ita videtur intelligendum, ut nec in collegae promiscui sive Magni sive Minorum; nec in Minorum sive Principis sive Patris locum, omnino asciscendus esset Rex; idque ob dignitatem eius summam: cum interim Synedrio M. ut Nasi seu Principem quandoque cum legitime praefuisse Magistri agnoscant, ut videre est in iis quae retro de eiusdem Principum successione tradita sunt. Quod vero habent de Rege Israelis, ut a Rege domus Davidicae discriminato (nam domus Davidicae Reges rite iudicare potuisse agnoscunt) sumendum est de Regibus illis Hasmoniacis, seu domo Levitica, non Davidica, qui circa an. 150. ante Christum incepere. Scilicet sub cis, nec ante, obortum est effatum illud Talmudicum, de Rege Israelis nec iudicante nec iudicando, quod non ad alios seu veteres ex stirpe Iudae Reges omnino sepctareilli volunt. Ideoque, cum neminem in potestatem iudiciariam legitime admitti vellent, qui ipse iudiciis se non profiteretur cum aliis pariter esse obnoxium, cumque viderent, etiam Regem Hasmonaeum iudicio Synedrii Magni seimperiose subtrahentem, pronuntiatum illud, de nec iudicante (legitime) nec iudicando natum est, adeoque simul illud, denullo Regis eiusmodi, iuxta eorum scita, in Synedrio loco legitimo. Plura hanc in tem vide apud Ioh. Seldenum de Synedriis l. 2. c. 6. et seqq.
NASIA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 54.
NATALIS
Dies, sive die natus quis sit, sivenoctu, dicitur, ut fuse explicat Varro, apud A. Gellium l. 3. c. 2. cum inter alia ait: Homines, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem in bis horis viginti quatuor nati sunt, uno die nati dicuntur. Proprieque iis tribuitur, qui naturali generatione in lucem prodierunt. Nam que et adoptivisuam habehant nativitatem, qua eligebantur: Unde Ael. Spartian. in Adriano, c. 4. Quinto, inquit, Iduum Agusti Legatus Syroae literas adoptionis accepit: quando Natalem adoptionis celebrari iussit. Urbibus quoque suus Natalis cum assignatus sit. decretum est, ut dies, quo Romanum coepisset Imperium; Parilia vocaretur, quae festa iis fuere, unde anni urbis Romae numerabuntur: Quod expressit Ovid. Fastor. l. 4. v. 805. Per flammas saliisse pecus, sausse colonos, Quod sit Natali nunc quoque Roma tuo. Habebant et navigationes suum Natalem, et Reges, quando ad regnum admittebantur. Sic Herodoto teste l. 9. Xerxes diem, qua Rex dictus fuit, tamquam Imperii Natalem singulis annis insignem celebravit, quo cenam etiam Proceribus suis dabat, quae Persice Ticta, Graece te/leion] appellata est. Quae tamen Nativitatum festa a Comneno sublata, quamquam aera inde Imperii dependeret. Nascebantur praeterea sacris initati, pueri praetextam sumentes, et Consules; qui ubi officio illo fungi incepere. naci dicebantur: Martial. l. 8. Epigr. 66. Augusto pia tura, victimasquo Pro nostro date Silo Camenoe. Bis senos iubet en redire Fasces Nato Consule> Nec dissimili usu Martyrum passio vocatur Nativitas, qua ad gloriam nacuntur. Namque et Seneca, diem mortis aeternae dici Natalem vocat, et Prudentius Peristeph. Hymn. 4. de passione Hippolyti Martyris v. 195. Iam cum se renovat deceursis mensibus anners, Natalemque diem Passio festa refert. Unde et Baptismus. Quin Natalibus redduntur plebeii, ad nobilitatem evecti, aut quovis gaudio elati. Ad Superos denique transata voce. Natales festa appellantur Deorum, et Christianis in communione Romana Natalis Calicis vide infra. Certeetiam Diis suum Natalem olim tributum, discimus ex Octavio Minucii Fel. clarius ex Arnobio l. 7. ubi is, Telluris, in quit, natalis est, Dii enim ex uteris produnt, et habent dies loetos, quibus eis ascriptum est, auram usurpare vitalem. Et, Dies nobis notalitii sunt et potentias caelites dies autumant habere natales. Sic Acron ad Horat. l. 2. od. 12 Natalis Dianoe a Virginibus celebratatus, sicut Apollinis a pureris. Martialis l. 12. Epigr. 68. Maioe. Mercuium creastis Idus. Tertullian. de Idolol. Idem sit idoli natali omni Diaboli pompa srequentatur etc. Redeo ad veram Nativitatem: postquam natus est infans, si primogenitus fuerit, Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam marmora non pauca servat, sacrum meruit. Die dein tertio, apud Romanos: quinto apud Graecos, coronae Natalitioe foribus suspensae sunt, domestici gaudii indices, Ad quem morem respicit Iuvenalis Sat. 9. v. 85. ---------- Foribus suspende coronas. Iam Pater es. Ideoque, notante Meursio Attic Lect.l. 4. c. 10. Puerperae domus coronata quoque, *stefanhfo/ros2], dicta est. Erant autem eaedem fere, quibus Nuptialium festo fromtem crinesque hasta compositos cinxerat nova Nupta, in honorem Laris familiaris, qui foribus praesidet; vel potius ad Vestam, cui postes sacri, quaeque in puerperio visa, sibi erat laesa, propitiandam: Athenis masculis ex olea, e lana foemellis; Romae voro e lauru, hederaapioque, quam circa coronas Natalitias varietatem Hesychius suggerit. Quinto die emergente instituta loetra\ lexw/i+na], ad manus earum abluendas, quae obstertricatae fuerant, ipsiusque Puerpeiae: quo more postea sollemnibus Natalitiis servato, lavabant manus, in pollubro et gutto, quum epulas instruerent. Sequebantur eadem luce munera Natalitia puero oblata, (ut apud Capitolinum Commodi ad Ablinum literae testantur ) polypi, sepiae, coronae, gemmae: extendebaturqueliberalitas, ad Puerperam, cui umbellas, armillas etc. donabant Mariti; nec non ad Puerperii ministors, servos quoque ac libertos. Terentius Phonrm, Actu 1. Sc. 1. ----------------- Porro autem Geta Ferietur alio muntere, ubi hera pepereit. Porro alto autem, ubi erit puero Natalis dies. Ultimo postea hebdomadis primae die natis infantibus tabellae fata inscripta, vel virgae Natalitiae sunt compactae, quae cum nato adolescerent Donatus in vita Virgilii, Virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi coaluit ut multo ante satas pupulos adoequarit: quoe arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summa gravidarum religione, suscipientium ibi et solventium vota. Atque hunc morem Veteres significasse videntur, cum Fata scribunda advocare dicerent, apud Tertullian. de Animoe c. 39. Aliis hae virgae e quercu fuere, etc. adulto dein, qui nas tus erat, memoria Natalis diei quotannisrediit, festo Genethliaco sollemni, Principum progeniei proprio, moxaliis, imo et Philosophis, non viv entibus solum, sed Fato stinctis, idque religione maxima. Plautus Persa, Actu 5. sc. 1. ———— ———— ——— Hoc age, accumbe, Hunc diem suavem meum Natalem inter nos agitemus amoenum. Cicer. Philipp. 2. Hodie non descendit Antonius. Cur? dat natalitis in Hortis. Quo fine et lustra nonnullis celebrata, diximus supra voce Lustrum. Convivia autem hoc die agitabant, ut inprimis ex A. Gellio l. 19. c. 9. et historia Herodis in Euangelio Marc, c. 6. v. 21. pater: neve id in demortuis quoque omitteretur, usurae ad solv enda convivia institurae sunt, cuius rei restimonium illustre est Marmorea tabella bergomi in adede Benedicti: Et mutuati hinc Christiani natales Sanctorum et Servatoris nostri videntur, in quibus varia fuit Ecclesia vetus. Ipsi tamen nataliria Conurvia non celebrarunt, Origenes in Levitic. c. 12. et 13. Homil. 8. sol. 89. Ambrostus Parte III. de Fide resurr. c. 11. Hicronym. in Matth l. 2. c. 14. Beda in Marcum l. 2. c. 6. fol. 60. etc. Munera porro ab amicis Natalitia missa, pro cuiusque arbitrio. Virgilius Ecloga 3. v. 76. Phyllida mitte mihi, meus est Natalis, Iolae. Plin. l. 4. Ep. 9. Multis enim, aus etiam Principi dixerat, sola se munuscula, duntaxat Natali suo aut Saturnalibus accepisse ac plerisque misisse. Quare martial. l. 8. Epigr. 64. Ut poscas Clyte munus, exigasque, Uno nasceris octies in anno. Imperatoribus nonnullis statutum pretium placuit: Viri uxoribus, quod donatio censetur, Parentibus Cognatisque Tutoresex pupilli bonis donarunt, clientes Patronis, amicis amici. Idem Natalibus anni in strenis obtinuit. Munera ea varia: Annulus, quem tum gestabaut, inauris, armilla, umbella, vestes cubitoriae cenatoriaeque, equi, coronae, aves, libri, Poemata, aliaque: Exhibiti ludi Theatrales, Circenses et Venationes: Cruciarii sepulti: Floralibus quoque honoratus Natalis: lecti strati, et albatis vestibus Genio indultum, quod in Christianis veteribus quoque Canones reprehendunt. Vino aspersi, praeter pueros et coronati convivae etc. Vide de Ludis illis natalitiis, Ael. Spartian. in Adriano c. 4. et Dionem l. 47. ubi Iulii Caesaris ta\gene/s1ia] Triumviros ab omnibus festiva celebritate colenda in stituisse, huneque honorem ad coeteros postea Imperatores propagatum esse, docet, nec non l. 54. ubi de Augusto. A sanguine tamen et caede animalium Romani abstinuere, Solin. c. 2. ominis felicioris ergo, primis temporibus, et pulte fitilla, an fritilla, Plin. l. 18. c. 8. sacra pergegerunt: Sed sequentibus hostias percusserunt, Genio immolaturi, cui floribus supplicatum, vino, libo, ture, lacte. mulso, a maribus scil. uti Iunoni a feminis. Neque vero in aram tantum merum et thustundebatur verum etiam in ipsum idoli caput, quod et pariter cum eius collo sertis ornabatur, inque eius honorem ludi instituebantur ac choreae: inter quae Diis com mendabatur ille, cuius Natalis erat, quod Natales infantis commenda. re, Spartiano dicitur in Gera c. 3. Christianis voto pio sollennitatem peragentibus. Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Celebrabantur porro Natales laeto ac nitido cultu; atque tum cives Romani incedebant pexi, anulati et in alba veste, ut iam in nuimus. Persius Sat. 1. v. 15. ——— pexusque togaque recenti Et natalitia tandem cum sardonyche albur. Ubi vetus scholiastes: Quidam, inquit, habent annulos, quos die rantum natali gerunt. Totaque hac die nihil praeter hilaritatem cogitabant. Propert. l. 3. Eleg. 9. v. 5. Transeat hic sine nube dies, stent aere nubes, Ponat et in sino molliter unda minas. Aspiciarm nullos hodierna luce dolores etc. Plautus Pseudolo, Actu 1. sc. 2. v. 32. Mihi hodie natalis dies est, decet eum omnes vos concelebrare, Pernam, callum, glandium sumen, facito in aqua iaciant, satin' audis? Et quae seqq. Nec omittendum, quemadmodum antiqui diebus funebribus ardentes lucernas intra sepulchra claudebant, ita vice versa diebus Natalitiis eas ad fenestras et in ianuis suspendisse, ut ostenderent ortus interitusque contrarietatem. Quare Terullianus, monstrare volens, tempore nascentis Christianismi Idololatriam exstinctam esse: At nunc, inquit, lucent tabernae et ianuae nostrae; plures iam Ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. Sed et mos iste die Natalis in fenestris lucernas accendendi, notatur a Persio Sat. 5. v. 180. Herodis verere dies, unctaque fenestra Dispositae pinguem nebulae vomuere lucernam, etc. Vide Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 32. in quo Lucernam Comincam Ferrariae repertam erndito Commentario illustrat. et plura hanc in rem, apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. d. l. At nihil horum fecere Thraces, sed reliquis omnibus contraria sigentes vestigia, velut politioris Orbis Antipodes, hominum Natales flebant, exsequias eorundem hilares prosequebantur, Causianorum ritu, a quibus usus tibiarum fluxit in funeribus. Testis Herodot. l. 3. quo referente, Thraces infantem recens natum circumsedentes ploratu ac lacrimis prosequebantur, commemorantes, quot et quantae ilii, hanc vitam ingressuro, clades atque calamitates subeundae essent. Contra autem vita defunctum cantu et tripudiis efferebant, narrantes quantis malis, et aerumnis ille liberatus esset. Cui suffragatur Val. Max. l. 2. c. 1. ut et Solinus c. 10. qui proin luctuosa Thracum puerperia vocat. Nec id tamen sine sapientiae elogio: namque et Salomonem mortuos prae vivis laudantem, deprehendimus Eccles. c. 3. v. 24. et recensnati infantis ploratus, Natalitiis cantibus ex adverso respondentes, tristia miserae vitae exordia loquuntur. Verum nil obstat, quo minus utrosque misceamus, et miseriae humanae sensu sic afficiamur, ut tamen laetantes gratias Deo agamus, quod homo sit natus in mundum, sicque tristitia nostra evadat in gaudium, Iohann. c. 16. v. 20. et 21. etc. Vide et mox dicenda, it infra voce Rosa. Vox hinc ad alia translata. Sic natalis Calicis, in Ecclesia Romana dicitur Feria V. in Cena Dommi, quod co die S. Eucharistia a Domino suerit instituta. Eligius Episcopus Noviomensis Homil. 10. Uccatur haec dies Cena Domini: vocatur et Natalis Calicis: et merito talibus praefulget miraculis, quia hac eadem die mysticum Pascha Dominus cum Discipulis celebrans Sacramenta corporis et sanguinis sui illis atque per illos nobis tradidit, et ipse celebrationis initium secit. Meminit eiusd. Festi Auctor Vitae S. Genovesae num. 33. A die Sancto Epiphaniae, usque ad Natalem Calicis, qui est Domini cenae etc. Exstant proin in Natalem Calicis Homiliae ab Avito Viennensi conscriptae fragmenta, inter operaillius, uti docet Car. du Fresne in Glossar. Dominicus Macer eundent diem, quoque appellari Diem panis et Diem lucis, a Chrysostomo; Diem Indulgentiae, a Mautino Abb. Diem Natalem Eucharistiae, a Landulpho; Diem Secretorum, a Sytis, addit in Hierolexico. Vide et supra, Feria V. in G. D. Sic Natalis Cathedrae S. Petri, festivitas eiusdem Communionis, de qua vide Bolandum ad 18. Ianuarii. Sed et Natales, ibidem dicuntur quatuor praecipuae Anni festivitates, Gallis Iours Nataux. Alias Natalis, festus quilibet dies Sanctorum in eadem Ecclesia cultus, quam vocem a Nativitate sic distinguit Beletus de Div. Officiis c. 4. ut Natalem, vel Natale vel Natalitium dicat appellari Sanctorum ex hocseculo commigrationem (quam alii diem passionis vocant) Nativitatem vero festum illius nativitatis, qua quis in mundum nascitur: quo modo solum dici Nativitatem Christi, Beatae Mariae et Ioannis Baptistae, quod borum Nativitates duntaxat ab Ecclesia celebrentur. Antiqui certe Natales vocarunt omnes dies, propter aliquam laetitiam insignem sibi sollennes. Hegio Plautinus, cum audivisset advenisse filium suum captivum, in Poenul. Actu 5. sc. 2. Dii immortales, iterum natus videor, si vera autumas. Inde in historiis Principis eiusdem tot Natales. Theodorus Balsamon ad Photii Nomocanonem, *nata/lia de/ ei)s1in], inquit, ta\ tw= bas1ile/wn gene/qlia, kai\ h( tou/twn a)na/r)r(hs1is2]: ubi duos Natales agnoscit, Nativitatis sive Genitalem, unde Genitalitii Ludi, in Pertinace, apud Iul. Capitolin. c. 15. et delati Imperii. Et quidem die Natali sen Nativitatis vota Faciebant pro sua suorumque salute, eumque diem quotannis cognati ac propinqui communi religione concelebrabant. Hinc exstat Hadriani Imperatoris Schedium, die eius natali ad matrem missum, quo ipsam et sorores suas invitat ad cenam. ut communibus votis pro mutua salute Deos orent, apud Salmas. Not. ad Spartian. in Vita eius c. 4. Munuscula in super amicis mittebant, ut ibidem videre est. Sed et dies delati Imperii sollennis erat et anniversaria magnificentia excolebatur: dictus Natalis Imperti, praefato Capitolino, ubi supra, et natalis purpurae, in Laterculo Silvii. Praeter hos tertius erat Natalis, nempe Dies adoptionis, de quo Spartian. ita in Hadviano c. 4. Quinto Iduum Augusti die legatus Syriae literas adoptionis accepit: quando et natalem adoptionis celebrari iussit. Sic itaque et veteres Christiani eam vocem usurparunt multifariam. Alii enim erant Natales ordinationis, ut in Martyrologio Romano ordinationis Ambrosii, et apud Ambrosium Ep: 5. Natalis Felicis Comensis, quo ille susceperat gubernacula sammi Sacerdotii: alii th=s teleiw/s1ews2] cuiusque Martyrum, qui et Depositionis dies dicebantur; cuius appellationis causam fuse explicat Ambrosius Semone 70. etc. casaubon. ad Spartian. loc. cit. De natalis navigationis, dicemus infra, Navigatio prima. Sed et natalis Templi seu Basilicae occurrit non raro, pro dedicatione eius, de qua, ut et plura hanc in rem vide supra.
NAVALIS_Corona
dicebatur apud Romanos olim, qua donarisolebat, maritimo praelio, qui primus in hostium navem armatus vitransilivit: quosi navium rostris insignis, ut ait A. Gellius l. 5. c. 6. Sed Navalem simplicem rostris navium non distinctam fuisse arbitratur Lipsius de Mil. Rom l. 5. c. 17. aut certe aliqua nota diversam a Rostrata. Haec enim in summo pretio, et non iis data; qui in navim aliquam trauscendissent, quod saepe factum, sed qui navale aliquod magnum decus aut victoriam magna industria peperissent: Concessa itaque Ducibus, et similis aliquatenus obsidionali, Classicam vero, quae his dabatur, maioris fuisse pretii, vix dubitari potest, cumraro vel vix unquam illam datam fuisse doceat Dio Cassius l. 49. cum ait: Agrippam corona Rostrata aurea donavit, quod neque ante neque postea cuiquam contigit. Vide Velleium l. a. c. 81. Livium Epitom. 129. Senecam de Benefic. c. 32. Plin. l. 16. c. 4. ubi idem honoris M. Varroni obtigisse e piraticis bellis, dante M. Pompeio, refert, Anton Thysium in A. Gellium loc. cit. etc. Primus antem navalem triumphum inter Romanos, egit C. Duilius anno Urb. Cond. 493. de quo ita Val. Max. l. 3. c. 6. Caius Duilius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitusest, insignem bellic arei successum nocturna celebratione testando. Vide quoque Livium Epit. 17. L. Florum l. 2. c. 2. Cic. in Cat. Mai. c. 13. Eutropium, Orosium, Plinium l. 34. c. 5. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom l. 10. c. 28. etc. Coeterum aurea haec corona fuit, ideoque fulgere dicebatur. Virgilius Aeneid. l. 8. v. 683. —— cui belli insigne tropaeum Tempora navali fulgent rostrata corona. Illamque M. Terentius Varro adeptus legitur bello piratico, donante Cn. Pompeio Magno, apud Plin. l. 16. c. 4. et Festum Navali. Sed et iam aute A. Attilium bello contra Nabin, eadem donatum esse, idem Festusrefert, ut, inquit, scriptum est incarmine Saturnio, quod quidem Duces ipsiconsueti sunt in tabellis publice ponere, in quo nominabantur, qui navalicorona donati erant. Ovid. Pacem illa redimi Fastor. l. 1. v. 711. Frondibus Actiacis comptos redimita capillas Pax ades: et toto mitis in orbe mane. Occasione Actiacae victoriae, qua pax Imperio obtigit: Claudius postmodum Imperator inter hostilia spolia, Navalem itidem coronum fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasidomiti Oceani insigne, Suer. Claud. c. 17. Neque enimtantum in Rep. sed et sub multis, atque adeo sub ipsis prope ultimis Principibus, ingens coronaedecus duravit, ut ex Amm. Marcellino liquet, de Iuliano, l. 24. Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, avalibus donavit coronis, et civicis et castrensibus etc. Sed et Graecis coronam hanc usurpatam, colligas ex Demosthene de Cor. praef. nav. ubi, cum Atheniensis Resp. magnis rebus urgeretur, surgentiaque undique pericula postularent, ut quantocius triremes milite complerentur, decretum factum esse tale memorat: Qui primus adornaverit tritemem, kuic Quaestor coronam dato. Eodem taciunt tot coronae, ad Lysandrum mari late victorem allatae ex omnibus locis apud Xenoph. Hellenic. l. 2. Etiam eam in eadem gente meruisse, qui hostium insula navibus prompte circumdata inibi aggerem occupasset, ac proinde fuis insulam aperuisset, illamque princeps perrupisset, Pollux l. 1. c. 9. resert etc. Vide Car. Paschalium Goronarum l. 7. c. 4.
NAVIGATIO
Phaedro l. 4. fab. 6. Mortis professio dicta, cum ait: Utinam ne unquam Pelei nemoris iugo Pinus bipenni condidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem. Cui fert suffragium Iuvenal. Sat. 12. v. 58. Confisus ligno, digitis a morte remotus Quatuor aut septem, si sit latissima taeda. Contradicente Seneca Ep. 49. cum ait: Erras, si in Navigatione tantum existimas minimum esse, quo morte vita deducitur. In omniloco oeque tenue intervallum est; Nam ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est. Magnae utilitatis et antiqui usus est. Hanc inventum Neptuni, Bacchi, Herculis, Iani, qui primus navem fabricaverit, Iasonis, Poetae faciunt: Aeginetis, Phoenicibus, Tyriis, Britannis Historici ascribunt: Milvo nonnulli aerem alarum secanti remigio illam acceptam ferunt; Nautilo pisci Oppianus de Piscibus l. 1. ubi de eo: -------- Qui primum marmora findens Piscis opus cernens humanos traxit in usus; Construxit naves, extendens carbasa ventis, Explicuit funes, faciles moderatus habenas. Quidam in casum eius primordia referunt; in homintim audaciam Horat. Carm. l. 1. Ode 3. et Oppianus lib. cit. Sed casus initium, successus audaciam fecerit; et in variis regionibus varii aliquid Artis invenerint, brutis quoque doctoribus usi: ut ita sententiae tot capitum concilientur: vera origo e Sacrisarcessenda est. Non enim, ante Arcam, a Noaho divino monitu fabricatam, navigiorum marisque usum fuisse mortalibus vel hinc patet, quod ob illius fabricam is fuit irrisus. Sed primi, non nisi per litora Navigationes instituere, quamvis fsatis remotas ac longinquas, saeculorum tractu, unde prolixo iis admodum temporis spatio opus: Quod si in altum, ubi praeter aerem undamque nihil pateret, aliquando sive fortuito, sive tempestate abriperentur, navis dirigendae gubernandaeque disciplinam nullam tenuerealiam, quam quae astrorum Solis nimirum ac Lunae ratione ipsis common strabatur. Verum et hoc auxilium cum nubilum caelum subduxit, ventorum naturam impetumque sequebantur, aut itineris antea eo transitu confecti aut imaginarium loci, quo tendebatur, situm, ducem habebant; quo ingenio hodieque Indi immensa maris spatia percurrere norunt: vel denique volucrum ductu, ut Taprobanae incolae, ad scopum itineris perveniebant. Donec Magnetis verticitas, ad dirigendas naves, Europaeis publice innotuit, industria Iohannis Goiae', (alii Flavium Giram vocant) Amalphitani, circa A. C. 1300. Ut itaque feliciter navigatio procederet, supplicabant ac sacrificabant Neptuno *a)s1falei/w|], Portuno item quem per maria tutissimas proebere commoantibus navigationes creditum fuisse Genrilibus, tradit Arnob. l. 3. ceterisque maris Diis. Arrianus Dissertat. Epicteti l. 3. c. 21. *a)ll) a)po\ lime/nos2 me\n ou)dei\s2 a)na/getai mh\ qu/s1as2 toi=s2 qeoi=s2 kai\ parakale/s1as2 au)tou\s2 bohqou\s2], Nec a portu quisquam provehitur, nisi Diis re divina facta eorumque auxilio invocato. Vide Desider. Heraldum Animadversionibus Arnobianis p. 141. et hic passim. Coeterum in navigatione Veterum, multa ad modum et harmoniam facta, imperata, cantata, satis docent, quae docte notat ad Sidonium l. 2. Ep. 8. et l. 8. Ep. 13. Ioann. Savaronius. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 805. -------- Sic Ambracii per litora ponti nauticus im remis iuvenum, monstrante Magistro, Fit sonus, inque vicem contra percussa reclamat Terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo. Ubi Schol. Vel portum, inquit, sive promontorium demonsirante gubernatore, vel docente, quomodo salutandus sit Apollo Leucadius. Vide supra in voce Celeusma, et alibi passim, inprimis quoque in voce Portisculus. Idem Poeta Magistrum notanter vocat, gubernatorem navis: ut et Theb. l. 6. v. 451. ----- lassa veluti ratione Magister In fluctus, in saxa ruit. nec iam amplius astra Respicit et victam proiecit casibus artem. Hoc enim titulo speciatim insignitur. Auctor in Basilica Glossar. *ma/gistros2 o( nauklhro\s2 th=s nho/s2]. Ita Iureconsulti et Imperatores in utroque Iuris Iustmianei Tomo. Plura Barthius ad Claudianum et Statiumk l. cit. Reliqua dicam verbis Plinii l. 7. c. 56. Nave primus in Groeciam ex Aegypto Danaus advenit: ante ratibus navigabatur, inventis in Mari Rubro inter insulas a Rege Erythra. Reperiimtur, qui Mysos et Troianos priores excogit âsse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. Etiam nunc in Britannico Oceano vitiles corio circumsutoe fiunt: in Nilo ex papyro et scirpo et arundine. Longa nave Iasonem primum navigasse, Philostephanus auctor est: Egesias Paralum: Ctesias Samyram: Saphanus Semiramim: Archimachus Aegoeonem. Biremem Damastes Erythroeos fecisse: triremens Thucydides Aminoclem Corinthium: quadriremem Aristoteles Carthaginienses. Quinqueremem instituit Nesichthon Salammius: Sex ordinum Xenachoras Syracusius: ab ea ad decemremem Mnesigethon. Alexandrum M. ferunt instituisse ad 12. ordines. Philostephanus Ptolemoeum Soterem ad quindecim: Demetrium Antigoni ad 30. Ptolemoeum Philadelphum ad 40. Ptolemoeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. ad 50. Onerariam Hippus Tyrius mvenit: Lembum Cyrenenses: Cymbam Phoenices: Celocem Rhodii: Cercuron Cyprii, Siderum observationem in navigando Phxnices: Reenum copoe: Latitudinem eius Plateoe: Vela Icarus, malum et antennam Doedalus: Hippagum Samii aut Pericles Atheniensis: Tectas longas Thasii. Antea ex prora tantum ac puppi pugnabatur: Roslra addidit Piseus Tyrrhenus: Anchoram Eupalamus: eandem bidentem Anacharsis: Harpagonas et manus Pericles Atheniensis: adminicula gubernandi Tiphys. Classe princeps depugnavit Minos. Romanos vero, cum in omni reliqua militia clari essent,mari tamen sese non commisisse, ante primum bellum Punicum, legimus. Tum enim primum, cum Carthaginenses plurimum mari pollerent, coacti et ipsi sunt, classem comparare et navalis belli periculum facere; ad quod quo pacto sese paraverint, docet Polyb. l. 8. Vide plura apud Anton. de Guevera Aur. Epistol. Part. 2. sub finem, Ioh. Rosinum Antiqq. Rom l. 10. c. 19. et 20. Thom. Dempsterum Paralipom. in eius l. 7. c. 32. Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 13. ubi de Navigationis usu Medico, Licetum de Gemmis Annular. Preyelium Sinoe et europoe c. 29. cui titul. Naves et c. 43. cui. Artes etc. ut et infra aliquid, voce Priapus. Neminem vero, inter tot Graecos Artigraphos; Navigandi aliquando artes et rationes in Commentarios redegisse: neque adeo ullum nostro aevo, miratur Barthius ubi supra. Adumbravit saltem illas strictim Claudian. Consul. Honorii IV. v. 418. Haec genitor praecepta dabat, velut ille carinae Longaevus rector, variis quem soepe procellis Exploravit hiems, Ponto iam fessus, et annis, Aequoreas alni nato commendat habenas, Et casus, artesque docet, quo dextra regatur Sidere, quo fluctus possint moderamine falli: Quae nota nimborum: quae fraus infida serenis Quid Sol occiduus prodat, quo saucia vento Decolor iratos attollat Cynthia vultus etc.
NAVIS
cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquo apparatu consuetum eo tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi mos esfet, Diodorus Sic. Biblioth. l. 5. Nomen navi Argo fuit, quam ab Argo quodam architecto idem, et Apollonius Argonautic. l. 1. Phryxi filio Pherecydes; a Graeca voce a)rgo\s2], i. e. celer, alii, Cicero inde, quod Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis, sic dictam ait Tusculan. I. Inci abantur hae naves remis. Liv. Dec. 3. l. 7. Inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra, naves, quas Livias iuvandis commeatibus habaerat, partim machinationibus onerat, apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum, quoe remis agerentur. Et makra\ ploi=a] appellabantur Graecis, Polybio l. 6. Appiano de Bello Civ. Aliis: makrai\ nh=es2] Herodoto in Clio, ad differentiam stroggu/lwn] seu onerariarum, cum Phoccenses, Graecorum primos, longis navigationibus usos, Adriaticum Tyrrhenumque mare, Hiberiam atque Tartessum occupasse, dicens, enauti/llonto de\], inquit, ou) stroggu/lh|s1i naus1i\n, a)lla\ penthkonto/rh|s1i], navigabant autem non onerariis navibus, sed actuariis, quoe quinquagintoe remis agerentur. Et quidem minores plerumque viginti, triginta aut quinquaginta remis agebantur, dictae hinc Graecis e)iko/s1oroi, triako/ntoroi], et penthko/ntoroi], cuiusmodi sunt eae, quas Veneti barcas longas vocant. Eaedem communi appellatione monh/rh] vocabantur, quoniam, licet plurigbus agerentur remis, unicotamen per transtra et sedilia remo, non binis aut ternis aut etiam pluribus simul incitabantur: quae fortasse ke/lhtes2] etiam dictae sunt, ab equis celitibus tran slatione sumpti; item mono/krotoi], Straboni l. 7. Illae vero, quae binis remis agebantur, a Romanis dictae sunt, Biremes; Graece di/krota ploi=a], dicrota quoque Ciceroni Ep. ad Attic. l. 16. Ep. 4. Nam et ipse Domitius bona habet plane dicrota, suntque navigia proeterea luculenta Sex. Buciali. Vide etiam A. Hirrium, c. 16. Bell. Alex. Biremes autem leves, uti vocat Liv. Dec. 3. l. 4. Liburnicas nuncupatas esse Romanis, Appianus docet in Illyric. Quae trinis incitabautur, trih/reis2] Graecis, triremes Latinis vocatae sunt, quales primum apud Corinthum in Graecia aedisicatas esse, ab Aminocle, legimus apud Plin. l. 7. c. 56. Quae quaternis, tetrh/reis2], i. e. quadriremes; cuiusmodi navem insignem Tullius memorat, 7. Verr. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, proecidi anchoras imperavit: et simul ut se sequerentur, signum dari iussit: hoec Centuripina ndvis erat incredibili celeritate velis: nam scire isto Proetore nemo poterat, quid quoeque navis remis facere posset. Et paulo post, Erat enim sola navis constrata, et ita magna, ut propugnaculo coeteris esse posset. Ubi cum constratam eam dicit, videtur eadem fuisse cum illa, quam tectam appellat Caesar de Bell Civ. l. 3. c. 15. cuiusmoditectas longas invenere Thasii. Nam antea ex prora tantum et puppi pugnabatur, Plin. ubi supra. Sed et minores nonnumquam tegi consuevisse invenimus. Constratae vero naves, Graece kata/fraktoi], dicebantur co quod habebant katastrw/mata], ad quod quadriremes maxime erant aptae etc. De reliquis vide strictim agentem Plin. loco cit. et prolixius Bayfium infra laudandum. Addam saltem. Ptolemaeum Philopatorem 40. ordinum navem aedificandam curasse, quae in longitudinem quidem producta ad cubitos 280. altitudinem autem ad summitatem usque navis, duodequinquaginta cubitorum: instructa erat quadringentis nautis, extra remiges. qui 4000. numero erant. Capiebat praeter hos in aditibus una et catastromate armatos milites paulo minus ter millenis. Verum spectaculo illa magis, quam usui fuit, Athen. l. 5. Vide infra Thalamegos. Solebant autem navibus Veteres imponere turres ad libram, quae ob id turritoe dictae Virgilio l. 8. Aen. v. 693. ideque non solum ad proram, sed etiam ad puppim, utilegimusapud Appianum. Cuiusmodi turres habuisse Antonianas, in pugna Actiaca, liquet ex Dione. Addebant et rostra, non solum maioribus, sed et minoribus actuariis; quae quia ex aere fiebant, hinc rostratoe, a rostro; oeratoe, ab aere, dictaesunt. Appianus *xalkembo/lous2] vocat in Mithridatico. Praetoriam vero navem, Graeci nauarxi/da] vocant, Itali vulgo Capitaneam. Sed et praedatoriae erant, quae longis merito annumerandae: de quibus Liv. Dec. 3. l. 9. et Dec. 4. l. 4. ubi piraticas illas vocat. Idem Celoces appellat et Lembos, Dec. 3. l. 1. ubi tamen videtur celoces ponere, inter eas, quae non erant longae. Myoparones Tullius 5. Verr. Phaselos, Appianus: sed e quo conicias, phaselos habuisse formam mixtam ex oneraria et longa triremi: quales galeones recentior aetas dixit. Porro ad belli usum necessariae fuere et eae naves, quas hippagines dixerunt, Graece i(pphgou\s2], Polyb. l. 1. hippagogas Liv. Dec. 5. l. 4. a transportandis equis; quae remulco trahebantur etc. Atque haec de Longis navibus. At quae oneri ferendo erant, Onerarioe Latinis, graves Coesart, forthgoi\] Graecis dictae, item gauloi\], remis non agebantur. Quarum, quae ad frumentum vehendum aptae, Frumentarioe apud Latinos, *sithgoi\] apud Graecos, occurrunt vocatae: Thucydides o(lka/das2] vocat l. 6. *o(plitagwgoi\] vero eidem ibid. dicuntur, quae ad vehendos milites paratae erant; quas et stratiwti/das2] vocat l. 8. Erant et Corbita, et Cybea inter onerarias, quarum mentio apud Ciceron. l. 16. ad. Attic. Ep. 6. et 7. Verr. Navis vinariae, meminit Ulpianus l. Vulgar. fs. de surt. Palearum navis, Cicer. de Fin. l. 1. Praeter has Piscatorioe naves, quae piscium capiendorum causa paratae sunt, occurrunt, apud Liv. iterum Dec. 3. l. 3. inter quas Cymbae fuere, Cic. de Offic. l. 3. et Lenunculi, Caesar Bell. Civ. l. 2. c. 43. item Scaphae, Iustin. l. 2. c. 13. Sed et Actuarias voluptatis cau???â memorat IC. l. 2. tr. de captiv. etc. lib. 49. ff. et anteeum Cicero pro Caelio. Dicta autem Actuaria navigia sunt, quod remis agerentur, Liv. Dec. 3. l. 10. quae tamen a Longis fuisse diversa, discas ex Caefare Commentar. l. 5. c. 2. Vectoria enim is graviaque ea vocat, etiamsi remis agerentur. Graeci e)pibati/das2] dixere, quasi ad e)piba/tas2] solum, i. e. vectores, traiciendos: item kwph/rh], ut Thucydides maxime et Plut. De Voluptartis autem, latius infra dicemus. Et hactenus quidem dictarum materia pmus antiquitus fuit. Ut de Fluviatilibus aliquid addam, pota/mia ploi=a] illa vocat Diodor. l. 20. ebi Semiramidem huiusmodi navigia diai/reta kai\pa/lin a(rmiozo/mena], quae facile solverentur et iterum, ubiopus esset, compingerentur, conctrui curosse tradit. Strabo pa/ktwnas2] vocare videtur l. 17. Pertinent huc Lintres, quae remis agebantur, memoratae Caefari l. 1. c. 17. Quem in usum fiebant naves viriles e corio, in Britannico Oceano, Plinii tempore: in Nilo, ex papyro et seirop et arundine. Herodotus in Clio, eiusmodinaves Babyloniorum, circulari formo easque ex aluta, pulchre describit, quem vide. Rates, Scaphoe, aliae. Quarum plerarumqueiconem, ex antiquis monumentis, ut et plura hanc in rem, inprimis etiam de Naviiim partibus, exhibet Lazarus Bayfius l. de Re Navali. Vide quoque C. Erasimum Michaelium Laetum de Re Nautica, Ioann. Meursium ad Lycophronem, Salmas. ad Solin. p. 1110. et seqq. et hic passim. De ornatu Navium diximus aliquid supra, in voce Naufrugium. Adiciam aliquid de coronatione earum. Et quidem, Athenienses, instructa classe, adversus Syracusios, cum adhuc essent in portu, inter coetera alacritatis argumenta, illas coronarunt, apud Diodorum Sic. l. 13. Hinc Virgilius Aen. l. 4. v. 417. ---------- vocat iam carbasus auras, Puppibus et laeti nautae imposuere coronas. Magis, post navigationem feliciter peractam. Propert. l. 3. Eleg. 23. v. 15. Ecce coronatae portum tetigere carinae. Inprimis, quae victoriam essent adeptae. Unde apud Silium Ital. l. 11. v. 586. ---------- Lauro redimita subibat Optatos puppis portus; pelagoque micabant Captiva arma procul celsa fulgentia prora. Sed et, quae sacra ucherent, *qewri/des2] seu *i(eragwgoi\] dictae Graecis: uti de nave, quae matrem Deorum Romam vehebat, legimus apud Ovidium Fastor. l. 3. de lintribus sacras epulas serentibus l. 6. de nave Athenionsium, quotannis Delum mitti folita, de qua diximus in voce Theori. Neque solum Naves, sed et Tuteloe coronabantur, h. e. Numina illarum tutelaria. Val. Flaccus, Argonaut. l. 1. v. 301. Visa coronatae fulgens tutela carinae. Ipsi quoque navigantes, uti de Carthaginiensium illo Navarcho legimus apud Plut. in Timoleonte, qui, ut imponeret Syracusanis, iussit nautas coronari, ornavitque triremes scutis Graecanicis et Phoenicum, eoque ornatu Syracusas navigavit. At qui longinquae navigationi fese permittebant, velut naufragii pericula adeuntes, a coronis abstinebant, atque tum, cum e portu egrederentur, plausu excitato, multas Diis Servatorib. preccs fundebant, *e)ufhmou=ntes2 ah(/s1ion to\n plou=ngene/sqai], quo prospera navigatione uti liceret, Achill. Tatius l. 2. e navi insuper columbam emittebant, uti de Asclepiade obseravit Scholiastes Apollonii Rhodii. In quo ritu vestigium forte veteris historiae sacrae, de columba Noahi etc. Vide Paschalium in Coronarum'libris, et hic passim, in vocibus Acrostolion, Naves, Naulum, Nautoe, Nautica ars, Pegasus, Parasema, item Tutela, Velum: uti de more Veterum Clypeis naves muniendi, voce Clypeus et infra Pavilarii, causam de nave dicendi tempore a)peniautis1mou=], in Homicidii causa. Desertores, Delatores, Christianos sub Imperatorib. idololatris Navi vetustoe impositos ventis permittendi, aliquid infra lemmate, Vetus Consul. Nec omittenda, quae Navibus infesta esse omni aevo voluerunt hostes. Et quidem fictilia vasa serpentibus plena in Pergamenorum naves conici iufsit Hannibal, insigni astu, apud Nepotem in eo c. 10. etc. Iustin. l. 32. c. 4. Frontinum Stratagem. l. 4. c. 7. Galenum de Theriaca ad Pison. Alios: quorum loco sunt qui nepas, scorpiones, et id genus adhibuerunt. Iam ne incedere in Navibus possent. etiam murices in illas coniectabant, Leone teste, Caesar apud Actium, olliclas carbonum picisque plenas eminus in naves adverfas tormentis eiaculatus est, apud Dionem l. 71. Leo praecepit, ut calce viva replerentur: cuius pulvere e vasis confractis emisso suffo carentur hostes spiritusque intercluderetur. Callinicus Syrus, qui principatu Constantini Pogonati floruit, igne Graeco a se excogitato Cretensium 20. naves sine labore, exussit, apud Zonaram, Nicetam tom. 3. Cedrenum, alios. Simile quid de Pisistrato Rhodiorum Navarcho legas apud Suldam, in purfo/ros2 kh/mos2]. Archimedes caustica specula co sine, non sine successu, adhibuit etc. De Atrenis, in obsidione Severianorum, Annibalis stratagema imitantibus, vide Herodianum l. 3. NAVIUM SPECIES QUAEDAM, QUARUM NONNULLAE IAM MEMORATAE, ET CELEBRIORUM ALIARUM NOMINA, Alexandrina, in specie dicta est, quae prius Syracusia appellata, ab Hierone Siciliae Regedono missa est Ptolemaeo Philopatori. Huius auctor Archimedes, materia ex Aetna, quae ad triremes 60. suffecisset: remiges ex Italia: rudentes ex Iberia: cannabis et iuniperus e Rhodano, coetera ex aliis orbis partibus petita, Reliquam eius descriptionem Vide apud Preyelium l. cit. p. 626. et seqq. Arca Noahi, navium omnium primigenia, cuius adhuc rudera quaedam in Armenia asservari dicuntur, describitur Gen c. 6. Argo, quam Lycophron la/lhqron ki/ssan], i. e. loquacem picam vocat, quod loquacem malum e quercu Dodonaea habuerit; Graecorum opinione, inhospitalis prima Ponti sinus patesecit, Phaedr. l. 4. Fab. 6. Eius naupegus Argus, gubernator Tiphys, dux Iason fuit. Vide suo loco. Barbota, vide supra. Baris, Aegyptii navigii genus, quo cadavera demortuorum in locum sepulturae devehebantur. In cuiusmodi navis genere Orum seu Harpocratem iacentem, exhibet gemma Nic. Fabricii Peireseii, apud Bartholinum de puerp. Veter. Bernae A. C. 1462. inventa navis est subterraneis metallorum cumiculis fodiendis, sub ima terra ad brachia 100. lignea fuit, anchoraferrea, vela ex tela, sed ormnia vetustate consumpta: Visebantur tamen adhuc quadraginta hominum ossa, Brpt. Ful. gosus, apud praesatum Preyelium p. 634. Bubulis utribus contabulatarum ratium, meminit Solin. c. 60. Bucentaurus, sacra Venetorum navisest, qua in urbem advenientes exteri Principes vehi: et quotannis Dux, cum Senatu, die Ascenfionis mare subire, illudque magna pompa sibi despondere, iniecto annulo aurco, cum supplicationibus devotis, solent. Vide supra suo loco. Cacofoga, navis Hispanicae nomen, quae praeter gemmasac uniones in primis, optimi auri 80. libras, argenti signati factique 13. arcas et argenti infecti vim tantam, quanta navi in faburram sufficeret, vehens: cum in Fr. Draki Archithalaffi Anglici manus pervenisset, mediastini Hispani iocus non illepidus ad Victorem fuit: Nostroe navis nomen iam taoe resignamus: nostra Cacoplata, i. e. Argentica ea demceps vocabitur: tua autem Cacofoga, i. e. Ignicaca ut vocaretur, capta nostra, meruit. Lansius Orat. pro Britannia. Caesar, victo in Pharsalia Pompcio, inter spolia, navem reperit dumetis consitam in qua omnis generis pomiferae arbores, pendente e ramis fructu. Prevelius p. 632. Caius Caligula de cedris Liburnicas, gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum et tricliniorum laxitate, vitium insuper arborumque varietate, fabricavit, quibus discumbens de die inter choros ac symphonias, littora Campaniae peragraret, Idem p. 631. Eiusdem iussu ab Aegypto navis Ostiam advecta, 120. modios lentis pro saburra habuit: submersaque maximam partem Ostiensis portus tenuit. Idem ib. Camera, genus navigii Tacito memoratum Histor. l. 3. Vide supra. Caudicariae dictae sunt, scaphae minores quae ex tabulis crassioribus factae, annonam navibus maioribus ex variis Orbis partibus Tiberim usque advectam, porro in Urbem devehebant. Ioh. Rosin. l. 7. c. 38. Celoces, naves breves, a celeritate dictae. Idem l. 10. c. 20. At Monimutensi l. 6. c. 10. naves longae 3. quibus Britanniam primo Saxones sunt ingressi, ducibus Horso et Hengisto, Celoces et in MS. Civiles dicuntur, apud Spelmannum Glossar. Cogo, vide supra, Colimpha, ibid. Conchas Indicimaris, inter Insulas Rubri praecipue maris, cymbarum loco inservire, testatur Plin. l. 9. c. 10. et l. 6. c. 22. ac 25. Cupa, vide supra. Diony sius Tyrannus cum Siciliam fugeret, navi 6000. hominum capaci exceptus est. Preyelius p. 632. Dromo, a)po\ tou= dro/mou], quasi navis cursoria, cuius meminit Cassiodor. Vat. Ep. l. 5. Ep. 16. et 17. idem cum lembo videtur, Dempstero in Rosin. l. 7. c. 32. Vide supra Dromones. Fiscella scirpea, in qua Moyses expofitus, navigii quoque formam habuisse videtur, ex papyro. Quod genus Nilo familiare fuisse, patct ex Esai c. 18. v. 2. ubi Vulgatus, Qui mittit in mare legatos et in vasis papyri super aquas. Unde Lucan. l. 4. v. 135. Sic cum tenet omnia Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro, Bartholin. de puerp. Veter. Gata, vide supra. Gaulia, ibidem. Gondola, similiter. Hemioliae, h(mioli/ai], apud Appianum Mithrid. quae a puppi ad malum binisremis, a malo ad proram unico tantum per transtra remo agebantur. Hiero, vide supra Alexandrina. Lembus, navis piratica, viminibus contexta, forte idem cum Myoparone. Servius ad Georgic. l. 1. v. 201. interpretatur, genus navigii admodum breve. Idem cum Dromone, de quo supra. Lenunculi, quoque meminit Marcellin. l. 14. dum piscatorios quoerunt Lenunculos etc. Liburnicae, vide supra. Longae naves, vide supra. Lucullus, exstruxit triremem tantaevastitatis, ut in ea, velut in Circo, aut Arena, venationesfierent. A. Preyelius p. 632. Lusoriae, vide supra. Monoxylon, vide ibi. Myoparones, naviculoe piratarum. Hieron. in vita Hilarionis: quasi muw=nes2]; ab angustia, et Parones, ab Insul. Paro, Scaliger in Festum Pomp. l. 11. Vide Cic. de Rep. l. 3. Myrmecidis navis, apiculae alis tegebatur tota, adeo ingeniose exigua fuit. Preyelius p. 631. Nero, conspecta in Amphitheatro nave, quae sponte solveretur et belluis quibusdam ad certamen emissis, rediret integra, similem ei, in qua inater periret, exstruxit. Idem p. 620. Parada, vide infra suo loco. Philopator, Aegypti Rexnavem condidit longam 280. cubitos. latam 38. ad acrostolion usque 53. cubitorum, in qua 4000. remigum, totidem milites, mediastini 400. ea parte, qua remi collocantur: in media parte, sub transtris, alia hominum turba, arma et commeatus ingens. Idem p. 621. Idem aliam, Thalamegon nomine, excogitavit. Vide infra. Plicatiles, apud Plin. l. 5. c. 9. ubi de Aethiopibus, apud Nilum, naves suas plicatiles humeris transferunt, quoties ad cataractas ventum est. Sic Alexander naves struxisse, quoe solutoe plaustris vehi possent rursusque coniungi, legitur apud Curtium l. 8. c. 10. Publicanus; nomen praetoriae fuit navis Franc. Draki, Iasonis Anglici, qua totum is terrarum Orbem circumnavigavit, insigni ceremonia in perpetuana rei memoriam, ab Elisabetha Regina consecrata. Lansius pro Britann. Romanidudum navem, qua Saturnus in Italiam venit, sacram habuere: ut et alias, quibus simulacra Matris Deum e Pessinunte, et Aesculapii ex Epidauro, Romam deportata sunt. Preyelius p. 633. Saturnus, vide pauloante. Sesostris, antiquissimus Aegyptiorum Rex navim e cedro 280. cubitorum, deauratam exterius, interius deargentatam obtulit dedicavitque Deo, qui Thebis colebatur, Idem ibid. Sinensium Praefectorum regiae naves, ni oculis subiciantur, superant omnem fidem: Eas accurate describit Preyelius p. 614. Cedunt tamen iis, quae pisces Savel et sericos pannos ad Regiam ferunt, undiquaque deauratae, rubroque colore depictae. Sic in Nankinga, ad Sucheu, naves sunt quamplurimae, solis voluptatibus dicatae, quae magnisicae magis domus, quam navigia dicenda. Fokiena tot naves habet, ut Imperatori, in Iapones bellum meditanti, pontem haec provincia obtulerit, colligatis inter se navibus, ex hac in Iaponiam usque Insulam fabricandum, si mare eum pateretur, Inprimis parvarum navicularum, quibus flumen quantumvis violentum dextre enavigant, rarum apud illos artisicium est: Hae clavum, ut aliae, non habent, sed duos funes longissime porrectos, ad puppim unum, ad proram alterum; quibus per saxa et scopulos prominentes facillime ac velocissime naves, ac sifreno equos continerent, dirigunt, cum saepe inter saxa vix tantus sit canalis, ut ad scapham ipsam capiendam sufficere videatur, atque illa undique navem cingant. Unde natum apud illos diverbium: Nautas esse ferreos, naves vero papyraceas, eo quod tenuibus et minime resistentibus constent asseribus, imo ne clavis quidem compaginatis, sed vimine quodam lentissimo; unde, tametsi in saxa impingat navis, raro tamen rumpitur, etc. Idem p. 614. et seqq. Solutilis, vide paulo supra, Nero. Sutiles, erant veterum Britannorum, e vimine contextae et corio circumsutae, ut refert Plin. l. 4. c. 16. Isidor. in Glossis vocat Carabos: qui l. 19. c. 1. Myoparones, hoc modo compactos, Germanorum piratis; in Oceani littoribus, tribuit. Vimineos alveos, tergoribus bubulis circumdatos, vocat Solinus c. 25. Vide quoque Beroaldum Annetat, in Servium §. 12. Festum Avienum in ora marit. Virg. l. 6. Aen. Sidonium Apoll. carm. 7. v. 374. Lucanum inprimis Pharsal. l. 1. v. 131. Tactae naves, vide supra, it. voce Barbota. Thalamegos, vide infra. Theoris, Graece *qewri\s2], aliis *dhlia\s2], navis dicta est, qua Theseus Virgines Minotauro distinatas, hoc victo, Athenas olim reduxerat: Hacquotannis Deliorum festo Theori Delum vehebantur. Praeter eam 4. aliae naves Athenis sacrae fuere, Paralos videl. Antigonis, Ptolemais et Ammonis. Vide in voce, Theori. e Trunco navis. vide infra. Turritae naves, vide supra. Vitiles naves, apud Plin. loc. cit. Vide Sutiles.
NAULIUM_seu_NABLIUM
in strumenti Musicigenus, quod, sicut Cithara, coeteraque instrumenta Musica, Syris potissimum debere originem arbitrantur Eruditi. Hinc Strabo l. 10. instrumentis istiusmodi plerique nomina dixit esse barbara, sicut *na/bla, kai\ *sambu/kh kai\ *ba/rbitos2 kai\ *maga/des2] et quidem, ut reliqua omittam, ex Hebr. nebel], ortum esse Nablium, cuius mentio Danielis c. 3. v. 10. nemo dubitat. Latinus interpres ibi Fsalterium reddit. Cymbalorum figura Naulia fuisse, Ovid. videtur iedigitare, l. 3. de Arte Am. v. 327. Disce etiam duplici genialia Naulia palma. Vertere conveniunt dulcibus illa iocis. Cymbala enim collidi solita fuisse, docet Amalarius Fortunatus l. 3. c. 3. cum ait: Cymbala invicem tanguntur, ut sonent: ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt: Et e scalpturis Bacchanalium sacrorum Cymbalistrias utraque manu quatientes cymbala exhibet Laur Pignorius Comment. de Servis. Sed an eadem Nauliis figura fuerit, affirmare non audet: ac fatetur, verba Ovidii laudata valde implicita esse, egereque aliquo Alexandro, qui non gladio dissecet, sed explicet calamo atque dissolvat. Hieron. Magius l. de Tintinnabuliss c. 17. dicit, Naulia esse, quae vulgo Organa dicantur et concentus Musicos harmonicosque edant. Vide Politian. Miscellan. l. 14.
NAZARAEI
dicebantur qui votum habeant sub lege, ab Ebraeo nazar, separare]. Separabant enim se ipsos a tribus, vino scil. novacula, et pollutione a mortuis, idquie velad tempus, velad vitae terminum. Item Secta peculiaris Iudaeorum, qui quoad sacrisicia, et libros Canonicos, aliquid peculiarehabuerunt, ab omnis animalis esu abstinentes. De prioribus prolixe agitur, toto c. 6. Numer. v. inprimis 4. 5, 6. Omnibus diebus Naziraeatus sui novacula ne transito super caput eius usque dum compleantur dies illi, quibus voverit se Iehovae Naziraeum fore, sanctus esto, sinendo erescere comam, capillos capitios sui. Omnibus diebus, quibus se Iehovae Naziraum fore voverit, ad cadaver mortui ne accedito: Et in prioribus. Omnibus diebus Naziraeatus sui, de nulla re, quae sit ex vite vinifera, vel ipsis nucleis acinorum et cute comedito. Eorum autem, qui ad termpus se hoc modo separabant, Naziraeatus dicebatur Naziraeatus dierum, qualis erat Pauli Apostoli, et quatuor cum illo Virorum, de quibus Actorum c. 21. v. 24. Qui in perpetuum, Naxiraeatus saeculi, qualis Simsonis, Iudicum c. 13. v. 4. 5. et Iohannis Euangelistae fuit. Numerus dierum, quousque se prioris generis Naziraei separaverint, in Sacris Literis expressus non est: Hebraei tamen Doctores ad tricesimum usque diem extendunt, occasione loci Numer. c. 6. v. 5. Domino sactus erit:] quo vocabulo dicunt triginta dies contineri, Schindleruns in Pentaglott. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 8. Vide etiam infra.
NAZARAEI
quoque Christiani postmodum dicitisunt, ab urbe Nazareth, in qua Christus conceptus est. Item alii, qui in IESUM CHRISTUM credentes, circumcisionem tamen retinebant, in Ebionis et Cerinthi deliria postmodum prolapsi, Actor. c. 24. v. 5. Epiph. haer. 29. Theodoret, de baeret, fab l. 2. Baronius, in Appar. Annal et A. c. 9. et 74. His nomen id haesit, a voco Narsar]. unde Nazareth, oppidum Galilaeae, CHRISTI sanctissima conceptione mysteriorumque plenissima educatione insigne: et ipse Nazarenus dictus, Matthaei c. 2. v. ult. et qui eius doctrinam sequuti, Nazaraei vocati sunt, Actorum c. 24. v. 5. ubi Paulus Apostolus Princeps Nazaraeorum sectae. a Tertullo appellatur coram Felice Praeside. Posta vox degeneravit, iisque dari coepit, qui, adimitationem Samaritanorum, Iudaicas ceremonias cum Ethnicorum ritibus miscentium, Christum cum Mose, Legem cum Euangelio, Baptismum cum Circumcisione confundere non dubitarunt. Horum iam Actor. c. 15. primordia viden tur indigitari, v. 1. ubi leigmus: Porroquidam, qui descenderant, e Iudaea, docebant Fratres, et dicebant, Nisi circumcidamini ritu Mosis, non potestis servari. Dicti autem hi Nazaraei sunt, a Iudaeis, vel odio discipulorum Christi, quos hac ratione magis exosos redditum iri sperabant; vel a priori conditione, quod prius quidem veri Nazaraei seu Christiani essent, postea vero a Petro iudaizante seducti fuerint, Gal c. 2. v. 11. Quare factum, ut Ecclesia Antiochena, Nazaraeorum his nomine relicto, Christianorum adoptaret, ne quidquam cum iis commune habere videretur, Actor. c. 11. v. 26. Symmachus postea celebris ille Vet. Testamenti Interpres insignis Sectae huius hyperaspistes fuit, unde Symmacbiani iidem sequenti aevo dicti sunt, Augustin. contra Fraustum Manich. l. 19. Quos non minori, ac Samaritanos olim, odio prosequuti Iudaei, quottidie tribus precationis temporibus, mane, meridie ac vesperi, sollenni hac formula, Maledico domine Nazaraeis, claudere soliti leguatur. Vide Epiphanium Tom. 2. haeres. l. 1. Haer. 29. Franc. Iunium Parallel. l. 1. c. 8. Thom. Godwyn. loc. praefato. Et de Nazaraeis, qui, quod a Canone Pentateuchum, velut minus divinum, resecarent, a voce abolevit, resecuit], nomen accepere, iterum Epiphan. l. 1. Tom. 1. Haer. 18.
NAZARENUS
a per Tzade, cognomen DOMININOSTRI, ob educationem in oppido Nazaret ei inditum, Matthaei c. 2. v. ult. *kai\ e)lqw\n katw/|khs1en e)is2 po/lin legome/nhn *nazare/t o(/pws2 plhrwqh=| to\ r)hqe\n dia\ tw= *profhtw=n, o(/ti *nazwrai=os2 klhqh/s1etai], Et veniens (Io sephus cum Maria et puero IESU) habitavit in oppido, dicto Nazaret, ut impleretur quod dictum est per Prophetas, et Nazarenus vocabitur. Ubi, quo pacto interlligenda sint verba illa, quod dictum est per Prophetas, haerent Interpretes. Chrysostomus in h. l. indubitanter scribit, Prophetam sive Prophetas, quos Euangelista Laudat, iam non exstare: multorum enim veterum Prophetarum scripta, vel propter Iudaeorum incuriam, vel propter Barbarorum in Iudaeam impressiones, periisse. Verum, si tempore illa, quo Matthaeus scribebat, desiderabantur Vates illi, qui hic Laudantur; quaeri potest, cur testimonio utatur Euangelista Auctorum amissorum? Sin tempore illo adhuc horum Prophetarum seipta supererant, difficile creditu est, libros sacros Prophetarum primae notae servari ab interitu non potuisse; quum Ecclesia Dei, cui divina Oracula praecipuae semper curae fuere, et vita ipsa cariora (quod declarat inprimis historia rerum gestarum adversus eos, qui Traditores sunt dicti) omnes persecutiones et calamitates eluctata, fuerit tandem servata. Fortasse igitur melius fuerit, eruditam eiusdem Patris observationem huic Matthaei loco accomodare. Observat is non uno in loco, verbailla, w(s2 ge/graptai], ut scriptum est, et similia in Novo Test. duobus modis accipi debaere, quoniam eorum, quae sic laudentur, alia verbis iisdem aut non dissimilibus, scripta reperiantur, sed rebus ipsis tantum expressa; aut ipso eventu confirmata deprehendi, quae seripta nusquam exstent; licet de illis dicatur, ut seriptum est. Hinc idem ad v. 19. 1. ad Corinth. c. 1. *kai\ tou= ge/graptai tau=ta]; quaerit, le/getai gegra/fqai kai\ o(/tan mh\ dia\ tw= r(hma/twn, a)lla\ d' au)tw=n tw= pragma/twn kei/mena h)= e)pi\ tw= i(storiw=n h)\ o(/tan to\ au)to\ me\n no/hma kei/menon h)=| mh\ e)p) au)tw= de\ tw= r(hma/twn], At ubi haee scripta sunt? Dicitur scriptum esse aliquid, etiam tunc, quando non verbis, sed rebus ipsis expressum fuerit in historiis: aut quando mens quidem est expressa, licet verbis non iisdem. Et Homil. 41 ad eiusdem Epist. c. 15. v. 45. *kai/ s1oi to\ me\n ge/graptai, to/d' ou) ge/graptai tw=s2 ou)n ei)=pen, o(/ti ge/graptai; a)po\ th=s tw= pragma/twn e)kba/s1ews2 a)uto\ mete/fras1en, o(/per e)/qoi au)tw=| s1unexw=s2 poiei=n], et quae ibi plura in hanc sententiam habet. Hac observatione si uti volumus, in explicatione loci Matthaei, neque eo fuerit opus effugio, ut dicantur periisse Prophetae hic laudati: neque inani labore quaerendum hoc vaticinium in veteri Scriptura, Nam verbis quidem scriptum nusquam legitur, Christum vocatum iri Nazarenum: at invenitur dia\ tw= pragma/twn kei/menon], ut loquitur Chrysostomus, i. e. rebus ipsis expressum. Ut si quis crumenam auro plenam amici collo appenderet, aut in sinum illi compleret, nec tamen verbis exprimeret, se hoc illi donum dare, quum revera tamen daret; vere dici posset, donasse illi id munus, utut formula dantibus sollenni abstinuisset: sic, vere dici potest, praedictum atque scriptum fuisse, Messiam hoc vel illo nomine fore appellandum, si ita nominaus reperiatur in scirptis Prophetarum. Quod igitur Matthaeus ait, praedictum fuisse, ut Christus appellaretur Nazarenus, ex Efaiae c. 11. v. 1. 2. et Zachar c. 6. v. 12. commodissime exponi potest. Auctor est Hieronym. non uno loco, oppido Nazaret fuisse id nomen inditum, ab Hebr. voce , quam alii surculun, alii florem, interpretantur. In illo, quem indicavimus Isaiae loco, Messias diserte vocatur Netser, i. e. flos, ut vetus Interpres vertit, et Graeci a)/nqos2]. Et consentit Hieronym. scribens ad Marcellam: Ibimus ad Nazareth, et iuxta interpretationem nominis eius, florem videbimus Galilaeae. In loco Zachariae expressis verbis dicitur, nomen Messiae fore Germen, . Etsi autem nomina sint diversa, surculus five flos et germen: sunt tamen signisicatione affinia, et, ut Graecidicunt, th=s au)th=s2 ennoi/as2], cumiusmodi nomina sepe permutari solita, ut alterum pro altero ponatur, nemo eruditus dubitare potest. Graeci Critici appellant Metalepsin duplicem, veltriplicem: ut cum glh/nh], quae vox oculi pupillam signisicat, ponitur pro puella: quia pupilla oculi etiam ko/rh], i. e. puella, dicitur. Sic in illo Poetae, e)/r)r(e kakh\ glh/nh], vox glh/nh] locum obtinet vocis ko/rh], per istiusmodi figuram, quam accurate explicat et Veter. exemplis illustrat Eustathius ad versum Poetae Il. a. v. 189. *sth/qessi las1i/ois1i dia/ndixa mermh/ricen]. Quare nihil mirum, in Prophetia praesertim aenigmatica promiscue has voces fuisse usurpatas. Is. Casubon. Exercitat. contra Baron. VII. n. 2. Spanhemius tamen loco hoc, ubi *nazwrai=os2] signanter Christus, non vero *nazarhno\s2] vocatur, hic, ad votum Naziraeatus respexisse vult Euangelistam: concedens interium eum alibi *nazarhno\n] vel a)po\ *nazare\q] appellari, quando Spiritus S. non directe ad hoc mysterium respiciat, id quod probat pluribus, Dub. Euangel. tom. II. Dub. 87. et seqq. Vide et infra Naziraeus.
NAZIRAEUS
Hebr. separatum] notat; peculiari videl. sanctitate a reliquis discretum et certo vitae generi ac ordini adstrictum. Unde, tales dicti, munus ac donum, quasi Deo consecrati. Erant hi vel Nativi, qui seu Dei iussu, seu Parentum oblatione, antenativitatem nativitatem eorum facta, tales erant: Ut Simson, Iudicum c. 13. v. 5. alii: vel Vitivi, qui prporo voto sepisos facrabant idque fere ad certum tempus; quod si expressum non esset, menstrum erat. ut Iudaei colligunt, ex Numer. c. 6. v. 5. Erantautem hae Naziraeatus Leges, ad humiliationem et abhegationem sui facients. I. Ut abstinerent vino: quod adipsas uvarum pelliculas et acinos Hebraei extendunt, omnique potu inebriante, , qualiscuque ille liquor, ac undecumque expressus fuerit. II. Ut comam alerent, tanta quidem religione, ut nepilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nissi tempore voti pilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peracto. Quo facto attondebantur, ablatoque sacrificio votivam caesariem (unde ad Gentiles mostransiit) tamquam rem sactam, in peculiari Templi conclaviconcrembant, III. Ut ad cadaver mortui non accederent, Numer. c. 6. v. 3--10. Quod et Pontifici interdictum legitur, Levit c. 21. v. 11. Quod si proin ex improviso mortui vel morticinii attactu polluerentur, votum redintegrandum et de novo Naziraeatus tempus implendum erat. Vestem quodattinet, an et illa Naziraeis peculiarisfuerit? id quidem nullibi legitur. Nam quod de Iohanne Baptista dicitur, eum habuisse vestimentum suum expiliscamelinis et zonam coriaceam circum lumbos suos, Matth c. 3. v. 4. id non Naziraeorum, sed Prophetarum, ac praesertim Eliae, exemplo factum est. Unde Eliasdescribitur, Homopilosus, cingulo pelliceo accinctus lumbos suos, 2 Reg c. 1. v. 8. conf. Zachar c. 13. v. 4. et Matth c. 7. v. 15. Aliquam tamen eorum cum Prophetis in vestimento convenientiam fuisse forte a vero non plane abludit. Quaeritur hie inprimis de Iosepho Patriarcha, de Samuele Propheta, et de DOMINO NOSTRO, an et illi Naziraei fuerint? Resp. Primum, cum Lexilla tum nondum fuerit lata, non quidem Naziraeum, sed eximium inter fratres eorumque coronam fuisseacdecus: quod in nuitur, cum appellatur Geneseos c. 49. v. 26. et Deuteronom c. 33. v. 15. Secundum autem vere Naziraeum fuisse, ex matris voto, 1 Sam c. 1. v. 11.Si dabis ancille tuae semen masculum, dabo ipsum Iehovae omnibus diebus vitae eius; et novacula non admovebitur captitieius, cont. v. 22. et 28. Licet appeletur vir honoratus], 1 Sam c. 9. v. 6. et in coetibus ac conviviis hominum versatussit, c. 9. v. 13, 13, 24. ac Israelem iu dica sse legatur, 1 Sam c. 7. v. 15, 16. 17. CHRISTUM vero SER VATOREM nostrum quod attinet, si externum votum spectes, Naziraeus non fuit, cum vinum biberit et mortuos tetigisse legatur: nec Naziraeus a , per Zain, sed Nazaraenus, a Tsade] appellatus est, quae vocabula tota radice differunt. Fuit autem Naziraeus spirituali aclonge san. ctiore modo, cum a peccatoribus separatus ac sanctissimus fuerit, Pontifexpius, sine vitio, non coinquinatus, separatus a peccatoribus et atlior colis factus, Hebr c. 7. v. 26. Quae eius in comparabilis sanctitas, per typicam Naziraeorum, veteris Testementi sanctitatem fuit adumbrata: cum quo nos omnes quoque Naziraeos et Deo peculiari religione sacros, ac a Mundo diversos esse decet. Naziraeatus autem veri disciplina est, curare per omnem vitam sobrietatem et humilitatem ac incumbere iis rebus, quae ad regnum Dei et iustitiam eiusadipiscendam faciunt. Ut frustra sintilli, qui partem Ecclesiae tantum sanctam nuncupant et Monachorum suorum vota ac instituta cum sanctimonia Veterum Naziraeorum eunt comparatum. Vota enim utrobique nimium quam disparia sunt: et quae ab hisce voventur, pleraque supervacanea sunt, neque ullo divino praecepto, quale de Naziraeis Vet. Test. legimus, nituntur. Franc Burmannus Synops. Theol. l. 4. c. c. 10. 1. et seqq. Vide quoque Frid. Spanhemium, Dub. Euangel. part. 2. Dub. 93, 94. Coeterum *nazhra/ious2] genus quoddam Monachorum, vel *ie(re/wn], Sacerdotum, etiam apud Turcas esse, docet Laonicus Chalcondylas l. 7. ex cacozelia Naziraeorum veterum sine dubio ortum. Naziraeis vero Vet. Test. affines erant Rechabitae, qui a parente suo Ionadabo, filio Rechab, peculiaria quoque vitae in stituta varia acceperunt, uti legimus Ieremiae c. 35. Sed de his vide insra.
NEBAI
nomen viri, Nehem c. 10. v. 19.
NEBALLAT
civitas, Nehem c. 11. v. 34.
NEBILAS
apud Beniaminem Itinerar. Sichemest. Sic enim is Nebilas et Sichem], oppid. Samariae olim celebre, alias Sichar quoque, quod a Samaria distabat, duo milliaria, seu duas leucas, ut Arias Montanus, apud Beniaminem Tudelensem vertit. Atque ita quidem sensit olim Hieronym. qui proin Ioh. c. 4. v. 5. pro Sichar legi voluit Sichem. Vide eum m Epitaph. Paule Matris. Idem tamen Vir summus alibi utramque appellationem agnoscit adeoque ceunomina diversorum locorum, Sichem et Sichar, recenset, de Locis Hebr l. 10. secutus in eo, ut fere in tot illo libello, Eusebium, cuius verba, ex versione Hieronymi, ista sunt: Sichem (liber vetus MS. Biblioth. Reg. Gall. *suxe\m] habet) et Salem quae Latine et Graece Sicima vocata est, civitas Iacob nunc deserta est. Ostenditur autem locus in suburbano Neaploeos, iuxta sepulchrum Ioseph. quam subvertit Abimelch, et seminavit in ea salem; sicut in libor Iudicum scriptum est. Postea vero instaurata est a Hieroboam, ut Tegnorum narrat historia: et sita est in sinibus tribus Ephraim. Sed et fil. Emmor appelabatur Sichem, a quo et locus nomen acceperat. Fuit autem et altera Sichem, in monte Ephraim, civitas fugitivorum. Haec de Sichem: sequitur de Sichar, Euseb. *su/xar] (Ita quoque in accuratiss. Chrysostomi editione et apud Arabem Paraphrastem) pro\ th=s *ne/as2 po/lews2, plhs1i/on tou= xwri/ou ktl]. ex versione Hieronymi, Sichar, ante Neapolim, iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo Ioseph in quo Dominus noster atque Salvator secundum Euangeliums Iohannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur: ubi nunc Ecclesia fabricata est. Unde videmus tam Euseb. quam Hieronymum et Sichem et Sichar collcocare ad Neapolim: at qui posterius seripserunt, ipsam Nacpolim dixerunt esse Sichem, inter quos Beniamin laudatus, cuius Nebilas est ipsissimum nomen Neapolis, sed depravatum, ut sexcenta apud Syros et Arabes quibus sollemne est literam p. in b. vertere, Casaubon. Exerc. XIII. Num. 28.
NEBO_SU_NABO
idolum olim Assyriorum, cuius oraculum consuli consvuevisse, docet Hieronym, in Esai c. 46 v.1. Nabo et ipsum idolum, quod interpretatur Propheitia et Divinatio: ubinominis simul etymon aperit. Proximum id dignitate Belo erat, unde sicut Blus Sol. sic Nebo Luna fuisse videtur Vossio de Idol. l. 2. c. 8. ubi plura hanc in rem. Uti vero aliae Numinum appelationes, ita Nabo quoque virorum Principum nominibus invenitur, ut Nabonassarus, Nbuchodonosor, Nabuzaradan etc.ibid. c. 22.
NEBO
urbs, et mons terae Moabitarum supra Iordanum, contra Ierichuntem civitatem, in sorte tribus Ruben, Numer. c. 32. v. 3. Vide Nabe. Item civitas in tribu Beniamin, Esr. c. 2. v. 29. et Est. c. 10. v. 43. Item Grammatici cuiusdam nomen, Lamprid. in Severo c. 3. Grammaticum in patria Graecum Nebonem: hoc est, professione Graecum, sed ortu Syrum: quod nomen arguit, Nebo enim proprium apud Syros viri nomen. Erat et Deus Babyloniorum, de quo Esai c. 46. v. 1. etsi eam vocem aliter ibi quidam sunt interpretati.
NEBUCADNEZAR_I.
anno 7. regni sui Tyrum obsidere coevit novennio post audita defectione Zedekiae ultimi in Iuda Regis cui se iunxerat Satrapa Syriae, cui Tyri obsidendae cura fuerat demandata, copiarum parte Nebucadnezari seu Nabuchodonosori filio data, contra eum misit. Sic fil. cum potestate regia bellum gerens, licet patre adhuc superstite, Rex in Scripturis dictus, anno regni patris 19. Hierosolymam expugnavit: mox Tyrum subegit, sub Ithobalo II. Rege, anno 22. a quo tempore regnatum est in Insula, ubi iam pridem Regia erat Tyri Regum et quo cum thesauris suis magna civium Palaestyri pars se receperat, usque ad Alexandri M. tempora. Aegyptum inde, victo occisoque Rege Aprie, subiugavit, populumque abduxit, quae desolatio duravit annos 40. Ezech c. 29. v. 13. Reliqua vide supra ubi de Nabuchodonosore I.
NECHAO
nomen Phararonis Regis Aegypti, illius videlicet, cui contra Assyrios tendenti Iosias Rex Iudaeivit in occursum, quo in praelio occiio, Ioachimum in thronum evexit, cum eo foedus pactus. Victus dein a Nebucadnezare, A. M. 3429. 2 Reg c. 23. v. 29. 2 Pargl. c. 35. v. 20. Ier c. 46. v. 2. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. Herodot. l. 2. et 4. Torniel. A. M. 3425. et seqq. Vide infra Nechos.
NECODA
nomen viri, Esdr c. 2. v. 48.
NECROMANTICI
posterioribus saeculis dicti sunt, ex sententia Hornii, quos Moyses Genes c. 6. v. 4. , quique vulgo Gigantes redduntur: Unde Poetarum inde fabulas de Gigantum Titanumque audacia sunt qui deducant. Ita enim vocem hanc expicant Rabbini. Sed ratio, quam Kimchius affert, minime soliva est: quasi quia alii eorum pavore con ciderint, ineipsi Cadentes fuerint appellati: Neque ea, quae Gerundensis affert, satis sunt firma. Namque Bileamus Numer. c. 24. v. 4. 16. bis i. e. Cadens appellatur, quem Magum famosissimum fuisse constat, Gigantem nemo dicit. Probabile itaque, dictos esse nen tam ob vastitatem corporis, quam ob Magiae at que in cantationum peritiam, quam hi Kaini fecta ores palam exercebant. Talis enim et Bileamus praedictus fuit, tales et *nekroma/ntai] ac *nekuoma/ntai] sequentibus annis appellati, quia mortuorum cadavera, a Daemone animata, iis responsa dare cogebantur, de quibus 1 Sam c. 28. v. 7. et apud Lucanum l. 6. agitur. autem et , ut et , cadaver denotare, norunt Hebraeorum filii. Georg. Hornius Historiae Philos. l. 1. c. 9. Sub fin. Untebantur hi, more Thessalorum, osse aliquando aut vena defuncti hominis: nonnumquam fervefactum cruorem cadaveri, ut responsa inde elicerent, affundebant. Quem. admodum Erichtho apud Lucanum, l. 6. v. 750. —— —— Dum vocem defuncto in corpore quaerit, Protinus astrictis caluit cruor, atraque fovit Vulnera etc. Et quia Spiritus vel anima hominis fato functi hacarte videbatur in corpus revocari (unde Horat. l. 1. Sermon. Sat. 8. v. 29. Animas responsa daturas) *yuxomantei/a] quoque atque etiam *skiomantei/a] hinc dicta est. Is vero qui responsum exspectabat, tencbatur certus esse de cadavere, cuius oraculum, si Diis plaet, hoc modo sollicitabat, rite sepulto. Quare Melissa Periandri uxor, marito, qui ad Thesprotos, Acherontis fluviiaccolas, nuntios miserat, sciscitatum Necyomanteon, de hospitis deposito, apparens, negavit se responsuram de quaesito, quoniam ipsa algeret ac nuda esset: nihil enim sibi prodesse vestes, cum quibus sepulta fuisset, utpote non concrematas, apud Herodot, Mausa quinta. Etiam lustrari prius sciscitaturum necesse erat, unde Tiresias Thebanorum Regem apud Statium l. 4. ut lustratione rite defungatur, monet, ne sibi ipsi damnum afferat. Franc. Rossaeus Archaeol. Atticae l. 7. c. 1. Vide quoque supra in voce Divinatio, et infra Necyomantia, ut et alibi passim.
NEFANDUS
apud Statium Theb. l. 4. v. 516. Et triplicis mundi summum quem scire nefandum, Illum sed taceo. Est cuius notitia non est effabilis. Loquitur enim hic de Caeli, Terrae et Oceani, ac Inferorum Domino, Imperatore, Rege, ut habet Glossa MS. apud Casp. Barthium Animadvers. adl. Sic ineffabile dicunt Iudaei nomen Dei proprium qui proin cum iam olim per religionem primum, postmodum per superstitionem a pronuntiatione eius abstinuerint, perdita et incognita, aut saltem incerta multis, vera et genuina eius lectio videtur. Verum tempore Mosis nominis huius pronuntiationem, non solum in sacris usurpatam, sed et publice fuisse notam et pervulgatam, imo apud vicinas quoque gentes famam eius dimanasse, discimus ex Numeror c. 6. v. 24. Levit c. 24. v 11. 16. 1 Regum c. 17. v. 12. etc. Adde quod ad idola sua sacrum istud nomen Gentile nefarie traduxisse, patet ex nominibus Iao, Iavo, Iovis, *i)/akxos2] et *i)w/bakxos2], quae Bacchi nomina; ut et Iani ac Dianae appellationibus: Interim quod Graecis literis exprimi non posset, a)/r)r(hton] recte dictum fuit. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 1. c. 16. §. 5. et seqq. Vide quae infra de Silentio, in Sacris, dicemus, alibique passim. Alia vocis notio, apud eundem Statium Theb. l. 1. v. 273. ubi de Iovis Lycaei in Arcadia Templo, Arcades hic tua (nec pudor est?) delubra nefandis Imposuere locis. Hic enim nefanda loca vocat poeta, in quibus homines gustato sacrificio, quod immolato puero Arcades Deo suo Lycaeo facere solebant, in lupos mutari credebantur, ut ex Plinio l. 8. c. 22. notant duo Augustini de Civ. Dei l. 18. c. 17. Scholiastae, Lud. Vives et Leonardus Coquaeus. Sed et idem Templum qui intrassent, necari consuevisse, docet Hyginus Poet. Astronom. in Arctophylace. Ergo nefanda, h. e. infelicia, horrenda etc. Coeterad vocis significationes. vide apud Caspar. Barthium Animadversion. ad Statium passim, ubi et multa de voce Nefas, ei affini, et in Sacris Gentilium multum usitata.
NEFASTI_Dies
dicebantur Romanis, quibus non licebat Praetori verba illa sollemnia fari, quae Fastisobtinebatn: Do, dico, Addico. Fastis enim diebus, dabat actionem, dicebat ius, addicebat tamres, quam homines, Ioach. Camerarius in Orat. Cicer. pro Flacco: qui quum trium essent generum, constituerunt in anno dies 287. praeter quos reliqui omnes erant nefasti, ubi sollemnia illa tria obticuerunt, interim causas agere, contionem habere et legem promulgare licuit. Erant et alii, Nefasti primo dicti, quibus quidem horis matutinis ius dicere non licebat, postmeridianis autem erat permissum, notati in Kal. literis N. P. quibus contrarii erant Fasti primo, F. P. cum post meridiem iustitium erat, mane autem farilicebat. De Nefastis Ovid. Fastor. l. 1. v. 47. Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur, Fastus erit, per quem lege licebit agi. Sunt qui Nefastos cum atris confundant, et Sueton. Tacitusque Nefastos pro atris nonnumquam ponunt: Sed, accurate loquendo, ita distinguuntur, ut omnis quidem ater Nefastus etiam sit, sed non contra omnis Nefastus ater. Namque et dies festi, Nefasti erant, atri autem non erant. Graecis Nefasti dies etiam a)pofra/des2] dicuntur, qui cum tai=s2 melai/nais2] sive atris quoque dioni Cassio confunduntur, ut et Luciano, aliisque. Plato de LL. l. 6. *o(po/tan h(me/rai mh\ kaqarai/ tines2, a)ll) a)pofra/des2 w)=s1i. *a)pofra/des2] tamen dies proprie Nefasti apud Graecos Scriptores, qui de rebus Romanis scribunt. Hinc Dionys. Halicarnas. Antiquit. Rom l. 1. atram diem me/lainan kai\ a)pofra/da] vocat. Vide A. Gell. l. 4. c. 9. cum Notis Antonii Thysii IC. Item l. 5. c. 17. ubi rationem reddit, cur dies primi post Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicebat, atri fuerint habiti. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 4. c. 3.
NEGATORES
in Ecclesia olim non unius generis. Ex iis enim, qui premente Gentilium persequutione, in Christi confessione, non steterant, nomenque eius abnegaverant; alii dicti sunt Thurificati et Sacrificati, qui scil. idolis immolaverunt, alii Libellatici, qui libellis conscientiam suam maculaverunt, utiloquitur Cyprian. l. 4. Ep. 2. Atque horum iterum duo fuere genera; quidam enim, cum libelli huiusmodi conficerentur, ipsi praesentes fuere; alii eos saltem fieri mandarunt, ipsi interea absentes. Contra quos Presbyteri et Diaconi Ep. ad Cyprianum. Cum totum, aiunt, fidei Sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias querit, negavit: Et qui vult videri propositis adversus Euangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso iam paruit, quod videri paruisse se veluit. Imo et inter Negantes habiti, qui involuta responsione Christum profitebantur, ut ait Ambrosius Comm. in Lucam c. 22. aut sub silentio se abscondentes tacebant, cumresistere deberent; ut Gregorius Homil. 14. in Euangel. meta par)r(hs1i/as2] enim pa/s1hs2], cum ommni libertate, id faciendum, Actor. c. 4. v. 29. Unde notat Euseb. Histor. Eccl. l. 5. c. 1. Vetium Martyrem confessum, lamprota/th| fwnh=|], clarissima voce, esse se Christianum: et hoc Martyribus in ore fuisse, Christianus sum, Christiana sum. In quam sententiam Basilius M. Moral. reg. 6. *o(/ti dei= a)fo/bws2 kai\ a(nepaixo/ntws2 par)r(hs1ia/zesqai en th=| o(mologi/a| tou= *kuri/ou h(mw=n *i(hs1ou= *xristou= kai\ tw= lo/gwn a)utou=] etc. Vide Io Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 12. c. 1. num. 9. et seqq. et hic passim.
NEHUSTAN
2. Regum c. 18. v. 4. ubi de Ezechia Rege Ipse amovit excelsa fregitque statuas et excidit lucum: contudit etiam serpentem aeneum, quem fecerat Mose, co quod usque ad dies illos adolerent ei Israelitae, quem vocavit Nechuschthanem: denotat, aeneum opus, quod nomen serpenti huic per contemptum inditum a pio Rege, ut hoc pacto Israelitis idolatriam, quam hactenus circa eum exercuerant, exprobraret, atque pectoribus eorum penitus eliminaret. Vide infra Phunon. Historia eius a Mose erecti habetur Numer. c. 21. v. 4---10. Murmure enim populi coorto, ex longinqui itineris taedio, cum nec panis, nec aqua, amplius supereslet, ac caelestis mannae fastidium cos caperet, immissis serpentibus, quorum in deserto illo magna copiaerat, punitisunt: qui et presteres, aut potius hydri vel chersydri fuisse videntur. Mirabilius autem poenae remedium fuit. Dum erecta aenea serpentis imagine; five, ut illa longe in castris refulgeret, sive ut serperntum rutilantem in Sole pellem imitaretur: quicumque serpentum morsu virus traxerant, ca aspecta sunt sanati. Qua in re insignis imago crucifixionis Christi fuit, ut ipse SERVATOR explicat, Ioh. c. 3. v. 14. et c. 12. v. 32. Vide quoque Esaiae c. 11. v. 10. In quo tamen disquirendum, an Serpens ipse figuram Christi gesserit (quod plurimis placet;) an vero ille Serpentem antiquum potius significaverit; qui, veneno omni exuto, in cruce Christi palam exponendus et ostentui habendus foret, Coloss c. 2. v. 15. ut praecipua figuratio in erectione serpentisfuerit; qui, a Mose in oblongo ligno suspensus, Christi in Cruce exaltationem vi itidem legis ac maledictionis Mosaicae factam, adumbrabat; qua pariter sanarentur illi, qui letaliter a veteri serpente icti fidei oculos ad Christum intenderent, istoque in visu inconnivo aspectu haererent etc. Hic itaque serpens, quem non externo aspectu, sed fide potius et animi visu, contingere necesse erat; quique non ipse saucios sanabat, sed Dei verbum, fide acceptum: lapsu saeculorum morumque Populi ad Idololatriam nimium quam proni, tandem divinis ab eo honoribus affectus est: quam abominandam superstitionem sustulit Ezechias, veroque ei nomine imposito, miserum popellum. non Numen eum esse, sed id quod erat, aeneum opus, docuit. Vide Burmannum Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 32.
NELFA
vulgo NEAUFE, vel NEAUFLE, locus Galliae in Veliocassibus seu in paroecia Rotomagensi, Gisortium inter et Dangutum sita, ad Ittam flumen, a Frodoardo Histor. Rom l. 3. c. 16. memoratus: Villa Rotomagensis Episcopi, quae Nelsa dicitur. Nidalfam villam vocat, et S. Germano ad luminaria Basilicae datam esse, dicit Irmino Abbas Pratensis Monasterii S. Germani, in libello, quo sub Carolo M. villas, ad Coenobium suum pertinentes, literis mandavit. Dicitur etiam Neaufle en Veuxin: ad differentiam alterius Nelfae duplicis in Carnutibus, quarum altera alteri proxima, non longe a castro Monteforti Amalarici: maior Nelfa castellum, vulgo Neaufle le Chasteau; minor Nelfa villa, vulgo Neaufle, vel Neofle la ville, cognominatur. Alluit hanc posteriorem Maldra fluvius, unde et quibusdam Nelfa Aquosa appellatur, Neaufle l'Aiveux. Hadr. Vales. Notit. Gall.
NEMBROTH
de quo Sulp. Severus, l. 1. c. 5. Chami fil. Chus nomine Nembrod gigantem genuit. Ebraeis Nimord, a marad, rebellavit]. *nebrw\d] 70. Interpretibus. Unde in Iosepho *nabrw\d]. Gigantem dixit Sulpitius, ex antiqua opinione orta ex 70. Interpretibus. Quod enim Gen c. 10. v. 9. scribitur, Ipse coepit esse potens in terra, reddiderunt illi, ou(=tos2 h)/rcato ei)=nai *gi/gas2]. Ita quoque ab Ambrosio et Augustino dicitur. Sed gi/gas2] illic non significat gigantem, vero vertendum, coepit esse potens, Hesych. *gi/gas2, dunash\s2, e)xuro/s2]. Aliter paulo Chrysostomus, gi/gas2, tou/tes2i tu/rannos2. *tolmhro\s2, kai\ kata\ xei=ra gennai=os2] Iosepho, unde forsan venator dictus. Nic. Lloyd. Vide Nimrod.
NEMRIM
, locus terrae Moab. Esai c. 15. v. 6. dicitur et Nimrim.
NEMUS
silvaamoena: cuiusmodi locis adeo capiebantur olim elegantiores Romani et filo/kaloi], ut etiam in urbanis aedibus, si alio loco nequirent, saltem in tectis haberent. Et quidem, uti in Xustis per hibernum Solem de rebus gravibus, relinter ambulandum, vel sedentes tractabant: Sic in Nemoribus per aestatem umbram ac opacitatem captabant. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 72. Sed et Idololatris olim im frequenti usu, unde apud Romanos Nemus Aricinum adeo celebre, ubi Dianae simulacrum ex Taurica aducctum magna in veneratione fuit, quod et simpliciter Nemus, apud Strabonem, *to\ d' )*artemi/s1ion, o(/ kalou=s1i *ne/mos2, e)k tou= en a)ris2era=| me/rous2 th=s o(dou= th=s e)c )*ariki/as2 a)nabainou/s1hs2 th=s d' )*areki/nhs2 to\ i(ero\n le/gous1i de\ ei)=nai a)fi/druma th=s *tauropo/lou]. Templum Dianae, quod vocant Nemus, in sinistro latere viae Aricia ascendentis etc. Nempe Latini Dianae Aricinae templum ita proprie vocabant. Nemus. Unde et ipsa Diana Nemorensis indigitabatur, et Sacerdos eius dicebatur Rex Nemorensis, ut est apud Sueton. in Calig. c. 35. Plin. l. 35. c. 7. Pingi autem gladiatoria atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano --- is mortuo avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in Foro per triduum dedit, tabulamque pictam in Nemore Dianae posuit, i. e. en tw=| )*artemis1i/w|], quod Nemus vocabatur. Vitruvius l. 4. c. 7. Item generibus aliis constituuntur aedes. ex iisdem symmetriis ordinatae, et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in Circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis: item argutius in Nemore Dianae, columnis adiectis dextra ac sinistra, ad humeros pronai, etc E quibus locis constat, Nemus proprie vocatum fuisse, Templum illud Dianae Aricinae, quod in nemoribus positum esset. Ovid. l. 1. de Arte am. v. 259. Ecce. suburbanae templum nemorense Dianae. De eodem loquitur Silius l. 8. v. 363. Quique immite Nemus Triviae, etc. Hic Scythicae Dianae seu th=s *tauropo/lou] imago. Vide Salmas. ad Solin. p. 67. Ibidem Hippolytus quoque colebatur, et Egeria cum Numa nocturnos obivit congressus. Equis illud ingredi non licebat, ob Hipplytum ab iis discerptum: Meminit eius Ovid: Fastor. l. 3. v. 261. Nympha mone, nemori stagnoque operata Dianae, Nympha, Numae coniux, ad tua festa veni. Vallis Aricinae sylva precinctus opaca Est locus, antiqua relligione sacer. Hic iacet Hippolytus furiis direptus equerum: Unde Nemus nullis illud initur equis. Licia dependent longas velantta sepes, Et posita est meritae multa taebella Deae etc. Vide in voce Aricia, et supra in voce Luci. Sed et Musarum haec olim domicilia fuere, unde posten in superstitionem versa. Magna enim ingenia et naturae capacia Nemorum umbris fontibusque gavisos, prima statim Ode sui operis v. 30. docet Horatius: ---------- ---------- Me gelidum Nemus, Nympharumque leves oum Satyris chori, Secernunt populo. Et l. 2. Ep. 2. v. 77. Scriptorum chorus omnis amat Nemus, ac sugit urbe. Hinc de Abrahamo Patriarcha iam legimus, Gen c. 13. v. ult. habitasse eum in convallibus Mamre, quae fuerunt multis arboribus consitae. Idem iuxta Beersabae fontes, locos sibiac amoena vireta plantasse legitur. Georg. Hornius Historiae Philosophicae l. 7. c. 3. Pertinent huc Indorum Philosophi Hylobii cognominati: de quibus Strabo l. 15. et fere sic Clemens l. 1. Strom. *dittw=n de\ tou=twn (*gumnos1ofis2w=n) to\ ge/nos2, oi( me\n, *sarma/nai au)tw=n oi( de\ *braxma/nai kalou/menoi, kai\ tw= *sarma/nwn oi( (glo/bioi pros1agoreu/omenoi, ou)/te po/leis2 oi)kou=s1in ou)/te s2e/gas2 e)/xous1in, de/ndrwn d' a)mfie/nnuntai floioi=s2], Duplex erat illorum genus, alii Sarmanae, (Straboni Germanes alii Brachmanae dicuntur. Et inter Sarmanas sunt Hylobii, qui nec urbes colunt, nec sub tectis habitant, sed arborum tantum corticibus vestiuntur. E quibus postremis verbis liquet, cur vocentur, quasi Nemoricolas vel Sylvicolas dicas. Nec dubitat Vossius, quin his praecipue convenerit Gymnosophistarum nomen, de Philos. Sectis c. 1. §. 19.
NEOMENIA
Graece *neomhni/a], seu Novilunium, dies erat apud Hebraeos, non quidem proprie festus ac facer, aut tam vigida quiete, ac Sabbatum, celebrandus, interim peculari facrificio insignis, Numer. c. 28. v. 11. ac porro conviviis et epulis transigi solitus, 1. Sam. c. 20. v. 5. Adde, quod et ad Prophetas confulendos pii tum convenire consueverint, 2. regum c. 4. v. 23. Vide quoque Numer. c. 10. v. 10. c. 28. v. 11. Ezech c. 26. v. 13. 2. Chron. c. 2. v. 4. etc. Institutae autem sunt Neomoniae, tum in creatae lucis memoriam, utque populus a Gentilium superstitione, et Planetarum cultuavocaretur; tum expiandis noxis praeteritis, quo sacrificium illius dici spectabat; tum denique adumbrandae innovationi omnium rerum et novae luci, quae Mundo ac Ecclesiae per Messiam olim oritura erat, Esai c. 66. v. 23. 2. Corinth. c. 5. v. 17. et coloss. c. 2. v. 16. 17. Computabant illas veteres Iudaei a Lunae phasi ac prima eius apparitione, cui observandae certi quidam Sacerdotes praefecti erant; hodierni vero, ab eius coniunctione cum Sole. Unde olim cum incerti offent, unde novae Lunae exordium esset sumendum, biduo illas celebrare solebant, ob dubium de luminaribus; uti Iudaei loquuntur. Quod et 1. Sam. c. 20. v. 24, 27. factum videtur etc. Fr. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 17. et. 19. et seqq. Vide quoque intra in voce Noviluntum. NEOMENICAE seu potius Nemeonicae, Victores dicebantur in Nomeis uno ex quatuor celebrioribus Graecorum Ludis genere: quorum praemium s1e/linon], i. e. corona ex apio; unde *ne/meion a)/nqos2] apium, Sibyilinorum Orac. l. 5. ubi de Traiano Imperatore, qui Selinunte obiit, Ciliciae urbe, (/*on ko/nis2 a)llotri/h kru/yei ne/kun a)lla\ *nemei/ou] )/*anqeos2 ou)/nom) e)/xous1a.] Quem pulois peregrinus teget mortuum, Nemei Floris (Graece s1eli/nou]) nomen habens etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 4. ut et in voce Nemea.
NEPHTHALIM_sive_NEPHTHALI
sextus fil. Iacob, ex Bilha, ancilla Rachel uxoris suae, Gen c. 30. v. 8. prognatus, A. M. 2287. in tantum Abrahae semen in Aegypto propagavit, ut de tribu eius iuxta montem Sinai numerati et inventi sint viri, ad pugnam apti, quinquaginta tria milia quadringenti, quorum filii, illis ad unum omnibus in deserto mortuis, et ipsi viri bellatores quadragina quinque milia quadringenti promissam terram ingressi, sorte omnem eam possederunt regionem, quae ad Orientem tribus Aser sita totam pene complectitur Galilaeam superiorem, fontes Iordanis, et partem montis Libani usque Damafcum. Baudrando fuit versus fontes Iordanis, inter Aser ad Occasum et dimidiam tribum Manasse trans Iordanem ad Ortum, ad superiorem et Occidentalem Iordanis ripam. Latine comparatio, vel aequiparatio, aut retorsio, vel tortuositas, Hesych. *nefsqalei\m, platus1mo\s2]. Torniel. A. M. 2287. n, 1. 2591. n. 5.
NEPHUSIM
nomen viri, Esdr c. 2. v. 50. Latine diminuti, vel dilacerati.
NEPTUNALES_Ludi
mense Iulioapud Romanos celebrarisoliti, memorantur Tertulliano l. de Spectac. c. 6. Cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales, in commune celebrantur. Exstat mentio in vetusto marmore, cuius fragmentum hoc: Flaviae. Q. f. Saluti. Coniugi. carissimae. L. Publicius. Italicus. dec. orn. sibi, posuit. quam. ipse. exstruxit. die. Neptunaliorum. Parentibus. Spor --- bini. drviderentur. et decur. XXVIII. sive. ---- centeni. quinquageni. V. soliti. arcam. Publiciorum. Flaviani. et Italici. filiorum. et. arcam. in. qua. posita. est. Flavia. Salutaris. uxor. eius. rosis. --- die XV. sacrificent, apud Thom. Dempster. Paralipom. in Foh. Rosini Antiqq. Rom l. 4. c. 11. Incidebant autem Neptunalia, seu feriae Neptuni, ut illas vocat Varro de Ling. Lat. l. 5. in 10. Kal. Sextileis. Rosin. c. cit. Vide quoque Vossium de Idolol. l, 1. c. 15.
NEPTUNUS
Saturni et Opis fil. cui, in orbis totius divisione, maris regnum obtigit, unde et tridentem gestat, peculiare eius regni sceptrum. Ipse apud Virgil. Aen... 1. v. 142. ventos alloquens, Non illi imperium pelagi saevumque tridentem, Sed mihi sorte datum —— Uxorem habuit Amphitriten, multarum nympharum matrem, quarum nomina exsequitur Hesiod. in Theog. Hinc deducitur Neptunine, patronymicum femininum, Catull. in Argon. Epigr. 65. v. 28. Te ne Thetis genuit pulcherrima Neptunine? Hinc etiam Neptunius, ut apud Virg. Aen. l. 3. v. 3. —— Et ex imo fumat Neptunia Troia. Equos primus omnium domuisse, artemque equitandi tradidisse fertur, Diod. Sic l. 6. proin Equus ipsi offerrisolitus. Vide Scyphius. Alii volunt, ipsum hominibus equum, antea ignotum, primum edidisse, quod asserit Lucanus l. 6. v. 396. in his: Primus, ab aequorea percussis cuspide saxis, Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exiluit. —— —— Virg. l. 1. Georg. v. 12. —— Tuque ô, cui prima frementem Fadit equum magno tellus percussa tridente Neptune. —— —— E Caelo pulsus, cum Apolline, quod contra Iovem conspiraverant, Troianos muros condidisse: Cum Minerva quoque, utri nomen Athenarum urbi imponere fas sit, certasse dicitur. In huius honorem Circenses ludi a Romanis instituti. Quid autem Neptuni nomine intellexerint veteres, prolixe docet Natalis Comes l. 2. c. 8. Nomen eius quod attinet, ita Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Ut a portu Portunus, sic Neptunus anando, prioribus literis paulum immutatis. Legendum autem a nubendo, vel a nuptu, non a nando. Sic enim Varro l. 4. de LL. Neptunus (inquit) quod mare terras obnubit. Nam olim Neptunnus diccbatur, ut a portu Portunnus, a satu Satunnus: sic hodie in antiquis libris Pilunnus, Picunnus, Vertunnus, Lipsius Saturn. l. 1. c. 2. At Scalig. de Plantis, Neptuno ait nomen a lotione attributum, seil. a)po\ tou= ni/ptein]. Bochartus Phaleg. l. 1. c. 1. vero, Neptunum ab Ebraeo deducit, quod significat dilatare, illud autem in coniugatione niphal Niphtha]. Sed melius deduci potest ab Aegyptio *ne/fsqun], de quo Plut. in Iside. *ne/fsqun de\ kalou=s1i th=s gh=s2 ta\ e)/xata, kai\ paro/ria, kai\ yau/onta th=s2 sqala/sshs2]. Nephthyn autem qppellant terrae extrema, et promontoria, et quae mare attingunt. Certe Graeci Belum ex Aegypto petierant, illumque Neptuni et Libyes filium fecerunt. Unde Hesych. *bh=los2, *o)uraio\s2 kai\ *zeu\s2 *pos1eidw=nos2 u(io\s2], Belus, Caelum et Iuppiter, Neptuni filius: qui torsan idem cum Iove Thalassio Sidoniorum. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. 1. ubi de Mene, Hammone, Belo. De variis autem Neptunis vide Hygin. in fab. Cartar. de Imag. Deorum. Alex. Rossaeum., in mystagogo Poetico. Inprimis autem Voss. de Theol. Gent. l. 1. c. 15. De simulacro eius ac sacrificiis, idem agit l. 9. c. 18. Coeterum hunc, quod navigandi artem invenisset, classem instituisset, eiusque praefectus a Saturno factus esset, posteris traditum esse, mari imperasse sacraque ei a navigantibus sacta, quidam volunt. Sed melius Cl. Voss. occasione divisi orbis inter tres Noahi filios, Semum, cui Oriens: Chamum, cui Occidens: et Iaphetum, cui Insulae obtigere, hanc de divisione orbis inter Saturnidas tres, Iovem, Plutonem ac Neptunum, fabulam ortam esse, erudite ostendit, de Orig. et Progressu Idolol. Eum Ennosigaeon et Sisichthona Poetas vetres et Theologos nuncupasse, testis est Amm. Marcellin. Quo alludens Virg. Aen. l. 2. v. 610. inquit, Neptunus Muros, magnoque emota tridenti Fundamenta quatit. Quare non immerito commune cum Terra templum habuit, ut ex Musaeo apud Pausaniam notavit Marc. Dona???us in Dilucidat. Hinc etiam, quoties tremuisset, supplicationes decerni, ferias indici, iustitium fieri, dum sacra peragerentur, incerto neque nominato ulli Numini, solitum fuisse olim legimus. Ideo autem Numen nominari noluerunt, ne, cum certum sit Terrae aliam, aliam Maris potestatem esse, et tamen in Terrae motibus aqua plurimum valeat, unum pro alio forte nominantes, falsa religione populum devincirent, Aelian: Histor. var. l. 6. c. 76. Lycophron eundem cum Tritone Neptunum facit, unde versus Actii; apud M. Tullium de Nat. Deor. l. 2. Aut forte Triton fuscina evertens specus Subter radices, penitus undanti in freto, Molem ex profundo saxeam ad caelum vomit; ad Neptunum trahit Dempster. loco iam cit. Falsam autem fabulam de equo ab eo producto in contentione cum Minerva inita, cum nomen Athenis imponendum esset, contra Servium ad init. l. 1. Georg. ostendit Bapt. Egnatius Racemationum c. 8. ubi Palladem quidem oleam, Neptunum vero non equum, sed fontem, prolicuisse docet, idque confirmat verbis Ovidii Met. l. 6. fab. 1. v. 75. Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente Aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi Elicuisse fretum, quo pignore vindicet urbem. Ubi alii legerunt, Ferum. Salaciam ei uxorem Varro tribuit. Vide quoque A. Gellium l. 13. c. 22. Eundem a primis urbis initiis Romani coluere, Consi nomine, testibus Dionysio, Livio, Plutarcho, aliis: quamvis aliqui Consum a Neptuno distinguant. Hinc simulacrum eius in pompa per Circenses Ludos, cum aliis Deorum simulacris circumferebatur; unde non de Veneti panniagitatore: sed simulacro isto, intelligit Salmasius versum Ovidii, l. 3. Amor. Eleg. 2. v. 47. Plaudite Neptuno, nimium qui fiditis undis; i. e. nautica turba, de qua aliquid superius. Sic miles Marti plaudebat, Cereri agricola. Phoebo vates et augures, Veneri amatores etc. nec quidquam eorum, quae recentiores Graeci philosophati sunt, super Circi partibus et coloribus, aqud Veteres, neque tunc hae rationes cognitae fuerunt super studiis et favoribus, quos singuli colores factionum Circi provocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 903. Graeci quoque inter Genethlios Deos venerati sunt, quod humore suo nativitatem promovere crederetur: unde Natalitiae eius aedes, Lacedaemone, Thom. Bartholinus de Puerp. Veter. Nec Cananaeis populis ignotum hoc Numen, namque Dagonem Philistaeorum, de quo vide 1. Sam. c. 5. v. 4. ab Hebr. Dag, quod piscem significat, appellatum, quemque superiore sui parte hominem, inferiore piscem retulisse, contendit R. Dav. in loc. cit. Neptunum vel Tritonem fuisse, haud vane dixeris nec absimilem Triton habuisse figuram fingitur, Frons hominem praefert, in piscem desinit alvus. Pierius Hierogl. l. 1. p. 28. Pectus ei sacrum fecere Gentiles. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 4. c. 4. et Plura de Neptuno, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 13. et l. 4. c. 11. cum Paralipom. Thom. Dempsteri. De coronamento eius, quod ex pinu erat, vide Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 27. Hodieque simulacrum eius asservari in Musaeo Kircheriano, Romae, refert Georgius de Sepibus in Descr. illius p. 8. EPITHETA QUAEDAM NEPTUNI. )*as1fa/leios2], Athenis colebatur, ut navigantibus a)s1fa/leian], i. e. securitatem, conciliaret: vetus urbis illius clarissimae Patronus, Aristophan. Idem Taenari templum habebat, ubi subducere hippocampos suos eum fabulabantur Poetae, vide Statium Theb. l. 2. In huius ara consedisse indicem Pausaniae, habes apud C. Nepotem in eo c. 4. ubi Eruditorum Notas vide. Consus, a consilio dando, Romae in veneratione eximia fuit: Inprimis a quo Romulo de rapiendis Sabinis consilium suggessit. Habebat autem aram subterraneam, iuxta Circum Max. in qua ipsi sacra fiebant Consualibus, vide suo loco, uti et Diodor. Sic. l. 6. c. 15. Plut. Dionys. l. 2. etc. Dagon, Philistaeis dictus est, ab Hebraeo Dag, quod piscem notat, vide supra. Ennosigaeus, Graece )*ennos1i/gaios2], a concussione terrae, appellatuscst: qua voce Iuvenal. Sat. 10. v. 182. usus est, Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum. Equester, Graece (/*ippios2], primus equos domandi artem quod tradiderit, dictus, ut Diodor. testatur loc. cit. apud Romanos quoque cultus est. Unde in ludis Circensibus, Neptuno sacris, tam celebris equorum pompa et equestrium decursionum certamina tam frequentia fuere. Godwyn. Anthol. R. Hippius, idem cum Equestri. Vide ibi. Natalitius, Lacedaemone templum seu aedem habuit, cognominatus a nativitate hominum, quam humore suo iuvare ac promovere credebatur. ut supra dictum. Redux, in nummis quibusdam antiquis vocatur, quorum unum, qui T. Vespasiani Imperatoris est, exhibet Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 2. c. 13. in quo icon Neptuni, dextra delphinum, sinistra tridentem tenentis, cum inscriptione, IMP. T. VESP. AUG. REST. Habuit autem Neptunus Romae templum, in regione urbis nona: item aedem, cuius meminit Publius Victor. Sativus, apud Graecos colebatur. Plut. Symposiac. l. 5. Problem. 3. Secundus Iuppiter, a Nymphis vocatur, apud Claudian. Nupt. Honorii v. 176. Vide quoque Statium Achilleid. l. 1. v. 48. et de Neptuno Iove, notata I. Bernartio h. l. ut et ad initium Thebaidos l. 4. Sisichton, Graece *seis1i/kqwn], a s1ei/w], quatio, concutio, et xqw\n] terra, quasi Terrae conquassator, dictus est Graecis, quod in terrae motibus magna aquae vis sit. Unde et Ennosignaeum, quae vox idem cum Sisichthone notat, appellatum fuisse, paulo supra vidimus. Thamimasades, apud Scythas, vide infra. Triton, a Lycophrone quoque appellatur, ut et Actio, vetere Poeta, apud Tullium de Nat. Deor. l. 2. Alias Triton a Neptuno distinguitur, ut dictum est, suo loco. Vectiarius, vide infra Vectis.
NEREGAL_vel_NERGAL
Latine explorans. vel pedester, sive lucerna discooperta, vel coacervata, aut novale discoopertum, vel revolutum, unus ex principibusregis Babylonis, Ierem c. 39. v. 3.
NEREUS
Ponti, sive Oceani et Tethyos fil. Hesiod. in Theog. v. 233. *nhre/a t) a)yeude/a kai\ a)lhsqe/a ge/inato *po/ntos2,] *pres1bu/taton pai/dwn, au)ta\r kale/ous1i *ge/ronta,] *ou(/neka nhmerth/s2 te kai\ h)/pios2, ou)de\ sqemis2e/wn] *lh/sqetai, a)lla\ di/kaia, kai\ h)/pea dh/nea oi)=den]. Illum igitur et veridicum et vatem esse crediderunt, cum Troianas etiam calamitates Paridi nuntiaret, ut ait Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 1. in his: Pastor cum traheret perfreta navibus Idaeis Helenam perfidus hospitam, Ingrato celeres obruit otio Ventos, ut caneret sera Nereus fata, etc. Fertur hic, in mari Aegaeo, praecipue domum habuisse, Apollonius, l. 4. *w)s2 e(/fat) au)ti/ka d' )=*iris2 a)p) *ou)lu/mpoio sqorou=s1a] *ta/mne tanussame/nh kou=fa ptera\, du=d) eni\ po/ntw|] *ai)gai/w| to/sqi pe/r te do/moi *nhrh=os2 e)/as1i]. Hunc antiquissimum Deum vocavit, Orpheus in Argon. *nhre/a me\n prw/tis2a kalw= pre/s1bus2on a(pa/ntwn]. Unde Virgilio Grandaevus Nereus, Georg. l. 4. v. 392. et Aeschylo palaigenh\s2]. Homero autem ge/rwn] simpliciter vocatur. Hunc mari praeesse, et in mari habitare solitum, delectarichoris puellarum, principiumque esse et finem aquarum, testatur Orpheus in Hymnis: *w kate/xwn po/ntou r(i/zas2 kuanauge/tin e(/drhn,] *penth/konta ko/rais1in, a)gallo/menos2 kata\ ku=ma] *kallite/knois1i xo/rois2 *nhreu= megalw/nume dai=mon,] *pusqmh\n me\n po/ntou, gai/hs2 pe/ras2 a)rxh\ a(pa/ntwn]. Genuit, ex sorore Doride, Nereidas, numero quinquaginta, quarum nomina habes apud Homer. Il. s1]. v. 37. Vide Natal. Comit. l. 8. c. 6. Inde Nerine Virgil. Eclog. 7. v. 37. Nerine Galatea thymo mihi dulcior Hyblae. Figurate accipitur pro mari, Persius Sat. 1. v. 94. Et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin. Nic. Lloydius. Item nomen viri sancti, Rom c. 16. v. 15.
NERI_et_NERIAS
; pater Baruch, fil. Maasiae, Ier c. 32. v. 12. et c. 36. v. 4. et c. 51. v. 59. Latine. lucerna, vel novale.
NETHINAEI
dicebantur apud Israelitas, servi portantes ligna ac haurientes aquam pro domo Domini; Non ex Levitarum, aut Israelitarum numero: sed ad id officii damnati erant Gibeonitae, qui Iosuam, dicendo longinquos se esse, cum tamen in medio Israelitarum habitarent, fraudulenter deceperunt. Vide Iosuae c. 9. v. 22. His postea id nominis haesit, ab Hebr. Nathan], i. e. dedit, ut, quasi dedititii seu ascriptitii, sic dicerentur. Dati enim erant ad servitium Templi, qui Levitis, Sacerdotum Ministris, inservientes, viliora obirent ministeria. Illis Davidis ac Salomonis tempore, alii ex devictis Cananaeis accessere. Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. I. l. 4. c. 9. Quod ministerium, quam vile fuerit, patet ex locutione proverbiali, cuius mentio Deucteron. c. 29. v. 11. Parvuli vestri, feminae vestrae et pereginus, qui est in medio castrorum tuorum: tum is qui putat ligna tua: tum qui haurit aquam tuam. Dici autem coeperunt Nethmim, circa Davidis tempora, et ab Esra ac Nehmia hoc nomine perpetuo insigniuntur. De iisdem ab Israeliticis coniugiis arcendis, duo Maiorum suorum decreta, tradunt Magistri; alterum Iosuae, quod temporarium fuisse aiunt: alterum Davidis Regis quo qrcebantur in perpetuum, quod et inde natum esse aiunt, quia adeo crudeles sese exhibuerant Gibeonitae, ut sine suspendio septem filiorum Saulis Regis nollent placari, vide Iohan, Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 5. c. 14. Eodem modo, Brutii, quod Annibali, quamdiu in Italia versabatur, adhaesissent, lictores Magistratuum: et Piceni, cursores, a Romanis, effecti sunt. Imprimis vero cum Lacedaemoniorum servis, qui Helotae dicti, magna Nethinun istis affinitas fuit. Illi enim, ex Messeniis captivi, cum saepius a Lacedaemoniis victi superatique essent, similiter ad publica ministeria populo exhibenda, aquam etiam hauriendam ac secanda ligan, damnati leguntur, apud Scriptores Graecos. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 1. c. 5. Franc. Burmannm Exposit. loci Iosuae cit. etc.
NETUPHA
nomen loci, Esdr c. 2. v. 22.
NETUPHATI
nomen loci, Nehem c. 12. v. 28.
NEXI
dicebantur apud Romanos, homines alias liberi, sed qui, ob aes alienum, in vincula dabantur, apud Creditorem, ut ei servirent, donec debitum dissolvissent: Ita quidam. Sed negat id Salmas. Nexum, ex Varrone de L. L. l. 4. non vinctum, sed simpliciter corpore obligatum veloppignoratum, dictum esse ostendens, docensque, codem modo Nexum ipsum debitorem vocatum fuisse, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa, quae sunt obnoxia et oppignerata. Unde in Legg. XX. Tabb. de eo, qui post 30. dies iustos, nondum satisfecerat, dicitur: Vincito aut nervo, aut compedibus qumdecim pondo etc. non vero, Nectito, quod alas dixisset Legislator, si eidem nectere idem fuisset, quod vincire. Vide Iac. Oiselium Notis in A. Gellium l. 20. c. 1. ut et supra, in voce Debitor. Adde insignem Livii locum l. 2. c. 23. Duravit autem mos ille usque ad Consulatum C. Poetilii, L. Papirii Mugillani, sub quibus is desiit, hac occasione. Idem l. 8. c. 28. Eo anno plebi Romanae, velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desierunt: mutatum autem ius ob unius foener atoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papyrius is fuit, cui quum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset; quae aetas formaquemisericordiam elicere poterat, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt --- postquam aspernabantur flagitium aures --- nudari iubet. verberaque afferri. Quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset --- ruptum eo die ob impotentem iniuriam unius ingens fidei vinculum: iussique Consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, in compedibus, aut in nervo teneretur. Pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset. Ita nexi soluti: cautumque in posterum, ne necterentur. Nec omittendum, quod, quum in Nexos flagris animadverteetur, tibiae sonum adiungi consuevisse, notat Scaliger Poetices l. 1. c. 20. Similiter apud Aegyptios, nectebantur obaerati, usque ad Bocchoridis Regis tempora, qui de obaeratorum facultatibus duntaxat usuras exigere, to\ de\ s1w=ma kat) ou)de/na tro/pon ei)/as1en u(pa/rxein a)gw/gimon], corpus vero nullo modo in nexum ducere concessit. Quem imitatus Solon legem th=s *seis1axqe/ias2], i. e. oneris excussi, Athenis invexisse videtur, qua cives universos ab aere alieno, in corporis nexum credito, liberavit. Et quidam non immerito culparunt Legislatores Graeos, quod vetuerint, ob foenus pignori capercarma, aratrum, aliaque operi faciendo necessaria; sed eos, qui illis uti debebant, nectendos permiserint, Diodorus Sic. l. 1. Vide quoque infra Oneris excussie. Coeterum, olim Nexum dictum est, quodcumque per aes et libram gerebatur; unde Nexum, quasi Nec summ, Varroni l. 6. de L. L. Hinc in LL. XII. Tabb, Ut cum Pater familias super familasua legaret, Nexum faceret, perque aes et libram familiam manciparet, ac praeter libripendem cives Romanes puberes ne minus quinque adhibeat. In quae verba Rosinus notat, tria fuisse apud Romanos Testamentorum genera, unum quod calatis Comitiis: alterum quod in procinctu: tertium, quod per aes et libram appellatum sit, cum nempe Paterfamilias ei, quem vellet successorem relinquere, familiam suam et universum ius Patrisfamilias mancipio venderet et simul heredes nuncuparet. Fiebat vero mancipatio familiae, quae imaginaria venditio erat, hoc modo: Quinque aderant testes, et libripens, cives Romani ac puberes; quibus praesentibus, is qui successor defuncti erat futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollemnia, nempe: Huius ego familiam, quae mihi empta est hoc aere aeneaque libra. Iure Quiritium meam esse aio: dein aere percutiens libram, dabat, imaginarii pretii nomine, nummum aeneum ei, a quo hereditatem exspectabat, sicque dicebatur familiae emptor. Et hoc Leges dixere, Nexum facere. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. part. 1. c. ult. Idem in reliquis etiam contractibus obtinuit, in quibus Libripens, i. e. qui libram aeneam tenebat, similiter adhibebatur, eamque emptor raudusculo sive aere gravi feriebat; Tumque res in contractum deducta, mancipio Nexuque eius fieri dicebatur. Unde in Legg. XII. Tabb. Raudusculo libram ferito. Nempe saeculo Decemvirali libra in contractibus dominabatur, qua opus erat, ut stipem sive aes grave adpenderent: Sed et postmodum recepto iam pecuniae signatae sive numeratae usu, librae tamen consuetudo permansit, ut conslat e Plinio l. 33. c. 3. cum ait: Quin et militum stipendiorum, h. e. stipis ponderandae pensatores, Libripendes dicuntur; qua consuetudine in his emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra imerponitur. Iac. Oiselius ad A. Gellium l. 15. c. 13. F. Sylvius in Orat. Cic. pro Muraena, ubi legis incertae de Nexu mentio fit, eandem rem exemplo servi, qui venderetur, explicat: Praesentibus enim quinquetestibus, et Libripende, emptor manu tenens aeneum nummum, dicere solebat, hunc ego hominem ex iure Quirituium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere: tum nummo libram feriens, dabat eum venditori. Quod emptionis genus ideo Nexum dictum fuisse ait, quia necteret Venditorem, ut periculum iudicii praestaret: Ita enim lex illa sancit, In his rebus quae mancipi sunt, is iudicii pertuclum praestare debet, qui se Nexu obligavit. Item ritus Venditio per aes et libram: Item Mancipatio, vocabatur. Cal. Var. Nexum dicit, abalienationem fuisse civilem, quae fiebat per aes et libram, i. e. aere nummove aliquo percussa libra, quo pacto solutio repraesentabatur, apud Er. Gouldmannum Diction. etc.
NICANOR
Dux exercitus Demetrii Soteris, regis Syriae, A. M. 3893. a Iuda Macchabaeo praelio victus, postquam Alicimo primo auxilio missus esset, infelici successu, et secundo adveniens templum se destructurum fuisset minatus, 1. Machab c. 7. et l. 2. c. 14. 15. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. c. 17.
NICEPHORUS
o( *bas1ila/khs2], sive *bas1ila/kios2], Rhetorices Constantinopoli professor, floruit sub Alexio Comneno, qui patri Michaeli successit A. C. 1131. De quo Nicetas Choniates, l. 7. gestorum Manuelis Comneni, et Ioh. Cinnamus l. 4. Hist. rom. et ex hisce Leo Allatius, in praefation, quam praemisit excerptis Heracliti, Libani, haviusce Nicephori, et aliorum, quos primas Graeceedidit Romae A. C. 1641. Latineque vertit. Ac Basilacae quidem sunt ista: mu=sqoi, dihgh/mata], et h)sqopoii+/ai]. Vossius, de Hist. Graec. l. 4. Meminit etiam huius Nicetas Choniates Hist. Manuel. Comneni l. 7. Iohann. Cinnamus, Hist. Rom l. 4.
NIDUS
avium domicilium proprie, Nonio: Quas inter halcyonum inprimis nidi admirationem habent, pilae figura, paulum eminentiore perquam angusta (ut, etiam si invertantur, mare non influat) grandium spongiarum similitudine, ferro intercidi non queunt ------ nec unde confingantur, invenitur, Plin. l. 10. c. 32. Adde, quae de picarum nidis Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 37. de struthionis, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 17. de passeris stulti nos, infra voce Passer: de aliarum avium sollertia in nidificando, neque enim alia parte ingenia aviam magis admiranda, idem Plinius habet l. 10. c. 33. Quibus tamen omnibus magis memorandi nidi edules, avium quarundam, hirundinum magnitudine, quae in Asiae quatuor insulis, versus oram Cochinchinae, nec alibi usquam, reperiuntur. Sunt illi nec opaci omnino, nec plane pellucidi, quippe, caeparum instar, multiplici pellicula constipati, et ex certo quodam gummi genere constantes, quod in aqua tepente dissolutum et condiendis cibis adhibitum, omni aromatum genere efficacius deprehenditur. Unde Nidorum horum commercium per totam Indiam, Tunquinense inprimis Regnum, Cochinchinae conterminum, celebre est. Ioh. Bapt. Tavernier Relation nouv. du Royaume de Tunquin c. 3. Gallinarum ex torto stramine vel foeno, apud Iuvenalem habes Sat. 11. v. 70. ------ tortoque caelentia foene Ova adsunt ipsis cum matribus etc. ------ Tralatitie vox ipsam pullitiem notat, Deuteron c. 32. v. 11. Ut aquila excitat nidum suum, i. e. pullos suos. Quod loquendi genus Romanis frequens. Virgil. de merope et hirundine, Georgic. l. 4. v. 17. Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. H. e. crudelibus pullis, ut ibi Servius. Et Columella in Horto id sequutus, Veris et adventum nidis cantarit arundo. Etiam apud Hebraeos inter Templi praefectos, unus dicebatur Praefectus super nidos, i. e. super aves, qui videl. praeerat iis qui columbas vendebant sacrificaturis: in cuiusmodi lucriones iure merito irritatus Christus, cathedras eorum subvertit Matth c. 21. v. 12. etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 5. et l. 2. c. 3. Idem porto nomen fuit cenae Caii Principis, quam ille in platano ampla struxit, Plin. l. 12. c. 1. Nunc est clara (platanus) in Lycia ----- domicilii modo cava ----- tam digna miraculo, ut Lucinius Mucianus ter Consul --- prodendum etiam posteris putarit, epulatum intra eam se cum duodevicersimo comite ----- aliud exemplum Caii Principis, in Veliterno rure, mirati unius tabulata, laxisque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, XV. convivarum ac ministerii capace triclinio, quam cenaem appellavit ille Nidum. Sed et Nidi, foruli appellati sunt librorum, in quibus, velut capsis, certo drdine graduque reponuntur. Martialis l. 1. Epigr. 118. v. 15. De primo dabit, alterove nido Rasum pumice purpurave cultum, Denariis tibi quinque Martialem. Ubi de primo nido, est de summa capsa seu armatio: in quo optimi libri recondi solebant: Sicut in imis seu ultimis nidis libri parvae aestimationis collocabantur. Idem l. 7. Epigr. 16. v. 5. Hos nido licet inferas vel imo, Septem quos tibi mittimus libellos etc,
NIGER
seu Ater, pro inauspicato infaustoque, sicut albus color faustus, bonus fortunatusque habitus est. Unde Porphyrion ad Q. Horatium l. 1. Sat. 4. niger, inquit, i. e. malus. Servius ad Aen. l. 4. v. 514. nigrum, exponit noxium: et l. 9. Aen. v. 719. atrumque timorem, exponit inauspicatum. Hinc a rerum naturalium Scriptoribus cornices, corvi, bubones, fusci coloris aves, inter inauspicatas numerantur. Nigraque funestum condidit omen avis. Et Apuleius Metam l. 2. Fuscis avibus Larissam accessi, paragrata Thessalia. Ac quemadmodum Deorum filios, ipsos Deos aut inter Deos relatos, albos candidosque efficiebant; Unde de relato in Deorum numerum, nomine Daphnidis, Caesare, Virg. Erl. 5. v. 56. Candidus, insuetum miratur lumen Olympi, Sub pedibusque videt nubes Ipsae quoque statuae candide vestiebantur: Sic contra, mortem nigram, Inferos atros veteres fecere. Ita legimus apud Ael. Lamprid. in Commodo c. 16. certissimum mortis ipsius omen inde deductum, quod in vestimentis nigris seu pullis in ludis praesedisset. Ipsos mortuos nigros vocat Iuvenalis Sat. 1. v. 72. Per famam et populos nigros offerre maritos. Paludem nigram, Tibullus l. 3. eleg. 3. v. 37. Lethen atram, Statius Theb. l. 6. v. 498. etc. quo persuasa Antiquitas, in capitalibus sententiis ferendis, nigris calculis letale supplicium indigitavit. Ovid Met. l. 15. fab. 1. Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis, His damnare reos, illis etc. Quod a Thracibus ortum esse, videtur innuere Plin. l. 7. c. 40. Calculos pro experimento cuiusque diei in urnam conicit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de quoque pronuntiat. Unde Horatius l. 1. ode 36. v. 10. Thressa ne careat pulchra dies nota. Idem color cladis luctusque indicium erat. Sicut enim currus triumphantis, et vestis et equi et pueri ad habenas, et victima, et sacrificantium pro victoria habitus candidus fuit, ut dictum: Sic contra clade afflicti, nigra vestimenta sumpsere. Hinc Lentulus Praetor a Cicerone accusatus, veste purpurea Magistratus sui indice deposita, funestam inducit, quod omnibus reis adeo necessarium credebatur, ut Milo, quod id non fecisset, propterea in exilium fuerit relegatus, ut narrat Plut. in Cicerone. Vide quoque infra ubi de Pulla veste. Idem observatum in Deorum sacrificiis: uti enim Diis Superis albae, sic Inferis nigrae offerebantur victimae, Plut. de Inferorum sacris, Val. Max. l. 2. c. 1. de Valerio Publicola etc. Quare Donatus Grammaticus, ad illud Virgilii Aen. l. 6. v. 249. ------ Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum: Inquit, Omnia nigra inferis mactat etc. Quod in sacrificio funebri obtinuit, in quo quippe Diis Manibus (quos similiter nigros finxere) parentabant. Statius in exsequiis Archemori Theb. l. 6. v. 264. Centum ibi nigrantes armenti robora tauros Lenta mole trahunt, idem numerusque colorque Matribus. Et in Magicis ritibus idem mos invaluit, ut patet ex Virgilio Aen. l. 6. etc. Pauperes etiam et plebeii pullati, i. e. nigra veste induti erant, cum contra divites, sed praesertim Senatores, Equites, Magistratus, candidis togis uterentur, qua de re vide infra in voce Puliati. De veterib. Philosophis, vide infra itidem ubi de Purpura: de muliere suspecta, apud Hebraeos, voce Zelotypia. Quae omnia a sepulchrorum, in quibus mortui reconditi, umbris originem traxisse videntur. Eundem tamen colorem Pileo doctorali Theologorum, apud Germanos tribuit Middendorpius de Academiis l. 1. c. 13. ut et Maximil. Sandaeus in Theologia Iurid. Commentar. 50. sed, ad innuendum, eos mundo mortuos esse: Cum contra Pileus Iurisconsultorum ruber sit, eo quod adsunt Regibus ac Principibus terrae: Medicorum vero et Philosophorum violaceus, aut caeruleus, ut moneantur oculos suos non declinare in terram, apud Anselm. Solerium, de Pileo sect. 10. Calceos tandem Virorum vulgo nigros olim fuisse, innuit Horat. Sat. 6. l. 1. v. 27. ------ Nigris medium impediit crus Pellibus. Imo Nobilium ac Senatorum, teste Iuvenali Sat. 7. v. 191. ------ ------ Nobilis et generosus Appositam nigrae Lunam subtexit alutae: Quod inde factum autumant Eruditi, ut nitoris studio sequiori sexui relicto horridam se Virtutem amplecti testarentur. Quam ob causam, Epigr. 32. l. 7. Cinnam reprehendit Martialis, quod praeter morem calceos haberet albos, qui mulierum tum proprii erant, sicque praepostere nitorem in calceis affectaret. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 8. et plura de colore hoc, apud Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 9. et Casparum Barthium ad Statium passim. In oculis etiam id coloris expetitum, vide supra Glaucopis, et infra ubi de Oculos liniendi more.
NIGRIGERULI
Graecis *melanhfo/roi], quae vox in veteri monumento, *g*a*i*o*s *g*a*i*o*u *a*x*a*r*n*e*u*s *i*e*r*e*u*s *g*e*n*o*m*e*n*o*s] *e*n *t*w*e*p*i *n*a*u*s*i*o*u *a*r*x*o*n*t*o*s *e*n*i*a*u*t*o*w] *k*a*i *o*i *m*e*l*a*n*h*f*o*r*o*i *k*a*i *o*i *q*e*r*a*p*e*u*t*a*i *u*p*e*r] *t*o*u *d*h*m*o*u *t*w*n *a*q*h*n*a*i*w*n *k*a*i] *t*o*u *d*h*m*o*u] *t*w*n *r*w*m*a*i*w*n *i*s*i*d*i *d*i*k*a*i*o*s. *u*n*i] *i*d*r*u*s*a*n*t*o]. GAIUS GAII F. ACHARNENSIS SACERDOS FACTUS IN NAUSII ARCHONTIS ANNO ET MELANEPHORI ET MINISTRI PRO POPULO ATHENIENSIUM ET POPULO ROMANORUM ISIDI IUSTITIAE DEDICARUNT. Munus aliquod denotat, ad sacra Isidis, Serapidis, aliorumque aliquot ex Aegypto maxime Deorum spectans: quodnam autem illud fuerit, non adeo liquet. Legitur Inscr. Graeca in Petri Bembi Ep. Ital. ubi Theophilus Theophili fil. Antiochenus dicitur *melanhfo/ros2] Serapidis, Isidis, Anubidis, Harpocratis, Seleuco Andronici Rhamnusii filio Sacerdote. Neque extra Inscriptiones vox hactenus observata. Interim ex his facile colligitur, Melanophoros hos seu Nigrigerulos, in pompis sacris Numinum ornamentis gestandis fuisse praestitutos, indeque nominatos. Sic Hierophori, Thyrsophori, id genus alii. In Isidis autem ornamentis erat, quae longe longeque, ut Appuleius Milesiar. 11. etiam meum confutabat obtutum, Palla nigerrima, splendescens atro nitore, quae circumcirca remeans etc. Unde Laur. Pignorius in Isiacis p. 10. Et quidem in tabula universa nigror hic maxime conspicitur, argento fere semper discretus, qua mente Appuleius eidem (Isidi) praetextam discolorem et Pallam nigerrimam adsignavit. Ita ergo Theophilus hic fuerit ex Melanophororum sodalitio, cuius munus erat pallam illam nigerrimam gestandi. Quo proculdubio spectat illud Plut. de Iside, eam pro Luna sumi et cornua imaginis eius pro illuminationibus falcatis: cum *toi=s2 de\], inquit, l. de Iside et Osir. melanos2o/lois2 e)mfai/nous1i ta\s2 kru/yeis2 kai\ tou\s2 peris1kias1mou\s2 en oi(=s2 diw/kei poqou=s1a to\n (/*hlion], Nigris autem vestibus occultationes eius et obumbrationes designant, quibus Solem desiderans spectatur, etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedr. Veter. Hebr l. 2. in Addend.
NILUS
Africae fluv. celeberrimus, ut Asiae Ganges, et Indus, atque Europae Danubius. Plurima eius ab antiquis perhibentur, et celebrantur nomina. Nam et Aegyptus et Triton dictus, etc. Nos, omissis reliquis, quae hodieque apud varios populos obtinent: Abyssinis enim Tacui et Abanhi dicitur, etc. de notissimo eorum tantum impraesentiarum agemus, ac primum de Nomine, cuius originem quod attinet, variae sunt auctorum de illa sententiae, petissimae vero sunt hae sequentes. Primo Diodor. Sic. eum a Nileo quodam, Aegypti Rege, sic dictum arbitratur, l. 1. ubi de Regibus Aegyptiorum antiquis loquens, ait: *olh\n e(no\s2 *nile/ws2, a)f) ou)de\ pra=cis2 i(s2ori/as2 a)ci/a parade/dotai, plh\n e(no\s2 *nile/ws2, a)f) ou(= s1umbai/nei to\n potamo\n w)noma=sqai *nei=lon]. Secundo Eustathius, a Nilo quodam Atlantis nepote, sic appellatum putat. *nei=lon fa/s1in w)noma=sqai a)po\ *nei/lou tino\s2 a)polo/nou (/*atlantos2 bas1ileu/s1antos2 tw= e)kei=]. Ibidemque addit aliis sic dictum videri, a)po/ tinos2 *nei/lou bas1ilikou= paido\s2 e)kei=r)i/yantos2 e(auto\n]. Tertio, doctior est, quae etiam plerisque veterum placult etymologia, qua *nei=los2] dicitur, quasi *nei/lus2], quod ne/an i)lu\n], h. e. novum limum, fingulis annis mittat. Eam diserte innuit Heliodor, Aethiopicor. l. 9. his verbis: (*ws2 de\ th\n e(orth\n e)ceqei/azon e)pi\ me/ga *nei=lon ai)/rontes2, )=*wron te kai\ to\n zei/dwron a)pokalou=ntes2, *ai)gu/ptou te o(/lhs2, th=s me\n a)/nw s1wth=ra, th=s ka/tw de\ pate/ra, kai\ dhmiourgo\n ne/an i)lu\n di) e)/tous2 e)pa/gonta, kai\ *nei=lon enteu=qen o)nomazo/menon]. Quod ipsum Nonnus Panopolitanus optime expressit, uti videre est in his: *nei=lon e)fhmi/canto ferw/numon, ou(/neka gai/hs2] *ei)s2 e)/tos2 e)c e)/teos2 peforeume/nos2 u(gro\s2 a)koi/ths2] *xeu/mati phlw/enti ne/hn periba/lletai i)lu/n]. Quid quod et Dionysius Periegetes eo quoque allusisse videatur v. 229. ubi ait: *ou) ga/r tis2 potamw=n enali/gkios2 e)/pleto *nei/lw|,] *ou)/ t) i)lu\n bale/ein, ou)/te xqono\s2 o)/lbon a)e/cein] . Ubi Stholiastes, *nei=los2 e)tumolegei=tai para\ to\ ne/an, h)/toi eniau/s1ion a)/gein e)lu/n]. Quarto, doctissima proculdubio est Nicolai Fulleri sententia, qui nihil alienius esse ait, quam originem nominis Aegypticaci a lingua peregrina, qualis est Graeca, derivare. Ipse ergo Miscellan. l. 2. c. 8. statuit Nilum dici, ab Hebraeorum nahal], quod flumen, seu torrentem significat, quia omnium fluminum princeps est. Nec a Scriptura alicnum hoc est, quae Nilum vocat , h. e. fluvium Aegypti, unde etiam Iuvenalis flumen simpliciter posuit pro Nilo, Sat. 15. v. 7. Hanc etymologiam probabilem quoque reddit Aethicus, qui Nilum ab accolis Nuchal vocari scribit, quod dubio procul idem cum Hebraeorum Nachal. Mela quoque fontem Nili ita nominatum tradit l. 3. c. 10. Quiautem plures huiusce fluvii derivationes scire velit, Martinium videat in Nilo. II. Ortum eius quod attinet, eum investigare frustranei laboris conatus olim habitus est: unde in proverb. abiit Nili caput quaerere, quod usurpatur de re supra humanas vires ardua. Quam sententiam primus videtur prodidisse Herodot. qui scribit, neque Aegyptiorum. neque Afrorum quemquam a se repertum, qui fateretur, se scire Nili ortum. Hunc alii secuti sunt. Tibull. l. 1. Eleg. 7. v. 23. Nile pater, quanam possum te dicere causa. Aut quibus in terris occuluisse caput? Horatius Carm. l. 4. Od. 14. v. 45. Te fontium qui celat origines Nilus. —— Lucan. l. 10. v. 295. Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre. Amovitque sinus, et gentes maluit ortus Mirari, quam nosse, tuos. ——— Claudian. de Nilo, v. 8. Qui rapido tractu mediis elapsus ab Austris Flammiferae patiens zonae, Cancrique calentis, Fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem, Secreto de fonte cadens, qui semper inani Quaerendus ratione latet, nec contigit ulli Hoc vidisse caput. ——— Ovidius cum auctario figmenti poetici idem exprimit, Met. l. 2. v. 254. Nilus in extremum fugit perterritus orbem, Occuluitque caput quod adhuc latet: ostia septem Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. Inde Amm. Marcellin. l. 22. Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Sidon. Apollinaris in Panegyr. Aviti: ——— Ignotum plus notus, Nile per ortum. Inter falsas autem de Nili ortu sententias, celeberrima, multorumque veterum Theologorum suffragiis munitist ma est, quae Nilum ex ipso Paradiso terrestri ortum ducere, et inter Paradisi flumina esse statuit. Assentiuntur veteribus recentiores quoque, imprimis Pontificii doctores, inter quos Patres Conimbricenses, c. 9. de meteoris et c. 10. ubi asserunt, Nilum e terrestri Paradiso ortum subterraneis cuniculis abscondi, tum quasi primum nasci in quodam Africae lacu, in regno Congensi; quod observatum scribit Zanardus ab iis, qui nostro saeculo loca illa peragrarunt. Sed haec opinio, sive somnium potius, iam diu explosaest. Virg. videtur Nili fontes in India collocare, uti videre est in his, Georg. 4. v. 287. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi Accolit effuso stagnantem flumine Nilum, Et circumpictis vehitur sua rura phaselis: Quaque pharetrate vicinia Persidis urget. Et viridem Aegyptum nigra fecundat arena Etc. Quaerunt hic viri docti, quid Persis commune cum Nilo, qui quam longissime a Perside abest. Indos autem hoc loco Scaliger Aethipas interpretatur. Neutrum bene, inquit v. C. Is. Voss. in not. ad Melam, p. 42. Omnino hic Virgilius secutus eorum opinionem, qui putarunt. Nilum iisdem, quibus Indus et Acesines concipi fontibus, ac deinceps per multas, vastasque fluere solitudines, donec Aethiopiam contingeret, atque illic demum Nilum vocari. Arrian. l. 6. *kai\ a)kou/s1as2 o(/ti o( )*akes1i/nhs2 e)mba/llei ei)s2 to\n )*indo\n potamo\n, e)/doce e)ceurhke/nai tou= *nei/lou ta\s2 a)rxa\s2, w(s2 to\n *nei/lon enqe/nde to/qen e)c )*indw=n a)ni/s1xonta, kai\ di) e)rhmou pollh=s2 gh=s2 r(e/onta, kai\ tau/th| a)pollu/onta to\n )*indo\n to\ o)/noma]. Pausan. ipsum Euphratem Nilum postea fieri contendit; Scribit enim in Corintliacis, *eu)fra/thn o)/nta ei)s2 e(/los2 a)fani/zesqai, kai\ au)=qis2 a)nio/nta u(pe\r *ai)qiopi/as2, *nei=lon gi/gnesqai]. Nempe totum Erythraeum et Indicum mare lacum esse crediderunt veterum nonnulli, quae mirafuit imperitia. Sive autem Euphratem, sive Indum accipias, unde profluit Nilus, iam recte Virgilius dixerit eum vicinia Persidis urgeri. Et haec quidem est verissima interpretatio loci istius Maroniani. In hac opinione ctiam fuisse videntur plurimi Christianorum, inter quos Philostorgius l. 3. c. 10. cum ait, Nilum in Arctois regionibus oriri, et iisdem ex partibus fluere, unde Hyphasis, Euphrates ac Tigris. Ita quoque sensit Lucanus, l. 10. v. 252. cum de Nilo canit: Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque Seres. Ex horum quoque sententia loquitur Solinus c. 3. cum ait. Euphratis ac Nili fontes sub iisdem parallelis esse, et ad modulum eiusdem perpendiculi constituros. Atque hactenus Nili originem quaesivimus, nec tamen adhuc invenimus. Paulus Iovius Hist. sui temporis l. 18. eam ex relatione Petri Abyssini viri doctissimi sic describit: Ab immensis (in quit) asperrimisque rupibus, quae Lunae montes vocantur, frequenti, et copiosa scaturigine, Nili fontes erumpunt, in loco vehementer abstruso, qui Beth, i. e. desertum Abyssina lingua dicitur. Cum Iovio consentit Orosius, de rebus gestis Immanuelis, l. 9. Scripsit quoque idem ante hos Philostratus, l. 1. Icon. *ne/ilou me\n *ai)gu/ptioi e)/xous1i ta\s2 e)kbola\s2, *ai)qi/opes2 de\ ta\s2 phga/s2]. Ab hac relatione non dissentiunt recentiores Geographi, qui duos ingentes lacus intra Tropicum Capricorni, et Aequatorem describunt, unum ad ortum, qui minor, et Zaflan, aliis Zahan appellatur: alterum ad occasum et Zembre nominatur. Ex hisce lacubus duo validi effluunt fluvii, qui Aequatorem transcurrunt, et in Abyssinae regione Bagamidri coeunt, Nilique nomen ex multorum sententia accipiunt. Etsi ex aliorum Geographorum opinione, ex sola palude Zembre Nilus effluit, et nomen ipso sta im effluxu, cis Aequatorem fortitur, quam et Wendelinus veriorem sententiam iudicat, et Nili maiestati accommodatiorem. Qui vero ab ipsis Lunae montibus magis ad Austrum vergentibus Nili caput cum Ptolemaeo arcessunt, non videntur contemnendi; sed dicendum tum fuerit, vel ab ipso Nilo paludem Zembre effici, loci forsan concavitate flumen excipiente, et in ingentem paludem diducente, vel paludem istam ex aliis fontibus ortam a Nilo pertransiri. Qui autem ex Mauritaniae Caesariensis monte Atlante Nilum oriri olim tradiderunt, secuti Iubam regem, uti testantur Plin. l. 5. c. 9. Solin. c. 35. Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Vitruvius l. 8. c. 2. Xiphilinus in Severo, ubi ait, e)k tou=)/ *atlantos2 tou= o)/rous2 s1afw=s2 a)nadido/nai], non video, qui suam cum veritate sententiam possint conciliare. Mauritania enim Caesariensis ad occidentem a Lunae montibus quam iemotissima est; nec ullus inde fluvius Aethiopiam attingit, nisi forte Gir, qui Niger Mercatori dicitur, et varia in progressu nomina sortitur, tandemque cum Nubiae nomine in Nilum influit, et inde nonnullis visus Nilum parere, quos inter Solin. c. 30. Omnis haec plaga, inquit, ab Aethiopia, et terminis Asiae, Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispania freto scinditur. Vide Voss. l. de origine Nili, et Athanasium Kircherum in Oedip. Aegyptiac. tom. 1. c. 7. p. 57. III. Omnium unanimi consensu Nilus omnium fluviorum maximus est; idque inde licet aestimare, quod perpetuam simul hiemem, et aestatem patiatur. In ortu enim cum hiemem habeat, in exitu habet aestatem, unde quoque diem simul et noctem habet, quod nulli fluviorum contingit. Facile hoc admittent ii, qui eam Nili longitudinem esse norint, ut a Lunae montibus per Aequatorem, et Circulum Cancri in mate mediterraneum decurrat, quod intervallum est graduum circiter 35. Nonnulli tamen cursum eius, si rectus esset, nullisque ambagibus inflexus, ad milliar. Germanica 700. extendunt. Cum vero plurimis quaesitis ambagibus, cogentibus ita montium obstaculis, multiplici flexu Aethiopiam pererret 900. vel 1000. milliar. German. longitudinem eius aestimant. Latitudo eius non usque adeo magna est, quia maximam partem montium faucibus arctatur. Aristides. in Orat. Aegyptiaca, w(/s2) e)/ti pros1ple/wn tw=| kat) )*elefanti/nh| o(/rmw|, e)ika/s1eis2 keklei=sqai to\ r(eu=ma tou= *nei/lou, s2eno\n h)/dh fai/hs2 a)/n u(por)r(ei=n u(po\ th=s pe/tras2 au)to/n. )/*idois2 d' a)\n kai\ tri\n e)is2 )*elefanti/nhn tele/s1ai, pro\ ou)k oi)=d' o(po/s1on tinw=n xoi/nwn s1unio/nta ou(/tw ta\ o)/rh, w(s2 me)s1on ei)=nai mhde\n, plh\n tou= r(eu/matos2 au)tou=, kai\ tou=to entau=qa eu)=ros2 *ai)gu/ptou, o(/per kai\ potamou=]. In aliquibus tamen Abassinorum provinciis, ex multorum amnium concursu dimid. milliar. Germanic. aequare dicitur. Diodor. vero Sic. minimam latitudinem stadiorum 10. assignat, l. 1. ubi vero infra Meroen pervenit, latitudinem 22. stadiorum habet. Ad summam, Omnium fluminum, inquit Gelliusl. 10. c. 7. quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci th\n ei)/s1w qa/lassan], (h. e. internum mare) appellant, maximum esse Nilum consentitur Unde kat) e)coxh\n] magnus Virgilio dicitur Georg. l. 3. v. 28. Atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum. ——— ——— Strabo l. 15. quatuor flumina nominat ingentis magnitudinis. Gangem, Indum, Istrum, Nilum, Aristotel. l. 2. Meteor. c. 2. )/*s2ros2 kai\ o( *nei=los2 me/gis2oi tw= potamw=n]. Senec. Nat. Quaest. l. 4. c. 2. Nilus ceteris maior. IV. Illud autem quod in hoc fluvio maxime admirandum est, Incrementum eius, quod superstitio veterum Serapidi adscriptum ibat, in cuius proin templo gradus in crem enti notati, quod postmodum sub Christianis in illorum templa translatum, merito putatur. Incrementum Nili (inquit Diodor. Sic.) adspicientibus videtur admirabile, incredibile audientibus. Nilus, inquit Plin. loc. cit. certis diebus, auctu magne per totam spatiatus Aegyptum, fecundus innatat terrae. Idem tempus in undationis ex Herodoto ita describit: Incipit crescere Luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim, modiceque, Cancrum Sole transeunte, abundantissime autem Leonem, et residit in Virgine, iisdem quibus accrevit modis. In totum autem revocatur inter ripas in Libra, ut tradit Herodotus centesimo die. Similia habet Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Cum Sol, inquit, per Cancri sidus coeperit vehi augescens, adusque transitum eius in LIbram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervius equitabiles campos ostendit. Strabo tamen l. 17. tempus hoc nonnihil contrahit, *plei/ous2 d' h)\ tettara/konta h(me/ras2 tou= qe/rous2 diamei=nan to\ u(/dwr, e)/peiq)upo/bas1in lamba/nei kat) o)li/gon, kaqa/per kai\ th\n au)/chs1in e)/xen, en e(ch/konta de\ h(me/rais2 tele\s2 gumnou=tai, kai\ a)nayu/xetai to\ pedi/on]. Hinc contra Christianos persecutionis occasio; Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, silues, statim Christiani ad Leones acclamatur. Tertullian. in apolog. Sed et poetas de tempore Incrementi Nili canentes audiamus. Tibullus l. 1. eleg. 7. v. 21. Qualis et arentes cum findit Sirius agros Fertilis, aestiva Nilus abundat aqua. Lucanus l. 10. v. 298. ——— Consurgere in ipsis Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma Atque hiemes adferre tuas. Idem, v. 225. —— Nilus neque suscitat undas Ante Canis radios, nec ripis alligat amnem, Ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum; Inde etiam leges aliarum nescit aquarum: Nec tumet hibernus, cum longe sole remoto Officiis caret unda suts: dare iussus iniquo Temperiem caelo, mediis aestatibus exit. Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis, Nilus adest mundo, contraque accensa Leonis Ora tumet. Cancroque suam torrente Sysenen Imploratus adest, nec campos liberat undis, Donec in autumnum Phoebus declinet, et umbras Extendat Meroe. —— ——— Claudian. Epigr. de Nilo: v. 33. Cumque die Titana Canis flagrantior armat Et rapit humores madidos, venasque calore Compescit, radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo Defectis solitum referens cultoribus aequor, Effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis. Ceterum de vera stati huius in crementi causa, varie inter doctos disputatur, ut videre est apud Herodorum in Euterpe. Diod. Sic. l. 1. c. 4. Aristidem Orat. Aegypt. Heliodorum l. 9. et 10. Plin. l. 5. c. 9. 10. Senec. Nat. Quaest. l. 4. Amm. Marcell. l. 22. c. 15. Lucret. l. 6. Lucan. l. 10. etc. E quibus Plinii locum (ut etiam de mensuris et gradibus in crementi constet) attulisse non abs re erit. Ita autem is, Auctus eius per puteos mensurae notis deprebenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI. minores aquae non omnia rig ant; ampliores detinent tardius recedendo; hae serendi tempora absumunt, solo madente; illae non dant, sitiente: utrumque reputat provincia. In XII. cubitis famem sentit; in XIII. etiamnum esurit. XIV. cubita hilaritatem afferunt; XV. securitatem; XVI. delitias. Quae tamen undarum mensurae Nilometrio Memphitico competunt, non Elephantino, Strab. l. 17. Nilus enim in omnes Aegypti partes non aequali incremento assurgit: Maximum apud Elephantinam fit, cubitorum XXVIII. minimum apud Mendetem et Xoin, cubitorum VI. Medium, apud Memphim, si iustum sit, cubitorum XIV. Plut. de Iside. Varias de hac re veterum opiniones collegit doctissimus Wendelinus in Admir. Nili, quas hic in Lectoris studiosi gratiam recensere non gravabor. Primo, Thales Incrementi causam retulit ad Etesias, multosque applausores invenit. Statuit autem, spirantibus Etesiis, Nili influentis cursum per ventos contrarios sisti, flumenque retroagi, et aquis ob hanc causam excrescentibus, et velut aggeratis, Aegypti, quae plana, et humilis regio est, inundationem sequi. Acto, inquit Plin. loc. cit. per Etesias contra Nili ostiamari, undas fluminis repelli, et reverberatas in se recurrere. Pulchre quoque candem sententiam exprimit Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Opinio celebratior est alia, quod spir antibus Frodromis, perque dies 45. Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumeseit: et reluctante spiritu controverso adolescens in maius, hinc vi reverber ante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia. Idem qua felicitate reddiderit Lucretius l. 6. v. 712. sequentes docent versiculi: Nilus in aestate crescit, campisque redundat Unicus in terris Aegypti totius amnis. Is rigat Aegyptum, medium persaepe calorem: Aut quia sunt aestate Aquilones ostia contra, Anni tempore eo quo Etesia flabra feruntur, Et contra fluvium flantes remorantur, et undas Cogentes rursus replent, coguntque manere. Sed hanc sententiam Scaliger puerilem vocat. Secundo, Anaxagoras quoque applausores invenit, qui ex Aethipiae iugis nives solutas, ad Nilum usque decurrere, indeque fluvium augeri statuit. Qua in opinione, ut Seneca refert, omnis vetustas fuit, et poetae imprimis, Aeschylus, Sophosles, Euripides, qui in Helena sua ita canit, *nei/lou me\n ai(/de kallipa/rqenci r(oai\,] (\*os2 a)nti\ di/as2 yeka/dos2 *ai)gu/ptou pe/dou] *leukh=s2 takei/s1hs2 xio/nos2, u(grai/nei gu/as2]. Inter recentiores quoque Cardanus huius sententiae patrocinium suscepit. Eam vero sic refutat Lucanus l. 10. v. 219. Vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva, Aethiopum prodesse nives. Non Arctos in illis Montibus, aut Boreas, Testis tibi Sole perusti Ipse color populi, calidique vaporibus Austri. Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque soluta Praecipitat glacies, ingresso vere tumescit Frima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas Ante Canis radios, nec ripis alligat amnem. Tertio, Democritus Incrementum Nili non ad Australem, sed ad Septentrionalem nivem retulit. Sententiam vero, quae consideratis locorum intervallis plane absurda videtur, ita explicat. In mundi parte Boreali maxima nivium copia brumae tempore congelata, aestate liquefit, inde elevatis sursum vaporibus, multaeque densaeque nebulae circa cacumina montana attolluntur; quae ab Etesiis ad altissimos Aethiopum montes delatae, in pluvias vertuntur: inde maximi in Aethiopia imbres, quibus augetur Nilus. Amm. Marcellin. loc. cit. ita sententiam hanc eloquitur: Affirmant aliqui Physicorum, in subiectis Septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris vesolutas fluxis humoribus nubes efficere gravidas, quae in Meridianam plagam, Etesiis flantibus, pulsae, expressaeque tepore nimio, incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. Haecautem sententia stare non potest, quia Nilus incipit crescere solstitio aestivo, teste Diodoro, Etesiis nondum flantibus; cessat vero aequinoctio autumnali, longe ante sedatis hisce ventis. Quarto, Herodotus, ut a Diodoro Siculo refertur, putat, Nilum natura sua tantum esse, quamtus in crementi tempore visitur, minui vero hieme, quia ad Libyam tum Solderertur, Nilique aquam ad se trahit, et quasi haurit: Contra vero in aestate, cum ad Arctum ascendat, et Libyam quodammodo deserat, aquas suas totas, et illibatas Nilus retinet, et ob naturalem aquae copiam exundat. Nec haec consistere potest sententia; Quo enim declivior fit Sol, eo minus efficax, minoremque trahendivim habet: Contra cum ad Arctum adscendit, et Aegypto verticalior fit, longe efficacius aquas haurit, secumque trahir, Ex hac igitur sententia Nilus in hieme potius, quam aestate crescere deberet. Quinto, Ephorus aiebat, omnem Aegypti torram, Nili inundatione aggeratem, raram aridamque natura esse, in qua maximi hiatus exsistant pluribus in locis: hieme igitur omnem kumiditatem illos attrahere, et in se continere, quam aestate, veluti sudorem quendam, emittunt; unde fluminis incrementum. Paulo aliter sententiam hanc refert Lucanus, l. 10. v. 247. ——— Sunt qui spir amenta terris Esse putent, magnosque caevae compagis htatus. Commeat huc penitus tacitis discursibus unda Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem, Cnm Fhoebus pressit Meroen, tellusque perusta Illuc duxit aquas: trahitur Gangesque Padusque Per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus Uno fonte vomens, non uno gurgite perfert. Sententia haec Ephori a vero quam longissime abest, quia idem Nili Incrementum deprchenditur, priusquam Aegyptum attingit, amplius 6000. stad. ab Aegypto in Aethiopia. Sexto, quorundam in Memphi Philosophorum opinio fuit, Nilum oriri in Zona Aegypto opposita, ita quidem, ut cum in Aegypto aestas est, in Zona illa sit hiems; unde ingentem aquarum copiam Nilus hauriat, et in Aegyptum secum deuchat: Non potuisse vero oppositam illam Zonam hactenus explorari, propterea quod inter illam et nostram interiaceat inhabitabilis, et inaccessa Zona Solis ardore adusta. Idem Galenus refert in libello de Histor. Philosophica: Eudoxus, inquit, ab Aegyptiis sacerdotibus se accepisse memorat, permutationem aestatis in hiemem causamesse, ut Nilus quotannis exundet. Nam quando nobis, qui sub Cancro degimus, aestas ingruit, habitantibus sub Capricorno hiems aedest, quo fit, ut inde advectus Nilus continuis pluviis auctus increscat, et ruptis alveis lat issime spatietur. Eandem in sententiam in terpretari possis Theodoret. Serm. 4. *qerapeutikh=s2 tw= (*ellhnikw=n paqhma/twn], ubi Niloticae exundationis causam assignat Soli ad circulum Borealem accessum, et a locis Australibus discessum, qui ceteris quidem ad Septentrionem fluviis incubat radiis ardentioribus, a Nilo vero magnis abscedit spatiis. Horum in Philosophorum sententia nihil absurdi deprehendit Wendelinus. Septimo, Oenopides Chius, cum videret aquas nonn ullas fontanas aestate frigidas, hieme vero calidas esse, Nilum hieme parvum, compressumque aiebat esse, quod calor internus humorem consumeret, et pluviae nullae essent, quae absumptum humorem restituerent, aestate vero effusum ob caloris interni absentiam. Hoc si verum esset, omnibus fluminibus idem eveniret quod Nilo; similes enim ubique fere sunt causae; at contrarium testatur experientia. Octavo, Timaeus Mathematicus apud Plinium, loc. cit. existimat Nilum ardoris vi extrahi, et suspensum abundare, a Canis ortu, per introitum Solis in Leonem, stante sidere contra perpendiculum fontis Nili, quem Phialam appellant. Similem fere sententiam refert Lucanus ubi supra v. 255. Rumor, ab Oceano, qui terras alligat omnes, Exundante procul violentum erumpere Nilum, Aequoreosque sales longo mitescere tractu: Nec non Oceano pasci Phoebumque Polumque Credimus. Hunc, calidi tetigit cum brachia Cancri, Sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer Tollitur: hoc noctes referunt, Niloque refundunt. Parum probabilitatis haec habet opinio; nam praeterquam, quod Sol verticalis aquas non augeat, sed minuat potius, partibus aliquibus exhaustis, et in vapores resolutis; idem in aliis omnibus fluminibus contingeret, quae eodem modo Sol aspicit, cuius contrarium verum est. Nono, alii ad Oceanum retulerunt Nili incrementum: putarunt enim Nilum ex Oceano fluere, et inde tantam aquarum copiam Aegypto inducere. Hanc rudem opinionem appellat Herodotus, quam refutatione indignam iudicat. Negari quidem non potest, Nili ortum, ut fluminum aliorum omnium, Oceano deberi, quod et Hesiodus quoque innuit in Theog. v. 337. *thqu\s2 d' )*wkeanw=| potamou\s2 te/ke dinh/entas2] *nei=lon t), )*alfeio/n te]. ——— Ubi Thetys, h. e. Terra, fluminum mater; Oceanus pater statuitur: quia e terra quasi utero flumina et fontes scaturiunt; terra autem ex Oceano aquas concipit. Qui vero stati istius incrementi Nilotici causa ad Oceanum referri possit, nemo facile demonstraverit. Et cur idem in aliis quoque fluminibus, quae ex Oceano derivantur, non contingeret? Interim tamen Herodoti responsio non placet: negat enim Oceanum dari, qui terram circumfluat, contra temporum nostrorum certissima experimenta. Decimo, Achoreus apud Lucanum l. 10. v. 262. sententiam suam ais verbis exprimit: Ast ego, si tantam fas est mihi solvere litem, Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti Saecula, concussis terrarum erumpere venis, Non id agente Deo, quasdam compage sub ipsa Cum mundo coepisse reor, quas ille Creator Atque Opifex rerum certo sub iure coercet. Nullam hic video Nilotici in crementi causam, nisi universalem, quae Deus est, qui eam Nili naturam esse voluit, ut singulis annis exundaret. In quam sententiam etiam Aristides concedit; qui se non videre profitetur, cuinam causae Nili incrementum attribuat plh\n e)i th=| mega/lh| s1ofi/a| kai\ pronoi/a| tou= *qiou=]. Atqui cum Deus plerumque causarum secundarum utatur ministerio, illibata de causis secundis adhuc incrementi Nilotici manet quaestio. Ultimo, itaque Agatharchides Cnidius asserit, singulis annis, per Aethiopiae montes, continuos a solstitio aestivo, usque ad aequinoctium autumnale, imbres cadere: mirum igitur non esse, Nilum hieme compressum, secundum naturam, iis aquis fluere, quas fontes et alia flumina influentia subministrant, aestate vero propter imbres in crementum capere. Laudat hanc sententiam Diodor. Sic. eamque sequitur Arrianus in Indic. sive historia de Alex. l. ultimo. Assentitur quoque Strabo l. 17. itemque Theophylactus Simocattus Aegyptius l. 7. Historiar. cui et nos etiam impraesentiarum subscribimus, et V. loco ad, aquae Niloticae affectiones. sive qualitates festinamus. Quarum Prima est Dulcedo, eaque apud scriptores celebris est. Hinc Sen. l. 4. Nat. Qu. c. 2. Nulli fluminum dulcior gustus est. Et vino ob suavitatem dicitur aequiparata a Pescennio Ngro Imper. qui (auctore Spartiano c. 7.) militibus Aegyptiacarum stationum petentibus vinum respondit, Nilum habetis, et vinum petitis? Quaerit Aristides, aquae Niloticae dulcedinem quantam esse credis? Respondet, Quantum numquam dixeris. Bibenti (in quit Achilles Tatius) u(/dwr gluku\ h)=n kai\ yuxro\n], Heliodorus, *piei=n e)s2i\ gluku/tatos2]. Imo et sub Nepherchere Thinitarum Rege, muqeu/etai to\n *nei=lon me/liti kekrame/non h(me/ras2 e(/ndeka r(uh=nai], Fertur Nilum melle commixtum fluxisse diebus undecim. Syncellus p. 55. Ad quae verba Marshamus, Insolita, inquit, aquae dulcedo, laetum prodigium, ut amaritudo, funestum: quod confirmat ex Plinio l. 31. c. 4. Vide cum Canone Chron. Sec. V. ubi de Nilo fluvio. Coeterum de causa dulcedinis quaeritur. Scaliger Exerc. 48. causam suavitatis refert vel ad fluminis naturam, vel ad Solis operam, vel ad cursus longinquitatem. Duas posteriores causas attingit quoque Scholiastes Apollonii in l. 4. ex sententia Democriti, qui aiebat, )*apoglu\kai/nesqai to\ u(/dwr, dia\ to\ dia/s2hma kai\ to\ mh=kos2 tou= po/rou, kai\ u(po\ tou= kau/matos2 a)feyo/menon]. Contradicit tamen Diodor. Sic. Dulcedmis fluvii, inquit, causa, quam afferunt, ratione penitus caret. St enim caloris aestu decoctus fluvius dulcedinem sortiretur, nequaquam gigneret animantia, neque varias piscium, aut ferarum species contineret. Aqua enim omnis a natura immutata nequaquam generat. Respondetur, Aquam ab ignis natura elaboratam, et a crassitie terrestri liberatam, nullam habere vim generandi, nos falsum esse arbitramur. Testatur enim experientia, pluvias calidiores longe fecundiores esse, quam frigidas, quae etiam noxiae multis humi nascentibus sunt. Longe quoque salubriores esse aquas Soli expositas, quam ab eo absconditas, apud omnes in consesso est. Secunda Nili qualitas est, a qua a)/nauros2], h. e. aurae expers dicitur. Qua de re Plin. l. 5. c. 9. Idem amnis (de Nilo loquitur) unus omnium nullas exspirat auras. Quod ex Euterpe Herodotidescripsit, cuius verba, *au)/ras2 a)popneou/s1as2 mou=nos2 pa/ntwn potamw=n ou) pare/xetai]. Cuius affectionis causam hanc adfert idem Herodotus, Quod Nilus ex calido loco in calidum fluat, adeoque et ipse totus sit calidus; auras vero e frigidis exhalare. Cui contradicit Aristoteles Problem. Sect. 23. probl. 16. ubi auram e calidis et frigidis aquis exhalare docet: quod cum rationi, tum experientiae consentaneum est: Rationi quidem; quia nulla aqua aurum exhalat, nisi prius aliquo modo calore sit alterata: quo diutius vero aquae calor incumbit, eo plures extrahit vapores, nisi alia obstet causa: Experientiae vero, quia calidas aquas et fontes maxime fumare experimur. Scaliger causam refert in aquae Niloticae tenuitatem: quam ingeniosissime hoc modo explicat. Longo cursu exercitus attenuatur humor, ita ut ne sublatus quidem in aerem possit corpus capere. Ita aer auram acceptam sibi similem diffundi in se ipsum patitur, neque cogit, ut consistat: ut non tam resolvat, quam nullius indigam resolutionis secum habeat. Haec ille. Itaque si rem accurate ponderemus, Nilus non tam revera erit a)/nauros2], quam esse videbitur; exhalat enim auram, sed adeo subtilem, ut eius in aere vestigia nulla appareant, quia aeri similliama est: unde nec in pluviam illo loco densatur. Laelius Bisciola tom. 2. Horar. subsec. l. 1. c. 19. cum Brodaeo l. 3. Misc c. 30. existimat, a)/nauron] dici Nilum, et alia flumina, non, quod nullam prorsus exhalent auram, sed quod perexiguam et tenuem reddant; quam in sententiam trahit particulam privativam, quae saepe non universam rem tollit, sed imminuit tantum. Tertia Niloticae aquae affectio Salubritas est, quam insigniter commendant veteres Medici et Philosophi. Platoni, in Timaeo, videtur hoc nomine *swth\r] appellari. Galeni iudicium huiusmodi est, Nilum ita laudo, ut bonitatis excellentia paucis admodum fluminibus comparari possit, nam et mulierum partionem insigniter adiuvat. Aetius omnes fluviatiles et palustres aquas damnat, excepta sola Nilotica, quae, iudicio ipsius, pa/s1ais2 tai=s2 a)retai=s2 keko/s1mhtai], omnibus virtutibus insignis est. Videntur autem aquae Niloticae salubritatem a pluviis habere, quibus incrementa sua debet Nilus. Sunt enim aquae pluviae salubriores reliquis, ut norunt naturalium rerum periti. Videatur vitruvius l. 8. c. 2. et Columella l. 1. c. 5. Omnibus vero hisce contradicere videtur Hirtius in Bello Alexandr. c. 5. ubi ait, Nili aquam limosam et turbidam, multos variosque morbos efficere. At vero Nilisalubritas non a limosa et impura, sed a limo omni probe purgata aqua commendatur. Ultima et praecipua Nili aquae qualitas est fecunditas. Eam fuse prosequitur wendelinus in Admirandis Nili; nos pauchula ex variis auctoribus olim decerpta hic subiungemus, Virg. Georg. l. 4. v. 291. de Nilo, Et viridem Aegyptum nigra fecundat arena. Idem Aen. l. 9. v. 31. ——— Aut pingui flumine Nilus. Inde a Plinio Paneg. Traiani c. 30. dicitur, fecunditatis parens. Ibidem de Aegypto: alendis, augendisque seminibusita est gloriata, ut nihil imbribus, caeloque deberet: siquidem proprio semper amne perfusa, nec alio genere aquarum solita pinguescere, quam quas ipsa devexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris, quasi numquam cessura, certaret. Mitto multa, quae peti ab eodem Plinio possunt. Huius vero avunculus l. 5. c. 9. Per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. Dionysius, )/*enqen piota/toio kate/rxetai u(/data *Nei/lou]. Idem de eodem: (/*udas1i piai(/nwn liparo\n pe/don *ai)gu/ptoio]. Theophilus Simocatt. l. 7. Hist. c. 17. *polugonw/taton au)to\n u(pe\r a(/pantas2 tou\s2 kata\ th\n oi)koume/nhn potamou\s2 pefuke/nai fas1i/n]. Ammian. l. 22. dat illi pinguem cespitem; vocatque benevolum omnium flumen. Hinc fecunda clementia Nili apud Stat. Theb. l. 3. v. 527. et divitis Nili, apud Iuvenal. Sat. 13. v. 27. Maximo Tyrio *nei=los2 go/nimos2] dicitur, et r(eu=ma go/nimon], Plut. Orat. 1. de esu carnium. Nazianzenus Orat. 21. vocat eu)/s2axun], ut Nonn. l. 31. s2axuw/dei+ *nei/lw|] et Oppian. 2. Cyneget. o)/xqais2 a)glaoka/rpois2 *nei/lou purofo/roio]. Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 108. Unde paludosi fecunda licentia Nili. Tibullus l. 1. Eleg. 7. v. 22. Fertilis aestiva Nilus abundat aqua. Hactenus de Nili qualitatibus. VI. de exitu eius et ostiis agendum est. Exit autem in mare Mediterraneum; Ostia autem, per quae exoneratur, apud auctores classicos et veteres decantatissima septem sunt. Moschus. —— (*eptapo/rw| para\ *nei/lw|]. Unde e(pta/s2omos2] Nonno in Dionysiacis dicitur. Dionysius Perieg. (*epta\ dia\ s2oma/twn e)iligme/nos2 e)is2 a(/la pi/ptei]. Catullus ad Furium et Aurelium: Epigr. 11. v. 7. Sive qua septem geminus colorat —— — Aequora Nilus. Virg. Aen. l. 6. v. 800. Et Septemgemini turbant trepida ostia Nili. Ab Ovid. l. 1. v. 422. et l. 5. Met. v. 187. septemfluus; et septemplex dicitur. A Silio l. 1. v. 197. Claudiano l. 1. in Rufin. v. 185. et Lucano l. 8. v. 445. septeno gurgite. A Val. Flacco l. 8. v. 90. ——— Septem proiectus in amnes. Septem cornua dat ei Claudian. in Nupt. Honorii et Mariae. v. 51. Septem portus Ovid. Ep. 14. Heroid. v. 107. Septem fauces Manilius Astronom. l. 3. Bellissime et satis nove Papinius l. 8. Theb. v. 360. hiemes nominat, cum ait: ——— Septemque patentibus arvis In mare fert hiemes. ——— Hactenus Poetae Sed audiamus Veritatem ipsam Esai c. 11. v. 15. Et percutiet eum in septem rivis.] Idem habet Chaldaeus Paraphrastes. Et LXX. Interpp. *kai\ pata/cei e(/pta fa/raggas2], Et percutiet septem valles. Quamquam minus Hebraeo Graeca respondet fa/ragc]. Nomina ostiorum ab urbibus indita sunt 1. Canopicum (quod nonnullis Heracleoticum quoque dicitur, testibus Ptol. et Strabone) 2. Bolbiticum. 3. Sebennyticum (cuius vina laudat Plin. l. 14. c. 7.) 4. Pharmiticum (Herodoto Bucolicum, auctore Sabellico Ennead. 1. l. 3.) 5. Mendesium. 6. Taniticum (Herodoto Saiticum,) 7. Pelusiacum. Discrepant autem auctores nonnihil in nominibus et ordine, ut videre est apud Ptol. Herodot. Plin. Melam, Amm. Marcellin. loc. cit. Ortelium. Numerum quod attinet, fatentur aliqui plura esse. Et Plin. quidem l. 5. c. 10. undecim reperiri, superque quatuor. Septem tamen, quae recitavimus, celeberrima esse, omnes veteres affirmant. Unde Eustath. in Dionysium, (*o gewgra/fos2 le/gei, di/xa tw= e(pta\ tou/twn s2oma/twn kai\ a)/lla ei)=nai a)/s1hma, yeudos2o/mata]. Fauces hae Nili ingentes, ut et littus omne circa Alexandriam civium cruore rubuit, an. 217. quod A. Bassianum Caracallam Imperat. Oedipum, matrem vero eius Iuliam Iocastam, aculeato loco dixissent. Tum enim Imperator, quasi Legionem lecturus, iuventutem extra moenia evocavit, mox militi signo caedis daio, facta strages tanta, ut rivi cruoris per planitiem decurrentibus omnia feralem hunc colorem induerent. Spartian. in vita eius. Coluerunt VII. hunc principem fluviorum Aegyptii divinis honoribus, usque ad Constantinum M. qui idoloatria ubique inhibita, statuisque Deorum eversis, etiam Aegyptios Nilo, veluti Deo, sacrificia offerre vetuit: qui cum copiosius tum se effunderet, quam antea, superstitiosi infausta sibi ominati sunt. Imperator vero docuit, soli omnis boni datori Deo causam omnium bonorum adscribendam esse, A. C. 342. Euseb. l. 4. c. 25. Cuius exemplum Theodosius M. sequutus, saorificia Ethnicorum daemonumque cultum cum alibi, tum in Aegypto, sub poena capitis ac publicationis bonorum inhibuit, praestat, inquiens erga Deum manere fidelem, quam fluenta Nili. Qui iterum, cum post interdictum, solito quidem tardius in arva ascendisset, attamen largissime effusus, ipsi Pagani Deos suos riserunt, dicentes, Nilum suum prae senio ac delirio mingendo emisisse omne id, quod in se humoris habuisset. Oua occasione Theophilus Episcopus Alexandrin. Timothei successor, venia ab Imperatore impetrata, simulacra Deorum confregit, et in templo Serapidis noctu Halleluiah auditum est. Vide Sozom. l. 7. c. 20. Theodoret. l. 5. c. 22. Rufin. l. 2. c. 25. et plura apud Wendelinum ubi suprae, La Chambre, de incremento Nili, Thevenotum, Vinc. Blancum, P. de Valle, Itiner. ut et hic passim. vocibus Agatharchides, Alvarez Franc. Thrasyalces etc. Baudrando Nilus oritur ex duobus fontibus in terra Sachahala, ubi populus Agaus, inter montes excelsos. Dein auctus amne Gema, et fluvio Kelti et Branti, labitur per Australem partem lacus Dambeae: quo relicto, devoluvitur per cataractam maiorem atque sic illa, quam efficit, antequam lacum ingreditur, recipit fluv. Gamalam, et Abeam, in regno Goiami, fluv. Baxilam, in regno Bagamidri, et fluv. Ruecam in regnis Amabarae et Oleca; postea rigatis Xaoa superiori et inferiori, Gafate, Bizano, et Gonga provinc. infra Fasculon provinciam recipit Maleg fluv. et per Nubiam, assumptis in itinere aliis quoque amnibus, vergit in Septentrionem versus Bugihos et Baloos populos, uti recipit Tacaze fluv. amplum, iuxta oppidul. Ialac. dein versus Aegyptum tendit, teste Isac. Vossio, de Nili origine. Nullas auras exspirat, gignitque harundines, quarum membranulae papyro similes. Hic iuncus nascitur, unde papyrus fit, Plin. l. 13. c. 11. Nilea fluenta, apud Tzetzem, et Nilicataractae, Proverb. apud Suidam. Verum de Nilae satis. Nic. Lloydius. Addo, quod Melo quoque Festo dicitur, ut et Ausonio Ep. 4. v. 73. ubi Melonis albam paginam vocat chartam ex papyro frutice, in palustribus Nili ripis, ubi etiam calami ad scribendum aptinascebantur, proveniente confieri solitam. De fontibus eius ita Kircherus: Provincia, ubioritur, vocatur Agaos, vicinae Regno Goiam: Terra, in qua oritur, Sagela dicitur: fons eius geminus, vel unus duobus oculis donatus, iactu lapidis fere distantibus. Hi in apice montis sunt, in plano arboribus undique circumdato, fundumque habent inexplorabilem, ner iis exitus in summa montis planitie, verum in radice, terrague quae inter eos comparet, tremula est. Cuius rationem ingeniose explicans pergit: Verisimile esse, magnam olim huius campi partem apertum fontem, velut in cratere montis contentum fuisse, et successu temporum, succrescentibus herbis et virgultis luto mistis, cutem veluti quandam contraxisse, qua remota sine dubio totam planitiem tremulam primaev; fontis faciem mox manifestaturam. Porro rivum fontis, qui infra montem erumpit, in Orientem spatio iactus bombardae vergere, dein subito declinando Boream petere et post quartam circiter leucae partem novum sese offerrerivum e saxis scopulisque ebullientem, cui paulo post se iungant duo alii rivi ex Orientis plaga erumpentes et sic deinde aliis atque aliis identidem collectis notabiliter Nilum crescere. Lacum deinde intrare, post ingentibus duabus rupibus veluti absorberi, demum fluxu suo Regnum Goiam repetere, adeo ut non nisi unius diei itinere a fonte suo distare comperiatur; Tunc versus Fazolo et OMberea Regnum Gentilium tendere, inde ex Oriente in Boream declinare, usque dum in Mare Mediterraneum perveniat. Quae debentur oculari inspectioni P. Petri Pays A. C. 1618. manu ducente eum ipso Abyssinorum Imperatore, qui proin gloriabundus de se scribit, Se summa cum animi voluptate id vidisse, quod Cyrus, Cambyses, Alexander M. et Iulius Caesar nullis votis consequi potuerint. Aliis tamen idem iam suboluisse, colligere est ex Itinerario le Blanc part. 2. c. 6. ubi Nilum, in Regno Goyam oriri, bis diserte scribit. Nilus vero post demum in progressu suo a lacu Zambre et Zaire excipitur, inde post 700. milliaria, Insulam Meroen efficit ac in Aegypto, antequam in alveos discedat, Urbem Cairo sen Memphim alluit, Arabibus Abboai dictus. Incrementi eius causam in pluviae abundantiam, Aethiopiae totis quinque mensibus. Aprili, Maio, Iunio, Iulio et Augusto incumbentis, plerique hodie Eruditi: de la Chambre, in aquae eius nitrositatem refert: quod negotium integro libro, cui titul. Discours sur les causes du debordement de Nil, prosequitur. Et quoniam incrementis hisce Aegyptii fecunditatem terrae suae deberi viderunt, ideo insolitis fluvium encomiis affecere, ac modo Deorum semen, modo Iovis donum vocantes, caelitus eum delabi, dixerunt. In ipso eius Graeco nomine aliquid mysterii quaesitum, quod totidem id numeris constare, quot dies in anno, observarunt. Nempe. N. 50. E. 5. I. 10 *l]. 30. O. 70. *s]. 20 0. ——— ——— ——— Summa 365. Quodque tam certi essent beneficii huius, instrumenta etiam condi placuit, quibus gradus promissae fertilitatis praeviderent; Quorum auctor Iosephus Patriarcha fuisse creditur; Ea posteri Nilescopia et Nilometria vocavere: Quale fuit in Elphio Insul. in cuius medio posita columna marmorea numeros cubitorum gerebat. quorum decimum octavum si excederet, aut infra duodecimum maneret, creditum fuit, istic excessu, hic defectu, famem ac calamitatem importari. Iconismum et pleniorem eius descriptionem vide in Kircheri Oedip. Aegypt. Syntagm. 1. c. 4. in Praefecturae Heracleopolitana, et Syntagm. 15. c. 1. Idem Sphingibus factum fuit, h. e. biformibus statuis, auterius hominem, posterius Leonem referentibus, quarum aliquas ingentis molis in celebrioribus Aegypti locis statuere, de quibus videndus iterum Kircherus cit Syntagm. 15. c. 1. Ostia eius quoque septem enumerat, praeftus Auctor Anonymus, quibus post Aethiopiam et Aegyptum, ut et insulas 700. circuitus, ut ait Diodor. Sic. in Mare Mediterraneum abit: Nempe Canopicum, seu Heracleoticum et Agathodaemon fluv. Bolbiticum et Taly fluv. Sebeniticum et Pharmutiacus fluv. Mendesium, Pathmiticum et Busiriticus fluv. Taniticum et Pelusiacum. Quibus accuratiores tabulas ostium Pinoptimum, tamquam pseudostoma et Diolcos pseudost oma addere ait, loc. cit. Hodie tamen duos tantum alveos navigabiles habere, tradit P. Bellonius l. 2. c. 32. De VII. vero illis praefatis nota, diverticula illa et ectropas, quae ex alveo ipso Nili derivabantur; perpetuorum et magnorum amnium instar obtinuisse, atque alia nomina in decursu habuisse, alia in exitu et ostiis ipsis. Ostiae enim nomen sortita sunt a locis mari vicinis, ubi ipsae e)kru/s1eis2] fieri solitae. aliud porro iis nomen, ubi e(ktropai\] fiunt et in decursu. Nempe Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unico alveo, ubi ad Delta venit, in duas partes scinditur, ac duo flumina, quorum alterum Occidentem petit, alterum ad Orientem pergit. Pars illa, quae ad Occasum vergit, maior est, ac veluti flumini corpus, *me/gas2 potamo\s2] et mega/los2 potamo\s2] hinc, item )*agaqo\s2 dai/mwn], Graecis dictus, at in ostio ipso, quo in mare exit, *kanwbiko\n] et (*hrakleutiko\n], a locis ibi mari vicinis. Parsaltera minor est, et *e)ktroph\] censebatur, ac velut brachium sive ramus e corpore fluminis maioris erumpens et *boubas2iako\s2 potamo\s2] dicebatur: cuius exitus in mare *phlous1iako\n s2o/ma] vocitatum est, ab urbe Pelusio. Eadem porro e)ktroph\] alias atque alias subinde ectropas generat, quae per divisos exitus in mare evolvuntur. Nam minus Delta vocabatur, ubi Bubastiacus amnis dividuus fioin Busiriticum, qui per Pathmiticum ostium in mare exit. Est et tertium Delta, ubi Bubastiacus se findit, in alia duo diverticula. quorum alterum per Athribin urbem effunditur in mare, alterum per ostium Pineptimi: quae duo ostia yeudo/s2oma] sunt. Coeterum ad ipsum Deltae verticem alias duae sese findunt ectropae a maiori flumine, quae Septentrionem recta petunt. Harum altera dicitur potamo\s2 *qermouqiako\s2] et per Selbennyticum ostium exoneratur: alteri nomen est *ta/lu], quae per Bolbitinum exit. Et quidem Sebennyticum, quo medium scinditur Delta, (unde et tripartitam alii primam Nili divisionem faciunt) rursus in Mendesium ac Saiticum abit. Sic reliqui omnes Nili decursus e)ktropw=n] vice censebantur, solus Canopicus principalis alvei instar obtinebat: quo excepto reliqua ostia Nili xeiropoi/hta kai\ ou) tou= potamou= o)/nta], manufacta et non naturalia esse videri, ait Aristoteles Meterologic l. 1. c. 14. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 477. et seqq. Coeterum proprium fluvii nomen Siris, et eundem cum Api, adeoque pro Deo, nomine Serapidis, ex Siri et Api composito, cultum esse olims eidem Busiridis quoque fuisse nomen, docet Fortun. Licetus, et de nobili hoc fluvio prolixe ac erudite disserit, l. de Lucernis antiqq. 6. c. 87. toto, in quo Lucernam pensilem, in effigiem capitis Aegyptii Sacerdotis rasi efformatam, explicat, Et sapit divinos honores, quod *swth=ra th=s2 *ai)gu/ptou], Servatorem Aegypti, appellatum esse legimus, apud Heliodor. Aethiopicis l. c. quae appellatio Diis propria, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Iohann. Rosini Antiqq. 1. 5. c. 30. ut et supra voce Niloa: sicut de aliis quoque fluviis, Nili inundationem aemulantibus, voce Nigris.
NIMROD
*nabrw/dhs2] Iosepho, qui sic de eo Iud. Ant. l. 1. c. 5. )*ech=|re de\ au)tou\s2 pro/s2 te u(/brin tou= *qeou= kai\ katafro/nhs1in o( *nabrw/dhs2, w)s2 u(iwno\s2 me\n w)/n *xa/mou tou= *nw/xou, tolmhro\s2 de\ kai\ kata\ xei=ra gennai=os2, e)/peiqen au)tou\s2 mh\ tw=| *qew=| dido/nai to\ di) e)kei=non e)udaimonei=n, a)lla\ thn i)di/an a/reth\n tau=ta pare/xein au)to=is2 h(gei=sqai]. Et postea, )*amunei=sqai te to\n *qeo\n pa\lin h)pei/lei th\n gh=n e)piklu/s1as1ai qelh/s1anta. *pu/rgon ga\r oi)kodomh/s1ein u(yhlo/teron h)\ to/ u(/dwr a)nabh=ai dunhqei/h, meteleu/s1esqai de\ kai\ th=s2 tw=n progo/nwn a)polei/as2]. Idem cum Belo, quae vox Dominum notat, videtur. Regnavit ann. 65. Euseb. Vide Gen c. 10. v. 9. Chrysost. hom. 29. in Gen. Hieron. in Trad. Hebr. in Gen. Epiphan. in Panario. Augustin. de Civ. Dei l. 16. et 18. Chron Alex. Morerius in Dict. Hist. etc. Vide Nembroth. et Bochart. in super Geograph. Sacr. l. 4. c. 12. Nic. Lloydius, Ex posteris Chami fuit, potens venator coram Iehova, Gen c. 10. v. 8. 9. Sicut venatus veterum Heroum peculiare studium erat. Quae tamen verba alil de Regnorum venatu et insana hominis ambitione accipiunt, quam, religionis studio et nomine Iehovae velaverit: tamquam paternae traditionis de vero Dei cultu stabiliendae causa, Regna et Imperia agitaret, ut isto munimento sanctam Patrum fidem praeservaret a corruptione. Primus enim hic fuit, qui exuta aequalitate Monarchiam erexit: Et exstitit principium Regni eius Babel etc. v. 10. Vide Franciscum Burmannum Synops. Theolog. l. 3. c. 8. §. 22. De eodem sic Hornius Orbis Politic. Part. 3. p. 120. Primus aequalitate exuta, Nimrod, Graecorum Bacchus, venationis obtentu, ex Arabum desertis, in amoenissimos Babyloniae campos progressus. cum vires suas circumspiceret, eius urbis imperium rapuit, ac brevi magnum Regnum conflavit. Hoc auctore adductius regnari coeptum, et ut in praerupta atque urgente servitute, raptivitates Urbium ac provinciarum sequebantur. Neque tamen diu firma Nimrodo potentia: quem, vel eius filium aus successorem, mox illo fastigio demovit Assur, qui et Thurras, Belus ac Ninus, Nineves conditor, atque etiam in praelio obtruncavit. Sic alius fuerit Nimrod a Belo, quod et temporum series evincere videtur: adeoque Nimrodi potestas cito in Assurem, et ad Semi (cuius fil. Assur) familiam translata iugumque Chamo impositum est. Facit huc, quod Iulius Africanus et Diodor. Sic. aiunt: Ille quidem, distincta initio Imperia fuisse Assyrium et Babylonium, ac Belum, Assyricrum Regem, Babyloniis debellatis, suam illos sub potestatem redegisse: Hic vero, Ninum, Assyriae Regem Babylonios invasisse, sibique Rege eorum interempto tributa pendere coegisse, etc. Eiufdem tempore sapientes ex Noachi schola viri in campis Babyloniae Senaar, Philosophiae dediti, inprimis Astrologiam excolebant. Quod, praeter Mosen, etiam Gentilium eruditiores, ex Chaldaeorum traditione non ignorarunt. Ita etiam Favorinus apud A. Gellium l. 14. c. 1. Si Principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus, intuentes, quid ex iis efficeretur, observaverunt etc. Illorum autem Princcps Nimrod fuit; qui propter Aftrologiae insignem peritiam, primus imperio feroces regere populos aggressus est. Unde et fuisse dicitur, autem virum rerum inquisitione celebrem notat, quem Paulus 1. Corinth. c. 1. v. 20. s1hzhthth\n tou= ai)w=nos2 tou/tou] eleganter appellat: Hebrael . Unde post obitum tantam sibi admirationem reliquit, ut, inter Deos relatus, Beli nomen primus meruerit. Hinc et Plin l. 6. c. 26. Astrologiae inventionem Belo attribuit. Hic proin ut eo exactius astra contemplaretur, eoque facilius tyrannidem tutari posset, auctor humano generi fuit exstruendae turris. quae caput inter nubila conderet: qui ambo fines sine dubio praecipui stupendae huius molis fuere. Sed alio vulgus stimulandum erat, dulcedine nimirum perennantis samae, unde verba illa: Agedum, exstruamus nobis turrim, cuius fastigium assurgat incaelum, ut nobis saciamas nomen. Assyriacae Nimrod MOnarchiae auctor, regnavit secundum Helvicum ann. 55. ab A. Mundi 1723. circiter usque ad A. M. 1778. Ei successit fil. Ninus: ab Ecclesiasticis Scriptoribus Orionis mythici nomine intelligi, dicemus infra, voce Orion. Ab eo Nimrodiani dici possunt, qui eius Philosophiam secuti sunt. Chamitae nempe et Iaphetidae: a quibus Semi posteri, melius a Semo ac Noacho edocti, secessionem fecere, nomine proinde discretivo Ebraeorum insigniti: Unde Sem Pater omnium filiorum Fber vocatur, Gen c. 10. v. 21. in cuius proin familia purlor aliquandiu Philosophia haesit, donec ingruenti barbariei et ipsa cederet. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 2. c. 2.
NIMBUS
apud Isidor. fasciola est transversa ex auro assuta inlinteo, quod est in fronte feminarum. Plautus, quo magis eam aspicio, tanto magis nimbata est. Frontem enim minutiorem laudi olim fuisse, supra diximus; unde frontes nimbis imminuere solitas mulieres, prae coeteris decoris studiosas, ait Arnob. l. 2. At apud Virg. Aen. l. 2. v. 616. ubi de Pallade, ——— nimbo effulgens et Gorgone saeva: Servio, divina est nubes: est enim fulgidum lumen, quod capita Deorum cingit. Sic apud eund. Aen. l. 3. v. 587. Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Proprie; addit, Nimbus est, qui Deorum vel Imperatorum capita, quasi clara nebula, ambire fingitur. Cuiusmodi circulis sanctitatis indicibus, capita Imperator. Constantii ac Conslantis et Theodosii Iunioris ut et Placidii Valentiniani, ambiriconspicimus, in nummis eorum Consularibus: qui quidem videntur Consularibus insignibus accenseri a Mamertino, in Panegyrico Maximiano dicto; Trabeae vestrae triumphales et sellae curules et haec obsequiorum stipatio et fulgor et illa lux divinum verticem claro orbe complectens, vestrorum sunt ernamenta meritorum. Ubi quod Virg. Nimbum, ille Lucem appellat. Lucem Honorius August odun. l. 1. c. 133. Lumina, quae circa capita Sanctorum in modum circuli depinguntur, designant, quod lumine aeterni splendoris coronati fruuntur. Idcirco vero secundum formam rotundi scuti pinguntur, quia divina protectwne, ut scuto, nunc muniuntur. Et Isiodor, l. 19. c. 31. Lumen, quod circa Angelorum capita pingitur, Nimbu vocatur: licet et nimbus sit densitas nubis. Sic quod in Anastasii quoque Consulis utroque diptycho, Leodiensi scil. et Bituricensi, affingitur, in conchae figuram radiatum, Nimbus videtur. Eiusmodi autem luminosis circulis capita sua ambiri voluere Augusti, iis etiam postea cum Consulibus communicatis, ut divinitatis speciem quandam sibi assererent, cum nimbis seu claris nubibus Deos suos ita in picturis ac tabellis Veteres cingerent. HInc tam frequens Divinitatis, Numinis ac Aeternitatis, ab iis usurpata vocabula et epitheta, quibus Imperatorum LL. plenae sunt, vide Filesacum de Idol. Polit. l. 1. c. 1. Verum haec veniam merentur in Augustis, quorum adeo ampla fuit potestas; si recentium Imperator. expendatur ambitio, qui hominum omnium vanissimi ac omni facinorum genere contaminatissimi, provinciis etiam suis exuti et intra Urbis moenia, paucorumque circumiacentium oppidorum limites coerciti, Sanctos sese a subditis, atque adeo ab ipsis Constantinopolitanis Patriarchis coeterisque Pontisicibus compellari voluerunt, uti ex Pachymere docemur l. 6. c. 31. l. 9. c. 5. et l. 10. c. 11. 29. 32. Unde formula compellationis vulgata, *de/s1pota mou a(/gie], Domine mi Sancte, de qua nos supra. Vide hanc in rem plura, apud Car. du Fresne Dissertat. de inferioris aevi Numismatibus num. 15. Hodie in Ecclesia Romana Nimbus, diadema est, quod Sanctorum canonizatorum imaginibus circumfundunt: Sed huiusinodi diadema in antiquis nonnullis picturis quadrata forma conspicitur, cuius rei rationem hanc exhibet Durandus l. 1. c. 3. Cum aliquis Praelatus aut Sanctus vivus pingitur, non in forma scuti rotundi: sed quadrati, corona ipsa depingitur, ut quztuor virtutibus Cardinalibus vigere monstretur. Sic Romae, in Aede S. Praxedis effigies Pascalis et in via Numentana, Honorii I. imago, conspicitur. Etiam in tribuna Aedis S. Caeciliae Transtiber. idem Paschalis, musivo opere se vivum depingi curavit, cum quadrata istiusmodi corona in capite:, et hac Inscr. Haec domus ampla micat, variis fabricata metallis, Olim quae fuerat confracta sub tempore prisco. Gondidit in melius Paschalis Praesul opimus, Hanc aulam Domini firmans fundamine claro. Aurea gemmatis resonant haeb Dindyma tempis. Laetus amore Dei, hic coniunxit corpora sancta, Caeciliae et sociis, rutilat hic flore iuventus, Quae pridem in Cryptis pausabant membra heata. Roma resultat ovans semper ornata per aevum etc. apud Macros Fratres in Hierolex. ubi Graecos in Nimbo, quo Christi imagines circumdant, solere inscribere, Exod c. 3. v. 14. verba, O )/*w*n], QUI EST, addunt.
NINEVE
urbs Assyriorum, quae et Ninos dicitur, quam adeificavit Assur, egrediens de terra Sennaar; a Nino Rege sic dicta, teste B. Augustino. Est autem iuxta Tigridis amnis partem, Ptol. Ionae Prophetae praedicationem audivit, et paenitentiam egit, Magnifica, populosa, amplissima, Diodor. Sic. l. 3. Postmodum excidium ipsi a Nahumo Propheta praedictum, destructa ab Arbace Belesoque, sub Sardanapalo, dein a Merodacho et Nabuchodonosore. Vide Ninos. Sub Calipharum Saracenorum imperio diu fuit, quibus expulsis, non minus ac Aleppum, Damascus, Iconium et Nicaea, proprio Sultano subesse coepit, donec haec omnia sub unum caput redacta sunt. Suidas a Semiramide moenibus cinctam, et mutato nomine, Babyloniam vocatam fuisse ait. Euseb. in Chronico, Nisibin suo tempore dictam scribit. Hodie quibusdam Mosol, vel Mosul videtur. Sed qui haud pridem illis e locis redierunt, affirmant; Mosol non in Assyria, sed in Mesopotamia. ad latus Occientale fluv. Tigris esse. Hinc et Sulaka, a Nestorianis Romam missus A. C. 1553. Mosol, dixit, sita est, ad ripam fluv. Tigris, a qua altera parte ripae obest Nineve, bis mille passibus, Gen c. 10. v. 11. Nahum. c. 1. v. 1. Ioseph. l. 1. c. 10. Iud. Antique Iustin. Strab. Salian. etc. Est et alia civitas Iudaeorum, in angulo Arabiae. Populi Ninivitae.
NINUS
seu Assur, fil. Beli, primus Assyriorum Rex; A. M. 1944. nam Belus solam habuit Babylonem Ninus vero totam assyriam. Primus omnium Regum fuit tw= e)is2 i(s2ori/an kai\ fh/mhn paradedome/nwn], i. e. qui scriptores rerum suarum nacti sunt, inquit, Diodor. Sic. Regnavit ann. 52. Idololatriam in orbem invexit, ad statuam enim patris qui confugiebant, omni crimine absolvebantur: Huius exemplo adducti, multi statuas in memoriam patrum erexere. Inde idololatria initium cepit: inde nomina haec Bel, Baal, Belphegor, et Belzebub. Videto Hieronym. fol. 6. super Hoseam c. 2. Chaldaeis Hercules; Assyriis Iuppiter dictus. Non alius forsan a Babylone, Beli filio. Nini enim vox filium significat, id autem Hebraeis nin], uti Aegyptiis Non; unde Nonni, et Nonna vocabula, quibus qui praeerat Abbas, h. e. pater dicebatur. Condidit, vel secundum alios, auxit Nineven, Zoroastre Bactrianorum Regevicto, Semiramidem matrimonio sibi iunxit; totaque ferme Asia sub iugum redacta suum, obiit A. M. 1996. Imperii 52. Gen c. 10. Herodot. l. 1. Diodor. Sic. l. 3. Euseb. in Chron. Genebr. l. 1. Chron. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Scalig. Petavius, Langius, Calvisius, etc. De eo sic Marshamus Canone Chron. Sec. V. ubi de Asiae Regulis: Ad historiam sacram hic non satis quadrat Ensebiana Chronologia, quae Abramo seniorem facit Nireum ---- Longa ista Assyriorum Regum series, qua Imperium illud in tantam ab Eusebio, in maiorem a Syncello, antiquitatem extenditur, unius Ctesiae auctoritati innititur; cuius iam dudum non est insuspecta fides. Quidquid Diodorus aliique de Nino et Semiramide hyperbolice praedicarunt, ex illius penu depromptum est. Qui proin Ibid. Sec. XVII. neque in Historia Sacra neque in Aegyptiorum monumentis, reperiri ullam Assyriorum mentionem, antequam desiisset in Asia Aegyptiorum Imperium; posteaque anno Templi 232. primum in Ciseuphratensibus regionibus inclaruisse Phulem Assyriorum Regem ex 2. Reg. c. 15. v. 19. adnotat. Colophonius Phoenix, vetus poeta vitam Nini sic descripsit, *ni/nos2 tis2 e)ge/neq) w(s2 e)gw\ klu/w,] )*assu/rios2], etc. Ninus vir quidam fuit, ut andio, Assyrius, qui auri mare possidebat, Et alia copiosius, quam arena est Caspia. Astra numquam vidit, nec forsitan id optavit; Ignem apud Magos sacrum non excitavit. Ut lege statutum est, Deum nec virgis attigit. Sacrificiis Deos non est veneratus, iura non reddidit. Subiectos sibi poupulos affari non didicit, ac ne numerare quidem, Verum ad edendum et bibendum strenuissimus, Vinumque miscens, cetera in saxa amandabat. Vir ille, ut mortuus est, hoc de se testimonium reliquit omnibus, Sepulchrum hoc conspiecatus, nune ubi Nmus sit, Audi, sive Assyrius, sive Medus, Sive Coraxus, sive a supernis paludibus Indus capillatus: frivola non denuntio. Quondam ego Ninus fui, spiritumque vitalem hausi, Nunc vero aliud nihil, quam terra factus sum: Quicquid comedi, habeo, quicquid volupe mihi fuit: Et quicquid pulchrarum feminarum in amore lascivii: Opes, quibus eram beatus, inimici coeuntes Auferent, haedum ut crudum quae bacchantur Thyades: Ad inferos cum descendi, nec aurum, nec equum, Nec argenteum currum egi. Cinus iam multus, qui olim mitram gestavi. Nic. Lloydius.
NISAEI_Equi
olim illustres, in Mediae campo, Nisaeo, qui proceri admodum erant corporis. Herodot. in Polybymn. )/*es2i pedi/on me/ga th=s *mhdikh=s2, tw=| o)/noma/ e)s2i Ni/s1aion) tou\s2 w)=n dh\ i(/ppous2 tou\s2 mega/lous2 fe/rei to\ pedi/on tou=to]. Mediae campus est magnus, Nisaeus nomine: magnos porro equos fert campus ille. Proin idem in Thaelia, asserit Indica animalia coeteris esse maiora, pa)/ros2 tw= i(/ppwn], exceptis equis, qui in Media maiores. Unde Reges iis usos fuisse, Strabo ait l. 11. *tou\s2 de\ *nis1ai/ous2 i(/ppous2, oi(=s2 e)xrw=nto oi( bas1ilei=s2, a)re)s2ois2 ou)=s1i kai\ megi/s2ois2]. Praeter magnitudinem namque summa iis vis. Ammianus, ubi de Media l. 23. Sunt apud eos prata virentia, fetus equorum nobilium, quibus --- ineuntes proelia viri sumina vi vehi exsultantes solent, quos Nisaeos appellant. Etiam celeritas insignis; Suidas: *ni/s1aion, to/pos2 *pers1i/dos2, e(/nqa i(/ppoi w)/kis2oi gi/nontai, *nis1ai=oi lego/menoi], Nisaeum, locus Persuiis, ubi equi sunt velocissimi, Nisaei dicti, Unde est, quod camelos, dromadas videlicet, esse pernicissimos, eoargumentô probat Philosophus Histor. Animal. l. 9. c. 50. quod qe/ous1i aq=tton tw=n *nis1ai/wn i(/ppwnpolu\], Nisaeis etiam equis multo citus currunt. Sed et decorem fuisse eximium, colligas ex Synesio Ep. 40. ad Uranium, ubi, postquam multis laudavit equum apprime anatura factum, ad omnem dotem equo congruam, unum excipit, quod, *nis1ai/wn i(/ppwn i)dei=n e)s2in a)eides2e/ros2], Nisaeis êquis specie sit deformior. Describit autem formam eorum hisce, Oppianus Cynegetica~m. l. 1. *ka/llei d' en pa/ntessi pe/lei panupei/roxos2 i(/ppos2 *nissai=os2, to\n a)/gous1in e)rikte/anoi bas1ilh=es2,] *kalo\s2 i)dei=n, a)talo/s2 te fe/rein e)upeiqe/i+ des1mw=|,] *baio\s2 me\n kefalh\n, pollo\s2 de\ baqu/trixa deirh\n,] *kudio/wn e(ka/terqe melixru/s1ois1in e)qei/rais2]. Quem tumidi Reges equitant, longe omnibus anteit, Nisaeae telluris equus, sua gratia formae est, Et gressus faciles, cedentiaque ora lupatis, Argutum caput, atque iubae per colla profusae Luxuriant utrinque, auri fulgore micantes. Nempe flavi plerumque erant hi equi: quin apud Suidam, in (/*ippos2 *nis1ai=os2], Grammatici Nisaeas equas asserunt, ei)=nai canqa\s2 pa/s1as2], omnes esse flavas. Proinde Polemon ibidem arguitur, quod Nisaeum equum album vocaverit. Praeter Polemonem tamen, Philostratus etiam, Apollonii sui l. 1. memorat leuko\n i(/ppon tw= s1fo/dra *nis1ai=on], Nisaeum equum maxime candidum. Et in Rhodogynae Icone, apud eundem appicta est ei, inquit, Nisaea equa nigra, cui, ad candida crura, nivea sunt pectora etc. Haber autem Nicsaeus campus nomen, a Nisa vel Nesa (nam *nh/s1aion] scribunt Phlegon. Arrian. Steph. et Hesych.) quod Chaldaeum est netsa], vel netsia], et locum depressum ac in declive vergentem denotat. Cum enim Media celsa pleraque esset et frigida, beata admodum pars, quae sub Caspiis portis, ut quae esset in loco depresso et concavo, uti habet Strabo. Idem situs prati suit Hippoboti, in quo equi Nisaei pascebantur. At aliis is ipse locus vocari traditur Catastegona vel Catastigona. Hesych. *metacu\ th=s *sous1ianh=s2, kai\ th=s *baktrianh=s2, to/pos2 e)s2i\ *katas2h/gwna, o(/per (*ella/di glw/ssh| *nh=s1os2. )*eutau=qa i(/ppoi dia/foroi gi/nontai], Inter Susianam et Bactrianam locus est Catastegona, qui Graece Nesos dicitur. Ibi sunt praestantes equi. Ita etiam Phlegontis Scholiastes et Phavorinus. Catastigona autem hodie diceretur Kotisthan, i. e. herbae Medicae regio, qua locum hunc abundasse, quaque locorum incolas equos, suos saginasse, diserte testatur iam laudatus Strabo, *th\n bota/nhn de\, th\n ma/lis2a tre/fous1an tou\s2 i(/ppous2, a)po\ tou= pleona/zein entau=qa, i)di/ws2 *mhdikhn kalou=men] Herbam, quae maxime equos alit, ex eo quod ibi abundat, proprie Medicam appellamus. Quam late porro patuerit Nisaeus campus, nemo tradit: At latissime patuisse oportet, si de illo vera sunt haec Diodori, )*en h(=| (xw/ra|) to\ palaio\n e)/fas1an e(kkai/deka muria/das2 i(/ppwn gegone/nai forba/dwn kata\ de\ th\n )*aleca/ndrou parous1i/an e(/c mo/nai muria/des2 h)riqmh/qhs1an], In quo loco fuisse olim aiunt equorum armentalium centum et sexagmta milia; sed, cum Alexandereo se contulit, non nisi sexaginta milia numerata sunt. Strabonis tamen aevo non pascebantur ibi Persarum Regibus, supra equarum quinque myriades. De vero situ tam celebris Hippoboti, Geographi hodieque certant. In Perside collocatur a plerisque, Strabo prope Caspias portas ponit in via, qua venitur e Perside et Babylonia: unde in Phaleg suo colligit Bochartus l. 2. c. 14. hunc esse campum magnum, quem describit liber Iudithae c. 1. v. 6. en toi=s2 o(ri/ois2], in finibus Ragau; e qua Mediae urbe Alexandrum una die ad Caspias portas venisse, cum Darium magnis itineribus insequeretur, scribit Arrian. l. 3. Et spatium interiectum est stadiorum 500. vel ut alii legunt 800. i. e. LXII. vel C. passuum mill. eidem Strab. II quo interstitio potuit esse campus Nisaeus etc Idem tamen Bochartus re perpensa accuratius, inter Susa et Ecbatana, in ea parte Mediae, quae Susianae est confinis, eum collocat, ex Diodoro et Artiano; quam in rem nihil illustrius afferri posse ait, quam iter Alexandri, quem, euntem Susis Ecbatana, Diodor. narrat ibi trivisse mensem integrum et cquarum reperisse sexapinta milia, atque inde profectum septima die venisse Ecbatana: neque his dissimilia ab Arriano traduntur. Sed nec dissentit Strabo, qui hoc partum Hippobotum aperte distinguit a parte Mediae i(ppobo/tw|], quae est sub Caspiis portis. Hesychium aliosque quod attinet, a quibus campus ille describitur, metacu\ th=s *sous1ianh=s2 kai\ th=s *baktrianh=s2], omnino id sumptum est ex Alexandri historia, et pro th=s *baktrianh=s2], reponendum tw= )*ekbata/nwn]. Neque mirum, eundem campum alios Mediae, alios Persidi assignare, cum sit in utriusque consiniis, nempe in ea Mediae, quae Susianam attingit, parte: Susiana autem in Strabone pars est Persidis. At Ptolomaei Nisaea urbs in Margiana, et in Aria Nisaei populi, cum Nisaeo hoc campo Hippoboto commune nihil habent: quem si alii Armeniae et Parthiae adscripsere, Plin. l. 6. c. 25. et Isidor. Characenus, factum id, quia et in Armenia et Partbia nobiles equi fuere et Nisaeis similes etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.
NISAN
mensis Hebraeorum, respondens partim nostro Martio. partim Aprili. Sacrificio primi diei et Paschalis festo memorabilis, Sigon. in Calend. Hebr. Torniel. A. M. 2545. Nehem c. 2.v. 1. Latine, vexillum, seu probatio, aut tentatio, vel fuga, aut Syriace, miraculum.
NISSAN
apud Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 10. *tw=| de\ mhni\ tw=| *canqikw=|, o(/s2 *nissa\n par) h(mi=n kalei=tai], Mense Xanthio, qui Nissan apud nos vocatur. Mensis est hebraeorum, qui alias Abib, seu Nisan, ubi vocalis longa supplet defectum tou=] dagesch; ut saepe in nisin], pro nissin], i. e. vexilla: a bellicis sipnis seu vexillis, quae illo mense primum educuntur, nomen accepit. Quippe hoc ipsum tempus Hebraei intelligunt in his 2. Sam. c. 11. v. 1. Et factum est, vertente anno, quo tempore Reges solent ad bella procedere. Mense Adar scil. anno revoluto et absoluto, alius annus primo vere succedebat mense Nisan, quod belli gerendi tempus est commodissimum et usu maxime receptum. unde est, quod Iulianus Imperator ut Persas imparatos aggrederetur, hoc tempus antecepit, apud Socr. Histor. l. 3. c. 21. Pari de causa verni menses priores duo Bithynis dicti sunt *stratei=os2] et )/*areios2], ut romanis Martius, a Marte: qui proin apud veterem Poetam sic loquitur, )/*arxet) )/*arhs2 a)p) e)mei=o, kai\ a)/nqea kai\ gla/gos2 h)/dh]. Marti principium, lactique et floribus a me est. Similiter de Aegyptio mense Phamenoth, qui fere Martio respondet. versus alius vetus habet: )/*areos2 o(/pla fe/rein *famenw\q dei/knus1i maxhtai=s2]. Militibus Phamenoth Mavortia tela ministrat. Cur idem vero Abib dictus sit, vide in hac voce. hic porro mensis Abib seu Nisan, cum antea septimus esset, post exitum ex Aegypto, coepit pro primo haberi, Deo sic sanciente, Exod c. 12. v. 2. quod tamen non obtinuit, nisi in rebus sacris. Iudaeos enim omnes sciunt, anum habuisse duplicem, civilem unum, alterum sacrum: illius initium fuit mense Tisri, circa Autumnum; huius mense Nisan, circa ver. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. ut et in voce Nisan.
NIVEUS_Color
olim relatus inter Regales. Ita Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phaedrum l. 5. fab. 7. v. 36. Princeps ligato crure, nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis. Hinc Pompeio istiusmodi fascia crus alligatum habenti, Favonius, non refert, inquit, qua in parte corporis sit diadema: Res eius REgias exprobrans, cavillatione panni exigui, apud Val. Max. l. 6. c. 2. Ex. 7. Diadema enim, agens de Syphace Silius l. 17. Africanis Regibus album fuisse ostendit: quale etiam Iulio tribuit Sueton. c. 79. Unde albam fasciam id Lucian. vocat in Navigio. Ex caeruleo et albo interstinctis Persarum diadema constitisse, Curtius habet l. 6. c. 6. etc. Translatus color ad summam in sacris dignitatem, apicem nimirum Pontificalem, quem Galerum, et Albogalerum dixere, quorum is cuivis Sacerdoti, hic Flamini Iovis peculiaris erat, nomen habens a land hostiae albae Iovi immolari folitae, e qua is conficiebatur. Quod autem Diogeni pera et baculus, quod Regibus diadema, quod Imperatoribus paludamentum, id Pontificibus galerum fuit, Apuleius in Apol. Apud Israelitas quoque pileum Sacerdotalem byssinum fuisse, docet Hieronym. qui illum prolixe describit, in Ep. ad Fabiolam. Et ratio in promptu est, narnque album pro fausto, bono fortunatoque semper sumptum, cum nigrum atrumque infaustum haberetur: utpote diei illud, hoc noctis: illud vitae ac serenitatis, hoc mortis calamitatisque symbolum. Alb. Tibullus l. 3. Eleg. 6. v. 30. — ——— Et sint candida Fata tua. Hinc Deorum filios, ipsos Deos, Diisque annumeratos, albos finxere Veteres. Horat. l. 1. od. 2. v. 30. Nube candentes humeros amictus Augur Apollo Et candidum cum Virg. Caesarem vocat Ecl. 5. v. 56. Servius Deum interpretatur. Deorum quoque statuas niveis indui solitas fuisse vestimentis, indigitat Severus Sulpitius de Vita D. Martini l. 1. c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candido tecta velamine, misera per agros suos circumferre dementia. Ipsa Caelestium Curia seu caelum lumine multo circumfusum ornatumque, ob Deorum fingebatur praesentiam, ut de circulo lacteo fabulosae praeferunt ambages. Hinc et victoriam laetitiamque Niveus color indicavit, unde triumphantium currus, vestes, equi, pueri ad habenas et victima ipsa nivei coloris fuere. Servius, ad illud Aen. l. 3. v. 538. Tondentes campum late candore nivali. Quod non tantum moris Romani, sed et Atheniensium fuisse, apud quos, pro victoria faciens, candida veste induebatur, docet Plut. in vita Demosthenis. Imo in genere, Deorum caelestium sacris albas solum hostias fuisse adhibitas, discimus ex Servio, ad Aen. l. 9. v. 120. Nigram hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam: Ubi ait: Victima pro qualitate Numinis dari solebat. Unde Iuvenalis Sat. 10. v. 65. ——— ———— Duc in Capitolia magnum Cretatumque bovem. Porro, uti pauperes ac rei pullati erant, ita divites, praesertim Senatores, Equites, Magistratus apud Romanos, niveis seu candidis utebantur togis. Calphurnius Ecl. 7. Aut eques, aut nivei loca densavere Tribuni. Iuvenalis, Sat. 10. v. 45. —— —— Niveos ad frena Quirites. Etiam tota civitas hoc colore splendebat, cum sollemnitatem aliquam, seu publicam, seu privatam peragerent: quod idem in Ludis Amphitheatralibus Scenicisque factum, ostendit Martial. l. 4. Epigr. 2. v. 1. Spectabat modo solus inter omnes, Nigris munus Horatius lacernis, Cum plebs, et minor ordo, maximusque Sancto cum Duce candidus sederet. Nec aliter, nisi albati, etiam in lucto, cibum capiebant: Quis enim unquam in luctu domestico, aut in funere familiari, cenavit cum toga pulla? Cicer. Orat. in Vatin. In calceis tamen mollitiei videbatur hic color. Unde Cinna, quod calceus ei primanive candidior esset, a Martiali reprehenditur l. 7. Epigr. 32. v. 2. Et Aurelianus apud Vopiscum c. 49. Calceos mulleos, et cereos, et albos et hederaceos viris abstulit, mulieribus reliquit. Tertullian. quoque, de scortillis, quibus exornandis Lenones occupabantur, loquens: Impuro, inquit, cruri purum aut mulleolum inducit calceum. Ubi purum, idem esse quod album, ex Servio patet, ad Virgil. Aen. l. 12. v. 160. ———— Puraque in veste Sacerdos. Unde Ascensius ad Persium Sat. 2. v. 39. Haec ego nutrici nen mando vota: negato Iuppiter haec illi, quamvis albata rogavit: Albata, ait, id est, albis vestimentis in signum puritatis et honesti voti induta, iuxta ritum sacrificantium. Alba enim toga in sacrificiis et Romanos usos, monet Cicer. de LL. l. 2. Color albus praecipue decorus Deo est, cum in ceteris, tum maxime in textili etc. Possent varia addi, de diebus candidis, niveis lapillis, quibus in urnam coniectis reus olim absolvebatur: Albata factione, quae una e quatuor Circi factionibus erat, aliisque, de quibus, cum breves esse velimus, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 4. c. 9. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 9. Anselm. Solerium de Pileo Sect. 9. Phil. Rubenium Electorum l. 2. c. 25. Ben. Balduinum de Calceo antiq. c. 8. et 17. ubi lineum cando rem in Pontificum quoque pedibus commendat, Hier. Bossium de Toga Rom. etc. ut et infra, in voce Nix.
NIX
frigore concreta, ardentissimis aestatis caloribus, ut et glacies in frusta dissecta, vino diluendo Romanis adhibita est, teste Plinio l. 19. c. 4. Hi Nives, ills glaciem potant. poenasque mentium in voluptatem gulae vertunt: Servatur algor aestibus excogitaturque, ut alienis mensibus Nix algeat. Ubi in MS. codice, fervatur Ligur aestibus, magis apposite, quod Nivem hanc aut glaciem ex Alpibus vicinis Liguriae Romam transferrent. Eum secutus Plin. Iunior l. 1. Ep. 15. Promittis ad cenam, inquit, nec venis, dicitur ius, ad assem impendium reddes, nec id modicum: Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, alica cum mulso et Nive, nam banc quoque romputabis, imo hanc inprimis, quae perit in ferculo. Imo meminit iam consuetudinis huius Lucilius. apud Cicer. l. 2. de fin. bon. et mal Cum nil dempsit Nix, et sacculus abstulerit nil. Accius quoque Plautus Curculione, Actu 2. sc. date viam, PH. Viden? ut expalluit? datin' isti sellam ut assedant cito, Et aqualem cum aqua? Properatin' ocius? CU. Animo male est. PH. Vin' aquam? CU. Si frustulenta est, da obsecro hercle, obsorbeam. Aevo inprimis Martialis maxime viguisse, ex Epigramm. eius pater, inprimis l. 6. Epigr. 86. l. 9. Epigr. 23. l. 12. Epigr. 17. l. 14. Epigr. 117. etc. Sed id non sine insigni sanitatis iactura, ut docet Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. Iam dudum nosse aveo, cur aqua, quae obsita globis mubium, perducitur ad nivalem rigorem, non minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta. Scimus enim, quot quantaeque noxae epoto Nivis humore nascantur. Ubi tamen globis nivium legit Dempsterus. et particulam non exstingui debere, contendit Muretus Var. Lect. l. 9. c. 9. At A. Gellius Nivis aquam potui pessimam esse, ex Aristotele probat toto c. 5. l. 19. Vide quoque Senec. Ep. 78. 95. l. 4. de Nat. quaestion. c. 13. l. de Provid. c. 3. etc. Quare novum inventum Neronis Imperatoris refert Plin. l. 3. 1. c. 3. Neronis Principis, inquiens, inventum est, decoquere aquam, vitreque demissam in Nives refrigerare: Ita voluptas frigoris contingit, sine vitio Nivis. Omnem utique decoctam utiliorem esse convenit: Item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. Unde et Iuvenalis Sat. 5. v. 50. Frigidior Geticis petitur decocta pruinis, etc. Qui illam convivantibus ministrabat servus, Gelidae minister dicuts est, cuius meminit Senec. de Ira l. 2. c. 25. Perpetietur hit famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti Nivem irascitur? Sed in potu non solum, verum ctiam ad abluendas manus Nivis usum fuisse, discimus ex Petronio, cum ait: Discubuimus Alexandrinis pueris aquam, nivatam in manus affundentibus. Quae, ut defaecatior esset, solebat percolari ac sacco transmitti. Martial. l. 14. Epigr. 103. cuius lemma, Colum nivarium, Setinos moneo nostra Nive frange trientes, Pauperiore mero tingere lina potes. In quae verba Scholiast. Calorem, inquit, optimorum vinorum temperari iubet, transmittendo per colum Nivibus distentum: vilius vero vinum sacco lineo attenuari: de quo sacco Nivario sequens Epigramma sonat. Modum vero servandae per aestivos dies Nivis ipse suggerit Seneca, dum in has delitias facunde invehitur, Natur. quaest. l. 4. c. ult. Nos vero quaeramus potius, quomodo fiant Nives, quam quomodo serventur: quoniam non contenti vina fundere veterana, et per sapores aetatesque disponere, invenimus quomodo stiparemus Nivem, ut ea aestatem evinceret, et contra anni fervorem defenderetur loci frigere. etc. Sinenses Nivem glaciemque etiam servare ad delitias, non tamen ad potum refrigerandum, quem semper calidissimum adhibeant, docet A. Preyelius Sinae et Europae c. 45. ab initio. Plura de Nive, vide inprimis apud Thom. Bartholin. in peculiari opusculo, et Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Sed et in Nive Vetetes corpus versabant, illud exercendi causa, ut videre est supra, ubi de variis modis Veter. exercendi Corpus: imo et recens natos infantes nive lavabant Cimbri, vide supra Infans.
NIXII_Dii_erant_nixuum_in_puerperio_adiutores
Festus. Nixus enim pro partu usurpari solet. Virg. Georg. l. 4. v. 199. ——— Haud fetus nixibus edunt. A. Gell. l. 12. c. 1. Quam diutinum puerperium, et quam laboriosi nixus fuissent. Romae Nixii Dii tria signa appellabantur in Capitolio, ante cellam Minervae, genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus. Quae signa Antiocho Rege Syriae superato, Marcum Attilium Romam deportasse, ibique posuisse, nonnulli memoriae tradiderunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. Hi, si partus difficilior, nec non si gemellorum esset suspicio, invocari solebant, operto capite et manibus lotis. Battholin. de Puerper. Veter. Meminit eorum Ausonius in Eclogario, de ratione Puerperic v. 39. Sed nono incumbens signo, cunctantia Matrum Vota levat, trigono vires sociante sequenti. At si difficilis trahit Ilithyia labores, Tetragone absolvet: dubiarum vincla morarum. Ovidius quoque, Alcumenae Herculem parientis historiam describens, Metam. l. 9. fab. 5. v. 291. Dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris, Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, Fessa malis, tendensque ad caelum brachia, magno Lucinam, Nixosque pares, clamore vocabam. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini locum praefatum, ut et Hadr. Tunebum Adversarior. l. 7. c. 8.
NOACHICA_Praecepta_septem
quorum observatione Ecclesiae ante Legem religio constiterit, crebra ac celebri in mentione sunt apud Iudaeos. Videlicet, I. Cavendum esse ab Idololatria. II. Numen verum benedicendum. III. Sanguinem non effundendum. IV. Turpitudinem non revelandam. V. Rapina abstinendum. VI. Iudicia recte administranda esse. VII. Membrum vivi animalis non esse edendum. Quorum priora sex ab Adamo esse, septimum a Noacho additum volunt: et quidem sine his in Republ. Iudaica nemini olim vitam relictam, illa autem observantes, quamquam praeputiatos, omnes futuri saeculi participes fore contendunt. Verum praecepta illa vel Adamo vel Noacho lata esse, nullibi ex Scriptura constat, et de septimo contrarium verum est. Unde id omne pro Talmudicorum commento habendum, qui, sueta Magistris istis mentiendi libidine, illustriora quaeque ad Patriarchas vel Prophetas auctores referre solent. Sunt enim pleraque iuris naturalis dictamina, ex Decalogo repetita, eodemque ordine disposita, inque Israelitarum, ut videtur, Republica olim usurpata; quae Patribus, ante Legem vel ctiam Gentilibus in Iudaea degentibus, non magis salutem dare poterant, quam Philosophorum de Virtutibus praeceptiones plerisque Ethnicis. Ultimum autem plane ceremoniale erat, et nec Gentilibus imponi, nec ad salutem facere quidquam poterat. Unde Ecclesiae ante Mosen fides ac religio iis absolvi non potuit: cum iuxta ipsosmet Iudaeos, qui ea observabant, Proselyti portae tantum, non autem Proselyti iustitiae, appellarentur. Interim sub Noacho, altero Mundi parente, Ecclesiae instaurate Theologiam magno luminis accessu auctam esse, certum est. Cum enim ante tres eius iam vigerent partes, Promissio gratiae, Lex naturae, et Cultus instituti praescriptio; nova Noacho revelatione facta (a quo xaris2h/ria] Deus accipere et foedus suum cum eo renovare dignatus est) prima mulium aucta, secunda plenius exposita, et tertia ulterius stabilita est. Promissioni namque accessit Foederis nomen, Legi praecepta varia, de abstinentiae nempe a sanguine, Gen c. 9. v. 4. et sanguinis effusione, v. 5. 6. (quibus male superaddunt alii poluqru/llhta] illa septem praecepta, de quibus visum) cultui denique instituto novum Foederis signum, Iris. Post quae tempora, Ecclesia Noachica per Babylonicam sive Nimrodicam apostasiam sensim corrupta, cum Idoloatria (cuius primam mentionem invenimus, in cognatione Abrahami. Gen c. 31. v. 19. quamquam iam ante illius tempora invaluisse videatur) in dies cresceret et nequitia ac impietas hominum vires sumeret, omni alia reformationis spe decollante, novam Ecclesiam, nova revelatione instructam, erigere Deus constituit: quod factum est in vocatione Abrahami, annis circiter a Diluvio 426. quo intermedio tempore Theologia Noachica obtinuit. Franc. Burmannus Synops. Theol. Tom. I. l. 3. c. 5. §. 3. 4. et c. 8. eiusd. libri §. 19. ac 29. Vide quoque infra in voce Noe, item in Proselytus, et plura hanc in rem apud Seldenum de iure Nat. et Gent.
NOADIA
nomen viri. Esdr c. 8. v. 33. Latine testificatio, vel coetus, aut congregatio Domini, sive ornatus Domini, aut transiens Dominus: vel ex Syro et Hebrae, ablatio Domini.
NOB
civitas sacerdotum, Nehem c. 11. v. 32. Latine loquela, sive prophetia, sive fructificans, sive germinans.
NOBE
civitas in tribu Beniamin, Esai c. 10. v. 32. in via, quae ducit Diospolim et Ramatham. Item civitas, quae et Canath dicitur in tribu Manasse. 1. Sam. c. 21. v. 1. Latine Latrans, vel Latratus. Nunc Bethnopoli.
NOBILES
apud Romanos dicti sunt, qui Maiorum suorum habuere imagines. Est autem imago docente Polybio l. 6. insignis alicuius Viri simulacrum, oris similitudinem artificlose effictam, coloribus pigmentisque adumbratam, referens, quod in insigniori ac celebriori domus parte ligneo armario includebant. In atrio nempe: quo respiciens Val. Max. l. 8. c. 15. ex. 1. Imagmen, inquit, in cella Iovis O. M. positam habet, quae quotieseumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est, inde petitur: unique illi instar atrii Capitolium est. Unde quia Atrium dictum est, quod atrum esset ex fumo, Servius ad Aen. l. 1. v. 730. hinc Cicer. fumosas Maiorum imagines, vocat in Pison. In quarum locum postea irrepsisse signa exterorum artificum, aera et marmora, conqueritur Plin. l. 35. c. 2. idemque notavit in atrio Trimalcionis Petronius. Non vero omnibus imaginem sui ponere licebat: sed iis tantum, qui Magistratus Curules gessissent; quales fuere primum Aediles Curules, Praetores, Censores et Consules. Cumque hi Magistratus olim solis Patriciis patuerint, squitur etiam Patricios primum solos ius imaginis habuisse: Et certe Corn. Fronto ac Servius ad Aen. l. 5. v. 117. Nobiles familias, aiunt, constat antiquissimas habitas, quaeque ex Troianis eriginem deduxerunt. Has Romani festis diebus, apertis armariis, exornarunt, cumque ex domesticis quispiam esset mortuus, eas in funere praetulerunt; addito, ut magnitudine quam simillimae apparerent, reliquo corporis trunco. Exornarunt autem vestibus, si Consulares aut cum Imperio fuissent, praetextis: si Censorii, purpureis: si Triumphales, auro intertextis: atque curru, fascibus, securibus aliisque Magistratuum insignibus antelatis, sicque in Rostra pertulerunt, qua de re vide quoque insignem locum Plinii l. 35. c. 2. ubi inter alia docet, Expressos cera vultus fuisse, cum affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere lituerit, et dominis mutatis domus tamen ornamenta manserint. Ideo autem illas cum titulis suis, in prima aelium parte, collocatas, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed et imitarentur, ait Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 3. Sicque tecta quottidie exprobrarent, imbellem dominum intrare in triumphum alienum, ut iterum Plin. loc. cit. Horum Nobilium maxima laus erat, plures habere Clientes, tam hereditariarum clientelarum, quam virtute propria partarum, inter quos ingens, ne mutua gratia ac benevolentia vincerentur, certamen erat. Nec in urbe modo, sed et in agris villisque, urbibus ac provinciis, celebres hae clientelae erant, quae ultro in potestatem Nobilis alicuius potentis cedebant, cuius praesidio protegerentur. Vide Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 19. et l. tod. c. 16. cum Paralipom. Thom. Dempsteri, ut et supra in voce Clientes. Apud Athenienses Nobiles dicti *eu)patri/dai], contradistinguebantur Geomoris et Demiurgis, in quae tria hominum genera ante Solonem populus erat divisus: Vocabantur autem Eupatridae, qui ex priscis illis Heroibus, quorum in Historiis encomia exstant, descenderunt, ut Praxiergidae, Eteobutadae, Alcmaeonidae, Cynidae, Ceryces etc. quorum omnium multiplex praerogativa fuit. Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 1. c. 4. ex Polluce l. 8. c. 9. Gerebant illi Nobilitatis indicia in crinibus, cicadam. Corn. Gallus in Ceiri de Niso, v. 129. Ergo omnis caro residebat cura capillo, Aurea sollemni contum quem fibuia ritu Mopsopio, tereti nectebat dente cicadae. Quemadmodum Alcumena introducitur a statio Theb. l. 6. v. 289. ———— tergemina crinem circandata Luna. Romani vero in calceis lunulas eadem fini habuere etc. Germanorum Nobilitas militiae originem debet, Quo enim perpetuo milite quasi praesidiario instructum esset Imperium, iis qui bellica virtute praestabant, certa bona sollemni ceremonia assignata sunt a priscis Imperatoribus, hac lege, ut ipsi eorumque masculi iis fruerentur quidem, sed iis vicissim ad militiam subeundam cum usus exigeret, parati essent Hinc hodie Ritter und Ross Dienste vocantur: quod institutum sub Regno Francorum coepisse videtur. Addita insrgnia: quorum antiquissimum apud Germanos usum ex Tacito discimus, cum ait de mor. Germ. c. 6. Scuta lectissimis coloribus distinguunt: More, a vereribus Hebraeis, per singulas tribus vexilla propria distinctaque habentibus, quibus imaginibus Iacobus Patriarcha liberorum sortem fortunamque per domos singulas distinxisse legitur, Gen c. 49. v. 1. ad alias deinde gentes derivato. Unde potius insignium originem accersas, quam a Carica gente, cui inventi huiusgloriam tribuit. Herodot. l. 1. c. 171. Omnium itaque antiquissima ac maxime genuina Nobilitatis apud Germanos insignia ea sunt, quae simplicissima certisque duntaxat spatiis ac coloribus distincta sunt: id quod fere duplici fit modo. Nam vel plinqi/a] laterculi sunt sive rhombi, vulgo rauten vel wecken: vel r(a/bdoi] virgae, lineae, trabes, German strich oder balcken. Civitatibus tamen, sive nationibus, Principibusque augustiora ea fuere, appictis animalium, quae Germania fert, imaginibus, puta equis, tauris, ursis, lupis, cervis etc. quod notavit iam olim Diodor. Sic. l. 1. Hinc imaginem galli in scuto Marii Cimbri pictam, refert Quintilianus l. 6. c. 2. et de Witikindo Saxonum Rege narrat Crantzius l. 2. c. 4. cum eius insignia, quae militaribus signis praeferebat, pullum prius equinum haberent atrum, placuisse postea Carolo M. postquam de tenebris Gentilismi in lucem pervenit veritatis, ut candidum acciperet. Posterioribus saeculis animalia privorum quoque Nobilium scutis adrepserunt: ita tamen, ut haud integrum aliquod, sed dimidiata duntaxat eius pars anterior, vel etiam caput, aut pes solummodo effigiaretur, quo sua Principibus maneret dignitas. Donec tandem integrorum quoque animalium imaginibus uti Nobiles inciperent: de quo, ut et aliis Insignium abusibus, vide querentem Phil. Cluverium Germ. antiq. l. 1. c. 44. et plura de Nobilibus Imperii, tum Immediatis, tum Mediatis, apud Auctorem Limnaei Enucleati l. 3. c. 27. 28. 29. et 30. de Nobilibus Franciae, in voce Seniores: uti de Hispaniae Nobilibus aliquid supra, voce Infanciones: Poloniae, infra voce Polonia, it Ro Koss, et de Nobilibus in genere, apud Matth. Berneggerum in Tac. Germ. quaest. 23. 31. 33. et 72. etc. Addam hic saltem, de Veter. consuerudine, qui Ncbiles et potentiores in montibus aut ad eorum radices sepeliebant. Lycophron Caessandra. *trissou\s2 de tarxu/s1ous1i kerka/fou na/pai] *kao/hkas2]. Lucanus l. 8. v. 695. Et Regum cineres exstructo monte quiescant. Cum Ptolemaeorum patres, seriemque pudendam Pyramides claudant — ——— Vide quoque Isidor. Origin. l. 15. c. 11. et Aurelium de orig. gentis Rom. laudatos Ioanni Meursio Commentar. in Lycophrenem p. 284. nec non supra Mutus sanguis, qui Nobili oppnitur, et infra voce Novi.
NOCTILUCA
Lunae cognomen, quod noctu luccat. Horat. Carm. l. 4. Od. 6. v. 38. Rite crescentem face Noctilucam. Ubi fortasse expressit epithet on *nuktilamph=], quod ante eum usurparat Simonides, ut intelligere licet ex quibusdam eius versibus, qui reperiuntur, apud Dionys. Halicarn. peri\ s1uiqes1. o)nom]. sub finem. Nic. Lloydius. Habuit Romae, in monte Palatino, templum, in quo noctu lumina solebant accendi. Varro apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 8. De veste et ligno noctiluco, quod Zonetus Scotorum Rex ad proceres suosincitandos contra hostes suos, adhibuit, vide infra voce Picti.
NOCTURNA_Vestis
sive Cubitoria, ut vocat Petronius, olim quoque e lino fuit. Dionysius namque Episcopus Alexandriae apud Eusebium Histor. l. 6. c. 40. de curiosis ad se capiendum missis: *ka)gw\ me\n], inquit, oi)=den o( qeo\s2, w(s2 ghs2ai\ ei)=nai, pro/teron h(gou/menos2 e)pi\ s1u/lhs1in kai\ a(rpaghn a)fikome/nous2 me/nwn e)pi\ th=s e)unh=s2 h(=s2 h)/mhn gumno\s2 en tw=| linw=| e)sqh/mati, th\n loiph\n e)sqh=ta prakeime/nhn a)utoi=s2 w)/regon]. Et quidem novit Deus, quum prius putarem latrones esse, qui ad proedam et tapinam venissent, manens in lecto, ubi eram nudus in veste linea: reliquam vestem prope me positam, ipsis porrigebam. Uti observavit Casaubon. qui proin admodum probabiliter censet, Iuvenem illum, memoratum Marc c. 14. v. 51. in historia passionis DOMINI nostri, quemque Theophylactus et Euthymius ex illa ipsa domo, ubi Pascha comederat Christus cum Discipulis, fuisse statuunt, sindonem, cum e lecto se proriperet, abstuliste secum, Christumque, de cuius periculo aliquid inaudierat, sequi coepisse. Quod enim e lecto surrexit, nuditas arguit, cuius causa probabilis alia excogitari vix potest; neque hoc a temporis circumstantia alienum. Ut enim e Theophylacto discimus, nox erat provecta et altera iam vigilia praeterierat. Sindonem autem lineam fuisse vestem, certum est, vel e bysso: nam s1indo/na bussi/nhn] apud Herodotum aliosquelegas, etc. Vide Is. Casaubon. Exercit. XVI. ad Annal. Baron. §. 66. Antiquissimorum vero hominum eadem Nocturna diurnaque vestis fuit, ut de Romanis diximus in voce Toga: quem rigorem Stoici etiam delicatiore iam aevo retinuerunt. Vide in Tribonium. Calceatus porro nocturnus, crepidae fuere: Nocturnales hinc dictae, Gall. Mules, seu Pantoufles, quibus hodieque nocte utimur. Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 2. Crastina die Nocturnales suos calcient. Et c. 23. Calcietur caligis supradicto panno factis, usque ad genua attingentibus. Capitulare Aquisgranense A. C. 817. c. 22. Cabciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duas, in hieme verosoccos etc. Sotulares diurni et nocturnales, apud Guigonem II. in Statut. Cartusiens. c. 57. et alibi. Vulgo Betae dici consuevere, ut colligere est ex Tabulario Martini de Campis. Vide Car. du Fersne Glossar. Capitis tegmen, mitra, et pileum, quae vide etc.
NOCTURNI_Coetus
ad sacra convenientium, Virorum Mulierumque, ordinariiin Ecclesia, non occurrunt, apud Scriptores. Namque et Christus erat diurnis temporibus (ta\s2 h(me/ras2]) in Templo docens: noctibus vero exiens diversabatur in monte. Et totus populus mane veniebat ad eum, ad audiendum eum in Templo, Lucae c. 21. v. 37. 38. Et sub Apostolis, ordinariae congregationes non nisi diurnae erant; *kaq) h(me/ran te], et quottidie perdurantes concorditer in Templo: et frangentes domatim panem, capiebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis. Actor. c. 2. v. 46. Nempe soluto publico conventu discedebant ad suas ades et cum gaudio cibum sumebant: sicut secisse populum Israelitarum, commemoratur Nehem c. 8. v, 11. 12. 13. Quem morem etiam succedens Ecclesia servavit. Licet enim, attroci persecutione ardente, Christianos solitos esse stato die ante lucem convenire, carmenque Christo dicere, se ex quibusdam tranfugis didicisse, scribat Plin. Secundus l. 10. Ep. 97. idque ipsum ex eo repetat Tertullian. Apologet. c. 2. illud ipsum tamen non alio sensu multiaccipiunt, nisi quod diurnos suos Conventus, die Dominico, mature inchovaerint; sicut totus populus venisse multo mane, ad audiendum Christum in Templo, dicitur apud Lucam c. 21. v. 38. Vide eundem Tertullian. Apolog. c. 39. et Iustinum Apolog. sub fin. Plura vero apud Desid. Heraldum ad Apologet. cit. Minucium it. Felicem, ubi et Ioh. a Wower et Ger. Elmenhorst. videndi. Postmodum quoque cum invaluisset consuetudo, ut venirent in Ecclesia viri simul et mulieres nocteilla, quae diem Paschatis antecedebat, ibique precibus invigilarent, velut exspectantes adventum Domini summo maneresurgentis, de qua vigilia Paschatis agit Tertullian. ad uxorem l. 2. c. 4. mosque is in aliis etiam Festis et Martyrum Natalitiis inolesceret sensim: visa res digna quae argueretur. Vigilantio primum, mox ipsi Hieronymo. Quare abrogatis nocturnis vigiliis ieiunari coepit pridie cuiusque Festi, retento Vigiliarum vocabulo, quamvis diurno tempore observentur, uti monet Polydor. Virg. de Rerum Invent. l. 6. c. 4. Vide quoque Concilium Sabinense, in Hispania celebratum, A. C. 1322. Parte 2. Tom. 7. Concilior. edit. Paris. c. de Iudaeis et Sarac. Concilium Aquileiense celebratum A. C. 1596. Tom. 9. Concilior. c. de Ecclesiis et pio in iis versandimodo, pag. 709. et 710. Bellarminum de Eccles. Triumph. l. 3. c. 17. Alios. Sed et Ethnicorum non paucis conventus istiusmodi noctu habiti displicuere. Hinc Cicer. de LL. l. 2. c. 14. postquam commemorasset Legem hanc Roman. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto, praeter olla, quae pro populo rite sient. Addit. Quid autem mihi displiciat in nocturnis, poetae indicant Comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille, qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit: quo ne imprudentiam quidem oculorum absict fas sit? Profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat. Quo in genere se veritatem maiorem Senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et Consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna (ne nos duriores forte videanur) in media Graecia Dyagondas Thebanus lege perpetua sustulit etc. Extra ordinem tamen, in domo Mariae multi congregati et orantes, nocte illa, qua post recentem Iacobi Apostoli necem, Petrus etiam in arcta custodia detinebatur, postridie ad supplicium ducendus, memorantur in Actis c. 12. v, 12. et seqq. Et coetum sacrum Troade coactum Paulus (qui postridie abiturus erat) in noctem, usque ad sequentis diei auroram, detinuisselegitur, Actor. c. 20. v. 7. et 11. Interim quemque nostrum recordari Domini super stratis suis et de ille meditari, cum Davide Psalmo 63. v. 7. convenit. Adde Psalm. 4. v. 5. et 6. v. 7. et 119. v. 62. etc, Plura vero hanc in rem vide apud G. Stewechium Electis Arnobianis l. 4. ubi Haereticis omnibus ab Arcadio et Honorio AA. interdictum inter alia notat, ad litaniam faciendam noctu-coire, Iohann. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. ubi de coitionibus nocturnis Carpocratianorum, Adamitarum, Priscilliani et eius sectatorum; calumniaque hinc Paganorum, Haereticorum spurcitiem Christianae Religioni inique impingentium, pluribus agit, ut et supra aliquid in vocibus Crypta ac Mysterium, et infra in voce Nychia Nyctages et Nyctelia, it. Pervigilia, et Vigiliae.
NOE
Latine tessatio, vel requies. Unde Hesychius: *nw=e, a)na/paus1is2], (ideoque ridicule Suidas: *nw=e, o)/noma ku/rion, para\ to\ nw=, to\ kolumbw=], scil. quod in arca inclusus, in mediis aquis antarit) fil. Lamech, natua A. M. 1057. vir Deo gratus, quem, cum homines eius temporis perdere vellet, iussit; ut navem, sivearcam fabricaret, cuius beneficio ab aquis cum familia tutus, ceteris submersis, hominum genus restituit: diviso inter filios orbe. Obiit A. M. 2006. aetat. 950. post diluvium. 350. Gen c. 6. 7. 9. Sulp-Severus l. 1. c. 3. Ex quo Noe natus, iustitia egregius, et pracateris mortalibus, Domino carus acceptusque. Quatempestate cum iam humanum genus abundaret, Angeli, quibus sedes ralum erat, speciosarum forma Virginum capti, illicitas cupiditates appetierunt: aenaturae suae, originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se martalibus miscuerunt; ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur. Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitia hominum, quae ult a modum processerat, delere pentius humanum genus decreverat. c. 4. Sed Noe virum iustum, vita innotens destinatae eximit sententiae. Ioseph. Iud Antiq. l. 1. c. 4. *polloi\ ga\r a)ggeloi *qeou= gunaici\ s1ummige/ntes2, u(bris2a\s2 e)ge/nnhs1an pai=das2, kai\ panto\s2 u(pero/ptas2 kalou= dia\ th\n e)pi\ th=| duna/mei pepoi/qhs1in. (/*omoia toi=s2 u(po\o giga/ntwn tetolmh=sqai legome/nois2 u(f) (*ellh/nwn kai\ ou(=toi dra/s1ai paradi/dontai. (*o *nw=xos2 de\ toi=s2 u(p) au)tw=n prattome/nois2 duxerai/nwn, kai\ a)lghdw=s2 e)/xwn, e)/peiqen e)pi\ to\ krei=tton th\n dia/noian, kai\ ta\s2 pra/ceis2 metafe/rein. (*orw=n de ou)k endido/ntas2, a)ll) i)xurw=s2 u(;o\ th=s h\donh=s2 tw= kakw=n kekrathme/nous2, dii=s1as2 kai\ mh\ foneu/s1ws1in au)to\n meta\ gunaikw=n kai\ te/knwn kai\ tw= tou/tois2 s1unoi/kwn, e)cexw/rhs1e th=s gh=s2. (*o de\ *qeo\s2 tou=ton me\n th=s dikaios1u/nhs2 h)ga/phs1en]. Noam Saturnum veterum fuisse fuse probat Bochart. Geogr. Sacr. l. 1. c. 1. Arqam in Armeniae montibus quievisse, plurimi tradunt. Hieronym. credit Taurum illum fuisse, cuius pedem Araxes lambit. Alii id in montibus Gordiis contigisse referunt, et Epiphanius suo tempore arcae reliquias ibidem ostensasfuisse testatur. Vide eundem, cum Pererio in Gen, Riveto, Exercit. in sandem, Torniellum, Salianum, etc. Coeterum alter hi??? Mundi parens, antequam filii nepotesque destinatas quisque sedes peterent, Numine plenus, fara singulorum omniumque Imperiorum origines et successiones his verbis aperuit: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Iebova Deus Semi, eritque Choenaan servus illius. Dilatabit Deus Iaphetum, ut habiter in tentoriis Semi, eritque Chanaan servus illorum, Gen c. 9. v. 25. 26. 27. Quo vaticinio sanctissimus Vir Imperium Orbis et supremam dominationem primo quidem Semi, inde Iapheti posteris tribuit, Chamaeis perpetua, vel sua, vel aliena servitute pressis: quod etiam ad nostra usque tempora constapter duravit. Nam principio penes Assyrios et Persas, i. e. Semi progeniem, summa potestas fuit. His Iaphetaei, Graeci, Romani, et qui hodie rerum toto. Orbe potiuntur, Scitharum nationes, successerunt. Quod si interdum sive Aegypti, sub Rhamse et Sesostri; sive Aethiopes, sub Tirhaka vel Tearcone; sive Karthaginenses et Poeni, potentatum in Semi et Iapheti prolem exercuisse videantur, id breve ac tumultuarium, fulgetri instar mox evanuit, et nec populorum multitudine, necterrarum spatio, nec diuturnitate temporis, cum illorum Maieslate, comparandum fuit. Et magnum hodieque servitutis argumentum est, Aethiopas mancipia semper esse, quos insuper natura noctis colore tiuxit, sive id ex divina maledictione, sive peculiari corporis habitu c nobis penitus incognita ratione, neque enim, super hoc a Naturae consultis consentitur, originem traxerit. Eriam, licet Nimrodus, Chami progenies, in amoenissimos Babyloniae campos progressus, paulo post turrim Babel destructam, eius urbis imperio rapto, brevi magnum imperium conflaverit, hand tamen diuturna illa potentia fuit, brevique post, vel ipse, vel successor eius, ab Assure victus, Semi posteritati, cui id debehatur, loco cessit, iugumque Chamo impositum est. Georg. Hornius Orbis Polit. Part. 3. p. 434, etc. Vide quoque supra, in voce Nimrod. Idem Philosophiae vorae inslaurator, cam non modo, in familia sua, viva voce docuit, sed et illius praecepta, si Beroso credimus, literis consignavit, aemulatus ex progenitoribus suis Sethum, de cuius columnis notus est Iosephi locus. Consedit autem in Armenia, ubi montes, qui a Mose Ararat, ab Onkelos Kardu appellantur: etiam Curtio l. s. c. 10. memorati, qui illos Cordiaeos, ut alii Gordiaeos, Gordienos vel Gordenos vocant, ubi hodieque reliquias areae conspici volunt, de quo vide Ioh. Mandev. Itinerarii c. 54. Nicol. Damascenus montem illum Barin vocat, apud Eusebium Prapar. l. 8. c. 4. Hinc idem Berosus, solis apud Armenios et Scythas Sacerdotibus, Noachi Philosophiam et docere et legere fas fuisse tradit: docuisse autem cursus astrorum et annum distinxisse ad Solis motum. Quo faciunt, quae Gentiles de Iano, quem alio nomine Saturnum vocavere, literis prodiderunt: quibus nominibus Noachum fuisse insignitum quidam asserunt, aliis Ianum a Saturno diversum facientibus. Prometheus enim, quem nonnulli eundem quoque cum Noacho faciunt, eo quod apud Aesehylum inter alia gloriatur, repertum suum esse currus illos nanticos, qui lineis alis vagentur per mare. Vide Muretum Var. Lect. l. 1. c. 9. Noachi potius nepos, Iapheti nempe fillus fuit. Filloss Noachi, Sem, Cham et Iaphet ipsos Orhem inter se divisisse, et Potrem cum iis in Pontum appulsum, collustratis littoribus maris Mediterranei. Semo monstrasse Asiaticum littus, Chamo Africam a Nilo ad Oceanum usque Gaditanum, Iaphto Europam omnem cum minore Asia, adsignasse, Pseudo Berosus refert. vide quoque Postellum, Beroaldum, et ante illos Epiphan. in Anchorato: Sed verisimilius Hornio videtur, non ipsos Noachi filios in diversas has orbis partes transgressos, verum posteros demum, cum iam in Oriente homines multiplicarentur, eo colonias duxisse: quarum causae esse solent, abundantia hominum, et natalis glebae angustia. Idem nurus eiusdem Patriarchae cum Antiquitate Sibyllas non male vocari censet: alio nominea Chaldaeis Sambethas vocatas: Hinc et Sibylla Erythraea, quam intes omnes praecipuam fuisse consentiunt, l. 3. Noachi se nurum profitetur, *tou= me\n e)gw\ *nu/mfh]. Et l. 1. cum eo, in diluvio ac arca fuisse scribit etc. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 2. c. 1. de Noachicis vero praeceptis supra.
NOEMA
filia Lamech, ex Sella uxore, Gen c. 4. v. 22. Latine pulchra, sive decora, vel movens valde. Haec texturae variae artem invenit, teste Comestore.
NOEMI_vel_NAOMI
uxor Elimelech, mater Mahalonis et Chelionis, quorum ille orphae, hic Ruthae maritus erat, Ruth c. 1. v. 2. Latine pulchra, sive decora.
NOMENCLATOR
alias Monitor, item Fartor, nomen servi apud Romanos; quorum plures, ob frequentes salutationes ac prensationes aderant Domino, qui nomina transeuntium salutantiumque illi suggererent. Horum laus erat, plurimos nosse. Unde elegans exstat Scipionis minoris apophthegma, qui cum Appius Claudius, eius in ambienda Censura competitor, iactaret se, quod ipse citra Nomenculatorem (namque et sic Nomenclator dicebatur) cives omnes nominatim citaret, ipse autem propemodum nosset neminem, Vera narras, respondit, nam, mihi studio fuit, ut non multos nossem, sed ne cuiquam essem ignotus. Nomenculatoris laus est, quamplurimos nosse; at egregii Ducis est, ob egregia in Remp. merita nulli civium esse ignotum. Horum enim opera apud Romanos Candidati in consequendis suffragiis uti solebant, qui nomina civium, qui omnes prenfandi ac rogandi erant, ipsis suggereret, atque clam in aures infarciret. Quem morem Cato, quod per se ipsum nominatim salutaret cives, laudatus, exemplo suo sustulit, iam lege, quae Candidato Nomenculatores adesse vetabat, prohibitum. Meminere Nomenclatorum Ulpianus leg. 7. §. dabitur ff. de oper. lib. ut et antiqua Inscr. Romae: C. Egnatius. C. L. Euripus Nomenculator: et alia Tibure apud S. Georgium, D. M. Aureliae. Primitivae. Coniugi. Carissimae, fecit. Zosimianus. Aug. Libert. Nomenculator. a. censibus. sibi. suisque. libertis. libertabusque. eorum. H. M. H. N. S. )*onomato/logon] talem Plut. appellat in Catone. Eorum audaciam suggillat Senec. de Benefic. l. 1. c. 3. Quemadmodum Nomenclatori memo??? loco audacia est, et, cuicumque nomen non potest reddere, impo??? Quare Hadriani Caesaris invicra laudatur memoria, quod no??? fingulis suae nomenclaturae redderet, et Nomenclatores saepe ???ntes emendaret. E Campo postea in Triclinium evocati, et Athenaeo )*onomatoklh/tores] ac dei/pnwn tacia/rxoi], Artemidoro *deipnoklh/tores2], alias Invitatores dicti sunt, de quibus vide suo loco. Sed et recensitore officiosorum hominum, quorum catervae in atrio disponebantur, adeoque Nomenclatore, qui Domino salutantium nomen insusurraret, opus erat: quem ab Atrio curando, vel Atrii curandi appellari, in antiquo elogio suspicatur Pignorius. Imo et servorum mancipiorumque, quorum integrae legiones a divitibus domi alebantur, Nomenculatorem fuisse adhibendum, docet Plin. l. 33. c. 1. Nec omittendi Nomenclatores, quibus ipsos Censores fuisse usos, docet Inscr. supra memorata, et alia, quae sic habet: L. Volusio. Urbano. Nomenclatori. Censorio. Neque hoc ab re factum est, cum, apud Censores, cives nomina sua, Uxorum, Liberorum, Libertorum Servorumque profiterentur. Videtur autem hic Censoribus nomina in memoriam revocasse, non cives citasse nominatim, quae partes Praeconis fuerunt, (quem ille comitari solebat, quique Buccinator Nominum appellabatur, ut discimus ex l. ult. de iure immun.) Postmodum vero translata in Caesares potestate Censoria, Nomenclator a censibus, talis vocatus est Inscr. Diis. Manibus. Aug. Lib. Thaletis. Vinciani. Nomenclatoris. a. censibus. Vide quoque supra: et is Libertus fuit, iuxta praescriptum domus Palatinae. Porro etiam Proconsulibus Nomenclatores apparuisse, docet Appuleius Apol. 1. Quaere a Nomenclatoribus tuis Maxime (quamquam est ille Cauponibus, quam Nomenclatoribus, notior) tamen inquam interroga, an hic Iunium Crassum Ocensem viderint? non negabunt etc. Plura de hoc hominum genere vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 8. Casaubon. ad Sueton. Laur. Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam de operis servorum, Vales. ad Ammian. l. 14. inprimis autem apud Senccam de Brev. vitae c. 14. Plinium Iun. Panegyrico, Horatium l. 1. Ep. 6. Plin. quoque Seniorem Hist. Nat. l. 29. c. 1. etc. Mansit vox in Ecclesia, sed alio longe significatu: Vide Onuphr. l. de vocibus Eccl. et Brissonium l. de vocibus, quibus Nomenclator, seu Nomenculator, idem cum Saccellario, is est, cui Saccus seu Saccellus, cuius meminit S. Augustin, Conc. 3. Psal. commissus est: Hodie Thesaurarius, in Caroli M. Constitutionibus, Castularius, German. Kastmeister, a cista. In quibusdam Monasteriis Bursarii dicuntur, qui forte sunt illi, quos Bersarios vocat Hincmarus Ep. 3. Flodoardus Histor. l. 3. c. 21. ---- Gregorio quoque eiusdem Romanae Ecclesiae Nomenculatori et Apocrisiario, scripsit Hincmarus Episcop. Roman. petens, ut inter fideles amicos suos eum tenere dignetur, apud Henr. Spelmann. glossar. Archaeol. Sed et Nomenclatorem habuere Pontifices Romani, cuius perinde munus erat eos, qui ad mensam Pontificis invitandi erant, vocare. Equitabat is in Processibus Pontificis post equum eius, cum Vicedomino, Vestiario et Sacellario, ut est in Ordine Roman. Idem, Pontifice Missam celebrante, postquam dixerat, Agnus Dei etc. atque una cum eo Sacellarius et Notarius Vicedomini, ascendebant ad altare, ante faciem Pontificis, ut annueret eis scribere nomina eorum, qui invitandi erant, svue ad mensam Pontificis, per Nomenclatorem, sive ad Vicedomini, per Notarium ipsius, quorum nomina ut impleverant, descendebant ad invitandum et redibant ad sedem; Is enim invaluerat mos, qui etiamnum in Galliae Ecclesiis Cathedralibus perdurat, ut, quoties Pontifex aut Episcopus publicam Missam celebraret, Primates ex Clero, qui ei inserviebant ad altare, convivio exciperet. Idem Ordo Roman. Deinde descendunt Primates Ecclesiae ad accubita, invitante Notario Vice Domini et scribunt ter, de Graeco primo, de Pactisi secundo, de Procovia tertio. Postquam biberint omnes Presbyteri et Acolythi per singulos titulos, redeunt ad faciendos vesperos. Eodem spectabat discussio causarum eorum, qui ad ipsius Pontificis iustitiam recurrebant. Idem Ordo Roman. Si quis autem adire voluerit Pontificem, siequitat, statim ut eum viderit, descendit de equo et ex latere viae exspectat usque dum ab eo possit audiri, et petita benedictione, discutitur a Nomenclatore vel Sacellario causa eius et ipsi indicant Pontifici et finiunt, Vide plura de hisce apud Anastasium in agathone et Constantino p. 53. 65. Flodoardum Histor. Rom l. 3. c. 21. Leonem Ostiensem Chron. Casin. l. 1. Car. du Fresne Glossar. ut et infra voce Saccularius.
NOMOPHYLACES
quinam olim dicti sint, docet Columella, l. 12. c. 3. in fin. cum ait: In bene moratis Civitatibus semper est observatum, quarum Primoribus atque Optimatibus non satis visum est bonas leges hahere, nisi Custodes earum diligentissimos cives creassent, quos Graeci *nomofu/lakas2] appellant. Et Cicero de LL. l. 3. c. 20. Legum custodiam nullam habemus. Itaque hae leges sunt, quas Apparitores nostri volunt, a Librariis petimus, publicis literis consignatam memoriam publicam nullam habemus, Graeci hoc diligentius, apud quos Nomophylaces creantur. Tales proin cum Romani non habuerint, male a quibusdam confunduntur cum (*ierofu/laci], seu ut Latine hanc vocem reddidit Scaevola, l. 20. ff. de annu. leg. Hierophylacis, quos Aedium sacrarum custodes, Aedituos vel Aeditimos Hair. Turnebus Advers. l. 14. c. 12. (*ierofa/ntas2], i. e. Sacrarum ceremoniarum Doctores, Iul. Pollux et Plut. in vita Numae. vocant. Sueton. Aug. c. 5. Se esse possessorem ac velut Aedituum (i. e. custodem) soli, quod Divus Augustus nascens attigisset. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 3. c. 30. Nempe apud Athenienses, proprie, Nomophylax, Graece *nomofu/lac], i. e. Legum custos, officium a Nomotheta diversum, magnique olim nominis fuit. Frustra enim a Nomothetis Leges credebantur exploratae, probataeque, nisi praescripti illarum essent usus et secundum eas iudicaretur: quod Nomophylaces ut fieret, curabant. Illorum officium diligenter exsequitur Cicer. de LL. l. 3. ubi porro, Graeci, inquit, hoc diligentius, apud quos *nomofu/lakes2] creantur, nec ii solum literas (nam id quidem etiam apud Maiores nostros erat) sed etiam facta hominum observabant ad Legesque revocabant. Et quidem secundo dignitatis gradu erant, ut qui Proedris assiderent, strophio quodam linteo capita redimiti, Ioann. Calvin. Lexic. Iurid. In Imperio Constantinopolitano idem nomen in usu fuit, unde Constantinus Harmenopulus, in tit. Epitomes divin. Canonum, appellatur *pans1e/bas2os2 *sebas2o\s2, *nomofu/lac kai\ *krith\s2 *qessaloni/khs2], Protosebastus, Nomophylax et Iudex Thessalonicae; et Theodorus Balsamon inter titulos suos, similiter Nomophylax et Chartophylax vocitatur: sed quale proprie Nomophylanis Constantinopoli officium fuerit, hodie non liquet. Vide Iul. Caesar. Bulengerum de Imperio Rom l. 8. c. 109. ut et supra, in Nomicus.
NOMUS
Praefectura, sive conventus iuridicus apud Aegyptios. Aegyptum enim divisit Sesoosis, sive Sesostris in Nomos triginta sex, quorum 10. Thebaidi, 10. tw=|] Delta, et reliqui 16. regionibus intermediis attributi. Singulis Nomis praefecti singuli Nomarchae, qui quasi totidem reguli provinciae praeerant et regiis vectigalibus. Inde est, quod nomos Plin. l. 5. c. 9. praefecturas, et Esaias mamlacoth], h. e. regna interpretatur, c. 19. v. 2. ubi LXX. Seniores nomo\s2 e)pi\ nomo\n]. Ubi Cyrillus, *nomo\s2 de\ le/getai para\ toi=s2 th\n *ai)gupti/wn xw/ran oi)kou=s1i e(ka/sh po/lis2, kai\ oi( perioiki/des2 au)tw=n, kai\ ai( u(p) au)th=| kw=mai. *kai\ te/qriptai par) au)toi=, h( toia/de fwnh/]. Sed et ante Cyrillum Epiphanius, in haeresi Basilidianorum: (/*opou ga\r en tw=| a)gi/w| profh/th| )*hs1ai+/a| e(/urois2 gegramme/non peri\ nemw=n po/lews2 *ai)guttiakw=n, oi(=on *ta/news2, h)\ *me/mfews2, h)\ *nomou= tou= *bouba/s2ou, *ai)guptiakw=s2 th\n peri/xwron] (al. peri/metron]) tuxou/s1hs2 po/lews2 s1hmai/nei]. Hoc imitatus auctor l. 1. Macchab c. 10. v. 30. meminit nomw=n] etiam in Samaritide et Galilaea, quod a Iosepho redditur toparxiw=n]. Pari kataxrh/s1ei] Herodot. in Thalia, nomos appellat Persarum Satrapias. Nomos Eustath. in Dionys. vult idem esse quod enori/as2], h. e. regiones iisdem finibus comprehensas. Et codem teste, tou\s2 *libukou\s2 h( s1unh/qhs2 fra/s1is2 ei)=nai bou/letai]. Sensus est, ut quidem puto, nomos proprie dici eas Aegypti partes, quae versus Libyam vergunt. Itaque ibidem observat, omnes urbes Heptanomi, excepta Babylone, esse a sinistra Nili, i. e. a parte Libyae. Res est tamen omnino certa, non minus nomos dici Aegypti partes, quae ad Arabiam, quam quae ad Libyam in clinant. Perperam igitur hinc colligunt, Nomi vocem esse Libycam. Quin iis assentior potius, qui vel Graecam esse volunt, vel Aegyptiam. Quae ipsa lis est adhuc sub iudice. Casaub. in Strab. Quidam putant hanc vocem esse Aegyptiacam, quos falli et omnes sciunt, qui aliquid Graece sciunt, et Diodorus diserte admonet. Nempe l. 1. p. 46. ubi Aegypti partes nomos appellari asserit, kata\ th\n (*ellhikh\n dia/lekton]. Tamen Casauboni socer Henr. Stephanus Graecis literis aeque imbutus, in notis ad Diodorum, p. 830. Ego (nomo\n]) Graecam esse vocem vix mihi persuasero. Et Casaubonus ipse agnoscit, nomo\n] apud Graecos proprie dici locum, ubi sunt ai( nomai\], pascua. Quo sensu ii non sumunt, qui Aegyptum distingui scribunt in nomos 36. Neque enim Aegypti ager est ubique compascuus. Denique quam vocem Diodorus Graecae linguae supra asseruit, eandem idem adscribit Aegyptiis, cum dicit de Sesoosi, l. 1. p. 35. th\n de\ xw/ran a(/pac e)is2 e(/c kai\ tria/konta me/rh dielw\n, a(/ kalou=s1in *ai)gu/ptioi nomou\s2]. Neque aliter Cyrillus supra: nomo\s2 de\ le/getai para\ toi=s2 th\n *ai)gupti/wn oi)kou=s1i xw/ran]. Et Epiphanius disertissime: *ai)guptiakw=s2 th\n peri/xwron th=s2 tuxou/s1hs2 po/lews2 s1hmai/nei]. Fallor, an ex Hebraeo mana], vel mono], ut Syri efferunt, factum est nomo\s2], vel ab Aegyptiis, vel a Graecis hac metathesi peregrinum vocabulum emollire conatis? certe huc facit, quod nomum Diodorus exponit me/ros2], i. e. partem, seu portionem: Cum Syra voce mono], quam diximus, id ipsum designari sit notissimum. Euseb. itidem l. 3. Praep. p. 5. me/ros2 ti\ th=s2 *ai)ggu/ptou o(/ kalou=s1i nomo/n]. Bochart. l. 4. Phaleg. c. 24. Nic. Lloydius. Plura hanc in rem apud Ioh. Marshamum in Canone Chron. Sec. XV. tit. *nomoi\] Aegypti, it. Nili Ostia, Aegyptus Inferior, Heptanomis, et Thebais: ubi, inter alia, docet, Macedonas non tantum Nomis imposuisse nova nomina, sed etiam ad libitum ea reformasse; dominantibus ve ro Romanis Aegyptum fuisse sub dispositione Viri Spect. Praefecti Augustalis, nec tamenprotinus sublatam fuisse Nomorum distinctionem, cum et Strabo *noma/rxwn] meminerit l. 17. in rebus Petronii; et Traiano quaerenti de quo Nomo esset Plinii Medicus, responderit ille, *nomou= *memfitikou=], l. 10. Ep. 8. 11. et Hadrianus Antinoitem Nomum instituerit in Provincias. sero tandem Aegyptum divisam etc p. 402. NOMI AEGYPTI, FERE OMNES CIRCA NILUM: *Abydus, Abutich. Alabastra. *Alexandria, Alexandrie. Andropolis. Angyropolis, Ansene. Antaeopolis. Aphroditopolis. Apollinis magna, Munfia. Apollinis parva. Arsinoe, Azirut. Athribis. *Babylon nova, le Caire. *Bubastus, Azioth. *Busiris, Bosire. Butos, Turbet. Cabasa. Caene. Chenoboscia. Chnumis. *Coptos, Cana. Cynoplis. *Diospolis magna, Dia. Diospolis parva. Elethyae. *Heliopolisgemina, Bethsemes. Herculis parva. Hermonthis. *Hermopolis gemin. Benesuaif. Heroum urbs, sive Heroopolis, Heroii. Hypsile. Latopolis gemina, Derote. Leontopolis. Lepidotum. Lycopolis, Munia. Memnon. *Memphis, Menchis. Mendelium. Metacompso, Asuan. Metelis, Rosetto. *Naucratis. Neut. Nicii urbs, Fuoa. Nilopolis. Ombri. Onuphis. Oxyrinchus. Pachramunis. Panopolis. Phacusa, Phacus. Pharbaethus. Phthembuthi. Phtenotes. Prosopitis. *Ptolemais gemina. Sais, Sabid. *Sebennytus, Sebenit. Sethraites. *Syene, Asna. *Tanis, Tanes. Tava. *Tentyra, Barbande. *Thebae, Minio. Thumis. Toum. Xois.
NONAE
arum, tertia Mensis parsinter Kalendasatque Idus interiecta. Dictae vel a nova Luna, quod in eas Lunae incurreret principium: Vel; quod initium essent novae observationis, sicut Rutilius scribit, Romanos instituisse, ut octo quidem diebus Rustici in agris opus facerent, Nono autem die, intermisso rure, ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent. Alii sic appellatas volunt, quod ab eo die semper ad Idus, novem dies putentur: Alii, quod ut novus annus Kalendae Ianuar. a novo Sole appellatae: novus mensis, a nova Luna Nonae Varr. Ita ergo vocabantur dies, qui proxime Kalendas insequebantur. Horum in Martio, Maio, Iunio atque Octobri sex, in reliquis quatuor, iam inde a Romulitemporibus fuere. Is enim, quum ita menses distribuisset, ut alii essent dierum triginta unius, alii undetriginta: tum, ut ex die Nonarum, Idus nono die essent, et inter Idus ac sequentes Kalendas sedecim dies intercederent, in mensibus illis, qui 31, dies habebant, inter Kalendas et Nonas interiecit duos illos, quibus mensis augebatur, dies; unde fiebat, ut tales menses sex, reliqui quatuor Nonas haberent: quod etiam Caesar, cum annum aliter ordinaret, observavit, ne stata sacra, quae a priscis instituta fuerunt, transferrentur. His diebus populus ex agris in urbem, uti dictum, conveniebat. in arcem, ibique Rex sacrorum praedicebat primas (vel privas, ut Iosepho Scaligero placet, i. e. singulas) serias menstruas, ut scirent quid eo mense illis esset faciendum, Macrob. l. 1. Saturnal. c. 15. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. Nuptlis non convenire olim visae sunt Nonae, sicut nec Kalendae, nec Idus; Ratio, quia primus Nuptiarum dies verecundiae dabatur: Postridie autem nova Nupta in domo Mariti dominium in cipiebat adipisci et rem divinam facere tenebatur, quod postridie Nonarum fieri non poterat: Omnes enim postriduani dies post Kalendas, Nonas Idusque atri habebantur. Vide Macrob. loc, cit. etc. In nullius Dei tutela Nonas fuisse, indicat Ovidius, canens l. 1. Fastor. v. 57. Nonarum tutela Deo caret; cum Kalendae in Iunonis, Idus, in Iovispatrocinio essent. Vide Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. loc. cit. NONAE TOTIUS ANNI APUD ROM. CELEBRIORES. Nonis Februarii, Cn. Octavius Augustus Pater Patriae cognominatus est. Vide Sueton. Dionem, alios. Ovid. l. 2. Fast. v. 121. Dum canimus sacras alterno pectine Nonas, Maximus his factis accumulatur honos. Nonis Martii, Vaeiovis templum consecratum est, ad duos lucos asyli: de quo idem Poeta l. 3. Fast. v. 429. Una nota est Martis, Nonis sacrata quod illis Templa putare lucos Veiovis ante duos. Nonis Iunii, sacrum fiebat Deo Fidio, de quo idem in Fast. Nonis quintilibus, quae et Nonae Caprotinae dictae, in Latio Iunoni Caprotinae mulieres sacrificabant sub caprifico, virgam ex hac arbore adhibentes: ob quod toga illis praetexta data est, Varro de L. L. l. 5. Vocat festum illud Ancillarum Macrob. Saturn. l. 1. c. 11. ob memorabile ancillarum Romanar. facinus, de quo vide in voce, Caprotina Iuno. Nonis Decembribus, Fauni festum erat, quod Faunalia appellabatur. Vide Horatium l. 3. Carm. Od. 18.
NONGENTI
alias Custodes quoque vocati, dicebantur teste Plinio l. 33. c. 2. apud Romanos, qui cum rogarentur Leges, cistis suffragiorum custodiendis erant praepositi. Postquam enim diribitae vel distributae cuique duae essent tabulae, quarum una his duabus literis U. R. i. est. uti rogas: altera literis A. i. e. antiquo, signatae erant: Appositi fuere in qualibet Tribu aut Centuria pontes, i. e. mensae quaedam angustae, similitudinem pontium habentes, ut per suum singulae pontem suffragium ferrent. Pontibus autem his impositae erant duae cistae oblongae, una in capite pontis, altera in fine, quas Nongenti custodiebant: sicque per pontes transibant ad lationem suffragii, tabellis acceptis in prima pontis parte, quas in extrema redderent, Ioh. Rosin. antiqq. Rom l. 8. c. 2. Erant Custodes hi ex omnibus selecti, unde alius se Nongentum, alius Selectum appellavit, Plin. ubi supra. Hi, postquam omnes tabulae, in ultimam cistam erant coniectae, illas inde eximentes, numerabant suffragia, et quot eiusdem sententiae deprehendebant, tot punctis in tabella quadam vacua annotatis, tandem Tribus seu Centuriae voluntatem cognoscebant, quae a Praecone postmodum clara voce renuntiabatur: qua ratione in reliquis Tribubus aut Centuriis servata, ex maioretandem Tribuum aut Centuriarum numero, antiquabatur velsciscebatur lex. neque solum in perferendis Legibus, sed etiam aliis magni momenti negotiis, id moris obrinuit. Unde phrases, Suffragiorum puncta non tulit septem. Item, Omne tulit punctum. Vide quoque Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 3. sect. 1. c. 2.
NONIUS
Senator Romanus, de quo ita Plin. l. 37. c. 6. ubi de Opalo gemma: Magnitudo nucem avellanam aequat, insigni apud nos historia. Siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio prosoriptus Nonius Senator est, filius Strumae Nonii eius, quem Catulius Poeta in sella Curuli visum indigne tulit, avusque Servilii Noniant, quem Consulem vidimus. Ille fugiens proseriptis omnibus fortunis suis hunc e fortunis suis omnibus annulum abstulit secum, quem certum est sestertits viginti milibus aestimatum: Sed mira Antonit feritas atque luxuria, propter gemmam proseribentis, nec minor Nonii contumacia, proscriptionem suam amantis, cum etiam serae abrosas partes corporis relinquant, propter quas periclitari se sciant. Vide de valore gemmae huius disputantem, contra Virum doctum, qui viginti milie sestertia, contendit esse decies centena milia florenorum, Ioh. Frid. Gronov. l. 2. de Pecunia vet. c. 2. et plura huius generis apud Meursium de luxu Rom c. 5.
NOSTRADAMUS_Michael
Medicus, Astrologus et Magus celebris, Fano S. Remigii in Provincia oriundus. A. C. 1555. Centurias suas edidit, tanti habitas ab henrico II. ut earum auctorem in aulam vocatum, magnifice donaverit. Catharinae Mediceae inprimis gratus fuit, quae de futuris saepe ab eo edocta est. Obiit A. C. 1566. aetat. 62. Vide Verderium. Bibl. Gall. Naudaeum, apol. viror. insignium Magiae suspectorum, c. 16. Buchaeum, Hist. Prov l. 10. De illo argutum est hoc Stephani Iodelli distichon: Nostra damus, cum falsa damus, quia fallere nostrum est, Et cum falsa damus, nil nisi Nostra damus. Eius fil. Caesar patris opera edidit: Frater Iohannes, Astrologus quoque fuit: Procurator insuper Parlamenti Aquensis, auctorque Historiae Provincialis, et vitae Poetarum Provincialium, Morerius Diction. Histor.
NOTHUS_apud_Athenienses_dicebatur
qui matre cive natus non erat, iuxta legem: *no/qon ei)=nai to\n mh\ e)c a)sth=s2 gegono/ta], cuius meminit i(storikw=n u(pomnhma/twn] l. 3. Carystius. Unde qui ex peregrina, vel pellice generabantur, Nothi erant, soli vero illi legitimi habebantur filii, qui e)k gunaiko\s2 a)sth=s2 kai\ gameth=s2, toute/sti e)k nomi/mwn ga/mwn], ex cive uxore legitime ducta, fuere suscepti, Eustathius ad Il. d]. Erat autem Notho Nothaeve cognationis ius nullum, nec in iis quidem ipsis, quae sive sacra sive publica spectabant, ex lege Isaeo laudara: *mhde\ no/qw| mhde\ no/qh| a)gxistei/an ei)=nai mhq) i(erw=n mhq) o(s1i/wn a)p) *eu)klei/dou )/*arxontos2]. Ipsi tamen sua habebant sacra, et faciebant Cynofargis, ut ex Aleibiadis Psephismate constat. Et quidem id primum a Solone cautum erat, ut docet Aristophanes Avibus. )*erw= de\ dh\ kai\ to\n *so/lwno/s2 s1oi no/mon,] *no/qw| de\ mh\ ei)=nai a)gxi ———] stei/an]: Instauratumque denuo a Pericle, ut quidem videtur cum sensim abrogata esset lex vetus, Aristophon., sive quis alius est, qui scripsit hanc, cuius ex Isaeo meminimus, legem, tulit, eamque voluit observari, et iudicia ex illa reddi, ab eo quo Praetor fuit Euclides, anno post exactos Athenis XXX. Tyrannos. Nihil igitur sacri, nihil publici commune habuerunt Nothi, cum Patre, quieos tollebat, aut cum eius adgnatis cognatisque, ut qui inter cives non censerentur, ac ne quidem, eius nomine, qui genuerat, nisi illis subveniretur Adoptione. Hinc nec frato/rwn] albo inscribedantur, ut iterum Aristophanes docet de Hercule loquens, Com. cit. Habebatur tamen illorum a)na/kris1is2 kai\ dokimas1i/a] Cynosargis, et inquirebatur, an vere essent Partis illius, cuius dicebantur liberi Nothi, teste Nonno in Nezianz. apud Sam. Petitum Comm. in Leges Attic. l. 2. tit. 4. Porro, nechereditatem herciscere Nothi poterant, exstante vel unica filia legitima, ex lege Scholiasti Comici ad Aves laudata: *gnhs1i/as2 me\n ou)/s1hs2 qugatro\s2, no/qou de\ u(iou= mh\ klhronomei=n to\n *no/qon ta\ patrw=|a]. Ac ne ullo quidem modo ac iure in bona parentis veniebant. Nam Cognati a)gxistei/as2] iure ab intestato hereditatem cernebant illius, qui decessisset, nullo superstite legitimo libero, quamquam Nothos sustulisset. Unde apud Comicum negat Pistetherus Herculem Iovis hereditatem posse adire, quid Nothus sit, et minatur, Neptunum eam sibi a)gxistei/as2] iure vindicaturum et asserturum, ut qui sit Iovis frater: *ou(=tos2 o( *pos1eidew\n prw=tos2, o(\s2 e)pai/rei s1e nu=n,] )*anqe/cetai/ s1ou tw= patrw/|wn xrhma/twn,] *fa/s1kwn a)delfo\s2 au)to\s2 ei)=nai gnh/s1ios2.] Non tamen omnino expertes partis de paternis bonis: Nam poterant illis dari ad quinque minas tw= *noqei/wn] nomine, ex lege, quam habemus apud Aristophanem Avibus, *toi=s2 *no/qois2 me/xri pe/nte]; minas sive mille drachmas in *noqei=a] dari placuit, ut de Pentacosiomedimnorum dote, quam tai=s2 qh/s1s1ais2] dabant, adnotat Aristophanes Grammaticus: Tot enim in *noqei=a] drachmae dataevidentur, quot impendebantur in elocandis et dotandis orbis puellis. S???d solis Nothis, qui illius vere liberi Nothi erant, ta\ *noqei=a] dabantur, unde illorum dokimas1i/an] Cynotargis institui fuisse solitam supra diximus: et quidem in manum dabantur iis a Patre, dum adhuc in vivis esset, quo motuo sibi quiuquam ex eius bonis postulare non audebant, vide iterum Petitum Opere cit. l. 6. c. 6. Habebant haec *noqei=a] affinitatem aliquam cum donis, , quae Atrahamum filiis concubinarum suarum dedisse legimus Gen c. 25. v. 6. Meminit tamen Demosthenes pro\s2 *maka/rtaton] cuiusdam Legis a Solone latae, qua Nothis fuerit conceslum, metei=nai tw= xrhma/twn], partem capere de bonis paternis, sed eo casu, si legitimi liberi non adessent. Et haec inter privatos obtinebant; Principum vero Nothi meliori conditione erant, ut Eustath. docet ad Il. ê. loquens de Teucro. Hinc Servisos, Consuetudinis Regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes aliquam licet captivam pro legitima haberent, ut liberi ex illa nati succederent: Et Guilielmum Conquestorem Angliae Regem Nothi nomen sibi non indecorum duxisse, diximus in voce Bastardus. Romae vero omnis generis Nothi expositi fuere, quemadmodum spurii solum Athenis Cynosargi, ut Ioh. Tzetzes Histor. Chil. 13. c. 489. ostendit, apud Thom. Bartholinum de Puerp. Veterum. Apud Gothos quoque Sueonesque adeo probrosum fuit ex pellice natum esse, ut Regum etiam filii viles haberentur, uti dicemus infra voce Vilis etc. vide quoque Io. Meursium Not. ad Lycophr. et supra Donati.
NOVELLA
nomen Iunonis, apud Romanos; quo calabatur, i. e. vocabatur in mensium Kalendis a Pontificibus. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 6. ex Varrone de L. L. l. 5. ubi tamen Scaliger Covena legi vult, ut diximus supra voce Kalendae. Idem nomen feminae cuidam in Italia eruditae fuit, de qua sic Leander Albertus Bononiensis, in descr. Romanulae p. 515. edit. Colon. A. C. 1567. Mulieres, inquit, etiam literis eruditas, ornatasque Bononia tulit: inter quas Ianna, Matthaei Blanchett: filia, Bonsignorti uxor: quae et eleganter Latine loquebatur, et Germanicae Bohemicaeque linguae habebat usum. Novella, Iohannis Andreae filia, Iohannisque Lignani coniux, Patre occupato, munus eius ex suggestu docendi sustinebat. Vide Gerh. Ioh. vossium de Philol. c. 2.
NOVEMBER
Mensis, quod nonus esset a Martio, olim anni principe, dictus, additis postea duobus, nomen nihilominus retinuit, usque ad Principatum Commodi, cuius adulatores, ut reliquorum quoque Mensium nomina immutarunt, Novembrem vocaverung Exsuperatorium; Unde apud Lamprid. togam virilem accepisse, et cum Patre salutatum esse Imperatorem, 5. Kal. Exsuperatorias, legimus: c. 11. in Commodo. Sed id diu non obtinuit. Fuit autem in tutela Dianae, et habuit ex ordinatione Romuli ac. Caesaris triginta dies, cum ex Numae constitutione 29. dierum esset. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 15. Eiapud Athenienses, secundum Petitum, respondit *maimakthriw\n], a Iove Maemactesic appellatus: apud Hebraeos, ex parte Marchesvan, ex parte Chisleu, vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 2. c. 10. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 3. c. 1. DIES MENSE NOVEMBRI FESTI APUD ROMANOS. Kal. Novembribus, Iovis epulum celebrabatur: quod melius in Idus referas. VII. Idus, Mundus patere dicebatur: quod etiam postridie Volcanalium, et ante diem 3. Non. Octobr. fiebat, vide Catonem in Comm. de Iure Civili, et Macrob. Saturn. l. 1. c. 19. ubi sacrum Diti Patri et proserpinae dicatum esse, proin tribus his in anno diebus, neque cum hoste manus conserere, neque quidquam in Rep. nisi extrema necessitate urgente, gerere Romanos solitos fuisse, docet. IX. Idus et sequentibus diebus sex Ludi erant. III. Idus, Maria claudi, habet Vegetius l. 4. Rei Militar. c. 39. aliique. Idibus Novembris Epulum indictum, quod Iovi aliisque Diis apparabatur, alio nomine Lectisternium appellatum. Postridie idus, dies erat equorum probandorum. XVII. Kal. Decembres, et duobus sequentib. Ludi Plebeii erant in Circo. XIV. Kal. et seventib. duobus Mercurialia celebrata sunt. Eodem Mense Brumalia quoque, in honorem Bacchi, qui etiam Bromius sive Brumus dictus est, fuisse habita Lil. Greg. Gyraldus in suo Kal. ex Constantino de R. R. annotavit. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 28. c. 25. et l. 27. c. 24. sed ea in Octobrem reicit Kal. Rusticum. Eodem Mense Graecis et Gallis in Foro Boario defossis, sacra arcana fieri consuevisse auctor est Plut. in Marcello.
NOVENDIALE_Sacrum
dupliciter a Romanis actum fuit: uno modo, cum defunctis parentabant seque lustrabant; altero, cum prodigium quoddam accidisset, quod Novendiali sacro esset expiandum. Fiebat hoc per novem continuos dies, unde ei nomen; vel a Pontifice Maximo vel a Praetore urbano ex Senatus decreto indici solitum. De quo Livii locum adscribere, ex l. 1. eius c. 31. non abs re erit: Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus Regnum Tulli, ac tota res Romana esset, nuntiatum Regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse: quod cum credi vix posset, missis ad visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut Diis quoque simul cum Patria relictis oblivioni dederant: et aut romana sacra susceperant, aut fortunae obirati cultum reliquerant Deum. Romanis quoque ab eodem prodigio Novendiale sacrum publice susceptum est seu voce caelesti ex albano monte missa (nam id quoque traditur) seu Haruspicum monitu. Mansit certesollemne, ut quandocumque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Scaliger in Festum, arbitratur Novendiale sacrum illis factum, quos Tarquinius sub crate necavisset, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 17. et l. 5. c. ult. ubi Novendialium, Decennalium, Vicennalium, Tricennalium etc. Parentationum item ac aliorum Feralium, originem inde arcessit, quod nonnulli essent, qui, cum suorum vel propinquorum vel amicorum desiderium minus ferre possent, tertium, septimum, nonum, et quidam vicesimum, trigesimum et quadragesimum diem non sine quadam numerorum religione, defunctorum Manibus ac memoriae statuebant. Celebrari solebant autem haec omnia tum lacte et vino, tum sertis ac floribus, tum aliis rebus. Ibid. Apud cuiusmodi Novendiales epulas, laudationes defunctorum plerumque factas esse, discimus ex Cicer. de LL. l. 2. Sequebantur epulae, quas inibant parentes coronati, apud quas de mortui laude, cum ni quid veri erat praedicatum. Quam in rem vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 7. ut et in voce Novendium.
NOVI
apud Romanos, dicti sunt, qui suas tantum Imagines haberent, h. e. quorum Maiores nullos Magistratus Curules, ipsi autem gefsissent: Adeoque Nobilibus, quibus veteres undique cerae atria exornarunt, ut loquitur Iuvenalis Sat. 8. v. 19. inferiores, supra taneu tertium civium ordinem, Ignobilium nempe, quorum neque Maiores, neque ipsi Magistratus Curules gesserant, fuere. Itaque Ius Imaginum, seu quod idem est, Ius Nobilitatis nemini concedebatur, nisi qui Magistratus Curules, Aedilitatem, Praeturam, Censuram, vel Consulatum, obiisset. Expressi autem cera vultus disponebantur armariis, in atriis domorum, vel etiam publico conspectui expositi stabant, cum armis, quae, dum viverent, ferebant, spoliisque, quae hostibus abstulerant. Inde deprompti, festis diebus, pulchre exornabantur sertis floribusque, atque in pompa deferebantur: contra omnis generis ornatu spoliati in funere stabant, vel etiam Gentilitia funera, quibus totus familiae eius populus interesse tenebatur, comitabantur. Istiusmodi Novus homo cicero fuit, ut ex Sallustio, qui ipsum, Novum et reptitium civem, ex invidia alicubi vocat, colligitur: Sed Marius pro Cicerone respondeat, cui quum idem exprobratum esset ab aemulo Nobili, in me familia incipit, regessit, in te desinit. Namque, ut Iuvenalis verba, quae supra tetigimus, habent, Tota licet veteres exornent undique cerae Atria, Nobilitas sola est atque unica virtus. Ex se natos, homines Novos apposite Tacitus vocat. l. 3. Annal. c. 55. Vide sigonium de Iure Rom l. 2. c. 22. Alexandr. ab Alexandro Genial. Dier. l. 5. c. 24. Bart. Lat. in Verrinam 7. Plin. l. 25. c. 1. et l. 35. c. 2. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom l. 1. c. 19. ut et supra, in voce Nobiles.
NOVILUNIUM
ab Atheniensibus religiose observatum, ante quod copias contra hostem educere non licebat, ea lege: *stratei/an mh\ e)ca/gein pro\ th=s tou= *mhno\s2 e(bdo/mhs2], Copias ne educunto ante septimum mensis diem; cuius meminit Hesychius, Zenobius item Cent. 3. Prov. 79. cum contra Lacedaemonii to\n th=s pans1elh/nou] seu Plenilunii no/mon] observarent, Sam. Petitus Comm. in LL. Attic. l. ult. tit. 1. Iisdem ai( *noumhni/ai] seu Neomeniae sacratissimae erant, teste Plut. de vitando aere alieno, quamvis inter festa non censerentur. Suidas, e)/cw tw= e(or(tw=n h(me/rai tine\s2 enomi/zonto *a)qh/nhs1i *qeoi=s2 tis1i\n, oi(=on *noumhni/a kai\ e(bdo/mh, )*apo/llwnos2], Extra festa, dies quidam sacri habebantur apud Athenienses Diis quibusdam, ut Neomenia et septima dies Apollini. Corrige, nontam Apollini, quam omnibus Diis. Schol. Homeri ad Odyss. v. *th\n *neomhni/an pa/ntwn tw= *qew=n nomi/zous1in ei)=nai. tau/thn ga\r oi( pro/gonoi toi=s2 *qeoi=s2 a)ne/qes1an, dia\ to\ prw/thn a)uth\n ei)=nai tou= mhno\s2], Novilunium omnium Deorum existimant esse: Hoc enim Maiores Diis consecrarunt, quod prima esset dies mensis. Idem Plut. confirmat in Quaest. Rom. (/*ellhnes2 en th=| *noumhni/a| tou\s2 *qeou\s2 s1ebo/menoi, th\n deute/ran (/*hrws1i, kai\ *dai/mos1i a)podedw/kas1i]. Vide supra in voce Kalendae, ubi quoque Romanorum circa Novam Lunam ritus strictim attigimus. Apud Hebraeos, quaelibet neomenia sollemnitate aliqua similiter insignis erat, et sine dubio, ab hac gente ad reliquas Noviluniorum celebritates, ut et plurimi alii ritus, fluxere. His enim diebus ad Prophetas audiendos, non aliter ac Sabbathi die, confluxisse populum, discimus ex 2. Regum c. 4. v. 23. Qui dixit, quare itura es ad eum (Elisaeum) hodie, cum non sit Novilunium, neque Sabbatum. Eodem neque vendere, neque emere licuisse, docet Amos c. 8. v. 5. Quando transiverit hoc Novilunium, ut vendamus commeatum? et Sabbathum, ut aperiamus frumenti horrea. Sacrificia quoque peculiaria illo oblata fuisse, habetur Numer. c. 28. v. 11. Item in initiis Mensium vestrorum offerte Iehovae holocaustum: iuvencos subrumos binos et arietem unum, agnos anniculos septenos: cum ternis decimis similae, in iuvencum unumquemque; binisque decimts in arietem unumquemque, et libaminibus, hircoque in peccatum Iehovae offerendo, de quibus agitur versibus seqq. Tria autem cum in Novilunio quolibet consideranda veniant, *su/nodos2], seu Coniunctio Lunae cum Sole, *e)caugas1mo\s2] seu Incrementum Lunae, et *sxh=ma mhnoeide\s2], seu Figura eius corniculata, annotante Ios. Scaligero de Emend. Temp. p. 26. Item p. 105. omnibusque in his tribus gradibus mutationis Lunae, Veteris Novaeque, aliquod commercium sit, Hebraei duos semper dies, ultimum mensis cuiusque, et primum proxime sequentis, observare soliti sunt: Et quia trigesima dies, ultima erat in longissimis eorum Mensibus, hinc Horatius hosce dies, Tricesima Sabbata, vocat l. 1. Serm. Sat. 9. v. 69. primi autem neomeniae dicebantur. Hospinianus de Orig. Festorum c. 4. Inprimis autem Neomenia mensis Tisri, qui anni Sacri septimus, anni vero Civilis primus erat, celebris apud Israelitas fuit: Illo enim Festum Tubarum, de quo suo loco, peculiaribus ceremoniis, divino iussu, celebrari solitum est. Sed haec, velut umbra rerum futurarum in Novo Testam. Messia iam exhibito, abolita esse, docet apostolus Coloss c. 2. v. 16. 17. Ne quis igitur vos damnet ob cibum vel potum, aut respectu festi aut Novilunii, aut Sabbathorum. Quae sunt umbra rerum futurarum, at corpus est Christi. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 3. c. 7. ubi de triplici translatione dierum apud Iudaeos, Lunari, Civili ac Mixta, pluribus disserit, ad ritus eorum circa Novilunii celebrationem plemus intelligendos; ut et supra voce Neomenia. Sed et Troiam Novilunio captam esse, Virg. indigitat Aen. l. 2. v. 254. Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitae per amica silentia Lunae, Littora nota petens. h. e. nova Luna, quae in ipsa s1uo/dw|] Luna silens vocabatur: auss certe quum exiguus eius esset fulgor, quod septimam Lunam appellat Servius in loc. Sciendum septima Luna captam esse Troiam, cuius simulacrum apud Argos est, quod relata victoria est constitutum, ab imagine eius, quae tunc erat, dividuo orbis modo. Petronius tamen in Satyr. p. 45. plena Luna Troiae halosin contigisse ait. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 9. et hic passim, vocibus Cavum sidus, Luna, Nox, Plaenilunium etc. nec non ubi de Numero aureo, uti de more quorundam Christianorum, ante suas officinas, in Noviluniis, rogos accendendi ac super illos saliendi, in Synodo Trullana, abolita supra voce Nodfyrs.
NOX
seu Tenebrae, pars diei civilis, qui viginti quatuor constans horis, apud Romanos a media Nocte, ad mediam Noctem sese extendebat, teste Terent. Varrone: quum Athenienses ab occidente Sole, Babylonii ab eodem oriente, Umbri a Meridie diem inchoarent. Hanc primo in quatuor partes divisere, id quo testatur similitudo illa militaris, cum Vigilia prima, secunda, tertia, et quarta dicitur. Postea vero, uti Diem, ita Noctem in plura tempora dispescuerunt, propriis discreta nominibus, de quibus ita Macrob. Saturn. l. 1. c. 13. sub fin. Ita Noctem dividebant, ut diei novissimum tempus suprema tempestas vocaretur: Inde Vespera, ab hoc tempore Fax, deinde connubia Nox et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. Post mediam Noctem media Noctis inclinatio, deinde Gallicinium, inde Conticinium, cum et galli conticescunt. et homines etiam tum quiescunt, deinde Diluculum, i. e. cum incipit dies dignosci, inde Mane, cum dies clarus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Iac. Oiselium Ictum Notis in A. Gellium l. 3. c. 2. etc. Vigiliarum praefatarum cum quaelibet ternarum horarum esset, prima Noctis vigilia, incipiebat ab hora sexta vespertina, ultima vero sexta matutina terminabatur: Cornuumque vel tubarum sonitu quaelibet indicabatur, ut sciri facile posset, quota esset vigilia, Alex. ad Alexandro Genialium dier. l. 1. c. 12. Apud Hebraeos Nox, opposita diei artificiali, quem a Solis ortu inchoantes in Solis occasu terminabant, similiter in 4. quaterniones, seu maiores horas, Vigilias dictas dividebatur. Quarum prima, Caput vigiliarum vocitata, seu Principium vigiliarum, Threnor. c. 2. v. 19. Surge, vociferare de nocte, in principio vigiliarum: Secunda, Vigilia media, Iudic c. 7. v. 19. Adveniens itaque Gidhon et centum viri, qui cum ipso, ad extremitatem castrorum illorum, principio vigiliae mediae: Non quod tantum tres Noctis vigiliae essent, ut Drusius in loc. contendit, sed quia secunda haec vigilia ad mediam noctem pertingebat, dict. Tertia, a media nocte initium ducens, ad tertiam matutinam, se extendebat, memorata Lucae c. 12. v. 38. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia veneria. Quarta dicta Vigilia matutina, Exodi c. 14. v. 24. sexta matutina finiebatur. Huius mentio Matthaei c. 14. v. 25. Graece eaedem, in Novo Test. vocantur, )*oye\, *mes1onu/ktion, )*alektorofwni/a] et *prwi+/], i. e. Vesper, Media nox, Gallicinium et Mane, Marci c. 13. v. 35. Apud vaias Gentes autem Nox magna in veneratione fuit, unde Athenienses, et Libyes, praeter Iudaeos, a Sole occaso initium diei duxere, ut Stobaeus ex Nic. Damasceno refert Serm. 165. Quos Germanos imitatos esse, docet Tacitus de Mor. Germ. c. 11. nec dierum numerum, ut nos, sed Noctium computant. Sic constituunt, sic condicunt, ut Nox ducere diem videatur. Vide Lindebrogium in Vocabul. al LL. Germanicas. De Gallis idem testatur Caeiar l. 6. c. 17. ubi simul causam reddit, quod a Dite Patre prognatos se praedicarint. Atque haec ex Mundi prima origine Gentilibus tradita videntur, cum tenebrae primo incumberent terrae, antequam lux fieret. Quo respexit Hymnographus antiquus Hymno Noctis, *no/kta qew=n gene/teiran a)ei/s1omai, h)de\ kai\ a)ndrw=n], Noctem concelebro genetricem hominumque Deumque. Sed et vetustissimum esse Arabum institutum, in ratione temporum non dies, sed Noctes putare, Abraham Ecchellen sis tradit in Histor. Arabum c. 11. rationemque reddit, quod a Neomenia suas supputationes exordiantur et Lunam, noctis Dominam, sequentur. Iidem creationis opus etiam a vespere incepisse, ex his S. Scripturae verbis colligunt: Factumque est vespere et mane dies unus, qua de re vide infra in voce Vesper. Similiter, praeter Gallosolim ac Germanos, iam memoratos, Francos quoque aliosque populos Septentrionales, spatis temporis, non dierum sed noctium numero distinxisse, ac finiisse, testantur Leges, Salica, Baiovar. Ripuar. Capitulare Pipini Regis Italiae, Lex Longob. pluribus in locis. Vide quoque Capitulare 3. Ludovici Pii A. C. 819. c. 1. Capitulare caroli M. l. 3. c. 45. Edictum Pistense Caroli Calvi, c. 33. Formulas veter. Bignonii c. 38. Formulas veter. secundum LL. Rom c. 40. etc. Hinc et Charta Caroli M. pro Monasterio S. Dionysii apud Dubletum p. 709. Si quis vero contra praecepta anteriorum Regum, vel nostra aliquid facere, vel contraire voluerit, hunc Missus noster vel Comitis super Noctes viginti una ante nos per bannum nostrum venire faciat in rationes contra Missos S. Dionysii et Foleradi Abbatis. Notitia vetus ex Tabul. Persiensi: Proinde taliter Fredelono iudicatum fuit, ut tale testimonia arremisset in proximo mallo, post 40. Noctes, quem ipse Comes in Augustidunense tenet, ut secundun Legem suam Salicam adprobet, sicut superius postulavit, aut faciat, quod lex est. Anonymus in Vita Sancti Goaris c. 11. Quot Noctes habet infans iste? Apud Saxones item obtinuisse, colligitur ex Speculo Saxon. l. 1. art. 2. 67. Islandos, per Noctes, natalitiorum aetates computare, auctor est Olaus Wormius in Festis Dan. Etiam inducias, per Noctes, dinumeratas suo aevo testatur Gaufredus Vindocinensis l. 2. Ep. 27. In hoc tamen non Noctes, secundum consuetudines Laicorum, sed secundum instituta Canonum, inducias postlamus. etc. Car. du Fresne Gloss. Habuerunt porro hoc tempore quoque sua sacra Romani, qualia Baccho sacra, quae teste Servio ideo quoque Nyctelia appellata sunt. Hinc A. Gellius l. 3. c. 2. supra cit. Sacra sunt Romana, inquit, partim diurna, partim nocturna: Sed ea, quae inter Noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus etc. Apud Graecos quoque teste Aristophane, eidem Baccho, litatum est, ut et Erinnysi, quae *semnai\ qeai\] dictaes sunt. Athenis, tempore nocturno Aeschylus tamen solas Erinnyes, nocturno sacrificio, Nocte media offerri solito, placari solitas fuisse docet, in Eumen. p. 275. *kai\ nukti/s1emna dei=pna e)p) e)xa/ra| puro\s2] )/*equon. w(/ran ou)deno\s2 koinh\n qu/ein]. In quae verba Scholiastes: )*en ga\r tw=| mes1onukti/w|], inquit, mo/nais2 )*erin u/s1in a)pa/rxontai], In media nocte solis Erinnysi primitiae offeruntur. Vide eundem in Oedipo Col. et infra voce Veneficium. Neo omittendum, Tribunos plebis Nocte non minus, vam interdiu, ia nuas, tamquam asyla miserorum, Romae debuisse habere apertas; unde abnoctare illis non licebat: quum illorum officium esset, sua praesentia atque intercessione, iniuriam Populi prohibere, Livius tamen scribit, Tribunos in Siciliam missos ad P. Scipionem ex illa Insul. retrachendum; nisi tum nondum lex haec lata fuerit, vel quod verisimilius, lege fuerint soluti. Vide Gellii Notas in loc. cit. infra quoque aliquid, voce Puella, it. Puerpera. etc. Quae vero de Noctis, apud gentes varias, praerogativa retro diximus, confirmat pluribus Matth. Berneggerus in Taoiti Germ. quaest. 53. ubi hodieque apud Germanos veteris consuetudinis vestigia superesse monstrat, cum feriarum quarundam nomina a Nocte, non die, sumantur, diesque illi 12. qui Natalem Christi sequuntur, appellentur die Weyhenachte, quasi sacratae noctes: et Lupercales illi dies, qui tempus Quadragesimae praecedunt, Fastnacht, tamquam, noctes ieiunio vicinae. Idem ex antiquissimo illo Gentium more, Bohemos, Polonos, Silesios, Marcomannos, alios, a Solis occasu ad proximum Solis occasum diem ducere, eorumque priori horologia, cum Sol occubuit, 24. ictus edere, qui vigesimae quartae horae, i. e. totius diei, finem indicent, narrat. Vide quoque Cuiacium Observation. l. 15. c. 32. et Bodinum de Republ. l. 4. c. 2. Nec omittenda semilucentium temporum consuetudo, qua Dominus, cum vassallo Feudi possessionem renuntiat, trium noctium illi solum spatium possessionis indulget. Docet id Dudo Sanquintinius Histor. Norm. l. 3. Rex deceptricibus querimoniis instigatus, precatus est Bernardum, ut daret sibi consilium his rebus. Tunc Bernardus; Mitte legatum ad Hugonem Ducem Magnum, qui Baiocensia rura illi contradicat et non possidere plusquam tribus noctibus, et dicat non tenere ea se amplius, quia malo usus est consilio etc. Quomodo vero Noctium et Dierum magnitudinem indagaverint Romani, legas apud Plin. l. 36. c. 10. quem vide, ut et Dalechampium Notis ad eum. De more Areopagitarum, noctu iudicandi. coeterorum Atheniensium noctu consultandi; Romanorum, noctu convivandi etc spectacula edendi; Spartanorum noctu sine taedis ambulandi, reis item capitale supplicium irrogandi, aliisque, vide apud Alex. ad Alex. Genial. dier. l. 3. c. 5. Casaubon. ad Sueton. Domitiano c. 4. Alio, et infra Vesper.
NUBES
in Sacris, a Deo saepius adhibita reperitur, cum Populo suo placuit se manifestare. Inprimis mamorabilis fuit Columna Nubis, qua Aegypto egressos Israelitas Deus per desertum duxit. Exod c. 13. v. 21, 22. Dominus autem praecedebat eos, ad ostendendam viam; per diem, in columna Nubis; per noctem, in columna Ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna Nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. Ubi itaque columna illa stabat, ibi castrametandum erat; illa progrediente, ipsi quoque faciebant iter; et proin, cum Israelitis apparuisset, statim post exitum, illa stationes eorum partiebatur: quarum secunda fuit in Sucoth, tertia in Etham, quod situm erat in fine deserti, i. e. in ultima solitudine, adiacente Maris Rubro. Licet autem duplex videatur fuisse columna Nubis et Ignis, unam tamen fuisse apparet, ex Exod c. 14. v. 19. Erat Nubes ktenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedera non valerent. Ubi unam et eandem Nubem ab una parte, nempe Aegyptiorum, tencbrosam; ab altera autem lucidam, in gratiam Israelitarum, habemus. Vide quoque Numer. c. 9. v. 21. Consentit Philo, Fertur, inquit, illo tempore ingens accidisse miraculum, quale numquam auditum fuerat post hominum memoriam. Praecedebat populum Nubes magna, in columnae speciem, solari splendore lucens interdiu, noctu vero flammeo, ut eius ductu, absque periculo erroris, incederent. Ubi tamen, sine Scripturae auctoritate, nubi illi solaremd splendorem tribuit. De forma Nubis huius deductricis, dubitare non sinit nos columnae nomen: oportuit ergo columnae fuisse similem, quantum ad rectitudinem et figuram, ut et quod ad crassitudinem angustam. Nam basis illius tantum tegebat et obumbrabat Tabernaculum DOMINI. Quod ad altitudinem autem, oporuit valde porrectam esse caelum versus; Si enim in latum se admodum extendisset, liberum prohibuisset caeli et aeris aspectum: Nisi vero admodum excelsa fuisset, non potuisset longe lateque, qua se cumque castra porrigebant, conspici. Sed difficile explicatu, quomodo columna potuerit ardorem Solis de die ab Hebraeis repellere; cum enim maxima esset multitudo et late extenderetur, oportuit figuram Nubis de die protegentis et castra eorum obumbrantis, fuisse expansam: quod etam Psaltes testatur Psalm. 105. v. 39. Ideo sunt, qui aliam fuisse Nubem protegentem, aliam dirigentem, velint; Alii Nubem illam ita a Deo directam dicunt, ut noctu exsurgeret in figuram pyramidalem igneam; die vero eadem Dei virtute expanderetur in modum nubis. Materiam illius quod spectat, sine dubio et illa plane fuit extraordinaria ac miraculosa. Motorem habuit Dei Angelum, ut constat ex verbis Mosis c. 14. v. 19. Tollens se Angelus Domini, qui praecedebat castra Israel; nempe in ipsa nube. Unde Philo, Credi, inquit, potest, aliquem e summi Regispraefectis, Angelum nube involutum, eos duxisse, quem nefas sit aspicere mortalibus eculis. Ignis vero non verus fuit, sed rutilans fulgor (qualis apparet in nubibus densioribus, in quas se opportune radii Solares insinuant) quaem sub noctem columnae isti Deus indidit, et quidem tantum, ut omnibus Ebraeorum castris illuminandis sufficeret. Ratio autem ductus ista videtur fuisse: Post exstructum Tabernaculum, columna Nubis, quiescentibus castris, super Tabernaculo manebat; cum movebatur autem, antecedebat castra. Et quia tribus Iuda cum vexillo suo primum tenebat locum, idcirco vel super vexillum tribus Iudae, vel paulo ante ipsum collocabat se et versus eum locum, in quem tendebat, universa castra iter suum dirigebant. Sed cum quiescendum esset, recedebat a vexillo tribus Iuda, et ab anteriore castrorum parte referebat se in medium castrorum locum, ut supra Tabernaculum resideret: quod, tam cum quiesceret, quam cum moveretur, semper medium tenebat locum. Cum autem columna signum proficiscendi dedisset, tum iussu Mosis Sacerdotes filii Aaron clangebant tubis, ut Populus colligeret et convasaret sua, migrandi causa. omnibusque ad iter expeditis, levabant Sacerdotes arcam Domini: qua elevata, dicerbat Moses, Surge Domine et disspentur inimicitur etc. deposita vero, Revertere Domnine ad multitudinem exercitus Israel, Numer. c. 10. v. 35. Quando coeperit, aut desierit apparere haec columna, etiam non extra controversiam est. Quia mentio l. c. ubi agitur de tertia mansione, eius primum fit, Hieronymus hinc conicit, tum primum apparuisse, Ep. ad fabiolam de XL. mansion. Defecisse autem alii volunt post mortem Aaronis, utpote Scriptura de illa in posterum silente. Sed neutrorum ratio solida, namque et deportationis ossium Iosephi mentio sit in tertia demum statione, cum tamen necessarium sit, ea ex egypto fuisse allata: Nec verum est, quod dicunt de filentio Scripturae, post mortem Aaronis; cum Deuteron c. 33. v. 2. columnae iterum mentio fiat, Mose morti iam proximo. Probabilius proin, uti Deus ab initio peregrinationum hanc directionis suae tesseram Israelitis dare voluit, ita ad finem usque perdurasse. Alia fuit Nubes, sed et illa a Deo miraculose excitata, in cuius densitate se ad Mosem venturum, dicit Deus Exod c. 19. v. 9. atque quae cooperiebat montem, v. 16. in quo Legem Populo promulgavit. Nubes enim, quae interdiu Israelitas comitabatur non dicitur Nubes desa vel caliginosa, ut haec; neque in monte subsistebat, sed incumbebat castris Israelitarum etc. Vide Andr. Rvet. Exercitat. in Exod. ad loca cit. Nec eadem forte cum Nube, et Igni sive Nube, medio sinu igneam speciem complexa, quae ex nube illa divinum in modum coruscabat, atque Arcae Propitiatorium opplebat. Inter Cherubinos enim sedes ac thronus Dei erat, qui locum istum gloria implebat sua; cuius exterum symbolum erat Nubes et Ignis, quae inde Gloria Dei appellantur, Exod c. 40. v. 34. 35. coll. Numer. c. 9. v. 15. eo quod hic sive ignis sive lux gloriosum praesentiae eius symbolum. Vide Exod c. 24. v. 16. Numer. c. 16. v. 42. et uconf. Lucae c. 2. v. 9. Matth c. 17. v. 5. Actor. c. 7. v. 55. et c. 22. v. 6. 11. Apocalyps. c. 14. v. 14. Atque hic locus supra arcam, quem cherubinorum alae amplexu suo incingebant, et nubes illa augustum in modum mediam adimplebat, propria Numinis sedes erat, Quia in Nube appareo super operculum illud etc. Levit c. 16. v. 2. Dominus Rex factus est sedens in Cherubinis, psalm. 99. v. 1. In quo visibili signo erat praesens ac petentibus dabat responsa. Exod c. 25. v. 22. et Numer. c. 7. v. 89. Hebraeis seu gloriosa Die in terris habitatio, quam Iudaei tantopere celebrant. Cum vero in Tabernaculo omnia Mystica essent, Nubes, inque ea Ignis species, quid nisi Divinae Naturae in vili Carne inhabitationem testabantur? quam tamen igne suo et divino fulgore impleturus, atque ex humano corpore, tamquam ex adyto, certissima responsa daturus foret. Sermo caro factus est, kai\ e)s1kh/nws1en en h(mi=n], et habitavit in nobis; Et vidimus gloriam eius Iob. c. 1. v. 14. etc. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Part. I. l. 4. c. 14. §. 21. 22. 23. et. 29. De Baptismo vero in Nube et Mari, cuius mentio 1. Corinth. c. 10. v. 1. Io. Seldenum de Synedr. l. 1. c. 3. Atque hinc forte ortum, quod nubes coluisse Iudaei crediti: de quibus Iuvenalis Sat. 14. v. 96. Quidam sortiti metuentem Sabbatha patrem, Nil praeter Nubes, et caeli lumen adorant. Quod idem de Christianis existimatum. Unde de utrisque Tertullian. Apologet. c. 24. Alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria. Nsi hoc malis inde arecessere, quod oculis in caelum sublatis orare soliti utrique, unde Gentilibus occasio ista fingendi nata. At Socrates apud Aristophanem diserte Nubes vocat s1emna\s2 qea\s2], Venerandas Deas; illasque cum Aere et Aethere sic affatur, *w)= de/s1pot) a)/nac, a)me/trht) )*ah\r). o(\s2 e)/xeis2 th\n gh=n mete/wron,] *lampro/s2 t) *ai)qh\r, s1emnai/ te *nefe/lai bronths1ike/raunoi], in Nub. Qua de re vide Ger. Io. Voss. de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 13. ubi de Nubibus, illarumque multiplici utilitate, triplici inprimis effectu, Pluvia. Nive et Grandine complura: uti de divinatione ex Nubibus supra; de magis vero nefodiw/ktais2] infra voce Tempestas.
NUDIPEDALIA
ludi quidam seu spectacula Lacedaemone instituta, An. ab Urb. Cond. 82. quae nudis pedibus a sacerdotibus celebrabantur. Graecis *gumnopodi/ai]. Idem festum, apud reliquos quoque Graecos, Romanos, Barbaros, fuit in usu. Tertullain. Apologet. c. 40. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt, et annus in cura est, quidam quottidie pasti, statimque pransuri, balneis et cauponis et Lupanaribus operati, Aquilicia Iovi immolatis, Nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laqvenaribus exspectatis, aversi ab ipso Deo et caelo. Ubi causam institutorum Nudipedalium indicat, ut nempe caelestium aquarum defluxum, terra arescente, possent impetrare: ducta, ut credere par est, imitatione a sacris Nudipedalibus Iudaeorum, quae nudis peragebant pedibus, sacco induti ac in pulvere volutati. Unde Ioseph. de Bell. Iud. l. 2. Beronicen rEginam, ut Deo vota solveret pro salute, Hierosolymos venisse et pro more patrio, hostiis caesis, capillisque derasis nudipedem ante tribunal stetisse. Et certe praeceptum Domini ad Mosem Exod c. 3. v. 5. et Angeli ad Iosuam, c. 5. v. 15. Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim, in quo stas, terra sancta est, docet puritatem ac simplicitatem animi, terrenis affectibus exuti, sacris quam maxime convenire. Hunc itaque ritum ab Hebraeis mutuati Gentiles non in praedictis solum sacris, sed aliis quoque, excalceati incessere. Namque observavit Iustinus Apol. 2. in quibusdam sacris, si quando Deorum statuae per plateas et vicos circumferrentur, discalceatis nudisque pedibus eas turbam comitari solitam fuisse. Hinc Prudentius L. Peristeph. hymn. 14. v. 154. Nudare plantas ante carpentum scio Proceres togatos, matris Ideae sacris. Lapis nigellus evehendus essedo Muliebris oris, clausus argento sedet, Quem dum ad lavacrum praeundo ducitis, Pedes remotis atterentes calceis etc. Similiter Matronae Romanae ubi vota Deae Vestae concipienda erant, eius aedem nudis adiere pedibus, teste Ovidio Fastor. l. 6. v. 397. Huc pede Matronam nudo descendere vidi. Bello quoque Gallico, Virgines ex Sacerdotio Vestae, nudo pede fugientia sacra comitatas fuisse, Florus refert, Hist. l. 1. c. 13. Quo sensu et Iuvenalis accipiendus Sat. 6. v. 525. —— —— Inde superbi Totum REgis agrum nuda et tremebunda cruentis Erepet genibus, etc. Transiit mos ad Christianos etiam, quos in supplicationibus sollemnibus nudis pedibus olim processisse legimus. Ita Theodosium Iun. Glicas parte 4. ut et Proclum Patriarcham Constantinopolit. discalceatos processisse tradit, cum civitas gravi et diurno terrae motu quateretur. Simili modo imperante, concussa terrae motu Antiochia, cives, qui remanserant, discalceatos omnes Litanias fecisse, clamantes *ku/rie e)le/hs1on], narrat Paulus Diaconus etc. Vide quoque Concilium Moguntiacum, celebratum sub Carolo M. A. C. 813. Imo primi Christiani quasi perpetuo sacris operarentur, publiceve supplicaturi procederent, calceis ut plurimum non utebantur, nudis pedibus incedentes, teste Tertulliano l. de Pallio c. 5. Unde Lucianus in Philopat. paulo ante fin. habitum hominis Christiani describens, ut irrideat: Pallium, inquit, putre, sine calceis et tegmine, capite detonso incedens. In superstitionem nudorum pedum usum porro versum esse, ex Plinio discimus l. 17. c. 28. ubi Privatim contra erucas ambiri arbores singulas, a muliere incitati mensis nudis pedibus, solitas fuisse ait. Quod in funeribus quoque observatum, docet Sueton. Aug. c. 100. Reliquias legerunt primores Equestris ordinis tunicati et discincti, pedibusque nudis ac in Mausolaeo condiderunt. Ad imitationem Hebraeorum, quos idem factitasse, apud Ezech c. 24. v. 17. legimus. In facris vero Magicis veneficae unum tantum pedem exuerunt. Virg. Aen. l. 4. v. 518. Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta. At Horatius, praeter sacrorum horum sacerrimorum morem Canidiam, pedibus nudis, ea peregisse refert l. 1. Sat. 8. v. 24. Sed Virgilio assentitur Ovidius, ubi de Medea Metam. l. 7. et Seneca, ubi de eadem Actu 4. Sc. 2. etc. Occasioni istiusmodi Nudipedalium varorum liceat, praeter iam dicta, pauca attexere, de pedum nuditate, aliis quoque in occasionibus. In bello populos quosdam uno tantum pede calceatos fuisse legimus, unde bellaces Aetoli monokrh/pides2] dicti sunt: quod ad Hernicos Italiae populos transtulit Virg. Aen. l. 7. v. 689. —— —— Vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit altera pero. Et certe, si militiae conditionem excipias, non it aincommoda pedum nuditas. Hinc Philostratus adolescenti delicatulo, cuius pedes sandalia laeserant, urbane suradet, ut deinceps a)nupo/dhtos2] ambulet. Sed magis serio Clem. Alexand. optimum exercitationis genus esse, nudis uti pedibus, docet, Ep. 22. Vide quoque Stobaeum Paedag. l. 2. c. 11. ubi Tabellariorum Cursorumque exemplo id illustrat. Non mirum ergo, si de Phocione apud Plutarch. de Catone apud eundem, ut et Horatium, l. 1. Ep. 9. de Socrate apud Laertium, de Lacedaemoniorum pueris, apud Alex. ab Alexando Genial. dier. l. 5. c. 18. de P. Scipone et Germanico, apud Tacitum Annal. l. 2. etc. idem legamus. Imo nascentis Reip. apud Romanos initio Senatores ipsos nudis incessisse pedibus, testatur vetus Scholiastes Iuven. ad Sat. 1. v. 111. nec hoc solum, sed et crura femoraque nuda, quaeque non nisi toga demissa tegerentur, habuisse, patet ex statuis, columnae Traiani, et Suetonio in Aug. c. 82. quod de Platone Hieronym. in Matth c. 10. de Atheniensibus Plut. de Cratete, Achille, Aiace, aliisque antiquioribus, Philostratus in Ep. de Hebraeis, et apud eos inprimis Sacerdotibus, Apostolis, SERVATORE ipso, quoque docet Cornelius a Lapide in Exod c. 28. n. 42. Sed et captivi, ac servi venales pro more nudi. Iuvenalis, de Cappadocibus ac Bithynis Romam venum adductis, Sat. 7. v. 16. Altera quos nudo traducit Gallia talo. Haec siquidem nota fuit venalitiorum, ut excalceatis pedibus essent, iisque cretatis seu gypsatis, ut colligere est ex Iuven. eodem Sat. 1. v. 111. Ovid. El. 8. l. 1. Tibullo Eleg. 3. l. 2. Propertio Eleg. 5. l. 4. Plin. l. 35. c. 17. etc. Sic itaque captivitatis servilisque conditionis argumentum etiam fuit haec pedum nuditas. Adde et ignominiae, unde apud Romanos militibus, cum exauctorarentur, ut militiae privilegiis ac honore indigni, inter coetera calcei solebant detrahi, auctore Tertulliano de Cor. mil. c. 1. quod apud Anglos quoque olim obtinuisse, testatur Valsingamus in Eduardo II. Apud Hebraeos, is qui noluit uxorem fratris sine liberis mortui accipere, a muliere, coram Senioribus, altero calceorum spoliatus est, sicque iudiciali notatus infamia, ex lege Mosis Deuter c. 25. v. 9. conter Ruth c. 4. v. 7. ubi idem ritus cessionis sui iuris, et translationis in alium dominii, symbolum quoque fuisse docetur. Contra tamen apud Arabes haec calcei detracti in alium coniectio servatae servandaeque fidei signum ac pignus certissimum fuit, quod eleganti historia Rahi cuiusdam Benxamutii Arabum Ducis clarissimi, demonstrat Lipsius Mon. et Exempl. Polit. c. 17. Cum enim hic, Lusitanis hostibus impar, uxorem carissimam captivam abduci passus esset, illa autem recedens perfidiam marito exprobrasset, acrioribus incitatus stimulis, statim, ut in more Gentis erat, calceum sibi detractum in illam iecit: simulque equites suos, quos ad septuaginta raptim collegerat, animose cohortatus, tanto impetu in Lusitanos irruit, ut iis dissipatis caesisque, uxorem receperit, eo facto voces omnium et laudes in se vertens. Et certe non inepta uxoris recipiendae propositi, per calceum in eam coniectum, significatio est. Cum, ut observavit Rabbi Immanuel in Psalmos, ubi Reges olim urbem obsidebant, in eam proicere chirothecam solerent, signum, se ab obsidione, priusquam urbe potirentur, non recossuros. Quod enim hic per chirotheacam factum ait, alii per calceamentum malunt, eoque Psalmo 60. v. 10. Davidem spectasse volunt, ubi cecinit: In Idumaeam extendam calceamentum meum; quasi dicat, in Idumaeam belli signum coniciam, cui finem dare non est propositum, nisi eam in potestatem meam redegero, etc. Nec omittenda hic Aegyptiorum consuetudo, apud quos puellis nondum nuptis calceos gestare antiquis temporibus neutiquam licebat, ut sic evagandi cohiberetur licentia, cum illis nudo pede extra septa prodire esset nefasetc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 36. Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 23. 24. Iul. Nigronium de Caliga veterum c. 2. §. 9. et seqq. etc.
NUMERANDI_Ratio
apud Hebraeos plane singularis fuit, cum sive in sortitionibus munerum Ecclesiasticorum, sive alia occasione, hominum numerus ineundus esset. Ministeria enim universa in Templo quottidiana, ex sortitione peragi fuisse solita, docet Maimonides, apud Seldenum. Scilicet iuxta Ephemeriarum vices, quolibet summo mane conveniebant in Liskat hagazith (loco ad Templum Synedrii Magni, ante eius sessionis horam) et induebant ibi vestes sacrae Sacerdotes illi omnes, qui ad praesentem Ephemeriam spectabant. Iam vero, ne Ministeria sacra turbarentur, si suum cuiusque officium quisque non satis dignosceret, collocabantur illic in gyro universi illi, quos facile sic intuens Praefectus Sortium (munus in Templo celeberrimum et hanc in rem constitutum) pro arbitratu suo, unum eorum aliquem seligebat, cuius pileum exuens statim induebat: quod in signum dabatur, ut is in sortiendo velut terminus a quo reliquis fieret. Dein consentiebant in numerum aliquem, tum ministeriis diurnis integris, tum sortitioni idoneum, velut sexaginta, octaginta etc. Sic sortes inibantur quatuor, I. de Altari cineribus aliterque purgando eoque apparando et igne struendo. II. de Immolationibus aliisque Sacrificiorum sollennibus plerisque. III. de Suffimentis. IV. de levandis membris Sacrificii in Altare. Tunc dicebat eis Praefectus, Digitos extendite. Quo dicto, extendebat quisque digitum sive unum, sive duos, sive etiam tres; dum autem daktulotoni/a] eiusmodi fiebat, Praefectus numerare incipiebat ab eo, cuius pileum prius exuerat, numeratisque sic digitis extensis, usque dum compleretur numerus, in quem consenserant, in qui numerum illum compleverat, primus erat ex sorte in ministerium futurum, etc. Ioh. Seldenus de Synedriis Vet. Hebr l. 3. c. 11. §. 4. Non autem personae, sed digiti, numerabantur, ex eo, quod receptum erat, Israelitas, veluti capite censos, aut per se, numerari fas non fuisse: unde hic ex digitis exten sis conflabatur numerus, quo personarum etiam dignoscebatur quidem, sed ut ex re alia, quam ipsorum personis. Maimonides tit. Thamidin Wenosphin c. 6. §. 1. Et undenam fit, ut numer arent numerum, in quem consenserant, per digitos sic extensos, et non per homines ipsos. Quoniam illicitum erat numerare Israelitas aliter, quam per rem (a personis) aliam, iuxta quod dicitur (1. Sam. c. 15. v. 4.) et numeravit eos per agnos, ducentos pedibus etc. Ubi Salomo Iarchi, Praecepit (Rex Saul, de quo ibi sermo) ut quilibet agnum caperet ex gregibus regiis et postmodum, ut agnos numerarent (ad numerum suum inde dignoscendum) Quoniam illicitum est, numerare Israelitas ipsos, ex eo quod legitur, nec numerabitur (Populus Israelis) multitudine etc. Paraphrastes Chaldaeus l. c. habet, et numeravit eos per anos Paschatis; quasi tempore Paschatis res facta fuisset, vide ibi david Kimchium. Parile iuxta Talmudicos aliquos, habetur ante in Samuele, l. 1. c. 11. v. 8. ubi de Saule dicitur, et numeravit eos]: quod Bezek pro fragmine testaceo ibi sumunt, quasi fragminibus eiusmodi tunc numeratum fuisset, ut postea agnis. Cuiusmodi alia apud Magistros reperies: Quo quoque spectare videtur id, quod habet Iosephus Halos. l. 7. c. 45. de populo Israelitico numerato, rogatu Cestii, sub Nerone. Is ut numero illo Neronigratificaretur, pareka/les1e tou\s2 )*arxierei=s2, ei)/pws2 dunato\n ei)/h th\n plhqu\n e)cariqmh/s1asqai], a Pontificibus petiit, ut, si quo modo possent, multitudinem numerarent. Quod praesitiere hi quidem, sed eadem ipsa ratione, quae apud vetustiores erat in usu. Non enim personas ipsas aut capita, sed agnos Paschales (nam Pascha tum agebatur) et comedentium contubernia numerabant, unde conflatus est numerus quasi 2070000. praeter immundos nec Paschati idoneos. Hactenus Magistri, apud praefatum Seldenum §. 5. qui proin Davidem Populum numerantem, 2. Sam. c. 24. sub init. in hoc peccasse contendunt, quod Populum numeraverit per capita, non per resalias, agnos puta, aut testas. Sed commentum hoc Talmudicum quod attinet, certum est, morem numerandi per agnos Paschales (singulis agnis denos homines annumerando) postea inolevisse, verum nec divinae institutionis, nec ad Saulis Davidisque aetatem referri posse. Saepius enim divino iussu, Populum ipsum numeratum legimus, cum res aliqua gravior, sive sacra, sive politica urgeret. Vide Exod c. 30. v. 12. et c. 38. v. 25, 26. Numer. c. 1. v. 2. et c. 26. v. 2. Quod autem addunt quidam, Populum numquam numerari licuisse, nisi quivis dimidium siclum solvisset, de quo Exod c. 30. v. 12, 13. atque adeo huius circumstantiae neglectu, Davidem peccasse volunt, non minus incertum est, ex Sacris certe minime liquet. Quotannis enim in Aerarium sacrum, eorum qui supra 20. annos erant, inferebat ur dimidius ille siclus, non vero, cum extra ordinem numerabatur Populus, etc. Vide Franc. Burmannum Uitlegginge ende Betragtinge van het 2de boek Samuel: et de Christianorum veter. in numerando more, aliquid supra voce Kyrieles, plura vide infra.
NUMINA
in silvis seu lucis culta ab antiquis; vide supra in voce Luci: praecipua in omnius sacris fuere, Ianus et Vesta; unde in precibus, quas Sacerdos, victima ad aram adducta araque prehensa, stans fundere solebat, principium precationis ab iis fieri oportuit, utpote quod in omnibus sacris praecipua Numina essent, perque eos ad coeteros aditus patere crederetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 30. Plurima fuere Gentilibus, qua de re vide supra in voce Dii, ut et Numen.
NUMISMA
a Graeco *no/mis1ma], qua voce utitur Epicharmus; ut et Aristoteles aliique, Latinum non est, annotante Becmanno in Origin. Aliter Numus, nempe a Graeco no/mos2, nou=mos2], lex. *gi/netai ga\r pw=s2 me/tron. *pa/nta ga\r metrei=]. Fit enim norma omniaque mensurat, Aristotel. Ethic. l. 5. c. 8. Vel, o(/ti ou) fu/s1ei, a)lla\ no/mw|e)sti\n], quomium non natura, sed ex instituto ac lege valet. Duo enim requisita ut valeret Numisma seu potius Nummus, proba materia, et vultus Imperatoris (qui viva Lex est, auctoritatem ac valorem nummis concilians) ei impressus, Cael. Rhodig. Antiqq. Lact. l. 10. c. 2. Unde Claudian. l. 2. in Ruffinum, v. 341. —— —Et qund post unta daretur, Inscribi propriis aurum fatale figuris. Merito proin Ios. Scaliger in Collectaneis, Suetonium Tranquiilum a Numa tiumos appellaros, inepte scribere affirmat. Aliter Graecis *xrh=ma], ab utendo, quod moneta ad omnia comparanda utamur: Item *ke/rma], quod vocabulum minutis attribuitur monetis X. Latinis Moneta, a monendo, quod signis in eam impressis de saeculi, in quo cusa, moribus admoneamur. Item Pecunia, a nota pecudum, qua Servius Tullus aes signavit: Plinio, l. 33. c. 3. Varroni, l. 4. de LL. et Festo, a Pecu, quod pecoribus apud Antiquos opes et patrimonia constarent. Aesquoque, quod ex are Romani primum cuderent X unde Aerarium etc. Et quidem aes argentumque olim appendebatur, ut scribit Plinius loc. cit. neque signato Nummo antiquitus utebantur Romani. Locus sic habet: Populus Rom. ne argenteo quidem Nummo ante Pyrrhum Regem devictum, usus est. Libralis, unde etiam nunc libella dicitur, et dipondius appendebatur assis, quare aris gravis poena dicta est. Et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item impendia impendere. Quin et militum stipendium, h. e. stipis ponderandae pensatores Libripendes dicuntur, qua consuetudine in his emptionibus, quae mancipii sunt, etiam nunc libra interponitur. Sed de his vide plura, supra in voce Monuta: Adiciam hic saltem quaedam, ibi omissa. Ex plumbo Nummos olim nullos constirisse hactenus creditum, et Plumbeos contum, Martialis Epigr. 74. l. 10. v. 4. quos idem l. 3. Epigr. 7. v. 1. Centum quadrantes appellat: Plumbeam selibram eiusdem Auctoris l. 1. Epigr. 100. v. 15. Nummum plumbeum Plauti Casina Actu 2. Sc. 3. et Trinummo Actu 4. Sc. 2. Item Mostellaria Actu 4. Sc. 2. de vili et minuta pecunia Eruditi interpretati sunt: Ut apud eundem Martialem saepius cit. legimus, Plumbea vina et plumbea mala. Sed monetam plumbeam candide agnovit Iuslus Lipsius in Schedis, et istiusmodi Nummos aliquot veteres, Romae alibique eru os, plumbeos omnes, sibi a Fortuna favente oblatos fuisse, quos aversos et adversos in tabella exhibet, narrat laur. Pignorius Comm. de Servis, vide inprimis p. 248. E stanno et cupro, Praefectum Christianostadii, urbis Scaniae Insulae, a Suecis obsessae A. C. 1676. Nummos cudisse, ut stipendium militibus solveret, soluta obsidione melioribus permutandos, Relatio Francofurt. nuper artulit. E lupino sibi fecisse veteres Cnmicos, diximus supra, ubi de eo. Nec omittam, vocem Nummi apud Romanos pro sestertio, vulgarissimi usus, absolute soepe usurpari. Unde Ch. Hegendorphius in Ciceton. Vern. v. Mille huiusmodi Sestertii Nummi, faciunt unum Sestertium inneutro genere, et conficiunt plus minus viginti quinque coronas. Ideo Plut. qui Cleeronem narrantem, Roscii bona, quae erant sexugies, duobus milibus nummum emisse Chrysogonum Sullae libertum, dixili/wn draxmw=n] interpretatur, notat Scaliger, quando Nummus et Sestertius apud omnes utriusque linguae Auctores passim a)ntistre/fontai]: docetque, quoties dicunt Latini, mille nummum, duo milia et deinceps nummum, tum eos non alios, quam Sestertios, ut erat in formulis, Nummi unius; assium quatuor, intelligere, apud Gronovium de Pebunia vet. l. 4. c. 11. A Nummo, adiectivum Nummarius: Hinc Nummariae leges, apud Romanos, quarum quatuor fuere, ad quas melius intelligendas haec praemlitto. Servius Rex, ut dictum, primus signavit aes, cum antea rudi solum uterentur: fuitque eo Rege maximus census CX. M. assium, quae proin prima classis. Argentum signatum est Ann. Cond. Urb. 490. Q. Ogulnio, C. Fabio Consullh. quin que annis ante primum bellum Punicum: et placuit denarius pro 10. libris aeris, quinarius pro quinque, sestertius pro dupondio ac semisse. Librae dein pondus imminutum bello Puhico I. cum impensis Resp. non sufficeret: constitutumque ut assea sextantario pondere ferirehtur. Ita quinque partes factae lucri, dissolutumque aes alienum: Fuit autem nota aeris ex altera parte Ianus geminus, ex alitera rostrum navis; in triente vero et quadrante, rates. Quadrans ante a tribus unciis Triuncius dictus. Postea Annibale urgente, Q. Fabio Max. Dictatore, asses unciales facti sunt placuitque denarium 16. assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Ita bello Resp. dimidium lurata est: in militari tamen stipendio semper denario prodecem assibus valente. Nota argenti fuere bigae atque quadrigae et deinde Bigati Quadrigatique appellati. mox lege Papiriana semunciales asses sunt facti. Livius Drusus in Tribunatu Pleb. octavam partem aeris argento miscit: Qui nunc Victoriatus appellatur, Lege Clodia percussus est, cum antea hic Nummus ex Illyrico advectus, mercis loco haberetur, a Victoria, qua signatus, nomen trahens. Aureus Nummus post annum 62. percussus est, quam argenteus, ita ut scrupulus valeret sestertiis vicenis, quod efficit in libras, ratione sestertiorum, qui tunc erant, sesteritios 790. Post haec placuit 40. in. sed signati ex auri libris, paulatimque Principes imminuere pondus, minutissimus vero ad 45. m. ex Plinio l. 33. c. 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 20. ut et infra aliqua in voce Obolus. LEGES NUMMARIAE APUD ROMANOS: Papiria lege cautum fuit: Utasses, qui unciales erant, semunciales fierent. Lata fuit nutem a C. Papirio Carbone Tribuno D. L. Com. Scipione. C. Laelio Nepote Consulib. an. 563. Urb. Cond. ut Hotomannus recenset. Lavia a M. Livio Druso Tribuno Pleb. an. Urh. Cond. 632. Cn. Dom. Abenobarbo, C. Fannio Strabone Consulib. lata, Ut octava aeris pars argento misceretur, voluit. Clodia vel Claudia fuit, Ut Victoriatus Nummus, qui ex Illyrico ad vectus mercis loco habebatur, Romae percuteretur, et eadem Victoriae nota obsignaretur. Maria Lex, a M. mario Gratidiano Praetore sancita, L. Sulla Dictatore, anno Urb. Cond. 672. Ut nummi cterta tum excogitata ratione probarentur. Iactabatur enim tum Nummus, ut quid haberet, nemo scire posset, Cicer. Offic. l. 3. etc. Plura de re Nummaria, vide apud Orismium Lexoviensem Episcop. Budaeum de Asse, Alexandrum Sardum, Bilibaldum Pirck heymerum, Henr. Bantingum, Henr. Mameranum de prisca Moneta, Ioach. Camerarium de Nismismatibus Gracis et Lat. Stanislaum Graepsium, Matth. Hostum Hist. rei Nummariae veteris, Iohann. Fridericum Gronovium de Pecunia vet. aliosque: Quibus adde Nummariae rei veteris peritia hoc tempore maxime florentem Carolum Patinum Doctorem Medicum Paris. egregiis hac in materia libris editis clarissimum.
NUMISMA_Census
cuius mentio Matth c. 22. v. 19. non certum fuit numismatis genus, quo solo tributa solverentur, sed pecunia Romana, quae sola ab exactoribus eius tributi accipiebatur. In Graeco est, to\ no/mis1ma tou= kh/ns1ou]; quae vox kh=ns1os2], etsi Latina est dictio, non tamen ex usu Latine scribentium usurpatur. Romanis Scriptoribus census est descriptio agrorum et reliquarum fortunarum, in censum deferri solitarum, ut videre est apud Cicer. in Verrem et auctorem Glossar4. Et olim quidem muneris Censorii pars erat, habere et ordinare census: sed postea, Censoribus sublatis missi sunt per provincias, quos vocabant Censitores; qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur et in tabulas censuales referebant: ex quibus tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constabat. Glossar. Censitor, (*apografeu\s2, *timhth\s2]. Gregorio Nazianz. )*ecis1wth\s2], in Cod. Theodos. Peraequator talis. Quum autem pensitationis praestandae modus penderet a censu, obtinuit in provinciis, ut ipsum tributum appellaretur *kh=ns1os2], census. Unde in Euangelio kh=ns1os2] idem quod fo/ros2] est, ut Lucas hanc vocem interpretatur, c. 20. v. 22. c. 23. v. 2. Cuius vocis Romanae proprietatem cum Graeci non intelligerent, genus pecuniae, quos olveretur annuum tributum, sic dictum putarunt voce Graeca. Unde Suidae, *kh=ns1os2 to\ no/mis1ma, e)th/s1ion te/los2, para\ to\ kai/nw to\ ko/ptw]. At Dominus, cum dicit, e)pidei/cate/ moi to\ no/mis1ma tou= kh/ns1ou], Ostendite mihi numisma census, manifeste discrimen ponit inter censum, h. e. tributum, et pecuniam, quae tributi nomine pensitahatur. Similiter Moschopulus: *kh=ns1os2 no/mis1ma draxmh=s2 i)s1osta/s1ion], Census est nummus, qui pendit drachmam; ubi per drachmam denarium intelligere videtur, quem Plutarchus aliique Scriptores Graeci voce draxmh\] exprimere solent. Existimavit nempe hic Grammaticus censum fuisse dictum pecuniae genus, quo tributum solveretur; et quia mox petenti Domino numisma census, denarius ostendebatur; putavit, nummum, qui appellatur census, fuisse denarium Romanum, sive drachmam Graecam. Sed quod Domino de tributi numismate quaerenti denarius ostendebatur, non hinc colligitur, quod is contendit. Denarius enim Christo ostenditur, velut in exemplum pecuniae Romanae (in qua tributum Caesari pendendum exigebatur) non ut peculiare aliquod monetae genus, ad tributi solutionem cusae. Nec hinc bene concludunt Baronius et cum secutus Luc. Burgensis, legitimum tributi modum, quod a subditis suis exigebant Romani, suisse denarium: Confundunt enim tributum, quod pendebatur pro modo agri quem quisque possidebat et aliorum bonorum, cum capitatione, quae capitibus sin gulorum subditorum aliquando imponebatur, et genus fuit exactionis gravissimae, ut ex Amm. Marcellins constat. Postea vero Alexandri Imperatoris peculiare institutum fuit, de quo vide Lamprid. in eo c. 39. A Nicephoro quoque Phoca iussum fuisse cudi pro militibus levioris monetae gens, tributa vero in graviore pecunia exacta Curopalates, Cedrenus, alii scribunt. Vide Isaac. Casaubon. Exercit. XVI. §. 6. seldenum de Iure Natura et Gent. l. 6. c. 17. et Salmasium ad Lamprid.
_NUMMULARII
Graece *kollubistai\], Matth c. 21. v. 12. *kai\ e)is1h=lqen o( *ih)s1ou=s2 e)is2 to\ i(ero\n tou= *qeou=, kai\ e)ce/bale pa/ntas2 tou\s2 pwlou=ntas2 kai\ a)gora/zontas2 en tw=| i(erw=| kai\ ta\s2 trape/zas2 tw= kollubistw=n kate/streye, ktal]. Et introrvit Iesus in Templum Dei et eiecit omnes, qui vendebant et qui emebant in Templo: mensasque Numulariorum subvertit etc. Aliter )*arguramoiboi\], Campsores, dicuntur qui nummulos et minutos nummos pro maioribus dabant iis, qui necesse habebant maiores minoribus ad usum sacrum permutare. Gloss. Gr. Laim. kalkolo/gos2], Nummularius Aescudator. Gloss. Lat. MS. Reg. Nummularius, Colelctarius, Mensarius. Vide l. 19. ff. de Edendo. Sed et eadem voce Monetarii designautur in Tab. Ecclesiae Gratianopulit. Brevis, vel computatio de consuetudine, quam Episc. Gratianopolitanae Urbis-----habuerunt in Ecclesia S. Donati Confesseris----- Est et insuper alia consuetudo in praedicta Ecclesia, vel in supra dicto loco, at in suo cymiterio Nobiles et potentes, divites et pauperes, sine ulla contradictione, sepeliant, Nummularios, h. e. Monetarios habeant, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra in voce, Trapezita, it. supra Argentarii; uti de quatuor sensibus, quorum iudicium in explorandis nunimis adhibent, infra Olfactus.
NUMMULUS_nuptialis_apud_Hebraeos_arrha
Et quidem Sponsalia ex pecunia seu Numulo dato, quae Sponsalia argentô facta] appellant, ita fiebant. Nummulo, aliove bonorum genere, quae numinulum saltem valerent, velut arrha, legitime dato, puellae consentienti dixerat is, qui adstantibus testibus spoponderat, Ecce tu mihi ex hoc sponsa sis, aut Sis mihi in uxorem, aut horum verborum quia simile. At si puella dixerat, Ecce ego tibi sponsa sum, nummulum ei donans, abiisve quibuscumque conventionis matrimonialis verbis fuerat usa, res irrita erat. Quod itidem dicendum, ubi nummulum donante illa ille verba protulerat etc. Ritus originem arcessunt e fundo, quem pretio appenso emit ab Ephrone Abraham Gen c. 23. v. 9. per. inde ac si, ut ille fundum, ita heic Sponsus sponsam emeret. Dictus est autem Nummulus hic Prota, et erat octava pars Aisara Italicae, uti legitur in Misna tit. Kidoschim c. 1. ubi Aisara idem forte nummuli minuti genus est, quod in passerculorum pretio memoratur, apud Euangelistas, a)ssari/ou] nomine, matthaei c. 10. v. 19. et Lucae c. 12. v. 6. de quo apud Magistros legitur, e Veter. esse traditione receptum, Numulum hunc Prota dictum ponderare dimidium grani argenti puri. Scillicet nummorum genus erat minutissimum; et tanti valoris minimum esse oportuit, quod Sponslaium nomine heic donabatur: cuius in locum saeculis recentioribus Annulus successit, ex aliartum gentium imitatione. Sed vero non omnimoda bona, in Sponsalibus contrahendis, Nummuli locum legitime obtinebant. Nam aut si res eo nomine data, aut esset id quod usibus apud eos humanis interdiceretur, veluti sermentum tempore Paschatis, caro in lacte, idque gentis coetera, ex Lege vetita, irrita plane Sponsalia habebantur. Pariie ius obtinuit, ubi Sacerdos ex eduliis, quae Sanctorum nomine generi Sacerdotali debebantur, parte sua desumpta quamplam sibi desponsaret, etc. Non dissonus huic Hebraico mori coniugium contrahendi apud Romanos modus erat, qui per Coemptionem fieri dicebatur: ubi etiam pretium intervenisse, uti Sponsalibus apud Hebraeos Nummulo eiusque valore initis, ipsa vox indicat. Et apposite heic Brissonius de Ritu Nupt. Coemptionem, in quit, imaginariis venditionibus peractam, ut et Adoptionem, credibile est, in eaque facienda Nummos aliquot dicis causa intervenisse. Id enim in aliis legitimis actibus observabatur, in quibus specietenus mancipationum solemia repraesentanda erant. Atque emptas pariter uxores, in ipsis Sponsalibus, Nuptiisque, notat ex LL. veter. Burgundionum et Saxonum; qui mos et in Christianismo retentus, apud aliquas gentes, hodieque obtinet. Certe et Varro, ubi Coemptionis ritus diligentissime percurrebat, de Vita P. R. l. 2. Nubentes, ait, veteri lege Romana asses tres ad mavitum venientes serre solitas; atque unum, quem in manu tenerent, tamquam emendi causa marito dare, alium quem in pede huberent, in foco Larium familiarium ponere; tertium in sacciperio cum condidissent, compito vicinali solere resonare. Sic emebat, aut quasi, Sponsa Sponsum; quam ad rem etiam affert, Varronis haec citans, Nonius Marcellus illud Virgilii, quo Tethys, nomine filiae, generum emere sibi dicitur omnibus undis. De Germanis quoque Tacit. Germ. c. 18. Dotem non uxor marito sed uxori Maritus offert. Intersunt Parentes et propinqui ac munera probant, Munera non ad delitias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque invicem ipsa armorum aliquid viro affert. Hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales Deos arbitr antur. Ubi plane Coemptio nuptialis. et de phiala Sponso Sponsaeque, ex Graecorum aliorumque in Oriente populorum more, dari solita, videsis quae notavit Isaac. Casaubonus ad Athen. l. 13. c. 5. etc. Plura hancin rem vide apud Ioann. Seldenum Uxor. Ebruic. l. 2. c. 2. et 20. adde eiusdem l. 3. c. 25. ut et quae infra dicemus, ubi de Nuptiis.
NUNDINAE
Feriae erant apud Romanos publicae, paganorum, i. e. rusticorum, quibus conveniebant, engotiis propriis vel mercibus provisuri, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Unde Sextus Pom. Nundmas, inquit, seriarum diem esse voluerunt antiqui, ut rustici convenirent mercandi vendendique causd, eumque nefastam, ne, si liceret cum populo agi, interpellarentur Nundinatores. Interim negasse veterum quosdam, Nundinas ferias esse, idem Macrob. docet, Titum, nempe, Iulium, Modestum et Trebatium, affirmantibus contra Iulio Caesare et Corn. Labeone, additque huius varietatis causam, apud Granium Licinianum l. 2. inveniri, his verbis: Is ait, Nundinas Iovi ferias esse, siquidem Flaminica Nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare. Sed lege Hortensia effectum, ut fastae essent, utri rustici, qui mundinandi causa in Urbem veniebant, lites componerent. Nefasto enim die Praetori fari non licebat. ERgo qui ferias dicunt, a mendacio vindicantur, patrocinio vetustatis: qui contra sentiunt, aestimatu aetatis, quae legem secunta est, v???a depromunt etc. De origine Nundinarum ita rursus Macros. Nundinarum, inquit, originem quidam Populo assignant, quem communicato regno cum T. Tati, sacrificiis et sodalitatibus institutis, Nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus affirmat. Sed Cassius Seu. Tullium fecisse Nundinas dicit, ut in Urbem ex agris convenirent, urbenas rusticasque res ordinaturi. Geminius ait, diem Nundinarum exactis iam Regibus coepisse celebrari: quia plerique deplebe, repetita Servii Tulli memoria, parentarent ei Nundinis. Rutilius scribit, Romanos instituisse Nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die (et hinc Nundinarum nomen) intermisso rure, ad mercatum, legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita, utque consulta frequentiore populo referrentur: quae trinundino die proposita, a singulis atque universis facile noscebantur: unde triam mos tractus, ut legestrinundino die promulgarentur. Ea re etiam Candidatis usus fuit in Comitium Nundinis venire et in colle consistere, unde coram possent ab universis videri. Sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam in trinundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coperunt. Verum quae de octo diebus apud Macrobium Rutilius habet, ex Dionysio Halicarnassaeo corrigenda l. 7. qui sic de Nundinis: *ai( de\ a)gorai\ (*rwmai/ois2 e)ge/nonto, w(s2 kai\ me/xri tw= kaq) h(ma=s2 xro/nwn, di) h(me)ras2 enna/ths2. )*en de\ tau/tais2 s1unio/ntes2 e)k tw= a)grw=n oi( dhmotikoi\ e)is2 th\n po/lin, ta/s2 te a)meiyeis2 e)poiou=nto tw= w)ni/wn, kai\ ta\s2 di/kas2 par) a)llh/lwn e)la/mbanon, ta/te koina( i(/s1wn h)=s1an ku/rioi kata\ tous2 no/mous2, kai\ o(/s1a h( boulh\ e)pitre/yeien a)ntoi=s2, yh=fon a)nalamba/nontes2 e)peku/roun. *ta\s2 de\ metacu\ tw= a)gorw=n e(pta\ h(me/ras2, a)utourgoi/ te o)/tes2 oi( polloi\ kai\ pe/nhtes2, en toi=s2 a)groi=s2 die/tribon], I. e. Nundinae autem Romae nono quoque die celebrabantur, ut nunc etiam. lis Nundinis, plebs agrestis in urbem confluebat, venaliaque permutabat et iure inter se agebat, et suffragia serebat de negotiis publicis, de quibus vel leges ei permitterent arbitrium, vel Senatus ad eam referret. Septem autem intermediis diebus ruri degebat, quod magna pars ob paupertatem operarentur suis manibus. Cui adstipulatur Varro de R. R. l. 2. in princip. Viri magni, nostri Maiores, annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent 5 reliquis septem, ut rura colerent. Nempe ab unis Nundinis ad alteras dies tantum septem intermedil erant, primusque dies et nonus Nundinas habebant, uno factum ut Nundinae nono quoque die celebrari dicerantur. Hinc trinas Nundinas continuas, seu Trinundinum, ut alii dicunt, quibus ad Praetorem in Comitium producebantur obatati, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur, non bene Hotomannus ad Leges XII. Tabb. aliique post eum, spatium 27. dierum fuisse dicunt, ex eo, quod Nundinae nono quoque die Romae celebrarentur: Intra 17. enim dies tres Nundinae fieri solebant; A primis evim ad secundas septem intericiebantur dies, ab his ad tertias totidem, quibus si adicias ipsos Mundinarum dies, qui sunt tres, prodibit numerus dierum septendecim. Vide Iac. Oiselium IC. Notis in A. Gellium l. 20. c. 1. ut et infra. Idem intelligendum de trinundino seu tribus Nundinis, quibus Lex a Legislatore promulgabatur, advocataque contione recitabatur, ut de singulis doceretur, rogareturque ut eam accipere vellet, utque prodita die, qua Comitia haberentur legis ferendae, ad illam diem frequem adesset, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 13. Ipso autem Nundinarum die ferre legem non licebat, auctore Macrobio ubi supra: sei post terrias dein Nundinas id fiebat, ut videre est, apud modo laudarum Rosin. l. 8. c. 2. etc. Sed et apud Eugippium in Vita S. Severini c. 9. voce hac vicus den otabatur: Cuidum cum coniuge liberisquoe redernto, praecepit transvadere Danubium, ut hominem ignotum in Nundinis quaereret barbarorum, ut observavit Velserus: quod scilicet Germanis marct appellentur tum Nundinae, tum vici eiusmodi, ut Emporium Graecorum. Epulas significat, apud Ulpianum l. 69. ff. pro Socio, ubi vide Dionys. Gotofred. Decursiones militares seu Hastiludia, quae vulgo Torneamenta vocantur, notat in Decret. Eugenii II. Ponrif. Rom c. 7. Temerariam multorum audaciam, qui ad derestabiles Nundinas ex condicto venire solens, ad ostentationem virium suarum, omnino et sub anathemate sieri prohibemus. Quod si quis ibidem mortuus fuerit, paenitentia et viaticum ibi non negetur, Ecclesiastica tamen careat sepultura. Ex quo loco patet, octavo ineunte saeculo atque adeo Ludovico Pio imperante, obtinuisse eiusmodi Hastiludia, quod etiam ex Nithardo firmat Car. du Fresne Dissertat. 6. ad Ioinvillam, atque ulterius, Nundinarum appellatione donatas deinceps fuisse militares eiusmodi et equestres decursiones, ut et in Concilio Remensi A. C. 1131. tan. 12. apud Lambertum Arden sem p. 13. 29. Theodoricum Abbatem in Vita S. Bernardi l. 1. c. 11. Caesarium l. 7. c. 39. l. 12. c. 17. Alios. Sed et proelia et bella civilia ita appellat Bernardus Clarevallensis Abbas in Epistolis ad Sugerium Abbatem S. Dionysii Tom. 4. Histor. Franc. p. 516. Homines namque illi, qui reversi suns, maledictas illas Nundinas post festa Paschalia praesixerunt et statuerunt laxatis babenis Dominus Henricus fil. Comitis et Dominus Robertus frater Regis, ut irruant et interficiant semetipsos, apud Car. du Fresne Glossar. Quae omnia ex Nundinis originem accepere. De quibus plura, earum inprimis inter Christianos ortu et progressu, vide in voce Feria; earundem a mercatibus differentia, supra voce Mercatus; nomine apud Germanos, quibus Mess, it. Messag dicuntur, voce Missa: ut et infra quaedam in voce Staepulae: it. Siliquatitum, Sponsalia, Stallanus: De die autem postridie Nundinas, tamquam infausto, vitato ab Augusto, Casaub. ad Sueton. in eo c. 92. NUNDINAE IN EUROPA CELEBRIORES. Astracanenses, in Russia extrema. Bellicadrenses, in Gallia. Campanienses, in eodem Regno olim clarissimae fuere, vulgo les Foires de Champagne. Fuere autem illae, la Foire de May de Provins, de S. Iean de Troyes, de S. Ayoulou S. Ernoul de Provins, de S. Remy, alias la Foire froide de Trezer de Troies; de Laguy sur Marne, et la Foire de Bar sur Aube, uti illas ex MS. Codice exhibet Car. du Fresne in Glossar. Eperienses, in Hungaria. Francofurtenses, in Germania, quae Francofurti ad Moenum binis quotannia vicibus habentur. S. Germani, a S. Germain, in Gallia. Iaroslavienses, in Polonia. Lipsienses, in Misnia, ter quotannis haberi solitae. Lugdunen ses in Gallia. de Medina del Campo et Medina de Rio secco, in Hispania. Naumburgenses, in Germania. Placentinae,in Italia. Vercellenses in Italia. Zurzacenses, Zurzaciseu in Foro Tiberii haberi solitae, bis quotannis in Helvetia etc.
NUPTA
i. e. Sponsa rite deducta, Hebraeis , neque ante dicebatur, tametsi ex sponsalibus plane matrimonium esset satis contractum initumque: Sponsum appellabant et , Sponsam. et : post deductionem, per septem Epuli nuptialis dies (de quo infra) haec , ille ab omnibus, etiam post illos expletos, semper a Parentibus appellabatur. Inde etiam ipsum coniugium dicebant, ac interdum quoque et nuptias, : Patres item coniugum inde se mutuo et propinqui nominabant. De Nupta vero nova, praeceptae virginitatis accusata, Lex sacra sic habet, Deuter c. 22. v. 13. et seqq. Si quis duxerit uxorem et ingressus fuerit ad eam, et odio coeperit eam habere, et imposuerit ei opprobrium verborum, protuleritque contra eam nomen malum seu infamiam, ac dixerit, cum duxissem mulierem illam et ingressus essem ad eam, non inveni virginem, sumant pater puellae et mater eius et proferant signa virginitatis () puellae ad Presbyteros Civitatis, qui sunt in porta dicetque pater puellae ad presbyteros, hanc filiam meam dedi viro illi in uxorem coepitque eam odio habere; et ecce ipse imponit ei opprobrium verborum, dicens, non inveni in filia tua virginitates seu virginitatis signa; haec vero sunt signa virginitatis filiae meae; et expandent vestimentum coram Presbyteris Civitatis, accipientque presbyteri Civitatis virum illum et castigabunt eum, condemnabuntque eum centum argenteis (siclis) quos dabunt patri puellae eo quod produxit nomen malum contra virginem israel, habebitque eam in uxorem, nec poterit dimittere eam cunctis diebus suis. Quod si verum est verbum illud et non inventa sint signa virginitatis in puella, ducent puellam ad ostium domus patris sui obruentque eam viri Civitatis illius lapidibus, ut moriatur, quia fecit nefas in Israel, fornicando in domo patris sui, removebisque malum de medio tui. Quam Legem nec ad minorem annis duodecim ac die unico, quam nuncupant, nec ad maiorem annis, praeter sex menses duodecim, quam appellitant, i. e. plenae pubertatis puellam, attinere volunt Magistri: imo nec ad puellam, quae ex ipsa origine non esset Israelitis, aut cui dos 50. siclorum seu Zuzorum 200. non erat ex more ante nuptias praestituenda; nec demum ad virginem, quae ante sponsalia erat violata. Adeo, ut nisi inter Sponsalia et primos amplexus coniugales pollueretur, querelae huic nullus esset locus. Intentabatur autem haec actio coram Presbyteris civitatis, seu *gerous1i/a|] ac Senatu, ut Philo interpretatur, Synedrio videl. XXIII. virali, penes quod erat iudiciorum capitalium poenaliumque in qualibet urbe cognitio. Formula huiusmodi: Cum iuvencula hac seu puella nondum plenae pubertatis, ut maritus concubui, et minime in ea reperi virginitates (parqe/nia]) et inquisitione ea de re facta innotuit mihi eam stupri ream fuisse in me, postquam desponsata est mihi et hi sunt testes oculares, quod stupri huiusmodi rea sit. Sic puella pro tribunali audita, examinabantur testes qui si eam convicissent, lapidatione illa puniebatur, si non ex genere esset Sacerdotali. Tunc enim vivicomburii poena erat, Levit c. 21. v. 9. Sin periurii testes convincerentur, absoluta uxore, poena marito utraque ex Lege infligebatur, et testes periuri lapidabantur. Idem ius obtinuit, si denuo periurii a testibus aliis a marito adductis convincenntur adducti a Patre seu pro uxore: etenim tunc et hi uxore rea peracta, morte itidem plexi. Coeterum, uti inter vulgi errores a Medicis, Iurisconsultis, ac Theologis summis reiectum, in cunctis aut ita haberi, ut indubitatum Virginitatis signum (ut de perpetua nymphae seu hymenis virginei admissione verba praefata quidam explicant) aut haberi omnino; Proin receptiore sententia, Virginitatis signa, explicantur, de testibus virginitatis (Paranymphis nempe vide infra) qui ex sindone aliterque rem in Foro expeditam probatamque dare consueverint. Certe Iosephus heic de Marito tantum ait, *di/khn laxw\n au)to\s2 kathgorei/tw xrw/menos2 ei)s2 a)po/deicin oi(=s2 a)\n e)/xoi texmhri/ois2], Actionem intendat ipse et accuset, eis quae habet signis usus. Neque sane ille aut Philo, l. de Spec. Leg. de Adult. ubi hac de re loquitur, quidquam de sindone in testimonium afferenda habet. Quod virginitatem ex Matronarum inspectione probandam concernit, vide praeter alios complures Zachar. Pasqualigum Decis. Moral. 221. et 222. Si Parentes vero deessent, qui de filia diffamata quererentur, Curatorem dabant Iudices: quo casu quoque, non Patris heredibus, sed puellae ipsi, innocenti repertae, centum sicli cedebant. Poena autem Mariti, verbera erant: Iosephus Antiqq. l. 4. c. 8. *tou= de\ tolmhrw=s2 kai\ propetw=s2 e)penegkei=s2 ai)ti/an kai\ dabolhn pro/stimon e)ktine/tw plhga\s2 tes1s1ara/konta mia=s2 leipou/s1hs2 lamba/nwn kai\ penth/konta s1i/klous2 a)potine/tw tw=| patri\], Vir temeritatis et petulantiae, qua insontem uxorem detulerit, poenas luat quadraginta una minus plagis acceptis et quinquaginta siclos puellae patri nomine mulctae persolvat. De quo numero verberum Magistri consentiunt. Ubi vero reperta sunt manifesta virginitatis signa, non sine benedictione sollemni ea summa cum laetitia solebant agnosci, si fides Ritualibus, in quibus benedictio haec occurrit: Benedictus sis, Domine Deus noster Rex Mundi, qui statuisti nucem in horto Eden seu in paradiso, liliumque convallium. Non dominabitur alienus in fonte signato. Propterea cerva amorum servavit sanctum semen in munditia et statutum non violavit. Benedictus sis Domine, qui elcgisti Abraham et post eum semen ipsius, vide Sepher Thephiloth Iudaeorum Hispaniens. p. 351. Ubi ex lege capitali, in novam Nuptam praereptae virginitatis nomine agere aut nolebat, aut nequibat Maritus, integrum ei erat ex receptis moribus, sua duntaxat assertione, postulare eam sive eius praereptae, sive primo amplexu sibi non compertae; non vero criminaliter, sed ideo duntaxat, ut, veluti condictione indebiti, dotem ei, Virginis nomine constitutam, quae dupla erat ei, quae vitiatae debebatur, aut rescinderet, aut pro varia causae qualitate minueret. Nam non ad aliam omnino Virginem, praeter eam, cui dos virginalis seu L. siclorum aut CC. Zuzorum sub Sponsalia debebantur, attinuit hic mos, etc. Plura apud Seldenum Uxor. Ebr. l. 2. c. 1. l. 3. c. 1. et 2. nec non hic infra, item voce Nympha, et hinc ortis.
NUPTIAE
a nubendo, quod nova Nupta seu Sponsa flammeo obnupta seu obvelata ad Sponsum olim deducebatur, Alias Matrimonium, Coniugium etc. erat viri et mulieris coniunctio legitima, vitae societatem continens, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 3. Quod Cornicum, fortunatissimum in his, omen significat: Ea enim, inquit Alexand. ab Alexandro Genial. dier. l. 2. Cornicum societas est, ut ex duobus sociis altera exstincta altera perpetuo vidua maneat. Magna olim pompa ac sollemnitare peragebantur, unde Nuptias celebres vocat Phaedrus l. 1. fab. 6. et Tacit. Annal. l. 12. c. 5. Sollemnia Nuptiarum, Imperator in l. 22. C. de nupt. Nuptiarum celebritatem vocat, de quibus pauca haec. Romae, priscis temporibus in more fuit ut uxorem ducturus, ab eo, unde ducenda erat, eam in matrimonium datum iri stipularetur, idque, qui nuptum daturus erat, sponderet: qui contractus Sponsalia vocabatur, de quibus vide infra suo loco. In argumentum eorum contractorum, Sponsae a Sponso arrhae dabantur: Quin et annulus ei pignori mittebatur, quem pronubum Tertullianus l. de cultu Feminarium vocat. Vide infra, in voce Sponsa. Non autem Romanus, nisi Romanam, ducere poterat, i. e. iure civitatis donatam. Nec Patriciis cum Plebeiis antiquitus connubium erat, donec id evicerunt Tribuni Plebis an. Urb. Cond. 309. Nec Ingenuus Libertinam ducere poterat uxorem, ante legem Papiam Poppaeam, quae id primum concessit, ut haec omnia luculentissime explicavit Barn. Brissonius l. sing. de Iure Connubiorum. Sponsalibus factis Nuptiis dies dicebatur, qua in re admodum accurati, vel potius superstitiosi fuere. Kalendarum certe et Nonarum Iduumque posteros dies omnes a Nuptiis habitos fuisse alienos, auctor est Festus: Ipsas imo Kalendas, Nonas ac Idus, Macrob. l. 1. Saturn. c. 15. Mensem vero totum Maium infaustum iisdem ac inauspicatum fuisse iudicatum, testatur Plut. in Quaest. Rom. q. 86. Unde tritum illud: Mense Maio nubunt malae. Parentialibus quoque, quae mense Februario celebrabantur, Nuptias vitandas esse, suadet Ovid. Fastor. l. 2. quamvis Pomponii cclebratas fuisse pridie Idus Februarii indicet Cicer. Ep. ad Q. Fratr. l. 2. Epist. 11. Saliroum quinetiam dies festos sollicite vitarunt, ut iterum Ovid. ubi supra docet. Contra aptissimum Nuptiis tempus, quod Idus Iunias sequebatur, existimarunt. Ovid. Fastor. l. 6. v. 223. Tunc mihi post sacras monstratur Iunius Idus, Utilis et nuptis, utilis esse viris. Ad quem dierum delectum refer verba Ciceronis l. 2. Ep. 4. ad Q. Fratr. de nostra, inquiens, Tullia tui mehercule amantissima, spero cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi. Coeterum confectum est etc. Duo autem fuisse Uxorum genera Cicer. in Topicis c. 3. docet, unum quod proprie dicebatur, Uxor, alterum quod Materfamilias: quem ad locum Boetius tribus, inquit, modix Uxor habebatur, usu, farre, coemptione, sed confarreatio solis Pontificibus conveniebat. Quae autem in manus per Coemptionem venerant, hae Matresfamilias vocabantur: quae usu vel farre, minime. Sed usu etiam, nedum coemptione, Uxoresin manum convenisse, docet ipse Cicer. Orat. pro Flacco. Proin Iac. Raevardus Varior. l. 4. c. 16. ita Ciceronis locum interpretatur, ut dicat, eum, per duas Uxorum formas, intelligere, Uxorem iustam et iniustam, ut Iurisconsulti loquuntur: Iustamque esse ait, quae in manum viri convenit usu, farre aut coemptione, quam Cicero Matremfamilias appellat; Iniustam, quam fola consuetudo uxorem fecerit et cum qua ius esse connubii leges non patiantur. Et quidem Uxorum usucapionem (cum nempe Uxor capta apud Virum fuisse per annum integrum nullo interrupto usu, quod fiebat, si per trinoctium a viro abfuisset) legitimi Matrimonii rationem antiquissimam fuisse, et a raptu Sabinarum initium sumisse, Raevardus supra memoratus arbitratur, putatque, quia feliciter hic raptus romulo cesserat, instituisse eum, ut non vero, sed simulato quodam raptu omnis legitimi connubii ritus in posterum perageretur. Verba eius sunt in Comm. XII. Tabb. c. 21. Quo quidem tempore ea fuisse videtur Matrimonii contrahendi ratio, ut usu quisque Virginem ex gremio matris, aut ex proxima necessitudine vi simulata raptam, non aliter suam faceret, quam Romana plebis Sabinas olim virgines. Er hunc rapiundae Virginis ritum, eleganter exponit Apuleius Metam. l. 4. Vide quoque Tertullian. de Spectac. In Confarreatione vero Dionysio, sacras Nuptias scribenti Farracia esse dictas, eodem farre Coniuges vescebantur, quo etiam vicitimas respergebant: Et Ulpian. l. 10. Institut. Farre, inquit, convenitur in manum certis verbis et testibus 10. praesentibus, sollemnique sacrificio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur: Quo vinculo nihil religiosius, novaeque Nuptae farreum praeferri solitum fuisse, docet Plin. l. 18. c. 2. Sed hanc confarreandi consuetudinem (per solos Pontifices peragi solitam, quo sensu Boetius, eam solis his vindicans, capiendus) aut omissam aut inter paucos retentam fuisse, refert Tacit. Annal. l. 4. c. 16. In Coemptionis ritu, praeter mutuam interrogationem et responsionem, Mulier nubens asses tres ad Virum ferre solebat: atque unum quidem quem manu tenebat, tamquam emendi causa, dabat marito; alium, quem in pede habebat, in foco ponebat Larium familiarium: tertium in sacciperio conditum, compito vicinali donabat, ut Iustus Lipsius Antiqq. Lect. l. 5. c. 22. apud Nonium Marcellum legi vult, aut quod Palmerio in Spicilegiis placet, rezonabat; h. e. soluta zona promebat. Meminit ritus huiusmodi Cicero pro Muraena, ubi ait: Putarunt Iurisconsulti, omnes Mulieres, quae coemptionem facerent, Caias vocari. Quemadmodum Mariti Caii, in memoriam felicis coniugii Caiae Caeciliae, cum Tarquinio Prisco. Unde Proverb. Ubi tu Caius, ibi ego Caia, quod exponit Erasmus, Ubi tu dominus, ibi ego domina. Quo modo quae in Mariti manus veniebat, proprie Matremfamilias appellatam esse, annotavit Cael. Rhodig. l. 28. c. 17. Quibus adde quartum Coniugii contrahendi modum, per Sortitionem, cuius meminit Sueton. in Tib. c. 25. Vide Sigonium de Iure Rom c. 6. l. 1. Cum nullus horum modorum observaretur, Nuptiae innuptae dictae sunt etc. Fiebant vero non nisi captatis prius auguriis Nuptiae, quibus faciendis Auspices olim interpositos fuisse, docet Val. Max. l. 2. c. 1. Unde illud Tullii pro Cluentio: Nubit genero socrus nullis Auspicibus, nullis Auctoribus. Senis dein crinibus ornabatur Nupta, sive quod is ornatus vetustissimus esset, sive quod eo Virgines Vestales ornabantur, quarum castitatem Viris suis nubentes spondebant, ut Sextus Pomp. tradit. Caelibari praeterea hasta quae in corpore Gladiatoris abiecti occisique stetisset, nubentis caput, a Marito comebatur: an quia Matronae in Iunonis Curitis tutela erant: an ut viros fortes Sponsam genituram ominarentur; an ut vinculum Coniugii insolubile et non nisi summa violentia, per hastam indigitata, rumpendum significarent, an ut notaretur, primas Nuptias bello et pugna fuisse contractas? Vide Plut. in Romulo, item in Quaest. Rom. quaest. 87. Ovid. Fastor. l. 2. v. 559. Nec tibi quae cupidae matura videbere Matri, Comat virgineas hasta recurva comas. Corona inde nova Nupta redimiebatur, Tertullian. de Coron. milit. Catullus in Carm. 62. de Nuptiis Iuliae et Manlii, v. 6. Cinge tempora floribus Suaveolentis amaraci. Recta item tunica induebatur, qualem prima Caia Caecilia texuit, Plin. l. 8. c. 48. cinguloque, ex lana ovis facto, cingebatur, quod Vir in lecto solveret, Festus. Eadem coronam ex verbenis a se lectis compositam sub amiculo ferebat, teste eodem: luteosque soccos gestabat, ut Catullus ubi supra suspicandum reliquit. Solebat autem velo obnubi, quum ad Virum deceretur, ut supra innuimus, quod Flameum vocabatur, de quo vide suo loco. Unde Lucan. de bello Pharsal. l. 2. v. 360. Non timidum Nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus. Hoc modo ornata in Viri domum deducebatur vespere, a praetextatis pueris patrimis tribus, quorum unus facem praeferebat ex spina alba, reliqui duo nubentem tenebant. Quinque faces, seu taedas iugales in Nuptiis accensas fuisse, Plut. docet Quaest. Rom. quaest. 2. an, ut alia omittam, quod matrimonium contrahentes quinque Deorum ope, Iovis adulti, Iunonis adultae, Veneris, Suadelae ac Dianae sive Lucinae indigerent? Nec ex spina solum, sed ex pinu quoque confectas, Virgilius docet in Ciri, Pronuba nec castos incendet pinus odores. Imo ex corylo, suo tempore, Plin. apud Delrium, Not. ad Medeam Senecae Actu 1. v. 37. qui de eodem ritu quaedam habet, ibid. Octav. Actu 1. v. 142. Deductam praefato modo Sponsam colus compta cum fuso et stamine comitabatur, cuius ritus Tanavil, quae eadem Caecilia vocata est, auctor apud Plinium l. 8. c. 48. Utensilia mulieris, puer impubes Camillus sive Casmillus dictus, in vase operto, Cumero appellato, gerebat. Quo comitatu cum ad Mariti aedes floribus frondibusque ornatas accessit, prae foribus interrogata, quaenam esset, Caiam se esse, respondebat: postes dein ianuae lana tangens, adipe lupino inungebat, unde Uxor, quasi Unxor. Transiliebat postea ianuae limen, quod ipsi contingere religioni erat vel potius, sublata trans limen intro ferebatur a Pronubis, ut vi illata videretur. Ingressae claves dabantur, vel ad partus facilitatem designandam, vel magis, ut significaretur ei rerum omnium domesticarum curam ac custodiam reique sic familiaris administrationem, ac dispensationem permitti. Statuebatur quoque in pelle lanata, ignisque et aquae sacramento Nuptiae firmabantur in limine, unde et hodie saces praelucent, et aqua petita de puro fonte per puerum felicissimum vel puellam, quae interest nuptiis, de qua solebant nubentibus pedes lavare, verba sunt Varronis apud Servium in Aen. l. 4. Quae dum peragerentur, inprimis, dum a Marito, ut quidam volunt, Sponsa trans limen portaretur, acclamatum ab astante coetu, Thalassio, Thalassio, de quo vide Plut. in Pompeio: quemadmodum apud Graecos, Hymen, Hymenaec. Adhibebantur autem his ceremoniis singulis Dii peculiares, teste Augustino de Civ. Dei, l. 4. c. 11. ut cum Mas et Femina coniungerentur, Deus Iugatinus: cum Nupta domum duceretur, Domiducus: ut in domo esset, Domitius: ut cum viro maneret, Manturna: cum postes ungeret, Iuno Unxia etc. Acceptae porro sic Sponsae et comitibus eius in cena dabatur epulum a novo Marito, quod Cenam Nuptialem veteres vocare sunt soliti, in quam aliqnanto maiores sumptus, quam in alia convivia, facere, legibus Lincinia et Iunia fuit permissum. Tibiam intervenisse, Plauti, Terentii, aliorum non pauca demonstrant loca. Nuces a novis maritis iaci et pueris spargi consuevisse, indicat Catullus in Carm. supra laudato, et Virg. Ecl. 8. v. 30. Sparge Marite nuces: ——— de quo ritu vide infra, in voce Nux. Post haec nubenti praetexta deponsita, et a multitudine puerorum obscena acclamata sunt, versusque Fescennini occenti: quae dum fiebant, lectus Nuptialis componebatur, quem proprio nomine Genialem vel Adversum, appellatum esse, Servius ostendit in Aen. l. 6. Hunc toga sterni et Maritorum Genios advocari consuevisse, Arnob. adv. Gentes l. 3. docet: unde fortasse sacri Genium lecti Iuvenal. dixit Sat. 6. Nova Nupta in cubiculum deducta, praetextati eius, qui Praelux dicebatur, teste Festo, fax rapi solebat ab utriusque amicis, ne aut Uxor eam sub lecto Viri ea nocte poneret, aut Vir in sepulchro comburendam curaret, quo utroque mors propinqua alterutrius captari putabatur. Servius corneas has faces, quod diutissime luceant tamquam vitae praesidia, raptas fuisse, eosque, qui his potiti sunt, diutius vixisse, ait, apud Ios. Scaligerum Castigat. in Festum. In cubiculum simul inferebantur simulacra Deorum, Virginensis Deae, Subiugi Dei, Premae, Pertundae, Veneris et Priapi, Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 9. Sponsaque per gradus eburneos ad huius simulacrum ascendere eique insidere tenebatur. Quo facto lectum Viri adibat, in quo Pronubae eam collocabant, i. e. Matronae spectatae pudicitiae et quae, uni duntaxat Viro nupsissent, quo Matrimonii perpetuitatem auspicarentur. Inde Cingulum virgineum Maritus Sponsae solvebat: Erat autem id Herculano nodo vinctum, quod Virsolvebat ominis gratia, ut sic ille felix esset in suscipiendis liberis: Herculis ad instar, qui 70. liberos reliquisse dicitur. Hinc Cinxiae Iunonis venerabile in Nuptiis nomen. Quo pacto, quae Sponsa fuerat, fiebat Uxor. Postridie Nuptiarum apud novum Maritum rursus cenabatur, unde Repotia is dies dictus: Quo eodem, nova Nuptae munera a Cognatis et Propinquis mittebantur, quae Nuptialia dona ICti vocant: Apud Cicer. tamen pro Cluentio et Apuleium de Asino Aur. l. 6. hoc nomine ea veniunt, quae ante contractas Nuptias Mulieri a Viro offerebantur. Eodem die, nova Nupta libertatem auspicata Uxoriam in domo Viri rem faciebat divinam, teste Macrobio Saturnal. l. 1. c. 15. Quod si procedente Matrimonio aliquid litis inter Neogamos accidisset, ad Deae Viriplacae sacellum itum est, Sigon. de Iure Rom l. 1. c. 6. Vide Andr. Tiraquellum de Legg. Connubial. Pet. Gregorium Syntagm. Iuris Univ. l. 9. Th. Trevisanum Venetum, Thadeum Pisonem Soaccium tr. de Sponsal. Matrimonio, et eorum privilegiis, Car. Sigon. de Iure Rom. Salmuthum in Pancirol. l. rerum deperdit. c. de Nuptiis Cael. Rhodig. l. 28. c. 17. aliosque laudatos Ioh. Rosino Antiqq. Rom l. 5. c. 37. in quod editis Paralipomenis Thom. Dempster. addit, celebritati Nuptiali plenilunium aptissimum fuisse habitum, quo tempore et Graeci nundinas suas celebrabant: publicosque consessus frequentabant, vide infra: Signatis pactis dotalibus, dictum Feliciter: in Repotiis non amicos solum, familiares, sed Principes quoque exemplo Augusti et Caligulae, adhibitos; honestioribus porro cenam, vilioribus sportulas datas: imo aliquando pecuniam quoque vultibus Mariti aut Uxoris signatam, inter convivas distributam fuisse. Unde Symmachus l. 4. Ep. 4. et l. 9. Ep. 96. NOn eadem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri MinerviiNuptias aliorum potius relatu, quam literis tuis comperi? An veritus est, ne a te numisma cusum desiderarem? potui iacturam sportulae facere. Praeterea, annotavit in primo limine aquam exhibitam fuisse, cui titio immergeretur, ex Varrone apud Turnebum l. 29. c. 27. Faces item a 5. pueris praelatas, quae ex pinu vel spina alba: Iugum quoque utrumue Coniugum subiisse, dextrasque iunxisse etc. Plerosque Nuptiales ritus Lucan. exhibet l. 2. de bello Pharsal. in nuptiis Marciae et Catonis: Quorundam meminit Seneca Octavia Actu 4. Sc. 1. v. 699. ——— Vidit attonitus tuam Formam Senatus, tura cum Superis dares, Sacrasque grato spargeres aras mero, Velata summum flammeo tenui caput, Et ipse lateri iunctus, atque haerens tuo Sublimis inter civium laeta omina Incessit, habitu atque ore laetitiam gerens Princeps superbo. Aurelii nummus exhibet Imperatorem, auspice Concordia, Faustinam sibi matrimonio iungentem: quorum is sinistra nuptiales tabulas, dextra dextram sponsae prehendit: haec iuncta manu sidem, flammeo pudicitiam, digito ori admoto obsequium ac taciturnitatem pollicetur, apud Solerium de Pileo sect. 6. Apud Athenienses, postquam licenter admodum, soluteve diu vixerant, primus volgivagam Venerem Cecrops, hinc *difuh\s2] dictus, lege compescuit, et sanxit, ne quisbinas Nuptias eodem tempore constitutas haberet: (*ena a)/ndra mia=s2 gunaiko\s2 tuxei=n], Unam tantum quisque Uxorem ducito, Athen. l. 13. Postea circa Socratis tempora, ob Virorum inopiam, Plebiscito, praeter Uxorem, e peregrina et pellice quoque licebat liberos tollere, ibid. Uxor autem legitima non erat, nisi civis, inter quos tamen peculiari Lege Pallenaei excipiebant Agnusios, qui inter se connubia non contrahebant, Plut. in Thesco. Collapsum ius vetus, de civibus ducendis, restituit Pericles, quod tamen pessimo eius exemplo paulo post obsolevit; donec tandem Aristophon Euclide Praetore Athenis, scripta lege solos cives Athenienses esse sanxit, qui utroque parente cive nati essent: Nam ad ea tempora civis censebatur, qui Parentum alterutro cive natus esset. habebant vero legitimum celebrandarum Nuptiarum tempus Brumam, Aristoteles Polit. l. 7. c. 16. ex instituto Cecropis, ut videtur: nempe mense Gamelione, (unde nomen invenit) i. e. diebus Brumalibus. Unde apud Terent. in Phorm. Actu 4. sc. 4. v. 29. Aruspex vetuit ante Brumam autem quid novi Negotii incipere, quae causa 'st iustissima. Aetas hominis, Nuptiis alligandi, e Solonis sententia, annus fuit tricesimus quintus: ex Aristotelis, biennio maturior. Nec quaevis Uxor legitima habebatur, sed illa tantum, quae legitime desponsata esset, vel a Patre, si viveret, vel a germano fratre, si Pater obiisset: vel, neutro horum superstite, ab Avo paterno. Interim Sororem germanam in matrimonio habendi veniam dabant. Praecipue autem inter Gentiles constitutae erant Nuptiae, quinimo )*epi/klhros2] Virgo solis Gentilibus et Cognatis nuptum erat danda, vide supra in voce Epiclerae. Inter Servos autem, sicut et apud Romanos, proprie non erant Nuptiae, sed s1unous1i/ai], neque illae, quibuscum consueverunt, Uxores, sed potius coniunctae conservae, e quibus habeant filios, ut eleganter Varro de R. R. l. 1. c. 17. dicebantur etc. Celebrabant Nuptias Graeci, tempore plenilunii, quo et Nundinas suas celebrabant, publicosque frequentabant consessus, ut Thucydides docet l. 1. sub fin. An quod inde boni ominis non nihil ex plena Lunae facie auspicarentur: an ut frequenti iam et advenis referta civitate, Nuptiarum pompa celebrior esset? Menander, Anaxandridesque Comici, Pindarus, Hephaestion, Demetrius Phalereus, laudati a Bern. Martino var. Lect. l. 1. c. 14. consuetudinem hanc abunde probant: quibus addendi Pindarus in Isthmiis et Euripides in Iphigenia, ubi Agamemnon, rogatus ab Uxore Clytemnestra, quando filiae suae vellet celebrari nuptias, respondit, (/*otan *selh/nhs2 e)utuxh=s2 e)/lqoi ku/klos2], Qunado Lunae fortunatae venerit circulus. Ritus autem fuere isti, quos Erato invenisse dicitur, apud Cael. Rhodig. l. 7. c. 4. Postquam Sponsus Sponsae, praesentibus aliquot testibus, promisisset, iuxta Latinorum formulam, se sponsam post concubitum in vita non deserturum: Ipsaque vicissim ei a Parente vel Tutore, desponsara esset, iuramentum quoque aliquando, in Templo, intervenisset; ut de Clitophonte ac Leucippe legimus, in Templo Isidis: quorum ille iuravit, a)gaph/s1ein a)do/lws2], haec a)/ndra poih/s1asqai kai\ pa/ntwn a)pofh=nai dis1po/thn] (ut de poculo coniugii, apud Galatas usitato, quo a Camma Synorix propinato veneno interemptus est, apud Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 2. c. 5. Item de pane in duas partes ense dissecto, quod apud Macedones obtinuit, Curt. l. 8. c. 4. nil dicam) ad Nuptias uterque se accinxit. Et quidem Sponsa a Parentibus in templum Minervae parqe/nou] seu Virginis deducta, coniugii ab illa veniam petebat; simulque iuvencam, iugi expertem, ei sacrificabat: Unde apud Euripidem Iphigenia Aul. v. 11, 12. *mo/xoite pro\ ga/mwn, a(\s2 qea=| pes1ei=n xrew\n] )*arte/midi]. Offerebat insuper canistrum variis elegantiis refertum, quem ritum, kanhfo/ria] dictum, Suidas prolixe explicat: additis precibus, )/*artemi mh\ veme/s1a], Ne irascere Diana, Theocr. Idyll. 27. sicque e grege a)zu/gwn kourw=n] discedendi, bona Deae Virginitatis pace, facultatem sibi conciliabat. Praeterea Veneri et Gratiis, ob praeteritum: Iunoni inprimis *gamhli/a|] seu Pronubae, ob praesens; eidemque tamquam Lucinae vel Matrifamilias, ut Plauto vocatur in Amphitruone, Actu 2. sc. 2. v. 201. ob futurum tempus, similiter sacra faciebat. Parcis quoque aliquando a nova Nupta litabatur, ut vitae suae filum eo longius producerent. Sed nullum nubenti sanctius Iunone Numen, cuius sacra variis nominibus: *proga/meia, prote/leia, prote/leioi e)uxai\, (*hrate/leia, gamh/lion], item e)uxai\] dicebantur. Ipsum eius nomen frequens in ore, et, sicut Iovis quoque, ab amantibus usurpatum. Unde Senex ille apud Plautum in Casina Actu 1. Sc. 3. v. 14. Eia mea Iuno, non decet te esse tam tristem tuo Iovi, Dixere hanc (=*hran telei/an] Romani Iunonem adultam, quae cum *dii+\ telei/w|], i. e. Iove adulto, utpote pruta/neis2 o)/ntes2 tw= ga/mwn], verbis Suidae, in Nuptiis praecipue honorabantur, in utraque gente. Sed et *gamh/lia] vocantur a Demosthene munera, quae Sponsa in Mariti Tribum recipienda toi=s2 fra/tors1in] mittebat, ad epulum celebrandum praeter quae die Nuptiarum, e(/dnois2] a Sponso donata, ipsi vicissim e(/dnion xitw=na] ac fe/rnas2] dabat; ipsa iterum e)pife/rnia] recipiens. Quemadmodum Cognati post Nuptias eidem mei/lia e)pimei/lia] largiebantur. Prima autem vice, qua ad coniugem Sponsa veniebat ab eo eiusque Cognatis ta\ )*anakalupth/ria], alias *qew/rhtra, )*opth/ria], et )*aqrh/mata], accipiebat, ut pateretur se videri, Victorius Var. Lect. l. 25. c. 3. quam ob causam Iuppiter Proserpinae urbem Thebas donasse legitur, apud Schol. Euripidis in Phoenissis. Sed et ipsa dies, quo id fiebat, )*anakalupth/ria] dictus est, vide in voce, Anacalypteria: Prius enim flammeo obnupta erat, ut diximus supra. (cuius ritus vestigia antiquissimis temporibus iam conspicua sunt, vide quae de Rebecca Gen c. 24. v. 65. contrarium tamen Lacedaemone obtinente. Causam ritus forte Nonnus dixerit. *kai\ ple/on e(mei/rous1i kaluptome/noio pros1w/pou], Et bene velati maior reverentia vultus.) At Hermocrates Sophista, cui Imperator Severus uxorem conciliaverat, non optimae formae, postulatus )*anakalupth/ria], illam )*egkalupthri/ois2] potius opus habere, lepide respondit. Solebat porro Sponsa e Parthenone (cubiculo Virginibus destinato) ad Maritum curru vehi, Iuvene, quiaurigae officio fungebatur, taedam manu praeferente. Eurip. in Helena v. 728. *lampa/dwn memnh/meq) a(\s2 de\ tetrao/rois2] (/*ippois2 troxa/zwn pare/feron. s1u/d) en di/frois2] *su\n tw=| de\ *nu/mfh dw(m) e)/lipes2 o)/lbion]. Interea canebatur a(rma/teion melos2]: axis dein currus, postquam nova Nupta ad Mariti pervenit aedes, igni dabatur, ut signarent illam ibi perpetuo mansuram, neque inde ulla tempestate recessuram, Alex. ab Alexandro loc. cit. Veniebat autem comitata Paranympho (secundis Nuptiis ipse Maritus Sponsam domum deducebat) ut et Cognatorum aliquibus, ac inprimis *numfentri/a|] seu Pronuba femina. Ipsa, gemmis ornata, purpuraque induta, domum Sponsi totam laureis obsitam, ut Apuleius ait Metam. l. 3. inveniebat, neque abs re, namque et ipsa serto ornata erat. Unde Clytemnestra ad Achillem apud Eurip. Iphig. in Aubrv. 705. *soi\ katasti/yas1) e)gw\ nu\n h)=gon gamoume/nhn]. Tibi serto exornans ego illam adduxi, ut nupturam. Imo et Sponsum simili ornatu insignem fuisse, a Patre nempe serto ornatum, sicut Sponsa a Matre solebat, Libanius docere videtur Declam. 3. quae coronamenta ex verbena, in Italia: ex asparago in Boeotia: ex sisymbrio, papavere, sesamo Athenis confiebant, vide Scholiasten Aristoph. Pace. More ad Christianos quoque translato, quos dehortaturus Tertullian. de Coron. Milit. c. 13. Christianus, inquit, nec laureis ianuam infamabit. Praeter hoc sertum, *shs1ami\s2] vocatum, strues quoque seu placenta Nuptiarum die, *xhs1amou=s2] dicta, parabatur. Aristoph. Pace, (*o plakou=s2 pe/peptai *shs1amou=s2 cumpla/ttetai] Fiebat autem ex sesamo, dia\ to\ polu/gonon], boni ominis causa. In domum Mariti, ut apud Romanos, trans limen Sponsa portabatur, ne sponte videretur irrupisse: quod dum fiebat, pueri puellaeque adstantes caput illius ficubus placentisue perpluebant, )*euethri/as2], ut Cael. Rhodig. l. 26. c. 6. ait ex Theopompo, s1hmei=on]; quem ritum *kataxu/s1mata] dixere, in servo quoque novo, cum primum Heri domum ingrederetur, usurpari solitum. Interea Diis facrificatum, sed, ut ostenderetur, omnem amaritudinem a Neogamis exulare debere, fel e victimis exemptum cumque nausea abiectum est: Peragebantur vero sacra a Patribus, ut ex Euripid. de Agamemnone loquente, Iphig. in Aul. colligere est, Iove (*omogniw|] et Iunone *suzugi/a|] peculiari ratione in vota vocata, docente Libanio Declam. 35. ta\ patro\s2 e)th/rhs1e kai\ (*omo/gkion *di/a kai\ (/*hran *suzugi/an e)ti/mhs1e pro/teron]. Quae sacra tanta in veneratione erant, ut illa ne Iudices quidem disturbare auderent. Vide Photium Cod. 608. Post Deos, Genii propitiabantur, epuloque Nuptiali vacabatur: in quod panis intoferri solebat a puero quodam in cophino floribus, spinis quernisque ramis obsito, qui canebat: )/*efugon kako\n, *eu(=ron a)/meinon], Effugi malum, inveni melius. Durante convivio, Musicus personabat concentus a)moibai/ws2], alternis, (*umh\n, w)= (*umena=i) w)= (*umh\n], Latin. Hymenaeus dictus: Quod etiam fiebat, cum ex Patris sui aedibus ad Maritum ducebatur. Unde Comicus, Plaut. Casin. Actu 4. sc. 3. v. 1. 2. Age tibicen, dum illam educunt hanc novam Nuptam foras, Suavi cantu concelebra omnem hanc plateam, Hymenaee! In thalamum, to\n qa/lamon] et th\n pasta/da], cum Sponsa duceretur, ostendebatur ipsi locus, in quo in posterum ipsi commorandum, simulque introferebatur cribrum, et ianuae pistillum appendebantur, s1hmei=a au)tourgi/as2], ut Pollux ait, vel ut ipsa moneretur, manum labori admovendam esse. Huc Solonis Lex referenda: *ta\s2 *nu/mfas2 i)ou/s1as2 e)pi\ to\n ga/mon, fru/getron fe/rein s1hmei=on], Sponsae cum domum Mariti deducuntur, phrygetrum in signum ferunto: i. e. ut Hesychius interpretatur, culh/fion w(=| e)ki/ oun ta\s2 pifrugme/nas2 kriqa\s2], pistillum quo motitabant tosta hordea. Cum dein Sponsus voque thalamum ingrederetur (prior enim Sponsa intrabat) ambo malum cydonium gustabant, quod iterum lege cavit Solon, ut sic indigitaretur dulcedo et gratia linguae, quae maxime Coniuges decet. Neque sic tamen Coniugium consummabatur, sed manebat ga/mos2 a)telh\s2], si fortecornix grave cornicaretur: quod Val. Flacc. testatur, cum ait, l. 6. v. 688. ——— ——— Coniux miseranda Caico. Linquitur, et primo domus imperfecta cubili. Quod proin infaustum omen ut averteretur, pueri clamabant: *ko/rh e)kko/rei korw/hn], idque in singulari, sic enim Cornix habebatur infausta. Cum vero par cornicum apparebat, faustissimum habebatur, dia\ to\ polu/zwon]. In Cubiculo duo stabant lecti, *kli/nh gamikh\], et *kli/nh para/bustos2], dicti: neque prius Marito se iungebat Sponsa, quam numfikw=| lou/trw|], nuptiali balneo, corpus lavisset; Cui inserviebat aqua e fonte Callirrhoe olim, postea ex eo, qui )*ennea/krounas2], quasi novem fistulas seu salientes habens, vocabatur, petita, nisi utrumque eiusdem fontis nomen dicas, vide Pollucem l. 3. c. 3. Stat. Theb. l. 12. v. 629. Et quos Callirhoe nonis errantibus undis Implicat. Hoc modo cum abluta esset Sponsa, Mater eius crinali seu vitta arrepta, unique taedarum, (ipsa enim solebat dadouxei=n], i. e. faces nuptiales ex corylo, larice an spina alba confectas ferre) circumvoluta illam comburebat, atque de novo filiae ornabat crines. Hinc Iocasta apud Senecam Theb. ACtu 4. v. 505. ——— Non te duxit in thalamos pharens Comitata primos, nec sua festas manu Ornavit aedes, nec sua laetas faces Vitta revinxit. In toro tandem collocatae, zona a Marito solvebatur, de qua re vide in voce Zona, ut et supra, ubi de Romanorum egimus ritibus: praeque thalami foribus pueri puellaeque, quos filios Nuptiarum Euangelista Matth c. 9. v. 15. vocat, )*epiqala/mia] seu *gamih/lia] decantabant; aliquis quoque ex Sponsi amicis, quraro\s2] dictus, foris exspectabat, vi Mulieres in thalamum irrumpere volentes moraretur. Postridie Nuptiarum instaurabantur epulae, donaque sollemni pompa, praeeunte puero candida veste amicto et taedam ferente, gestabantur: vestes nempe, et omnifaria suppellex; tanto quidem olim cum luxu, ut Solon Legem ferre fuerit coactus: (*ima/tia tri/a kai\ s1keu/h mikrou= nomi/s1matos2 a)/cia, e(/teron de\ mhde\n e)pife/resqai th\n gamoumenhn ta\s2 fe/rnas2], Tres tantum vestes et Vasa aliquot non magno constantia Sponsa ad Maritum deferto in dotem. Dicebantur autem )*epau/lia], item *diaparqe/nia], et distinguebantur a *proauli/ois2] ac )*apauli/ois2] (cum vestis a)paulhthri/a] dicta, sponso a Sponsa daretur) Unde quidam tres Nuptiarum dies sollemnes fuisse colligunt etc. Vide Sam. Petitum Comm. in Attic. LL. l. 6. tit. 1. et 2. Franc. Rossaeum Archaeologiae Attic. l. 4. c. 9. et seqq. Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 101. cui tit. Epithalamion, Alios. Apud Ebraeos, quibus duplicis generis Uxores olim erant, primariae Naschim] et secundariae, vulgo Pilagshim] dictae, Nuptiae, ut a Sponsalibus distinguuntur, sollennibus illis ritibus constantes, quibus Matrimonium perficitur celebraturque; dictae sunt, seu Deductio in Domum aut Thalamum, qua de vide supra in voce Deductio Nuptialis. Aeoque de Nuptiarum substantia haec deductio erat: Ritus vero, praeter benedictiones deductioni proprias, ora Sponsae apud Parentes et praestituta deducendi tempora ac ritus minorum gentium alii, de quibus infra in Nuptiales Ritus, etc. Quemadmodum autem Romanorum olim Nuptiae tribus modis fiebant, Usu, Confarreatione et Coemptione, similiter apud Hebraeos, alivando solo congressu et stipulatione sine tabulis sponsalitia, secuta deductione, Nuptiae etiam illis perficiebantur. Sed annuus hic Usus apud Romanos necessarius; nec simplex sufficiebat in usum matrimonialem nubendi animo consensus, ut iustae fierent Nuptiae, verum Sponsalia ac sollennia Nuptiarum adhibenda fuere. De Confarreatione post dicetur. Uti vero Coemptioni pretium intervenisse, indicat ipsa vox, ita et Sponsalibus apud Hebraeos nummo eiusque valore initis, atque, in Nuptiis, iteratis. Atque emptas pariter uxores in ipsis Sponsalibus Nuptiisque notat ex LL. veterib. Burgundionum et Saxonum Brissonius de Ritu Nupt. qui mos et in Christianismo retentus, ut infra dicetur. Sic equum armis instrutum, peractis Nuptialibus sacris, dabat Sponsae Sponsus, apud Thessalos, teste Aeliano de Animal. l. 14. c. 34. Vide quae de phiala Sponso Sponsaeque ex Graecorum aliorumue in Oriente populorum more, dari solita, notavit Casaubon. ad Athenaeum l. 13. c. 5. Imo, dotem aut contradotem, seu donationem propter nuptias aut utramque, ut Coemptionis pretium, Nuptiis, apud paganos, aut intervenire solitam, aut praeivisse, notum. Graecus item mos obvius est, in Solonis LL. Demosthene Or. 1. in Onetor. Euripide Aulid. Aliis, ubi de Dote mentio. Confarreatio, quae tota in sacris Nuptialibus constabat, quaeque Sacrorum simpliciter nomine apud Tullium venit Orat. pro Muraena (quod Nuptiarum genus Tiberii aevo in desuetudiem abiit) inprimis simile quid apud Ebraeos habuit, ut infra videbitur, ubi de Nuptialibus Sacris et Nuptiali Benedictione. Sed tam Consarreationis, quam Coemptionis, i. e. priscorum in Hebraismo et paganismo rituum seu formularum, reliquiae vestigiaque in Christianismo non obscura. Quamquam enim sacra, quae fuere in Confarreatione paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia, etiam apud Paganos, evanuere, vide Paganin. Gaudentium de Iustinian. saeculi moribus c. 15. nihilominus farris ipsius usus aliquis sollennis, in libis conficiendis, diffringendis, communicandis, locis saltem in nonnullis, semper obtinuit. Certe frequentissimus apud Anglos est et antiquitus fuit liborum grandium in Nuptiis usus, quae Bride-cakes, i. e. Liba Sponsalitia seu Nuptialia, appellitant. Eaque tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinuis amicisque sollenniter muneri nuptiali data. Atque in agro nostro Alexandrino, inquit Lancillottus Gallia, apud Seldenum, perseverant adhuc quaedam antiquarum observationum vestigia, veluti in vico Villae fori nuptiae per Confarreationem, dum libo, inter nubentes et affines atque cognatos partito, fiunt. Certe et in Graecorum ritibus compotatio est in Ecclesia nuptialis, quae Confarreationis vicem praestare videtur. Nec non, adiucit Lancillotus, circumspicitur interrogatio, quae per Sacerdotem fit Viro et Uxori, una cum responsione hinc inde subsequente, exindeque amplexus et manibus apprehensio, vae omnia sollennitati, quae olim per Coemptionem fiebat, satis arrident. Et sane Coemptionis veteris reliquiae manifestissimae sunt, in arris Sponsalitiis ac pecunia pro more, in ipso nubendi actu, numerata. Qualis item in actu spondendi subarrationis usus. Cuiusmodi moris, ait Brissonius l. c. vestigia a nobis in nostris Nuptiis (in Gallia) usurpari quidam opinantur, tredecim nummorum numeratione. Ipse vero potius illud manasse ex Barbararum coloniarum, quae in Gallias ex Germania migrarunt, more, existimat; quoniam in LL. Burgundionum et Saxonum veter. uxores maritis a Parentibus vel Tutoribus emi consuevisse liquet, pretio, quod Nuptiale signanter dictum est. Inde et aliqui omnia matrimonia apud Gallos per Coemptionem hodieque fieri tradidere, ut Connanus; quem tamen eo nomine falli ait Anton. Gubertus, l. de Spons. c. de Ritu Nupt. §. 81. ubi sic habet: Non coemitur uxor nummis illis imparibus, quos vir tradit Antistiti. Sed postquam ultro citroque fidem coniugalem se pie et sancte servatisros vir et mulier sunt pollciti, Sacerdos recipit a viro vel tres vel quinque nummos, impari tamen numero, pro more patriae, quos idem tradit mulieri, tamquam arrabonem promissae fidei castimoniaeque corporis. Et de taxatis Sponsi donationibus seu arris, apud Suecos Gotthosque veteres sed Christianos, vide Ragualdum Ingemundi in eorum LL. l. 3. c. 7. ubi et plura de singulari apud eos connubii iure. Neque ullam sine dote, i. e. sine dono aliquo, saltem dotem supplente, voluere Veteres coniugium fieri: iuxta possibilitatem fiat dos, dicente synodo Arelatensi C. 30. quaest. 4. c. 5. Sed evanuit tandem sententia illa, atque lex, qua nitebatur. Primum temperata, deinde rescissa est. Vide Novell. Iustinian. 74. c. 4. etc. Quod autem Boetius Nuptam novam seu Uxorem in manum convenire non vult dici, extra Coemptionem, non parum hallucinatur. Plane enim tam quae Usu erat uxor, quam quae Farre, in manum conveniebat. De Farre, liquet expresse, apud Ulpianum in Fragm. de Usu, apud Ciceronem Orat. pro Flacco. Non vero in manum convenit, sed uxor tantum habebatur illa, quae velut Concubina, nullo Nuptiarum genere hactenus coniuncta, loco tamen uxoris censebatur, uti discimus ex Iac. Raevardo Variorum l. 4. c. 16. Vide Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 20. et 25. Addam id solum de Nuptiis Hebraeorum. Peragebantur in coetu decem ad minimum testium, cum benedictione et gratiarum actione; unde domus ipsa Hebr. Beth hillula,] i. e. domus laudis, ut et Nuptiale illorum carmen Hillulim], i. e. laudes, nuncuptatum est. Intimi Sponsi amici, qui Epithalamium canebant, u(ioi\ tou= iumfw=ns2] dicti sunt, Matthaei c. 9. v. 15. quales 30. sodales Samsonis forte fuere, Iudicum c. 14. v. 11. Formulam benedictionis Nuptialis prolixe describit Genebrardus, cuius summa haec: Caput coetus presentis, sumio poculo, benedicebat, aiens: Benedictus sis Domine Deus noster, Rex Universi, qui creas fructum vitis. Mox pergebat, Benedictus sit Dominus Deus noster, Rector Universi, qui virum condidit ad imaginem sui, ad imaginem similitudinis suae domiciliumque ipsi praeparavit perpetuum. Benedictus sis ô Deus, qui creasti ipsum. Dein subiungebat, Benedictus et tu, ô Domine Deus noste,r qui creasti gaudium et laetitiam, Sponsum et Sponsam, charitatem et amorem fraternum, recreationem et delectationem, pacem et societatem: Precor te, Domine, fac ut indesinenter resonet in Urbibus Iuda et in plateis Hierosolymae, vox gaudii et laetitiae, vox Sponsi et Sponsae: Vox exsultationis in thalamo nuptiali suavior est quovis festo: et liberi dulciores sunt dulcedine cantus. Quae effatus, Neogamis poculum propinabat: Ideo autem benedictionem hanc iudicabant, ut merito erat, necessariam, quia fructum ventris, tamquam speciale benedictionis genus, a Deo exspectabant: dicentes quatuor eum claves manu sua tenere, nulli Angeli, ne quidem ex ordine Seraphim, communicatas, nempe Clavem pluviae, Clavem cibationis, Clavem sepulchoroum, et Clavem sterilitatis: de quarum prima vide Deuter c. 28. v. 12. secunda Psalm. 145. v. 16. tertia Ezech c. 37. v. 12. ultima Gen c. 30. v. 22. Durabant Nuptiae apud illos, pro more, septiduum integrum, ut discimus ex Iudic c. 14. v. 10. 11. collato cum Gen c. 29. v. 27. quemadmodum totidem dies luctus durabat, Gen c. 50. v. 10. Unde Proverb. illorum, Septem ad convivium, septem ad luctum. Princeps epuli vocabatur Baal mischte], Iohann. c. 2. v. 9. a)rxitri/klinos2] dictus. In Italia cum hodierni Iudaei ad Nuptias aliquem invitant, solet hic respondere Mazal tob.] quod quidam interpretantur in genere, feliciter: alii specialem hic intelligi benedictionem, liberorum procreationis, autumant. Namque et connubialis annulus haec verba insculpta habet, Munsterus in Gen c. 30. et Hebraei Saturnum, cuius influentiam generationi aptissimam credunt, Mazal appellant. Sed vocem hanc alium etiam quemcumque Planetam Stellamque denotare, patet ex Hebraeorum veriverbio: Non est tibi ulla herba inferius, cui non sit Mazal in Firmamento, et fecit ipsam Mazal, et dicit, Cresce etc. Ideo illud Mazal tob idem videtur esse, ac Fiat felici sidere. Tempore porro Nuptiarum, Sponsus Sponsae porrigebat dotalitias tabulas, a Scriba exaratas, quas ipse solvebat, simulque dotabat illam, si virgo esset, 200. denariis seu 50. siclis, sin vidua, 100. denariis seu 25. siclis: quod dicebatur Caput dotis, quae minor esse non poterat, poterat tamen esse maior ad auri talentum usque. Vide supra in voce Dos. Tabulis signatis Sponsalibusque consummatis Sponsa a Marito futuro tria sibi vindicabat, alimentum, operimentum et cohabitationem, ex Exod c. 21. v. 10. quo alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 7. v. 3. Prima autem vice cum Sponsa se sisteret Sponso, caput obvelata erat peplo, in signum subiectionis, Gen c. 24. v. 65. unde Apostolus, huius rei causa, mulierem potetantem habere, in capite vult, propter Angelos, 1. Cor. c. 11. v. 10. Ubi velum hoc, quod signum subiectionis erat, potestatem vocat, respiciendo ad vocem Hebr Radid], i. e. velamen mulieris, quae a radice descendit Radad,] i. e. Imperium et auctoritatem habere: Subiectio enim illa species erat potestatis ac protectionis a Marito in Sponsam derivandae, cum prius nullius dominii esset particeps. Unde, in examine Zelotypiae, Uxor tenebatur stare sine Radid,] i. e. a(/nen e)cous1i/as2], quod Latini reddunt, retecto capite Numer. c. 5. v. 18. ut indigitaretur, siquidem rea deprehensa esset, illam in posterum fore privatam omni dominio ac potestate, quam beneficio Mariti antea habuerat, etc. Vide Stuckium de Conviv. l. 2. c. 3. Talmud Bab. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 6. c. 4. etc. De consuetudinibus apud alias gentes usitatis, vide infra, ubi et de quibusdam ritibus prolixius: necnon apud Auctores supra passim laudatos, ut et Barthium Animadvers. ad Stat.
NUPTIALE_Epulum_seu_Laetitia_epularis
apud Hebraeos, Deductionem sequebatur. Epulum enim a Sponso sive caelibe ante sive viduo, sive uxori etiamnum superstiti coniuncto, laete lauteque celebrandum erat, per dies a Deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa (exemplo vetustissimo sumpto, tum ex Iacobi et Rahelis nuptiis, tum ex Samsonis) per triduum minimum, ubi Vidua seu Vitiata ducebatur. Atque hoc Epulum eiusque celebratio, seu Laetitia Nuptialis dicebatur, qua de pluribus supra egimus, in voce Laetitia. Apud Tobiam c. 7. et 8. dies quatuordecim Nuptialis convivii habentur, qui quidem ex moribus receptis intra triduum coerceri solebant. Nam Sara ibi vidua est. Sed ampliare hoc epulum nemini non licuit, non minuere, absque moris Maiorum violatione. Primo autem convivii deductio fiebat in thalamum, unde absolutae undiquaque Nuptiae. Sed triduum totum, ubi Sponsa erat vidua, atque septiduum, ubi virgo erat, laetita summa lautitiaque, pro Sponsorum fortuna, etiam et singulari eorum dignitatis observantia, a convivis erat celebrandum; retento interea in officiosis compellationibus, etiam Sponsi et Sponsae nomine, usque dum finiretur eiusmodi sollennitas. Unde Rabi Eliaezer in Pirke c. 16. Sponsus, inquit, est Regi comparandus: quemadmodum Rex foras non egreditur incomitatus, ita nec Sponsus. Quemadmodum Rex vestibus utitur splendidis, ita et Sponsus etiam per septem Convivii nutpalis dies, Quemadmodum Rex ab universis clebratur, ita etiam per id tempiss Sponsus. Quemadmodum vultus Regius lucidus est, ut Sol, ita Sponsi vultus, iuxta id quod scriptum est (Psalmo 19. v. 5.) Et ipse tamquam Sponsus egrediens e thalamo suo etc. Quod de Sole dictum, cui Sponsi e thalamo suo tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, iisque laetissimis, durante nuptialis celebritatis tempore ornati, progressus comparatur. Et ad hanc Deductionem ac sollenne convivium spectat illud in Euangelio Matth c. 25. v. 10. de decem Virginibus: Dum irent emere, venit Sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad Nuptias et clausa est ianua. Omnibus scil. convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant, observandique. Id enim quod ibi ad Nuptias est, seu, ut in Graeco, e)is2 tou\s2 ga/mous2], a Syro redditur in domum Chori, laetitiae] seu Nuptiarum, cui etiam alibi saepius, ut Iohan. c. 2. v. 1. et 3. Luc c. 12. v. 36. et c. 14. v. 8. oi( ga/moi] seu Nuptiae, , quod ipsum est Ebraeorum seu Symposium nuptiale, nuncupatur. Atque cam esse vocabuli significationem, in Historia sacra (de Nuptiis in Cana Galileae) palam liquet. Sed et tum convivarum, tum ministrorum erat, officia nuptialia Sponsis, durante illo sive tridui, sive septidui tempore, praestare, unde loc. cit. e)is2 a)pa/nths1in tou= *numfi/ou], Syrus habet in occursum seu obviam Sponso et Sponsae, prodire dicuntur. Eodem pertinet illud, Matth c. 9. v. 15. Numquid possunt oi( u(ioi\ tou= numfw=nos2 penqei=n] seu nhsteu/ein], filii thalami nuptialis lugere seu ieiunare (ubi filii Nuptiarum habet Vulgatus) quandiu cum illis est Sponsus? Atque adiucitur, Venient autem dies, cum auferetur ab eis Sponsus et tunc ieiunabunt. Nec praetermittendum est, morem hunc laetitiae ac deductionis alibi item, quam apud Ebraeos, pariterue in Oriente vicino, obtinuisse, ex Veterib. liquere. Legitur enim 1. Maccab c. 9. v. 37. Filios Iamri facturos magnas nuptias duxisse Sponsam in Madaba, filiam unius de magnis Principibus Chanaan (oppid. seu urbem Gabatha vocat Iosephus ac Sponsae patrem illustrem inter Arabas) cum pompa magna-----Et ecce tumultus et apparatus multus et Sponsus processit, et amici eius et Fratres eius obviam illis cum tympanis et Musicis multis, etc. Convivii porro apparatum, ministros atque ordinem dispensabat Architriclinus, seu Triclinii Praepositus, Ioh. c. 2. v. 9. qui an necessario fuerit ex ordine Sacerdotali, ut Gaudentius Episc. Brixianus Tract. 9. scribit, compertum non est, ut alia omittam. Transiisse hunc morem ad Mahumedanos Africanos Leo praenom. Iohannes refert Descript. Afric. l. 3. c. 4. qui in Matrimon. ubi, Positis in toro Sponsis, ait, apparatur convivium et femina quaedam pro foribus exspectat, donec devirginata Sponsa linteolum sanguine tinctum illi porrigat, quod manu gestans hospitibus ostendit, alta voce clamans, virginem hactenus incorruptam fuisse etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 11. et 13. infra quoque voce Repotia, et alibi passim.
NUPTAALE_Poculum
inter Graecorum nuptiales ritus. Cum enim apud hos duae potissimum formulae sacrae habeantur, altera Sponsalium sacrorum, sine celebritate Nuptiali, altera Nuptialium sacrorum, posterior haec )*akolouqei/a tou= stefanw/matos2] vocatur, Ordo sacer coronamenti. Atque tum, cum, qui desponsati sollenniter fuerant, etiam coronari volunt, intrant in sacrarium cum cereis accensis, praeeunte Sacerdote cum thymiamate et Psal. 128. recitante addunturque Psalmi alii, plebis doxologia, preces *suna/pth] vocatae â Diacono dictae aliaeque a Sacerdote, quibus a Numine petuntur, quae felicitatem et vitam prosperam coniugum spectant. Et dein, inquit Sacerdos, *su/zeucon a)utou\s2 en o(mofros1u/nh| stefa/nws1on a)utou\s2 e)is2 s1a/rka mi/an, xa/ris1ai a)utoi=s2 karpo\n koili/as2, e)utekui/as2 a)po/laus1on], Coniuge eos in unanimitate, corona eos in carnem unam. Da eis fructum ventris et ut prole fruantur fecundi. Dixologia subiecta, *meta\ to\ )*amh\n labw\n o( )*iereu\s2 ta\ ste/fana, ste/fei prw=ton to\n *numfi/on, le/gwn. *ste/fetai o( dou=los2 tou= *qeou= o( dei=na th\n dou/lhn tou= *qeou= th/n de e)is2 to\ o)/noma tou= patro\s2, kai\ u(iou= kai\ tou= a(gi/ou pneu/matos2], Simul ac Amen dicitur, Sacerdos coronam sumens, coronat primo Sponsum, dicens; Coronatur hic Servus Dei N. ancilla Dei hac, in nomen Patris ac Filii ac Spiritus Sancti. Iisdem verbis postea Sponsam alloquitur atque his peractis ter utitur huiusmodi benedictione, *ku(rie o( qeo\s2 h(mw=n do/ch| kai\ timh=| stefa/nws1on a)utou\s2], Domine Deus gloria ac honore corona eos. Legitur tunc, quae de officio coniugali habentur, in Ep. ad Ephes c. 5. v. 22. item illud Euangelii de nuptiis in Cana Galileae. Et post preces aliquot alis pros1fe/retai to\ keino\n poth/rion kai\ e)ulogei= a)uto\ o( e(ereu\s2], affertur Commune Poculum, quod benedicit Sacerdos, ad hunc modum, *kai\ to\ poth/rion, to\ koino\n tou=to parexo/menon toi=s2 s1unafqei=s1i pro\s2 ga/mou koinwni/an e)ulo/gei e)ulogi/a| pneumatikh=|], Etiam et Poculum hoc Commune exhibendum eis, qui in communionem matrimonii coniun. guntur, spirituali benedicas benedlctione. Ter dein illud eis porrigit; primo Marito dein Uxori: et prehendens eos quasi in circulum cir cumagit psallens, dum corponas tenent a tergo Paranymphi, quae capitibus Sponsorum iterum non sine benedictione sollenni aptantur, usque dum post orationem unam atque alteram vitae coniugali propriam coniuges dimittuntur. Apud Moscos tamen, licet in re Ecclesiastica ferme Graecis congeneres, Poculum hoc non adhibetur. Nimirum quaerchat Hypatius Pocieii Moscorum Archiepiscopus a Petro Arcudio Corcyraeo, quid hac ceremonia Graeci velint. Arcudius autem de Concord. Eccles. Occid. et Orient. l. 7. c. 32. Fassus tum me ignorare, nisi quod suspicabar istud Iacratissimae communionis loco fieri. Cum enim a prandiis atque domi etiam permulti matrimonia contrahant, loco videlac tempore minus apto ad Eucharistiam administrandam et percipiendam, aiebam instar communionis hanc ceremoniam fortasse intreductam esse. Quam coniecturam ut firmet, consuluisse se ait Euchologium vetustissimum Patriarchale, quod asservetur in Monasterio Cryptae Ferratae, ubi legatur de Sponsis, qui scilicet coronandi introducuntur, *kai\ e)lqo/ntes2 pro\ thn tou= qus1iasthr(i/ou a)polu/ous1in a)llh/lwn ta\s2 xei=ras2 kai\ i(/stantai pro\ tw= a(gi/wn qurw=n. *a)po/keitai de\ en th=| qei/a| trape/zh| poth/rion e)/xon prohgias1me/na kai\ stefanw/mata du/o kai poth/rion u(e/lou plh=res2 ei)/nou], Et postquam venerint ante Sanctscarium, manus non amplius tenent consertas, seil stant pro sacris foribus. Repositum est autem super divinam mensam poculum babens Praesanctificata et coronae duae, item Poculum vitreum vim plenum. Et paulo post, *kai\ kratw=n to\ poth/rion le/gei ta prohgias1me/na a(/gia toi=s2 a)gi/ois2. kai\ koinwnei= a)utou\s2]. Ac tenens poculum (h. e. inquit Arcudius, Calicem) Sacerdos dicit praesanctisicata Sancta Sanctis. Et eos participes facit communionis. Finita dein oratione et ter exhibita ablutione (sic in Euchologio illo) a)podi/dws1i to\ poth/rion tini\ h)\ w(s2 e)/nioi kla=|], Restituit poculum alicut, seu, ut volunt nonnulli, frangit. Ubi, inquit, per Poculum, intelligit vitreum, non autem calicem, in quo erat communio praesanctificata. Adco, ut trina ablutio etiam, idque ex vino, in poculo hoc vitreo, inter ritus nuptiales sit Christianorum, et c. Vide Seldenum ubi supra l. 3. c. 24.
NUPTIALE_Tempus
accurate semper observatum. Et quidem apud Hebraeos, dote constituta, deducere Sponsam Sponso licuit, ita tamen, ut tum temporis morae ratio haberetur, tum dierum Deductioni ex more praestitutorum. Nempe minor in potestate patria desponstat, nisi tam ipsa, quam pater, assentiretur, deduci nequibat a Sponso ante duodecimum annum, seu antequam seu Iuvencula facta fuisset. Quam si postea rogaret Sponsus, ut libenter deduceretur, potuit ea per menses duodecim a die, quo rogavit is, putando, pro arbitratu suo, deductioni ac nuptiis rite satis obstare, idque ut interim se futurae vitae communi perornaret aptaretque. Si idem rogasset Sponsus, postquam e minore aetate Sponsa in pubertatem plenam seu annorum duodecim et sex mensium aetatem excessisset, integrum ei erat non deduci per XII. itidem menses, ab ipso plenae pubertatis die. Ubi ipso plenae pubertatis die, aut postea intra annum ab eodem die Sponsalia inita erant XII. menses etiam a pubertatis die putandi. At vero, si annus a pubertatis plenae die praeterisset, ante Sponsalia, et demum deductionem postularet Sponsus, triginta duntaxat dies ab ipso, quo postulatum est, tempus erat morae legitimae, qua Sponsa pro suo uti potuit arbitrio. Quod itidem de Sponsis universis, quae Virgines non erant, dicendum. Eadem ipsa ratio, iuxta sententiam receptiorem, obtinuit de Sponso, ubi rogaret Sponsa deductionem. Quod si ultra tempora praestituta deductionc ipse abstineret, alimenta inde ab eo Sponsae erant praestanda, nisi aut corum alteruter morbo interca corriperetur, aut deductionis dies in eorum aliquem, in quibus deducere fas non erat; incideret. Temporis autem XII. mensium sen Morae exemplum observant nonnulli ad illu de Samsonis Sponsalibus ac Nuptiis, Iudic c. 14. v. 7. Descendens autem Loquutus est ad feminam, quae placuit oculis eius. Et reversus post aliquot dies, ut illam acciperet, declinavit ut videret cadaver leonis et c. Ubi videtur, inquit Levi Gersonides, Permisisse eos puellae XII. menses quibus se ornaret. Deductionem vero quod concernit, neque Virginem, neque Viduam, neque Vitiatam, rite deduci; aiunt Magistri pridie Sabbathi aut postridie, nedum ipso Sabbato aut die alio festo. Quin nec intermediis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus, quos profanam partem Festi nuncupant: scil. diebus quinque, qui inter Pascha et sequentem septimum, et sex, qui inter Scenopegiam et octavum habentur. Non Sabbato, ob diei reve entiam et ne ex apparatu epulari, qui Deductionem ex more praecederet, sive nintio Sabbati sive fine proximante, forte violaretur festum. Non intermediis Paschatis ac Scenopegiae diebus, tametsi velut profesti, non sacri haberentur, ne laetitia laetitiae commisceretur. Virginis autem deductioni feria quarta seu Mercurii, ante alias, sub Templo secundo praestituta est, ratione ab assuetis Foro Sessionum diebus sumpta. Viduae vero ac Vitiatae deductioni quinta seu Iovis maxime idonea habita est: quae omnia in consilio potius, quam instituto erant. Interim nec Vidua, nec Repudiata riteducenda erat ante XC. dies seu tempus trimestre, sive a Mariti morte, sive a libelli divortii scriptione elapsum, ut interea certum fieret, an gravida fuerit nec ne, atque an e priore an e posteriore marito. Nova item Libertina ac Proselyta nova tot etiam mensibus ab Israelitarum nuptiis arcebantur, ut scilicet distingueretur, inter prolem conceptam in sanctitate, et eam, quae conciperetur extra sanctitatem, seu antequam facta esset Libertina sen Prosclyta. Quin et ob eandem rationem, ubi Proselyti uxor sieret Prosclyta, a marito per tantum tempus separanda erat, et c. Deductionem autem primo Epuli Nuptialis dic factam esse, diximus supra. Ab Hebraeis ad Paganos ut transeam, religio illis fuit nubere tam mensibus aliquot integris, quam festis diebus et quibusdam cuiuslibet mensis, aliisque aliquot solum mensium, ut pro inauspicatis habitis: De Martio et Maio mensibus, Porphyrio in Horatium l. 2. Ep. 2. Romulum ait Lemuria, i. e. Remo parentalia, instituisse, quae mense Maio per triduum celebrari solent, ante additum anno mensem Februatium; ob quam rem Maio mense religio est nubere, et item Martio, inquode nuptiis habito certamine a Minerva Mars victus est, et obtenta virginitate Minerva Nerine appellata. Ovidius tamen non per totum mensem Maium, sed per Lemuralium tantum triduum, (i. e. IX. X. et XI. diem) nuptias inauspicatas esse, velle videtur, Fastor. l. 5. v. 487. Nec viduae taedis, eadem nec Virginis apta Tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. At Plut. Probl. Rom. 86. diserte: Uxores non ducunt Maio, usque in Iunium rem differentes. Quod ad Martium, Ancilium in illo festo, interdictae itidem apud Romanos Nuptiae suere: nec enim per Martium integrum nuptias non contrahi licuisse, sed diebus tantum, quibus Ancilia in Templo Martis nondum condita seu reposita erant, ait Alex. Neapolitanus Genial. Dier. l. 2. c. 5. sed. ut Maium totum Lemuria, sic Martium Ancilium hoc festum, nuptiis neutiquam idoneum reddidisse, credebant alii, ut idem Prophyrio. Scilicet nec adeo sollennis armorum celebritatis, nec Lemurum sacrificiorum tempora, molliores coniugii ritusbene admittere, nec quidem ita vicinos ut eodem haberentur mense. Feriatis autem seu festis diebus nubere etiam nefas habitum, Virginibus scilicet, non Viduis: nam feriis vim cuipiam fieri piaculare, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 15. Hinc etiam cuiuslibet mensis Kalendis et Idibus, Nuptiae vetitae, ex verer. Iure Pontificio, quia dies hi feriati. Parile etiam Nonarum ius, sed alia ex ratione, quoniam postriduanus dies ater habitus, quo itidem Nuptias contrahere non licebat: imo nec sollemnem immolationem pro more facere, si pridie contractae fuissent. Porro Macrobio ac Festo quartus quoque Kalend. Non. et Iduum singularum ater adeoque actibus sollennibus, ex Pontificum decreto, interdictus habitus, voce Nonarum. Adde dies, quibus patere Mundus dicebatur, nempe postridie Volcanalium, Volcanalia ipsa (i. e. XI. Kal. Mai.) et diem sextum mensis Novembris; quoniam scilicet tunc Deorum tristium atque inserorum quasi ianua patere credebatur, nec aliquid omnino tunc administracatur, nisi quod ultima admoneret necessitas, vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Apud Persas, moris fuisse Nuptias celebrare, kata\ ta\s2 a)rxa\s2 th=s e)arinh=s2 i)s1hmeri/as2], sub initium aequinoctii verni, Strabo refert l. 15. Interim non ait, reliquo anni tempore non liculsse, ut recentiorum aliqui. Vide Alexandr. Neapolitanum Genial. Dier. l. 2. c. 5. et Ios. Scaligerum Emend. Temp. l. 3. p. 196. D. Erat autem illis veris initio, uti hodieque est, festum celeberrimum, Nearuz, i. e. Novus dies, quem ut Anni initium, temporumque civilium Epocham statuunt, epulisque et pompa prosequuntur. Christianos quod attinet, in Synodo Laodicena, sub A. C. 320. seu ut alii quadraginta post habita, vetatur in Quadragesima ga/mous2 h)\ gene/qlia e)pitelei=n], Nuptias aut Natalitia celebrare. Tantundem occurrit in Nicolai Papae responsis ad Bulgaros. Tribuitur autem Concilio Ilerdensi, sub A. C. 524. celebrato Canon, quo prohibentur Nuptiae a Septuagesima, usque in octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festroitatem s. Iohannis Baptistae et ab adventu Domini usque post Epiphaniam. Et adicitur, quod si factum fuerit, separentur. Dominicis item diebus, prohibentur Nuptiae, in Synodo Aquisgranensi sub Ludovico I. Imperatore habita A. C. 836. Ieiuniis porro celebrioribus festisque non ita paucis, corumque vigiliis eaedem interdictae sunt, Synodo Salegunstadii convocata, sub Henric. II. Aug. Consuetudo Romanae Ecclesiae olim fuit, ut a Septuagesima usque in septimum quidem post Pentecostem diem celebritas nuptialis non permitteretur, trium quas diximus hebodomadum ante Festum S. Iohannis ratione habita, alia nulla, qua de re vide Ep. Clementis III. circa A. C. 1180. Extravag. tit. de Feriis c. 4. Capellanus. Thomas Aquinas in Lombard. Sent. l. 4. Dist. 32. quaest. unic. artic. 4. tribus temporibus Nuptias non celebrari tradit, Quorum primum est, ab Adventu usque ad Epiphaniam, propter Communionem in Nativitate, Secundum, a Septuagesima usque ad octavam Paschae, propter communtonem Paschalem. Tertium, a tribus diebus ante Ascensionem (seu a Dominica Rogationum) usque ad octavam Pentecostes. His enim temporibus tribus, secundum antiquos Canones, tenebantur communicare fideles. Sed idem ipsum ferme, quod Patres Ilerdenses, statuit Synodus Lingonensis, sub A. C. 1404. uti et Senonensis, Carnotensis, Parisiensis, praeter Lingonensem aliam. Dones Synodus Tridentina, antiquarum solenuium Nuptiarum prohibitionum nomine, bina tantum temporis spatia retineri heic voluit ab Adventu usque ad Epiphaniam, et a Feria quarta Cinerum, usque ad octavam Paschae inclusive, in aliis temporibus Nuptias sollenniter celebrari permittens, Sess. XXIV. de Reform. Matrim. c. 10. Quod itidem a Synodo Meldunensi, A. C. 1580. in Gallorum mores postea est receptum et in Ritualibus Pontificiis obiter adnotari solitum. Matrimonium autem ipsum, sine sollennibus sacris, deductione, conviviis nuptialibus, omni tempore rite contrahi posse interim permittitur, idque coram Parocho et testibus. Quod ipsum a Conciliis Gallicanis, velut Aquensi, Rothomagensi, Bituricensi, Turonensi, Burdigalensi, pariter statutum est, circa eundem annum. In Excerptionibus autem Egberti Archicpiscopi Eboracensis, nocte Dominica, quarta ac sexta feria, atque Auadragesima, Nuptiae non sine poena celebratae: Sed in vetustissin o Concilio Anglo. Saxonico, sub A. C. 1010. Aehnamiae habito tempora haec sunt ab Adventu usque in octavam Epiphaniae et a Septuagosima ad diem post Pentecosten decimum quintum. Rituales vero libri Angl. veter. Sciendum est, quod licet omni tempore possunt contrahi Sponsalia et etiam Matrimonium, quod fit privatim solo consensu, tamen Traditio uxorum et Nuptiatis sollennitas certis temporibus fieri prohibentur, videl. ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octavas Paschae, et a Dominica ante Ascensionem Domini, usque ad octavas Pentecostes. In octava tamen die Epiphaniae licite possum Nuptiae celebrari, non tamen in octavis Paschae. Similiter in Dominica proxime post festum Pentecostes licite celebrantur Nuptiae, quia dies Pentecostes octavum diem non habet. Sic item diserte Guil. Linwodus, aliique, tametsi non desit inter eos controversia, de ipsa Dominica Trinitatis, seu ea, quae pentecosten proxime sequitur. Verum aliter atque aliter temporae heic observata, idque pro saeculorum, locorum, opinionum discrimine, ex dictis liquet. Et sanc in Manuali veteri, apud Anglos, secundum usum eboracensem, negatur libertas matrimonii celebrandi, in Dominica Trinitatis. Sed mos ille ex Rituali Anglicano modo ostensus, etiam post exutam Romani Pontificis hic potestatem, in haec usque tempora ita duravit, ut dierum spatiis praefatis nemo impune Nuptias celebrare possit, citra incultum Episcopalem. Etiam in Reformatis aliis quibusdam Ecclesiis, ubi plane Canonum illorum vis evanuit, statuitur, ut diebus, quibus celebratur cena Dominica, folennitate Nuptiali abstineatur. Temporibus autem iam dictis Nuptias interdictas esse palam liquet, casdem ferme ob causas, ob quas olim apud Hebraeos et c. Vide Seldenum Uxor. Ebr. l. 2. c 8. 11. 22. et 30.
NUPTIALES
Mores ritusque prae cipui apud Ebraeos, Paganos et Christianos, sollennes sunt contrahendi nubendique formulae, Arrarum item ac pretii Nuptialis, Annulique ac Coronarum usus, Benedictiones et Sacra Nuptialia, Tempora demum. quibus celebritas Nuptialis vetita. et quidem de temporibus modo actum, de Annulo, Arra, Benedictionibus, Coronis ac Sacris Nuptialibus, infra prolixe, restat ut de Formulis hic agamus, de reliquis tamen etiam quaedam, ubi res poscit, sparsim interserturi. formulam nubendi apud Hebraeos usitatam in infra dicendis passim reperies. Apud eosdem, in ritibus Nuptialibus Coronae, Myrtus ac Palmarum rami praeferebantur, et Frumentum sive serebatur sive spargebatur; Velaminibus item Sponsi obtegebantur, sed et de his suo loco. Nascente Chrstianismo, qui velut Iudaismus erat Reformatus, non est dubitandum, quin mores ritusque Ebraici, circa Sponsalia quoque et Nuptias, retenti fuerint ac plane obtinuerint, idque per annos 30. amplius, post Ascensionem Domini Nostri, qua de re Seldenus de Anno Civili Iudaeorum c. 21. Postquam autem tam a gentibus aliquot, quam a Iudaeis Christianismus receptus est, et utrorumque mores, ut ipsi, invicem sunt commisti, partim mores ritusque Iudaici, partim Paganici, quotquot scil. cultui Christiano non omnino refragarentur, ut in aliis, sic in re Matrimoniali, varie sunt admissi. Iure Romano fere passim tum utebantur gentes, in quibus Christiani reperti; saltum non alio, quam quod Romanis victoribus placuit. Et quidem Confarreationis, quod sanctius fuerat Romanis nuptiarum genus, sollennia prisca in desuetudinem abierant etiam inter Paganos, ut dictum supra et tandem evanuere, Coemptionis item ritus non ita observati, qum aliter atque aliter se habuerint. E quibus Christiani veteres omnino Consarreationem, qua saltem ex ipsis Paganorum sacris constabat, reiecere; Coemptionem eousque admisere, quo dotis donationisque propter Nuptias interventu simpliciori peragi posset. Quin et palam satis est, Christianos Sponsalia ac Nuptias Paganorum, qui postea CHRISTO nomen dederunt, pro ratis firmisque habuisse, nec omnino iterasse. Usu autem habuisse uxorem simplici (quod tertium erat apud Romanos nuptiarum genus) nec tabudis dotalibus nec Nuptiarum aliqua sollennitate adhibita, nihil aliud censebatur, quam Concubinam, i. e. hic iustam satis, licet nonrite coniunctam, tori consortem habere, qua de re Seldenus de Iur. Nat. et Gent. l. 5. c. 7. et 17. Solen niores vero Sponsalium ac Nuptiarum contrahendarum formulae in celebritate sacra maxime cernuntur, habenturque apud Orientis Christianos aliae, aliae apud Occidentis. Orientis dieo maxime Graecos, quibus Orientalis ecclesiae nomen tribui solet: in quorum Euchologio fol. 66. binae habentur potissimum huc spectantes: altera Sponsalium sacrorum, sine celebritate Nuptiali, altera huius Celebritatis: quarum prior dicitur. )*akolouqi/a ginome/nh e)pi\ mnh/strois2 h)/goun tou= a)r)r(abw=nos2], Orde Sacer, qui adhibendus in Sponsalibus seu arrarum Sponsalitiarum, Vide infra ubi de Sponsalibus. Posterior, )*akolouqi/a tou= stefanw/matos2], Ordo sacer Coronamenti, de qua pleraque supra praelibavimus, in voce Nuptiale Poculum, vide quoque infra, in Nuptiales coronae. Sed et Ordo de Digamis Trigamisque in Euchologro adicitur, qui haud admodum alius est, si rem spectes; ante triennium tamen elapsum sacrorum mysteriorum participes illis non sunt: Tetragamorum autem nuptiae pro nullis apud eos habitae. Apud eosdem itaque Coronarum usus, sed et Annulorum Nuptialium, uti apud Ebraeos. In Moscorum gente, Graecorum rituum in plurimis tenace, Sponsalibus per amicos plerumque perfectis, in Nuptialibus ritibus habetur, ut simul ac a Sacerdote traditur iuxta Altare Sponsa in Sponsi manum, nec sine Annuli usu, haec ad illius pedes se prosternat, allidens caput suum ad eius calceum, scil. in signum subiectionis uxoriae et oboedientiae, cum vicissim Sponsus vestimenri sui laxioris, velut togae seu talaris, laciniam in eam conicit, ut protegendi sustinendique uxorem officium suum denotet. Propinquis dein Sponsi, qui adstant, Sponsae, ut et Sponsae Sponso se incurvantibus, Sponsae pater Sacerdori panem offert, quem statim ei reddit Sacerdos, et propinquis illis, patrem coram Deo et Sanctis attestando, ut iuxta pasta conventa dotem praesset, reliquos vero simul, ut mutuum inde colant omnes invicem amorem; Qui panem tum inter se frangentes id se praestituros hoc ritu innuunt. Alii sequuntur minoris notae ritus, non ita dissimiles eis, qui vulgo apud Anglos in usu. Coronas autem adhiberi apud eos non ait G. Flesherius c. 24. e quo haec desumpta, addit tamen, tempore toto Nuptiali Sponsum vocitari Moloday Knez, i. e. Ducem novitium, Sponsamque Moloday Kneza seu Ducem novitiam. Vide Sigismundum Eberst. Rerum Moscovit. c. de Matrim. Sed et Poculi comunis usus, apud Moscos, deesse videtur, uti spra dictum. Aethiopes seu Abasseni similiter, symbolis sibi peculiaribus, sed quae, ut contractus mutui signa, vicem corum, quae Hebraeis aliisque in usu, satis supplent, in Nuptiali celebratione utuntur. Lectulo scil. ante Ecclesiae ostium collocato sedent Sponsus Sponsaque, cum pordit Sacerdos Clericis binis comitatus. Is sinistra crucem, dextra thuribulum tenens, lectum ter suffumigat, dum Clerici psallunt. Dein capilli partem aliquantam Sponsiabscindit, uti et Sponsae, ac utramque in vino mellito tingit, unde Sponsi capillum sumptum in caput ponit Sponsae, ut et huius in illius caput, loco scil. unde abscissus est. tunc aqua adhibita benedicta manus imponit utriusque capiti, monens, ut id servent, quod praecepit Deus in Euangelio, net post hac invicem discedant, sed, ut una caro, cohabitent. Eucharistia tandem habita domum deducitur Sponsa. In Occidentem ut transeam, ritus Matrimoniales Ecclesiae huius, prisci recentiorisque aevi sum matim quidem designantur aliqui, in illo Nicolai I. Pontific. sub A. C. 860. ad Bulgaros responso: Apud Nostrates, post Sponsalra, foedera quaque consensu eorum, qui haec contrahunt, et horum, in quorum potestate sunt, celebrantur. et postquam arris et c. ambo ad Nuptialia foedera perducuntur et primum in Ecclesiam domini, cum oblationibus, quas osserre debent Deo, per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum BENEDICTIONEM et VELAMEN caeleste suscipiunt, ad exemplum videl. quo Dominus primos homines in paeradiso collocans benedixit --- veruntamen velamen illud non suscipit, qui ad secundas Nuptias ungrat. Post haec autem de Ecclesia egressi CORONAS in capitibus gestant, quae semper in Ecclesia ipsa solitae sunt reservari. Et ita, festis nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, Domino disponente, de coetero diriguntur. Ubi vides, et Annulum usurpatum et Coronas, sed et in eadem Ecclesia Confarreationis aliqua ac Coemptionis vestigia super fuisse usque ad nostra tempora, diximus supra in voce Nuptiae. formulas quod attinet Nuptias celebrandi ac benedicendi, in Occidente Christiano: habetur in Ordine Romano veteri titulos, Ordo ad benedicendam Sponsam, cum statim subditur: Postquam fuerit mulier Viro desponsata et leguliter dotata, introeat cum Marito Ecclesiam et prostratis eis dicat; Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordina. sti, benignus assiste, ut, quod te Auctore coniungitur, te auxiliante servetur. Per et c. Sequuntur aliae Benedictiones sacrae, Epistolae etiam Paulinae pars illa, 2. Corinth. c. 6. v. 19. Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi et c. Et Euangelii pars illa, de parabola qua assimulatur Regnum caelorum Regi, quit fecit nupatias filio suo, Matth c. 23. v. 2. Dein, Secreta, Suscipe Domine pro sacra connubil Lege munus oblatum, et cuius largitor es operis, esto dispositor. Per etc. In Fractione. Hanc igitur oblationem famulorum tuorum, quam tibi offerunt pro famida tua illa, quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem Nuptiarum, pro qua Maiestati tuae fundimus supplices preces, ut eam propitius cum viro suo copulare digneris, quaesumus Domine, ut pla. etc. Post Communionem. Gratiae tuae, quaesumus Domine, famulo tuo et famulae tuae legaliter copulatis tribue largitatem, ut mandata tua te miserante sectantes, consolutionem praesentis vitae percipiant, et futurae, Per et c. Quin et post Benedictionen, per vittae candidae permistim et purpureae unum invicem vinculum (nodum amatorum, Anglis a true-loucs Knot) copulantur, inquit Isidor. de Eccles. Hist. l. 2. c. 19. videlicet, ne compagem coniugalis unitatis disrumpant. Et qualia praecedentibus diximus (sed pro locorum discrimine aliter aliterque) adhibita sunt in Nuptiis Occidentis, tametis in Ordine illo veteri neutiquam memorentur. In Rituali autem Romano, trina ante diebus singulis, qui praecedunt, festis denuntiatione, ut de impedimento si quod ab aliquo dignoscatur liqueat. Parochus veste sacra in Ecclesia indutus, Librum et vas aeque Benedictae, cum aspersorio deferens, coram tribus aut duobus restibus, virum et mulierem, quos Parentum vel propinquorum praesentia cohonestari decet, de consensu in matrimonium interroget utrumque sigillatim in hunc modum, vulgari sermone N. vis accipere N. hic praesenterm ----- Mutuo igitur contrabentium consensu intellecto, iubebat eos invicem iungere dexteras. dicens, Ego coniungo vos in matrimonium, in nomine Patris et Filii et Spiritus S. Amen. ------ Postea eos adspergat equa. Mox benedicat Annulum ----- dein hunc aspergat aqua benedicta, in modum crucis et Sponsus acceptum annulum de manu Sacerdotis imponit in digito annulari sinistrae manus Sponsae, Sactrdote dicente, In nomine Patris, et Filii et Spiritus S. Amen. Mox sabiungat, Psalm. 68. v. 29. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Resp. A Templo sancto tuo etc. ---- His expletis, Si BENE DICENDAE SINT NUPTIAE, Parochus Missam pro Sponso et Sponsa, ut in Missali Romano celebret, servatis omnibus, que ibi praescribuntur, et c. Ita Rituale Romanum, quod hodie olimque in usu. In Missali autem habetur Missa iam dicta, cuius initium: Deus Israel coniungas vos et ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus, uniris, et nunc Domine fac eos plenius benedicere Te: Et c. Sequitur Psalmus 128. aliaque ex Ephes c. 5. v. 23. seq. et Matth c. 19. v. 5. 6. Nuptiis propria, praeter Communionem, atque de invicem side servanda commonitonem: Postea eos aspergat aqua Benedicta, et dicto, Placeat tibi sancta Trinitas, det BENEDICTIONEM, ET legat, ut solitum est, Euangelium Sancti Iohannis, In principio erat Verbum et c. Quod autem occurrit hic, si Benedicendae sint Nuptiae, explicatur alibi. Atquae haec obtinent passim nunc, ubi Tridentina Synodus et iussa Pontificia recipiuntur. Etiam, ubi non ita illa apud Pontificios recepta, nec tamen omnino reiecta, non adeo dissimiles habentur ritus. De Galliis vide Laur. Bochellum Decres. eccl. Gallic. l. 3. tit. 8. et c. de Septentionalibus gentibus, Olaum Magnum. l. 14. c. 8. 9. 10. Coeterum in Archiepiscopali bon onicnsi, a Gabr. Palaeorto Cardinal. atque Archiepiscopo Bononiense edito, post Annulum benedictum, cingit Parochus Sponsorum colla candido aliquo velo, ad instar stole accommodato et eos matrimonio iungit dicens, N. placetne et c. Et consensu impetrato. Ego, pergit, N. Parochus huius Ecclesiae, vos N. et. N. in matrimonio iungo, in nomine et c. Atque mox Annulum aqua benedicta aspersum, Sponso consignat, qui eum accipiens statim in dextrae manus Annulari, h. e. quarto digito Sponsae illum ponit, dicens, In nomine et c. Alibi vero plerumque obtinet, ut sinistrae imponatur. In Dioecesi Leodiensi, Pastor in Ecclesia (in quam aqua benedicta conspersi Sponsi admittuntur.) Sponsum ad sinistrum suum latus, Sponsam ad dextrum constituit; dein annulum sibi dari a Sponso petit, simul vubeas chirothecas, quibus insint eres nummuli argentei, loco arrhae Sponso dandae. Annulum digito suo impenit Sacerdos et chirothecus manei servat tantisper, donec eas manui Sponsae imponit. Deinde instantibus Nuptiis verba primo faciens, Sponsum Sponsamque de mutuo eorum consensu interrogat (adde et Parentum ac propinquorum.) quo satis explorato, de Matrimonii dignitate, usu, fine, multiplici henedictione, eos alloquitur. Annulum hinc benedicit ------ post conversus ad Sponsum et Sponsam accipit dexteram Sponsi et illi Chirothecas rubeas (cum nummulis praedictis) imponit. Deinde manum dextram Sponsae dextrae Sponsi implicat et sic implicatas utriusque dextras stola collo dependente circumligat, verba de mutua Sponsorum promissione interim faciendo. Tunc Sponsus alta voce Sacerdotem de verbo in verbum insequendo, sancte iurat fidem Sponsae, haecque illi vicissim, quo facto utrinsque dextram dissolvit Sacerdos, relictis chirothecis in dextera Sponsae et anntelum ex suo digito extrahens Sponso tradit, tribus primis digitis manus dextrae accipiendum, et Sponsi dexteram annulum ferentem sic dirigit, ut annulum in tres Sponsae digitos imponat, iterum certa verborum formula usus. ---------- Dein Sponsum cum Sponsa ad gradum altaris procumbere iubet illisque benedicit. Tunc Orationes binae. quibus Angeli Tobiae, Christi et Ecclesiae nuptiarum foederis, Rachelis, Rebeccae mentio. Dein stolae e collo dependentis extremitates duas super caput Sponsi et Sponsae ponit et dicit ------ Aspergit postea Sponsum et Sponsam aqua benedicta et illum primo, deinde hanc altare reverenter osculars facit, et sic demum in pace remittit: Ex Parochiali Ernesti Archicpiscopi et Electoris Colon iens. et Episcopi Leodiensis, apud Seldenum. Alla autem atque alia sunt verba Sponsalitia Ritusque, pro Regionum Christianarum varietate. Etiam in Sacerdotali Venetiis impresso A. C. 1576. diversa sunt non pauca ab eis, quae in rituali Romano habentur. Ibi tam arrae, quam annulus, et non solum hic, sed et illae benedictae. Velum unicum induitor Sponsorum spatulis, ad altare procumbentium. Et post Missam celebratam, Sacerdos, ubi consuevit, benedicit panem et vinum, dicens Vers. Adiutorium nostrum et c. Deinde in Altari frangat panem et det unam partem Sponsae et alteram Sponsae. Et sic etiam de Vino. Et postea aspergantur aqua benedicta. Impositis dcin in eorum capita manibus, preces fundit ac benedictiones, ac principium Euangelii dicit S. Iohannis, quo dicto aufert uleum ab eis et dicit, Ambulate in pace. In Anglia, cuius formulas ritusque veteres ac recentiores fuse exsequitur Seldenus Uxor. Ebraic. 1. 2. c. 27. etiam benedictiones singulares cubiculi Sponsalitii ac lecti, ipsorumque in lecto Sponsorum, necte sequente, peragebantur. Ibidem ut in arris doteque manifesta sunt Coemptionis veteris vestigia, ita in libis domi Nuptialibus, frumenti in Sponsos sparsione, poculo Sponsalitio (quae passim ferme apud Anglos fuere in usu) non obscura sunt priscae Confarreationis aliorumque, apud Iudaeos Paganosque receptorum lituum, reliquiae. Etiam et corona Sponsae olim crebro ac Paranym. phi, ut hodieque, apud eos adhibiti. De suo aevo Polyd. Virgilius de Invent. Rer. l. 1. c. 4. In Anglia servatur, ut duo Pueri, velut Paranymphi, i. e. auspices, qui olim pro nuptiis celebrandis auspicia capiebant, nubentem ad Templum, ubi et marito Sacerdos benedicat, et inde domum duo viri deducant et tertius, loco facis, vasculum aureum vel argenteum praeferat. Spicea item corona (interdum florea) Sponsa redimtta caput, praesertim rurt, ducitur, vel manu gerit ipsam corenam, seu dum ingreditur domum, boni ominis causa super eius caput iacitur triticum, quasi inde consecutura sit fecunditas. Floruit autem is sub Henrico VIII. In Ecclesiis autem, genevensi, Hollandica, Scotica, aliisque aliquot Reformatis, Dos, Annulus, Poculum, Panis, Symbola alia non raro, velut non necessaria, praetermituntur: Praeter Parentum consensum, breviuscula de origine ac flatu Matrimonii commonitio, preces aliquot, contractus ipse, verbis conceptis utrinque in Ecclesia Presbytero praeeunte, Sponsalitius adhibetur ac Novi Testamenti pars aliqua Nuptiis accommoda Psalmusque 128. idve genus alius, pronuntiatioque Presbyteri insuper publica, Virum et Mulierem ex huiusmodi contractu fieri, iuxra ordinationem divinam Maritum et Uxorem. Sed et apud Mahumedanos (quorum ritus ex Ebraeorum, Paganorum, Christianorum sumpti) Coemptionis Sponsalitiae usum vigere, discimus ex Anton. Geufraeo Aul. Turcic. l. 2. ubi sic de Turcis: Mulieres ipsis dotem non adferunt, sed Patri ac Matri pecunias donant, ut filias ipsis elocent, magnaque festrvitate Nuptias celebrant. Quod et Alcorano consonum. Mahumedanorum vero Africanorum Nuptiae sic a Ioh. Leone Africano describuntur, Descr. Afr. l. 3. c. qui in Matrim. Ubi Pater filiam cuidam despondit proco, mox in Templum itur; Sponsum et Sponsam comitantur Parentes et Consanguinei, duo item accersuntur Notarn, qui praesentibus omnibus pacta dotemque praescribunt. Qus mediocris fortunae sunt, filiae triginta aureos in dotem enumerant, cui ancillam quindecim aureis emptam adiungunt, praeterea et telam versicolorem Serico intertextam, cum aliis quibusdam panniculis ex serico confectis, quos in capite pepli loco gestare solent. Deinde et par calceorum artificiose atque eleganter consutorum, duo item soccorum paria elegantissima, multas quoque clenodias argenteas, aut ex alia quavis materia fabrefactas, ut sunt pectines, ventilabra, suffimenta aliaque istiusmodi, quae mulieres maxime habent in pretio. Deductio dein sequitur domum, nec sine facibus et Sponsa matri Sponsi traditur. Quam primum vero Sponsa cubiculum ingreditur, maritus pede suo uxoris pedem tangit, statimque ambo recludumtur. Epulae hinc Nuptiales, aliaque pro Sponsorum conditione sollennia varia. De Moriscis Iac. Bleda in Defens. fidei v. 14. Ind. 87. Quamvis in facie Ecclesiae matrimonium contrahant, non reputant verum esse matrimonium, donec expletis cunctis sectae ceremoniis, domum propriam aut conductam, aut alias ambo simul habitent, et c. Vide Ioh. Seldenum Uxor. ebraic. l. 2. c. inprimis, 24. 25. 26.
NUPTIALIS_Corona
apud Graecox Romanosque frequens olim. Et quidem uterque coronari solebat, Sponsus et Sponsa. Haec enim coronam floream, quam gestaverat, ponetat tum, cum in manus Viri conveniebat, sumebatque miptialem. Martianus Capella in Carmine Hymenaei l. 9. Consoia iam Veneris nova serta parate Papaeae, Crocumque lecto spargite. Nectebantur autem illae e floribus aureis, addito pretioso gemmarum decore, sic tamen ut flores et aurei et gemmei imitarentur naturales: de quo genere coronarum illa est, qua Claudian. Serenam redimiri solitam ait, de laudib. Serenae. V. 109. Videntur namque hae proprium gestamen fuisse Matronarum, praecipue illarum, quae essent primores, principes, reginae, ut ex Homero colligere est, ubi omnem ornatum capitis Andromachae recen set Il. x]. Nec vero Sponsa solum erat coronata, sed et Sponsus. Unde Achillem non mortuum fuisse cum armis, sed coro. natum, ut solent Sponsi, tradit Philostratus in Heroic. Et de Pompeio, nuptiis intento, Plutarchus, o( de\ stifanou=tai], inquitkai\ qu/ei ga/mous2], Ille aktem coronatur et sacrisicat nuptias. Imo omnes utriusque affines et domestici floreis coronis ornabantur, uti de Argonautis, in nuptiis Iasonis et Medeae, docet Apollonius Rhodius l. 4. Thalamus porro seu lectus nuptialis. Martianus Capelia lib. dict. Nam thalamum redimire iuvat, tu serta probato Tuis placere ritihus. Ianuae item olea et lauro cingebantur, ut de nuptiis Baneonis et Ismenodorae, refert Plut. e)rwt]. Domus denique tota, laureis plerumque corollis splendebat. Appuleius Met. l. 4. Domus tota lauris obsita, taedis lucida, constrepebat bymenaeum et c. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 16. et 17. in quo posteriori de Sponsorum coronamentis, ex asparago, sisymbrio, verbenis, absete et picea arhore, quaedam addit. Apud Hebraeos corona haec in ipsa deductione seu Nuptiis adhibebatur. In Graecorum Christianorum formulis Sacris, binae habentur potissimum ad Rem Matrimonialem spectantes, quarum altera Sponsalium est Sacrorum sine celebritate Nuptiali, de quibus infra, altera Nuptialis celebtitatis, quam posteriorem )*akolouqi/an tou= stefanw/matos2] Ordinem sacrum Coronamenti, vocant. Qui igitur non solum Sponsalia celebrare, sed et stefanwh=nai], i. e. coronari, volunt, intrant in Sacrarium (cum Sponsalia ante fores peragantur) cum cereis accensis, praeeunte Sacerdote cum thymiamate, et Psalmum 128. recitante, sequiturque alter ille Ordo Coronamenti, in quo Psalmi, plebis Doxologia, Preces, et dein inquit Saccrdos, *su/zeucon au)tou\s2 en o(mofros1u/nh|. *stefa/nws1on au)tou\s2 e)is2 s1a/rka mi/an, xa/ris1ai au)toi=s2 karpo\n koili/as2, e)utekni/as2 a)po/laus1in]. Coniunge eos in unanimitate. Corona eos in carnem unam. Da eis fructum ventris et fac ut prole fruantur fecundi. Doxologia, mox subiecta, *meta\ to\ )*amh\n labw\n o( (*iereu\s2 ta\ ste/fana stee/fei prw/ton to\n *numfi/on, le/gwn, *sre/fetai o( dou=los2 tou= *qeou= o( dei=na th\n dou/lhn tou= *qeou= th/n de e)is2 to\ o)/noma tou= patro\s2 kai\ tou= u(iou=, kai\ tou= a(gi/ou pneu/matos2], Simul ac Amen dicitur, Sacerdos coronas sumens, coronat primo Sponsum, dicens; Coronatur servus hic Dei N. ancilla Dei hac in nomine Patris, ac Filii, ac Spiritus Sancti . Postca eodem modo Sponsam coronat, quibus peractis ter huiusmodi benedictione utitur, *ku/rie o( *qeo\s2 h(mw=n do/ch| kai\ timh=| stefa/nws1on au)tou\s2], Domine Deus, gloria et honore corona eos. Legitur tunc, quae de officio Coniugali habentur, in ad Ephes c. 5. v. 22. item illud Euangelii, Ioh. c. 2. v. 1. de Nuptiis in cana Galilaeae: et post preces aliquot alias affertur commune Poculum, de quo supra, in voce Nuptiale Poculum. Hoc dum ter porrigitur Sponso Sponsaeque ac hos dein Sacerdos quasi in circulum circumagit psallens, interea Coronas tenent a tergo Paranymphi, quae capitibus Sponsorum iterum a Sacerdote, non sine benedictione sollenni, aptantur. Post Orationem dein unam alteram que conieges dimittuntur. Die autem octavo habetur *lu/s1is2 stefa/nwn], Solutio coronarum sollennis, cui et propria oratio ac benedictio. Vide Euchologium fol. 66. An digami quoque coronati, disceptatur. Admittit eos opus modo laudatum, arect canon Nicephori Patriarchae Constantinop. Iuris Graeco. Rom. tom. I. l. 3. p. 196. utrosque sic conciliat Nicetas Metropolita Heracleensis, ut iuxta disciplinam exactam non coronari Digamos, sed ex consuetudine solum, dicat. Hoc certum, Digamos Trigamosque, ante triennium elapsum, sacrorum m) steriorum participes illis non fuisse; et quantum ad Coronationem, habetur Synodica Sanctio Michaelis Patriarchae Constantinop. *mh\ stefanou=sqai plh\n to\n e(/na s1emno\n kai\ kaqaro\n kai\ a)mi/anton ga/mon], Neutiquam coronandas alias nuptias, praeter unas, honorabiles, solas et puras et non inquinatas: quibus verbis non alias, quam Virginum, Nuptias, indigitare videtur. Atque ad hanc Sponsos coronandi in aliis Orientis regionibus consuetudinem spectare videtur illud Achmetis Oneirocrit. c. 127. )*ea\n i)/dh gunh\ sti/fanon au)th=s2, xhreu/s1ei taxe/ws2], Si uxor sibi visa fuerit (in somno) amisisse (vel fregisse) coronam suam, brevi vidua fiet. Ita scil. ex Persarum et Aegyptiorum disciplina Oneirocritica, etiam inter Christianos, illis in plagis, admissa. Quod autem Georgius Phranzes l. 2. c. 17. Graecorum more, Paranymphos imponere consuevisse coronas, non Sacerdotem, ut in Euchol. vidimus, refert, paro/ramoe] Epitornatoris eius esse videtur. Namque Iohannem Patriarcham Constantinop. Mauritiae et Constantinae Augg. Coronas imposuisse, consque sacrorum Mysteriorum participes secisse, legimus apud Theophylactum Simocartam Hist. l. 1. c. 10. Vide quoque de Theophilo Imperatore et Theodora Aug. apud Zonaram Tom. 3. p. 115. etc. Apud Moscos, Graecis in Re Ecclesiastica fere congeneres, licet nihil de Coronis habeat, G. Flesherius c. 24. hoc interim ait, tempore toto nuptiali Sponsum appellari Ducem novum et Sponsam novitiam Ducem, uti supra vidimus. Occidentalem Ecclesiam quod concernit, in Nicolai I. Pontificis Romani ad Bulgaros responso, Apud nostrates, legitus. post Sponsalia ---- ambo ad Nuptialia foedera perducuntur, et primum in Ecclesiam Domini cum oblationibus ---- statuuntur, sicque demum Benedictionem et Velamen caeleste suscipiunt —— Post hac autem de Ecclesia egressi CORONAS in capite gestant, quae semper in Ecclesia ipsa sunt solitae veservari. Et ita, festis Nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, domino disponente, de coetero diriguntur —— Haec sunt iura Nuptiarum, haec sunt praeter alia, quae ad memoriam non occurrunt, pacta Coniugiorum sollemnia. Accerrimam Tertulliani, in usum Coronarum militarium, apud Christianos, adeoque et ipsarum Nuptialium, disputationem, eamque libro integro, nemo nescit. Vide saepius iam laudatum Auctorem, Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 24. et 25. et supra ubide Corona Nuptiali.
NUX
a nuceris, quod a Graeco mu/khros2], converso M. in N. secundum Voss. de Secient. Mathem. c. 6. §. 1. Varroni et Isidoro a nocendo dicta est: Aliis Syriacam vocem esse, et ex luz, L. in N. mutato, vel ex Hebr. i. e. Corylus, deducentibus, inter quos Scaliger. In genere significat omnia corio duriore tecta, ut sunt Avellanae. Amygdalae, Iuglandes, Castaneae. Sicut e contrario omnia molliora, Poma dicuntur: E quibus Nucem iuglandem peculiari carmine dignatus est Ovidius. In Iovis erant apud Romanos tutela, et ludi non unius materiam pueris praebuere. Unde Phaedrus l. 3. fab. 14. Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum vidisset, restitit. In quae verba Rittershusius, Nota res est, ait, pueros lusitasse Nucibus. Vide Erasmum in explicat. proverbii Persiani: Nuces relinquere. Deinde quam multi clarissimi Viri ad lusus cum pueris, quos caros habebant, sese demiserint, vide apud Petr. Fabrum in praef. Agonistici. Valde suaviter Symmachus l. 4. Ep. 20. Repuerascere, inquit, nos pietas iubet, ut literarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet, vide et Ausonium Protrept. ad Nepotem. Ex Ovid. Eleg. de Nuce v. 73. quaedam huiusmodi ludorum genera, placet adicere. Unum horum dilaminare vodat, cum videl. solutis commissuris, in duas partes dextre Nuces findebantur et sic in duas quasi laminas diducebantur: ubi artis erat certo ictu commissuram tangere. Aliud fuit, cum imponebatur index sinistrae mali pedunculo, et in hunc pugnus dexter subito impingebatur: ubi impetus ac celeritas vincebat. Item, cum unam tribus aliis impositam secare conabantur. Porro, dispositis in seriem Nucibus, per tabulam declivem alia volvebatur, quae si tangeret, quam oportebat, vincebat qui miserat. Alia ludi species erat, quam Horat. l. 2. Serm. sat. 3. v. 248. par imper, Graeci zuga h)\ a)/zuga], Angli Even or Odd appellitare solent, cum Nuces, quotquot vellent, manibus prementes, problematis instar sodales interrogarent, par numerus an impar? Qui si numerum divinarent, auferebant omnes: sin minus, totidem perdebant. E creta quoque pingentes amplam figuram triangulam, in lineis pictis, certa per intervalla, disponebant nuces: quarum tot, quot Puer in medio stans iactu virgae tetigisset, auserebat. In pelvim etiam singulas iaciebant procul stantes, amissuri quae extra cecidissent etc. Erasmus in locum Ovid. cit. Ipsa autem Poetae sic habent verba, Has puer, aut certo rectas dilaminat ictu, Aut pronas digito bisve semelve petit. Quatuor in nucibus non amplius alea tota est, Cum sibi suppositis additur una tribus. Per tabulae clivum labi iubet alter: et optat, Tangat ut e multis quamlibet una suam. Est etiam, par sit numerus qui dicat, an impar: Ut divinatas auferat augur opes. Fit quoque de creta, qualem caelestc figuram Sidus, et in graecis littera quarta gerit. Haec ubi distincta est gradibus, qui constitit intus, Quot tetigit virga, tot capit inde nuces. Vas quoque saepe cavum spatio distante locatur, In quod missa levi Nux cadat una manu. Sed has relinquamus, monente Proverbio. Iniciunt tamen moram novi Romanorum Mariti, a quibus Nuces iaci et pueris spargi consuevisse, indicat Catullus Carm. de Nuptiis Iulii et Manliae, ac Virg. Eclog. 8. v. 30. Sparge Marite nuces. ——— Cuius moris rationem Varro apud Servium hanc esse putat, ut Iovis omnie Matrimonium celebraretur, novaque Nupta Matrona esset, sicut Iuno: in tutela enim Iovis fuisse Nuces, supra dictum, et iuglandes, quasi Iovis glandes, vocatae sunt, Illud vulgare fuisse, idem Varro tradit, idcirco sparsas Nuces, ut a rapientibus pueris strepitus fieret, et Neogamorum quieti consuleretur. Aliis placuit, ea id gratia factum, ut se puerilibus ludis renuntiare eo indicio Maritus testaretur. Plin. vero l. 15. c. 22. id factum ait, vel quod cadendo tripudium sonumve facerent, vel quia gemino protectae essent operimento, sicque significarent fetum multis modis munitum, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Nec omittendum, inter luxuriantis gulae irritamenta, quorum longam recenset seriem Varro, apud A. Gellium l. 7. c. 16. fuisse olim Thasias nuces, quas Amygdala interpretatur Macrob. Saturnal. l. 2. c. 14. Anton. vero Thysius Notis in Gell. Avellanas vult intelligi, a Thaso Insul. maris Aegaei Thraciae proxima, Thasias nuncupatas etc. Coeterum Nucis iuglandis species praestantissima et maxima fuit, quae ex Perside in Graeciam allata est, unde Graecis *pers1iko\n] et *bas1iliko\n] appellatum: cuius speciei nomine totum postea genus insignitum est. Inde Dioscoridi, *pers1ika\] et *bas1ilika]sunt nuces iuglandes At Suevius, apud Macrobium, hanc speciem Graeciae primum cognitam scribit, Alexandri M. temporibus, a comitibus eius, qui eam Graeciae intulerunt. Cum tamen certum sit, multo ante Alexandri aetatem eiusmodi nuces in Europa notas fuisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 964. alibique passim, ubi de Nucis variis speciebus accurate agit, ut et supra Carya, Costanea.
NYMPHAEUM
Balneum apud Romanos praeclarum, qualia 12. fuere in urbe, inter quae Nymphaeum Alexandri Severi et Marci Imperator. apud Septizonium, illustria fuere. Athermis, i. e. a balneis calidis discrepare ost endit l. Si quis per C. de aquaeduct. l. 2. ubi Praefectus Vigilum iubetur, diligenter providere, quantum aquae thermis, quantum Nymphaeis pro abundantia civium deputari convenita. Alciatus locum fuisse existimat, in quo Mulieres lavarentur, in l. si qui divin. C. de aquaeduct. l. 11. Et sic distinguere videtur Iul. Capitolin. c. 32. Opera Gordiani Romae nulla erant praeter quaedam Nymphaea et Balneas. Forcatulus vero non assentitur, non quod neget, mulieribus in Nymphaeis lavari vetitum, sed quod putet, viris etiam permissum exstitisse, separatim habere sua Nymphaea. Ideoque ipsi Nymphaeum est, lavacrum seu balncum, aquam tepidam habens, non valetudinis, sed voluptatis causa paratum; hinc prius consulitur Thermis, mox Nymphaeis, postremo aliis usibus, in l. dicta Si quis per. Strabo l. 7. tradit, in Apolloniatum finibus locum extare, Nymphaeum dictum, ubi saxum sit ignem vomens, sub quo fontes aquis tepidis et bitumine scatentes. Pindarus Olymp. 12. qerma\ *numfa=n lou=tra basta/zeis2], Calida Nympharum balnea frequentas, de viro loquens. Quod nomen inde sumptum, quia per aestatem pomeridiana hora Nymphae sese fontibus abluerent, Dianae puta comites, in secretis nemorum, ut ibi se oblectarent, fontibus. Quod et Romani servarunt, in octavam diei horam lotionem differentes. Martial. l. 11. Epigr. 53. v. 3. Octavam poteris servare, lavabimur una, Scis quam sint Stephani balnea iuncta mihi. Forcatulus in suo Cupid. Iurisperit. c. 10. n. 12. Brisson. etc. In genere aquarum receptaculum notat, apud Ambrosium in Actis S. Sebastiani c. 18. n. 65. Circa insulas, circa vicos, circa Nymphea quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui Idolis delibassent. Vide quae de Nympheis congessit Car. du Fresne in sua Constantinopoli. Zonaras Monachus, qui de Graecorum Imperatorib. scripsit in Leone. I. Nymphaea esse vult Palatia publica, in quibus nuptias celebrarent illi qui habitarent angustius, eaque aedificiis maximis, in quibus Senatus cogeretur, plerumque fuisse adiuncta scribit: qualia aedificia Romae erant, Curiae, Senacula, Balsilicae. Alii loca suisse publica contendunt, delectationis gratia facta, in quae, non ut in Balneas ac Thermas, propter usum aqua deduceretur, sed gratiae potius ac voluptatis causa, et a Nympharum statuis, quibus ornata fuerint, nomen traxisse. Graec. (*udrei=a], Latinis aliter Aquaria et Aquagia, vide supra. Verum, ut de forma aut usu illorum exacte non constet, certum interium maxime insignia fuisse; unde aut ab ipsis Imperatoribus construebantur, ut de Nymphae Marci, ambitiosi operis, scribit Ammian. l. 15. de Alexandri Victor; de Gordiani, Capitolin. loc cit. Aut ab Urbis Praefectis, quale Clearchus Valentiniano et Valente Imperatorib. exstruxit Constantinopoli, et Flavius Philippus reparavit Romae. Sed nullum horum ad nostra aut Patrum usque tempora duravit. Recens nunc est intra Neapolim et montem Vesuvium, in villa Leucopetraea, cuius forma talis est. Aedificium ex marmore quadrangulare, ad quod una solum porta est aditus et aliquot gradibus descensus. Ad dextram introeunti ad caput fons est aquae limpidissimae, ad cuius quidem custodiam accubat Arethusa nuda, ex candidiss mo marmore: solum varium et marmoratum et canali circumdatum, in quod ex fonte aqua effluit. Parietes ex conchis lapillisque, alibi, nigri, flavi, purpurei coloris quasi maltba illiti, in quibus ex concharum compositione, tamquam ductibus in pictura, anni menses duodecim, et quatuor Virtustes Politicae expressae. Item raptus Proserpinae, Pan canens fistula et mulcens gregem, praeterea imatgines nympharum nantium, navigantium, in piscibus ludentium: inter quas Helle insidens arieti, Siren delphini, Europa tauro. In eodem ad singula latera quatuor statuae marmoreae: Herculis leoninam gestantis, Panos agnum baiulantis, Genii cani blandientis, Naiades nudae etc. Haec ex Fabricio Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14. Sed et Nymphaeum, apud Dionys. in Histor. Rom. locus, in quo ex suffito ture praescita de omnibus rebus futmis, praeterquam de coniugio et morte, peti solebant, ut infra dicemus voce Tus. Item fons ad Templi fores, ubi ad orandum ingressuri olim Christiani manus lavabant, Anastasio Biblioth. in Hilaro etc. Vide quoque infra, in voce Nympheta.