MAACHA
fil. Nahorex Reuma concubina, Gen c. 22. v. 24. Filia Tholmai regis Gesur, uxor Davidis, mater Absolomi, 2. Sam. c. 3. v. 3. Filia Absalomi, 1. Par. c. 3. v. 2. Mater Abiam regis, 1 Reg c. 15. v. 1. et 2. Tornicl. A. M. 3077. num. 1. quae 2 Par. c. 13. v. 2. icitur Michaia. Concubina item Caleb, 1 Par. c. 2. v. 48. Uxor Machir patris Manasse, 1 Par. c. 7. v. 16. Uxor Iahiae, 1 Par. c. 9. v. 35.
MAACHATI
pater Aasbai, 2 Sam c. 22. v. 34. Pater Iezoniae 2 Reg c. 25. v. 23. Civitas Amorrhaeorum super Iordanem, iuxta montem Hermon, Ios. c. 12. v. 5.
MAADI
nomen viri, Esdr c. 10. v. 34.
MAALA
filia Salphaad. Num c. 26. v. 33.
MAASIA
fil. Achas, 1 Par. c. 15. v. 18. Momen cuiusdam Doctoris, 2 Par. c. 26. v. 11. Pater Sophoniae, Ier c. 22. v. 1. Princeps civitatis Ierusalem, 2 Par. c. 34. v. 8.
MAASIAS
pater Neriae, patris Baruch et Saraiae, Ier c. 31. v. 12. et c. 51. v. 59.
MABSAM
fil. Ismaelis, Gen c. 25. v. 13.
MACCABAEI
Iunio sic dicti, a quatuor literis initialibus verborum Exodi c. 15. v. 11. Quis sicut tu], Deus?'. depictis in labaris et vexillis eorum militaribus; aliis aliunde: Ceteroquin Assamonaei vel Hasmonaei vocabantur; sive simpliciter Praefectos dicas, sive, quod vox Arabice sonat, Venerandos Antistites, Patriae scil. ac Religionis, quales revea illi per multos annos fuere. Postquam enim Duces ac Pontifices, quibus Iudaeorum Res publica post captivitatem Babylonicam subiecta fuerat, ad summa crimina fuissent delapsi, versa est Rei publ. facies et prioribus deletis, exstincto Ducum nomine (de quibus vide supra voce Duces) successerunt Machabaei, in quibus Pontificatus primo cum Principatu, deinde etiam cum Regno fuit sociatus. Vita namque functo Alcimo (quem, suffectum Oniae, ab Antiocho Eupatore, post alia scelera, muros Sanctuariidiruere parantem mors antevertens oppressit) Populi suffragiis traditus est Pontinficatus Iudae Machabaeo, filio Mat hathiae Sacerdotis, e statione seu classe Ioaribi, 1 Chron c. 24. v. 7. et 1 Machab c. 2. v. 1. Hic enim, in crudelitatem Antiochi Epiphanis insurgens, caeso Apollonio eius duce, templum recuperavit, illudque soedissime violatum procuravit et expurgavit, anno admodumante Christi Epiphaniam 168. sicque in libertatem Populo asserto, ei post Alcimum, seu etiam, ut alii volunt, adhuc vivente, summae rerum praefuit, per annos quatuor Pontificatu functus, donec, post vindicata fortissime Patriaeiura, infelici in praelio cecidit. 1 Machab c. 9. v. 18. Ei suecessere, ex eadem familia, varii usque ad Ioh. Hyrcanum, qui omnes fuerunt Principessimul et Pontifices, sicut Iudas: quod posterius illorum munus legitimum plane fuit, neque per eos Pontificum successio interrupta est; at nulloiure vero illi muneri Imperium adiunxerunt, quod Levitis sed Pontificibusmale conveniebat. Interim Rem publicam illi gesserunt suo ductu ac auspiciis, non precaria a Persis, Graecis aut Romanis potestate, ut quibusdam placet, cum excusso Graecorum iugo Regnoreapte sint potiti, Romanorum non clien fiduciarii; sed socii ac foederati facti, sicut ex foedere, quod cum Romanis iniit Iudas, constat abunde. Machabaeos postea Principes, exceperunt istius familiae Reges, ut videbimus infra; usque ad Hyrcanum et Aristobulum fratres, quorum dissidio, apta occasione intervenerunt Romani, captaque Urbe et Templo, vinctum Aristobulum Romam deportavit Pompeius, Pontificatum et Principatum seu Ethnarchiam, non vero Regnum, Hyrcano reddens: quem tamen postea, mortuo Aristobulo, filius huius Antigonus, Parthorum auxilio, regno occupato, cepit. At Antonius Antiochiae, inusitato exemplo, Regem securi percussit. Evectus interea Antipater Ascalonita, atque propter magnitudinem meritorum erga Iulium Caesarem Procurator constitutus est; cuius filium Herodem Romanus Senatus Regem declaravit, qui Machabaorum seu Asmonaeorum prosapiam reliquam funditus excidit. Arisobuloque Pontifice adolescente, inter natandum, fraude scelesta suffocato, ipsum quoque Hyrcanum grandaevum, optime de se meritum, sustuli; postquam Pontificarus ac Principatus in Asmonaeorum domo haesisset, per 130. circiter annos, quorum res florentissimae mutuis odiis et truculentis sceleribus utrinque admissis, penitus interciderunt: utita Regno funditus everso, verus Populi Dei Rex enixius eo et vehementius desieraretur. Unde etiam de corona Assamonaeorum praedictum legimus. quod illa non sit, h. e. quod ea non sit illa, quae promissa est, Ezech c. 21. v. 31. 32. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Christian. Tom. I. l. 4. c. 38. toto. De Cimelio vero Hersmoniacae Domus vite autea, in Templo reposita usque ad Pompeii tempora qui illam Romam translatam Iovi Capitolino consccravit, vide infra Vitis Aurea. Addedicenda, in Machabaei. PINCIPES ET PONTIFICES MACHABAEI. Iudas, mathathiae fil. Templum, quod Antiochus Epiphanes, per triennium et semestre, foede profanaverat, recuperat, populoque in libertatem vindicato, Princeps eligitur, anno quo dictum. Ei, post 4. ann. in Regimine exactos, exstincto successit Ionathas, frater eius: quem excepit Simon, itidem frater. Post Iohannes Hyrcanus, eius fil. praefuit; itidem, ut Decessores illius, Pontifex simul ac Ethnarcha; imo secundum Iudaeos, etiam Propheta; cuius fil. Aristobulus, misso Principis nomine, regium usurpavit, uti dicemus paulo post. Hyrcanus hic, ideo Principum Asmonaeorum ultimus, Idumaeos subegit, illosque ad circumcisionem ritusque Iudaicos amplectendos, adegit. Qua de causa, post haec tempora, in unum cum Iudaeis populum gens haec coaluit, eorum quoque nomine censita, iuxta vaticinia Num c. 24. v. 18, 19. Esai c. 34. v. 6. et. c. 63. v. 1, 2. Amos c. 9. v. 12. et Malach. c. 1. v. 3. 4. 5. REGES EX EADEM FAMILIA. Aristobulus, Iohannis Hyrcani fil. primus Regio usurpato nomine, Ethnarchiam vertit in Regnum; sed, imperio crudeliter gesto, psotannum exstinctus est. Ei successit Alexander Iannaeus, frater, qui ex Alexandra uxore filios suscepit. Hyranum et Aristobulum. Post eius mortem, Alexandra vidua. Regnum per nov ennium administravit, Pharisaeis addicta, in quorum gratiam, Hyrcanum Pontificem creavit. Hyrcanus. fil. Alexandri, mortua matre Regnum capessivit, Regia ac Pontificali dignitate fulgens, sed utraque illum, post menses tres, Aristobulus frater exuit. Postea capta a Romanis Urbe, Aristobulus Romam deportatur: sed hoc mortuo, Antigonus filius eius, Hyrcanum, Ethnarcham a Pompeio factum, cepit: ipse tandem iussu Antonii, securi percussus. Vide supra.
MACEDONIA
angusta primum, postea latissima Europae regio, duobus olim Regibus, Philippo et Alexandro M. patre acfilio, et terrae imperio clarissima, antea Aemonia, Mygdonia, Paeonia, Edonia, Pieria, et Aemathia ab Aemathio Rege dicta; 1 Macchab c. 1. v. 1. dicitur terra Cethim, fuit autem Cethim Gen c. 10. v. 4. fil. iavan. Haectenuibus initiis, regum prudentia gentisque eo magnitudinis excrevit, ut ad utrumque mare, qua Sol oritur. Aegaeum: qua occidit, Ionium extensa, domina centum quinquaginta sacta fuerit populorum: e quibus ab Historicis posteritati traditi sunt, Taulantii, Elymiotae, Dassaretae, Mygdones, Bisaltae, Edonii, Orbeli, Sintici, Pelagones. Orcstii, Lyncistae, Iori, Almopes, Aestraei, et Eordeores. Nomen a Macedone Deucalionis materno nepote regioni haesisse, vult Solinus: a Mygdonia potius id arcessente Cluverio. Hanca Septentrione Dalmatia, Moesiaque montana seiungunt, ab Occasu mari Adriatico, sive Ionio, ab Ortu Aegaeo adluitur, Meridianam oram Epiroticae gentes, et ipsa Graecia excipit. Eius partem quondam macetia dictam scribit Steph. et Hesychius, et inde totam regionem nomen accepisse refert Eustathius in Dionysium. Posterioribus saeculis huius pars Borealis Salutaris dicta fuit libro Notitiarum Item Praevalitana apud Sext. Rufum. pars Occidua Albania, pars ad Ortum Iamboli, Australis vero Comenolitari apud Castaldum. Baudrando regnum fuit amplum, in Graecia, cuius partes fuere etiam Thessalia, Epirus, et aliquando Thracia.
MACELOTH
locus ad quem profecti sunt Israelitae de Herada. Num c. 33. v. 26. Item filius Abigabaon. 1 Par. c. 9. v. 35.
MACHA
vel potius Maacha, nomen regis. 2 Reg c. 10. v. 6. et. 8.
MACHABAEUS
cognomentum fuit solius Iudae, filiorum Mattathiae natu maximi, idque iam a puero, quamvis Iudaei velint, illum ita demum appellatum esse ab eo tempore, quo vexillo suo singulares literas intexi curavit, quae singulorum illorum verborum, Exod. 15. initia essent Mi Chamocha Belohim Adonat. Sed ex vetustissimis Iudaeorum monumentis scimus, Leonem eius vexillo intextum fuisse. Ceterum veteres Ecclesiastici, non Iudam solum, sed multos alios Machabaeos vocant. Eusebius omnes Hasamonaeos, i. e. omnem progeniem Mattathiae Hasamonaei vocat Machabaeos, l. 8. Eorum historia sic habet. Mattathias, cx familia Ioarib, e tribu Levi, praefectum Antiochi Epiphanis, Modini, occidit, A. 587. U. C. Pater quinque filiorum, e quibus Iudas, Ionathas et Simon ei successerunt. Hos sequuti Pontifices et Reges Iudaeorum Iohannes Hyrcanus, Aristobulus I. Alexander, Hyrcanus, Aristobulus II. Antigonus, Aristobulus III. ab Herode sublatus: qui, Iudaicae Reip. vindices et assertores, contra potentissimos Reges bella gesserunt. Vide Dan. c. 11. v. 34. Quin et Machabaei dicti sunt, septem fratres filii Annae, propter verum cultum a satellitibus Antiochi excarnificati, de quibus in Epitoma Iasonis Cyrenaei, Itaque omnes, qui ob legis observationem excruciati, caesi, et male tractati sunt, a veteribus Christianis dicuntur Machabaei, ut qui propter Christum dicti Martyres. Isid. Pelus. l. 3. ep. 4. ait, Machabaeum Persica lingua Dominum significare. Subdit *makkabai=oi ga\r e)klh/qhs1an kai\ oi( e)n toi=s2 *makkabai+koi=s2 xro/nois2 ta\ a)nh/kes1ta u(pomemenhko/tes2, kai\ mh\ e)comos1a/menoi tou\s2 patrw/ous2 no/mous2]. Vide plura libb. Machab. 1. et 2. Ioseph. in Antiq. et de Bell. Iud. Machabaeorum liber uterque, quorum primus a Ioh. Hyrcano compositus, alter a Iasone Cyrenaeo, vel potius huius epitomatore, concinnatus, 2 Machab c. 2. v. 23. videtur, Apocryphus est: utpote, in quibus falsitates plurimae, Vide Frid. Spanhem. disput. 6. de Auctor. ll. Apocryph. etc. Non paucae Contradictiones, Vide de morte Antiochi 1 Machab c. 6. v. 16. et 2 Machab c. 1. v. 16. ut et 2 Machab c. 9. v. 28. quae confer cum Dan. c. 8. v. 25. item, detemplo purgato a Iuda Assamonaeo, ante mortem Antiochi, 1 Machab c. 4. v. 36. quod demum post huius mortem contigisse dicitur, 2 Machab c. 10. v. 9. etc. Spanhem. disp. 7. Innumera tandem mali commatis, et vel superstitionem, vel Impietatem olentia, ut quod e. g. Mattathiae facinus, 1 Machab c. 2. v. 47. et 48. Ornamenta templi a Deo non iussa, 1 Machab c. 4. v. 57. Eleazari temeritas, 1 Machab c. 6. v. 43. etc. Foedustam arctum cum Spartanis, 1 Machab c. 12. v. 11. Sacrificium pro mortuis, 2 Machab c. 12. v. 43. Razis au)toxeiri/a], 2 Machab c. 14. v. 37. etc. non sine elogio referuntur et approbantur. Quibus impius accedit colophon, cum Auctor 2 Machab c. 15. v. 39. anxius haeret, an scriptio responderit arti, an digna sit argumento, etc. fatetur interim se omnes vires interdisse, ad opus istud: Quale quid Spiritui S. sine blasphemia nequit tribui. Vide Spanhem. disp. de ll. Apocryph. 11. et 12. Quidam tertium quoque librum addunt, quem Apocryphis accenset ipse Bellarminus de Verbo Dei c. 15. Catalogum commentatorum in hos libros exhibet Crowaeus in Elench. Vide et supra. Maccabaei.
MACHI
pater Guel, vel Gehuel, principis tribus Gad. Num c. 13. v. 16.
MACHIR
fil. Manasse, Gen c. 50. v. 23. Pater Galaad. 1 Par. c. 7. v. 14. Filius item Ammihel. 2 Sam c. 9. v. 4.
MACHIRITAE
familia quaedam. Num c. 26. v. 29.
MACHMAS
nomen oppidi et castri Templariorum, in tribu Ephraim. 1 Sam c. 13. v. 2. Bira nunc, 12. mill. pass. ab Hierosolymis in Boreal. Garizim montem versus 15.
MACTATIO
Agni Paschalis, toti Israelis coetui imperatur, Exodi c. 12. v. 6. Et mactabunt eum omnis congregatio Synagogae Israelis. Proin v. 21. omnibus dicit Moses, Mactate Pascha: non solum, quia tum temporis quisque paterfamilias aut quilibet primogenitus in familia sun erat Sacerdos; sed et, quia mactatio tam ad populum, quam ad Sacerdotem pertinebat, uti probat Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. p. 575. 576. Et quidem mactatio legitima, Hebraice sechita], ut Hebraeorum Magistri tradunt, acutissimo cultro fiebat, per animalis iugulum ducto et reducto. Sed nechira], mactatio illegitima erat, qua nares discindebantur, qualique usus est Balak Rex Moabitarum: Ita quidem Magistri. Bochart. vero, partem pectoris superiorem, quae Graecis sth=qos2], Arabibus dici nachar, docens; verbum nachara, esse mactare, cultro non in nasum, sed in summum pectus adacto prope iugulum, ostendit. Quod verbum, inquit, Arabibus notissimum etiam Chaldaei usurpant, cum de victimae mactatione agitur, in infidelium sacrificiis, in quorum numero erat Balak. Vide eum ubi supra c. 50. p. 586. Ceterum quid proprie Mactare, docet Stewechius, Solebant, aiens, hostiae mola salsa tangi, actum immolatae dici. cum vero ictae essent et aliquid ex illis in aram datum, mactatae dicebantur per laudationem et boni ominis significationem, et cum illis mola salsa imponebatur, dici solebat, Macte esto, ex Varrone, Electis Arnobianis l. ult. Eandem in rem Servius ad Aen. l. 9. v. 641. Quoties aut tus aut. vinum super victimam fundebatur, dicebant: mactus est taurus vino vel ture, h. e. cumulata est hostia, et magis aucta. Vide Iac. Cuiacium Observation. l. 2. c. 12. B. Brissonium de Formulis l. 1. Alios.
MADAI
fil. Iaphet. Gen c. 10. v. 2. Pater Medorum. Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 14.
MADAN
vel Medan, fil. Abrahae ex Cethura. Gen c. 25. v. 2.
MADIA
nomen viri. Nehem c. 12. v. 5. Item oppid. Colchidis in Iberiae confinio. Ptol. Chipicce Moletio.
MADAN
fil. Abrahae ex cetura. Genes c. 25. v. 2. Inde, Madiantae, populi Arabiae Petraeae in Palaestinae confinio, quorum regio Madian: Steph. Mandiantias et Madrenos appellat. Incoluerunt hi populi Arabiam Petraeam, Palaestinae vicinam, ubi Madian desertum, et urbs, quae hodie Salaboni Theveto. Inter 7. populos internecioni devotos: integro septennio gravi iugo pressere Israelitas, donec his Gedeon liberator obtigisset Iudic c. 7. et 8. 1. Paral. c. 1. v. 33. Ioseph. Iud. Ant. l. 5. c. 8. Salian. et Torniel. in Annal. V. T.
MADMENA
civitas tribus Iudae. Esai c. 10. v. 31.
MAGDLENA_Maria
mulieris nomen, quae soror fuit Marthae et Lazari, conversione sui et gratia Servatoris insignis, Matth c. 28. v. 56. Luc c. 8. v. 2. Videtractat. de tribus et unica Magdalena, A. C. 1519. a Iac. Fabro Stapul. et Iod. Clichtovaeo editum.
MAGDALON
urbs Aegypti. Ier c. 44.
MAGDALUS
locus in monte situs, iuxta quem castrametati sunt filii Israel. Exod c. 14. v. 2. Num c. 33. v. 7.
MAGDIEL
dux exposteris Esau. Gen c. 36. v. 43.
MAGEDDO_vel_MEGIDDO
civitas intribu Manasse. Ios. c. 17. v. 11. quam reparavit Salomon. 1. Reg. c. 9. v. 15. Hic occisus est Iosias. 2 Reg c. 23. v. 29. Subimbre, Brocardo, Suberge allis.
MAGETH
civitas Galaad. 1. Machab c. 5. v. 26.
MAGI
Sacerdotes et Philosophi Persarum, quibus et sacra et publica res curae, magno apud omnes pretio, Altrorum praecipue contemplationi vacabant: Horum auctor Zoroaster, seu Altrotheates, doctrina vero nihil aliud fuisse videtur, quam naturalis quaedam Theologia, Numinis cuiusdam cultui superstructa, Arnob. l. 1. adv. Gent. Ex his, Cambyses in Aegyptum movens, nomine Patizithen, regni praefectum, se absente, constituit. Herodot. l. 3. c. 63. qui addit, huius fratrem Smerdin, throno occupato, aliquandiu Persiae illusisse, sed utrumque brevi sublatum, et Magos reliquos exstinctos: unde Magophonia, celebre apud Persas festum. Quanta autem his olim fides habita, Agathias hist. l. 4. inprimis ostendit, cum refert, Persas, ab aliquo horum certiores factos, viduam reginam in utero ferre, ventrem huius coronasse, et embryonem regium, Regem proclamasse, indito Saporis nomine, diu antequam in lucem prodiisset. De Magis, qui ex Oriente venerunt Christum salutatum. Vipertus Theologus Pontificius historiam scripsit fabulis undiquerefertam, aliique mira commenti sunt. Sapientes illos fuisse, ex Abrahami Cethuraeque posteris, probabilis coniectura est. Vide Strab. l. 5. Frid. Spanhem. Dub. Evangel. Casaubon. Exerc. Baron. Brisson. l. de reg. Pers. Bulenger. in Eclog. ad Arnob. c. 5. et 6. Philelph. l. 2. Conv. Heurn. l. 1. Phil. Barbar. Voss. c. 1. de Philos. Sect. Naudaeum, apol. des grands Hommes accusez de Magie. Morer. in Diction. histor. Bodin. de Daemonomachia, etc. Ceterum ea dictio quam male sonaret, apud Iudaeos et Syros, declarant ista Auctoris Aruch, Magus in lingua Graeca est praestigiator, blasphemus, negans fundamentum, incantator. Sed fallitur hic eruditus Rabbinus, cum multis aliis, qui vocem *ma/gos2] putarunt esse Graecam. Erat inter Graecos genus hominum, qui personas et loca polluta purgarent: quod faciebant certas res circumferendo, ut ad Theophrasti Charact. Casaubon. ostendit. Graeci hoc perima/ttein] dicunt; et qui faciebant, perima/ktas2], vilissimum hominum genus, et quod pessime audiebat, ut apparet ex Orat. Demosthenis contra Aeschinem, cui, et eius matri, hnc artem obicit. Auctor Etymologici, Eustathius et alii Graeci, ex eo putarunt, *ma/gos2] esse verbum Graecum, a ma/ttw], unde magi\s2]; sed fugit eosratio. Nam dictio *ma/gos2] Homero et aliis Graecis antiquioribus fuit incognita: quod testimonium est non leve, Persicum id vocabulum esse, sicut Plato, Xenophon, Strabo, Diog. Laertius et plures alii, observant. Affirmat idem Plinius quoque initio l. 30. hoc igitur certum: at vox ipsa non uno modo accepta. herodot. Strabo, alii cum de Magis proprie dictis loquuntur, innuunt, Sapientes fuisse seu Sacerdotes Persarum, quorum praecipuum officium, ut sacra curarent et sapientiam profiterentur. Neque aliter Graeci, cum de Persicis rebus loquuntur, hanc vocem volunt intellectam. At longe aliter cum de Magis illis, qui inter ipsos Graecos occultarum scientiarum notitiam profitebantur. Tunc enim, in malam partem ut plurimum vox capitur; quia plerique, Religionis et arcanae scientiae obtentu, artes maleficas exercebant. Unde querela illa Plinii et cum ipsius, tum aliorum detestatio Magiae, Philo Iudaeus variis in locis duplicem facit Magiam, unam legitimam, circa Naturae cognitionem versantem, Regibus maxime, praesertim Persarum coli solitam: alteram para/komma tau/ths2], adulterationem prioris, Gallorum Matris Deum et similium aeruscatorum commune instrumentum ad fallendum. Cum igitur aequivoca sit Graece loquentibus vox *ma/gos2]; quaerunt quidam, de utro genere hominum loquatur Evangelista Matth c. 2. v. 1. cum paulo post Christum, Magos ad illum salutandum accessi sse, memorat. Sed explicat se is, cum dicit, Magi ab Oriente. Ubi a)p) a)natolw=n] construendum esse, cum voce *ma/goi]; non vero cum voce parege/nonto], ut sic *ma/goi a)p) a)natolw=n], sint Magi Orientales, Monet Ioann. Camero Myrothec. in c. 2. Matth. Nempe Magos intelligit Persarum, ad quos proprie illa appellatio pertinsit. Licet enim etiam in Cappadocia Magorum meminerit Strabo l. 15. tamen et illi Persae eratn, et sacra Persica in illa regione curabant, ut ipse indicat. Et haec Chrysostomi quoque sententia fuit; Iustino, Epiphanio et nonnullis aliis, Magos istos ex Arabia arcessentibus. Sed Magos Arabum nullus Scriptor Graecus, nullus Latinus commemorat. Cum Chrysostomo vere consentit Magnus Basilius Homil. de Nativ. Christi. Vero itaque maxime simile est, fuisse Sapientes ex Perside sive Babylonia et susis, quos proprio nomine Magos vocabant. Hi ex Danielis, (qui Scholas purioris Sapientiae in Perside, reiectis vel saltem correctis veterum Magorum placitis, varias instituit) disciplina, circa ea tempora expectarunt Regem, qui maximas res gereret: divinoque motu agitati, eum iam venisse certiores facti fuere: Quo spectat illud Taciti, qui eo tempore in toto Oriente percrebuisse refert, Iudaeos imperio Orbis potituros. Rudera autem Scholae Danieliticae adhuc supersuisse, circa Christi adventum, docet Beza ad Matth. c. praefatum. Danielis apud Magos et dignitate pene regia, et prophetiis celebratissimi Scripta, dubium non est, quin fuerint apud Persas gratiosa, ac fortasse accuratius, quam apud Iudaeos ipso, observata. V. Georg. Hornium Historia Philosophica l. 5. c. 2. Annon autem Reges fuere isti Magi, qui Christum venere adoratum? Forte Reguli fuere et Toparchae Persicae regionis: quae illa aetate proprium habebat Regulum, qui Parthorum Regi paruit, ut ait Strabo l. 15. Et satis constat, tum in Perside, tum in vicinis provinciis, Media, Assyria, Parthia, plures fuisse Toparchas, quorum nonnulos Strabo indicat, et Dynastas appellat. Istos autem potuisse etiam Reges dici, probat exemplum Reguli Adiabenae, quem Strabo l. 6. simplicitur *a)/rxonta] appellat; Iosephus vero Regem, in pulcherrima historia, de Monobazo Rege et Helena Regina, eius matre, l. 20. Iud. Antiq. c. 2. et *a(lw/s1]. l. 6. c. 16. meminitque Iosephus, in illa historia, Abennerigi cuiusdam, quem vocat *spas1i/nou xa/rakos2 bas1ile/a], Regem castri Spasini: quemadmodum et Scriptura, in historia Patriarcharum, singulorum saepe oppidorum dynastas Reges appellat. Verum, ut probabiliter hoc potest disseri; sicaffirmare ita esse, parum a temeritate abest. Non minus sane, quam pertendere tres fuisse Magos, non plures, non pauciores; aut certa illis nomina affingere: in quibus omnibus mira Scriptorum varietas est. Ut de nominibus enim solum verbum addam, afferuntur ex Beda haec nomina, Melchiro, Caspar, Baltasar: e Zacharia Chrysopolitano Hebraica ista, Magalath, Galgalath, Saracin, Graeca vero haec, Apellius, Amerus, Damascus: quae eadem nomina etiam apud Petrum Comestorem in Histor. Scholast. qui et ipse pro genuinis Graecis ista posteriora obtrudit. Sed ista vere Attica nomina: illa autem superiora pura puta Hebraica sunt. Et excusare possis Zacharam et Comestorem, qui, ante panuca saecula; in densissimis ignorantiae tenebris, prout poterant et ferebant ipsorum tempora, scribebant. Illi hodie excusari non possunt, qui, in tanta hacliterarum luce, talia in lucem denuo protrahunt. Sunt enim appellationes istae ab hominibus profectae, non solum otiosis et imperitis, sed etiam impiis, et artium curiolarum sectatoribus. Quod genus homines vanissimi, cum Bibliorum ceteris nominibus, d maleficia sua uti solent, teste etiam Origene l. 1. contra Cels. tum etiam aliis quae ipsi sibi finxerunt, et Biblicis historiis scelestissime accommodarunt, Sic Pastores, qui Dominum inviserunt, quatuor fuisse hariolati, iis haec nomina indiderunt: Misael, Acheel, Cyriacus et Stephanus. Magis autem non solum superiores appellationes tribuerunt; sed etiam alias: cuiusmodi sunt, Ator. Sator. Peratoras. Quae nomina quem in finem istiusmodi homines Fanatici excogitaverint, ostendit Casaubon. e Codice Graec. satis vetusto Bibliothecae Palatinae: *ta\ o)no/mata tw=n e)n *bhqlee\m poime/nwn, *mis1ah\l, *a)xeh\l, *kuriako\s2 kai\ *ste/fanos2. *ta\ tw=n *ma/gwn ono/mata, tw=n pros1kunhs1a/ntwn to\n *ku/rion, *a)/twr, *sa/twr kai\ *peratwra=s2. *tau=ta ta\ o)no/mata e)a\n dhxqei/s2 tis2 u(po\ o)/fews2 h)\s1korpi/ou h)/ a)/llou i)obo/lou e(rpetou= kai\ qhri/ou e)pigra/yh| e)nto\s2 kainh=s2 xo/tras2, meta\ lipara=s2 da=|dos2 kaiome/nhs2 kai\ e)pidw/s1h th=| mhnuth=| tou= dhxqe/ntos2; paraxrh=ma i)a=tai o( dhxqei/s2], Nomina Pastorum in Bethleem, Misael, Acheel, Cyriacus et Stephanus. Magorum, qui Dominum adorarunt, nomina, Ator. Sator, et Peratoras. Ista nomina si vulneratus a serpente scorpie. aliove reptili vel bestia venenata, scripserti intra recentem ollam, cum pingui candela ardente, et dederit ei, qui vulnus indicavit, continuo sanatur vulneratus. En nugas: sed impias et piorum exsecratione dignissimas. Atqui non alio spectarunt, qui primi nomina ista sunt commenti, Casaubon. Exercit. II. §. 10. Vide etiam hic infra, ut et voce Magus.
MAGIDAE
Graece ma/gidai], memoratae Plinio l. 33. c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata stateras, et lances, quas antiqui Magidas appellaverant: exponuntur Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 8. c. 15. mensae, quae ponuntur tollunturque. Sed diserte Plinius vasa potoria vult esse, eademque quae tympana: Id est, quae tympanum referrent, parva et cava, sine fundo ac auribus, quibus quod usus esset Midias, utpote mollibus et parum castrensibus, convitium ei faciendi occasionem Demosthenes arripuit, apud Athenaeum Dipnosoph. l. 11. Memit earum quoque Pollux Ono. mast. l. 6. c. 10. et l. eod. c. 5. Item Paulus IC. l. 36. ff. de condict. indeb. Servus cuiusdam, insciente domino, magidem commodavit, is cui commodaverat, pignori eam posuit et fugit, etc. Vide Thom. Demposter. Paralipom. in Ioann. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 30.
MAGISTER
quantus in Imperio titulus olim fuerit, indicat Cassiodor. Variar. l. 6. form. 6. de Magisteria dignitate. His tribui solet, qui velclassi, societati et muneri praesunt, vel in scientia aliqua, praesertim literaria, eminentiae gradum consecuti sunt. Gloss. ad Clem. l. 5. tit. 2. c. 2. de Magistris, ait, quod quidam dicunt, quod Doctores in iure Canonico et Civili: Magistri dicuntur in Theologia vel Artibus: et secundum Hostiensem qui septem docent artes liberales, sicqueve recipi apud Italos. Sed Ultramontani communiter, inquit, vocant Magistros. Videntur et in textu ibidem ipse Clemens V. totumqueve Viennense Concilium Magistri et Doctoris vocabula confundere. Ad coercendum enim ingentem Doctoratus seu Magisterii ineundi summtum, cavent, ut dictum recipientes honorem, iuramento prius adstringantur, ne ultra 3000. Turonensium argenteorum, in sollennitate expendant. Imo usitatiorem tunc fuisse apud Anglos Magistri titulum, quam Doctoris, suadent Trevetti Annales MS. et Matth. Paris ad A. C. 1267. teste Spelmanno. Sed Lotharii Imperat. tempore differentia Doctorum et Magistrorum exorta est, circa quod tempus artem typographicam Moguntiae inventam esse, refert Steph. Pomeranus I. C. l. 3. part. 2. c. 14. qui et Doctores omnes antea sub Magistris fuisse contentos memorat. Apud Anglos, Doctoris nomen et gradus, sub aevo Iohannts Regis videtur innotuisse. Magnus Magister Franciae, sub tertia Regum se- rie, idem, qui sub prioribus duabus Comes Palatii et Maior domus nuncupatus est, sub initio etiam tertiae, Senescallus Franciae: apud Orientales Megadomesticus. Unde Henricus II. Angliae Rex iure Comitatus Andegaviae, hereditarius fuisse Magnus Magister Franciae Tillio dicitur, apud Henricum Spelmannum Glossar. Archaeol. Addo quod Ritum in Academiis usitatum, quo Magistris ac Doctoribus, praeter alias ceremonias, annulusaureus conferri, digitisqueve corum inferi solet, ex ritu investiendi Episcopos, fluxisse, Kirchmann. auctor est. Postquam enim, Desiderio, ultimo Longobardorum Rege victo, in Synodo Romana, decretum esset, ut Carolus M. victor, ius et potestatem eligendi Romanum Pontificem, ordinandiqueve sedem Apostolicam haberet; additum est, ut Archiepiscopi quoque atque Episcopi per singulas provincias, investituram ab eo acciperent, Sigebert. ad A. C. 773. Inter alia autem investiturae huius Sacerdotalis sollennia, etiam annulus fuit, quem una cum baculo Imperator aut Rex, tamquam certum Symbolum, mittere solebat illi, cui beneficium aliquod volebat conferre. Qua de re sic Conr. Rittershusius Partition. Feudal. c. 8. Episcopatus antiquo iure Gallico per annulum et virgam dabantur; Eoque annulo seu pedo officii sui admonentur Episcopi, quod gregem Dominicum pascere debeant, sicut annulo admonentur, quod desponsata sit ipsis Ecclesia, cui fidelem curam impendere debent. Hinc, si quando usu veniebat, ut propter delictum aliquod de gradu deicerentur, annulum hunc, quo ernt investiti, deponere cogebantur: quem etiam, si innocentes essent reperti, coram Altari, recipiebant. Concil. Toletan. IV. c. 27. Tom. II. Concil. Atque huiusmodi videntur fuisse, Sedecim illi annuli Pontificales boni et magni, de Robino unus et impositis aliis gemmis minutis, de Smaragdo unus, de Topazio unus, quos inter keimh/lia] Ecclesiae Moguntiacae recenset Conradus Episcopus. in vet. Chron. Rer. Moguntiac. etc. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis, c. 20. et infra aliquid voce Magisterium, item Magnificus. MAGISTRORUM VARIAE SPECIES, QUAE APUD SCRIPTORES OCCURRUNT. Magister, nomen erat muneris in Saliatu apud Romanos, distinctia munere Praesulis et Vatis. Capitolin. in Marco, c. 4. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates et Magister. Videtur fuisse *e)/carxos2], ad quem spectabat et inaugurandi et exaugurandi potestas. Sequitur enim, Et multos inauguravit atque exauguravit nemine praecunte, quod ipse carmina cuncta didicisset. Vide Salmas. ad locum. Sed et sic dicebatur navis gubernator, vide infra Navigatio: Alia notio verbo Proscribere. Magistri Paedagogi, Praeceptores, inter honoratiores apud Romanos olim servos fuere; de quibus, vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Magister Admissimum vide supra. Magistri Cantilenarum, vide supra Benemeriti. Magister Census, o( ta\s2 timh/s1eis2 e)gkexeiris1mi/nos2], apud Dionem in Caracalla; e)pi tw=n kh/ns1wn kaqesthkw\s2] Leoni, Novell. 44. cui e)pistas1i/an tw=n kh/ns1wn] datam scribit; non erat Censor, qui Magistratus olim apud Romanos viguit, sed idem cum Frumentariorum praeposito, cui haec cura incubuit, ut per frumentarios vel grammathfo/rous2], Imperatorem redderet de omnibus certiorem. Salmas. ad Spartian. in Hadriano. c. 11. Magister Ceremoniarum, vide supra Admonitor. Cenarum Magister, Martiali Epigr, 48. l. 12. dictus est, quem Latini Convivatorem, Horat. Parochum et Herum vocat, l. 2. Sat. 8. qui amicos aut hospites domo ac mensa excipit. Graec. o( s1unista\s2 s1umpo/s1ion, o( s1umpos1i/ou a)/rxwn), s1umpos1ia/rxhs2, e(stia/twr, e(stiou=xos2], etc. Alias Convivii Magister proprie qui dicatur; vide infra, Collegii Magister, dicebatur Romanis, qui inter Collegas maior esset et reliquos aetate anteiret. Sic Augurum coetus, sic alia Collegia, suos habuere Magistros. Magister Comedo, vide infra Phago. Convivii Magister, proprie dictus est, qui Arbiter bibendi, item Rex convivii alias appellatus est: unde Magisteria et Regna vini. Hic talorum iactu creatus, certas bibendi praescribebat leges, quas observare singuli tenebantur, cum ad eos circumlata potio perveniret; Idem dictabat, quantum quisque vini et quomodo temperatum sumere deberet. Vide Plut. Problem. 4. l. 1. Sympos. Idem Symposiarchus quoque, *o)ino/pths2], Modi imperator, et Tapulla vocitatus est, vide Thom Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiquit. Rom l. 5. c. 29. Magister Dispositionum, l. 2. Cod Theod. de proximis: vide infra de Proximis, et Salmas. ad Lamprid. in Severo c. 31. ubi Magistros hosce alibi passim Comites appellari docet. Magister ad Epistolas, Epistolarum et ab Epistolis, vide infra ubi de Proximis, ut et de Scriniis. Equitum Magister dictus olim est, vir ut plurimum Consularis, aut alioqui vir industrius, cui potestas in Equites committebatur: Hunc Dictator, quam primum creatus esset, sibi ipse eligebat. Eorum eadem potestas ac dignitas, quae Celerum sub Regibus, et Praetorio Praefecti, sub Imperatorib. erat. Subiecti erant Dictatorum imperio, bello tamen Punico secundo M. Minutio aequa cum Dictatore potestas fuit commissa, Rosin., Eorum seriem, vide supra, ubi de Dictatore. Exercitorum Magister, qui alias Custos, et Monitor, praecrat exercitationibus Romanae iuventutis, vir aliquis summae auctoritatis, qui non hortari modo, sed etiam coercendo impellere tirones poterat. Claudian. de 4. Consul. Hono. rii, Insonuit cum verbere signa Magister. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 25. Magister Iustitianus, vide supra. Magister Magni agri, vide infra Theophanes. Magister Militiae, memoratur Hegesippo l. 1. c. 41. ubi de Volumnio quodam loquitur: idem cum Magistro Militum, qualem Rubrium Gallum fuisse, narrat Ruffin. Bello Iud. l. 7. c. 23. dignitas fuit apud Romanos, Vespasiani aevo recentior, et Nicephori Phocae Imperat. Graeci temporibus iam intermortua. Vide Salmas. ad Vopisc. c. 17. et Valles. ad Ammian. l 14. c. 1. nec non in fra ad Responsum. Quo argumento docet Gronov., licet Hegesippus tam vetus non sit, quam nomen mentitur, tamen eum relegari ad tempora Nicephori et iexcentis annis Imperio Constantiopolim translato inferiorem statui non posse, Observat. in Eccles. c. 21. Sic inprimis dictos esse Praefectos Urbis Neapolitanae sub Byzantinis Imperatorib. addit Car. du Fresne. Sed et Venetorum olim Remp. a Magistris militum annua potestate aliquandiu gubernatum fuisse, habes infra, ubi de Paulutio Anafesto. Magister Militum praesentum, vide infra Praesens. Morum Magister, appellatus est Censor, apud Romanos, eo quod ipsius officium esset, inter cetera, eorum qui Senatorii aut Equestris erant ordinis, imo et reliquorum quoque civium, mores ac vitam observare, et peccantes ignominia notare: tollere quoque omnia, quae probitati morum perniciem minarentur, Ioh. Rosin. Antiquit. Rom l. 7. c. 10. vide infra Magisterium. Magister Novitiorum, vide et infra Novitii. Magister Officiorum, vide hic infra Magisteria. Magister Palatii Apostolici vide supra Epistomonarchaei. Magister Obsonii, vide infra Obsonator. Populi Magister apud Romanos appellatus est, qui alias Dictator, vide suo loco. Praeter quos occurrunt, Magister a Bibliotheca; Magister Largitionum, tum sacrarum tum privatarum; Magisterlineae vestis, item privatae; Magistri Scriniorum, etc. de quibus, ut et praecedentibus, vide plura hic passim, ubi de offi ciis eorum sermo est. Magister Traditionum, vide infra Sapientes.
MAGISTRATUS
apud Romanos, varii fuere. Varro apud A. Gellium l. 13. c. 12. In Magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum. Vocationem, ut Consules, et ceteri, qui habent imperium: Prensionem, ut Tribuni Plebis et alii, qui habent viatorem: Neque vocationem, neque prensionem, ut Quaestores et coeteri, qui neque lictorem habent, neque viatorem, etc. Tribunos autem ius vocandi non habuisse, probatur auctoritate Laelii Felicis, vetustissimi Scriptoris, qui scribit l. 1. ad Q. Mutium: Tribuni neque advocant Patricios, neque ad eos referre ulla dere possunt. Iisdem tamen ius prensionis in tantum competiit, ut et Consules in vincula ducere potuerint. Sic Dio l. 37. testatur, Metellum Consulem a L. Flavio Tribuno in carcerem ductum esse. Livius item l. 9. c. 34. Censorem Appium, a Publ. Sempronio Tribuno prehendi et in vincula duci iussum esse, etc. De aliis Magistratuum divisionibus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 2. et seqq. Uti autem in aliis rebus religionis tenaces Romani videri voluere, sic et in designandis creandisque Magistratibus, Deorum quoque velut suffragia ab iis expetita legimus. Quam in rem maxime sollennis fuit Comitiorum precatio, de qua Cicero Orat. pro Mauraena: Quae precatus sum a Diis immortalibus, Iudices, more institutoque Maiorum hodie, quo auspicato Comitiis Centuriatis L. Muraenam Consulem renuntiavi; Ut ea res mihi Magistratuique meo, Populo Plebique Romano bene ac feliciter eveniret, eadem precor ab iisdem Diis immortalibus. Et paulo post, Quod si sollennis Comitiorum precatio, Consularibus auspiciis consecrata, tantam habet in se vim ac religionem, quantam Republ. dignitas postulat: idem ego sum precatus, ut eis quoque hominibus, quibus hic Consulatus me rogante datus esset, ea res fauste, feliciter, prospereque eveniret. Vide quoque Plin. in Panegyr. Taiani. c. 90. 91. aliosque, laudatos Barn. Brissonio de Formulis l. 1. p. 64. Unde Tiberium, principio literarum, quibus Druso potestatem Tribunitiam a Senatu petierat, veneratum esse Deos, ut consilia sua Rei publicae prosperarent, Tacitus auctor est Annal. l. 3. c. 56. Magistratum tamen Plebeium nullum auspicato creatum esse, discimus ex Livio l. 6. c. 41. Porro Magistratum gesturi, intra quintum diem in Leges iurare cogebantur. Inde C. Valerius Flaccus, cum iurare in leges non posset, quia Flamen Dialis erat, Magistratum autem (Aedilis enim Curulis crratus fuerat) plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non liceret gerere, petiit ut legibus solveretur: sed datus est, qui iuraret pro fratre Valerius, apud eundem Livium l. 31. c. 50. etc. Magistratu postmodum defunctis dies dicebatur, si quid deliquissent: uti legimus ibid. l. 3. c. 31. de T. Romilio et C. Veturio Consulib. quorum hic XII. milibus aeris, ille X. damnatus est. Sed nec Magistratus duos eodem anno; nec eundem Magistratum intra decem annos, in eadem Rep. capere licuisse, docet idem Scriptor, l. 7. c. 42. Vide quoque supra Genutia lex, uti de Magistratibus in praetrexta sepeliri solitis infra, voce Praetexta; item ubi de Vilia sive Villia Lege annali quae cuique Magistratui; idoneam aetatem definivit: ut alia omittam. Nomina vero dignitatum et Magistratuum, apud Romanos a summo ad imum, vide supra, in voce Dignitas. Apud Athenienses varia itidem fuere Magistratuum genera. quae tamen ad tria ab Eruditis referuntur: Nam alii erant klhrwtoi] seu sorte ducti, alii xeirotonhtoi\] seu suffragiis electi, alii ai(retoi\] seu pro arbitrio delecti. Erant autem Magistratus apud cos solos, quibus census esset, ex Lege Solonis: quod tamen mutatum ab Aristide, Lysimachi filio, donec, Optimatibus annitentibus, id rursus mutavit, ut testatur apud Plut. in Phocione Antipater. *klhrwta\s2 a)rxa\s2] sortiebantur in Thesei sacello, praesidentibus Thesmothetis: Et quidem primo populus eligebat, quos vellet, qui deinde sortiebantur inter se Magistratus, qui postquam sortitione creati erant, alii, quasi succedanei, eosdem Magistratus sortiebantur, ut si primi illi sorte lecti vel probarentur minus Iudicibus, vel intra sui Magistratus annum morerentur, in illorum locum sufficerentur isti, quibus sors obvenerat. Ad sortitionem vero fabis uti iussit Lex: *kua/mois2 ta\s2 a(rxa\s2 a)ire/esqai]. Fabis Magistratus sortiuntor, isqueve sorte captus erat, cui album obvenerat fabulum. Magistratus xeirotonhtoi\], populi creabantur sufsragiis, in Pnyce, referentibus ad populum Thesmothetis. Pollux l. 8. c. 9. Erat autem Pnyx Athenis locus iuxta Acropolin aedificatus, antiquae simplicitatis ritu, non ad posterioris theatri splendorem, in quo Comitia haberi solita. Penes populum enim ius atque arbitrium fuit creandorum Magistratuum, lege Solonis: *to\n dh=mon a)rxo/ntwn katasta/s1ews2 ku/rion ei)=nai]. Populus Magistratus creato. Tandem ai(retoi\] Magistratus, quos deligebant tribules auto populares, dicti sunt: Deligebantur autem, vel ad obeundum munus aliquod, cum h(gemoni/a| dikasthri/ou], vel ad obeundum munus quidem publicum aliquod, sed sine illa. Ubi vero creati fuerant Magistratus, antequam functionem aggrederentur, anteactae vitae rationem apud Iudices reddebant, ut et, postquam abdicarant, apud Logistas, de quibus vide supra. In istiusmodi dokimas1i/ais2] interrogabantur: An parentes honor âssent; An stipendia sua fecissent; An sacra essent illis gentilitia; An censum haberent? Ad quae qui respondendo Iudicibus non fecisset satis, arcebatur contione, nec sinebatur orare ad populum. Qui vero admissus erat, postquam Magistratus decessit, iterum rationes suas apud Logistas deferre tenebatur, Se videl. de publico hoc accepisse, hoc non accepisse: vel, hoc expendisse, aut hihil expendisse: Neque, rationibus non redditis, alium gere Magistratum, aut corona donari potuit. Quem morem expressit Cicero l. de optimo gen. Orat. extremo. Cum esset Lex Athenis, Ne quis populi scitum faceret, ut quisquam corona donaretur in Magistratu, priusquam rationes retulisset, etc. Vide Sam. Petitum. Comm. in LL. Atticas l. 3. tit. 2. et supra voce Legistae: uti de Magistratuum in eadem Rep. corona, infra Myrtea corona.
MAGNA_Dies
apud Ioannem c. 19. v. 31. ubi de Parasceve, *h)=n ga\r mega/lh h( h)me/ra e)kei/nou tou= sabba/tou], Erat enim magna dies illius Sabbathi, nihil aliud quam Festum notat: non vero praerogativam aliquam Parasceves prae reliquis necessario infert, ut quidam contendunt. Apud Iudaeos enim nullum festum, in quod non quadret hoc nomen. Ioh. c. 7. v. 37. magna dies festi, vocatur ultima Scenopegiae, *e)n de\ th=| e)s1xa/th| h(me/ra| th=| mega/lh| th=s2 e(orth=s2], etc. quae tamen supra primam nihil habuit. Esaiae c. 1. v. 13. pro eo, quod in Hebraeo est. Novilunium et Sabbatum et sollennem convocationem non feram. Graeci habent, ta\s2 noumhni/as2 u(mw=n kai\ ta\ s1a/bbata kai\ h(me/ran mega/lhn ou)k a)ne/xomai]. E qua versione, pro magna, haberi debet quaecumque dies, sacris caetibus convocandis destinata. Proinde ad illum locum Procopius, magnam diem appellari asserit pa=s1an th\n e)n tw=| no/mw| kaloume/nhn klhth\n; oi(=a h( prw/th kai\ e(bdo/mh tw=n a)zu/mwn kai\ h( th=s2 penthkosth=s2, kai\ h( deka/th tou= mhno\s2, kai\ pa=s1ai a(plw=s2 e)pi/s1hmoi e(prtai\], diem quamlibet in Lege klhth\n] (a populi convocatione) dictam, quales azymorum prima et septima, et pentecoste, et decima mensis (Tisri) et uno verbo festa quaevis sollennia. Quo pacto nullum est Sabbathum, quod appellari sic non possit; imprimis, si in aliquem Azymorum diem incidat, ad quorum celebrationem Hierosolymam undequaque omnes Iudaei confluebant. Hodie tamen Sabbatum magnum], Iudaei nominant, non quod in Paschales dies incidit, sed quod illos proxime praecedit, cuius appellationis ratio fabulosa est, in Synagoga Buxtorfii c. 12. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. De Magnis vero in Gallia Diebus, vide supra in Dies.
MAGNES
subtilium cos ingeniorum, prodigium Naturae, mirabilium thaumaturgus, reconditae virtutis inscrutabilis labyrinthus, lapis est, qui quoad exteriorem speciem nil neque splendoris, neque pulchritudinis habet, tam eximia interim virtute praeditus est, ut nulli lapidum speciei secundus habendus sit, nec ullus humano generi tantum utilitatis praebeat. Hic enim solus navigationes dirigit, hic solus in aere magnas moles, sine ullo alio fulcro, suspendit, aliaque praestat, quae plane in stuporem dare etiam emunctioris naris homines apta sunt. Ut de usus eius in navigationbus iam nil dicam, quod fiet paulo infra. De conrona Regis Ammonitarum, a Davide superati, refert Kimchius, in eo magnetem fuisse, quo in aere detinebatur, ad 2 Sam c. 12. v. 30. Simile quid de vitulo Ieroboami legitur in Sanhedrim c. 11. Quae si a sublestae fidei Auctoribus profecta dicas, eodem lapide Dinocratem Architectum Alexandriae Arsinoes Templum concamerare inchoavisse, ut in eo simulacrum eius e ferro in aere pendere videretur, testatur Plinius l. 34. c. 14. Quod idem de sepulchro Mahometis diu creditum; quam tamen fabulam hodie multi refellunt, inter quos Vartomannus eminet, Navigat. l. 1. c. 30. apud Bochart. Hieroz. Farte poster. l. 5. c. 7. Sed nemo melius admirandam lapidis huius indolem descripsit, Kirchero Op. de Arte Magnetica: de quo vide supra in voce Ars: qui et machinis, quae hodieque in Musaeo eius conspiciuntur, virtutes eius clarissime spectantium oculis subicit: Inter quas eminent, Ara Magnetica, Architae columba, Cymba Magnete animata, Horologium mirificum, Typhis Magneticus et Vaticinatrix Statua, de quibus hic passim vide; plura autem hanc in rem exhibet Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo c. 14. Dictus autem Magnes, non tam a Magnete quodam inventore, quam a patria Magnesia: appellatione postmodum satius extensa ad omnem huius generis lapidem, quamvis patriam non haberet praedictam. Sic occurrit Magnes Aethiopicus, Indicus, etc. Sed et duo Magnetes sunt diversissimi generis; nempe unus, qui ferrum trahit, Magnes absolute, item Heraclius Lapis Veterib. dictus; et *magnh=tis2 li/qos2], qui colorem argenti habens, tornabatur olim in vascula, de quo utroque vide accurate disserentem Salmas. ad Solin. p. 1102 et seqq. Adde quae hic de Heraclio item Lydio lapide diximus, nec non in voce Sideritis. Ceterum, in re nautica hodie maximi usus. Perpetuo enim index magneticus lineam meridianam, eoqueve plagam Septentrionalem semper monstrat, quamvis alicubi cum aliqua variatione seu declinatione, quam Chalyboclisin vocant, primum Sebastiano Cabotto observatam. Utilissimae huius propriet atis magnetica inventio communi suffragio Iohanni Goiae (alii Flavium Giram vocant) Amalphitano defertur, circa A. C. 1300. Ad minimum, in vulgus, anteillum, arcanum hoc non fuit notum. Memorabile enim est, Poetam Gallum, nomine Guiot de Provines, iam circa A. C. 1200. pyxidis. nauticae mentionem fecisse, verbis, postquam de Polo Arctio locutus fuerat, sequentibus: Icelle estoile ne se muet, Un art font, qui mentir ne puet, Par vertu de la marinette, Une pierre laide et noirette, Ou le fer volontiers se ioint. Vide Athanas. Kircher. de Arte Magnetica, Gassendum, etc. nec non lemmate, Pyxis nautica.
MAGOG
filius Iaphet, Gen c. 10. v. 2. Vide Bochart. Phaleg. pag. 212. et 219. Ab hoc Scythae genus ducunt, qui primum Magogi dicti sunt.
MAHALATH
uxor Roboam, 2 Paral c. 11. v. 18.
MAHALON
fil. Elimelech. Ruth c. 1. v. 2.
MAHANAIM
nomen loci, in quo obviam facti sunt Angeli patri nostro Iacob, ab ipso propterea impositum, quod duas turmas vidisset, in eo loco, suam, et Angelorum Gen c. 32. v. 2.
MAHELETH
tertia uxor Esau, filia Ismaelis. Gen c. 28. v. 9.
MAHIDA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 52.
MAHIR
fil. Caleb, patris Sur. 1 Paral c. 4. v. 11.
MAIORUM_Religio
quantopere cordi fuerit priscis Atheniensibus, docet haec lex Draconis. *qes1mo\s2 ai)w/nios2 toi=s2 *a)tti/da nemome/nois2 ku/rios2 to\n a(/panta xro/non, *qeou\s2 tima=|n kai\ h(/rwas2 e)gxwri/ous2 e)n koinw=| e)mpoini/ois2 no/mois2 patrw/ois2 ktl]. Lex est antiquissima aeternaeque auctoritatis in Attica, Venerandos esse Deos atque Heroas patrios publice, secundum patrias sanctiones, etc. Nimirum hoc unice observatum volebant Veteres, ne quid temere immutaretur in sacris caeremoniis Deorum: e)kei=no mo/non e)th/roun, o(/pws2 mhde\n mh/te tw=n patri/wn katalu/s1ws1i, mh/t) e)/cw tw=n nomizome/nwn prosqh/s1wsqin], inquit Isocrates in Areopag. Quare etiam qui venerandi sanciuntur hac Lege Dii atque Heroes, patrii fuere atque indigenae, Postea tamen adsciti sunt et invecti Athenas, praeter patrios, omnium pene gentium Dii, ita ut *ai)/gupton au)tw=n th\n po/lin pepoih/kas1in a)nt) *a)qhnw=n], quod exprobrat alicubi Comicus: sed reclamarunt plerique antiqui moris. M. Tullius l. 2. de Legib. Novos vero Deos sio Artsophanes facetissimus poeta veteris Comaediae vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii Dii peregrini iudicati, e civitate eiciantur. Sed frustra: Rei publ. enim huius institutum fuisse videtur, peregrinos et advenas Deos colere; verum id fiebat ex Senatus consulto Areopagitarum, a quibus probati et publice adsciti non minus colendi erant, quam o(i e)gxw/rioi]. Hinc ad Areopagitas rapitur B. Paulus Actor. c. 17. v. 18. quod annuntians Atheniensibus *ih)s1ou=n kai\ *a)na/stas1in], peregrinorum Deorum annuntiator videretur. Certe, ne quis novos haberet Deos, sed pareret no/mw| po/lews2], intererat Rei publ. ut est ad Augustum Maecenatis monitum, apud Dionem l. 52. Quod proin egregie caverunt romani, iam ab ipso urbis natali, e Lege Romuli: e quo fonte haec hausit Cicer. l. 2. de Legib. Suosque Deos aut novos aut alienigenas coli, confusionem habet Religionum et ignotas ceremonias. Vide quoque Livium l. 1. c. 20. Sed et Romanos ad alienas religiones postea exorbitasse insigni loco Tertullian. docet, ad Nationes l. 1. c. 13. Vos certe estis qui etiam in Laterculum septem Deorum solem recepistis: et ex ipsorum diebus praelegistis, quo die etc. Et paulo post, Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones: Fudaei enim festi, Sabbatha, et cena pura, et quae sequuntur. Vide Sam. Petitium, Commentar. in LL. Atticas l. 1. titi. 1. Cui addo Gev Elmenhorst Observat. ad Arnob. l. 2. p. 60. 61. et Commentar. ad Minucium Fel. p. 14. 15. nec non quae infra dicemus, lemmate Nova religio, item Universum. Quanto potiori iure Maiorum religio inculcata Israelitis, lapidationis etiam excidiique poena sancita in Prophetam Civitatemque dicentes, Eamus et colamus Deos alienos, Deuteron c. 13. v. 6. qua cum sensim descivissent postmodum, Veterum (h. e. Magistrorum medii et sequiores aevi) traitionibus adhaerendo, Christus ad primaevae antiquitatis puritatem Legis doctrinam reformavit, Matth c. 5. v. 21. In Religione Christiana idem obtinet, quae cum non pura sit, nisi quatenus a Maioribus nostris tradita est, Prophetis videl. ac Apostolis, super horum fundamento, manere superstructos; exsistente imo angulari Lapide Iesu Christo. Ephes c. 2. v. 20. huicque doctrinae; quae Atheniensibus nova visa est, praedicante eam Paulo, Actor. c. 17. v. 19. adicere quidquam aut auferre, religioni ducere, omnino convenit, Apocalyps. c. 22. v. 18. et 19. etc.
MAIUS
mensis a Maioribus dictus est, quia (ut inquit Macrobius l. 1. Saturnal. c. 12.) Maioribus consecratus est, quorum consilio Res publ. qerebatur, sicut Iunius a Iunioribus, qui rem armis gerebant. Postquam enim Romulus populum Roman. in maiores, minoresque divisit, ut altera pars consilio, armis altera Rem publ. tueretur, in honorem utriusque partis, hunc Maium, sequentem Iunium vocavit. Ovid. Fast. l. 5. Hinc sua Maiores tribuere vocabula Maio, Iunius a Iuvenum nomine dictus adest. Sunt qui a Maiestate dea dictum volunt, quod Flamen Vulcanalis calendis Maii huic Deae rem divinam fecit. Alii a Maia Mercurii matre, propterea quod hoc mense Mercatores Maiae pariter et Mercurio sacrificare soliti erant. Fuit in Apollinis tutela. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 4. c. 9, Ceterum, nuptlis infaustus habitus est, unde Proverbium Mense Maio nubunt malae. Ei apud Athenienses Thargelion, apud Hebraeos ex parte Iiar, ex parte Sivan respondit. Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10. et thom. Godwin. de Ritibus Hebr l. 3. c. 1. FESTI DIES MENSE MAIÔ APUD ROMANOS CELEBRATI. Kal. Maii Laribus Praestitibus ara a Curibus Sabinis consecrata, et Bonae Deaesacra facta sunt, a Matronis, in aede Pontificis Maximi 2. die, seu 6. Non. Compitalia eratn. 9. die seu 7. Idus, Lemuria celebrata sunt. 12. dieseu 4. Idus, Ludi Martii fiebant in Circo. Idibus Maii, Argeorum scirpea simulacra et oscilla de ponte sublicio in Tiberim praecipitabantur quotannis. Vide infra Sigillaria quoque, ubi simile quid, sed alio tempore, factitatum. Eodem die Mercatorum festum erat, quod Mercurii aedes illo dedicata esset: Uberioris tum quaestus gratia e Mercurii fonte, ad portam Capenam, adspergebant se laureo termite immerso. 12. Kal. Iunii Agonalia sive agonia erant. 10. Kal. Iunii, Tubilustria celebrabantur. 9. Kal. Iunii seu die 26. Maii erat Regifugium alterum, de quo ita Kalendarium. Q. Rex. C. F. hoc est, Quando Rex comitiavit, fac. Ovid. Fast. l. 5. Quatuor inde notis locus est, quibus ordine lectis vel mos sacrorum, vel fuga Regis inest. Vide quoque infra in voce Martius. 12. Kal. Iunii, seu die 25. Maii, festum erat Consecrationis aedis Fortunae publicae, etc. Apud Athenienses 6. dies, natalibus Apollinis ac Dianae celebris erat, ut et expiatione peccatorum populi, quam fieri credebant, mactatione duorum hominum, qui, velut kaqa/rmata] urbis, Diis offerebantur; qua de re supra quoque aliquid dictum, ubi de Expiationis festo; item voce Hostia. die 20. *bendi/deia]: 24. plunqh/ria] erant, etc.
MALA_Mansio
quod poenae genus fuerit, apud Romanos, in incerto est. Quidam hac voce intelligi volunt foveam profundam, in modum putei efformatam; Sed Puteum, proprium supplicii genus, furacibus coquis destinatum fuisse, patet ex Plauto, Aulul. Actu. 2. Sc. 5. Coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in Puteum condite. Alii angustum carceris genus, quod alias Arca appellabatur, fuisse volunt, cuius meminit Cicer. pro Milone, Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris; et in Arcas coniciuntur, ne quis cum his colloqui possit. E' quibus verbis videre est, in hoc carcere detentos fuisse eos, qui nondum condemnati, ulteriori quaestioni reservabantur, Thom. Godwin. Anthologia Rom l. 3. Sect. 3. c. 5. qui Anglice Little ease ait dici posse. Vide infra Pedica.
MALACHIAS
nomen Prophetae, ex 12. minoribus. ultimi; erat ex tribu Zabulcn, Epiphan de vit. Proph. et vixit post Zachariam, sub Dario, vel Artaxerxe Longimano. Praedixit abolitionem sacrificiorum Iudaicorum, et institutionem Sacrisiciorum Spiritualium, quae usque ad finem mundi ofterenda essent: Vaticinatus inprimis de adventu Christi in carnem, et praecursoris eius Iohannis Baptistae, qui in spiritu et virtute Eliae prius venturus erat: ut ipse. CHRISTUS interpretatur, Matth c. 17. v. 12. Constat Malachiae prophetia capitib. 4. Vide Hieron. praef. in Mal. Origenes hunc Angelum incarnatum, Iudaei Esdram esse voluerunt: refutati ambo ab Euseb. in Chron. Augustin. de C. D. l. 18. c. 36. Cyrill. in c. 1. Mal. Sixtus Senens. Biblioth. S. l. 1. etc. in eius Prophetiam, exstant: Acostae Comm. fol. Lugduni, A. C. 1641. Balduini Comm. Brocardi Explieatio. Chytraeus. Danaeus. Draconites. Grynaei *u(pomnh/mata], in quart. Genevae A. C. 1582. Martini Analysis et Observationes in quart. Groningae. A. C. 1647. Melanchthonis Comm. Polanus. Quadratus. de Quiros. Regius. Sclaterus. Seyfrid. in quart. STock Comm. Angl. fol. Londini A. C. 1641. Tarnovius. Varenii Collegium. Willii Comment. in octav. Winckelmannus, etc. Vide Crowaei Elenchum.
MALALAI
nomen viri. Nehem c. 12. v. 35.
MALALEEL
fil. Cainan, natus A. M. 396. genuit. Iaredum, A. M. 461. Obiit an. 1290. Gen c. 5. v. 12, 15, 17. Luc c. 3. v. 37. Salian. Torniell.
MALLEOLI
ut habet Nonius, suere manipuli spartei, pice contecti, qui incensi aut in muros aut in testudines iaciebantur: De iis ita Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Malleoli, inquit, teli genus, figurantur hac specie: sagitta est cannea inter spiculum et arundinem multifido ferro coagmentata, quae in mulsebris coli formam quo nentur lignea stamina, concavatur, ventre subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento. Et si emissa lentius arcu invalido (ictu enim rapidiore exstinguitur) haeserit usquam, tenaciter cremat: aquisque conspersa acriores excitat astus incendiorum, nec remedio ullo, quam superiecta pulvere, consopitur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 17. At Malleolum, in arte Aecipitraria, est sacculus quidam ligneus capax longitudinis et grossitiei corporis falconis recens capti, qui perforatur utrinque, ita ut caput et cauda libere transeat, quo sic falco absque laesione domum transferri possit, ut habetur apud Fridericum II. Imperatorem de Venatione l. 2. c. 44. De Malleolis pedum, eorumque apud Veteres ornamentis, vide supra aliquid, voce Lunulae.
MALLOTAE
populinomen. 2 Machab c. 4. v. 30.
MAMBRE
eivitas, Gen c. 13. v. 18. quae Hebron et Arbee dicitur. Gen c. 23. v. 19. etc. 25. v. 9. Item convallis Palaestinae, quae et Terebinthi, a Chebron 6. stadiis a Bethlehem fere 15. mill. pass. in Africum. Ferrar.
MAMUCHAN_vel_MEMUCAN
dux Persarum. Esth c. 1. v. 16.
MANAHATH
fil. Sobar. filii Seir. Gen c. 36. v. 23.
MANAHEM
fil. Gadi de Thersa, Dux copiarum Zachariae, a Sallum occisi, venit in Samariam et interfecit Sallum, qui mensem unum imperaverat, postquam occiderat Zachariam, Regem Israel, Regnum Phuli, cui tributum promiserat, opibus nixus, occupavit A. M. 3264. ante Christum natum annis 800. Secutus est hic impietatem Ieroboam, filii Nabat, Tapsam civitatem, quae nolebat eum intro admittere, usque adeo persequutus est, ut praegnantes quoque eius urbis scinderet. Posthaec Phul. Assyriorum Rex, Thersam obsedit, cui Manahen mille talenta argenti dedit. 2 Reg c. 15. v. 19. imperavit annos decem. Ioseph. Ant. Iud. l. 9. c. 11.
MANASSES
frater Iaddi, Pontificis Maximi, gener Sanballati Choronitae, cum edicto Nehemiae cogeretur aut uxorem quippe alienigenam, dimittere, aut Sacerdotio renuntiare, utrumque retinere sibi proposuit. Per Socerum proin, apud Alexandrum M. tantum impetravit, ut sibi liceret templum condere, in celsissimo Samariae monte, Garizim dicto: quo cum plurimi Iudaei apostatae se recepissent, Manassen Pontificem sibi sumpsere, sectamque, Samaritanam dictam, condidere, quae quantum suis in veros Iudaeos odium ingeneraverit, ex Historia Euang. videre est. Montis praefati mentio fit Iohannis c. 2. v. 20. cum mulier Samaritana, in suo cum SERVATORE colloquio, ait: Fatres nostri in hoc monte adoraverunt. Vide Thomam Godwin de Ritibus Hebr l. 1. c. 11. Ioseph Ant. Iud. l. 11. c. 8. et infra, in voce Samaritani.
MANDRAGORA
occurrit in versione Vulgata Gen c. 30. v. 14. et Cantici c. 7. v. 4. ubi Hebr. Dudaim est, quam vocem Tremellius et Iunius in genere flores amabiles reddunt; LXX. tamen mandragoras quoque reddiderunt, et retinent vocem pleraeque versiones vernaculae. Qua de re quid sentiendum alii viderint et diximus aliquid supra in Dudhaim. Stirpis huius duas species esse, docet Levinus Lemnius, quarum una est foliis lactucae aemulis, sed angustioribus, saturati umbrosque coloris: pomum vero emergit e centro imoque stirpis meditullio, quod herbaceo stylo in cumbit, avellanae nucis, nonnumquam iuglandis aut castaneae magnitudine. At que species haec feminae nomine insignitur; mas vero speciosa magnaque foliorum amplitudine ac pompa luxuriat, lacteo virore perpolita. Pomum, quod ex passis patulisque quaquaversum foliis e medis stirpe prodit orbiculatum ac circinatae rotunditatis, ovigallinacei vitello aut luteo prorsus assine est odore, non sine gravitate quadam soporata, iucundum radice crassa, pilosaque ac bisida, et in humanae coxendicis aut cruris formam bifurcata. Quam proin impostores, qui et in radicibus bryoniae aliqrumque quarundam plantarum idem tentant, ut infecundas mulieres decipiant, sumentes, sculpunt in eis adhuc virentibus, tam virorum, quam mulierum, formas, infixis hordei et milii granis, iis in locis, ubi pilos exoriri volunt; deinde facta scrobe tamdiu tenui sabulo obruunt, quousque grana illa radices emittant, id quod fit viginti ad summum dicerum spatio. Eruunt eas demum et adnatas e granis radices acutissimo cultello scindunt aptantque ita, ut capillos, barbam et coeteros corporis pilos referant. Quod iam Pythagorae aetate factum esse, colligas inde, quid is a)nqrwpo/morfon] mandragoram vocat. Fetificandi enim vim mulieribus conferre credita haec radix multis, qui proin Racheli tantopere expetitam contendunt. Alii vero, cum impense frigida haec radix sit, hac fini sine successu adhiberi, aiunt. Quas sic conciliant sententias quidam: ut Mandragorae hanc virtutem permittant, in Africa, Hispania, Iudaea, Mauritania, Aegypto, iisque regionibus, in quibus, pomi huius esu, corpora mulierum, adustos, ac fervidos uteros habentium, ad temperiem adduci posse existimant. Hoc certum, soporiferam esse hanc radicem: unde Maharbalem Carthaginensium Ducem, cum Barbaris bellum gerentem, cam miscuisse vino, cumque simulata fuga et vinum et coetera impedimenta deseruisset, illa Barbaros involasse, sicque in ebrietatem primo, mox soporem lapsos, a superveniente Maharbale facili negotio mactatos esse, legimus. Sed et ebur, intra sex horas ita emollit, ut in quamlibet figuram sequax fiat, etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 33. et plura apud Plinium. l. 25. e. 13. Pererium in Genesin, Dodonaeum, Alios, nec non supra, Animalia quatuor, Ginseng.
MANDUCI_effigies
ferebatur in triumpho, vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 10. paralip. ad c. 29.
MANILIA
Lex, illos etiam admittebat ad gerendos Magistratus, quorum Maiores in Romana Republ. Magistratum non exercuissent. Tulit illam C. Manilius Tribunus Pleb. an. Urb. Cond. 627. M. Aemilio Lepido, L. Volcatio Tullo Consulib. Alia ab eodem prius lata. Cn. Pompeio belli Mithridatici administrationem deferri voluit an. Urb. Cond. 587. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 8. c. 3. et 4. Cicer. Pro lege Manilia, dc Orat. et Fin. Anton. Augustin. de LL.
MANIPULUS
pars minor exercitus, apud Romanos: Quemadmodum enim equestres copiae, in Turmas et Decurias; ita pedestres in Cohortes et Manipulos dividi solebant: vel in Centurias et Manipulos. Erat autem Manipulus, idem quod Contubernium, decima Centuriae pars, dicta: quod coniunctis manibus pariter dimicarent. egetius, l. 2. c. 13. Varroni. l. 4. de LL. Manipuli sunt exercitus minmi, manus quae unum sequuntur signum. Plut. in Romulo, Ipse, inquit, secum magnam manum adducebat, in Centurias distributam, quarum unamquamlibet Vir unus ducebat manipulum foeni ac herbarum conto erectum gestans, unde hodie quoque militibus manipularibus nomen est. Ubi originem vocis suggerit, sed numerum militum auget. Imo Cincius apud A. Gellium l. 16. c. 4. scribit, Legionem Cohortes 10. habuisse, Manipulos 30. Centurias 60. Sic Manipuli maiores fuerint ipsis Centuriis, singulique habuerint binos Centuriones, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. Hinc Manipularis. Ovid. l. 3. Fastor. Pertica suspensos portabat longa maniplos, Unde Maniplaris nomina miles habet: et Manipularius, vide supra. Id est, qui sub eodem insigni seu vexillo, sub eodem manipulo foeni, militabat. Qui manipularibus praefectus erat, caliga utebatur: proin hi, qui Centurionibus subiecti erant, Caligati dictisunt. Unde apud Suetonium in Aug. c. 25. legas, de Augusti facilitate, quod vallares muralesque coronas saepe etiam Caligatis tribuerit. Inter quos infimae notae milites, quia et enutritus, et assidue versatus erat Caius Caesar, qui Tiberio successit, ab eo calceamenti genere, Caligula vocitatus est, Valerianus in Hieroglyph. l. 40. Hincque Phil. Beroaldus Comm. in Suet. C. Caes. Caligulam, infit, Manipulario habitu, i. c. Calceamento militari, crebris et praeacutis clavis suffixis: qualibus hodieque Turcae, militesque Graeci, Stratiotae nuncupati, passim utuntur. Vide Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis, l. 6. c. 28. ubi Lucernam, Caligati pedis effigiem habentem, explicat. Quando autem Manipulatim Romani aciem suam struere coeperint, vide apud Livium l. 8. c. 8. uti de Manipulo frugum, postridie Paschatis, Deo olim oblato, ante quem ritum sollenniter peractum metere non licebat, infra voce Pentecoste.
MANIUS_Papirius
vir Patricius, quietis amantissimus, primus Romae Rex Sacrorum creatus est, Vid. Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 3. c. 25.
MANLIUS_Capitolinus
praenomine Marcus, nobilis Romanus, Consul, qui tricies septies praemium fortitudinis tulit. Hic re male gesta a Consulib. ad Alliam contra Gallos Senones, videns in moenibus urbis parum esse praesidii, lecta mille iuvenum manu, arcem Capitolinam occupavit, et a vihostium intactam ab anseribus excitatus servavit, nomen hinc Capitolini, Conservatoris urbis. frumentum e publico, et domum in Capitolie meritus, A qua tamen ipse arce, quod in affectatiregni suspicionem venisset, fastus quoque intolerabilis et occultatorum thesaurorum Gallicorum argueretur, postea praecipitatus, cautumque est Senatus consulto, ne quis ex Manlia gente Marcus diceretur. an. 370. Urb. Cond. Olymp. 99. Liv. l. 5. et 6. Florus, l. 1. c. 13. et 26. Eutrop. l. 2. c. 13. Val. Max. l. 6. c. 3. Plin. l. 7. c. 28. Aurel. Victor, de Vir. Ill. c. 24. Et Servius enarrans illud Virg. Aen. l. 8. v. 652. In summa custos Tarpeiae Manlius arcis. Vide et voce Caius. it. Cneus. Fuit autem perduellionis et affectati regni reus a Tribunis Plebis ad populum factus, et convictus in Comitiis centuriaris, quae non pro more in Campo Martio habita, sed ex illo in Lucum Petilinum, extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non fuit, translata tum erant, quo ab huius conspectu populi averterentur oculi, isque sic liberius de eius conservatore iudicare posset. Ex Livio Rosinus Antiqq. Rom l. 6. c. 11.
MANNA_Veterum
idem cum recentiorum Saccharo Bambus; liquidum mel est, quod in Prasiis, quae Indiae gens est eirca Gang m, Vere praesertim ac Autumno pluere, Aelianus Histor. Animal. l. 15. c. 7. his verbis tradit: *o(/per e)mpi/pton tai=s2 po/ais2, kai\ tai=s2 tw=n e(lei/wn kala/mwn ko/mais2, noma\s2 tai=s2 bous1i\ kai\ toi=s2 proba/tois2 pare/xei qaumasta\s2], Quod in herbas et palustrium arundinum comas incidens, mira bobus et ovibus pabula praestat. Pastores enim ex pecore eo rore depasto a)me/lgous1i periglu/kiston ga/la kai\ ou) de/ontai anami/cai au)tw=| me/li, o(perou=n drw/s1i *e(/llhnes2], Suavissimum lac exprimunt, nec ei mel miscere opus habent, quomodo Graeci faciunt. Nempe mel illud est ipsissimum ucterum Scriptorum saccharum, de quo Dioscorides, Plinius, Galenus, Paulus Aegineta, Arrianus in Periplo Maris Erythraei, Hesych. verbo *sa/ktaron], Aphrodisaeus l. 2. Problem. 74. Alii. Arabes tabaschir vocant, et recentiores saccharum, ut diximus, Bambu aut Mambu. Quod ideo observat Bochart. quia Israelitarum armenta et greges aliquam diu in deserto simili rore vixerunt, Manna scil. caelitus delapso, quod pecori non nisi pabulum, Dei Populo et pabulum, et simulsacramentum fuit, qua de re vide Exod c. 16. v. 15. et seqq. et ad h. l. Andr. Rivetum Exercit. in Exod. Franc. Burmannum, Alios: a quibus discas, licet Manna illis regionibus familiaris esset, Deum tamen usum eius Israelitis non uno modo miraculosum reddidisse. Namque tum quottidie cadebat, non Vere solum et Autumno, uti alias: dein omni Sabbatho cessabat, postquam pridie duplo pluisset; Porro, tanta copia dabatur Israelitis, ut toti populo in 40. annos suffecerit. Cum alias in medicina solum usum haberet, Israelitis cibi, et quidem unici loco fuit. Adde, quod contra Dei interdictum a quibusdam in crastinum servatum, produxit vermes et foetuit: cum alias diu conservari incolume possit. Non vero solum in herbas et arundines, sed et in terram et saxa decidit, praesertim in Syria et Italia, ubi quod in Calabria pluit, optimum habetur, etc. Vide infra ubi de Saccharo, voce Tabaitae, ubi de poculis in quibus Mannam suam dissolvebant Veteres, et supra in voce Bedolach. Item ubi de Calamino Melle. Apud Iul Africanum l. 5. de tumulos S. Ioann. Euangelistae. Et protinus manna exiens de sepulchro apparuit cunctis, quam usque hodie gignit locus iste, Gregorium Turonens. de Mirac. l. 1. c. 30. de eodem S. Ioanne, quibus adde Leonem Ostiensem, Manna liquor dicitur vel pulvis odorus, qui de sepulchro seu corpore eius effluere ferebatur. Quod et de aliis quibusdam Sanctis, qui muroblu/tai] hinc Graecis dicti sunt, referunt Alii. De Manna vero Veterum vide praeter Auctores laudatos, inprimis Salmas. ad Solin. et Dissertat. peculiar.
MANOE
pater Samsonis, de quo vide Iudic c. 13. v. 2.
MANTUELIS
apud Pollionem in Claudio, c. 17. Chlamydem Dardanicam mantuelem unam, cognomen est chlamydis manduoeidou=s2], i. e. in modum manti factae, vel ad formam manti accedentis. Diversum enim s1xh=ma] mandyae et chlamydis erat, quae duo tamen plerumque confundunt Auctores. A Graeco mandu/h] seu mandu/as2], mantua; unde mantuelis, o( manduoeidh\s2], et mantuatus, apud Isidorum in Glossis. Mantum tamen et Mandum etiam dixe. re Latini et videtur Graece non tantum *mandu/as2] et *mandu/hs2], genus hoc vestimenti dictum esse, sed etiam ma/ndus2], a quo Latin. mantus et mantum. Isidorus, Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum: est enim breve amictum. Idem in Glossis, mandus vestis virginalis. A manto, mantatus, apud Martialem, l. 14. qui manto tectus est, Epigr. 29. de Causia, In Pompeiano tecum spectabo theatro. Mantatus populo vela negare solet. H, e. Qui mantatus est, in Pompeiano theatro, vela populo solet negare, vibus ipse non indiget, etc. In Ecclesia Romana Mantum olim habitum est inter praecipuas Pontificum vestes, adeo ut dignitatis suae investituram per illud acciperent: quo cum Prior Diaconorum Papam electum indueret, utebatur his verbis. Ego investio te de Papatu, ut praesis urbi et orbi, ut habetur in Ceremoniali Romano. Sic, cum deponerentur Pontifices, aut sponte dignitatem abdicarent, eadem vestis prima erat, quam ut praecipuum insigne dimittebant, etc. Unde Immantare, proprie de Pontificibus Roman. apud Radevicum de Gestis Friderici l. 4. c. 65 Ioan. Sarisberiensem Ep. 59. alios. Sed et Mantum fuisse Praefectorum Urbis Romae, per quod similiter fuerint investiti, discimus ex Actis Innocentii III. Fuitautem id aureo limbo circum textum, apertum a parte dextra, uti habetur in Ceremoniali Rom l. 1. sect. 7. Etiam inter Regalia insignia Aragoniae Regum, Mantum recensetur, in Ep. Martini IV. seu Mantellum, uti alii vocant, inprimis ubi de Manto Franciae Regum, quod qua ratione describatur, in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii A. C. 1351. vide apud Car. du Fresne in Glossar.
MANUMISSIO
origo et allectio seu adoptio in cives, olim cives fecit. Tribus autem modis servos manumitti consuevisse. Suetonius, Interpres Topicorum Ciceronis, affirmat: Aut, si quis, consentiente vel iubente Domino, nomen suum in censum detulisset: aut virba in caput suuma Praetoreimposita, quae Vindicta dicebatur, in libertatem vindicatus esset; aut a Domino testamento liber relictus. De Manumissione per censum, quae a Servio Tullio Rege originem traxisseperhibetur, Ulpian us loquitur-Servi, inquiens. qui in peculio centum haberent, aut quibus eas facultates domini impartirent, sihi eos in censum Civium a Censoribus adscribi iuberent, libertatem consequebantur. Secundi generis, nempe Manumissionis per Vindictam, Auctor fuisse fertur P. Valerius Poplicola, anno primo post exactos Reges, cum de praemiis Vindicis servi, qui coniurationem indicaverat, ad Populum tulisset a quo etiam vindictae nomen ductum fuisse existimant, tum alii, tum Livius l. 2. c. 5. Post quem observatum ut qui ita liberati essent, in civitatem recepti videreentur. Haec autem potestas primum penes Consulem fuit, post ab eo ad Praetorem urbanum transiata est, ut vindicta, i. e. virga in caput imposita (eam enim sic appellare placuit) manumitteret. Quod sic fiebat; Qui manumittere servum volebat apud Praetorem, eius caput aut aliud membrum tenens, ad Praetorem sic dicebat: Hunc hominem liberum esse volo, et emittebat eum e manu, Sigonius ex Boetio, Festo, Valerio Probo ac Donato. Idem tamen ex Isidoro l. 9. refert, Romanos eos, quos manumittebant, alapa percussos circumegisse, atque ita de manu misisse: facta sic ipsis potestate abeundi, quo velint. Unde apud Phaedrum l. 2. fab. 5. ad Atriensem, multa sedulitate libertatem amientem, inquit Tiberius Imperator, Multo maioris alapae mecum veneunt. Et Claudian. de 4. Consul. Honorii huc alludens ait, In civem rubuere genae Persius quoque Sat. 5. v. 76. ———— Heu steriles veri quibus una Quiritum Vertigo facit Ac paulo post, v. 79. Verterit hunc Dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. Praetor autem vindicta eiusdem servi capiti imposita, ita dicebat: Dico eum liberum esse more Quiritum. Inde conversus ad lictorem aiebat: Secundum tuam causam, sicut dixi; Ecce tibi vindicta. Tum lictor, accepta hac a Praetore, caput servi percutiebat, faciem palma tergumque verberans. Quibus actis nomeen manumissi in acta a Scriba referebatur, adiecta manumissionis causa. Neque vero necesse erat omnino pro Tribunali manumittere, sed poterat id quoque in transitu fieri, cum aut lavandi aut gestandi aut Ludorum causa prodiisset Praetor. Et hinc forte deducendus mos est, quem hodie Nobiles aliique Magnates Viri observant, cum servos iure arma gestandi insigniunt, quod Germani vocant, Wehrhafft machen. Tertius, qui Testamento fit, in Institutionibus diligenter explicatur, quo proin Lectorem remitto. Qui sic manumissi et libertate donati erant, raso capite gestabant pileum, libertatis insigne. Unde Proverb. ad Pileum vocare. Tertullian. de Resurr. carn. docet, suo tempore servos tales a Dominis accepisse vestem candidam, annulum aveum, et novum nomen priori additum. Et certe, tria habere nomina, non tam nobilitatis, quam libertatis indicium fuisse, patet ex illo Iuvenal. Sat. 5. v. 127. ———— Tamquam habeas tria nomina. Horum itaque modorum aliquo manumissus, maiorem et iustam consequebatur libertatem, et fiebat ac dicebatur civis Romanus. Qui vero vel inter amicos, vel per mensam, vel per epistolam (quos tres modos, naturales dictos, prioribus addunt Iurisconsulti) manumittebantur, minorem consequebantur libertatem et Latini Iuniani fiebant ac dicebantur, ex lege Iunia Norbana. Quod si quis tempore servitutis commisisset aliquod crimen, propter quod notis in fronte et stigmatis compunctus: vel in publicos carceres coniectus fuisset aut propter delictum aliquod verberibus affectus, illud confessus esset, ac dein gratia cum Domino inita, ab eo fuisset manumissus, ex Lege Aelia Sentia, Libertus dedititius fiebat, ac infimam consequebatur libertatem. Vide Iac. Raevardum Variar. l. 4. c. 9. et lib. sing. de auctoritate Prudentum, c. 7. Anton. Cuiacium Lectionum Subseciv. Iuris Civ. l. 2. c. 9. Iac. Cuiacium Observat. l. 5. c. 13. et l. 7. c. 20. Adr. Turnebum Adversar. l. 18. c. 3. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom l. 1. c. 20. etc. Apud Athenienses, Servi libertatem consequebantur, vel invitis Dominis, pecunia numerata; quam unam libellam vocat Plautus Casina, Actu. 2. sc.5. Vobis invitis, atque amborum ingratiis, Una libella liber possum fieri. Aliquoties, quum asslictis Reip. temporibus egregiam in bello navarunt operam, libertate donabantur a Republ. ut illi, qui anno 3. Olymp. 93. Archonte Callia, ad Arginusam Lacedaemonios fuderunt: item, qui Chareoneae adversus Philippum Macedonem militavere. Non licebat autem, qui manumittebantur, liberos pronuntiare in Theatro, ex lege Aeschini laudata: alias praeco, nam per hunc renuntiatio fiebat, ignominia mulctabatur. Manumissi dein servile nomen aliquando mutabant, aliquando syllaba augebant, ut Stephanus ille, qui Philostephanus appellari voluit, Antholog. l. 2. Tonsurae quoque genus mutabant, etc. Sam. Pet. Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 6. Coetera vide supra in voce Liberti. Apud recentiores Manumissionis directae (h. e. absolutae, plenariae in qua nullum reservabatur obsequium aut Patronatus ius) formula haec exhibetur, a Marculfo l. 2. Form. 32. 33. 34. Te.-ex familia nostra a praesenti die ab omni vincule servitutis absolvimus, ita ut deinceps, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam et nulli heredum nostrorum, vel cuicumque servitium, nec Libertinatis obsequium debeas, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt: peculiari concesso, quod habes, aut deinceps elaborare poteris. Adde Formulas veteres Bignonii c. 13. Goldasturn in Chartis Alemann. c. 7. 8. Alios, e quibus praecipua hanc in rem, in Glossar. suo congessit Car. du Fresne. Atque hi, qui sic manu mittebantur, habebant libertatem eundi, quo vellent; peculium sibi comparare poterant; Testamenta insuper condendi facultatem et ius Civitatis Romanae, consequebantur. At Manumissio conditionalis, directae opposita, fiebat sub conditione servitii ac obsequii; ita ut, qui sic manumittebantur, non plenariam ac omnimodam libertatem consequerentur, sed, ut Latini Iuniani et Dedititii apud Romanos, quodammodo remanerent obnoxii, eoque nomine, velut servi, ad sacros Ordines non possent promoveri, ut est in Concilio Toletano IV. Cuiusmodi Manumissionis imperfectae formula exstat, apud eundem Marculfum l. 2. c. 33. in qua libertas a domino conceditur, ea conditione, ut dum advixerit, sibi deserviat: post obitum suum, sisibi superstes fuerit, sit ingenuus etc. c. vero 34. habetur alia, qua ita libertas datur, ut manumissus manumissoris sepulchrum luminaribus annis singulis procuraret. Et haec libertas imperfecta posterioribus maxime saeculis obtinuit, apud Francos potissimum, quae ita concedebatur, ut, retentis servorum obsequiis ac operis consuetis, non tam servile nomen deleretur, quam servitus ipsa augeretur, sic ut ad abolendas exstinguendasque istiusmodi conditiones duras, manumissioni adn exas, alia Manumissione opus esset. Erant autem Manumissiones tales corum quos homines de corpore et de capite vel capitales appel, labant, qui et obsequia de corpore suo, i. e. operas et corvatas et censum de capite, quotannis exsolvere tenebantur, quique ita glebae addicti erant, ut ab ea recedere iis non licitum esset, quemadmodum nec matrimonia contrahere inconsultis dominis poterant. Donec sensim consuetudo ista aboleri coepit, dominis ipsis seu pietate ac misericordia motis, vel ex ipso compendio, accepta ab manumissis pecunia, plenariam indulgentibus. Hinc tum Manumissionum singularium, tum generalium seu libertatum, quae integrorum pagorum incolis, servitutis huiusmodi nexu obligatis, conferebantur, Chartae passim exstant: Philippi Pulchri inprimis et Ludovici Hutini Franciae Regum, quas loc. cit. exhibet praefatus Glossarii Auctor. Manumissio in Ecclesia, inducta potissimum legitur a Constantino M. in l. 1. Cod. de His, qui in Ecclesia manum. Iam dudum placuit, ut in Ecclesia Catholica libertatem domini suis famulis praestare possint, si sub aspectu plebis, adsistentibus Christianorum Antistitibus, id faciant ut propter facti memoriam vice actorum interponatur qualiscumque scriptura, in quae ipsi vice testium signent. Offerebat autem dominus libellum, quo libertatem servo suo ab Episcopo donari expetebat, quem Petitorium vocat Ennodius Opusc. 8. Fiebantque istiusmodi Manumissiones ad Altare vel circa Altare, ex LL. Luithprandi tit. 109. §. 4. seu ante cornu Altaris, ut habent Formulae veteres Bignoniic. 8. Qua manumissionis forma liberi facti, plenariam consequebantur libertatem, eoque nomine Cives Romani fiebant, ex l. 2. Cod. de His qui in Eccl. manum etc. Plura hanc in rem, ut et de variis aliis Manumissionis formulis, speciebus ac ritibus, vide apud saepius laudatum Auctorem, e quo unicum hoc superaddere visum est, de Manumissione per Denarium. Fiebat illa coram et praesente Rege, qui manumission em ratam habebat, et manumissi deinceps defensor erat, iactato denario, tamquam manumissionis pretio, per manum vel domini vel alterius, et excusso de manibus ipsius servi, qui inde Denariatus et Denarialis censebatur et appellabatur. Quae manumissionis forma Legis Sallicae propria fuisse dicitur, in veterib. Chartis ex tit. 48. ubi servi ante Regem per denarium dimissi mentio fit. Vide quoque Formulas Bignonii c. 46. Marculfum l. 1. Form. 22. Paradinum Histor. Lugdun. l. 2. c. 24. alios. Interim apud Ripuarios quoque hanc consuetudinem viguisse, colligere est ex L. Ripuar. tit. 57. §. 1. Ea autem erat Denarialis hominis conditio, ut hereditatem in suae generatione non haberet, antequam usque in tertiam generationem pervenisset, quo de Chartulario, seu manumisso per chartulam pariter obtinuit, uti videre est in L. Longobard. l. 2. tit. 35. §. 1. et in L. ripuar. tit. 57. §. 4. Quod si absqueliberis decederet, Regem seu fiscum heredem habebat etc. Ibidem egregia habes, de quadruplici Manumissionis specie, apud Langobardos, deque ea potissimum, quae per quartam manum, et quatuor vias, manumittendo ostensas; ut et de Manumissione, quaeper sagittam fiebat. Nec omittendum, Manumissionis vestigium in ipsa Lege divina luculenter conspici. Cum enim in sacrificiis omnis generis, tam pacificis, quam expiatoriis, qui offerebat victimam, manum capiti eius imponeret, hoc ipso ritu eam Deo tradebat, et quasi manu-mittebat, professus se renun tiare iuri, quod in istud animal habebat, seque illud dominio fuo eximere et cultui Divino dicare etc. Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 54. ubi de Hirco Azazel; et de Manumissorum, vicesima lege, Livium 7. c. 16. et infra ubi de Vicesima hereditatum, it. voce Vinculum.
MANUS
ordinandis impostia, veteri Hebraeorum ritu, quem illi Ordinationem Presbyterorum] dixere. Originem eius a Mose derivant quem ita creasse non modo Iosuam, Numeror c. 24. v. 23. sed itidem ante Septuaginta illos sibi in Synedrium Magnum adscitos, aiunt Magistri. Eo itaque utebantur olim in Presbyteris creandis, si videlicet ii praesentes essent, Absentes vero, intra Terram sanctam, per epistolam seu codicillo, etiam nuntio ad creandos a creante, modo is etiam intra Terram esset, misso, rite creari seu ordinari poterant, adhibitis in epistola ac codicillo, verbis illis actus creationis sollemnibus, Ecce sis ordinatus; et sit tibi potestas iudicandi etiam iudicia poenalia: Ego ordino te, sis ordinatus; quae pariter Manuum impositioni adhiberi solita, idque a saeculis vetustissimis. Quemadmodum hodieque, ubi dignitates aliquot tam civiles, quam militares, veluti Equitis Aurati, Doctoris, aliorum, quoties ritus sollennior fuerit adhibitus, non sine manuariis, pro locorum diversitate, ceremoniis aliquot a Principibus aliisve, quibus eas creandi facultas est, conferri solent, quae tamen interdum citra illas, verbis in diplomate seu codicillo conceptis, nec minus legitime sive praesentibus, sive absentibus conferuntur. Unde colligas, ex more Maiorum quidem, seu iure inter ipsos humano, pro eorum, qui summae rerum praeerant arbitratu, introducto, hanc ceremoniam pependisse, non vero ex iure aliquo divino ad illam adhibendam fuisse adstrictos. Tametsi enim Moses l. c. ex praecepto divino Manus imposuerit Iosuae, adeoque eum in Presbyteratus dignitatem universalem ita ordinaverit, nihilominus non inde secutum est, ut Presbyteri aliqui, quasi iure illinc divino, sic in posterum ordinarentur. Neque enim actum illum singularem a Numine sic imperatum, ritum, cui semper obligarentur, velut praeceptum perpetuum, introduxisse volunt: uti visum, et latius videbitur infra, ubi de Ordinandi ritu; item de Presbyteris. Vocant autem hanc Manuum Impositionem Semica]. Et hic mos ab Hebraeis ad primos Christianos fluxit, apud quos non comparet ulla institutio Presbyterorum nova seu singularis, sed iuxta morem Iudaicum, qui etiam tunc Christianus et erat et sic dicebatur, creati sunt, quorum in Actis et epistolis sacris mentio est. Inter alia 1 Tim. c. 4. v. 14. Noli negligere gratiam *xa/ris1ma], seu donum, quod in te est, quae data est tibi per Prophetiam, meta\ e)piqe/s1ews2 tw= xeirw=n tou= pres1buteri/ou], cum impositione manuum Presbyterii: ubi nomine Presbyterii, non nonsessum aliquem, collegium aut coetum Presbyterorum Christianum necessario, sed ipsam dignitatem seu officium Presbyterii, intelligi vult Seldenus, quasi dictum esset, Quae tibi data est per Prophetiam, cum manuum impositione, qua creatus es Presbyter. Inprimis cum Paulus ipse, alibi de eadem gratia seu dono in Timotheo loquens, dicat expresse, 2. Epist. c. 1. v. 6. *o(/ e)stin e)n s1oi dia\ th=s e)piqe/s1ews2 tw= xeirw=n mou], Quod est in te per impositionem manuum mearum; quod quidem sonat, quasi Paulus ipse eum creasset, non Presbyterorum coetus aliquis seu conseslus Presbyterii nomine signantius inter Christianos tunc notus. Nam Presbyterum unicum, alium potuisse creare, ex more Hebraeorum, qui tunc viguit, vetusto, receptissimum erat. Et certe de eodem Paulo et Barnaba legimus, Actor, c. 14. v. 23. *xeirotonh/s1antes2 au)toi=s2 *pres1bute/rous2 kat) e)kklhs1i/an] etc. Cum creassent illis Presbyteros per Ecclesias etc. Hinc Paulus ad titum, in Presbyterii dignitatem, ante creatum. c. 1. v. 5. Reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, kai\ katasth/s1h|s2 kata\ po/lin pres1bute/rous2], et constituas per Urbes Presbyteros. Idemque ad Timotheum, 1 Ep. c. 5. v. 22. *xei=ras2 taxe/ws2 mhdeni\ e)piti/qei]. Manus cito seu temere nemini impone. Qui nimirum hoc nomine, ad capita maxime illa singularia Iudaicae Theologiae verae seu Christianismi iam nascentis propaganda, constituendi erant, ita ex more Iudaico ordinabantur. Atque inolevit postea, ut Presbyteris ab Episcopis dignitate discriminatis, Presbyteros creare Episcopo quidem liceret unico, sed ut Episcopi creationi plures etiam Episcopi necessario interesse deberent, Can. Apost. 1. et 2. et Syn. Nic. Can. 4. Quoquo autem modo eos rite creare seu constituere tunc significabat *xeirotonei=n] illud in Novo Testam. non suffragio eligere, ut voluere Viri aliquot magni. Quamvis enim vox haec, primario atque ex origine sua, manus ad assentiendum assensumque aperte praebendum ac indicandum protendere seu porrigere, Graecis significet; unde etiam *xeirotoni/a], pro ipsa Suffragiorum per manus porrectas latione satis illis obvia est: Tamen in Scriptorum illorum saeculis, tot annorum spatiis Novi Foederis scriptionem antevertentibus, non solum manum sic porrigere, verum etiam simpliciter decernere, constituere, ordinare, creare, eligere, significasse *xeirotonei=n] palam est, quoniam scil per eiusmodi manuum usum tum constitui solebant ac decerni leges, tum Magistratus creari. Inde Chorus mulierum, apud Aristophan. Ecclesiazus. ———— w(s2 a)/n xeirotonw=men] *a(/panq) o(po/s1an de/h|] ———— ———— ut decernamus Omnia, quae fieri oportet. Et Demostheni xeirotonei=n *tacia/rxous2 kai\ *strathgou\s2 kai\ *fula/rxous2 kai\ *i(ppa/rxous2], pro Centuriones, Duces, Tribunos. Magistros Equitum simpliciter creare, Philipp. I. ut alia omittam. E quibus manifestum, vocem hanc numquam significasse aliam Manuum porrectionem, aut alia suffragia aliumve adsensum praeberi, quam eorum tantum ipsorum, de quibus expresse dicitur. Usurpabatur quidem tam, o( *dh=mos2 xeirotone=i], Populus per suffragia constituit, quam Socratem, Platonem, Coriscum xeirotone=i], ut de Barnaba et Paulo l. c. Et ubi sententiam suam singularis quisquam, aut sic bini tantum, praebere vellent, manum ex more invicem inter se, sicut et aliis, in adsensus signum, ut et in contractibus mutuo ineundis, porrigere satis tralatitium, etc. Neque vero vetustiori solum aevo, verum etiam ipso Apostolorum tempore vocis xeirotone=in] iste usus maxime obtinuit. Nimirum, ut xeiragwge=in] seu manuducere et o)ikodome=in] seu aedificare, aliaquealiquot eiusmodi composita, simplicem ex usu induerunt dirigendi struendi, aliorumque id genus significationem, ratione vocum ipsarum, e quibus componuntur, habita nulla (quod apud Scriptores est perquam obvium; unde compluries aedificare et aedificatio, in Novo Foedere, pro eo quod nec aedes nec to\n o)=ikon] proprie spectat) ita tum ante tum eodem saeculo, quo scripsit Acta S. Lucas et dein perpetuo inducta est vox *xeirotone=n] significatione illa simplici, ordinandi, constituendi, eligendi, sed non alia electione denotata, praeter eam, qua usi funt ipsi, qui ordinarint, constituerint seu elegerint, Inde in versione veteri e LXX. qui pro , quod extensum digitum denotat, habent xeirotoni/an], substituitur tantum ordnantio, Esai, c. 58. v. 9. Inde Graecis Scriptoribus, tam ipsis Apostolis coaevis, quam aliis, qui de ferendis apud Romanos legibus, et creandis Magistratibus aliisque in dignitatem evehendis loqui solent, xeirotonei=n] et xeirotoni/a] pro eo, quod simpliciter est, constituere, creare, aut constitutio ac creatio. Cuiusmodi vocis huius usus, apud Appianum, qui sub Apostolorum exitum scripsit, srequentissimus est, ut in xeirotoni/a| tw= no/mwn, *dhma/rxwn, *u(pa/twn], latione Legum, creatione Tribunorum, Consulum etc. Neque obstat, quod per suffragia haec fierent, apud Romanos. Nam per suffragia in Comitiis alibique quid facere, manibus porrectis, aut eo modo, qui per xeirotonein], ex origine sua primaria denotatur, Romanis non solum numquam receptum est, sed maxime etiam, qua Graeci id faciebant, improbatum, ut ex Cicerone discimus Orat. pro Flacco; unde insuper non iniquum est, ut existimemus, post devictam ab eis Graeciam (i. e. diu ante Acta Apostolorum scripta) legesque et mores Romanos illuc introductos, desiisse etiam, atque ut abrogatum evanuisse, apud Graecos ipsos, manuum sic porrigendarum ritum; manente nihilominus vocis xeirotonei=n] fignificatione illa simpliciori. Hinc etiam Philo, Apostolis ipsis plane coaevus, de Iosepho, o(/te bas1ile/ws2 u(/parxos2 e)xeirotonei=to], Quando Regis vicarius est constitutus. Et, ubi Aaronem a Mose constitutum ait Pontificem Max. de V. M. l. 3. adicit, eiusdem vero filios *i(erei=s2 e)xeiroto/nei], Sacerdotes creavit. Similiter Lucianus lib. peri\ tou= mh\ r(adi/ws2 pis2eu=s1ai th=| diabolh=|], Alexandrum Magnum magnificentiae Hephaestionis funeri additum voluisse, ait, kai\ *qeo\n xeirotonh=s1ai to\n teteleuthko/ta], ut mortuum etiam Deum crearet, etc. Quantum vero ad usum vocis in Christianismo. praeter locum supra memoratum, simplex habetur semel tantum in Novo Foedere, ubi memoratur frater xeirotonhqei\s2 u(po\ tw= *e(kklhs1iw=n], comes peregrinationis Paulinae, 2. Cor. c. 8. v. 19. quod recte vertitur, Ordinatus est, aut electus ab Ecclesiis. Imo, ipse Actorum conditor c. 10. v. 40. et 41. verba faciens de Christo, tertia die refurgente, dedit, inquit, eum Deus manifestum fieri non omni populo, sed ma/rtus1i, toi=s2 prokexeirotonhme/nois2 u(po\ tou= *qeou=], testibus praeordinatis a Deo etc. ubi manifestum est, vocem non alia notione usurpari, quam qua constitutionem aut ordinationem, aut electionem simpliciter ordinantis denotat, nulla suffragiorum, aliorum ratione ominio habita. Atque hinc. apud Patres Graecos, in Synodorum Canonibus alibique perquam obvius est usus xeirotoni/as2], pro ordinatione Episcopi seu Presbyteri, seu Diaconi, nulla suffragiorum, praeter ipsorum, qui ordinant, habita ex vi vocis ratione. Et Graeci recentiores xeirotonw=] reddunt, Initio et sacros ordines impertior. Matthaeus quoque Cigala Cyprius in Synopsi Histor p. 67. de Mose, ait, manus Iosuae imponens e)xeiroto/nhs1en] creavit eum Principem poluli Israel, Idemque vocabulum eodem sensu saepissime inde occurrit in Ritualibus Graecorum, ubi xeirotonei=n] et proxeiri/zesqai] synonyma habentur, qua de revide sis P. Arcudium de Coneord. Ecel. Or. et Occ. l. 6. c. 8. Ioh. Bapt. Catumsyritum in vera utriusque Eccl. Sacrum. concordia, c. 121. Isacium Habertum in Archierat. Iacobum Goar ad Eucholog. Bilsonum Episc. Wintoniensem de perp. Eccl. gubern. c. 7. Hug. Grotium de Imp. summar. Potestat. circa sacra c. 10. Alios, in quibus iam memoratis Viri etiam celebres sunt, qui de Manuum impositione, xeirotoni/an] Pauli et Barnabae capiant. Et verum quidem est, xeirotoni/an] seu creationem Presbyterorum sollennem perfici tunc non consuevisse, seu rarissime, sine hoc ritu. Interim non id aliter admittendum videtur, quam. si dicas, ipsum ordinationis actum integrum th=| xeirotoni/a|] denotari adeqque ex accidenti item manuum impositionem: neque enim ipse actus xeirotoni/as2] singularis ac per se sic Veteribus denotatus, ullibi reperitur. Vid. plura hanc in rem, apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Ebraeorum l. 1. c. 14. alibique: et de Manuum impositione duplici veterum Christianorum in Baptismo, supra voce Iusti de eadem adhibita in paenitentium reconcilatione infra voce Reconciliatio: de Manuum porro usu in S. Eucharistia, infra voce Partes; it. Scyphus, in iuramentis Veterum supra ubi de Iuramento: in precibus, ubi de Iunctis manibus precandi more, alibique passim; de nive, eaque percolata, ad manus abluendas, adhibita, infra voce Nix: de Manibus Leomrtm. supra Leo: ursorum, dextra inprimis glukuta/th|] ut Aelianus vocat, aliquid supra ubi de Branca ursina; plura infra voce Ursus. Alia supra ubi de compositis ex *xei/r].
MANUS_Abschalomi
2 Sam c. 18. v. 18. Abschalom autem assumptam statuerat sibi in vita sua statuam, in convalle Regis (dicebat enim, non est mihi silius) ut monum entum statuam nominis mei; quapropter vocavit statuam illam de nomine suo, quaevocatur Manus Abschalomi usque ad diem hunc: Iosepho dicitur Statua, quae sine dubio e marmore fuit. Eam hodieque superesse, in valle Iosaphati, et quidem hominis effigiem habentem; memorant recentiores quidam Itinerariorum Orientis Auctores: Sed cum hominis integri figuram in columnis statuisque exprimere Iudaei non soliti sint, nec imaginis istius ulla alibi mentio occurrat, fidem haec relatio non impetrat. Alii, tum e Iudaeis, tum e Christianis, describunt eam tamquam conditorium seu monumentum ingeniose magnificeque exstructum, ex unico lapide constans et vario ornatu insigne, cum pyramide superstante; quod hodieque superesse aiunt, nulla re intus, nisi lapidibus, repletum, quos transeuntium quivis eo coniciant, hoc signo detestationem hominis tam scelerati testantes. Verum quidquid de hoc aedificio sit, Absolonis esse non potest, quod non monumentum, sed statua solum in Sacris appellatur, seu manus: quam ille videtur velut tropaeum ac victoriae signum exstruxisse, quemadmodum de Saule Rege legimus, postquam Amalecitas devicisset, 1 Samuel c. 15. v. 12. Deinde surgente Schemuele, obviam Schauli mane: —— venerat Schaul Carmelum, ubi ecce constituerat sibi Manum (alii reddunt, stationem, statuam) sed deflectens transivit. Non desunt tamen, qui nomen loci id faciant. Suaviter vero Veterum quidam hallucinati sunt, qui a vest igio manus ab Abschalomo lapidi, e quo monumentum hoc exstructum, impresso, id nominis ei haesisse dixere etc. Vide Franc. Burmannum Meditat. in 2. Sam. loc. cit.
MANUS_Laeva
instar clypei capiti praetendi solita, in Lucta Veterum, indigitatur Nonno. *kai\ pro/mos2 e)is2 me/s1on h)=lqen, e(ou= problh=ta pros1w/pou] *lai/hn xei=ra fe/rwn, s1a/kos2 e)/mfuton] —— Sic, inter alias Artis illius machinas erant, ut Stat. ait Thebaid. l. 6. aditus ad vulnera clausi. Sed et funditoribus haec manus maxime idonea, unde septingentos viros manum praecludentes dexteram suam, fuisse in exercitu Beniaminitarum, legimus Iudicum c. 20. v. 16. E toto populo istis erant septingenti virilectissimi praecludentes manum dexteram suam; istorum quisque funda lapidem ad capillum sine erratione mittebat. Vide quoque de Ehude Israelitarum Iudice Iudic c. 3. v. 15. Plura vero de Manu Laeva supra, ubi de Annulis, Armullis, Clypeo, item in vocc Laeva.
MANUS_ad_Caelum_tollendi_ritus
in precationibus, memoratur Livio l. 5. c. 21. Quae (praeda) quum unte oculos eius (M. Furii Camilli) aliquantum spe atque opinione maior, maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse; ut si cui Deorum etc. Vide quoque infra Supinae manus. In devotionibus itam; eidem l. 7. c. 6. Silentio facto, Templa Deorum immortalium, quae Foro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad Deos manes porrigentem se devovisse. Equo dein, quam poterat, maxime ornato insidentem, armatum se in specum immisisse etc. Ubi de Marco Curtio fermo est. At Deorum signis illas temere admovere, nefas habitum. Unde Romani, cum, Veiis expugnatis, iam humanas opes egessissent, amoliri tum Deum dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quam rapientium modo, coepere; namque delecti ex omni exercitu Iuvenes. pure lotis corporibus, candida veste, quibus depertanda Romam Regina Iuno assignata erat, venerabundi Templum iniere, primo religiose admoventes manus: quod id signum more Etrusco, nisi certae gentis Sacerdos attrectare non esset solitus, apud eundem l. 5. c. 22. Incestas inprimis sanguine. Unde L. Atilium in classe Cnei Octavii Samothracum appulsa, hos ita allocutum esse idem resert l. 45. c. 5, Cur pollutam sacram hanc Insulam homicida sanguine Eumenis Regis violavit: et quum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sunt purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis? Hinc itaque Manus ad digitos usque involutas, in re divina facienda, tenebant, ex instituto Numae. Iterum Livius l. 1. c. 21. Et soli Fidei sollenne instituit, ad id sacrarium Flamines bigis, curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere etc. Vide de Huzzae Manu temere admota Arcae Foederis, 2 Sam c. 6. v. 6. et 7. et hic passim.
MAOCH
pater Achis, Regis Gath. 1 Sam c. 27. v. 2.
MAPPA
Plinio vox Punica: Quintiliano l. 1. c. 5. dicta, quod a manibus pendeat, dum sumus in mensa. Vetus Vocabular. quasi manupia, i. e. manum pians, tergendis enim manibus, quemadmodum prius Mantilia, usum praebebant. Breve efat linteum, quod quisqueve convivarum secum ad convivium adferebat, Mantile ad mensam insternendam ipso convivatore suppeditante. Hinc Mappae breves Martiali, l. 7. Epigr. 72. Nec vani triplices, brevesque mappae. Has ad limbum purpurers vel aureis clavis latioribus, in Senatorum videl. eorumque qui lati clavi ius habebant, variatas fuisse, idem innuit l. 4. Epigr. 45. Et lato variata Mappa clavo: Quas pura et clavata lintea vocavit Lamprid. in Alexandr. c. 37. Quarundam ex lino Carystio confectarum, quae in ignem coniectae, depositis sordibus, magis splendescerent, quam aquis, meminit Plinius, ut supra in voce Mantile videre est. Inter munera, quae Saturnalibus sibi invicem Veteres mittebant. fuisse, ex eodem Poeta discimus l. 5. Epigy. 18. Quod tibi Decembri mense, quo volant Mappae, Gracilesque ligulae, cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis. In commissionibus inprimis Circensibus celebre illarum nomen fuit. Iustinianus Aug. de Consulibus Constitut. 105. Ac primus quidem illi (Consuli) in publicum processus erit, Cal. Ian. qua die Consulatum suscipiet et huius adquiret codicillos: ab illo secundum producet spectaculum equorum cursu certantium, quod sane Mappam appellant, et tertium, Venationem theatricam etc. Originem ritus suggerit Cedrenus, cum ait: Mappulae nomen Romanis talis de causa usurpatur. Mos erat, ut Confules in theatro epularentur, ac postquam saturati convivio erant, mantile quod manibus tenebant, quod et Mappa dicitur, proicerent, idque is, qui ab ea re Mapparius dicitur, arripiens, certamen adornabat. Sed primum eius Auctorem fuisse Neronem Principem, liquet ex Aur. Cassiodoro l. 3. Ep. 51. Mappa vero quae signum dare videtur Circensibus, tali casu fluxit in morem: Cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille Mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram ut libertatemdaret certaminis postulandi. Huc allusit Tertullian. l. contra Valentinianos sub fin. Sed Mappa, quod aiunt, missa est. Iuvenalis Sat. 11. v. 191. Interea Megalesiacae spectacula Mappae, Idaeum sollemne colunt. —— —— Mittebatur communiter a Praetore, qui ludos Circenses aut Scenicos indicendi ius habebat. Interdum a Dictatore, Liv. 1. Dec. l. 8. Liberto di iuris dedit Nero, apud Sueton. qui misit Mappam, unde Magistratus solent: ubi recte Magistratus inquit, nam et Consuli quandoque ea provincia committebatur, Iuvanal. Imo non modo ad signandas Circensium commissiones, verum etiam ad feras irritandas, Mappae usus fuit. Senec. de ira l. 3. c. 30. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exurgit, ursos leonesque Mappa proritat; quod Lipsius de colore eius candicante, nam et martialis oretatam vocat, l. 12. Epigr. 29. intelligit. Vicum Mappae aureae, in regione 13. urbis Romae, collocant Onuhrius Panvinius et Victor, cui forte a commissionibus praedictis nomen hoc datum. Vide Thom Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 14. supra Lombina et infra Mapparius, it. Naparia.
MARA
urbs, apud quam Damasceni quondam castrametati fuisse scribuntur. In tribus Manasse. Tyrius, l. 15. Bell. sacr. c. 9. Est et Mara quinta Israelitarum mansio, ibi enim Moses iactu ligni amaras aquas in dulcem vertit saporem. Exod c. 15. v. 23. Num c. 33. v. 8.
MARAI
nomen viri. 1 Paral c. 27. v. 13. Item Persiae populi. Strabo.
MARAIA
nomen viri. Nehem c. 12. v. 12.
MARANATHA
Hesych. *maranaqa\, o( *ku/rios2 h)=lqen, h)\ei)=don to\n *ku/rion]. Vide Suidam. Syriaca vox est, et significat, Dominus venit. 1 Cor c. 16. v. 22. Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema maranatha. Id est, exponente Theodoreto, Sit alienus a communi corpore Ecclesiae. Idem nempe est quod Anathema, seu Excommunicatio maior, apud Graecos Latinosque, et Shammata, apud Hebraeos, quo genere excommunicationis arcebantur peccatores â communione fidelium, omnique iis commercio cum illis interdicebatur, velut excisis, donec resipiscerent. Ut frustra sint, qui inter Anathema et Maranatha destinguentes, ex Synodo Turon. II. c. 25. A. C. 570. Ut non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur; hac posteriore voce denotari volunt Excommunicationem, qua etiam in vitae fine in gratiam recipi petentes illam non impetrent. divino Iudicio committendi. Neque enim illud discrimen anterioribus saeculis usitatum occurrit, nec ipsi hi Patres hanc sententiam in quemquam tulisse leguntur: licet, ut homines a sacrilega et pertinaci bonorum Ecclsiasticorum direptione ac detentione absterreant, istiusmodi maledictionem illis comminentur. Augustin. certe Ep. 28. de his verbis sic ait: Simul Graeco et Syro utitur verbo Apostolus: Si quis non amat Dominum, sit A. nathema, Maranatha. Anathema Graeco sermone dixit, condemnatus; Maranatha, donec Dominus redeat. Et sunt Eruditi, qui dicant, Hebraeos, quando illud Excommunicationis genus, quod Shammata (eiusdem ferme notionis cum Maranatha) stringebant, usurpasse illa Enochi verba, Ecce venit Dominus etc. Ep. Iudae v. 15. et. 16. ut hao formula reos terrerent adventus Domini ad Iudicium contra rebelles denuntiatione; eoque respexisse Paulum, quando Christum non diligentibus interminatus est Anathema Maranatha loc. cit. Vid Ioann. Forbesium Instructionum Historico Theologic. l. 12. c. 3. §. 5. 7. 8. et 16. nec non supra, ubi de Censura Ecclesiastica, et infra voce Shammata.
MARDOCHAEI_Dies
dies 14. mensis Lunaris Februarii, iuxta morem hebraeorum qui hebraice Adar dicitur, occurrit 2. Machab c. 15. v. 37. quo nomine indigitabatur festum, quod Purim alias, de quo vide suo loco, et Dominic. Macrum in Hierolexico.
MARDOCHAI
nomen viri. Esdr c. 2. v. 2.
MARE
apud Esai c. 11. v. 15. Nilus est; quem ita vocarunt etiam Arabes, propter amnis amplitu linem, et quia certis temporibus per totum Aegypti Delta maris instar effunditur. Unde Plin. l. 35. c. 11. Niti aqua est mari similis. Similiter lacus maiores quilibet Hebraeis, totidem sunt Maria. Sic enim dicunt Mare Salis, Mare Sodomae, Mare Cinnerith. seu Genezareth, cum haec maria meri lacus sint. Atque hinc explicat Bochart. quod hactenus nemo tentavit, quorsum Hebraei in terra Chanaan Maria septem numerent, in verba Psalmi 24. v. 2. Super maria fundavit eam, quae ad terram suam referunt. Septem haec Maria ita recensent Talmudici in Bava Bathra c. 5. fol. 74. 1. Mare Tiberiadis. 2. Mare sodomae. 3. Mare Helath. 4. Mare Helatha. 5. Mare Sobchi. 6. Mare Apameae et 7. Mare Magnum. Quae tamen multo aliter recenset Kimchius ex Midras seu Commentario in Psalmos vetustissimo. Bocharto videtur hic terra Chanaan late sumi, prout Salomonis aevo ab Aegypto et Mari Rubro, usque in Syriam Antiochenam, extendebatur. Sic in terra Chanaan censebantur VII. Maria: Primum, Mare Magnum seu Mediterraneum, Secundum, Mare Rubrum ad Sinum Elamiticum, quem Talmudici perperam vocant mare Helath et Helatha; eiusdem sinus duo nomina parum diversa sic distinguentes, quasi essent diversa maria. Mare tertium, quartum et quintum, sunt tres in Iordane lacus, quorum primum prope fontes, in Talmude vocatur sobchi, in Kimchio sochni: sed verum nomen fuit sabchoni vel samchoni, in Iosepho Samachonitis, vel Semechonitis, Iud. Ant. l. 5. c. 6. et de Bello l. 3. c. 18. Sextum est, Mare Apamiae, qui lacus fuit prope Orontem et Apamiam, Aeliano h( li/mnh h( )*apamei=tis2], ubi siluri multi, Histor. l. 12. c. 29. Septimum est Mare Sarietha, h. e. Australe; Sirbonis nempe lacus, quo ad Austrum terminatur Terra Chanaan. Neque vero Hebraeis peculiare id fuit, quod lacubus Marium nomen indiderunt. Aethiopicum enim lacum, circa promontorium Pytholai, qa/lattan], mare, vocari asserit Strabo l. 16. Et in Atistotele Meteorologic. l. 1. c. 13. memoratur, h( u(po\ th\n *kau/kas1on li/mnh, h(/n kalou=s1in oi( e)kei= qa/lattan], Lacus sub Caucaso, quem accolae Mare appellant. Idem forte, quod Agathias parvum mare vocat l. 3. etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 17. Sed et eadem ratione, amnis seu fluvius Scotiae Fortha, in LL. Malcolmi II. Scotiae Regis c. 8. §. 1. Mare Scotiae vocatur, quod aestuarium eius, Lothianam et Fifam provincias separans, reliqua omnia huius Regni aestuaria magnitudine superet, Vid. etiam Buchanan. l. 1. Neque aliunde videntur enatae voces, moer et mor, pro palude aut lacu, apud Germanos, Flandros et Anglos, apud quos, uti auctor est Gervasius Tilleberiensis de Otiis Imper. l. 3. c. 90. Omnis concursus mere seu mare dicitur etc. De Veterum festivitate, Cum Mare aperiebatur, vide infra Navigatio prima; aliquid etiam voce Passagium; de Marium Subpolarium rapiditate insuperabili, ubi de Polari Stella; de ritu Graecorum Mare Baptizandi, vigilia Epiphaniae, voce Paramonarius: de veterorum opinione in Mari sceleratos puniri, voce Scelerati. Addam aliquid de celebri *qalattokrati/as2] inter Athenienses olim ac Lacedaemonios lite indigitata C. Nepoti, tum alibi, tum Timotheo c. 2. Quo facto (post fugatam scil. a Timotheo Laconum classem) Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt. et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt etc. ubi intelligit *qala/tths2 e)pikra/teian], quam cum per vices modo Athenienses, modo Lacedaemonii tenerent: illi tandem principatum receperunt, opera Timothei Ducis, et per 75. annos obtinuerunt. Inter coetera vero commoda, quae Maris imperium adferebat, fuit hoc to\n o)/yon ei)s2 plei=n], ut dicitur ab Antiphane apud Athenaeum l. 8. sive quod ex subiectis Insulis pisces Athenasimportabantur. Keuchenius ad Corn. Nepotis loc. cit. Plura infra voce Thalassocratia.
MARE
aeneum, seu Labrum, item Lacus aeneus, in Templo Salomonico (loco Malluvii, quod in tabernaculo fuerat) in Atrio, pone Altare aeneum seu holocaustorum, versus Austrum exstructum est, a Salomone et his verbis describitur 1. Regum c. 7. v. 23. et seqq. Item fecit ipsum lacum fusum: decem cubitorum erat a labri parte una ad alteram, rotundum circumquaque, cuius altitudo quinque cubitorum, et filum triginta cubitorum cingebat eum circumquaque. Colocynthides autem subter labium eius circumquaque cingebant ipsum, denae in cubitum ambiebant lacum circumquaque duobus ordinibus colocynthides fusae in fusura eius. Stabat impositus duodecim bobus, tribus respicientibus ad Aquilonem, et tribus respicientibus ad Meridiem, ac tribus respicientibus ad Orientem: quibus erat locus impositus superne: ita eorum omnium posteriora intus. Crassitudo autem eius palmaris erat. et labium eius simile operi labii calicis, aut floribus lilii: bis mille bathos continebat etc. Usus eius indigitatur 2. Paral. c. 4. v. 6. Lacus erat sacerdotibus, ad lavandum se ex eo. Sicut alia minora lavacra apposita erant, abluendis victimarum carnibus, ut ibid. videre est. Promanabat autem ex Lacu aqua, e duodecim siphonibus seu mammis, ut una vice duodecim Sacerdotes ex eo se lavare possent, iuxta Legem Exodi c. 30. v. 18. 21. Quo exprimebatur ablutio nostra spiritualis per Christum, cuius sanguis nos ab omni peccato purisicat, 1. Ioann. c. 1. v. 7. Sicut et illa simili imagine per Baptismum nostrum adumbratur, quo ad ingressum Ecclesiae Christiani purgantur, Actorum c. 22. v. 16. Sed et Sacerdotibus sacra non esse illotis manibus tractanda, eodem dem Labro innuebatur etc. Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 14. et 15.
MARES
populi vicini Mossynoecis. Steph. Item nomen Principis cuiusdam. Esther c. 1. v. 14.
MARGARITA_Insul
Isola Margarita, ampla, maris Borealis, ubi unionum piscatio, prope oram novae Andalusiae. Detecta fuit a Christoph. Columbo. A. C. 1498. Circuitus 50. Leucar. Gal l. 8. a continenti Americae meridionalis 40. ab Insula Trinitatis in Occasum. Sub Hispanis cum urbe Episcopali cognomine.
MARGARITARII
apud Firmicum l. 8. Math. c. 16. dicuntur margaritarum piscatores, seu concharum margaritiferarum vestigatores, quinon sine ingenti periculo labore hoc defunguntur. Cum enim margaritae, ut Plin. l. 9. c. 35. ex eo Solinus c. 56. habent. plerumque inter scopulos aut marinos canes delitescant, ab his discrimen non parvum piscantibus margaritas, ut ex historia illa colligere est, quam refert Procopius in Persicis l. 1. Margaritarias enim conchas in alto comitari amant hi canes. Amm. Marcellin. l. 23. c. 6. Captura autem difficilis et periculosa, sed amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora, propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos, et marinorum canum receptacula deliteseunt. E quibus colligit Salmas. non ipsas conchas, comprimentes sese ac manum urinatoris morsu abscindentes, periculosam hanc piscaturam facere, uti multi scribunt. Vide eum de Margaritis pluribus disserentem, Exercit. Plin. ad Solin. passim, inprimis p. 1171. Sed et hinc Margaritariis metum esse, docet Isidorus Characenus, qui margaritas venantur, si in hiantem concham recta manum indiderint, ea clausa digitos saepe amittere hocque cruciatu statim interire, hincque a latere conchae manum subicere, scribens. Dicitur autem piscatio haec Hebr. Iobi c. 28. v. 18. Graece a)po/s1pas1is2], Latine tractio vel extractio; unde de Margaritarum Urinatore, Manil. Astronomic. l. 5. verbum, Protrabit. Alkazuinius Scriptor Arabs, Extrahit; Hector Boethius, ubi de margaritarum in Scotia piscatione, nomen Attractus, veluti texniko\n], usurpat. Ut vero praedam extrahant. ex casis, quas circa Insulam Persici maris margaritis fertilem exstruunt, kasqallo/menoi e)is2 th\n qa/las1s1an e)p) o)rguia\s2 ei)/kos1in a)nafe/rous1in di/plous2 ko/gxous2], ad ulnas viginti in mare prosilientes, non nisi duas referunt conchas, nempe utraque manu singulas, ut ait idem Isidorus. Plenius hac de re ita lud. Vartomanus Navigat. l. 3. c. 2. ubi de insula Persidis, ad quam margaritae leguntur, Sunt ibi nonnulli, qui piscatu (margaritarum) victum quaerit ant. Hi vecti cymbis in mare iactum faciunt praegrandis saxi dependente fune, idque sit a gemina cymbae parte, ut utrinque iactis in profundum lapidibus constabiliri navis, non aliter quam si in anchoris foret, possit. Firmata suo pondere cymba, alius --- in aequor iacit funem saxo dependente. In navi media alius, mantica in pectus tergumque dependente, alligato pedibus lapide, se vibrat in pelagus, subtusque aquas urinantium more natat, actusque in profundum ad passus quindenos, tantisper urinat, donec legerit conchas, in quibus delitescunt uniones ac margaritae: collectas manticae indit, lapidemque protinus, quo pedes gravabantur, abicit funique innixus in superiora evadit. Atque hic quidem alter extrahendi a Margaritariis conchas modus est, qui nempe urinando fit, et per kolu/mbhs1in]. Sed et alter has piscandi modus per retia viguit; olim apud Indos multo in usu, circa Perimudam Insul. de quo multa Aelian. l. 15. c. 8. Summa est, quo tempore Bactris imperabat Eutratides, Soran, Regii generis virum, Perimudam Indiae urbem et insulam tenuisse, cius incolae Ichthyophagi con chas margaritiferas, retibus in orbem littus circa extensis, capere consueverint. Addit, hac esse s1romboeidei=s2], gregatim natare et aeque, ac apum examina; Regem habere, cum colore, tum magnitudine praestantiorem, quo capto coeteras duce orbatas facile capi: ac proinde piscatores plus operae in eo capiendo impendere. Quibus consona habent Plin. l. 9. c. 35. Solin. cap. de Taprobane, Arrianus in Indicis, Alii. Quid quod Patrum nostrorum aevo, a Petro Martyrita traditum est, Novi Orbis Regulos retia et piscaria, concharumque margaritas gignentium litora, pro praediis habuisse, Decad. 3. c. 2. etc. Plura hanc in rem, ut et de tempore piscationis, cymbarum multitudine, piscationis loco, tvide apud Bochart. Hieroz. Part. poster l. 5. c. 5. et hic, in vocibus Baharain ac Peninim. De Margaritariis ita, supra laudatus Manilius d. l. Pendentem et caeco captabit in aequore piscem, Cumque suis domibus concha valloque latentes Protrahet, immerso nihil est audere relictum, Quaestus naufragio petitur, corpusque profundo Immissum, pariter quam praeda exquiritur ipsa. Non semper tanti etc.
MARGARITIS_pavimentum_stratum
in Assueri aula Estherae c. l. v. 6. ubi vocem Hebraeam; de margaritis, exponit Bochart. res videtur sine exemplo. Nisi Milesiis fabulis credimus in Apuleio, qui Psychen gemmas et monilia calcasse, narrat, in palatio cuius Pavimenta ipsa lapide pretioso caesim diminuto in varia picturae genera discriminabantur. Nam Romanas mulieres calcare margaritas ac per uniones ambulare, Plinius alio sensu dicit, quia socculos habebant margaritis interstin ctos. At quantus fuerit Persarum luxus, quam profusae divitiae, nemo ignorat: neque ullibi profusiores, quam in hoc epulo, leguntur. Sed et Susarum hic Regia deseribitur, quam fuisse admirabilem, tradunt Aristoteles et Apuleius, eiusdem adeo tectum et septum exterius, auro, argento, electro atque ebore, fulsisse. Sic apud Polybium l. 5. in ecbatanorum Regia, trabes, lacunaria et columnae, in porticibus ac peristyliis, laminis partim argenteis, partim aureis, erant circumamictae: omnes item tegulae fuere argenteae. Quo pertinet, quod in Aeschyli Persis Atossa (Reginam Esther nonnulli intelligunt, quae prius Adassa, Esther c. 2. v. 7.) iactitat xrus1eos2i/lbous2 do/mous2], atque extrinsecus etiam multo auro fulgentes. Quanto igitur credibnilius, atrium inferius gemmis et margaritis suisse conspicuum? Maxime si verum est, quod scribit Androsthenes, margaritarum annonam apud Persas fuisse eandem cum auro. Apud Philostratum in Apollonio l. 2. c. 11. describitur in India, Templum Solis, cuius pavimentum margari/tidos2 cu/gkeitai s1umboliko\n tro/pon], margaritis stratum symbolica ratione; qua ibi in Templis uti omnes Barbaros, addit. Apud Plinium l. 33. c. 3. Romae Pompeius habuit museum ex margaritis. Et l. 37. c. 2. Nero cubicula viatoria, unionibus constructa. Sed et recentiori aevo, occurrunt in sacris aedibus, a Basilio Macedone Constantinopoli exstructis: columnae, parietes, gradus ipsaque etiam pavimenta auro, argento, gemmis et margaritis distincta atque exornata: quod in huius Imperatoris Vita ab Allatio edita, non semel tradit successorum unus Constantinus Porphyrogenneta. Sic p. 143. Templum ornatum deseribit, inquiens, kai\ xrus1w| kai\ a)rgu/rw| kai\ lisqois2 timi/ois2 kai\ marga/rois2 katapepoikiltai kai\ katapeplou/tis2ai], Adyta templi auro et argento et lapidibus pretiosis et margaritis variata et ditata sunt. Item cancelli qui altaria secludebant ab iis quae extra et quae sursum superliminaria etc. ut et interiora sedilia ac gradus, quae ante illa erant, et sacrae, mensae, ex argento, cui superfusum aurum, et gemmae margaritis pretiosissimis distinctae, ibidem memorantur. Quam in rem plura apud Bochart. ubi supra c. 8.
MARIA
nomen B. Virginis, quae filia Ioachimi et Annae extribu Iuda, familiaque Davidis, genealogiam eius reticente Scriptura, orta, divinitus kexaritwme/nh], antequam cum sponso coniungeretur Iosepho, Christum in utero tulit. Mat. c. 1. v. 18. Luc c. 1. v. 27. Soror item Marthae sororis Lazari. Luc c. 10. v. 39. Ioan c. 11. v. 1. 2. Vide etiam Rom c. 16. v. 6. Porro mater Iacobi; Item nobilis mulier, quae Hierosolymis a T. Vespasiano obsessis, proprium filium, fameurgente, devoravit, Ioseph. l. 7. Bell. Iud. c. 15. Ceterum quod ad B. Virginis nomen attinet, quidam dignitatem quandam eo denotari volunt. Gregorius Nyssenus, Homil. in Natal. Christi. )*epeida\n e)te/xqh to/ paidi/on, w)no/mas1e me\n a)uth\n *mari/an, w(s2 a)\n kai\ th=s e)pwnumi/as2 to\ sqeo/s1doton dias1hmanqei/h th=s xa/ritos2]. Ubi tamen male, ut videtur, Mariae etymon tribuit, quod Hannae matri eius proprium est. Ita ille Gratiam; alii autem Dominationem eius nomine contineri putarunt. Auctor Homil. de laud. B. Mariae, sub nomine Epiphanii: (*h *mari/a e(rmhneu/etai kuri/a, a)lla\ kai\ e)lpi\s2. *ku/rion ga\r e)/teke th\n e)lpi/da tou= panto\s2 ko/s1mou to\n *xris2o/n.] Damascen. l. 4. c. 15. *ti/ktei toigarou=n h( xa/ris2 (tou=to ga\r h( )*anna\ e(rmhneu/etai) th\n kuri/an, tou=to ga\r s1hmai/nei to\ th=s *mari/as2 o)/noma]. S. Hieronym. de Nom. Hebr. Sciendum quod Maria sermone Syro Domina nuncupatur. Isidorus aliam nobis originationem exhibet, Maria illuminatrix, sive stella maris; genuit enim lumen mundi: ut et Hieronym. Mariam, dicens, plerique existimant interpretari, illuminant me isti, vel illuminatrix, vel smyrna maris; sed mihi neutiquam videtur, Melius autem est ut dieamus, sonare eam stellarn maris, sive amarum mare. Etsane Iudaei ipsi Miriam deducunt ab Ebraeo marar], quo servitus Israelitarum in Aegypto denotetur. Atqui malim cum eruditissimo D. Pearsonio Mariam deducere a radice una cum additione Mem Heemantici; sic autem notatio manifestior erit, et significatio planius apparebit, quasi aliis praelata. Plurimus est in laudibus B. Virginis, D. Bernardus, nedicam nimius: Monet siquidem nos in angoribusnostrisad auxilium eius tamquam ad saylum confugere: Respice stellam: Mariam cogita: Mariam invoca. Non ferendus autem Bonaventura, dum in Psalterio suo, quaecumque de Deo dicuntur, B. Virgini tribuit. Absit autem, ut quisquam S. Mariam divinae gratiae privilegiis, aut speciali gloria, fraudare conetur. Loquamur cum Ecclesia Christi primaeva: (*h *mari/a en timh=|, o( *ku/rios2 pros1kunei/sqw]. Ita Epiphanius; et alibi: )*ei kalli/sh h( *mari/a, kai\ a(gi/a, kai\ tetimhme/nh, a)ll) ou(k ei)s2 to\ pros1kunei=s1ai]. Graeci eam *qeoto/kon] vocare solent, numquam tamen quod sciam, mhte/ra tou= qeou=. *mhth/r] tamen *kuri/ou] ab Elisabetha vocatur Luc c. 1. v. 43. Quam non solum ante Nativitatem Filii sui, sed postea, imo in perpetuum immaculatam, et beatam Virginem fuisse pie credidit antiquitas; Unde Antidicomarianitae appellati sunt haeretici, qui Mariae Virginitati usque adeo contradicunt, ut affirment, eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam, ut tradit B. Augustin. Eius extra nativitatis Christi historiam, raro admodum meminerunt Euangelistae, Apostoli autem nullam ullibi mentionem faciunt: inculcantes unicum nomen illud, in quo oportet nos servari. Act. c. 4. v. 12. cuius unius meminisse nos, vult Paulus, 2 Tim. c. 2. v. 8. A' moriente CHRISTO Iohanni Apostolo commendata, obiisse creditur A. C. 57. aetat. 72. Coeterum Ad similitudinem Dei unione fecunda, dicitur Hieronymo ad Eustoch. de Virgin. serv. Exibit virga de radice Iesse et fios de radice eius ascendet. Virga mater est Domini, simplex, pura, sincera, nullo extrinsecus germine cohaerente, et ad similitudinem Dei unione fecunda. Ubi irascitur vir eruditus sciolis, qui nihil non depravant. Et. non succurrentibus exemplaribus, ita legendum arbitratur: Germine; sed ad conchae similitudinem, Dei unione fecunda. Intelligit autem unionem gemmam: quam et margaritam vocant: et dixisse vult Dei unione fecundam, vel interpretando, fecundam unione, qui Deus est, vel unione Dei, cui coniuncta sit infusione divinae Naturae: simulque allusionem fieri ad vocem unionis, quae gemmam signisicat. Verum servanda est omnium exemplarium lectio, et nulla hic sciolorum culpa. Dicit Hieronym. Deiparam unione fecundam, h. e. sine com pare fecundam, sine viro, cum alias fecunditas, ex concilio duorum, exsistat: deinde, ad similitudinem Dei, qui et ipse filium ab aeterno unus solusque genuit, unione sic fecundus. Utitur eadem loquendi figura idem Auctor ad Principiam: Tu unum quottidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem. Est igitur unio hic mona\s2], non gemma, etc. Vide Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 19. ut et supra, voce Deipara.
MARIA_seu_MIRIAM
soror Moysis et Aaronis, filia Amrami ex Iocabetha. Nata creditur A. M. 2457. ante Aaronem r. ante Moysen 7. annis. Pharaonis filiae, quae Mosen e Nilo ex traxerat, consilium, sic a parentibus instructa, suggessit, quod legitur Exod c. 2. v. 7. dein Hur nupta, Aegyptiis in mari rubro submersis, iuncta soeminis reliquis ex Israele, Epinicium illud memorabile, quod Exod c. 15. v. 20, 21. habemus, cecinit. Postmodum, cum fratre Aarone, contra Moysen murmurans, lepra divinitus percussa, sed intercessione Moysis, post septiduum, sanitati restituta, Numer, c. 12. v. 1. Obiit A. M. 2583. In Cades, quae 32. statio Israelitarum in deserto fuit, sepulta. Num c. 20. v. 11. Ioseph. Antiq. Iud. etc. item filia Ezra, 1 Paral c. 4. v. 17.
MARIA_Lex
de ambitu: de nummis probandis: de pontibus, per quos suffragia ferebantur, angustioribus faciendis, vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 8. c. 3. 20. 29.
MARIMUTH
nomen viri Esdr c. 10. v. 35.
MARITIMA_Colonia
Galliae Narbonensis urbs, captu Avaticorum, quibus ad mare inter ora Rhodani et Massiliam sedes. Martegues, seu l'Isle de Martegues, teste Ioh. Poldo, Ptol. *meta\ de\ to\n *rodano\n e)pi\ sqala/s1s1h| kei=tai )*auatikw=n po/lis2 *mairi/tma kolw/nia]. Sic recte libri veteres. Vide Mastramela. Baudrando oppid. est Provinciae clebre, cum titulo Principatus in Insul. prava ad ostia Astromelae stagni, ubi se exonerat in mare Mediterran. cum portu capaci. Est ad stagnum hoc Mastromelam l'estrang de Martegue, vel mer de Martigues: Item a loco proximo l'estrang de Berra, quoque Maramas, seu Miramas locus, quem alii Maritimam Avaticorum esse malunt. Intra Campos lapideos vicus cernitur Fos, qui a Fossis marianis proximis nomen videtur accepisse, unde Fossensis ager terroir de Fos, Maritimae propinquus, Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Hinc nautae peritissimi, vulgo les Martegaux. 5. leuc. a Massulia in Circium, 9. ab Arelate in Eurum. Vocatur a quibusdam Venetiae Gallicae. comprehenditque tres urbes Ionquieres, l'Iste et Ferrieres, e quarum una in aliam ponte transitur. Captura hic optimorum piscium locupletissima, ad quam uti solent in colae cymbarum genere, ex arundinibus marinis confecto, quas Bourdigous vocant. Fossa, quae a stagno ad mare, una hinc leuca distans: pertinet: Romani sinedubio est operis. Urbsolim quoque insul. seu pons S. Genasii dicta, a Barbaris male habita est, reparata tamen. Cum sub diversis olim Dominis esset, iam Principatus est, ut dictum, ad Vindocinam domum pertinens. Certi chorearum generis hic usitati meminit Solerius, unde Proverb. Danser la Martingale. Vide Nostradamum Hist. de Provence. Bouchaeum descr. de Prov l. 4. c. 4. §. 1.
MARITUS
apud Hebraeos, uxori, sive virgo tempore sponsaliorum esset, sive vitiata, sive minor, sive proselyta, sive libertina, praeter amorem honoremque coniugalem, decem obligationum generibus tenebatur, quemadmodum ipsa vicissim illi quatuor, ut videbimus imfra, in voce Uxor. E' quibus decem, tria ipso Legis sacrae sermone nituntur, reliqua septem ex Maiorum sancitis orta sunt. Occurrunt tria illa, in Lege lata, de ancilla Ebraea Domini, silio desponsata, Exod c. 21. v. 9. et. 10. Si silio desponderit eam, iuxta morem siliarum aget cum ea. Et si alteram duxerit sibi, victam eius, seu alimoniam, operimenta seu vestimenta eius (quibus adiungunt utensilia ac domicilium) et coniugale debitum non minuet, Et si tria ista non exhibuerit ei, egredietur illa gratis absque pecunia. Apud Hellenistas vocantur, ta\ de/onta, o( i(matis1mo\s2 kai\ o(mili/a au)th=s2], seu necessaria, vestimenta et congressus eius maritalis. Nam o(mili/a] ibi, uti apud Aristotelem, Lucianum, alios Graecorum, etiam uti apud Latinos congressus, ipsum significat concubitum. Et quidem, quod debitum coniugale dicitur, ex hac Lege, quae uclut sedes habetur primariorum Mariti erga uxorem officiorum, id h( o)feilome/nh e)/unoia] seu debita benevolentia, nuncupatur Apostolo Paulo 1. Corinth. c. 7. v. 3. Arabi amor redditur. Reliqua septem sunt, 1. Ipsa dos principalis seu, (nam et sunt qui dotem ipsam in universum Lage sacra subniti etiam velint) 2. ut Medicinae sumtus Vir praestet, ubi uxor aegrotaverit.] 3. ut redimat eam, si capta fuerit.] 4. ut funebres ei praebeat sumtus superses. 5. Ut alatur ipsa ex ejusce bonis et in adibus ejus degat, post mortem ejus, quamdiu vidua fuerit, nec dotem acceperit. 6. Ut filiae ejus ab eo susecptae, ex illius bonis, alantur usque dum fuerint desponsatae]. Tandem, Ut libert eius masculi, ab eo suscepti, succedant in dotem eius, praeter partes, quas cum fratribus insuper acpiunt baereditatis paternae: Atque haec sex doti principali adiecta, vocitantur Dotis conditiones seu appendices, uti Seldenus docet Lib. de Success. in Bona c. 2. Ubi itaque ex affectu maritali, sive alimenta, five vestes, sive debitum coniugale, minime ut decuit praestabantur, licuit in Foro uxori adversus Maritum eo nomine agere: ubi alimenta praestituebantur, ex sententia. Si tenuioris esset Maritus fortunae, et alimenta in universum ex sententia ei essent ita fubministranda, deoernebatur uxori panis quottidianus, qui diebus fingulis profestis binis refectionibus], seu prandio et cenae sufficeret; Sabbato autem, tribus: isque sive hordeaceus, sive triticeus, pro loci ac temporis usu. Et pro more eorum, qui e vulgo infimo erant, in codem loco seu regione, integrae valetudinis ac homines frugi, quantitas eiusdem panis definita est. Addebatur (ut alia omittam) qualibet hebdomade, Obelus argenteus ob necessaria sua] (monetae Anglicae circa fesquidenarium) seu, ut alii, ob rerum minutias:] quo non praestito, opificium eius in eiusdem cedebat compensationem, non ut alias, in commodum Mariti. Quod si vero adeo hic inops esset, ut neque haec posset praestare, ex sententia sorensi divortio eam eicere cogebatur, uti et dotem pro bonorum qualiumcumque copia refundere. Coeteri, qui beatiores erant, ut pro opulentia, qua pollebant, alimenta uxoribus praestarent, eodem modo solebat decerni. Si Marito peregre profecto, alimenta fibi praeberi a Foro peteret uxor, aute trimestre a Mariti discessu elapsum, fententiam secundum eam non ferebant: praesumebatur enim neminem suns aedes rebus familiae victui per tantillum tempus aecessariis vacuas relinquere. Illo autem tempore transacto, involantes, ex sententia Fori, lictores, in bona Mariti, ea in alimenta uxoris vendebant, etc. Nec dissimile ius de Vestitu. Praeftituebantur enim, ubi tenuioris fortunae mariti uxor, ex sententia forensi, erat vestienda, in vestimenta eius, veluti togam, tunicam, indusium, quotannis 50. Zuzi, edeo ut hieme tantum compararentur nova, aestivo tempori antea detritis satis inservientibus. Adiciebatur item cingulum, capiti opereulum et calcei novi a festo in festum, i. e. ter quotannis, seu, in quolibet festorum, Paschatis, Pentecostes et Scenopegiarum. Neque vestimenta solum, sed et mundus muliebris, qualis in more, ei reddendus erat, quem appellabant ; Ita tamcu, ut hic ei docernendus non esset, Marito peregre profecto: Tunc enim deerat ei Maritus, cui se ornaret. Quin domicilium seu conclave quadratum, cuius latera minimum quatuor essent cubitorum, cum latrina extra adiacente, atque utensilia domestica, velut lectus, olla, scutula, poculum, ex sententia Forensi, ei definiebantur. Sic tamen ut diversitatis morum et locorum singularis ratio semper haberetur, uti et Mariti opulentiae atque amplitudinis, iuxta quam haec omnia lautiora. Quin vero, quivestimentorum sumptibus erat impar, is cogebatur uxorem divortio a se dimittere, dotemque ei pro opum suarum modulo numerare; ut etiam de alimentis iam dictum. Cogendus eodem modo erat, quicumque voto negaret uxori sive alimenta, sive vestimenta idonea, nec idem, intra aut statirn post trigesimum diem, laxari curaret. Per quod tempus curator a vicinis dabatur, qui uxori compararet, quae voti ratione marito non licuit; postmodum e Mariti bonis compensanda. Idem fibat, si profiteretur voto Maritus, se nolle eam parentes aut propinquos, temporibus opportunis, invisere, adeo ut contra morem patrium, quo semel in mense id facere licuit, eam velut carcere domi clauderet, nec votum tempestive curaret laxari. Quod itidem dicendum; si ab omni sollenni sive luctu sive convivio eam voto arceret, nisi, si improbi eorum, qui simul adessent, mores satis erant in causa. Si quis porro alicuius trium illarum provinciarum, Iudaeae, Galilaeae aut Trans- Iordaninae regionis, nempe Terrae Sanctae, incola, uxorem sibi duxerat in terta aliena, veluti Babylonia, Arabia, Aegypto, ca atu pro Mariti arbitratu eum in terram Sanctam sequebatur, aut eicienda divortio, etiam sine dote. si vero nollet Maritus, illa autem vellet inde in terram Sanctam migrare, repudiatae dos cedebat. Tacita enim haec inerat omnium Hebraeorum nuptiis conditio. Quod si ex aliqua trium illarum provinciarum esset uxor, licuit ei Marito in earum aliquam aliam, nedum in terras alienas demigraturo, sine dispendio, si repudiaretur, dotis obstare. Integrum vero erat Marito domicilium in eadem provincia mutare atque uxorem cogere, ut simul mutaret, nempe sive ex urbe alia migraret in aliam eiusdem provinciae, sive ex vico pagove alio in alium eiusdem provinciae vicum pagumve, sed non ex urbe in vicum aut pagum, neque e loco salubri in insalubrem, neqeu ex insalubri in salubrem, ne e subitanea aeris mutatione corpori intemperies oboriretur. Circa debiti coniugalis praestationem, similiter suae leges erant, eamque ad minimum semel intra mensem obeundam, volunt Eruditi. Certe et in Solonis Legibus, quae haud parum mores saepe imitatae sunt Iudaicos, habetur apud Plutarchum, tri\s2 e(ka/s2ou mhno\s2 e)ntugxa/nein pa/ntws2 th=| e)piklh/rw| to\n labo/nta,] Marito dotalis feminae ter singulis mensibus cum ea pernoctandum. Proin et, ut uxori, cui debitum negatum, actio co nomine forensis apud Hebraeos competebat, ita et apud Athenienses Actio, quam kakw/s1ews2 di/khn], nominabant, teste Sam. Petito ad LL. Attic. l. 6. p. 445. Praeterea Medicinae sumptus, usque dum convalesceret uxor, a Marito erant erogandi, curaque eiusdem sollicite habenda; ita tamen, ut, si grave nimis illud onus ei videretur, lieceret, dote ei relicta, et sumptus et curam simul in ipsam transerre, aut repudiare. Licuit nempe ex iure stricto: sed ut Maimonides, Non decet ita fieri, ne boni mores violentur. Quod ad redimendam uxorem captivam, Sacerdoti captiva, e gentili hostico, postliminio reversa prohibita erat, adeoque a Marito quidem erat et redimenda et reducenda ad lares; sed cum dote repudinda: utpote iam ei illegitima. Israelita, quilibet et Levita ad redemptionem similiter obligabatur. Sed omni iuri pristino restituebatur redempta. Eadem vero non fuit captivitatis primae et secundae ratio. Prima namque repudiare Maritus nequibat, ante redemptionem; imo licet decies pretium dotem superaret, nec repudiare licuit ante redemptionem, nec redemptionem detrectare. At captivitate secunda numerata uxori dote, unde, quatenus posset, se ipsam redimeret, eam repudiare pro libitu fas erat. Quod si peregre profectus esset maritus uxoria captivae, bona eius ex sententia Fori, in redemptionis pretium, vendebantur: ubitamen iterum variae erant exceptiones. Cura porro funebris ita Marito in cubuti, ut etiam cuique sortis infimae uxori demortuae, binae minimum tibiae adhiberentur, praeter praeficam; ita tamen, ut loci morumque ratio semper observaretur. Si Maritus beatior esset, pro eius amplitudine ac opulentia, praefiniebatur sumptus. Ubi vero uxoris fortuna, familia, dignitas clarior, funus eius, non pro obscuri Mariti conditione, ab eo celebrandum erat, sed, pro ea, qua claruit illa. Unde receptissimum illud, de uxore: Ascendit ea cum marito, sed non descendit cum eo ne mortua quidem. Ita radiis, si qui fuere, Mariti, luminosioribus splendescebat ab ipsis nuptiis, ut pro eius dignitate, seu, quod aiunt tum haberetur ea viva, tum mortua esset sepelienda. Sin aut minor esset Mariti dignitas, aut minueretur uxornihilominussuam perpetuo civiliter retinens, prae ca, seu , ut, aiunt et habebatur viva et sepeliebatur. Peregre autem profecti Mariti uxore demortua, ex sententia Fori, ubi aliter amici non curabant funus, bonis eius divenditis sumptus exsequiales eregabantur, etc. Addam pauca, de novi Mariti immunitate seu vacatione, de qua duo occurrunt in Lege sacra loca: alter, in sermone a Tribunis ad milites habendo, in procinctu scil. stantes: Vir quoque ille, qui desponsavit sibi uxorem, et nondum accepti eam, vadat et redeat in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius accipiat eam. Alter, in ipsis Legibus militaribus, Cum acceperit quisquam uxorem novam, non egrediatur admilitiam, nec alia res, quaecumque transibit super eum, sed immunis erit in domo sua anno uno, vide Deuteron c. 20. v. 7. et c. 24. v. 5. Unde videmus, eandem Sponsi et novi Mariti rationem fuisse. Hinc et Iosephus Iud. Ant. l. 4. c. 8. tam tou\s2 mnhs2eus1ame/nous2], Sponsos, quam news2i\ gegamhko/tas2], qui nuper uxores duxerant, ex Lege immunes fuisse, ait. Imo, qui hoc Legis beneficio guadebant, integro a deductione anno non solum a militia immunes erant, verum etiam ab omnimodo munere civili, quod publicum erat, veluti triburo, vigiliis: quod clicitur e verbis Legis, Nec alia res, quaecumque transibit super eum; quae Hellenistae explicant per ou(k e)piblhqh/s1etai au)tw=| ou)de\n pra=gma, a)qw=os2 e(/s2ai en th=| oi)ki/a| au)tou=] etc. Nulla iniungetur ei res, immunis erit seu damni expers in domo sua etc. Hinc cum pusillanimes, qui similiter dimittebantur, commeatum, aquam, id genus alia, nihilominus exercitui subministrare, itinera sternere, stationes apparare, tenerentur: etiam ab his universis primo suo anno Marirus immunis erat. Sed distinguunt Eruditi bellum, quod vel ex praecepto divino gerendum erat, vel ultroneum ac arbitrarium fuerat: atque ad prius Sponsi hanc immunitatem attinuisse negant; verum ad secun dum tantum. Misna tit. Sota c. 8. Quae verba (de immunitate militiae) intelligenda sunt de bello ultroneo. Coeterum in bello, quod ex praecepto (divino) gerendum erat, proficiscendum etiam Sponso e cubiculo suo et Spense e suo thalamo. Puellam fibi spoponderat miles in diem, veluti in anni exitum: ante diem fieri deductio nequibat, unde nec immunis erat ex hac Lege. Cedit dies, dum in castris agit; exautorandus erat, ut ad Sponsam deducendam rediret et nuptiarum primitiis anno deinceps integro frueretur. Quod annum tempus ipso legissermonenecei, qui vineam plantaverat, nec qui novas construxerat aedes, indulgebatur: qui tamen et ipsi a militia immunes aliquandiu alicubi pronuntiantur. Attamen utrique suus itidem erat, ex receptissimo vetustissimoque Legis de novo Marito latae interpretamento, annus utendi fruendi; adeo ut quanto tempore et quo modo immunis erat; apud novam nuptam, novus Maritus, tanto et eodem undiquaque immunis ageret in novis aedibus dominus et in nova vinea vinitor. Plura vide apud Seldenum Ux. Hebr l. 3. c. 3. et seq. ut et infra voce Vir. it. Uxor: in specie de more Maritorum super coniugum tumulos rosa, lilia purpureosque flores spargendi voce Rosa; et de Maritorum iure militibus Romanis a Claudio inducto, a Severo adempto, voce Severus. Hinc Maritagium, apud recentiores Sceiptores, inter alia, denotat coniugii ineundi licentiam, diciturque de servis conditionalibus et glebae adscriptis, quibus matrimonium contrabendi, absque consensu Domini, non erat venia. Eginardus Ep. 16. ad Hattonem Comitem. Quid amhomo vester, nomine Hunno, venit ad limina sanctorum Marcellini et Petri veniam postulans pro eo, quod conservam suam ancillam vestram sibi in coniugium soeiasset, sine vestra iussione. Propter hoc precamur Benignitatem vestram, ut a nobis indulgentiam de hoc facto percipere inereatur etc. Vide quoque supra Forismaritagium et Manumissio. Quam proin ut obtinerent, definitum illis censum praestabant, qui duobus solidis annuatim interdum, aliquando 6. item 12. denariis nonnumquam, definitus legitur. Unde, cum inter servitutum onera non minimum hoc esset, legimus in privilegiis, civitatum et oppidorum incolis a Regibus Principibusque indultis, id potissimum cautum ac concessum, ut eis et eorum heredibus ad libitum suum puellas et viduas suas nuptui tradere, et iuvenes uxorare --- liceret. In cuiusmodi immunitatibus, eximebantur Nobilium Feudalium matrimonia; de quibus copiose agit Car. du fresne Not. ad Stabilimenta S. Ludovici. Vide eundem hac de voce prolix disserentem in Glossar. ut et supra in voce Marcheta seu Marchetum; quaelicet aliam habuerit apud Scotos notionem, apud Anglos tamen, pro licentia nubendi passim occurrit. De Maritorum vero erga uxores obsequiis, apud Romanos, supra in voce Ancillarioli.
MARS
Deus belli ab antiquis creditus, dictus Varroni l. 4. de LL. quod maribus in bello praesit, aut certe a Sabina dictione Mamers, quo nomine illi Martem dicebant. A Poetis Mavors dicitur per epenthesin. Iovis ac Iunonis silius fuisse singitur, vel, ut Ovid. fabulatur, solius Iunonis. Cum enim olim Iuno turbata, quod animadvertisset, Iovem percusso capite sine feminae commercio procreasse Minervam, versus Oceanum proficisceretur, ut scrutaretur, quo pacto et ipsa sine viro parere possit; itinere fatigata secus fores Florae Deae, coniugis Zephyri, consedit. Cumque interrogata ab ea esset, quam ob causam ad Oceanum pergeret, rationem re???didit. Qua cognita, facturam sevoti compotem Deam pollicitaest, si id Iuno Iovem celaret. quod cum Iuno iureiurando affir masset, mox illam Flora monuit, in campis Oleniis florem esse, quo tacto statim conciperet sine viro. Id experta Iuno concepit, et Martem peperit. Hunc ferunt postea cum Venere con cubuisse, eosque Vulcani artibus, ut erant nudi, occultis laqueis irretitos. Deorum omnium risui expositos fuisse, donec Neptuni precibus motus Vulcanus eos dissolvit. Sororem habuit Bellonam, belli Deam. Sacrum ei fecerunt equum, lupum, canem et picum, quos in Dei huius tutela esse credi uluerunt. Salios habuit sacerdotes et Flamines, qui ab eo Martiales dicebantur. Ex Venere Hermionem, Cadmiuxorem, ex Rhea Romulum et Remum, ex Thebe, Asopi filia, Evadnen, suscepisse dicitur. Vide Hesiod. in Theogon. Lil. Giraldum, l. 10. hist. Deor. Natal. Comit. in Mythol. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. passim, Alex. Rossaeum, in Mystagogo poerico. Servius in l. 8. Aen. annotat, moris fuisseapud Romanos, ut is, qui belli curam susceperat, sacrarium Martis ingressus, primo ancilia commoveret, post hastam simulacri ipsius, diceretque: Mars, vigila! Ponitur saepissime pro ipso bello. Hinc Martius, i. e. bellicosus. Est et stella una ex 7. errantibus superne Iovi proxima, quatuor et viginti mensibus et 6. dicbus orbem lustrans. Lucan. l. 1. v. 663. Et Caelum Mars solus habet ---------- Ceterum quid nomine Martis veteres poetae, et philosophi intellexerint, prolixe docent Lil. Giraldus et Natal. Comes. Hinc Martius, mensis primus anni olim apud Romanos, quem Romulus genitori suo Marti constituit. Ovid. Fast. l. 3. de quo infra. Ceterum Mars Graecis *a)/rhs2], quod ex Hebr. , quemadmodum et Horus, et *e(rmh=s2], et Heros etc, descendit. Unde Iudic c. 8. v. 13. LXX. Interpretes *a)/rhs2] vertunt; a)po\ a)naba/s1ews2 *a)/rhos2], ubi Sol et Mars pro eodem sumpti. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 1. c. 6. Effinxere eum Veteres ardentem, nunc in curru, nunc in equo, armatum, cum hasta et flagello, gallumque interdum ei, ob militum vigilantiam, comitem adiunxere. Antiquissimum templum habuit Romae, in Campo Martio: Eidem aedes fuit in Circo Flaminio, quam Hermodorus Salaminius architectatus est; in Capitolio, quam T. Tatius vovit et exstruxit, cuius simulacrum Iovi Capitolio cedere noluisse aliquibus proditum; in Vaticano quoque. Sic Mavortii aedicula regione 4. fuit. Praeterea cum Venere commune templum et altare habuisse, indigitat Claudianus Carm. de Magnete. Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, Et Venus, humanas quae laxat in otia curas, Aurati delubra tenent communia templi. Illi extra portam Capenam Romanos sacrificasse, refert Ioh. Rosin. in Antiqq. Rom l. 4. c. 4. in Iunio Currum eius comitatumqueve describens Homerus Iliad. c/. *dei=mon], i. e. Terrorem, *fo/bon] i. e. Pavorem, et *e)/rida] seu Contentionem; illi attribuit. Paulo aliter Virgilius Aen. l. 3. v. 701. ---------- ----------- Tristesque ex oethere Dirae, Et scissa gaudens vadit Discordia palla: Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagelle. Idem Aen. l. 12. v. 335. ---------- circumque atrae Formidinis ora, Iraeque Insidiaeque, Dei comitatus, aguntur Famam Martis aurigam facit Papin. Stat. Thebaid. l. 1. ministros vero Furorem, Iram, Pavorem, etc. EPITHETA QUAEDAM MARTIS. *a)llopro/s1allos2]: apud Homer. Il. e/.] v. 831. 889. audit, ob varias bellicae Fortunae vicissitudines. Enyalius, quasi *e(nuou=s2 u(io\s2], i. e. Bellonoe filius, cuiustamen frater potius erat, a Graecis frequenter dictus est. Gradivus, a gradiendo vel progrediendo: sive a vibratione hastae, quod Graecis kradai/nein], appellatus: templum habuit elegans et magnum, extra urbem, prope portam, in via Appia, quod templum Martis extramurani a P. Victore vocatur. Restituit ampliavitque L. Corn. Sulla Felix, ac supra 100. in eo statuit columnas. Iuxta extra portam Capenam Manalis erat lapis; de quo vide suo loco. Hesus, itidem *a)/zizos2], cum Mercurio, pa/redros2] fuit Elagabali, apud Emissenos, vide infra Sol. Quirinus, a Sabinis nuncupatus est, a Quiri hasta, qua is uti existimabatur. Huius templum in 1. urbis regione collocatur: fuitque prope portam Capenam, intraurbem. Vide in voce Quirinus. Sedens, vide hic infra. Thracius, apud Minucium Felic. a gente bellis assueta, quae ipsi ut et Bellonae, captivosimmolabat. Colebatur autem praecipue, in ea civitate Thraciae, cui Crestone nomen Ouzelius ad Minucium. Thurcas, itidem infra. Ultor, ab ulciscendo dictus: templum habuit in Foro suo maximum ac sumptuosissimum, cum opere, tum artisicio, ab Augusto exstructum, bello Philippico, quod Patris sui ulciscendi causa susceperat. Vide Sueton. Aug. c. 29. et qui magnisicentiam eius multis celebrat, Ovidium Fasior. l. 5. In aditu eius, ante fores, abutroque latere, Martis et Veneris erant statuae, teste eodem l. Trist. 2. Ad idem Apellis tabulatn posuit Augustus, in qua Alexander triumphans, Belli imaginem vinctis ad tergum manibus, quasi captivam, ducit: nunc in eo picta cohors Romana, cuius vexillifer pro signo labarum habet. Idem Augustus non multo post templum Marti bis Ultori, in Capitolio, erexit, in quosigna, a Parthis reddita, suspensa sunt, Sueton. loco cit. Dionysius l. 54. ubi, factum id fuisse, ad similitudinem Iovis Feretrii, seripsit. Icones horum templorum in nummis conspicui, quorum unum exhibet Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 10. etc.
MARSANA
nomen principis. Esther c. 1. v. 14.
MARSUPIUM
Graece *mars1u/pion], ex ma/rh] manus, et s1ipu/h], arca, olim pendulum a zona, recondendae pecuniae, gestabatur, unde Mercurius, Deus lucri et Negotiatorum Praeses cum sacello pingebatur, ut ait Cornutus in A. Persium Sat. 5. v. 112. i. e. cum sacco vel marsupio, in quo Veteres pecunias suas circumferebant. vide supra Lucrum: Sueton. in Vitellio c. 16. Simul dilabentibus cunctis, zona se aureorum plena circumdedit, confugitgue in cellulam ianitoris A. Gellius l. 15. c. 12. Cum Roma profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia, inanes retuli. Unde liquet non Mercatores solum huiusmodi zonis, sed et Magistratus, usos esse. Iuvenal. Sat. 14. v. 296. Nocte eadet fractis trabibus fluctuque premetur Obrutus, et Zonam laeua, morsuque tenebit. Ubi Scholiastes, Zonam, inquit, qua fert solidos. Non minus Graecam, quam Romanam fuisse consuetudinem, discimus ex Antholog. Epigramm. 12. l. 7. *e)/mpore kai\ forthge\, to\ s1o\n bala/ntion o)=iden], *kai\ po/sqen, ai( zw=nai, kai\ po/sqen oi( pinakes2]; Mercator et nauta, tua crumena novit, Et unde hae Zonoe, et unde hoe tabellae? At non circa lumbos, ut nunc fit, gestabantur tum hae zonae, sed e collo pendebant: ut patet ex Plauto, Truculento sc. ult. Pecua ad hanc collo in crumena ego obligata defero. Ibid Actu 3. sc. 1. --------- Homo crumenam sibi de collo detrahit, Minas viginti mihi dat, accipio lubens, etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 9. Postea alicui ex servis loculi, crumena, Marsupium, gestanda commissa sunt. Q. Labeo apud A. Gellium l. 20. c. 1. L. Veratius fuit, egregie homo improbus, atque immani vecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suoe palma verberare, eum servus sequebatur crumenam plenam assium portitans etc. Hinc apud Plautum Menoechmis, Actu 2. Sc. 1. Sosicles Mestenionem servum sic alloquitur: Ego istuc cavebo: cedo dum mihi hue Marsupium, etc. Vide Laur. Pignorium Comment. de Servis et supra in voce Loculi, it. Marinum vellus. De investitura per Marsupium, suo loco; uti de Marsupiis moschi infra, voce Moschus, it. Signum. et de voce ad hominem translata, voce Phago..
MARSYAS
sive Marsya, insignis tibicen ex Celaenis oppid. Phrygiae: Ovid. Satyrum fuisse auctor est, qui tibiis a Minerva inventis, ausus sit Apollinem provocare, a quo victus et excoriatus est, Met. l. 6. Fab. 6. --------- Satyri reminiscitur alter, Quem Tritoniaca Latous arundine victum Assecit poena. Quid me mihi detrahis, inquit. Ah piget: ah non est, clamabat, tibia tanti: Clamanti cutis est summos direpta per artus: Nec quicquam, nisi vulnus, erat, cruor undique manat; Detectique patent nervi: trepidaeque sine ulla Pelle micant venoe. Salientia viscera possis, Et perlucentes numerare in pectore fibras. Primus invenit duplici simul tibia canere, quas ut uno ore posset inflare manumque digitis ommibus expeditis earum foramina pecurrere pulsareque, quandam velut habenam e summo capite tibias ad os detinentem gestabat, ut auctor est Tzetzes, ex illo Salmas. Exercitat. Plin. qualem in signo aeneo apud Gaffarellum, Sigentiae in Galliis Abbatem, vidit Ioh. Rodius et exhibet Fortunius Licetus in Hieroglyph. suis c. 119 Sic cum in sua Arte peritissimus esset, summo in honore ac pretio, apud omnes erat divitiisque plurimumk affluens, illustris ac celebris habebatur: Donec inventa per Apollinem lyra, suaviorem harmoniam edente, ipse doctorum hominum iudicio superatus, et tibiarum cantu in desuetudinem abeunte (nisi quod in sacris et commessationibus inflari a mercenriis tibicinibus perrexerunt) nummis, qui antiquitus scortei et ex corio fiebant, privari coepit: Unde is maerore confectus, urbesque fugiens in avia nemora se recepit, inque lichrymas profusus, dolore tandem contabuit. E quibus facile colligere est, quare Poetae illum ab Apolline, Musarum iudicio, victum in antro, ut Stat. Theb. l. 4. v. 186. habet, et ab eo decorticatum, pelle Celaenis in Victoriaesignum affixa, inquefluvium cognominem mutatum fuisse, commenti sint. Floruit autem, secundum Suidam, tempore Iudicum Hebraeorum, ac omnino Iasonis et Argonautarum aevo, ut ait Apollonius Rhodius. Eius statuae passim erectae, in liberis inprimis civitatibus, leguntur. qua de re Servius ad Aeneid. l. 3. v. 20. Auspicibus coeptorum operum; Quod de Libero diximus, inquit, hoec causa est: ut signum sit liberoe civitatis. Nam apud maiores aut stipendiarioe erant, aut foederatae, aut liberoe. Sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. Idem Lyoeus apte urbibus libertatis est Deus, unde etiam Marsyas minister eius per civitates in Foro positus libertatis indicium est, qui erecta manu testatur, nihil civitati deesse. Speciatim Romae: ubi quum antea Numa tibicines summo in pretio habuisset, posterioribus temporibus, in Foro statua Marsyoe honoris ergo posita fuit, et ad eam tribunal, ut ait Lipsius in Senec. l. 6. de Benef. c. 32. quique Causidici victores in eloquentia superabant adversarios, illam coronabant, quasi ab eo sermonis numeros habuissent, omine bono et victoriam. Hunc tamen morem, impudica augusti Iulia turpissime foedavit, cuius luxuria coronatum Marsyam, literoe illius Dei gemunt, verba sunt Plinii l. 21. c. 3. Vide Gruterum atque Iuretum mlocum Senecoe proefatum, et plura de Marsya. apud Fort. Licetum loc. supra cit. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 13. et Salmas. ad Solin. p. 826. et seqq. Marsyam religatum, Romae fuisse in Concordiae delubro, Zeuxidis manu, scribit Plin. l. 35. c. 10. Vide quoque supra in vocibus Aulocrene, Calamus, Capistrum, infra Silenus.
MARTHA
soror Lazari illius, quem suscitavit Christus, Luc c. 10. v. 38. Ioh. c. 11. v. 20. post cuius mortem, cum sorore Maria, fratre, aliisque in nave parum fida mari exposita, Massiliam tandem appulisse dicitur. Latin. provocans, vel amaricans, vel Syriace Domina, sive doctrix.
MARTIALIS
Collis, unus erat ex tribus collibus Montis Quirinalis: reliqui duo Salutaris ac Latiaris. Ioann. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 6.
MARTIUS_Mensis
primus ex decem, quos Romulus constituit, unde initium anni Romanis: a Martedictus. De diebus eius festis vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 4. c. 7. et paulo infra Hunc etiam ante Romam conditam Itlaiae populos habuisse, sed quosdam tertio, quosdam quarto, alios quinto, nonnullos sexto aut decimo loco collcasse, memorat Ovid. Eastor. l. 3. Apud Romanos vero primum ipsi locum assignatum, ctiam Macrobius l. 1. Saturn. c. 12. ac Solinus c. 3. testantur, docentes: Quod Annae Perennae tum sacrificatum, ut annare perennareque liceret; quod hoc mense mercedem exsolverint Magistris: quod Comitia auspicati fuerint; vectigalia locarint: quod Matronae servis cenas apposuerint, quemadmodum Domini Saturnalibus etc. Adde quod Vestales tum ignem sacrum de novoaccenderint. Fuit autem in Minervae tutela, et ex Romuli, Numae ac Iulii Caesaris constitutione, habet dies 31. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 7. Nuptiis non minus ac Maius, infaustus habitus, vide infra ubi de Nuptiali tempore. Ei apud Graecos respondet e)lafhboliw/n], in cuius die 20. Dionysia ta\ kat( a)/s2u], celebrabantur: apud Hebraeos partim Adar, partim Abib, et Nisan, Fr. Rossaeus Archaeol. Att. l. 2. c. 10. et Thom. Godwin. de Rit. Hebr l. 3. c. 1. Quorum nominum illud, nempe Abib, spicam adhuc recentem sonat, unde Arabibus Mensis grandescentis segetis, Graecis Interpretib. o( *mh\n tw= ne/wn], supple ka/rpwn], aut xi/drwn], aut gennhma/twn], mensis novarum frugum, dictus est. Hoc. Nisan scil. a bellicis signis seu vexillis, quae illo mense educuntur primum, originem trahit. nisin], enim militaria signa sunt. Quam ob causam verni menses priores duo Bithynis appellati sunt *stratei=os2] et *a)/reios2], ut Romanis, Martius, a Marte. de quo vetus Poeta. *a)/rxet) *a)/rhs2 a)p) e)moi=o, kai\ a)/nqea kai\ gla/gos2 h(/dh], Marti principium, lactique et floribus a me est. Sie alius de Aegyptio mense Phamenoth, qui Martio fere respondet. *a)/reos2 o(/pla fe/rein *famenw\q dei/knus1i maxhtai=s2]. Militibus Phamenoth Mavortia tela ministrat. Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. In Chartis quibusdam medii aevi, apud Car. du Fresne in Glossario. Martium suum habere dicuntur, quibus agrum colere vel serere mense Martio licebat: id quod concedebatur Urbium incolis, quibus ceteroquin et aliis anni temporibus, in Urbe stare, necesse erat; quae obligatio resseandisia et stagium appellabatur, etc. DIES HOC MENSE, APUD ROMANOS OLIM, FESTI. Kal. Martiae praeprimis celebres fuere. Iia enim ignis novus in Vestae aris accensus; Laureae veteres, tam in regia, curiisque, atque in Flaminum domibus, quam in fascibus Consularibus, novis mutatae; Matronalia celebrata; Saliorum festum inchoatum acancylia circumlata, Mamurtusque cantatus est. 6. die seu prid. Non. sacrum Vestae erat. Eodem C. Octavius Augustus Imperat. Pontificatum maximum iniit. 7. die seu Nonis Martii, Vaeiovis templum ad duoslucos Asyli consecratum est. 14. die seu prid. Idus. Equiria altera erant, quae in campo Martio celebrabantur, nisi Tiberis exundasset: tum enim in montem Caelium fuisse translata, docet Ovid. l. 2. Fastor extr. 15. die seu Idibus Martii, Annae Perennae festum erat, in quo largioribus poculis indulgebant, et pro cyathorum numero annos mutuo precabantur: Eodem, iocosa quaedam et obscaena carmina puellae cantabant: idem quoque dies Parricidium appellatus est, quo Iul. Caesar, a coniuratis, est occisus. P. vero Cornelius Dolabella Consul, quod hoc die Caesare occiso libertas Reip. reddita esset, eum celebrari iussit, teste Appiano de bell. civ. l. 12. die 17. Martii, seu 16. Kal, April. Liberalia erant, in Liberi Patris honorem instituta, Graecis *dionu/s1ia]: quibus per totum oppidum sedebant Sacerdotes Liberi, hedera coronatae anus cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Idem dies Agonia appellatus est, teste Varone: et liberam togam adolescentibus pueritiam egressis circumdedit. Eodem: ut et precedenti, iri solebat ad Argeos. 19. die Martii seu 14.Kal. Apr. Quinquatria incipiebant et quinque dies continuabantur: quorum ultimo, qui erat mensis 23. Tubilustrium erat, quod eo die in atrio Sutorio sacrorum tubae lustrarentur dies 24. in Kal. sic notatus est: C. Q. REX C. F. hoc est, Quando Rex Comittavit, fax. Hoc enim solo die Regi sacrorum in Comitium ire licuit, sacrificii causa, quo properanter patrato, protinus fuga se e Comitio eripiebat: Et tum lege agi fas erat. die 25. Martii seu 8. Kal. April. Hilaria erant, in honorem Matris Deum, ut ex Macrobio Satum. l. 1. c. 21. et Lampridio in Alex. Seu. c. 37. constat. Celebrabantur maxima populi laetitia et nobilissima pompa, quovis e populo insignia cuiusque dignitatis libere mentiente. die ultimo, Lunae sacra fiebant, in monte Aventino, taurusque mactabatur. Mater quoque Deum, magna pompa, a Gallis ad Almonem fluvium, qui non procul ab urbe Tiberi miscetur; producebatur, ibiquead confluentem duorum horum amnium veteri instituto abluebatur: cuius lavationis meminerunt Lucan. l. 1. Ovid. Fastor. l. 4. Papinius, Silius Italicus, Martialis. Alii,
MARUM
Talmudicis exponitur vox Hebr. ezob], cuius fasciculum in Agni Paschalis sanguine intingi, eoque aspergi israelitarum postes ac superliminaria iussit Deus, Exodi c. 12. v. 22. Vide quoque Levitici c. 14. v. 6. 7. ubi de purificatione Leprosi, et v. 49, 50, 51. 52. ubi de purgatione domus lepra infectae. Sed Apostolus, Hebr c. 9. v. 19. 21. vocem hanc Hebraeam u(/s1s1wpon] reddit, vetustissimos Interpretes secutus. Nec multum abludunt Talmudici, cum Marum quoque, et sampsuchum, uti alii vocem reddunt, habeant pro herbis hyssopo congeneribus, Cui assentiuntur hodieque Viri in re Herbaria non infimi nominis. Sic in Historia Plantar. Lugdunensi l. 8. c. 29. Pena hyssopum genuinum Dioseoridis statuit esse communem illam maioranam, in Gallia et Belgio notam. quae maiorana crassa et Anglica vocatur, quia in Anglia laetior et cibo aptior provenit. Aliis maiorana est marum. Itidem c. 4. Quidam ——— Marum esse existimant id plantae genus, quod (Dodonaeus) origani speciem statuit, quam olitores colunt et amaracum Britannicum sive crassum vocant. At Veteribus idem sunt sampsuchum et amaracus, ut videre est, apud Dioscoridem de sampsucho, l. 3. ubi Cyzici et in Cypro optimum nasci, proximum in Aegypto, inter alia docet; et Plinium l. 21. c. 11. Et vero ad aspersiones maiorana nostra esset percommoda, cum parva, frequentia et tenera habeat folia, caque leviter villosa, quae, in aquam aut sanguinem immersa humorem statim imbibunt, et eundem excussa facile emittunt. Atque ex huiusmodi plantis aptum fieret aspergillum tribus caulibus in unum fasciculum colligatis, quale describit Maimonides de Vacca rufa c. 11. sect. 1. Sumit vir mundus tres hyssopi caules, quos in fasciculum unum compingit, et singuli rami spicas habent, quarum apices immergit in aquam separationis, quae est in vas. Et Ionathan in Paraphrasi Numer. c. 19. v. 18. Et capiet hyssopum, tres nempe caules in uno fasciculo. Sunt autem in his spicis Themoroth]. i. e. grana seminis tenuissma, quae describit Aruch. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50.
MASOLOTH
nomen urbis, in tribu Nephthalim, a Bacchide expugnata. Dicitur et Arbella, plur. 1. Machab c. 9. v. 2.
MASEREPHOTH_vel_MASEREPHOTHMAIM
i. e. adustines, et incendia aquarum. Locus est, ubi excoquunt aquam ad ignem, refigerandoque salem faciunt, Iosuae c. 11. v. 8. Vide illic um, et Masium.
MASEREI
filius Sobal filii Hur primogeniti Caleb, ex Ephrata concubina, 1 Paral c. 2. v. 53.
MASOBIA
nomen loci, 1 Paral c. 11. v. 47.
MASORA
Hebr. et , ex i. e. tradere: Scribitur et Massora, Ezech c. 20. v. 37. ex , h. e vincire Buxtorffius. Est doctrina critica, a priscis Hebraeorum Sapientibus, circa textum Hebraeum S. Scripturaeingeniose inventa, qua versus, voces ac literae eius numeratae, omnisque ipsarum valietas notata et suis locis, cum singulorum versuum recitatione, indicata est, ut sic consians et genuina illius Lectio conservetur, et ab omni mutatione aut corruptione aeternum praeservetur, et valide praemuniatur. Hinc Masoretha dicti sunt, criticarum istiusmodi notarum, in sacri textus margine, Auctores. Hos quidam volunt fuisse Viros in Iudaeis eruditios, in urbe Tiberiade commorantes, unde Sapientes illos Tiberiaddis appellant: qui notas istiusmodi marginales Bibliis, post absolutum Talmud Babylonicum, adiecerint, circa A. C. 506. Aben Esra, Elias Levita in praesat, tertia l Masoreth ham masoreth etc. Sed nec in Historiis ulla mentio Synagogae in hac eousque florentis, cum intrq quartum a Christo nato saeculum gradus doctrinae ibi cessaverint: et in utroque Talmud Masora iam laudatur. Unde sententia eorum vero similior, qui per Masorethas intelligunt. Senatum Ecclesiasticum, ad Esdra, Haggaeo, Zacharia, Malachia, aliisque institutum, ad reformationem Ecclesiae, post reditum e captivitatc Babylonica: qui Viri Synagogae magnae alias appellati fuere. Duravit hoc Concilium, ad minimum annos 40. Praeside Esdra, de quo Iudaei dicere solebant, Dignus erat Esdra, ut data fuisset Lex per manus eius Israeli, si non praecessisset eum Moses. Ultimus Simeon erat cognomine Iustus, qui Pontificiali habitu insignis Alexandro M. hostili animo Hierosolymam venienti obviam processit; sique cessavit celebre hoc Collegium 300. circiter annis, ante adventum Messiae in carnem. Quae ab iis peracta, sequentia fuere. 1. Canonicos libros ab Apocryphis secreverunt. 2. Canonem ab omnibus mendis, quae tempote captivitatis forte irrepserant, liberarunt. 3. Eumque in 22. libros, ad numerum elementorum Linguae Hebraicae; digesserunt. Quarto, textum in sectiones ac versus distinxeruint. 5. Additis observationibus suis Criticis, circa variarum vocum anomaliam, ratione tum punctorum vocalium, tum accentuum. 6. Non versus solum omnes, sed et voces, ac literas quoque uniuscuiusque libri exacte numerarunt; ut sic, cum donum Prophetiae mox cessaturum esset. (ultimus enim Prophetarum Malachias erat) corruptioni textus omnis praecideretur ansa. 7. Tandem varias lectiones scriptionesque annotarunt. In textu enim Originali plurimae voces, pluribus paucioribusque literis exaratae sunt, quam pronuntiantur: imo sunt octo voces, quae scriptae sunt in textu, sed nonleguntur, quas adducit Masora Ruch c. 3. v. 12. Hanc igitur varietatem in margine expresserunt, differentiamque in textu Cethib], i. e. Scriptionem: in margine vero Keri], i. e. Lectionem, appellaverunt: quia legendum esset, co modo, quo ad marginem adnotatum, etc. Hos itaque ipsorummet punctorum vocalium Auctores fuisse qui contendunt, ipsorum officium non bene interpretantur, faterique necesse habent, Scripturam S. ante Mdsoretharum tempora, corpus fuisse sine anima, quod in Deum, Scripturae Auctorem, iniurium. Vide Buxtorffium Comment Masor. Pirke Aboth. c. 1. Tertullianum l. de hab. mul. Chrysostomum Homil. 8. ad Hebr. Irenaeum contra Haeres. l. 3. c. 25. Augustin. de Mirab. S. Script. l. 2. Genebrardum Chronol. l. 2. Thom. Godwin. de Ritibus Hebraeorum tr. Angl. l. 6. c. 7. etc. nec non infra, ubi de Synagoga magna.
MASPHA
civitas in tribu Iuda, quam aedificavit Asa rex, 1. Regum c. 15. v. 22. Est et locus Galaad, 1 Sam c. 2. v. 3. ubi pactum inierunt Laban et Iacob, Gen c. 31. v. 48. Baudrando urbs fuit duplex, una Tribus Gad, quae et Masphe. Altera, quae dicitur Masphath, 1 Sam c. 7. v. et Mesphe. In tribu Beniamin. In medio utriusque Lapis adiutorii. Ferrar.
MASREGA
civitas Idumaeae, regia Semlae quinti regis in Edom. Genes c. 36. v. 36.
MASSILIA
Graecis *mas1s1ali/a], de qua Florus l. 4. Epitom. Rerum Rom c. 2. Massilia, inquit Graecula civitas: non pro mollitie nominis, et vallum rumpere. et incendere machinas ausa, et congredi navibus: five quod ma/s1s1ein] mollire significat, sive quod malaki/a] parum abest a *mas1s1ali/a]: urbs Galliae Narbonensis praeclara, Episcopalis sub Archiepiscopo Arelatensi Phocensium colonia, vide infra, Lampsaci in Hellesponto soror: Optimarum olim disciplinarum studiis florentissima, legibusque sanctissimis optime constetuta, Macedonibus Aetopo, Ebraeis vero Sedecia impreante, condita. Dituta deinde a Phocensibus instaurata est, qui Cyri tyrannidem fugientes, destituta Graecia, in hanc Galliae oram sese contulerunt. Imo iam ante eorum colonia fuit. Sic enim Ioh. Marschamus, Ultra, in Liguribus, est *m*a*s*s*a*l*8*h*t*w*n] urbs celeberrima-Massilia autem a Phocaeensibus condira est; diu antequam Phocaeenses, Persarum adventu fugati, Olymp. XLIV. (at Solinus c. 8. habet) ex Asia illuc se contulerunt: quod ex Aristotele docet Harpocratio in *mas1s1]. Vide eum Canone Chron. See. XVII. ubi de Graecorum coloniis. Maarseille Gallis, Marsiglia Ital. Agraum habet vini praestantissimi feracem, cuius vini utpote fumati, saepius meminit Poeta Martialis, ut l. 13. epigr. 123. Fumea Massiliae ponere vina potes. Massilienses olim non solum literis, sed et moribus maxime claruerunt, uti apud Cicer. pro L. Flacco, et apud Strabon l. 4. videre est. Unde Plautus in Casina, Actu 5., sc. 4. Massilienses mores, tamquam optimos, et probatissimos dixit: Ubi tu es qui colere mores Massilienses postulas? Iidem luxus notati sunt. Unde Masiliam navigas, et e Massilia venisti apud Said. de nimis cultis dicitur. Ceterum de Massilia vide omnino Conr. Rittershusium comm, in Salust. p. 568. De qua etiam nos plura, ad illud Dionysii Perieg. ——— ——— *e)/nsqa te gai=a] *mas1s1ali/h te ta/nus2ai e)pi/s2rofon e(/rmon e(/xous1a.] Lloyd. Mererio vivitas est Episcopalis Provinciae, cum pottu celeberrimo, ad mare Mediterraneum viribus literisque tanti nominis, ut cum illa societatem arctissimam Romani iniermt, priivilegiisque eam amplissimis ornaverint. A Phocensibus, colonia Atheniensium in Ionia, condita: qui patria relicta, an ob sterilitatem, an ob Harpali, Praefecti Persici, tyrarmidem, Ephesum venerunt, ubi Aristarcha, nobilisfemina, per somnium monita est a Diana, ut unam ex statuis suis sumeret, hoisque peregrines sequeretur. Quod sactum. Sic ergo, post Corsicam prius occupatam, quam Cyrnon appellavere, in Provinciam appulerunt, An. 164. Urb. Cond primaque Massiliae fundamenta iecerunt: Vide Senec, Consol. ad Helviam, c. 8. et Liv. l. 34. c. 9. qui hos Phocenses a Belloveso adiutos narrat, in loco, invitis Salyis Cavaribus, capiendo. Iustinus autem l. 43. c. 3. rem paulo aliter persequitur. Hanc post annos quinquagenos nova popularium manus adveniens insigniter auxit. Duces Furius et Peranus, quem quidam Euxenum appellant, fuere: qui Senani Ligurum Gallorum Regis gener factus, ex Gipite, aliis Peta seu Aristoxena Protyn genuit, unde Proridarum illustre Massiliae genus. Ab his Massilia legibus, templis, Academia, artibus exornata, Aristocratice recta fuit, sub quindecim Viris, e numero 600. Senatorum selectis. Huc postea missi ex universa Gallia Italiaque, tamquam ad communem Scholam, ut literis imbuerentur; Hinc egregii mores legesque per totam Galliam propa gatae. Et certe Masiliensium civitatis disciplinam atque gravitatem, fidem in Romanos, et prisci moris observantiam laudant Cicero loc. cit. Val. Max. l. 2. c. 6. Silius, l. 15. Livius, loc. cit. omnes, Strabo loc. cit. de eorum parsimonia et studiis liberalibus, deque Republ. a Senatoribus regi solita multis refert: et Tacitus in Agricola, c. 4. Massiliam vocat locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene compositum, quam Cnaeus I. Agricola sedem ac Magistram studiorum habuerit, et quo L. Antoninum sororis nepotem AUgustus seposuerit, specie studiorum. Romanis, quibuscum veterrimum foedus ei intercedebat, quosque in magnis saepe discriminibus adiuvit, ut Civibus eius immunitas decreta et locus spectaculorum in Senatu datus sit, urbs adeo fida fuit, ut Paterculus l. 2. c. 50. scribat, Massilia fide maior, quam consilio prudentior, Caesarem postea, qui arcis Massiliae meminit, l. 2. Belli Civ. c. 21. 22. in qua Ephesium seu templum Dianae Ephesinae et Delphini Appollinis fuisse, Strabo docet, infestum experta, et ab ipso capta est. Dein praeda Gothis aliisque Barbaris fuit. Occupata etiam ab Alphonso, Arragonum Rege, A. C: 1423. postea recepta, tamque insigniter reparata est, ut Caroli Borbonii, A. C. 1524. et Caroli V. Imperat. 1536. acerrimos impetus ex facili eluderet, iam vetustissimis temporibus belio contra Gallos, Cavares nempe, Vocontios, Volcas Arecomicos et Tectosages, Ligures, Salyos Segoreios, Deceates, et Oxubios, Poenos, alios: coloniis Nicaea, Antiba, Rhoda. Agatha, etc. deductis, inclita: quibus adde emporia in Hispania Tarraconensi post amicitiam cum Hispanis iunctam, ex parre condita a Massiliensibus et possessa: Item Cabellionem et Avenionem, quas urbes in Cavaribus occupavere. Verbo, nominibus Graecis, censentur trans Varum in Italia portus Herculis Monoeci, Nicaea plaga trans Varum, Antipolisportus, Athenopolis Massiliensium, Heraclia Cacabaria portus, Telo Martius Portus, Taurentum portus, Olbia, promontor. et portus Citharista, Agatha trans Rhodanum, atque Leucata littus ac promontor. et trans Pyrenaeam in Hispania Tarraconensi emporia: in ora Galliae insula Agatha, Alonis, tres Stoechades: Prote, Mese, Hypaea, phoenice, Phila, Lero, et Planasia, sive Lerina: quorum pleraque Massilienses possedere. Postquam Gothis se urbs subduxisset, sub Burgundiae Regibus fuit, donec ad Gallos pervenit. Tum primo Vice-Comites habuit peculiares, dein ad Comites Provinciae devoluta est, A. C 1243. Coronae tandem unita A. C. 1481. Portum urbs habet aptum navibus, qui *laku/dwn], Melae l. 2. c. 5. et Eustathio dicitur: Hic natura quidem sactus et ???tissimus, at angustus adcitu, necmagnae classis capas est; und et catena ferrea clauditur. Portui proxima olim navalia, de quibus Caesar atque Lucanus, l. 3. quorum ille altitudinem quoque muri et turrium celebrat, loc. cit. Ibidem et priscis temporibus Amphitheatrum fuit, unde Monachorum S. Mariae de Arenis Monasterium nomen accepit. Solis 1050. pass. terrae cohaerere Massiliam, ait Eumenius in Paneg. Constantini c. 19. quae in veter. Notit. inter provinc. Viennensis Civitates 14. ultimo loco: inrecentiorib. vero inter Episcopos Arelatensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes primo ponitur, quemadmodum hodieque Massilia, Augusta Tricastiionrum, Telo Martius, et Arausio Cavarum Arelatum pro Metropoli habent. Hinc orti fuerunt Menecrates ICtus, Crinas, Charmenisdes et Demosthenes Medici: Pythias et Eudemenes Geographi: Pacatus. Oscius, Victorinus, et Petronius, Rhetores: Telonius et Guiareus, Astrologi: Item Cassianus, Salvianus, Honoraius, Gennadius, Musaeus, Cyprianus Telonensis, etc. Primus Episcopus S. Lazarius fertur: fuitque olim hic Episcopatus sub Metropoli Viennensi, nunc sub Arelatensi est, ut dictum. Regionem olim habuit satis, ut ex dictis colligere est, amplam, et Cn. Pompeius patronus civitatis, agros Volcarum Aremoricotum et Ilvorum puiblice Massiliensibus concessit, Caes. l. 1. de bell Civil c. 35. sed hic victis terra marique et decentibus sese abstulit omnia, praeter libsrtatem, Florus l. 4. c. 2. Quaedam tamen eis, ut Stoechades et Athenopolis, videntur relicta, sed et foedus cum Romanis mansit intactum, unde Foederata dici perrexit. Plin. l. 3. c. 4. cui adde Strabon. loc. cit. et Cassiodorum, qui et Massiliensium horreerum meminit. Postea Provincia Massiliensis dicta, continebat prae coeteris Massiliam, Avenionem, Aquas Sextias, et Austrasiorum Regibus parebat: eratque ab Arelatensi provinc. Burgundiae Regibus parente, in qua erant Arelatum, Ugernum, Reli, etc. distincta: Cuius Praesides Gregor. saepe Rectores provinciae, nonnumquam Praefecti, atque etiam Patricii appellati. Ager Massiliensis vitem ac oleam tolerare, frumenti impatiens esse Straboni dicitur. Quare Iustinus l. 43. c. 4. affirmat, Gallos a Massiliensibus vitem putare et olivam serere didicisse. Incolae Maskilienses, vulgo Marseillois, Phocensium conditorum industriam imitati, mercatura et navigationibus magnas sibi opes paravere: nundinas etiam stato quotannis tempore domi instituere, ad quas naves transmarinae oleo, charta, odoribus onustae ex Aegypto aliisque partibus confluebant: quibus nundinis mercibusque Catapli nomen inditum, ut ex Martiali, l. 12. Epigr. 75. Ausonio, in Claris Urbib. Epigr. 13. Sidonio l. 6. Ep. 8. pater. Sane, regnantibus in Aegypto Soldanis, Massilienses mercatores cum Avennicis et Lugdunensibus bis quotannis Alexandriam navigantes, inde aromata mercesque alias in Provinciamd totamsdque Galliam improtabant. Quod commercium sibi postea vindicavere Veneti, quibus dein quaestum invidit Lusitanorum navigatio. Hodieque Massilienses Alexandriae ad Issum Vice-Consulem suum habent, Consulem Halapiae Syriae, unde aromata, gossipium, pistacia, gemmas, margaritas, moinetam auream et sericum, ut et in Cypro apud Arniquam, unde gossipium, ladanum, resinam e rerebintho et crocum petunt. Ab urbe hac ostium Rhodani tertium amplissimumque Massilioticum dicitur: item Gradus Massilitanorum in Rhodano, littus Phocaicum in Hispania, Mare Graecum, quod toti Septimaniae ac Provinciae praeiacet, Mare Massiliense circa Massiliam et Stoechades Insulas, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Adde praedictis Auctoribus Rifsinum, Solerium et Gvenaium Hist. de Marseille. Nostradam. et Boucheum Histor. Prov. Robertum et Sammarth. Gall. Christiana: qui ex priscis saepissime laudant Ptol. l. 2. et 5. Strabon. l. 4. Aristotel. Politic. l. 6. Iustin. l. 43. Athenaeum l. 13. Amm. Marcellinum l. 15. etc.
MATHAN
Deiparae Virginis avus, Hieronym. Item pater Saphatiae, Ier c. 38. v. 1. Prior potius avus Iosephi, sponsi Virginis qeoto/kou] (qui apud Bedam et alios Auctores dicitur Mathat, quo modo apud Lucam scriptum est) et Melchi, ambo e tribu fuerunt Iuda, amb e domo Davidis; sed tamen e diversis familiis orti: Matthan e Salomone oriundus; a Nathane, fratre eius, Melchi sive Mathat. Quorum ille prior uxorem ducit Estham. *e)sqa= ga\r kalei=sqai th\n gunai=ka parade/dotai], inquit Africanus. Sed Hebraicum est , neque proprium nomen feminae, sed commune omnium: ut si dicas, h( a)/ndra] vel a)nh\r], feminino genere. Ex Estha natus est Matthani Iacobus; deinde Matthane mortuo eadem nupsit tw=|] Melchi seu Mathat, e quo coniugio Eli genitus est. Sic Iacobus et Eli frater uterini, eandem quidem matrem, sed diversos patres habuere: e quibus Eli, cum uxore ducta discessisset improlis; Iacobus ei ex Mosis lege semen excitavit et e relicta coniuge Eli sustulit Iosephum: natura quidem filium suum. sed beneficio Legis filium Eil, etc. Ita quidem praefatus Africanus, ex traditione antiqua, quam a Desposynis Domini, ut ait, et cognatis, acceptam, Ep. ad Aristidem retulit. Verum quid hac de re sentiendum, vide apud Casaubonum Exercitat. I. §. 17.
MATHANA
solitudinis nomen. Num c. 21. v. 18.
MATHANAI
nomem viri. Esdr c. 10. c. 33.
MATHANIA
sive MATHANIAS, fil. Iosiae, patruus Ioachin, frater Ioacim, sive Eliacim. a Nebuchodonosor Sedecias dictus 2. Reg. c. 24. v. 1. Vide Sedecias. Fil. MIcha. 1 Paral c. 9. v. 15.
MATHANIAN
nomen viri, 1 Paral c. 25. v. 4.
MATHAT
pater Eli, patris Ioseph viri Mariae, Luc c. 3. v. 24. Matth c. 1. v. 15. illum Eleazarifilium facit, et Mathanern vocat: quod hinc factum, quia ex hoc quidem genitus, ad illo vero adoptatus est. Torniel. A. M. 3911. num. 2. 4037. num. 5. et 6.
MATHATHIAS
Sacerdos, exfamilia, Ioarib Machab. seu Assamon, dicti ab Avo, Pater Iudae Machabaei, vir pietate clarus, Iudaeum quendam idolis palam sacrificantem, iuxta mandatum Antiochi zelo Domini accensus, occidit ad altare ipsum, quod et diruit: ac mox etiam interfecit Antiochi Regis Legatum, praecipientem idolis immolare. Idem postea auctor fuit, pugnadi Iudaeis, etia die Sabbathi, cum iam mille occubuissent, religiose nimis observantes hunc diem. Multi itaque Iudaeorum adiunguntur Mathathiae, et sibi iudicem creant, qui et Sabbathis eos docet pugnare: quod si non feceritis, inquit, vobismet ipsis eritis hostes, in illo die contra vos venientibus inimicis. Sic arma corripiens, cum filiis quinque patrias leges adversus Antiochi duces vindicavit, praefuitque populo annm unum, scil. Mundi 3887. ante Christum natum 167.Vide l. 1. Macchab c. 2. Ioseph. Iud. Ant. l. 12. c. 7. et l. 1. de Bell. Iud. Hoc initium Principatus Assamonaeorum, qui duravit usque ad Hero dem, fermeque semper Pontificatum annexum habuit: quam dignitatem Mathatiae primogenitus Iudas Machabaeus, primus possedit. Vide insuper Torniel. et Saliam. in Annal. V. T.
MATHATIAS
primogenitus Sellum Coritae, 1 Paral c. 9. v. 31. Sacerdos, 2. Paral. c. 15. v. 18.
MATHUSAEL
fil. Mehuiael, Gen c. 4. v. 18. Lege Methusael.
MATHUSALEM
fil. Henoch, filii Iared. Natus A. M. 688. cum Pater esset ann. 65. Genuit Lamechum, patrem Noahi, A. 875. Obiit Ann. M. 1656. aetat. 969. paulo ante diluvium: Inter omnes homines longissimam vitam adeptus. Gen c. 5. v. 21. Luc c. 3. v. 37. Torniel. Salian. etc.
MATRALIA
matris Matutae festa, Idibus Iunii celebrari solita; de quibus vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 4. c. 4. et 10. Ritus sacrorum hic erat; Aditu templi servae prohibebantur, excepta una, quam Matronae introducebant, colaphos genis eius in fligentes, quod ex aemulatione huius Deae adversus maritum profluxisse arbitratur Plut. Dein Matronae sororum liberos, in hoc festo, pro suis in ulnas accipiebant, iisque bona precabantur: Denique ea agebant, quae Bacchi nutricibus, et casui, in quem Ino propter pelicem incidit, convenirent, Vide Plut. Camillo, Item in Quaest. Rom. quaest. 16. et `17. Libum, quod cum offerebatur. Testuatium, quia in testa calida coqueretur, dictum fuisse. Varro testatur L. L. l. 4. Sacra prolixe describit Ovid Fastor. l. 6.
MATRED
mater Meetabel, uxoris Adar, Regis in Edom septimi, Gen c. 36. v. 39.
MATRICULA
vox nota Iureconsultis, catalogus, descriptio, index; *matri/kion kai\ a)rxe/tupon th=s *noumidi/as2], in Cod. Canon. Eccl. African. can. 86. Apud Scriptores Ecclesiaslicos duplex fuit Matricula; Clericorum: in quam Clerici Ecclesiarum referebantur, qui eo nomine stipendiorum Ecclesiasticorum erant participes; item in qua Clericorum Hebdomadariorum in Ecclesiae Officiis munus indicatum: et Pauperum: in qua pauperum qui ab Ecclesiis alebantur, nomina erant descripta. Et quidem hi Matricularii inde dicti, memorantur Aldhelmo de Anatol. et Vict. Omne patrimonium et ornamentorum gloriam etc. mancis et Matriculariis prodiga liberalitate contulerunt. Ad quae verba bene Meursius, ex Glossis Isidori in Glossar. Matricularius, inquit, pauper; inops: quam interpretationem ipse confirmat Aldhelmus, in opmetr. cum ut hic mancos et matricularios, ita mancos et pauperes vel egenos coniungit. De Martino, Dum stirpem manci et peplum ferret egenis. De Lucia: Pauperibus stirpem tribuens et munera mancis: Denique, de Anatosia et Victoria: Cunctaque pauperibus mox ornamenta misellis, Nil sibi servantes, vendunt pro stipe superna. Ratio nominis iam indigitata: Uti enim olim nomina illorum, qui frumentum de publico accipiebant, aereis tabellis notabantur; sic et pauperum, quos alebat Ecclesia, nomina matriculis inscribebantur, ut noscerentur et ordine citarik atque ad nomen respondentes, Principum et Ecclesiae liberalitate foverentur: Isti dicebantur Incisi, hi Matriculurii. Testamentum Remigii: Pauperibus duodecim, in matricula positis, ante fores Ecclesiae exspectantibus stipem, duo solidi, unde se reficiant. inferentur. Atque ut illos incidi dictos legimus, cum referentur in numeros ac catalogos frumentantium: sic hos expungi, cum eis distribuebatur, cuius gratia nomina, ut sic dicam, facta, atque in matriculam perscripta erant. Expunctus manipulus et expungi nomen, apud Plautum Cistell. Actu. 1. sc. 3. Expunguntur milites, cum militiae munere, expunguntur pauperes, cum inopiae onere ad tempus levantur. Expungunturnomina, quae solvuntur: expunguntur pauperes, quibus solvitur, quod gratuitum propter Christum debet Ecclesia. Expunctae rationes, in libris Iuris, cum paria sunt facta: expuncti, quorum cum necessitatibus paria fecit Ecclesia. Hinc ergo Matricularii, qui et referebantur in matriculas et expungebantur. Optatus dispungere dixit, l. 3. qui pauperes ubique dispungerent. Minus quidem proprie sed etiam recte: anteccdens namque ponitur pro consequenti, vel initium actionis pro actione tota: ut commissum proelium dicimus, pro pugnato. Dispungere enim rationes est subducere et summam facere: id quod praecedit, et ideo fit, ut expungantur. Quare et Tertullianus saepe illud pro hoc usurpat. Et, ut videtur, etiam Pacianus in par aen. Despectus multis Spiritus S. haec nobis capitalis periculi conditione legavit, Ubi vir doctissimus, Despectis, vel Despectis in idoliis. Gronov legit: Dispunctis tam multis. Loquitur enim de variis observationibus legis ceremoniarum, quibus adstricti fuerant olim Iudaei, quibusque sanguis Domini, sacrificiorum finis, solvit atque emancipavit fideles: cum exceptione trium illorum capitum, quae Actorum c. 15. v. 29. exprimuntur. Vide Gronov. Observat. in Eccl. c. 8. et la Cerda Adv. Sacr c. 21. et 76. Alebantur autem in domo peculiari, ad ostia Aedium sacrarum ut plurimum exstructa, quae et ipsa Matricula, quemadmodum et Aedes nonnumquam facra, ei vicina, vocabatur: cuiusmodi domibus certi reditus, quibus aleretur pauperes, erant adnexi. Videsupra Mansionarius. Inter Matricularios vero Primicerii Matriculariorum erant, qui e numero reliquorum selecti, aliorum vitae moribusque invigilabant, uti habet Chrodegangus Reg. Canonic. Metens. c. ult. ubi multa de Matriculariis, et quomodo ad pietatem hi ab Episcopis formarentur. Porro ex matriculariis eligebantur quidam ad viliora Templorum adiacentium munia, verbi gratia qui campanas pulsarent, Aedium sacrarum custodiam haberent, eas verrerent, mundarentque et huiusmodi, ita ut deinceps, in alimoniae mercedem, Ecclesiarum obsequiis totos sese darent. Atque inde Matriculariorum in Ecclesiis Parochialibus origo, quorum sedes ideo ad Templi fores hodie, in Ecclesia Romana assignantur, quod cas observarent: vel, ut alii putant, quod Matricularum, quae ad ostia Aedis sacrae erant, essent custodes pauperumque alimoniis invigilarent, quod quidem munus seu onus ipsis postea Parochinanis attributum: Erant vero Matricularii, in Ecclesiis Cathedralibus et Collegialibus, ex ordine Clericorum et Laicorum, quorum munia ita exsequitur Auctor Historiae Episcoporum Autissio. dor. c. 59. Sacrista providere tenetur et exhibere Clericum unum Matricularium et alios, qui campanas pulsare, et ea quae ad officium suum pertinent, valeant exercere. Episcopus tres Matricularios, unum videl. Clericum, quem attitulavit Altari sanctae Crucis in eadem Ecclesia, ut ibi serviret in officio Sacerdotis, medietatem beneficii eiusdem Altaris illi matriculariae perpetuo iure annectens, cum centum solidis in denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis annuatim, et duos Laicos, quibus singulis decem libras in reditibus assignavit. In Ecclesia Parisiensi, Matricularii Sacerdotes seu Clerici, quatuor instituti fuere ab Odone Episcopo, de quorum officio agitur in M. Pastorali l. 20. ch. 8. De Matriculariis vero Laicis eiusdem Ecclesiae, idem agit Odo in Charta anni 1204. quae ibidem habetur, etc. Matricularii tandem in Monasteriis munus ita describitur, in libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. apud Car. du Fresne, c. 21. Sacr sta socium et coadiutorem babere debet Matricularium Ecclesiae, ad cuius officium specialiter pertinet horas Canonicas nocte et die, ad officium celebrandum constituere, signa pulsare, horologium temperare, ad matutinas et in aestate, postmeridianam; ad excitandes Fratres in dormitorio, nolam pulsare, ostia Ecclesiae statuto tempore claudere et aperire, et his, qui vel ad ianuas Ecclesiae vel Chori pulsant, ad eorum cansam cognoscendum occurrere--Matricularius adiuvare debet Sacristam in Ecclesia purganda, in lampadibus et praeparandis etc. Plura hanc in rem vide apud praefatum Car, du Fresne, Macros Fratres in Hierolexico, hic infra, in voce Nutricarii. Uti autem Matricularii, sic Matriculariae, Diaconissae, Presbyterae, Viduae, quae in matriculam Ecclesiae relatae, heneficiis et reditibus Ecclesiarum alebantur, occurrunt apud Flodoardum, Hist. Rom l. 1. c. 9. Spelmanno Matricula est Registrum, quo scribehant olim eorum nomina, qui in Ecclesiis Cathedralibus ad Baptismum perducti sunt: qui ritus apud Anglos testitutus est a Thoma Cromvello, A. C. 1538. Hinc Matricularius, qui in Matriculam, vel Xenodochium. namque et pro hoc Matricula apud veteres sumitur, ascriptus est. Matriculariae viduae, in Concilio Laodicensi c. 11. quae apud Graecos Presbyterae. Vide Henr. Spelmannum Glossar. Archeol.
MATRONALIA
nomen festi, apud Romanos a matronis, in Martis honorem, celebratiipsis Kal. Martii. Vide Ovid. Fast. l. 3. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 4. c. 7. etc. Huius quinque causas recenset et Ovid. Fast. l. 5. Quarum prima est, quod mulieres Sabinae a Romanis raptae, sua intercessione artox bellum, quod inter maritos et patres atque amicos fervebat, sedavissent. Altera, ut favore Martis eam felicitatem consequerentur in filiis, quam videbatur is Deus Iliae concessisse. Tertia, quod mense Mertio terra fecunda esset, quales Matronae fieri cuperent. Quarta, quod Kal. Martiis Iunoni Lucinae templum datum esset in Esquiliis: Ultima, quod Mars Iunonis, quae coniugiis praeerat, filius diceretur. Erat hic primus olim anni dies, quo Matronae servis cenas apposuere, quemadmodum Saturnalibus Viri, et sibi in vicem munera mittere solitae sunt. Vide Ioh. Rosin. loc. cit.
MAUMAN
nomen Ennuchi, Esth c. 1. v. 10.
MAXIMA_Hostia
apud Festum, ovis dicta, non ab amplitudine corporis, sed ab animo placidiore: at Virgilio l. 2. Georg. v. 146. Maxima taurus victima, quia victimae de maioribus pecudibus dicebantur, hostiae de minoribus. Scaliger apud Bochartum. Atque hinc est, quod, licet optionem haberent Israelitae, ex ovibus et capris, alterutrum eligendi, Exod c. 12. v. 5. agnum tamen frequentius et libentius obtulerint, tamquam victimam Deo gratiorem: quod maior in ovibus mansuetudo, docilitas ac innocentia est. Sic Sacrificium pro delicto, quamvis hoc gravius esset, quam peccatum (utpote a conscio perpetratum, Graecis plhmme/leia], cum peccatum, Graecis h( a(marti/a], fieret per errorem) non tamen maiore victima peragebatur, uti Sacrificium pro peccato, sed ariete solum oblato. Levitici c. 6. v. 6. Et delictum suum (i. e. Sacrificium pro delicto) offeret Domino artetem integrum de pecore etc. Nempe contraria contrariis curanda, et peccato , quod superbiam et proterviam habet adiunctam, melius opponebatur ovium placidus et mitis animus; quas qui iubebantur offerre pro delicto, eadem opera monebantur, mores suos ita esse componendos, ut huius animalis' docilitatem et simplicitatem referrent. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. et. 50.
MAZUZAE
schedae erant, quae periodis e Deuteronomio binis inscriptae, postibus ex Lege, apud Hebraeos, asligi solebant. Et quidem, in Lege Militari, Deuter c. 20. v. 5. cum in bellum arbitrarium exeundum esset, Sacerdos unctus in bellum et delectus copiarum Ministri, omnibus, qui in procinctu essent, reliquisque proclamabant, vir ille qui adisicavit domum novam kai\ ou)k enekai/nis1en au)th\n] et nondum deicavit eam, vadat et redeat in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alter dedicet illam. Quam de novae domus exstructae dedicatione Legem Targum Uzielidis sic concipit: Quis est vir, qui aedificavit domum novam, et non fixit in ea postes, ad fundandam ipsam? eat et revertatur in domum suam, ne occasionem praebeat illi peccatum, ut interficiatur in bello, et vir alter fundet eam. Ubi quod de postibus figendis, atque ita domo fundanda, paulo obscurius est. Qui aedificaverit, fixit, forte, postes. Sed alia omnino Paraphrastae mens. Postem quidem Chaldaice ab hebraeo denotare certum est. Atque ita usurpatur, in praecepto, de verbis legis aliquot postibus portisque inscribendis, Deuteron. cap. 6. vers. 9. et cap. 11. vers. 20. (Mezuzoth]) Et scribes ea super postes domus tuae et in portis tuis]. Iam vero et Chaldaice et Rabbinice, voces illae, a poste et portis ipsis, translatae sunt, ad significandum itidem membranas seu schedas ipsas artificiose ex Lege inscribendas. Adeoque affigere Mezuzam (seu membranam eiusmodi) in foribus portarum, obvium habetur, apud Talmudicos alibique in Paraphrastis Chaldaicis praeceptum illud explicantibus. Unde Maimondies, ubi accuratam Mazuzae scribendae convolvendaeque rationem tradit, Halach Tephillim c. 5. §. 6. et. 7. addit, tum aptandam eam esse postibus ostiorum, adeo ut cavae fistulae ex canna aut ligno aut alia quacumque materie, imposita; possit clavo aliave eiusmodi re postibus, adiungi, et demum inquit, Et priusquam eam affigebat (qui sic praepararat) in Poste ostii, adhibenda erat tunc primum benedictio haec, Benedictus sis tu Domine Deus noster, Rex Mundi, qui sanctisicavit nos praecptis suis et praecepit nobis affigere Mezuzam (seu Schedam iam dictam) Nec benedictio adbibenda erat, in eiusdem scriptione, nam affixio eius erat ipsum praeceptum, etc. Non vero locus videtur ullus, quod in Targum est, in notione fundandi, ut quldem vertit Cephalerius in MS. cum necessario in ipsa exstructione fundaretur domus, ante allocutionem illam in procincut. Unde Seldenus verba illa Targum sic reddit, quis est vir, qui aedisicavit domum novam et nondum affixit in ea Mezuzam seu Schedam illam, ad persiciendam eam (seu habitationi, iuxta Legem idoneae nondum aptavit?) etc. In Mezuzis vero illis accurate scriptae fuerunt periochae binae sacrae; Altera, e Deuteronomii c. 6. versib. 4. 5. 6. 7. 8. et 9. ubi praceptum habetur, de scriptura postibus affigenda; Altera, ex eiusdem c. 11. versib. 13. 14. etc. usque in 21. ubi tantundem occurrit. Atque schedulae illae sic postibus affixae aedibus ita seu postibus ipsis cedebant, ut conductor sive qui illas ibi reperisser, sive qui ipse affixisset, cum discederer, auferre iure nequiret. Regulariter autem aiuntalia aedisicia, praeter domos habitationi] aptatas, casque cubitorum quatuor minimum spatio quadratas, praecepto de Mezuzis neutiquam teneri, adeoque nec structuras Templi, aut Synagogas, in quibus habitatio nulla; exepta tamen, in Templo, porta Nicanoris eiusque interioribus et conclavi dicto, quod erat domus habitationis Pontisicis Max. per septiduum separatioms suae, ante festum nempe Expiationum; at que exceptis itidem portis Atriorum, Introituum (in aedes ex distantia ducentium) Urbium ac Oppidorum, quoniam receptum erat: Si fuermt domus praecepto Mezuzarum obligatae, Introitus ad loca eiusmodi similiter esse obligatos. Porro affigi solebant, ad latus dexterum introeunti; sique plura essent domui ostia, uniuscuiusque postibus pariter erant aftigendae: ut alia temperamenta ac subtilitates perquam numeroias, quas prolixe exsequitur Maimonides tract. Thephilin Wemazuza, omittam. Ac in hac ceremonia Mazuzarum affigendarum, ipsam novae domus dedicationem, nullam temporis ratione habita, constitisse vult paraphrasis Ionathanis dicta; de qua sontentia quidquid sit, certum est, non sine benedictione sollenni ac scheda illa sacra postibus affigenda, dedicationem ipsam rite persici potuisse; quia scil, simul ac aedes exstruebantur, affigenda erat. Postea vero res in superstitionem versa et Mazuzis istiusmodi nimium tribui coepit. Unde illud Psalm. 121. v. 5. Dominus custos tui, Dominus umbra super manum tuam dexteram (quod in Chaldaica paraphrasi Regia, Buxtorfiana, Iaiana, quasi id ipsum est) in Bombergiana redditur, Dominus custodiat te, Dominus obumbrabit tibi, propter Mezuztha (schedam illam) quae affixa est super latus dexterae tuae in introita tuo. Sic alibi eadem paraphrasis, pro co quod est, laeva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me Cantic c. 8. v. 3. substituit, Dixit Synagoga Israel: Ego electa sum supra omnes populos, quia ego frontalia manui sinistrae meae et capiti meo, cartulaque (Mazuza seu scheda saepius dicta) affixa est lateri dextero portae meae, cuius tertia pars respicitthalamum meum, ut non habeant licentiam daemones ad mihi nocendum, etc, unde apparet, sicut phylacteria, ita Mazuzas has, procedente tempore in abusum degenerasse, hominum, ad superstitionem nimium quam proclivium, culpa. Et hinc forte Gentilium, in dedicatione Templorum, postem ostii Templi manu sua tenere solitorum ritus ortus est, cuius luculentum testem habemus Ciceronem Orat. pro Domo sua aliosque. Sed hac de re dicemus infra in voce Postes, plura autem de Mazuzis, Vide apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veterum Hebraeornm l. 3. c. 13. §. 2. etc. 14. §. 5.
MECHMAS_vel_MACHMAS
oppid in tribu Ephraim. Nehem c. 11. v. 31.
MECHNEDEBAI
nomen viri. Esdr c. 10. v. 40.
MEDAD
nomen viri super quem requievit Spiritus Dei in castris. Num c. 11. v. 26.
MEDENA
provinc. Esdr c. 6. v. 2. Ebr. Madai.
MEDICI
apud Romanos, olim servi tantum erant, ut testantur Sueton. Neron. c. 4. et Seneca de Benes. l. 3. c. 24. qui Domitium Corfinio inclusum, a servo prius, quam a Caesare servatum seribunt. Clarifsime P. Orosius l. 7. c. 3. Adeo dira Romanos fames consequuta est, ut Caesar Lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis Medicis, et Praeceptoribus trudi Urbe praeceperit: blando nimirum ministerio, cui tunc id Augustus indulsit et longe post Iustinianus l. 3. C. com. de Legat. et Leg. 1. c. de comm. serv. manum: ut supra omnia servorum artificia aestimaret. Claudian. idem docet lib. de bello Gildon, Noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius Regi, nudata fraude, remisit, Iniusto quem Marte petit, bellumque negavit Per famuli patrare nefas. Medici nempe, ut Liv. ostendit l. 42. c. 47. Augusti tamen aevo, etiam in interiori Principum cultu fuere. Tacit. Annal l. 4. c. 3. Sumitur in conscientiam Eudemus amicus ac Medicus Liviae. vide quoque Senec. de Benef. l. 6. c. 16. Medicis certe aurei annuli usum primus concessit Augustus Imperator, cum antea is solis ingenuis, ac Magistratibus, concederetur. Insignivit autem hoc honore Augustus Antonium Musam libertum, quod eius opera ex ancipiti morbo convaluisset. Dio l. 53. *kai\ a)uto/n mhde\n o(/, ti mhde\ tw= pa/nu a)nagkai/wn poiei=n duna/menon, *a)nta/nios2] (Voss. legit *a)rtw/rios2) *mou/s1as2 kai\ yuxrolous1i/kis2 kai\ yuxropos1i/ais2 a)ne/s1ws1e. *kai\ dia\ tou=to kai\ xrh/mata para/ te to *a)ugou/stou kai\ pa/ra\ th=s boulh=s2polla\, kai\ to\ xrus1oi=s2 daktu/lois2 (a)neleu/qeros2 ga\r h)=n) xrh=|sqai th/n te a)te/leian kai\ e(autw=| kai\ toi=s2 o(mote/xnois2 ou)x) o)/ti toi=s2 to/te ous1in, a)lla\ kai\ toi=s2 e)/peita e)s1ome/nois2, e)/laben]. Antonius vero Musa, cum nihil Augustus eorum, quae maxime ad sanationem opus erat, posset facere, lavacris frigidis frigidisque potionibus, sanitati restituit: quam ob rem pecunia ei ab Augusto et Senatu multa, ususque annuli aurei, (libertus enim erat) datus est, immunitasque non ipsi modo, sed omnibus eandem artem exercentibus, in posterum quoque tempus concessa. Eadem habet Zonaras l. 2. Vide Ioh. Kirchmannum de Annalis c. 16. etc. Principem Medicorum seu Archiatrum Augustorum familia etiam agnovit, quem, ut in antiquo titulo est, ipsi vocabant Superpositum Medicorum. Horum autem alii Chirurgi fuerunt, seu Medici vulnerum, ut appellat Plinius l. 26. c. 2. et Inscr. romae: Chrestae. Conservae. et Coniugi. Celadus. Antinous. Drusi. Medicus. Chirurg. Alii Ocularii seu ab Oulis, qualis P, Attius. Atimetus. Aug. Medicus. ab. Ocul. Clinici aliqui, Chirurgi et Ocularii simul, ut Eros ille, qui manumissus P. Decimius. P. L. Eros. Merula. Scribitur Assisii in Antiquo titulo, ubi notatur pro libertate dedisse HS. 100. Nonnulli defunctorum gessere curam, unde Iosephum servis suis Medicis, ut Patris defuncti cadaver aromatibus condirent, praecepisse legimus Gen c. 50. v. 2. 3. etc. Istiusmodi familiares sanitatis causa ditiores Romani quique habuere, Scaevola l. 41. §. 6. ff. de fideicom. libert. Imo et singulis ludis sui erant Medici, partim ut valetudinem curarent, partim ut vulnera sanarent; Unde ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, quum vulnera eius a Medicis exsiccabantur, ridere solitum fuisse, scribit A. Gell. l. 12. c. 5. et Medici factionis Venetae in ludis Circensibus, memptio conservatur in hoc marmore: M. Vipsanio. Fulloni. Tentori. Aurigator M. Vipsanio. Mignioni. Viatori. M. Vipsanio. Zuartin. Succondatori. M. Vipsanius. Medicus. factionis. Venetae. Oll. IIII. d. d. etc. Neque vero Medicos tantum, sed et Medicas fuisse in usu, docet Inscr. Secunda. Livillae. S. Medica. Et hae videntur Gynaecia curasse et curam adhibuisse mulierum passionibus, habueruntque ministrarum loco Tractatrices, ut Tracatores Medici: quo respexit Seneca Ep. 66. An potius optem, inquiens, ut malacissandos articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula, aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Zuidni ego feliciorem putem Mucium, qui sic tractavit ignem, quasi illam manum Tractatori praesitisset. Vide Laur. Pignorium Comm: de Servis et Thom. Dempsterum Paeralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 17. Postea nobilis Ars ab ingenuis excolis, et eius periti summo in pretio haberi coeperunt: etiam Iureconsultis in Academia Oxoniensi praelati, vi Statuti A. C. 1384. promulgati, quo Doctores Medicinalis sententiae Iuris Civilis Doctoribu Praeferuntur, regnante Richardo II. Spelmannus Gloss. Archaeo! Postquam ab Augusto iam iure annuli, et a Valentiniano I. immunitate donati, atque sa laria iis ex fisco constituta essent. Caruit autem Medicis Roma sexcentis annis. quo tempore, sicut et alibi ante Medicinam constitutam factum est, aegrotos in forum deportari et praetereuntium de iis sententiam rogari, moris erat. Apud Athenienses vero veteri olim Lege cautum fuit. Ne quis serviss, neve qua femina artem Medicam discito: Sed cum Mulieres, quod obstetrices non haberent, verecundia ductae certatim interirent, Agnodiceque virgo, quae assumpto virili habitu artem didicerat, illis subvenisset, priori Legi hanc alteram suffecere Areopagitae: INgenuae feminae artem Medicam discunto; secundum quam apud Terentium in palliata e Menandro Andria, Lesbia obstetrix quid facto opus sit, imperat: Namque et apud romanos id feminarum genus Medicis accensitum, docet Ulpianus l. 8. de omnibus Tribunal. Qui autem Athenis Medicinam facere publice vellent Medici, a populo, quieos eligebat, id consequebantur: Xenoph. *a)pomnhm]. l. 4. sed gratis tales illam facere tenebantur, ut patet ex Aristophane Acharnensibus. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 3. tit. 8. Nec omittendum, Medicorum non alios magis Romae olim, quam qui e Graecia erant, aestimatos fuisse; quae causa, quod tum Imperatores ipsi, tum Magnates Romani, non aliis usi legantur. Vide Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 92. ubi Lampsaci repertam Inscriptionem. Cyri Liviae Drusi Caesaris Medici memoriam servantem, exponit. Vide quoque infra voce Vulnas, ubi de Archagatho, primo Romae Midico, Peloponnensi, Romam accito an. Urb. Cond. 335. qui primum quidem Vulnerarii elogium meruit, mox ob secandi urendique saevitiam Carnificis convitio est affectus. Apud Israelitas, inter Praefecturas viginti quinque Templi, quoque Praefectus aegrotorum], seu Medicus erat: Sacerdotes enim, quoniam in pavimento iugiter stabant et carnibus pluribus vescebantur, nec in hora Ministerii vestem, quae corpus scilicet, ut tunica, tegeret, aliam praeter unicam, eamque simpliciorem, habebant, affligi solebant dolore colico; unde constituebatur Praefectus unicus, cuius officium erat eos scrutari mederique eorum morbis quibuscumque. Atque hanc in rem assiduus erat ipse cum aliis, qui ei suberant, Maimonides hal. Caeli hammikdash c. 7. §. 14. et ad Misn. tit. Siklim c. 5. §. 1. apud Ioann. Seldenum Synedriis veter. Ebraeorum l. 3. c. 11. etc. Vide quoque supra, Archiater, et infra Periodeuta, it. Physica. MEDICORUM VARIAE SPECIES. Astrologici dicuntur, qui non solum universalia in astris attendunt, sed etiam penetralia artis ingressi, particularia exquisite considerant: distribuentes XII. Zodiaci signa in singula hominis membra, et trigonum, tetragonumque aspectum, similiaquesollicite observantes. Botanici, qui virtutis quae in herbis est periti, harum inprimis ope morbos depellunt. Hanc Medicinam a Chirone, cum in manu vulneratus esset, excogitatem, referr Plin. l. 7. c. 56. et l. 25. c. 6. Chirurgi, qui manu operantur, quales iam Homeri aevo Machaon et Podalirius fuere. Et certe Troiani belli temporib. Chirurgice sola Medicinae nomine veniebat: cuius Auctor Chiron Thessalusfertur, Achillis et Aesculapii praeceptor. Chymici seu Medici puro/texnoi], ex Chymiae documentis principia suae Artis depromentes, materiem nova ratione praeparant ac administrant. Quam Artem ab Aegyptiis Arabes seu Mauri, qui Hispaniam occuparunt, accepere, a quibus ad Europaeos pervenit: eam dein diu sepultam, quasi ab Orco revocavit Theophrastus Paracelsus. Clinici, qui aegros cubantes en kli/nh|] i. e. in lectulo invisunt ac curant: unde Clinices nomen de tota Medicina dici patet. Huius Auctorem Asclepium Plut. l. 8. Symposiac. c. 24. Hippocratem Plin. facit. l. 29. c. 1. Aliqui tamen Climicen vocant, illam Medicinae famulam Artem, quam alias *mageirikh\n] seu Coquinariam appellant. Cosmetae, qui pulchrum exempli gratia vultui colorem conciliant, maculas, scabritiem et rugas tollunt, capillis colorem mutant, dentes albos reddunt etc. Quam Artem primumdocuisseaiunt Critonem, discipulam Acronis Agrigentini, qui apud Reges Reginasque Medici munus obibat. Dissectores seu Anatomici, qui corpus humanum dissecando, in membrorum omnium situm naturamque exacte in quirunt: Qualis Hierophilus inprimis fuit, Phalaridis aequalis, qui missis sibi e Carcere facinorosis, septingentos vivos exsecuit, ut naturam scrutaretur, Tertullian. de Anima c. 10. Dogmatici, qui ratione et experientia subnixi, tum evidentes, tum abditas causas considerant, ac praeterea partes affectas et earum explorant signa, Quae secta maxime in Scholis regnat, Galeno Auctore. Empirici, solum nituntur experientia et analogia ad salubria eligenda, insalubria fugienda: adeoque observationibus particularibus, et praeceptis inde exstructis utuntur. Qualis Sextus fuit sub Antonino Pio. Iatraliptae vocantur, qui unguentis ao perfrictionibus morbis medentur. Verum haec Ars, quam Prodicus, discipulus Aesculapii, instituisse legitur, apud Plin. l. 29. c. 1. non tam Mecicinae speciae, quam famula est. Magici triplices sunt: Quidam enim in occultis naturae indagandis earumque operatiobus promovendis sunt toti: Alii verbis, characteribus et ceremoniis medenditribuunt efficaciam, quod iam Troianis temporibus obtinuisse, ex Homero discimus: Nonnulli commercio cum Spiritibus utuntur, ad exemplum Flotini, Iamblichi et aliorum Platonicorum. Vide supra in voce Magia. Methodici, qui rationi sic insistunt, ut contenti sint theorematis paucis, iisque methodo imperfecta tractatis. Musici. Ocularii seu ab Oculis, qui huius inprimis membri curam gerunt: Cuius artis inventorem Apollinem facit Plut. Sympos. l. 8. c. 2. Practici, qui in opere versantes sanitatem vel secundam conservant, vel amissam restituunt. Quae ars partim *profulaktikh\], partim *qerapeutikh\] proin dicitur: et haec rursus in Diaeteticam, cuius Auctor Herodicus sub Artaxerxe Longimano floruit, Pharmaceuticam ac Chirurgicem subdividitur. Rationales seu Logici, qui in morbornm causas et rationes inquirunt: Cuius Artis principia condidit Podalirius, de quo vide Eustathium Iliad. a. IN illa inprimis claruit Menecrates Tiberii et Claudii Caesarum Medicus. theoretici, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat, indagant: Principia corporis humani et partium structuram, actiones et usum: res naturales et praeternaturales etc. accurate considerant: morborum differentia, causas et signa tradunt etc. Vide quoque infra. Vulnerarii, de quibus vide infra, voce Vulnus.
MEDIXTURICUS
sic enim legi vult Iust. Lipsius in Epist. Quaest l. 1. Ep. 19. cum alias Mediastuticus apud Livium exstet, summus erat Magistratus Capuae, antequam a Romanis deficeret. Ioh. Rosinus Antiqq. Rom l. 10. c. 24. Sic Cn. Magius Atellanus, apnd Livium l. 24. c. 19. et Seppius Lesius, apud eundem l. 26. c. 6. hoc munere functi leguntur. Annuum id fuisse, ex utroque loco patet: Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano: qui eo anno Medixtuticus erat etc. Medixtuticus. -- eo anno Seppius Lesius erat etc. Est autem Medix seu Meddix, Oscorum lingua, Princeps seu summus Magistratus, apud Ennium; ex Graeco me/dw], impero.
MEDULLA
Hebr. , unde dicuntur Arietes, vel Agni pingues, quasi memuelwme/nous2] seu medullatos dixeris, si medulla re sit Latina vox, quo modo emedullare. Occurrit Psalmo 66. v. 15. Holocausta medullatorum (agnorum) offeram tibi cum suffitis arietum. Et Esai c. 5. v. 17. Et pascent agni arbitratu suo, et solitudines medullati (arietes) peregrini depascentur. Atque ita intelligunt Hebraei fere omnes, qui his locis agnos et arientes medulla et adipe refertos seu pingues obeosoque reddunt. Sed et eadem phrasis apud Arabes in usu est; qui medullam much et medullatam seu pinguem ovem machicha vocant. Alcamus, ovis medullata, id est, pinguis evasit. Ibidem, Alchimlag est ovis, quaepropter maciem suam medulla caret. Et Zahik, i. e. pinguis, medullatus de iumentis. Imo et Poeta Iliad. x]. v. 501. ut Astyanactem molliter vixisse doceat, dum pater hector in vivis fuit, ait, *muelo\n oi)=on e)/des1ke, kai\ o)iw=n pi/ona dhmo\n], Solum adipe agnino vixit, pinguique medulla, Sic de Achille, medullis occisarum ferarum a Chirone Centauro nutritum fuisse, unde ei tantum robur, annotat Eustathius Il. a]. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. Sed et in arboribus Medulla (in quibus Medulla inprimis abietis memorabilis) sectilis optima ad intestina opera, Vide supra in Mediale.
MEETABEL
uxor Adar, Regis in Edom septimi, Gen c. 36. v. 39.
MEGALESIA
dies nostro 12. April respondens, qui dicatus, erat Magnae matris Deum, cuius imago, per Romanorum Legatos, Pessinunte Phrygiae Romam delata, et a Scipione Nasica, optimo a Senatu iudicato, excepta erat, ceremoniis. Ludi quoque, qui celebrabantur ante templum, in ipso Magnae matris Deum conspectu, Megalesia dicebantur. Liv. l. 29. c. 14. Marcus Iunius Brutus aedem Magnae matris Deum in palatio dedicavit, et ludos ob eam dedicationem factos Megalesia appellavit. Iuvenal. Sat 6. v. 69. Atque a plebeiis longe Megalesia. Hinc Megalesiacus. Idem Sat. 11. v. 191. Interea Megalesiacae spectacula mappae Idaeum sollenne colunt. —— Vide Thom. Dempsterum Antiq. Rom l. 5. c. 13.
MEGBIS
nomen viri. Esdr c. 2. v. 30.
MEGPHIAS
nomen viri. Nehem c. 10. v. 20.
MEIERUS
Wolfgangus, Theologus itidem Basileensis insignis. Natus Iacobo praefato, A. c. 1577. post Humaniorum, ut vocant, literarum curriculum mira felicitate decursum, sacratioribus studiis se totum dedit: quorum fundamentis in Patria iactis, Angliam petiit: ubi mira humanitate exceptus, et ob avi Buceri magna in Ecclesiam Anglicanam merita, ab Elizabetha Regina, diplomate ad Proceres Academiae Cantabrigiensis dato, de convictu sumptibus regiis ei suppeditando instructus eo concessit: ubi eruditionis solidae documenta cum varia edidisset, SS. Theologiae Licentiatus publice proclamari meruit. Per Galliam inde in Patriam reversus, Patri defuncto in sacra statione successit A. C. 1605. Postea sublato A. C. 1610. Theologo celeberrimo, Amando Polano a Polansdorff, publice ex cathedra Theol. praelegendi; donec ordinarius Protessor, in defuncti locum surrogaretur, potestatem accepit, quo tempore Polani memoriam panegyrica oratione excoluit, ipse Docturae axiomate ornatus, A. C. 1611. Missus A. C. 1618. cum D. Seb. Beckio Theologiae Professore ad Synodum Dordracenam, de perseverantia Sanctorum cum applausu, ibi peroravit. lnde per Angliam, ubi Iacob Regi Buceri librum, Latina civitate a se donatum, obtulit, Galliamque, patriae redditus: mox S. P. Q. Mulhusino, a Magistratu suo, ad semestre indultus, eo abiit, ut Ecclesiae illi, adhuc aliquibus veteris fermenti reliquiis laboranti, suam operam impenderet. Qua egregie defunctus, circa A. C. 1621. ad stationem suam rediit; ad primarii Diaconi munus A. C. 1630. vocatus, in quo ad mortem usque fidus et industrius Dei servus versatus est. Obiit A. C. 1653. aetat. 76.morte tantum non repentina, postquam die praecedente sermomem proagw/nion], eumque nuptialem, ex Hebr c. 13. v. 4. ad coetum habuisset. Eiusscripta exstant varia, quorum indicem, ut plura, de Viro hoc insigni, exhibet Sam. Keslerus in Delineat. vitae et mortis eius A. C. 1655. Basileae habita. Pater fuit inter alios, Iacobi, qui Cantabrigiae per 4. annos in Collegio SS. Trinitatis, sumptibus itidem Regiis, ex stipendio familiae Meierianae ab Eduardo VI. primum ordinato; postea vero ab Elizabeta et Iacobo Rege confirmato, Theoolgiae vacavit, in flore aetatis, post reditum in patriam A. C. 1634. aetat 21. defunctus: et Maximiliani Iacobi, nati A. C. 1635. et in agro Basileensi verbi divini, non sine sacrae eloquentiae, familiae huic quasi domefticae, laude Administri.
MELCHA
uxor Nachor. Gen c. 11. v. 29. Filia item Zalphaad. sive Zelophead Num c. 26. v. 33.
MELCHI
pater Levi. Luc c. 3. v. 28.
MELCHIAS
pater Phassur, Ier c. 21. v. 1. Filius Amelech. Ier c. 38. v. 6. Filius Athenai filii Zara 1. Paral. c. 6. v. 40.
MELCHIEL
fil. Beriae filii Aser. Gen c. 46. v. 17.
MELCHIRAM
fil. Iechoniae filii Ioacim. 1 Paral c. 3. v. 18.
MELCHISEDECH
Sacerdos, et Rex Salem. Latine Rex iustitiae. Gen c. 14. v. 18. Heb. c. 7. v. 1. Hunc fuisse Semum volunt Hieron. Gerundensis, Primasius, Ionathan Hierosoymitanus, et alii. Contra est Procopius Gazaeus iu Gen c. 14. et alii multi, quae sententia firmatur ex Ep. ad Ebr. c. 7. Melchisedeciani Spiritum Sancium, Didymus et Origenes Angelum, Cunaeus non hominem, i. e. Messiam fuisse volunt: Quae omnia a Constant. L'Empereur fuse refutata. Fuit enim unus ex regulis Chananaeorum, qui pie inter illos, acsancte vixit. Suidas oriundum vult a Side filio regis Libyae, cuius parentes Epiphanius Heraclam patrem, Astaroth vero vel Asteriam matrem appellat. Vide Riveti Exercit. in Gen c. 14. etc.
MELCHISUA
vel MALCHISHUA, fil. Saul. 1 Sam c. 14. v. 49.
MELITAEI_Catelli
quos opulentae mulieres in deliciis habent, Straboni dicti sunt a nobiliore illa Melita, quae Siciliae subiacet. At Callimachus, Plin. l. 3. c. ult. Steph. Etymologus, ad alteram Melitem referunt, quae ad Illyricum pertinet. Neque lis decisu facilis, cum hodie catelli similes in neutra reperiantur. apud Arabes canis huius nomen est multiplex, sed vulgatissimum Kalati; an a Graeco kalaqi/nh], quod in Adaei Epigramm. l. 1. c. 33. Melitaeae catellae aptum est nomen, quia in calatho, seu quasillo, circumfertur: an potius ab hebraeo Kalat], quod significat, membra habere contracta= Graeci plerumque eos kuni/dia] vocant et kuna/ria], ut Athen. l. 12. Ubi Timon Sybaritas habere dicit kuna/ria *melitai=a, a(/per au)toi=s2 kai\ e(/pesqai ei)s2 ta\ gumna/s1ia], catellos Melitaeos, qui sequuntur ad balneum euntes. Et Epictetus, in Ariano l. 2. c. 22. *kuna/ria ou)de/pot) ei)=des2 s1ai/nonta kai\ pros1pai/zonta a)llh/lois2], Nonne aliquando vidisti catellos abblandientes invicem et inter se colludentes. Quam ob causam Matth c. 15. v. 27. et Marci c. 7. v. 28. kuna/ria] illa, quae micas e mensa cadentes colligunt, Vir doctissimus meliteos catellos esse vult: quod Bocharto non probatur, vocem kunari/wn] ad contemptum ibi pertinere asserenti, ut si pro homine dicas homuncionem; et pro muliere, mulierculam. Nempe mensarii canes, qui sub mensa cibi minutias abliguriunt, fere minoris staturae sunt: unde Agasaeos in Britannia, sagaces canes, qui non sunt magnae molis, cum his ita confert Oppianus Cyneget v. 471. *tw=n h(/toi me/geqos2 me\n o(moi+/ion ou)tidanoi=s1i *li/xnois2 oi)kidi/ois1i trapizh/es1s1i ku/nes1s1i] Quorum quidem magnitudo aequalis est vilibus Catillonibus, domesticis, mensariis canibus. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 56.
MELLARIA
vas dicebatur. quo, in sacris Bonae Deae, vinum inferebatur, quod non suo, sed lactis nomine, tum appellare licebat; eo quod Dea vinum bibens a marito fuisset interfecta. Quo forte respexit Iuvenalis Sat. 9. v. 115. —— Taceant illi: sed prodere malunt Arcanum, quam subrepti potare Falerni, Pro populo faciens quantum Laufella bibebat. VIde Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 19.
MELLE
ad plurima usi sunt Veteres, ad esum, ad potum, ad medicinam, ad conservanda cadavera: etiam in sacris, homines superstitiosi. Eius esum quod attinet, de eo in Scriptura passim agitur, Deuteron c. 32. v. 13. Psalm. 81. v. 17. Prov c. 24. v. 13. etc. et infantili etiam aetati convenire hunc cibum, patet ex celebri loco Esai c. 7. v. 15. Unde est, quod in Baptismo, in quo fideles renascuntur, lac et mel praegustandum dabant Veters, Tertull. de Coron Mil. c. 10. Sic ex antiquissimis Cretensium historiis narrat Didymus, Melissea Cretensium Regem duas habuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iovem puerum caprino lacte et melle nutrierint, Lactant. de falsa Relig. l. 1. c. 22. Neque enim solo lacte, sed et melle tum alebantur infantes. Itaque pueris in morbo si quid amari esset ebibendum, prius ora poculi melle illinibantur, ut consuetum cibum sibi propinari putarent. Lucretius, l. 1. v. 934. Sed veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Ut puerorum aetas improvida ludificetur, etc. In potu, Mellis usus commendatur, Nehem c. 8. v. 10. in versione Hieronymi; ubi mulss mentio, quod est oi)no/meli], i. e. potus ex vino et melle confectus, vide infra in Mulsum. Primus vero omnium mel vino miscuisse, dicitur Aristaeus, apud Plinium l. 14. c. 4. De Mellis usu ad Medicinam, vide Proverbiorum c. 6. v. 8. in Graeca versione, et 1. Sam. c. 14. v. 27. Eo ad cadaverum pollincturam et condituram Aegyptii olim usi. Stat. in Propemptico Metii Celeris, l. 3. Sylv. 2. v. 117. Duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis Conditor Hybleao perfusas nectare durat. I. e. ad urbem Alexandriam, ubi conditoris Alexandri corpus servatur, melle perfusum. Et apud Eutychium Alexandrinum, Philemon idem cadaver Alexandriam delaturus, melle illud implevit. Quem ritum etiam a Babyloniis adhibitum, docet Herodotus l. 1. et Lacedaemoniis, um Reges peregre defuncti domum referendi erant. Xenophon Rerum Graecar. l. 1. Vide quoque Lucretium l. 3. v. 902. Sed et Corippus Iustiniani funus describens, inter praestantissima aromata, quibus imperatorum corpora condiebantur, melli suum etiam fuisse locum, refert lib. 3. Tura Sabaea cremant fiagrantia mella locatis Infundunt pateris et odoro balsama succo, Centum aliae, species, unguentaque mira feruntur, Tempus in aeternum sacrum servantia corpus. Nempe scribit Plinius l. 22. c. 24. mellis naturam talem esse, ut putrescere corpora non sinat, iucundo sapore, atque non aspero, alia quam salis natura. Et Democritus, in spem resurrectionis, corpora voluit melle asservari, apud Nonium et Plinium l. 7. c. 55. Sacrum illius usum quod concernit, de Melle lex habetur, Levitici c. 2. v. 11. 12. Nullum fermentum et mel nullum Deo adolebitis in oblationem igni absumendam. In oblationem tamen primitiarum ea Domino offeretis. Sed super altare ne offeruntor in odorem suavitatis. Cuius interdicti ratio haec forte, quod in Daemonum sacris Mellis usus veluti perpetuus fuerit. Non enim Baccho solum id oblatum, ut ex Tibullo discimus l. 1. Elog. 8. unde is Brisaei invenit nomen: sed et Deorum aliis passim. Quod Deus Synagogae Iudaeorum obicit Ezech c. 16. v. 16. 17. 18. Fecisti tibi masculas imagines, ut scortateris cum eis — Et cibum meum quem dederam tibi, similam ac olium ac mel, quibus te cibaveram hoc obtulisti illis in odorem suavitatis. Nam Deorum vix ullus fuit, cui melle non legatur libatum. Vide de Mercurio, Antipatrum Sidonium Anthologiae l. 1. c. 38. et infra Veritas; de Plutone, Silium l. 13. v. 415. de Hecate, Apollonium Argonautic. l. 3. v. 1034. de Priapo, Calphurnium Eclog. Euang. 2. de Iano, Ovidium Fastor l. 1. v. 183. de Nymphis, Eusebium Praeparat. Euang. l. 4. de Furiis, Silium, ubi supra ut et voce Eumenides: de aliis Alios. Adde, quae de Iove Olympio, habet Pausan. Eliac. prior. et de Persis, Strabo l. 15. Unde est, quod Homerus mel vocat, *qew=n h(dei=an e)dwdh\n], Deorum suavem cibum, Hymn. in Mercur. Cuiusmodi sacrificia nhfa/lia] et meli/s1ponda], vocat Plutarch. Symposiac. l. 4. c. 5. Ut de frequenti Mellis usu, inter inferias et libationes pro mortuis, nil dicam, de quibus omnibus vide Bochart. Hieroz. Fart. poster. l. 4. c. 12. et de hoc ultimo eius usu, supra in voce Melicratum. Adde quae dicta, ubi de Foratio Pane; item de Melle a)kapni/stw|], voce hymettus, ut et mox dicenda, Sed et Mel ad supplicia atrocissima adhibitum, videbimus infra voce Scaphismus, it. Servi ac Vespa, ubi et de Melle vesparum crabrorumque, quod me/litos2 a)rxh\n fau/lou tino\s2], item stalagmo\n me/litos2], Aristoteles vocat, quaedam videbimus.
MELLITA
apud Sueton de Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenas, quarum uni mellita quadragies sestertium constiterunt. i. e. centena aureorum milia, ex Budaei supputatione, Nempe, praeter ea, quae retro diximus, non Pythagoraeorum solum nutrimentum panis cum melle fuit, ut auctor est Athenaeus l. 2. c. 7. quod ex praeceptore suo videntur didicisse, de quo vide Eustathium Il. l]. sed et inter Regum et Magnatum dapes. Sic enim ad Iosephum, Aegypti Pro-Regem, pro eximio munere mel mittitur, Genes c. 43. v. 11. et Regi Davidi; cum esset in oppido Mahanaiim, mel obtulerunt vicini nobiles, 2 Sam c. 7. v. 29. Solomon quoque ita loquitur Cantici c. 5. v. 1. Comedi favos cum melle meo. Ut Ionathanem taceam, cuius oculi et vires mellis esu refectae sunt. Quibus, si profana iungimus, Il. l]. v. 630. hecamedem reperiemus Nestori et Patroclo in convivio me/li xlwro\n], mel flavum, aut mel recens, apposuisse, et Odyss. 1. v. 6. Venerem Pandari filias nutrivisse turw| kai\ me/liti glukerw(|], cuseo ac dulci melle, etc. mel namque, non ad sanitatem solum conducere, sed et longaevitatem conciliare creditum. Diophances in Geopon. l. 15. *ou) mo/non h(du\ toi=s2 xrwme/nois2, a)lla\ kai\ makrobi/ous2 poiei=], Mel utentibus non solum suave est sed et eos longaevos facit. Vide quoque Atehnaeum l. 2. c. 7. de Corsis, ut et de Pythagoraeis, alibique passim. Unde petitum Pollionis apophthegma, de quo Plinius l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleravere, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis exemplo, Centesimum annum excedentem eum Divus Augustus hospes interrogavit, quanam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custoisset; At ille respondit: Intus mulso, foris oleo, etc. Interim vocem Mellita, apud Sueton. quam habent vulgares editiones, mutavit Casaubon. in Mitellita, quia sic legunt Codices vetustissimi: sed, quid mitellita sint, ipse se ignorare, fatetur. Vide supra. Hodie, post saccharuminventum, multum de Mellis pretio decessisse nemo mirabitur. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. ead. et libro c. 11. et înfra Mulsum: ubi de ritu Sponsis partem aliquam capilli abscindendi et mellito vino intingendi, Moscis usitato, infra ubi de Nuptialibus moribus: de more vero placentam ex farina et melle, defunctorum ori, praeter naulum Charontis, imponendi, apud veteres Graecos, itidem infra ubi de Offa Cerberi: adde quae dicemus, voce Papaver, it. Pigmentum.
MELLO_vel_MILLO
ambitus montis Sion interior, quem Reges incluserant muro, vel, ut alii volunt, urbsnon ita procul hinc, cuius cives Abimelech regem sibi constituterunt. Iudic c. 9. v. 6. Ab hoc loco David coepit munire terram. 2 Sam c. 5. v. 9. Salomon hanc reparavit. 1. Reg. c. 9. v. 15.
MELLOTHI
nomen viri. 1 Paral c. 25. v. 4.
MELLUCH
nomen viri. Esdr c. 10. v. 32.
MELTIAs
nomen viri. Nehem c. 3. v. 7.
MEMBRA_singula
aliquem apud Gentiles Deorum habuere, qui peculiarem cuiusque curam gereret. Sic Caput Iovi deferebant; Neptuno pectus; cinctum Marti. Frontem Genio sacram facit Servius in l. 3. Aen. v. 607. unde, inquit, Deum venerantes frontem tangimus. Supercilia, in Iunonis tutela suisse, ait Sextus Pompeius, quod iis protegantur oculi, per quos luce fruimur, quam a Iunone tribui putabant, Lucina inde dicta. Oculos, Cupidini Veneris filio, in quibus excubet, ceu specula quadam, tribuit Philostratus: Minervae sacros eos faciente Fulgentio. Aurum memoriae consecratam, refert idem Servius ibid. Locus retro aurum dextram, Nemesi fuit attributus; Dextra Fidei sacra est: nam in fidem porrigitur. Dorsum et posticae partes Plutoni propriae ascribuntur ab Artemidoro. Renes et Inguina, Veneri ad iudicata: Pedes Mercurio. Genua Misericordiae consignavit Antiquitas, quod ea supplices attingant, ad haec manus tendant, heac ut aras adorent, ut inquit Plin. l. 11. c. 45. Tali plantaeve pedum in Thetidis suere potestate: Digiti Minervam habebant praesidem, Servio in Virgil. Eclog. 6. v. 3. iterum teste: Qua de re vide plura apud Lilium Giraldum Syntagm. I. Deorum Gentil. et Hadrian. Iunium Animadvers. l. 4. c. 12. Historiam vero naturae Antimalium per membra singula habes, apud Plin. l. 11. c. 37. In homine inprimis, quidnam in capite partibusque coeteris religiosum, venerabile et ingenii morumque sit indicium et argumentum, vide apud Alexandr. ab Alexandro l. 2. c. 19. ut et hic passim suis locis. In Sacrificiis, cum Holocausta erant, omnia Membra comburebantur; cum Pacifica, solus adeps, renes et lobus iecoris, absumebatur: Sacerdoti cedebant pectus et dexter humerus, Levit c. 7. v. 21. 22. Reliqua offerenti, quae vel eodem die, vel postridie saltem, comedenda, et quidquid in tertium diem supererat, igne absumendum erat, Levit c. 7. v. 6, 7, 8. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Nec omittendum, quod Irenaeus contra Gent. l. 1. refert, de Marci Haeresiarchae sectatoribus, solitos illos esse impietatis suae mysteria occultare characteribus Graecis, cuilibet membro applicatis, e quibus conflata nomina Hebrea essent. Qualia quaedam recitans, Basyma, Eacabasa, Eanaa, Irraurista, dyarbada, edeotaba, febor Camelanthi: interpretatur; Hic quod est super omnem virtutem patris invoco, quod vocatur lumen et spiritus et vita, quoniam in corpore regnasti Sed barbaras potius has voces esse, docet Commentator eius Fevardentius: qualibus iaspides, agathas, onychas antiquos saepe refertos videmus. Vide infra quoque ubi de Michaele Archangelo, et plura hanc in rem, apud Cl. Sponium Itinear. Graeciae Parte 3. ubi de Bausilidianis quoque Haereticis varia habet non protrita: nec non aliquid supra voce Lamina et infra Parricida, it. Tributum Unguentum Zodiacus.
MEMORIAE_Ars_*mnhmoneutikh\
Graecis dicta, Locorum imaginumque doctrina Vossio, inventa a Simenide Melico, consummata est a Metrodoro Scepsio, Plin. l. 7. c. 24. vide supra Charmadas, ut et voce Metrodorus; recentiori aevo instaurata a Raymundo Lullo, cuius doctrina tamen magis esse ad ostentationem, quam ad fructum, ostendit Vossius modo laudatus libro de Natura Rhetorices; qui et Institut. Orator. l. 6. c. 9. de hac Arte erudite disserit. Ceterum Oratori inprimis felici memoria opus. Licet enim Caesar Augustus, ne periculum memoriae adiret, vel in ediscendo tempus absumeret, fere de scripto dicenda recitaverit, teste Tranquillo c. 84. et Dione initio l. 3. Carolus V. etiam ad Belgicae Proceres orationem e scripto habuerit, cum terrae huius imperium traderet filio suo Philippo; aliis quoque idem permitti soleat, quos aut morbus impedit aut aetas: communiter tamen ut memoriter id fiat requiritur. Multum namque gratiae ac virium de pronuntiatione deperire, dum quis in recitando lectioni vacat, neque oculos ac vultuma commentario valet referre, certum est: quod et B. Bernhardus observat Ep. 66. et pluribus persequitur Caelius Calcagninus Dialogo quem de Meoria inscripsit. Imo Christianis omnibus Memoriae exercitium perquam necessarium, a Paulo Apostolo enixe commendatum, 1 Tim. c. 2. v. 8. A Catechumenis certe, ut memoriter recitarent praecipua Christianae Religionis capita, Symbolum inprimis et Orationem Dominicam exigi solitum, discimus ex Theodoro Anagnosta Ecloga. 2. Ferrando Diacono Ep. ad Fulgentium, de Aethiope baptizando, Aliis. Principia item IV. Euangeliorum, ex Beda de Tabernaculis l. 2. c. 13. etc. Laudatque in Erone Palladius, quod memoriter pronuntiaverit Psalmos XV. dein magnum Psalmum, centesimum nempe decimum nonum, Histor. Lausiac. c. 32. Ammonius vero palaia\n kai\ kainh\n grafh\n a)pesth/qizen], veterem et novam Scripturam ex pectore deprompsit, apud eundem in Vita eius: quod et de Marco adhuc iuvene, in co; et de Tabennetis c. 39. refert Epiphanius, suo tempore plures in psalmodiis et continuis precibus, in lectionibus insuper kai\ a)posthqis1moi=s2], et recitationibus Sanctarum Scriptur arum, quaefunt memoriter, exerceri consuevisse scribit in Compendiaria Doctrina de Fide p. 466. Sec nec Isra elitarum quoque Reges a Sacro hoc gymnasmate olim immunes: quos hac ipsa de causa manibus suis librum Legis describere obstrictos fuisse, legimus Deuteron c. 17. v. 18. ac fusius enarrat R. Moses Maiemonides Halach Melech. c. 3. halach. Tephillin. c. 7. et inde Schickardus de Regio Iure c. 2. Inter memoriae enim subsidia scriptionem esse, atque ita fieri, ut animus diutius rei immoretur, ac dum aliquid chartae inscribitur, simul inscribatur animo, erudite monet supra aliquoties laudatus Ger. Ioh. Vossius in Institut. Orat. ubi supra.
MENDES
urbs Aegypti, iuxta Lycopolin, ubi Pana, et hircum colunt, Aegyptiorum lingua Mendes vocatum, cuius libidini excellentissima forma mulieres substerni moris fuisse ex Herodoto, teste oculato, itemque ex Pindaro, Strabone, Aristide ac aliis patet. Quam suorum irreligionsam religionem defendens Asclepiades, in libris *qeologoume/nwn], ex tali concubitu ortos maximos viros dicebat, in hoc album referens, cum ex fabulari historia multos, tum ex vera, Alexandrum, Scipionem, Augustum. Caesarem. Plut. in Iside, Apim hic cultum docet. Nic. Lloydius. Caper autem Mendete sacratus est, iam sub Caeacho, eodem tempore, quo Bovis Apis et Mnevis Memphi ac Heliopoli coli coeperunt. Et quidem cum Mendesii omnes capras colerent, mares tamen magis colebant, et ex istis unum maxime, qui quum decesserit, luctus maximus toti Nomo imponitur, Herodotus l. 2. c. 46. Atque ex hoc Mendetis sacrario prodiit tota Veterum mataiologi/a] de Pane, Fauno, Silvano, Silenis et Satyris: a qua nec ipsi Israelitae in tacti fuere, Ios. c. 24. v. 14. et Ezech c. 23. v. 3. et 8. Vide Marshamum Canone Chron. Sec. IV. ubi de Hirco Mendesio. Coeterum Mendesurbs fuit tou=] Delta, Nomi postea Mendesii caput, cuius metropolis Ptolemaei aetate *qmou=is2] erat, l. 5. c. 5. quae etiam Ammiani, Urbs maxima, l. 22. etc.
MENELAUS
quidam frater Simonis et Lysimachi, ex tribu Beniamin, qui cum sacerdotium Iudaeorum, pulso Iasone, per fraudem adeptum occupasset, sed pecuniam annuam promissam non solveret, Lysimachus frater eius munusnactus est. Mox magna vi pecuniae denuo restitutus, Oniam sacrilegia eius improbantem, occidit, per Andronicum. Antiochum dein Epiphanem in profanando templo iuvit, postea vero ab Antiocho Eupatore; Syriae rege, interfectus est. 2. Machab c. 4. v. 23.
MENES
primus Aegyptiorum Rex. Memphim condidit, Nilique cursum alio flexit Herodot. l. 2. Marshamo ipse Chamus est, quem preximis post diluvium annis in Aegyptum migrasse. atque in ea regn âsse, censet. David certe Rex Aegyptum Regionem Chami, Ps. 105. et v. 23. Tentoria Chami Ps. 78. v. 52. appellat. Obiit ab Hippopotamo raptus, Syncellus p. 54. quod non male ad planctum Thamuz, Ezech c. 8. v. 14. h. e. Adonidis, referas: Nempe Menes, Hammon, Thamuz, seu Adonis, Osiris, adde et Belus et Saturnus, idem. Successit illi, in regno Thebaidis Athotis fil. in regno vero Memphitico Thosorthrus, uti in inferiori Aegypto Cunedes: Cultus autem illius duravit usque ad Technatim Bocchoridis Regis patrem, qui in expeditione contra Arabes cibo obvio suaviter usus, cepit super toro profundum somnum. Inde Menem exsecratus est, exsecrationemque in siela incisam posuit, quod primus Aegyptios a tenui et parabili victu abduxisset, Plut. de Isule, vide quoque Diodorum Sic l. 1. et plura hanc in rem, apud Ioh. Marshamum Canone Chronol. passim. Tribuuntur ei anni regni 62. Idem ex Manethone.
MENNI
nomen regionis. Ier c. 51. v. 57.
MENNITH
urbs Ammonitarum in terra Gad. Iudic c. 11. v. 33. ubi Iephthe proeliatus est.
MENSA_Aurea
cum sactis panibus, in Sanctuario veteri, ad Septentrionem aequali spatio posita memoratur Exod c. 25. v. 23. Facta erat ex cedro, ac auro obducta, latitudine unius, altitudine unius ac dimidii, longitudine duorum cubitorum. Instrata veste hyacinthina, impositaeque ei erant duodecim lances, accipiendis panibus, totidemque acerrae, quae thare implebantur, et scopulae, vasis illis emundandis, Exod c. 25. v. 29. et Numer. c. 4. v. 7. Collocabantur autem panes duplici ordine: utrinque seni, qui sibi mutuo incumbebant, interpositis calamis, ut Iudaei volunt, ne vitium contraherent: Appellabanturque Panes facierum et Mensa facierum, Numer. c. 4. v. 7. quod Septuaginta, et ex illis S. Paulus a)/rtous2 proqe/s1ews2] reddunt, 2. Chron. c. 4. v. 19. et Hebr c. 9. v. 2. Singulis porro Sabbatis Mensam hanc adornari et denuo instrui oportebat: tumque panes illi Sacerdotibus cedebant, Levit c. 24. v. 9. tus autem iis impositum adolebatur, Levit c. 24. v. 7, 8. etc. Gerebat autem Mensa Haec Aurea, panes istos (Christum figurantes) fustinens. Verbi ac Sacramentorum vicem, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synopsi theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 14. §. 11. et 12. In Templo Salomonico pro una, denas fuisse Mensas huiusmodi aureas, legimus in 1. Regum, c. 7. v. 27. etc. Vide infra in voce Templum.
MENSAE
ex ulvis olim palustribus, ut et lecticae, adeoque etiam lecti ipsi, fiebant: iuxta Val. Flacc. l. 1. Argon. v. 137. ——— Viridique torus de fronde, dapesque. Postea ex acere conficiebantur, Plin. l. 13. c. 15. Hinc Martialis l. 14. epigr. 90. Non sum crispa, nec silva Maurae, Sed norunt lautas et mea ligna dapes. Lapsis deinde moribus et invalescente apud Romanos luxuria, post victam inprimis a Cn. Manlio Asiam, lecti, abaci, monopodia, mensae, triclinia primum aerata, deinde et argentea, mox etiam laminis aureis induci coeperunt. Sed et citreae mensae in pretio non minori, ac argenteae, vide Plin. l. 13. c. 15. Tertullian. de Pallio c. 5. etc. Citreis eburneae aequiparatae: vel etiam earum fulcra eburnea erant, laminis putaminum testudineorum minutim sectis cooperta, Plin. l. 9. c. 11. Sed et puro ligno secta testudo in serebatur, maxime longe advecta, ut ex utroque velut unum coprus affabre fieret, etc. Fuereautem mensae quadratae primum, Plin. l. 33. c. 11. postea rotundae factae funt, Athen. l. 11. c. 13. apud Graecos Romanosque, nisi quod Romanae referebant figuramsigmatis Graeci C. ad cuius cornua honoratiores convivae collocabantur. Vide Sidon. Apollinarem l. 1. ep. 11. Sternebantur Sigmata haec initio pellibus ferarum, dein et byssino peristromate; atque cum epularum missibus mutabantur, Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. paralip. ad. c. 26.
Ad_MENSAM_orandi_ritus
apud Iudaeos occurrit in Iuchasin: ubi inter tria praeclara Mosisinventa, vel, ut ipsi appellant; , recensetur Benedictio cibi, e Deuteron c. 8. v. 10. quo ex loco Rabbini multa commenti sunt de ritibus in cibo sumendo servandis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, et sunt in eorum Ritualibus formulae, in eum usum. Philo quoque de eo more narrat multa, de Vita Contompl. Nec Paganis prorsus ignotum id institurum fuit. In Platonis certe Symposio, statim ut Socrates accubuit, convivae libariones faciunt et a)/dous1i to\n qeo\n], hymnum Deo canunt. Narratque Athenaetis l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant, ad festi cuiusdam sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent. e)pani/stasqai e)is2 go/nata, tou= *ie(rokh/rukos2 ta\s2 patri/ous2 eu)xa\s2 katale/gontos2], in genua se componere, Sacerdote patrias preces recitante. Quo etiam spectat mos vetus libationum ad Mensam. idem Romanis in usu fuisse, docet Brissonius de Formul. l. 1. p. 40. in eam rem laudans Livium, istudque Ovidii Amorum l. 1. Eleg. 4. Tange precor Mensam, tangunt quo more precantes. Inprimis memorabile praeceptum est, apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici, *kalw=s2 de\ kai\ to\ to\n qeo\n en a)rxa=| tw=| de/ipnw| kai\ tw=| a)ri/stw| e)pikalei=sqai. ou)x w(s2 de/omeno/n tinos2 tw= toiou/twn. a)ll) e)is2 to\ mnhsqe/nta katakos1mhqh=nai t(a\n yuxa/n], Bene fit etiam, ut Deus initio et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus; sed ut quisque Dei recordans animo sit composito. Quod paganus homo cum scribat, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuissenonnullos, qui neque initio, neque in fine cenae, Deum laudarent, Homil. in Matthaeum 56. qui utinam nulli essent hodie! Quod vero idem habet de Precibus e)pitrapezi/ois2], h. e. quae in mensa peragebantur, eadem Homil. non fuerunt Orientalium communes, ut videtur existimasse Vir doctus, sed propriae quorundam Monachorum montes in colentium, etc. Casaubon. Exercrt. 16. num. 63. Vide quoque supra Archi Capellanus. Sed et Psalmos ad Mensam a veterib. Christianis decantatos infra videbimus voce Psalmus.
MENSIS
ex metior, quasi numerus dierum mensus: vel ex Graeco mh\n, a)po\ th=s2 *mh/nhs2], i. e. Luna, dictus, inter Numina Gentilium, vide supra Menis: proprie spatium illud est, quo Luna Signiferum percurrit, et eodem, unde instituit cursum, revertitur: Cui apud Gaderam in Hispania aram sacram fuisse, meminit Aelian. Hist. var. Originem vocis nonnulli quoque ex Hebr. vel i. e. numeravit, vel i. e. Luna, arcessunt: Namque et Hebraei, ut inferius videbitur, post exitum ex Aegypto, ad Lunae cursum Mensem metiri soliti sunt. Hunc cum Anno antiquitus eundem fuisse, qui proin Annus Lunaris dictus, constat: Unde Iovianus Pontanus Uraniae l. 1. de Luna, ——— —— Orbibus orbes Mutat, agens circum, et parvum cowvertitur annum. Dein bimestris spatio Annus terminatus est, qualem primum instituere Aegyptii: qui postea in tres Menses, aliquando in quatuor Annum suum secare in ceperunt, Plut. in Numa. Cares et Acarnanes sex Mensium spatio eum clausere, Censorinus de die Natali. c. 19. etc. Atque hi quidem pro summo Numine Lunam habentes, ad eiusdem cursus, Annos suos circumscripsere, reliquis gentibus caelestium siderum Ducem Solem agnoscentibus: sed nec his par semper in Anno Mensium numerus. Romulus decem in Anno Menses posuit, ob rationes Ovidio Fastorum l. 1 et 3. memoratas: quibus postea Numa duos reliquos addidit, eodem docente Fastorum l. 1. v. 43. At Numa nec Ianum, nec avitas praeterit umbras, Mensibus antiquis addidit ille duos. Quod tamen alii tribuunt Tarquinio Prisco, vide Georg. Merulam in Orat. pro Q. Ligario. Cumque Principem Mensium fecisset Romulus Martium, in Martis, e quo genitum se credi volebat, honorem: Numa Pomplius, ad naturae ordinem respiciens, cum post Brumam Sol, progrediendi fine facto, convertatur et ad nos se reflectens, quasi de novo cursum suum ordiatur, Ianuarium Anni principium esse voluit. Quemadmodum autem Annus Iovi, sic Menses Iunoni consecrabantur, teste Plut. in Problem. Rom c. 77. in specie Ianuarius, ut supra videre est, voce Consentes: erantque ex ordinatione Romuli distributi in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus. Kalendae primi erant cuiusque Mensis dies: reliqui ad Idus Nonae vocabantur, quarum in quibusdam Mensibus quatuor, in quibusdam sex erant, iuxta versum: Maius sex Nonas October, Iulius et Mars, Quatuor at reliqui. Idus vero in quovis Mense octo, dicebantur dies Nonas sequentes: a quibus qui supererant dies, ad Kalendas Mensis proxime insequentis referebantur. Elegans de XII. Romanorum Mensibus carmen Incerti Auctoris in Anthologia l. 1. c. 91 ita habet: *mh\n u(pa/twn prw=tos2, o( de\ deu/teros2 au)/laka te/mnei,] *o( tri/tos2 *au)s1oni/wn geneh\n e)pi\ mw=lon e)gei/rei,] *te/tartos2 a)gge/llei r(ododa/ktulon ei)/aros2 w(/rhn:] *ei/mi\ r(o/dwn gene/ths2, kai\ e)gw\ krina\ leuka\ nomi/zw.] *ou(=tos2 a)mallode/ths2, ta\ d) e)ma\ ptera\ *nei=lon e)ge/irei:] *outos2 a)ristafu/lw| pefilhme/nos2 e)/pleto *ba/kxw|.] *teu/xw d) oi)=non e)gw\ melihde/a xa/rma brotoi=s1i.] *dai=ta fe/rw xarie/s1s1an e)s2 ou)/noma fwto\s2 e(ka/stou,] *formi/zein deda/hka, kai\ u(pno/wntas2 e)gei/rein]. Mensis Consulum primus (Ian.) secundus (Febr.) sulcum secat: Tertius (Martius) Ausonium genus ad pugnam excitat. Quartus (Aprilis) annuntiat roseam veris heram. Sum rosarum genitor (Mai.) et ego lilia candida porto. (Iun.) Hic ligat manipulos, (Iul.) et meae alae Nilum exsitant. (Aug) Hic generoso amicus est Baccho, (Sept.) Paro vinum ego dulce g audium hominibus. (Octob.) Convivium fero gratiosum ad nomen hominis cuiusque. (Nov.) Cithara cantare novi, et dormientes excitare, (December.) Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. et seqq. cum Paralipomenis Thom. Dempsteri, et Mensium quemque suo loco. Apud Athenienses, initium Anni olim faciebat Hecatombaeon, Iulio nostro respondens: Postea, sub Alexandro M. iussi Annum ordiri die 7. Octobr. Maemacterionem primum habuere Mensem. Tandem decreto Augusti Caesaris, Anno Iuliano se conformaturi, Elaphebolionem Martio nostro congruentem primo loco posuere. Et quidem apud illos Mensis, in tria dexh/mera], seu tres deka/das2] dierum divisus est: quarum prima i(stkme/nou mhno\s2], h. e. ineuntis ac instantis Mensis; altera mes1ou=ntos2] vel e)pi de/ka], i. e. medii seu supra decem, postrema fqi/nontos2 mhno\s2], h. e. praecipitis vel desinentis, dicebatur. Et quoniam Luna mensem incipiebat et finiebat, hinc primus dies Mensis vocabatur *noumhni/a], i. e. Novilunium; trigesimus vero seu ultimus, e(/nh kai\ ne/a], i. e. vetus et novus. Quod si mensis dierum 30. non esset, nihil tamen vetabat, quo minus ultimum appellarent etiam, e(/nhn]: Secundus dein dies post noumhni/an], vocabatur deote/ra i(stame/nou], et sic deinceps usque ad decimum diem; post quem dicebant, prw/th e)pi\ de/ka], seu prw/th mes1ou=ntos2, deute/ra e)pi\ de/ka], sicque consequenter, usque ad vicesimum, qui dicebatur, ei)ka\s2]. Post hunc, ordinem invertebant. et iuxta rationem Lunae sentim deficientis, etiam numerum diminuebant, vocantes diem vigesimum primum, deka/thn fqi/non tos2 mhno\s2], decimum praecipitis Mensis, 22. enna/thn], nonum, et sic usque ad diem 30. qui appellabatur triaka\s2] seu e(/nh kai\ ne/k]. Vide Rulandum de Lingua Attic. l. 2. Plura vero de mensibus Graecorum, apud Petavium in Epiph. p. 138. 139. Casaubon. in Athenaeum p. 931. Petitum Chron. Eclog. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 2. c. 10. etc. Hebraei primum Menses suos Solis desinivere cursu, qui proin Menses Solares dicti sunt, quorum quilibet tricenis constabat diebus. Unde praevaluisse dicuntur aquae a 17. die Mensis secundi, Gen c. 7. v. 11. usque ad 17. diem septim: Mensis, Genes c. 8. v. 4. i. e. per 150, dies, qui efficiunt quinque Menses plenos. Post exitum dein ex Aegypto, Lunae cursu Menses metiri incepere: qui proin Lunares dicti, modo triginta constabant diebus, et pleni dicebantur, modo viginti solum novem implebant, et appellabantur cavi: Et quia Lunam Sol 11. diebus cursu suo excedit, quovis anno secundo aut tertio Mensis decimus tertius inserebatur, quod cum fiebat, duodecimus Anni Mensis dictus est Adar, decimus tertius vero ac ultimus Veadar. Porro ante captivitatem Babylonicam, non aliis nominibus, quam numeralibus Menses, distinxere, ut dicerent, Primus, secundus, tertius, etc. postea vero illos appellavere, Nisan, partim Aprili, partim Martio nostro respondentem, Iiar, Sivan, Thamaz, Ab, Elul, Tisri seu Ethanim, Marchesuan seu Bull, Chislen, Tebeth, Chebeth, Adar et Verader. E' quibus Tisri initium Anni erat, ante egressum ex Aegypto, quod etiam sequentibus temporibus obtinuit, in negotiis civilibus, Annis Sabbathicis, Annis Iubilaeis etc. Post exodum vero, Nisan primus Mensis constitutus est, quod in Festis maioribus perpetuo observatum. Vide Munsterum Kal. Hebr. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. etc. Apud Italos et Gallos, Menses integros in duas distinctos ac divisos sectiones esse, ex Scriptoribus et Diplomatis medii aevi, i. e. post annum 1000. colligitur: quarum primae, quam vocabant Mensem intrantem, initium sumebant a primo mensis die; alterius, quam Mensem exeuntem, stantem, adstantem, instantem, restantem appellabant, a decimo sexto, diverso tamen utrobique numerandi computandique modo. Nam prior Mensis pars ordine consueto numerabatur, sumpto a primo eiusdem die principio, usque ad decimum quintum; quemadmodum Graeci in prima et secunda dierum decade facere consuevere: altera autem, sumpto ab ultimo Mensis die initio, ordine retrogrado, non a Kalendis et a primo succedentis mensis, ut apud Latinos; ita ut decimus sextus fuerit ultimus secundae partis, sicut apud Graecos, tertiae decadis primus dies dicebatur, decimus deficientis Mensis. Rollandinus, qui vixit A. C, 1265. in Tr. Notularum seu de Arte Notariae, apud Car. du Fresne. in Glossar. Apud Germanos, hodieqvenonnullis in locis, tripartitae Graecorum divisionis vestigia superesse, notum. Plura de Mensibus eorumque in metiendis umbris ad horas deprehendendas habita ratione, ut et aliis huc pertinentibus, vide apud Salmas. ad Solin. passim, p. inprimis 19. 441. 552. 638 etc. ac supra, ubi de compositis ex Graeco *mh/n]. In Ecclesia Romana Menses Paschales quinam dictifuerint, vide Bernonem Abb. de Missa c. 6. Quoto vero mense post obitum Patris natus infans legitimus habeatur, videbimus infra ubi de Posthumis.
MENSORES
dicebantur olim Romae, qui advectam navibus annonam in horrea publica intulerunt, quae quam plurima in Urbe fuisse, ex Onuphrio ac Victore, notum. Meminit eorum Lapis antiquus apud Smetium, Inscript. p. 70. Mensores. portuenses. quibus. cum. Caudicariis. diuturnum. certamen. fuit. Vide Thom. Dempster. Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 7. c. 38 Sed et iisdem Mensores dicebantur, qui Imperatori et comitibus eius ac militibus hospitia praeparabant, ac metabantur, et singulis quibusque domos deputabant manuque propria adnotabant, postibus item hospitaturi nomen adscribebant, quos adsignandorum hospitiorum Magistros, vulgo Metatores vocabant, (quam vocem infra vide) Galli hodie Hospitiorum Marescallos et Foderarios. Salmaf. Not. ad Lamprid. in Alexandro Severo c. 41. Alia notio vocis, ubi de Quin queviris Mensariisaccipitur, de quibus vide suo loco. Ali a iterum, voce Radius.
MENSURA
antiquissima, resdiversas comparans aequansque, Indigentia fuit: in cuius dein locum ex instituto successere, Mensurarum varia genera, non tantum apud diversas Gentes, sed etiam in eadem saepe, a se invicem non parum discrepantia. Unde Henricus VII Angliae Rex sapientissimus, quantamcumque operam dederit, ut una et eadem in suo regno ubique mensura obtineret, missis hac fini ad oppida celebriora ratae capacitatis aereis vasculis, quae velut exemplaria Mensurarum essent, impedire tamen neutiquam potuit, quo minus locis non ita multum distantibus permagna hodieque reperiatur Mensurarum diversitas. Sunt autem illae vel Mensurae capacitatis, ut in Scholis loquuntur, quae tum in liquidis tum in aridis, consideratae; putamen ovi pro fundamento habent, ad iustam proportionem observandam: vel Applicationis, quae aliis Intervallorum Mensurae vocantur, quarum fundamentum sunt grana aliquot frumenti iuxta se invicem collocata; vel etiam partes humani corporis, ut inferius videbitur, ubi de celebriorum gentium Mensuris pauca subiciemus. Mensuras vero primus excogitasse Kainus, ut et pondera, dicitur, utpote lucro inhians et avidus habendi: primus in Graeciam intulisse fertur Pythagoras, etc. Romae Mensurae publicae et Pondera in Capitolio, servabantur: sicut testatur antiquae mensurae Inscr. a doctis vulgata in haec verba: IMP. CAESARE. VESPAS. VI. COS. T. CAES. AUG. F. III: I. MENSURAE. EXACTAE. IN. CAPITOLIO. Ad quas proin, tamquam ad Lydium lapidem, privatorum mensurae exigebantur: quod cum difficile esset, multique ex libidine pondera et mensuras sibi componerent, instituit Valen tinianus. per regiones Urbis universas, pondera, ut in l. 27. scribit Amm. Marcellin. Postea moris fuit, ut acceptas ab Imperatore mensuras et pondera servarent vel Papa vel Senatus: qua de re exstat, Iustiniani pragmatica sanctio, cuius c. 18. iubentur dari vel suscipi specics vel pecunia, in illis mensuris, vel ponderibus, quae beatissimo Papae vel amplissimo Senatui nostra pietas in praesenti contradidit. Atque hae sunt, quae dicebantur Capitolinae vel urbanae mensurae aut Italicae: aliis maiores, quarum velgo usus saltem in certis rebus etiam Romae, nedum in provinciis. Symmachus l. 10. ep. 26. Mille sexcentas auri libras decennalibus Imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas: id est, trutinae largioris examine. At Hieronymus Italicis mensuris opponit castrenses; quae, ut ex illius verbis patet, urbanis erant dimidio maiores, Hinc, ait duos xo/as2] Atticos facit: quos non appellare possumus duos sextarios Italicos: ita ut hinc mensura sit Iudaici sextarii, nostrique castrensis: cuius sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Apud Aristidem Sacrarum 3. *h(mi/na *bas1ilikh\], videtur esse Capitolina sive Urbana Gemina. Ait enim se, cum propter valetudinem vino diu abstinuisset, monitum a Deo suo, ut heminam sive Imperatoriam vini biberet. Erat autem hemina Romana sextarii dimidium, qui consuetus modus erat modicorum potorum. Idem ibidem ostendit, antea cum valeret, solitum se bibere alterum tantum, sive sextarium Romanum; quam ipse mensuram cum cotyla confert, cuius erat tum in Asia usus, ubi illa scribebat. De qua cotyla aut non multum dispari, Chrysostomi verba accepit Casaubon, in ad Ephes c. 5. *oi)/nou kotu/lh kai\ a)/rtos2 ei(=s2 a)rkei= gaste/ra e)mpth=s1ai a)nqrw/pou], Cotyla vini et unus panis sufficit hominis ventri replendo, etc. Vide Casaubon, ad Capitolin. in Maximinis, c. 4. et de Mensurae ratione apud Antiquos, fuse disserentem Salmas. ad Solin. p. 688. nec non qui de Ponderibus ac Mensuris accurate scripsere, Georg. A. gricolam libris 5. quorum primus est de mensuris Romanis, alter de Graecis. Andr. Alciatum, Ioh. Baptistam Villalpandum Comm. in Ezech l. 3. ubi de Hebraeorum ponderibus, numismatis ac Mensuris agit, Portium, Budaeum, Fuchsium, Glareanum, Gouldmannum Dictionarii sui Appendice, in qua Pondera, Mensuas et monetas Veterum ad ea veducit, quae Anglis sunt in usu. Thom Godwyn. de Ritibus Hebr l. 6. c. 9. etc. nec non infra in voce Quadrantal. De more vero in Mensuris numerandis Veterum, aliquid ubi devoce Kyrieles: et de poena false mensurantium infra ubi de Praecipitio. ROMANAE LIQUIDORUM MENSURAE Acetabulum, ab aceto, ut Graecorum o)cu/bafon], quod in eiusmodi vasculo acetum ad intinctus poneretur: habet sesquicyathum; uncias autem mensurales duas etc dimidiam. Angl. an ounce three quarters, twocharats: tvelve grains and an half Englisch. Amphora, a Graec. a)mforeu\s2], alias Quadrantal, a forma cubica. Cubus enim est e pede Romano et Iovitacratus, qui servabatur in Capitolio; ut Mensurarum typus: Urnas habet duas, Libras vero 80. Capitur pro Metreta, sed plerumque tunc distinctionis causa adicitur, Attica: Notatur sic q Congius sextarios 6. babet, libras mensurales 10. Eius nota est e. Culeus, Amphoras 20. complectitur. Libras mensurales 1600. Maxima mensura liquoris capax. Cyathus, in Sacrificiis Simpulus, ligulas sive cochlearia continet 40. sescunciam: drachmam et scrupulum mensurales. Eius nota C. V. Hemina, a Graec. h(/mis1u], quartarios 2. continet, uncias mensurales 10. Notatur sic S. Libra, quam Galenus metrikh\n], i. e. Mensuralem vocat, continet uncias 12. eratque vas in oleo metiendo Romanis usitatum, cornea constans pellucida materia, et extrinsecus lineis ambientibus in 12. aequales partes divisa. Quibus Mensuris, et earum partibus (quamvis ultra semunciam vix processum) Agricola omnium mensurarum capacitatem aestimat. Quartarius, quia sexctarii pars quarta habet Acetabula duo, Uncias vero mensurales 5. Eius nota est Q. Sextarius, quia sexta pars Congii, Heminas 2. uncias autem mensurales 20. continet. Italicus dicitur respectu Graeci, et Urbicus respectu Castrensis, qui 2. urbicos continet: Sextarius, qui 12 Cyathos capit, in partes easdem cum Libra et Asse dividitur, sed pro semisse Heminam, pro Uncia Cyathum dicunt. Eius nota est . Urna, Congios 3. Libras vero 40. continet. Eius signum est q s. ARIDORUM MENSURAE. Acetabulum, Cyathus, Hemina, Ligula, vide supra. Modius, a modo, continet Sextarios 16. Libras mensurales 26. et uncias 8. Angl. 14. pints and 14. ounces English, andsomewhat more than a pint. Eius dimidium est Semodios: Trimodium tres Modios capit. Modiolus Plautinus, quantum continuerit, ignoratur, Modii autem nota est Mo. Sextarius, vide supra. Arida Plinius Libris aestimat, quem videl. 18. c. 7. INTERVALLORUM MENSURAE. Actus minimus (Rei enim Rusticae Scriptores utuntur Pede, Passu, Actu, Climate, Versu, Actu quadrato, Iugero) longus pedes 120. Latus 4. continet pedes quadratos 480. Actus quadratus, longus et latus pedes 120. continet quadratos pdes 14400. diciturque etiam Mina. Clima, longum et latum pdes 60. continet pedes quadratos 3600. Cubitum et Cubitus est sesquipes. Digitus, Architecti enim utuntur Digito, Palmo, Pede) latus seu transversus, minima est mensura Vide infra. Gradus, pedes 2. et semissis. Iugerum, longum pedes 240. latum 120. pedes quadratos continet 28800. et in easdem cum Asse partes dividitur. Milliare (Geographi autem Milliari et Passu utuntur) est mille passus, olimque Lapis, item Cippus dictum est. Palmipes est palmorum 5. Est autem Palmus digitorum 4. unciarum vero 3. Passus, a manibus passis, pedum est 5. Pes, palmorum est 3. digitorum 16. unciarum autem 2. Unde fit, ut in partes dividatur, iisdem, quibus Assis partes, nominibus appellatas. Est autem Pes triplex, porrectus, pedis quadrati dimidium: Contractus, pes quadratus: Quadratus, duo pedes porrecti. Hinc Semipes, Sesquipes, Semipedalis, Sesquipedalis, Bipedalis, etc. Apud Columellam quoque Dupondium, pro 2. Pedibus reperias. Versus, longus et latus pedes 100. continet pedes quadratos decem mille. Uncia, est digitus et tertia digiti pars. Unde fit Uncialis et Sescuncialis. Porro Romani, sicur et Graeci, viarum spatia Pertica, quae Graecis *a)/kaina], pedum 10. fuit, usi sunt. Hinc *deka/pous2] Platoni dicitur, et eum sequuto Ciceroni Philipp. 14. decermpeda. Quemadmodum etiam *staqmo\s2] Graecis spatium quodcumque, quod ab Exercitu diurno conficitur itinere, denotavit, sic Latini dixere: Primis, secundis. etc. castris, ad aliquem locum pervenire. GRAECORUM GEORGICAE MENSURAE LIQUIDORUM. *o( *a)mforeu\s2], Amphora, 4. continet choas, libras mensuiales 54. h( *kotu/lh], Cotyla, acetabula habet 4. uncias mensurales 13. et semissem. o) *ku/aqos2], habet mystra 4. mensurales uncias 2. drachmas 2. o( *metrhth\s2], Metretes continet 2. Amphoras, libras mensurales 108. to\ *o)cu/bafon] Acetabulum, alias trubli/on] quoque, capit uncias mensurales 13. cum semisse. o( *xou=s2], habet Cotylas 12. mensurales libras 13. et semissem. ATTICAE LIQUIDORUM MENSURAE. *a)rusth\r], apud Herodotum, mensura est ignotae capacitatis. *kotu/lh, trubli/on h(mi/ceston], quartarios continet 2. uncias mensurales 9. Aliquando *kotu/lh] pro Hemina sumitur, aliquando pro Libra mensurali, apud Plut. pro Sextario Romano. o( *ku/aqos2], Cyathus, conchas habet 2. mystra 4. chemas 5. mensurae sescunciam. o( *metrhth\s2], Metreta, choas habet 12. libras mensurales 108. o( *ce/sths2], Sextarius, cotylas 2. uncias mensurales 18. capit. Cum pro Sextario Romano sumitur, dicitur ce/sths2 *i)taliko\s2] Notatur sic c]. vel ce.] to\ )*ocu/bafon], Acetabulum, habet sesquicyathum, uncias mensurales 2. et drachmas 2. Pocula sunt: r)uto\n], capiens 2. choas: e)le/fas2] 3. dei=nos2] metretam. to\ *te/tarton], Quartarius h(mikotu/lion], Semicotyla, habet acetabula 2. uncias vero mensurales 4. et semissem. o( *xou=s2], Chus, et o( *xreu\s2, a)po\ tou= xu/ein], fundere, sextarios sex continet, libras mensurales novem: Et quidem his mensuris maxime Medicos Graecos uti videmus, Galenum, Dioscoridem etc. De Mensuris eorum Georgicis vide intra, in voce Rusticanae. ATTICAE MENSURAE ARIDOROM. o( *me/dimnos2], Medimnum et us, capit choenices 48. libras mensurales 108. Notatur hoc modo Me. *xoi=n/ic], Choenix, me/tron kat) e)coxh\n] dicitur, quasi sit principium omnis mensurae. Habet cotylas 3. vel sextarium 1. et semissem, libras mensurales 2. et quadrantem. Aridorum quoque mensurae sunt *ce/sths2, *kotu/lh, *o)cu/bafon, *ku/aqos2], de quibus vide supra. INTERVALLORUM MENSURAE APUD GRAECOS. *da/ktulos2], digitus, minima mensura. *di/aulos2], stadia duo conficit. *do/lixos2], stadia 12. *doxmh\], palmus, 4. continet digitos. Dicitur etaim *dw=ron] to\ *kli/ma], quoque versus est pedum sexagintas. h( *lixa\st], intervallum inter policem et indicem extenso: 10. digitos capit. to\ *mi/lion], milliare, 8. stadia facit to\ *o)rqo/dwron], a carpo ad summum digiti medii intervallum: 11. Digitorum. h( *or)rguia\], passus: Spatium, quod ambabus manibus extensis ac pectore metimur. to\ *ple/qron], pedum est 100. dimidum *a)/roura]. *pugmh\], cubitus decurtatus minor, digitorum est 18. o( pugw\n], cubitus decurtatus maior, 20. o( *ph=xus2], cubitus, spatium a cubito usque ad summam digiti medii partem, digitorum est 24. o( *pou=s2], pes, digitorum est 16. h) *spiqamh\], continet digitos 12. to\ *sta/dion], 600. pedum est. Vide quoque supra. HEBREAE LIQUIDORUM MENSURAE. Bath ba/qos2], eiusdem cum Epha capacitatis, decima erat pars Homer, Ezech c. 45. v. 14. Hin, *i(=na] continebat 72. ovitestas, Angl. three quarts, Buxtorf. Lexic. Hieronym. vertit, Sextarium, Levit c. 19. v. 36. Log, lo/gos2], continet 6. ovi putamina, Buxtorf. Lexic: the fourth part of a Kab, half a pmte, Godwyno. Hieronym. vertit Sextarium: Septuaginta kotu/lhn]. Nebel, Latin. uter, est Epiphanio mensura 150. sextariorum. ARIDORUM MENSURAE. Cab, ka/bos2], continet 24. ovi cortices. Angl. a quart. Minima mensurarum, quarum Scriptura meminit, Cabi quarta pars est, 2 Reg c. 6. v. 25. Cor, ko/ros2], cum Homer, tantundem capiebat, Ezech c. 45. v. 14. Gouldmanno continet 2. Lethec, Atticos medimnos 40. libras mensurales 1080. Epiphan. et Hieronum. ei modios attribuunt 30. Septuaginta 3. Atrabas. Epha, o)ifi\, o)fi\], continet 3. Sata, Angl. hals a bushel an a potle. Medimnus Atticus, Gouldmanno. Lethec, continet 15. modios, eius mentio Hos. c. 3. v. 2. Godwyn. Omer, go/mor], Iosepho a)s1s1arw=n], capit 1. Cabum, cum dimidio et quinta parte Cabi: decima pats Epha, Exodi c. 16. v. 36. Godwyn. Gouldmanno 7. Atticos sextarios et 5. sextarii partem continet. Homer vero, a, voce Chamor], i. e. Asinus, quia tantum continet, quantum asinus ferre potest, capit 10. Epha. Ezech. 45. v. 11. Seah, s1a/ton], satum, a Latinis Interpretib. Modius communiter redditur, continet que 6. Cabos, Angl. a gallon and half, Godwyn. Gouldmanno 3. Omeres et tertiam unius partem tenet, Chosas Atticas 4. INTERVALLORUM MENSURAE. Amma, Latin. Cubitus, fuit quadruplex: quorum. Communis, Graece ph=xus2], continet sesquipedem, seu 15. digitos. Sacer, altero maior erat. Regius, tribus digitis communem excedebat. Geometricus 6. communes complectitur, qui in Arcae Noabi exstructione dicitur fuisse observatus. Cheleb, i. e. Funiculus, Graece s1xoi=nos2], in agrorum dimensione usitatus, quam longus fuerit, ignoratur. Apud Aegyptios 60. stadiorum, Marino tantum 40. fuit. Eosdem una cum Persis parasangis pro schoenis et vicissim usos esse, ex Strabone et Plinio patet. Etsbang, i. e. Digitus seu pollex, minima mensura, continet latitudinem 6. granorum frumenti prope se invicem positorum. Proprie tamen quatuor digiti tres constituunt pollices: Iunius in Ezech c. 40. v. 5. Kaneb, i. e. Arundo, longa 6. cubitos regios et palmum, in aedium exstructionibus adbibebatur: aliter Canon Indubitata ac certa Mensura. Milliare, Hebr. Barath], quod proprie prandium denotat, spatium significavit, quod dimidio diei peragrari potuit, quantum nempe inter prandium et prandium intercedit. Eius mentio Genes c. 35. v. 16. ubi Graeci reddunt *xa/brada], an a Cibrath, quod Hebr. dimidium diei sonat. Paegnam, i. e. pes, 12. continet pollices. Palmus duplex, minor Hebr. Tophach], Graece *palaisti\s2], 4. erat, secundum quosdam, trium digitorum: maior Hebr. Zereth], Graec. s1piqamh\], Latin. Spithama, ac Dodrans, spatium significat, inter pollicem ac in dicem extensos interceptum. Stadium in N. T. saepe memoratum, efficit 125. passus, seu 8. millaris partem: Tophach, vide paulo supra, Palmus. Tsagad, i. e. passus. Zerah, i. e. dodrans seu spithama, Vide paulo supra. Palmus Apud Persas regius cubitus digitorum fuit 27. Parasanga, stadiorum 30. etc. Apud arabas, Cuathum fuit cythus: Corboni, Hemina: Dorach Italicum, amphora Roman. Falgerim, Cochleare: Iohem, congius: Keiliatti, quartarius: Kift, sextarius: Mustarum, mystrum: Rasfuff, acetabulum: Rotulus libra mensuralis etc. Vide Auctores supra memorator, ut et infra Milliare.
MERARI
fil. Levi. Gen c. 46. v. 11.
MERCATURA
inventum Poenorum est, si Plinio credimus l. 7. c. 6. Mercurii, fi Diodorum audimus l. 6. quem proin cum sacellos seu marsupio, a zona pendulo, pictum et a Mercatoribus Idibus Maiis Romae sollenniter cultum: quemadmodum et apud Cretenses Mercurialia vigebant, legimus. Idem sibi Gallos quondam habuisse persuasum Caesar refert l. 6. Bell. Gall. c. 17. cum ait: Deum maxime Mercurium celebrant, cuius plurima apud eossimulacra; Hunc enim omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum Ducem, hunc ad quaestum pecuniae, Mer caturasque vim maximam habere arbitrantur. Plin. loc. cit. velut sui immemor, emere ac vendere instituisse Liberum Patrem ait. Verum ex Iosepho Iud. Ant. l. 1. vendendi emendique usum multo ante apud Hebraeos, idque Noahi iam temporibus, viguisse discimus: Quemadmodum primos Institores, qui nempe a Mercatoribus emunt, ut minutim vendant, Lydos fuisse Herodotus Musa I. docet, Primum autem et simplicissimum Mercaturae genus est, quod mercium permutatione fit. Sic apud Homerum Il. l]. Graecorum exercitus, vinum ex Lemno advectum emptitavit: Aere alii, ferro quidam lucente; bovinis Tergoribus quidam: bubus plerique, sed ipsis Mancipiis alii. Idem de Germanis Tacit. refert l. de mor. Germ. c. 5. Proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent: Interiores simplcius et antiquius permutatione mercium utuntur. De Britannis Solin. c. 75. Nummum, inquit, refutant; dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius, quam pretiis parant. Et hunc modum, ut naturae maxime convenientem, Aristoteles commendat Polit. l. 1. c. 6. Proin, licet alter Mercaturae modus iam invaluisset, Lycurgus Spartanorum Rex emi singula, non pecunia, sed compensatione mercium, sanxit: auri argentique usu velut omnium scelerum materia, sublato, Iustin. l. 3. c. 2. Romaeque, ut idem fieret, optavit Plin. l. 33. c. 1. Utinam posset, inquiens, e vita in totum abdicari aurum etc. Et paulo post, Quantum feliciore aevo, cum res ipsae permutabantur inter se sicut et Tro ianis temporibus factitatum, Homero credi convenit. Vide Matth. Berneggerum Quaest. in Taciti Germ. c. 17 et 18. et Fort. Licetum de Gemmis Annul. c. 160. ubi Gemmam, in qua duo Amaltheae cornua, plena terrae pomis omnigenis: inter quae culmus cum spica frumentacea, duabus humanis manibus iwvicem iunctis in inferiorigemmae parte, explicat. Habuerunt Romae Mercatores peculiare Collegium, quod Mercuiralium, ob rationem supra dictam, appellatum est; institutum Appio Claudio, P. Servilio Consulib. Eius meminit Cicero l. 2. ad Quintum Fr. Ep. 5. ubi et Capitolinorum: quemadmodum Tibicinum Val. Max. l. 2. c. 5. de Institutis, Fabrum Aerarium Plin. lib. 34. c. 1 Pigulorum, Idem l. 35. c. 12. Viatorum A. Gellius 1. 12. c. 3. Pistorum, Naviculariorum et Fabricensium Collegii, Pandectae mentionem faciunt. Quorum prima origo a Numa arcessitur Plutarcho: Habebant autem illa, ad exemplar Reip. res communes, arcam, Actorem sive Syndicum etc. potueruntque manumittere, legatum capere legesque sibi ferre dummodo ne quid ex publicis legibus corr umperetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. Zono iidem utebantur, e qua marsupium, ubi pecunia reconderetur, pendebat, unde et Mercurium cum saccello pingi supra diximus, et confirmat Vet. Gloss. in A. Persium Sat. 5. v. 111. Ipsum (Mercurium) Deum lucri dicunt, unde et cum saccello pingitur, et a Negotiatoribus plurimum colitur. Vide quae de eodem habet Fulgentius Mytholog. l. 1. ac Dempsterus, Paralipp. in Rosini Antiqq. l. 2. c. 9. ut et infra, in voce Negotiator: Coeterum ob negotiatorum imposturas, fraudes, mendacia, blasphemias Mercaturam pene damnasse veteres Christianos, utpote qui non spe praedae aut quaestus causa mare ingrediebantur, ex longinquis et dissitis locis, vitae vum periculo, lucrosas congerebant merces, abunde contenti sorte sua, quam Deus iis assignaverat, discas ex Augustino Tomo VIII. in Psalm. 70. p. 166. 167. Ambrosio de Offioiis l. 1. c. 40. Tertulliano de Idolol. c. 11. Arnobio adv. Gentes l. 2. etc. Adde dicenda, voce Monoploium it. Pantapola, Polluctum Societas
MERCURIUS
Iovis et Maiae fil. Graecis Hermes a)po\ tou= e(rmhneu/ein]. h. e. ab interpretando dictus. Voss. vero (*ermh=s2] vult esse ab i. e. sermo, eloquium. Erat enim nuntius Deorum, unde Heratio in Odis l. 1. Od. 10. ------ Superis Deorum Gratus, et Imis. Claudian. l. 1. de Raptu Proserpin. v. 89. de eo, ------ Commune profundis Et superis numen, qui fas per limen utrumque Solus habet, gemminoque facit commercia mundo. Praeter hunc tres alii Mercurii dicuntur, unus Caeli ac Diei fil. alter Liberi et Proserpinae, tertius Iuvis et Cyllenes, quem fama est ob Argi caedem profugum, literas Aegyptiis ostendisse. Verum omnes hi ad Maiae filium referri solent; cui idcirco alas in capite et pedibus attribuunt. eo commento significare volentes, velocum frei per aere sermonem. Ideo autem Deorum nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Dictus est Deus facundiae, quod hominibus eloquentiam praestare putabatur. Habitus est etiam Deus mercatorum, lucri, palaestrae, furum. Lyram invenit. Hermaphroditum ex sorore Venere genuit, Martem e duris carceribus liberavit, Argum interemit, Prometheum in Caucaso religavit. Vide Hesiod. Homer. in Hymn. Cartaium de Imag. Deor. Nat. Com. in Mythol. l. 5. c. 4. Est etiam unus ex 7. Planetis, omnium minimus, fere semper subest radiis solaribus, a quibus non recedit longius quam 28. gradus. Amerce, sive mercimonio Mercurii nomen forte. Sed (ut inquit Vir Doctus) Hebraeis est Mercolis, a negotiari]: ut in illo proverbio de quo Drusius Proverb. Class. 1. l. 2. Proverb. 34. Sparsit Lapidem in Mercolis. Pro eo Salomon habet Margemah, a lapidibus obruit. Proverb.] c. 26. v. 8. Sicut qui mittit lapidem in Margemal, vel, ut habet vulgaris. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii; ita qui tribuit insipienti honorem. Erant autemqpud priscos (*ermai=oi lo/foi], sive lapidum acervi Mercuriales, viis publicis et compitis ad itinera commonstranda congesti, quos transeuntes viatores crebro lapidum iactu in Mercurii honorem augebant. Dicuntur acervi isti (/*ermakes2] Nicandro; ac de iis est intelligendum, Anthol. l. 4. Epigramma 12. (*iero\n (*ermei/h me parastei/xontes2 e)/xeus1an] )/*anqrwpoi li/qinon s1wro/n]. Voluit igitur sapientissimus ille hominum, eum qui stultum honestaverit, perinde sacene ac si acervum Mercurii lapidis iactu augeret, neuter enim beneficium agnoscit, neuter rependit. Alii autem a vendere, Mercurium] deducunt. Nic. Lloyd. Coeterum, quamvis Ollae seu xu/trai] aliis quoque Diis consecrandis, sive iam modo consecratis, quandoque offerrentur; potissimum tamen illae, quasique eis proprium, usum in Mercurioruns Consecrationibus habebant. Ita enim Aristophanes Pace: *xo. *a)/ge dh\. ti/ nw=in e)nteu=qen poihte/on;] *tr. *ti/ d) a)/llog) h(/ tau/thn xu/trais2 i(drute/on?] *xo. *xu/trais1in, w()s1per menfo/menon *e(rmi/dion;] *tr, *ti/ dai\ dokei=; bou/lesqe larinw=| boi+/;] *xo. *boi+\; mhdamw=s2 i(/na mh\ bohqei=n poide/oi:] *tr. *a)lla u(i+\ paxei/a| kai\ mega/lh|]; etc. Ch. Age quid iam deinceps faciendum est? Tr. Quid aliud, quam illam ollis Consecrando statuere? Ch. Ollisne, tamquam vitem quendam Mercuriolum? Tr. Quid aliud videtur, num Iuvenco saginato? Ch. Iuvenco? nequaquam; ne aliquo nobis iuvandum sit. Tr. Suine pingui ac magna etc. Ad quae verba notat Scholiastes, ditiores ac largos Deorum cultores maiore sumptu, pauperes ac avaros tenuiore, in huiusmodi consecrationis ritu, sacrificia sua peregisse. Etiam vero in Diis discrimen, inter quos qui maioris erant auctoritatis, sumptuosioribus victimis propitiabantur, qui minoris, qualem Mercurium fuisse ex versibus praefatis liquet, leguminibus placabantur. Mos nam que erat, ut idem Scholiastes ad Plutum ob servat, in consecrandis ac collocandis imaginibus circumducere in pompa Ollas cum leguminibus decoctis, quae portabantur a feminis versicoloribus adornatas. Et illa ut primitias gratulatorias Diis tribuebant. Vide Anton. Van Dalen Schediassmate de Consecrationibus Ethnicis: Effinxere eum iuvenem formosum, non tamen fucatum aut comptum, sed nativa quadam virtutis specie, vultu hilari, acribus oculis, in basi quadrata; quae stabilitatis, ac firmitatis figura est: capite ac pedibus alatis, cum caduceo, cui duo dracones implicati. Et quidem, quod disciplinarum caelestium, ut eum manilius vocat Astronom. l. 1. Auctorem, eloquentiaeque ac Veritatis Praesidem, cubicum ac quadratum Antiquitas figuravit, unde *tetraglw/xin] Antzolog. l. 1. Epigr. a Leonide appellatur, hinc factum conicit Solerius, ut plerisque in locis pileus Doctoralis, qui magna sollennitate in Academiis conferri solet, forma sit quadrata: ut Italorum inprimis et Sinensium exemplo monostrat, l. de Pileo sect. 11. Caduceum eius, virga rectum, ad quam Herculeo nodo tevincti erant angues duo, masculus ac femina, egregie explicat fortunius Licetus de recond. Antiqq. Lucernis l. 6. c. 97. ubi de Lucerna Aegyptia in Adriani numismate ei sermo est. Sed et eundem, utpotelatronum quoque Deum, petasatum, i. e. coopertum, formavere, quodhoc hominum genus alienis opibus, nocti tenebris tectum, inhiet. Porro saccellum quoque ei tribuerunt, seu marsupium a zona pendulum, quod Deus lucri ac Negotiatorum Praeses haberetur, quibus in more positum crat, in marsupio isi insmodi pecuniam circumferre, non apud Romanos modo, sed et Graecos: qua de re vide supra in voce Marsupium, item Mercatura. Fuit aut em communis Deus vocatus, et cum Deorum alii aerii, alii caelestes, alii marini, alii terrestres, vocarentur, solus Mercurius, utramque velut naturam caelestium aeriorumque ac terrestrium habere iudicatus est. Claudian. loc. cit. Atlantis Tegeaee nepos; commune profundis Et superis Numen, qui fas per limen utrumque Solus habes, geminoque facis commercia mundo. Hornius, qui Mercurium, primo Mecar seu Mecarium, a voce Hebraea , qua Viri sapientes communiter antiquitus appellabantur, kat) e)coxh\n] dictum vult, utpote inventorem omnium artium ac disciplianrum, non ab Aegyptiis modo et Graecis, sed et Barbaris gentibus innumeris habitum, Histor. Philos. l. 1. c. 5. cum cum Iove ibidem, ac cum Apolline, c. seq. eundem facit, cum nihil antiquis insolens sit, uni Deo diversa, ut officia, sic nomina, assignare. Ita quem Phoenices Kadmum, Aegyptii Thohuth, Libyes et Galli Herculem, Graecos Hermetem sive Kadmilum dixisse ostendit. Cum Minerva certe, ac Hercule communem aram statuamque habuit, ut videre est supra, in vocibus Hermathena et Hermeracla. Praecipua veneratione cultus est a Germanis antiquis, cui hostilem aciem devovere, et certis diebus humanis hostiis litare fuisse solitos, docet Tacit. Annal. l. 13. c. 57. et l. de Mor. Germ. c. 9. ab iis Teutatem dictum, docet Lucanus l. 1. v. 444. Et quibus immitis placatur sanguine diro Teutates, horrensque feris altaribus Haesus. De Gallis, vide supra, in voce Mercoria. Graeci Romanique in compitis civitatum ei statuas erigebant, Hermarum nomine; quadratas, sine manibus et brachiis, solo insignitas capite, in quarum medio virilia adsculpebantur: qui mos ab Atheniensibus ad alias gentes defluxit, Pausan. Messeniacis. Vide quoque Herodotum l. 2. Xenoph. de Magist. Equit. Servium ad Aen. l. 8. v. 138. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 19. Valer. in Hieroglyphicis l, 35. ubi truncos hos Hermas vult esse indicia sermonis, qui suapte vi polleat, ac sine manibus omnia conficiat, Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 73. etc. Habuerunt istiusmodi Hermas Athenienses in Fanis, in viis, inque aedium vestibulis, illisque faciem Alcibiadis assinxere, teste Arnobio l. 6. contra Gent. Nomina iis a conditoribus, sic Hipparchai Hermae dictisunt. quos Hipparchus Pisistrati fil. erexerat: Andocidis Hermes memoratur Corn. Nepoti in Alcibiade, c. 3. Accidit, ut una nocte omnes Hermae, deicerentur, praeter unum, qui ante ianuam Andocidis erat, Andocidisque vocatus est etc. Romani illos in triviis habebant erectos: erant que ex ligno, marmore, lapide communi, habebantque bases elogiis claroroum virorum inscriptas, ut ex Plut. in Cimone patet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 9. cum Paralipom. Thom. Dempsteri. Cael. Rhodig. l. 17. c. 20. in sepulchralibus quoque columnis imponi consuvevisse Mercurti statuam, eo quod in animas defunctorum ius habere crederetur, docet: quem morem postea Solon, lege lata, qua sepulchrorum luxum circumcidebat, sustulit. Unde ad Isocratis tumulum, columnae sepulchrali statuam Sirenis superpositam legimus, apud Plut. de vit. 10. Rhet. Vide iterum Fortun. Licetum de Lucernis Ant. l. 6. c. 6. ubi columnam sepulchralem in Lucerna descriptam explicat. In Gymnasiis, nam et his praeera statuam eius non minus erectam fusse, docet Heliodorus l. 10. Illi die 19. primi mensis veteres Graecos sestum agitasse, et mel ac ficus edentes dixisse gluku\ h( *a)lh/qeia], dulcis est Veritas, memorat. Plut. de Isid. et Osir. etc. Adeius modum Michaelem Archangelum in amethysto Thuanaea, cum charecteribus variis, uti Basilidiani olim ac gnostici solebant, sculptum habes infra ubi de Michaele Archangelo. EPITHETA MERCURII, APUD GRAECOS ET ROMANOS. *a)gorai=os2] dictus est, quod Athenis en th= a)gora=|], in Foro, ei statua erecta esset. Aliger, apud Statium Theb. l. 2. v. 1. a celeritate Artium, quas vitae humanae intulit. Barthius ad. l. Arcas, apud eundem l. 1. Sylv. 2. v. 18. Tegeaticus Arcas, Nunc plantis, nunc fronte volat, Sidon. Camillus, ab hetruscis vocatus est, quod minister esset Deorum: sic enim illi sacrorum ministros vocare erant soliti. Chrysorrapis, Graece xrus1o/r)r(apis2], apud Musaeum et Orpheum Argonaut. v. 135. h. e. auream virgam gestans: quam ille ab Apolline, in compensationem fistulae ei donatae, accepisse fingitur Apollodoro. De cuius Virgae Mercurialis potestate et potentia peculiarem Tractationem, eamque satis Mysteriodem, in Superstitionum Magno Commentario se dare notat Casp. Barthius Animadversion. ad Papinium Statium Part. 2. p. 291. Communis est appellatus, ob rationem supra memoratam: Unde Proverb. *koino\s2 *e(rmh=s2], et cum quis in itinere quidpiam invenisset, solebat praefari, Communi Mercurio. Si vero duo forte convenirent, Heia commune quodcumque est lucri, clamasse alter legitur, apud Phaedrum l. 5. fab. 7. Cyllenius, quem vide suo loco, Romae aedes duas habuit, totidem aediculas, aras et templum. *e)mpolai=os2], quod Mercatorum curam gereret, Athenis est cultus. *e)no/dios2] it. *e)uo/dios2] et *h(gemo/nios2] vide infra Viales Dii. *e)riou/nios2], similiter ibidem. *e)/ufrwn], apud Orpheum, vide praelongum de eo Homeri Canticum. *lo/gus2], apud Lucianum Mercede conductis Apolog. eu)= a)\n h(mi=n e)/xh|, kai\ tw=| *logi/w| qu/s1omen]: ab Eloquentiae praesidentia. Eum enim cum Rhetorica, a Iove ad homines missum, memorat Aristides Platonica I. Sed et omnium scicntiarum consultus hoc nomine coli potuit, Nam th=s i(stori/as2 e)/mpeiron] sive pepaideume/non] Logion exponit Hesych., gnaarum omnis literaturae indicare volens, Barthius ubi supra. p. 91. Malevolus, teste Festo, dicebatur, quod in nullius spectaretur taberna. *mo/nimos2], vide supra Dii, infra Sol. *paligka/phlos2], vide supra *e)mpolai=os2]. *propu/laios2], appellatus est, quod aedium vestibula, ut supra vidimus, ei Athenis essent sacra. *strofai=os2], a stre/fein], quod post ianuas collocatus fures domibus insidiantes abigeret, et se verterc cogeret etc. Plura alia eius cognomina vide apud Scholiastes Aristophanis. *trike/falos2], vide infra Turium. Walcher. in hac voce. etc. Hactenus de Mercurio Numinis loco habito.
MEREMOTH
nomen viri. Esdr c. 8. v. 33.
MERENDA
olim cum Prandio eadem fuit: dein, cum luxus et nequitia serpere coepit; et ab ed ad Cenam, i. e., a meridie ad vesperam, ieiunitas nimium visa est longa, Prandii usus in Merendae locum ac horam successit: Merenda vero post eam horam, unde nomen sumpsit, i. e. post meridiem, producta est, qui mos hodieque obtinet. De ea Iustus Lipsius Cent. 1. Ep. 65. Merenda, inquit, est cibus, qui declinante die sumitur, quasi post meridiem edendus, et proxime cenae, unde et Antecoenium a quibusdam dicitur. Ios. Scaliger tamen Notis in Varr. de R. R. ait, Merendam dictam esse, quod iis, qui mererent aere, h. e. mercenariis data fuerit, adducens fragmentum Calpurnii: ------ Serae cum venerit hora Merendae. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 26. et 27. et supra passim.
MERIBBAAL
fil. Ionathan filii Saul. 1 Paral c. 8. v. 34.
MERIDIES
an quasi medidies, i. 3. medius dies: vel quia tum purius micat aether, quasi merus dies, septimum est diei tempus, de quo vide in voce Dies. Eam non reperiti ion XII. Tabbl. Plinius ait l. 7. c. 60. Duodecim Tabb. Ortus tantum et Occasus nominantur. Post aliquot annos adiectus et Meridies. Accenso Consulum id pronunitante cum Curio inter Rostra et Graecostasin prospexisset talem Solem. Cum tamen mentionem illius in XII. Tabbl. disertam habeamus, apud A. Gellium l. 17. c. 2. Ante Meridiem causam conscito, et Auctorem ad Herenium l. 2. nec non Censorinum de die Natali c. 23. ubi inquit, Horarum nomen non minus annos 300. Romae ignoratum esse credibile est: Nam in XII. Tabb. nusquam nominatas horas invenias, ut in alliis postea legibus: sed ante Meridiem: eo videl. quod partes diei, bifariam tum divisi, Meridies discernebat. Quae in speciem contraria conciliaturus I. Gothofredus, Lucem dici in Legg. XII. Tabb. in duas quidem partes paxumere/steron] distinctam sic fuisse, ut una, ante Meridiem; altera post Meridiem, diceretur: Meridiem tamen ipsam in Tabb. illis speciatim designatam non fuisse; quia eo tempore, cum Leges hae Decemvirales conscriberentur, nondum observatum fuerit exacte momentum illud, quod medium divideret diem; ait. Vide Iac. oiselium ICtum. Notis in Gellii locum praesatum, et supra Hora, item Horologium. Sequentibus igitur temporibus, cum dies civilis seu nuxqh/meron] in plures minutas et quidem 15. partes, nominibus suis distinctas, quarum qpud Poetas mentio passim, divisum esset, a media nocte incipiendo: sexta ad Meridiem, Angl. The fore-noon, septiam Meridies, Angl. Midday or noon, octava, de Meridie sive tempus occiduum, Angl. After-noon, appellata est, vide Thom. Godwynum Antholog. Rom l. 3. sect. 1.
MERIMUTH
nomen viri. Nehem c. 10. v. 5.
MEROB
primogenita Saulis, Davidi promissa, sed alteri data, 1 Sam c. 14. v. 49. et c. 18. v. 17.
MERODACH
Rex Babyloniorum Iugaeo successit. Vide Ies. c. 39. v. 1. qui 2 Reg c. 20. v. 12. dicitur Berodach Baladan, Ptolomeo Mardokempades fil. Baladanis, qui creditur Nabonassar in historiis profanis. Regnare incepit A. M. 3332. Ezechiam, post morbum eius, per Legatos falutavit, et de mir aculo, lquod in Sole paulo ante contigerat, erudiri petiit. Postea Manassen captum, cateaisque oneratum Babylonem perduxit: Assyriroum quoque regno potitus, Arphaxadum, Medorum Regem qui Arbianes, pater Deiocis, fuisse videtur, praelio superavit. Imperavit ann. 42. vel. 52. Ei successit Ben-Merodach, quem Nabuchodonosor senior. Beraso Nabopalassar, excepit, cui successit Nabuchodonosor, avus Evilmerodachi, proavus Balthasaris. Ptol. l. 4. Almag. c. 6. et 8. Fuseb. in Chron. et l. 9. Praep. Euang. Scalig. l. 5. de Emend. Temp. Petavius l. 9. doctr. Temp. Mercator, Ricciolus Chron. Ref. l. 5. c. 6. n. 1. Codomannus, Funccius, etc. Ioh. Marshamo adnotante initium Regis Merodachi duabus Lunae eclipsibus confirmatum est apud Ptol. Almagesto l. 4. c. 6. atque 8. illius anni Ezechiae contemporanei sunt: regnavit autem ann. 12. successore Arkaino. Ceterum apud Babylonius Merodach, idoli nomen fuit, ut et Baal, sive Bel; Adan seu Adonis, Ierem c. 50. v. 2 Vide praefatum Marshamum Can. Chron. Sec. XVII. De Manasse vero captivo abducto, vide in voce Assan-Adinus etc.
MEROS
mons Indiae, inter Indum et Cophem fluv. Nysa Plin. l. 6. c. 21. Sacer Troge, Tricoryphus Polyaeno, l. 1. c. 1. in cius radice Dionysius, in Indiam proficiscens, Nysam urbem condidit: Q. Curtius l. 8. c. 10. ubi de Nysa, et incolis eius: A. Libere Patre se conditos esse dicebant, et vera haec origo erat. Sita est sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant. Inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femore Liberum Patrem esse caelatum. Graece enim *mhro\s2] femur fignisicat. Natus autem Bacchus fingitur ex femore Iovis, (ut illud addam) quia Phoenices nominibus illis, qui proprie femur signisi cant, etiam verenda intelligunt, unde tritum illud in scriptura, dgredi de femore patris. Gen c. 46. v. 26. Exod c. 1. v. 5. Sunt autem, quibus in historia natalium Bacchi *mhro\s2] non est femur, sed montis nomen, in quo putatur esse genitus. Quod potest fieri, modo commode sumatur, non pro monte in India Meri nomine, sed pro lateremontis. nam et hoc Phoeocium est, partes montis vacare femora. Hinc Iudic c. 19. v. 1. )*en mhroi=s2 o)/rous2 )*efrai+/m], In femoribus montis Ephraim pro lateribus. Ita Bacchus potuit nasci en mhrw=|], i. e. in latere montis, ut propterea nihil sit opus Meron montem in India sibi fingere, Nic. Lloydius.
MESEZEBEL
pater Barachiae. Nehem c. 3. v. 4.
MESIZABELI_nomen_viri
Nehem c. 10. v. 21.
MESOLAM
fil. Saphatiae. 1 Paral c. 9. v. 8.
MESPHAR
nomen viri. Esdr c. 2. v. 2.
MESRIM
sil. Cham. Gen c. 10. v. 6. Hebr. Misraim.. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 24. Vide sis etiam Aegyptus.
MESSAA
regio Iudaeae. Hieronym. de Loc. Hebr. in qua habitaverunt filii Ioctan. Gen c. 10. v. 30. Item, nomen viri. 2. Reg. c. 11. v. 6.
METABEEL
nomen viri. Nehem c. 6. v. 10.
METALLA
sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuere: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum et amplius ibi ad marmora secanda damnatorum reperit; suitque haec familiaris ac frequens Christianorum damnatio, quae et libertatem adimebat. Vide infra. Infimum enim apud Romanos servorum genus, compepediti erant hi Ergast ularii seu Fossores, quibus per totam diem labore fatigatis vix cantabrum edere ad vesperam dabatur: sic autem furfuraceus dicebatur panis, quo canes, ne dum fervi, pasci solebant, Hadr. Turnebus Advers. l. 15. c. 16. Istiusmodi fossoris imaginem exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis, Vide et supra in voce Fossores. Apud Athenienses Metallorum fodinae redimebantur para\ th=s po/lews2], idque magni, quare non licebat effodere extra fines suos, ne alteri damnum daretur. Soli autem cives non redimebant istiusmodi fodinas, sed et pari iure hospites ac inquilini, teste Xenoph. po/rois2]: atque si quis kainotomi/an] Metallorum aggredi vellet, tenebatur idindicare Praefectis huic rei a populo, ut ab illo acciperent quartam vicesimam Metalli, quod novo illo opere effodiebatur: qui secus secisset, postulabatur a)gra/fou meta/llou]; atque haec dica, quae proprie fa/s1is2] dicebatur, scibebatur apud Praetorem, Pollux l. 8. c. 6. Legem, Metallicas actiones concernentem, hanc suggerit Demosthenes pro\s2 *panta/ineton: *e)a/n tis2 e)cei/llh tina\ th=s e)rgas1i/as2, a)\n u(fa/yh| tis2, a)\n o(/pla e)kfe/rh|, a)\n e)pikatate/mnh| tw= me/trwn e)kto\s2: metallkika\s2 di/kas2 ei)=nai]. Si quis alterum probibuerit opus facere (metallicum) si quis ignem importarit, et succenderit: si vasa instrument aque exportarit: si effoderit extra fines suos: (metallicae actiones adversus eos dantor.) Ouas dicas apud Thesmothetas scribi solitas fuisse, docet Pollux l. 8. c. 9. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Alt. l. 7. tit. 12. Primus vero Metalla confi ciendi artem in venisse in Occidente, Faunus Pici fil. in Oriente, Semiramis, Assyriae Regina, dicitur Suidae: quorum haec populis quamplurimis subactis, ad fodienda metalla captivos adhibuerit. Sed utroque antiquior Chamus, Noahi sil. potiori iure hoc, si quid est laudis, sibi vendicet: irno non sine ratione altius nonn ulli assurgunt, et Thubal-Kainum, sil. Lameci, personatum illum Poetarum Vulcanum, qui erudivit omnem fabrum aerarium et ferrarium, Genes c. 4. v. 22. Metallurgices Auctorem faciunt, Namque originem huius ipsi Agriculturae, quae omnium Artium extra controversiam antiquissima est, vel coaevam, vel nonmulto recentiorem credere vonvenit. Cum et agricolae opusaratro, et militi gladio, et fabro securi ac dolabra opus, quae omnia ex metallo constant. Utraque dein operae ac labotis fructum et terra nanciscitur. Unde Agriculturam cumMetallca coniungens Aristoteles Oeconom. l. 1. c. 2. ait: *kth/s1ews2 de prw/the)pime/leia h( kata\ fu/s1in. *kata\fu/s1in de\ *gewrgikh\ prote/ra kai\ deu/tera, o(/s1ai a)po\ th=s gh=s2 oi(=on *metalleitikh\ kai\ ei)/ tis2 a)/llh h( de\ *gewrgikh\ ma/lista, o(/ti dikai/a]. Exiis, quae possidemus, prima est cura quae sequitur naturam. At ordine naturae prior est Agricultura: et secundum obtinent locum quaecumque aliquid e terra proferunt: Qualis est Metallorum ars, et si qua est alia huiusmodi, praecipue tamen Agricultura quod sit iusta. Quae ultima verba, quam non Metallicae inprimis quae in auro argentoque, avaritiae ac scelerum irritamentis, occupatur, conveniant, Sinenses, apud quos tamen innumerae metallorum sunt fodinae, hodieque agnoscunt. Unde, aurum et argentum ne eruatur, lege apud illos cautum est, eo quod, praeter modo dicta, noxiis exhalationibus passim in mineris homines interirenecesse habeant, quorum vitam pluris, quam aurum argentumque (propter quae Europai et terrae matris viscera scrutamur et superficiem hominum cadaveribus saepereplemus) ab Imperatoribus ac Regibus aestimari par sit. Primum autem Ferrum ac Aes, exin Argentum, sero tandem Autum effodi coepisse, ex Plinio discimus. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de Philos. c. 15. Agricolam, alios; utide Metalliseptuplicis praefectura Platenis attributa, a veteribus horumque circa ista superstitione, supra aliquid voce Lamina: de Metallis olfactu diiudicari solitis, in fra voce Olfactus: de Christianis olim frequenter ad Metalla damnatis, aliquid infra itidem, voce Phunon etc. Addam pauca de praestantissimis Metallifodinis, quae hodie in America, olim in Hispania fuere, e qua tanta Metallorum, auri praecipue ac argenti, in Romanum aerarium copia olim illata est, a triumphantibus, Cn. Cornelio Lentulo, M. Helvio Blasone, Q. Minucio Thermo, M. Porcio Catone, M. Fulvio Nobiliore, C. Calphurnio Pisone, L. Quinctio Crispino, Q. Fulvio Flacco, T. Sempronio Graccho, L. Posthumio Albinid aliisque, ut merito dixerit Antonius Augustinus, Hispaniam id temporis Remanis fuisse eo loco, quo nunc Hispanis America est, Vide Adam. Preyclium Sina et Europa c. 30. et supra in voce Fodina. De Daemonibus, subinde in locis, unde Metalla eruuntur, conspicuis, ita quoque modo memoratus Auctor: Hic iterum, inquit, quaeri solet quae sint illa daemonia in fedinis obbversantia, cur exsecrationibus et fistula ibi sit abstinendum? Daemenia videntur valde operose laborare, cum tamen nihil moveant, nihil promoveant (aliquando utique irrit antur ac poenas infligunt) id quod fossoribus divitis venae indiciam, Princeps aeris et inferni est Satan, dominatur per inferiora, donec catenis velegetur in abyssumptenebrarum ubi ignis ei aeternus paratur. Habuerit ille Apostasiarcha suos praefectos ac emissarios ad 4. mundi plagas; Sint aetherei, sint aerei, aquei et terrestres, ipsi famuli; sint regnorum, flaviorum, negotiorum patroni; sint marini, silvant, tutelares denique: sed quis nobis gradus istos definiet cum hactenus nemo eos demonstraverit, nisi ex usu Paganorum et similitudine nostrorum conceptuum. Ubi sub aquis, et in visceribus rerrae sunt, illc campi Elysii, palatia, regiaeturbae et splendores infernales. Iniunxerit princeps eorum suis diversissima illa ministeria et iubendo firmarit corpora illis spiritualia, terrenae massae expertia, quibus ut instrumentis utantur et exuantur finito ministerio, cum scena excedunt: Sint et thesaurorum custodes aut perversores adeoque ultores etc. Hactenus ille. Vide quoque Nicolai Rigaltii Notas ad Agrimensores p. 144. Phil Iac. Maussacum ad Harpocrationem p. 149. Ios. Castalionem Var. Lection. c. 20. Lud. dela Cerda Adversar. c. 142. Casp. Barthium Animadversion, ad Statium passim etc. Hinc Metallica, Georgio Agricolae dicuntur, quae vel metalla ipsa sunt, vel iuxta metalla reperiuntur, vel dum in fornacibus alia excoquuntur, fiunt vel aliqua alia praeparatione ex eisdem consistunt: Metallici vero quasi Metallo addicti et mancipati dicuntur l. 8. §. in minister. alibique, qui ad Metallum (quod inter mediocris poenae genera numeratur a Paulo l. 5. sent. t. 7.) erant damnati: Cuiusmodi poenam a Tarquinio Superbo excogitatam esse, tradit Eutropius l. 1. c. 10. Sed iam ante eum Semiramidem Metalla invenisse eaque per capitivos exercuisse, refert Diodor. Sic. et ex eo Suidas, ut diximus. Habebant autem Romani Metalla multa, ut in Macedonia, Ephesi, praeter Hispaniam paulo ante memoratam: quibus duo alia addit Iustinianus Novell. 22. to\ en th=| prokonnh/s1w|] et to\ en th=| kaloume/nh| gu/yw|]; praeter quae Docimeni quoque et Tradensis mentio est, in l. 9. et 11. de Indulg. deb. in Cod. Theod. Quo sontes, vinculius additis, ad inquirendas eruendasque ut dictum, venas, damnabantur. Adimebat autem haec poena libertatem et servitutem irrogabat l. 8. §. est poena et l. 17. l. 36. ff. de poenis, l. 3. ff. de his, quae pro non scrip. hab. Coeterum diversa sunt in metallum, et in opus metalli damnari, d. l. 8. alibique passim. Nam qui in metallum damnati sunt, gravioribus: qui in opus metalli, levioribus vinculis premebantur. Hinc refugae ex opere metalli, in metallum dabantur: refugae vero Metalli, gravius ac durius coercebantur, l. 8. §. inter eos, 6. ff. de poen. l. pen. in sine ff. de var. etc. Brissonius apud Iohannem Calvinum Lexic. Iurid. e quo rerum Metallicarum appellationes technicas, iuxta nostram liaguam, quoque hic subiungere visum est. RERUM METALLICARUM APPELLATIONES TECHNICAE LATINO-GERMANICAE, Aes purum, Gediegen Kupffer. Alveus, ein Treg. Argentum, quod statim suum est, Gedlegen Silber. Argentum rude, Silber-Ertz. Argentum rude puniceum, Rotgulden-Ertz. Argentum rude plumbei coloris, Glass-Ertz. Argentum rude nigrum, Schwarz-Ertz. Argentum rude purpureum, Braun-Ertz. Argentum rude cinericium, Graw-Ertz. Argentum rude ruffum, Rotbrendig-Ertz. Argentum vivum purum, Gediegen Quecksilber. Anthrax, sive vena minii, Quecksilber-Ertz. Caput dimensionum, Fundtgrub. Carbones fossiles, Steinkolen. Carrus, Karren. Casa, Kann. Ceruleum, Lasur. Chrysocolla, Berggrun oder Schyfergrun, Cobaltum, Cobalt. Cuniculus, Stollen. Daemon metallicus, das Bergmennlein. Declive montis, das Geheng des Gebirgs. Dimensio, Mass. Excoquere, Schmeltzen. Exitus venae, das Ausgehen dess gangs. Extensio venae, das Streichen des gangs. Ferrum purum, Gediegen eysen. Fibrae, Klusst und geschikt. Fluores, Fluss. Fodina, Grub oder Zech. Fossam agere, Schroffen. Funis ductarius, Seil. Galena, sive Molybdaena, Glantz und Bleyertz: auch Bleyschwayff. Gypsum fossile, Gyps. Iacens, das Liegende. Iurati, die Geschworene. Iurati Duumviri, Zween Geschworne, die ein gebirg besahen. Lapis Specularis, unser lieben Fraven eyss. Lapilli nigri, Zwitter. Ligo; Retthau. Lithargyrum, Glett. Machina tractoria, Haspel. Magister metallicorum, Bergmeister. Malleus, Berghammer, Feustel. Metallici, Bergleut. Minium, Bergzynober. Ochra nativa sive Sil, Berggeel, Ochrageel. Ochra factitia, Bleygeel. Pendens, das Hangend. Plumbum candidum, Zin. Plumbum nigrum, Bley. Praeses fodinae, Styger, oder Hutmann. Praefectus rationibus, Schichtmeister. Puteus, Schacht. Pyrites, Kys. Pyrites colore argentezo, Wasserkys oder Wisserkyss. Pyrites colore aureo, Ein geeler Kys, oder Kupferkys. Pyrites prorsus arei coloris, Kys das gantz goldfarbig ist. Pyrites colore galenae similis, ein glanziger Kys. Pyrites cineraceus, ein graver Kys. Recrementum, Schlacken. Rubrica fabrilis naturalis, Bergrotel. Rubrica fubrilis factitia, Rotel.. Sandaraca sossilis, Bergrode. Sandix, apud Dioscordem, Parysrot. Saxum scissile, Schyffer. Saxum corncum, Hornstein. Saxum harenosum, Sandstein. Situlus, Kobel. Spatum, Spet. Specus, Schacht. Splendor, Glimmer, oder Katsensilber. Terminus, Lochstein. Tumulus e fodina egestus, Haldt. Vena, Gang. Virgula divina, die Ruthe etc.
METHCA
nomen loci in quo castrametati sunt filli Israel profecti de Thare. Num c. 33. v. 28.
MEZA
fil. Rahuel, filii Esau. Gen c. 36. v. 13.
MEZAB
pater Matred. Gen c. 36. v. 39.
MIAMIN
nomen viri. Nehem c. 10. v. 7.
MICHA
pater Abdon. 2. Paral. c. 34. v. 20. qui et Michaia. Item nomen viri de monte Ephraim, in Idololatriam prolapsi, de quo vide Iudic c. 17. et 18. Torniel. A. M. 2594. n. 15. Salian. A. M. 2622.
MICHAEA
nomen prophetae, Mich c. 1. v. 1. unius ex 12. minoribus, Morasthia, in tribu Ephraim, oriundi. Prophetavit, suh Ioathamo, Achaso et Ezechia, Iudae Regih. Locum nativitatis CHRISTI clarissime praedixit, septem capitibus insignia pandens mysteria. Hieron. in Comment. Epiphan. de vit. Proph. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Alius fuit, fil. Iemlae, Achabo cladem praedixit, propterea in viucula coniectus. Vide 1. Reg. c. 22. v. 9. 2. Paral. c. 18. v. 7. Torniel. A. M. 3137, n. 3. In prioris Prophetiam, exstant: Brentii Comm. Danaei Explicatio locorum diffic. Chytraei item Witeb. 1565. Gerlachii 1524. Augustae Vindel. Graweri Expositio, in 4to. Grayeri Comm. Salmanticae 1570. Octav. Oecolampadius. Phrygio. Savanarolae Sermones. Tranovii Comm. etc. Vide Crowaei Elenchum.
MICHAEA_seu_MICHAEAS
fil. Gamariae, Ier c. 26. v. 18.
MIDAS
in tesseratio ludo, iactus erat fortunatissimus, teste Cael. Rodig. l. 20. c. 27. ex fragmento vetusti cuiusdam Scriptoris, cuius Suidas meminit: *mi/das2 o( en ku/bois1in e)uboulo/tatos2], Midas in tesseris consultor optimus. Cum videlicet tres seniones prodirent: qucmadmodum in felicissimus, cum tres uniones. ut exillo Proverbio. Aut tres sex, aut tres tesserae, patet. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 1.
MILIARUM_Aureum
Romae fuit dicta columna, ab Augusto, in capite Fori Romani erecta, ad aedem Saturni, prope arcum Septimii, unde omnes viae Italiae olim initium et fimem capiebant, Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14. extr. Vide et supra.
MILICHO
nomen viri. Nehem c. 12. v. 14.
MILITES
qui aetate apud Romanos lecti, indicat Lex a Sempronio Graccho Tribuno Plebis lata: Ne quis ante annum 17. ad militiam cogeretur, cuius meminit Plut. Unde apparet, antea etiam minores 17. annis aliquando militasse, forte sub bella Punica, accisis patriae rebus: Sed et Ambitio intervenerat, ut quidam ante id tempus militiae ascriberentur, quo postmodum citius ad honores et Tribunatus venirent, quod lege hac sublatum. Scripti autem sunt usque ad annum 46. infra quod tempus Iuniores fuere appellati, teste A. Gellio l. 10. c. 28. quinquagesimum tamen annum diserte ponit Seneca de Brev. vitae c. ult. et Fabius Institut. l. 9. quos I. Lipsius sic con ciliat, ut dicat, si quis Miles casu aut morbo stipendia sua non implevisset, cogi potuisse ad annum 50. qui liberabat, sive facta essent, sive infecta stipendia. Qui itaque militiae nomen dederunt, prius quam militum haberentur numero, iureiurando adacti, cincti et in numeros relati pro more fuerunt. Et primum quidem Milites sacramento tantum a Tribunis rogabantur, non iureiurando adigebantur ad militiam: ipsi vero inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa non abituros, neque ex ordine recessuros. Donec L. Aemil. Paulo II. C. Ter. Varrone Consulib. an. Urb. Cond. 538. iureiurando Milites fieri coepere: ut Liv. docet l. 22. c. 38. Cingi dein consuevere, qui mos inde fluxit, quod, Qui militabant, omnes cincti erant, ut tradit Servius in Virg. Aen. l. 2. Hinc in procinctu facta testamenta, Festo interprete, dicebantur, quae Milites pugnaturi, vel ut planius Plut. praesentibus commilitonibus nuncupabant. Nec vero in castris quis discinctus sine nota versabatur: imo cum ita stare, vel opus facere Milites cogebantur, non minimae id poenae genusfuit, Tandem in numeros referebantur: in quibus qui nondum erant, etiamsi lecti tyrones essent et publicis expensis iter facerent, nondum tamen milites hebebantur, l. ex eo ff. de milit. test. Vide Brissonium Antiq. Select. l. 2. c. 6. et 7. Neque tamen apud Romanosaliis militare licebat, quam civibus ac ingenuis, et quidem in quinque classibus censis, proletarii enim et capite censi inde non minus ac servi arcebantur, nisi extrema id flagitaret necessitas. Namque et capitali poena proposita servi a militia sunt prohibiti, Plin. Ep. 39. l. 10. hocque adeo receptum fuit, ut cum ex inopia liberorum capitum, Imperatores ad ultimum prope desperatae Rei publ. auxilium adigerentur, non tamen vel tunc legerent in militiam servos, nisi liberos factos. Sed et Histriones omnes, praeter Atellanos, a militia prohibitos fuisse, ex Livio l. 7. c. 2. et Val. Max. discimus, l. 2. c. 4. ex. 4. Non autem ab initio stipendium meruere Milites Romani sed de suo quisque eo munere functus est: anno demum 347. Anxure, Volscorum oppido capto ac direpto, pedites primum stipendium acceperunt, et triennio post bello Veienti etiam equites. teste Livio l. 4. c. 59. quod ad stateram illis distributum est, ut Varro docet de LL. l. 4. quia aere tum gravi Romani utebantur, quod pendebant, non numerabant, ut observavit Godesc. Stewechius ad Vegetium l. 2. c. 19. Vestem e publico dein addi iussit, Caius Sempron. Gracchus Tribun. Plebis ut Plut. refert. Sed de his plura vide infra, in voce Stipendium. Vestis, antiquissimis temporibus, Militaris toga erat, unde apud antiquos togis in cinctu pugnasse, docet Festus Pomp. l. 5. postea florente Rebul. Sagum fuit, quod cum Chamyde ac Paludamento idem facit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. part. 2. l. 3. c. 5. Vide infra suo loco. Vestigia tamen prisci ritus revocata ab Antonino Philosopho deprehendimus, apud Iul. Capitolin. c. 27. in eiusvita, ubi inter alia ait: Numquam sagatos sub eo milites fuisse. Calceamentum caliga fuit, quam stratiwtiko\n u(po/dhma] Dio. l. 48. appellat, unde militia Tertulliano Caligata l. de Idol. c. 19. et Milites, Caligati passim dictileguntur. Inprimis apud Iuvenal. Sat. ult. v. 24. Cum duo crura habeas, offendere tot Caligatos. Sic tamen, ut qui priorum classium erant, quique gradum aliquem tenebant, clavorum genere ab inferioribus distinguerentur: namque, qui caligis suffixi erant clavi, e diversis metallis, vulgo quidem ferrei, alias quoque argentei, atque aurei erant, B. Balduinus de Calceo c. 13. Coeterum, corolla plumea pennisque tribus puniceis aut nigris erectis, longitudinis ferme bicubitalis, in summo vertice adornati, bullis aureis distinctos gerebant baltheos, qui praecipuus Militum honor fuit. Post exacta tandem legitima stipendia, Laribus arma sua consecrabant. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 8. v. 21. Miles, ut emeritis non est satis utilis annis, Ponit ad antiquos, quae tulit arma, Lares etc. Ut et alia quaedam breviter addam: Milites, aestate in campo, hieme sub tecto, exercebantur apud Romanos; sed pluviali tantum tempore. Nam si pluviae vel nives cessarent, etiam hibernis diebus in campo exercebantur et sub dio: quam in rem porticus struebant, tegulis vel scandulis, aut si abessent, ulva seu cannis, tectas. Vegetius l. 1. c. 18. Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo. Et l. 2. c. 23. Missilia quoque vel plumbatas iugi perpetuoque exercitio dirigere cogebantur, usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis vel scandulis; quae si deessent, certe de Cannis, ulva vel culmo. et porticus tegerentur ad equites et quaedam velut basilicae ad pedites. In quarum locum, cum virides porticus et flexibilibus atque in se curvatis arboribus constructae, successissent, sub quibus delicati milites et otiosi, omnis iam militaris exercitii expertes aestum vitabant, iussit illas de castris derui Hadrianus Imperator, uti apud Spratianum c. 10. legimus. Vide de Militari exercitio plura, supra in voce Armatura. Itinera Militum ut plurimum sic habebant, ut horas quinque ambularent quottidie: quo spatio conficiebant modo vicena, modo vicena et quaterna passuum milia; quorum ille militaris, hic plenus gradus dicebatur, Vegetius l. 1. c. 9. Hinc et in Iure civili, ad legitimum diei unius iter 20. mill. pass. praescribuntur, in leg. 3. De verbor signific. et alibi saepius. Vide quoque supra Exercitus. Habebant autem dextro latere cinctum ensem, priscis temporibus, uti Polybius testatur: Postea, ut videtur, et sub Imperatoribus, solis Praetorianis hoc modo cinctis, reliqui sinistros enses habuere, uti diximus supra in hac voce. Porro Milites stantes coenasse, Amm. Marcellin. l. 17. docet, ubi de Iuliano, Per varios, inquit, procinctus stans interdum, more militiae, cibum brevem vilemque sumere videbatur. Hinc, sicuti porticus virides, ut dictum, ita tricliniares lectos de castris, idem Hadrianus removit, ut in luxum lapsi milites prisco more cibum caperent, Casaubon. ad Spartian. loc. cit. Salmas. id de prandio quidem verum esse addit: cenantes autem accubisse etc. Plura hac de re vide apud Lipsium de Mil. Romana, Ian. Gruterum, qui urbes effeminando, castra masculando militi facere, iusta dissertatione demonstrat ad Tacitum c. 38. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. cum Paraliponenis Thomae Dempsteri, et paulo infra, ubi de variis Militum speciebus, praemiis ac poenis quaedam subiungemus. Apud Athenienses, ad annum usque 40. ab anno decimo octavo militare cogebantur, et quidem ad annum usque 20. intra Atticae fines, a vicesimo vero extra Atticam, ex lege Solonis, cuius meminit Ulpianus ad Olynthiacam 3. Quo respiciens Macrob. in Somn. Scip. l. 1. c. 6. ait: Nonnullarum Rerump. is mos est, ut post sextam hebdomadem (i. e. quadragesimum secundum annum) ad militiam nemo cogatur: in pluribus detur remissio post septimam, (i. e. annum 49.) ita ergo a decimo octavo anno, postquam Ephebis adscripti essent, ad vigesimum usque urbana ac suburbana castella custodiebant, sic quidem, ut si priore anno custodiam in Urbe populo approbassent, instructi pro contione clypeo et hasta, ut et chlamyde, seu veste militari, in suburbana castella mitterentur, Pollux l. 8. c. 9. Vigesimo dein aetatis anno, in Lexiarchium librum referebantur, et in Agrauli aede iuramento se obstringebant, sicque ad externa bella mittebantur. Inscribebantur autem Epheborum nomina, annotato anno, per Archontis, qui Fastos signabat, adscriptum nomen: addito quoque Eponymi illius nomine, quo primum custodes erant publice; ut, cum unumquemque Atheniensium militare oporteret ab anno 18. usque ad annum 40. stipendiorum numerus iniri posset. Soli autem divites, quibus census erat, ac ingenui, e)k katalo/gou] apud Athenienses similiter militabant, exclusis proletariis et capite censis, uti de Romanis diximus, nisi quod aliquando evocati fuere sive pro milite, aut tumultuarii, non sacramento rogati. Unde cum terrestri praelio omnes pene, qui militabant, divites, a Lacedaemoniis essent occisi, facile ivit in contraria plebs, quae non militaverat, et mutatus est Reip. status. In quilini tamen militabant, sed inter gravis armaturae milites, cum civibus, stipendis facere prohibebantur. Nec minus in hac Republ. servi a militia, quam in Romana, arcebantur, nisi id postularet necessitas. Milites conscribebat Imperator, quiex iis, quibus nondum vacatio militiae erat, eligebat quos vellet: lecti in tabulas ac codices referebantur, quam ob causam oi( e)k katalo/gou] Polluci dicuntur; dicuntur; idque ideo, ut sichominum et stipendiorum memoria publice extaret. Fiebat id in conscribendis peditibus, a Taxiarchis, Pollux l. 8. c. 9. in Equitibus legendis, a Phylarchis, primaque perfectae militiae rudimenta inter pedites erant, neque quisquam, nisi dedokimas1me/nos2], Equitibus adscribi poterat. Primis vero annis in partibus illis exercitus, in quibus minus periculi erat, collocabantur, nude pugna illa terqrei/a] proprie vocata est, neque enim cum veteranis pugnare illis licebat. Equitum dokimas1i/an] a Senatu quingentorum factam existimant Eruditi: iidem enim equos ad bellum probabant, delectusque Equitum fiebat et ab Hipparcho et a Phylarchis, atque etiam a Quingentorum Senatu, neque hic Leges sinebant ullum esse gratiae Imperatori locum, etc. Stipendium Militum quodnam fuerit, vide suo loco. Vacabant autem miltia apud Athenienses, Redemptores Vectigalium ac Choreutae. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 8. tit. 1. 2. et 3. et Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. sectione 3. etc. Apud Israelitas, aetas a vigesimo anno usque ad 60. pertingebat, vide Numer. c. 1. v. 3. 18. etc. ut et Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 6. c. 8. nec non supra Latrones, ac ubi de Latronum Lusu. Ut de Militibus aegris aliquid addam, solebant illi in Coloniis relinqui. Sic urbem ad Acesinem Alexandri iussu conditam, mercenariis ad militiam ineptis, senio puta vel vulneribus, attribuit Arrianus l. 5. c. 4. Vide quoque Curtium l. 7. c. 3. et 6. Plin. l. 6. c. 27. Arrianum iterum l. 4. c. 1. et l. 7. c. 4. Sed iam ante ipsum eadem Cambysi cura: cuius colonia inter Nelos et Marchadas deductis eo aegris exercitus, memoratur Plinio l. 6. c. 29. Imo Sobios, de exercitu Herculis maiores suos esse commemorantes, aegros relictos esse; cepisse sedem etc. apud Curtium legas l. 9 c. 4. Pompeius hos imitatus, urbem eo loco, quo Mithridatem vicerat, condidit, quam vulnerati aut aetate confecti milites sui haberent, apud Dionem l. 36. etc. Sed nec mortuis sua praemia defuere, ut hic passim videre est. Inter quae non minimum, quod liberos eorum, qui pro patria cecidissent, publice educati, lege lata Athenienses voluerunt. Quos aliae quoave gentes sequutae, ut supra vidimus, voce Epigoni. Quodque uxores eorum, qui bello caesi, pecuniae destributione consolatus legitur Michael Rangebes, apud Zonaram, Freinshemio laudatum, Not. ad Currtium l. 10. c. 4. ubi Romanas etiam Leges pupillis eiusmodi varia solatia constituisse, addit. VARIAE MILITUM SPECIES. Accensi dicebantur, qui ad censum Legionum erant additi. Adscriptii vel Adscriptivi, qui adscribebantur inermes, ut succederent armatis militibus, si quis eorum deperisset, Hi cum erant attributi Decurionibus ac Centurionibus, qui eorum haberent numerum, dicebantur Accensi, Varro de vita Pop. R. l. 3. Aeere diruti appellabantur, cum propterignominiam, stipendium subtrahebatur, quod in aere olim pendi solitum: hoc in fiscum diruebatur, non in militis sacculum, unde eis nomen. Antesignani, qui ante signum in acie collocati, signa seu vexilla propugnabant ac defendebant, Gall. l'Auantgarde. Hoc Principes sequebantur. Zuxilia, dictifunt Milites, qui a sociis vel a foederatis gentibus mittebantur. Hi altera pars erant exercitus Romani, sicut altera, Legiones. Balistarii, a genere armorum. per Coniurationem sive coriurati dicebantur, qui oborto tumultu, i. e. bello Italico vel Gallico, quo tempore singulos interrogare non vacabat, cum Imperator in Capitolium se conferens, exinde duo protulisset vexilla, unum roseum, quo pedites evocaret, alterum caeruleum, quo equites, dicens; Qui vult salvam remp. me sequatur: conveniebant simulque iurabant, Liv. l. 45. Dimachae, qui pro loco vel equites, vel pedites erant: armaque graviora ferebant, coeterum equis utebantur, Curt. l. 5. c. 13. Hodie Dragons Gallis. Duplicarii, quibus ad virtutem duplicia cibariaut darentur, institutum. Emeriti, qui verbis Tullii pro lege Manil. stipendia sua confecere. His agri concess, Sueton. Augusto c. 13. pecuniaque donata est. Fessus in acceptos miles deducitur agros, Ovid. Amor. l. 2. eleg. 9. v. 19. Evocati, qui necessitate cogente, licet veterani iam essent, evocabantur ab Imperatore contra hostem, Lips. de Mil. Roman. l. 1. dial, 8. Fabiani, memorati C. Nepoti Iphicrata c. 2. quemadmodum avondam Fabiani milites Romani appellati sunt. sic Iphicratentes apud Graecos in summa laude fuerunt. Nempe ea fuit ambitio Principum, ut a nomimine suo milites etiam insigniri vellent. Hinc Ioviniani, et Herculiani, apud Zosimum et Mamertinum, Sic Alexandrini Caracallae, de quibus disertim Dio et Herodianus l. 4. c. 8. Honroarii, Theodosiani, Constantini, Gratianenses, Valentinianenses in Notit utriusque Imp. Quod etiam in populis portisque adhibitum. Keuchenius ad Nepotem d. l. Ferentarii dicebantur, levis armaturae Milites: a ferendis telis, quae erant fundae ac lapides: vel a ferendo auxilio, Festus. Funditores, qui fundis magnis dimicabant. Hastati, qui Velitibus seu Pilanis adultiores, armaturam ferebant, nempe scutum, ensem, ad dextrum femur, Hispaniensem, veruta duo, galeam aeneam et crurum tegmen ocream. Praeterea corollam plumeam in apice, et cordituum, i. e. aes unius spithamae, in pectore: vel, siquis 10000. drachmarum censum excessisset, hamis consertum thoracem. Hi primi hastam ferebant. Legionarii, qui in Legione aliqua militabant. Hos cives ac in 5. classibus censos ludicraeque artis expertes esse oportuit: Neque arma solum, verum et vallum ac cibaria saepe secum ferebant, Cicer. Tusc. quaest. l. 2. Coeterum iis aditus patebat ad militaria munera, ad cohortem Praetoriam, ad praedam, ad dona Imperatoria. Ostensionales, vide infra. Pilani, erant natu minimi, quorum arma gladius, pila et parma. Addebatur etiam simplex cassis. Vide quoque Velites. Praetoriani, cohortis Praetoriae milites, a Praetore h. e. Imperatore corporis, seu custodiae causa delecti. Primani, Secundani, Tertiani etc. in veterib. Lapidum inscriptionibus, a numero Legionum, in quibus militarunt nominati sunt. Principes, Hastatos sequebantur, aetate acrobore praestantiores, qui a principio gladiis utebantur. His eadem cum Hastatis arma. Pterophori, vide infra in voce Pinna. Rorarii, quibusdam iidem cum Ferentariis, dicti a rorando. quod, ut ante imbrem fere rorare solet: sic illi ante gravem armaturam incederent. per Sacramentum, Graecis oi( e)k katalo/gou], Milites dicebantur, qui ab ipsis Ducibus delectu habito conscribebantur: Et hoc solum legitimum Militiae genus erat. Subitarii, iidem cum Coniuratis. Supernumerarii, it. Supranumeros, vide hoc lemmate. Superventores, videinfra in hac voce. Triarii, qui in acie tertio ordine extremis subsidio deponebantur. Hi ceteris provectiores, inclinatam aciem saepissime restituerunt: instructi iisdem armis cum Hastatis ac Principibus, nisi quod pro verutis hastas gere. rent. Tyrones dicebantur, qui anno aetat. 17. militiae primum nomen dedere. Hi arma sumpturi in iusiurandum adigebantur. Velites, dicebantur minimae aetatis ac fortunae tenuioris milites: quasi volantes, expediti dicti, quorum usus eo bello, quo Capuam Fulvius Flaccus obsedit, repertus est. Iidem cum Pilanis. Veterani, qui multa iam stipendia fecerunt. Aliquando pro Emeritis sumuntur. Vide supra in voce Emeriti. Volones dicti sunt, qui post Cannensem cladem usque ad 8000. cum essent servi, sponte se ad militiam obtulerunt etc. PRAEMIA MILITARIA OLIM USITATA. Adorea, frumenti fuit genus, apud Veteres in honore habitum, quod eo per 300. annos populus Romanus victitasset: huius certa mensura milites antiquitus, ob rem bene gestam, solebant onari. Armillae, inter Militum donaria fuere; quarum plus 160. L. Siccium Dentatum retulisse, resert A. Gellius l. 2. c. 11. Vide Florum l. 1. c. 1. Verum hae non exteris: sed civibus dabantur. Plin. l. 33. c. 3. Equitibus inprimis familiares, Th. Bartholinus de Armillis. Brachialia Livio dicuntur l. 37. c. 9. quae aliis Armillae, quas vide. Hinc corrupte, inter ornamenta mulierum, Bracolettae appellantur. Corniculi. armillis saepe saepiussociantur: His equites donari solebant, qui corniculo merebant, apud Val. Max. l. 6. c. 1. ex 11. Vide quae de iis habet Th. Bartholin. de Armillis Veter. p. 51. Coronae, vide supra suo loco. *dhmos1i/a trofh\], apud Athenienses concedebatur in bello mutilatis; quorum reditus annuus erat inter tres minas: exlege, *tou\s2 phrwqe/ntas2 en pole/mw| dhmos1i/a tr/fein], Mutilatiin bello publice aluntor. Hasta pura, quae Catoni donatica, alio nomine graminea dicta est. Vide Turnebum Adversar. l. 29. c. 1. Insignium loco arma ferre Athenis concessum est, cum gloria e bello reversis: datusque in Astu locus. Monilia, quae a collo eorum suspendebantur, teste Festo. Munera militaria Centurionatus, Praefecturae, Decurionatus, Optionatus etc. Unde et Lex Atheniensium: *pleonelteo?m poeo?m tpi\s2 emta/ltpis2], Qui egregiam in bello operam praestant, ad maiora provehuntor. Nomen Cecropidurum, i. e. antiquissimorum civium, conferebatur bene meritis, Athenis. Pecunia, ante triumphum ab Imperatorib. distributa, teste Livio l. 28. Phalerae, ornamenta equorum in fronte erant, qualibus quinquies vicies donatus legitur praefatus Siccius, Romanus Achilles dictus. *a)s1pidi/s1kous2] vocat Suidas. Praetoriae cohortis communio, quae nemini nisi oivi Romano permittebatur, ex qua qui fuissent, in beneficiis ab Imperat. ad aerarium deferebatur. *proedri/as2] Ius, in Rep. Atheniensi, consequebantur filii Parentum, qui in bello occubuerant; primas namque in theatris occupabant sedes, et de publico educati ac instituti, panopli/a|] que instructi ad sua mittebantur negotia, ex lege Solonis, cuius meminit Laertius. Sepulchra magnifice exornabantur: ac pyram ter circumcuntes commilitones, velut in acie, arma, enes, clypeos, hastas, in ignem vel sepulchrum coniciebant. Maxima autem ex parte in Ceramico publico sumptu efferebantur. Spolia populus dividebat. Stipendia, pro meritis augebantur: ut videre est apud Lips. l. Elect. ac infra, in voce Stipendium. Torques, quales 83. Dentatus retro dictus apud A. Gellium l. 2. c. 11. accepit: Erant autem vel Duplares, qui ob virtutem duplas consequebantur annonas: vel Simplares, qui bus una et semissis tribuebatur etc. POENAE MILITARES; QUAE OLIM IN USU. Canum dedecus vide supra. Censio hastaria, cum Militi mulctae nomine, ob delictum militare, indicebatur, ut hastas daret. Cibum stando capere cogebantur, potumque, apud Livium l. 24. qui deorectatae pugnae memores secessionem feoerant. Cinguli ademptio non minima ignominia fuit, utpote dimissionis et exauctorationis infamis indicina. Vid. Freculphum Chron. tom. 2. l. 3. c. 15. et Suetonium Augusto c. 24. ubidocet. interdum tunicatos discinctosque nonnumquam cum decempedis vel etiam cespitem portantes, stare per totum diem ante Praetorium iussisse milites. Condemnatio, vide supra. Decimatio, totam legionem spectabat, cuius antiquissimum exemplum exstat apud Livium, ab Appio Claudio Consule exercitum l. 2. c. 59. Dimissioignominiosa, quo pacto Caesar C. Avienum, ab exercitu suo removisse, apud Hirtium de bello Afric. c. 54. legitur. Fossam fodere, tunicis interioribus solutis, inspectante reliquo exercitu, antiquum militaris ignominiae genus fuisse, ex Plut. in Lucullo discimus. Fustibus caecidit militem extraneum, quem extra ordinem deprehendit, Scipio, disciplinam militarem ad Numantiam corrigens. Sic Fustuarium meruere Legiones, quae Consulem deferurunt, Cicer. Philipp. Inprimis infligebatur haec poena custodibu, sive vigilibus in militia, qui tesseras non reddidissent, aut dormivissent, autlocum vigiliae deseruissent: Item qui furto aliquid e castris sustulissent etc. Heliastis plectendus Athenis tradebatur, qui vel militare recusasset, velordine excessisset, vel timidum se praebuisset, vel clypeum abiecisset. Hibernare extra oppidum cogebantur milites, apud Liv. l. 26. neque propius ullam Urbem 10000. passuum accedere hibernando, ignominiae causa, licebat. Hordeum pro tritico ignominiae causa datum cohortibus, quae signa amiserant, apud Liv. l. 27. Mors transfugis ac proditoribus etc. illata. Navi vetustae impositi desertores ventis permittebantur, vide in fra Vetus Consul. Nudis pedibus coram Ducis stare tentorio, vel etiam cespitem portare, inter poenas quoque fuit. Sanguinis missio, nota erat meritae mortis, sed clementer sondonatae, cuius species modica erat eius effusio. Stipendio, sive menstruo, sive annuo interdum fraudabantur, qui officium non fecissent, ut de integra Legione scribit Liv. l. 40. Tentorii locus subinde in poenam mutatus. Virgis sub furca diu caesus, sestertio nummo veniit Caius Matienus, quod Exercitum in Hispan ia deseruisset, apud Liv. l. 29. c. 8. Vitibus militem Romanum quem extra ordinem deprehen derat, caecidit Scipio disciplinam militarem ad Numantiam corrigens, apud eundem etc.
MILITIA_Caeli
Graece *stratia\ tou= *o)uranou=], quod Beza mavult reddere, Exercitus caeli, memoratur Actor c. 7.v. 42. ubi Deum Israelitas in deserto tradidisse latreu/ein th=| stratia=| tou= ou)ranou=], ad colendum exercitum caeli, Stephanus ait: Qua voce non Angeli, qui tamen et ipsi stra(tia\ou)ra/nios2], exercitus caelestis, appellantur; sed universa caeli sidera intelligenda veniunt, ut discimus ex Deuter c. 4. v. 19. Ne sublatis oculis tuis versus caelum, quum aspexeris Solem aut Lunam aut Stellas ullam rem exercitus caelestis, tum impellaris et incurvans te eis colas ea, quae impertitus est Iehova Deus tuus reliquis omnibus populis sub universo caelo. Quamvis enim Sol et Luna, duo illa magna luminaria, ut vocantur Gen c. 1. v. 16. praecipuo honore ab Idololatris colerentur, non his tamen superstitio acquievit, sed ad reliquos qu oque Planetas, imo et minora quaecumque sidera, quorum natura, virtutes ac influentiae distincte non cognoscuntur. sese extendit. Sic alibi in Scriptura Militiae seu Exercitus Idolorum mentio fit; et videntur huius classis esse Conclavia figurata, in quibus Ezechiel Propheta vidit omnes formas reptilium et iumentorum detestandorum, omniumque stercoreorum Deorum domus Israelis: expressum (opus) in pariete ipso circumquaque, c. 8. v. 10. Apud Romanos Pantheon: apud Athenienses ara. Diis Asiae, et Europae et Libyae, ac ne quis forte omitteretur, Deo ignoto ac peregrino, sacra huc facit. Vide Thomam Godwyn. de ritibus Hebr l. 4. c. 7.
MILLIARE
to\ *mi/lion], 8. stadia fecit, apud Graecos. Apud Hebraeos Barath] dictum, h. e. prandium, spatium significavit, quod dimidio diei peragrari potuit, quantum nempe inter prandium et prandium intercedit. Eius mentio Gen c. 35. v. 16. ut supra vidimus, ubi de Mensuris Intervallorum, Georg. Hornio: mensura locorum apud Graecos, fuerunt stadia 125. passuum, apud Persas, Parasangae 30. stadiorum: apud Romanos, lapides 100. passuum: apud Recentiores, Milliaria; quorum minima sunt Anglica, 1250. inde Scotica 1500. Gallica 2500. Hispanica, 3500. Germanica 4000. Suecica et Helvetica 5000. Hungarica, 6000. passuum. Vide eum Orb. Politic. part. 4. p. 4.
MILVUS
ex accipitrum genere, magnitudine differunt. Notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam ex funerum ferculis, nec Olymipae ex ara. Ac ne ferentium quidem manibus, nisi lugubri municipiorum immolantium ostento, Plin. l. 10. c. 10. Nempe in funeribus cena lauta apparabatur olim, quam ad rogum delatam cum defuncto cremarent. Appuleius Florid. l. 4. Exclamavit hominem vivere: procul ignes amolirentur: rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam inferrent. Hincautem, uti et Olympiae, ubi frequens victima Iovi cadebat, ex ara, nihil rapere credebatur olim milvus, adeo alias notae rapacitaris, ut inde milvinam mensam dixerit Plautus in Menaechmis, Act, 1. sc. 3. et milvinas ungulas, in Pseudolo, Act. 3. sc. 2. Iidem videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura, quid opus esset in profundo. Latent autem et ipsi hibernis mensibus, non tamen ante hirundinem abeunt, Plin. Ibid. Circaneam avem nominavere Veteres quasi kukleu/ous1an], quod oberret semper agros circando. Scaliger ad Tibullum. Coeterum in volatu ea hoc eximium habet, quod alia prope immotis in aere omniu avium diutissime libratur, ad horam integram, habet Budaeus: quod Itali aucupes tendere Galli planare vocant; elata namque paulisper ala, motum aeris in reliquum corpus excipit atque ita sustinetur. Eadem ave nulla alia volat altius. Martial. l. 9. Epigr. 55. Hinc prope summa rapax milvus in astra volat. Volando denique non faeile delassatur. Unde Persius de Victidio Sat. 4. v. 25. ---------- arat Curibus, quantum non milvus oberret. Et Iuvenal. Sat. 9. v. 54. ---------- cui tot montes, tot praedia servas Appula, tot milvos inter tua pascua lasses. Propterea Hebr. a verbo , quod volare est. Vide Levitici c. 11. v. 14. ubi quarto loco inter immundas aves recensetur et ad h. l. Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 2. c. 7. Ab zac ave navigandi artem dedicisse Veteres videbimus infra voce Volatus: Eandem capiendis leporibus vulpibusque assuesieri, diximus supra, ubi de Aucupio.
MIMUS
sermonis est cuiuslibet seu facti, cum lascivia, imitatio, finitore Diomede: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores; et Archimimi, mimorum principes dicti sunt. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. Nomen Pantomimi primus usurpavit Pylades, ex Asia Romam delatus, T. Sulpitio et C. Licinio Stolone Consulib. Hos articulis loqui recte Poetae dixerunt, quia digitis praesertim ad id usi: tantusque illis honos tractu temporis habitus est, ut lege caveri necesse esset, ne domos Pantomimorum Senator introiret. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 5. c. 6. Et. quidem olim ridicula haec gesticulatio, aliorum perstringens mores, loco Chori, absoluto Comoediae actu, absque socco inducebatur extra argumentum, ad reficiendos animos spectatorum, dicebaturque in Atellana Exodium, quasi e)/cw o(dou=] Postea cum eo in lusu Pantomimi impensius populo placuissent, ausi sunt seorsim suis auspiciis laudem inde quaerere, et artificum nomen sibi vindicare, Scalig. loc. cit. Sic natum est ex Comoedia novum fabulae genus, Mimi nomine, quod constituit speciem quandam eius, quae absque socco nudis pedibus gesticulabatur; unde Latinis Planipes (quod vide infra) dicta fuit: transsataque in Italiam, argumenta Mimica adeo dicacitate ac salibus auxit. ut unus Publius universam Graeciam ea laude spoliarit, Laberius autem elegantia sermonis etiam Latium ipsum provocarit. Hodie simiie aliquid in Comoediis habetur, quando absolutis actibus singulis mores rusticorum repraesentantur, alive ridicula pare/rgws2] insperguntur. E scena potmodum Comoedi et Histriones et Archimimi Pantomimique familiares in convivia inducti sunt, idque iam inde ab Asiatica illa praeda, quae Romanam frugalitatem afflixit, seu verius perdidit, uti testes sunt Liv. l. 39. c. 6. Augustin. de C. D. l. 3. c. 21. Sallustius Histor. l. 2. et in Iugurth. Plinius Iun. l. 3. Ep. 1. etc. Nec funeribus defuere, namque in exsequiarum ordine et pompa Libertos Archimimus sequebatur, qui personam mortui fingebat, et imitabatur: Mimorum grex Sicinnam saltabat: solus Archimimus facta ac dicta Viri imitabatur verba sunt Gutherii l. 1. c. 24. Hinc Sueton. Vespas. c. 19. Sed et in funere Favor Archimimus personam eius ferens, imitansque, ut mos est, facta ac dicta vivi, interrogatis palam Procuratoribus, quanti funus et pompa constaret? ut audiit LLS. centies, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim proicerent: quibus verbis avaritiam defuncti elegantissima imitatione expressit. Coeterum Mimi non erant personati sed Fuligine obliti, et agninis amicti pellibus, quae Pescia dicta legimus in Carm. Saliari. saltabantque in numerum atque in honorem Bacchi, cuius more victores hedera coronabantur: instructi canistris et herbis, serpyllo, mentha, violis, hedera, corollis. Inde procurrentes obvium quemque subsanabant. Manuum quoque tegumenta gerebant ex floribus confecta et tunicas albo ad medium distinctas, a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas, silentioque per ostium ingressi, ubi ad Orchestrae medium evaserant, convertebant se ad theatrum et loquebantur; Haec Scaliger. Vide quoque Lil. Gyraldum Histor. Poet. dial. 6. At Casalius plures corum humili ac populo communi socci calceament1o, atque illos quidem personatos, a persona sic dictos, (quod indumentum erat, quo caput et os undique tegebatur, una tantum vocis emittendae via pervium, per quam coacta vox magis claros canorosque sonitus emitteret,) exhibet: quorum iconas etiam B. Balduinus transtulit in suum de Calceo librum c. 16. Fortun. quoque Licetus in explicatione Lucernae Galvanianae, mortuales antiquorum ritus repraesentante, larvam, quae, in fronte Lucernae, hiante bucca visitur, Archimimum funeris interpretatur: occasione verborum Iuvenalis, Sat. 3. v. 174. -------- Tandemque redit ad pulpita notum Exodium, quum personae pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans. Vide Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis l. 6. c. 7. e t 8. ubi Mimos priscorum sibi larvas atque personas ad os buccis apertis ideo aptasse docet, ut vociferarentur altius at que inclamarent vehementius,
MINGENS_ad_parictem
phasis usitata in Sacris, ubi, cum de domo aliqua ad internecionem delenda vel deleta, sermo est, legitur neminem esse relinquendum aut relictum, qui mingat ad parietem]; puta in domo Nabalis, 1. Sam. c. 25. v. 22. Ieroboami, 1. Regum c. 14. v. 10. Bahasae, 1. Regum. c. 16. v. 11. Achabi denique 1. Regum c. 21. v. 21. et 2. Regum c. 9. v. 8. Qua phrasi canes denotari complures volunt; neque aliter haec verba accipiunt. quam Aureliani minas, quas Vopiscus refert his verbis c. 23. Cum Thyanam venisset, eamque occlusaem reperisset, iratus dixisse fertur, canerm in oppido non relinquam. Et canis est ex animalibus, qui mingunt crure sublato, uti et leones, Philosophus Histor. Animal. l. 8. c. 5. Verum nec de omni cane id verum est, sed de mare tantum; neque de hoc semper: sed sexto demum aut octavo mense. Plin. l. 10. c. 63. Existimantur in urina attollere crus fere semestrss, id est signum consummati roboris. Vide quoque Aristotelem ubi supra l. 6. c. 20. Adde, quod sequentia aliud suadeant, claasum et derelictum in Israele; item, cognatos et amicos eius: quibus canes non apte iunxeris. Iis itaque accedit Bochartus, quibus mingens ad parietem, maris aut viri periphrasis est. E qua sententia. Exscindam mingentem ad parietem, clausum et derelictum etc. est, Exscindam omnem marem, seu captivum, seu liberum, vel in urbe degentem, vel in agris vel coniugatum aut caelibem. Et in domo Baasae, non reliquit mingentem ad parietem et cognatos et amicos eius, i. e. Non pepercit ulli viro, tam ex cognatis, quam ex amicis Baasae. Hinc cum oraculum, de delendo in domo Achabi omni mingente ad parietem, implevit Iehu, praeter Ioramum, Achabi filium natu maximum, eiusdem filios aut nepotes septuaginta interemit, sed feminam omnino nullam, sola Iezabele excepta: de cuius nece peculiatis prophetia praecesserat 2. Regum. c. 9. v. 8, 9, 10. Nempe solos viros caedere etiam in atroci bello tum fuit usitatissimum, et habetur hac de re expressa lex. Deuteron c. 20 v. 13, 14. Ad obiectionem, viros in Oriente ad parietem non mingere, sed mulierum more subsidere, responder idem Bochartus, id de solis Persis hodiernis valere, qui proin Turcas Seksunni per contumeliam appellant, quia canum instar ad parietem mingunt. Olearius Persici Itiner. l. 5. Nec obstat de Graecis hesiodi locus, ubi damnatur is, qui contra Solem erectus mingit, aut proba/dhn], incedendo et a)pogmnwqei\s2], dcnudatus. Cum contra, Hesiod. in )/*erg]. v. 729. *e(zo/menos2 d) o(/ge qei=os2 a)nh\r pepnume/na ei)dw\s2,] *h) \ o(/ge pro\s2 toi=xon pela/s1as2 eu)erke/os2 au)lh=s2.] Sodens Deorum amans vir mingat, et prudens, Aut ad parietem accedens bene, septi atrii. Utut enim Hesiodi aevo Graeci bene instituti vel sedentes mingerent, vel ad parietem accedentes: posterioribus tamen saeculis, prius illud a viris usurpari desiit. Vide quae de Xantho, in Vita Aesopi, de Diogene, apud Laertium. de Atheniensibus, apud Hesychium, voce en *puqi/w|], alibique leguntur. Hinc apud Plutarchum Chrysippus dicit, ou)k a)nekte/on ei)=nai to\ pro\s2 bwmo\n ou)rei=n, h) \ a)fi/druma *qeou=], non ferendum esse, si quis ad aram mingat, aut ad Dei statuam. Et Herodotus, ut probet, Aegyptios in plerisque aliter se gerere, quam reliquos homines, inter coetera haec habet l. 2. c. 35. *w)ure/ous1i ai( me\n genai=kes2 o)rqai, o(i de\ a)/ndres2 kaqh/menoi], Feminae quidem stantes mingunt, viri autem sedentes. Sed et de Romanis idem patet, ex his Lucretii, de pueris, l. 4. v. 1020. Pusi saepe lacum propter, se, ac dolia curta Somno devincti, credunt extollere vestem, Totius hurnorem saccatum ut corporis fundant. Imo et Iudaeos eodem situ lotium excrevisse, docet Talmudica lex, Nemo mingat ad vicini sui parietem, nisi postquam ab eo tribus palmis recesserit etc. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 55.
MINISTER
in Ecclesia dicitur, homo selectus iure speciali sacra mysteria dispensans. 1. Cor. c. 4. v. 1. Sic de nobis reputet homo, ut de Ministris Christi et dispensatoribus mysteriorum Dei. Et 2. Cor. c. 4. v. 1. Quum ministerium hoc habeamus, prout misericordiam consequuti sumus. Uti *dia/konos2] et *diakoni/a] Graece. Eius sunct io nempe Ministerium appellatur, quod nulla propria auctoritate et arbitrio, nulloque in gregem dominatu. ex solius Christi praescripto, geri debeat. Matthaei c. 20. v. 26. Quieumque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester Minister. Cuiusmodi Ministeriorum directio, Politia Ecclesiastica dicitur, ac Ecclesiae ordinem regionemque constituit. Est autem Ministerium, vel extraordinarium vel ordinarium. Et quidem in Ecclesia Israelitica, prima olim eius institutio penes Patresfamilias erat: in Aegypto, praeerant populo Seniores, et Sacerdotium a famtliarum primogenitis praecipue tenebatur: his deinceps substituti Levitae, quorum erat, praeter agenda in Tabernaculo, etiam Populum docere. Quod factum ab ipsis, tum in omnibus portis, tum praecipue in loco quem elegerat Dominus, Deuteron c. 17. v. 9. 12. Ut autem non nisi digni ad curam istam adhiberentur, per xeiroqes1i/an] in Magistros, ac legis vindices et custodes ordinabantur. Ex eodem genere legebantur Cantores. Quaestores, Scribae seu *nomodida/s1kaloi], aliique publici Ministri, quin et Iudices Municipales et ex parte summi Consilii Hierosolymitani assessores. Extraordinarii vero Ministri, erant tum Prophetae, de quibus suo loco. Novum Testamentum aperuit Ioannes Baptistes, paenitentiae Praeco, ac Messiae Regis anteambulo: cuius Ministerium, quamquam sub veteris temporis fine, maximam tamen partem Euangelicum fuit. Hunc excepit ipse Dominus, Euangelii auctor et promulgator: qui cum peract ô Ministerio terras relicturus foret, duodecim legit Apostolos, novae Ecclesiae duces amplissima potestate instructos. Ac iuxta hos Prophetas, Euangelistas, Pastores et Doctores dedit, ad opus Ministerii, Ephes c. 4. v. 11. 12. Idem Dominusnoster, non longe ante excessum suum, misit de comitatu suo LXX. Discipulos; qui brevi itinere Iudaeam peragrarent, eam universam Messiae iam praesentis fama implerent, regnumque eius appropinquare nuntiarent, Lucae c. 9. v. 2. E quibus omnibus pastores et Doctores, qui *h(gou/menoi, *proestw=tes2, )*epi/s1kopoi, *pres1bo/teroi, *dida/s1kaloi] promiscue in Sacris dicuntur; sunt Ministri N. Test. ordinarii, de quorum ordinatione ac functione suo loco. In specie vero Diaconi appellantur, qui, corporalium seu tw= biwtikw=n] administri, Ecclesiae thesauros in egenorum ac hospitum solatium curant quorum institutio occurrit Actorum c. 6. v. 3. s. ac mentio frequens est in Apostolorum Epistolis, Roman. c. 12. v. 7. 8. 1 Cor c. 12. v. 28. et 1 Tim. c. 3. v. 8. Quin et Diaconissae ac Ministrae ad eam curam adhibebantur, 1. Tim. c. 5. v. 9. 10. et Romanor. c. 16. v. 1. etc. Vide plurahanc in rem apud Theoologos, Franciscum inprimis Burmannum Synops. Theologiae Christianae Part. 1. l. 8. c. 6. et 7. ut et infra, Ministri Ecclesiae, ubi de vestitu illorum, aliisque huc pertinentibus.
MINOTAURUS
monstrum biforme, partim habens formam hominis, partim tauri, natum ex Pasiphae uxore Minois, quae opera Daedali cum tauro concubuerat, iussu Minois Labyrintho inclusum, humanis carnibus vescebatur. Huic quotannis Athenienses ex praescripto foedere, septem ex suis liberis mittebant devorandos. Sed tertio anno Aegei fil. Theseus sorte missus Minotaurum occidit, et ab Ariadne accepto fili glomere, fuga evasit. Servius in l. 6. Aen. v. 14. interpretatur, Taurum fuisse seribam Minois, qui, absente rege, cum Pasiphae concubuit in domo Daedali, et quia Pasiphae eodem tempore gemellos peperit, quorum alter Minoi, alter Tauro esset similis, factum esse locum fabulae, ut Minotaurum biforme monstrum peperisse dicatur. Vide Plut. in Theseo. Hunc Minotaurum Ovid. l. 2. Art. vocat. Semibovemque virum, semivirumque bovem. Vide quoque Virgil. loc. cit. Hanc fabulam quoque Catull. refert in Argonaut. Epigr. 65. Vide etiam Ovidil Ep. 10. sed imprimis Diodor. Sic. l. 5. c. 13. Ceterum erat olim inter signa Romanorum veterum militaria, sicut et Aquila, Equus, Aper, quae singulos ordines anteibant, teste Plinio l. 10. c. 4. donec postea factum est. ut sola Aquila in acie portaretur, reliquis signis in castris relictis. Usi autem prisci in legionibus sunt Minotauro, ut indicarent, quemadmodum hic in intimo et abditissimo Labyrinthi recessu clausus fuisse perhibitus est. sic Ducis consslium occultum esse debere, vide Vegetium l. 3. c. 5. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. et Geh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 26.
MINUTI
apud Romanos, alii aerei, alii argentei. De illis Ael. Lamprid. in Alexandro c. 22. Tantum intra biennium vel prope annum porcinae carnis suit et bubulae, ut quum fuisset octominutalis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur. Nempe ante legem Alexandri vendebatur libra porcinae aut bubulae octo minutis; postea redacta est ad duorum pretium: Magna vilitas ex magna charitate. Casaubon. ad loc. De istis Vopisc. in Aureliano, c. 9, Ipsi autem ad sumptus, aureos Antoniniunos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum et c. Sed omnes minutos, qui Graecis lepta\], argenreos fuisse, contendit Salmas. Not. ad hos Scriptores. Minuti enim inquit, sen Minutuli dicuntur apud illos, quod denarios vocabant veteres, qui denarii drachmae sere pondus ac aestimationem habebant. Atque ut Latinis minuti argentei, pro denariis: Sic Graecis ta\ lepta\ a)rgu/ria a)nti\ tw= draxmw(n]. Sed et absolute Minutos appellarunt Latini, cum argenteos subintelligerent: ut Graeci lepta\], subintelligentes a)rgu/ria lepta\] igitur sunt drachmae. Certe Hesych. lepto\n] dicit esse e(cakixiliosto\n tala/ntou]: talentum autem sex milibus denariuum vel drachmarum valuisse constat. Sic lepta\ du/o] in Eugngelio, Hilarius in Psalmum 128. exponit duos denarios: et quadrantem, qui duos minutos habere dicitur in Euangelio Marc c. 12. v. 42. definiunt esse unciae quartem partem; ita minutus, erit octava pars unciae, uti et drachma. Assentitur clare Epiphanius, cum duas drachmas, vocat, quae alii duo minuta. Igitur Minuti vel Minutuli omnibus locis Historiae Augustae sunt, quos denarios vetustiores vocant Auctores, quorum 25. aureum unum efficiebant. Hactenus Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Vide quoque supra Denarius, Drachma, Minuta, et infra Philippei.
MINUTIA
porta quaedam Romae, dicta ab ara Minutii, cui erat proxima. Vid. Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 2. c. 21.
MISACH_vel_MESCHACH
unus ex tribus pueris, qui et Misael, una cum Anania et Azaria in fornacem igneam coniectus hymnum ibi cecinit. Est item fil. Oziel filii Caath. Exod c. 6. v. 22.
MISCELLI_Ludi
memorati Suetonio Callig. c. 20. Edidit et peregre spectacula; in Sicilia Syracusis hasticos ludos et in Gallia Lugduni miscellos; qui fuerint, in dubio est, Lev. Torrentius Comm. in hunc losum, sic vocatos existimat, qui ad nullum certum genus Ludorum Scenicorum, siveargumentum, sive scenae instrumenta et apparatum spectes, referri possunt: quemadmodum columbarum quoddam genus miscellum vocat Varro de R. R. l. 3. c. 7. quae neque agrestes neque domesticae sunt. Wolfgangus Lazius Comm. Reip. Rom l. 2. c. 15. scribit, Miscellaneos ludos fuisse, ex variis multiformibusque ludicris commixtos. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 5. c. 22. sub finem. Scaliger, similes fuisse Capitolinis, et victum victoris laudes scribere, sua vera propria delere lingua, coactum, refert Poetic. l. 1. c. 34.
MISSIO
in Ludo Gladiatorio, dicebatur apud Romanos quoties laesus aut victus Gladiator victori eripiebatur a Principe, vel. Munerario, ex faventia Populi, quam significabat presso pollice, i. e. pollice intra palmam condito: Sed haec liberabat solum in eum diem, vel in illud munus; cum contra Rudis in omnem vitam Gladiatorem ab atena pronuntiaret liberum, nisi volens ipse, vel pecunia illectus pugnaret, unde Missionis et Rudis diserimen notandum. Tum Missio dabatur laeso ac victo, palma vero et Rudis victori: quemadmodum eidem Pileus non immunitatem solum a cruentis his ludis, sed et libertatem ac ius civitatis, conferebat. Missionis huius meminit Martial. de Spectac. Epigr. 29. Missio saepe viris magno clamore petita est: Ubi de Prisco et Vero Gladiatoribus agit, qui ubi diu aequa pugnassent Marte, populus vel favore, vel morae taedio missionem utrique petiit; quam postquam Domitianus negasset, arenae lege iubens agi, nec dirimi certamen ferens, nisi altero victo, populumque interea donis ac missilibus noratus esset, utrique tandem simul ictu pari laeso palmas misit et rudes. Nonnumquam vero adeo cruenti fuere Muncrarii, ut spectacula sine Missione indicerent, quod Augustum prohibuisse, memorat in eius vita c. 49. Sueton. Sed et usurpata vox de militibus fuit, quibus Missio honesta contingebat, cum iusta militiae vacatio esset; cum nempe aut legitima quis confecisset stipendia, aut maior esset annis 50. Causaria vero, cum necessaria causa esset, cum videl. aut morbo, aut imbecilla valetudine impeditus quis in castris esse non posset. Utriusque meminit Liv. l. 7. c. 39. Consul educto in aestiva milite, exercitum purgare Missionibus turbulentorum hominum instituit, aliisemerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate, aut viribus parum validos. Praeter has fuerunt aliae quoque vacationes extra ordinem gratiae causa, vel a Senatu vel ab Imperatorib. datae, Sic P. Aebutio emerita esse stipendia iussit Senatus, apud Liv. l. 39. c. 19. de Imperatoribus vide Epitomen Liv. 55. et de his plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. ult.
MISSUS
qui ab alio mittitur, legatus, nuntius. Gloss. Graeco-Lat. Missus, a)po/stolos2]. Arabibus Resoul, inter praecipua Muhammedis epitheata, apud Turcas. Mississ S. Petri, legatus a latere Sedis Pontificiae, in Concilio Liptinensi, c. 1. Apud Gallicos Scriptores, Missi proprie dicti sunt, qui e Palatio in civitates et provincias, extra ordinem, mittebantur a Prin cipe, cum amplissima potestate, ut de omnibus causis, quae ad correctionem pert inere vider entur, quanto possent studio, per semetipsos regia auctoritate corrigerent: et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad Reg is seu Imperator is notitiam deferre cur arent: deinde, ut in quirerent, quo modo hi, qui populumregere deberent unusquisque in suo ministeris se custoditum haberet, quique gratiarum actione et qui correctione et increpatione digni haberentur, ut est in Capitular. 3. Lud Pii c. 3. 4. 5. unico verbo, mittebantur ad iustitias faciendas, exsequendas, ad recta iudicia determinanda, ad oppressiones populorum relevandas etc. Quo spectat, quod in veteri Inscr. legitur: P. Aquius Scaevae et Flaviae filius---extra sortem anctoritate C. Caesar. et S. C. missus ad componendum statum in reliquum provinciae Cypri, etc. Praesertim enim Missi delegabantur, ut in Comitum et Iudicum pravitates inquirereat. Unde in iis tantum Comitum ministeriis morari iubebantur, de quibus querimoniae ad Principem pervenerant; non autem qui bonas iustitias facias habebant; proinde placita tenere vetabantur, absen tibus Comitibus Reip. causa ex Leg. Longobard l. 2. tit. 53. §. 24. Atque ex hac Missorum in Comitis auctoritate, iis praeponi dicuntur Missi, in Ep. Episcoporum Franciae ad Ludovicum II. c. 14. Quo faciuntista Theodulfi Aurelian. Episcopi Paraenes. ad Fudices, v. 99. ubi ait. a Carolo Rege Missi onus sibi commissum: Praefectura mihi fuerat peragenda tributa. Resque actu grandis, officiumque pot ens. Nulli vi studiisque piis, armisque secundus Rex dedit hanc Carolus, primus ad omne bonum. Malis Scabinis praeterea eiectis, bonosim eorum locum eligebant, qui iuste iedicarent, ut et meliores et veraciores homines ad inquisitiones faciendas et reiveritatem dicendum, quique ad iutores Comitum essent; ad iustitias faciendas, ex Addit. 4. Ludovici Imperatoris capp. 73. et 74. In ipsos etiam Episcopos et Abbates in quirebant, si forte res aut libertates iniuste abstulissent, vel si iustitiam facere noluissent aus prohibuissent, ex Lege Longob. l. 2. tit. 52. §. 17. 21. Inquirebant. qualiter Episcopi, Abbates, Comites, et Abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos Vicedominos et Advocatos haberent et undecumque necesse fuisset, tamregias, quam Ecclesiarum Dei iustitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et coeterorum hominum inquirerent et perficerent, et quodcumque emendandum esset, emendare studerent, in quantum melius possent, et quod emendare per se nequivissent, in praesentiam Imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem Principi fideliter renuntiari studerent, ex Flodoardo Histor. Rhem. l. 2. c. 18. De Monasteriis porro, iidem ac Ecclesiis inquirebant, ac potissimum, de conversation virorum et puellarum; de sartistectis Ecclesiarum, si emendatae vel. restauratae essent, ex Capit. Caroli M. l. 1. c. 122. Curabant in super, ut provinciae latronibus ac praedatoribus purgarentur, ex Capitul. Caroli Calvitit. 11 c. 1. etc. Denique, ad hoc potissimum mittebantur, ut querelas pauperum et oppressiones, sive quorumcumque causas examinarent, et secundum legis aequitatem disinirent, ex Annalibus Francor. Bertini, A. C. 814. Praeterea, de orphanorum et viduarum causis, et deregalibus iustitiis, et maxime, deraptoribus puellarum et viduarum et Sanctimonialium, et de his, qui durius in Presbyteros saevirent, cognoscebant, ex Edicto Pistensi c. 2. De quibus rebus omnibus ita auctoritate regia decern ebant, ut, siquidem civiles essent causea, vel Laicos spectarent, eas in pleno mallo seu Placito cum loci Iudicibus iudicarent, ex Chron. Farfensi p. 653. etc. si vero Clericos et Ecclesias, in Synodo cum Episcopis et Sacerdotibus dirimerent, quod testatur Theodulfus in Paraenesi ad Iudic v. 107. ubi ait, Missum se a Rege delegatum in aliquot provinciis, quas sic describit: Quo Synodus Clerum, populum lex stringeret alma, Urbibus et validis mosque decorque pius. Quas Arar et Wardo, Rhodanus quas alluit acer, Elauris, sine his commemorandus Atax. Quasque Alpes Latio Libyae discriminat aequor, Quasque Pyrenaeus orbe ab, Ibero, tuo. Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellis, Resque Aquitana tuis pulchra Tolosa locis. Et v. 143. Undique conveniunt populi, Clerique catervae, Et synodus clerum, lex regit alma Forum. Quis bcne compositis, nos tandem opulenta recepit Urbs Arelas, cives quam statuere sui. Mox: Quo Synodo Cleri, legum moderamine plebis Pectora contudimus, iuris et artis ope. Obibant autem quater in anno legationes suas, propter iustitias, quae usquemodo de parte Comitum remanserant; in hieme, Ianuario mense, in verno Aprili, in aestate Iulio, in auctumno Octobri: coeteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habebat et ius reddebat. Ne vero Missi hi, si pauperipres essent, muneribus corrumperentur, ex ditioribus et honoratioribus Palatii seligebantur. Hinc in Chron. Moissiacensi A. C. 802. legitur Carolus M. huic fini clegisse in regno suo Archiepiscopos, et reliquos Episcopos et Abbates, cum Ducibus et Comitibus, qui iamopus nun habebant super innocentes munera accipere etc. Crebro quippe muneribus eos tentari consuevisse, supra laudatus Theodulfus innuit, Paraen. ad Iudices, v. 169. Hoc animi murum tormento frangere certant, Ariete quo tali mens male pulsa ruat. Hic. et crystallum et gemmas promittit Eoas, Si faciam, alterius ut potiatur agvisetc. Ad obeundas vero functiones suas, sumptibus publicis, tum im itinere, tum in ipsis provinciis, alebantur, Tractoriaque in eum finem a Principe illis data, qua iubebantur provinciales mansionaticum et metatum iis, refque necessarias ad victum praebere: idque coniectum vulgo apellabant, qui vel in ipsis tractoriis vel in Constitut, definiebantur. Hinc idem Theodulfus Paranesi laud. v. 283. Haec ego pertractans sumebam parva libenter, Quae non saeva manus, cara sed slla dabat. Scilicet arboreos fructus, hortique virentis. Ova, merum, panes, corni pedumque cibos. Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres, Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis, etc. Seligebantur praeterea Missi ex utroque ordine, qui quod a Rege mitterentur, dicti sunt ut plurimum Missi dominici, Regales, Regii; Missi Palatii, a latere, Legati a latere Regii etc. Quos vero Missos discurrentes appellari videmus, in Capitul. 3. ann. 811. c. 8. non Missi, de quibus retro, sed, qui ad certas quasdam unctiones a Principe extra ordinem mittebantur, fuisse videntur. Vide Fredegarium Chron. c. 87. aliosque, e quibus discimus, ita iurisdictionem Missos discurrentes exercuisse, ut, si res essent momenti maioris, vel, quae mandatum eis iniunctum excederent, ad Maiores Missos per ipsum Missaticum constitutos, qui cum Missis dominicis iidem fuere, referre, vel cum iis res ipsas peragere tenerentur. Missos Fiscales quod attinet, memoratos in Leg. Ripuar. tit. 89. videntur fuisse, qui in fiscos Regios mittebantur a Principe, ut villicis invigilarent, resque dominicas recte disponerent: Sicut Missi Comitum, qui vices Comitum absentium agebant, in placitis et mallis publicis, et eorum mandata exsequebantur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et in fra aliquid voce Parata.
MITHRA
Persis dicitur Sol. Strad. l. 15. *timw=s1i de\ kai\ *h(/lion, o(/n *mi/qran kalou=s1i]. Plut. in l. de Iside, et Osiride, post relatam eorum sententiam, qui duos esse Deos credebant, quasi adversarios et a)ntite/xnous2], quorum alter Bona, alter Mala operaretur, illumque Deum, hunc Daemonem appellabant: idem et sensisse Zoroastrem alt, qui e)ka/lei to\n me\n] (videl. Bonum Genium) *w)roma/zhn], seu *w)roma/s1dhn, to\n de\] (scil. Malum Genium) *a)teima/nion, me/s1on d) a)mfoi=n to\n *mi/qran ei)=nai. *dio\ kai\ *mi/qran *pe/rs1ai to\n mes1i/thn o)noma/zous1in]. Hesychius, *mi/qras2 o( h(/lios2 para\ *pe/rs1ais2. *mi/qrhs2 o( prw=tos2 en *pe/rs1ais2 qeo/s2]. A. mithar] Persico deduci videtur, quod signisicat Maior. Et. quamvis sit gradus comparativi, Persis tamen absolute dicitur, cuius generis exempla sunt in ea lingua quamplurima. Huius positivum est Mai.] Unde lucem praebeamus Hesychio, *mai\ me/ga, *i)ndoi\] Persas intelligit, quod nec semel apud eum reperies. Ponitur aliquando pro primario sacerdote. Apul. l. ult. Ipsumque Mithram illum suum sacer dotem praecipuum sacrorum ministrum decernit. Vide Lactantium, Statii Scholiasten in illud Theb. l. 1. in fine. — Seu Persei sub rupibus antri Indignata sequi torquentem cornua Mithram. Vide etiam Bernartium ibidem, ut et Dempster. Antiq. Rom l. 2. paralip. ad c. 8. Hinc Mithriaca sacra, de quibus Lamprid. in Commodo c. 9. et Claudian. l. 1. de laud. Stiliconis, — Rex ipse micantem Inclinat dextra pateram, secretaque Bili, Et vaga testatur volventem sidera Mithram. Nic. Lloydius. E quibus Statii praefati verbis, quo vultu pingi fingique sueverit, facile colligitur. Nempe vultu leonino, cum tiara, utraque manu reluctantis tauri cornua comprimens; cuiusmodi multis locis eius simulacra Romae visuntur, stantis in spelaeo vel rupe cavata, sicque tiarati, et taurum cornibus tenentis, aut eundem substratum calcantis, vultu tamen virili, non leonino. Eadem forma habitusque Beleno, Pannoniorum Numini, quem proin cum Mithra eundem Salmas. facit, apud Vopiscum in Aureliano c. 39. cuius mater Sacerdos Beleni ibi fuisse dicitur. Certe Persarum Mithra non huius demum Imperatoris aevo, verum et longe ante haud minus in Occidente, quam Oriente fuit cultus et templa vulgo habuit et sacra passim ab omnibus recepta ac frequentata, quae Mithriaca dicebantur, quorumque mentionis pleni sunt libri et saxa Veter. Peragebantur autem haec non sine humana victima: sed desitus mos in Orbe Romano, lege ab Hadriano lata, qua omnes penitus a)nqrwpoqns1i/ai] sunt vetitae, uti Porphyrius narrat de Abstin. l. 2. ex Pallante, qui de Mithrae mysteriis accuratissime scripsit. Reduxit cruentum morem Commodus apud Lamprid. c. 9. Sacraque Mithriaca homicidio vero polluit, quum illic aliquid ad speciem timoris vel. dici vel fingi soleret. Sed nec post ipsum retentus. Mansere tamen in his sacris multa veri timoris ac periculi plena ut kola/s1eis2], quibus tentabantur initiandi, quarumque octuaginta fuisse resert Nonnus in Nazianzeni Steliteutic. z. ubi inter alia recenset, oi(=on prw=ton dianh/casqai e)pi\ polla\s2 h(me/ras2 u(/dwr polu\ ei)=ta en e)rh/mw| diaithqh=nai kai\ a)s1ith=s1ai kai\ a)lla tina\ a)/xris2 ou( ta\s2 o)tdoh/konta kola/s1eis2 pare/lqoi kai\ to/te loipo\n e)mu/oun au)to\n ta\ telew/tera, e)a\n ch/s1h|]. Qualia, primum tranare multum aquae aliquot dies: postmodum m eremo degere et inediam tolerare, alia que nonnulla, donec omnes octuaginta kola/s1eis2] exegisset. Tum, si supervivebat, ad interiora sacra eum admittebant. Quae postrema verba indicant, raros quosdam et paucos admodum omnia illa tentamentorum genera, absque vitae periculo, pervasisse. Multiplicia porro videntur haec sacra fuisse: nec enim Leontica tantum sacra suscipere dicebantur, qui initiabantur hisce; sed et Coracica quaedam erant sacra, ab eo quod ministrantes ko/rakas2] vocabant; et Hyaenica, quod mulieres hyaenas appellabant, ut viros leones. Patrica quoque in illis accipiebantur, nam *i(erofa/ntas2] suos patres dicebant etc. Vide hanc in rem Salmas. ad Historiam Aug. passim, imprimis ad Lamprid. in Commodo. Hesychius a Mithra distinguit Mithren, nomine hoc maximum eius gentis numen idigitans. *mi/qras2 o( h(/lios2 para\ *pe/rs1ais2. *mi/qrhs2 o( prw=tos2 en *pe/rs1ais2 *qeo\s2], Mithra Sol apud Persas. Mithres primum illorum Numen. Ubi a Mithre Solem distinguit, et eundem simul et ignem iungit Curtius l. 4. c. 13. Darii castra ignibus tota fulgebant. Ipse----agmma----circumibat; Solem, Mithren, Sacrumque et aeternum invocans Ignem. Herodotus certe eo secedit, ut Venerem Persis Mithram perhiberi autumet; Musa l. ubi eum nequaquam aliis contradicere, sed Persas masculo Soli etiam feminam Deam Mithram adiecisse existimat Barthius. Inprimis cum Ambrosius Mithrae feminae clare faciat mentionem; sub Veneris cultu, contra Symmachum: Quam Caelestem Afri, Mithram Persae; plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro Numinis varietate. Et hanc in Mather Persicum (unde Latinum mater et German. Mutter) libentes revocent Viri docti, inter quos Io. Seldenus; Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadvers. ad Statium Part. 3. p. 247. aliquid etiam, apud Ioh. a Woweren Notis ad Iul. firmicum Maternum de Errore profanar Reli, gionum, p. 47. et 48. ubi haec Firmici verba explicat: Persae et Magi omnes-----ignem praeferunt-----et Fovem in duas dividunt potestates ----- et viri et feminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi vultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes---- Virum vero abactorem boum colentes, sacra eius ad ignis transferunt potestatem. In quibus verbis Abactorboum Hercules est, quem eundem cum Sole esse, multis probat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 20. Graece *bouklo/pos2], quo nomine Mithram diserte indigitat Porphyrius in Antro, kai\ bouklo/pos2 o( qeo\s2, o( th\n ge/nes1in lelhqo/tws2 a)kou/wn]. Unde eius festum quoque *booklopi/jh], et quia quotannis in orbem redibat, ku/kla booklopi/hs2], in Mithriaci Prophetae verbis, eidem Firmico paulo post citatis, quae Ios. Scaliger sic legi vult. *mukh/tao boo\s2 mu/stai, *ku/kla booklopi/hs2 s1unaei/dein te patro\s2 a)gauou=]. Nec omittendum, quod Athenaeus memorat l. 10. die festo Mithrae solo Persarum Regi licitum fuisse sese inebriare, tumque Persicum choreae genus saltare, reliquis omnibus per totam Asiam a saltatione eo die abstinentibus: *e)n mo/nh| tw= e(ortw=n tw= a)gome/nwn u(po\ *pers1w=n tw=| *mi/qrh| bas1ileu\s2 mequ/s1ketai kai\ to\ *pers1iko\n o)rxei=tai tw= de\ loipw=n ou(dei\s2 kata\ th\n *a)s1ian kl]. E quibus verbis comparet. festum id ingens per universum Persicum imperium fuisse, ut mirum non sit ad Romanos eius pervenisse cultum, uti dictum, et Inscriptiones non unae docent, quarum est, quae speluncarum etiam ei Idolo dedicatarum faciat mentionem. Mithram Mesiten, h. e. Deorum duorum sum morum, Boni Malique, Oromazae nimirum Arcimanti, medium, a Persis cultum. ex Zoroastris disciplina; commemorat ut diximus. Plut. de Isid. et Osir. quam rem explicat clarius Plethon Scholiis in Oracula Magica Zoroastris. De eiusdem Numinis rebus, fuere, qui peculiaria Opera commentarentur, inter quos Pallas, Adriano Imperatori coaevus, maxime laudatur Porphyrio de Abstin. ut dictum. Et notabilia sunt comprimis, quae Commentario in Gregorii Theologi Opera, d. l. scribit quoque Elias Cretensis: Mithra, inquit, apud Persas Sol esse existimatur. Eique victimas immolant, aliaque in honorem eius faciunt. Nemo vero eius Sacris in tiari potest, nisi per aliquot suppliciorum gradus transierit. Sunt tormentorum ii LXXX. gradus, partim remissiores, partim intensiores ---- Ita demum exhaustis omnibus tormentis, sacris imbuuntur. Qui cruciatus igni potissimum et apua constabant. Vide quae ante dicta sunt. Alii tamen XII. tantum genera cruciatuum agnoscunt, inter quae famem, ustionem, flagra, et talia. Vide eundem Eliam orat. 3. et supra Frugifer, it. Hercules, ac infra Triplex.
MITHRIDATES_alius_Bruti_epistolas_collegit
quae impressae sunt ab Aldo. Item fil. Gazabar. Esdr c. 1. v. 8. Alius Parthorum Rex, Olymp. 129. Alius Rex Pergami; Olymp. 183. Alius item Parthorum Rex, Olymp. 203. Alius Armeniae Rex, Olymp. 206. Vide Tacit. l. 11. Annal. c. 8. Nic. Lloydius.
MITRA
Syriacum Scaligero: ab antique mi/w], i. e. mito/w] ligo, Eustath. a mi/tos2], i. e. filum, Etymol. Lat. Vitta, Hebr. funis, xoini/on]: proprie signisicat tegmen muliebris capitis. Et quidem aliquando sonat redimiculum capitis, e quo pendebant fasciolae, quae phylla dicebantur, quod florum instar dependerent: quam notionem deprchendimus, apud Ovid. Ep. Deianirae ad Herculem, Heroid. 9. v. 63. Ausus et hirsutos mitra redimire capillos: Ubi pro fascia circa apicem capillos obligante sumitur: Alias integrum capitis tegmen denotat. Sic apud Papinium l. 9. Theb. v. 795. Atlantiades se effeminatum negans ait, haud quaquam deformes vertice Mitras induimus. Forma eius huiusm odifuit, ut e pileo incurvo propenderent vittae quaedam seu taeniae buccas tegentes, ut alt Servius Aen. l. 4. v. 216. Hinc Pollux Mitras et anademata coniunxit. Dionys. Lambinus ad Lucret. l. 4. v. 1122. Et bene parta Patrum fiunt. anademata Mitrae. Redimicula vocat Virg. Aen. l. 9. v. 616. Baccarum tegmina Lutatius ad Statium d. l. quod redimicula propendentia baccis, h. e. margaritis aliisve pretiosis talibus globulis, plena essent, ita tamen facta, ut circum Mitram involvi possent: Religamina Prudentius Psychom. v. 359. Ut mitra caesariem cohibens aurata virilem, Combibat infusam croceo religamine nar dem etc. Coeterum multiplicibus implexae spiris, versicolores fuere, teste Plinio l. 35. c. 9. et sub mento redimicula substringebantur, ut discimus ex Claudiano in Eutrop. l. 2. v. 195. --------- ---------- Mitra redeunte capillos Strinxerat. Diximus, muliebris capitis fuisse tegmen, Hic in viris Mitra usus improbatus, indequeapud Virgilium Aen. l. 4. Aeneae ab Hiarba vestis haec, tamquam minusapta viro, exprobratur. Imo nec femineo satis digna sexu, postquam meretricum essecoepit, ut Servius ad locum Virgilii citatum annotavit: Sane quibus effeminatio crimini dabarur, etiam Mitra eis adscribebatur; Multa enim lectio Mitras meretricum esse docet. Hinc et meretricibus tribuit Auctor Copae, quem Virgilium fuisse vult Priscianus, Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella, Crispum sub crotalo docta movere latus. Quo loco non accedit Barthius Scaligero, ex mitra usu anum facienti hanc delicatae nequitiae copam, cum totum Epigramma alia omnia dicat, et mitrarum usum meretricum etiam Iuvenal. firmet, Sat. 3. v. 66. ---------- Picta lupa barbara mitra etc. Ob id, mollissimum habitum Baccho, Bacchantibus et Poetis, qui in Bacchi tutela, Mitras abscripsisse Antiquitatem verinsimile est, ut cohiberentur vini vapores, ne caput peterent, Eusebius Caes. Praepar. Euang. l. 2. c. 2. Seneca in Oedipo Actu 2. in Choro, v. 414. Te caput Tyria cohibere Mitra, Hederaque mollem baccifera Religare frontem. Sextus Properr. l. 3. Eleg. 16. v. 30. de Bacchi Sacerdotibus, Cinger Bassaricas Lydia Mitra comas. Ubi Lydiam dicit, quia Lydi omnes ac Phryges olim gens utraque mollitiae infamis, mitrati fuere: quibus Arabes addit C. Solinus c. 36. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antrqq. Rom l. 5. c. 35. et ante eum Car. Paschalium Coronarum l. 4. c. 20. Licuit tamen et Viris ferre Mitram, si non muliebrem, at muliebri similem, sed noctu, et comitem somni. Nimirum Mitra quoque significavit pileum nocturnum, uti colligitur ex Palaephato in Fab. Quia vero muliebribus mitris plerumque addebantur flores, unde polua/nqemoi] illae dictae: hinc sactum, ut Mitra, corona plexa e fasciis, imo omnis corona vocaretur. Porro et Mitra, lamina ferri dicta, et baltheus, unde mitrou=s1qai], armari, protegi, apud Strabon. l. 3. Imo et fascia seulamina, quae pectus muliebre tuebatur, e filo texta: intra quam ferebatur praegnantibus aerea, in ima parte ventris, maioris securitatis gratia, quam in primo partu Dianae appendebant. Sic apud Apollonium Rhodium l. 3. Medea venenum e radice Promethei. ------- quw/dei ka/tqeto mi/trh|,] *h(/te o(i a)mbris1i/ois1i pe/ri ste/qes1s1in e)/erto]. odoratae imposuit mitrae, Quae ei circa divinum pectus conserta erat. Unde mitrhn lu/ein], mitram, i. e. Zonam solvere dicebantur mulieres primum parturientes. Alcimcde apud eundem l. 1. ------- -------- w(=| e)pi\ mou/nw|] *mi/trhn prw=ton e)/lus1a] -------- sub quo uno Mitram primum soboi. Et Medaea, apud eandem, advoluta genibus Aratae, sibi adhuc mitram manere, h. e. virginitatem esse illibatam, ait l. 4. ----- *e)/ti moi mi/trh me/nei, w(s1 e)ni\ patro\s2] *dw/mas1in, a)/xrantos2, kai\ a)kh/ratos2] ------ Vide Paschalium ubi supra. Hodie in Ecclesia Romana Episcoporum peculiare capitis tegmen, est viridis galerus et Mitra, qua nemini alii licebat olim uti, nisi ex privilegio speciali: Proin in Abbatibus eam improbat Petrus Bles. Ep. 90. et S. Bernardus Ep. 42. Est autem mitra haec Episcopalis bicornis et patulo superne curvamine hians. respondet pileo cornuto priscorum apud Ethnicos Sacerdotum, quem in Nabide, Ammonis Sacerdote, describit Sil. l. 15. v. 679. ubi inter alia ait. Casside cornigera dependens Infula sacros Prae se terrores, Divumque ferebat honorem. Bacchi quoque Mitram cornutam fuisse, meminit Lucianus in Bacch. indeque is *keras1fo/ros2] sive Corniger, cognominatus est. Non tamen eadem omnino est cum Infula, ut quidam volunt, et Silii verba indicare videntur; Infula enim fascia erat lanca, partem capitis capillo tectam ad bina tempora aperiens, utrinque adstricta ac dependente vitta; idemque fuit in Pontifice, quod Diadema in Rege. Cum vero Phrygium dicitur Mitra, ut cum Caelestinus I. dicitur misisse S. Cyrillo Phrygium, indigitatur Mitra Phrygio opere constans, quali post Constantini temkpora Pontifices Romani usi videntur, cum antea linea esset ac alba. Sequioribus dein seeulis auro et attextis gemmis quoque exornari coepit, quod ante annos circiter sexcentos accidisse, scribit Onuphrius in calce libri de vocibus Eccl. Haec Ansel. Solerius l. de Pileo sect. 13. Eius certe usum ante A. C. 1000 vix Pontificibus Episcopisque tribuunt Ecclesiae Romanae Scriptores. Orientales vero Graecique Episcopi sacra faciunt nudo capite, excepto Patriarcha Alexandrino, qui in capite gerit, quod e(ro\n] vocant et mitram vel cidarim reddunt, Sim. Thessalonicensis de Templo et Missa. Rutheni tamen Episcopi mitram ferunt rotundam, variis ornamentis decoratam; ut et Moscorum Episcopi, sed nigri coloris, praeter Episcopum Novogradensem, cuius mitra, adimitationem Latinorum, est alba. In Ecclesia Romana ex concessu Pontificis, Mitras gerebant Cardinales, antequam galerus iis in Concilio Lugd. A. C. 1245. esset assignatus. Sed et postea, ex serico albo Mitram illis, quoties paramentis sacris induti sunt, permisit Paulus II. A. C. 1464. De Episcopis, res nota. De Abbatibus quibusdam, vide supra, in Abbates Mitrati. Sunt praeterea multae Cathedrales, in quibus Canonici vel Dignitates, ut vocant ex Papae Honorii III. indultu, eodem capitis tegmine operiuntur: ut sunt quatuor Dignitates Ecclesiae Toletanae, Decanus, Archi diaconus, Cantor et Thesaurarius. Similiter Prior Conventualis Ecclesiae Melitensis, item Canonici Cathedrales Ecclesiae in Sicilia Messanensis, mitris ex serico albo utuntur. Porro Dignitates Cathedral. Manfredoniae et Cathedral. S. Michaelis Montis Gargani: Canonici insuper Lugdunenses in Gallia, Comitis titulo insignes, in Ecclesia Cathedrali S. Ioannis Baptistae, omnesque Canonici Ecclesiarum Collegiatarum eiusdem Civitatis mitram gestant colore currentis diei. Sic Neapolitanae Cathedralis Canonici ex tela byssina mitram ferunt, uti ex damasceno serico Canonici Lucenses. De Canonicis Ecclesiae in Bohemia Pragensis, cum Archiepiscopo administranti, in Subdiaconatus et Diaconatus officio adsunt: de Babebergensibus, cum summae festivitates imminent; de Pictaviensibus, vide Bullas Urbani et Bonifacii, Anonymum Hansrietanum in Gebhardo Episc. Eystettensi, Alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossario. Ut et ista addam, habent praeterea Mitrae privilegium, Praepositus Ecclesiae S. Marci Venctiis, ex indultu Alexandri III. Praepositus Ecclesiae Pragensis in Bohemia, Praepositus Collegiatae Pratensis, Visitator seu Corrector Hospitalis Neapolitani, Capellanus Regis Norvegiae, ex concessione Clemeutis V. et Thesaurarius regiae cappellae Parisiensis, ex privilegio Clementis VII. Ex Religiosis vero Generalis Monachorum Hieronymianorum in Italia, Praepositus Monasterii Chotiesconviensis et Guardianus S. Sepulchri Hierosolymae, in functionibus sollennibus. Quod enim in genere Monachis Mitram tribuit, Ordo S. Victoris Paris. MS. c. 18. et 40. de capparonibus intelligen dum ait Car. du Fresne; quo modo vox sumitur i Iure Feudali Saxonum c. 33. art. 5. Ex Laicis Mitram gessit Uratislaus Bohemorum Dux concedente id Alexandro II. A. C. 1008. quod nemini Laicorum contigisse, refert Alexandri successor Gregorius VII. Ep. ad Ducem. Rogerio tamen Siculo idem indulsit Lucius II. apud Ottonem Frising. Sed et Mitram Franci vocabant capitis illud operimentum, quod Imperatorum Regumque coronis solet substerni etc. Coeterum Canonici mitrati omnes, in distributionibus candelarum, cinerum ac palmarum, licet mitram gerant, surgere nihilominus tenentur ac stare; ad discrimen Episcoporum, quibus sedendi ius est. Vide Dominicum et Carolum Macros in Hierolexico. Tandem et pro Diademate quoque non infrequens antiquis Mitrae notio est, Idem Solerius sect. 6. etc. Quid differat a Tiara, vide suo loco.
MNEVIS
bos niger soli sacer, quem Heliopolitae pro Deo colebant, in septo eum nutrientes, Strab. l. 17. Suidas. Vide Voss. De Theolog. Gentili l. 1. c, 29. Secundos post Apin honores obtinuit; qui Memphi cultus, Plut. de Iside: uterque Osiridi sacer. Diodor. Sic. l. 1. c. 13. cuius anima tamen utrum in duos tatiros transmigrasse (namque a metemyuxw/s1ei] consecrationis origo) credita sit, merito dubitatur. Nemo enim Veterum duplicis consecrationis rationem exhibet, nec bene constat, cur uno eodemque tempore duo Boves, Apis in urbe Memphi, et Mnevis in urbe Solis, Dei habiti sint. An forte, quia Aegyptus proprie dicta in duas Dynastias, Superiorem, cuius metropolis Memphis, et Inferiorem, cuius caput fuit Heliopolis, pro regnorum diversitate, diversa constituta sunt Numina, quod passim factum? Cum igitur Divus Osiris in regno utroque similiter coleretur (sola enim Isis et Osiris communes Aegyptiorum Dii erant) et obtineret religio, cultum absque viva numinis imagine non rite peragi; neque quottidianus de regno in regnum pateret transitus, coepit in Sacris schisma, et Sacerdotes suum utrinque in vestigarunt Boveih et veram Osiridis e(/urhs1in] utrinque iactarunt. Cui fimile quid mille annis post factum in regno Ieroboami, 1 Reg c. 12. v. 26. Vide supra Apis, Mendes et infra, Momemphis. Atque hunc potius *mneu=i+n], quam *a)/pin], Israelitas in deserto moxopogou=ntas2] fuisse imitatos, utpote in inferiori Aegypto degentes, existimat Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. qveni vidisse non paenitebit.
MOAB
i. e. fil. patris, genitus ex incestu Lot cum filia maiore, Gen c. 19. v. 36. A. M. 2139. ex quo orti Moabitae, gens magna, potens, et superba valde, unde et urbs Moab, alias Areopolis Eusebio, et Moabitis regio in tribu Ruben, ad Ortum Iudaeae, proxinia mari Mortuo et Iordani, nomen accepterunt. Esai c. 11. v. 14. Est autem terra ipsa fertilis, et gens olim tam valida, ut dominati etiam fuerint Israeli: Postea a Davide victi, tributariique facti, ut et a Iosaphato, 2. Sam. c. 8. v. 2. et 2. Reg. c. 1. v. 1. et 2. Paral. c. 20. v. 22. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. et seqq. Torniel. in Annal. Est praeterea nomen Regis. 1. Sam. c. 12. v. 9.
MOADIA
nomen viri. Nehem c. 12. v. 17.
MOBANNAI
nomen viri. 2 Sam c. 23. v. 27.
MOCHONA
civitas, Nehem c. 11. v. 28.
MODI
in Comoediis dicebantur, quos Aristoteles melopii+/an], i. e. inodulationem, mensuram aut harmoniam cantus appellat, quae cum affectibus Comoediae congrunens Auctori indicabat, quam vocem in agendo sequi deberet, humilemne an elatam: iratamne an tristem? Alias quoque *no/mos2] Graecis, quod statam intendendi cantus raionem seu legem transcendere non liceret, sicti iam quoque secundum mensuram et tactum cantus gubernatur. Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 5. c. 9. Hi Modi seu Moduli Canticorum, in eadem Comoedia non raro mutabantur. Hincin Adelphis Terentii, Donatus Praesat. at, fabulam modulatam fuisse tibiis dextris, i. e. Lydiis, ob seriam gravitatem, qua fere in omnibus Comoediis Poeta hic utitur. In Inscr. vero illius Fabulae habetur, modos fecisse Flaccum tibiis Serranis, h. e. sinistris, quae acuminis levitate iocum significabant: adeoque acta est illa Lydiis simul et Serranis, h. e. paribus dextris et sinistris Unde Donatus mox addit, Saepe tamen mutatis per scenam modis, cantica mutavit: quod significat titulus scenae, habens subiectas personis literas, M. M. C. h. e. muatos modos cantici. Sic eiusdem Heautontimorumenos inscribitur, acta primum tibiis imparibus, h. e. dextra et sinistra, duabus dextris, h. e. paribus. Cantica nempe Comoediarum componebantur ad tibias, quos au)lwdikou\sw no/mous2] Graeci dicebant: moais dein temperabantur, vel, ut Appuleius loquitur, modificabantur, h. e. e)melopoiou=nto], a perito Musicaeartis factis. Fiebant autem hi vel tibiis imparibus, h. e. dextra et sinistra, vel duabus dextris, vel duabus finistris, quas pares tibias appellabant, atque hi tres erant modi. Nam pro mutatione modorum mutabantur et tibiae, Dextrae tibiae, ut scribit Donatus, suagravitate seriam Comoediae dictionem pronuntiabant ---- sinistrae acuminis levitate iocum in Comoedia ostendebant: ubi autem dextra et sinistra acta fabula inscribebatur, mistim ioci et gravitates denuntiabantur. Dicebantur dextra et sinistra Phrygiae; quae licet impares essent, diversa tamen et dispari modulatione comositae non erant, sedeiusdem carminis modos, dextra quidem in cinebat, sinistra vero succinebat, et gravius illa, acutius ista, sonabat: quae causa forte quod diversam illis modulationem tribuat Servius, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. et infra voce Modulatio, nec non ubi de Musica; it. voce Nomi.
MODIN
civitas in monte sita, inter Emmaum, et Rhamam, patria Macchabaeorum, ubi est eorum memorabilis sepultura, septem pyramidibus ex quadrata mole surgentibus. 1. Machab c. 2. v. 1. Inter Emmauntem et Rhamam, a qua 10. mill. pass. Hierosolymam versus abest.
MOHOLI
filius Merari. Exod c. 6. v. 19.
MOLA_Asinaria
*mulo\s2 o)niko\s2] memoratur Matth c. 18. v. 6. et Lucae c. 17. v. 2. ubi de eius in katapontis1mw=|] Iudaeorum usu; sicque diakri/tikw=s2] dicitur, ad discrimen molae trusatilis, de qua utraque Cato R. R. c. 10. Ex his trusatiles minores erant, ut quae manu truderentur: at illae asinariae, maiores, quas asinus perpetua gyratione circumagebat. Ovid. Fast. l. 6. Et quae puniceas versat asella Molas. Velata autem facie molebant Asini, o)qo/ohn toi=s2 o)/mmas1in e)pipeta/s1antes2], Lucian. Quo haec Hilarii pertinent, in Matth c. 18. Molae opus labor est caecitatis: nam clausis iumentorum oculis aguntur. Et quod Asinus ita loquitur, Anthologiae l. 1. Epigr. 33. *ou)x a(lis2, o(/tti mu/loio peri/dromon a)/xqos2 a)na/gkhs2] *speirhdo\n s1koto/eis2 kuklodi/wktos2 e)/xw;] Nonne satis fuerat, quod caecus et actus in orbem Nocte dieque molas irrequietus ago: *ka/phn th=s mu/lhs2] idem Lucianus vocat molae scapum seu manubrium, ut Theocriti Scholiastes in Idyll. d. *a)po\ tw= a)lou/ntwn xai\ th)| kw/ph| tou\s2 mu/lous2 w)qou/ntwn.] Molile appellat Cato c. 11. et Ieremias lignum, Threnor. c. 5. v. 13. etc. Vide Bochartum Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 13. et plura supra: de rotis vero molendinorum, suo loco. Addo hic saltem, Hieronymo, Molam Asinariam, cuius in Euangelio mentio est, supplicii fuisse genus, Palaestinae peculiare, quod ob enormia crimina irrogari consueverit, ut apud nos rotae supplicium, etc. apud Ioannem Calvinum Lexic. Iurid. Vide quoque supra Catnus et infra in voce Molae.
MOLAE
Deae quaedam antiquitus dictaesunt filiae Martis, quas in Romanorum comprecationibus nominari solitas tradit Gell. l. 13. c. 23. Has Turnebus indigitari censet de nomine Molarum, quod Mars, ut molis fruges, sic bellis homines frangat ac comminuat. Mosellanus vero nominis originem a molimine deducit, h. e. sollicitis conatibus ipsius belli apparandi: Mars enim pro bello Latinis, ut notum. Virg. l. 6. Aen. v. 165. Aere ciere vires, Martemque accendere cantu. Molarum usus, antequam hominibus innotuisset, fruges in pilis torrebantur, et saxis frangebantur. Unde Servius ad illud Virgilii Aen. l. 1. v. 183. Et torrere parant flammis et frangere saxo: Apud maiores, inquit, nostros Molarum non erat usus, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi, unde et Pinsores dicti sunt, qui nunc Pistores appellantur. Primo itaque torrebant fruges, inde pilis pinsebant: Quam ob causam, sequentibus temporibus, cum asinariae iam haberentur Molae, quotannis Romase feriis Vestalibus 5. Id. Iun. Molae sertis ac floribus ornabantur, et quioscebant; in memoriam pristini temporis, quo farra solummodo in furnis Vestae, hoc est, ignis beneficio torreri consueverant, quoque asini, Deae huius beneficio, a Molis circumagendis immunes erant. Vide Ovid. Fast. l. 6. Postea Molae excogitatae sunt, quarum usum antiquum admodum esse, docet Plin. l. 7. c. 56. cum Cererem homines primam molere docuisse refert: quod Stephanus de Urb. Mylanti cuidam adscribit, in voce *mulanti/a] Cette Heroicis temporibus iam cognitas fuisse, ex Hom. Od. 11. v. 105. patct, ubi in horto Alcinoi Molae meminit, cum ait: *ai( me\n a)letreu/ous1i mu/lhs2 e)pi/ mh/lopa karpo\n,] Aliae quidem molunt sub mola pomacei coloris frugem. Et quidem trusatiles primitus seu manuales fuere, quae circumactae manuum agilitate et robore fruges terebant, A. Gell. l. 3, c. 3. Fiebat id itidem a Pistoribus, qui non tantum panem tum faciebant, sed etiam fruges Molis frangebant. Pomponius Comicus. Cum neque molis molui, neque palmis pinsui: Eusebius in Chron. Paulus ad molas manuarias Pistorem se locavit, etc. His Asinariae successere; transiitque id laboris genus ab hominibus ad bruta, Asinos videlicet qui Molas versabant, tectis capitibus velata facie, ut apparet ex Appuleio Metam l. 9. In quorum locum cum mali servi quandoque poenae loco Molis applicarentur, ut Terentius docet Andria Actu 1. sc. 2. et hi nomine Asinorum appellari, et Molae ipsae praesepia dici solitae sunt: quamvis non tantum molarii servi, sed quilibet alii stationem in domibus privatis dominorum habuisse, quae praesepe diceretur, videantur, ex Varrone de R. R. l. 1. c. 2. Tandem in Asinariarum locum Aquariae institutae sunt, quales iuxta flumina, quorum impeturotae circumaguntur, passim hodie videmus. Quae qua ratione confici debeant, docet Vitruvius Architect. l. 10. c. 10. et meminit Zeno Imperator l, 10. C. de Aquaed. Valentinianus item et Valens Augg. C. Theodos. de Canone frumentario Urbis Romae l. 4. Ubi notat Iac. Cuiacius, Aquariae molae rotis sublevatis in versisque suppeditatam fuisse aquam, eique muneri iunctos asinos, equos et equas. Harum Molarum usum non ita recentem esse, ut quidam arbitrantur, tum ex Palladio l. 1. c. 42. ubi praecipit, Ut si aquae copia patiatur, fusuram balnearum suscipiant pistrina, ut ibi formatis aquariis molis, sine animalium vel hominum labore, frumenta frangantur. Hodie variis in locis, Belgio inprimis, aliud Molarum quoque viget genus, quae vento circumaguntur, in aere suspensae; quarum usus non exiguus in locis aridis, obsidionibus item Urbium etc. Habuit autem et Mola olim suum Numen Deumque tutelarem, teste Polluce Onomast. l. 7. c. 33. tit. 8. *mulwqro\s2, mu/lwn, mu/lh, promulai=a *qeo\s2 kai\ e)/unostos2.,] Molitor, Mola, Pistrinum, Dea molaris et benevola. Sed et Promylius Deus semper ante eas collocabatur, ob suavem alimoniam. De ornatu earum in Vestalibus feriis supra: Nec omittendum, in somniis Molam visam, durorum et difficilium negotiorum solutionem, et fidelem servum portendere, olim fuisse creditum, ut tradit Artemidorus Omneirocrit. l. 2. c. 47. Servi Molitores, ad usum rusticum parati, memorantur Ulpiano l. 12. §. 5. ff. de instr. vel instrum. leg. et Pomponio in Pistore. Plura vide apud Tiraquellum Comm. ad Alexandrum Neapolit. Genialium dier. l. 3. c. 11. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 14. Iac. Oiselium ICtum Notis in A. Gellium l. 3. c. 3. Pignorium Comm. de Servis etc. ut et infra in vocibus Pistor et Pistrinum.
MONACHUS
Solitarius Latine dicitur a)po\ tou= mona/zein]. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1. Processu pelagi iam se Capraria tollit, Squalet lucifugis insula tota viris; Ipsi se Monachos Graio cognomine dicunt, Quod soli nullo vivere teste volunt. Hieronym. ad Paulin.: Sin autem cupis esse quod diceris Monachus, i. e. solus, quid facis in urbibus? quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum. Habitarunt enim principio Monachi non in urbibus, sed in locis desertis procul a conversatione hominum, primumque eremus habitari coepta videtur circa A. C. 253. a Paulo Thebaeo, Hieronym. in vita eius. Progressu vero temporis in urbes commigrarunt. Primus in Occidente Monasteria in civitatibus condidisse dicitur Eusebius Vercellens. Episcopus A. C. 360. Basilius in Oriente, A. C. 370. Vide Ambros. Ep. 62. Aen Sylv. Non audet Stygius Pluto tentare, quod audet Effrenis monachus, plenaque fraudis anus. Et quidem, quod in sua secta unusquisque Philosophorum, hoc in Religione Christiana Monachi quondam fuere. )*as1khtai\] in suo quisque genere dicebantur. Artemidours l. 4. c. 35. *a)le/candros2 o( filo/s1ofos2 e)/doce th\n e)pi\ qana/tw| katakekri/sqai kai\ paraiths1a/menos2 mo/lis2 a)polelu/sqai ap) au)tou= tou= staurou= e)/mele ga\r au)tw= o)/nti a)s1khth=| ou)/te ga/mou, ou)/te ks1inwni/as2, ou)/te plou/tou, ou)/te tw= o(/s1a u)po\ staurou= s1hmai/netai]. His verbis, quibus Philosophum, Monachum etiam nobis describit, quem neque nuptiarum cura tangeret, non ullius societatis, non divitiarum ambitio sollicitaret. Et notandum *a)s1khta\s2] etiam dictos Philosophos, apud Gentiles, quomodo proprie vocabantur a Christianis Monachi et quicumque austerius vitae genus instituissent. Haec erat ascesis Christianorum, quam et Philosophiam quoque dixerunt, uti legimus apud Eusebium Histor. Eccl. l. 6. c. 3. Hinc et Tertullianus Philosophiam appellat, non omnium Christianorum, sed eorum duntaxat, qui puriore et exactiore norma Christi fidem colerent, de Pall. sub fin. Gaude pallium et exsulta: melior iam te Philosophia dignata est. ex quo Christianum vestire coepisti. Nempe, qui disciplinae Christianae diligentiores et rigidiores cultores praestare volebant in omnibus, (quales Tertulliani aetate Episcopi Presbyterique, et omnes Clerici, ac postea Monachi) uti Christiani Philosophi erant ac dicebantur ita habitum Philosophorum apud Gentiles, Pallium videl. soli inter Christianos gerebant, ac proin Pallium habitare praedicabantur. Ambrosius Ep. 37. Et quum ipsi (Aegyptii) capita et supercilia radant, si quando Isidis suscipiunt sacra, si forte Christianus vir attentior sacrosanctae religioni vestem mutaverit, indignum facinus appellant. Ubi non de quolibet Christiano ita loquitur Ambrosius, sed de eo qui sacrosanctae disciplinae attentior esset: per quae verba omnino Ascetam designat, h. e. to\n a)kribw=s2 xristiani/zonta], ut loquitur Socrates Histor. Eccl. l. 7. c. 37. *silbano\s2 *r(h/twr me\n e)gego/nei pro/teron *trwi+/lou tou= *sofistou=, a)kribw=s2 de\ xristiani/zein e)s1poudakw=s2 kai\ to\n a)s1khtiko\n bi/on a)s1kw=n tri/bwna fe/rein ou) proei/rhto]. Ex quo id colligitur, omnes Ascetas, attentiores sacrosanctae disciplinae, vestem mutare olim solitos fuisse et pallium Philosophi sumere: quod minime tamen fecisse Silvanum observat Socrates, et hoc tamquam novum in illo notat. Hieronym. Ep. ad Marcellam, Nos qui seriea veste non utimur, Monachi iudicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus. Hi nimirum erant, qui hoc scommate taxabantur, o( graiko\s2 e)piqe/ths2], quique digito ostendenbantur, Philosophi nempe Christiani, h. e. Ascetici viri, qui pari cum Graecis Philosophis amictu, male quoque propter illos audiebant, quod plerique ex eorum numero Philosophos habitu emen tirentur et fingerent, cum de coetero pura puta mendicabula essent, et impostores meri, vide Quintilian. l. 1. c. 1. Nec pallio porro tantum, sed etiam sordibus et squalore insignes tam Philosophi, quam Ascetae Christiani. Hinc illud Hieronymt. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus est Quod de Philosophis et praecipue Cynicis accipi debet, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum Impostores, teste Luciano de Proteo Philos. et Philostrato. Atque horum quoque sordes affectarunt olim Monachi, qui, quam semel tunicam induissent, numquam exuebant, priusquam penitus tota usu detrita et scissa esset, ac de altera habenda cogitatum foret. Vide Hieronym. in vita Hilarion. Quae causa, quod Rutilius Gallus Itinerar. illuviem hanc et squalorem Monachorum non semel exagitet. De Capraria sic scribit: Squalet lucifugis Insula plena viris. Hi sese Graio Monachos cognomine dicunt. Et alibi de solitario: Infelix putat illuvie caelestia pasci, Seque premit saevis saevior ipse deis. Et hanc obrem Eunapius, Christlani nominis infensissimus hostis l. de Vitis Philos. dixit de sui temporis Monachis, u(w/dh bi/on] eos vivere, quod illud animal immunditiem in delitiis habeat, lutoque et olenticetis praecipue gaudeat. Sed et Esseni Iudaeorum Ascetae, a quibus Monachorum Christianorum originem quidam repetunt, sordere et squalere pulchrum putabant, Porphyr. peri\ a)poxh=s2] 3. etc. Qui itaque saeculo saeculique negotiis renuntiarant, quique sanctiore vita in secessu frui praeoptabant, ut Clerici fere omnes et Monachi, eorum hominum habitum adamasse et adpetisse iure meritoque videntur, qui et ipsi de populo secesserant, sibique vivebant, quales tum fuere Philosophi. Praeterea, cum ex omni vestimentorum genere, quod in usu promiscuo tunc fuit, modestissimum et simplicissimum Pallium Philosophorum esset, illud praecipue sibi habendum delegisse, modestiae et simplicitatis sectatores egregios, maxime verisimile est. Adde, quod et Apostolorum aemulatione, quorum vitam imitabantur, hunc habitum eos usurpasse, non longius a vero sit; namque et illos fuisse palliatos constat. Tunicam indutui habebant unicam et unum pallium amictui, Vide Matth c. 10. v. 10. et Marci c. 6. v. 9. Quod Domini praeceptum, moremque illum Apostolorum, praecepto Magistri sui consentaneum, studiose observarunt antiqui Monachi et praesertim Aegyptii, uti discimus ex Cassiano de Hab. Monachi l. 1. c. 11. Erat illa tunica sine manicis, unde et Colobium dicebatur: sacco similis et corpus pressule stringens, unde et saccum et saccineam tunicam Veteres appellant. Ruffinus, de Monachis Tabennesiis, ingen tis abstinentiae viros vocat, quibus usus est indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confecta. Vide quoque Hieronym. in vita Hilarion. alios. Una igitur tunica, eaque sine manicis, solis Aegyptiis Monachis in usu erat, quibus in locis hiemes sunt mitiores et caeli temperies maior: Europaeis, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures, ut videtur, usurpabant, easque manicatas. Tunicae pallium superiniciebant, quod nigrum fuisse innuit Synesius Ep. 146. et Sacerbotibus Ascetisque peculiare, non vero omnibus commune Christianis, quos albatos incessisse Clemens Alexandr. Paedagog. suo docet: cum pallium Philosophorum, quos Christiani Ascetae aemulabantur, pulli fuisse coloris certum sit. Coeterum, Tertulliani tempestate perpetuum nondum fuit, aut pro regula observatum, ut omnes Clerici pallium sumerent, aut soli istum habitum usurparent. Multos quippe ex Laicis, propter a)/s1khs1in], hac eadem veste usos esse scimus, et ex Presbyteris eos solos, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae congruam et consentanteam sectam sectarentur. Nondum enim Ascetarum politei/a], qui Monachi postea dicti sunt, certis regulis ac legibus constituta, in notitiam venerat, licet inde originem accepisse sit exploratum, sed tum victus, tum vestitus, ut et incessus (hi enim nudipedalia sibi omni tempore indicebant) durities, tota arbitraria, nec idem mos omnium, praesertim circa vestitum, Ascetarum tum erat, ut de Silvano Rhetore paulo ante vidimus. Postquam vero, crescentibus Ecclesiae opibus et invalescenteluxu, Presbyteri et Ministri Ecclesiae (qui olim fere omnes Ascetae fuerant) mundule ac nitide vestiri inciperent, factum ut, qui sacrosanctae disciplinae, ut ex Ambrosio supra diximus, attentiores esse vellent et conversationem Apostolicam imitari, seorsim politei/an] in stituerint et a Clero segregem ac separatam vivendi formam, quae *monastikh] et *a)s1khtikh\ politei/a] vocata est. Qui proio et birros, Presbyterorum cum hominibus saeculi tunc communem habitum, sibi interdixerunt; ut qui de saeculo recesserant, omnia saeculi, adeoque habitum etiam, quanto possent opere, vitarent. Hinc Eustathius quidam, Sebastenorum, ut nonnulli volunt, Episcopus et Asceticae atque Monasticae vitae, apud Armonios, auctor, temporibus Constantini Magni, Episcopos Presbyterosque ad antiquam a)/s1khs1in] et pallium reducere, vestemque communem et civilem habitum in Sacerotibus condemnare conatus legitur, apud Socratem Hist. Eccl. l. 2. c. 33. et Ep. Patrum in Synod. Gangr. sed frustra. Postquam igitur sic a)/s1khs1is2] ad certum genus hominum rediit, qui nec Clerici essent, nec Laici, ac certa huius sectae politei/a] constituta est, legibus quibusdam ac regulis fundata, quas sequerentur omnes, qui in coetum illum aggregari vellent, illi hominum generi pallium quasi peculiare relictum est et exinde Monachorum proprium pallium esse coepit. Imo nec Monachi solum, sed et Monastriae pallium habuere, ut videbimus. Praeter pallium vero et colobium, omnium Monachorum communem amictum, Aegyptii Ascetae evoullum parvum et meloten gestabant, ut vidimus in hac voce. Nec omittendum, *ra/kos2] recentioribus Graecis proprie appellari Monachicum pallium, i. e. *tribw/nion]. Inde *r(akodu/tai] et *r(ake/ndutai] Monachi, Zonar. ad Can. XII. Syn. Gangr. in cuius verbis notandum, Eustathium cum suis sectatoribus pallium supra omnia sua vestimenta habuisse, qui mos fuit antiquorum Monachorum et praecipue Graecorum, apud quos ut et apud Philosophos, pallium supra omnem vestem iniciebatur; at Monachi Aegyptii caprinam pellem supra pallium sumebant. Pro *r)akenduths2] autem, quo etiam Nic. Choniates utitur, in Codice Barbaro-Graeco *r(as1oforw=n] habetur. Hinc *r(as1ofo/roi], apud Graecos micobarba/rous2]. Rasum autem vox Latina et sic dicitur indumentum, quod pilos non habet, etc. Calceatum quod concernit, cum calceus, Graec. u(po/dhma] Togae; solea vero, iisdem s1anda/lion], Pallio convenerit, antiqui in Aegypto Monachi, calceos, h. e. u(podh/mata] (ita enim Romanus calceus Graece perpetuo vertitur) velut interdicta recusabant, et sandalia, velut a Domino permissa gestabant. Vide Marcum c. 6. v. 9. et Matthaeum c. 10. v. 10. Unde Cassianus de Habitu Monach. c. 10. Calceamenta vero velut interdicta, Eugangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis, vel matutinus rigor, seu meridiani aestus fervor exegerit; tantummodo caligis suis (i. e. sandaliis, ut Versio vulgaris reddidit) muniunt pedes, interpretantes usum earam vel Dominica permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti, cura et sollicitudine carnis huius omnimoda exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praevalemus absolvi, saltem occupatione levi et implicatione tenui necessitatem corporis explicemus, etc. Licet vero tantus rigor Monachorum antiquitus fuerit, illorum nihilominus beneficio hodie serico vestimur. Cum enim, adversus Persas bellum gerens Iustinianus Imperator magnopere facere eniteretur, quaqua posset arte, ne Romani suis ab hostibus tam raram speciem, et luxui adeo necessariam emerent: haec cum maxime agitanti, commode duo Monachi, ex India revertentes, qui ibi plusculum commorati fuerant, sese obtulerunt, retuleruntque, ex longiore mora, quam apud Indos fecerant, diligenter omnem seserici taciendi rationem explorasse. Tum de vermibus metaxae opificibus ea narraverunt, quae nunc videmus et usu iam cognoscimus, deque toto illo metaxae conficiendae artificio, ut rem fuse narrat Procopius Gothic. l. 4. Iussu itaque Imperatoris iter rursus in Indiam capessunt illi Monachi, indeque ova bombycum Indicarum Byzantium attulere: quae fimo cooperta, ut apud Indos solet, vermes exclusere, th=s meta/chs2 dhmiourgou\s2], metaxae artifices; mori folia illis pro pabulo data: Inde per totam Europam et Occidentem propagata Sericorum vermium generatio et scrici ex iis conficiendi ratio propalata. Theophanes tamen Byzantius, apud Photium, tradit, Persam quendam, imperante Iustiniano, Romanisserici inventionem ostendisse, et ova ex India usque Byzantium in ferula pertulisse etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio. p. 240. s. Aliis origo Monachorum e persequutionibus Ecclesiae, quibus grassantibus, primum sub Decio et Valeriano, deinceps sub Diocletiano, Licinio, eorumque sociis, in Aegyptis Syriaeque solitudines multi fidelium abacti sunt; quorum inde non pauci, etiam remittente Tyrannorum furore, tranquillae vitae assueti, usquead mortem in solitudinibus istis haesere. Antesignani eorum narrantur, Paulus Thebaeus per 98. annos eremicultor: post quem Antonius non multo minori tempore solitudinum incola: Hilarion, Eremita per Palaestinam ac Syriam primus; cui alii successere, qui tamen non tam Eremiticam, quam Coenobiticam vitam egerunt. Eremitae enim scaturigo fuere coenobitarum, in commune viventium; unde et Monasteria nata, de quibus vide infra: quod institutum primo ex necessitate natum, mox alii imitati sunt, seu zelo pietatis, mundive taedio: seu Ecclesiarum dissidiis Episcoporumque factionibus ac fastu; seu otii ac meditationum amore: seu cacozelia virorum illorum eximiorum, de quibussupra: vel fastu, vel desperatione tandem permoti. Donec tepescente pietate et fervore, in urbes commigratum est, circa A. C. 361. quo Eusebium Vercellensem Episcopum primum in Occidente id instituisse tradit Ambrosius. Dicti fuere veteres illi Monachi, a secessu Anachoretae: ab exercitationibus Ascetae: habitantesque in squalentibus arenis Chalcidis, Nitriae, et Thebaidis, quae Syriae et Aegypto praetenduntur, degebant in cellulis angustissimis, longe ab invicem distantibus. Ibi inclusi operabantur, victum et cultum labore manuum comparentes, et quidquid a labore supererat, erogantes in egenos. Texebant ut plurimum fiscellas ex palmarum foliis, et canistra plectebant ex vimine, aut humum sarriebant, vel vacabant cultui hortorum, quod et hodie factitant Monachi Aethiopes, habentes uxores et liberos. Amplectentibus hanc professionem res manebat integra, habebantque facultatem remigrandi ad suos; vel commigrandi quo vellent, si quos taederet instituti: Ieiunia erant libera, non omnibus eaedem leges, necregulae, tituli, colores distincti: imo nec Clerici tum erant, excepto uno Archimandrita, nec docentium, sed plangentium, tum habebant officium, ut ait Hieronym. Talium decem milia, eosque omnes laborantes ac messis tempore metentes sub se habuit Serapion: In Aegypto ac Oriente quottidie ad Patrem suum audicendum verbumque Dei hauriendum ad 3000. convenere etc. Vide Hieronym. et Augustin. cuius posterioris liber etiam exstat de Opere Monachorum, nec non Franc. Burmannum Orat. Inaug. de Collegiis, ut et infra in voce Monasteria. it. Moni; sicut de veterib. Monachis, supra voce Mandragerontes: deque strictiori Monachorum genere itidem supra voce Inclusi; et de exploratione rigida eorum, qui in Monachorum numerum recipi desiderabant, infra voce Pulsantes; de vagabundo contra Monachorum genere, voce Sarabaitae: de triplici vero apud Graecos Monachorum ordine, supra voce itidem Ascetae; vide et infra Schema, it. Sempecta et Seniores. Stabilitas: Adde quae diximus in Abbates, ubi hac voce non raro Monachos in genere; et to\n daimoniw/|dh *a)bba=n], apud Annam Commenam Alexiad. l. 3. ubi de Basilio Bonrigomilieae haereseos auctore, Daemoniacum Monachum, ac *yeufa/bban], apud Cedrenum, de Philippico imperaturo, Pseudo-monachum denotare vidimus.
MONETA
Iunonis cognomentum, apud Romanos a monendo impositum, Cicer. l. 1. de Divin. c. 15. Nam cum urbs maximo terra motu concuteretur nec quisquam nosset qua victima id mali posset expiari, vox ex Iunonis templo audita est, quae sacerdotes monuit sue gravida terrae motum esse procurandum. Plut. Liv. l. 4. c. 7. et 20. Suidas, *monh/ta h( *h(ra]. Ei sedes dicata est a L. Furio dictatore. Locus fuit in arce, quae area aedium M. Manlii Capltolini fuerat: hic exstructa est aedes, anno postquam vota erat. Macrob. l. 1. c. 12. Monetae dedicatum hoc templum Kal. Iunii ait. Servabantur ibi libri lintei, in quibus Imperii Romani fata continebantur. Suidas, cum Romani pecunia indigerent, bello contra Tarentinos ac Pyrrhum, eos Iunorem invocasse, quae ipsos monuerit, si iustitiae uterentur armis; pecuniam iis non defuturam, cumque id Romanis recte contigisset, Monetam Iunonem veneratos esse eiusque rei signum fuisse, quod nomisma, i. e. moneta inscripta in eius templo asservaretur, scribit: sed verisimile id esse negat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 6.
MONETAE_usus
excogitari coepit, postquam simplicissimum illud et naturae maxime, teste Aristotele, conveniens Mercaturae genus, quod mericum fiebat permutatione,in desuetudinem abiit. Quia enim alter alterius mercibus non semper opus habebat, Moneta inventa est, quae pretium rei suppleret: nec profuit quidquam Lycurgi lex, qui emi singula non pecunia, sed mercium compensatione, pristinum sic morem revocaturus, sanxit, apud Iustinum l. 3. c. 2. nec votum Plinii, utinam e vita aurum abdicari posset! l. 33. c. 1. ita enim mox Monetae amor invaluit, ut non amplius commerciorum vitae gratia, ut ait Plato de LL. l. 5. sed sui ipsius causa ab avidis habendi hominibus quaereretur. Verum non propterea legitimus eius usus tollitur, quod hominum libido ei delubra arasque, praeter meritum, erexit: commodum humanae vitae instrumentum est. Materiam eius triplicem esse, colligitur ex Pomponio ICto l. 2. §. deinde ff. de or. Iur. videlicet. Aes, argentum, aurum: unde et Treb. Pollio in Victoria Tyr. c. 31. cusi sunt eius nummi aerei, aurei, et argentei; sed hoc discrimine, quod initio omnes omnino pecuniae ex aere, (quod primo appendebatur, apud Romanos, demum a Numa Pompilio signatum) cuderentur: Neque ante victoriam Pyrrhi argentum signatum Romae in usu esset et aurum in pecunia demum cognosceretur cum Carthago et Corinthus essent devictae. Fr. Patricius Republ. l. 3. tit. 9. Ovid. Fast. l. 1. v. 221. Aera dabant olim, melius nunc omen in auro est, Priscaque concessit victa Moneta novae. E plumho, stanno, ferro nummos olim conflatos esse, negat Dempsterus, et nummos plumbeos, quorum meminit Plautus Trinummo Act. 4. sc. 2. Huic ego, Et in Casina Act. 2. sc. 3. Omnibus, et Mostellaria Act. 4. sc. 2. Illi bucede: item Martialis l. 1. Epigr. 100. et l. 10. Epigr. 74. interpretatur vilissimos. Vide infra. At obolum s1idh/rou ti\ e)/las1ma], ferream laminam, vocat Eustathius in l. Il. a. e ferro saltem id Monetae antiquissimum genus primitus constitisse indigitans. Cael. quoque Rhodig. l. 10. c. 2. testatur, Pompilium Numam ex ferro et aere primum cudisse numismata, quae ex proprio Auctoris nomme sint Numia appellata: quum ante illum scortea, et oftracina pecunia impleret usum; quod a Tanaquillo fuisse literis proditum, iidem tradunt Graeci. Idem addit, Legimus tamen alicubi, Populo a Numa congiarium datum esse, asses ligneos et scorteos. (forte antequam e ferro et aere illos cudere coepisset) Nummi scortei meminit item Hieronymus. Sed et Donatus ad hunc sensum enarrat illud Virgilianum, Aen. l. 1. v. 372. Taurino quantum posset circumdare tergo: intelligens, pecunia facta de tergore bubulo agrum illum a Didone fuisse emptum, quod tamen alii non asseverare ausint, in telligentes hic monetam forte ex metallo, tauri iconem impressam habentem. Sed et fabulam de Marsya excoriato ab Apolline huc non inepte trahunt quidam, dicentes illum, postquam Apollo lyram invenisset, opibus divitiisque, quas antea tibiae suae cantu congesserat, sensim expoliatum, sicque corium ei detractum fuisse, e quo tum temporibus nummi fuerint communiter cusi. Sumebatur autem ad Monetas has formandas, teste Liceto de Gemmis Annul. schem. 31. non bovis pellis tenuior. sed crassior et durior in tergore tauri residens, ad usum diuturniorem: creditque idem, habuisse istiusmodi nummos infixum forte auri vel argenti frustulum, in quo caelata fuerit imago Principis: qualium, cum infixo claviculo argenteo certi ponderis, insignem vim in arca quadam in ventam esse A. C. 1634. in Dania, ibidem refert. Chartaceae Monetae mentionem facit M. Polus l. 2. c. 18. ubi refert, M. Chamum Tartarorum Imperatorem in suis regnis Chartaceae solum Monetae usum permittere. Ut alia omittam: nisi quod addere placet, nostro quoque saeculo Monetam ex corio visam esse, sub Gustavi Adolphi Regis in Germaniam primum tran seuntis tempora: ut et versus finem praecedentis saeculi Harlemi Hollandiae urbe, quum ab Hispanis acerrima obsidione premeretur. Coeterum Darius et Tacitus Imperatores aurum purum signabant: Aryandes, Aegypti Praetor, Darium imitatus, ex argento puro nummos fecit: Athenienses, Philippus, Alexander, Demetrius, Prusias, Mithridates, vilioris metalli partem adiunxerunt quin quagesimam: Romani sub Consulibad Vespasiani tempora octavam, et quadragesimam; postea vicesimam quartam: apud reliquas gentes argentum auri temperatura constabat. Vultibus autem Principum ac Imperatorum signabantur nummi: (unde quidam aenigma Virgil. Ecl. c. v. 106. Dic quibus in terris inscripti nomina Regum Nascantur flores, non incommode de nummis ipsis, vel auri argentique, e quibus fiunt, fodinis interpretatus est.) Idque non modo florente iam Republ. sed et nascente, neque apud Romanos solum: sed et Graecos aliasque gentes: cuius rationem suggerit Cassiodorus l. 6. Ep. 7. ut imago Principum subiectos videretur pascere per commercium. Addebatur nomen, inscriptio, nota victoriae alicuius aut casus, ut ex thesauro Numismatum Goltzii videre est: quare ut insolens quidam, nec usitatum, notatur a Procopio de bello Goth. l. 3. quod Franci, non ut alii Populi, Imperatoris Romani imagine sed sua impressa nummos signent: et nota est quaestio Euangelica; de numisinate Tiberii, Augusti effigie impressa signato. Factum id inprimis in inauguratione Principum, ut novo hoc largitionis genere (pecuniam cnim sua icone signatam in vulgus spargere, vel militibus singulis dividere Principibus tum sollemne) favorem populi militumque captarent, ut patet ex Amm Marcellino Hist. l. 26. Corippus Gramm. de Laudib. Iustini l. 4. n. 2. Hinc vetus argentum formas speciesque novatum In varias, sculptum titulis, pressumque figuris, Excelsis portant humeris, magnisque laborant Ponderibus, cistaeque graves funduntur in unum: Utraque materies in magnos surgit acervos. Interim, Plutarchi relatu in Poplicola, Vetustissimi bove vel ove vel sue fuerunt signati: quo pacto valoris in moneta differentiam notatam esse conicit Licetus; quoniam et bos pluris aestimatur ac venditur quam sus, et sus, quam ovis, loco supra land. Athenis certe nummi didrachmi species erat, quem primus bove signavit Theseus, apud eundem. Ianus, qui primus omnium Monetam signasse legitur, in antica parte duo capita, in postica navem, cuius et ipse Auctor, expressit unde ludi puerilis genus notum, Capita aut navem, etc. Quia vero tam utile vitae nostrae in strumentum Moneta esset, hinc magna Principum sollicitudo semper fuit, ut illa probae esset notae, i. e. ut materia constaret proba et iconem haberet suam, Proin Moneta falsa vetita legibus Romanis, et factum, ut manus amputatio adulteratoribus eius destinata: Aryandes, de quo supra, morte affectus esset: apud Suecos, falsarii huiusmodi appensis et circumiectis adulterinis nummis in cruces agerentur: apud Visigothos, vel bonorum dimidia parte mulctarentur, vel, si sine bonis essent, in servitutem Regi darentur, etc. Quibus non obstantibus, cum tales, ne strepitu proderentur, in eremis sibi antra officinasque parassent, quod frequentissimum suo tempore fuisse, D. Hieronym. in vita Antonii Eremitae docet, quo diligentius moneta cuderetur, in Palatio officinam esse voluit Carolus M. acerrimeque in paraxara/ktas2] sive Monetarios illos impostores animadvertit. Vide Thom Dempsterum Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 7. c. 31. supra Abrodere it. Adulterare monetam, ut et infra in vocibus, Nummus, Paracharaxima, et Pecunia; it. Percussae, Pila, Stellatura. Addam hoc unum ex Paschalio inter coetera honorum insignia, etiam monetae feriundae ius nonnumquam Olympionicis olim concessum. Sic enim Anaxilas Rheginus, quadrigis victoriam adeptus, pecunia ex una parte currum, ex altera leporem, in sculpsisse legitur, apud Pollucem l. 5. c. 12. Currum quidem, ob victoriam; leporem vero, quod id animal primus Siciliae intulisset. Vide Gar. Paschalium Coronarum l. 6. c. 7. etc. MONETAE, APUD VARIAS GENTES, SPECIES CELEBRIORES. EX AERE As, dupondius seu duplex As, Tressis i. e. tres Asses: Nonussis, Decussis Ucessis, Tricessis, usque ad Decussis, a noble sterling, Angl. quo non fuit maius aeris vocabulum, teste Varrone l. 4. de LL. Assarius, Graece *a)s1s1a/rion] Rabbinis Isor], cuius mentio Matthaei c. 10. v. 29. dimidia pars fuit assis semuncialis, lege Papyria percussi, ut Plinius auctor est l. 33. c. 3. adeoque quarta pars unciae. Pondus eius erat quatuor granorum frumenti. Vide si placet Drusium in praeter. Luc c. 12. v. 59. Thom. Godwynum de ritibus Hebraeorum l. 6. c. 10. etc. Dupondius, duos valebat asses. Minutum, Graec. lepto\n], cuius mentio Lucae c. 12. v. 59. pondus dimidii grani frumentacei habebat, eratque octava Assarii pars. Quadrans, Graece *kodra/nths2], dimidia pars erat Assarii, adeoque valebat Minuta duo. Vide Marcl c. 12. v. 42. Pondus eius granum frumenti. Semis, dimidius Assis: Angl. two fifths of a peny. Sextula, Assis pars minima, the sixt part of a peny. Angl. Triens, Angl. four fifteens of a peny. EX ARGENTO. Agorath, Hebr. Argenteus], cum Gerah eiusdem valoris. Vide 1. Sam. c. 2. v. 36. et hic infra. Ceseph, , Graece *a)rgu/rion], Argenteus, cum absolute ponitur in sacris, siclum notat: cum Graecae monetae genus signisicat, ut Actor. c. 19. v. 19. Attica est drachma. Denarius, Graece *dhna/rion], qui tributi loco solvebatur, Matth c. 22. v. 19. Erat vel Communis, vel Denarius Sanctuarii, didrachma valore. Vide quoque supra. Didrachmon, Graece *di/draxmon], Matthaei c. 17. v. 24. Syriacis duo Zuzim, qui apud Hebraecs idem vale bant, quod duo Denarii apud Romanos. Drachma Attica, Angl. seven pence sterling: apud Hebr. quartam partem sicli efficiebat. Vide Lucae c. 15. v. 8. Gerah, apud Hebraeos erat 24. Sicli pars, minimus ex argento nummus: pendebat obolum Atticum et quintam eius partem Angl. three half-pence sterling. Eius mentio Exodi c. 30. v. 13. Keshitah, , i. e. agnus, quod effigiem eius haberet insculptam, secundum Rabbinos; oboli erat valore. quorum 20. ficlum implebant. Eius mentio Gen c. 33. v. 19. Libella, decima pars Denarii. Obolus, Graec. *o)bolo\s2], Angl a peny, sexta pars drachmae olim erat. Quinarius seu Victoriatus, valebat asses 5. Sembella, dimidia fuit Libella. Sestertius, dupondium et semissem valebat, Shekel, seu Siclus, Hebraeorum nummus, duplex erat: Regius, in communi vita usitatus, duarum drachmarum valore: et Sanctuarii, qui4. drachmas pendebat. Siclus Persicus et Sardianus, Xenophonti valebat 7. obolos Atticos et dimidium. Hesychio 8. Stater, duplex didrachmon erat, apud Hebraeos: apud Corinthios pendebat obolos Aegineos 10. Teruncius, a tribus unciis assis, quas valebat, libellae quadrans. Testudo, Pelopponesius nummus, ignoti valoris ac ponderis, etc EX AURO. Adarchon, , cuius mentio Esdrae c. 8. v. 27. Drachmon] dicitur Esrae c. 2. v. 69. Drachmas duas Atticas valuisse videtur, et forte a Graec. *draxmh\] nomen accepit: Sunt tamen, qui Adarson, quasi Daricon dictum velint. Vide infra Daricus. Aureus Romanus, sub Consulibus 2. denarios pendebat: postea Principes 2. drachmarum pondere percusserunt. Heliogabalus multiplicavit pondus, quos Severus fustulit et semisses percussit, qui drachmam pendebant. Constantinus, Iulianus et alii sextulae pondere feriebant. G. Agricola. Paulo aliter Ioh. Frid. Gronovius de Pec. vet. quem vide. Atheniensis pendebat 2. drachmas. Daricus, viginti drachmarum argentifui, par Attico stateri. Stater, Graece *xrus1ou=s2], subintellige stath\r], Atheniensis pendebat 2. drachmas. Philippus, Alexander et Successores, signabant pondere 2. drachmarum Atticarum, obolorum totidem, ut et filiquarum. Stater a Croeso percussus, pondere fuisse 2. drachmarum putatur, ut et Daricus. Sed Cyziceni percusserunt obolis 4. et dimidio 2. minutis et decima minuti parte. *tetrasta/thr], aureus nummus apud Cyrenenses, uncialis pondere: Angl. fifty two sbillings sterling. Zahab, Hebr. aureus], cuius mentio 2. Regum c. 5. v. 5. videtur idem cum Sicloaureo, de quo vide Iudicum c. 8. v. 26. Cuius pondus duae drachmae Atticae. Vide Breerwood. de Nammis, Godwyn. de ritibus Hebr l. 6. c. 10. etc.
MONITORES
officii nomen apud Roman. Vide Dempster. Antiq. Rom l. 5. paral. ad c. 25.
MONOBAMBYLUM
Graec *monoba/mboulon], candelabrum est uno acetabulo constans, seu unius candelae candelabrum; sicut quod ex duobus, diba/mboulon] vocabatur. Codinus o( deu/teros2 o)stia/rios2 kratw=n to\ monoba/mbulon], Secundus Ostiarius, tenens monobambylon. Ferri ad solebat ante Patriarcham Constantinopolitanum quottidie, uti dibambylum, ante Imperatorem; at die creationis suae idem quoque Dibambylo honorabatur. Pachymeres Histor. Tom. 2. l. 2. c. 28. At ille recepto pastorali baculo ab Imperatore, ut fieri solet, honor atur dibambylo. Nempe o)zu/bafa] et e)mba/fia] dicebantur vasa, embammati continendo servientia; Latinis etiam bamma: unde bammulum diminutivum parvum oxybaphium, quod Graecis recentioribus dictum est ba/mpoulon] et ba/mbulon]. Candelabra autem Veterib. ita fiebant, ut hodie videmus ea, quibus utuntur in templis; carinus est vel scyphus et in medio uncinus, cui infigitur candela. Varro de Vita Pop. Rom. apud Servium, Facibus aut candela simplici, aut ex funiculo facta, cera vestita: quibus ea figebant, appellabent funalia. Post quae Servius, Nonnulli apud Veteres candelabra dicta tradunt, quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebat vel candela, vel funes pico delibuti, quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri Magistratibus a cena possent. Unde candelabra ipsa, in modum lancis, vel e)mbafi/ou] uncinum in medio habentia, quibus infigebatur candela, cum pediculo, quo manu retinebatur, ba/mmoula] vel ba/mpoula] Graeci citeriores vocarunt; hincque *monoba/mboula] et *diba/mboula], in quibus vocibus explicandis, nugantur eruditi homines. Nam ba/mmoulon] omnino est hammulum seu parvum bammum, vel o)zu/bafon]. Cuiusmodi acetabula Exod c. 25. v. 31. in candelabro Templi scyphi vocantur, Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius et calamos, scyphos ac sphaerulas. Sed et in lucernis Veterib. dicebantur e)mba/fia], quae oleum continebant, ut videre est apud Herodotum l. 2. Item, quae candelae emunctiones et decidentes sordes excipiebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 375. et Dominicum Macrum in Hierolexico.
MONTES
ante diluvium exstitisse, argumento est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut protuberantes quaedam mammae irrigando per fontium decursus Geocosmo. Et dum superius terra eminent, inferiusatque interius spatiosissima aquarum penuaria contineant, quem Naturae conatumHydrophylacia eruditissimus Kircherus nuncupat; qui idem memorabilem hanc veluti ossaturam Geocosmi in Montium structura animadvertit, quod, illum dum ossium loco veluti stringunt ac continent, annularem quasi catena, a Polo ad Polum ducere nodisque veluti secari ac stringi videantur. Ducit autem hanc Montium seriem, a Polo Arctico auspicatus, per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam continuato ordine, rectoque tramite usque ad Alpes, quae velut nodus sint magnae huius catenae, quo discontinuo oridne extensi Montes, sic ubi aliquam connexionis labem incurrerint, vincirentur et ad firmiorem consistentiam constringerentur. Ab Alpibus autem, novo veluti annulari ordine implexi Apennino iunguntur: quo totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorsi, continuata serie per Siciliam Montibus Africae, quos Lunae vocant, connectitur. Alter catenae huius nodus, usque ad ultimum Austri promontorium, Bonae spei nuncupatum, extenditur, quem ordinem haud dubie usque ad oppositum Mundi Polum continuari, ipsa ratio dictat. Ex hoc vero Austrino Polo, per incognitos Australis Terrae tractus, usque ad Fretum Magellanicum distenditur, et hinc per Andium Americae Australis ac Borealis immensos tractus, Polo Boreo, unde dimanarat, iungitur. Altera catena ad angulos rectos primam intersecans, abiensque ex Polo et distensionis suae proopaginem per Tartariam derivans, Imaum sibi coniungit, qui per mediam Scythiam, magnum Mogoris Imperium, et tandem per medium Indiae dorsum in Promontor. Comorinum excurrit, ubi mediante maris fundo, Montibus Zeilani insul. et subter Oceanum in Polum Australem distenditur; atuque inde tandem per incognitosterrarum Oceaniquetractus, prin cipio, a quo discessit, connectitur. Quoniam vero perpetuus Oceani aestus, fluxusque ex Oriente in Occidentem continua sua allisione nonnullum detrimentum adferre poterat, hinc provida natura transversa Montium catenas disposuit, quibus totius Terrenae molis machina firmiorem consistentiam adipisceretur. Unde videre est ex Oriente in Occasum, ab ultima Sinarum regione Montes Montibus ita annexos, ut quos China per transversum propagat, Imaus extra Chinam continuans in Occidentem Scythiae, Indiae, Caspii Maris, Americae, Asiae minoris,Macedoniae, usque ad Alpes Cottias et Rhaeticas, continuans Montibus coniungat, quas Alpes per Delphinatum, totamque Narbonensem Galliam continuo committit Alpibus Pyrenaeis, quae hinc tandem in ultimum Occidentis terminum, usque dem suo restituantur principio, ordine mirifico propagantur, Athanas. Kircherus Mund. Subterr. Part. 1. l. 2. c. 8. De Montibus vero pontium opera iunctis, vide infra voce Pons. Dicuntur autem Montes ab intervallo, quod occupant, vel Iuga, cum videl. longo tractu progrediuntur: vel simpliciter Montes, cum parvo circumscribuntur spatio; de utrisque paulo infra. Aperurae et transitus eorum Portae: excursiones in Mare Promontoria vulgo Cabo et Capo, appellantur, de quibus suo loco. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. c. 7. §. 1. 9. IUGA MONTIUM CELEBRIORA IN GEOCOSMO. IN EUROPA NOSTRA. Alpes, Italiam a vicinis regionibus separant, vestoque Terrae tractu in alias provincias, velut brachia, emittunt: quae sunt Montes Pyrenaei, Maritimae Alpes, Alpes Cottiae, Graiae, Rhaeticae seu Tridentinae, Noriae, Carniae ac postremum Iuliae sive Pannoniae, Grampius Mons Scotiae, suo ab Ortu in Occasum progressu, Scotiam in duas partes dividit. Hercinium iugum, flexuosis ambagibus varias Germaniae provicias per meat. In Ducatu Brunsvicensi der Hartz, nominis sui tenax, vocatur; cuius et pars, famosus ille Mons Bructerus, der Blockers aut Brockersberg. Obii seu Riphaei Montes, a Mari Albo progrediuntur, ad osstium Obii fluv. usque, ac Russis vocantur Weliki Kamenypoyas, i. e. magnum lapideum cingulum. Aliud hic iugum est, Russis Ioegoria. Praeterea triplexiugum decurrit inter Siberiam et Russiam, a Septentrion versus Austrum: Russis Goosvinscoy Camen, Cirginscoy Camen, et Poldvinscoy Camen dicta. IN ASIA. Arabica iuga, Montibus Sinai ab Horeb, iam olim celebritatem meruere: quorum ille Tur et Lurle Arbibus, Europaeis Mons S. Catharinae quoque dicitur. Ararat, mons Armeniae, Persis Agri, Arabibus Subalahu, ob terraemotus, hodie aditu difficilis. Caucasus, a Ponto Euxino ad Mare Caspium extenditur, intermedio Colchidos Albaniae Iberiae districtu, hodie Caxes. Imaus, Crucis forma progreditur tam versus orientem et Occidentem, quam versus Austrum ac Boream, dividitque Scythiam in duas partes. Septentrionalis eius pars nunc Alkai. Taurus, in Asia minori a Pamphylio Mari incipiens, progreditur ab Occasu in Ortum, usque ad Indiam, ac dividit Asiam universam in duas partes; Septentrionalem, seu Asiam intra Taurum, et Meridionalem, seu Asiam extra Taurum. Stipatur a altere Antitauro maiore ac minore, qui Armeniam maiorem ac monorem intersecant. De periculosissimo eius transitu vide Herbertum Itinerarii p. 94. 95 Reliqua suo loco. IN AFRICA. Altas, oritur a litore Africae Occidentalis Oceani, et per totam Africam se extendit versus Orientem, usque ad confinia Aegypti loca. Lunae Montes seu Cafates, totam Monomotapae regionem fere cingunt. IN AMERICA. Andes, quo et Iuga Cordilera referimus, omnes in toto Terrarum Orbe montium caten as longe superantes, Americam totam Australem, usque ad Fretum Magellanicum, pervadunt. Vid. Varenium l. 1. c. 10. et Kircherum Mund Subterr. lib. 2. c. 10. §. 4. MONTES CLARIORES APUD VETERES QUORUM EXPLICATIONEM VIDE SUIS LOCIS. Acroceraunii et a, Monti della Chimera, Epiri. Aetna, Mongibello, Siciliae. Almus, Arpatarro, Pannoniae inferioris. Amanus, Monte Nero, Syriae. Antilibanus, Abellinas, Caelesyriae. Apenninus, Apennino, Italiae. Argeus, Monte di Saustia, Cappadociae. Athos, Monte Santo, Macedoniae. Atlas, Iduacal, Mauritaniae Tingitanae. Bagous, Coibocaran, Drangianae et Ariae. Bepyrrus, Bonpruo, Indiae ulterioris. Bermius, Messo, Macedoniae. Callidromus, di Livadia, Epiri apud Achaiam. Calpe, Gilbraltar, Hispaniae. Candavia, Canovia, Macedeaiae. Casius, Lison, Phoenicis. Alter, Palaestinae. Caucasus, Cocas, Iberiae et Albaniae: Item Indiae. Cemmenus, vide Gebenna. Ceraunii, iidem Acrocerauniis et Caucaso. Chimaera, Lyciae, ignivomus. Choatras, Cabusco, Parthiae. Cithaeron, Monte di Stives, Boeotiae. Citorus vel Citorum, Monte di Famastro, Paphlagoniae. Coronus, Basaresi vel Basarasi, Parthiae atque Hyrcaniae. Cragus, li sette Cavi, Lyciae. Cybele, Phrygiae magnae. Cyllene, Arcadiae, altissimus. Dicte et Dictaeus, Lasthi, Cretae. Dindymus et Dindyma, Germian, Phrygiae magnae. Elephas, Felles, Aethiopiae. Emodus, Moghali, Scythiae et Indiae. Erymanthus et Eryx; ille Dimizana, Arcadiae: hic Monte di S. Giuliano, Siciliae. Falernus, Falerno, Campaniae. Garganus, Gargano, Apuliae. Gebenna, qui et Cemmenus, d'Auvergne, Galliae, Ferrar. Baudrando nunc les Montagnes des Sevennes seu les Sevennes vulgo. Grampius, Granzebain vel Gransbain, Scotiae. Haemus, Balkan, Thraciae. Helicon, Eialia, Boeotiae. Horminius di Castamona, Bithyniae. Hyperborei, Camenipoias, Sarmatiae Asiaticae. Ida, Ida, Phrygiae. Alter, Psiloriti et Psiloteri, Cretae. Idubeda, Sierra d'Atienza et Monte di Strella, Lusitaniae. Imaus, Altay, Scythiae. Ismarus, di Polystilo, Thraciae. Iura et Iurassus, Ioux et Iurat, Sequanorum. Libanus, Libano, Phoeniciae. Lunae Montes, Bed, Aethiopiae, trans Aequatorem. Maenalus et a, Arcadiae. Marianus, Sierra Morena, Hispaniae. Masdoranus, Chiteliur, Parthiae et Ariae. Massicus Monte Masso, Campaniae Italicae. Mcbrodes, Madonia, Siciliae, Niphates, Curdo, Armeniae maioris et Mesopotamiae. Nysa, Indiae citerioris. Oeta, Bunina, Thessaliae seu Phthiotidis. Olympus, Lacha, Thessaliae, Mysiae; Anatolaidag, Lyciae et Cypri. Orospeda, Siera de Molina et de Alcaraz, Hispaniae Tarraconensis. Ossa, Oliva, Thessaliae. Othrys, Delacha, Phthiotidis. Pangaus, Castagna, Thraciae. Pariedrus, et Paryadris, Leprus, Armeniae. Parnasus et Parnassus, Liacura, Phocidis. Paropamisus, Calchistan, Asiae. Pelios, Petras, Thessaliae. Pindus, Mezzovo, Epiri et Thessaliae. Pylei et Pylae, Monte Amara, Aethiopiae. Pyrene et Pyrenaeus mons, les Pirenees, Hispaniae. Phodope, Valiza, Thraciae. Riphaei, Boglovvy, Sarmatiae. Romaricus, Remiremont, Galliae Belgicae Ferrar. Sed hoc castri potius vel oppidi nomen est. Scardus, Monte Nero, Macedoniae. Aliis Krantz. Semanthinik, Idifa, inter Sinas et Seres. Soractes, qui et Faliscorum di S. Oreste. Sudeti, Fiechtelberg, Germaniae. Sypilus et Sipylus, Siropino, Lydiae. Taenarus, di Maina, Laconicae. Taurus, Asiae, varie nominatur. Taygetus, Mittena, Laconicae. Tetricus, Monte di S. Giovanni, Umbriae. Tmolus, Tomalitze, Lydiae. Vesevus et Vesuvius, Monte di Somma, Companiae, Vesulus Monviso, Galliae Subalpinae. Vogesus, Vauge, Galliae Belgicae. Zagrus, Adilbegian, Mediae. Zametus, Zimas, Arabiae Felicis, etc. Celsissimi autem in Geocosmo Montes, e modo dictis sunt Athos, Cyllene, Olympus, Parnassus etc. e Novi Orbis Montibus, Picus inprimis Teneriffae, alias Pico de Terraira et Pico de Teide dictus, qui ad 60. milliaria in mari videtur, et hodiernis Geographis in primum Meridianum assumptus est. Dein, Pico di S. Georgio, in Asoribus, Pico de Adam in Zeilan insul. Figenoiamma, Iapaniae mons, qui nubes excedere creditur, etc.
MONTES_Samariae
in quibus vineae, 2. Reg. c. 20. v. 23. Ier c. 31. v. 5. Amos c. 3. v. 9. in tribu Ephraim. MONTES URBIS ROMAE, EX PETRO VICTORE. Aventinus, Monte di S. Sabina, a sacra aede in eo constructa, Tiberi imminens, a porta Trigemina incipiens, ab aliisque prorsus discretus. Caelius, S. Gio Laterano, a basilica Lateranensi denominatus, apud portam Latinam. Esquiliae et Exquiliae, di S. Maria maggiori, et di S. Pietro in vincola, ad aedibus sacris in eo sitis. Ianiculus, S. Pietro in Montorio, ubi etiam sacra aedes S. Honophrii. Palatinus, Palazzo maggiore, Tarpeio attiguus. Pincius, S. Trinita del Monte, sic a sacra aede in eo constructa nominatus, tempore Aureliani pomoerio inclusus est. Quirinalis, Monte Cavallo ubi palatium Pontificum, aestivo tempore a Pontificibus habitatum, sic ab equorum statuis, quae ibi visuntur, dictus. Tarpeius, qui et Capitolinus, ubi Capitolium, Campidoglio, Curia et Senatus, dum hic Magistratus staret. Vaticanus, il Vaticano, ubi aedes Pontificis, et S. Petribasilica. Viminalis, ubi sacrae aedes S. Laurentii in Palisperna, et S. Pudentianae.
MOPHIM_vel_MUPPIM
fil. Beniamin. Gen c. 46. v. 21.
MORA
apud priscos Romanos, mensas claudebant, Horat. l. 2. Sat. 4. v. 21. —— ille salubres Aestates peraget, qui nigris prandia moris Finniet, ante gravem quae legerit arbore Solem. Ad quae verba Dionys. Lambin. et Hadr. Turnebus, nihil prater mora prandendum suaderi asserunt, atque hoc esse, finire prandium; quia Veteres modice tantum prandebant, lautius cenaturi. At Lud. Nonnus Poetam alludere hoc loco ait ad saeculi sui morem, quo tempore in usu erat, fructus omnes, cum bellariis reliquis, ultima mensa mandere, non secus ac in lactuca quondam evenisse scimus, quae Augusti aevo cum dapes clausisset, sub Domitiano illas inchorae coepit, uti apud Martialem l. 13. Epigr. 14. legimus. Sic Plut. docet, frigidas mensas a cauda ad caput fuisse reductas, ita ut, quae ultimo loco olim adsumebantur, in primum postea locum migraverint. Horatius itaque, ex doctrina Catii, nihil aliud dixerit, nisi quod salubris sit mororum esus aestivo tempore, parum anxius, an primo, vel postremo loco essent sumenda; morem sui temporis respiciens, quo postremo loco sumebantur: non secus ac hodieque plerique Germanorum, ultima mensa, illis vescuntur, nulla habita salubritatis ratione. Hoc tamen non spernendum, quod Poeta monet, legenda esse mora ante aestum; sic enim decerpta aestuanti ventriculo magis conveniunt. Alias post alios cibos ingesta, si pravum in ventriculo cibum offenderint, celerrime vitiantur: primis itaque epulis assumpta probantur magis. Atque hactenus nigra, quae passim in honore sunt, quod aestate squalentem stomachum mirifice succo suo recreant: At albus mori arboris fructus, qui minor atque infra nigri magnitudinem multum, et cum maturuit, multo dulcior, tamen ob saporis fatuitatem mensis non intertur. Narrant naturae periti, ex insitione super albam populum facta originem traxisse: nullo vero in usu sunt, nisi ut illorum foliis sericum facientes vermes alantur. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 36. uti de elephantis, uvarum Mororumque sanguine ad proelium accensis 1. Machab c. 6. v. 34. aliquid etiam infra voce Morus.
MORASTI
vicus contra Orientem Eleutheropoleos, patria Michaeae Prophetae, qui inde Morastites dicitur, Ierem c. 26. v. 18.
MORGANA
prodigiosa et admiratione dignissima parastasis, iuxta Rhegium, Calabriae oppid. media aestate plerumque se sepctandam exponens, de qua vide Kircher. Art. M. Luc l. 10. p. 2. c. 1. et ex eo Auctorem Hist. Orbis Terr. Georg. et Civ.
MORIA
collis, 2. Paral. c. 3. v. 1. qui Terra visionis, Gen c. 22. v. 3. dicitur, a latere montis Sion: Hic Abraham filium immolare iussus est, Hieronym.
MORTARIOLUM_Maxillae
Hebr. mactes], Iudic c. 15. v. 15. et seqq. ubi de maxilla asini recenti, qua arrepta mille viros ex Philistaeis occidit Samson, et ex qua potum ei, siti confecto, praebuit Deus: Quapropter fidit Deus mortariolum (in Hebr. est vox praefata) quod erat in Maxilla, et ex eo exiverant aquae, et bibit Samson etc. alveolus dentium est, vel alveoli in maxilla dentium. Nempe dentium capsulas seu alveolos aut loculamenta maxillarum, in quibus conduntur dentes, o(lmi/s1kous2], h. e. mortariola, nominari consuevisse, discimus ex Iul. Polluce l. 2. c. 4. *tw=n me/n toi( mu/lwn to\ me\n pro\s2 th=| s1arki\ mwmi/s1kon kalou=s1i, to\ de\ leai=non ta\ s1iti/a trape/zas2, kai\ ta\s2 koilo/thtas2 o(lmi/s1kous2], Molarium quidem dentium, quae pars carni adhaeret, momiscus; quae cibos conterit, mensae, et cavitates (quibus inseruntur) mortariola nominantur. Hinc Rabbi Selomo ad d. l. Mactes, inquit, est fossa, inqua dens situs est, facta ad instar mortarii. Neque aliud Graeci voluerunt, cum reddiderunt thn la/kkon th\n en th=| s1iago/ni]. Ex huiusmodi itaque mortariolo maxillae asini fisso, pro tabo aut sanguine, tam uberes aquae miraculo manaverunt, ut inde Samsonis sitis facile sedari potuerit. Quare is, postquam illam decantato epinicio abiecisset, ut siti laborans vidit ex ea manare tam uberes aquas, mox eam resumpsit, ut tam avide exoptatum liquorem ebiberet, sicque rediit spiritus eius etc. Aliquid simile de Africano oryge narrat Plin. l. 10. c. 73. Orygem perpetuo sitientem Africae generant, et natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium. Namque Getuli latrones eo durant auxilio, repertis in corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis. Vide Bochart. Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 15. et supra in voce Maxilla.
MORTICINUM
inquinandi maxima vi praeditum. Unde cum Israelitae olim, per omnem aetatem, in omnistatu, ab ipsis incunabulis, immunditiei multifariae essent obnoxii; a mortetamen quae proficiscebatur contaminatio, reliquas omnes ferme superabat. Eratautem ea velin brutis, vel in hominibus: bruta mortua, tam immunda, quam munda, solo contactu inquinabant. Et quidem immunda animalia, ex quorum contactis cadaveribus impuritas contrahebatur, enumerantur Levitici c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, v. 29. 30. 31. quinimo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver attigisset, v. 32. 33. Munda vero tacta contaminabant, si morticina, Graecis kene/bria] aut qnhs1imai=a] essent, i. e. sua sponte, nulla vi exstincta aut suffocata, absque amissione sanguinis, Levitici c. 11. v. 39. 40. At ipsius hominis cadavere nihil contagiosius; illud enim vel ex praesentia sola, non ex contactu tantum, inficiebat contagione omnem qui eodem in loco erat, Numer. c. 19. v. 14. eaque immunditie, quae non nisi cinere vaccae rufae erat tollenda, Ibid. Quibus omnibus Deus, cuius regnum est vitae, mortem, ut o)yw/nia] peccati, Roman. c. 6. v. 23. horrere se et abominari, operumque mortuorum communionem vitandam esse, luculenter testatum volebat. Erat itaque prae coeteris omnibus singularis purificatio polluti e morticino, quae aqua separationis seu aqua cinere vaccae rufae conspersa peragebatur, Numer. c. 19. v. 19. Ad quem ritum allusit David, Psalm. 51. v. 9. Expiabis me hyssopo et purus ero; lavabis me et prae nive albescam. Paulus item 1. Cor. c. 15. v. 29. non levi argumento resurrectionem mortuorum inde efficiens. Quando enim *baptisqe/ntes2 u(pe\r nekrw=n], a pollutione mortis purificati, in Sanctuarium redibant; quid significabant aliud, nisi reditum nostrum ex morte, qua in hac vita polluimur? Franc. Burmannus Synops. Theolog. Chri. Part I. l. 4. c. 22. §. 9. 16. 18, Vide quoque hic passim. inprimis ubi de Aqua Separationis Cinere vaccae rufae, Mortuis, Munditie Ceremoniali etc. Sed et Flaminis apud Romanos uxori e morticino sandalia ferre non licuisse, diximus supra voce Flaminica.
MOSES
nomen incliti Iudaeorum Ducis et Legislatoris: Fil. Amrami, ex Iochabeda. Natus is post Mariam sororem, et Aaronem fratrem, A. M. 2464. in circum cisione Ioachimi nomen accepit, Clem. Alexandr. postea, cum ex aquis, a filia Pharaonis, quae Thermutis Iosepho dicitur, extractus esset, Moses dictus est. Vide infra. Educatus in aula Regis, et eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quam Iosephus eo attulerat, cum Aethiopibus bellum feliciter gessisse Eusebio et Iosepho, in Antiq. dicitur, quod tamen Theodoretus aliique merito pro fabula habent. Quadragenarius iam exsistens egressus, divino instinctu, ad fratres suos visitandos, caede Aegyptii, qui ex illis unum oppresserat, futuro suo muneri, ad quod vocandus erat, praelusit. Hinc profugus in terram Madian, Sephoram, filiam Iethronis vel Raguelis, quem Artapanus apud Eusebium, Regem Arabiae facit, uxorem sibi iunxit, Gersone et Eliozero ex illa susceptis. A. M. 2544. a diluvio 887. ann. agenti 80. loquutus est DEUS in rubo ardenti, illumque ad arduum, e servitute Aegyptiaca liberandi populum Israeliticum, munus vocare dignatus est, se excusantem gemino miraculo consirmavit, fratremque Aaronem, ut ipsi interpres esset, adiunxit. Accinxit itaque se divino fretus auxilio Moses, et ab Pharaone, ut populum dimitteret, petiit, renuentemque 10. plagis miraculosis afflixit; quibus coactus Rex populum exturbavit, iamque procul dissitum insecutus, in mari Rubro, cum omnibus suis copiis submersus est. Reliquas eius res praeclare gestas, commercium cum Deo per 40. dies, Legem in monte Sinai traditam, Tabernaculi exemplar ostensum, quod fidelissime imitatus est, miracula, quorum 76. fuere, etc. in eius divinis libris longe melius invenies. Obiit in monte Nebo, nullo prius morbo tentatus, A. M. 2584. aetat. 120. et ab ipso Deo sepultus est: Hinc triginta dierum luctu ab Israelitis honoratus, Iosuam filium Nun, in Ducatu successorem accepit. Quinque scripsit libros, qui vulgo Pentateuchus dicuntur, an et Hiobi historiam? Scriptor fuit primae, et antiquissimae historiae mundi, et Ecclesiae, a prima orbis creatione, usque ad annum 2493. Estque Scriptorum omnium tam sacrorum, quam profanorum antiquissimus. Nam Pherecydes Syrus, quem Plin. l. 7. c. 56. primum prosam orationem condidisse scribit, posterior Mose fuit, ut ostendit Euseb. l. 11. de Praep. Evangel. Literas eum invenisse, Iudaeisque tradidisse idem auctor est l. 8. et 10. quas tamen Philo ad Abrahamum refert. Mortuus est, utdictum, Moyses in monte Abarim, et non apparuit, nec inventum est eius corpus, quod sepelivit Dominus Angelorum ministerio. Hoc ideo factum esse autumant Hebraei, ne eum ipsi pro Deo colerent, quia proni ad idololatriam erant Comestor in c. 34. Deuteron Atqui non apparet, Iudaeos tunc temporis adeo Idololatriae deditos fuisse, ut homines mortuos colerent. Et cum Michael Archangelus a Iuda Apostolo introducitur tw=| diabo/lw| diakrino/menos2 peri\ tou= *mws1e/ws2 s1w/matos2], de Ecclesia Iudaeorum intelligi potest, quae eadem ratione Corpus Mosis dici queat, qua Ecclesia Christiana Corpus Christi vocatur, 1. Cor. c. 12. v. 20. Vide D. Hammondum in locum. Hebraice i. e. attractus, vel assumptus scil. de aquis, Exod c. 2. v. 10. ut non sitaudiendus Flav. Iosephus, qui eo, quod Graece *mwus1h=s2] dicitur, credit esse ex Syriaco *mw=] aqua, et u(s1h\s2] servatus, quod ab Quamquam Clemens Alex. in l. 1. Strom. ait, *mwus1h=s2] esse ex eo, quod u(\dwr mw=n o)noma/zous1in *ai)gu/ptioi]. De quo et illustris locus est, apud Hipparchum peri\ tw= dw/deka zwdi/wn], ubi disserens, cur signo, quod proximum est ab Ariete, Tauro sit nomen datum, de Nilo addit ista, *pro\s2 th\n tou= *tau/rou fwnh\n to\ u(/dwr mw=s2 oi( *ai)gu/ptioi, w(s2 dhlwtiko\n u(da/twn, e)kales1an. *mw=s2 ga\r par) au)toi=s2 to\ u(\dwr s1hmai/nei]. Sane hodieque Germanis Mosa fluvii nomen; non quidem ab Aegyptiis, sed ut puto, a communi origine linguae deperditae. A *mw=] etiam fuerit Monius, quomodo ab Aegyptiis dictum ait Abenesra. Imo in quibusdam Orphei versibus dicitur u(drogenh\s2], h. e. u(datogenh\s2], quasi dicas Aquigena. Vestigium nominis Mosis in sacris quoque Liberi superest. Nam Orpheus in Hymnis, sive potius Initiis Liberum vocat *mi/s1hn], quod a vero nomine unica aberrat vocali. Nec obstat, quod *mi/s1hn] ibidem dicat a)/r)rhs1on a)/nas1s1an] Indictam Reginam; Nam Dionysius, iuxta Orpheum, sexum habuit utrumque. Imo Alex. Polyhistor tradit, mulierem fuisse nomine Moso, quae leges tulerit Iudaeis. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 30. Salmas. autem Ep. 60. Mosis etymon plane Aegyptiacum esse putat, et ad verbum sonat, inquit, a)nalhfsqei\s2 e)z u(/datos2], ut vetus poeta apud Euseb, auctor est, h. e. *mwus1i\, *mwou\] enim in illa lingua aquam significat, s1i/] assumere. Moses hic, Actor. c. 7. v. 20. dicitur a)stei=os2 tw=| *qew=|]. Est autem Graecis, a)stei=os2, pisqano\s2, kai\ xari/eis2 kai\ kaqo/lou en politikh=| o(mili/a| e)pide/zios2]. Unde putet quis, non de specie Stephanum, sed de moribus loqui, et quidem Moses mitissimus super faciem terrae dicitur. Sed rectius. Pricaeo iudice, reseras ad formae elegantiam eius. Glossarium: Elegans a)stei=os2]. Suidas, *ou)dei\s2 h)=n a)filo/timos2 ou(tws2 w(s2 *mwus1h=n *sqeas1a/menos2 mh\ e)kplagei/h th=s2 eu)morfi/as2], Quae tamen proprie huc non spectant, ut de Mose adulto dicta: cum hic, ob sequentia ea, a)netra/fh], et e\paideo/sqh], intelligenda sit venustas oris, quae in recens nato eminebat. Philo in esusdem vita, de eodem, *gennhsqei\s2 eu)squ\s2 o)/yin e)ne/fhnen h)\ kat) i)diw/thn a)steiote/ran]. Ioseph. Iud. Antiq. l. 4. c. 5. narrat, ut eum adoptarit Thermuthis, filia Regis, quasi esset morfh=| te sqei=os2, kai\ fronh/mati genai=os2]. Et quid apertius illis Trogi, sive Iustini l. 36. c. 2. Filius eius Moses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem, etiam formae pulchritudo commendabat. Porro Mosis mentionem faciunt Gentilium plurimi. Iuvenal. Sat. 14. v. 101. Iudaicum ediscunt, et servant, ac metuunt Ius, Tradidit arcano quodumque volumine Moses. Plin. l. 30. c. 1. Est et alia Magices factio a Mose etiamnum et Iochebel Iudaeis pendens. Fuit autem Iochebel ipsius Mosis mater. Locus corruptus. Lege Iochebed ex Sacris. Quin et Apuleius Mosen, et Iannem tamquam celeberrimos Magos coniungit in Apologia. Sed Strabo l. 16. mosen non tam fuisse Magum dicit, quam oraculis deditum, quales Minos, Lycurgus, etc. Quod et clare indicat Diodor. Sic. cuius verba hic apponam: l. 1. *para\ de\ toi=s2 *i)oudai/ois2 *mws1h=n to\n *i)aw= e)pikalou/ menon sqeo/n], Apud Iudaeos Moses Deum, qui Iao dicitur, legum suarum auctorem finxisse perhibetur. Cornel. Tacit. l. 5. Hist. c. 4. Moses, quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus, contrariosque ceteris mortalibus indidit, etc. Vide plura apud Ioseph. Hist. l. 2. 3. 4. et l. 2. contr. App. Philon. in vita Mosis, libris 3. Euseb. in Chron. de Praep. Euangel. etc. Clem. Alexandrin. Numenium, qui Pythagoram et Platonem, doctrinam suam ex huius scriptis hausisle retulit, et hunc posteriorem, Mosen Atticum, vocare solitus est, Theodoret. Genebr. Rivet. Exerc. in Genesin et Exod. etc. De controversia circa Mosis sepulchrum, quasi repertum illud esset A. C. 1655. inter Maronitas; Graecos inde, Armenios, Franciscanos, Iudaeos, ac Iesuitas tandem exorta turbisque hinc in Aula Constantinopolitana, et quaestione inter Eruditos mota, quid de illo statuendum? Vide Georg. Hornium prolixe disserentem Historia Eccl. Novi Test. Periodo III. Artic. 3. §. 74. ubi doctum quendam Iudaeum, cui nomen Iecomas Ben Gad, Saphettae habitantem, integro libro de hac materia scripto ostendisse, non Mosis servi Domini, sed alterius cuiusdam longe recentioris, sepulchrum hoc esse, atque ita opinionem dereperto sepulchro Mosis iterum evanuisse, sub finem monet. Occasionem errori praebuisse videtur odor mirae suavitatis, ex cavea illa aperta longe lateque diffusus, Ibid. Coeterum, ut vita eius tribus periodis (nam XL. annos in Aula vixit, XL. vitam privatam egit, in Midianitide, XL. Israelitarum exulum agmini praefuit, populique Dei Ducem egit) sic munus ipsius et revelatio ipsi facta, memorabilis erat. Et quidem, Munus quod in Ecclesia gessit, illustre id inprimis, et supra omnes, quotquot exstiterunt unquam homines, eximium fuit, atque hisce tribus absolvebatur, I. enim populi Dei Redemptorem egit; dum gregem in deserto pasceret, ad munus illud, per Angelum ex ardentis rubi igne loquentem, vocatus, Exod c. 3. v. 2. 4. Missus inde cum expressa nominis Iehovae nuncupatione, v. 14. Israelitas, imbelle ac miserabile agmen, ante ora hostium minantium frementiumque, multis cum prodigiis ac miraculis (quorum numerus omnia reliquorum Prophetarum simul sumpta exsuperavit) eduxit; Aegyptumque divinis iussis repugnantem caelestibus plagis perdomuit; ac de ea, idolisque eius tantum non triumphavit; non alio effuso, quam Angi Paschalis, sanguine. Hunc Mosen---Deus misit Principem et *lutrwth\n], ductu Angeli, qui visus fuerat ei in rubo, Actor. c. 7. v. 35. II. Perductos ad sacrum montem Israelitas Deo velutipraesentes stitit; eiusque nomine Legem Populo dedit. Exodi c. 19. et foedus cum universa gente iniit, c. 24. stans ipse inter Deum hominesque medius, Deuter c. 5. v. 5 Vide quoque Galat c. 3. v. 19, III. Tandem et Prophetam ac Doctorem Ecclesiae egit; quo in munere excelluit ita, ut nemo ipsi par aut secundus exstiterit. Cum enim primarius in Domo Dei foret servus, Hebr c. 3. v. 5. verae doctrinae plenissimam formulam ac foederis summam tradidit, cunctaque Ecclesiae Fata descripsit atque universum eius ordinavit Statum. Speciatim autem et illustrem in modum de CHRISTO vaticinatus est, Iohann. c. 5. v. 46. atque alium Prophetam, alium Ecclesiae statum, alia denique ac meliora longe promisit, Deuteron c. 18. v. 15. 18. Quod vero Revelationem illi factam spectat, modus illius plane singularis fuit et supra reliquos Proplietasaliquid eximium habuit Cum, Deo videlicet familiaris, adire eum ac consulere, quoties vellet; vocesque eius ac responsa, non per aenigmata, aut nubem, sed tamquam humanum srmonem claro auditu percipere ac haurire posset, Numer. c. 7. v. 89. et Exod c. 33. v. 9. 11. Inque isto cum Deo commercio, non voces solum divinas audiret redderetque; sed cum in monte occultis sacris operaretur, ipsam caelestium speciem viderit, quod nemini praeterea concessum unquam fuit, Exodi c. 33. v. 18. et Numer. c. 12. v. 8. Adeoque non auditu solum (videns, vigilansque et mente praesens) sed et quantum homini Deum usurpare fas, visu ipsius gloriam libaret, per gloriosissimam speciem oculis eius exhibitam. Intuebatur namque similitudinem Dei i. e. Deus sive Filius Dei ipsi apparebat, in forma externa gloriosa, cuius posteriora videbat, Exodi c. 33. v. 23. et abeuntis vielut umbram ac extrema vestigia Lumano visu carpebat; cum ipsam Dei gloriam in hac vita nemo videre possit, v. 18. 20. Nec exiguae quoque gloriae fuit, quod, cum e monte rediret, facies eius divina luce perfusa radiaverit, Exod c. 34. v. 29. Adeo, ut non possent filit Israel intentis oculis intueri m faciem Mosis, propter gloriam illam faciet eius, etc. Plura hanc in rem inprimis quoad mysticam horum omnium significationem, vide apud Fr. Burmannum Synops. Christianae part. 1. l. 3. c. 5. §. 15. et l. 4. c. 18. §. 5. et seqq. aliquid etiam infra voce Moyses, et de Mose Ethnicis non ignorato, Barthium ad Statium Theb. l. 4. v. 514. et Adversar. l. 125. c. 9. Aethiopibus praesertim, infra voce Saba.
MOZEL
nomen regionis, Ezech c. 27. v. 19.
MPAILUS
apud Nicephorum Gregoram Histor. Rom l. 4. Magistratus vero, qui certis temporibus eo mittuntur, Venetorum Mapilus, sive Curator Pisanorum et Genuensium Potestas appellatur: idem est cum Baiulo seu Balio, quo nomine, a Graecorum iam Imperator. aevo, Orator venit Venetus, in Aula Constantinopolitana, Macer in Baiulus.
MULAE
in vehiculis crebro olim adhibitae. Sueton. Nerone c. 30. Numquam carriscis minus mille fecisse iter traditur, soleis Mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata et phalerata Mazacum turba atque cursorum: et Vespas. c. 23. Mulionem in itinere quodam suspicatus ad calceandas Mulas desiliisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet: interrogavit, quanti calceasset? pactusque est lucri partem. Matronae quoque vehiculo carpentario Romae vehebantur, quod a iunctis Mulabus trahebatur: Id quale esset, indicant nummi veteres signati nomine et imaginibus Iuliae et Agrippinae Augg. apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Postea cum carpentum ab Augustabus, ut et a Magistratibus, usu coeptum est, ad basternas Matronae se receperunt. A carrucis autem, de quibus supra, Mulae carrucariae, dictae sunt l. 38. §. quaesitum ff. de Aedilit. edict. a rhedis, Rhedariae, apud Varron. l. 3. de R. R. c. ult. Vide Ioh. Laurentium ICtum, Notis in Phaedrum, l. 3. fab. 6. v. 1. Musca in temone sedit, et Mulam increpans, etc. uti de earum iunctura supra, in hac voce. Nec vectationi solum, sed cursui adhibitas esse, probat Simonidis historia: qui a quodam, qui Mulabus vicisset, ut eam victoriam Paeane vel Epinicio aliquo celebraret, rogatus, quum praemium nimis exile offerretur, carmen recusavit, gravari se dicens Mulas carmine laudare, quod nimis sterile id argumentum esset: postea aucto pretio, hunc in modum magnifice exorsus est, *xai/ret a)ellopo/dwn qu/gatres2 i(/ppwn], Salvete velocium natae equorum, etc. Apud Aristotelem l. 3. c. 2. Rhetor. Hinc quoque, qui cursui veloci deserviebant, et mutationibus deputati erant, Muliones publici dicebantur: quos Arcadius et Honorius Imperatores mutari, vel subtrahi a quoquam, vel a Iudicibus liberari, poena proposita vetuerunt: l. 1. C. Theodos. Inventionem Mulorum Hanae, socero Esavi, uniex posteris Seir Choraei, Hebraei plerumque adscribunt, occasione loci Gen c. 36. v. 24. ubi de eo memoratur, quod cum pasceret asinos patri suo, invenerit in deserto ethhajemim]: quod illi Mulos interpretantur; unde colligunt, Hanam hunc primum fuisse auctorem admissionis asinorum ad equas, e quibus nascuntur Muli: quam sententiam Augustin. Steuchus ita certam putavit, ut hoc nomine non vereatur Vulgatam suam versionem, quae calidas aquas interpretatur, reprehendere. Sed cum in S. Scriptura Mulorum saepe fiat mentio, sub nomine peradhim], nullibi vero extra hunc locum dicantur, ethhaiemim; cum verbum invenit], non accipiatur apud Hebraeos, pro eo, quod est rem aliquam excogitare: sed significet, in rem factam incidere, mavult Cl. Rivetus Exercit. 145. in Gen. e)pe/xein], quam certi hic aliquid definire: Interim sententiam Hieronymi, onagros in deserto inivisse asinos et inde ortos fuisse asinos velocissimos, quos reperisset Hana et cicurasset, contendentis, verisimillimam iudicat. Saltem in prima creatione a Deo non fuere conditi, cum nec Mulae concipiant, nec Muli ad generationem apti, adeoque benedictionis illius, Crescite et multiplicamini, participes non sint. Idem. Placet hic adicere duo Epitaphia, quorum unum Thomas Porcacchius A. C. 1563. in agro Sabino equitans observavit, in suppedaneo quodam, vetustate aliquantulum diruto: Alterum M. Ant. Muretus in gratiam Livii Pagelli nobilis Vicentini scripsit: apud Fortun. Licetum de recond. Antiqq. Lucernis l. 2. c. 57. Prius, quod Publius Crassus Mulae suae olim fecit, hoc est: Dis. pedib. saxum, Cinciae Dorsiferae et Cluniferae, Ut insultare et desultare Commodetur, Pub. Crassus Mulae Suae Crassae beneferenti Suppedaneum hoc cum risu pos. Vixit annos XI. Posterius, tale est: Cave tihi Viator Ad Mulae tumulum Pueri ne temere accedite Ore risit, Pede lusit, Dorso tulit Omnia belle Vixit annos VII. Plura vide infra.
MULI
insititii nempeilli, qui hominum opera procreantur, asino equae admisso, quando et ubi primum coeperint, incertum. Id vero liquet, illorum iam in antiquissimis Graecorum Fabulis fieri mentionem. Sic Homeri Il. a.] v. 50. pestis ab Apolline immissa, *ou)rh=as2 me\n prw=ton e)pw/|xeto kai\ ku/nas2 a)rgou/s2]. Graecorum primum invasit mulosque canesque. Et apud eund. muli vehunt Priami currum, Il. w] et Nausicaae Od. c]. et ad Patrocli pyram materiam convehunt, Il. y]. Ut de Iphito taceam, qui cum Tiryntha venisset, equas abactas duodecim quaerens, quibus lactentes suberant muli totidem, ab Hercule est interemptus, Od. o]. Apud Hebraeos, (quibus uti quidem, non vero generationi eorum incumbere, permissum) circa Davidis demum tempora Mulorum meminere sacri Scriptores. Ipse primum Psalmo 32. v. 9. et 1. Regum c. 1. v. 33. ubi Salomonem iubet, ut in Regem inauguretur, mulae Regiae insidentem ad gihonem deduci. Sed et reliqui Davidis filii mulis vehuntur, 2. Sam. c. 13. v. 29. Et mulo insidebat Absolon, cum haesit inter arborum ramos, 2. Sam. c. 18. v. 9. Et inter coetera donaria, Muli quotannis Salomoni offerebantur. 1. Regum. c. 10. v. 25. Mulis denique plebeii cibos Davidi afferunt, 1. Paral. c. 12. v. 40., Nempe, praeter mulos, qui equitabantur, uti mox latius videbimus, quales muli Davidis ac filiorum, alii fuere a)xqofo/roi], seu sagmarii. ut loc. cit. alii item ceugi=tai] seu curules. Unde LXX. Esaiae c. 66. v. 20. *e)n lamph/nais2 h(mio/nwn] in rhedis mularum, pro, quod in Hebraeo est, in rhedis et in mulis; tamquam hic agnoscentes figuram e(\n dia duoi=n], ut in his Pindari, Pythia quarta, ——— *a)na\ d) h(mio/nois2] *eesta=| t) a)ph/na|, protropa/dan *peli/as2] *i(/keto s1peu/dwn] —–—— ——— Mulis autem. Et Plita rheda, alacriter Pelias Venit properans; I. e. rhada mulari. Cuiusmodi rhedae vel bigae erant, 2. Regum c. 5. v. 17. vel trigae, ut in Ionathane Exod c. 14. v. 7. vel quadrigae, hebraeis voce hybrida Tetramulim dictae; quibus volunt Deum vectum esse, cum descenderet legem daturus in monte Sinai. Imo et a)rot/hres2], aratores Muli: quod arationis genus reliquis anteponit Homer. Il. k]. ex prosesso tamen singulari opusculo reprehendit Arietha Hispanus, bubulam reliquis praeferens, Delrius ad Hippolyt. Senecae v. 536. Vide quoque supra ubi de Aratro. Ut ad Mulos equitationi idoneos redeam, uti praestantissimos esse supra diximus, qui ex equa et asino generantur, quique ex parvis auribus cognoscuntur; ita tales Persarum Regis angari equitasse dicuntur, Estherae c. 8. v. 10. *a)/gan] enim dromikou\s2], ad cursum praestantissimos esse, Aelian ait. Itaque in Olympicis non equis inodo, sed et mulis certabatur. Pollux, *a)gw\n de/ tis2 h(mio/nwn h(/geto pa/lai en *o)lumpi/a, kai\ tu\ me\n tw= nwte/wn h(mio/nwn a)gw/nis1ma e)kalei=to ka/lph, to\ de tw= zugi/wn a)ph/nhtos2], Olim certamen quoddam mulorum Olympiae celebrabatur: et dorsuariorum mulorum certamen calpe, iugalium vero rhedarium (seu curule) vocabatur. Quod certamen licet neget Pausan. esse tw=| a)neurh/mati a)rxai=on], inventione priscum, tamen meminere eius vetustissimi Scriptores, Simonides, Pindarus, Aristoteles, locis cit. Heraclides: Et Anaxilas Rheginus, Psaumis Camarinaeus, Agesias Syracusanus, atque alii mulis vicere. Quin et inter animalia publico cursui destinata, Romani mulos habuerunt: Atque Episeopis, ad Concilium Nicenum delegatis permisit Constantinus dhmos1i/ois2 o)reu=s1i kai\ i(/ppois2 krh/s1asqai], publicis mulis et equis uti, ut auctor est Theodoretus Histor. l. 1. c. 16. etc. Vide iterum Bochart. l. 2. Hieroz. c. 19. ubi de Mulorum origine.
MULIER_a_MOLLITIE
Isidoro l. 12. c. 2. unde mollior turba, apud Stat. Theb. l. 6. c. 131. ——— ——— cinxere Lycurgum Lernaei Proceres, genitricem mollior ambit Turba ——— Muliebris sexus exponitur veteri Scholiastae. Vide Varronem, laudatum Lactantio de Opificio Dei c. 12. Cum pileo, imago libertatis, in variis nummis Caesarum, ut testantur Pancirollus Var. Lect. Iuris l. 1. c. 17. et Picrius l. 4. c. de Pileo. In cenis non accumbebant antiquitus Mulieres, sed viri tantum, ut Vitruvius, Val. Max. l. 2. c. 1. et Isidorus l. 20. c. 11. ex Varrone testantur, nec cum ipsis lavabantur, (etsi Tyrrhenos una cum Mulieribus u(po\ tw=| a)utw=| i(mati/w|] accubuisse legatur, apud Athenaeum:) usque ad Pompeii Magni, atque hinc ad Galeni et Constantini M. aetatem, qua, cum in frequentissimo usu balnea essent apud quoscumque, omnes fere, at que etiam Mulieres cenantes simul accumbebant. Ut hisce versibus Ovid. l. 1. Art. innuit: Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, Arque erit in socii femina parte tori. Interim non eodem cum Viris situ accumbere solitae sunt, unde in Romanis lapidibus, in quibus mulieres cum viris accumbentes repraesentantur, illae quasi sedentes, et nulli alteri rei cubitis annixae accumbentes ac edentes conspiciuntur: Viri vero in principio cenae cubito sinistro innixi pectoribus, mensam ut plurimum tetigere, quo sola dextra manu illam circumire possent; in fine vero se ipsos in latus ita, ut acutam corporis figuram redderent, verterunt. Apud Graecos vero Mulieres munquam accubuisse, testatur Cicero 1. Verr. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 11. Dempsterus tamen, Mulieres eadem cum Viris accumbenditratione vias fuisse, et gremiis maritorum inhaesiffe, apud Romanos docet ex Cicer. ad Atticum l. 1. Ep. 1. et Val. Max. l. 2. c. 1. ubi tamen hic Mercuriali potius favet. cum ait: Feminae cum Viris cubantibus sedentes cenitabant. Nisi forte ita utrum que concilies, ut in gremiis maritorum Mulieres sedentes potius, quam accumbentes, cibum ceperint. Certe enim uxores suas Romani gremiis impositas et velut in se reclinatas habuisse leguntur, apud Ciceronem iterum 2. Catilin. Apuleium Met. l. 6. Suetonium in Calig. c. 25. etc. quem sedendiritum Ovid. non uno in loco respicit, inprimis Amor. l. 2. El. 18. Saepe meae dixi, tandem discede, puellae, In gremio sedit protinus illa meo. Et l. 3. Eleg. 2. Vide quoque Iuvenal. Sat. 2. v. 120. ubi voce iacendi utitur: In gremio iacuit nova nupta mariti. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 28. Calvas quondam Mulieres Veneri pectines, velut inutiles, dedicasse legimus, apud Georgium Codinum Constantinop. *th=s2 *a)frodi/ths2 to\ a)/galma pla/ptous1i kte/na fe/ron, e)peidh\ s1une/bh poti\ tai=s2 *p(wmai/wn genaizi\ knh/fhn loimw/dh gene/sqai kai\ zuroume/nwn pas1w=n gego/nas1in au)tai=s2 o(i kte/nes2 a)krei=oi], Rigaltius, Notis in Phoedrum l. 5. fab. 6. Custodes porro Eunuchos habuerunt, quod hodieque in Oriente usitatum est: qua de re vide supra in voce Eunuchi. Genas radere, in suorum funeribus, prohibitae sunt Legg. XII. Tabb. Vino abstinere Romuli lege, sub gravissima poena, iussae, loream solum passam, murinam et quae id genus sapiant potu dulcia, bibendi potestatem habuerunt; quoque certius a temeto sibitemperarent, osculum ferre cognatis coactae, neque cellae vinariae iis commissae sunt, A. Gellius l. 10. c. 23. etc. De earum apud Graecos sclerogagia, opificiis et oecuria, vide Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 4. c. 12. 13. et 14. nec non infra: devestitu aliisque supra in voce Femina. MULIERUM OLIM PERSONAE TRAGICAE XI. Prima, in qua maxima dignitas et aetas grandissima; cana coma, frontis tumor modicus, subpallida, hinc para/xrwmos2] dicta. Secundum hanc anicula libera, qua calamitosam exprimebant. cutis subrufa, sufflava canicies, frons modice exstans, crines passi ad claviculas usque pectoris. Post hanc, famula anicula, quo loco coeterae frontis tumorem expressum habebant, ex agninis pellibus vittam gerebat, cutis rugosa fuit. Altera famula, mes1o/kouros2], quia in medio rasa erat. Frontis summitas tumore castigato, candor subpallidus, mediocris canicies. Hac iunior erat ea, quam *difqeri/thn] vocabant, frons tumore vacua. Duae praeterea, capillorum forma diversa, comatam *kata/komon] nuncupabant, coma nigra, pallidam, maesto vultu. Altera, quae non esset coma pleniore, sed mes1o/kouros2]. Similis tonsura ei, quam dicebant pro/s1faton]: quidam recens violatam, alii recens tonsam malunt. nonnulli iuvenculam admodum intelligunt: sicuti mox *nearo\n pro/s1wpon]. ab hoc significatu esset nitida, succi plena. *nearo\n pro/s1wpon] est in primo flore: qualis Danae fuit repraesentata. Duae adhuc, quarum utraque *kou/rimos2] virgo dicebatur, carebat frontis ea exporrectione, quae in aliis notata. Sed eius loco capillum applanatum, bipartitum, modice cir cumattonsum et cincinnatum, unde et nomen quidam attributum arbitrantur: namque alii kou/rimon] potius iuvenculam interpretantur, color subpallidus. Altera eodem nomine et facie: Coeterum in capillo neque discriminatio, neque cincinnus. Vide I. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 16. Huiusmodi virginis personam manu sustinebat Bacchi statua, in Sophoclis sepulchro sculpta, ut infra videbimus ubi de illo.
MULLEI_Calcei
a mullando, id est, suendo, Festo: a rubro colore, qualis est Mulli piscis, Isidoro l. 19. c. 14. quamquam nomen Mullis a colore Mulleorum calceamentorum impositum, potius velit Plin. l. 9. c. 17. genus calceanmenti erat rubei, sive purpurei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quae sugrei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quae suggerente in brevibus ad Plin. notis Pineto, filum sericum ut plurimum, atque alterius a rubro coloris punctuatim eminens, in diversis partibus osten tabant; altitudine insuper insignis; quod postremum non obscure indicat Dio, cum sic de Caesare l. 43. circa fin. Deliciis fluxioris vestis ubique luxuriabatur et calceamentorum, quibus etiam postea interdum usus est, altiorbus et rubri coloris, more Regum, qui Albae quondam regnarunt ut qui propter Iulum ipsos genere contingeret. Et primo quidem albanorum Reges Mulleis, ut a coeteris etiam augustiore pedum calceatu dignoscerentur, usi sunt: a quibus ad Reges Romanorum mos fluxit; Namque et Romulus pedi/lois2 e)ke/xrhto e)ruqroi=], calceis utebatur rubis, ait Zonaras Annal. l. 2. Expulsis postea Regibus, et Reip. forma mutata, Mulleorum usus perstitit, penes Senatores eos, qui Magistratum Curulem gesserant; quibus solis calceos ex aluta, et quidem rubros aut puniceos, gerere licuisse, cum reliqui perones portarent; docet Cato Orig. l. 7. Nec tamen et Magistratus illi semper iis calceis usi videntur, sed diebus solum sollemnibus, ut quando ludos celebrabant aut thensas ducebant. Tunc enim etiam palmatam et coeteratriumphantium portabant insignia: inter quae Mulleos fuisse, patet tum ex cultu, quo cum priscis Romae Regibus eodem utebantur, tum ex veteri lapide Arimini, in quo de C. Mario haec exstant: De Manubieis. Cimbricis. et Teutonicies. aedem. Honori victor fecit. veste. triumphali. talceis puniceis. Proin Iul. Caesar in eo insolens visus est, quod, ut se ab Regibus Alboe oriundum testaretur, diebus etiam non festis Mulleos gereret, apud Dionem loco Laudato. Posterior aevo qui summae rerum praefuerunt Imperatores eosdem usurpasse, ex Ael. Lamprid. in Alexand. c. 40. discimus, ubi not at praeter morem fecisse eum, quod baxeis albis uteretur, non coccineis. Inprimis id Imperatorib. Constantinopolitanis peculiare fuit, ut ex verbis P. Diaconi l. 16. Ut agnosceretur Imperator ex rubris calceis, patet: quibus aquilas aureas intextas gemmasque insertas fuisse, vide in voce Tzancae. Transiit ab Imperatoribus rubeorum horum calceorum, quos passim Graeci u(podh/mata] seu pe/dila e)ruqra\] et e)ruqro/xoa] et foiniko/xroa] appellant, ad Pontifices Romanos, uti docemur ex Ceremoniali Pontificum l. 1. c. de indum. elect. Imo et sequior sexus, albo colore non amplius contentus, istiusmodi calceatum sibi aptavit. Unde Tertullian. de Pallio c. 4. balneorum Antistitem suas lupas ornantem depingens: Impuro, inquit, cruri purum aut Mulleium inducit calceum, etc. B. Balduinus de Calceo antique c. 10. Salmas. hos Mulleos eosdem fuisse cum Tuscis aut Tyrrhenicis calceis contendit: quos ex sandaliorum sive crepidarum genere fuisse, Pollax ac Hesych. testantur. Sane Mulleos similes esse cothurnorum, Isidorus ait Etymol l. 19. c. 34. qui eidem crepidarum fuere genus. Et certe utrique punicei erant, et tibiatim calceabantur. Virg. l. 1. Aen. v. 341. Purpureoque alte suras vincire cothurno. Imo calceos Imperatorum Byzantinorum rubros, qui similes cothurnis mulleis Albanorum Regum fuere, crepidas puniceas vocat Nicephorus Gregoras, l. 3. c. 8. et mediam usque ad tibiam pervenisse testatur Procopius de Aedis. l. 3. Unde facile colligitur discrmen Mulleorum et Patriciorum calceorum, quorum hi quamvis a plebe corrigiarum numero ac Lunae insigni differrent, non minus tamen ac illi cavi fuerunt, totumque pedem texerunt. Habuisse autem Mulleos porro in superiori parte osseos et aereos malleolos, ad quos lora deligabantur, addit idem Isidorus praefatus: Plura vide apud Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 36. et Alb. Rubenium de re Vestiar. l. 2. c. 1. et 2.
MULSUM
Graece o)ino/meli], potus est ex vino et melle; cuius conficiendi rationem accurate docent Dioscor. l. 5. c. 8. Palladius l. 11. c. 17. et Auctores Geoponican l. 8. c. 25. Plin. quoque obiter l. 22. c. 24. Nec Talmudicos id praeteriit; in Tract. de Idolol. c. 2. fol. 30. autem ubi ad quaestionem; Quid sit o)ino/meli]? respondent, esse vinum et mel et piper, simul mixta et temperata: quae tamen descriptio potius ad conditum pertinet; cum mulsum per se bibatur, absque aliorum odorum conditura. Quaerit denique Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. cur ex recenti melle et vetusto vino mulsum optime temperetur? Sed et mulsi poetae frequenter meminerunt, Plautus in Persa Actu 1. Sc. 3. in Sticho Actu 2. Sc. 1. Horatius l. 2. Sat. 2. et 4. Virg. Georgie. l. 4. Martial. l. 14. Epigr. 97. et l. 13. Epigr. 108. Alii, quibus Homerum praeivisse volunt, Iliad. x. v. 234. ubi Circe, ——— ——— me/li xlwro\n] *o)i/nw| *pramne\iw| e)ku/ka], ——— ——— ——— Mel recens Vino Pramnio miscuit. Quin olim ante Circen, Aristaeum primum omnium (aiunt) mel miscuisse vino, ita Plin. l. 14. c. 4. Cum tamen Plutarchus o)ino/meli] inter ea censeat, quae nuper inventa sunt, Symposiac. l. 8. quaest. 9. *polla\ ga\r tw= a)geu/stwn kai\ a)brw/twn pro/teron, h(/dista nu=n ge/gonen, w/s1per o)ino/meli kai\ mh/tra], Multa enim, quaegustariolim et comedi non solebant, nunc pro suavissimis habentur, ut mulsum et vulva. Sed forte Veterum inventis tam multa addidit gula recentiorum, ut res nova potuerit haberi. Itaque ne nomen quidem o)ino/meli] uspiam exstat ante Dioscoridem. Et in Nehemia, c. 8. v. 40. Hebraea solum habent, Bibite dulciai] Graeca vero versio, *pi/ete gluka/s1mata]. Vide quoque 3. Esdr c. 9. v. 52. At quam salubris Mulsi usus, Plin. enarrat. l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleraverunt, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romul; exemplo. Centesimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quanam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custodisset, At ille respondit, Intus mulso, foris eleo. Quod apophthegma ex Diphane petitum, *dhmo/kritos2 de e)rwthsqei\s2, *pw=s2 a)/n anos1oi kai\ makrai/wnes2 gi/gnointo oi( a)/nsqrwpoi; ei)=pen, *ei) ta\ me\n e)/zwsqen e)lai/w| tou/ s1w/matos2, ta\ de e)/ndosqen me/liti xri/s1ainto]. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 11. et 12. Et quidem apud Romanos, ex vinis id hisce fortibus et austeris, etat Falernum et Massicum: cuiusmodi vino miscebant inprimis mel Atticum, vel etiam Siculum, quod bonitate erat proximum, ut est apud Martialem. l. 13. Epigr. 104. et 105. Idem Epigr. 108. cui lemma, Mulsum. Attica nectareum turbatis mella Falernum, Misceri decet hoc a Ganymide merum. In antecoenio tamen minus id laudabatur, quod ex vino esset Falerno; eoque nomine Aufidium damnat Horatius l. 2. Sat. 4. quod primis etiam poculis hoc uteretur, cum lene mulsum tum sit conventientius. A Mulso differt vinum melitites, quod illud ex austero et vetere siebat vino, ac melle exiguo: istud adiecto ad quinque austeri congio mellis uno et salis cyatho, Dioscor. l. 5. c. 15. Item meli/kraton], in quo recens aqua miscebatur melli ad usum repentinum: *g(dro/meli] quoque, quod ex veteri fiebat mistura; cuiusmodi potu, vini loco, Celtiberi olim usi, apud Diodorum l. 5. Taulanrii Illyridis populi, ac Epidamno vicini, apud Thucydidem; et Graeci, ante vinuminventum, apud Plutarchum Symposiac. Quaestion. l. 4. Quaest. 5. Quam in rem vide plura apud G. I. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 4. c. 79. ut et supra in Conditum, Medo et Mellita. Addam saltem, de Mulsi pocillo Iovi voto, locum Livii l. 10. c. 42. Bello Samnitico Consul Romanus in ipso discrimine, quo Templa Diis immortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum, id votum Diis cordi fuit: et auspicia in bonum verterunt etc. Vide quoque supra December, ubi de Angeronalibus, et infra Sitis prima, ubi de Mulsi divisione, Natali die, qpud Romanos, nonnumquam fieri solita, itidem supra, voce Divisio.
MUNDITIES_Ceremonialis
varia in Vet Testam. a Deo fuit requisita. Praeter amictus enim et edulia, quae certis limitibus circumscripsit, cautum etiam voluit Deus populo suo, de Munditie; ut ita omni ex parte eos ornaret amplissime. Erat autem omnis immundities, pro vario hominis statu, quatuor generum: Vel in ipso eius ortu, circa generationem; vel in naturali eius constitutione, circa esculenta; vel affecta valetudine, circa morbos, vel in fine eius, circa mortem. Circa Generationem immundus erat I. Gonorrhaeus, Levit c. 15. v. 2. II. Contaminabat omne sperma, etiam coniugale, Levit c. 15. v. 16. III. Mulier menstruata, v. 19. IV. Mulier fluxum patiens, extra tempus statum, v. 25. V. Puerpera, Levit c. 12. v. 2. quae impura erat diebus septem, ut menstruata; tum diebus 33. manebat in purgatione sanguinis, si edidisset partum masculum, v. 4. quod tempus geminabatur, si peperisset foemellam, v. 5. unde et Circumcisionis ad octavum diem exactae ratio patet. Vide Levit c. 12. v. 2. coll. cum v. 3. Qua generationis impuritate externa, peccati originalis turpitudinem internam generationi adhaerentem Deus exprimere voluit. Quoad Edulia, non tantum esui et esculentis immunda erant animalia quaedam; sed et ipso contactu quibusdam, licet non adeo certo, immunda alia videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. Morborum praecipua impuritas in lepra fuit, quasi in summam hanc subducta, ut quae scabiei omne genus aliasque lues comprehenderet, Levit c. 13. Inficiebat autem illa vel homines, v. 3. vel vestes, v. 47. vel domos v. 34. Quam omnem lepram gravis alicuius peccati, nominatim calumniae, poenam esse arbitrabantur Iudaei. Verius, corporis lepram non semper peccati particularis poenam fuisse, ut colligitur, ex 2. Regum c. 5. coll. Lucae c. 4. v. 27. lepram vero vestium ac domorum, ut quae minus vulgaris esset, propter peccatum specialius immissam videri. Iudicium vero leprae soli Sacerdoti competebat, ita ut ne peritissimo quidem Medico illud esset concessum, Levit c. 13. v. 2. coll. Matt. c. 8. v. 4. etc. Atque ita per omnem aetatem, in omni statu, ab ipsis iisque incunabulis, immunditiei multiplici obnoxius erat Iudaeus, ne quidem ipsa Morte eximia; a qua quae proficiscebatur contaminatio, reliquas omnes sere superabat. Erat illa vel in brutis vel in homnie, quorum illa mortua, tam immunda, quam munda, solo contactu inquinabant. Et quidem immunda animalia, ex quorum tactis cadvaeribus impuritas contrahebatur, enumerantur Levit c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, v. 29. 30. 31. quinimo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver attigisset, v. 32. 33. Munda vero tacta contaminabant, si morticina, Graece *kene/bria] aut qnhs1imai=a], essent, i.e e. sua sponte, nulla vi exstincta; vel suffocata, absque amissione sanguinis, Levit, c. 11. v. 39. 40. At spisius hominis cadavere nihil erat contagiosius; illud einim vel ex praesentia sola, non tantum ex contactu suo, contagione afficiebat omnem, qui in eodem erat loco, Numer. c. 19. v. 14. eaque immunditie, quae nonnisi cinere vaccae rufae erat tollenda, Ibid. Quibus omnibus Deus, cuius regnum est vitae, mortem, ut o)yw/nia] peccati horrere se et abominari, operumque mortuorum cummunionem vitandam esse, lueulenter voluit testatum. Pro harum autem immunditiarum varia ratione, vario item modo, immundi a castris arcebantur, Numer. c. 5. v. 2. Deuter c. 23. v. 10. et 2. Chron. c. 23. 19. donec ab immunditie sua essent purgati, et violata ceremoniarum religio expiata: quod fiebat tum in sacrificiis, tum in lotionibus et aspersionibus. Puerperae sacrificium, habes Levit c. 12. v. 6. 7. 8. Gonorrhaei, Levit c. 15. v. 14. Mulieris fluentis, v. 29. Leprosi c. 14. v. 10. quod omnes offerebant, postquam probe purgati et abluti essent. Communis enim purificationum omnium ratio et quasi caput consistebat in balneis, Levit c. 15. v. 16. in quibus saqua viva totum corpus abluebatur, quem ritum Hebraei dixere. Sollennior erat Leprosi purificatio, ut videre est Levit c. 14. et seqq. Prae coeteris vero omnibus singularis erat purificatio polluti e morticinio; quae aqua separationis, seu aqua cinere vaccae rufae conspersa, peragebatur, Numer. c. 19. v. 19. etc. Vacca autem haec erat I. tota rufa. II. Comburens eam erat Princeps Sacerdotum, a Pontifice secundus, qui per septem dies eum in finem separabatur ab uxore. III. Educebatur vacca e Templo ad montem Olivarum, in quo comburebatur et sanguis eius ad spergebatur. Tandem IV. aquae ita respersae cineres huius vaccae servabantur et valebant ad purgandam immunditiem ex tacto cadavere contractam. Quae omnia quid significaverint, apud Theologos reperies. Vide inprimis Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. 1. l. 4. c. 22. Has vero ceremonias quomodo Gentiles in sacris suis fuerint imitati, diximus alibi. Vide ubi de Heterogeneis Purgatione, Purificatione etc.
MUNICIPIUM
Latinis quid sit, et quid a Colonia differat. et quid sint Municipes, quaeve vocabuli huius ratio ac proprietas, integro c. 13. l. 16. exponit A. Gellius, ubi inter alia docet, non meliore conditione fuisse Colonias, ut vulgo creditum, quam municipia; quo de errore D. Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus in Senatu habuit, peritissime disseruerit: mirari se ostendens, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia Municipia antiqua, quum suis moribus legibusque uti possent, in ius Coloniarum mutari gestvuerint: cum contra Praenestini maximo opere a Tiberio Imperatore petierint, ut ex Colonia in Municipii statum redigerentur. Pergit dein, Municipes ergo sunt cives Romani ex Municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum Populo Romano honorarii participes, a quo munere capessendo appellari, videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla Populi Rom. lege adstricti, ni populus eorum fundus factus est. I. e. nisi tota civita iuri Quiritium se subiecisset, ac secundum id se victuram in posterum recepisset, ut phrasin hanc explicat Cicer. pro Corn. Balbo. Addit Gellius, Primos autem Municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus: concessumque illis, ut Civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent. Subnectit tandem, Sed Coloniarum alia necessitudo est: non enim veniunt extrinsecus in Civitatem, nec suis radicibus nituntur (uti municipia): sed ex civitate quasi propagatae sunt, et iura institutaque omnia populi Romani non sui arbitrii, habent etc. Paulus aliter Festus, e cuius verbis constat, Municipes non semper eodem modo acceptos esse: Illud interim constat, Municipes ex eo nominatos, quod ius adepti essent cum Populo Romano munere capiendi. Unde et Ulpianus, Municipes proprie dictos ait, qui in civitatem Romanam accepti, munerum participes fierent. Munera vero nil aliud sunt, quam officiorum civilium iura. Municipes itaque fuere homines iuris civium Romanorum participes, et Municipiam, oppidum iure civium Romanor. donatum. Coeterum non eiusdem semper iuris Municipes fuere: Nam primis temporibus civitas aliis cum suffragio, aliis vero sine suffragii iure data fuit; quorum illi Romanis vivebant legibus, ac ius habebant Romae petendi Magistratum, isti suis viventes legibus, ad dignitates non admittebantur; quod enim Muneris honorarii participes facti dicuntur, nil aliud erat, quam quod honoris causa in civitatem Romanam recepti, cives Romani dicebantur, et in Legione, tamquam tales, non in auxiliis, ut socii, militabant. Vide Iac. Oiselium ICtum Notis in A Gellium loco supra laudato: Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. etc. Fuere autem Municipia Romana quaedam in Italia; quaedam extra Italiam, de quibus infra. Hinc Municipalis Vita, apud Martialem, l. 4. Epigr. 66. Egisti vitam semper, Line, municipalem, Qua nihil omnino vilius esse potest etc. H. e. frugalis, utpoterustica, quam degunt in Municipiis. Irridet enim hoc Epigrammate Poeta Linum quendam, qui ingens patrimonium dilapidaverat eo victu et cultu, quo alius potuisset id multum augere: docetque illum rem fecisse dissimilem; Nam parce vivendo, (quo modo alii ditescunt) illum contra pauperrimum ex divite factum esse, Ramiresius ad l. MUNICIPIA ROMANA IN ITALIA. † SIGNUM EST, INTERIISSE, EX FERRAR. Acerrae, in Campania, Livio, l. 23. c. 17. Aletrium, in Latio, ex veter. inscr. Allifa, in Samnio, ex veter. inscr. Ameria, in Umbria, Ciceroni, pro Rosc. Anagnia, in Latio, Livio, l. 9. c. 41. et Ciceron. l. 16. Attic. Ep. 8. Aquinum, in Latio, iisdem. Liv. l. 26. c. 9. Cicer. 2. Phil. c. 41. Aretium, in Hetruria, vetus inscript. Aricia, in Latio, Livio, l. 42. c. 63. Velleio, l. 1. c. 14. Festo etc. Arpinum, in Latio, Livio l. 9. c. 44. Ciceroni, l. 2. Attic. Ep. 11. Asculum, in Piceno, Cicer. vin Bruto c. 46. Assisium, in Umbria, ex veter. inser. † Atella, in Campania, ex veter. inscr. Blera, in Hetruria, ex veter. in script. Bononia, in Gallia Togata, ex Festo. Bovillae, in Latio, ex Cicer. l. 5. Attic. Ep. 13. Caere, in Hetruria, ex veter. inscr. et Gellio. l. 16. c. 13. Calenum, in Campania, Ciceroni, 2. Agrar. c. 31. Capena, in Hetruria, ex veter. inscr. Capua, in Campania, ex veter. inser. † Casinum, in Samnio, ex veter, inscr. † Casventum, in Umbria, ex veter. inscr. Clusium, in Hetruria ex veter. inser. Cora, in Latio, ex veter. inscr. † Cumae, in Campania, Livio l. 25. c. 7. et ex veter. inscr. Eporedia, in Salassis, ex Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Ferentinum, in Latio, Livio, l. 25. c. 9. Forentum, in Latio, Plinio, l. 3. c. 5. † Formiae, in Latio novo, Livio, l. 35. c. 21. † Forum Flaminii, in Umbria, ex veter. inscr. Forum Sempronii, in Umbris, ex veter. inscr. Fundi, in Latio, Livio. † Gabii, in Latio, Ciceroni. Hispellum, in Umbris, ex veter. inscr. Hydruntum, in Salentinis, ex veter. inscr. Interamna, in Latio, ex veter. inscr. † Lanuvium, in Latio, Livio l. 21. c. 62. Cicer. 2. Agrar. c. 25. Larinum, in Frentanis, Ciceroni, pro Cluent. c. 63. Lavici, in Latio, Cicernoi, 2. Agrar. c. 35. Luca, in Hetruria, Festo. Mediolanum, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Mevania, in Umbria, vetus inscr. † Mevoniola. ibidem. † Nahattes, in Umbria, vetus inscr. Nepet, in Hetruria, Festo. Nola, in Campania, Festo. † Nomentum, Sabinis, Livio, l. 4. c. 22. Movaria, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70. † Numana, in Piceno, ex veter. inscr. Ocriculum, in Umbria, ex veter. inser. † Pedum, in Latio, Livio, l. 2. c. 39. Pisae, in Hetruria, Festo. Placentia, in Gallia Togata Festo. Praeneste, in Latio, Festo. Privernum, in Latio, Livio l. 7. c. 16. et veter. inser. Rhegium, in Brutiis, vetus inscr. Saepinum, in Samnio, vetus inscr. Sarsina, in Aemilia, vetus inscr. † Scaptia, in Latio, Plinio, l. 3. c. 4. Segusium, in Taurinis, ex veter. inscr. † Sinuessa, in Campania, ex veter. inscr. Suessa, in Campania, similiter. † Suessula, in Campania, itidem. Surrentum, in Picentibus, ex veter. inscr. Sutrium, in Hetruria, Festo. † Tarquinii, in Thuscia, Ciceroni, l. 2. Divinat. Tibur, in Latio, Festo. Tifernum, in Umbria, ex veter inscr. † Trebula, in Latio, Livio, l. 10. c. 1. † Tusculum, in Latio, Sexto Pompeio, Livio l. 3. c. 18. Vercellae, in Insubria, Tacito l. 1. Histor. c. 70. † Vindinum, in Umbria, ex veter. inscr. Urbinum, in Umbria, ex veter. inscr. MUNICIPIORUM ALIQUOT ITALIAE, APUD VETERES ALIUS CATALOGUS. Acerrae, Campaniae. Aletrium, Latii. Allifa, Samnii. Ameria, Umbriae. Anagnia, Latii. Aretium, Hetruriae. Aricia, Latii. Arpinum, Latii. Asculum, Piceni. Assisium, Umbriae. † Atella, Campaniae. Blera, Hetruriae. Caere, Hetruriae. Capena, Hetruriae. † Cassinum, Samnii. Clusium, Hetruriae. † Cora, Latii. † Cumae, Campaniae. Eporedia, Galliae Subalpinae. † Formiae, Latii novi. † Forum Flaminii, Umbriae. Forum Sempronii, Umbriae. Fundi, Latii novi. † Gabii, Latii. Hispellum, Umbriae. Hydruntum, Salentinorum. Interamna, Umbriae, vel Latii. Labici, Latii. † Lanuvium, Latii. Larinum, Apuliae. † Maecia, Latii. Mediolanum, Insubriae. Mevania, Umbriae. Nepet, Hetruriae. Nola, Campaniae. † Nomentum, Sabinorum. Novaria, Insubriae. † Numana, Piceni. † Pedum, Latii. Privernum, Latii. Rhegium, Brutiorum. Saepinum, Samnii. † Scaptia, Latii. Segusium, Galliae Subalpinae. Suessa, Campaniae. † Suessula, Campaniae. Surrentum Picentinorum. Tifernum, Umbriae. † Trebula, Latii. † Tusculum, Latii. Vercellae, Insubriae, in confinio Galliae Sabalpinae. Urbinum Umbriae. Et quia eaedem aliquando Urbes Coloniae fuere, et Municipia et Praefecturae; conditionemque alias mutarunt, ut ex Praefecturis Coloniae, vel Municipia; vel ex Coloniis Municipia factae sint: seriem Municipiorum, quae Praefecturae fuere, subiungam. MUNICIPIA, QUAE PRAEFECTURAE ROMANAE, IN ITALIA, FUERE. Acerrae in Campania, Sexto Pompeio. Alliphae, in Samnio. Anagnia, in Latio. Arpinum, in Latio. † Atella, in Campania. Atina, in Latio, Ciceroni, pro Planceo c. 12. Caere, in Thuscia. † Calatia, in Campania. Calenum, ibidem, Ciceroni. 2. Agrar. c. 31. Capua, ibidem. Casilinum, ibidem. † Casinum, ibidem, Ciceroni loc. cit. Cora, in Latio, Ciceroni, Stra. boni. † Cossa, in Thuscia, Ciceroni. † Cumae, in Campania. † Formiae, in Latio novo. Frusino, in Latio. Fundi, in Latio. † Linternum, in Campania. Neapolis, ibidem, Ciceroni, 2, Agrar. c. 31. Nursia, in Umbria. Placentia, in Aemilia, Ciceroni, in Pison c. 1. Praeneste, in Latio, Ciceroni, pro Planco c. 26. Puteoli, in Campania. Reate, in Sabinis, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. c. 2. † Saturnia, in Tuscia. Sora, in Latio, Ciceroni, pro Planco. Suessa, in Campania, Ciceroni, 3 Philipp. c. 4. † Suessula, ibidem. Tibur, in Latio, Ciceroni, 6. Philipp. c. 4. Venafrum, in Samnio. Vulturnum in Campania etc. Municipia extra Italiam plurima fuere, quae Colonias numero superabant. Quaenam autem dictae fuerint Praefecturae olim apud Roman. Vide in voce Praefectura.
MURICES
alio nomine triboli, seu tribuli dicti, machinulae ferreae tetragonae erant, aculeis exstantibus infestae quae spargi solebant adversus eruptiones hostiles. Io. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 17. Hos in terram defodit Darius, qua alexandrum hostem equites emissurum esse credebat, apud Curtium l. 4. c. 13. Quemadmodum Phocenses, iuxta urbem Hyampolim, depressaingenti fossa, amphoras illic inanes deposuerunt; in quas Thessalorum equi incidentes, fregere crura, apud Herodot. l. 8. Cui simile Dio de Gallis ad Alexiam l. 40. Conati noctu per munitiones Rom. in urbem pervenire, magnum detrimentum passi sunt. In iis enim locis, quae equitatu accedi poterant, occultas fossas Romaniduxerant: defixisque in eas stipitibus, superficie tenus texerant, ut aequales reliquo circumposito solo essent: in eas fossas equi virique imprudentes delaspsi peribant. Salvianus l. 6. haec omnia coniungens, Exercitus pugnaturi, inquit, ea loca, per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere, aut sudibus praesigere, aut tribulis infestare dicuntur. Quorum loco, fortissimus Bohemorum Dux Zisca, hostilem equitatum mulierum, quarum maxima in exercitu copia erat, peplis impediit. Vide Lipsium Poliorcet. l. 5. c. 3. et l. 2. c. 2. de stylis caecis: item Rittershusium ad Salviani verba citata, Stewechium ad Vegetium l. 3. c. 24. etc.
MURINA
seu MURINES (quod vide) inter potus genera matronispermissa, quorum A. Gellius memeinit l. 10. c. 23. Graecis muri/nhs2 o)=inos2], vinum erat unguento temperatum, vel cur superinfundebant unguentum, tw=| mu/rw| kekrame/non]. Scribebant quoque *mur(ri/nhs2], geminatione sollenni caninae literae, ut Salmas. in quit, qua de re etiam videndus Hadr. Iunius Animadvers. l. 5. c. 19. unde Oiselius Plinium, Murrinum quasi murra conditum, interpretantem, reprehendit, cum sic vinum amarum esset: Potio enim haec dulcis, ideopque nectar Graecis dicta est, teste Festo, qui Murratum tamen vinum cum Myrrino confundit. Plautus in Pseudolo, Actu 2. sc. 4. Quod si opus ut dulce promat, id ex se, ecquid dabit? Ch. Rogas? Murrhinam passum, defrutum, melinam mel cuiusmodi. Quibus versibus subicit Plin. l. 14. c. 13. Quibus apparet, non inter vina modo murrhinam, sed inter dulcia quoque nominatum. Exstat quidem mentio, apud Dioscoridem vini murra conditi, cum pipere, iride et anetho, sed medicamentum illud potius ducendum dicendumque, quam vinum. Neque vero mustum sci condiebatur, sed vinum. At in aromatitem vel mur(ri/nhn], nihil myrrhae addebatur, et mustum, non vinum, sic condiebatur. Unde semper dulce manebat, speciebus aromaticis dulcedinem ei suam servantibus. Scaliger in Theophr. de causis plantarum l. 6. c. 9. ex myrti baccis confectum voluit. Sed Hesych et Pollux mu/rw| kekrame/non oi)=non], fuisse itidem docent. Addit Festus, Quidam id dici putant, ex genere uvae, Murrinae nomine. Meminit quoque Murrhinae Fabius Doslenus, antiquus Poeta, Mittebum vinum pultem, Murrhinam etc. Et certe unguentorum oblectatio in vino olim quaesita, non solum in capitibus ungendis, sed et in factitio vino, cui admixtum unguentum, ut testatur Catullus Epigr. 67. v. 82. Quam iucunda mihi munera liber onyx. Vester onyx, casto colitis quae iura cubili. Et Horat. l. 4. Od. 12. v. 16. ——— Nardo uma mereber. Nardi parvus onyx elciet cadum, etc. Vide Iac. Oiselium ICtum in Gelliilocum. Thom. tamen Dempster. aliique Murinam seu Murinum vinum, cum Murrhata potione, de qua cautum XII. Tabb. ne mortuo indatur, idem saciunt. In quae verba scribit Festus, Murrhata potione usos antiquos fuisse, eiusque rei indiciumesse, quod etiam Aedilesper supplitationes Diis addant ad pulvinaria. Sed nec Hier. Mercurialis, Medicus Patavinus celebris, in variis Lect. de Murrhina, quam cum Murrhata similiter eandem habet, quid potionis id fuerit, satis explicat, saltem addit, fuisse artisicialem quandam potionem, veterum tempestate vulgatissimam, a posterisautem intermissam, unde vix eius nomen remanserit. Interim magno sumptu confectam fuisse, ex Lege paret. Meminit prisci ritus Augustin. Confessl. l. 6. c. 2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panes et merum attulisset. Paucisque interiectis, Quia illic parentalia superstitioni gentilium essent similima. Et in sequenti versu apud Plinium loci, nempe l. 14. c. 13. Panem et polentam, vinum, Murrhinam: codem respici, credit Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Fr. Gouldmannus Murinam, ule ut alii scribunt Murrhinam, item Myrinam et Myrrhinum, interpretatur Angl. a Princely Kind of wine mixt with myrrhand spices, wine worth the asking for, Nectar. Item Sweet meats as Hippocras or spiced wine, Diction. Lat. Angl. Aliud omnino erat Vinum murratum, e)s1murnis1me/non], quod e more Iudaeorum, ducendis ad supplicium, vel in loco supplicii iam consistentibus, propinabatur, uti ex historia Passionis Dominicae novimus. Vide infra in ea voce; et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 709. et seqq.
MURRATUM_Vinum
e)s1murnis1me/nos2 oi(=nos2], memoratur in Historia Passionis Domini nostri, Marci c. 15. v. 23. *kai\ e)di/doun au)tw=| piei=n e)s1murnis1me/non oi)=non], Et dederunt ipsi bibendum vinum myrrhatum seu murratum. In ipso nempe crucifixionis articulo, ex hebraeorum consuetudine, poculum Servatori nostro vini e)s1murnis1me/nou] propinatum est, uti Paulus Fagius aliiq ve Viri eruditi, e libris Talmudicis, et scriptis Rabbinorum, ostenderunt iamdudum. Cuiusmodi humanitatis genus apud Athenienses etiam in usufuit olim. Cum enim, qui damnati capitis erant, e loco iudicii apud illos exirent, ad supplicium ducendi, cibum vinumque largius sumendi facultatem habebant, atque simul tria quae vellent cumque proloquendi. Dein demum ubi edendi bibendique finem fecerant. ore obthurato ad poenam rapiebantur. Finis erat, ut vino potuque obruti tales horrorem supplicii minus attenderent. Quem eundem in finem Hebraei granum thuris aut myrrhae vino miscebant. Et Rabbini quidem tus in eam rem nominant; fortasse pro myrrha, cuius meminisse Marcum vidimus. Saepe enim hae species confundi solent: sed utraque forte in hanc potionem adhibita est. Atque hic communis Iudaeorum fuit mos: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Namque propinatum illi quidem vinum est, idque murraetum, in quo humanitatis erat specimen, sed illud dirum et crudele fuit, quod fel poculo infuderunt, uti legimus apud Matth c. 27. v. 34. Nempe sanctae mulieres, quae Christo praeparaverant id vinum (id enim officii puniendis praestari solebat ab honestis et nobilibus matronis) cum ad Dominum accedere non possent: vinum praeparatum militibus tradidisse Domino porrigendum, hi vero, ut proni erant ad omne scelus, felle immixto, illud corrupisse videntur. Alia potio, quaepraeter morem, Domino sitienti, cum iam animam acturus esser, porrecta legitur, apud eundem Marcum, ubi supra v. 63. de qua vide aliquid ubi de Aceto, plura vero hanc in rem, apud Is. Casaubon. Exercitat. 16. num. 80. 87. et seqq.
MURRHINA
Vasa, ac praecipue Pocula, adhibita olim luxuriosis nepotum conviviis, memorantur Martiali l. 14. Epigr. 113. cui titul. Murrina, ita enim melius scribitur: Si calidum potas ardenti murra Falerno Convenit, et melior fit sapor inde mero. In quae verba inquit Schrevelius: China dishes. Ita sane videntur ex descriptione Plinii l. 37. c. 2. Oriens, inquit myrrina mittit, ex humore sub terra calore densata. In pretio sunt ob nitorem et coloris varietatem, purpurei, candidi et tertiii ignescentis. Aliqua et in odore commendatio est, etc. Ios. Scaliger ad Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 26. Murreaque in Parthis pocula cocta focis. adversatus Plinio, asserit Murrina pocula ex signino cocto apud Sinas facta esse, quae nos Porcellana vocamus, Vide Pancirollum et ad eum Salmuthum. Lapidem, unde pocula Murrea ac Murrina, Salmas. Graecis *mo/r)ran]: Latinis Murram, appellatum esse, monet. Unde non tantum hic Murrae meminit Poeta, sed et alibi, Martial. l. 10. Epigr. 80. ———— Maculosae poculae murrae: reprehendit proin Vir Eruditus, qui Myrrham et Myrrhina scribunt: ac supra omnes turpissime labi Baronium, qui Myrrhina pocula a myrrha aromate deducit et de myrrha facta interpretatur, contendit. Certe mo/r)rina] Graecis appellari, supra vidimus. Unde Arriano lisqi/a mor)ri/nh], a mo/r)ra], murra, quam vocem variis varie acceptam esse diximus. Salmasio modo dicto nihil videtur vero propius, quam antiqua murrinia, nostra porcellana esse, secutus sic Scaligerum d. l. Quod enim ex luto quodam albo et in fornacibus cocto apud Chinas porcellanea vasa fieri contendunt, nil prohibet, quin Veter. murrhinaf verint. Id saltem ex diversitate sententiarum inter priscos sequitur, modum illos quo murrina fierent, ignorasse: Uti et de Serico vidimus. quamvis enim Arvianus th=s mor)ri/nhs2] meminerit, quae in Diospoli fiebat; at non de illa pretiosa murra, quae ex Carmania et India advehebatur, sed devitro murrhino id accipiendum, quod in Diospoli Aegypti, ad imitationem murrinorum fiebat. Cuiusmodi vitri etiam Plinius meminit, ut et opsidiani, quod etiam imitabatur lapidem Opsidianum, in Aethiopia inventum etc. Dignationem autem ac immodicam eorum aestimationem colligas, ex Seneca de Benefic. l. 7. c. 9. Video illic crystallina, querum accendit fragilitas pretium: Video Murrina pocula, parum scilicet luxuria magno furit, nisi quod vomunt capacibus gemmis inter se propinarent. Primum Romam inducta sunt, tertio triumpho, quem de piratis, Asia, Ponto, gentibusque et Regibus variis M. Pisone, M. Messala Consulib. die Natalis sui egit Pompeius, qui sex pocula ex eo triumpho Iovi Capitolino dedicavit, quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis inde expetitis, excrevitque indies eius rei luxus, Murrino octoginta sestertiis empto capaci plane ad sextarios tres calice, teste Plinio l. 37. c. 2. Heliogabalus etiam in Murrinis et onychinis minxit, apud Lamprid. c. 32. Vide plura apud Thom. Dempsterum Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiq. Rom l. 5. c. 30. Inprimis autem Plinium, qui de iis prolixe agit, loco praefato, nec non Salmas. ad Solm. p. 203. et 204. a quo tamen in eo dissentit Casp. Barthius, quod porcellanas hodiernas murrinorum veterum genus esse contendit, uti vidimus: Ipse vero sententiam hac de re non promit, Animadv. ad Stat. l. 1. p. 333. Vide quoque infra Myrrha.
MUSICA
ars nobilis, cuius inventionem, quidam adaves oscines: nonnulli ad Pythagoram, quem aiunt numeros primum observasse ex alternis fabrorum ictibus: Poetae ad Mercurium Apollinemque referunt. Sed multo Pythagora antiquior Homerus est, apud quem crebra Musices mentio. At Homero longe vetustior Ars est, cum ea fuerit iam ante diluvium. Trinepos enim Adami Iubal cithara et tibia canendi Artem reperit, Gen c. 4. v. 21. Non dubium autem, quin ore prius, quam organis cecinerint. Unde bene Fabius l, 1. c. 17. Timagenes, inquit, auctor est, omnium in literis studiorum antiquissimam Musicem exstitisse. Interim, quod eius inventionem Aegyptii *mane/rwti] Aegyptio, quem in conviviis suis cantabant, ut Auctor est Plut. de Is. et Osir. quod Graeci Pythagorae adscripserunt, sic defendi potest, ut intelligatur Musica, quatenus disciplina est sonos acutos et graves non sensu modo, sed subtiliori etiam ratione perpendens. At notae sex, quibus vulgo utimur, nec dum fuere ante annos 600. Namque primus eas invenit. Guido Abbas Aretinus, qui adversus Berengarium scripsit, temporibus Conradi Iunioris. Earum nomina in Sapphicis istis Pauli Diaconi sic habent: UTqueant laxis MIra gestorum SOL ve pollutis REsonare fibris FAmuli tuorum, LAbiis reatum. Cuius hymni occasione nomina isthaec notis fuerunt imposita, extrahendo tum initialem syllabam versus: tum eam, quae est post pentemimerim. Aliis hodieque Graeci signis vocem variare solent, de quibus vide Grusium Turcogr. l. 2. annot. in Malaxi historiam Patr. 6. Finem honestam habet aurium atque animi voluptatem: idem enim dulcedine sua praestat, ac somnus et vinum liberalius haustum, quae tria me/rimnan pau/ei], curas graves sedant, ut Aristoteles ait. Hinc Lacedaemonii ad vitae austeritatem modulorum temperandam dulcedine, Musica usi sunt, Athen. l. 14. eadem infantes permulceri, opifices ac mulieres (quemadmodum apud Homer. Circe) laborem solari, bruta quoque moveri videmus. Sic Pytocharis tibicen luporum impetum concitato ac vehementi tibiae cantu cohibuisse, apud Aelian. Hist. An. l. 11. c. 18. elephanti Musica capti mansuescere, apud eundem l. 12. c. 44. Equae Libycae in Venerem incitari, c. 45. delphines canendo oblectari, apud Plin. l. 9. c. 8. apri et cervi Artis vim persentiscere, apud eundam Aelian. l. 12. c. 46. piscium etiam nonnulli, demulceri tibiis ac fistulis, apud Porphyrium de abstin. ab esu animal. c. 3. leguntur. Vide etiam Mart. Capellam l. 9. et Gyraldum dial. 1. Histor. Poetarum. nec non infra voce Pecus. Nec parum valetudini confert. Multos enim sua aetate, ac potissimum Thebanos, tibiae cantu mederi morbis consuevisse, tradit Athen. l. 1. Ischiadicis Musicam mederi, a Theophrasto est proditum: morsibus hominum pluribus Medicinam fuisse incentiones tibiarum, A Gellius auctor est l. 4. c. 13. Febrem curasse vulneraque cantione Veteres: tuba surdissimis Asclepiadem succurrisse, Xenocratem lymphaticos organicis modulis liberasse, Thaletem Cretensem citharae suavitare pestem fugasse, aegrorum venas Herophilum rhythmorum collatione pensasse, literis tradidit Mart. Capella l. 9. Hinc Medicorum Musicorum meminisse legimus A Gellium l. 3. c. 10. In animum ipsum quantam Musica vim habeat, non tam Amphionis Orpheique fabulae, quam ipsa humana docet vita. Lyrae cantu Pythagoram ac Sectatores eius, animum tum ad laborem accendisse, tum ad tranquillitatem traduxisse, testantur Plut. l. de Is. et Osiride, Porphyrius in vita Pythag. Iamblichus in eadem c. 25. et 32. Cicero Tusc. Quaest. l. 4. in proem. Seneca de Ira l. 3. c. 9. et Quintilian. l. 9. c. 4. quorum ultimus, Pythagoram concitatos ad vim pudicae domui afferendam iuvenes, iussa mutare in Spondeum modos tibicina, composuisse, quoque tradit l. 1. c. 10. Empedocles Agrigentinus iuvenem citharae cantu a parricidio cohibuit, teste Interprete Hermogenis in l peri\ *i)dew=n]: Lacedaemonii tibiae cantu ad arma concessere: iidem seditione laborantes audito Terpandro in s1ussiti/ois2] canente, ad concordiam redierunt, ut docet Plut. l. de Musica: Achillem citharae cantu mitigatum, exhibet, Homerus: Getarum quoque Legati, si pacis vel induciarum ergo mitterenrur, ubi pacato esset opus animo, citharam pulsantes adveniebant, Athen. l. 14. Vocabantur autem Cantica quibus animi a motibus purgarentur, *me/lh kasqartika\], ut discimus ex Aristotele Polit. l. 8. cuiusmodi ka/sqars1in] sacra praecipue faciunt cantica, quale inprimis Davidis fuit, quo daemonem quoque e Saule fugavit, 1. Sam. c. 16. v. 23. Hinc non mirum, si soli Arcadum Cinaethenses usque adeo fuerint efferi ac crudeles, quando soli eorum a Musicis fuere alieni. Sed et Aegyptii Musicam, w)s2 a\n e)ksqhlu/nous1an ta\s2 tw= a)ndrw=n yuxa\s2], aspernati sunt, teste Diod. Sic. l. 1. et Cynici omnem damnarunt, auctore Laertio l. 6. c. 104. nec non Ephorus, Isocratis una cum Theopompo discipulus, foedissime de ea scripsit, Polyb. l. 4. At vulgo longe alia opinio atque consuetudo erat Graecis, qui cum Grammatistice et Gymnastice Musica sociata, etiam servitia his im buebant. Vide Quintilianum l. 1. c. 17. Nusquam vero maior in Graecia Musicis, quam apud Arcadas, honor fuit, Polyb. l. 4. Unde satis liquet, cur Maro in Bucolicis dicat Ecl. 7. v. 4. Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, Et cantare pares, et respondere parati. Sed Romanorum hac parte longe aliud iudicium fuit, ut patet ex Corn. Nepote praefat. nec tamen Romana gravitas adeo ab hac arte abhorruit, ut non adolescentulae primariae discerent lyra canere: Sic Cornelia, filia Metelli Scipionis, Musicis exculta fuit, Plut. in Pompeio. Imo et Masurius ICtus Ulpiano aequalis, Musicis assiduam operam navavit. Athen. l. 14. etc. Distingui autem potest Ars haec, vel pro sono et instrumentis, vel pro modis harmoniae universis, Sonus vel fractione aquae fit, circa quem Hydraulice versatur: vel aeris, qui iterum vel ore fit, et Harmonicem exercet: vel organis, unde Organica orta est. Quibus tribus Musices formis *o)rxhstikh\n] seu Saltatoriam, adicere videtur Iul. Pollux l. 4. c. 13. Modi, pro fine diverso, aliter atque aliter vocem flectunt: variant autem fines illi, pro moribus gentium, quarum praecipue in considerationem veniunt Aeoles, Dores, ac Iones. Quibus addi praecipue solent Cantus Lydius et Phrygius; quos tamen Heraclides ad eos facile revocari posse statuit. Innotuerunt autem haec duo Musices genera Graecis demum, quando utraque gens cum Pelope in Peloponnesum descendit. Sic cum minime par omnis cantus ratio sit; ac ille masculum inspiret animum; alius vero emolliat: plane opus est dispicere, cuiusmodi cantus pro tempore quoque alicui con veniat, ne pro Medicina quis inferat damnum: Hinc tubae usus in bello, dulcium canticorum in Theatris, Ammon. in Isagogen Porphyr. Pulchrum rursus in bello Orthion: in convivio Paroemion: Lacedaemoniis Embaterion: Atheniensibus Cyclion: insequenti hostem Enceleusticon: fugienti Anacleticon, Maxim. Tyrius Orat. 7. Porro Dorius tonus pudicitiae largitor est: Phrygius pugnas excitat: Aeolius animi tempestates tranquillat: Iasius intellectum obtusis acuit: Lydius contra remissione reparat, fessos curis animos, Cassiodor. Varior. l. 2. Ep. 40. ad Boethium, etc. Nihil vero aeque disparem arguit Musices vim, quam quod ea immutata immutari etiam Reip. forma solita sit. Quapropter Timotheus Milesius, tempore Philippi Macedonis; cum in magade plures adhibuisset nervos, quam antea solerent, in iudicium vocatus est, teste Athenaeo l. 14. Vide quoque Ciceronem de LL. l. 2. Nec non Terpandro, cum chordam unam in cithara intendisset, praeter necessitatem, mulcta fuit ab Ephoris indicta, ac paxillo cithara eius in rei memoriam suspensa: quod et Phrynidi contigit, apud Plut. peri\ prokoph=s2]. Apud Romanos quidem ut parvum fuit Musices decus, ita immutatio eius, Ciceronis aetate, vel exigua fuit vel nulla: Dispar ratio apud Graecos, ubi magnus eius Artis honos; et pluribus Viris cordatis observatum, vel cum Musica immutatos fuisse mores, ut voluit Plato de Rep. l. 4. vel cum moribus Musicam, ut maluit Tullius de Legg. l. 2. Vide infra Musurgia, it. Odeum, Plasma. etc. Haec de Musica antiqua, quae iam diu degeneravit. Si enim exceperis, quaefiunt, tum secundum S. Scripturam, ubi praecipitur, ut Deum Psalmis sacrisque Canticis celebremus: tum ex Medicorum praescripto qui Musicem ad melancholiae morbum proclivibus magno cum fructu commendant: pauci omnino hac Arte utuntur ad perturbationes animi sedandas; plurimi ad voluptatem; nec non raro etiam luxuriem ac proterviam, quo nomine et de suo iam olim aevo, conquestus est Athenaeus libro saepius laudato. Vide Gerh. Ioh. Vossium tract. de quatuor Artibus Popular. c. 4. et supra Hymnorum genera; de Musica vero in conviviis apud Romanos et Musicis utriusque sexus, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. ac Laur. Pignorium Com. de Servis, ut et infra in voce Symphoniaci. VARIAE MUSICAE SPECIES, EARUMQUE EFFECTUS. Aeolicus modus superbus fuit ac tumidus; uti elata ipsa gens, equorum studiis ac conviviis amplis, gaudens. Idem et Hypodorius dictus, quod proxime ad Dorium accederet. Aeolios modos etiam Thessali, ut ab Aeolibus orti et eandem vitae rationem tenentes, sequuti sunt. Animi tempestates hoc Musicae genus tranquillare, sonumque iam placatis attribuere, Cassiodorus dixit supra. Canonica, dicta olim Musica est, non a canone instrumento, sed a rectitudine. Siquidem ratio id, quod est rectum, reperit utendo canonibus sive regulis harmonicis, Porphyrius in Harmon. Vide quoque A. Gellium l. 16. c. 18. et supra Metrica. Dithyrambica, in Bacchi sacris usitata animos ad furorem concitandum tibiis accendit. Doricus modus, pro natura gentis, non diffusus aut hilaris: non varius, aut multiplex, sed vehemens, severus ac tetricus fuit: castitatis largitor Cassiodoro, loc. cit. dictus. Hic Lacedaemoniis in usu fuit, animum inspirans bellicum: et ab Aristotele quoque commendatur, ut cui insit stas1imo/ths2 kai\ a)ndrei=o/n ti], stabile quid et masculum. Harmonice, proprie dirigit sonum, qui ore fit: sic kat) e)zoxh\n] dicta. Hydraulice, a Ctesibio inventa, occupatur circa sonum, qui fractione aquae fit. Vide supra suo loco. Iasius modus, intellectum obtusis acuit et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Cassiodorus ubi supra. Ionum cantus hilaris ac mollis erat: propterea quod illis dominati sunt barbari Asiae Reges, qui mollitie diffluebant. In Ionibus vero Milesiorum ingenium relucebat, qui mollitie reliquos multum anteibant. Quo factum ut Aegyptii forte ac Cynici, de quibus supra, aversiore in Musicam animo fuerint. Lydia Musica querula erat: Haec secundum Cassiodorum loc. cit. contra nimias curas, animaeque taedia reperta, remissione reparabat et oblectatione animos corroborabat. Metrica, tertia Musices pars, memorata A. Gellio l. 16. c. 18. circa syllabarum quantitates versabatur, dispiciebatque, utrum breves an longae essent. Agebat vero de quinque hisce. 1. de Elementis sive literis. 2. de Syllabis. 3. de Pedibus. 4. de Metris. 5. de Poematis. Organica, instrumentis fiebat, quorum alia spiritu inflabantur, ut Buccinae, Tuba, Lituus etc. Alia nervis intendebantur ut Cithara, Barbitus, Nablia etc. Alia pusabantur, ut Tympanum, Cymbalum; Sistrum etc. Phrygia, Hyagnidis Phrygis inventum, gravis erat ac vehemens: et ut Dorica animum inspirabat bellicum, sic ipsa ciebat religionem sive superstitionem potius. In sacris in primis Magnae Matris usitata, ubi idcirco non tibiis solum, sed et tympanis ac cymbalis, ad animos in furorem concitandos, locus erat; quam ob causam in conviviis Graeci lyram potius, quam tibiam, quod ibi sedatis animis opus esset, adhibuere, aliter iudicanibus Latinis, qui ad tibiam; clarorum virorum laudes atque virtutes, accumbentes canebant, teste Cicer. l. 4. Tuscul. initio. Rhythmica. Musicae pars est, quae in voce considerat cleritatem ac tarditatem, numerans syllabas, easque ad aurium iudicium examinans non habita ratione quantitatis. Agit itaque 1. de primis temporibus, sive quae primo sensu apprehenduntur. 2. de Generibus rhythmicis pedumque differentiis. 3. Celeritate ac tarditate temporum. 4. de Mutatione rhythmorum. 5. de facultate rhythmos efficiendi Oiselius in Gell. loc. cit. Saltatoria, Graece *o)rxhstikh\], Musica dicta est, quae pedibus fiebat. Hac non solum populus Dei in co celebrando usus est, sed et Gentiles hyporchemata canebant in suorum Deorum sacrificiis, nec absque tripudiis poterant initiari. Vide infra in voce Saltatoria. Possent et alia addi: Nam de Citharaedo et Erico, Daniae Rege miram historiam refert Saxo Gramm. l. 12. de Hippolyto Medic. Cardinali, in Pannonia apud exercitum agente, Hier. Magius Var. Lect. l. 4. c. 13. de Parthis, qui non cornibus, aut tubis classicum canentes, sed pul santes ligna cavata et corio obducta, quibus aerea circumposuere tintinnabula ac ad terrendum hostem, fuscum et dirum edentes clangorem, qui asperitatem tonitrus habebat, M. Crassi cum Parthis pugnaturi exercitum perculere, Plut. etc. Sed in praesens satis. MUSICORUM SECTAE, ET QUI DE MUSICA SCRIPSERE. Musicorum veterum tria fuere genera; Pythagorici, qui omnem concentum ratione diiudicabant: Aristoxenii, qui Aristoxenum secuti, sensum attendebant, et Ptolemaici, qui Ptolemaeo praeeunte, utrumque coniunxere. Vide Porphyrium in Harmoniaen Ptolemaei: ubi et aliarum sectarum, sed minus nobilium, meminit. Nempe Epigoniae, Daemoniae, Eratocliae, Agenoriae et aliarum quarundam, ante Aristoxenum: Archestratiae, Agoniae, Philisciae, Hermippiae etc. post ipsum. De Musicorum discrimine egit quoque Theo Smyrneus Mathem. l. 1. c. 1. et ad eum in Notis Ismael Bullialdus. Pythagoras in Fabrorum ferrariorum officinis, ex malleorum ictibus, primus observavit diatessaron, diapente et diapason. Etiam Lyrae chordam addidit octavam. Reliqua instrumenta a quibus inventa sint, vide infra in voce Organice. Lasus Hermionensis, primus de Musica scripsit, Suid. et Aristoph. in Vespis. Vixit autem Olymp. 70. temporibus Darii Hystaspidae. Democritus Abderita, scripsit de Concentu et Harmonia, Olymp. 80. Postea alii atque alii de hac Arte egerunt. In quibus etiam fuit Aristoteles, ac Theophrastus, qui praeter 3. de Musica libros, etiam unum de Musicis reliquit, Laert. l. 5. c. 47. Thrasyllus, Tiberii Caesaris temporibus claruit, qui et ipse de Musica et Harmonia, opus edidit. Plut. l. de Musica, Laertius in Democrito, Porphyrius in vita Plotini, Tacitus in Annal. l. 6. c. 20. et 22. Sueton. in Tiberio c. 14. et 62. B. Augustinus, e Latinis, post Varronem et alios, qui deperiere, 6. de Musica libros composuit, Retractat. l. 1. c. 6. Mart. Capella et Aur. Cassiodorus similiter. Severinus Boethius inprimis: qui tamen, ut et Veterum alii tantum maioribus tonis usi fuere, non repertis adhuc minoribus et semitoniis nostris. Vide Mersennium Harmon. l. 4. mon. 4. Venerabilis Beda. Herm. Contractus, scripsit de Musica et Monochordo, A. C. 1050. Gudo seu Guidmundus Aretinus, 2. libros de Musica scripsit, A. C. 1070. notarum quoque Musicarum, quibus hodie utimur, auctor. Albertus Magnus, Episcopus Ratisbonensis, de Musica librum condidit A. C. 1240. Iac. Faber Stapulensis, 4. de Arte hac libros reliquit, A. C. 1503. A quibus auspicari iubet Ios. Blancardus: his lectis accedere ad Boethium; tum ad Aristoxenum, Ptolemaeum, Euclidem, appar. ad Mathem. Franc. Gafurius Laudensis, de Harmonia Instrumentorum Mus. scripsit A. C. 1518. Lud. Florianus Mediol. Musicae qewri/an] edidit, A. C. 1529. Henr. Loritus Glareanus Helvetius, eruditos de Musicis libros divulgavit, circa A. C. 1549. Orlandus Lassus praxi inclaruit: sacello Musico praepositus ab Alberto Bavariae Duce A. C. 1557. Musicus toto orbe tum clarissimus, etiam Nobilitatis insignia adeptus est, a Maximiliano II. Imperatore. Vinc. Galilaeus, post aliquot alios, inclaruit, hoc saeculo libro de nova et antiqua Musica: e quo iucundum fuerit, inter coetera, videre veterum Musicorum notas, additas Dionysil in Musicam iambis. Marinus Mersennius Harmoniae libros 4. Parisiis edidit A. C. 1644. etc. Reliquos partim editos, partim ineditos, et in Bibliothecis adhuc latentes, vide apud Gerh. Ioh. Vossium de Scientiis Mathemat. cap. 19. 20. 21. et 22.
MUSICA_Ecclesiastica
in V. T. et cantu et organis peragebatur, uti ex Levitico, libris Regum, Psalmis etc. patet. In N. T. Cantus sacer diu in primaeva simplicitate stetit; concinente tota Ecclesia, tum virorum, tum mulierum, puerisque et innuptis puellis; nec Davidicos modo numeros, sed et alios Hymnos Ecclesiasticos, resonante: Quamquam non una eius in omnibus Ecclesiis ratio fuerit. Alexandrini enim, auctore Athanasio, longo illo vocis tractu sermonem magis, quam cantum, referebant. Graecae autem Ecclesiae modulos in sacris admiserunt, ciendis affectibus. Quorum suavitate ductus Ambrosius, illos in Mediolanensi sua Ecclesia quoque instituit: unde reliquas Latinorum Ecclesias pervenerunt. Erat au™em cantus ille simplex ac intelligibilis, nec nimio artificio a Templorum usu alienus. Postmodum introductae sunt Antiphonae, duobus Chrois simul concinentibus; quas itidem Ambrosius, a Graecis haustas, Latinis tradidisse dicitur. Quibus accesserunt Responsoria; in quibus alternis cantantes, alter alteri respondebat. Quod Latinorum aiunt inventum. Ecclesiasticum vero cantum, ita multiplicatum, ordinasse fertur Gregorius M. instituto certo tempore, horisque, quas vocant, Canonicis. Cumque operosior foret haec Musica, ac Latina lingua constaret, paulatim populus ab ea exclusus est, constitutis certis hominibus, quibus Cantorum officium est impositum. Additusdenique et organorum concentus; quae fractis aumeris vel choris cantantium interludebant, vel artificiosis modulis vacua Templa personabant. Quod Vitaliani Papae institutum ferunt, A. C. 657. sed perperam, cum serius illud obtinuisse constet. Docet enim Bellarminus, Ecclesiam octingentos ac viginti annos Musicae Organicae usu caruisse, usque ad Ludovici Pii tempora, iuxta Aimoinum. Vide eum de Bonis Oper. l. 1. c. 17. et Aimoinum de Gestis Francorum l. 4. c. 114. nec non hic, ubi de Cantu Gregoriano, voce Occidens, et Penuma; it. Puncta, Tractus, Usus. Cum autem musaea ista mele ac voluptuariae cantillationes in Templis, plurimis viris probis displicuissent, factum saeculo praeterito, ut Templorum quoque Musica passim ad veram et iustam rationem reduceretur, et Organa eatenus in posterum adhiberentur, quatenus in Cantu sacro dirigendo inflammandoque operam conferunt haud exiguam: conformiter praecepto Apostolorum, 1. Corinth. c. 14. v. 26. Ephesior. c. 5. v. 18, 19. Coloss c. 3. v. 16. et Iacobi c. 5. v. 13. Franc. Burmannus Synopsi Theolog. Christ. Part. 1. l. 7. c. 17. et. 10. 11. 12. et 13. Addam de usu Organorum in Ecclesia, verba Caietani, ad Thomam Summ. lib. quaest. 91. Artic. 2. Notandum, tempore Thomae Ecclesiam non usam organis: unde hodie, in eius rei signum, Romana Ecclesia, coram Pontifice non utitur. Et quidem--apparebit, quod in Ecclesiasticis officiis, ad quae suscipiendae divinae interioris disciplinae gratia convenimus, non sunt admittenda instrumenta Musica, tantoque magis excludenda sunt, quanto divina disciplina interior, excellentior est omnibus disciplinis humanis, huiusmodi instrumenta repellentibus. Quae tamen moderatum eorum usum, de quo dictum, non tollunt etc.
MUTA
Deaapud Romanos cuius sacra feralia incidebant in 12. Cal. Martii. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 4. c. 4.
MUTA
dicebantur sacrisicia, in quibus nulla inerant signa: quemadmodum contra illa, quae conspicuas et illustres notas exhibebant, Arguta vocabantur Auspicibus: Regalia vero, quae faventem fortunae vultum, et felicia omnia pollicebantur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 11. Vide quoque supra in voce extispices.
MUTIALIS_Collis
pars collis Quirinalis, unius ex septem montibus, in quibus Roma condita. Eius reliquae partes sunt Salutaris et Latiaris, Thom. Dempster. Antiq. Rom l. 1. c. 6.
MYLITTA
Venus dicta est apud Assvirios, ad cuius templum mulieres indienae semel in vita cum externis hominibus consuetudinem habere lege cogebantur: hospitem vero illum, qui pecuniam in sin um mulieris iniuciebat, dicere oportebat, Tanti ego tibi Deam Mylittam imploro. Herodot l. 1. Subdit *mu/litta de\ kale/ous1i th\n *a)frodi/thn *a)ssu/rioi]. Ritum istum Assyriorum, sive Babyloniorum etiam Strabo commemorat l. 16. Est vero *mu/litta], ut arbitratur Voss. a Moledeth], hoc est, nativitas, progenies, genitura. Gen c. 48. v. 6. Ezech c. 16. v. 3. Bocharto eadem cum Lucina et Ilithyia, ab Hebr. , quod est liberare, uti multis probat Iohannes Seldenus de Diis Syris, laudatus Bocharto Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 30. et poster. l. 3. c. 16.
MYRRHA
Graece s1mu/rnh], aroma, inter munera DOMINO nostro a Magis oblata, memoratur Matthaei c. 2. v. 11. *kai\ a)noi/cantes2 tou\s2 qhs1aurou\s2 au)tw=n, pros1h/negkan au)tw=| dw=ra, xrus1o\n kai\ li/banen kai\ s1mu/rnan]. Et cum aperuissent thesauros suos, obtulerunt ei dona, aurem, et tus et myrrham. Pro more videl. Orientalium, qui non solebant comparere sine munere coram suis Regibus illisque, quibus honorem vel debebant, vel habebant. Et quidem myrrham Christo, ut homini morituro et resuscitando; sicutarum, ut Regi, tus, ut Deo; oblatam fuisse, Poetarum Christianorum Prudentii, Iuvenci, Sedulii mens fuit. Alii uti aurum, pellendae paupertati; tus, foetori loci; sic myrrham, consolidandis teneris infantis membris oblata contendunt. Quae suo loco relinquimus. Hoc certum Myrrham, corpora a purtredine conservare; unde Ioannis c. 19. v. 39. myrrham adfert Nicodemus, ad condiendum Domini corpus. Sed et per Myrrham amaritudines ingentes fuisse designatas dicere possumus, quibus Christus in statu Exinanitionis suae obnoxius fuit; quum myrrha in signiter ama. ra sit; unde non sine causa milites dicuntur exhibuisse Christo te)=non e)s1murnis1me/non], vinum myrrhatum, Marci c. 15. v. 23. Imo et allegoria hinc duci posset, ad insignem Christi suaveolentiam et fragrantiam: Myrrha enim, Lemnoo teste, mire odorata, etsi insiganiter amara sit. Hinc madents myrrha crines, apud Virgilium Aen. l. 12. v. 100. Illaque proin non tantum adhibita ad thymiamasacrum, Exodi c. 30. v. 23. sed etiam puellae, copulandae Ahasvero, sex ante mensibus se oleo myrrhino inunxosse leguntur, Esther c. 2. v. 12. Sic myrrha Sponsi vestimenta inuncta dicuntur, Psalmo 45. v. 9. ob odorem eis fragrantissimum, qui ab illo ad omnes se diffundit, qui illius sunt. Eodem sensu myrrhae mentio, in Cantic c. 1. v. 13. Amicus meus mihi, ut fasciculus myrrhinus, inter ubera mea pernoctans. Et c. 3. v. 6. Quaenam est illa, ---- suffumigata myrrha et ture? etc. Vide Frid. Spanhemium Dub. Euangelic. de Muneribus Magorum. Erat autem odoratior Myrrha, quae aridior, cuius pretium ait Plin, fuisse quaturodecim denarios. Duplex scil. myrrha fuit, alia stakth\] seu xristh\], i. e. liquida, alia qumiath\], odoraria, quae dura et arida. Et quidem ex myrrha, quae lacrimam arboris proprie indigitat, collecta et contusa parsliquidior, quae exprimebatur arte, stakth\] vocata est, quae et unguentum per se faciebat, e)/laion] hinc et mu/ron] Theophrasto: pars altera, quae remanserat, et unde stakth\] expressione eliquata fuerat, plasth\] est dicta; quod in offas convolveretur. Id enim plasth\] et a)na/plas1is2] significat, uti discimus ex Dioscoride de Myrrhae generibus. Sicque, uti storax et alia gummium odoratorum genera, in massa afferebatur, et in pellibus hir cinis ac saccis: myrrhae nomen peculiariter sibi apud Graecos vendicans. Quae causa, quod stacten a myrrha distinguat Hesych. *stakth\, to\ e)k s1mu/rnhs2 gino/menon]. Et alibi, i)s1osta/s1ion mu/ron, h)\ sta/kth, h)\ s1mu/rna]. At latini Myrrham kat) e)coxh\n] vocant stacten Graecorum. Virg. loc. cit. ——— Vibrati calidoferrô, murraque madentes. Propert. l. 1. Eleg. 2. v. 2. Aut quid Orontea crines perfundere myrrha? Varro quoque, Magistratus myrrha atqze unguentis unguntur etc. Coeterum optimam Myrrham gustu probari dicit Theophrastus, ut sit nimirum leniter amara, utque non sit varii coloris, sed pantaxo/qen o(mo/xrous2]. Ipsa vero arbor humilis admodum, nec ultra quinque cubita affurgens, similis spinae Aegyptiae, contorto caudice, lentisci speciem habet, circa Saba et Atramota, (ubi ligno eius in cibis condiendis utuntur) frequens: Qua de vide pluribus agentem Plinium l. 12. c. 15. et 16. et Solin. c. 33. castigatos a Salmasio Exercitationibus Plinian. p. 512 et seqq. uti de herba, cuius radix nidorem th=s s1mi/rnhs2], myrrhae, refert, infra voce Smyrnium.
MYRRHINA
filia Pharaonis, quae Mosen de fluvio sustulit, Exodi c. 2. v. 5. Auctor Chronici Alexandr. qui urbem Hermopolim, Hermopolitae Nomi caput Myritum ab illa appelari refert, et a Mose conditam ait. Aliis Meroe minus recte dicitur. Ioh. Marschamus Carnone Chron. Sec. IX. Vide et Apachnas, ita enim Pharaonem huncce vocat.
MYRTUS
arboris nomen, quoe in Euiopae citeriorei caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Circeiis, in Elpenoris tumulo, visa tradidtur, Plin. l. 15. c. 29. Fuitque, ubi nunc Roma est, antequam Roma conderetur. Quippe ita traditur: myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos: in eo loco, qui nunc signa Veneris Cloacina habet; Ibid. Adhibita autem illa, quod Veneri, coniunctionis praesidi, fuit dicata, unde huic nomen Myrtia, quod postea in Murtiam abiit, teste Plinio loc. cit. et Plut. quaest. Rom. 20. Hinc voluptatis illa hieroglyphicon est, docente Valeriano l, 50. ubi Pelopem, quod Veneri simulacrum ex Myrto fecisset, Hippodamiae nuptiis potitum; ipsamque Venerem in iudicio Paridis Myrto coronatam adstitisse, et proin arbusculam hanc Iunoni Palladique exosam, refert. Unde etiam, cum omnibus aliis germinantibus et florentibus in sacris Bonae Deae uti liceret, Myrtum solam adhibere nefas fuit; Ioh. Rosinus Antiq. Rom l. 3.c. 26. Cum quoque ovantes Urbem ingrederentur, quando bella nempe aut non rite indicta, neque cum iusto hoste gesta erant. aut cum hostium nomen humile et non idoneum esset, ut servorum piratarumque aut deditione repente facta, sine pulvere incruentaque victoria obvenisset, quod non Martius is, sed Venereus dpotius triumphus esset, Myrto coronatos ingredi necesse erat: Soli M. Crasso, bello fugitivorum confecto, cum myrteam coronam aspernaretur, lauro ut concessum, Idem l. 10. c. 28. Sed et hilaritatis indicium erat, ramus Myrti, quem Veteres inter vina alter alteri porrigebant: ut eo circumlato unusquisque discumbentium ad cantum excitaretur, de quo more late disputat Plut. in Symposiacis. Unde Horatium quoque legimus, ubicumque conviviorum laetitiam celebrat, corona; e Myrto inferri curasse. Vide Fortun. Licctum de Gemmis annularibus, Schem. 50. et supra, ubi de Madrti Ramo. Nec certe alia arbor certius symbolum laetitiae, qua publice, qua privatim fuit, uti supra vidimus, ubi de corona Myrtea. Unde et in sepulchris eius usus, quod mortui censentur victores humanarum miseriarum. Certe apud Euripidem Electra qucritur sepulchrum Agamemnonis, Patris sui. nullum accepisse, neque libamen, neque ramum myrti, Actu 2. *a)game/mnonos2 de\ tu/mbos2 h)timas1me/nos2] *o)u pw/pote, ou) xoa\s2, ou)de\ klw=na murs1i/nhs2] *e)/labe] ---- De eadem in Nuptiis adhibita, iam dictum aliquid. Addam hic quod Myrtus et iam apud Hebraeos, Sponsis olim praelata. In ritibus enim illorum nuptialibus coronarum primo vetustissima est in Misna mentiio, quarum usus in ipsa fuit deductione seu nuptiis. His namque ornabantur Sponsi in nuptias; et quidem Sponsi corona erat sive aurea sive argentea, sive ex Sale tosto formata atque sulpure depicta, sive rosea sive myrtea sive oleagina: Sponsae vero corona aurea seu aurata erat, scil. forma Urbis aureae] seu turrita, qualis Deum matri vulgo tribuitur. Rami dein Myrti ac palmarum cum cantu Sponsis praeferebantur: frumentu, serebatur sive spargebatur: velaminibus obtegebantur Sponsi etc. E quibus, sub tempus iinvasionis Vespasiani ac Titi, nonnulla exoleverunt. Namque de coronis. Misna, Tit. Sota c. 9. Tempore, quo Vespasianus armis nos aggressus est, interdictae Sponsoru sunt coronae, ut etiam tympana (quorum usus in Choris nuptialibus) atque Tito nos invadente, interdicktae sunt etiam coronae Sponsarum. Nolebant seil. exterorum armis hostilibus opressi, splendidum illum Maiorum in nuptiis celebrandis ritum diutius retineri. Idem de ritu ramorum Myrti ac Palmarum, legitur in Hebraeorum Commentariis, Sepher Iuchasin fol. 102. Myrtum et ramos palmarum Sponsis in pompa Musica non esse praeserendos etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. l. 2. c. 15. Coeterum iungebatur in coronis Myrtus rosae, hyacintho, croco, acantho, liliis, lauro, aliis, uti videre est apud Virgilum Cul. Ovidius eam sisymbriis sociat, Fastor. l. 4. Theocritus lauro et cupresso, in Epigramm. Horatius rori marino, ut vidimus etc. Neque vero parum naturae visum est dare myrto odorem, teneritudinem et pulchritudinem, ob quas dotes in usus praefatos est adhibita: eam insuper solio robore cumulavit. Unde Virg. Georg. l. 2. v. 64. --- solido Paphiae de robore myrtus. Hinc baculi ex myrto, de quibus Plin. . 15. c. 29. Virgaequoque myrti gestatae manu, viatori prosunt in longo itinere pediti. Eadem hastiliibus electa. Virg. ubi supra, v. 446. Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, At myrtus validis hastilibus ---- Et Aen. l. 3. v. 23. ubi tela. quibus Polydorus confixus est, myrtea facit. Constantiuns quoque Caesar l. 11. c. 8. myrtum conficiendis sagittis aptam esse, diserte tradit. Sic Geoponicw=]n l. 1. tradit Didymus, urina hominis, ovina praecipue, irrigatam, ita rectam praecelsamque exire, ut non vasis tantum textilibus, sed iaculis etiam hastisque apta evadat. Porro Pastores e myrto clavis uti solitos, indicat iterum Virg. Aen. l. 7. v. ult. ubi parem adt Camillae, sed spiculo praefixam. ---- Lyciam ut gerat ipsa faretram Et pastoralem, praefixa cuspide, myrtum. Inde pastoralis truncus, apud Stat. Thebaid. l. 4. v. 301. ---- hi Paphias myrtos a stirpe recurvant, Et pastorali meditantur proelia trunco, etc. Atque hanc ob causam verisimile est. factum esse, ut corona myrtea symbolum haberetur fortitudinis. Certe e Claudio Saturnino Tertullianus tradit, myrto milites redimiri solitos, de Cor. milit. Ipse Hercules ramis myrti coronatus, memoratur Euripidi Alcest. Act. 4. et eius imitatione, alii viri fortes, Elect. Act. 4. Alcestis quoque pro viro moritura, votis ad omnes aras factis, eas multis vinxit myrti ramis, apud eundem Act. 1. Sic apud Athenienses, post Persas devictos, Eleutheria legimus instituta, in quorum pompa conspecti sunt currus pleni myrto et coronamentis, Plut, in Aristide. Imo et in publica laetitia, propter sublatum tyrannum, Tyrannicidas gestasse gladios myrto redimitos, in signum victoriae omnikum pulcherrimae, qua ad libertatem itur, narratur in Fragm. Alc. Unde ad Triumphantes eius usus transiit, apud Romanos, ut supra dictum: Bellicis ita se rebus inseren, uti Plinius ait d. l. Quo pacto, et Myrtum Veneris arborem dixeris, sed non procacis illius, ac libidinosae, verum bellacis, victricis et triumphatricis; cuius nomen cum Marte et Victoria, tropaeis suis, post ingentem de Archelao victoriam, inscripsisse Sulla dicitur Plutarcho in Vita eius etc. Vide plura hanc in rem, apud Carol. Paschalium Cornaxtum l. 8. c. 7. seqq. Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et ex Veter. Plin. l. 15. c. 29. ubi de use baccae eius, apud priscos, loco piperis; de generoso obsonio, inde myrtati nomine insignito; deque ipsa arbore, eiusque multiplici usu varia. Adde, quqe diximus supra passim.
MYSTERIUM
Graeca vox, paganis olim frequens, nec Scripturis Patribusque ignota. Origo nominis Hebraica, satar] enim eccultare est: Mistar], aut Mister] est res obscondita, secretum. Graeci Grammatici etymon varie explicant, *muei=n] est arcanam doctrinam tradere, muei=qai], illa imbui: inde *musth/rion] usitata formatione, Alii etymon sic explicant, para\ to\ tou\s2 a)kou/ontas2 muein to\ sto/ma], quod os claudant, qui audiunt: nempe, ad servandum silentium. In Scripturis aliquando tota doctrina Christiana vocatur Mysterium, aut Mysteria, Matth c. 13. v. 11. Luc c. 8. v. 10. Marci c. 4. v. 11. et Paulo saepe in Epist. utpote quam Deus ab aeterno absconditam apud se quum habuisset, tempore suo mortalibus patefecit. Hinc Apostoli Mystae, 1. Timoth. c. 3. v. 9. et Dispensatores Mysteriorum Dei, 1. Cor. c. 4. v. 1. Verbi nempe, Sacramentorum et totius doctrinae Christi. Aliquando capita quaedam doctrinae Christianae peculiariter ita vocantur, ut 1. Cor. c. 15. v. 51. Ephes c. 5. v. 32. et 1. Timoth. c. 3. v. 16. In 2. Thessalon. c. 2. v. 7. dicitur consummari in Antichristo Mysterium iniquitatis, h. e. occulta quaedam iniquitas, alta, profunda et numeris omnibus absoluta: quae vis locutionis etiam apud Iosephum Bell. Iud. l. 1. ubi de Antipatro fil. herodis, et Dionys. Halicarn. Ep. ad Pompeium, observatur. Diverso sensu apud Herodian. l. 8. o( stratiws1iko\s2 o(/rkos2], iusiurandum, quod praestabant Legiones, dicitur esse Imperii Romani grave mysterium, sive, ut loquitur Tacitus, l. 2. Annal. c. 59. arcanum dominationis: quocirca id iusiurandum Romanis Sacramentum dicebatur. Certe et musth/rion] apud Graecos et Sacramentum, apud Romanos, voces sunt religionis, reverentiae cuiusdam et maiestatis plenae. Quam ob causam iam inde a principio Ecclesia illarum usum sibi vindicavit, neque solum in commune omnia Religionis arcana nominavit Mysteria et Sacramenta: sed peculiariter doctrinae illi, quam de Signis Augustinus et Lombardus appellant, Graeci *sum/bolikh\. *qeologi/an], eas dictiones accommoda vit: Rationesvide apud Chrysostomum Homil. 7. in 1. Cor. c. 2. v. 7. ad verba, loquimur Sapientiam, quae abscondita est. Eadem Teletas et Mystagogiam appellavit: translatis vocabulis, ex iis Gentilium Sacris, quae Graeci *musth/ria] nominabant, et Latini etiam Mysteria, aut Initia, aut interdum Sacra opertanea, ut Plin. l. 10. c. 56. aut Sacra operta, ut Val. Flac. l. 2. Argon. v. 440. nempe primo Religionis Christianae Antistites ut opinionem novitatis doctrinae suae a Gentilibus aspersae demerent, antiquissimos pietatis nostrae ritus cum iis comparantes, qui prius erant apu paganos, multa nomina antiquae superstitionis, multos ritus et ceremonias retinuere, sed pia interpretatione omnibus in melius versis: quo pacto, pertimaci, ut Bedae ait, paganismo mutatione subventum est, quum rei in totum sublatio potius irritasset. Nisi potius dicas, veteris Ecclesiae ritus, quos inter paganos Dei simia qua pote imitando excprimere conata est (namque a Templi multiplicibus velis sacra sua obtegendi Gentilibus occasio) N. Test. Ecclesiae hac ratione fuisse adaptatos, quae ipsis Gentilibus non erat inusitata. Mirum autem dictu et cogitatu horrendum, quantopere olim Satan, per haec paganorum Mysteria, hominibus illuserit. Quoniam enim nescio quae veritatis scintilla inter foeda alioqui mendacia et densissimas tenebras micabat; tanti haec sacra facta sunt, ut fidem omnem res superet, vereque seribat Augustinus de Trin. l. 3. c. 10. Diabolum animas deceptas illusasque praetipitasse, quum polliceretur purgationem animae per eas; quas *teleta\s2] appellant, transfigur ando se in Angelum lucis, per multiformem machinationem, in signis et prodigiis mendacii. Erant vero Sacra huius generis apud Graecos (nam Romani non ita apud se coluerunt, noctu enim peragebantur praecipui horum ritus; Romani autem sacra nocturna semper improbarunt, ut Cicero de LL. l. 2. testatur) plura et diversa: Matris Deum, in Samothracia; Hecatae, multis in locis; Cereris et Proserpinae, Eleusinae in Attica; Bacchi, in Boeotia; Mithrae, in Asia, Orphei, passim in Graecia; Isidis, in Aegypto et multis aliis in locis, teste quoque Appuleio l. 11. Metam. qui Teletas vocat. Et erant alia Maiora, alia Mivora, quibus initiandi ad illa praeparabantur. Ipsa sacra musth/ria] dicta; operatio sacrorum mu/hs1is2], et qui percipiebant ea, muei=sqai, telei=sqai, teli/skesqai] aut teleiou=sqai]. Nam scopum Sacrorum dicebant te/los2] finem: sic autem interpretabantur, perductionem Animae ad illum statum, in quo erat, priusquam in corpus descenderet, Olympiodor. in Platonis Phoedon. in quo apparet verissimum illud Tertulliani Apolog. c. 47. Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa esse, oper antibus aemulationem istam Spiritibus erroris. Nam te/los2] istud Olympiodori, quid aliud est, nisi status perfectionis, ex quo excidimus in veteri Adamo, et in quem aut multo meliorem, per novum Admum sumus restituti. Finem vero ultimum et fructum horum Mysteriorum dicebant esse; quod initiati post mortem cum Diis essent habitaturi: quum non initiati in coeno acluto, et ut vetus Poeta ait, *borbo/rou en proxoai=s2], fese essent volutaturi. Vide Plat. Phaedr. Plut. Diogen. Laert. Antisthen. et Diogene Cane, Arrianum Dissertat. Epict. l. 3. c. 20. inprimis Ciceronem loc. cit. ubi inter alia, Initia, inquit, istarevera principia vitae cognovimus neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Sed Philosophi Platonici, cum huiusmodi Sacrorum, tum universae, ut ipsi appellabant, *qewrhtikh=s2 a)lhqei/as2], finem statuerunt, ut evaderet homo quam simillimus Deo, atque adeo Deus fieret, vide Casaubon. Diatr. de Communione. Et scopus quidem ac finis ultimus horum Mysteriorum iste erat; ratio vero eorum Sacrorum illa in universum fuit, ut, qui se disciplina imbuendos traderent, paulatim purgati ab huiusvitae in quinamentis et peccatorum sordibus, per certos gradus et definita temporum intervalla, ad nescio quorum ingentium arcanorum perceptionem atque notitiam perducerentur. Olympiodorus: *e)n toi=s2 i(eroi=s2 h(gou=nto me\n ai( pa/ndhmos2 kaqa/rs1eis2 ei)=ta e)pi\ tau/tais2 ai( a)por)r(hto/terai meta tau=ta s1usta/s1eis2 kai\ e)pi\ tau/tais2 muh/s1eis2. en te/lei d' e)poptei=ai]. In Sacris praecedebant publice purgationes, deinde has excipiebant aliaereconditiores: post has aggregationes: tum sequebantur initiationes: ad extremum epoptiae: sive sacrorum omnium plena participatio. *e)popteu/en] enim est, percipere quidquid in sacris sacerrimu,; neque quidquam ulterius fuit, quam ut fieret aliquis Epopta. Tertullian. in Valentin. Auctor est, Mystas, qui tradebant sacra Eleusinia Epoptas ante quinquennium non instituisse, ut opinionem suspendio cognitionis aedificarent. Sane gradus propon untur hic ab Olympiodoro quinque, quibus fortasser respondebat hoc quinquennium: Purgationes communes; Purgationes reconditiores; *susta/s1eis2]; Initiationes et Epoptiae. Peragebantur autem haec initia, adhibitis quibusdam symbolis, quae ad recordationem erant instituta rerum certarum: de cuiusmodi signaculis habes multa, apud Clementem Protrept. Arnobium l. 5. et Iul. inprimis Firmicum, qui ex professo de his Mysteriis scripsit. In nonnullis sacris Aqua adhibebatur, in similitudinem Baptismi, Augustin, de Baptism. contra Donat. l. 6. c. 25. Ad alia sacra adhibuerunt Mystae symbola panis ac poculi; sed aquae, non vini, neque kra/matos2]. Iustinus Apol. 2. narrat malos Daemonas, in Mithrae mysteriis S. Eucharistiae aemulationem quandam tradidisse: *a)/rtos2], inquiens, kai\ poth/rion u(\datos2 ti/qetai en tai=s2 tou= muoume/nou teletai=s2 met) e)pilo/gwn tinw=n: h) e)pi/stasqe, h) maqei=n du/nasqe]. Ecce panem, et poculum aquae: acce verba sollennia super symbolis proferri solita, Aut nostis, aut nosse potestis. Etiam Arrianus l. c. sacras Mysteriorum voces commemorat, quas magna cum reverentia excipi folitas ostendit: *i(erai/ ei)s1in ai( fwnai\ au)tai\ kat) au)ta\s2]. In iisdem sacris quam miro symbolorum genere communio, quae est omnibus animantibus inter se, exprimi consueverit, exponit Porphyrius de Abstinent. ab esu Animal. l. 4. Sed et, praeter huiusmodi signa, quibus utebantur in ipso actu initiationis, alia quoque symbola habuerunt, quae pro tessere erant Thiasotis eorun dem Sacrorum, per quae sese invicem agnoscerent. Talia sunt apud Clementem, *e)k kumba/lou e)/pion, e)kirnofo/rhs1a, u(po\ to\n pasto\n u(pe/duon], Bibi e cymbalo, fui cirnophoros et sacrum vas gestavi; sacrum thalamum aut thensam subii. Apud Firmicum. *qeo\s2 e)k pe/tras2], Deusex lapide. Apud utrumque, *tau=ros2 dra/kontos2 kai\ dra/kwn *tau/rou path\r], Taurus draconis et draco tauri pater. Iam ad Mysteria admittenddi, confessionem peccatorum, saltem graviorum, prius edebant. Vide Plut. Apophth. Lacon. Hinc vetus formula, excommunicationis vim habens, *e(ka\s2, e(ka\s2, o(/stis2 a)litro\s2], Preculhinc procul ite prosani: et nota historia, de Nerone Augusto, ad sacra Eleusinia, post occisam Matrem, accedere non auso, Sueton. c. 34. Ad haec Mysteriorum cupidis castimonia ad certum tempus indicebatur: Qui vero in casto erant, humicubitiones exercebant, a multis eibis abstinebant, et sklhragwgi/as2], multaque instituta rigidissime observabant, ut Appuleius, Porphyrius, alii, passim testantur. Austor est Libanius in Corinthiorum act. Mystagogos summa diligentia initiandos ante omnia monuisse, ut manus puras animumque servarent purum kai\ th\n fwnh\n *e)/ellhnas2 ei)=ai], et ut in sermone Graecos se praestarent. Deinde subicit, singulos privatim esse interrogatos (tunc videl. cum peccata confitebantur) to\ s1i/tou kai\ to\ mh\ s1i/tou de\ e)geu/s1w; ou) kaqaro\s2 pa/rei]; an legitimum cibum comedisti et ab illegitimo abstinuisti? an purus ades? Tertullian. l. de Ieiun. contra Psychicos, obiter meminit, Xerophagias vero novum affectati officii nomen et proximum Ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem, et Magnam Matrem certorum exceptione purificant. Etiam vestem, etiam comae compositionem peculiarem habuerunt illorum Sacrorum Hierophantae, ut praeter alios ostendit Arrian. Dissertat. l. 3. Observavit etiam Casaubonus in Mysteriis, populum aut initiatorum turbam Sacerdotibus respondisse, quod in Historia Ecclesiast. dicitur a)nti/fwna le/gein] vel ei)da\s2 a)ntifw/nous2], utapud Socr. l. 6. c. 8. Scribit enim Aristophanis Graecus interpres, in quibusdam sacris Bacchicis, Daduchos aut alios Ministros sacrorum solitos adstantium coronam ita compellare, *a)inei=te *qeo\n]. Laudate Devin: illos autem respondisse, *simalh/i) *i)a/kxe ploutodo/ta,] ô Semele fili Iacche opum largitor; quod videtur fuisse principium hymni alicuius, in honorem Liberi Patris. Vide quoque Eusebium Hist. l. 2. c. 17. Supra omnia diligentissime caveri solitum, ne horum sacrorum arcana toi=s2 a)muh/tois2]; h. e. Religionis imprudentibus, quos profanos vocabant, innotescerent. Itaque Herodotus, Plutarchus, Eunapius alii, quum in eorum mentionem incidissent, negant sibi fas esse ea loqui, quae sciant. In quam rem Graecis elegans locutio crebro in usu fuit, peri\ tw= mostikw=n e)/ustoma/ moi ke/isqw], qua significabant, perperam eos ore uti, i. e. loqui, qui Mysteria veulgant. Atque hoc quifacerent. e)corxei=sqai ta\ musth/ria] proprie dicebantur, i. e. irreverenter habere, foras proferre, proprie rythmun excedere et regulam rectam, ut loquitur Aristides in docta Disput. kata\ tw= e)corxoume/nwn]. Atque huius Silentii tanta fuit religio, ut nec qui violaret, nec qui oculos curiosos in haec sacra immitteret, impune ferret. Vide historiam memorabilem, de duobus iuvenibus Acarnanibus apud Livium l. 31. c. 14. et nemini ignota Penthei, propter Mysteria inspecta, laniatio, etc. De quibus cum plura adferri possent, ea duntaxat attingere hoc loco voluimus, quae aliquam cum sanctissimis Christianae pietat is institutis speciem assinitatis habere videbantur. Quod pii Patres cum intelligerent, quo facilius ad veritatis amorem corruptas superstitione mentes traducerent; et verba sacrorum illorum quamplurima in suos usus transtulerunt et cum doctrinae verae capita aliquot sic tractarunt, tum ritus etiam nonnullos eiusmodi instituerunt; ut videantur cum Paulo Actor. c. 18. v. 23. Genribus dicere voluisse, a(\ a)gnou=ntes2 e)us1ebei=te, tau=ta katagge/llomen u(mi=n], Quae ignorantes creditis et facitis, ut pii sitis, ea qui possint ac debeant vere credi fierive, ut sitis revera pii, vos docere volumus. Hinc igitur est, quod Patres Sacramenta appellaverunt vocibus e Paganismo petitis: Hinc quod Dionysius c. 5. universam tw= teletw=n th\n i(erourgi/an], Sacramentorum traditionem, in tres actiones distinxit, ritibus et temporibus diversas, *ka/qars1in] Purgationem, *mu/hs1in] Initiationem et *telei/ws1in] Consummationem, quam et *e)poyi/an] saepe nominat. Et ut quinquennio diximus fuisse praeparatos, qui futuri erant Epoptae, ita in ritibus Ecclesiae priscae duplex temporum observatio non parum diversa animadvertitur. Prior circa illos, qui fieri Christiani primo cuprebant: Altera, circa lapsos, i. e. eos, qui graviore aliquo peccato admisso, co mmune ius fidelium amiserant; deinde paenitentes restitui in priorem locum optabant. Et quidem, quod ad priores, tempora illis contractiora erant praestituta, neque ulla quinquen nii necessitas: interim in istis certa temporum intervalla sunt obiervata, et prius quam ad panem cum fidelibus frangendum ali quis perveniret, stadium consuetae exercitationis fuit decurrendum, Primo igitur fiebant Catechumeni, dein Competentes, postremo Fideles ac Christiani. Circa Lapsos disciplina fuit admodum severa et prorsus admiranda; atque, uti in admitten do initiatos quinque gradus diximus fuisse observatos: simillime vetus Ecclesia, in admittendis ad Sacram Communionem lapsis, quinque gradus servavit, sive, ut loqutiuntur Scriptores Ecclesiast. *te)ssaras2 to/pous2 e)pitimi/wn a)nu/esqai], quatuor loca poenae obiri praecepit, antequam pervenirent ad ipsam Communionem. Primus locus dicebatur *pro/sklaus1is2], cum in ipso primo aditu Ecclesiae, separati non solum a Fidelibus, sed etiam a Catechumenis, tres ut plurimum annos manebant, paenitentes in squalore et paedore, omnibus fidelibus legatienes deprecationis iniungentes, ut ait Tertull. de Poenit. Proximus, *a)kro/as1is2], ubi ut plurimum ad alios tres annos admittebantur paenitentes, tantum ut audirent verbum Dei, quando in Ecclesia legebatur: stabant autem intra portam, en tw=| na/rqhki]. Greg. neocaesar. in Epist. Canon. precibus tamen Ecclesiae interesse non audebant. Tertius, *u)po/ptws1is2], ea fuit quaedam interior admissio: ubi tres alios annos stabant paenitentes, precum Ecclesiae participes, ut et Catechumeni, quibus exeuntibus ipsi quoque exibant. Quartus, *su/stas1is2], quae vox e Mysteriis gentium accepta, ubi paenitentes duos persaepe annos agebant; quod ad coetera eiusdem conditionis cum fidelibus, neque iam cum Catechumenis exeuntes, sola participatione Mysteriorum coeteris fratribus inferiores. Tandem *me/qecis2] dicebatur ius communicandi, et, ut loquitur Basilius aliquoties, in descriptione harum poenarum, h( koinwni/a tou= a)gaqou=], Communicatio ipsius boni: Nam bonum est ipsa Eucharistia. Alii eodem sensu dixerunt, e)lqei=n e)pi\ to\ te/leion], pervenire ad consummationem sive ad Epoptiam. Quemadmodum porro Epoptae, quinquennio institutionis suae, docebantur cum ingenti cupiditate epoptiae suae tempus exspectare; unde illa suspiria Epoptarum, apud Tertullian. contra Valentin. sic erudiebantur Catechumeni, ut magna cum aviditate Communionem peterent, unde illis Competentium nomen, uti docent Augustinus, Isidorus. Alii; et hinc mos, ut in publicis sacrae Liturgiae precibus Sacerdos pro Catechumenis Deum oraret, ut eis desiderium regenerationis inspiraret, sicut loquitur Augustin. Ep. 107. Vide quoque Chrysostom. Homil. 2. in poster. ad Corinth. Desymbolis Sacramentorum, per quae divinae illae ceremoniae celebrantur, nihil attinet dicere: Illud vero, quod est et appellatur Fidei symbolum, diversi est generis et fidelibus tesserae praestat usum, per quam se mutuo agnoscunt. qui pietati sacramentum dixere; cuiusmodi tesseras fuisse etiam in paganorum mysteriis ostendimus. Formulae illi, in Mysteriis frequenti. ———— Procul este profani: respondet in Liturgia haec, per Diaconos pronuntiari solita, *o(/s1okathxou/menoi proe/lqete], vel e)/cw peripatei=te o(/s1oi energou/menoi, o(/s1oi a)mu/htoi], Omnes Catechumeni for as discedite, omnes possessi, omnes non initiati; aliis aliter hanc formulam concipientibus. uti porro noctu ritus in Mysteriis non pauci peragebantur, sic noctu Christianorum quoque initiatio inchoabatur, Augustin. de Symbolo ad Catechum. l. 2. Hinc, quae in Catechetica Mystagogica prima Cyrilli Hierosol. dicitur e(s1pe/ra tou= bapti/s1matos2], Gaudentio tract. 5. nominatur, splendidissima nox vigiliarum. Quod autem dicebamus de silentio, in sacris opertaneis servari a Gentibus solito; id institutum veter. Christiani sic probarunt, utreligiosa eius observ ???ione Mystas omnes longe superarint. Hinc ad corum imitationem, universam doctrinam Christianam Veter. distinguebant, in ta\ *e)/kfora] seu ea, quae enuntiariapud omnes poterant, et ta\ *a)po/r)r(hta], arcana temere non vulganda: de quibus neque in familiaribus colloquiie, neque in catechesibus, neque in contionibus verba temere faciebant, coram Paganis, Catechumenis, aut quibusvis aliis non initiatis. Basilius de Spir. S. c. 27. eodem sensu doctrinae Christianae duas facit partes, ta\ *khru/gmata] Praeconia et ta\ *dogmata]. Nec quis ita hospes in Patrum lectione, cui sit ignota formula, in mentione Sacramentorum potissimum usu trita, *i)/s1as1in o(i memuhme/noi], Norunt initiati: Haec enim in rerum silendarum numero praecipue fuisse, vel appellatio ipsa Mysterii declarat. Nam ut vere ait Nicetas Choniates l. 3. de Alexio Imperatore, tunc vere Eucharistiae Mysterium est Mysterium, quando e)xemuqou=men] et curiosas omnes quaesitiones repudiamus. Cum vero in Sacramentis tria haec occurrant, Symbola significantia, Res Symbolis significatae et Ritus celebrandorum Saeramentorum: non tam Res in Sacramentis significatas, et efficaciam illorum siluit vetus Ecclesia, ac Symbola ipsa et Ritus celebrandi rituumque causas. Proin legimus apud theodoretum Dial. 2. Symbolae quidem aenigmatice proponi; Panem enim ita circumloquitur, *th\n e)k toiw=nde s1perma/twn trofh\n], alimentum e talibus seminibus. Alterum Symbolum sic describit, aut potius occultat: *koino\n kai\ tou=to o)/noma, po/matos2 ei)=dos2 s1hmai=non], Commune hoc quoque nomen, potionis speciem significans: quae quidem mera aenigmata sunt. At Res symbolis istis significatae, sine ulla dissimulatione, palam exprimuntur. Quaerit Eranistes, Post consecrationem quomodo haec appellas? Respondet Orthodoxus: Corpus Christi et Sanguinem Christi. Vide Augustin. de catechizand. rudib. c. 9. et de Trin. l. 3. c. 10. e quo posteriore inprimis loco discimus, pios illos antiquos, apud non initiatos, rem quidem symbolis significatam non solitos tacere, imo contra auctoritate gravissima constlevisse affirmare, Sacramentum, quod celebrabant, esse corporis Christi communionem et praesentem Christum sacrae actioni intervenire: ritum vero peragendi Sacramenti, naturam symbolorum et modum praesentiae, solis initiatis aperuisse. Confirmat idem Maximus Madaurensis Ep. ad Augustin. e cuius verbis elicimus etiam non initiatos atque adeo etiam paganos, tantum de S. Eucharistia notum habuiffe: Christianos, cum ad frangendum panem conveniebant, Deum suum Christum praesentem adorare et videre (in Mysterio nempe et ut Chry sost. ait, fidei oculis) sed rationem celebranci Sacramenti ignorasse. Etiam illud, curiositatem Paganorum, quoties inquirere auderent modum Sacramenti huius, arte fuisse a Christianis elusam. Idcirco enim tanta contentione petit ab Augustino, ut, missis ambagibus, rem ipsam sibi velit explicare; quod tamen ne sic quidem impetravit, ut docet Augustini responsio. Similis et circa Baptismum fuit observatio Dionysii Areopagitae, tr. de Baptisino, quem ipse vocat *qeogenes1i/an]: ubi quoque exempla enumerat eorum, qui propter temerata sacra poenas dederunt. Vide quoque Chrysost. ad Galat c. 4 Iam quod ad ritus attinet, certum est, non solum ipsos Paganis et non initiatis fuisse occultos, sed etiam causas Rituum paucis Fidelium fuisse notas. Quare Basilius inter arcana Ecclesiae ponit varios Ritus, ut trinam mersionem in Baptismo, conversionem ad Orientem inter orandum, morem standi die Dominica, cum precas funderentur, et id genus alia. Et Chrysostomus in Catech. Baptizand. ait, ceremonias Baptismi habere mu/stiko/n tina lo/gon kai\ a)po/r)r(hton], mysticam aliquam rationem, verbis minime vulgandam. Etiam Ordinationem Episcoporum et Presbyterorum inter Sacramenta vetus Ecelesia posuit, propter impositionem manuum et Spiritus S. invocationem atque acceptationem: quare huius quoque formulas clam habuit et solis Fidelibus notas esse voluit. Vide Chrysostomum in poster. ad Corinth. Hom. 18. Praeter haec, fuere et alia, quorum cognitio nisi initiatis non patebat. Chrysost. 1. ad Tim. Hom. 7. *ti/ de/ e)sti to\, prw=to\n pa/ntwn; touti/stin en th=| latrei/a| th=| kaqhmerinh=| kai\ tou=to i)/s1as1in oi( mu/stai, pw=s2 kaq) e(ka/sthn h)me/ran gi/netai, kai\ en e(s1pe/ra| kai\ en prwi/a|], Quid est, quod ait, Apostolus primum omnium? h. e. in cultu quottidiano: et hoc sciunt initiati, quomado quottidie fiat et vesperi et mane. Ubi videtur significare, et in vespertina Liturgia et in matutina fuisse preces quasdam, ad quas soli fideles admitterentur, et de matutina quidem res clara est, de vespertina non usque adeo constat. Non recenseo, inter silenda Mysteria doctrinam, de SS. Trinitate, de Incarnatione Iesu Christi et similia capita Euangelicae praedicationis, sine quorum notitia Christianus esse nemo potest. Interim, in Trinitatis mysterio tradendo, summopere cavere Veteres, ne apud paganos, aut Christianos adhucinfirmos, de tanti arcani ratione temere verba facerent. Unde etiam Greg. nazianzenus de Spir. S. Orat. 44. loquens, sic dignitatem eius asserit, ut de qppellatione Dei contendere non audeat. Quod iure quis miretur, quum tot expressis Scripturae testimoniis doceamur Spiritum S. esse Deum. Sed Patres studio veritatis parem semper charitatem iungentes, eam quam vocabant s1ugkata/bas1in], rondescensionem et dispensativam prudentiam, plurimum usurparunt. Minus mirum, quod iidem vocibus, Trinitatis, *o(moou/s1ios2] et similibus, etiam post Concilium Nicenum, per aliquod tempus apud infirmos abstinuerunt, feido/menoi], inquit Basilius de Fide, o)noma/twn kai\ r(hma/twn e)kei/nwn, a(\ le/ces1in au)tai=s2 ou)k e)mfe/retai th=| qei/a| grafh=|]. Parcentes uti nominibus illis, quae non ipsis dictionibus in divina Scriptura exstant. Est et aliud genus rerum, quas in Mysterio debemus semper intelligere, parcius autem ore proferre, inquit Augustin. Ep. 101. ad Asellic. ubi Lector studiosus earum rerum exempla inveniet: Sed nos res eiusmodi inter illa non referimus, quae tanto studio ab antiquis Patribus constat fuisse occultata, etc. Silentii vero causae tres istae praecipuae fuere. I. Sublimitas eorum, quae occultabantur, et ut Cyrillus Hierosolymit. loquitur, to\ u(/ywma tw= didaskome/nwn]. Nam quis a fide alienus, paganus aut Catechumenus, in fide nondum confirmatus, Mysterium nostrae per aquam regenerationis aut manducationis carnis Christi, in Cena Domini, sine scandalo aut risu. audiat? Hinc itaque non initiatorum aures reveriti, de talibus coram illis vel verba plane non fecerunt, vel figurate et cryptice locuti sunt. II. Utaccenderetur hoc pacto cupiditas Catechumenorum. Hinc Augustin. tr. in Iohann. 96. Etsi, ait, Catechumenis Sacramenta fidelium non produntur; non ideo fit, quod ea ferre non possunt: sed nt ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto honor abilius occultantur. III. Studium vindicandi a contemptu res sacras, et contra Maiestatis opinionem illis conciliandi. Quem scopum, uti Gentium habuisse Mystas, testatur Tertullian. contra Valentin. ita et veteres Christianos sibi proposuisse, docet Basilius Magnus loc. cit. Atque haec omnino ratio est, cur nonnulli Patrum, eximie vero praecoeteris Dionysius, quem Areopagitam vocant, de Sacramentis novo quodam et inusitato genere docendi scripserint; quod a cothurno Tragico vel Dithyrambicis ampullis non multum videatur distare. Sciebat videl. Dionysius, tali stylo Gentium Mysteria tractari consuevisse, pro\s2 e)/kplhcin kai\ fri/khn w(/s1per en a)du/tw| kai\ nuks1i\], ad terrorem et horrorem, tamquam in adyto et nocte, uti loquitur Demetrius Phalereus. Ad quam prorsus ideam totus Dionysii de Sacram. liber, ut et reliqui sunt compositi. Consueta is namque et usu Ecclesiae recepta vocabula studiose refugiens, lavacrum Regenerationis non vocat Baptismum, sed qeogenes1i/an]: neque Communionem Cenam Domini, sed teletw=n teleth\n], et e)erotelestikwta/thn e)uxaristi/an] et musth/rion to\ pa/ntwn i(erarxikw/taton], ut alia praeteream. Vide Is. Casaub. Exercitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii num. 43. Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. passim, et infra, Norunt Fideles, it. in voce Silentium.