KABBALA
Hebraeis dicta est lex non scripta, sed per traditionem patropara/doton] ad posteros propagata; a voce Kibbel], i. e. accipere. Sentiunt enim, Verbum Dei s. Legem, iam ab ipsis Mosis temporibus duplicem esse, unam scripto traditam, quam vocant Thora Schebictah], i. e. Legem scriptam: alteram per traditionem propagatam, Thora Begnalpe], quam Kabbalam quoque appellarunt. Utramque dicunt Mosi datam a Deo esse; in monte Sinai; Sed posteriorem a Mose commissam esse Iosuae, a Iosua Senioribus, a Senioribus Prophetis, a Prophetis Synedrio magno, et sic successive ad posteriora Saecula pervenisse, donec in unum digesta fuerit volumen, continens praecipua praecepta et regulas, in usum Israelitarum, qui terram sanctam inhabitarent. Compositum id autem A. C. 230. et appellatum est Talmud Hierosolymitanum: sed cum paucas admodum constitutiones contineut, exigui usus est, Circa A. deiu C. 500. plenius exactiusque Volumen consarcinatum in usum Iudaeorum Babylone aliisque in locis peregrinis degentium, Talmud Babylonicum dictum est, quod quia totum Iudaici Iuris, qua civilis, qua canonici, corpus complectitur, priori longe celebrius evasit. Utrumque Verbo Dei seripto aequiparare ausi, auctoritatem ei divinam attribuunt Hebraei. Cum autem Kabbalistae Talmudistis contradistiuguuntur, sumitur vocabulum Kabbala in strictiore sensu, et significat occultissimam scientiam, consistentem in variis subrilitatibus ac mysteriis, quae ex diversimoda literarum in Scripturis orthographia; earundem varia transpositione et mystica quadam Arithmeticae specie magna animi contentione elicere solent. Sic Gen c. 23. v. 2. Abraham ingressus dicitur ad lugendum, propter Saram]. quod illi, cum litera Caph minor sit reliquis reddunt: Abraham parumper lugebat propter Saram, ob aetatem eius iam decrepitam. Iterum quia primo versu Geneseos litera Aleph sexies exstat, hinc coniecit R. Elias, Mundum duraturum esse sex mille Annos: eo quod in ratione numerandi Hebraeis ustitata Aleph, nota sit millenatii, Quoad transpositionem literarum, sic e. gr. procedebant Cherem], inquiebant, siguificat anathema s. excommunicationem; ex quo per meta/sqes1in] Rachem], i. e. misericordia: item Ramach], secundum Hebraeorum computationem facit 248. qui numerus secundum illos eacte refert membra humani corporis. Unde collegere, hominem excommunicatum seria paenitentia id efficere, ut Cherem in Rachem, et maledictio in benedictionem vertatur: quod si pertinaciter impaenitens maneat, Cberem redire in Ramach, et maledictionem se insinuare in omnia hominis illius membra sicque illum funditus perire ac destrui. Rursus cum Isch] significet virum, Escha] vero feminam: notant in voce virum denotante reperiri literam Iod, quam non haber feminae nomen; contra in vocabulo feminam significante deprehendi literam He, qua viri caret nomen, quae duae literae iunctae efficiunt unum ex Dei nominibus Iab, , quibus demptis Esch] residuum ignem notat: Hinc aiunt, quam diu viro cum uxore bene convenit, Iab i. e. Deum esse cum ipsis: cum vero animorum dlssidiis colliduntur, ignem inter eos flagrare etc. Ur plura de illorum delitiis non addam. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 4. c. 8. De Kabbala, ex pico Mirandulano, praedictis consonam seribit Fungerus: A Chaldaica enim voce , quae accepit, vel suscepit significat, ut sit receptio, deducit; docetque eam doctrinam esse, quae solo auditu pereipiatur; qualia et Aristotelis erant a)kroa/mata]: idque ab iis solum, qui Annum Aet. 40. excessissent, vide Esdr c. 4. v. 15. Idem addit nemini licuisse de Kabbala quidquam mandare literis etc. Vide eandem vocem supra in litera C.
KALENDAE
primus cuiusque mensis dies; Singulos enim menses Romani ex Romuli instituto distribuerunt in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus: e quibus Kalendae a Gr. verbo kalw=], i. e. voco, dictae sunt, hanc ob causam, Priscis temporibus, antequam Fasti a Cn. Flavio Scriba invitis Patribus in oinnium notitiam proderentur, Pontifici minori haec provincia delegabatur, ut nova: Lunae primum observaret aspectum, visamque Regi sacrificulo nuutiaret, sicuque tum sacrisicio a Rege et minore Pontisice celebrato, idem Pontifex Kalata, i. e. vocata in Capitolium plebe, iuxta Curiam Calabram, quae casae Romuli proxima erat, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat. et quintanas quidem, quinquies dicto verbo kalw=], septimanas repetiot septies praedicebat. Hunc autem diem, qui ex his diebus Kalatis primus esset, placuit Kalendas vocari. Ideo autem minor Pontifex numerum dierum, qui ad Noas superesset Kalando prodebat, quod post novam Lunam oportebat Nonarum die populares: qui in agris essent, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a Rege sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum, Macrob. Ter. Varro de Ling. Lat. l. 5. his diebus Nonas hoc modo a Pontisicibus Kalatas esse memorat: Dies te quinque Kalo Iuno Novella, Septem dies te Kalo Iuno Novella, vel ut Ios. Scalig. legit, Iana Covella, i. e. Luna caelestis. Quamvis Iuno non raro Lunam denotet, quod vel ex hoc ipso patet, quod Iunoni omnes Kalendae, veluti mensis primitiae, sacrae erant: Sicut enim Annum lovis, ita Menses Iunonis esse existimarunt Vetr. Unde Ovid. East. l. 1. v. 55. Vindicat Ausonias Iunonis cura Kaleudas. Unde et ipsa Kalendaris appellata est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. et 5. ut et infra: de singulorum Mensium apud Rom. Kalendis. Apud Athenienses quoque Kalendae sacratissimae erant teste Plutarch. l. de vitando aere alieno. Neque ramen inter festa censebantur; quamquam non tam Apollini sacrae etant, quam omnibus Diis, ut Docer Schol. Homeri ad. Od. v. et Plutarch. in quaest R. quorum hic ait: *e(/llhnes2 en th=| *noumhni/a| tou\s2 sqeou\s2 s1ebo/menoi, thn\ deute/ran *h(/rws1i kai\ *dai/mos1in u)podedw/kas1i], Graeci Kalendis Deos venerati, sequemptem diem Heroibus ac Daemonbus consecrarunt. Itaque Kalendis sacra Diis faciebant, ex Lege: *tai=s2 *noumhni/ais2 squ/ein], Mensium Kalendis sacra facito, cuius meminit Libanuis Declam 8. In arcem tunc ascendebant, et vota faciebant, ut Urbi publice et sibi privatim fausta omnia eventirent: quae sacra *e)pimh/nia] dicta sunt; eratque tunc Agon, praebebaturque Pavonum spectaculum, quod circa Antiphontis aetatein institutum est. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Atiis. l. 1. tit. p. 85. et infra Nenomenia. Imitatione Gentilium festum, quod Kalendarum Festum, ut Kalendae, apud Scriptores, passim dicitur, Christiani quoque olim celebravere Kalendis Ianuarii, quibus Annus aperitur. Qui eas, Ethnicorum more, choreis indecoris et mulierum ferarumque assumptis vestibus formisque mire foedabant, tanta pertinacia, ut licet in has Kalendarum spurcitias graviter ingentique cum zelo sancti Patres passim inveherentur, neque semel Conciliorum auctoritas in iis eradicandis omnes virts adhibuerit, indictis ad hanc diem ieiuniis ac litaniis, quo, ludicrae et impiae festivitatis loco, vera ac solida exercitatio, succederet: nihilominus ita evelli non potuerint, quin extremis etiam temporibus plus solito acceperint vires, et non a saecularibus duntaxat, sed et ab ipsis Episcopis ac Sacerdotibus, legantur usurpatae. Unde eiusmodi festivitati Festi Hypodiaconorum nomen datum, non quod Subdiaconi solum choreat has scelestas ducerent, sed quod hac ioculari appellatione indicare voluerint Galli, festivitatem hanc fnisse ebriorum Clericorum, s. Diaconorum: id enim evincit vox Soudiacres, i. e. Saturi Diaconi, quasi Diacres saouls. De ea autem sic Beletus Div. Offic. c. 72. Festum Hypodiaconorum, quod vocamus Stuliorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in Epiphania, vel in eius octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in Eccl. Levitarum ss. Sacerdotum, Puerorum i. e. minorum aetate et ordine, et Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde ist, ut ille quandoque annumeretur inter sacros Ordines quandoque non etc. Quae Episcoporum Clericorumque lascivia a Graecis originem videtur cepisse; cum in octava Synodo can. 16. ex versione Anastasii, legamus fuisse tum quosdam Laicos qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere (ita namque a cervice usque ad capita contorquebantur clericali wore in orbem tonsi viderentur) et gradum quasi Sacerdctalem, per quaedam indusia et vestimenta sacerdotalia, sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus i. e. palliis cir cumamictos et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium Patriarcham adseribentes, eum, qui in adinventionibus risum moventibus Praelatus et Princeps erat, et insultabant et illudebant, quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones et consecrationes modo autem acute calumnias et de positiones Episcoporunt quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et praevaricatorie agentes et patientes, etc. Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium id ludi sumeret, Libertas Decembrica appellata est, teste eodem Beleto, c. 120. ubi in nonnullis Ecclesiis, Remensi imprimis, Episcopos et Archiepiscopos cum subditis suis ludere et ad lusum usque pilae sese demittere consuevisse, atque hoc pacto Saturnalia Romanorum, quibus servi cum heris aequali conditione agebant, imitatos fuisse, addit; Vivebat autem is circa A. C. 1182. Desiisse videtur in Gallia foeda haec Gentilium cacozelia, ex quo serio manum admovit Facultas Theologiae Prisiensis A. C. 1444. missa ad id Epistola Encyclica ad Galliae Praesules, damnatoque pleno in Theologorum consessu, hocce Festo, in quo Sacerdotes ipsi ac Clerici Archiep. aut Ep, aut Papam creabant, Faturoum eum appellantes: Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi vultibus aut in vestibus mulierum aut lenonum vel bistrionum, choreas ducebant, in Chore cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu Altaris fuxta celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exercebant, thurisicabant de fumo foedito ex corio veterum sotularium et per totam Eccl. currebant, saltabant etc. quae verba sunt citatae Epistolae quam Savaro in lucem edidit. In Anglia vero luculenta eius vestigia adhue XVI. Sec. superfuisse, colligitur ex Inventario Ornamentorum Eccl. Eboracensis A. C. 1530. in Monastico Angl. Tom. III. p. 169. ubi ista leguntur, Item una mitra parva cum petris, pro Episcopo puerorum. Infra, Item unus annulus pro Episcopo puerorum et duo archys, unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis etc. C. du Fresne in Gloss. ubi etiam de Clericorum conventibus ac collationibus, singulis Kalendis fieri solitis, ut de suo ministerio et religiosa conversatione atque de his, quae in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent etc. ut ait Riculphus, varia congessit. De Kalendis Mattiis, Anni apud vett. Francos principibus vide supra, in voce Annus, ut et in Calendae. Kalendae totius Anni apud Rom. sacris aliisque rebus insignes.
KALENDARIUM
quod vulgo Almanacum, vide supra Alinenach, Gr. *mhniai=a u)pografh\], singulos inenses eorumque dies anuotatos habet. Apud IC. accipitur etiam pro negotiatione nominum faciendorum: Kalendis enim pecunias foenori collocabant, et usuras exigebant, qua tristes ptoin et celeres app ellat ae Martiali. Unde peculiariter Kalendarium librum foenebrem, codicem occupatarum, h. e. foenuri collocatarum pecuniarum denotat, Angl. Adebt book, Quo sensu sumitur vox in illo vulgato, Nemo beneficia in Kalendario scribit. Apud Tertullian. de Habitu mul. cum ait, Graciles aurium cutes Kalendarium expedunt: Kalendarium explicat Franc. Iunius per domus universae censum, qui perscribi in eo solebat. Ferebantur enim matronae universae domus censum auribus gestare, cum nimia luxuria modum excederent. Unde apud Sen. de Benef. l. 7. c. integra patrimonia auribus propensa dicuntur. Vide Casp. Bartholin. de Inaurib. vett. Ceterum de Kalendario Rom. consule Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. et seqq. de Attico, Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 1. p. 197. et seqq. At Kalendarium, in Ep. Pacomii ad Corn. Archimandritam, apud Gennadium, Ne obliviscaris Kalendarium, cuiuslibet mensis Sanctorum nota est, inquit Dom. Macer, qui aliter Catalogum Sacrum et Martyrologium, in Eccl. Rom. dici addit, in Hierol. Vide infra in Martyrologium: supra quoque a Calendario.
KALI
herba Arabibus dicitur, quae ad vitra conftanda exuri consuevit, in Aegypto et Syria fregquens. Ex eius certe cineribus cum quodam silicum genere mixtis pretiosissima ac nitidissima crystallina Veneti conficiunt. Provenit etiam in prov. Narbonensi, ubi Vitraria dicitur, uti cineres eius in lapidem ferruminati Solda, quasi Solida, a solidando. Latinis Salsola, Graecis a(/limon] est, unde et Chali s. Kali ortum, quod salso sapore hic frutex ext, quem, siccis et arenosis locis gaudentem, in iustam arborem apud Armenios assurgere aiunt. Salmas. ad Solin. p. 1096. et seqq. Vide quoque hic passim. Bochart. hoc, de una aliqua specie huius herbae concedens, in genere Kali ciceris speciem Arabibus, Hebraeis propre tostum aut frictum denotare, adeoque 2. Reg. c. 6. v. 25. ubi in fame Samarica columbim stercoris cabi quartam patrem venisse quinqe argenteis dicitur, frictum cicer, quod bis Kali, 2 Sam c. 17. v. 18. alias stercus passerum s. columbarum dicitur, intelligi posse docet, Hieroz. Parte post. l. I. c. 9. Vide quoque infra passim.
KARRAITAE
Hebr. Karaim], quasi Textuales s. Scripturarii, dicti sunt apud Iudaeos, qui prius Tsadikim appellabantur. Hi ante captivitatem Babylonicam iidem erant cum assidaeis, Hebr. Chasidim], postmodum, cum priores unice Scripturae lectioni vacarent, posteriores vero traditiones sectarentur, distingui coepere Inprim is cum opera supererogatoria, tamquam vecessaria, Assidaei urgentes, Pharisaearum arque Essenorum sectas protrusissent: Tum enim, quoniam utrique Traditiones Verbo Dei scripto anteponebant, Isadikim aestu disputationis provecti, non Traditiones solum omnes sed et reliquos Scripturae libros, Pentateucho excepto, reiecerunt, proin Karaim appellati. Alii tamen, totam Vet. Test. scripturam illos amplexos, solas traditiones repudiasse volunt: quae si sententia obtinet, hactenus innoxii fuere. Verum processutemporis, cum a Sadoco ac Baitho seducti, virtutum praemia, selerumque poenas in futuor Saeculo nullas exspectandas esse assererent, resurrectionem etiam inficiarentur, in Sadducaeismum ii prolapsi sunt, haeresin exitialem, de qua suo loco. Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 1. c. 9. etc. Vide quoque infra ubi de Sadducaeis.
KESITA
Hebr. Gen c. 33. v. 19. ubi Iacob emisse dicitur a filiis Hemor portionem agri centum Kesitis; item Hiob. c. 42. v. 11. ubi ab amicorum singulis Hiob accepit Kesitam unam, non est agnus s. ovis, uti Graeci, Onkelos, Syrus, Arabs, Vulgatus, reddunt, sed nummi genus, s. moneta proba ac a)ki/bdhlos], quod proprie vox notat. Sic ut generale probae monetae attributum ad certam speciem hic videatur translatum, dictam sic, quod maxime esset sincera et ex auro vel argento purissimo conflata; vel quod in ea pondus rigide et exacte observaretur. Itaque centum illae Kesitae, quibus to\ mnh=ma] praefatum uti Steph. vocat in Actis, emptum fuit a Iacobo, non fuere centum agnae, nisi aureas et argenteas Mandrabuli agnas intelligas, aut oves, quas in crumena se condidisse, dicit Strabax in Plauti Trucul. i. e. ovium, a patre venditarum, pretium 20. minas. Nisi agnorum nomine caeperint forte Interpp. nummos, agnorum imagine signatos: quomodo apud Plin. l. 18. c. 2. Servius Rom. Rex boum oviumque imaginibus primus as signasse legitur. Quodnam autem proprie nummi genus sit, definiri non potest: nam quod Hebraei summo consensu vocem hanc i. e. obolum, explicant, ridiculum omnino videtur. Ex hac enim sententia Iacobus agrum suum centusse circiter emerit: et amici Hiobi minutam illam stipem contulerint, singuli nempe unum assem, quod fuerit contumeliae genus. An, cum Kissut], quandoque in Paraphrastis pro ornatu sumatur, sensus verborum esse possit, a Iacobo empti agri pretium fuisse centum margaritas, aut vero centum gemmas, ut quae inter ornamenta primas tenent, quod Ionathani placuit et Hierosolymitano Interpreti. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. II. c. 43. ubi de Ovium nominibus.
L.
Latinorum consonans liquida et immutabilis, cui la/mbda] Graecorum responder; mutam, cui in eadem syllaba iungitur, ancipitem reddit. Sic enim t. in Atlas, Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum. v. 7. corripitur, producitur autem apud Virg. Aen. l. 8. v. 140. Ad Maiam maximus Atlas. Idem Ibid. v. 236. et 141. In hanc saepe R. mutatur, unde ex Frater Fratellus: et Ovid. Fast. inquit: l. 5. v. 480. Aspera mutata est in lenem temkpore longoLittera. Laudis index L. Scalig. est. Vide Robert. Titum l. 10. c. 14. Voss. in Aristarcho. In notis antiqq. significat, Lucius, Laelius, libertus, locus, lex, lector, quinquaginta etc. L. A. lex alia: L. An. quinquaginta annis. LD. laudandum. L. DD. D. locum Diis dicavist. L. DIV. locus divinus. L. M. D. C. Q. libens merito dicat consecratque etc. Fr. Gouldmann. in monetis Gallicis L. Coronatum Conspicitur, sub Lud. XII. Cudit enim is Denarios cum L. coronato, Gall. Deniers a l'L. couronne dictos, prtii 10. den. Turon. cum cruce anchorata, et Inscr. in aversa parte, quorum typum habes apud C. du Fresne ubi de Monetis Galliae Regum. Idem Grossos denarios fieri curavit, Gall. gros Deniers, prtii 2. sol. 6. den. cum cruce liliata, binis coronulis et binis L. inter crucis brachia, addita. Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM. In aversa parte, cum seuto 3. liliorum coronato, et binis L. ad latera, ac Inscr. LUDOVICUS FRANCORUM REX, apud eund. Ibid. De litera L. quae in nummis antiquis nonnumquam conspicitur, quamque pro Graeco *l] positam, et *lukabanta], i. e. annum, denotare, nonnulli volunt, vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 87. Nec omittendum, quod in clypeis Laconum eandem literam insculptam, apud Vett. legimus. Quid in Agrimensoria ea notet dicemus infra lemmate in Rectum.
LAABIM
fil. Mesraim, Gen c. 10. v. 13. Ab hoc Libya, quae prius (ut Hier. refert in Quaest. Heb.) Phutensis regio appellata est, nomen habet.
LABAN
frater Rebeccae fil Bethuelis filii Nachor ex Melcha: cuius Historiam vide Gen c. 24. v. 29. et seqq. Apud Ioseph. Antiqq. l. 1. Torniel. Salian. etc. Est et locus in deserto, ubi Moses Deuteronomium praelegit filiis Israel. Deut c. 1. v. 1.
LABRA
a quibus Plin. l. 11. c. 37. Brocci, Labeones (adde et Chilones) dicti, et os probum duriusve, animal generantibus: pro iis cornea et acuta volucribus rostra, Horum exporrectio cogitabundis vel admirabundis gestus peculiaris est. Unde Satyricus de Mathematicis, Pers. Sat. 3. v. 82. Atque exporrecto trutinantur verba labello. Iisdem digito impresso simulacrum erat ferme in omnibus Aegyptiorum templis, ubi colebantur Isis et Serapis, quod Varrro Harpocratem vocat de Ling. Lat. l. 3. ut hoc hieroglyphico homines moniti silentium tenerent, neque Isidem Serapidemqueve homines fuisse, voce proderent, ut eidem visum: hoc enim sub capitis poena vetitum erat. At labia sua aperiri, Deum suum laudaturus, passim in Psalmis suis, petit Regius Prophera. Inter instrumenta enim sermonis Labia quoque, ut quae vocem ultimo formant. Quod enim de Petro quodam Brabanto natrat Turueb, eum, quoties volebat, toties ex ima corporis parte, labiis immotis, loquutum esse, s. arti exercitationique, s. Daemonis imposturae, merito tribuit Vierus de Praestigiis Daemon. l. 2. c. 12. Imo facundiae haec sedes. Unde des Sponso legimus Ps. 45. v. 2. infusa est gratia labiis tuis. Et de Sponsa Cantic c. 4. v. 11. Favum stillant labiae tua ô sponsa; mel et lac subsimt linguae tuae Esaias vero et Labiae sua atringi petit pruna ab Altari sumpta, ab uno ex Seraphim, ut mandata Dei ad populum digne eloqui posset, c. 6. v. 5. et seqq. Nec gratior Deo victima iuvencis labiorum, Hos. c. 14. v. 2. etc. Quare et haec tam nobilis oris pars, pro genio nationum, ornatu suo non caruit. Et quidem in labro inferiori, ab adolescentia perforato, grandes annulos gemmis fulgentes, viros Brasilienses appendere, discimus ex Ioh. de Laat. Nov. Orb. Descr. l. 12. c. 16. Viditque Petrus Martyt Regi Nagoatae, aliisqueve Priucipibus suspensam naso lamellam auream, quae ad ornatum labia tegebat. Etiam Aloys. Cadamustrus Tom. I. in Prom. Zagro narium interfinium utrique sexui annulo aureo traiectum, qui cibum sumpturis demebatur. Cui affinis est circulus aeneus, quem in labio habuisse Aethiopum quorundam mulieres, refert Strabo l. 15. p. 716. et l. 17. Vide quoque supra Fibula. etc. Sed et in poenam ignominiamque haud vulgarem praecisa non raro, uti hic passim videre est. In luctu vero et confusione ea obvelarunt olim Hebraei Micae c. 3. v. 7. Ita erubescent isti viedentes et pudore suffundentur isti divinatores. obvelabuntque mystacem suum quotquot erunt: quia nulla erit exauditio Dei. Quod extremitarem vestis in caput attrahendo, facere illos consuevisse, docent D. Kimchi et Aben-esra, Vide quoque Pitagium ad Lev. c. 14. v. 45. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. ubi de labro superiore idem notat, ex Ezech c. 24. v. 7. uti de labiis ductandi, h. e. irridendi, Vett. more, quod e)pi/ tou ta\ xei/lh diastre/fein] Graecis, A. Gell. l. 18. c. 4. ibique Oisel. Not. et Salmas. ad Trebell. in Gallienis, nec non infra Mimosa octio; it. Sanna, de labiorum moin servis prohibito; de consuetudine vett. Aegyptiorum et hodiernorum Turcarum digitis labia compescendi Anglorum, primoribus labris osculandi etc. alibi.
LABRUM_Aeneum
pone Altare aeneum, in Atrio, Tabernaculum versus, divino iussu, exstructum, occurrit Exod c. 30. v. 18. et seqq. ex quo aqua e duodecim siphonibus s. mammis promanabat, ut rotidem Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi, una vice ex eo lavare possent. Quo exprimebatur animarum nostrarum ablutio per Christum, cuius sanguis nos ab omni peccato purificat, 1. Ioh. c. 1. v. 7. coll. cum Ephes c. 5 v. 26. Sed et Sacetdotibus sacra non esse illotis manibus tractanda innuebat. Vide Andr. Rivet. Exercit. in Exod. l. c. Eius loco postmodum Mare aeneum, quod duodecim boves ex aere sustinebant, in Templo, Salomon struxit, cui et alia minora lavacra, victimarum abluendis carnibus, apposita erant; 1. Reg. c. 7. v. 23. Vide insra ubi de Mari Aeneo: uti de Labro e muLierum speculis conflato, infra aliquid in voce Zelotypa.
LAC_Caprinum
non magui solum in Medicina usus, Vide inter alia infra Praesides; sed et apud quosam populos in quottidianis cibis est. Hinc Salomon Proverb c. 27. v. 27. Et sufficiet lac caprarum ad cibum tuum et in cibis domus tuae et in victum ancillarum tuarum. Et Hier: in Iovinian. l. 2. c. 4. Esto bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum; caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Sic Galen. peri\ *eu)xum. *ai)gei/w| me\n ou)n ga/lakti plei/stw| xrw=ntai par) h(mi=n, w(/per en a)/llois2 e)/qnes1i boei/w|]. Caprino lacte apud nos (in victu quottidiano) multum utuntur, ut bubulo apud alios populos. Et Varro de Re Rust. l. 2. c. 11. Est omnium rerum, quas cibi causa capimus, liquentium (lac) maxime alibile et id ovillum, inde caprinum. Ubi in alimentis, quae ex rebus liquidis constant, primas ovillo dat lacti, caprino solum secundas: sed praeter Medicorum mentem, Vide Dioscorid. l. 2. Galen. l. c. Paul. Aeginet. qui muliebri lacti primas, caprino secundas, asinino ovilloqueve tertias, ultimas tandem vaccino, tribuit; Aetium in Tetrabiblo 1. Serm. 2. c. 87. Alios. Quam ob causam summus Deorum, Iuppiter, aut Crerae Regulus verius, circa Abrahami tempora, caprae lacte nutritus fertur; quam capram in caelum Astronomi transtuler unt, Amalthaeam vocitantes, quod ex Phoenicio amantha, et Hebraeo , i. e. nutrix, Ruth c. 4. v. 6. deflexum. Sed addit Galen. ubi supra, non tuto lac caprarum absque melle offerri, quod nec vetustissimos illos mortalium latuit, quo Iovi proin duas nutrices, et praeter Amalthaeam, quae lac caprinum; Melissam quoque, quae mel illi subministraret, assignarunt, Lactaut. de Falsa Relig. l. 1. c. 22. Unde Callimach. Hymno in Iovem, ----- s1u\ d) e)qh/s1ao pi/ona mazo\n]*a)igo\s2 *a)malqei/hs2, e)pi\ de\ gluku\ khri/on e)/brws2].----- Tu autem suxisti pingue uberCaprae Amaltheae, et insuper dulcem favum comedisti. Nec desunt e Vett. qui quoslibet infantes primo melle, dein lacte, nutritos fuisse, testentur, Vide Ep. Batnabae cum Notis Voss. Paulum peiodeuthn\]. Alios. Itaque in xutridi/w|] s. ollula, spongia melle plena infanti sugenda offerebatur. Quo pertinent haec Aristoph. in Acharn. Act. 2. Sc. 4. v. 62. *do/s2 moi xutri/dion s1foggi/w| bebus1me/non]Unam offertam spongiolam mellis ollulam. Ad quae verba Scholiastes *o(/ti xu/tran fe/rous1in, en h(= po/ggos peplhrwme/nos me/litos kai\ tiqe/as1in en tw=| sto/mati tw= paidi/wn], Ollulam ferunt, in qua spongia melle plena, quam infantum osculo admovent. Itaque etiam Esai c. 7. v. 15. mel infanti praescribitur cum lacte. Et in Baptismo Veterum, scribit Hier. adv. Luciferianos c. 4. e Lavacro egressos, lactis et mellis pregustare concordiam, ad infantiae sigmficationem: Quomodo Tertullian. De Cor. Mil. c. 3. Dehinc ter mergitamur ---. Inde suscepti lactis et mellis concordiam pragustamus, Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. L. II. c. 51. et, si placet, c. 45. ubi, butyrum etiam exprimi ex ovillo et caprino lacte, ignorasse Galen. ostendit. Lactis autem cagula primum Aristaeum tradidisse mortalibus, habes apud Iustin. l. 13. c. 7. Ut et alia quaedam addam, Inferiis additum olim Lac et vinum, s. phga\s2 ga/laktos], ut ait Sophocles, legimus apud Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 308. Ipse tenens nuuc lacte sacro, nunc plena LyaeoPocula, odoriferis aspergit floribus ar as. Unde et in eliciendis Manibus eodem, inter alia, utebantur, Serv. ad Aen. l. 3. illud, v. 66. et seqq. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte,Sanguinis et sacri pateras, animamqueve sepulchroCondimus. ----- Ideo, inquit, lactis et sanguinis mentio facta est, quia affirmantur animae sanguine et lacte delectari ---- Bene animam Lacte et Sanguine ad tumulum dicit elicitam. Lacte namqueve corpus nutritur post animae coniunctionem. Et anima sine sanguine numquam est. Et quidem, Lac novum. Idem iterum ibid. l. 5. v. 77. Hic duo rite mero libans carchesia BacchoFundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro. Sed et terra, fimus, sanguis. lac mixta a Kyrkessorum Sacerdodotibus, quoties sacris operarentur in voce Kirkessi De haedos in lacte matris coquendi ratione, huiusque usu idololatrico magicoqueve, ad frugum ubertatem procurandam, vide supra in voce Haedi. Nec praetereundum, quod in sacris Bonae Deae Lactis nomine vinum, quod in vase Mellaria dicto inferebatur, solitum fuetit appellati ut infra videbimus, ubi de hoc vase, item in voce Vinum. Alias in communi usu, siti levandae, uti loquitur. Stat Theb. l. 2.v. 84. ----- lacte novo domuisse cruorem, Memorantur Scythae, Massagetae, Sarmatae, Concani, alii immanes populi. Vide Barth. ad l. c. De Lactis Asinini, sanitate usu, vide Virum Cl. ad Iustinum l. 13. c. 5. ad luxuriam, usu, sic Plin. l. 11. c. 42. Conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe Domtii Neronis coniux, quingentas secum per omnia trahens fetas, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens etc. Apud eund. habes plura ibid. ut et c. 39. et 40. ubi de animalium mammis varia. Vide quoque ubi de Galactite lap. Galactophagis, Galatia, et infra, in voce Lactarii. Addam saltem, lac auferendi animantibus lactiferis nequitiam inter veneficii species, occurrere, cuius mentio inter alia fit in Additam 2. Lud. Imp. c. a 8.
LACERANDI_Vestes
in luctu ritus, apud omnes fere gentes, Hebraeos inprimis; in usu fuit: unde Sacerdos Maximus cui neminem lugere permissum erat, prohibetur caput suum retegere et vestimenta sua discindere, Lev. c. 21. v. 10. quasi duobus his ritibus tota lugendi cerimonia absolveretur. Cur Legi Caiaphas non paruit, qui, innocentissimi Agni confessione audita, die/r)rhze ta\ i(ma/tia], vestes discidit. Matth c. 26. v. 65. Talmudici tamen Doctores non omui laceratione vestium Pontificibus Vet. Test. interdictum contendunt, sed ea tantum, quae populo in usu erat: quem a superiori parte deorsum illas scindere solitum aiunt; cum Pontificibus interiorem saltem illorum partem, fimbriam viz. peniculamentaqueve adsuta, lacerare licitum fuisse velint, uti adnotat Cunaeus de Rep. Hebr l. 2. c. 3. Hebraeos sequutae aliae gentes in omni graviore incommodo, idem faciebant, ut passim legimus. At Aug. Dictaturam sibi a populo oblatam, non lacerataa quidem; sed plane deiecta ab humeris toga, nudo pectore deprecatus est, apud Suet. in eo c. 52. etc. Vide quoque supra Corona, infra in voce Lacertus, item ubi de Lugendi Ritibus, nec non in voce Luctus. Sed et mulieri suspectae apud Hebraeos, laceratae in Iudicio vestes Vide infra Zelotypia: etiam initiati in Eleusiniis sacris, vestem, pstquam usu detrita esset, Cereri et Proserpinae ex lege consecratum, priusquam suspenderent, lacerabant eas scindebantqueve, ne quis in suum usum illas posset convertere ut videbimus, infra in voce Vestis. De militibus, qui cum defectionem molirentur, ab Impp. suis, lacerabant vexilla, Vide ubi de Vett. Vexillis.
LACERTUS
inferior brachii pars nervosa, et musculosa, a)gkw\n] proprie, ut os inter humerum et lacertum, brachium, a lacere dictus, quod ad lacerandum habilis sit. Unde hos vel praecipue, in luctu, palmis pugnisque verberavere olim Vett. uti observat Casp. Barth. ad Claud. de Raptu Proserp. l. 2. Carm. 35. v. 248. ----- planctuque LacertosVerberat et questus ad nubila rumpit inanes. Imo et laceravere. Stat. l. 2. Sylv. 6. v. 83. ----- Non saepius atrosNigrasset planctu genitrix tibi saeva lacertos. Quem morem in Iudaicis quoque mulieribus notat B. Hier. in Ierem l. 3. c. 16. Mos hic fuit apud Vett. et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos et calvitium saciant, quod etiam Hiob fecisse legimus. Vide quoque infra, ubi de Vett. Planctu. Alia fuit ratio eos cruentandi in sacris Baaliticis, quorum in Historia Regum mentio; item in Phrygiis sacris, qui in honorem Cybeles siebant, de qua vide hic passim, ubi de Cybele, Gallis Sacerdotibus, Sanguinis die etc. Quia vero, Lacerti ndosi robustiqueve ad virile robur adeo necessarii, vide Franc. Iun. Comm. de Pictura Vett. l. 3. ut solo hoc nomine vires non raro intelligantur, nervis omnibus contentis, validae; quemadmodum Hercules hinc lacertosus, in Priapaeis Carm. 36. et de Aeschine Quintilian. l. 10. c. 1. Carnis plus habet (Demosthenes) lacertorum minus: Eam ob causam iis serta quoque circumdedisse Vett. notat Farnab. ad Thyestem Senecae Act. 5. v. 945. Quis me prohibet flore recentiVincire comam? Imo gemmas margaritasqueve in lacertis Indorum Reges olim habuisse, legimus apud Curt. l. 9. v. 1. sicut alii in eadem gente nobiliores opulentioresqueve aurum, l. 8. c. 9. Apud Horat. vero Carm. l. 1. Ode 9. v. 23. Idem. Pignusque direptum lacertis, Bartholino est armilla sponsalitia pignoris loco a proco circumdota, quali Iuniam Fadillam sibi desponsavit Maximinus iunior, apud Iul. Capitolin. Vide eum l. de Vett. Armillis, et supra in voce Brachium.
LAEL
fil. Elizaph Principis. Num c. 3. v. 24.
LAETITIA_Nuptialis
Hebr. , epulum erat apud Hebraeos, a Sponso sive caelibe ante, sive viduo, sive uxori etiamnum superstiti coniuncto, late lautequeve celebrandum, per dies a deductione minimum septem, ubi virgo erat Sponsa (exemplo vetustissimo sumpto, cum ex Iacobi et Rachelis nuptiis, tum ex Samsonis, ut videre est apud Ioh. Selden. de Iure Nat. et Gent. l. 5. c. 5.) per triduum minimum, ubi vidua s. vitiata ducebatur. Qui mos adeo severe exigebatur, ut, cui plures Sponsae essent simul deducendae, is singulis uxoribus singulas epulas per totidem dies celebraret, idqueve laetissime, perquam pollucibiliter, et cum ab omni labore vacans, tum ab omnimodo sollennis laetitiae genere alio, quod forte genio tunc placere posset. Rationem adiciunt, Quonium non commiscenda est laetitia (eiusmodi sollennis et epularis) cum laetitia; alia sc. cum alia non commiscenda, nec binae confundendae. Et quidem epularis huius laetitiae manifesta sunt in Euangelio vestigia, ubi et Architriclini, qui epulis praerat, mentio, Ioh. c. 2. v. 9. Etiam Gaudentius Ep. Brixianus, Tract. 9. Nuptiae, inquit apud Iodaeos cum fierent, unus (quantum extraditione comperimus) dabatur de Sacerdotali ordine, qui morem disciplinae legitimae gubernaret, curamque pudoris ageret coniugalis, simu! et conviviorum apparatum, ministros atque ordinem, dispensaret; et hoc pro officio Architriclinus, h. e. triclinis Praepositus diceretur. Unde vero is didicerit, Architriclinum necessario fuisse ex ordine Sacerdotali, compertum non est. Floruit autem Gaudentius is, sub A. C. 400. Cum Itaque Laetitia haec inter ritus adeo necessarios esset, hinc neque Virgo neque Vidua, neque Vitiata rite deduci poterat pridie Sabbathi aut postridie, nedum ipso Sabbatho aut die alio festo: quin nec intermediiis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus, quos profanam partem Festi nun cupant. Et quidem illud de Sabbatho, monuere Maiores, ob reverentiam eius, ne ex apparatu epulari, qui deductionem ex more praecederet,sive initio abbathi, sive fini proximante, forte violaretur festum. Intermediis vero quinque Paschatis, et sex Scenopegiae diebus, tametsi velut profesti haberentur, nihilominus deductio eandem ob causam rite non fiebat,quam de alia cum alia Laetitia sollenni non commiscenda afferri monuimus. Misna tit. Moed. Katon c. 1. Deducendae non sunt uxores in diebus illu intermediis, nec Virgines, nec Viduae, nec Fratriae, eo quod laetitia sollennis etiam ab initio illius festi usque adfinem celebratur. Atque de hac sollenni Laetitia, quaper regulam iam dictam excludi volunt aliam laetitiam sollennem, intelligunt Magistri verba Legis, Deut c. 16. v. 12. 14. et 15. Vide Selden. Uxor. Hebr l. 2. c. 11.
LAMBERTUS
Italiae Rex, fil. Guidonis Spoletani Duc. a Formoso coronatus A. C. 893. Cuius aemulus Berengarius, Foro-iulii Dux. excaecato Lud. fil. Bosonis, a Ioh. X. coronationem vicissim extorfit. Occisus A. C. 910. in venatione ab Hugone, Com. Mediolanensi. Luitpr. Hist. l. 1. Flodoard. Hist. Rom l. 4. c. 2. Avus eius cogn. cum Alberto Tusciae Marchione, qui ambo Carolomanni partes tuebantur, Ioh. IX. in carcerem detrusit, A. C. 878. Luitpr. Aimon.
LAMECH
Methusaelis fil. natus A. M. 875. pater Noachi: ex Sethi fam. Gen c. 4. v. 18. Ioseph. Antiqq. l. 1. Item abnepos Caini, qui Ada et Sella ductis, bigamiam primus introduxit, et sic adulterium contra legem naturae, ac Dei decretum commisit. Fuit autem vir sagittarius, qui diu vivendo oculorum caliginem contraxit, et habens adolescentem, dum exercet venationem, ob usum tantum pellium (quia non erat usus carnium ante diluvium) dirigente iuvente sagittam, casu inter fruteta interemit Cain. Gen c. 5. v. 25. Luc c. 3. v. 36. Rivet. in Gen. Comestor in c. 4. Gen.
LAMUEL
nomen Salomonis. Prov c. 31. v. 1.
LANA
ex Gr. lh=nos2] post pelles, in vestium usum cessit: Hinc togae, tunicae, lacernae, et reliqua Quiritium vestimenta non nisi a pretio lanae auta colore Scriptoribus commendara legimus. Plin. l. 8. c. 47. Magna, inquit. et pecori gratia vel in placamentis Deorum, velinusu vellerum. Ut bovesvictum haminibus excolunt, its corporum tutela pecori debetur. Deinde lanarum genera exsequitur, omnemque Romanorum cultum inde confectum ostendit. Addit ex Vatrone, lanam cum colo et fuso Tanaquilis in templo Sangi durasse, factamque ab earogam Regiam undularam, qua Tollius Rex usus fuerit. Atquo inde factum, ut unbentes Virgines comitaretur colus compta et fusus cum staminoe et Sponsa mariti fores lana coronaret: cum prius nova Nupta in pelle lanata considerer, quem Roman orum morem ex Festo observat: Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophron. Vide quoque de cingulo earum ex lana facto, infra ubi de Nuptriis. Nempe hanc vivae pecudes homini vestiendo commodant. Unde Ovid. Met. l. 15. v. 117. et seqq. sic de pecore: —— —— Inque tuendosNatum homines, pleno quae fertis in aequore nectar.Mollia quae nobis vestras volamina lanasPraebetis, vitaque magis, quam morte iuvatis. Et quidem hae Lanae, antequam otnderentus, velli solebant; Romaesc. et vicinis in locis (in Graecia enim et Iudaea etiam antiquitustondebantur) unde velleri nomen, ut est apud Varron. de Lipg. Lat. l. 4. et de Re Rust. l. 2. Plinii quoque est l. S. c. 48. Oves non ubique tondentur: duratquibu sdam in locis vellendi mos, Sedtondendi consuetudo Hebraeis in primis vetus fuit: qui et ob summos lanae usus, tonsurae tempore, convivium celebrabant, ut Absolomum 2. Sam. c. 14. v. 26. et Nabalem. 1. Sam. c. 25. v. 7. fecisse legimus. Hodie praecipua bonitas est Lanae Anglicana: cuius qui rationem arcessunt a pabulis minus laetis, tueri se possunt Matone, qui laeta Opiliones pabula fugere iubet Georg. l. 3. v. 386. Sane a solo parum fertili lanam reddi subriliorem. Cardani etiam iudicium est Subtilit. l. 10. Addunt de Anglicana alteram item rationem, quod ea regione oves vix bibant; sed, ad sitim exstinguendam, caelesti fere rore sint contentae. Verum lanae huius honitas ignota vett. Romanls fuit, a quibus praedicari quidem in Asia videas vellera Milesia, Laodiceva, et quaedam alia: de quibos Plin. l. et c. cit. In Graecia autem extolli a Vett. Atrica soler: unde apud Athen. l. 9. p. 218. et l. 6. p. 284. quaestio illa. *ei) tw= *a)s1tikw=n e)ri/wn e)sti\ malakw/tera], Sintne lanae aliquae Atticamolliores? Laudat et Plutarch. l. peri\ tou= a)kou/ein]; et Laberius Paupertats, apud Nonium in Lanitia. Commendabatur itidem vicina Megarensis. In Italia autem, praecipue in pretio erat illa e Magna Graecia, uti Apula, maximeque Tarentina: proxima cum Parmensis, tum Altinas; illa ex Galliae Cispadanae colonia, haec ex Altino, Venetae regionis municipio. Iungit eas Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 155. cuius Epigraphe Lanae albae. Velleribus primis Apulia, Parma secundisNobilis: Altinum tertia laudas ovis. Columella l. 7. c. 2. Generis eximii Calabras, Apulasque, nostri existimabant; earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores babentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam, macris stabulantes campis. E quibus locis lucem capit Varro de Re Rust. l. 2. c. 2. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis; quaepropter lanaebonitatem (ut sunt Tarentinae et Atitiae) pellibus integuntur, ne lana inquinetur; quo minus vel infici recte possit, vel lavari ac parari. Ubi pro Atticae (ut P. Victor. legit) in prioribus editionibus cunctis erat Altinates. Quamvis verisimile sit, non Tarentinas modo oves, sed Articas item velleribus integi consuevisse. Nam de Megarensibus Atticae tam vicinis diserte id nos docet Laertius in Diog. qui en *megareu=s1in proba/twn ta=s2 de/rmas1in e)s1kepas1me/nwn], meminit. Horat. Carm. l. 2. Ode. 6. v. 10. eas pellitas dicit: Dulce pellitis ovibus GalesiFlumen. Galesus autem, ut eum ad locum annotat ver. Interpres, siuv. est iuxta Tarentum; ubi, prae pasturae copia, vel dulcedine, molliores ovibus lanae sunt. De tectis igitur Tarentinorum ovibus sermo est, quod non animadvertit Vir eruditus; qui miratur, pellitarum epitheton, quia oves omnes, imo et animantium aliae, sint pellitae. Huiusmodi vero pecori opponitur colonicum; proximae tamen post tectum dignitatis; quia non gramine, sed rubis, pascitur, Plin. l. 8. c. 47. Vilius montanum pecus: de quo sic Lucilius, apud Festum in Solox; Pascali pecore ac montano, hirto atque soloce. Ubi solox pecus vocatur, quomodo et lanam solocem pro hirta duraqueve Titnius in Barathro, apud eund, dixit. Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. de Idolol. l. 3. c. 70. Praeter enumerata Lanarum genera, Selgicatum quoque meminit Tertullianus de Pall. quas quia nusquam alibi, nisi heic, memoratas repererunt nonnulli, iedo amoverunt et Gallicas reposuerunt. Sed ex Strab. non difficulter colligitur, nomen aliquod pretiumqueve tunc Selgicarum fuisse lanarum, quarum magnus proventus ex Selgico territorio erat, vide eum l. 12. p. 571. et infra in voce Selgae, etc. Transeo ad colores. Et quidem nativa vocabant vellera, quae natura colorante tincta essent. Mart. l. 1. Epigr. 97. cuius Epigraphead Scazontem. Nativa laudat, habeat, et licet semperFuscos, colores, Galbanos habet mores. Hinc nativus color, pro fusco vel nigro. Nonius, Pullus color est, quem nunc Spanum vel nativum dicimus. Spanus. a lanis Hispanis, quae nigrae erant; praeter nigrum tamen, multi alii colores nativi. Nam et leucophaeus et fulvus et rutilus, inter nativos colores numerantur, et horum omnium colorum lanae sunt, non ab arte sed a natura sic coloratae. Inter hyacinthorum species, unus quoque, qui nativus dicebatur, erat: hic dilutior et minus roseus, quam rhodinus, quem vulgo rubinum vocant Galli. Vide Epiphan. de variis hyacinthorum coloribus. Baeticae autem rutili coloris erant lanae. Tarentinae pulliginis suae, ut loquitur Plin. Sic coloris sui dictae, quae suum et naturalem colorem retinehant. nec alienum imbiberant: Nam lanarum nigrae sui coloris retinentissimae sunt, nec ullum alium bibunt, i)dio/xrwma] Graecis. Tales Hispanae lanae: unde Spanum colorem et nativum de nigro dixere. *koraz\a] Strab. haec vellera, quae Romam ex Hispania afferebantur. l. 3. quod perperam de Coraxis Scythiae populis accipiunt. Unde enim in media Hispania Coraxi? Potius itaque de lanis loquitur coloris coracici sive corvini, quae inde in Italiam importarentur, cum prius vestes importari solitae essent. *e)/ria tw= *korazw=n], sunt lanae coracinae: tales enim Hispanae, Plin. l. 8. c. 48. Hispania nigri velleris praecipuas habet. *korazo\s2] autem Graecis niger est, a corvi colore. Vide eund. Strab. l. 12. ubi pro korakh(n xro/a], lege korazh\n xro/an]: Plutarch. de Flum. ubi de Inacho et Strymone: Hesych. in voce kora/ttein], et plura hanc in rem apud Salmas. ad Pall. Tertull. Totus Plinii locus sic sonat: Hispania nigri velleris pracipuas babes: Pollentia iuxta Alpes cani: Asia rutili, quas Erythraeas vocant: Canusiam fulvi: Tarentum et suae pulliginis. Notat praeterea, Istriae Liburniaeque lanam pilo propiorem, quam lanae, pexis vestibus alienam, et quam sola ars scutulato toxtu commendat in Lusitania. Erant antem pexae vestes, in quibus, ob villorum densitatem, nec stamen nec trama appareret ut infra videbimus. Fiebant vero ex lana cum textilia, tum conctilia, quae et Caesari subcoacta vocata. Belgae vilten vulgo dicunt; imo et iam complurius Saeculis appellata feltra vel filtra: quo modo nominant Helmodus Presbyter, Hioningus Lector, Herthonus Armenius, pluresqueve alii, ut cum Meursio ostensum. in Gloss. Grecobarb. tum Henr. Spelmanno Archaol. in voce Feltrum. Est vero satis verisimile, vilten et filtra, esse ex Graeco pilht\a] vel pilwt\a]: quo modo dicuntur t\a e)k toixw=n s1untiqe\mena], e pilis composita. Itaque quod Graecis s1umpilei=n], id Latinis conciliaere, a ciliis, i. e. pilis, Varro de Ling. Lat. l. 5. Magnus vero coactilium usus: nam et pilei inde, et vestimenta alia, pluviae arcendae, confiunt. In bello etiam iuvare, indicat illud Caesaris Bell. Gall. l. 3. Omnes fere milites aut ex subcoactis, antex centonibus, aut ex coriis tunicas, aut tegmenta fecerant, quibus tela vitarene. Quod plenius explicat Plin. l. c. Lana et per se coacta vestem faciunt; et si addatur acetum, etiam ferro resistunt; imo vero etiam ignibus. Ac subdit inde, ut inserviant quoque tomentis, Gallicano, ut videtur, invento. Voss. ubi supra. Unde autem Lana vestibus texendis materia primum esse coeperit, quo modo et a quo inventa sit? non adeo liquidum est, Tertullian. de Pallio, Cedo, inquit. iam de vestea, quod Agyptii narrant et Alexander digerit, et Afer legit, ea tempestate Osiridis, qua ad illum ex Libya Ammon vasit ovium diver: denique cum ipsis Mercurium autumant forte palpati arietus mollitis delectatum, deglubasse oviculam: dumque pertentat, quod facilitas materia suadebat, tractu prosequevente filum eliquasse, et in vestis pristina modum, quam philyra tenui vinxerat, texuisse. Sed vos omnem lanitii dispensationem structuramque telarum Minervae malvisitis, cum penes Arachnen diligentior officina. Secundum illum ergo ex facto Mercurii, dum vellus arietis pertentat, mollitie eius delectatus, et dom floccum lanae forten avulsum longius trahit, et filatim ducit, neri posse lanas et in modum restis tiliacei, quales prius fiebant, pussetorqueri, ostensum est: atque ex eo Isis docta lanae vestis texturam primaapud Aegyptios prodidit. Exindemateria, pergit Tertullian. i. e. ex eo tempore, materia texendis vestibus prodita, nec lanea tantum et de ovibus: sed mox etiam de aliis rebus, quae postmodum ad exemplum lanae repertae sunt, quaeque idoneam vestificinae materiam, haud secus aclana, praebuerunt; utlinum, sericum, bombycinum et alia id genus. Plin. quoque l. 7. c. 56. textilia Aegyptios invenisse scribens, textilia de lana intelligit: nam lini inventionem tribult Arachnae. Antea non textiles, sed plexiles vestes fiebant, ex restibus aut vinculis tiliaceisinter senexis et plexis, in retis modum: ex papyro etiam tales et iunco, et exmateria fluminea, quam Graeci flou=n] vocant, plecti morisetat, vide Meletium de Nat. Hom. cuiusmodifuit Indorum vestis, apud Herod. quam floi/nhn] vocat, l. 3. Vide iterum Slamas. l. e. Porro in usum tomenti lana venit, cum antea torus stramentitius, qualis adhuc in castris aetate Plioli retinebatur, adhiberetur. Id idem inventum Gallicum existimar, ut dictum. Ex eadem pilei confecti, iam veteribus Aegypti Regibus, quorum iudicio lanea vestes profanae, linteae sacrae erant: hodiequeve inprimis Persarum Reges, ur ab Homaritis s. Turcis distinguantur, lineo albo turbante illis relicto, alio utuntur, e cuius medio pileolus acuminatus e lana constipara coloris rubri confectus, senisutrinqueve gradibus alsurgit. Quare a lana sunt qui velint illos Reges per excellentiam dictos Sofi, quod nomen Arabice lanam sonat. Imo et udones, soccorum genus, non solum ex lino, pilisqueve hircinis caprinisqueve sed etiam ex lana consectos, indigitat Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 140. cuius Epigraphe Udones Cilicii. Non hos lana dedit, sed olentis burba mariti,Cinyphio poterit planta latere sinus etc. Nec a facris lana exulavit; Quamvis enim Aegyptii inprimis, non nisi lineis vestibus in Deorum cultu uterentur, unde linigeri Isidis Sacerdotes Scriptoribus appellari: lanea tamen vitra et laneus orbis in dumentum familiare Diis Laribus erant, eo quod lana notissimum et familiare maxime vestimentum subministraret, docente Plin. l. 21. c. 3. Meminit eius Propert. l. 4. Eleg. 6. v. 5. Costum molle date, et blandi mihi thuris bonores,Terque focum circa laneus orbis ent: e cuius l. 3. Eleg. 3. coronam hanc in expiatoriis et magicis sacris receptissimam fuisse colligitur. Unde et apud Virg. in Pharmaceutria, Ecl. 8. v. 64. Effer aquam et molli cinge haec altaria vitra. Filum lana etiam Flaminum velamen erat, quo in apice semper tectos esse oportebat. Liv. l. 1. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato (filum lanae velamen erat) Audite Iuppiter, inquis, etc. et Serv. in Aen. l. 8. Flamines in capite pileum habebant, in quo erat brevis virga desuper babens lavae aliquid. Unde sunt qui ab hoc silo, illos quasi Filamines appellatos velint etc. Sed de Coronis e lana plura infra, ubi et de Lanae, in puerperiis, supplicationibus, luneribus usu. Etiam vero lanis involvebant Vert. affectam partem Suet. Domit. c. 17. Sinisteriore brachio, velut egro, lanis fasciisque obvoluto. Qtque hae sunt lanae, quarum meminit Ulpian. §. net ea quidem, l. si cui lann. D. de leg. 3. et Mart. l. 12. Epigr. 91. cuius Epigrpahe ad Charinum. Quod Lana caput alligas, Charine, Unde saepius apud Hippocratem, aliosqueve Medicos legas, e)ri/ois2 e)pikatadei=n] aut perieli/ssein pros1hnei/hs2 e(/neka], i. e. ut pars affecta commodius sese habeut. Vide quoque Aristidem, Leont. Ep. ad Lamiam, Artemid. l. 1. et supra in voce Focale item Galbea, Hapsus etc. Ut de usu Lanae sacro aliquid addam, eius primitias solvi Deo solitas, discimus ex Deut c. 15. v. 19. Neque tondete primogenitum gregis tui. Idem c. 18. v. 4. Primitias villeris ovium tuirum ei (Sacerdoti) dato. quam legem multis explicat Maimonides in Biccurim c. 10. Eodem referri porest, quod propter Deum pauperi dabant. Hiobi c. 31. v. 19. et 20. St quem perire vidi vestis inopta, et pauperem absque operimento, si von mihi benedixerunt lumbi eius, ac non inxaluit agnorum meorum vellere. Sed et ad sacra pertinetaspergillum ex hyssopo et lana coccinea, de quo Lev. c. 14. v. 49. et Hebr c. 9. v. 19. Imo praeter autum argentum, aes, sericioc lanarum sila, hyacinthina et putpura ac cocco tincta linum xylinum, caprarumqueve pilos, arietum quoque ac melium vellera, ad Tabernaculi constructionem adhibita legas Exodi c. 35. v. 5. et 9. De aliis gentibus aliquid infra dicemus, ubi de Laneis Coronis. At Aegyptii omnem in sacris lanae usum damularunt, qua de re Plutarch. multa philosophatur l. de Iside, cui adde Apuleium Apolog. ubi inter alia. Quippe lana, ait, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scit is, profanus vestitus est etc. Ceterum lanae cum lino mixtionem prohibuit Ifraelitis Deus Lev. c. 19. v. 19. Non induetis lanam et linum simul. Quod Iosephus ad solum populum restringit, Sacerdotibus id permissum esse, asserens. At non solum nulla pars vestitus Sacerdotalis ex tali mistura constitit, sed et certi ministerii rempore lanearum vestium usu ipsis prorsus fuit interdictum Ezech c. 44. v. 17. Cum ingredientur portas interiores, vestes lineas induent, nec ascendat supereos lana. Potius igitur plebi hic nihil peculiare mandare, sed omnes Israelitas hoc ritu ad morum simplicitatem revocare voluisse Deum, dicemus cum Theodoreto in Levitic. Quast. 27. et Cyrillo de adorat. l. 7. Plura de Lena, vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. ubi, inter alia, de Lana tributo, a Regibus Moab Israelis Regibus pendi olim sulito; de Lana Damascena, in S. Scriptura, celebri, cuius famam sericum et gossypium, quorum hodie Damasci maximus proventus est. obscuraverunt; de plaga item lepra, in veste lanea, aut linea, Lev. c. 13. cuius apud exoticos Scriptores nulla mentio: nec non hic infra. A Lana nomen esse Sophinae fam. in Persia hodieque regnatrici, dicemus infra in voce Sophi. De Lana vero arborum. Vide infra in voce Lanugo, uti de Lana conchae margaritiferae, in voce Pannicum.
LANIATUS_aut_avium_aut_canum
Parthorum sepultura, apud Iustin. l. 41. c. 3. Qui inhumanus humandi mos, ut multa alia, ad eos a Persis defluxit. Ita enim de his Herod. ou) pro/teron qa/ptetai a)ndro\s2 *pe/rs1ew o( ne/kus2, pri\n a)n u(p) o)/rniqos2 h)\ kuno\s2 e(lkusqh=|]. Et quidem de avibus constat, claravitque hic mos ad extrema usque tempora; uti patet ex Procopio Pers, l. 1. Agathia l. 2. Aliis. Vide quoque Ioh. Kirchmann. Append. ad l. de funeribus Rom c. 2. C. Barthium Adversar. l. 49. c. 10. et quae dicta retro, in voce Ahori. De canibus, an verum sit, non adeo liquet. Hyrcanorum proprium fuisse hunc morem, ex Vett. scriptis notum. Voss. ad Iustin. d. l.
LANISTA
Isid. est praefectus Gladiatorum, qui eos ad mutuam lanienam instituebat. Vox Thufca. ab hisce enim Gladiatores, Nic. Damasc. Conducebantur Lanistae ingenti pretio: qui, cum opus esset, proposita paria indicabant, quanti? iugulatorum pretia non accipiebant: Fessis atque victis alia substituebant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 24. Dicti iisdem sunt Patresfamilias, namque et grex tyronum, quibus praeerant, familia dicebatur. Suet. Calig. c. 26. Vilissimos senio confectos, gladiatores quoque pegmates Patresfamiliarum notos, sed insignes aliqua debilitate corporis, rabidis feris subiciebat. Idem Domit. c. 10. pro Lamista, usurpavit Patremfamilias. Accendones item, quod vide, uti et phrasin Dictata dare. Vet. Gloss. Philoxeni Graeco Lat. *e)pista/tas2 monoma/xwn], i. e. Doctores pugnantium: Idem *loudotro/fous2] et *monomaxotro/fous2], qui alerent Gladiatores, qui ludo arenaeque illos praepararent, vocat. Meminit corum Mart. l. 11. Epigr. 67. cuius Epigraphe in Vacerram. Et fallator es et Lanista, mirorQuare non habeas Vacerra nummos? Et veteris marmoris fragmentum: P. Poetellius. P. L. Syrus. Lanista. ad. ar. Forin. ar. Rom. ad. vixit. Ann. 48. H. S. F. Hi servos emebant e catasta, eosque omni crudelitatis genere exercebant instituebantque domi, ut iis, qui munera Gladiatoria edituri essent, artem edoctos elocarent. In qua licitatione summam curam adhibuere, ne manca aut mutila corpora haberent adolescentes, quos in ludo suo edocturi erant, ideoque et Medicum in emptione consuluere, qui vitium, si quod lateret, detegeret, quod in omnibus manicpiis etiam observatum, discimus ex Seneca Ep. 80. in fine. Tangit ritum Pseudocornutus in Sat. 6. Persii v. 77. Apud antiquos venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra conspici. Sic emptus Tironum ille grex a Lanistis, in scenicas voluptates, familia, ut dictum vocatus est: e qua quoties aliqui in avenam producebantur, insigni aliqua nota quisque conspicuus erat. Unde Scholiast. Iuv. ad Sat. 3. l. 1. v. 158. Pinnis paunonum ornari solent gladiatores, si quando ad pompam doscendunt: Pinnirapes autem dicit Lanistas, ex habitu Gladiatorum, quia post mortem Retiarii Mirmillo pinnam, i. e. manicam rapit, ut ostendat populo se vicisse, aut ideo, quia pinnas in galeis habebant. Ita autem habent verba Poetae: Hic plaudit nitidi praeconis filius, interPinnirapi cultos iuvenes iuvenesque Lanistae: De pinnis vero sic Lucilius l. 3. Cum Septem incolumis pinnis redit, ac recipit se, etc. Vide Thom. Dempster. Paralip. in loc. Ioh. Rosini praefat. et plura de Gladitoribus supra. Fuere et Lanistae avium Athenis, sic Columellae vocati, qui gallos gallinaceos, qui uno quotannis die publice in Theatro committi solebant, condocefaciebant ad pugnam. Habebant hi Lanistae ludos suos in Sciro; nam fuisse en tw=| kubei/w|] testis est Aeschines en tw=| kat\a *tima/rxou]: at vero to\ kubei=on] erat in Sciro. Unde en tw=| *ski/rw| diatribhn e)/xous1i oi( kubeu/ontes2]. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 48. et supra in voce Gallus.
LAODICEA
Mediae urbs cuius Paulus ad Coloss c. 4. v. 15. et 16. meminit. Eius Ep increpat fil. Dei, Apoc c. 2. v. 18. Terrae motu, sub Nerone, destructa, opibus incolarum postmodum iterum reparata est. Tertull. c. Marc. Epiphan. haer. 42. Hier. de Script. Eccl. in Paulo. Philastrius, de haer. c. 90. Sixtus Sen. l. 1. Bibl S. Euseb. in Chron. Plin. l. 5. c. 20. 23. et 29. l. 6. c. 26. Strabo, l. 11. p. 524. et l. 12. p. 576. et 578. Ptol. Niger, Olivarius, Ortel. etc.
LAOMIM
fil. Dadan filii Iecsan. Gen c. 25. v. 3.
LAPILLI_Candefacti
multiplici apud Arabas in usu. Iis enim lac coquere, carnes ad esum assare, stigmata etiam et cauteria vivae carni imprimere ac inurere consuevere; cuiusmodi lapidem illi ridpha dicunt, voce parum aabludente ab Hebr. rispa] s. ritspha, quod occurrit 1. Reg. c. 19. v. 6. ubi de subcinericio pane, Eliae in deserto oblato, et Esai c. 6. v. 6. ubi de Seraphinorum uno, in manu habente, quo forcipe ex Altari sumpto et ad labia Prophetae applicito, ea purificavit. In quo utroque loco cum vocem Hebraeam Seniores a)/nqrakas2], Latini carbones s. prunas magno consensu interpretentur; Bochart. calculum s. lapillum ignitum, vel candefactum exponit, existimans in Altari huiusmodi fuisse lapides, quorum contactu caro victimarum, quae Deo offerebantur, vel coqueretur, vel absumeretur citius; adeoqueve horum uno per visionem ablato Seraphinum Prophetae labia tetigisse ac mundavisse. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 34. ut et Herpenium in Adagiis, post Locamanni Fabulas, editis, nec non supra in voce Calculi. Addam saltem, facere huc apprime, quod de calculis ex ara sumi solitis, ab Areopagitis Atheniensibus, in Homicidii causa, diximus supra. At Lapilli, apud Stat. l. 4. Sylv. 6. v. 18. Nox et Erythraeis Tethidis signanda lapillisEt memoranda diu —— Sunt omne gemmarum genus, et margaritae, C. Barthio. Vide quoque Comm. Theodori Marcilii ad Pers. p. 45. Et de gemmis quidem, res dubio caret, quamvis Iurecoss. lapillos a gemmis distinguant, posteriori hoc vocabulo indigitantes solum lapillos diafanei=s2] s. pellucidos, qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 91. Margaritas, quamvis ab iisdem lapidum censu eximantur, Hebraei, Arabes et Graeci pro lapillis habent. Nec dissentiunt Romani Poetae, Historici, Philosophi. Graeci quoque recentiores margaritam composita hlnc voce liqoma/rgaron] vocant. Quam in rem vide Auctores citatos Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. et infra in voce Perla dicenda. Sufficiat in praesens, quod Horat. niveos viridesque lapillos appellat uniones et smaragdos, Serm. l. 1. Sat. 2. v. 80. Nec magis hinc itner niveos viridesque Lapillos elenchum lapidem Mart. l. 11. Epigr. 50. cuius Epigraphe in Phyllida. Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto:Gemma vel a digito, vel cadit aure lapis. Dii pghomante/ias2] specie, qua tres lapillos in fontes proicientes observabant, quos gyros descnedendo facerent vide supra Fons. de investitura per lapillum, ubi de Investitura de denuntiatione novi operis, per iactum lapilli, infra, in voce Nuntiatio.
LAPIS
Iuppiter dictus est, secundum Festum, a lapide silice, quem in sanciendis foederibus tenentes, sic iurabant: Si sciens fallam, ita me Diespiter, salva urbe arceque bonis eicitat, ut ego hunc lapidem. Vel a lapide; qui Saturno ab Ope, pro Iove, oblatus et ab eo devoratus fingitur. Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Putat nonnemo, Vett. Iovem Lapidem appellasse, quod olim fuerit eius lapideum simulacrum, atque ita Iovem, veluti testem iuramenti sui, manu sua, veneratos esse. Lamprid. certe in Heliogab. lapides quoque divos dixit: ubi tamen Salmas. vivos lapides, scribi posse contendit, quos Graeci e)myu/xous2 li/qous2] appellarunt. *baitu/lia li/qoi e)/myuxoi] Graecis, qui se movebant Daemonis instinctu, ut vidimus. Istiusmodi lapides Saturno, Iovi, Soli, aliis Diis, sacros fuisse, refert Photius in Bibliotheca: et Rheam Saturno lapidem, pro Iove devorandum, obiecisse, quem *baitu/lon] appellabant, fingunt Mythologi. Peregrino vocabulo Latini Abadir dixere, quo et Deum, et nominatum iam lapidem indigitarunt. Fuere et Athenienses soliti ad lapidem vel saxum iurare, unde *liqwmo/tai] Hesych. e)pi\ tw=| li/qw| o)mnu/ntes2], dicti: Hodiequeve apud Indos plurima Numina sub lapidis forma adorari, adnotavit diligenter Petrus de la Valle Itin. tomo 4. Vide quoque supra Elagabalus, Foedus, infra ubi de Saxo adorationis, in voce Umbilicus, alibi. Neque tantum lapidem, sed etiam lapidum congeriem, divino cultu prosequutos esse Vett. docet Theophrast. peri\ deis1e/daimoni/as2], cum ait: *kai\ tw= liparw=n en tai=s2 trio/dois2, pariw\n e(k th=s lhkuqou e)/laion kataxei=n, kai\ go/nata pes1w\n kai\ pros1kunh/s1as2 a)palla/ttesqai]; Unde et apparet oleo illos delibutos fuisse. Vocabantur illis Graecis *e(rmai=oi lo/foi], quod statuas Mercurii, quae biviis triviisqueve colebantur, iactu lapidum praetereuntes augerent. Orientalibus quoque populis familiaris haec superstitio: Arabes certe li/qon tetra/gwnon], Lapidem quadrangularem coluisse, memoriae reliquit Maximus Tyr. Serm. 38. de quo et Clem. in Protreptico. Cui Veneris caput fuisse insculptum, affirmat Euthymius Zygabenus in Panoplia et Catechesis Saracenorum. Hodie quoque saxum adhuc nigrum in templo Mecchano venerantur Mahumedani. Vide Proverb c. 20. Item Selden. de Diis Syris, et supra in voce Baetylus item Dii, Porro Lapidum usus fuit, in Legibus inscribendis, vide infra in voce Lithostrotus, in agrorum distinctionibus, qui proin Terminales dicit et corollis ornari, ungi ac coli soliti sunt, in honorem Dei Termini, docente Turnebo; In milliaribus signandis, quod nunc quoque quibusdam in locis, quemadmodum et prius communiter, obtinet. Hinc Lapis pro milliari: Mart. l. 1. Epigr. 13. cuius Epigraphe de Regulo. Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,Canaque sulfureis Albula fumat aquis.Rura, nemusque sacrum, dilectaque iugera Musis,Signat vicina quartus ab urbe Lapis etc. Gr. *shmei=on]. Lapis item Romae locus erat, ubi res venales promulgabantur. Athenis duo Lapides erant argentei in Areopago, quibus Rei atque Accusatores insistebant: horum unum Contumeliae, alterum Impudentiae appellabant, Fr. Gouldmann. Dict. Lat. Angl. Petitus posteriorem, cui nempe Reus insidebat, Innocentiae vocat. Sed et auribus lapis crebro gestatus. Mart. l. 11. Epigr. 50. cuius Epigraphe in Phyllida v. 4. Gomma vel e digitis, vel cadit aure lapis. Nec aliter Manl. l. 5. de Cassiope, Perque caput ducti lapides, per colla, manusque. Sed hoc nomine baccas Margaritarum, quae aures occupabant, intelligi quis est qui nesciat? Primus autem lapides perforasse dicitur Callimachus, sculptor prisci Saeculi eximius, teste Paus. in Attic. Quando pingi coeperint, exponit Plin. l. 35. c. 1. Non placet iam abaci, nec spatia montis in cu???iculis delitentia: coepimus et lapidem pingere. Hoc Claudii principatus inventum: Neronis vero, maculas, quae non essent, in crustis inserendo unitatemvariare, ut ovatus esset. Sed et herbis tingebantur. Idem l. 22. c. 2. Nec committemus, ut, subiciendo subtiliora, luxuriam utilitate circumscribamus, dicturi et alias herbis tingi lapides, parietesque pingi. Quin et coronatum lapidem, in quo Demonax sedere esset solitus, accepimus etc. Sed et in poenam adhibiti lapides. Namque Gentiles, si quos ex caris amiserant, aut si quid secus contigerat, non onerare solum querelis et maledictis inceslere Deos suos ausi sunt, sed et eorum aras ac templa nonnumquam lapidabant, statuas deiciebant et quid non? At gravium scelerum reos homins ipse Deus lapidari praecepit. Et quidem, quatuor cum essent apud Hebraeos suppliciorum genera, primum eorum Lapidatio fuit, alterum Combustio, reliqua Decollatio ac Sussocatio. Cum lapidandus eratreus, deducebatur manibus vinctis in locum duos cubitos altum, e quo ab uno testium ictu in lumbos directo praeceps dabatur. Qui si adhuc viveret, in altum levabant testes lapidem, duorum virorum onus, quem in miserum magna viimpellebant: quod si ne sic quidem plane necatus esset, totus Israel saxeum in eum imbrem iaculari solitus est, vide Deut c. 17. v. 7. Quae causa. quod R. Akiba apud P. Fagium in hunc locum, putat, Idololatras inprimis, huic supplicio destinatos, reservatos fuisse, in aliquod ex tribus sollennibus Israelitarum festis, quibus totus populus Hierosolymam convenire in more habebat. Nec hic finis, sed post mortem lapidatus maioris ignominiae ergo, de infelici arbore suspendebatur, ad vesperam usque, qua refixus, una cum arbore, flammis datus est. Moses Kotsensis p. 188. col. 4. et ex eo Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 5. c. 7. Etiam apud Gentiles, iam ab antiquo supplicii genus usitatissimum, lapidibus sontes obruere, cuius vestigium apud Parthen. *e)rwtik]. 21. de Pisidice. Hinc apud Sophoclem Antigone, Creon minatur, *fo/non prokei=sqai dhmo/leuston en po/lei], si quis Polynicis cadaver sepelivisset. Apud Paus. in Arcadic. pueri aliquot, qui Dianae signum contumeliose habuerant, lapidibus obruti sunt. Et cui ignotus lai+/nos2 kitw\n] Homeri? Sic Simonem Magnum populus lapidare voluit, apud Abdiam Babylon. Histor. Apost. l. 1. Pescennius Niger, referente Ael. Spartiano, Tribunos quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit. Et iam diu ante de Antonio Appian. Alex. Bell. Civ. l. 5. Cum nihil moveretur, tum eum saxis appetebant. Apuleius quoque Miles. 1. de Meroe, Publicitus indignatio percrebuit, statutumque est, ut in eam die altera severissime saxorum iaculatione vindicaretur. Apud Vinc. item Bellovacensem in Speculo Hist. Romae, gladiatorio ludo celebrato, Telemachus Monachus increpitans populum ab eo lapidatur. Adulterorum praecipue, ad imitationem israelitarum, poena; ut patet ex Iure Canon. C. hinc apparet 23. q. 5. c. haec imago 33.q. 5. etc. Vide Thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 24. et plura apud Ioh. Meurs. Comm. ad illum Lycophron. —— *dolo/gkwn dhmo/leuston w)le/nij], infra quoque ubi de Saxis obruendi patrio Macedonum more. Imo nihil hoc armorum generei in populari seditione frequentius. Notum illud Virg. Aen. l. 1. v. 152. et seqq. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta estSeditio, saevitque animis ignobile vulgus,Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat. Itaque in pguan inter Ombitas et Tentyritas, poetae Satyrico descripta, cum initio teli vice saevissent nudae manus, mox —— acrior impetus, et iamSaxa inclinatis per humum quaesita lacertisIncipiunt torquere, domestica seditioneTela —— Quo metu petit Moses a Pharaone, ut Israelitis Deo sacra facturis ex Aegypto longius recedere liceat, Sacrificia, dicens, nostra Aegyptiis essent abominanda, quiproinde nos lapidarent, Exodi c. 8. v. 26. Hodieque in populosioribus quibusdam civitatibus, Ministros Iustitiae, si forte minus dextre officio suo fungantur, lapidum cumulo a furente plebe obrui speliriqueve non raro, constat etc. Nec ad mortem solum inferendam, adhibiti lapides: sed et Lapides catenatos ferre, poenae recentiori aevo species, feminis potissimum inflictae. In Charta MS. Henr. Ducis Brabantiae et Henr. primo geniti A. C. 1229. pro Communia Bruxell. Si mulier virum percusserit, solvet 20. sol. si convicta fuerit, vel portabit lapides cantenatos, a sua parcohia ad aliam etc. apud C. du Fresne in Gloss. Plura de Lapidibus, apud Plin. passim, inprimis l. 36. c. 1. ut et infra in voce Saxa: vide quoque supra Funda, ubi de variis Vett. exercitationibus, quibus lapides cum manibus, tum fundis emittendo, inter se certabant; nec non ubi de Halteristis: item in voce Investitura: Liv. l. 26. c. 17. ad Lapides vero atros, Castra habebat in Ausetanis, inter oppida Iliturgim et Mentissam, uti de monumento lapideo omnium famigeratissimo, supra Chorea gigantum. Crimina, quae lapidis poenam merebantur, apud Hebraeos. Incestus commissus cum propria Matre, cum Noverca, cum Nuru, cum Virgine desponsata, Concubitus cum Masculo, cum bruto. Blasphemia. Idololatria. Oblatio filiorum Molocho facta Si quis Spiritum, ut loquuntur, familiarem haberet. Hariolandi scientia. Instigatio ad Idololatriam privata. Seductio ad eam publica. Veneficium: Profanatio Sabbathi: Dirae Parentibus dictae, et inobedientia erga Parentes.
LASA
civ. quae Hier. in Hebr. Qu. Callirhoe dicitur, a plurimis fontibus, calidis et frigidis, qui dulces et amari, praeter vim medicam, et potu sunt iucundi. lu tribu Ruben. Gen c. 10. v. 19.
LATIALIS_Iuppiter
a Latio dictus est, quod eum Latini pop. communite cum Romanis colerent, consecratus a Tarquinio Sup. in monte celso Albanis imminente. Ubi quotannis feriae erant et sacra a Romanis, Latini, Hernicis ac Volscis communi opera peragebantur. Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5.
LATIARIS_Collis
unus fuit ex tribus collibus s. partibus collis Quirinalis, unius ex septem urbis Romae montibus, teste Vartone: cum reliqui duo vocrentur Salutaris ac Mutialis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c.6.
LATINAE_Feriae
auctore Varrone de Ling. Lat. l. 5. erant dies conceptivus, a Latinis pop. dictus, quibus ex Albano monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis. Earum origo haec: Cum, devictis Hetruscis, foedus inter Latinos populos auctore Tarquinio Superbo Rege ictum esset, ut sempiternum illud maneret, Tarquinius proposuit designare commune Fanum Romanorum, Latinorum, Hernicorum. Volscorum, duntaxat in societatem receptorum, quo ad mercatum convenientes quotannis una epulatentur fruerenturque sacris communibus. Quod cum gratum esset omnibus, mons altus Albanis imminens, velut in meditullio harum Gentium, constitutus est, ubi singulis Annis feriae celebrarentur, et eo temporis spatio, propter loci religionem, ab onmi vi temperarent omnes, sacraque communiter Iovi Latiali facerent, et vacarent epulis, constituto prius, quantum quisque populus in ea sacra praebere, quantamve portionem recipere debetet. Sic in participium Feriarum harum atque sacrificii venere tribus minus 50. populi, quorum quidam agnos, nonnulli caseos, alii lactis certum modum, item liba lactaria conferebant. Victima taurus erat unus communis omnium, de cuius visceribus cuique populo certa portio tribuebatur: Sacrificabatur enim pro mnibus, Romani vero sacrificio praefuerunt, vide Dion. Halic. l. 4. Has antequam indixissent, atque iis in monte Albano, cum Latinarum civitatum magistratibus, operam dedissent Consules; non poterant paludati in provincias exire, ut Liv. et Dion. l. 46. testantur. Quod si in eo sacro non omnes Latini carnem cepissent, sed aliquid dilatum praeteritum que fuisset, aut neglectae cetimoniae, niae, intermissumve sollenne esset, denuo instaurari Latinas oportebat. Porro indicto Latiari, s. sollenni Latinarum die, nefas erat proelium sumere, Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Cum autem Consules Rom. huic sacro vacarent, moris erat, ut interim alius aliquis ex Patriciorum numero urbi praeficeretur, qui Praefectus Urbis Latinarum causa dicebatur, de quo A. Gell. l. 15. c. 8. Et quidem hisce feriis unum diem dicavit Tarquinius: exactis autem Regibus alter additus est; post foedus cum Latinis a SP. Cassio Consule ictum, tertius. A. demum U. C. 396. composita de plebeio Consulatu seditione, quartus: ut discimus ex Dion. Halic. supra laudato. l. 6. extremo. Alex. ab Alex. Genial dier. l. 4. c. 7. addit, Feriis hisce sollenne ludicrum in Capitolio celebratum fuisse, quadrigasque concito cursu decertasse, et victorem certaminis in palmam victoriae absynthium bibere fuisse solitum. Quorum certaminum curam a Senatu commissam fuisse Aedilibus, ornatis prius praetexta et sella eburnea, regiss insignibus, docet Plutarch. in Camillo. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 17. de diebus Festis, non stato tempore celebratis, ut et infra Oscilla. Verum, quod olim amicitiae confirmandae inserviebat sacrum, tandem in contrarium versum est: Primum enim belli, quo totum Latium atque Picenum, Hetruria omnis, atque Campania, postremo Italia contra matrem ac parentem suam urbem consurrexit, in Albano monte consilium captum est, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Martius Philippus Coss. inter sacra et aras immolarentur: quod nefas cum proditione discussum esset, scelus in nervum erupit, et atrocissimo bello Romani petiti, donec post varias clades Strabo Pompeius, Asculi, unde furor eruperat, in ipsa ludorum frequentia trucidatis Legatis, eversione, Manibus tot exercituum Consularium direptarumque Urbium Diis litavit, Flor. l. 3. c. 18. Vide quoque infra, in voce Latium et supra in Latiar.
LATINUS_I._Laurentum_Rex
A. M. 2838. ante adventum Aeneae, 35. Fauni et Maricae nymphae, aut, ut Hesiodo placet, Ulyssis, et Circes fil. qui ex Amata, Dauni Rutulorum Regis sorore, Laviniam suscepit; quam cum externo genero tradere oraculo iuberetur, Aeneae post excidium Troiae in Latium delato eam despondit. Qua re intellecta, Turnus, qui illam impotentissime adamavit, tam aegre tulit advenam sibi praeferri, ut ea de causa bellum adversus Aeneam susceperit: cuius is fuit exitus, ut singulari certamine victus Turnus. vitaque exutus, victoriam cum sponsa rivali reliquerit. Virg. Aen. l. 12. v. 192. Dion. Halic. Antiqq. Rom l. 1. p. 35, 44. et 49. Liv. l. 1. c. 1. Aurel. Victor de orig. gentis Rom. Georg. Syncell. etc.
LATINUS_II._Sylvius
quintus, secundum alios 6. Latinorum Rex, reg. An. 50. Eius tempore Praenest, Tibur, Gabii, Tusculi, Pometia, etc. et quidquid urbium prope Albam Longam, Coloniae Rom. esse coeperunt. Tiberius Sylvius successit. Dion. Halic. Antiqq. Rom l. 1. p. 57. Aurel. Vict. de Orig. gent. Rom.
LATIUM
Strabo l. 5. p. 229. proprie est ea Italiae pars, teste Plinio l. 3. c. 5. et 12. quae inter ostia Tiberis, et Circeios interiacet, mill. pass. quinquaginta in longitudinem non excedens, quo postea prolatis imperii terminis, Antiquum Latium est appellatum. Novi vero Latii tractui, Herniscis, Aequis, Volscis, Ausonibusque comprehensus, ad Vulturnum usque amnem extenditur, dividiturque in Latium citerius et ulterius. Prius a Tiberis ripa Fundos usque protenditur. Posterius a Fundis usque ad Vulturnum. Ferrar. vet. non ultra Terracinam extenditur. Plin. l. 4. c. 22. Novum usque ad Minturnas, ac Litis ostia. Nunc ad regnum neap. spectat, quidquid inter Terracinam et Litim iacet. Sic dictum putatur, quod illic latuerit Saturnus, cum Iovem fugeret. Virg. Aen. l. 8. v. 319. et seqq. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,Arma Iovis fugiens, et regnis exul ademptis.Is genus indocile, et dispersum montibus altisComposuit, legesque dedit, Latiumque vocariMaluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Minut. Felix, Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium. Cyprian. de idololatrarum vanitate: Latium de latebra eius nomen accepit. Varro autem sentit dici Latium, quod Italia lateat inter praecipitia Alpium et Apennini. Sic vet. de Latii nomine. Quanto melius autem his Bochart. qui de nominis huius notatione sic disserit: Circen, inquit, fuisse veneficam, adeoque vicinas terras, Latium puta, et Tyrrheniam scatere herbis venficis vett. constanter docent. Aeschyl. in Elgiis, *tur)r(hno\n genea\n farmakopeio\n e)/qnos] Theoph. Hist. Plant. l. 9. c. 15. *farmakw/deis2 de\ dokou=s1in ei)=nai to/poi ma/lista men\ e)/cw th=s *e(lla/dos oi( peri\ *tur)r(hni/an, kai\ thn\ *lati/nhn]. Aristot. in Mirabil. *le/getai de\ peri\ thn\ *i)tali/an en tw=| *kirkai/w| o)/rei fa/rmako/n ti fu/esqai qana/s1imon]. Itaque tam Circes fabula, quae suis incantamentis fertur im mutasse rerum species, quam quod farmakw=des2] voluit fuisse Latinum solum, confictum videtur a Phoenicibus, qui Latium et Latinos dici putaverint, a)po\ tw= farma/kwn], ab incantationibus, quia Phoenicio sermone Loat], cuius plurale Latim], vel Latin, est incantatia. Nic. Lloyd. Hodie Campagna di Roma. Erant autem pop. Latini, Rutuli, Volci, Aurunci, Hernici et Aequi, Brietio. De Latinis, ut ista addam, erant illi qui foedere Romanis iuncti, de quo vide supra in voce Latinae feriae, postquam diu amicitiam coluissent, a L. Druso Trib. Pl. cupidine dominationis ad spem civitatis erecti, cuius imperium armis tuebantur; per omnes Annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi querentes bellum excitarunt, Floro Sociale, Velleio Pat. Italicum appellatum L. Caesare P. Rutilio Coss. A. U. C. 663. quod amplius 300. mill. iuventutis italicae abstulit. Eius tam varia atque atrox Fortuna fuit, ut per biennium continuum duo Romani Consules, Rutilius atque deinde Cato Porcius ab hostibus Occiderentur, exercitus R. P. multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput Imperii sui Corfinium legerant, quod appellarent Italicum: Donec paulatim recipiendo in civitatem, qui atma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt: Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque Remp. restituentibus, Velleius Paterc. l. 2. Hist. Rom c. 17. Reliquias belli postea resurgentis Duce Telesino, qui dictitans adesse Romanis ultimum diem, vociferabatur eruendam delendamque urbem; numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quamrefugere solerent, esset excisa. aegre abolevit Sulla, Carbone ac Mario Coss. A. U. C. 671. dieique felicitatem Perpetua ludorum Circensium honoravit memoria, Idem l. eod. c. 27. Eorum lingua Latina appellata, hodieque celebris est. ut enim usum eius, in Valachiae Transsylvaniaeque addo etiam Poloniae aliquot locis etiamnum vernaculum, praeteream, tres propagines s. Dialectos habet, Italicam, Gallicam et Hispanicam, a Francis, Longobardis, Gothis aliisque populis in eam varietatem diffusas atque iterum Subdialectis suis variantes: Sic puriroes Itali dicunt Padre nostro, Foro- Iulienses Pari nostri, Rhaeti Bab nos. Gallica habet U Valonismum, Pictonismum, etc. In Hispanica differunt Castellana, Andalusica, Portugallica et Granatensis: e quibus omnium purissimam, atque matrici suae maxime vicinam Castellanam esse dicunt; producitque Merula literas Castellana lingua scriptas, e quibus idem clarissime patet. Earum pars haec est: Scribo et supplico rogando te Francia, des et respondeas tales probationes tractando de tua eloquentia, loquela et excellentia, quales scribo de Hispania, comparando gentes, nationes et provincias, quales manifeste dictando Epistolas pur as Latinas et Hispanicas. Hispania, antiquissima corona persevero (cessante memoria de contarario) duro et regno provincia CHristiana: Tu Francia principias a Meroveo et regnas continuando, quasi mille Annos Christiana, praedicante Sancto Remigio et regnante Clodovaeo. Responde Francia et da et propone contra nos tam grandes nationes, tam fertiles, tam fructuosas provincias; Tales gentes, tam ingeniosas, tam scientifias, tam virtuosas, prudentes, iustas, modestas, liberales, gratiosas: Non monstras tu Francia tam grandes resistentias et tantas victorias contra Romanos etc. Praesenta te Francia et da tales campos, montes, valles: tales bestias feras et domesticas: tantos et tam exellentes cavallos, tales vaccas, aves. carnes suavissimas, lanas pretiosas etc. Non cognosce tu Francia plantas, arbores, bestias et perfectiones, quales de Hispania maiores Nos demonstramus. Et cognosco de Hispania infinitas, quales tu Francia non cognosces. Si extas et celebras Principes et Imper atores Romanos, demanda et inquire de Bruto, de Fabio, de Hadriano, de Honorio, de Theodosio, de Traiano inclito et glorioso Hispano. Vide Merulam Cosmogr. Parte. 2. l. 2. c. 8. ut et Auctor. Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 9. s. 3. de Linguis, plura vero hanc in rem supra, ubi de Latina Lingua ex professo egimus. Est et Latium Priscum, quo eius origo, situs, natura,m urbes, montes, lacus, monumenta Veterum curiose describuntur, editum ab Athan. Kirchero, Amstel. Fol. A. C. 1671. Latiae urbes praecipuae: Alatrium, Alatri. Anagnia, Anagni. Aquinum, Aquino. Caieta, Gaeta. Ferentinum, Ferentino. Fundi, Foni. Praeneste, Palestrina. Privernum, Piperno. Roma, Roma. Setia, Sezze. Signia, Segni. Sora, Sora. Terracina, Terracina. Tibur, Tivoli. Tusculum, Frascati. Velitrae, Velletri. Verula, Veruli. Hinc Latius, et Latialis, s. Latiaris, Latinus, et Latiensis.
LATRONUM_Lusus
idem cum Ludo Latrunculorum i. e. Calculorum, quem Graeci recentiores *zktri/kion], indeque mauritani Alzatrec et Hispani Axedres vocant. Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 207. Sive latroncinii sub imagine calculus ibit etc. Scachios hodie appellant Itali et Galli, voce a calculis detorta. Inventus a Graecis, ab iis ad Persas transiit, Salmas. ad Solin. p. 1130. magnae et vetustatis et nobilitatis, exetceturque in tabula lusoria sexaginta quatuor areolis distincta, novem lineis ex unaquaque parte se mutuo intersecantibus, in quibus duo scrupi nomen Regum praeferunt, duo alii Reginarum, quatuor Equitum, totidem Satellitum, quatuor itidem Cneturionum s. Elephantorum Turrigerorum, sexdecim denique minores Peditum, ut ex elegantissimo carmine Hier. Vidae de Scacchiae Ludo liquet, de Alphino supra. Et quidem Rex ex hisce non nisi maxima urgente necessitate movetur, uti pluribus videre est, apud Ach metem de Zatricio. Fl. Vopisc. Imp. in hoc ludi genere appellationem usurpat, in Proculo, Nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies Imp. exstitisset, quidam non ignobilis scurra, ave, inquit, Auguste, allataque lena purpurea humeros eius vinxit. Inter alia enim Principatus ornamenta et inaugurationis symbola, purpurea quoque chlamyde Imperatorum olim humeros vestiebant. Reliqui calculi latrones modo, ut dictum, modo milites, appellitantur. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi. Insidiosorum si ludis bella latronum,Gemmeus iste tibi miles et hostis erit. Unde Senec. Ep. 117. in fin. tabulae latrunculorum meminit, et Plin. l. 9. c. 54. a Mutiano, etiam latrunculis lusisse cera fictis simos, proditum esse scribit. At Auctor Panegyrici ad Pisonem, Interea sectis quamvis acerrima urgantProelia militibus, plena tamen ipse phalange,Aut etiam pauco spoliatus milite vincis. Omnia namque in hoc ludo ad bellum composita, unde militum, aciei, phalangis, proelii, hostium, captivorum, tropaeorum, passim mentio apud Vett. dum illum describunt. Hi itaque turmis utrinque instructi, hostili quadam imagine procedunt; simulataque acie congrediuntur, et statione unicuique calculo praescripta, hostem Reges impetunt, sibi quantum licet, caventes. Tunc vero victi censentur, cum omnes ex adverso ludentes milites capiuntur Regique nullus patet effugii locus: unde et nonnullis ludo Scacchiae nomen ab Hebr. Schach, i. e. vallavit, et vox mat, vel mot, quae usurpari solita de Rege ad incitas redacto, in eadem lingua Mortuus esi denotat, vide et infra Mattus. Regem enim ipsum, i. e. principem calculum, capere licet numquam. Neque vero capi solum, sed et ligari calculos, mos. Auctor Panegyrici ibid. Ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos. Idem paulo post, Ancipites subit ille moras, similisque ligatoObligat ille duos ——. Sed aliter ligantur, aliter capiuntur etc. Porro tabula in qua latronibus luditur, tota lineis ut dictum distincta est et unicuique calculo suus locus ac sua sedes attributa; quas sedes Gr. olim poleis2], postea xw/ras2], item xramma/s2], et grammika\s2 xw/ras2], quod lineis invicem disclusae essent et interseptae, vocarunt; unde et po/lis2] quoque Vett. Hoc ludi dictum. Latini mandras, septa, valles, capsos et carceres, appellant Mart. l. 7. Epigr. 71. cuius Epigraphe ad Paulum. Mandris, et vitreo latrone clausos. Graeci recentiores zatri/kion] et za/trion] vel zatrei=on], quo nomine indigitabatur proprie pistrinum vel carcer, in quem servi nequam coniciebantur, unde postea toti ludo nomen ut vidimus. Qui victor erat in ludo hoc, Imperatorem fuisse appellatum, ex Proculo Vopisci vidimus, ad quem de hoc Ludo plura congerit Salmas. Ceterum Ludi inventorem in specie Donatus in ter. Eunuch. act.4. Sc. 7. ad illud, v. 13. Idem hoc iam Pyrrhus factitavit, Pyrrhum Epirotam fecit, quem stratagematum peritissimum primum, quo pacto ea disciplina trader etur per calculos, in tubula ostendisse, scribit. Belli namque simulacrum, ut diximus ac imago ludus hic est. Vidas in Scacchiae ludo, ab initio: Ludimus effigiem belli, simulataque verisProelia, buxo acies victas et ludrica regna.Ut gemini inter se Reges albusque nigerquePro laude oppositi certent bicoloribus armis. Claud. in Honorii 6. Cos. Carm. 28. v. 621. Hic et belligeros exseruit area lusus,Armatos hic saepe choros. Unde ludi huius beneficio in arte militari nobiles suos exercuisse Mauritius Nassavius, Dux belli celebratissimus, legitur apud Dan. Heins. Orat. Funebri Principis huius: aliosque scientiam hinc militarem apprime didicisse novimus. Seneca l. 2. de Ira c. 14. inventi huius gloriam Chiloni sapienti: Ioh. Saresberiensis Polieratici l. 1. c. 5. Attalo Asiatico tribuit. Communior consensus exercitationis tam ingeniosae auctorem Palamedem facit, Nauphi filium, qui in obsidione Troiana, ut milites in officio contineret, illud ludicrae dimimationis genus excogitasse scribitur. Vide Paus. in Corinth. et Phocic. Philastratum Lemnium in Heroic. Greg. Nazianz. Invectiva I. Suid. in voce *ta/bala] etc. Quare Aur. Cassiod. Palamediacos calculos iure indigitat, l. 8. Ep. 31. atque hanc quidem Palamedis tabulam, donarii loco, Deorum fanis dedicatam, summa apud posteros dignatione fuisse, tradit Serv. l. 2. Aen. ad illud, v. 82. Belidae nomen Palamedis. Sic Sion. Apollin. de eo diserte, Carm. 23. Tauquam Naupliades repertor artis,Gaudebas hilarem ciere rixam, etc. Sed de Palamedis lusu infra videbimus. Calculi, ut et hoc addam, nonnumquam e cera, ut ex Plin. supra vidimus: aliquando e vitro fuere. Ovid. l. 2. de Arte Am. v. 207. Sive latrocinii sub imagine calculus ibitFac pereat vitreo miles ab hoste tuus. Idem l. 3. v. 337. Cautaque non stulte latronum proelia ludat. E'gemmis suggerit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi. Insidiosorum si ludis bella latronum,Gemmeus iste tibi miles et hostis erit. Ex ebore, Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 132. Plerumque e buxo, unde buxe acies victas canentem Vidam retro audivimus. Fuit hic ludus frequentissimus apud priscos. Seneca saepe meminit, Ep. superius laudata, Nemo qui ad incendium domus suae currit, tabulam latruncalariam perspicit, ut sciat quomodo alligatus exeat calculus. Ubiegregie, aligatus: Erat enim quiddam instar dimicationis et alterius coloris calculi alteros ad ultimam s. extimam tabulae lineam agebant; deinde victoriae in eo erat summa posita, si implexum obsessumque calculum lusor eduxisset. Idem de Brevitate vitae c. 13. Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi, aut pila, aut excoquendi in Sole corporis cura consumpsere vitam: Ubi pro otioso exercitamento lusum hunc posuit. Nihilominus gloriosum Viris etiam in Rep. eminentibus fuit, superiores in eo exstitisse: probrosum et ignominiae proximum, superari ac ad incitas redigi. Proin pergit Seneca de Tranq. animi c. 14. Verisimile non est, inquiens, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo furit, ludebat latrunculis, cum Centurio agmem periturorum trahens, et illum citari iubet, vocatus numer avit calculos, et sodali suo, vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens Centurioni, testis, inqurt, eris, uno me antecederc. Cui plane simile quid narratur de Ioh. Frid. Sax. El. in castris Car. V. Imp. ante Wittebergam captivo. At non eadem mens Iacabo Magnae Britanniae Regi, qui in Regio munere, libro ad Filium, huius generis ludum Principibus, utpote qui non animum seriis fatigatum curis leveret, sed potius operosius intentum occuparet, fugiendum suadet, quem si placet, vide: et plura hac de re apud Thom. Dempster. Paralip. in Iob. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 1. aliosque, Sereniss. inprimis Gustavum Selenium l. peculiari. De eo incertus Auctor, poemate ad Pison. iam supra cit. Te si forte iuvat studiorum pondere fessumNon languere tamen, lususque movere per artem,Callidiore modo tabula variatur apertaCalculus, et vitreo per aguntur milite bella,Ut niveus nigros, sic et niger alliget albos.Sed tibi quis non terga dedit? Quis te Duce cessitCalculus, aut quis non periturus perdidit hostem?Milie modis acies tua dimicat, ille petentemDum fugit, ipse rapit, longo venit ille recessu,Qui stetit in speculis, hic se committere rixaeAudet, et in praedam venientem decipit hostem.Ancipites subit ille moras, similisque ligatoObligat ipse duos, hic ad maiora movetur,Ut cutus, et fracta prorumpat in agmina mandra,Clausague deiecto populentur moenia vallo.Interea sectis quamvis acerrima surgantProelia militibus, plena tamen ipse phalange,Aut etiam pauco ipoliata milite vincis,Et tibi captiva resonat manus undique turma. Aliud a latrunculis ludi genus indigitat Petron. Arbiter Edit. Gonsali de Salas. p. 18. Edit. Bosch. c. 33. quum ait: Sequebatur puer cum tabula terebintina et cristallinis tesseris: notavitque rem ommum delicatissimam. Pro calculis enim albis aut nigris aureos argenteosque denarios habebat. Interim dum ille omnium testorum agmen inter lusum consumit, gustantibus abhuc nobis etc. Quod enim hic Gonsalius latrunculorum intelligit lusum, insignitet peccat, duodecim ludum scriptorum cum latrunclis confundendo: ut Augustam Historiam Salmas. verba haec Petronii adhibens, praeclare ostendit. Ludus significatur, in quo et tesseris et calculis pugna fit, qui latrunculorum esse non potest, ubi Unus cum gemino calculus hoste perit. Nam in hoc nihil fortunae committitur. Intelligit ergo ludum duodecim scriptorum (non scruporum, ut ex Opicis libris retinet Gonsalius) admodum similem illis, qui hodie Trictrac, aut Verkeeren, aut Lurtschen, aut simplicius genus aus und ein, Gallis et Germanis utrisque appellantur: verba sunt Ioh. Friderici Gronovii de Pec. Vet. l. 3. c. 15. p. 514. et 115. Vide quoque hic passim.
LATUSHIM
fil. Dedan filii Iecsan. Gen c. 25. v. 3.
LAVANDI_Ritus
Gentibus frequens, in utroque sexu et aetate quacumque. Frigida Heroes delectati, unde Herculea lavatio in Prov. ubiit, et in thermas graviter in vehitur Athen. Vide Eust. in Hom. Il. x] et Odyss. d]. Placuere ramen et hae fortibus Romanis, de quibus hic paulo fusius. Habuere illi balneas cum publicas, easque vel aestivales vei hiemales, tum etiam privatas. Quasdam enim publicis impensis populo universo exstructas, discimus ex Theod. et Valent. Augg. leg. 5. c. de Aquaeductu: idque pro ratione caloris frigorisque, uti innuit Sidon. Apollin. Carm. 22. v. 179. Porticus ad gelidos patet hinc aestiva TrionesHinc calor innocuus thermis hiemalibus exit,Atque locum tempus mollit. De privatis vide Scholiastem Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 3. et Plin. l. 2. Ep. 17. qui illas meritorias vocat. Sed de voce Balnea, vide supra: ut et infra in voce Thermae. Principium ritus ab exercitiis ortus, quod sudorem aqua abluere salubre iudicaretur, ideo milites, qui in campo decurrebant exercebanturque, in Tiberi vicino natabant, cives vero delicatiores calida aqua in balneis se abluebant. Sed priusquam abluerentur, quod communiter fiebat ante cenam, sudorem pila ludendo excitabant: unde in conf. balnei sphaeristerium fuisle, docer Plin. praefat. l. 5. Ep. 6. Post cenam autem non nisi nepotes lavabant. Plaut. Rud. Act. 1. Sc. 2. v. 62. Propter viam illi sunt vocati ad prandium,DA. qui? SC. quia post cenam, credo, laverunt heri, Similiter antequam ad Tonsorem irent, in Thermas prius se conferebant. Idem Asin. Act. 2. Sc. 2. v. 90. ubi Servus in tonstrina residens, Ille in balineas itarus est, inde huc veniet postea. Lavandi tempus a meridiano ad vesperum constituit Vitruv. Architect, l. 5. c. 10. Tertullian. l. adv. Psychicos horam nonam definit: quod praeter leges censorias, quibus octava thermis dedicata est. Hinc Mart. l. 10. Epigr. 48. cuius Epigraphe. Parat convivium. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Et pilata redit iamque subitque cohors.Temperat hic thermas, nimios prior hora vaporesHalat, et immodico sexta Nerone calet. Plin. l. 3. Ep. 1. hieme nonam, aestate octavam lavandi horam fuisie indicar: quo sensu capi potest illud Marr. l. 4. Epigr. 8. cuius Epigraphe ad Euphem um v. 5. Sufficit in nonam nitidis octava palaestris: ut ab hora octava hieme pila luserint, deinde balnea acceslerint unguendi fricandique. Cum itaque tempus adeslet, tinnitu aeris Thermarum vel tintinnabuli maioris, cuius sonus longe lateque exaudiebatur, non solum qui pila exercebantur prope Thermas, sed et longius dissiti, convocabantur lavatum. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 163. cuius Epigraphe Tintinnabulum. Redde pilam; sonat as thermarum; ludere pergis? Hinc et Cic. in Tuscul. Simulatue increpuisset, (i. e. Thermarum tintinnabulum auditum esset) Romanos, relictis Philosophis et Praeceptoribus unctum (nam, qui lavissent, ungebantur, vide infra) ire solitos ait. Lavabantur avem viri omnes quadrante, quam ob causam rem quadrantariam Seneca balneum appellat, feminas autem gratis lavisse, Iuv. docet: quod et impuberibus praestabatur; unde idem: Sat. 2. l. v. 152. Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere laevantur. Ungebantur dein vestibus depositis loti. Petron. Satyr. Edit. Gon sali de Salas p. 15. et Edit. Bosch. c. 28. Iam Trimalcio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex mollissima lana factis. Plaur. in Pseud. Act. 4. Sc. 7. v. 93. Uncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt. in loco, qui proin unctuarium vocabatur, Plin. l. 2. Ep. 17. et unguentaria cella Sidon. Apoll. l. 2. Ep. 2. inde ad cenam ibatur: quae omnia coniungens iam saepius laudatus Plin. Iun. l. 3. Ep. 1. Ubi hora balnei nuntiata est, inquit, in Sole, si caret vento, ambulat nudus; deinde movetur pilae vehementer et diu, nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute, lotus accubat et paulisper cibum differt. Mulieres seorsim lavabantur, quamvis displicuerit D. Hier. adultas Virgines lavacra adire, l. 2. Ep. 15. ad Laetam: auctore Hadriano, apud Spartian. Sed et invalescente luxuria promiscuum lavandi morem sustulit Antoninus Philosophus, docente Iulio Capitolino; quod et Graecis consuetum. Utrique in balneis carmina recitabant, et ea quae inaudierant referebant, quare garrulitatis nomine notati balneatores. Qui dominum lavantem ungebant, Aliptae 1. e. Unctores dicebantur, quorum instrumenta erant strigilis, lintea, guttus; Hos egregie ridentem vide sis Epictetum apud Arrian. l. 3. c. 26. Imo qui unguenta promeret et asservaret, peculiaris minister fuit, Unguentarius dictus: quod docet Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 697. ––––––– Ubi mollis Amaracus illumFloribus et dulci aspirans complectitur umbra. Docet enim, Amaracum puerum regium Unguentarium fuisle, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, maiorem ex confusione odorem creaverit. Horat. huiusmodi puerum alloquitur Carm. l. 3. Ode 14. cum ait: v. 17. I, pete unguentum puer, et coronas,Et cadum Marsi memorem duelli. Quod autem axillas olim vellerent, et laevigarent cum toto corpore, id vero mollitici adscribendum est. Imopost pumices, resinam et volsellas eo ventum est, ut psilothro et dropace adhibitis, pilos arcerent, vide Plin. Valerian. l. 3. c. 54. Mart. L. 3. Epigr. 74. cuius Epigraphe in Gargilianum. Psilothro faciemque lavas, et dropace calvam:Numquid Tonsorem Gargiliane times? Vestimenta lavantium servabant Capsarii, et peculiares aliquando e familia homines. Matronas quod attinet, ancillarum opera olim uti consuevere: non enim universae cum tunica pudorem posuerant, ut illa Iuv. l. 2. Sat. 6. decantata. v. 445. Postea lavanti dominae Eunuchi adfuere. Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 105. et seqq. ––––––– Eous Recter Consulque futurusPectebat Dominae crines, et saepe lavantiNudus in argento lympham gestabat alumnae:Et cum se rapido fessam proiecerat aestu,Patricius roseis pavonum ventilat alis. Hinc magno in pretio, non tantum apud Barbaros, sed et apud Rom. in huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Afferebant hi aquam in conchis, quibus etiam unguentum asservari solebat. At in balneis ea subministrabatur vasis argenteis, quae lavationem IC. appellant: quo nomine aliquando labrum ipsum s. lebetes quidam intelligi volunt, quos constat argenteos fuisle, ex Statio l. 1. Sylv. 5. v. 48. Laurentius tamen IC. Notis in Phaed. fab. 5. l. 4. v. 22. innui contendit omnem supellectilem balnearem, quam Argentum balneare vocat l. 32. §. 7. ff. de aur. et arg. leg. cuius generis: Strigiles, gutti, urceoli, speculum, matula, ampulla olearia etc. Eadem in Basilicis, o( tw= loutrw=n a)/rguros], alias uno nomine Balnearia appellabantur, quae peregtinaturi secum, velut viaticum necessarium, convehebant: ut ex Plauto apertum in Merc. Act. 5. Sc. 2. v. 86. ––––––––– Tollo ampullam atque hinc co. Lavantibus qui aliquid surripiebat, Tertulliano Apologet. c. 44. Lavantium praedo: ICtis Fur Balnearis dicitur. His dupli poena Romae statuta fuit, Athenis mors, ex Solonis lege, cuius rationes: Quia primo facillimum est in balineis, aliisque locis publicis furari, et a furibus ne tum quidem recte caveri poterat, cum maxime cavebatur, tam multi erant, tam improbi Praeterea, non licebat quemquam a balineis, gymnastis et locis publicis arcere. Denique non tam in privatos, quam in ipsam Remp. fures hi committunt, Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 5. p. 530. et seqq. et plura dc Lavandi ritu apud Laur. Pignor. Comm. de Servis et Th. Dempster. Paralip. in Iob. Rofini Antiqq. Rom l. 1. c. 14. Addit Bartholinus de Puerperis, quinto die emergente institui solita fuisle olim loetra\ lexw/i+na], lavacra puerperalia, ad manus earum abluendas, quae obstetricatae fuerant, aut aliquid attigislent ex puerperio, ipsiusque puerperae, ob curarum solutionem et lassitudinem. Unde Parthasius Quaesit. per Ep prolixe disputat, An solitae sint puerperae a partu statim lavare? Locum enim Terentii Andria Act. 3. Sc. 2. v. 3. Nunc primum fac, ista ut lavet, de ipsa explicat puerpera. Quemadmodum Apollon. Rhod. Argon. l. 2. –––– *h)de\ loetra\ lexw/i+a toi=s1i pe/nontai].Atque balneas puerperio condecentes illis parant. Quo more postea sollennibus natalitiis servato, lavabant manus, quum epulas instruerent, idque in pollubro et gutto. Ipsi infantes, quamprimum utero egressi, statim lavabantur, teste Hier. l. 4. ad Ezechiel, unde Bromia ancilla apud Plut. Amphitr. Act. 5. Sc. 1. v. 50. Postquam peperit pueros, lavare iussit nos. Idque partim sale, molesto satis, partim aqua, eaque vel tepida, ut in funeribus, vel fervente, vel frigida, qua Germani etiam legitimum fetum exploravere olim, docente Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 15. Quo alludit Claud. l. 2. in Rufin. Carm. 5. v. 112. Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus. Idem Graecis in usu fuit, qui addiderunt subinde oleum, in xu/tlw|] s. vase oleario, vel toti corpori vel oculis naribusve, ad infantis robur et calorem augendum conservandumque. Lacedaemonii vino laverunt, ut morbosum corpus explorarent: Alii Graecorum rore, Cimbri nive. Collocabantur autem lavandi, antiquo cum funeribus ritu, plerumque in Clypeo: Unde apud NOium in Andromeda citatur hic versus: Nam ubi imroducta est, puerumque ut lavarent, collocant in clypeo. Fuisle vero hunc antiquum cum funeribus ritum, patet ex Euripid. in Troadib. ubi cadaver Astyanactis pueri lotum defertur in clypeo. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et supra in voce Infans: De ritu lavandi cadaveris, apud varias Gentes usitato, Romanos inprimis, Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Virg. Aen. l. 6. v. 218. Graecos, vide Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Hebraeos, vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 6. c. 5. qui de superstitiosis Pharisaeorum lotionibus aliisque huc pertinentibus accurate quoque agit, eiusdem Operis l. 1. c. 10. etc. Vide quoque supra in voce Aquarii, it. Cadaver, Capitilavium et alibi passim, inprimis infra in voce Lotio, it. Pecten.
LAURENTALIA
ita enim Plutarch. scribit, et Ovid. Fast. l. 3. v. 75. Vester honos veniet, cum Laurentalia dicam.Acceptus Geniis illa December habet. Festo Larentalia dicuntur, coniugis Fausti nutricis Romuh et Remi Larentiae, festa. Aliis Larentinalia: item Laurentiae feriae, incidebant in 10. Kal. Ian. et celebrabantur in honorem Accae Laurentiae, quam Larentiam Macrob. vocavit, Sat. l. 1. c. x. ut et Festus modo laudatus, nutricis Romuli, cui Sacerdotes publice illo die parentabant. Fiebat autem id sacrificium in Velabro, qua in novam viam exibatur ad sepulchrum Accae etc. Hanc cum altera Acca sive Caia Tarratiae vel Tarrutia, quam sub nomine Florae, mense Aprili, colere Rom. solebant, multi perperam confundunt, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 16. Iac. contra Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 6. c. 7. similiter duplicem faciens Laurentiam, ei quae Romuli fuit nutrix, sacra fieri per Flaminem Martialem mense Aprili fuisse solita, atque hinc festum Laurentalia dici contendit: Alteram Alteram fuisse ait Tarrutio nuptam, quae plerisque Populo Rom. bonis legatis, denique ex hominum conspectu ablata fuerit, eo ipso in loco, ubi prior fuerit humata: huicque vult mense Decembri sacra fuisle facta. Vide quoque Laurentiae Feriae. Casaub. Compitalia Larentinalia quoque dicta, cumque olim non nisi una essent, ab Aug. postmodum duplicata esle, notat, ad illud Suet. in Aug. c. 31. Compitales Lares ornare bis anno instituit. Vide ubi de Compitalibus.
LAURENTIAE_Feriae
is dies apud Rom. olim, quo Accae Laurentiae a Sacerdotibus publice parentari sollenne fuit, in Velabro, 10. Kal. Ian. Sic Laurentialis Flamen, Sacerdos ei instituitus, Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 17. etc.
LAURUS
scientiae symbolum, ob non unam rationem; Unde quibusdam arbor ea credita, in qua primi nostri Progenitores peccarunt, vide Fortun. Licet. l. de Gemmis Annularibus c. 25. p. 62. Proin et vaticinii typus habita, quam ob causam vaticinantes Lauro coronari solitos, ait Interpres Aristoph. et qui bella sequebantur vates, in summa galea lauri conum gestabant, Pierius Hierogtyph. l. 50. Etiam forte propterea in summitate Delphici templi, unde vaticinia exibant, arbor haec in latus propendebat. Eidem Valeriano, vim poeticam indicat, proptereaque Oraculo Delphico congruit, cum quod Apollo poetarum atque Musarum Pater atque Deus colebatur antiquitus: tum quod Oraculorum responsa versibus dabantur fere omnia. Unde et antiquissimum illud templum ex lauro fuisse conditum, tradit Paus. in Phocaicis. Et ipse Apollo lauri ramum manu tulit, ex lauro Tempica decerptum, sicque Delphos, postquam a caede Pythonis serpentis purgatus esset, venit, et Oraculum occupavit. A quo tempore Pythionicis ex eadem lauro serta fuisse imposita, cum antea ex esculo darentur, tradit Aelian. Var. Hist. l. 3. Sed et eidem Apollini Delphos propterea lauri dona missa, iam a Regibus Rom. Plin. l. 15. c. 30. scribit. Ipsi etiam tripodes ex lauro erant, insuperque da/fnh e)stemmhn/oi], lauro coronati, quas coronas Pythia, quoties vaticinatura erat, super tripode diductis cruribus sedens, capiti imponebat etc. Porro fulmen non expavescere credita, quapropter ex ea sertum Tiberio talium metuenti: custodiaeque ac incolum itatis inde symbolum, auctore Proclo, habita est, qui scribit, antiquos laurum Tutelae consecrasse, eamque et in sacrificis, et infocis, ubicumque vel sata, vel affixa fuerit, incolumitatem afferre. Ovid. Met. l. 1. v. 562. Postibus Augustis eadem fidissima custosAnte fores stabis, mediamque tuebere quercum. Insuper castitatis index: unde frondem pudicam agnoscit Claud, de Raptu Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 74. et seqq. ——— luco dilectior omniLaurus, virgineos olim quae fronde pudicaUmbrabat thalamos —— ubi de Cerere, cui laurum quoque sacram hinc discimus. Et proin purgationibus apta, utpote ipsamet pura et purissimo ideo Numini (Apollini) consecrata, ut Phornut. in Apoll. et Diana ait. Dinturnitatis quoque credita est significatrix, quod semper viret: unde frondem perennem illam Lucret. l. 1. et frondem aeternam Cassius parm. in Orpheo suo, vocant, ut alios mittam, Faustitatis item et Felicitatis: unde non Principum tantum, sed et privatorum iannas laureis coronari, more prisco, consuevisse, legim us apud Tertullian. Apolog. Eandem ob causam familiares primorum, ineunte Anno, laureati in publicum prodibant: quod etiam, in matronis notat Tertullian. ad uxor. l. 2. Ut omittam ramos lauri, qui cuique pro foribus ponebantur, quosque a)nthn/ous2] Graeci dixere, teste Etymologici Auctore. Ipsa merces bono lauri omine non caruere, utque emptori novum mercimonium sicut novo domino, feliciter eveniret, uda lauro aspergebatur, quem morem Ovid desciribit Met. l. 5. In laetitia vero Nuptiali tota quoque domus plerumque laureis corollis ornabatur. Appuleius Met. l. 4. Domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum et. Inprimis Victoriae ac Triumphi insigne ac ornamentum fuit. Unde literae victoriam nuntiantes ab Imperatoribus ad Senatum missae, lauris obvolvebantur. Plin. l. 15. c. ult. Laurus Romanis praecipue Laetitiae victoriarumque nuntia additur Literis et militum\ lanceis puleisque. Quae proin Laureatae dictae, Iul. Capitolin. in Maxim. et Plin. l. 35. c. 18. Etiam lictores laureati et Imperatorii fasces lauri insignia praetulere: statuae quoque victoribus decrerae eadem cingi consuevere. Adde et navis laureatae mentionem fieri a Plutarcho in Lucullo: et militum lanceis pilisque additam laurum fuisse, ex saepe memorato Plin. Mart. hinc l. 7. Epigr. 5. cuius Epigraphe de Fama reditus Domitiani. v. 9. Sed iam laet itiae quo sit fiducia maior,Sarmaticae laurus nuntius ipse veni. Stat. l. 5. Sylv. l. v. 92. Omnia iam laetas pila attollentia frondes. Senec. Agamemn. Act. 2. v. 390. Ouemadmodum contra pennis Epistolae lanceisque additis adversa significabantur. Postquam Imp. triumphus decretus erat, is lauream triumphalem ad Iovem Capitolin. delatam, in eius gremio relinquebat: Hinc laureata Imperatorum capita in nummis passim conspiciuntur, et nota de Laureto, unde triumphaturi haec honoris insignia decerpere sueti erant. Historia. Liviae quippe olim, post Aug. statim nuptias Veientanum suum cum reviseret, tum gallinam albam, quae ramulum lauri rostro tenebat, a praetervolante aquila in gremium demissam: quumque nutriri alitem, pangique ramulum placuisset, tantam pullorum sobolem provenisse aiunt; ut Tranquillus ad sua usque tempora villam eam ad Gallinas vocitatam testertur; et ex hoc Laureto, triumphaturi postea Caesares boni ominis gratia laureas decerpsisse dicuntur. Adeo vero laurus, verba sunt Valeriani in Hieroglyph. l. 50. triumphantium propria fuisse videtur, ut observatum sit, in huiusmodi laureto sub cuiusque Obitum, arborem ab ipso institutam elanguisse. Et quo etiam prodigii causam intelligas, quod Iulii Caesaris caedem praemonstravit, quum pridie Idus Martias avis Regaliolus cum laureae ramulo Pompeianae Curiae sese inferens, a varii generis volucribus e proximo nemore persequentibus ibidem discerpta est. Novissimo vero Neronis Anno, in quo Caesarum progenies defecit, silva illa Veientana radicitus exaruit, et quidquid ibi gallinarum crat, interiit. Tali portento fuit Alexandro Severo laurus alia ingens ac antiqua, quae in palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, quod contra Germanos paraverat, subito collapsa, mortis itidem eius indicium habita. Contra non temere boni ominis Lauri folia, quae circa Pompeii fasces illigata fuerant, quum longo itinere per arida et multa loca iam exaruissent, eo tempore, quo in vico quodam Galatiae cum Lucuilo in colloqumm descendit, detracta et a Lucullianis lictoribus recentia et viridia, quae penes eos plurima fuerant, liberaliter suffecta: quod summam gloriae rerum a Lucullo gestarum ad Pompeium transituram interpretatum est, etc. Erat autem Laurea Triumphalis, ut paulo distinctius de illa agam duum generum, una vere laurea, h. e. contexta s. plexa ex duobus ramulis lauri, quae caput triumphantis evinciebat, altera ex auro, sed in speciem lauri effigiato, quam servus publicus eodem, quo triumphatot, curru vectus, super caput eius gestabat, in gremio Iovis Capitolini postea deponendam, uti supra diximus Sil. Ital. Punic. Bell. l. 15. v. 119. ubi de Insigni Corona. Cum quae vere laurea erat, veluti splendidissimum domesticae virtutis insigne, summa cura domi asservaretur, inde non depromenda, nisi insignis alicuius diei staris temporibus, cum vel spectacula, vel res alia magna publice perageretur. Tunc enim vir triumphalis in publicum egrediebatut, lanrea sua non tantum conspicuus, sed et venerabilis. Hoc itaque fine laureae triumphales domi tani sancte custoditae, utque non evanescerent, renovatae atque viridibus permutatae sunt, ne unquam deesset insigne hoc in publicum prodeuntibus. Sub Principibus vero etiam peculiaribus quibusdam epithetis donatae sinnt, a victoriis sc. gentibusque victis ac triumphatis. Hinc Lybica laurus memoratur Sil. Ital. Rhaetica, Sarmatica, Syriaca Mamertino in Panegyr. Neque vivi solum, sed et mortui victores hac fronde ornati sunt. Unde de Menoeceo Stat. Theb. l. 12. v. 61. et seqq. ——— nec robora vilemStruxerunt de more rogum: sed bellicus aggerCurribus et clypeis. Graiarumque omnibus armisSternitur, hostiles super ipse ut victor acervosPacifera lauro crinem, vittisque decorusAccubat: ——— Ad quem locum vet. Schol. Lauro, inquit, coronatur etiam mortuus. et iam concremandus, quia pro victore Argivorum ab ommbus habebatur. Quo exemplo Hannibalem Marcelli corpus laurea coronatum cremavisse, notavit Car. Paschal. etc. Quia autem laurus victoriam atque triumphum signavit, hinc et qui Herculi, monstrorum domitori, sacrificabant, eadem corona redimiti erant. Seneca Herc. Fur. Act. 3. v. 828. —— densa sed laeto venitClamore turba, frontibus laurum gerens.Magnique meritas Herculis laudes cant. Libero quoque, utpote Deo triumphorum, laurea tributa. Tertullian. de Cor. milit. Ut et Latonae, tamquam Apollinis, quem idem Deum telorum vocat, genitrici. Sed et Iunonis, veluti Reginae Dearum, ministris laureae coronae conceslae sunt, apud Athen. l. 15. p. 674. Quanto magis Iovis Flamines iis cincti: Unde Kal. Martiis, non tantum in REgia Cursisque, et fascibus Consularibus, sed et in Flaminum domibus, laureas vert. novis mutatas esse docet Ovid. Fast. l. 3. v. 137. Laurea Flaminibus, quae toto persititi anno,Tollitur: et frondes sunt in honore novae. Quod postea in Ianuarias Kal. translatum: quibus ipsius quoque Iani statuae nova laurea quotannis est imposita. Unde in Caefaribus Aus. Tempus imperii. XII. Caes. v. XI. Ter dominante Tito cingit nova laurea Ianum. Et quia plurimorum remediorum haec arbor promacunda est habita, hinc laurea et Aesculapium legimus insignitum. Imo et ad alia Numina, pro superstitione hominum, e lauris corona delata, ab iis, qui e negotio feliciter gesto in Urbern coronati redislent, vel ab aliis, in horum gratiam: uti discimus ex Ovid. de Ponto l. 2. ad. Germanic. Eleg. 1. v. 67. Quod si me salvo dabitur tua laurea templisOmnia bis dices verae fuisse mea. h. e. si populus coronatus lauro, laurumque manu ferens gratias Dris aget, apud omnia pulvinaria, ob res abs te gestas. Soli, Veneri Bacchoque, inimica, unde apud Lucian. laurus Veneris transfuga est, Amor. neque conviviis, ullisque compotationibus in coronas adhibita: hinc bonae valetudinis comes, et futo\n a)gaqou=dai/monos], planta boni spiritus, dicta. Qua de re Kal. Ianuarii populum eam Romae, ut etiam ficus aridas, obtulisse, tradit Constantinus Caes. l. 11. c. 4. etc. Ob quas Lauri dotes et praerogativas; in profanis usibus pollui laurum --- fas non erat, ut ne propitiandis quidem Numinibus accendi ex his altaria araeve deberent, Plin. l. c. ubi plura de Lauro; cui adde ex recentioribus, Car. inprimis Paschal. Coron. l. 8. c. 7. et seqq. usque ad fin. libri: nec non Voss. de orig. et progr. Idol. c. 12. ubi fulmini obnoxiam hanc arborem, contra Vett. probat, et de eorundem opinione, quod comesta vel capiti supposita vera producat insomnia, pluribus diserit. A Lauris vel Laurea, dicuntur Laureati poetae, qui ab Imp. ob eruditionem, laurea ornantur: more a Romanis orto. In Capitolinis enim agonibus, quos Domitianus Imp. instituit et ad tempora sua obtinuisse, scribit Censorin. poetas, Rhetores aliarumque professionum viros egregios, coronari ab ipso Imp. fuisle solitos, notum est. Et quidem, qui primas obtinuerant, corona et ramo lemniscatis, aut torque involutis donabantur: Qui vero fecundi erant, palmas quidem sed sine lemniseis aecipiebant. Unde antiquitus ipsi Caesares Germani poetis eximiis ex Lauro sertum imposuisse leguntur, ad Romanorum imitationem, quorum etiam in Imperium succesere. Postea per aliorum manus collatus honor, quem, quod in indignos subinde spargeretur, sensim eviluisse, discimus ex illis Lipsii verbis: Multi lauriferi, pauci Phoebi. Vide praeter Auctores praefatos Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 18. Fortun. Licet. in Opere supra laudato etc.
LAZARUS
nomen viri pauperrimi. Luc c. 16. v. 20. Vide Augustin. Tertullian. de resurr. Garnis. c. 17. Euthymium, in 16. c. Lucae, etc. qui Historiam hic a Christo referri, non nudam parabolam proponi volunt. Item alterius ex Bethania, amici Christi, fratris Mariae et Marthae, quem Christus suscitavit a mortuis. Ioh. c. 11. v. 1. Hunc quidam, post mortem CHRISTI, cum quibusdam aliis, lacera nave mari expositum, et Massiliam delatum, ibi primum Praesulem evasisse aiunt, Sigeb. et Alberic. in Chron. Vincent. Bellovac. Speculi Hist. l. 10. c. 101.
LEAENA
Ambraciotis olim pro Numine fuit: quos eam velut libertatis suae vindicem honorasse, testatur Aelian. idque hac occasione, quod, qui tyrannidem apud illos invaserat, leaenae catulis suis cinctae obviam factus, ab ea esset discerptus. Quo respexit Ovid. in Ibin: v. 501. Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,Sitque Paphagtae causa leaena necis. Ubi Tyranno nomen facit Paphages: nisi is Phacyllus; eoque Phacyllus rescribendum: quod Ianus Parrhasius censet Ep. 8 Et Aelian. quidem, de Ambraciotis dicere contentus est, timw=s1i], honorant: Gillius vero reddidit, summa religione colunt. Cui favet Clem. Alexandrin. qui in Protrept. tradit, oves pro Numine habitas a Samiis, item mustelas a Thebanis. Ubi de Ambraciotis quidem nihil: sed cum Aelian. l. c. Ambraciotas iungat et Samios; idem honoris utrobique intelligendum videtur. Ac forte Sapientes ovem, lupum, Leaenam, ut anathema, honorarunt: vulgus insipiens coluit, ut Numina. Vide Gerh. Ioh. Voss. de. orig. et progr. Idol. 1. 3. c. 75. Plura vero de hoc animalium, post marem suum, quem tamen robore ac feritate aequare, imo et superare, dicitur, nobilissimo, invenies apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 1. et seqq. E quo unum hoc adicio: Naturam providisse, ne in generis humani perniciem haec fera nimium sobolesceret, atque inde esse, quod leaena in tota vita semel pariat, nec nisi unicum catulum, tradunt Herod. l. 3. c. 108. Antigon. Hist. 25. Horus Hieroglyph. l. 2. c. 78. qui leaenae hieroglyphico mulierem uniparam ab Aegyptiis denotari addit; a Patribus, Basil. in Hexaem. et Epiphan. qui S. Virginem qeoto/kon] Mariam hac in parte cum leaena confert. Etiam causa adicitur, nempe quod haec fera pariens Aelian. Var. Hist. l. 10. c. 3. uterum catuli unguibus laceratum, und cum fetu emittat. Sed hoc ut fabulosum reiciunt magm Auctores, Aristot. Hist. Anim. l. 6. c. 31. Plin. l. 8. c. 16. Philostrat. in Apollonio l. 1. c. 16. Alii: multique plures uno illam parere docent. Oppian. Cyneget. l. 3. *ba/cis2 a)/r) a)treke/ws2 a)nemw/lios, w(s2 e(/na ti/ktei],Fama est omnino inanis quod unum pariat. Quod ipsum commentum A. Gell. l. 13. c. 7. ex Hometorefellit, qui Iliad, r]. et s1]. leones ait plures gignere atque educare catulos. Vide his longe potiores testes Ezech c. 19. v. 2. et Nahum c. 2. v. 12. Intrim non constat satis, quoties leaena parere aut quot catulos edere soleat in uno partu. Plurimi tradunt, eam quinquies ferre uterum, et quinque vel sex catulis primo partu editis, ad unius partum per gradus venire. Aristot. de Gener. Anim. l. 3. c. 1. et 10. solin. Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 34. Oppian. Venat. l. 3. Alii. Hinc. Phile c. 32. *le/aina de\, kra/tiste, penta/kis2 ku/ei,]*kai\ pe/nte men\ to\ prw=ton, ei)=ta di\s2 du/o,]*kai\ trei=s2 e)fech=s2, tw=| teta/rtw| au)= du/o.]*kai\ s1ku/mnon a(plou=s2 ei)s2 to\ pe/mpton e)ca/gei.]*ei)=ta ti/qetai klei\s2 th=s gonh=s2 tai=s2 e)co/dois2 kl]. Leaena autem, ô optime, quinqueis parit,Et quinos quidem primum, dein bis binos,Postea ternos, quarto autem partu binos,At catulum simplicem quinte producit.Sic ponitur clavis generationis egressibus etc. Quam tamen rem tanto consensu a Vett. traditam, recentiorum nemo confirmat: et cum scirer Philosophus, in patriae suae leonibus nihil tale observari, id Syris solum tribuit, Hist. l. 6. c. 31. Potius forte id, quod idem Bochart. ex vet. Auctore laudat, *ti/ktei w)=s2 e)pitopolu\ du/o, ta\ men/toi plei=sta e)/c, ti/ktei e)ni/ote kai\ e)n]. Geminos parit ut plurimum et ad Iummum sex, nonnumquam etiam unum. Apud Philostrat. tamen ingens leaena, circa Ctesiphontem, s1ku/mnous2 a)natmhqei=s1a o)ktw\ ei)=xen], Caeso ventre octo catulos habere reperta est etc. Hoc certum, summum eius erga scymnos suos amorem esse. Stat. Theb. l. 10. v. 408. et seqq. Ut Lea, quam saevo fetam pressere cubiliVenantes Numidae, natos erecta superstatMente sub incerta, torvum ac miserabile frendens:Illa quidem turbare globos et frangere morsuTela queat, sed prolis amor crudelia vincitPectora, et a meaia catulos circumspicit ira. Ad quem l Vide Animadvers. Casp. Barth. ubi plura hanc in rem.
LEBANA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 45.
LEBES_et_LEBETA
ex Graeco li/bhs2, o(/ti le/ibetai u(/dwr ei)s2 au)to\n], quod aqua ei infundatur nomen accepit. Virg. Aen. l. 3. v. 466. —— Dodonaeosque lebetas. Ubi ollas aereas interpretatur Serv. Proprie vas quodcumque, in quod aqua defunditur. Gloss. le/bhs2], cacabus, pollubrum, Curvos vocat Ovid. Met. l. 12. cavos Mantuan. Cuiusmodi lebetes tres vacuos Dionysio in Elide, in aedisicio 8. stadiis ab urbe distante, collocatos, eo obsignato; post moram vero aliquam, signo iterum avulso, ab ingressis vino plenos repertos, referr Aristor. de Mirac. Aud. Vide infra Thya. Sed et cineres excipiebant, in Tabernaculo Mosaico, et iuxta crateres, forcipes, fuscinulas, palas, alia. Altari aeneo inserviebant. Exodi c. 27. v. 3. Factes etiam lebetes eius, ad excipiendos cineres eius: ad quem vide Comm. A. Riveti Alium, in sacris Scitharum, lebetum usum commemorat Herod. quos catnes victimarum in lebetes, vel si hi desint, in ipsas earum alvos, coniectas cumque aqua commixtas, ossibus earundem (ob ligni desectum) suppositis succensisque, coquere solitos, prodit Musa 4. Vide quoque 1. Sam. c. 2. v. 14. Sed et in ludis quibusdam minus illustribus Graeciae (qui a donis, quae dabantur victoribus, *dwri=tai] dictr sunt) lebetes praemia fuisse, docet Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 27. Non adeo contemnenda, si fuere, quales Homer. memorat, le/bhtas2 a)rgure/ous2], in Odyss. lebetes argenteos, et qualibus Rom. luxuria, recentiori aevo, abusa est, vide Plin. l. 33. c. 11. Inde secundum nonnullos, quod lebetis formam reserret, Lebeta, aliter Lebiton, Lebitonarium, et Leviton, Levitonarium, Graece lebhtw/n], et lebhtwna/rion], apud Isid. Orig. l. 9. c. 22. et Suid. colobium est, s. tunica sine manicis villosa, quali Monachi Aegyptii uti soliti. Hier. de Tabennensibus Monachis, Praef. ad Regulam Pachomii, Nihil habent in cellis, praeter psiathium, inquit, et duo lebitonaria, quod Aegyptiis Monachis genus vestimenti est, sine manicis. Ex lino fuisse Dionys. Exiguus ait, in Vitis Patrum, Indunntur autem noctibus levitonis leneis praecincti lumbos etc. Vide Macros Fratres in Hierol. et C. du Fresne in Gloss. in voce Lavitonarium ubi Lebetas et Lebetes occurrere apud Ruffin. observat. de Vitis Patrum l. 2. c. 7. et 9. Sed a Levitis potius voccm deducendam, docet Chr. Beckmann. Orig. Ling. Lat.
LEBNA
locus in deserto, ubi 17. Ltraelitatum mansio fuit. Num c. 33. v. 20. Est et civ. Sacerdorum in tribu Iuda, Ios. c. 10. v. 29. quae et Lebana, Idem c. 15. v. 41.
LECTICA
ex lectus, quod in co pulvinar et lectulus stratus erat: Gr. forei=on, kli/nh], in vario antiquis usu fuit: Bithynorum inventum, ut ex Cic. l. 5. in Verrem colligitur, Nam, ut mos fuit Bithyniae Regibus, Lectica octophoro ferebatur. Adhibita volupta tis causa, Senec. Ep. 8. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum, supraque turbam delicatos Lectica suspendit. Etiam morbi levandi, quem in usum parabantur loca peculiaria, quae Gestationes appellabant, de quibus supra. Hinc de praegnantibus: Lecticis subinde vehuntur et equabus gravibus inequitant, inquit Thom. Bartholin. de Puerp. vett. Inprimis Lectica ferri, mos affectis Ducibus, uti habet de Hannib. C. Nep. c. 4. de Scipione, Liv. l. 24. c. 42. de Lutatio Cos. Val. Maximus l. 2. c. 8. et 10. et l. 4. c. 1. de Eumene, Polyaenus et Plutarch. de Alex. Curt. l. 7. de Numeriano, Vopisc. de Mermece, Agathias l. 2. quod inter laudes humanitatis ac beneficentiae Tiberianae commemorat Vell. Patercul. l. 2. Imo et mortui illa, ut et lectis elati. Qui mos antiquus Romanis, et iam inde a Regibus in usu. Lucretiae enim cadaver e)pi\ kli/nhs2 me/las1in a)mfi/ois2 e)strwmen/hs2] elatum, memorat Dionys. Halic. l. 4. Mansitque quandiu res Romana. Corn. Nep. in vita Attic. Atticus elatus est in lecticula. Ser. Sulpit. l. 4. Fam. 12. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque Lecticarus, in urbem eum (Marcellum a Magio necatum) referre. Vide et Marrin monumento M. Antonii Ancii Lupi, quod extar etiamnum via Hostiensi, sculpta Lectica cum pulvino et corona cernitur; funebre scsignum Lisp. Si viz. ex eminentioribus fuislent civibus, Iuv. Sat. x. l. 4. v. 35. populus enim in sandapila, quam quatuor portabant servi, efferebatur: Unde Suet. in Domit. c. 17. Domitiam cadaver populari sandapila per vespillones exportatum, refert. Plura apud Ioh. Kirchmann. de Funerib. Rom l. 1. c. 4. et l. 2. c. 9. Ferebantur autem Lectica Viri, Feminae, sed Iul. Caes. Anno proximo post devictam Aegyptum lecticis margaritisque uti prohibuit, quae nec viros, nec liberos haberent, et minores essent Annis quinquaginta quinque, uti refert Euseb. in Chron. Vide quoque Suet. in eo c. 43. At sub Tiberio sic vehi vulgata res fuit, et usurpata promiscue: sic tamen, ut in aditu Curiae id non liceret, nisi causa urgeret sontica, quemadmodum de Libone Druso Ann. l. 2. c. 28. legimus apud Tac. Postmodum et probrosis seminis usu earum interdicit Domitian. teste Suet. in eo c. 8. et Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 32. et 60. Porro vehebantur Lectica, Servi, Liberi: Et quidem servi a duobus ferebantur; Hinc Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 37. Edit. Bosch. c. 56. Bargaten a duobus Lecticariis in mediam rixam perlatum fuisse, scribit, servo nimirum digmtatem hac etiam in re dominicam adimens et secernens a liberis. Modesti et frugi homines quatuor adhibebant, et Marican. CApella l. 2. Philologiae in caelum eunti non pluresadscripsit, Laborem, Amorem, Epimeliam et Agrypniam: nec aliter Virginem decebat, studiosam videlicet minimeque delicatam. Hexaphoros delicatioribus in usu fuit, cui nomen a numero, a sex enim servis ferebatur. Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe ad Aulum ad Lusco: Invidiosa tibi quam sit Lectica, requivis,Non debes ferri mortuus hexaphoro. Et Iuv. ——— Cum iam sexta cervice feratur. Atque hoc Lecticae genus viris feminisque commune erat: Beatiores octo sibi parabant homines rectos, ut inquit Catullus Epigr. 10. At feminis octophoros, ita enim vocabatur. magis atque aegrotis in usu fuit. Suet. Calig. c. 43. Iter confecit modo sestinanter et rapide: interdum adeo segniter et delicate, ut octophoro veheretur. Mart. l. 6. Epigr. 84. cuius Epigraphe de Phil. Octophoro sanus portatur, Avite, Philippus:Hunc tu si sanum credis, Avite, furis. Idem l. 9. Epigr. 3. cuius Epigraphe in Lupum v. XI. Octo Syris suffulta datur lectica puellae. Laxa autem Lectica potentiorum fuit; minuta et arcta tenuiorum etc. habebantque illae fenestras duplici munimento instructas, nempe cum velis s. plagulis, ad radii Solaris exclusionem: rum specularibus, quae vento opponebantur, quaeque tam pellucida pene erant quam aer ipse, five ut loquitur Basilius mikrou= tw= a)e/ri thn\ diau/geian e)/oiken], in Hexaem. Homil. 3. Meminit plagularum in Tito Vesp. Suet. c. 8. Dimotis plagulis etc. Specularium Iuv. Sat. 4. l. 1. v. 21. Quae vehitur clauso latis specularibus antro. Qui itaque caelum sospicere volebant, dimotis plagulis per specularia illud intuebantur: At somnum captantes, ad lucem excludendam, specularibus introrsum vela s. plagulas obducebant, sicque lecticae fenestram claudebant. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 242. Namque facit somum clusa lectica fenestra. Aderat vehentibus comitum turba, tw=| forei/w| parepomen/wn], ut loquitur Lucian. neque Principibus solum, sed aliis quoque etc. Apud Fortunatum in Vita S. Medardi c. 17. Hariulf. l. 4. c. 32. Alios, feretrum est, quo Defuncti cadaver efferri cousuevit, uti dicemus infra. Inprimis vero illa sic dicebantur, quibus Sancti reconditi, quaeque in Aedibus sacris colenda exponebantur, C. du Fresue in Gloss. Inde Lecticarius, iisdem Scriptoribus idem cum Fossario, de quo vide supra, et Macros fratres in Hierol. Quemadmodum Romanis Lecticarii appellari, qui Lecticas illius aevi ferebant, quod nomen etiam iis, qui Lecticas faciebant impositum legimus: Ad Lecticas homines vocat Catull. Epigr. 10. Hi ut splendide essent amicti et formosi, delicatioribus curae crat. Unde Lectica formosis imposita calonibus, apud Sence. Ep. 110. quia vestiti plerumque ut calones, et militariter paenulati erant. Fuit autem paenula pallium cum fimbriis longis, demissum et adstrictum admodum. Unde Cic. paenula irretitum Milonem: Quintilian. adstrictos et inclusos paenula causarum Patronos, scripserunt. Canusinatos Lecticarios incessisse, innuit Mart. l. 9. Epigr. 23. v. 9. cuius Epigraphe ad Pastorem. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet, etc. Ceterum Caesareanorum Lecticariorum adeo grande agmen fuit, ut nominibus et praepositis distinguerentur: Indicat in vet. Epigr. Tib. Claudius, nescio quis Aug. L. Quadratus. Dec. Lecticariorum. britannici. Eorum vero, qui mercede conducti operas locabant, non minor numerus fuit: Siquidem apud Victorem Romae, regione XIV. trans Tiberim legimus fuisse castra Lecticariorum. Vide Laur. Pignor. Comm. de Serv. p. 136. Tit. Popmam de Operis servor. etc. it. infra in verbo Vehi.
LECTUALIS_Morbus
apud Sparrian. in Hadr. Peragratis sane omnibus partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus, in morbum incidit lectualem: longus est diuturnus et diffieilis, quod diu in lecto detineret aegrotantem, dictus. Hinc et ipsi, qui longis lentisque languoribus laborabant, Lectuates appellati, Graecis *klinikoi\], Lat. quoque Clinici. In specie apud Script. Eccl. sic vocati occurrunt, qui in lecto, ob morbum, ne sine Baptismo morerentur, aqua affundebantur vel aspergebantur, ut videre est apud cyprian. l. 4. Ep. 7. ubi de eorum Baptisnto multa. Erant eorum duo geneta; Unum cum Carechumenorum, tuni Gentilium sese convertentium, qui in extremis constituti kai\ en th=| kli)nh], in lecto decumbentes, baptizabantur. Alterum illorum, qui Christiani quidem erant professione, sed studio Baptisinum differebant, simul et baptizari et mori volentes, ne post acceptum Baptismum rursus peccarent, decepti male intellecto loco Hebr c. 6. v. 4. Prioris generis, inter alios, Ariutaeus Praetor fuit, qui uxoris ope conversus, in sine vitae baptizatus est, Basil. Ep. 386. Posterioris, Constantius Mag. fil. eius Constantius, et Theodosius Mag. qui in extremum usque vitae Baptismum distulisse leguntur apud Euseb. Achanas. Soctat. alios. Quem Clinicorum morem acriter reprehenderunt Orthodoxi Patres, Greg. Naz. Orat. 40. Chrysostom. in Acta Homil. 1. Greg. Nyslen. Orat. pecul. etc. Quam in rem vide plura, apud Iustellum Notis ad can. 12. Cont. Neo-Coesar. Voss. Disput. de Baptismo 12. thes. 5. Cl. Suicer. Observ. c. 3. et Thes. Eccl. in voce *kliniko\s2] ut et supra in voce Clinicus.
LECTUS
an quod legebant, unde eum facerent, stramenta et herbas Vett. in quod fatigatos alliciat ad se; an a Gr. le/ktron], quod ipsum ex verbo le/gw]? vox pastorum non centem pta Latinis usurpatione, qui torum lectum dicebant, cum tamen herbarum proprie sit, in voce postmodum latius extensa. Vide Scalig. in Theophr. Fuit autem Lectus, aliis Discubitorius s. Tricliniaris, alius Cubicularis, alius Lucubratorius, alius tandem Emortualis s. Funebris. Vett. enim, qui iacendo cenabant, tres mensas convivio adhibebant totidemque lectos, quos inter se contiguos solebant sternere, Ioh. Coras. Miscell. l. 6. c. 10. n. 4. et 5. Discubitorios viz. qui a numero in iis accubantium etiam Tricliniares, *kli/nh] enim lectum Graecis denotat, appellati sunt. Praeter hos aliis lectis utebantur, quos Cubicularios vocabant, in quibus dormiebant ac cubabant. De utroque genere ita Lamprid. Hic solido argento habuit lectos et Tricliniares et Cubicularios. In singulis porro lectis discubitoriis term videntur accubuisse, quod planum facit Sallustius, cum air: in Hist. Fragm. l. 3. sub calcem. Igitur discubuere, Sertorius inferior, in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis Senator, ex proscriptis, in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius: et alter scriba Maecenas, in imo; medius inter Tarquitium, et Dominum Perpern am. Ubi hae voces Summus vel super et infra, includunt medium: ut et in Nasidreni cena, quam Horat. describit. Scrm. l. 2. Sat. 8. v. 20. et seqq. Summus ego, et prope me Viscus Turinus, et infra,(Si memini,) Varius, tum Servilio BalatroneVibidius: quos Maecenas adduxerat umbras.Nomemanus erat super ipsum, Porcius infra. Ubi itidem novem convivae memorantur. Hinc M. Vatro in Sat. Menippaea, de apto convivarum numero disserens, dicit convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, i. e. prosicisci, a tribus et consistere in novem. Hos qui sternebant lectos, dicti sunt Lectisterniatores, quos proin de Triclinio Ministris accenset Laur. Pignor. Comm. de Servis. Meminit corum Plaut. Pseud. Act. 1. Sc. 2. v. 29. Tibi hoc praecipio, ut niteant aedes. Habes quod facies: propera, abi intro:Tu esto Lectisterniator. — Euere autem hi lecti, ut et lecticae ac mensae, ex ulvis palustribus. Plin. l. 18. c. 3. Ques somnusque in stramentis erat. Postea ex acere conficiebantur, Idem. l. 16. c. 15. lapsis deinde moribus et in valescente luxuria primum aeratis, dein argenteis, mox aureis laminis obduci coeperunt, postquam nempe victa a Cn. Maulio Asia in urbem commigravit. Plin. l. 33. c. XI. Lectos vero mulierum, inquit, iam pridem totos operiri argento et triclinia quaedam, quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio Eques Rom. non at operiret, aut Deliaca specie faceret, sed Punica. Idem et laureos fecit. De Iul. Caes. narrat Suet. in eo c. 49. et 89. eum in aureo lecto veste purpurea decubuisse. E solido etiam argento taudem factos, constat ex Lamprid. in Heliogab. Solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. Vide quoque Freiushem. ad illa Curtii l. 8. c. 8. Tatum exercitum aspicite --- nunc argenteis cubat lectis. Imo auro, de cuiusmodi lectis Alex. vide eund. l. 9. c. 7. Centum aurei lecti modicis intervallis positi erant sertis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia; Porro idem modo memoratus Carvilius tesludinum quoque putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire instituit. Unde Philo Iudaens citante Lipsio, *tri/klina], inquit, kai\ peri/klina xelw/nhs2 h)\ e)le/fantos kates1keuas1 men/a kai\ timalfiste/ras2 u(/lhs2, w(=n ta\ plei=sta liqoko/llhta], Tricliniares lecti et stibadia testudine aut ebore Adornata et meliori etiam materia, atque ea pleraque gemmata. Puro autem ligno inserebatur, testudo, ut ex utroque velut unum corpus affabre fieret. Meminit istiusmodi lecti quoque Apuleius, l. 10. Lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus etc. E succino fulcra Lectorum anriquitus fuisle, nota vit Eustathius in Hom. Odyss. d]. etc. Sed de Triclinaribus lectis, plura hic passim, ubi de Arubitis, Accumbendi ritu, item in vocibus, Sigma, Stibadium, Triclinium. Ut de Cubicularibus quaedam addam: Non claudebantur illi olim oppansis pannis, ut hodie solent; ideo moris fuir ditioribus, ut, quando meridianum maxime somnnm captarent, adstans aliquis ventulum faceret, simul refil gerandi causa, et muscarum ac culicum abigendorum: id quod flabello fiebat, quam vocem supra vide. Insternebantur autem primo pellibus, Cic. Orat. pro L. Muraena. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 5. et seqq. Silvestrem montana torum cum sterneret uxorFrandibus et culmis, vicinarumque scrarumPellibus. Apud Rom. in lecto olim togas quoque babeant; ante enim commune suit vestimentum, et diurnum et nocturnum et muliebre et virile, Varro apud Nonium de vita Pop. Rom. qui in nuptiis eum morem inde perseverasse addit, ut lectus toga stetneretur. Quod indicat Arnob. l. 2. Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos, et maritorum Genios advocatis. Sed de Lecto Nuptiali, mox plura. Apud Graecos antiquos, chlaenas non modo induendi atque amiciendi, sed et insternendi atque incubandi causa, sumptas fuisse, apparet ex Hom. Il. ult. ubi Achilles iubet Priamo lectum sterni, stragulaque purpurea inici: *xlai/nas2 t) enqe/menai ou)/las2 kaqu/perqen e(/s1asqai]. Theocritus etiam Chlaenae, quae lecto insternebatur, meminit Idyllio 18. *za/nos2 toi quga/thr u(po\ ta\n mi/an w)/|xeto xlai=nan],Nam silia Iovis tecum unum subiit stragulum. Intelliguntur antem hisce locis chlaenae duplices, i. e. villosae, et ad arcendum frigus aliasque aeris iniurias aprae. Quemadmodum Romae recentioribus temporibus cubicularia gausapina in eundem usum fuere. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 146. cuius Epigraphe Cubicularia Gausapina. Stragula purpureis lucent villofa tapetisQuid prodest si te congelat uxor anus? Postmodum luxu crescente, in lectis tori (qua voce proprie h( strwmnh\] indigitatur) struebantur alte suffulti ac sublimes, uti etiamnum in quibusdam locis fieri videmus, ubi culeitae plumeae tantum paleae suponitur, ut in satis magnam altitudinem assurgat torus. Hinc vetr. lecti alii occurrunt non alti, in quos scansione simplici et scamno ascendebant: alii altiores, in quos subselliis conscendere oporrebat; imo nonvulli tale erant, ut non nisi duplicata scansione gradibusque in eos veniretur. Cuiusmodi lectos Aug. improbavit. humilibus delectatus, apud Suet. in eo c. 37. indigitat vero Mart. l. 2. Epigr. 16. cuius Epigraphe in Zoilum. v. 3. Quia torus a Nilo? quid Sindone tinctus olenti? Ubi Scholiastes, Torus, inquit, e lino Aegyptiaco et Alexandrina pluma factus --- circumdatus erat torali ex sindone Tyria. Id vero summarum delitiarum, ut Lampridii Gabalus primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit etc. At vulgo lintea toralia ad custodiam vestis stragulae purpureae, qua torus instratus. Aegyptii autem s. Niliaci tori tunc in pretio, uti lectuli Milesii et Siculi, Vide infra Toralis item Torus. Alias in genere Lectos Cubatorios. Tricliniaribus fuisse altiores, liquet ex Varrone de Ling. Lat. l. 7. et Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 356. ubi de Lecto Geniali. ———— gradibusque acclivis eburnisStat torus: et picto vestes discriminat auro: Ur de ornatu hoc unum addam, Sacras coronas in cubili circum lectos posuisse. Nero Claud. Imp. legitur, apud Suet. in eo c. 25. At in itinere faciendo, cum lecti essent circumferendi, beatioribus gestabantur culcitae, vel pro culcitis tapetes, Synelius Ep. 61. pauperioribus segestria horum loco erant, quae propterea Lucilius inter viae instrumenta refert, Quomodo porro in iis sese composuerint, quoque ordine Vett. ut et alia huc pertinentia, vide hic passim, inprimis in vocibus Anacliterium, Cubiculum, Pulvilli, Somnia, ubi lectorum fulcris Hermas s. icones Mercarium referentes affigere Gentiles solitos fuisse, videbimus in Somnus, Sponda, ubi inter alia de modo Lectos in cubiculo collocandi etc. Addam verbum de Lecti ignominia, Dacis circa Istrum ad Sept. Pontum incolentibus, irrogata, quos quum adversus Basternas semel male dimicassent, Orodis Regis iussu coactos esse, tam diu uxoribus ministrare et somnum capturos obversis in imas lecti partes capitibus cubare, quoad bellica virtute eam ignominiam delevissent, refert ex Iustini l. 32. c. 3. Sabellicus l. 8. Enm. 5. Alius Lectorum usus, indigitatur Suet. Calig. c. 51. Ad maiora (tonitrua) proripere se e strato, sub lectumque condere solebat. Dignus sane locus, qui hominem adeo furiose insolentem reciperet: nam, quod hodie fieri videmus, ut sub lectis vetera calciamenta condantur, idem quoque olim factitatum esse, Lucian. docet De mercede conduct. Ideo avaros Eucliones suas auro refertas ollas in eum locum abdidisse, discimus ex Basilii Homilia Lazicis habita. Sed et alios, quum latere vellent, eo coufugisse, habes apud Plaut. in Casina, et vetr. Historicos passim. Sic et Zacharias Protospatharius a Iustiniano Rhinotmeto, missus, ut Sergium coerceret, resistente Clero et Pop. Rom. sub lectum Pontificis se abscondit, ut ait Anastas. Nec omittendum, quod vett. Christianos, Euangelium de lecto suspensum, et prope kibw/tiion], arculam, pro pauperibus habuisse legimus, apud Chrysostomum in 1. ad Corinthios Homil. 43. uti capsulam cum strue Flaminem Dialem, de cuius lecto peculiaria quaedam vide supra etc. De Lecto Nuptiali in specie, dicemus aliquid infra, Cic. Orat. pro Cluent. c. 5. de Lectis pensilibus vett. Romanorum, vide infra Scimpodium; Americanorum, res nota etc. Superest tertia species Lectorum, qui lucubrationibus Vett. inserviebant, sed de his iam retro diximus, in voce Lecticula Lucubratoria: Quarta item, eorum in quibus cadavera lautiorum, postquam abluta et coronis ornata effent, reponebantur ad rogum efferenda, cuiusmodi lectorum sex milia in funere suo habuisse L. Corn. Sulla traditur, de quibus itidem supra, ubi de ritu In Lectis efferendi mortuos. Hinc vero Clinici, quos non male Lectularios interpretabimur, vespillones sunt dicti, ut qui elatorum lectos tractarent. Mart. l. 1. Epigr. 30. cuius Epigraphe de Diaulo Medico. Chirurgus fuerat, nunc est vespillo Diaulus,Coepit quod poterat Clinicus esse modo. Vide supra, in vocibus Cadaver, Funus etc. item ubi de Lectuali morbo, namque et alia vocis Graecae notio est: plura vero de Vett. Lectis, apud Thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Laur. Pignor. de Servis, Alios.
LEGATUS
apud priscos Rom. is fuit, qui Ammiani Marcellini temporibus Comes dicebatur, et nostra aetate Locum tenens. Gall. Lieutenant, penes quem absente Imp. vel Duce. summa potestas erat. Hi inrer Comites Proconsulum et Propraetorum primum obtinuere locum, dati ipsis vel a Senatu, vel huius permissu ab ipsis Praesidibus adscripti, vel lege aliqua extra ordinem allecti. Numerus ad mimimum trium fuit, observatumque est, ut Legatos libenter sibi quisque legaret, qui rei militaris periti essent, quique ipsi provinciis alias cum imperio praefuissent. Itaque Consulares Consulibus, Praetorii Praetoribus Legatos se poscentibus adiunxerunt, et fratrem frater, filius patrem sibi legavit. Munus quod attinet, erant Vicarii Proconsulum, ad molem rerum provincialium sustinendam, unde et ipsi lictoribus ac fascibus usi: Interim privatarum tantum causarum cognitionem habebant, si vero quid occurrisset maioris momenti, ad Proconsulem id remittebant. Publicarum autem quaestionum cognitio iis ne mandari quidem a Procoss. poterat, nisi in lege istius quaestionis nominatim scriptum esset. Ius nullum habebant animadvertendi, in caput cuiusquam, nec atrociter verberandi: Si tamen contigisset Proconsulem abesse ab provincia, tum iis committebantur, quae animadversionem postulabant. Etiam cum Proconsules aut Propraetores ante successoris adventum de provincia decederent, Legatos vel Quaestores interim provinciis praefecere, qui et ipsi tum Proconsules aut Propraetores appellabantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 44. De Legatis decem, quorum consilio et ope Duces Exercituum utebantur, in provinciis constituendis, Idem alibi. Dicti eriam Legati sunt, Varr. l. 4. de Ling. Lat. lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre Magistratus, quive nuntii Senatus aut populi essent. Hos sanctos atque inviolabiles apud omnes Gentes esse notum: unde, ob violatos illos ab Illyriis, regnante Teutana, stricte in Principum colla secures, Flor. l. 2. c. 5. ob contumeliose habitos a Tarentinis Id. l. 1. c. 18. uno bello imra quadriennium, maximam partem Italiae fortissimas gentes, opulentissimas urbes, uberrimasque regiones in ditionem redigisse. Exterarum nationum Legatis, quas in urbem admittere nolebant, Senatum dedere Rom. in uno ex tribus Senaculis, intra aedem Bellonae Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14. idque mense Febr. quem totum exterarum Gentium Legatis attriburum fuisse, ex Cic. Epp. ad Lentulum, ad Q. Fratrem, aliuque locis multis constat. Apud eosdem Legatis sociarum gentiun, locus in Theatro inter Senatores datus est, lege Othonis Trib. Pl. quo more Germanorum Legati cum arcessiti non essent, ultro sese ad Senatorias sedes contulere atque recepri consedere. Nempe, Barbari fuit, non arcessere: Germanum, uti etiam inferiorum gentium prarogativa; Romanum, agnoscere, quod et suum esset, et aliorum quoque esse vellent, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 2. 1. Vide quoque infra aliquid in voce Saturnus. Exceptio autem, deductio, et hospitii asignatio Quaestoribus incumbebat, Plutarch. Quaest. Rom. 43. Liv. Val. Max. loco non uno etc. Sub Caesaribus, et quidem anterioribus cui id demandatum vellet Princeps. Sic Trog. pattem. legimus apud. Iustin. l. 43. c. 5. Sub Caio Caes. milit âlle, epistolarumque et Legationum; simul et annuli curam habuisse, Sub citerioribus, Legationes suscipere et ad Principem admittere, fuise munus Magistri officiorum, interdum Magistri Epistolarum, observavit Auctor Notitiae utriusque Imperii. Quem admodum apud Persas Chiliarchi id fuit, s. Tribuni militum C. Nep. Conone c. 3. et Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 21. qui secundum Imperii gradum tenebat. In Aegypto, Nicanorem excipiendis Legatis a Ptolemaeo praepositum, scribit Ioseph. Antiqq. Iud. l. 12. c. 2. Nec minus honorifice Legatos Athenienses excepere, quos non nisi in loco sacro, Templo viz. aliquo, itidem audiebant, e publico victum iis, dum in Urbe agerent, in Prytaneo, suppeditantes Demosth. p. parapres1bei/as2]: Cum ipsi Legatos alio mitterent, khru/keion] s. caducius illorum insigne, et duae drachmae in quemvis diem eorum porei=on] erar, Etymol. De Legatis autem, sive alio mittendis, sive aliunde Athenas advenientibus, referebatur ad populum, tertia cuiusque prutanei/as2] contione: Proin Demosthenem Aeschines reprehendit, quod is quarta, in qua peri\ i(erw=n kai\ o(s1i)wn] agi solebat, de Legatis ad Phil. mittendis referri voluerit. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Atti. l. 3. tit. 1. p. 203. et Fr. Rosaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 4. Apud Rom. vero, Plin. l. 22. c. 2. Sagmina in remediis publicis fuere et in sacris Legationibus verbenae, nempe cum ad hostes ibant. Alias, ramus olivae apud utrosque, cum pacis ergo mitterentur. Virg. de Legatis Latinis, occisos ad sepulturam petentibus. Aen. l. 11. v. 100. Iamque oratores aderant ex urbe LatinaVelati ramis oleae —— Vide quae de corona Legatorum, ex verbena et olea, habet C. Paschal. in Legato suo. Praemia Legatis dari solita, Lautia olim dicta esse, vidimus supra: Hodieque is mos viget, ut Legatis domum redeuntibus a Principibus, ad quos missi fuerant, propemptica dentur, quod tamen ob graves causas Foederati Belgii Proceres suis prohibuere. Quae vero a Legatis offeri Principibus mos Novena dici, habet Ioh. Barbarus Itin. ad Tenaim. Vide infra Novena. Numerus olim hodieque varius: in Romanam vero aulam tanta provincialium et municipalum Legatorum copia veniebat, ut Vespasianus edicto praeceperit omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mitterent, Martian. l. 4. §. ult. Eodem etc. Plura de Legatis, vide apud C. Paschal. ubi supra, Gentilem de LL. c. 19. ubi de variis Gentium morib. in admittendis audiendisque Legatis, Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis passim, inprimis l. 2. c. 18. ubi de Legationum Iure, Alios; nec non supra aliquid in voce Ambasciator, item Ferreus annulus; ac infra Virga Moysis, ubi de moris Legatorum virgas albas s. baculos gerendi, cum munussuum obirent, olim multo in usu, vera origine.
LEGIFERA
epitheton Isidis, Gr. *qes1mofo/ros], quod prima fuerit legum inventrix. Ita enim de ill Diod. Sic. l. 1. ubi eam filiam Saturni ex Rhea, Ositidis sororem atque uxorem, et eandem cum Cerere esse scribit: Prima invenit triticum et hordeum, hominibus prius incognita. Leges quoque statuit, quibus iustitia aeque omnibus servaretur, vi atque iniuria timore poenae sublatis: qua de causae a Priscis Legifera dictae est. Idem paulo post scribit, Eam a nonnullis Isidem, ab aliis Cererem, Thesmophoram, Iunonem, ab alii alio nomine appellari. Subicit etiam inscriptionem columnae eius, quae talis est: Ego Isis sum Aegypti Regina, a Mercurio erudita. Quae ego legibus statui, nullus solvet etc. Et quia Isis cum Cerere idem Numen, hinc Plutarch. l. adversus Colotem, *dh(mhtra qes1mofa/ron], Cererem legiferam appellat. Virg. Aen. l. 4. v. 58. Legiferae Cereri Phoeboque, patrique Lyaeo. Callimach. in Hymno eius, —— *w(s2 poli/essen e)ado/ta qe/s1mia dw=ke],—— Ut urbibus placitas leges daret. Hinc Thesmophoria, festum eius. Serv. ad Aen. l. 4. v. 58. Leges Ceres dicitur adinvenisse: Nam et sacra ipsius Thesmophoria, l. e. Legumlatio, vocantur. Sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere homines passim sine lege vagabantur: iam vero feritas interrupta est, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. Thesmophoria autem vocantur legum latio, an quia in aede Cereris incisae fuerint leges etc. Vid Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 22. cum Paralip. thom. Dempsteri ad l. 2. c. 11. etc.
LEGIO
a DELIGENDO dicta, vox apud Rom. militaris usutatissima. Universus enim Exercitus rom. cum esset divisus in duas partes, altera et maior, Legionum: altera Auxiliorum nomine venit, Auxilia dicebantur illi milites, qui a sociis vel foederatis gentibus mittebantur, de quibus vide Polyb. l. 6. In Legionibus vero nemo militabat; nisi civis Rom. ingenuus et qui in quinque classibus census atque ludicrae artis expers esset. His solis patebat aditus ad munera militaria, eis patebat cohors Praetoria, dabatur stipendium, concedebatur praeda et addebantur dona Imperatoria. Numerus autem militum in Legionibus non idem semper fuit. Prima Legio sub Romulo 3000. peditum et 300. equitum fuit, fingulis tribubus mille pedites, et centum equites subministrantibus. Idem postea Sabinis victis ac in urbem receptis, Legionem ad 4000. auxit, unde et Quadrata dicta est. Sex millitum et ducentorum hominum primus C. Marius conscripsit Legionem, quod tamen non Senatus decreto, sed Imp. consilio factum fuisse ostendit Sallust. Quemadmodum et id extraordinarium fuit, quod scribit Liv. in Historia belli Persici, legionem in Macedoniam scribi a Senatu iusam 6000. peditum et 300. equitum. Hinc autem Legio 6000. fuisse a multis traditur, quod hic maximus eius numerus stante Rep. esset. Veget. vero auctor est, suo tempore Legionem habuisse peditum 6000. equites 732. et addit, maiorem etiam interdum esse consuevisse. Nec idem quoque semper Legionum fuit numerus. Primum quidem, quotannis quatuor scribebantur, quae consulibus ad bella prope quoridiana proficiscentibus traderentur, singulis binae. Urgente dein necessitate numerus crevit ita, ut apud Liv. legamus, nonnumquam 10. 16. 18. et plures etiam Legiones Rom. habuisse. Postea vero quam Aug. bellis civilibus confectis, rerum potitus est, militum Legiones multas legit, easque certis auctoramentis habuit mercenarias, quae romanum a Barbaris tuerentur Imperium: harum 25. numerat Dio l. 55. e quibus solas 19. suo tempore superfuisse ait. Post Aug. Nero Legionem primam Italicamque nuncupavit, in inf. Mysia hiemantem: Galba primam Auxiliariam, in inf. Pannonia: quartam in Syria Flaviam Domitianus primam Minerviam in Germ. inf. Traianus secundam Aegyptiam, trigesimam Germanicam Marcus Antoninus: item secundam in Norico: tertiam in Rhaetia, quae etiam Italicae vocantur. Severus Parthicas primam et tertiam in Mesoporamia, secundamque mediam in Italia. Idem ibid. Porro Legioni sua cuique erat aquila, et quidem in prima cohorte, cuius custodia erat penes Primipilum, sive primum Triariorum Centurionem: quem ad honorem fere e primo Principe, uti ad primum Principum centurionem, a primo Hastato, pertingebant. Aquilae huius sese expandentis effigies, hastae praepilatae foffixa, gestabatur in acie, cuius rei Marius auctor, qui septies Consul reiectis signorum aliis, in quibus et lupus et equus et aper, et sus, et minotaurus, aquilam Legionibus dicavit, Plin. teste l. 10. c. 4. Quot igitur aquilae, tot Legiones. Unde incaute Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 244. —— fulsere aquilae Romanaque signa. Cum enim Caesar Ariminum caperet, una solum ei Legio aderat. Nisi poetam per tralationem numeri malis excusare. In nummo vet. videas aquilam bicipitem, argumentum Legionum duarum, in unam coalitarum etc. Vide Gerh. Ioh. Vos. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 76. Earum vero non nomina solum, ab Aug. ad Severum Imp. per Annorum spatium amplius ducentorum, durasse: sed etiam eafdem Legiones in iisdem semper praesidiis haesisse, opinatur Baron. hincque quia Dion. l. 55. commemorans, quot olim aetate Aug. quot iam sua Legiones a Romanis Impp. alerentur, et ubi tum castra haberent singulae, cum ipse illa scribebat: Legioncm *sidhra=n], a ferro cognominatam, sua aetate (vixit is Severi principatu) in Iudae collocat; eandem, i. e. eiusdem nominis temporibus Domini nostri ibidem, atque centurionem illum, cuius fides a Domino praedicatur, Matth c. 8. v. 10. legionis Ferratae s. Ferreae centurionem fuisse, contendit. Sed neque hoc dicitur a Dione: neque stabilitas ista Legionum earundem in iisdem praesidiis firmo argumento nititur. Namque legionem quintam, sua aetate stativa habuisse in Dacia; Deci mam quintam in Cappadocia, auctor est praefatus Dion. At Neronis et Vespasiani temporibus, quintam in Mysia, decimam quintamin Pannonia fuisse collocatas, extra omnem dubitationis aleam est. Scribit enim Ioseph. ad bellum Iudaicum ex illis locis eas fuisse accitas et bello confecto eodem remissos, *a(lw/s2], l. 7. c. 15. de Tito. Venit Alexandriam, et navirgaturus in Italiam, cum duae ipsum legiones sequerentur, utramque eo, unde venerat, remisit. In Mystam quidem quintam, decimamquintam vero in Pannoniam, E' quibus patet, legionum stariones, pro temporibus mutari solitas, ex arbitrio Imperatorum et Ducum summorum. hinc quoque narrat Ioseph. l. eod. c. 4. decimam legionem, quum ante bellum Iudaicum in Euphrais ripa tenderet, postea custodiae Hierosolymorum a Tito fuisse destinatam: duodecimam vero, quae prius in opp. Syriae Raphanaeis castra metabatur; postea ignominiae causa, quod hosti aliquando cessisset, procul inde submotam, et in Melitinen, ad fines Armeniae fuisse amandatam. At Dionis Saeculo, decimae quidem in Pannonia sup. Duodecimae vero in Cappadocia statio fuit. Isaac. Casaub. Exercitat. ad. Ann. Eccl. Baronis Exerc. 15. n. 16. Nomina Legionum in fragmento vet. columnae Romae. II. AUGUSTA. VIII. AUGUSTA. XXX. ULPIA. XIIII. GEMINA. IIII. FLAVIA. V. MACEDONICA. XII. FULMINATRIX. II. PARTHICA. XI. PERRATENSIS. XII. GEMINA, II. ITALICA. VI. VICTRIX. XXII. PRIMIGENIA. I. ADIUTRIX. I. PARTHICA. VII. CLAUDIA. XI. CLAUDIA. XV. APOLLINEA. IIII. SCYTHICA. X. FETENSIS. II. TRAIANA. III, PARTHICA. XX. VICTRIX. I. MINERVIA. X. GEMINA. II. ADIUTRIX. I. ITALICA. XIII. GEMINA. VII. GALLICANA. XVI. FLAVIA III. CYRENENSIS. III. AUGUSTA. Plures recenset Hub. Goltzius in Thes. Antiq. c. 7. Sumebant autem nomina Legiones ab ordine, quo unaquaeque earum in aliquo loco primum fuerat constituta, ut prima secunda, tertia, decima et vicesima appellaretur. Et quoniam usu veniebat, ut duae vel tres in variis locis collocatae, omnes primae vel secundae vel tertiae vocarentur: hinc cognominibus inter se distingui coeperunt, ut una quidem esset prima Adiutrix, Tac. Hist. l. 2. c. 43. et 44. altera prima Minervia, alia vero prima Parthica etc. quae cognomina ab Im peratorum arbitrio ipsis dabantur: vel ab eorundem, qui instituere nominibus, ut Augusta, Claudiana, Idem ibid. c. 85. Flavia, Ulpia, etc. vel a provinciis devictis, ut Parthica, Scythica Gallica etc. vel, a locis, in quibus primo collocatae, ut Italica, Idem Hist. l. 1. c. 59, 64. et 74. forensis Cyrenaica: aut a nominibus Deorum, ut Minervia. Apollinaris, aut postremo ab aliis eventibus, ut Gemina, Adiutrix, Martia, Victrix, Ferrata, Fulminatrix, Alauda, Repax. Idem Hist. l. 2. c. 43, 100, et l. 3. c. 14. et 18. Primigenia etc. Partes Legionis, vide infra. Milites hinc Legionarii dicti, ab initio stipendium non meruerunt, sed de suo quisque eo munere functus est. A. demum U. C. 347. anxure Volscorum opp. capto ac direpto, pedites primum stipendium accepere, et triennio post bello Veienti etiam equites, teste Liv. illi quidem in diem obolos duos, hi vero drachmam, quae eadem fere est apud Graecos, ac denarius apud Rom. Donec Caius Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege cavit, ut vestise publico militi daretur: frumentum quoque postea ipsis datum esse existimat Iust. Lips. Iul. Caes. Legionibus stipendium perpetuum duplicavit: Cuius successor Aug. in diem denos asses, in mensem aureum unum constituit: Caesar Caligula vel Claudius, secundum Lips. alterum addidit: tertium forte per bella civilia Vitellius an Otho: quartum Domitianus: Sed de his vide infra, in voce Stipendium. Ut vero veteris recentiorisque militiae Rom. discrimen unum quasi sub aspectum detur, tabulam sequentem, a Salmas. l. de re Mil. Rom. excerptam subiungere placuit, Veteris recentiorisque militiae Romanae discrimen. Legio Romanorum antiqua, tempore Polybii, erat peditum 4200 ut plurimum. Dividebatur, a] ab armis, in Hastatos et Pilanos. b]. ab aetate, in Hastatos iuniores, Principes robustiores, Triarios veteranos. Tota porro Legio in 10. manipulos: quorum singuli habebant Hastatos 120. Principes 120. Triarios 60. Quibus addebantur, 1200. Velites, aequali portione per manipulos dispersi: unde numerus 4200 militum. Disponebatur vero per manipulos ex 120. peditibus per intervalla dispositis, vempe Hastatorum, Principum et Triariorum. Legio Recentior, sub caesaribus, erat peditum 5000. vet. etiam 6000. Dividebatur in 10. cohortes: Cohortes autem singulae in ternos manipulos: Manipuli in binas centurias. Ita haec Legio senum millium fuit, habuitque cohortes denas; manipulos tricenos; centurias sexagenas; Disponebatur autem per cohortes, ex 600. peditibus invicem iunctas sive consertas. Quorum omnium explicationem atque diductionem latius videre poteris apud ipsum Salmas. l. praef. c. 2. et 3. Addam ex A. Gell. l. 16. c. 4. circum Legiones, dextra sinistraque, tamquam alas in avium corporibus locatas, equitum ordines fuisse, qui proin Alae exercitus olim, hodieque der rechte und lincke flugel, quam vis im mutata non parum exercitus acie dicti.
LEGISLATORES
primitus ipsi Reges erant: qui si mali, libidinem suam pro lege subditis obtrudebant. Iustin. l. 1. c. 1. et l. 2. c. 7. Nulli civitati leges tunc erant, quia libidio Regum pro legibus habebatur. Sin boni, leges ferebant, iis semetipsos obstringentes, quo autem iis maiorem conciliarent auctoritatem, divinitus se leges, quas populo tradituri erant, edoctos esse fingebant, tum quo suam fidem liberarent tum quo maius pondus praescripta sua haberent altiusque in animos hominum illaberentur. Quo factum, ut non solum nUma Pompilius cum Egeria Nympha, Minos cum Iove congreslus familiares iactaret; Sertorius a cerva Dianae, Lycurgus a Pythia, Scipio Africanus a nescio quo Numine in somuis, se moneri fingerent: sed etiam ipsos Deos Legum suarum facerent auctores. Hinc Ceres Isisque legifera Dicta, Saturnus ltalos legibus formasse, Bacchus Indorum Legislator fuisse cteditus est: Adeo omnes hi sciverant, Religionis magnum esse in hominum animos imperium. Quod et impostor ille famosus Muhammedes in magnae generis humani partis exitium non nisi nimis noverat, dum Alcoranum suum ex ore Angeli Gabrielis se recepise, eiusque monitu omnia se gerere mentitus est. Alia longe ratio Prophetae Mosis fuit; is enim ab ipsomet Deo leges tabulis inscriptas, populoque Iudaico tradendas in monte Sinai accepit: ad cuius forte imitationem Legislatores Gentilium, divinam similiter originem legibus suis adstruere voluere. Itaque non nisi primaria auctoritate viri aut Principes ipsi leges praescribebant, Symmach. l. 10. Ep. 33. Imp. parens es legum. Receptumque omnium pene gentium temporumque memoria est, ut ad legum latorum observantiam invitarentur inferioris sortis homines, exemplo potentum, qui primi eas custodire tenebantur, aut ipsi tulerant. Vide Liv. Dec. 3. l. 8. Val. Max. l. 8. c. 6. Ext. 3. Edictum inprimis Theodosii et Valentis Impp. l. 4. Cod. de legibus et constitutionibus Princ. etc. Hinc in Rep. Rom. Reges primum mox Consules deinde Tribuni, post hos Decemviri eosque alii magistratus insequuti, pro temporum ratione negotiorumque mole, varias tulere Leges: Aliae Resp. Philosophos Legislatores habuerunt, ut infra videbitur. Plura hanc in rem vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. cum Paralip. ad illum Thom. Dempsteri. Nomina praecipuorum aliquot Legislatorum. Aegyptii Legislatorem habuere Mercurium Trismegistum, Cic. de Nat. Deor. l. 3. Lactant. l. 1. c. 6. etc. vel Boccorum, sive Bocorum aut Bocchoridem, Euseb. Caesar. in Chr. et Arist. Polit. l. 7. c. 10. Aenotrii Italum, Idem ibid. Athenienses primo Theseum, Plutarch. in Theseo: dein Draconem, cuius leges qes1moi\] vocatae sunt: postea Solonem, cuius leges Axones dictas, notat Suid. Etiam Caeadem, vel ut alii, Caladem iis iura constituisse, docet Paus. in Attic. Bactriani Zoroastrem, Plin. l. 7. c. 16. Cappadoces Charondam, cuius institutis illos usos fuisse, docet Er. Patric. praef. ad l. 1. de Rep. Carthaginenses eundem, secundum Alex. ab Alex. Genial. dier. . 6. c. 10. vel Phaleam, iuxta Patric. loco praed. Chalcidenses Androdamantem, Aritst. l. 2. Polit. c. 10. Cindii Eudoxium: Corinthii Phidonem, Arist. Polit. l. 2. c. 4. Cretenses Ephorum, Patric. loc. praef. item Minoen, Diod. Sic. l. 6. c. 15. Crotoniatae Pythagoram, ut et omnes fere Italiae pop. Elea, Lucaniae usbs, Parmenidem ac Zenonem, Patric. epirotae Arrybam, Iustin. l. 17. c. 3. vel Tharcitam, Plutarch. in vita Pyrrhi. Getae Zamolxim Thracem, quem ob tam insigne beneficium in Deorum numerum retulere, Volaterr. Comm. l. 8. Graeci Phoroneum. Indi Bacchum, a quo subacti et mansuetiori legum cultu imbuti sunt, Arrian. de gesti Alex. l. 8. Diod. Sic. l. 3. c. 10. etc. Itali Saturnum, Virg. Aen. l. 8. Item Pythagoram, Parric. l. supra c. Lesbii Macarium, Diod. Sic. l. 6. c. 16. Locri, Zaleucum, Patric. Strabo l. 6. Cic. de LL. l. 2. etc. Mantinenses Nicodorum pugilem, ut narrat Aelian. Hist. Var. l. 2. c. 23. Milesii Hippodamum, qui de optimo quoque rei publicae statu scripsit. Quem admodum, et Aeschines Milesius, vide Patric. loc. iam saepius adducto. Rhegini Charondam, Heraclides l. de Politiis. Romani, ex legibus Solonis multa hauserunt. Vide supra in voce Decemviri. Spartani Lycurgo Legislatore inclaruerunt, cuius leges Rhetia fuisse vocitatas, innuit Amm. Marcell. l. 16. Tarentini Archytam habuere: Iidem Pythagorae quoque praecepta tenuerunt. Patric. ubi supra. Thebani Philolaum, Arist. Polit. l. 2. c. 10. Thurii, aut, ut nonnulli legunt, Tyrii, etiam Charondam, Val. Max. l. 6. c. 5. Ext. ul.t Diod. Sic. l. 12. etc. Certe eum cum Zaleuco coniunxit Cic. de LL. l. 2. et Diog. Laert. l. 8. in Pythagora etc Quo modo autem quave ratione Leges olim latae, ac promulgatae fuerint, in Rom. inprimis ac atheniensi Rebus publicis, de Hebraea enim stais superque ex Sacris constat, videsis infra in voce Lex.
LEMANNUS_s._LEMANNIS
opp. olim, nunc vicus cum templo Albionis in ora angliae Australi. Limpne Talboto. Vel ubi Novus portus. Ptol. teste Camd. in Cantio, vulgo Lime, qui et Limenus Latine dicitur. Baudr. vicus est Lymne, iuxta fretum Gal l. 14. mill. Angl. a Cantuaria in Austr. Item lacus Allobrogum, ad cuius egressum Geneva sita est: Per hunc Rhodanus ex Sedunis fluit. Extenditur ab Ortu in Occ. per 18. leuc. habetque a Sept. Helvetios, a Mer. Sabaudiam. Alluit oppid thononium, et Aquianum, in fosiniaco tractu Sabaudiae, uti et Lausonium, Nevidunum, Viviscum, et versoium in Helvetiis, eratque inter Galliam Lugd. et Viennensem, Baudr. Vide infra Lemanus. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 396. Deseruere cavo tentoria fixa Lemano. Adde Plin. l. 2. c. 102. et l. 3. c. 4. Itiner. Ant. Cluv. inprimis Caes. de Bell. Gall. l. 1. c. 1. et 2. Aus. Sanson. Ar. 105.
LEMNIA_Terra
lutum divinum dicitur Cremonensi Can. l. 2. c. 411. eo quod a divina muliere primum esset accepta; triplici in differentia est, teste Galeno, qui, postquam de Dianae sigillo sacro ei im primendo (in cuius vicem postmodum alia sigilla successere) locutus est, mi/a men\], ait, h( proeirhmen/h th=s i(era=s2 gh=s2, h(=s2 ou)dei\s2 a)/llos a(/ptetai, plhn\ th=s i(erei/as2], Una antedicta illa Terrae sacrae, quam nemo alius praeter Sacerdotem feminam tangebat, i. e. Dianae Sacerdotem. Sacram autem Galeno dictam volunt aliqui, quoniam etiam ei)s2 teleta\s2], in sacrorum incitiamentis, adhiberetur; Dioscorid. l. 5. c. 887. Certe ob Divae sigillum (quod capram fuisse idem ait) Sacerdotisque eius tam singularem praerogativam, Sacrae nomen sortita esse videtur; quam acceptam ab illa afferri consuevisse in urbium tunc Lemni binarum nobiliorem, Hephaestiada, Avicenna refert. Saeculis vero Galeno vetustioribus tou\s2 e)kei= a)nqrw/pous2 a)napla/ssontas2], viros illic illud formantes, sigillum impressisse, iterum Dioscorid. praefatus ait, l. c. Vide Salmas. ad Solin. p. 1156. et Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebr l. 3. c. 11.
LEMONIA
Tribus Romae, a vico Lemonio appellata; qui fuit a porta Capena, via Latina, Fest. Cic. eius meminit Philipp. 9. vide Ioh. Ros. Antiqq. Rom l. 6. c. 15.
LENS
Graece fakh=], tenuiorum et Philosophorum cibus, Cynicorum praesertim, olim fuit, cuius encomium vide apud Athen. l. 4. c. 18. Sed et edulio eius tantopere in sacris Esavus legitur gavisus, ut iure primogentiurae illud redimere profanus homo non dubitaverit. Ita enim is Gen c. 25. v. 30. sine me haurire quaeso de isto edulio admodum ruso: lenticulam indigitans, quae natura rufa praeterea condimentis rufis, ut croco, similibusque misceri solebat. E'quare factum, ut cum Esau natura esset rufus, et iam tantopere cibum rufum appeteret, vocatus propterea fuetit Edom et rusi nomine inter domesticos primo, postmodum et inter alios, insignitus. Reliquam Historiam vide in seqq. quam Exercitat. 116. in Gen. illustrat egregie Andr. Rivet. Sed apud Rom. quoque ab hoc leguminis genere appellati occurrunt, Lentuli, de quibus suo loco. Circa Pelusium opp. Aegyptii, quae vulgo Damiata, aliis Roseto, optimam lentem nasci, indigitat Virg. Georg. l. 1. v. 228. Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis. Et Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 9. cuius Epigraphe lens. Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:Vilior est alica, carior illa faba, Vide plura de hoc leguminis genere, apud Plin. l. 18. c. 10. ubi de eius pinsendae ratione; c. 12. ubi de pluribus eius generibus, l. 22. c. 25. ubi de natura illius et usu medico etc. Nomen quod attinet, quibusdam quod humida et lenta sit, vel quod lentos faciat homines; aliis quod lenes, ita dicta est. Certe ea vescentes oequanimes fieri, haber idem Auctor l. 18. c. 12. Vide quoque supra Ceraunia, et infra, ubi de Vett. Ponderibus.
LEO
qhrw=n beis1ileu\s2], Rex ferarum, uti ob insignes eum dotes vocat Phile c. 31. et Phaedr. l. 1. Fab. 5. et XI. fera kat) e)coxhn\] hinc Arabibus, uti qh\r] Graecis, et Africana, aut Libyca, sub. fera, Latinis: Hebr. modo Ari,] dicitur, a videndo, uti Graecis le)wn], a leu/ssw] vel la/w]; est enim qhri/on o)cuderke/staton], animal visus acerrimi, oculosque habet tam lucidos, ut aliorum animalium visum fulgore suo perstringat. Oppian. de illo Venat. l. 3. *kai\ puro\s2 a)stra/ptous1in a)p) o)fqalmw=n a)marugai\].Et scintillae ignis ab oculis sulgurant. Unde Plin. leonem capi scribit, sago contra ingruentis impetum obiecto, quod eius vis omms in oculis, l. 8. c. 16. Vide quoque supra in voce Ariol. Modo Sachal,] i. e. niger. Leonum enim color plerumque fulvus est, unde fulvos poetae Galli, Graeci a)i/qwnas2, dafoinou\s2, pur)r(ou\s2], et canqoko/mas2], passim vocant; Philosophusque id perpetuum esse credidit, de Gener. Anim. l. 5. c. 6. Tamen quosdam nigros esse, ex Oppiano constat, ubi de Libyco, et Aethiopico leone, Cyneget. l. 3. unde idem, deleonum in Aethiopia venatore, l. 4. *o)ri/nei], inquit, qh=ra kelaino\n], Excitat feram nigram. In Ep. quoque Hebr. Regis Abyssinorum, quam Munsterus edidit, quatuor Leonum in Abyssinis colores memoran;tur, aureus, fulvus, albus et niger. Sed et Indiam nigros habere, Aelian. auctor est l. 17. c. 26. et Syriam, Plin. l. 8. c. 17. Modo Labi,] quo nomine leaena proprie, quae leonem aequat, aut etiam superat, robore et feritate, intelligitur. Modo Laiis,] i. e. robore maxime valens, ut archoleon vel acroleon, quam vocem vide supta: in quo genere iuba maxime notabilis, quia promissior longoque et simplici villo; unde et iubati nonnullis per excellentiam, cum aliis omnes leones mares iubam habeant etc. Animal in Iudaea, Syria, et Arabia valde frequens. Unde toties per Leones iudicia Dei exercita in Sacris occurrunt: Etiam in Phoenice, proxima inter Berytum et Sidonem, *leo/ntwn po/lis2], Leonum urbs, ad Huv. cognominem, memotata Strab. l. 16. p. 756. et Plin. l. 5. c. x. Insuper Aegypto, eiusque regione Thebaide inprimis, Aethiopia sub Aegypto, Cyrenaica, Marmarica et Libyae parte Alexandriae vicina. In qua ultima, leonem, immanem belluam, quae diu Libyam universam ita vastaverat, ut eius magna pars eslet deserta, inter venandum prostravit Hadr. Imp. teste Athen. l. 15. Diximus, Regem ferarum Leonem dici passim, quod elogium fortitudine sua inprimis meruit. Quid enim acrius leone? Iud. c. 14. v. 19. Quare beneficio Iunonis inter Astra eum collocatum esse, quod virtute ceteras feras praecelleret, ait Germanicus ad Aratum. Indicium fortitudinis, quod nihil timet, nec suspicax est, aut limis intuetur; quod ad dormiendum non secedit in loca remota et abdita, sed somnos capit ubivis; quod nullius metu retrogreditur, et cum venatorum canumque numero tandem cedere cogitur, non fugit tamen, sed subinde restitat et convertitur: qua de re passim multa apud Scriptores. Scriptura sacra quinque haec potissimum in leone notat terribilia, faciem, incessum, rugitum, os s. dentes et manum vel ungues aduncos. Et quidem I. Faciem quod attinet terribilem eam Esdras aperte insinuat, cum fortissimos illos Gaditarum Duces undecim, qui stabant a Davidis partibus, refert habuisse leonum facies, 2. Par. c. 12. v. 8. Sic Ovid. de Hippomene et Atalanta iam leonibus, Met. l. 10. v. 541, 551. et 702. Iram vultus habet —— Et Oppian. de Venat. l. 3. v. 8. *smerdale/os de\ pro/s3wpa kai\ a)uxe/na] —— Apud Stat. Proin leonem prae senio iam vitibus effetum, commendat tamen faciei maiestas, Theb. l. II. v. 741. et seqq. —— qualis leo rupe sub alta,Quem viridem quondam sylvoe montesque tremebant,Iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo:Magna tamen facies et non adeunda senectus. Quam magnam faciem graphice describit Philosophus in Physiognom. c. 5. Vide quoque supra aliquid, in voce Episcynion; cum nihil in irritati leonis facie rerribilius sit episcynii demissione, quod dum facit fere est abbas vel abus, i. e. tetricus et austerus, uti eum in hoc statu Arabes vocant. II. Incessus illius praedicatur. Prov c. 30. v. 29. ubi tria ista bene procedunt, Leo primo statim loco recensetur. Sic enim tamquam animal *bkdi/zon brade/ws2 kai\ mega/la diabai=non, kai\ dias1aleu=on en toi=s2 w)/mois2 o(/tan poreu/etai], tarde incedens et magnis passibus et humeros quatiens, cum ambulat, describit Philosophus ubi supra quod magnanimitatis esse signum notat. Idem kata s1ke/los badi/zein], pedatim eum incedere ait, sic nempe ut pes dexter sinistrum non transgrediatur, sed subsequatur, Hist. l. 2. c. 1. Quare licet Graecis et Romanis propriae voces nullae sint, quae leonis incessum peculiariter designent, multas tamen Arabes squibus tanto in honore fera haec, ut ultra quingenta nomina distincta ei tribuere non dubitarint) etiam liic habent, quas Bochart. exhibet suo loco laudandus. III. Rugitus terribilis et sonorus est. Amos c. 3. v. 8. Leone rugiente, quis non timeat? Et Esai c. 12. v. 6. de eo, qui in excubiis est, Claram ede vocem. Insuper dirum aliquid habet et ominosum, quodque ad terrorem incutiendum omnino comparatum viderur. Unde apud Plutarch. in Crasso, Parthi, ad proelium se accingentes, ut hostes metu percellerent, partim aereis quibusdam crepitaculis, pattim militari ululatu, bu/qio/n ti kai\ deino\n w)rugh=| qhriw/dei kai\ traxu/thti bronth\s2 memigme/non] profundum quiddam et dirum rugitu ferino (i. e. leonino) et toniturus asperitate mistum, exprimebant non sine successu, ut sequentia docent. Id vero in rugitu leonis maxime terribile, quod hac quasi clarigatione aut si mavis, classico, bellum indicit; et post rugitum statim sequitur strages et dilaceratio. Neque enim acri illo et contento fragore intonat, nisi cum videt praedam in quam protinus irruat, Amos c. 3. v. 4. Esai c. 5. v. 29. alibique passim. Unde Veterum nonnulli leonis rugitui vim tribuunt, prope dixerim magicam, qua animalia sic detineat, ut eo semel audito obtorpescant, et fugere haudquaquam possint, vide Glossam vet. in Amosum d. l. Basil. in Hexaem. Homil. 9. Ambrios. Hexaem. l. 6. c. 3. Alios. IV. Os non minus terribile. Ps. 22. v. 22. serva me ab ore leonis. Utpote vastum ac immane, quo facile totum absorbeat hinnulum, ut ait Phile c. 31. *p(ofei= de\ nebro\n e)uxerw=s2 bru/xwn], dentibusque kata/frakton], ut eadem loquitur, qui, medullam nullam aut fere nullam habentes, tam duri firmique sunt, ut ex iis collisis igni non minus, quam ex silice, eliciatur, Philosophus iterum de Partib. l. 2. c. 6. et 9. Vide supra, ubi de Dentibus. Vide Manus tandem, inter eius terribilia, recensetur, in Edicto Darii Dan. c. 6. v. 27. Liberavit (Danielem) a manu leonum: quo nomine intelliguntur pedes leonis anteriores, quibusdam postissimum discerpit, dum posterioribus nititur, Graecis similiter *xei=res2] dictae. In illa digiti imprimis, i. e. ungues, formidabiles sunt, quos quinos habet in prioribus pedibus, in posterioribus saltem quaternos. Et quidem inter leonum imperii notas, quas in Iambis Phile colligit, est quoque podw=n me/gas2 o)/nuc], pedum magnus unguis. Maximi sc. sunt illi inter omnes feras, ut et acutissimi, Herod. l. 3. c. 108. quos prioin, quasi scirent, quantum unguibus valerent, summa cura custodiunt, et gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur, ut ex Plin. refert Solin. Vide de leonum dente et ungue multa apud Oppian. Cyneget. l. 4. ubi propterea in leonum venatione Aethiopes habere dicit clypeos e bubulis pellibus, hisque fretos eos impune lacessere addit. I ndidem exarmare leonem, illi dentes ac ungues evellere, apud Lamprid. Heliogab. etc. Neque vero robore solum et terrore pollet Leo, sed et ex insid iis erumpens, in praedam oblatam plerumque insilit. Unde Deut c. 33. v. 22. Dan ut catulus leonis sit qui esilit ex Baschane. Et quidem ad saltum s. insultum primo membra contrahit. Theocrit. in Herc. leontofo/nw|], --- e)p) e)moi\ li\s2 ai)no\s2 a)pi/proqen a)qro/os a)=lto,]--- sic in me leo saevus collectus s. contractus prosiliit. Deinde eadem extendit: unde Arabibus assibatro, leo est, qui ad insiliendum sese extendit. Porro in praedam cum insiliit, statim fit horrenda strages, cum immanis monstri dentes et ungues, quotquot habet, in unius homuncionis aut pecudis necem conspirent. Dentibus frangit ossa, quod singulari ratione leoni tribuitur. Unde confractor iterum Arabibus dicitur, et notum illud cune/ace], confregit, Homeri Il. l]. Carnem vero et membra unguibus discerpit ac dilacerat; ubi itidem peculiare id habet, quod cor potissim um impetit, qua de re vide Scalig. c. Cardan. ex Historia Navigarionis cuiusdam Troglodytae, et Franc. Alvarum Navig. Aethiop. c. 23. E'quibus facile patet, nil mirum esse, si integras regiones ab hoc animali, Deo ita permittente, vastatas et desolatas esse legamus: quod de quadam Africae regione inprimis scribunt Agatharchides l. 5. c. 28. Diod. Sic. l. 3. Aelian. Var. Hist. l. 17. c. 41. Alii. At Leo etiam tantus, qualem hactenus descripsimus ab hominibus Marte s. aperta vi et Arte, i. e. venatorum technis et dolis, uti reliqua animalia, subicitur non raro. Prioris exeniplo sint, quod in S. Scriptura memorantur viri tres, Samson, David et Benaia. qui congressi cum leonibus, illustres de iis victorias reportarunt. In profanis Historiis habemus, Herculem, Alexandrum, Lysimachum, Hadrianum Imp. Pipinum Gall. Regem Alios. Etiam a femina in Amphitheatro leonem confectum Roma vidit, sub Domitiano, quam prioin Mart. laudat, Herculique ipsi anteponit, de Spectaculis Epigr. 6. ubi blanditur Caesari. v. 5. Prisca fides taceat: nam post tua numera Caesar,Haec iam Feminea vidimus acta mants Ad venatorum artes pertinet insignis locus Ezech c. 19. v. 2. 3. et 4. ubi Iosiae filios Propheta eleganti allegoria confert cum leunculis, qui eum praedari et rapto vivere iam inciperent, in Venatorum foveas et casses inciderunt. Foveis itaque s. fossis illos capi mos erat, qua de re vide supra in hac voce. Sed et retibus, ad id expansis, id fieri, in quae clypeorum collisione et accensis facibus territi se coniciant, idque potissimum, par) o)/xqais2 *e)ufhrta/o], ad ripas Euphratis, docet pluribus Oppian. Gynegetic. l. 4. cuius venationis solus Prophetarum idem Ezech. qui ad Euphratem scripsit, meminit c. 32. v. 5. a)/rkuas2] retia haec dici vult Suid. Sic vero captus uncis in caveam attrahit, et ostentui circumferri, non raro solet leo, cuius moris vestigia apud eund. Prophetam exstant c. 19. v. 4. etiam pugnae in Spectaculis depugnandae. Sic Plin. l. 8. c. 16. Leonum simul plurium pugnam, Romae Princeps dedit Q. Scaevola P. fil. in curuli Aedilitate. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla---in Praetura. Post eum Pompeius Magnus in Circo DC. ac in iis iubatorum CCCXV. Caesar Dictator CCCC. Imo et cicurari potest, quod ab Hannone primum factum legas ibid. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur: damnatusque illo argumento, quoniam nibil non persuasurus vir tam artificis ingenir videbatur, et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etram feritas. Quod plus est, iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit Marcus Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis capis, non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio signisicante: nam quod ita victus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Unde frenatos leones memorat Manil. l. 5. Ille manu vastos poterit frenare leones. Sed et alias feras, capreas, cervos, aptos, tauros et onagros venando assuefieri, Indicos inprimis leones, auctor est Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 39. et l. 17. c. 26. Quid quod de leone Berenices Reginae nihil ab Ornatricibus eius ancillis habuilsse diversi, refert praedictus Plin. etc. Vide infra ubi de Mansuetariis. Ut et haec addam, exuvias eius vett. Heroum gestamen fuisse, et in hac pelle nobiliores hospites excipi consuevevisse dicimus alibi. Eundem galcae superaddidit antiquitas, protomh\n] sc. to=u qhriou], i. e. anteriorem partem ferini capitis, titi de Tydaeo, in Paroemiis, et de Aegyptiis Regibus apud Diod. Sic. l. 2. legimus. Etiam Leonem maxairofo/ron] in gemma habebat Pompeius Mag. eoque litetas signabat, Plutarch. in eo: in scuto item, vide infra Pompeius hodieque Familiarum illustrium in insignibus vistiur, qua de re vero Phil. Iac. Spener. Arte Herald. nummisque Principum: ut infra obiter videbimus. Nec omittendum, quod figuram leonis Templum Salomonicum habuisse, anteriore parte latius, posteriore augustius, adeoque Arietis nomine notanter illud in Sacris venire, observant Eruditi etc. Plura de Principe hac fera, vide apud Plin. ubi supra ???iosque qui de Animalibus scripserunt, inprimis apud Salmas. ad Solin. et Bochart. Hieroz. Parteprior. l. III. c. 6. prioribus, ut et supra in voce Leaena. Adde mox dicenda.
LEO
inter XII. signa Zodiaci, Iunonis commendatione, collocatus dicitur Germanico ad Aratum, quem Nemeaeum, ab Hercule superatum, poetae aiunt, atque e Luna prius, quod vulgarem modum excederet, decidisse fabulantur. Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 5. Nota eius, cauda leonis est, a)lkai/a] Graecis dicta, quae sic vulgo pingitur et at in vett. Graecorum libri aliter paulo, et mod erecta, modo inflexa, representatur. Illa enim animum suum ostendit, et quidem prorsus immota placidum leniter et blande mota blandientem, at vehementius agitata irritatum. Plin. l. 8. c. 16. Leonum animi index cauda---immota ergo placidus clemens blandientique similis quod rarum est: crebrior enim iracundia eius. In principio terra verberatur: incremento terga, s. quodam incitamento, flagellantur. Apud Aegyptios Anni hoc initium, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 435. ubi et hieroglyphcis literis magnopere celebratum hoc animal docet: vide quae de fontibus leontomo/rfois2] apud eosdem et Graecos supra diximus: ut et infra ubi de Leone picto. Ut aliquid de sacro usu eiusdem adiciam, Cybeles currui iungebantur leones. Lucret. de Rer. Nat. l. 2. v. 600. Hanc veteres Graium docti cecinere PoetaeSublimem in curru biiugos agitare leones, Rationem Macrob. reddit; Sat. l. 1. c. 21. Haec Dealeonibus vehitur, validis impetu ac fervore animalibus: quae natura caeli est, cuius ambitu aer continetur, qui vehit terram. In eiusdem Deae sacris leonis siniulacrum spectabatur, quod Galli tympanis aliquando feram hanc adeo reddidissent mansuetam, ut manibus etiam tractari se patererur, quemadmodum habet Varro. Porro Vulcano sacer fuit, apud Aegyptios, ob igneam naturam et acutam oculorum aciem, uti ait Alex. Aphrodisaeus Problem. l. 1. s. 68. Imo a Leopolitanis pro Numine cultus est, quod inter rationis expertia maxime excellat. Unde et Persae Deum suum Mithram, sive Solem, leonina effinxisse facie leguntur. Quo facit, quod apud Plutarch. Sympos. quaest. l. 4. Quaest. 5. reperias, leonem Soli sacratum, quod leaena sola ex quadrupedibus curvi ungulis fetum pariat videntem: ad haec, quod leo brevissimo contentus sir somno, et dormientis oculi praefulgenant, quodque proin omnem Serapidis atque Isidis venerationem Soli inpensam fuisse, vel dum calathum capiti eius infigunt Aegyptii, vel dum simulacro signum tricipitis animantis adiungunts quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem habet Macrob. Sat. l. 1. c. 20. quod item Leontini, Sole Leonem permeante, reperiant fontes et lacunas suas nova repletas aqua. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 52. et seqq. ubi plurima egregia de hoc animali affert, Auctoribus supra laudatis magno suo merito iungendus. Sed et alii Deorum Leonum vultu dedicati, Minuc. Fel. Octavie; Unde Arnob. Inter Deos videmus vestros, leones torvissima facie. Tertullian. Apolog. c. 16. Illi debebant adoare statim biforme Numen, quia et canino et leonino capite commistos---Deos receperunt. Vide quoque Porphyrium peri\ a)poxh=s2 e)myu/x]. l. 4. ut et aliquid supra in voce Fastigium. In Sacra Scriptuta Leoni conferuntur I. In bonam partem, a. Deus O. M. cum vel severius castigat suos, vel in impios atrocius animadvertit, Hiobi c. 10. v. 6. ubi Olympiodorum vide in Catena et Polychron. Thten. c. 3. v. 10. Ier c. 23. v. 37, et 38. Hos. c. 5. v. 14. ubi Theodoret. et Greg. Nazianzen. Iambico carm. 21. ss. Christus, Apoc c. 5. v. 5. ad quem l. Chrysostomum consule Tom. V. Hom. 97. Cyrillum item Hieros. Cateches. Illum. X. et Isid. Pelusiotam l. 2. Ep 175. g]. Angeli, Ezech c. 1. et 10. nec non Apoc c. 4. v. 7. ubi Bochart. per IV. Animalia, Angelos denotari ait; Hieroz. Parte pr. l. 3. c. 6. d]. Fideles tandem in genere, Prov c. 28. v. 1. ubi iterum Isid. vide praefat. d. l. 2. In malam partem, a]. Diabolus, 1. Petri c. 5. v. 8. ad quem loc. vide Chrysostom. ubi supra. b]. Et Homines impii Dei ac fidelium hostes, Esai c. 35. v. 9. ubi Theodoret. vide, et plura hanc in reim apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *le/wn]. Adde, quae infra dicemus, in voce Leones. De Leone saltationis, apud priscos, genere, aspectu et impetu fero id nomen merito, vide Scalig. post. l. 1. c. 18. de Leonibus marinis, astacorum genere, eund. Voss. de Orig. et Progr. idol. l. 4. c. 33.
LEPRA
ex Graeco lepi\s2], squama, morbi genus notum, imo praecipua morborum impuritas in ea, quasi in summam, subducitur: Illa namqueve scabiei omne genus, aliasque lues comprehendit; Lev. c. 13. atque ea vel homines, vel vestes, vel domos denique inficiebat, de quibus duobus postremis generibus altum est apud Scriptores profanos silentium, quae proin propter peccatum specialius Hebraeis divinitus im missa videntur Eruditis. Iudicium leprae autem soli competebat Sacerdoti, ita ut ne peritissimo quidem Medico id esset concessum, Lev. c. 13. v. 2. coll. Matth c. 8. v. 3. Atque ita leprosus a Sacerdote in publicum prodibat certis notis destinctus et insignis, 1. laceratis vestibus, 2. capite retecto. 3. ore obvoluto, Lev. eod. c. v. 44. et 45. clamabat insuper, mmundus, immundus. Quae tamen signa non ponebantur, nisi in leproso per iudicium illud Sacerdotis iam conclamato et insanabili, gravi argumento, ubi tales Christo occurrebant, eos ab ipso sola vi divina sanatos esse. Atque hac lepra, imago naturalis nostrae corruptionis; figura Servatoris in similitudine istiusmodi statis comparituri, Esai c. 53. v. 3. effigies peccati, quod, ubi intus latet, et externa specie sanitatem mentitur, periculosius multo est, magisqueve formidabile, quam ubi proumpit, et foris conspicitur etc. repraesentabatur. Purificatio vero Leprosi, siebat adhibitis duabus avibus mundis, cedro, hyssopo, lana coccina, aliisque in Lege expressis cerimoniis, lev. c. 14. v. 2. et seqq. Quibus peractis. septimo die is radendus et corpus eius lavandum erat. Idem ibid. v. 8. et 9. inde septimo die iterum radi et lavari, octavo denique die sacrificia offerre, sanguine aspergi et oleo inungi debeat, v. 10. etc. Simili fere modo domus etiam expurgabantur, v. 49. etc. in quibus aspersio Sanguinis denotabat imputationem meriti Christi; hyssopus designabat Ghristum, ut fructum terrae; cedrus, Spiritum in ipso habitantem; filum coccinum, imputarionem peccati, quae instar coccini rubere dicuntur Esai c. 1. v. 18. et sanguinolentam passionem eius Idem c. 63. v. 2. avicula mactanda, Christi mortem, coniunctam cum oboedientia fervente, instar aquae vivae illi affusae; altera avicula viva dimittenda, ipsum ex inortuis vivum, quaerentemqueve domicilium, h. e. Ecclessiam, in qua per totum mundum habitet: Lotio purificandi et detonsio crinium, renovationem et sanctificationem perpetuam oleum Spiritum S. etc. Vide Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Parte pr. l. 4. c. 22. §. 6. 7. et 15. et Comm. ad Levit. d. l. nec non infra, ubi de Vitiligine. Apud Christianos leprosi meq) h(mw=n kai\ enklhs1ia/zous1i kai\ s1uneu/xontai], nobiscum (in Oriente) et Ecclesiam adeunt, et precantur, ait Balsamon in Ep. Athanas. ad Ammun p. 920. At Ancyrani ad hiemantes, i. e. extra omnem Eccl. ambitum, ei)s2 u(pai/qrion kai\ ta\ to=u naou= proau/lia], illos subm overunt, can. 17. Ancyr. ut ibi paenitentiam can. praec. iniunctam peragerent, neque alios interea inficerent corporis sui contagio. Qui mos, non religionis, sed sanitatis causa, hodiequeve in Europa viget etc. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *lepro/s2], ut et supra aliquid in voce Lazari, ac infra Maledrini, it. Miselli:
LESEM
urbs in tribu Aser, in possessione vero Dan. Exod c. 28. v. 19. Ios. c. 19. v. 47. quae et Lais et Dan. dicitur. Haec ea putatur a plerisque, quae tandem a Phil. Tetrarcho senioris Herodis filio in honorem Tiberii Caesaris Phil. appellata, Bellina vulgo.
LEVANA
Dea, quae pueris praeerat de terra levandis, S. Augustinus. Nati enim infantes humi abiciebantur, Plin. praef. ad l. 7. Suet. Aug. c. 5. etc. Erat autem hoc munus obstetricum, nudos in terra pueros locare: quos dein patres humo levabant. Imo non legitimus habebatur infans, nisi pater praesens, vel eo absente, procurator pro eo, infantem terra levasset sinuique imposuisset. Unde tollere infantem, est suum agnoscere. Levanae addit Varro Pilumnum quoque et Picumnum, coniugales Deos. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19.
LEVANTES_et_CUBANTES
in Statuto de Decimis Saladin. apud Rigordum A. C 1188. Gallis Levians et couchans? dicuntur, qui alias Mansionarii, s. Manentes, in dominorum praediis sedem fixere, iis obnoxii oppositi Albanis, de quibus supra. At Levari supra Chrorum, dicitur in Eccl. Rom. Canonicus, qui ad altiora Chori subsellia, quae formas vocant, admittitur. Vide C. du Fresne in Gloss. Eccl. Ludg. Statuta c. 16. laudantem. De ritu vero Levandi in altum manus, ut quaedam addem, fuit is habitus s. gestus orantium et supplicantium, ut docet Pollux l. 1. iam autiquissimis temporibus unde Moses. Exod c. 9. v. 29. Egressus hac civitate expandero manus means ad Iehovam: i. e. precabor. Exod c. 9. v. 29. denique, quum attollebat Manum suam ut praevalerent Israelitae c. 17. v. 11. Similiter Camillus, dicitur manus ad caelum tollens ita precatus esse, Liv. l. 5. c. 21. Et pater Anchises, apud Virg. Aen. l. 3. v. 263. ----- passis de litore palmisNumina magna vocat ----- Graeci quoque apud Hom. Il. h]. ----- h(rh/s1anto, qeoi=s1i de\ xei=ras2 a)ne/xon]. A quo ritu non abludit alius, nunc ut plurimum usitatus, tum precamur iunctis manibus. Uti enim in priore, auxilium caelitus exspectandum esse innuimus, sic in posteriore nos demittimus ac humiliamus, quasi ligatis manibus sistimusqueve nos captivos coram Maiestate divina. Utrique manus prius adluebant, velut illas puras extensuri, iuxta praeceptum Apostoli 1. Tim. c. 2. v. 8. etc. quam in rem Vide plura apud Ritterschusium Not. ad Salvian. l. 1. et Lect. Sacr. l. 5. c. 10. Ioh. Pricaeum in 1. Tim. l. c. A. Rivet. Exercit. ad Exod c. 9. v. 29. Alios. ut et infra, ubi de Manus ad caelos tollendi ritu. At singulariter manum levare ad Deum, iurantis est gestus, Gen c. 14. v. 22. et Apoc c. 10. v, 6. Vide A. Rivet, ibid.
LEVI
tertius fil. Patriarchae Iacob, ex Lea uxore eius A. M. 2285. Gen c. 39. v. 34 genus suum ita propagavit, ut quum inter ceteras tribus Israel progenies ipsius a Mose et Aarone apud montem Sinai resenseretur, soli mares illi duntaxat quotquot unum mensem nati erant, ac maiores, fuerint viginti duo milia. Obiit A. M. 2422. Hi sacro cultui destinati, ob zelum in adoratores vituli autei exercitum; et a Davide in certas classes distincti leguntur: Regiae fam. afrinitate iungi poterant. Gen c. 29. v. 24. et seqq. Math. c. 4. v. 9 Luc c. 5. v. 27. Ioseph. Antiqq. l. 2. c. 3. et 4. Epiph. de vit. Proph. Sic quoque vocabatur Matthaeus Apostolus. Item pater Matthat. Luc c. 3. v. 24. Vide quoque Levitae.
LEVIR
quasi laevus Vir, vel lavir, ex Gr. *lah\r], mariti frater. Huic apud Israelitas, imperatum coniugium, ob prolem pristino marito suscitandam; visitur in Lege sacra, Deut c. 25. v. 5. Si habitamibus fratribus pariter moriatur et primus ex eis, cui filius non sit ne nubito uxor mortui foris viro extraneo: levir congreditur cum ea, et ducens cam, sibi in uxorem leviri ossicium praestato ei v. 6. Eritque ut primogenitus quem parriet, succedat in nomen mortui fratris ilius: ut non deleatur nomen eius ex Israele. qua temperatur interdictum, de Fratria ducenda, quod habetur inter Leges de Incestu, Lev. c. 18. v. 16. Intelligunt autem haec de fratre, qui superstitum est primogenitus, Magistri; idque de germano, non uterino: quam Talmudicorum sententiam receptissimam planissime adversari iis, qui, in D. N. Iesu Christi genealogia, Iacob et Heli uterinos fuisse fratres asserentes, alterum alterius sine liberis Demortui uxorem ex hac lege sumpsisse, contendunt, clarum est. Id quod etiam Iul. Africanus apud Euseb. Hist. Eccl. l. 1. c. 7. affirmat, se a Desposynis s. ipsis, qui iuxta carnem Christo cognati fuerunt, didicisse. Neque vero ex Lege ipsa iidem aiunt fuisse, ut Levir cum Fratria more aliquo sollenni iniret matrimonium, quoniam, nisi renuntiatio inter veniret, pro Leviri uxore habebatur, velut ex ipsius Numinis auctoritate et praescripto, idqueve tam ubi Sponsa esset Demortui, quam iusta Uxor. Attamen ex receptis moribus matrimonium cum Fratria Levir regulariter contrahebat, coram duobus minimum testibus, idqueve dato nummulo: quem contractum vocabulo sollenni s. Collocutionem] vocabant. Quin et accessit sacra Nuptiarum benedictio et instrumentum dotale, ut infra videbimus. Quod si vero his sollennibus praetermissis, Levir cum ea tem huabuisset, non exigebatur quidem, ut contractus tunc adhiberetur aliqua formula; at ob contumaciam in instituta Maiorum, verberibus plexus cogebatur ei dotem constituere. Integrum autem erat Leviro sive Fratriam ducere, sive ei renuntiare, ex verbis sacris seqq. Deut c. 25. v. 7. Quod si non placuerit viro illi ducere glorem suam: tum ascendens glos eius in portam ad seniores dicet remiit levir meus excitare fratri suo nomen in Israele; noluit leviri officium praestare mihi v. 8. Quumque accersentes eum seniores civitatis eius id eloquuti fuerint ei: si persistens dixerit, non placet mihi ducere eam v. 9. Acedet glos eius ad eum ante oculos seniorum, exuensque calceum eius e pede eius spuet ante faciem eius: et protestans dicet sic fieri debet viro illi qui non velit exstruere domum fratris sici v. 10. Et vocabitur nomen familiae eius in Israele, familia exuti calcei. Atque ita regulariter se res habuit; exceptiones vero erant non paucae: Si enim, ut quasdam earum tangam, prior maritus prolem reliquerat, tametsi manzerem aut apostatam, lege non tenebatur vidua fraterve; at tenebantur, si sil. ei fuisset ex ancilla aut Ethnica susceptus. Si Fratria gravida relicta abortum fecerat, tenebatur; sed partus in hac specie vivus liberabat inatrem, ita tamen, ut certo constaret, tempus cum novimestre in utero perfecisse; Qua de re si non constaret, a spatio vitae res diiudicabatur: Superstes patus eiusmodi triginta diebus liberabat matrem; at Mortuus sive in utero sive intra illud tempus, pro abortu dubio prolequeve dubia habebatur: quo casu proin renuntiandum voluere a Leviro neque eam in uxorem capiendam. Si ante partum gravidae fuisset renuntiatum, iteranda erat renuntiatio post partum; quare, ut satis constaret, utrum gravida relicta esset, ex more usque ad diem 90. s. tempus trimestre completum, exspectandum erat. Interea prioris mariti bonis, sed ita ut accederet etiam opificii sui, si quod erat, pretium, alenda fuit, neque renuntiatio, neque nuptiae ex hac lege interim admittebantur. Proselytorum fratres filiive ita hac Lege tenebantur, si in fanctitate parentum tam concepti, quam nati, essent: aliter enim fratres invicem in iure Hebraico non hahebantur. Viduarum porro eiusdem matiti plurium, si una a superstite fratre sive caperetur in uxorem, sive renunriaretur, ceterae liberae erant. Qua in specie tamen obtinuit, ut, ubi inter eas aliae essent Sacerdotalibus nuptiis idoneae, aliae minime, veluti proselytae, profanae, libertinae, his tantum renuntiare liceret (si noller cunctis renuntiare) atque illas sibi capere: ne sc. illarum, ex renuntiatione, dum alias sibi accipiebat, conditionem sic vitiaret ut Sacerdotali generi rite coniugi nequirent. Pluribus vero fratribus Demortuis, sine prole, relictis uxoribus singulis, Frater superstes arbitrio suo aut omnes sibi capiebat, au™ renuntiabat omnibus; aut una alterave pro lubitu sibi captis, reliquis renuntiabat. Defuncti Fratris bona alienare Leviro vetitum: quod si ante renuntiationem alius quis Fratriam duxisset, verberibus uterque plectebatur. Si ducere Fratriam Levir, primogenitus nollet, antequam fiebat sollennis renuntiatio, ceteri fratres ordine suo cuncti rogabantur, qui si itidem renuerent, ad primogenitum revertebatur, quaestio, cui dictum: Ad te attinet praeceptum; Aut igitur renuntia more solneni, aut ut Affinis heic cape eam tibi in Uxorem. Sic quamvis non cogebatur Fratriam ducere, cogebatur saltem renuntiare. Si vero primogenitus se Fratriae professus esset, nec ducturum se eam, nec renuntiaturum, et ad fratrem secundum eam relegasset, integrum erat ei sive quartum, sive secundum pro arbitrio, eligere: neque, nisi omnes respueret, pristinarum nuptiarum dote multabatur; quae sc. poena Fratriae erat, contra Legem hanc respuentis. Quod si primogenitus, qui eam duxerat, prole ex ea non suscepta, moreretur; superstitum primogenitus atque ita ceteri ex hac lege ei aut mariti fiebant aut renuntiabant, Marci c. 12. v. 19. Moses scripsit nobis, ut si cuius frater mortuus sit, ac reliquerit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat ipsius frater uxorem eius, et excitet semen fratri suo. Ceterum frater alius ad has nuptias admittendus non erat, praeter eum, qui tempore saltem fratris Demortui obitus iam natus esset: Si habitaverint fratres simul etc. atque adeo post Fratris demum fata natus, sub poena excisionis et nomine incestus arcebatur a fratriae nuptiis, non aliter ac si liberos reliquisset Demortuus etc. Hac lege autem, ob dignitatem Regiam, sive Reges eorum sive Viduae Regum; uti et Pontifices, erant soluti; ut alia omittam. Pergo ad Renuntiationis sollennia: Peragenda illa erat, coram Triumvitis minimium ut Iudicibus, iisqueve optimo iure Israelitis, s. natalibus purissimis, i. e. ex Israelitico genere tam paterno quam materno natis. Aderant item necessario bini minimum alii ut testes; sicque comparebant cum levir, tum fratria, sed ieiuna. Illla rem integram aperiebat: Tum quaestione facta, an trimestre effluxisset tempus a morte mariti prioris, atque an levir germanus esset, monebant Iudices de lege ipsa aliisqueve aliquot superius dictis; item, ut serio utrinque de aetate, si ita se res haberet, dispari reliquisqueve, si quae intervenirent manifesta, incommodis considerationem inirent. Et demum expresse rogabatur Levir, utrum fratriam vellet ducere et semen Defuncto fratri exitare. Eo renuente, fratri sacra in Deut. verba, Recusat levir meus etc. legebat; dein calceum pedis eius dextri solvens exuebat, atque ita in terram, adversa in eum facie expuebat, ut sputum a Triumviris facilius posset conspici. Legens etiam dein statim subiciebat, Sic fiat Viro etc. Eam voce excipiebat et Triumvirorum et coronae circumstantis acclamatio trina, Calceus exutus est, Calceus exutus est, Calceus exutus est. Unde et domus eius nuncupabatur Domus ejus], cui calceus exutus est. Ea de re libellus forensis, quem s. i. e. Instrumentum s. Libellum calcei exuendi, appellitabant, a Triumviris fratriae conscribi solebat, ut inde constaret, eam cuilibet alteri idoneam iam uxorem esse posse. Habuit autem is ad hunc modum: Die N. mensis N. Anno N. a creatione Mundi, iuxta consuetum nobis calculum in loco N. Nos Iudices ex hac parte, ut concessus fieret Triumviralis, praefecti in forma Iudicii consedimus. Venit coram nobis N. filia N. vidua N. et coram nobis adduxit quendam Virum, dictum N. filium N. et ad hunc modum nobis effata est illa, filia N. Ille N. filius N. frater germanus et mariti mei, dum ego eius uxor fui. Maritus autem meus dormit et vitam reliquit Rabbinis nostris et toti Israeli. At filium filiamve sibi heredem, aut qui nomen eius propagaret suscitaretve in Israele, non reliquit. Ex lege vero attinet ad N. fratrem eius iure leviratus me ducere in uxorem. Dicant igitur ei Rabbini nostri, si me velit ducere, ducat; sin vero, ut discalcettur mihi pes eius dexter, solvam calceamentum eius et exspuam in conspectu eius. Et manifestum satis est N. hunc fratrem esse germanum N. qui Demortuus est. Et diximus ei, si vis iure affinitatis ducere eam, ducas; sin vero, discalceat illa pedem tuum dextrum coram nobis, et solvat calceum a pede tuo et in conspectu tuo expuat. Ille vero respondens dixit, Nolo ego iure leviratus eam ducere. Et statim legit nobis illa N. renuit levir meus suscitare fratri suo, nomen in Israel, nec vult me ut levir habere. Ille etiam nobis legit, non placet mihi eam accipere. Et discalceavit illa pedem eius dextrum, soluto eiusdem calceo et exspuit versus faciem eius sputum (quod a nobis cernebatur) ex ore suo in terram. Et rursus legebat bonis illa N. sic fiat Viro, qui non aedificet domum fratris sui et vocabitur nomen eius in Israel, domus discalceati. Et nos Iudices, et ceteri universi, qui coram nobis iam constituti responderunt, post eam, Exutus est calceus, exutus est calceus, exutus est calceus: tribus scilicet vicibus. Atque hoc ad hunc modum peracto, integra datur ei potestas nubendi, ubicumque voluerit, nec quisquam ei vir interdictus est (hoc nomine) ab hoc tempore in perpetuum. Rogavit autem illa N. a nobis libellum hunc Renuntiationis s. Calcei exuti, quem scripsimus, obsignavimus eique dedimus, ut eo fruatur iuxta institutm Mosis et Israel. Nomina dein sua testes subscribebant, qui hic etiam feminae, servi, minores (modo per aetatem sciens testaretur) esse poterant, quod raro aliis in rebus permissum. Titulus formulare huius, apud Maimonidem est, uti diximus. Moses autem Cotzensis hanc fuisse formulam expresse ait, qua usi sint vett. Vocatur vero et Sheta Chalitza, i. e. Contractus scriptus de Calceo exuto: e qua voce Shetar Iudaei Anglienses starrum fecere, unde sexcenties in tabulis Henr. III. ac Eduardi I. publicis, N. Iudaeus per Starrum suum recognovit etc. Interim verustior et brevior formula, in Gemata Hierosolymitana ad tit. Sanhedrin c. 1. p. 19. col. 1. habetur haec: In Consessu N. et N. etc. exuit calceum illa N. illi N. filio N. coram nobis; scilicet coram nobis adduxit illa illum et solvit calceum pedis eius dextri et expuit coram nobis sputum, quod a nobis cernebatur, interram et dixit, sic fiat Viro, qui non aedisicet domum fratris sui. De Calceo vero ipso hoc in ritu adhibito, distinctiones habent Magistri subtiles, ut vidimus supra in voce Impilia. At cum Levir fratriam ducebat, formula huiusmodi eam dotabat; sed regulariter ex fratribus Demortui bonis s. dote ipsa, qua maritus pristinus eam dorarat, adiecto etiam pro Leviri lubitu incremento: Die N. mensis N. etc. N. Filius N. venit coram nobis, et ad hunc modum locutus est nobis. Frater meus germanus dormivit, et vitam Rabbinis nostris et toti Israeli reliquit, at filium aut filiam, quae ei haeres esset et suscitaret nomen in Israel, minime reliquit. Sed reliquit uxorem hanc, cui nomen est N. filia N. et ad me ex lege attinet, ut ad levirum, eam ducere, secundum illud quod scriptum est in libro legis Mosis, Levir eius ingrediatur ad eam et assensum praebuit illa, ut iure leviratus iungeretur N. filio N. leviro suo, ad suscitandum nomen in Israel, iuxta id, quod scriptum est, Et erit primogenitus, quem pepererit, surget nomine fratris sui Defuncti etc. Et adscribit dictus N. Levir dictae N. Fratriae suae, argentum Zuzorum ducentorum, qui competum ei, utpote qui adscripti sunt et in dotali instrumento a marito suo priori; et adiecit insuper ex suo usque ad valorem N. Et bona, quae secum attulit ipsa Sponsa etc. Quae vero sequuntur, in formula Virginali, de qua nos alibi, etiam heic adhibebantur. Singulare autem ius fratriae huiusmodi fuisse necesse erat. Nam cum dos pristina ci, ita iam viduae, denuo a leviro esset constituenda fieri nequibat, quin, si priori marito virgo iungeretur, adeoque dotem acciperet virginalem, eam itidem sibi instauratam a leviro tmersi vidua haberet. Quod si ita eveniret, ut dorem haberet a marito pristino constitutam nullam, tunc a leviro eadem ipsa summa erat, qua alia quaecumque vidua, dotanda, etc. Haec ex Hebraeorum scriptis, ut et plura alia. Ioh. Selden. Uxor Hebraic. l. 1. c. 12. 13. 14. 15. et l. 2. c. 10. Vide quoque infra in voce Vidua.
LEVITA
pro Diacono, i. e. quinto gradu Eccl. iuxta D. Hier. Tom. 4. l. 7. de Ordin. Eccl. Hinc Archilevita, pro Archidiacono, reperitur in prisca Eccl. cuius munus sic describit Iudic c. 17. v. 9. Prud peri\ stef]. Hymn. 3. v. 37. et seqq. Hic primus e septem viris,Qui stant ad aram proximi,Levita sublimis graduEt ceteris praestantior:Caustris sacrorum praeerat,Caelestis arcanum domusFidis gubernans clavibus,Votasque dispensans opes. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. et supra in voce Lector.
LEVITAE
in genere dicebantur posteri Patriarchae Levi, in specie Ministri sacrorum Sacerdotibus ex eadem fam. sed per Aaronem, oriundis succentutiari, quorum officium Mosis tempore cum in Diserto Israelitae errarent, erat Tabernaculo inservire, hoc modo. Cum tres fuissent filii Levi, Gerschon, Kehath et Merari: Gerschonitarum erat, Num c. 3. v. 25. Custodia vero filiorum Gerschonis in tentorio conventus est tabernaculi et ipsius tentorii operimenti eius cum tegmento portae tentorii conventus. v. 26. Et tapetum ocellatorum atrii cum tegmento portae istius atrii, qui sunt ante ipsum tabernaculum et ante altare circumquaque et funium illius pro toto ministerio eius. Ibid. v. 8. Et custodiant omnia instrumenta tentorii conventus nempe, custodiam filorum Israelis; exercendo ministerium tabernaculi. Meravitae tandem destinati erant ad portandos asseres. Ibid. v. 31. Custodia vero horum est arcae, mensae et lychnuchi, et altarium instrumentorumque sanctuarii, quibus ministrant ipsum tegumentum, totumque ministerii eius. Postquam vero tempore Davidis Israelitae promissam terram quiete possiderent, et Tabernaculum fixam haberet sedem, Rex Levitarum quibusdam thesauros domus Dei custodiendos dedit, 1. Par. c. 26. v. 20. Hi quoque Levitae Achiia preaerat thesauris Domus Dei thesauris inquam rerum sacrarum. Alios, moderatores ac Iudices nonnullos Ianitores, quosdam laudantes Iehovam instrumentis constituit, Idem c. 3. v. 3. et 4. E quibus postremi, Musici alibi dicti, bysso induti leguntur, 2 Par. c. 5. v. 12. divisu in 24. ordines, ut videre est, ex 1 Par. c. 25. v. 3. 6. et 7. quemadmodum et Ianitores sacri, Idem c. 26. v. 1. qui omes sorte lecti munus obibant. Iidem Davidis tempore ab Anno vigesimo aetatis sacris initiabantur, Idem c. 23. v. 26. cum Mosis aevo Annus vigesimus quintus exspectandus esset. Quae, ut exactius noscantur, varii circa illos gradus ac periodi observandae veniunt. Omnes Levitae, a nato uno mense, offerebantur Domino, Num c. 3. v. 15. Postea a nato viginti quinque Annos, per im positionem manuum, consecrabantur et admittebantur ad militandum militiam in ministerio tentorii conventus, Idem c. 8. v. 24. Imponebant autem iis manus filii Israelis v. 10. i. e. ut Ghazkuni interpretatur, Primogeniti Israelis, qui erant quasi Eccl. repraesentativa, quo alludens Apost. Eccl. Christi vocat Ecclesiam Primogeintorum, Hebr c. 12. v. 23. Et eodem tempore, separabis levitas ipsos e medio filiorum Israelis, ut sint mei Levitae, Num c. 8. v. 14. qua voce usus est Spiritus S. Actor. c. 13. v. 2. de Barnaba et Paulo. Ita ergo consecrati et ad ministerium sacrum admissi, quinque Annis, usque ad Annum Aet. 30. in rebus ad ministerium pertinentibus exacte erudiebantur: a trigesimo dein usque ad quinquagesimum functionem suam obeuntes, Num c. 4. v. 3. ad opus faciendum in tentorio conventus, Postea laborioso quidem Taberiiaculum portandi officio soluti, nihilominus otiosi non agebant: Circa Tabernaculum enim castra metabantur, cantorum officio defungebantur, et iuniores Levitas, velut Epp. ac Inspectores eorum, in sacris instruebant. Ad quos gradus respicere videtur Apost. cum ait 1. Tim. c. 3. v. 13. Nam qui bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirunt, et multam loquendi libertatem per fidem quae est in Christo Iesu. Simile quid in Vestalibus Romanis observavit Dion. Halic. l. 1. p. 62. et l. 2. p. 125. quae in officio suo 30. Annos perdurantes, 10. primis Annis discebant, 10. sequentibus ministrabant, et decem postremis iuniores erudiebant: ita nihil tam sacri, quod simia DEI non imitari conaretur. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 1. c. 5. Apud Anastas. Biblioth. Levita Sedis Apostolicae, consecratus Valentinianus II. Pontif. Rom. antequam Papatum nactus esset, memoratur in Vita eius. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ubi Diaconis in Eccl. Christ. id nominis datum passim notat. Hinc Levitonarium, Vide supra Lebeta.
LIBAMEN
inter tria Sacrificiorum genera memoratur Exodi c. 29. v. 40. et Num c. 15. v. 3 4. et 5. Nempe vel pecudes, vel fruges, vel olei ac vini liquores Deo offerebautur: quorum illae ad aram mactabantur, istae sacro ritu templo inferebantur, parsque earum adolebatur, hi autem sacrificiis affundebantur, ac in altari Deo libabantur. Et sacrificia quidem ex frugibus constabant ex simila, cui affundebatur oleum, thurisque odores addebantur. At libamen ex vino affundebatur holocaustis et sacrificio cotivo et spontaneae oblationis et infestis; quibus etiam munus dapale adiungebatur. In sacrificio autem pauperum pro reatu, decima similae, sine olei ac thutis libamine, offerebatur, Lev. c. 5. v. 11. et 12. Quibus omnibus quid significatum fuerit, vide apud Commentatores sacros. Apud Gentiles, Libatio, dicebatur olim in sacrificiis, cum post immolationem, i. e. molae in caput victimae collocationem, Sacerdos vinum aspersurus, prinsquam id affunderet, simpulo vel simpuvio ligneo aut fictili admodum parvo et ipse leviter delibabat, et adstantibus gustaudum deferebat, ut pariter libarent. Quo facto reliquum vini ture permixti, in caput victimae, inter cornua, effundebatur. Unde Virg. Aen. l. 4. v. 61. ---- ---- ---- Media inter cornua fudit; exclamante aliquo voce clara: Macta est hostia, i. e. magis aucta magis accepta Diis; a qua voce mactatio forte nomen accepit. Statim enim post audita haec verba, mactabatur hostia, hoc modo: Setas inter cornua victimae manu evulsas, tamquam prima libamina proiciebat in iguem Sacerdos, conversusque ad Ort. obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam ducebat, tandem cam diis exhibitam ac debicatam iubebat iugulare ministros, etc. Vide Lips. Poliorc. l. 5. c. 10. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 39. Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. c. 19. s. 2. etc. inspecie, de Libationibus ad Mensam infra. Proprie autem libare, significat fundere in sacrificiis; inde pro sacrificare per Synecd. sumitur. Isid. a Libero patre, cui vinum libabant, quia vitem reperisset: Aliis quasi labiare, i. e. primis labris gustare, dictum videtur. Franc. Gouldmann. Dict. Lat. Anglico. Agit de hoc ritu Arnob. adv. Gentes l. 7. Nos monstrum -- iudicamus -- Deum fumo, aut ex roibus exiguis vini, augustiorem fieri, ipsumque sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum Ubi proprie sic loqui Arnob. animadvertit Herald. Sil. Ital. istis rem illustrans, Punic. Bell. l. XI. v. 30. et seqq. ----- Ante omnes ductor honoriNominis augusto libat carchesia ritu:Cetera quem sequitur, Bacchique ex more liquoremIrrorat mensis turba, ardescitque Lyaeo.
LIBANUS
Hebr. Lebanon, Gallis le mont Liban, mons Syriae maximus et notissimus, ab agto Damasceno in Arabiae conf. Tripolim usque Phoenicis urbem productus, vallem longam cum Antilibano monte efficiens, cuius longitudo 187. mill. pass. continet. Baudr. ab ora maris Phoenicii versus Arabiam, sicque ab Ortu ad Occ. extensus, 125. mill. circiter longus est: qui radices longe lateque diffundens, Tribuum Aser et Nephthalim, Deut c. 1. v. 1. Iud. c. 3. v. 3. Isa c. 2. v. 13. Ios. c. 13. v. 5. 1 Reg c. 5. v. 6. ipsamque Terram S. a Sept. claudit. Altissimus est, et nihilominus fertilis et amoenus, in valles et campos hinc inde diffusus. Hic Iordanis fontes, Post diluvium a Thami nepotibus habitatus, hodieque variis castris et oppidis Episcopatu Canobino inprimis, ubi sedes Patriarchae Maronitarum, insignis est. In eo et cedrus arbor, quae incorruptibilis, in altum assurgit, et in celsissuno monte locata, folia fructusque in caelum conversa tenet, proin Iusto homini in Scripturis comparata, ingenti coia nascitur. Tac. Hist. l. 5. c. 6. Praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu tantos inter ardores opacum fidumqueve nivibus: Plin. l. 5. c. 20. et l. 6. c. 28. Strabo l. 6. p. 742. et 754. Ptol. l. 5. P. de la Valle.
LIBER
proprie interior tunica corticis, quae ligno arboris cohaeret, in qua Vert. postquam foliis uti desiere, scriptitarunt. Plin. l. 13. c. 11. In palmarum foliis primum scriptitatum, deinde quarundam arborum libris: Arbores istae inprimis tilia, s. philyra, et papyrus. Suid. Tilia est arboris genus, quod librum habet similem papyro: et certe huius tunica interior, bi/blos] Graecis dicta, eidem fini olim inserviebat, Papyrus enim, frutex in palustribus Nili ripis proveniens, scapus sive caulis erat, e cuius bi/blw|] s. libro charta fiebat, cui demum id nominis datum est, postquam ad Epistolas salutatrices adhibert coepit: a Gr. xai/rein], quod primus in epistolis Cleon usurpasse dicitur. Libris arborum successere tabellae ligneae, quae schedae erant i. e. tabellae nudae vel tabellae ceratae. Priores, si simplices, crassiores erant, ut e quibus pueri diceerent. Plaut. Bacch. Act. 3. Sc. 3. v. 37. Exemplo puer paedagogo tabula dirumpit caput. Sin plures iungi opus foret, secabantur in tenues laminas. Mart. l. 14. apoph. epigr. 4. cuius Epigraphe pugillares Citrei. Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas. Praeterea dolabantur, ut in iis commodius scribi posset, Isid. l. 6. c. 8. dicebanturque codices, et diminuendi forma codicilli, quia ex arborum caudicibus conficiebantur. Sic Danos, quod res gestas in fagis consignarent, ltbros appellare boger, notat Olaus Wormius in Fastis Dan. Ceratae tabellae vocabantur, quia essent crusta cerae illitae, in quibus stylo scribedant: unde notae loquendi formae, in summa, vel ima cera. Postea ad membranaccos libros ventum est: membranae autem ex animantium membris detractae. Sane Pergamenae erant ovillae pelles: Unde Mart. Capella l. 2. cum dixisset, librorum alios esse ex payro, alios ex carbaso, addit, ex ovillis multi quoque tergoribus. Quia autem pelles illae pilos prius habuere, eo Pers. ait: Sat. 3. v. 10. Iam liber et positis bicolor membrana capillis. Nec tamen solum usi pellibus, quas membris detraxissent, verum et intestinis; ut omentis elephantorum, de quibus Isid. l. 6. c. 11. Item intestino draconis, quale illud, cui Zonaras Ann. l. 3. inscriptain fuisse ait universam iliadem ac Odysseam. Autiquissimum antem membravarum usum, indicat Prov. a)rxaio/teros difqe/ras2]. Dein lintei libri in usu esse coepere, docente Plin. l. 13. c. 11. mox et privata monumenta linteis confici coepta, aut ceris. Hinc Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuere oracula Sibyllina, Symmach. l. 4. Ep. 34. Unde Claud. de Bello Get. Carm. 26. v. 231. ----- ----- ----- Quid carmine poscatFatidico custos Romani carbasus aevi. Sic foedera publica, sic leges, imo et privatae Principum epistolae exaratae leguntur. Etiam in ebore scriptum. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 4. cui Epigraphe Pugillares Cerei: Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,Essemus Libyci nobile dentis opus. Quod fieri posse negat quidem Scalig. diatriba adversus Guilandin. sed refellit eum poeta modo laudatus, eod. l. Epigr. 5. cuius Epigraphe Pugillares Eburnei. Languida ne tristes obscruent lumina cerae,Nigra tibi niveum litera pingat ebur. Nimirum ex atramento vulgari Scalig. iudicium de illo fecit, quo in ebore Vert. usi sunt. Hodie Libri, nam in volumina autiquitus ex libro, postea ex alia materia, concinnata, transiit appellatio, ex charta siunt, quae est ex linteis concerptis ac contusis, qui mos iam ab aliquot Saeculis viguit. Sane ille, ex papyro chartam faciendi, iam Eustathii desierat aetate, ut ipse scribit Odyss. f]. ubi euloxarti/an] appellat chartas Vert. nempe ad earum, quibus vulgo utimur, discrimen, uti monitum Cl. Salmas. Notis ad Vopisc. ubi post Guilandinum, et Dalechamp. in Plin. pulchre indictaque aliis, de hoc disserit argumento. cui adde Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 36. 37. et 38. Symmach. loco praef. etc. Cum vero apud vert. Graecos ignominiosum esset libros scribere, primus a se scriptum in lucem edere ausus est Anaximander Milesius, teste Themistio Orat. XX. scripsitque de Natura, de Terrae ambitu, de Stellis fixis et aliis. Suid Ceterum dividebantur Libri iam antiquitus vel ab ipsis Auctoribus, vel ab aliis, in *kefa/laia] s. *tmh/mata], item *lo/gous2] sive partes maiores, et *perikopa]s2], Sectiones, s. Titulos, partes sc. minores, quae iterum in partes, kefa/laia] quoque nonnumquam s. sententias, subdividebantur. Sic Aristot. liber de Interpretatione divisus est in quinque *tmh/mata] s. *lo/gous2], quae *kefa/laia] Ammon. semper in Comm. vocat. Et apud Suid. Matthaeus habet ti/tlous2 ch/], Titulos LXVIII. kefa/laia s1lb/], Capita vero CCCLV. Vide quoque infra Sura. etc. Ipsae tandem sententiae in versus, quam vocem vide iterum distinguebantur. Porro describebant Sectiones, quaestiones et Capitula librorum, in tabella, quam modo pi/naka], modo e)/legxon], modo a)nagrafh\n], modo s1u/llabon], modo s1hmei/ws1in], modo e)/kqes1in] Graeci dixere, Indicem Latini, ut sic uno quasi obtutu, quidquid in toto opere contineretur, conspici posset. Ita a)nwgrafa\s2 tw= drama/twn], Indices Comoediarum, Choeroboscus; *pi/nakas2 tw= en pa/s1h| paidei/a| dialamya/ntwn, kai\ w(=n s1une/grafan]. Indices eorum, qui in omni disciplinarum genere clari fuere, et librorum, quos ediderunt, Callimach. pi/nakas2] librorum Originis, Euseb. etc. scipsere. Quam in rem Vide plura apud Cl. Croium Annot in Nov. Test. et hic passim: uti de notis ad librorum oram appingi solitis, ad indicandum quid probum quid secus, infra in voce Nota. Ornamenta librorum quod attinet, recenset ea Stat. ubi de suo libro, ad Plotium l. 4 Sylv. 9. v. 7. Noster purpureus, novusque charta,Et binis decoratus umbilicis: sc. purpuram, in indumento, splendidam chartam et umbilicos. Cuiusmodi libros supra 360. Amicum quemdam suum possedisse, scribit Franc. Marius Grapaldus de Partibus Aedium l. 2. c. 8. quod Bibliotheca inscribitur. Sed et pumice poliebantur, Mart. l. 1. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad furem de libro suo v. 1. Sed pumicata fronte si quis est nondum,Nec umbilicis cultusque atque membrana. Titulique mino scribebantur. Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 1. v. 7. Nec titulus minio, nec cedro charta notetur. Quam in rem Vide plura, apud Casp. Barth. ad Optatiani Porphyrii Daedalum Panegry. et Advers. l. 22. c. 18. adde Cael. Rhodigin. Antiq. Lect. Thom. Dempster. in Ioh. Ros. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. Theod. Marcil. ad Pers. p. 68. et 69. Alios. De inscriptionibus vero librorum, apud Graecos, Rom. Vide Salmas. Prolegom. in Solin. et supraaliquid in voce Inscriptio. Apud Rom. inprimis celebres erant Libri Sibyllini quos consuli moris erat, quoties publica aliqua immineret calamitas, nec aliter frequentius prodigia, quam inspectis his Oraculis expiabantur. Liv. l. 5. c. 13. et 14. Eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex SC. cum Decemviri (his enim id muneris commissum erat) adiissent, renuntiarunt, ieiunium instituendum Cereri esse: et l. 10. Deceverunt Patres ut Consules, quibus vellent Diis, hostiis maioribus sacrificarent, et Decemviri libros adirent: Eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in unum diem indicta. Erant autem isti lintei: l. 10. c. 38. Symmach. loco supra memorato, Itane de me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in stylicaudicem, aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat. Et Marciorum quidem Vatum divinatio caducis corticibus inculcata est, monitus Cumanos lintea texta sumpserunt, tu etiam fericis voluminibus, Achaemenio more, infundi literas meas praecipis. Habebanturque summa in auctoritate, tamquam fatalia Imperii pignora, donec Annis 400. plus minus post Aug. et Tib. Ner. c. 18. a quo nova illis dignatio accessit Suet. c. 30. imperante Theodosio Sen. conversus maxima ex parte ad fidem Senatus istos contemnere coepit, quos demum sub Honorio Principe Stilicho combussit, Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 3. c. 24. Vide quoque infra ubi de Sibyllis. In Bibliotheca Traiani, quae a gentili Principis nomine Ulpia dicta est, Elephantinorum librorum meminit Vopisc. ubi Taciti Imp. describit vitam; quos ex ebore sectili fuisse quidam volunt, et Turneb. eburneos interpretatur: Scalig. tamen et Gerh. Ioh. Voss. ex omentis Elephantorum compositos fuisse contendunt, Iac. Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 11. c. 17. etc. vide quoque infra Librarii, Libri, Scriptic etc. uti de Librorum capsis, quae pueros discentes sepuebantur in Scholam supra in voce Capsa: de forulis in voce hac supra itidem, nec non infra in Nidus; de investitura. Vide cum libro s. per librum, supra itidem, ubi de variis Investiturae nodis.
LIBERALIA
Liberi festa, apud Rom. Graecis *diwnu/s1ia]. A Pontificibus quoque Agonia dicta sunt. Celebrabantur die 17. Martii, sedebantque per totum opp. eo die Sacerdotes Liberi, hcdera coronatae anus, cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Eodem toga dabatur iuvenibus. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 7. Rituum, qui Liberablibus observabantur, causas diligenter explicat Ovid. plurimis versibus, e quibus istos subiungo; Fast. l. 3. v. 725. et seqq. Carminis huius opus causas exponere, quareVilis anus populos ad sua liba vocet.Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,Liber, et in gelidis herba reperta focis.Te memorant Gange, totoque Oriente subacto,Primitias magno seposuisse Iovi.Cinnama tu primus, captivaque tura dedisti,Deque triumphato viscera tosta bove.Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen,Libaque quod sanctis pars datur inde focis.Liba Deo fiunt, sucis quia dulcibus idemGaudet: et a Baccho mella reperta ferunt. Et paulo post: Idem Ibid. v. 761. et seqq. Melle Pater fruitur: liboqueque infusa calentiIure repertori splendida mella damus.Femina cur praesit non est rationis apertae,Femineos thyrsos concitat ille choros.Cur anus haec faciat, quaeris? Vinosior aetasHaec erat. et gravidae munera vitis amat.Cur hedera cincta est? hebera est gratissima Baccho,Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.Nysiadas Nymphas, puerum quaerente noverca:Hanc frondem cunis opposuisse ferunt etc. Hoc etiam die, ut et praecedenti, ibatur ad Argeos, qui loca erant in urbe, ubi sacra fiebant, a Numa instituta, de quibus Liv. l. 1. c. 18. Illorum fuisse 27. per partes urbis dispersa, nomenque nacta ab illustribus quibusdam Argivis ibi sepultis, discimus ex Varrone l. 4. de Ling. Lat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Apud Athenienses trina fuere Liberalia. s. Dionysia, nempe ta\ kat) a)grou\s2], aliter Lenaea dicta, quae in Lenaeo mense Posideone: ta\ *a)nqesth/ria], quae antiquissima, in Limnis, Anthesterione, et ta\ en a)/stei h)/ kat) a)/stu] quae Elaphebolione mense celebrabantur. Quod enim Hesych. tantum Liberalium Lenaeorum sive kat) a)grou\s2], et tw= kat/ a)/stu] meminit, factum ideo, quia ea tempestate, qua fabulam Acharnenses Aristoph. in cuius verba ibi commentatur, docebat, nondum Dionysiis Anthesteriis sive Chrtris comittebantur et producebantur in scenam Comicorum dramata, quod primum institutum est, Callia post Antigenem Praetore, Anno 3. Olymp. 93. quo Anno commisit Comicus drama, qui titulum fecit Ranis. Ut autem haec sacra rite fierent, et celebrantibus bene esset, qua potuerunt ratione, caverunt suis legibus. Meminit Demost. in Mediana unius quae Lat. sic sonat: Cum pompa libero ducitur in Piraeco agunt Comoedi et Tragoedi, item Linaea pompa et agentibus Comoedis atque Tragoedis: Astycorum quoque Liberalium pompa, saltante puerorum choro, dum sit Comus, aguntque Comoedi et Tragoedi: Thargeliorum item pompa et certamine, neque pignus, neque quidquam alterius capito, neve poenam pro mora exigito ab eo, qui iudicatum non solverit: Qui secus faxit, accusator a laeso, et probolae adversus eum dantor apud populum pro contione in Bacchi, sirempse lege, quae adversus alios, qui sesti religionem temerarint. Peractis liberalium ludis, concio cogebatur ad Bacchi aedem, referebaturque de Praetoris circa hoc festum cura, iniuriisque festi tempore factis, de quibus inter partes non erat transactum. Fiebat id postridie Pandiorum, quae erant Iovis, sive potius Lunae festum, post liberalia agitatum: tum enim vonveniebat populus in Theatro ad Bacchi Fanum. Ulpian. en *dionu/s1ou men\ en tw=| qea/trrw| s1unh=pto ga\r en tw=| qea/trw| to\ te/menos]. Lex est eidem Demostheni l. c. laudata: Prytaneis contionem in Bacchi cogunto, Pandris, postridie Dionysiorum et de sacris primum referunto, probolae deinde dantor de iniuriis illatis pompae vel ludorum Dionysiacorum causa, de quibus transactum non fuerit. Non licebat: quoque festis Liberalium diebus cuiquam manum inicere, ex hac lege: *mhdeno\s2 toi=s2 *dionus1i/ois2 e)pilamba/nesqai]: Nemini diebus Liberalium festis manum inicito, in eadem Orat. Demosthenis, etc. Utrisque cum Lenaeis, tum Anthesteriis, Rex praeerat etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et in voce Dyonysia nec non infra, ubi de Trietericis Sacris. Alia erant Liberalia de quibus supra in Libera caena. Cum iis Plutarch. conferre Iudaeorum festum Tabernaculorum dicemus infra.
LIBERI
apud Graecos 4. erant generum, teste Eust. in Hom. *gnh/s1ioi, *no/toi, *sko/tioi] et *parqhni/ai *gnh/s1ios], aliter *i)qagenh\s2] dicebatur, qui e matre cive natus esset, Lat. Legitimus. Non enim omnes sine ullo discrimine Liberi, quos patres tollebant in civibus sunt censiti, sed ii tantum, qui utroque parente cive nati erant: ex Lege, *mo/nous2 *l)qhnai/ous2 ei)=nai tou\s2 e)k duoi=n *a)qhnai/oin gegono/tas2], Utroque parente cive Atheniensi soli cives sunto. Quam Pericli adscribit Plutarch. sed iam ante eum idem cautum esse, demonstrat Solonis lex de nothis: verum tacito illiteratoque consensu antiquata lex fuerat, ante Periclis tempora, quemadmodum et insequutis temporibus obsolevit, pessimo Periclis ipsius exemplo, eratque satis alterutrum parentem civem esse. Itaque ut ius istud antiquum instauraretur, cavit lege sua Aristophon Rhetor, quam exactis urbe 30. Tyrannis, Euclide Archonte; tulit: *no/qon ei)=nai to\n mh\ e)c a)sth=s2 getono/ta], Qui matre cive natus non erit, nothus esto. Itaque *no/qos], quem Latine reddi posse negat Quintilian, l. 3. c. 6. fil. erat, ex alia quam cive, item ex concubina genitus. Cum talibus ne ipsa quidem cognationis sive adgnationis iura intercedebant, ne in iis quidem ipsis, quae sive sacra, sive publica spectabant, ex Lege memorata Isaeo en tw=| peri\ to=u *filokth/monos klh/rou] et Demostheni en tw=| pero\s2 *maka/rtaton]. Unde Aristoph. Avibus, p. 616. *e)rw= de\ dh\ kai\ to\n *ko/lwnos s1oi no/mon.]*no/qw| de\ mh\ ei=)nai a)gxi-*stei/an].Dico autem iam et Solonis tibi legem,Spurio autem non esse affi-Nitatem. Habebant interim sua sacra, et faciebant Cynosargis: at adoptione illis subveniente, pro legitimis censebantur, si nempe prius civitate donati fuissent. Quo beneficio si carerent, ex hereditate paterna nihil auferebant, praeter ta\ noqei=a], mille viz. drachmas, quas Scholiastes in l. Aristoph. modo laud. quinque minas fuisse ait: quemadmodum et de Abrahamo legimus, Gen c. 25. v. 6. illum dedisse dona Filiis vero concubinarum uxorum quas habuit, ac demisit eos a Iitzchako. filio suo dum adhuc viveret]. At eorum, qui Principibus geniti, alia erat conditio: Consuetudinis enim Regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes aliquam licet captivam pro legitima haeberent, ut liberi ex ipsa nati succederent, Serv. *sko/tios] appellabatur, vulgo quaesitus, Lat. Spurius s. Favonius; an quod terra ortus instar venti, an quod, ex vento, absque patris ope, conceptus videretur, quemadmodum ova quaedam u(p hnemia] quasi Subventanea nuncupamus? Quo alludens Lucian. Vulcanum, utpote ex Iunone, sine mariti congressu ut finxere natum, u(p hne/mion pai=da] vocat. *o)parqeni/as2] tandem dictus est, quem uxor, pro virgine a marito ducta ex alio iam gravida peperit. Quibus adde si placet, to\n *ei)spoihto\n] s. qeto\n], i. e. adoptivum: to\n *e)leuqeron], s. filium liberti et *e)celeu/qeron] i. e. Ingenuum, filium liberi hominis. Vide Franc. Rossaeum Arch. Attic. l. 5. c. 9. Redeo ad to\s2 *gnhs1i/ous2]. Quemadmodum liberos tollere, in patris erat positum potestate, ita etiam necare et exponere, idque non tam moribus, quam lege erat receptum Athenis: de quo vide supra in voce Exponendi ritus. Idem liberis suis nomen, quod vellet imponere, aut etiam alio mutate poterat: quamquam sollenne illud erat, maiori e Liberis avi paterni nomen imponere, de quo ritu vido infra in voce Nominalia. Porro Liberos, sive legitimis e nuptiis susceptos, sive secundum leges adoptatos, patres lege iubebantur referre in *fra/toras2], iurati profitentesque apud frato/rwn], eos esse a se legitimis e nuptiis susceptos, aut secundum Atheniensium iura adoptatos: sic tw= frato/rwn] albo, quod Isaeus vocat koino\n grammatei=on], in scribebantur paterno nomine, hoc modo, o( dei=na] etc. Fiebat id statis Anni diebus, et quidem adoptivi Thargeliorum festo, legitimi vero tertio festi Apaturiorum die, qui *kourew=tis2] dicebatur, inscribi solebant: victimis, quarum pondus lege erat definitum, oblatis; quas oi( fra/tores2] per ludum iocumque, cum exhiberentur, infra iustum pondus esse dicebant, acclamentes, i(sta/nein dei=, mei=on ga/r e)sti], Pollux l. 3. Quo aetatis Anno autem id factum, non consentiunt Auctores: nam anniculos relatos in *fra/toras2] scribit Auctor Etymologici in *a)patou/ria]. Tertium aut quartum Annum definit Proclus in Timaeum Platonis: ut plurimum tamen intra Annum septimum id factum esse certuni est. Quod enim de Virginibus inquit Vir magnus fieri solitum, cum eas elocaturi patres essent, videtur confundere relationem Liberorum ei)s2 tou\s2 fratoras2], cum inscriptione eorundem in Epheborum album, de quo supra in voce Ephebi. Educatio Liberorum, cum inter praecipuas Solonis curas esset, legem tulit: *tou\s2 pai=das2 dida/s1kesqai prw=ton nei=n te kai\ gra/mmata kai\ tou\s2 me\n u(podee/steron pra/tontas2, e)/peita peri\ ta\s2 gewrgi/as2, kai\ ta\s2 e)mpori/as2 kai\ th\n te/xnhn. tou\s2 bi/on i(kano\n kekthme/nous2 peri) te mous1ikh\n, kai\ i(ppikh)n, kai\ ta\ gumna/a1ia, kai\ ta\ kunhge/s1ia kai\ th\n filos1ofi/an diatri/bein], Pueri natare et literas primum docentor. Tenuiores deinde ruri operas facere, aut peregre ad mercatum ire, aut artem exercere: Honestiores vero in Musicis, in re equestri, in Gymnicis, ad venandum, in Philosophia, instituuntor. De quibus honestiorum iuvenum studiis Terentianus Simo in Andria, Act, 1. Sc. 1. v. 28. et seqq. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equosAlere, aut canes ad venandum, aut ad Philosophos:Horum ille nihil egregie praeter ceteraStudebat, et tamen omnia haec mediocriter. Rursum idem Eunucho: Act. 3. Sc. 2. v. 23. et seqq. ----- ----- ----- Fac periculum in literis,Fac in palaestra, in musicis: quae liberumScire aequum est adolescentem, sollertem dabo: Idque tanta cum cura observatum est, ut, licet magna pietate liberi parentes colore, honorare, et alere, si indigerent, legibus Solonis tenerentur, fil. tamen, quem pater artem non docuisset, ad eum exhibendum non cogeretur, *u(w=| tre/fein to\n pate/ra mh\ didaca/menon te/xthn e)pa/nagkes2 mh\ ei)=nai], cuius legis meminit Plutarch. in Solone. Vide Sam. Petit. Conim. in LL. Attic. l. 2. tit. 4. Ceterum, ubi Lex civilis non impedit, potest pater fil. oppignorare, et, si necesse sit, etiam vendere, ubi alia ratio eum alendi non suppetit: quod ex vet. Thebanorum lege, (quam l. 2. recietat Aelian.) in populos alios videtur fluxisse; ipsa autem lex Thebana a Phaenicibus, ac porro ab Hebraeis venisse: quam ipsam obtinuisse et apud Phrygas, docet Apollon. Ep. ad Domit. Censetur quippe ipsa Natura ius dare ad id omne, sine quo obtineri non potest, quod ipsa imperat, H. Grot. de Iure Belli ac Pacis l. 2. c. 5. §. 5. Quod vero et vitae necisque ius pareutibus in liberos concessit olim Rom. rigor, plane abnorme est, et ipsorummet successu temporis in inelius mutatorum sententia sublatum. At crudelitas summa, ex quo prodierunt, in quem sublati sunt, in quo educati sunt, eo in gremio materno nim. liberos Occidi. Id quod ab Aristotimo tyranno, apud Iustin. l. 26. c. 1. a Ptol. Cerauno, li 24. ab Olympiade, l. 9. a Bassiano, apud Spartian. in Seu. a Cassandro, apud Plutarch. fine Demosth. et in Phocione a Munatio Flacco, apud Val. Max. l. 9. c. 2. legimus factum. Eadem detestatio in conspectu patrum caesis liberis. Virg. Aen. l. 2. v. 538. Priamo mox interimendo loquente, ----- qui nati coram me cernere letumFecisti et patrios maculasti sanguine vultus. Vide quoque Herod. l. 3. c. XI. ubi de Phanis prole hoc modo ab Aegyptiis interempta, Plutarch. fine Agidis et Cleomenis, de uxore Panthei, Claud. in Rufin. l. 2. Carm. 5. v. 418. etc. Non enim tantum hoc infortunii genus cetera omnia superare merito aiunt, quam in rem vide locum insignem Q. Smyrnaei l. 2. de Nestore vidente caedem Antilochi: Sed et inortem ac mortualia libercrum, turbato nim. ordine inortalitatis, nefas habitum a parentibus videri, uti pluribus docet C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 126. et l. 6. v. 205. Vide quoque hic passim, in vocibus Ephebi, Filia, Filius, Infans, Mater, Oecutia, Parentes, Puerpera etc.
LIBERIA
festus apud Rom. dies, quo liberam togam ingenui adolescentes, deposito puerilis aetatis gestamine, sumebant. Incidit in 16. Kal. Aprilis: Vide Thom. Demp. Aer. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32.
LIBERTAS
Dea, cuius templum in Aventino conditum fuit, cum aereis columnis et statuis pulcherrimis a patre Tiberii Gracchi, ex multatitia pecunia. Eidem atrium ibidem fuit: quod ab Aelio Paeto et Corn. Cethego Censoribus, instauratum et auctum: demum et a Pollione restitutum, scribit Suet. Cic. postmodum in exilium profecto, domum eius P. Clodius Tr. Pl. Libertati consecravit, et in Caesaris gratiam eidem pop. Rom. aedem exstruxit. Graeci entiam Libertatem et Libertatis Deos coluere, e)leuqeri/an] et qeou\s2 e)leuqe/rous2]. Libertatis indicium, pileum fuisse legimus: unde et qui servi libertate donabantur, pileum gestabant, capite raso: hinc legimus, Brutos monetam cudisse cum pileo duobus pugionibus imposito. Data ei porro vestis candida, et sceptrum, felisque adiuncta. In nummis antiquis clavum altera manu, altera pileum gestat, cum lemmate: Libertas Augusti ex S. C. In nummo Antonini Heliogabali, iugum fractum, cum Sole, cuius hic Sacerods, additum videtur. Cic Orat. pro Domo sua. Balduin. Iconol. Angelon. Hist. Aug. p. 268. Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. etc. Culta sic nempe, velut alter ortus. Stat. l. 5. Sylv. 5. v. 73. Epicedio Filii, Quin alios ortus libertatemque sub ipsisUberibus tibi parve, dedi ------ Cum in uno homine, tum in tota gente. Unde Aristoph. oleaginea corona, quae auream dignitate aequabat olim, quod ausus esset firmare, Remp. Atheniensem nullius esse in dominio, sed per omnia sui iuris, coronatus est, uti discimus ex Vita eius, Eodem fi ne et myrtus adhibita, velut index pulcherrimae omnium victoriae, per quam itur ad libertatem. Hinc, propter Hipparchum tyrannum e medio sublatum, Harmodius et Aristogiton gladios en mu/rtou kladi\], myrto redimitos, gestasse, et memoria eorum per universam Graeciam in conviviis carmine, ac publice statuis celebrata legitur. Vide infra ubi de Scoliis, et plura hanc in rem apud C. Paschal. Coron. l. 7. c. 20. nec non l. 5. c. 10. ubi de simili corona Adimanto donata: uti de signo liberae civitatis apud Rom. olim, statua Nasyae, infra ubi de Marsya. Difficilis igitur consultatio inter Galliae civitates olim agitata, Libertas an pax placeret, apud Tac. Qua de re. H. Grot- praesupponens de pace agi, qua redimatur bellum internecinum i. e. ut Cic. alibi Graecis verbis explicat, e)a\n me/llh| dia to=uto peri tw= o(/lwn h( po/lis2 linduneu/ein], l. 9. Ep, ad Attic. Ep. 112. ubi viz. recta aestimatio futuri nihil ferme aliud, quam totius populi exitium videtur portendete: Hic Cato, inquit, quid dicturus sit, qui mori, quam uni parere maluit, nemo nescit ----- At aliud dictat recta ratio: Vitam sc quae sundamentum est omnium bonorum temporalium, et aeternorum occasio, pluris esse quam libertatem; sive utrumque sumas in uno homine, sive in universo populo. Itaque Deus ipse (2. Par. c. 12. v. 78) pro beneficio imputat, quod non perdat homines, sed in servitutem tradat. Et alibi Ier c. 27. v. 13. suadet per Prophetam Hebraeis, ut sese Babyloniis in servitutem dedant, ne fame ac peste moriantur. Quare illud, quamquam laudatum antiquis, Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum: laudandum non est, nec quae eo ducunt. Internecio enim populi in hoc rerum genere pro maximo malo haberi debet etc. H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 24. §. 6. De Libertate tria verba dicendi, supplicio afficiendis, Athenis olim concessa, Vide infra, lemmate Murratum vinum: uti de par)r(hs1i/a|] quorumcumque proximorum morti, apud Rom. in voce Testamentum: de Libertate porro Vindemiali in voce Vindemia. Quod vero Libertatis Atrium Spectat, Suet. memoratum in Aug. c. 30. eo doctri, tamquam ad le/xhn], conveniebant. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 1. v. 71. Nec me quae doctis patuerunt prima libellisAtria, Libertas tangere passa sua est. Ibidem fuit Tabulatium, in quo servata Acta publica, uti docet Casaub. ex Liv. l. 43. Vide apud eum plura hanc in rem ad l. cit. De Libertate vero singulorum, eiusque gradibus, medio praesertim aevo, accurate et prolixe agit C. du Fresne in Gloss. uti de Libertate universi populi, H. Grot. ubi supra. Addo hic saltem, uti in Feroniae templo servos olim manumissos, sic postea ex Constitut. Constantini, in Eccl. cum libertate civitatem Rom. consecutos esse, de cuiusmodi manumissionibus Vide Iustell, ad Can. 64. Cod Eccl. Afric. uti de voce medii aevi Libertates, supra in Commune.
LIBERTI
quasi liberati, dicti sunt, qui ex iusta servitute sunt manumissi. Hi apud Rom. primis temporibus ita distincti sunt ab Ingenuis et Libertinis, ut Ingenuus diceretur is, qui ex duobus Ingenuis vel Libertinis natus esset: Libertinus, qui ex duobus Libertis: Libertus, qui aliquando servitutem serviisset et ex illa esset manumissus. Aliquanto autem, post Appii Caeci Censuram. Liberti et Libertini pro iisdem accepti fuerunt: et tum Ingenui appellati, qui ex Libertis vel Libertinis, i. e. iis, qui cum aliquando serviissent, postmodum manumissi erant, fuere nati: ubi tamen hoc discrimen observatum, ut Liberti dicerentur, respectu patronorum, Libertini vero respectu Ingenuorum sicque ille respectus privatus, hic publicus esset, Vide Laur. Vallam Eleg. l. 4. c. 1. In triplici eos fuisse ordine, Cives Rom. Iunianos et Dediditios notat. Ulpian. IC. in fragm. tit. 1. ubi singulorum definitiones exsequitur. Pseudocornutus in v. 106. Sat. 3. Persy. Hesterni capite induto subiere Quirites. A Defuncto pridie manumissi, i. e. Liberti, et cives Rom. facti. Atque hos dispari fuisse dignitate discimus ex Hadr. Turnebo l. 11. c. 9. ut quidam primi Liberti, quidam secundi, quidam denique tertri forent. Quod vel de tempore, quo quisque manumissus, vel de officio, quo quilibet functus erat, nam et inter SErvos gradus fuere, intelligendum. Quamvis autem Liberti cives essent, publico tamen nullo, nisi Apparitoris aut Coactoris, munere defungi poterant. Erant vero Apparitores Scribae, Praecones, Interpretes, Accensi, Lictores, Viatores, Stratores. Haec enim Vett. munera, ut Cic. Ep. ad Q. Fratrem declarat, Libertis deferebant, excepto tamen scriptu. Postea vero Scribae quoque facti sunt, trileruntque hi suffragium in quatuor urbanis Tribubus, quas rusticis ignobisiores fuisse notum est. Eodem iure Libertini, s. Libertorum filii erant. Neutris autem ius Tribuum fuisse, ostendit Lael. Taurellus IC. nec Ingenui Libertinis pupillis tutores dari poterant, ut ex Marci oratione apud Modestin. l. de Excusat patet. Nec in Senatum admittebantur: quo postquam irrepsissent aliquandiu, Pisonis Consulatu, sub progressum bellorum civilium, omnes eiecti sunt, teste Dione l. 40. Militiae quoque non adhibebantur, nisi ingens urgeret necessitas apud Suer. in Aug. c. 25. Unde Aug Princeps Libertino milite praeterquam Romae, incendiorum causa, et si tumultus in graviore annona metueretur, bis usus est, semel ad praesidium coloniarum Illyricum coniungentium iterum ad tutelam Rheni fluminis: eosque servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos sub proprio vexillo habuerit, nequeve aut commistos cum ingenuis, aut eodem modo armatos. Quare tamquam novum insolensque notat App. Alex. de Bellis Civil. l. 1. quod tum primum Liberti, ob virorum inopiam, manumissi sint: Et Hirtius de Bello Afr. c. 2. postea, inquit ex Hybridis Libertims servisque conscripserat, armaverat, equoque frenato uti condocuerat. Vestitu porro a Patriciis ac Ingenuis distinguebantur: Cum enim pueri Patricii, quorum patres curulem gesserant magistratum, bulla aurea cum toga, cui purpura praetexebatur; ceteri praetextis tantum uterentur: concessum, inquit Marcrob. Sat. l. 1. c. 6. ut Libertinorum quoque filii, qui ex iusta matresamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo, pro decore bullae, gestarent. Nec id sine nota corpori impressa, pertusas enim s. perfossas Libertinis aures fuisse, docet vet. Scholiastes Iuv. ad Sat. 1. l. 1. v. 104. ------ ----- ------ quamvisNatus ad Euphratem, molles quod in aure fenestrae. Vide quoque supra, ubi de ritu Aurem Perforandi, item in voce Fenestra, ut et infra, Opera. Interim eorum arbitrio, sub malis. Principibus, omnia permissa legimus: de quo non sine indignatione conqueritur Tac. Hist. l. 1. c. 31. Nota sub Claudio Licinii et Pallantis: sub Nerone CAri et Massae: sub Vitellio Asiatici sub Domitiano Parthenii etc. potentia ac opes, ad quas libidini: dominorum obsequendo et flagitiosa quaelibet perpetrando pervenere. quemadmodum Libertinae vulgato corpore male saepe andiebant, quam ob causam in Libertina peccati impunitatem videtur promittere Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 48. Libertinarum dico, Sallustius in qu asNon minus insanit, quam qui moechatur. etc. ----- Hactenus de Libertis et Libertinis. Ingenuus autem, Libertini fil. Liberti nepos, iam iure meliore fuit. Ferebat namque sustragium in Tribu rustica, magistratus tamen non capiebat, neque Senatorii vel equestris, sed tertii erat ordinis, i. e. de plebe. Ingenui vero fil. Eques Rom. esse poterat, sed aditum ad Curiam non habebat, qui demum concessus est Libertorum abnepotibus etc. De Manumissionis ritu, Vide infra suo loco. Addam hoc unum praedictis, non habuisse olim Libertinum veniam Ingenuam ducendi uxorem, donec id Lex Papia Poppaea concessit, quam luculentissime explicat Barn. Brisson. l. de Iure Connub. Nec scribendi testamenta ipsos ius habuisse, hereditates tamen potuisse adire, ut ex Symmacho docemur l. 10. Ep. 54. Capiunt legata Liberti etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 20. cum Paralip. Thom. Dempster. Apud CAesares Libertos, dictos a Studiis in pretio fuisse, Suet. in Tib. Claud. c. 28. testis est: Ac super hos Polybium a studiis, qui saepe inter duos Consules ambulabat. Quo munere apud eund. Imp. Lemnus quoque functus est, de quo vet. Inscr apud Laut. Pignor. Comm. de Servis 115. TI. CLAUDIUS. LEMNUS. DIVI. CLAUDII. AUGUSTI. LIB. A' STUDIIS. In Rep. Atheniensi, manumissi servile suum nomen aliquando mutabant, aliquando syllabis augebant, ut Stephanus ille, qui Philostephanus postea appellari voluit, Anthologiae l. 2. Alio quoque tonsurae genere utebantur: et quia cum *metoi/kois2] eodem iure Liberti censebantur, quotannis to\ metoi/kion] i. e. duodecim drachmas aerario pendebant, et praeterea trioboum sive Scribae sive Publicano, harpocrat. Pollux l. 3. c. 4. Hesych. Cetera omnia, publica, privata, administrabant per Patronum, non quem elegissent ipsi, quemadmodum oi( *me/toikoi] s. Inquilini, sed qui libertate donasset dominus, quem colere tenebantur hac lege: *tou\s2 a)peleuqs2rwqe/ntas2 mh\ a)fi/stasq ai/ ti a)po\ tw= a)peleqerws1a/ntwn, mh/te e(/teron e)pigra/fesqai prosta/thn, kai\ a(\ keleu/ous1in oi( no/moi poiei=n], Liberti eos, a quibus manumissi sunt, colunto: eaque quae Legibus imperantur, iis praestanto. Publice tamen, voce Praeconis, adoptabant *e)pi/tropo/n], inter quem et Patronum s *e)pista/thn] id discriminis erat, ut hic Libertum tutaretur sua auctoritate et omnia eius administraret: ille vero adversus Patronum ipsum, si opus foret, Libertum tueretur. Quemadmodum et apud Rom. Liberti, quamquam in Patroni, qui manumiserat, essent clientela, habebant tamen et alium, ex amicis forte Patroni, cuius se esse clientes dicerent, qui apud Patronum irascentem, et in ius rapientem, si res ita ferret, deprecaretur et lueretur clientem hunc suum. Ita Tullius Ep. 12. l. 1. ad Attic. Libertum ego habeo, sane nequam hominem, Hilarum dico, rationcinatorem et clientem tuum. Proin in hanc Legem si commisissent liberti, iis *a)postas1i/ou] dica scribebatur, quod fiebat apud Polemarch. et a contribulibus Patroni sive domini iudicabatur: qua actione si vincerentur Liberti, in servitutem retrahebantur, aut vendebantur; si vicissent, perfecta libertate ac perpetua fruebantur. Ubi tamen notandum, servos ab Atheniensibus non civitate simul cum Libertate donatos fuisse, sicut apud Rom. iusta illa libertas vindicta data sese habebat. Rom. cum ingratis Libertis, paulo aliter agebant. Primo enim Patronis concessum fuit. libertum ultra vicesimum lapidem relegare, quod ab Aug. institutum suspicatur Lips. ex Dione l. 55. Postea Tib. Claud. Ingratos et de quibus Patroni quererentur, revocavit in servitutem, reste Suet. in eo c. 25. Si neinpe Patronis delatores summiserant, qui ei de statu controversiam facerent, l. 5. D. de Iure Patronatus. Commodus dein Imp. constituit, ut Liberti, qui Patronos violaverant contumeliis, aut illata manu pulsaverant, aut non exhibuerant ad paupertatem redactos, cogerentur ad obsequia, ministerium appellat Imp. Patronis praestanda: Quod si nihil proficeretur, in servitutem alteri a Praeside vendebantur, pretio Patronis addito. Exin ius iterum mutavit, et Liberti ingrati castigati, i. e. fustibus caesi sunt, ut patet ex Ulpiano l. 9. de off, Proconsulis, si fuissent inofficiosi: Si vero contumeliam fecissent, aut convitium dominis dixissent, etiam in exilium temporale dabantur. Quod si manus intulissent, in metallum dandi erant, etc. Ib. Subsequutis temporibus, ex Constitut. Diocletiani et Maximiani A. A. ad Veneriam liberti, qui ingrati probabantur, ad serviendi necessitatem redigi poterant, l. 12. Cod de operis Libertorum: quod etiam observari voluit Constantin. l. 2. C. de Libertis et eorum Liberis etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Att. l. 2. tit. ult. adde quae de Collibertis dicta. Alia vocis notio infra, ubi de Parasitis.
LIBERTINI
fanatici quidam; auctoribus Quintino sartore Picardo et Copino. in Hollandia et Brabantia, orri A. C. 1525. Onmia in nobis a Spiritu S. fieri, peccatum meram opinionem esse, paenitentiam in sola negatione peccati consistere, CHRISTUM ex Spiritu Dei et opinione conflatum, asserentes, Scripturam S. reiecerunt: inter Orthodoxos Orthodoxi, inter Pontificos Pontificii. etc. videri volentes. Libertinorum Synagogae, quae Hierosolymis erat. una ex peregtinorum Synagogis, mentio cum fit Actor. c. 6. v. 9. intelligunt quidam Libertinos Rom. ex Libertis genitos, vel etiam manumissos, de quibus supra actum: Horum enim plurimos Proselytos factos esse, et Synagogas suas habuisse, docet Philo Legat. ad Caium: Alii eos sic dictos volunt, ab Hebt. voce Lubar, locum excelsum designante. Namque sicuti Templum, ita etiam Synagogae ac Scholae Hebraeorum in locis editis erant exstructae, ex occasione loci Proverb c. 1. v. 21. Sapientia in summo turbarum proclamat. Vide Thom. Gowyn. in tract. Angl. de Ritib. Hebr. Civilib. et Eccles. l. 2. c. 2. Tremellium Notis in loc. Actor praef. etc. plura vero de Libertinis, apud Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theolog. l. 1. c. 34. §. 16. c. 37. §. 11. l. 12. c. 9. §. 6. ut et hic passim, ubi de Foorinianis aliisque Haereticis huius fatinae.
LICTOR
dictus a ligando, iuxta illud, Lictor collig at manus: vel a ligand is fascibus, ut vult Festus; vel a limo s. licio, licio enim transverso, quod limum appellabatur, qui magistratib. praeministrabant, cincti erant. Sed primum placet A. Gellio quem Nonius sequitur, ost endit morem antiquum ligandorum, qui castigandi essent, ex Marco Tullio, cum ait: Lictoris proprietatem a ligando dictam vetustas putat. Isti enim antiquitus carnisicis officio fungebantur: nempe antequam carnifices Romae essent. Valgius apud A. Gellium l. 12. c. 3. quod quum Magistratus P. R. virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sunt; isque qui ex collegio viaterum officium ligandi haberet, Lictor sit appellatus. Gr. *r(abdou=xos2], a virgis quas gerebant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 3. Hi praeter celeres, de quibus supra, succinctis vestibus et expediti ad plectendos facinorosos, Regibus primum inserviebant, ipsisque curuli sella vect is praeferebant fasciculos virgarum, intra quas obligata securis erat, sic ut iterum in summo fasce extaret. Duodecim erant numero, quem Romulus sumpsit vel e numero avium, quae augurio ipsi regnum portenderant, vel ex Hetruscis finit imis, quod ii ex 12. populis communiter creato Regi singuli Lictores dederint. Postea iisdem usi sunt Cosules, Praetores, Interreges, Dictatores, et si qui alii magistratus non potestatem solum habuerunt, sed et iam imperium: quemadmodom viatoribus leguntur usi, quorum potestas potius quam imperium exstitit. Eorum munus erat, populum summovere, vide infra Summoto incedere; fores percutere, qua intraturus erat Cos. sontes virgis caedere et securibus ferire, ut ex Liv. patet, qui eos etiam alicubi adit ûs summotores vocat. Hos in piebe Rom. fuisse idem ostendit, apud quem aliquis ex plebe queritur. 24. Lictores apparere Consulibus et eos ipsos plebis homines. Punico autem bello confecto, qui Magistratibus in prov. apparerent, eos fere Bruttios fuisse, unde Bruttianos dictos, tradit A. Gell. vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 48. Porro Lictores singulos Curiatis Comitiis, singulis Curis osticii causa, non autem ut suffragia ferrent, adfuisse. Idem docet l. 6. c. 4. Itdem laureati triumphulem currum antecedebant, teste Plin. l. 35. c. 18. et Cic. Philipp. 1. Vehebatur in essedo Tribunus Pl. Lictores laureati antecedebant. Nec omittendum, Sacerdotibus quoque Lictorem et Apparitorem ex lege antiquitus datum fuisse: Unde Seneca Pater, Non sine causa, inquit, Sacerdoti Lictor apparet. His tamen publici tantum Sacerdotes utebantur, cum Vestalibus, ut Pontisices, Augures, Quindecimviri, Flamines. Quare Liviae, quum Aug. Sacerdos Senatusconsulto constituta est, decretum, ut Lictore in sacrificio uti posset, nihil ad vete. rum sacrorum rationem facit, quae ut cetera adulatione depravata fuit. Lictor Pontisicum in antiquis Inscr. est apparitor. Fra gementum marmoris in via Appia: Apparitori. Pontificum Parmulario. Iidem Pontisicum Calatores dicti, Gloss. vett. e)kbibastai\ i(ere/wn], et Comitia calabant, et a Pontificibus sacra facturis praemittebantur, ut sic ubi viderent artisices adsidentes, opus eorum prohiberent, ne Deorum attaminarent cerimonias, Gutherius de vet. Iure Pontif. urbis Romae l. 20. c. 13. Lucernam sepulchralem, continentem in area sua Aram, inter duos erectos Fasces Lictoreos, exhibet Fortunius Licetus de reconditis Antiq. Lucernis l. 6. c. 103. De discrimine Lictorum et servorum publicorum, vide Tit. Popmam l. de Operis Servor. et plura hanc in rem apud Laur. Pignor. de Servis, et Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu. ubi de Lictorum Proximo, h. e. primo et principe lictorum, quem Graeci *a)rxirabdou=xon] vocant: nec non infra Mastigophori, Peusinii, Planetae, Rhabduchi; in voce Suedia, ubi de lictoris filia, uxore Erici II. Viator. Apud Papiam, Lictores sunt Eccl. assertores: qui Laici sunt, et in choro inter Clericos in Missa Apostolum legunt: vel quod Subdiacones faciunt, et hi faciunt. Hos Africam vel reliquas regiones habere addit. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi de Lictoribus cum omnino agere ait: De Lictoria vero, Decuria Consulari, in l. 1. Cod. Theod. de Lucr. off. I. Gothofredum.
LIGANDI_et_Solvendi_arcanum_s.
mysterium fundamentale, Theologiae et Iurisprudentiae apud Hebraeos velut Encyclopaedia fuit. Cum enim varii essent inter illos Presbyteri, quidam Iudiciariae facultatis omnimodae, quae iurisdictionis contentionsae esset, sive criminalis, sive civilis, capaces erant, dicebanturque Presbyteri universales, et munere tam docendi in Iure Hebraico ac publice respondendi, quam iudicandi universim, quoties scilicet sussiciendi essent Iudices eiusmodi donabantur. Praeter hos, qui creati et ordinati erant ordinatione summa, fuere alii etiam cum creati tum non creati, qui Presbyterorum nomlne quoque ac dignitate vulgari qualicumque fruebantur; interim et dignitate et nomine, ut et facultate, et Universalibus illis et inter se, varie impares. Et creatorum huiusmodi, quos Particulares vocare liceat, quidam iudiciaria quidem facultate, sed quae tantum circa causas civiles s. pecuniarias versaretur, in ipsa creation is formula donabantur; adeoque Synedriis fpere Trium viralibus solummodo inde idonei. Alii nulla omnino facultate iudiciaria s. id genus Magisterio donabantur, sed illo tantum, quod in docendi et explicandi Iuris Hebraici nodos ac dubia per Responsa quoties consulerentur, s. casus conscientiae extricandi munere publico consistebat; quod itidem interdum erat generale, ad casus eiusmodi omnigenos attinens, interdum etiam adeo particulare, ut ad haec vel illa eiusmodi Casuum singularia genera, pro ordinantium arbitrio restringeretur. Atque hoc idem erat, quod Potestas s. facultas decernendi circa Ligatum et Solutum, ut vocant, s. Vetitum et Licitum, i. e. facult as Ligandi et Solvendi. Quae tamen potestas interdum negata, in ipsa Ordinatione, ei etiam qui alias in plenariam facultatem Iudiciariam, quae Forensis erat ordinaretur; quinetiam tempore subinde ordinario circumscribebatur. Sed nemo huiusmodi ordinationis particularis capax erat, qui non etiam generali satis videretur idoneus, uti quidem Maimonides contendit, ex Gemara utraque Ad Misn. c. 1. tit. San. cum ait: In more positumerat, ordinare quemcumque vellent, ad resparticulares, modo interim ipserebus omnimodis esset idoneus. Sapientem pracellentem, qui idoneus ad decernendum circa Legem universam, fas erat Synedrio ordinare, et dare ei facultatem Iudiciariam (forensem omnigenam) ita tamen us neutiquam Ligandi et Solvendi s. publice in casibus conscientiae respondendi, facultati sese immisceret; aut dare ei facultatem eiusmodi Ligandi et Solvendi, sed minime iudicandi nequidem iudicia civilia s. pecuniaria; aut daret facultatem illam viramque, minime tamen Iudicia criminalia iudicandi; aut criminalia iudicandi; neque tamen solvendi s. responsa publice dandi, de Primogenitorum maculis s. vitiis; aut dare ei facultatem solvendi vota tantummodo, aut intuendi, et sic solvendo aut ligando decernendi, de maculis aliisque quibuscumque similibus. Atque ita fas erat Ordinantibus, dare facultatem tempore praefinit am et dicere Ordinato, sit tibi facult as Iudiciaria s. decretoria illa (circa solvenda et liganda) usque dum huc venerit Princeps etc. Atque illud de Ligato et Soluto] hoc in sensu, millies apud Talmudicos occurrit. Magister autem aut Schola altera Ligat], i. e. illicitum pronuntiat; alla Solvit], s. pronuntiar licitum hoc vel illud, circa sanguinem, adipem, fructus, alia esculenta, corporis vitia, id genus innumera, in sacra Lege, occurrentia. Unde etiam libriquamplurimi eodem titulo fruntur, qui plane casuum conscientiae volumina Iudaeis sunt. Inde habentur Solutum et Ligatum] Rabbi Ionae, Rabbi Nathan, R. Isaac Durensis et perplures eiusm odi alii. Titulus quoque integer in Talmude utroque s. Misna habetur Horaijoth] s. Decreta aut Canones dictus, qui fusiorem disciplinam, circa illustriora Synedriorum maxime decreta, de casibus conscientiae, adeoque de peccatiex errore et scientia discrimine inde pendente continet. Dicitur vero scientia illa s. facultas Ligandi et Solvendi a Magistris aliquot, Mysterium fundamentale Ligati et Soluti. Unde R. Ioseph Hyssopaeus, in Paropside argent. ad Fil. Versare, inquit, interdum in Grammatica aut in contextu Biblico. Sed magnam partem occupationis tuae pone in Gemara, ut scias Arcanum Fundamenti, Vetitum ac Licitum, et distinctionem inter vitiatum et rectum. Ita vertit Ioh. Mercerus, quod plane inn vit, ac verti potest, Arcanum, s. Mysterium fundamentale Ligandi et Solvendi etc. Ioh. Selden. de Synedr. Parte 2. c. 7. §. 2. Vide quoque infra, in voce Lytae; et de ligandi solvendique in Eccl. potestate Apostolis concessa, a Servatore nostro, Matth c. 16. v. 19. et c. 18. v. 18. Commentatores sacros. Addam hoc saltem, latere in verbis hisce elegantem metaph. ab antiquissimo ritu nodis (clavium adhuc usu ignorato) claudendi, quae clausa vellent, corumque solutione aperiendi rursus: ligare enim hic idem, quod claudere, et solvere, quod aperire, uti ex locis hisce liquet. Vide infra in voce Lignum, item Nodus. Alia notio vocis est, cum oves apud Hebraeos ligatae, et agni ligati dicuntur: intelliguntur enim obesissimi et pinguissimi, quod animalia saginanda ligari solerent, uti pluribus docet Sam. Bochart. ad l. Gen c. 31. v. 41. et 42. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. et infra dicemus in voce Pecus de ligatione reorum, vide aliquid supra Lictor. At Ligaturae apud citerioris aevi Scriptores, dicuntur amuleta quaedam ad arcendos et depellendos morbos, aut de collo suspendi, aut circa alias corporis partes alligari solita; qualium magna mole scripta sua refersisse Xenocratem Aphrodisisensem et Pamphilum quendam refert Galen. Simplic. pharmac. l. 6. Vide hic passim. inprimis ubide Magica Medicina, et verbo obligare. De Ligulae ligatura, dicemus infra.
LILITH
Esai c. 34. v. 14. Ibiresidet Liliths. Striae et invenietque sibi quietis locum. Aben-Ezrae, nocturna avis; Aquinati animalest, noctu clamans. Sed Spectri genus esse, Vett. summo consensu docent, etsi de specie non constet: multa de co miraqueve fabulantibus Iudaeis, E quibus Elias in Thisbi, unam esse ait. ex 4. matribus Daemonum, quam, ut spectrum muliebre noctu apparens, puerisqueve maximie infestum, describit. itaque, ne quid attentet in infantes nuper editos, in puerperae cubiculo, hodieque carmen scribunt a)potro/paion] Iudaei, quale habetur in Festo. Apud Rom. allium, alyssum et res turpis in collo infantum ex annulo appensa, ad insidias huiusmodi abigendas, Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. ubi *bers1eli/an], i. e. matrem puerorum, Coptis dici ait, et de infantibus hoc modo vexatis memorabile exemplum refert, Hist. 9. Cent. 1. Simile quiddam apud Ovid. legimus, de Strigibus, Fast. l. 6. v. 143. et seqq. In thalamos venere Procae, Proca, notus in illisPraeda riecens avium quinque diebus erat:Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis:Ac puer infelix vagit opemque petit etc. Vide quoque infra, ubi de Strige, ut et in voce Infans: namque et Striges poetis sunt, alatae mulieres aut nocturnae aves. Nomen certe a , i. e. nocte deductum, qua potissimum ralibus Spectris locus est; adeoqueve species omnino muliebris spectri voce hac denotari videtur. Sed et Lilith, larvis potuit Furiisqueve accenseri, in impiae cuiusdam Lilith odium. Reginae Zmargad. loci in Sabaeis ita dicti, ut videtur, a smaragdorum copia, quam cum valido exercitu in Hiobi greges et servos irruisse, tradit Chaldaeus Interpres, Hiob. c. 1. v. 16. Quo modo Gorgonas et Proserpinam, de solio deturbatas, ad Inferosdetrusere Poetae, Bochart. Hieroz. Parte post p. 831. Vide quoque Bellon. Obersv. l. 2. c. 10. et supra ubi de Caprimulgo.
LIMEN
ab antiqua voce limo, quae transversum fignificat, transversim enim limina ponuntur; alias limes: haec enim licer exitu et flexionis modo differant, origine tamen et primitiva notione idem sunt. Isid. l. 15. c. 14. Limites appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant, a quo et limina ostiorum, per qua foris et intus itur; et limites, quod per eos foras in agros eatur. Non unum olim erat, uti discimus ex Stat. Theb. l. 3. v. 579. ——— et primo plorantes liminc nates. Ubi primum limen exterius est, ex vett, aedificiorum ratione, quae vestibulis magnis aedes antecapiebat. Virge. Aen. l. 2. v. 469. Vestibulum ante ipsum, primoque in limine PyrrhusExsultat, tulis et luce coruscus abena. Cuiusmodi domus, ad Romanam consuetudinem exaedificatas, in Germaniae Coloniae inprimis Agrippinae frequenter conspici, notat at Stat. l. c. Barth. Utrique Limantimus Deus praecrat, apud Rom. ficut cardinibus Dea Cardea, et foribus Deus Forculus, quos proin false ridet Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 8. Apud eosdem Sponsa, in mariti aedes intratura, limen non tangebat, quemadmodum hodieque in aliquot Italiae locis fieri solet, ut egrediens paterna domo nupta pedem tollat, neque limen attingat. Cui rel cum alii alias causas assiguent, Scalig. illa propior videtur, ne magicis pharmacis laedi posset. quae sub limine, ad destruendam coniugum vel concordiam vel vim genitalem, defodi solent a veneficis. Certe et Iuno. in limine Alcumenae sedens, manibus pectinatim iunctis genu utrumque amplexa, aliquandiu parturientem Alcumenam morata legitur. Alia ratio fuit Sacerdotum Idoli Asdoditatum Dagonis, quibus limen calcare aedis ei sacrae fuit nefas, ob causam memoratam Iud. c. 5. v. 2. et seqq. Ad quem ritum respici volunt nonnulli Zeph c. 1. v. 9. Et animadvertam in omnem, qui insilit limen; quasi ac periphrasi idololatriae, Sacerdotum illorum imitatores, denotentur etc. Qua occasione, ut de liminibus Fanorum paulo plura dicam, in ipsia illis superstitio nationum religionem inveniebat, adeo ut exoscularentur ea. Ovid. Met. l. 1. v. 375. Ut templi tetigere gradris, procumbis uterquePronus humi, gelidoque pavens dedit osculn saxe. Et Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 47. —— Tarpeium limen adoraPronus, et auratam Iunoni caede iuvencam,Si tibi contigerit capitis matrona pudici. In magna praesertim calamitate. Arnob, adv. Gentes l. 1. Zuot milia visltis a nobis debilium vobis ostendi —— nullam omnino retulisse medicinam cum per omnia supplices irent templa, cum Deorum ante ora prostrati, Limina, ipsa converrerent osculis etc. Nempe in eiusmodi perista/s1es1i] statim quum templa ingrederentur, conspecis Deorum simulacris, in ipso limme ad terram sese profundebant et sic ipsi quandopque limini oscalum dabant. Quem morem Christianos quoque imitatos, legimus non paucis apud Chrysostomum Homil. 30.in 2. ad Cor. Hinc Prud. peri\ stef]. Hym. 3. v. 518. Quondam Luperci et Flamines.Apostolorum ac MartyrumExosculantur limina. vide quoque Arnob. l. 1. Eadem pectore quoque terserunt. Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 162. ——— nunc anxius omnibus arisIllacrymat, signatque fores, et pectore tergetLimina ——— de quo ritu vide Casp. Barthium ad Claud. de Laudib. Serenae Reg. Carm. 29. v. 38. 97. 131. et 215. et Advers. l. 43. Comis item. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 28. et seqq. ——— Cultus matrona prioresDeposuit: maestaeque tenent delubrae catervae.Hae lacrimis sparsere Deos: hae pectora duro,Afflixere sole; lacerasque in limine sacroAttonitae fudere comas ——— Quod s1arou=n ta\ pro\ tw= new=n] Artemidorus vocat l. 2. c. 33. e)kma/ssein de\ qew=n a)ga)lmata, h)\ kaqai/rein, h)/ a)lei/fein h)\ s1a/rou=n ta\ pro\s2 to\n qeon kl.] Vide plura hic passim. Adde B. Brisson. de Form. l. 2. Dan. Heins. ad Sil. Ital. Pun. Bell. l. 8. Besid. Herald. ad Arnob. l. 1. p. 69. I. Lips. ad Tac. Ann. l. 15. et Elector. l. 2. c. 6. Th. Dempster. ad Corippum p. 166. Martinum Roam, Singularum l. 4. c. 2. Alios. Ceterum liminibus Marmor Numidicum sequiori aevo ad hibitum esse, apud Rom. dicemus infra in voce Marmor. etc. Apud medii aevi Scriptores, Limen, pro Eccl. s. Aede sacra, in vet. Inscr. allata a Catello in Hist. Occitan. p. 738. † DO. ET. XPO. MISERANTE. LIM. HOC. C. L. K. T. E. (conlocatum est) Anno IIII. CS. VALENTINIANO. AUG. IIIKL. D. XVIIII. ANNO. EPUS. PUSTI ... Unde Limina Apostolorum, et Limina Sanctorum visitare, dicuntur in Eccl. Rom. qui ad Sanctorum monumenta peregrinationes instituunt, de qua formula vide quae dicit C. du Fresne Descr. Aedis S. Sophiae, ubi de Solea; ut et Savaro ad Sidon. l. 1. Ep. 5. aliique ei in Gloss. laudati. Sed et Limina, pro templis paganos iam olim usurpasse, patet ex Stat. Mart. Aliis. Vide quoque in Porta.
LINACER_Thomas
Anglus, Medicus celebris, floruit Sec. XVI. Is studiis morbisque fractus, et iam morti vicinus, cum Nov. Test. tum primum (Sacerdos quamvis) in manus cepisset, et Matth c. 5. (ubi inprimis de iuramentis) et 6. ac 7. percurrisset, abiecto iterum (sic Ioh. Chekus Litt. ad Steph. Ep. Vintoniensem) quantum potuit totis viribus libro, iuravit, aut hoc non fuisse Euangelium, aut nos non esse Christianos. Quod hinc proculdubio factum, quia usus frequentissimus temere adversum ipsa verba Christi iurandi, apud Christianos iam illius temporis, admodum grassatus est. Ioh. Selden. de Syned. vett. Hebraeer. l. 2. c. 11. n. 6. Vide et Thomas.
LINGERE_pulverem
supplicum ritus. Haec enim summa et extrema abiectio et habitus eorum, qui se victos fatebantur, et a se verbera, plagas, aut gravem aliquam ignominiam supplices deprecabantur, aut humilimum aliis et abiectissimum deferebant ac profitebantur obsequium: ut abicerent se quam maxime posient, sicque humi strati terram toto corpore contingerent. Sic legimus de Messiae hostibus, iesaiae c. 49. v. 23. Vultu in terram demisso incurvabunt se habentes honorem tibi pulveremque pedum tuorum lingent. Et alia occasione Ierem. Thron. c. 3. v. 29. Ponent, ait, in pulvere os suum, si forte sit spes. Unde prov. Lingunt pulverem sicut serpentes, cuius meminit Mich c. 7. v. 17. ad hanc enim poenam serpentem damnatum esse divinitus, scimus ex Lapsus Historia. Eodem humilitatis indicio saccum ex panno purpureo confectum ad instar codicis, pulvere factum, Sceptri loco, ferebat olim Imp. CP. quoties sollenniter et Imperialiter indutus in publicum prodiret, uti supra vidimus, in voce Acasiae. Sed et apud Nasamones, in amicitiae et societatis fidem, de manu alterius uterque sumpto invicem poculo bibere, qod si nihil humoris in promptu esset, sumptum e terra cinerem lingere consuevisse refert Herod. l. 4. etc.
LINTEI_Libri
quod e lino, sic dicti, post membranaccos, in usu esse coepere, teste Plin. l. 13. c. 11. unde Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuere oracula Sibyllina, uti docet Symmach. l. 4. Ep. 34. Menitus Cumanos Lintea texta sumpserunt. Et Claud. de Bello Get. Carm. 26. v. 231. ——— ——— Quid carmine poscatFatidico custos Romani carbasus avi. Foedera etiam publica sic exarata esse, innuit Liv. c. 4. c. 7. Praetermissa nominia Consulum herum, Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. Quandoque et leges sic scripsere, leg. 1. de alim. quae inopes par. e publ. petere debent. in Cod. Theodos. Imo et privatae Principum epistolae simili seriptae sunt modo, Fl. Vopisc. in Aurel. Sed et Persas in serico scripsisse (qui hodieque Sinensium mos) indicat Symmach. l. loc. praefat. Indos quoque in sindone scripsisse docet Philostrat. in vita Apollonii. Imo et charta, qua vulgo utimur, ex linteis est concerptis atque contusis, qui mos iam ab aliquot viguit Saeculis. Vide Salmas. Notis ad Vopisc. Scalig. Diatriba abversus Guilandinum, Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 38. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 3. c. 24. etc. De linteis vestibus, vide supra aliquid ubi de Lineis vestibus, cui addam hic non nihil de Graecis. Apud Graecos non minus, rarus admodum lineae vestis usus, in sexu inprimis nobiliore, antiquitus fuit. Nam quod apud Homer. eius mentio sit. de cubiculari, dormientibus substerni folita. intelligendum. Unde Phaeaces Ulyssi dormituro in navi stravisse ait Odyss. v. —— *r(h=go/s2 te li/non te-i(/na nh/greton e)udoi]. Quod vero Thucydid. initio operis sui. Athenienses veteres, xitw=nas2 linou=s2], lineas tunicas, gestasse narrat, de loricis s. thoracibus lineis intelligendum est, quibus pro armatura in bello utebantur. Athenienses enim, ut ceteri Graeci, militari cultu perpetuo incedebant, nec multo ante Thucydidis tempota ad pacis habitum transierunt, cum reliqua armatura lineas quoque tunicas deponentes. Meminitautem iam thoracum lineorum Homer. de Aiace: Cuiadde Pus. in Attie. Nep. in Iphicrate, c. 1. Suet. in Galba c. 19. etc. Constabant hi ex torulis s. funiculis trilicibus, quadrilicibus aut bilicibus: qui inter se conserti filis firmissimum opus praestabant. Hincde filio Amasis Aegypti Regis legimus. habuisse eum loricam filis contextam, quorum singula 365. filis constarent: et de Frid. III. Dan. Rege in Hafniae obsidione, usum esse lorica serica. Vide Scalig de loricis lineis prolixe agentem, apud Octav. Ferrar. de Re Vest. Parte 2. l. 4. c. 11. ut et infra aliquid in voce Lorica. Tandem, quod de Apollonio Thyanaeo legimus, illum Pythagorae more linta tunica usum fuisse, ei plane peculiare fuit, vide Philostrat. l. 2. c. 9. qui et l. 2. narrat, quasuam Indiae gentes lineis vestibus uti, nobiliores vero bysso, quaelini species: adicitiqueve inde in Aegyptum deferri, quod illam in plerisque sacris utantur Aegyptii; ab Aegyptiis dein Romam linteas vestes pervenisse, docet Cic. pro Rabirio. Non tota tamen Aegyptiorum vestimenta lintea fuerunt, sed tunicae tantum (nam pallia ex lana:) Interim lanea vestimenta neque in templainferre, neque una cum mortuis sepelire licebat: qui mos in sacris Orphicis quoque ac Bacchicis servatus est, teste Herod. l. 2. c. 81. Vide eund. Ferrar. c. 12. l. Praef. et supra quoque in voce Lintea. Hinc Lintearii, a Linteonibus, quorum meminit Lamprid. in Alex. Seu. Braccariorum, Linteonum, Vitriariorum etc. vectigal pulcherrimum instituit: sic distincti, ut Linteones sint, oi( li/nufoi], linteae vestis artifices, Vopisco Linyphiones, in Saturnino; Linyphi, lege 8. Cod. Theod. de Murilegul. et Gynaeciar. Linyphiarii, leg. 16. eod. Cod. et tit. At Limtearii, vestis linteae negotiatores, vide legem 7. Cod. de excus. mun. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. et Tit. Popmam de Operis Serv.
LINUM
ex Graeco li/non] est, Arachnes in ventum, Plin. l. 7. c. 56. Idem Prooem. l. 19. Seritur, ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum. Sed in qua non occurret vitae parte, quodve miraculum maius, herbam esse, quae admoveat Aegyptum italiae----quae Gadaeis ad Herculis columnas septimo die Ostiam afferat, et citeriorem Hispaniam quarto, prov. Narbonensem tertio, Africam altero:-- audax vita: --aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat: et parum esse, fluctibus solis vehi ——— denique tam parvo semine nasci, quod orbem terrarum ultro citroque portet, tam gracili avena, tam non alte a terra tolli: neque id viribus suis necti, sed passum, tusumque et in mellitiem lanae coactum, iniuria naturae ———— Ecce seritur hominis manu ———— quod ventos in mari optet. Praeterea ut sciamus favisse poenas, nihil gignitur facilius: ut sentiamus, nolente id fieri natura; urit agrum, deterioremque etiam terram facit. Ubi vela navium indigitat, e lino fieri solita, quem in usum etiam, idem l. eod. c. 1. tentatum esse illud tingi et vestium insaniam accipere in Alex. Mag. primum classibus, Indoamne navigantis. Sed de his, ut et velis Theatralibus, aliisqueve infra. Ad piscium alituumqueve capturam item apprime idoneum, eadem et plagis materia. Ib. Neque enim minores cunctis animalibus insidias, quam nobismet ipsis, lino tendimus, Alios usus supra vidimus. Porro obsignationibus literarum tabularumque tria adhibebantur: Linum, Cera vel Creta, et Signum, apud Vett. Erat autem Linum, vinculum illud, quo constringebatur obligabaturve id, quod erat obsignandum: ei imponebantur cera vel creta, in quam sigillum imprimebant, sed, quod hodiequeve vulge sieri solet, prius saliva madefactum, ne cera illi adhaereret. Facit mentionem cerae ac lini Plaut. Bacchid. Act. 4. Sc. 4. v. 6. et 96. Cedo tu coram ac linum: actutum ageobliga, obsigna cito. Et in Pseud. Act. 1. Sc. 1. v. 39. et seqq. Phoenicium Calidoro amatori suoPer ceram et linum, literasque interpretesSalutem mittit. Sic Institut. l. 2. Tit. de pupill. substitut. Separatim in inferioribus partibus scribere, eamque partem proprio lino propriaque cretaconsignare, etc. In tabulistamen, quae publici et privati contractusscripturam continebant, peculiaris modus observabatur, quem Paul. l. 5. Sent. Tit. 25. describit his verbis: Amplissimus Ordo decrevit eas tabulas, quae publici et privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforat: triplici lino constringantur, atque impositum supralinum cerae signae imprimantur, ut interiores scripturae fidem interioris servent. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent. Cuius formae auctor Senatus fuit Neronianis temporibus, ut Suet. ostendit Ner. Claud. c. 17. Adversus falsarios tuncprimum repertum, ne tabula nisi pertusaeac ter lino per foramina traiecto obsignarentur. Non poterant autem epistolae vel tabulae aperiri, nisi lino soluto. Lucian. in Timone, *e)peida\n to\ s1hmei=on a)faireqh=| kai\ to\ li/non entmhqh=| kai\ h( de/ltos2 a)noixqh=| kai\ a)nakhruxqh=| mou o( kaino\s2 des1po/ths2], Posteaquam autem signum ablatum fuerit et linum incisum et tabulae aperte et declaratus meus novus dominus. Unde apud Curt. l. 7. c. 2. Parmenion vinculum epistolae solvens, quidnam Rex ageret, requirebat. Et apud Cic. 3. Catil. Incidere linum: et alibi, solvere Epistolam. Sed antequam linum solveretur aut incideretur, quia tum signum plerunqueve cum eo frangebatur, signa iubebant cognosci, fidei causa. Cic. l. c. Tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae Primum ostendimus Cethego: signum cognovit: nos linum incidimus, legimus. Et Quintilian. l. 12. c. 8. Denique linum ruptum aut turbate cera aut sine agnitione signa frequenter invenies. Ideo autem literarum signa recognoscebantur, quia inde, ut e scribentis manu, Auctor illarum potest cognosci: quemadmodum de L. Iunio Bruto primo Romanorum Consule legimus, filiorum coniuratorum literas, primum ex utriusque sigillo, tai=s2 s1fragi=s1in e(kate/rwn kai\ meta to\ lu=s1ai ta\ s1hmei=a toi=s2 au)togra/fois2], et post avulsa signacula ettam e manu, cognovisse legitur, apud Dion. Halic. l. 5. At literas principales, eas praesertim, quae pragmaticas sanctiones ad totum Imperium vel posteritatem pertinentes continerent, quod spectat, non lino et cera, uti de privatorum tabulis epistolisque diximus, obligabantur obsignabanturque, sed erant, ut hodie ooqui amamus, patentes: in quarum tamen ima parte, fidei causa, sigillum apponebatur, ut legimus in Pragmatico Childeberti Regis apud Aimon. de Gestis Franc. l. 2. c. 20. Vide IOh. Kirchamann. de Ann. c. 8. De Lini usu in lucernis antiquorum, quas Incombustibiles vocare solent, ut aliquid addam: Cum duae causae sint, cur ad multas Annorum centurias ardere possint, sine novi fomitis adiectione, lucernae istiusmodi; una petita a naturaliquoris, qui talis esse debet, ut non consumatur; altera a qualitate ellychnii, quod pertinaciter flammae resistat, lini quoddam genus huic rei aptissimum inventum est. Hoc quibusdam simpliciter Linum, Paus. Linum Carystium, Plin. Linum vivum, nonnullis Linum asbestinum, Zoroastri Bostvychites, aliis Corfoides, quibusdam Polia, nonnemini Spartopeltae, Quadrigario Alumen, quod scisso alumini simile sit, aliis aliter appellatur: teste Plin. l. 19. c. 1. Inventum iam est etiam, quod ignibus non absumeretur vivum id vocant, ardentesque ex eo fiunt mappae, quae sordibus exustis splendescant igni maegis, quam possent aquis. Idem addit, Regum inde funebres tunicae corporis favillam brelequo separare cinere: nascitur autem in desertis adustisque Sole Indiae locis, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem: rufus de cetero colos splendescet igni. Cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum: Neronem ex eo lino mantile habuisse ferunt, hodie autem non inveniri amplius, docet Guido Pancirol. Memorab. rer. deperd. l. Pans. in Attic. et Plutarch. de def. Orac. tradunt, in Carystia rupe, Linum id gigni, molli et lapideo filo, ex quo mantilia, rctia et reticula, capitis tegmina, conficerentur. Solin. c. 16. in Creta carbasa esse asserit, quae inter ignesvaleant. Dionys. Afer de Situ Orbis, Arcadiam describens, ait: Hic nasci Linum, qui tacto accensus ab igniExstingui nequitur, quem Graii nomine vero*a)/s1beston] memorant; ferri nitet ille colore. Camillus Leonard. de Lapid. l. 2. Asbestum lapidem lanuginosae naturae hoc linum praebereasserit, et ex hoc Gentiles in candelabris templorum ellychnia posuisse docet. Et Dalechamp. ad loc. Plin. cit. in aurea lucerna, quam Callimach. Athenis fecit, istiusmodi ellychnium fuisse memorat. Ex Cyprio lapide, quem Amiantum alii nominant, telas et vela spectaculi gratia Maiores texuisse, quaeignibus iniecta arderent quidem, sed sine noxa, auctor est Dioscorid. l. 5. c. 113. Strabo quoque l. 10. p. 488. Creticum Linum tradit petram esse, eamqueve attritam capillamentis tantum remanentibus, excusa terrea materia, pectinibus aptari, contextamque telam inde optime confici. Sic Damasus in Silvestro Papa, inquit, ex amianto linum confoctum inconsumptibile, ut perpetuo lampadibus arderet in Baptisterio suo Romae Constantinus Imp. statuerat. Et Lud. Vives in Augustin. de Civ. Deil. 21. c. 6. permulta ellychnia se vidisse Parisiis, quae lucernis semper ardentibus numquam absumerentur; mantile quoque Lovanii medio convivio igni datum, redditumqueve Domino mundius, splendidiusque, quam posset aquis et smegmatis quibuslibet, testatur. Ioh. Paulus Pernumia in Philos. nat. eius naturam sic describit: Solet a naturaefieri in figura capillari, colore quandoque albo, quandoque cinereo, quandoquerufo, alias ferreo: siccum soles esse extrinsecus, humiditatem tamen habet intrinsecam, sicus metaila babent, quaeabigne expugnari non potest: Lavatur lapis iste, nectitur, netur, texitur etc. Sed non solum petrae Carystiae venae istiusmodi glomos lapideos molles, e quibus fila nebantur, ferre desiit, iam tempore Plutarch. de Orac. Def. verum etiam, si lapis ad manus sit, ars eius lanuginem texendi, linumque illud adeo celebre inde conficiendi, ut ex Pancirolo supra diximus, plane periit. Adhuc enim quin variis in locis istiusmodilapis reperiatur, dubium non est: et testatur Fortun. Licetus, e quod haec prompta, l. de reconditis Antiqq. lucernis, frustulum se Amianti possidere, magnitudine nucis, extrinsecus ferro colore, sive cinereo saturo, intrinsecus cinereo dilutiore, bracteolis consitis constans, tantum non lanuginosis, quae sevo illita flammam concipiant absque sui detrimento, et beneficio lanuginis pectitexiqueve possint. Simile quiddam in Cypro, apud amicum, se vidisse refert Petrus de la Valle Itin. tom. 4. Plura vide apud modo memoratum Fortun. Licet. loc. praef. item l. 1. c. 4. 14. et 33. ut et l. 2. c. 14. nec non plura de Lino, omnis generis, Asbesto modo dicto; Carpasio, Hispanico tenuissimo et candidissimo, velis carbasisqueve impenso; Indico, e quo text ignibus item resistebant etc. denique Lini secandi, macerandi et candidandi modo Vett. usitato, praeter Plin. l. c. apud Salmas. inprimis ad Solin. passim. At de lino margaritarum, quod idem ac filum s. linea, cui intricatae sunt ac Insertae margaritae, vide supra; Sicut delanae linique mixtura, vitita lege, memorata Lev. c. 19. v. 19. et Deut c. 22. v. 11. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 45. necnon supra aliquid, in voce Lana, uti de Lini hodierno tractandi more, supra in voce Cruda et de investitura per lini portiunculam, suo loco.
LITARE
est sacrificio facto placasse Numen, ut auctor est ex aliis Macrob. Sat. l. 3. c. 5. Hinc ad verba illa Virg. Aen. l. 4. v. 5. Tu modo posce Deos veniam, sacrisque litatis,Indulge hospitio ———— Serv. notat, Deos proprie litari dici, non hostias, quod abusive dictum: Diis litais debuit dicere. Non enim sacra, sed Deos saeris litamus. i. e. placamus. Itaque nove hocc dixit Virg. quemadmodum eum sequutus Stat. Theb. l. 10. v. 332. —— (Tibi enim haec ego sacra litavi) etc. Et quidem hoc ordine ista vett. Sacrourum exponit. Lutatius ad eund. Theb. l. 4. Primum est sanguinem libare, deinde immolare, tertio reddere, quarto litare. ldem ad illud l. 10. v. 604. Audite ô sontes extema litamina divumLabdacidae —— —— litamina, inquit, unt sacrisiciorum signa, post quae sacrisicareiter um non licet. Et. Sacrificare est hostias immolarc. Litare vero per immolationom hostiarum impetrare quod postules. Cum litatum non esset, et publice et privatim iterabntur hostiae Liv. l. 41. c. 14. Tribus bubus perlit âsse negavit. Senatus, maioribus hostiis, usque ad litationom sacrificari iussit: Flor. l. 4. c. 2. Nec perlitare centum victimis poterant. Et alludens Plaut. in Pseud. Act. 1. Sc. 3. v. 99. Eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero.Ut hodie ad litationem huic suppetat satia Iovi. Et quidem cum per marem litari non poterat, semina sucidanea dabatur, non vicissim; ut qui sexus, in omnibus sacris, apud Romanos saltem potior habebatur, ut infra videbimus in voce Victima. Donec signa Lutatio indigitata apparuissent: quae qualia fuerint apud Gentiles, videre est hic passim, ubi de Aruspicina, Extispicinaque, et variis Divinationis apud illos generibus. Longe certius id, quod in Vet. Test. de Igne caelesti sacrisicia consumente, legimus Gen c. 4. v. 4. ubi de Abele Idem c. 8. v. 20. ubi de Noacho; c. 15. v. 17. ubi de Abrahamo, Iud. c. 6. v. 20. et 21. Ubi de Gideone; c. 13. v. 16. 19. et 20. ubi de Manna; 1. Par. c. 21. v. 26. ubi de Daniele et 1. Reg c. 18. v. 32. et seqq. ubi de Elia: quorum omnium sacrificia, velut accepta Deo, eo modo stemmata constat. Unde votum illud Psaltis Ps. 20. v. 4. Odoretur omnia munera tua. et holocausium tuum in cinerem redigat, ut quum maxime. etc. Vide de hac voce plura, apud Casp. Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 1. v. 506. et Ioh. Frid. Gronov. ad Agamemnonem Senecae Actu 3. v. 577. Postquam litatum est Ilie, Phoebus redit, Tac. de morib. Germ. c. 9.
LITHOSTROTOS
nomen loci, in quo sedit Pilatus, Christum Dominum nostrum morti adiudicaturus, qui locus sic dictus, quod stratus fuerat lapidibus. Eius mentio Ioh. c. 19. v. 13. Pilatus cum audisset hunc sermonem eduxit foras Iesum consedit in tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos. Erant autem Lithostrota pavimenta faxis discoloribus artisiciose strata, ut hodieque passim, its apud Vett. ut legimus Plin. l. 36. c. 25. Recte vertitur a Syro pavimentum. saxorum; quod et lapidipavium Castalio vocavit. Quin et ipsum paviumentum], sine saxorum adiectione, Hier. in sacris literis *liqo/strwton] denotat, de Mom. Hebr. ad l. 2. Reg. et in Ezech c. 42. v. 3. uti et Hellenistis, 2. Par. c. 7. v. 3. Unde pro Lectuliquoque aurei et argentei erant, Esther c. 1. v. 7. Graeci illi, e)pi\ liqostrw/tous1maragdi/tou li/qou kai\ pini/nou kai\ pari/nou li/qou]. Super Lithostrotum, s. pavimentum saxeum Smaragdini Lapidis et Pinini et Parii lapidis. Et tralatitium est, conclavia tram publica et forensia, quam privata, a coloribus, a columnis, a signo aliquo laquearibus affixo, idque genus ceteris, denominari. Fuisse autem Lithostrotum hunc locum Ioh. ipsum Liskath bagazith, Synedrii Magni locum s. conclave, a pavimento sic nuncupatum, variae rationes suadent. Imo ipsi Hebraei in causa D. N. Iesu Christi, Synedros, quoniam alibi ab ipsis capitalem senten tiam rite ferri nolueere ipsi, in conclave Liskath hagazith rediisse, diserte scribunt, Thosiphta Gem. Babylon. Sanhedrin c. 4. p. 37. 6. Atque in Lithostroto latam esse sententiam, ex Euangelio palam docemur. Quo referas Graeca illa de Pilato. *e)ka/qis1en e)pi\ tou= bh/matos2 ei)s2 to/pon lego/menon liqo(strwton], Sedit super tribunali, in loco Litbostroto dicto, perinde ae si notissimum fuisset eo in loco tribunal s. sedes forensis, ut in ipso Liskath hagazith. Ut itaque haec accuratius sciamus, paulo altius de loco Synedril rem arcessemus. Locus Synedrii Magui, ab origine eius ad Reip. Hebraicae exitum, varius fuit. Nam a Mosis tempore, quo ante Ostium Tabernaculi sedes habuit, Num c. 11. v. 24. usque ad templum exstructum, pro ratione migrantis tabernaculi, variavit. Sub templo primo, sedes eius templo itidem coniunctas fuisse, non dubitant magistri, qui toties a loco illo quem elegeris Iehova Deut c. 17. v. 10. ipsum templum fimul et coniunctas Synedrii sedes innuentes, loquuntur. Certe et conclave Liskath bagazith], i. e. Conclave caesi lapidis, sub primo templo Synedrii huius locum fuisse. nonulli contendunt: et fortan sic cognominatus est tam sub primo, quam secundo templo, Synedrii locus. Cum autem nemini, praeter Reges familiae Davidicae, in atrio sedere licuisse aiant, conclave hoc sic constructum fuisse scribunt, ut pars rantum altera Atrium, altera vero profanam s. non sacratam aream occuparet, in qua Synedrium. sediobus in hemicyclum dispositis, considebat. Imo et bina ostia conclavi huic fuisse tradunt, quorum per alterum in profanam, per alterum in sacram partem introibatur. Quin vero in rempli secundi aevo in Talmude collocatur Synedrii Magni propria sedes, in conclavi illo saxeo, eoqueve ad plagam templi Australem sita, in ea areae parte, quae, iuxta primam, territoriorum assignationem, ad tribum Iudaeattinebat et c. Vide in primis Constantin. l'Empereur, ad Tit. Talmud. Middoth. c. 5. s. 3. qui Liskat hagazith, inter alia interpretatur, conclave saxis quadratarii opere positis, s. dolatis insigne; unde etiam lapides caesi] 1. Reg. c. 5. v. 17. et domus lapide casio constructae], Amos c. 5. v. 11. et pro mensuris in dolandis saxis adhibitis, 1. Reg. c. 7. v. 11. Raymundus Raymundi Pug. Fid. Parte 2. c. 14. §. 3. etc. atque eiusdem compilator Galatin. de Arcanis l. 4. c. 6. vertit Camera polita et interdum Consistorium Gazith. atque hinc Synedrium ipsum non semel apud Hier. de S. Fide, nuncupatur Consistorium Gazith. Paulo Riccio in Ep. Doct. Talmud. c. 10. vocatur, Atrii penetrale quadratis structum lapidibus. Nempe nomen hoc deductum ab apparatus artisque in eius structura prae ceteris singulari usu, sive tam in pavimento, quam in eo toto, quod inde exsurgebat supereminebatque, sive in pavimento tantum. Nam pavimenta lapidibus strata, non semel memorantur de Templo, apud Ezech c. 40. et 42. in vulg. et in templo Herodiano singularis pavimenti, li/qois2 pantodapoi=s2] lapidibus omnigenis strati, mentio apud Ioseph. est Halos l. 6. c. 14. velut rei, cuius splendoris ratio apud Hebraeos eximia habita. Quod vero idem locus Hebraice (quod pro more aevi Syriace notar) Gabbatha nominatus, in Euangelio dicitur, ententiae praedictae adeo non contratiatur, ut eam potius non parum fiemer. Syriacenamque Gabbatha est lotus eaitior, lapidibus stratus: quo pactop Lithostrotas et Gabbatha non solum locum eundem, sed cadem nominis etiam ratione idem indicant. Neque obstat, quod dicitur Pilatus eduxisse Iesum soras et sedisse in Lithostroto, pro tribunali: quod interpretantur aliqui, perinde ac si si sub dio necessario fuisset, Eduxit enim eum e Praetorio quidem suo (quod in aedibus Ipsius fuisse, extra dubium est) sed in Consistorium hoc introiit ac ibi sedit, ubi simul haberet Seniores et Pontifices Synedros, quibus, ut liquet ex Hist. Euang. non semel rem illam totam permittere volebat. Proin hic sedens Pilatus tradidit Pontificibus illumm, ut crucisigeretur, qui susceperunt Iesum et a)ph/gagon] s. eduxerunt, Ioh. c. 19. v. 16. quod locum non habuisset, si sub dio Pilatus considisset, etc. Porro conclave hoc, adificium eiusmodi fuisse, ut in terrarum orbe simile non haberetur, dicitur Silomoni Ben Wirga Schebet Iehuda p. 43. 2. ubi etiam causam adicit, cur ibi collocatum illud fuerit, quoad sacra: Quoniam ibi iudicium de Sacerdotibus erat ferendum. Aiunt enim, si quis Sacerdos (i. e. ex gener Sacerdotali (inidoneus( ad Sacra peragenda) ex iudicie Synedrii deprehenderetur, nigris vestibus indutum e Sacerdotum sodalitio eum eiciebant. Adeoque ad domum suam ibat et lugehat. Ubi vero inidoneus neutiquam reperiretur, festa cena excipiebat amicos, dicens, Benedictus sit, qui elegerit ex semine Aharon, qui sacra facerent in Sancto Sanctorum. Quod omnino attioet ad illud, de Sacerdotum corporum vitiis, iuxta Legem sacram discernendis diiudicandisqueve, qua de re prolixe Selden. de Success. in Pontisicat. l. 2. c. 10. Habebatur autem Conclave hoc saxeum edo, ex ip sa Synedrii origine, ei proprium, ut Iudicla capitalia extra illud rite exercere, s. de re capitali Synedris sententiam ferre, non licuisse statuant passim Talmudici; imo nque sicsolum, verum etiam nec postquam desierat, a Syucdris minorbus potuisse iudicia capitalia exerceri, Hinc a quoa e Liskath hagazith s loco consueto atque antiquitus constituto Synedriem migravit in Hanoth s. Chanoth, i. e. Thbernas, in monte templi positas, multum auctoritas eiusim minuta est. Factum id secundum magistros sub Annum ante excidium templi secundi quadrgesimum. qui Christi trigesimus est: idque ob summam temporis, maxime in homicidiis, iniquitatem. Quamvis enim, sub Rom. permissum esset Iudaeis Hierosolymis Synedrium Magnum eique ibi licuerit in loco consueto iudicia etiamcapitalia exercere, sub Annum tamen praelatum, ob sicariorum frequentiam, qui saepius, Praesidis aliovesavore tuti, etiam Synedrii iudicio subinde eripiebantur, adeo ut nec homicidia compescere illud posset, nec caedis diutius reos morte plectere, quod quidem ex iureavito atque hactenus sibi relicto (utcumque sic violato) in eiusce munere et officio erat, cum Synedrlis ceteris fere communi, visum est, e loco Iudiciis huiusmodi adeo proprio, ut alibi rite ab iisexerceri nequirent, migrare in locum alium ibiqueve sedes ponere, ubi ex ipsa sessione manifestum redderetur, tum homicidas se in eius vocare nolle, quia plane frustra fieret, cum pudere se, in loco iudiciis capitalibus ita proprio sedes habere, cum tot homines rei capitalis damnandi uliimoqueve supplicio afficiendi potestatem suam ac sententiam quottidie eluderent. Eo nihilominus, biennio post, redierunt, ut Dominum nostrum iudicarent, ut visum est: verum hoc ultimo iurisdictionis actu defuncti inde in Chanoth reversi, exin in alias urbis aedes, prout Principi Synedrii placuit aut commodius est visum: donec, templo exciso et Hierosolymis dirutis, in urbes alias, Principem suum secuti, migrarunt, uti dicemus infra, ubi de Synedriis. Ut vero Synedrio Iudaeorum Magno, in templi Hierosolymitani Conclavi illo saxeo s. *liqostrw/tw|], locus erat maxime proprius, ita Samaritis, Iudaeorum aemulis, locus aliquis similis fuisse videtur, ad templum suum Sicimis s. in monte Garizim, a Sanballate et Manasse, genero eius, Alex Mag. tempore ac permissu, conditum. Etenim dicitur illud, Iosepho Orig. l. 11. c. 8. *nao\s2 o(/moios2 tw=| en toi=s2 *i(eros1olu/mois2]. Templumsimile ille Hierosolymis, uti et l. 13. c. 17. o( e)ikasqei\s2 tw=| en *i(eros1olu/mois2 i(erw=| nao\s2], templum ad similitudinem eius. quod Hierosalymis erat factum, quod ab Ioh. Hyrcano, postquam per 200. steterat Annos, excisum est. Quamvis autem traditiones non scriptas s. legem oralem respuerent illic incolae, utpote quasi Saddneaei, a defectione prima, nihilominus, cum Synedrii Magni s. Septuaginta uniusviralis in stitutio verbis haberctur expressis in Pentateucho, tantum inter scripturas sacras eis satis admisso; probabile videtur, illud etiam apud se, ritu suo seorsim, ut templum, habuisse. Accedit, quod, cum locus Synedrii illius in telligatur per locum, quem elegerit Dominus Deus tuns, Deut c. 17. v. 8. et 10. adeoque Iudaeis, locus ille ad tenlplum suum Hierosolymitanum, habeaturqueve mentio sacra, Idem c. 11. v. 20. et c. 27. v. 4. etc. montium Garizim, (in quo benedictiones positae) et Hebal (in quo maledictiones) et Lapidum, in quibus Lex inscripta, in monte Hebalis poendorum, eorumque etiam et Altaris positurae, Ios. c. 8. Samaritae, velut praeceptum undecimum, sibi inde, ad templi sui Garizimitani dignitatem evehendam tuendamqueu ita finxerunt, ut Pentateucho suo, prexime post Decalogi finem, et in Exod c. 20. post v. 17. nec non in Deut c. 5. post v. 21. inseruerint, velut sermonis sacri partem (sed e iam memoratis constructam) auctarium hoc: Cum autem introduxerit te Dominus Deus ivus in terram Cananaorum, ad quam vadis, possidendam, eriges tibi lapides magnos, et oblines eos calce seribesque super lapides istos omnia verba legis huius. Postquam etiam transiveris Iordanem; statues lapides istos, quos ego praeciplo vobis hodie, in monte Garizim et aedificabis ibi Altarre Domino Deo tuo, altare lapidum. Non elevabis super eos ferrum. Ex lapidibus informibus adisicabis altars istud Domino Deo tuo et offeres super illud holocausta Domino Deo tue et sacrificabis pacisica et comedes ibi et laetaberis coram Domina Deotuo, in monte rsto, ultra Iordanem, post viam occasus Solis in terra Cananaei habitantis, in planitie e regiane Gilgal, iuxta quercum Nora, versus Sicbom. Ita haec occupant, ut praeceptum adiectitium, Decalogi calcem apud Samaritanos: adcoque si, ut Mosaicorum aliorum, ita Synedrii Magni instituti. ut verisimile est, sequaces fuerint, aequum satis est existimare, etiam ad templum suum et montem Garizinm et Sicimas Synedrium attinere eos voluisse suum, ut voluere Iudaei suum. ad templum Hierosolymitanum etc. Vide hanc in rem plura, apud memoratrum supra Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeor. l. 2. c. 15. §. 4. 5. 6. 7. 8. et 10. Proprie autem *liqo/strwton e)/dafos2], Lithostrotum Plin. sactis parvulis marmorum crustis stratum erat, ex diversi generis et coloris marmoribus non tinctis, et sectile quoque hinc dicbatur, Secabantur autem hae crustae lapidum. in varias siguras, scutulas s. rhombos, trigona, quadrata et favos. i. e. hexagona. Cuiusmodi etiam e ligno hodie sectilia pavimenta fieri notum; nec non ex latere coctili. Unde factilia pavimenta non eadem pavimenta lithostrota cum tesselatis firisse, ut quae ea parvis tessellis, i. e. calculis quadratis, in varios colores tinctis. fiebant, exprimentia imaginem aliquam, aut avis, aut piscis, aut hominis, etc. Unde illis in pavimento ac solo manentibus, ista postmodum ad cameras translata, et musivi operis nomine appellata sunt. Plin. ubi supra, Lithostrota occaeptavere iam sub Sulla parvulis certe crustis —— Pulsa deinde ex humo pavimento im cameras transiere: quem locum egregia exercitatione illustrat Salmas. ad Solin. p. 1214. Vide quoque hic passim, ubi de Musivo opere in voce Pavimentum, nec non ubi de Opere Sectili et Tessellato.
LITHUANIA
Regni Poloniae pars, et magnus Ducatus, palustris regio, plurimumque nemorosa. Ab Or. Borysthene claudit ur. Russiam et Moldaviam ad Mer, respicit, Poloniam versus Occas. Livoniam ad Sept. conterminas haber. Rara huius regionis oppida. Metropolis autem Vilna est, Episcopal. civ, Cromer, Munster. Ager huius prov. fertilissimus est, quare vili aere frumentum venditur, et in multas Europae provincias magnis onerariis navibus transvehitur: lepores in hac reginne aestate sunt cinericei, hieme vero albissimi: sunt et alii qui semper cinericei, nec pilum mutant. A Germanis mercatoribus Bleiblandt, i. e. Terrae mansionis, non inepte vocatur, quia eius fertilitate Germani ad perpetuam invitantur habitarionem. Cacomagis et malesicis scatet, qui (ut in tormentis saepius fassi sunt) se in lupos transfor mare possunt, et tunc vagantes laedere, ac damno afficere quaecumque occurrunt Ioh. Matal. Metell. Baudr. Lithuania, Gallis la Lituanie, Polonis Lituna, Germ. Littaw, regio Sarmatiae Europaeaealias, nunc Poloniae, titulo magni Ducatus nobilis, Christianarn fidem suscepit A. C. 1386. Duce Iagellone, Iagellonicae sam. quae A. C. 1573. in Sigismundo Aug. defecit, auctore, in Poloniae Regem adsumpto, ac baptizato. A. C. autem 1569. in unum Rei publicae corpus cum Polonia coaluit. Becmannus vero id iam factum docet, abipso Iagellone, et exstat huius unionis diploma in Herbuti Stat. Polon. p. 524. et seqq. quod in fronte iegellonis Uladislai Reg. et Alex. Mag. Ducis Lithuaniae nomina prae se fert: Actum in opp. Hrodlo, circa flumen Bug, A. C. 1413. Quod idem peculiari diplomate Lithuaniae Proceres perscripserunt, A. C. 1401. denuoqueve confirmarunt, tempore Ioh. Alberti, A. C. 1499. Vide eund. Herbutum p. 552. Terminatur ab Or. Moscovia, a Sept. Moscovia etiam ex parte, Livonia et Samogitia, ab Occ. Polonia propria, et a Mer. Volhinia provincia, quae ipsi etiam annexa est, cum Samogitia, Polesia, et Podolia. Ipsa autem Lithuania propria dividitur in novem partes s. Pasatinatus, et totius regionis caput est Vilna. Tota haec regio foede vastata fuit a Moscis et Tartaris hisce ultimis temporibus, et eius pars versus Ort. occupata suita Moseis, Ceterum Sigismundi Aug. Regis et sororum, qui ultimi fuerunt ex posteritate Uladislai Regis (ante Baptismum dicti Iagellonis, et prius Lithuaniae Mag. Ducis, sed post mortem Lud. Hungariae et Poloniae Regis ad scrptrum Poloniae et nuptias filiae e-Ius Hedvigis accersiti, cuius posteri per duo fere saecula Poloniam guberuarunt) Progenitores sie habe: Gediminus Mag. Dux Lithuaniae, Defunctus A. C. 1324. s. 1325. ex .... Vitenis Mag. Ducis filia, Olgardum suscepit, in Magno Ducatu successorem. Qui Defunctus A. C. 1381. Pater fuit, ex Maria Duc. Twerensi, Uladislai Regis Poloniae, antea iagellonis, Mag. Ducis Lithuaniae. Hic, iuncta sibi Sconza S. Sophia Russica (filia Andreae Ducis Kioviensis et Mariae Lithuanae) ex ea gen uti Casimirum Pol. Reg. Exstinctus A. C. 1434. Casimirus, qui Decessit A. C. 1492. ex Elisabetha Austria (filia Alberti II. Imp.) sil. habuit Sigismundum Reg. Pol. Demortuum A. C. 1548. Huic Bonnua Sfortia Mediolanensis (filia Ioh. Galeacii Sfortiae Ducis Mediolanensis) complures peperit liberos: qui fuere, Sigifmundus Aug. Rex. Pol. (nat. A. C. 1520. Den. A. C. 1572. ux. Elisabetha primo filia Ferd. I. Imp. dein Barbara Radzivilia, tandem Catharina Elisabethae soror) Isabella s. Elisabetha (ux. Ioh. Zapoliensis Reg. Hung. Princ. Transylvaniae, Deu. A. C. 1560.) Sophia (ux. Henr. Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis, Exstincta A. C. 1575.) Catharina (Iohanni Sueciae Regi nupta) Defuncta A. C. 1592. et Anna (Quam Steph. Bathorius Princeps Transylvaniae, Rex Pol. sibi iunxit) Fam. Regiae Poloniae ex Lithuanis ultimi. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Parte 3. p. 21. Vide quoque infra Mendogus. Lithuaniae partes s. Palatinatus: Braslaviensis, de Brastow. Minscensis, de Minsco. Mscislaviensis, de Mscizlaw. Novogrodensis, de Novogrodel. Poloczensis, de Poloczk. Trocensis, de Troki. Wilnensis, de Wilne. Witebsciensis. de Witebsk. Sunt etiam partes Lithuaniae Ducatus Smolencensis, Novogrodensis, et Czernihoviensis, cum territoriis Rohaczoviensi et Rzeczycensi. Lithuaniae urbes pracipuae: Braslavia, Braslaw. Couva, Kowano. Czernihovia, Czernihom. Grodna, Grodno. Minscum, Minsko. Mohilovia, Mohilow. Mscislavia, Mscistaw. Novogroda, Novogrodek. Novogroda Severia, Novegrodek Seviersky. Orssa, Orssa. Poloczka, Poloczk. Rohaczovia, Rohaozow. Rzeczyca, Rzeczick. Sluca, Sluckz. Smolensum, Smolensko. Troca, Troki. Vilkomiria, Vilkomirz. Wilna, Wilne. Witebseia, Witebsk. Pop. Lithuani. Germ. Littauver, apud quos, ut et reliquos pop. Sept. mos olim pro reverentia Naminum ac Principum bibere et quasi in agone per sudorem contendere, Corn. Graphaeus l. 13. c. 4. Hinc de iis Michovius de Sarm. Eus. l. 2. c. 3. Medone et spisso et tenui, et vario modo cocto abundant, et illo inebriantur. Et paulo post: Sodent a meridie in medium noctis, continuo cibo et potu sese opplendo, et a mensa quoties natura prpellit, assurgendo et egerendo iterum, atque iterum vorant usque ad vomitum. etc. Quas sordes a sequioribus Rom. fluxisse docet Thom. Dempster. paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Ceterum Lithuanos Lescus Niger, Poloniae Rex confirmatus ad proelium visione Angeli, 14. mill. caesis vicit, A. C. 1282. Cum eorum dein Duce Gedimino foedere inito A. C. 1325. Uladislaus Locticus Pol. Rex Crucigeros ingenti clade affecit, circa A. C. 1331. Poloniae Accesserunt, sub Iagelove Rege eiusque opera sidem susceperunt, ut dictum, circa A. C. 1387. Nic. postea Radzivilius Palatinus Vilnensis Sec. 16. REformationem inter hos populos strenue promovit, Bibliorum in Sarmaticum idio ma versione a ccurara: quam secutus est Ecclesiarum Poloniae mai. et Lithuaniae consensus initus, Synodo Petricoviensi, A. C. 1578. Etisam hoc Sec. indicto Orlii primum, postea Ulodaviae conventu, de ritibus discrepantibus in Lithuania et Polonia conventum est, ut nempe unum contionale, quod bymnos, et Psalmos variae versioniscomplecteretur: item unam formam absolvendi sacra haberent, Laet. Comp. Hist. Univ. Rustici ferme omnes mancipia Nobilum sunt. Vide Cromer, et Michov. Hist. Pol. Cluv. Ort. et Brier. in Geogr. etc.
LITRAE_Gall_LISTRES_vel_LITRES
liturae sunt nigrae quae illinuntur parietibus Aedium sacrarum, in taeniae, aut limbi (hac enim notione vox usurpatur, apud Monachum Sangall. l. 2. c. 27. ubi Litra, et in Hist. Ep. Autissiod. c. 20. ubi. Listra occurrit) speciem intus et extra, cum domini fendales. qui iure Castellaniae aut patronatus gaudent, decedunt: tunc emim illinuntur parietes sacri nigro colore et lituris apponuntur depicta per certa intervalla arma eorum ac insignia. Vide Altaserram de Ducibus et Comit. Prov l. 3. c. 3. et . du Fresine in Gloss.
LITURGIA
Gr. leitourgi/a], voxapud patres in Eccl. frequens, non uno semper eodemque modo accipitur. *leitourgei=n] prima notione, est opus facere publicum, vel publice, quae significatio postea sese laxius explicuit. Apud Graecos Scriptores Platonem, Aristor. alios, significat leitourgei=n], publico praestare vel operam vel pecuniam, in Aegypto inprimis, unde leitourgi/a] eiusmodi praestatio. Sicperi\ ta\s2 a)rxa\s2 leitourgei=n] et leitourgei=n th\n peri\ ta\s2 a)rxa\s2 leitourgi/an], apud Aristot. Polit. l. 4. dicuntur magistratus, qui Remp. curabant. Ibidem divites pecuniosi, qui tenebantur, privato sumptu, functiones publicas obire, dicuntur leitourgei=n tai=s2 ou)s1i/ais2], opibus suis Reip. inservire. Cuiusmodi in Rep. Atheniensi complures erant; sed omnium nobilissima et gravissima fuit *trihrarxi/a] s. Praefectura triremis, quam sua pecunia aiquis instruxisset, de quo munere tam multa Demosthenes et alii Oratores. Et a)te/leia tw= leinorgw/n] inter benemeritorum praemia, ut infra dicemus, ubi de Praemiis. Etiam leitourgei=n] dicebatur, quiartem aliquam, aut negotium, publico profuturum, exerceret. Sic teknogoni/a], liberorum procreatio et educatio, Aristot. Polit. l. 7. est genus leitourgi/as2]. Quo sensu, Greg. Nazianzen. in Epitaph. Gorgoniae, ait, ipsam aliquandiu operam quaerendis liberis dedisse; deinde totam se Deo confecrasse, leitourgh/s1as1an ko/s1mw| kai\ fu/s1ei o(/s1on o( th=s s1arko\s2 e)bou/leto no/mos2], postquam debitam operam praestitisset munde et naturae ac carnis legi satisfecisset. Vide quoque Clem. Alex. 3. Strom. Interdum quaevis e)rgas1i/a] et operae praestatio, etiam minus honestae, *leitourgi/a] dicta. Nam in Novell iustin. 14. Meretrices dicuntur th\n a)nos1i/an leitourgi/an plhrou=n]. Quin etiam res ipsas leitourgei=n] nonnumquam dici invenias, quibus est aliqua pensitatio imposita. Novella 44. s1ugxwrei/tw ta\ e)rgasth/ria leitourgei=n ta\ s1unh/qhte kai\ nenomis1me/na], ubi loquitur de officinis mille et centum novae Romae, quae renebantur sumptus ad funera praestare; de quibus et Leo loquens Nov. 12. ait, ea esse a)potetagme/na ei)s2 tau/thn leitourgi/an]. Sic et de rebus divinis cum vox usurpatur, modo latiorem, modo angustiorem habet significationem. In 7. Politic. ai( pro\s2 tou\s2 *qeou\s2 leitourgi/ai], dicuntur omnia erga Deos officia, ad quae opus pecunia. Atque hinc Iustin. initio l. de Monarch. originem Idolatriaearcessit, quod primis temporibus, viris potentioribus interiores instituerint teleta\s2 kai\ leitourgi/as2 telei=n], i. e. cultus quosdam exhibere. Deo potius, quam hominibus debitos. Septuaginta Seniores vocem . quae Dei cultum et latriam significat, passim verterunt *leitourgi/an]. Ezech c. 29. v. 19. pro operam illius] vel mercedem, dixerunt, a)nti\ th=s leitourgi/as2 au)tou=], sensu feliciter expresso. At 1. Par. c. 28. v. 9. minus proprie vox , quae artificii opus significat, leitourgi/a] vertitur. Num c. 8. v. 24. leitourgei=n leitourgi/an] posuerunt pro eo, quod venustissima translatione dicitur in Hebeaeo, militiam militare, i. e. obire ministerium et in eo se exercere. Paulus ad Rom. scribens c. 16. v. 27. leitourgei=n en toi=s2 s1arkikoi=s2], ministrare alicui in rebus carnalibus, id ipsum intelligit, quod ex Aristot. afferebamus, leitourgei=n tai=s2 ou)s1i/ais2], inseruire praebenda pacunia. Neque multo aliter, in ea ad Philippenses, leitourgo\s2] et leitourgei=n] usurpantur, de officiis privatim Apostolo exhibitis. Alibi et apud Patres *deitourgo\s2] dicitur, qui operam Deo, aut officium pietatis vel ministerii, qualecumque id sit, praebet. Unde de Angelis usurpatur, Hebr c. 1. v. 4. de ipso CHRISTO, c. 8. v. 2. de magistratibus, Rom c. 13. v. 6. de quovis fideli. vitam pie instituente: ut cum B. Chrysostom. serm. 3. in Annam patres monet, dent operam, ut filli sui fiant cives civitatis caelestis, quo th\n e)kei= leitourgi/an a)ciwqw=s1in e)pitelei=n], digni reperiantur, qui functiones obeant illius eivitatis. Et postea saepissime reperit eos, qui vitam pie agunt, th\n leitourgi/an tau/thn telei=n], hoc fungi officio pietatis. Unde videmus, leitourgi/an] esse quodcumque pietatis officium, etiamsi a privato praestertur. Veruntamen usus Eccl. vocem communem peculiariter aptavit ministerio et cultui, qui publice Deo exhibetur et eius cultus ministris. Sed et hic non simplex diversitatis: Apud Dionys. quem Areopagitam vocant, vetuslissimum sane scriptorem, in Ecclesiastica Hierarchia. *leitourgoi\] sunt Diaconi. Ille enom Auctor, suo quodam instituto ac consilio, voces in Eccl. usitatas perpetuo resugit, et alias earum leco usurpat, sibi proprias Igitur illi *leitourgoi\] sunt Diaconi; *i(erei=s2] Sacerdotes; *i(era/rxai], Episcopi: quos alii auctores voce originis quidem eiusdem, sed diversae formae, *a)rxierei=s2] solent appellare. Basilio, Greg. utrique, Chrysostomo, ceterisque patribus, ministri Eccl. omnes, praesertim vero presbyteri et episcopi, vocantur *leitourgoi\tou= *qeou=], vel tou= qus1iasthri/ou] vel th=s2 kainh=s2 diaqh/khs2] et oi( th\n leitourgi/an tou= qus1iasthri/ou pepisteume/noi]. Basilius l. de Sp. S. meminit cuiusdam, makro\n en th=| leitourgi/a| tw= *qeou= diazh/s1antos2 xro/non], qui longum tempus vixerit in Dei ministerio: quam. Episcopi peri/fras1in] esse. declarant sequentia. Nam ait ab eo fuisse ad ministerium Eccl. ordinatum. Proin *leitourgo\s2] est omnis minister Eccl. proprie tamen illi, qui ad sacram mensam ministrant: et saepe leitourgei=n], non est quodvis circa res sacras ministerium obire, sed ea per quae Christus a suis colitur; puta orare, scripturas recitare, aut interpretari. contionari, sacramentaadministrare. Balsamon ad Conc. Sardicense, exponit i(erourgei=n]: quo modo dixit Paulus ei=oourgei=n to\ *e)uagge/lion], Rom c. 15. v. 16. pro, fungi sacro ministerio praedieationis Euangelii etc. Ab hac itaque ratione dictae sunt *leitourgi/ai], Liturgia, descriptiones quaedam ordinis servandi, in sacris celebrandis, Cuiusmodi sunt, quae hodie circumferuntur sub titulispartim veris, partim falsis, Petri, Iacobi, Andreae, Basilii. Chrysostomi et similes Latini vocant ordmem agendi, vel Officium: Graeci aliquando *a)kolouqi/an] et Balsamon non semel. In ritualibus Hebraeorum partim eiusdem. Partim affinis signisicationis sunt, quasi dicas, forma agendi; ; item , ut si dicas, Circulum in se redeuntem. Quemadmodum autem res divina dividitur, vetustissimo Christianorum instituto, in cultum maturinum et vespertinum. ita in Patrum libris utriusque Liturgiae mentio fit. In Actis Conc. Ephes. p. 295. e)pitele/s1ai mh\ s1ugxwrh/s1antes2 ta\s2 e)s1perina\s2 h) ta\s2 e(wtina\s2 leitourgi/as2], persicere s. obire vespertinas et matutinai Liturgias. Et notat Balsamon, *leitourgi/an] aliquando constare sola oratione, sine ulla Sacram entorum administratione. Obtinuit tamen, ut peculiariter Liturgia dicatur, quae celebrationem corporis Christi continet. Itaque Iustin. Novell. 7. i(era\n leitourgi/an] describens, duas illius partes commemorat, lectionem S. Seripturae et administrationem Dominicae cena: *e)n oi(=s2], inquiens, i(era\ ge/gone leitourgi/a tw= te qei/wn a)naginws1tome/nwn grafw=n, th=s te i(era=s2 kai\ a)r)r(h/tou metadidome/nhs2 koinwni/as2] Vide Isac Casaub. Exercit. 16. ad Ann. Eccl. Baronis n. 41.
LIVIA_Drusilla
uxor fuit Aug. quam matrimonio Tiberii Neronis, Imp. Tiberii patris, et quidem praegnantem abduxit, dilexitque, ac probavit unice ac perseveranter. Superba, ac virum docta tractare. Ex hac nullos succepit liberos, cum maxime cuperet: infans (is est Drusus Tiberii Imp. frater, ac Claudii Caesaris, qui Tiberiosuccessit, pater) qui conceptus erat, immaturus est editus. In osculis Liviae, et in hac voce defecit Aug. Livia nosiri coniugii memor vive, ac vale: vide Suet. in Aug. c. 29. 62. et 63. Obiit A. C. 29. Rubellio et Fusio Gemino Coss. A nepote Caligula publice laudata, Tac. Ann. l. 1. c. 3. 5. 8. 10. 14. et 33. Dio Hist. Prima omnium mulierum, a Romanis, consecrata est. et in Divas relata: Flamenque et Sodales, qui ab ea nomen acciperent, ex S. C. additi, templumque, quo bymni, in honorem eius compositi, canerentur, exstructum est. Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 18. Plin. l. 7. c. 13. Obtinuitautem honores hos divinos, quos sil. ei Tiberius decernere noluerat, a Claud. Tib. in cuius vit a sic Suet c. 11. Avia Livia divinos honores et Circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernen dum curavit. Pleniusque de eo Dio l. 60. qui Claudium aie effigiem eius intuliffe templo D. Aug. ac cum sacra ei sieri iu ssi sse per Vestales, tum ut mulieres per eius nomen iurarent. Hinc in nummo veteri, uno quidem latere, DIVUS AUGUSTUS PATER, cum capite radiato, et aote pdes ara: aversa autem parte. S. P. Q. R. DIV AE IULIAE AUGUSTI FIL. et carpentum cum duobus mulis. Con secrata autem habitu est Iunonis. ut in ea Iuno coleretur. Unde Prud. l. 1. c. Symmach. ita de ea: de Simulacro Liviae ux. Aug. v. 251. Adiecere sacrum, fieret quo Livia Iuno, Sive aliis libris, Fulia; quia adoptione mariti in eam transiisset familiam. Nam coniux C. Iul. Caesar Octavianus adoptatam siliae habuit loco: unde in Claudii nummo praefato Aug. filia vocatur. Ad exemplum postea consecratae liviae. Faustinam Antonini Philosophi uxorem; Drusillam, Caii Caligulae sororem; Maesam quoque, quae soror fuit Iuliae II. Severo Caesari nuptae, avia autem duorum Impp. Varii Heliogabali et Seu. Alex. idem honoris obtinuisse, legimus apud Capitolin. Dionem l. 59. et Herodian. l. 6. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig et progr. Idol. l. 1. c. 12.
LOBNI
fil. Gerson filii Levi. Exod c. 6. Num c. 26. v. 58. 1 Par. c. 6. v. 17. 20. et 29.
LOCA
longa molest ia dempta, videre, gratum. Virg. Aen. l. 2. v. 27. soluta obsidione Troiana, —— iuvat ire et Dorica castraDesertosque videre locos, litusque relictum. Quod grandiore gaudio expressn Petron. Arbiter, Edit. Gonsali. de Salas. P. 30. Edit. Bosch. c. 49. Iam tisrba portis libera ac bello carensIn vota properant: fletibus madent genae,Mentisque pavidae gaudium lacrimas habet. Contra. ubiscelus commissum, velut id muta quam vis exprobrarent, seque polluta clamitarent, grave, uti de Nerone, post matrem Agrippinam leto datam, legere est a pud Tac. Et solatio iniuriam passis proin datum, ut eodem loco ultro sumeretur, ubi crimen commissum. Sic. Bessi supplicium distulit Alex. ut. eo Loco, in quo Darium ipse Occiderat, necaretur, Curt. l. 7. c. 6. Idem de Galba legas, apud Suet. c. 20. Et famosos latrones in hic locis, ubi grassati sunt, furca sigendos, compluribus placuit: ut et conspectu deterreantur alii ab iisdem facinoribus, et solatio sit cognatis et affinib us interemptorum eodem loco poena reddita, in quo latrones homicidia fecissent, l. 28. §. pen de Poenis. Idem etiam divinam iustitiam aliquoties observasse legimus uti inter alia de Nabotho videre est. 1 Reg c. 21. v. 19. et c. 22. v. 38. notatque soseph. sanguinem Aristobuli effusum fuisse in loco. qui frarerno cruore rubebat. Quo respicit Sophocles sub fin. Electra, ubi in troducit Aegisthum atque Orestem ita verbigerantes: Aeg. Quid attinet in domum me duci? nam si honestum est.Quod agitis, cur tenebris opus est? Quin statim interficis?Or. Ne impera, sed vade ad eum locum, ubi interfecistiPatrem meum, ut ibidem et in cadas etc. Vide Gruterum ad suet. et Frenshem. ad Ceut. d. l. Porro, quae sulmine icta, statim religiosa habebantur Gentilibus, quod ea Deorum aliquls viz. sibi dedicasset, ut Festus ait: in quibus proin deinceps nemini amplius versari licebat, imo nec ea intueri. Amm. Marcell. l. 33. c. 5. Hoc modo (fulmine) contactaloca nec intueri, nec calcari debere Fulgurales ponuntiant libri. Unde illicitam lampadem fulmen dixit Stat. Theb. l. 10. v. 464. Qui tremor illicita caeli de lampade tactos. Quod illicita. loca faceret. Sed hac de re diximus plura supra, ubi de locis Fulgurit is. At in alia loca sacra, divertere Peregrinantibus, et apud Ethnicos, mos fuit: quem indigitat Stat. l. 3. Sylv. l. v. 106. de Iunone, Da templum, dignasque tuis conatibus aras,Quas puppes velis nolint transire secundis. Plen ius exponit in Floridis Apuleius, Religiosis viantium moris est--- cum aliquis lucus aut aliquis locus sanctus in via oblatus est. votum postulare, donum apponere, paulosper assidere. Imo et sacrificare, quo fine et ipsi se, et ipsum locum lauru inumbrabant, uti docet Achilles Tatius l. 7. quemadmodum et alias loca, ubicumque feliciter quippiam eveniflet, coronari fuisse solita, addita ara et re div ina, floribus etiam et unguentis, ex eodem habemus, ubi de loco, in quo thesaurus inventus et Dione. ubi de loco, in quo Domitianus Paridem histrionem interfecit. Imit atione aliqua Sanctorum Vet. Test. Ita enim de lacobo legimus Gen c. 28. v. 16. et seqq. Quum it aqua evigilavet Facob a somno suo, dixit, certe est Fehov a in hoc loco--Postea ductus reverentia dixis, quam reverendus est hic locus! nibil est hic locus, nisi domus Dei--- Et mane surgens---accepit illos lapides, quos disposuerat pro cervicali sibi et disposuit eos in statuam et effudit oleum in summitatem eius etc. De locis in Theatris Ludisque Vett. diximus alibi, addam verbum de peculiari vocis notione: apud Suet. Aug. c. 54. In Senatu verba facienti dictum est- Contradicerem tibi si locum haberem. Ubi acumen dicti nemini hactenus observatum notans Casaub. obici his verbis Aug. ait, occuparam Remp. sive, quod idem est, omnia in Rep. loca: sicque loci nomen apud Scriptores Rom. passim accipi, ut quoque gr. *xw/ras2], ex Liv. Dione, Lampridio, aliis, docet. Vide etiam infra.
LOCULI
arcae concinne opponuntur, apud Iuv. Sat. 1. l, 1. v. 89. —— Neque enim Loculis eomit antibus iturAd casum tabulae, posita sed luditur arca. Arca enim stataria fuit, Loculi mobiles et gestatorii, quos videtur apud Rom. tractavisse quispiam e grege min istrorum. Paterfamilias apud Scaevolam leg. 23. de pecul. Leg. testam ente codicillisve servos manumisit, et peculia legavit: et de Stiche ita cavit, Stichum servum meum liberum esse volo eigise volo dari decem aureos, et quidquid ex ratione Loculorum meorum babet: Ad quem morem collineavit Interpres Ioh. Euangelistae c. 12. v. 6. Dixit autem boc (Iudas) non quod pauperum ipsi cura esset, sed quia furerat, et Marsupium habebat et es, quae mittebantur, portabat. Et apposite ad Iuv. scribit Ascon. in 2. Verr. Unde quia maior summa est pecuniae publicae, quam privatae, ut pro censis P. R. aerarium dicitur, pro Loculis et Arca thesauri etc. Par ministerium illius fuit. quicrumenam, et eius qui marsu pium gesiabat, ad nutum domini, vide A. Gell. l. 20. c. 1. et Plaut. Menaechmis Act. 2. Sc. l. v. 40. ubi sosicles ad Mesienionem servum: Ego isthuc cavebo: cedo dum mihi huc marsupium, Obsirmabantur autem hi Loculi clavibus, teste Ulpiano l. 52. ff. de legat. 3. quandoque tamen nil nisi claves servabant. Plin. l. 14. c. 13. Fabius Pictor in Annalibus suis scripsit: Matronam, quod Loculos, in quibus erant claves vinariae cellae, resignavisset, a suis inedia mori coactam. Vide Laur. Pignor Comm. de serv. materiam quod atriner, eboreorum ligneorumque meminit mart. l. 14. Apoph. Epigr. 12. et quidem de illis sic ait, cuius Epigraphe Loculi Eburnei. Hos nisi de flava loculos implere monetaNon decet, argentum vilia ligna ferant. De istis, Idem ibid. Epigr. 13. in Xeniis cuius Epigraphe Loculi lign ei. Si quid adbuc superest in nostri faece locelli,Munus erit: nibil est, ipse locellus erit. Cuiusmodi scriniola ex ebore, testudine, auro, qrgento etc. ad pecuniam et keimh/lia] custotlienda, hodicque fieri consuevere. Sed et frequenter de mortuorum corporibus Loculi usurpantur, qui a Sepulchris et Urnis sic distinguuntur, ut sepulchra fuerint olim arcuatae quae dam concamerationes, in quibus plurimi Loculi, quorum quilibet aliquoturnas ut plurimum continebat. Quam in rem vide Georg. Fabric. Roma c. 2. Ubi inter alia, Testatur, alt, Cyriacus Anconitanus, se Patris in Achaia, in aede S. Andreae, antrum subterraneum ex integro solidoque lapide, vidisse, miro artisicio fabricatum, in quod per gradus 16. descensus fuerit, quodque sub isna testudine ad tetragonos parietes habiserit Loculos 14. in quibus singulis bina aut ternae nrnae funerales fiserint locatae: ex quibus testimeniis non multo diversam Graecorum et romanorum, ut diximus, urnas componendi rationem fuisse est perspicuum. Et certe apud Graecos, ossa crematorum, postquam aqua in xu/trais2] allata, a feminis, quae *e)gxutri/triai] dictae, abluta et inuncta unguentis atque adipe porcae fuissent, puro involuta liteo, reposita sunt in Loculo, quem illi mod qh/khn], modo puelo\n], modo s1oro\n] dixere. Il. y]. *w(s2 de\ kai\ o)/stea nw=in o(mh= s1oro\s2 a)mfikalu/ptoi.] Urna, qua in Loculis condebantur, Lycophroni krwsso\s2], quasi crater. Moscho krwsso\s2 xru/s1eios2], Plutarch. li/qinos2 s1oro\s2], utpote ex auro vel lapide, plerun que tamen ex ligno, et quidem cedro in primis fuit. Unde cedrus pro tumulo, Eurip. Alcest. v. 365. Athenienses autem plerumque in Loculis singulis singulas urnasvel potius in singulis urnis singulorum hominum ossa posuerunt, cum Megarenses plerumque quaternorum, ut ait Paus. reconderent. Vide Franc. Rossaeum Arch. Attic. l. 5. c. 29. Nec multum alia loculorum apud Hebraeos tatio. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 6. c. 5. et hic passim, inprimis ubi de Sepulchris, item Tumulis. Sed et Loculus, pro feretro, s. sacrophago nonn unquam. Vide has voces: de Loculis ver o librorum in Bibliothecis, infra in voce Nidus.
LOCUSTAE
Hebr. chagabim] dictae; quia, cum turmatim volant, Solis lumini velum videntur obtendere, ab Arab. chagaba, quod velare est, Imo non Solem tantum multitudine sua obumbrant, sed et Lunam, cum noctu volant, mortalium visui subducunt, Ioël. c. 2. v. 10. Tam longa enim quandoque serie feruntur, ut in Europa non raro tria. in Africa duodecim interdummiliaria pateant, Cadamustus Nevigation. c. 13. Quarum pron sonitus, curruum in star, ad sextum milliare auditur, Remigius Altissiodor. in Foël. Hinc merito formidabiles, ino penitus inexpugnabiles, qua incubuerint. Thcodoret. ad Foëlis loc. *ou)k a)po/xrh], inquit, tw= peribo/lwn to\ u(/yos2 e)mpodw\n th=| tou/twn ei)s1o/dw| gene/sqai. *a)lla\ r(adi/ws2 me\n u(perbh/s1ontai ta\ teu/xh) kle/ptais2 de\ paraplhs1i/ws2 dia\ quri/dwn ei)s2 ta\s2 o)iki/as2 ei)s1eleu/s1ontai. *kai\ tou=to de\ ou) mo/non u(po\ polemi/wn, a)lla\ kai\ u(po\ a)xri/dwn gegennhme/non polla/kis2 e)qeas1a/meqa) ou) peto/menai ga\r mo/non, a)lla\ kai\ kata\ tw= teuxw=n a)ne/rpous1ai, dia\ tw= fwtagw/gwn ei)s2 nou\s2 o)i/kous2 ei)s1i/as1i], Nen sufficit murorum altitudo, ad illorum (hostium) ingressum prohibendum. Muros enim facile transcendent: et furum instar, per senestr as in domos ingredientur. Quod non solum ab hostibus, sedetiam a locustis saepe factum vidimus. Non enim solum volandok, sed et ad muros irrependo, per fenestras in domos penetrant. Unde magna ab illis saepe agris hominibusque damna, ut quae non morsu solo nocent, sed et contactu adurunt. Imo mortuae non raro vivis nocentiores, cum tetro et virosoaërem odore inficientes gravissimam multoties excitant luem, adeoque hominum myriades plures paucis diebus, quam diuturna aliquando bella, interimunt. Quo motus Scriptor Arabs Damir, Nullum esse animal perniciosius, pronuntiat etc. Interim et his suus quo que usus est, quem cum alii multis explicent, sussiciat pauca de esu carum adiungere, qui non paucis gentibus olim hodieque familiaris est. De Iohanne Baptista res notissima, ex Marc c. 3. v. 4. quem locum alii frustra alio detorquent. Certum enim, Loeustarum esum in iis, quae vel. ad Ort. vel ad Austr. sunt, regionibus fuisse receptissimum, quae Hier. in Fovin. verba sunt l. 2. c. 6. Sic. ab Alex. aevo, inter Aethiopum populos, Graecia descripsit Acridophagos, a Locustarum esu sic dictos, de quibus vide Agatharchid l. 5. c. 27. Diod. Sic. l. 3. et Artemidor. apud Strab. l. 17. p. 830. De Mautitaniae accolis, Ide m haber Solin. de Parthis, Plin. l. 11. c. 29. de Nasamonibus, Eustrath. in Dion. de Libybus. Dioscorides et Porphyrius, quorum hic de abstim. a carne l. 1. exercitui, in Libya inedia laboranti, Locustarum nubes se ostendisse tradit. Sed et in ipsa Graecia, eund. cibum in usufuisse, discimus ex Aristoph. Acharnensibus Act. 4. Sc. 1. v. 12. ubi Boeotius rusticus, inter venales cibos, quos fert Athen as in forum, aliquid haberese dicit, *tw=n o)rtali\xwn, h)\ tw= tetrapterulli/dwn],Aliquid Gallinarum aut ticadarum. quas tetrapterulli/das2], a quatuor aliis, quibus instructae sunt, vocat. Vide eund. ibid. Sc. 7. Theophylactum in Epp. ubi de rustico, qui, laute se exceptum fuisle iactitans, i)xa/das2 kai\ a)kri/das2], caricaes et locustas, pro obsonio se habuisse refert, Alios. Quatuor autem Locustarum species edules esse voluit Lex, Lev. c. 11. v. 21. et 22. arbe solam, chargol et chagab, dequibus aliique huc spectantibus vide Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. 1. et seqq. adde Aldrovand. Gelner. Voss. de Idol. l. 4. c. 65. et seqq. uti de Locusta pisce c. 10. et 17. 19. et 33. etc. A locustis fugatis *kornopi/wna] cognominatum Herculem diximus in voce Insecta. vide quoque infra aliquid in Septentrionalis.
LODADID_s._LOTHADID
civ. tribus Beniamin. Esr. c. 2. v. 33. Nehem c. 7. v. 37.
LOQUI_inter_Sacra
vetitum olim: Itaque Plin. l. 28. c. 2. ne quid verborum praetereatur, aut praeposterum dicatur, de scripio praeire aliquem, rursusque alium custodem dari, qui attendat, alium vero praeponi, qui favere linguis iubeat: tibicinem canere, ne quid aliud audiatur: ubi plura de superstitione Vett. Circa haec. Lavernae inprimis Sacra et precessilentio fieri consuevisse vidimus supra, ubi de ea. Sed nec dum agerentur sollennia Ludorum Sacrorum, temere quidquam loqui licuisse docet C. Paschal. Coron. l. 6. c. 9. Vide hic passim, inprimis ubi de Formula vet. Favere linguis, ut et de Silentio sacro. Ceterum Loquela, rationis flumen Democrito et Epicuro; ut enim a fonte flumen, sic a rationis conceptu oratio, ratione quasi stillante in linguam, ut ea plectri instar, aera percutiens, voces efformet conceptuum, qui a ratione sunt, sinificativas Unde merito Sexti Empircii canes, gallinas et similes animantes loqui asserentis opinio exsibilatur nobile Medico patav. de Aquapendente Sed nec ipsis psittacis, picis, corvis, humanum imitantibus sermonem, fermo tribuendus. Nec asina Bileami Num c. 22. v. 21, 27, 28, 29, 30, et 33. proprie locuta est. sed Angelus in eius ore vocem formavit: quod etiam de serpente, qui parentes primos decepit, dici potest, per quem Satanas loquebatur; uti et anis bovisque Loquentium prodigio, apud Plin. l. 8. c. 41. et 45. Quod vero cani Simonis Magi, tauro Rhodio Iovi sacrato, pico Matieno, columbis Dodonaeis, equo Xantho, Argo navi, ulmo Gymnosophistarum, Causo flumint, sermonem humanum itidem tribuere Gentiles ceteris ipsorum commentis accedit. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 44. Fit autem loquelae hunc in modum: Aer e pulmonibus sursum expressus, et per la/rutga] sive asper am arteriam ad palatum delatus, lingua, dentibus et labiis sic flectitur, et concinnatur, ut moderatione ea fiat vox articulata, quam loquelam dicimus. ubi plura hanc in rem, inprimis de divisione literarum apud Hebraeos, ratione quintuplicis huius instrumenri, in gutturales, palati, linguae, dentium et labiorum. Vide quoque Lactant. de Ira Dei c. 10. et hic passim.
LORICA
inventum Midiae Messenii, Plin. l. 7. c. 56. Tib. Donato describitur his verbis, ad Virg. Aen. l. 11. v. 770. —— Quem pellis ahenisIn plumam squamis, auro conserta tegebat. Et tetigit, inquit, sepciem, et quomodo facta esset lorica, ostendit. Pelle fuerat tectus ornata ahenis squamis et auro fulgentibus. Squama est proprie serpentis et piscis --- et ordinibus digesta est et viarum plurimarum impressione distincta. Quidquid igitur in hanc similitudinem subtilitatis artisicium fingit, squama dicitur. Haec fit ex minutis laminis invicem se retinentibus, quae speciem faciant squamae et sint tali digestione compositae, ut est in avibus pluma, ubi cum una alter am premit, nascitur in aspectu gratia et animum compositio ipsa delectat et pascit. Ad eundem locum Serv. loricas fuisse indicat, operimenta, quae linteo ferreis Laminis, in modum plumae, adnexuerant. Additque, pluma est in armatura, ubi lamina in laminam se indit. Nunc autem pro linteo pellem posuit, et aeneas squamas, aeneas laminas intelligimus, Vide quoqu ad Statti Theb. l. 11. v. 543. Qua male tam plumis imus tegit inguina thorax. Hadr. Turnebum Advers. l. 11. c. 25. Lips. de Mil. Rom l. 3. c. 6. etc. Idem Star. alibi subtegmen durum, vocat corium, quod loricae suberat et corpus tegebat intra illam: illud nim. corium crudum, quod pectorale Veteribus fuisse, dicit Varro, et nos supra ubi de Corio crudo. Qui vero hoc operimento tectus erat, sive homo, sive equus, cataphractum vocat Serv. ubi supra. Vide quoque in hac voce, ut et ubi de Clibanariis, item halebergiis. Atque hactenus Loricae ferreae: quales in sacris Timomachi, apud Lacones, praemia fuisse, diximus supra in voce Hyacinthus: uti infra de subulis, quibus defectus earum tentabautur, dicemus aliquid in Subula: et de theca ex corio bubulo, qua tegebantur in voce Zaba. Plerique vero militum non habebant Loricas hamatas, sed partem aeris, aut ferri procusam, quae summum pectus regeret, ima ventris satis scuto muniente, uti docet Lips. de Mil. Rom. Sed et Linteae erant. Suet. Galba, 3. 19. Loriam tamen induit linteam, quamquam haud dissimulans, parum adversus tot mucrones profuturam. Cuiusmodi loricis pro thoracibus Vett. usos esse, iam supra diximus, ubi de Linteis libris. Fiebant autem opera atque artificio Coactiliorum et *pilopoiw=n], qui linum aceto vel austero vino, cui sal adiectum, probe macerabant; deinde ita cogebant, ut soliditatem ac crassitiem lintei octies decies aut saepius in se complicati haberet. Sic Conradum Imp. sine scuto dimicantem, pro lorica textum quoddam e lino factum adeo firmum adversus ictus habuisse, ut penetrati a nullo telo posset, refert Nicetas Acominatus Rer. Isaaci Angeli l. 1. etc. VIde Lazium de Rep. Rom l. 8. c. 16. Torrentium ad Galbam Suet. c. 19. Lips. d. l. Dausqueum ad Sill Ital. Pun. Bell. l. 3. v. 270. Villiomanum Adv. Titium l. 2. c. 19. Ferrar. de Re Vest. Casaub. ad haec C. Nep. in Iphicrate c. 1. Idem et pro ferreis atque aeneis loricis linteas dedit, et supra Lintei: adde eund. Casaub. ad Suet. d. l. et plura de Loricis ferreis Vett. apud praefat. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 12. v. 774. ———— tunc qua subtemine duroMultiplicem tenues iterant thoraca catenae,Incidit. —— aliquid etiam infra in voce Trilix. Hinc Loricatus, cogn. Dominici, inter suos pro Sancto habiti, a lorica ferrea, quam per Annos 15. ad carnem detulisse dicitur, ut videre est apud Ptr. Damian. in Vita illius et in Epistolis non semel. Sed et in genere Loricati dicuntur in Communione Rom. Monachi sevetioris vitae, qui pro mortificatione, ut aiunt loricam ferream, super cute nuda, iugiter induere consuevere, de quibus vide Auctores laudatos C. du Fresne in Gloss. uti de alio Loricae genere, in oppugnandis urbibus adhibito, infra in voce Oppugnatio RAtionem nominis infra itidem habes, in voce Pellis, it. Thorax. Non a loris, e quibus primitus fiebant, Varr.
LOT
fil. Haran. Gen c. 11. v. 27. etc. 14. v. 12. et 16. quem di/kaion] vocat D. Petrus 2. Ep. c. 2. v. 7. Vide Ioseph. Antiqq. l. 1. Eius ux. cum intueretur ulterius post eum, statua salis effecta est. Gen c. 19. v. 1, 5, 6, 9, 10, 12, 14, 15, 23, 24, 28, 29, et 36. Graece est sth/lh a(lo/s2]. Hebraice a , unde Nisibis, quae est Nesebis, et Nasebis. Sic interpretatur hoc nomen Philo Byblius, apud Steph. de urbibus. Statuam autem alii cululum, alii columnam vocant. Distat a mari Sodomeo duabus leucis: constatque adhuc cumulus ille, ait Beniamin in Itiner. qui a gregibus aliquando lambendo imminutus, denuo ad pristinam crescit molem. Thargum Hierosolymitanum: Quia ux. Lot erat ex filiabus Sodomae, respeixt post se, ut videret quid tandem eventurum esset domui patris sui: et ecce ipsa stetit (i. e. mansit) columna salis, duratura usque ad tempus illud quo reviviscent Mortui. Hanc suo etiam tempore superfuisse testantur Ioseph. et Clem. Ep. ad Romanos, vide Burchard. et alios qui ibi fuere. Sulp. Severus: Sacr. Hist. l. 1. c. x. Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. Cyprian. —— Et simul illicIn fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum. Tertullian. carmine de Sodoma. —— Ipsa sibi formam sine corpore servansDurat adhuc, numquam pluviis nec diruta ventis.Quin etiam si quis mutilaverit advena formam,Protinus ex sese suggestu vulnera complet. Ceterum ux. Lotd in salem conversa, magno admonuit Sacramento, neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere, uti notat Augustinus. Unde Prud. Hamartigenia v. 735, 740, 760, et 768. Nemo memor Sodomae, quae mundi sorma cremanda est,Ut semel e muris gressum promoverit, orePost tergum verso respectet funera rerum. Incestum hic Lothus cum filiabus suis inscius commisit. Ratio autem, quae filias eius ad hoc facinus commovit, haec a Iosepho refertur: *ai( de\ parqe/noi pa=n h)fanh=sqai to\ a)nqrw/pinon u(polabou=s1ai gen/os, patri\ plhs1ia/zous1i e)pinoh/s1as1ai laqei=n, e)poi/oun de\ tou=to u(p e\r to=u mh\ gen/os e)klipei=n]. Sulp. Seu. Sacr. Hist. l. 1. c. x. Lothi autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt Licitum siquidem arbitratae sunt, quod ab Arabibus vicinis quottidie fieri intelligebant, ut Strabo docet. Sed foedum hoc facinus haudquaquam, quos Chrysostom. facit, excusandum est. Nic. Lloyd. D. Hier. Tom. 1. Ep. 22. p. 63.
LOTHAN
fil. Seit Horraei. Gen c. 36. v. 20.
LOTIO
inter Sacrorum ritus frequens, apud Gentiles, Iudaeos Christianos. Nam et Gentiles Lotiones in Sacris olim habuere cum in peccatorum labe expianda; quae fluminea aqua tolli, stulte et non sine poetarum irrisu, credebant: tum in initiatione et celebrioribus mysteriis peragendis. In non paucis enim Sacris, aquam abhiberi consuevisle, in similitudinem baptismi, discimus ex Augustino de Baptismo c. Donat. l. 6. c. 25. In multis idolorum sacrilegis sacris, bapitzati homines perhibentur. Sic caedem quamprimum corpore abluto expiare quaerebant. Virg. Aen. l. 9. v. 818. Et laetum sociis abluta caede remisit: Turnum nim. Tiberis. Ante quam ablutionem sacrum quid attrectare nefas fuit. Idem Aet. l. 2. v. 717. et seqq. Tu genitor cape Sacra manu, patriosque Penates,Me bello e tanto digressum, et caede recentiAttrectare nefas —— Sed et ante sacra adeunda lavabantur. Homer. —— *thle/maxos de\]*xei=ras2 niya/menos polih=s2 a(lo\s2, e)/nxet) *a)qhn/h|].—— TelemachusqueLotis in ponto manibus sic Pallada adorat. Et Penelope apud eundem ante preces aqua se abluit. Iidem non nisi loti res fructuosas curabant, ut de cura apum loquens firmat Columella l. 9. c. 14. etiam e)pi\ koi/th|] ritu isto defungebantur etc. Hodieque apud eosdem, ut et Mahometanos, lotione nihil frequentius. Verum hae aquae cum divina auctoritate ac promissis carerent, atque extra Dei usurparentur foedus, inutiles ac viduae erant; ut non ineleganter Tertullian. ait l. de Bapt. Sed et de viduis aquis sibi mentiuntur: Non enim maritae, vel ulla spiritus potentia fecundae erant, nec omnino unda ista fuit genitalis. Iudaeorum Lotio s. Baptismus duplex erat; Alter pollutorum, , qui antequam sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant. Et certe communis purificationum ratio et quasi caput consistebat in balneis, Lev. c. 15. v. 16. in quibus aqua viva totum corpus abluebatur: affinisque erat huic Baptismo manuum lotio, quam anxie et superstitiose iam inde ab antiquis temporibus observabant, vide de Pharisaeis Marci c. 7. v. 2. Alter proselytorum, , per quem alienigenae in Iudaeorum Remp. ac Religionem initiabantur: Hi enim, praeter circumcisionem et Sacrificium, Lotione praeterea s. Baptismo, in Iudaeorum sacra transibant olim; hodie vero, ceslantibus sacrificiis, sola Circumcisione ac Bapitsmo, adoptantur. Unde vero ea apud Iudaeos Lotio ortum traxerit, incertum est. Quidam ad Iacobum, familiam suam lustrantem, Gen c. 35. v. 2. alii verosimilius ad Mosem, in deserto, ritum illum referunt, Exodi c. 19. v. 10. et 11. Et edixit Iehova Moschi, ito ad ipsum populum, ut sanctifices eos hodie et cras, et lavent vestimenta sua; ut sint parati in diem tertium. Festum nempe qui baptismi erat. Et omnes in Mosen baptizatos esse nube et mari, Paulo memoratus, 1. Cor. c. 10. v. 2. Hoc certum est, sive ista occasione coeperit, sive postquam Samaritae circumcisionem acceperunt; sive denique post templi excidium, aut serius: Baptismum illum, ad sacrarum lotionum, aut apud Vett. aut in templo deinceps (ubi labri aenei, a Moyse exstructi, loco, mare aeneum, e quo aqua e duodecim siphonibus s. mammis promanabar. ut inde Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi lavare possent, Salomo struxit) usitatarum, exemplum, primum fuisle usurpatum. Peragebatur haec lustratio statim a circumcisione, mox ubi dolores eius interquieverant. Praemittebatur autem examen sollenne; dumque novus fidei candidatus abluebatur, religionis praelegabantur articuli; interimque ipse mergebatur, adstante Sapientum Triumviratu. Eodem ritu et liberi eius lustrabantur, atque universa fam. etiam qui sequioris sexus erant: quod si parentes praemortui forent, locum eorum tres isti e Sapientum Collegio, qui baptismis praeerant, implebant; atque iis quasi testibus illi initiabantur. Hi itaque sic expiati cum essent, in Iudaicae gentis nomen ac decus veniebant; atque, exuta peregrinitate et pristina consanguinitate obliterata, novorum quasi natalium ius accipiebant ac deinceps pro Iudaeis ac Dei domesticis habebantur. Unde posteros eorum rursum tingi et novo baptismo inaugurari fas non erat, quippe qui pro veris Israelitis censebantur. Atque hunc Iudaeorum baptismum, qui humanus ac Ecclesiasticus duntaxat ritus erat, CHRISTUS, ex eorum sententia, qui iam tum illum obinuisle censent, consecravit, et reiecta circumcisione, novae Eccl. Sacramentum esse iussit, ita ut, sicut olim per circumcisionem et baptismum, ita nunc per hunc solum Deo liberi nascantur. Primus vero hunc usurpavit Ioh. ab eo ritu Baptista dictus, non sine auctoritate Dei ac iussu, Lucae c. 3. v. 2. Ioh. c. 1. v. 33. et Matth c. 21. v. 25. Sed de hac Christianorum Lotione, Theologos consule; plura hanc in rem vide apud Franc. Burmann. Synops. Theolog. tom. I. l. 4. c. 22. et tom. II. l. 7. c. 6. §. 3. et seqq. Vide quoque infra, Lustratio.
LOTIO_Manuum
apud Hebraeos, anxie ac superstitiose iam inde ab antiquis temporibus, uti diximus, observata est. Hinc Pharisaei et quidam ex Scribis, quum vidislent quosdam ex discipulis Iesu, Marci c. 7. v. 2. pollutis manibus, i. e. illotis edere panem, conquesti sunt. Quo pacto autem ab his ritus is peragi consueverit, sequitur v. 3. (*oi( ga\r *fari???ai=oi kai\ pa/ntes2 oi( *i)oudai=oi, e)a\n mh\ pugmh= ni*ywntai ta\s2 xei=ras2, ouk e)sqi/ous1i, kratou=ntes2 th\n para/dos1in tw= pres1bute/rwn], Nam Pharisaei, imo omnes Iudaei, nisi pugno laverint manus, non edunt, tenentes traditionem Seniorum. Ubi pugmh=|] theophylactus interpretatur, ad cubitum usque: quasi cubitaliter dicas. Sed pugmh\] neque ph=xun] declarat, i. e. cubitum (nisi pro cubiti mensura, eaque decurtata, accipias: quamvis aliter scribat Erasmus) neque a)gkw=na] i. e. ipsam lacerti iuncturam, ubi os exterius eminet, quod nonnulli volunt ab Hyppocrate ku/biton] vocari. Neque huius ritus ac consuetudinis ulla apud alios scriptores fit mentio. Proin simplicem Graeci vocabuli significationem sequutus est Beza, reddens, pugno; ex quo intelligamus summo studio affectatas fuisle ablutiones istas a Iudaeis, ut facere solent, qui manui manum affricant, et pugnum alterius palmae interunt. Quod quam bene conveniat, constat ex iis, quae Munsterus his de rebus annotavit in Deut c. 8. ex Centum Benedict. Libro Tradunt, inquit, manus primum abluendas et tergendas: alioqui panis qui comeditur, immundus iudicatur. Et mox, Fundenda est aqua tribus vicibus super manus: in prima fusione sunt digiti sursum lavandi, in posterioribus lavandi. Manus simul sunt lavandae, non una post alteram. Denque opus est, ut in ablatione manuum sinistra tamquam famula subserviat dextrae etc. De manuum Lotine a Pilato usurpata, in Hist. Euang. cuius mentio Matthaei c. 27. v. 24. paulo difficilior quaestio est, an ex consuetudine aliqua Gentium, an Iudaeorum illa orta sit? Orignees in locum praecise negat, tale quid apud Rom. fuisse factitatum. Proferunt tamen Viri doctissimi e Graecis Latinisque scriptoribus, lotiones, ut ipsi existimant non dissimiles. Sed aliud est lavare post admislum crimen, ad expiationem peccati: quo fine institutos apud Vett. fuisse kaqarmou\s2] et perir)r(antis1mou\s2], purgationes et aquae lustralis aspersiones, nemo ignorat. Aliud ante crimen, ad testificationem innocentiae, quod hic fecit Pilatus. Itaque Baron. contendit, Pilatum ex cerimoniis Iudaeorum mutuatum esse exemplum; et affert locum Mosis e Deut c. 21. qui tamen a facto Pilati toto genere est diversus. Alia ex Historia et scriptis Iudaeorum proferri possent, quae magis ad rem facerent. Narrat Aristeas, vetustissimus scriptor, LXX. Seniores, qui vertendis libris sacris Alexandriae operam posuerunt, solitos; priusquam ad lectionem sese accingerent manus lavare: cuius rei causam cum ab iis nonnulli requisivissent, die???a/foun], ait Aristeas, o(/ti martu/rio/n e)sti to=u mhde\n ei)rga/sqai kako/n], declarabant signum esse, nihil a se mali fuisse admissum. Neque alienum est, quod in libris magistrorum legimus, solita Defunctorum cadavera a pollinctoribus calida lavari vel ad acquirendam, vel ad testandam innocentiam, quando actae vitae ratio erit reddenda; ut similia omittam. At valde mirum, videatur, Pilatum, hominem Rom. instituro Iudaico eo potissimum tempore esse usum, quo videbat, se a sceleratissimis Pontificibus, Sacerdotibus et furente populo Iudaico, ad scelus patrandum adigi, quod ipse horrebat. Vera igitur ratio facti aliunde arceslenda, quam commode forte suggerit Nicolaus Cabasilas in Expos. Liturgiae, docens, Veteribus in more fuisse positum, ut sensa animi non verbis solum, sed etiam factis delcararent; qua de re et Plutarch. alicubi dislerentem habemus, et Casaub. Comm. Polybian. multis exemplis hunc morem ex Historia Graeca et Latina illustravit Illustre exemplum, Actor. c. 21. v. 10. in Agabo, pedes ac manus sibi vinciente. Quemadmodum autem communis hic mos fuit olim gentibus; sic facta, quae adiciebantur ad verba, erant communia. Quare Pilatus morem lavandi, ad delcarandam suam innocentiam, non magis sumpsit a Iudaeis, quam formulam, qua usus est, cum protestaretur de innocentia sua, Matth c. 27. v. 24. Innocens ego sum a sanguine iusti huius; sumpsit ex Historia Susannae ubi non dissimilem usurpat Daniel ille: Mundus ego sum a sanguine huius, etc. Isaac. Casaub. Exercit. XVI. ad Ann. Eccl. Baron. n. 89. Christiani postmodum, antequam ad preces accederent, manus lavare consuevere; quem in usum in templorum atriis suos *louth=ras2], labra, habuerunt, quos puteos alii, alii cisternas dixere, vide de hoc ritu Cl. Suicer. Observ. c. 6. p. 153. et Thes. Eccl. in vocibus *eu)xh\] et *louth\r]. De Lotione pedum, tum uti communis ritus fuit circa peregre ad venientes, tum uti sacer, a Christo peractus, Ioh. c. 14. Vide supra in voce Hospites; item A. Rivet. Castig. Notar. in Ep. ad Balsac. ubi et de Lotione pedum quotannis feria quinta maioris, ut vocant, Hebdomadae, tredecim pauperibus, a Pontifice Rom. administrari solita aliquid: prolixius vero in Sacr. Cerimon. l. 2. s. 2. porro Cl. Suicer. iterum in voce *nipth\r], ubi de Graecorum more, Christum quotannis feria V. ante Pascha imitantium: ut et plura hanc in rem hic passim, in primis ubi de Balneis, Baptismo, et Lavandi ritu, it. in voce Mandator. Addam saltem, sicut ituros cubitum, ita et laturos, annulos ponere consuevisse: quod non factum in Charino notat Mart. l. 11. Epigr. 60. cuius Epigtaphe de Charino. Senos Charinus omnibus digitis gerit,Nec Nocte ponit annulos,Nec cum lavatur: causa quae sit, quaeritis?Dactylitoecam non habet. Terent. Eunucho Act. 3. Sc. 5. v. 45. Heaut. Act. 4. Sc. 1. v. 42. Ea lavatum dum it, servandum mihi dedit annulum. Nec omittendum lepidum Alphonsi Siciliae Regis hac in re factum, de quo Fulgosus ac Egnatius l. 4. c. 8. ita: Alphonsus Senior Siciliae Rex, annulos ingentis pretii in digitis gestare consueverat, et ne lavandis manibus gemmis officeret, loturus annulis digitos exuebat, servandosque Ministris, qui opportunius se offerrent, solebat dare. Cuidam igitur semel cum annulos tradidsset, qui oblitum Regem arbitrabatur et propterea in suum usum verterat, Alphonsus rem dissimulavit atque pro eis alios annulos induit, consuetumque morem servavit. Itaque post aliquot dies loturo Alphonso cum idem adstaret, qui primos habuerat et non restituerat, manum porrexit tamquam a Rege annulos, ut antea egerat, accepturus; Alphonsus autem retracta ad se manu, in aurem submissa voce ei dixit: Hos servandos tibi dabo, si prius, quos iam dedi, restitueris. Quam vocem liberali certe Rege humanoque et animo ingenti praedito dignam ac aeternis literarum celebrandam encomiis, uterque Scriptor praedicat, Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 22.
LUCERNA_al._LYCHNUS_LATERNA_LAMPAS_CANDELA_STILBA
etc. Gr. *fw=s2, lu/xnos, lampth\r, lampa\s2, luxnou=xos], etc. quae tamen accuratius pensculata, non levediscrimen admittunt. Et quidem Laterna proprievas est, intra quod lux veluti latet, clausas. lamina cornea, s. tenui pelle, s. tela linea, s. charta: Lucerna vero vas appellatur, in quo sine regmine velamentove lux immediate visitur effulgere, deque selumen effundere potinus in circumfluum aerem. Utriusque genus *lampth/r] est, quam vo cem modo de Laterna, modo de Lucerna, usurpatam reperies. Lampades potro et piceae Tedoe Luciferorum sunt, sl. Lampodophortorum, de quibus supra. Obeliscolychnium, militate instrumentum est, memoratum Theopompo Comico in Pace. Quae ex cera, aut sevo, propre Cadeloe vocantur: Stilba, Species Lucernae est, quae supra candelabrum poni solet, ut ex Phoenissis Aristophanis Iul. Pollux l. 10. declarat: qualibus ex orichalco Studiosos liter arum uti solere, ait Gyraldus Systagm. 9. Ita Licetus. Casaub. de ea resic, ad Suet. Iul. Caes. c. 37. Olim candelis sebaceis soli pauperes utebantur: reliqui facibus vel lucernis: bas Graeci lu/xnous2] vocant: luxnou=xos] autem est instru mentum, cui lucerna aptatur — pro quo milites Groeci ferebant obeliscolychnium etc. Vide quoque infra Lychnus. Et quidem usum Lucernoe primiomnium invenisse Aegyptii leguntur, Polyd. Virg. l. 2. c. 19. de Invent. rer- ex Clem. Alexandrino l. 1. Strom. et Euseb. Pamphilo de Proep. Euang. l. 10. c. 2. Quod indigitaturus Caesar Hadrianus in nummo suo aspidem (Aegypti symbolum, Pharus enim Alexandriae earum admodum ferax est) posuit cum Lucerna in capite. Hinc apud unos Aegyptios festum Lucernarum institutum est, tota regione celeberrimum, de quo vide Herod. in Euter. c. 62. ubi tamen veram festi rationem muslat, quae fuit, quod nocte illa, Exod c. 12. v. 29. et seqq. qua Deus omne primogenitum in Aegypto percussit. cuncti Aegyptii Lucernas accenderunt, surgentes ad lugendum mortuos suos primogenitos et ad urgendos Hebraeos, ut exirent: in cuius rei gratiam, ne peiorem plagam aliquando paterentur, festum id Accensionis Lucernarum Graece th=s *luxnokai+/hs2], in tota Aegypto celebrandum statuerunt. Et antiquitus quidem, ipsi Principes Lucernarum elegantiam non dedignati, et Reges quoque in earum fabrica occupati gavisi sunt. Plutarch. evim relatu in Demetrio, Macedonum Rex Aeropus, ubi vocabat, subtiles mensulas et Lucernulas, fabricando tempus traducebat. Suntque hae, quae manibus Regum fabricabantur, et artisicio pulchrae, et perantiquae, ut puta sebaceis ac cereis candelis, quarum auctor ignoratur, Polyd. Virg. de Inv. Rer. l. 3. c. ult. vetustiores, ac oleariae; post has enim demum ex sevo et cera candelae, quarum usus tamen perantiquus est, confici coepere. Materia argilla, vitrum, metalla omnis generis: Figura non minus varia. Namque illatum aliquae visuntur spharticae, oblongae aliquae, quaedam tiangulates, nonnllae quadraugulum referunt, et ad arbitrium Auctoris aliae alias formas repraesentant. Praeterea earum multae uncium ellychnium habuerunt, aliae duo, nonnullae plura. Vatiae quoque ab Artificeimagines iis insculptae deprehendunt: ut et nomina in seripta cum eorum, in quorum honorem ac usum factae erant. tum Artificum, qui hoc modo famae suae litare non omiserunt. Perpetuae inptimis Lucernae quarum veritatem fuse probat Licetus, et de quibus aliquid infra, celebres fuerunt. Has fortuito experimento, forte circa Aeneae aevum, inventas credunt Eruditi, an ab iisdem Aegyptiis, apud quos cum philosophia et omnis disciplina floruerit olim prababile satisesta, parandae illos Lucernoe perennis artem habuisse, communicasseque cum Principibus aliatum gentium, Constitit autem illa in cognitione materiae, inflammabilis ab igue; quae duplici substantiae innitebatur, ellychnio sc. ac liquori, quorum alterum absque altero esse poterat, et proin duum generum Lucernoe hae fuere. Namque caphura, naphtha, olea lateritia et huiusmodi alia pleraque in oleorum ac bituminum censu, sola ignem absque ellychnii ullius ope rapiunt, raptumque pertinaciter retinent: Contra examianto, asbesto charystiove lapide; ex villis Salamandrae; ex alumine Scariolae, ex Magnesia aliisque multis, parati olim potuit ellychnium diutissime falammae in Lucerna sustinendae aputm, vide supra in voce Linum. Illas vero non uno in loco posuere antiqui: Namque ardebant in templis, intra muro ante numinis imaginem occultae, sub terta et ad aram et intra sepulchrum: Inprimis in his, iuxta cinerum ollas ac Defunctorum ossa, quod in Animae immotalitatis signum, quam ignea repraesentari specie notum, factum esse videtur. Unde Foxius, Aegyptit, inquit, vitam Lucerna significantes, occasionem veteribus deaere, ponendi Lucernas perpetuas in sepulchris, ibi, cum cadaveribus, Animas immortales morari semper innuentes. Addi potest, factum id in signum nobilitatis familiae, in talium enim solum tumulis Lucernoe ardentes vel etiam exstinctae comperiuntur. Sed de his plura vide apud Fottunium Licet. Opere insigni de reconditis antiquorum Lucernis: uti de more in publica laetitia ianuis vel fenestris lucernas appendendi, infra ubi de Luminum festo et Naali die. Utde communium Lucernarum usu pauca addam, eae domi forisque adhibebantur, ut videbimus infra, uhi de Lychnuchis Vett. Et Per noctes studiis eruditorum inservidbant, unde horum Praeses Minerva Lucernarum modulatrix Arnob. dicta l. 4. Numquid aliquando anobis conscriptum est, Mincrvam luminis Ministram et Lucernarum Modulatricem: Alludenti ad Homeri figmentum, qui praelucentem inducit Ulyssi Minervam. Et Petron Edit. Gons. de Salas p. 16. Edit. Bosch. c. 30. ubi cuiusque Daemonis Gentilibus culti officium, ut derideat, proponit in Epigr. cuius fragmenta Gnomologus aliquis conservavit, lucernas Pallladis ptoprias facit, —— Natat obrutus omniNeptunus demersus apua; Pallasque lucernasVindiat. —— Sed et Lucerna coniugalis, quam pronuba, accepta una ex facibusillisquinque, Sponsae praeferri solitis, in thalamo accendebat, facibus ilico exstinctis, totam ardebat noctem, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 3. c. 101. Imosoliti Vett. communiter pernoctibuslucernis uti, ut discimus ex Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 39. cuius epigraphe Lucerna Cubicularia, Dulcis conscia lectuli lucerna,Quidquid, vis facias licet, tacebo. Unde testimonium a lucerna, contra Megapenthem, exigi videmus apud Lucian. *kata/pl]. Nec omittendum, lucerna a Graecis accepisse frugales Rom. longe post candelarum usum, uti indigitatidem Epigr. 43. cuius Epigraphe Candelabrum Corinthium, Nomina cadelae nobis antiqua dederunt:Non norat parcos uncta Lucerna patres etc. De usu Lucernarum in Sacris Vet. Test. alibi, aliquid infra in voce Lychnuchus. In Eccl. Rom. Lucernoe, inter ministeria sacta, occurunt in variis Chartis, apud C. du Fresne, in Gloss. Hinc Lucernales Psalmi, in eadem Communione Rom. Vesperae dicuntur, Macro: item Hora Lucernaria, Flordoardo in Hist. Rom l. 4. c. 43. et Lucernarioe simpliciter, in Regulis Monasticis; Lucernarium quoque, Balsamoni in can. 91. Synodi VI. luxniko\n] Palladio in Hist. Lausiaca c. 38. luxnayi/a], Lucerarum accensio, in Gloss. Gr. Lat. etc. Ita autem Officium hoc vespertinarum precum appellatur, quod vespere occaso Sole, cum Lucernoe accenduntur, peragi soleat. Hinc et Prud. cum hymnos pro singulis horis canonicis composuisset, quintum Vesperarum ad accensionem Lucernae nominavit. In ritu Ambrosiano non ipsae vesperae, sed resoponsorium, quod cantiru ad vesperas, Lucernarium appellari, adnotat Dom. Macer in hac voce, vide quoque illum in voce Lucernarium. Iu Eccl. Graeca septem ponit e)uxa\s2 to=u luxnikou=], preces lucernarii, Euchologium p. 10. et seqq. apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *luxniko\n], qui et duplicis *e(sperinou=], bespertini hymni, parvi viz. qui ante occasum solis, et magni, qui paulo post ccasum, in eadem Eccl. et quidem extra templum apud Armenos, peragi consueverit, meminit in voce *e(sperino/s2]. Apud Gentiles Lucernae trigonae, Diis Manibus; tetragonae, 4. Elementorum Geniis. heptamyxae, 7. Planetis; duodecim lychnis instructae, XII. Zodiaci signorum Geniis; 365. lychnis ardentes, Soli etc. fuere olim ab horum cultoribus superstitiosis accensae. Sic de Tatentinis Athen. refert, eorum Curiam tot lychnis ardentibus, quor in Anno dies sunt, instrui fuisse solitam, l. 15. Vide Athan. Kircher. in Oedipo. In eiusdem museo assetvatur Lucerna Magica, instrumentum sc. quo, ope unius aut plutium lentium crystallinatum superficies, quibuscumque tandem diaphanis tamen coloribus, figuris aut imaginibus imbuuntur: quae tubo Opticae lentis prius probe instructo, lumine Lucernae accensae, intra obscuri cubiculi candidum parietem aut expansum lintenm, ita ad vivum una cum coloribus proiciuntur, ut omnes spectatores in admirationem rapiantur. Cuius inventi gloriam Athan. Kircher. deberi docet Georg. de Sepib. in Collegii Rom. S. I. Museo p. 40. Vide quoque Kircheri ipsius Artem Magnam Lucis et Umbrae, edit. ult. p. 768. Item Lucerna Mirifica, instrumentum sc. quo lucis radius adeo intenditur, ut non in tenebris solum, verum etiam in meridiana luce, eousque lumen evibret, radios suos spargendo, ut prae splendoris extuberantia, vix liceat inoffenso occlo eius fulgorem intueri. Quod artificium provenit ex segmento crystallini globi, cui retro positum lumen, et lucernarum more ex omni alia parte opacatum, tantum luminis fundit, ut Solem orientem credere possis atque adeo ad 200. pedes in tenebris minuto quam vis charactere scripta, legere, vide georg. de Sepib. in Colleg. Rom. S. I. Museo p. cit. etc. Sed et Lucerna piscis nomen, inter volatiles pisces, a Plin. l. 9. c. 27. relati; Rondeletio eundem cum hirundine et Salviano, cum milvo, facientibus. Nempe oeulos habet rubescentes; linguam item, palatum, aliaque interioris oris ita rubra ut sandaracham quoque vel cinnabatim vincant: quibus sic partibus lucet, quasi ore teneat prunas. Sed et oculi eo conferunt, quos itidem rube scentes habet. Quosdam sane pisces oculis noctu lucem iaculari, testis idem l. 11. c. 37. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 4. c. 48. ubi de avibus noctu lucentibus, supra, aliquid in voce Bohemica. Lucernarum perennium, hactenus notarum, series, ex Liceto. Antiochiae, quae postmodum Edessa dicta est, imperante Iustiniano, Lucernam repertam esse, quae statim a Christo passo supra portam quandam abdita, 500. Annorum decursu inextincta arserit, et e qua oleum in ignem proximum iniect um Cosrois Persarum Regis copias ad unum omnes consum pserit, memorat ex Cedreno, Franc. Citesius Pictaviensis in l. cui tit. Abstinens Confolentanea, apud Licet. l. 1. c. 7. Ateste, circa A. C. 1500. reperta est urna fictilis, et in ea altera urnula, in qua erat Lucerna adhuc ardens, inter duas ampullas, quarum una erat aurea, altera argentea, purissimo quodam liquore plenas. vide infra im Maximi Olylii Lucerna, Idem l. 1. c. 9. Bononiae, non ita multis ab hinc Annis Lucernas, in antiquissimis sepulchris, ardentes repertas fuisle, idem testatur eiusd. l. c. 18. ubi earum pulchertimas aliquot imagines ex museo Ulyssis Aldrovandi se habere natrat. Callimachus Lucernam, in honorem Minervae fabricasse, in quam oleum infusum non consumptum fuetit, nisi exacto demum Anno, eo quod illi funiculus ex lino Carpasi loco ellychnii eslet, legitur apud Paus. in Attic. Vide Licct. c. 4. Caroli Mag. aetate romae, in sepulchro cuiusdam hominis Ethuici, candela ardens inventa est, quae nec aqua nec vento potuit exstingui: donec lychno perterebrato liquor egressus illam desituit, Alph. Tostatus ex Helinando Chronographo, et Ioh. Aegidio Zamartensi, apud eund. l. 6. c. 46. Cassiodorus, paravisse se nocturnis vigiliis mechanicas Lucernas, conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium; quae humano ministerio cessante, prolixe custodierint uberrimi luminis abundautissimam claritatem: ubi olet pinguedo non defecerit, quamvis flammis ardentibus iugiter totreretur, refert l. de Institutione div. Scriptur. c. 30. apud eund. l. 6. c. 49. Delphica Lucerna Plutatch, in Numa memorata, ignem similiter servavit perennem: qui si forte exstinctus fuerit, ut templo a Medis incenso belloque Mithridatico atque Romanorum civili factum, non aliunde quam ex pura Solis flamma de novo elici solitus est. Istiusmodi Lucerna et Athenis fuit,. Aristonis tyrannide exstincta: utrobique vidnae extra aetatem nuptiarum positae ignem custodientes, non novum adiciebant fomitem, sed ab exrernis solum iniuriis tuebantur, vide evud. l. 1. c. 29. Demostheni quoque sunt, qui Lucernam inextinguibilem eant adscriptum, eo quod ipse apud Plutarch. tam nobilem eius faciat mentionem. Verum an illa apud Demosthenem iugi flamma arserit, incertum est. Idem l. 1. c. 22. Edessae Lucerna celebtis, sub Iustiniano reperta est, vide supra in voce Antiochiae. Ferenti, (3. mill. pass. a Viterbio) ubi Suet. Othonis Imp. progenitores natos esse refert, repertae sunt aliquot lucernae, tem. pore Alex. VI. Pontif. partim in capsulis sepultae, partim in parietibus muro inclusae, quae in aere aperto per aliquot horas ardentes kperdurarunt, adeoque per multa centena et Annorum milia iugiret lumen fundentes latuerunt, Hier. Ruscellius l. de Illustr. Viror. Insignibus stemmatihusque, apud eund. l. 1. c. 8. Hectoris umbra, apud Virg. Aen. l. 2. v. 297. in somnis Aeneam alloquens, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. quam flammam laturus Aeneas tot Annis, per tot maria terrasque, suggerit talem fuisse, quae nullo extrinsecus fomite affundendo indiguerit. Idem l. 1. c. 12. Iovis Ammonis Virg. memoras Aen. l. 4. v. 200. Centum aras posuit: vigilemque sacraverat ignem,Excubias Divum aeternas; Sed inprimis mirabilis Lucernae meminit in eius Fano, Plutarch. de Def. Orac. ex relatione Cleombroti Lacedaem. qui de Lucerna hac perpetuo ardente, narrabat, ex Sacerdotum sermone percepisse: Quovis posteriore Anno minus olei absumi, quam praecedente. Idem l. 1. c. 5. Luciae Caesae Lucerna fictilis, in Gazophylacio Ulyssis Aldrovandi vandi asservata, eidem catalogo inseritur, ab eod. l. 1. c. 3. Merlinus, Magorum sapientissimus, nobile sibi monumentum, et in eo lampadem ad multas Annorum centurias absque fomite novo iugiter ardentem condidisse, canitur, a Lud. Areosto, de quo vide eund. l. praef. c. 27. de Minervae Lucerna Athenis Annum integrum ardente, vide paulo ante, ubi de Callimacho. In Minervae Britannicae aede perpetuos viguisse ignes, docet Iul. Solin. c. 24. quos Lucernas Lampadesve fuisse, ellychniis constantes, quorum materia concreverit in duriorem tophi substantiam, saxeos globulos et duritie et figura aemulantem, iudicat Idem l. 1. c. 7. In Munychia, parte Arheniensium urbis, ad Piraeum sita, in saxo vetusto Minervae Poliadis templum surgere, in quo lucis inextinctae lychnus fuerit, et Virginum domum a Iustino conditam, ubi Palladium ex ebore, Phidiae opus, refert Strabo l. 9. p. 396. Vide Licet. l. 1. c. 31. Mycerinum,, Aegypti Regem, quem Hier. Vecchiettus l. de Temp. aevo, Salomonis socerum fuisse contendit, filiae Obitum perpetua Lucerna, bovi ligneo cadavet in se continenti adstante, illustravisse refert Herod. l. 2. c. 130. et seqq. apud Licet. l. 1. c. 13. In Neside ins in Neapolitano cratere sita, circa A. C. 1550. sepulchro marmoreo civis cuiusdam Rom. recluso, phialam intus repertam esse, in qua Lucerna adhuc ardebat, sed vase vitreo rupto exstincta, refert, Ioh. Baptista Porta l. 12. c. ult. apud Licet. l. 1. c. 10. Olybii s. Maximi Olybii Lucerna, iuxta A teste reperta, vide supra Ateste, inprimis fuit celebris; Collocata fuit illa inter duas ampullas, quarum maior hos versus inscriptos habebat; Plutoni sacrum munus ne attingite fures,Ignotum est vobis hoc quod in orbe latet.Namque elementa gravi clausit digesta laboreVase sub hoc modico Maximus Olybius.Adsit fecundo custos sibi copia cornu,Ne tanti pretium depereat laticis. In minori haec erant: Abite hinc pessimi fures, Vos quid vultis cum vestris oculis emissuiis? Abite hinc vestro cum Mercurio petasato caduceatoque. Donum hoc maximum Maximus Olybius Plutoni sacrum fecit. Idem l. 2. c. 12. Pallantis, omnium celeberrima, circa A. C. 1401. non longe ab urbe Roma in sepulchro, suopra caput Defuncti, cuius corpus Procerum adeo, ut muros Urbis excederet, reperta nec flatu, nec aqua exstingui potuit: sed in fundo perforata, effluxo liquore admirabili, evanuit Martinus Chron. l. 12. c. 67. Phil. Bergomensis in Supplem. Chron. l. 33. Volaterran. l. 33. c. de cael. et terr. progen. etc. apud Licet. l. 1. c. 11. Pioniae, quae modica Mysiae urbs fuit, iuxta Caicum fluv. quoties Pioni, uni ex herculis posteris, qui opp. condidit, incolae sacrificarent, e sepulchro illius fumum exhalasse testatur Paus. in Boeotic. Quod indicium fuisse Lucernae subterraneae, iudicat Licet. l. 1. c. 19. Pisis, aliquot Annis ab incendio templi, inter maioris arae ruinas, inventam esse bitumine plenam et calentem adhuc Lucernam, refert Iac. Mancinus Politianus apud Licet. l. 1. c. 15. in Prytanco, Athenis ignem sem piternum asservatum fuisse, a viduis, docet Plutatch. in Numa: ubi non obscure, innuit, eum in Lucerna exarsisse, quam ab externis iniuriis, citra novi fomitis adiectionem, mulieres illae cust odierint. Idem l. 1. c. 28. in Pyrethiorum, quae septa ingentia erant, meditullio, stetisse aram, ubi inextinctus servaretur ignis, testis est Cael. Rhodig. lect. Antiq. l. 7. c. 29. cui assentitur Strabo, ubi de Cappadocia agit, l. 15. p. 733. eum a Magis custodiri docens. Hunc in materia diutissime ardente conceptum fuisse, conicit Licet. l. 1. c. 20. Romae, Lucernam e ruderibus quibusdam erutam, quam qui effoderant, accensam invenerint, intus habentem nonnihil bituminis cuiusdam, se conspexisse, refert Iac. Mancinus Politianus, apud Licet. l. 1. c. 15. Salerni, in aede Episcopali visae a Iac. Sirmondo Lucernae ardentis, meminit Ianus Grut. in Volum Inscr. antiqq. p. 1148. n. 17. l. saepius laud. c. 21. Trithemii ignes aeterni, vide infra Trithemius. in Tulliolae, Cic. filiae, monumento, Paulo III. Pontif. aperto, Lucerna ultra mille quingentos Annos ardens, ab ingrediente novo aere exstincta est. Guido Pancirolus Rer. Mem. Deperdit. l. Aliique apud eund. l. 1. c. 2. In Veneris fano alicubi candelabrum, et in eo Lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tem pestas, nullus imber exstingueret, fuisse, memorat Augustin. de Civ. Dei l. 21. c. 6. conicitque Asbesti lapidis virtute id factum esse, apud Licet. l. 1. c. 6. Vestalium Virginum aeternum ignem, non in rogo ligneo, sed in Lucernis lampadibusque petennibus exarsisse, contendit Idem l. 1. c. 30. Plutarch. in vita Numae, ubi eum cum igne sacro et Delphis et Athenis in Lucerna templi ardente confert, et Ovid. qui ignem Vestalium Virginum puram vocat flammam. Vide infra in voce Vesta ubi plura hanc in tem. Vives Ioh. Lud. non solum Parisiis kpermulta ellychnia ex lino vivo, quod ignibus non absumitur: sed et Lucernam vidise e sepulchro quodam erutam, quae per 1500. ardens Annos, ut cointrectari coepta est, in minutissimum abieret pulverem, testatur in Comm. ad Aug. de Civ. Dei l. 21. c. 6. de qua vide Licetum l. 1. c. 14. Ursi iconem exhibens Lucerna, vide infra Ursa. Vulcano Rom. domum consecrasse, aedem constituisse, dicavisseque, et sub ea in loco subterraneo lampades Lucernasque multas collocasse oleo vivo nuncupato repletas: quod alias asbestinum et incombustibile dictum, perennem flam mam, in eius s. signum s. honorem, accensam custodierit, testatur Plutarch. Quaest. Rom. cuius rei et Stat. alicubi meminit, etc. Licet. l. 1. c. 26. et plura de his, toto eius opere, ut et supra in voce Acaemeti.
LUCI
an per a)nti/fras1in], quod minime luceant, caedere enim illos nefas. an potius, quia perpetuis sacrificiorum ignibus colluceant? dicti, antiquissimis tempotibus philosophandi loca erant, unde Abrahmum, iuxta Beersabae fontes plantasse sibi Lucos et amoena vireta, legimus in Gen. et magna ingenia ac sublimibus meditationibus intenta nemorum umbris fuisse delectata, testatur Horat. Garm. l. 1. Ode 1. v. 30. et seqq. — Me gelidum nemusNympharumque leves cum Satyris choriSecernunt populo Idem l. 2. Ep. 1. v. 77. Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes. Unde voces Lyceum et Lucum eiusdem originis esse, statuit G. Hornius, etc. Postea Idololatriae sedes esse coeperunt. Ita enim de silvis istiusmodi incaeduis Plin. Haec fuere Nummum templa: Lucos, et in iis silentia ipsa adoramus. Quorum origo hac fertur: Cum excelsa inprimis loca, montes ac clivi, Idololatris aptissima viderentur ad sacra sua peragenda, illa arboribus, ornatus gratia, conserere coeperunt, unde Lucorum ac Silvarum consecration orta, a quibus epitheta Dii traxere. Hinc Dianae Albuneae, Arduennae, Nemorensis, crebra apud Auctores mentio, a Lucis diversis, ubi illi sacra sunt facta. Im o Luci nomine Idolum ipsum venire, legimus 2. Reg. c. 23. v. 6. ubi de Iosia Rege: Exportavit etiam Lucum e domo Iehovae, quem comburens, comminuit in pulverem. Quod ideo factum videtur Godwyno de Ritib. Hebr l. 2. c. 4. quod in Idolo Luci figura sculpta fuerat. quemadmodum argentea simulacra templi dianae Ephesinae, Templa Dianae appellantur, Actor. c. 19. v. 24. Nec solum extra urbes, sed et in iis Lucos exstitisse, docet Turneb. ad l. 2. de Legg. Primitus antem illi Soli consecrati sunt, qui eo ipso *lu/kos] dictus est, quod Graeci a *lu/kh], i. e. Lux, derivant, G. Hornius Hist. Philos. l. 7. c. 3. Transiit Idololatricus hic mosa Gentilibus ad Israelitas, inter quos Idolorum cultus serpere coepit, rempore Othonielis ac Ehudis Iudicum, Iud. c. 3. v. 7. Obliitt Iohovae Dei sui coluerunt bahalimos et (Idola) lucorum; sequentibusque temporibus tantopere invaluit, ut peculiare ipsis estet Collegium Sacerdotum, qui Prophetaeluci, 1. Reg. c. 18. v. 19. et peculiaria Idola, quae Sculptilia locorum dicta sunt 2. Reg. c. 21. v. 7. et 2. Par. c. 15. v. 16. Quos annon ex Christianis illi imitari videntur, qui templa locaque sacra sanctorum sanctarumque nominibus insignire amant? vide Thom. Godvvyn. de Ritib. Hebr. l. c. supra citatis. Graecis Lucus *a)/ls1os] dictus est: ita enim Ant. Thys. IC. in A. Gell. l. 1. c. 2. Lucus, inquit, proprie silva erat, quod luminibus religionis causa luceret, Isid. l. 14. sicut Graecorum *a)/ls1os], quod aquis irriguum erat: uti Homeri interpres testatur, vide quoque infra in voce Lucus.
LUCINA
Dea partuum praeses, quae et Iuno dicitur, et Diana. Dicta, quod lucem nascentibus tradere crederetur, unde et Lucetia. dicta est. Vel a luco, in quo ei aedes, ubi lotos erat mirae vetustatis, Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 6. Eidem Kal. Martiis templum in esquiliis datum est, Idem. l. 4. c. 7. Fuit quoque Ops vel Opis dicta. Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 95. ----- quum Cynarae traheret Lucina dolores. Ovid. Fast. l. 2. v. v. 449. et 451. Gratia Lucinae dedit haec tibi nomina lucus.Aut quia principium tu Dea lucis habes. Vide eund. Fast. l. 6. v. 39. et Met. l. 9. v. 788. Catull. Carm. 34. v. 13. Tu Lucina dolentibusIuno dicta puerperis. Nic. Lloyd. Hanc familiatis viguit advocandi mos, parturientium Deam, quae Illithya Graecis et Zygia, Latinis quoque Opigena dieta est. Huic vota ipsae nuncupabant puerperae, quem morem eleganter exprimit Prop. l. 4. Eleg. l. 4. Eleg. 1. v. 95. et seqq. Idem ego quum Cinarae traheret Lucina dolores,Et facerent uneri pondera lenta moram.Iunoni votum facile impenetrabile, dixi,Illa parit. libris est data palma meis. et est eius memoria in inseriptionibus quoque servata. Sic apud Gruter. P. 41. Dianae. Lucinae. invictae. Cn. Pompeius. Cn. Lib. Barbus. Procurat. Tibicin. Rom. voto. suscepto. L. M. Eidem hastas consecrabant publico vaccas nomine immolaturaed; Unde saepissime in nummis statua eius hastae subnixa cernitur, ipsaqueve Iuno Quiris passim appellatur: et ne quid desset, nummis cuis monumenta ei erigebant. Cultus ad rom. transiit a Graecis, quibus Diana Lucina et Lucifera erat, teste Cic. de Nat. Deor. l. 2. qea\ *di/ktunna] et *loxei/a] Orpheo in Hymno, et in inscr. Gruteriana p. 1011. Dianaie Loch. S. P. C. D. S. Gineceiae. P. F. Rufa. Pomponia. quae eadem cum Luna, Levana ex Hebraeorum origine, cuncta ad partum, tamquam noctis Praeses et ffemineum sidus conferens. Vide thom. Bartholin. l. de Puerp. Vett. Coronamentum huius Daemonis quod attinet, dictamno, herba odorata, pro\s2 tou\s2 to/kous2 tw= gunaikw=n], ad partus facilitatem, prodesse credita, Antiquitas eam coroinavit, uti discimus ex Euphorione, cum de Lucina canit, *steyame/nh qaleroi=s1i s1unh/nqeto dikta/mnois1i]. Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. Simulacrum eius ex Marmore asservari in Musseo Kircher. refert id Descript. eius Georg. de Sepib. p. 8.
LUCIUS
nomen prophetae. Et Pauli cognatus. Rom c. 16. v. 21. Act. c. 13. v. 1.
LUCIUS
piscis fluviatilis nomen, de quo Aus. in Mosella, v. 122. et seqq. Lucius obscuras ulga coenoque lacunasObsidet. Hic nullos, mensarum lectus ad ususFervet fumosis olido nidore popinis. Hodiequeve nullo apud Italos lco, teste Paulo Iov. de Piscibus Rom c. 37. at Belgis Germanisqueve in pretio, apud quos melioris sporis est, quod et aliis piscibus contingit, ut pro locis varient. Abunde nuttit, sed difficilius concoquitur, ut qui carne non sit tenera ac friabili. Ceterum multi aevi. Natrat enim Conradus Celtes, primus Germ. poeta Laur. Maximiliano Caesari, in stagno circa Hailprun, captum esse lucium piscem, cum annulo ex aere Cyprio in branchiis sub cute, parte sui splendente, A. C. 1497. inscriptum autem a fuisse annulo: *ei)mi\ e)kei=nos i)xqu\s2 tau/th| li/mnh panto/prwtos e)ptteqei\s2 dia\ to=u kos1mhtou= *federi/kou b. ta\s2 xei=ras2, en th=| *e. h)me/ra to=u *o)ktwbri/ou. s1/ l/]. Sum piscis ille primus omnium huic stagno impositus manibus Imp. Frid. II. die V. Octohris, clc. cc. xxx. apud Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 4. c. 3. Vide quoque c. 8. ubi de gulositate, c. 16. ubi de eius cum tinca amicitia, alibique. Oxyrynchum fuisse, Aegyptiis olim cultum, existimat Bellonius Observat. l. 2. c. 32. ubi Nilum eo abundare adnotat.
LUCTA
an a luendo, i. e. solvendo, quod uterque luctantium ab altero se solvere niteretur; an a luxando, quod alter alterius membra luxare conaretur, dicta est. Hi enim omni modo corpore conserto brachiisque implicitis nitebantur se invicem humi prosternere, ut mox videbimus. Hoc a)rxaio/taton tw= a)qlhma/twn], ut ait Aristot. antiquissimum et vaferrimum ex omnibus certaminibus: utpote in quo luctator sese ad omnes motus, qui in bello necessarii erant, exercebat. Neque enim incaute se praebebat colluctatori suo sed caute et scienter declinabar declinanda, donec victoriae locum reperiret. Itaque in hoc certamine, id praecipue agebatur, ut, priusquam Athletae implicarentur, de loco et statione contenderent. Mox ita pugnabant, ut aliquantum respirarent: quo pacto pa/lin e)pauedu/onto toi=s2 au)toi=s2 a)gwni/s1mas1i], rursus inibant eadem certamina, Philo per. meq]. Luctabantur autem olim nudi, pudendis perizw/mati] aliquo velatis, donec Orsippe quodam, dum inter luctandum velo soluto is impeditus victoriam e manibus amitteret, superato, ut habet Eust. Comm. in Hom. nudi in posterum penitus committi coeperunt. Inungebanturque oleo, s. unguento. quod ceroma appellabatur, et ex oleo, pulvere ac cera mixtum erat; tum pulverem inspergebant, qui ex variis regionibus adferri solebat, inprimis vero Aegypto ac Puteolis. Et quidem de Aegypto Suet. in Ner. Claud. c. 45. Nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina naius nuntiaretur pulverem Luctaroribus aulicis attulisse. Vide et Plin. l. 35. c. 13. Hinc locus Conisterion appellatus legitur, apud Virruv. l. 5. c. 11. quod ibi pulvere et oleo luctaturi aspergerentur, ut prehensiones firmiores, neque lubricae essent. Mart. Graeco voc abulo hanc inspersionem a(fh\n] apppellavit, l. 7. Ep. 66. cuius Epigraphe in Philaenim. Et flavescit aphe, gravesque draucosAlterno faciti rotat lacerto. i. e. in palaestra flavescit aspergine arenae. Tactum arenae vocavit Ovid. Met. l. 9. v. 36. Inque vicem fulvae tactu flavescit atenae, etc. Vide Ant. Thys. IC. Notis in A. Gell. l. 3. c. 15. Inspergebant vero se pulvere mutuo Luctatores. Stat. Theb. l. 6. v. 846. et seqq. Tum madidos artus alterno pulvere siccant,Collaque demersere humeris, et brachia lateVara tenent ------ ------ ------ Vide quoque luctam Herculis et Acheloi, apud Ovid. ubi supra. Porro in vera Lucta, vitalia contorquere et ilia firmo nexu implicare erat permissum, quod Graecis ta\ me/sa labei=n] dictum. Dico, in vera Lucta: Namque in militari luctandi ratione, quae ludicri tantum et exercitationis causa instituebatur, non tam severis legibus agebatur. Nam nec nudi luctabantur, ut luctantium in Graecia mos erat; et pro vitalibus baltheum sibi invicem contorquere solebant. Unde Claud. qui postea Imp. in istiusmodi exercitationis genere, cum robur suum experiretur, iratus militi, qui non baltheum, sed vitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussisse legitur, apud Treb. Pollion. in Vita eius. Omnis autem Luctae ratio in subvertendo adversario consistebat, quod kataba/llein] Graecis: unde responsum Laconis, de antagonista, a quo Olympiae victus fuerat, ou)me/noun krei/ttwn, a)lla\ kabbalhkw/teros]. Inrer stantes igitur ac rectos hoc certamen agebatur; nec enim nisi stantem deicere ac solo illidere licebat, quod r(h=cai] proprie vocabant. At humi nexus implicabant et explicabant Paucratiastae. Sed nec semel deiecisse in o)rqopa/lh|] s. Lucta sufficiebat. non nisi enim ter deiectus ab adversario, victus habebatur. Seneca de Benef. l. 3. c 3. Cursor metam prior contingit: velocitate alium, non animo, antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Hinc in Epigr. vet. Milo, qui cum in certamen luctae descendisset, nec antagonistam reperisset et vocaretur ad palmam, sorte lapsus est: multis non coronandum esse clamantibus, quod cecidisset. *a)nsta\s2 d' en me/ssois1in a)ne/kragen ou)xi\ tri) e)sti\n,]*e)n kei=mai, loipo\n t)a)/lla me/ tis2 bale/tw].Surgens in medio exclamavit, non tres sunt,Semel iaceo, ceterum ulterius me aliquis deiciat. Quasi diceret, semel cecidi, non ter, ou)xi\ tri) e)sti\n], subint. ptw/mwta] Iapsus etc. Salmas. ad Solin. p. 289. et seqq. Vide quoque supra in voce Conquiniscens, et infra Nexus, orthopale, Palaestra Stare, ubi aliquid etiam de terminis luctae ut et in voce Strangulatio, ac Sublpantare. Donabatur tandem Athleta victor, et quidem, uti in Pugilatu, cui multum cum Lucta affinitatis erat, praemiis maioribus, uti docet Hercules apud Euripid. Alcest. Act. 5. ubi leviorum certaminum praemia equos facit. ------- toi=s1i d' au)= ta\ mei/zona]*nikw=s1i pugmh\n kai\ pa/lin boufo/rbia/]*gunh\ d' e)p) au)toi=s2 ei(\pet)] ----------- At qui graviorum certaminumVictores erant, pugilatu nempe et lucta, boves:Mulier autem una sequebatur ------ Ipse Hercules, ob victoriam in Lucta contra Antaeum partam, Mercurio in hoc misso coronatus est: cum Disci et Iaculi certaminibus, non tam coronae propositae essent, quam alia quaedam paraemia. nikhth/ria, e)pixei/ria, ge/ra, e)/paqla] etc. dicta. C. Paschal. Coron. l. 6. c. 24. Sed quod Graeci Romanique nudas feminas nudosque adolescentes in suis Gymnasiis, luctaturos producerent, merito reprehendit Q. Ennius, ut retulit Cic. Tusc. Quaest. l. 4. Namque flagitii principium est, nudare inter cives corpora. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. Ex Lucta et Pugilatu, Pancratium constabat, de quo suo loco dicemus etc. Vide plura hanc in rem, praeter Auctores iam citatos, apud Fabrum Agon. Hier. Mercurial. de Arte Gymn. c. 8. Alios, nec non hic passim, inprimis ubi de Gymnasus Vett. uti et Ludis Sacris.
LUCTUS
pro Numine. Stat.. Theb. l. 2. v. 287. ------ Sed Luctus et Irae,Et Dolor et tota pressit Discordia dextra Sic aurem hoc Idolum, luctui hominum praesidens. fingebant, ut staret: et quidem scisso amictu. Idem l. 3. v. 125. ------ stat sanguineo discissus amictuLuctus atro. Et Claud. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 32. ------ Livorque secundisAnxius, et scisso maerens velamine Luctus. Imo et ipse laceratus, ut ex iisdem Stat. verbis discas, Idem ut supra v. 126. ------ caesoque invitat pectore matres. De scissis enim vestibusomnium fere gentium in Luctu stulto more res notissima, vide ad h. l. Claud. Animadvers. Rarthii: sed et, lacerasse se dementissimos homines, velut sanguine suo dolori mederi vellent, non ignotum, Sedes illi tributa in Orci faucibus. Virg. ad Aen. l. 6. v. 273. Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus OrciLuctus, et ultrices posuere cubilia Curae. Nempe a caelo exulare luctum, etiam Gentiles agnovere, quod longe certius nobis firmat S. Scriptura Apoc c. 21. v. 4. *kai\ o( qa/natos ouk e)/stai e)/ti ou)/te pe/nqos, ou)/te kraugh\], Et mors non amplius (in Nova Hierosolyma) nec Luctus, nec clamor etc. Vide plura hanc in rem apud Barthium ad Stat. d. l. item Comm. Superstitionum, nec non hic supra in voce, Hyacinthus Flos. et infra, ubide Vett. Lugendi ritu.
LUCUS
, improprie de fruiticetis et arbustis, ut apud Solin. c. 35. ubi balsami lucos memorat, quod idem est ac si quis vineta lucos appellaret, Salmas. ad l. Proprie nempe Luci ingentium tantum arborum, et communiter Dianae venatrici consecrati erant. Ver. Interpres ad Stat. Theb. l. 4. Omnis lucus Dianae est consecratus. Unde Horat. de Arte Poet. v. 16. ------ ----- Quum lucus et ara Dianae. Serv. quoque ad illud Aen. l. 6. v. 117. ------ ------ ------ Nec te.Nequiquam Lucis Hecate praefecit Avernis. Notat. Hecate trium potestatum nomen est. Ipsa enim Luna, Diana, Proserpina: sed solam Proserpinam dicere non potuit, propter lucos, qui Dianae sunt. Catull. etiam in Carmine 34. Saecul. v. 9. et Seqq. Montium domina ut fores.Silvarumque virentium,Saltuumque reconditorum etc. Sed et in specie fere alicui Numini sacri ac incaedui. Hinc notant Grammatici, ubicumque Virg lucum ponit, sequi eiam consecrationem. Ut Aen. l. 9. v. 3. ------- Luco tum forte parentis, Alibique. Et Lucos hinc dictos quidam teste Serv. asserunt, quod ibi lumina accenderentur religionis causa. Alias, utpote incaedui, tenebrosi erant, umbrisque suis prorsus Solem excludebant, dignae proin sedes egregiorum illorum Divorum sc. Spirituum, in horridis locis habitare amantium, ut vel ex Euangelica Historia pater. Fuit autem haec superstitio antiquissima, quippe ante Templa condita in praecipuo usu. Et quidem, ritus is erat Idololatrarum. Arbores scilicet iuxta altaria sua plantare, ut ibi conveniret populus, Moses Mikotzi Praec. Negat. 44. Unde interdictum divinum Deut c. 16. v. 21. Ne conserito tibi lucum, ullis arboribus secundum Altare Iehovae Dei tui, quod feceris tibi, de quo vide Ioh. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Discip. Hebraeor. l. 2. c. 6. Atque ut venerabiliores essent, coronabantur arborum ramis et floribus. Ovid. Met. l. 8. v. 689. ------ Equidem pendentia vidiSerta super ramos ------ Iisdem appendebantur donaria, tanta copia, ut vel sola illa Solaribus radiis facile obstarent. Stat. Theb. l. 9. v. 588. et seqq. ------ hic arcus et fessa reponere tela.Armaque curva Suum, et vacuorum terga LeonumFigere, et ingentes aequantia cornua silvas.Vix ramis locus ------ ------ ------ Sic ibi sacra sua peragebant, coque commeabant festis diebus et perpotabant, ac choreis defungebantur. Quam rem venustissime indicat Tibull. l. 1. Eleg. XI. quae sic habet, v. 51. Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipso,Uxorem plaustro progeniemque domum etc. Vide in eam plura, apud Casp. Barthium Animadvers. Statianis passim, imprimis vero Comm. magno Superstition. Hinc itaque caedere aut eruere Lucos minime licebat, hocque facinore, imo plus quam sacrilegio, Deorum iras atque offensas inexpiabiles contrahi exstimabant, Imo Caesaris milites quum Massiliensem, lucum antiquae religionis horrore sanctissimum, ad bellica tormenta et cetera obfidionis instrumenta, caedere iuberentur, moti apud Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 429. et seqq. --- -- ------ ------ motique verendaMaiestate loci, si robora sacra ferirent,In sua credebant redituras membra secures. Donec. Implicitas magno Caesar terrore cohortesUt vidit, primus raptam librare bipennemAusus, et aeriam ferro proscindere quercum etc. Aliquando tamen has silvas conlucare, h. e. ramos superfluos recidere, verum non nisi praevio sacro permittebatur, quod coercere et coinquere Vett. dicebant, Vide supra in hac voce. Imo et succidebantur penitus arbores in iis fulguritae, ut retro vidimus. Et haec quidem de Gentilium circa Lucos superstitione. Israelitis vero, eorum usu penitus interdictum, ut in genere vidimus. In specie, ut Magristri habent, cum lucus, tum arbor, sive eo nomine; ut coleretur ipsa, sive ut idolum obumbraret, idolumque ornaret, plantata iis illicita erat: ut adeo nec umbarae proceritaris eius s. trunci iuxta extensae beneficio uti frui liceret: Nec per lucum transire esset fas, nisi alia non pateret via: Nec volucrum in eo nidificantium, cum ova, tum pulli teneriores, in esum adhiberi possent. Porro, nec lignari ex eiusmodi silva, nec panibus in furno inde calefacto coctis, aut cibis sic elixaris assatisque, nec cinere luci combusti uti licuisse, addunt. Solum autem luci eiusque umbrae eatenus mterdictum non volunt, quin herbas, legumina, olera, quaecumque in umbra felicius crescerent, ibi serere fas esset, eorumque possessio et usus licitus etc. Qua de re vide Selden. praefat. d. l. c. seq. Longe simplicior piorum in Sacris Regum zelus fuit, qui hiusmodi Lucos ultore ferro funditus exsciderunt, uti in libris eorum passim legere est. Vide quoque supra, in voce Luci.
LUD
fil. Sem. Gen c. 10. v. 22. Nat. A. M. 1660. An. Lydorum Asiaticorum auctor? Ioseph. Antiqq. l. 2. Hier. etc.
LUDUS_a_LYDIs
qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a ludo vel lusu appellatos scribit: quae tamen sic alii distingunt, ut Ludus dicatur, qui cum periculum, tum spem sibi propositam habet: Lusus, qui nil nisi solam voluptatem. Cum Schol Ludus vocatur, videtur vox potius a luendo, vel laude, quae praecipue in ea quaeritur, originem duxisse: Vel sic dicitur, quia in ea per ludum ad seria sit praeparatio, sicuti Ludi olim solebant osse ante solen nia. proprie animi remissionem, per breve carmen, vox Ludi den otabat primitus, qua qui utebantur, dicebantur ludere. Unde Virg. Ecloga 1. v. 10. Ludere quae veliem, calamo ——— Et Phaedr. l. 4. Fab. 1. v. 2. Dum nihil habemus maius, calamo ludimus. Vide Plin. l. 7. Ep. 9. Dein factum quodcumque iocosum denotare coepit, in facto enim proprie Ludus est, quemadmodum iocus in verbo: quam vis interdum iocus in facto, et ludus in verbo, Valla. Tandem ad locum ipsum exercitationis designandum vox adhibita est, unde Ludum gladiatorium, Ludum matutinum etc. apud Vett. legimus. Sed et poenae quoque mediocris genus Ludusstatuitur, a Paulo l. 5. Sent. tit. 17. Unde ad Ludum damnari, vel in Ludum, Plin. l. 10. Ep. 40. Quidam vel in opus damnati, vel in Ludum et similia his genera poenarum. Tertullian. Lib. de Spectac. Etiam qui damnantur in Ludum, quale est, ut leviore delisti in homicidas emendatione proficiant. Clem. Alex. de Constitut. Apostol c. 1. *e)i/tis2 *xristiano\s2 katekri/qh u(po\ a)s1ebw=n, ei)s2 lou=don, h)\ qhri/a, h)\ me/tallon], Si quis Christianus damnatus sit ad Ludum, vel bestias, vel in metallum. Frequenter enim Ludo adiudicati Christiani, donec id vetitum Impp. Valentiniano et Valente leg. 8. de poen. in Cod. Theodos. Servos in ludum venatorium dari fuisse solitos, patet ex leg. 8. §. ult. ff. de poenis. vide infra Venatorius ludus. In plurativo numero, Ludi sunt spectacula publica et celebritates, quae vel placandae Deum irae, vel pro salute populi, vel gratiae populi demerendae causa, olim edebantur: quales apud Rom. primus instituit Romulus Rex, Consualibus celebratis; quem reliqui Reges, Consules et Praetores, ut et tandem Impp. certatim sequuti sunt; qui Ludos facere vel edere dicebantur. Phaedr. l. 5. Fab. 5. v. 4. Facturus Ludosquidam dives nobilis, etc. Exhibiti autem primum Ludi sunt, in Ins. Tiberina, nullo ad id certo constituto loco; sed ab altera parte tiberis pro meta erat, ab altera enses ponebantur, teste Serv. Virg. Interprete. Primus omnium Tarquinius Priscus Circum Maximum exstruxit, Liv. l. 1. c. 35. cumque prius stantes spectare solebant fur cis tabulata sustinentibus, circumquaque operta tecto fecitsedilia, loco in 30. Curias distributo, ut Curialium quisque suo loco spectaturus sederet, vide Dion. Halic. l. 3. In Circo itaque Ludi Circenses, sed in Theatro, Scenici exhibitisunt: quemadmodum Gladiatorii in Amphitheatro. In quibus qui certaturi erant, dicebantur committi. Stat. Theb. l. 6. v. 372. ——— Quoniam iste duos fidissima phoeboNumina commisit Deus in certamina Reges: Fiebatque haec commissio, nominibus certantium in urnam iniectis atque inde a Praetore eductis etc. Vide quoque infra Ovile. Porro, praesidebat his Ludis, sequiore aevo, vel Princeps ipse, vel aliquis vice eius. Et quidem, cum in circo sedes separatas, neque Senatus ante Claudium, neque Equites ante Neronem haberent, proptereane principi quidem certa sedes fuisse videtur, utique Aug. tempore, nascente adhuc Imperio. Isigitur, ut Maiestatis suae rationem haberet. e pulvinarispectavit, i. e. ex eo Circi loco, ubi simulacra Deorum magna pompa inferri et circum metas gestari solita, collocabantur: quaepars Circi videtur ad Euripum fuisse, qui medium stadium cingebat, sicut in Theatro honestissimus locus ad Podium erat. Aug. in Ep. ad Liviam super Claudio, primam frontem spectaculorum vocat; qui inde spectavit sedens, non, ut Nero postea, accubans, s. Deus aliquis vivus inter simulacra mortua. Cum uxore et liberis, non interimagines ipsas Deorum. Interdum vero, invidiae declinandae causa, e cenaculis amicorum liberorumque Ludos eos spectavit, Suet. in Aug. c. 45. ad quem l. Vide Is. Casaub. Animadvers. Ut autem Ludorum magnificentiam ad posterorum quoque notitiam Principes porrigerent, pingi eos curarunt, in locis illustrioribus Urbis, quo de more vide Casaub. ad Pescenn. Spartiani, et Salmas. ad Carin. Vopisci. Idem Casaub. triblicem olim Ludorum et Agonum exhibendorum causam asserens, primam Deorum religionem, alteram Morturorum o(s1i/an], tertiam Edentium honorem, facit. Et quidem, qui ex duabus prioribus causis exhibebantur, sacros fere et inviolabiles, eorumque originem longe antiquiorem, sero enim transiisse Ludos, ab honoribus Deorum et Mortuorum, ad honores viventium, Quaesturas viz. Magistratus, Flaminia, ac Sacerdotia; postea vero rem ita in frequenti usu fuisse, ut temporibus aug. nemo aliquem locum honestiorem in Rep. sortiretur, quin magnam patrimonii partem in editione spectaculorum aut impenderet, aut impendisset, docet ad Suet. ubi supra c. 45. Vide quoque hic passim, inprimis ubi de formula, Consulatum edere, et plura hanc in rem apud Onuphr. Panvin. de Ludis Rom. item de Ludis Saecularibus, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 28 et 31. Hier. Mercurialem de arte Gymnast. Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 5. cum Paralip. Thom. Dempster. Fabrum Agonistic. Alios; nec non hic infra Graecorum vero Ludi. alii Sacri erant, i(eroi\ a)gw=nes2]. qui et stefani=tai] et fullinai=oi] et fullofo/roi], h. e. coronarii et foliacei dicebantur, quod in iis non argentum; aut quidpiam tale, sed corona et quidem foliacea solum, victori praemii loco proponeretur, celebres nempe illi IV. Olympia, Pythia, Nemea, Isthmia: alii Non sacri, a)rguri=tai], et dwri=tai a)gw=nes2] appellata, in quibus mercedis causa decertabatur. De quo discrimine exstat insignis locus apud Plutarch. quo docemur praemia Sacrorum certaminum, praeter cononam, fuisse inscriptionem, tabulam, decretum, ramum oleae, h. e. iis Athletis, qui in hisce certaminibus victores essent, proposita fuisse praemia honoris, gloriae, laudis et famae perennis; At aliis certaminibus, quae tanti non essent, dona ex argento, aere, ebore, talibusque, quae verius essent compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuat, vide eum *polit. paragg]. Et quidem horum illi in celebritate totius Graeciae peragebantur: istos exercendae iuventuti unaquaeque civitas instituit. In illis omnes Athletae ingenui fuerunt, ad istos etiam servi videntur admissi etc. qua de re vide plura apud Scalig. ubi supra l. 1. c. 28. et 31. Fabrum it. C. Paschal. Coron toto l. 6. ubi totam Sacrorum s. Gymnicorum ceterorumque Ludorum Historiam accurate exhibet, ut et infra ubi de Olympionicis. Vide etiam aliquid supra ubi de Certaminibus, item in voce Hieronicae. Sed et quoties laets adveniebant nuntii, Ludos et Convivia publice Romae Athenisque habita, legimus: Ludicros viz. in quibus volupatai litabatur. Vide Casp. Barth. ad hocce Statii Theb. l. 8. v. 218. et seqq. At non sidoniam diversa in parte per urbemNox eadem vario producunt sidera LudoAnte domos, intrque: ipsaeque ad moenia marcentExcubiae ——— Ludos Romanorum hic strictim damus: Graecorum plerosque Inscriptio exhibet illustri Athletae Megarensi facta, cuius supra meminmus, ubi de Hieronicis. Ludorum Sacrorum apud Rom. genera. Apollinares, soli stati fuere ludi, et celebrabantur in honorem Apollinis, victoriae ergo; his praeerat Praetor, populus spectabat coronatus, matronae supplicabant, vulgo apertis ianuis epulabantur, eratque dies omni cerimoniarum genere sacer: prid. Nonas Quintiles. Ioh. rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 11. et l. 5. c. 17. Augustales, in honorem Aug. Diis annumerati, habebantur. Praeerant illis Tribuni Pl. veste triumphali, etc. Idem l. 4. c. 14. et 20. baccho sacra erant Liberalia, et Ludi Scenici, vide infra. Capitolini, Iovi Capitolino sacri, ob servatum a Gallis Senonibus Capitolium, fiebant a vicanis praetextatis: His Sardos venales proclamari et senem quendam ludibrii gratia, cum bulla de collo suspensa, produci fuisse solitum, notat Plutarch. Quaest. Rom. 53. Idem l. 5. c. 18. Cereales, a matronis agebantur, repraesentantibus luctum Cereris, ob raptam Proserpinam, et eius peregrinationem cum face quaeritantis filiam. Pompa producebatur cum Deorum signis et ovo. Utebantur autem matronae veste alba, quemadmodum et viri toga candida induti spectabant: nec fas iis erat epulari, ante noctem. Idem l. 5. c. 14. Circenses, in honorem Neptuni: sicut pompa Circensis, in Solis honorem, institutisunt. Hi fere per servos tantum agebantur, omnibus exercitationum generibus. Pugnabant enim pugnis, caestibus, gladiis, fustibus, hastis, pilis etc. Gladiatores dimicabant variis modis: Edebantur cum bestiis certamina: Cursu, saltu, iaculatione, decursione equestri etc. pugnabatur. Idem l. 5. c. 4. et 5. Compitalitii, a Serv, Tullio: in honorem Deorum Larium instituti, celebrabantur in compitis, ab agrestibus, d. 9. post Kal. Ianuarias. Idem l. 5. c. 20. Consuales, honcori Neptuni destinati, a Romulo: His ferventibus Sabinarum mulieres raptae sunt. Dicuntur quoque Magni, Romani, item Circenses. Florales, quatuor ultimis Aprilis diebus, celebrari solebant, in honorem Florae; postea in Maium translati. Idem l. 5. c. 15. Liberalia, in honorem Liberi Patris, a rusticis, agebantur, ob vini inventionem. Magni, vel ab impensis, vel a magno Rom. Deo Conso, appellati, iidem fuere cum Consualibus. Vide quoque infra Votivi. Martiales, sacri erant Marti, et peragebantur 4. Idus Maii, in Circo, cum equorum decursu et venatione. Idem l. 3. c. 16. Megalenses s. Megalesia, vide infra. Idem Ibid. c. 13. Neptunales, celebrabantur in honorem Dei, a quo iis nomen mense Iulio, 10. Kal. Sextileis. Palatini, in monte Palatino, an in honorem Iulii Caesaris, an Aug. a Livia, instituti fiebant. Idem l. 5. c. 20. Piscatorii, 7. Id. Iunii fervebant, trans Tiberim, et agebantur a Praetore Urbano, pro piscatoribus Tiberinis, quorum quaestus non in macellum pervenit, sed sere in aream Vulcani. Idem l. 4. c. 10. Plebeii, post exactos Reges, pro libertate plebis, aut post secessionem in montem Aventinum, pro reconciliatione eius, instituti, edebantur ab Aedilibus plebis, in Circo a die 17. Kal. Nov. per triduum. Idem l. 5. c. 20. Romaniludi, sub Regibus instituti, iidem cum Magnis, a Ro mulo in Consi honorem institutis, primum Circenses: dein Scenici fuerunt. Edebant eos olim Reges, postea Consules. Idem Ibid. c. 19. Saturnales, Saturno sacri, multis saeculis Urbis cunabula praecessere: Celebrabantur die 14. Kal. Ianuarii, per ludos et iocos, servis quoque pro tempore loquendi faciendique licentia data. Scenici, sic dicti quod in umbra fierent, a Graecis orti, A. U. C. 389. romanis primum in usu esse coeperunt, occasione pestilentiae ingentis. Agebantur per Satyras, Comoedias, Mimos, Tragoedias etc. Idem Ibid. l. 5. c. 2. et 6. Saeculares, celeberrimi fuere, singulis centenis annis, an semel hominis aetate, habiti, in honorem Apollinis ac Dianae, per triduum. Idem et Tarentini dicti sunt: non ab urbe Tarento, sed a loco Tiberi urbique Romae propinquo, in quo ara cum titulo Ditis et Proserpinae reperta, terra solebat obrui, donec adveniente Ludorum tempore illo refoderetur et in ea diti ac Proserpinae sacra fierent. Unde Aus. Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo. Idem l. 5. c. 21. Tarpeii dicti sunt, quos romulus Iovi Feretrio, in monte Tarpeio, instituit. Taurii, Diis Inferis sacri, regnante Tarquinio Superbo, cum magna in mulieres gravidas incidisset, pestilentia, instituti, fiebant in Circo Flaminio, extra portam Carmentalem. dicti sunt a Tauro, cuius carne plebi divendita, pestis originem habuit: Aliter Boaria et Bupetia. Idem l. 5. c. 22. Votivi, qui a Magistratibus ad bellum ituris vovebantur, et post res feliciter gestas et obtentam victoriam, solebant exhiberi. Tales erant illi, quos Magnos cognominarunt, quod in honorem Iovis, quem principem Deorum putabant, fierent. Votum fiebat hoc modo: Si duellum, quod cum Antiocho Rege sumi populus iussit, id ex sententia Senatus Populsque Rom. confectum erit, tum tibi Iuppiter Populus Rom. ludos magnos dies decem continuos faciet donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunsa, quantam Senatus decreverit, etc. Liv. l. 34. c. 43. Pertinent huc Ludi Decennales a Cn. Octavio Aug. instituti, praetextu quodam ad Imp. titulum Monarchiaequeve potestatem sine invidia retinendam. Vide quo que infra. Quinquennales, ab eodem, post victoriam Aciacam, celebrari iussi. Vicennales, qui 20. quoque Imperii anno exhibebantur, Euseb. de Vita Const. l. 3. Victoriae, quorum Sulla auctor, bello civili, Octobri per dies 5. celebrarisoliti, etc. Idem Ibid. c. 22. Ludi apud Rom. Honorarii. Castrenses, dicti sunt, quibus in castris milites exercebantur; Horum meminit Suet. in Tib. Ner. c. 72. Funebres, vetustissimi fuere, quippe Aeneas ad Pallantis, Achilles ad Patrocli rogum mactasse inferias, cum Ludis, leguntur, unde etiam Gladiatorum mos sine dubio ortus est. Idem l. 5. c. 24. Gladiatoriiludi, alia Munera dicti, a Graecis ad Rom. funerum occasione translati, postea ad populi oblectationem aliis quoque temporibus, imo et in conviviis, exhiberi coeperunt. Idem Ibid. Iuvenales, a Nerone primum instituti, cum barbam deponeret, privati prius erant, mox passim in eos data sunt a pluribus nomina. Agebantur autem per damos ac hortos. Fuere et Iuventutis Ludi, quos Salinator, Senensi praelio, vovit. Idem l. 5. c. 22. Miscelli, videntur fuisse ex variis multifor mibusque ludicris commixti. Idem Ibid. Natalitii, in natalibus magnorum Virorum edebantur: Iul. Caesaris 4. Idus Iulias: Nervae 4. Kal. Dec. Titi 9. Kal. Ian. Hadriani 4. Kal. Nov. Antonini Kalendis Aprilibus, etc. Idem Ibid. Scenici Histrionibus ex Hetruria accitis, A. circiter U. C. 400. agi coeperunt, non solum in Deorum honorem, vide supra, sed ad popularem insuperauram captandam. Idem l. 5. c. 2. et 6. Triumphales, post insignes victorias, celebrari solebant. Idem Ibid. c. 22. Troiani s. Troici, celebrabantur, in Circo, a pueris maioribus minoribusque, turmatim congredientibus etc. Idem Ibid. Ludi Romanorum privati ac ludiciri. Alea, pro quolibet ludo, in quo Fortuna et casus dominantur, accipitur, atque etiam pro Talis et Tesseris, a quibusdam sumitur. Romanis legibus interdicta, exceptis Saturnalibus. Capita vel navim, dicebatur ludus, qui fiebat, nummo in cuius altera parte Ianusbiceps, in altera navis cusa erat, in sublimeiacto, ut attemderetur, utra parte in terram relaberetur. Ei apud Anglos respondet Cross and pile. Duodecim scriptorum Petronio memoratus, admodum similis est illis, qui hodie Trictrac, aut Verkeeren, aut Lurtschen, aut simplicius genus aus und ein, Gallis Germanisque utrisque appellantur. Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 3. c. 15. Fritillum, vide paulo in fra in voce Tali. Item in Tesserae. Halteres, athletarum libramenta fuere, oblongioris circuli flgura, in quos indignabundus invehitur Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 49. cuius Epigraphe alteres. Harpastum, pilae genus, forte Angl. a Foot. ball, in terram rotabatur incredibili volubilitate: quo ludi genere se exercentes subligaria induebant. Latrunculi, a Palamede inventi, etiam Viris in rep. eminentibus, in usu fuere: hodie Scacchiae vel Scacchorum ludus, appellantur. Petron Edit. Gonsali de Salas. p. 18. Edit. Boch. c. 33. Nuces, pueris usitatum ludi genus, de quo Ovid. Nux. Eleg. v. 75. Quatuor in nucibus, non amplius, alea tota est.Cum sibi suppositis additur una tribus. Par impar, Angl. Even or Odd, ludus erat, cum unus nucum manibus comprehensarum numerum ex altero sciscitaretur. Gr. zuga\ h)\ a)zuga]. Horat. Serm. l. 2 Sat.3. v. 248. Ludere par impar. Petaurus, circulus erat, quem intactum certantes transvolabant. Satyricus Lucil. Sicuti mechanics cum alto exiliere petauro. Pila, exercendo corpori maxime idonea semper visa est. Ea autem duplex, Paganica una, de qua Mart. l. 7. Epigr. 31. cuius Epigraphe ad Atticum v. 7. Trigonalis altera, cuius idem meminit Epigr. seq. Praeter quas, Harpastum, Follis, Pila peculiariter sic dicta, memorantur Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. c. 13. s. 3. Scripta XII vide infra, in hac voce, uti et in voce Reginula. Tabula. Ib. Tali et Tessierae, ludi erant non minus in coviviis, quam latrunculi, recepti: inter quos id discriminis est, quod tali sex angulos haberent, tesserae tanturn quatuor. Graeci ob id has ku/bous2], Latini quaterniones, illas seniones appellant. Iaciebant autem talos in fritillum, i. e. pyrgum, turriculam, occam vel pyxidem corneam, e cuius angusto collo effusi in tabulam strepitum excitabant. Sidon. Carm. 23. Hic promens teretes pilas trochosqueHic talos crepitantibus fritillis. Trochus, puerili ludicrum et exercitamentum fuit, a Gr. verbo tre/xw], i. e. curro, dictus. Aliter Turbo, item Buxum. Persius Sat. 3. v. 51. Buxum torquere flagello. Et Virg. Aen. l. 7. v. 382. Impubesque manus mirata volubile buxum. Sed Trochum vocat cum Sidon. ante laudatus, tum Horat. in Arte Poet. v. 380. Indoctasque pilae discive trochive quiesciit. Ut de disco, saltu, cursu, iaculo, lucta aliisque in praesens nihil addam. Vide praeter laudatos Auctores Lazium Comm. de Rep. Rom l. 10. et quemque horum. Ludorum suo loco.
LUDI_Decennales
s. Decennalia, auctorem habuere Cn. Octavium Aug. praetextu quodam ad Imp. titulum Monarchiaeque potestatem retinendam sine invidia. Solebat enim decimo anno, constituto hunc in finem ingenti spectaculo, ludorumque apparatu, Imperium populo resignare, quod tamen ilico quasi rogaretur, recepit. Quem morem ceteros quoque Imperatores sequutos esse, retert Dio l. 53. Idem de Constantino Mag. Euseb. in Hist. Eccl. et de Gallieno Imp. Trebellius Pollio narrant. De Gallieno verba Pollionis ita habent: Interfectis sane militibus apud Byzantium, Gallienus quasi magnum quid gessisset, Romam cursu rapido convolavit: convocatisque Patribus, Decennia celebravit, novo ludorum, genere nova pomparum specie, voluptatum genere exquisito. Iam primum inter togatos Patres et Equestrem ordinem, albatos milises et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus et lampadibus praecedentibus, Capitolium petiit. Processerunt etiam altrinsecus centeni albi boves, cornibus auro iugaiis, et dorsalibus sericis discoloribus praefulgentes. Agnae candentes ab istraque parte 200. praecesserunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladicttores pompaliter ornati. Cum auratis vestibus matronarum, mansuctae ferae diversi generis ducenia ornatu quam maximo affectae. Carpenta cum minis et omni histrinum genere: pugiles sacculis, non veritate pugilantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstraret. Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. Ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter Patres, ut diximus, omnibus Sacerdetibus praetextatis, Capitolium petiit. Hastae auratae altrinsecess quingenae, vexilla centena, et praeterea, quae Collegiorum erant, Dracones et signa templorum, omniumque legionum ibant. Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae: ita ut non minus, quam Ducum singuli globi ducerentur. Serverum iisdem denos singulis aureos dedisse, habes apud Casaub. Not. ad Hist. Aug. Postea vero obtinuit, ut vota publica pro Decennalibus feliciter auspicandis et ineundis ederentur, cuiusque decennii initio, quod ex nummis potissimum Antonini Pii colligitur, quorum alii PRIMI DECENNALES, alii SECUNDI DECENNALES, praeferunt; alii, VOTA SOL. DECEN. II. vel etiam, VOTA SUSCEP. DECENN. III. etc. Dico, cuiusque decennii initi. Namque in nummis Helvii Pertinacis, qui vix 4. menses imperavit, VOT. DECENNAL. et in Pupieni Maximi, cuius Imperium haud biennii fuit, VOTIS DECENNALIBUS, scriptum legitur etc. Ad eundem modum, Vota Vicennaliorum Tricennaliorumque suscepta, ut infra videbimus, ubi de Votis et Votivis Nummis de his ludis vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 22.
LUDI_Megalenses
in honorem Matris Deum olim instituti, celebrabantur prid. Non Aprileis: quo festo Patricii mutitare, i. e. mutua celebrare convivia, soliti sunt, sicut plebs Cerealibus, teste A. Gell. l. 18. c. 2. Cic. in Catone mai. Primum semper habui sodales. Sodalitates autem me Quaestore constitutae sunt sacris Ideae Magnae Matris acceptis: Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice. Ovid. Fast. l. 4. v. 351. et seqq. conviviorum horum causam innuens, ait: Cur vicibus factis ineant convivia, quaero,Tum magis indictas concelebrentque dapes?Quod bene mutarit sedem Berecynthia, dixit,Captant mutatis sedibus omen idem. Celebrabantur autem septem continuis diebus, quibus praeferri solitum sollenni pompa ante Deam, quidquid erat divitiarum, quidquid artificio admirandum, ludendique licentiam omnibus nsque adeo permissam fuisse, ut etiam personas, quascumque vellent, induerent, refert Herodian. l. 1. Etiam Comoedias Auctoribus Aedilibus hoc tempore actas fuisse, ex Terentio patet. Praecipua cerimonia imago erat Deae, ad tibiarum cantum et strepitum tympanorum per Urbem circumlata. quam lapidis figura fuisle, asserit Liv. Prudent. sic describit, peri\ stef]. Hym. 14. v. 156. et seqq. Lapis nigellus evehandus essedo,Muliebris oris clausus argento sedet:Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis,Pedes remotis atterentes calceis,Almonis usque pervenitis rivulum. Arnob. eum non magnum, furvi coloris atque atri, angulisque prominentibus inaequalem, fuisse docet. Ad hos ludos servis accedere nefas, Praetores vero ac Magistratus purpurati in toga et praetexta, atque ornatu maximo eos celebrarunt, unde purpura Megalensis in Prov. venit. Ante Deae simulacrum ludere matronas spectatae pudicitiae psallereque fuisse solitas, adnotavit Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 6. c. 19. nec diebus illis quisquam stipem cogendi veniam habebat, exceptis Ideae Matris famulis: Fuere vero hi ludi in Palatio celebrati. Aliter Megalesia dicebantur, a templo, quod Pessinunte, ubi illa Dea colebatur, megalh/s1ion], teste Varrone de Ling. Lat. l. 5. item mhtrw=|on], appellatum est. Cum ludis Diis magnis dedicatis male quidam confundunt: hi enim, alias Circenses quoque ac Romani, a Tarquinio Prisco instituti, pridie Nonas Sept. habebantur; Megalenses vero Iun. Bruto Auctore instituti, teste Liv. l. 36. c. 36. pridie Nonas April. fervebant: hi Circenses primum, dein Scenici fuere. alia quoque a Megalensibus fuere Hilaria, dies etiam Matri Deum sacri, qui 8 Kal. Aprilibus, teste Macrob. celebrabantur: quorum mentio apud posterioris solum aevi Scriptores, Vopisc. in Aurel. Trebell. in Claud. Maximum Scholiasten Dionysii Areopagitae, Damascium apud Photium in vita Isid. Alios. Octavo Idus April. ipsis Megalensibus Caracallam interemptum fuisse, refert Spartian. in eius vita. Vide Ant. Thys. Notis in A. Gell. l. 2. c. 24. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 13. et Thom. Gowdwyn. Antholog. Rom l. 2. c. 5. qui omnes in Liv. l. 29. c. 14. cum ait: in aedem Victoria, quae est in Palatio, pertulere Deam prid. Idus Aprilis: legi volunt pridie Nonas. Vide quoque in voce Megalesia.
LUGENDI_Ritus
, apud vett. Rom. variis legibus definitus fuit. Et quidem vestitum quod attinet, in luctu atrati fuere, h. e. nigra, sive pulla toga induti. Togae huius meminit Cic. in Pisoniana: Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 213. pullatos Proceres: Tac. in funere Germanici, Ann. l. 2. c. 72. et 73. atratam plebem inducit propert. l. 4. Eleg. 7. v. 27. Denique quis nostro curvum te funere vidit,Atram quis lacrimis incaluisse togam? De matronis ambigitur, cum alii seriptores eas, deposita purpura et auro, in veste lugubri fuisse dicant: Dion. Halic. et eum sequutus Suid. vestem nigram adscribat: Herodian. autem, Stat. ac Plutarch. albam vestem ab iis in luctu usurpatam tradant. Quos Lipsius ita conciliat, ut dicat nigras vestes luctus proprias fuisse, stante Rep. albas. sub Imperatoribus: quamquam fuscae vestis in luctu matronali meminerit Apuleius. De Caerulca vide aliquid supra ubi de colore hoc: uti de sordida veste infra suo loco. Sub iisdem, cum toga in usu esse desiisset, Senatores in funere Caesarum paenula usos fuisse, scribit Lamprid. in Commodo. Iidem quoque latos clavos sive tunicas laticlavias in luctu deposuerunt, quemadmodam Equites angusticlavias, ita ut sine clavo Equites, Senatores in clavo equestri qpparerent, vide Octav. Ferrar. de Re Vest. Passim. Etiam annulos ponebant, quod inprimis in publico fiebat luctu. Hinc ad nuntium Caudinae pacis annulos aureos positos, narrat Liv. l. 9. c. 1. De sunere Aug. Suet. in eo c. 100. Alii exsequiarum die ponendos dureosferreosque sumendos censuerunt. Similiterque ad lugentium morem reos quoque et supplices annulos deposuisse, legimus apud Liv. eund. l. 43. c. 6. et Val Max. l. 8. c. 1. Quum autem magna hominum celebritas funeribus producendis interesset, eam legi minuerunt: In funeribus celebritas virorum ac mulierum producendis ne interesto: quam laudat e Demetrio Cic. l. de LL. Cumque Solon noluerit tribus plus vestibus mortuum componi ac condi ex lege: *mh\ s1untiqe/nai ple/on i(mati/wn triw=n], eam Decemviri Rom. in suas tabulas retulerunt. Idem, ne funera lamentabilia essent, lege sustulit lessum et lacerationem, quam similiter imitatus Legislator isc expressit, in XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Unde Cic. l. laudato, Posteaquam, inquit, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem iisdem prope verbis nostri Decemviri in undecimam tabulam coniecerunt. Nam de tribus riciniis et pleraque illa Solonissunt etc. Vide quoque infra Recinus. Porro ex Plutarch. et Ovid. in Fast. colligitur, menses 10. tot enim Romuli Annus habebat, viros ab uxoribus viduis lugeri consuevisse: ita quidem, ut antelegitimum tempus luctus, nubere nemini possent, nisi id peculiariter a magistratu aut Principe impetrassent: alias infames a praetore pronuntiaoantur. Minuebatur tamen nonnumquam luctus vel publice, aedis dedicatione, lustro a Censoribus conditi, s. voto publice concepto: vel privatim, cum liberi nascerentur, cum hospes in familiam veniret, cum pater et liberi aut vir, aut frater ab hoste captus domum rediret, cum puella desponsartur, cum propiore quis cognatione, quam is qui lugeretur, natus esset, cum casto Cereris constitissent, Festus. Vide Iac. Raevard. Varior. l. 1. c. 20. Iac. Cuiac. Observ. l. 6. c. 32. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. cum Paralip. Thomae Dempster. etc. Apud Graecos, quoties lugendi habebant argumentum, 1. Abftinebant a vino, ad a)lfi/twn kukewna] se convertentes s. cerevisiam. 2. Hebraeorum in morem vestes crinesqueve laniabant, aliquando etiam pepla capitisque tegmina in ignem coniciebant. Ut apud Eurip. in Rheso, *kai\ s1umpurw=s1ai muri/wn pe/plwn xlidh\n],Et una flammis dare innumerorum peplorum luxum. 3. Vultum in pulverem deprimebant, vel pulvere faciem in spergebant: quod Rom. ab ipsis hausere. Unde Ovid. Met. l. 8. v. 530. Pulvere canitiem genitor, vultusque senilesFoedat humi fusos. Quem in finem, cinere quandoque utebantur, uti de Achille, Patroclum: et matronis Argivis filios in obsidione Thebana Defunctos, lugentibus, legimus, Eurip. Supplic. v. 826. ——— a)mfi\ de\ s1podo/n]*ka/ra kexo/meqa].——— circumquaque autem favillaCaput circumfusae. 4. Insuper pectora femoraque plangentes, Hebraeorum more, cutem quandoque in cidebant, genas in primis lacerantes, Eurip. in Helena: quem ritum iterum Rom. seontos esse, innuit Virg. Aen. l. 4. v. 673. Unguibus ora soror foedans et Pectora pugnis. 5. Suspirabant imo e pectore, et eiulantes saepius repetebant interiectionem e(/, e(/, e(/, e(/,] unde e)/legos2] originem traxisse videtur, teste Scholiaste Aristoph. in Avib. In funeribus inprimis, tam immoderatus erat illorum luctus, ut Solon, Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris erge habento, lege lata caverit, vide supra. Primo enim, quum ad funestam pervenere domum, quisque eorum cincinnum capillorum detondebat, e)pi\ pro/qura], ut Eurip. ait in Alc. v. 100. ad vestibulum. Dein, cum exsequias comitabantur, operta incedebant facie. Quare Orestes Electram, ut luctum deponeret, hortatus ita eam alloquitur: ——— a)naka/lupt) w)= kas1i/gnhton ka/ra]*e)k dakru/wn t) a)/plelq)] —————— Aperi ô! sororium caput,Eque lacrimis exi. Porro neque pedibus, neque lingua inter incedendum ullum faciebant strepitum, profundo silentio mortuum prosequentes. Cuius moris etiam de Achabo mentio fit. 1. Reg. c. 21. v. 27. et de Esaia c. 38. v. 15. Ad tumulum cum accessere, omnes ploka/mous2] vel bostru/xous2], i. e. cincinnos detondentes, in tumulo eos reponebant aut igni dabant: quod pe/nqimon kou/ran], vel tomai=on bo/struxon] vel kara/tomon xlidh\n] vel a)parxa\s2 th=s ko/mhs2] vocare solebant Etiam comis suis Defunctos obvolvebant. Stat. Theb. l. 5. v. 233. —— Sic illa iacentiIncidit, undantemque sinu collapsa cruoremExcipit. et laceros premit in nova vulnera crines. Idem ibid. v. 606. Ut laceros artus gremio miseranda recepitIntexitquetomis —— Tandem, toto luctus tempore, quod Lycurgus undecim dierum spatio definiit, mulieres virique ornamentis, auro purpura Gemmisque, coronis item abstinebant. Terent. Heautont. Actu 2. Sc. 2. v. 45. et seqq. Mediocriter vestitam veste lugubri,Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;Sine auro, tum ornatam, ita uti quae ornantur sibi. Neque ignem excitabant aut candelam accendebant. Vet. Glossa, lu/xnous2 a(/ptein en pe/nqei ou) qe/mis2], Lucernam accendere inluctu non licet. Quo alludens Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 213. Pullati proceres etc.—— Tunc odimus ignem. Si vero publica lugeretur calamitas, non Palaestrae solum, ac Gymnasia, cum balneis ac officinis Artificum, sed ipsa quoque templa claudebantur, etc. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 26. De Hebraeis vide supra, ubi de Exsequiis. Addo hic saltem, quod Sacerdotibus in hac gente lugere non permissum, nisi in proximorum Obitu; at Pontifici, cum unicus foret, semperque deberet in atrio versari, omnia luctus signa, quocumque in funere, prohibita, imo ne ad mortui quidem cadaver unquam accedere, concessum est, quod corona Dei et sacra unctio supra ipsum esset, Lex. c. 21. v. 1. 3. et seqq. Qua de re vide Franc. Burmann. Comm. ad l. et Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 8. §. 32. Apud alias quoque Gentes multa horum in usu fuere, vestis squalida, barba demissa, crines et capilli s. detonsi vel passi, querelae insuper et maledicta in Deos audita, lapidatae eorum statuae araequeve etc. In India variae Gentes, etiam dilectissimas Demortuis uxorespublica lege superaddunt, easque vivas cum Defunctis maritis cremant, luctum verum non esse ratae, qui eodem rogo ardere recusaret. Apud vett. Germanos Lugendi titum describit Tac. de morib. Germ. c. 27. Corpora, in quiens, clarorum virorum certis lignis cremantur, struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant. Suae cuique arma. quorundam igni et equus adicitur. Lamenta ac Lacrimas cito, dolorem et tristiam tarde ponunt. Feminis lugere funestum est, viris meminisse. In quae verba vide Matth. Bernecceri Quaestiones 142. 143. 144. et 145. Plura vero hanc in rem, apud Kirchmann. de Funerib. Besoldum Classe 2. Disput. 4. q]. 44. Caspar. Barthium Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 3. v. 125. et seqq. nec non Comm. Superstition. ut et hic non uno loco: in specie vero, de caput foribus templorum illidendi, in luctu, ritu, supra, in voce Fores; lucem fugiendi, infra ubi de luee, Nigro colore in voce Nigri.
LUMINUM_Festum
, Hebr. Gr. *luxnokai+/a], Luminum accensio, festum erat apud Hebraeos, Encaeniis Maccabalcis coniunctum. Quasi purs1w=n], Facularum festum, quod erat Argivis anniversarium, teste Paus. Corinth s. *lampa/dos2], cuius nominis triplex erat Atheniensibus festum s. certamen; in Panathenaeis, Hephaestiis et Promethiis, apud Harp. in *lampa/s2]. Uti etiam in Christianismo, quum festo, quod *u(panth\] et *u(papanth\], in Eccl. utraqueantiquitus, pro Simeonis et D. N. I. C. in Templo occursu postridie Kal. Febr. ex in stitutione Pelagii I. ac Iustiniani I. celebrato, uti legimus apud Sigebertum A. C. 542. coniunctus tandem fuerit kaqaris1mo\s2], qui tunc temporis evenit Lucae c. 2. v. 22. B. Mariae Virginis s. Purifiratio, Syris dicta Introltus Domini N. in templum; huic adiecisse dicitur Sergius Papa, circa A. C. 690. s. sub iustiniano II. cereorum quotannis numerosissimorum usum sollennem, velut ex ritu Luminum in Lupercalibus et Februis, eodem in mense, pro lustrationibus aut purificationibus adhibitorum, paganico, Christianismi festivitati aptatum, unde nomen ei a cereis illis s. candelis, Chandeleur, item la Chandeleuse, et similia in linguis provincialibus, ut in Germanica et belgica Lichtmesse, in Angl. Candlemasse. Quo nomine quod quidam accipiunt velut iam celebratum tempore Greg. Naz. ex eo quod ille in Orat. 39. et 40. ei)s2 ta\ a(/gia fw=ta tw= *e)pifani/wn], in Sancta Lumina Epiphaniorum, habet th\n a(gian tw= fw/twn h(me/ran], Sanctum Luminum diem, non leviter hallucinantur. Sic enim aliis dictus est Epiphaniorum dies, qua baptismatis eius, quo illuminavit homines, festum in illo celebratur. Nihil vero illic quicquam de candelarum aut facum lumine. Maccabaica autem Luminum accensio, sive ut pars Encaeniorum, s. appendix singularis, sive ut festum per se cum Encaeniis, habenda est. Ioseph. *fw=ta], Lumina, vocat, et ubi summam Hebraeorum in Encaeniis ipsis laetitiam ac felicitatem, anniversariamqueve, apud posteros, eiusdem observationem enarrat, l. 12. c. 11. *th\n e(orth\n], inquit, a)/gomen kalou=ntes2 au)th\n fw=ta, e)k tou= par) e)lpi/das2 oi)=mai tau/thn h(mi=n fanh=nai th\n e)cous1i/an th\n pros1hgori/an qe/menoi th=| e(orth=|], Festum celebramus, vocantes illud Lumina; opinor ideo, quod ex insperato nobis illuxerit illa felicitas s. potestas. Ubi Genebrardus, pro fw=ta] habet la feste des lumieres. Christiani subinde Iosephe hic suppares, ut idem Genebrardus in Kal. Hebr. Comm. eius Psalmos praefixis, qui institutum vult, ob Lumen Religionis a Macedonibus exstincta recuperatum. Ad Graeca vero illa animadvertens Ioseph. Scalig. de Emend. Temp. l. 5. Atqui non scimus, ait, per illos dies octo, tantum Lucernarum ab illis accendi, ut nusquam alias plus. Itaque inde appellatio, tw= fw/twn kai\ th=s luxnokai+\as2] Et quidem verum, in Luminum adeo sollenni, per Festi illius octiduum, in Synagogis singulisque domibus, accensione, satis conspici videri nominis illius rationem, Sed origo omnino heicalia, cum accensionis eiusmodialia causa, quae, ut miraculum, eveniebat, in ipsa templi sacroru que in stauratione Maccabaica, a Talmudicis expressiusassignatur. Nimirum scimus, ex Verbo Dei, Exodi c. 25. v. 31. et Num c. 8. v. 2. in Tabernaculo Testimoniilucernas septem candelabri sacri ramis et hastili impositas, quae perpetuo ardentes, oleo puro e publico supplendo, alerentur, Lev. c. 24. v. 2. In templo autem postmodum primo, decem fuisse, 1. Reg. c. 7. v. 49. quibus olei puri copia non impar. Similia in templo secundo; quod cum profanaret Antiochus, adeo etiam aiunt magistri eum, uti sacram supellectilem reliquam, ita et oleum, quantum nactus est, sacrum aut abstulisse, destruxisse aut polluisse, ut quum repurgareturiam templum suppellectilisque illius pars quaelibet diligentius excuteretur, unicum tantum olei sacri vasculum s. lenticula, sigillo munita Pontificis Max. intacta reperta fuerit: illam autem adeo fuisse exiguam, ut nec diei unici lucernis sola sufficeret. Atqui nihilominus, ne oleum deesset purm, adeo per octo illos Encaeniorum dies iugiterita, ex miraculo, oleum illud crevisse atque continenter repletum esse, ut satis in serviret lucernis in templo dierum illorum cunctis; circa quorum finem (nam ob loci, undesive olivas sive oleum eiusmodi afferri oportuit, distantiam, itineris sc. eundo et redenundo quatriduani, citius oleum sibi compararenequibant) nec ante, oleum huic rei purum esse ab iis confectum, atque in miraculi illius memoriam, in festo Encaeniorum, tot Lumina perpetuo dein fuisse in templo, dum stabat et postea in Synagogis domibusque accendi solita. Hinc Gemara Babylonia ad tit. Sabbath. c. 2. p. 21. 2. ubi Festi huius, ut die 25. Casleu celebrati mentio fit: Cum introibant Graeci in Templum, polluebant quidquid erat ibi olei (ipsis repertum) et invalescens dein Regnum domus Hasmoniacae eos deuvicit, quae dum scrutabatur, non inveniebat plusquam lenticulam unicam, quae maneret sub sigillo Pontificis Maximi intacta. In ea autem cum neutiquam haberetur plus olei, quam quod accensioni diei unici sufficeret, miraculum in eo factum est, et inde accendebant per octiduum. Et iuxta Maimonides Halach. Megiila Wechanocha c. 3. §. 2. Quando invaluere Israelitae adversus hostes suos et disper didere eos die 25. mensis Casleu, introibant in templum, ubi non reperiebant plus olei, quam lenticulam unam: nec in ea erat plus quam accensioni tantum unius diei sufficeret. At nihilominus accendebant ex eo per totos octo dies, usque dum scilicet contusis olivis ex eis oleum fieret purum. Dein subiungit, Et iam dictam ob causam constituere Sapientes Saeculi illius, ut dies illi octo (anniversarii) quorum initium dies 25. Casleu, dies essent laetitiae et laudationis. Et Accendere mos est in eis Lumina Tempore vespertino, ad ostium domorum, nocte qualibet noctium illarum octo, ut miraculum inde agnoscatur palamque reddatur. Dies hi nuncupantur encaenia s. Dedicatio. Atque interdicitur in eis Luctus et ieiunium, sicuti in festo Purim s. Sortium. Accensio etiam huiusmodi praecepptum, ex Scribarum (eorum, quirebus praeessent; qualis locutio passim denotat auctoritatem apud eos humanam, nec ius omnino aliquod divinum) pendet, uti etiam Megillah (s. libri Hester in festo Purim) et quamplurima alia. Benedictionibus, precibus laudationibusque festi dein ostensis, addit Ib. c. 4. accensionem sieri debere sollennem, ut ad ostium domus cuiusque, ita, ubi bina fuerint ostia adversas spectantia plagas Mundi, in utrisque accendendum semper fuisse. Etiam, ubi plures in aedibus habitarent, secundum eorum (tam feminarum, quam virorum) numerum, Lumina accendenda; et incolae etiam unico, suum. Quinetiam nocte prima, pro quolibet unicum Lumen; secunda, pro quolibet duo; adeoqueve deinceps, ut tandem octo pro unoquoque ex familiis s. domibus singulis, nocte octava s. ultima lucerent; licet hac de re mos varius subinde esset. Atque Gemarae laudatae et Maimonidis sequaces sunt, in disciplina iam ade Encaeniorum festo ostensa Megillath Thainith praec. affirm. ex sancitis Scribarum 5. p. 250 col. 3. R. R. Moses Kotzensis, Iacob ben Aser, Ioseph Karo, R. Alphes, ad eum R. Nissim, David Ganz, praeter Lud. Mutinensem de gli Riti Hebraici parte 3. c. 9. Manasseh Ben. Israel. Em Thesouro des praecettos c. 111. alios Rabbinorum Scriptores autem aliqui Christiani, derationenominis, Et accenderunt Luminaria multa, et dixerunt Festum Luminum, vel propter multitudinem Luminarim, vel quia tunc illuminaverat eos Deus sedentes in tenebris. Sic Historia Ecclesiastica, quam et sequuti Commentarii Thomae Aquinatis dicti et Hugo Karrensis, adicientes etiam illud de igne ad facrisicia caelitus tunc denuo dato (vide sis Iosephum Ben Gorion l. 4. c. 20.) quasi et inde nomen Festi Luminum ortum habuerit. Et demum, cum nec apud Iosephum, nec in Maccabaicis mentio aliqua deprehendatur lenticulae illius olei, sed tantum accensionis sollennis adhibitae, 1. Maccab c. 4. v. 50. sunt etiam apud Hebraeos, qui miraculo illi locum heic tribui nolint, ut R. Azarias Edomaeus Meor Enaiim Parte 3. c. 50. p. 163. 1. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebr l. 3. c. 13. §. 9. et supra Lucerna, ac Lumina: ut et infra aliquid ubi de Natali Die.
LUNA
, Romanis quoque Anna et Iana, an a luendo dicta, an a lucendo? a Diod. Sic. Antiqq. l. 4. c. 5. fingitur, cum Sole, ex Thea sive Matre Magna et Hyperionenata: aliis illam eandem cum Diana, Apollinis sorore facientibus. Et. ut et Soli, primus aedes Romae consecravit, T. Tatius Sabinorum Rex et Noctilucae nomine culta est, in colle Palatino. Neque minus apud Graecos sollenni religione fana ei erecta sunt, eiusque victima taurus erat. Hanc, quoties eclipsin patiebatur, toties veneficiis deduci credentes, cymbala pulsabant, ne magas in cantatrices audiret, quod quoque apud hodiernos Persas obtinere, docet P. de la Valle Itin. Tibull. l. 1. Eleg. 9. v. 21. Cantus et e curru tentat deducere Lunam,Et faceret, si non aera repulsa sonent. Bellorum ea Praeses olim habita, unde victores arma captivis detracta illi cremabant, T. Liv. Dec. 5. l. 5. Neque proin unquam sine castrorum tumultu deliquium subiit, cuius celebre exemplum, vide apud Tac. Ann. l. 1. c. 28. Imo inter prodigia numeratum, quod bello civili Pompeii et Caesaris. Petron Edit. Gon. sali de Salas p. 64. Edit. Bosch. c. 82. v. 9. —— Plenos extinxit Cynthia vultus. Apud Hebrae os Idololatras, pro summo Deorum habita est, et Soli, qui feminino genere ab illis effertur, praelata: quod idem apud Germanos, populosqueve omnes Septentrionales in usu fuisse, vide in voce Mona. Hodie dimidiata, apud Turcas praecipuo in honore, eorum proin insigne est: an ex occasione somnii, quod primi Imperii Turcici conditoris genetrix, Lunae splendorem e sinu suo prodire in universum orbem vidit, Lips. Mon. et Ex. Polit. Eadem effigie Senatorum apud Rom. calcei olim distinguebantur, Stat. l. 5. sylv. 2. v. 27. —— Genitum si Curia sensit.Primaque patricia clausit vestigia Luna. An ut hoc pacto Imperii vices, an ut vetustatem generis sui denotarent; an potius Lunula haec centenarii nota fuit, ut hoc pacto appareret, a centum Senatoribus primis, quos Romulus instituit, oriundosillos esse. Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Ros. Antiqq. Rom l. 5. c. 36. Similem Persarum tiaram figuram habuisse, patet ex Sidon. Apoll. Carm. 2. v. 51. Interea ac Susa tremunt, ac supplice vultuFlectit Achaemenius lunatam Persa tiaram, De cultu eius ut addam: Ei tauro (ut dictum) faciebant, sicut Iunoni agna. Ceterum, uti sub Solis numine omnes naturales, Deos mares, ita sub Lunae omnes Deos feminas coluit antiqua superstitio. Docet id Apuleius Miles. l. 11. cum ait: eam multiformi specie, rituvario, nomine multiiugo a toto orbe veneratam. Omnes enim Deos inde deducit, Cererem, Deum matrem, Minervam, Venerem, Dianam, Proserpinam Iunonem, Bellonam, Hecatem, Rhamnusiam, Isidem. Apud Sidonios culta est sub nomine Astaroth, 1. Reg. c. 11. v. 5. et 2. Reg. c. 23. v. 13. Unde Lucian. de Dea Syria, *a)sta/rthn d' e)gw\ doke/w s1elhnai/an e)/mmenai], Astartem Lunam esse opinor. Nec obstat quod Augustin. super Iud. quaest. 16. Astertem Iunonem vocat. Iuno enim cum Luna non raro confunditur. Hinc utraque Uraniae nomine venit: et quemadmodum Luna, respectu luminis sui Urania, ita respectu minorum siderum *a)strea/rxa] dicitur, h. e. Regina Planetarum, s. ut Horat. ait, Siderum Regina; quem admodum de Iunone Virg. Aen. l. 1. v. 50. —— Divum incedo Regina. Proin non immerito creditur fuisse, Regina caeli, cuius mentio Ier c. 7. v. 18. et c. 44. v 17. Porro, annon Luna erat, quam, dedicatis ei singulorum mensium Kalendis, venerabantur prisci: At Iunoni illas dedicarunt, quae proin Kalendaris dicta est, etc. Nec omittendum, quod Macrob. narrat de Lunae cultoribus, Sat. l. 3. c. 8. viros illi femlneo, feminas vero virili habitu sacra fecisse, nempe ambigui sexus Luna erat, unde modo Lunus, modo Luna priscis appellata. Non absimilem idololatriam in cultu Veneris prodidit Iul. Firmicus de errore prof. Relig. c. 4. Quo respexisse Deum Deut c. 22. v. 5. cum prohibuit, Ne esto instrumentum utrile super feminam, neque induito vir vestem feminae: putat Mamonides in More Nebochim parte 3. c. 38. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 4. c. 6. et supra in Ciun. De opinione vero vulgi, qua in Eclipsi Luna avelli astris, et tinnitibus aeris iuvari, item qua vapulare a Magis, credita. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 6. v. 685. et seqq. it. acclamatione Vince Luna; aliquid etiam hic, ubi de tinnttu ut et plura hanc in rem, infra in vocibus Neomenia, Novilunium, Plenilunium; it. supra Cavum sidus. Per tralationem poetis curvatura omnis Luna dicitur, ut Patritia Luna, in calceis Patriciorum, Stat l. 5. Sylv. 2. v. 28. l. 2. Sylv. v. 13. Lunatae Liburnae, apud Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 534. Lunataaequora, in Surrentino Pollii: Lunatum agmen Amazonum, ac incurvis peltis, eidem Stat. Theb. l. 5. v. 145. Lanata eburneo dente monilia, l. 9. v. 689. Lunata ura aprorum l. 3. etc. Pulchre Propert. in pugna Actiaca, l. 4. Eleg. 6. v. 25. Tandem acies geminas Nereus Iunarat in arcus,Armorum et radiis picta tremebat aqua. Vide iterum Barth. d. l. v. 267. et passim alibi, nec non infra Mithra. Nebo, Selenites, Talchum.
LUNULAE
in calceis Senatorum, apud Rom. Unde Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 191. —— ——— Nobilis et generosusAppositam nigrae Lunam subtexit alutae. Hinc Lunata pellis, Mart. l. 1. Epigr. 50. v. 3. cuius Epigraphe ad Lucanum de Hisp. locis, Lunata lingula eidem, l. 2. Epigr. 29. cuius Epigraphe ad Rufum. v. 7. etc. Sed non nisi in eorum, qui Patricii erant, unde Patriciam Lunam vocat Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 28. reliquorum enim calceos non Lunatos; licet diversos a plebeiis fuisse, constat ex Cic. 13. Philippica, donec sub Imperatoribus in caligas sunt mutati. Quare vero Patres illi, qui generis nobilitate aliis praestabant, hoc insigni in calceis uterentur, Plutarch. in Romaicis multas adfert rationes. Vel quod signum id esset habitationis supra Lunam, quodqueve post mortem rursus animae Lunam sub pedibus essent habiturae: Velquod Arcades, ad quos nobiles ii genus suum referebant, calceis ita insignitis usi fuissent, quod ante Lunam natos se crederent: vel ut, secundis rebus elati ac superbientes, mutabilitatis rerum humanarum admonerentur: vel inde oboedientiae sumerent exemplum, neque praestantioribus parere recusarent, quemadmodum Luna Solis radiis perpetuo intenta, secundas ab illo partes in orbe illustrando agit etc. Isid. addit l. 19. Orig. c. 14. non sideris corniculantis effigiem Lunulam illam sed numeri centenarii notam expressisse: ut nimirum inde posteri nossent, in ipsis nascentis Reip. Rom. primordiis, Senatores tantum centum numero fuisse. Quod Eruditis ac Zonarae inprimis arrisit, qui Patricios ait in urbe calceos gestasse, corrigiarum inflexione et forma literae C. adornatos, ut sic a primis centum Senatoribus originem se ducere demonstrarent. Quid autem proprie in calceis esset illa Lunula, et cuinam illorum parti adsuta, multum ambigitur. Communis doctorum Virorum opinio est, insigne hoc Patricii calcei fuisse sibulam eburncam Lunae corniculantisspecie, in malleolo pedis. Sed assen sum non impetrant ab Alberto Rubenio, qui in antiquis statuis fibulas calceorum, non apponi malleolis pedum, sed in superiore parte pedis, observavit. Nonnulliper Lunulam patriciam uncinum inintelligunt, in prima calcei fronte in fixum, verum hi uncinatos sive repandos cum lunatis calceis confundunt; Philostratusqueve Lunulas, non in anteriore calcei parte, sed circa talos pedis fuisse appositos, docet. Vocat autem is Lunulam ist iusmodi e)pis1fu/rion e)lefa/ntinon mhnoeide\s2], quod quidam reddunt, Fibulam eburneam corniculantis Lunae imagine: Sed Grammatici vett. vocem Graecam aliter plane explicant. Didymus, *epis1furi/ois2, toi=s2 tw= s1furw=n kalu/mmas1i], malleolorum tegumentis. Hesych. *e)pis1fu/ria ta\ kalu/ptonta ta\ s1fura\ e)pis1fu/ria], quaetegunt malleolos etc. Unde cum Heroum apud Homer. e)pis1fu/ria] fuisse ornamenta quaedam ex argento velauro, circa talos aut malleolos pedum: tum Patricios Romanorum calceos endem in loco ornamentum eburneum, ad formam mediae Lunae, habuisse, colligit Alb. Ruben. praesat. de Re vest. l. 2. c. 1. His tamen non obstantibus, Balduinus, Tiraquellum suis Annot. in Alex, Neap. l. 5. c. 18. sequutus, Lunulas illas sibulas fuisse, ornandis simul ac constringendis calceis idoneas, contendit. Unde signanter Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 28. Primaque Patritia clausit vestigia Luna. Et Vopisc. in Carino, cum eum fibulis gemmeis usum fuisse notat, indigitare videtur fibulas ad modum crescentis Lunae corniculante, easqueve plures acgemmeas, ad pompam ac ostentationem, sic forte dispositas, ut apte digestus illarum ordo, ab extremo calceorum acumine, velsaltem ab ea parte, qua pes tibiae coniungitur, ad eam superiorem, quae crus medium attingebat, recta per medium ascondens protenderetur. Putat ergo Balduin. in ea parte calcei, quae pedem operit, quaque pes anterius tibiae committitur, Lunulas illas locum habuisse: Ubi nimirum talorum integumenta, cum iis, quae reliquum pedem operiunt, iuncta concurrunt, indeque, secundum anteriorem tibiae partem divisa, in altum assurgunt, invicem vel corrigiis, vel etiam fibulis constringenda. Favet senten tiae icon calcei Lunati, quam e Casalio idem exhibet: In illa namqueve Lunula visitur apposita illi loco, ubi extremitates calceorum inter se coeunt. Ibi enim id usus praestitisse videtur, ut transmissa peransularum utrin que foramina calceum contineret, vide B. Balduin. de Calceo c. 9. cui adde Andr. Tiraquellum praefat. de Nobil. c. 37. Thom. Dempster ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. Lud. Cressolium Vacationum Autumnal. l. 1. c. 5. Iust. Lips. ad Senec. de Tranquill. Animic. 11. auson. Popmam Notis ad Historicorum vett. Fragmenta, Dionys. Gothofred. ad Pand. Iuris Civ. p. 1933. Salmas. ad aurolian. Vopisc. Alios. In luxu Israelitidum Lunularum quoque meminit Esai c. 3. v. 19. quae mhni/s1koi] LXX. Isid. ornamenta foere mulierum, in similitudinem lunae, bullulae aureae dependentes, l. 19. c. 31. Aldhelmo crepundia collo gemmiferis lunulis pendentia: Hier. Lunaris formae numismata, in fronte feminarum pendula; cuiusmodi ornatu hodieque gaudere in Oriente mulieres, legas apud Macrum Itin. ad montem Libanum. Sed et forma Lunata fuisse Vett. fibulas, innuit Plaut. Epid. Actu 5. Sc. 1. v. 29. ubi Lunellam, s. ut alii legunt, Lunulam, natalit io die cum armea et annulo, datam memorat, vide Thom. Bartholin. de Armillis Veit. etc.
LUPUS
Graece lu/kos], a verbo leu/ssw], video; namque o)cuwpe/stato/n e)sti zw=on kai\ me/n toi nukto\s2, kai\ s1elhn/hs2 ouk ou)/s1hs2, o(/de o(ra=|]. acutissimi visus est animal: quippe etiam noctu, et lunam non lucente, videt, Aelian. Hist. Anim. l. 10. c. 26. cuius causa ex Plin. pater, qui oculos lupo splendere et lucem iaculari asserit, l. 8. c. 22. Unde Apollini ut Deo perspicacissimo, eum sacrum voluere Vett. Quin ipsum Apollinem in lupo coli solitum, in Aegypti Thebaide, Macrob. asserit, Sat. l. 1. c. 17 ubi de Lycopolitanis. Inprimis vero sub vesperam acutissime vident. Habac. c. 1. v. 8. Acutiores sunt lupis vesperae, i. e. lupis vespertinis. Hinc eo potissimum tempore se praedatum conferunt, ut ex sacris profanisque Scriptoribus passim liquet, Virg. Georg. l. 4. v. 434. Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,Auditisque lupos acuunt balatibus agni. Arabibus proin alassaso, i. e. nocturnus erro lupus appellatus. Quamvis et alia causa subsit, cur lupo id magis proprium, ut noctu ad praedam divagetur, quam leoni, pardo aut urso, quia viz. ei, ut minus virium, ita minus audaciae est. Interim, quidquid agendum sibi proponunt, acriter exsequuntur, et summ â contentione. Virg. Georg. l. 3. v. 264. ——— Et genus acre luporum. Quare et hanc ob rationem o)cei=s2], i. e. acres dici potuerunt Prophetae. Hebr. Zeeb], quasi aureus, vocatur ab aureo colore: quo, e quinque luporum speciebus, quas Oppian describit Cynegetic. l. 3. tertia insignis est, in Cilicia et prope Amanum degens, quam proin xrus1e/ou], i. e. aurei, epitheto ab incolis insig niri addit. Ex Hebraeo deducta sunt, Chaldaeum deba, Syrum deba vel diba, et Arabicum dib. Forte etiam Davus, Graece *da/os], qua voce Phryges lupum significasse, ex Hesychio discimus. Inde lux Sibyllae oraculo, de Lupis Byzantium invasuris, quod refertur a Tzetze Chil. 9. Hist. 288. Lupi enim illi Turcae sunt, oriundi a Dais circa Oxum, uti conicit Bochart. Etsi autem de Lupo pauca tradant Sacri scriptores, tamen illius ingenium nobis graphice describunt. Primo enim illum proponunt tamquam summe rapacem, Gen c. 49. v. 27. Ezech c. 22. v. 27. Matth c. 7. v. 15. et Ioh. c. 10. v. 12. Quod Inpo maxime convenit, qui vulgo poetis rapax et raptor Virg. Aen. l. 2. v. 355. Horat. Carm. l. 4. Ode 4. v. 50. Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 5. v. 10. Aliishocque velut peculiare munus a Iove demandatum sibi vindicat, apud eund. Virg. Georg. l. 1. v. 129. Ille malum virus serpentibus addidit atris,Praedarique lupos iussit ——— II. Ut vastarorem et sanguinatium, Ier c. 5. v. 6. Ezech. ubi supra et Actor. c. 20. v. 29. Unde Ovid. de Lycaone in lupum mutato, Met. l. 1. v. 234. ——— solitaeque cupidine caedisUtitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet. Nempe non solum iugulant lupi, quantum sufficit, ad famem explendam, sed totum gregem passim interimunt, nisi latratu canum, aut clamore pastorum, absterreatur. III. Ut voracissimum atque avidissimum animal, Sophon. c. 3. v. 3. Unde helluo Arabibus notumque Prov. lupo avidior. Ita enim vespertinam praedam absumunt, ut ad matutinum tempus nec ossa quidem relinquant: quod si totam per ventris angustias absumere nequeunt, partem inviti relinquunt. Quo respiciens Mithridates, Romanos, tamquam lupae uberibus altos, lupotum animos habere asserebat, inexplebiles sanguinis, atque imperti, divitiarumque avidos ac ieiunos apud Iustin. l. 38. c. 6. menplebiles sanguinis atque imperii divitiarumque avidos, ac ieiunos. IV. Ut vespertinum, tempus sic, quo praedatum se confert, aperte designantes, inter alia Gen c. 49. v. 27. Beniamin quasi lupus qui discerpit -- et ad vesperam dividit spolium. De tempore aliquid iam diximus. Quod de divisione hic dicitur, non ea ad omnes lupos spectat. Quidam enim sunt mono/peirai], alias mono/lukoi] et monioi\], Gall. lougaroux, qui soli venantur, vide supra in voce Guaratores. Alii gemini praedatum exeunt, Aelian. Hist. Anim. l. 15. c. 3. Unde Stat. Achill. l. 2. v. 30. —— procedunt gemini, ceu foedere iuncto,Hiberna sub nocte lupi. Saepe etiam turmatim eunt, si maius periculum imminet, Xen. Hipparchico. Tumque praedam communi labore partam inter se dividunt, et quisque partem sibi sumit, voratque ilico si potest aut in posterum seponit, postquam abunde pastus est. V. ut o)cu/taton] visu, qua de re aliquid supra; cursuque, Habac. d. l. Hinc in variis luporum speciebus, unus toceuth\r], iaculator; alius ki/rkos], circus vel accipiter, uterque a velocitate cursus dicitur Oppiano ubi supra. Vide ut ovibus infestissimum, Matth c. 10. v. 16. alibique. Certe odium hoc acre adeo, ut illud numquam deponant lupi, etiamque saturi totos greges iugulent: lupique hinc fidibus agninae male obstrepant, quod Cardanus tamquam rem certam asserit, desumptum ex Oppiani l. c. qua de re vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 75. E quibus praedictis, inter Lupos et falsos Doctores, ut et inter Lupos et tyrannos piorumque persecutores, comparationem instituunt frequentissimam, vide Matth c. 17. v. 15. Actor. c. 20. v. 29. Ezech c. 22. v. 27. etc. At quod Beniamin lupo assimilatur, in ultimis Iacobi, a fortitudine est. Animo enim et robore lupi non parum valent, hinc et Marti dicati a gentilibus, et propterea Martii ac Martiales passim appellati, Virg. Aen. l. 9. v. 566. Horat. Carm. l. 1. Ode 17. v. 9. aliis. Unde et nonnullas gentes lupino ululatu, tamquam incentivo carmine, ad pugnam se incitasse legimus; Abaros, apud Suid. Cimbros Teutonosque apud Plin. l. 26. c. 4. luporum quoque nomen fortissimis viris quandoque inditum, ut de Hercule habet Lycophron Cassandra. Etiam in signum militare Romanis antiquitus lupus placuit, tum ob causam dictam, tum in honorem Romuli Remique, quos aluisse lusam creditum. Et lupo armatum caput non pauci vett. Heroum habuere, uti docet C. Paschal. Coron. l. 10. c. 17. et seqq. De cultu quod ante dictum, confirmat id de Lycopolitanis Clem. Alex. Recognitionum l. 10. et Aelian. Hist. Anim. l. 9. c. 18. quorum hic propterea illos vetuisse, ne quis in terras suas herbam lukokto/non], i. e. lupicidam, prope Nilum crescentem, lupisque exitiosam, inferret, scribit. sed et Delphis id animal tima=sqai], coli solitum, quia indicium sacri fecerit auri furto subrepti, inque Parnasso defossi, refert idem ex Polemone, l. 12. c. 40. qua de re vide Gerh Ioh. Voss. ubi supra c. 75. Regiones quod attinet luporum feraces, Arabiam illis scatere notissim um est, ex Agatharchide l. 5. c. 45. Strab. l. 16. p. 774. Diod. Sic. l. 3. Aliis: ex quibus frequentem ibi lupum, et minimum centinomium esse discas. Unde ultra centum esse nomina quibus hoc animal indigitent Arabes, docet Bochart. Sed et aliae iisdem refertae fuere, unde omni nisu in di passim incubuisse incolas, ut ab hac peste liberarentur, legimus. Sic apud Athenienses, quorum terra melior pascendo pecori, quam colendis agris esset, legem tulit Solon. ut ei, qui Lupum attuliset, drachmae quinque darentur, qui Lupam, una: *tw=| komi/tanti lu/kon, pe/nte draxma\s2 di/dosqai luki/da de\ mi/an]. Quam Plutarch. refert in Solone, e Demetrio Phalereo, ubi verba Latine sic habent: Ei qui Lupum attulerit, quinque drachmas dedit: unam ei qui lupam. Quorum illud bovis, hoc ovis pretium esse ait Demetrius Phalereus. Antiquitus autem in more positum Atheniensibus fuit, contra lupos pugnare; quoniam regio eorum pecori magis pascendo, quam frugibus ferendis, apta. Eiusdem meminit Scholiastes Aristoph. ad Aves: *e/pei\ tou\s2 lu/kous2 a)pe/kteinon to\ palaio\n en th=| *a)ttikh=|, kai\ no/mos hn)= lukoktonei=n. *dio\ o( me\n fone/uwn lu/kou te/knon, ta/lanton e)la/mbanen o( de\ te/leion, du/o], Quoniam lupos occiderunt olim Athenienses, lexque hac dere lata erat, ideo qui lupi catulum interemisset, talentum accipiebat, bina vero, qui lupum. Ubi in praemio mendum esse, constat e Plutarch. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Aitic. l. 5. tit. 2. In Anglia eadem severitas citae hoc ferarum genus viguit, ut postea aliquamdiu circa vulpes etiam, catos silvestres, mustelas, lutras, quadrupedes alios; item circa aves aliquot frugibus aut pullis infestiores, teste Gul. Malmesburiensi de Regib. Angl. l. 2. c. 8. Escaetriae Anni 27. Henr. III. Leycestriae. Unde capitis Lupini nomen usurpatum est pro eo, quem non solum cuique licuerit occidere (quod Saeculis ab hinc aliquot prorsus evanuit) sed ob cuius mortem sic inflictam laus saltem, ut praemium publicum, singularis debita eo nomine fuerit interfectori, Henr. Bractonus, vetustus apud Anglos IC. de Coronal. 3. c. 13. §. 3. A. C. 1240. aut circiter Item foris facit Utlagatus (qui idem apud Anglos vett. quod apud Venetos Bannitus, apud Hebraeos, impune a Zelotis occidendus, sic dictus, quasi extra Legis protectionem positus, etiam antiquitus forbanni) omnia quae pacis sunt, quia a tempore quo utlagatus est, caput gerit lupinum ita quod ab omnibus interfici poterit et impune, maxime si se defenderit vel fugerit, ita quod sit difficilis eius captio. quibus consonae sunt Leges Eduardi Confessoris dictae, c. 7. Si repertus fuerit et retinere possit, vivus Regi reddatur, vel caput eius, si se defenderit. Lupinum enim gerit caput: et haec est lex communis, et generalis, de omnibus Utlagatis. Duravit autem nomen hoc capitis lupini etiam in Heor. IV. tempora, in foro pro Utlagato s. proscripto, ut elicit ex Rogeri Coci Londinensis fasis tabula, apud Galfredum Chaucerum, nec dum omnino edita, Ioh. Selden. in qua Ioh. cuidam de Bundis tres adscribuntur filii, Ioh. Anon. et Gamelinus: atque de maximi et minimi circa patrimonium dissensu, huiusque virtute et illius vafritie summa, fabula satis ampla nec omnino contemnenda contexitur; desinens in Gamelini summae, quam pasus est iniuriae ultionem, per mortem ignominiosam, fratri Ioh. ut Iudici et XII. Viris iuratis, velut ex iure zelotarum, illatam: nomen enim Capitis lupini, quod ibi habet, quasi zelotarum ius designavit, ut dictum. Cuiusmodi certe ius nonnulli etiam, apud Anglos, viguisse volunt, in eos, qui extra pacem et protectionem Regis ideo positi (iuxta formulam forensem Praemunire dictum, Statuto Parlamentario fundatam, Stat. 25. Eduardi III.) quod de re aliqua in foro quocumque sive Romae, sive Avenione sive intra Angliam agerent, cuius cognitio ad tribunalia spectaret regia, h. e. maxime in Ecclesiasticos, Maiestatem Regiam, sic plane, auctoritatis Pontificiae obtentu, laedentes. Sed sub Elisabetha Regina Sancito Parlamentario, opinio illa abolita est Stat. 5. Elizab. Reginae c. 1. Vide Ioh. Selden. de Synedriis l. 2. c. 14. §. 3. et hic ubi de Proscriptis, Utlagatis, Zelotis, uti de Luporum in Galliae regno saevitia olim lemmate Rogationum Dies. At vett. Rom. caput lupinum villarum portis praefigebant, quod rostrum eius veneficiis resistere crederetur, Plin. l. 28. c. 10. etc. Ut et haec addam, lupinam caudam (cui amatorium quid inesse scribit idem l. 8. c. 22.) apud Svenones et Gothos, tam in bellis; quam in triumphis; hastis alligari consuevisse, discimus ex Olao l. 8. c. 14. De dentibus, exuviisque alibi. Sed et mactato tauro, et lupo et apro et ariete, sanguinique intincto ense et hasta, Graecos, qui cum Cyro adversus Persas ascenderant, foedus cum Barbaris percussisse, Suid. tradit. Iidem quoties ad domos urbemque accederent, in prodigiis Romae habitum, refert Iul. Obsequens etc. Ceterum Lupi hostis vulpes, ei vero similis admodum hyaena est: an et homines in eos transformari queant, dicemus infra ubi de Lycanthropia etc. Vide hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. passim, inter alia de venatione eorum l. 3. c. 73. (de qua etiam infra aliquid, ubi de tensuras, ad occidendos lupos, ponendi consuetudine) Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 10. Alios; infra quoque in voce Lycaon; de clamore, in voce Ululatus: uti de nomine factiosorum a Lupis tracto, supra Isengreni.
LUSITANIA
tertia Hisp. pars, quam Plin. l. 3. c. 1. l. 4. c. 21. et 22. a Durio amne finit, reliqua citeriori attribuens, in qua sententia et Ptol. est. At Strabo cum Mela convenit: Huius regionis, inquit, latus Australe Tagus eingit, ab Occasu vero et Sept. Oceanus, ab Aurora Carpetani, Vettones, Vaccei, et Callaici famae maioris populi. Hanc ad se tracturus, Ioh. Castellae Rex a Ioh. Ferdinandi filio notho, Rege Lusitano prostratis X. milibus, victus est, A. C. 1385. Mariana de rebus Hisp. Secta Illuminatorum, sub Urb. VIII. in Hispania orta, cum homines spe veniae revocati parere nollent, vis inprimis in hoc regno illata est, unde multarum familiarum fuga subsecuta. Regem porprium habuit, qui Mauris expulsis eam recuperavit, usque ad Henr. postremum, qui Card. fuit; quo Defuncto sine prole, Phil. II.Hisp. Rex in regno Portugalliae successit: sicque tota Hisp. ad Monarchiam, quam sub Gothis habuerat, reddit, Ferrar. Baudr. Lusitania, nunc Portugal, (aliud docente Becmanno, qui Lusitanam ad Ort. latiorem fuisse, Portugalliam vero ad Sept. magis patuisse ostendit, Hist. Orbis Terr. c. 6. §. 1.) alias habuerat Reges proprios 17. numero ab A. C. nempe 1 100. usque ad A. C. 1580. quo Mortuo Rege Henr. Phil. II. regnum occupavit, sicque Hisp. ad Monarchiam rediit. Sed iterum A. C. 1640. Lusitania proprium Regem sibi elegit Ioh. IV. antea Brabantiae Ducem, cui successit fil. sicque a reliqua Hispania seiuncta, proprio etiamnum Regi subest. Populi Lusitaniae erant alias Lusitani, Vettones, et Celtici. Vide Portugallia. Dicti autem Lusitani, a Luso Bacchi fil. s. ut alii volunt, comite. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 3. v. 354. Hos Viriathus agit Lusitanumque remotisExtractum lustris. ———— (*lis1itani/a] Appiano Alex.) Belitani Steph. iidem sunt cum Lusitanis, dem *lous1itani/a] pars Baeticae, et Gentile *lous1itanoi/]. Diod. Sic. l. 5. *tw=n de\ *ki/mbrwn a)lkimw/tatoi me\n ei)s1i\n oi( kalou/menoi *lous1itanoi/]. Ubi legendum *i)bh/rwn], uti notat Palmerius. Ceterum de nomine buius reg. ita Vir Magnus de Phoenicum Col. l. 1. c. 35. Luz], inquit, Hebraeis et Syris est amygdalus, ut et Arabibus Lauz. Iam hoc certum est, Phoenices a proventu fructuum saepe loca nominasse. Sic Iericho urbs palmarum, a palmis. Sed et ab amygdalis dicta Luza, quae et Bethel in tribus Beniamin Gen c. 28. v. 19. et c. 35. v. 6. Ios. c. 16. v. 2. et c. 18. v. 13. et altera Luza, in Hetthaeis, in tribu Ephraim Iud. c. 1. v. 23. Quidni etiam Lusitania, in qua praestantissima amygdala tanta copia proveniunt, ut hac in parte cedat nulli terrarum. Vide sis ipsum auctorem, p. 698.
LUSTRATIO
Graece *kaqaris1mo/s2], inter Initiorum cerimonias maxime necessarias habebatur olim, quam Orpheus ab Aegyptiis acceptam Graecis tradidisse legitur, apud Diod. Sic. l. 4. regnante Athenis Pandione, Cecropis filio, in Epochis Marmor. postquam Sacra Eleusinia non ita pridem introducta eslent. Erat autem Lustration duplex, vel Expiation caedis, vel Praeparatio ad Sacra. Sic post caedes kaqarqw=nai], lustrati, leguntur, Apollo, apud Paus. l. 10. Hercules, apud Diod. Sic. l. 4. Theseus, apud Plutarch. in Eo. Bellerophon, apud Apollod. l. 2. Alii. Ad alterum Lustrationis gentes requirebantur, Lavacrum, Ieiunium et Castimonia, de quibus omnibus, vide Marsham. Can. Chron. Sec. XI. et hic passim. Sed et Lustratio apud Rom. frequens. Hinc Ambarvale sacrificium, cum abiis, qui pro frugibus faciebant, circum arva, hostia divinae rei causa circumducebatur. De quo Vitg. in Bucol. Ecl. 5. v. 74. Haec tibi semper erunt, et cum selennia votaReddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. Ubi lustrare, pro circuire exponitur. Macrob. Sat. l. 3. c. 5. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 17. Fiebat autem id non a rusticis modo, sed et a Rom. fines agri Rom. lustrantibus, qui inter quintum et sextum lapidem erant, ut auctor est Strabo l. 5. v. 230. Sed et Patresfamilias, unusquisque in agro suo, fines fundi Suovetaurilibus lustrabat, qua de resic Cato l. de Re Rust. c. 141. Agrum lustrare sic oportet: Imperans Suovetaurilia circumagi cum divis volentibus, quodque bene eveniat, mando tibi Maril, ut illa Suo vetaurilia, fundum, agrum, terramque meam, quota ex parte, sive circumagi, sive circumferenda censeas, uti cures lustrare, Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicit, Mars Poter te precor, quaesoque uti sies volens, propitius mihi, domo, familiaeque nostrae, quo ius rel erga agrum, terram fundumque meum Suovetaurilia circumag: iussi, uti tu morbos visos, invisosque, videvertatem, vastitudihemque, calamitates, intemperiasque prohibessis, defundas, averruncesque, utique tu fruges, frumenta, vineta, virgultaque grandine, beneqe evenire sinas. Pastores pecuaque salva servassis, duis que bonam salutem, valetudinem,que mihi, domo familiaeque nostrae. Harumque rerum ergo fundi, terrae agrique mei lustrandi, lustrique faciendi ergo, sicut dixi, mocte hisce Suovetaurilibus lactentibus immolandis esto. Item cultro facito struem et ferrum uti adsiet: Inde obmoveto. Ubi porcum immolabis, agnum vitulumque sic oportet. Eiusque rei ergo macte bisce Suovetaurilibus immolandis esto, nominare vetat Martem, neque agnum vitulumque, Si minus in omnes litabit sic verba conccipit: Mars pater si quid tibi in illisce Suovetaurilibus piaculo. Si uno duobusve dubitaveris, sic verba concipit: Mars Pater, quod tibi illuc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo. Erant et Amburbia sacra, quae fiebant, cum urbs et pomerium lusirabatur, utapud Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 502. et seqq. Mox iubet et totam pavidis a civibus UrbemAmbiri, et festo purgantes maenia lustraLonga per extremos pomoeria cingere fines,Pontifices sacri quibus est permissa potestas. Inde Amburbiales hostiae, quae circum terminos urbis ducebantur, Pest. Meminit sacri huius Vopisc. in Aurel. Vide Turneb. Advers. l. 18. c. 17. Ioseph. tamen Scalig. Amburbia ab Ambarvalibus non distinguit, Castigat. in Festum, ad vocem Amtermini. Imo et Lustratio quinquennalis a Censoribus, quinto quoque Anno, perfecto censu, peragi solita legitur. Auctore institut Servio Tullio Rege de quo sic Dion. Hin Fanum prodiit, nec aedes puerperarum Romanorum ullus ingreflus est, vel egressus se purgavit, tamquam ex funestorum contactu. Idem Aethiopes et Hebraei, hoc discrimine, ut pariens feminam 80. masculum 40. dies explerent. Lustrationis, post coniugale commercium, meminit Suet. Aug. c. 27. et 97. et Ner. Claud c. 6. De Lustratione funestae domus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 34. etc. Obibantur autem in orbem lustrandi, ne qua viz. pars non participaret egregia illa expiamenta. Stat. Theb. l. 4. v. 416. —— circumque bidentumVisceribus laceris et odori sulfuris aura,Graminibusque novis, et longo murmure purgat. Idque dabatur operae, Plin. l. 28. c. 3. ut nomina victimas ducentium in publicis lustris prospera essent, vide quoque Plutarch. Quaest. Rom. 30. et 31. Aliquando et per medium victimarum dissectarum transibant lustrandi homines, qua de re aliquid diximus supra, in voce Canis: plura vero hanc in rem vide apud Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 4. v. 415. et seqq. Comm. item Superstit. et et hic non uno loco. De Lustrationibus vero Hebr. a quibus is mos ad Gentes defluxit, apud Thom. Godvvyn. de Ritib. Hebr. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. parte prior. l. 4. c. 22. ubi de Munditie et Immunditie, Purificationibusque Legalibus, itidemque hic passim, praecipue ub de Aspergendi ritu et Lotionibus, in quibus communis purificationum ratio et quasi caput consistebat. Hinc Lustralis aqua supra ub de Aspergendi ritu Lustralis fax, apud Claud. de VI. Cons. Honor. Carm. 28. v. 26. et 324. qua incensa Gentiles lustrabant quidpiam; vide infra Picea; et Lustralia, cetera, quae talibus titibus adhibebantur: ad extremum etiam vilis aliquis homo, cuius devoto capite expiabantur civitatum nonnullarum piacula, quem Gallicum morem vocat Lutat. ad Stat. Theb. l. 10. v. 787. Sed et prodigia ac imminentia infortunia humanis hostis lustrata et aversa, Claud. quoque indicat, l. 1. in Entrop. Carm. 18. v. 21. Consule lustrandi fasces, ipsoque litandumProdigio: — Lustrales animas sic devovendas et devotas, Lucan. vocat Civ. Bell. l. 6. v. 785. — vide Decios, natumque patremque,Lustrales bellis animas — Vide quoque ubi de Vere sacro. Lustramina vero, instrumenta fordesque lustrationum dicta. Val. Flacc. Argon. l. 3. v. 442. —— ter trislia tangensArma simul, vestesque virum, lustramina pontoPone iacit: etc. Haec enim in aquas, imo et in trivia, proici solita, docet Meurs. ad Lycophr. In quibus omnibus scintillae quaedam veritatis absconditae, de nativa nostra immunditie, de necessitate satisfactionis purgationisque aliunde quaerendae, de salute per sanguinem humanae victimae recuperandae, aliisque, de quibus alibi.
LUSTRICA
aliae Alpersorium et Aspergillum, vas, quo aqua lustralis aspergi solebat, dicta est. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 32.
LUSTRICUS_Dies
apud Rom. appellatus est is, teste Macrob. Sat. l. 1. c. 16. quo infantes lustrabantur ac nomen accipiebant. Is maribus nonus, femellis octavus fuit Festo, cuius rei causa repete a Censorino, ex Plutarch. in Quaest. Rom. Aliis ultimus hebdomadis hic dies fuit, sunt etiam qui intra quintum diem substiterunt. Festo praeerat Nundina Dea, quod Suoveraurilibus peractum et circuitione: Circumferebantur enim pueri per obsterrices vel ministros circa focum, unde *a)mfidro/mia], nec focus quidquam aliud erat, quam arae Deorum hostiis calentes. Expiabantur deinde aquae aspersione per aniculas lustrali ex sputo et pulvere, e balneis plerumque sumptol. Unde Pers. Sat. 2. v. 31. Ecce avia, et metuens divum matertera, cunisExemit puerum: frontemque atque uda labellaInfami digito et lustralibus ante salivisExpiat. Hinc eodem die vario ferculorum luxu convivium agitatum. Apud alias gentes, Lusirico die, circumcisio pro lustratione fuit. Divinum id institutum, Iudaeis proprium, transiit postea ad alias gentes, Samatitanos, Aethiopes, Aegyptios, Colchos, Phoenices, Troglodytas, Macrones, Edomitas, Ammonitas, Arabes, Mahometanos hodiernos etc. cuius loco, apud Christianos sacer Baptismus est. Post lustrationem nomen impositum. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. ut et infra, ubi de eodem.
LUSTRUM
Romanis proprie quinque Annos solidos significat, sine respectu praecedentis Lustri. Ovid. Fast. l. 3. v. 165. Hic anni modus est; in Lustrum accedere debetQuae consumatur partibus, unae dies. Vide quoque infra Olympias. A' lustrando: quod semel intra hoc tempus Exercitus Rom. a Censore lustraretur. Postquam enim civium census eslet peractus, Censor sumptis sue, ariete et tauro, ter exercitum circuite, hasque tandem victimas Marti offerre solitus est: id quod dixere, condere lustrum, Varro de Ling. Lat. l. 5. et Suet. Aug. c. 97. Item facere lustrum, in Monum. Ancyrano. Atque haec phrasis de solis censoribus usurpata cum censu peracto, frequentem populum lustratent, Gronov. in Liv. l. 1. c. 44. cum lusirum etiam aliis interdum attribueretur, ut apud Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 595. — Et Festo purgantes moenia lustro:Pontifices. Fiebat autem id, nisi funestus eslet annus: Itaque census aliquando agebatur, Lustrum non condebatur. Liv. l. 2. c. 22. Census actus eo anno: Lustrum Propter Capitolium captum, Consulem Occisum, condi religiosum erat. Hinc Lustri condendi cerimoniae, cum instituto politico describendi subditorum fortunas, non sunt confundendae; cum duo haec toties in Hist. Rom. tam exptesse distinguantur. Unde observavit quidem Censorin. Post lusirum a Vespas. conditum, desiisse priscum illud institutum; nempe oportebat paulatim exoriente Euangelio, ritus quoque paganicos paulatim contemni, et in desuetudinem abire: non tamen lustralis tum census cessavit exactio. Imo consuetudo agendi census per temporum intervalla, prout res exigeret, non solum in vet. Romae imperio, sed et novae, semper est servata. Testis est Greg. Nazianzen. Orat. I X. ad Iulian. *e(cis1wth\n], qui Iulianus, ut et Helsenius, in Cappadociam missi fuerant, ut census agerent, et inter cives onera tributorum exaequarent: quod cum olim censorum, postea censitorum fuit munus. Idem Carm. ad Hellenium ait. *eu)=xos w)= *a)rmeni/hs2 *e(llhn/ie o(\s2 la/xes2 a)/ih,]*sth=s1ai h(mete/rh| me/tra di/kaia fo/rwn].Decus ô Armeniae Helleni: cui obtigit terraeStatuere nostrae modum iustum tributorum etc. Vide Is. Casaub. Exercit. I. N. 93. Porro fiebat id in campo Martio, comitiis centuriatis: dicebaturque sacrum id Suovetaurilia, s. Solitaur ilia, quas voces infra vide. Nec omittendum, quod prisco more Duces, cum exercitum lustrarent, esent coronati. Unde Cassio exercitum lustranti lictor coronam inversam reposuisse legitur, apud Appian. Alex. Civ. Bell. l. 4. p. 640. Et Stat. inde l. 4. Sylv. 2. v. 62. lustra ipsa coronata vocat: Saepe coronatis iteres quinquennia lustris. Quodque per lustra computarint vett. Rom. vide de Lustro Iuliano, Romanoque, Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theolog. l. 4. c. 2. n. 3. add Casp. Barth. ad Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 7. ubi quaturor lustris exponit annis viginti absolutis, et Ios. Castalion. Observ. l. 1. c. 10. Plura vero hanc in rem, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 17. et alibi passim, Pancirol. Rer. deperdit. c. de cibi cap. modo, Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 5. c. 27. Pomp. Laet. de Magistr. Rom. c. de Censoribus, Thom. Godvvyn. Anthologiae Rom l. 3. c. 5. s. 2. Alios. Nec omittendus Vett. mos, qui non solum Natalem diem celebrarunt, sed et primo Lustro infantium munera Diiis obtulerunt. Mart. l. 4. Epigr. 45. cuius Epigraphe ad Phoebum. Hictibi pro nato plena dat laetus acerra,Phoebe, Palatinus munera Parthenius.Ut qui prima novo signat quinquennia lustro,Impleat innumera, Burrus Olympiadas. Sed et Lustrum ganea est, de qua notione vocis, vide supra Ganeo, infra Taberna.
LUTATIUS_Catulus
icto cum Poenis foedere, M. Attilio T. Manlio Coss. Ianum clausit: quod ante ipsum Numae, et post eum Aug. post bella civilia confecta, contigit, Paul. Orosius l. 4. c. 10. Flor. Hist. Rom l. 2. c. 3. etc.
LUX
primae diei Creationis opus, ubi triduo, praesens quidem diem, absens vero noctem praestitisset, quarto die Soli indita est, ad ornatum maiorem, et lucem clariorem, tum etiam, ut non solum dies noctesque alternaret, ad quod diei primae lux suffecisset; sed nt praeterea Annos et menses aliaque tempora, discriminaret. Nam ad hoc quoque lucem illam discerpi, et magnitudine ac locis distingui, attinebat, eam que rationem adducit ipse Moses Gen c. 1. v. 14. Quam primae Luci immutationem eleganter expressit Apolinaris, cum ait, *tou= de\ prwtogo/nou fwto\s2, o(/s1on me\n kaqarw/taton e)ne/qhke tw=|h(li/w| to\ de\ loipo\n s1elhn/h, kai\ toi=s2 a)/strois2 e)me/rize]. E' primigenial luce, quidquid purissimum foret, indidit Soli; reliquum vero Lunae et astris impertivit. Unde Basil. sidera vocat Lucis o)kh(mata], vehicula, Hexaem. Homil. 6. uti doxei=a] conceptacula, Damascen. Maximus vero in Dion. Schol. id soli principi siderum vindicat, *to\ prwto/ktiston fw=s2 th=| teta/rth h(me/ra| metexhmati/sqh ei)s2 h(/lion], prima die conditam lucem quarta die in Solem transformavit: A' quo precarium habere lumen, tum Lunam, tum reliqua sidera, non pauci sentiunt. Atque hac de Luce prima sententiam, etiam Gentilibus, Empedocli, Philolao, Anaxagorae, Democrito et Metrodoro suboluisse, ex Diog. Laertio et Plutatcho, quamquam obscurioribus locis, H. Grot. notat, de Ver. Rel. Christianae l. 3. ibique Annotat. Est autem Lux, inter corporeas, pulcherrimum simul ac maximeadmirandum opus eius, qui lucem habitat inaccessam: unde sidera, Solem inprimis, colendi, non minima miseris Genrilibus ansa fuit, ut suo loco videre est. Interim illa lugentibus exosa, Virg. Aen. l. 6. v. 435. — Lucemque perosiProiecere animas —— Quali luctu perculsam, ob interitum mariti, magnam sui temporis Reginam per aliquot menses adeo lucem fugisse, ut nec lucernam, aut cereum, candelamque ullam, nisi per velamen aliquod, non admodum tenue, conspexerit, refert C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 10. v. 812. Morituros tamen ultimo obtutu lucem quaerere, hincque faciem illorum caelo obverti consuevisse, notant, qui de Funeribus scripsere, vide quoque hic passim
LUZA
civ. Chananaeae in tribu Beniamin. Ios. c. 18. v. 13. quae et Beth-el. Gen c. 28. v. 19. et c. 25. v. 6. Altera quae cecidit in sortem filiorum Ioseph. Ios. c. 16. v. 2. Tetia Chitthaeorum in Tr. Ephraim. Iudic c. 1. v. 23. et 26.
LYCHNIS_vel_LYCHNITES_gemma
memoratur Luciano in Syria Dea *li/qon e)pi\ th=| kefalh=| fore/ei, luxni\s2 kale/etai ---- *a)po\ tou/tou en nukti\ s1e/las2 pollo\n a)pola/mpetai u(po\ de\ oi( kai\ o( nho\s2 a(/pas2 oi(=on u(po\ lu/xnois1i fai/netai en h(me/rh| de\ to\ me\n fe/ggos a)sqene/ei, i)de/hn de\ e)/xei ka/rta purw/dea], Gemmam in capite gerit, quae lychnis vocatur. Nomen autem ex effectu sortita est. Ab ea enim noctu multus fulgor coruscat, unde tota aedes tamquam lucernis collucet etc. Cui simile quid de lapide dara, scribunt Talmudici in tr. Megilla c. 1. p. 12. a Samuel dixit lapidem esse pretiosum ---- in maritimis arcibus, qui, si in medio cenaculo constituatur, lucem praebet accumbentibus. Hinc Dion. Periegetes v. 329. puro\s2 flogi\ pa/mpan o(mo/ihn], ignis flammae omnino similem, hanc gemmam facit, et Pisidas, de mundi opificio loquens, postquam caelum stellis, tamquam margaritis, ornatum esse dixit, addit, Solem et Lunam, velut lychnitas in cenaculo, illum diurnum lumen, istam nocturnum inferre. Si de ciconia scribit Philostrat. in Apollonio l. 2. c. 7. Lychnitem innidum suum, tamquam facem, inferre. Unde dubium non est, quin de hoc eodem lapide sit accipiendum, quod ab Aeliano narratur var. Hist. l. 8. c. 22. ciconiam, cuius crus fractum Tarentina mulier obligaverat et sanaverat, accepti beneficii memorem, Anno sequente in eius sinum lapidem coniecisle, cuius fulgore noctu splendebar domus, w(s2 ei)skomisqei/s1hs2 dado\s2], tamquam illata face. Videtur de hoc ipso lapide cogitasse Kimchius, cum scripsit ad Ezech c. 28. v. 14. Tyri Regem noctu ambulasse, in medio gemmarum et lapidum ardentium --- quos ante eum deferebant, ut loco facium essent, et noctu lumen praestarent. Nec alio referenda, quae de corona Imp. in palatio Blachernis, et gemmis in ea fulgentibus, tradit Beniain itin. p. 26. Barbarique Scriptores, qui orphanum hanc gemmam vocant, quod numquam alibi, quam in corona Imp. reperiatur, uti scribit Pandectarius ex Alberto, qui ex Evace. Cardan l. de gemm. Orphanus colore purpureo adeo eximio, ut referant parem non inventum: Lucet autem in tenebris, Hodie haberi a Regibus Camanae emporii Indiae extra Gangem, quam urbem nunc Calechutam vocant, dicitur a pluribus. Honores Regios eo servari putant. Sunt qui pyropum esse velint, Alii album radios igneos emittentem etc. Alii opalispeciem esse dicunt. Noctu capi s. colligi, in Pselli l. de lapidib. legimus, ubi Lychnitem nukta/lwton] vocat, quia, cum noctu multum laceat, ad diei lumen hebescit ac proinde non reperitur, uti ex Luciano discimus l. c. Inseri autem laquearibus consuevit, ut inde lumen undiquaque diffundat; quo referas Servatoris, illud, cum lu/xnon] dicit, non poni subter modium sed in candelabrum, et splendet omnibus, qui sunt in domo, Matth c. 5. v. 15. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. et Salmas. ad Solin. passim.
LYCHNUCHUS
ex Graeco luxnou=xos], instrumentum est, cui lucerna s. lychnus aptatur, sicut candelabrum, cui candela: In usu domi, Cic. hanc scripsi ad lychnuchum ligneolum. Vide quoque supra Lucubratio. Et cum foras prodirent, vide Athen. pro quo obeliscolychnion tulisse milites, docet ex Aristot. Casaub. ad Iul. Suet. c. 31. et 37. In sacris inprimis: Moris enim fuit prisci, ut Casaub. ex Plin. l. 34. c. 3. observat, delubra lychnuchis pensilibus ornare. Sic autem is: Placuere et lychnuchi pensiles in delubris, aut arborum mode mala ferentium lucentes: qualis est in templo Apollinis Palatini, quod Alex. Mag. Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem Deo. Ubi simul aliquot Lychnuchorum vett. formas nobis ingerit. Quemadmodum Stat. de Lychnucho, Amphitheatrum illuminante, ei multas faces aut funalia plurima in orbem, coronae instar distributa, adscribit, l. 1. Sylv. 6.v. 85. et seqq. Vixdum caerula nox subibat orbem,Descendit media nitens arenaDensas flammeus orbis inter umbras,Vincens Gnosiacae facem coronae. Vide de Spectaculis in noctem continuatis I. Caes. Bulenger. de Theatro l. 1. c. 49. Et de Lychnuchis Alcioni, eos ad humanam formam effigiatos, fingit Homer. Odyss. h]. ubi de convivio Regio, qualia in noctem prolata ad lychnuchos et lampades, apud reliquos etiam poetas, saepe occurrunt. Dionisium vero Iun. in Tarentinorum Curia candelabrum posuisse, in quo tot arderent lucernae, quot dies Anni sunt, referre ex Euphorione Athaen. l. 15. c. 19. in textu est, luxnei=on a)ne/qhke]. Ante omnes vero menrorabilis est Lychnuchus aureus in Tabernaculo Vet. Test. qui ad Australem eius pattem, in Sanctuario, collocatus, septem lampades septenis brachiis sustinebat: quae a Sacer dotibus sub vesperam accensae oleoque purissimo nutritae, tota nocte in templo ardebant, Exodi c. 25. v. 31, 32, 33, 34, 35, 36, et 37. et c. 27. v. 20. et 21. Designabat is partim Christum, a quo solo Mundi et Eccl. lux est, Ioh. c. 8. v. 12. partim Eccl. quae instar aurei candelabri Apoc c. 2. v. 1. et quidem una, in VII. periodis per ministerium suum Verbi Dei lucem huic mundo praefert. Auro suo, lucis huius dignitatem, vividumque ac aeternum fulgorem pingebat: Oleum exprimebat Spiritus S. dona: Lampades, rami ac calyces varii, donorum Spiritualium ubertatem et varietatem testabantur: Sacerdorum denique ministerium, in illis sub vesperam accendendis, Christi et ministrorum eius significabat curam qui Eccl. suae perpetuam incubare noctem non sinit etc. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. l. 4. c. 14. §. 9. et 10. Vide quoque Fort. Licet. de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 112. et supra in voce Candelabrum. Addo saltem, quod Lychnuchi fuere primitus e testa. Unde Aus. Eidyll. 6. in Cupidine cruci affixo, v. 22. —— Fert fumida testaLumina Sestiaca praeceps de rupe puella. Dein e ligno, quali Cic. usum legimus. E pelle, vide supra, ubi de Laternis. Ex aere porro qualis Lychnuchus asservatur, in P. Peravii in Curia Paris. Consiliarii cimeliis. Ex auro tandem et argento, postquam sc. luxus invaluit etc. Plura hic passim.
LYCHNUS
apud Mart. l. 4. Epigr. 90. cuius Epigraphe de rusticatione. v. 8. Dum parvus lychnus modicum consumat olivi, ex Graeco lu/xnos], lucerna est. Alias Luctat. Placid. Grammaticus, ad Stat. Theb. l. 1. v. 520. Ast alii tenebras et opacam vincere noctemAgressi, tendunt auratis vincula lychnis: subtilius distinguens, privatorum usibus Lucernas; Principum Lychnos attribuit. Apud Lucret. de Rer. Nat. l. 5. cum ait, v. 295. et seqq. Quin etiam nocturna tibi terrestria quae suntLumina, pendentes Lychni, claraeque coruscisFulguribus pingues multa caligine taedae; Lychni a taedis: et apud Paulinum Ep. D. Felicis Natali 6, Ast alii pictis accendunt lumina ceris,Multiforesque cavis Lychnos laquearibus aptant: iidem a cereis, clare distinguuntur; utpote in quibus nec cera, nec sevum, nec pix, sed oleum solum arsit. C. Plin. exstat apud Serv. loc. ad Georg. l. 1. v. 391. et seqq. Nec nocturna quidem carpentes pensa puellaeNescivere byemem, testa cum ardente viderentScintillare oleum. Horum itaque usus mortalibus fuit, ante funalia, candelas et faces. Generali nomine lumen dicti Isid. l. 17. c. 8. Quorum ut alios usus taceam. hic saltem moneo, ex Dempstero: Ignem Imperatoribus in Lucernis s. Lychnis praelatum esse. Qua de re insignis locus est, apud Corippum Africanum, de Iustino Principe, in ludos Circenses prodeunte, l. 2. n. 8. —— —— Praenuntius anteSigna dedit Carsor, posita de more lucerna. Signum ergo Illud erat, Caesarem adventare, quoties cursores lurernas praetulissent, quas in circo statuebant, veluti sacrae et non violandae Maiestatis indicium. Lychnos autem Vett. non exstinguebant, sed sponte sinebant languescere. Petr. Arbiter Edit. gonsali de Salas p. 12. Edit. Bosch c. 22. Lucernae quoque humore defectae, tenue et extremum lumen spargebant. Quo ritu accensi sint lychni festis diebus olim, ac coronati, et ante ostia in propatulo constituti, ut et plura hanc im rem, vide apud thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. ad reg. 11. etc. Huiusmodi Lychnorum conficiendorum miraculosa quaedam ratio, innui nonnullis videtur verbis Prud. Hymn. 5. kaqhmerinw=n], qui est ad incensum Lucernae, cum ait. v. 20. et seqq. Seu caram teretem stuppa calens bibit.Nectar de liquido vertice fervidumGuttatim lacrimis stillat olenubus,Ambustum quoniam vis facit igneaImbrem de madido flere cacunune. Hic enim Vir doctus iubet notare veterem et diversam a nostra Lychnorum conficiendorum rationem, quae tam vive vereque in nullo alio antiquitatis loco descripta reperiatur. Confectionem eam fuisse talem, ut ignis superpendentem ceram aut oleum calefaciendo redderet liquidum, quod guttatim perfabre appositum foramen angustiae convenientis destillans aleret flammam eam quae ipsa sibi pabulum ita quaereret. Sed ubi accenderit ingeniosus Inventor ignem tam sapientem, ut ex impendente liquetacta cera non plus petat, quam quo altur; ubi ceram adhibuerit tam diligentem, ut lapsus suos dispenset, nec largior cadat, quam sit utile igni; vas construxerit superius ex quavis materia, tam sciro foramine, ut non plus cerae demittat, quam inferiori ad lumen pascendum sit necessarium: ubi, inquam, haec omnia fecerit, ostenderitque rerum Naturam pati, quod ipse apud animum suum instiruit; rogabimus, ut alibi, et tamquam proprie suum, callidissimum hoc inventum venditer. Nec verebitur istius soricis inventum: tuumhoc erat? vetus credidi. Per Prudentium quidem: qui nihil aliud canit, quam quod videmus quoridie in cereis aut sebaceis nostris. Cum incensi sunt, de liquido vvertice (nam in summo accenduntur, quodque lumini proximum, eius calore liquitur et liquefactum ducitur a stuppa ardente) stillare guttatim fervidum nectar, s. defluere ab hoc latere identidem guttulas cerae calidae et resolutae aut sevi: tum vid. cum lequefactum est plus, quam trahendo in altum bibere potest ardens stuppa: primum enim in umbonem collecta atque intumescens in medio materies liquida aliquandiu constat; dein, velut obice perrupto, qua data porta, ruit et eandelabra, digitos, quocumque sustinetur, oblinit. Recte autem membranae olenibus: Non quia odores adderentur, ut fragranti oleo iucundior usus foret; nihil enim hic de oleo, totum de cereis est, nihil de odoramentis. Sed quia ipsae lacrimae cuiusvis cerae, ipsi incensi cerei sine accensione aliorum odorum, odorem oleut non ingratum. Paulin. Natali 3. Felicis, Clara coronantur densis altaria Lychnis,Lumina ceratis adolentur odora papyris. Nam quae Prud. suppa, Paulino papyrus, Natali 7. Ut spirante foris aura depelleret aestum,Quem fumosa dabat ceratis cella papyris. Serv. ad l. 1. Aen. v. 731. Funalia dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere Maiores. Alcimus Avitus, de fatuis Virginibus in Parabol. Sed virtute carens languentem lampada fervorDeserit, et siccam percurrit flamma papyrum. Paulinus alter, de vita S. Martini l. 5. Ast alii deferre faces, atque unguine multeInficere in longum contextae fila papyri,Non ut discussas lux vinceret illa tenebras. Aldhelmus de Lampade, Iamque latex lucens flammas pascebat edaces.Papyrus in medio radiabat lumina centro,Clarius et multo, quam fomes pinguis olivi,Aut certe in vitro splendens arvina scrotae. Ita et membranae Oxonienses: nec erat, cur versum mutilum daret Canisius, aut Spondaicum timeret: Margo habet: SINERESIS. Videtur voluisse dioeresis, ut fuerit scrofai. Idem Papyrum media correpta repetit inferius: ceu viridi lentescit papyrus amne. At scrofae arvina suillus adeps, qui tamen hodie pretiosior et in cibis est. Prosa: Ut latex lucernarum sundrbulis infusus in olei crassitudinem verteretur, et papyrus in centro positus, velut fomes, arvina vel sevo madesactus, solite clarius lucesceret. Ut bene correxit Meurs. Quam lampadem prius, mox sebalem facem dicit Amm. Marcell. l. 18. c. 6. Vet. Epigr. Lenta paludigenam vestivit cera papyrum,Lumini ut accenso dent alimento simul. Et aliud: Ut devota piis clarescant lumina templis,Niliacam texit cerea lamna budam,Congrua vetiferae submittit pabula flammae,Quae castis apibus praebuit ante domos. Nam buda hic eadem, quae illic papyrus, vel stuppa. Porro in Prud. ambustum intellige, quem dixerat verticem. Posreriores duo versus idem ferme dicunt, quod priores: nempe, vim igneam stuppae incensa facere, ut vertex ambustus fleat imbrem sive guttas illas destillantes de cacumine madido et liquefacto per ignem luminis. Quo igitur arbustum, ut nonulli legunt? quo vorticem cum stagno impendentis humoris? quo nubem? Imber est guttarum sive lacrimarum cerae liquefactae, ut oculorum imber dicitur genis defluens: et utrumque imbrem recte dicitur fleri. At quis audivit, fleri nubem. Etenim activum ponit, flere, ut peri\ stif.] Hymno 14. v. 704. Tenui rubebant sanguine uda vimina,Quem plaga flerat roscidis livoribus. Propter nempe vim igneam, ambustus ille vertex sive summitas cerei flet imbrem guttarum, Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. c. 5. Ceterum de Lucernis Vett. diximus affatim supra. Hinc Lychnobii dicti, voce itidem Graeca, nepotes convivia in multam noctem, aliquando in alterum Solem, producere soliti, Seneca Ep. 122. de quibus dicemus plura infra, ubi de conviviis Tempestivis.
LYDIA
regio Asiae min. Croeso Rege, et Pactolo aurifero flumine notissima, quae flexuosis Maeandri am nis recursionibus perfusa, super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu Solis vicina, ad Sept. Moesiae, Meridiana parte Cariam amplectens. Baudr. erat, inter Phrygiam magn. ad Ort. et Bor. Lyciam ad Mer. et Ioniam ad Occ. quae sub ipsa aliquando comprehensa fuit, nunc Carasia. Ioh. Marsham. Troadis regio, post eversam urbem, a vicinis Phrygibus occupata, etiam Phrygia dicta est. *ta\ de\ fru/gia kai\ ta\ *lu/dia dubdi/akrita, parapi/ptonta ei)s2 a)/llhla], Phrygiae et Lydiae partes, inter se concurrentes, discerni nequeunt, et Strab. l. 10. et. 13. Unde poetae maxime Tragici, et Troas et Mysos et Lydos, ap pellant Phrygas, Idem, l. 14. Vide eum Canone Chron. ad Sec. XII. Eius fluvii Caycus, hodie Chimacht et Girmasti, Hermus, nunc Sambat, Pactolus, ut dictum, hodie Chias aut Chiari. Montes Sipylus, Timolus, Mimas, etc. Urbes Sardes, Regia, Philadelphia, Thyatira, etc. Regnum Lydiae quod inter vetustissima, primo sub Atyadis, quorum primus Lydus Atyis fil. exin sub Heraclidis, quorum Dynastiam condidisse Argontem, Herculis fil. ferunt, sicque ab Heraclidis administratum, usque ad Candaulem, 22. Regem, quo Occiso a Gyge, A. M. 1340. et U. C. 40. Periodi Iul. 4000. successit Mermnadarum fam. e qua primus Gyges, Ardi, Saliatte, Halyatte, Croeso se mutuo sequentibus, donec hic a Cyro victus captus est, An. Regni 14. et U. C. 210. Ita sub Persis, Graecis, Rom. fuit, hodie Turcarum imperio subest. Lydia dicta a Lyde Atyos fil. an potius a Lud, fil. Sem, Ies. c. 66. v. 19. Ier c. 46. v. 10. Ezech c. 27. v. 10. etc. 30. v. 5. cum antea Maeonia vocaretur. Virg. Georg. l. 4. v. 210. Praeterea Regem non sic Aegyptus et ingensLydia, etc. ——— Huius reg. incolae Lydi dicuntur, qui Herod. l. 1. c. 7. primi aurum, argentumque signarunt. Horum improbitas maxime abiit in proverbium, Lydi mali, apud Athen. Hi capita mitra Prop. l. 3. Eleg. 17. v. 30. et flammeis muliebribus ornare solebant, unde in effeminatos ortum est Proverbium, Lydio more apud Suid. Lydius lapis (qui et Heracleus ab Heraclea urbe Lydiae) in proverbio est apud Theophrast. l. de Nat. lap. de homine acri ingenio praedito, nam hic lapis aurum, et argentum arguit, quale sit. Lydorum currus in certaminibus erant adeo veloces, ut proverbio sit, Currus Lydius. Et apud Plutarch. Iuxta Lydium currum curris, dicitur de eo, qui longe ceteris in aliqua re inferior est. Lydos quoque equitatu ceteris praefert Herod. l. 1. c. 79. quos non aliter, quam ex equo, pugnare scribit, Tac. Ann. l. 4. c. 55. Hi cibis opiparis, et cupediis operam dabant, ut Caryca Lydorum in adagium abierit, apud Athen. l. 12. c. 2. Caryca enim genus cibi erat apud illos, ex variis lautitiis, sanguineque confectum. De quibus etiam in voluptuosos, Lydus cauponatur apud Herod. legitur. Tantae quoque libidinis notabantur, ut Lydus in Meridie, de homine insatiatae libidinis proverbialiter diceretur. Lud in sacris Scripturis vocari, scribit in suo apparatu Biblico Ar. Montan. Vide Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 6. Herod. l. 1. c. 93. Plin. l. 5. c. 29. Strab. l. 15. p. 628. Leunclav. in pand. Turc. Cluv. et Magin. Geograph. uti de tribus, trium Dynastiarum supra indigitatarum conditoribus in vocibus Aiys vel Lydis, Argon, Gyges. Tac. Ann. l. 3. c. 61. Ovid. Met. l. 6. v. 146. In Italiam coloniam deduxere, unde Thusci, Virg. Aen. l. 2. v. 781. ubi Lydium Tibrim vocat Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 190. Tibull. l. 4. Eleg. 1. v. 199. Strabo l. 5. c. p. 219. Herod. l. 7. c. 74. Dion. Halic. l. 1. p. 21. et 22. Iustin. l. 13. c. 4. Nic. Lloyd. Addo, quod apud eosdem inaurium usus fuit. Unde apud Xenoph. *a)naba/s1]. 5. narrat quidam, se vidisse aures Apollonidis, quae ambae essent, instar Lydorum perforatae. Vide supra. Hinc Lydiaca, nomen libri gentis huius Historiam complexi, auctore Xantho Lydo, an Dionysio Scythobrachione? de quo vide Casaub. Animadvers. in Suet. de Gramm. et Rhetor. p. 733.
LYRA
instrumentum Musicum, cuius inventio Mercurio tribuitur, qui quumi pedem in aridam testudinem, sic Varroni dictam, quod testa tegatur, impegislet, animadvertit sonum reddi ex nervis illius siccitate intensis: quod tamen paulo aliter narratur contigisse, in Hymno Mercurii, qui Homero adscribitur. Proin coepit postea lineas chordas intendere Lyrae, cui Apollini datae, unde fraterna Lyra dicitur Horat. Carm. l. 1. Ode 21. v. 12. Fraternaque humerum Lyra. pro lineis chrodis nerveae septem annexae sunt: ex quo Pindaro e(pta/tupos], et ab eius Scholiaste e(pta/mitos] est appellata. Octavam dein chordam Aristot. scribit additam: neque propterea tamen eam, quae media vocabatur ante, nomen amisisse. Alii ab Apolline novichordam Lyram scribunt editam, a Musarum numero, ut ait Interpres Arati: Tametsi cum decachordo etiam pingebatur, quippe qui cum Musis ipse esset decimus. Decimam autem ac undecimam adiecisse Timotheus Musicus legitur. Dicta videtur, quasi *lu/tra], quod ea Apollini data fuerit, w(s2 to\ lu/tron], ut pretium, quo iram illius, ob surreptos boves, lenivit. Tangebatur autem, non plectri percussione, sed setarum intentarum attritu, vide Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 48. Quomodo a cithara, Apollinis invento, differat, Idem docet in Notis ad Sphaeram Barbar. Manilii. Alias de Lyra, cithara, chely, poetae unam rem faciunt, cum volunt: Imo et alii. Unde Athen. de Clinia Pythagoraeo, *e)kiqa/ris1e], inquit, th=| lu/ra|], l. 14. Sed Citharam aliam rem fuisse liquet, ex Lyrae etiam figura, cuius picturam referunt imagines vett. Germanici Arato inditae. Vide de hoc celebri organo plura apud Gerh. Ioh. Voss. l. de Musica. Circumferebatur illa in conviviis Vett. Graecorum post cenam; cuius cum imperitum se Themistocles diceret, verba sunt Tullii, habitus est indoctior: more postmodum ad Christianos quoque delato, ut Clem. 6. Strom. testatur. Quemadmodum et Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuisse novimus; Imo et lyram. Unde Lyristriae illae, apud Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 160. A quibus ipse venit. quorum sub vertice lusit. ubi Gaditanas puellas, in Romanorum conviviis celebres, quas tinnulas Gades Stat. appell at l. 1. Sylv. 6. v. 71. Illie Cymbala, tinnulaeque Gades. intelligit. Sed hac de re infra latius dicemus, ubi de Myrti rami, et Scoliis. Ceterum Lyra canebant poetae, quum humiliore stylo res pertractabant, at tuba ad sublimiora utebantur. Unde Stat. Theb. l. 1. v. 32. Tempus erit, cum Pierio tua fortior oestroFacta canam: Nunc tendo chelyn, satis arma referre. Idem. l. 4. Sylv. 8. v. 38. Vide C. Barth. Animadvers. ad eund. Theb. l. 4. v. 37. —— quantas populis solaverit urbesSublata molire Lyra. etc. Hinc Lyrica poesis, cui proxima Heroicae Maiestati nobilitas: Ode, et me/los] et molph\] dicta. Neque enim ea sine cantu atque Lyra pronuntiabant, unde et Lyricorum appellario orta, quorum genera multa: Melos sive Ode, quibus curas amatorias decantabant, quod primus excogitasse Alcman traditur, aliis Ametor Eleutherneus. Alia genera in laudibus Heroum, locorum laudationibus, rerum gestarum natrationibus: hilaritates, convivia. Isdem numeris etiam Paeanes solis Diis dicti: et Hymni eodem argumento sed stylo demissiore: item ea, quae skolia\ me/lh] appellata sunt. Praeterea Dithyrambica, et quae ab auctore Sotadica, et Ithyphallica, et Choriambica, in Cybelem, Bacchum, silenum, Paeana, Faunum, Priapum: et Epipompeutica, quae in pompis accinebantur, cuiusmodi saeculare carmen Horatianum et Epinicia, haud absimilia Paeanibus, de quibus omnibus, vide Auctorem praefat. l. de poet. l. 1. c. 44. et infra in voce Melos, it. Numerilege soluti, Rhythmus. Erant autem Lyricis quoque suae saltationes atque harmoniae, numero tres: Pyrrhichica, Gymnopaedica et Hyporchematica: Canebanturque et ad Lyram et ad Citharam, et ad Barbiton, unde Pindaro dicti *a)nacifo/rmigges2 u(/mnoi], Idem c. 48. Praemium, quo donabantur, qui Scolio vicissent, poculum erat, quod ob eam causam w)|do\s2] dictum est, in ceteris certaminibus, iuvenca, quam et immolabant; quemadmodum hircum Tragici, et taurum Epici; Bucolici vero vel vini vel lactis libatione contenti erant, idque Apollini, Musis, Baccho, Iano et Gratiis. Nam cetera praemia a victo auferebant, non ea ab Iudice dabantur. Idem iterum c. 44. Omnium autem Lyricorum opera, uno volumine Graece *lurikw=n teu=xos] dicto, comprehensa, habuisse olim Eruditos, ex Epigr. Graeco antiquo constat. Sic *ku/klos *e)piko\s2], syntagma fuit Mythologicum, ex variis poematis et poetis Herocis collectum, qui Historico more ac simplicissime muqopoii+/an] exposuerant; quod syntagma in unum itidem teu=xos] ab aliquo antiquo Gammatico coactum verisimile est, ut alia pleraque vett. poetarum opera, quae ob similitudinem argumenti pari ratione in unum congesta sunt. Sic Bucolica omnia carmina, in unum corpusculum collecta iam olim fuisse, ex Theocrito, Bione et Moscho, testatur hoc vet. Epigr. *bwkolukai\ mw=s1ai spora/des2 po/ka, nu=n d' a(/ma pa=s1ai]*e)nti\ mia=s2 ma/ndras2, enti\ mia=s2 a)ge/las2]. Bucolicae Musae sparsa olim, nunc omnesIn una caula et uno grego. Quinetiam Homeri dispersa olim et per partes dissipata carmina in eum ordinem, quo leguntur hodie, et seriem, collecta esse alibi diximus etc. Alii erant *lurw|doi\], qui viz. Lyrica carmina a Lyricis poetis composita decantabant; quemad modum *r(ayw|doi\] dicebantur, qui Heroica carmina, quorum ipsi non Auctores sed Actores tantum erant, in Theatro recitabant; item Tragoedi et Comoedi, qui fabulas a poetis acceptas similiter agebant. Citharoedi, qui dithyrambica etc. Et quidem Lyroedi ac Citharoedi nomos et cantica, quae poeta Lyricus aut Dithyrambicus ipsis composuerat, sicut erant ab Auctore facta, ad lyram vel citharam canebant. Tragoedi quoque Comoedique nili de suo addebant: haec enim carmina omnia, cuiuscumque tituli aut argumenti essent, perfecta habebantur initio et fine. At qui Epica carmina rhapsodiabant, quia per partes ea sumebant cantillanda, quibus nec finis esset et initium saepe aliunde penderet, ut perfecti operis imaginem haberent, iis plerumque de suo finem aut principium adsuebant, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 851. et seqq. et plura apud Scalig. ubi supra passim, nec non Chabotium Notis in Horat. Carm. l. 1. Ode 1. v. 35. ubi etiam de novem Lyricis poetis apud Graecos celebribus varia. Fuere et Lyriscae, quae cum Choraulis, Tibicinibus organariis, aliisque Artificibus, sive scenicarum, sive domesticarum oblectationum, in pulpitis sedere, atque inde audiri consue vere. Vitruv. Archit. l. 5. c. 8. apud Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. Vide quoque Laur. Pignor. Comm. de Serv. Item Lyristriae, ut vidimus ex Iuv. De Lyra, in annulo Polycratis, vide Clem. Alex. Paedag. l. 3. de Lyra Davidis, supra in voce Cinnor: de Lyra Paridis, adhuc tempore Alex. Mag. superstite; Ioh. Meurs. ad. Lycophr. de Lyra pisce, Ger. Ioh. Voss. l. 4. c. 25. de Orig. et Prog. Idol. Athen. l. 14. p. 628. et seqq. uti de Lyra astra, inter Pervanorum Numina, infra in voce Peruvia.
LYSANIAS
Procurator Abylenes, s. Tetrarcha, memoratur Lucae c. 3. v. 1. ubi Euangelista rerum descriptionem aggressurus, quas Dominus noster toto ministerii sui tempore gessit; temporis circumstantiam, quae erat omnium maximi momenti, accurate sic designavit, ut parem diligentiam non temere alibi sit deprehendere. Hinc potestatis primum civilis, atque eius multiplicis; deinde Sacerdotalis; postremo aetatis Domini Nostri Iesu Christi notis, tempus hoc voluit insignire. Primo itaque Imp. nomen, annumque Imperii illius ponit, Anno 15. Imperii Tib. Caes. Addit statim nomen Procuraroris Caesaris, h(gemone/uontos *ponti/ou *pila/tou th=s *i)oudai/as2], procurante Pontio Pilato Iudaeam: fuit autem is Annus tertius currens procurationis Pilati. Parum hoc Lucae visum, nisi etiam potestatum aliarum nomina adiicetet, quae tum in Iudaea et finitimis regionibus eminebant. Notum enim, amplissimum Herodis regnum mutata forma divisum fuisie, ab Aug. in Ethuarchiastres, quarum maximam et ceteris duabus parem Archelaus, eoque pulso Procurator obtinebat: reliquas duas, Archelai fratres, Herodes Antipas et Phil. Quae causa, quod Imp. statim subiecerit Lucas Procuratorem Iudaeae, huie Tetrarchus. Meminit dei nceps Tetrarchae Lusaniae, kai\ *lu???ani/ou th=s *a)bilhnh=s2 tetrarxou=ntos], Et Lysania Abilenae Tetrarcha. Erat nempe illis temporibus Tetrarchia, quae dicebatur Abilena Lusaniae: quam pro voluntate Imp. vel proprius obtinebat Princeps, vel maior aliquis, accessionis loco, accipiebat. Quoniam igitur ineunte illo acceptabili ac vere magno Anno Ministerii Domini Nostri, quidam Lysanias eum Principatum tenebat; ne hunc quidem Lucas putavit sibi esse praetermittendum: quum praesertim Iudaei non pauci, in Tetrarchae huius ditione habitarent, in finibus Decapoleos, quo venisle Christum atque Euangelium ibi praedicasse et Decapolitanos plures ad ipsum ventitasse eique maqhte/us1ai], testantur Euangelistae. Matth c. 4. v. 25. Marc c. 5. v. 20. et c. 7. v. 31. Fuere autem diversis temporibus Lysaniae duo, eiusdem Principatus Tetrarchae; quorum prior ex Historia illorum temporum notus est satis: posterior vero alibi satis ex presse nominatus, non reperitur; sed tantum obiter. Ante natalem Domini quadraginta circiter Annis, vivebat in Syria Ptolemaeus Mennaei F. Tetrarcha sive Regulus Ituraeae, regionis parvae in conf. Syriae et Arabiae. Strabo l. 16. p. 763. auctor est, paruisse huic Regulo (cuius et Ioseph. meminit) montana Ituraeae, Marsyam, Heliopolim et Chalcidem urbem Syriae, a qua nomen habuit Chalcidene, Plin. descripta l. 5. c. 23. Hunc Lysanias fil. excepit, qui Iosepho dicitur Patri successisse, in ipsius Dynastia l. 14. c. 23. Cuiusmodi Dynastae dominationes has precario obtinebant, quamdiu gratum erat rerum potentibus Romae. Itaque Dio l. 46. beneficio Antonii Lysaniam hunc factum Ituraeae Regem scribit; et mox ab eodem, ut Cleopatrae gratificaretur, Occisum: quod Ioseph. Antiqq. quoque docet l. 14. c. 5. Hic Lysanias sedem dominationis suae collocavit Abilae; quae urbs Syriae fuit, una ex sex Tetrarchlis Plin. quae urbibus Decapoleos erant immixtae. Quum autem plures in Syria Abamlae fuislent, huic cogn. Lysaniae datum est, ut ab aliis separaretur. Ptol. in descr. Caelesyriae, primam urbem recenset Heliopolim, quam diximus huius Patri paruisse et secundam abilam, Lysaniae cognominatam, *a)/bila e)piklhqei=s1a *lu???ani/ou]. Et ita apud Ioseph. Antiqq. ille Principatus vocatur saepe, Lysaniae Tetrarchia, ut l. 18. et 20. Ab utro vero Lysania id urbi cognomen haeserit, non adeo certum est. Verosimilius tamen Ios. Scalig. a priore sic esse dictam: Namque et Ioseph. An tiqq. l. 15. in reb. Herodis et proximis temporibus a caede Lysaniae prioris, meminit huius cognominis, p. 474. o( oi)=kos to=u *lu???ani/ou], ubi oi)=kos] idem, quod Lucae tetrarxi/a]. Vide infra Oecus. Incidit caedes ista, in A. U. C. 719. ante N. C. 33. a quo tempore Dynastiae huius varia fuit administratio. Cleopatta prima eam possedit, exstincto legitimo Domino: postquam illa periit, vide tur Aug. fisco suo eam addixisse et certi pretii imposita pensione, colendam tradidisse Zenodoro cuidam, de quo Ioseph. antiqq. *zeno/dwri/s2 tis2 e)memi/sqwto to\n oi)=kon *lus1ani/ou]. Similes certe Cleopatrae locationes habes, apud Ioseph. antiqq. l. 15. c. 5. ubi Herodes Rex et alius Dynasta Arabs, urbes Cleopatrae donatas ab illo redi munt, pacti annuam certae pecuniae pensionem. Quamdiu Zenodorus Tetrarchiam hanc in potestate habuit, Zenodori Tetrorchia vocata est: quam Herodi ab Aug. fuilsse donatam, Ioseph. Antiqq. l. 15. et Dio l. 54. memorant, A. U. C. 734. ante N. C. 8. Mortuo Herode, Aug. partem illius, Phil. eius filio attribuit; de reliqua parte quid statuerit, neque dicit Ioseph. Antiqq. neque ullus alius Historicus. Sed docet nos Lucas Lysaniam quendam parte praecipua illius, atque adeo ipsa Abilena, fuisse donatum, vel a Tiberio, vel, quod porius putat Casaub. Aug. Fuisle hunc prioris fil. ex comm unione eiusdem nominis, quidam hariolantur: Sed non fit verisimile, fil. Patri suo post temporis adeo longi intervallum successisse. Nam a caede Lysaniae, ad 15. Annum Imperii Tiberii, Anni intercedunt circiter sexaginta. Proin verius videtur, casu quodam contigisse, ut eadem Praefectura duobus concederetur, modico tem poris spatio, qui appellarentur ambo Lysaniae, cuius s1ugkuri/as2] nonnulla exempla apud Vett. occurrunt. Hic igitur posterior Lysanias, is est, quem Lucas appellat Tetrarcham Abilenae et Anno 15. Tiberii vixisse atque illi parti Caelesyriae esse dominatum, ostendit: qui quo fato Obierit, non constat; illud certum, paulo post, h. e. 10. fere post Annis, rediisse eius Terrarchiam in potestatem siliorum Herodis. Scribit enim Ioseph Antiqq. l. 18. Caium Imp. dedisse Agrippae, inter alia plura, etiam th\n *lus1ani/ou tetrarxi/an], h. e. Abilenem Tetrarchiam, quam olim Lysanias Ptol. fil. obtinue rat, paulo ante Lysanias Lucae. Non tamen transmisit ad filium Agrippa possessionem eius, sed Agrippa iunior illam a Claud. impetravit, Anno huius Imp. 12. Vido Isaac. Casaub. Exercit. 13. §. 3.
LYSANIAS
orator Graecus. Alter fuit Arcas, qui Lycaonem regno expulit. Item procurator constitutus a Romanis super Abilenem regionem. Luc c. 3. v. 1. Nepos Ptol. Mennaei, fil. Lysaniae, a Cleopatra bonis eius inhiante, Occisi. Ioseph Antiqq. l. 14. c. 23. l. 19. c. 4. Euseb. Chron. A. C. 7. Plin. l. 5. c. 18. Item Ptol. Maneti, qui ad Libanum habitavit, fil. Idem.
LYSIMACHUS
Medicus, Hippocratis sectator, Schol. Nicandri in Alexipharm. Item, fil. Aristidis, ab Atheniensibus, ob merita patris, donis excultus. Plutarch. in Arist. Item Summus Sacerdos Iudaeorum, sub Antiocho Epiphane, ingenti vi auri depensa quam frater Menelaus solvere non poterat, factus. Ob violentiam, iniustitiam, rapinas et sacrilegia, a Iudaeis pulsus. 2. Machab c. 4. v. 29. Torniel. A. M. 3882. et 3883. Plin. l. 25. c. 7.