IABAL
frater Iubalis, apud Mosen Gen c. 4. v. 20. Pater fuit habitantis in tabernaculo et pecoris: i. e. primus auctor habitantium in tabernaculis cum pecore; non enim pater fuit pecoris, i. e. auctor cogendi pecoris, quod iam Abel occupaverat, idem institutum haud dubie Patrum plurimis sequentibus. Sed arti, iam ante inventae, Fabal aliquid insigne addidit. nempe, ut ne cogerentur greges semper iisdem haerere pascuis, tamquam uni glebae addicti, sed e loco in locum migrarent, pro ratione pascuorum et ubicumque non aut frigus illis eslet molesta, sub tentoriis secederent, tamquam in caulis a)utokabda/lois2] ac tum ultuaria opera factis fabricatisque: Quam vivendi rationem sequuti in Arabia Scenitae; in Africa, Nomades. Ex eo Gentiles postea Palem, pastorum Deum, ut Varro habet, apud Serv. Eclog. 5. v. 35. Georg. l. 3. v. 1. (Deam aliis plerisque facientibus) fecisle videntur Bocharto, quem vide Hieroz, Part. prior. L. I. c. 45. et infra Iabel.
IABEL
fil. Lamech ex Ada uxore, habitavit in tentoriis, et pastoritiam vitam restituit. Gen c. 4. v. 20. Lat. defivens, sive apportans, vel inveterascens, aut germinans, sive iubilaeus, aut buccina. Vide Iabal.
IABNE
Hebr. urbs olim Palaestinae celebris, memoratur, 2. Par. c. 26.v. 6. ubi Graeci codices nunc habent *i)abnh\r], nunc *i)abna=], nunc *i)abnh\], et Vulgata Iabnia. In Maccabaicis passim, ut et Strabo l. 16. p. 659. Iosepho Halos. l. 2. c. 9. Steph. de Urbibus, Aliis, nuncupatur *i)amni/a] et *i)amnei/a], unde incolae *i)amni=tai]: celebris, ut dictum, Urbs, in maritimis Daniricis, quam, ut Ioppae vicinam, finitimis praefuisse, scripsit Ioseph. Halos. l. 3. c. 4. ab Hierorsolymis, stadiis 240. dissita, si nem pe portus iamnitarum, a Iuda Maccabaeo succensus, pro urbis illius portu, ut nonnulli faciunt, sumendus sit, 2. Maccab c. 12. v. 9. Ceterum Ptol. *i)amnei/twn limhn\], Iamnitarum portus, (in MS. *i)amnhtw=n] dictus) collocatur in long. gr. 65. lat. 32. ipsa autem Iamma long. 65. 40. lat. 32. adieo ut portus hic ab urbe haud parum distaret. *kw/mhn], vicum, vocat Strabo; poli/xnion], urbeculam Palaestinae, Steph. Sed Famnes duas menmorat Plin. l. 5. c. 13. quarum alteram vicum appellat, in editionibus vetustioribus, pro quo in nuperis substituitur, altera intus. Et de Jabneel], in Iosua, Andreas masius c. 15. v. 11. quin sit duarum Iammarum altera, nibil dubito. Nam solent Graeci literam Beth in suum Mi saepius convertere. Sitae enim erant ambae Iamnes sive Famniae, inter Diospolim et Azotum etc. Sed nostram Iabneel eam fuisse Iamniam apparet, quae maritima erat, non autem, quae intus, ut Plinius loquitur, exstabat. Alibi autem Iamniam memorat idem, ad Ios. c. 11. quam Veneti hodie Zaniam vocant et Castrum Beroaldi. Est etiam Iamnia, inter superioris Galilaeae vicos, a Iosepho, dum illic praefectus erat, munitos; de qua expresse is in vita sua. In utram harum migraverit Synedrium magnum, postquam Tabernas reliquit, non adeo certum est. Postquam enim e Liskath hagazith (qui locus consuetus ac antiquitus constitutus erat) i. e. conclavi saxeo, Synedrium hoc migrasset, in Hanoth seu Chanoth (i. e. Tabernas in monte Templi positas) se contulit: inde in Hierosolymae alia quaedam loca; ab Hierosolymis in Iabnen, a Iabne in Usham, ab Usha in Sepharaiim, a Sepharaiim in Bethshairim, inde in Zepphori, atque demum Tiberiadem, vide Sepher Iuchasin Fol. 21. 1. et 2. et 23. 1. Ioh. Cochium ad Gemar. Sanhedr. p. 160. Ioh. Buxtorf. Comm. Masor. c. 5. etc. Et quidem migrationis e conclavi praefato in Tabernas, seu primae, tempus collocant sub Annum ante excidium Templi secundi quadragesimum; a C. N. 30. In Tabernis autem alibique Hierosolymae sedes habuit usque ad Templi excidium, cum in Iabniam Urbem. Principe Iochanan Ben Zacai, migravit. Postmodum vero in Usham, Principe Rabban Gamaliele I. et demum in urbes ceteras, temporibus Principum, qui usque ad eiusdem finem squuti sunt. Iabnen hac fuisle verisimile iudicat Selden. illam Galileae sup. utpote a reliquis migrationis urbibus haud ita dissitam, adeoque interiorem, quem hac de re pluribus agentem vide Tr. de Synedriis Veterum Hebr l. 2. c. 15. §. 9. Vide quoque in voce Iamnia.
IABOC
i. e. evacuatio, vel dissipatio, aut lucta, nomen torrentis, qui ortus ex montibus Arabiae, urbem Rabba irrigat, regionemque Ammonitarum terminans, in Iordanem profluit. Gen c. 32. v. 22. In tribu Gad.
IACAN
i. e. tribulatio, aut labor, vel ablatio possessionis, aut nidi, fil. Eser filii Seir. I. Par. c. 1. v. 42. qui Gen c. 36. v. 18. dicitur Acan. Deut c. 10. v. 6.
IACHIN
Hebr. i. e. praeparans, sive praeparatio, vel firmitas. Fil. simeonis fil. Iacob. Gen c. 46. v. 10. Item columna in porticu Salomonis. 1. Reg. c. 7. v. 21. Nomen item sacerdotis. 1. Par. 9. v. 10.
IACOB
fil. Isaac, Lat. Patriarcha et supplantator, quod ex utero matris Rebeccae exiens A. M. 2299. fratrem Esau planta pedis arreptum teneret, quem postea etiam non sine Dei providentia supplantavit. Gen c. 25. v. 26. et c. 27. v. 38. Deinde Israel dictus est, i. e. Dei princeps, in celebri illa cum angelo lucta, quam describit Moses Gen c. 35 . v. 4. 9. 14. 20. et 27. Obiit A. M. 2345 Vide insuper Malach. 1. Rom c. 9. v. 13. Ioseph. Antiqq. Iud. Epiphan. de vitis Prophetarum. Euseb. in Chron. Sulpic. Sever. Hist. Sacra. Torniel. Salian. etc. in Ann.
IACOB
fil. Mathan, unus ex progenitoribus CHRISTI. Matth c. 1. v. 15. et 16. et c. 4. v. 21. Luc c. 3. v. 23. Helidictus.
IACOBUS
dictus Maior, Apostolus, frater Ioh. Euangelistae, cum illo Boanerges dictus, quorum pater Zebedaeus dicebatur. Matth c. 4. v. 21. Herdois Agrippae iuslu decollatus, Act. c. 12. v. 2. converso, Apostoli ad mortem euntis constantia, accusatore, A. C. 41. Hunc Tutelarem Hispania agnoscit, cunus et sepulchrum Compostellae ostenditur, unde peregrinationes Compostellanae. Sed illas una cum tota hac Historia in dubium vocant Baron. in Martyrol. ad 25. Iul. et in Ann. Eccl. ad A. C. 816. Simon Boschus, Erasm. in coll. Peregrinationis religiosae: imo totam hanc controversiam erudite decidit Morer. in Dict. Hist. In Ep. eius divin. exstant: Althameri Annot. Argentor. A. C. 1527. Bracchus. quarto Parmae A. C. 1605. Brochmanni Comm. Clem. Alex. Cavotti in c. 1. Lect. Romae Quarto de Daca. Fevardentii Comm. Folengius, in octavo Basil. A. C. 1555. gail, Assertion. Theol. Octavo, Dilingae A. C. 1565. Horneius. Laurentii Comm. Quarto Amstelod. A. C. 1645. Longenhagen Annot. Duodecimo Lovanii. Paez. Paraei Comm. Quiros. Stancarus. Stevartius. Turcki Index fidei in c. 1. et 2. Quarto. Londini A. c. 1618. Volzogenius Socin. Winckelmanni Comm. Zonaras, Zuinglii Annot. Vide Crowaei Elench.
IACOBUS
cong. Minor, fil. Alphaei, Iustus et Frater Domini insuper dictus, frater Iudae Apost. ipse Apostolus. In Conc. Hierosolymitano Praesidem egit, Act. c. 15. v. 13. et a Paulo Gal c. 2. v. 9. inter columnas Eccl. primo loco ponitur. Anani II. Pontificis S. iuslu occisus, A. C. 62. Ob quam caedem ipse Iosephus ruinam Hierosolymae contigisse postea credidit, viri sanctitatem admiratus. Auctor Ep. Canonicae, ad 12. Tribus in toto orbe dispersas. Torniel. A. M. 4018. n. 2. et 4082. n. 7. et 8. Pamel. in Tertull. Morer. Dict. Hist. Vide supra. Reges Arragoniae.
IACOBUS_de_Bugy
Andegavensis, poeta Latinus et Gallus excellens, Margarethae Navarreae sorori Francisci I. gratus. Obiit A. Aet. 73. Scaevola San Matth l. 3. Elog.
IACOBUS_Ravanus
Lotharingus, Iurisconsultus, disputationum Scholasticarum, in Iure, auctor, A. C. 1300. Forsterus, Hist. Iur. civ. Rom l. 3. c. 22.
IACOBUS
Gall. IAQUES, minutior moneta, cuius mentio in Foris Beneharn Rubr. de Pegaes art. 12. et in Consuet. Solensi tit. 7. art. 4. Iakes moneta, incertum an Anglica: occurrit etiam sub Henr. IV. apud Vilhelmum Stanford. de Placitis Coronae l. 2. c. 30. C. du Fresne in Gloss. Richelieto nomen quoque monetae est aureae Anglicae 14. libris Gal l. 10. sol. aestimatae etc.
IACULATIO
inter Vett. exercitamenta, vide supra Gymnastica, ubi quamvis r(i/yin], proiectionem, hoc nomine venisse diximus. In specie Iaculum, Graece a)ko/ntion], inter 5. certaminum genera, in Ludis olim Gymnicis obita, quae hoc mono/stixon] complectitur, *a(/lma, podwkei/hn, di/skon, a)/konta, pa/lhn]. Ubi discum mox sequitur, cuius exercitationi iaculum adnexum videtur. Certe Horat. de his ita iunctim loquitur, Carm. l. 1. Ode 8. v. XI. —— Saepe disco, Saepe trans finem iaculo nobilis expendito. Fueruntque ambo rudimenta et exercitamenta duritiae et laborum militarium; quibus non tam coronae propositae fuerint, quam alia quaedam praemia, nikhth/ria, e)pixei/ria, ge/ra, a)qlh/mata, a)qla kai\ e)/paqla], dicta, de quibus vide C. Paschal. Coron. l. 6. c. 24. Scalig. ubi de ordine certaminum, sic de poet. l. 1. c. 22. Iaculo, Pedum, inquit, initio iactum arbitror, mox lapidem crassum et gravem. Qui modus fit quasi introrsum. Contrarius autem huic iactus extrorsum, quem in disco iaciendo exercebant. Nam ad iaculi aut pili missionem brachium pandimus, mox prorsum impellimus. Contra fit in disco, manu ad pectus adducta, atque extrorsum disculusa, Laboris militaris exerciramentum id fuisle, dixi: nempe Plin. facit l. 7. c. 56. Iaculum proprie armorum genus, quod, una cum amento, Aetoli Marte geniti inventum. Eius iaciendi usum veterem indigitat Stat. Theb. l. 6. v. 354. Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas. Ubi cum trium sagittarum spatium quatuor iaculorum longitudinem habuisse innuit, h. e. quatuor iaculorum ictus aequasle trium sagirtarum spatium, discimus hinc longe aliam rationem sagittandi et iaculis iaciendi priscis fuisle. Hodie enim res secus habet, uniuscuiusque sagittae expulsio decem amplius iaculorum spatium conficit, eoque amplius. Sed verum est, sagittarum nos tenere veterem usum, etsi habiliorem longe redditum, iaculorum fere omnem amisisse, verba sunt Casp. Barthii ad h. l. Vide quoque Serv. ad Aen. l. XI. v. 608. Iamque intra iactum teli progressus uterque Consteriat —— Iust. Lips. de Mil. Rom l. 5. c. 20. et hic passim in vocibus Hasta, Pilum, Pugna, ubi Vett. iaculum primo hosti intorsisle, dein ensem expediisse, dicemus; Sibyna etc. Novum iaculi genus excogitavit C. Marius, qui primus bello, an contra Cimbros, an adversus Santones, telis usus est seu Iaculis pilatis, quae in hostem intorta frangebantur, ita ut vel in scuto, vel in corpore pars altera figeretur, altera remaneret pendula, maximo impedimento repugnatusris, vel exitio, vel certe, ut nulli eslent postea hosti usui, vide Plutarch. in Mario. Ad ea respicit Horat. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 13. et Seqq. —— neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi etc. Iaculandi vero artem ab hystrice nos accepisle, coniectat Claud. qui de Hystrice poemation sic claudit: Carm. 45. v. 44. et seqq. Quod si omnis nostrae paulatim industria vitae Fluxit ab exemplis; quidquid procul appetit hostem, Hinc reor inventum; morem hinc traxisse Cydonas Bellandi, Parthosque retro didicisse ferire; Prima sagittiferae pecudis documenta secutos. Ludicrum iaculationis genus habes supra in Contacopaectes.
IADAIA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 38.
IADDO
i. e. manus, potestas, sive confessio eius, nomen viri. Nehem c. 3. v. 7.
IADIHEL
fil. Beniamin. 1. Par. c. 7. v. 6. qui Gen c. 46. v. 24. dicitur Asbel. Lat. scientia, vel cognitio Dei.
IADON
i. e. iudicans, litigans, vel manus eius, nomen viri. Nehem c. 3. v. 7. It. nomen Prophetae, qui contra Ieroboamum mislus, a falso Propheta seduci se paslus est Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 3.
IAHALA
nomen viri. Nehem c. 7. v. 58. Lat. ascendens, aut damula, vel caprea.
IAHAZIA
i. e. visio Domini. Nomen viri. Esdr c. 10. v. 15.
IAHELEL
i. e. exspectans, aut orans Deum, sive incoepit Deus. Fil. Zabulon, Gen c. 46. v. 14.
IAHIEL
nomen viri. 1. Par. c. 15. v. 18. c. 16. v. 5. c. 23. v. 7. c. 29. v. 8. 2. Par. c. 21. v. 2. c. 29. v. 14. c. 31. v. 13. etc. 35. v. 8. Esdr c. 8. v. 9. etc. 10. v. 2. Lat. Vivit Deus.
IAIRUS
nomen viri, cuius filiam IESUS CHRISTUS suscitavit. Marc c. 5. v. 22. Luc c. 8. v. 41.
IAMIN
fil. Simeonis Patriarchae. Gen c. 46. v. 10. 1. Par. c. 2. v. 17. Fil. Ram, primogeniti Ierameel. Idem c. 4. v. 24.
IAMNOR
nomen viri. Iudith c. 8. v. 1.
IAMUEL
fil. Simeonis Patriarchae. Gen c. 46. v. 10. qui 1. Par. c. 4. v. 24. dicitur Namuel. Item opp. Palaestinae in tribu Iuda. Hier. in Loco Hebr.
IANIZZERI
sollicitatores expeditionum, in Curia Rom. C. du Fresne in Gloss. seu Officiales Cancellariae Rom. qui supplicationes beneficiorum subscriptione sua firmant, Car. Macro in Hierol. Vide Octav. Vestriume de Fudic. Aulae Rom l. 1. et 2.
IANNE
Pater Melchi, patris Levi. Luc c. 3. v. 24.
IANNES
nomen incantatoris, ex eorum numero, qui Mosi restiterunt, cum signa faceret coram Pharaone. Exod c. 7. v. 11. Socius Mambris: quae nomina, Moysi silentio transmissa, revelavit nobis Paulus 2. Tim. c. 3. v. 8. Liber in Eccl. prim. nominibus illorum insignitus, apocryphis iam olim accensitus est. Sixtus Sen. l. 2. Bibl. S. De illo, et socio eius, locum insignem Numenii, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. p. 241. erudite illustrat Sam. Bochart. Hieroz. Parte Prior. l. II. c. 53. Vide quoque supra in voce Cepotaphium, et plura apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vocibus *i)annh=s2] et *I)ambrh=s2].
IANUA
a Iano nomen habet, qui foribus praeesse olim creditus est. Cic. de Nat. Deor. l. 1. Principem in sacrificando Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae Iani, foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur: quae quales olim fuerint. Vide supra in voce Iores. His custodiam apposuit non tam seuritas, quam conscientia. Unde Pueri ab Fanua meminit C. Nep. Hannib. c. 12. qui aditum obsidebat, ut admitteret nimirum vel dimitteret, qui dominum conveniebant: Ianitoris Cic. pro Plancio, cum ait: Neminem a congressu meo neque Ianitor meus. neque somnus absterruit: et Matt. l. 5. Epigr. 23. cuius Epigraphe in Paulum v. 9. Illud adhuc gravius, quod te post mille lavores, Paule, negat lasso Ianitor esse domi Ostiarii alii: nam hae voces synonymae sunt. Fuit hic catenatus. Columella in praef. l. 1. An putem fortunatius a catenato repulsum Ianitore, saepe nocte sera foribus ingratis adiacere? Et haec sunt Ostiarii impedimenta apud Afranium. Suet. de claris Rhet. 3. L. Otacilius Pilitus servisse dicitur, atque etiam hostiarius, veteri more in catena fuisse. Unde colligitur, non ita amplius Suet. aestate factum esle. Et sane longo post ipsum intervallo legimus, apud Corippum l. 1. catenas a Ianitore in Ianuam translatas esse: Et iam crebra manus veloci concita pulsu, Limina quassabat, ductis munita catenis Ad strepitum custos, cura est cui claustra tueri? Sic ait indignans. Ianitoris comes plerumque fuit canis. Plaut. Mostell. Act. 3. Sc. 2. v. 166. Tranio, age canem istam a foribus abducas face. Idem Mil. Glor. Act. 2. Sc. 2. v. 57. et 117. in Trinumm Act. 4. Sc. 2. v. 28. Suet. de Vitell. Imp. latebras quaerente, c. 16. Consugitque in cellulam Ianitoris religato pro foribus cane. Et hic erat mutus, vel potius vocalis custos, qui Excubitore dormiente vigilaret: Erant autem et qui pone Ianuam Canem pictum haberent, ut apud Petron. Trimalcio. Porro Ianitorum erat ignem servare, Larium nempe familiarium, qui in Atrio fuit non procul a ianua. Ovid. Iast. l. 1. v. 135. Omnis habet geminas hinc atque hinc Ianua frontes, E quibus haet populum spectat at illa Larem. Confirmat Petron. qui Lares argenteos apud Trimalcionem, in aedicula, inter Ianuam et Atrium videtur locare, in armario, ut Plin. explicat. Aliud Ianitoris officium idem Petron. tangit: Edit. Gonsalis de Salas p. 15. Edit. Bosch. c. 28. et 29. In aditu ipso stabat Ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat: vile nimirum et sordidum opus, quo et Venus Psychen exercuit. Ideo autem Ianitores fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Sed et Ianitrices invenimus apud Plaut Curcul. Act. 1. Sc. 1. v. 76. Anus hic solet cubare custos Ianitrix. Idem Turcul. Act. 2. Sc. 4. Initio apud Petron. Edit. Gonsalis de Salas p. 17. Edit. Bosch. c. 55. Anus praecipue lippa, sordidissimo linteo praecincta, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit, instigatque in Eumolpum. Apud ipsum Homerum Ianitrices caeli Horas Paus. notat l. 5. A' quo more sunt ancilla ostiaria in Euaugelio, et Rhode puella in Actis Apostolorum, quae pulsante ostium Petro processit ad audiendum. Haec in privatorum aedibus. Excubiae, quas tangit D. Bernardus Meditat. c. 5. Caesarum et Regum fuere. Stat. Theb. l. 1. v. 147. et seqq. Non impacatis Regum ad vigilantia somnis Pila, nec alterna ferri statione gementes Excubiae. Idque in vestibulis. Unde Virg. Buten fidum ad limina custodem appellat: et Aen. l. 6. v. 574. ait, ——— Cernis, Custodia, qualis Vestibulo sedeat? Sed harum Excubiarum Palatinarum imaginem nemo melius Corippo l. 3. expressit. Neque vero privati non habuerunt et ipsi suas excubias, ut ad Tac. adnotavit Lips. in l. 14. Ann. vide supra. Alius a Ianitore fuit minister, qui a Iano dictus est: Iano enim, a quo Ianuae, ut dictum, aras Graeci ante fores statuebant, Macrob. Auctore Sat. l. 1. c. 9. Latinique videntur intus, et non uno in loco dom us coluisse, ut qui apud ipsos omnibus Ianuis praeesset. Ideoque homines recensentur in antiquis monumentis, a Iano primo Palatino, a Iano medio, a Iano ab Atrio. Vide Laur. Pignor. Tr. de Servis. p. 220, 221, 222, 223, 224, 225, 226, et 228. Addam saltem Ianitores villarum, qui ianuas ad transmittendum populum per villas observabant, ut notat Siculus Flaccus: non enim unus tantum in tota villa fuit. Item Ianitores sepulchrorum, qui, ad familiam Libitinariorum pertinentes, claudendis et aperiendis sepulchris etant destinati. De his Iul. Firmic. l. 3. c. .2 In tertio loco Mercurius cum Saturno ab horoscopo pariter constitutus, pollinctores faciet, ac funerarios mortuorum cadaverum custodes aut sepulchrorum Ianitores. Tit. Popma de operis Servorum. Nec omittendum, Romae in viarum capitibus, portas ingentes exstrui olim fuisle solitas, unica tantum ianua aditum praebentes casque Ianos, quasi Ianuas, dictas. Vide infra et Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 16. In quibusdam sepulchtis exsculpta esse aedificia, partim ianuis apertis, quibus animae im mortalitas significetur, cuiusmodi sit in palatio Capitolino Triumvirum: partim clausis, quibus interitus eius una cum corpore denotetur: quale in domo civis cuiusdam Transtiberinae regionis, e regione pontis Fabricii, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Plura hanc in tem, inptimis de Ianuas aperiendi et claudendi, easdem coronis floribusque exornandi, item pingendi lucernas ardentes iis appendendi, ratione; porro de Ianitorum cellulis, quarum apud vett. Scriptores, Vitruv. Petron. Suet. in Vitell. frequens mentio, aliisque, vide apud Casaub. ad Suet. in Calig. c. 55. et Vitell. c. 16. ubi in cellulam Ianitoris confugisse hic dicitur, inde ad necem extractus, C. Paschal. Coron. l. 2. c. 5. et hic passim, ubi de Aperiendi ratione, item in vocibus Balanagra, Clavis, Cliens, Encaustice, Fores, Flos, Luminum, Festum, Natalis dies, Ostium, Pessulus, Postis, Sera, Valvae etc. de Ianua vero Consulum, seu ostio medio Circi, senos carceres fornicatos utrinque habente, ubi Consules olim ludos sepectabant, in vocibus Circus, item Ostia. At Aethiopes, inque his Macrobii praecipue, ianuas in aedibus nullas habebant, apud Herod. l. 2. quemadmodum et Romani, inter alias cerimonias, quibus pestilentiae tempore Deos suos ibant propitiatum, ianuas aedium omnium quibuslibet adire volentibus patefecerunt, apud Liv. l. 5. c. 1. promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito. Sic apud antiquissimos mortalium, utpote innocentia sua tutos, teste Seneca in Octav. etc. ——— per vium cunctis iter Communis usus omnium rerum fuit.
IANUARIUS_Mensis
a Iano dictus. Censorin. l. de Die Nat. c. 22. Ianuarius a Iano, cui attributus est, nomen traxit. Suaves autem sunt Graeci, qui sic dictum volunt qu. *a)iwna/rion] Suid. *ai)wna/rios, o( *i)anoua/rios me\n ou=tw *loggi/nos au)to\n e(rmhneu=s1ai bia/zetai, w(s1anei\ ai(w=nos pate/ra]. Vel a Ianua. Porphyr. l. de antro Musarum: *dio\ *i)anou/an ei)po/ntes2 th\n qu/ran, kai\ *i)anoua/rion mh=na to\n qurai=on pros1ei=pon]. Quam vis hoc Lat. etiam nonnullis placuit. Nic. Lloyd. Mensis hic, una cum Februario reliquis mensibus, quorum Romulus fuit auctor, a Numa Pompilio adiectus est, nomenque a Iano accepit, quod is huius instar, respiciat et finem transacti anni et principium futuri, vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 17. Ei primas assignavit Numa, vel quia pacis studiosus Iano, utpote civilis vitae et terrae colendae auctori, plus quam Marti detulit: vel quod, cum post brumam Sol ad nos cursum reflectens quasi de novo cursum suum incipiat, optimum iudicaverit, idem anni, quod Solis, esle principium: Iuxta Ovid. Fast. l. 1. v. 163. Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis, Principium capiunt Phoebus et annus idem. In tutela Iunonis erat, habuitque ex constitutione Numae dies 29. ex ordinatione autem C. Iulil Caesaris 31. qorum qui festi fuerint, vide infra. Apud Athenienses mensis hic *gamhliw\n] dictus itidemque Iunoni Pronubae seu Coniugali sacer fuit: a voce ga/mos], nuptiae, quae eo mense celebrari solebant. Apud Hebraeos ei mensis Tebeth respondit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 5. Fr. Roslaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10. Godwyn. De Rit. Hebr l. 3. c. 1. etc. Festa mense Ianuario apud Rom. olim celebrari solita. Kalendae omnes in Iunonis tutela erant, sed Ianuarii praeter ceteras fuere celebres: Namque iis omne genus operis in sua quisque arte inchoabant: designati Consules Consulatum inibant, ab A. U. C. 601. Amici porro laetis precationibus saustum sibi invicem ominabantur, muneraque mittebant. Eodem die festum erat Iani: item festum dedicationis templorum Aesculapii et Iovis, in ins. Tiberina. III. post Kal. Vota it. Votorum dies dictus est, qua de re vide infra Vota. IX. die, qui erat V. Iduum, celebrabantur Agonia seu Agonalia: quibus Rex sacrorum arietem im molabat. XI. dies, Carmentalibus erat sacer, Eodem die Iuthurnae aedes dicata est, in campo Martio. XIII. seu Idus Iovi sacra fuit, ut Idus omnes, ideoque ovis mactabatur Idulis dicta. Eadem Octav. Imp. Aug. dictus, et provinciae in formam redctae sunt, Ovid. Tibicines item habitu muliebri urbem lustrarunt, quod alii ad Idus Iunii referunt. XV. die seu XIX. Kal. Febr. Carmentalia iterabantur. Post quae nullae amplius mensis huius feriae in Kal. annotatae sunt, sed dies omnes, usque ad IV. Kal. Febr. Comitiales fuisse dicuntur. Ovid. tamen adhuc aliquot celebritatum meminit, quas hic subiungere visum est. XVI. die seu XVII. Kal. Februar. festum erat dedicationis templi Concordiae, quod a Camillo positum fuisse, Plutarch. docet: A' Livia, Ovid. XXIV. die, qui est IX. Kal. Februar. Sementinae feriae celebrabantur, quae tamen non statae, verum conceptivae, erant. His durantibus sacra in aede Telluris Cereri et Telluri fiebant. XXVII. die seu IV. Kal. Febr. festum fuit dedicationis templi Castoris et Pollucis. XXX. die, qui est III. Kal. Febr. festum Pacis erat. Lil. Greg. Giraldus in suo Kal. Rom. XXIX. diem huius mensis Equiriis assignat, quae ad prid. Idus Martii Ioh. Rosin. refert. Diis Penatibus quoque mense hoc sacrum fuisse factum, clarum est ex Kal. vet. rustico, quod Hub. Goltzius edidit.
IANUS
antiquissimus Italiae Rex, A. M. 2722. ante adventum Aeneae A. 150. Fil. Apollinis ex Creusa, Erechthei filia, a Xipheo huius marito adoptatus, quibusdam dicitur. Hic cum ingenti classe in Italiam venit, et Saturnum a Iove fil. Creta fugatum, navique in Latium similiter appulsum, hospitio suscepit, agrique colendi rationem ab eo edoctus in regni portionem eum recepit: Amboque unanimi consensu imperantes, duo condiderunt oppida, quorum alterum Ianiculum, alterum Saturnium vocarunt. Monetam quoque aeream primi cuderunt, in cuius altero latere rostrum navis, in altero Iani imago erat impresla. Plutarch. in *r(wmai+koi=s2] ad Quaestionem, (cur nummi veteres ab una parte haberent *i)anou= diprw/s1opon ei)kona] Iani bisrontem imaginem, ab altera ploi/ou pru/mnan h)\ prw/ran e)gkexaragme/non], navigti puppim, aut proram insculptam) a plerisque asseri dicit id fieri, *e)pi\ timh= *kro/nou ploi/w| diapera/s1antos ei)s2 *i)tali/an], In Saturni honorem, qui navi iu Italiam traiecerit. Ianum autem Regum omnium suae aetatis prudentissimum fuisse volunt, et praeterita scientem, et futura praevidentem; unde et Bifrons fuisle fingitur, pingiturque altera manu clavem, altera virgam tenens. Mortuus, inter Deos relatus est. A Macrob. Deus Anni creditus, cui Ovid. suffragatur: Fast. l. 1. v. 65. Iane biceps, anni tacite labentis origo, Solus de superis qui tua tecta vides. Templumque 2. portarum habuit Romae ad infimum Argiletum a Numa Pompilio positum, quod tem pore belli patebat, pacis tempore claudebatur. Unde Patuleius et Clusius dictus est. Constat autem, templum hoc ter fuisse clausum, primum regnante Numa, iterum post bellum Punicum secundum, tertio post bellum Actiacum: (imo ter sub Aug. solo, ut alibi vidimus) Huius autem claudendi, vel aperiendi ratio varia est. Alii dicunt, Romulo contra Sabinos pugnante, cum iam prope vinceretur, calidam aquam ex hoc loco erupisle, quae fugarit exercitum Sabinorum. Hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. Alii dicunt Tatium, et Romulum facto foedere templum aedificasle. Unde et Ianus ipse duas facies habet, ut ostendat duorum Regum coitionem: vel quod ad bellum ituri debeant de pace cogitare: vel quod ad proelium exituri locum sibi apertum debeant relinquere, quo tuto possint reverti. Hunc nonnulli eundem esle putarunt eum Sole, ideoque et Quadrifrontem fecerunt ob 4. quos ambit orbis cardines. Eundem hunc cum Gyge ac Noe fuisle volunt. Versus Ovid. de Iani moneta Fast. l. 1. hi sunt: v. 229. Multa quidem didici. Sed cur navalis in aere, Altera signata est, altera forma biceps? Idem ibid. v. 239. At bona posteritas puppim formavit in aere, Hospitis adventum testificata Dei. Ostendimus antea ex Plutarcho veterum de hac re opinionem, quam tamen ipse non probat, quia cum multis aliis Saturno commune id fuit: *kai\ ga\r *i)ano\s2 kai\ *e)/uandros, kai\ *a)inei/as2 e)k qala/tths2 pro???ekomi)sqh???an]. Itaque videntur vett. symbolo navis aliud signasle, nempe arcam Noae, qua cum suis servatus est ab universali diluvio. Ceterum Ianus ab Hebraeo Jain] derivari videtur, quia vini repertor fuit, qua significatione Oenotrius dicitur Dion. Halic. Hist. Rom l. 1. Huius nominis usus vel nullus, vel rarus semper fuit apud Graecos. Ovid. l. 1. Fast. v. 89. Quem tamen esse Deum te dicam, Iane biformis? Nam tibi par nullum Graecia numen habet. Nic. Lloyd. Plura de illo vide apud Thom. Dempst. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Virg. Aen. l. 7. v. 180. et l. 8. v. 357. Addo hic saltem, quod fuit primus ex Selectis Diis, quorum octo duodecim Diis Consentibus seu praecipuis addidere Romani, primo etiam loco in omnibus sacrificiis nominatus est. Idem primus docuit Italos vinum et far ad sacrificia et religionem magis: quam ad potum et esum, producta esse: Primus aras et pomoeria et sacra docuit: ad pudorem et sanctimoniam domorum primus valvas, seras et claves excogitavit, unde ab eo Ianuae dictae, quibus etiam praeesse credebatur. Olympo Regi Hetruriae fano sacrato, duodenis coloniis totidem pom oeria arasque sacravit et ad continendum recentes rum colonias in officio. virgas fascesque singulis singulos dedit: unde ipse in manu virgam et clavem, sub pedibus vero bis senas aras, habebat, Q. Fab. Pictor, Macrob. Sat. l. 1. c. 9. etc. Simulacrum eius, quod in Capitolio fuit, ita fuisse formatum, ut in manu dextra trecentorum, in sinistra sexaginta quinque numerum teneret, ad demonstrandam anni dimensionem, idem Macrob. cum Plin. memoriae prodidit, vide quoque Lil. Greg. Girald. Syntagm. Deor. Addi possunt retro memoratis eius inventis coronae, navigia, tumultuarii pontes etc. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 3. ubi triplicis templi, primi a Rom ulo conditi, quod tempore pacis claudi solebat: alterius, Iani Quadriftontis, amplissimi quatuor portarum in foro Rom. ab Aug dedicati: tertii ad Forum Olitorium a Duillio conditi: item aedis Iani Curiatii, meminit. In Foro habitasse Ianus Senecae dictus est, quod ad statuas ei in Foro Rom. eiectas, refert P. Victor in octava Urbis Regione. Vide quoque Thom- Dempster. Paralip. in loc. Ioh. Rosini supra laud. De more claudendi aperiendique Iani Quirini Fanum, ut aliquid addam, non ter solum; sed pluries illud factum esse, adnotavit Casaub. Primo quidem sub Numa, instituti auctore, cuius temporibus per Annos quadraginta tres Iani portae clausae fuerunt. A. dein ab. U. C. 519. Coss. T. Manlio Torquato, C. Attilio Balbo II. iterum Ianum clausum, codemque Anno rursum apertum esse, referunt multi. Tertium clausit Aug. A. U. C. 725. Cosl. se V. et Sexto Apuleio, post victum Antonium. Quartum idem Princeps, Cosl. Ipso IX. et M. Iunio silano, quum ex bello Cantabrico Romam rediislet, A. U. C. 729. Quintum rursus clausit idem Imp. circa tempora nati Regis et Pontificis Summi SER VATORIS nostri: mansitque sic obseratus fere per duodecim Annos, ad Varianam usque cladem. Tum apertae eius fores ad Neronis usque tempora patuerunt. Sextum clusit Nero, se III. et Valerio Messala Cosl. A.U. C. 811. Septimum (Tacitus et Orosius dicunt sextum, quia Nero sine causa clauserat) Vespasianus A. U. C. 824. se III. et Nerva Coll. a quo tempore super Iani portis altum silentium est, usque ad Gordianum Iun. quem, Iano aperto, contra Persas esse profectum, A. U. C. 995. Praetextato et Attico Coss. testatur in eo Capitolin. Sed et Christianis Impp. servatum aliquandiu vet. hoc institutum, discimus ex Amm. Marcell. l. 16. c. x. ubi, post victum Magnentium, Constantium, sublatis omnibus Tyrannis iam unum Orbis Dominum, Ianum clausisse, memorat, A. U. C. 1105. Vide Casaub. ad Aug. Suet. c. 22. ubi Inscriptionis, quae Emeritae in Hispania exstat, initium hanc in rem istud quoque exhiber: IMP. AES. DIVI. F. AUGUSTUS. PONT. MAX. COS. XI. TRIBUNIC. POT. X. IMP. VIIII. ORBE. MARI. ET. TERRA. PACATO. TEMPLO. IANO. CLAUSO. etc. Plura de Iano, praeter Auctores praefatos, vide apud Casp. Barthium Comm. Superstition. et Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 12. ubi inter Reges Aborigenes, eosqueve Deos Indigetes eum falso referri; c. 18. ubi Noe, vel potius Iavan illum, patrem Ionam: l. 2. c. 15. et 16. ubi Solem per eum cultum fuisse, docet, et de variis epithetis eius, Sceptro insuper et clave, cum quibus pingebatur, aliisque huc pertinentibus, accurate agit. Varia Iani cognomina. Bifrons dictus est, vel quod genere Graecus, sede Italus fuerit: vel quod Italos a fero vitae genere ad civiliorem vitam traduxerit: vel quod vir prudentissimus fuerit: vel quod Ianus sit mundus gemina facie, hac Ort. spectante, illa Occas. Clusius appellatus est, quia valvae eius pace claudebantur. Consivus, a conserendo nomen habuit, i. e. a propagatione generis humani. Curiatius, aedem habuit ab Horatio exstructam, in memoriam Curiatii a se interfecti, in nobili illa Tergeminorum pugna. Deus Deorum, in Saliorum carmine appellatus est. Geminus sive Quadrifrons fictus et vocatus fuit, quod universa climata Maiestate sua complecteretur. Iunonius, nomen habuit ex eo, quod non solum mensis Ianuarii, sed omnium mensium, ingressus tenear. Unde 12. ei aras pro totidem mensibus dedicatas scribit Varro Rer. Rom l. 5. Pater dictus est, quia omnium Deorum primus fuit. Vide infra Pater. Patulcius, quia belli tempore valvae eius patebant. Ovid. Fast. l. 1. v. 129. Nomina ridebis, modo namque Patulcius idem, Et modo sacrifico Clusius ore vocor. Quadrifrons, vide supra Geminus. Habebat templum amplissimum 4. portarum in Foro Rom. quod ei Aug. dedicavit: Ianus ipse, qui in eo colebatut, Falscis Thusciae civitate captis, in Forum transitorium Romam translatus erat. Templi iconem e veteri lapide exhibet Ioh. Rosin. loc. praef. Quirinus appellatus est, quasi bellorum potens; ab hasta, quam Sabini Curim vocabant. Septimianus, non Dei, sed aedificii pervii, a Sept. Seu. fortasse exstructi, nomen fuisle videtur. Ianos enim talia aedificia quadriformia ac pervia appellata fuisse, infra videbimus. Thyraeus, vide infra. Viri Celebres.
IANUS
locus Romae, ubi foeneratores consistebant, ubi Iani simulacra fuere. Ovid. de Rem. Amoris. l. 2. v. 165. Qui puteal Ianumque timet, celeresque Kalendas. Horat. Ep. 1. l. 1. v. 55. —— Haec Ianus summus ab imo Perdocet ——— Vide Torrent. ad locum. Nic. Lloyd. Lucan. Civ. Bell. l. 5. v. 6. Iani medii meminit inter alos A. Gell. qui eum in clientela L. Antonii fuisle ait. Hic cur id nomen tulerit, quaerunt Eruditi. In Regione Fori Rom. duo Iani erant, ad arcam Fabianam, ut ait Victor, incrustati et adornati signis, superior et inferior, celebris mercatorum locus et foeneratorum, apparetque, spatium inter utrumque Ianum medium fuisse dictum, Hadr. Turneb. Advers. l. 26. c. 26. Ita Cornutus ad Palaemonem, Iani templum biforis, inquit, in clivo Capitolino vetustissimum, crustatis marmoreis vel e Partis columnis vidimus: quia in medio eius clivi summitas, Ianus summus: et imus, in extremo clivo appellatur. Locus sub templo, medius etiam Ianus dicitur, ubi puteal et foener atores incolerent. Hier. Magius Miscell. l. 2. c. 12. ideo Ianum medium dici existimat, quod inter duo fora sacratus staret, ad quem tamquam celebriorem ac ratione loci commodiorem et foeneratores et mercatores convenire solerent. Marcell. Donat. ad illud Suet. in Domit. c. 13. Ianos arcusque cum quadriiugis exstruxit, annotat: Nos arbitramut, per Ianos intelligendas esle portas illas magnas, quae in viarum capitibus exstrui solebant ab antiquis Romanis, unica tantum ianua, aditum praebentes, vulgo Portoni. Oisel. in A. Gell. l. 1. c. 16. suspicatur quoque, Ianum medium dictum esle spatium, quod erat inter Ianum summum et imum: De quo Horat. l. 1. Ep. 1. v. 55. ——— Haec Ianus summus ad imum. et Cic. l. 2. Offic. a quibusdam viris optimis ad medium Iani sedentibus Non desunt, qui tres Ianos fuisse scribant: inter quos Liv. l. 41. c. 28. de Q. Fulvio Flacco Censore, In his et cloacam circumducendam et forum porticibus tabernisque claudendum, et Fanos tres faciendos. Verum et plures in Urbe Ianos esse, dixit Ovid. per quos intelligendae transitiones vel fornicata opera, et arcus marmorei, ut ex Suet. patet. Sic Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 3. in plurai numero Iani, dicta sunt aedificia quadriformia et pervia, sive stata illa et lapidea, sive ex materia pro tempore excitata, cuiusmodi multi in Urbe fuerunt, teste P. Victore, cum ait: Iani Quadrifrontes per omnes regiones marmoribus incrustati et adornati insignibus militaribus et signis, duo praecipue ad arcum Fabianum (in aliquibus est, ad arcam Fabianam) superior inferiorque, ubi Argentarii et Numularii artem suam exercebant. Vide quoque Acron. et Prophyrion. in Horat. nec non Ioh. Brodaeum Miscell. l. 2. c. 19. Fuisse autem Ianos huiusmodi, seu transitiones pervias, ut Tullius interpretatur, non minus ac Fora, magna hominum frequentia celebrari solitos, Amm. Marcell. docet l. 38. c. 4. potiores auctoritate longaeva, per ianos et fora clamitant saepe, Remp. stare non posse. Sed et ex urbe in colonias transiisse, testis est Liv. l. c. Fulvius Flaccus locavit forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tres faciendos. Vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 31. ubi hic, Pompeii, ait, statuam marmoreo Iano supposuit etc. Vide quoque Salmas. ad Spartian. in Seu. ubi de Iano Septimiano
IAPHET
i. e. dilatatus, aut pulcher, sive persuadens, fil. Noe. Gen c. 5. v. 32. Primogenitus, ut Hebraeorum aliorumque sententia fert, Augustino Semum praeferente, cum aliis quibusdain. Cum Patre arcam Idem c. 7. v. 13. ingressus, ab eo morti vicino benedictionem hanc tulit: Dilatet Deus Iaphet, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius. Idem c. 9. v. 27. Habuit 7. filios e quibus Gomer et Iavan genus propagarunt, posteris a Tauro et Amano in Cilicia, usque ad Tavaim, et hinc Gades usque sese extendentibus. Ioseph. Antiq. l. 1. Genebr. in Chr. Lyranus, in c. 5. Gen. Torniel. A. M. 1659. n. 2. A. M. 1666. n. 49. A. M. 1931. n. 20. et 21.
IARE
fil. Iectan. Gen c. 10. v. 26.
IARED
fil. Malaleel, natus A. M. 461. pater Enochi, Obiit A. M. 1422. Gen c. 5. v. 15. 1 Par. c. XI. v. 18. Salian. Torniel. in Ann.
IARIB
fil. Simeonis Patriarchae 1. Par. c. 4. v. 24. qui Gen c. 46. v. 10. dicitur Ahod.
IASA
civ. Moabitarum, quae ex tribu Ruben Merari nepotibus, sublatis Amorrhaeis, data est. 1. Par. c. 6. v. 78. quae Ios. c. 13. v. 18. Iassa dicitur. Haec exrra terram promissam fuit, neque, quod legimus, unquam a Iudaeis possessa. Num c. 21. v. 23. Deut c. 21. v. 32. Iud. c. 11. v. 22.
IASIEL
fil. Nephthali. Gen c. 46. v. 24. 1. Par. 7. v. 13. Item vir de Masobia. 1. Par. c. 11. v. 47. et c. 27. v. 21.
IASON
frater Oniae, summi Sacerdotis, apud Antiochum Epiphanem tantum effecit, ut dignitatem Fratris obtineret. Voto improbo potitus, Iudaicos ritus Ethnicis mutare constituit, A. M. 3879. biennio post, a Menelao, Simonis fratre, ex tribu Beniamin, supplantatus, atque Sacerdotii dignitate privatus, rumore postmodum mortis Antiochi disperso, ingressus Hierosolymam pepulit Menelaum, civiumque complures neci dedit: nihilominus urbe coactus excedere, ad Aretam Arabum Reg. confugit, a quo similiter pulsus Lacedaemonem se recepit, ubi misere periit. 1. Macc c. 1. et v. 2. c. 4. et 5. Ioseph. in Antiqq. et de B. I. torniel. et Salian. in Ann. Vide supra.
IASON
nomen viri. Act. c. 17. v. 7. et Rom c. 16. v. 21.
IASPIS
gemma, Plin. l. 37. c. 8 viret et saepe translucet, etiamsi victa a multis, antiquitatis tamen gloriam retinens --- Optima, quae purpurae quicquam habet: secunda quae rosae: tertia, quae smaragdi. Singulis autem Graeci nomina ex argumento dedere. Quarta apud eos vocatur Borea, caelo antumnali matutino similis: et haec erit illa, quae vocatur aerizusa. Similis est et sardae, imitata et violas. Non minus multae species reliquae, sed omnes in vitio caeruleae aut crystailo similes --- Quamobrem praestantiores sunda clauduntur, i. e. patentes, nec praeterquam margines auro amplectente etc. Ubi quam aerizusan ex Graeco vocat, a)ero/essa] appellatur Dion. h. e. caelini coloris, quem et aerinum dicebant, ut supra vidimus; Hodie Persis Firusa vel Ferusa, quod corruptum ex contracto a)erou=ssa]; eadem cum nostra turchesia, seu Turcica gemma, Gall. Turquoise. Hanc ad custodiam et tutelam proficere olim creditum, unde pro amuleto gestatam, praecipue adversus phasmata, testis est modo laudatus Auctor, verbis hisce, --- i)/d) h)ero/essan *i)/as1pin] *e)/xqrhn e)mpou/s1h|s1i kai\ a)/llois2 ei)dw/lois1i]. Epiphan. item, cui illa a)/kos fantas1iw=n] propterea appellatur. Contionantibus etiam utilem esse, Magi affirm abant et ad gratiam valere. Sed omnem Iaspidem amuletum fuisse, tradit Dioscorides le/gontai de\ pa/ntes2 e)=inai fulakth/ria peri\apta]. Et Plin. ibid. c. 9. Totus vero Oriens pro amuleto eam traditur gestare: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 131. et 1130. Porro usus Iaspidum, ad signandum. Ploin. ubi supra, c. 8. Nec diversae, quas sphragidas vocant, publico gemmarum dominio iis tantum dato, quoniam optime signent, ad enses stellandos. Virg. Aen. l. 4. v. 261. --- atque illi stellatus iaspide fulvae Ensis erat --- Ubi gemmatum iaspidibus ensis capulum, in quo iaspides plures, velut stellae, fulgebant, exponit Salmas. Ad pectus puellarum coronandum coarctandumque Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 590. Idem de 6. Cons. Hon. Carm. 28. v. 526. --- viridique augustat iaspide pectus. Ex eadem fiebant fibulae in vestibus. Idem l. 2. de Raptu Proserp, Carm. 35. v. 40. Collectae tereti nodantur Iaspide vestes. Fortunat, de D. Martino, l. 4. Trama topatus erat, rutilans et ast men Iaspis, Et tunicae insignis currunt pro vellere gemmae. Imo et digna gemma haec visa, quae sacro Pectorali Pontificis Hebraeorum Summi insereretur. In secundo enim ordine carbunculus, sapphirus et iaspis, ut vulgo redditur, recensentur Exod c. 28. v. 18. ubi in Hebr. est vox, Sed cum in quarto ordine ultimo loco v. 20 occurrat vox jaschpeh], quae iaspidem referre videtur, malunt alii hoc potius loco iaspidem intelligi, quibus suffragatur Rabbi David, lapidem, qui Arabice Eliasph vocatur, hic indigitari docens. Vide Andr. Rivet. Comm. in h. l. In Nov. Test. diserte gemma haec binis locis memoratur, in Apoc c. 4. v. 3. ubi is, qui insidebat throno, aspectu similis dicitur lapidi iaspidi et sardio; quorum illo gratiam, isto iustitiam Dei, denotari volunt. Item c. 21. v. 19. ubi inter XII. Fundamenta novae Hierosolymae, Iaspis, principe loco ponitur etc. Ut de magnitudine aliquid addam. Magnitudinem Iaspidis, inquit Plin. l. 37. c. 9. cit undecim unciarum (ubi XV. habet codex MS.) vidimus, formatamque inde effigiem Neronis thoracatam. Plura de Iaspide, eiusque variis generibus, vide apud eund. ibid c. 8. et 9. cit. Auctoresque, qui ex professo, de Gemmis scripserunt, laudatos supra in voce Gemma. Iaspidem Petri Raschasii, Bacchum racemis uviferis coronatum referentem, edidit, Casaub. in libellis de Satyra: de Iaspide inprimis a)erizou/a], Chalcedonia. kapni/a], a fumido colore sic dicta. Vide Salmas. ad Solin. p. 202. 346. et 561. et supra in his vocibus: uti de tabula lusoria ex Iaspide et Chalcaedonio cum familia viz. una parte de Iaspide et altera de crystallo infra in voce Scacci. Voces compositae ex hac: Iaspachates, apud Orpheum de achate, Iaspidi simili; Iasponyx, iaspis onychem referens, apud Plin. Et Iaspopallius, apud Epiphan. de XII. gemnis, Iaspis opallio, vel contra, similis. Salmas. ubi supra, p. 130.
IASSA
locus in deserto, ubi Israelitae castra metati sunt. Num c. 21. v. 23.
IASUB
fil. Esaiae Prophetae. Is. c. 7. v. 3. Fil. Item Issachar. I Par. c. 7. v. 1. qui Gen c. 46. v. 13. dicitur Iob.
IATEBA
nomen loci. 2 Reg c. 21. v. 19.
IAVAN
fil. Iaphet. Gen c. 10. v. 1. Is. c. 66. v. 19. Ezech c. 27. v. 13. et 19. Ionum Parriarcha. Huius filii 4. Elisam Aeolum caput. Tharsis Cilicum auctor, Chettim Cypriorum, et Rhodanim Rhodiensium progenitor. torniel. A. M. 1931. n. 22. Sed vide Boch. Phaleg. p. 175. et infra Ion. Addo hic de illo Iosephi locum Antiqq. l. 1. c. 7. a)po\ de\ *i)aua/nou *i)wni/a kai\ pa/ntes2 *e(/llhnes2 gego/nas1i], a Iavane Ionia et omnes Graeci orti sunt. Proin in S. Scriptura, non uno in loco, Iavan pro Graecis ponitur; inter alia Dan. c. 10. v. 20. etc. 11. v. 2. Etiam Strabo l. 14. p. 632. Iones *ia)/ones2] vocat, exstrusa vocali v. quod non raro contingit: et Aeschyl. in Persis, *i)ao/nwn gh=n o)/ixetai pe/rs1ai qe/lwn], Iaonum terram vadit vastaturus. In quae verba Schol. *i)ste/on de\], inquit, o(/ti *i)a/ones2 oi( *a)qhnai=oi le/gontai e)/k tinos *i)a/nos bas1ile/uontos au)tw=n]. Namque et Attica prius Ias et Ionia dicta est. Vide Ross. Archaeol. Attic. l. 1. c. 1. et G. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 36.
IAZER
ubs Amorrhaeorum. Is. c. 16. v. 9. quam construxerunt filii Gad. Ios. c. 13. v. 25. Num c. 32. v. 35. Terminus tribus Gad. in 10. lapide Philadelphiae, ad Occ. trans Iordanem Levitis separata.
IBICES_CC.
inter alia animalia herbatica, quae die muneris rapienda populo concessit, Gordianus apud Iul. Capitolin. in Vita eius. Est autem Ibex, Hebt. jaal], quod nomen ab ascensu accepit, eo quod in summis montibus degit, Psalm. 104. v. 18. Cornua habet vastissima, quae a capite usque ad clunes protenduntur, memoratque Scalig. vetulorum cornu pependisse pondo duodeviginti, et in quibusdam nodos 24. numerari totidem Annorum coniecturam. Ea inter pretiosas merces recensentur Ezech c. 27. v. 15. idque propter multiplicem eorum usum. In Libya enim ingentium poculorum vicem praestare, et si perite excaventur, tricongiorum, refert Aelian. l. 14. c. 16. Ex iisdem arcus in Creta fieri, apud Bellon. exstat. Unde non dubitat Bochart. quin Homeri i)/calos], Il. d]. v. 105. sit Ibex, cum et agrestis capra et in rupibus depreheusa dicatur et habuisse ke/rata e(kkaideka/dwra], cornua palmarum sedecim, ex quibus Pandaro arcus fabricatus, vide infra. In Haec cornua, ait Plin. l. 8. c. 53. se librant lbices, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimum e monte aliquo in alium transilire quoerentes, atque recussis pernicius, quo libuerit, exsultant. Quo pertinent illa virg. Aen. l. 4. v. 152. Ecce ferae saxi deiectae vertice caprae Decurrere iugis Quod si earum aliqua in praeceps cadat, tali membrorum sunt robore, ut maneant illaesae, cum similem habeant petris duritiem, in cornibus maxime; quae a capite usque ad nates pertingentia ita eas tutantur, ut ne a petris quidquam timeant, Aelian. Isid. Alii. Porro in cornibus duo esse foramina, per quae respirent, quibusque obturatis pereant ilico, scribit Damit; idemque refert de aegagro, qui cum Ibice idem, Oppian. l. 2. *ei) de/ tis2 ai)ga/grou khro\n ke/ras1in perixe/uoi,] *zwh=s2 e)ce/kleis1en o(dou\s2, pnoih=s2 te diau/lous2]. Quod si quis aegagricornibus ceram circumfuderit, Vitae is intercluserit vias, vespir ationisque meatus etc. Plura de hoc animali, storgh=|] inprimis earum tum in catulos, cum capti abducuntur, tum in parentes senio confectos: de fabella item Iudaeorum, Ionam ab ibice lactatum, dicentium, vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. de partu illarum difficili, apud G. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 49.
IBZAN
Bethlechemites, iudicavit Israelem Annis 7. Iudic c. 12. v. 8. Hunc quidam Hebraeorum putant esse Boaz patrem Obed. patris Isai, patris David.
ICCIUS_Portus
unde brevissimus in Britanniam traiectus; Itium Strabo l. 4. p. 199. e)/knon a)/kron] Ptol. Camd. est locus Caleto vicinus, in Comit. Bononiensi in Picardia, Vissent indigenis, Angl. Widsant, Flandris Isten, Nautis Esseu. Nunc castrum tenue cum portu in ora maris Britann. ad Fretum Gal l. 3. leuc. a Caleto in Occas. 4. a Bononia in Bor. 6. ab ora prox. Angliae in Afr. Icctum vero prom. est Blanest, cum vico cogn. in ora, prope Icium port. 3. a Bononia leucis. Baudr. Vide quoque Icius portus. Caes. de Bell. Gall. l. 2. c. 2.
ICHABOD
fil. Phinees filii Heli Sacerdotis. 1 Sam c. 4. v. 21. Lat. uhi gloria?
ICONOMACHI_s._ICONOCLASTAE
vulgo dicti, quiimagines Dei, Christi et SS. e templis summovent confringuntque illarum usu penitus in religione damnato. Quales inter alios Leo Isauricus olim, Constantinus Copronymus, Leo IV. Theophilus, Bardas, Imperatores Graeci, ut et Reformatores Sec. Praeteriti, ab adversariis proin hoc epit heto notati. Historia paulo altius repetita sic habet. Post Scripturae non silentium modo, ucrum etiam interictum, primitivam Ecclesiam nullas habuisse imagines, habuisse vero Simonis Magi, Basilidis, Carpocrationis, etc. posteros, refert Irenaeus l. 1. c. 23. et 35. Epiphan. haer. 27. etc. Introductus illarum usus Historicus, A. C. 395. Paulo Ep. Nolano auctore, Martin. Chemn. de Imaginibus: Basilio, Cyrillo, Augustino, Chrysostomo renitentibus: Epiphanio enim velum Christi imagine ornatum discerpente. Arnob. l. 8. Eodem tempore, quo invocatio Sanctorum, Augustino et Epiphanio acri. ter sese opponentibus, invehi coepit, Laetus in Comp. Univ. Hist. Gregorius quoque Mag. ad Seren um Ep. Massiliensem, qui imagines confregerat, posse eas tolerari, ut libri sint Laicorum, scripsit. Postea a Cnstantino Papa A. C. 712. qui sanctis imaginibus venerationem constitutam ab Ecclesia denegarent, damnati, Sigon. de Regno Ital. l. 3. Gregorius Dialogus Successor, ad excitandam multitudinis imperitae memoriam, retinendas statuit. Idem, A. C. 715. Sed illas templis eiectas concremari iussit, in Or. Leo Isauricus, successoresque eius, de quibus iam supra. Constantinus Conc. Oecum 7. A. C. 754. illas Idola vocanda censuit, eo quod divina natura Christi pingi non possit, Humana vero, cum exaltata sit, ut et Sanctorum, coloribus exprimi nequeat. Zonar. tom. 3. Cedren. in Hist. Cuius ingenium cum Leo fil. retineret, Irene uxor huius mortuo marito, excitata a Paulo Patr. primo Byzantium Conc. convocavit, quod cum turbatum esset, exarmatis primus adversariis, Nicaeam transtulit, A. C. 788. Oecum. 8. dictum, in quo rebus ita instructis, ut nemo contradicere auderet, decretum, Imagines non tantum haberi posse ad usum historicum, sed illas, ex mandato divino Ecclesiis necessarias esse, imo venerandas, salutandas, osculandas, colendas, et adorandas, cereis etiam, suffitu, etc. honorandas: Effosso Constantini soceri cadavere, et Constantino fil. qui imagines denuo deturbabat, excaecato. Huic Conc. Carolus Mag. Francofurtanum opposuit, A. C. 794. ubi usu Historico probato, adoratio damnata, et Nicena Synodus velut Pseudosynodus reiecta est. Post Irenen Leo Armenius iterum tolli imagines imperavit. Theophilus, ne pingi quidem voluit. A. C. 830. Circa quod tempus synodus Paris. nec stulta praesumptione abolendas, nec superstitiosa assertione adorandas, sed memoriae causa habendas, conclusit: Claudius vero Taurinensis Ep. prius Caesaris Ludov. Pii contionator aulicus, cunctas Basilicas suae dioeceseos picturis atque imaginibus nudavit. Pap. Masson. in Hist. Gall. P. Martyr, in 1. Reg. c. 7. Verum Theodora Theophili uxor, Constantinopoli imagines restituit, A. C. 842. quarum a Barda iterum sublatarum cultum, Basilius rursus confirmavit, Conc. Oecumen nono, Constantinopoli habito, A. C. 863. et 871. A quo tempore per complura saecula hic mos, subinde tamen reclamantibus quibusdam, viguit, donec Saeculo Praeterito, Heroibus divinitus excitatis, Reformatio coepta, mutis his falsisque Doctoribus summotis, priscus Eccl. plendor redditus, et CHRISTUS, qui imago Patris est, Coloss c. 1. v. 15. fidelibus in Verbo et Sacramentis, ob oculos depingi, Gal c. 3. v. 1. memorioeque potius, 2 Tim. c. 2. v. 8. infigi den vo coepit, in Helvetia, Germania, Gallia ex parte, Anglia, Sept. aliisque regionibus.
IDAI
nomeni viri. Nehem c. 7. v. 39. et c. 11. v. 10. Zach c. 6. v. 14.
IDOLOLATRIAE_Incunabula
quae cum duplex, nam vel verus Deus in imagine qualicumque, vel vagus Deus, colitur de utraque, hac praesertim, paucis. Infinita Dei Maiestas licet omnium creaturarum captum longe tran scendat, tamen homines, vel ex ipso Naturae libro eius vestigia odorantur, ita quidem ut nec Athei ipsi illius notitiam, quantumcumque velint, penitus queant excutere. At tantum corrupta abest natura, ut norit quis sit verus ille Deus, ut potius creaturam pro Creatore adoret, et licet Numen multiplicet ad modum stellarum caeli et reptilium terrae, adhuc tamen in ambiguo haereat, an in verum inciderit, an id adhuc sibi maneat incognitum. Quae causa est, quod nautae in navi, qua Ionas vehebatur, postquam inclamassent quisque Deum suum, tandem etiam Ionam, ut inclamaret Deum suum, hortati sunt Ionae c. 1. v. 5. et 6. ve lut dubitantes, an a se verus Deus invocatus fuerit. Ex eodem fonte formula, precibus singulis Gentilium adici solita, apud serv. Georg. l. 1. v. 21. orta est. Dii que Deaeque omnes, Arabes quoque suae *poluqeia|] minime fisi, Ignoto Deo, aras suas inscripserunt, teste Lilio Gyraldo Syntagm. 17. cui similem titulum in ara quadam Athenis reperit Paulus, Actor. c. 17. v. 23. Unde in vicinis huic urbi regionibus, sollennem iurandi formulam fuisse, *nh\to\n en *a)qh/nais2 a)/gnwston], Per Ignotum Atheniensium, refert Lucian. in Philopatride. Imo, quia incertum iis erat, quis Deus ille esset, id quod summe un um est, in plurima discerpentes, in plurativo quoque numero leguntur Altaria habuisse inscripta: qew)=n *a)gnw/stwn], Deorum ignotorum, teste Paus. in Attic. Nec desunt qui dicant, Altaris, quod Apostolus vidit Athenis, plenam inscriptionem fuisse, qeoi=s2 *a)s1i/as2 kai\ *eu)rw/phs2 kai\ *libu/hs2 qew=| a)gnw/|stw| kai\ ce/nw|], Diis Asia et Europae, et Libyae, Deo ignoto et peregrino. Theophyl. in Acta Ap. c. 17. v. 29. Hier. in Tit. c. 1. v. 12. etc. ut ita epigraphe haec cum formula memorata Dii Deaeque omnes, coincidat. Et haec incertitudo praecipua videtur fuisse inscriptionis Atticae causa: accedere potuit alia, quod Numen hoc, cuiara illa posita erat, forte fuerit Urbi Tutelare. Notum autem omni ope Gentiles Tutelaris sui Divi nomen in abdito tenuisse, ne, si id evulgaretur publiceque innotesceret, Numen ab hostibus magico carmine evocatum pristinum locum relinqueret suosque desereret cultores. Qua in re cautiores ceteris videri voluere Tyrii, Lacedaemonii, alii qui Idolis suis compedes iniecerunt, ne eos unquam loci sui deserendi vel libido subiret, vel facultas, Macrob. Sat. l. 3. c. 9. Sed et fieri id potuit, ad imitationem Iudaeorum, qui circa SERVATORIS nostri tempora nomen Dei essentiale Iehovah, pronuntiari illicitum rati eius loco Adonai dici legique voluere. Cuius rei prima origo haec fuisse videtur, ne sanctissimum hoc nomen indigne usurparetur ab Ethnicis, qui inde iam aliquot Idolis suis nomina, Iovis, *i(aw\], Iaoth, *i)aw/ia] etc. mutuati sunt, vide Macrob. Sat. l. 1. c. 18 Iren. l. 2. c. 16. Origen. Cels. l. 6. Quemadmodum itaque modo memorata nomina Idololatrica nihil aliud fuerunt, quam depravationes nominis Dei proprii Iehovah, ita origo tot Idololatriae speciebus sese mutuo sequutis, ex depravato et detorto S. Scripturae sensu, maximam partem arcessenda videtur. Quia enim Sidera, Solem et Lunam inprimis, ad prafecturam diei ac noctis, collocata esse, per traditionem homines, veri iam Numinis obliti, acceperunt, admirari primum illa, plus quam decebat, deinde divinis etiam honoribus prosequi coepere. Ingravescente postmodum torrente superstitionis, Apotheosis seu Deificandi ritus ad ea quoque extensus est. quae sub Luna sunt: quae partim ut symbola caelestium luminum, partim ut ipsimet Dii, cultum humano maiorem meruisse visa sunt. Prioris generis erat, divinus cultus Igni a Chaldaeis exhibitus, quem illi Ur] appellarunt, a quo civitati nomen, Gen c. 11. v. 28. Nec alius videtur fuisse Deus Nachoris, de quo vide Idem c. 31. v. 53. Posterioris generis fuit, quo res has inferiores, ob beneficia ab illis accepta, sunt prosequuti. Hinc Mare, Venti, Aer, Tellus, Fruges, Viriporro bene-meriti; etiam Crocodili, Angues, Sorices, Cati, Canes. Allium et Cepae inter Deos relati. Imo tandem et Virtutes et Vitia, hominumque Affectus, et Morbos ac Pestes in genera descripserunt, templisque ac aris caeci mortales coluerunt: ita ut universa Natura deisicata fuerit, nec vero Deo in isto regno suo quicquam relictum. Ac primo quidem iste cultus citra Idola seu imagines peragebatur, mox, ut Numen quisque suum sibi haberet praesentius, e)/idwla] eorum effingi ac publice privatimque erigi coeperunt, turpissima halucinatione. Cum non alia ratione a Deo longius recedatur, quam hac ipsa, qua illud sibi propius admoveri, yuxik\a fronou=ntes2]. Idololatrentur. Vide Esai c. 40. v. 18. et seqq. Primam autem Idololartriae mentionem invenimus in cognatione Abrahami, Gen c. 31. v. 19. Furata est Rachelimagines, quas habebat Pater eius. Et Iof. c. 24. v. 2. Ultra flumen habitabant maiores vestri olim, Therab pater Abr ahami et pater Nachoris: colebantque Deos alienos. Quamquam ea iam ante illius tempora invaluisse videatur, Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. Prior. l. 111. c. 8. §. 24. et seqq. ubi Idololatriae Historiam succincte exhibet. Sic primi idolorum effigiatores fuerunt Chaldaei, praeeunte Nilo Beli fil. qui, contemporaneus Tharae, fieri curasse imaginem Patri suo eamque subditis adorandam proposuisse fertur. Proximi Aegyptii, ut quorum terra iam plena idolis erat, Mosis tempore, Exodi c. 12. v. 12. Hos Graeci sequutialiaeque gentes; porro Romani, postquam ultra Annos 170. sine simulacro Deos coluissent, uti Varro docet, apud Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 31. etc. In populo Dei prima Idololatriae vestigia comparent, in Exodo, ubi de *moxolatrei/a|]. dein in Iudicum libris, ubi de Michae amiculo c. 17. accesserunt sequenti tempore sub Regibus Vituli Hieroboami: quibus omnibus verus Deus ab Idololatris colebatur. At posterioris generi Idololaetria demum postmodum occurrit, in Eccl. vet. ut ex Historia Regum posteriorum liquet. Quae utraque in Eccl. N. T. iterum lacertos movere coepit, circa tempora Constantini Mag. uti pluribus docet Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theol. l. 7. c. 6. et seqq. Et quidem primitus insignia erigebantur ligna et columnae ex lapidibus ponebantur. Sic in Icaro imago Dianae lignum erat non elaboratum, et Cithaeroniae Iunonis, apud Thespios, truncus excisus. Mox radi expolirique ista hinc co/ana] (de qua voce vide infra in voce Tensa) dicta: uti Samiae Iunonis idelum, cum prius rudis asser esset, Archonte Procleo, a)ndriantoeidhs2 e)ge/neto], effigiata imago facta est Tandem in hominis effigiem formari coeperunt, atque tunc bre/th a)po\ tw= brotw=n], ab hominibus, dicta sunt: haecque iterum vel Iconica; vel Colosseae facta: postquam ars floruit, aucto errore, ut ait Clem. Alex. Protreptico, etc. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 4. c. 1. Casp. Barth. Comm. Superstition. Gerh. Ioh. Votl. inprimis de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 3. ubi de Idololatria proprie accepta duplici, plena, qua pro Deo falsum Numen colitur; et ex parte, cum adversus Dei mandatum in simulacro colitur verus Deus: c. 4. ubi de Idololatriae, qua cultus a Deo ad opisicium transfertur, causa et origine: c. 5. ubi de Idololatrici cultus, in proprium et symholicum, divisione, horumque variis subdivisionibus: c. 11. ubi de duplici fundamento Idololatrici cultus, veteri gestorum Historia, et Historia naturae: c. 22. ubi de Idololatriae a Phoenicibus et Aegyptiis migratione, accurate agit: nec non l. 2. c. 1. et hicpassim, ubi de Diis; Hellenismo et Sabaismo, Idololatriae speciebus: aliquid etiam, in voce Lapis, ubi de eius in Sacris poena etc.
IDOLOTHYTA
Graece e)dwloquta], sunt quae Idolis immolantur; circa quorum esum vel abstinentiam quid observandum sit, exstat constitutio Apostolica 1. Cor. c. 8. v. 4. 7. et 10. Quid autem de victimarum carne in esum usumque sacrificantium, apud Gentiles, cesserit, videre hic passim est, ubi de Carne. Victimarum, et Holocausto, item in voce Prosiciae. Quia vero Sacerdotes etsacrificantes, ut et quicumque alii Diis quicquam consecrantes ac dedicantes, gestabant coronas Numinibus convenientes; hederaceam, qui Baccho; lauream, qui Apollini; querceam vel oleaginam, qui Iovi etc. immolarent: uti de Hercule, cum Olympicos Ludos Iovi dedicaret, legimus apud Stat. Theb. l. 6. v. 5. et seqq. ——— Primus Pisaea per arva Hunc pius Alcides Pelopi certavit honorem, Pulvereumque fera crinem detersit oliva. Hinc coronae Idolothytorum meminit Tertullian. de Cor. Mil Ita, inquiens, et corona idolothytorum effcitur. Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur. Quam et in conviviis sacris a convivarum quolibet similiter gestari consuevisse, docet C. Paschal. Coron. l. 4. v. 15. Praeter esum autem religiosum Idolothytorum, qui fiebat ex religione falsa in sacrificiis idolorum et sacris atque eucharisticis epulis, de quibus 1. Cor. l. 10. v. 20. et 21. alius erat communis, in conviviis communibus; cum, quae idolis erant immolata, in macello venderentur, communis usus gratia, aut, quae idolis essent immolata; in usum privatum ac communem a Gentilibus converterentur: Quorum ille per se illicitus, reicitur Actor. c. 15. v. 29. et in Nicolaitis damnatur, Apoc c. 2. v. 15. et 16. Iste per se licitus, per accidens tamen, conscientiae imbecillis fratris praesentis ac monentis, illicitus fiebat, atque proprie is erat, de quo 1. Cor. c. 8. cit. agitur. Gomarus Explicat. in Apoc c. 2. Vide quoque infra in voce Immolata.
IDOLUM
Graece ei)/dwlon, a)po\ tou= ei)/dein], quod Numinis forma illa oculis visenda repraesentetur, cui qui exhibetur cultus Idololatria dicitur. Atque hac notione vox Latinis Patribus satis trita est, vide inprimis Tertullian. de Idol. l. c. 3. et 4. Appellatur autem Idolum in Sacris, non solum imago fictitio alicui Numini dicata. Sed etiam vero Israelis Deo fabricata, ut erat vitulus in eremo, qui ei)/dwlon] vocatur Actor. c. 7. v. 41. et sculptilia Praec. 2. prohibita, quae ei)/dwla] similiter appellantur LXX. Interpretibus. Unde Tertullian. iterum omnes Idolorum artifices corpora Daemonibus conficere, ait c. 7. et Deus in suo cultu pa=s1an ei)ko/na], omnem imaginem, fieri prohibet. Deut c. 4. v. 16. et abominatur omnes tu/pous2, ou(\s2 e)poih/s1ate proskunei=n au)toi=s2] figuras, quas fecistis, ut adoraretis eas, Amos c. 5. v. 26. coll. cum Actor. c. 7. v. 43. Quam in rem vide plura apud Ioh. Forbes. ubi supra c. VI. toto; adde Des. Herald. ad Arnob. l. 6. Ita Graecis hoc vocabulum idem est, quod Latinis simulacrum, effigies viz. qua nobis repraesentetur forma alicuius rei fictae vel verae. Translative postea accommodari coepit ad formas ac species rerum in animo conceptas: quo sensu ab ei)=dos2], species, origo eius arcessi posset, sicque sumitur apud Dionys. ubi iaspidem h)ero/essan] ait esse, *e)xqrh\n e)mpou/s1h|s1i kai\ a)/llois2 ei)dw/lois1i], per ei)/dwla] intelligens, quae fanta/s1mata] Aeschyl. Pers. conspicuas imagines Plin. vocat, species viz. vanas, quae Corybantiasmo laborantibus obversari consuevere, de quibus vide Salma. ad Solin. p. 1086. et hic, ubi de Corybantiasmo et Strychno, nec non in voce Phantasia. Tandem ad mortuorum spectra, quae Latini Umbras et Manes, Virg. quoque Simulacra nuncupat, vox extensa. Unde toties ei)/dwla kamo/ntwn], apud poetas. Sic in scena inquit Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Idola tamen, sive formae defunctorum pro ipsis corporibus introductae sunt, ab Euripide Polydoti, ab Aeschylo Darei, an Idola haec alia sint ab animabus videndum in Graecis nugis et apud Luciani Diogenem et in Platonis Phaedone, iubet ibid. De Idolorum consecratione, diximus supra aliquid ubi de Dedicandi ritibus; de resecratione, vide infra in hac voce.
IDUS
nomen 8. dierum in quolibet mense: decimi quinti inprimis in Martio, Maio, Iunio et Octobri: vel decimi tertii in reliquis mensibus Dictae vocabulo Thusco, apud quos idem dies Itis vocabatur. quod signisicat Iovis fiduciam, Cum enim Iuppiter sit auctor lucis, unde etiam Lucetius et Diespiter dicitur: huius autem diei lux, non cum Solis occasu finiatur, sed splendorem diei ac noctis continuet Luna collustrante, quod semper in plenilunio, i. e. medio mense fieri soleat, ideo iure Iovis fiduciam eum vocari putaverunt. Alii malunt sic vocatas, quasi Vidus, a videndo, vel a)po\ tou= ei)dei=n], quod eo die plenam speciem Luna demonstret. Alii ab ove iduli, quae Idibus omnibus immolabatur Iovi, cui Idus sacrae erant. Alii iterum credunt, Hetruscam fuisse vocem, apud quos iduare dividere significabat: ideoque hanc diem Idus nominatam, propterea quod mensem iduet, i. e. dividat, cum plerumque in medium mensem incidant. Ab illis dies reliqui omnes, referuntur ad Kalendas sequentis mensis: ipsae Nonas sequuntur. Dies postridie Iduum, quemadmodum et Kalendarum ac Nonarum, atri vel insausti habiti sunt, in quibus nec rem divinam facere, nec rem quampiam novam exordiri licebat, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 4. Vide quoque infra, ubi de Proeliaribus diebus, Maiae Idus Mercurio sacrae fuere, quod illis natus haberetur: vel quod tunc aedes ei vota. Iisedem Mercatorum dies festus erat, et foeneratorum. Unde poeta, colligere hos Idibus pecuniam, quam Calendis ponere satagant, ait, Martiae, quod Iulii Caesaris caede essent funestatae, Parricidii nomine insignitae sunt. Suet. in Iul. Cas. c. 88. Curiam, in qua occisus est obstrui placuit: Idusque Martias parricidium nominari: ac ne unquam so die Senatus ageretur. Quare Aug. nominis familiaeque haeres, captivos bello Perusino eodem die trucidari voluit, apud eund. in Aug. c. 15. hostiarum more, ad aram Divo Iulio exstructam, etc. Ad nuptias aptissimum habebatur tempus, quod Idus Iunias sequitur. Ovid. Fast. l. 6. v. 221. et seqq. Hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis Apta requirebam: quaeque cavenda forent. Tunc mihi post sacras monstratur Iunius Idus, Utilis et nuptis, utilis esse viris. Aug. Idus Dianae erant sacrae: Unde Mart. l. 12. Epigr. 68. cuius epigraphe de Idibus Maronis. Maiae Mercurium creastis Idus Augustis redit Edibus Diana, etc. Vide quoque infra Venatio. Eaedem a servis celebrabantur, qua de re Vid. Alex. ab Aiex. Genial. Dier. l. 3. c. 8. Septembres sollennes erant auspicio Magistratus, Liv. l. 4. c. 37. sicut Maiae olim Magistratibus ineundis, Idem, l. 3. c. 36. postmodum Martiae, Idem l. 23. c. 36. et Quintiles, transvectionibus Equitum, Idem l. 9. c. 46. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.
IEABARIM
38. Ifraelitarum mansio in Moabitarum finibus, Num c. 21. v. 11. et c. 33. v. 44. Lat. acervi Hebraeorum, vel transeuntium, sive irascentium, aut Praegnantium.
IEBOC
vel IABOC, nomen torrentis. Num c. 21. v. 24. Deut c. 2. v. 37. Ier c. 12. v. 2. Gen c. 32. v. 22. Lat. evacuatio, dissipatio, aut lucta.
IEBUSAEUS
fil. Canaan. Gen c. 10. v. 16. a quo Iebusas. Hi a Davide Hierosolymis demum penitus pulsi, postquam a Beniamin et Iuda olim subiugati essent. Iud. c. 1. v. 21. Den vo memorati, Esrae c. 9. v. 1. Torniel. A. M. 1931. et 2594. Vide inprimis Bochart. in Phal. p. 344.
IECBAA
al IEGHAA, civ. munita, restaurata a filiis Gad. Num c. 32. v. 35. Iud. c. 8. v. 11.
IECHONIAS
fil. Ioakim, filii Iosiae, Rex Iudae, qui Ier c. 22. v. 28. Etc. 37. v. 1. Chonias dicitur. A patre An. 2. regni, in confortium ascitus, solus regnare coepit, A. M. 3435. Anno post a Nebucadnezare, Babylonem abductus, in vinculis fuit, usque ad A. C. 3472. quo Evilmerodachus eum denuo evexit. Sterilisdicitur Ieremiae, quia de semine suo non habuit virum, qui sederet super solium David, Vide quoque 1. Par. c. 23. v. 16. Esth c. 2. v. 6. Matth c. 1. v. 12. Ioseph. in Antiqq. etc. Lat. praeparatio, aut firmitas Domini.
IECSAN
fil. Abrahae ex Keturah. Gen c. 25. v. 2. Pater Sabae, cuius posteri partem Arabiae incoluerunt, et Dadani, a quo Dadanaei orti, quorum meminit Ezech c. 22. v. 15. 19. et 20. c. 38. v. 13. Vide Torniel. A. M. 1931. n. 54. A. M. 2179. n. 3. et 4. Lat. durities, aut scandalum, sive Syriace collisio.
IECTAN
fil. Eber. Gen c. 10. v. 26. Frater Phalegi, pater 13. filiorum, qui totidem familiarum capita fuerunt. Torniel. A. M. 1931. n. 44. et 53. Lat. parvulus, tadium, vel contentio.
IECUR
extorum nomine olim intellectum, quod in Extispicina illius potissimum ratio haberetur. Plin. l. 11. c. 37. Iecur in dextra parte est. in eo, quod caput extorum vocant, magnae varietatis. M. Marcello, circa mortem ——— defuit in extis. Sequenti deinde die geminum repertum est. Defuit et c. Mario, cum immolaret Uticae —— Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iecinora replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt, responsumque duplicaturum intra annum Imperium. Caput extorum tristis ostenti caesum (victimarii cultro tactum aut vulneratum) quoque est, praeterquam in sollicitudine ac metu, Tunc enim perimit curas etc. ad quem locum vide Notas Dalechampii ut et quae supra diximus, in voce Hepar, item ubi de Extispicina, Fibris, et Fissiculatione. Plura vero de Iecoris pecuini lobis, maximo inprimis eorum, Arabibus Ziada, i. e. kat) e)cokh\n], augmentum s. extuberantia, Hebr. eodem sensu Graecis tra/peza], i. e. mensa, quod instar mensae latus sit, dicto, quam partem iecoris Deus olim in Altare suum adoleri iussit, Exod c. 29. v. 13. et 22. et passim in Levitico, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. etc. Hinc Inspector iecinoris, Hebr. Roe baccabed], Ezech c. 21. v. 21. pro Haruspice, vide supra, ubi de IX. Divinationis generibus, quorum in Sacris mentio, in voce Divinatio. Sed et in mensariis Veterum deliciis anseris aut porculi iecur fuit, mulso, lacte, ficu et carica fartum. Athen. l. 9. c. 8. *xhno\s2 h(=par peris1pou/daston kata\ th\n *r(w/mhn]. Iuv. l. Sat. 5. 1. v. 113. Anseris ante ipsum magnis iecur ——— Unde iocus Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 57. cuius Epigraphe iecur anseris. Adspice quam tumeat magno iecur ansere maius Miratus dices; hoc, rogo, crevit ubi? Et a ficis infartis h(pa/tia stesqukas1me/na], apud Polluc. aliis s1hkwta\], iecinora talia. Qua voce recentiores Graeci quodlibet iecur appellarunt, ut eos imitati Latini ficatum: quod hodieque Galli in lingua sua retinent. Salmas. ad Solin. p. 1055. Vide quoque Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 93. ubi et in suibus vivis hepar praeparari ficorum pastu, ex Galeno, addit, ut et supra in voce Anser: sicut de iecore mulli, ibidem in Vett. deliciis, in voce Mullus; Scauri, Scarus. Aliter vox sumitur, in Eupolidis illo, apud Athen. l. 9. c. 8. p. 384. *ei) mh\ s1u\ xhno\s2 h(=par, h(\ yuxh\n e)/xeis2]. Ni tu fortassis iecur, vel mentem habes. Hic enim Sapientiam notat: ut in isto vet. Epigr. in Caton. Gramm. 11. apud Suet. de Ill. Gramm. p. 827. in Octavo. En cor Zenodoti, en iecur Cratetis.
IEDAIAH
Hebr. , fil. Haromaph. Nehem c. 3. v. 10. Lat. manus. sive confessio Domini.
IEDDA
nomen viri. Nehem c. 12. v. 11. et 21. Lat. scitus, aut cognitus.
IEDDU
nomen viri. Eidr. c. 10. v. 43. Lat. manus, vel confessones meae. Nehem c. 12. v. 10.
IEDDUA
nomen viri. Nehem c. 12. v. 21. Lat. scitus, vel cognitus.
IEDLAPH
fil. Nachor et Melcha. Gen c. 22. v. 22. Lat. distillatio, stillicidium: aut ex Hebraeo et Syro, manus Iuncta.
IEGBAA
civ. quam aedificarunt filii Gad, Iud. c. 8. v. 11. Lat exaltatio, vel altitudo. Num c. 32. v. 35.
IEGEDELIA
pater Hanan. Ier c. 35. v. 4. Lat. magnitudo Domini.
IEHIEL
Scriba. 2. Par. c. 26. v. 11. Cantor. 1. Par. c. 9. v. 35. c. 11. v. 44. c. 15. v. 18. 20. 21. et c. 16. v. 5. 2. Par. c. 35. v. 9. Esdr c. 8. v. 13. et c. 10. v. 43. Princeps. 1. Par. c. 5. v. 24. Lat. abstulit Deus, aut coacervans Deus.
IEHOVA
quod nomen recentiores Iudaei, crescente inter eos superstitione, a)nekfw/nhton] iudicarunt, cum a Magistris eorum denuntiatum iam esset; Partem non habiturum in futuro saeculo quisquis nomen illud pronuntiare praesumeret. Quod tamen; per aetates retro ab orbe condito antegressas, proferre non licitum tantummodo, sed et pium, ac laude dignum habebatur. Etymon quo attinet, descendit a verbo fuit ait] sit o( w)\n], i. e. exsistens, qui est, vel qui exsistit; Deus sc. aeternus nulli mutationi obnoxius. Gen c. 4. v. 26. c. 14. v. 22. et c. 15. v. 7. Itaque docuit et Rabbi Moses Aegyptius in libro More, cetera Creatoris nomina ab flectibus esse derivata, solum vero nomen hoc tetragra/mmaton], quod etiam Schem hammephoras nominant, peculiare esse et proprium soli eius substantiae. Imo Rabbi Haccadosh in Arcanorum revelatore, probare nititur, comprehendi in eo divae Trinitatis mysterium, ut haud absque ratione asserat Philo Iudaeus, merito et iuste tribu Dan: maxime cum Mosi sciscitantiipsiusnomen responderit . Ubi quamquam futuri temporis sit Ehie], h. e. ero, tamen cum in lingua Hebraea pro praesentibus saepe usurpentur futura, non existimandum est, male reddidisse Hier. cum Septuaginta *e)gw\ ei)mi\ o( w)\n]. Ut ita efficacius et evidentius subsistentem per se essentiam divinam exprimerent, inque eo vivere, et ab eo proficisci omnia et pendere significarent. Hebraei legunt Adonai, et Septuaginta *ku/rios2] semper interpretantur, quod nomen non legitur c. 1. Geneseos, sed Elohim o( *qeo/s2]. At in secundo *ku/rios2]. Hinc argutati sunt Tertullianus et quidam veterum. Deum non prius Dominum fuisse, quam Adam factus esset. Phoenices *i)eu/w] dixerunt pro Iehova, Samaritae *i)abai\]. Alii *i)aw\], ut Orpheus ac Diod. Sic. Vide doctill. Gatakerum in tractatu cui titulus, De nomine Tetragrammato dissertatio, in qua vocis Iehova apud Nostros receptae usus defenditur, et a quorundam cavillationibus iniquis pariter atque inanibus vindicatur. Nic. Lloyd. Exod c. 6. v. 20. Psalm 83. v. 19. Ies. c. 42. v. 8. Num c. 21. v. 3. 6. et 8. 1. Cor. c. 10. v. 9. Num c. 12. v. 6. 2. Petr. c. 1. v. 21. Uti autem sanctissimum hoc et incommunicabile Dei nomen ad Idola sua nefarie traduxerunt Gentiles, ut ex nominibus eorum Iao, Iavo, Iovis, qui (antiquis nominativus fuit) *i)/akxos2] et *i)w/bakxos2], quae Bacchi nomina, Iani item et Dianae, perspicuum est: sic Haereticorum pessimi Basilidiani Gnosticique, nominis huius tetragrammati literis varie immutatis, nefando ausu ad turpissima sua mysteria involvenda abscondendaque, abusi sunt, uti inter alia videre est, apud Iac. Spon. Itin. part. 3. p. 152. et seqq. ubi Inscr. Graecam Mileti repertam et Talismanis speciem referente exhibet, et amethystum insignem Thuanaeam, In qua Michael Archangelus sculptus, ab haereticis hisce, singula membra characteribus variis inscripta, in altera vero parte septem vocales Graecas *a*e*h*i*o*u*w], quibus illi nomen Iehova exprimebant, septies variatas, habet, erudite exponit. Vide quoque supra, ubi de Idololatriae incun. et infra in voce Nefariam tetragrammaton.
IEHOUD_vel_IEOUD
a Saturno immolatus dicirur Porphyrio, ab Euseb. adducto Praepar. Evang. l. 1. *kro/nos2 toi/nun, o(\n o)e foi/nikes2 *i)s1rah\l pros1agoreu/ous1i, bas1ileu/wn th=s xw/ras2 (foini/kwn) kai\ u(/steron meta\ th\n tou= bi/ou teleuth\n ei)s2 to\n tou= *kro/nou a)ste/ra kaqierwqei\s2, e)c e)pixwri/as2 *nu/mfhs2 *a)nwbre\q legome/nhs2 ui(o\n e)/xwn monogenh= o(\n dia\ tou=to *i)eou\d e)ka/loun, tou= monogenou=s2 ou(tws2 e)/ti kai\ nu=n kaloume/nou para\ toi=s2 foi/nici. kindu/nwn e)k pole/mou megistwn kateilhfo/twn th\n xw/ran bas1ilikw=| kos1mh\s1as2 xh/mati to\n ui(o\n bwmo/nte katas1keuas1a/menos2 kl]. Saturnus igitur, quem Phoenices Israelem nominant, quemque post Ohitum in astrum eiusdem nominis consecrarunt; cum iis in locis regnaret, ac filium unigenitum ex Nympha quadam indigena nomine Anobret haberet, quem propterea Iehud dixere, vocabulo hodieque unigennit um notante lingua Phoenicia, cumque in gravissimum belli periculum Regio incidisset, illum ipsum regio ornatum habitu, in ara ad hoc exstructa, immolavit. Ubi tria haec dici videmus, Israel esse Phoeniciae Regem vetustissimum, eundem ac Saturnum: fuisse eifilium unigenitum, unde Ieoud dictus sit Phoenicibus; illumqueve essea Patre immolatum. Quae inde originem duxere, quod Abraham um avum (quem etiam in Saturno Gentilibus cultum esse, hinc videmus) cum Israele nepote confuderit, huic enim mandatum, ut sacrificaret Deo filium monogenh=] Gen c. 22. v. 1. Accipe filium tuum, unicum tuum. Ubi unicum Hebr. dicit Iehid; quo valde convenit cum Phoenicio Iehoud: nempe hae linguae sola differebant dialecto. Et sane in Orphaicis etiam s. Onomacriticis, Abrahamus vocatur monogenh\s2]; ubi confunduntur Abrahamus et Isaacus, quod in aliis quoque frequentissime factum, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 18.
IEHUS
fil. Esau ex Oolibama. Gen c. 36. v. 5. Fil. Balan. 1. Par. c. 7. v. 11. Secundus fil. Esec. Idem c. 8. v. 39. Fil. Saharaim ex Hodes uxore sua. Idem Ibid. v. 10. Lat. imea corrosus, aut compressus vel congregatus.
IEIUNIUM_quadragesimale
auctorem habuisse dicitur Telesphorum: de quo tamen apud Euseb. l. 5. c. 23. Irenaeus ait, fuisse consuetudinem, ab hominibus simplicibus privata observaitone introductam. Nec constitit in abstinentia a carne, ut ex Ignatii Ep. ad Heronem, patet: Vide Mart. Chemnitium Exam, de Ieiunio. Postea Ieiunium 4. temporum institutum est a Calixto I. Pontif. Ioh. Balaeus in eius vita. Mercurii et Veneris diebus ieiunabant olim in Or. et in Africa: sed ita, ut non magis a carne, quam vino et piscibus abstinerent. Sabbathi die autem cibis vescebantur, quemadmodum et Mediolani, testante id Ambros. Imo etiam Quadragesimae tempore ibi hoc die non ieiunatum est: Quadragesima totis, inquit, praeter Sabbathum et Dominicam. Ieiunatur diebus. Porro a Sabbathi ieiunio adeo Orientales abhorruerunt, ut in Ignatii ep. ad Philipp. dicatur: Si quis Dominico die aut Sabbatho ieiunarit, xristokto/nos2] est. Unde testatur Augustin. paucas Occidentales Eccl. Rom anam in ieiunio Sabbathi imitatas esse: idemque Urbicum, homines ad tale ieiunium cogere volentem, acriter reprehendit Ep. ad Casulanum: In talibus tutissimum iudicans, observaredictum Pauli Rom c. 14. v. 3. Qui edit, non edentem ne pro nihilo habeat et qui non edit, edentem ne condemnet. De ieiunio hodiernorum Orientalium, cum Christianorum, tum aliorum, vide P. de la Valle Itin. tom. 4. In Anglia hodiequeve ieiundium Veneris et Sabbathi retineri, ut piscium ibi ingens copia absumatur, habet Becmann. Hist. Orb. terr. Apud lsraelitas olim dies expiationis Magnae; Kippurim dictus, qui inter Iudaeos longe sacratissimus erat, non sacro clangoresolum, peculiari item sacrificio et quiete, sed et Ieiunio, celebrabatur, Lev. c. 23. v. 27. et 28. Atque hoc Ieiunium indigitari Actor. c. 27. v. 9. ubi th=s nhstei/as2] nomine rempus sacer Scriptor, ex Iudaici Populi more, designat, monent eruditi. Alii fuerunt Ieiuniorum dies, in memoriam exilii Babylonici, humano instituto, apud eoldem celebrati, quorum fit mentio Zachar c. 7. v. 3. et 5. et c. 8. v. 19. Vide Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. prior l. 4. c. 18. et 19. ubi de Festis Iudaeorum. Transiit ieiunandi ritus a populo Dei, ad Gentiles, quibus in sacris suis crebro ieiunatum. Unde inter Eleusiniorum symbola Arnob.l. 10. etiam illud recensetur, ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex Clem. to\ s1u/nqhma *e)leus1ini/wn mustri/wn, enh/steu/s1as2, e)/pion to\n kukew=na kl]. qua de re vide Salmas. ad Solm. p. 150. et Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 32. ubi de Cerealibus Ludis; nec non infra aliquid in voce Oraculum it. Parasiare. De Ieiuniis, vero vett. Christianorum, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *nhste/ia], uti de variis in Eccl. Rom. Ieiuniis, Car. du Fresne in Gloss. et Macros fratres in in Hierol. nec non infra ubi de Ordallo, et verbo superponere, it. ubi de Tetraditis, inprimis in voce Xerophagia. Graecorum hodiernorum Ieiunia accurare persequitur Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 351. et seqq. De Ieiunio Armeniorum Arziburi dicto: Ieiuniis item Muhammedanis, agit Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. 3. c. 17. §. 7. et l. 4. c. 9. §. 2. ac c. 11. §. 8. de iisdem aliisque hic passim, vide quoque in voce Quadragesima, it. Pol. de re Ieiunium: uti de S. Cena a iviunis accipi solita, supra in voce Eulogia; de Placitis eodem modo obitis, infra ubi de iis.
IEMNA
Hebr. fil. Asser Patriarchae. Gen c. 46. v. 17. Pater Core. 1. Par. c. 7. v. 30. 2. Par. c. 31. v. 14. Lat. dexiera, aut numerans, sive praeparans, vel Syriace conftituens.
IEMNI
pag. tribus Manasse, ubi 10. leprosos mundavit Christus, Luc c. 17. v. 12. ut quidam volunt,
IENTACULUM
a IEIUNIO, quod ieiuni eo uterentur, dictum, cibus erat matutinus, qui sumi solebar, antequam homines opus aggrederentur. Antiqui Silatum vocabant, auctore Festo, quia ieiuni vinum sibi conditum ante Meridiem absorbebant. Plutarch. in Symposiacis l. 8. quaest. 6. priscos, cum et laboribus dediti et temperantes essent, mane panem edisse, mero intinctum, aliud nihil, refert: unde etiam Ientaculum vel prandium (haec enim antiquitus pro iisdem accipiebant) a)xra/tis1ma] dixerint, quod a)/kraton] sit merum: cum alias dianhs1is1mo\s2] Graecis dictum sit uti videbimus infra in phrasi Polluere Ieiunium et in voce Vesperna. Postea vero distingui Ientaculum et aliquanto ante prandium sumi coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 27. Sed primitus non nisi a pueris, aegris aut luxuriosis, uti Raderus notat, ad illud Mart. l. 1. Epigr. 88. cuius Epigraphe ad Fescenniam v. 3. Ista linunt dentes, Ientacula ——— De pastillis s. trochiscis ex aromatibus et pulvisculis odoratis confectis loquens, quos Cosmus, ne gravis pridiano mero fragraret, in ientaculo devorabat. Postmodum et alii usurparunt. Unde Suet. refert Vitell. c. 7. mane singulos (milites) iamne ientassent sciscitaretur, seque fecisse ructu quoque ostenderet. Tempus Mart. quoque indigitat, Apoph. l. 14. Epigr. 223. cuius Epigraphe ientacula. Surgite, iam vendit pueris Ientacula pistor, Cristat aque sonant undique lucis aves. Et speciatim horam, l. 8. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad Caecilianum v. 9. Mane veni potius. Nam cur te quinta moretur, Aut cur non, sero, Caeciliane, venis? tertiam vel quartam indigitans; nisi eum voce hac prandium intelligere dicas, Vett. more. Numquam vero Ientaculum sine pane, imo panis caput eius erat, aliquando siccus et solus, uti de Antonino Pio Spartianus, Senex etiam, ait, antequam salutatores Venirent, panem siccum comedit, ad sustemandas vires. Interdum cum aliis rebus, palmulis, uvis passis, nucleis, melle Atrico, crudo aut cocto, aut aliquo melliti operisve dulciarii. Hinc panem comedere et panem gustare, Latini pro ientare: et boukkis1mo\n], ientaculum, Graeci appellavere, a voce Latina bucca s. bucea, quae frustum panis vel panem denotat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Tac. et Casaub. ad Suet. Aug. c. 76. quibus adde Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 5. Athen l. 1. c. 9. p. XI. et quae dicemus infra in voce Panis, it. verbo Polluere et siccus panis.
IEPHONE
pater Caleb. Num c. 13. v. 6. Latine aspiciens, sive intuens.
IEPHTHE
fil. Galaad ex meretrice. Iudex in Israel. Cuius res gestas et votum, vide Iudic c. 11. v. 3. etc. 12. v. 4. Ioseph. Aatiqq. l. 5. Obiit A.M. 28 54. regiminis 6. Filiam eius vere immolatam, docet inter alios Fr. Burmann. Medit. ad Iud. capp. citata; indeque occasionem fabellae, de mactata ab Agamemnone filia Iphigenia, f. Iphianassa, praebitam, Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 23. Vide et infra, Syria, ubi de cultu eius.
IEREMIA
Propheta, fil. Hilkiae. Ier c. 1. v. 1. Lat. celsieudo Domini, aut exaltans Dominum. Puer adhuc vaticinari incepit Anno 12. regni Iosiae, Regis Iudae, qui erat A. M. 3407. A. C. N. 564. Hic in Iuda tantum et Beniamin prophetavit, iam enim decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant: civitatis Hierosolymae ruinas quintuplici planxit alphabeto. Anathothites dictus est a viculo tribus ab Hierosolymis mill. distante. Hic sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctisicatus est, ac ad prophetiam segregatus, quam cum detrectaret, causatus imperitiam, doctrinam, animum quoque a Deo accepit. Tandem apud Taphnas in Aegypto, a populo lapidibus obrutus, occubuit. Vide Prophetiam eius, et Threnos. Item Epiphan. de vitis Proph. Augustin. Ioseph. Hier. in Ierem. etc in eius Prophetiam exstant: Adrianus. Ambrosius. de Aquino Comm. Brandmyllerus, Brentius. Bugenhagii Annotat. Quart. Wirteb. A. C. 1546. Bullingeri Contiones, Fol. Tiguri A. c. 1575. Calvini Comm. Fol. Genevae A. C. 1610. Capella a Castro. Chrusostom. Homiliae. Chytraei Comm. a Figueiro Paraphrasis. Forsterus. Ghislerii Catena. 3. tom. Fol. Lugd. A. C. 1623. Graminaei Mysticus Aquilo. Octav. Col. A. C. 1576. Haymo. Heilbrunneri Quaestiones Quart. A. C. 1586. Hier. Comm. et Hulsemanni, Quart. A. C. 1663. a Iesu Maria Interpretatio, Octav. Col. A. C. 1611. Ioachimi item, Octav. Col. A. C. 1577. Don Isaac Abarbenel. de Lapide. Lavateri Homiliae, Fol. Genevae A. C. 1581. Laureti Hazoar. Octav. Parisiis A. C. 1610. Maldonatus. Malvenda. Mandina. R. Meir Armaah. Melanchthonis Argum. R. Mosche Alschich. Origenis Homilia. Panicarola. Pappus. Paulutius. Pintus. Polanus, Basil. A. C. 1608. Rabanus. del Rio. Sanctius. Selnecceri Explicatio, Quart. Lipsiae A. C. 1566. Strigelius. Strigenitius in c. pr. Quart. Lipsiae A. C. 1559. Szegedinus. Tallepied. Tossani Paraphrasis, Octav. Francof. A. C. 1586. Tossarius Comm. Fol. Basileae. A. C. 1558. Theodoret. Lichemius. Zuinglii Explicatio. etc Vide Crowaei Elenchum. In Threnos Prophetae huius, Vide Threni.
IEREMIEL
fil. Amelech. Ier c. 36. v. 26. Idem sig. quod Ieramiel.
IERIA
fil. Selemiae. Ier c. 37. v. 13. Lat. timor. visio, vel proiectio Domini.
IERICHO
i. e. Luna, mensis, aut odor eius. Civ. opulentissima in tribu Beniamin, ab Hierosolymis 150. et a Iordane 60. stad. Num c. 22. v. 1. Ios. c. 2. v. 1. Hanc a Iosue dirutam c. 5. et 6. aedificavit Hiel de Bethel. 1. Sam. c. 16. v. 34. 2. Par. c. 28. v. 15. Math. c. 20. v. 29. sed cum iactura maximi minimique filiorum, iuxta diras, quibu Iosue reaedificatorem devoverat. Nobilis fuit palmetis, et balsami viridariis, unde etiam civitas palmarum appellatur. Deut c. 34. v. 3. In agro fertilissimo hortisque pulcherrimis referto sita. Unde Prov. Plantatio rosae in Iericho. Hodieque planities ut bi vicina, verno tempore, hoc plantae genere mire abundat, cuius descriptionem Morer. in Dict. Hist. exhibet. Honoravit urbem hant miraculis suis SERVATOR MUNDI, caeco, ibi sanato, etc Capta a Romanis, Vespasiani et Titi tempore, Christianis postmodum terra sancta magni nominis; hodie vix pagus est, ab aliquot Aethiopum familiis, male cultus. Vide porro Luc c. 18. v. 35. et c. 19. v. 1. Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 1. De b. I. 1. 5. c. 4. Plin. l. 5. c. 14. Strabo Ptol. torniel. et Salian. in Ann. Vet. Vest. ut et in voce Hiericho.
IERMAI
nomen viri. Esdr c. 10. v. 33.
IERUSALEM
Iudaeae metropolis, a Melchisedec, teste Iosepho, condia: alias Salem, et Iebus, a Iebusaeo Chananaei fil. Ios. c. 18. v. 28. Postremo Aelia, ab Aelio Hadriano Imp. Rom. teste Volaterrano. Latine visio pacis, aut visio perfecta, sive consummata, sive timor perfectus, aut consummatus, vel timete Salem; quasi adventantibus hostibus timorem incutere voluerint. Vide Hierosolyma. 1. Par. c. 3. v. 4. et 5. Matth c. 2. v. 3. et c. 3. v. 5. Nehem. c. XI. v. 4.
IESAAR
fil Caath fil. Gersom. Num c. 3. v. 19. Lat. claritas, oleum, aut meridianus.
IESBOC
fil. Abrahae ex Ketura. Gen c. 25. v. 2. Lat. est vacuus, vel evacuatus, aut Syriace derelictus, vel derelinquens.
IESCHA
fil. Haran, quae et Sarai. Gen c. 11. v. 29. Lat. ungens, sive cooperiens, aut protegens, vel obumbrans, vel Syriace speculans.
IESER
fil. Nephthali. Gen c. 46. v. 24. 1. Par. c. 7. v. 13. Lat. figmentum, plasmatio, sive tribulatio, aut angustians.
IESIEL
fil. Nephthali. Num c. 26. v. 48. Lat. dividens, vel dimidians Deus, aut festinatio Dei.
IESUS
Hebraeum nomen, quod Latine Servator dicitur. Matth c. 1. v. 21. *te/cetai de\ ui(o\n, kai\ kale/s1eis2 to\ o)/noma au)tou= *i*h*s*o*u*n]. au)to\s2 ga\r *s*w*s*e*i to\n lao\n au)tou= a)po\ tw= a(martiw=n, au)tw=n]. Luc c. 2. v. 21. Act. c. 4. v. 12. *kai\ ouk e)/stin en a)llw| ou)deni h) s1wthri/a. *ou)/te ga\r o)/noma/ e)stin e(/teron u(po\ to\n ou)rano\n to\ dedomenon en a)nqrw/pois2 en w(=| dei= *s*w*q*h*n*a*i h(ma=s2]. Zach c. 3. v. 1. et c. 6. v. XI. Hagg. c. 1. v. 1. Coloss c. 4. v. XI. In tres sententias eunt, qui SS. huius nominis Etymon investigarunt. Primo, Alii a radice originem eius ducunt. Hique adeo , aut Hebraice scribi volunt. Sententia ipsa canitie sua ex longo aevi decursu veneranda. Secundo, Reliquae duae mutio videntur iuniores. Et quidem haec (Reuchlini, Andreae Osiandti et aliorum sententia) a nomen hoc deducit licentia nescio qua utcumque interposita, in hunc videlicet finem, ut Tetragram maton illud Dei nomen prius ineffabile, deinceps pronuntiari possit. Sententia patum solida, et vacillans. Nam ut libenter concedamus, cum cetera Dei nomina, tum maxime augustissimum illud Iehovae nomen, nisi gravissima de causa, prorsus ineffandum esse, nelibertas in licentiam exeat, et contemptus nominis in contemptum Numinis redundet, nemo admittet illud in Hebraicae saltem linguae idiomate ineffabile habendum, Graece quidem a)nekfw/nhton] esse in consesso est, Inde enim Graece *i)aw\] pro Iehova corrupte enunciarunt, ut auctore est Diod. Sic. l. 1. Inde etiam 70. illio sacri codicis Interpretes numquam nomen hoc kata po/das2] reddidere, cum ne possit quidem, sed tantum kat) i)s1odunamei/an], nimitum in locum eius, quoties occasio tulit, *ku/rion] substituentes. At vero Hebraice ineffabile esse numquam evinci potest. Certe testantur Talmudici Doctores vel ipsos Iudaeos nomen illud ad mortem Simeonis effari solitos. Sed ut hoc demus, quid causae fuerit, quod sola omnium Alphabeti literarum admiscenda esset, ut ineffabile illud nomen tandem linguae potens evaderet? Atqui hisce diluendis immorari operae pretium haud fuerit. Neque enim profecto opus est, cum iam viderim Osiandrum a Flacco Illyrico, et aliis, eo nomine merito enervatum. Verum, ut per omnia cum illo sentire integrum non sit, sum mo tamen viro debitus honos minime denegandus est, quod Reuchlini auspiciis veritati iam diu obrutae indagandae aditum nobis utcumque aperuerit. Tertio, Ceterum corona unico Castellioni reservanda, utpote qui in teria sua, quae iam superest, sententia, opus ab Osiandro feliciter inchoatum ad culmen usque perduxit. Ille enim pulcherrimam interpositionis , quam Osiander non potuit, rationem exhibet. Qua de re verba ipsius hic apponam. Cum diu, multumque (inquit) considerarem, neque cur haec litera interposita foret, viderem, quippe cum non sit servilis, h.e. eius literarum generis, quae solent in deductis aliunde verbis ad primigenia adhiberi: coepi cogitare, verbum hoc compositum esse oportere, tandemque Dei benficio comperisse videor. Quemadmodum enim Iesus, et Deus est et Homo, ita nomen eius ex Dei et Hominis nomine esse conflatum. Id autem didici ex Exodo c. 15. v. 3. ubi dicitur , i. e. Iehova vir belli. Ubi vir bellicosus dicitur, quoniam de Christo sermo est, qui vir futurus erat. Est igitur IESUS nomen compositum ex , interposita litera ex nomine , reliquis autem duabus reiectis, quippe quae serviles sint, et addi, adimique saepe soleant, ut sit Iesus, idem quod Iehova Vir, ut intelligamus Iesum non esse Iehovam solum (nam hoc de ieus Patre dicitur) sed Iehovam hominem, i. e. corporatum, etc. Sic ille super Matth c. 1. v. 21. ut exstat in elegantissima eius Bibliorum versione A. C. 1573. Basileae edita. Vide libellum, cuius titulus est, Exercitatio de Vera SS. Nominis Iesu Etymologia, Lond. A. C. 1652. Nic. Lloyd.
IETEBATHA
locus in quo castrametati sunt filii Israel, profecti de Gadgad. monte. Num c. 33. v. 33. et 34. Lat. bonitas sua, sive declinans filia eius, aut declinans desertum.
IETHER_et_IECTER
civ. excellens Levitis data de tribu Iuda. Ios. c. 15. v. 48. etc. 21. v. 14. Ad quam David munera misit. Inde Iethraeus et Iethrites. Primogenitus Gideonis. Iud. c. 8. v. 20. Fil. Ezra 1. Par. c. 4. v. 17. et c. 6. v. 57. Nomen civitatis 1. Sam. c. 30. v. 27. Nomen Viri. 1. Par. c. 7. v. 38. Fil. Iada, Idem c. 2. v. 17. et 32. 2. Sam. c. 17. v. 25. Lat. excellens, resinus, sive remanens, aut explorans, vel funicutus. IETHETH civ. Idumaeorum Gen c. 36. v. 40. 1. Par. c. 1. v. 51. Lat. donans.
IETHRAN
fil. Supha. 1. Par. c. 7. v. 37. Fil. Dison fil. Seir Horraei. Gen c. 36. v. 26.
IETHRO
socer Mosis. Exod c. 3. v. 1. qui et Raguel, Exod c. 2. v. 18. De quo iude porro ettc. Sulpic. Seu. l. 1. Hist. Sacr. c. 22. et 29. Euseb. Salian. et Torniel. A. M. 2544. n. 3. A. M. 2545. n. 47. et 49. etc. Tertull. l. contra Iudaeos. Hier in c. 5. ad Gal. Aug. quaest. 11. et 12 in Exod l. 4. de Bapt. c. 24. Serm. 86. de temp. etc. Addo hic, quod cum apud Hebraeos Moses, post migrationem ex Aegypto, aliquandiu diu iudiciis praefuisset unicus, adeoque iurisdictionem, tam circa sacra, quam profana exercuisset solus, consilium is genero suggessit, de minoribus praefecturis instituendis, uti legimus Exod c. 18. v. 13. Fuit autem postero die sedente Mosche ad iudicandum populum, quum adstaret populus ipse Moschi; a mane illius diei usque ad vesperam, v. 14. Ut aspiciens socer Moschis quicquid ipse faciebat populo, diceret; quid hoc est quod facis huic populo? cur sedestu solus, et toties hic populus sistit se coram te amane usque ad vesperam. v. 15. Tum dixit Mosche socero suo, nam venit ad me hic poulus ad consulendum Deum (Gr. e)kzhth/s1ai kri/s1in para\ to=u *qeou=]) v. 16. Quum est inter illos negotium, venit quisque ad me, ut iudicem inter utrumque, et nota facio statuta Dei et Leges eius. v. 17. Dixit vero socer Moschis et non est bona haec res qualem tu facis. v. 19. At nunc ausculta voci meae, consulam tibi, et erit Deus tecum: esto tu pro hoc populo erga Deum ipsum ut tu referas eorum res ad Deum: v. 20. Et commonefaciens eos de Statutis a cLegibus eius notam facias ei viam ipsam per quam ambulaturi sunt, et opus ipsum quod sunt facturi. v. 21. Tu autem provideto ex toto hoc populo, et curato eligi viros sirenuos, timentes Dei, Viros veraces. osores turpis lucri: quos constituas super eos praefectos millenis, praefectos centenis praefectos quinquagenis, et decuriones (Graeca versio habet Chiliarchos, hecatonatrchos, Pentecontarchos et Decarchos) v. 22. Ut iudicent populum hunc omni tempore: sitqu ut omnem rem quae magna erit, referant ad te; omnem vero rem quae parva erit, iudicent (Gr. ta\ braxe/a tw= krima/twn]) ipsi sic alleva te onere ut ferant tecum, v. 24. auscultans itaque Moscbe voci soceri sui fecit quicquid dixerat. v. 25. Eligens enim Mosche viros strenuos ex toto Israele constituit eos primores in populo praefecto. Et quidem vestigia minorum harum seu Iethronearum praefecturarum obscura non sunt, in crebra Semorum ac Iudicum mentione, post Legem datam, quo expressius spectant ea de Iudicibus, quibus Moses praecepit, ut morte punirent initiatos Beelphegori. Quin et in illo Ios. c. 8. v. 33. Quum totus Israel et Seniores eius moderatoresque et iudices eius adstarent arcae, in historia sc. sacra de publicis illis Benedictionibus et Maledictionibus, sub Iosua, nomine Iudicum, Praefecturas illas etiam tunc denotati volunt Viri docti. Quod vero ad institutionis tempus attinet, res non adeo in liquido est. Videtur tamen historiola haec tota de Iethrone, per anticipationem in c. hoc collocata, revera ad tempora Legis in Sinai dationem insequentia spectare; adeoque non ad stationem ab exitu undecimam, quae in Raphidim erat seu proximam ante eam, quae in Sinai; sed ad tempus, quo statio in hoc monte erat, adeoque post legis illic divintus acceptionem. Et certe, ipse Moses, verba faciens de Horeb monte, Deut c. 1. v. 6. et 9. etc. (qui pro iugo montis Sinai accipitur) et de Israelitarum inde transitu, et dixi, inquit, vobis in tempore illo, non possum solus ferre vos etc. date ex vobis viros sapientes et prudentes etc. reliqua dein narrans, quae ad institutionem Praefecturarum Iethronearum spectant. Alia itidem Num c. 10. v. 29. idem probant: Scilicet, post stationem, in Raphidim Exod c. 19. v. 2. adeoque in Sinai transitum, ubi Lex data, rem fuisse factam. Quid quod etiam in ipsa narratione libri Exod c. 18. v. 5. diserte dicitur, Iethronem venisse ad mosem, ubi castrametatus est, in Monte Domini, quo nomine Horeb et Sinai denominari soliti, Exod c. 3. v. 1. etc. 4. v. 27. Sic ex loco tempus ediscitur, quod Legis dationem ita sequitur manifeste. Et quidem, cum ex Lege data, tam multiplicibus capitibus constante, quaestiones, quae in Foro ante pauciores multo erant, numerosissime ut orirentur, necesse esset, tempestivum erat atque e re nata Soceri eius, hanc circa rem, consilium, quod sic sequutus est. Quo vero mense, quove mensis die id contigerit, similiter controversia non caret. Maxime inter Hebraeos ea obtinuit sententia, quae generatim Praefectutarum institutionem adeoque Iethronis adventum illum Legis in Sinai dationem insecutum esse asserit, nec locum in Exodo, ante mensem ab exitu tertium, in quo Lex data, aliter atque per prolepsin habuisse. Alii etiam dein in Annum exitus primum, alii in secundum reiciunt. Atque inolevit quidem antiquitus inter eos opinio, ipsum diem, quo consilium Iethroncum darum est, fuisse undecimum mensis Tisri s. septimi, i. e. a datione Legis prima mensibus amplius tribus seu simul ac Moses secundas tabulas acceperat. Quod etiam legitur in sacra Historia, Exod c. 18. v. 14. ost Mosis, Aaronis, Seniorum simul et Iethronis sacra epulasque, Et evenit, ut die crastino sederet Moses ad iudicandum (unde consilii occasio) acceptum est, quasi dies ille fuisset crastinus Festo Expiationum, quod ad decimum mensis Turi attinet. Sic Sepher Mechilta, sic paraphrasis Ionathani tributa, sci Ahi. Ita plane iuxta receptiorem, rationique magis consonam Hebraeorum sententiam, admittitur ab Eruditis, post Legem datam Mosen et Iethronem convenisse adeoque Iuridicas illas Praefecturas initium coepisse. Data enim Lex est sub mensis Sivam seu tertii, initia, Exod c. 19. v. 1. Anno nempe ab exitu primo, i. e. sub initia aestatis; tempus autem hic assignatum ad Autumnum insequentem pertinet, etc. Plura hanc in rem vide apud Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeorum L. II. c. 2.
IETUR
fil. Ismaelis. Gen c. 25. v. 15. 1. Par. c. 1. v. 31.
IEZATHA
fil. Aman. Esth c. 9. v. 9. Lat. aspergens thalamum, aut ex Syro et Hebraeo, vae olivae.
IEZER
fil. Galaad. Num c. 26. v. 30. qui Abiezer, Ios. c. 17. v. 2. dicitur. Hebr. i. e. ins. adiutorii, sive atrii, aut vaeadiutorio, vel atrio.
IEZIA
nomen viti. Esdr c. 10. v. 25. Latine distillatio, vel aspersio Domini.
IEZONIAS
i. e. nutrimentum Domini. Nomen viri. Ier c. 35. v. 3. c. 40. v. 8. et c. 42. v. 1. Ezech. C. 8. v. XI. IEZRA fil. Mosollam. 1. Par. c. 9. v. 12. Lat. porcinus, aut Syriace conversus.
IEZRAIAH
nomen viri. Nehem c. 12. v. 42. Lat. oriens Dominus, aut claritas Domini.
IGAL
idem fil. Ioseph. Num c. 13. v. 7.
per_IGNEM_traducendi_infantes_mos_Vett._idololatricus
in S. Scriptura, memoratur non uno loco, ubi de Molocho, Ammonitarum idolo, sermo est. Et quidem sunt, qui ei filios filiasque cremasse Parentes velint; more Poenatum, Phoenicum, Cretensiumque, qui simili teknoqus1i/an] Saturnum coluere. Alii tamen non combustos in honorem Molochi, aut mactatos infantes aiunt, sed tantum per Ignem traductos, quae traductio lustratio quaedam s. februatio fuisse videtur. Id enim saltem indigitari videtur 2. Reg. c. 23. v. 10. et plerique Hebraeorum sic sentiunt: e quibus R. Moses Maimonides ritum sic describit, ex tralatione Dionys. Voss. Accenso igne magno, partem sui accipiedbant seminis, quam dein Sacerdotibus Igni sevientibus tradebant. At Sacerdotes, ubi filium accepissent eum patri restituebant; quo ipse ex sententia sua eum per ignem traduceret. Igitur pater filium, permissu Sacerdorum, per ignem agebat. pedibus autem iubebat transire, donec flammae quidquid erat immersus foret. Nam enim molocho eum comburebant, quomodo liberos suos aliis exurebant Diis; sed cultus ille Molochi tantum in transitu consistebat:Sed nil impedit, quo minus utrumque factum dicamus: sane id sudaet locus Ps. 106. v. 37. et Ier c. 7. v. 31. Vide quoque 2. Reg. c. et v. cit. ubi Tophet, quod erat in valle hinnom, contraminatum, ritumque hunc horrendum a Iosia sublatum habes. Plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. Syntagm. de Diis Syris, ubi de Molocho, Iac. Ouzel. Animadv. Minucianis p. 190. et 191. nec non in voce Moloch.
IGNIS
Persarum Deus, captus, victo Cosroe, a Tiberio II. A. C. 578. Affusa aqua Exstinctus, a Iagielone Duce Lithuaniae prius, dein Poloniae Rege, ad fidem converso, A. C. 1390. Imo iam antiquiffimis temporibus a Chaldaeis cultus est, qui eum Ur] vocavere: unde etiam metropoli suae hoc nomen indiderunt, Gen c. 11. v. 3. Nec alius videtur fuisse Deus Nachoris, Idem c. 31. v. 53. Proin ex Oriente, ut alia, etiam haec Idololatriae species ad Persas, Graecos, Romanos, aliasque gentes dim anavit, qui eum partim nomine suo, partim sub Vestae Vulcanique nominibus venerati sunt. Apud Rom. imprimis in pretio fuit, qui perpetuum aeternumque Ignem in templo Vestae, tamquam Imperli certissimum pignus, sollicite asservabant. Val. Max. l. 5. c. 4. Ext. 7. Ignoscite vetustissimi foci, veniamque aeterni date Ignes, si a vestro sacratissimo templo, ad necessarium magisque speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit. Virg, Aen. l. 2. v. 296. —— Manibus vittas, Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Asservabatur autem Ignis non in focis aut altaribus, sed suspensus in vasculis quibusdam fictilibus, ut innuit Val. Max. supra laudatus l. 4. c. 4. sub sin. Namque per Romuli casam perque veteris Capitolii humilia tecta, et aeternos Vestae focos, fictilibus etiamnum vasis contentos, iuro. Nec sine portento credebatur exstingui, quod si forte conti iisset, anxia sollicitudine expiabatur. Ita factum ante initia bellorum civilium, motaque inter Caesarem et Pompeium arma. Lucan. Civ. Bell. ab eodem certissimum futurotum argumentum desumptum esse, indigitat l. 1. v. 549. et seqq. ——— Vestali raptus ab ara Ignis et ostendens confectas stamma Latinas, Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos. Tum itaque omnia publica privataque intermittebantur negotia, eratque iustitium indictum, donec procuratio sollennis infritueretur: Virgo quoque, cuius incuria id evenisset, a Pontifice severe plectebatur, etc. Sed et licet exstinctus non esset, renovabatur tamen, quem in operto aslervabant, Ignis, et accendebatur quotannis Kalendis Martiis. Ovid. Fast. l. 3. v. 144. Adde quod arcana fieri novus ignis in aede Dicitur, et vires flamma refecta caput. Vide Thom. Dempst. Paralip. in foh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 12. Nec publice solum, sed et privatim Ignis coltus est; quem servare inter Ianitorum officia erat: Ignem videlicet Larum familiarium, qui in atrio foveri solebat, non procul a ianua. Non enim solum venerationis gratia hic Ignis consueverat accendi, iuxta illud Capitol. in Pertin. et cum apud Lares sacrisicaret, carbones vivacissiumi exstincti sunt, cum inflammari soleant. Sed et ipse Ignis Lat dictus est. Sedulius Carm. l. 1. Hic laticem colit, ille Larem: sed iungere sacris Non audent immica suis, ne liter propinqua, Aut rogus exiguas desiccet fortior undas, Aut validis tenues moriantur fontibus Ignes. Ut alias gentes, quibus idem Elementum in Deorum numero fuit, omittam. Addam ex I. Seldeno praefat. in Synt. de Diis Syris, a Sole et Igne plerosque Gentilium Deos denominatos esse, et Europaeorum maxime Deos a Syris pendere, ut propagine ab origme. Sed de eo iam aliquid supra. Praeterae eius in sacrificiis inprimis, ac Nuptiis usus fuit: quorum illum ex olea, lauro aut quercu corticis crassioris, aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accen dere vel Numinibus adolere nefas erat, quod ea ligna, tamquam diri et mali ominis suspecta essent. Hic una cum aqua inter nuptiarum sollennia fuit, Plutarch. Rom. Probl. c. 1. Hinc Festus l. 6. Facem, inquit, in nuptiis in honorem Cereris praeferebant, aquaque aspergebatur nova nupta, sive ut casta puraque ad virum veniret, sive ut Ignem et aquam cum viro communicaret. Et Scae vola IC. l. 66. ff. de donat. inter vir. et uxor. accipere coniugem aqua et igni, dixit, h. e. domum suam sponsam ducere. Virg. Aen. l. 4. v. 167. de nuptiarum praesagio inter Aeneam et Dionem, —— Fulsere Ignes, et conscius aetber. Imo tam necessariae hae faces habitae, ut exinde ignem et undam legitimos viros facere, dicat Ovid. de Arte Am. l. 2. fabula deprensae Veneris: Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 259. ut et de Ignis et aquae in Mithriacis sacris usu infra in voce Mithra. Recentiori aevo Imperatoribus quoque praeferri coepit, a quo et Fortunam auream in cubiculo iidem habuere, sub Obitum successori transmittendam, de quo utroque vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 7. Lips. ad Tac. Ann. Excursu 1. aliquid etiam infra in voce Uxor. Imitatione viz vett. Persiae Regum, quibus in publicum prodeuntibus sacrum Ignem praeferri, defunctis vero exstingui consuevisse, legimus, etc. Quibus ritibus occasionem praebuit elementi huius praestantia, ut quod maiorem reliquis vom habet agendi caeloque calore, splendore, et puritate similius est. Addit Cic. de Nat. Deor. l. 2. vim purgandi. Unde et apud Inferos, Virg. Aen. l. 6. v. 741. —— Alits sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus aut exuritur igni. Et ad expiandas caedes arma olim cremabant cum Marti et Vulcano, tum Minervae et Lunae. Quid quod etiam verum Numen, quod colimus non solum in V. T. Ignem ad varia adhibuit, ut dicemus infra in voce Nubes; sed et in N. T. cum festo Pentecostes mitteret Apostolis Spititum S. Symbolum ignearum elegit linguarum, uti legimus Actor. c. 2. v. 9. et 10. Quam in rem, ut et plura de ignis cultu, apud Chaldaeos. Persas, vett. ac hodiernorum quosdam, Medos, Cappadocas, Phrygas, aliasque Asiae gentes, Macedones, Philosophos Graecos ac Sacerdotes Graecos et Romanos, Aegyptios, Lithuanos, incolas insularum Chenerag, etc. Vide apud Gerh. Ioh. Vofs. de orig. et progr. Idol. Part. II. c. 64. et 66. ut et hic passim, in vocibus, Dii, Flaminea, Pyraetheia, Vesta, Vulcanus, alibique. Et quidem apud Persas, qua fraude Magi in specu, ubi Ignem colebant, hominem occultarint, ad decipiendum Regem Isdigerden, atque ut dolum hunc detexerit Maruthas Mesopotamiae Ep. pulchre narrat Socrates Hist. Eccl. l. 7. c. 8. Facit ad hunc Ignis cultum, quod de Ignis in ludis usu Scalig. norat Poet. l. 1. c. 32. Nocturni ignis usus multis in ludis exstitit, quippe in Vulcanalibus, ob ignis numen. In Prometheis, ob surreptum ignem --- Isidis quoque sacra nocturnis vigiliis imitabantur (Cereas ludi) expressa Cereris peregrinatione, Liberam cum face quaeritantis. Sed et, quod hoc modo narrat Olaus l. 27. c. 6. Apud Aulas Septentrionalium Principum hieme ignes maximi ex abietinis lignis fiunt. Quorum fragore seu tympanis excitati satellites et aulici circum Iguem choreas tanto impetu in gyrum ducunt, ut necesse sit postremum quemque in ignem praecipitari. Inde extractus in sublimi throno positus, ob ignis regii violationem, cyathum cerevisiae generosioris ebibit, etc. Paucis ut perstringam alia quaedam hanc in rem: illustris Ignis olim in bello usus fuit, ut supra vidimus, ubi de Bello, item in voce Fax. Apud Liv. Ignibus armati Fidenates, terruerunt Rom. exercitum, l. 4. c. 33. apud quem etiam nocturnorum in castris astum habes, l. 22. c. 41. et l. 36. c. 10. Hodieque Turcae Ignes plurimos parant, biduo ante eius diei, in quem pugna collata est, hymnoque decantato in honorem Dei et Mahometis; hoc pacto significant, tertio adhinc die proelium se commissuros, teste Chalcondyla l. 1. Sed et Ignis inter supplicum ritus de quibus infra, it. quaestionibus ac suppliciis destinatus, qua de re vide hic passim in verbo Exurere imprimis, et ubi de Vivicomburio. Adde quae retro dicta, in voce Nedfri, quaeque dicentur infra in coce Nodfyri, it. ubi de Vulcanalibus etc. Nomina, quibus Ignis olim culuius, aliaque bus pertinentia. Camarim, Sacerdotes Ignis, apud Chaldaeos. Dugbiim, vocari cultores Ignis, in Ins. Chenerag, tradit Beniaminus Tudel. p. 108. Iuppiter, Graece *ze)us2, a)po\ to=u ze/ein], quod est fervere, ex Phurnuti sententia, caelestis et purior ignis dictus est, hocque nomine apud Graecos cultus. *prutanei=a], fuere apud Athenienses loca Vestae sacrata, quasi puro\s2 tamei=a]. Hinc prutani/tides2] viduae, quae illum ignem inextinctum servabant. Pyraethea, apud Cappadoces, sepra suere ingentia, in quorum medio ara perenni igne fulgebat. Dicta a Pyraethis, Magorum in ea gente genere. Vesta Iunior, soror Cereris et Iunonis, filia senioris Vestae, quae et Phea et Ops dicebatur, apud Graecos, Albanos, Rom. Ignem elementarem, aquis, aeri et imprimis terrae permixtum repraesentans, hoc nomine venerationem invenit. Ur, Chaldaeorum idolum fuit, unde civ. Urie et Camarina, a Camarim praefatis. Vulcanus, s. *h(/faistos], notans partim in nubibus exardescentem, partim e terris erumpentem, partim in sacrificiis Deorum conspicuum, partim privatis usibus iliucentem, partim denique et quidem potissimum in fabrorum fornacibus, armis cudendis, aliisque e metallo apparandis, inservientem, appud Aegyptios, Graecos, Rom. cultus est. Unde *xa/lkeia], festum eius, apud Athenienses. At Vulcanus Germanorum, Iuptier potius fuit, tonitrua ac fulgura ciens. Znicz, nomen ignis, apud Lithuanos, culti fuit etc.
IHELON_fil.
Esau ex Oholibama uxore. Gen c. 36. v. 5. Lat. occultus, sive adolescens, aut caprea eorum, vel saeculum. Hebraice enim dicitur.
IMAGINES
in Gentilium religione multi usus, qui tamen non apud omnes eorum semper viguit. Nam fuere, qui urcumque Numina colentes varia, aut Solem saltem sub variis nominibus, neque atas, neque statuas Imag insque ullas eorum hab uere, nec Templis eos circum scribebant, histias interim pro placito, loco quocu nque, immolantes atque Orbem termatum Caelo rectum Mundumque ipsum tautum esse Deotum suorum Templum, existimautes. Sic ex Magnorum disciplina, Persae, Scythae, Afrorum Nom ades s. Numidae, aliique, Vide Herod. l. 1. Strab. l. 15. Cic. in Verrem Crat. 2. Alios. Celsus apud Orig. Non ferunt (gentes aliquae) Templa, Aras, Statuas, (Deorum) aspicere. Ita enimnec Scythae, nec in afris Nomades, nec Seres illi athei, uti et aliae gentes maxime profanae et legibus destitutae. Etiam et Persaeidem sibi statuere, ut narrat in bis Herod. Persarum ritus hosce novi; Statuas, Aras, Templa nec tpsi dedicant et alios pro siultis habent, qui hoc faciunt. Sed vero etiam nec Romanos ipsos statuis s. simulactis Deorum plusquam Annos centum et septuaginta in culru usos esse, restis est Vatr. apud Augustin, de Civ. Dei l. 4. c. 31. i. e. ab Romuli initiis, usque ad Tatquinii Ptisci ferme exitum, qui Hierosolymorum excidio primo coaevus erat. Nec quidem dissimile est veri, ex fama, quae procul dubio tam per Occid. quam Or. passim increbuerat, de clade illa Hierosoly morum Templique adeo insignis, deque templo illo ac institutis gentis, Numinis imagines non admitteantibus, Romanos, Hebraeorum ea in reliactenus umitatores, velur in turiorem sibi partem, ut cladis exemplo monitos, transeunrews (qua Numina, qua Homines etiam ob religionem eiusque praetextu, invicem acrius dimicare solitos spectarens) Imaginum quoque cultum usumque in templa, sibi posterisque suis cautius consultotes, adscivisse. Imo Tertullian. Apolog. c. 25. diu sine Templisetiam, cultum apudeos fuisle omnimodum, docer. Et quidem de simulacris totque annorum spatio consentiunt alii; ut Clearchus apud Clem. 5. Strom. ac Euseb. praepar. Evanig. l. 8. c. 6. Plutarch. in Nama, Dion. Halic. l. 2. etc. Sed Templa interim (naou\s2kai\ te/menh]) tunc a Romanis, sine illis exstructa, adiciunt. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Veit. Hebr l. 3. c. 13. Et nihil magis sub Regum rem pora obvium, quam ab ipsis Templa dedicata, led sine simulactis, quae postea demum inolevere. Unde facile intelligitur, cur Numae Pompilii libros, circa A. U. C. 570. sub Ianiculo effossos, combutendos decerneret Senatus, apud Liv. l. 10. c. 29. utpore Pythagoricos et qui pleraque haberent disolvendarum religionum, sub Numa scilicet scripti, cum simulacra et pulvinaria Numinum non solum in usu non essent, sed neque ex religione ac doctrima Pythagorica permissa. Ita enim Plutarch. l. c. *e)/s2i de\ kai\ ta\ peri\ tw= a)fidruma/twn nomoqeth/mata panta/pas1in a)delfa\ tw=, *puqalo/rou dogma/twn. *o)/ute ga\r e)kei=nos ai)sqhto\n, h)\ paqhto\n, a)o/raton de\ kai\ a)kh/raton kai\ nohto\n u(pela/mbanen ei)=nai to\ *prw=ton. *o(=utos de\ diekw/lus1en a)nqrwpoeidh= kai\ zwo/morfon ei)ko/na *feou= *r(wmai/ois2 nomi/zein], Ian huius de statuis scita undeguaque Pythagorae placitorum sunt germana. Neque enim ille sensui, aurulli dolori expositum rerum proncipium esse, sed invisibile, incorruptum, sola mente existimavit apprebensibile; hic vetuit Romanis, hominis vel bestiae formam tribuere Deo. Ex Mose vero id instituti Numam hausisse, existitnat clem. Alex. 1. Strom. *nouma=s2 de\ o( *r(wmai/wn bas1ileu\s2, *putalo/reios me\n hn)= e)k de\ tw= *mwu=s1e/ws2 w)felhqei\s2, diekw/lus1en a)nqrwpoeidh= kai\ zwo/morfonei)ko/na feou= *p(wmai/ois2 kti/zein ktl]. Numa autem Rex Romanorumer at quidem Pythoagoraeus (quamquam multis ante Pythagoram annis eum fuisse, Catulus apud Cic. de Orat. l. 2. affirmet) ex iis autem, quae a Mose tradita sunt, adiutus prohibuit Romanis, ne homini aut animali similem facerent Dei imaginem etc. Imo et intequentibus temporib us non defuisse apud Rom. qui hunc Imaginum in sacris usum improbatent, discimus ex August. de Civ. Dei'l 4. c. 31. et l. 18. c. 24. ubi de Vartone, Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius Dii observarentur: cuius sententiae suae testem adhibes inter cetera gentem fudaeam: nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui primi simulacra Deorum populis posuerunt, eos civitatibus suis et metum dempsisse et errorem addidisse. Quam ad formam Zeno Clem. eodem 5. Strom. referente, *mh/te naou\s2], dixit, mh/te a)ga/lmata], Ner oportere templa facere, nec imagines. Quem plurimi inter Graecos Sapieutes sequuti sunt. Certe apud eund. Auctorem Protrept. ad Gent. in Imaginum vanitarem acriter invehitur Heraclitus Ephesius, hancque suis stultitiam aterbe exprobrat. Sic de Srrilpone, recenset Diog. Laert. eum a Iudicibus, quod Minervam Phidiae, non Iavis filiam, sed Phidiae; adeoque non Deum, dixislet, exilio fuisse multatum. Quamvis enim is se hoc modo defendeter, ut Deum Minervam appellari non posse diceret, quod videlicet Dea eslet. Diis quippe etiam in sexum distinctis; Iudices tamen, quo Stilpo renderet, facile videntes, fuere solliciti, ne quid is in Religione occulte innovaret. Vide quae de Xenoph. Colophonio, apud saepius memoratum Auctor. 5. Strom, de Cotta, apud Cic. de Nat.
IMMOLATA_Daemonibus
in Conc. Aurelianensi IV. can. 15. ei)dwlo/quta] dicuntur Apost. 1. Cor. 8. ubi toto hoc capite novitios in Gentibus Christianos instruit, quomodo circa ea gerere se debeant, si forte ad convivia a Gentilibus invitarentur. Solebant enim Gentiles, qui e sacrisicio domum redibant, victimae consecratae portiunculam aliquam domesticis suis afferre, quod Aristoph. Scholiastes in Pluto docet. Sed et interdum in macellia ventum exponebant, ubi conflata ex illis pecunia Sacerdotum erat, ut est apud Augustin. l. Expos. quar. Proposit. ex Ep. ad Rom c. 78. Unde escas istiusmodi saepe legimus a Pagavis ad manducandum Christianis Martyribus porrectas, in Actis Martyrii SS. Tarasii et Socior. apud Baron. n. 40. apud Greg. M. Dial. l. 3. c. 27. A. C. 290. Quas qui gustasslent Christiani decem dierum paenitentia multantur in Paenitentiali Rom. tit. 7. c. 24. Sicomedisti de cibi Iudaeorum vel paganorum, quem ipsi sibi praeparaverunt, decem dies paeniteas etc. Vide G. Delmenhorst. Comm. ad Minuc. Fel. Octav. ubi inter alia, Basilidem haereticum, Immolata suis permisisse, gustanda, ex Euseb.
IMMUNOI
e castris emissi, Num c. 5 v. 4. qua de re vide Ioh. Selden. de Synedrits l. 2. §. 5. (qui et Immundorum Paschate, ibid. §. 3. 6. et 7.) ut et supra ubi de pollutorum Baptismo, ac infra, ubi de Munditte Cerimoniali, et Paschate Secundario.
IMPERIA
vox memorata, in Pandectis. l. 3. tit. de supell. leg. ubi enumerantur quae continentur supellectile legata; scilicet Mensae, Trapezophora, Delsicae, Subsellia, Scamna, Lecti etiam inargentati, Culcitae, Toralia, Imperia (sic Florentinae) Vasa aquaria etc. In quibus Imperia ait Cuiacius heic verti in Basilicis proskefa/laia] s. Pulvinos, quod et Impilia inde significare vult. Quin is diserte, Imperia sunt Impilia, de qua voce paulo infra. Pancirollo hoc displicet Thes. Var. Lect. l. 2. c. 92. qui Impiliorum nomine aliud praeter vestem venite non admittit: adeoque Imperia ibi denotare vult genus accubitalis. Pandectae minus cotrectae, saltem non ex Florentinis, habent ibi Mappae villosa; etiam aliquae Impanaliosa, vide Alciatum Praetermtss. 1. in Bancalium. Nec deest, qui Impilia ait esle mappas sine villis, et Toralia cum villis, ipsi Paulo. Imperia autem veram lectionem esse, non dubitat Ioseph. Scalig. Coniectan. ad Varronem de Re Rust. l. 1. nec aliud ibi esle, quam Imparia. Eiufmodi nempe Veteribus admisla scribendi variatione, ut e. loca a. non raro ponererur: veluti, in praeperata, opiperata, poipera, etc. Et Imperia sic s. Imparia significare vult, sive toralia, sive vasa aliave in supellectile, quae Paterfamilia sibi servat praeter ea, quae sunt usus quottidiani. Etiam ex Catone de Re Rust. c. 3. locum adfert, ubi Imparia sic sumi vult, s. pro Supervacaneis. Qua in re non immerito dislentiunt, qui pridem Catonem accuratius edidere. Neque enim tou=] Impar eiusmodi notio hactenus comperta, ne quidem apud Catonem alibive. Quin expresle Alfenus et Tubero l. 6. et 7. D. de Supell. leg. supellectilis etiam definitione venire volunt, res ad usum communem paratas et ad usum quottidianum, quae non satis quadrant cum isto Scaligeri sensu. Quod vero ait Cuiac. in Basilicis substirui proskefa/laia] s. putvinos, pro eo, quod est Imperia (s. ut vult ille, Impelia) apud Paul. non ita facile admitti potest. Graeca sunt in Synopsi Basilic. l. 44. tit. 13. Latinorum nempe paulo ante citatorum, post vocem, Subsellia, (quae in Graecis *soube/llia] est, uti item in optimo synopsis codice MS. Bibliothecae Arundellianae) *ska/mna, *kli/nai, kai)\|n w)=s1in h/rgurwme/noi, *strw/mata, *proskefa/laia, *skeu/h u(/dohla.]. etc. Scamna, Lecti, etiamsi fuerint inargentati, Stromata, Pulvint, Vasa aquaria etc. Nec satis liquet, utrum pro eo, quod est in Floreminis Imperia hic, an pro Toralia substituendum sit, proskefa/laia]. Certe videtur peo Toralia, praetermislo omnino, aut non lecto vocabulo illo altero, quod a nemine ibi satis intellectum comperitur. Ioh. Selden. Uxor. Hebr l. 1. c. 14. sub. sin.
IMPILIA
Hebr. Inpilia] (velut nomen singulare) in Misna tit. Iabimoth. c. 12. Maimonid. hal. lebom vechalitza c. 4. etc. ubi de ritu Calcei exuendi apud Hebraeos usi ratio, cum Levir Fratriam ducere nollet: Res rite peragebatur Calceamento, non Impilio. Rite etiam sandalio, cui solea esset. Neutiquam, si deesset solea, etiamsi partes genu inferiores tegeret (utocrea s. cothurnus) rite peragebatur res, etc. Ita Inpilia etiam plurale tou=] Inpilium, s. ut alii malunt, Inpile, legitur in Pandectis Florentinis, pro eo quod est in libris editis, nec inde satis correctis nunc et pilea; nunc item pilea, et in correctioribus aliquot, Impilia: in loco se. illo Ulpiani l. 25. D. Auro, Arg. etc. leg. §. 4. non solum a Grammaticis, sed etiam Iureconsultis politioribus aliquod haud parum vexato, Fasciae crurales pedulesque et Impilia vestimenta sunt, quia partem corporis vestiunt. Codex autem Hierosolymitan. tam in Misna heic sua, quam Gemata, idque saepius, habet Impilia], uti item a R. Nathan iu Aruch et Phil. Aquinate exaratur. Etiam plurale habetur in Gemara Babylonia Inpilioth]; adeo ut ex Latinorum Impilia voce plurali neutra (quemadmodum item Graecis ta\ l)mpi/lia]) fecerint Talmudici femineam singularem, in linguam suam vocabulum hoc, uti et hic Sandalium, alibique complura alia, recipientes. Sumitur autem illis pro calceolo s. socco sive laneo, sive lineo, sive cilicino, sed plerumque pro laneo aut lineo, qualis sc. tametsi pedem s. partem eius maiorem obtegeret, careret nihilominus solea materiae robustioris firmiorisve, veluti suberis, ligni s. corii crassioris atque ita compacti, ut plantae pedis aut saltem calcaneo sustentaculum praestaret, cui ut crepidae inniteretur Nimirum rite peragebatur renuntiatio haec caliga, qualis a Iul. Nigronio doctissime asleritur, perone, cothurno, ultra genu non ascendente, crepida, non socco qualicumque. Salmas. Luria in Crit. de Talmude opere Sapientia Salomonis dicto, Misnam sic, interpretatur: Verbum illud impilia denotat laneum vel lineum s. pannosum calceolum. Alii autem Magistrorum de corio pariter loquuntur, aliis idem ipsum cum Salomone illo docentibus, ac plerumque Chaussons] Gallice per Impilia, intelligentibus. Certe calceamenta linea singulari in usu fuisse sacris Antistitibus, in Phoenicia, adeoque in regionibus vicinis atque ut inde fieri amat ipsis, quarum res hic agitur, satis scimus ex Herodiani Heliogabalo. Vox autem Impilia, cum apud Graecos, tum Latinos, unde a Talmudicis, qui ea saepius utuntur, desumpta est, perraro occurrit. Sed ex Hesych. Philoxeni Lexico, Plin. MS. atque allato supra Ulpiani in Florentinis loco, eiusmodi quid et Graecis et Latinis signisicare palam est, tametsi a Viris doctis Sec. Praet. perquam diversimode acciperetur: Neque enim inter Accursios, Bartolos, Alexandros, Imolas horumque similes ullibi audita est. Alii fasciolas fuisse mulierum quasdam crinales credidere (ut Franciscus Hottomann.) proskefa/laia] s. pulvinos alii, capitis integumenta alii, alii aliter. Sed optime ii, qui pro pedum tegumentis sumunt, ex lana, aliave materia simili coacta, i. e. soccis eiusmodi sive circumvolutis, sive plantis solum suppositis. Eadem ipsa Theophrasto vocantur *podei=a], ubi de herba lanigera loquens, *u(fai/netai de\], inquit, e)c au)tou= kai\ podei=a kai\ a)/lla i(ma/tia]. Texuntur ex ea, Impilia vestesque aliae; unde illud suum habuit Plin. l. 16. c. 38. ubi male legitur in impressis, Mapalia. Sed vero nec melior est Latina Theophrasti versio: Texuntur ex ea et togae et alia vestimenta. Quasi podei=a] ibi Togae fuissent, quae soccos s. calceolos laneos denotent, quemadmodum et Impilia. Quod sane ex iam ostenso Talmudicorum usu non parum confirmatur. Graeci etiam (quibus e)mpilei=n] est condensare s. coactilia facere, uti et pilei=n]) eosdem ipsos pi/lous2] vocitabant, qua voce, eodem sensu, usus est Hesiod. in *e)/rg. kai\ h(me/r]. l. 2. a)mfi\ de\ possi/] etc. Hesych. Cratinus apud Iul. Polluc. Onomast. l. 7. c. peri\ pilowoiou=] et l. 10. c. 11. Et vir summus, Isaacus Casaubn. in collectan. de Re Vest. MSS.pi/loi], inquit, Escarpins, Impilia. Differunt materia nostri Escarpini a veterum Impilibus. Usu non differunt ullo modo. Dein locum adfert illum ex Luciano in *r(htor. *didas1k. *h( e)mba\s2 e)/s2w *sikuwni/a pi/lois2 toi=s2 leukoi=s2 e)pipre/pous1a], ubi de crepida Attica simul cum hisce muliebribus, et amatoriis pedum tegumentis, quibus ludendo ornari vult Rhetorem suum, loquitur. At vero proxime post superius citata ex Ulpiano sequiur, Alia causa est Odonum, quia usum calceamentorum praestant. Ubi Odonis pro Udonibus, quales in Mart. Apoph. l. 14. Epigr. 140. cuius Epigraphe udones cilicei plerumque sumuntur; licet nec defuerint, in Iurisconsultis, qui Undonum ibi legerint et pro vestibus undulatis satis inscite acceperint. Sed vero vestis nomine continentur fasciae crurales, fasciae pedules ac Impilia, quia partem corporis vestiunt. Alia autem, adicitur, causa est Odonum, quia usum calceamentorum praestant. Ceterum cum et Impilia ipsa calceolos ac pedum integumenta qualiacumque esle ex dictis sit in confeslo, adeoque vestes esse, cur alia sic Odonum causa? Etiam quidquid ex lana, lino, serico, corio induitur, vestis est, D. D. ad L. 127. D. tit. de verb. signif. Quin et expresse in Lexico Philoxeni *e)mpi/lion] reditur Udo. Nec fere inter se omnino differte volunt viri doctissimi Udones, Impilia et fascias pedules etc. Vide Iac. Cuiac Observ. l. 10. c. 17. Guid. Panciroll. Thes. Var. Lect. l. 2. c. 99. et Salmas. in Lamprid. p. 221. Inprimis vero, qui hac de re prolixe agit, Ioh. Selden. Uxor. Hebr l. 1. c. 14.
IMPLUVIUM
Calaub. idem cum atrio. Nempe Atria aedium tablina et pinacothecas habebant ad latera, in medio erat atea sub dio, columnis cincta, hincque peristylium; uti, quod plaviis exposita eslet, Impluvium dicta, et proprie atrium, Graecis non u(/paiqron] solum, sed et a)/qrion] propterea appellatum. Subdival exponit Tertullian. ad Ezech c. 9. Complisvium idem Casaub. quoque dici putat, apud Suet. Aug. c. 92. ubi, enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam, in compluvium Deorum Penatium transtulisse eum refert. Quamvis enim maxime in Foro, itemk in cubiculo, saepe tamen et in Atrio, Penates colebantur. Vide eum ad eund. ibid. c. 29. supra ubi de Atrio, et plura de Impluvio, apud Vitruv. l. 6. c. 4. ut et infra in voce Subdival. it. Vestibulum, ubi de impluvia Templorum in Eccl. Graeca aliquid.
INAURES
ornamentum aureum, cuius apud Vett. usus, qui tamen hodieque apud alios non plane obsolevit. De eo sic Isid. Orig. l. 19. c. 21. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa gener a lapidum dependuntur. Harum usus in Graecia: puellae utraque aure, pueri tantum dextra gerebant. Unde Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 104. —— Molles quod in aure fenestrae, Dicitur alias Callaica, Stalagmion, Elenchus, Titulus etc. quae tamen quomodo inter se difserant, si pensiculatius considerentur, infra adnotabimus, Hebr. , qoud significat mussitationem, quod ornamentum sit auris, cuius est audire mussitationem et incantationem, qua de re vide Mercer. in Esai c. 3. v. 19. Item , a rotunditate, veluti teres quoddam ornamentum, Num c. 30. v. 50. Sic et apud Polluc. botru/dia] pro Inaure. Vide Ezech c. 16. v. 12. Graecis *e)nw/th] vel *e)nw/tion, *a)mfwti\s2, *e)llo/bion] etc. Multae enim sive a Gentibus sive a forma Inaurium ortae apud Graecos nominis differentiae, de quibus aliquid infra. Caererum ut forma earum varia, ira nec pondus nec pretium omnibus idem fuit. Integra aliquando patrimonia ex auribus pependisle, docet Hier. ad Demetriadem: Ut taceam, inquiens, de Inauriuni pretiis, candore margaritarum rubri maris profunda testantinm, smaragdorum virore, cer auniorum fiammis, hyacinthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Haec est illis per singulos dies cura praecipua, suspendere ex auribus patrimonia. Pondus indicatur apud Plaut. Menaechm. Aet. 3. Sc. 3. v. 17. —— In auteis da mihi Faciundas pondo duum nummum stalagmia. Apud Lamprid. in Seu. cuius uxori cum quidam Legatus obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae uniones duos, vendi eos iussit, atque, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a Regina nasceretnr, si eo uteretur, quod emi non posset, Inauribus Veneris eox dicavit. Pondus Nezem auri Rebeccae a servo Abrahae oblati Gen c. 24. v. 22. dicitur fuisle dimidiati sicli. Persatum Rex Perosa in expeditione adversus albos Hunnos, a dextra aure detractum unionem abiecit, quem postea repertum Iustinian. 100. auti libris a Barbaris voluit redimere, Zonar. Serviliae Catonis Uticensis sorori, Iul. Caes. margaritam emit sexagies sestertio, apud Suet. in eo c. 50. i. e. ex calculo Budaei, 150000. coronaris. Similis unio Cleopatrae, quae maxime singulare illud et vere unicum naturae opus auribus gestasse cumque sponsionibus cum Antonio factis ex aure detractum ac liquefactum absorbuislet, una coena dicitur centies sestertium consumpsisse, apud Plin. l. 9. c. 35. Pari ingluvie filium Aesopi, in unica ex aure Metellae detracta bacca, decies centum milia sestertium nummum devorasle, dicit Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. Ut de Lollia Paulina Caii Principis matrona, cuius meminit Plin. l. 9. c. 35. et Vitellii unione, quem, cum exituro viaticum defuislet, detractum ex aure matris solum pignoraverat ad itineris impensas omnes, apud Suet. in eo c. 7. nil dicam. Non contenti enim materia facile parabili, margaritas et spolia Orientis pro ornamentis aurium hi luxus pancratiastae habuerunt: Et quidem receptissima haec Inaur ium fuit materia. Seneca Hippol. Act. 2. Sc. 1. v. 319. —— Nec niveus lapis Deducat aures, Indici donum maris. Horat. Epod. Ode 8. v. 13. Nec sit marita, quae rotundioribus Onusta baccis ambulet: i. e. margaritis, quas ad similitudinem baccarum lauri, oleae, myrti et huiusmodi atborum, sic Auctores non raro vocant. Margaritarum autem dos omnis in candore, magnitudine, orbe, laevore, pondere consistit, Plin. l. 9. c. 35. Nec unum solum unionem in auribus gestabant, sed quodam quasi luxus certamine binos, ternos, quaternosve iungebant aliquando, ut idem docet ibid. et Seneca de Benef. l. 12. c. 9. Sed et ex auro fuere, Proverb c. 25. v. 12. et quidem nobilium puerorum Inaures, quas in signum generis ferebant, non ex alio fuere metallo. Apuleius de Dogm. Plat. Auri tantum, inquit, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestavit. Argenteas Inaures suggerit Athen. Deipnos. l. 8. imo et ex aere exhibet Laur, Pignor. comm. de Servis, gemmis tribus vitreis oblongis dependentibus ornatam, forsan ex mundo tenuioris alicuius et pauperculae feminae. Quales exacte describit Ovid. Met. l. 10. v. 115. —— Parilique ex aere nitebant Auribus in geminis, circum cava tempora, baccae. Osseas porro atque ligneas Inaures vel pauperioribus quibusvis vel rantum Orient bus gentibus usitatas fuisle, illud argumento est, quod eas Brasiliae incolis etiam in labro inf. ab adolescentia perforato usitatas refert Ioh. Laetius Nov. Orb. Descr. l. 12. c. 16. et 20. Vocant autem haec oslea vel lignea (mulieribus enim globuli lignei magis in usu) aurium ornamenta Nambipaya, de quibus ita Georg. Marcgrav. l. 8. c. 6. de vestitu et ornatu Brasiliensium Auriculas, inquit, perforant, in tantum, ut digitum immittere possint foramini. Huic inserunt vel os aliquod cercopithecorum et vocant Nambipaya: vel lignum aliquod digiti humani magnitudine filis gossypinis circumvolutum. Denique flores in auribus gestari solitos, monet Ioh. Laurent. Polymath. l. 2. Dissertat. 36. et confirmat ex Athen. l. 12. Molle Sysimbrium, aut rosa, aut lilium auri insidebat. Quo forsan respiciens Calphurn. inquit Ecl. l. 6. —— Ramosaque tempora molles Implicuere rosae. Artem Inaures fabricandi iure quodam sibi vindicat Vulcanus apud Hom. Il. s1]. ubi e(/likes2], quam vocem Camerar. reddit terques, Hesych. interpretatur enw/tia]: et certe monilia, quae Inauribus affinia sunt, eum fabricasse auctor est Nonnus Dionysiacon l. 2. Cur autem aures hoc ornamenti genere honestari soleant, varii varias afferunt rationes. In auribus gentium virtutem positam, ait Cic. Ep. ad Q. Fratrem. Plin. in ima aure memoriam locat, l. 10. c. 45. Post aurem dextram Nemesis habitare credita: Benevolentiae eadem pars signum est, unde olim pueri Patres osculabantur arreptis utrinque auribus: imo pro Deabus aures a Paganis fuisse cultacultas; docet Gruter. Inscript. Antiq. p. 89 n. 6. Harum summa pars, prolo/bion], dicta, in flagitio deprehensis, ignominiae causa a Veteribus praecisa est: Imam vero parrem, lobon dictam, pro appendendis Inauribus perforarunt. Et huic ministerium peculiare dicatum est: unde Auriculae Ornatrix apud Gruter. legitur. Fuit Inaurium usus omni genci, sexui, aetati, conditioni promiscuus; imo ne prodiga illa luxuriosorum turba haec superbiae instrumenta sibi soli retineret, brutis etiam, quae sua erant, communicabat. de elephanto Pori prius Indorum Regis, dein hoc devicto Alex. Soli dicato, cui Aiacis nomen erat, memorat Philostrat, de vita Apllon. l. 2. in Inauribus eius literis Graecis insculpta fuisle haec verba: Alex. Iovis fil. Aiacem Soli. De cervo Nymphis sacro Ovid. Met. l. 10. ut supra. —— Parilesque ex aere nitebant Auribus e geminis circum cava tempora bacae. Idem de cervo Dianae consecrato refert. Auctor Mirabil. Auscultat. cuius Inauribus inseriptum erat: Diomedes Dianae. Fuere aurem hae Diis sacratae et in eorundem templis suspensae. Boum auriculas fibula vel circulo fignatas, tradit Columella l. 6. c. 1. Idem de piscibus, qui in delitiis erant, observatum: Unde Antoniam Drusi muraenae, quam deligebat, Inaures addidisle, ex Plin. discimus l. 9. c. 55. dE Crassi muraena, quam mortuam flevit ac sepelivie, idem Dalechamp. notat, ad Plin. l. 32. c. 2. In Labrondaei Iovis fonte pisces Inauribus ornatos fuisse, testis est Aelian. l. 12. c. 30. quod genus piscium anguillas fuisle, docet Plin. ut supra et Athen. auctor est aureis argenteisque Inauribus anguillas ornari fuisle solitas, l. 8. Transeo ad statuas Deorum, qui. bus nec hic ornatus defuit. Apud Sigaeum achillis statuam ima auris parte elenchum more femineo habnisle, narrat Serv. ad Aen. l. 1. Inter Deas, Veneris inprimis statua, hoc luxus genere superbiit, Plin. l. 9. c. 35. Minervae apud Gruter. Attributae aur es argenteae, non nisi Inaures quoque fuifle videntur etc. Tandem nec hoc omittam, Inaures etiam sepulchris fuisle illatas: Quare Cyri fepulchro apud Arrian. l. 6. condita feruntur. kai\ s2reptoi kai\ a)kina/kai kai\ enw/tia xrus1a= te kai\ liqoko/llhta], torques, acmaces, Inaures ex auro et gemmis etc. Vide Casp. Bartholin. de Induribus Vett. Inaurium variae appellationes et species. *a)mfwti\s2], in vulgatis Lexicisexponitur etiam Inauris: Pauf. tamen significat tegmen auris vel munimentum, quod Athletae habebant circa aures. *botru/dion], Inauris genus erat, toi=s2 qes1moforia/zous1in] in usu. Hesych. a rotunditate. Callaica, fuit Inauris colore viridi, sed patens et nimis crassa; a decore nomen adepta. Isid. Orig. l. 16. c. 7. Circuli in auribus memorantur Ezech c. 16. v. 12. e quibus margaritae dependebant. Cylindti, erant margaritae in auribus proceritatis aequaliter orbiculatae. Bayfius l. de Vasculis. Elenchi vero fuerunt, fastigiata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes, Plin. l. 9. c. 35. Iconem eorum exhibet Bartholin. l. supra laud. *e)likth\r], pro Inaure et armilla legitur apud Polluc. *e(/lic], ab eodem, inter plurimas Inaurium apud Graecos appellationum varietates, ponitur. *e)llo/bion], dicta Inauris illa, vel ornamentum, quod inserebarur toi=s2 loboi=s2 tw= w)tw=n]. Alias tamen cum voce enw/tion] confunditur. *e)nw/th] vel *e)nw/tion], in genere denotat Inaurem, quam vocem etiam presle exprimit. *e)/rma], quoque pro aurium ornamento apud Graecos usitatum reperitur. Vide Homer. Il. c]. ubi eius, in ornatu Iunonis, mentio. Eustath exponit to\ toi=s2 w)ti/os2 eneiro/menon ko/s1mion]. Nambipaya, Brasilianis vocatur os aliquod cercopithecorum, quod auriculis perforatis Inaurium loco immittere solent, vide supra. Pendens, vide infra in hac voce. Stalagmium, etiam pro Inauribus sumptum, cum s1alagmou=] sive guttae figuram haberet baca, quae in genere hoc Inaurium pendula erat. Tale e rudi amethysto Romae olim extabat apud Lael. Paschalin. Laur. Pignor. de Servis. *strobu/lion], pineae nucis, quam Graeci strobulum vocant, habuit figuram: gestamen ex auro Barbarorum quorundam fuit. *exolari/kion], pro Inaure, apud Suid. in Etym. reperitur: ut et in Lexico Cyrilli. Vide inprimis Meurs. in Glossis. Titulus, idem cum Elencho, Genus Inaurium apud mulieres fuit oblongum ac rotundum, uti sunr tituli sive columellae, quas Graece sh/las2] appellant. Salmas. de Usur. p. 670. Tribaca, apud Petron. Arbitr. margaritam significat, quae tribus bacis unionibusque Inauri insertis constabat: quippe binos ternosque elenchos aurea bractea coniunctos auribus aliquando suspenderunt. *tri/glhna], erant Inaures trium pupillarum formas habentes, sub. e(/rmata]. Ita enim apud Dioscorid. l. 1. c. 176. genus mespili qnoddam tri/kokkon] vocatur, quod tria intus habeat ossicula, veluti gkrana. *e(/rmata] ergo tri/glhna] item Graecis fuere, quod Tribacae Latinis. *tri/pos], similiter Inaurium species fuit, a figura nomen adepta, etc.
ab_INCARNATIONE_Christi
Annos numerandi rationem, primus invenit Dionys. Exiguus, qui Iustiniano im perante et cum Cassiodoro familiarissime Sec. VI. vixit. Cum enim Annorum series, in Canone B. Cyrilli ab Anno Diocletiani 153. incepta nihil aliud foret, quam eorundem Annorum Diocletianorum consecutio, indignum existimavit circulis sacris innectere impii Tyranni memoriam, satiusque duxit Annorum seriem, ab ipsa incarnatione Christi adhibere. Sed, cum is Cyclum suum ad Christi incarnationem accommodasset, et primum eius Annum nominasset eum, in quo Christus conceptus in utero erat; qui Dionysium sequuti sunt, videntes hominum vitam non a conceptione, sed ab ortu, vulgo putari, praetereaque animadvertentes, nativitatem Chrifti non longe abesse a fine Anni Iuliani, et circumcisionem ipsis Kal. Ianuarii celebrari, communi fere consensu constituerunt, ut primus Christi Annus ab eius nativitate duceret exordium. Unde factum postea, ut aera communis invaluerit uno Anno inferior aera Dionysii, servato tamen toto Cyclo Dionysiano in caereris i. e. Luna, Sole, Litera Dominicali et Indictione, solo excepto capite, quod observatum iam pridem Petav. de Doctr. Temp. l. 12. c. 2. et 3. alibique et Iacobo Grandamico de Die Nat. Chr. p. 84. Vide quoque P. Gassend. in Kal. Rom c. 5. Factum id autem a Dionysio fuisse A. C. 527. cum post Iustinian. fAsti Consulares defecissent, notat ad hunc Annum Baron. Sed iam ante Paul. Diacon. h. e. ab Anno iam 492. ab Annis Dominicae, Incarnationis, Annos numerare coepisle, ipsa ait l. 17. Cessante iam Romanae Urbis Imperio, utilius aptiusque mihi videtur, ab annis Dominicae Incarnationis supputationis lincam deducere: ad eund. Ann. 492. Verum tum nondum publice haec ratio recepta. Vide hanc in rem plura apud C. Macr. in Hierol. et C. du Fresne in Gloss. in voce Annus.
INCENSUM
recentioris Latinitatis auctoribus, idem quod qumi/ama] Uranio in Arabicis, apud Steph. ubi tus hoc nomine per excellentiam denotatur, quod hodieque Eucens Galli vocant: alias in genere pro suffimento. Cuiusmodi suffimentorum s. thymiamatum usus in Vet. Test. Eccl. insignis fuit, peculiart Altari (quod Altare thymiamatum dicebatur et quadratum duosque cubitos altum superius craticulam habebat, qua cineres deciderent) huic rei destinato. Quem ritum, pro cacozelia sua, imitatos Gentiles discimus ex Ovid. ubi Sibylla Aeneae Met. l. 24. dicenti v. 128. Templa tibi statuam, tribuam tibi thurus honores: Idem reponit, Ibid. v. 130. Nec Dea sum, dixit, nec sacri thurus honore Humanum dignare caput, ——— Sed et Harpocrates. inagines Iesu, Pauli, Homeri atque Pythagore, occulte effingens, iis suffitum faciebat, easque adorabat. apud Epiphan. Haer. 80. anacaephal. De Christianis vero, Augustin. in Ps. 49. Securi, inquit, sumus, non imus in Arabiam tus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobis Deus. Item in Ps. 150. Noliextrinsecus tura comparare, sed dic, in me sunt Deus vota tua, quae reddant laudes tibi. Et ante eum Tertullian. seofferre Deo dicit orationem de carne pudica, de anima innocenti, de Spiritu S. profectam. Non grana thuris unius assis, non Arabiae arboris lacrimas, nec duas meri guttas etc. Apolog. c. 30. Unde Constantinus Imp. Tale Eucharistiae sacrisicium, ait, ab hominibus peragitur, ou/de\ mhn\ o)s1mh\ liba/nwn e)pipoqei=tai ou)de\ pu/rkaia], i. e. neque thuris odor desideratur, nec ignis incensus, apud Euseb. Orat. ad Sanctum coetum c. 12. Nempe suffimentorum is priscus usus in Sacris umbra et figura fuit, sub legis paedagogia, uti docet Paul. Hebr c. 9. v. 8. et 9. ubi cum de Tabernaculi instrumentis, speciatim vero de thuribulo auteo, egisset, addit: Hoc declarante Spiritu Sancto, nondum factam fuisse manifestam ad Sacrarium viam, priore Tabernaculo odhuc consistente: quod erat exemplar pro tempore prasenti etc. Vide plura in fra ubi de Odoribus et Suffimentis, item in voce Thymiama. Tango hic saltem, a Diis ad Principum, inde ad Episcopotum quoque in vet. Eccl. honorem, incensi usum translatum, uti hic passim videre est. In Eccl. CP. diebus Catecheseon, post Dominicam to=u *telw/nou] incensa, a)nti\ r)ogw=n kai\ bai+/wn], in festo I'almarum s. tw= *bai+/wn], cereos et cruces; rutium magna IV. cereos et incensa dari consuevisse, docet Balsamon de lncens. Patriarch. die Cateches. etc. Hinc Incensorium in Eccl. Rom. vide supra. Acerna.
INCESTUS
slagitium est cum ea commissum, cum qua Religio aut sanguinis ratio coniugium prohibet. Quaenam autem coniugia vetita sint, apud Hebraeos, aliter Talmudici, Kartaei aliter pronuntiant. Et quidem Talmudicis, ex disertis Legis Mosaicae verbis atque eo quod ex ipsis ita necessario consequtur, ut non admitti nulla cum ratione queat, pro vetitis, partim sanguinis, partim affinitatis s. propinquitatis nomine, feminae habentur octodecim (in quibus etiam Mater, Novetca et Soror, es iure ipsis naturali s. Noachidarum antea pariter vetitae) ut in Schemate sequenti. Scilicet turpitudinum harum revelatio, in Lege sacra, adeoque Concubitus et Matrimonium hic Mariae coniugi (quem ut contingunt sive snaguine sive affinitate, sic nominantur hic feminae cunctae) ut tot Incestus genera interdicuntur. Ita tamen, ut quindecim tantum disertis Legis sacrae verbis, tres reliquas ex neceslario consequenti, aiant vetitas: e quibus quindecim illae maiusculis in Schemate exhibentur literis; reliquae tres, nimirum Prosocrus utraque ac filia minoribus; ideo rantum adiectis interea charactere diverso, Avorum, Patrui, Patris, Soceri, Fratris, Filii ac Privigni nominibus, ut relationum connexio facilius intuenti appareat. Occurrunt autem Incestus haec interdicta, Lev. c. 18. av. 6. ad 18. et c. 20. v. 14, 17, 19, 20, et 21. Dent. item c. 22. v. 30. alibique. Quali veto ratione utantur Talmudici, dum reliquas tres illas. s. Prosocrum utramque ac filiam, ex Lege sacra satis vetitas asserunt; quidnam item ex avita disciplina sentiant de eo, quod est, utrum interdicta illa lncestus sacra, quatenus in Pentateucho habentur, ad genus indiscriminatim humanum universum, an tantum ad Hebraeos, i. e. an ad Ius Gentium hic imperativum, an ad Hebraeorum Civile, spectent, ut et alia non pauca inprimis huc attinentia, fuse explicat Ioh, Selden. de Iure Nat. et Gent. Vide quoque eum de Uxor. Hebr l. 1. c. 1. et 2 ubi de Feminis secundariis, quarum coniugia, ex Maiorum instituto, exira Legis sacrae verba ac vim, iuxta Talmudicos, vetita sunt, sive sanguinis sive affinitatu nomine. Aliter Longe Secta altera Iudaeorum s. Karaei, qui praecise Legis literae inhaerentes, in diversa tamen ipsimet inter se abeunt, ut videre est l. c. c. 3. 4. 5. et 6. Addo saltem, interdictorum de Incestu violationem, poena Excisionis caelitus exspectanda, plecti consuevisse, et ptolem ex tali congressu susceptam pto Mamzere s. spurio, cui ingrediendi in Eccl. Domini (i. e. Israelitidem puri sanguinis ducendi) ius non esiet, habitam fuisie, unde et Parentis impietatis gravissimae, et liberi maximae natalium impuritatis nomine, fuere invisi: in quo Karaei cum Talmudicis conveniebant, quamvis illi ipsi inter se sententiis discreparent quam maxime. Vide iterum Selden. modo laud.c. 6. sub fin. et de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr l. 5. c. 11. nec non infra in voce Lapis. Sed et apud alias gentes, a)dias2ro/fous2] sc. et meta\ fu/s1in e)xou/s1as2], non corruptas, et naturae convenienter se habentes, uti loquitur Michael Ephes. ad Nicomach. istiusmodi coniugia impermisia: et incestum iure gentium committi, inter gradus ascendentium et descendentium ait Paul. IC. de ritu Nupt. Imo Sen. in Hipp. Act. 3. v. 913. Ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas, Geverisque Leges inscius servat pudor, Et proin non eo minus ius h. e. quod ex Zaradae instituto, ut habet Theodoret. c. Graecos Orat. 9. de LL. a Persis contemnebatur: cui speciatim mori causam pravam educationem prudenter assignat Dion Prusaeensis orat. 20. nec quod coniugium cum fratris filia vetitum ante apud Rom. permisit Claud. vetuit Nerva, permisit Heraclius. Meritoque in Ep. Can. Basilii Mag. ad Antiloch. can. 75. qui cum propria sorore pollutus est, postquam serio flagitium agnovit, triennio stans deslere prope fores tw= *eu)kthri/wn], domus oratoriae; dein alio triennio ad a)kro/as1in] solum recipi; potro itidem triennio se ptosternere; decimo Anno in fidelium orationes suscipi, sed sine oblatione, demumque biennio post, ad communionem admitti, iubetur. At Canonibus, qui dicuntur Apoltolici, qui duas sorores, alteram post alteram duxislet, aut a)delfidhn\] i. e. fratris aut sororis filiam, tantum a Clero arcetur etc. Quam in rem vide plura apud Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 5. §. 12. et seqq. adde Casp. Barth. Animadvers. Stat. Theb. l. 1. v. 68. Ioh. Wowerium et G. Elmenhorst ad Minuciena illa Ius est apud Persas misceri cum matribus. Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima connubia. Memoriae et Tragoediae vestrae incestis gloriantur etc.
INCISI
quinam Veteribus dicti, vide infra, in Matricula: uti de profanis incisionibus Gentilium, in luctu, Levit c. 19. v. 28. et c. 21. v. 5. Vide quoque 1. Reg. c. 18. v. 28. et supra Exsequiae. Apud Walafr. Strab. Praef. ad Theganum ko/mma] s. lectio dicitur incisio, alibi pausatio. Alia notio vocis in illo, Signum secunda incisione pulsare, apud C. du Fresne in Golss. Sed et vox Architectorum est, de qua vide Iac. Godofred. ad l. 3. Cod. de Excus. antif. etc. Vide et infra Incomma.
INCLUSOR
apud Hiet. in Ier c. 24. Fabros et Inclusores, vel Legis interpretes, atque doctores debemus accipere vel artifices inclusoresque auri et gemmarum: quae ars apud Barbaras nationes pretiosissima est: Alias Clusor; in Glossis Latino-Arab. Scalig. et Raphelengii, Clusor, qui gemmas auro concludit. Sunt nempe Ciusores vel Inclusores, qui aurum argento includebant, et gemmas auro, dia\ th=s e)mpais2ikh=s2 te)xnhs2]. quorum opera liqoko/llhta] Graecis, item xrus1o/kleis2a]; auro clusa Latinis dicta sunt: de qua arte accipienda illa Lucret. de Rer. Nat. l. 4. v. 119. Scilicet et grandes viridi cum luce smaragdi Auro includuntur. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. et Supra passim, inprimis ubi de auro Clusis, et verbo Claudere.
INCUNABULA
quibus infans cunis alligatur, memorantur Plaut. in Ainphitr. Act. 5. Sc. 1. v. 52. Neque enim quisquam colligare quivit Incunabulis. Discernendae utique a fasciis. s. paunis toti corpori circumduci solitis, quae ideo adhibebantur, ut per aliquod tempus membar stringerent, et salem, quo tenella corpora conspergebantur, continerent. Haec vero, nempe Incunabula, usurpata, ne infans motu exturbaretur: et quidem illustriorum ex purpura erant. Transierunt subinde ad mortuos, sicuti kei/ria] mortuorum ad cunas. Unde apud Georg. Palamum Orat. 1. elegantissime accusat Anima corpus, et se eo contineriac stringi in ipso matris utero queritur, nec liberari dum in lucem prodit, sed oriri hinc eiulatus natalitiis cantibus ex adverso respondentes et undique devincientes fascias et cunabulorum vincula, sepulchralibus ligamentis cognata: *e)nteu=qen], inquit, kai\ klauqmuris1mo\i tw= geneqli/wn a)|s3ma/twn a)nti/fqoggoikai\ peris1qi/ggous1ai taini/ai kai\ keiri/ai sparga/nwn s1uggenei=s2]. Quem locum Gilbertus Cuperus Observ. l. 2. c. 9. optime explicat, ex nummo Antonini Pii, cuius aversa in parte Faustinae partus videtur, sub specie matris Ideae, cum tympanistis et tibicinibus Annum in iis infantes numquam superarunt. quibus tripudia quoque inter ornamenta. Vide quoque infra ubi de Pannis infantiae. Ipsas vero cunas quod attinet, movebant eas vel servi Cunarii, Pign. de Serv. p. 122. et 123. qui postea forsan eorundem puerorum paedagogi, Idem p. 191. et 192. vel aucillae Cunatiae. Formae variae, ut et usus. Et quidem puerorum Cunae ad latera, Medicorum (namque et hi cunis usi) etiam sursum deorsumque duci pot uerunt; ad quarum priores referri potest elegantissima tabula antiquissimi codicis manuscripti Geneseos, apud Lambecium Comm. Biblioth. Caes. l. 3. Videquoque Arnob. l. 4. adv. Gentes. Praeerat his cunis et pueris ipsis intra cunas Cunina Dea. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. 6. 19. Iuxta eas vero congestae aviculae, quibuscum luderent, item specula: adiunctique catelli et dracunculi, nec non cymbala; cultelli quoque apud populos Septentrionales. Aliis nummi a Nutrice accepti, a quibus etiam mobilibus curribus circum acti ferebantur. Circa Nilum Aegyptiaci in cymbiis ludebant, cymbalis et tibiis ad hibitis, quem lusum insigniter illustrat sepulchrale marmor, apud Pettum la Sena in Cleombroto c. 6. etc. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. ut et supra in voce Cunabula.
INDUS
dicitur e)lefantalwgo\s2], h. e. rector Elephanti, undecumque sit ortus, quia hac arte maxime praestant, qui in India nati sunt et alios docuerunt. Polyb. l. 1. de Caecilio, qui Asdrubalem vicit fugavitque, qhri/a s1un\ au)toi=s2 me\n l)ndoi=s2 e)/labe de/ka], belluas cum ipsis Indis decem cepit. Et l. 3 cum Hannibalis elephanti Rhodanum traiecerunt, tou\s2 me\n l)ndou\s2 a)pile/sqai s1une/bh pa/ntas2, tou\s2 d' e)le/fantas2 dias1wqhn=ai], Cum Indi omnes periissent, elephantos servari contigit. In quibus verbis Indi vocantur, qui in India nati non erant, sed in Africa. Alrter se res habuit de Eupatoris elephantis, quorum rectores cum ipsis belluis ex India venisse vero consentaneum est, 1. Maccab c. 6. v. 37. super unamquanque milites erant triginta duo pugnantes in eis, et Indus eius. Ubi Vulgatus habet, Indus Magister bestiae, etc. Istiusmodi Indo harpen tribuit Aelian. Hist. l. 13. c. 1. *polemisa\s2 me\n trei=s2 (fe/rei) par) e(ka/tera ba/llontai kai\ to\n tri/ton kato/pin, te/tarton de\ to\n th\n a(/rphn kate/xonta dia\ xeirw=n, kai\ e)kei/nh| th\n qh=ra i)qun/anta]. Bellatores quidem tres gerit, duos ab utraque parte et tertium retro pugnantem, quartum autem harpen manu tenentem, qua belluam dirigat. Sic apud eund. l. 13. c. 22. elephas officii sui monetur th=| e)k th=s a(/rphs2 krou/s1ei)] nisi quis malit o)/rphn] ex Hesychio legere, cui o)/rwh], est s1i/dhros, w(=| to\n e)le/fanta tu/ptous1i/n], ferrum, quo elephantem verberant: Ut in Philostrato, kalau/roy] est incurvus baculus, quo puer elephantem regit. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. II. c. 27. p. 268. et 269.
INFERIAE
fuere sacra mortuoum, quae Inferis solvebantur. Et quidem, antiquitus mos erat, in sepulchris fortium vitorum, captivos necari: quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, qui a bustis Bustuarii dicti sunt. Cum nec horum copia esset, laniantes genas suum effundebant cruorum, ut rogis illa imago restirueretur. Vel, quemadmodum Varro loquitur, ut sanguine ostenso Inferis satisfierit, quod tamen lege XII. Tabb. interdictum. Mox ubi ustularum cadaver erat, rogus bustum dicebatur, cineresque et ossa cado sive urna colligebantur, amicis, cognatis aliisque circumstantibus, qui a Sacerdote ter aqua pura aspersi, ita expiabantur sive lustrabantur. His Praefica novissimum verbum illud alta pronuntiabat voce, Ilicet, i. e. ire licet: quo dicto, qui comitati funus erant, domum abituri, extremum vale clare ingeminabant, Vale, vale, vale, nos te ordine, quo Natura permiserit, sequemur, Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq Rom l. 5. c. 39. Hinc spirantes Inferias dixit Stat. Theb.. l. 12. v. 68. Sed quod sumptuosum erat et crudele homines vel victimas interficere, sanguinei coloris coepta mortuis vestis omkoco, Serv. in l. 3. Aen. v. 65. ubi pulchre de antiquissimo hoc ritu. Dicit autem vel victimas. Namque et equi Inferiis Ducum mactati, uti de Achille apud Homer. Patroclo, et Creonte apud Stat. Menoeceo parentante legimus. Vide Barthium Advers. l. 14. c. 19. Idem de Lusitanis scribir Strab. hisque capros et captivos homines iunctos memorat, l. 3. asinos et canes Arnob. l. 3. uti canes itidem mensarios, in duas partes dissectos, cum equis; rogo Patrocli Achilles modo dictus inicit etc. Erant autem Inferiae huiusmodi vel recentes, vel anniversariae: addebaturque non raro funebris laudatio sen carmen, quod Parentalia dicebant Latini *e)pita/fion lo/gon] Graeci, qua de re Vide Scalig. Poet. l. 3. c. 12. et plura hic passim. inprimus in voce Bustuarii: uti de Inferilibus parentalium, ubi de Cena Ferali.
INGENICULATIO
titus in precibus frequens, cuius vestigia exstant 1 Reg c. 8. v. 54. Dan. c. 6. v. 10, et 11. Lucaec. 22. v. 36. Actor. c. 7. v. 60. et c. 20. v. 36. et c. 21. v. 5. Sic vett. Christianos de gemculis adorasse, scribit Tertullian. Vide quoque de militibus Christianis, sub Marco Imp. pluviam rogantibus, Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 5. Diebus tamen Dominicis, et a rempote inter Pascha et Pentecosten interiecto, post tempora Apostolorum omitti coepit haec cerimonia: quod hodie que Graeci stricte observant, qui hisce diebus erecti precantur: Quia Dominica dies sit dies resurreciionis, et tempus quinquagesimae a Paschate ad Pcntecosten Dominicae diei sit, aquale, ut habet Germanus CP. in Theoria Eccl. p. 149. Vide Cl. Suicer Thes. Eccl. in voce *go/nu], ut plura supra in Genu, item infra ad Mensam et in voce Mettaria, it Vestigium
INNITENDI_familiaribus_mos
Principibus viris feminisque in usu, occurtit 2 Reg c. 7. v. 17. ubi de Satrapa, cui innitebatur solens Rex Israelis. Sic Naaniano innitebatur Rex Syriae, ibid. c. 5. Idem mos Graecis, Romanisque ut mox videbimus. Idque ad splendorem et dignitatis ostentationem: non solum cum stabant, sed et cum incedebant. Iustin. l. 14. c. 6. Olympias, ubi obstinatos ad se venire armatos videt, veste Regati, duabus ancillis inixa, ultro obviam procedit. Et Eust. Ismenes l. 14. *h(=ken o(kh/ruc. s1unei/peto *sw/s2ratos, kai\ quga/thr *sws2ra/tou, th=| th=s g(s1mi/nhs2 a)nexome/nh xeiri\], Venit praeco, sequebatur Sostratus et filia Sostrati, manu Hysmenes sustentata. Ubi manu nitebantur feminae Principes. Sed humeris plerumque id fiebat. De Ner. Claud. Suet. c. 43. Cum post epulas triclinio digrederetur, innixus humeris familiarium. Plin. Panegyr. de Nerva, Non secus ac praesenti tibi innixus humeris se patriamque sustentans. Sic innixus nobilissimis iuvenibus processit in Forum Scaurus, apud Asconium Orat. pro eo: et Cartacalla, innitens Papiniano et Chiloni, ad palatium rediit. Et quidem velut inhaereudo et corporis acclinando. Stat. Theb. l. 12. v. 111. et seqq. Prima per attomtas nigrae Regina catervae Tristibus illabens famulis, iterumque resurgens Quaerit inops Argia vias ----- Unde Hier. Ep. 22 Vocem ex industria, quaesi confectam ieiuniis, ne tenues, et deficientus imitata gressum humeris ve innitaris alterius etc. Vide de hoc more plura apud Casp. Barth. ad Stat. possim inprimis ad h. l. et Theb. l. 4. v. 536. nec non Advers. l. 154. c. 3. At milites. apud Sil. Ital. Paun. Bell. l. 13. v. 308. Stabant innixi pilis ----- attente sc. mandata Ducis audituri. Sic apud Claud. Bell. Gild. Carm. 15. v. 425. ----- stat circumfusa Iuventus Nixa hastis, pronasqueve serox accommodat aures etc. Vide et infra, Niti hastis.
INSANIA
a Fatidicina Vett. res mimme remota, ut de Sibylla notum ex Virg. Aen. l. 6. v. 47. et seqq. ----- non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae, sed pectus anhelum. Et rabie fera corda tument: maiorque videri, Nec mortale sonans, afflata est Numine quando Iam propiore Dei ----- Unde sacram insaniam, afflatum Numinis sui, Tireslas, apud Stat. Theb. l. 10. v. 798. et insanire Apollinem ipsum, dicit Capaneus, apud eundem. Hincque multos, qui volebant aspici furere gallantes et vaticinari, quasi ab alicuius Numinis inspiratione immisso furore (quia id pertinebat ad confirmandas religiones) radicem halicaccabi solitos bibere, ut e)/ks2as1in] inde conciperent, et Numine repleti viderentur, discimus ex Plin. l. 21. c. 31. Vide quoque supra, Canere. Qua ratione in vatibus suis utcumque imitari conatus est Satanas verorum Prophetarum raptus, mirasque et insolitas corporis agitationes et membrorum motus; languores insuper corporisque fessi, nec Deum amplius pati valentis, aegritudines, quas iis nonnumquam accidisse, discimus ex Num c. 24. v. 4. 1. Sam. c. 9. v. 20. et 24. Dan. c. 7. v. 28. et c. 8. v. 27. etc. Sed longe quietius, alioque ac sanctiore longe modo Deus Prophetas suos afflavit; quorum ecstases, in isto mentis recessu, sanctoque cum Deo commercio, non autem furores, osve rabidum et inconditos, nec ipsis, qui eos edebant, intellectos sonos, legimus, utpote mente interim semper sui compote, nec isto, quo percussa erat, lumine magnopere alienata. Vide Franc. Burmann. Synopsi Relig. Chr. Part. pr. l. 3. c. 5. §. 14. et seqq. Inprimis vero Arioli et Fanatici (de quorum etymo. Vide infra aliquid, ubi de Stipe) furere crediti; et revera furorem, quantum poterant, simulabant. Iul. Firmicus Mathes. l. 6. c. 31. Faciet homines templorum obsequiis deputatos; qui latenti divinitatis instinctu, mutato mentis ordine et instantis religionis potestate possessi, petentibus homimbus futura praedicant, et sic illis ex ista conversatione quottidianae vitae alimenta quaeruntur. Quare Insanos eosdem appellat, l. 3. c. 11. Facient mendicos. Insanos, nudos aut templorum servos. Appellat templorum servos, i(erodou/lous2]. Ergo ] existimabant eos, et, ut loquitur Tertullian. de Deo patre. Idcirco et caput rotabant, Vide infra in hac voce, et capillos, quos intonsos ideo gerebant, dissipabaut, quod th\n ko/mhn a)/kton s1e/ein] vocat in alexandri plani historia Lucian. et se ipsos etiam insputabant, quod in eodem plano idem observat: *peri/blepto/s2 te kai\ lampro\s2 h)=, menhme/nai prospoiou/menos eni/ote kai\ a)frou= u(popimplato/menos to\ s2o/ma ktl]. Atque hinc Fanaticus error, pro plus quam furioso: et Fanatici, arreptitii ac plus quam furiosi. Vide Des. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1. Sed et insaniam iocularem servis Vett. conciliabant, strychni ope, qua de re dicemus aliquid infra, in voce Stychnus, Videquoque ubi de Corybantiasmo, et Imaginum morbo. Ceterum insania laborantes olim porcum sacrificasse, dicemus infra in voce Sus.
INSCRIPTIO
monumentum est breve ac ingeniosum rei alicuius memorabilis. in lapide inprimis vel metallo, posteritati de rebus prioris aevi instruendae, publica auctoritate, ut plurimum exaratum. Et quidem iam antiquissimis tem poribus, Semiramis columnae gesta sua inscripsit, quam Inscriptionem memorabilem Polyaen. exhibet l. 8. Eam imitatus Darius Rex, ad Teiarum amnem Thraciae, cippum erexisse cum mscriptione gestorum suorum, legitur, apud Herod. Postea pilis, in Fano Dianae Orientalis, quod Artemisii erat, Graeci inscripsere victoriae navalis de Xerxe, ptima velitatione, reportatae, monumentum, uti videre est apud Plutarch. Themistocle. Sic ab Assyriis, Persis, Graecis, ortus mos ad Iudaeos citerioris aevi transiit, qpud quos Simon Dux et Pontifex plebiscito, de rebus suis gestis et honoribus in tabula aenea inciso, et in celeberrimo Templi loco constituto, honoratus est, 1. Maccab c. 14. etc. Sic res gestae Principum Ducumque Inscriptionibus adnotatae. Inde traditus posteris mos est, ut Victorum nomina, qui Olympicis Ludis palmam tulissent, in Olympico Gymnasio conscriberentur, teste Paus. l. 2. Sed et Leges suas Nomothetae; et Anathemata Numinum cultores, et Vota Supplices, et Foedera GEntes, et ius suum in domos praediaque Possessores, alia alii publicis Inscriptionibus testati sunt. Etiam Templorum fores Divorum ipsorum, quibus illa dicata erant, nominibus inscribebantur, plerumque absolute generandi casu. Sic in ins. Samo Apollinis templum, cuius foribus inscriptum erat *p*u*q*i*o*u], memorat Iamblichus de Vita Pythag. l. 1. c. 2. In Aegypto Alexandriae, templum *a*f*r*o*d*i*t*h*c *b*e*l*e*s*t*i*k*h*c], apud Plutarch. Erotic. Iterum in Samo, *k*e*x*h*n*o*t*o*s *d*i*o*n*u*s*o*u], apud Plin. l. 8. c. 17. ara *a*d*o*u *k*a*i *p*e*r*s*e*f*o*n*h*c], apud Zosim. l. 2. alia apud ahos occurrunt. Quam consuetudinem Vide uti salse rideat Arnob. l. 6. Sed et alia monumenta sic absolute inscripta habes, *m*a*r*k*o*u *o*q*w*n*o*c], apud Plutarch. Othone; *m*a*r*k*e*l*l*o*u], in Marcello eiusdem etc. unde nata syntaxis. Ad Telluris, ad Dianae, Ad Vestae: it. in Cereris Eleusinae, in Apollinis Delii etc. Desind. Herald. ad Arnob. locum. Porro, Arboribus, Foliis, Parietibus, Ostiis, Inscriptione facta, o( dei=na kalo\s2], amorem suum, qui talia sectabantur, solebant indigitare. Nullae vero frequentiores, quam Inscriptiones Monumentariae s. Sepulchrales, de quibus hic passim, inprimis in vocibus Elogium, Monumentum, Stela Titulus, etc. Neque vero honoris ergo solum, sed et in poenam ac ignominiam factae Inscriptiones. Sic, cum Alcibiades absens capitis damnatus ab Atheniensibus, et diris devotus a Sacerdotibus esset, teste C. Nep. in Vita eius c. 4. quo testatior esset eius rei memoria, exemplum in pila lapidea incisum, positum in publico est, Epaminondas quoque, legis poenam subiturus Thebis, unum a Iudicibus petisse dicitur, ut in periculo suo conseriberent: apud eund. in Vita eius c. 8. Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, et quae sequuntur, ut alia omitram. Itaque fuere abomni aevo, qui Epigraphes huiusmodi, historiae multum lucis allaturas, undiquaque colligerent; qualis Philochorus quidam Atheniensis, qui Inscriptiones Atticas in unum volumen compegit, Suidae; Polemo, cogn. *sthloko/pas2], qui, principatu Ptolemaei Epiphanis, Inscriptiones Sepulchrales cuiusque Crvitatis item Anathematum in Acropoli Athenarum dedicatorum, edidit, Athen. Aristodemus, qui idem Thebis praestitit: Scholiastae Apollonii Argonautic. alii aliis memorati. Vide quoque in voce Eubemerus, item supra ubi de Ephesiae Dianae Templo: et intet recentiores, illustra Iani Gruteri, Iae. Spon. aliorumque, Inscriptionum opera. De Inscriptionibus vero Librorum, Vide infra Lucubratio: poematum, adi Scalig. Poet. l. 2. c. 126. et 127. Addo hoc unum, de more inscribendi ingenii monumenta aliis, quorum vel aestimatio, vel amor apud nos eximius, magnae similiter vetustatis esse, cum Platonem fratribus suis praeclarissimos commentarios suos inscribendo, Glauconi quidem et Adimanto librum de Rep. Antiphonti vero Parmenidem, eos nobiles reddidisse, legamus apud Plurarch. de piet. erga Fratres etc. Nec omittendae penitus Inscriptiones falae, phylacteria aut ligaturae, quae imprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare putantur et vetantur in Capitul. Caroli Mag. l. 6. c. 72. de quibus Vide Ian Gruter. p. 1047. c. 5. et hic passim, inprimis ubi de Characteribus, Magia etc.
INSULA
pars Geocosmi est, aqua circumflua: cui opponitur Continens. Harum origo mundo coaeva est, Vide Gen c. 10. v. 5. Sirac. c. 43. v. 25. Gryphiandrum de Insulis c. 6. Neque probabile est, magnas illas Insulas, Islandiam, S. Laurentii a Continenti remotiores. oceani violentia demum emersisse, aut a Continenti abscissas fuisse, cum immensae, in illis rupes, in quas nullae Oceano vires sunt. vide Voet. Tom. 1. Disp. de Creat. p. 661. De minoribus tamen dubium non est, earum quasdam progressu temporis enatas quasdam iterum evanuisse. Vide Plin. l. 2. c. 87. et 95. et l. 4. c. 12. Et Praet. Sec, A. C. 1538. iuxta Azores Insulam long. 5. mill. emersisse, narrat Kircherus M. S. l. 2. c. 12. et 26. Unde quae Plato olim de Atlantide, quam inter Azores et Canarias exstitisse quidam volunt, scripsit, non adeo a vero remota videri possunt. Europaearum Borealissima Islandia est; de qua ut et reliquis, vide Becmann. Hist. Orbis Terr. Neque fluvii suis Insulis catent, qualis in Danubio Ins. Scuta Schutt, celebri Comarae fortalitio instructa: Insulas Volgae Olearius recenset plurimas, in quarum ea, quae Dolgoi vocatur, Astracanum urbs sita est. Similes in Nilo deprehenduntur, aliisqueve maioribus fluviis: Item in lacubus, ut in Zembre Africae lacu, et in America Austr. ubi Ins. Plumbi in lacu sita, Vaten. Earum autem quaedam immotae sunt, aliae fluitantes, quae a ventis hinc inde agitantur. Talem Camden. commemorat in lacu Scotiae Loumond, similesqueve in Germ., inter Vilsecam et Weidam, a ventis circumagi tradit Britann. p. 666. Kircher. in lacu Alberico, haud procul Roma, sedecim eiusmodi ins. fluctuantes, Barchettas nomine, conspici tradit, Mund. Subt. l. 5. s. 4. p. 239. Talis quoque in lacu, iuxta opp. Audomatum, in Gallo-Belagica prov. Sic ad pagum Galliae Undres, quae prima eorum stario, qui celeribus equis Baiona Burdigalam proficiscuntur, lacus est Ors, in quo ins. pascuis apta, quae saepius ab uno latere in alterum fertur, Funer, l. 6. c. 38. Inter fictitias, vel mollius, bubias Insulas, recenseri solent: Ins. S. Brandani, qui Scotorum Sanctus fuit, alias Brondonis, vel Borondonis, Hisp. la Incantala et la Nonrovada. Hanc nautae Lusitani opinantur iacere 100. mill. a Canatiis Ins. versus Occid. ad quam frustra e Canariis saepe navigatio suscepta. Ei similis Ptol. Ins. a)pro/s1itos] s. Inaccelssa, quam hodie Teneriffam esse, suspicatur Voss. Sic Frislandia Ins. soli Nicolao Zeno Veneto memorata, qui A. C. 1380. eo naufragus appulisse dicitur, nullis navigationibus hactenus inveniri potuit. eiusdem notae sunt Insulae Elysiae, s. Beatorum, quas vett. Britanniam inter et Orcades posuere, de quibus vide Camden. Descr. Ins. Brit. Cognati Insulis sune, Pulvini, Hisp. Baixos et Abrolchos, i. e. Aperi oculos, Belg. Droogten et Sandbanken. Sunt illi, in tabb. spatia ista punctata, quae mari passim insripta videntur, in ipso Oceano, arenosa spatia vel extra superficicm eminula, vel in aqua lateutia, quae naves remorantur. Tales Pulvini Brassliae, Abrolchos de Brasilia, 70. mill. a litore Brasiliae: Pulvini S. Annae ad Guineam Africae siti; Baixos de Iudaea, Baixos de Patram, Baixos S. Miguel, etc. in Oceano indico. De Istlimis et Peninsulis infra, in vocibus Isihmus et Peninsulae.
INTEGER_Bos
in holocaustum offerri iubetur, Lev. c. 1. v. 3. si holocauslum erit oblatio eius e bobus maris integri offerto illam; ad portam tentorii concentus offerto illam: etc. vide quoque Liv. c. 22. v. 23 et Num c. 29. v. 8. ubi de sacrificiorum integritate et perfectione accurate agitur, Cuiusmodi victimas integras, puras omnique labe carentes requirebat Deus, cum ad religionis honorem ac decus; tum ad Christi perfectionem, innocentiam ac sanctitatem restandam; tum denique, ut eos moneret, pretiosissima quaeque, quodqueve in nobis optimum est, Deo offerendum, consecrandumque. Unde queritur Deus panem pollutum, et caecum ad immolandum offerri sibi, apud Malach. c. 1. v. 7. et 8. Certe et Aegyptios tou\s2 kaqarou\s2 a)/rs1enas2 tw= bow=n kai\ tou/s2 mo/xous2]. boves mundos eosque mares et vitulos immolare, et Sacerdotem apud illos ad id constitutum scrutari consuevisse, o)rqou= i(s2ew=tos to=u kth/tews2 kai\ u(pti/ou], pecude tam erecta et stante, quam vesupinata, legimus apud Herod. l. 2. c. 41. Quo facto, si perfectam et ab omni vitio immunem repererat, eam notabit byblo cornibus alligato et applicita terra sigillari cum annulo suo impresso. Alioquin enim pecudem a)s1fra/gis2on] immolare grande nefas credebant, Ibid. Sed et Gentilium alii, priusquam victimam coronarent, explorabant, ei) entele\s2] s. pantele\s2 e)i/h], an ligitima et perfecta esset, ne quid sorte mactarent, quod Numine indignum esset, teste Luciano de Sacrif. Imo, Indos hac fini non iugulare, sed praecluso spiritn necare solitos, i(/na], ne quid mancum, sed integrum, offerretur Deo, tradit Strabo l. 15. et Philo peri\ to=u *kai+/n] Integrum autem exponit Pollux. a)/rtion, a)/tomon, o(lo/llhron, u(gie\s2, a)/puron, pammele\s2 mh\ kolobo\n, mhde\ e)/mphron, mhde\ h)krwthriatme/non, mhde\ dia/s2rofon, mhde\ a)na/thron], l. 1. c. 1. in cuius rei signum et coronabantur victimae; integritatus enim et perfectionis symbolum corona, ut norum etc. vide Sam. Bochart, Hieroz. Parte pr. l. 2. c. 33. supra Haemus, et de Regis sacrorum integritate apud Athen. infra in voce Rex: aliquid etiam, ubi de ritu super Testibus iurandi.
INTERCIDONA
una ex silvestribus vetr. Deabus, a securis intercisione dicta. Hanc una cum Pilumno et Deverra mulierem fetam contra vim Silvani Dei conservare crediderunt, vide Thom. Dempster. in Ioh. rosin. Antiqqq. Rom l. 2. c. 19.
INTERREX
qui Regis Demortui loco tantisper summae rerum praeest, dum alius creetur: quod spatium reinporis Interregnum dictum. Origo eius antiquissima; Nam Romulo Defuncto, ut tradit Dionys. l. 2. autequam novus crearetur Rex, integrum Annum Interregnum fuit. Ita enim ille: Sequenti Anno nemo Romae regnavit, ad novum Interregum Magistratum delata administratione Reip. in hunc modum: Ducenti Patries Conscripti, ex quibus Senatus Rege Romulo constitutus erat, distributi in Decurias, Decemviris sorte committebant Urbis imperium. Hi non simul, sed unus post alium quinis diebus lictores habebant ceteraque insignia regia, quae s. per manus tradebantur, a primo deinceps usque ad ultimum: ium quinqueduanus ille Magistratus migrabat ad sequentem Decuriam, et inde rursum ad aliam etc. Et hoc sub Regum imperio observatum fuit. Postea appellatio etiam sub Consulibus mansit: cum enim ordinarii Magistratus abessent, et Comitiis interesse non possent, sive vitio creati abdicassent neque placeret Dictatorem dici, tum res ad Interregem veniebat. Atque etiam hi Interreges eodem modo quinqueduano fungebantur Magistratu, ut ex Cic. l. 7. ad fam. Ep. ad Trebatium apparet; vo duraute omnia obibant ea, quae vel Regum vel Consulum fuissent, itaque et Senatum convocandi ius habebant et populum ad Comitia Curiata etc. vocandi. Non autem moris erat, ut ab co, qui primus Interrex proditus erat, Comitia haberentur, hinc tale quid nusquam apud Liv. inventur: Sed interdum a secundo, ut l. 10. c. 11. Interreges fuere App. Claudius, dem P. Sulpitius, is Comitia Consularia habuit. Interdum a tertio, ut l. 3. c. 8. Interdum a pluribus, ut ad undecimum etiam Interregem aliquando perventum siti, apud eund. l. 7. Eligebantur non nisi e Patriciis, vel potuis prodebantur (hoc enim verbum de iis sollenne) ut ex plurimis Liv. Cic. aliorumque locis cognoscitur. Sed mutata veteri Reip. forma et summa rerum ad unum delata, Interregum et functio et nomen abolitum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 16. et Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 14. c. 7.
INVITATOR_et_Vocator
apud Rom. Servi erant Tricliniares, appellationem ex muere sortiri: quorum meminit Athen. l. c. illius Mart. l. 9. Epigr. 93. v. 2. Cuius Epigraphe adulatur Domitiano et antiqua Rom. Inscr. Agathophus Augg. Lib. Invitator. Plin. l. 35. c. 10. Indignantique Ptolomaeo et Vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, Amn. Marcell. l. 14. c. 26. Et Nomenclatores assueti haec et talia venditare mercede accepta lucris. quosdam et prandis inserunt subdititios, ignobiles et obscuros. Ubi notandi nomenclatores e campo in triclinium vocati, quos Athen. l. 2. *o)nomatoklh/toras2] et *dei/pnwn tacia/rxous2] appellat: ac videntur esse *deipnoklh/tores2] Artemidoro. Invitatores expressit Christus Dominus apud Matth c. 22. v. 3. et Luc c. 14. v. 8. Descripsit autem Seneca Ep. 47. Alius cui convivarum censura permissa est, persta infelix et exspectat, quod adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae, revocet in crastinum. Et ab hac forte opera servum Calatorem, appellat Plaut. in Rud. Act. 2. Sc. 3. v. 5. ubi tamen Lambinus a Festo non discedit. Vide L. Pign. Comm. de Ser v. p. 144, 145. et 146. et infra vocator.
IOACHIM
nomen viri. Nehem c. 12. v. 10. Lat. resurgens, confirmans, vel vindicans. Item pater B. Virginis, Niceph. Hist. l. 2. c. 3. Ioh. Damascenus, Epiphan. Electores Brandenburgici.
IOACHIMUS_Camerarius
Germ. patria Papebergensis Francus, loco nobili, sed in modicis opibus natus, Reip. Norbergensis Medicus. Eius exstant: Horae Subcisivae, Notatio figuraruni sermonis in Nov. Test. Historia Christi nati, etc. Obiit A. C. 1574. Aet. 75. Vir, quem Germania habuit sine pari, Lips. Incomparabilis, Iano Grutero: Germaniae ornamentum et Europae decus, Turnebo: Utriusque linquae Gr. et Lat. princeps, Taubmanno: Excellentissimus Graecanicae linguae interpres, Bertramo in Matth c. 19. v. 24. Dignus tandem voto Casauboni, Ep. Georg. Remo, orantis, ut Deus excitet Camerarios in Germania, in Gallia Scaligeros. Pater fuit filii cognominis, Medici eximii. Vide Camerarius.
IOATHAM
i. e. consummatus, vel perfectus. Fil. Oziae, sive Azariae Regis Iudae ipse Rex laudatissimus, rebusque gestis inclitus. Vide 2. Reg. c. 15. v. 23. 2. Par. c. 26. v. 1. Ioseph. Antiqq. l, 9. c. 11. Torniel. in Ann. Fil. item Ierobaal, sive Gedeonis. Iudic c. 9. v. 5. Fil. Azatiae. 1. Par. c. 3. v. 12. Admodum sanctus fuisse traditur (inquit. Sulp. Severus) prospereque imperium administravit. Ioseph. ubi de eo: *ou(=tos bas1ileu\s2ou)de\ mia=s2 a)reth=s2 a)pelei/peto, a)ll) eu)s1ebh\s2 me\n ta\ pro\s2 to\n *qeo\n,di/kaios de\ ta\ pro\s2 a)nqrw/pous2 u(ph=rxen, e)pimelhth\s2 de\ tw= kata th\n po/lin].
IOB
nomen viri. Lat. dolens, gemens, vel ululans, aut exosus vel patiens inimicitiam. Hiob. c. 1. v. 1. 1. Par. c. 7. v. 1. Vide Suid in l)w/b] Sulpit. Sever. Hist. Sacrae l. 1. c. 23. Hoc tractu temporum Iob fuit, legem Naturae, et agnitionem Dei, et omnem iustitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus, neque amissis depravatus est. Nam cum per Diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus non potuit vinci, ut prae doloris impatentia aliqua in parte peccaret. Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus est, ac omnia quae amiserat, in duplum recepit. Natur videtur A. M. 2329. in regione Huz, inter Idumaeam et Arbiam. Anidem cum Iobabo, fil. zarae ex Bozra, nepote Rahuelis, filii Esavi? Gen c. 36. v. 33. iren. Augustin. Ambrosius etc. Anex Nachoris familia ut Iudaei volunt, eo quod Nachor, fil. Huz dicitur; Vere enim fuisse virum talem, solide probatur, contra cos, qui totam eius Historiam in allegoriam vertunt, ex Lzech. c. 14. v. 14. et Iac. c. 5. v. 11. Obiit A. M. 2539. vel secundum alios, A. M. 2545. Aet. 211. Calamitatem eius 7. ann. quidam, alii unicum solum durasse volunt: quae certa de eo habentur, vide in libro divino Hiobi, cuius quidam Moysen auctorem faciunt. Plura de Iobo quaere apud Augustin. l. de Civ. Der l. 18. c. 47. Chrysosto. hom, 2. de pat. Iobi. Athanas. in Synopsi. Gregor. Et Calvinum. Comm. in Iobum. etc. Inprimis Casp. Sanctium Prolegom in Iobum et Frid. Spanhem. fil. in Hist. Iobi, In Iobum, vel partes, exstant: Ambros. Aquinatis Comm. Fol. Venetiis, A. C. 1505. Augustin. Beda. Bezae Comm. et Paraphrasis. Bolducius Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1564. Brentius. Bruno. Bugenhagrus. Calvin. Candid. Cavottus. Cocceii Comm. Fol. Franek. A. C. 1644. Codurcus. Comitolus. Corderii Iob Elucidatus. Fol Antverpiae, A. C. 1646. Crommius. Cyprian. Drusius. Duporti *qrhnoqriambo/s2]. Octav. Cantabr. A. C. 1653. Ferus Fevardentius Gregorii M. Expositio mor Hesych. Hier. Comm. Herwarti Comm. Fol. A. C. 1673. Iansonius R. Isaac Haccohen. Iunius Lavateri Homiliae Fol. A. C. 1585. Tiguri. Lutzii Annotationes, Fol. Basileae A. C. 1561. Octav. A. C. 1563. Malvenda. Marloratus. Mellius. Mercerus. Fol. Amsselod. a. C. 1651. Merlinus. Mosch-alschich. Odo. Occolampadins, Gen. A. C. 1578. Fol. Olearii Contiones German. Quart. Lipsiae A. C. 1663. Olympiodor. Origenis Comm. et Homiliae. Osorius Pampolitanus. Pagninus. Petrus Bles. Philippus Presb. Pineda Picatoris Comm. Octav. Rupertus. Sanctius. Schmidii Comm. Quart. Schulteri Analysis typ. Fol. Stetini A. C. 1647. Steuchus Sixtus Sen. Soto Maior. Strigelius. de Stunica. Velasquez Comm. Fol. etc. Vide Growaei Elenchum. Ceterum Iobi librum non parabolam, sed Historiam continere, contra quam sentit Maimonides More Nevochim Part. 3. s. 22. probatur non solum ex allato Ezechielis loco, ubi coniungitur cum Noe et Daniele, sed et inde, quod et nomen eius et patria refertur: ac Iac. c. 5. v. 7. is commendatur, ut patientiae exemplum; cuius vis infringitur, si fictitrum sit. Quo vero tempore Iob vixerit, num tempore Patriarcharum, an Mosis, an Davidis, an captivitatis Babylonicae: quae opiniones quatuor commemorat Maimonides l. c. non usque adco compertum est. Et Haec opinionnm diversitas Maionidem imputit, ut putaret eum non fuisse. Ac fortasse etiam haec in causa sunt, cur non meminerit eius Flav. Ioseph. in Antiqq. libris: sive crediderit non fuisse, sive nescierit, ad quae tempora oportet referri. Sed et praeter haec, alia est nata controversia, de Lihri auctore: dum alii exaratum censent a Iobo, ut Gregor. Mag. Praef. in cum: et Suid. in *i(w/b]: alii vero Iobi amicos, aliqui Mosen, nonnulli Salomonem vel Prophetarum quempiam. alii aliquem ex Sapientibus Babyloniis scripsisse arbitrantur. Ut eos praeteream, qui librum qeo/pneus2on] i. e. divinitus inspiratum, non censent: ut est apud Olympiod. Praef. Cat. aur in Iob ex XXIV. Patribus concinnatae et Latine redditae a Paulo Comitolo. Ubi et videas, quod de Iobi amicis, Mose item et Salomone, diximus. Sane Salomoni etiam tribuit Nazianzen. Orat ad Iulian, tributorum Exaequatorem; ut censet eius Interpres Nicietas ac Olympiod. l. c. Pro qua sententia quoque facere videtur quod ab Hebrais in Bava bathra Perek primo, ubi Hagiographa recensentur, primus quidem locus detur, libro Ruth, quia sub Iudicibus vixerit; alter Psalmis Davidis, qui ex Ruth natus; tertius Iobo, tamquam aequali Reginae Sabae: quartus Salomonis Proverbiis, Ecclesiasticae, Cantico Canticotum atque ita porro. Eodemque redit, quod, ab Athanasio in Synopsi, Cantico Canticorum Iob subiungitur; imo de in Conc. Ladoiceno c. ult. ac quibusdam Graecis Bibliis vetusta manu exaratis, quae in Vaticana Romae adservantur. In hoc dissensu lubentius iis accidit Voss. qui vel a Mose scriptum censeant, vel antea etiam a Iobo ipso. De Mose placuit etiam R. David Kimchi, ac ex nostris multo ante Origeni, ut nempe eum scripserit, quo Populus Israeliticus longam illam peregrinationem in deserto facilius ferret. Similiter Isid. Offic. l. 1. Tostatus in Hier. Prolog. Gal. Alii. Et sane Iob vel aequalis Moss. vel eo antiquior fuit, unus e Nachoris vel Esavi posteris. Prior sententia placuit Hier. Tradition. Hebr. in Genes. Nempe ut Nachor, Tharae fil. Abrahami frater, genuerit Hus; Hus autem Iobum. Quae sententia utitur partim eo, quod Gen c. 22. v. 21. dicatur Melcha pegerisse Nachori Hus primogenitum et Buz. fratrem eius: partim, quod Iob initio libri habitasse traditur, in terra Hus sive Huz, en gh= g(=s2], ut est, apud LXX. quae Ausitis Graecis dicitur, quasi Usitis. Quare colligunt, Iobum Fuisse filium Us, nepotem Nachoris Tharae pronepotem. Venerabilis vero Beda Comm. in Iob. Hier. pereram tributis, Iobum pronepotem Esavi esse censet. Quae opinio uffulta est eo, quod Esau genuerit Revel s. Rabuel ex Basemath, Ismaelis filia, ut est Gen c. 36. v. 4. et 10. Rhueli autem fil. fuit Zara. ut est ibid. v. 13. Hoc vero genitus Iobab, v. 33. qui Iobab Idem cum Iobo creditur. Nec obstat, quod habitavit Iob in terra Hus: quia in ea Idumaei sedes habuere: ut constat ex illo Threnorum in fin. Exsultas filia Edom, quae habitas in terra Hus. Et sane Iobum, non a Nachore per Hus; sed ab Abrahamo et Isaaco, per Esavum, descendere, etiam Athanasii sententia est vel alterius in Synopsi, item Epiphanii pene initio Op. adversus Haer. Chrysostomi Homil. 2. de Iobipatientia, Augustini de Civ. Dei, l. 18. c. 47. aliorumque magno numero. Etiam multum eam confirmant LXX. appendice Iobi; quae ersi in Hebraeo non est, uti nec fuit in tralatione Aquilae vel Symmachi: a theodotione tamen est retenta, uti et legitur Catena aur. in Iob etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 3. adde Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce. Quid vero Hiobo cum Hercute Gentilium commune fuerit, dicemus infra in voce Keren-happub, qua minima filiarum eius insignis fuit, sicut de Iemima et Kezia reliquis duabus itidem agimus suo loco.
IOB
fil. Issaschar. Gen c. 46. v. 13.
IOBAD
fil. Ioctan. Gen c. 10. v. 29. 1. Par. c. 8 v. 9. Fil. Zarae Rex Edom. Gen c. 36. v. 33.
IOCHABED
i. c. gloriosa, gravis, vel ponderosa, filia Levi, uxor Amram. Exod c. 6. v. 20.
IOED
nomen viri. Nehem c. 11. v. 7. Lat. testificans, vel ornans, sive praedans, vel transiens.
IOGLI
pater Bocci, Principis tribus Dan. Num c. 34. v. 22. Lat. revelatio, sive transmigratio, aut revolutio, vel exsultatio.
IOHANAN
i.e. Domini gratia, donum, vel misericordiae, nomen viri. 1. Par. c. 26. v. 3. 2. Par. c. 17. v. 15. Esd. c. x. v. 28. Nehem c. 6. v. 18. et c. 12. v. 41.
IOHANNA
filia Phil. ultimi Hochbergii, Mortui A. C: 1503. ex Maria Sabauda, nupta Lud. Aureliano Duci Longavillano, attulit ei Comitatum Novocastrensem, et praetensionem in Princip. Arausionensem: qui cum reliquarum quoque ditionum successionem, Rotelanum inprimis dominium sibi vindicaret, iure disceptatum est. Sed penes Badenses, qui 2500000. aureos Lud. numerarunt, mansit possessio. Longavillani nihilominus titulum Marchionis Rotelani servarunt, ad nostra usque tempora. Sic dicta quoque mulier, quae Christum sequuta est, uxor Chusae, Luc c. 8. v. 3.
IOHANNAN
Lat. gratipsus, sive donans, aut pius, vel mesericors, fil. Caree. 2. Reg. c. 25. v. 26. Primogenitus Iosiae Regis Iudae. 1. Par. c. 3. v. 15. Fil. Azatiae. 1. Par. c. 3. v. 24. Idem c. 6. v. 9. Principis nomen. Idem c. 12. v. 12. Nehem c. 12. v. 23. Viri qeo/pneus2oi].
IOHANNES_Baptista
Praecursor Christi, fil. Zachariae ex Elizabetha, iam senio confecta. Vox clamantis in deserto, Elias a Malachia promissus, Matth c. 17. v. 11. 12. et 13. baptizavit Christum, Ioh. c. 4. v. 1. ab Herode Antipa, in gratiam puellae, decollatus, Matth c. 14. v. 10. Samariae sepultus. Vide Iren. l. 3. c. 18. orig. homil. 7. et 10. in Luc. Cyrill. Cath. 3. Ambros. l. 4. de Fide. Hier. dial. c. Lucif. apol. in Rufin. Niceph. l. 1. et 12. Sigebert. in Chr. etc.
IOHANNES
Apostolus et Euangelista, ictus Theologus et Senior, quia post reliquos Apostolos omnes Mortuus, fil. Zebedaei, frater Iacobi Maioris. A'Christo Serv. insignitur dilectus, utpote qui in eius sinu recubit, et Moriens ei Matrem commendavit. praedicavit cuangelium Asianis, et Parthis. Sub Domitiano, cum in aleo ignito nihil passus esset, in ins. Pathmon religatus est, ubi Apocalypsin vidit. Anuo 96. Ephesum rediit, Anno 98. Euaugelium scripit, contra Ebionem et Cerinthum, Anno 99. cum priore una lavari noluit. Obiit Anno 100. Ephesi: trium quoque Epp. Canonicarum Auctor. hier. descr. c. 9. Euseb. l. 3. c. 18. etc. In evangelium Iohanms, exstant: Alcuini, Octav. Argentorati, A. C. 1527. et Alesii Comm. Octav. Basilieae. A. C. 1553. Amyraldi Paraphrasis, Gall. A. C. 1651, Augustini Tractatus. Brentii Comm. inter opera. Buceri Explanatio Fol. Basileae, A. C. 1536. Bugenhagii Annotat. Cameronis Contiones in c. 6. Gal l. 24. Chrysolstomi Expositio. Chytraei Comm. Cocceius in c. 1. Quart. Franekerae. Curionis, in principium evang. Iob. Cyrilli Explanatio. Dalaeus in c. 3. de Dieu, Feri. Comm. Fol. Compluti A. C. 1579. Fricii Explicatio c. 7. Basileae A. C. 1559. Fol. Glassii pia Expositio, c. 17. Ienae. A. C. 1620. Gomari locorum diffic. Explic. Gualteri Homiliae. Heinsii Exercitat. Hemingii Comm. Fol. Basileae, A. C. 1590. Hildershami Contiones, Angl. et Belg. Quart. Huchesoni Expositio, Angl. Fol. Londini A. C. 1657. hunnii Comm. Octav. Witebergae A. C. 1607. Lutheri Explic. c. 18. Mentzeri Meditatio. Quart. Giessae. A. C. 1626. Musculus. Mylii Comm. Francof. A. C. 1624. Oecolampadii Annotat. Origenis Ractatus. Osorii Orationes 21. Pagnini Explicatio c. 6. Lugd. A. C. 1518. Colon. A. C. 1563. Pelargi Comm. Quart. Francofurti, A. C. 1615. Peterii Disputationes Selectae in c. 9. pr. Quart. Lugd. et in 5. seqq. 2. vol. Quart. Ibidem A. C. 1610. Pezelii Enarratio, in 3. pr. c. Neost. Pal. A. C. 1586. Pricaei Annotata, Octav. Parisiis. A. C 1647. Rolloci Comm. 8. Genevae A. C. 1600. Selmessceri similitr, Lipsiae, A. C. 1580. Schlichtingii Socin. Comm. Smalcii Socin. Homiliae in c. 1. Quart. Socini Explicatio c. 1. Tarnovii Comm. Quart. Rostochii A. C. 1629. Titelmanni Elucidatio, Lugd. A. C. 1518. Toleti Comm. Fol Ibid. A. C. 1615. tossani Notae. Trapezuntii in Ioh. ultima. Ursini Vindicatio c. 1. inter opera. Wigani Explicationes, Octav. Regiomont. A. C. 1576. wimpinae Expositio in initium, Fol. Col. A. C. 1531. zepperi Analysis Log. cum Scholus, Octav. Herbornae, A. C. 1595. Vide Crowaei Elenchum Scriptorum. In I eius Ep. prodierunt: Althameri Annotat. Argentor. A. C. 1521. Augustini Tractatus 10. Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Eckhardi Analysis Theol. Octav. Giessae. A. C. 1609. Episcopii Socin. Lestiones. Folengii Comm. Octav. A. C. 1555. Grynaei Explicatio. Quart. Basileae A. C. 1591. Hunni Enarratio, Octav. Francof. A. C. 1596. Mestrezati Contion. Gall. Vol. 2. Naogeorgii Annotat. Franc. ad Moenum, A. C. 1544. Oecolampadii Contiones. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae. Octav. Lips. A. C. 1580. Socini Comm. et Theoduli, in Bibl. PP. Zanchius. Vide eius opera. In 2. Ep. exstant: Beurlini Enarratio. Clem. Alex. Comm. Danaei Comm. Octav. Genevae A. C. 1583. Gaultieri Expositio. Grynaei Explicatio. Ionesii Expositio. Angl. Fol. Loud. A. C. 1612. 1618. et 1635. Lybii Explicatio. Octav. Witebergae, A. C. 1580. Pococki Notae. Quart. Lugd. Bat. A. C. 1630. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homiliae, Zanchii Comm. In 3. Ep. prodiere: Beurlini Enarratio. Danaei comm. Octav. Genevae. Gultieri. et Ionesii Expositio. Lybii Expl. Pococki Ivotae. Schlichtingii Socin. Comm. Selnecceri Homilia. zanchii Comm. Ceterum de secunda, et tertia eius Ep. dubitatum fuisse olim, habes apud Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 24. et Amphiloch. Ep. de institut. recte studiis ad Seleuc. Encratitae vero eriam pra/ceis2], Acta, eius iactarunt, teste Epiphanio Haer. 47. etc. Plura de eo, ut et Iob. Bapr. Vide apud Cl. Suicer. in Thes. ut et infra aliquid, in voce Maius, it. Nodsyrs. Imperatores Graeci.
IOHANNES_V._Cantacuzenus
Andronico Palaeolog Iun. gratus, ab illo Morituro Ioh. et Emanuelis filiorum tutor constitutus est. Sed ipse coronari se curavit Didymotychae, Thraciae urbe, A. C. 1341. eodem tempore, quo Ioh. Palaeologus, Constantinopoli coronam accepit. Firmaturus sibi Imperium, foedere cum Turcis inito, Urchani filiam uxorem dedit, Lydiam, Cappadociam aliasque provincias, et urbes complures occupavit. Maiora molitus, Venetorum ope, vincitur a Palaeologo, a Genuensibus adiuto, praelio navali, A. C. 1352. Hinc cum omnia eius in peius ruerent, insignia Imperii A. C. 1353. vel 57. deposuit, et Iosephi Christoduli nomine sumpto, in monte Atho monasterium ingressus est, cum fil. Mattheao, Imperii consorte. ubi Historiam libb. 4. de rebus sub Andronico, et segestis composuit: opus plane egregium, nisi quod de se loquens subinde veritatem dissimuler. Attribuuntur quoque illi commentatii, contra Mahomeranos, et Iudaeos, paraphrasis in 5. libb. priores Ethicae Arissot. Gesner. Possevin. Vixit adhuc A. C. 1374. Vide Villan. Hist. l. 4. Folictam Hist. Gen l. 7. Iustinian. Suritam, Petrach. Blond. Ipsummet Hist. l. 3. et. 4.
IOHANNES_I.
Andega vensis, Calabriae Dux fil. Renati, Neap. Regis pietate et prudentia illustria. Praefectus provinciae, Genuae, dein Catalauniae, Obiit A. C. 1470 Ex Maria Borbonia, pater Ioh. II. Calabriae et Lotharingiae Ducis qui in Catalaunia similiter Obiit, Bouch. Hist. Prov l. 9.
IOHANNES
Cyprius, cogn. Marcus, S. Barnabae cognatus, in cuius aedibus S. Cenam a SERVATORE administratam, Spiritum S. effusum, et fideles congregatos esse, Petro e vinculis liberato, sunt qui dicant. Fil. Mariae. Quod a Barnaba et Paulo destitisset in Pamphylia, neque cum illis ad opus profectus esset, a Paulo reiectus est; Hinc inter utrumque Apostolum parocus1mo/s2]. Actor. c. 15. v. 39. Postmodum autem sidelis eius collaborator evasit, ut liquet ex Coloss c. 4. v. 10. Baron. A. C. 34. 35. etc.
IOHANNES_Baleus
s. Balaeus, Anglus, patria Sudovolgiensis, Covi pago oriundus, tribus a Sutholida miliaribus, Ep. Ossoriensis in Hibernia, insignis historicus, plurima scripsit: inter quae in Num c. 30. Item, de Scriptoribus Anglicanis.
IOHANNES_Lovaniensis
Carthusianus, auctor vitae Paparum. Bostius de scr. Carthus. c. 24. Sutor. l. 2. vita Carth. Tr. 3. c. 7. p. 571. Voss. Sic quoque dictus est Iohannes Molerius, seu potius Molanus Lovaniensis, Insulis Flandriae oriundus, quod Lovanii sedem fixisset, ubi pater illius natus erat. Scripsit hic plurima, Antonio Teissier in Elogiis enarrata, P. 2. Obiit A. C. 1585. Aet. 52. Baronio laudatus, Martyr. Rom c. 9. praef. Vide Thuan. Aub. Miraeum Elog. Val. Andr. Bibl. Belg. et supra Molanus.
IOIADA
Lat. Domini scientia, aut cognito: Summum obtinuit apud Iudaeos Sacerdotium. Hic Ioam Ochosiae Regis Iudae filium in regnum restituit, occisa Athalia, quae: yrannide regnum invaserat: tum pepigit Ioiada foedus cum Ioa. quo foedere Rex Ioas et ipse populus polliciti sunt obedire Deo, et populus etiam Regi: inito hoc foederedemoliti sunt aras Baal, idola contriverunt, et Mathan, Sacerdotem Baal. occiderunt etiam coram altari. Vide 2. Reg. c. 11. v. 15. nihilominus tamen mortuo Ioiada, Ioas ipse ad idololatriam deflexit. Vide 2. Par. c. 23. v. 14. c. 24. v. 12. 17. 25. et 29. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 7. A. M. 3191. Aet. 131. Huius filium Zachariam, ob parrhesiam servo Dei dignam, a Rege occisus est; Matth c. 23. v. 35. Ier c. 29. v. 26. Item sum mus Sacerdos, sub regno Persarum.
IONA
Pater Ioseph, patris Iudae, partis simeon. Luc c. 3. v. 30. Pater item Petri Apostoli Ioh. c. 31. v. 15.
IONADAB
fil. Sammaa fratris David. 2. Sam. c. 13. v. 3. Fil. item Rechab, abstinentiae leges posteris praescripsit, Ier c. 35. v. 8. Amicus Iehu. 2. Reg. c. 10. v. 15. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 6.
IONATHAN
fil. Gerson, silii Mosis, Iud. c. 18. v. 30. Nomen scribae cuiusdam, Ier. 37. v. 15. 1. Par. c. 10. v. 2. Fil. Saulis Regis, amicus Davidis, Herosfortissimus, 1. Sam. c. 13. v. 2. c. 14. v. 1. et c. 21. v. 7. Ioseph. Antiqq. Iud. l. 7. A. M. 2960. et 2979. Fil. Abiathar Sacerdotis. 2. Sam. c. 15. v. 27. et c. 17. v. 17. Fil. Iada. 1. Reg. c. 1. v. 42. 1. Par. 2. v. 32. Fil. Sage. Idem c. 11. v. et. Fil. Asahel. Nehem c. 12. v. 11. Fil. Carec. Ierem c. 40. v. 8.
IONICA_Secta
prima ex tribus antiquissimis Philosophrum sectis, quarum reliquae erant Italica et Eleatica. Coepir autem a Thalete Milesio, cuius patria praecipua Ioniae fuit civitas. Volui autem Thales, originem rerum esse aquam, fortasse ab Aegyptiis, qui a Iodaeis, edocitus: ex Mosis verbis, Gen c. 1. Spiritus ferebatur super aquas. Item, producant aquae reptile, successit Thaleti Auaximander Milesius, qui non unum, sed insinita asserens principia, mundos stat vit infinitos: Deos nativos, logoqueve intervallo orientes ac occidentes. Hunc excepit Anaximenes idem Milesius, qui teste Augustino, omnes rerum causas insinito aeri dedit, nec Deos negavit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos credtdit, Ei surrogatus Anaxagoras Clazomenius, primus ex Asia scholam transtulit Athenas, ubi Socartem et Euripidem docuit, uti et Periclem. Illi successit Archelaus Atheniensis, qui ettam ipse de particulis inter se dissimilibus, (nam haec a Praeceptore hanserat) qutbus sigula quaeque sierent, ita onmia constare putavit, ut thesse etiam mentem dicere, quae corpora dissimilia, i. e. illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia, Augustin. de Civ. Det l. 8. c. 2. Hunc Socrates audivit, quimorali philosophia introducta, de caelo ad terram philofophiam devotasse dicitur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philos. Sectis c. 5. Philosophi Sectae Ioniae. Thales Milesius. Anaximander Milesius. Anaximenes, eadem urbe oriundus. Anaxagoras Clazomenius. Archelaus Atheniensis. Vide quoque Georg. Horn. Hist. Phtlos. l. 3. c. 12. uti de alphabeto Ionum, Salmas. ubi supra p. 636.
IORA
nomen viri. Esdr c. 2. v. 18. temporaneus, aut estendens, sive proieciens, aut Syriace lebes.
IORAM
Rex Iehudae, fil. Iosaphat, patri successit, 1. Reg. c. 22. v. 51. 1. Par. c. 3. v. 11. Hic comnes fratres suos occidit, et quosdam de primoribus Iuda. Athaliam (Gotholiam vocat Ioseph.) uxorem duxit filiam Amri, quae illum ad cultum idolorum abduxit. Suscitavit ergo Deus Philisthinos et Arabes, qui terram Iuda vastarunt, domum Ioram diripuerunt, filiosqueve eius occiderunt, praeter Ioachazum min. natu. Regnavit Ioram 3. Annos, una cum patre, et 4. post patrem. Succe ssit sil. eius Ochosia. Obiit A. M. 3150. Vide z. Reg. c. 1. v. 17. c. 3. v. 1. c. 8. v. 25. c. 9. v. 15. et c. 12. v. 8. Matth c. 1. v. 8. 2. Par. c. 21. v. 4. et c. 22. v. 1. Ioseph. antiqq. l. 9. c. 2. et 3. Sulp. Seu. Hist. Sacr. l. 1. c. 80. De literis ad ipsum, Eliae Prophetae, iam in caelum rapti A. M. 3139. quibus suo tempore monen. dus erat.
IORDANES
fluv. Iudaeae, transitu Israelitarum famosus, aquas habens suavissimas. Plin. l. 5. c. 14. Flumen validissimum vocat Sulp. Seu. Hist. Sacr. l. 1. c. 41. Hebraeis Iarden dicitur. A Ionatha Iordena, Graecis *i)orda/nhs2], et *i)o/gdanos2], Italis Giordano, Gallis le Iourdain: Oritur ex radicibus montis Libani: aut ut alii volunt, e spelunca Phaneas, quod seribunt Forte autem spelunca Phaneas in radicibus erat illius montis, et in eribu Dan, quod sonat Iordan, quasi descendens ex Dan. Alii dicunt, nomen habere a duobus fontibus Ior et Dan. Falsam autem esse opinionem, ab his duobus fontibus fluv. hunc et oriri, et nominari, quod Hier. et Susd. volunt, multis ostendi posset. Sane Ioseph. ex uno fonte fluere tradit: *dokei= me\n *i)orda/nou phgh\ to\ *pa/neion fe/retai de\ u(po\ gh=n ei)s2 tou=to krupto\s2 au)th=s2 kaloume/nhs2 *fialh=s2]. Vide eund. l. 3. *a)lw/s1]. c. 18. Baudr. 4. mil. pass. supra Caesaream Philippi oritur: fonte ab Herode Tetracha demum, iniectis paleis, reperto: dein in Austr. per Samachonitem lacum s. aquas Meron fluens, ad Capharnaum, per lacum Genesaram s. mare Galilaeae et Tiberiadis labitur; rigatisqueve aliquot urbibus, in mare Mort. s. Asphaltitem lac. defluit, Tribus Ruben et Gad, cum dimidia tribu Manasse, ab aliis separans. Maximus est et pene unicus Terrae S. fluv. fuitque primum limes Terrae promissae. Universa Iordanis Iongitudo, quae ab ortu suo sub monte Libano, usque ad desertum Pharan se extendit; centum circiter miliaria conficit. Eius autem est nat urae hoc flumen, ut ripas alvei messis tempore impleat. In eodem fluv. Christi praecursor Ioh. Baptista, confluentes ad se undique Iudaeos, sua confitentes peccata, baptismopaenitentiae baprizavit: inter alios vero et ipse Iesus a Ioh. hoc flumine baptizatus est. In loco, ubi oritur, Caefarea Philippi condita est, Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 3. Hodie urbem Belinas in hoc tractu repeiri, tradit le Blan c. Itin. p. 1. lc. 1. Confer Ich. Lighrfoot Animadvers. in chorographtam sacram, Eiusdemqueve Centuriam Chorographicam praefixam Horis Hebr. in Matthaum. Nic. Lloyd. Strabo l. 16. p. 755. Luc c. 3. v. 3. Tac. Hist. l. 5. c. 6.
IOSEDEC
fil. Azariae. 1. Par. c. 6. v. 14. et 15. Pater Iesu Sacerdotis, Zach c. 1. v. 1. Lat. Dominus iustus, vel Domini iutitia.
IOSEPH
fil. Iacob ex Rechele uxore, cuius Historia iucundissimasimul, et memoratu dignissima, plena mysteriorum, Obiit A. M. 2400. Aet. 110. Praefecturae Aegypti, 80. Post mortem a superstitiosis Aegyptiis, sub nomine Serapidis, cultus. Vide Gen c. 30. v. 24. et Num c. 13. v. 7. 1. Par. c. 25. v. 2. Psalm. 81. v. 6. Ioseph. Antiqq. l. 2. c. 1. 2. et seqq. Torniel. Salian. Spond. in Ann. sacris. Eius symbolum Apim fuisse, adeoqueve subsequutis tem poribus hoc nomine ab Aegyptiis cultem, Vosl. pluribus docet. Et facit huc, quod Deut, c. 33. v. 17. Bos vocetur, fecundum condices Hebraeos: Vel faltem, iuxta vulgarem Interpretem, bovi comparetur. Item, quod neque e Rabbinis desint, qui vitulos in Dan et Bethel signa fuisse Iosephi credant. Et favet, quod Ieroboamus, qui eos collocaverat, fuerit e tribu Ephraim, filii Ioseph. Cuius coniecturam rei Vett, ex tribus potissimum capere potuere: ex beneficio nempe Iosepht et symbolo bovis, ad illud significandum, aptissimo; ex promptissima Regis et Aegyptiorum voluntate ad Iosephum remunerandum; et tandem ex ipsis Apidis Serapidis que vocabulis. Beneficium eius fuit tripartitum; partim enim enarravit somnium Regium; partim consilium Regi dedit; partim denique prudenti ac fifrli procuratione, ex Regis auctoritate, populum iuvit. Ad quod triplex beneficium exprimendunm, non fuit con venientius symbolum, quam bovis, praeeipue apud Aegyptios. Aliter si fuisset, non Deus ipse im somnio, hoc Regi symbolum praetulisset, ad fertilitatem et sterilitatem designandam. Hinc et apud Rom. videmus propterea A. U. C. 314. Lucium Minucium, annonae Praefectum, hove donatum aurato, apud Liv. 1. 4. c. 16. Nempe variat aunonae ratio, pro anni fertilitate ac sterilitate: haec vero magnam partem ab agricultura de pendet; at certum est boves (verba sunt Diod. Sic l. 1.) toi=s2 e(urou=s1i to\n tou= s1i/tou karpo\n s1unergh=s1ai ma/lis2a pro/s2 te to\n s1po/ron kai\ ta\s2 koina\s2 a)pa/ntwn w)felei/as2], Inventoribus frumenti maxime omnium commodasse ad sementem faciendam et utilitiates agricultura omnibus communes. Unde Bos socius hominum in rustico opere et Careris minister, Varroni de Re Rust. l. 2. c. 5. etc. Sed nec Regi Aegy ptiisqueve voluntas defuit, et hoc et alio quovis genere honoris, Iosephum prosequendi. De paraefecturaannonae ut nil dicam, Rex toti eum praefecit Aegypro, sit ut solo solio esset superior: totaque eum oscularetur Aegyptus (non benevolentiae solum, sed et subiectionis osculo) annulum etiam dedit, vestequeve e bysso Induit; collo iniecit torquem aureum et statuit, ut currus eius esset a regio secundus: nomine item mutato vocari iussit Saphenath Paneah; ad haec acclamari per praeconem voluit, Abrech. Denique et uxorem ei dedit Asnethen, filiam Principis Viri s. Praefecti in On, h. e. Heliopoli. E quibus apertum, nullum fuisse, honorum genus, quo non Rex Iosephum vellet ornatum. At Aegyptiis moris erat, ut bene meritorum memoriam facris ad posteros symbolis propagarent. Iam vero, ut dictum, nollum benesiciis Iosephi exprimendis fignum magis idoneum bove erat: unde facile patet, hunc quoque ei honorem fuisse praesti tutum. Et quidem hic honos initio tantum civilis tuit, acbos, in memoriam Iosephi, qui famis tempore Aegyptum conservaverat, a Sacerdotibus aliac Populoetiam, cum grata eius beneficii commemoratione, monstrari consoevit. Nempe ad modum, quo Graecorum multi primo duntaxat honore affecti sunt heroico, ut statua et cippis: qui sicuti postmodum commutatus est in dicinum, ut adorationem et sacrificia, ita conservatori Aegypti. post Obitum eius, idem contigisse, hominum superstitione, tradunt rusin. et Suid. Namqueve et Rex sine dubio, eo Defuncto, modum in honoribus accumulandis illi; cui Aegyptus, ob merita et divinasdotes, nihilhabuisset par aut secundum, excessit: Sacerdotesqueve ac Populum quod attinet, tam Iene atque amabile Iosephi fuit imperium, ut eo Exstincto luct us fuerit maximus tota Aegypto, eoque cuncti certatim in eum quosvis honores congeslerint. Iuverit etiam, guod uxor illius filia erat Sacerdotis Heliopolitani, cui maxima erat per Aegyptum auctoritas. Ut soces tuerit defunctus; vixerint liberi, qui ux orem losephi amiam agnoscerent: amitini Manssis et Ephraimi. Atque eadem locum habent, si Asnethe non Sacerdotis, sed Priucipis Heiliopolitani filia erat. Potuit Heliopolitanus quoque siliarum unam dedisse Memphitico alicui: et fortasse familia. dui Iosepbus innexus, ampla admodum suit, ut magna eius variis in locis fue. rit auctoritas: utalia, quae addi possent, transiliam. Sed ut nihil horum foret, vel sola aemulatione Memphitae adduci potuerunt. ad honorem hunc in Iosephi memoriam in stituendum, ne qua ex parte Heliopolitanis inferiores viderentur. Duo igitur exinde boves sauri, quorum Heliopolitanus dicehatur Mnevis, Memphiticus autem Apis, uti nominibus eos quoque distinguit Strago l. 17. cumque Heliopolitani suum dicassent Soli; Memphitae suum sacrarunt Lunae, guod traditum Aelian. Var. Hist. l. 11, c. 11. Utrumque tamen Osiridi dicatum, ait Diod. Sic. l. 1. Et favet de Apide etiam Plutarch. de Is. et Osir. ubi ex Aegyptiis se Sacerdotibus ait accepisse, Apim eundem esse ac Osirim; ipseque Apim esse osiridis animam arbi ratur. Quae facile sic concilies: ut Mnevin dicas fuisse Osirim antiquiorem, qui cum Iside Aegyptios agrculturam docuit, sive iis Mitsraim five Menis fuerit: Apim vero Osirim iuniorem, qui proprio nomine Iosephus. E quibus hon oratior Apis, co quod Iosepht benesicium recentius et excellentius. Interim vetustate priores ferebat Mnevis; unde Heliopolitani, cum viderent, maiorem esse gloriam bovis Memphitici, oggerebant Mnevin suum Apidis patrem esse: puta, quodad illius exemplum hic ellet introductus, vide modo laudatum Auctorem. Nec abludunt Apidis et Serapidis nomina, Cum enim Aegypriacam linguam et Hebraeam discrepasse quidem in non paucis; attamen in plurimis etiam convenisse, constet: verisimile est, Apis nomen fuisse illud, quo Iosephus in sacris nuncupatur. Nempe ut exprimat Hebraeum Ab], i. c. Pater: unde Syriacum Abba; atque abhuius posteriore syllaba *path/r]. Iam vero, quae losepho convenientier appellatio, quam Ab sive Patvis: Quippe qui nutricius totius Aegyptisuerit. quales tralatitie Patries dicti. Ipse etiam Iosephus gep. p.45. v. 8. ait fratribus suis, se constitutum esse in patrem Pbaraonu:] imo fortasse eodem pertinet, quod Pharaonis iussu ante eum acclamatum Abrech], de qua voce in praecedentigus quaedam. Quod ad Sarapin, ut Graeci; s. Serapin. ut Latini saepius dicunt. qeo\n e(ptalra/mmaton], Deum cum nomine septem literavum, uti eum nuncupatum ex vet. constat Epigr. cum fuisse itidem Iosephum, colligere etiam ex eo est, quod modius capiti superimponeretur, teste Rusino Hist. Eccl. l. 2. c. 23. cuius rei cum variae a fferantur causae, maxime placet, quod subiungit frugum largitatem eo indicari. Suid. similiter, in *sa/rapis2, mo/dion], ait, e)/xein en th=| kefalh=| kai\ to\n th=xun], modium babere in captite et cubitum: ubi et hoc adicit, a quibu sdam Iosephum putari. Eamque sententiam consirmat, quod idem sit Serapis ac Apis, quemadmodum ex Aristea Argivo, tradit Clem. Alex. 1. Strom. ex Terentio item Varrone B. Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 5. De etymologia vero Serapidis cum varia afferantur, non displicet ea, cum esse dicitur ex sor,] quod bovem notat, et Apis; ut signisicet bovem Patrem, h. e. patrem Regni Aegyptiaci Iosephum, symbolo bovis signatum. Vel cum deducitur ex Apis et sar], h. e. Princeps: quasi dicas Priuceps Apis. Nam sur], hebraeis notat dominari: unde Sar.] h. e. Prmceps. Ut Sar sive Princeps pincernarum. Gen c. 42. v. 2. et Hof. c. 3. v. 4. etc. Vide Gerh. Ioh. voss. de his prolxe disserentem, l. 1. Idol. c. 29. et infa Serapis. Alii tamen aliter, et quidem Apim iam sub Caeacho X. Thinitarum Rege Menphi cultum, Iosepbum vero demum sub Aphophe IV. Tanitarum s. Pastorum Rege potestatem in Aegypto exservuisse docet Ioh. Marscham. Canone Chron. sec. 1. et XIII.
IOSEPH
pater Igal. 1. Par. c. 25. v. 2. et Num c. 3. v. 8.
IOSEPH
ab Arimathaea, a)nh\r eu)xh/mwn], uti vocatur in Euangelio, occultus Iesu Christi diseip. qui eiusdem corpus summo studio honorifice, ac pie sepelivit; ac deinde in Angliam Iesu Christi fidem intolit, ibiqueve sacrum primus disseminavit Euangelium. Matth c. 13. v. 55. etc. 27. v. 56. Marc c. 6. v. 3. etc. 15. v. 40. Luc c. 23. v. 50. Ioh. c. 19. v. 38. Act. c. 4. v. 36. Tur. Hist. l. 1. c. 21. Beda Hist. Eccl. Recentioribus tamen Criticis suspecta haec Hist. Morer. Dict. Hist.
IOSEPHUS
fil. Iacobi, fecundum Matth c.1. v. 16. Heli, sec. Luc c. 3. v. 23. de quorum locorum conciliatione, vide Frid. Spanhem, Dub. Euangelic. Dub. XIX. Sponsus B. Virginis, Christi Pater nutritius, Iusti elogium meruit, Matth. c. ent. v. 18. Vide de eo eiusdem Euang. c. 2. v. 13. Luc c. 2. v. 16.c. 3. v. 23. et 24. August. l. 1. de consens. Euang. l. 2. quaest. Ev. 9. 4. et l. 2. Retr. c. 7. Ser. 18. de tempore. Hier. adv. Helvid. et fovin. Item in Matsh. Ambros. l. 1. de Inst. Virg. c. 7. et Luc. Iul. African. Ep. wd Arist. Euseb. Hist. l. 1. c. 7. Gregor. Nazian. in carm. de Gen. Christi. etc. Rex Romanorum.
IOSEPHUS
fil. Zahariae, Dux militum, apud Iudaeos. A Machabaeo, post Simonem fratrem in Galilaeam missum, in gilead contra Ammonitas ituro, Iudaeae defendendae relictus, vires suas contra urbem Iamniam convertit. Sed a Gorgia, cum 2000. militum, casesus est. l. Maccab c. 5. v. 18. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 12.
IOSUA
fil. Nun, Num c. 13. v. 16. 1. Par. 1. 7. v. 27. Ios. c. 1. v. 1. fuit minister et suecessor Mosis, qui populum Israel per sicentum Iordanis alveum in terram Canaan introduxit. *o(mw/numos2] et typus Servatoris aostri Iesu Christi, qui silios promissionis Abrahae per Iordanem aerumnarum huius vitae et mortis in requiem vitae aeternae introdunit. Obiit A. M. 2600. Aet. 110. Princip. 25. Vide Morer. Historia eius e sacra Scriptura petenda est. Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 9. *a)nh\r mh/te s1une/s1ews2 w)\n endeh\s2, mh/te tou= ta\ nohqenta pro\s2 tou\s2 pollou\s2 s1afw=s2 e)zenegkei=n a)/peiros2, a)ll) en a)mfoterois2 a)/kros2. *pro/s2 te ta\ e)/rga kai\ tou\s2 kindu/nous2 e)/uyuxos2 kai\ megalo/tolmos, prutaneu=s1ai/ te ta\ kata\, th\n ei)rh/nhn deziw/tatos, kai\ pro\s2 a(/panta kairo\n th\n a)reth\n h(rmos1me/nhs2]. In Iosuam exstant. R. Aharon aben Chaiim. Antonimus. Augustinus. Bedae Quaestiones. Bonfrerius, Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1565. Brentit Comm. Fol. Tubingae A. C. 1575. Buntingus, Angl. Quart. Londini A. C. 1629. Calovit Annootat. Calvini Comm. Crommii Theses Thealog. Lovan. A. C. 1631. Chytraei Enarratio Fol. A. C. 1590. Drulii in loca difficil. Quart. Franekerae A. C. 1618. Ferus. de hales. Hannekinii anxotat. helingii Periocha Octav. Norib. A. C. 1593. lsid. Hispal. de Lapide. Lavateri Homiliae. Magaliani Comm. tom. 2. Fol. Lugd. A. C. 1612. Malvenda. Masii Illustrat. Londini, A. C. 1660. Montani Comm. Quart. Antv. A. C. 1583. Naxera. Nezenius. lenae A. C. 1611. Origenis Homtlia. Paulutios Piscatoris Comm. Procop. Serarius Strigelius. Theodoret. Theodor. Tostatus. de S. Victore Wolfii Sermones. Fol. Tiguri. A. C. 1592. etc. Vide Crowaei Elenchum. Ceterum huius viri res gestas a Phoenicibus Herculi tributas. uti Chamus in Iove Ham mone, Moses in Libero, iosephus in Apide etc. cultisunt, fuse ostendit Voss. Cum enim tam stupenda de hoc Israelitarum Duce varie deserrentur ad Phoenices Aegyptiosqueve vicinos, hi autem Herculea vi nihil maius nossent. etiam Iosuam Herculem quendam esse, ipsis creditum, Paulatin etiam Hercules Phoenicius et Israeliticus (ut vicinae erant gentes) confundi coeperunt: quod eo proclivius fuit, quia Israelitae toties sub Iudicibus deficerent a Deo, connubiis etiam multi cum vicinis iungerentur; quos omnes rediisse ad Deum, parum verisimile est. Hinc miscellae in Religione opiniones liberorum, quae et allis affricabantur inter Phoenices et alios, ipsis eriam Sacerdotibus gentium hoc agentibus, ut Iosua gesta longe adeo lateque didita, quia animis hominum prorsus eximi non possent, sal. tem suo Numini transcriberentur. Quae omnia manifestiora fient, si paucis conferamus sigillatim, quae Gentiles de pugna Deorum cum Gigantibus, et Scripturae, de pugna Israelitarum cum Cananaeis, prodiderunt. Et quidem de iis. qui pugnarunt, disserens Apollod. Bibl. l. 1. ex parteuna fuisse Typhoeum et Gigantum alios refert, ex parte altera, Iovem cum diis ceteris, pariterque Herculem: quem Inpiter s1u/mmaxon de\ *a)qhna=s2 e)pekale/s1ato], Socium ad so consilio Palladus advocaverat. Ubi intelligendus Hercules ille Orientis, aliquot saeculis vetustior Thebano: qui, ob eximiam virtutem Hercules dictus, vero nomine Iosua vocabatur. Huic bellum cum Gigantibus fuit; quales omnino Cananaei. Nec aliud aeque, ac vasta illa statura, primo perculit Israelltas. Inprimis terra Basan Gigantum terra dicebatur. Deut c. 3. v. 13. cui Rex Og praeerat, quem Graeci Typhonem et Typhaeum appellarunt. Vide de eius mole et lecto ferreo Idem ibid. v. 11. Quomodo autem a Diis pugnatum sat, narrantes Poetae, multum itidem ex sacra Hisioria hauserunt. Iosua enim strenue agenre, Deus lapidibus pluit, quibus magnam Gigantum partem obtrivit, los. c. 11. v. 11. cuius rei Historia apad Gentiles quoque duravit. Sed cum de loco fluctuarent incerti, coniectabant, isthic hoc contigisse, ubi con spiceretur magna vis lapidum, quam humana non videretur industria eo deportasse: ut in Gallia Nallia Narbonensi, inter Rhodanum et Massiliam. Unde P. Mela, l. 2. 6. 5. de hoc campo loquens, Lapideum, inquit, vocant; in quo herculem contra Albionem et Bergiona, Neptuni libero; dimicantem. cum tela defecissent, ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt: eredas pluisse, adeo multi passim et late iacent. Sed et belle locus convenit, quo Iosua Cananaeis, Hercules Gigaotibus, bellum intulit. Ut enim varias Gentilium Sententias sicco pede praeteream, quorum quidam in Campis lapideis, ut dictum; alii in Italia, prope Vesevum montem; nonnulli in Phlegraeis campis penins. Pallenes; Paus. iuxta Olympiadem, Arcadiae fontem, unde alternis temporibus, nunc aquae, nunc ignes, erumpant, etc. pugnatum tradunt. Apollon. Argon. l. 2. v. 1217. et seqq. inclitum Gigantem Typhonem periisse refert, ad Nyssam Arabiae, uti faterur Scholinstes mersumque ait sub Serbonidis paludis aquis, Quam paludem prope Pelusium Aegypti statuit, quemadmodum et Plutarch. in vita M. Antonii, Serbonidis, inquit, paludes Typhonis exspirationes vocant Aegyptii. Ibi ergo statuunt Typhonis exitium ubi egere Israelitae Aegypto egressi, qui eum perdiderunt. Et quis pitius audientus Homero, qui sic 11. b]. v. 781. et seqq. *gai=a d' u(pes2ona/xnze, *dni+\ w(=s2 terpikerau/nw|] *xwomenw|, o(/te t) a)mfi\ *tufw/ei+ gai=an i(ma/ssh|,] *e)n *a)ri/mois2, o(/qi fas1i\ *tufwi/os2 e)/mmenai e)una/s2.] Terra autem resonabat, Iove velut sit fulmine gaudenti Irate. quande circa Typhoeum terram verberat In Anmu, ubi dicunt Typhoei efse cubilia. E quibus colligitur, conflixisse in Syria, quae et Aramaea, uti Syri, Terra Aram, unde Syri *a)/rimoi kai\ *a)rimai=oi]. Ita einim et Posidon. eu mque secutus Strabo l. 16. sub fin.tou\s2 *a)ri/mous2] Homeri imerpretantur. Sic proin ab Hercule contra Gigantes et Typhonea commissum esse proelium volunt in Aradia ac Sytia: quibus lacis contra Cananaeos ac Ogum Bafanis Regem arnia esse suscepta. etiam Moses docet. Nec aetas Herculis ac Iosnae discrepats modo ne intelligatur Thehanus ille, sed alter Orientis quem tum Aegyptium vocare possumus; tum Indicum, h. e. Arabicum; eum Tyrium sive phoenicium: Namque Iosua in Aegypto natus, tantas res in Arabia gessit, quas suo post modum Herculi Phoenices adscriplere. Eum Thebano esse vetustiorem, clare tradit Lucian, de Dia Syr. *to/ ge (i(ero\n) tou= *h(rakle/os2 to\ en *tu/rw|, ou) tou/tou tou= *h(rakle/ous2, to\n *e(/llhnes2 a)ei/dous1i, a)lla\ to\n e)gw\ le/gw, tollo\n a)rxaio/teros2 kai\ *tu/rws2 h(/rws2 e)si\]. Hercalis quidem (templum) illud. quod est Tyri. non huius Herenlis, quem Graeci decantans: sed qutm ege dica, maelte vetastier est et Tyrius beros. Imo eodem hunc, quo Iosua, tempore vixisle, Veterom opinio erat, ut ostendit Euseb. in Chronucis. Nam v. 142. legas. Moses in Sina mone divino fruitue aspectu. At quinquennio antenempe n. 137. reperias, Hercules, cognonento Desahans in Phoenice clarus habetur. Unde et ad nostram usque memoriam a Cappadocibus et Elisioaesibaus, Desanaus adhuc dicitur, etc. Vide Gerh. lohi Voss. de Idol. l. 1. e. 26.
IOZABAD_vel_IOZABETH
Princeps militiae, 1. Par. c. 12. v. 20. Esdr c. 10. v. 22. Nehem c. 8.v. 8. et c. 11. v. 16. 2. Par. c. 31. et 13. et c. 35. v. 9.
IPSE
Gr. *a)uto\s2], honorifica olim appellatio fuit, non profanis tantum Scriptoribus in usu. unde notum illud de Pythagora, *a)uto\s2 e)/fa], Ipse dixit: verum etiam sacris; ut adeo non nisi praestantissimis Sapien tiae Praestitibus tribueretur: ita enim facilius doctrinae suae fidem, sibi auctoritatem compatabant. Vide Cic. de Nat. Deor. l. 1. Quintilian l. 11. c. 1. Clem. Alex. l. 2. Strom. Georg. Horn. Hist. Phil. l. 7. c. 12. etc. Imo ipsius Dei hoc nomen esse, colligitur ex Hebr c. 1. v. 12. *kai\ w=s1ei\ peribo/laion e(li/zeis2 au)tou\s2 kai\ a)llagh/s1ontai, s1u\ de *o) *a)*u*t*o\*s ei)=, kai\ ta\ e)/th s1ou ou)k e)klei/yous1i], Ipsi (nempe Caeli) Peribunt, etc. et paulo post: Ac velus amictum circumvolves eos et mutabuntur, in autem ipse es, et anni tui non desicient. Vide plura de vi singulari huius vocis apud Ioh. Gebhard. Curarum Iuvenil. l. 1. c. 9.
IRAD
fil. Enoch. Gen c. 4. v. 18.
IRIS
Soror Harpyarum, Thaumantisfilia, ex Electra, quam poetae Iunonis nunciam faciunt, h. e. aeris. Est autem revera arcus caelestis, pluviae plerumque praenuncia. unde poetis u(eto/mantis2] cicitur, ut ait Olympiod. Metebr. l. 3. Plaut. in Curcul. Act. 1. Sc. 2. v. 41. —— Ecce autem bibit arcus, plues Credo hercle hodie.—— Virg. Gerorg. l. 1. v. 380. —— Et bibet ingens. Arcus.—— — Quod de loco Sen. Nat. Qu. l. 1. c. 6. Prop. l. 3. Eleg. 5. v. 32. Purpureus pluvias cur bibit arcus aquas. Tibull. l. 1. Eleg. 4. v. 38. Venturam admittat imbrifer arcus aquam. Mart. l. 12. Epigr. 29. v. 6. cuius Epigraphe de hermogene fure. Casuraes alte sic rapit Iris aquas. Ac ne poetis insistam, Vitruv. l. 9. c. 4. Per calorem videmus non minus aqua evapores a fontibus ad nubes per arcus excitari. Vide Voss. de Theologia Gent. l. 3. c. 14. Nobis autem Christianis, ut et olim Iudaeis, alind iris significat, de quo moses Gen c. 9. v. 13. Arcum meum posui in nubibus, qui erit in signum foederis. etc. Quod etiam obscure innuit Hom. Il. l]. —— )/*ipissin e)oiko/tes2 a(/s2e *kroni/wn] *e)n ne/fei+ s2h/rize te/ras2 mero/pwn a)nqrw/pwn]. Et Iliad. r.] *hu/te porfure/hn *i)rin sqnhtoi=s1i tanu/ssh|] *zeu\s2 e)z ou)rano/qen te/ras2 e)/mmenai a)nqrw/pois1i.] Erudite de Iride Amm. Marcell. l. 20. c. 11. Nic. Lloyd.
ISAAC
fil. Abraham ex Sara. Nat. A. M. 2139. ex Sara matre sterili iam An. 90. et Patre Abrahamo centenario. Obiit A. M. 1318. Aet. 118. Historiam vitae eius, vide Gen c. 17. v. 19. etc. 21. v. 3. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 22. *gi/netai de\ *a)braa/mw| met) ou) polu\ kai\ pai=s2 e)k *sa/r)r(as2, o(\n *i)/s1akon, w)no/mas1e, tou=to ge/lwta s1hmai/nei, diame/ntoi to\ th\n *sa/r)r(an meidia=s1ai, te/zasqai fh/s1antos2 au)th\n tou= sqeou=, mh\ pros1dokw=s1an h)/dh toketou= pres1bute/ran ou)=s1an, tio\n u(io\n ou(/tws2 e)ka/les1en]. Ier c. 33. v. 26. Amos c. 7. v. 9. et 16. Imperatores Graeci.
ISAAR
fil. Caath filii Levi. Exod c. 6. v. 17. qui Num c. 3. v. 19. dicitur Iesar.
ISACHAR
nonus Iacob ex Lea fil. sic progeniem suam ampliavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati et inventi sint viri bello apti quinquaginta quatuor milia quadringenti: quibus omnibus in deserto Mortuis, eorum filii sexaginta quatuor milia et trecenti, in terra promissionis, iuxta prophetiam Iacob, citra Iordanem optimam et pulcherrimam possederunt regionem in inf. Calilaea. Erat haec Tribus, inter Tribum Zabulon ad Bor. et dimidiam Tr. Manasse, ad austr. ubi Carmelus mons, ad Iordanem usque, ubi lacus Genesareth. Nat. est A. M. 2288. Eius posteri agriculturae dediti, iuxta vaticinium Iacobi, Gen c. 30. v. 18. Torniel. in Ann. Vet. Test.
ISAI
fil. Obed, pater Davidis, qui et Iesse. Nat. A. M. 2855. Obiit A. M. 2974. Torniel. Salian 1. Sam. c. 16. v. 4. Ruth c. 4. v. 17. 1. Par. c. 2. v. 13.
ISIS
quibusdam Io a Iove rapta, vide Io; aliis Ceres aut Luna visa est. it. Astarte, Dea Syria, Rhea, Deum Mater, Cecorpia Minerva, Paphia Venus, Dictynna Diana, Stygia Proserpina, Iuno, Bellona, Hecate, Rhamnusia, Cybele etc. Lucian. de Dea Syr. *muriw/numon] enim eam fuisse, Plutarch de Iside docet Fuit autem uxor Osiridis, et pro Dea ab Aegyptiis sollennibus festis statuisque serto ex aristis contexto coronatis, culta. Haec enim Inachi filia cum esset, unde Inachis vocata, in Aegyptum venit, primaqueve triticum et hordeum invenisse, legesqueve statuisse dicitur. Apud alexandrinos autem in praecipuo honore fuit: Nihilominus a Senatu Rom. recepta, Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 831. Nos in templ tuam romana recepimus Isin. Eademqueve in Italia ei sacrifi cia instituta sunt, quae olim in Aegypto, de quibus fusissime Apuleius Milesiar. l. ult. Durantibus sacris, novem noctibus integris secubare moris erat, Ovid. Amor. l. 1. Eleg. 8. v. 74. Quia autem sacra eius turpissima, hinc quidquam evulgare nefas. Imo Pisone et Gabinio Coss. Romae cultus iste prohibitus est, quem Commodus Imp. restituit, ipse raso capite Anubim gestans: Nec quandiu Romae fuit, ulli Deorum maiori superstitione, quam ei litatum, maximusqueve honor eius sacerdotibus delatus est. Hinc Suet. in F. Flav. Domit. c. 1. Isiaci habitu celatus, inter sacrificulos vanae superstitionis ita latuit, Templum ibi habuit, prope septa s. ovile in regione 9. in cuius penetrali habitabant sacerdotes, a populo velo discreti. Suet. in Tib. Ner. c. 36. Tac. de Morib. Germ. c. 9. Dio. l. 40. 42. 47. 53. et 54. Lamprid. in Commodo. Tertullian. in Apol. c. 6. Quidam duas Isides fuisse asserunt, Clem. 1. Strom. Herod. l. 2. c. 59. et 156. Euseb. Praep. Euang. l. 1. Lilius Gyrald. de Diis Gentilium Syntagm. 12. E venteri orbe in novum transiiisse, una cum reliqua Aegyptiorum superstitione, vidit P. dela Valle, Iti. tom. 4. Sacerdotes eius Isiaci dicti, qui vestibus tantum lineis, quas illi lenos2oli/as2] appellabant, amiciebantur, ideoforsan, quia Isis liniusum prima mortales docuisset. Hinc etiam illi, qui ad Deam supplicaturi accedebant, vestes e lino induere habebant necesse. Sacerdotes hi, ex religionis praescripto, abstinebant a suiliis et ovillis carnibus, sales carnibus non adhibebant, ne catitatem violarent: vinum ipsi bene dilutum non bibebant, radebant caput, calceisqueve papyraceis usi, Isidis imaginem humeris portabant: quam tamen et asinus interdum gestbat. Porro sistrum concutiebant, cuius usus in bellis quoque fuit. Plura de his vide apud Diod. Sic. l. 1. et Plutarch. pecul. l. de Iside et Osiride. De habitu vero eorum adi Torrent. ad Domit. Suet. c. 1. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 22. etc. Ovid. Met. l. 9. v. 787. et seqq. totam pompam ita describit: Inachis ante torum pompa comitata sacrorum Aut sietit, aut visa est, inerant lunaria fronti Cornua cum spicis nitido flaventibus auro, Et regale decus, cum qua latrator Anubis, Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Apis, Quisque premit vocem, digitoque silentia suadet. Sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris, Plenaque somniferis serpens peregrina venenis. De Isidis Sacris Romae sublatis, A. C. 120. Vide quoque Paulinae. Hinc Isidis Ins. Isidis Portus Plin. l. 6. c. 29. Isidis Templum Strabo l. 14. p. 683. et l. 17. p. 822. ins. sinus Arabici. Item urbs Aegypti ad Nilum prope Copton urb. Ceterum, Isidem.
ISMAEL
fil. Abrahae ex Agar ancilla, nat. A. M. 2124. Cum Matre, a Sara, pulsus, monitu Angeli, in patris domum rediit. Adultus Aegyptiam uxorem duxit, ex illa 12. filiorum pater, unde Arabes, Agareni, Ismaelitae, Sarraceni, etc. orti. Ex eius fam. se Mahometes in Alcorano oriundum quoque gloriatur. Obiit A. M. 2261. Aet. 137. Gen c. 16. v. 11. et seqq. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 12. Torniel. et Salian. Ann. Fil. item Nethaniae. 1. Reg. c. 23. v. 21. ex Regia apud Iudaeos fam. oriundus, Godoliam Iudaeae praefectum proditorie sustulit. Vide Ier c. 40. v. 15. Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 11. Torniel. A. M. 3447. n. 10. Salian. etc. Fil. Asel. 1. Paral. c. 8. v. 38. etc. 9. v. 44. Ab eo Imaelitae dicti, de quibus Iud. c. 8. v. 24. Inaures autem aureae erant iis, quia Ismaelitae erant. Ubi Drusius per Ismaelitas non alios quam Madianitas intelligit, qui nomine strictius accepto sic vocabantur, cum alias Ismaelitarum notio latius sese extenderet, ad omnes nempe populos illos, quorum auctor Ismael fuerat. Quod egregie illustrat Historia Iosephi Gen c. 37. v. 28. et 29. ubi, qui eum emerunt a fratribus, modo Ismaelita dicuntur, modo Madianitarum nomine indigitantur: Cui auscultaverunt fratres eius Mercatoribus itaque transeuntibus Madianit is quibusdam extrahentes sustulerunt Iosephum ex cisterna, vendiderunt Iosephum Ismaelitis. Qui Madianitae ex filiis erant Keturae, quam eandem efleputat R. David cum Hagare, unde Hagareni, qui et Ismaeltae, et Arabes. Casp. Bartholin. de Inauribus vett. Salmas. Ismaelitae, iidem Scenitis Arabibus sunt, quos intonsum crinem et vitta caput redimitum habere, tradit Hier. in Vita Malchi: Ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruerunt crinit is vittatisque crinibus ac seminudo corpore. Vide Salmas. ad Solin. p. 555. Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theolog. l. IV. c. 14. §. 2 et hic passim, ubi de Agarenis, Arabibus, Saracenis. nec non in voce Venus.
ISRAEL
nomen Iacob, inditum ei ab Angelo. Gen c. 32. v. 10. Inde pop. Israelitae. Quod nomen nunc totam Hebraeorum gentum, nuncpartem tantum designat, totam ante Salomonem, partem postea, Post Salomonem enim Hebraeorum regno, quod et Israel, vel Israeliticum, in duas diviso partes, una Iudae nomen assumpsit, altera nomen Israel retinuit, quod in hoc posterius ex 12. Tribubus Israel, decem secesserint: in priori duae tantum remanserunt, sub nomine Iudae, propter hanc tribum regiam et omnium nobilissimam. Ita ex hac totius regni divisione, qui primum Hebraei et Israelit ae 2. Sam. c. 3. v. 18. in universum appellati: illi tandem in Israelitas et Iudaeos divisi sunt. Interim aliquando sub illis, et illis sub his comprehenduntur. Israelitarum peregrinationis antiquissimae, in deserto, memoria hodienum conservatur variis inscriptionibus, quae rupibus Deserti Sin in Arabia Petraea in cisae leguntur: Has ante aliquot annos collegit Thomas Novariensis Ord. S. Franc. Kircher. dein publicavit Oed. Aeg. t. 2. l. 2. c. 2. §. 5.
ISSACHAR
9. fil. Iacob, 5. ex Lea uxore sua. Gen c. 30. v. 18. 1. Reg. c. 4. v. 17. Vide Isachar.
ITHAMAR
fil. Aaronis, in cuius fam. ad quintam usque generationem, mansit Summi Sacerdotii dignitas. Eli anus ex posteris eius fuit. Exod c. 6. v. 22. 1. Par. c. 6. v. 3.
ITHOBALUS_II
Tyri Rex, longo post Pygmalionem, quem vide, intervallo, regnvit tempore Nebucadnezaris, qui cum obsedisset urbem vet. Tyrum, in obsidione periisse videtur, ex diris Prophetae Ezech c. 28. v. 8, 10, et 19. Expugnata vero sic Palaetyro, regnatum est porro in Ins. (quae iam prima Regia suerat Tyri Regum) ab Ithobalo, usque ad Azelmicum Regem sub quo Tyrus ab Alex. continenti adiecta est. Itaque Ithobalo post regnum Annorum 13. quo tempore in Iuda postremi Reges praefuerunt, successit Baal, de quo supra. Vide Iosephum C. Apion. ex Ann. Phoenie. Dii Historici, Arian. l. 2. et Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Excidio Tyri.
IUBAL
Pater canentium cithara et organo. Torniel. A. M. 133. et 461. fil. Lamech ex Ada uxore. Gen c. 4. v. 21. Item Iubal Celtarum Rex primus, qui eo a Iano, h. e. Noe putre sue missus est. Beros. l. 3.
IUBILAEUS
quibusdam Iobilaeus, duplex est, Iudaicus et Romanus. Illo cum Rege Cerimoniali sepulto, hunc e cineribus eius suscitavit Bonifacius VIII. A. C. 1300. in festo Nat. Dom non rediviva, sed novata specie. Nam cum vetus illedebitorum remissionem et a mundana servitute immunitatem, quinquagesimo quovis Anno indulgeret: novus iste peccatorum omnium absolutionem, et ab infernis vinculis libertatem Christianis spiritualem pollicetur, qui Apostolorum limina venissent salutatum. Non tamen Anno quinquagesimo, sed centesimo, ut sic saecularis factus ludis Ethnicorum saecularibus opponeretur: quos hi Diti et Proserpinae sacros, post icentum Annos celebrandos statuerant; quia Saeculum s. vitae spatium eousque, non ulterius extendiexistimabant: clamante tunc praecone, Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, nec visure; est. Sic vulgo; Sed longe ante aevum Bonifacii, relegati sunt ludi isti saeculares: quin et ab Aug. et Claud. et Domitiano, neglecto iam tunc ordine centenario, celebrati: unde Mart. l. 10. Epigr. 63. cuius Epigraphe Epitaphium nobilis Matronae. Bis mea Romano spectata est vita Tarento. Tarentum enim ara fuit, quae ludis solummodo saecularibusaperiebatur, aggestaque deinceps terra, usque in alterum Saeculum occultabatur. Sic Stephanio, in utriusque Aug. et Claud. ludis saecularibus, togatus dicitur saltasse. Bullam institutionis primi Iubilaei, habes apud Henr. Spelmann. Alia tamen bulla Pontifex eodem die Annoque data, exclusit, qui prohibitam cum Saracenis cxercerent mercaturam, nec non Frid. Arragonem, Siculosque et Columnenses, Post Bonifacium vero Clem. VI. ad veram Iubilaei periodum, Annum nempe 50. festivitatem hanc deduxit, primumque Iubilaeum quinquagesimalem A. C. 1350. celebravit. Demum, ut quaeque aetas istius fieret beneficii particeps, Sixtus IV. ad unumquemque Annum 25. Iubiaeum contracit, atque eiusdem primam egit celebritatem, A. C. 1475. Confluxit autem in his Iubilaeis tanta Romam vis hominum, ut sub Bonifacio VIII. aliquando in ides singulos ad 200000. hominum numerarentur, et sub Nicolao V. A. C. 1450. impedito forte transitu ducentos homines et equos tres obtridtos ac suffocatos in ponte Hadriani, referat Platina. Ad quam proin frequentiam excipiendam, septem primaria urbis delubra idem Bonifacius constituit. Excitatus Bonifacii et Clem. exemplo Eduardus III. et ipse Annum sui ipsius genethliacum quinquagesimum Iubilaeo dedicavit. Natus quippe in festo S. Bricii, h. e. Idibus Nov. A. C. 1312. cum ad idem festum A. C. 1362. pervenisset, gratiosum omnibus se et munificum praebere gestiens, vinctos e carcere liberavit, exulesrevocavitregioque omnia fastu et magnificentia recolens, ornavit, ditavit et illustravit. Tum leges salutares multas tulit, multa concessit privilegia: rogatus a Communitate, lingua Normannica e iudiciis exulare iussa, Anglicanam indixit recipiendam. Acta vero in tabulas et membranas publicas Latine iussit redigi. Insuper ad Annidecus, filios suos Eduardum Principem Walliae, in Ducem Aquitaniae: Lionellum in Ducem Clarentiae: et Edmundum in Comitem Cantabrigiae creavit: et ne quid tantae deesset celebritati, Franciae, Cypri et Scotiae Reges, cum Regina Scotiae illustri hospitio excepit, etc. Undeforte factum, quod Annis singulis in Cena Domini, vulgo Naundy, i. e. Thursday Reges Angli usque hodie eleemosynam facientes, tot pauperes veste et cibi ferculo donant, quot ipsimet tunc aetatis Annos egerint, singulosque totidem insuper denariis, velut Annorum rationem, dum ad quinquagesimum veniatur, conservaturi. Annum tamen ipsum quinquagesimum nemo alius, post Eduardum, more Iubilaei celebravit. De lavationis cerimonia, quae antiqua admodum, cum apud Pontifices Rom. Tum apudImpp. Vide in voce Mandatum: et de his omnibus Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Addo, de Iubilaeo Iud. Fuisse hoc ultimum olim Iraelitarum festum divinitus institutum, haclege ut quin quagesimo quovis Anno celebraretur. Institutio eius habetur Levit c. 25. v. 8. Praeterea numerabis tibi septem septimanas Annorum, septem Annos septem vicibus, itaut tempus septem septimanarum Annorum sint tibi quadraginta novem Anni. v. 9. Tunc facies ut ubique personet clangor tubae, etc. et v. 10. Ut sanctificetis Annum quinquagesimum et proclametis libertatem in ipsa terra omnibus habitatoribus eius: Iubilaei (Annus) ille esto vobis. Usus eius erat quintuplex. 1. Proclamata erat libertas omnibus habitatoribus terrae. 2. Quisque rediit in possessiionem suam. 3. Sicque factum est, ut exactum servaretur, Tribuum discrimen. 4. Quemadmodum Graeci per Olympiadas, Romani per Lustra, Christiani per Inductiones, ita Hebraei per Iubilaeos computandi ratione usi fuisse creduntur, 5. Typus erat SERVATORIS nostri, cuius sanguine ius redeundi in regnum caelorum, quod per peccatum amiseramus. nobis restimtutum est et sonus Verbi divini se diffudit per universam terram: id quod per clangorem tubarum olim erat significatum. Unde ait Zach c. 9. v. 14. Dominus Iehovi buccina clanget. Ubi de Euangelii annuntiatione sub Nov. Test. vaticinatur. Notandum autem, decimo demum die primi mensis, tubarum clangore Iubilaeum inchoatum, et terrae quietem servorumque libertatem proclamatam esse, postquam 9. prioribus diebus hi, laeti agentes et sertis coronati, appropinquanti libertati praelufissent, ex Mose AEgyptio in halacha Schemit veiobel c. 10. Origo nominis, secundum Marbachium in Lev. c. 25. a Iubale, primo Musicorum instramentorum auctore. cuius mentio Gen c. 4. v. 21. Secundum alios potius a voce Hebr. Jobel], quae arietem, item cornu arietinum denotat s, buccinam arietinam, cuius clangor in Iubilaei auspiciis personuit. Meminit istiusmodi buccinarum Ios. c. 6. v. 7. Et septem Sacerdotes portanto septem buccinas arietinas ante arcam. Ubi vox illa Iobelim exstat. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 4. c. 10. A quo tamen de his buccinis dissentientem Bochart. habuimus supra in voce Buccina. Ceterum, in Eccl. Rom. post Clem. VI. qui de centesimo ANno ad quinquagesimum deducit Iubilaeum, Urbanus VI. Pontificatus sui A. 11. C. 1389. 3. Idus Apirl. instituit, ut in posterum de tricesimo tertio Anno in tricesimum tertium celebraretur (uti legitur in Mag. Chronico Belg.) Annusque N. C. 1590. esset Iubilaeus: quo eum commovit tempus vitae Domini nostri Iuse Christi in humanitate peractum, Ibid. Cuius Successor Bonifacius IX. Iubilaei gratiam latius diffundens: Regibus et aliis Dominis ——— etiam Conventibus per diversa loca concessit, ut in partibus huiusmodi gratiae largitatem possent consequi, ita tamen, ut Confessor, quem aliquis eorum eligeret, nomine Basilicarum et Ecclesiarum videlicet Petri et Pauli. Ioh. Lateranensis, et Sanctae Mariae Maioris, aliquas Ecclesias in partibus per Confessorem electum deputandas certis vicibus tenerentur visitare. Vihl. Thorn. A. C. 1390. Unde fluxit. qui hodie obtinet, mos Iubilaei indulgentias in Regnis et provinciis indicendi. Denique Sixtus IV. etc. Sed et Iubilaeum Annum S. Thoinae Cantuar Archiep. et Martyr. Monachos S. Trinitatis sollenni ritu. Anno quoque 50. celebrasse, idem Thorn auctor est ad A. C. 1320. cui festivitati indulgentias quoque concessere Pontifices. Obiit autem A. C. 1170. Vide C. du Fresne in Gloss. Apud Flodoard. Iubilaeus est cognomen S. Remigii Rem. Archiep, quod tot Annis vixisset, et ad Saeculi prope aetatem pervenisset, Hist. Rem. l. 1. c. 17. apud Dom. Macr. in Hierol. Vide et hic infra.
IUBILUM
et IUBILARE Latinorum, ut et Iobel Hebraeorum, voces sunt, ut Masius asserit. a Iubal deductae, primo Musices inventore, Gen c. 4. v. 21. ac voces quasque canoras illas quidem, sed rusticas, duras agrestes; et quasi ululantes, significant: quales in choata illa, et nondum perfecta, primi illius artificis instrumenta, edebant. Eo certe sensu occurrunt Exod c. 19. v. 13. et et Ios. c. 6. v. 8. et 9. tubae vel cornua soni grandis et protracti rustico more. Et Annus Iobel est Annus, cuius promulgatio fiebat tali cornu vel tuba. Qud faciunt haec Varronis de Ling. Lat. l. 5. Ut quiritare urbanorum sic iubilare rusticorum Itaque hos imitatu Aprissius ait in Bacche (vel, ut emendat Scalig. apte Attius ait in Bacchis) Duis me iubilat? Et haec Festi, Iubilare est rustica voce inclamare. Sic Sil. Ital. Pun. Bell. l. 14. v. 476. Et laetus scopulis audivit iubila Cyclops; i. e. cantus pastoris Daphnidis. Calphurn. Ecl. 1. Nec montana sacros distinguunt iubila versus. Idem. Ecl. 7. Et tua maerentes exspectant iubila tauri. Apud Amm, Narcell. quinetiam l. 22. c. 4. Cum miles eantilenas meditaretur pro iubilo molliores: iubilum est militaris vox vel cantus. qui rusticus est et inconditus. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 43. ubi de Ovium nominibus. Sequioris postea aetatis Latini Scriptres appellarunt Iubilum, quod Neumam alii: productionem viz. cantus in finali litera antiphonae s. cuiusvis cantus Ecclesiastici. Honorius Augustodun. l. 1. c. 14. Unde quidam longam neumam cum organis iubilant, quae Iubilum vocatur: quam neumam, in festivis diebus, iubilari statuisse Greg-Pont. idem ait c. 88. Vide infra, in voce Neuma C. du Fresne in Gloss.Dom. Macro. Iubilatio s. Iubilus, in Eccl. Rom. appellatur sequentia, quae post Ep. in aliquibus festivitatibus canitur, in Hierol.
IUCHAL
fil. Selemiae. Ier c. 37. v. 3. et c. 38. v. 1.
IUDA
4. Iacob ex Lea uxore fil. Gen c. 20. v. 35. ita semen A brahae multiplicavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati et inventi sint viri ad pugnam apti septuaginta quatuor milia et sexcenti, quibus omnibus, excepto Caleb, in deserto Mortuis, septuagin ra sex milia quingenti, absque mulieribus et parvulis, valida manu ingressi terram promissionis, in sortis divisione circa Iordanem primam, optimam, atque amplissimam huius terrae sanctae obtinuerunt possessionem. Nat. est A. M. 2286. quo et Dan, ex Bala Rachelis ahcilla. A Iacobo patre flore benedictionum mactatus est, regia ei dignitate et Messiae ex ipso orituri nativitate promissa. Reliquam eius Hist. vide Gen c. 37. v. 26. et c. 49. v. 9. et 10. Item apud Ioseph. Augustin. Torniel. Salian.
IUDAEA
quae et Chananaea, et Promissionis terra, Syriae regio notissima: de cuius situ post Sacras literas Iosephus inprimis, post quem Strabo, l. 16. p. 749. et 756. Dion Gafl. l. 36. et Tac. Hist. l. 5. c. 6. ubi de Iudaea, cuius haec sunt verba: Terra, sinesque, qua ad Or. vergung, Arabia terminantur, a Mer. Aegyptus obiacet: ab Occasu Phoenices, et mare: Septentrionem a latere Suriae longe prospectant. Solum, si Straboni credimus, infecundum, praesertim circa Hierosolyma. Sic enim ille: *e)/s2i ga\r petrw=des2, au)to\ me\n e)/nudron, th\n de\ ku/klw| xw/ran e)/xon lutra\n kai\ a)/nudron, th\n d' ento\s2 e)zh/konta s2adi/wn, kai\ u(po/petron]. E contra Tac. ubi supra: Rari imbres, uber solum. Exuberant fruges nostrum ad morem. etc. Huic soli balsamum ferre concessum est. Plin. l. 12. c. 5. et l. 5. c. 14. Bandr. Iudaea regio est Syriae Mer. parva, sed nobilissima, melle olim et lacte fluens, quae antiquissimis temporibus appellata Terra Chanaan, Num c. 13. v. 30. et c. 34. v. 3. Exod c. 23. v. 31. postea Terra Promisionis, et Palaestina tempote Romanorum dicta fait Iudaea, nunc autem a Christianis dicitur Terra Sancta, Germanis das Gelobte Land, Gallis la Terre Sainte; quamquam Iudaea strictius sumpra complectatur tantum Tribus Iudam, et Beniamin: Becmanno Iudaeae nomine veniunt Tribus Iudae, Beniamin, Dantota, et Ephraimitidos ac Manassitarum Occidentalis portio. vide Ioseph. de Bello Iud. l. 3. c. 1. Eius quondam Metropolis Hierosolyma fuit, non Iudaeae modo, sed totius orbis ocellus. Reliquae urbes, Bethlehema, Iericho, Ascalon, Bethoron, Azotus, Ioppe, etc. Tota autem regio subest dominio Turcarum; male admodum culta, cum incolae deficiant indies propter frequentes incursiones Arabum. Alias divisa fuit Iudaea in duodecim Tribus, quarum nomina et situm videbis in voce Tribus, quae omnes etiam in unicum, tandemque in duo regna descriptae sunt sub nominibus Israel et Iuda: Iudaea autem omnis Christi aetate divisa fuit in partes sex, in Galilaeam, Samariam, et Iudaeam proprie dictam, quae cis Iordanem fluv. et ad mare Mediterraneum, et in Trachonitidem, Ituream sive Peraeam, et Idumaeam, quae trans Iordanem et in mediterranes positae sunt. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 158. 542. et 547. Eius meminit Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 593. Incerti Iudaea Dei, mollisque Sophene. Et Iuvenc. l. 4. Iudaeamque petit, qua pinguia rura, etc. Pop. Iudaei qui et Hebraei, Populus Dei olim, Iuifs Gallis, Iudeos Hispanis, Iuden Germanis, gens quae quondam Palaestinam habitavit, nunc autem per totum orbem terrarum dispersa vagatur, nusquam proprium locum possidens, ubi que apud omne genus hominum odiosa et tributaria. Multa autem de origine gentis et religione confinxerunt profani scriptores, qui Iudaeum, et Hierosolymum fratres, Typhonis filios, fabulati sunt, inde et nomen genti, et urbi principi manarit, de quo Plutarch. l. de Iside et Osiride. Alii a monte Idam nomen deduxerunt. Quidam volunt Bacchum eos, aut eius loco vitem auream coluisse; nonnulli asinum, et porcum. Vide Flor. l. 3. c. 5. Plutarch. Symp. l. 4. c. 5. Petron. in Catalectis, et ibi interpretes, nec non Orig. l. 5. contra Cels. Minime omnium corrupte de religione eorum Strabo, qui et iustos, et vere religtosos appellat. Itemque Dion loco superius prolato. Iidem Pagani scriptores Iudaeo rum, et Christianorum nomen non raro confundentes, illos pro his posuerunt, quod Lips. ad l. 15. Ann. Tac. itemque Pithaeus l. 2. Advers. c. 2. et Barthius, ad Rutil, Numatian. l. 1. v. 159. observant. Historia eorum paucis haec est: A' Iacobo Patriarcha prognati, Israelitarum habuere nomen, quo tamen omnes 12. continebantur Tribus, quae pro peculiari gente tum demum haberi coperunt, postquam in Aegypto prodigiosa soecunditate multiplieati essent. Hanc cum frustra supprimere per 200. An. tentassent Aegyptii, a Moyse tandem divino iussu, e servitute eorum educti, Legem a Deo acceperunt, in monte Sinai, et post quadraginta Aunorum in deserto errores, terram Canaan Iosuae auspiciis occuparunt. Post cuius Mottem Seniorum imperium venerati. Iudices postmodum habuerunt, quorum ultimus Samuel fuit. Hoc adhuc spiranrte, Regem petiere, qui ipsis irato Deo obtigit, Saul vid. Cui successit David, vir secundum voluntatem Dei, quem fil. Salomo excepit, sapientia et divitiis supra omnes Reges terrae. Post huius Mortem ob nimium Rehabeami, filii eius, rigorem, divisum regnum est A. M. 3060. in regnum Israelis, sub Ieroboamo, cui 10. tribus adhaesare, et regnum Iudae, sub Rehabeamo, cui duae solae servarunt fidem: Prius a 19. Regibus administratum est, per An. 255. usque ad Hoseam ultimum, qui Samariae a Salmanassare Assyrio obsessus, in eius porestatem tandem cum toto regno pervenit A. U. C. 14. regni Ezechiae Regis Iudae 6. Posterius 20. habnit Reges, a Rehabeamo usque ad Sedeciam, quo Hierosolyma capta est a Nebucadnezare, templumque destructum et Iudaei Babylonem abducti, Olymp. 40. An. 1. Nabonassaris 140 a fundatione templi 424. A. U. C. 146. A. M. 3446. 608. circuer A. C. N. Duravit captiviras 70. Annos, quibus effluxis, Cyrus Babyloniorum domitor, Iudaeis in patriam revertendi et remplum reparandi veniam dedit, quod factum auspiciis Ducis zorobabelis, Esrae et Nehemiae; Mortuo Zorobabele a Pontificibus summis gobernati, postea Assamonaeis fuere subiecti, per Annos 130. qui regio titulo resumpto praefuerunt genti; usque ad Herodem, quo regnante, IESUS CHRISTUS natus est. Hunc cum impii cruci affixissent, ultorem mox sensere Deum: et rebellione iterata irritatis Romanis, captis A. C. 70. a Verspasiano et Tiro Hierosolymis, post horrenda ac inaudita mala, et occisa eorum 1100000. captaque 97000. libertate penitus exciderunt, signavitque nummum Vespasiani maesta sub cedro sedens IUDAEA CAPTA. Neque ulla ab hoc tempore maledictae genti emergendi copia fuit: namque sub Traiano primum, dein Hadriano, Duce Barchocheba, postea Antonino Pio etc. iugum excutere conati, aliis item temporibus idem molientes fiustra fuere, Imo adeo gentem, non modo rebellem, sed et pristinum, quasi, cum sui iuris essent, sive ipsi sive Maiores sui gavisi fuissent, statum animosius vindicantem in ordinem redigere sategit Hadrianus, ut nullam, qua fieri posset, omnino rebellionis futurae suique dein iuris illic aviri instaurandi ansam aur obtentum relinqueret. Unde, ut genitalia mutilare s. circumcidere eis interdixit, teste Spartiano: ita etiam Ordinationem illam, intra terram, iudiciariam, e qua potestas iudicandi illic, i. e. legitima terrae regiminis et imperii ratio ordinaria pependit, sub poenis gravissimis inhiberi voluit, eriam ipsos, qui ordinarent, cum reliquis inde arcendo. Quam in rem Aristonis illud facit, quo interdictum fuisse ab Hadriano Iudaeis universis scribit, e)c a)po/ptou qewrei=n to\ patrw=|on e(/dafos], e specula paternum solum intueri, introspicereque: Sic ut non modo terra ipsa sancta integra eis, sed et finitimae qualescumque, unde suam intueri quoquo modo possent, interdictae videantur adeoque ipsi longius etiam summori: ne videlicet, si in agro proximo, aut vicino mansissent, inde gressu celeri clandestinoque, pro libitu, in terram insilientes, ritum illum sic necessario illic, nec alibi omnino, de facultate iudiciaria, legitimum praestarenrilli, quibus inter eos ordinandi facultas. Longius enim semotis, id fieri haud facile: cum longiora it inera illuc ducentia testibus ac delatoribus vix aut ne vix quidem caruissent, unde res palam fieret. Postmodum autem esse porro desiit edictum illud Hadriani, Iudaeis Palaestina utraque ac terra sancta ita permissa, ut intra eam Synedria sua qualiacumque, pro arbitrio Caesarum, haberent; etc. Vide plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. de Synedriis L. II. c. 7. Id unum ab Hadriano aegre impertratunt, ut semel in Anno adire sanctae urbis deformes reliquias, ibique per paucas horas vectigalis liberatate inspectantibus militibus, pretio lacrimas suas redimere, ruinam templi et urbis deflere, miseramque gentis suae sortem lugere ac deplorare liceret. Nec quicquam iuvit Iuliani indultus, Deo caelitus fulminibus et terrae motu opus turbanre. Etiam sub Theodosio minore, in Creta ad libertatem, a quodam qui Moysen se venditabat, vocati, magno numero mersi sunt circa A. C. 132. Iterum Rex eorum Iulianus, sub Iustiniano, victus est A. C. 533. Intra domorum claustra certis diebus conclusi sunt, lege Childeberti A. C. 564 et cum circa A. C. 600. in eodem regno plus libertatis nacti essent, adeo ut etiam Christiana mancipia possiderent, querente Massonio in Hist. Gall. eadem postea rursus privati sunt. In Hispania a Sisibuto, ab Astrologis monito, a circumcisa gente metum imminere, ad fidem quidam compulsi, reliqui regno eiecti sunt, A. C. 614. Iterum circa A. C. 694. Egica Rexeos, quod insidias regno struxissent, bonis fisco addictis, in serviturem redegit. Sub Leone Isauro, non pauci, quod ad Christianismum compellerentur, cum totis familiis sese ipsos ustularunt, circa A. C. 722. Gallia pulsi sunt, sub Ludov. IX. cui Saraceni exprobaverant, Regiminus esse carum Iesum Christum, qui infensis Iimos eius hostes in visceribus regni foveret, circa A. C. 1260. Ex Anglia eosdem eiecit Eduardus I. A. C. 1287. ob intoxicatas aquas, Basileae allisque in locis, ustulati partim, partim in exilium acti, circa A. C. 1348. et nuper admodum omnibus hereditariis provinciis a Leopoldo I. Imp. cedere iussi sunt. Plura qui volet, videat Euseb. Ioseph. Sever. Gul. Tyr. etc. imprimis, qui de ritibus eorum et consuetudimbus accuratissime scripsit Ioh. Buxtorf. Fil. Synegoga Patris Iudaica ingenti accessione locupletata. Hinc Iudaeus. Ovid. de arte Am. l. 1. v. 76. Cultaque Iudaeo septima sacra viro. Item Iudaicus, ut Superstitio Iudaica Quinctiliano. Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 101. Marc c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. X. P. Mela l. 1. c. XI. Iudaicum ediscunt et servant, ac metuunt ius. Marc c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. 10. P. Mela l. 1. c. 11.
IUDAEI
quae gens, dictum in voce Iudaea: sed et Christiani hoc nomine primis Annis venerunt. Neque enim eorum quisquam erat per tempus aliquod, a Domini ascensu, qui non aut origine atque undiquaque Iudaeus, s. Hebraeus ex Hebraeis; aut e Gentibus, ut Proselytus Iustitiae, ita adscitus, ut inde pro Iudaeo etiam omnino censertur. Neque ob Christi disciplinam acceptam exuebant eorum quiquam Iudaeorum sive nomen sive ius, quod antea possidebant. Nec disciplina illa apud eos alia, quam Iudaismus reformatus, s. cum fide in Messiam s. Christum rite coniunctus. Unde Iudaei in pis2 eu)ontas2] s. th=| pi/sei u(pakou/ontas2], credemes et mh\ pis2eu/ontas2], non credentes, tribui solebant. E' quibus tam credentes, quam non credentes, Iudaei tunc sic merito dicti, Act. c. 15. v. 5. c. 16. v. 1. c. 19. v. 33. et c. 21. v. 20. utpote originem, statum ac ius Iudaicum, ut ante, retinentes. Hinc myriades complures *iou)dai/wn tw= pepis2euko/twn], Iudaeorum credentium, memorantur, Idem c. 16. v. 20. Galat c. 2. v. 15. etc. de quibus item adicitur, quod pa/ntes2 zhlwtai\ to=u no/mou], omns legi addictissimi essent, tametsi crederent. Et sane addictos adeo Legi, etiam placitis moribusque avitis in Legis sepem], ut dicere ipsi solebant, introductis pariter fuisse addictos verisimile est. Quonam autem primum tempore Euangelium s. credentium dilciplina Gentilium alicui necdum in Iudaismum ante recepto, communicata fuerit (quod nec fieri debuisse aliquot per Annos a Iudaeis vulgo existimatum est, vide Act. c. 11. v. 1.) non unanimes statuunt Scriptores: Alii in Gandaces, Aethiopum Reginae Eunucho, a Phil. baptizato, Idem c. 8. v. 38. id haberi volunt; aliis Eunuchum illum pro Proselyto Iustitiae adeoque Iudaeo circumciso, sumentibus, Lyran. in l. Vide quoque Hug. Grot. ad Act. c. 8. v. 27. ac Origenem c. Cels. l. 2. qui proin Centurionem Cornelium cum suis a Petro baptizatum, primitias Gentilium citra circumcisionem, in Christi disciplinam receptorum, faciunt. Quorum illius, nempe Eunuchi, baptismus, ad biennium aut circiter ab Ascensu s. A. C. 35. spectat; huius ad septennium inde aut circiter, s. A. C. 41. iuxta Baronii Chronologiam, qui biennio post aut circiter, s. sub initia Claud. Aug. collocat Christiani nominis, inter Discipulos, Antiochiae ortum, in Actis memoratum c. 11. v. 26. Suida eum tribuente illi tempori, quo Euodius Antiochiae creatus est a Petro Ep. i. e. iuxta Hier. Anno tertio Claud. Aug. et Aerae Christi vulgari 44. aliis aliter de tempore isto sentrentibus. Certe ut Suid. ita Ioh. Antiochenus in Chronol. suis nondum editis, cum Euodii illic Episcopatu Christiani nominis Antiochiae ortum coniungit, quem post decennium ab ascensu Domini evenisse scribit s. sub Claud. initia; ipsumque Euodium nomen hoc Discipulis primum imposuisse, ait. Sic, qui antea Galilaei et Nazarei, ut et pis2 eu/ontes2 ei)s2 to\n *xris2o\n], credentes in Christum, sive ex Iudaeis ac Circumcisione essent, sive Incircumcisis, Christiani iam nuncupari coepere: quod quidem nomen sic inditum a nonnullis ram Vetr. quam Recentiorum, sumitur pro eo, quod est Nomen Novum, Esai c. 62. v. 4. etc. 65. v. 15. ubi consule Ignatium ad Magnesios et Leon. Castri Comm. Sed vero, tamersi ita ibi coeptum hoc nomen, usus nihilominus eiusdem non ita frequens videtur inter Apostolos ipsos aut in eorum lingua per Annos aliquot sequentes, Nam, praeter locum illum, quo memoratur in Actis, primum tunc vocatos Antiochiae Discipulos Christianos, bis tantum in Nov. Test. occurrit, nempe Act. c. 26. v. 28. et 1. Pet. c. 4. v. 16. Sed nec ulla Ep. Apostolica alia Christiani expresse nominis memor est, nedum eos, ad quos dirigitur, Christianos diserte universos nuncupat: Verum aut Sanctos, aut Fidels, aut Ecclesias, adiectis sive loci sive Iesu Christi sive Dei nomine, aut eiusmodi quid, aut plane Iudaeos, ut Iacobi et petri, quaelibet alloquitur. per septennium igitur ab ascensu christi aut circiter, ut ante, nemo in credentibus, qui postea Christiani dicti, praeter Iudaeos sive originarios, sive proselytismi iure integro adscitos. Neque etiam post haec tem proa defuere quam plurimi, qui ex Gentilibus Christo nomina danres simul Proselyti esse Iustitiae voluerint: nondum enim id tum prohibitum, sed rantum non habitum necessarium Christianis. Etiam Christianismum ac Iudaismum, velut corporis unius bina membra coniuncta videmus in haeresibus Corinthianorum, Nazaraeorum et Ebionaeorum, apud Epiph. Haer. 28. 29. et 30. atque, utin Iudaicam disciplinam veterem, per Baptismum, circumcisionem et oblationem cooprabantur Proselyti Iustiatiae, ita in Christianismum, per Baptismum et Euchatistiam. Ex qua mistura Iudaismi ac Christianismi tunc non solum in Iudaeis originariis, sed etiam iis, qui e Gentibus Ecclesiis Christianis accederent, atque ex eo, quod ipse Christianismus ex Iudaica disciplina ortus erat, eaque omnino fundatus et revera Iudaismus erat reformatus, in quem per Baptismum, qui etiam ante erat ritus Iudaicus, reciperentur credentes qualescumque, ut Proselyti; evenit, ut Christiani universi tunc temporis etiam nomine Iudaorum venirent, arque ut Iudaeorum Secta, non minus, qua m Pharisaei, sadducaei, Esseni, et si qui fuerint eiusmodi alii, haberentur tametsi Annis proxime insecutis s. Post graviores, ex rumultibus ac factionibus Iudaeorum non credentium im pellentibus, Christianorum persequutiones obortas, velt invicem opposita apud Scriptores adhiberentur nomina saepius Iudaismi (ut veterem sc. solum significantis) et Christianismi, in quo ita Iudaismus novus s. reformarus, vide Ignatium Ep. ad Magnesios etc. Templum item Hierosolymitanum, tam credentibus, quam non credentibus, commune tunc erat, uti et cultus iurisque Iudaici reliqua non pauca, etiam et Synagogae, Act. c. 9. v. 20. etc. et Proseuchae. Iudaeis quoque non credentibus aliisque cum saeculorum Veterum, vide Act. c. 24. v. 5. tum recentiorum, Christianus quilibet sive ex Iudaeis originariis sive Gentibus adscitus i. e. Nazaraeus aut Nazarenus vocitatus, quemadmodum et Christus ipse in Euangeliis et Actis saepius; ac Christiani primi; quo plane non Iudaica solum origo, sed ipsum Iudaei nomen diffusius in denominationem a Nazareth urbe Galilaeae, in tribu Zabulon, contractum Christianis, ex more illo vetusto, tribuitur, vide Hier. in Esai c. 5. comm. 18. Sed et apud Suet. Iudaeorum nomine ita Christianos qualiscumque generis esse comprehensos, ut non minus hi, quam illi, eo nomine tunc innuerentur, hinc patet; quod, cum in Actis legatur c. 18. v. 2. Paulum Corinthi invenisse Iudaeum, nomine Aquilam, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma: idem edictum Suet. in Tib. Claud. c. 25. memoret his verbis, Iudaeos impulsore Christo (pro Christo) assidue tumultuantes Roma expulit. Ideo ergo Aquila et Priscilla Romam reliquere, quia Iudaeos universos Claudius discedere iusserat: pro Christianis autem illi accipiuntur, et inter alios tum credentes, a Paulo, hoc nomine salutantur, Ep. ad Rom c. 16. v. 3. Nec edictum eos attigerat, nisi etiam Iudaeorum nomine generali, ad saeculi morem, contenti fuissent tunc Christiani, vide quoque Hier. Hist. Eccl. l. 2. c. 17. Unde recte Mariana ad illud Suet. Quod tumultus concitarent (Iudaei) nempe de Christo cum Christianis disputantes, quos Iudaeorum nomine comprehensos, und cum illis pulsos, Aquila et Priscilla monstrant. Imo et postea aliquandiu Christianas Ecclesias, ob cognatam Iudaeorum vett. religionem, unde natae sunt primo unversae, Iudaizasse, i. e. Iudaicos ritus ac iura retinuisse, eliciendum est, cum ex iis, quae de Paschatis observatione Christiana obsis sunt; tum ex illo apus Hier. de script. in Marco, de Philone Iudaeo, qui videns Alexandriae primam Eccl. adhuc Iudaizantem, quasi in laudem gentis suae, librum super eorum conservatione scripsit. Unde et Celsus Epicureus, in Iudaeos simul atque Christianos invectivam suam etiam sub Hadriano componens, utrosque ut congeneres coniungit et Christianismi ba/rbaron] aiebat a)/nwqen ei)=nai to\ do/gma dhlono/ti to\n *i)oudais1mo\n, ou(= *xris2ianis1mo\s2 h)/rthtai], Sectam s. opinionem barbaram ex origine esse, i. e. Iudaismum quocum Christianismus coniunctus est. Eosdem idem Celsus, s. ex eodem sodalitio utrosque, quasi de umbra Asini (sic inprimis ille apud Orig. c. Cels. l. 3.) circa Messiae sui adventum tantum discrepantes facit: Accedat etiam hinc usque in Origenis tempora s. A. C. 200. aut circiter, creditum esse, Iudaeos originarios, qui Christo nomina dederant, non omnino descivisse a patriis legibus moribusve, sed eis, ut in Iudaismo simplici adhiberi solebant, esse simul usos, Vide Origen. c Cels. l. 2. et 5. Hinc et rationi consonum, Legem illam Antonini pii, qua Iudaeis permissum filios suos tantum circumcidere, tam Christianos (quorum non pauci et tum adhuc circumcisi) quam Iudaeos non credentes amplecti, vide Modestin. l. 11. circumc. D. tit. ad Leg. Corn. de Sicar. Paulum IC. Sent. l. 5. tit. 5. et Orig. in Cels. l. 2. Imo docent Viri doctissimi, non solum per Christiani nominis haec initia, sed et insequentibus temporibus diu, simplex Iudaeorum nomen pro eo, quod tam Christianos s. credentes omnimodos, quam Iudaeos non credentes, ut genus species suas continet, sumi consuevisse. Quare nec desuere Iurisconsulti quidam celebres, qui Iudaicam apud Ulpian. l. 3. §. 3. D. tit. de Decurion. superstitionem, pro Religione Christiana, ut a Iudaismo tunc distincta, sumerent, vide Alciat. Dispunct. l. 3. c. 8. et ad l. quidam ignav. C. tit. de Decurion. Ant. Augustin. ad Modestin. p. 336. et Sam. Petit. Diatr. de Iure, Principum edictu, Eccl. Quaesito c. 6. Certe etiamnum Mahumedanorum nomine et Christianorum generali venire complures, qui in persuasionum inter sibi cognomines diversissimarum multiplices Sectas distrahuntur, nemo non videt, etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebr l. 1. c. 9. pluribus de his disserentem. Ceterum Iudaeorum, inter Christianos, recentiori aevo, statum quod attinet, de illorum cibo, comedere Christianis non licuisse, docet Paenitentiale Rom. tit. 7. c. 24. Si comedisti de cibo Iudaeorum vel Paganorum, quem ipsi sibi praeparaverunt, decem dies paeniteas. Conc. item Agathense c. 40. et Conc. Veneticum c. 12. ubi similiter esus ciborum Iudaicorum Christianis prohibetur. Praeterea cum ipsi, rum eorum bona olim Baronum fuere, in quorum dominiis habitabant, uti patet ex Statutis Luc. IX. l. 1. c. 127. Bractono l. 6. tract. 4. c. 6. §. 6. Curia Barcinon. A. C. 1283. sub Petro II. Arragon, Rege etc. Et quidem sic, ut his inconsultis aliorsum se recipere illis neutiquam liceret; quippe in servorum numero habitis. Quo proin nomine ab iis graves praestationes interdum a dominis, imo vario praetextu immensae nonnumquam exigebantur pecuniae summae, ut apud Matth. Paris. passim videre est, ad A. C. inprimis 1244. et 1250. et seqq. Sic cum obnoxiae conditionis essent, in commercio erant, adeo ut transferri ac concedi possent. Interim et Regii quodammodo iuris erant, et sub eorum tutela et defensione, ita ut quilibet eorum alicui divite se non posset subdere, sine Regis licentia, ut est in LL. Edwardi Confess. c. 29. Vide et Petrum de Vineis c. 12. et infra ubi de Retinendi Iudaeos iure: plura vero de Iudaeorum obnoxia hac conditione apud C. du Fresne Not. ad Statuta S. Lud. p. 184. et 185. uti de Mercatoribus eorum in Aula Rom. ad Pontificis colloquium et obtutum non admissis, infra in voce Velum. Gravius id, quod olim Iudaei christianam Fidem amplectentis bona Fisco adiudicabantur, quod in Francia abolitum Statuo Car. VI. et alibi iam ante Conc. Lateran. sub Innoc. III. Porro trant Iudaeis Iudices peculiares et Curiae, in quibus eorum lites dirimebantur: et quidem CPoli. *strathgo\s2 to=u s2enou=] illorum Iudex erat, donec Manuel Comnenus eos ordinariis subiecit. Eorum coemeteria extra muros civitatum esse iussit Henr. II. Angl. Rex quem admodum et CPoli. sepulturas suas ei)s2 th\n perai=an] habuisse, refert Niceras Andronico l. 1. n. 6. Ut vero aliquo sigrio a Christianis dignoscerentur, sancitum Conc. Later. A. C. 1215. can. 68. Hinc in Gallia notam in vestibus s. circulum deferre iussi, eumque crocei coloris, Edicto Phil. III. Gall. Regis. In Anglia, pannum tabulae instar gestavere, ad palmaeunius longitudinem, ut air Matthaeus Westm. A. C. 1275. In Decretis Venetis p. 68. signum telae Zallae, in medio pectoris: In Syn. Exon. A. C. 1287. can. 49. duas tabulas alterius coloris ad pectius consutas, quarum latitudo digitorum 2. longitudo 4. In Conc. Viennensi Austriae A. C. 1267. can. 15. Pileum cornutum etc. ut ferant, iniungitur. Quam in rem vide plura qpud praefatum C. du Fresne in Gloss. et infra in voce Rota: uti de commercio cum iis Christianis prohibito can. 11. Conc. Trull. mense iisdem ominoso supra in voce Ab: conversione item illorum ante consum mationem Sec. sollenni, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce: ubi et Paulianos, quod in nomine Trinitatis non baprizarent, *iou)dai/ous2 deute/rous2], Iudaeos secundos, appellatos esse olim, ex Augustino Har. 44. Vossio Disput. 20. de Bapt. et Iustello ad can. 19. Conc. Niceni, inter alia complura huc facientia, addit.
IUDAS
cogn. Thaddaeus, frater Iacobi minoris: Euangelium in Mesopotamia, Arabia, Syria, Idumaea, etc. praedicavit, Berythi martyrio coronatus. Auctor Ep. Canonicae, quam videtur, post maximae Apostolorum partis Obitum, scripsisse, fideles adhortatur, ut meminerint eorum, quae ab illis prius dicta essent. Ibidem Enochi nobis prophetiam refert. Regm Abagarum Edellae, ab incurabili morbo, liberasse dicitur. Vide Matth c. 10. v. 4. Macch. c. 2. v. 4. Marc c. 3. v. 7. Luc c. 6. v. 16. Hier. in Cat. etc. In Ep. eius, uno capite constantem, prodierunt; Ambrosii Comm. bolduci Expositio, Quart. Paris. A. C. 1620. et 1630. Calovius. Cl. Alexandrini comm. Cocceius. Danaei Comm. in Octav. Genevae A. C. 1583. Fevardentii Comm. Octav. Col. Agr. A. C. 1615. Gethardi Annot. Quart. A. C. 1660. Iunii Expositio, inter opera eius. Kirstenii Notae, Fol. Breslae. A. C. 1611. Fol. Francof. A. C. 1612. Lutheri Enarratio. Paraeus. Perkinsii Comm. Pococki Notae. Sasbouthi Explicatio inter opera, uno Vol. Fol. Col. Agr. A. C. 1568. Scribonii Contiones, Octav. Ibid. A. C. 1620. Sibelii Homit. Quart. Amstel. A. C. 1637. et inter opera. ibid. A. C. 1644. Theoduli Comm. in Bibl. PP. Edit. Paris. A. C. 1610. Volzogenii Sociniani Scripta Fol. Irenopoli A. C. 1656. Vide Elenchum Crowaei.
IUDAS_Iscariothes
unus ex duodecim Apostolis Domini fuit, qui cum loculos gestaret, fur et avarus erat: nec aequo potuit animo pati unguenti pretiosi effusionem in corpus Christi. Hic Dominum suum ac nostrum, pretio triginta denariorum prodidit, signo osculi dato Iudaeis, ut Christum agnoscerent. Math. c. 26. v. 20. Tandem paenituit, et pecuniam retulit, ex qua emptus est ager figuli, in sepulturam peregrinorum; veruntamen amens et exspes laqueo se suspendit, mediusque crepuit, et diffusa sunt omnia viscera eius: Porro quod attinet rationem denarior um, singuli valebant tres asses, sive solidos, et dimidium. (auctore Budaeo in l. de asse) siquidem erant denarii Romani ac vulgares. Matth c. 10. v. 26. et 27. Ioh. c. 12. v. 3. et 4. etc. Hunc Cerinthiani et Caiani, vel Cainitae, impense venerati sunt, et quidem ultimo nominari Euangelio peculiari, quod prodiroris Iudae nomen prae se ferebat, religiose usi sunt, Epiph. haer. 38. De eius morte cum variae ferantur Eruditorum sententiae, praecipitio illum e vivis abiisse, docet ex Cl. Pricaeo Suicer. Thes. Eccl. in verbo *a)pa)gxw].
IUDEX
ex moribus apud Noachidas receptis, femina esse non poterat, iuxta Hebraeorum Magistros: quibus Iuris Caesarei conditores suffragantur, quo et Mulieres et Servi impediuntur, ne Iudides fiant, l. 12. cum Praet. §. 2 D. tit. de Iudiciis. Quod tam in Orientis quam Occidentis Iure Caesareo; imo et Canonico s. Pontificio obtinuisse, videmus. Quo faciunt, quae hac de re occurrunt, cum apud Iuris Canonici in Oriente auctores, tum in legibus Hispanis, aliisque e Caesareis desumptis. Imo, ubi leges adeo diserte ea de re non habentur, mores plerumque, velut ex intervallo hoc vetustissimo derivati, inole vere, ut iudiciis non praeficiantur feminae. Non tamen eo quod ius sive divinum sive naturale huiusmodi quid praecipiat, s. ob intellectus defectum, sed ob earum honestatis privilegium, cum indecorum nimis foret eas litibus forensibus inter viros commisceri. Sed vero mos hic perquam varie temperatus est, per omnia saecula, gentes omnes. Etiam Caesareis Rescriptis pro re nata aliter arque aliter se res habuit: Et Patrimonit munera (qualiacumque, inter quae etiam Iudicandi haud raro reperitur) necesse est feminis in locis quibus possident sustinere, verba sunt Phil. Imp. Ac de more adverso, sc. de feminis et consultationibus et Iudiciis publicis, pariter atque maribus, admissis, ram apud vett. Gallos, Graecos, Germanos, Britannos, alios; quam recentiores, apud quos dignitatibus etiam Regiis aliisque inde effluere solitis exornari eas frequentissium est, consule Andr. Tiraquell. ad LL. Connub. Alphorisum de Azevedo ad Recopilat. 3. tit. 9. §. 20. Bened. Aegid. de Iure et Priv. Honestatis Art. 2. alios. Quod vero ad viros, qpud Noachidas, adeoque per intervallum illud temporis, quod a Noacho ad Mosem defluxit, Iudiciis praeficiendos spectar, praeter insignes dotes, ad quas Iethor alludit Exodi c. 18. v. 21. et ordinarium officii titulum ac Dunim] et Shophtim, i. e. Iudices, singulari dignitatis titulo fruebantur, qui erat Zeken], i. e. Presbyter s. Senior; non quod ii solum sic nominati, sed quod eorum nullus esset, qui aut ante utpote e Presbyterorum coetu, aur ex ipsa cooptatione s. constitutione in praefecturam Iuridicam, titulo eodem non frueretur. Sic enim et apud exteras gentes, in Praefecturis aliquot, ii qui Iudiciis praeficiuntur, Doctoris plerumque Iuris nomine fruuntur ac gradu, et qui tribunalium superiorum trium apud Anglos Iudices fiunt, Servientis ad Legem gradu, cum ut praevio, tum ut qui etiam semper retinetur gaudent. Unde Presbyteri Israel, ad praestantiores et eminentiores innuendos, in Sacris passim, usurpatur. Exodi c. 3. v. 16. et 18. Vade et congrega Presbyteros Israκl et dic ad eos]. Et paulo post, Moses et Aaron venerunt simul et congregarunt cunctos Presbyteros filiorum Israel], etc. Philo de Vita Mos. l. 1. vocat *dhmoge/rontas2 to=u e)/qnous2], Presbyteros s. Seniores gentis: qui etiam l. peri\ to=u e)ce/nhye *nwe/], primum Abrahamum hac notione Presbyterum fuisie appellatum, docet. Cum enim Abrahamus dicitur *pres1bu/teros, probebhko\s2 h(merw=n], Presbyter aetatis provectae, Gen c. 14. v. 1. et statim subiungitur, et Dominus benedixit Abrahae kata\ panta\], in omibus: Is subiunctum hoc de benedictione, pro ratione capit cur Abraham Presbyter sit ibi dictus: *e)pifros1un/h| ga\r], inquiens, qeou= to\ logiko\n th=s yuxh=s2 meros o(/tan eu)=dia teqh= kai\ mh\ kaq) e(/n ei)=dos, a)lla\ kata pa/s1as2 ta\s2 e)pibola\s2 e)ulogisqh=|, pres1bute/ra| gnwmh\| xrw/menon, kai\ au)to\ dh/pou tres1bu/tero/n e)s2i]. Cum ex benignitate ac prudentia Divina vecte disponitur pars animae rationalis, nec unam modo, sed omnes benedictionis species accipit, Seniorum moribus et disciplina utitur, at que ita ipsa fu senior. Et demum, cum complures ante Abrahamum diutius multo vixisse ex Scriptura sit manifestum, neminem eorum advertit Idem dictum fuisse s. Presbyterum, adeoque hunc eo nomine signanter vocitatum esse contendit, ob causam iam dictam, Unde et apud Isid. Hispalensem de Offic. Eccl. l. 2. c. 7. legitur, Presbyteros merito et Sapientia dici, non aetate Graeci corpora illa Presbyterorum s. Seniorum, quater ante, et multoties post legem, *gerous1i/an] s. Senatum reddunt: adeoque tam Presbyterium quam Gerusia, ut prorsus Synonyma, Hellenistis in usu; licet nullibi habeatur illud apud LXX. nedum in Paganismi sermone ullibi sive Graeco sive Latino. Presbyterium item non raro Senatus vertitur, cui tamen, si strictius loquendum, potius Senioratus responderet. Consessus quoque Presbyterorum et *sune/drion] dictus est; unde in Foedere utroque Synedrii vocabulum obvium, iuxta illud Salomonis, de Muliere forti. Prov c. 31. v. 23. Nobilis in portis est vir eius, quando sederit in Synedrio cum Presbyteris etc. Quae vero non sic capienda, quasi numquam aliqui alii Presbyteri etiam civili hac notione ac ipsius *gerous1ias2] nomine venirent. Fuere enim interdum, qui sic dicti etiam ex eo tantium, quod negotiis aliquot forensibus aut quasi lege sacra praestitutis, haud impares reperirentur. Sed ut plurimum ita se res habuit, ut Presbyterorum nomine sollenniter creati ac iuxta morem constituti, sive in Synedria cooptarentur et Iudices fierent, sive Iudiciariae potestatis capaces tantum redderentur, sive Theologiae aut partis eiusdem alicuius singularis Doctores (huiusmodi enim discrimen erat) ordinarentur, soli censeri solerent. Hinc duravit per Iudaismum Seniorum Iudaeorum, Cod. tit. de Iud. l. 15. mentio: uti et Syneariorum utriusque Palaestinae et Presbyteriorum, Cod. Theodos. l. 16. tit. 8. leg. 2. 13. 14. et 29. pro Primaribus aliisque Praefectis, qui utroque in Codice occurrunt etc. Vide de Iudicibus Hebraeorum plura hic passim, inprimis in voce Iudicia, Presbyter, item Synedrium. De Iudiciis Atheniensium, diximus supra, in voce Dicasterium: addam hic saltem coronatos eos fuisse, ex Aeschine in Tim. ubi Iudicibus coronas foisle ademptas propter impunitatem Timarcho datam, narrat: et s2efanou=n] hinc pro dika/zein] usurpat. Nisi cum de capite cognoscebant, tum enim Rex cum Areopagitis, de istiusmodi causis iudicaturus, capiti coronam detrahebat. Poll. l. 8. De Iudicibus Ludorum s. Certaminum sacrorum, vide supra in vode Brabeuta. Apud Rom. Iudices a Magistratu, h. e. primum a Regibus, inde a Consulibus, postmodum a Praetoribus, ad quos Iurisdictio erat translata, dabantur, e Senatorum ordine. Erant autem Iudicia alia privata quae iniuriam privato civi illatam: alia publica, quae Rei publicae, vindicabant. In illis, si de iure actio esset, dabantur vel Arbitri, vel Decemviri vel Centumviri: si de facto, Recuperatores, qui de rebus reddendis vel recipiendis cognoscebant. Si de neutro quaestio erat, Praetoris Edictum interponebatur. Horum, sc. publicorum, dominus, post exactos Reges, Populus Rom. fuit, usque ad A. U. C. 604. erantque quaestiones, quibus ad Populum accusabat reum Magistratus, de Maiestate, parricidio, peculatu; de quibus iudicio Populi condemnati puniebantur morte, exilio, multa. Et quidem perduellionis crimen, utpore maximum, Centuriatis Comitiis a Populo iudicabatur: cetera Comitiis Triburis peragebantur. Aut cum usus postularet, Quaesitores ex SC. creabantur, qui de crimine publico quaererent, vel Dictator vel Consules ambo, vel alter, vel Praetor, qui ita extra ordinem iussus est quaerere: usque ad A. U. C. praedictum, quo pro Quaesitoribus extraordinariis Praetores ordinarii creatri coepti sunt, qui suas quisque quaestiones quotannis sortirentur, Maiestatis, peculatus, ambitus, repetundarum; quibus quaestiones de falso, parricidio, sicariis, iniuriis, Sulla adiecit. Tum Praetor, quaestionem sortitus, exercebat eam cum Iudicibus selectis; Quaesitor editicius, cum editiciis Iudicibus. Sortiebatur vero Praetor Iudices ex decuriis, quas Praetores Urbani quorannis iurati conscribebant; et quia decuriae ex ordinibus iis, apud quos Iudicia essent, deligebantur, delecti Iudices appellati sunt, et ipsorum coetus Concilium; at qui primus ex ipsis sententiam ferebat, is Iudex quaestionis aut Princeps Iudicum vocabatur. Consistebat illud Concilium ex solis Senatoribus, usque ad Caii Gracchi Legem, qui Iudicia ad Equites transtulit; quo pacto et Decuriae et Concilium ex Equitum ordine desumptum, sicque universa Reip. ratione perversa factum est, ut Senatus dignitate sola praestaret, Equaester ordo potentia, opibus, dominatione turpissima et superbissima regnaret. Florus l. 3. c. 13. Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut Senatu regente provincias ordinis Equestris auctoritas saliem Iudiciorum regno niteretur. Sed haec ipsa in perniciem redibant --- Nam et a Senatu in Equitem translata Iudiciorum potestas, vectigalia, h. e. Imperii patrimonium supprimebat (quum enim publicani fere Equites essent et ad ipso Iudicia translata, facile erat suae societarti favendo, vel ludificare locationem, vel remittere, vel redemptionis parte relevare: atque tali coitione pecuniam publicam depeculari) et emptio frumenti ipsos Reip. nervos exhauriebat, ararium. Vide Stadium ad l. et de Iudiciariis Legibus, quibus idem divulsum a Senatu Equitem regnasse, ait, c. praec. plura apud Liv. passim, Appian. Alex. Civ. Bell. l. 1. Plutarch. Gracchis, Ascon. in Div. Cic. Suet. Caef. c. 41. Alios, a quibus latius apparet, quantum e Rep. peritum sit istis legibus, quantumque turbatum saepius in Urbe concitaverint. Adde Sigon. de antique Iure Italiae etc. Porro Iudicum Decuriae cum tres essent, quartam Aug. addidit, ex inferiore censu, quae Ducenariorum vocaretur, iudicaretque de levioribus summis, Suet. in eo c. 32. Postmodum plures accessere. Plin. l. 33. c. 1. Divo Aug. decurias ordinante, maior pars Iudicum in ferreo annulo fuit: iique non Equites, sed Iudices vocabantur --- Eorum non nisi quatuor decuriae fuere primo: vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis: servatumque in hodier num est ne quis e novis civibus in iis iudicaret. Ad quem l. Vide Dalechamp. sicut de aetate Iudicum. Casaub. ad Suet. ubi supra de loco et subselliis, infra in voce Subsellium, de vestitu C. Paschal. Coron. l. 9. c. 25. ubi explicat illud Claud. l. 2. in Ruf. Carm. 5. v. 85. Maerent captivae pellito iudice Leges etc. Addam saltem Editicios Iudices, quos non Quaesitor sortitus esset, sicut Delectos sed accusator edidisser, hinc iis a Cic. oppositos, non ex certis decuriis, sed ex omni populo sumi consuevisse, vide Stadium ubi supra, et alia hanc in rem infra, ubi de Iudiciis: ubi de Iudicum titulis supra itidem Celse natis rabulis tribus, literis A. C. NL. insignitis, infra in voce Tabula; de Comicorum vero Tragicorumque poetarum, apud Vett. Iudicibus, infra in voce Tragaedia.
IUDI
fil. Nathaniae. Ier c. 36. v. 14.
IUDICIA
in Rep. Rom. primum penes Senatum fuerunt, ex lege Romuli, cuius meminir Dion. Halic. quod eriam longo rempore sub Consulibus observatum. Donec C. Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege lata, ea ad solos Equires transtulit, postquam paucis ante Annis frater eius Tiberius idem conatus fuerat, Q. dein Servilius Caepio A. U. C. 647. Iudicia ordini Senatorio communicari volunt, quaetamen lex non multo post abrogata est: fuit aurem hac lege impar et minor Senatorum numerus, quam Equitum. Paucis proin post Annis M. Livius Drusus Trib. Pl. A. U. C. 662. tulit, ut aequa ex parte iudicia penes Senatum, et Equestrem ordinem essent, i. e. trecenti Equites et trecenti Senatores. Verum nec haec lex longaeva fuit. Nam L. Marsius Phil. Cos. Drusi inimicus, eodem Anno obtinuit, ut huius leges tamquam contra auspicia latae uno Senatusconsulto tollerentur. Anno exin clapso, qui fuit secundus belli Italici, cum Equester ordo in Iudiciis dominaretur, legem tulit M Plautius Silvanus Tr. Pl. ut Tribus singulae ex eo numero quinos denos suffragto crearent, qui eo Anno iudicarent: quo factum, ut Senatores quoque in eo numero essent, et quidem etiam ex ipsa plebe. Unde colligitur, cum antea Equites soli iudicarent trecenti. Tribus dedisse Iudices Singulas 15. itaque 450. fuisse, et Iudicia inter tres ordines, Senatorium, Equestrem et Plebeium communicata esse. L. Corn. Sulla Dictator postea, Iudicia Equestri ordini adempta iterum in solum ordinem Senatorium transtulit, A. U. C. 673. Post quem undecim Annis L. Aur. Cotta Praetor illa Equestri iterum ordini et Tribunis Aeratii, communicavit. C. vero Iulius Caesar, Iudisia ad duo genera Iudicum redegit, Equestris viz. et Senatorii ordinis, Tribunis Aerarii omissis: Pompeius A. U. C. 698. amplissimo ex censu, ex enturiis, aliter quam antea lectos Iudices, ex tribus tamen ordinibus, quibus Aurelia lege communicata erant, res iudicare: item ut 75. Iudices causas cognoscerent, staruit. Ultimus M. Antonius Cos. cum C. Iul. Caes. A. U. C. 809. voluit, ut tertia Iudicum decuria e Centurionibus, Antesignanis, Alaudis, Manipularibus fieret. Vide Paulum Manut. l. de LL. Franc. Poletum l. 3. Hist, Fori Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 21. et seqq etc. ut et supra in voce Iudex. Apud Athenienses Solon, cum aequam omnibus suis civibus libertatem constituere in animo haberer, suo maxime instiruto facere observavit, si a populo Iudicia redderentur, quo pacto plane in Democratiam recidit. Dedit enim Lege provoearionem a Magist ratibus ad Iudices: peri\ e)kei/nwn, o(/s1a ai( *a)rxai\ kri/nous1i, ei)s2 to\ *dikash/rion e)fe/s1eis2 ei)=nai toi=s2 boulome/nois2]. Inter Iudices autem allegebantur omnes ex aequo cives Athenienses, fine ullo census discrimine, ne proletariis quidem, qui *qh=tes2] illis dicebantur, exclusis: Conditiones tamen hae exigebantur, tu essent Famae integrae Annos 30. nati, neque inter aerarios relatis nec excludebantur, qui Senatu morti erant: quibus tamen apud Rom. iudicare non erat permissum, teste Marcello l. 3. ff. Porro sorte capiebantur ibi Iudices e lege Solonis, qui fecit ta *dikas2h/ria klhrwnta\], et Athenienses in sua quemque Fora distribuit: de quibus vide supra ibid. item in vocibus Dicasterium et Forum, inprimis autem apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 4 tit. 1. uti de mercede illorum infra voce Obelus. Apud Hebraeos duo legimus fuisle Dicasteria, Sanhedrim gedola], i. e. Synedrium vel Senatum magnum, et Sanhedrim Ketanna] h. e. Synedrium vel Senatum parvum: quorum hoc CHRISTUS *kri/s1in], illud *sune/drion] appellare videtur, s. Conc. vel Consessum, Matth c. 5. v. 22. In priori itaque, quod Sanhedrim per excellentiam, aliter Beth din], i. e. domus Iudicis, dictum fuit, Iudices erant septuaginta unus, iuxta institutionem divinam, Num c. 11. v. 16. sic ut supernumeratius eslet Nasi i. e. Princeps Conc. Horum senos e qualibet tribu, excepta tribu Levi, quae quaternos tantum dederit, selectos Eruditi volunt, idque hoc modo, ut scribit Salomon Iarchie Seni ex qualibet Tribu, postquam nome suum schiedulae peculiari inscripserunt, septuaginta harum insignitae erant voce, Zaken], i. e. Senex vel Senior: quae reliquae habebant infcriptum Chelek], i. e. pars. Quibus in urnam coniectis, illi qui schedulam cum nota Zaken extrahebant, allegebantur in Iudices, reliquis duobus reiectis, vide Num c. 11. v. 25. et 26. Maximus natu horum LXX. Ab beth din] vocatus est, i. e. Pater Consessus, sedemque habuit prope Nasir, ad dextrum eius latus, qui, in medio sedens, reliquos circum se in semicirculum dispostios habuit. Minus autem Iudicium, iterum in duo alia subdividebatur, quorum alterum e 23. Senioribus constrabat: Erantque talia Consistoria duo in Urbe Hierosolymis, unum ad portam Curiae Templi, alterum ad portam Montis, in quo Templum. Imo nulla erat civitas, modo haberer sexaginta familias, in qua non esset erectum istiusmodi Tribunal. Alterum, Triumviris solum constans, in locis ignobilioribus, causas disceptabat. Praeterea, Synedrium magnum solum Hierosolymis conveniebat, extra Atrium Templi, in domo Hebr. Lischath hogaxith, Gr. liqo/s2rwton], dicta, vide Ioh. c. 19. v. 13. cum alterum in omnibus civitatum portis haberetur: quae causa, quod cum portae et robur sint civitatis et sedes fuerint Iudicii, promittat CHRISTUS, ne portas quidem Inferni, contra Eccl. suam praevalituras esse, Matth c. 16. v. 18. Tandem ab Inferioribus Iudiciis licebat provocare ad Synedrium magnum, ab hoc vero ulterius non licebat. Et quidem Consessus Triumviralis civiles tantum causas diiudicabat: Viginti-Triumviralis capitales quidem, sedita limitate, ut nec in integram aliquam Tribum, nec in Sacerdotem summum, nec in falsos Propheras ullum ipsi ius eslet, quae omnia unice ad Synedrium LXX. Vir. spectabant. Unde querela Christi Lucae c. 13. v. 34. Hierusalem, Hierusaem, trucidatrix Propbetarum etc. Obtinuitque auctoritatem suam maius illud Iudicium omni tempore, non sulum sub Iudicibus et Regibus, sed et tempore Interregni, usque ad tempora Herodis, qui tyranndi suae consulturus, istud penitus sustulit. Graeci forte aliter vocaverint *boulhn\ kuri/an], s. *su/gklhton]. Consideranda vero in quolibet Hebraeorum Iudicio veniunt, quinque hominum genera, Iudices, Partes litigantes s. Advocati, Notarii, Testes et Apparitores, In suprema Curia s. Synedrio magno, Iudices, ut dictum, caput habebant Hebr. Nasir, Graec. *a)/rxonta] i. e. Principem iudicii dictum. Advocatus dicebatur Baal rib]: Hic stabat ad dextram eius, qui ad causam dicendam vocatus erat, ut pro vel contra cum peroratet. Quo alluditur Ps. 109. v. 31. Deus assistet ad dextram egentis: et Zach c. 3. v. 1. ubi Propheta dicit, se vidisse Satanam stantem ad dextram (Iosuae Sacerdotis:) in quorum priori loco phrasis haec defensionem, inposteriore accusationem denotat. Eodem respicere videtur Ioh. c. 2. v. 1. Ep. 1. Si quis peccarit, Advocatum apud Patrem habemus, Iesum Christum Iustum Notarii duo aderant, quorum unus ad dextram consistens, sollicite adnotabat, quae defensionis loco allata erant, ut scriberet sententiam absolutoriam: alter ad laevam collocatus, condemnatoriam sententiam literis consigaturus, quidquid contra reum afferebatur, notabat. Ad quem ritum Drusio CHRISTUS respicere videtur, cum Matthaei c. 25. v. 33. ait: Et statuet oves quidem ad dextram suam, haedos autem ad sinistram. Testes ad minimum requirebantur duo, Deut c. 19. v. 17. et 18. qui si falsum dixisle testimonium deprehensi eslent, Talionis peenam luebant, v. 19. Ministri tandem sive Appartores praesto erant, cum suis virgis ac flagellis, ut sententiam a Iudicibus latam prompte exsequerentur. Hebr, dicti Schoterim]. Lxx. Interpretibuss nonnumquam *grammatei=s2], Lucae c. 12. v. 58. *pra/ktores2] i. e. Exactores. Ut ad Iudices redeam, quibus illos requisitis instructos esle deceret, patefecit Deus Exodi c. 18. v. 21. et Deut c. 1. v. 13. et 17. quibus Iudaei varia superaddiderunt, ut videre est apud Mosen Kotsensem in Sanhedrin. Ne autem unquam virorum istiusmodi insignium copia deesset, eodem Auctore teste tria in loco iudicii scamna disposita erant, in quibus sedebant Talmidi Chacamim, i. e. Discipuli Sapientum, qui quasi Iudicum seminarium erant, et e quorum numero semper ad supplicii locum duo reum deducebant. Nec nisi sollenni ritu inaugurati Iudices ad munus admittebantur, quod fiebat vel impositione manuum antiquitus, praesentibus quinque aut ad minimum tribus Iudicibus: vel pronuntiatione verborum horum: Esto associatus, et habeas potestatem iudicandi, Maimon in Sanhedrin. Reultro citroque mature deliberata, quisque Iudicum viva voce quid sentiret dicebat: cum Graeci Romanique calculis in urnam conie ctis hac fini uterentur, ut adnotavit Ovid. Met. l. 15. v. 41. Mos erat antiquis, niveis atrisque lapillis. His damnare reos, illis absolvere culpa. Quo allusum videtur Apoc c. 2. v. 17. Sententia tandem hisce circiter verbis prolata; Tu N. iustus. Tu N. reus: et hic ad locum supplicii pertractus est; quo respexisle videtur David Ps. 109. v. 7. Quum in ius venerit, abeat damnatus. Cum de capite agebatur, haec praemitti communiter ac observari solebant: 1. Ut in aliis, sic in istiusmodi inprimis causa, magna animi contentione, a Iudicibus deliberatum est. 2. Reum collocabatur in loco edito, hebr. Set naboth, i. e. in capite populi, 1. Reg. c. 21. v. 9. ut ab universo populo conspici ac audiri posser. 3. Utrique cum Iudices, tum Testes, capiti condemnati manus imponentes, dicere solebant, Sanguis tuns super caput tuum. Quo alludens populus, Matth c. 27. v. 25. Sanguis eius super nos et filios nosiros, clamavit. 4. Locus supplicii erat extra urbem, quo ad mortem damnatus a duobus Iustitiae ministris, qui Rabbinis Chazani hacceseth] i. e. Spectatores congregationis, Marci c. 6. v. 27. *spekoula/tores2] appellati leguntur, dtici solebat. 3. Quod dum fiebat, publica voce clamabat Praeco: Ad mortem ducitur N. eo quo commisit hoc vel illud crimen, hoc vel illo loco. hoc vel illo tempore, cuius rei testes sunt N. N. Quod si quis aliquid noverit, misero profuturum, prodeat et proferat. Quem in finem, in porta Curiae stabat aliquis cum straphiolo in manu, qui si forte adfveniret quidam ad defensionem eius, qui damnatus abducebatur, aliquid allaturus, signo dato moneret alium in eque procul ad id ipsum constitutum, ut reum reduci iuberet, etc. 6. Quod sinihil supererat. quod supplicium moraretur, admonitus reus est, ut fareretur delictum, quo partem Habere posler in Saeculo futuro, vide Ios. c. 7. v. 19. etc. 20. v. 7. Tempore supplicii dabant malefico Granum thuris in calice vini, ut mortis acerbitatem minus sentiret: Vocat id Marcus e)s1murnis1me/non oi)=non], vinum myrrhatum, etc. 15. v. 23. tale enim ex more erat: sed scelerati milites, eius loco, propinarunt patienti DOMINO acetum cum felle mistum, Matth c. 27. v. 34. ut dolores eius augerent. Nisi dicas duplicem calicem Christo oblarum fuisse, quorum prioris Marcus, posterioris Matthaeus meminerint. Tandem, postquam morti datus esset reus, instromenta mortis, sive lapis, sive gladius, sive Iaqueus, cum arbore, de qua forte suspensus erat, igni comburebantur, ne ulla huius rei memoria extaret. Vide Thom. Godwyn de Ritib. Hebr l. 5. c. 3. et seqq. E' quo adicere placet discrimen phrasium harum: *a)nas2h=nai ei)s2 kri/s1in], Surgere ad iudicium, et a)nas2h=nai en kri/s1ei], Surgere in iudicio, Quarum prior Iudici applicatur, Ps. 76. v. 10. Surgit ad iudicium Deus, i. e. exsecutioni illud mandat. Posterior parti a Iudice absolutae, Matth c. 12. v. 41. Ninevitae resurgent in iudicio cum gente ista, i. e. absolventur, iusti pronuntiabuntur, prae generatione ista. Fuit et terria phrasis in usu, e)celqei=n katadedikatme/non] abire damnatum, quae ei qui in Iudicio causa sua cadit quadrabat, Vide Ps. 109. v. 7. Similes apud Rom. loquendi modi erant, Stare in Senatu, Causa cadere etc.
IUDITH
nomen viduae cuiusdam nobilis, quae Holophernem, Ducem exercitus Regis Aslyriorum, patriam suam obsidentem, dolo peremit. Iudith c. 8. v. 1. Sed Historia haec fabulam sapit, neque cum regno Manassis, ut quidam volunt, neque cum temporibus Xerxis. ut alii, conciliabilis. Ob quam rationem, pluresque alialiber hic merito inter Apoctyphos latet. Vide Frid. Spanhem. de auctorit. libb. Apocryphorum. Ob victoriam Iudithae contra Holophernem et Aslyrios obtentam, festum illud celebre Hebraeorum, Encaenia dictum, celebrari; vel saltem victoriae eiusdem commemorationem in eo contineri, consuevisse, obtinuit apud aliquos opinio. Et in calce quidem Hist. Iudithe, a Graecis Latinisque receptae, Latinis codex, versionis Hieronymianae ex Chaldaeo, aliquid huiusmodi habet, c. 16. v. 30. Sed in Codd. Graecis illud minime comparet: unde et in versionibus recentioribus e Graeco factis, plane deest. In Computo quouqe Aethiopico apud Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 7. festi Iodid s. Iudid mentio fit, quae pro Iudith hac sumitur, s. pro lectione libri Iudith, ea die, ut notat Scalig. quae est quarta Elal. Niceni sive Dionysiaci: Sed ita celebratur sub aestatis exitum, non tempore hiemali, ut Encaenia solebant. Et dein quae illa Iodid, cointroversum est. Alii proin, ut Iudithae heic qualiscumque victoriam Festo Encaeniorum, s. ut partem, s. ut cognatam, adeoque commodius aptandam esle, satis aslerere videantur, Iuditham finxerunt aliam a Bethuliensi, quae Holophernem decollasle et filia Mefrari fuisle dicitur; filiam Martathiae, adeoque Iudae Maccabaei sororem, s. ut alii, Ioh. Hasmonaei filiam, Iudae sororem, quam Nicanori, sub Demetrio Rege Imp. adamatam caput ei, aiunt, sub triennium post victoriam illam celebrem Maccabaicam, ab ipsa trucidaro, amputasle, idque dum Iudas Maccabaeus illum acriter impugnarit. Unde R. Gedaliah Ben Iechai, de Maccabaicis gestis verba faciens Sepher Shalsheleth hacabala p. 25. 1. Etiam salus tunc parta, inquit, haec habetur in Cabala orali nostra; occisum scilicet esse Nicanorem, interventu Iudithae filiae mattathiae, cum Nicanor eam deperiret, eaque ad eum accederet, eique daret dapes excaseo sitim contrahentes adeoque inebriaret eum et occideret eum, atque caput eius abscissum afferret ad fratrem suum (Iudam Maccabaeum) Et tunc Iudaei aggressi Graecos, eos interfecerunt, ut superias memoratur, atque e terra Israelis sancta pepulerunt: Sed scire oportet hoc de femina illa non memorari alibi atque in Midrash, prout ab R. Nissim in caput tituli Sabbatho secundum affertur. At Rabbi hic ibi praetermislo nomine Iudithae, de filia non Matrathiae, verum Ioh. Hasmonae filii eius, pro ipsa Iuditha forte sumpta, loquens, ad Alphesium Part. I. tit. de Sabbatho c. 2. p. 106. I. decrevisle ait Graecos, in omnes Virgines, quae nuptui collocarentur, ut illae primo a praefecto aliquo (Castrensi) vitiarentur: unde per feminam miraculum factum esse dicitur in Midrash, filiam nempe Ioh. quae in cibum praebuit hostium Imp. caseum, ut inebriaretur, caputque eius (quod de Nicanore inrelligendum) amputavit, unde fugere universi, Atque hanc ob causam sollennior est casei comestio in Encaeniis. Hinc R. Gedaliah, Ut probibile est dicendum, postquam in desuetudinem abierat Megillath Thainith, consenserunt Saptentes Saeculi illius, ut coniungerentur laetitiae Encaeniorum res a Iuditha gestae; cum nimirum esset Iuditha altera (ab Holophernis decollatrice) filia Hasmoniace. Tantundem R. Azarias in Meor Enaiim Part. 3. c. 52. p. 162. 3. Atqui commentum perquam videtur interea mirum, Nicanotis caedis ac decollationis festum Encaeniss Maccabaicis sic omnino coniungi, eamque in rem Iuditham, nescio quam, Maccabaicam fingi; cum certissimus sit festus dies alius et in Calendariis Hebraeorum obvius ac nomine Diei Nicanoris], suorumque tunc caesorum notissimus, qui ex decreto expreslo, tempore Iudae Maccabaei lato, I. Maccab c. 7. v. 43. et 49. quotannis observatus est, die 13. mensis Adar, qui tantum non vernus est, nec in hieme, ut Encaenia: neque a Iuditha aliqua, sed a Iuda ipso copiisque eius caesum decollatumque Nicanorem esse, Historia Maccabaeorum planissime docet, l. 1. c. 7. v. 47. et l. 2. c. 15. v. 30. Vide Ioh. Selde. de Synedrlis Vett. Haebr. l. III. c. 13. §. 10. et 11. Principes Feminae.
IUGA
Iuno dicta est, vel quod Iuges, ut ait Pomp. Sunt enim eiusdem iugi pares, unde et coniuges: vel. uti scribit Serv. propter iugum, quod imponebant matrimonie coniungendis. Eius ara fuit Romae in vico, hinc Iugatius dicto; Adeam veteriritu nubentes vinculis iungi in omen futurae concordiae, soliti sunt. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 6.
IULIANUS
Rom. Imp. cogn. *o( paraba/ths2] sive Apostata, quod a Christianismo ad Ethnictsmum impie desciverat: de cuius scriptis vide Voss. de Hist. Gr. p. 250. Fil. Iuhli Constantii, ex Basihna, nepos ex fratre Constantini Mag. discip. Eunuchi Mardonii Gentilis, in Grammaticis; Ecebolii, in Rheroricis: Nicomediam ab Imp. mislus, ut ibi ab Eusebio Ep. in pietate erudiretur, a Maximo Philosopho et Mago plane perversus est. Quod cum innotuislet Constantio consobrino, eius rigorem is veritus, Monachi vestem palam induit, Paganismo clam intentissimus: Postquam prius cum fratre Gallo, quem ex Galla pater susceperat, Lectoris officio functus, partem templi, quodcommunibus cum illo sumptibus exstructum ibat, absol vere nolla ratione potuisset. Postmodum Caesar a Constanrio lectus, suasu Eusebiae uxoris, Helenam Imp. sororem sibi iunxit. Gallis dem praepositus, in campis Argentoratensibus cum parva mann infinitas hostium copias delevit, ab quod assensu militum concordi, Aug. factus est. Hinc, Constantio interea Mortuo, CPolim profectus est, iam apertus fidei desertor, edito contra Christianos libro, quem argutissime Cyrillus Alexandrinus Ep. confutavit, labore hoc Theodosio Mag. inscripto. Mox apertis Deorum templis, ipse Pontificis S. dignitatem sibisumpsit, victimatum sanguine Baptismi characterem deleturs. Revocatishaereticis, Donatistas Africae reddidit, tanto in Christianosodio ardens, ut necatis Manuele, Sabele, et Ismaele, Persicis legatis, eo quod Christiani eslent, gentium ius violate non fuerit veritus. Exin in Persas bellum gesturus, Christianis Scholasprohibuit, ne doctores artium liberalium eslent, unde materia deeslet, et paulatim ingenium fidei defendendae deficeret. Orna menta divino culturi dicata, et sacras Eccl. pecunias abstulit. Sacerdotes, et Clericos, populumque Christianum crudelitet vexavit, templaque diruit. Interim simiam Christianorum a cturus, Scholas erexit, in quibus, quae ad religionem et mores, docerentur: Antiphonas in templa introducere, ptecum formulas praescribere, Nosocomia, Orphanortophia, etc. fundare, monasteria Virginum exstruere, et publicae paenitentiae, qua scandala coerecerentur, quaedam simulacra instituere, sibi proposuit; divinitus prohibltus. Praetorianos milltes ad Gentilismum perducturus frustra fuit, plutimis illorum missionem amplexis. A' Mari Ep. Chalcedonensi increpitus, respondit, ipsi a suo Galilaeo visum tamen restitntum non iri: regerente Ep. segratias agere SERVATORI suo, quod eius intuitu oculos polluere non habeat vecesse. Specie clementiae hominibus subblandiens, saevus in Christianos, illos cum in Or. tum in Occ. crudelissime persecutus est, haereticis contra illos concitatis, et permisl Iudaeis, ut Hierosolyma denuo condita CHRISTI vaticinium eluderent, qui conatus ramen miraculose inhibiti. Faro urgente, cum expeditionem maturare cogeretur, Iuravit Christianismo panoleqri/an], si reverteretur. Sed praelio cum Persis temere commisso, acceptoque letali vulnere, et manu cruore replera, ut Deum nostrum blasphemaret, in aerem sanguinem proiciens, exclamavit Vicistitandem, Calilaee, vicisti. Sic enim Christum vocare solebar, eiusque cultores Galiaeos, Sozom. l. 6. 7. et 10. A. C. 363. Aet. 31. Imperii An. 1. menf. 7. Cetera eruditus, castus, sobrius, pervigil. laboris amantissimus, Vide Gregor. naz. Orat. c. Iulianum Chrysost. Hier. Optatum, Socrat. Theod. Nicephor. Ruffin, Zosim. Amm. Marcell. Eutropium, Baron. etc. A' morte Iuliani ultimi Imperatorum gentilium, A. C. 365. excitae gentes saevissimae limites sibi proprios persultarunt, vide Amm. marcell. l. 25. c. 4. et l. 26. c. 10. Proin ad huncinfausti ominis annum reducit primum ruinae Imperii momentum, de qua Apoc c. 13. v. 14. Iosephus Medus Theologus Anglus.
IULIUS
mensis, prius Quintlis, dictus est, eo quod a Martio, quem Romulus Anni fecerat principium, esset quintus: postea Iulius a C. Iul. Caesaredictus est, qui eo mense natus ferebatur, vide Macrob. Sat. l. 1. c. 12. Dion. l. 44. Suer. Iul. Caes. c. 76. etc. Etathic mensis in Iovis tutela, fiebantque Kalendis eius migtationes ex aedibus, 3. Nonas Populifugia, et pridie Nonas Ludi Apollinates celebrabantur. Nonae ipsae Caprotinae dictae sunt. Quarro ldus Caesatis natalis fuit, tertio Ludi Circenses agebantur, etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Ros. Antiqq. Rom l. 4. c. XI.
IUMENTUM
, a iuvando, ob societatem rustici operis, quae nulla a minori pecore, vel a iugando aut iungendo dictum, hordeo apud Graec, olim et Roman. pascebatur, uti avenam hodie pro pabulo habet. Unde Comicus, Asin. Act. 3. Sc. 3. v. 116. Deman berculeiam bordeo tolutim ni badissas, et Gr. krisqw=nta pw=lon] vocant. Vide Salmas. ad Solin. p. 378. Apud Hebraeos, ubicumque behema], et chaja] opponuntur, ut Gen c. 1. v. 25. tum prior vox iumenta et greges et omne domesticum pecus, posterior agrestes feras significat: quibus aliud nomen 11 Ziz Ps. 50. v. 11. a motu factum, ut videtur. Nempe cumcicuribus et mansuetis animalibus fixae sint apud dominos suos sedes, et pastus domi paratus; ferae contra quoquo versum praeda bundae discurrunt, estque earum o) bi/os nomadiko\s2] Fullerus ex Philosopho. Unde Goliathum, cum minatur, se carnem Davidis daturum in cibum avibus caeli et et jumentis agri], 1. Sam. c. 17. v. 44. improprie loqui observat Rex Selemo, quo niam iumenta non sunt carnivora. At feras quoque sub eo nomine non taro contineri, probat. Kimchius, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 2. Ceterum quantopere Iumenta Deo curae sint. docet praeceptum Decalogi quartum, quo de quiete Sabbathina illis cautum. Item Leges de iumento in cisternam aut foslam apertam prolapso, Exodi c. 21. v. 33. et 34. Cuius benignitatem imitati Rom. etiam feriarum tempote asinum in putenum delapsum extrahere permiserunt. Sed et, ob multiplicem usum, quem humano generi praestant, digna habita sunt, in quorum gratiam peculiatis excoleretur Ars, Veterinaria dicta, qua naevis illorum occurritur, ut insra dicemus. At non defuete, qui iis ad nefanda abuterentur, olim hodieque, Ac Chananaeas inptimis gentes his sceleribus pollutas fuisle, adeoque terram ipsam his abominationibus polluisle, ut ea, his non ferendo exsistens, habitatotes suos quasi evomuerit, sctibitur in Levitico, Quare legis fulmine opus fuit, Exod c. 22. v. 19. Quisquis cubas cum iumento, omnino morie plectitor, Quam inter legem de Maleficis, et alteram de Idololatris, insertam esle non sine tatione, observat Rivet. et Plerumque enim coniuncta haec crimina, ex Paulo Rom c. 1. paret, ubi hanc ldololatriae fuisse poenam, ut corpora sua Idoloatriae horrendis libidinibus defaedatent, pluribus docet; et notum Diaboli cum praestigiatricibus suis strigibusque commercium, vide quoque supra Hiemantes et infra Lapis it, Pecorantes etc. Praecrat autemapud Rom. Iumentis peculiatis servus, Superiumentarii nomine, cuius mentionem apud Suet. Claud. Caes. facit, huiusmodi sibi paedagogum obtigisle, conquestus, c. 2. Habebatque is sub se alios viliotis operae, Iumemarios appellatos, quos cum Superiumentariis male confundere nonnullos, notat Casaub. ad l. Vide quoque Pignor, de Servis, uti de Iumentorum pabulo, plura supra in voce Farrago: de numine eotum apud vett. Prutenos in voce Prutsia.
IUNCTIS
manibus precandi ritus, indigitatut apud Virg. Aen. l. 1. v. 97. Ingemit et duplices tendens ad sidera palmas Talia voce refert — Et Homerum ante ipsum, Il. h]. *laoi\ d) h)rh/s1anto, qeoi=s1i de\ xei=ras2 a)ne/xon.] Tendebant pupuli geminas ad Numina palmas. Hodieque ut plutimum usitatus est. Est autem ritus eorum qui sese humiliant ac demittunt, et quasi ligatis manibus se captivos coram divina Maiestate sistunt, A Rivet. Exercitat. in Exod c. 9. v. 29. Vide pluta infra, ubi de ritu Levatis in caelum manibus precandi.
IUNIA
nomen viri concaptivi Pauli, Rom c. 16. v. 7.
IUNIA
lex, a Iunio Bruto, Primo soloque tum Cos. A. U. C. 214. lata, fanxit: ut imperium Tarquinio abrogaretur, Consulesque duo regia potestate quotannis Comitiis centuriatis a populo crearentur, Dionys. l. 4. Liv. l. 2. c. 8. etc. Alia a M. Iunio Penno, A. U. C. 627. lata peregrinos usu civitatis probibuit. Quam, tamquam inbumanam, reprehendit Cic. de Offic. l. 3. Fuit et Iunia Licinia lex de Trinundino: et Iunia Norbana, de manumissis: et Iunia Petronia de iudiciis, et Iunia Velleia, de testamentis, de quibus vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 7. et seqq.
IUNIUS
sextus est in ordine mensium a iunioribus dictus. Ovid Fast. l. 6. v. 61. Alii tameneum sic dictum volunt, tamquam Iunonium, quo nomine apud Aricinos Praenestinosque diu venerat: Nonnulli quoque hanc appellationem cum volunt traxisse, a Iunio Bruto, quod Kalendis Iunii, pulso Tarquinio, sacrum Carnae Deae in Caelio monte, voti reus fecerit: Alii aliter. De quo, ut et diebus in hoc mense, apud Rom. festis, vide Thomam Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 10. Sunt etiam, qui dictum Iunium velint, quasi Unium sive Iungium, a iunctis foedere Romulo et Tatio, illo Romanorum, hoc Sabinotum Regibus. Unde Ovid. dum alias rationes notationis memotat, etiam huius non obliviscitur: Idem ut supra v. 93. et seqq. Haec ubi narravit. Tatium fortemque Quirinum, Binaque cum populis regna coisse suis. Et Lare communi soccros generosque receptos. His nomen iunctis Iunius, inquit, habet. Ioh. Goropius Becanus hunc Mensem a favore nominatum vule quod in eo favorem terrae sentire incipiamus, fructibus iam sese ad esum offeretibus: dici autem Iunium, quasi Gumium, a Germ, voce Gunnen, quod Latinis favere significat. Sed nemo est, qui viro alias erudito hic suffragetur. Fuit olim hic mensis in Mercurii tutela, et ex Romuli ac Iulii Caesaris 30. ex Numae autem Pompilii constitutione 29. dies nactus est. Thom. Dempster. s. potius Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Ei apud Graecos respondit *skir)r(oforiw\n]: apud Hebraeos, ex parte mensis Sivan et Thumuz. Vide Franc. Roslaeum Archoeol. Att. l. 2. c. 10. et Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 3. c. 1. Dies hoc Mense apud Rom. olim festi. 2. die, s. 6. Nonas, feriae erant Martis, Carnae et Monetae Iunonis, cui templum hoc die dedicatum. Eodem Tempestatis quoque delubrum dedicatum est. Prid. Nonas sacrum fiebat Bellonae, cui eo die templum consecratum erat: Eodem Hetculi aedes in Circo posita est. Nonis Iunii sacrum fiebat Deo Fidio. 7. Idus Piscatorii ludi petagebantur. 6. Idus, sacrum fiebat Menti, in Capitolio. 5. Idus Vestae feriae erant. Eodem Iovi Pistori ara in Capitolio posita est: Iunius quoque Brutus ulteriorem Hispaniam et M. Craslum Parthi devicerunt. 3. Idus Matralia erant, Item festum Fortunae Seiae. Eodem Concordia aedes a Livia constructa ac dedicata est, ac P. Rutilius Cos. cum L. Iul. Caes. A. U. C. 664. bello Matsico s. Sociali pertit. Idibus aedes Iovi Invicto consecrata ac dedicata est. lisdem erant Minusculae Quinquatrus. 17. Kal. Iulias, s. 15. d. Iunii aedes Vestae purgati solebat. 16. Kal. Iulia, in Aventino, Palladi sacrum fiebat, V. O. vid. Fast. 13. Kal. Summano templum fuit positum. 9. Kal. dies ater erat, ob Romanos ad lacum Thrasymenum ab Hannibale victos. 8. Kal. Syphax a Masinisla superatus, item Hasdrubal ductu M. Livii Consulis et opera Cl. Neronis Coll. caesus est. Dodem die festum erat Fortis Forrunae: Naves item coronatae per Tiberim convivia agitabant. 5. Kal. templum Laribus dedicatum, Iovei item Statori templum conditum est. 4. Ka. templum in colle Quirinali dedicatum est. Prid. Kal. templum Herculi et Musis est consecratum. Viri Illustres.
IUNO
an a iuvando? Saturni et Opis filia, Iovisque Et soror et coniux, uti se ipsam vocat apud Virg. Aen. l. 1. v. 19. 46. 283. 447. 450. et 667. Dea regnorum fuit et divitiarum, quae et nubentibus praeesse credebatur, undePronuba vocatur, et parturientibus obstetrricari, unde Lucina Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 23. v. 21. nomen sumpsit. Munditiei item et ornatus curam habuit, hincstanatrices eius crinesaddebant, curosa superstirione dispositos: et ornatrices s. psecades speculum Iunoni tenere dicebantur. Porro ut viris singulis sui Genii, vitae praesides, ita feminis Iunones semper praestoerant, unde consuetudo fluxit, ut mulieres Iunonem susam appellatent, Ovid. Amor. 1. 3. Eleg. 13. v. 3. et 35. Lactant. de Falso Relig. l. 1. c. 17. Singulis Annis in quodam Atticaefonre lota virginitatem receupetasle fingitur. Filiam habuit Heben, quam ex silvestribus lactucis concepisle fertur, quas ab Apolline invitata avidius comederat. Iovi, a quo sub cuculi forma compresla fingitut, Vulcanum et Martem peperit, quam vis Ovid. Matrem sine vito eam malit concepisle, Olenii tantum floris contactu. Physici Iunonem, aera interpretantur, ideoque Iovis et sororem, et coniugem dictam volunt, quod summa sit aeris cum aethere cognatio, et sie militudo, Hinc et Iris ei nuntia atributa, hocque nomine ab Assyriis et Afris culta est, ut Iul. Firmic. docet. Ei agna fiebat. Simulacrum eius tale fuit, teste Alberico; Erat femina in throno sedens, quae sceptrum Regium gestans, dextra caput diademate cinctum inter nubila condidit. Ad latus iris, ante pedes pavones fingebantur, aves specialiter eidicatae. Olim vero, rudis erat lapis et informis stela, unde uti Apollinis Delphici, et Bacchi Thebani, sic Iunonis Argivae ki/ona], i. e. columnam ex Vett. poetis, habet clem. Alexandr. I. Strom. de cuiusinodi vetustissimis Deastrotum Gentilium a)ndria/s1i] diximus in voce Boetylus. Eius varia apud Rom. pro diversis eius officiis et munetibus nomina erant, de quibus pauca haec subiungam. Ceterum fallax, aspera et iracunda, quam ob rem malis eam daemoniis adnumeravit Porphyr. de Abstinential l. 2. ubi horum ingenium adeo scite repraesentat, ut nec a Clem. aut Arnobio meliora. contra Gentilium Deos, quam ab hoc christiani nominis acerrimo hoste, proferri potuerint. Eaudem in Stat. iis Numinibus, quae fulminis usum habetent, accenset Theb. l. 10. v. 69. Disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen. Quod tamen contra ceteros est, non nisi Iovi, Vulcano et Minervae id adscribendum esle oensentes, ex libris Hettuscorum, laudatis Serv. ad Aen. l. 1. v. 40. 52. et 285. Agit autem ibi de Iunone Argolica, qua non alia maiori in veneratione fuit. Certe Argis non aliter quam Matronam Tonantis, ut Ovid. memoratu Ep. Heroid. 9. v. 3. et 5. et Reginam Dearum, cultam docet Appuleius Miles. 6. indeoque Argivam cum Maro vocat Aen. l. 7. v. 683. magnam interpretatur Serv. Nec desunt Scriptores, qui Numen hoc omnibus aliorum Deorum sanctius habitum cultumque, cuius adeo fuerint prodigia certissima, certissimae etiam utliones, scriptum teliquetint. Unde et alibi hoc nomine dedicata, uti de Iasone, qui in agro Picentino Oscorum Templum Iunonis Argivoe condidit, legimus, apud Solin. c. 2. Cumque Templa Caesari Romaeque passim consecratentur, uti Casesaris simulacrum ad Iovis Olympici instar (quem ipsum specie pueri ab se Amati Pantarces Phidiam formasele ait Arnob. l. 6.) sic Romae, ad Iunonis Argivae similitudinem, formari solebat. Moris enim fuisle. ut qui simulacrum Imp. consecrare vellet, in exemplum sitmeret nobile aliquod Dei alicuius signum, ex Iosepho discimus, *a(lw/s1], c. 16. De ornatu eius sic Tertullian. de Corona Mil. Iunoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmiter redimtum, subiecto pedibus eius corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuvits utriusque privigni: Bacchi viz. Herculisque: unde et sacrificantes ipsi vite, pal niite et corymbis cingi sunt soliti. Alias Iunoni, non minus ac Iovi, coronam radiatam tribuit Antiquiras. Lucian. de Dea Syr. *e)pi\ th= kefalh=| a)kti=na/s2 te fore/ei kai\ pu/rgon kai\ kesto\n]. Etiam lunatam quidam, h. e. lunam in diademate gerentem, coluere, Albericus de Deorum Imagin in Iunon. quod ornamentum ad falsas quoque Iunones transtu,lit Iuppiter, Alcumenam, e cuius coronae lamina sexies emergebat effigies Lunae, apud Stat. Theb. l. 6. et Inachim, apud Ovid. Met. l. 9. v. 787. Nempe sub Iunonis nomine Lunam adoratam fuisle, Eruditi multis docent. Utraque enim Urania dicitur, et Iuno velut inter ignes Luna minores *a)strea/rxa] appellatur, vide Herodian. l. 5. i. e. Planetarum Regina, vel, ut Horat. interpretatur, Carm. l. 2. Ode 2. v. 33. Siderum Regina. Ita apud Virg. Aen. l. 1. v. 50. Iuno inquit: Divum incedo Regina, quam proin sub nomine Reginae caelorum ab Idololatris Iudaeis cultam fuisle, Ier c. 7. v. 18. et c. 44. v. 17. innui videtur. Et cui potius Gentiles Kalendas s. primitias omnium mensium consecraverint, quam Lunae, at Iunoni consecrarunt, quae proin Kalendaris dicta est. Porro quemadmodum Iuppiter Ammon nil aliud quam Sol erat, sub arietis forma coli solitus, ita non male Lunam Iunonem Ammoniam dixeris, quam sub ovis schemate coluere. Unde idolum Astarorh, quod praecipuo honore venerati sunt Sidonii 1. Reg. c. 11. v. 4. et 8. 2. Reg. c. 23. v. 14. quoque nomine vel Luna vel Iuno culta est, s. potius utraque, ovis imaginem habuille legitur, vide Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Dav. Kimchi in 1. Sam. c. 31. v. 10. Thom. Godwyn. de. Ritib. Hebr l. 4. c. 6. etc. De Iunone Samia, in cuius templo pavones alebantur, vide infra in voce Pavo: uti de simulacro eius ex aere, Romae, in Concordiae templo, Bedae opere, Plin. l. 34. c. 8. de malo granato Iunoni Myc. sacro, infra; it. in vocibus Sospita et Sotira: de aliis huc pertinentibus, Casp. Barth. Animadvers. Papinianis passim, inprimis vero Comm. Superstition. Iunonis apud Rom. nomina. Calendaris dicta est, a Calendis ei sacris. Caprotina. Cinxia, in nuptiis invocabatur. Cutis s. Quiris, ab hasta ei sacra. Huic in omnibus Curiis mensae erant positae. Domiduca, in nuptiis invocata. Februata, a Februario, quo ei sacra fiebant. Fluonia. Interdica, in nuptiis. Iuga, similiter. Iulia, cui aedicula erat in reg. 5. Lucina, cui templum in reg. 5. Martialis, cui templum in reg 8. Moneta, a monendo. In huius templo libri lintei, Imperii fata continentes, aslervati. Novella, vocabatur in mensium Calendis. Opigena. Populonia, quam populus s. plebs precabatur. Regina, quae a Camillo Veiis est, transvecta, in Aventinum. Sororia, cui in expiationem sororis suae aram Horat. consecravit. Sospita, quae Lanuvii inprimis magno cultu colebatur; postea et romae in foro Olitorio aedem nacta est. Unxia, in nupt, in vocabatur, etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 6. et passim alibi. Ovid. Fast. l. 6. v. 183. Hesiod. Theog Boccat. Natalem Com. Gyrald. Al. Rossaeum in mystagogo Poet. etc. Inde Iunonius. Hinc Iunonius Ianus: Iunonii versus: Iunonia avis: Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 55. et de arte Am. l. 1. v. 629. Laudatas ostentat avis Iunonia pennas. Pavonem intelligit. Avis enim illa Deae illi sacta. Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 30. et seqq. —— Didicit iam dives avarus Tantum admirari, tantum laudare disertos, Ut pueri Iunonis avem.
IUNUS
Latinis dictus est Pan, ab eundo passim cum omnmibus animalibus: Numen Arcadum antiquissimum et honoratissimum vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20.
IUPITER
Opis et Saturni fil. in Creta ins. eodem cum Iunone partu editus, et in Ida monte a Curetibus educatus, idque clam patre, qui ex pactione cum Titano fratre inita, filios suos omnes devorabat. Cum autem in virum adolevisser, cognovislerque etiam tunc patrem vitae suae insidrari, regno eum pepulit, mundique imperium cum fratribus Neptuno et Plutone sorte devisit: ac Iovi quidem caeli et terrae, Neptuno maris, Pluroni inferorum imperium obtigit. Eum in Creta natum certum est, ideoque Creta dicta eius ins. et ipse Creticus Minuc. Felici, Mars Thracius, vel Iuppiter Creticus, vel Iuno Argiva, et Cretensis Lactant. l. 1. de Falsa Relig. c. 13. Sed hanc rem incertam, et plane fabulosam faciunt alii. Nam Demetrius Scepsius, ut est apud Schol. Apollonii l. 3. tradit, Phrygas Iovem apud se natum et educatum contendere cum Cretensibus, et Arcadibus, ex qua fabula Delrius in Troad. Sen. lucem dat Propert. l. 3. Eleg. l. v. 27. Idaeum Simoenta, Iovis cunabula parvi? Lege Paus. in Arcad. et Messen. apud quem utraque haec gens sibi vendicat natales Iovis. Ceterum de vatiis (ut ita dicam) Iovibus, quidam enim tres, quidam trecentos statuerunt, vide omnino Clarisl. Voss. de Theolog. Gentil. l. 1. c. 14. Quorum omnibus gestis in unum collatis, Gigantum victor, Mercurii, Apollinis, Minervae, etc. pater, in varias formas se transformesle dictus, est, ut libidinibus suis perlitaret. De nominis etymo Lactant. ut supra. *zeu\s2] vel *zhn=] appllatus est, non a fervore caelestis ignis, vel quod vitoe dator, sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit. Etymologus autem: *zeu\s2] (inquit) para\ thn\ ce/s1in, sqermo/tatos ga\r o( a)h\r], quod etiam tanto magis probabile videtur, eo quod et hic Iuppiter Hammon s. Ammon vocatur, quae vox (inquit Bochart.) a vocabulo Aegyptiaco *a)mou=n] descendit, quod ab Hebraeo derivatur, i. e. fervere, incalescere. Idem Lactant. dicto loco, Iuppiter, quasi iuvans pater dicitur. Sic Agellius l. 5. c. 12. Iovem Latini vett. a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto, patrem dixerunt. Hoc etiam voluere Cic. et Cato de Re Rust. c. 141. Alii autem ab *i)aw\ path\r] s. *i)aou\ path\r], i. e. Iebova pater, Latini autem vett. Ioupater dicebant por Iovis pater, ut et Iouglans, pro Iovis glans. Per hunc, intelligentiam Mundi conditricem Gentiles Theologi intellexisse videntur. Hinc *moirage/ths2] dictus. Physici Iovem interpretantur esle elementum ignis, dictumque eum putant a iuvando, eo quod vulla sit res, quae sic omnia foveat, quemadmodum calor. Aliquando pro aere ponitur. Horat. Carm. l. 1. Ode 1. v. 25. —— Manet sub Iove frigido Venator, tenerae coniugis tunica. h. e. sub Dio. Aliquando pro pluvia. Virg. Georg. l. 2. v. 419. Et iam maturis metuendus Iuppiter uvis Historia vero hunc Cretae Regem facit, qui ob iustitiam insigniter cultam, Gigantes varios, inprimis Milinum in Creta, Typhonem in Phrygia, sublatos, aliaque beneficia in subditos collata, post mortem divinos meruerit honores. Alii aliter. Huic uni, quam vis trecentos Ioves, ut dictum, a M. Varrone enumeratos Tertullian. testetur, omnia tribuuntur, ne mulitudo memoriam fallat. Matamorphoses autem variae Iovis demonstrant, Principes, cum in tyrannos degenerant, et sceleratos homines, cum libidini se dedunt, in omnes brutorum formas mutari, et ad turpissima quaeque dilabi. Pingebatur, ut ait Albricus, in throno eburneo sedens, sceptrumque regium sinistra quidem tenens, altera vero fulmina ad inferos mittens, Gigantesque fulminatos, pedibus conculcans, iuxta aquilam, quae volans inter pedes eius Ganymedem raptum portabat, habentem in manu craterem, ut Iovi poculum propinaret. Inter aves enim aquilam Iovi poetae dederunt. Horat. Carm. l. 4. Ode 4. Initio Quaem ministrum fulminis alitem, Cui Rex Deorum regnum in aves vagas Permisit, expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo. Et proinde Iovis armigerum Sil. Iovis volucrem vocat Lucan. Hic. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 10. v. 108. et seqq. Armiger haud aliter magni Iovios, anxia nido Quum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus, Obversam spectans ora ad Phaetontia prolem Explorat dubios Phoebea lampade natos. Ille Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 20. et seqq. Utque Iovis volucer calido cum protulit ovo Implumes natos, solis convertit ad ortus. Qui potuere pati radios, et lumine recto Sustinuere diem, caeli, servantur in usus, Qui Phoebo cessere iacent. Vide Claud. praefat de 3 Cons. Honorii, v. 14. Tres statutae eius Graeci oculos indiderunt, ut ostenderent, illum scire, quae in Caelo, in Terra, et apud inferos: praesentia, praeterita et futura. Epithetorum eius numerus tantus est, ut Arnob. proverbio dicat, Tot monstra, quot Iovis nomina. Hesiod. Theog. Homer. Cartar. Boccat. Natalis Com. Lilius Girald. Al. Rosaeus, Thom. Dempst. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 25. Nic. Lloyd. Addo., quod hunc Deorum praecipuum habere Oraculo moniti sunt Athenienses. Cum enim de monarchico regimine tollendo copsilia agitarent, responsum illis divinitus est, prosth/s1asqai di/a *bas1ile/a], Praeficerent sibi Iovem Regem, Schol. Aristoph. p. 122. unde poetae huic in Nubibus *zeu\s2 *bas1ileu\s2], i. e. Iuppiter Rex, diserte appellatur. Iidem eum, velut Praesidem Iustitiae, Supplicum, Consilii, Societatis civilis, Hospitum etc. venerati sunt, ut ex epithetis eius infra apparet. Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 2. c. 2. et hic passim Coronamentum Iovis quod attinet, post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum, ait Tertullian. de Cor. mil. Et quidem nexa e vernis floribus corona sim ulacrum eius redimitum, Paus. habet l. 5. Oleaginam ei tribuit Phornut. in Iove. Querceam, alii etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. et supra ubi de Iunone. De simulacris eius variis, fictili, vitiginco, eburaere, alioque, magna olim veneratione cultis: de statuis eius ex aere, alioque metallo; pictis item efligiebus, optimorum artificum: porro de more prisco, minio simulacrum eius pingendi, mensam verbenaca verrendi, aliisque, vide Plin. passim. Sed et de sepulchro illius ut aliquid addam, montem Idam in Creta primo, mox totam Ins. eo gloriatam, innuit Stat. Theb. l. 1. v. 278. --- placet Ida nocens, mentitaque manes Creta tuos --- Et certe res multis Scriptoribus tradita est, quos magno numero laudat Barthius ad l. Varro se vidisse scripsit, vel aevo suo sane sepulchrum id fuisse conspicuum. Solin. c. 17. Varro in l. quem de Litoralibus secit, etiam suis temporibus affirmat, sepulchrum Iovis ibi visitatum. Hodieque superesse, refert I. Villamontius Itin. l. 2. c. 5. La grotte de Minos est encor en son entier, que les Venitiens et Candiots appellent aviourdbuy le sepulchre de Iuppiter. Titulum habuisse hunc. *e)/nsqa me/gas2 kei=tai *za\n, o(\n di/a kiklh/s1kous1i]. addit Salmas. ad Solin. d. l. Sic Bacchi Sepulchrum Delphis ostensum, et templa pleraque sepulchra fuisse, docet Euseb. Chron. l. 2. et Clem. Protreptico. Plura de principe hoc Gentilium Idolo, vide praeter Auctores iam dictos, apud Casp. Barth. Animad. ad Stat. passim, et Commentario Super stitionum, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol Salmas. item ad Solin. Alios uti de Iove Mariano et Pompeiano, infra aliquid in voce Pompeianus de Prodigiali. s. Averrunco ubi de Prodigiis: de Inventore, in voce Recaranus: de Sponsore in voce hac; it. Teutates; de Iove Papaeo apud Scythas, in Thaminasades, de Iove Tigillo, in hac voce: de Descensore, supra ubi de Aris, pro terminis, de Iove Mithra, infra ubi de hoc Persarum idolo. Neque vero Iovem solum, imo CCC, Ioves, s. Iuppiteres, ut ait Varro, sed et Genium Iovialem venerati sunt Rom. cuius meminit Arnob. adv. Gentes l. 3. Caesius Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem-nescio quem generis ministrum Iovis ac villicum. Penates sc. esse. Et sub fin. ubi ferme eadem repetit. Iovis apud Rom. cognomina et templa. Arbitrator, cuius templum Pentapylon dictum fuit in ro. urbis regione. Averruncus. Capitolinus, qui et Opt. M. dictus est, templum habuit, in monte Capitolino, a Tarquinio Prisco exrructum; a Vespasiano reparatum. Hic in periuros bisulcum fulmen virabat. Conservator et Custos, cui utrinque aedem sacravit Domitianus. Crestius, vide supra. Descensor. Diespiter, habuit templum in ro urbis reg. Elicius, cui aram in Aventino Numa dicavit. Faguralis, cui sacellum et lucus in reg. 10. Feretrius, a Romulo consecratus, Herceius vide supra. Imperator, cuius simulacrum Praeneste Romam delatum, dedicavit T. Quintus. Indigetis nomine primum apud Rom. cultus, Aeneas fuit. Inventor, cui ara fuit in Circo maximo. Lapis. Latialis, consecratus a Tarquinio Superbo. Lucetius, Oscalinguβ idem cum Diespitre. Marianus, cui Marius templuin condidit. Papaeus. Pistor, cuius ara in Capitolio fuit. Pompeianus, eximiae magnitudits colossus, a Claudio Caes. dedicatus, in Campo Martio. Praedator, cuius templum, et templi auctor ignoratur. Prodigialis. Propugnator, cius aedes in Palatio fuit. Pugnans, cuius templum a quo exstructum, quaeritur. Puer, Vide suo loco. Sponsor, a Tarquinio Sup. consecratus. Stator, cui templum a Romulo in Palatino monte: a M. Attilio Regulo in Palatio conditum. Tigillus. Tonaus, cui Aug. in Capitolio aedem exstruxit.. Veiupiter, aedem inter arcem et Capitolium habuit. Victor, cui aedem vovit L. Papyrius Cursor. Vimineus, aram in colle Viminali habuit. Ultor, cui Agrippa aedem, quam Pantheon appellavit, fecit sacram, etc. Iovis apud Atbenienses epitheta varia. *a)gorai=os], quasi Forensis, dictus est, quod Fori, rerumque vendendarum ac emendatum crederetur Praeses. *a)po/mhos], vide infra Myiodes. *boulaios], i. e. Consiliarius, quod is consiliorum esset auctor ac moderator. *e)leuqe/rios], s. Liberator, appellari coepit, cum Themistoclis ductu Graecos a Persis liberavit, vide Plutarch. in Them. et Paus. *e)cakesth/rios], vide infra Iuramentum. *e(/rkios], etiam Latine Iuppiter Herceus vel Herceius, a voce e(/rkos], i. e. vallum, septum, eo quod domorum septa custodiret; Habuit hic in atrio domus cuiusque sub dio aram, en h(= squs1an dii+\ e)fo/rw| tou=e(/rkous2], in qua sacrificabant Iovi aedium custodi. *i(ke/s1ios], vocitatus est, tamquam praeses tw= i(keteuo/ntwn] s. supplicum. Vide Ulpian. in Demosth. p. 272. *kaqars1ios], vide infra ubi de Iuramento. *kataiba/ths2], quasi Descensor, quod in tonitru, cuius illum faciebant, moderatorem, in haec inferiora descenderet. *ne/meios], Lat. quoque Nemius dictus est, Praeses Legum atque Iustitiae, Demosthenes in Midian p. 251. Diversum ab hoc *ne/meion] coluere Corinthit. *ee/nios], i. e. Hospitalis, s. Hospes Ovid. Met. l. x. v. 224. Ante fores hor um stabat lovis Hospitis ara, in praecipuo honore erat, tamquam peregrinorum ac hospitum quos Athenienses inprinis honorifice ac religiose habuerunt tutelare Numen. Huic sacra facientes his verbis uti solebant: *e)is2 *li/a *ee/nion a\martei=n, ei) periorw= ce/nous2], Si bospites offendero vel neglexero, sim reus lasi Iovis Hospitalis, Eust. in Iliad. l.] *o(mo/ginos] appellatus est, tamquam cognationis praestes. *o(/rkios] vide infra. *poliou=xos], i. e. Urbium Protector dictusest, quod in eius rutela urbes ac Res publicae essent. *swth=r] vide infra Soter. *te/leios], vide infra Nuptiae. *g(/patos], quod supremus esset omnium Deorum Pater hominumque Decumque. *fi/lios], quod th=|s2 fi/lias2] i. e. amicitiae esset auctor ac stator. *fra/trios] ab iis cognominatus est, quod idem Tribubus ac Societatibus civilibus praeesse, existimaretur. *fu/cios] vide infra Prodigia. Apud alias quasdam gentes. a]. Ammon, apud Aegyptios in veneratione fuit: cum barba pingi solitus, po/leos qeo/s2] et krioke/ratos]. Cuius simulacrum in Museo Kircher. conspici, G. de Sepibus tradit, in Descript. eius p. 8. ss. *a)po/mhos], apud Eleos, vide Muscarius g]. Baal s. Belus, Phoenicibus et Chaldaeis dictus est. Item Baal samen, h. e. Dominus, Princeps, Rex caeli, quibus nominibus Solem indigitatum, docent eruditi. d.] Casius culrus est in monte cognomine, de quo vide supra. e. Crescens, in nummo Valentiniani, de quo vide Virum literatissimum Iac. Gronov. doctissima Ep. ad Ant. Magliabequium. Medicae instructissimae Bibliothecae Praefectum c.] Dodon. in Epiro. Vide in voce Dodona. h.] Feretrius, adde opimis indui solebat, Iul. Firmicus, Quid ipse Iuppiter vesterimodo imberbis statuitur, modo barbatus locatur: et cum Hammon dicitur habet cornua: et cum Capitolinus, tunc gerit Fulmina: et cum Feretrius est, opimis induitur. Nempe alio atque alio habitu Hammon. Capitolin. Latiaris Feretrius erat insignis. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 5. p. 80. et 81. q.] Iomaeus, in Arcadia, cui templum ab Aristaeo statutum: Marna, Gazae in Palaestina vide infra Marna. Molcch, i. e. Rex, vide ibi. k]. Molossus, vide suo loco Nicephorius, l.] Nicephorus, vide infra, item Victor m.] Olympius, Graecis cultus est, de quo niulta Barthius ad Stat. Theb. l. 2. v. 35. Stat sublimis apex, vertosque imbr esque severus, Despicit, Idem Ibid. l. 4. v. 758. --- Tu nunc ventis pluvioque rogaris Pro Iove; ubi Pluvium Iovem hoc nomine adoatum fuisse, docet, vide quoque supra, ubi de Iunone. v. palla/ntios], Trapezume, c.] Pisaeus, Pisis cuius simulacrum ex ebore fecit Phidias. o]. Triphylius, in Panchaia p]. Urius apud Bosphori accolas etc. de quibus omnibus vide Salmaf. ad Solin. Barth. ad Stat. nec non magno Comm. Superstition, et hic passim.
IURAMENTUM
in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usus fuit: Unde Arist. meta qei/as2 paralh/fews2 fa/s1is2 a)napodeiktos], cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18. Aliis, veluti proverbio, *marturi/a qeou= pari\ proa/gmatos a)mfis1bhtoume/nou], Testimonium Dei, de re conroubersa; et, *to\ pi/stews2 bebaio/taton s1u/mbulon], Fidei fir missimum sigillum, apud Philonem Iud. de Allegoria l. 2. etc. Quemadmodum Auctori Epistolae ad Hebraeosc. 6. v. 16. kai\ au)ta=s2 *pa/s1hs2 a)utilogi/as2 pe/ras2 ei)s2 bebai/ws1in], Omnis controversiae finis, in confir macionem Sed ritus Iurandi apud varias Gentes varius fuit. Apud Rom. sollenne iusiurandum in Capitolio concipiebatur, Plin. l. 2. c. 7. Idque praesertim, cm adigendi in acta Principum cives erant Kalendis Ianuariis Tac. Ann. l. 16. c. 35 Iurabant autem ibi per Iovem Capitolinum, quem Plin. fulminantem vocat, quod in periuros telo trisulco erat armatus. Cum foedera sacirent, tenebant, iidem lapidem silicem in manu, sicque per Iovem lapidem in haec verba iurabant. Si sciens fallo, ium me Diespiter salva urbe arceque bonis eiciat, uti ego hunc lapidem. Ubi quidam per lapideum Iovis simulacrum, alii per vivum lapidem, i. e. qui se daemonis instinctu movebat, iuratum fuisse volunt. Eodem modo Iudex, in Comitio, ad aram, quae Puteal libonis dicebatur, iurare solebat, se ex lege iudicaturum: Litigator dein uterque iurare iussus est, quod Calumniae iuramentum vocabatur. Nam Actor quidem iuravit, se litem ex aequo et bono aestimaturum: Reus vero, se iniuriam non fecisse; quorum illud Athenis proomos1i/a], hoc a)ntwmos1i/a], utrumque diwmos1i/a] dictum est, annotante Sam. Perito Comm. in LL. Attie. l. 7. tit. l. Quo ordine quove ritu a militibus iuratum fuerit, docet Caes. de Bell. Civ. l. 3. c. 4. Princeps Labienus procedit; iuratque eum se non deserturum, eundemque casum subiturum, quemcumque ei Fortuna tribuisset? Hoc idem reliqui iurant Legati, boc Tribuni militum Centurionesque sequuntur utque idem omnis exercitus iurat. Enses autem iuraturi vibrabant, quo significarent, districtis gladiis ulciscendam sacramenti violati fidem. Unde Amm. Marcell. l. 21 c. 5. Iussique universi in eius nomen iurare sollenniter, gladiis cervicibus suis admotis; sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. cum Paralip. Thom. Dempst. passim. Addo saltem, iuravisse, apud Rom. Consules ineuntes, in Leges; decedentes eiurasse. Unde de Traiano Plin. in Panegg]r. Imp. ergo et Caesar et Aug. et Pontifex Maximus, stetit ante gremium Consitlis (decedentis) seditque Cos. Printipe ante se stante: et sedit inturbatus, interritus, et tamquam ita fieri soleret. Quinetiam sedens stanti (Principi) praeivit iur amentum: et ille iuravit, expressit explanavitque verba, quibus caput suum domum suam, si scienter fefellisset, Deorum irae consecraret, uti locum restituit Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 16 Nempe iuravit, Traianus, ut Cos. alias neque Romanos, neque CP. Impp. Senatui iurasse aut Populo, quod quidem Livineius, Meursius. Alii, voluere, ostendit Idem ibid. etc. Apud Athevienses *o(/rkos], (quem Eridis filium finxit Hesiod. cum sit omnis contentionis terminus, Heb. c. 6. v. 16.) s. Iusiurandurn, duplex erat, magnum et parvum. Magnum, cum vel liomines per Deos, vel Dii per Stygem iutabant: Hesiod. in Theog. *a)uth\n me\n ga\r e)/sqhke qew=n me/gan e)/mmenai o(/rkon]. Huius auctorem Iovem ferunt, qui vel a Styge eiusque filiis contra Titanas adiutus, vel eius haustu, in pugnae calore, levatus, hanc iurandi formulam Deorum turbae praescripserit: per quam si quis peierasset, 9000. Annorum in Inferis poenas dedisse, refert Serv. Imo ipse Iuppiter, eidem se cum reliquis legi subiciens, destinatam sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorruit, ut loquitur Minut. Felix. Et talis proprie dicebatur o)mnu/ein], testesque invocabat Deos et vindices, addita aliquando imprecationis formula, si sciens fefellisset. Telemach. apud Homer. *o)u ma\ *zh\n *a)ge/lae, kai\ a)/lgea patro\s2 e)mo=io]. ubi per Iovem, et patris sui calamitates iurabant. Mulieres per Iunonem, vel Dominam Dianam Iurare solitae erant: exemplo Clytemnestrae apud Eurip. in Electra, mw\ thn\ *de/poinan *a)/rtemin]. Viris, veteri Solonis lege, per quos iurare liceret, tres sanciti sunt Dii: *trei=s2 qeou\s2 o)mnu/nai *i(ke/s1ion, *kaqa/rs1eot, *e)cakesth/rion], Per tres Deos iuranto, per Supplicem, per procuratorum, per Averruncum: s. potius unus Deus Iuppiter o(/rkios], qui tribus his nominibus erat insignitus, Custos enim Iuramentorum princeps hic Deorum habitus est, quod non solum ex voce ipsa, quae quasi Iovis Iurandum dicitur, sed et ex Eurip. in Medea paret, v. 170. --- --- *zh=na/q) o(\s2 o(/rkwn] *fnatoi=s2 tami/as2 neno/mistai]. --- --- Iovemque qui iuramentorum Mortalibus custos creditus. Interim adeo non contenti suo Iove manserunt, ut non solum per reliquos quoque Deos iurarent: Ephebi quidem, per Agraulos, Enyalium, Martem; Iovem, Nutritiam terram, Dianam; Heliastae per Iovem, Neptunum, Cererem; reliqui Iudices per Apollinem Patriuni, Cererem, et Iovem Regem etc. sed et animas eorum, qui in hostico essent Mortui, testes invocarent: ut Demosthenem ma\ tou\s2 en *maraqw=ni], per cos, qui in Mar athonia obiere pugna, iuravisse legimus. Quemadmodum et apud Rom. non tantum per Deum, sed etiam per salutem suam, item per caput suorum, aut filiorum suorum: inprimis per salutem aut genium Principis iuratum est. Quod postermum etiam in Christianis factitatum esse, docet Tertulliau, Apologet. c. 32. sed hoc discrimine, ut per salutem Caesatis Deum, qui Caesaris salus est et per quem valet, intelligerent. Aliquando Athenienses, fiduciam causae suae ostentaturi, patri adversae optionem dabant nominandi sibi Deum, per quem iurati vellet, hoc modo: *o)/mnumi me\n tina\ tw= qew=n], ut videre est apud Platon. in Phaedro et Aristaenet. l. 2. Ep. 2. Euxithei ad Pythiam. Nonnumquam per plures simul, ut visum supra: quandoque per omnes suos XII. Deos, ma\ tou\s2 *dw/deka], quod in vulgari usitatum erat colloquio iurabant, Aristoph. Equit. quemadmodum Lacones per tw\ *siw\], binos suos Deos, Castorem Pollucem. Cum expediendarum litium causa publice iurandum esset, Dii quidem manus in altum tollebant, unde Apollo apud poetam Lachesin rogat xei=ras2 a)/ntei=nai]; imo ipse DEUS in Scripturis istiusmodi verbis uti solet. Homines vero, manu altari imposita, si publicum esset iusiurandum, iurabant: sin privatum manum eius, cui iurabant, tangere erant soliti, more quoque Romanis usitato. Sic Menelaus apud Euripid. iuramentum ab Helena, exposcens, ait v. 834. *e)pi\ toi/s2 de\ toi=s2 nu=n decia=s2 e)mh=s2 qi/ge]. Dein Iuramento sollenni defungentes, caprum Diis, per quos iurabatur, vel arietem vel capram sacrificabant, vel etiam ex triplici hoc animalium genere simul victimas offerebant, s. singulas s. ternas: Quemadmodum Romanis porca inprimis in hunc usum placuit, etc. Parvum, Gr. *mikro\s2 o(/rkos] vocabatur, cum per creaturas iurabant: Viz. per Cramben, per Anserem vel Canem, quod Socrati usitatum: per solum, cui insistebant: unde Hippolitus apud Eurip. kai\ pe/don xqono\s2 o)/mnumi]: per retia aliaque instrumenta: inptimis per caput: ut apud Virg. Aen. l. 6. v. 459. l. 7. v. 334. et l. 9. v. 300. legimus, Per caput hoc iuro (per quod Pater ante solebat.) Utrobique solebant iurantes, vel per ignem manum traducere, vel ferrum candens Gr. mudro\n] manu tenere, persuasi bona side iurantibus neutrum nociturum, s. ut Schol. Eurip. in Hel. ait, tou\s2 mh\ e)no/xous2 tw=| a(marth/mati en tou/tois2 mh\ a)lgei=n]: quem ritum etiam veteres Saxones laudasse notum. Aliquando ferrum in mare proiciebant, significantes tam diu se iuramenti fidem servaturos, quamdiu ferrum esset in mari mansurum. Callimach. --- me/xris2 te\ me/nh me/gas2 ei)n a(li\ mudro\s2]. Nonnumquam etiam iuramento chartae inscripto, hacque in aquam proiecta, de iurantis sinceritate edoceri volebant: si enim scheda supernataret, credebant sancte iuratum: periurii vero signum habebant, si illa mergeretur. Quo facit, quod Poeta de Atheniensibus memorat, illos tripodi iuramento inscripro, illum Delphos misisse, *mnemei=a q) o(/rkwn, marturh/maq) *e(lla/di,] Monumenta iuris iurandi, et testimonia Graeciae, etc. Vide Franc. Rossaeum Arch. Att. l. 6. c. 4. et seqq. Circa Iuramentum vero religiosi admodum fuere utrique qui proin, ne vel tantilla se aberratione polluerent, quum iusiurandum concipiebant, considerabant attente et perpendebant verba sua, ac ne qua tamen calumnia aliter explicari possent, mente se potius, quam lingua, iurare affirmabant, in ea, quae sentirent tantum, iusiurandum concipere se, non item stricte verba accipienda esse. Erat ideirco formula usitata, Si sciens fallo. Sic enim in omni iuramento mentem proprie praestabant, nec obligabant verba nisi conspirantia cum ipsa mente. Unde qui sciens fallere non videtur, peier are non videtur, l. 6. D. de Iureiur. quam in rem vide Cuiac. in Observ. Hinc Pind. Olymp. *au)da/s1omai enqonaon lo/gon a)laqei= no/w|] tekei=n mh= tin e(kato/n g) e)tewn po/lin] fi(lois2 ma=llon e=uerge/tan praki=s1in]. Et quia to\ dunato\n] solum praestatur, idcirco et huius conditionis mentionem quandoque faciebant. Praeterea, ne post Mortem etiam eorum manes tacita vi obligari viderentur, mortem quoque excipiebant. Hine Achilles, apud Homer. iurat, *ou)/tis2 e)meu= cw=tos kl]. Vide quoque Eurip. l. 1. ubi totam Vett. Iusiurandi religionem clarissime explicatam habes, indeque inter alia discas, praeivisse quandoque iusiurandum, qui illud deferebant, et Deos etiam ipsos, per quos iurari volebant, sibi, nonnumquam nominasse. Ibi ergo Medea ta\ a)du/nata] excipit mortemque verbis zw=n e(kous1i/w tro/pw|] Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Apud Hebraeos, aliquando elata manu iurabant, ut de Abrahamo legimus Gen c. 14. v. 22. et Deo ipso, Ps. 106. v. 26. Nonnumquam, qui alteri iurabat, manum sub femore illius posuit, uti Eliezerus servus Abrahami, Gen c. 24. v. 5. et Iosephus Iacobo patri iuraturus, c. 47. v. 31. ut de Atheniensibus supra et alibi de Poenis Romanisque ab Eruditis annotatum est. Iurabant autem per solum Deum, ut apparet ex Esa. c. 45. v. 23. et Rom c. 14. v. 11. unde prisca formula: tribue gloriam Iehovae, Ios. c. 7. v. 19. et Ioh. c. 9. v. 24. gloriam nempe omnipraesentiae, veracitatis iustitiae ac omnipotentiae eius: Quae causa, quod nemini temere iuramentum deferebatur, neque nisi extrema necessitate urgente. Sequioribus postea temporibus, cum mores populi in peius irent, gloria haec soli DEO debita ad alia quoque transferri coepit. Unde per creaturas varias, Hierosolymam inprimis, Templum, aurum Templi, Altare, et donum in Altari, quod Corban dictum, circa tempora SERVATORIS nostri Iudaei iurare soliti sunt. E quibus ultimum inprimis iuranmdi genus a Scribis et Phariaeis magni est habitum, ut apparet ex Matth c. 23. v. 18. et Iosepho c. Appionem l. 2. Imo quamvis honor parentum divina Lege iniunctus liberis esset, tamen si quis horum ad contrarium se obstrinxisset iureiurando Corban, a lege immunis habebatur. Hinc Iureiurando hoc se non raro obstrinxisse, huic vel illi homini nihil commodi se praestitutos, legimus apud Philon Iudaeum de specialibus LL. p. 595. Porro usitatum fuit diras aliquas vel exsecrationem conditionatam iuramento annectere, ut Saul fecit 1. Sam. c. 14. v. 45. Ita faciat mihi Deus et ita pergat. Aliquando tamen subintelligenda relinquebatur, ut Gen c. 14. v. 12. et 23. Iuravi, dira mihi imprecans, si vel filum vel corrigiam calceamenti accepero: quo pacto prior Iuramenti pars negativa redditur, Non recipiam filum vel corrigiam. Sic Ps. 95. v. XI. Iuravi in ira mea, si intraverint in requiem meam, i. e. non intr abunt in requiem meam, Vide Hebr c. 3. v. 18. Ita explicari commode potest difficilis ille locus Matth c. 15. v. 5. dw=ron o(\ e)an e)c e)mou= p)felhsqh=s2], Per Corban, si quidquam tibi prodero. Ubi Eruditi interpretantur o(/ e)a\n] Si quicquam: quemadmodum o(/s2 e)a\n], Si quisquam, Matth c. 10. v. 14. etc. 23. v. 18. Ut exsecratione subaudita sensus emergat, Per Corban nihil tibi prodero. Nec obstat, quod in textu Originali, sit *korba=n], non en *korba=n] vel per Corban: istiusmodi enim ellipses in iurandi formulis non esse inusitatas, notum est, vide Drus. de tribus Sectis l. 2. c. 17. Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 6. c. 6. etc. In Christianismo veteri, disciplina Iuramentorum maxime fundata erat verbis Christi, quibus Legem Iudaeorum vett de periurio, commentis non paucis a Magistris inquinatam, ex Iudaismo genuino ac vero explicuit, Matth c. 5. v. 33. quod totidem fere verbis repetit Iac. c. 5. v. 12. ubi monet, pro\ pa/ntwn], ante omnia, iuramentis abstinere; prohibetque per caelum ac terram Iurari, aliudque omnino iuramentum vetat. Unde, ut et ex verbis Christi, Iudaeos per caelum, terram, caput, in more habuisse iurare colligimus. Sed quisnam eorum integer sensus, controversum. Si enim, de non omnino iurando, simpliciter capiatur, undenam aliquoties testem Deum eiusque praesentiam invocat Paul,us, Rom c. 1. v. 9. 2. Cor. c. 11. v. 30. Gal c. 1. v. 20. Atque auctor ad Hebraeos l. c. de Iuramento diserre loquitur, ut cuius in controversiis monibus decidendis usus sit maximus atque omnino legirimus. Ita etiam Christiani primitivi, qui per Gemum aut Fortunam Caesaris, quoniam pro Daemonibus sumebantur voces illae, iurare renuerent, per Salutem eius libenter iurabant: et perinsigne est exemplum postea Athanasii, de Deo palam ab eo iuraro, ubi ad Constantium Caesarem, *ma/rtura to\n qeon e)pikalou=mai e)pi\ thn\ e)mautou= yukh\n] etc. Deum testem invoco in animam meam etc. numquam in te me malum fecisse, apud Constantem, fratrem tuum etc. Addens aliquoties, *ma/rtus2 o( *ku/rios kai\ ma/rtus2 o( *xristo\s2 au/tou=], est testis Dominus, et testis Christus eius, ad formulam illam Samuelis, 1. Sam. c. 12. v. 3. Etiam Christianum morem receptum indicans, *a(\ ga\r w(s2 qeou= paro/ntos lalou=men, tou=ton o(/rkon e)/xomen h(mei=s2 *xristianoi\] In eis quae, ut Deo praesente, loquimur, eodem iur amento utimur nos Christiani. Et Syneisus Prolemaidis circa A. C. 400. Ep. saepius nh\ thn\ i(era/n s1ou kefalh\n], per Sacrum tuum caput aliterque in Ep. 49. 95. et 103. etc. iurat. Accedunt quam plurima, tam apud Patres Orientis, Occidentisque, atque in Conciliis integris, quam in Christianorum Principum Constiutionibus ac adhibito passim cum in Foro, tum in Foederibus, usu apertissime ostendunt, illud ne Iur ate omnino, non aliter acceptum esse, quam ut id, quo Iurationis genera omnimoda neutiquam interdicerentur. In Oriente quoque Veterum Canones o(\rkous2] duidem *e(llhnikou\s2], per. Gentilium Numina iuramenta, verabant, alia interim ultro admitten tes, ram per res alias (modo non per Daemonas aut res pro Dae monibus habitas) quam per Deum O. M. ut per caput, per vitam. Sed in Occidente, circa Annos abhinc 850. non semel vetitum est, per vitam Regis et filiorum eius, iurare, etc. Consule in verba Chirsti allata, prae aliis, Hugon. Grot. Postquam autem Christo nomen dederant Caesares, Iuramentum instituerunt militare per Deum et Christum et Spiritum Sanctum, et per Maiestatem Imper atoriam (loco antiqq. formularum, per genium, per fortunam, per salutem etc. Ita apud Veget. de Re Mil. l. 2. c. 5. Mittimus hic, Principibus Christianis usitata, sollennia as peculiaria iuramenta, ut per vultum S. Lucae, per pedem Christi, per Sanctum hunc vel illum aliaque nimis crebra. Inolevit vero tandem, ut quemadmodum Pagani sacris ac mysteriis aliquot suis aut tactis aut praesentibus iurare solebant, ita sollenniora Christianorum iuramenta fierent, aut tactis sacrosanctis Euangeliis, aut inspectis, aut in eorum praesentia, manu ad pectus admota, sublata vel protensa. Atque id corporaliter s. personaliter iuramentum praestare dictum est, ut a iuramentis per Ep. aut in scripris solummodo, praestiris distingueretur. Iurisconsulti Graeci dixere, s1wmatikw=s2, kai\ th= a)lhsqei/a| o)mnu/ein]. l. 10. tit. Basil. 25. §. 3. ita discriminantes ab eo, quod erat, ubi enegra/fh tw=| s1umbola/iw| mo/non o( o(/rkos]. Ex Iure Caesareo vetere, ut hodieque frequentius, iurabant in Foro alibique, ubi sollennior iuramenti usus, a(pto/ menoi tw= a(gi/wn *e)uaggeli/wn]. tangentes sacra Euangelia, Iustin. Novell. 124. c. 1. etc. Accessit dein clausula illa, Ita me Deus adiuvet et haec suncta Euangelia, aut et ea quae codice in hoc continentur, et pro persuasionis discrimine, et omnes Sancti, In primis observandum solene illud Procerum in Hispaniis de societate ac s1ummaxi/a|] ineunda iuramentum, in quo praeibat Pater patratus et demum --- Si prior defecero, certo consilio illo die vos Supericorpus in hoc saeculo, in suturo animam diris cruciatibus mactate; vires verbaque desiciant, facite; in pugna equus arma, calcaria, subditi, cum opus esset maxime; apud Ioh. Marian. de Reb. Hisp. l. 15. c. 18. Quo dicto, societatem sic ineuntes, dicebant Amen. Nonnumquam etiam divinam hostiam in duas partes divisam, uterque sociorum libabat. Alii per res sanctas, ut Sanctum aliquem, Reliquias, Crucem, Altare, Hostiam, iurandum solum volunt; alii etiam per res creatas alias, nec iuramentum sic conceptum non obligare; alii nec per creaturas iurandum, Caus. 22. q. 1. c. 9. et 10. Ili iurando vero, manus extensionis, quae saepius cum pectori adhiberl, tum in aere libero fierisolet, exemplum videtur vetustum in Apologia Athanasii, Tom. l. p. 674. *kai\ thn\ xei=ra e)ktei/nas2, o(\ memasqhka para tou= *a)posto/lou, ma/rtura to\n qeo\n e)pikalou=mai] etc. Et manum extendens, quod didici ab Apostolo, Deum testem invoco etc. quamvis Apostolicum illud non tam ad iuramentum, quam ad apologiam ipsam spectar. Neque vero solum per se ipsos, sed etiam per alios, liomines nonnumquam iurant. Interdum enim id per Procuratores fieri solet, in aut per animam Doimini, Speculat. l. 2. Partic. 2. tit. de Iuram Cal. § 4. Ita cum Isabella Henr. III. Angl. Regis Soror Fird. II. Caes. desponsanda erat, Legati, eam heic. circa rem, Caesarei Westmonasterii confirmarunt matrimonium, in Animam Imp. inter posito Iuramento. offerentes ei ex parte ipsius Imp. annulum sponsalem. Quem cum in eius digito posuissent, pronuntiaverunt eam Imper atricem etc. apud. Matth. Paris. A. C. 1235. Cuiusmodi et alia occurrunt exempla. Aequiparari etiam solet, interpositio fidei, per honorem, sidem, Iuramento sollenniori etc. Alienae autem persuasionis homines per id, quod venerantur illi, adiurari consuevere: cuius rei prodigiosum est exemplum in Iure Graeco-Rom. Tom. l. p. 119. ubi Iudaeorum quilibet in forensi negotio adiurandus, rubo cingendus fuit et kaballikeu/ein to\n a)s1ko\n kai\ e)mbai/nein ei)s2 thn sqw/lassan kai\ ptu/ein thn\ peritomh\n a)utou= tri/ton], Culeo s. utri inequitare et mare ingredi debuit, ac Circumcisionem suam ter conspuere, ac iurare, per Barase, Baraa, Adonai, Elori; qui traduxit siccis pedibus Israelem per mare rubrum etc. Per eam legem, quam Adonai dedit: et actum conspuendi circumcisionem corporis mei: et rubum, quo cinguntur lumbi mei: Non falso aut mentiendo iuro Nomen Domini Sabaoth. Sed si falso iuro, exsecrandi sint posteri mei ventris; more caeci parietem palpando quaeram et instar eius, qui oculos non habet, cadam. Cum hisce omnibus tellus aperiat os suum, meque obsorbeat ut Dathan et Abiran. Aliudque ibidem sequitur, ex libro Eparchico s. Praefectorio consimile, sed brevius. Ruto autem ibi etiam Iudaeus iurans cingitur, et iurat krath/s1as2 en tai=s2 xers1i\n au)tou= to\ megalei=on], tenens in manibus suis Rem Magnam, augustam, i. e. Legis Codicem. Et haec quidem ad tempora pertinent Basilii Iunioris et Constantini Porphyrogennetae Impp. s. A. C. 980. Apud Christianos vero posteros obtinuit, ut absque ritibus illis rubi, culei, maris, adiurarentur Iudaei, in Foro Christiano, Secundum Legem, suam, super decem praeceptis Mosis, vel sic Iuras tu per Deum Patrem omnipotentem Sabaoth? vel, per Deum, qui apparuit Mosi in rubo? vel per verum Adonai patrem? vel, per Deum Elohim etc. quibus respondendum a Iudeo, Iuro, vel sic, Si culpabilis es et periusus, sis dispersus inter Gentes, et moriaris in terra inimicorum turoum et sic te terra absorbeat, sicut Dathan et Abiran. Cui respondendum, Amen. Vel sic, Te lepra apprehendat, sicut Naaman Syrum; vel Habitatio tua et fiat deserta; vel, Veniant super caput tuum omnia peccata tua et parentum tuorum, et omnes maledictiones, quae in Lege Mosis et Prophetarum scriptae sunt, et semper tecum maneant: respondente Iudaeo, Amen. Vide Durand. Specul. l. 2. tit de Iur. Cat. § 3. n. 17. Bartolum ad L. iurari D. tit. de Iure. et Marquard. de Susanes de Iudeis Part 2. c. 5. §. 10. Mauris vero s. Mahumedanis deferri olim solebat in Hispania, a Christianis, iuramentum in hunc fere modum, ut in Alphonsinis legitur Partit. 3. tit. 11. l. 21. Tam is, qui deferret, quam Maurus adiurandus sistebant se coram Mesquita Mahumedana, si loci opportunitas ferret, aliove in loco a Iudice praestituto, ubi Maurus, in Mer. versus, manu sublata, ac etiam per Deum suum et sacra adiurabatur, Iuras me tu Fulan Moro, por aquel Dios etc. quibus is respondebat, Assi lo iuro, ipsique iuramento prima persona a se repetito, subiciebat, Amen. At non omni tempore iurabatur olim: inoleverat enim apud Christianos mira disciplina, de temporibus amplioribus, quibus in litibus iurare non erat permissum. Unde legitur in Conc. apud S. Medard. habito, de quo vide Burchard. Decret. l. 12. c. 20. Decrevit S. Synodus, ut a Septuagesima usque in actavam Paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies: nec non et in Ieiuniis Quatuor temporum et in Letania maiori et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, in fide, concordia et pacifieatione, nullus super sacra iurare praesumat. Quod item transcripsit Gratianus, Caus. 22. Quaesi. 5. can. 17. nisi quod habet, ab Adventu Domini, usque in Octavam Epiphaniae et nullus super sacra Euangelia iuret, etc. Sc. Placita saecularia et potestas Iudicaria, per tempora ista, quiescebant. Eratque non dissimilis apud veteres Rom. de Feriis sollennibus, disciplina, ut videre est, apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Ac. de Sabbathis diebusque pridianis atque aliis festis circa hanc rem apud priscos Iudaeos, similiter res certa est. Unde in Christianismo olim obtinnit Honorii et Theodosii Min. A. A. sancitum A. C. 409. quo, die Sabbathi ac reliquis suo tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte convenire debere praecipitur, L. 3. C. Theodos. l. 2. tit 8. et C. 8. tit. 8. Sub vicennium quoque ante, s. A. C. 389. Rescripto Valentiniani, Theodosii et Arcadii AAA. vacationis intervalla aliquot eis, quae in Canonibus iam memoratis occurrunt, satis similia, praeter dies Dominicos (quibus item lites prohibentur a Conmstantino) et Principum natales ac Imperii ortus, habentur, l. 7. C. Iustin. tit. de Feriis, 1. 2. C. Theodos. et tit. 8. etc. Quod ad Mahumedanos, iuxta disciplinam illorum ipsiusque Mahumedis exemplum, cum per Deum, tum per creaturas; varie iuratur. Lex habetur in Alcorano, Azoar. 34 Lat. 24. Arab. de Iuramento Forensi, in causa adulterii: mariti accusantis, qui testibus careret, testimonio, quarer ionvocando ac iurando, per Deum se verum dicere; quinquies adiecta imprecatione, ut maledicat ei, Deus, si mentiretur Uxoris accusatae; quater similiter Deum testando, maritum suum falso iurasse, quinquies itidem imprecando, ut irascatur ei Deus, si is fuerit veridicus; quo praestito illa absolvenda. Iurat autem Mahumedes ipse, per Angelorum ordienes, per Alcoranum, per ventos, per nubes, per aequoris naves, per caelum, per stellas; passim l. c. item per montem (Sinai, ut Interpretes volunt) librumque lineariter in chartis subtilissimis scriptum (Paraphrastes exponit, per Legem et Alcoranum) per domum superne aedificatam (quam Paraphrasten collocatam esse ait in caelo sive tertio sive sexto sive septimo, locumque esse, ubi Angeli septuagies mille, per vices, Mecae felicitatem quottidie procurant) et tectum excelsum (Caelum ipsum) et mare repletum. Porro, per stellam Vespertinam, per occasum stellarum (ubi adicitur, magnum hoc esse sacramentum) per calamum, per diem Resurrectionis et per animam Ream: per Auroram, per noctem decimam (forte decimam decem dierum peregrinationis sollennis ad Mecam) per par et impar et noctis transitum etc. per quae et qualia nunc se, nunc Deum O. M. impie inducit quasi iurantem, ut item et per Mecham, per Solem, Lunam, Ignem, Caelum, Terram, Noctem, Animae creationem, per Persica poma et olivas. Sed de iuramentis his Alcoranicis, plura apud Guadagnolum. Adeo ut per Deum, ita per res alias, ex disciplina hac semper licuerit iurare. Inde ad Iacobum Consiliarium, cum se occidisse Ulvaeum affirmaret, Mahumed, Almanadi Chalifa, qui id iusserat, Iura, inquit, per caput meum, Elmac. in Saracen. Hist. l. 2. c. 4. Sic Abugiafar Haran Raiiol Giafarem de starn Iahiae custodiae traditi respondentem, adiurat, an per Vitam meam? Ibid. c. 6. Et Avicenna, Iuro per vitam meam, quod si Deus mitteret Prophetam etc. Sic Achemetes Turc. Imp. foecus, inter se et Henr. IV. Gall. Regem initum, firmat iuramento, per Deum ommpotentem, creatorem caeli et torrae, per animas Avorum nostrorum Proavorumque etc. De aliis gentibus, quaedam dicemus infra Adicio hic saltem, miseros Gentiles Deorum suorum mysteriis sub Iuramento olim se addicere consuevisse. Sic enim iuratum esse in foedis iolis Bacchanalibus Romae, ??? Cos. Posthumio intetfectis, legitur apdu Liv. l. 39. c. 6. 9. et 15. ubi inter alia sacramentum sollenne dictum, et a Principibus Sacerdotum praelectum fuisse, Carminis sacri nomine, innuitur? Qui tantum mitiati erant, et ex carmine sacro, praeeunte verba Sacerdote, precationes fecerunt (h. e. mysteriis se et sceleribus addixerant) in quibus coniur atio nefanda in omne facinus --- continebatur; nec earum rerum ullam rem in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant. Qua dere vide plura apud C. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 397. --- Et urges! alium tibi Bacche furorem. Iuravi. Et ut de Periurio hic nil dicam, ut de quo suo loco: verbo saltem moneo, cum temere blasphemeque iurandi licentia sequiori aevointer Christianos ipos increbuisset, capitis supplicio eam fuisse coercitam Novellis Iustiniani, uti docet ex iis Iulianus Patricius Constituit 71. Sic Phil. Aug. Gall. Regem profanas aleatorum et Curialium blasphemias sic abhorruisse, ut etiam Milites i. e. Equites, se praesente tale quid committere ausos, continuo in profluentem proici iusserit, scribit Rigordus. Iamque ante ipsum, in eadem Gallia blasphemos homines pro infamibus habitos, discimus ex Capitulis Car. Calvi. De iisdem Wisigothorum LL. sic sonant l. 12 tit. 3. c. 2. Quicumque quocumque modo blasphemiam dixerit, eum centenis decalvatum flagellis subiciant, et ardua in vinculis constitutum per petui exilii conter ant (Iudices) aerumna, rebus et possessionibus Regio fisco mancipatis vide eun. Barth. ad Stat. Theb. l. 5. v. 329. et de Auglis infra aliquid, ubi de Linacro Thoma. --- Et multum cineres iurare sepultos. Medio aevo Iuramentum non raro, venit nomine Purgationis Canonicae, sicque Purgationi Vulgari, cuiusmodi sunt, Duellum, fer rum candens aliaque id genus, opponitur, Sacramentum item saepe et Sacramentum purgationis appellatur apud recentioris aevi Scriptores. Et quidem, si maioris momenti res esset, non solus, s. ut vulgo dicitur sola manu sua iurabat reus: sed alii quoque deligebantur, qui id ipsum, quod ille, perinde iurarent; vel saltem sacramento affirmarent, quae ille iuraverat, vera esse se credere, Sacramentales, Sacramentarii, Iuratores etc. dicti. Cuiusmodi testes, prinusquam ad Sacramentum admitterentur, examinari consuevisse a Iudicibus, discimus ex Notitia A. C. 818. apud Perard. p. 36. Dicebantur autem hi porro, si a reis eligerentur, Advocati, si ab accusatore, Nominati vel Denominati: augebaturque numerus eorum, pro rei, vel cause, de qua agebatur, momento, unde sua manu, unica manu, tertia manu, usque ad treccntesimam, iurasse reperiuntur, apud C. du Fresne laudatum, varii, pro causae ratione. Quo vero pacto rituve id factum, docet L. Alemannica tit. 6. § 7. Illi Coniur atores manus suas super capsam ponant et ille solus, cuius causa requiritur, verba tantum dicat, et super omnium manus suam manum ponat, ut sic illi Deus adiiuvet vel illae reliquiae, ad illas manus quas comprebensas habet, ut de illa causa qua interpellatus est, culpabilts non sit. Iurabant autem ieiuni, et discutiebantur a Iudice, ut est in Capituloar. Aquisgran. A. C. 787. c. 26. etc. idque in Aedibus sacris, variis cerimoniis adhibitis, ut videbimus. Horumque quaedam dicebantur Iur amenta corporalia, s1pmatikoi\ o)/rkoi] Balsamoni quod tactis, s. inspectis SS. Euangeliis, Cruce vel SS. reliquiis admotis, sublata aut protensa manu, praestarentur; atque ita distinguebantur a Iuramentis, quae instrumento fiebant: item a Iuramentis Sacerdotum, qui in Conc. Meldensi, super Sacra s. corporaliter iurare vetantur: quemadmodum apud Rom. olim Flamines Diales iurare non cogebantur, sed eorum verbis non stare religio erat, A. Gell. l. 10. c. 15. quod et de Pontificibus Hebraeorum infra ostendemus, ubi de Pontificali dignitate. Quamvis iurasse interdum Episcopos ad S. Euangelia, conster ex Actis. Alex III. apud Baron. A. C. 1177. etc. Vide quoque supra Iudicium Dei: Plura vero hanc in rem infra, in voce Sacramentum; uti de Iuramento Fidelitatis, in voce Homagium. Varii iurandi modi ritusque variarum Gentium,vetiti omnes, paucissimis exceptis, apud Auctores passm obvii. A. Per Aglauron, iuravere Attici, Hesych. vide supra. Per Allium Aegyptii. Ad Altare et super Altari, iuratum paganis Christianisque; de paganis vide infra in voce Ara. Christianorum ritus hic non unus semper idemque. Namque, ad Altare capite suo in clinato iurandi modus, occurrit in Iudictis Withredi Regis Cantuar. c. 21. ad Altare una manu, altera ad iurandum parata, Ibid. c. 19. et 20. Super Altare consecratu, in Usaticis Baricinonensibus MSS. c. 43. Super Altare manibus positis apud Bignon. Formul. 3. 33. et 41. Sic Vett. cum iurabant, retigisse aras, docet Virg. Aen. l. 12. v. 197. Alii. Coram Altari, apud Vilh. Malmesb. l. 2. c. 6. In Altari, in L. Alemann. tit. 7. § 2. Super plura Altaria, apud Greg. Turon. l. 5. c. 49. ubi in tribus altaribus: in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 26. ubi in septem: in Flera l. 2. c. 63. ubi super novem: apud Radulsfum de Dicero A. C. 1040. ubi in quindecim altaribuws, iuratum legimus. Pluries vero iurare compellebantur, qui Sacramentales habere non poterant, qui pro eis iurarent. Ita porro iurabant super Altaria, ut iis superposita essent sancta Euangelia, quae manu contingebantur: quod omnino improbat Chrysostomus Homil. de Iuram? Interim apud recentioris aevi Christianos maxima huius iuramenti religio erat. Formulam Ep. Arsenii Ep. Hortensis, de Ingeltrude Bosonis uxore, hanc exhibet: Iuro ego Engeltruda--- D. meo Nicol ao summo Pontifici et Universali Papae, per Patrem, et Filium et Spiritum S. et haec sancta quatuor Christi Dei Euangelia, quae ore osculor et manibus propriis tango, quia amodo etc. Aliam Sexta Syn. Act. 13. de Georgio Diac. et Chartophylace, qui his verbis ust, *ma\ ta\s2 a(gi/as2 grafas2 tautas2 kai\ to\n sqeo\n to\n lalh/s1anta di) au)tw=n]. At Act. 14. pro *ma\ ta\s2 a(gi/as2 grafa\s2], iurat Georg. *ma\ ta\s2 a(gi/as2 duna/meis2 tau/tas2] etc, Per Amici caput, vide infra. Per Aniorem Dei, in Visiombus Flotildis. Per Angelos Dei, Robertus Dux Normanniae iurasse legitar apud Gul. Gemericensem Hist. Norm. l. 8. c. 2. et in Hist. Aulae eius Regni (in quo scripto non pauca sunt exempal, Politicis notanda, iur amentis aut extorits, aut persuasis ingentia partibus damna dare) In Animam alterius iuratum saepius. Et quidem de Regibus Francorum observat Tillius, semel per se ipsos iurare, quando se. inaugurantur et coronantur: in ceteris vero occasionibus, in quibus sollenniter quid piam subditis pollicentur, id verbo Regio firmare. Sed et foedera olim ipsa, quo cum Regibus aliis sanciebant; non ab ipsismer, sed iis praesentibus, a quopiam ex aulae Proceribus ad id delecto, in eorum animam iurata, addit, Vide eum l. 1. Quod apud alios quoque Principes invaluisse, patet ex Actis Alex. III. apud Baron. A. C. 1177. ubi de Imp. ex Falcando, de Sicil. calamit. ubi de Siciliae Rege: ex Charta vet. ubi de Iacobo Rege Maioric. A. C. 1284. etc. Imo nec Regum duntaxat propria haec forma fuit, sed et aliorum: In Actis enim Innoc. III. nobilis quidam in animam Marcualdi Senescalli im perii iurat p. 3. Iurabatur quinetiam in Animam Umversitatis, apud Gul. de Podio Laur. c. 40. etc. Per Animam Patris sui, iurant Hugo Mag. apud Witikind. l. 3. Otho Imp. apud Alb. Stadensem A. C. 944. et Constantia Regina Roberti Regis Franc. uxor, apud Helgaldum Flor de iuramento Pauli Apostoli, super animam suam, vide B. Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Aquam Stygis, iuravere Arcades: nec aliud Gentilium Diis Sauctius iuramentum. Per Aras iuratum Gentilibus, Horat. Super Arma iurandi ritus, omnibus ferme (praesertim Septentrionalibus) populis receptus legitur: quamvis pro ratione eorum varians subinde. Vide de Alamannis, LL. Alaman. tit. 98. de Baiwariis, LL. eorum tit. 16. §. 7. de Beneharnensibus, Mardam Hist. Beneharn. l. 6. c. 26. n. 6. de Bulgaris, Nicolaum I. Resp. ad consulta illor. c. 67. de Danis, Eginhardum A. C. 811. et Adamum Brem. c. 30. de Danor. Regib. de Francis, Forrunat. l. 6. poem. 7. de Longobardis, Edictum Rotharis Regis tit. 109. §. 2. de Saxonibus, Fredegarium c. 74. Aimon. l. 4. c. 26. Alios: de Scotis, LL. Forestarum Scotic. c. 10. §. 1 de Suecis, Loccen. in Hist. Suec. p. 363. etc. Super Armilla, apud Ethelwerdum l. 4. c. 3. de Danorum Rege ubi Armilla C. du Fresne idem vult esse, quod arma: Sed nil impedire, quo minus in proprio sensu vox sumatur, discimus ex Bar tholino de Vett. Armillis. Vide quoque supra B. Super Baculos Episcoporum. Hibernis et Scotis familiare fuisse iurarte, docet Silv. Girald. Topograph. Hih. l. c. 3. c. 33. Per Barbam Othonis, s. Barbam suam, iurare solitus est Otho I. Imp. Vide Gobelinum Personam Cosinodrom, p. 202. sed et Romanis Barbam iuratam, docet nos Stat. Epicedio Glauciae. l. 2. Sylv. 1. v. 53. Per Brassicam, Teleclidem iurasse, diximus, in voce Cepe. C. Per Capillum Dei, in Nov. Iustinieni. Per Cappar, Zeno Stoicus iuravit, vide supra Cepe. Ad Caput pecudis, in Conc. Aurelian. 4. Can. 16. Per Caput alterius, Byzantinos Graecos iurare semper paratos fuisse, referr Luitpraud. in Legat. Idem in usu habuere etiam Graeci vetustiores, a quo dominari inceperunt. Non vero Heroes autiquissimi. Unde Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 16. de felici aetate loquens, air: ---- ---- Nondum Graecis iurare paratis Per caput alterius. - --- ----- Sed et per caput Ascanii iurat Aeneas, Virg. Aen. l. 9. v. 258. et 300. Idem Hebraeis in usu fuisse, discimus ex Matth c. 5. nec Christianos vert. per Amici caput iurare recusasse legimus, apud Synes. Ep. 79. Per liberorum et proprium, iuramenrum, habes apud Balsamon. Comm. in Can. 95. Syn. VI. Trull. etc. Per caput Imp. occurrit apud Luithprand. Legat Apud Aegyptios vero per Caput Regu iurare, fuisse capitale, Abenezra tradit, vide et georg. Elmacin. Hist. Saracen. Imo, quod horrendum, per Caput Dei, iurasse legitur Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris. Vide quoque Nov. Tustiniani cit. Posita manu super Caput eius, cum quo lis est, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 25. Posita manu super Caput Imp. apud Theophan. in Niceph. Gener Ann. 8. Per Cepe iuratum Aegyptiis, vide supra, in ea voce. Per Christi sepulchrum, iurat Amalricus Rex Hierosolymorum, apud Nicetam Emanuele l. 5. n. 5. Per Cibos foetidos, quasdam gentes iurare non puduisse, notat Plin. l. 2. c. 7. Per Cineres parentum aliorumque sibi carorum, iurandi modus indigitatur Stat. Theb. l. 5. v. 329. ----- et multum cineresiurare sepultos. Per Coronam suam, iurat Adalbero Archiep. Trevir, apud Balduin. in Gestis eius. Per Coronam, imposita manu capit, Frid. H. Imp. apud Sanut. l. 3. part. 11. c. 11. Per Creaturas, in Egberti Poemptent. c. 12. Posita super caput Cruce Presbyteri, Dianconi, Monachi. Super Crucem, apud Domnizon. de Vita Mathildis l. 2. c. 2. Super librum Missalem et Crucem, in Consuetud. Solensi tit. 4. artic. 1. Super te igitur et S. Crucem, i. e. super Canonem Eccl. in Foris Beneharn. Rubr. de Notar. D. Per Dentem Dei, Rex Angl. in Monastico Angl. Per Dentes Dei, Ioh. Rex Angl. in Chron. Flandr. Per Deos, vide Macrum in Hierol. Cum Destra armata, in L. Ripuar tit. 33. §. 1. in manu Comitis Dextra data, in L. Longobard. l. 2. tit. 52. §. 15. Per Dianam, maxime sollenne fuit, vide supra Diana. Super Discessorem Eccl. in Canonibus Hibernicis l. 41. c. 30. Per Discipulorum suorum gloriam, iuravit Paulus Apost. de quo vide Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Domini fidem Robertus Franciae Rex apud Helgald. p. 64. 65. et 66. Per Duodecim Deos, vide supra Duodecim. E. Super textum Euangelii, in vet. Charta Goffridi Com. Andegav. apud C. du Fresue in Gloss. De quo more, etiam Graecis frequentato, qui manus abluebant iuraturi, vide et Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce *e)uagge/lion]. Sub stola tactis sanctis Euangeliie, Sacerdotum fuit, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Euangelio super caput posito, apud Marcellin. Com. in Chron. de Pelagio Puntif. Sic per Euangelia iuramenti, et quidem fallacis, late descriptum exemplum est, in Legationibus Menandri. F. Sub Femore manu posita. Vide supra. Super Forte iuramentum, exstat in Charta Eduardi Angl. Regis apud C. du Fresne in Gloss. Per Fortunam suam et glotiam, iurare solitos Parthorum Reges, habes apud Ioseph. *a)rxaiol]. l. 20. c. 3. More Frisionum, in Iuxe Frissico art. 81. tollebant autem sinistra manu sinistros capitis capillos et imponentes eis dextrae manus digitos duos, iurabant, vide Sibrand. a Sicama ad LL. Frison. tit. 12. G. Per Guttur Dei, iurar Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris p. 662. H. Per Hastam, vide infra Sceptrum. Per Hephaestronem, vide Freinshemium ad Curt. l. 10. c. 4. Pro ratione Hidarum, vel per certum numerum Hidarum, apud Lambard. ad LL. Angl. Per Hoc et per Hoc, iurabat Gulielmus Rufus Rex Angl. Vide Eadmet. Hist. Nov. l. 2. Per Homousion Trinitatem, vide supra, Homousion. I. Per Infortunium suum, vide supra, in hac voce. Per Iovem et Io iurari, primum finxisse Hesiodum, tradit Hesych. in *a)frodi/s1ios o(/rkos]. L. Per Lanceam S. Iacobi, iurare solitus est Phil. I. Rex Franc. in Chron. Flandrensi c. 8. et 16. Per Lapidem silicem, vide infra Sceptrum. Super Laidem falsum, vide C. Macrumin Hierol. Per Librum et Stolam, in verbo Domini, iurare Canonicis Senensibus praecepit Octavianus Card. in Charta exarata Ann. 3. Alex. III. Super Librum Missalem et Crucem, Vide supra. Per Linguam Dei, Monastic. Angl. Tom. III. Per Lumina sua iurandi formulam, suo aevo usitatam, tradit B. Augustin. Exeg. in Ioh. M. Manu posita super caput sub femore, etc. Vide supra. Manu posita super pectus, infra. Manuum contactu, apud Andr. Svenonis Archiep. Lundensem l. 7. c. 7. Per Membra carorum, frequens iurandi mos Veterum, vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 12. v. 103. ----- per superos magnumque Menaecea iuro. More Minorum, apud Rollandin. in Summa Not. c. 7. rubr. 3. Iurabant autem illi, qui minores erant Ann 25. sed maiores An. 14. corporaliter ad sancta Dei Euangelia. ut idem habet c.1. Rubr. de vendeitione a minori facta. Super Mortuorum tumulos iurare, in iudiciis publicis, solenue fuit apud Londonienses: cum nempe aliquis e testibus nominatis decesserat, antequam testimoniem suum iurasset; tum enim iurabatur a reo, ipsum, si in vivis superesset, fuisse id ipsum testaturum. Selden. ad Marm. Arondell. per Mysteria, s. Sacramenta, Christianis olim iurate, inusitatum non fuisse, praeter alia, docet Baptismatis attestatio, cuius exempla sunt cum alibi, tum in Chron. Alex. p. 711. N. Per Nomen Imp. ab Aug. temporibus, iurari coepisse, notat Casaub. ad Tib. Claud. Suet. c. 10. Per Nomen suum, iurat Cosmas patr. CP. apud Annam Comnen. Alexiad. l. 3. Per Oceanum, velut patrem Deorum hominumque, iurandi mos, Homero memoratur, aliisque. Per Oculos carorum, passim. Per Omnes gentes Amalricus Com. Montisforits, apud Orderic. Vital. l. 12. p. 880. Per Ossa suorum, vide supra, per Cineres. Per Othonis barbam, vide supra. P. Ad Pectus suum manu appolita iurare, Sacerdotum est, Gall. La main mise sur le pis, ut est in vet. Formula. Vide Bullam Auream Car. IV. c. 2. Per Pectus suum, iurabant mulieres apud Alamannos, in LL. Alaman. tit. 56. §. 2. an manu pectori adposita? quemadmodum modo de Sacerdotibus dictum. Sic tunso digitis Pectore, iurasse dicitur Nicephorus Imp. apud Luithprand. in Legat. In Pecunia vel Vestimento, iurare Frisones solebant, in re levioris momenti, in L. Frisonum tit. 3. §. 4. Per Pedes Abbatis. Monachi iurare iubentur, in Ch. S. Ranimiri, Arragoniae Regis apud Martinezium Hist. Pinnat. l. 3. c. 17. Per Pedes Dei, frequenter deieravisse olim Ioh. cogn. Sine Terra Angl. Rex legitur, apud Matth. Westmonasteriens. Super Plagis, Indaei iurarunt, in Libertatibus concessis urbi Barcinon. A Petro Rege A. C. 1283. Per cos, qui Plataeensi pugnae interfuerant, iurasse Athenienses, discimus ex Athen. l. 9. pugna autem illa est Olymp. 72. Anno 2. Per Populeam coronam Hercules, vide infra Populus. Per Porrum iuravere olim Aegyptii. Vide supta Cepe. In Posse Regis, in LL. Arragon. apud Blancam p. 771. Per salutum Principum, apud Eadmer. In Vita S. Wilfrid. c. 41. et 59. Per Priscillianum, auctorem dilirii sui, iuravere sectatores eius, teste Sulpitio Seu. l. 3. R. Per Regem caelorum, Car. Mag. apud Monach. Sang. l. 1. c. 3. Per Reges et filios eorum, iuramenta olim frequentia sustulit idem Imp. in LL. Longobard. l. 3. tit. 24. Per Regna, Oedipus, apud Sen. in eo v. 400. Ad Reliquias et tumulos Sanctorum, Vide infra. Per Resurrectionem Dei et Splendorem eius, iuravit apud Continuatorem vet. Bedae l. 3. c. 26. Angliae quidam Rex, vide infra, per Splendorem. S. Per Sacerdotium suum Episcopi etc. iurant, in Charta Anni 865. apud Ughellum in Episcopis Veron. idqueve manu ad pectus apposita. Unde Matth aeus Paris A. C. 1252. Henr. III. Angl. Regem peregrinationem Hierolsolymit. initurum se pollicitum, cum Sacramento more Sacerdotum exhibito, scribens, Et iurans, ait. hoc apposuit manum suam dexteram ad pectus suum, more Sacerdotis et postea, super Euangelia apposita et osculatus est ea more Lacic Cum enim corporaliter Sacerdotes iurare vetentur, in Cons. Meldensi, iurare saltem consueverunt, per Sacerdotium, vel in ore Saceaotis, vel in verbo veritatis s. Sacerdotis etc. ipsa vero Sacra s. Euangelia non tangunt. Vide supra. Ad Sacra iurare, item super Sacra, et super Sacrosancta, idem quod iurare in Sanctis, Vide hic infra: quomodo iurare prohiberi Episcopos, modo dictum. Per Sacramenta vide supra Mysteria. Super Sacramenta, apud Svenon. de LL. Castrensibus c. 8. Sacramento Catholicae fidei iurare, h. e. quomodo Catholici solent, apud Dudon. de Morib. Normann. l. 2. idem est, quod Corporaliter iurare. In Sacramento Corporis Christi, Carmelita quidam ivart, apud Thom. VValsingham. p. 309, Super Scrosancta iurate, in Chartis Anni 1223. in Hist. Vergiacensi et Betunea. Inspectis Sacrosanctis, h. e. non ractis, sed coram ipsis, iurare solebant Episcopi et Sacerdotes; ei)s2 ta\ prokei/mena *e)uagge/lia], apud Annam Comnenam Alexiad l. 13. Per Sacrum incelebratum, in LL. Hoeli c. 7. Per Salem, sive Sales, non raro iuravere prisci, utpote unicum ac necessarium vitae condimentum. ut ait Plin. l. 31. c. 9. Vide Carisium et Libanium. Per Salutem coniugis, iurare Christianis in usu fuisse, agnoscit Hier. c Iovin. l. 1. c. 18. Per Salutem Principum, in Gestis Regum Francorum, c. 13. Per Salutem suam, apud Greg. Turon. l. 3. c. 15. Ad Sanctorum reliquias, vide suo loco Per Sanctos Franciae, iuramentum proprium Phil. Aug. memoratur Matthaeo Paris. Super Sanctos, en toi=s2 a(gi/ois2], apud Cantacuz. l. 1. c. 2. Iurer sur Saincts, Gallis: item super Sancto in Ann. Francor. Bert. A. C. 854. in Sanctis quoque, idem est quod super Sacrosancta, nempe tactis Sanctis Euangeliis, vel reliquiis iurare, in Capitul. Car. Mag. l. 1. c. 63. in Capitul. A C. 813. c. 9. in LL. Ethelredi Regis ad Venetingum editis A. C. 854. etc. In loco, qui dicitur Sanctum, in Capitul. 3. A. C. 813. c. 10. Per Sanctum de Bethleem, Lud. VII. Rex Franc. Per Sanctum Steph. in Capitul. cod. A. C. 789. c. 10. Vide quoque infra. Per Sceptrum, vide infra in hac voce. Super Sepulchrum debitoris, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 27. Per Servatoris mensam, kata th=s to=u *swth=ros krate/zhs2], vide infra Mensa sacra. Supra corpus S. Severini, iuratum olim in partibus Vasconiae, in murtris et maleficiis, quam consuerudinem abrogatam esse, a Phil, Francorum Rege supra diximus. Per Zion et Sinai montem, in Formula 14. ex Baluzianis. Spata tracta iurare, in Capitulis ad L. Alamaun. c. 22. edit. Baluzianae. Vide supra. Per Spatam suam iurat et Capitulum firmat Car. Calvus, apud Hincmarum Rem. in extemporali Admonit apud Cellotium p. 439. Per Splendorem Dei, iurat Gul. Nothus. apud Orderic. Vital. p. 536. Per S. Stephanum et per Reges vel corum filios, coniurationes vetantur, in Capitul. Car. Mag. de diversis rebus A. C. 789. c. 10. Per sanctum Stephanum, vide supra Sanctum. Sub Stola tactis sancits Euangeliis, iurant Archiepp. atque Electi, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Per librum et Stolam in verbo Domini, iurant Canonici Senenses, apud Ughellum Ital. Sacr. Tom. III. p. 563. per Tenebras, vide infra Tenebrae. Per Terram, in hac voce. T. Suer Testibus aprinis Herculi iuratum et foedus factum fuisse cum Nelei liberis, legimus apud Paus. l. 4. Cuius iuramenti sollennis postmodum omnibus Athleti, eorum parentibus, fratribus, Gymnasiarchis, ad Olympiacos ludos rite faciendos, meminit idem l. 5. Per Tetrada. vide infra Tetrachordum. Super Textum Euangelii, in Charta Goffridi Com. Andegev. pro Abbatia Vindocin. in Regesto Phil. Aug. Herouvalliano, apud C. du Fresne. Per Timorem patris sui, vide infra Timor Super Triginta denariis, in LL. Henr. I. c. 65. Trinicum Iuramentum, occurrit apud Guesnaium in Ann. Massil. p. 356. Vide Per Venerationem Principis, vide infra ubi de Periurio. Per Ventos, vide in voce Ventus. In Verbo Domini, vide supra per librum et Stolam. In Verbo Sacerdotis s. Veritatis, vide supra ubi de Sacerdotum iuramento. In Vestimento, iurabant Frisiones, si res esset parvi momenti, in L. Frision. tit. 3. §. 4. Ubi Sibrandus a Sicama existimat, iurantem oram vestis eius, cui se purgabat, vel alterius vestis vel sui ipsius apprehendentem; sollenni iuramento se vel servum suum purgasse. Quemadmodum, cum iidem in Pecumam, similibus in casibus, iurarent, putat, ralem prolato nummo, solido vel denario, in quo vultus Regis vel crux effigiata, ei manum imposuisse, atque ita, quasi teste Rege vel cruce, iurasse. Eodem videtur spectare, quod eadem lex habet, c. 14. §. 4. Et iuret. Ille homo homicidii, de quo interpellatus sum, reus est, tenens eum per oram sagi sui. Galli dicerent, le tenant par le pan de sa robe. Per Viros optimos, Nasamones olim iuravere. Per Vitam Regis et Filiorum, iurare vetant Lex Longobard. l. 3. tit. 24. et Capitul. Car. Mag. l. 3. §. 43. Per Vitam suam, Arabum iuravere Reges, teste Georg. Elmaceno Hist. Saracen. per Vultum de Luca, picturam nim. B. Euangelistae affictam, iurare consuevit, apud Gul. Malmesbur. l. 4. c. 1. Gul. II. Angl. Rex etc. Plura Vide apud Filesacum, Thom. Dempfster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. C. Barth. Animadvers. Stat. et Comm. Superstitionum, Alios: nec non hic passim.
IUSTITIA
idem cum Aequitate Numen, apud Gentiles. Star. Theb. l. 2. v. 422. ---- ----- medii revernetior aequi. Ubi Schol. In neutram partem declinantis. neutri parti plus aequo faventis iustitiae. Quemadmodum et Hebraisinus Iustitias et Aequitates iungit. Esai c. 33. v. 15. Perpetuo Iovi adsidet, ex nobili figmento Orphei, quod tradit Demosthenes c. Aristogit. imo eius sceptrum poetis dicitur, vide Barthium, ad Theb. l. 3. v. 234. ----- tibi fas ipsos incendere bello. Quemadmodum Psalmographus Ps. 45. v. 7. Solium tuum, τ Deus, in saeculum et sempiternum, sceptrum rectum est sceptrum Regni tui. Repraesentarunte eam cum libra et cornucopiae, uti in annulo apud Gorlaeum alibiqueve passim videre est: et sic plerique pro Virgine astrica habuerunt, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1236. Aliam eius picturam. Chrysippi suisque verbis, proponit spectabilem A. gellius l. 14. c. 4. Vide et iconem eius a Polynice, in clypeo, circumlatam, apud Aeschyl. in Septem Theb. ubi Scholiastes varia lectu non iniucunda etc. Item supra, in voce Astraea.
IUVENCA
nitore placer et pinguedine. Virg. Georg. l. 3. v. 219. Pascitur in magnis silvis formosa iuvenca . Ideo de iuvenca dictum, quacum confertur Ephraim, Hos. c. 10. v. 11. quamvis ego transivi illum per praestantiam colli eius. Cuiusmodi Iuvenca rufa, immaculata, iniugis, in Vet. Test. extra castra immolabatur, ibiqueve tota cum ligno cedrino, hyssopo et cocco bis tincto comburebatur a Sacerdore, ut eius cineribus aquae separationis immistis aspersi mundarentur, qui propter cadaveris contactum, aut alia de causa polluti erant, Num c. 19. v. 2. Sed et Iuvenca pariter a iugo immunt, in vallam asperam deducta et decollata, caedem, cuius auctor esset ignotus, Deus expiari voluit, Deut c. 21. v. 1. et c. nec non infra voce Vitula. Sic Homerus bou=n h)/nin a)dmh/thn], vaccam anniculam indomitan, Il. k]. et Odyss. g]. Yirg. ubi de Aristaei saer ificio Georg. l. 4. v. 540. ----- E. intacta totidem cervice iuvencas. Ovid. Fast. l. 4. v. 333. Ante coronarunt puppem: sine labe iuvencam Mactarunt operum coniugiique rudem. Horat. ubi de sacrificio, ab Aug. post Actiacam victoriam, offerendo, intactos boves, Epod. 9. v. 22. etc. oblatas memorant. Uti vero Iuvencae, sic et Iuvenci, in sacris placuere. Hinc Ps. 69. v. 32. sperat Propheta, laudem, qua Dei nomen celebraturus est, illi placituram prae bove iuvenco, cornibus atque ungulis iam insigni. Qualem etiam Ascanius Iovi promittit Virg. Aen. l. 9. v. 627. et seqq. ----- ----- aurata fronte iuvencum Candentem pariterque caput cum maive ferentem, Iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam. Seu ut ait Iuv. l. 4. Sat. 12. De Iuvenco, v. 8. ----- ----- quem iam pudet ubera mairis Ducere, qui vexat nascenti robora cornu. in Festo Propitiationis, olim pro se ac domo sua, a Pontifice oblato, Vide Lev. c. 16. v. 3. De 7. item Iuvencis, post cultum divinum restitutum, ab Ezechia Rege sacrificatis, aliisqueve hanc in rem, Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. ubi de Boum in Sacris usu. Sed et iuvenca Lyricorum olim praemium fuit, uti diximus supra ubi de Epico poemate, Vide quoque infra Lyra. Nomen quoe attinet, Iuvencum dictum autumat Varro, quod iam agraculturae iuvandae sit, de Ling. Lat. l. 4. Isid. quia apud Gentiles semper ubique Iovi iuvencus immolabatur, numquam taurus, Origin l. 12. c. 1. Vide Casp. Barth. Animavers. ad Stat. Theb. l. 6. v. 186. Non secus ac primo sraudatum lacte iuvencum. De Hebraeis vero Graecisqueve eius nominibus, eund. Bochart. ubi supra. c. 27.