FABIANI
quidam ex Lupercis apud Romanos dicti sunt, sicut alii Quintiliani a praepositis suis Fabio et Quinctilio sic appellati: quorum Fabiani Romuli, Quinctiliani Remi partium fuere, Festo et Ovid. testibus. His dein tertia sodalitas accessit, eorum qui Iuliani dicti sunt, quod in Caesaris honorem instituti essent, Suet. in Iul. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 2. Sed cum locum hunc ab Rosino laudatum apud Suet. frustra quaeras, in Aug. eius hoc saltem deprehendit annotatum Godwin. quod sacra haec, aliquandiu neglecta, renovaverit, Anthol. Rom l. 2. s. 2. c. 1. At Dio Iulianorum institutorum meminit. l. 44. *ie(ropoiou/s2 te e)s2 tou= *pano\s2 gumnopodi/as2 tri/thn tina\ e(tairi/an hn(\ *iou)li/an w)no/mas1an]. Itaqueve tria Romae Lupercorum collegia erant, quae sacra quotannis rite facerent. Haec aliquantum remissa Augusti aevo, eodemmet restituta sunt. Vide Ovid. Fast. l. 2. Notis ad v. 267. Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos etc.
FABULA
Graece *mu=qos], a fando dicta, narratio rei cuiuscunqueve est, etiam verae. Sic Terent. in Hecyra Act. 4 sc. 3. sub calcem Iam nos fabulae sumus, Pamphile. Cic. etiam alicubi; et Fabula Troiae, pro historia, et rebus gestis eius. Similiter Suet. in Domit. c. 15. Evenit, inquit, ut id ei cenanti, inter ceteras drei fabulas, referretur: ubi Fabulae diei, sunt narrationes rerum variarum, quae de die accidernt. Similem locutionem habet, Aug. c. 70. Sulpitia. Fabellam permitte mihi detexere paucis. Ubi historiam innuit de pravo statu Reip sub Domitiano. Sic apud Graecos quoqueve *mu=qos] aliquando vera narratio est. Unde apud Isocrat. mu=qoi], pro sermonibus aut libris religiosis ac Musicis sumuntur: et apud Homer. nec non Callimach. eadem vox pro vero sermone sumitur. Proin ad verae narrationis differentiam, quae falsum recitat, ficta Fabula dicitur Cic. de Finib. l. 4. Quid? cum fictas Fabulas, e quibus utilitas nulla duci potest, cum voluptate legimus. Laurentius IC. in Phaedr. l. 1. Prolog. Fictis iocari nos meminerit fabulis. Obtinuit nihilominus usus, ut pro ficta falsaque narratione communiter vox adhibeatur. Et quidem Fabulis multum prisci Sapientes usi sunt, ad utilia de virtutibus praecepta Iuventuti instillanda: quod Phaedr. indigitat l. 4. fab. 1. ubi inter alia, Sed diligenter intuere has naenias, Quantam sub illis utilitatem reperies. Synesius item, *dia\ pa/ntwn o) mu=qos ei)/rgastai pro\s2 to\ xrh/s1imon poikillo/menos.]. Atque hinc est, quod Georgius Decanus, Poetarum fabulas, dicit, ad vitam utilia praecepta per allgeorias instituendam conficta. Unde iterum Phaedr. ait. l. 2. Prologo, Nec aliud quidquam per fabellas quaertur, Quam corrigatur eror ut mortalium. Acuatque sese diligens indnstria. Quia enim nuda docendi praecipiendiqueve ratio moelstiam hominibus ac satietatem afferebat, ad persuadendos ducendosqueve animos fabulae dulcedo adhibita est: Quod Philosophandi genus, in Oriente inprimis usitatum, antiquissimum fuit, et ne sacris quidem Scriptoribus intactum. Maxime autem in iis Aesopus excelluit, quae causa est, ut fabulae postea collectae, quarum primus auctor Hesiodus videtur, uni Aesopo adscribi coeperint, reste Quintil. l. 5. c. 11. Vide quoqueve supra Cantor. Praeter hanc Mythicae Philosophiae speciem, alia quoqueve fuit. Nam postquam prisci Heroes, iam fundatis Rebus publicis ac Imperiis, verum sic Sapientiae usum monstraffent, inde paulatim ex Foro, et Aulis Principum ad Scholas tranlata est. Tum viros quidem doctos, sed otio abundantes nacta, intra virilem illum, et salutarem usum minime se continuit: sed ad varias, et miras dilapsa speculationes, vera falsis obscurissimo dicendi genere miscere coepit, nec de hominibus et rebus naturlaibus agere sat habens, in ipsum caelum impetu facto, novam quasi Politiam ibi adornavit: Hinc Theologia alio nomine dicta, Lactant. de ira Dei c. 2. de qua plura vide apud Georg. Horn. Hist. Philos. l. 3. c. 7. Ex Scholis transiit in Scenam, et commune nomen tRagoediae, Comoediae aliisqueve Fabula fuit, quam inter Romanos primus Andronicus, Graecorum more, dedisse legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 8. Iul. Caes. Scalig. de Poet. passim etc. Proprie tamen Mimus differt a Fabula sive Dramate. Fabula enim comprehensio est rei gestae, cum quadam oeconomia narrationis, explicatis quae implicata sunt, ad certum exitum tendens, laetiorem, et Comoedia; tristiorem, ut Tragoedia. At mimus nec lu/s1in] habet plerunqueve, nec exitum. Cic. pro Caelio, Mimi ergo est iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabella concrepant, aulaeumque tollitur. Etiam in cetero Fabularum genere, certus erat modus imitandi, et honesti decorique habebatur ratio, at Mimus, seu Planipes, quodcumque et quomodocunqueve imitaretur, partes suas agebat. Sed et antiquitus, cum variae species ageretur fabularum, diversae personae in singulis locum habebant, ut in togatis Romanae, in palliatis Graecae quidem, sed honestae: In Mimo vero abiectae tantum et viles etc. Unde Planipedes et Fabulones h. e. Mimos et Fabularum actores, distinguit erudite Macrob. Sat. l. 2. c. 1. quem locum vide infra, in voce Fabulones plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 109. Sed nec his contenta limitibus Fabula, etiam Deorum historia, apud Vett. et honor fuit, teste Sallust. de Diis et Mundo. Itaqueve non Philosophi solum, et Poetae sed et tw= *qeologoume/nwn] Auctores, pro vero e. g. tradiderunt, muros Thebarum Amphionis lyra structos esse, uti docet Apollod. peri\ *qew=n]. Quae antiquitatis fata venerabatur, et credebat vulgus, ut de religionibus aliquod caput. Unde et Thebis ex lapidibus cantu Amphionis in unum coeuntibus, monstrabantur quidem circa tumulum ou)k ei)rgas1me/noi pro\s2 to\ a)kribhstaton], non adeo accurate potiti, ut habet Paus. in Boeot. Qui fabularum prurirus hodieque ingens apud mahummedanos Ethnicosqueve, vero et Christianorum quosdam, qui fabulosarum de Maiorum monumentis, et locorum miraculis narrationum tenacissimi, odio, vi, malo, plectunt diffidentes, Farnab. ad Senec. Phoenissis v. 566. Variae Fabularum species et appellationes. Amatoriae, ab argumento dictae sunt, quod de amoribus agerent, ut Andria. Atellanae, ab Atella oscorum opp. omnium maxime iocosae et dicaces. Docebantur in fine ludorum: easqueve qui agebant histriones, Iuvenes dicti inter omnes ludiones honestissimi, nec proin, uti coeteri, infames erant. Calumniatoriae, iterum ab argumento, ut Aristophanis Nubes et Ranae. Civilis fortunae et morum, ut Thesaurus, Captivi, Aulularia Plauti. Convivales ac hilares, ut Bacchides. Fallaces, ut Miles, Pseudolus. Motoriae, dictae sunt, turbulentae illae ac negotiosae, qualis Terentii Adelphi. Palliatae, Graecae appellatae sunt, a vestis genere genti illi usitato. Ut enim toga Romanorum, sic pallium Graecorum fuit gestamen. Praetextatae, in quibus magistrtus introducti, qui in praetextis: fortasse etiam pueri ac puellae praetextatae, vel potius sic appellatae sunt, ab argumenti gravitate, atqueve honestate: quod nulla in iis iocorum licentia, atqueve obscenitas, quae Magistratuum, et pueritiae sanctitatem dedeceret. Statariae, nuncuptatae sunt fabulae sedatiores, in quibus non ita, ac in Motoriis, discurrebatur. Qualis Hecyra et Asinaria. Tabernariae, quod genus capiebat humilem fortunam negotiorum popularium, cum tunicis tantum. Dictae ab habitaculis, quod cum tabernis scenae disponebantur. Vel potius, quod opifices, institores ac sellularii, qui in tabernis degere soliti, indcebantur. Togatae, Latinae dictae sunt omnes, a veste Romanis peculiari: in specie, illae, in quibus viliores personae inductae, opposite ad praetextatas. Trabeatae, novum genus togatarum, Praetextatis affines, auctore Melisso, quem Augustus praefecerat Bibliothecae in porticu Octaviae: a trabea, veste Regibus olim, dein Equitibus, cum transvehebantur; triumphantibus item, usitata. Vide quoqueve Octav. Ferrar. de re Vest. part. 2. l. 4. c. 2.
FACIES
soli animalium est homini, cuius loco coeteris os et rostra, Plin. l. 11. c. 31. De ea sic Paschal. Coron. l. 5. c. 3. Ecquis non stupeat in illa altera (capitis parte) quae est attributa vultui, qui vultus est imago ingenii? Nam quia frons est summum limen hominis, nimirum ibi sedent gravitas et maiestas. Tectus in animo pudor manat per oculos, quos natura fecit insignes lenitate, aeritate, flagrantia. In naso latet sagacitas; In genis nobilis illa ruboris purpura efflorescit. Ab ore manat sal sapientiae. Denique in toto vultu est non solum *a)ttiko\n ble/pos], Atticus aspectus, sed et qei=on], divinus. Certe hoc est i homine facies, quod prora in navi, quod Zodiacus in caelo, quod character in annulo. Ibi agnoscitur viva et expressa similitudo Dei, h. e. totus homo, Hinc inter alia hominis membra, faciem quoque coronatam, legimus, a sequiori inprimis sexu, tegendo sc. velandoqueve pudori, apud Plutarch. Pelop. cuiusmodi coronae Plauto Pseud. Act. 1. sc. 1. v. 21. dapsiles dictae, uti vidimus. Antiquitus vero facie plane tecta erant Virgines, matronae aperta, apud Graecos aliosqueve apud solos Spartanos contrarium obtinente, ut infrra videbimus in voce Virgo. Imo et apud Romanos C. Sulpitius Gallus uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris versatam cognoverat, Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 10. Idem postea sexus in ea contra Solis aestum defendenda, gratiaqueve illius conservanda, ac cute emendanda multam operam posuit, qua de re vide Plin. l. 20. c. 2. l. 21. c. 10. l. 29. c. 3. et quaedam infra, in voce Folium item oblinire. Turpius illi, qui pingere consuevere: de quo more idem l. 22. c. 1. Illinunt certe aliis (herbis) aliae in populis Barbarorum seminae, maresque etiam apud Dacos, et Sarmatas corpora sua inscribunt --- glastum in Gallia vocatur, quo Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae, etc. Vide Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 1. c. 20. Quod ad simulacra quoque Deorum translatum. Plin. iterum l. 33. c. 7. Enumerat auctores Verrius ---- Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio illini solitam, triumphantiumque corpora: sic Camillum triumphasse. Indidem huic inprimis parti in bello cavebatur: unde nota vox Caesaris, Miles faciem feri. Quo igitur tuta esset, clausis galeis usi Vett. uti de Thebanis fratribus Papin. Stat. docet, Theb. l. 11. v. 526. Per galeas odia et vultus rimantur acerbo Lumine —— Vide quoqueve infra, in voce Nares. Contra, extremum contumeliae genus, in faciem alterius sputum coniecisse, vel illam percussisse, uti ex historia Mariae, Mosis sororis, Num c. 12. v. 14. et passionis Domini nostri, Matth c. 26. v. 67. liquet. Vide quoque infra in voce Lutum. Quam in rem varia egregia congessit insignis Gallus le Maistre in lib. cui Plaidoyez titulum fecit. Eandem ob causam in facie reorum scribi vetuit Constantinus, ut infra dicemus de Fugitivis. Non tamen illud in luctu parcitum, vide infra ubi de Vett. Planctu: uti de more defunctorum faciem coma abscissa et avulsa tegendi, Farnab. ad Sen. v. 1181. etc. Alias Facies, pro colore, pro tota figura, pasism usurpatur, apud Solin. inprimis ad quem vide Exercitationes Plinian. Samlas. p. 236. 239. 252. 703, et 1012. Ad inanimata etiam translata, pro constitutione ut facies pugnae, apud Stat. Theb. l. XI. v. 524. ubi vide Barth. Iudaei facies] vel vultus quoqueveDecanos seu Deos Horoscopos vocarunt uti supra diximus in hac voce etc. Vide quoqueve infra in voce Persona et Vultus.
FACTIONES
aliter Partes, quod vide dicebantur in ludis Circensibus, aurigarum pro palma certantium divisi coetus, quos colores distinguebant a se invicem, et pompa procedente, favorem, studia ac sponsiones spectantium, prout quisque in hanc vel illam Factionem erat propensus, excitabant. Sidon Apollin. Carm. 23. —— Pars adversa micat. Harum quatuor erant, de quibus ita Tertullian. Ab initio duo soli fuerunt colores, albus et rufus. Albus hiemi ob nives candidas; rufus aestati, ob Solis ruborem, voti erant. Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta, rufum alii Marti, alii album Zephyris consecrarunt: Prasinum vero terrae Matri vel Auctumno etc. Dicebantur autem a coloribus viridis, caerulei, coccini, albiqueve panni, quo donabantur, Prasina, Veneta, Rufata et Albata: quibus Domitian. Imp. Suet. in eo c. 7. duas gregum factiones aurati purpureique panni addidit. Harum, ad reprehensionem usque, studiosi quidam Principes fuere. Prasinam amplexus est Caligula: Venetae factioni Vitellius ita erat addictus, ut ei semper faveret, Suet. in eo c. 14. Tum agitatores ipsos habuere in pretio, Caligula Incitatum, Nero Prasinum, Domitianus Passerinum et Tigrim: Nerva Scorpium etc. quorum victorias carmine extulit Martialis. Meminit Boculi cuiusdam Asconius: M. Aurelii Dioclis C. Apuleii Dioclis, C. Pompeii Eusceni et Fusci vetera Epigrammata. Mart. tres Factiones coniungit: l. 14. Apoph. Epigr. 131. cuius epigraphe lacernae Coccineae Si Veneto, Prasinve faves, quid coccina sumis, Ne fias ista transfuga sorte, vide. De Prasina separatim Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 195. Totam hodie Romam Circus capit, et fragor aurem Percutit, evemum viridis quo colligo panni etc. In fignum committendarum Factionum Praetor, qui plerumqueve hos ludos edebat, mappam candidam e sella suspendit; vel in aurigantes misit: qui mos fluxisse a Nerone legitur; Ille enim populo missus flagitante, mappam per fenestram iussit abici, Cassiod. l. 3. Variar. Exhibebantur autem olim, ut Varro docet de Pop. Rom. viginti quinque mislus, quorum ultimus Aerarius dictus est, eo quod de collatione populi exhibebatur, quae desiit esse, postquam conferendae pecuniae consuetudo sublata est, Serv. in Georg. l. 3. Domitianum vero centum missus, sed quinis tantum spatiis, exhibuisse, Suet. narrat in vita eius. Numerus victoriarum, ut ex marmoribus antiquis patet, tumulorum cippis aut statuarum elogiis, una cum Factionis mentione, addito genere gentequeve agitatoris, inscribi consuevit. Ita inter alia fragmentum veteris Inscriptionis: Cl. Aurelio. Polyphemo. Domino. et Agitatori. Factionis Russatae. Togeni. Caesareo. Sui temporis. Primo. et Solo. Factionario ob gloriam. Ex iisdem patet, in Factionibus singulis fuisse, quos Procuratores appellabant, item Medicos etc. Durarunt haec certamina, usqueve ad tempora Iustiniani, sub quo, cum ex Prasinae et Venetae contentione seditio exorta, et quadraginta fere hominum milia trucidata essent, Factionum nomina abolita sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Salmas. ad Solin. p. 901. et seqq. ubi totam Rem Circensem erudite exponit, et de Factionis inprimis Circi, in quatuor colores et greges divisae, origine ac instituto primo, disserentium sententias expendit, nec non supra in voce Aurigatio etc. Ab his Circi Factionibus, ac coloribus, morem per varios colores excolendi servitia, quas Liureas vulgo appellant, fluxisse, arbitratur Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 4. Vide in ea voce. Ab iisdem Factionarii dicti, in Inscr. modo memorata et l. I. Cod. Theodos. de Equis Cur. qui Circorum factionibus praeerant: *dh/marxoi] Byzantinis Scriptoribus; Factionum domini Lamprid Vide Bulinger. de Circo c. 47. Aliud quid Factor est, quam vocem inique Oleariorum cancellis circumscriptam esse a Vett. queritur Scalig. cum ea potius Poetis conveniret. Erant nempe Factores Romanis dicti, qui oleum facerent, uti docet Laur. Pignor. Comm. de Servis. Sed et Factiones atque inde Factores appellatos esse, qui pila trigonali luderent, adnotavit Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. De vocis significatione sequiore, vide Iac. Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 51. et 52.
FALCIDIA_Lex
lata est a P. Falcidio Tribuno Pl. Cu. Domitio Calvino II. C. Asinio Pollione Coss. A. U. C. 713. Cuius haec capita a Iurisconsultis memorantur: Qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ius potestasque esto, ut hac lege licebit. Quicumque civis Rom. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Romano pecuniam iure publico dare, legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur, ut ne minus, quam quartam partem hereditatis ex eo testamento haredes capiant. Eis quibus ita datum legatum erit eam pecuniam sine freude sua capere liceto: isque haeres qui cam pecuniam dare iussus damnatusve erit, eam pecuniam debeto dare, qua damnatus est. Si quis aliter, quam hac lege liceat, pecuniam dederit, legaverit, heredi quartam partem eius pecuniae, quae data legata erit, ex eo testamento retinere liceto, Paulus l. I. ff. ad leg. Falcid. Euseb. in Chron. qui tamen latam fuisse scribit, ut quarta pars tum demum heredibus superesset, si quatuor aut minus essent: quod in Iurisconsult. libb. nusquam reperias: Tum et huius verba refert Dio l. 48. Ut haeres quartam partem honorum sibirelictovum, si graviter oneratus sit legatis, accipiat: cetera legatariis relinquat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 18.
FALERINA
tribus Romana. Liv. l. 9. c. 20. Eodem anno, quo Oufentina seu Ufentina, addita reliquis est et ab agro Falerno in Campania, quemadmodum Sigon. et Onuphr. coniciunt, (nam ea parte etiam Ufentina fuit) nomen accepit. Meminit eius praeter Liv. Ioseph. Antiqq. Iudaic. l. 13. c. 16. his verbis: C. Sempronius C. F. Falerina. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 19.
FALX
apud Pap. Stat. Achill. l. 2. v. 419. ------ falcemqueve Getes arcumqueve Gelonus: Claud. de Laud. Stilic. l. I. v. 110. ------ non falce Gelonus, Non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto: falcatum ensem notat, qualem recentiores sibynam, sive acinacem vocant, ait Barthius ad Stat. d. l. De iisdem Sidon. Paengyrico Aviti, ------ iunctus tibi vincitur illic Cursu Herulus, iaculis Chunus, Francusque natatu, Sauromata clypeo, Salius pede, falce Gelonus. Quam in tem vide plura apud Lips. Analectis ad Militiam Rom l. 3. c. 3. in infra in voce Harpe. Proprie vero falx, notum agriculturae instrumentum, et hinc pacis symbolum est. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 34. cuius epigraphe Falx ex ense: Pax me certa Ducis placidos curvavit in usus: Agricolae nunc sum, militis ante fui; quasi totidem verbis expressum ex Esaia c. 2. v. 4. Vide de facibus hisce, Plin. l. 18. c. 28. et in specie, de Falcibus arborariis, lumariis, rustariis, silvaticis, sirpariis, sirpiculis et vineaticis, Salmas. ad Solin. p. 586. Habita autem falx Saturni inventum est; an quod tempus omnia metit, an quod ipse repertor agriculturae fuit, inde Falcifer Poetis cognominatus. Hesiod. a matre datam Saturno, ut patri Caelo genitalia illa abscinderet, fabulatur: quae cum postea in Siciliam decidisset, inde prom. Drepanum ab ea dictum, volunt nonnulli. Aln ita vocatum malunt a falce, quam Ceres a Vulcano raptam donavit Titanibus: Timaeus ab altera, qua Iuppiter Saturnum castravit. Sed et Saturni falcem non ei a matre datam, verum a Telchine, qui e Creta Rhodum delatus per Cyprum, inde ferrum et aes attulerit ex eoqueve falcem illam fabricaverit, tradit Strab. l. 14. p. 654. Quorum quidquid sit, frumenti in ea Ins. rerumqueve victui necessariarum copliam hoc pacto adumbrare voluere Poetae: quibus occasionem insuper praebuit, quod crebrae maris undae illuc cum impetu irruentes ita terram corroserunt, ut in formam falcis insulam excavaverint uti habet Interpres Apollonii. Plura de Saturni falce, vide apud praefat. Hesiod. Theogoniae v. 161. et seqq. ac Lamb. Barlaeum Notis ad eum doctiss. ulterius vero de Falcium in bello usu, apud Vett. supra, ubi de Curribus falcatis, et infra ubi de urbium oppugnatione apud recentiores, ubi de Elephantis in incendiis compescendis, in voce Ama.
FANUM
aliquando cum Templo, Aedequeve sacra idem denotat, et a fando dictum est. Non quidem, quod Pontifices in sacrando fati sint finem, ut Varro vult: sed quia ibi populus cum Deo, Deusqueve cum populo fari soleat. Quidam tamen a Fauno, quod is primus Fana condiderit, vocis originem arceslunt. Hinc sistere Fana, vel effari Templa, dicebantur, qui, cum ea vovissent, et id, propter quod vota erant suscepta, ex animi sententia successisset, loca in oppidis futurorum Fanorum definierunt, ac constituerunt: quod per Augures fieri solitum, idem Varro docet. Vide quoqueve infra Pulvinar. Proprie tamen Fanum, sepulchretum seu coemererium, vel potius aream solumqueve Templi; Templum autem, ipsam aedem significasle, auctor est Hadr. Turneb. Advers. l. 3. c. 9. Vide quoqueve Ioh. Rosin Antiqq. Rom l. 2. c. 1. et supra Fanatici.
FANUM_S._Christinae
S. Christina, oppid. Hispaniae, in regno Aragoniae, et ad fontes Aragonii fluvii, ad pedes Pyrenaeorum et in confinio Gal l. 4. leucis distat a Iacca in Bor.
FARINA
far molitum est, Graece *a)/leuron]; proprie enim de farre dicitur. At farina hordeacea, Graece *a)/lfiton], Latinis polenta appellatur, qua de voce infra. Hesych. *a)/leura kuri/ws2 ta\ s1i/tou, a)/lfita de\ ta\ tw= kriqw=n]. Vide de illa Plin. l. 18. c. 9. uti de usu eius in facris, infra in voce Mola; in divinationibus, item quoa genus *a)leuromantei/an], et *a)lfitomantei/an] dixere Graeci, apud Iamblich. Mola certe hinc dicta eruditis, quod sarre molito aspergerentur victimae. Sed et ex simila constabant in V. T. sacrificia ex frugibus, dicta, cui affundebatur oleum, addebanturqueve thuris odores, Levit c. 2. v. 1, 2, et 3, qua de re vide Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. priore l. IV. c. 11. n. 21. et infra, ubi de Sacrificiis. Porro ex farina vel polenta, quae in vinum addebantur, commixtum fiebat celebre illud potionis genus, quod inter Eleusiniorum sacrorum symbola Arnob. recenset, et kukew/n] Graecis dictum est, adoris potio Latinis. Vide supra in hac voce etc. uti de farina aqua conspersa et subacta, infra in voce Materia; de placenta ex farina et melle, mortuorum ori, praenaulum Charontis imposita, apud Vett. Graecos, infra Offa Cerberi. Vide et Pulmentum. it. Puls.
FARRAGO
Hebr. , Iobi c. 6. v. 5. An rudit onager apud teneram herbam boatne Bos ad farraginem suam? Et Esaiae c. 30. v. 24. Boves etiam et aselli colentes tellurem farraginem meram comedent, quae ventilata fuerit vanno et ventilabro. , quod in genere miscere est, et in specie miscere diversas fruges, aut foenum et paleam cum frugibus, in pecorum aut iumentorum pabulum. Sic Iudic c. 19. v. 21. pabulum dedit asinis, supple farraginem in pabulum. Ad quae verba notat Kimchi, sic appellari, quia miscent ad bruti pabulum hordeum cum spina vulpis (i. e. avena) aut unum eorum cum palea. Sed et Graeci habent in Esais, *fa/gontai a)/xura a)napepohme/na en kriqh=| lelikmhme/nh|], Comedent paleas commixtas hordeo ventilato. Atqueve hoc Farrago est. Eam vero subacidam vocat Esaias, qua viz. iumentorum fastidiendi stomacho subvenitur: cui dulce pabulum opponunt Arabes, hoc camelo tamquam panemcius, illud vero pro bellariis, esse, dicentes, apud Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 7. nec non infra Herba Medica. Vide quoqueve eum l. cod. c. 31. ubi de Boum pabulo et saginatione. Plin. vero in tritici genere farraginem ponentem. Vide l. 18. c. 7. et 16. et Dalechamp. Not. ad l.
FARTORES
Festo dicuntur, qui alias Nomenclatores dicti, salutatorum nomina Candidatis seu Petitoribus in aurem clam infarciebant. Cum enim his inprimis elaborandum esset ut singulos cives nossent, eorumqueve nomina tenerent, hoc autem in tanta populi multitudine, et tantis vitae occupationibus fieri vix posset, Ministrum instituerunt, qui Candidatis nomina ommum civium, ut quisque occurrebat, suggereret, cumqueve Nomenclatorem vocarunt. Cic. pro Muraena Monitorem, Festus vero, ut dictum, Fartorem dixit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 8. Ab eodem themate Fartum, sive Ferctum, genus libi erat, quod multis variisqueve rebus intus farciebatur. Nam Vett. ut Cato scribit, struem fartis, tritici hordei, fabae, seminis rapicii, rhure ac vino additis, ante meslem parabant in porcae praecidaneae immolatione, Ianoqueve et Iovi ac Iunoni, sacrificabant. Verrio Fertum a ferendo, quod ad sacrum ferretur. Ita Turneb. Advers. l. 14. c. 18. Ferctum et Forctum Salmas. bonum dicitur, ab eodemqueve fonte ait ita libum appellari, quod bonum esset, *xrhsto\n] Hinc pa/gxrh|sta] quoqueve illa dicta. Eius meminit A. Gell. l. 10. c. 15. Neque apud eius (Flaminis Dialis) fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. In antiq inscriptione legitur, Porcam et agnam struibus et fertis. Qui liba haec ad sacra ferebant, quia id non fiebat sine strue, altero sibi genere, composita voce Strufertarii nuncupati sunt. Unde verba illa Gellii c. supra laudata: Dialis cotidic festatus est, H. Steph. fertatus, i. e. fertis instructus: Iac. Oisel. vero Fertarius, tamquam ferta ferens, legit. Et de intestino farto, vide supra in voce farcimen: de minutalibus, quibus avium ventriculos farciri mos, infra de Isiciis: uti de vivorum animalium Fartoribus, hic passim, inter alia in voce inprimis Sagina.
FASCES
apud Romanos, maiorum Magistratuum erant iusignia, quae ipsis curuli sella vectis, a lictoribus praeferebantur, Freinshem. in Flor. l. 1. c. 5. Erant autem fasciculi virgarum; quibus erat obligata securis, ita ut ferrum in summo extaret. Cuius rei causas Plutarch. in Problem. ostendit, inquiens: Vel indicium id fuisse iram Magistratus non debere esse in prochvi et solutam: vel propterea sic institutum, ut solutio sascrium, quae paulatim fit, moram aliquam irae iniceret, et cunctationem; fecisseque nonnumquam, ut sententia de supplicio exigendo mutaretur. Virgas vero et secures simul ipsis esse praelatas, ut cum vitiorum alia sanabilia sint, alia insanabilia, virgis corrigerentur, quae emendari possent: securibus immedicabilia amputarentur etc. Horum originem ad Tarquinium Priscum refert Flor loco praedicto cum ait: Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde Fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetexta etc. A quo tempore lictoribus 12. cum totidem fascibus per reliquam vitam usus est; teste Dionys. l. 3. c. 84. Quo et Sil. alludit Ital. Bell. Punic. l. 8. v. 486. Bissenos haec prima dedit praecedere fasces. Alii Romulum Fascium auctorem apud Rom primum, ab Hetruscis hoc dignitatis insigne mutuatum esle, et numerum eorum lictorumqueve vel e numero avium, quae ipsi augurio regnum portenderant, vel a duodecim Hetruriae populis, quorum singuli communibus suffragiis creato Regi singulos lictores dederint, sumpsisse contendunt. Certe eorum inventum Vetuloniae Hetruriae urbi adscribit Sil unde Romam traducti sunt. Vide quoqueve infra Ianus. Fuisse autem bacillos ex ulno, testis est Plaut. Plin. tamen betulam arborem terribilem ait Magistratuum virgis. Hos ante Magistratum in humeris ferebant lictores: sed et praeter eos manu virgam gestabant, et ad submovendum, et ad ianuam tangendam, quories Magistratus suam aut alienam domum intraturus erat. In triumpho laurus in Fascibus; ac laureae virgae in manibus militum, et triumphantis: posterioribus tamen temproibus lauro perpetua Fasces donatos esse scribit Lips. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 3. Regibus exactis potestatequeve suprema duobus commissa Consulibus, idqueve ad anni solum spatium, insignia haec dignitatis penes illos mansere Unde alicrum e Consulibus (Tarquinium nempe Collatinum) faseibus abrogatis urbe dimissum esse, memorat Flor. supra memoratus l. 1. c. 9. Itaque substitutus Valerius Publicola, fasces ei pro contione submusit, apud Eund. paulo post, et apud Plutarch. ubi ait, au)ta\s2 te tas2 r(a/bdous2 ei)s2 e)kklhs1i/an pariw\n, u(fh=ke tw=| dh/mw| kai\ kate/kline,] Fasces ipsos in contionem progressus populo submisit inclinavitque: professus hac cerimonia, sese populi Maiestatem agnoscere honoresqueve suos in eius arbitrio esse. Secures eriam idem, ut omnem populo metum terroremqueve adimeret, a fascibus sustulit, teste eodem Plutarch. De Praetorum, quibus duo lictores, secundum Censorin. de Die natali: sex vero secundum Polyb. et Plutarch. erant concessi, fascibus, iterum Flor. agit l. 3. c. 20. Capta, inquiens, de Praetoribus insignia et fasces ad Ducem (Spattacum) detulere. Postquam Decemviti legibus scribendis Consulari potestate creati sunt, penes unum illorum Fasces itidem erant, et reliqua Consularis potestatis insignia; reliquis, quibus singuli accensi apparebant, non multum a privatis differentibus: Donec ad tyrannidem aspirantes, singuli cum singulis insignibus regiis prodiere, praelatis cuiqueve duodecim Fascibus ac securibus, quod antea antiquatum fuerat, sicqueve effecere, ut potestas, tertio anno postquam primum in Remp. fuisset introducta, funditus tolleretur. Vide praefatum Ioh. Rosin. l. 7. c. 19. Accedente etiam caede Siccii et iudicio Virginiae. Hinc vulgatae phrases, Fasces abrogare, Fasces submittere etc. Consule quoqueve, plua si voles, Cael. Rhodig. l. 12. c. 7. Thom. Godwyn. Anthologiae Rom l. 3. c. 2. s. 2. et Car. Paschal. in Coronar libris, ubi de lauro, Alios. De Fascibus vero virgarum, quas pueris suis literarii Magistri intentant, dicemus aliquid infra in voce Mannae, it Sceptrum.
FASCIA
ex Graeco *bas1ki/a], ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 138. non modo in vestitu, sed etiam in ornatu numeratur, Martiano Capellae l. 2. de Nupt. At cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exolvit, et ne Philologia ipsius Phronesis careret ornatibus, eius pectori, quo verius comeretur, apponit. Antiquitas vel ex Sacris patet, nam Ierem c. 2. v. 32. (licet Castalio non fascias ibi, sed lemniscos verterit) legitur, et Esaiae c. 3. v. 25. exponitur ab Aquila, cingulum: minus recte, cum cingulum ilia laterave succingeret, Fascia vero, vel caput vel papillas, vel crura, vel deniqueve pedes obvinxerit: vel totum quoqueve corpus involverit. Fascia fronti applicata seu Diadema, supremi in humanis rebus fastigii insigne, apue Persas tiaram cumulavit, ut ex Xenoph. l. 8. Cyripaed. patet, ubi Cyrum descriit in publicum prodeuntem, habentemque diadema circa tiaram: quod ipsum tradit Dio Prusaeus Orat. 14. Constabat autem illa ex caeruleo, et albo interstinctis, teste Curt. l. 3. quo diademate similiter Reginas usas fuisse, monstrat Bayffius de re Vest. c. 20. et Plutarch. in Lucullo, ubi de Monima. Multiplicabatur ea pro numero regnorum, sicqueve tiarae apud eosdem apponebatur. Inter alias vero gentes Fascia haec regalis, nudum caput cingebat, et pro insigni regio usurpabatur, ut loquitur Tacit. Ann. l. 2. et Virg. Aen. l. 11. agens de rege Tyrtheno, ac Sil. Italic. Bell. Punic. l. 16. ubi de Syphace; qui diadema Africanis Regibus album fuisse docet: quale Iulio quoque tribuit Suet. c. 79. candida fascia praeligatam imposuisset, unde alba fascia vocatur a Lucian. in Navigio Hodiernum quoqueve capitis tegmen, quoe Turbantem appellant Turcae, Graeci recentiores fakew/lion], quasi Fasciam complicatam, vocant: coloris id albi Turcis, viridis Tartaris, rubri Persis; quam vis et hodie Tartari circa biretum suum pretiosae pellis fasciam ad duorum aut trium digitorum latitudinem gerant; quantum vero bireti supra fasciam eminet, tantundem rubra byssus undique sparsa tegat, Mart. Martin. de bello Tart. Pectus Puellarum atqueve matronarum Fasciis tegi, ex Scriptura S. dilucet: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis? nec Isid. id ignoravit Orig. l. 20. c. 32. sic enim, quo graciliores essent, succingebantur. Terent. in Eun. Act. 2. Sc. 3. v. 22. Demissis humeris esse, vincio pectore, ut gracile sient. Quae fascia Graecis stro/fion] dicta est, teste Iul. Polluce. Turpilius in Philopatre, Memiseram, quod inter vias epistola excidit mihi infelix inter tuniculam et strophium collocata. Vide quoqueve infra Mitra, it. Virginalis Zona. In cruribus antiquitus nullae erant, stante enim florentequeve Rep. iis nudis incedebant, quippe quae non nisi toga demissa tegerentur. Et Quintilian. sua quoqueve aetate, Fascias crurales non consuevisse deferri, nisi propter morbi necessitatem, testatur l. 11. c. 3. Multi quoqueve Romanorum ac Graecorum discalceati incedebant. Quibus Hebraei praeiverunt, unde vetustissimae picturae Apostolos nudis cruribus exhibent. Ut de aliis gentibus taceam. Verum obtinuit usus paulatim, ut omnes fasciis crura integerent, feminae inprimis: quod Cic. verbis his, quae a Nonio Marcello referuntur, Clodium ut mulierarium insectatus, docet: Tu, ait, cum vincirentur pedes fasciis, cum calanticam capiti accommodares: Erant autem illae purpureae. Sed et viris illae in usu: Pompeio, tibiales ferenti Fascias quas ex panno fuisle indicat Val. Max. l. 6. c. 2. praeter morem aliorum civium) id vitio datum inprimis, quod eas candidas gestaret. Unde ad illum Favonius, Non refert, inquit, qua parte corporis sit diadema: vocans sic eum in suspicionem affectati regni. Nempe in Pompeio insolentiam rei color augebat: quia Fascias cretatas gerebat, ut Cic. loquitur, h. c. candida creta dealbatas, qui color in fasciis regius erat. Sic de Alex. Seu. apud Ael. Lamprid. fasciis semper usum fuisse legimus. Imo leg. 25. § 4. ff. de aur. vel arg. elg. inter necessaria indumenta crurales fascias numerati, videmus. In pedibus quoqueve Fascias gestatas fuisle, docet Plin. l. 8. c. 57. cum mures Carboni Fascias, quibus in calceis utebatur, arrosisse narrat. Et hae erant Pedules fasciae, quarum mentio l. 27. in fin. ff. de aur. vel arg. leg. Pedum regmina, quae tamen usum calceamentorum non praestabant. Unde vesti cedere eas, quod partem corporis vestiant, adserit Ulpian, in d. l. 25. §. 4. ff. de aur. vel arg. leg. Vide Balduin. de Calceo et infra Pedale, Pelyntra. Uti porro pedes, et cruta, sic et tibias ac femota Vert. fasciis involvebant, Graeci Romaniqueve, Hebraeiquoqueve quod istis braccarum vicem, quibus barbarae gentes tum usae, praebuit uti supra diximus, ubi de Cruralibus Fasciis. Non enim prius bracci assuescere Romani coepere, quam post Augusti tempora, cum illi bella gererent cum Germanis, aliisque Septentrionalibus populis, aut limites Imperii in illis oris tuerentur: Sed nequeve tum vulgo notus illarum usus. Unde quod Alienus Caecina legatus Germaniae super. braccas tegmen barbarum indutus, togatos alloqueretur, superbiae datum est, apud Tacit. Hist. l. 2. c. 10. Postquam vero frequentari coeperunt, femoralium tibialiumqueve notio immutata est transiitqueve a veteri fasciarum ad eam, quae hodiequeve obitnet. Vide casaub. ad Aug. Suet. c. 82. Torum tandem corpus involvebant, hominis cum primum nati, tum iterum denati. Postquam enim lotus infans, et cunis imponendus erat, inter alia involucra, Fascias habebat, saepius laneas varii coloris, (Magnates albas vel purpureas sibi selegerunt) quibus totus circumducebatur. Eatum mentio Lucae c. 2. v. 7. ubi de Maria, matre Servatoris: *e)s1parganws1en au)to\n], Fasciis involvit eum: et apud Terent. in Andr. Act. 4. sc. 5. v. 30. ---- ---- Verum vidi Cantharam Subfarcinatam. Ubi quidam Suffaciatum legunt: eo quod Matres expositurae infantes, illos toi=s2 sparga/nois2], fasciis, circumvolutos in fictili vase, quod Cantharum Poetae vocant, recondidere. Vide quoqueve infra Pumili. Earundem in defunctis postea iterum usus fuit: Linteo enim involvi cadaver, illudqueve Fasciis sepulchralibus, a capite ad calcem, circumligari solebat, sudario, quo caput tegebatur, ad collum colligato, ut figuram rei exhibet Solerius tr. de Pileo. Hinc Lazarus, a Christo excitatus e mortuis Ioh. c. 11. v. 44. Prodiisse dicitur dedeme/nos tou\s2 po/das2 kai\ ta\s2 xei=ras2 keiri/ais2], pedes et manus vinctus fasciis, Et Apuleius Met. l. 10. Feralibus inquit, amiculis obstrictus. His color apud Graecos albus, ater apud Latinos fuisse videtur etc. Vide Bartholin. de Puerperio vett. Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 35. Laurentium IC. Notis in Phaedr. l. 5. fab. 7. sub calcem. Princeps ligato crure, nivea sascia: et infra ubi de Incunabulis et Pannis infantiae, nec non in voce Pollinctor: uti de Fasciis inprimis Regalibus, h. e. diadematis, quae latae; et Sacerdotalibus, quae tortiles hincqueve Graecis stro/fia] proprie dicebantur, Salmas. ubi supra p. 371. de Fasciis, quibus ventrem strictissime circumligabant olim Scythae fami arcendae, infra in voce Venter. Nec omittendum, quod fasciae etiam dictae institae purpurae vel conchylii, quae aslui vestibus e panno solebant. Quo sensu capit locum Suet. Calig. c. 17. Posteriore epulo, forensia — viris, pueris ac feminis fascias purpurae ac conchylii distribuit, Casaub. quem vide. Plura vero hanc in rem hic passim, in Boia, Chias, Taraga: de Fasciis autem capitis, quarum in vert. Chirurgorum libris mentio, infra in voce Thais. Hinc Fasciola diminutiv. quod vide, ut et infra in vocibus Instita Moeandri Taenia etc. Medio aevo, Fascia, in Impp. aut Caesarum nummis Consularibus, in quibus viz. Consulari habitu efinguntur, quiqueve iis Coss. cusi sunt, ut et Diptychis, occurrit. Nempe latior collum ambiens tunicis palmatis, et rogis pictis superfunditur, cuius pars dextera strictior, a dextro humero recta circa pectus ultra genua descendit ipsumqueve humerum ac brachium dextrum circum volvens, sinistrum humerum amplectitur, explicans, sese, latiorqueve sensim effecta ac circa dorsum delapsa, rursum a dextero latere per umbilicum transversim agitur, et imam sinistri brachii partem, qua manui illud coniungitur, involvit, reliqua sui parte retro pendula: Atqueve ita quidem in Diptychis, Leodiensi, et Bituric. Alexandro Wilthemio descriptis; quae in Compendiensi, apud Sirmond. ad Sidon. et in numismatibus, decussata tantum ad pectus cernitur, forte quod reliqua, et inferior corporis pars desit. Eam latum clavum esse Vett. nonnulli censent, qui trabeis aliisqueve vestibus attexebatur: et certe Fascia istiusmodi Consularis, quae, ad collum convoluta, a cervice ad pectus descendebat, colobii referens speciem, graphice describitur Acroni ad illud Horat. l. 1. Serm. Sat. 6. v. 28. Praetextam et latum clavum purpuram dicit, quae in pectore extenditur Senatorum. Gr. to\nkolobiw=na]. Usum eius hodie retinent Principes, inicientes vesti a cervice ad pectus indumentum ex purpura vel pellibus pretiosis muris Pontici, vel aliis, dum regio habitu prodeunt in publicum. Ubi kolobiw=na] vocat, non quod fascia eiusmodi esset tunica contexta absque manicis, uti Diaconorum fuit: sed quod clavus olim vesti adtextus, deinde ab ea avulsus, ita ad collum, et humeros, circumvolveretur, et ad pectus deflueret, ut colobii revera speciem praeberet etc. Dubitat tamen C. du Fresne, annon hae Fascia sit potius illus in habitu Consulari, quod Scriptoribus inferioris aevi Subarmalis nomine insignitur: item, quod Lorum consulare dicebant? Vide cum Dissertat. de inferioris aevi Numism. n. 4. et seqq.
FASCICULUS_Hyssopi
Hebr. , qua aspergantur aedium postes, et superliminaria, in Agni sanguine tingi iubetur, Exod c. 12. v. 22. Sic Levit c. 14. v. 6. et 9. ex cedro, coccino et hyssopo fasciculus seu aspergillum fieri mandatur, quo in aquam et immolati passeris sanguinem immerso leprosi aspergendi erant septies, et domus etiam lepra infecta purganda. Nequeve aliter aspergebantur aquis separationis homines, tentoria, vasa et quidquid aliud cadaveris contactu fuerat pollutum, Num c. 19. v. 6. et 18. Cuiusmodi fasciculum sic describit Maimonides de Vacca vusa, c. 2. s. 1. Sumit vir mundus tres hyssopi caules, quos in in fasciculum unum compingit, et singuli rami spicas habent, quarum apicem immergit in aquam separationis, quae est in vase. Vide infra ubi de Hyssopo et Maiorana. Mirrhae fasciculus, principibus feminis in Oriente olim, inter ubera, deferri solitus, occurrit Cantic c. 1. v. 13. Est amicus meus mihi, ut fasciculus myrrhinus, inter ubera mea pernoctans. De aliis rebus in fasciculum colligi colligatiqueve solitis, vide hic, in voce Decas, Decimae, Synthesis etc. Addam saltem Mart. l. 14. Epigr. 38. Apoph. cuius lemma, Fasces calamorum, Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus, Texantur reliqua tecta palude tibi. ad quod vide Screvel. Not.
FASCINUS
Deus apud veteres. Huius idolum sub curru, eo loco, cui Imp. triumphans insidebat, suspensum fuisse, indicat Plin. l. 28. c. 4. Fascinus Imperatorum quoque, non solum infantium custos, qui Deus inter sacra Romana a vestalibus colitur et currus triumphantium, sub his pendens, desendit, medicus invidiae, iubetque eosdemrespicere. Quo respicere videtur Tertullian. in Apologet. Hominem se esse etiam triumphans Imp. in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim a tergo: Respice post te, hominem memento te. Certe enim Fascino vires quasdam inesse credebant, ad magna quaeque turbanda, Heliod. Aethiop. l. 3. hancqueve vim vel oculis vel verbis attribuebant. Unde Plutarch. o)fqalmo\n ba/s1kanon], oculum fascinantem vocat: et de lingua Virg. Ecloga 7. v. 27. Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. Quod de infantibus ait Plin. loco prafato, exsequitur prolixe Thomas Bartholin. l. de Puerperio vet. ubi pueris sive ante lustrationem sive post Caprimulgum insidiari et Lilith. item sagas, et striges variis fascinis, docet, quae vel allio vel alysso vel re turpi in collo ex annulo appensa superstitiosum vulgus abigi credat. Res illa turpis Priapus fuit, ita enim Varro l. 6. Fascinus erat res turpicula e collo pueris appensa: proin ut aspectum effascinantium ab oculis puerorum abducerent, suspendebant ipsis e collo Mutinum Deum. Sic enim Cario ad moechum, cui se virilia exsecturum minitatur, apud Plaut. Mil. Act. 4. v. 6. Ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia. Eius figutam ex aere, e Museo Parentis, exhibet Caspar. Bartholin. Comm. in l. praefat. de Puerp. ut et alias huius amuleti species, ex lapide Lazuli, corallio et crystallo, quae apud Pignor. in Mensa Isiaca. Nec omittendum, quod Fascinum deum inter sacra Romana a Vestalibus cultum, Plin. natrat loco supra laudato. Unde turpitudo illorum sacrorum facile intelligitur. Plura vide apud Hadr. Turneb. Adversar. l. 9. c. 28. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10. et Herald ad Mart l. 6. Epigr. 29. nec non infra in voce Gerrae.
FASTI_Dies
quasi fastoi\], a fa/s1kw], quod a fa/w], dico, appellati, dicebantur Romanis, in quibus ius farilicebat; quibus proin Nefasti oppositi. Ovid. Fast. l. 1. v. 47. Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur, Fastus erit, per quem lege licebit agi. Verba sunt: Do actionem, Dico ius, Addico aliquid. Eorum tria facit genera Paulus Manutius: Primum eorum quibus fari semper. et licebat, et solebat. Atque hi proprie erant Fasti, et toti proprie quod per eos, nisi cum aliquis casus extra ordinem interveniret, numquani Praetor ius nun dicebat: toti, quod fari omnibus horis licebat; talium erant in anno dies 38. Alterum eorum, qui, et ipsi proprie Fasti erant, sed non toti: h. e. quibus quidem fari licebat, sed non omnibus horis: quales sunt, qui in kalendario Rom. notantur his literis, EN. N. P. F. P. Q. REX. C. Q. ST. D. ubi EN. Endotercisos vel intercisos denotat. N. P. Nefastos primo, i. e. quibus quidem horis matutinis ius dicere non licebat, postmeridianis autem concessum erat: His contrarii erant F. P. Fasti primo. Q. REX. C. significat, Quando Rex Comitiavit. Q. ST. D. Quando stercus desertur. Hiautem erant omnes 65. Tertium genus Comitiales fuere, qui casu tantum, non autem proprie Fasti erant: quia cum Comitia non haberentur, tum fari solum Praetor solebat. Hi modo toti erant Fasti, cum nulla scilicet Comitia haberentur, modo ex parte, cum haberentur illa quidem, sed minime per totum diem. Atque hinumero erant 184. qui reliquis duobus generibus additi 287. numerum efficiunt. Reliqui praeter hos omnes, Nefasti erant. Primum autem Fastorum genus, notatur in Kal. lit. F. V. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Sed et Fasti sunt libri, in quibus ta\ fata\] notabantur. Fastorum libri, in quibus totius anni fit descriptio, Festus. seu, in quibus Regg vel Coss. scribuntur. Hos q Fascibus dici, vult Isid. Festus autem modo memoratus a diebus festis vult nominatos; non quia festi, i. e. Diis sint dicati, sed cum dies fastos nefastosque contineant, decuit a candidioribus, et melioribus diebus nominari; unde a Festo fasti dicuntur, nefastorum comparatione, Fungerus. Vide Ioh. Scalig. Castig. in Festum. Est et nomen libri, a Nasone compositi: qui cum duodecuplex esset, ut ipse Fastofraphus Poeta ait in Tristib. l. 2. v. 549. Sex ego Fastorum scripsi, totidemque libellos. Dimidia eorum pars periit. Argumentum operis ipse his versibus enarrat: ad Aug. Fast. l. 1. v. 7. et seqq. Sacra recognosces Annalibus eruta priscis, Et quo sit merito quaeque notata dies. Invenies illic. et festa domestica vobis. Saepe tibi pater est, saepe legendus avus. Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos. Tu quoque cum Druso praemia sratre feres. In quibus per Annales priscos, illos indigitat, qui dicebantur et Pontisicalium libri et Indigitamenta et Commentaria Pontisieum. His enim eam curam imprsitam esse, ut res gestas in tabulas referrent, docet Cic. de Oratore: Erat initio Historia nihil aliud, quam Annalium confectio: cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Rom. usque ad P. Mucium Pontificem Max.res omnes singulorum annorum mandabat literis Pontisex Max. reserebatque in album etc. Hos bene cum Fastis miscet, in ills enim libris quidquid erat, in his visebatur etiam exaratum. Sed praeter hos duae erant apud Vett. tabulae, quibus Fastorum nomen erat inditum: Una, in qua varia dierum iura incisa; sollennia Deorum sacra, ludi et feriae in eorundem honorem; res et victoriae aliquot insignes. Vide Val. Max. l. 2. c. 5. Alia erat, in qua nomina fere omnium Magistratuum continebantur: cuius frequens apud Scriptores mentio. Vide Notas in Ovid. Fast. l. 1.
FAUNI_Ficarii
apud Hieronym. in versione Ieremiae c. 50. v. 39. ubi in Hebraeo est , occurrunt: item apud eundem in Esai c. 13. ac Isid. Origin. l. 8. in sine, et rursus l. 11. c. 3. Sic apud paulum Diacon. Filmer Gothorum Rex sagas quasdam, Alraunas vernaculo sermone dictas, ex castris suis proscriptas relegavit in Scitharum solitudines; ubi ex earum concubitu honines silvestres, quos nonnulli Faunos sicarios vocant, Hunnos procreasse crediti sunt. Nempe, quia Fauno terrores Panicos, et fa/s1mata] quaecunqueve terrorem videntibus incutientia, vett. Romani tribuerunt, Hieronym. ex Hebr. , quod terribile, et , quod terrorem sonat, vocem fieri eaque spectra quaevis terribulia denotari putavit. Iidem autem Ficarii dicti sunt, non tam a ficubus, ut quidam volunt, quam a sicis; de quibus passim Mart. ut l. 1. Epigr.66. cuius Epigraphe ad Caecilianum de genere, et declin. ficus. Cum dixi Ficus, rides quasi barbara verba Et dici Ficos, Caeciliane iubes Dicemus Ficos, quas scimus in arbore nasci: Dicemus ficos Caeciliane tuos Idem l. 4. Epigr. 52. cuius epigraphe in Aedylum Gestari iunctis nisi desinis Aedyle capris Qui modo Ficus eras iam caprificus eris. Unde ficosus l. 7. Epigr. 70. cuius epigraphe de familia ficosa. Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est, et gener atque socer. Definit avem ficos, Galen. ex Hippocrate, e)panasta/s1eis2 s1arkwd\eis2 en toi=s2 tw= blefa/rwn to/pois genome/nas2], cornosas eminentias in palpebrarum locis obortas. Quos tamen alii reliquis etiam corporis partibus sed iis maxime, quae pilosae sunt, adnasci scribunt. Ab hoc itaqueve morbo, quo facies deformatur maxime, Fauni, Satyrorum genus, dici videntur, cum Graecos videamus morbis non absimilibus a Satyris desumpta nomina indidisse, utpote quibus persuasum Satyros habere vultum quibusdam tuberculis tumoribusqueve inaequalem: hinc s1aturias1mo\s2] apud Hippocratem de glandulosis eminentiis circa tempora, et aures; item de elephantiasi, cum incipit efflorescere: s1aturi/a,] apud Philosophum de Gener. Anim l. 4. c. 3. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte plster. l. VI. c. 6. et quae supra diximus, in Druias, Dryas, Fata etc. De Faunis vero fatidicis, carminis genere, Festo memorato, apud Scalig. Poetic. l. 2. c. 24. Addam saltem, (de quo iam aliquid dictum) Semideos Faunos, post longissima tempora etiam morti obnoxios, fuisse creditum. Nota certe historia magni Panis mortui apud Plutarch. cuius de interitu talium Geniorum vide Commentarium de Des. Orac. Ipsumqueve Faunorum hoc genus patrem non ultra Annos 120. vixisle, evincit Arnob. Imo et conditionem eorum Nymphis deteriorem manifesto facit Pap. Stat. Theb. l. 6. v. 96. Faunorumqueve greges, aderat miser abile suo Exidium. ubi eorum greges interiisse durante Nemeaea sylva dicit; cum Nymphae non nisi arboribus commori crederentur. Faunos autem Nymphis iungit, quod et illi arboribus cognati: Claud. Rapt. Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 379. et seqq. ——— pariter traxere ruinam Et pariter posuere comam, campoque recumbunt Faunorum Dryadumque dolor. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et de Faunorum ludibriis, quibus puerperae vexatae, infra.
FAUNUS
antiquissimus Aboriginum Rex, fil. Pici, pater Latini. A Fando dictus, quia vaticicinia versibus, quos publice recitabant, immiscere solitus est. Religionem variis cerimoniis instruxit, solitudinis amator. Unde Pan creditus, a quo rustica praedicta numina genita putantur, quos Faunos vel Silvanos poetae appellant, cornutis capitibus, et caprinis pedibus insignes. Regnavit Annos 44. Dionys. Halicarn. Antiq. Rom l. 1. p. 24. Aurel. Victor de orig. gentis Rom. Lactant. Firm. d. F. R. l. 1. c. 22. Ceterum de Fauno, et Faunis vide N. Comitem Mytholog. l. 5. c. 9. Nic. Lloyd. Addo, duos fuisle Faunos, Aborigenum Reges, priscum, et iuniorem testantur, Manetho Aegyptius, Dionyl. Halicarn. et alii: quorum ille vixit circa A. M. 2520. secuudum Funecium, regnante apud Assyrios Amynta: hic Anno 3724. regnare coepit, Pici fil. qui et cives suos, ritu ferarum viventes, mitiorem vitam docuit, et primus loca certis Numinibus, et aedisicia quaedam ac lucos sacravit: a quo et Fana sunt dicta. Vir nempe sapiens erat, cuius Philosophiam rudibus ac rusticis carminibus, de morum et Reip. constitutione, traditam fuisse, innuit Virg. cum ait: Carmina quae antiqui Fauni Satyrique canebant. Notanter, canebant: Unde et Pici uxor Canens dicta est, quod collapsum illusd Philosophiae Musicae studium in Italia restaurassent, Ovid. Met. l. 14. Eo regnante Evander cum mediocri Arcadum globo in Latium venit, et Fauni liberalitate agros ac montem, quem postea Palatinum nominavit, accepit, Iustin. l. 43. c. 1. Post mortem, a Romanis, tamquam unus indigetum sacris carminibusqueve honoratus est: ad quem illi Panicos terrores referre solebant. Sed Cotta, vir emunutioris naris, negat apud Cic. Faunos esse, aut eorum voces unquam fuisse auditas: unde quidquid horum silvestrium Deorum, verat de Fauno historiae, superstitio attexuit, facile collabitur. Habuit Faunus Romae post Romulum templum, in monte Caelio, circulari forma, multis in ambitu columnis adornatum: et aedem in Ins. Tiberina, quam Domitius Ahenobarbus, et Scribonius Aediles ex multatitia pecunia condiderunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 17. Plura vero de Fauno, quem Graeci *pa/na] dixere, et aucupii venationisqueve leporum praesidem habuere; de Faunis item, horumqueve a Satyris ac Silvanis diversitate, apud Salmas. ad Solin. p. 413. et seqq.
FAX
an a faciendo lucem, an a Graeco fa/os], lux? tenebris primum pellendis reperta, ad varios postmodum usus adhibita est. Et quidem Facibus adgubutus pleraqueve Graeciae mysteria peragebantur, ut quae noctu ut plurimum, et sininterdiu, in templis ab obscuritate venerationem concililiantibus Idolis suis, quippe quibus nullum plerunqueve, nisi ab ingressu, lumen, fierent, Unde celebres in Eleusiniis Sadris *dadou/xoi] Faciferi, de quibus suo loco, nec non infra ubi de Metragyrtis. Indidem Actaeae faces, pro sacris Minervae, quibus illa Athenis culta, apud Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 736. Centum ibi virgineis votae Calydonides aris Actaeas tibi rite faces, et ab arbore casta Nectent putpureas niveo discrimine vittas etc. Vide quoqueve supra, Diana, Dionysiaca saltatio, Encaenia; et infra Floralia. Eriam Fase sublata bellum publicatum, quam purs1o/n] dixere Graeci, unde *porfo/roi], qui, tubis nondum repertis, in medium utrinqueve procedentes, facibus proiectis proelii signum dabant. Uti discimus ex Euripide Phaenissis v. 1387. ad quem locum vide Scholiasten vet. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 5. Prima manu rutilam de vertice Larissaeo Ostendit Bellona facem etc. Quo de more plura, apud Ioh. Passerat. Ioh. Meurs. ad Lycophronem, Calp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et supra ubi de Bello. Sed et postmodum faces in bello retentae, exurendis obseslorum turribus: quarum proin mentio apud eundem Stat. Theb. l. 10. v. 522. —— pars ad fastigia missas Exsultant haesisse faces: pars ima lacessunt Scrutanturque cavas caeca testudine turres. Ubi faces, ignes fixiles exponit V. S. Eas descripserunt, et depinxerunt, qui Militiam vet. illustrarunt, Lips. inprimis Poliorcet. l. 5. plurimaqueve id genus observare licet in Gestis Francorum in Palaestina, opere im perfecto a Iac. Bongarsio curato. Etiam ad stratagemata. Sic apud Liv. l. 7. c. 17. facibus ardentibus anguibusque praelatis Sacerdotes Tar quiniensium aciem Rom. turbavere, vide quoqueve l. 44. c. 33. facibus armatam multitudinem Illustrius longe exemplum habes in Gideonis historia sacra, Iudic c. 7. v. 16. et seqq. In nuptiis porro faces praeferre Sponsae antiquissimi moris fuit, ut videre est apud Euripidem in Medea. Et quidem matrum id munus apud Graecos, uti docet Barthius ad Stat. Theb. l 6. v. 138. Nonhoc Argolidum caetu circumdata matrum. et Adversar. l. 35. c. 8. Delrius item ad Senecam Octavia Actu 1. ubi hanc in rem citat Euripidem in Iphigenia Aulidensi, Phaenissis, Troadibus. Apollonii insuper Scholiastem Argonaut l. 4. et Barbaros idem in usu habuisse addit. Aedilium apud Romanos, qui ex igne, in limine cum aqua posito, faces quinqueve accendebant, cereorum nomine appellatos, et ex spina arbore desumptas; cum aliae gentes ex picea pineave taeda illas caederent. Vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 100. et infra, ubi de Nuptiis. Addo hic saltem singularem morem illas concutiendi, Barthio observatum ad Stat. l. 1. Sylv. 2.v. 4. Demigrant Helicone Deae, quatiuntque novena Lampade sollennem thalamis coeuntibus ignem. Vide quoqueve Val. Flacc. l. 8. Ovid, Ep. Phyllidis, Catull. Senec. Oedipo Actu 2. v. 500. Concutit tedas geminus Cupido. Item nomen huiusmodi facem gerentis, ex Petron. Edit. Gonsalis de Salas. p. 13. Edit. Boschii c. 24. qui de Psyches agens nuptiis, Embasicoeten vocat, Graeco nomine: Iam Psychae puellae caput involver at flammeolo, iam Embasicoetas pr aeferebat facem. His vero facibus Pronubam ademptas sponsae virginales vittas urendas implicuisse, et matronalibus eam induisse notat Farnab ad Phaenissas Senecae v. 507. Nec funeribus suae defuere, in quibus faces, quibus pyrae incenderentur, aliunde, et nominatim ex rogo quopiam, rapi mos erat. Stat. iterum Theb. l. 4. v. 468. ---- nec rapidas cunctatur frondibus atris Subiectare faces —— Etiam faces in exsequiis praelatae, quas similiter concuti solitas, discimus ex Ovid. Ep. 2. Heroid. Phyllis Demophoonti v. 119. Affuit Alecto brevibus torquata colubris, Suntque sepulchrali lumina mota face. Qua de re vide hic, ubi de Cadaverum cura, Defunctis, Funere, Mortuis, alibiqueve passim: plura vero de Facibus, in vocibus Lampas, Taeda, item ubi de Cereis. De vulgari usu, ut verbum adiciam, Adversitores apud Romanos dicti sunt servi, qui domino foris cenanti, cum facibus, adversum ibant officii, et tutelae gratia: quibus non dissimiles, qui praecincti lumbos et lychnos ferentes, dominum a cena revertentem domi praestolabantur, indigitati Lucae c. 12. v. 35. Sic Duillium ad funalem cereum, domum reverti solitum, refert Val. Max. l. 3. c. 6. Idem laternam praelatam M. Antonio, habet l. 6. c. 8. Et Iuv. de hoc ritu l. 1. Sat. 3. v. 282. ---- Sed quamvis improbus annis, Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena Vitari iubet, et comitum longissimus ordo: Multum praeterea flammarum, et aenea lampas. Vide Pignor. de Servis, et infra ubi de Iter facientibus nocturno tempore, quorum faces gra/bia] Graecis. Nec omittendus mos inspicandi Faces, Virg. memoratus Geog. l. 1. v. 292. ---- ferroque faces inspicat acuto: quod incidere idem vocat Ecl. 8. v. 29. Mopse novas incido faces: tibi ducitur uxor. Nempe in multas aristas concidebantur instar spicae, habebantqueve lignum minutatim in tenues longasqueve astulas concisum, ut facilius ignem conciperent: spicatae saces hinc Gratio, Spicatasque faces ferre ad nemora alta Dianae: quem versum explicat Salmas. ad Solin. p. 1063. etc.
FEBRUARIUS
mensis a Numa additus, cum Romulus eum praeteriisset, a Februo Lustrationum potente cui a Numa dicatus est, nomen accepit. Lustrari autem eo mense civitatem mos erat, et iusta Diis manibus solvi, Macrob. Sat. l. 1. c. 13. Doeo sic Festus: Februarius mensis dictus; quod tum, i. e. extremo mense anni populus februaretur, i. e. lusiraretur: vel a Iunone februata, quod ipsi eo mense sacra fiebant, eiusque sacra erant Lupercalia, quo die mulieres Februabantur a Lupercis amiculo Iunonis, i. e. pelle caprina, quam ob causamis quoque dies februatus appellabatur. Cui assentiuntur Censorin. Plutarch. et Ovid. quorum hic etiam docet, apud priscos hunc mensem fuisse ultimum, et praecessisse Ianuarium: a Decemviris autem legum scribendarum primum institutum, ut post mensem Ianuarium collocaretur. Ita enim ille Fast. l. 2. v. 47. et seqq. Sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres) Primus, ut set, Iani mensis et ante fuit. Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni Tu quoque sacrorum Termine finis eras. Primus erat Iani mensis, quia ianua prima est, Qui sacer est imis Manibus, imus erat. Postmodo creduntur spatio distantia longo Tempora bis quini continuasse viri. Dies habet ab ultima Numae constitutione viginti octo; quod Numam eo fecisse Macrob. docet, ut cum reliqui mensesimparem haberent dierum numerum, huic mensi pari dierum numero tributo, universa putatio totius anni impar fieret, tum, quod Deo infero, cui hic mensis sacer erat, diminutio, et par numerus (qui impare ignobilior) conveniret, Proin nec Iul. Caesar, cum annum aliter ordinaret, aliquotqueve diebus adiectis augeret, ullum huic mensi diem addidisse legitur. Idem mensis intercalationi destinatus erat, ut docet Ioh Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 1. totusqueve attributus fuit Legationibus exterarum gentium audiendis. Atheniensibus dictus est Anthesterion, Hcbraeis Chebeth et Adar. Vide Rosin. praefat. L. eodem c. 6. Franc. Rossaeum Archaelogiae Att. l. 2. c. 10. Thom. Godqin. de ritib. Hebr l. 3. c. 1. et infra Mensis. Festi apud Rom. dies mensis Februarii. Kalendae eius, ut et omnium mensium, in tutesa Iunonis fuere. Iis festum erat dedicationis templi Iunonis Sospitae: Item luci Asyli: Eodem die rem divinam faciebant in aede Vestae, et aede Iovis Tonantis. V. dies, seu Nonae, in Augusti, qui Pater patriae hoc die appellatus est, memoriam celebris erat. Idibus, rursum ovis Idulis, uti in Ianuario, mactabatur. Iisdem feriae quoqueve Fauni erant. Idem dies ater sive religiosus erat, ob caedem FAbiorum. XV. Febr. seu XV. Kal. Martii, Lupercalia celebrabantur. XVII. die, seu XIII. Kal. Martii. Quirinalia erant: Item Feriae Stultorum, ac Fornacalia. XXI. die seu IX. Kal. Martii Feralia vigebant, quibus Deae Mutae sacrificare mos erat. Eodem die, nubere, aut Diis superis sacrum facere religiosum erat. XXII. die seu VIII. Kal. Martii, Terminalia celebrabantur; quam ob causam, vide Varronem. XXIV. die seu VI. Kal. Martii, Regifugium erat, i. e. sacrum in Tarquinii Roma fugientis memoriam institutum. Cu. ius meminit Auson. in Ecl. de feriis Romanis. XXVII. die, qui est III. Kal. Martii, Equiria habebantur, ab equorum cursu, teste Varrone, dicta. pridie Kalendis Martii, qui est XXIX. seu ultimus Februarii Tarquinios tyrannos praelio superatos a Romanis esse, tradunt nonnulli. Apud Athenienses, huius mensis die XII. incipiebant *a)nqesth/ria], in Bacchi honorem, quae festivitas triduum duravit: eodem mense Dionysia in Limnis, mega/la] et a)rxaio/tera] dicta, vigebant. Die XIII. Ludi agebantur, qui tertio Anno Olympiadis 93. Callia Archonte initium sumpsere. Vide Donat. in Terent. p. 289. et Ulpian. in Demosth. p. 184. In Romana Ecclesia eocem Mense Festum Purisicationis, Candelaria dictum, celebratur, in quo in honorem B. Virginis sieri, quod ab Ethnicis in honorem Deae Februae, docet Gerson de Direct. cordis Part. 3. Consid. 21. Unde et Baron. abolitis Lupercalibus Romae, hanc sollennitatem introductam esse, censet Martyrol. ad 2. Februar. Vide supra.
FELICITER
sollennis fuit apud romanos acclamationis formula, qua maxime quidem ad Duces, et Impp. sed tamen nonnumquam ad alios quosvis, quibus bene vellenr, utebantur. Suet. Domit. c. 13. Acclamari etiam in Amphitheatro epulari die liebenter audivit. Domino et Dominae feliciter. Guntherus de Romanis, Fridericum Aenobarbum excipientibus l. 4. Ligur. Omnibus egregie laetis totaque caterva Acclamante viro faustum, Feliciter, omen. Similiter de Demetrio Phalereo, qui Athenas occupaverat, Phaedr. l. 5. fab. I. v. 3. Ut mos est vulgi, passim, et certatim ruunt, Feliciter subclamant ipsi Principes. In nuptiarum sollennitate inptimis usitata. Unde Iuv. l. I. Sat. 2. v. 119. Signatae tabulae dictum Feliciter ingens, Cena sedet. Et quod de Domitiano supra diximus, in reducta post divortium uxore, acclamatum fuit. Thom. tamen Dempster. vocem hanc non in nuptiis, sed in sponsalibus fuisse sollennem contendit, probatqueve ex modo laudaro Iuv. Ubi ait, recte Feliciter: Talis enim erat acclamatio faustior, qua bona quaeque, auspicatiorem imprimis contractus initi eventum precabantur, Paral. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Eandem vocem soliti sunt Vett. in fine librorum adscribere, significare volentes, ad finem perventum esse. Hieronymus ad Marcellam, Solemus completis opusculis, ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere, explicit, aut Feliciter, aut aliquid eiusmodi. Completo sc. libro, vocem hand subiciebant Vett. ac statim scriptionem continuabant; quo modo saepe antiquis in membranis invenias diversos libros, interdum etiam auctorem diversorum opera, sine ullo spatio continuata, istiusmodi saltem distinctione interposita. Librarii vero vocem illam modo appingere consuevere, fini prioris libri, modo sequentis initio. Sic apud Historiae Aug. Scriptores, Divus Claudius. Feliciter. Antoninus Pius. Feliciter etc. Vide Cl. Salmas. ad Trebell Pollion. in Claud. Lamprid. item in Commodo l. 6. §. 4. Cod. Theodos. de Colat. Vonor. et supra in voce Explicit uti de eadem voce, ut et vocibus Felicia et Felicissima, in Impp. nummis saepe occurrentbus, infra ubi de Votivis nummis.
FEMINALIA
Suet. dicuntur semorum indumenta: quae Vulgatus Bibliorum Interpres Femoralia, idem, ut et S Benedictus aliique Scriptores Ecclesiastici Succinctoria, et Campestria, M. Tullius Subligacula appellat. Quamquam haec posteriora vocabula proprie sumpta, breviora verendorum tegmina significant: ut observavit post alios Iac. Pontan. in Ovid. l. 5. Trist. Eleg. 11. Horum usus non fuit in electo Dei populo, nisi in Sacerdotibus tempore ministerii. Unde ad Mosem divina vox, Exodi c. 28. v 42. et 43. Fac quoque, inquit eis (aharoni et filiis illius) femoralia linea ad tegendam carnem nudam, a lumbis usque ad ima femina sunto. Haec erunt super Aharonem et super filios eius quum ingredientur tentorium conventus, aut quum accedunt ipsum altare etc. Haec post ministerium deposita et in gazophylacium recondita fuisse, patet ex Ezech c. 44. v. 19. ubi Sacerdotes ea in cellas sanctitatis reponere iubentur. Sed nec Romanis, neque Orientalibus gentibus, per illa tempora Feminalia cognita fuere. Romanos enim togatos (nam armati, quod togae operimento carerent, feminalibus tecti, tibialibus vero nudati fuere, ut ostendit columna traiani) iis caruisse probatur ex Suet. in Iul. c. 82. ubi de ipso sic ait: ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit: simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet, etiam inferiore corporis parte velata. Hinc et Saturninus, Tyrannus, Convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, apud Trebell. Imo et sine feminalibus sacrificasse eosdem, docet Mart. l. 3. Epigr. 24. ubi de haruspice quodam Tusco ei sermo est. Eorundem usus aliis quoque nationibus, etiam Christianis antiquitus defuit. Unde Bulgari recens ad fidem conversi inter alia Nicolaum I. Pontif. consulentes, etiam hoc sciscitati leguntur: Utrum femoralia induere deberent, nec ne? Et Benedictus in Regula c. 55. femoralia tantum iter dacturis concedit: quam regulae particulam non admodum probaus Ioh. Cardinalisi de Turrecremata tr. 121. in illud c. affirmat, temporibus S. Benedicti, rarum fuisse braccarum usum. Cistercienses quoqueve Monachos, sub eadem militantes regula, non usos fuisse femoralibus, nisi inter equitandum, atqueve ideo Cluniacensibus Monachis Feminalium domesticum usum, tamquam peccatum contra regulam communis Patris, fuisse obiectum, tradit Iac. a Vitriaco Cardin. Hist. Occid. c. 14. et P. Cluniacensis l. 1 alias l. 3. Ep. 28. ad Bernardum obicct. 3. Plura vide apud iul. Nigton. tr. de Caliga c. 2. Salmas. Feminalia seu feminales fascias a braccis distinguens, feminalibus usos romanos etiam sub Augusto, et Augustum ipsum usum, frigoris praecipue causa atqueve fasciis huiusmodi femina involvere solitum; braccarum vero usum penitus tum incognitum fuisse; voces interim ubiqueve confundi Graecis romanisqueve Scriptotibus, pluribus docet ad Lamprid. in Alex. Seu. Sed et feminales facias non minus, ac crurales, iam Persis in usu fuisse, antiquissimis temporibus, contendit idem ex Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramide etc. Vide quoqueve supra, ubi de Braccis, et Casaub. ad Aug. Suet. c. 82.
FEMUR
seu FEMEN, quasi FERIMEN, quod hac maxime parte sustineatur homo, et feratur, an a femina, quod in ea parte ab illa viri sexus discrepet, Graecis una voce mhros2] dicitur. Latini nonumquam subtilius distinguentes, Femora exteriores partes Femina interiores vocant. In hac parte Vett. olim scriptitasse, docet Galen De usu part. l. 3. ubi non super mensis vel pluteis, ut nos hodie, sed super femore collocata charta, atqueve ut eius verbis dicam, e)kteinantas2 kata tou= mhrou= to\ biblion], scripsisse ait. Unde, quoties scriptioni operam darent, in Lectulos sese lucubratorios recipiebant, in quibus reclinati iacebant magis, quam sedebant, uti inrra dicemus, in voce Lecticula Lucubratoria. Eandem partem in luctu feriri solitam, legimus passim. Seleucidas ibi anchoram habuisse notam generis naturalem, scripsit Iustin. l. 15. c. 4. etc. Vide quoqueve infra Phaenomerides, uti de tegmine eorum, hic supra. Atque hace prima vocis significatio: Decore dein ad partes generationi destinatuas denotandas translata est. Quo sensu occurrit Genes c. 24. v. 2. ubi de ritu iurantis manum sub femore ponendi, alibi non obvio: quo inter alia obsequium in ferioris erga superiorem, velut quodam homagii signo, significatum fuisse, ait Rivet. qui recentiori aevo simile quid in sollennibus Fidelitatis iuramentis praestitum fuisse, unde phrassis gallorum embrasser la cuisse, h. e. femur amplecti, pro exhibere summam reverentiam. orta, addit ad l. cit. Ceterum de semoribus victimarum Numini oblatis; de more fasciis femora involvendi supra in voce Fascia; super femur gladium sicamve accingendi, aliisque huc spectantibus, hic passim.
FERETRUM
a ferendo, Gr. forei=on], capulus erat, in quo defuncti cadaver, ad sepulturam efferrimos. Quod munus propinquioribus virilis sexus apud Romanos incum bebat, Serv. Itaqueve filii interdum parentes, et fratres sorores interdum elatas funere deferebant: nonnumquam servi libertate donati, plerunqueve Senatorii, Praetorii, et Consulares, quiqueve amplissimis functi erant honoribus, Imperatorum ac Consularium virorum Feretrum detulere. Quare Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, legati Macedonum, et Sullae Dictatoris loculum Senatores ac Virgines sacrae extulerunt: Metello vero filii tres Consulares, duo Triumphales, unus Censorius, et alter Praetor lectum subiere: Ita enim proprie vocabatur, in quo ditiores, tubis praecinentibus, efferebantur. Quod si defunctus tenuioris esset Fortunae, a Vespis seu Vespillonibus, ad tibiae cantum, portabantur etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Apud Athenienses, postridie collocationis, w(s2 e)fa/nh r(ododa/ktulos h)ws2], quamprimum apparuit roseos digitos habens Aurora, ut Homer. ait, defuncti cadaver in feretro, a certis hominibus, quos Euripid. in Alcest. v. 607. pros1po/lous2] vocat, cum ait: ——— ——— *pro*spoloi] *fe/rous1in a)/rdhn pro\s2 ta/fon te kai\ pura/n], efferrisolebat. Quemadmodum idem alibi de Rheso, ab Ulysse interfecto, voce fora/dhn] utitur. Haec de adultis. Infantes quod attinet, cos aute deutes natos necussere, teste Plin. l. 7. c. 16. nec integros in loculis reposuere. Hinc locus, ubi sepeliebantur, Suggrundarium dictus, caput solum cum gemino osse ut plurimum in urnula continebat; cuius formam Ioh. Baptista Suarezius in Antiqq. Gaditanis ex aere exhibet. Grandiores natu sarcophago seu feretro integris corpotibus, in loco communi vel ante aras, postquam illi ante Auroram, quasi a die rapti, cum facibus funeralibus et ad tibias elati essent, condebantur. Unde apud Gruter. Inscript. p. 689. L. Iulii Marcelli, qui vixisse dicitur Ann. V. Diebus XXXI. Corpus. integrum. conditum. sarcophago. legimus. Vide Thom. Bartholin de Puerp. vett. et hic passim, ubi de Arcis et Capulis sepulchralibus, item ubi de ritu in Lectis efferendi mortuos: nec non in voce Loci, item Loculi et Sarcophagus; ut et ubi de Funerali velo, ac vocib. Ostrum, Pallium, Ponderandi ritus. plura vero hanc in rem apud Georg. Fabric. in sua Roma c. 21. ubi inter alia. Faciendorum, inquit, loculorum, et urnarum condendarum, non admodum diversa ratio fuit, cum in Urbe, tum in reliqua Italia, atque etiam Graecia. Marlianus scribit, antea concamerata fossiombus esse aperta, in campo Esquilino quaedam unius testudinis, quaedam duplicis concamerationis, ita vi ex superiore in inferiorem descenderetur. Pavimenta interdum vermiculata; in partetibus circumcirca loculos exstitisse, singalos cum binis urnis. Alia quoque fuisse antes plurum parietum modico intervallo distantium, in quibus totidem urnas fuisse contiguas, et exiguo spatio rursus alias, hisque alias impositas: has pauterum, illas divitum fuisse opinatus. Et paulo post, Inter Puteolos, et Atellam, pulcherrimum mommentum est, quod Arcum cellae nominant. Parietes eius tetragom, cum laqueari vermiculato: in cuius media Centauri imago puerum vehentis. Loculi ultra sexaginta, medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum sibertarumque etc. Adde Ioh Kirchmann. de Funeribus. Apud Ecclesiae Rom. Scriptores, Feretra, reliquias Sanctorum cominentia, ad colligendas eleemosynas, in reaedificationem aedium sacrarum, aut in alias necessitates, cum processionibus circumlata, non semel legere est. Quas processiones ad offerendum vocat Aegidius Aureae Vallis in Hist. Ep. Leod. c. 55. apud C. du Fresue Gloss. Vide et supra, Absida. A' Feretri similitudine, Hebr. ajis] vel as], Arab. naas, dicitur sidus Ursae maioris, et minoris, Feretrum maius, et minus. E' septem enim stellis, e quibus constant singulae, quatuor in quadrum digestae q. feretrum constituunt, et tres sequentes, quae nobis sunt cauda ursae, Arabes feretri filios aut filias appellant, qui comitantur funus. Unde apertus iam sensus loci est, qui hactenus erucem Interpretibus fixerat, Iob. c. 38. v. 32. An seu feretrum deduces cum filiis suis]? Ubi inter alios Paraphrastes Chaldaeus, Et gallinam cum pullis suis deduces? quam Graeci Pleiades, Latini Vergilias, Galli Pulicinariam, vocant. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. uti de Feretri apud Hebraeos, adversus peieraturos, usu, infra ubi de Periurio. Scotiae Reges.
FERIAE
pro diebus hebdomadis, primum dicuntur institutae a Silvestro P. circa A. C. 316. Qui nec Iudaeorum morem sequi, ut dies a Christianis nuncuparentur prima Sabbathi, secunda Sabbathi, etc. volens, nec probans Gentilium appellationes Solis, Lunae, etc. primam septimanae diem Fertam primam dici instituit, et sic dcinceps. Ideo autem Ferias, non quod a necessatiis operibus, sed a vitiis feriarentur Christiani. Vide Durand. de Offic. divin. l. 7. c. 1. Pro nundinis itidem Feria, a Feriando, quod Romani in his feriabantur, Festus l. 12. antique tamen hoc significatu non occurrit. Cum autem Christiani ad insignes ali quot celebritates, praesertim Encaenia et dedicationis Ecclesiarum festa annua peragenda convenirent adesse utiqueve mercatores solebant, sua mercimonia sub ipsis templis atqueve in coemeteriis distracturi, quod cum graviter S. Basilium angeret, Monachis suis ex opere manuum suarum viventibus accurate prohibuit, ut quas facerent merces, nundinis illic non exponerent venales, ne templa divino cultui destinata denuo fierent speluncae latronum, quam iniquitatem in ipso templo Domini reperit et punivit Dominus noster Ioh. c. 2. v. 14. Ad inferiora tamen saecula morem transiisse, numerosis liquet exemplis. Ita enim Zosimus l. 2. c. 3. sub Constantini aevo, Iudaeos, Gentiles, Christianos ad quercum Mamre confluentes, sua quemqueve sacra obiisse, simulqueve festum cum nundinis miscuisse, refert. Invaluit usus hic nequam sequenti aevo, viresqueve maxime in Encaeniis obtinuit, unde in his ipsis plurimae antiquae Feriae institutae deprehenduntur. Cum vero e tanta hominum frequentia, periculosi saepe tumultus imminerent, tenendarum Fertarum praerogativa, solius Principis diplomatibus indulgeri coepit. Primo quidem urbibus, et munitis locis, vel quibus Praesulis alicuius gravitas praepolleret: accesserunt deinceps varia privilegia, etc. Plura vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. nomen eis a feriendis victimis, Festo; a fando Isid. quod in eis nobis sit tempus dictionis, i. e. in divino vel humano officio fandi: antiquis Festae (Voss. legit Fesiae) quamvis quaedam erant sine festo, dies vocabantur, quibus ab omni opere cessabatur, Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Festos dies, in sacrificia, epulas, ludos et Ferias distinguit. Harum aliae erant Publicae, quae iterum vel Stativae, vel Conceptivae, vel Imperativae vel Nundinae fuerunt: aliae Privatae, quae iterum vel propriae erant familiarum, ut Claudiae familiae, Aemiliae, Iuliae, Corneliae etc. de quibus XII. Tabb. Sacra privata perpetua manento; vel singulorum, ut natalium fulgurumqueve susceptiones, aut funerum, aut expiationum, Festus. Apud Vett. quoqueve quicunqueve nominasset Semonam, Seiam, Segetiam, Tutilinam, ferias observavit, teste Macrob. Flaminica item, quoties tonitrua audierat, feriata erat, donec Deos placasset. Ceterum Feriae publicae indicebantur, et proclamabantur singulis mensibus a Rege sacrorum et a Praetore: ab hoc quidem, ut esset vacatio a forensibus negotiis, ab illo autem sacrorum rite peragendorum gratia, Varro de Ling. Lat. l. 5. idqueve in hunc modum, ut Arnob. adv. Gentes l. 2. scribit: Lavatio Deum matris est hodie: Iovis epulum cras est: Aesculapii geritur celebraturque vindemia: Lectisternium Cereris erit idibus proximis: Telluris natalis est etc. Praetorem quoqueve Ferias, quae Compitalia dicebantur, more Maiorum, verbis olim sollennibus concepisse, auctores sunt A. Gell. l. 10. c. 24. Macrob. Sat. l. 1. c. 4. etc. Imo nec Compitalitias solum, sed etiam omnes Conceptivas ac Imperativas, patet ex Suet. in Claud. c. 22. Observavitqueve sedulo, ut quoties terra in urbe movisset, Ferias advocata contione Praetor indiceret. Vide plura apud Iac. Raevard. Varior. l. 5. c. 19. Quid porro Feriis fieri deberet. Cic. de LL. l. 2. docet: Feriis iurgia amovento, easque in familiis operibus patratis habento: itaque et ita cadat in annuis anfractibus, descriptum esto: certasque fruges, certasque baccas Sacerdotes publice libanto: hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis fetusque servanto: idque ne committi possit, ad eam rem et rationem, cursus annuos Sacerdotes finiunto, quaeque cuique divo decorae grataeque sint hostiae, providento. Et paulo post: Feriarum festorumque dierum rationem in liberis requietem habet litum, et iurgiorum: in servis operum, et laborum, quia compositio animi conferre debet, et ad perfectionem operum rusticorum, et ad remissionem animorum: per quod tempus, ut sacrificiorum libamenta serventur, fetusque pecorum, quae dicta in lege sunt diligenter habenda ratio intercalando est. Eas sc. Sacerdotes affirmabant pollui, quoties iis indictis conceptisque opus aliquod fieret: Praeterea nec licebat Sacrorum Regem vel Flaminem videte Fertis opus fieri, atqueve ideo per praeconem denuntiabatur, ne quid tale ageretur, et praecepti negligens mulctabatur. Imo, qui imprudens talibus diebus aliquod opus fecisset, porco piaculum dabat; prudentem vero expiare non posse Scaevola Pontifex asseveravit. Sed Varro negavit eum pollui, qui opus vel ad Deos pertinens, sacrorumqueve causa fecisset, vel aliquid ad urgentem vitae utilitatem respiciens, actitasset. Scaevola deniqueve consultus, quid feriis agi liceret; respondit, id quod praetermissum noceret: Quapropter si bos in specus decidisset, eumqueve paterfamilias, adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluise. Quod idem SERVATOR noster de Hebraeorum feriis, Sabbatho viz. divinitus instituto, pronuntiasse, legitur in Evangelio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Datam vero Feriis seu feriatis diebus vacationem ab omnibus forensibus fuisse negotiis, Ulpian. docet l. 7. de Offic. Proconsulis, cum inquit: Divus Traianus Minucio Natali rescripsit, ferias a forensibus tantum negotiis dare vacationem: ea autem, quae ad disciplinam militarem pertinent, etiam feriatis diebus esse peragenda: inter quae custodiarum quoque cognitionem esse. Leg. 9. D. de Feriis. Honorius tamen postea et Theodos. Impp. in Constitut. ad Anthemium Praef. Praetorio, quaestionem haberi de latronibus, etiam per tormenta praeceperunt, nullo, ne sanctissimo quidem, die festo excepto, Leg. 10. C. de Feriis. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 1. tit. 1. Apud Athenienses, honori Apollinis datum est, ne Deliorum dies ultimo damnatorum supplicio polluerentur: unde Xenophon ac Plato observant, Socratem triginta dies (dum nempe Delum ibant redibantqueve Theori) in carcere, et exspectatione mortis exegisse post damnationem. Quod in aliis festis non observatum: Hinc cum Phocion veneno sublatus est, ex plebiscito festum fuisse diem, annotat Plutarch. in Phocione. Nequeve certe poenis convenit cum diei festi ac laeti religione: itaqueve Romani hac in parte religiosiores Graecis exstitere, ut ex praecedentibus patet. Vide Eundem paulo supra. Apud Christianos, hebdomadis sungulos dies hoc nomine insignitos, a septimana Paschatis, ait C. du Fresne. Cum enim lege Constantini Mag. hebdomades illae duae, ante et post Pascha, a)/praktoi] et feriatae esse iuberentur, factum est, ut quia posterior (quae ut sola feriata esset, postmodum usus obtinuit) prima anni erat Ecclesiastici hebdomas, omnes dies, etiam reliquarum per annum septimanarum, Feriae dicerentur. Primus rgitur hebdomadis illius dies Dominicus dictus; qui sequitur, Feria secunda, et sic deinceps, vide eum in Gloss. ubi etiam de Feriis Iovis, superstitionis paganicae specie, Christianis interdicta, in Concilio Liptin. A. C. 743. et de Feriis Messivis, seu vacationibus Autumnalibus, quarum meminit Papinian. l. Resp. tit. 3. Adde Macros Fratres, ubi de Feria II. quae dicebatur prima Sabbathi: de Feria IV. Cinerum: de Feria V. in Cena Domim, in qua Sacerdotes onnes ac Clerus, ex decretos Soteris, communicant: de Feria VI. Parasceves: de Feriis Augusti, et de Feriis Legitimis, sc. secunda, quarta et sexta feria, qui dies paenitentium ieiunio destinati sunt, in Eccl. Rom. varia habent in Hierolexico. Hinc Feriatica, apud Isid. Mercat. in Conc. Laod. can. 37. Non oportet a Iudaeis vel Haereticis feriatica, quaemittuntur, accipere, nec cum eis dies agere festos: in Graeca Edit. e(ortas1ika\] dicuntur, et Filesaco exponuntur, quae ad Festi celebritatem apparata erant, seu usus, seu ornatus, seu voluptatis causa, Select. l. 1. c. 7. p. 84. ubi th=s e(orth=s2 ta\ ce/nia] vocari in Canonibus, ut vocantur, Apostolicis can. 70. addit apud C. du Fresne Gloss. Feriarum variae species, ac nomina. Aestivales, delasatis Musis olim hodieque Iulio, et Augusto mensibus institutae. His durantibus Athenienses in circumiacentes insulas, et aestuaria, vel etiam villas amoemores seccessere, A. Gell. l. 1. c. 2. Romani delitiis Campaniae fruiti sunt, Idem l. 9. c. 15. Vide et infra Messis feriae. Anniversariae, quae singulis annis recurrebant: quibusdam etiam Stativae dictae. Compitalitiae, erant feriae annales, quas Praetor hac formula verborum concipere solebat: Die Noni post Kalendas Iunuarias Quiritibus Compitalia erunt. Conceptivae dicebantur, quae quotannis a Magistratibus vel Sacerdotibus concipiebantur, in dies vel certos vel etiam incertos: ut fuere, Latinae, Paganalia, Sementalia, et Compitalia. Denicales, per triduum colebantur, ut interea fami lia funere polluta quibusdam ceremoniis purgaretur. His ne mulos quidem iungere licuisse, docet Columella. Imperativae, quas Cos. vel Praetor pro arbitrio potestatis indicabat, vel imperabat. Eaedem Indictivae quoqueve appellatae sunt, et a quibusdam ad Conceptivas, ratione incertitudinis diei referuntur. Laribus dicatae, vide Compitalitiae. Latinae, erant Feriae conceptivae annales, a Latinis populis dictae, et a Tarquinio Superbo institutae: quarum ut, et sacrificii participes erant tribus minus 50. populi. Sed de iis vide infra. Messis Feriae, a die 8. Kal. Iulii usqueve in Kal. Augusti, concedebantur non Foro solum: sed Scholis quoqueve: sic ut etiam Studiosorum Musaea clauderentur. Vide l. 2. C. de Fertis et supra quoqueve in voce Aestivales. Paganales, seu Paganalia, erant feriae conceptivae annales, de quibus vide suo loco. Praecidaneae, Graecis prote/leioi h(me/rai], a praecedendo dictae: Quarum mentio apud A. Gell. l. 4. c. 6. et Scalig. in Festum. Privatae, vel propriae erant familiarum, quae ferias observabant ex usu domesticae celebrationis: vel singulorum hominum, ut Natalitiae, Exsequiales seu Denicales, Expiatoriae, et Fulgurum susceptiones. Propriae, eaedem cum Privatis. Publicae nuncupabantut, quae ad salutem publicam spectantes ab omnibus observabantur. Ut Stativae, Conceptivae, Imperativae, ac Nundinae. Sementinae, erant Feriae conceptivae annales. Incidebant in diem 8. Kal Februarii, Ovid. Varroni, Festo, Macrob. memoratae. Stativae, fuere universi populi communes freiae, certis, et constitutis diebus ac mensibus, et in fastis statis observationibus annotatae, in quibus praecipue servabantur Agonalia Carmen alia ac Lupercalia. Plures Varro refert de Ling. Lat. l. 5. Studiorum Feriae Saturnalibus erant, tum enim non in Foro solum vacatio, sed et Scholae clausae fuerunt, Plin. Iun. l. 8. ep. 7. Mart. l. 5. Epigr. 85. cuius epigraphe ad Gallam. Sane sic abeat meus December Scis certe puto vestra iam venire. Saurnalia Martias Kalendas. Vide quoqueve supra in Aestivales. et Messis feriae, ac infra in Vindemiales. Stultorum Feriae d. 13. Kal. Martii, quo Quirinalia celebrabantur, vigebant. Nomen iis, quod cum quisqueve in sua Curia Fornacalibus feriaretur et sacra faceret, stulta populi pars, quae sua Curia esset, ignorans, rem divinam Fornacalibus omissam Quirinalibus faciebat, Festus. Ob Successionem Imperatoris ferias imperatas fuisse, memorat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. loco supra laudato. Victoriae feriatus dies in Augustum incidebat; Interim ob victoriam ab Imp. partam ferias imperatas quoqueve esse, docet Idem. Vindemiales, a decimo Kalend. Septembris usqueve in Idus Octobris, celebrabautur, definiente Thodosio, vide l. 2. C. de Feriis. Non in Foro solum iterum, sed, et in Scholis. Meminit Augustin. l. 9. c. 2. Et opportune tum paucissimi dies supererant ad Vindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollenniter abscederem. Item Minut. Felix, in Octavio: Sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant: Quod Cyprian. quoqueve testatur Ep. ad Donatum. Eas ad aestivales quidem referunt, sed proprie per aestivas ferias, Messivas intelligi debere, utpote quia illae aestati, Vindemiales autumno potius competebant, docet Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 9. c, 15. Vide supra in Aestivales. Vulcani Feriae celebrabantur die 11. Kalend. Iunii etc.
FERMENTUM
apud Plaut. in Casina, de muliere, quae ira, et indignatione exardescebat, in Casina. Act. 2. sc. v. v. 17. Nunc in fermento tota est, ita turget mihi. quid sit notum. Ex ipsa farina sit, quae subigitur prius, quam adda. tur sal, ad pultis modum decocta, et relicta, donec acescat, Plin. l. 18. c. XI. Sicqueve mixtum farinae, exigua quantitate, massam fervefacit et attollit, Lucae c. 13. v. 21. *o(moi/a e)s2i\ zu/mh|, h(\n labou=s1a gunh\ ene/kruyen ei)s2 a)leu/rou s1a/ta tri/a, e(\ws2 ou(= e)zumw/qh o(/lon,], Simile est (Regnum Dei) fermento, quod acceptum mulier indidit in farinae sata tria, usque quo fermentaretur tota. Validiota nempe esse corpora, quae fermentato pane aluntur, palam est, Plin. ibid. Interim a Sacris illud maxima parte abesse, vuluit Deus. Levit c. 2. v. XI. Nullum munus, quod offeretis Iehovae, conficitor fermentatum: nam ex nullo fremento et ex nullo melle adolebitis Quod Iudaei propter idololatrias factum hariolantur, cumqueve isti rebus illis ad sacrificia uterentur, Deum contrariis ritibus placari voluisse. Apostolus vero ad mores refert, 1. Cor. c. 5. v. 7. et 8. Galat c. 5. v. 9. Nempe in fermento, etsi alioqui ad vitam hanc utili, corruptionis tamen symbolum ipsi quoqueve Ethnici agnovere. Unde Plutarch. Quaest. Rom. 109. scribit, non licuisse Flamini Diali fermentum tangere, quod et ipsum natum ex corruptione, et farinam, cui admiscerur, corumpat: qua de re plura apud A. Gell. l. 10. c. 15. et Ant. Thys. ac Iac. Oisel. Not. ad illum. Inprimis vero in Paschate usus eius prohibitus. Quamvis enim in oblationibus ex rebus inanimatis fieri solitis, quae minchah] Hebraeis, maxmime quae fiebant ex simila, fermentum adhibere nefas esset: (de quibus Levitici locus intelligendus) vide quoqueve Amos c. 4. v. 5. in sacrificiis tamen aliis, in quibus Hebraei agitabant convivia ex carnibus sacrificiorum poterant uti pane fermentato quod contra Tacitum notandum Hist. l. 5. azymis semper usos fuisse Iudaeos, tradentem. At Pascha mactare non licebat, donec fermentum omne ex domibus expurgatum eset, idqueve per integrum septiduum, sub poena non exclusionis solum ex communione Ecclesiae Israelis, sed etiam mortis transgressoribus irrogandae, Exod c. 12. v. 15. c. 23. v. 18. et Deut c. 16. v. 3. Vide A. Rivetum Comm. in Exod. h. c. et supra ubi de Axymorum Festo. Adde Ioh. Buxtorfium Synag. Iudarc. c. 12. ubi de inepta ac superstitiosa hodiernorum Iudaeorum circa hanc legem scrupulositate varia habet. In oblatione tamen primitiarum, quae siebat festo Pentecostes, duos panes fermentatos offerre licebat, ex lege Levit c. 2. v. 12. c. 23. v. 17. Quod factum idem docet Burmannus, ut hoc pacto reliquiae veteris hominis in iis, qui in Christo sanctificantur, adhuc in hac vita superstites, indigitarentur, Meditat. in h. l. etc. Plura de Fermento, inprimis de variis Veterum illud conficiendi modis vide apud Plin. ubi supra.
FESTA_seu_FESTI_DIES
a feriando dicti, an ex Graeco *e)s1i/a], Vesta, quod ab Hebr. et , quasi dicas ignem Domino sacrum, quod festis diebus sacrificia offerrentur, quae ignis caelitus delapsus accendebat. Hebraeis appellata sunt a tripudiis laetitiaqueve publica, qua celebrabantur; erantqueve in Ecclasia V. Test. instituta, cum recolendis singularibus Dei beneficiis, tum beatis sub Messia tempotibus beneficiisqueve adumbrandis. Nec proin unius illa generis: Nam vel saepius in anno redibant, eaqueve vel hebdomadica, vel menstrua, ut Sabbathum et Neomeniae; vel anniversaria erant, ut Festum Paschatis, Pentecostes, Scenopegiae, Tubarum, et Dies expiationis; vel deniqueve certis annorum intervallis recurrebant; qualia erant Annus Sabbathicus, et Iubilaeus. Atqueve haec divinae institutionis erant quibus postmodum accessere, et alia nonnulla, ab hominibus introducta: Ut Ieiuniorum quidam dies, in memoriam exilii Babylonici, Zach c. 7. v. 3. et 5. et c. 8. v. 19. Festum Purim seu sortium, Esth c. 9. v. 2. Templi Encaenia, in memoriam repurgationis a Iuda Maccabaeo peractae, 1. Macc c. 4. v. 59. et Ioh. c. 10. v. 22. ut Festum culofori/as2], aliaqueve nonnulla, quae Iudaei hodie celebrant, omittam. Qui dies, cum diem festum ac sacrum instituere ac Ecclesiae potiorum bonorum Sacramenta dare, solius Dei sit; politici potius, quam sacri, habendi sunt. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 19. §. 11. Plura vero de Festis his, habes apud eund. c. eod. ut et duobus praecedd. hic passim suo loco nec non aliquid paulo infra. Cacozelia Gentilium simile quid, et extra Ecclesiam factum; apud quos in multis olim Rebus pub. ut Atheniensi, Tarentina, aliis, evenisse legimus, ut crescente variis occasionibus dierum festorum numero, tandem plures voluptatibus dicati reperirentur, quam negotiosi, et iuridici. Idem Romanis contigerat ante Augustum, quod non una cic. in Verrinis querela declarat. Augustus primus malo medicinam fecit Suet. in Aug. c. 32. Ne quod maleficium negotiumve impunitate, vel mora elaberetur, XXX. amplius dies, qui honorariis Ludis occupabantur, actui rerum accommodavit. Idem postea factum a Clau dio, ut nattae idem in Vita eius. Marcus quoqueve Antoninus Philosophus, quem Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuisse, fastisque diebus iudiciarios addidisse, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret, notavit Capitolin. nec temere, cum vix ullo alio tempore, si antiquissima excipias, tot dies negotiosi in Anno Romano fuerint, ut ex Kalendario vet. quod hodiequeve exstat, et ex Historiis, clarum est. At sequentibus temporibus dierum feriatorum numerus crevit iterum eousque, ut iam inde a temporibus Iustiniani eorum in Anno essent circiter centum sexaginta, uti ex illius Codice tit. de Feriis, docet Casaub. ad Suet. in Aug. etc. Praeter sacra autem diebus his peragi solita, feriabantur ab omni opere, etiam Gentiles, uti supra diximus, in voce Cessatio. Abstinebant insuper obscenis tristibusque narrationibus. Vopise. Aur. Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici. Ovid. Fast. l. 1. v. 71. Prospera lux oritur: linguis animisque farete: Nunc dicenda bona sunt bona verba die. Claud. Pello Get. Carm. 26. v. 205. Mandemusne Noti flabris quoscumque timores Pertulimus, festae doleant ne tristibus aures. Unde apud Graecos, dum Sacra fiebant laetae exspectationis, blas1fhmh=s1ai] abominabile habebatur, ut patet ex Theophrasti Charactere peri\ duxeri/as2], vide quoqueve supra in formula sacrorum, Favete linguis, et Nonium, qui Festum sollenniter laetum, et feriatum, apud Romanos, rite exponit. Porto a suppliciis temperabant, Graeci Latiniqueve, ut discimus ex Philone c. Hacc. Unde cum dies reditus Augusti in urbem i(ero\s2] in perpetuum factus esset decreto Senatus, teste Dione, Observatum est, inquit Suet. Aug. c. 57. ne, quoties introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur. Vide quoque supra Delia. Sed et diebus Festorum sollennioribus vinctos solvi consuevisse, Liv. refert l. 5. c. 13. ubi de Lectisternio primum in Urbe facto, A. U. C. 355. Et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habiti, iurgiis ac litibus temperatum, vinctis quoque dempta in eos dies vincula. Vide etiam Ulpian. ad Demosthenis illud, polla\s2 pentaethri/das2 en tw=| des1mwthri/w| diatri/yanta], ex Timocratea etc. Habitum quod attinet, de illo aliquid supra ubi de vestibus Albis Candidisque. Athenis in Panathenaeis festis universos coronari consuevisse, refert Aristid. in Panath. de cuiusmodi festis coronis, vide C. Paschal. Cor. l. 2. c. XI. et supra, ubi de Coronis: Sicut in specie de Festis diebus Romanorum, in Sacrificia, Epulas, Ludos ac Ferias, divisis apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Atheniensium item, aliarumqueve Gentium, hic passim suis locis; quorum nomina Mensis cuiusque diebus adscripta reperies. Ut pauca adiciam de Festis Ecclesiae Rom. ea magno numero habentur, Dominica, Martyrum, Confessorum, et Sanctorum. Et quidem in honorem Martyrum tantum Festa primitus celebrari consuevisse; Dein ex decreto Concilii Moguntini honorem eum ad Confessores quoqueve extensum A. C. 813. adeoqueve a Bonifacio IV. in honorem omnium illorum Sanctorum, quorum festa in diurno Anni circulo celebrari nequeant, institutum esse, ut illorum memoria Kal. Nov. recoleretur, tradunt Macri Frattes in Hierolexico. Horum vero praecipua habetur, Nativitas Domini, Pascha, Pente coste, et omnium Sanctorum; quae proin Festa Annalia, seu Annualia, item Festivitates Festivitatum appellantur Brunoni Signiensi Ep. ad Petrum Diaconum de Vir. illust. Casin. c. 34. Quibus addit Festum Summorum Apostolorum Petri, et pauli, ut et Assumptionem S. Mariae, bernardus Mon. Cluniac. Consuetud. MSS. apud C. du Fresne c. 52. Haec Presbyteri, et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Epp. suis in civitatibus celebrare tenentur, iuxta Concil. Arvern. can. 15. Missas quippe, ut in hisce Festis maioribus, in Oratoriis facere prohibentur Presbyteri, in Concilio Agath. can. 21. ita Laici praecipui, sub praesentia Ep. tenere iubentur, in eod. Conc. Arven. can. cit In specie, qui Natale Domini, Pascha et Pentecosten, non communicaverint, pro Acatholicis habentur, Conc. Agath. can. 18. etc. Porro, cum duo Festa concurrunt eodem die, Festum Duplex vocant, quo casu dignioris Festum agitur, alterius sequenti. Appellant autem Festa quaedam in totum Duplicia, quaedam simpliciter Duplicia, quaedam denique Semiduplicia. Dicuntur quaedam Duplicia, in quibusdam Ecclesiis, quod responsoria tam maiora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia Antiphonae in Matutinis, et Vespoertinis duplicantur: dicuntur enim Completae, et ante Psalmum et post; sicut est, Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Iohannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniae, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Iohannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariae, Nativitatis eiusdem et Dedicatio Basilicae. Atque haec sunt Maiora Duplicia. Minora autem Duplicia festa sunt, 2. et 3. Feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Ap. Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, quodvis itidem Festum, quod unaquaequeve Ecclesia duplex ordinavetit celebrati. Semiduplicia vocant, in quibus praemissa non observantur sed tantum tertium, sextum, et ultimum responsoria cantantur, a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplicantur antiphonae, licet versus, et brevia responsotia a duobus dicantur: Talia sunt, Festa Andreae, Nicolai, Luciae etc. Vide Ordinar. Praemonstrat. c. 15. Beletum c. 57. et Durand. Ration. l. 7. c. 1. n. 31. De Festis autem triplicibus, et quadruplicibus; Item de Festis trium, sex, novem capparum; trium, novem, duodecim Lectionum, et in specie de singulis Festis totius Anni, in eadem Communione, vide Baron. Not. ad Martyrolog. C. du Fresne in Gloss. Macros Fratres in Hierolexico, et hic passim suis locis: etiam in voce Septuagesima, a qua Festa mobilia totius anni, in eadem Eccl. diriguntur Nec omittendum hic, Festi nomine, Curiam generalem, quae ut plurimum in diebus festis sollennioribus, cum conviviis publicis, celebrari solebat, hincque convivium sollenne (unde Gall. Festin) non raro venire, ut observatum eidem, C. du Fresne etc. Festorum Hebraicorum, quae supra indigitata, series haec, Festa Israelitarum. Dedicationis festum humanae erat institutionis, in Novo Test. *e)gkai/nia] dictum, vide Ioh. c. 10. v. 20. Auctorem habuit Iudam Maccabaeum 1. Maccab c. 4. v. 59. Qui cum patribus suis et tota Ecclesia Israelis statuit, ut agerentur dies instaurationis altaris temporibus suis quotannis, diebus octo, incipientibus a 25. mensis Cislev, cum laetitia et gaudio. Expiationis festum vide supra in voce Expiationis F. Ad illud alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 4. v. 13. Iubilaeus annus ultimum Festorum a Deo Israelitis iniun ctorum, celebrabatur quinquagesimo anno, ut patet ex Levit c. 25. v. 10. Hoc, inter alios usus, populo in annorum computatione, inserviebat. Quod enim Graecis Olympiades, Romanis lustra, Christianis Indictiones, id Hebraeis Iubilaea erant. Noviluniorum festum Primus enim cuiuslibet mensis dies feriatus erat, quo adire Prophetas moris erat, ut patet ex 2. Reg. c. 4. v. 23. vendere autem emereque non licebat, Amos c. 8. v. 5. et praeter ordinaria sacrificia, alia offerebantur. Horum autem praecipuum erat, quod primo die mensis septimi, nomine Tisri, qui iuxta civilem computationem anni primus erat, celebrabatur. In hoc enim maior erat sacrificiorum apparatus. Numer. c. 29. v. 1. et 6. ac buccinae clangebant ab Ort. Solis usqueve ad Occas. unde Festum huccinarum quoqueve appellatum est, quod in aliis Noviluniis non fiebat. Vide de eo Psalm. 81. v. 4. Pascha institutum est a Deo, paulo ante Israelitarum ex Aegypto egressum, Exod c. 12. v. 27. celebratumqueve quotannis die 14. mensis Nisan, alias Abib dicti, usque ad vigesimum primum eiusdem mensis diem: de quo vide infra in voce Pascha. Pentecoste post Pascha, die quinquagesimo, unde festo nomen, celebrari solitum, institutum divinitus legitur Levit c. 23. v. 16. et seqq. Vocabatur etiam Festum Septimanarum, quia a Pascha ad Pentecosten septem hebdomadae numerabantur: quo rite defunctis Israelitis fruges maturas demetere demum licuit. Vide infra suo loco. Purim Gr. *klhrwthri/a] a Persica voce Pur, sortem denotante, institutum est a Mardochaeo, in memoriam liberationis Iudaeorum, e manibus Hamanis, qui totam gentem internecioni destinaverat. Incidebat in diem 14. mensis Adar et durabat usqueve ad finem diei 15. Estherae c. 9. v. 21. quo biduo, historia Estherae in Synagogis praelegebatur, quotiesque Hamanis fiebat mentio, pugnis malleisque percutiebant scamna ac parietes, tamquam Hamani cerebrum elisuri, vide Hospinian. de Festis p. 33. ex Antonio Margarita in lib. de Cerimoniis Iudaeorum. Sabbathicus annus qui septimo quoqueve anno recurrebat, sollenni quoque festivitate celebratus est: Hoc anno durante nec agrum colebant, nec debitum ab iis, quibus crediderant, exigebant; unde ob priorem rationem Sabbat hum agri, ob posteriorem Intermissio Domini hoc festum dictum est, vide Levit c. 25. v. 6. et Deut c. 15. v. 2. Tabernaculorum Festum Graec. *skhnopali/a], celebrabatur a decimo quinto die mensis Tisri, usque ad 21. diem eiusdem mensis: quo tempore habitabant Israelitae, post proventus terrae collectos, in tabernaculis, ex termitibus arborum speciosarum, spathis palmarum, et ramis arborum densarum cum salicibus torrentis, Levit c. 23. v. 42. confectis. Vide infra, et de his omnibus Thom. Godwyn. de ritib Hebr. Civ. et Eccl. l. 3. toto.
FETIALES_aliis_FAECIALES_vel_FECIALES
recentioribus Heraldi, Germ. Herolden, dicti sunt, quod fidei publicae inter populos praeerant. nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum: Ex his mittebant, antequam conciperent, qui res repeterent: et per hos etiam nunc fit foedus, Varto. De eorum institutione Plutarch. in Numa agit, et Dion. Halic. l. 2. p. 131. Sic loquitur: Septima legum sacrarum pars dicata erat collegio. Fetialium, quos G???i *ei)rhnodi/kas2] dicerent: sunt selecti a praestantissimis familiis, fungunturque per omnem vitam eo sacerdotio, primo Numa huius sacri Magistratus auctore. Et paulo post, eorum officia haec esse scribit: Cavere, ne Romani ulli foederatae civitati iniustum bellum inferant. Quod si qua prior contra foederis conditiones aliquid commiserit, legatos agere, et verbis prim??? suum ius repertere: quod si dedignetur facere postulata, tum vero bellum???ratum habere. Itidem, si qui a Romanis illatam sibi contra foedus querantur iniuriam, causam eorum cognoscere et si iure queri comperiantur, sontes comprehensos laesis dedere. iudicare item de legatorum iniuriis, et dare operam, ut religiose serventur conditiones foederum: pacem etiam conficere, aut si iuxta sacras leges non esse facta videatur, irritam reddere praeterea si quid Imperatores contra iusiurandi et foederum leges patraerint, cognoscere atque expiare. Illorum unus dicebatur paterpatratus: erat autem is, cui pater et cui filii erant, et maximus habebatur, teste Plutarch. qui addit, etiam suo tempore Fetiales privilegium auctoritatemqueve; aliquam retinere: praetores enim corpora, quae ob formam, et florem aetatis custodia opus habuerint pudica, corum fidei commendasse. De iisdem sonat lex Cic. Foederum, pacis, belli, induciarum Oratores Fetiales iudices duo sunto, bellaque disceptanto. Obsolevisse autem hunc morem, per Fetiales res repetendi, et bellum indicendi, suo tempore M. Ter. Varro docet, ita enim verba illa, de quibus supra, nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, Turneb. et Scalig. exponunt. Idem l. 12. et de vita Pop. ad Nonium sic scribit: Itaqueve bella, et tarde et nulla scientia suscipiebant, et quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, priusquam indicerent bellum, Fetiales legatos repetitum mittebant quatuor, quos Oratores vocabant. Et l. 3. Si cuius legati violati essent, qui id fecissent, qumvis Nobiles essent, ut dederentur civitati, statuerunt, Fetialesqueve viginti, qui de his rebus cognoscerent, iudicarent, et statuerent, constituerunt. Quibus ritibus autem bellum indixerint, vel foedus ferierint, vide supra in voce Bellum, et infra in voce Foedus. Addam saltem quaedam ibi intacta. Indicebant bellum, verbena coronati, ut docet Virg. Aen. l. 12. v. 120. ------ Verbena tempora vincti. Et capite velato, ut observavit Iac. Schegkius Praemet. l. Ep. 10. Intorquebant autem hastam in fines hostium, quod non minus in consuetudine Barbaris, quam Romanis ac Graecis fuit. Ita Romanos Carthaginensibus missa hasta bellum indixisse, Festus l. 8. testatur. Diod. Sic. l. 7. c. 2. Alexandrum, cum contra Darium pergeret, e navi in littus hastam iacalatum esse, refert. De Grumbate idem narrat Amm. Marcell. l. 19. c. 1. Et quidem Romae columella erat, bellica dicta, ante Bellonae templum, unde solebat Ovid. teste Fast. l. 6. c. 207. Hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti: In Regem et gentes cum placet arma capi. Eratqueve haec hasta sanguine infecta, quod de M. Antonio in Marcomannicum proficiscente bellum, notavit ex Dione Adr. Turneb l. 25. c. 18. et docet Amm. Marcell. loco modo laudato, ubi de Grumbate: Hastam, inquit, infectam sanguine, ritu patrio nostrique coniecerat more Fetialis. Ut non immerito bellonam hastatam finxerit Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 721. Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnae Impulerit Bellona tubas. Imo sic depingebatur locabaturque in urbe, in Italia, in provinciis, neque modo florente Reip. antiquae statu, sed etiam posterioribus declivis et iam lapsi Imperit temporibus. Unde Claud. de bello Gild. Carm. 15. v. 23. et seqq. ------ Humeris vix sustinet aegris Squalentem clypeum, laxata casside prodit Canitiem, plenamque trabit rubiginis hastam Idem l. 2. de Laud. Stilic. ------ Cuspis trabe surgit eburna etc. Usi autem in hoc ritu hasta Fetiales, forte quod telum bellis maxime idoneum fuerit, maximiqueve pretii, et usus, in qua veluti vis quaedam Imperii tacita continebatur. Quare et reliquorum Deorum statuis hastas addebant, et Principes illis, antiquissimis temporibus pro sceptro usi leguntur, apud Iustin. l. 43. c. 3. Haec de prisca Romanorum aetate, sed et apud antiquos Aborigines iam Fetialium usus deprehenditur, quos illi *spondofo/rous2], libaminum latores vocavere, a ritu foedera pangendi, teste Dion. Halic. l. 2. p. 131. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 21. cum Paralip. Thomae Dempsteri. Verum altius adhuc illorum originem arcessendam esse, probant Eruditi: qua de re, ut et plura egregia ad hanc materiam spectantia, vide in voce Heraldus, et infra quoqueve Foeciales. Item Poheri.
FICTILE
apud Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 19. ---------- condire gulosum Fictile: absolute de vase fictili. Et quidem Fictilia, ex terra Samia, primum omnium pocula fuere, neque in pauperiorum tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, adeoque etiam Deorum fanis ac sacrificiis; Sen. Ep. 90. Tubero paupertatcm et se dignam et Capitolio iudicavit, cum Fictilibus in publica cena usus ostendit, debere his hominem esse contentum, quibus Dii etiamnum uterentur. Et Ep. 95. in fine: Omnium illorum aurum argentumque fractum est et millies constatum, at omnibus saeculis Tuberonis Fictilia durabunt. Quod Graeci moris fuisse, docet Antiphanes, apud Iul. Polluc. l. 10. c. 19. e)c o)cubafi/wnkerami/wn e)pi/nomen], ex acetabulis fictilibus bibebamus. Sed et postmodum lautiores cibos fictilibus patinis apponi consuevisse dicemus infra in voc Patina. In templis vasa Samia Tertulliam. Apologet. c. 25. habet: Fictiles urnas Cic. Paradoxo 1. Plin. quoque fictiliumi in iis sympuviorum meminit. Idem Templorum fictiles parietes, seu fictilia fastigia memorat l. 36. c. 2. Ipsa Numinum simulacra testacea seu fictilia fuisse, Seneca ostendit Consol. ad Helviam c. 10. inquiens, Tum per fictiles Deos religiose iurabatur: Propert. item l. 4. Eleg. 1. v. 5. Fictilibus crevere Diis haec aurea templa: Non suit opprobrio facta sine arte casa. Miro ludibrio, cum ex eadem massa, e qua ipsi homines, et vasa quibus ad vitae sustentationem utebantur, constabant, Deos sibi fingerent. Postea crescente luxu ad ligna, ad metalla, itum, vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Porro defunctus sese multi fictilibus soliis condi maluerunt. Plin. l. 35. c. 12. Ubi fictilia solia, Graece o(s2ra/kinai pu/eloi], sunt arcae fictiles, condendis mortuis, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1205. Etiam fictilem cenam parasitis exhibuit Heliogabalus, apud Ael. Lamprid. In vase quoqueve fictili expositos olim infantes, diximus supra, ubi de Exponendi ritu: in vase itidem restaceo recens ficto mulieri suspectae, apud Hebraeos, potio amara propinata, vide infra Zelotypia de ratione inscribendi fictilia, aliquid infra ubi de Gagate: ea componendi, voce Pheos, it. Phleos, et Stipa. etc. Hinc Fictores, qui ex argilla statuas et signa faciebant, Graece *pla/s2ai], Figuli quoque Plin. l. 35. c. 12. ubi de primordiis Artis sic inter alia: Fingere ex argilla similitudines, Dibutades Sicyonius figulus primus invenit, Corinthi filiae opera. quae capta amore iuvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus pater eius impressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit: eumque servatum in Nymphaeo, donec Corinthum Mummius everteret, tradunt. Plura de hac re vide infra in voce Plastice.
FICUS
arbor et fructus. et quidem illa Plin. l. 15. c. 18. Amplissima est, quaedamque et pyris magnitudine aemula. Idem l. 12. c. 5. In India vero, ipsa se semper ferens, vastis diffunditur ramis: quorum imi adeo in terram curvantur, ut annuo spatio infigantur, novamque sibi propaginem faciant, circa parentem in orbem, quodam opere topiario. Intra sepem eam estivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decora specie subterintuenti, proculve fornicato ambitu etc. Sub cuiusmodi arbore latuisse primos homines, et ex eius foliis consutis subligacula sibi fecisse, discim us ex Genes c. 3. v. 6. coll. cum v. 7. ubi Scriptor sacer, Consutis, inquit, soliis ficus, fecerunt sibi chagorot, h. e. praecinctoria. Cum enim latissima sint communi ficui folia, (ut apud eundem Plin. legimus l. 16. c. 24.) foliorum inprimis Indicae illius latitudo apta huic usui fuit, utpote peltae effigiem Amazonicae habens, Idem l. 12. c. cit. etc. Ceterum arboris huius lignum fragile, et invalidum et ad omnia ferme inutile est, unde homines molles, et nullius frugi, Theocrito et Aristophani, a)/ndres2 s1u/kinoi], viri ficulnei dicuntur: et notus proverbio ficulneus Bacchus. Certe hic deaster e foliis ficulneis (quae propter scabritiem in cylistiis videntur locum habuisse) coronamentum sibi fecisse sicque currui insidens, quem leones trahebant, de Indis triumphasse; idem ramum ficulneum sepulchro Prosymni, in obscenae libidinis argumentum, imposuisse, legitur, apud Auctorem Etymologici in qri/ambos], et Clementem Alex. exhort. ad Graec. cuius forte imitatione, famulas Latinorum, Nonis Caprotinis convivantes, kla/dois2 s1ukh=s2skiazome/nas2], ramis ficus inumbratas, i. e. coronatas, tradit Plutarch. Camillo. Sed et Macrob. Sat. l. 1. c. 7. auctor est, Cyrenenses, cum rem divinam Saturno faciunt, coronari ficis recentibus consuevisse, quam in rem vide Scholiastem Nicandri Alexipharm . voce qri/on], quod folium ficus proprie et Bacchi symbolum habitum est, Aristoph. Equit. Plutarch. de Iside et Osir. et C. Paschal. Coron. l. 1. c. 13. et l. 4. c. 2. nec non infra in voce Thria. Aptam tamen materiam scutis inde sumi, idem Plin. ait l. 16. c. 27. et 30. ad quem l. vide Dalechampii Notas, plura vero de hac arbore tenerrima, foliis apprime caducis praedita, at longe fertilissima, apud eundem passim, ut et apud Salmas. ad Solin. p. 1023. et seqq. qui etiam de Ficu Aegyptia, p. 459. de Cypria, p. 462. de Indica, p. 1015. de Ficu Romanorum sacra duplici, Ruminali viz. et Navia p. 1137. et seqq. varia habet. transeo ad fructum huius arboris, quem afranius, Cic. in Oeconomico, Columella in oraefat. a pomis distinguit, uti videre est apud eundem p. 596. Plin. tamen pomum vocat l. 15. c. 18. Supra omnia quiddam est, quo nihil mirabilius, tantam illam urbem (Carthaginem) -- unius pomi argumento eversam, quam historiam vide ibi: Graeci s1u=kon], ad differentiam arboris, quam s1ukh=n] apellant. Plin. l. 15. c. 19. in Ind. Hoc non maturescit nisi caprifici ministerio, sola enim ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur ficus, Vide hic ubi de Caprifico et Culicibus. At sic ad maturitatem perductum, dulcissimi saporis est. Hinc notae Romanis Carica, Chiae, Cottana, Cauneae, quae in massas conditae in sportulis iunceis afterebantur et in capsrs servabantur, uti diximus supra. Atque hae siccae seu siccatae erant: cuiusmodi ficus cum lauro populum Romae Kal. ian. sollenniter obtulisse, dicemus infra ubi de Lauro, ac antiquitus edisse Athletas, infra itidem in voce Sagina: sed et ficum siccam et uvam, oleique et vini praemisse, Gallis primae in Italiam expeditioni occasionem praebuisse, Plin. habet l. 12. c. 1. Sed et cum recenti fico salis vice caseo vesci excogitatum esse, suo aevo, Plin. saepius laudatus ait l. 15. c. 18. quem locum explicat Salmas. ad Solin. p. 937. vide supra Caseus, et infra Iecur: uti de more ficorum granis replendi sacculos Athlerarum infra Sacculi. Hodie optimae notae ficus Fracassanes dici et contra nimium Aestatis fervorem maximo emolumento assumi, notat I. Spon. in descr. Corcyrae Ins. Itin. Part. 1. p. 126. etc. Vide quoque aliquid ubi de Saturno, et voce Veritas. De Lege Solonis, *e)lai/an de\ kai\ s1ukh=n enne/a po/das2 a)po to=u a)llotri/ou futeu/ein, ta\ de\ a)/lla de/ndra pe/nte po/das2], Oleam et ficum novum pedes longe ab alieno fundo serito; ceteras vero arbores pedes quinque: memorata Plutarch. in Solone, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. ut et aliquid infra in voce Sycophantae. Nec omittendum, cum arbor haec plurimum det fumi, ad sontes fumo necandos ligna eius adhiberi olim consuevisse. Lucian. in Proteo, *to\ te/los de\ kai\ to\ kefa/laion xrh\ zhlou=n kai\ pura\n s1unqe/nta kormw=n, s1uki/nwn, w)s2 e)/ni ma/lis2a xlwrw=n, enapopnigh=nai tw=| kapnw=|, to\ pu=r ga\r a)uto\ ou) mo/non *h(rakle/ous2 kai\ *a)s1klhpiou=, a)lla\ kai\ tw= i(eros1u/lwn kai\ a)ndrofo/nwn, ou(\s2 o(ra=n e)s1i\n e)k katadi/khs2 a)uto pa/xontas2. w(/s2e a)/meinon to\ dia tou= kapnou=]. Vide Casaub. ad Lamprid. in Alex.
FIDES
qua creditur, vel, cui crediur, ex Graeco pi/s2is2], Ael. pi/ttis2]. quae vox in apice scuti Mantuae Ducum conspicua est. Menestrier enim Verit. art. du Blason. c. 16. p. 207. et Brianville seu d' Arm. p. 82. et 83. scuto huic apicem assignant, montem Olympum, super quo altare, cum verbo FIDES, et ad pedem montis voce *o*l*u*m*p*o*s]. At Fides, quae tenditur, chorda viz. ex s1fi\s2, s1fido\s2] et fi\s2, fido\s2]: Latinis formata est. et quidem, cum in lyra lineas chordas seu fides intendisset Mercurius quas ex bysso fuisse, docet Chabot. ad Hor. l. 1. Carm. Od. 1. Apollo postmodum lineis exemptis, nerveas ei adaptavit: e)k xola/dwn h)xolikw=n], ex intestinis intortis et aridis, uti dicitur in praef. Pythiorum etc. Vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 48. et infra aliquid in voce Pentachordos. Didicisse autem fidibus Vert. et cum cirhara ad mare ambulantes, cecinisse deorum laudes, ac fortium virorum gesta, Callimach. docet, et Cic. de Senect. Inde in convivia mos transslatus, hacqueve fini post cenam lyra circumlata est: cuius cum imperitum se Themistocles diceret, habitus est indoctior ut Tullii utar verbis. Certe antiquitus, si qui fidibus docti, pari cum Philosophis in honore fuisse, apud Didymum legimus Odyss. g.] Athaen. l. 1. Quintilian. l. 1. c. 20. Alios, vide quoque supra in voce Cantor. At postquam refrixit Virtutis amor, vergente in luxuriem saeculo, voluptatis unius causa Fidicines frequentes conviviis adhibiti sunt, teste A. Gell. l. 1. c. 11. Fistulatores, Fidicines, tibicmes, lascivientium delitiae conviviorum. Unde Ael. Lamprid. in Vero, Adduxerat secum et Fidicinas, et tibicines, et histriones, et omnia mancipiorum genera, quorum Syria, et Alexandria pascitur voluptate. quos proin. ut et Psaltrias et huiusmodi chorum Diaboli, quasi mortifera Sirenarum carmina, proturbaret ex aedibus suis, Furiam graviter Hieronym. in Ep. hortatus est. et certe ipsis Gentilium senioribus impense laudati sunt. Quo nomine Theodosium Sen. praeprimis laudat Aur. Victor, et Traianum Aug. Plin. Iunior. Quapropter merito morem luxumque barbaaricum, in Halyatte Lydorum Rege reprehendit loco laudato A. Gell. qui bellum Milesiis faciens, concinentes fistulatores et Fidicines atque feminas etiam tibicinas, in exercituatque in procinctu habuit, ex Herod. Musa prima. Fuit autem ille Haliiattes Croesi pareins. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. Pignor. de Servis, alios; et hic passim ubi de variis instrumentorum Musicorum, quibus fides intenduntur, speciebus, nec non aliquid ubi de instrumentis Psychometricis. De Apolline cum plectro et fidibus, Citharistae instar, pingi solito, adi Arnob. l. 5. Addam saltem, sublime poema fidibus magis intentis cani solitum. Stat. Theb. l 4. v. 35. Calliope, quas ille manus, quae moverit arma Gradivus, quantas populis solaverit urbes, Sublata molire lyra. ---------- Remissis antem minus altum. Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 22. Initio. Hactenus armatae laudes, nunc qualibus orbem Moribus, et quanto frenet metuendus amore Mitior, incipias fidibus iam Musa remissis. Qua de re vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. de voce vero Affidatio supra.
FIDICULAE
Italiae locus. Val. max. l. 7. c. 6. Adde tormenti genus ex fidibus seu funibus, *ku/fwnes2] quibusdam dictae, quia iis rei in Eqvuleo torquentur, ut fides inveniatur, Isid. vel quod sontes funibus, veluti fidibus distenduntur, Fr. Gouldmann. Lexico Lat. Angl. Turnebo laseivia quadam ioci videntur nomen invenisse, quod, ut in fidibus nervi, ita hinc et inde multis sunibus miseri disiendebantur, Advers. l. 4. c. 3. Graecorum *sxoinis1mo\n] illis non dissimilem, retur Thom. Godwin. Anthol. Rom l. 3. s. 3. c. 7. Earum meminit Valentis Imp. rescriptum l. 4. C. ad leg. Iul. Mai. Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis Fidicularum tormenta inseruntur, militiae ac generis, vel dignitatis defensione uti prohibeatur: et Valer. M. Rupit verbera, Fidiculas laxavit, solvit eqvuleum. Idem esse cum ungulis, quod effodiant, Idem Isid. Etymol. l. 5. c. 27. asserit, de quibus Prudent. lib. peri\ s2ef]. in Romano Martyre, Hymno 14. v. 484. Non ungularum tanta vis fodit latus. Cum Eqvuleo idem plane, tormenti genus Fidiculas facit Hier. Magius, quae causa, cur quaedam de eqvuleo superius omissa hic adnectere visum sit. Ei nomen, quod parvi equi seu pulli equini effigiem repraesentaret: poterat et condigne scamnum appellari, exemplo Hippocratis Medici, qui non diversum admodum ab Eqvuleo organum a se excogitatum Scamnum vocavit. Graeci *tu/panon] vocant, machinae huius non minus, ac reliquarum fere omnium, auctores: unde Pauli illud ad Hebr, c. 11. v. 5. *e/tumpani/sqhs1an], tympanizati seu distenti sunt de Eqvulei cruciatu interpretatur Thom. Aquinas. Tympana enim, auctoribus Vitruvio, Oribasio et aliis, vocant Mechanici, axes, quorum capita foramina habent, quibus induntur vectes quo facilius versari possint, iisque funes advolvantur, quibus pondera vel protrahuntur, vel sustolluntur, ut erigatas non ad perpendiculum, ut fit, consistentes esse dicas, sed iacentes potius. Fuit autem Eqvuleus ligueum scamnum, seu lignea area, pedibus quatuor ligneis consistens, fundoqueve carens quae utrinqueve capiebat tympana, et funes, quibus manus pedesque somium, et torquendorum obligarentur et protraherentur, non sine exquisito totius corporis dolore. Hinc Sen. in. Ep. in Eqvuleo, inquit, longior sactus est. In hoc pendere solebant, quia suspensi in aere vacuo, corpore eo pacto extenso, et divaricatis cruribus, ut Prudent. in Martir. Vincentii et Romani ait, consistebant. Hodie antiquum servatur instrumentum apud Hispanos, et Gallos: quorum hi Gennam, illi Pulliedro, meliori voce appellant. Neapoli quoque huiusmodi tormentum vistur, in arcem ab Hispanis invectum, quo in inquisirione criminis laesae mai. solum utuntur. Fuit haec olim poena servilis, nec nobiliores, et ingenui ea poterant torqueri; postea in Martyriis illo nihil frequentius: Nec distendebantur solum in ea, sed etiam flagris caedebantur, laminis ignitis cruciabantur, imo ungulis quandoque ferreis laniabantur Iustinian de Mathem. in C. Hactenus praefatus Magius l. de Eqvuleo. Thomas Segethus, in arce Mirandulana, tormenti genus ex asseribus compacti, in morem adamantis acuminati, effigiatum, se spectasse refert. Huc tamquam in equum coniciebantur rei nudi, ita ut acumen premeret partem illam, quae honeste nominari nequit, distentis per pondera manibus pedibusque quo graviores insiderent: quod Eqvuleum, seu Cavalletum incolis dici ait. Iungermannus vero Notis in praedictum Magii libellum. nec tympana, idem tormenti genus, nec Ficiulas censet. Auctor enim Schol. Aristophanis in Pluto, tympanum, lignum fuisse ait, quo verberabantur sontes: cui adstipulatur Sigon. de Rep. Athen. l. 3. c. 1. et ipsa vocis Etymologia, para\ to\tu/ptein] enim, a verberando, nomen invenit: Unde illud Pauli e)tumpani/sqhs1an] quidam, fustibus caesi sunt, reddunt. Fidiculas autem alii id poenae genus esse volunt, quod hodie Italis Funis, Graecis trofo\s2], Germanis Folterseil, Znick, Treibschnur, mit der man foltert, Belgis Piinbanck, gallis Gehenne dicitur. Nebrissensis interpretatur id supplicium, quod Italiae familiare, Tratto di corda, Hispanis Tratto de Ceurda vocatur: quo reus reiectis in tergum manibus fune suspensus in praeceps demittitur. Multis tamen Isidori supra laudati placet sententia, qui Fidiculas ungulas ferreas, qibus damnatorum latera finderentur, vel fodicarentur, unde Fidiculae, vel Fodiculae, fuisse ait. Quibus assentitur Prudent. peri\ s2ef]: in hymno S. Romani Martyris, 14. cum ait, de Asclepiade Iudice loquens: v. 549. et seqq. ---------- Vertat ictum carnifex In os loquentis, inque maxillas manum Sulcosque acutos, et Fidiculas transferat, Verbositatis ipse rumpatur locus. Per Ficiculas enim ibi ungulas intelligi, sequentia ostendunt: Ibid. v. 556. Implet iubentis dicta lictor improbus, Charaxat ambas ungulis scribentibus Genas, cruentis et secat faciem notis etc. Ibid. in D. Vincentii Hymno 2. v. 109. Vinctum retortis brachits Sursum ac deorsum extendite Compago donec ossium Divulsa membratim crepet Senec. de Ira l. 3. Torserat per omnia quae in rerum natura tristissima sunt fidiculis, tribularibus, eqvuleo, igne. An aliud tormenti genus fuerit, cuius meminit Suet. in Tib. Ner. c. 62. cum ait: Excogitaveras inter cetera cruciatus genera etiam, ut longa meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, Fidicularum simul urinaeque tormente distenderet. Idem Calig. c. 33. Exquisiturum se vel Fidiculis de Caescina sua. doctividerint. gallonius id ab eo, quod in Martyrum rebus gestis aliisque Auctoribus, per Fidiculas indigitatur, diversum: nonnulli idem cum illo faciunt. Vide praefat. Magii libellum, cum Annotat. in fine subnexis.
FILUM
quasi pilus, Fungero; quasi hilum, i. e. minimum in veste, aliis: in orbem nectendis floribus, foliis, herbis, ramulis, ut sic capiti redimiendo fierent idonei, adhibebatur. Tertullian. de Coron. mil. Et inserti et innexi et in filo et in scirpo, quod liberi, quod soluti. Ubi scirpi nomine philyram intelligit Paschal. Cor. l. 2. c. 12. ubi de nectendi coronas artificio, vide quoque supra ubi de Coronis. Imo et ex filo, cui haereret folium olivae, in quo nomen th=s *a)qhna=s2], Minervae, scriptum, corona fiebat, uti discimus ex Constantino Caes. l. 6. c. 4. inter eas, quae capitis dolores sedarent, recensita eidem Paschalio l. 1. c. 15. ut alia omittam. In Tabernaculo V. Testam. praeter aurum, argentum, aes aliaque, serici quoque aclanarum fila, hyacinthina et purpura coccoque tincta, locum habuere. Inprimis Altare holocaustorum, quod in Templo Salomonico ex solido aere confectum erat, medium cingebat filum coccineum, ad sanguines discernendos, ut videre est apud Burmann. Synopsi Theol. Christ. parte prior. l. IV. c. 15. §. 11. Apud Romanos, cum nudo capite in publicum prodire Flamini nefas esset, solo filo, urgente aestu, caput cingebat, diebus festis exceptis, unde ei nomen, Varro de Ling. Lat. l. 1. Filamen certe vocatur in vet. Inscr. DIVAE AUGUSTAE ALBINUS ALB. F. FILAMEN DIVAE AUG. PROVINCIAE LUSITA. quod filum Lanae fuisse, docet Festus, et Liv. l. 1. Vide Anton. Thys. IC. Not. ad Gell. l. 1. c. 12. Sed et in Magicis filorum usus: hinc tria fila discoloria nodis necti totidem iubet, ad ligandum in amoribus Daphnidem, Venefica Virgiliana Ecl. 8. v. 73. Nec omittendus, Filum de pallio proiciendi, in argumentum remissae iniuriae, ritus, indigitatus Eigilo in Vita S. Sturmii Abbatis Fuld. c. 18. de Pipio Rege Tollensque manu sua de allio suo filum, proiecit in terram, et dixit: Ecce in testimonium perfectae remissionis filum de pallio meo proicio in terram, ut cunctis pateat, quod pristina deinceps annuletur inimicitia, apud c. du Fresne Gloss. Ut de filo auro argentoque intorto aliquid addam: Armillae vett. non solido semper verum et textili nonnumquam, et per fila intorto auro constabant, uti colligere estex Plin. l. 9. c. 15. Unde filum, Genes c. 38. v. 18. et 28. ubi agitur de iis, quae a Iuda Thamar arrhabonis loco poscebat, per armillam Vulgatus exponit. Quod sciens Spondanus e(/likas2 gnampta\s2] apud Homer. Il. s1] tortiles armillas reddidit. Tortiles enim sunt a filo auro intexto, cuiusmodi filo ad vinciendos alioquin dentes feliciter usos esse Veteres, discimus L. XII. Tabb. Hippocrate de Arte, et Celso l. 7. c. 12. hodieque edentulos imitari notum. Atque talem armillam apud Lucretiam Borgiam Ferrariae D. serpentis effigie formatam, hisce decantiat P. Bempus in Carm. Dipsas eram: sum facta, Tago dum perluor, aurum Tortile, Nympharum manibus decus ——— Vide Thom. Bartholin. de Armillis Vett. Sed et filis aureis argenteisque et subtegmine serico vestes olim texebantur clarae ac pretiosae, ut vidimus de filo coccino infantibus appendi solito, dicemus infra in voce Porphyrius etc. Porro etiam Fila, extrema circulorum, lineae. Manilius de Horizonte, —— —— variosque notabis Fini cum visu pariter sua fila moventem. De Aequinoctiali, —— lucem, qui circulus aequat, et umbras Lanigeri et Librae signo sua fila secantem etc. Hincqueve extremae lineae, quibus circum scribuntur corpora, Arnobius circumcaesuram dixit: atque inde pro lineamentis, habitu filoque virginali. Plaut. Merc. Act. 4. sc. 4. v. 15. scitum filum mulieris. A.Gell, l. 1. c. 9. ubi verbum e)fus1iognwmei=n] exponit, mores naturasque hominum, coniectatione quadam de oris et vultus ingenio, deque totius corporis filo atque habitu, sciscitari: ad quem l. vide eundem Thys. Fila pro nervis instrumentorum musicorum, vide supra in voce Fides: uti de Filis multis in nodum strictis cum cirris exstantibus, vestium apud vett. ornamento, ubi de Cirris etc. de Filo margaritarum, infra in voce Linea dives. A' Filo deriv. est Filamentum, i. e. habitus, vestitus apud Vett. Sic Infulae Festo Sacerdotum filamentum denotat. Infilare inde amicire, velare iisdem, vir Cl. ad Iustin. l.18. c. 7.
FISCELLA
exilis fiscina, e iunco contexta, apud Tibull. l. 2. Eleg. 3. v. 15. Tunc fiscella levi detexta est vimine iunci, Raraqueve per nexus est via facta sero. Item palmarum foliis; freqvenes olim Monachorum labor, vide infra ubi de illis: Graec. ta/laros] est, e cuiusimodi fiscellis, quas formellas recentiores dixere, casei olim exprimebantur: quod et Gregor. Naz. Carm. 4. docet. *soi=s2 me\n e)gw\n a)palhn\ pla/sqhn fre/na kai\ neo/phktos] *oi=a tura\s2, tala/rou la/mbanon ai)ya tu/pon]. Vide Hesych. in vocibus tar)r(oi\, tar)r(o\s2] et tars1h=s1ai]. Unde Fiscellus, casei mollioris appetitor, quod ex ipsa fiscella caseum recentem appetar. Sed et in fiscellis, infantes nonnumquam expositi. Sic instrumentum, quo Moses expositus, in vulgatis Bibliis fiscella scirpea nominatur Exodi c. 2. v. 3. cuius formam ex gemma Peirescii exhibet Thom Battholin. de Puerperio Vett. Vide quoqueve supta, ubi de Beve triturante, Expositionis ritu etc.
FISCUS
proprie Principis est, Aerarium Reip. Plin. in Panegur. Trai. Ad illum obventiones seu res extraordinariae, ad Aetarium reditus annuns, vectigalia, tributa etc. spectant. Damnatorum vero bona, cum consiscantur, ad Principem pertinent: cum publicantur, i. e. publicae venditioni proscribuntur, Aeratio cedunt: Sed de his Iurecoss. Originem rei nomen prodit. Fiscus enim sporta, qualus, clitella; quibus, dum non sufficeret marsupiorum angustia, ad capiendos Principis nummos usi sunt vett. et itinerantes secum deferebant; Aerario ioco stabili permanente. fiscus tamen legitur quandoqueve pro Aerario publico, et vicissim. Aliquando etiam omnes Principis facultates respicit, nulla habita pecunniae publicae, et privatae dictinctione. Plura vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Addo, quod Hesych. et Suid. dhmo/s1ion tamei=on], Augustin. in Psalm. 146. Saccum publicum Recentiores Cameram reddunt. Hic sub avaris Principibus bene lieni comparatus est a Traiano Aug. quod eo crescente artus reliqui tabescerent, ut Aur. Victor ait in Iuliano. Unde Andr. Alciatus Embl. 146. et Claud. Minos, Humani quod splen est corporis, in populire Hoc Caesar fiscum dixerit esse suum. Fisco aucto reliqui tabeseunt corporis artus, Fisco aucto arguitur civica pauperies. Quod fit, cum ut Tacit. ait Ann. l. 5. c. 8. bona ablata aerario in Fiscum coguntur. Crescere autem credebatur fiscus Imperatorius, ex additione bonorum proscriptorum, Cassiod. l. 4. Ep. 32. Hadrian. tamen damnatorum bona in fiscurm privatum redigi vetuit, omni summa aerario publico recepta. Item ex nausragiis: Unde Iuv. l. 1. Sat. 4. v. 54. de Domitiano, Quicquid conspicuum, pulchrumque ex aquore toto, Res Fisei est, ubicunqueve natat. Vide in voce Wreccum. Ex thesauris inventis; ex causa intestati, cum quis sine herede decessisset; ex testamento etc. Quibus omnibus de causis ad Fiscum opes deferebantur, certis Delatori constitutis praemiis: quo factum, ut horum avaritia innocentissimi saepe opibus suis Principis aerarium augere cogerentur. Unde Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 3. Erat, inquit genus hominum specie commodorum aerarii vel Fisci sua commoda comperantium (quippe et praemiis invitatorum, quasi essent lebum custodes aerario augendo inventarum, ut de Papia Poppaea loquitur Tacit. Ann. l. 3. c. 25. et 28.) qui Praefectis subiciebant obnoxios mulctis aut debitores vel verteres vel latentes. Allis Delatores et Quadruplatores; quimollius aut ipsi se Cognitores appellabant: quorum nonnulli, quia damnatorum subhastatorumqueve etiam bona coemebant, iidem et Sectores erant et dicebantur. Ex qua nota Paetus fuit, exercendis apud aerarium section. famosus (Tac.) et veterum debitorum persequutor. Titulorum autem appositione, h. e. tabularum inscriptarum cum velis purpureis privatorum reorumqueve opes Fisco addicebantur, recentiori aevo, ut infra videbimus in voce titulus. Porro ex triburis. collectis ac vectigalibus augeri Fiscus folitus, sed nec ista boni Principes rigide nimis exigebant. Proin Provinciis bello atrritis non raro tributa remissa, onerumqueve fiscalium indulgentia concessa legit ut: quo nomine Constantinus inprimis Mag. celebris est, qui Aeduae civitati gravissime aftlictae remisit, quod e quinquennio reliquum fuerat, teste ac Panegyrista Eumenio rhetore in Orat. de Schol. restaur. theodoricus quoqueve Rex, quem provinciae Alplum Cottiarum quod per illam exercitus transierat, tertiae indictionis tributa laxavisse, memorat Aur. Cassiod. l. 4. Ep. 36. Imo interdum paupere e Fisco iidem alebant, et posteriores Impp. convocatis generalibus Concillis, Episcopis eo profecturis ex eodem fonte viaticum suppeditabant; Seu. Sulp. Hist. sacr. l. 2. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Gallisque Magistris Officialibus, acciti numeratiqueve quadringenti, et aliquanto amplius Occidentales Epp. Ariminum convenere, quibus omnibus annonas, et cellaria dare Imp. praeceperat, sed id nostris, i. e. Aquitanis, Gallis at Britannis indecens visum, qui, repudiatis fiscalibus, propriis vivere maluerunt. Tres tantum ex Britannia, inopia proprii, publico usi sunt: cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes Fiscum gravare, quam singulos etc. Hoc pacto non lienem Fiscus, sed ventrem refert, per quem verbis Corippi l. 2. n. 7. —— Omnia membra cibantur. Venter alit corpus. Hinc idem alibi, Omnibus sufficiunt sacrati commoda Fisci, Ex quibus est commune bonum, commune levamen, Tutetur Fiscus iustorum nemine laeso, Quae sua sunt, capiat. Huius qui curam gerebat ciqueve patrocinabatur, Fisci patronus et Advocatus dicuts est, a Matro Antonio Philosopho primum institutus, teste Iul. Capitolino in eo: quemadmodum Aerarii Praesectus universi Populi censum curabat. Erat et fiscus in exercitu, asendo indubie militi, teste lapide Methelico in Italia, apud Wolfgang. Lazium Reip. Rom l. 6. c. 1. C. Arrio. C. F. Cor. Clemeinti. Militi. IX. Coh. prae. Equiti. Coh. eiusdem. donis, donato. ab Imp. Traiano. Forquibus. armillis. phaleris. ob. bellum. Dacicum. singulari. Praesector. Pr. Tesserario. Optioni. Fisci. Curatori. Cornicul. Trib. evocato. Aug. Coh. 1. Vigil. Statinorum. Coh. XIV. urb. Coh. VII. Pr. tercenario. Plura de Fisco, vide apud Marcellum Donatum Ponzanum Dilucidat p. 130. et seqq. Brederodium, et Barnabam Brison. in Repertor. Iur. ac Lexico: Thomam item Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 36. de servis Fisci publicis, quos Labeo publica ministeria vocat, Pignor. l. de Servis p. 64. edit. Amstelod. A. C. 1674. etc. ut et hic passim, in vocibus Caesariani Compulsores, Discussores, Escaetor, Pecuma. Alia notio vocis, apud Scriptores Feudales, praefertim vetustiores, quibus Feudum, seu Beneficium ea quoqueve notat: quia in primaeva feudorum institutione Principes terras fiscales, seu patrimoniales, Fidelibus suis seu subditios concedebant in benesicium, et feudum, idqueve ad vitam. Unde Fisci nomen retinebant, quid non omnino alienatae erant, sed censebantur semper esse de dominio Donatoris ac Feofatoris: imo non desunt, qui vocem Feudi ex Fiscus, confectam putent; ita ut, cum Franci fiesc. pro fisco dicerent vocem fiesc. postemodum in fief verterint, C. du Fresne Gloss.
FLAMA
antiquis dicta est sacra ins. quam Flamines in capite gestabant: unde etiam iis nomen secundum quosdam. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 15.
FLAMINES
Sacerdotesapud Romanos quorum singuli ab eo Deo, cui sacra faciebant, cognominabantur. Horum tres Numa instituit, Iovi unum, quem insigni veste, et curuli regia sella adornavit: dein Marti alterum, tertium Quirino. Unde Flamen dialis, Martialis et Quirinalis, liv. l. 1. c. 20. et dion. Halic. l. 1. Quibus processu temporis 12. alii additi, et sic ad 15. numerum Flamines aucti sunt, hoc tamen discrimine, ut tres priores ex Patriciis crearentur, et maiois essent dignationis, hinc Flamines maiores dicti: reliquis, qui minores appellabantur, ex plebeiis legi solitis, teste Festo. Inter omnes autem maxima erat dignitas Flaminis Dialis, cuius solius pileus dicebatur Albogalerus, fiebatqueve ex hostia alba Iovi caesa; quae Idulis nomen habebat, Scalig. Coniectaneis in Varron. Minimi habebatur Pomonalis. Atqueve hi Flamines omnes, nomine licet convenirent, collegae tamen non erant, nequeve eorum quoddam Collegium vocabatur. Siquidem Flamen unius Dei Sacerdos erat, habebatqueve sua quisque sacra, quae per se quisque curaret quaequeve ad alios nihil omnino pertinebant, ut cic. docet de Legg. l. 2. ubi, den maioribus potissimum loquens, tametsi non essent pontifices, ita tamen in collegium Pontificum eos inscriptos esse ait, ut si quando de re aliqua apud Pontifices ageretur, ipsi una Iudices sederent. Vide quoqueve eum Orat. pro domo. Creabantur autem a populo comitiis Curiatis, a. Gell. l. 15 c. 27. Inaugurabantur dein a Pontifice M. quod cum fleret, capti ducebantur a Patribus, velut ab hostibus, ideoqueve Flamines capti dicebantur, eodem teste l. 1. c. 12. Erant autem Pontifici omnes subiecti, qua de re memorabilem historiam narrat Liv. l. 31. c. 50. Quare Flamini Diali antiquitus nec Magistratum petete nec capere permissum erat. Erat vero Flaminum sacerdotium ita perpetuum, ut tamen ob certas quasdam causas etiam sacerdotio posent privari, dicebanturqueve tum Flaminio abire. Sic P. Cloelius Siculus, M. corn. Cethegus et C. Clodius, propter exta parum curiose aris admota, Sacerdotium deponene coacti sunt: sulpitio quoqueve inter sacrificandum apex a capite prolapsus, eidem sacerdotium abstulit. Eorum pileus, vel potius velamentum, inquit Ios. Scalig loco praefato, vocabatur Flammeum, unde illis nomen. Porro desinebat in conum, qui Apex dictus: Erat autem apex pileus subtilis e pellibus ovilis densus, Athen. teste, i. e. non corum nudum, verum cum sua lana, alias Galerum quoqueve appellatus, docente Apuleio on Apolog sed Sacerdotum commune hoc capitis tegmen, utex C. Iulii Caesartis, Cn. Domitii, et aliorum nummis apparet, cuius summum fastigium Festus Tutulum nominavit. De pileo vero Flaminis Varro tradit, proprie Albogalerum appellatum, quod tamen soli Flamini Diali alii ascribunt. Praeterea Flaminum pileo, verba sunt festi, adfigebatur apex virgula oleagina. Sed et diserimen erat in ipsa gestatione: Flamen enim, referente Appian. Civil. l. 1. solus apicem semper fert, cum reliqui Sacerdotes tantum in ipsis sacris: quod tamen ipsum Diali folum Flamini quoqueve vindicant, ex lege: SINE. APICE. SUB. DEIVO. ESSE. NEC. FAS. ESTO. IN. TECTO. UTEI. LUBET. LICETO. Morituro tamen necessarium fuit illum deponere, ne insigne Sacerdotin inter feralia esset, observante praefato Appiano. Eum itaqueve pileum Flamines amentis, qui offendices dicebantur, sub mentum addusctis, religabant: um ne excideret capite, tum ut pone pendere pro libitu posset, ac regeri. Hunc cum peraestum ferre nimis molestum esset, filo tantum capita religare coeperunt laneo: nudis enim penitus capitibus illos incedere religio erat. Interim festis diebus filo deposito, pileum resumpsere. Vocavere autem filum hoc Apiculum: quemadmodum virgula ex felici arbore addita, (qua abes terrei, ne exta abriperent, ait saepe iam memoratus Festus) in Flaminibus Stroppus dicebatur, Inarculum in Flaminicis, de quibus infra. Plura de Flaminibus vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 15. et 16. Scalig. Annot. in Festum, Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 12. etc. de Flamine Diali in specie supra, in voce Dialis. De pileo horum Sacerdotum, apud Phil. Ruben. Elcctor. l. 2. c. 25. et Anselm. Solerium de Pieleo s. 11. De saena, Flammum veste, a Flaminica texi solita, apud Octav. Ferrat. de Re Vest. l. 2. c. 13. XV. Flaminum nomina. Carmentalis, qui Carmentae sacra curabat; minor fuit, et plebeius. Eius meminit Cic. in Bruto. Dialis, qui Iovi sacra faciebat, ex maioribus fuit, reliquorum omnium nobilissimus. Falacer, Divo Patri Falacri institutus est, teste Varrone. Floralis, Deae Florae sacris praeerat. Furinalis, Deae Furinae sacerdos fuit. Lavinalis, et Lucullatis, in quibusdam Epigrammatibus, apud Onuphr. Panvin. memorantur. Laurentialis, Accae Laurentiae curavit sacra. Martialis, Diali dignitate proximus, maior fuit et ex Patriciis creatus, Marti sacra fecit. Palatualis, ei Deae, incuius tutela Palatium erat, insticutus fuit. Pomonalis, Pomonae sacra fecit, omniumqueve vilissimus habitus est. Quirinalis, Fiamen maior, et Patricii generis, a Numa in romuli honorem est instirutus. Virbialis, qui Deo Virbio, i. e. Hippolyto, consecratus fuit. Volcanalis, Volcano institutus est. Volturnalis, Voltumo vel Deo vel Flamini dicatus est. Praeter hos, aliorum Flaminum in Scriptoribus lapodum et epigrammatibus vetustioribus mentio fit, qui viz. Impp. Augustis vita defunctis, et inter Divos relatis fuere instituti, iisqueve sacra peregerunt: quorum tot fuerunt quod Impp. a romanis consecrati sunt. Horum nomina, et quae ad illos spectant, summo studio ac diligentia persecutum videsis Onuplir. Panvin. Conun. Reip. Rom. 1. 2.
FLAMINICA
dicta fuit flaminis uxor: cui divortium facere non licebat: Eius ornamentum capitis Tutulus fuit, quem vitram purpuream innexam ctinibus, et exstructam in altitudine quidam, alti pileum lanatum forma tali figuratum, quali Flamines Pentificesqueve utebantur, fuisse aiunt: cui virgula oleagina addita Inarculum nuncupabatur. Hanc Flaminica Dialis, in omni sacrificatione: Regina sacrorum vero in certis tantum sacrificiis genere tenebatur, teste Serv. in Aen. l. 4. Et has inprimis univiras esie oportebat, ac virginitatis intactae, ut observavit Tertullian. Exhort. ad castitat. Easdem hae cum maritis cerimonias observabant, sed et seorsim illis incumbebant vatia, de quibus ita Fabius Pictor apud A. Gell. l. 10. c. 15. Flaminica Dialis hoc habet peculiare, quod venenato (ita pallium eius, quod flameo colore venenatum seu tinctum esset) operitur, et quod in rica (i. e. cingulo capitis, quo loco vittae redimiebatur) surculum de arbore felici habet: et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, eas escendere ei plus tribus gradibus religiosum est: atque etiam quum it ad Argeos, quod neque comit caput, ncque capillum depectit. Eodem tempore Flaminicae Diali vetitus concubitus, ungues ferro secare, crinem depectere; sicuti ctiam mense Iunio, cum aedes Vestae purgabatur. Ovid. Fast. l. 6, v. 227. et seqq. Donec ab Iliaca placidus purgamina Vest Detulerit flavis in mare Tibris aquis: Non mihi detonso crinem depectere buxo, Non ungues ferro subsecuisse licet. Non tetigisse virum, quamvis Iovis ille Sacerdos, Quamvis perpetua sit mihi lege datus. Porro nec licitum fuit Flaminicis sandalia ex morticinoc cotio gestare. Festus, Mortuae pecudis corio calceos aut soleas fieri Flaminicis nefas habetur; sed et occisae alioqui, aut immolatae, quoniam sua. morte exstincta omnia tunc sunt. Pallium Flaminicae, de quo aliquid supra, describit Serv. ad Aen. l. 4. v. 137. Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Vide Ioh Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 15. A. Gell. cum Net. etc. Neque vero Deorum solum, sed et Impp. post mortem consecratorum, uti Flamines, sic et Flaminicae, occurrunt. Hnic Lucretia L. filia Campana Flaminica perpetua domus Augustae, memoratut in vet. Inscr. Et intet alios honores Agrippinae collatos, Flaminium Claudiale quoqueve recenset Tac. Ann l. 13. c. 2. i. e. utesset Flaminica Claudii: quales etiam fuisse puellas alimentarias, Faustinianas et Mammaeanas a Pio et Marco Impp. in uxorum a Severo Alex. in matris honorem, institutas, vuit Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 186. et 187. Vide quoqueve aliquid supra in voce Alimentarii. Flaminum vero ministri Flaminii: ministrae Flaminiae: aedes Flaminia: ipsum munus Flaminium dictum, testibus iisdem.
FLAMMA
proprie fornacis est, quod flatu follium excitatur; Salmas. mel. a fle/gma], Aeol. fle/mma], hincqueve fla/mma], dicta. Eius inspectio, Gr. puromantei/a], pars Haruspicinae fuit non ignobilis; dicebanturque tum Harnspices di) e)mpu/rwn mauteu/esqai]. Et quidem Delphis peculiates erant *purkaei=s2], ad id muneris destinati. Hi victimae pattes Diis debitas incensuri, utebantur igne, e certo lignorum genere, ad radios Solis excitato, et in sacro loco sollicite custodiri solito. Sic apud Aegyptios Seraphim, et apud Persas nomine Orimasdae, quem pro Deo habebant, celebris ignis. Athenis in templo Minervae Poliadis perpetua lampas ardebat, quae a Virginibus custodiebatur, non aliter, quam Delphis, ac Romae a Vestalibus fieri in usu erat. Cum itaqueve accensa flagrabat victima, Flammae inptimis observabantur: teste Helena apud Eur. *o)ud' hn)= a)/r) u(gie\s2 ou)de\n e)mpu/rou flogo/s2], Nihil erat sani in ardente flamma. In quem locum Scholiastes: a(\ de/ e)s2in a)/s1hma kai\ ou) s1afh=, ginw/s1komen e)is2 pu=r ble/pontes2], quod interpretari videtur Sil. Ital. Punic. Bell. ———— Divinarumqueve sagaces Flammarum. Fiebat autem hoc modo: Si admota flamma victimas statim corriperet, et diffusa repente totas occuparet ac consumeret: Si tranquilla, puta, perspicua ac nitida, nullis infecta coloribus alienis, ut nigro rutilove aut pallido: nec permixta vel sordibus, vel caligine, fumisque, sinequeve strepitu ac sine egestione atqueve eiaculatione favillarum turbulenta, et crepitante, recto ductu turbinatae pyramidis instar attolleretur ac surgeret: siqueve nonnisi victima depasta atqueve exusta moreretur, placide Numen hostiam acceptare ac complecti, annuerequeve quae requirebantur, coniciebant. Si contra multo vix flatu excitari posset; et cum exarsisset, non coiret, sed finderetur atqueve in hiatum dehisceret, nec in totam subito spargeretur ac penetraret victimam, sed viciniora sensim velut serpens lamberet atque ustularet, nequeve recta niteretur sursum, sed in vertigines gyrosque convoluta, attam secum et densam eveheret caliginem, aut reperet deorsum; aut dilaberetur ad latera aut aliena nasceretur specie: Siqueve aut ventis disploderetur, aut restingueretur pluviis, aut insolitum crepitatre, et circumquaqueve multum eructaret ardentium favillarum, aut si palleret plus nimio vel nigricaret, aut evanescerer sponte, priusquam tota conflagrasset victima: aut si intactae. aliquae partes remanerent et mtegtae, laesi infestiqueve Numinis, et sacrificium respuentis omen esse suspicabantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 11. Quare usi materia, quae facillime ignem conciperet, aridis mempe vitgultis seu fruga/nois2], ut ex Aristoph. in Pace discimus: *o)uk ou)=n dokw= s1oi mantikw=s2 to\ fru/ganon ti)qesqai]. De Flamma caelitus delapsa, seu a conspectu Iehovae exeunte, quae in Altati holocaustum consumpsit, quaeque sollicite postmodum a Sacerdotibus fovenda erat, ne si peregrino igne accenderetur victima, quod Nadab et Abihu fecerunt, gravissime Deus offenderetur, vide Levit c. 9. v. 24. et c. 10. v. 1. Similitet de Flamma Iehovae decidente, et consumente Eliae Prophetae holocaustum, et ligna, et lapides, et pulverem ipsum: etiam aquam quae erat copiosa in aquae ductu dilingente, adi c. 18. v. 38. Sed et Flammarum eruptiones, inter prodigia manifestaria habebantur Gentilibus. Iul. Obsequens c. 52. Aenariae terrae hiatu flamma exorta in caelum emicuit. c. 41. In agro Vulsinensi flamma e terra orta, caelumqueve visa contingere. Stat. Theb. l. 5. v. 87. ——— quater antra Dei fumantis anhelos Exser cuere apices etc. Flamma item super caput alicuius visa: qualis in Achillis vertice, apud Hom. Il. ??? in Ascanii, apud Virg. Aen. l. 2. v. 304. 431. et 684. In Servii Tulli Rom. Regis apud Liv. l. 1. c. 39. in Masinissae dormientis, apud Sil. Ital. Bell. Punic. l. 16. v. 696. in Augusti, apud Vellei. Paterc. l. 2. in Neronis, apud Xiphilin. etc eftulsit, de quo auspicatissimi ominis genere, vide Paschal. in Coron. l. 1. c. 8. et infra ubi de Radiata corona. Porro et in suppliciis Flamma adhibita, ut in vivicomburio, aliisque poenatum generibus: et ante supplicia, ad exprimendum, quod volebant Iudices, in quaestionibus, ut ex Martyrum histo oriis pater, ab Prudent. peri\ s2ef]: Hymn. 5. v. 62. Stridensque flammis lamina. aliisque compositis, et Lucretii illo, Verbera, carnifices vobur, pix, lamina, taedae, Modum indigitat Senec. Troadibus Act. 3. v. 560. Non acri latus Utrumque flamma cincta, maternam fidem Unquam exuissem ——— Vide M. Anton. Delrium Not. ad Sen. h. l. De more vero flammam transiliendi, innocentiae testandae ergo, iam Sophocli Antigone indigitato, diximus ubi de Purgatione vulgari alibiqueve passim. Vide et infra Ignis.
FLAMMEUM_vel_FLAMMEUS
auctore Nonio, vestis suit vel tegmen, quo capita matronae tegebant. Ferrario, velum fuit amiciendo capiti, quod perpetuo a Flaminico gestatum, boni ominis caus â ad nuptias transtatum est: Flaminis enim uxori divortium non licuisse facere, supra vidimus. Idem Palliolum mox vocat. Unde Tac. Ann. l. 1 5. c. 37. propudiosas Neroniscum Pythagora pocillatore, ut viro, nuptias referens, inter alia, Imperatori impositum flammeum, ait. Et Quintilian. Declam. 306. vetulam nubentem alloquens: Operis, inquit, flammeo canos. Nomen ei, non tam a Flaminica, quam quod primum flammei, i. e. lutei colorisesset, Plin. l. 21. c. 8. Hinc. Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 361. Lutea demissos velarunt Flammea vultus. Sicut luteos nubentis soccos, Senec. exhibet in Medea. Idqueve ut pudorem exprimeret. Unde Ioh. Meurs. Comm. in Lycophronem, in versum o(pro\s2 kalu/ptras2] etc. inquit: Hesione Podarcem fratrem, ab Hercule in captivitatem redigendum, dempto de capite Flammeo aureo redemit. Et paulo post: Interpres vetus Iuv. Sat. 2. l., 1. v. 124. Flameum. Vestis pudori similis, quam et propter pudorem accipiebant. Hinc videre est, addit, fuisse rubri coloris, talis enim vultus pudore suffusorum. Postea color mutatus est: Nam album fuisie festus docet: quemadmodum purpureum modo laudatus Interpres ad Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 224. Utrumqueve nectit Isid. alborem referens ad vitae munditiem: purpuram vero ad sanguinis posteritatem, vel etiam, de quo modo, ad pudoris custodiam. Ad nuptialis huius velaminis imitationem, velum consecratum, quo piae Virgines Christo nubebant, Flammeum quoqueve dictum, refert Hieronym. Ep. 8. et 48. In C. feminae 30. quaest. 5. Feminas, cum maritantur, ideo Flammeo velari, additur, ut se noverint semper maritis suis subditas esse. Et certe antiquissimum fuisse hunc ritum, ut Sponsarum capita velo operirentur, discimus ex Genes c. 20. v. 16. Vide Anselm. Solerium de Pileo s. 6. in quam has notas adiecit Andreas Frisius: Post dictam dotem, signatas tabulas, exhibita repotia, praelatas faces, aspersam aquam, sequebantur Flammea, sollicitum praevelatura pudorem. Capitis hoc tegumentum erat, lutei vel si mavis flavi, ut reliquae vestes nuptiales, coloris: quo simul pudori sequioris sexus et zelotypiae virorum consulebatur. Scilicet ut unius aspectui pateret, quae uni destinabatur: Et suberat aliqua etiam ominis religio; ac si perpetuum futurum esset illud consortium, quod sub velamento Flaminicae, cui divortium facere non licebat, contraberetur. Flammeolum alii vocant. Consociationis illius et velandi ritum, Aurelii nummus exhibet (inscriptus: Vota publica) ubi Imperator publico omnium voto, et auspice Concordia, Faustinam sibi matrimonio iungit, sinistra nuptiales tabulas, dextra dextram sponsae prehendens: cui Faustina iuncta manu fidem Flammeolo pudicitiam, digito ori admoto obsequium et taciturnitatem pollicetur. Eundem usum, et simul personam, quae vultus sponsae crocea seu potius lutea hac fascia vinexrit, docet Capella, Flammea, virgineum quae obnubere sueta pudorem, Regina deme pronuba ——— Plura de Flammeo, Flaminicae pallio, et de Flammeo nuptiali, item de colore flammeo seu luteo, vide apud Salmas. ad Solin. p. 268. et 11 55. ut et infra in voce Luteus, nec non ubi de Nuptiis. Inde Flammearii, huiusmodi vestium opifices, Plaut. in Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 36. Flammearii, Violarii, Carinarii etc.
FLAVI
in aliquot Graecorum Oraculis, Franci indigitati sunt, ob capillorum colorem. Sic Rogerus Hovedenus CPoli in Porta Aurea, scripta esse haec verba refert, p. 650. Quando veniet Rex Flavus Occidentalis, tunc ego per meipsum aperiar, et tunc Latini imperabunt, et dominabuntur in civitate CPoli: quando viz. Franci urbem cepere A. C. 1204. De quibus etiam, ut et de eadem expeditione intelligendus Leo Imp. in Orac. de Restit. CP. a Leonclavio edito: *a)lla/ s1e puri/s2aton kai\ canqo\n ge/nos,] *pa=s1an tefrw/tei, kai\ to\ s1o\n lu/s1ei kra/tos]. Sic canqoi\] iidem dicuntur Anonymo in Paraphr. Orac. eiusdem Leonis, to\ canqo\n ge/nos] Pachymeri Hist. l. 1. c. 18. ut flavi, Claud. in Ruffin. l. 2. Carm. 5. v. 110. et Anonymus Poeta Laus Herculis v. 97. quo epitetho etiam Britones, Auctor l. de disciplin. Scholar. c. 2. et Getas vocat Hieronym. Ep. 7. ad. Laet. sicut contra furvam gentem Indos appellavit Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 104. Eodem comae colore nullus non Herosapud Vett. commendatur, ut in Hom. Theocrito, Hesiodo, et nemine non videre est. Par ratio in sexu seviore, cuius formam raro albis aut nigris, saepius flavis capillis Poetae commendant. Hinc medicamenta eam in rem adhibita, quorum Medici meminerunt in praeceptis th=s *kommwtikh=s2], et Plutarch. in *erwtikw=|] extremo. Aurearum item bractearum intertextura quaedam mirifica, indigitata Chrysostomo, ubi de Barbaris Regibus, ad Coloss c. 3. Aliam xrus1ei/ws1in] capillorum indicat Val. Flacc. Argon. l. 6. de qua vide supra ubi de Deaur andi more. Sed hoc rarius: inspersio vero nitelae aureae in frequentiore usu posita iam vetusto aevo, si Iosepho de satellitibus Salomonis loquenti l. 8. Antiqq. fides adhibenda etc. Vide hanc in tem Casaub. ad Capitolin. in Vero verb haec: Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma illuminata flavesceret; et supra ubi de Auri Scobe. Adde Barth. in Advers. et Pasicompsam Petri Laurenbergii. Eundem vero colorem in Nisaeis quoque equis frequentissimum, dicemus infra ubi de iis.
FLORA
Dea Romanorum, quam floribus praeesse volebant. Hanc meretricem fuisse aiunt, quae cum magnas opes corporis quaestu quaesivisset, pop. Rom. scripsit heredem, certamqueve pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia, sive ludos Florales. Quod quia Senatui flagitiosum tractu temporis videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur, Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamqueve oportere placari, ut fruges cum arboribus, et vitibus bene prosperequeve florescerent. Celebrabantur illi ludi omni cum lascivia, convenienter in memoriam meretricis, nam praeter verborum licentiam nudabantur, flagitante populo, meretrices, quae spectatores impudicis moribus detinercnt. Lactant. de F. R. l. 1. c. 20. Valer. Max. l. 2. e. 5. Haec Graecis *xlwri\s2] dicebatur. Ovid. Fast. l. 5. v. 195. Chloris eram, quae Flora vocor. Catone tamen spectante, populus, ut nudarentur mimae, postulare erubuit, Val. Max. l. 2. c. 10. Introducebantur etiam hisce ludis funambuli elephantes etc. utex Suet. in Galba c. 6. et ex Fl. Vopisco in Carino apparet. Instituerunt illos Romani 4. Kal. Mai. A. U. C. 596. ex Oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent, teste Plin. l. 18. c. 29. Ovid. l. 5. Fast. v. 183. L. Posthumio Albino, M. Popilio Laenate Coss. A. U. C. 580. illos initium sumpsisse docet: cumqueve primum mense Aprili celebrarentur, postea in Maium translata esse idem ait. In vico Patricio aut proximo, noctuqueve accensis facibus, habitos fuisse, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 18. Dio scribit l. 58. L. Seianium Praetorem Floralibus ad ridendum Tiberium, qui calvus erat, omnia calvorum ministerio ad noctem usque peregisse: lumen quoqueve discedentibus a theatro per puerorum rasis capitibus quinque milia praebuisse. Plura vide apud Ovid. loco supra laudato, et l. 4. Fast. v. 900. et seqq. et v. 941. et seqq. ubi turpem hanc festivitatem prolixe prosequitur. In colle Hortulorum, Circum fuisse Floralibus destinatum, ait Bart. Lat. in Verrin. Or. 7. Convocabantur autem meretrices, hisce ludis nudae per vias discurrere solitae, tuba, quam Floralem Iuv. vocat: l. 2. Sat. 6. v. 249. ——— Dignissima prorsus Florali matrona tuba. Idem l. 5. Sat. 14. v. 262. ——— Ergo omnia Florae Et Cereris licet. Aul. Pers. Sat. 5. v. 178. ——— nostraut Floralia possint Aprici meminisse senes: Vide quoqueve Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 20. l. 4. c. 8. l. 5. c. 1 5. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. c. 3. s. 3. Hospinian. de Orig. Fest. etc. nec non aliquid infra in voce Pornae. Ut et hoc addam: Templi idolo huic sacri meminit Marr. l. 6. Epigr. 27. cuius epigraphe ad Nepotem. Bis vicine nepos (nam tu quoque proxima Florae Incolis, et veteres tu quoque Ficelias) Erat id nempe e regione domus Mart. Romae Idem l. 5. Epigr. 23. cuius epigraphe in Paulum. Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae; Qua videt antiquum rustica Flora Iovem Vide quoqueve Ovid. Fast. l. 5. v. 326. et seqq. Inter opera Praxitelis e marmore, Floram memorat Plin. l. 36. c. 5. etc. Plura de Florae Dea. quam a Sabinis acceptam, non ab Romanis primitus institutam, in honorem meretricis, quae sua legarit. Populo Rom de Florae sacris, diu ante Florales Ludos Romae celebratis: de Ludis Floralibus, quando inprimis inceperint et quomodo annui facti sint, apud Lips. Elector. l. 1. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 12. Iac. item Ouzel. ad Minuc. Fel. de iisdem apud Graecos quoqueve inprimis Massilienses celebratis. Vide Iustin. l. 43. c. 4.
FLUMEN_et_FLUVIUS
synonyma, nisi quod Flumen proprie ipsa aqua, Fluvius, decursus aquae. Sunt autem Fluvii, venae quasi minoris Geocosmi, fibris similes per folia plantarum excurrentibus, quibus una cum lacubus aliisqueve partibus Oceani minoribus, e Mari origo, in quod etiam redeunt. Adeo nempe totus Geocosmus innumeris abundat cavernis, hydrophylaciis siphonibus, et hydragogis ductibus, in quos non potest non Oceanus incumbens gravissimo molis suae pondere ingentem aquae copiam effundere, et ad superiora terrae protrudere, haud secus ac antlia pressas aquas in altum eiaculamur et diffundimus. Athanas. Kircher. M. S. l. 5. s. 1. Disq. 1. A Gentibus pro Diis culti, quorum filiae Nymphae habebantur, ut inductione fluviorum, apud Poetas inprimis celebrium, liquet. Ex Historicis unum satis sit adduxisse Rubiconem, cui equorum greges consecravit, apud Suet. Cael. c. 81. Hinc omnia animalibus a natura data iis adscripta sunt: caput, brachia, pedes alia. Et quidem, caput quod attinet, tauromorfei=s2], tauriformes, fingebantur, occasione illius Homerici Il. f]. *tou\s2 e)/kballe qu/raze memukw\s2 h)u(te tau=ros]. Ubi mugitus iis taurinus tribuitur a Poeta: sicut viri cornuti forma Cephissum ab Atheniensibus cultum esse, auctor est Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 33. ubi, quae gentes Graeciae qua forma coluerint Flumina, notat. Utrumqueve iungit de Ismeno loquens, Stat. Theb. l. 9. v. 420. Cornua concutiens, sic turbidus ore profundo Incipit ——— Brachia, e)ktropai\] illorum dicuntur, quae et cornua nonnumquam; pedes, ostia sunt. Praeterea affectus humanos, domicilia item iis assignata legas; qua de re vide Barth. ad Stat. l. 5.sylv. 4. v. 5. et Theb. l. 4. v. 832. etc. Inscriptum heroo: *q*e*o*u. *x*q*o*n*i*o*u. *o*c. *p*o*t*a*m*o*u. *r*e*u*m*a. *d*i*e*p*e*i]. apud Desid. Herald. Animadv. Arnob. l. 1. ad illa. Indigetes illi, qui flumen repunt et in alveis Numisi cum ranis et pisciculis degunt? Et *nomiki=ou] habet Dionys. Halic. Antiqq. Rom l. 1. *kai\ a)utw=| katas3kena/zous1in oi( *lati=noi tirw=|on e)pigrafh=| toia|de kos1mou/menon, *p*a*t*r*o*s *q*e*o*u *x*q*o*n*i*o*u *o*s*n*o*m*i*k*i*o*u *r*e*u*m*a *d*i*e*p*e*i]. Itegram descriptionem spectri huiusmodi hanc Claud. exhibet in Cons. Prob. et Olyb. Carm. 1. v. 2XI. et seqq. ——— ——— Ilicet herbis Pallentes thalamos, et structa cubilia musco Deserit, ac Nymphis urnam commendat herilem. Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu, Caeruleisque infecta notis, reddentia patrem Oceanum: crispo densantur gramine colla. Vertice luxuriat toto crinalis arundo. Quam neque fas Zephyris frangi, nec sole perustam Aestivo candore mori: sed vivida frondet, Aequaevum complexa caput. taurina levantur Cornua temporibus, raucos sudantia rivos, Distillant per pectus aquae frons hispida manat Imbribus: in liquidos fontes se barba repectit. Quo modo etiam pingebantur, sic tamen, ut proni in laevam, quum quiescerent: Stat. docente Theb. l. 2. v. 218. ——— pater ipse bicornis In laevum prona nixus sedet Inachus urna. Itaqueve quicunqueve fluvium transituri, eum adorabant, et manus lavabant, ex praecepto Hesiodi, *mhde/ pot) a)ena/wn potamw=n kalli/r)r(oon u(/dwr] *possi\ pera=n, tri/n g) e)/uch|, i)dw\n e)s2 kala\ r)e/eqra,] *xei=ras2 niya/menos poluhra/tw| u(/dati leukw=|]. Quod secuti Romani Petroniam amnem in Tiberim defluentem inauspicato numquam transibant, quod perenne auspicari dixere, teste Festo in Petronio. Militares insuper copiae in traiectu sacrificabant, quod qu/ein ta\ diabath/ria] Graecis indigitatum. Taceo coronas ex myrica aut arundine, capillorum primitias, virginitatem, equos taurosque, alia, iis consecrata, vota suscepta, et soluta; ceteraqueve quibus superstitio Idola sua antiquitus. coluit, in recentius quoqueve aevum, imo praesentem aetatem, apud Idololatras Indos, valitura. Vide etiam supra ubi de Amnibus, Aqua, et Diis Gentilium, nec non infra in voce Potamides. Ceterum sanguineo colore visi, vel etiam tempore non suo exundantes, inter prodigia semper numerati sunt, plenus Liv. Obsequens, Veterum alii, quibus adde C. Barth. Animadv. ad Pap. Stat. Theb. l. 4. v. 375. et l. 7. v. 405. Nec omittendus ritus Vett. fluminibus gelidis lavandi pueros, futuros Heroas. Ita enim Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 525. Flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem. Virg. de Rutulis Aen. l. 9. v. 603. Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum Deferimus, saevoque gelu duramus et undis etc. Vide eundem Barth. ibid. Theb. l. 9. v. 797. etc. Nec cadavera reorum vel hostium in fluvios proiciendi, vide infra ubi de Tractione. Sed et suorum defunctorum corpora in eos deicere solitos Aethiopas aliosqueve, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 2. etc. Plura de Fluviis, origine inprimis, et maximorum ab Sept. versus Austr. fluxu, apud G. I. Voss. de Idolol. l. 2. c. 73. et seqq. Fluvii totius Geocosm: notiores, ex Auctore Anonymo Hist. Orbis Terr. iuxta alphabeti ordinem. I. Europae.
FOCATIUS_Panis_Isid
qui Hieronymo Subcinericius, Graecis e)gkrufi/as2] et e)xari/ths2], Hebr. ugga], vel ouga], et mutata forma maog], panis est, in calido cinere coactus, inter panem vulgarem, et placentam medius, quem Rhodi in usu fuisse, discimus ex Polluce, *o( de\ e)xari/ths2 *r(odiako\s2, meqo/rios a)/rtou kai\ plakou=ntos]. Quo referendum, quod in Onkelo Exodi c. 16. v. 32. manna sapuisse legitur, ut e)xari=tai] in melle. Nam e)xari/thn] melle conditum fuisse, refert Lynceus Samius, apud Athen. l. 3. et tantae suavitatis, ut eo vescentes vix satiarentur, et inter edendum semper esurirent, ut inter bibendum ebrii semper sitiunt. Ita coacti panis meminit Scriptura passim, Genes c. 18. v. 6. Exodi c. 12. v. 39. inprimis 1. Regum. c. 19. v. 6. ubi de pane a corvo Eliae allato; Hoseae c. 7. v. 8. ubi Ephraimitae (qui gentibus ita se commiscuerant, ut Iudaicam religionem, quam in specie profitebantur, profanis Gentilium superstitionibus polluerent) cum eiusmodi pane, qui inter coquendum non fuit versus, conseruntur, et Ezech c. 4. v. 12. quo Deus iubet, ut Propheta panem, pro carbonibus, humano stercore coactum comedat, quo miseros quandoqueve homines, ligni loco, uti notum; ut Erasm. in Prov. Boliti poenam de bubulo stercore in Frisia ad eundem usum adhiberi solito, testatur. Vide Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 33.
FOEDERATAE_Civitates
vocabantur olim, quae nequeve Coloniae, nequeve Municipia, nequeve Praefecturae essent, interim ex foedere Populo Rom. aliquid deberent. Hae in ceteris liberae suam Remp. suas leges et suos Magistratus habebant: Itaqueve Senatus Populiqueve in iis oppidis, ut in liberis civitatibus, memoriam usurpari videmus. Caruare autem iure civitatis Romanae, unde ex Foederatis civitatibus multos nominatim civitate donatos legimus. Ceterium harum aliquanto uberior, quam aliorum oppidorum, in Imperio Romano, numerus exstitit: siquidem omnia Italiae oppida praeter praedicta, in hunc censum venare, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 22. At
FOEDUS
vel a FIDE, quod in foedere interponatur fides, Fest, vel, quod in eo feta porca foede et crudeliter feriretur; vel a Foecialibus, i. e. Sacerdotibus, per quos olim Foedere fiebant, Gr. spondh\] libando, item s1unqh/kh, s1unqes1i/a] appellatum, obligatio mutua est inter diversas Res publicas, ad ferenda invicem certis conditionibus auxilia, Wendel. Doctr. Pol. l. 2. c. 27. Percuslarunt vero Foedus Romani, teste Liv. in historia Tulli Hostilii, l. 1. c. 24. hoc modo: Fecialis Regem Tullum ita rogavit: Iubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? Iubente Rege, Sagmina, inquit, te, Rex, posco. Rex ait, puram tollito: Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit, postea Regem ita rogavit. Rex facisne me tu Regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. Fecialis erat M. Valerius, is Patvem patratum Sp. Fufium fecit, verbena caput capillosque tangens (pater patratus ad iusiurandum patrandum, i. e. sanciendum fit) foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate pupuli Albani, audi tu Populus Albanus, ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt, sine dolo malo: utique ea hic hodie rectissune intellecta sunt illis legibus, populus Romanus prior non deficiet: si prior defexit publico consilio, dolo malo, tu ille die Iuppiter populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Haec vetustissimi apud Romanos Foederis memoria est. Polyb. de Foedere, inter Carthaginienses, et Romanos sancito, loquens, Romanos ait in foederibus faciendis, iurasle Iovem lapidem, ac per Martem, et Enyalium, hoc modo: Fectalis sumpto in manus lapide, postquam de foedere inter patres convenerat, haec verba dixit: Si recte ac sine dolo malo hoc foedus, atque hoc iusiurandum facio, Dii mihi cuncta felicia praestent: Sin aliter aut ago, aut cogito, coeteris omnibus salvis in propriis patriis, in propriis legibus, in propriis Laribus, in propriis templis, in propriis sepulchris, solus ego peream, ut hic lapis e manibus meis decidet. Nec plura locutus, manu lapidem deiciebat. Festus verba hoc modo refert: Si sciens fallo, nunc me. Diespiter salva urbe arceque bonis eiciat, ut ego hunc lapidem. Solebant autem Foedera sua Romani, ut et reliqua acta publica, in mappis linteisque libris exarare et in Templis reponere. Unde Liv. l. 4. c. 7. Praetermissa nomina Consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. Vide quoque supra Diana. Similiter apud Graecos usitatissimus fuit in Foederibus sanciendis sacrificii ritus: mactabaturqueve plerumque porca feta, ut supra de Romanis visum. Und phrasis nota, Ferire, icere, percutere foedus. Imo antiquissimum hunc sacrificandi modum esse, ex Sacris dilucet, ubi dissectis per medium victimis, et dimidiata cuiusque parte e regione suae alterius posita, partes, foedus contrahentes, sic pertransisse illas, innuitur Genes c. 15. v. 10. Hinc Deus apud Ierem c. 34. violatores foederis secum initi sic alloquitur: v. 18. Tradam homines istos qui transgressi sunt foedus meum, quod pepigeram coramme, quum transivarunt inter dimidiatas partes eius vituli, quem dissecuerant in duo et v. 20. in manus inimicorum ipsorum. Significabatur enim hac cerimonia, illos qui Foedus hoc pacto feriissent, illo violato dignos esse, qui, quemadmodum victimae hae, ita et ipsi in partes dislecarentur. Scythae, Armenii et vett. Germani mutui sanguinis haustu iniarunt firmaruntqueve foedera: Et Armenii quidem dextris manibus sanguinem imissum invicem sorbuarunt; Germani vero vett. sanguinem e sectis frontibus manantem in poculis miscentes biberunt. E brachio acinace sanguinem elicuisle, eoqueve hausto fidem Henrico Andio Regi suo, Polonum quendam nobilem, testatum esse, praeterito demum saeculo, memorat in Hist. Thuan. Frequentiora apud Vett. Foederis symbola fuerunt sal et panis, quorum usu esuqueve significarunt, non minus necessaria esle vitae humanae foedera, quam salis panisqueve esum. Hodie dextrarum porrectio, et iuramentum in foederibus sanciendis in usu est, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.
FEMINA
an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve una cum illo, ut imaginis divinae, sic futurae gloriae, particeps est: Servabitur enim teste Apostolo 1. Tim. c. 2. v. 15. liberos gignendo, si permanserit in fide ac charitate, et sanctificatione cum modestia. Ubi pri marium eius in natura, etconversatione humana officium indigitatur, prolem nempe concipere, et conceptam fovere, de quo vide infra in voce Puerperium. Ceterum, post lapsum, illi natura est infida, suspicax, inconstans, insidiosa, simulatrix, superstitiosa, evi si potentiae adiuncta est, fit intolerabilis, I. C. Scalig. Poet. l. 3. c. 14. De natalibus eius, aliisque huc pertinentibus, diximus quaedam supra in voce Filia: reliqua habes in vocibus Puella, Pacta, Sponsa, Uxor, Puerpera etc. Hic operimenta eius a capite ad calcem ex Antiquitate, utcunqueve eruemus: quibus sexui huic omnino opus, postquam nudata per lapsum iustitia originali anima, corpus nudum esse et pudor et externae prohibuere iniuriae. Et quidem, caput Femineum quod attinet, ei tegmen quo operiatur congruere, Apostolus diserte tradit. 1. Cor. c. 11. v. 6. Si non operitur mulier, etiam tondeatur: quod si turpe mulieri tonderi aut radi, veletur. Proin Tertoll. l. de cor. mul. c. 14. humilitatis femineae sarcinam: Concilium Gangr. subiectionis memoriam: Chrysostomus in 1. Cor. c. 11. signum muliebris subiectionis, hoc tegmen vocant. Et semper id tulit gentium bene moratarum usus. Apud Hebraeos enim, iam a gentis origine, velari aut contegi Feminarum capita, ex usu fuisle, patet ex Genes c. 20. v. 16. qui deinceps quoque tenuit. Unde iterum Tertull. de cor. mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollenne est seminis velamen capitis, ut inde dignoscantur. Idem apud alias quoqueve gentes in more positum fuit. Apuleius Graecae mulieris caput mitella textili opertum repraesentat Met. l. 7. Romanas Feminas velato capite processisse, sicut mares nudo ac aperto, testis est Plutarch. c. 14. Rom. Idqueve adstruunt exempla Liviae, Marciae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obducto repraesentant, addito lemmate: PUDICITIA. Poppaeam quoqueve Sabinam, Neronis coniugem, nonnisi velatam, in publicum prodiisle, tradit Tac. Ann. l. 13. Imo C. Sulpitii Galli uxorem a marito reiectam, quod capite aperto foris versatam cognovisset, refert Val. Max. l. 6. c. 3. Insuper barbaris mulieribus perpetuum fuisle, capita tegere, Tertull. auctor est de vel. Virg. c. 17. et Arabicas mulieres, non caput modo habuisse tectum, sed et faciem suc quoque tempore, testatur Hieronym. in Es. c. 4. Hinc apud Christianos, huiusmodi velamentum nubentibus esse iam olim adhibitum, discimus ex Ambrosio de Virg. l. 3. etc. Velamentum autem capitis, Feminae vel commune cum viris habebant; ut erat capitis tegmen, quod Neophyti in Bapitsmo acceptum per octiduum olim gestabant: vel peculiare, quo vel Natura ipsa suppeditavit, vel ars conficere docuit. Pruis coma est ipsa, quam mulieri pro velamine datam esse, Apostolus c. supra laudato v. 15. ait Posterioris generis fuere varia, de quibus hic. Operimenta Feminei capitis varia. Calntica, Lyrano Cuffa, Gallis une Coiffe, eadem cum Mitra fuisle eruditis videtur: de qua mox. Caliendrum, in supellectile Dearum recensitum, ab Arnobio Regillum, et Calyptra Dearum exponitur Adr. Turneb. Advers. l. 13. c. 27. Calyptra, proprie erat Reginarum tegmen: unde agri in Perside, cui nomen Reginae calyptra, eo quod illius proventus Reginae in calyptrae sumptus attributi fuerant, meminit Plato in Alcib. I. Idem cum Regillo esse videtur. Flammeum tegmen fuit, quo Matronae nubentes capita operiebant, reste Nonio et Tac. Ann. l. 15. c. 37. Vide supra in voce Flammeum. Mavorte seu Mavortium, idem cum Ricinio, secundum Nonium, Suid. cum Cridemnone idem esse ait. Tegmen erat latius, quam ut caput solum operiret. Vide infra in voce Mavorte. Mitella, quasi parva Mitra, quod mitra matronarum eset angustior, Virginum sacrarum apud Afros, olim integumentum erat; cui aurum intexebatur, ut colligere est ex Optato l. 6. qui purpura illud tinctum fuisse ait. Mitra aliquando sonat capitis redimiculum, e quo pendebant fasciolae, Phyllae dictae, proprie tamen integrum muliebris capitis tegmen notat: quod cum Calantica idem faciat Lyranus Iudith c. 10. v. 3. Pallium quoqueve femineum, quia praelongum et laxum erat, caput quandoqueve operiebat. Ut de Rebecca legimus Genes c. 24. v. 65. ubi tamen alii Peplum reddunt: qe/ris2ron] alii. Peplum, Hebraeis mulieribus a capite ad calcem gestari solitum; faciem totumqueve Virginum corpus cooperuit. Peplum aestivum Pollux qe/risron] Graecis dictum vocat. Regillum, capitis Reginarum tegmen, cum Calyptra idem esse supra diximus. Vide quoqueve Caliendrum. Ricinus vel Ricinium, ab eo quod post tergum reicitur, teste Servio in Aen. l. I. idem cum Mavorte. Stola, caput quoqueve muliebre velavit, teste Isid. l. 29. c. 25. simulqueve scapulam cooperuit, a dextro latere in laevum humerum missa. Eadem Ricinium et Mavortem dicta. Theristrum Gr. qe/risron], Polluci Peplum aestivum, fuit nuptialis amictus, una cum capite faciem Virginum abscondens Pudicitiae id signum fuisse et humeros texisse, docet Hieron. Ep. des uspect. contubernio: Imo totum corpus cooperuisse, ex Gen c. 38. v. 14. Velum, in specie, dicebatur sacrarum Virginum operimentum; quod paulo diversum erat a velamine, quo viduae Deo consecratae, integebantur: fiebatqueve non de serico, sed de tincto aliquo linteo panno, ut docet P. Abelardus Ep. 8. Vittae, sive Matronales multiplices, sive Virginales simplices, ornamenta potius capitis quam tegmina erant, famosis mulieribus penitus interdictae etc. Addi posset krh/demnon] velum, ad humeros usque demissum, quod ne a ventis decuteretur, capiti obligaculo quodam obstringebatur. Vide Solerium de Pileo. Reliquum corpus, ad pedes usqueve, pellicea primum tunica, abipso Deo, in horto Edenis, statim post lapsum, confecta Gen c. 3. v. 21. obvelatum fuit. Apud Romanos, primis Urbis temporibus tam viros, quam Feminas in toga incessisse, docet nos apud Nonium Varro de vita Popul. Rom. et quidem honest ores tum matronae toga utebantur clavo aureo praetexta, auctore Festo. Postmodum probrosis tantum feminis cessit: remansitqueve apud Feminas linonestas ingenuasqueve tunica; quam et Stolam dixerunt, ad talos usqueve demisla, cuius imam pattem instita ambiit seu segmenta aut limbi aurei: haec manicata sive manuleata quoqueve fuit et multis rugis ac plicis constricta, totum corpus, sola facie exceepta, operuit. Et iniciebant Pallium Virg. Aen. l. 1. v. 652. sive Pallam signis auroque rigentem. quae proprie vestis muliebris erat, deducta usqueve ad vestigia, Serv. ad Virg. rugisqueve vibrantibus sinuata. Id Praeter hanc amiculum quoqueve gerebant, pulla quidem brevius, sic tamen, ut, si pars eius laevo brachio aut humero non sustineretur, fluere, et trahi necesse haberet, Plaut. Paenulo Act. 1. Sc. 2. Ut de Ricinio, Cyclade aliisque id genus nihil addam. Eousqueve enim tractu temporis muliebris processit luxus, ut nec vestibus, nec artificibus, circa illas conflciendas occupatis nec ministris ministrabusqueve numerus modusque maneret, vide paulo infra. Prius tamen paucis monebo, ex lana linoqueve post pelles supra memoratas, contextis vestibus muliebrem aliquamdiu acquievisle modestiam, donec liolosericae byssinae, bombycinae, pellucidae, suadente malesana ambitione, iis successere: In quas ita invehitur Senec. de Benef. l. 7. c. 9. Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut deniqueve pudor possit, quibus sumptis mulier parum liquido nudam se non esse iurabit etc. Quantus fuerit Romae olim muliebris ille in vestibus luxus, etiam nondum subacta Asia, nondum orbis spoliis ac peregrinis delitiis bellicosa Martis gente emollita, docet Senex ille Plautinus in E pidico Act. 2. Sc. 2. v. 39. et seqq. quem vide, et Oct. Ferrar. ad l. In ipsum Dei populum quanta circa haec insania irrepserit, accurate annotavit Esaias c. 3. v. 17 et seqq. Ad pedes descendo, quos ut spinae tribulique peccati vindices, lancinare coeperunt, de calceis cogitatum est. Hos e caesorum animalium pellibus primo omnium consarcinatos fuisse, ex Gen c. 3. supr. laud. haud obscure liquet. Unde et Mart. Romanorum calceum lunarum pellem vocat, l. 2. Epigr. 49. Et quidem crudae primum pelles adhibitae fuere, postmodum concinnari tingiqueve coeperee: e papyro dein, sparto, iunco, ligno, ferro, aere, aliaque materia confecta sunt haec contra veprium aculeos remedia: ut de auro, argento, gemmis, linteo, serico, etc. Nihil addam. Apud Romanos eodem primo cum viris modo calceabantur Feminae, nisi quod illi colore nigro, hae albo prius; postea purpureo illi uterentur, Impp. inprimis, hae et cereo et hederaceo et mulleo et rubeo etc. Imo quantum curiosum hoc genus, cum luxuriae agitatur genio, experiri omnia velit, ex eo non minus olim patuit, quod in calceorum genera virili sexui propria acpeculiaria, Perones etiam, quod mirere, manus quoqueve iniecerit: quo factum, ut Tertull. eos effeminatorum epitheto insigniat, eorumqueve sutrinam Veneream appellitet, cum alias rusticorum praecipue aut peregrinorum eslent, ex crudo corio sine ulla arte, ad nivem pluviamqueve arcendam comparati, vide Balduin. de Calceo, nec non infra ubi de Subere. Calceorum Feminerorum varia genera ex Polluce et Balduino. Acrosphyria, vide Poll. in Onom. Ambracides, Amphisphyra, Aphracta, ibid. Baucides, croceo colore pretiosoque cultu insignes, Ionicis mulieribus in usu erant. Baxeae, purpura tingi solitae: eaedem cum Crep9idis. Blautae, seu Blaudes. s. Blaudiae, idem quod crepidae s. soleae. Canabia, vide Polluc. in Onom. Cothurni Tragoedorum etiam feminis cessere, quibus hodieque in Gallia passim Hisp. et ltalia nobiliores feminae utuntur. Gall. Patins. Unde de maritis dicterium: Eos dimidium solum uxorum suarum in lectis genialibus amplecti, altero dimidio cum calceis seposito. Crepidae, crassiores paulo soleae, pedibus calceandis ita inserviebant, ut superiorem illorum partem nudam relinquerent. Graecis proprie in usu. Constitere illae duplici tripliciqueve corio simul compacto, unde argutae dictae. Diabathra, viris mulieribusque communia erant. Endromides, Dianae venatrici et cursoribus singularem praebuere calceatum. Eumarides, utrique sexui communes Gall. soles e ligno habuere, crepidis non dissimiles, Gallis usitatae. Gymnopodia, vide infra. Mesopersicae, Pollux in Onom. Mullei, a rubro colore dicti, etiam feminis usurpati sunt: ut patet ex illo Persii: Solea puer obiurgabere rubra. Nosides, vide Poll. in On. Nudipedia, vide Poll. in On. Nyctipedes, vide Poll. in On. Nymphides, sponsalia erant calceamenta. Opisthocrepidae, vide Poll. in On. Pedila, communia utriqueve sexui variis eximissque coloribus erant picturata. Peribarides, proprium ancillis calceamenti genus. Perones, rusticum ac peregrinum calceamenti genus, feminarum quoqueve cessere libidini, sed eorum aspera rusticitate in molliorem elegantiam immutata. Phittacides, vide Poll. in Onom. Rhadiae, sandali species; quod facile induerentur, vel prae tenuitate convolverentur, aut inverterentur, sic appellatae. Sandalia, muliebre calceamenti genus pulchrum, et elaboratum. Colore enim infici, auro induci, tenuibus incisuris dis pungi, gemmis etiam aliisqueve id genus ornamentis instrui sunt solita. Seleucides, vide Poll. in Onom. Soleae, plantarum calces, aut si mavis, pedum plantas tantum infra tegebant, coeterisqueve prope nudis, teretibus habenis iungebantur, ut ait A Gell. l. 13. c. 21. Similes crepidis, nisi quod simpliciores essent, cum crepidae duas vel tres soleas simul compactas haberent. Earum usus pro civili usu Feminis inprimis familiaris fuit: tegmen habebant nullum, pedibusque habenarum corrigiarumqueve beneficio apte adstringebantur. Per convivia tamen publicaque spectacula etiam viri apud Romanos fuere soleati. Sicyonia, calcei erant delicatioris cultus, et amtatorii: quos a candore et tenmtate describit Apuleius: quibus adde, dispunctionibus mcisurisqueve varie ac artificiose fuisse distinctos. Unde multiformis hic calceus Tertull. dictus est L. de vel. virg. c. 12. et plano ac uniformi, quo modestiores uti solebant, oppositus. Tyrrhenica, quae et Sandalia, loris inauratis variegatisqueve fuere insignia, quibus Minervam suam Phidias induit. Uncinati calcei, Romanorum antiquissimi, ab unco, cuius propter acumen reflexum similitudinem referebant, appellati: utrique sexui erant in usu. Unde Iunonis Sospitae simulacrum non aliis unquam ornatum fuisse docet Cic. l. 1. Div. c. 2. et 44 etc. Haec de vestitu Femineo, quem immundum muliebrem dici vult Tertull. l. de Hab. Mul. postquam auro, argento, et gemmis luxuriare coepit: Quanta de ornatu addi possent, qui in cura capilli et cutis et earum partuium corporis, quae oculos trahunt, occupatur. Quanta de mundo huius sexus, quem a cultu, e ornatu quidam distinguunt, ex l. 25. ff. de anr. et argent. leg. quoqueve contineri volunt specula, matulas, unguenta, vasa unguentaria, et si quae similia dici, possunt, veluti lavatio riscus etc. Sed de his alias. Non possum tamen non addere tum artificum, quorum industriam muliebris delassavit luxuries; tum ministrorum, quarum patientia domi, illarum abusa est ambitio, succinctam seriem. De prioribus vide Plaut. in Aulul. Act. 3. Sc. 5. quae omnia explicata dat Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 21. et infra ubi de vett. re Vestiaria. ubi et de infinitis vestium feminearum apud Romanos generibus, ex eiusdem comici. Epidico. Posteriores suggerit Pignor. de Servis, ubi mollem hanc, et delicatam legionem prolixe lustrat. Iam enim apud Tac. Ann. l. 3. c. 33. Severum Caecinnam conquestum legimus; Inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur, et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. Et sane mater Iuliani martyris, apud Surium tom. 1. in publicum prodit cum innumer abili familia utriusque sexus. Nec hyperbolice quidem locutus est Caecinna, si Amm. Marcell. l. 14. c. 6. audimus, qui Matronarum comites recenset, Textrices, Coquos, Spadones et universum promiscue servitium. Eth huc respexit Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 417. ——Gravis occursu, teterrima vultu, Balnea nocte subit, conchas et castra moveri Nocte iubet. ubi Castra appellat immodicum agmen, matronae circumfusum Varia Feminei ser vitii officia ac nomina. A. Admissionales dicti sunt, qui ad interioris domus cubicula aditum faciebant. De quibus Horat. l. 1. Serm. Sat. 9. v. 56. ——Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam; Adstetrix, de qua Ovid. Met. l. 9. v. 307. ——Aderat faciendis strenua iussis. Alumna, ad nutricum agmen pertinebat; cuius menrio apud Paulum IC. leg. 38. ff. de fidei comm. libert. Amicae, quarum greges conduxere, ur divitias et opulentiam iactarent. De his Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 352. Conducit comites, sellam, cervical, amicas. Ancillulae ex Aethiopia, quemadmodum Mauros et Aethiopes servulos vulos viri habuerunt. Imo et his usas esse Feminas, docet Tibull. l. 2. Eleg. 6. v. 35. Anteambulatrices, ex officio praeibant. Aquarii et Aquarioli, ex Eunuchorum numero, aderant lavanti dominae, et quae ad lympham, curabant. In huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Ab Argento potorio ministram habuit Livia, quae illi vinum miscuit et ad cyathum sterit. Atrienses, Atrium tuebantur, perpetuo cirrati, ut patet ex Phaedro l. 2. Fab. 5. v. 13. Auriculae ornatrix: cuius meminit inscriptio Romae, Iuliae Liviae Aug. auricolae ornatrix. B. Baccariones, ex Eunuchis erant, domInaequeve ministranti lavabant. C. a Catellae cura dicebautur, quae nobiles Matronarum cartilos curabant. Unde marmor, Ossa Aurel. Liviae Aug. Ser. a cur. Catellae etc. Cathedralicii pueri, a Cathedris Feminarum appellati sunt. De his Mart. l. 10. Epigr. 13. cuius epigraphe ad Tuccam. Cum cathedralttios protet tibi Rheda ministros, etc. Cinerarii ministri, erant a cincinnorum studio. Hi calamistros in cinere calefactos ministrabant: Iidem Ciniflones dicti. Comites, qui in publicum prodeuntem stipabant. Horum meminit Macrob. l. 2. Sat, c. 5. Averterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine: quippe cingentibus Liviam gravibus viris etc. Coqui, cum reliqua familia culinari gulae serviebant. Cosmetae et Ornatrices, muliebrem ornatum tractabant. Earum meminere Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 476. et Ulpian Mart. quoque l. 9. Epigr. 37. cuius epigraphe de Ganymede et Iove, ubi integram illarum officinam, Comas, Pyxidem, Supercilia, exponit. Cubicularii, cubiculi curam gerebant: Hi apud privatas Feminas Admissionalium vicem frequentius functi sunt. Cunaria, infantes in cunis observabat. Vetus lapis: D. M. Teiae. Treptae. Soror. Piissimae. Cunariae. Ruffinae. V. V. etc. Custodes et Excubiae in vestibulis fuere. Etiam Eunchi lavantis Dominae ministri, ob interiorem hanc rutelam sic dicti sunt. Diaetarii seu Zetarii cenationem, et locum, ubi gaudium ac hilaritas debacchabantur, curae suae commissum habuere. E. Educator, ab educando nomen habuit. Eius meminere Iustinian. l. 1. instit. tit. 6. et Apuleius Met. l. 2. Eunuchi, in familia Palatina, Claud. in Eutrop. Carm. 18. v. 417. Praefecti sed adhuc gemmis, vestique dabantur Custodes, sacroque adhibere silentia somno, Iidem mulierum pudicitiam tuebantur, dominae lavanti aderant, flbello ventulum faciebant etc. praecipua pars mundi muliebris. Laurent. in Phaedr. l. 4. fab. 5. v. 21. De his vide quoqueve supra, in Aquarii, Baccariones etc. F. Flabelliferae inter ancillas conspicuae erant. Licet enim domi flabellum Eunuchorum fuit, tamen etiam mulierculae alicuius nonnumquam. Unde, inter ancillarum officia, flabellum tenere, enumerat Hieronym. in Epiph. Paulae. Fontani, pocillatorum turbae annumerandi, quorum mentionem facit Mart. l. 7. Egigr. 49. cuius Epigraphe ad fontem Ianthidos. Fons Dominae, Regina loci quo gaudet Ianthis. G. Gerula, aliquando eadem cum Nutrice, aliquando diversa fuit. Eius meminit Hieronym. l. 1. adv. Iovinian. et ad Laetam, ubi ait, Habeat modestam gerulam. I. Ianitrices, et Ianitores, fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Vide infra Ostiarii. Internuntii, ut et Salutigeruli; apud parum pudicas Feminas, portio comitatus earum fuere. De quibus vide Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 28. Ut non ter deeies respiret? conscia matri Virgo fuit, et Apuleium de Deo Socr. qui illos Graeco nomine *da/imonas2] vocat. L. Lanipendiae, inter Lanificas pensa partiebantur, quando ea munera sordere dominabus visa sunt. De us Pompon. Leg. 32 ff. de donat. inter vir. et ux. Lecticarii, succollabant, supposiris cervicibus, et dominam incedere nolentem gestabant. Eorum meminit Senec. Ep. 110. M. Muliones quoqueve inter Matronarum ministros, quae vehiculo carpentario, quod a iunctis mulabus trahebatur, uti solebant. Id quale esset, indicant numminomine ac imaginbus Iuliae ac Agrippinae Augg. signati. N. Nutrices re, et nomine fuerunt, quae natos infantes procurabant, de quarum officio vide Plaut. Prolog. Poenuli. v. 28. Nomine tantum, quae diligentiam infantibus et munditiem adhibebant, ut loquitur vetus Gloss. ad illud Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 207. Hoc monstrant vetulae pueris poscentibus assem. Pertinent huc, Baiuli, Geruli, Gerulae, Nutricii et Nutritores. O Obstetrices, opem parientIbus ferebant, vetus Inscr. Sallustia. Q. L. Imeria. Obsletrix. Ornatrices, ornatum tractabant: quod artificium ut probe addiscerent, Magistris tradi consuevere. Illis autem cura sui vultus srontisque decorae Semper erat, tortosque in flexum ponere crines, aut nodis revocari etc. Manil. l. 5. Auriculae Ornatricis, Galeae Ornatricis, a Tutulo Ornatricis vett. Inscriptiones meminerunt. Ostiarius, ad ostium excubabat: Fuit autem is catenatus; et repellebat vel admittebat quos visum erat. P. Pedissequae, in publico incedentem sequebantur, sicut Anteambulatrices praecedebant. Mart. l. x. Epigr. 74. cuius epigraphe ad Romam Capella l. 2. Periergia vero aliis comitata Pedissequis etc. Hae pueros quoqueve prodeuntes cum comitibus stipabant. Q. Quasillariae a quasillo seu calatho dictae. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 76. Edit. Bosch. c. 92. Nec contenta mulier tam gravi in iuria mea, convocat omnes Quasillarias, familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. S. Salutigeruli vide supra Internuntii. Sandaligerulae, et i. e. sandalium Dominae pedi vel addebant, vel demebant: etiam aliquando prae ferebant. Non raro enim aurea erant haec calceamenta, et margaritis internitebant. Talis erat, e cuius manu lavantis Dominae calceum corripuit aquila, ut demitteret Memphi in gremium Psammetycbi Regis. Item Vitellius qui pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos, apud Suet. in eo c. 2. Sarcinatricum mentionem facit Caius IC. L. 27. ff. de peculio. Silentiarii, ex Eunuchorum numero, non in Palatio solum, sed et in familia privata fuere, reste Salviano l. 4. de Gub. Hos quietis ministros dixit Procop. de bello Pers. l. 2. ad Somnum dicti ministri, prioribus affines fuerunt. Eorum meminit Curt. l. 6. T. Textrim mentionem facit Amm. Marcell. l. 14. c. 10. et Cai. IC. l. 27. ff. de pec. Topiarii hortos exornabant, hedera, myrto, lauru, chamaedaphne, buxo, adiantho et eiusmodi generis aliis. Eorum meminit Plin. l. 21. c. XI. Inscr. vetus: Lucrio. Aug. Topiario. ex Hortis etc. a Tutulo, dicebatur Ornatrix, quae huius tegminis seu suggestus crinium curam gerebat. Romae olim in Museo Carpensi: Aponiae. Successae. a Tutul. Ornatr. C: Batonius. Epigonus. Atriensis. Vide plura infra in voce Tutulus. Vide Vehicularii, in varia divisi erant genera. Ex iis enim fuere. Basternarii: Postquam enim carpento Magistratus uti coepere, inde factum est, ut Matronae ad Basternas sese reciperent. Carrucarii, dicebantur Burdones, qui carrucam Matronarum dormitoriam gestabant: Muliones Carrucarii quoqueve appellati apud Capitol. in Max. Iun. Cisiarii, a cisio, quod vehiculi biroti genus fuit, nomen habuere, L. 13. ff. loc. Iunctores iungebant rhedam equis vel mulis: Eorum memminit Alfenus apud Curopalatem. Lecticarii, vide supra. Muliones, similiter. Rhedarii, rhedas curabant: De quibus Cic. Vide in Miloniana. Velarii, a velis accepere nomen, quae in palatio fuere frequentia: Inser. Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. Domus. Augustae. Eadem in privatis aedibus, tum ut visum arcerent, tum ut venerationem conciliarent. Mart. l. 1. Epigr. 35. cuius Epigraphe ad Lesbiam. At meretrix abigit testem veloque seraque. Vestiplic ae, quid muneris obierint, ex ipsa voce dingnoscitur. Earum meminit Fabius maior Declam. 363. Alii Vestispicas illas dictas esse, a veste spicienda, ex Plauti Trinummo Act. 2. Sc 1. v. 22. contendunt. Quibus ex veteribus monumentis non male Vestificos et Vestificas annumeres. Rosimunda Alboni Vestiariam habuit, teste Diacono de Gest. Longobard. l. 2. c. 28. Umbelliferae ut Ovid. de arte Am. l. 2. v. 209. loquitur. Ipse tene distincta tuis umbracula virgis: Quod insolens et ignominiosum in Athen. notat Ael. l. 6. c. 1. quod nempe inquilinorum puellas adigerent skiadhforei=n en tai=s2 pompai=s2]. Praeter has omnes, ancillas negotiationi a dominabus fuisle praepositas testantur Icti, L. 7. et 8. ff. de instit. act. L. 5. §. 2. ff. de tribut. act. etc. Apud priscos porro Feminae forma praestantes, super coronam, victoribus in praemium cedbant. Ita enim Hercules, velut singulare quiddam, praedicat, ubi praemia sibi donata recenset, —— gunh\ d' ep) au)toi=s2 e(/ipeto]. Mulier vero super ipsis sequebatur; apud Euripid. Alcest. Act. 5. Et cum Troia capta suis ducibus praemia distribueret, Telamom Hesionem dedit idem, teste Xenoph. de Venat. Ipsae tamen Olympiis interesle vetitae, qua de re vide notata ex Paus. Bernartio et Barclaio, ad Stat. Theb. l. 1. v. 424. —— Exclusaque expextant praemiamatres. Adde Val. Max. l. 7. c. 16 et Aelian. Var. l. 10. c. 1. Interim ex eiusdem Paus. Laconicis, equestri aut curuli certamine, non solum admissas ad Ludos feminas, sed etiam Olympionicas, fuisse, notat C. Barth Ammadvers. ad d. Stat. locum. Et per Augustum eidem sexui osuperiora loca sunt assignara ombius in Ludis atqueve Spectaculis, praeter Athletica, et Ferarum certamina, teste Scalig. Poet. l. 1. c. 21. cum antea viris mixrae spectarent. Quemadmodum apud eosdem Rom. eodem modo antiquitus lavabant, uti diximus supra, ubi de Balneis mixtis; more tandem Novella Iustiniani 117. aegre coercito. Plura de illis earum viz. coronis, vide apud Car. Paschal. in Coron. libb. passim; luxu, praeter dicta, apud Plin l. 33. c. 12. ornatu, eundem l. 32. c. 4. osculo illis figi solito, iterum l. 7. c. 13. radendi malas more, in funere, l. 11. c. 37. statuis, l. 34. c. 6. successione in Regnis, Hug. Grot. de Iure Bell. et Pac. l. 2. c. 7. §. 12. aliisque huc pertinentibus apud alios innumeros (ut quorum de hoc Sexu agentium, in sola Bibl. olim Mazariniana, numerum ad 400. ascendisse accepimus) nec non hic passim; uti de illarum Commumone iamiam.
FOENUS
ex fetu, i. e. partu pecuniae, ut Gr. to/kos a)po\ tou= ti/ktein], Varro. Alii a fundo, quia fructus fundit: vel a fetendo, quod eiusmodi lucrum feteat in Rep. primitus appellabatur naturalis terrae fetus, postea per translationem, nummorum fetum denotare coepit, Festus. Hanc inter pecuniae quaerendae rationes secundam, in Politicis Philosophus recenset, ac simul im probat, ut quae mxime a natura abhorreat. Quemadmodum iam ante ipsum Plato omne Foenus Rep. sua arcuit. Sic ille, rogatus quid foenerari? quod hominem occidere, respondit, et foeneratores furibus peiore a Maioribus aestimatos tradidit. Sic alius ad Caesarem, quare tollendus foenerator in posterum: Sic Romae vetita aliquando usura fuit: et notum, pro danei/zein] substitutum ponhreu/esqai], pro foenerari nimirum improbe agere. Interim maxima apud plerasque gentes foenerandi invaluit licentia: Unde quantas eorum in egenos et obaeratos crudelitas in Rep. Rom. dederit turbas, ex Historicis affatim patet. Hinc enim ingens seditio A. U. C. 259. A: Virginio Tricosto Caelimontano, T. Vetusio vel Veturio Gemino Cicurino Coss. et ex seditione seceslus in montem Urbi vicinum, postea Sacrum dictum; cui non aliud inventum remedium est, quam ut Patres per legatos plebi debitorum sevationem, et nexorum solutionem offerrent, eiqueve insuper Tribunatum Pl. cuius constituendi tunc primum facta est mentio, atqueve Aediles porro Pl. permitterent. Postea, cum iterum horum hominum improbitas lacertos movislet, A. C. 301. Valerio Poplicola, C. Martio Rutilio Coss. de re foenebri levanda actum, et alieni aeris solutio in publicam curam versa est, Quinqueviris Mensariis creatis, quos Mensores a dispensatione pecuniae appellarunt: Fuere illi C. Duellius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publius et T. Aemilius, Liv. l. 7. c. 21. Qui idem alibi tradit, et A. C. 537. tempore secundi belli Punici Triumviros Mensarios creatos fuisse, quorum nomina: L. Aemilius qui Cos. Censorque fuerat, M. Attilius Regulus et L. Scribonius Libo, qui tum Tribunus erat Pl. Nec defuere leges licentiae foenebri coercendae, Licinia, Genutia, Duillia, Moenia, Sempronia, Valeria, Sulpitia, Caecilia, Gabinia, Iulia et Claudia: quarum ultimam, quae Creditores in mortem parentum filiisfamilias pecuniam foenori dare prohibuit, ab Atheniensibus desumptam esse, ex Terentii Phormione discimus: His adde Paetiliam Papiriam, de qua Liv. l. 8. v. 28. Habebant autem Collybistae pecunias foenori exponendas in foro Kalendis fingulis: Unde Horat Epod. Ode 2. v. 96. Omnem relegit Idibus pecuniam; Quaerit Calendis ponere. Et quidem ante Iani templum. Vide quoqueve infra Forum, Idus, Puteal Scribonii Libonis. Ceterum Foenus, recte ex menstrua ratione definitur: unde Centesimas dixere id usurae genus, quo singulis mensibus de centum e. g. denariis unus, adeoqueve toto anno dnodeni pendebantur. Hinc usurae sextantes, quadrantes, trientes, quincunces, semisses, septunces, besses, dodrantes, dextantes; ex Foenore menstruo nomen acepere. Er sextantes quidem dictae sunt, ubi sextantes centesimae pendebantur in mensem. Quadrantes tres annuos denarios centenis addebant. Trientes quatuor in centum solvebant, et sic consequenter, vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. Vet. passim. Unciarium autem foenus dictum est, quod menstruam unciam, annuas duodecim uncias centesimae partis, et sic unam centesimam sortis partem annuam refecit: quod constitutum legimus Duillia Moenia lege A. U. C. 396 seu potius repetitum, cum idem iam XII Tabb. Leges sanxissent. Quemadmodum Centesimam Licinia ante permiserat, postea vero Valeria quadrantem solvi iussum legimus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Athenis antiquitus ingens foenerandi licentia erat, approbata veteri Solonis lege: to\ a)rgu/rion s2a/s1imon e)=inai, e)f) o)po/s3on a)\n bou/lhtai o(/ danei/zwn], usurarum modus esto, quem stipulatus fuerit foenerator. Fuitqueve vetustissima in illa genre usura e)fekto\s2 to/kos] sextantalis, cum obolus menstruus in drachmam dabatur, quod vocabant danei/zein e)pi\ e(/ktw| draxmh=s2]: Usratissimus vero foenerandi modus Centesima erat, quae to/kos e)pi\ draxmh=|] vocabatur. Praeter quae erat Foenus trientale to/kos e)pi/tritos], cum duo oboli menstrui in drachmam pendebantur: Item to/kos e)po/gdoos], cum tres oboli pro tetratrachma dabantur; quo pacto una mina vertente anno sesequiminam commodi lucrata est, et pro una in sortem elocata duae cum semisse foeneratori restitutae sunt. Imo exigebant et magis horrendum foenus, si vellent, *h(merodaneis2ai\] toculliones, quibus drachma obolum semis quottidie pariebat; usura autem, quae non solvererur, sorti accedebat atqueve deinceps foenus superfetabat, quod a)natokis1me\n] nuncupavere: Sed modus huic avaritiae impositus est lege, *mh\ lamba/nein pollou\s2 to/kous2], Pecuniam ingenti foenore ne occupato. Nec omittendum, Danistras pecuniam suam temere mutuo non dedisle, nisi e)pi\ e)nexu/rw|], vel coram testibus vel scriptis etiam tabulis, ut constat ex Demosth. pro\s2 *timo/qeon]: in cuius pro\s2 th\n *lakri/tou paragrafhn\], Syngraphae exemplum reperire est; quemadmodum aliam, apud Romanos usitatam, nec multum ab Atheniensium more abeuntem, exhibet Scaevola l. 28. ff. et inde in Pandectas retulit Trebonianus l. 122. §. 1. l. de verborum oblig. A foenore urbano, quod menstruum erat, nauticum diversum fuit, quod diarium esset: Secundum cuius leges mille drachmae in singulos dies pariebant drachmas centum viginti quinque, etc. Vide Sam. Petit. Comm. in Leg. Attic. l. 5. tit. 4 et infra in voce Usura. Apud israelitas, prohibuit Deus, ne pauperi fratri pecuniam foenori darent, Exod c. 22. v. 25. Extraneo autem ad usuram concessit, Deut c. 23. v. 19. Nec omne etiam moderatum foenus Christus sustulit, Luc c. 6. v. 35. Sed ist ostendit solum, etiam iis mutuum dandum esle, a quibus nihil speramus reddi posse; non vero indistincte omnibus etiam divitibus, mutuo dari vult, absque omm spe restitutionis sortis lucriqueve insuper honesti; quod gratitudinis loco pro concesso tantisper nostrae pecuniae usu, solvi ipsa aequitas iubet. Vide hanc in rem plane egregia apud A. Rivet. Explicat. in Decalogum, Exod c. 20. v. 15. p. 1422. et seqq. Hinc Foeralia indigitata Liv. l. 35. c. 7. tempus, quo foenus ceslabat et finiebatur, reddebaturqueve pecunia: Ita libero vero foenore obruebant debitores, cuius cernendi quum ratio quaereretur; diem finiri placuit, foeralia, quae proxime fuissent, ut qui post eam diem sociis civibus Romanis credidissent peeunias, profiterentur: et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, creditor: ius diceretur. De Foeneratoribus recentioris aevi, vide supra in voce Caorcini. Foenoris multifariae spccies ac nomina. Besses usurae, denariis centenis addunt quotannis 8. denarios: Singulis mensibus enim consiciunt 10. asses duos trientes. Centesimae, 12. in. 100: quotannis: in singulos menses unum, conficiunt. Deunces, singultis annis, Undecim denariis sortem augent. Dextantes; quolibet mense tredecim asles trientem conficientes, decem annuos faciunt denarios. Dodrantes usurae, novem in centum quotannis conficiunt: singulis mensibus duodecim asses. Quadrantes, tres annuos denarios centenis acquirunt. Quincunces, in singulis menses 6. asses duos trientes: quotannis quinqueve denarios faciunt. Semisses usurae, quotannis centum denariis generant sex denarios: singulis mensibus octo asles. Septunces usurae; in mensem novem asles trientem, in annum septem denarios sorti adiciunt. Sextantes, ubi sextantes centesimae in mensem, nempe asles duos duosque trientes pendi necesse; conficiunt in annum denarios duos. Trientes, quatuor in centum annuos denarios conficiunt. Unciarium foenus, in singulos menses centesimae partis unciam promittit: ut toto anno exsistat una pars integra centesima. Semunciarium proin foenus in centenos dimidiatum asciscit annuum. Vide Gronov. libro prafato.
FETAE
Latinis non solum feminae praegnantes sunt, sed et, quae onere levatae parvulos lactant, uti Hebraeis , Gen c. 23 v. 13. Plin de panthera, l. 8. c. 17. Feta erat, catulis procul in caveam delapsis. Varro apud Nonnum, veniebant ad fetam, amicae gratulatum, i. e. ad puer peram. Virg. Georg l. 3. v. 177. et seqq. —— nec tibi fetae More patrum niveo implebunt mulctralia vaccae. Sed tota in dulces consument ubera natos. Sic primum fetamater Stat. Theb. l. 9. est, quae primum peperit, ad quem locum vide Animadvers. C. Barthii, et plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 30. Inde fetus, de animalibus proprie cuius primitias Deo sacras lex vetus voluit: sic quidem, ut de mundis pecudibus ea, quae nobilioris sexus erant, ad templum deduci et immolari, Exod c. 13. v. 2. immundae autem, ove aut haedo permutari, aut praecisa cervice intra 30 diem necari necesse haberent. Vide infra ubi de Primitiis ir. Ver sacrum. Voce dein ad arbores, vineas etc. translata, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 173. et 259. Fetum hamanum recentem comesum, non sine horrore legas apud Gul. Brittonem l 7. v. 540. Contigit ut pareret ibi quaedam femina, cuius Fetus adhuc a matre rubens calidoque cruore, Unguibus infr:cis multas transmissus in alvos. Dira viz. fame urgente, cuius exempla congerit veria C. Barth. ad Stat. Theb. l. 8. v. 759. Plura de foetura hominum in fra dicemus, in voce Praegnans, it. Puerpera: diximus supra. ubi de Abortu. Addo hic verbum de instituto crudeli variarum gentium, foetus insignes, ut Curtius ait, h e. inusitato naturae dehonestamento notabiles, aut aliqua membrorum parte inutiles, necandi, vide eum l. 9. c. 1. ubi de Indis. Sic Romulus lege sanxit, nihil quod natum esset occidere, ante trienni tempus: nisi aliquid mutilum aut monstrosum statim a partu esset, apud Dionys. l. 1. Unde Senec. de Ira l. 1. c. 19. Porientosos soetus exstinguimus: liberos quoque si debiles monstrosique editi sunt, abicimus. Vide quoqueve alterum Senec. Controv. 33. et supra ubi de Exponendi more. per FOETIDOS cibos iurandi consuetudo, quibusdam olim gentibus in usu, memoratur Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam anumalia etiam aliqua et obscena pro Diis habent, ac multa dictu magis pudenda, per faetidos cibos et alia similia iurantes. Ubi ad Aegyptiorum allia, porrum, cepas, respicere videtur Dalechampio, vide in his vocibus, et plura hanc in rem, apud Alex. ab Alexandr. Genial. Dier. l. 5. c. 10. ut et supra ubi de Gentilium Diis.
FOLIUM
ex Graeco fu/llon], florum arborumqueve velut coma est: de quorum natura, differentiis, mirabilibus, vide Plin. l. 16. c. 20. 21. 22. 23. et 24. Hic quaedam de multiplici usu, quem hominibus praestant. Primos certe homines consutis foliis ficus fecisse sibi praecinctoria, legimus Genes c. 3. v. 6. et 7. et diximus supra, ubi de Ficu. Ex iisdem strata sibi fecere antiquissimi mortalium, cuius rei exemplo Ulysses naufragus est, qui in littus Phaeacum eiectus ut corpori suo frigore et lassitudine tantum non confecto consuleret, cubile sibi ex foliis, quorum magnam ibi copiam offenderat, paravit, *e)n d' a)/ra me/ssh| le/kto, xu/s3in d' e)pexeu/ato fu/llwn.]. In medio autem cubuit, copiam vero superingessit foliorum. Apud Hom. Od. e.] Eadem postea culcitris infarta. Sic mulieres qes3moforia/zous1ai], apud Athenienses, per omnes sacrorum dies, quibus a maritis secubabant, habebant stramenta iis herbis ac foliis farta, quae castitati conducere credebantur, uti diximus ubi de Cadurco. At excessus luxuriae fuit, quod lectum foliis rosae, quibus demptum esset album, replevisse Aelius Verus legitur, apud Spartian. Porro capiti inumbrando inservierunt, contra Solis ardorem, cum pileorum usus nondum esset, quo faciunt antiquissimae ex foliis coronae Silvani, Panis, Satyrorum, aliorumqueve: Et postmodum, cum necessitas desiit, retenta, in oblectamentum convivantium, praemium victorum etc. de qua re supra diximus ubi de Coronis, item ubi de Floribus, vide et de Nectendi suendique folia modo. Addam saltem, Foliacea corona nihil apud Graecos praestantius habitum, hincqueve sacros Agones fullinai/ous2] et fullofo/rous2], h. e. foliaceos dictos, ac toi=s2 a)rguri/tais2], pecuniariis, fuisse contradistinctos, quod in his argenti vel vilis lucri causa, in illis non nisi virtutis gloriaequeve gratia certaretur, quippe quorum brabeum non aliude esset, quam folia, materia non multae rei, et brevi emarcescens. Sed et in scena herbraum folia grandiora ob faciem obtenta prius, antequam faecibus ora Thespis perungeret: unde a nobis peronata, quia a Graecis pros3wpei=on] et pros3wpi/s2], I. C. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Imo inter Hylophagorum alimenta fuisse, apud Diod. invenias, l. 3. c. 3. Quo vero alter cum altero etiam absente sensa communicare aut memoriae ergo exarare posset, ex arboribus huic rei primum folia, dein demum libri sive interior corticis tunica, postremo et tabulae inservierunt. De foliis certe indicio sunt, quae de Sibylla tradit Virg. Aen. l. 6. fueruntqueve illa praecipue palmarum et malvarum, uti testis est Isid. l. 6. c. 12. quorum illa saperiora quidem; sed calami magis patientia: haec molliora, sed quae vix mucronem eius sustinerent, adeoqueve glutine et aliis firmari opus habebant, Gerh. Ioh. Voss de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Apud Athenienses quoqueve, post fraudem Xenotimi in fabis deprehensam, qui Senatu movebantur, foliis inscribi coepere; uti in o)s2ra)kois2] seu testulis eorum nomina signabat populus, quos vellet urbe excedere: unde e)kfoulloforh/s3ews2], et o)s2rakis1mou=] appellationes notissimae. Quin et in aliis de rebus ferendis sententiis foliorum in eadem Rep. usus fuit, ut ex Polluce discimus l. 8. c. 5. quam in rem vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 1. Simile quid erat petalis1mo\s2] Syracusanorum, qui folio oleagino nomen eius, qui ob potentiam suspectior esset, inscribentes, quinquennii exilio afficiebant, cuius nomen saepissime omnium in foliis legeretur, Diod. Sic. l. 10 Passimqueve hic mos in Graecia obtinuit, antequam Aegyptus ab Alexandro Mag. in potestatem esset redacta, a quo tempore charta frequentari coepit, manente interea foliorum nomine paginis librorum, sive illi e ligno, sive e papyro, sive ex membrana etc. constarent. In Sinis folia floris lacustris, Fula de Golfo Lusitanis dicti, quae amplissima sunt, Olitoribus, Scrutariisqueve loco papyracei involucri, ad merces infarciendas inservire, supra diximus in voce Floridus Lacus, vide quoqueve infra Lien. Ut aliquid de lusibus Vett. adiciam, solebant illi folium olivae in hydriam conicere, quod Mercurium vocabant et in eius Dei honorem primum eximebant, vocabaturqueve illud *klh=ros *e(rmou=], Sors Mercurii. Suid. Etiam Graeci foliis papaveris, et anemones herbae (quae platagw/nia] dicebantur) periclitati leguntur, numquid amasiis suis grati forent. Siquidem pollici imponentes ea ac indici mox collidebant: quae si percrepuissent (quod plata/ssein] vocabant) aut ruborem concepissent, (unde r(o/dia] dicta) amari se augurabantur; sin minus, ut frustrati ingemiscebant, uti discimus ex Theocrito, et latius ex Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 19. c. 4. Eosdem inscriptis folio his vocibus, h( dei=na kalh\], N. formosa, amorem solitos fuisse testari, docet ex Erasmo Zuingerus Theatri Vitae Hum. Volum. III. l. 9. p. 993. de investitura per Folium nucis, vide infra etc. De Folio vero kat) e)coxhn\] sic dicto, item Folio Indico, vide supra in voce Foliatum.
FONS
Neptuni inventum, vide infra, a fundendo, quod aquam fundant, dictus, scaturigo aquarum perennis, atqueve hinc inter rudis illius Antiquitatis Numina fuit. Mart. l. 4. Epigr. 57. v. 7. cuius epigraphe ad Faustinum. Ergo sacri fontes et littora grata valete Nympharum pariter, Nereidumque domus. Ubi sacros vocat, ob divinitatis opinionem, quemadmodum i(erou\s2 potamou\s2] Graeci, dia\ to\ a)e/nnaon] ,inquit Eustath. ad Odyss. l.] propter perennem fluxum. Certe Persae ab horum cultu u(drola/trai] dicti sunt, non minusac ab ignis veneratione purs1ola/trai]: quos proin eousque coluerunt, ut nec faciem aqua eorum lavarent, nequeve aliter attingerent, quam potus gratia et ob plantarum curam, Herald. ad Mart. Atqueve hinc *krhni/des2] Nymphae (krh/nh] namqueve fons est) communi aliorum daemonum cultu, aris, autris, templis honoratae. Indidem oracula petita, quo phgomantei/a] (nam phgh\] itidem fontem notat) Gentilium multiplex spectat, quos sortes in profundum aliquem Fontem, divinandi gratia, iactasse legimus, apud Suet. Tib. c. 14. ubi ait: Cum iuxta patavium adiisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur, ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, evenit, ut summum numerum iacti ab eo ostenderent, hodieque sub aqua visuntur ii tali. Quod Isaac. Casaub. in Graecorum consuetudine moribusqueve fuisse, ostendit ex Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. c. 19. allato etiam exemplo Inus sontis, ex Paus. in Laconicis. Et allusit Claud. de 6. Honorii Consulatu, Carm. 28. v. 513. ———— Cumque omnibus una Sit natura vadis, similes ut corporis umbras Ostendant: haec sola novam iactantia sortem, Humanos properant imitari flumina mores. Rossaeus Artis huius quinqueve distinctas species recenset: 1. Cuns haustu fontium vates se fieri credebant, oi( tw= a)por)r(h/twn u(da/twn peo/ntes2 mantikoi\ geno/menoi], Aristid. Orat. de Puteo. Quo nomine Castalius fons, in Baeotia, olim celebris fuit. Stat. Theb. l. 4. v. 38. ———— nec enim altior ulli Mens hausto de fonte venit ———— 2. Cum in eos aliquid coniciebant, attendentes an sideret id, an supernataret. Quo fine in fontem Inus modo dictum placentas proicere moris fuisse, legas apud Paus. ubi supra. 3. Cum imagines earum rerum, quas scire desiderabant, in fontibus quaerebant, uti de fonte Apollinis Phryxaei, in Achaia legimus. 4. Cum immissis in fontes phialis vitreis de morbi eventu inde auguria captabant, illas extractas iterum inspiciendo. 5. Cum tres lapillos in fontes proicientes observabant, quales in descendendo gyros facerent. Quam in rem vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 7. c. 2. Proin dona quaedam in Fontes, seu accepti benesicii praemia, coniciebant, percepta sorte discesuri, non minus ac illi, qui Oracula consulebant, donaria votiva templorum seu tholis seu parietibns affigebant. C. Plin. l. 8. Ep. 8. Hunc subter fons exit et exprimitur pluribus venis, sed imparibus, eluctatusque facit gurgitem, qui lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis. Ubi stipes in fundum coniectas apparet, sed et alia donaria iuxta affigebantur. Unde iterum Claud. de Apono, Carm. 49. v. 37. Tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi. Tunc veteres hastae, regia dona, micant. Ita nihil tam purum limpidumqueve, quod non sordibus suis superstitio conspurcare fuerit causa. Vide Th. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 7. Laudabantur enim hanc in rem ii praecipue, qui vitrea perspicuitate visum ad imum usque fundum admitterent. Unde Poeta, de fonte, ————— vitreus pellucidus undis. Horat. l. 3. Carm. Od. 13. Initio. ô fons Blandusiae splendidior vitro. Et quia cuilibet Numini suum e)i/dwlon], suam effigiem dabant Gentiles, Aegyptii canales salientesqueve sacrorum fontium leontomo/rfous2], leonina facie fabricabant, uti ex Oro docet Salmas. ad Solin. p. 431. etc. Duravit superstitio recentius quoqueve inaevum. Fontibus enim et lignis sacrificasse olim Cattos sive Hessos, antequam a S. Winfrido, cognom. Bonifacio, primo Ep. Moguntino, converterentur, docet Willibaldus, primus Ep. Eistetensis, cuius librum edidit Canisius Antiqq. Lect. part. 2. et Serrarius, una cum Bonifacii Epistolis. Eundem Bohemos cultum quoqueve Fontibus praestitisse, legimus apud Ioh. Dubravium Hist. Bohem. l. 1. Qui et huic rei firmandae de Nympharum ab hac gente cultu et id genus Numinum, verba adducit e Procopii Hist. Goth. l. 9. sic scribit: Cetera in Boiemia tranquilla erant, nisi quod ad vomitum superstitiosi rursus revertebantur, Lares et Lemures colentes, victimasque tuns ad fontes, tum ad lucos et compita mactantes. Sed et Pervani, Novi Orbis incolae, non solum Mare pro Deo habuere, Mammacocha illud appellantes; sed et flumina Fontesque, divinis honoribus affecere, antequam illo Regno potirentur Hispani teste Ioh. a Costa l, 5. c. 2. et 4. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 82. et infra Fontium excultores. Imo et Fontis Dei mentio apud Arnob. adv. Gentes l. 3. qui eum Iani fil. facit, Varronem de Ling. Lat. l. 5. Cic. de LL. Martian. Capellam de Nuptiis Philolog. l. 1. cuius sacra Fontinalia, ut infra videbimus. Sanctior eorum usus quod philosophandi loca antiquissimis temporibus Fontes fuisse legimus. Unde iuxta Fontes Beersabae, lucos sibi et amoena vireta plantasse Abrahamus Patr. legitur Genes c. 21. v. 19. et Christus, ad Fontem Iacobi considens, ad Samaritanam primo, dein ad discipulos suos, de Rebus ad Regnum caelorum spectantibus, disseruit, Ioh. c. 4. v. 6. et seqq. Nempe prima haec urbium origo fuit. Ad Fontem conveniebant pauci aliqui primitus, ac prope eum casam erigebant, hac commoditate e propinquo usuri. Mox pluribus ibidem casis eiusmodi exstructis vicus ortus est, a. Gr. phgh\], pagus appellatus: plures postmodum pagi in unum corpus coeuntes opp. effecerunt; oppidorumqueve semper insigne decus habitum fontes salubri aqua perpetuo manantes. A' Fonte, dicti Fontani, qui fontium apud Romanos curam gessere, memorati Mart. l. 7. Epigr. 14. cuius epigraphe ad Arginum puerum Securus licet hos fontes, Argine mimstres Nil faciunt Nymphae: ne velit ipse, cave. ubi de fonte in aedibus Stellae agit. Hos non magis Aquariorum, quam pocillatorum turbae, annumerari vult Pignor. l. de Servis: ubi ex Iuriscoss. vasa haec rccensent salientibus aquis accommodata: Plumbeum castellum, fistulas sub terra missas, ahenum lateribus circumstructum, fistulas fictiles, epistomia, canales, automata, cantharos, personas, crateres, vasa aenea. Idem expressiones aquarum Silanos dictos, earumqueve modulos aut ad unciarum, aut ad digitorum rationem, institutas esse, ait. Unde factum, ut apud Paulum IC. in Epistola nescio cuius legamus, u(/datos tou= r(e/ontos da/ktulon], aquae fluentis digitum: apposite ad veterem Inscr. Suessanam, in qua ordo Decurionum Coloniae Suessae C. Titio cuidam Chresimo permittit, Ut. aquae. digitus. in. domo, eius. flueret. Vide quoqueve infra Saltentes, it. Silani etc. Plura de Fontibus, iis inprimis, qui prae caereris aliqua re notabiles, vide praeter Plin. l. 2. c. 88. alibiqueve, apud Voss. de Idolo. l. 2. c. 63. 70. et 73. etc. Auctorem Sinae et Eur. c. 28. Auctorem Anon. Orbis Terr. Georg. et Civ. c. 3. §. 21. Alios. Apud Ecclesiasticos Scriptores, Fons, vas est in Baptisterio, in quod baptizandi descendebant: kolumbh/qra] et decamenh\] Graecis, uti pluribus ostendit C. du Fresne Descript. S. Sophiae n. 83. Unde Descensus ad fontem, tit. Carminis a Canisio editi Antiqq. Lection. Tom. V. p. 745. quo describitur Litania, quae canebatur, dum baptizandi ad Fontes deducebanrur: Mitte sanctum nunc amborum Spiritum paraclitum, In hanc plebem, quam recentem Fons Baptismi parturit. Influebant autem in Baptisteriorum fontes aquae vivae, per fistulas, canales et aquaeductus, ut colligere est ex Ennodio Carm. 149. Anastasio Bibl. in Hadr. Alios: Atqueve interdum per columnas in medio fontium perforatas effluebant, ut idem Anastasius refert in Hilaro, ubi de Baptisterio Basilicae Constantinianae. Interdum per figuras animalium, v. g. cervorum, Ibid. agnorum, apud eundem in Slvestro etc. Vide quoqueve infra aliquid in voce Puteus. Aliud quid sonat, Fons aureus, cumgemmis, in vet. Scheda apud Browerum Ann. Trevir. l. 8. n. 114. ubi vas notat, in quo aqua, ad Missae sacrificium, ut vocant, in communione Rom. reponitur, vide C. du Fresne Gloss.
FORES_a_FORO
an quia foras aperiebantur, Serv. Priscorum enim aedes Fores habuerunt, quae exterius atqueve in viam explicarentur: proin, non extrorsum solum annulum fer reum vel aeneum habuerunt, Corvum sive Cornicem Iulio Polluci dictum, ut ex Plauto discimus; Sed et introrsus, quo pulsatis interius, antequam aperirentur, foribus, qui ante aedes in via constitisent, aut illac pertransirent, sibi caverent. Inde apud Terent. non semel legas, egrediente aliquo ex aedibus, Fores obstrepuisse, vide Ant. Muret. Var. l. 1. c. 17. Quamquam et cardinibus aeneis, qui aperiendis foribus stridebant, iuxta illud Virg. l. 1. Aen. 453. ——— Foribus cardo stridebat ahenis, strepitus ille ab aliis ascribitur. Consuevere autem huiusmodi annuli seu marculi introrsus appendi eorum civium foribus, quibus privata lege concessum erat, ut Fores ostiis aperiendis sic in viam panderentur: Vide Plutarch. in Publicola, et Aristot. inmagnis Oeconomicis. Postea, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare exterius, Ianitores, Ianitrices ac Ostiarii adhibiti sunt: hodie vero hac religione soluti, marculos rursus in usum recepimus, praeclare nobiscum actum censentes, si Ostiarium alere non sit necesse. Introrsum quoque aedium Forbus tintinnabula appenduntur, quae idem, quod marculi olim, monent etc. Hier. Magius l. de Tintinnabulis c. 19. Vide supra in phrasi, Aperiri foris, et infra ubi de Ostii apertura: uti de Foribus aedium, interiorumque conclavium muniendi seris pessulisque, signaculis insuper firmandi, ratione apud Vett. usitata, hic passim, in vocibus Balanagra, Balanus, Clavis, Claustrum, Claxendix, Foramen, Obex, Pessulum, Sera, etc. de Foribus item Cancellatis, seu Reticulatis, Duplicibus, quas *dikli=das2] dixere Graeci, Quadruplicibus, quas *di/qura], Valvatis etc. suo loco. Addam hic saltem, Gynaeceorum inprimis apud Graecos sigillo et pessulo a maritis obfirmari consuevisse, uti queritur illa apud Aristoph. Thesmophor. *ei)=ta dia\ tou=to tai=s2 gunaikwni/tis1in] *sfrali/das2 e)piba/llous1in h(/dh kai\ moxlou\s2,] *throu=ntas2 h(ma=s2, kai\ pros1e/ti *molottikou\s2] *tre/fous1i mormolu/keia toi=s2moixoi=s2 ku/nas2]. De quo more etiam Menander, apud Stobaeum, irridens eos, qui tam arcte uxores observent: *o(/s2is2 de\ moxloi=s2 kai\ dia\ s1fragis1ma/twn] *sw/zei da/marta, kai\ a)ndri\ dh\ dokw=n s1ofo\s2,] *Ma/taio/s2 e)si\, kai\ fronw=n ou)de\n fronei] etc. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 10. et supra in hac voce. Constat autem apud Gentiles praefuisse iis varios Deos, Forculum, vide supra: Limentinum, qui limini praeerat: Cardeam, seu Carneam, cui cardinis cura erat commissa: Ianum, qui omnibus domus ianuis praefectus erat. Cui cum ante focos aras Graeci, haud procul a foribus, statuerent, Macrob. auctore, hinc in antiquis monumentis homines recensentur, a Iano primo Palatino, a Iano medio, a Iano ab atrio, et in genere a Iano dicti, qui a Ianitoribus proximi ministri fuere. Sed de his vide infra in voce Ianua, Ianus, Ostiarius etc. Praeter hos vero et Solem in foribus memorat Arnob. adv. Gentes l. 6. qui inde *pros2 ath/rios] dicebatur. Sophocles Electra, *klu/ois2 a)/n h)/dh *foi=be pros2ath/rie] *kekrumme/nhn mou ba/cin]. Ubi Scholiastes pros2ath/rie], ait o(/ti pro\ tw= qurw=n i(/drutai]. Item *qurai=os] Tertullian. de Idolol. Etiam apud Graecos Apollinem *qurai=on], et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. *propu/laios] quoqueve quo epitheto Apollinem insignit Aristides Hymno in Minervam. Vide etiam supra Anthelii, it. Apollo. Nec urae Deum Fores commisisse contenti, Fores valvasqueve Numinum Religiose venerabantur, false notati B. Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 8. Unde successu temporis nata superstitio, Fores fanorum, nominibus Divorum ascriptis, velut consecrandi; de qua Iamblichum videre est, Pythag. l. 1. c. 2. ubi, inter alia, Mnesarchum e Syria in ins. Samum reducem ibi Templum Apollini erexisse, cum Inscr. *p*u*q*i*o*u], memorat: more ad Chtistianos inde delato, quos ianuas Templorum picturis ornasse, discimus ex facto Epiphanii, id improbantis, relato a B. Hieronym. Ep. 60. Hinc. Foribus aedium sacrarum caput illidendi, magna in clamitate, mos, notatus Casaub. ad Suet. ubi de Aug. post acceptum de clade Variana nuntium. c. 23. Adeo inquit, consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso, caput interdum foribus illideret etc. Aliquid enim religionis facto huic infuisse iudicat, et ad fores aedium sacrarum transfert. Quemadmodum apud Tibull. legimus, l. 1. Eleg. 5. v. 41. et seqq. Non ego tellurem genibus perrepere fupplex, Et miserum sancto tundere poste caput: Non ego, si merui, dubitem procumbere templis, Et dare sacratis oscula luminiubs. Nempe putabant miseri, hac sui iniuria leniri Deum iram, uti Cic. docet 3. Tuscul. ex qua opinione multa fluxerunt in veteres ritus. Sed Suet. verba et Flor. et Orop. simpliciter acceperunt, et parietem pro foribus ambo posuerunt. Occurrunt autem saepe istiusmodi detestabilia genera lugendi, uti idem Cic. ibid. vocat, qua de re infra. Interim non omnibus Deorum Fanis suae fores, uti nec parietes omnibus erant. Meminit namqueve Paus. in Atticis Iunonis Templi ou) qu/ras2 e)/xontos], foribus carentis, in via a Phalero Athenas deducente. Cuiusmodi templorum latera aut circuitus nullibi clausus, sed columnarum interstitiis ita tantum distincta erant, ut ostii loco intercolumnium circumquaque quodlibet pariter haberetur; maxime in systolis et diastolis. Vide Ioh. Selden. de Synedriis l. 3. c. 16. §. 2. Quibus vero erant, iis porro plerumqueve non nisi a Foribus luemen, unde magna illis obscuritas, venerationi conciliandae utilis credita. Nec celebriores apud priscos Fores fuere foribus templi Iani, quas ——— Sanguinei magna ostia belli, Val. Flace. vocat Argon. l. 5. Duae autem fuere, Virg. Aen. l. 7. quibus reseratis, bello omnia fervere: clausis, quod tribus tantum ab U. C. vicibus contigit, pax alma mundo allucere solita est. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 3. Sed de iis plura infra, in voce Ianua. Uti autem Fores suas Numinibus, et Numinum ipsorummet, sacras habuere Gentiles, sic celebritate aliqua iubente, ut alia quadam ratione invitante suas alienasque floribus, corollis, luminibus, exornare soliti. Unde Tertullian. habemus declamantem adversus Christianorum illos, qui Gentilium more laureis postes suos exornabant, de Idolis c. 16. ubi exemplum iudicii divini in quendam recitat, cuius ipso absente atque inscio, servi postes coronaverant, additqueve: At luceant opera vestra; sed nunc lucent tabernae et ianuae nostrae: plures iam invenies Ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. Nuptiarum die Fores myrto, exsequiarum cupresso, iidem coronavere, de quo ritu alibi. Sed et clientes patronorum, et amantes amicarum, et tenuiores potentiorum, Fores sertis redimere consueverunt; uti pluribus docet Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 5. Etiam Triumphalium virorum fores laureatas fuisse, discimus ex Senec. ad Polyb. c. 35. Oratorum item, qui adversarios saepe superassent: horum enim ianuas palma coronatas, ait Lucian. Rhetor. Praec. Natali vero die, ut et atria festiva laetitia invitante, lucernas iis appensas etiam dicemus infra; uticontra funebri indicio ad easdem piceam positam in voce Picea etc. Vide plura hanc in rem hic passim, inprimis ubi de Coronis, Arecone, Floribus, Mazuzis, Postibus; Rhamme, Suggrundatis, alibiqueve: uti de statione pauperum in Eccl. Christ. ad fores Templorum, infra in voce Pauperes.
FORESTE_Dominicum
in L. Longobard. l. 1. tit. 22. §. 7. et apud Eginhard. Ep. 7. Silva Regia est; cuiusmodi silvas, maiores sc. Principes sibi solis reservabant, quo in illis, certis anni tempestatibus, venarentur, aliis earum usu prorsus prohibitis. Unde Guntrannus Rex Chundonem Cubicularium Regium, qui venando bubulum in Vosago occiderat, morte mulctasselegitur, apud. Greg. Turon. l. 10. c. 10. Sed et ipsis Regum filiis in iis venari nefas fuisse, diserte habetur in Capitulis Car. Calvi tit. 43. c. 32. In quibus ex nostris palatiis fil. noster, si necessitas non fuerit, morari, vel in quibus forestibus venationem exercere non debeat. Carisiacus (prope locum, qui hodie Kiersi sur Oyse, in pago Suessionensi) penitus cum forestibus excipitur. Silvacus (hodie Silve locus dicitur, hand procul Fara opp. in pago Laudunensi) cum toto Laudunensi similiter. Compendium cum Causia (quae et Cotia, hodie Forest de Compiegne) Similiter. Satmontiacus similiter. in Ordreia villa (inter Ambianos et Atrebates, hodie Aire, cui adiacet Vastlau, silva ingens) porcos non accipiat: et non ibi caciet, nisi in transeundo. In Attiniaco parum caciet. In Verno porcos accipiat tantum. Arduenna penitus excipitur, nisi in transeundo, et villae ad servitium nostrum similiter. In Ligurio porcos et feramina accipiat. Aristallum (seu Heristallum) cum foreste penitus excipitur. In Lens (oppid. etiamnum in Atrebatibus) et Wara et Astenido (Stenay forte in Lotharingia) et feramina et porcos capere potest. In Rugitusit, in Scadebolt et in Launif, tantummodo in transitu et sicut minus potest. In Crisiaco (seu Crisciaco, hodie Cresci, in Comit. Pontivi) similiter. In Lisgo porcos tantum accipiat. Ut Adelelmus de forestibus diligenter sciat, quot porci et feramina in unaquaque a filio nostro caciata fuerint. Praeter quas Forestas Dominicas, etiam Aquisgranensis meminit Charta Caroli Mag. pro Eccles. Osnabrug. A. C. 804. et Vogasi, Gregor. Turonensis l. 10. c. 10. aliique passim. Fiebant autem istae venationes, a Principibus, cum tota Palatii Comitiva: unde Venationes publicae vocantur ipsae Forestae Regiae in Chron. Montis Ser. idqueve sub Autumnum ut plurimum, unde Venationes autumnales dicuntur Eginhardo A. C. 817. 819. et 820. Quibus qui praeerant, Forestarii Regii seu Custodes Regiorum Saltum nominantur, apud Flodoard. Hist. Rom l. 1. c. 20. Vide C. du Fresne Gloss. et infra in voce Protoforestarius, it. Saltuarius, Venator, Visitator. Addam hic saltem, Francorum Reges priscos subiugata Gallia, praecipuis Ducibus suis, partem Flandriae, cum tit. Forestarii, possidendam tradidisse. Quae dignitas postquam durasset ad Car. Mag. seu, ut alii volunt, ad Car. Calvi principatum usqueve, sub hoc mutato Flandriae regimine, illa in Comitatus dignitatem evecta, et Forestarii nomen in Comitis conversum est. Temple Eques Anglus l'Estat des provinces unies.
FORIENSIS_Curia
una ex 30. Curiis Rom. vide Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 3.
FORNACALIA
festa erant apud Romanos, non stata illa quidem, sed indictiva, quae fiebant Deae Fornaci, Festus. Indicebantur autem die 17. Febr. a Curione Maximo: Auctor eorum Numa Pompilius, qui teste Plin. l. 18. c. 2. Numa instituit Deos fruge colere et mola salsa supplicare, atque far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset. Id uno modo consecutum, statuendo, non esse purum ad rem divinam nisi tostum. Is et Fornacalia instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas terminis agrorum. Hos enim Deos tum maxime noverant. Tum itaque ad Fornacem, quae in pistrinis erat, fiebat sacrificium, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 6. in quod Paralipomenis suis notat Thom. Dempster. Diu Romanos sola pulte victitasse, incognito panis usu. Vide plura apud Plutarch. Problem. Rom c. 89. Lactant. Div. Instit. c. 20, etc. ut et infra in voce Mola. Eadem Formcalia quoque dicta, vide ibi.
FORNIX
camerae species, instar hemicycli. Hinc de arcu trium phali, non raro apud Auctores: quoniam prima illorum forma semicircularis fuit. Postea vero quadrati esse coepere, ita ut in medio ampla esset porta fornicata, et ex eius utroqueve latere aliae minores additae: Intra mediae autem portae Fornicem victoriae alatae pependerunt, quae demissae Victori transeunti coronam imponerent. Sicut in superiore eius parte spatia erant, in quibus aliquot homines, vel qui tuba canerent, vel qui tropaea maxime insignia ostentarent: quae magnificentia Augusti temporibus, vel paulo ante, coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 29. Quia vero in Fornicibus meretrices habitare consueverunt, hinc pro lupanari seu meretricia sella, vox porro sumi coepit. Unde Fornicatores, oi( to/rnoi], quibus apud vett. Christianos septem paenitentiae annos iniunctos legimus, ut viz. duobus primis annis a precibus expellerentur et se deflerent ad fores Ecclesiae; duobus aliis audirent; duobus sequentibus prostrati manerent, uno consisterent, sicque octavo demum ad communionem admitterentur, apud Basil. Mag. Ep. Canon. ad Amphiloch. Vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 12. c. 6. §. 7. De Fornicum vero inventione, Plin. l. 7. c. 56.
FORUM
an a ferendo, quod eo controversias suas et quae ven dere vellent, conferrent, ut voluit Varro: an a voce foras, quod sc. foras et sub dio sit, ut alii: an a fando, ut Isid. sentit, dictum, varias habet significationes: quibus omnissis, de iis tantum dicam, quo res conferri solebant. Horum duo apud Romanos fuere genera: alia nempe ad Urbis splendorem facta, in quibus hominum fiebant conventus, vel negotiorum civilium vel delectationis causa: alia ad communes Populi usus parata, negotiantibus patebant. Prioris generis erant, Forum Romanum, Caesaris et Augusti: quibus Domitianus Imp. quartum additurus, morte praventus est: fundamenta tamen iecit; Nerva vero exaedificavit et exornavit, Transitorium appellatum: quod inde in tra Fora transitus pateret. Quintum et celeberrimum adiecit Traianus, in quo columna 140. cubitorum altitudine fuit, res ab eo gestas exactissime referens. Posterioris generis, plurima fuere, de quibus infra aliquid subiungetur: postquam de Foro Romano hic paulo latius disseruero. Fuit hoc antiquissimum et propterea Vetus appellatum, teste Herodiano; incipiebat a Capitolii radicibus, ubi nunc Septimii arcus est, et secundum longitudinem ad S. Mariam novam, ubi Titi arcus, protendebatur: secundum lat. a Palatini radicibus, ad viam sacram et Saturni aedem pertingebat. Nonnumquam simpliciter Forum dictum est, aliquando Latinum seu Latium: non raro Palladium, ab aede Palladis, plerunqueve Romanum, a dignitate Urbis, quod prae ceteris esset orantissimum, propter aedificia, et frequentissimum, propter iudicia. Propert. l. 4. Eleg. 4. v. XI. Atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, Stabant Romano pila Sabina Foro. Eleganter id describit Plaut. in Milite Glor. Habuit in circuitu undequaqueve tabernas, per pilas distinctas, quibus nomen aut ab opificibus, aut a situ, aut a numero. Aedificia, quibus insigne fuit, enumerat Onuphr. Panvin. l. de Urbis regionibus; nec non Bernardus Gamuccius Antiqq. Rom. Italice scriptis. Mentionem hic saltem Rostrorum faciam, quae ibidem fuere, et statuae Marsiae coronati, ad quam litigantes convenire solebant. Horat. Serm. l. 1. Sat. 6. v. 119. Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras Surgendum sit mane; obeundus Marsyae. E' regione Marsyae Libonis fuit tribunal, ubi foeneratores conveniebant inter porticum Iuliam et arcum Fabianum, ut vet. Interpres Persii scribit etc. Reliqua apud praefatos Auctores reperies, quibus adde Georg. Fabric. in sua Roma. Hinc phrases Forum agere, indicere, ponere: quarum postrema utitur Manil. —— Nec non lascivit amores In varios, ponitque Forum. Ubi Scalig. abicit curam Fori; cui Barthius adstipulatur, ponere pro seponere sumens. Salmas. pro cognitore scenicus exsistit et Foro renuntiat. Gronov. vero, ponit Forum, i. e. in mensa statuit alveum sive tabulam lusoriam: ex Suet. in Aug. c. 71. qui Forum aleatorium calefacere ait. Habuere et Athenienses sua Fora iuxta Legem: *pa/ntas2 *a)qhnai/ous2 laxei=n ei)s2 ta\ *dikas2h/ria], Athenienses in sua quisque fora forte distribuuntur, sed de his vide supra in voce Dicasteria: et plura de Foris Rom. apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c. 7. equo saltem pauca haec addam: Comitium partem fuisse Fori Romani, in quo Rostra erant, et praeter quinque supra memorata, in quibus ius dicebatur, fuisse quoqueve Salustii Forum, in monte Quirinali, quod post Africanam Praeturam Sallustius emit, una cum hortis, qui et nunc Sallustiani apellantur. In eo loco hodie S. Susannae aedes est. Fora urbis Romae, quae negotiantibus inserviebant. Argentarii Fori meminit Vitruv. ut Archimonii Victor. Aurelii mentionem facit Cic. Boarium. Ceditium, de quo vide Festum. Cupedinarium. Esquissini meminit Appian. Iugarii recentiores. Olitorium. Pecuarium. Pistorium. Rusticorum sive Suburanum. Suarium: quibus adde Agonium etc. Alex. ab Alex. GEn. dier. l. 2. c. 12. tredecim recenset Fora: P. Victor l. de urbis regionibus: septendecim enumerat: Decem Fororum mentionem facit S. Ruffus. Onuphr. Panvin. novendecim recenset, in sua Regionum descriptione. Nec omittendum Forum rerum Furtivarum Suburra sc. uti infra videbimus. Ut de Foro rerum venalium, in civ. Atheniensi, aliquid addam, ibi Agoranomi, Graec. *a)gorano/moi], Magistratus erat, Veteribus passim memoratus, ob l. *a)yeudei=n kata th\o a)gora\n]. Harpocration *agorano/moi oi( ta/ tata th\n a)gora\n w(/nia dioikou=ntes2 a)/rxontes2]. Proin illis curae erat, ne imponerent et fraudem facerent, sive venditores sive emptores: saepius enim Athenis usu venisse scribit Lysias, ut Sitonae, quo impunitius annonam flagellarent, falsa quaedam comminiscerentur et spargerent in vulgus. Imo adeo sancte legem hanc observatam voluere Athenienses, ut Aristonici Lege cautum sit, ne Piscarii pisces minoris, quam indicassent, venderent: si secus fecissent in carcerem raperentur. Vide infra, ubi de Piscibus: quam vis haec cura Opsonomis in specie imcumberet. In universum vero rerum venalium in Foro cura penes Agoranomos erat, quieos, qui in Forum convenerant, si quid committerent in leges, flagris caedebant, Interpr. Comici Acharn. Iis vectigal pendebant, qui Athenas aliunde adportassent in Forum quidquam mercimonii. Unde Dicaeopolis apud Atistophanem dramate cit. anguillam a Boeoto sibi dare petit a)gora=s2 te/los] Fori Tributum. Ita enim is, *a)gora=s2 te/los tau=ta ge/ tou dw/s3eis2 e)moi\.] Scholiastes: e)/qos h)=n to\ palaio\n tou\s2 en th=| a)gora=| pitra/s1kontas2 te/losdido/nai toi=s2 logis2ai=s2], ubi per logis2a/s2] intelligit *a)gorano/mous2], Mos erat antiquus, a vendentibus vectigal solvi Logistis, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. in. 5. Alii ab Agoranomis Sitophylaces erant, de quibus infra. Vide quoqueve ubi de Pantepolis: de Fori vero apud Romanos ornandi ab Aedilibus more, instituto circa A. C. 443. post partam de Samnitibus victoriam, Casaub. ad Suet. Iul. c. 10. uti de Fort subselliis, ad tempus solum exstrui solitis, horumque mancipibus, eundem Ner. c. 19. et de en a)gora=| *ma/ntes1i] infra in voce Sortes. Addam in ipso Foro piscario sive in ipsis Salariorum tabernis obsonia sua vorare sordidissimis solum quibusqueve et o)yefages2a/tois2] in usu fuisle. Talis Clio in Hedyli Epigramm. A. thenaeolaudata l. 8. quod emendatum exhibet in Observationibus Arnobianis l. 8. Des. Herald. ubi et eodem modo accipi vult Antiphanis haec, apud aundem Athen. Ibid. p. 342. *qoiniki\dhs2 de\ tauge/as2 q)o( fi/ltatos] *a)/ndres2 palaioi\ o)yofa/goi toi=oi/ tines] *o(=oi katabroxqi/zein en a)gora=| ta\ tema/xh]. Nec omittendum, uti in aliis celebrioribus urbium locis, sic et in Foro Agyrtas, et Circulatores omnis generis, stipem iam olim hominibus excutere solitos. Ita enim Augustin. de Mathematicis Tract. 4. in Ioh. Tendunt ad capiendos homines et hoc in plateis ---- Quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in Foro tenditur. Et de Aegyptiis Circulatoribus Origenes c. Celsum l. 3. *kai\ pro\s2 ta\ u(po\ tw= maqatw=n u(po\ *a)igupti/wn e)pitelou/mena, en me/s1ais2 a)gorai=s2, o)li/gwn, o)bolw=n a)podome/nwn]. Vide eundem Herald. ibid.
FOVEIS_maxime_Leones_capi
Plin. docet l. 8. c. 16. quo respicit Ezech c. 19. v. 2. ubi Iosiae filios et successores Ioachazum et Ioachimum, Propheta eleganti allegoria conferr cum leunculis, qui cum praedari et rapto vivere iam inciperent, in venatorum foveas et casses inciderunt. Modum capiendi sic describit Xenoph. Ezechiele duobus ad summum saeculis posterior, l. de Venat. *e)/s2i de\ oi(=s2 au)tw=n kai\ o)ru/gmata, poiou=s3i, periferh=, mega/la, baqei=an en me/s1w| lei/pontes2 kio/na th=s2 gh=s2. *e)pi\ de\ tou=ton ei)s2 nu/kta e)pe/qhs3an dh/s3antes2 ai)=ga kai\ e)/fracan ku/klw| to\ o)/rugma u(/lh|, w(/se mh\ peri/ora=|n e)/is1odon ou) lei/pontes2. *ta\ de\, a)kou/onta th=s2 fwnh=s2 en th=| nukti\, ku/klw| to\n fragmo\n periqe/ous1i kai\ e)peida\n mh\ e(uri/s1kh| di/odon, u(perphda=| kai\ a(li\s1ketai]. Sunt etiam (e feris) quibus foveas magnas in orbem ducunt, profundam in medio relinquentes terr ae columnam, cui capram sub noctem religatam imponunt et foveam ramis circumsepiunt. ne videatur, nullo aditu relicto. Illae autem, audita per noctem voce, sepem obambulant, et, ubi transitum non inveniunt, transiliunt et capiuntur. Quod idem venationis genus Arabibus hodieque notissimum est, qui foveam talem Zubia, seu Zubiathon et haedum ad columnam appensum, Aliaaro appellant. Meminit istiusmodi foveae, Stat. quoque l. 2. Sylv. 5. v. 9 de mansueto leone Domitiani, Non formidato supra venabula saltu Incitus, aut caeco foveca deceptus hiatu Claud. foveae et haedi, in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 139. et seqq. de Dianae leonibus, Non illos taedae ardentes, non strata superne. Lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi Pendentis stimulata fames, non fossa fefellit. Ultro se voluere capi, gaudentque videri Tantae praedae Deae. Sed nemo pluribus eam describit Oppiano Cynegetic. l. 4. quem vide, ut et plura hanc in rem apud Sam. Bochart. Hierozotici part. prior. l. 3. c. 4. qui de Foveis quoqueve Vulpium quaedam observatu digna adnotavit, l. eod. c. 23. uti de Sacerdote Sicyoniorum, cum Ventis Sacra faceret, ad quatuor foveas arcana quaedam continentes, infra in voce Sicyoniis de pauperibus in foveas olim abiectis, post obitum dicemus itid. infra in voce Pisciculi. Vide quoque hic in vocibus Coeadas Podagrae.
FRAMEA
quibusdam a premo, quasi pramea: aliis a soro, quafi foramea, nonnullis a fremo, tamquam frcmea, rectius a pero/w], traicio, unde pe/rama] traiectus; teli genus erat apud Gallos olim Germanosqueve usitatum. Tac. de mor. Germ. c. 6. et XI. Hastas, vel ipsorum vocabulo, Frameas gerunt, angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Et paulo post, Tumin ipso concilio vel Principum alsquis, vel pater, vel propinquus, scuto frameaque iuvenem ornant. Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 79. Et Martis frameam, et Cyrrhaei spicula vatis. Isid. vero non hastam, sed gladium ex utraqueve parte acutum fuisse ait: quod eruditis concilitandum relinquit Dempster. Antiqq. Rom l. 10. Rosini Paralip. ad c. 10. Reliquiae nominis manent in Germanica Belgicaqueve litigua, quando instrumentum acutum, etsi in alium usum Friem et Priem vocant. Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 10. c. 25.
FRANCI
pop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indiderunt, fueruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios. Fuerunt et Franci in Germ. inferiori, prius Sicambri, Orosio teste, quorum opp adhuc Franken in ducatu Bergensi durat, seu in Comitatu Matchensi, teste H. Iunio. in Frisia quoqueve habitasse Francos testatut Procop. ubi Franeker urbs. Horum meminit Claud. de Laud. Stil. l. 2. Carm. 22. v. 243. Qui mihi Germanos solus Francosque subegit. Baudr. Franci comprehendebant Bructeros, Chaucos, Chamavos, Cheruscos, Chattos, Ansivarios, Dulgibinos, Chasluarios, Agrinvarios, Salios, Tencteros, et Usipios seu Usiperes, ex Cluv. occuparuntqueve totum tractum, a mari ad Rhenum, Imp. Rom. iam praecipitante. hadr. Vales. Franci, omnium Germ. gentium clarissimi, primas trans Rhenum sedes habuerunt: quorum regio Francia appellata, nonnumquam communi vocabulo Germania, Sicambria quoque, atqueve a Romanis Barbaria; habebat ab Or. Toringiam et Saroniam, ab Occ. Rhenum, et Oceanum, a Sept. ibidem Oceanum German. vel Septentrionalem, a Mer. Alamanniam, et Sueviam, sive amnem Lonam. Ex his Rhenum accolebant Attuarii, Bructeri, et Chamavi, cum Saliis: Oceani littora tenebant Frisii, et Cauci. Interiora terrarum habitabant Amsivarii, Catti, aliiqueve, omnes in unum Franci votati, et nonnumquam Sicambri, quod veterum Sicambrorum agros possiderent. Huius Franciae meminerunt Eumenius in panegyr. Auson in Mosella v. 434. Accedent vires, quas Francias quasque Chanaves, Anm. Marcell. l. 17. c. 8. Claud. Hieronym. Alii. Prospet item in Chron. quum Faramundum, Clodium, et Merovenum regnasse in Francia tradit. Postmodum cum Franci tres Galliarum Provincias, Belgicam, Lugdunensem, et Aquitaniam occupavissent, bifariam eas divisere, et partem quae orientem Solem spectat, et Rheno ac Mosa atqueve Scalde continetur, Austriam; partem quae ad occasum Solis vergit, et a Mosa ad Ligerim pertinet, neustriam appellaverunt. Burgundiae, et Aquitaniae sua nomina servata. Septimaniae quoqueve vel Gothiae, atque Provinciae, postquam utraqueve regio Reguo Francorum accessit, verera vocabula sunt relicta: ut Aimoinus in praefatione Hist. Francicae c. 4. ante Annos 650. Hugo Floriacensis Monachus in l. 3. Hist. Ecclesiasticae, Sigebertus in Vita Sigiberti iunioris Austrasiorum Regis, aliiqueve scribunt. Sed licet Austrasii, et Neustrasii ex aequo Franci essent atqueve vocarentur, Austria et Neustria ex aequo Francia esset atqueve vocari soleret; tamem in Gestis Regum Francorum et in Appendice Chronici Fredegarii Neustrasii saepissime Franci appellari, et ab Austrasus eo nomine distingui solent: quasi Francorum appellatio Neustrasiis magis quam Austrasiis convenirer: Circa principatum Caroli Magni, cum Neustria; quae a Mosa ad Ligerim hactenus pertinuerat, imminuta, et Sequana ac Ligeri clausa esset; regio inter Sequanam, et Mosam iacens, quae Neustriae portio exstirerat, Francia dici occoepit. Eandem Ludov. Pius Aug eius fil. in divisione Regni inter filios, mediam Franciam viderur vocavisse, quod media iaceret inter veteris ac proprie dictae Franciae ambas provincias, neustriam iam imminutam, et Austriam: ubi hodieque est Ins. Franciae, l'Iste de France, et regiuncula citac Monasterium S. Dionysii, et Argentoilum Francia nuncupata, la France, veteris totius pro´vinciae nominis certissimum argumentum. Post mortem Ludovici Pii Aug. A. C. 843. tres eius filii, Lotharius, Ludovicus, et Carolus Regnum paternum inter se divisere. Et Carolo quidem Occidentalia Regna cesserunt, h. e. vetus Neustria seu Occidentalis Francia, a Mosa ad Ligerim, et Oecanum Britannicum, cum Aquitania tota, Septimania, et parte Burgundiae; Ludovicus Orientalia Regna obtinuit, nimirum totam usque ad Rhenum Germaniam, Norico seu Baioatiae suae adiungendam et citra Rhenum Nemetas, Vangionas, ac Mogontiacum urbes cum suo quamqueve pago: vini copia nobiles: Lotharius, qui maior natu ac Imp. erat, et Regnum Langobardorum atqueve Romam iam tenebat, medium inter utrosqueve Regnum sortitus est, partem Burgundiae, atqueve Provinciam. Provinciae quae accepit, ab Or. Rheno, et Alpibus, ab Occid. Scaldi et Mosa, Arari et Rhodano, a Mer. mari Gallico terminabantur. Tum Austriae et Neustriae nomina paulatim aboleri coepere, et in usu esse desiere. Carolus cognomine Calvus eiusque successores Reges Francorum Occidentalium dicti; eorum Regnum, Francia Occidentalis; eorum ditioni subiecti Franci Occidentales: Ludovicus eiusqueve successores, etiam post occupatum Lotharii regnum, Reges Francorum Orientalium nuncupati; eorum regio Francia Orientalis; incolae, Franci Orientales, multo latius Franciae Orientalis quam veteris Austriae; et Franciae Occidentalis quam priscae Neustriae appellatione diffusa. Luitprand. in l. 1. c. 6. Franciam Occidentalem semel atqueve iterum vocat Franciam Romanam, et absolute Franciam; Wippo in Vita Chunradi Aug. Franciam Latinam, de Ernesto ad Odonem Comitem confugiente loquens. Bruno quoqueve de bello Saxonico, Philippum eius nominis primum Francorum Occidentalium Regem, Latinae Franciae Regem appellavit, i. e. Franciae Romanae seu Gallicae, lingua Romana seu Ltina corrupta vulgarive, nimirum Gallica utentis. Linguam autem Romanam Nithardus opponit Linguae Teudiscae, vel ut Ftodoatd. loquitur, Teotiscae linguae: et linguam Romanam Francis Galliam incolentibus tribuit; linguam Teudiscam, i. e. Teutonicam Germanicamve Transrhenanis: et in Vita S. Bernardi Franci Occidentales populus linguae Romanae appellantur. In Chronico Laureshamensi eadem ratione Gallicana Francia dicitur nostra, et Rutpertus Rex Gallicanae Franciae, Henrico Saxone apud Ortivos Francos Germanosque regnante, h. e. Rotbertus Regis Caroliaemulus, pater Hugonis Magni avus Hugonis Regis. Appendix Reginonis Regnum Occidentalium Francorum in A. C. 921. Franciam superiorem, in A. C. 939. Galliam Romanam vocat, i. e. Galuvaliam seu Galliam lingua Romana seu Gallica corrupta utentem; cum Franci Ortiviintra Gallias pletiqueve Germanice loquerentur. Frodoard. more ceterorum scriptorum Gall. Franciam Occiduam seu nostram semper Franciam absolute vocat, et in A. C. 954. Burgundiam, et Aquitaniam partes eius facit; Reges vero Orientalis Franciae sive Germaniae Henricum, et Ortonem, Reges Transrhenenses appellat, licet Regnum Lothariense amplum, et nobile citra Rhenum obtinerent. Auctor etiam libri de Vita Ludov. Pn Aug. in A. C. 829. Franciam Germaniae, et Francos Germanis; in A. C. 833. Franciam una cum Burgundia, et Aquitania Germaniae opponit his verbis, Populitam Franciae quam Burgundiae, nec non Aquitaniae, sed et Germaniae coeuntes, de Imp. infortunic querebantur. Ubi Francia dicitur Neustria, et Austria: nomine Germaniae omnes Transrhenanae regiones ditionis Francicae designantur. Vicissim et qui in Germania rerum potiti sunt, Francorum Regum nomen diu usurparunt, non solum post divisa inter tres Ludov. Aug. filios Regna Francorum, sed etiam post rEgiam Caroli Mag. progeniem in Germania exstinctam, sive post Regis Ludovici Arnnifi Aug. filii obitum: et scriptores Germani, ut Principes Gall. Reges Francorum Occidentalium; sic Dominos suos Francorum Orientalium Reges, saepe et Reges Francorum absolute appellaverunt. In Antiquitatum Fuldensium l. 1. Dominus Ludov. Francorum Orientalium Rex passim vocatur Ludov. Pii fil. Rex Germaniae, Lotharii Aug. et Caroli Calvi frater Otfrido in Odario, Ludov. Orientalium Regnorum Rex; in Annalibus Bertinianis passim Ludov. Rex Germaniae. Regino in A. C. 880. et Annales Mettenses Arnlfum, Ludovici huius ex Carolomanno filio nepotem, Imperii Francorum sceptra suscepisse scribunt, i. e. Franciam Orientalem, seu Regnum Germaniae Regnumque Lotharii. Witichindus in l. 1. ultimum Carolorum apud Orientales Francos imperantium Lothouvicum Arnulfi fil. fuisle ait. Henr. Ottonis pater, cognomine Auceps, Magnificentissimus Rex Francorum Orientalium nuncupatur. Otto ipse in Chronico Laureshamensi Dei Gratia Regem Francorum et Longobardorum, et Patricium Romanorum, sicut olim ante Imperium Carolus Mag. sese appellat: Otto Francorum Reae, *w)=tos o( tw= *fra/ggwn *basileus2], a Cedreno dictus in Constantino Porphyrogenito; a Constantino ipso Aug. Otto Magnus, Rex Franciae, Saxoniam complexae: quum ait, partem Chrobarorum sedes cepisse prope Franciam, et Ottoni Magno, Regi Franciae parere: u(po/keintai de\ *w)/tw| tw=| mega/lw| *r(hgi\ *fraggi/as2 kai\ th=s2 *saci/as2]. Apud Witichind. in l. 1. dicitur Henr. moriens Oddonem fil. fratribus, et omni Francorum Imperio praefecisse: quod et l. XI. initio, Imperium Francorum appellat, i. e. Regnum Franciae Orientalis vel Germaniae, una cum Regno Lotharii in Gallia. Idem de Ottone isto Rege electo, ab Antistite ungendo coronandoqueve sic loquitur, Procedit Pontifex cum Rege, tunica stricta more francorum induto. Nimirum Regem Francorum Orientalium, cum coronaretur, Francica veste uti oportebat. Angusta autem vestis veterum Francorum erat, et singulos artus exprimebat, ut Sidon. docet, Strictius adsutae vestes procera cocrent Membra virum etc. Imo scriptores Galli atque Graeci non solum totum Francorum Regnum, quale sub Carolo Mag. erat, qui utramqueve Franciam renebat, sed etiam singulas eius partes ac provincias Franciam, et earum Tetrarchas Francorum Reges passim appellavere. Hoc et priscorum edictorum, et legum, hoc et veterum epistolarum atque nummorum inscriptiones docent: Constantinus Porphyrogenitus in l. de administrando Imperio c. 28. Franciam, et Francos circa Aquilciam et alia loca provinciae Venetae ponit, et quasi vivo Attila Rege Hunnorum, haec Italiae regio a Francis obtineretur, eam Francias velut per anticipationem vocat, et Attila totam Franciam vastante (pa/sas2 ta\s2 *fraggi/as2]) Francos ex Aquileia, et aliis Franciae castris fuigisse prodit. Idem in c. 29. Lud. Aug. Lotharii Aug. fil. Imp. Ludov. Pii nepotem, Caroli Mag. Aug. pronepotem, qui Regnum Longobardorum, et Prov. partemqueve Burgundiae cum urbe Roma obtinebat, Ludoicum, et Doloicum Ducem Franciae appellat; *lodo/hxon to\n *dou=ka *fraggi/as2], nec non Regem Franciae, *dolo/hxon to\n *r)h=ga *fraggi/as2]. Ex quo apparet, Longobardiam in Italia, provinciam, et Burgundiam in Gallia Franciae nomine ab eo defignari. Longobardiam tamen a Francia distinxit Carolus mag. quum Regem Francorum, et Longobardorum se ipse suis in epistolis appellavit, atqueve ita ab Episcopis urbis Romae in litteris est nuncupatus; et quum apud Eginhardum thesauros suos, vestes et suppellectilem divisisse dicitur. A. C. 811. regni sui in Francia 43. in Italia 36. Imperii II. in Italia, i. e. in Longobardia, quam Carolus a Francia, i. e. a Gallia Germaniaqueve distinguit. Idem autem Imp. Constantinus, quum in c. 26. scribit, Carolum Mag. regnasse in magna Francia, *ka/roulos o( me/gas2 e)basi/leuse e)is2 thn\ mega/lhn *fraggi/an]: quum ait Ludov. Regem Prov. ac partis Burgundiae, Regis Bosonis fil. ex magna Franciae profectum, Papiam obtinuisse, Longobardiam Franciae ditionis Regnum, cuius caput et sedes Reg a Ticinum vel Papia erat: quum in c. 29. tradit, Ludov. Aug. Imp. Lotharii fil. quem Lodoechum Regem vocat quosdam in Magnam Franciam relegare voluisse, quam et Franciam nuncupavit: nomine Magnae Franciae Galliam praecipuam, ac nobilissimam Regni Francorum partem, Regumqueve sedem, ac Galliae provincias Burgundiam, et Provinciam haud dudie designat. Franci ergo absolute, et Franci Orientales dicti sunt, post divisum inter Catoli Mag. nepotes Regnum, per annos circiter 400. Lotharienses, et Germani Transrhenani cum finitimis populis: et qui apud eos regnabant, nunc Reges Francorum, nunc Francorum Orientalium Reges nuncupari usque ad Frider. Abenobarbum Aug. qui A. C. 1190. periit. Quo mortuo, Francorum et Franciae appellatio paulatim apud Germanos, deficiente Imperio exolevit, ut solis Principibus Franciae Occ. quorum semper iam inde a Clodoveo fuerat, nobilissimus Regum Francorum titulus constanter inhaereret. Sed et regionem Germ. Franconiam, quae pars vet. Alamanniae fuit, circa ripas Nicri, et Maeni iacens, olim Franciam Or. quoque, et saepe absolute Franciam, ac nominibus Germ. Austriam, et Ostrofr anciam, nec non Franciam Teutonicam, quod in Germ. posita esset, nuncupatam fuisse, constar. Cuius prov. Ducatusqueve Gesta B. Kiliani Scoti, Theodorici Reg. aequalis, primum meminere, in quibus Gozbertus nobilissimus Dux Or. Francorum, ibidem et Australium vocatorum, apud quos castellum erat Wirziburgum, fuisse dicitur. Hanc Saxonia, Danubio, Rheno et Sala terminari prodit Eginhard. in Vita Caroli Mag. ita ut ei non Francones modo, sed etiam Cattos et Toringos, finitiomosque populos attribuere videatur. Veteris autem Alamanniae partem Franci Orientales vel Francones obtinebant. Hic notandum, Francorum Or. seu Austrasiorum Franconum ve unum ab origine prima ducatum fuisse, eumque Transrhenanum: sed postea divisis inter Lud. Pii tres filios regnis, cum Ludovico Rege Germ. Nemetae, Vangionae, ac Mogontiacum in Gallia propter vini copiam una cum tota Germ. cessissent, Franciam Or. Franconiamqueve in duos Ducatus esse divisam, Transrhenanum unum, alterum Cisrhenanum, utrumqueve Ducatum Francorum dictum. Qui nobilitate inter Francos cum Or. tum Occid. excellebant, lege Salica Francicaqueve utebantur, eamqueve iampridem exoletam, ac fere ubiqueve abolitam, ambitiose servabant, tamquam cerrum originis suae, et vetustatis familiae argumentum, et eam ob rem Salici cognominabantur, Nobilissimi Francorum, qui Salici dicuntur, hodieque lege Salica utuntur; ut Otto Frisingensis in l. 4. ante An. 500. tradidit Franci olim in commune vocabantur a Germanis thi Frankon, qui nunc die Franken. A Frankon Francones dicti pro Franci. Inde Franco Tungrorum Ep. nomen accepit, qui Caroli Calvi aequalis fuit. Inde etiam ad Maenum fluv. villa Regia vel publica Franconofurt, alias Franchonofurth, Franconoford, Francnofort, Franconifort, Franckenevurt, et Frankenoford, alibi aliter in vereribus Annalibus ac Chromcis nuncupata est, ranquam Franconum furtum vel fordum, i. e. Francorum vadum. A Francis quoqueve derivata nomina propria, Francio, Francilio, Francolus, ac demum Franciscus, corrupte pro Francicus: sicuti Francisca dicta est securis vel bipennis pro Francica, equi Hunnisi pro Hunnici, Dacisci pro Dacici, Threcisci pro Thracibus. Regio Germ. ad Maenum, et Nicrum iaceus, dicta est ante annos fere mille Francia Or. aut etiam absolute Francia, cum pars fuerit veteris Alamanniae, non autem prisca sedes Francorum, forte propter colonias Francicas eo deductas. In quibus eminuit Franconofurtum, aut Francofordia, de qua vide infra. Ad Francos Occidentales revertor. Franci hi, post subactam Galliam, exemplum ceterarum Gentium, quae in prov. Imp. Rom. similiter consedetant, secuti, divisione terrarum cum Gallis facta, suam quisque agti partem accepere, liberis suis heredibusque cessuram. Hi omnes simul ac iussi convocatiqueve erant, ad bellum proficisci consueverant, nec ullus militiae vacationem habebat. Qui sine legitima causa a bello abfuerant, pecunia multabantur. Hinc in ver. Chronicis Annalibusque Rerum Francicarum, Exercitus Francorum saepe fit mentio. Propterea, quod Regum horum exercitus ex Francis praecipue constabat; penes Francos regni vires, et copiarum erant; Franci bellantium pars melior et maior habebantur: ita ut etiamsi omnes Francicae ditionis populi saepe una militarent, et ad militares ac civiles Palatinasque dignitates nullo discrimine promoverentur, Galli, Borgundiones, Alamanni, ceteriqueve; non ab aliis tamen quam a victrice, et rerum domina ac semper ad Bellum parata natione Francorum exercitus dicetetur. Ob id igitur Franci tributorum ac vectigalium habebant immunitatem: Nimitum quorquot ingenui, et liberi erant; servi non item, quorum in singula capita tributum imponebatur. Quare Audonem, qui Regi Chilperico persuaserat, ut ipsos pro servis haberet, et ab ipsis, tamquam a mancipiis tributa exigeret, spliavere, fortunis, et interficere conati sunt. Sic Franci antea Parthenium, qui Theodeberto Austrasiorum Regi auctor fuerar, ut ipsis tributa quae pendere non solebant imponeret, Rege mortuo saxis obruerant. At Galli quos Romatios vocabant, quales stante Imp. Rom. fuerant, qualesque a Sidonio, a Salviano, aliisqueve describuntur, dominantibus in Gallia Francis tributarii permansere: eorumqueve, sicut antea, sub Francis agri censebantur. Hinc Francum alodem (Franc-alcu) vocavere fnndum omnem, quem homo Francus a maioribus sibi transmislum, optimo iure, et summa immunitate possidebat: ex quibus aliquot etiamnum supersunt, eo nomine atqueve ea immunitate gaudentes, cum maiores, qualis Vicecomitatus Torinnae est, tum minores. Hinc libertum Adfrancitum dixere, Affranchi, in libertatem asserere, Adfrancire, Affranchir: cuniculorum foslores, et sagittarios, ob magnas immunitates quibus fruebantur, alteros Francos Talparios, Francs Tanpins; alteros Francos Sagittarios, Francs Archers; et eandem ob causam ut Francos vel Francicos alodes, les Francs alcus, sic Franca feuda, les Franc fiefs nuncupavere. Qui creditam pecuniam solvit, Francus et quietus esse dicitur, Franc et quitte, i. e. liber ac securus. Ipsi Reges Pompelon. et Aragon. in litteris datis A. C. 1090. et 1129. aliilqueve Francos, nec non Francs pro liberis hominibus immunibusqueve accipiunt. Francitates Hispani pro immunitatibus hodiequeve habent, et cum privilegiis libertatibusque coniungunt, quas ipsi Franquezas, Angli Franchisez et Fraunchises, Gall. Franchises vocitant. Francice soqui, parler Franchement, idem etiamnum Gallis est, quod libere loqui: et Francitas vel Francicia, Franchise dignam ingenuo vitro libertatem simplicitatemqueve apud illos significat. Hodieque Germani vulgo dictitant, die freye Franken, i. e. Franci liberi, ut Cluv. in l. 3. de antiq. Germ. c. 20. scribit. Franci ergo, h. e. liberi dicti sunt, quod prae ceteris Germanis libertatis suae et immunitatis patriae essent amantissimi ac tenacissimi. A Francis deductum verbum Francire, Franchir, pro transsilire: ut Franchir le pas, h. e. difficilem locum saltu superare; Franchir le fosse, i. e. fossam transsilire; Franchir le saut; q. e. saltum periculosum atqueve arduum non teritare modo, sed exsequi Francica alacritate. Nimirum Gens Fraucorum, ut fortis, audax et aspera; ita velox inprimis, pernix atque agilis erat, quemadmodum Praefatio legis Salicae docet. Apollin. Sidon. in Panegyr. Imp. Maioriano dicto scribit, ludum esse Francis, in hostem intortam hastam saltu praevenire, Excussise citas vastum per inane bipennes, Et plagae praescisse locum, clypcosque rotare Ludus et intortas praecedere saltibus hastas, Inque hostem venisse prius. Apud Cassiod. Variar. l. XI. Ep. 1. dicuntur Franci praecipitatis saltibus proelia semper Gentibus intulisse. Omitto Salios, qui Francorum populis ab Amm. Marcell. l. 17. c. 8. aliisqueve scriptoribus adnumerautur, a saltu, et agilitate artuum, exemplo Saliorum apud Rom. nomen invenisse, quos Salios nostros pede valere, h. e. cursu et saltu ait Sid. In l. 7. Chronogr. MS. qui falso 11. inscribitur, haec habentur: O quantus dolor, et planctus Christi cultoribus, quod iugo Gentilium subiciantur colla Fidelium; tyrannis Turcorum virtus olim victoriosa Francorum. Dicuntur enim Franci quarumcumque Gentium ibi degentiunr Christiani. Loquitur auctor de captis a Salahadino Hierosol. cum Rege Guidone de Liciniaco. Nimitum, et Saraceni, et Turci, et Or. fere omnes, Christianos Occiduos, qui in Sytia sedem ceperant, cuiuscunqueve Gentis essent, promiscue Francos appellitabaut, quod horum maxime viribus Regnum Hierosol. subactum ac Tureis ereptum fuerat. Hinc Pirrhus, qui Europaeis Antiochiam tradidit, cum paucos se ad rem exsequendam habere quereretur, dixit: *mikrou\s2 *fra/gkous2 e).xomen], paucos Francos habemus i. e. paucos milites ex Occidentalium exercitu, paucos adiutores. Not. Gall. Vide et infra: uti de gentishuius priscae consuetudinis nummaria libra, aureo argenteoqueve solido, denario item, seu Esterlingo, origine nummi, quo et ipsi et vicinae gentes in hunc diem utuntur. Vide egregie disputantem Ioh. Frid. Gronov. l. de Pec. vet. Eosdem olim omnes praeter Regem circumtonsos fuisse, discimus ex Agathia. Quod tonsurae genus, peri/troxon], vel peritro/xalon] Graecis dictum et alias plerasque gentes, quae Imp. Rom. lacerarunt, usurpasse verisimile est. Sane in exercitu Gulielmi Siculi, qui tempore Andronici Comneni in Thessalonicenses acriter saeviit, pletosque a)poqrixqh=nai peritro/xala], Nicetas auctor est. Olim vero pueros delicaros, Dio Chrysost. de Regno Orat. 2. item meretrices, Hesych. sic tonderi solitas, docent; Lege Dei prohibita re olim Iudaeis, uti discimus ex Levit c. 19. v. 27. Casaub. auSuet. Octav. c. 45. circumtonsam matronam ministrasse compererat. Vide quoqueve supra in voce Circumtonsi. De eorundem prisca migratione in loca Tencterorum et partim Chattorum, usque ad Moeniripam et Salam fluv. de alia in Germaniam II. et utriusque Belgicae partem: de eorum adversus Alemannos victoria, apud Talbiacum: de origine nominis, et Dynastia Impp. Francicorum: de lingua illorum. quae Germanica olim et pluribus agit B. Rhenan. Rer. Germ. Nov. Antiqq quem si placet vide, simulque ad cum Notas insignes Cl. Ortonis IC. p. 128. 194. 255. 333. et 362. etc.
FRANCISCUS_Aquilonius
Iesuita Bruxel. Opticae 6. libb. composuit. Algamb. Voss. de Matth c. 26. §. 18.
FRANGERE
apud Stat. Theb. l. XI. v. 28. Armenti Reges magno leo fregit hiatu, comminuere est, a magno hiatu proprium leonum, Barthius ad l. Unde frequens de leonibus haec locutio, apud Poetas, eundem Theb. l. 5. v. 353. Horat. Carm. l. 1. Od. 23. v. 10. Getulusve Leo, frangere persequor. Senec. Troade, et iam Homerum Il. l]. *w)s2 de\ le/wn e)la/foio taxei/hs2 nh/pia te)kna] *r(hi+di/ws2 cue/nace] ———— In Sacris quoqueve usitata. 1. Reg. c. 13. v. 27. Tradidit eum Dominus leoni, et fregit eum. Et v. 29. non fregit asinum, i. e. ossa eius non comminuit neque contrivit. Vide quoque Es. c. 38. v. 13. et Dan. c. 6. v. 24. Indequeve Arabibus confractor dicitur leo, uti docet Bochart. Hierozoici Parte Prior. l. III. c. 2. Uti autem carnem et membra ferarum unguibus discerpit ac dilacerat, quod Hebraeis est, , sic ossa illarum frangit dentibus quod iisdem . Quo fine cataphractum ei os, ut ait Phile, propter septum dentium, quorum tanta firmitas et durities, ut ex iis collisis ignis, tamquam de silice, eliciatur. Quapropter leones his maxime valere, canit Anacreon Ode 2. *fu/sis2 ke/rata tau/rois2,] *o(pla/s2 d' e)/dwken i(/ppois2,] *podwki/hn lagwoi=s2] *le/ousi xa/sm) o)do/ntwn. ktl]. Vide quoqueve supra in voce Dens: et de aliis verbi huius notionibus Isaac. Casaub. Not. ad illud Persii Sat. 5. v. 50. Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una. Apud quem eundem Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 86. ubi de Thebaide Statii publice exhibita, verba. Sed cum fregit subsellia versu, quae in notam victi Papinii trahit Scalig. idem Vir eruditus, de signe victoriae eius explicat, quasi plausu et kro/tw|], euge et sophos acclamantium, subsellia fracta indigitare voluerit Satyricus, vide confirmantem eius sententiam Casp. Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 2. v. 214. Exspectata dies, laeto regalia coetu. ut et quae suo loco de hoc Poeta dicta, nec non infra Grande sophos. Sic Gronovio frangi proprium verbum de insessis toris atqueve incumbendo depressis. Auf. Ep. 2. v. 15. Gramineos nunc frango toros ———— Claud. in laude Serenae, Carm. 29. v. 91. ———— Si placido cessissent lumina somno, Purpura fulgebat violae fractura cubile Gramineum ———— i. e. praebitura se ad frangendum, in cubilis vicem, parata frangi, ut cubile. Stat. de coma Glauciae, ———— crinemque decorum Fregisset rosea lasciva Thalia coronae. Ubi frangi vult erinem exstructum, cum superimposita corona deprimitur et sic q destruitur etc. Hinc frangere clivum, pro superare inque eum invadere, apud Senec. frangere mammas, Ezech c. 23. v. 8. et 34. alia: Item fragilis culcita, apud Mart. l. 14. in Apoph. Epigr. 162. cuius epigraphe Foenum. Fraudata tumeat facilis tibi culcita pluma Non venit ad duros pallida cura toros. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 22. Ut de ritu frangendi facro aliquid aspergam, in prima S. Cenae institutione, DOMINUS noster panem benedictum fregit, Matth c. 26. v. 26. more a cenis Iudaicis desumpto, ubi Paterfamilias, peracta benedictione, panes frangebat et distribuebat. Christumque secuti Apostoli panem fregisse leguntur, unde et kla/sis2 tou= a)/rtou] S. Caena dicta Actor. c. 2. v. 42. Quod et in Ecclesia vet. per plura saecula observatum est, uti docer Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. poster. l. 7. c. 10. §. 19. ubi ritus huius mysterium explicat. At in celebratione Paschatis Exod c. 12. v. 46. Nullum os agno Paschali frangi Deus voluit. Quod de minusculis quidem ossibus non intelligunt Iudaei; sed ad generalem Dei legem quis excipiat quicquam? Quin ad agni ossa videtur alludi verbis Davidis Psalm. 34. v. 21. Omnia ossa eius servat Deus (ne unum quidem frangitur. Et ipse Maimonides scribit, idem esse, si quis durum os, aut tenerum confringat, Pasch. c. 10. s. 3. Et quidem videri poterat ea Lex ad id pertinuisse, quod raptim Israelitae edereiussi fuerant. Neque enim, qui properant, in emedullandis ossibus tempus terunt, qua fere de causa franguntur. Sed et in ea lege latebat mysterium, de quo vide Ioh. c. 19. v. 36. plura vero hanc in rem, apud Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 50. etc.
FREMITUS
leoni proprius. Plin. l. 8. c. 16. Ubi saevit in viros, prius quam in feminas, fremit, Virg. Aen. l. 9. v. 341. l. 12. v. 8. —— Fremit ore cruento, Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 209. —— vasto et grave murmur hiatu Infremuit. Senec. in Oedipo, Act. 1. Chorus v. 41. Cessat irati fremitus leonis. Stat. Theb. l. 6. v. 599. etc. Cum procul impasti fremitum accepere Leonis, Hebr. fremere] est, quod Chaldaei similiter Arabesqueve cuivis leoni tribuunt: quemadmodum Graecis quoqueve leonum etpiheta, e)ribreme/ths2] et e)ri/bromos], sunt. At Scriptores sacri, de adultis verbum rugire], de lenunculis vero to\] i. e. fremere, usurpant, ut videre est Proverb c. 19. v. 12. et c. 20. v. 2. Ierem c. 5. v. 22. alibiqueve passim. Vide Samuel. Bochart Hierozoici Parte prior. l. 3. c. 2. Hinc ad alia vox translata. Ad milites. Stat. Theb. l. 6. v. 618. Arcades arma fremunt —— Ad Deos. Virg. Aen. l. 10. v. 96, Talibus orabat Iuno, cunctisque fremebant Caelicolae assensu vario etc. servato similitudinis decoro. Vide Barth. ad Claud. de Raptu praserp. l. 2. Carm. 35. v. 243. —— saevumque fremant impune Leones.
FRENI_Equorum
Pelethronii inventum. Plin. l. 7. c. 56. Equo vehi Bellerophon, frenos et strata equorum Pelethrontus invenerunt. At Virg. Georg. l. 3. v. 115. Frena Pelethronii Lapithae, gyrosque dedere Impositi dorso —— A Pelethronio sc. Thessaliae monte dicti, ubi primum domiti equi dicuntur; qua de re vide Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 9. Hi primum pro necessitate rudes simplicesqueve, pro luxu, e ditissima materia confieri coeperunt. Ebore ornarunt Britanni, Strab. l. 4. bracteis aureis crepantes, habesapud Prudent. Psychomachia Luxur. et sobrietas v. 25. Dum currum, varia gemmarum luce micantem, Mirantur, dum bracteolis crepitantia lora. Unde frena sonantia, apud Stat. Theb. l. 9. v. 818. —— Frena sonantia iactat. Frena regam; gemmis insigniri consuevisse, docet, idem Theb. l. 3. v. 268. Spumantem proni mandunt adamanta iugales etc. Vide quae hanc in rem notat. Aus. Popma Comm. de Instrum. Fundi sub fin. et Adr. Behotius Apoph. l. 1. c. 4. Freno autem Principum virorum equos a viro aliquo Magnate iam olim duci consuevisse, colligitur ex historia Esth c. 6. v. 7. 8. et 9. Tum dixit Haman Regi; viro cuius Rex delectatur honore, Adferant indumentum regiuns ---- et equo cui insidet ---- Tradentes indumentum et equum in manum alicuius e principibus Regis ---- transvehunto cum equo illo per plateam civitatis etc. Quem honorem recentiori aevo equitantibus Pontificibus, Archiepiscopis et Episcopis, ab Impp. Regibus, Principibus, exhiberi consuevisse, docet, pluribus Auctorem locis adductis, Not. ad Cinnam. p. 470. C. du Fresne. Sic Continuator Nangii sub A. C. 1305. de Philippo Pulchro Franc. Rege Papa Clemente ---- apud Lugdunum ---- consecrato, dum suam ad domum rediens, gestans, ut moris est, suae coronationis insignia, per frenum equi, cui insidebat, a Rege Franciae, qui ob hoc prae humilitate se ipsum pedestrem posuerat ---- deductus maxumo cum honore fuisset etc. Vide quae idem habet de Ioh. XXII. ad A. C. 1316. et Gobelinus Persona de Carolo Hungariae Rege et Urbano VI. Cosmodr. l. 6. c. 77. ad A. C. 1383. de Nemesi vero, cum freno et mensura cubiti nonnumquam pingi solita, infra ubi de ea.
FRONDEA_Corona_apud_Plin._l._16._c._4._ubi
postquamdixisset, Romulum huiusmodi corona Hostum Hostilium coronasse, quod Fidenam primus irripuisset, addit, P. Decium patrem Tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus Imp. Cornelio Cosso Cos. Cum Obsidionali male confunditur, iudicio C. Paschalii. Quippe frondes in arboribus tantum sunt et arbustis, e quibus in sacris Agonibus coronae plexae, unde frondes Ambraciae. apud Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 8. Ad Ambracias conversa gymnade frondes. pro Actiacis Ludis, in quibus ob frondeam coronam certabatur. Iisdem simulacra Deorum cingebantur. Unde idem de Minervae statua, Achill. l. 1. v. 289. Exierant, dare veris opes, divaeque severas Fronde ligare comas —— Alii item, ut videre est supra ubi de Coronis. At obsidionalis e gramine fuit, uti in hac voce dicemus, et pluribus docet praefatus Paschal. Cor. l. 7. c. 16. Uti vero frondes, capiti evinciendo inser vierunt, sic, apud Hebraeos olim, Festum Tabernaculorum in ruguriolis, et umbraculis, ex frondibus, in aedium fere tectis, exstructis, agitabatur: quem in usum deligebantur arbores maxime frondosae et comatae, ac vivacioris succi, uti dicemus ex Levit c. 23. v. 40. et Neh. c. 8. v. 16. Vide quoqueve infra in voce Osanna, item Tecta. Sed et antiquitus rebus laetis coronae frondesque postes inumbrabant, ut dicemus infra in voce Postis: etiam frondes atque flores ad sepulchrum ferre moris fuisse, postea lanam additam, notat Ioh. Meurs. Com. ad Lycophr. p. 175. etc. Sunt autem proptie frondes rami et brachia arborum, unde frondator, qui ramos amputat, apud Virg. Ecl. 1. v. 57. Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras Indidem Plin. l. 17. c. 1. Fronditius miles is dictus, qui praeclara facinora Vulturnum transnatas, fronde capiti imposita, adversus Hannibalem edidit, Alias et folia sic vocantur, qua de re Salmas. ad Solin. p. 386.
FRONS
Genio olim sacra, teste Serv. qui addit Virg. Ecl. 6. v. 22. et 7. v. 27. Aen. l. 5. v. 567. Unde quoties Deum veneramur, frontem tangimus: Plin. sic describitur l. 11. c. 37. Frons et aliis (animantibus) sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis index. In ascensis eius super cilia homini etc. Exportigimus enim cum laetamur aut favemus; contrahimus illam, corrugamusque, cum dolemus aut irascimur, quod o)fru/wn ne/fos] Euripid. in Hippolyto, Latini nubem frontis appellant. Horat. l. 1. Ep. 18. v. 94. Deme supercilio nubem —— *to\ e)pisku/nion], in leone Homer. Il. e. v. 135. inde ad Achillem translatum a Philostrato in Heroum imag. *e)pisku/nion te, kai\ qumoeide\s2 fru/agma/ e)sti\ me\n h)/dh tw=| paidi\], Episcyniumque, et iracunda ferocia puero iam inest. Vide supra in hac voce. Omisit. Plin. pudorem, qui similiter in fronde sedet, unde me/twpwn tri/yai]; os seu frontem perfricuisse dicuntur, qui verecundiae muntio misso, gnaviter impudentes (unt, qua de re vide Victor. c. 6. et 8. Ita Frons tabula est in sublimi posita, in qua satis conspicuis characteribus animi sensa exarta cernimus. Unde eius magna apud omnes ratio semper habita. Et Gentiles quidem Genio eam consecrarunt, ut vidimus: Simili indicio gratiae (sed verae) divinae, in Baptismate Christianis iam olim Ftons signabatur. Victor Utic. l. 3. Pass. 7. fratr. sub Hunerico Rege. Nobis nullus de postibus frontium valebit evellere, quod in uno Baptismate artifex Trinitatis dignatus est titulare. Vide quoqueve supra in verbo Confirmare. Aethiopes vero infantes ipso natali die inurunt, de quo more vide Bartholin. Exercitat. Miscell. Occasione sacri ritus desumpta, ex Ezech c. 9. v. 4. ubi Iehova inclamans virum lineis indutum edixit, Transi per medium ---- Ieruschalaimorum et insignito signo frontes illorum hominum, qui supir ant et qui exclamant propter omnes abominationes istas, quaefiunt in medio illius. Sed et Pintificis Summi, totiusqueve populi Israelitici, frontem peculiari ratione munitam sacramqueve sibi voluit Deus, uti infra dicemus, in voce Frontale. Inde porro ornandi coronandiqueve frontem mos priscus, uti docet ille apud Athen. e)stefanou=nto de\ kai\ to\ me/twpon], Coronatam autem et frontem gerebant. *stefa/nous2 d' o(/ious2 puka/zw] *ta\ me/twpa mou )pi kai/ei], Quales plico coronas Cum frons mihi renidet. Vide eiusdem Oden a Casaub. e MSS. editam. Quod si et caput redimebant, sic tamen id fiebat, ut foliis coronarum plerunqueve frons inumbraretur. Quo inprimis pertinet, quod a mulieribus ut plurimum eas coronas, quae frontem faciemqueve insuper tegerent, usurpatas fuisse, pudori sc. velando observat Plutarch. Pelop. Vide quoqueve infra Lunulae: uti de Frontis osculo, ubi de Vett. Osculis aliquid etiam in voce Signa etc. Sed haec modestae castigataequeve Frontis decus est: quam proin minutiorem laudi olim fuisse, Luciano, Petron. aliis observatum. Unde imminuere frontes limbis, in muliebris luxuriei parte reponit Arnob. adv Gentes l. 1. Ubi nimbis mavult Herald. eo quod nimbus Isid. fasciola est transversa ex auro assuta in linteo quod est in fronte feminarum. Vide infra Nimbus. At, quorum impudentia effrons omnes honestatis characteres funditus delevit, opera data est, ut nova arte ii frontem literatam haberent. Hinc notis inustas fugitivorum frontes apud Romanos, literisqueve inscriptas uncialibus legimus. Et Lucian. quidem typo vulpis aut simiae, in ea parte vultus, inurenidos esle nescio quos Philosophos iudicat Revivisc. Val. vero Max. servum quendam restionis inexpiabili literarum nota, per summam oris contumeliam inustum refert, quod ad literam *f]. vel F. Eruditi referunt, uti infra latius videbimus. Quo more usque ad Constantinum Mag. servato, hic demum in noxiorum facie scribi vetuit, quod dedeceret faciem maculari, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis esset figurata, l. 11. Cod. Theod. de poenis. A quo tempore frontis ea contumelia in collaria transiit, uti pluribus docet Laur. Pignor Comm. de Servis, et nos infra videbimus, ubi de Literatis, Spleniis, Stigmatibus. Hodiequeve tamen in graviorum criminum reos cum e finibus eiciuntur, nota fronti inusta, animadverti sollenne est etc. Vide de more hoc inurendi frontem etiam Graecis, Persis, aliisqueve iam olim usurparo, Rader. ad Curt. l. 5. c. 5. et quem is laudat, Iust. Lips. inprimis Elect. l. 2. c. 15. Quo pacto Romanorum pueri delicati frontem ornaverint, supra diximus, ubi de Coma. De Fronte Thracum punctis notata, de Frontis vena, in Foederibus scisla alibi; de Arte e Fronte vaticinandi, Graecis *metwposkopi/a|], infra in voce Metoposcopi. De Fronte librorum pumicata apud Vert. Vide Screvel. ad Mart. l. 1. Epigr. 67. cuius epigraphe ad furem de Libro suo.
FRONTALE
Hebr. inter quatuor vestes, ad Pontificis solius cultum spectantes, memoratur Exod c. 28. v. 36. et seqq. Item facies bracteam ex auro puro, et insculpes ei sculpturis tamquam sigilli, SANCTITAS IEHOVAE. Quam oppones cum vitta hyacinthina, ita ut sit super ipsam cidarin: e regione anterioris partis ipsius cidaris esto. Sic erit super frontem Aharonis, ut auferat Aharon iniquitatem rerum sacrarum, quas consecraverint silii Israolis, omnium donorum rerum consecr atarum ab illis: erit inquam super frontem illius iugiter, ut sit benevolentia erga illos coram Iehova. Ad quem l. vide Exercitationes A. Riveti et Meditationes Franc. Burmanni. Sed et suum erat Frontale cuilibet Israelitae, in quod digitus intenditut Exodi c. 13. v. 9. Ut sit tibi in signum ad manum tuam et in monimentum inter oculos tuos, ut sit doctrina iehovae in ore tuo: de quo pluribus agemus infra, ubi de Phylacteris. Hodiequeve certe Galli Fronteau vocant laminam illam, aliquot sacrae Scripturae dictis inscriptam, qua Synagogam Iudaei ingresluri frontem circumligare in more habent positum. Porro in sacris passim Frontium ornamenta occurrunt communiter usitata, tum in aliis gentibus, tum in Israelitica, ut videre est inter alia Es. c. 3. v. 19. ad 26. ubi sequioris sexus luxum perstringit Propheta. Vide quoqueve Iudic c. 8. v. 14. alibiqueve passim, ubi in Hebr. vox Nesem est, quam Graeci ubiqueve transtulerunt e)nw/tion], inaurem, praeterquam Iobi c. 42. v. 11. ubi Symmachus reddidit e)pi/r(r(inon], ornamentum nasi: Vulgatus Esaiae dict. loc. gemmas in fronte pendentes, Prov c. 11. v. 22. circulum aureum etc. Quas vatias expositiones sic conciliat Thom. Bartholinus, ut dicat gemmas in vitta frontem circumdante et ab ea pendulas natibus imminuisle, ad faciem ornandam. De quali ornatu sic Hieronym. Ezech c. 16. v. xi. et 12. Verbum Hebraicum Nesem, excepto Symmacho ---- omnes inaurem transtulerunt, non quod inaures ponantur in naribus ---- sed quod circulus in similitudinem factus inaurium, eodem vocabulo nuncupetur. Et usque hodie inter cetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex fronte pendere et imminere naribus. Vide praefatum Bartholin. Miscellan. Medic. de Morbis Biblicis c. 19. ubi de Annulis Narium: uti de frontalibus ac cristis elephantorum, quibus species illorum augebantur, Liv. l. 37. c. 40. equorum infra in voce Phalerae etc. In Ecclesia Rom. Frontale et is est apparatus pendens in fronte altaris, qui apparatus alias dicitur pella, Lindwod, et memoratur passim, apud medii et ultimi aevi Scriptores. Chronic. Gemblacense, p. 528. Fecit tabulam argenteam ---- frontale quoque ad Altare S. Exsuperii Martyris. Visitatio Thesaurariae S. Pauli Londin. A. C. 1295. Unum frontale de nigro sameto, cum barris et vineis de aurifrigio bono, ad maius Altare. Item aliud Frontale strictum, cum pluribus diversis scutis: et in medio breudantur imagines Crucifixi, Mariae et Iohannis ---- ad idem altare, etc. Frons altaris dicitur, Durando Ration. l. 1. c. 3. n. 32. Plura apud C. du Fresne, ubi supra.
FRUGES
proprie frumenta et legumina dicta sunt Vett. oi=toi] Graecis et sithroi\ karpo/i]. Accius in Troadibus, Nocturna saxo fruges frendes torridas Virg. Aen. l. 1. v. 182. —— frugesqueve receptas Et torrere parant flammis et frangere saxo. de quo torrendi illas more diximus aliquid supra, ubi de Farre. Sunt tamen, qui ne frumenta quidem hoc nomine censeri volebant, sed sola legumina, sicqueve frumenta a frugibus discernebant. Nonnullis fruges, quae aristas habent, reliqua frumenta, dicuntur. Minutas fruges Amm. Marcell. l. 23. c. 6. et ante eum Cic. dixere frumenta, et legumina, de quibus proprie vocem sumi diximus, ad discretionem maiorum frugum, ut sunt arboreae. Nam arboreas fruges Cornficius vocavit arborarios fructus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 244. Earum usus post glandes, hominibus, Cereris beneficio, innotuisse dicitur. Arcades enim non alios, quam glandes, cibos habuisse, hinc pater, quod in notam antiquitatis suae appellari voluerunt *balanhfa/goi], glandivori. Idem apud Rom. obtinuisle, discimus ex tabb. XViralibus, quibus cautum: Ut glandem in alienum fundum procidentem colligere liceret. Postea frugibus et pane reperto, laetus in nuptiis puer apud Athenienses canistrum panibus plenum ferens, exclamavit, *e)/fugon kako\n eu(=ron a)/meinon], Effugi malum, inveni bonum. Itaqueve Cereris munus fruges inventae, sed Triptolemi opera earum satio gentibus cognita: Mart. Capella l. 2. de Nupt. Merc. et Philolog. Qui primi mortalibus usum rerum maioraque commoda praestiterunt, ut vitem Dionysius apud Thebas, Osyris apud Aegyptios haustum vini, usumque comperiens, Frumentum Isis in Aegypto, Triptolemus apud Atticos docuere, eademque Isis lini usum sementemque monstravit. Et Hubertus Velleius ac Fr. Laziardus in Epit Hist. Univ. c. 21. Triptolemus agriculturam ampliasse, et quadrigas iunxisse dicitur. Ceres etiam praeter instrumenta arandi, mensur as invenit, cum prius per acervos triticum numeraretur. Hincqueve Thesmophoria, in honorem Cereris, et Eleusinia, in honorem Triptolemi, cui Eleusius pater, Athenis instituta et tanta cum religione celebrata, de quibus vide suo loco. Sed hoc inventum potius Aegyptiis, quam Atheniensibus, Cretensibus aut Siculis attribuendum, ut pluribus ostendit Voss. Namqueve de Atheniensibus id aperte negat Diod. l. 5. fruges aliunde eo imporratas docens; e Sicilia forte. Constat enim, uti Cic. ait Verr. 6. ex antiquissimis Graecorum literis atque monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Libero consecratam. Communis etiam opinio est, in Sicilia raptam esle Prosperinam, qua de re vide Eundem ibid. Unde adhuc minus audiendi Cretenses, qui Cererem tradunt apud se natam, inde in Atticam, hinc in Siciliam, demum in Aegyptum ptofectam esse. In quo bis minimum peccant: primum, quod Siculos putant, post Athenienses, recepisse fruges: deinde, ac inprimis, quod Aegyptios etiam hisce postponant. Nec enim Athenienses ipsi diffitentur, summum sub Cranao Rege Cererem in Atticam venisse. At eo prior Cecrops R. Mosi fuit aequalis: quanto autem prius frumento Aegyptiis sit usa, constare potest ex Iosephi hostoria. Imo et antea in Frugum penuria e Cananaea eo profugit Abrahamus Patr. ut est Gen c. 12. v. 11. etc. Vide Auctorem ipsum de orig. ac progr. Idolol. l. 1. c. 17. qui etiam de innumeris Gentilium Diis, quibus Frugum cura, prolixe agit l. 2. c. 61. Atqueve hinc est quod fruge Deos colore, apud Rom. Numa instituit, Plin. l. 18. c. 2. praeclatissimi muneri primitias iis libando. Quemadmodum Triptolemi apud Graecos simile institutum, postquam temporis iniuria collapsum esset, restituit Draco, hac lege: *qeou\s2 tima=|n en koinw=| e)mpoini/ois2 no/mois2 patri/ois2, i)di/a| kata du/namin su\n eu)fhmi/a kai\ a)parxai=s2 karpw=n pela/nois2 e)petei/ois2], Vener andos esse Deos ---- publice secundum patrias fanctiones, privatim vero bonis verbis, frugumque primitiis, libis annuis, pro facultatum modul, uti legimus apud Porphyrium peri\ a)poxh=s2 tw= e(myu/x]. l. 4. Habuit autem Triptolemilex, *qeou\s2 karpoi=s2 a)ga/llein], Venerandos esse frugibus Deos, ibid. Quae tamen simplex et pauco parabilis colendi Deos ratio, non diu post Draconem obtinuit: cum iam ante Solonem victimas Diis mactatas esse constet, ex Legibus eius, quibus pretium illarum aestimavit, ut Plutarch. in eo testatur. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et supra in voce Far. Sed et Frugibus tumuli obsiti, apud Athenienses. Cum namqueve par propemodum parentibus amicisque suo fato functis honos, qui Diis im mortalibus, haberetur, religionequeve consecrarentur eorum tumuli et monumenta, ad illa quoqueve ferebantur et superimponebantur oleae, quas huic usui licebat ex agris evellere, itemqueve fruges obserebantur. M. Tull. de LL. 2. Nam et Athenis iamille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius terra humandi: quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut vivis redderetur. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. sub sin. Simile quid et apud Romanos in usu: hos enim super Curtium certatim congessisle fruges, apud T. Liv. legere est l. 7. Vide Ger. Elmenhorst. ad Minuc. Fel. Nec omittendum hic gravissimum poenae genus in eos statutum, apud Rom. qui fruges surripuissent, de quo sic Plin. iterum l. 18. c. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse, puberi XII. tabulis capitale erat suspensumque Cereri necari iubebant gravius, quam in homicidio, convictum: impubem Praetoris arbitratu verberari, noxamve duplionem decerni: ad quem l. vide Dalechampii Notas, et plura hanc in rem, apud eundem Plin. passim, ut et hic infra: sicut de sacris Rom. pro Frugibus fleri solitis in voce Ambarvale; aliorum, infra ubi de Haedis: de iure vero vereri in Anglia, circa animalia frugibus pullisque infestiora in voce Utlagati.
FULLO
a Graeco bu/llwn], addensator, quod vide, nomen servorum apud Romanos, qui purganda poliendave vestimenta accepere. Eorum meminit Ulpina. l. 12. ff. de furtis, l. 13. §. 6. ff. locati, l. 12. §. 6. ff. de instr. vet instrum. leg. et l. 32 ad Edictum, l. 2. ff. de condict. sine causa. Lavabant hi vestimenta creta, sed quo modo, quove ordine, praescripsit Lex Metella de Fullonibus dicta; et Plin. l. 35. c. 17. adeo haec res priscis curae fut. Quo allusit Tiberius, dicens: Terra haec nova est, quam tu solitus pedibus argutarier, dum compescis cretam, vestimentaque eluis. Plant. Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 34. Act. 5. sc. 2. v. 58. eiusdem opificit mentionem facit, Stat Fullo, phrygio, aurifex, lanarius. Et quidem a lavandi hoc offico Graecis *plu/ntai] dicti sunt, vide suo loco; sicut a densando *stibei=s2, *na/ktai], vide infra Nacco, et a poliendo proprie *knafei=s2], vide infra Polientes. Tria enim eorum in poliendis vestibus munera observantur Eruditis, quorum primum to\ plu/nein], lavare seu tergere nitro, creta, cimolia et similibus, de quo diximus: alterum to\ sumpath=sai], conculcare, seu densare, conciliare et cogere vestimenta, quod et na/ssein]: tertium tandem to\ knaptein], aliter katacai/nein], polire seu pectere; ad qud kna/fos] seu instrumentum politorium adhibebaht, ex spinis factum, nonnumquam erinacei cutem, antiquitus acervo spinarum contorto, quem s1wro\n] vocabant, Graeci, eam in rem usi. Nec vero solum vetera vestimenta interpolabat Fullo, sed etiam novi panni a textore ad eum deferebantur, ut polirentur et pecterentur, unde pexae vestes, de quibus infra videbimus. Atqueve de his ploprie dixerunt polire, interpolire vero de Vett. unde interpolis vestis, h( e)pi)gnafos], iterum polita, et inde verbum interpolare. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 39. et seqq. ubi de Fulloniis Cortinis et spinis enisque inprimis varia habet. Officinae eorum Fullonicae dictae. Ulpina. l. 3. ff. de aq. pluv. arc. Apud Trebatium relatum est, eum, in cuius fundo aqua oritur, Fullonicas circa fontem instituisse, et ex his aquam vicini in fundum vici immittere coepisse: ait ergo, eum non teneri aquae pluviae arcendae actione. Sed et apud Iudaeos Fullonum fuisse usum, discimus, ex Marc c. 9. v. 3. ubi de transfiguratione Domini nostri loquens, Et vestimenta eius, inquit, sacta sunt coruscantia, candida valde ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare. Addam id saltem, cum Fullones plurimum urina uti solitos, testentur multi veterum loci, inter quo Athen. praecipue videri poterit l. 11. p. 484. censet Beroaldus urinae vectigal, quod commentum Vespasianum ait Suet. in eo c. 23. a Fullonibus exactum fuisse, de qua sententia vide iudicium Casaub. Animadv. ad h. l. Artem vero a Nicia inventam, habet Plin. l. 7. c. 56. ut legem de Fullonibus dedimus supra in voce Caecilia.
FUNDAS_Phoenicum_inventum
teste Plin. l. 7. c. 56. Meminit eius Plato de Legg. l. 8. ubi de mulierum proriis exercitationibus scribens, kai\ li/qois2], ait, e)k xeiro\s2 te kai\ s1fendo/nais2 a(millome/nwn], unde colligit Mercurial. inter exercitationes Vett. gymnasticas, ad fortitudinem militarem comparandam excogitatas, etiam hanc fuisse, qua lapidibus cum manibus, tum fundis emissis, inter sese certarent. Idemqueve putat, nomine lapidis manibus emissi Platonem halterem intellexisse, qua de voce vide infra. Ab halteribus vero funda diversa fuit, funiculus nempe quidam, qui duobus capitibus manu sumebatur, altero cum ansula, ne exiret, altero sine, ut dimitti poslet, atqueve in medio latior erat, ut ibi lapis contineretur; quem circumacto valide funiculo et ab uno capite dimisso, vehementer proiciebant Funditores: Quam proiectionis formam, a Phoenicibus, ut dictum, duabus de causis repetam esse, verosimile est: Nempe tum, ut minus manibus ex lapidum asperorum attrectatione accederet nocumentum; tum us longinquius, et maiore impetu lapides evibrarentur. Unde Davidem, ad prosternendum Goliathum funda uti voluisse propterea apparet, quod adversus robustissimum hominem maximo armorum impetu opus esse cognoverat. Et hoc genus certaminis, apud Balearium olim Insularum populos usque adeo celebratum fuit, auctore Veget. de Re milit. l. 1. c. 6. ut matres filios suos aliis avibus vesci non paterentur, nisi quas funda suas fecissent. Quam ob causam Virg. Fundam cognomine Balearem insignivit, Georg. l. 1. v. 309. Stupea torquentem Balearis verbera fundae; Et Stat. Theb. l. 1. Roboraque et gravidas fundae Balearis habenas. Sic Ovid. Met. l. 2. v. 728. Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum Funda iacit: volat illud, et excandescit eundo. Bis autem vel ter circa caput rotabant fundam, antequam eiacularen tur lapidem. Virg. Aen. l. 9. v. 586. Stridentem fundam positis Mezentius armis Ipse ter adducta circum caput egit habena. Quem tamen morem nihili esse et dediscendum proin, doce Veget. der re Milit. l. 2. c. 23. Assuescendum est etiam, ut semel tantum funda circa caput roteutr, cum ex ea emittitur saxum. Notavit et I. Lips. Poliorc. l. 4. c. 2. et ante Stewech. ad Veget Comm. l. 3. c. 14. Plura vide apud eundem Veget. de re Milit. l. 4. c. 22. et Hieron. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 2. c. 12. Uti de septingentis illis in Beniaminitarum exercitu, Iudic c. 20. v. 16. Qui praecludentes manum dexteram suam, funda mittebant lapidem ad capillum sine erratione. de Hispanis capite fundas iunceas tres (quas Philetas vocat iunceum ornamentum) gestare solitis, Strab. l. 3. p. 168. De supplicio, quod a Fundae Graeco vocabulo nomen habet, supra in Diasphendone de Babyloniis circum act u fundae ova coquentibus, infra in voce Ova etc. Vide quoqueve Cestrosphendonae, it. Scutale: uti de tonirru a Pervanis cum clava et funda pingi solito, in Tonitru.
FUNEBRES_Ludi
in honorem defunctorum olim exhibeti soliti, originem iactant longe vetustissimam: Namqueve Aeneas ad Pallantis, et ante eum Achilles ad Patrocli rogum mactavit inferias cum ludis, unde etiam Gladiatorum mos, sine dubio, ortus videtur. Nam quum primum captos ex hostibus iugularent, vitantes foedi spectaculi horrorem, captivos inter sese commiserunt, ut penes eosdem esset, et facinus et supplicium, quibusque sors et virtus dedisset, superessent: reliqui placarent Manes puris Manibus parentantium. A' Graecis hic mos propagatus est ad Romanos, a quibus hi ludi Munera dicti sunt. Sic Tertullian. l. de Spectac. Munus, inquit, dictum est, ab officio: quoniam offieium etiam muneris nomem est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se vett. arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt. Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit pietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverant armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant: ita mortem homicidiis consolabantur. Haec mu neris origo: Sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem: Quia ferarum voluptati satis non fiebant, nisi et seris humana corpora dissiparentur. Primus autem Romanorum Iunius Brutus, in defuncti Patris honorem dedisse Romae Gladiatores dicitur: Aliis Appium Claudium et M. Fulvium Coss. huius crudelitatis auctores facientibus. Tunc enim primum fuere sontes feris in arena obiecti, immunitate tanta, ut ab eo horrore matronae publico edicto summotae sint. Dabantur vero et a publicis Magistratibus et a privatis personis, et cum certaminibus et cum fabulis. In patrii funeris apparatu arenam inspersisse tradunt C. Caesarem, cum Aedilis esset: qui postea Dictator fuit. Claudius Princeps ex arbitrariis hos ludos statos fecit, quos Aediles ederent: ex pecunia publica de Quaestoribus, quos Gladiatorios appellavit. Verum postea ipse illorum pertaesus, cruentas has exsequias sustulit: mansit tamen consuetudinis ius privatis, si nempe quadringenta milia in censu haberent. Hos qui curabant ludos, Designatores dicti videntur: quos sustulit tandem penitus Theodoricus Gothorum Rex. Vide Liv. Suet. Tac. Dion. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 35. Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 7. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 24. cum Paralip. Th. Dempsteri. qui de Desultoribus in hisce ludis aliisqueve huc spectantibus prolixe agit etc. ut et infra in voce Gladiatores.
FUNUS
initio tenui imponsa, postea invalescente luxu, magnifice curari coepit. Unde non seuplchris modo, sed et collocationi, elationi ac productioni Funerum, modum Solon posuit. Fiebat autem collocatio pro arbitrio a cognatis, ut Patris a filio, filii a Patre, si superstitem haberet: aderantqueve ei promiscue viri, et feminae e cognatis. De elatione vero praescripsit, ut efferrentur ante Solis ortum, postridie collocationis: unde quia incensi funes seu funalia mortuis praeferebantur, hinc Funeri nomen. Mutaverat tamen hic mos quem postea revocavit Demetrius Phalereus, ut refert Cic. de LL. l. 2. Sed ait rursus idem Demetrius, increbuisse eam sunerum sepulchrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse: Ante lucem enim iussit efferri. Producebant apud Athenienses funus propinqui: nequeve tamen feminae fexagenariis minores, quae sobrinis natae non essent, funestam domum intrare aut exsequias ire poterant. At vero postquam Funus elatum est, cuiqueve id licuit. Verum quia tandem magna hominum celebritas funeribus producendis interesset, sublata illa est hac lege: In funeribus celebritas virorum ac mulierum producendis ne intereste. Sumptum quoque idem Legissator sustulit, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixerunt Decemviri Rom. mortuum compom aut condi: *mh\ suntiqe/nai ple/on i(mati/wn triw=n], Plus tribus riciniis mortem ne humato. Neve lamentabilia essent, lessum et lacerationem prohibuit, quam ita expressere XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Hippias dein tyrannus praecepit, ut in singulos mortuos Minervae sacerdoti, quae est in arce, penderetur obolus, hordei duo sextarii, et frumenti totidem. Porro cum iusta mortuo fierent, ipso nempe elationis die, et ab illa non, item tricesimo anniversario et illo quo Natalem eius celebrabant, ne bove parentaretur, iterum Solon sauxit. Immolabatur vero in effossa scrobe, atqueve haec iusta parentibus persolvere cogebantur lege liberi, aut si nulli liberi essent, heredes. Inter cetera vero Silicernium exhibebant, Gt. peri/deipnon], Circumpotationem verit Cic. (e cuius l. de LL. 2. constat a Solone in servorum funere fuisse sublatam: Servilis unctura omnisque Circumpotatio tollitor) idqueve iam a Cecropis tempore: Exhibebantur autem a propinquis et iis, qui propiori cognatione defunctos contingerent, inque iis defuncti, siquidem laudanda fecissent, celebrabantur; qui honos tantum iis postea habitus est, qui in bello essent interfecti aut publice sepeliebantur: quod fiebat in Ceramico extra urbem, ubi erant sepulti, idqueve ab iis solis, qui ad eam rem publice erant constituti. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 6. tit. 8. uti de Funeribus Romanorum aliorumqueve hic passim, inprimis ubi de Cadaverum cura, Consecratione, Defunctis, Exsequiis etc. Addam hic saltem, non hodie solum, sed olim, quoqueve, aera campanasqueve Funeri adhibitas esse, ut pervetus Theocriti Scholiastes annotat, quod is sonus credebatur esse kaqaro\s2 kai\ a)pelastiko\s2 tw= mias1ma/twn], h. e. avertrere spectra et daemonum ludibria. Codonophori item atrati illud praecedebant, Suid. tum ut ad spectandum funebrem pompam homines accerserentur, tum, ut Flaminem Dialem admonerent funeris, ne ille ex improviso occurrens feralibus tibiis auditis pollueretur, vide Hier. Magium l. de Tintinnabulis c. 10. et 11. Nec omittendum hic, quamdiu apud Vett. Romanos lugere mortuos soliti sint. Constat ex Vett. monumentis, menses decem, tot enim Romuli habebat annus, viros ab uxoribus viduis lugeri consuevisse: ita quidem, ut ante legitimum luctus tempus nubere nemini possent, nisi venia a Magistratu aut Principe impetrata. Interim minuebatur nonnumquam luctus aut publice; aedis dedicatione, lustro a Censoribus condito, voti solutione: aut privatim cum liberi nascerentur, cum honor familiam novus illustraret, cum ab hoste capti domum redirent, cum puella desponsaretur, cum casto Cereris constitissent etc. de quibus erudite disputat Iac. Raevardus Var. l. 1. c. 20. cui adde si placet Iac. Cuiacium Observ. l. 6. c. 32. Cael. Rhodigin. Antiqq. l. 17. c. 19. 20. et 21. etc. Ut et de Christianorum medii aevi ritibus aliquid aspergam, consistebat Funebre officium eorum, in eleemosynis, oblationibus, sacrificiis; Commemoratione item ad altare, gratiatum actione, precatione etc. Quo pacto testabantur fidem suam, de Immortalitate animarum, et de beato statu defunctorum fidelium ac futura corporum resurrectione: simulqueve spem suam de suo quoque felici exitu aeternaqueve beatitudine suo tempore obtinenda fovebant, sesequeve mutuo ad sanctam defunctorum imitationem exstimulabant. Quam in rem vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 13. c. 9. toto. uti de Funebri Laude, infra ubi de Parentandi officio; nec non retro in voce Commemoratio; de Funebribus facibus, ubi de Scirpo; de Funebribus Ferculis, supra in hac voce; de Coronarum in hisce usu, ubi de Coronis etc. Funerum apud Romanos variae species. Censorium, vide Publicum. Familiare, cuius procuratio iusta erat absentiae a militia excusatio, quando scilicet aliquis ex familia eius, qui militiae nomen dedisset, fatis concesserat. De eo vide A. Gell. l. 16. c. 4. Indictivum, cui adhibebantur non ludi modo, sed etiam Desultores, eaqueve erant amplissima. Publicum dicebatur, cum ob alicuius obitum iustino indicto publicus luctus esset, sumptusque ex aerario fierent. Sic Piso apud Tac. Ann. l. 6. c. XI. Vitell. apud Suet. c. 3. publico funere qui eximius erat honos elati leguntur. Graeci id dhmosi/a| qa/ptein] dixere, quam phrasin de Sphaero Caesaris Paedagogo ac liberto, l. 48. et de Pisone l. 8. Dio usurpat. Vide de hoc honoris genere Ioh. Kirchmann. de Funer. Rom l. 1. c. 4. Simpludiarium erat, cum adhibebantur ludi duntaxat, corbitoresqueve. Quidam ea sic vocarunt, quibus neutrum interesset genus ludorum, Festus: ad quem locum notat Scalig Simpludiaria dicta, quia simplices ludii adhiberentur, h. e. saltatores vel cernuatores sive cervitores, quos Festus Corbitores appellat. Transsatitium, quum quis peregre aut apud histres obierat. Tum enim cadaveri domum relato postes sollennia et exsequialia officia peragebantur, quae, quod corpus transferretur, Transtatitia dicta sunt. Verum, cum quis domi obiisset: Hocqueve erat vel Indictivum, vel Censorium, vel Simpludiarium, de quibus supra etc.
FURCAE_supplicium
olim in creberrimo usu, non in historiis solum, sed Comoediis priscis saepe memoratur. Fuit autem ea vel ignominiosa vel poenalis. De priori Isid. Orig. l. 2. Furcifer dicebatur olim, qui ob leve delictum cogebatur a dominis, Furcam circa urbem ferre, praedicans peccatum suum, et monens ceteros, ne quid simile pecearent. Qualis haec Furca fuerit, describit Plutarch. in Coriolano, cum humane admodum habitos servos a priscis narrat. Erat, inquit, magna castigatio delinquentis servi, si lignum currus, quo temonem sustentant, ferens exiret circa viciniam. Id enim passus, et sic conspicuus non ultra fidem habebat et vocabatur Furcifer. Unde Plaut. Amph. Act. 1. sc. 1. v. 129. Ego pol te istis tuis pro dictis et malefactis, Furcifer Accipiam. Graece stauroko/mis2os, dikranofo/ros] etc. Posterior, proprie supplicium fuit, ad quam ligati sub ea vel ad mortem caedebantur vel caesi per viam ducebantur; deinde collo in eam iniecto traducebantur ad supplicium, eratqueve lignum diplou=n], vel potius dikrou=n], quo media parte collo inserto vinciebatur cervix rei, Sub ea, ad mortem caesos esse, inquit Suet. Ner. Claud. c. 49. qui poenam more Maiorum interpretatur, nudi homims cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi. Hoc modo Liv. incestum cum Vestale punitum ostendit, l. 22. c. 57. Dionys. in culpa simili, et de iis qui Urbiniam stupraverant, Antiqq. l. 9. Qua poena proprie servi affecti: qui, quod, dum virgis caedebantur, converterent se et trepidarent, saltantium more, multas plagas servo portendi, si saltare se somniarit, scribit Artemid. Onirocrit. l. 1. c. 78. o(/pws2 d'an o)rxh/shtai dou=los kai\ o(/pou a)\n polla\s2 lh/yetai plhga/s2], Daemonqueve hinc, ludis Circensibus, qui antequam inciperent, paterfamilias quidam servum per Circi aream transduxerat caesum virgis et ex more multa verat post patibuli poena, Praesulem sibi dispolicuisse consultus a Romanis, peste atroci paulo post afflictis, respondit, apud Arnob. l. 6. Sed et liberos interdum sub Furca caesos esse, indignitat Fpitome Liv. l. 55. Habena autem caedi servos solitos esse, constat ex Ulpiano l. 1. §. Impub. ff. de S. C. Silaniano et Horat. l. 2. Ep. 2. v. 15. In scalis laetuit metuens pendentis habenae. Vide quoqueve infra ubi de Supplicio more Mai. Verum etiam cum Furca in crucem non raro tollebantur. Arnob. l. 7. adv. Gentes, Servum pessime meritum per Circi aream mediam traduxisse caesum virgis, et, ex more, multasse post patibuli poena. Nempe alligari brachia manusqueve ad furcam solebant, atqueve ita circumduci, mox in ea attolli. Plaut. Mostell. Act. 1. sc. 1. v. 53. Milit. Act. 2. sc. 6. v. 64. Dispessis manibus patibulum habere: et ex eo Nonius, Patibulum afferre per urbem, deinde affigi cruci. In ea appensos esse, constat ex Festo: Furcilae sive Furcilla, quibus homines suspendebant. Plin. Supplicia annua canes pendunt, inter aedes Iurventutis et Summani, surca sambucea, arbore fixi, i. e. in furca ad arborem fixi. Idem clarissime docet Firmic. l. 6. Matth c. 31. Severa animadvertentis sententia patibulo suffixus, in crucem crudeliter erigeretur. Ubi primo patibulo, i. e. furcae, suffixus, dein sublatus in crucem dicitur. Habuere Furcae extrema bacilla figuram literae V. teste Varrone de Ling. Lat. l. 4. quemadmodum hodiequeve in curribus, qua temo cum axe coit, furca est sustentando illi aut fulciendo. Qua mente Sidon. de Baccho, Vite capistratas cogebat ad esseda tigres, Intrabat duplicem qua remo, racemifer arcum. Itaque sive in ipsa Furca defixi in terram simpliciter; sive cum ea in altiorem arborem aut lignum sublari sunt. Figuras exhibet Iust. Lips. l. 3. de Cruce c. 6. Qui vero ab hoc poenae genere, amicorum intercessione vel alia quadam ratione liberabantur, a Furca redempti dicebantur. Vide infra Tarpeia rupes. Inferioris aevi inventum est Furca illa, seu instrumentum e ligno triplici, forma iugi veteris, cui appensi homines laqueo strangulantur: quod supplicii genus in pleraqueve Europa hodie usitatum est. Coepit id, cum crux desiit, a Graecis enim usurpatum vix reperias, nec a Romanis quidem in publico: etsi ii in carcere, damnatis gulam (sed non ut appenderent) laqueo frangebant. Isid. quidem aevo nomen hoc et usum habuit: Patibulum vulgo, inquit, Furca dicitur (quod hodiequeve in Hispania, ubi ille scripsit, obtinet) quasi ferens caput Suspensum enim et strangulatum haec exanimat. Atque hac notione novitia satis frequens hoc nomen in libris Legum, quas Tribonianus atqueve eius adiuvae collegerunt: quia, sublato crucis supplicio, quidni etiam Furcam veterem sublatam dicamus. Itaqueve ipsos Iurisconsultos usurpasse, non habet fidem apud iuris et moris antiqui peritos, qui vere notant, pro cruce id substitutum, quandoquidem lege lata Constantinus crucem sustulerat. Adeoqueve ipsi quoqueve, qui leges collectum ibant, in aevi illius et sequentis usum. Exempla plura sunt, et notata aliis: quaedam etiam, ubi inconspectio; ut in isto Callistrati de Poenis, l. 29. Famosos latrones furca figendos placuit. Ad Furcam enim novam non figuntur homines, sed adstringuntur. Sed fuerat cruci figendos: ubi moverunt alterum, altero retento, quod non debebat etc. Vide eundem Lips. ibid. c. 7. cui adde Titum Popmam de operibus serv. A' Furcifero autem priscae significationis, Trifurcifer insignis furcifet dicitur, Plaut. in Autul. Act. 2. sc. 4. v. 46. —— AN. tu trium literarum homo Vituperas me? fur etiam fur trifurcifer.
FURIA_Lex
de Testamentis, lata a C. Furio Trib. Pleb. Ne cui, nisi manumissoris cognato, certisque aliis personis, supra mille asset, legare, mortisve causa donare liceret, quod si quis maiorem summam sibi legatam accepisset, redderet, Theophil. Instit. de Leg. Coetcendae legis XII. Tabb. causa, qua uti quisqueve legasset suae rei, ita ius erat, ut ait Iustin. Eius meminit Cic. pro Balbo et Verrina 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 18. Fuit et Furia Caninia, cuius auctores P. Futius Camillus, C. Caninius Gallus Coss. A. C. 651. Ut in testamento ex tribus ser vis non plures, quam duos, manu mittere liceat, usque ad decem dimidiam partem: a decimo usque ad triginta, tertiam partem, ut tamen adhuc quinque manu mittere liceat, aque ut ex priore numero: a triginta usque ad centum quartam partem, aeque ut decem ex priori numero liberari possint: a centum usque d quingentos, partem quintam similiter, ut ex antecedenti numero 25. possuit fieri liberi: eademqueve praecepit, ne plures omnino quam centum ex cuiusquam testamento liberi fiant. Eadem lex cavit: libertates ser vis testamento nominatim dari. Ulpianus Institut. tit. 1. Paulus Sent. 4. Caii Institut. etc.
FURINA
Dea furum, secundum Etruscos vero dea Sortium ad lites dirimendas. Sacra eius Furnalia, vel Furinalia. Eadem Flaminem suum habuit, Furinalem dictum. Incidebant autem Furinalia, in d. 12. Kal. Sextileis. Ioh. Ros. Antiqq. Rom l. 4. c. 11.
FURTUM
contrectatio est rei alienae, invito domino: Ei nomen an a ferendo, an a furvo, i. e. atro, quod nocte et velo gaudeant proximi bonis insidiantes? Saturno regnante nullum fuisse dicitur. Apud Lacedaemonios, sobrios illos et acres viros, verba sunt A. Gellii l. 11. c. 18. permissum legitur, pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum qood et furandi sollertia et assuetudo acueret firmaretque animos Adolescentium, et insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et obrependi celeritatem. Apud Aegyptios quoque furta tolerabantur, sed certa conditione Lege enim cautum, ut qui furtis operam dare cuperent, apud Principem furum nomen suum profiterentur, atqueve ad illum cuncta furto surrepta deferrent, Si quis autem furto quaedam amisisset, indicabat illi praeposito, atqueve sua facile recuperabat, ita tamen ut quadrantem bonorum aestimatorum persolveret. Diod. Sic. Biblioth. l. 1. c. 80. Romani vero gravissime ea punierunt. Et quidem Furem, qui manifesto Furto prehensus esset, tum demum occidi permiserunt Decemviri, si aut, cum faceret, nox esset, aut interdiu se telo cum prehenderetur, defenderet, (conformiter legi, cuius mentio Exod c. 22. v. 2.) Ex ceteris autem manifestis furibus, liberos verberari, addiciqueve zusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent, neque se telo defendissent. Servos item surti manifestos, verberibus affici et e saxo praecipitari: sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam, sarciri. Quod de servitute hic A. Gell. e quo verba illa desumpta sunt. id iuri Hebraeo similiter erat conveniens Exod c. 22. v. 3. apud quos servitus haec erat exennalis, nisi antea labore suo tantum Dominio acquisivisset, quantum res ipsa sublata valuisset, propter multae enim debitum in servitute retineri nequibat. Mulieres autem in servitutem non addicebantur. Ios. Antiqq. Iud. l. 16. Postea apud Romanos, a lege illa Decemvirali recessum, et Praetores poenam furti manifesti in pecuniariam quadrupli mutarunt dupli in fures non manifestos intactam relinquentes. Imo postmodum non tantum civiliter, sed etiam criminaliter atqueve extra ordinem, Furti agi coeptum fuit, et poena arbitrio illius, qui iurisdictioni praeerat, relinquebatur. Constitutum quoqueve, ne licitum esset furem nocturnum vel diurnum occidere, nisi se telo defenderet, parciqueve ei sine periculo non posset, ut habetur l. 9. D. ad. l. Corn. de Sicar. quod aliter et cum distinctione leg. XII. Tabb. obtinebat. Novissima hinc constitutio lata a Iustin. Nov. 134. c. ult. qua tamen poena ipsa res non continetur, quam persequi dominus potest §. 14. de Oblig. quae ex del. et §. 18. de Act. vide quoqueve supra Crux, Flagra, Apud Vett. Athenienses severa admodum, et acria de Furtis fuere iudicia Draconis enim lege omne Furtum capite luebatur. Solon postea poenam dupli sanxit, si, quod furto perierat, recepisset dominus decupli autem, si non recepisset: et tum, si Eliasti videbatur, in nervo Gr. podoka/kh|] dies quinqueve totidemqueve noctes fur detinebatur. Imo, qui dupli quoqueve condemnabantur, vinculis stringi ignominiae causa fuisse solitos, patet ex Demosthene: Si nempe furtiva res intra 50. drachmarum pretium esset; quod si furtivae rei aestimatio esset supra hanc summam aut nox furtum factum esset, aut etiam interdiu in balineis, vel aliis publicis locis, capitis supplicio vindicabatur Furtum, ex lege Solonis, quam repraesentat modo laudarus Demosthenes en tw=| kata *timokratous2]. Nequeve tantum in fures, sed etiam in eos, quorum ope et consilio furtum factum fuisset, lege animadvertebant: Iudices autem harum causarum in illa Rep. Undecimviri fuere. Vide Sam. Petit. Comm. in L. L. Attic. l. 7. tit. 5. De furum poena apud Israelitas, vide Exodi c. supra laudato; et infra ubi de poena Quadruplici apud Anglos in voce Fossa, item lit. T. Vide quoqueve infra Hermendatum, et in voce Periurium ubi Furti inprim is crimen per Palicorum fontem consuevisse argui, dicemus. Porro in Stimulus, ubi, antequam crimen confiterentur fures, publice destimulatos illos olim esse, ut veritas eliceretur, videbimus; qui proin Centrones inde dicti. in Thaurgia. Non tamen defuere sui Furtis apud Gentiles Dii, Furina, Luna dux, Laverna, Mercurius etc. sed potiores Diis fuere leges, qualis apud Rom. Hostilia, Tabb, XII. etc. apud Graecos Draconis Solnisqueve supra memoratae, apud Hebraeos eae, de quibus in loco Exodi praefato. Nec forum apud Romanos res suas, deficiente iam die venales proponerent, sc. Suburra etc. Addam saltem, Fures et servos nequam, apud columnam Maeniam Romae puniri olim fuisse solitos. Horat. Epod. Od. 4. v. XI. Sectus flagellis hic Triumviralibus, Praeconis ad fastidium. Nempe Triumviri Capitales iudicio praesidebant. Vide Pignor. de Servis. etc. supra quoqueve in verbo Advocare, et infra Vespertilio. Furtorum variae apud Vett. species. Cingulum incisores balantio/tomoi] manifesti, morte mulctabantur apud Athenienses, ex lege: *ea)/n tis2 fanero\s2 ge/nhtai balantiotomiw=n, tou/tw| qa/naton ei)=nai thn\ zhmi/an], Manifesti saccularii morte luent. Vide infra in voce Manticulati, it. Saccularii. Columbarum institutores, item qui alias quoqueve aves sive feras sive pecora sic assuefacerent, ut exeuntes illices redirent comitationes, in lucrum domini, ex Iure Hebraeo pro furibus habitos, discas ex Seldeno, l. 6. c. 11. Vide supra ubi de Columbis. Conceptum per licium et lancem dicebatur furtum apud Romanos, qui morem hunc apud Athenienses usitatum ab iis mutuati sunt, cum qui res furtivas quaerebant, nudi cincticulo amicti aedes suspectas intrabant: cum prius Deos essent contestati, se ineniendi spem quaerere. Si invenissent, is apud quem quaerebant, mulctabatur. De iis lex: fwra/sonta gumno\n xitwni/skon e)/xonta a)/zwston e)isie/nai ei)s2 thn\ o)ikian, e)pi\ tw=| e)reunh=sai], Qui furtum it quaerere in domo aliena, cincticulo amictus intrato. Nudi autem ingrediebantur, ne quid forte vestibus conditum inferrent, dominoqueve aedium falsum crimen obiectare possent. Lance vero ante oculos utebantur, ne gynaeconitidem viderentur intrare corrumpendi feminas potius causa, quam furti concipiendi. Ficus qui furabantur Athenis, olim quidem capite luebant, ex lege: In Hortos irrumpere ficosque deligere capital esto. Sed facile mutavit, itaqueve postea multati tantum sunt, iuxta legem: *kle/ptonta su/ka kola/zesqai], Qui ficus clepserit, multator. Fimi fures apud eosdem graviter puniti sunt, ex lege: *tou\s2 bo/liton u(felome/nous2 kola/zesqai], quo nomine stercus praecipue bubulum indigitabatur. Gallinarum, gravius puniti, quam bovis vel equi abactivus in Ius. Mannia, vide ibi. Per lancem et licium, vide supta Conceptum. Ludis, ut alea, talis, ludicris pecorum, feratum aut volucrium certaminibus, si quis lucrum fecisset, furti teus olim Hebraeis ex Maiorum scitis, habitus. Nequeve enim, contractu ex fortuna pendente, rem rite acquiri iudicabant. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Discip. Hebraeorum l. 6. c. 11. Manifestum dicitur, quod deprehenditur, dum fit: faciendi finis est, cum perlatum est, quod ferri coeperat. De eo supra. Nec manifestum, quod postea quandocunqueve deprehenditur. Non exhibitum, quando quis rem furtivam apud se quaesitam, et inventam non exhibebat. Oblatum, cum res furtiva alicui a fure oblata est, Plagium apud Athenienses Sirempse lege vindicabatur: *ea)/n ti\s2 faneros2 ge/nhtai a)ndrapodizo/menos, tou/tw| qa/naton e)=inai zhmi/an], Plagiarii manifesti morte luunto. Privatum. Prohibitum, quando quis furtum apud se restibus praesentibus investigari prohibebat. Vide Iac. Oizel. in A. Gell. l. 1. c. 18. Publicum, de quo Cato: Fures privatorum furtorum in nervo et compedibus aetatem agunt fures publici in auro atque in purpura, apud eund. Saccularii, vide supra Cingulorum incisores, infra Sector. Scriptorum, de quo furti genere vide Salmas. Prol. as Sol. Vecticularii seu manifesti effractores, et perfossores parietum, Athenis capite plectebantur, ex Lege: *ea)/n ti/s2 fanero\s2 ge/nhtai toixwruxw=n, tou/tw| qa/naton e)=inai thn\ zhmi/an]. Zonarii sectores, vide Saccularii.
FUSIA_Lex
a P. Furio Philo Cos. cum Sexto Atiliano Serrano A. U. C. 527. rogata, ut certis diebus, qui tamen fasti essent, agi cum populo non liceret, voluit. Alia, lata a Q. Fusio Caleno Praetore. C. Iulio Caesare M. Calpurnio Bibulo Coss. A. C. 690 iussit: Ut singula genera suffragium seorsim ferrent, quo sententiae interno sci possent: Antea enim in Tributis Comitiis omnium simul suffragia confundebantur. Eius meminit Dio Hist. l. 38. Vide Ioh. Rosin. Antiquu. Rom l. 8. c. 3.
FUSTIS
an quod praefixi in fossis stent, quos rustici palos vocant, Isid. Vide et infra Valleur. an a fundo, Mart. an a voce fuses, dictus, poenae genus est a Romanis privatim olim ac in castris adhibitum. Metellum suste peremisse uxorem, quod vinum bibisset, refert Val. Max. l. 6. c. 1. Scipio, apud Liv. disciplinam militarem ad Numantiam corrigens, quam militem extra ordinem deprehendit, si romanus esset, vitibus: si extraneus, Fustibus caedit. Factum id autem hoc modo: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat damnatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, caedentes fustibus plerosqueve in ipsis castris conficiebant, ac si evasissent, ne sic quidem servari potetant. Quippe quibus neque in patriam redire liceret, neque a propinquis domum recipi possent. Infligebatur haec poena inprimis custodibus; sive vigilibus in militia, qui tesseras non reddidissent, aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item tergiductoribus et Praefectis alae, qui negligenter vigilias curassent aut tesseras non propagassent. Fuste etiam caedebatur, qui furto sustulisset quippiam e castris, nec non qui falsum testimonium dedisset. Contra proximum et si quis flore aetatis abutens deprehensus esset. Attellanatum insuper actores, si quid deliquissent, ut dicemus infra in voce Iuvenes; periuri quoque de quibus suo loco, ubi, periculum corporis id poenae genus dictum esse videbimus etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 25 Hinc Fustuarium mereri, apud Cic. orat. Phil 3. Anglis est a Club, item staf for cudgel. Graecis tu/mpanon], Iungermanno Not. in Hier. Magium de Eqvuleo: cui proin a)potumpani/zein] proprie est fustibus seu rotundis istiusmodi bacillis necare. Probat id ex vet. Scholiaste Aristoph. in Pluto, ubi tu/mpanon] interpretatur lignum, quo verberabantur sontes, idque dictum vult para\ to\ tu/ptein], a verberando. Et suffragatur Hesych. cum ait: *tumpani/zetai, plh/ssetai, e)kde/retai, i)xurw=s2 tu/ptetai], etc. Cl. vero Salmas. aliter videtur, cui Fustigatio, Graece culokopi/a] dicitur, et in poenis publicis, castigatione virgarum levior fuit: unde varios poenarum gradus recensens Lamprid. in Alex. Seu. fustes, ut minus graves, prius posuit: Si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur, in conspectu eius, aut virgis, aut condemnatiom, aut, si haec omniae transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis etc. Et quidem liberi sed tenuiores homines, fustibus caedebantur, l. capitalium de poenis; cum virgae et lora ingerenetur servis. Vide Salmas. ad loc. cit. Sed et in re Feudali fustium usus fuit. Hinc per fustem investire in vet. Placito sub Ludovico Imp. apud Viennam, A. C. 912. Cum scuto et fuste se defendere, in L. Longobard. l. 1. tit. 25. §. 76. et. l. 2. tit. 55. §. 29. de Campionibus, quorum haec arma erant: Fustes ad sepulchrae ponere, superstitionis paganicae species, memorata Conrado Urspergensi A. C. 1124. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoqueve supra Fustes: At de Fustigationis poena, apud Hebraeos, romanos, Graecos vett. Muhammedanos porro, ac Sinenses hodiernos, frequenti, varia egregia apud Ioh. Selden. de Synedriis vett. Hebraeor. l. 2. c. 13. n. 5. ut et infra in voce Mandatum ubi de Verberibus.