EARINAE_Vestes
dictae sunt olim, quae ex viridis coloris lana confiebant, verno tempori, unde apud Graecos iis nomen; convenientissimae. Quemadmodum in Anglia etiamnum hodie videmus, ubi hiems frigora sua remisit et laetiori facie terra aperitu, Regem totumque Procerum ordinem, venatum proficisci, concolorem anni tempestati, neque minus tum, quam saltusipsos, silvam virescere, inquit Dempsterus. Meminit Earinarum ovium Tertullian. l. de habitu mul. ad finem, Non placet, inquiens, Deo, quod non produxit, msi si non potuit purpureas et Earinas oves nasci iubere. Si potuit ergo, iam noluit: Deus noluit, utique non licet fingt. Dicuntur etiam Arinae: quam vocem utramque iunctam reperias in Antholog l. 1. c. 60, Eipigr. 12. *so\n la/lon a(/ lalo/essa, to\n e)/upteron a)ptero/essa] *to\n ce/non a(\cei=na, a)rino\n h)erina/]. Vocalem vocalis, alatam alata, Hospitem hospes, vernam verna Thalassinae vocari videntur T. Lucret. l. 4. ------ ------ ------ Teriturque Thalassina vestis Assidue, et Veneris sudorem exercita potat, Istiusmodi vestes Graeca in consuetudine fuisse, testatur Constitutio Syracusanorum, quae floridas vestes penitus prohibebat, apud Phylarch. Hist. l. 24. Neque minus lex Atheniensium, qua scorta iubebantur *a)nqina forei=n], Floridas vestes gestare, ut ex Suid. clarum, in voce *e(tairw=n]. Mollitiei enim non carebat suspicione hic habitus, unde co indurus Liber Pater inducitur, apud Diod. Sicul. l. 5. Interim Regibus quodue Persarum in usu fuisse, narrat Athen. et confirmant Eustath. ad Hom. Il. l. 16. et Strab. Geogr. l. 15. Item Olympioncis de quibus infra. Quid quod floridam hanc vestem cum Tunica picta Romanorum eandem esse nonnulli crediderunt, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 31. et supra, ubi de Aerinis.
EBAL
fil. Sobal filii Seir. Gen c. 36. v. 23. Lat. acervus vetustatis, vel acervus defluens. Deut. c. XI. v. 29. et c. 27. v. 13.
EBENUS
Hebr. hobnim], cum ebore, iungitur Ezech c. 27. v. 15. quia utrique est extremus color, eodem excellentiae gradu; ebori viz. pulcherrimi candoris, hebeno speciosissimi nigroris. Utrumque politissimum, nitidisiimum et incomparabili laevore conspicuum. Unde est, quod in eosdem fere usus adhibentur et ex utroque arcus fiunt, pectines, tabulae lusoriae, cultrorum manubria, alia. Adde, quod in iisdem locis nascuntur, India sc. et Aethiopia, quarum haec Indiae nomine quandoque intelligitur: utex Virg. liquet, Georg. l. 2. v. 116. ------ ------ sola India nigrum Fert ebenum. Idem l. 4. v. 293. Usque coloratis amnis devexus ab Indis, i. e. ex intima Aethiopia. Porro ebenus et ebur und cum auro, perpetuum fuit Aethiopum tributum, ab eo tempre, quo Aegyptiorum Rex Sesoosis (al. Sesostres) Aethiopes debellavit, Dod. l. 1. Postea eadem ab Aethiopibus Persas exegisse, docet Herod. Musa tertia, c. 97. ubi ducentas ebeni palangas, in quod vis triennium, adferri ab iis in Persiam consuesse, tradit. Eadem gestasse Aethiopes dicuntur, in Ptolomaei Philadelphi pompa, apud Callixenum Rhodium. Unde in festo Adonidis, Alexandriae, sub eodem Rege, magno appparatu celebrato, Syracusanae mulieres, viso ebeno: auro, et ebore multo, in haec prorumpunt verba, Edyliio 15. v. 123. *w)/ e)/benos, w)\ xrus1o\s2, w)\ e)k leukw\ e)le/fantos] *ai)etw/]! O ebenum, ô aurum, ô ex albo ebore Aquilae! Vide Bochart. Hierezoici Part. poster.l 1. c. 20. et Salmas. ad Solin. nec non infra in voce Palangae. Ex hoc ligno porro simulacra Deorum ab antiquis facta, memorat Pausan. in Arcadicis, ub materias enumerans, e quibus vulgo huiusmodi simulacra fieri solerent, ebenum primo loco recenset. Unde et Dianae Ephesiae imaginem inde factam, nonnullos tradidisse, referr Mucian. apud Plin. Vide quoque infra Mercuriolus. Sed et ad alia eius usus fuit. Solin. c. 51. Hebenum sola (India) mittit, nec tamen universa, verum exigua sui parte silvas hoc enus edit. Arbor est plerumque tenuis, et frequentior vimine, raro in crassitudinem caudicis extuberatur, hiulco cortice et admodum reticulato, dehiscentibus venis, adeo ut per ipsos sinus pars intima vix tenui libro contegatur: lignum omne atque mediale eadem ferme et Facie et nitore, qui est in lapide Gagate. Indi Reges ex eo scepira sumunt et quascumque Deorum imagines --- Idem Ferunt materia ista liquorem noxium non contineri; et quidquid maleficum fuerit, tactu eius averti: hac gratia pocula ex hebeno habent ---- Romae Mithridatico triumpho id primum Magnus Pompeius exhibuit ad quem locum vide Exser citationes Plinian. Salmasii de eodem Plin. l. 12. c. 4. Nuper allatam Neroni Principi, raram arborem ebenum Meroen usque a Syene fine Imperii, per nongenta XCVI. M. passuum --- Accendi eam Fabianus negat: uritur tamen odore iucundo: Duo genera eius: rarum id, quod melius arboreum mire endoi, materiae nigri splendoris, ac vel sine arte protinus iucundi; trunco alterum fruticosum cytisi modo et tota India disper sum. Sde non sola ebenum India fert, verum Aethiopia quoque et quidem Aethiopicae primas dat Dioscorid. Meroeticam vocat Lucan. Civil. Bell. l. x. v. 117. ------ Hebenus Mareotica vastos Non operit postes ------ Idem Ibid. v. 303. Ambitur nigris Meroe fecunda colnis Laeta comis hebeni. Ins. quoque Saronici sinus, Ebanonisi vulgo dicta, h. e. Ins. ebeni, Gall. l'Isle des Asnes, uti docet Spon. Itin. Graeciae P. 2. p. 266. ubi foliis non carere hanc arborem, contra Pausaniam addit. De montibus vicinis metropoli. Ins. Haiman Kiuncheu in Sinis, idem habet Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. de Arboribus. Inprimis vero in Aethiopico mari ferax ebeni Ins. Mauritia est, in qua ligno caedendo mancipia a Batavis (qui eam tenent) aliosque criminum damnatos, adhibitos fuisse (longe leviori triremium supplicio) donec, pretiosioribus lignis in notitiam adductis ebeni pretium eviluit, docet Ioh. Baptilta Tavern. Tract. Gall. cui titi. la Conduite des Hollandois en Asie c. 5. ubi arborem hanc adeo gravem, firmisque radicibus nixam esse inter alia ait, ut typhonibus etiam impetuosissimis, qui certo anni tempore, cum omnium rerum arborumque aliarum strage, insulam perflant, resistar ex facili. Ibidem arborum postquam in asseres dissecta est, in terra subhumida, ad 7. aut octo pedum profunditatem, per biennium, aut si densiores trabes sint, triennium solere defodi, sicque demum lignum artificis manui sequax et longe nitidius evadere, legas. Unde discrimen operum ex ebeno, quae ex India afferuntur quaeque in Europa inde confiunt. Sed pro ebeninis nonnumquam venditari, quae ex loto nigra, moro inveterata, cytiso, spina Aegyptia, spinaque Indica fiant, monet Salmas. ad Solin. p. 1043. Vide quoque aliquidi infra in voce Loto; it. Sasem, et Sesamina ligna, Squartia quoque ubi de eboris politura.
EBRAEI
dicti sunt posteri Semi, eo quod a Nimrodianis se separassent: quorum proin errores ac placita reiciebant, a Semo et Noacho melius edocti. Unde et Sethus Pater omnium filiorum Eber dicitur, Genes c. 10. v. 21. de quo Interpretes vatiant: Sed nihil similius vero, quam ita dici, quod sectatores eius a Nimrodianis, qui Chamitae et Iaphetii erant, fuerint distincti. Unde et nepos eius Eber appellatur, et ipsi Euphratem transiisse leguntur: Hinc scribit Kimchi, quod Ebraeus sit Nisi tamen idem, quod Praeceptorem et Magistrum, notat. In sola hac Eberi familia aliquandiu sincerior Philosophia haesit, donec et ipsa cessit ingruenti barbariei, Georg. Horn. Hist. Philos. l. 2. c. 2. Hinc Ebraea lingua, ab eodem Ebero dicta, quod, cum illa antiquissima esset ac sanctissima, post Babylonicam confusionem, penes domesticos Ecclesiae Dei Noachum, Semum, Eberum inprimis, fuerit recondita ac conservata. Quare Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 11. linguae huius conservationem Ebero et piis eius posteris attribuit, ab eoqueve sic dictam contendit: Quia ergo, inquit, in illius familia remansit haec lingua, divisis per alias linguas coeteris gentibus, quae lingua prius humano generi non immerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Ebraea est nuncupata. Quae etiam causa videtur esse, quod Genes c. 10. v. 22. quum coepissent enumerari filii Semi, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus commemoretur Eber, quum sit abnepos ipsius, fil. Shelah nepos Arphacsad, quem tertium Semus genuerat. Viguisse autem iam ante Diluvium linguam hanc, nomina propria Patriatchis ante diluvianis data satis evincunt: Ipsam elegantia Graecam ac Latinam antecellere, prolixe ostendit Erpen. Orat. 3. de ling. Hebr. p. 106. 107. Babylonem bina vice fatalem experta est. Una, cum universalis, ut dictum, omnium gentium esse desineret, post exstructam famosam illam turrim: Altera, cum etiam a Iudaeorum vulgari usu removeretur, Iudaeis temporis captivitatis suae linguam ex Ebraea Chaldaica, et Syriaca mixtam assumentibus. Dialecti illius sunt, Samaritana, et duae modo ultimo nominatae: e quibus Syriaca, a Chaldaica haud multum abludens; SERVATORIS tostri ac Discipulorum eius vernacula fuit. Huius Sub-Dialectos recenset Waltonus Babylonicam, omnium purissimam, in qua scripta sint capita quaedam Danielis et Esdrae, Targum Babylonicum etc. Hierosolymitanam, qua scripta sint Talmud et Targum Hierosolymitanum: Antiochenam seu Syriacam in specie sic dictam, quam Christiani per Orientem sibi propriam fecerint, dum V. T. versiones hac habuere Dialecto, sacra quoque sua hac lingua celebrantes. Eiusdem etiam distinctas literas Christiani Antiocheni, nascente Ecclesia, introduxerunt, ne quid cum Nazaraeis et Ebionitis Iudaeis, commune haberent. Sed omnes haec iam vulgo adhiberi, etiam cum matre sua, fere desierunt. Auctor Anonymus Hist. Orb. Terr. Georgr. et Civ. c. 9. s. 3. de Linguis. Vide quoque in voce Hebraei. De Hebraeorum vero Ritibus, aliisque ad eam gentem pertinentibus, vide Ioh. Buxtorf. utrumqueve passim, inprimis in Synagoga Iud. Ioh. Selden. de Synedriis, alibiqueve, Th. Godwyn. Alios.
EBUR
Veteribus multiplici in usu, in simulacris, quibus effingerent Deos. Hienim ut plurimum ex ebore, Ovid. Metam. l. 15. v. 792. Mille locis lacrimavit ebur ---- Et de Arte Am. l. 1. v. 147. At cum pompe frequens caelestibus ibit eburnis. Seneca Thyeste Act. 4. v. 702. ------ flavit in templis ebur: Ubi Delrium et Gruterum vide. In sellis et sceptris virorum Principum, in curribus triumphalibus, in tabellis, pectinibus et tot aliis, in usum etiam privatum: In his, mensarum quoque pedibus, qui saepius pardos hiantes repraesentabant. Unde Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 123. Grande Ebur et magno sublimis pardus hiatu. Multa quoque eburnea gestamina e Romano solo in Britanniam invehi solita, Strab. docet l. 4. ubi e)lefa/ntina ya/lia kai\ periauxe/nia] inter ea nominatim memorat; viriolas exponit Salmas. aliter Gr. xri/kous2], quas ex ebore perumque fieri solitas, inde docet. Quem. admodum eosdem dentibus belluarum marinarum ad eburneam claritatem candicantibus, ensium capulos insigniisse, Solin. habet c. 22. Imo et homibus dentes inde vide supra. Sed et scriptitasse in ebore Vett. hinc inter alia docet Salmas. quod elephantinorum librorum, quos cum eboreis codicibus apud Ulpian. eosdem facit, mentio apud Vopisc. in Tacito alibiqueve apud Vett. passim. Quamvis enim idem hodie tentanti vix successerit, tamen id potuere Vett. calamis de harundine et atramento a nostro diverso usi. Nec dubio relinquit locum Mart. l. 14. in Apophoretis, cuius Epigraphe Eborei pugillares: Epigr. 5. Languida ne tristes obscurent lumina cerae, Nigra tibi niveum litera pingat ebur. Ubi apertissime candidum et nudum ebur atramento pingi perscribiqueve indicat. Et allusum eo forte a Plaut. in Mostellaria, cum dixit: Act. 1. sc. 3. v. 102. Una opera ebur atramento candefacere postules. Salmas. ad Vopisc. in Tacito. De Encaustices illo genere quod in ebore fiebat, dicemus infra etc. Iam vero Heroicis temporibus eboris usum fuisse notissimum antiquissimae Fabulae docent: de humero Pelopis eburneo, et eburnea Pygmalionis statua, et somniis per eburneam portam immitti solitis. Unde eius passim mentio, apud Homer. iam Hesiodumque; quorum ille tractandi eboris artem in Lydia et Caria vetustissimo aevo viguisse indicat, d]. v. 141. *w(s2 d' o(/te tis2 t) e)le/fanta gunh\ foi/niki mih/nh.] *mhoni\s2 h)de\ *ka/eira]. Ut cum Lyda, vel Carica mulier aliqua ebur insinit rubro. Quod Virg. sic imitatur Aeneid. l. 12. v. 67. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis Ebur, Idem Georg. l. 1. v. 87. India mittit Ebur. Ovid. Amot. l. 2. Eleg. 5. v. 39. Maeonis Assyrium femina tinxit Ebur. At in Scriptura nullus apparet eboris usus, ante Salomonis tempora, qui cum ex India elephantos et multum ebur curasset in Iudaeam advehi, grande solium inde sibi construi iussit 1. Regum c. 10. v. 8. et eburnea palatia, Psalmo 45. v. 9. ut habuit Menelaus Od. d.]. Post quem Achab consimile palatium exstruxisse legitur. 1. Regum c. 22. v. 39. Sed et privatorum domus et lecti tales memorantur, Amos c. 3. v. 15. et c. 6. v. 4. Et Tyri transtra navium erant ex ebore in buxo, ex insulis Cittim, Ezech c. 27. v. 6. i. e. ex ebore, quod buxo Corsico inclusum fuit. Quem Prophetae locum, non parum illustrant haec Poetae, Aeneid. l. 10. v. 135. ------- vel quale per artem Inclusum buxo, aut Oricia terebintho Lucet Ebur: etc. Atque ob haec tam multa, dentium solum gratia, venabantur elephantes in Lybia, quemadmodum Aelian. nartat, et Herod. auctor est Aethiopas, tributi loco, dentes hosce Persidis Regi pendere consuevisse. Nec tamen tam late eius usus patuit, quam putavit Oppian. de Venatione l. 2. ubi sic canit: -------- --------- *e)k de\ kera/wn] *to/ca te kukloterh= kai\ muri/a teu)xetai e)/rga]. Ex cornibus vero Arcus rotundi et innumera fabricantur opera. Plane enim fallitur, cum arcus ex ebore fieri credidit: quippe materies eius rigida, non flexilis, est. Interim eburneorum annulorum meminit Artemid. l. 2. c. 5. et Suid. Vide Kirchmann. de Ann. c. 3. Sed nec ubique dentium istorum pretium grande, cum vile sit, ubi elephanti degunt. Hinc, ut Plin. l. 8. c. 5. ex Polybio, is autem ex Gulussa Regulo, prodit, in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium vices in domiciliis praebent, sepesque in iis et pecorum stabulis, pro palis elephantorum dentibus fiunt. Vide Voss. de Idolol. Orig. ac progressu l. 3. c. 50. sub fin. Sunt autem dentes elephantini, ex quibus fit ebur, matibus sursum, feminis deorsum inflexi, Aristot. Hist. l. 2. c. 5. quos cum pro cornibus habeant multi, refellit eos Bochart. merito: namque et Hebraei ebur sen], i. e. dentem appellant: et Chaldaei sen dephil, i. e. dentem elephantis. Porro elephantum arma pro dentibus habent, praeter Herod. Aristot. Hist. l. 2. c. 5. Dionys. Perieg. v. 1116. Ovid. Metam. l. 8. v. 402. Sumna ferus geminos direxit in inguina dentes. Iuv. Sat. xi. l. 4. v. 124. Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes, Plin. l. 8. c. 3. Hoc. solum Ebur est, cetero et in his quoque qua corpus intexit, vilitas ossea. Claud. in pr. Cons. Stilic. Carm. 22. v. 363. Diva simul porrexit Ebur. Atque eam sententiam multis rationibus confirmat. Philostrat. Apollon. l. 2. c. 6. Nempe dentium instar haec ossa ubique levia sunt et perpolita: at cornua radici quotannis lineam quandam, ut torno impressam, obducunt, quod in capreis et ovibus et bobus videre est. Et cum iis solum animantibus crescant cornua, quibus bifida est unula; elephas habet multifidam. Denique solidi sunt elephanti dentes, non cornuum instar concavi. Nec verum est; quod Oppian. credi voluit; partes has Eborario cornuum instar cedere, cum rigidissima sit eboris materies, ut diximus. Scalpitur quidem et politur, sed magno nisu, ut hippopotami dentes etc. Vide apud eundem Bochart. hanc in rem plura Hierozoici Part. prior. l. II. c. 24. nec non supra in Ebenus: et de eburnea caena; qua Heliogabalus nonnumquam parasitos suos excepit, vide Lamprid. in Vita eius, uti de luxu Vett. in lignis tum operiendis, tum distinguendis, Plin. l. 10. c. 44. uti de cornibus Vaccae velocis, apud Sinenses, ipso ebore candidioribus infra.
ECBATANA
plur. num. metropolis Mediae, vel ut quidam existimant, regia quaedam magna a Deioce rege Medorum. Strab. l. 11. Ceterum Echatana Polyb. l. 10. videntur plou/tw| kai\ th=| th=s2 kataskeuh=s2 polutelei/a| me/ga ti para ta\s2 a)/llas2 dienhno xe/nai po/leis2], urbes omnes alias opibus et operum magnificentia longo superasse intervallo, Diod. l. 17. ambitum constare dicit stadiis 150. et in ea haberi sqhs1aurou\s2 pollw=n xrhmatw/n]. Ecbatanis sc. fuit sqhs1aurofula/kion], ut auhor est Isid. Characen. Sed sepulchra regum, et templum Anaitidis eandem urbem non parum nobilitarunt. Muri eius describuntur Iudith c. 1. v. 2. Tamen si Polybio credimus, urbs ipsa erat a) ei/xis2os], sine moenibus. Sed arcem habuit manufactam sqaumas1i/ws2 pro\s2 o)xuro/thta kataskeuas3me/nhn], Herod. teste, ad firmitatem ad miraculum usque munitam. Illam sc. ambibant muri 7. sic constituti, ut extimus esset humillimus, et supra illum secundus, et supra secundum tertius totis pinnis promineret, atque ita gradatim reliqui usque ad septimum: Adiuvante ipso loci situ, ut qui collis esset sensim assurgens: Horum murorum amplissimus, teste Herod. aequabat Athenarum ambitum, quem Thucyd. definit 178. Dio Chrys. stadiis 200. Aristides diei itinere; Dion. Halic. cum Roma confert amplitudine, et Plutarch. cum Syracusis, quarum moenia stadiis 180. patuisse testatur Strab. Pinnae murorum, quas descripsimus gradatim prominentes, coloribus distinguebantur. In extimo sc. pinnarum color erat albus, in secundo niger, in tertio purpureus, in quarto caesius, in quinto sandaracinus, qui rubor est intensissimus: Sandaracha enim illa maxime probatur, quae est katakorh\s2 pur)r(a\ kai\ kinnabari/zous3a th\n xro/an], rubra ad satietatem, et colore Cinnabaris. Dioscorid. l. 5. Sextus denique argento, et septimus auro fulgebant. Ab hac colorum varietate putat Bochart. Echatana dicta, quia Arabibus hodiequeve aghatha] id ipsum significat. Huc facit, quod Echatana dicebantur ipsa moenia tot coloribus interstincta. Herod. ubi de conditore Deioce, *o(ikodome/ei tei/xea mega/la te kai\ kratera tau=ta ta nu=n Ie)kba/tana keklhtai]. Quid quod Steph. ex Herod. pro Ecbatanis legit Agbatana, voce quae mere est Arabica, quomodo et multi vett. Idem Steph. *dhmh/trios de\ fhs1i\n *a)gbatana ditta\, ta\ men th=s2 *mhdei/as2, ta de\ th=s *muri/as2]. Scalig. compositam vocem esse asserit ex ignoto ac] vel ag] et Chaldaico bithan], quod palatium exponit, cum interius sonet potius, ut plerique reddunt Ester. c. 1. v. 5. Alii Ecbatana volunt a Chaldaeis dici achmatha], pro quo Hieronymus habet Ecbatanis Esdr c. 6. v. 2. Et Graeci *e)kbata/nois2] l. 3. Esdrae. Taceo Fungeri somnium in Etymologico trilingui, Ecbatana deduci ab coxit] et domo] et gratioso]. Ecbatanorum regiae conditor fertur esse Daniel Propheta. Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 12. *w)kodo/mhs3en en *e)kbata/nois2 toi=s2 *mhdikoi=s2 ba/rin, eu)trepe/s2ato/n ti kataskeu)as1ma, kai\ sqaumas1i/ws2 pepoihme/non, h( me/xri deu=ro me/n e)s2i kai\ s1w/zetai]. Tamen aedificii splendor et amplitudo videtur superasse oper privati hominis. Nec virum sanctum credibile est, in tam insanae molis structuram pecunias suas temere profudisse. Addo Danielem Susis, non Ecbatanis fuisse sepultum, ut ex Benjamine constat. Interim hanc de Daniele famam non esse plane futilem suadet, quod ad suam usque aetatem in more fuisse scribit Josephus, regiae illius custodia Judaeo sacerdoti concrederetur: *tau/thn pepis2euome/nos l'oudai=os e)s2i\n i(ereu\s2, kai\ tou=to gi/netai me/xri th=s2 s1h/meron h(me/ras2]. Itaque Darium Medum, cui idem opus alii tribuunt, in operis oeconomia, et architectura crediderim Danielis opera et consilio usum. Quo munere cum vir magnus egregie functus esset, Regem in gratitudinis monimentum hc sanxisse, ut Iudaeorum fidei regia deinceps committeretur. Alii Ecbatana recentiora faciunt. Nam iuxta Plin. l. 6. c. 14. Ecbatana caput Mediae, Seleucus Rex condidit, Vicissim alii vetustiora. Sic in libro Iudith Arphaxad Medorum Rex Nabuchodonozori aequalis Ecbatana condidisse narratur. In Chromco Eusebii *dhi+o/khs2 o( *mh/dwn batileu\s2 e)/ktis1en *e)kba/tana thn mega/lhn kai\ peribo/hton], quod habetur ex Herod. Quin si Diod. credimus, qui Ctesiam se sequi profitetur, Ecbatana iam extabant aevo semiramidis, quam Oronte monte perfosso, stadiis 12. ab urbe dissito, aquas ex magno lacu eo derivasse tradit. Superest de situ dicamus. Plin. l. 6. c. 26. Ecbatana opp. transiatum fuisse ait a Dario Rege ad montes. Alii tamen in planis locant. Ammian. sub Iasonio monte in terris Syromedorum. Polyb. *u(uo\ th\n parwrei/an thn para\ to\n *o)/ron]. sub montana regione quae est ad Orum. Pro Oro Orontem ibi habet Ptol. Et Diod. ex Ctesia, postquam descripsit *e)kba/tana po/lin en pedi/w| keime/nhn], subiungit aliquanto post: *tw=n ga\r *e)kbata/nwn dw/deka s2adi/ous2 a)pe/xon e)/s2in o)/ros o(\kalei=tai me\n *o)ro/nths2]. Haec sunt apud Strab. ta\ u(perkei/mena tw= *e)kbata/nwn o)/rh]. Itaque Ecbatana erant in plano fere ad radices montium, non in ipsis montibus. Nic. Lloydius. In hac urbe Cambyses letaliter vulneratus, Parmenio, iussu Alexandri, occisus, Hephaestio mortuus est, et magnifice sepultus. Vide Strab. l. 11. Plin. l. 5. c. 19. Curt. l. 4. c. 5. l. 7. c. 10. Hodie Ecbatana quibusdam est Espahan, regia Persarum. Aliis Casbin, urbs ampla in prov. Ayrach, et antea Persiae regia, post captum a Turcis Taurisium, a quo distat 250. mill. in Austr. 320. a Susis, 450. a Seleucia M. in Caec. Sed multum deficit a paucis annis. Baudr.
ECCETAN
nomen viri, Esdr c. 8. v. 12. i. e. parvus, sive minimus.
ECHI
fil. Beniamin. Gen c. 46. v. 21. 1. Paral. c. 8. v. 2. Rapha dicitur. Lat frater meus.
ECULEUS
torquendi instrumentum, apud Vett, celebre. Catasta fuit lignea, cochlea, ad intendendum ac remittendum apta; atque ad torquendos homines, ut facti veritas eliceretur, instituta. Tormenti vero genus erat huiusmodi: ubi catastae huic brachia pedesque eius, qui torquendus erat, nervis quibusdam, quae fidiculae dicebantur, alligaverunt; tum catasta intenta atque in altum erecta, ut ex ea quasi e cruce quadam miser ille penderet, primum compagem ipsam offium illius divellebant. Deinde candentibus eiusdem corpori laminis admotis, atque bisulcis ungulis ferreis lateribus laniatis doloris acerbitatem augebant, Vide Sigon. de Iud. l. 3. c. 18. Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. lignum tortorium. Prud. in Hymno D. Vincentii, stipes noxtalis vel car cer alis appellatur sub calcem. Qui igitur in Eculeo torquebantur, pendebant brachiis pedibusque retortis extenti, nervis sc. quibus devincta membra erant. propter summam intentionem crepantibus. Utque incitandi doloris causa fidiculae tendebantur, sic eiusdem remittendi eaedem laxabantur. Extorquendae autem de servis veritatis gratia Eculeum adhibitum fuisse, docet Cic. pro Deiotaro, et pro Milone. Translatus inde eius usus est, ad cruciandos homines, et acerbiore afficiendos supplicio, quod in Christianis Martyribus in primis patuit. Nomen ei ab equo, quasi Eqvuleus, non quod ei reus velut equo insideret, sed quod ille funibus constrictus exiliret; sic ut manibus anteriori, pedibus vero posteriori Eculei parti alligatis in aerem elevaretur, simili modo, quo illi, qui cruci affiguntur, in sublimi pendent. Vide Thom. Godwyn. tr. Angl. cui titulus Antholo gia Rom l. 3. s. 3. c. 7. et infra in voce Fidiculae.
EDDO
nomen viri, Esdr c. 8. v. 17. Lat. vapor, vel. nubes, aut interitus eius.
EDER
turris, ubi filii Iacob tabernaculum fixerunt. Gen c. 35. v. 21.
EDNA
i. e. voluptas, aut Syriace tempus, nomen viri. Esdr c. 10. v. 30. Item uxor Raguelis. Tobit. c. 7. v. 16. Item princeps militum in Manasse. 1. Par. c. 12. v. 20.
EDOM
sic cognominatus, fuit Esau ob coctionem rufae lentis; cuius edulio primogenituram perdidit. Gen c. 25. v. 30. Iosephus a collusoribus adolescentulis per ludibrium sic dictum tradit; l. 2. *e)/nqen dia\ th\n canqo/thta to=u brw/matos u(po\ tw= h(likiwtw=n *a)/dwmos kalei=tai, kata\ paidi/an e)piklhqei\s2, *a)/dwma ga\r *e(brai=oi to\ e)ruqro\n kalou=s1i].
EDREI
urbs Regis Og in reg. Amorthaeorum, ubi ipse contra Israel pugnavit, et caesus est. Est et alia in tribu Nephthali. Ios. c. 12. v. 37. Deut c. 1. v. 3. Num c. 21. v. 23. et c. 19. v. 37.
EGEUS_vel_HEGAI
Eunuchus Persarum Regis. Esth c 2. v. 3. i. e. mediatio, sive loquela, vel gemitus, aut ablatio.
ELA
i. e. ilex, vel quercus, aut Syriace Deus, civitas Idumaeorum. Gen c. 36. v. 41. Item fil. Caleb. 1. Par. c. 4. v. 15. Pater Semi praefecti in Beniamin. 1. Reg. c. 4. v. 18. Filius Ozi. 1. Par. c. 9. v. 8. Fil. Baasa Regis Israel. 1. Reg. c. 16. v. 8. et 10. Ioseph. Antiqq. l. 7. c. 6. A. M. 3105. Item quartus Rex Israel. Denique Asiae regio. Steph.
ELAMITAE
Persarum principes, ab Elam fil. Sem. profanis scriptoribus Elymaei. Inter Persiam et Babylonem habitabant, imo ex illis Persas oriundos existimat Ioseph. Vide Dan. c. 8. v. 2. Horum Rex erat Codorlahomor, ab Abrahamo caesus, Gen c. 14. v. 1. 4. 17 bellicosi, Esai c. 11. v. XI. c. 21. v. 21. c. 22. v. 6. Ier c. 25. v. 25. c. 29. v. 3. Act. Apost. c. 2. v. 9. Caput Elymais, ubi templum celebre Dianae, quod Ant. Epiphanes diripere voluit. Ioseph. Antiqq. l .1. c. 7. et l. 12. c. 13. Torniel. A. M. 1657. n. 19 1931. n. 50. 2105. n. 1. etc. Item Arabiae pop. Plin. l. 6. c. 28.
ELASA
i. e. Dei factura, fil. Saphan. Ier c. 29. v. 3. Esdr. c. x. v. 22. Item fil. Rapha, filii Baana. 1. Par. c. 8. v. 37.
ELATH
urbs regni Edom, in littore maris rubri sita, unde et ex Aegypto in Indiam, et inde in Aegyptum, navigatur, quam transierunt filii Israel, de Hesiongeber. Deut c. 2. v. 8. Lat. cerva, sive fortitudo, aut ilex, vel quercus.
ELCANA
fil. Core. Exod c. 6. v. 23. Lat. Deus zelotes, aut Dei professio, vel Dei calamus, sive Deus nidus eius. Item fil. Ieroham, maritus Hannae et Peninnae. Pater Samuelis. Vide 1. Sam. c. 1. v. 4. Item fil. Asit. 1. Par. c. 6. v. 23, 24, 25, 26.
ELDAA
fil. Madian filii Abrahae. Gen c. 25. v. 4. Lat. Dei scientia, aut cognitio.
ELDAD
nomen viri, super quem requievit spiritus domini in castris. Num c. 11. v. 26, 27. Hieron. in 1. Paral. Torniel. A. M. 2545.
ELEALE
civitas Amorrhaeorum in Galaitide reg. tribui Iudae adscripta. Isaiae. c. 16. v. 4. quam aedificaverunt filii Ruben. Num c. 32. v. 36. Lat. Dei ascensio, vel holocaustum.
ELEAZAR
i. e. Dei ad iutorium, sive atrium, fil. Aaron. Exod c. 6. v. 24. Patri successit A. M. 2583. per 12. An. Ei fil. Phinees successit. Num c. 31. v. 21. 26. 31. 41. 51. 54. Deut c. 10. v. 6. 1. Par. c. 9. v. 20. Iud. etc.
ELEZARUS
cognom. Auranus, quintus etultimus fil. Mathatiae, suffosso Elephanto insigni, in praelio Iudae fratris, contra Antiochum Eupatorem, bellua corruente oppressus est. 1. Macc c. 2. v. 5. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 8. et 14.
ELEAZARIUS
fil. Eliud, in Genealogia Christi Matth c. 1. v. 15. Alius, A. C. 90. praetulit mortem violationi legis, 2. Macc c. 6. v. 18. Item Gigas 16. cubitorum, Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 6. etc.
ELECTI
Haeretici quidam ex secta Manichaeorum, qui nec carnibus vescebantur, nec uxores ducebant; memorati Augustino Ep. 74. deque mor. Manichaeor. l. 2. c. 13. 16. 18. 19. Possidio in Vita Augustin. c. 15. 16. Leoni I. Pontif. Serm. 5. de Ieiun Prospero Man. in Anathematismo Manich. c. 3. apud Sirmond. Tom. I. Concil. Gall. Hieronymo Ep. ad Ctesiph. adv. Pelagium. c. 2. Aliis, laudatis Car. du Fresne in Glossar. In Cerimoniali Rom l. 1. s. 10. sic vocantur Promoti ad Ecclesias sive Monasteria ante suam consecrationem etc.
ELEPHANTARCHES
Graeca vox, 2. Maccab c. 14. v. 12. ubi ex Elephantarcha Nicanor Dux Iehudaeae factus legitur: is dicitur, qui imperium habert in belluas, ut Craterus, quem alexander elephantis suis praefecerat, apud Arrian. l 6. Qnamvis enim in Aeliani Tacticis is Elephantarcha proprie dicatur, qui 16. elephantos regit; ut Ceratarcha qui 32. Phalangarcha, qui 64. tamens late sumpto vocabulo, Elephantarcha dicitur, quisquis elephantis praeficitur quamlibet magno sint numero. Itaque hermon, cui quingentos elephantos commiserat Aegypti Rex Philopator, l. 3. Maccab. saepe Elephantarcha vocatur: Et Regi Seleuco id cognominis inditum a Demetrii adulatoribus, quod plures haberat elephantorum centurias. Aliud *e)lefantish\s2] Philosopho Hist. l. 9. c. 1. nempe qui elephanto insiliens illum kateuqu/nei tw=| drepa/nw|], falce dirigit. Is alio nomine vocatur *e)lefantagwgo/s2], quem ab Elephantarcha Pollux sic distinguit l. 1. c. 10. ut ab equisone differt o( l(ppa/rxhs2] seu Magister Equitum. Vide Sam. Bochart. Hierozici Parte prior. l. 11. c. 27.
ELIAB
urbs Phallu, filii Ruben. Num c. 26. v. 8. Primogenitus filiorum Isai patris David. 1. Sam. c. 16. v. 7. c. 17. v. 31. Fil. etiam 1. Par. c. 2. v. 13. Helon, princeps tribus Zebulun. Num c. 1. v. 9. Lat. Deus meus pater, seu Deus patris.
ELIACIM
fil. Helciae 2. Reg. c. 18. v. 18. praepositus domui Regis Ezechiae. Pater Iona. Luc c. 3. v. 30. Lat. Dei resurrectio, vel Deus resurrectionis. Item summus Sac. auctor quibusdam libri Iudith. Vide Ioachim.
ELIASAPH
fil. Duel, Princeps tribus Gad. Num c. 1. v. 14. Lat. Deus augens, vel finiens.
ELIASIB
fil. Elionai, filii Naariae, 1. Paral. c. 3. v. 24. Esdr c. 10. v. 6. etc. Lat. Deus conversionis. Sacerdos S. per An. 21. post Ioachimum patrem. Eius tempore Nehemias veniam obtinuit in patriam redeundi. Ioseph. Antiqq. l. 11. c. 7.
ELICIUS
Iovis cognomentum, qui in Aventino colebatur, ab eliciendis, h. e. evocandis fulminibus impositum. Ovid. Fast. l. 3. v. 327. Eliciunt caelo te Iuppiter, unde minores Nunc quoque te celebrant, Eliciumqueve vocant. Nic. Lloydius. Aram ei in Aventino exstruxit ac dedicavit Numa Pompilius, vide Liv. l. 1. c. 7. qui quo pacto artem Iovis eliciendi edoctus fuerit, docet Arnob. ut et Plutarch. in Numa: Huic cum non rite sacrum fecisset Tullus Hostilius, fulmineictus cum tota domo conflagrasse legitur, adud eundem Liv. l. praefato. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5.
ELIDAD
fil. Chaselon, Princeps tribus Beniamin. Num c. 34. v. 21. Lat. Dei dilectus, vel Dei dilectio.
ELIEZER
Damascenus, domus Abrahami Procurator. Gen c. 15. v. 2. Et fil. Mosis. Exod c. 18. v. 4. Et fil. Bechor filii Beniamin. 1. Par. c. 7. v. 8. Item fil. Ioram. Luc c. 3. v. 29.
ELIM
i. e. arietes, vel fortes, vel cervi, sive valles, civitas Moabitarum, non procul a limite : ad quam pervenerunt filii Israel profecti de Mara. Exod c. 16. v. 12.
ELIMELECH
nomen Bethechemitae cuiusdam, maritus Naomi. Ruth c. 1. v. 2. Lat. Deus meus rex.
ELIOENAI
fil. Naariae. 1. Par. 3. v. 23. Fil. item Bechor, filii Beniamin. 1. Par. c. 7. v. 8. c. 8. v. 20. Lat. ad ipsum oculi mei, vel fontes mei, aut ad ipsum afflictio, vel paupertas. Idem. c. 26. v. 3. Esdr c. 8. v. 4.
ELIPHAZ
fil. Esau ex Ada uxore. Gen c. 36. v. 4. Lat. Dei nisus vel conatus.
ELISA
fil. Iavan. Gen c. 10. v. 4. Chaldaeis est Hellas], Iosepho Aeoles, Villalpando Elysii campi in Fortunatis insulis, Arabi Interpreti Almesisa, i. e. Mopsuestia in Cilicia, Bocharto Peloponnesus, quem consule, Phaleg. l. 3. c. 4.
ELISAMA
fil. Ammihud, Princeps tribus Ephraim. Num c. 1. v. 10. c. 2. v. 18. Fil. item David 1. Par. c. 3. v. 8. qui 2. Reg. c. 5. v. 8, 10, 16, 19, 20, 25. dicitur Elisua. Sic nominabatur fil. Camia 1. Par. c. 2. v. 41. Lat. Deus exauditionis, vel Dei exauditio.
ELISEUS_vel_ELIZEUS
propheta, Eliae discipulus, filii Saphat, duodecim miraculis inclitus, 1. Reg. c. 19. v. 16. et 19. Dei salus. vel Deus salvans, Eliae in prophetico munere successit; filium hospitae suae suscitavit: Naaman Syrum a lepra curavit. Etiam, offibus eius iam defuncti tactis, quidam revixit. 2. Reg. c. 3. v. 11. Luc c. 4. v. 27 etc. De illo Ioseph. l. 8. et 9. *a)nh\r e)pi\ dikaios1u/nh| peri\bo/ntos2, kai\ fanerw=s2 spouds2ei/s2 u(po= to=u qeou=, qaumas2a\ ga\r kai\ para/doca dia\ th=s profhtei/as2 e)pedei/cato e)/rga kai\ mnh/mhs2 para\ toi=s2 e(brai/ois2 a)ciwqe/nta. *e)/tuxe de\ kai\ tafh=s2 megalotrepou=s2 kai\ o(/ias2 ei)ko\s2 h)=n to=u ou(/tw qeofilh= metalabei=n]. Isid. in vita Elizei. Nic. Lloyd. Torniel. Salian. Spond. A. M. 3124. et seqq. 3198.
ELISUR
fil. Sedeur. Princeps tribus Ruben. Num c. 1. v. 5. Lat. Dei fortitudo, sive petra, vel plasmatio, aut collig atio.
ELIZABETH
uxor Aaron, filia Aminadab. Exod c. 6. v. 22. mater Nadabi, Abihu, Eleazari et Ithamari. A. M. 2545. Torniel. Uxor item Zachariae, mater S. Ioh. Baptistae, Luc c. 1. v. 5. Lat. Deus iur amenti, vel Saturitatis. Fuit etiam Hungariae Regina, mulier sanctissima inter divos relata. Vide infra.
ELIZAPHAN
fil. Oxiel. Exod c. 6. v. 21. Fil. item Pharnac, Num c. 4. v. 25. Lat. Deus Aquilonis, sive Deus absconditus, vel speculator.
ELMODAD
sil. Iectan. Gen c. 10. v. 26. Lat. Dei mensura, vel artium dilecti.
ELNATBAN
fil. Achbor. Ierem c. 26. v. 22. i. e. Deus dedit, vel Dei donum.
ELOGIUM
Tertulliano Apolog. c. 11. et Suet. in Calig. appellatur titulus criminis, qui ad crucem damnatis praeferri vel iis apponi, aut ipsi cruci inscribi fuit solitus. Romana voce Titulus, qua et Ioh. c. 19. v. 19. usus est. Atque item Nonnus, in hoc caput. *gra/mma\ to/per kale/ous1i *datini)di *ti/tlon e)wh=]. Matth c. 27. v. 37. ai)ti/an] bene ac signanter vocat: Glossae vett. ai)ti/a], causa. materia, titulus. Eaedem Latinae; Titulus e)le/gxion]. Latini etiam pro causa. Ut Ovid. Heroid. Ep. 7. Dido Aeneae. v. 76 Te satis est titulum mortis habere mee. *e)pigrafh\ th=s ai(ti/as2] dicitur Marci c. 15. v. 26. et simpliciter *e)pigrafh\] Lucae. c. 23. v. 38. Hoc Elogium itaque, seu Titulus, ut dictum, aliquando praeferebatur damnatis, ut docet Suet. in Calig. c. 38. Praecedente titulo, qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumducitur. Sic Euseb. l. 5. c. 1. de Attalo Martyre loquens: *periaxqei\s2], inquit: ku/klw| to=u a)mfiqea/trou, ti/nakos au)to\n proagontos en w(=| e)gi/grapto *r(wmai+si\, *ou(=tos e)sin *a)/ttalos o(*xrisiano\s2]: Circumactus per Amphithcatrum tabella ipsum praeeunte, in qua Latine seriptum, HIC EST ATTALUS CHRISTIANUS. Aliquando appendebatur iis vel apponebatur: ut iterum Suet. in Domit. c. 10. Patremfamilias detractum e spectaculis in arenam canibus obiecit, cum hoc titulo: IMPIE LOCUTUS PARMULARIUS. Ibid. c. 23. in Iulio c. 59. Nonnunqam in capite crucis seribebatur, quod factum, cum SERVATORIS crucifixi capiti superascribi iussit Pilatus: IESUS NAZARENUS REX IUDAEORUM. Saepe tamen neglecto aut sproto Elogio contenti Superdictione fuorunt, i. e. ut Praeconis praeeuntis voce populo id nuntiaretur. Vide Iust. Lips. de Cruce l. 2. c. 11. et Thom. Godwyn. Anthologiae Rom l. 3. s. 3. c. 4. Sed et Elogium dicebatur epigraphe stelarum sepulchralium. Vide ibi. Imo Elogium in genere nihil est aliud, quam titulus causae, brevis explicatio, praefatio. Hinc de Calig. Suet. c. 24. tres gladios in necem suam praeparatos Marti uliori, addito elogio, consecravit etc. Ex Graeco e)llo/gion], quod proprie notabat setiptionem, causam pecuniae expensae continentem, sive praesationem summae, quae in rationes referebatur. Quaoumque enim de causa pecuniam expendissent Vett. id in rationes referebant, singulis summis titulo seu elogio praeposito, unde constaret impensae ratio. Cuiusmodi e)llogi/ou], exemplum et formula est in illo. Vesp. c. 22. apud eundem, Vespasiano adamato HS. CCCC. Item illo ex rationibus Periclis, exagitato a Comicis, *ei)s2 to\ de/os h)na/lws1a tos1ou=ton]. Hinc e)llogi/zesqai], inferre rationibus cum indicatione cause, Lat. imputare etc. Vide Casaub. ad Suet. Iulio. c. 48. adde Iul. Caes. Scalig. Poetic. l. 3. c. 40. De elogiis vero cusiodiarum, eidem Suet. memoratis, supra.
ELOHIM
Hebr. , nomen Deo proprium; in quo enallage numeri plur. pro singulari; quae etiam usurpatur, ubi tantum de unica SS. Trinitatis persona sermo est, Vide Psalm. 45. v. 7. 8. Hos. c. 1. v. 7. et c. 12. v. 3. Maxime autem Deo tribuitur, ubi respicitur ad ipsius foedus cum homine, et ubi fidei nostrae, per quam Deo iuranti astipulamur, fit professio, ut patet ex Genes c. 17. v. 3. 7. et Deut c. 29. v. 12. 13. Origo eius, vel ab Arabico coluit], quasi s1e/bas1ma] Nomen colendum, seu venerandum; vel ab hebraico juravit], vel adiuratio. Analogice nonnumquam Hominibus et Angelis tribuitur, quia nim. illis populus Dei ad tempus subiectus fuit, tamquam *qeoi=s2 legome/nois2], 1. Cor. c. 8. v. 6. Vide quoque Psalm. 82. v. 6. *mimhtikw=s2] autem et itonice etiam Diis alienis. Exodi c. 20. v. 3. Sic Dagoni tribuitur, Iudic c. 16. v. 23. et Vitulo aureo, Exodi c. 32. v. 4. quia illi vero Deo substituebantur. ubi et similis enallage observatur. Fr. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 1. c. 16. §. 17. et seqq.
ELON
fil. Zebulum Gen c. 46. v. 14. Iudex israelis, Iudic c. 12. v. XI. Civitas in tribu Nephthali Ios. c. 19. v. 43. Tale fuit nomen Basemath et Adae uxorum Esau. Gen c. 27. v. 34. et c. 38. v. 2. Lat. ilex, vel quercus.
ELUL
i. e. ululatio, seu pernoctatio, nomen sextae lunationis apud Hebraeos partim Augusto, partim Septembrie respondentis. 1. Macchab c. 24. v. 27. Sigonius et Genebrard. de Kalendis Hebraeorum. Torniel. A. M. 2545.
ELUSA
Gall. Narbon. urbs, Ammian. Direpta ab Evarico, Gothorum Rege sub finem sec. 5. non tamen vastata est, aut si hoc factum, Ep. sedes alio tum est translata. Clarus certe subscripsit Concilio Agathensi. A. C. 506. ante Ep. Auscitanum, quem quidam Metropolitanum iam eo tempore fuisse contendunt, etc. Ab Abderamo demum, vel Normannis in Aquitaniam irrumpentibus desolata, Auscitanae sedi cessit, reditusqueve Episcopatus eius huc iuncti sunt: quod forte factum A. C. 879. sub Ioh. IX. Tenax olim orthodoxiae civitas, nulla ratione potuit, a Priscillianistis Hispaniae, infici veneno haereticae illorum pravitatis, uti testatur Sulpit. Sever. Hodie Burgus, prope veteris urbis rudera, conditus est, vulgo la Cuitat. Vide Sidon. Apollin. l. 7. ep. 6. Gregor. Tur. l. 8. c. 22. Melam l. 3. c. 2. Amm. Marcellin. l. 15. c. 11. ubi hanc urbem Galliae Narbonensis Metropolim per errorem vocat, cum Novempopulanae provinciae dicere debuisset, Flodoard. Hist. Eccles. Rom l. 2. c. 5. Oihenart. Notit. Vasconiae. Sirmond. Notis in Sidon. Baiol. Hist. Sacr. Aquitan l. 2. c. 4. I. Filisau de Episc. auctor. c. 10. n. 4. Dupleix Mem. de France l. 1. c. 6. et Hist. en Child. Ios. Scalig. Notit. Gall. et in Lect. Auson. l. 2. c. 7. etc. ut et in voce Eluza. Item urbs Palaestinae, olim vero Arabiae. Steph.
ELYMAIS
regio Persidi vicina. Plin. l. VI. c. 25. 26, 27. Item civitas in Perside. Maccab c. 6. v. 1.
EMALCHUEL
nomen viri. 1. Macc c. 11. v. 39. Lat. rex Deus, aut regnum Dei, vel nuntius Dei.
EMATH
i. e. ira, vel indignatio, aut calor, sive murus, aut uter, sive lagena, urbs Syriae Damasci. Ier c. 49. v. 23. ubi hostes Israelis remanserunt, Iud. c. 3. v. 3. Haec Eusebio Ephiphania, aliis Antiochia dicitur. Munitissima urbs est in tribu Nephthalim, Ios. c. 13. v. 5. et. c. 19. v. 35. antiquitate et claritate memorailis: sita est iuxta montem Libanum in confiniis regionis Damasci, a qua et circumiacens territorium Terra Emath vel Amath nominatur. Est vero urbs haec Israeliticae terrae ad Aquilonem terminus. Condidit et a suo nomine appellavit, atque inhabitavit hanc urbem Amathaeus, undecimus fil. Chanaan.
EMBOLIARIA_Mulier
apud Plin. l. 7. c. 48. Galeria Copiola Emboliaria reducta est in scenam, Cn. Pompeio, Q. Sulpicio Coss. ludis pro salute Divi Augisti votivis, annum centesimum quartum agens etc. ab emboliis seu e)peis1odi/ois2] scenicis dicta est, quorum mentio apud Cic. pro Sextio et Ep. ad Attic. Salmas. ibid. Hoc autem nomine appellari solebant cantiones, quae in media fabula a Mimis interponebantur, ut quiescente Choro spectantium animi reficerentur, et ad sequentia attentius audienda praepararentur. Illarum mentionem facit C. Plin. Sic in initio ludorum Cantiones. *e)/is1odoi] seu Introitus: et in fine Dramatis *e)co/dia] decantari solebant. Vide Thom Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 9. Proprie autem Embolum, Gr. *e)/mbolon], axem rotis immissum, quo tota currus coagmentatio firmatur, significat: unde Metaphorae ratio patet.
EMER
nomen loci. Esdr c. 2. v. 36. et 37. i. e. dicens, aut exaltatio, vel Syriace agnus.
EMISSARII
Servi dicebantur apud Romanos, qui iuvenibus amasias et equos generosos perquirebant, Paediano furtorum conciliatores dicit; Item, qui rapinas et divitum bona, quae poterant proscribi, investigabant: memorati Cic. 4. et 5. Verr. Ep. ad M. Marinum, Suet. Galba c. 15. Ammian. Marcell. Aliis. Sed et in libris Regum eorum vestigium aliquod. Vide Wolph. Lazium Commentar. Reip. Rom l. 12. c. 5. et Tit. Popmam de Operis Serv. p. 59.
EMMAUS
castellum et civit. insignis, una ex 11. toparchiis, ordine sexta, in tribu Iuda: hanc aliqui collocant in tribu Dan. Distat ab Hierosolymis, itinere sesqui horae. Nobilitatus fuit hic locus miraculo Christi, quem in castello hoc discipuli duo cognoverunt post resurrectionem in fractione panis. Luc c. 24. v. 13. Ep. olim. Alio nomine Nicopolis, Ioseph. de Bell. Iud. l. 7. c. 26. *xwri/on e)/dwken ei)s2 katoi/khs1in, o)/ kalei=tai u=\ *a)mkaou=s2, a)pe/xei de\ tw= *i(erosolu/mwn stabi/ous2 e(ch/konta]. Miser hodie pagus, Plin. l. 5. c. 14. Iul. Africanus, etc. Item locus prope Tiberiadem, in quo sunt thermae. Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 3. ubi de Tiberiade prope lacum Genesareth ab Herode condita: ferma\ de\ ouk a)/pwqen e)/nestin en kwmh=, *a)kaou\s2 o)/noma au)th=|]. Ammaus, i. e. nomen ex deflexum, quod aquas calidas sonat. Ioseph. de Bell. Iud. l. 4. c. 1. *meqermhneuome/nh de\ *a)mmaou=s2, rerma\ le/rrit) a)/n e)/sti ga\r en au)th=| phgh\ fermw=n u(da/twn pro\s2 a)/kroin e)pi th/deios]. Nic Lloydius.
EMMER_vel_IMMER
pater Pashur sacerdotis. Ier c. 20. v. 1. Pater item Mosollamith. 1. Par. c. 9. v. 12. et. c. 24. v. 14.
EMUNCTIO
Narium, Quaestoris Castrici necis signum, apud Mart. l. 7. Epigr. 36. cuius epigraphe ad Castricum de Theta Exprimeret quoties, roramem frigore nasum, Letalem iuguli iusserat esse notam: Turpis ab inviso pendebat stiria naso, Cum staret madida fauce Docember atrox. Collegae tenuere manus: ------ Pro veteri sc. condemnationis et mortis *qana/tou] litera, Quaeslot hic novam commentus notam, emuncto naso, signum occidendi hominis catnifici dabat. Itaque huic cum aliquando opus esset nasum cuivagere, manum naso admoturum impedierunt Quaestores collegae ipsius, quasi daturum hinc caedis signum. Quae occasio Poetae in illum hoc Epigr. iocandi. Simile quid de Iustiniano Rhinotmeto legimus, quem cum Leontius naso truncatum Imperio pepulisset, restitutus postmodum, quoties truncas emungebat nares, unum aliquem e Leontii partibus mactari praeciplebat, P. Diaconus Longob. l. 6. At emungi quidam Persae numquam visi, Plin. l. 7. c. 19. ut qui exercitationibus, quibus a puero assueverant, eam corporum siccitatem sibi conciliassent, Vatr. Vide Salmas. ad Solin. p. 34. Sed et emungi, de candelis: Unde Emunctoria, forcipes ad emungendum lychnum, inter vasa et ministeria sacra, memorantur Durando Ration. l. 3. c. 3. n. 28. Imo et in supellectile Tabernaculi V. T. Emunctoria seu forcipes recensentor, Exod c. 25. v. 34. ubi postquam de Candelabro aureo prolixe Moses egit, subiungit v. 38. Facies emunctoria, et, ubi quae emuncta sunt, exstinguantur, fiant de auro purissimo. Ubi Villalpandus ceriset, posterius instrumentum vas fuisse aqua munda impserum, in quam forcipes infunderentur, atque ita submersis, abscissis lucernarum fungis, et exstinctis, nihil grave olens in domo facra sentiretur etc.
ENACIM
Gigantes quidam. Num c. 13. v. 22. quos expulerant Chananaei. Deut c. 2. v. XI. Lat. torques, vel monilia. Lege Anakim. Inde Graeci suos *a)/nakas2] habuerunt.
EN-AGALLIM
nomen vici in principio maris mortui. Ezech c. 47. v. 10. Lat. sons, sive oculus vitulorum, vel curruum, aut rotunditatum.
ENAM
nomen villae. Num c. 34. v. 9. Ezech c. 48. v. 1. Vide Enan. Item pater Achira principis tribus Nephthali.
ENCAENIA
festa erant dedicationis apud Graecos, de quibus Lill. Gyraldus l. 17. Hist. Deorum. Item apud Iudaeos, celebrata d. 25. noni mensis, Casleu dicti: idqueve in memoriam templi a Iuda Maccabaeo repurgati, triennio postquam ab Antiocho Epiphane pollutum erat. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 15. Vide Ioh. c. 10. v. 22. Cyrill. in Ioh. l. 7. c. 9.Augustin. tract. 48. in eundem, Bezam in notis maior. Gr. *e)gkai/nia], idem cum Dedicatione, de qua supra: imprimis Festum erat anniversarium, quo primae dedicationis celebrabatur memoria. Sicut autem neque Urbs, neque atrium aliquod Templi ampliari citra Synedrii Magni decretum, apud Hebraeos, poterat; Ita Encaeniorum institutio non aliunde pendebat: accedente insuper Regis, ac Prophetae Oraculiqueve sanctissimi auctoritate. quod inprimis in Templi primi conditu eminuit. Vide 2. Sam. c. 24. v. 19. et 2. Paral. c. 3. v. 1. ut et Psalm. 10. qui ex Hebraeorum sententia Consecrationibus Dedicationibusqueve adhiberi solebat, ut nempe in Festo. Dedicationis anniversario, ita et in sollenni illa Primitiatum, ad Templum, dedicatione ipsa, ex lege Deut c. 26. v. 2. instituta. Atque haec prima loci, in Templum, dedicatio simul et sanctificatio, non minus *e)gkai/nia] dicta, quam merae profanari postmodum Templi restaurationes, seu in sanctificationem pristinam restitutiones. Attinebant autem haec Encaenia ad mensem Ethanin. i. e. Tisri; seu septimum a Nisan. q. Septembrem, atque ad tempora Scenopegiae festo proximantia, 1. Reg. c. 8. v. 2. adeoqueve ab Encaeniis, quorum in Hist. Evang. mentio Ioh. c. 10. v. 22. probe sunt distingnenda, quippe quae cum celebrarentur, xeimw\n h)n] Hiems erat. Ritus Urbis ampliandae erat hic: Lex facra est de sacrificio Eucharistico, quod Levit c. 7. v. 12. dictum, ex placentis azymis et oleo confectis consistente, praeter panem adiectum etiam fermentatum, de qua prolixe Vide Maimonidem Halach. Bith-habechira. c. 6. §. 10. 11. et 12. Quo ritu peracto, locus desighatus, parem cum Urbe sanctitatem omniaqueve iura urbi singularia obtinebat. Similis ferme erat sollennium ratio, quando Templi atrio cuid esset adiciendum, excepto quod hic non Eucharistici illius, sed alterius sacrificii, non admodum dissimilis, residui, Levit c. 2. v. 2. seu eius quod ex eo non comburebatur, usus erat: illius viz. quod dictum, frumentaceum erat, Vide Maimonidem ubi supra, §. 13. et 14. Sub Esra, Nehemia, coeterisqueve Synedris Synagogae Magnae, qui Urbem, Muros Templumqueve instaurabant, rituum corundem habemus expressa ferme exempla, Ezrae. c. 6. v. 16. et Nehem c. 12. v. 27. ubi Canticum numero singulari expressum, videtur denotare Canticum dedicationis praedictum. Interim pronuntiant Magistri, quoniam deerat tunc Lex et Oraculum, ideo novam sanctitatem non omnino loco alicui tunc accessisse, sed tantum modo pristinam seu veterem, velut designando solum, fuisse instatratam. Vide de hac Dedicatione Esraitica seu Zorobabeliana I. Bapt. Villalpandum in Appar. Urbis et Templi part. I. l. 3. c. 27. et 28. De Encaeniis Maccabaicis, legimus Maccab l. 2. c. 1. v. 9. et 18. Factum itaque quinta et vigesima die mensis Casleu kaqaris1mo\n to=u i(erou=], purificationem Templi, necessarium duximus, signisicare vobis, ut etiam vos quoque (Aegyptienses intellige Iudeaeos) agatis festum, quasi aut instar Scenopegiae, et Ignis, quando Nehemias, aedificato Templo et Altari, obtulit sacrificium, et quae seqq. Habuit autem festum hoc (in quo similiter Psalmi 30. usus fuit, ut ex Ritualibus Iudaeorum Germaniensibus hodieque adservatis patet) ex more patrio dies celebrationis octo, ac sacrificiis hymnisqueve adhibitis, stante Templo, peragebatur, idemqueve omnino cum co fuit, quod Encaeniorum nomine habitum esse Hierosolymis, memoratur in Evangelio, ubi D. N. I. C. veluti simul celebrans, ambulabat in Templo, in porticu Salomonis, Nempe Hasmoniacae illius seu Maccabaicae dedicationis, Templi secundi, post Antiochi profanationem, memoria hoc ritu quotannis recolebatur. Neque enim tempus Dedicationis Salomonicae, quod incidit in Autumnum; uti diximus; aut Zorobabelinae, quod ad mensem Adar attinens, aequinoctium paulo praecedebat vernum, hiemis partem in Evangelio memoratae aliquam sortiri potuit. Imo, utrum Hasmoniaca illa dedicatio, celebratio anniversaria aliqua esset sive Salomonicae sive Zorobabelianae dedicationis, nondum liquet. Interim Templum secundum perpetuo ita vocatum est Zorobabelianum, ut non minus id, quod ante Antiochi profanationem sterit, et quod exinde a Maccabaeis instauratum est, quam quod postea sub Herode innovatum legimus, contineret denotaretqueve, idqueve usque ad excidium Urbis Templiqueve. Neque enim Templum habebatur aliquod tertium, nedum quartum, sed primum tantum et secundum, licet hoc ita denuo dedicatum fuerit etiam et instauratum sub Hasmonaeis atque dein reaedificatum ab Herode, qui, si Iosepho fides. sublatis fundamentis priscis aliisque iactis, super ea Templum exstruxit. Scilicet ampliavit passim celsiusque reddidit, neque omnino ex demolitione illa prioris Templi iugis sacrificii aliorumqueve sacrorum illic intermissio fuit ulla, ut pluribus docet Seldenus. Sed et in Encoeniorum Maccabaicorum festo luxnokai+a] seu luminum accensio, non praetereunda: cui purs1w=n] faeularum, festum, quod erat Argivis anniversarium, teste Pausania Corimh. seu *lampa/dwn], cuius nomine triplex erat Atheniensibus festum seu cerramen; uti etiam in Christianismo ritus ille quodammodo respondebat: quum festo, quod *g(panth\] et *g)papanth\] antiquitus, pro Simeonis et D. N. I. C. in Templo occursu, postridie Kal. Febr. ex institutione Pelagii I. ac Iustiniani I celebrato, coniunctus tandem fuit kaqaris1mo\s2], qui tunc temporis evenit B. Virginis Luc c. 2. v. 22. seu Purificatio, Syris dicta Introitus Domuni N. in templum. Cui adiecisse dicitur Serguis circa A. C. 690. sub Iustiniano II. cereorum quotannis numerosissimorum usum sollennem, velut ex ritu luminum in Lupercalibus et Februis, eodem mense, pro lustrationibus aut purificationibus adhibitorum paganico, Christianismi festivitati aptatum, unde ei nomina, Chandeleur, la Chandeleuse, et similia in linguis provincialibus, Germ. et Belg. Lichtmesse, Angl. Candlemasse. Verum de hac luminum accensione in festo illo Hebraeorum, dicemus infra suo loco. Vide plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeorum Part. 3. c. 13. toto Sed et Encaenia Urbium, ut et eorum anniversarii dies: Thermarum, Statuarum et aliorum de novo excitatorum operum publicorum, passim celebrata leguntur, quorum ritus et cerimonias pluribus descripsit C. du Fresine in CP. Christ. Templorum inprimis, quorum cum ritus varii sint in Ecclesia Rom. praecipuus is est, quod Sanctorum reliquiae recondantur sub Altari. Potro oleo sacro inunguntur parietes: lustrantut aqua benedicta interius et erterius; Epp. vicini ad ea invitantur: strepunt convivia: deferuntur reliquiae torius dioeceseos, quae finita dedicatione in suas aedes referuntur etc. Car. du Fresne Glossar.
ENGALIM
Palaestinae locus. Ezech c. 47. v. 10. In principio maris mortui, in tribu Iuda.
ENNON
corrupte pro Hinnom. Ier c. 7. v. 31. et 32.
ENOCH
fil. Cain, Gen c. 4. v. 26. natus A. M. 131. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 3. Prima quoque mundi civitas ab ipso ain aedificata, et filii nomine appellata: in Tribu Aser. Fuit alius fil. Iaredi, pater Mathusalae, natus A. M. 623. vir iustissmus, qui cum Deo ambulavit, et sublatus A. M. 987. evanuit. Hic quasdam invenit literas, quosdamqueve libros conscripsit, qui perierunt, Sixt. Sen. Biblioth. sanctae l. 2. Perer. in Gen l. 7. (Prophetiae illius D. Iudas v. 14. Meminit) Sub eo Adam mortuus est. Comestor in c. 3. Gen. Luculentum testimonium de illo profert Apostolus epistolae ad Hebr c. 11. v. 5. *pi/stei *e)nw\x metete/qh, tou= mh\ i)dei=n sqa/naton, kai\ ou)x e(uri/s1keto, dio/ti mete/qhken a)mto\n o) sqeo\s2. *pro\ ga\r th=s metaqe/s1ews2 au)tou= memartu/rhtai e)uhresthke/nai tw=| sqew=|]. Sed et ante illum Siracides eum non uno elogio exornavit Ecclesiastici, c. 44. *e)nw\x e)uhre/sths1e *kuri/w| *qew=|, kai\ mhtete/qh u(po/deigma metanoi/as2 tai=s2 geneai=s2]. Item c. 49. *o)udei\s2 enti/sqh toiou=tou e)pi\ th=s gh=s2 o(=ios2 *e)nw\x, kai\ ga\r a)nelh/fqh u)po\ th=s gh=s2]. Vide Drusii Hanochum, Auugustin. de Civ. D. l. 15. c. 23. et l. 18. c. 38. Ioseph. Idololatriae initium ad eius tempora refert: Homines, inquiens, per VII. gener ationes agnovisse Deum *des1po/thn ei)=nai tw= o(/lwn], dein vero ab institutis patriis degenerasse, Antiqq. l. 1. c. 4. qua de re vide infra in voce Enos Apociypha Enochi de Angelis Egregoris apud Syncellum leguntur p. 11. et 24.
ENON
terminus Damasci. Ezech c. 47. v. 17. Item opp. iuxta Salim, haud longe a Iordane, ubi Ioh. baptizabat. Iohan. c. 3. v. 23. Lege Aenon.
ENOS
Sethi fil. Gen c. 4. v. 26. c. 5. v. 6, 7, 9, 10, 11. natus A. M. 236. obiit A. C. 1140. Cainani pater: Luc c. 3. v. 38. ad miser fuit]. De eo vide locum Gen.
EPAENETUS
amicus B. Pauli, Rom c. 16. v. 5.
EPAPHRAS
viri fidelis nomen. Coloss c. 4. v. 12.
EPHA
fil. Madian. Gen c. 25. v. 4. Item nomen loci Esa. c. 60. v. 6. Fuit et nomen concubinae filii Caleb. 1. Par. c. 2. v. 46. 47. Lat. lassus vel volans, aut Syriace complicatus.
EPHA
Hebr. , Arabice Ghaipha, Graecis hinc *gaifa\], et corrupte gaifa\r], oppid. provinciae Madianitidis, vicinum urbi Madian notissimae, in littore Maris Rubri, a conditore suo, filio Madianis primogenito, cuius mentio Gen c. 25. v. 4. dicta. Camelorum eius meminit Esa. c. 60. v. 6. agmen camelorum operiet te, Dromades Midian. et Hephae Nullibi enim illi frequentiores, quam in Madianitide Sam. Bochart. Hierozoici Part. pr. p. 82.
EPHEBI
apud Athenienses dicti sunt, qui nomina sua inter Ephebos, i. e. puberes, profitebantur: cuius professionis annus legitimus erat aetatis decimus octavus. Pollux l. 8. c. 9. kai\ ei)s2 me\n tou\s2 *e)fh/bous2 ei)s1h/|es1an entwkai/deka e)/th geno/menoi]. Cuius aetatis ut certius caperetur argumentum, solebant virilitatem explorare, an per aetatem ad publica munia, ei)s2 to\ peripolei=n ta\ peri\ po/lin frou/ria], ad custodiam urbis agrique, utiles essent: quod *dokimas1i/a] vocatum, cuius meminit Aristophanes Vespis. Albo dein Ephebi inscribebantur, eodem die quo liberi solebant ei)s2 tou\s2 fra/toras2] referri, nempe Apaturiorum die, quae *kourew=tis2] dicta est, qua epulum quoque toi=s2 frators1i] praebebatur; hoc modo: Vinum, honori Herculis sacrum, propinabant coetui praesenti, quem ritum *oi)nhsthri/an] appllavere. Athen. l. 11. oi( me/llontes2 a)pokei/rein to\n oko/llun, ei)s1fe/rous1i tw=| *h(raklei= me/ga poth/rion, plhrw/s1antes2 oi)/nou, o(\ kalou=s1in *oi)nisthri/an, kai\ pei/s1antes2, toi=s2 s1une/lqous1i dido/as1i piei=n]. Sic comam deponebant ipso hoc die, hostiamque Dianae mactabant, quae hostia *kourei=on] dicebatur. Offerebant autem comam fluviis patriis, toi=s2 e)gxwri/ois2 potamoi=s2], plerumque. Unde apud Pausan. in Attic. legimus, Peleum crines suos Sperchio vovisse, si Achilles salvus rediisset: idem de Memnone, qui Nilo comam sacram fecit, narrat Philostrat. Contrarium iussi sunt facere Nazaraei, qui caesariem suam in igenem coniciebant, Num c. 3. Sic postquam inscripti sunt, biennio expleto, anno nempe vigesimo, accedebat tertia professio apud populares, atque inscribebantur Lexiarchico, et abhinc sui erant iuris, mittique ad negotia poterant, ac Testamenti habebant factionem, e Lege seilicet annali, qua is, qui annos est natus viginti h)/dh ta\ patrw=|a parela/mbanen]. Hoc vocabant Graeci e)ggra/fesqai ei)s2 a)/ndras2], quia tunc in viros transscribebantur: dicebatur quoque dokimasqei\s2] qui huic albo inscriptus est; quia prius Lexiarchico nemo inscribi poterat, nisi constaret natum esse parentibus civibus Atticis aut secundum leges adoptatum: itaque populares iurati inscribendum iudicabant. Iam vero dokimasqe/ntes2] e popularium suorum sententia, a Demarcho apud quem adservabatur. Lexiarchico inscribebantur: idque ante Panathenaea, primis ineeuntis anni diebus. Tum qui inscribebantur, buxeam accipiebant tabellam, in qua nomen uniuscuiusque et parerni quoque populi, ad quem ille pertineret, erat inscriptum. Quibus omnibus rite peractis, deducti Ephebi in aedem Agrauli, Cecropis filiae, iusiurandum concipiebant in haec verba: *ou) kataixu/nw ta\ o)/pla ta\ i(era\ ou)d) e)gkatalei/yw to\n prwtosta/thn o(/tw| a)\n stoixh/s1w. *a)mun/w de\ kai\ u(pe\r i(erw=n kai\ u(pe\r o)s1i/wn, kai\ mo nos kai\ meta pollw=n kai\ thn\ patri/da ouk e)la/ttw paradw/s1w, plei/w de\ kai\ u)rei/w, pleu/ow de\ kata\ gh=s2 kai\ katarw/ow, o(po/s1hn a)\n parade/comai, kai\ eu)hkoh/ow tw= a)ei\ krino/ntwn e)mfo/nws2 kai\ toi=s2 sqes1moi=s2 toi=s2 i/drume/nois2 pei/oomai kai\ ou(/s2 tinas2 a)\n a)/llous2 to\ plh=qos idru/ohtai o(moosro/nws2. *kai\ a)/n tis2 a)nai/rh| tou\s2 sqes1mou\s2 h)\ mh\ pei/qhtai ouk e)pitre/yw. *a)muu/w de\ kai\ mo/nos, kai\ meta pa/ntwn, kai\ i(era\ pa/tria timh/s1w. *i)/stores2 sqeoi\, *a)/grauloi, *e)nua/lios, *a)/rhs2, *zeu\s2, *qhlw\, *h(gemo/nh], i. e. Non dehonestabo haec sacra arma: neque deseram Protostatem, quisquis ille sit, quem in versu meo excipiam. Pro aris et focis dimicabo, sive solus sive cum aliis multis. Patriam liberis non relinquam in deteriore, sed potius in meliore statu. Navigabo ad terram, camque colam quantulacumque illa sit, quae habenda mihi tradetur. Obtemperabo iis, qui iudicia reddent prudenter. Parebo legibus, quae obtitinent, coeterisque omnibus, quas populus universo consensu feret. Quod si quis leges abrogare velit, populo non sciscente, minime feram: Vindicabo autem, sive solus, vive cum aliis omnibus. Patria sacra colam: Testes Dii Sunto, Agrauli, Enyalius, Mars, Iuppiter, Nutricia terra, Diana, ex Stobaeo atque Polluce, quibus duo Capita, quae desiderabantur, ex Ulpiano in demosthenis Or peri\ parapres1bei/as2], Philostrato in vita Apollonii et Plutarch. in Alcibiade, accessere. *g(permaxei=n a)/xri sqana/tou th=s2 qreyame/nhs2. *o(/rois2 xrh/s1asqai th=s2 *a)ttikh=s2, puroi=s2, kriqai=s2, a)mpe/lois2, e)lai/ais2], Ad mortem usque pro nutricia terra dimicabo: Fines agri Attici statuam, frumentum, hordeum, vites, oleas. E' quibus patet, quando hoc iuramentum praestabant Ephebi, fuisse instructos armis, quae forte in ipsa aede Agrauli adservata inde tamquam ex armamentario depromi solebant: quare etiam sacra dicta sunt. Quod de navigatione in terram additur, de Coloniis intelligendum est, quas frequentes admodum Athenienses deducebant, etc. Coeterum album Lexiarchicum, lhciarxiko\n le/ukwma], in quo nomina Epheborum scribi mos, qui ad eundem Demum pertinebant, para\ th=s2 lh/cews2], i. e. to=u klh/rou a)/rxein], nomen acepit, quia sui iuris fiebant, rerumque suarum arbitrium consequebantur, quorum nomina in illo scriberentur. Feminas vero quod attinebat, non ulli adscribebantur illae Tribui, donec nubiles essent: tum etiam illarum nomina albo inserebantur, mense Gamelione; (quemadmodum Ephebi inscribebantur mense Pyanepsione) Paterque unicuiusque virginis toi=s2 fra/tors1i] epulum *gamhli/an] dictum praebere solitus est, Pollux, l. 8. c. 9. Romanorum moribus atque institutis, parentes libros sibi natos profitebantur in Actis, apud Praefectos aerarii, ex quo cura tabularum publicarum a Quaestoribus ad Praefectos aerarii translata est, quod factum Nerone imperante: quod ut in intra tricesimum diem fieret, primus M. Aurelius constituit, apud Capitolinum; ex qua natali professione aetas probabatur. Quamquam pubertas non tantum ex numero annorum, sed etiam habitu corporis definiebatur, i. e. ex aspectu erumpentis pubis, quae sententia fuit Prisci, apud Ulpian. in Reg. Iuris, expressa a Servio ad hunc versum Virg. Aen. l. 7. v. 53. Iam matura viro, plenis iam nubilis annis. Vide Samuel. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 2. tit. 4. et Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 5. c. 13. Ab Ephebis locus in Theatris *e)fhbiko\n], seu Ephebicum dictus est, e quo Iuvenes specta bant, quemadmodum in Buleutico senes sedebant. Iulius Pollux. Onomastico l. 4. c. 19. *e)kalei=to de\ ti kai\ *bouleutiko\n me/ros tou= qea/trou kai\ *e)fhbiko\n], Dicebatur etiam pars quaedam Theatri Buleuticum et Ephebicum. Vide quoque Cael. Rhodigin. Var. Lect. l. 8. c. 8. et infra Pubes. Sed et e)/fhbos], nomen est iactus, in talorum ludo, quem expressum in cippo sepulchrali Alexandri cuiusdam Chii et Ephebi, memorat Salmas. ad Solin. p. 1221. De Epheborum veste Vide supra Chlamys, ut Ephbis honor ariis hodiernorum Magnatum infra in voce. Ephectici, Vide infra Sceptici.
EPHEMEREUTA
officium religiosae Essenorum familiae, ex Graeco e)fhmeri/a], eo quod per vices ad quemque pervenebat: forte non dissimile Hebdomadarii, in Monasteriis Christianorum, officio. Philo de V. M. Ubi vero convenere Candidati et laeti cum summa gravitate ad signum datum a quodam Ephemereuta, priusquam discumbant, stantcs una serie decenti sublatisque in caelum manibus atque oculis, his, quoniam didicerunt caelestia: illis utpote incorruptis a muneribus et a quaestu illicito, precantur, ut placeat Deo id convivium, Vide Macrum in Hicrolex. Sed et *e)fhmeri/ai] dictae sunt turmae seu vices aut ordines, in quorum 24. Sacerdotes ordinarios David distribuit, hebdomadatim in sacro Ministerio sibi invicem successuros. Horum 16. erant Eleazaridae, 8.Ithamaridae, 1. Paral. c. 24. v. 6. Dicebaturque cuiusque *e)fhmeri/as2] caput Summus Sacerdos istius classis unde plurium *a)rxiere/wn] eodem tempore mentio fit Marci. c. 14. v. 1. Sortiebantur autem non tantum ipsae Classes, sed 7 cuiusque classis Sacerdotes, quo quisque ordine quodique munus perageret, Sic Zacharias erat ex e)fhmeri/as2 *a)bia\], Lucae c. 1. v. 5. et sortito accepit munus to=u qumia/s1ai], Suffitum adolendi, v. 9. Quod quo modo fieri consueverit diximus supra in voce Digitus. Vide quoque infra, ubi de Numerandi ratione. Harum Porro Ephemeriarum cuilibet quaternas fuisse arculas, in Templo in quibus seorsim femoralia, cingula, pilei et tunicae eorum reponerentur; inscripto cuilibet tum Ephemeriae, tum vestimenti, nomine dicemus infra in voce Vestiarium. E'que Iudaeorum disciplina similem introductam esse, in Christianismum, videbis in voce Vestiarius. Plura apud Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr l. 1. c. 5. ut et infra, in voce Epistratos ubi de Ephepavit Magistratum Athenis.
EPHER
fil. Madian. Gen c. 25. v. 4. Fil. Ezar. 1. Paral. c. 1. v. 33. c. 4. v. 17.
EPHOD
pater hamiel Num c. 34. v. 23. Lat. superhumerale, aut ornamentum.
EPHRAIM
secundus Iosephi. fil. Gen c. 41. v. 52. 1. Par. c. 6. v. 66. adoptatus in numerum filiorum Iacob, ita semen Abrahae multiplicavit, ut de tribu eius ad montem Sinai inventi sint, virorum qui gestandis armis essent idonei. 40 milia, quingenti, quibus omnibus, excepto Iosua, in deserto mortuis, eorum fil. 32. milia quingenti terram promissionis ingressi, pro patre Iosepho citra Iordanem poslessionem sortiti sunt. Erat tribus haec valde montosa, et propter divitiarum magnitudinem et terrae sertilitatem affluebat, atque aetate etiam Hieronumi quasi luxuriabat. Et quia maxima erat et instar lapidis durioris invicta, aliquoties decem tribus Israel dictae sunt Ephraim et sumitur pro decem tribubus sive regno Israel. Inter alia Hoseae c. 5. v. 5. Est haec tribus inter Tribum Beniamin ad Austr. et Tribum Manasles ad bor. Ad. Occ. terminatur mari Syrico, ad Ort. Iorane fluv. Baudr. Benedictionem accepit Ephraim, a Patre, prae Menasle seniore, an ut ostenderet Spiritu Prophetico actus, GEntiles, per gratiam Evangelicam, Iudaeisolim praeferendos: Ieroboamus et Nadabus Reges Israelitarum ex hae tribu fuerunt. Samatia et Sichem Praecipuae urbes. Gen c. 48. v. 1. 14. 17. 20. Torniel. a. M. 2345. n. 3. 3058. n. 1. Genebr. l. 1. Chron. Vide Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 3. Lat. frugifter, aut crescens, item mons, sive montes et montana, quae inter Herichuntem et hierosolyma extenduntur: Frequentia habitationibus. Longitud. 9. mill.
EPHRATA
i. e. ubertas, vel incineratio, uxor Caleb filii Hersron. 1. Par. c. 2. v. 19. et 24. Ab hac urbs nomenclaturam accepit, quae est in tribu Iudae. Gen c. 35. v. 16. c. 48. v. 7. Alias Bethlehem dicta.
EPHRON
Zohari fil. Gen c. 23. v. 8. a quo civitas in tribu Iuda, 2. Paral c. 13. v. 19. Item, Mons, in quo erant Urbes et vici. Ios. c. 15. v. 45.
EPIDIPNIDES
apud Mart. l. XI. Epigr. 32. cuius epigrahe in Caecilium. v. 6. ubi de sordide lauto Caecilio, qui non nisi cucurbitas convivis apponebat, in frusta dissectas varieque apparatas: Has cena tibi tertia reponet. Hinc seras Epidipnidas parabit: dapes sunt, seu bellaria, quae e)pi\ dei=pnon], post cenam, apponi distribuiqueve consuevere. Vide de partibus Cenae apud Vett. Antecoena, Cenae capite seu pompa, et Sccundis Mensis, seu Bellariis, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. ut et hic variis in locis.
EPINICIA
Greais primo celebritates pro parta victroia; ut sune ignes nocturni, pyraeque, quae ad primum statim vicioriae nuntium, in testimonium publicae laetitiae, accenduntur: Sollennes praeterea supplicationes, et aliae id genus sollennitates, quibus pattae victoriae gaudium solemus testar: Secundo Epulae post victorias unsurpari solitae; Epinicia dictae sunt, quiasi post-victorialia, quorum passim exempla plurima apud historicos reperiuntur; cuiusmodi fuit Cononis, qui ctim apud Cnidum Lacedaemonios bello navali superasset, Pyraeumque moenibus munillsset, centum boves mactavit, atque omnes Athenienses ad convivium vocavit: et Alcibiadis, qui cum in Olympicis primus, secundus et quartus, curru vicisset (quarum victoriarum Epinicium seripsit Euripides) Iovi Olympio sacris factis, universo populo congregato, convivium magnificentissimum exhibuit. Idem fecit Leophron, Empedoeles, Antiochus Epiphanes, et alii. Vide Athen. l. 1. et 12. Dipnosoph. Quale fuerit Nabuchodonosoris post devictum Arphaxadum Medum, describit Iudit. c. 1. maccab.c. 8. v. 33. Tertio Epinicia vocantur carmina, in laudem victoris composita ad immortalitatem, quo ipsius res gestae magnificae illustri praeconio canebantur. Sic Suet. ait in Ner. Claud. c. 43. Sequenti, inquit, ddie laetuminterlaetos carttaturum Epinicia; quae iam nunc sibi componi oporteret. Tale est canticum Mosis Pharanone submerso Exod c. 15. v. 1. et Deborae et Baraci devicto Sisera Iud c. 5. v. 12. Simileque fuit illud, quo, Goliath caeso, Israeliticae mulieres Davidem celebrabant, in quo illud (quod intercalare fuisse carmen videtur) percussit Saulmille, et David decem milia, 1. Sam. c. 18. v. 5. His anumero, quae in laudem praestantium virorum, eorum inprimis, qui pro patria ocbuissent, in conviviis cani solebant, de quibus vide Plutarch. in Sympos. Athen. l. 15. c. 21. Hunc ritum decantandi laudes et Heroum fortia facta, etiam populo Dei inter honestas ingenii exercitationes, atque in laetitia et conviviis usitatum fuisse, colligere est ex Psalmo 137 v. 3. et 4. Eph. c. 5. v. 18. et. 19. Syrac. c. 32. v. 7. 8. 9. modo non a bene potis, et magis oscitantibus ac eructantibus, quam cantantibus carmen instituatur. Gravissimus quoque auctor Cato in originibus, morum apud maiorees hoc Exemplar fuisse dicit, qui accubarentad tibiam, canerent maiorum laudes. Cic. l. 4. Tusc. quaest. Hunc morem quoque observarunt Sueo-gothi, qui Maiorum suorum res gestas decantare solebant, de quo ritu sic Loccen. in Antiq. Sueo-goth. c. 21. fol. 115. Ille mos egregius, et qui a posteritate retineatur merito dignus est, quod praeclara maiorum facmora a secaldis et cantoribus in conviviis et aulicis conventibus, vel assa voce, vel ad tibias aut lyram, decantabantur: ut sic viva voce, velut naturali classieo, ad maiorum exempla incitarentur posteri, et mores aninu hac virtutis cote acuerentur: Inde etiam Huskarlahvot, i. e. Hossmanus Hwasheed, aulicorum acumen, huiusmodi carmen incentivum veteres Scandi appellabant. Pulcherrimum in hanc rem exemplum affert Priscus in historia Gothica: Adveniente, inquit. vespere sublatis epulis, duo viri Scythoe coram Attila prodiere, et versus a se sactos, quibus eius victorias et virtutes bellicas canebant, recitarunt, in quo, convivae, oculos vultusqueve desixerunt, et alii quidem versibus delectabantur, aliis bellorum recordation animos exsuscitabat aliis manabant lacrimae, quorum aetas affecta reddiderat dorpus effetum ombecille: ex quo illorum pugnandi ardor et expiditas quiescere cogebatur, Simon Battierius, I. U. D. et Phil. Pract. in Acad. Basil. Prof. Disput. de Praemiis.
EPIPHANES
Gr. *e)pifanh\s2] i. e. Praesens sive Apparens, epitheton Deorum apud Gentiles, inde ad Orientis Reges translatum, ut diximus etiam supra lemmate, Adventus Augusti. Certe *qeopti/a] seu visio Dei apud Syncellum, Manethonem aliosqueve, qui de Aegypriorum Sepientibus agunt, frequens, uti in Sacris i)dei=n *qeon], Gen c. 32. v. 30. i)dei=n to\ pro/s1wpon *qeou=], Exod c. 33. v. 20. ubi non agitur de Essentia divina, sed de loquendi formula, Aegyptiis Hebraeis usitara. Unde et Libani montis prom. to\ tou= *qeou= u(po/s1wpon], Dei facies: et Baldaam Apertus oculus, Num c. 24. v. 4. Prophetae Videntes, 1. Sam. c. 9. v. 9. et Dionysio Areopagitae Sacerdotatis ordo *qeoptiko\s2] dictus, quod putarentur Deum conspicari, Vita Zachar. Vide Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IV. et hic infra quoque.
EPIPHANIA
Festum, quod Christiani celebrant ex ritu antiquo, de 6. Ianuar. ut ex Ammnano Marcell. l. 21. collgitur; tanti olim habitum, ut pro impiis haberentur Impp. qui ei interesle neglexissent. Quo factum, ut et Iulianus, cum in Galliis ageret, et alii quidam Augusti, licet Arianni, illud cum Christianis celebare voluerint. Ratio nominis varie redditur: Nonnulli id sic putant dictum, quod, cum hac die Baptismatis Christi sollennitas agatur, tuncprimum Christus e)pifa/nh], caeperit gentibus manisestari, imo ipsi suo praecursori Ioh. quo Ioh. c. 1. v. 31. ait, At Ego non noveram eum Vide Hieronym. in Ezech l. 1. c. 1. et Chrysostomum Homil. de Bapt. Christi. Isid. vero Hispal. de Offic. Eccl. l. 1. c. 26. vult epiphania appellata quoniam stella e)pefa/nh], h. e. apparuit in caelo, quando sc. Magi Christum iacentem in praesepi adorarunt: Hac enim die non Baptismi solum Christi. sed et adorationis Magorum et primi in Cana miraculi, memoria recolitur. Alii censent, appellationem hanc abusive festo inditam esse. Quippe cum plurimae Ecclesiae in diem illum Natalem Domini et Baptimum eius referrent, quod de Aegyptiacis diserte testaut Cassian. Collat. 10. c. 2. de Graecis, Asiatieis et Syris Epiphan. in Panar. Haer. 51 Natalis vero Christi e)pifanei/as2] et e)pifani/wn] nomine donaretur a Patribus quia tunc primum apparunit nascendo Christus, factum postea in Ecclesia CP. quae, Romae usum amplexa, natalem Christi coepit celebrare die 25. Decembr. ut priorem nomenclaturam diei sextae Ia nuarii attribuerit, quae prius, tamquam natalis Christi, colebatur. Vide Casaub, ad Annal. Baronii Exercit. 2. c. 11. et Iac. Gothofred. ad l. 5. Cod. Theod. de Spectaculis, nec non infra, Nativitas Dom. it. Paramonarii et Heaestus. Et quidem hac die Graeci Baptismum inprimis Christi celebrant, atque in eius memoriam multis cerimoniis consecrant aquam, in quam postquam tribus vicibus crucem immerserunt, inde postea domos infirmosqueve aspergunt. In Latina vero Ecelesia adoratio praecipue Magorum recolitur, et hac die Sacerdos pluviali indutus ambonem ascendit ac mobilia totius anni festa annuntiat. Insuper Dominicani magno luminum appararu hac nocte matutinum suum celebrantinqueve eo genealogiam Christi secundum Lucam ad tertium nocturnum canunt etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico. Eadem die, vel etiam Christi Natalitio, in Ecclesia olim populo Episcopos denuntiasse, quis Paschatis dies, vel prineipium quadragesimae foret, videbimus infra lemmate, Paschalis Epistola. De e)pifanei/ais2], h. e. apparitionibus Deorum gentilium, Videsupra in voce Civinitas.
EPULAE
apud Vett. festis diebus maturius solito institui, et diutius produci solebant, uti videre est hic, in voce De die, et ubi de Tempestivis Conviviis. Iisdem honorari a Magnatibus Principibufque Viris, magni semper aestimatum est. Hinc Stat. Praefet. Sylv. l. 4. S: at. l. IV. Sylv. 2. v. 5. Ast ego, cui sacrae Coesar nova gaudia cenae Nunc primum, Dominaque dedit consurgere mensa. Primo autem septimum decimum Cermanici nostri Consulatum adoravi. Secundo gratias egi sacr atissimis eius epulis honoratus. Et Mart. ipsius Iovis epulis Domitiani vocationem se praelaturum gannit, l. 9. Epigr. 93. Cuius epigraphe Adulator Domitiano. Ad cenam si me diversa vocaret in astra. Hinc invitatoi Caesaris, inde Iovis. Inprimis lepida id docet historiola, apud Suet. Cal. c. 39. Compererat provincialem locupletem ducenta HS. numerasse vocatoribus, ut per salleciam convivio interponeretur, nec tulerat molesie tam magno aestimari honorem cenae suae. Hnic postero die sedenti in auctione misie, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet, diceretque cenaturum apud Caesarem vocatu ipsius. Ideo autem hic honor tantus fuit, quod numquam alias eviquam sas esset, sedentem Principi loqui. Tunc vero etiam iacenti sive accubanti id licebat, vide Silvam 2. Statii l. cit. Pura vide hic passim, in vocibus Cena, Convivium, Euplrrades, Mensa etc. Peculiariter Epulum dicebatur convivium illud, quod Iovi aliisque Diis parabatur, alias Lectisternium appellatum. Moris enim apud Romanos, ut nonnumquam, placandae alicuius Dei irae, convivium in Ternplo illius exhrberetur, Diisque, tamquam epulaturis aut aceubsruris; lecti sternerentur. Sic meminit Epuli Iovis Valer. Max. l. 2. c. 1. nam Iovis Epulo, inquiens, ipse in lectulum, Iuno et Minerva in sellas ed cenam invitantur. Huic indicendo Triumvitl vel Septemviti Epulones praeerant: qui inde nomen accepere, quod epulas indicendi Iovi ceterisque Diis potestatem haberent, uti legimus apud Cic. Orat. de harusp. Resp. In Idns Novembreis Epulum indictum refert Kalendar. Rom. Vide Ioh, Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 13. et infra in voce Epulones, item Lectisternium. Sed nec omittendae Epule Collegiatorum, apud eosdem, magnisicae ac sumptuosae adeo, ut etiam antionam incenderent, teste Varrone, vide Salmas. ad Vopisc. Divo Aureliano item mutuae, tum Patriciorum, tum Plebeiorum, de quibus infra ubi de Ludis Megalensibus etc. Nec illud, quod publice epulancli facultatem, inter praemia Milicibus ob rem strenue gestam, concessa recenseri legimus, apud Liv. l. 24. c. 15. Vide quoque Epulum infra.
EPULONES
dicti apud Romanos, qui a Pontisice eligebantur, ut Epulis, quae Iovi aliisque Diis certis temporibus indici solebant, sacrificiiqueve praeessent. Hi tres primum creati sunt, Trium-viri Epulonum hinc nuncupati. A. U. C. 553. L Furio Purpureone, M. Claudio Marcello Coss. erantqueve primi isti: C. Ticinius Lucullus, T. Romuleius, qui legeth de iis creandis tulerat et P. Porcius Lerca; quibus non minus ac Pontifici lege datum est togae praerexrae habendae ius. Vide Cic. de Orat. l. 3. ubi inter alia: Sed, inquit, ut Pontisices vett. propter sacrisiciorum multitudinem tres viros Epulones esse voluerunt, quum essent ipsi a Numa ut etiam illud ludorum epulare sacrisicium facerent, instituti. Postea Epulones Septemviri fuere, ut ex veteribus cum scriptorum, tum lapidum monumentis perspicuum est: quis autem cum numerum auxerit, ut pro Triumviris Septemviri crearentur, nermo tradit. A L. Corn. Sulla id factum fuisle, aliquor coniecturis ductus docet. Onuphr. Caesar dein Dictator aliis tribus ad Collegium eorum Septem virale additis Epulonum Decem viros constituisse legitur, apud Dion. l. 43. Hos Iovis parasitos appellavit Varro, quod in contemptum ludicrum exponir Augustin. de Civ. D. l. 6. c. 7 Sed ex Athen. et Hesych. liquet, Parasitos proprie fuisse, qui victimae partem cum. Sacerdotibus caperent: Epulones autem illi ad Pontifices referebant, si quid praetetmissum, aut commissum, aut pollutum esset,ut munus ilforum explicat Cic. Orat. de Harusp. resp. Hiautem, ut ceteri Sacerdotes, a Collegiis subrogabantur, aute legem Domitiam, ut ex Liviana historia liquet. Post legem vero hanc, populi suffragiis is quoque honor mandari coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 28. et Sam. Petitum, qui Romanorum Epulones Viros, cum Parasltis Atheniensium eosdem facit, Comment. in Leges Att. l. 1. tit. 2. de Sacrorum Ministris. Aliud quid erant Athenis *e(stia/tores2], quos Epulones etiam vocare posses, nisi vocem hanc sacra sibi vindicassent. Erat autem *e(stia/twr], qui viscerationem atque epulum suae praebebat Tribui: ex instituto Legis, quae epula quaedam *fuletika\], quaedam *dhmotika\] esse iussit, Athen. l. 7. Horum suisse sorte captos alios, alios etiam volentes, notat Harpocration. Sed et inquilinos suos habuisse *e(stia/toras2], docet Ulpian. quamquam et Choragi suam excipiebant Tribum, teste Demosth. in Midiana. Vide eundem Petitum l. 3. tit. 4. p. 269. Apud Romanos quoque, epulum festis diebus praebebatur Curialibus, i. e. iis qui erant eiusdem Curiae, in aula cuique harum propria, Dionys. Halicarnass. l. 2.
EQUES
nomen dignitatis, apud Romanos, Exactis enim urbe Regibus, in tres ordines populus Romanus distributus est: Senatorium, Equestrem et Popularem. Liv. l. 26. Consensum Senatus Equester ordo sequutus est, Equestris ordinis plebs. Auson. Edyll. XI. Gryphus v. 78. Martia Roma triplex, Equitatu, Plebe, Senatu. Difterebat haec divisio a priori, qua in Patricios et Plebem, Patronos et Clientes populum Romulus distinxerat, quod illa cives Romani in certa genera ac gentes, hac in certos ordines distributi fuerunt. Non erum omnes Patricii Senatores, neque contra omnes Senatores posterioribus temporibus Patricii fuere. Fuerunt autem Senatores appellati, qui a Regibus primum, dein a Consulibus, post Censoribus in Senatum lecti essent, sive Patricii, sive Equites, sive Plebeii iidem essent. Senatorum autem filii, nondum in Senatum lecti, Equites sive ex Equestri ordine fuere. Secundus itaque ordo, de quo hic sermo, Equester fuit: quo nomine non ii intelligendi, qui a Romulo ex omni multitudine trecenti numero lecti, quos Celeres dixit, quiqueve a Tarquinio Prisco ad sexcentorum numerum aucti sunt: neque etiam illi, qui equis stipendia meruere, quam vis hi quasi fundamentum et semina Equestris ordinis fuere: sed ii, quibus publicus equus et annulus aureus a Censoribus datus, quique ab iis in Equestrem ordinem lecti sunt. Hic ordo inter Senatum Plebem que medius fuit, et communicata cum eo sunt iudicia publica, Plin. Nat. Hist. l. 33. c. 2. initio. De qua re sic Flor. l. 3. c. 13. ubi de Tribunitiae potestatis seditiositate loquitur: Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut Senatu regente provincias, ordinis Equestris auctoritas saltem iudiciorumregno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant: et misera Resp. in exitium suum merces erat. Nam et a Senatu in Bquitem translata, iudiciorum potestas, vectigalia, i. e. Imperii patrimonium supprimebat etc. Namqueve vectigalia Publicani ad hastam a Censoribus redimebant, quaestus sui causa, ut et a provincialibus suo periculo exigerent et Reip. datis sponsoribus repraesentarent. Hi autem fere Equites fuerunt, ad quos cum iucicia lege Gracchana translata essent, facile erat suae societati favendo vel ludificare locationem, vel remittere, vel redemptionis parte relevare, atque tali coitione pecuniam publicam depeculari, ut docet Stadius in locum Flori praefatum. Hinc itaque Iudices selecti dicti sunt, ut pater ex Senec. de Benef. l. 3. c. 7. Non potest adhuc sumi iudex ex turba selectorum, quam census in album et equestris baereditas misit. Ovid. Trist. l. 2. v. 131. Nec mea decreto damnasti facta Senatus, Nec mea selecto Iudice iussa fuga est. Nec omittenda clausula SCtis addi solita: Senatus Populusque et Equester ordo; e quibus ordinis huius dignitatis dilucet. Legebantur autem in Equestrem ordinem a Censoribus ii, quibus Equestris census esset, qui erat Sestertium quadringentorum millium, teste Suet. in Caes. Unde videmus conquerentem Plin. l. 14. praef. Senatorem censu legi, Iudicem censu fieri. Mart. l. 5. Epigr. 26. cuius epigraphe de Chaerestrato. Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate, surge. Dein in album referebantur, cuius meminit Suet. Domit. c. 8. Equitem Romanum er asit Iudicum albo: quod de Equitibus tantum Rom. intelligendum, nam et in municipiis provinciisque etiam Equester ordo, sed priori dignitate longe inferior erat. Sic inscripti Equites publico equo donabantur a Censoribus, quem Varro de Ling. Lat. l. 7. vocat mille assarium, quia in huius equi impendium ac sumptum proprie tatum mille aeris cedebat: Cui postea altera milia addita sunt, ad exhibendum curatorem equi servum. Quibus tandem pro stipendio videtur accessisse tertium mille aeris. Et sane oneri cquum publicum non minus, quam honori fuisse, constat ex praemiis decretis P. Aebutio apud Liv. l. 39. Privato quoque sumptu equus, licet publice datus, nutriendus erat, adeo ut qui A. Gell. l. 4. c. ult. strigosum aut male habitum im censu agendo duceret, multaretur, illoque privaretur. Vocabatur Census hic Transvectio, quam desuetam post longam intercapedinem revocavit in usum Aug. apud Suet. in eo c. 38 Vide quoque Val. Max. l. 4. c. 1. tit. 12. ubi inter alia videmus, primum per centurias Equites distinctos, dum transveherentur, fuisse: quas numero ternario comprehendit Auson. in Gripho Ternarii, v. 80. Tris Equitum turmae. Deinde et duas iis superadditas facile est perspicere ex Suet. Caio c. 16. Postea citatos h. e. nomine suo compellatos vult Valerius: mox et notam, si deliquissent; inuri solitam. Fuit autem illa, vel ignomima, vel equi tantum publici ademptio. Transvectionis tempus erat Eidus Iuliae, quo die Equi hi publici traducebantur nudi i. e. sine strato. Mart. l. 5. Epigr. 42. cuius epigraphe in Didymum. Theatra loqueris et gradus et edicta, Trabeasque et Idus, fibulasqueve censusque etc. Praeter equum, annulo aureo a Censore donati insuper, supra plebem eminebant. Unde Interpretes ad Suet. Iul. c. 33. Nota inquiunt Equestris dignitatis annulus aureus. Vet.Scholiastes Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 89. Equitum de numero, i. e. annulo: Ipse Satyricus de hoc insigni ita canit: Ille et militiae multis largitur honorem, Semestri vatum digitos circumligat auro. Idem l. XI. Sat. XI. v. 43. Talibus a Dominis post cuncta novissimus exit Annulus, et digito mendicat Pollio nudo. Praeterea, angusto clavo insignes, hoc pacto a Senatoribus discernebantur. Utenim latiores clavi purpurei in tunicis Senatorum assuebantur, ita minores, sive arctiores Equitum tunicas illuminabant, unde ipsi Angusticlavii dicti, quod ex Buchanano notavit Turneb. l. 1. c. 11. Hinc Paterculus de Maecenate, Quippe, inquit, vixit angusto clavo contentus: et Stat. l. 2. Sylv. Hinc parvus inter pignora Curiae Contentus arcto lumine purpurae. Equites tamen insigniores, qui et Illustres dicti, ius lati clavinon secus, ac Senatores habuisse, ex Dione notavit Lips. ad Tacitum. Scribit enim Dio l. 59. Caium, cum ordo Equestris ad paucos redigeretur, primores ex omni imperio etiam extra Italiam, qui genere et opibus excellerent, in eum allegisse et quibusdam eorum etiam e(sqh=ti th=| *bouleutikh=|] Senatoria veste, priusquam Magistratum ullum cepissent, uti concessisse in spem dignitatis: quod antea non nisi iis, qui Senatoria stirpe essent, permissum erat. Id tamen non diu obtinuisse illud declarat, quod Praefecti Praerorio, qui ferme ex Equitibus legebantur, lati clavi ius non habuere. Interim non ipsos solum Equites Illustres, sed et eorum filios ius lati clavi habuisse, docet Ovid. Qui ubi ad aetatem Senatoriam pervenere, si nolebant, aut non poterant, in amplissimum ordinem adscribi, angustum resumebant. Unde idem, Trist. l. IV. Eleg. x. v. 35. Curia restabat, clavi, mensura coacta est, Maius erat nostris viribus illud onus. Vestis equestris mentio habetur apud Dion. l. 74. de Severo urbem ingrediente, sed illa est militaris: ibique Imperatorium paludamentum intelligitur, ne quis in angusto clavo ingressum credat. Sequitur enim, ipsum ab ipsa porta vestem urbanam induisse, i. e. togam. Porro candidis quoque togis usi sunt Equites, Calpurn. Ecloga 7. Aut Eques, aut nivei loca densavere Tribuni. Quo colore divites omnes, praesertim Senatores et Magistratus similiter gaudebant: imo quoties festivitas peragebatur, totam civitatem candidis vestibus incessisse legimus: in ludis quoqueve plebeii iuxta ac patricii candidati spectabant. Tandem discretis a Senaru et Plebe ordinibus Equites in Theatris sedebant, in quatuordecim illius subselliis, idque lege Theatrali, de quo vide infra in voce Equestria, et plura de Equestri apud Rom. ordine, quaere apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 17. cum Thomae Dempsteri Paralipom. Octav. Ferrar, de Re Vest. l. 3. c. 14. etc. Addam saltem, Principem huius ordinis dictum esse, quem Censores primo loco scripserant in Equitum tabulis sive catalogo: quemadmodum Princeps Senatus dici consuevit, qui in Senatorum catalogo primus recitabatur. Nec omittendum, Transvectionis, cuius aliqua retro mentio, auctorem Qu. Fabium Rullianum fuisse. Ita enim Aur. Victor., Hic primus instituit, ut Equites Rom Idibus Quintilibus ab aede Honoris, equis insidentes, in Capitolium transirent. Fuit autem haec, non Equitum, censio, sed transvectio quaedam, quae ordinis totius Equestris recognoscendi probandiqueve gratia fiebat. Dionys. Halicarnass. l. 6. in Castoris et Pollucis honorem ritum hunc institutum fuisse contendit, et in memoriam victoriae, quam Romani ex bello cum Latinis opulis gesto A. U. C. 357. liberae Reip. 14. reportatint, quamqueve Castor et Pollux equestri habitu aut equis vecti Romae annuntiarint. Ubi inter alia: Preter omnia vero, inquit, transvectio eorum, qui equos habent ex publico, qui per Tribus et Centurias distincti, ordine in equis vehuntur omnes, quasi e pugna redeant, coronati fronde oleagina et togis palmatis amicti, quas vocant Trabeas, initio pompae facto de aede Martis quae extra urbem sita est, et pertranseuntes cum ceteras urbes partes tum forum aedemqueve Castorum, nonnumquam virorum 5000. gerentes, quicquid donorum militarium acceperunt a ducibus, egregium sane spectaculum, dignumqueve Imperii magnitudine. Apud Athenienses oi( l(ppei=s2], i. e. Equites, secundum civium ordinem constituerunt. Cum enim Populus antiquitus in tria genera, Eupatridas, Geomoros et Demiurgos esser divisus: Postea in Diacrios, Paediaeos et Paralios, ratione situs et tandem a Solone in Pentacosios, medimnos, Equites, Zeugitas et Thetas distributus est, census ratione habita. Dicti enim Equites sunt, oi( thn\ i(ppa/da], i. e. Equestrem censum telou=ntes2]: Nimirum en curoi=s2 o(mou= kai\ u)groi=s2] in aridis simul et humidis, trecentos modios; quiqueve proin equum alere apti erant. Sam. Petitus Equites hos Resp. semitalentum: sicur Pentacosiomedimnos talentum, Zygitasque minas decem, perpendisse ait. Proletarii enim seu Thetae nihil conferebant. Interhos autem Equestris ordinis vere Equites erant, qui habebant equum publicum, i. e. quibus nullo bello data e publico pecunia ad alendum equum: Etenim etiam in pace stipendium accipiebant u(pe\r to=u tre/fein tou=s2 i(/ppous2], Ulpian. In horum numerum, crescente censu, etiam Proletarios allegi potuisse, ostendit exemplo Anthemionis, filii Diphili, Pollux l. 8. c. 10. etc. Nec omittendum, Equitum Romanorum genus fuisse triplex. Nam aut domo sive origine fuere Romam, aut ex municipio Italiae, aut ex provincia: illi proprie Romani, primoque dignationis gradu erant: isti Municipales, cuiusmodi Cic. apud Iuv. l. 3. Sat. 8. v. 238. Municipalis Eques Galeatum ponit ubique secundo Provinciales, qualis L. Seneca, apud Tacit. Ann. l. 14. c. 64. ultimoqueve. Omnes autem hi in ordine Equestri Romae erant: praeter quos Equites quoqueve erant Municipales et Provinciales, simpliciter dicti, quod in ordine Equestri tantum Municipii sui essent et Provinciae. Uri enim in Rep. Romana Cosl. Senatus, Eques, Plebes: sic et in Municipiis Italiae et Provinciarum, Duumviri, Decuriones, Equites, Plebeii, Theod. Marcilius ad Vesp. Suet. c. 1. Vide ad cundem Suet. Casaub. passim. De Equesiris Ordinis apice summo, Praefectura sc. Praetorii, infra: de Seviro Equnum rom. turmis. Capitolino memorato, in voce Sevir uti de Equitum in bello usu, in voce Pedites: aliquid etiam in Turma. it. Vextllarius.
EQUESTRIA
locus erat in Theatro, Equestri ordini attributus. Subintellige enim, Sedilia, e quibus ludos spectarent, a Senatu et Plebe discreti. Erant autem bis septem ordines. Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 324. Bis septem ordinibus, quam lex dignatur Othonis seu gradus quatuordecim, post Orchestram usque ad summam caveam, in quarum illa Senatus, in hac Populus considebat. Cuius distinctionis prim us auctor L. Roscius Otho fuit, reste Ploro Ept. in T. Livii l. 99. ubi ait: L. Roscius Otho Tr. Pl. legem tulit, ut equitibus Rom. in theatro quatuordecim gradus proximi assignarentur: idqueve A. U. C. 686. Eius meminit Horat. quoqueve Epod. Od. 4. v. 15. Sedilibusque magnus imprimis eques Othone contempto sedet. Et l. 1. ep. 1. v. 63. Roscia dic sedes, melior lex an puerorum Naenia? Absolute Quatuordecim nonnumquam dictos hos gradus reperias: Unde in quatuordecim deduxisse, apud Senec. de Benefic. l. 3. c. 9. Item multis quatuordecim sunt clausi, apud eund. Ep. 44. sie e vestigio in quatuordecim ad spectandum transiit, apud Macrob. Saturn. l. 2. c. 3. etc. Renovavit dein legem hanc Theatralem Iulius Caesar, an Augustus: Ita enim Plin. l. 33. c. 2. Hac de causa constitutum, ne cui ius id esset, nisi cui ingenuo ipsi, Patri Avoque paterno, sestertia quadi ingenta census fuisset, et lege Iulia theatr ali, in quatuordecim ordinibus sedendi. Interim, attritis bello civili Equitum opibus, mitigata lex, iusqueve hoc etiam iis indultum est, qui, cum hoc censu non essent, patres tamen habuere tantum possidentes. Postea, ne haec de sedibus Equestris lex interiret, eam velut fugitivam novo edicto retraxit Domitianus: uti docet Mart. l. 5. Epigr. 8. cuius Epigraphe de Phaside. Edictum Domini, Deique nostri, Quo subsellia certiora fiant. Et puros eques ordines recepit. Dum laudat modo Phasis in theatro. Equelster ordo stultum errorem intelligit. Vide Laurent. IC. Notas in Phaedr. l. 5. fah. 7. v. 27. Ioh Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 10. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Lipsium, Sigonium etc.
EQUUS
cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l. 14. Ac apud Vopisc. in Probo, per dies octo vel decem ita continuasse legas. Interim equa mari pernicior. Unde Horat. l. 2. Carm. Od. 16. habet, sub calcem. ---- Tibi tollit hinnitum Apta quadrigis Equa. Vide quoqueve Virg. Georg. l. 3. ibique Servium. Adde, quod urinam cursu non impedito reddunt, quae causa quod Scythae per bella feminis uti maluere, Plin. l. 8. c. 42. Imo eiusdem est. l. 10. c. 63. Vicisse Olympia praegnantem Echecratidis. Et Herod. l. 6. de equabus Cimonis, tres Olympiacas victorias reportasse et proin e regione eius sepulchri fuisse tumulatas; qui honor equabus ante Evagorae Laconis quidem, sed equis tum nondum obtigerit etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 63. Sed et in sacris Equorum usus non infrequens fuit. Namqueve Soli a Persis Equum immolari consuevisse, praeter Herod. et Trogum, testis etiam Xenoph. Cyro-paed. l. 8. Imo et Ovid. Fast. l. 1. v. 390. Placat Equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. Ubi et causam illius sacrificii addit. Ac similiter ex Philostrato de vita Apoll. l. 1. videmus, quia Sol candidus sit, eo album solitum ei fuisse equum sacrificari. Massagetas etiam id animal mactasse Soli, ait Herod. l. 1. Armenios item, Xenoph *a)naba/s1]. l. 4. De Spartanis idem narrat Pausan. in Laconicis: de Aethiopibus, Heliodor. l. 10. Qua eadem superstitione imbutos Iudaeae Reges, Soli currus et equos dicasse, quod tandema Iosia abolitum, legimus 2. Regum c. 23. v. 11. Fuere autem Reges illi Manasse et Amon, qui equos Soli dederunt seu consecrarunt, h. e. seposuerunt vel mactandos, vel, ut Hebraei sentiunt, mane cum pompa deducendos, versus orientem Solem. His sive alendis sive exercendis, destinatum locum definit scriptura, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan-Melechi Eunuchi, quae erat in Parvarim, loc. cit. qui locus Templo vicinus fuit, sic ut ab eo ad Templi fores nihil fuerit, praeter equorum stationem, Vide Sam. Bochart Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 10. Sed et apud Romanos, publicis sacris Equum immolatum legimus, apud Plin. l. 28. c. 9. Flamini sacrorum equum tangere non licet, cum Romae publicis sacris equus etiam immoletur. Quo facit quod et Ducum inferiis mactatos legimus prisco recentioriqueve aevo, de quo more vide Higin. c. 273. et C. Barth. Advers. l. 14. c. 19. et Animadv. ad Stat. Thcb. l. 12. v. 68. ---- Erenatosqueve pater, solatia, fortes Bellorum, mactabat Equos. Alias equus singularis Lucifero, biga Lunae, quadriga Soli, sacri etc. Porro in cibum nonnullis gentibus hoc animal placuit, Plin. l. 18. c. 10. Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur, et cruda etiam fraina equino lacte vel sanguine e cruris venis admisto. Unde Mart. l. spect. Epigr. 3. cuius epigraphe ad Caesarem. Venit et epoto Sarmata pastus equo, Quis autem primus equo vehi invenerit, supra dictum, ubi alia quae dam huc pertinentia. Plin. l. 34. c. 17. Deinde argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis, iumentorumque iugis, in Alexia opp. Ornamenta equorum eburnea maluere Britanni, Strab. l. 4. In Conssialibus olim apud Romanos coronati, utpote sacri Neptuno; ut et qui sacra vehebant: in Triumphis laureati fuere, Mart. l. 7. Epigr. 7. cuius epigraphe de reditu Domitiano. Festa coronatus ludet convicia Miles, Inter laurigeros cum comes ibit Equos. Alias Imperatorum, Consulum, Regum, Principum vett. phalerati, de quibus vide Iul. Caesaris Bulengeri Collectanea de Imp. l. 3. c. 19. et infra in voce Phalera. Quis vero iunxerit primum, et quomodo olim ad currum iungi consueverint, diximus alibi. In Circensibus inprimis celebris eorum usus, quibus et nomina indita, urbium, insularum, montium, item a colore, aliisqueve rebus: ut inprimis videre est in vet. Inscr. Aquis Sextiis hodiequie exstante, in qua plurimorum equorum Circensium nomina, cum numero victoriarum, et patria. Initium sic habet, II. PRAEMISIT ET C. T. OCCUPAVIT ET CIT. CCCV. INTROIUGIS VICIT. SANIPPO CINIS. X. HILARO AF. I. AEGYPTO PE. I. MACUL. AF. I. etc. reliqua vide apud Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 23. et 24. ut et hic passim, in vocibus Incitatus, Panchates, Passerinus, Pegasus, Pelorus, Pertinax, Pholoe. Phosphorus, Pompeianus, Thoe. Volucer. Quod etiam de Heroum Deorumqueve equis, apud antiquissimos Poetas, iam legimus. Insuper signa iis inurete, duas praecipue literas Sigma et Cappa apud Graecos, tralatitium. Vide hic in vocibus, Bucephali, Coppatiae, Samphorae. Iidem hordeo equos pascebant, unde kriqw=nto pw=lon] dixere; quemadmodum similiter apud vett. Romanos, qui avenam non serebant, hordeum iis dabatur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 387. Obinsignes porro tot dotes ususqueve tam varios, princeps apud Vett. praemium Equus habitus est. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 447. Primus Equorum volucrem, Massyli munera Regis, Haud spernenda tulit. Qua de re vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 6. v. 644. Arcas Equum dono, clypeum gerit improbus Idas: In specie de Luciferiac Hesperi equis, ad Stat. eundem, ubi Hesperum Nocturnum vocat, ita Lutatius: Lucifer et mane oritur et vesperi; sed equo mutato. Poetae autem quadrigas dant Soli, bigas Lunae, equos singulis sideribus. A' qua Equi muratione vocatur, Desultor, sacratique illi sunt desultatorii Equi, de quibus vide Cassiod. Var. l. 3. Eorundem meminit Isid. Origin. l. 18. c. 36. Quadrigas Soli, bigas Lunae, et trigas Inferis, seiugas Iovi, desultores Lucifero et Hespero consecrarunt. Nempe quia Lucifer de equo in equum desilire crederetur. Eorum unus albus, quo Lucifer vectus apud Ovid. Antor. l. 2. Eleg. 11. v. ultimo. Lucifer admisso tempora portet Equo. At Hesperi equus furvus, ut indicat Ovid. idem l. 2. Fast. v. 314. Hesperus et fusco roscidus ibat Equo. Vide denuo Voss. l. 2. c. 31. Nec omittendus Darii Persarum Regis mos, qui in sigillo sculprum habuit Equum, di o(/n xremeti/s1anta e)bas1i/leus1e], per quem hinnientem Rex factus fuit, ut notat Thucydidis Scholiastes; Historiam vide apud Iustin. l. 1. c. 10. Darii equus cognito loco ex desiderio feminae hinnitum statim edidit. Plura vero de Equis, inprimis de eorum subnervatione, cuius mentio Ios. c. 11. v. 6. et 9. 2. Sam. c. 8. v. 4. 1. Paralip c. 18. v. 4. de splenis abscissione et plantae pedis excavatione quibus duobus mediis expeditionres eos ad cursum fieri, ait Chaldaeus Pataphrastes Esth c. 8. v. 10. apud Bochart. ubi supra passim, praecipue. c. 11. De equis potro a)eqlofo/rois2], item bellatoribus, et terriculamenta hisce addendi more; de equis Heroum, ferarum spoliis insigniri solitis, Car. Paschal. Corom. l. 6. c. 15. l. 9. c. 25. et l. 10. c. 18. de ratione equos ad currum iungendi, supra ad Currum. Addam hoc unum, in Zacharia Propheta sex Equorum colores memorari, rufum, album, nigrum, flavum aut gilvum, scutulatum, spadicem aut phoeniceum. Inter quos in pretio maxime albus est: Sed cum albedo equorum duplex sit, alia pallori proprior, alia candens et perfusa luce quadam; ille color in equo deterrimus, hic probatissimus: ille proprie albus, hic candidus dictus, Serv. ad Virg. Cuiusmod candidis equis Camillus, et ante ipsum Romulus, ac post ipsum varii Duces at Impp. in triumphis, usi, vide de aug. Ovid. de Arte Amandi l. 1. v. 213. Ergo erit illa dies, qua tu pulcherrime rerum Quatuor in niveis aureus ibis Equis. de Stilicone, Claudian. de aliis alios. Eodem candore delectati Principes, in sollennibus in urbes ingressibus: uti de Innocentio et Alexandro III. Pontificibus Rom. legimus apud Sugerium in Ludovico VI. et in Actis Alexandri A. C. 1177. de Carolo IV. Lutetiam veniente, apud Continuatorem Nangii. Vide quoqueve Henr. Vales. ad Berengeri Imp. Panegyr. p. 205. Hinc magni muneris loco, Ticinensi Ep. conceisit Ioh. et Honorius III. ut album equum coopertum equitaret, in Ramis palmarum et secuda Feria post Pascha, uti do cet Car. du Fresne in Gloss ex Bulla uttiusqueve Pontificis, aliisqueve Auctoribus hanc in rem laudatis. Vide quoqueve Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 29. et supra, in ubi de colore hoc infra in voce Liardus; ut et Barth. ad Stat. passim. apud Romanos Equisones, uti vocat Apuleius l. 7. Met. armenta equilia curabant: quos equorum Magistros appellat idem l. 8. Agasones, Graece l(ppoko/mous2], seu Custodes equorum, qui et Equitii et Gregarii dicti, cum equorum grex dicatur equitium, in Epit. antiq. Iuris civ. etc. Vide Laur. Pignor. Comm. de Servis: medio aevo Parafrenarii, quod vide ut et infra, Heracium, Paledrus, Tarexippus ac ubi de deriv. et compositis ex Graeco l(ppos]. In Equis effigiandis Calanus coeteris statuariis, Plin. praefertur. Ovidioqueve Vide infra ubi de vett. Statuaria. De subnervatione equorum, videbimus aliquid in vode Suffragariis. Equorum varia apud Scriptores genera ac epitheta. Equi a)gwnistai\, a)eqlofo/roi]. Vide supra Currus Olympici. Equi Albi, Vide supra. Equi appretiati, dicebantur equi militares vassallorum, qui ad Regum aut Principum sub. monitiones in castra proficiscebantur. Eorum enim priusquam ad bella, et proelia sese accingerent, equi aestimabantur, ut, si interficerentur, et perirent, pretium eorum Dominis ab Rege aut Principe restauraretur. Maximum vero equorum pretium erat 25. libr. licet pluris valerent, vide Car. du Fresne Gloss, Equus Armatus, praestationis species, in Charta 1306. Id. Equi Assyrii, in Scriptura celebres sunt; in quibus Prophetae laudant ungulus firmas, ut petra. impetum, qualem turbinis; volatum, ut aquilae properantis ad escam; Eosdem pardis conferunt, et lupis vesperae acutiores esse asserunt. Vide infra Nisai. Equi Asturcones, vide Asturcones. Equi Avertarii, ab averta, Gr. u(pomaos1xa/lw|], ornamento laterali, pectori substricto, dicti, Vide infra in voce Parhippus. Equi Balnei Equitum, in Anglia Sella, et ephippiis scorteis, albo interstinctis, et cruce fronti praefixa, instrui soliti leguntur apud Franc. Menenium Delic. Ord. Equestr. sub titulo Equites Balnei in Anglia. Equi Barbarici, vide supra. Equi Bellici, frementes fere describuntur Poetis: armorum strepitu, et fulgore non terrentur etc. Bochart. Equi Canonici militares, qui ex canone seu in canonem ad militares usus praestabantur, l. 3. Cod. Th de Equorum conlat. etc. Vide quae de equis in ca nonem seu in domum Galliae Regibus, ab omnibus, dari solitis, adnotavit Car. du Fresne Dissertat. 4. ad Ioinvillam. Equi Cappadoces seu ex Thogarma, omnium nobilissimi: quorum 1500. quotannis ex Cappadocibus tributi nomine exegere olim Persae. Lex Theodosii gregem Dominicum vocat, quia Caesarem usibus servabantur, nec eos factionibus dividere licebat, nisi Impp. permissu. quocirca Eutropio crimini datum, quod Cos. cum esset. bookh/mas1in a)pexrh/s1ato], animalibus praeter fas u sus esset etc. Bochart. ubi supra. c. 9. Equi Cataphracti, Cooperti, vide hic infra Vestiti. Equi Colatorii, vide supra in hac voce. Equi Coppatiae, quibusdam dicti, quia terram ungula ko/ptous1i], pulsant; mel. qui literam coppa femori impressam habent. Schol. Aristoph. in Nub. Bochart. c. 8. Equi Curatoricii, in l. 29. Cod. Theod. de ann. et tribut. ii forte, quibus Curatores in provinciis ad peragenda negotia utebantur, quique iis subministrabantur a provincialibus. Equi Dacisic, apud Capitolin. in Maximinis/ Equi Desultorii, vide supra. Equi Derruncati, in Concil. Chalcutensi A. C. 787. c. 19. Equi Dextratii, vide supra. Equus Domitus, in LL. Malcolmi II. Scot. Regis. Equi *dromikoi\], vide supra Circense Ludi. Equi e(/lkontes2], trahentes, i. e. refractarii, Bochart. c. 9. Equi Feri, apud Capitolin. in Gardian. iidem cum Caballis Silvaticis, apud Paulum Diaconum Hist. Longob. l. 4. c. 4. Equi Flacci, apud Salmas. ad Treb. Pollion. in Gallienis. Equi Fluviales, quadrupedes, in Papremitana apud Aegyptios plaga culti, memorantur Herod. in Euterpe, ubi sic de hoc animali: *tetra/poun e)sti di/xhlon. o(plai\ boo\s2, s1emo\n, lofnhn\ e)/xon i(/ppou xaulio/dontas2 fai=non. ou)rhn\ i(/ppou kai\ fwnhn. me/geqos o(/s1on te bou=s2 o\ me/gistos to\ de/rma de\ au)tou= ou(/tw dh/ ti paxu/ e)sti\, w(/ste au)\ou geuome/nou. custa\ pogeitai a)ka/ntia e)c a)utou=]. Vide infra Hippopotamus. Equi Funales, vide Funales. Equi Guttonarii, vide in hac voce. Equi Heneti, prope Hadriam memorati Euripidi, apud Bochart. l. 11. c. 55. Equi Hermogeniani, l. 1. Cod. Th. de Grege Domin. olim in pretio; a quodam Hermogene, a quo distrahebantur, an curabantur, dicti. Equi Hunnisci, apud Salmas. ad Capitolin. Equi Iugales, vide infra. Equi *kalpastikoi\], vide supra, in Calpare. Equi Laterales, vide infra Paranus. Equi Liardi, vide infra Liardus. Equi Nigri firmissimi, unde Graecis phgoi\]: qui in Aethiopia frequentes, equitibus concolores, apud Bochart. ubi supra l. 11. c. 7. Equi Nisaei, i. e. in Nisa nati, nobilissimi, procerissimi, validissimi, velocissimi, formae peculiaris, flavi fere aut albi: quibus Assyrii ut plurimum usi. His similes in Armenia, et Patthia equi, ubi eorum gressus ad dominorum delicias arte molliri, vide eundem Bochart. c. 9. Nisaei vero in Media campi, meminere Suid. et Eustath. ad Dionys. Equus October, vide infra Sacravenses. Equi Orynges, vide infra Orynges. Equi Palmati, vel Palmatii, equi Cappadoces, a quodam Palmatio Cappadoce, qui Andavili opp. prope Tyanam habitabat, dicti, in Itin. Hierosolym. seu Burdigal. Equi Parthisci, Persisci, Phrygiscr, vide supra Equi Hunnisci. Equi Pomellati, Gallis hodie, qui olim Scutulati. Equi pompika\i], vide supra Circenses Ludi. Equus Publicus, vide infra Transvectio. Equi Sagmarii, qui Sagmas portant, apud Vopisc. in Aurelian. et Lamprid. in Heliogab. Equi samphorae, qui literam San femori impressam habebant, vide supra Equi Coppatiae. Equi Scurulati, vide Equi Pomellati. Equi Sellarii, qui sellas portant, vide Casaub. et Salmas. Ibid. Equi ad Stallum, in LL. Wisigothorum l. 8. §. 4. admissarii sunt. Gall. Estalons. Equi ex Thogarma, vide Equi Cappadoces. Equi threcisci, apud Salmas. ad Pollion. in Claud. Equi Tolutares, vide infra. Equi Trecenarii et Tricenarii, similiter. Equi Tremuli, itid. Equi Trepidantes, itidem. Equus Vestitus, apud Arnold. Lubec. l. 2. c. 4. idem cum palliato, apud Suger. in Ludov. Vi. phalerato, in Annal. Colmar. cooperto, apud Albert. Argentin. strato apud Anselm. Ep. Havelb. Dial. l. 3. c. 12. armato, de quo supra: bellicus nempe sagoqueve instructus: cuiusmodi equos in Nobilium funeribus offerri solitos, docet Car. du Fresne etc. Vide quoqueve supra Cahalli, et infra Heriperretus.
ERASTUS_Oeconomus
seu Quaestor civitatis Romae, Rom c. 16. v. 23. Conversus a Paulo, aliquandiu comes fuit peregrinationum eius, a quo ex urbe Epheso praemissus fuit in Macedoniam, Act. c. 19. v. 22. Sed Paulo Romae captivo Corinthi remansit. 2. Tim. c. 4. v. 20.
ERCHUAEI
pop. Esdr c. 4. v. 9. Lat. longi, aut sanantes, sive maledictio combustionis.
ERFORDIA_vide_ERDFORDI_et_ERPHORDIA
Hic Henricus Auceps, Synodo coacta, dies Apostolorum celebrandos esse, sanxit. A. C. 932. Alia Synodo Ep. Moguntinus, A. C. 1074. ibidem habita, caelibartum ursit, sed nullo successu, imo suo damno. Ioh. Naucl. Gen l. 36. Stumpf. l. 2. de Germ. c. 23. Erfurtensem seditionem compescuit Rodolphus I. Imp. A. C. 1289. Ibidem in Bibliotheca Monasterii, cum Lutherus in Hussi scripta incideret, A. C. 1514. illa proba esse agnovit. Lutherus in praef. ad opera Hussi, etc.
ERGASTULUM
proprie locus, ubi servi, si quid commisissent, vincti detinebantur, gravioris aliquo laboris genere exercendi: quemadmodum in Sophronisterii, domibusque Disciplinaribus, hodiequeve fieri aslodet. Includebantur illi privata heri auctoritate. Proin male vox a nonnullis cum Carcere confunditur, qui publicum erat reorum receptaculum, in quod Magistratus auctoritate liberi homines coniecti necabantur. Vide Thom. Godwin. Anthol. Rom l. 3. s. 3. c. 5. et supra in voce Carcer, dtem infrea Fossores, proprie enim ergastnlum domicilium fossorum erat. Praeerat iis Ergastulus, ut appellat Nonius, seu Ergastularins, nt Columella. Vide Laur. Pignor. Comm. de Servis. Cuiusmodi Ergastula Servorum et Liberorum tulit Adrian. Caes. apud Spartian. h. e. sustulit, eandem plane ob causam, ob quam es repurgaverat olim Augustus. Nempe mulit etiam liberi et ingenui homines ex occulto et insidiis inter viam rapiebantur et in ergastula compingebantur a possessoribus, multi quoque sponte, ad vitandam militiam, in ea se coniciebant, ut legere est apud Suer, in Aug. et Tib. id quod Hadrian. penitus sustulit, ut ne unquam illi fraudi occasio paterer. Sed de privatis hoc cape Ergastulis, in quae servi a Dominis suis mittebantur. Publicorum enim passim, post Hadriani tempora, mentio etima apud Iurecoss. apud quos abigeatores, incendiarios, plagiarios, alios, ad opus publicum aut in metallum dam,nari saepe reperias; opus autem publicum et metallum Ergastuli nomine designari, notum. Sed nec de privatis diu id post Hadrian. obtinuit: Meminere enim iterum huiusmodi Ergastulorum Lactant. Inst. l. 5. Apulei. qui sub Pio et Marco floruit; Cyprian. Ep. 82. Gratian. Valentinian. et Theodos. l. sua, in Cod. Theod. tit. de Tiroz. Alii. Porro vox Ergastuli, non orgine tantum, sed etiam, formatione Graeca est, quam iuxta alias complures a Siculis Romanraccepere. Ur enim ab e)rasth\s2, e\ra/stulos koru/pths2, koru/pthlos] etc. sic ab e)rgasth\s2, e)rga/stulos], diminut. forrna, qui terr am colit, et in eius coltu, qua arando, qua fodiendo, laborat. Hinc Ergastulus, vel Ergastilus, ut in antiqq. libris habetur apud Non. ex Lucilio, atque inde e)rga/stulos to/pos] adiect. locus, in quo eiusmodi e)rgastai\] vincti ad opus faciendum detinebantur: quod postea in substantivum transiit: unde Ergastulum factum. Salmas. ad Spartian.
ERIOCH
Rex Elymaeorum, Iudith c. 1. v. 6. lege Arioch,
ESAU
fil. Isaac. ex Rebecca, natus A. M. 2199. cum fratre Iacobo. Obiit A. M. 2325. Eius posteri Idumaei. Vid. Gen c. 25. v. 25. Idem Edom dictus est. Gen c. 36. v. 1. Lat. factus; sive perfectus. Vide Sulp. Sever. p. 42.
ESCHOL
frater Mamre. Gen c. 13. v. 13. Est et vallis, et torrens terrae Chanaan in vicinia Hebronis. Lat. botrus, sive orbatio, aut ignis amnis.
ESDRAS_et_ESRAS
Vide bibi, nomen Sacerdotis. Esdr c. 7. v. 6. Ioseph. Antiqq. l. 11. de quo sic D. Hieronym. in Praesat. in l. Reg. Certumque est, inquit, Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Hierosolyman, et instaur ationem templi sub Zorobabel, alias reperisse litteras, quibus nunc utimur, cum ad illud usque tempus, iidem Samaritanorum, et Hebraeorum characteres fuerint, etc. Vide Celebert. Buxtorf. Anticriticam. Totam ipse Bibliothecam a Babyloniis combustam, reparavit: Mosis totum opus ab ipso sine librorum distinctione scriptum, in quinque partitus est libros. Comest. in c. 1. Levit. Lat. adiutor, sive atrium. Vide quoque Salian. Torniel. A. M. 3556. 3569. 3610. 3640. In Esdram, exstant: Bedae Expositio Alleg. Bibliander. Brentius. Crommius. Ferus. de Lapide. Lavateri Homiliae. fol. Tiguri A. C. 1586. Lombardus. Lovisinus. Malvenda. Nezenius. Paulutius. Pembelii Explicatio. Angl. Londini A. C. 1658. Sanctii Comm. fol. Antv. A. C. 1627. Strigelius. de S. Victore. Wolfii comment. fol. Tigur. A. C. 1584. etc. Vide Crowaei El.
ESDRELON
civ. et campus Palaestinae, Iudith c. 1. v. 8. Campo di Faba, teste Bocharto. In tribu Isaschar, unde urbi nomen.
ESEBAN
fil. Dison. Gen c. 36. v. 26.
ESEBON
fil. Gad. Gen c. 46. v. 16. Item fil. Bela filii Beniamin. I. Paral. c. 7. v. 7. Item, fluv. Moabitarum, in Palaestin. et Arab. Pet. confinio.
ESER
fil. Seir. Horraei. Gen c. 36. v. 21. Lat. cellarium, sive thesaurus, aut angustians.
ESPHATA
fil. Aman. Esther c. 9. v. 7. Lat. congregatio, sive collectio, aut consummans vel finiens.
ESQUILINUS_Mons
vide Esquiliae addo quod ex Tullo Rege sexto urbi additus, et pomerio inclusus, nomen accepit, ut plerisque videtur, ab excubiis, quas Romulus in illo habuit, cum Tito Tatio parum fideret; quasi Excubinus. Alii a quisquiliis dictum eum Esquilias arbitrantur, quod aucupes ibi quisquiliis sparsis avibus illuderent. Alii vero quod excultae Esquiliae a Rege Tatio in illo monte fuerint, sic appellarunt. Vide Varron. de Ling. Lat. l. 4. Colles in eo fuere tres, Cispius, Oppius, et Septimius: Habuit ab Ort. Urbis muros, versus aggerem, et castrum Praetorium: a Mer. viam Lavicanam: ab Occ. vallem inter Caelum, et Palatinum Longe lateque patentem: a Sept. Viminalem. Quomodo excultus olim, et quibus aedificiis ornatus hic mons fuerit, vide in voce Regiones, in descriptione Regionis quintae, quae quia maxima patte hoc monte constabat, Esquilina dicta, Vicos inter alia habuit quindecim, cum Vico Africo in Esquiliis antiquo: Lucos octo: Aedes seu Templa duodecim: Aediculas sedecim: Sacella tria, Amphitheatrum, Circum, Forum, Basilicam, Regiam Servii Tullii, Hortos varios, Vivarium, Thermas duas: Balneum Novati, et privata 75. Nympheum Alexandri: Lavacrum Agrippinae: Lacus Promethei duos, et sine nomme 179. Castellum aquarum Marciae, Iuliae, et Tepulae: Arcum Galliem: Marcellum Livianum; Horrea 23. Pistrina 22. Domos 180. etc. de quibus prolixe agentem adi Onuphr. Panvin. de descr. XIV. Regionum urbis Romae. Iam vero mons hie cum reliquis rarissime habitatur, maxima ex parte hortis, et dispersis hinc inde templis, aut claustris religiosis occupatus: aut vett. aedificiorum ruderibus obrutus: Vetustissimis temporibus Fageam silvam habuit etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 8. 9. et 13.
ESRIEL
fil. Galaad, filit Machir. Ios. c. 17. v. 2. qui Num c. 26. v. 31. dicitur Asriel. Lat. beatitudo Dei, aut intuitus sortis, vel gressus Det.
ESRON
sil. Ruben. Gen c. 46. v. 9. Fil. Iuda. 1. Par. c. 4. v. 1. qui Gen c. 46. v. 12. Zara dicitur. Fil. Pharez filii Iuda. Nomen loci. in tribu Iuda, al. Asor, Civ. iuxta Eremum, item Esrom, et Hesron. Ios. c. 15. v. 3. Lat. sagitta exsultationis, sive de visio cantici, aut atrium, vel foenum.
ESSENI
qui et Essaei, aliis Osseni, Hessaei, vel etiam aliquando Hasidaei, secta Iudaeorum magni nominis, qui quod altius, et sublimius omnia specularentur, soli Philosophorum in illa gente titulum merei videbantur: Rationalem Philosophiae partem, velut non necessariam, Naturalem ut altiorem, illam Sophistis, hanc otiosis hominibus relinquebant, de Deo, creatione ac virtutibus disputantes, Euseb. l. 8. praepar. c. 4. apud Georg. Horn. Hist. Phil. l. 4. c. 2. Nomen eis a Syriaco Asa], quod qera/peus1in], curam, sanationem designat. Unde toties viri huius sectae *qerapeutai\], feminae vero qerapeutri/des2], nuncupati sunt, quia praeter studium Biblicum, cui praecipue vacabant, Medicinam quoque diligenter excoluere. Cum Stoicis quaedam, cum Pythagoreis plurima, habuere communia: 1. Bona communia. 2. Abstinentiam a voluptatibus. 3. Vestitum candidum. 4. Iuramenti fugam. 5. Venerationem natu maiorum tantam, ut, cum in 4. ordines dividerentur, si quis ex superiori aliquem ex inferiori ordine tetigisset, pollutus haberetur. 6. Aquae in potuusum. 7. *gus1i/as2 a)yu/xous2], sacrificia inanima. 8. Fatum. 9. Silentium, quod in mensarigorose exigebant. Unde decem simul sedentibus, nemo loquebatur in vitis novem, Drus. de trib. sect. l. 4. Initiationis item ritum Pythagoricae non dissimilem. Neminem enim in consortium, nisi per 4. annos continuos probe exploratum, admisere quorum primo ipsi Dolabellum, Perizoma, et Vestem albam concesserunt: Secundo, in sacris illum instruere coeperunt: Tertio et quarto melius subactos, tandem sub Iuramenti fide, in Ordinem suum recepere. Porro 10. Ortum versus adorabant. 11. Peculiari cultu Angelos prosequebantur. 12. Sabbathum prae aliis rigide observabant, sic ut etiam *e(bdoma/das2 e)bdoma/dwn], i. e. septimam quamque hebdomadem religiose celebrarent. 13. Caelibem agebant vitam: quod tamen non de omnibus intelligendum etc. Horum plus quam quatuor milia, relictis urbibus agros colentes, nec hic certa incolebant loca, sed hinc illinc facile migrabant: Interim Scholas hababant, ad hortos Balsami, et Palmarum, circa Hierichuntem: quod tamen Theoreticos solum in secta hac spectabat, qui totos se speculationibus dedere. Practici vero, alterum Essenorum genus, qui manuaria opera vitam sustentabant, in urbibus versabantur: de die bis edebant, cum alteri non nisi cenam caperent: aqua et pane victitabant, cum alteri pane et sale, vel etiam hyssopo vescerentur. De Practicis Philo in l. Quod omnis vir probus. De Theoreticis, l. seq. cui titulus de Vita Contemplativa, Proliee agit. Originem Sectae huius quidem a Rechabitis, imo altius a Kenitis, quorum mentio Iudic c. 1. v. 16. arcessunt. Sed Kenitae, non sectae, verum gentis familiaeque nomen erat: et Rechabitae non domos, sed tentoria inhabitantes, neque agrum colebant, neque vineam plantabant, quae omnia ab Essenis factirata sunt. Cum Nazaraeis illos quidam confundunt, sed male: Non accessus enim ullus ad templum Essenis patebat, at Nazaraei, voto defuncti, ibi se Iehovae sisteretenebantur, Num c. 6. v. 2. Unde in obscuro sectae huius initia latent. Primus. Esseni nomine notus, Iudas quidam suit, qui sub Aristobulo filio Ioh. Hyrani, adeoque centum A. C. N. Annis, floruit: sed iam ante hanc sectam viguisse, ex Ioseph. l. 13. Autiqq. Iud. c. 9. patet, ubi Pharisaeos Sadducaeos, et Essenos memorat, circa tempora Ionathae, frattis Iudae Maccabaei, qui quinquaginta annis Aristobulo antiquior fuit. Hoc certum est, duravisse sectam hanc ad tempora Servatoris nostri, et ulterius quoque, ut ex Iosepho, et Philone dilucet, Interiam expressa eorum mentio in N. T. nullibi fit, tum quia pauci admodum tum temporis, tum quia tranquilli, et quieti, non ita contradicebant ac refragabantur Christo, quemadmodum Pharisaei ac Sadducaei solebant. interim in Epistolis Paulinis passim dogmata illorum refutata legimus. In genere dogmata corum reicit Apostolus Coloss c. 2. v. 20. cum ait: ti dogmari/ces1sqe]: Essenos autem cotnstitutiones ritusque suos *dogma/twn] nomine insignivisse notum. In specie dein illorum quaedam recenset v. 21. Ne ederis, neque gustaris, neque attigeris: Quos ritus cum obserarent, dia\ po/qon s1ofi/as2], ut ait Philo, ob amorem Sapientiae, pergens Apostolus rationem tantum, i. e. speciem Sapientiae, habere dicit, v. 23. Sic cum 1. Tim. c. 5. v. 23. idem discipulum suum Timotheum, vino pauculo uti iubet: cum 1. Tim. c. 4. v. 3. doctrinam reicit, Prohibentium contrahere matrimonium, iubentium absimere a cibis, ad Essenorum dogmata respicere videtur, Thom. Godwyno de ritib. Hebr l. 1. c. 12. Vide quoque in voce Essaei. Addo hoc unum, quod nomen u)po\ th=s2 o(s1io/thtos], a sanctitate, nonnulli deducunt: Salmas. vero *e)s1s1hnoi\] gentili nomine dicti videntur, ficut *gorqhnoi\] etc. a loco, ubi degebant. Quamvis enim Ioseph. opp. nullum eos seorsim habuisse scribat, sed in singulis urbibus metoikous2] fuiste, et corpus aliquod fecisse sive Collegium, *ta/gma] ipsi dictum: Verisimile tamen esse ait in interioribus Iudaeae, tractu aliquo frequentiorem eorum turbam exstitisse, ibiqueve opp. quod dam hoc nomine aliquando incoluisse, a quo *e)s1s1ai=oi], et *e)s1s1hnoi\] ii dicti fuerint: ipsi vero oppido nomen haesisse a silentio, et quietae vitae tranquillitate. Hinc interiora Iudaeae, quae Occidentem tuentur, Essenos tenere, scribit Solin. c. 35. ad quem vide Salmas. p. 610. et seqq. ubi plura de institutis eorum, locique, in quo habitaverint, situ, cultu inprimis solis, quem iis nonnulli attribuunt.
ETHAM
desertum magnum, et arenosum, ad quod venerunt filii Israel profecti de Socoth. Exod c. 13. v. 10. Num c. 33. v. 6. Lat. fortitudo eorum, aut vomer, vel adventus eorum, sive signum eorum. Hoc transiverunt Israelitae, ante ingressum maris.
ETHAN
vir quidam sapiens, fil. Maol. 1. Reg. c. 4. v. 31. Fil. Zarae filii Iudae. 1. Par. c. 2. v. 6. Fil. Gazaiae. 1. Par. c. 15. v. 19. Fil. Samma, filii Semei. 1. Par. c. 6. v. 42. Fil. Chusi, filii Abdi. v. 44. Item civitas deserta in capite solitudinis, tempore Mosis, Lycus Iosepho; ubi Babylonem postea factam ait, dum Cambyses Aegyptum vastaret. Comest. in c. 13. Exod v. 20. Lat. fortitudo, sive vomer earum, aut insulae donum.
ETHER
civitas in tribu Iudae. Iosuae c. 15. v. 42. Lat. oratio, sive deprecatio.
EVA
i. e. viva, seu vivens, omnium mulierum prima, quam Deus ex Adae protoplasti costa formavit: quam intuitus Adam, ait, Gen c. 2. v. 23. Hoc nunc est os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. A serpente seducta edit de fructu vetito, matitoque ut idem faceret, persuasit. Difficultati patieudi, et rigidae subiectioni, peculiariter a Deo Iudice addicta. Obitt A. M. 940. decennio post Ademum. Gen c. 3. v. 6. Salian. Genebr. in Chron. Vide et infra in voce Evan.
EVAEI
pop. habitantes ad Meridiem, quos expulerunt Israelis silii, Ios. c. 13. v. 3. Deut c. 2. v. 23.
EVERGETES
cognomen Ptolemaei III. Aegyptiorum Regis, qui Philadelpho successit, a maximis eius in Graecas civitates meritis impositum nec non Ptolemaei VII. qui et Physcon cognominatus. Vide Ptolemaeus. Sed et aliis quoqueve Principibus, ob insigne quoddam beneficium in Deos aut homines collatum, id tributum cognomen passim apud Vett. legimus. Certe in marmoribus Oxoniensibus laudatur Dionysius quidam, *e*g*e*s*g*e*t*h*e *q*e*o*i*s *p*a*t*p*i*o*i*s], et Clenodemus *e*g*e*p*g*e*t*h*s *t*o*g *t*e *i*e*p*o*g *k*a*i*d*h*l*i*w*n]. Iam, si Iosepho credimus Antiqq. l. XI. c. 6. Artaxerxes Persarum Rex Mardochaeum Iudaeum, ob detectam Eunuchorum in se conspirationem, *eu)ergethn kai\ *swth=ra] suum, quae duo Veteribus saepe coniungi, animadvertit ad Arnob. adv. Gentes Desid. Heraldus publico edicto vocavit. Sed solebant hoc laudis maxime Regibus suis impertire prisci, praecipud Graeci, ad omne genus assentandi convitiandiqueve, pro innata genti levitate, compositi. Ita Philippum Macedonem Regem inter alia *eu)erge/thn] quoqueve a Graecis dictum esse Demosthenes auctor est de Coron. Verum potiori iure alter Macedoniae Rex Antigonus, qui Tutor et *do/s1wn] dictus est, communi Graeciae consensu id cognomen est adeptus, ob clementiam sc. in Spartanos exercitam, Polyb l. 5. c. 9. Sed iam ante Antigonum Athenienses Demetrium Poliorcetem eodem elogio honoraverunt; Plutarch. in Demetrio, ut et Antiochum Epiphanem, Samaritani, Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 7. Quin etiam Nilum, et Osirim, sic appellatum esse, dicas ex Iuliano Orat. 3. et Plutarch. Il. et Osir. Inprimis vero, ut dictum hoc cognomine a patre avoqueve distingui se voluit Ptolomaeus Philadelphi fil. Aegypti Rex, ob causam Hieronymo indigitatam in Danielem c. 2. Cuius exemplo nepos eius VII. huius nominis, ob saginam ventris *fu/s1kwn] nominatus, Evergetes II. ab adulatoribus cognominari amavit, ab Alexandrinis *kakergeths2] porius, ob summam crudelitatem, dictus, Athen. l. 12. c. 27. Et quidem huius est nummus iste apud Goltzium, *b*a*s*i*l*e*w*s *p*t*o*l*e*m*a*i*o*g *f*g*s*k*o*n*o*s *e*g*e*p*g*e*t*o*g]. Nec Aegypti solum, sed etiam Syriae Reges praeclari huius cognomenti gloriam affectasse, liquet ex nummis Alexandri Eupatoris, Demetrii Philometoris Callinici, Philippi Philadelphi, Antiochi Eusebis. Imo et Mithridatem, Ponti Regem, magni Mithridatis Patrem, eodem cognomine usum fuisse, praeter Strab. l. 10. p. 477. et Apptan. in Mithrid. docent nummi, in quibus scriptum, *b*a*s*i*l*e*w*s *m*i*q*p*a*d*a*t*o*g *e*g*e*p*g*e*g*o*g]. Quorum exemplum postmodum aemulati Reges Regum Arsacidae, uti similiter numismata illorum docent, ut alios omittam. Tandem, cum Orbis imperio Caesares poriti eslent, ad istos hunc adulando morem a Regibus suis Graeci transtulere. HInc Philo Iudaeus Augustum, et Caium, Athenienses Hadrianum, hoc cognomine decorasse leguntur, in Flacc. in l. ad Caium, et nummo eximio, quem tamen ob nimiam inscriptionis insolentiam suspectum nonnulli non immerito habent. Vide plura hanc in rem apud Seb. Feschium IC. Ep. ad Toh. Hollander. qua nummum Pylaemenis Evergetae Regis Paphlagoniae erudite exponit.
EUHYUS_five_EUIUS
unum ex Bacchicognominibus a Iove illi inditum, eo in bello, quod Gigantes cum diis gefferunt. Fabulantur enim poetae, ceteris diis perterritis, Libenum Pattem se in Leonem convertisse, unumqueex gigantibus intersecisse, et ob rem tam strenue gestam, Eubyon, h. c. bonum silum, a Iove fuisse salutatum. Sed nugas agunt qui tale erymon comminiscuntur. Evius enim, qui poetis Baccbus sic dictus est, quasi E*e)=u o(i], vel e)=u s1oi\]. Unde apud Dionys. v. 704. E*e)uoi= *ba/kxe le/gontes2]. Evoe autem quid sit, non latebit legentes haec Solomonis Proverb c. 23. v. 29. et 30. Cuivae, cui, Evoe? dis qui vino immorwitug]. Cui sententiae subscribit etiam D. Heinsisu in Exercit. Crit. Quid autem Bacchus, inquit, idem qui Osiris, nisi vere lacrimosus Deus? Bacchus enim non est dubitandum quin a bacha] quod est ululare aut lamentari, dictus sit. Consirmant id antiquissima quae exstant, Hebraeorum scripta. sacrae literae nimirum. Apud Ezechielem save soeminae, quae Thamm uz sive Adonim (quem eundem cum Baccho volunt esse Graeci) celebrant Mebacoth], i. e. *bakxeu/ous1ai], dicuntur. Aliam vero nominis otiginiem nobts non ita pridem exhibult. Edm. Dickinsonus M. D. Oxon. Delph. Phoenic. c. 10. Unde *e)/uios], inquit nisi ab i)eu/w]? Graecos enim sic appellasse Hebraeorum Deum, liquet ex Porphyrio, qui affirmat Sanchoniathonem, de Iudaeorum gente vetissima tradidisse, ut qui retum omnium summas accepisset para\ *i(eromba/lou to=u i(ere/ws2 to=u qeou= *i)eu/w]. Quomodo autem factum sit *i)eu/w] ex Iebova, ostendit vir doctiss. Nic. Fulerus 1. 2. c. 6. Ideoqueve sollenne illud Bacchantium Epiphonema *e)uoi= *saboi=] nihil aliud esse decernas, quam Iebova Sabbaoth. Est autem usitatissima ista vociferatio. Vitg. Aen. l. 7. v. 389. Euoe Bacche, fremens, Q Enn. in Athamante, His erat in ore Bromius, bis Bacchus Pater, Illis Lyoeus vitis inventor sacroe, Tum pariter Evan, Euoe, Euoe, Evius Ignotus iuvenum coetus, alterna vice Inibat alcris Bacchico insultans pede. Catull. de nuptiis Pelei. et Thetidos Carm. 64. v. 255. Evoe bacchantes, Evoe caput inflectentes. Inde apud Plaut. Menaechmus assimulans se furete, ita ait, Act. t. sc. 2 v. 82. Euoe, Evie, Bromie, quo me in silvam venaum vocas? Hotat. Carm. l. 2. Od. 19. v. 5 Euoe receti mens trepidat metu Plenoque Bacchi pectore turbidum Loetatur Evoe, parce Liber Parce gravimetuende thyrso. Apud Eutipid. Sopodcl. et Apollon. eu)a/zein] Bacchico furore cortepti dicuntur. Pausan. etiam in Messen. *e)uoi=] definit *bakxiko\n e)pi/fqegtma] ac Eustath. u(mnhtiko\n go/gion tw=| *dionu/s1w| e)pifwnou/menon]. Callistrat. autem in Statuis, ait esse pikrote/ras2 mani/as2 s1u/mbolon]. Nic. Lloydius.
EULOGIA
, Graece *eu)logi/a], inter sacra Eucharistiae nomina, r ad Corinih. c. 10. v. 16. *to/ poth/rion th=s e)ulogi/as2, o(\ e)ulogou=men], Calix benedictionis, cui benediciumus. Propter Christum nempe *eu)logh/s1anta], dum sacra ista signa tractaret, Matth c. 26. v. 26. et Matei c. 14. v. 22. Postea ad sacrati panis particulas, quae absentibus, aliisqueve, Christianae communionis testandae causa missitabantut, vox adhibita est. Non enim participantibus solum sactum huncpanem distribuere coeperunt, temporeprimitivan Ecclesiam proxime insecuto, sed ad absentes; imo et ad infitmos, eum deferebant; quin et vino intinctum motituris in os ingerebatn, commeatum hinc cum, et viaticum dicentes. Domum etiam persaepesecum adferebant, fervente praesertim persecutions, quo quottidie Christum gustare atqueve ad certamen sese praeparare possent. Quem morem hodiequeve, sed alio fine, imitantur ex Christianis nonnulli, dum consecratam hostiam, ut vocat, in ornata cistula, in Templo ptoponunt, non gustandam, sed ador andam. Sed et alium praeterea panem hobebant Vett. sacrum quidem, non vero sacramentalem; quem, communis fidei restandae causa, Epp. ad dioeceseos Coepiscopos mittebant quas micas itidem Eulogias vocabant. Qui tamen, ut et alit nonnul. li ritus, Conciliorum auctoritate subinde repressi, ac nimia illa signorum veneratio saepe castigata est: quo evantu, sequentia saecula satis superque condocefaciunt. Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. ??? l. 7. c. 10. §. 3. et 41. Et quidem Eulgoias priores, quarum institutionem primam Synodo Antiochenae, sub Constantio Imp. celebratae, Balsamon adscribit ad Can. 2. et iis solitas fuisse distribu, qui ob im pedimentum quodpiam die bus festis, ac, Dominicis Communicare non er ant parati, etiam ipsis Catechumenis, qui ius sumendae Eucharistiae non habebant (hinc a)nti/dwra] dictas, quod vicem *dw/rou], h. e. Eucharistiae, praestatent) atque adeo cunctis praesentibus, post Eucharistiam perfactam, docet Car. du Fresne. Recipiebantur autem magna devotione a manu Ministri, oris osculo prius salutatae, ut Cabasilas habet; idque a ieiunis, quemadmodum ipsa Eucharistia: unde si quis ieiunus haub esset, Eulogiam vicino porrigebat, quod etiamnum observari in Ecclesia Graeca, tradit Allatius de Eccl. Occid. et Orient. cons. l. 3. c. 9. §. 1. etc. Eulogias vero posteriores; sue privatas Episcopotum ac Presbyterorum, quod attinet, sive panes fuerint, sive cibi alii, in mensa ab Episcopis Presbyterisque consecrabantur, ac postea distribuebantur: Mittebantur etiam cum literis salutatoriis, quarum formulam exhibet Marculfus l. 2. Form. 42. 43. et 44. apud eundem Car. du Fresne in Glossar. et supra in voce Canistam, item ubi de Benedicto Pane nec non infra, ubi de Pane Euchar. et Panis fractione, it. in voce Piper. Postea vero, quaevis munera, et primo quidem, quae sponte; inde tandem, etiam quae ex debito offerebantur adeoque quaevis praestationes, Eulogioe dictae sunt, ut plutibus probat idem ubi supra.
EUNUCHI
vel nascuntur, vel fiunt: quorum illi proprie Spadones, hi Castrati dicuntur, vide Ibi Glossae vett. *eu)nou=xos a)po\fu/s1ews2], Spado: *eu)nou=xos o( e)ktomi/as2], Castratus. Nascuntur vitio ant debilitate parentum; Fiunt arte, casu, insidils, sponte. Arnob. Catull. de Atz, Plin. l. 11. c. 48. Despontanea exsectione Lucian. Siria Dea: Vatro Lege Moenia: Si qui Patriam maiorem parentem exstinguit in eo culpa: quod facit pro sua parte is qui se eunuchat, aut aliqua liberos producit. Quales fuere. inter Gentiles, Galli Cybeles sacerdotes: inter Christianos Haeretici Eunuchi propterea dicti. Longe alia ratio illorum, de quibus Christus loquitut, Matth c. 19. v. 12. ubi per Eunuchos qui se ipsos castrarunt propter regnum caelorum, non alii intelligendi veniunt, quam ii, qui ex peculiari dono divinitus concesso a coniugio abstinent, ut Deo liberius inferviant. Saepenumero tamen cogebantur a Principibus Medici facere Eunuchos: adeoque ars ipsa, cuius erat praecipua cura, conservare naturalem corporis statum habitumque, aut laesum reparare, ac redintegrare, in maxim um naturae totius armata est detrimentum, ut queritur Paulus Aegineta. Mos hic a Persis originem habuisse creditur, unde a Spada Persidis vico, ubi primum virilitas excisa est, Spadones nuncupati Srephano videntur. Eos postea aliae quoque gentes, Romani inprimis, imitati sue. Unde Pertron. Satyr. Edit. Bosch. p. 269. et Edit Gonsali de Salas p. 60. Persarum ritu male pubescentibus annis Surripuere viros. Sicqueve pueti puellae facti sunt, quos in mundo muliebri reponit Phaedr. l. 4. fab. 5. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, Lavationem argenteam Eunuchos glabros Illi enim, ut alios usus omittam, virginibus mulieribusque custodes, ac comites additi sunt, quasi possint *eu)nhn\ e)/xein kai\ fula/s1s1ein] lectum custodire, unde etiam iis nomen: quamvis alii para( to\ eu)=] nou=n e)/xein( kai\ a)phlla/xqai tw=n a)frodis1i/wn], quod a Venere alleni, optimo mo mentis statu fruerentur, illos dictos volunt. Hinc Impp. Eunuchum sacri cubiculi ministeriis adboesurum, dixere l. 4. c. de praepos. sacr. Cubiculi L. 12. Castratis enim cubiculatiis etiam Principes utebantur: e quibus Eutropius eminuit, qui eo potentiae ascendit, ut Consulatum quoque impetraret omniaque sub Arcadio Imp. pro lubitu aliquandnt ageret; donec rerum novarum deprehensus, extractus vigore legis a se latae ex ipso templo, capite poenas dedit, A. C. 396. Idem hodieque apud Turcarum Imp. eorvum usus est. Vide supra Carsamattus. Itali, ut Musicae apitores reddantur, Eunuchos faciunt. Sed tam improbam luxuriam iam olim Romni Impp. legibus coercuere. D. Hadrianus ne Spadones fierent, poena legis Corneliae de Sicariis irrogata, restipto cavit leg 4. fs. ad leg. corn de Sicar., constantinus viros exsecantes capitaliter puniri voluit, leg. 1. Codicis de Eunuch Iustinianus, talionis lege agere permisit, Novel. 142. quam poenam iam apud Herod. Urania, veluti civilem ac legitimam, Hermotimus in Pannonium, a quo fuerat excisus, statuisse legitur: Namque Pannonium in potestatem suam redactum proprios liberos emaculare: ipsoque dem patti virilitatem eripere coegit. Unde Ovid Amor. l. 2. Eleg. 3. v. 3. Qui primus pueris genitalia membra recidit, Vulnera quae fecit, debuit ipse pati. Nempe ut caedem caede pensaret. Homicidium enim Eunuchismo committi Apostolici Canones sanciunt, Balfamon, et Photii Namocon. tit. 1. c. 3. quam ob causam manifestarios Moecchos, eius conditionis, ut iure occidi potuissent, contumelia adficere permittebatur, puta raphanis, et mugilibus forate: item vito spoliare, quo referri potest illud Phaedri fab. XI. l. 3. Eunuchus litigabat cum quodam improbe Integritatis testes quia de sunt mibi. Id demum est homni turpe, quod meruit, pati. Quod factum, illo per ludibrium de collo suspenso, Plaut, Mil. Glor. Act. v. v. 5. Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adinere Ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia etc. Nec feminis parcitum ptimumque illas Eunuchas fecisse legitue Lydorum Rex Andramytes, apud Cael. Rhodig. 1. 20. c. 14. et Alexand. ab Al. Genial. dier. l. 2. Duas autem huius Eunuchismi rationes proponunt Etuditi: Unam numfotomi/an], cum in locis muliebribus protuberante ultra modum nu/mfh|] a sectione remedium petitur, Aeginet. l. 6. c. 80. Alteram mastotomi/an]. Sic Amazones viriles videbantur, et apud Arnob. ut Atys se viro, sic eius amica mammarum honestate sese privavit: uterque scilicet inguina sibi demessuit. Nam papillae inguen apud Lucil. habes: Inguen ne oxistat papuloe, tamen ne boa noxit. Suet. Tih. c. 44. Nec dum tamen lacte depulsos inguini, ceu papilloe, admoveret. Unde inguina papillarum exstantia habere, u(permaza=|n, tou\s2 mega/lous2 ma/stous2 e)/xein]: velaque et fasciae, quibus extumidae comprimuntur papillae, s1padoni/s1mata mastw=n], spadonatus mammarum dictae, Rigaltius in Phoedr. fab. supra laudatam. Addam hoc unum, Eunuchos, occursibus olim infames fuisse, quemadmodum Aethiopes, pumilos atque distortos, et huiusinodi generis alios. L. Sen. Sacerdos non integri corporis, quasi mali ominis res, vitanda est. Lege divina quoque a com unione sacrorum civiliumque munerum prohibiti sunt. Deuter c. 23. v. 1. Nec vulner atus teste neque exsectus virilitate, venito in congregatione Iehovoe; tamquam viz. munus aliquod obiturus. Alias enim in congregationem venite, ut sacris ibi interessent, illis licebat Exod c. 12. v. 18. Levit c. 22. v. 18. Num c. 9. v. 14. etc. Burmannus in Deut c. 23. v. 1. Vide quoqueve hic, ubi de Castratione, Spadonibus, Testibus in voce Thladias. Candacis Aethiopum Reginae Eunuchi historiam habes, Actorum Apostol c. 8. v. 27.
EUNUCHI
, Haetetici, alias Valesiani, a Valesio Arabe quodam. Omnes sectae suae exsecabant, imo et in obvios quosque eadem crudelitate saepe saeviebant. Epiphan. boer. ti. Baron. A. C. 249. n. 9. 260. n. 69 etc. Imitati autem in hoc Origenem sunt, qui male intellectis Christi verbis, Matth c. 19. v. 12. Se ipsum an serro, an pharmaco, castrassetraditur: re dici post a Demetrio Alexandr. ex invidia, et odio in Origenem propalata. Nacolico origenem usum Epiphanius refert. Vide Tertullian. ad Uxor. et Horn. Histor. Eccl.
EUPATOR
fil. Antiochi. 1. Macchab c. 6. v. 17. Graece *e)upa/twr], cognomen fuit variorum ver. aevi Regum. Inter Syriae Regg. Alexandri id cognomen fuisse, discimus ex nummo eius, cui inscriptum, *b*a*s*i*l*e*w*s *a*l*e*c*a*n*d*r*o*u*e*u*p*a*t*o*r*o*s *e*u*e*r*g*e*t*o*u]. Mithtidatem, Ponti Regem illum farmigeratissimum, *e)upa/tora] et *dio/nus1on] appellatum esle, docet Strab. l. 12. p. 547. et App. in Mithridat. etc. Fuit autem Alexander is, qui *ba/llhs2] Iosepho cognominatur Antiqq. l. 13. c. 8. Hic enim a Ptolomaeo Philometore Aegypti, Attalo Asiae et Ariatrathe Cappadociae Regg. subotnatus, et copiis adiutus, victo caesoque Demetrio Syriam invasit, seque Antiocho Epiphane genitum, credi voluit. Cui fabulae, ut fides constaret, *e*u*p*a*t*o*r*o*s], ob paterni generis gloriam, Antiochi Regis, quem fratrem suum mentitus est, exemplo, ut et *eu)erge/tou] cognomentum aslumpsit, Seb. Feschius I c. Ep. ad Hollanderum, qua Pyloemenis Papblag. Regis insignem nummum exponit. Ab altero vero, Mithridate Eupatore, Amisus urbs ampliata, et pars, quam illi addidit, Eupatoria appellata est, Strab. l. 12. p. 556. Idem aliam Eupatoriam condidit, ad confluentes Lyci et Iris, quam im perfectam ab illo relictam, Pompeius, co devicto, agto, et civibus additis, Magnopolim, h. e. Pompeiopolim, nominavit. Quod Plin. ad priorem Eupatoriam transtulit, vicinia locorum deceptus. Salmas. ad Solin. p. 889.
EUPHRATES
Mesopotamiae fluv. celeberrimus, et maximus. Magnitudinem eius innuit Callimach. Hymn. 2. *a=ssuri/ou potamoi=o me/gas2 r(o/os]. ---- Itemque Dionys. *fai/net) a)peires1i/ou potaumou= r(o/os *e)ufrh/tao.] Maior siquidem est Tigride, sicut resert Strab. l. 2. p. 79. *e)sti de\ mei/zwn o( *e)ufra/ths2 kai\ plei/w die/ceis1i xe/ran s1koliw=| tw=| r(ei/qrw|]. Inde vagus Euphrates Strab. Stat. Sylv. 2. et flexuosus Mart. Capellae dicitur. De eodem Lucan. Civil. Bell. l. 3. v. 256. Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus. Euphrates, etc. Sic appellatur in lib. Ios. c. 1. v. 4. ubi Sept. *e(/ws2 tpi? üpta,pi? tpi? ,ega/lou potamou= *e)ufra/tou]. Similiter in Apocalypsi c. 9. v. 14. *e)pi\ tw=| potamw=| tw=| mega/lw| *e)ufra/th]. Ob fertilitatem eum celebrat M. Tull. de Nat. Deor.] l. 2. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Itemque Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 259. ---- Sparsus in agros Fertilis Euphrates, Phariae vice fungitur undae. Strab. l. 16. *plhmmurei= ga\r o( *e)ufra/ths2 kata th\n a)rxhn\ tou= qe/rous2, a)po\ tou= e)/aros arcamenos]. Plin. de Euphrate: Increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamiam inundat Sole obtinente vicesimam partem Cancri. Minui incipit in Virgine, et Leone transgresso. In totum vero reme at in vigesima nova parte Virgims. Originem nominis sui, quod, postquam Taurum praetergressus est, demum habet: Vide Cluv. Introd, Geogr. haud dubie debet linguae Arabum, quibus Pharata inundare denotat, unde Iphraton inundatio, ex quo postea corrupte Euphraten suum Graeci finxerunt. Alii dictum volunt ab eo quod legitur, Gen c. 11. v. 14. Hu perath], unde *e)fra/ths2]. Utrumque verum. Graeci enim suo more ludunt, dum a)po\ tou= eu)frai/nein] petunt. Vide Boch. Phaleg. l. 1. c. 8. p. 38. et 39. Strab. ex Niphate Armeniae monte nasci tradit. Si Boetio credimus, Tigris et Euphrates uno se fonte rosolvunt. Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 257. ---- Quos non diversis fontibus edit Persis, et incertum, tellus si misccat amnes. Idem l. 2. v. 632. ---- Mundi iubeo tentare recessus Euphratem, Nilumque move. Oppian. *kunhg. d]. *a)uta\r e)o+r)r(ei/tao par) o)/xqais2 *e)ufrh/tao.] Orpheus in Lithiacis, *surihgene/os keladeinou=.] *u(/das1in *e)ufrh/tao] Nic. Lloydius. Baudr. ortus in Ar menia mai. paulo post recipit Harpagum, et Arsa metem, dein a Sept. in Mer. tendens, Armeniamque mai. a min. separans, alluit urbes Azirim, Zimaram, Melitenem, et recipit Arsaniam, et Melam fluv. postea Syriam, et Arabiam a Mesopotamia dividens, et rigatis Samosatha, Zeugmate, et aliis innumeris, auctus fluviis, Marsya et Chabora, aliisque infra Seleuciam prope Ctesiphontem, in Tigrim cadit, et cum ipso paulo post in sin. Persicum se exonerat. Addo quod cum Tigride, magni hic fluv. nominis est: Utriusque ortus in Armenia mai. egressus quoque idem in sinum Persicum. Ambo etiam miscentur in loco, ubi seleveus Nicanor Seleuciam condidit. In progressu, dum Euphrates Syriam, et Babyloniam a dexto latere, Mesopotamiam a sinistro: Tigris vero Mesopotamiam a dextro, et Assyriam a sinistro latere habet, Mesopotamiae, utpote utroque fluvio interceptae, tamquam Interamnis, nomen est ortum. Rigavit olim Euphrates veterem Babyloniam, quemadmodum novam nunc, seu Bagaded Tigris, sed longe maior utriusque gloria olim, cum primis creati mundi temporibus Paradisum perlucrent: Phrat enim seu Frat, qui omnium consensu Euphrates est, inter 4, Paradisi fluvios numeratur, Genes c. 2. v. 14. Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Georgr. et Civ. Plura de co, diversis inprimis nominibus, origine, cursu, e)ktropai=s2] seu divertigiis, et plhmmu/rei] celebris huius fluvii, vide apud Salmas. ad Solin. p. 620. et seqq. ut et infra aliquid in ouce Pallacopas.
EUPOLEMUS
Legatus Iudae Macchabaei ad pop. R. 1. Macchab c. 8. v. 17. Huius pater Ioh. adiuverat Iasonem in gentium ritibus Hierosolymae instituendis. 2. Macchab c. 4. v. XI.
EURIPIDES
ludi nomen, illi maxime similis, quem Angli vocant one and thirty, i. e. triginta unum. Continebat, ut Cael. Rhodigin. refert l. 20. c. 17. numerum quadragenarium, quoniam videtur unus fuisse Euripides praefectorum quadraginta, post triginta Tyrannos Athenis exactos. Vide Thom. Godwyn. Antholog. Rom l. 2. s. 3. c. 13. de Tesseris, Talis et Latrunculis.
EXCELSA
in quibus Israelitae idolis suis sacra fecere, hanc habuere originem. Antiquitus Gentiles, non solum nulla habuere templa, in quibus sacra peragerent, sed nec exstruere illa licitum esse credebant: quod enim Soli, quem pro Deorum sum mum habuere, capiendo sufficiens esset domicilium? Unde dicere soliti: Mundus universus est Templum Solis, Alex ab Alexandro l. 2. c. 12. Postea cum templorum increbuit usus, non pauca tamen illorum intecta mansere, u(/paiqra] Graecis vide infra dicta, qualia Terminus aliiqueve miserorum hominum Dii habebant. Unde non alius sacris iis visus semper est convenientior locus, quam colles montesque, quos Numinibus suis consecratum ivere; angustiis enim Templorum Fanorumqueve Divinitatem constringi non posse vel ipsi viderant. Hinc itaqueve Mercurius Cyllenius, Venus Erycina, Iupitet Capitolinus, alii aliter, ab excelsis hisce locis cognominare coepere. Haec dein lucis cuiqueve Deorum dicata arbore refertis, exornari sunt conati. Virg. Ecloga 7. v. 61. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo etc. A Gentibus transiit consuetudo ad Israelitas, qui sub Othniele, et Ehude Iudicibus, a vero Deo ad Idola primum se converterunt. Iudic c. 3. v. 7. quum itaque facerent filii Israelis quod malum videtur in oculis Iehovae, obliti Iehovae Dei sui, colerentque Bahalimos et idola lucorum. Quae idololatria sequentibus temporibus tantum cepit incrementi, ut peculiare institueretur collegium Sacerdotum, qui Prophetaeluci dicti sunt, 1. Regum c. 18. v. 19. ubi quadringenti eorum fuisse leguntur: Et peculiaria haberent Idola lucorum, ut patet ex 2. Chron c. 15. v. 16. ubi Mahaca, avia Asae Rex cum luco horrendam statuam fecisse memoratur. Dum, quemadmodum Christianorum quidam Sanctis sua Templa dedicant, Petro, Paulo, Andreae etc. cuique Numini peculiarem consecrarunt lucum. Unde apud Romanos quoqueve Diana modo Nemorensis, modo Arduenna, modo Albunea appellata est, ab Excelsis, ubi luci ei sacri fuere. Imo non nomina solum ab his accepere, sed etiam aliquando Luci appellati ipsi leguntur. Sic Iosias Rex 2 Reg c. 23. v. 6. Exportasse lucum e domo Iehovae dicitur, i. e. Idolum, cui luci forte figura insculpta erat: quemadmodum argentea simulacta templi Dianae, a Demetrio fabricata, templa Dianae appellantur, Act. c. 19. v. 24. Duravit autem Idololatria haec, usque ad tempora praefati Iosiae: quamvis enim Hiskia Rex 2. Reg. c. 18. v. 4. amovit Excelsa, fregit statuas, et excidit lucum, haec omnia tamen rursus aedificavit Manasses fil. eius eiusdem libri c. 21. v. 3. ac fecit lucum, quemadmodum fecerat Achab Rex Israelis. Donec eius ex filio Ammone nepos Iosias Excelsa polluit, et confractis statuis ac succisis lucis eorum, implevit loc a eorum ossibus hominum, c. 23. v. 5. 6. 8. 13. 14. et 15. circa A M. 3322. A. C. N. 626. postquam durassent An. circiter 802. Vide Thom. Godwin de ritibus Hebraeor. l. 2. c. 4. Helvicum Chronolog. etc.
EXCISIO
Hebr. sive Gebenna, poenae genus est in Sacris memoratum, quod non a Deo per homines, sed immediate, gravioribus quibusdem peccatoribus olim itrogabatur. Enumerant autem Hebraei e Sermone sacro delicta XXXVI. quorum scienter, et ultro commissorum nullum esse dicunt, quod non Excisione puniendum sit: hancqueve faciunt triplicem, qua vix. corpus tantum, qua Anima tantum, et qua utrumque excidatur: e quibus mediam cum Platonicis statuunt, in quorum Philosophia memorantur yuxa\i kaqairou/menai], Animae sublatae seu exstinctae: Proclus in Theolog. Platonic. l. 6. c. 10. postremam cum Valentinianis, in quorum dogmatis dicitur, to\ tw=n a)nqrw/pwn ta/gma u(liko\n], ordinem hominum materialem, a)po/llusqai a(/mas1u\n yuxh=| kai\ s1w/mati], simul cum anima, et corpore perire. Et quidem primi generis aiunt poenam esse praematurae mortis, de qua Psalm. 55. v. 24. eamqueve volunt designari in S. Literis, ubi dicitur, Excidetur homo ille e medio populi sui: quae phrasis sexies occurrit in lege, totidem peccatis poenam interminans, ut infra videbitur. Generis secundi Excisionis poenam vigesies septies, ad scelerum, quibus diserte praescribitur, numerum, haberi in Lege observant. Tertium vero genus ter memorati, dicunt, pro ternario peccatorum, quibus illa poena infligenda, numero, et exprimi verbis hisce, Excidendo excidetur amma illa, iniquitas eius super eam, Num c. 15. v. 31. sicut secundi generis poenam Levitic. c. 18. v. 29. Et exscinaentur animae sic sacientes de medio populi sui. Adeo ut ex secundo genere, ipsam plane velint esse desinere, Animam, corpore ante tempus suum moriendi alias naturale, minime sublato; ex genere vero tertio, tam vitam ante tempus alias naturalem caelitus praeripi, quam animam amplius non omnino esse: atque inde, pro iustitiae seu iniquitatis modo, sive immortalem, sive mor talem animam pronuntiant: de qua sententia quid statuendum, notum. Vide Ioh. Selden. de Iure Nat. ac Gent. iuxta discipl. Hebraeor. l. 7. c. 9. et 10. nec non infra, Poena excisionis. Delicta XXXVI. quibus Excisio in sacris literis infligenda traditur. I. Qui consuluerit Ob Iideoni, Levit c. 20. v. 6. II. Qui mactaverit extra, Levit c. 17. v. 4. III. Qui obtulerit extra. Ibid. v. 9. IV. Qui oleum confecerit, Contra Exodi c. 30. v. 33. V. Qui confecerit suffimentum contra L. Ib. v. 38. VI. Qui oleum unctionis effuderit, Ib. v. 33. Sequuntur XV. concubitus incesti, de quibus vide Levit c. 1. et 10. XXII. Qui profanat Sabbatum, Exod c. 31. v. 4. XXIII. Immundus, qui sanctum comederit, Levit c. 7. v. 20. XXIV. Qui in Templum ingteditur immundus, Num c. 19. v. 13. XXV. Qui comedit adipem, Levit c. 7. v. 25. XXVI. Qui comedit sanguinem Ib. v. 27. XXVII. Qui comederit sacrisicii refiduum die tertio, Ib. c. 19. v. 6. XXVIII. Qui comederit residuum sacrisicii, extra locum suum, Ib. v. 7. XXIX. Qui comederit fermentum in Paschate. XXX. Qui comederit quid in die Expiationum, Levit c. 23. v. 29. XXXI. Qui opus aliquod fecerit die Expiationum, Ib. v. 30. XXXII. Qui Pascha non obser vaverit, Num c. 19. v. 13. XXXIII. Masculus, qui minime fuerit circumcisus, Genes c. 17. v. 14. XXXIV. Blasphemus, Num c. 15. v. 30. et 31. XXXV. Cultus extranei seu idololatriae reus, Ib. XXXVI. Qui ex semine suo dederit Molocho, Levit c. 18. v. 21. et c. 20. v. 5. In quibus 36. criminibus quos gradus Excisionis faciant Hebraei, supra vidimus.
EXCOMMUNICATIO
in Ecclesia Israelitica, tribus olim constabat gradibus. Quorum primus in Nov. Test. dictus est, Eiectio e Synagoga, Ioh. c. 9. v. 22. Iudaeis Niddui, i. e. separatio, vel eiectio, aut elongatio: Taliter enim excommunicatus ab omni commercio hominum spatio quatuor cubitorum elongare se tenebatur, nequeve edendo aut bibendo, dormiendo, lavando aut alia istiusmodi agendo propius ad ullum mortalium accedere, per triginta dies: nisi interea egisset paenitentiam. Interim poterat interesse sacris, docere alios vel discere ab aliis: licebat ipsi quoqueve servos conducere, aliisqueve ministrare. Quod si in impaenitentia perseverasset, numerus dierum separationis duplicatus vel triplicatus, aliquando ad mortem usque extensus est: nequeve masculi eius ad Circumcisionem admissi sunt prius, quam resipiscentiae edidisset signa. Quod si ex hac vita discessisset impaenitens, feretro lapis appendi volebat, ut indicaretur, lapidatione hunc hominem dignum fuisse, proin nequeve sollenni ritu defunctum lugebant, aut exsequias comitabantur; imo ne quidem maiorum tumulis illatus is est, sed proprio in loco recondebatur. Alter gradus, vocatur in Nov. Test. Traditio Satanae, 1. cor. c. 5. v. 5. Iudaeis Cherem] est appellarus: non eo sensu, quo vox haec in Vet. Test. variis in locis venit. Ibi enim modo res, modo personas devotas Deo, et sic a communi usu separatas denotate, patet ex Levit c. 27. v. 29. Iosuae c. 7: v. XI. etc. quarum ille a)naqh/mata], hae a)naqe/mata], Graecis dicebantur: Aliud vero Apostolorum tempore significabat. Istiusmodi Excommunicationis species vel gradus, priori gravior, publice excercebatur, in facie totius Ecclesiae, addebanturqueve dirae ex lege Mosis: quae dum publice recitabantur, ardebant candelae: iis autem finitis, exstinguebantur: quo significatum, hominem illum caelesti sic luce privatum esse. Fulmen hoc evibratum deprehendimus, in eum qui incestum commiserat in Ecclesia Corinthiaca, 1. Cor. c. 5. v. 5. item in Hymenaeum et Alexandrum, qui naufragium fidei fecere, 1. Tim. c. 1. v. 20. Tertius et gravissimus gradus, in Nov. Test. Syriaca dialecto Maranatham 1, Cor. c. 16. v. 22. i. e. Dominus venit: Iudaeis Schammatha], dictus est: quae vox quibusdam idem denotat quod *mara\n a)qa] seu Maranatha: aliis significat, Hic est mors; unde hic Excommunicationis gradus, Excommunicatio ad mortem dicatur; et sorte hinc origo phrasi, qua Ioh. utitur, 1. Ep. c. 5. v. 16. cum ait: Est peccatum ad mortem, i. e. dignum anathemate seu ultimo et gravissimo Excommunicationis gradu. Cuius auctorem Enochum quidam faciunt, occasione verborum Iudae Ap. v. 11. Aliud quoddam Excommunicationis genus, quod omnes tres praedictos grados complexum fuisse videtur, inter Sadducaeos in usu erat, dictum: Excommunicatio in secreto nominis Tetragrammati; quo fulmine ipsi Samaritanos ferite sunt oliti hoe modo: Congregatis in Templo omnibus, trecenti Sacerdotes cum totidem tubis, libris legis ac pueris; praesto adstantes, tubas inflabant: tum Levitae cantando omnibus tribus Excommunicationis generibus exsecrabantur Samaritanos, in mysterio nominis Iehovae et in Decalogo; nec non maledictionibus superioris atque inferioris domus Iudicii illos devovebant, ut neque panem cum illis ulli Israelitae edere, neque ulli Samaritano proselyto esse liceret, neque ullam in resurrectione quisquam eorum haberet pertem. Quam formulam Rabbi Gersom etiam adhiberi voluit, erga eos, qui literas, insciis invitisqueve ad quos pertinebant, resignassent. Vide Drusium de 9. sect. l. 3. c. 11. ex Ilmedenu, Buxtorffium Ep. Hebr. p. 59. etc. In Graece Ecclesia, quatuor censurae istiusinodi gradus erant. Primus *su(stas1is2], cum a S. Cenae participatione peccatores remoti, in ceteris aequa cum reliquis libertate fruebantur, ingrediendo templa, audiendo verbum Dei, etiam spectando fideles ad sacram s1u/nacin] accedentes: et hi Stantes propterea, ab adstando et spectando dicebantur. Secundus *u(po/ptws1is2]: cum hac censura notatus aditu quidem Templi non prohibitus, sed pone suggestum consistens, cum Catechumenis tenebantur egredi. (Erant autem Catechumeni, pagani ad Christianismum perducti, sed baptismo adhuc carentes adeoqueve nondum in Ecclesiae sinum, plene recepti: His locus peculiaris in Templo, post Chorum, assignatus erat, qui et ipse Catechumenum dictus est, teste Hospiniano de Templis p. 88.) Hi itaqueve nequeve ipsi sacrae Cenae participes fiebant, neque aliis participantibus adstare illis licebat, sed auditis verbis: Ite, Missa est; cum Catechumenis exire cogebantur: Et quamvis non prohibebantur u(popoes1ei=n], in genua procidere, sicqueve precibus suis defungi, tamen non in ipso coetu, sed in loco illo Catechumenis destinato, id facere oportebat; Succumbentes a gestu hoc dicti. Tertius *a)kro)as1is2]: cum ipsum Templum ingredi fas non erat, sed is, in quem censura stricta erat, in vestibulo solum, eminus Dei verbum audire iubebatur: a communione precum et S. Cenae exclusus. Et hi Audientes nuncupati sunt. Quartus et postremus *pro/s1klans1is2] dicebatur: cum peccatores foris, extra Templum, constituti, ingredientes cum lacrimis precabantur, ut pro se Deum rogate non cessarent, Plorantes hinc nominati. Talis Ecebolius Philosophus Apostata fuisse legitur, qui ad portas Templi proiectus clamavit: Calcate me sal insipidum, circa A. C. 367. apud Socrat. Hist. Eccl. l. 3. c. 11. Hos ritus Ecclesia postea Latina a Graeca mutuata est, sed utriusque origo ab Hebraeorum consuetudine merito arcessitur. Et triplices illius apud Israelitas Excommunicationis occasio forte non male desumitur, a tribus impuritatis gradibus: quorum primus excludens solum a Castris Dei, respondebat gradui Excommunicationis Niddui dicto Secundus a Castris Dei simul, et Levitarum, gradui Cherem appellato: Tertius vero cum e. g. ob lepram quis a Castris Dei, Levitarum, et Israelitarum, facessere iubebatur, referebat gradum Excommunicationis ultimum, Schammata dictum. Vide P. Fagium in Num c. 5. v. 2. Thom. Godwin. de ritibus Hebr l. 5. c. 2. etc. Adde Franc. Burmann. Synopsi Relig. Caerist. Part. poster. l. VIII. c. 5. §. 13. ubi paulo aliter de Excommunicatione apud Hebraeos, eiusqueve gradibus disserit; ut et quae hic habemus passim, in vocibus Anathema, Maranatha etc. Recentiori aevo Excommunicati, tenebantur intra annum absolutionem ab Epp. impetrare, et Ecclesiae satisfacere, quod ni facerent, a Iudicibus saecularibus ad id adigebantur, uti docet Car. du Fresne ex Edicto S. Ludovici A. C. 1228. Interdum etiam ad absolutionem petendam a Iudicibus Regiis sub carceris poena cogebantur, ut idem ostendit Not. ad Ioinvillam. In Anglia ad id tenebantur intra 40. dies, quibus elapsis Ordinarius Cancellarium Regni de ea re certum faciebat, qui continuo ad Vicecomitem mit. tebat breve, quod de Excommunic ando capiendo dicebatur, vi cuius excommunicatum in vincula compingebat. Quod si sic Ecclesiae satisfecisset, tunc aliud breve ad Vicecomitem mittebatur, quod de Excommunicato deliberando vocabatur. Si vero post dictos dies Barones vel alii contumaces mansissent, eorum subditi ab illorum fidelitate absolvebantur, et terra eorum interdicto supponebatur, fendaque in manus superioris Domini transibant, quousque iniuriam passis, et Ecclesiae ab iisdem fuisset factum satis, uti pluribus docet idem Car. du Fresne Glossar. In Excommunicatione autem mortuorum corpora in plateis aut agris insepulta relinquebantur; at, ne foetor nares aut spectaculi horror mentes hominum offenderet, illa ut plurimum humo iniecta aut tumultuaria lapidum congerie operiebantur, quod imblocare dicebant Gollo-Belgae, quibus bloc est tumulus quidam altior, uti habet Lambertus Ardensis, de Arnoldo Ardeae Dom. p. 173. Vide quoqueve Rudolphum Mon. in Vita S. Liobae Abbatissae c. 3. et 4. aliosqueve laudatos Carolo du Fresne in voce imblocatus. Quin et ea invaluit opinio, Excommunicatorum cadavera in cineres non abire, nequeve resolvi posse, sed in horrendum posteris exemplum indissolubili membrorum compage integra in omnia saecula perdurare: apud Graecos praesertim, uti refert Goarus ad Ecuholog. Graec. Leo Allatius Ep. ad Paulum Zacchiam, Christoph. Angelus de Hodierno Graecorum stat. c. 25. et Franc. Richardus de Ins. S. Erini c. 15. extremo etc. Simile quid Excommunicationi apud Athenienses Exsecratio erat, vide ibi ut et aliquid infra ubi de Remotione ab officio.
EXCORIATIO_Victimarum
inter ritus sacrificales, memoratur Levit c. 1. v. 6. Et nudabit pelle holocaustum: Post iugulationem nempe. Ut Il. a. ---- kai\ e)/s1facan kai\ e)/deiran], Et iugularunt et excoriarunt. Vide quoqueve Apollon. Argon. l. 1. Dion. Halicarn. l. 7. p. 479. Quod tamen in holocaustis non semper est observatum, apud Gentiles, uti de tauro Bubrosti Deae oblato docet Plutarch. Vide quoqueve Lucian. de Sacrificiis. Sed et apud Hebraeos, in sacrificiis pro peccato, pellis una cum carne cremabatur, extra castra, Exod c. 29. v. 14. ut et pellis vaccae rufae, Num c. 19. v. 5. At holocausti pellem servari Deus voluit, et Sacerdoti dari, Levit c. 7. v. 8. Erat autem victimas excoriare Sacerdotum munus; ita tamen, ut Levitae iis adessent, si res exigeret, 2. Paral. c. 29. v. 34. et c. 35. v. 11. etc. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 33. atqueve infra ubi de Pelle et Sacrificiis. Inde ad cruciatus hominum translatus ritus, a Tyrannorum immanissimis; qui vel totos quandoqueve pelle nudabant, quod hodieque apud Turcas in usu, vel partem corporis detrahentes, partem cutitam relinquebant. Sic caput Tharaci excoriari iussit Numerius Max. in Passione eius; alii aliquando manus miserorum, nonnumquam terga, interdum faciei partem inter frontem et barbam excoriabant, uti discimus ex Theodoreto Hist. Eccles. l. 5. c. 38. Antiquitatem supplicii loquitur fabula de Marsya, de quo suo loco. Vide Casp. Barthium animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 5. v. 597. ut et infra aliquid in voce Scythae.
EXCUBIAE
antiquitus institutae erant incendiis arcendis: Unde Paulus IC. L. 1. ff. de offic. Praefecti vigil. Apud vetustiores, inquit, incendiis arcendis Triumviri praeerant, qui ab eo, quod excubias agebant, Nocturni dicti sunt. Item civitati ab insidiis tutandae. Virg. Aen. l. 9. v. 159. ---- vigilum excubiis obsidere portas. cuius rei imago exstat, apud Suet. Aug. c. 23. Hac, nempe, Vartana clade, nuntiata, Excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret. Vide quoque Artemid. Onirocrit. l. 3. c. 62. et supra ubi de Circuitionibus Equitum, infra in voce Vigil, alibique passim. Postea quod bono civitatis fovendo antiquitus institutum fuerat, in usum suum verterunt mali Principes, et satellites suos seu stipatores, quorum ministerio tyrannidem stabilitum ibant, nomine hoc insignire coeperunt. Idque non modo in Occid. aut Romano Imperio, verum etiam in Orient seu Byzantino Imperio. Unde *h(merobi/glion], diurnae vigiliae, apud Curopalat. l. de Offic. Constant. p. 85. et recte: Nam vigiliae nocturnae, excubiae diurnae, Isid. Hispal. Etymol. i. 3. c. 3. Sic Aurel. Cassiod. l. 11. ep. 19. Tyrannorum excubiae. Claud. de 4. Honor. Consul. v. 281. Non sic Excubiae, nec circumstantia pila, Quam tutatur amor. Apud Graecos quoque idem factitatum esse, perspicuum est ex Xenoph. Paed. l. 4. qui idem l. 7. Exped. Cyri nuktofula/kwn] meminit: Ubi Leunclavius nocturnas Excubias, melius Dempst. vigilias vertit etc. Spartani vero trium filiorum patrem ab Excubiarum onere liberabant, vide infra Vir. Pulfabant autem noctu Excubitores isti nolam, cui respondere necesse erat, annotante Hadr. Iunio. vide infra Nola Sorteque ducebantur, Val. Flacc. Argon. Excubiis sortita manus. Urqueve privatorum foribus ianitores, servi ostiarii aut canes appositi, ita Principum vestibula vigiles Excubitoresque insidebant, vide infra Ianua. Propertius ad privatam matronarum custodiam ritum deduxit, l. 4. Eleg. 1. v. 145. Deniqueve in sacris Bonae Deae Excubiae erant, quod Graecorum institutum fuisse notum, auctore rei Anacharside, apud Herod. Melpom. Ab hac mente Valer. Max. l. 1. c. 2. tit. 1. in Iovis O. M. temolo, inquit, eximia facie puerum histrionem ad excubias renendas posuisset. Val Flacc. supra laudatus, Linquit et undantes mensas, infectaque pernox Sacra Medon. Cacozelia, ut in aliis plurimis, Israelitarum, apud quos et sui Templo Excubitores erant, quibus praeerat Custodiarum Praefectus, Hebr. dictus, unus ex praecipuis Sacerdotibus, ut docer Fr. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. IV. c. 8. §. 49. Quemadmodum Excubiis stationariorum,et legionariorum militum, qui palatium tuebantur, praeerat vir summae apud Imp. auctoritatis, praesertim transsato Cpolim Imperio, Cura palatii primo; postea Curopalates appellatus: cui apud antiquos Francos Maior Domus relpondisse videtur, iuxta Thom. Dempst. in Iob. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 4. et 8. Nicephorus Comitem Excubitorum signanter vocat in Heraclio. Vide quoque de Primo Mandatore Excubitorum infra in voce Mandator. Ipsum vero locum Palatii, in quo milites Excubitores excubabant, Excubitorium appellatum esse, docemur ab Anastasio in Collectaneis. Ceterum Excubiarum Desertorem gravissime punivit Opilius Macrinus, qui Tribunum; qui excubias deseri passus est, carpento rotali subter adnexum per totum iter vivum atque exanimem traxit, apud Iul. Capitolin. Nec omittendum arcanum Excubiarum symbolu Libertinorum, de quo sic Calvin. Instruct. adv. Libertinos c. 3. sub fin. Nec prius arcanum excubiarum symbolum, ut aiunt, ipsis, quos ad sectam suam adducere volunt, revelant; quam perspiciant ita a se fascinatos, ut facile, quidquid voluerint, persuadeant. Vide de simili more Valentimanorum, apud Tertullian. c eos c. 1. Arianorum, apud Hilarium Pictav. ad Constantinum Aug. l. 1. Aliorum, apud Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theol. l. 1. c. 37 §. 11. etc.
EXECUTIO_Setentiae_capitalis
apud Hebraeos, hoc modo fiebat. Sententia condemnationis lata, Synedri in locum procul a Synedrio duci faciebant reum, ubi poenam subiret. Levit c. 24. v. 14. Educito blasobemum istum extra castra. Maimonides distantiam loci fuisse ait aut esse debuisse, circa milliatria sex. Quod ramen in Idolatriae poena sic temperabatur, ut is lapidarerur aut ad portam civitatis, ubi reus erat, aut ad ostium Synedrii. Neque differenda erat exsecutio: ita tamen, ut dum sic ad supplicium ducebatur reus, si innocentiam eius, utcumque in Foro damnati, satis quis asserere potuisset, liberandus esset. Quam in tem Praeco etiam anteibat clamitans, Homo iste N. filius N. prodit poena afficlendus, ob culpam talem, et talis et talis fuere rei testes. Siquis eum insontem docere potest, accedat et rationes suas explicet. Tum si adesset, qui id facere posset, redux in Synedrium reus novum subibat iudicium, idque tertia quoque vice. sin minus, cum 10. cubitis a poenae loco reus abesset, Deo confessionem edere iubebatur: qua peracta praebebatur granum thuris in poculo vini, ut turbaretur mens eius, inquit Misna, isque vel sacrificabat ipse, vel lius illius nomine. Testes dein illum neci dabant, quod si non facerent, presentes id homines praestare mos erat. Eo autem die Synedris quidquam comedere fas non erat. Propinqi vero morte plexi (cuius nomine nec luctus ullus publicus) et Synedros, et testes amice salutare tenebantur, ut sententiam iuxta veritatem latam sic agnoscerent etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis vett. Hebraeor. L. 2. c. 13. §. 3. et infra in voce Iudicia: quaenam autem poenae in Foro iudaico capitales fuerint, videbimus infra.
EXEDRA_seu_EXEDRIUM
Graece e)ce/dra] a sedendo. Nempe Exedrae in aedificiis, aediculae sunt additae porticibus, a sedium frequentia, et sessitandi commoditate dictae. Cuiusmodi loca, in prima Gymnasiorum apud Romanos parte Philosophis aliarumque disciplinarum Professoribus, disputando, legendo ac docendo sese exercentibus inservibant, ut infra videbimus in voce Gymnasium. Loca disputationum, cellae studiorum. Apud Ezech c. 44. v. 19. quid Graeci Interpretes intelligant verbis, en ta=is e)ce/drais2 tw=n a(gi/wn], in Exedris seu repositoriis sanctorum, Vide infra in voce Vestiarium.
EXEQUIARUM_Ritus
Apud Romanos, ubi animam aegrotus exhalare coepisset, qui proximiores erant, si domi moriebatur, spiritum eius ore excipiebant, ut desiderium discedentis e vita amici testarentur, morientisque oculos claudebant (qui postea in rogo rursus aperti) quod Quiritium magno ritu sacrum fuisse, Plin. scribit l. 11. c. 37. Hinc apud Virg. Anna Didoni Aen. l. 4. v. 683. Date vulnera lymphis, Abluam. Et extremus si quis super habitus errat Ore legam. ---- ------ Maenia tamen lege posthac cautum fuisse, Ne filii parentibus caros oculos sugillarent, i.e. occluderent, auctor est Varro apud Non. Marcell. Dein defuncti corpus per intervalla, spatio 7. dierum, calida aqua abluebatur, et unguentis quandoque inungebatur, an forte spiritus in deliquio iacentis (ut credi poterat) hac ratione revocari posset. Idem Ibid. l. 6. v. 218. Per calidos latices, et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant srigentis et ungunt. Quae dum fiebant, pefunctus ab affinibus, et propinquis conclamabatur, ut si somno forsan sopitus esset, hoc strepitu excitaretur: Post primam conclamationem, Exsequiae parari coeperunt, hoc modo. Pollinctores ablutum unctumqueve corpus, candida veste induebant: Cadavera enim in honestissima veste efferri mos erat: quae in vulgo civium et in tacito funere Toga vulgata suit, in Magistratibus Toga praetexta, in Censoribus purpurea tota, Lips. Polib. l. 6. Liv. l. 34. etc. Inde in vestibulo aedium collocabatur ad ianuam ipsam, hoc situ ut foras spectaret, et facie pedibusqueve esset, in publicum versis. Interim cupressis, sequioribus tem poribus, aedium aditus munitus, eaque quae ad funus pertinebant, in remplo Libitinae, comparata sunt. Sic die octavo ab obitu, ne fraudarentur sollenni honore supremi dies, utqueve eo promptius homines ad Exsequiae convenirent, evocabatur populus ad funus per praeconem his verbis: Exsequias. L. Titio. L. Filio. Quibus. est. commodum. ire. iam tempus. est. ollus. ex. aedibus. effertur. Qui postquam convenisset, lecto constrato purpura, aut linteis splendentibus et in eo defuncti corpore collocato, tibicine praecedence, Funus procedere sequentibus hominibus, (unde ritui nomen) coepit. a quo tamen officio novis nuptis vocatio erat. Synesius Ep. 3. ou= ga\r oi=mai nomi/ces1tai numfeutri/ais2 *badi/cein e)p e)kfora\n]. Ominis sc. causa, quod sinistrum infaustumque maxime in coniunctionibus hisce ac foederibus vitabatur. Vide Des Herald. Animadversion. Arnobianis l. 5. Et ditiores quidem lectis efferebantur, unde de L. Cornelio proditum est, quod sex milia lectorum in funere habuerit: At tenuis fortunae homines capulis sive feretris: Rursus ad tubam maiores natu, annotante Servio, minores ad tibias; et ditioris ac dignioris Fortunae homines a propinquis virilis sexus, ceteri a Vespillonibus portabantur. Reliqua vide supra ubi de Cadaverum cura, Conclamandi, it. Cremandi ritu, Defunctis; ubi quoque de Graecorum Exsequiis actum, et infra in voce Funus, item Sepeliendi ritus. Apud Hebraeos, oculos morienti simili modo claudi solitos fuisse: ex Genes c. 46. v. 4. Et Ioseph. imponet manum suam oculis suis. Iidem abluerunt quoque corpus, ut in funere Tabithae factum, Actor. c. 9. v. 36. et 37. Notandum hic tamen istiusmodi Baptismum vel ablutionem triplicem fuisse: *baptis1mo\n a)po\ nexrw=n], cum quis, quod cadaver attigisset, legalem hanc impuritatem aqua abstergebat: *baptis1mo\n tw=n nekrw=n], cum ipsum defuncti corpus ritu Graecis quoque Romanisque, ut dictum, communi lavabatur: et *baptis1mo\n u(pe\r vekrw=n], cuius mentio fit I. Cor. c. 15. v. 29. cum quis vice mortui, sine Baptismi sacramento defuncti, Baptismum suscipiebat, sperans, quae superstitio tum inter Corinthios regebat, id aliqua ratione mortuo profuturum. Quemadmodum locum hunc explicat Ambros. et Vicarium istiusmodi Baptisma, ut Tertullian. vocat c. resur. carnis, inter Matcionitas quoque ac Cerinthianos in usu fuisse docent Epiphan. haer. 28. ac Chrysostom. in 2. Cor. c. 15. Porro rite ablutum cadaver aromatibus condiebant, quod primus inter Hebraeos fecisse legitur Ioseph. Genes c. 50. v. 2. ab Aegyptiis sine dubio edoctus, qui quo pacto mortuos condierint, exponit pluribus Herod. Euterpe. Vocarunt hunc ritum Graeci *tari/xeus1in], quemadmodum alterum conditurae genus, quo sine exemptione viscerum aromata extrinsecus tantum cadaveri apponebantur, *e)ntafias1mo\n]: cuius mentio Ioh. c. 19. v. 40. Acceperunt ergo corpus Iesu, et obvinxerunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis funerare. Aliquando cadavera iidem combusserunt, ossibus in urnam collectis ac reconditis, ut docet Amos c. 6. v. 10. communiter tamen illa tota humare soliti sunt, in sepulchris gentilitiis, quae illis Cucim dicta: Erant autem haec, cellae quaedam seu receptacula, in loco sepulturae quem modo Keber], modo Magnara] appellarunt. Quoties defunctorum meminere, usi sunt verbis, Prov c. 10. v. 7. Memoria iusti est benedicta. Unde et Rabbini, quoties in testimonium advocant verba celebris alicuius Viri, qui iam e vivis excessit, addere solent: Benedictae memoriae; qui mos ad Christianos quoque transiit. Epitaphio quoque eos honorarunt, cuius vulgatissima formula: Sit amma eius ligata in horto Eden, vel in fasciculo viventium, Amen, Amen, Amen, Selai. Necconvivium ommittebatur, quo lugentium animi erigerentur, et vires diuturno maerore confectas illi resumerent, quod Panis virorum, Ezech c. 24. v. 17. et alibi Poculum solatii, appellatur. Quemadmodum et apud Romanos, peractis ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae amici atque cognati invitabantur: Praeter quae senibus quoque cenam funebrem, quod Silicernium dicebatur: imo et populo interdum epulum iidem dabant, aut crudam ad minimum carnem distribuebant, quod Visceratio vocabatur. Testabantur autem in Exsequiis luctum Hebraei 1. Incidendo se, i.e. partem aliquam corporis, certo qodam instrumenti genere: quem, utpote a Gentibus desumptum, ritum, damnatum legimus Deuter c. 14. v. 1. In quae verba sic commentatur P. Fagius. Gentes quasdam corporis partes acu vulner abant vel alias incidebant, atramentumque superponebant, quod in cultum Doemonum siebat: Praecipitur ergo, ne ullo pacto sicut gentes ferirent carnes suas, quemadmodum Sacerdotes Cybeles, et Diae Sororum. Moris huius meminit quoque Virg. Aen. l. 4. v. 673. Unguibus ora soror foedans et pactora pugnis. 2. Caput depilando: cum vel radebant, vel manibus laniabant crines, vel emplastra capiti decalvando imponebant. Aliquando genas, vel palpebras quoque deglabrabant: quae consuetudo cum itidem ab Ethnicis mutata esset; Namque ---- Sectos fratri imposuere capillos. Ovid. Met. l. 3. ea et Israelitis severe interdictum legimus, Deuter. c. praef. 3. Nudum gerendo caput, ut pulvere cinereque illud conspergetent, qua cerimonia, humo quam calcarent, indignos se esse significabant. 4. Pedibus quoque nudis incedendo. 5. Mystacem obvelando, et labia cooperiendo, quod partem vestimenti in faciem subducendo fiebat: Huius ritus mentio Ezech c. 24. v. 17. Vide quoque Davidem Kimchi, Abenesram et P. Fagium in Levitic. c. 14. v. 45. 6. Vestem scindendo, quod etiam apud Gentiles in usu fuisse, docet Iuv. Sat. 10. l. IV. v. 262. ---- ---- Scissaque Polyxena palla. Tandera cilicium sumendo: qui duo postremi ritus memorantur Deut c. 37. v. 34. Lacer ansque Iacob vestimenta sua, imposuit cilicium lumbis suis, luxitque propter filium suum diebus multis. Sed haec maeroris signa etiam in aliis calamitatibus edebantur. Maxime autem Exsequiis propria erant istrumenta Musica, et mulieres lamentatrices, quas Romani Praeficas dixere: quorum illis spectatorum animi ad luctum permovebantur; hae, praeter hoc, etiam virtutes et res gestas defuncti laudibus. prosequebantur. In Nobilium virorumqueve illustrium, ac aetate grandiorum tubae: in vulgi vero infantiumqueve Exsequiis tibiae adhibitae leguntur. Instrumentorum mentio Matth c. 9. v. 23. Praeficarum Ierem c. 9. v. 17. etc. Hymnorum sollennium, tw= genomoume/nwn u(/mnwn], et lamentationum, qrh/nwn] decantari tum solitarum, meminit Appian. de Bell. Civ. l. 2. uti chori psallentium, Ovid. Fast. l. 6 . Nempe qui vel quae neniam canebant instruebant choros. Herodian. in Pertinacis exsequiis, et consecratione, kai\ e)pi\ me\n qate/rou me/ros to\n eu)genesta/ton kai\ e)upatridw=n xoro\n e(/sthke pai/dwn en de\ tw=| a)ntikeime/nw|, gunaikw=n tw= en a)ciw/s1ei ei)=nai dokous1w=n. a)/dous1i de\ e(ka/teroi u(/mnous2 te kai\ paia)nas2 ei)s2 teteleothko/ta s1emnw=| me/lei, kai\ qrh|nwdei e)r)r(uqmis1me/nous2]. Inter cuiusmodi hymnorum argument etiam Plutoni defunctum commendabant. Euripides Alcest. *a)ll) e)kfora\n ga\r tou=de qh/s1omai nekrou=,] *pa/reste kai\ menontes2 a)nthxh/s1ati] *paia=na tw=| ka/tws1en a)s1pondw| qew=|]. Sic apud Christianos postmodum ab iis, qui funus prosequebantur, psalmos decantatos, et Clericorum choros insuper psalmorum carmina modulatos esse, Hieronym. docet ad Eustoch. Epitaphio Paulae matris. Vide iterum Des. Herald. ad Arnob. l. 4. Vide Thom. Godwin. de ritib. Hebr l. 6. c. 5. et hic passim, inprimis, in vocibus Designator, Ferculum, Feretrum etc.
EXILIUM
ipoena antiquissima, utpote primo iam homini mox post peccatum inflicta. Hic enim, postquam in Paradiso de fructu vetito edisser, ab ipso statim Deo extra fortunata ista arva relegatus, et in alium veluti orbem ac potius perpetuum exilium, expulsus est: ubi longas inter calamitates dum vitam traheret, tristem suum ac universi generis casum deplorare ac plangere, et Dei gratiam in promisso semine apprehendere solum curae habere debuit. Quo ipsum omnia impellebant, dum extra se creaturas omnes, suum ob crimen, pristino decore spoliatas, ac Mundi fata immutata; intra sese autem carnis tumultum, intellectus tenebras, voluntatis fastigio ac regno suo evolutae turpissimam servitutem ac languorem quottidie intueretur: quodque Deus exilii solatium adhuc dederat, in generis humani multiplicatione, illud vero in sobole sua, et sequenti nepotum serie, ad impietatem, et scelera omnia prolabentium, corrumpi, et amaroris plenissimum esse sentiret. Vide Genes c. 3. v. 23. et 24. Eadem dein fratricidii Caino poena, c. seqq. v. 11. et seqq. etc. In quibus tamen cum Eccesiastica magis fuerit, de illa vide hic passim, inprimis ubi de Excommunicatione. Apud Romanos (ubi poenam hanc capitalem fuisse, docert Liv. l. 26. c. 3.) Exilium intellectum est, cum aqua et igni interdixerunt. Siquidem consuetudo loquendi obtinuit, ut omnes, quibus his elementis interdictum esset, quoniam solum vertere cogebantur, Exules appellarentur, ut est in Rhetoricis ad Herennium. Interim Exilium in irrogatione poenae non nominabatur, sed aquae et ignis interdictio, quam necessario illud sequebatur, vide Cic. pro Caecina. Ex illo autem cives iure Civitatis nudabantur, ut videre est apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 9. c 17. Seb nec in Exules ullum ius civitati manebat. Unde Alcibiadis fil. in Isocratea oratione, agens de temporibus eiecti Patris: o(/t ou)de\n au)tw=| th=s2 po/lews2 pros1h=ken], inquit. Cum nihil ad illum civitas nostra pertineret. Et Heraclidae Argis eiecti ab Eurystheo per tutorem suum Iolaum, apud Euripidem, Quo iure iam nos ad Micenaeos trahat, Eadem agentes urbe quos urbe expulit? Nunc ergo cives non sumus ---- Uti ex Graeco vertit Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 5. §. 25. In Imperio hodie frequens eadem poena est, German. Lands verweisung, de qua inprimis disserentem vide P. Martyrem ad l. 1. Regum circa fin. ubi multis ac praegnantibus rationibus illam im probat, adde Theod. Reinkinck l. 2. class. 1. c. 8. n. 8. et seqq. nec non quae hic passim dicimus, ubi de Abannatione Abiur andi patriam ritu, in Insulas deportatione, Ostracismo, Petalismo, Relegatione etc. item in voce Folium: ubi Homicidio. Apud Hebraeos quoque interdum (in facinoribus nec capitaliter, nec virgis punitis) irrogabatur Exilium, in Asyla sc. aliterve, sive ex Lege sacra, Num c. 35. v. 15. sive ex iure superinducto, praescriptum. Sic Lictorem, si flagello, quo quis verberandus erat, adiecisset lorum unicum, ultra quam prae stitutum erat, et flagellatus interrisset, relegandum fuisse, legas in Misna tit. Maccoth. c. 3. §. 14. etc.
EXODIARIUS
apud Romanos dictus est, qui in fine dramatis Exodia canebat. De eo sic vet. Schol. Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 175. Exodiarius apud vett. in fine ludorum intrabat, quod ridiculus foret, ut quidquid lacrimarum atque tristitiae coegissent ex tragicis aggectibus, huius spectaculi risus detergeret. Erat autem *e)co/dion] carmen quod in ludorum fine decantabatur: Quemadmodum, quod ab initio, *ei)/s1odos], h.e. Introitus, et quod in medio cani solebat, *e)/mbolon] q. Insertum dictum est. Iuv. loco modo laudato, ---- Tandemque redit ad pulpita notum Exodium. Idem l. 2. Sat. 6. v. 71. Urbicus Exodio risum movet Attellanoe Gestibus Autonoes. Id in principio conciliandis auribus, revocandis animis, et taedio liberandis audiebatur, sed procedente rempore, in vitium libertas excidit, ut loquitur Horat. qui salis nigri meminit l. 2. ep. 2. v. 60. Ille Bioneis sermonibus et sale nigro. Quemadmodum Manil. salis mordacis, eodem respiciens Astronomic. l. 5. Verum ad Psalterium viros praecipua auctoritate hoc modo lacerandi ritus, se veris Principum posteriorum edictis coercitus est, reste Paulo IC. l. 5. Recept. sent. tit. 4. Psalterium, quod vulgo dicitur Canticum, in alterius infamiam compositum et publice recitatum: tam in eos qui cantaverint, quam in eos qui composuerint, extra ordinem vindicatur. Tandem coetum dimittebant. Horat. in Arte Poet. v. 154. Si plausoris eges aulaea moventis, et usque Sessuri, donec Cantor, vos plaudite, dicat. Vox postea, ad cuiusvis rei finem transsata est. varro tafh=s2 *meni/ppou,] ---- Quod coeperas modo in via Narrare, ut ad exodium adducas etc. Thom. Dempsterus Paralipom. in Iob. Rosini Antiqq. l. 5. c. 9. Petitus vero Exodia Atellanarum, non iactitat suisse in fine fabularum, sed sparsim fabulis conserta contendit, aliaque proin ratione sic dicta esse, e Liv. docet, qui l. 7. c. 2. inquit: Postquam lege hac fabularum ab risu aut soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; iuventus histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae inde Exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Vult ergo Exodia appellata, quod e)codikw=s2], ie. obiter et praeter argumentum fabulae iactarentur. Idem ait, primum inconditis versibus haec iocularia fundi coepisse: Postea non sicut ante Fescennino versu fu sle alarernis iactata, sed impletas modis Satyras descripta iam ad tb cinum cantu, motuque congruenti peractas esse: Demum, ubi Liv. post aliquot annos a Satyris ausus est primus argumento fabulam serere, atque ita fabularum res a risu et soluto ioco avocata est, ex ludis in artem vertit, iuventutem histrionibus fabularum actu relicto, ipsam inter se more antiquo ridicula versibus intexta iactitare coepisse, quae exinde Exodia qppelata sint. Haec vera Exodiorum principia, verumque eorum argumentum, ioculatia nempe, et ridicula versibus intexta, sed antiqua simplicitate, reste Donato. Unde *a)rxaiolo/goi] dicti: Glossae, Atellani, s1khnikoi\, a)rxaiolo/goi, biolo/goi]; quae ultima appellatio iis haesit, non quod in Exodiis sententias biwfelei=s2], ad vitam utiles, iacerent, sed qia repraesentabant, et ludebant ta\ geloi=a], et opprobria hominum malorum. Quare olim cum Satyra eadem fuere: et exemplum apud Suet. in Ner. Tib. c. 45. habemus; de quo nota vox in Atellanico Exodio, proximis ludis assensu maximo excepta, percrebuit: Hircum vetulum capris natur am ligurrire. Proin idem Schol Iuv. supra laudatum Atellanas fabulas, quae in fine ludorum docebantur, cum Exodiis confundere asserit. Vide illum Comm. in Leges Attic. l. 1. tit. 1. p. 75. et seqq. Salmas. Exodiarius, olim proprie Atellanus, postea pro Mimo seu Mimico scurra, accipi coepit, vide Amm. Marcell. l. 30. c. 4. et praefatum Salmas. ad Aurelian. Flav. Vopisc. At Graecis recentioribus *e)co/dion], exsequias, et *e)co/dia r(h/mata], ultimas morientium preces, sonare, observat Meurs. ex Gloss. Graeco-Latino. Apud Theodoret. in Levitic. Quaest. 32. to\ te/los s1hmai/nei tw= e(ortw=n], vox Exodii denotat finem festorum: atque ita Levit c. 23. v. 36. di em egressionis ex tabernaculis designat, qui festi illius terminus fuit. Sed et *e)co/dion], festum appellatum, quod celebratum fuit in memoriam th=s2 e(co/dou th=s e)c *ai)gu/ptou], exodi exitus ex Aegypto, nota vitque ultimum diem Paschatis, Num c. 29. v. 35. et Deut c. 16. v. 8. ubi cum Dominus praecepisset, ut in Paschatis sesto panes azymos comederent, et addidisset v. 3. i(/na mnhsqh=te thn= h(me/ran th=s e)codi/as2 u)mw=n e)k gh=s2 *a)igu/ptou], ut memineritis diet egressus vestri es terra Aegypti: subiungit v. 8. e(c h(me/ras2 fagh=| a)zuma, kai\ th=| h(mera| th=| e(bdo/mh| *e)co/dion e(orth\ *kuri/w| tw=| qew=| s1ou]. Vide etiam 2. Par. c. 7. v. 9. et Nehem c. 9. v. 20. Exodus autem Tragoediae pars est, post quam nullus deinceps est Chori cantus, ut habet Iul. Caes. Scali. Poetices l. 1. c. 11 etc. At Lucae c. 11. v. 31. et 2. Petri c. 1. v. 15. Hincque apud Ecclesiasticos Scriptores passim *e)/codos] designat exitum ex hac vita, mortem. Recentionibus vero Graecis sumptum significare, docet ex vett. Glossis. oncilio Florentino et Gerassimo Ulacho Cl. Suicerus Thes. Eccl. in voce hac.
EXORCISTA
inter 7 gradus Ecclesiae, ab Hieronymo recitatos locum non habet; ab inferioribus tertius numeratur, hoc ordine: Ostiarius, Lector, Exorcista, Acolythus Subdiaconus, Presbyter. Exorcistarum tamen meminit Hieronym. Comm. in Matth c. 12. v. 27. ubi hoc nomine eos vocat, qui ad invocationem Dei eiciebant Daemones. Vide Amalarium, Rabanum Maurum, Ivonem Durand. etc. in libb. de divinis Eccl. Off. et Min. Spelmann. Gloss. Archaeol: In Ecclesia Rom. tertius Ecclesiastici Ordinis gradus est, qui cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi libellum, in quo scripti sunt Exorcismi, accipientes potestatem manus imponendi super Energumenos etc. in Ord. Rom. Exorcixant autem cum Energumenos, tum Catechumenos, quod olim binis vicibus fiebat, nempe primo vicesimo, dein iterum tertio ante Baptmum die. Imo et Exoreismum usurpant in rebus inanimatis, quibus c. benedicunt, cum adiuratione, qua ab iis repelli Daemones aiunt: Ita Exorcismum florum, olei, chrismatis olei, olei Catechumenorum etc. Habet Ordo praedictus, et aequa exorcista dicitur quibusdam, quae vulgo benedicta etc. Vide Car. du Fresne Gloss. et Macros Frattes Hierolexico. Ceterum in Antiquorum lectione observatur, saepius Exorcistas dici, qui alias Catechistae vocantur, quique e Catechumenis sibi commissis Diabolum eiciebant: non quod proprie Daemoniaci essent, sed quod Christum ignorantes sub Diaboli potestate viverent. Quo sensu vox occurrit, apud Theod Balsamon. in Can. 26. Laod. et Scholiasten Graec. Harmenopuli in Epit, Can. Sect. 1. tit. 9. Vide quoque Greg. Naz. Orat. de Baptismo, Cyrillum Hierosolym. Praefat. in Catecheses, Alios. Proprie vero, expulsio Daemonum, in nomine Christi, donum fuit extraordinarium, Apostolis, Epp. Prsbyteris et Laicis nonnullis concessum, initio Christianismi, aliquotque post saeculis ad veritatis confirmationem, et nominis Christi inter Iudaeos ac gentes amplificationem. Sic Christianos quosdam milites, Diabolos per exorcismos fugandi dono praeditos fuisse, tradit Tertull. de Coramil. c. 1. Vide quoque eum de Idol. c. 6. Apud Cyprian. etiam, qui virtute divina Diabolos torquebant vexabantque, occurrunt non uno in loco. At Exorcistae Iudaes, quorum meminit Ioseph. Antiqq. Iud. l. 8. c. 2. et Lucas in actis c. 19. v. 13. et 14. meri praestigiarores erant, et lucrum exorcismis suis sectabantur. Hinc Iustinus Martyr Tryphoni Iudaeo obiciebat, quod Iudaeorum Exorcistae arte quadam, veluti gentes, in adiur ationibus uterentur, et thymiamata ac vincula adhiberent, c. Tryph. p. 243. edit. Commel. Unde, nisi ipsi Daemones per collusionem cum hisce hominibus assensissent, conatus effectu caruit, imo et in contrarium vertit, uti in Actis legimus dict. loc. Ait autem, veluti Gentes, in Graeca, th=| te/xnh| h(=|per kai\ ta\ e)/qnh xrw/menoi]. Fuerunt enim et apud Gentes Exorcistae, qui pollentibus verbis Daemones ex obsessis corporibus eicerent, idque proprium videtur Magis fuisse. Lucian. in Philopseude, o( me\n i)ssw=n a)uto\s2 s1iwpa=|, o( dai/mwn de\ a)pokri/netai kai\ de\ mh\ peisqei/h, kai\ a)peilw=n e)celau/nei to\n dai/mona], vide plurima ibid. huc spectantia, ut et supta aliquid, ubi de Epbesiis lit.
EXPIATIONIS_Festum
apud Israelitas, mcidens in diem decimum mensis Tisri, qui nostro Septembri respondet, Levit c. 13. toto exponitur. Nomen habebat ab expiando: Sacerdos enim summus, hoc in Festo inprimis, CHRISTI typum gerens, sua populiqueve peccata confessus, certis ritibus cerimoniisque adhibitis, Expiationem faciebat pro Israelitis, ad mundandum eos ab omnibus peccatis eorum, coram Iehova, v. 30. Concernebant autem ritus isti vel Sacerdorem summum coniunctim cum populo, cessatio viz. requiesque, qua affligebant animas suas, per ieiunium nempe, v. 31. Unde dies ieiunii festum hoc vocatur Ierem c. 36. v. 6. quo respiciens Apostolus Paulus, Actor. c. 27. v. 9. Quum iam esset periculosa navigatio, quod iam etiam ieiunium praeteriisset (nempe Expiationis, quae in septimum incidebat mensem adeoque hiems immineret) admonebat eos etc. Vel ipsum Pontificem: Nempe post sacram disciplinam, a Synedrii Magni delegatis aliquot, per integrum sepriduum in Templi conclavi dicto, acceptam, de quo ritu vide infra ubi de Pontific ali dignitate; ingressus in Sanctum Sanctorum, v. 3. quod non nisi hoc die quotannis fiebat, et sacrificium pro se et familia sua ab illo offerri prius solitum, v. 6. Itaqueve tunica linea sacra is indutus et femoralia linea super carnem suam habens, baltheoque lineo accinctus, et cidari linea tectus; quas vestes quum indureret, aqua carnem suam lavare tenebatur: sumebat iuvencum subrumum in peccatum, et arietem in holocaustum. A coetu vero filiorum Israelis accipiebat duos hircos in peccatum, et arietem in holocaustum. Tum accipiens duos illos hircos, sistebat illos coram Iehova ad portam tentorii conventus, et imponebat iis sortes, sortem unam Iehovae, alteram vero Hazazellis (quem Gr. *a)popompai=on], Malorum depulsorein seu averruncum vocarunt) Quo facto eum, cui obvenerat sors pro Iehova, mactabat, alterum, cui obvenerat sors Hazazelis, sistebat vivum coram Iehova ad faciendum expiationem super eum, ut dimitteret illum in desertum. Iuvencum vero pro se et pro familia sua osterebat, v. 3. et seqq. Peracto dein sacrificio utroque, cuius cerimoniae exacte describuntur, v. 11. et seqq. nitens Sacerdos summus ambabus manibus suis super caput illius hirci, qui vivus erat, confitebatur super ipsum omnes iniquitates filiorum Israel, et postquam illas capiti hirci imposuit, emittebat eum per hominem commodum in desertum, v.21. sicque populum de ablatione peccatorum eius et reconciliatione cum Iehova, reddebat securum. Formulam Confessionis Hebraei hanc fuisse tradunt: O Domine, populus tuus domus Israelis, peccavit, commisit iniquitatem, transgressor est coram facie tua, Quare te nunc humillime precor, ô Domine, remitte peccata, iniquitates ac transgressiones, quas populus tuus, domus Israel, peccavit, inique fecit et transgressus est coram te; sicuti scriptum est in lege Mosis servi tui: ut hoc die faciat expiationem pro vobis ad mundandum vos, et ad mundos vos reddendos ab omnibus peccatis vestris coram Iehova. Vide P. Fagium in Levit c. 6. et reliqua infra in voce Sanctuarium. Atque haec erat Expiatio anniversaria, illustris ille Sacrificii Messiae in cruce suo tempore offerendi, typus: cuius cum antitypo suo collationem vide Hebr c. 10. Hodierni Iudaei, cum sacrificium, urpote Templo destructo, offerre non possint, Gallum gallinaceum victimae loco substituunt hoc modo: Ab anni principio ad decimum usque diem, quo festum Expiationis celebratur, appellare solent Aseres ieme teschuvah, i. e. decem paenitentiae dies; quibus durantibus ieiunio se strenue macerant, multum orant, ocnfessionem inprimis peccatorum suorum quottidie mane ter recitant, et magnam pietatis speciem prae se ferunt, abstinentes interea a pane Christianorum, et quae alia sunt, quae ad singularem munditiem ac putitatem facere videntur. Nono die mane ante locem surgunt, scholamque ingressi canunt ac precantur prolixe. Inde domum reversi, mares singuligallum in manus sumunt, feminae gallinam, gravidae utrumqueve: tum Paterfamilias, cum gallo prae manibus in medium prodit, et recitatis versibus aliquot, inprimis 10, 14 17. ex Psalmo 107. et expiationem aggreditur, et capiti suo gallum ter allidens, singulos ritus his vocibus prosequitur: Hic gallus sit permutatio pro me, hic in locum meum succedat, hic sit expiatio pro me, huic gallo mors afferetur, mihi vero et toti Israeli vita fortunata, Amen. Quod ille ter ex ordine facit, pro se sc. pro filiis suis et pro peregrinis, qui apud eum sunt: Gallo dein imponens manus, ut in sacrificis olim eum certis ritibus adhibitis mactat et assat, intestinis eius supra domus tectum proiectis, ut corvi adveniant, et cum suis peccatis in desertum advolent, ad instar hirci Hazazelis. Causa, quare gallo ponus, quam alio animante utuntur, haec est, quia Vir Hebraice Gebher] appellatur. Iam si Gebher peccaverit, Gebher etiam poenam sustinere debet; quae quum gravior esset, quam ut illam subire possent Iudaei, gallum gallinaceum, Talmudica seu Babylonica dialecto Gebher appellatum, inlocum suum substituunt, quo sic iustitiae divinae satisfiat. Facta ita expiatione, ad sepulchretum suum pei gunt, ibique orant, et eleemosynas distribuunt; tantum nempe pecuniae, quanti gallus aestimatur: sicque oblationem a Deo suo pecunia redemptam in ollam coniciunt vel veru transfigunt et suaviter postea epulantur. Plura si voles consule Buxtorfium Fil. Synag. Iudaic. aucta et locupletata c. 25. et 26. Ab hoc Expiationis festo Israelitarum occasionem sumpsere Graeci quotannis, die 6. mensis Thargelionis, vide infra Thargelia; sollenntritu, urbes suas lustrandi ac expiandi. Produxerunt nempe aliquot homines mortis reos, quos in morem victimarum sertis floribusque coronatos,e rupe vel alio quodam loco excelso, in mare praecipitarunt, Neptuno offerendos, additis verbis hisce: *pei/yhma h(mw=n ge/nou], Sis pro nobis peripsema, i. e. expiatio vel reconciliatio pro nobis. Similiter, quoties peste affligebantur vel alia quadam contage, Diis suis certum aliquem hommem, in cuius caput malum devolveretur, obtulerunt, quem ka/qarma] vocare sunt soliti: quae ambo vocabula cum adhibeantur ab Apostolo 1. Cor. c. 4. v. 13. ad duas has Expiationis apud Gentiles usitatae species, respicere videtur Budaeo Annot. reliq. in Pand. de poenis. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 3. c. 8. Fr. Burmann. Synopsi Theol. Christ. et supra in voce Azazel, nec non infra ubi de mense Maio. Sacerdotis summi, Festum hoc obeuntis, et SERVATORIS nostri parallelismus. 1. Sacerdos S. ingrediebatur Sanctum Sanctorum, Levit c. 16. v. 3. 2. Semel in anno, Exodi c. 3. v. 10. 2. Idqueve cum sanguine hircorum et vitulorum, Hebr c. 9. v. 12. 4. Et quidem solus, ibid. 5. Sacerdotalibus amictus vestibus, Levit c. 16. v. 4. 6. Sumens duos hircos, Idem c. 16. v. 7. 7. Hircus portabat iniquitates populi. 1. Christus, noster Pontifex M. ingressus est caeleste sacrarium Hebr c. 9. v. 12. 2. Idqueve semel tantum, ut in eodem loco habetur. 3. Per proprium suum sanguinem, Ibid. 4. Torcular calcavit solus, Esai c. 53. v. 3. 5. Ad id officii a Patre ordinatus et unctus ab aeterno. 6. Humanam assumpsit naturam, ut duabus nunc Persona eius naturis conster; e quibus divina per hircum Hazazel utcunqueve adumbrabatur: humanae passione ac morte per hircum alterum, qui immolabatur, significata, Theod. Quaest. 12. in Leviticum. 7. Ecce agnus, qui portar pecata mundi, Ioh. c. 1. v. 29. Vide quoque 2. Cor. c. 5. v. 21. Ab Hebraeis transit Expiationis ritus ad Gentiles utcumque, quorum nota kakozhli/a]. Vide de illorum Expiationibus ab aqua viva, et aqua marina, multis agentem Andr. Tiraquell. de Nobilit. c. 31. praeterea Dilherum de Cacozelia Gentil. Alios.
EXPONENDI_infantes
mos antiquissimus fuit. Namque de Moyse, nota historia in sacris: Unde Ezechiel Tragicus, Clementi Alexandrino et Eusebio laudatus, *e)ntau=qa mhth\r h) texou=s1) e)/krupte/ me] *trei=s2 mh=nas2, w(s2 e)/fas1ken, ou) laqou=s1a de\] *u(pece/qhke]. Ibi mater quae me peperit, abscondit me Tres menses, ut dixit, cum autem latere non posset, Clam exposuit. Sed Pharaoins irae potius subductus, quam expositus Moyses est. Apud Romanos, natos nepotes Amulius exponi curavit, Florus Hist. Rom l. 1. Graecos idem factitasse, Oedipi exemplum docet, apud Diod. Sic. l. 5. c. 6. et Senec. Trag. Oedipo. Et quidem apud alios, in arbitrio id Parentum erat: apud Spartanos vero non prius id licebat, quam a viris ad id publica auctoritate constitutis exploratus esset infans, an e)upagh\s2 kai\ r(wmale/os], sanus robustusque, an secus esset. Quos romani sequuti, lege lata exponi partus vetuerunt, Liv. Dec. 1. l. 1. et Theodos. l. 5. tit. 7. nisi forte monstrosi forent, Dionys. Halicarn. l. 2. Numquam enim sine commiseratione Deorum putabant istiusmodi fetus nasci, quos abicere aut necare Reip. interesse credebatur. At morem hunc Thebani, velut impium et ab omni humanitate alienum, sustulerunt merito, lege lata: *o(/ti ouk e)/cestin a)ndri\ qhbai/w| e)kqei=nai paidi/on], Ne cui Thebano viro liceat exponere infantem: et Valentinian. ac Valens Augg.l.1.Cod. de infant. exposit. idemque habitum est Exponere, quod necare, Paul. IC. leg. 4. ff. de agnosc. lib. Locus erat vel mare, vel fluvii. Iustin. l. 44. c. 4 Gargoris Rex nepotem suum Habidem in mare proici iussit. Ad Nilum Moyses Ex. c. 3. v. 4. ad Tiberim Romulus Remusque expositi leguntur, Strab. l. 5. Geogr. Hos ad Tiberim exposuit secundum morem quendam patrium. Alii in deserto et aviis abiciebantur: Unde Senec. de Oedipo, et in alta nemora pabulum misit feris avidis. Vel in puteos demergebantur, ut in Taygeto Lacedaemonii fecere: Vel in excavatis arboribus reponebantur, ut ex Eustathio discimus in Homeri Il. X. Vel denique ad cloacas deferebantur; ut colligere est ex illis Iuv. verbis at. 6. l. 2. v. 601. Transeo suppositos, et gaudia, votaque saepe Ad turpes decepta lacus. Vide quoqueve infra, in voce Nymphae. Exponebantur autem, invasculo de papyro facto ac bitumine illito, ut ait Freculphus Tom. 1. Chron.l.2. c. 8. quod fiscellam vocat Interpres Glycae Ann. part. 2. p. 206. quorum hic Romanam, ille Hebraicam hanc consuetudinem fuisle docet. Vel etiam in vase fictili, quod o)/s2rakon] appellat Aristoph. in Ranis, fasciis involutum infantem posuere: quo quidam trahunt verba Terentii adria, Act. 4. sc. 5. v. 30. ---- ---- Verum vidi Cantharum Suffarcinatum. Ubi Eugraphius vetus Grammat. Cantharum, inquit, fuffarcinatum dixit, quasi corbem supponendo puero repletum. Alii Suffasciatum legunt, ad fascias infantis respicere Comicum rati. *xu/tra] porro tale vas Graecis appellatum, unde xutri/zein] pro Exponere dixere. Quid rei fuerit a)nti/phc], in qua Creusa Furto conceptam prolem in Acropoli exposuit, in incerto est. Euripides a)ggos] vocat, seu vas, memoratque infantem illum, Ionem nomine, corio involutum, ei impositum fuisle, ---- ---- *a)naptu/cas2 d1ku/tos] *ei(likto\n a)nti/phgos] E quibus verbis colligit Rossaeus, arcam seu cistam optime reddi: Namqueve s1ku/tos ei(likto\n], corium quod convolvi potest, quo nomine Riscus forte veniat, vocatur: et ab una parte obseratum fuit, unde a)nti/phc] ab a)nti\] et ph/gnusqai], quemadmodum nostrae hippoperae esse solent, et tandem rotundum erat et volvi aptissimum. ---- ---- *ka)|kti/qhs1in w(s2 qanou/menon] *koi/lhs2 en a)nti/phgos e)utro/xw| ku/klw], ---- ---- Exponitque ut moriturum. Cavae in cistae volubili orbe. Sed quamvis miscri hi durique parentes Fortunae ludibrio fetus suos exposuere; operam tamen dederunt omnem, ut, quam optime possent, ornamentis illos ac neceslariis virae subsidiis instruerent. Hinc una cum iis pretiosissima quaeque exposita, aurum, gemmae, annuli, monilia, aliaque auqe, si in vita conservarentur, iis alendis: sin morerentur, tumulandis honeste essent satis. Terent. Heautont. Act. 4. sc. 1. v. 37. ---- Cum exponendam do illi, digito annulum Detraho, et eum ut una cum puella exponeret, Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis, Heliodorus Tethiop. l. 4. *q(/ste w(/ra s1oi pa/ntws2 e)pideiknu/nai moi th\n taini/an h(\n en th=| paidi\ s1unekteqei=s1an u(podede/xqai kata tw=n a)\llwn gnwris1ma/twn e)/leges2], Quamobrem tempus est omnin, ut mihi fasciam ostendas, quam cum filia expositam te cum coeteris indiciis recepisse dicebas: cui monili utriusque parentis nomen insculptum fnisse idem panlo post refert. Ubi *gnwri/s1mata] seu Indicia ista dicta fuisse legimus, quae alias *pai/gnia] i. e. Crepundia: et quia plerumque collo infantis circumligabantur, *peride/raia] appellata sunt. Unde supra laudautus Ezechiel Tragicus de Moyle, *u(pece/qhke ko/s1mon a)mfiqei=s1a/ moi,] *par) o(/xqhn krl]. Clam exposuit, ornatum circumdans mihi, Iuxta littus etc. Verum accuratioribus *gnwri/s1mata] in eo a *paigni/ois2] distinguuntur, quod illa non proprie ornatus aut alimoniae causa infantibus addita fuerint, sed ut tum ipsi eo facilius invenirentur, tum a parentibus suo tempore, si usus esset, agnosci possent. Erant enim plerumque notae ac crepitacula, quorum strepitu, quoties se movebat infans, praetereuntes monerentur aliquem fetum hic expositum latere: veletiam monilia aut fasciae, quibus Parentum nomina, ut modo ex Heliodoro vidimus, essent insculpta: Non enim semper ad necem miselli expositi sunt. Simile quiddam cum hoc Expositionis ritu habet consuetudo gentium, apud quas Matres proprios suos soetus lactare dedignatae, Nutricibus eos non sine maximo saepissime tenellorum infantum damno, exponere non verentur: quod de Anglis suis conqueritur Franc. Rossaus. Archaeol. Atticaeo l. 5. c. 8. de aliis alii. Etiam Orestis in Phocidem delatio, ut ab Aegysthi insidiis tutus esset, affinis Expositioni fuit: Unde, quia ibi clam educatus erat, Sophocles iuventutem illius krupth/n h(\bhn], ipsumqueve Lycophron en dno/fw| te/qramme/non] vocat. Vide eundem ibid. adde Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 1. Paralipomenis Iac. Orzelium coeterosque Minucii Commentatores, adverba, ucs video procreatos filios feris et avibus exponere. Et postea Dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis: nec non supra Collectus infans, et quae hic infra ubi de Nutricariis ac Parentibus, it. voce Servi. Sed et exponere vox signata, locum habens in iis, quas vocant Graeci e)pidei/ceis2]; quum pretiosissimae quaeque res foras proferuntur, et exponuntur oculis spectantium. Casaub. ad Suet. Iul. c. 10. in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur.
EXTISPICES
ab extis inspiciendis dicti sunt olim Auspices, qui e victimatum in aris occisarum visceribus, ex artis suae quae Extispicina dicta est, disciplina consideratis, sutura praedicebant; de qua Cic. Extis, inquit, omnes fere utimur. Haec viguit inprimis Elide olim, n Graecia, ubi duae familiae erant, Iamidarum ac Clytidarum, ei ex professo addictae; nec non Telmeslae in Caria. In Italia primum Extispices omnes Hetrusci fuere, in quorum regione ars haec maxime floruit: Romae a primo Rege Romulo instituti sunt, teste Dionys. l. 2. Er quidem apud Graecos totum victimae offerendae negotium *ie(ros1kopi/a]: ars rite mactandi *qutikh\]: extorum inspectio, per Synecd. *h(patos1kopi/a], interrogatio vero vel inquisitio, peusthri/a], ut ex Sophoclis Electra discimus, dicta est. Secandi actionem ipsam enwmoqetei=n] vocarunt, signa observari solita *shmei=a] et Extispices *shmeiwtikou\s2], dixere. Mali autem ominis erat, si victima ductorem non sponte sequeretur, sed vi pertrahenda eslet; vel si ex ducentium manibus sese proripuisset; si profugisset, si elapsa ictum fefellisset, vel percussa aut exiliislet altius, aut horridius exclamasset, aut non statim et quidem placide concidisset: vel si semianimis provoluta in terram, eandem pedibus calcitrasser importunius: difficulter exspirasset, vel iugulata non copioso diffluxisset sanguine, vel inter iugulandum triste aliquid infaustumque oculis auribusve occurrisset. haec enim offensi Numinis poenasqueve minirantis signa habebantur. Ita de sacrificio Aegysthi Tragicus, ---- ---- *pa=n de\ s1w=m) a)/nw ka/tw] *h)/s1pasren) h)la/laze de\ qnh=s1kon fo/nw|]. ---- ---- Totum vero corpus sursum deorsum Palpitavit vociferatumque est moriens caede, etc. Quibus contraria signa Iaeta omnia portendebant. Ex dissectis dein victimis, quod Fissiculationem vocabant, quodque proprie Extispicum erat, e signis salubribus noxiisque, ex habitu coloreque extorum, et fibrarum defectu aliquarum particulatum in praecipuis organis aut praeter naturam adnatis collectisque ex humorum affluxu abscessibus, sumebant coniecturas de eventuum conditione, in quam partem Numen, cui adornabatur sacrificium, propenderet. Exta autem dicebantur, quod ea Diis prosecrarentur, et maxime extarent eminerentque: Qualia erant iecur; pulmo, lien, cor, praecordia, renes lingua etc. in quibus Iecori principatus deferebatur: Unde Philostrat. *e)n h(/pati], inquit, fas1i th=s a\utw=n mantikh=s2 ei)=nai tri/poda oi) deinoi\ tau=ta], in Hepate tripodem artis suae constituunt eius periti. Ab hoc igitur contemplationem Extorum ordiebantur: quod si grata, et nativa purpura ruberet, nullaque esset contaminatum labe: vel si caput eius auctum duplicatumve, aut geminum iecur reperirerur: vel si extremae fibrae versus interiora replicatae ac convolurae viserentur: haec eximiae felicitatis argumenta certissima dare, et magnas accessiones, potentiae amplificationem, prolationem finium, triumphos, summa dignitatum fastigia, designare augurabantur. Constituris eriam in iecore geminis capitibus, unum hosti, alterum illi, in cuius gratiam divinatio instituebatur, destinabant: Hesych. partem convexam iecoris hosti, concavam vero, illi qui exra rimabatur, attributam fuisserefert. Er quae quidem Graecis *e(stia\s2], i. e. familiaris: illa vero iisdem *e)pi/bolis2] ac *a)ntista/tis2], Latinis Hostilis appellata est. Unde Manto apud Senec. oedipo Act. 2. sc. 2. v. 363. Hostile valido robore insurgit latus. Ubi per Hostile, iecoris partem Hostilem denotat. Hic ergo, si alterutrum eorum corrugatum emarcuislet, quod Catoni Cos. exta immolanti A. U. C. 636. contigisse legitur; vel colorem habitum que suum quovis modo mutasset, aut plane evanuisset, quod eidem evenit etc. adversa omina minitari: Si vero velut inflatum atque distentum intumuisset, et florido enituisset colore, motuque alacri et con tinuo micasset, victoriam certam spondere videbatur. Caio Principi, et M. Marcello subito extabuisse annotatum est: quare praelio periisse est existimatus. Sedem illius, quam inprimis observari moris erat, Graeci doxhn\]: spatium in medio, inter utramque partem, pulai/an,] et e)uruxwri/an]; Hesych. o(dou\s2] et e)ktropa\s2], Euripid. pula\s2] etc. vocarunt. A iecinore cor inspiciebant, quod Graecis iterum *kardiou=sqai] vel *kardioulkei=n] dictum, apud eos iam ante, apud Romanos vero demum in usu coepit esse, post Pyrrhi ex Italia discessum, Plin. l. 11. c. 7. Id si palpitaret, aut exiliret aut flaccesseret, aut minus iuste appareret, aut omni destirueretur pinguedine, aut coiusset in rugas, aut inter exta omnino non viseretur, exitii diraequeve, et aversae fortunae omina praebebat. Nam et Iulio Caesari, quo die purpurea veste processit, et a coniuratis interfectus est, cor bis in optimis bobus defecit, et Caio Mario Uticae immolanti: Pertinaci quoque Caesari, utriusqueve visceris, hepatis ac cordis defectus in ea, quam ante mortem mactari iussit, victima interitum praenuntiavit. Si vero aut solito grandius, aut spissum, glabrumque et humectum, nec flaccidum, nex ex ariditate in plicas aut rugas contractum inveniretur, aut si summa in basi largiore pinguedine vestitum foret, aut ab agnila abriperetur, propitios haec Decos, et coeptis annuentes flatus que secundos aspiraturos, affirmabant. Corde explorato ad fellis, lienis, pulmonum, et membranarum viscera ambientium considerationem Extispices se vertebant; ubi similiter certa quaedam signa notabantur; quae omnia recensere longum nimis foret. Hoc saltem adicio, ex hac Extorum inspectione, Sacrificia divisa fuisse in Muta, in quibus nulla inerant signa: Arguta, quae conspicuas, et illustres notas exhibebant, et Regalia, quae ridentis Fortunae vultum ac felicitatem. policebantur. Adeps ubiqueve boni ominis erat, unde Aeschylus: *kni/s1s1h te kw=la s1ugkalu/ptei;] et s1pla/gxnwn pru/xes2] Euripidi memoratae. Post inspecta praefato modo viscera, flammae quoque, fumi, pix ex taedis collecta, tus incensum aliaque attente considerabantur, de quibus alibi. Nec omittendum, quod morem fuisse haruspicibus exta sine Rege spectare; et quae portenderentur referre, Curtius tradit de Alexandro suo loquens l. 7. c. 7. Forte et Romanis, sine Imperatore, inde enim frequens phrasis, Exta nuntiare, ut apud Suet. Caes. c. 77. Haruspice tristia et sine corde exta ---- nuntiante. Uti nec auspiciis interfuerunt, claro Pullarii examplo, apud Liv. l. 10. c. 40. qui auspicium mentiri ausus, tripudium solistimum Consuli nuntiavit. Reperias tamen, ubi ipsi interfuerint. Namque et Pertinax, supra memoratus, ipse adfuit apud Capitolin. c. 11. et apud Vert., ipsum Regem exta prosecuisse, ex Liv. colligitur l. 5. c. 21. Sic apud Tacit. Hist. l. 4. c. 53. Helvidius, ibid. l. 1. c. 27. Galba apud Liv. l. 29. c. 27. Scipio, apud Suet. Aug. c. 1. Octav. extispicio praesentes fuerunt. Freinshemius ad Curt. dict. loc. Sed nec Exta rapientium celeritas, indigitatur Senecae Oedipo Act. 2. v. 391. Nec fibra vivis rapta pectoribus potest Ciere nomen ------------ Rapi enim illa consuevisse, ut spirantia, et palpitantia consulerentur Arnobii, Virgilii, aliorum, testimoniis probat Brisson. Formul. laudatus Delrio ad Sen. loc. cit. Vide eum quoque ad v. 553. ubi hanc inspectionem rite factam non esse, nisi adhuc vivae pecudis utero erepta Exta palpitassent, trepidassentque docet fuisse creditum. In omnibus vero Extis maxime summitates fibrarum, ta\ kori=a], ac capita observari consuevisse, Farnab. monet, ad eund. Poetam ibid. v. 360. Nec stolidarum gentium persuasio, Exta notis quibusdam signati a Diis varieque commoveri ac quasi animari, indigitata Octavio, in his Minucii Fel. Isti igitur impuri spirius ------ dum nonnumquam extorum fibras animant ---- oracula efficiunt falsis pluribus involuta. Unde Tibull. l. 2. El. 5. v. XI. et seqq. Tu procul eventura vides: tibi deditus Augur Scit bene, quid fati provida cantet avis. Tuque Regis sortes, per te praesentit haruspex, Publica signavit cum Deus exta notis. Et Stat. Theb. l. 5. v. 176. ------------ Et in nullis spirat Deus integer extis Ubi tamen Lutat. in voce Dei, signum aliquod in extis denotati, quod si integrum appateret, laetum, sin dimidium, triste habitum, ait sine teste alio, nisi huc referas, quod idem Poeta Deos in extis salire dicit loco mox citando. A Gentilibus foeda haec superstitio ad Israelitas quoque transiit, dictusque illis est Extispex Roe baccabed] i. e. Inspector iecoris. Cuius specimen exhibetur apud Ezech c. 21. v. 26. Nam stabit Rex Babyloniae in bivio, in capite duarum viarum, ad divinandum divinationem: terget cultros, cousulet imagines, inspiciet iecur etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 11. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 7. c. 1. Godwin. de ritibus Hebr l. 4. c. 10. et supra in voce Exta. Insuper Fragmentum Labenus ex l. 11 de disciplinis Hetruscis apud Fulgentium Placiadem in manalem. Salmas. ad Solin. p. 129. Casp. Barth. ad Statii v. 178. Theb. l. 8. ------------ Aut caesis saliat quod Numen in extis, ut et hic passim, inprimis in voce Magmentum, item Prosiciae, et ubi de sacrificiali verbo, Reddere. Addam saltem, quae apud Hesich. Extispicinae vel Haruspicinae vocabula vel signa occurrunt: ut , quam vocem interpretatur, s1hmei=a e)pi\ tou=h(/patos2]. Sic alibi interpretatur idem s1hmei=on en qutikh=|, e)pi\ tw= h(/patos]. Item *d*o*l*o*u *t*r*a*p*e*z*a, e)pi h(\patos s1hmei=on], et alio loco *e*s*t*i*a*s *x*w*r*o*s, me/ros tou= h(/patos en qutikh=]; est etiam eidem s1hmei=on] huiusmodi, item *d*i*o*s*k*o*u*r*o*i. *e*g*g*u*h. *e*p*i*q*e*o*s. *k*w*l*u*t*h*r. *p*o*t*a*m*o*s *t*a*f*o*s. *p*u*l*a*i.] quae et similia his nomina erant signorum, quae in mactatis victimis observaverant, et ex quibus responsa dabant consultantibus. *l*o*b*o*s] quoque, etsi s1hmei=on] non erat, proprium tamen eius artis verbum fuisse observant vett. Critici. In Hepate autem tripodem Vaticinatricis artis collocasse Extispices, docer quoque Philostrat. l. 8. etc. Vide Casaub. ad Capitolin. in Pertin. ad verba Caput extorum non deprehendit. infra etiam aliquid in voce Splanchnoptes Sublata tandem in Orbe Romano insania haec, ac vetita est a Christianismo Imperatorum Theodosio A. cuius ea de re Constitutio talis: Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii audaciam sumat,ut inspeclione iecoris Extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat, vel (quod est deterius) sutura sub exsecrabili consultatione cognoscat, l. 2. Cod. de paganis. Vide God. Stewechium Electis Arnobianis l. 4. magis vero Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat 1. p. 126. ubi in sensum edicti accuratius inquirit.
EXVERRAE
Februi quoddam apud Romanos genus, seu purgatio funestae domus, e qua mortuus ad sepulturam ferebatur, per Everriatorem, certo scoparum genere, peragi solita; ab extra verrendo: Festus, qui et haec habet, Everriatorem vocatum, quem accepta iure hereditate iusta facere defuncto oportuerir; quae si non fecislet, aut quid ea in re rurbasset, capite luisse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 39. Atque hae fiebant semel tantum, cum homo moriebatur; At Denicales, quas cum iis nonnulli male confundunt, quotannis repetebantur. Voss. de Idolol. l. 1. c. 13.
EXUPERIUS
Ep. Tholosanus, sec. 3. Fame grassante, vasa sacra conflavit, ut inopibus succurreretur, etc. viduae Sareptanae comparatus ab Hieronymo, qui ipsi inscripsit Comm. in Zachariam. Templum Minervae Tholosae, B. Virgini dicavit, urbemque a Vandalis liberavit. Hieron. Ep. 4. ad Rust. praefat. in Zach l. 3. Comment. in Mos. et ep. ad Ageruc. Greg. Tur. hist. l. 2. c. 13. T. 1. Conc.
EZECHIEL
nomen Propherae, tertii inter maiores, Ezech c. 1. v. 3. qui tempore Ieremiae, et Danielis Prophetarum, exstitit. Hic adhuc puer cum aliis in Babyloniam captivus abductus est, ubi prophetare incepit, A. M. 3349. A. C. N. 613. In Babylone iudicavit tribum Dan. et Gad. praedixitque capp. 48. culpa earum, non reversurum populum Hierosolymam, quod non resipiscerent: quare exacerbati distraxerunt eum equis, per crepidines saxorum, et excerebrarunt eum et isepelierunt in sepulchro Sem et Arphaxad. In Prophetiam eius, exstant: Augustini in c. 34. Brandmyllerus. Calvini Comm. de Cuilly Interpretatio mor. in c. pr. Gall. Parisiis A. C. 1611. Efforhen Homiliae in c. 38. et 39. Argentinae A. C. 1571. Gregorii M. Homiliae. Greenhil Expositio. Angl. Quart. A. C. 1649. Hafenrefferi in 9. posir. c. fol. Tubingae A. C. 1613. Haymo Heilbrunnerus. Hietonymi Commentaria. Hoyi Comm. paraphrasi Poet. illustratus, Quart. Duaci A. C. 1598. Don Isaac Abarbenel. Iunii Comm. fol. de Lapide. Lauretus. Lavateri Homiliae. fol. A. C. 1581. Genevae. Leuchrius. Lutherus. Maldonatus. R. Mosche Alschich. Oecolampadius. Origenis Hom. Pappus. Paulutius. Pintus. Piscator. Polani Comm. cum Log. Analysi et Theol. Ecthesi. Quart. Basil. A. C. 1601. Pradus. Roberti. Sanctius. Savanarolae Sermones, Ital. Quart. A. C. 1516. Serranus. Strigehus. Szegedinus. Tossarius, Basileae A. C. 1558. fol. Theodoretus. de S. Victore. Villalpandi Comm. etc. Vide Crowaei Elenchum.
EZIEL
i. e. fortitudo Dei, sive hircus Dei, fil. Haraia. Nehem c. 3. v. 8.
EZREL
nomen viri. Esdr c. 10. v. 4.
EZRIEL
pater Sariae. Ierem c. 36. v. 26. 1. Pa. c. 5. v. 24. Lat. auxilium sive atrium Dei.