DADAN_vel_DENAD
filius Iecsan. Gen c. 25. v. 3. et filius Regma. Gen c. 10. v. 7. i. e. mamilla, dilectio, patruus, vel iudicans.
DADUCHI
Gr. *dadou=xoi], Lat. Faciferi, et *i(erofa/ntai *da|dou=xoi], Doctores sacrorum faciferi, recepta in facris Cereris seu Thesmophoriis olim vocabula, Iul. Pollux Onomast. l. 1. c. 1. n. 31. Sic Calliam Cereris Sacerdotem *da|dou=xon] vocat Plutarch. Aristide. Stat. l. 4. sylv. 8. v. 657. Tuque Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo Votivam taciti quassamus lampada mystae. Origo ritus ab exemplo Cereris quae sub noctem quaerendae filiae laborem, accensa face, exorsa est: unde sive locata sive prcta, semper cum face cernitur. Martian. de Nupt. l. 2. In eo sistra Nilotica, Eleusiniaque lampas. Et Dianae Segestanae simulacrum dextra facem praeferebat. Lact. Firmian. l. 1. c. 21. Quia facibus ex Aetnae vertice accensis Proserpinam Ceres quaesisse in Sicilia dicitur idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Cum istis faculis itaque, luto et furfure obliti currebant, observante Brodaeo. Nec unus gestabat facem, sed currentes sibi mutuo tradebant, hoc modo: Unus ab ara facem accensam manu comprehendens ad certum in templo locum currebat, quo cum pervenisset, alteri successuro et similiter cursuro eandem tradebat, cum verbis, Tibe trado, i.e. Tibi. Quod tamen non de sacris Cereris tantum intelligendum; Athenienses enim tria alia festa cum facibus seu lampadibus agebant, Panathenaea, Vulcanalia et Promethea: primusque iis, in sacrificiis usus Vulcanus fertur, quod is ignis usum primus reperisset et mortalibus ostendisset, ut scribit Ister apud Suidam in voce lampa/dos]. Imo in omnium sacerdocum initiationibus, earum usum viguisse, discimus ex Heliod. l. 9. Interim communior et receptior consuetudo fuit, in Cereris Mysteriis faces gestare. vide Th. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 11. Hinc itaque inter symbola Eleusiniorum sacrorum, Hierophantae, *da|dou=xoi], Praecones, Alii, recensentur Clem. Alex. quem laudat Salmas. ad Solin. ubi multa hanc in rem. Atque hi Ministri erant perquam honesti, sicut contra contempti vilesque oi( *mhtragu/rtai], i. e. famuli Idaeae Matris, de quibus vide infra, in voce Metragyrtae; aliquid etiam, ubi de Numenio Nigrino: plura in voce Eleusis. Est autem da\|s2], unde voci origo, proprie to\ liparw/taton cu/lon], pinguissimum lignum, pini et piceae, id quod, multo unguine piceo imbutum ac plenum, eo caedebatur ad lumina accendenda et faces, in Sacris inprimis, quas inde da=das2] quoque appellarunt, Salmas. ubi supra p. 505. Unde et in Nuptiis *da/dofo/roi] Graecis vocitari sunt, qui cum facibus Sponsam ad lectum usque antecedebant, uti dicemus infra, ubi de Nuptiis etc.
DAEMON
a Graeco *dai/mwn], quasi *dah/mwn], i. e. sciens. Ita, Plato in Cratylo. Lactant. l. 2. et Chalcidius in Timaeum Platonis, Daemones genii sunt, *mustagwgoi\ to=u bi/ou], ut Menander inquit. Domini Vitae; Lares Cicer. aliis etiam Manes ac Lemures. Genii boni, et mali, qui a)la/stores2] sunt ac Diaboli. Ceterum de varia hugus vocis significatione vide Dausqueium in Basil. Seleuc. p. 62. et seqq. Porro Astrologis Daemon appellatur undecimus ab Horoscopo locus, a)gaqodai/mwn] Graece dictus. Iulius Firmic. l. 2. c. 19. Ut de Daemonibus malis Gentilium aliquid addam, illis Oracula adscribere Porphyr. discimus ex Euseb. Praeparat. Evang. l. 4. c. ult. ubi Porphyr. asserit, quaecumque oracula ultibi reddita fuerunt, ea non per Deos sed per malos Daemonas reddita: quorum Principem ait esse Serapim. Atque hinc causam deducit, unde homines per Oracula illa fallantur, imo ad omnia prava ac scelesta, homicidia, adulteria etc. perducantur, nihil adiumenti vero sed plurima nocumenta ac damna creduli homines per ea semper acceperint. vide Ant. van Dalen De Orac. Ethnic. Dissertat. 1. p. 22. et 23. Quam Porphyrii sententiam Christiani veteres amplexi sunt plerique Athenagor. Origen. Euseb. ipse, Firmic. Alii. vide Tertullian. Apologet. c. 22. et Minuc. inprimis Felic. in Octavio. Certe, vox, quamquam in medio significatu ab antiquis crebro usurpetur, tam de bonis quam de malis Geniis feu Angelis, unde Stoici illos definierunt ou)si/as2 yuxika/s2] Substantias animales, apud Plutarch. de placit. l. 1. c. 8. tamen contendit Euseb. prop]. l. 4. c. 3. et ex eo Danaeus, vocem *dai/mwn] in malam semper partem sonare, undecumque demum eius origo arcessatur. Notus parentum primorum error, qui a Satana ad maiorem scientiae gradum affectandum seduci se passi sunt, unde ipse Daemon simili peccato se perdidisse arguitur. Dicantur ergo Daemones, quasi *dah/mones2], erunt idem quod Levitici c. 20. Imo ipse Apollo, id est, *dai/mwn] interrogatus, quomodo sibi supplicari velit, respondit, *pa/nsofe, pantodi/dakte, enoloi/strofe, ke/kluqi *dai/mwn]. Et sofe\ *dai/mwn], apud Lactant. l. 1. c. 7. Eandem ob causam Daemonum inventa Astrologia et Aruspicina et Auguratio et Oracula et ars Magica, ac mille Divinationis species sunt: Interim mavult eos Euseb. propar]. l. 4. c. 3. supra laudato, a daimai/nein], i. e. terrendo, nuncupatos, unde et in S. Scriptura appellantur. Utrumque non sine ratione coniungit Georg. Horn. Histor. Philos. l. 1. c. 2. ubi plura in hanc rem. Sunt autem Daemones, Mosaicis temporibus iam in Palaestina culti: Namque Deuteron c. 32. v. 17. ut grande peccatum refertur, Sacrificium Daemonibus factum, ubi vox in Hebr. est Laschedim], quam LXX. reddunt daimoni/ois2], Vulgata similiter, item Vatablus, Iunius, alii, Daemonibus vel Daemoniis: origo est a abolevit, perdidit, vastavit.] Levitici quoque c. 17. v. 7. interdictum reperitur, Ne sacrificetis Laschirim], ubi LXX. vertere matai/ois2], hoc est, vanis, futilibus, sive non Diis. Sed Aquila magis institit vocis proprietati, reddit enim trixiw=ntes2], uti Ar. Montan. pilosos: quia hirsuti sunt sordidique. Et certe per hircos hos etiam Daemones intelligunt R. David Kimchi Radic. et Maimonides More Nevochim l. 3. c. 47. causam adferentes, quia Satanas praecipue in hirci figura se hominibus soleat offerre. Unde Gentiles et inter Numina retulere Faunos sive Aegipanas: pro quo Capripedes Panes ait Propert. l. 3. Eleg. 17. uti Capripedes Satyres Lucret. l. 4. Nec sane alii ab his Sileni etc. vide infra. Ex Gentium Scriptoribus, apud nullos de Spirituum cultu tam multa reperias, quam apud Platonicos, quorum opinio erat, Spiritus procurari certis precatibus, ut habet Apuleius de Deo Socratis. Sed in quaestione est, utrum bonos coluerint Spiritus, an malos: Et certe, quin propositum iis fuerit bonos venerari, nullum est dubium; sed prae bonis se mali Spiritus oggesserunt. Boni enim cultum eiusmodi, ut Deo proprium, aversabantur: et agnoscit Porphyr. eos, quibus sacrificarent, libamine carnium delectari, imo fumigatione nidoreve vivere ac pinguescere; quae ridicula quidem sunt, interea tamen, cuiusmodi coluerint Spiritus, ostendunt etc. Spiritus quoque illos, qui Delphico et carteris oraculis praesiderent, malos fuisse, hinc conspicuum est, quod ludos, lectisternia et alia, nunc Iovis, nunc Apollinis, nunc alius Numinis honori, exegere. Quo spectat et mustikh\] Veteribus qusi/a], mysticum sive arcanum sacrificium, sic enim in Christianorum opprobrium (quibus ita Eucharistiae Sacramentum dicitur) nominarunt abominandum sacrificium suum; quantum colligere est ex sermone illius Thracis, apud Michaelem Psellum de operat. Daemon. p. 18. Quo in sacrificio quandoque etiam mactabatur (dictu horrendum) infans matreno exsectus utero, uti legas apud Baptistam Carmelitam invita S. Catharinae, et multo iam ante apud Lucan., l. 6. v. 562. Vulnere si ventris, non qua Natura vocabat, Extrahitur partus, calidis ponendus in aris etc. Sed et hodie in Oriente Calecutenses, Deum quldem Mundi conditorem agnoscunt, Temerani eum appellantes; interim eum aiunt, quo curae expers mundanae suavius vitam ageret, Vicarium Orbi regundo praefecisse Daemonem nomine Deumum: cuius simulacrum quam horribile habeant, et quomodo Sacerdotes, qui illis Bramini dicuntur, sacra faciant, legere est apud Lud. Varromann. Patric. Rom. Navigat. l. 5. c. 2. Iaponi etiam Daemoni fana exstruunt luculenta, cui Reges illorum in proelium ituri magnam pecuniae vim vovent, vota etiam plebeii, in periculo constituti simpliciter faciunt. Similis cultus in India Occid. ubi Mexicanis nulla quidem sollicitudo alterius vitae est: pro bonis tamen temporalibus Daemoni supplicant: tum etiam, ne noceat saltem, Acosta rer. Americ. l. 5. c. 27. De Tapuiis vide infra, aliisque gentibus eiusdem Indiae, apud Voss. de idolol. l. 1. c. 8. Addam tantum ex medio aevo, de Saxonibus priscis, et illis Daemonas fuisse cultos. Iis namque, ante tempora Caroli Mag. praeter Finnum Deum et Deam Sibam, malus Deus, quem atrum aiebant, colebatur, ne noceret, ut est apud Georg. Fabric. Orig. Saxon. l. 1. Similiter Ungaris eandem superstitionem fuisse, legimus: quorum etiam Rex Vata, in Belo oppido natus, se iis devovit, honori illorum caput more Scythico rasit, tres cincinnos pagano ritu pendulos demisit, ut hodieque Turcis est consuetudo, vide Anton. Bonfin. Ungar. l. 12. Atque hic apertus Doemonum cultus est; praeter quem alter est, usque adeo occultus, ut ipsi, qui eum colunt, nesciant: ac propterea vel mortem potius oppetant, quam ut huiusmodi quid profiteantur. Tales nempe, qui multa videntes agere alios ex pacto cum Diabolo, ea ipsi citra pactum, faltem expressum, imitantur; sic quoque respondente eventu: Item, qui ista ab aliis pacti nesciis didicerunt, ac tam miranda fieri putant, non vi daemoniaca, sed Naturae: quippe longe potentioris, quam vulgo credatur. Quo referendi, qui res vim humanae potestatis exsuperantes agunt verbis aut characteribus quibusdam ignotis, quibus fortasse Diabolorum nomina et eorum invocationem signavere illi, qui primi illis ex pacto cum Daemone usi sunt. Plin. l. 28. c. 1. Dixit Homerus, profluvium sanguinis vulnerato femore Ulyssem inhibuisse carmine; Theophrastus ischiadicos sanari; Cato prodidit, luxatis membris carmen auxiliari, M. Varro podagris. Unde Vindicianus Comes Archiatr. ad Valentin. Imper. apud Marcell. Empir. Gramine seu malis aegro praestare salutem, Carmine seu potius. Namque est res certa, saluti Carmen ab occultis tribuens miracula rebus. Nec ignotae sunt Magicae medendi formulae, inter quas Abracadabra inprimis (unde Basilides suum Abraxas, quem pro summo Numine coluit, hausisse videtur) apud Cael. Aurelian. in Chron. c. 1. Myreps. sect. 2. antidot. 298. 405. 419. et alibi, ac apud alios, sed hac de re plura vide apud Voss. ubi supra, adde Barth. Animadvers. ad Stat. passim. et quae dicemus voce Magia, uti de Daemonum lapsu, etiam Ethnicis non ignorato, Optioneus; eorum responsis, Oracula. Hinc Daemoniaci, apud Agobard. Epist. ad Barth. iidem, qui alias Energumeni, *daimona/rioi], Nicetae in Isaacio Angelo: katexo/menoi u(po\ dai/monos], Strab. xeimazo/menoi], in Concil. Ancyr. can. 16. h. e. tempestate iactati, uti reddidit Isidor. Mercat. quo loco Cellot. Hierarch. l. 6. c. 19. §. 1. *xeimazome/nous2] censet esse paenitentes, qui extra Ecclesiam stabant, pluviae et hiemi obnoxii, in quos tempestates et aeris iniuriae omnes depluebant. Sed Paenitentes, etsi extra Ecclesiam, stabant tamen sub porticu, non sub dio, uti apud Car. du Fresne videre est.
DAGON
idolum Philistinorum, cecidit coruam arca, 1. Sam. c. 5. v. 4. Dagonem, et Atergatim idem fuisse numen docti aliqui statuunt, adeoque Atergatin corrupte scribi pro addir dag], h. e. magnisico pisce, vel addir Dagon, magnifico Dagone]. Sed Bocharti iudicio potior est Veterum sententia, qua Dagon et Atergatis vel Astarte plane diversa sunt numina. Quod planum ex Theologia Phoenicum, apud Philonem Byblium, ubi Dagon frater est, et Astarte Saturni uxor. Ibidem Dagon redditur *si/twn] Frumentarius, quia Dagon] Ebraeis est frumentum, et additur causa nominis; *epeidh\ e(ure si=ton kai\ a)/rotron, e)klh/qh *zeu\s2 aro/trios]. Nic. Lloydius. Iudic c. 16. v. 23. Et certe, qui piscis habuisse formam idolum hoc volunt, Rabbinis Doctoribus usi dicunt, ab umbilico deorsum versus piscem, sursum hominem exstitisse, quod colligunt ex sicque per hunc Deastrum Philistaeorum neptunum vel Tritonem intelligunt. Et certe, si verum est, quod de Oanne animali bicipite, ex mari Erythraeo emerso et Babylonem quottidie perveniente, ubi omnifarias artes, literas, agriculturam, aedium consecrationes, architecturam et leges Politicas hominies docuerit, occidente vero Solc in Oceanum reverti solito, Beros. Apollodor. et Polyhistor referunt, probabile est Satanam in forma piscis apparuisse hominibus, et ut divinitatis sibi conciliaret Famam, magnam eruditionem ac sapientiam prae se tulisse, unde tandem sub Dagonis nomine cultus, et Adardag, i. e. magnisicus Dag dictue est. Certe non absimili modo Triton describitur, Frons hominem praefert, in piscem desinit alvus. Pierius Hieroglyph. l. 1. c. 28. Secundum Voss. complexu suo is continebat tum Lunam sive Lunum, ut principium activum; tum Mare, ut passivum. Ratione prioris masculum erat numen Hebraeis, ac similiter LXX. Hinc et Sanchoniathonis Interpres Philo, apud Euseb. Praepar. l. 1. *dagw/n. o(/ e)sti *sitw\n], Dagon qui est Siton, ubi unum ex quatuor eum Caeli filiis facit ac credit ei nomen esse, a dagan] i. e. frumentum; sed de isto fallitur, quia plane a dag] h. e. piscis: ut melius dicturus fuerit *i)xquw\n], q. d. Piscis, seu piscinus. Namqueve et figura eius suffragatur, erat enim semihomo ac semipiscis,ut dictum etc. vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 76. sub fin. Eodem facit, quod Salmasio Dagon est h( *khtw\], seu o( *khtw\n], quod ceti figuram habuerit; cui proin idem Dagon Azotiorum et Ceto Ioppensium, et Derceto Ascalonitarum. vide eum ad Solin. p. 574. et supra in voce Ceto. Adde Ioh. Selden. de Diis Syris Syntagm. 2. c. 3. et quae dicemus infra, in voce Pisces.
DALILA_seu_DELILAH
mulier quam amavit Sampson, cuiusque opera periit. Iudic c. 16. v. 18. Lat. paupertas, aut situla eius, aut ramus eius, sive exhauriens aut macilenta. In Graecis est *dalida/]. Ioseph. Dalale scribit. Fuit autem Zonech], i. e. meretrix, quod Targum et Kimchi pro caupona accipiunt. Lyra quaerit Iudaeane, an Palaestina fuerit? Et existimat Palaestinam fuisse, quae in valle Sorek habitarit. Uxorem Sampsonis fuisse, praeter Sulpic. Sever. etaim Chrisostom. Cassian. S. Ephraem et Pererius affirmant. Contra meretricem, et quidem e pauperioribus fuisse, Ioseph. Ambros. Hieronym. Abulensis, Serarius, et alii volunt. Quomodo enim ausi fuissent Philistaei principes tam fidenter et primo agressu, sola spe lucelli, sollicitare uxorem ad prodendum maritum? quomodo toties et tam diu latuissent tot armati in domo propria Sampsonis, nec ipso, nec ullo familiarium conscio?
DALMANUTHA
regio Iudeae Lat. pauperis hereditas, seu portio. Marc c. 1.
DALMATIUS_vel_DELMETIUS_fil
Constantii Chlori, ex Theodora, meruit purpuram, et Nobillissimi axima. Zosim. l. 2. I. Caes. Bulenger. Imp. Rom l. 2. c. 10. Filii eius, Dalmatius, qui Caesar dictus A. C. 336. sed Constantii, consobrini iussu, occisus est A. C. 338. et Annibalin. Hieron. in Chron. Eutrop. l. 10. Oros. l. 7. c. 28. Victor. epit.
DAMASCUS
filius procuratoris domus Abraham. Genes c. 15. v. 2. Egregium sfa/lma]. Dispensator siquidem Abrahami Eliezer fuit ex Damasco.
DAN
i. e. iudicans, vel iudicium, Gen c. 30. v. 6. quintus Iacobi Patriarchae ex Bala, ancilla Rachel, uxoris suae, filius, ita progeniem suam ampliavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati sint viri bellatores 62. milia, septingenti, quibus omnibus in deserto mortuis, eorum filii 64. milia quadringenti tertam promissam ingressi, Iosi c. 19. v. 40, 47, 48. Iudic c. 18. v. 29. pro hereditate et possessione sua cis Iordanem de terra tribui Iudae prius assignata ad mare magnum possessionem consecuti sunt. Natus est A. M. 2286. A Patre benedicente serpenti et cerastae comparatus est, an ob Simsonem, Christi figuram? vide Gen c. 49. v. 16, 17. Obiit A. M. 2412. aet. 127. Item opp. Palaest. In Caelesyria ad fontem Iordanis fluv. minorem, in agro compascuo et fecundo, ac omnibus generibus fructuum affluenti, a Ptolemaide 14. m. p. a Paneade quatta milliarii parte distans. Hodie Belenas Bridenbachio. Terminus terrae Israel ab Aquilone fuit. Hic Ieroboam rex Israel vitulum aureum adorandum erexit. 1. Reg. c. 12. v. 29. 30. Ioseph. l. 8. Antiq. ubi de Ieroboami vitulis: to\n e(/teron en *da/nh|, h( de/ e)sti pro\s2 tai=s2 phgai=s2 to=u mikrou= *i)orda/nou]. Baudr. Dan, quae et Laisa, et Paneas, et Caesarea Phil. erat in tribu Nephthalim; 35. mill. ab ora maris Med. et a Tyro in Ort. vix 8 a monte Libano.
DANIEL
propheta, quem Praepositus Eunuchorum Nabuchodonosor, vocavit Baltasar. Dan. c. 1. v. 7. etc. c. 5. v. 12. Obiit centeharius, A. M. 3535. Regum sepulchris illatus. De vita rebusqueve gestis eius scripserunt ex antiquis, Ioseph. l. 10. c. 14. Epiphan. de vita et interitu Prophetarum c. 10. Dorotheus in Synopsi. c. 17. Isidor. de vita et obitu Sanctorum. c. 40. Hieron. Praef. Comm. in Daniel. Pererius Comm. in eund. Petavius, de Doctr. temp. l. 12. c. 32. vide etiam Ezech c. 14. aliosqueve et Sanctium Prolegom. in Danielem. In Prophetiam eius, 12. capp. constantem, vel partes, exstant: Alcasar. Alstedii Trifolium. Quart. Angelocratoris Contion. Germ. Quart. Cassell. 1639. Aquinas. Augustini in. c. 3. Binderi Exercitationes in. c. 9. Tubingae 1614. Brightmannus. Broughtonus. Bullingeri Expositio, fol. Tig. 1576. Calvinus. Cocceius. Danaeus. Draconites. Dresseri Tractatus, de Monarchiis, Lips. 1581. Eglinus. L'Empereur Versio cum Annotat. Ephrem. Fabri Comm. Geieri Praelectiones Quart. Lipsiae 1668. Gernleri Lectiones, propediem edendae, Basil. Gesneri Disputationes. Octav. Witeb. 1609. Graseri Comm. in Apoc. et Dan. Quart. Tiguri 1614. Grynaei Explanatio, in capita 5. pr. Octav. Basileae 1587. Haymo. Heilbrunerus. Helvici Epidromus. c. Angelocr. Octav. Giessae 1624. Hieronymi Comm. Ioachimi itidem. Ven. 1519. R. Iehuda Valerius. Don Ioseph. aben Iechiia. Don Isaac Abarbenel. Iunii Expositio Quart. de Lapide. Lechem Sethaim, Hebr. Lutheri Comment. Lyserus Maldonatus. Marcellinus. Medi Hebdomadae, etc. Melanchthon. Montanus. R. Moses alschicch. Nigrini Comm. et Homiliae, Quart. Franc. fol. Ursellis 1574. Oecolampadius. Pappus. Paulutius. Pembelii Explicatio, Angel. Londini 1658. Pererius. Pintus. Piscatoris Com. Octav. Polani Comm. Octav. Rhumelii Paraphrasis, Norib. 1616. Rollocus. Sanctius. Schroderi Comm. Germ. Giessae 1673. Quart. Selneccerus. Strigelius. Swaningii Comm. 3. tom. fol. Hafniae. Tossarius. Varenii Collegium. Veldius. Wigandus Ioh. Waldh, Willetus, etc. vide Crowaei Elenchum. Addo quod. hunc Prophetam, propter somnii expositionem a Nebucadnezare constitutum legimus : qui proin instituit puriores Sapientiae Scholas in Perside, reiectis vel correctis priscorum Magorum placitis. Unde ingens eius auctoritas, subinde florentibus qui Danielis placitis contra Veterum errores starent: et remansisse huius Scholae rudera usque ad CHRISTI tempora, patet ex Magis, qui venerunt ex Oriente Messiam adoratum vide Bezam ad c. 2. Matthaei, v. 2. Georg. Horn. Hist. Philos. l. 5. c. 2. etc.
DARCAN
: et Darcon. nomen viri. Esdr c. 2. v. 56. Lat. generationis vel habitationis possessio, vel emptio, aut Syriace draco.
DARDANUS
Claud. Posthum. prarfectus Praetorii in Gallia. Eius opera tyrannus Iovinus, ab Ataulphi amicitia abstractus, neciqueve datus est. Prosper in Chron. Exir. Olympiodori. Codex Theodos. l. 117. Honorii, de Decurion. Prope Cisteronem, in Provincia, Inscript. eius. Sirmond. Notis in Sidon. Apoll. Boucheus, hist. Prov l. 2. S. 3. p. 569. Augustin, et Hieronym. seripserunt ad hunc Dardanum, Sidon. Apoll. eius meminit l. 5. ep. 9. non cum laudis praefatione.
DARIUS
E. Satrapas inter Persas nobilissimus, qui post mortem Cambysae, a nobilibus aliquot Persis adiurtus, occiso Pseudosmerdi, Persarum Regnum e Magorum manibus vindicavit, equique sui hinnitu declaratus Rex est, A. M. 3532. Olymp. 64. U. C. 231. A. C. N. 521. Paulo post Oreten, Sardium praefectum, qui Polycratem, Samium tyrannum, cruci affixerat, neci dedit. Zorobabelem, in templo exstruendo, plurimum iuvit, Eir. c. 5. v. 2. et 6. v. 14. Haggaeus, c. 1. et 2. Zachar c. 1. v. 16. Ioseph.etc. Samum Sylosonti, a quo olim purpureo pallio donatus erat, reddidit. Babylonem, per Zopyrum, cepit. Scythas Bosphoro Thracio ponte iuncto non adeo feliciter oppugnavit. Contra Ionas movit, ab Atheniensibus, Miltiade duce, Marathonia clade affectus, imperii A. 31. Aegyptios rebelles coercuit; Xerxen, sibi iam Regi natum, Artabazane primogenito excluso, successorem declaravit, Obiit A. M. 3567. Imper. A. 36. Iosep. Antiqq. l. 3. c. 1. Herodot. l. 3. 4. 5. 6. Iustin. l. 1. et 2. Oros. l. 2. c. 8. Thuc. l. 1. Plutarch. in Aristide et Camillo. C. Nep. in Miltiade. Dion. Halic. l. 5. A. Gell. l. 17. c. 21. Euseb. in Chron. Scal. de Emend. Temp. l. 5. Beda de 6. aet. Torniel. Salian. Spond. A. M. 3532. Duas uxores, Cyri filias, habuit. Herodot l. 3. Latine. coercitor. Herod. l. 6. *du/natai de\ kata *e(lla/da glw=ssan *darei=os *e(rch/eis2]. Atqui apud Barn. Brisson. coercitus perperam redditur. Ctesiae *dariai(/os] dicitur, quae sorma propius accedit ad Persicam Dariaves. Origo nominis a coercendo vel prohibendo. Nam in lingua Persarum est e(/rcis2], ut Scalig. notat. Hesych. vero: *darei=os u(po *persw=n o( fro/nimos, u(po\ de *fru/gwn *e(/ktwr].
DATHAN
i. e. ritus aut lux, filius Eliab, qui cum insurrexsset in Mosen et Aaronem, hiatu terrae absorptus est. Num c. 16. v. 30. A. M. 2548. Torniel. Solian. vide Ioseph. Antiqq. l. 4. c. 3.
DEAURANDE_Capillos_artificium
indigitatur Valer. Flacc. Argon. l. 6. v. 710. et Seqq. ---- ---- ---- sanguine vultus, Et gravidoe maduere come, quas flore Saboeo Nutrierat, liquidoque parens signaverat auro. A quo xru/swsis2] illa diversa, qua intertextura aurearum bractearum barbam inaurasse Persarum Reges Ioh. Chrysostom. memorat in ad Coloss c. 3. Ur et illa, de qua dictum supra ubi de Aurz scube. Neque hoc adeo mirum videri debet: nam et alias corporis pattes deaurabant; ut papillas. Iuven. de Messalina. l. 2. Sat. VI. v. 123. ---- ---- tunc nuda papillis Constitit auratis ---- ---- Item ungues. Virgil. l. VIII. Aeneid. v. 553. ---- ---- proefulgens unguibus aureis, Ubi Serv. ungues, inquit, solent deaurari. Stat. l. 6. Theb. v. 721. ---- Et extremos auro mansueferat ungues. Quod hodieque Turcis in use etc. vide Salmas, ad Capitolin. in Vero: ut de capulorum, statuarum etc. deauratione, supra ubi de Aura vinctis, item in plirasi in Auro vel sub Auro. vide quoque, in vore Cornua, et infra Paries, it. Tigris, et Unguis. Hinc appelari Deauratores, qui inter Opifices, immumitatis gaudentes iure, recensentur, l. I. C de Exsus. Artis. l. 10. Ubi Cuiac. alios esse ait Deauratores, alios Aurifices, xruswta\s] et xrusoxo/ous], in vett. Gloss. du Fresne. Sed et inter Inauratores ac Deauratores distinguit Salmas. cum Cameras inaurari per bracteas, pelles et argentea vasa deaurart per liquationes, consuevisse, ait. Not. ad Vopise. in Aureliam.
DEBITUM
apud Romanos probabatur vel Expensi latione; (Cum enim creditor pecuniam numeravit ex arca sua, nomen illius cui ea dederat, in tabulis, cum summa debiti. perscribebat: quae tabulae ersi domesticae, in iudicio fidem faciebant pecuniae creditae) vel Merisae rationibus, cum nimirum creditor per Ar gentarium sive Trapezitam nomine suo id fieri curabat: (Tum enim Trapezita in rationes suas referebat, se nomine et mandato Semronii Titio tantam pecuniam numerasse, quae ex mensa sive ex mensoe scriptura dari dicebatur.) vel Chirographi exhibitione, vel Tabulatum obsignatione i. e. per syngraphas obsignatas, vel denique Testium intercessione (solebat namque aliquando etiam pecunia mutuo dari, solis testibus praesentibus absque ulla scriptura.) vide A. Gell. l. 14. c. 2. sub calcem Salmas. de M. Usur. c. 10. et 11. etc. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies iusti dati sunt, ad conficiendam pecuniam, quo tempore in ius vocari non poterant, sed iustitium quoddam i. e. iuris inter eos interstitium ac cessatio erat. His exactis, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur, et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, hinc addicti, appelati, nervoque aut compedibus vinciebantur apud Creditorem. Veteribus enim Romanis domi suae privatos habere carceres permissum erat, in quibus vinctos detinere possent debitores sibi, quod solvendo non essent, addictos, unde illae querelae apud Liv. l. 6. c. 36. sub calcem. Et gregatim quottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domos et ubicumque Patricius habitet, ibi carcerem privatum esse. vide quoque eum l. 2. c. 23. Sic vinctis librae farris singulae in singulos dies dabantur, quod servorum fuisse diarium, docet Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 67. 68. 69. ---- ---- ---- ---- Rogabat Deniqueve cur unquam fugisset, cui satis una Farris libra foret, gracili sic. tamqueve pusillo? (Far autem de pulte farrea, qui antiquus Romanorum victus fuit domi militiaeque usurpatus, capiendum putat Oisel. eratque puls haec farina cocta cum aqua et sale.) Ita enim lex XII. Tabb. Aeris confessi debitique iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito, ni iudicatum faciat aut quis endo em iure vindicet. secum ducito, vincito aut nervo aut compede, quindecim pondo ne maiore aut si valet minore vincito, si volet suo vivito, ni suo vivit qui em vinctum habebit, libras farris in dies dato, si volet plus dato. Erat autem ius interea paciscendi, ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta; inter eos dies trinis nundinis conrinuis ad Praetorem in Comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent. praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant et extra fines, ut mancioia educebantur ac serviebant, quod venditionis genus atrocius ae durius Graeci pwlei=n e)p) e)cagwgh=|] dicebant, aut si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secabantur, partem quovis creditorum sibi sumente: iuxta legem iterum XII. Tabb. Tertiis nundinis partis secanto, si plus minusve secuerunt, se fraude esto. Quod tamen numquam factum legitur, quemadmodum nec Transtiberinae venditionis exemplum ullibi exstat, aut capitis poenae: Hinc apud Liv. et Dionys. Halicarn. addictos nihil aliud quam deplorare suam servitutem et quae servitutem comitari solebant, cruciatus, tormenta, vincula, ergastulum, carnificinam, legimus. Ita enim apud Liv. l. 2. c. 23. ille magno natu, qui se cum veste squalida, promissa, capillisque speciem oris efferantibus ac omnium malorum suorum insignibus, in forum proiecerat. Dectum se ab ereditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse, etc. exlamat. Hactenus de addiclis. Nexi dicebantur Debitores, non qui vinciebantur; Non enim lex XII. Tabb. Nectito, sed Vincito, dixit: Sed liberi, qui suas operas in servitute pro pecunia dabant, dum solverent, ut loquitur Varro l. 4. de Ling. Lat. i. e. obligati corpore, vel oppignorati. Eodem namque modo nexus ipse debitor dicitur, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa quae obnoxia et oppignerata sunt. Utrique cum debitum exclvebant seu pecunia seu opera sua, recuperabant libertatem dicebanturque nomina sua liberare etc. vide Oisel. Notas in A. Gellii locum supra laudatum, Sigon. de iur. Rom l. 1. c. 31. Michaelem Toxitam Orat. pro P. Quintio, Fr. Sylv. in Ep. Vir. Illustr. Cael. Rhodig. l. 12. c. 20. etc. Postmodum vero id abolitum, legeque cautum, ne Debitoris corpus in posterum obnoxium creditoriesser, docet Liv. l. 8. c. 28. Eo anno plebi Romanoe velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desierunt: mutatum autem ius ob unius foeneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit l. 2. c. 2. etc. vide lectu dignam ibi historiam, ut et infra Proscribere, it. Rescripti, Soter, Sulpitia lex, Tabula, ub de variis Debitum probandi modis, Tatia, Typus.
DEBLATHAIM
vide BETHDIBL ATAYMA civitas in terra Moab. Ierem c. 48. v. 22.
DEBORA
nutrix Rebeccae, A. M. 2304. Gen c. 35. v. 8.
DEBORA
uxor Lapidoth, Israeliticum populum iudicavit A. M. 2659. A. C. N. 1303. Aliis ab A. M. 2760. Haec Baracum exsereitui suo praefecit, atque una cum eo adversus Sisaram, ducem exercitus Iabin, Regis Chananaeorum, commigravit, fusa ac prostrata adversariorum acie: Sisara ipse praeceps de curru delapsus, fugam arripuit, atque a muliere Iael susceptus, et statim epoto lacte obdormiens, difixo per tempora clavo, ab eadem caput consuitur, somnoque soporiferum letum adicitur. Iudic c. 4. v. 21. Sulpic. Seu. Hist. Sacroe l. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 1. Latine apis. Nec tantum iudex erat, sed etiam propheta, Lapidoth autem Ebraei putant fuisse Baracum, in quo significatio fulguris; nec alienum ab eo vox quae saepe de fulgore usurpatur. Sed obstat huic opinioni, quod Baracum aliunde advocavit; nam si maritus eius esset, simul habitassent. Ideo in Midrasch exponitur mulier lychnaria, quod lychnos, i. e. conficeret ad usum sanctuarii. R. Salomo, R. David. Lyra. Nic. Lloyd.
DECEMBER
mensis nomen sic dicti, quod decimus esser a Martio, quem anni primum habuere Romani, Ab adulatoribus Commodi Imp. Amazcnius vocatus est, in honorem concubinae eius Martiae, quam pictam in Amazone diligebat, ut ex Aelio Lamprid. discimus: sed hanc appellationem diu non retinuit. Fuit in Vestae tutela. habuitque ex ordinatione Romuli dies 30. ex Numae constirutione 29. ex Iulii Caesaris instituto 31. Festa hoc mense celebrata sunt varia; Kalendis peractum fuit primum sacrum Fortunae muliebris, quod tamen inde translatum est in 2. Non. Quintileis: Nonis Fauni festum erat: 3. Idus Agonalis: 18. Kal. Ianuarii Sarurnalia: 14. Ka.. Ian. Opalia seu feriae Opis: 13. Kal. Ianurii Sigillariorum festum incipiebat. 12. Kal. Ian. Divalia erant seu Angeronalia: quo die Herculi quoque ac Cereri mulso libari et sue praegnante sacrificari consuevit: 11. Kal. Ian. feriae erant Laribus dedicatae: 10. Kal. Larentinalia: 9. Iuvenales ludi erant. Celebratum quoque hoc mense festum fuit, quod Septimontium dicebatur, sed quo die, incertum: Post Laurentialia eius Varro meminit, l. 5. de Ling. Lat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 16. Apud Athenienses *pos1eidew\n] dictus est, a *poseidw\n] i. e. Neptunus, huic cnim Kalendae eius sacrae erant, Casaub. in Theophr. Char. ult. proin vocatae *poseidw=nos h(me/ra] i. e. Neptuni dies. Huius mensis die 5. *dh/naia] seu Dionysia ta\kat) a)grou\s2]; et d. 16. *a(lw=a] in Cereris honorem, obiere, vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Att. l. 2. c. 10. Apud Hebraeos, ante captivitatem Babylonicam, Mensis nonus, post illam Chisleu dictus est. Thom. Godwynus de ritibus Hebr l. 3. c. 1. Eum gravidem mero Papin. Stat. l. 1. Syl. 6. v. 5. Et multc gravidus mero December, ob Saturnalia aliaque festa praefata, et curam Genii ad forum uberem hiemali tempore. Accedit quod tota hiems sacra erat Liberae, avam Liberi seu Bacchi sororem sancte cultam docet Cic. de Nat. Deor. l. 2. et ex toreumate argenteo vetere, cui insculpta quatuor anni tempora commentario illustravit Steph. Pigh. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Hinc Decembrica Libertas, apud Durandum Ration. l. 6. c. 8. vide infra Kalendae.
DECEMVIRI
Magistratus Rom. custodes 12. tabb. Cum enim Consulum Tribunorumque dissidiis urbs laboraret, Hermodorus Ephesius, consuluit Romanis, ut tres legatos in Graeciam mitterent, illorum mores consuetudinesque addiscendi causa. Quod factum, et ex farragine illa peregrinarum legum 12. tabulae conflatae sunt, A. C. 303. Sed triennio post, Decemviralis potestas, in primis ob Appii Claudii lasciviam, sublata. Liv. l. 3. Dionys. Antiqq. Rom l. 10. Flor. l. 1. c. 24. Cic. l. 2. de fin. Eramt et Decemviri militares. De prioribus addo: Legati illi erant Sp. Posthum. Serv. Sulpit. et A. Manlius. Decemvirorum nomina, Ap. Claud. T. Genut. P. Sext. Sp. Vetur. C. Iul. A. Manl. Serv. Sulpit. P. Curiat. T. Roml. Sp. Posthum. qui omnes Consulari potestate functi erant. Eorum creandorum occasionem primam dedit C. Terent. Arsa Tr. Pl. legem se promulgaturum, de Quinqueviris legum de Consulari imperio scribendarum causa creandis: professus A. C. 291. Coss. L. Lucret. Tricipitin. et T. Veturio Gemino. Cui cum acriter Patres et Praefectus urbis Q. Fabius restitissent, perlata ea non est. Insequenti autem anno P. Volumnio et Servio Sulpitio Camerino Cofs. collegium Tribunor. ad populum tulit de Decemviris legum fcribendarum creandis, idque in annum unum, quod demum A. C. 303. effectui datum est, ereatiqueve sunt praefati Viri cum ea potestate, quam modo Consl. olim Reges habuissent, cessantibus interea omnibus reliquis Magistratibus, et provocatione sublata. Hi itaque, verba sunt Dionys. Halicarn. l. 10. assumptis civitatis gubernaculis, talem Reip. formam constituerunt: Penes unum illorum fasces erant et reliqua Consularis potestatis insignia. Is Senatum convocabat, decreta confirmabat, coeteraque Praetoris munia exsequebatur; reliqui ad minuendam potestatis invidiam non multum a privatis differebant babitu. Deinde alius in potestatem succedebat servatis vicibus atque ita annuum imperium administrabatur, stato quodam dierum numero. Sic decimo die ius populo singuli reddebant eoquo die penes Prefectum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singulos solum Accensos habentibus. Finito annuo illorum imperio, cum videretur aliquid deesse legibus, etiam in sequentem annum Decemviri creati sunt, tribus e plebe in loca aliorum surrogatis: Verum cum hi statim initio administrationis suae de im perio retinendo coniurassent, adeoque tyrannice multa agerent, accedente inprimis caede L. Siccii seu Sicinii Dentati viri fortissimi (qui in eorum invidiam sermones ad populum, de creandis Tribunis Pl. severat.) et Virginiae iudicio, damnati sunt et potestas in universum sublata, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 19. Leges autem suas Decemviri, Centuriatis Comitiis, post peracta sacra plebiscito confirmatas, aereisque incisas columnis 10. una serie proposuerunt in loco fori maxime conspicuo: quibus cum postea duae aliae accessissent, hinc XII. Tabb. leges ortae sunt, norma in posterum iustitiae apud Romanos observandae, Dionys. Halicar. l. praefato. Fuere et Decemviri Coloniae deducendae. et Decemviri Epulones de quibus vide supra in voce Colonia: et infra in Epulones. Item Decemviri litibus iudicandis, qui adhibuerunt hastam Praetoriam atque ea posita iudicarunt exercueruntque ea iudicia, quae Centumviralia dicta sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. 30. Fuere et Decemviri sacris faciumdis, qui primitus Duumviri a Tarquinio Sup. inftituti postea a Sulla in Quindecimviros conversi sunt: Hi custodiebant et interpretabantur libros Sybillions, ab anu quadam praedocto Regi magna pecuniae summa venditos, erantque partim ex patriciis, partim ex plebe lecti. vide Fenestellam de Sacerd. c. 13. Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3.c. 24. etc.
DECIMAE
seu DECIMA, Hebr. i. e. unum de decem: Fuere vel arbitrariae, quales Melchisedeco Abrahamus de praeda hostium persolvit, Gen c. 14. v. 20. et quales Iacobus in Mesopotamiam profiscens Deo vovisse legitur Gen c. 28. v. 22. vel constitutae ac determinatae in Lege Ceremoniali, de quibus vide Exod c. 12. Levitic. c. 27. v. 30. Numeri c. 18. v. 21. Deuter c. 14. Haeque iterum in multiplici fuere differentia. Dari solebant tum ex fructibus terrae tum ex pecudibus, ne mentha quidem, aniso et cumino exceptis, Matth c. 23. v. 23. Item ex praeda, sed de prioribus hic sermo. Itaque Decima prima dabatur Levitis ad alimentum: Decima ex Decima a Levitis solvebatur Sacerdotibus, filiis Aaron. Erat alia Decima, quam ex suis novem partibus reliquis post decimationem, reponebant sibi Israelitae, quam comederent ascendentes temporibus diebusqueve indictis ad Templum, ibique invitarent Levitas et Sacerdotes, quae Decima secunda vocabatur. Erant praeterea Decimae ab Anno remissionis, tertio quoque Anno, de quibus Deut c. 14. v. 28. vide A. Rivet. Exercit. 88. in Genesin. Et quidem peracta messe et collectis frugibus, Paterfamilias primitias illarum primo seorsim posuit, eque reliquo decimam parte, Hebr. Magnascher rischon], i. e. primam decimam, Levitis, Tobiae c. 1. v. 7. in sua quisque civitate, Nehem c. 10. v. 38. Sixtinus Amana tamen l. de Decimis, primas has Decimas a colono ipso aut eius vicario Hierosolymas fuisse deportandas, contendit. Ex his Levitae decimam iterum portionem Sacerdotibus decerpsere. Magnasher min Hammagnasher], i. e. Decimas Decimarum dictam, Eadem Decima Sanctitatum appellate est, 2 Chron c. 31. v. 6. Hanc in Templum afferre Levitae tenebantur, residuum in alimentum iis cessit. vide Numer. c. 18. v. 31. Primis sic Decimis solutis, e reliquo Decimas secundas persolvit, easque vel in specie, ut vulgo dicunt, vel in numerata pecunia, quo casu tamen non decem de centum, sed duodecim dare necesse habebat. Has Hierosolymam afferebat Paterfamilias, institutaque Agape Sacerdotes ac Leviras invitabat, excepto tertio quoque Anno, quo eas domi Levitis, oirphanis, viduis ac pauperibus distribuit, Deut c. 14.v. 22. et 23. Tertium autem illum Annum numerabant ab Anno Sabbathico, quo terra quievit: itque secundae Decimae tertio quovis sextoque Anno domi distribuebantur: Dicebantur illae Magnascher seheni], i. e. Secundae decimae, Tobiae c. 1. v. 7. Magnascher gnani], seu Decimae pauperum. *ptwxodeka/tai] et Manascher Schihelischi]. i. e. decimae tertiae, Tobiae c. 1. v. 6. Annusque ille tertius propterea dictus est Annus Deimarum, Deut c. 26. v. 12. Eadem ratione pecudum quoque Decimae solvebantur: Levit c. 27. v. 32. et 33. Omnium decimarum boum aut gregum eorum, quae transeunt sub virgan: decimum quodque esto sanctum Iehovae. v. 34. Ne disquirat inter bonum et malum, neque commutet ipsum: quod si ullo pacto commutabit ipsum, tum erit illud et quod suffectum est pro eo, res sancta erit, ne redimitor. Ubi quidam ea quae transeunt sub urrgam, explicant, quae sub virga seu custodia pastoris degunt; alii potiusritum hic respici, quo decimum quodque, per angustum aditum intromissis agnis vel bobus, ducimantis virgi tangi, sicqueve Domino segregari solebat, ex Haebraeorum scriptis docent, vide Sol. Iarchi et Maimon. de Primogen. c. 7. sect. 1. 5. Hodieque Iudaei, licet patria extorres, et Levitico Sacerdotio destituti, loco Decimarum pauperibus larguntur decimam proventuum suorum partem; si non omnes, saltem ii, qui coeteris volunt haberi religiosiores. Namque et Ezechiae Regis iam tempore ita neglectim solvi Decimae coeperunt, ut Inspectores quidam eligi necesse habuerint. 2. Chron. c. 31. v. 12. Quorum vel incuria sequentibus temporibus, vel populi avaritia factum, ut 130. Annis A. C. N. dari plane desierint; paucissimis exceptis. Unde Moses Kotsensis, in diebus Iohannis Sacerdotis, qui successit Simeoni Iusto, magnum Senatum Sanhedrim dictum sanxisse, ut in posterum maioris fidei ac diligentiae viri ei negotio praeficerentur, refert etc. Cum autem de pecudibus decimas solvebant Hebraei, numerare soliti sunt Annum a mense Elul ad mensem Elul. i. e. ab Augusto ad Augustum: Cum de frumento, leguminibus et oleribus, a Tisri ad Tisri, i. e. a Septembri ad Septembrem: Cum de arborum fructibus, a Schebat ad Schebat, a Ianuario ad Ianuarium, vide Buxtorf. Synagoga Iud. c. 12. Thom. Godwzn. de ritibus Hebr l. 6. c. 3. Sextin. Amamam de Decimis etc. Quibus adde Franc. Burman. Synopsi Theol. Christian. Part. prior. l. IV. c. 12. §. 11. et seqq. ubi tum primitiarum, tum decimarum proventu, dicatos Sacerdotes et Levitas partem fructuum ferme fextam iuxta Scaligerum et Amamam; quintam iuxta Schikardum, possedisse, adicit. Mysticam Decimarum significationem quod attinet, nil aliud illae erant quam tributum annuum, quod populus Deo pensitabat, ut terrae, quam incolerent, summo Domino; stipendium item Levitarum pro sacra eorum militia; et figura Christi, a quo omnis Ecclesiae sanctitas ac decus, quemadmodnm decimae universam massam sanctificabant; Fideliumque, eius, qui e Mundo edecumati universae istius massae flos ac libamen sunt etc. Ab Hebraeis ad Gentes quoque ritus huius aliquam umbram sparsam esse, docet Flor. l. 1. c. 12. ubi ex Veientina praeda Decimas Pythio Apollini, cuius ope consilioque se hostes vicisse opinati sunt Romani, mislas esse refert. Sed et Carthaginenses Herculi Tyrio omnium, quae in proventuum rationes cadebant, mittere Decimas fuisse solitos, narrat Diodor. Sicul. l. 20. Imo et privatis fuisse moris, Decimas bonorum suorum interdum aut Herculi pollucere, aut in similes usus impendere, discimus ex Cic. de Offic. l. 2. ut de aliis taceam. Addam saltem in Ceelesia Rom. hodieque Decimis locum esse: Apud quos porro occurrit, Decima pauperum, in Charta Birgeri Sueonum Ducis A. C. 1252. item in alia alterius Birgerii A. C. 1299. in Chartis Iacobi Archiep. Upsaliens. A. C. 1280. Erici et Waldemari Ducum A. C. 1307. aliisque apud Ioh. Scheffer. quae pars tertia est Decimarum Ecclesiasticar. pauperibus primitus addicta, Car. du Fresne Glossar. vide quoque infra Intestatus. Sic Decimae Militares in Charta A. C. 1204. in Chronol. Episc. Lodovens. eaedem videntur quae infeudatae, Gallis vulgo Dismes infondees, quae a Militibus seu Laicis nobilibus possidentur. Quarum quidem originem Carolo Martello nonnulli adscribunt: Arnoldus vero Lubecensis l. 3. c. 18. earum hanc refert originem: Scimus autem Decimas et oblationes a Deo Sacerdotibus et Levitis primitus deputatas. Sed cum tempore Christianitatis ab adver sariis infestarentur Ecclesiae, easdem Decimas praepotentes et nobiles Viri ab Ecclesiis beneficio stabilt acceperunt, ut ipsi Defensores Ceelesiarum fierent. quae per se obtinere non valerent. Quibus consona habet Crantzius Metrop. l. 1. c. 2. vide supra in Abbas-Miles, et pura de Decimarum in Ecclesia Romusu ac ratione varia, inprimis de Decimali subsidio proventuum Ecclesiasticorum, semel atque iterum Regibus Galliae a pontificibus concesso, modoque Decimas illas ab Ecclesiasticis exigendi, apud car. du Fresne Glossar. etc. In Ecclesia Graeca, qui decimas Patriarchae colligit, *e)ca/rxou] appellatione venire dicemus infra. Decimae apud Hebraeos hoc modo datae sunt. 6000. Manipuli cum provenerunt Patrifamilias. 100. decerpebantur, ut Primitiarum loco Deo offerrentur. 5900. sic remanebant Patrifamilias, e quibus duplices solvebat Decimas. 590. Levitis dabantur, Primae nempe Decim.e. 59. a Levitis solvebantur Sacerdotibus, seu Decimae Decimarum. 5310. cum ita residui essent, inde Paterfamilias secundas Decimas exolvit. 531. videlicet: quibus omnibuc solutis 4779. Patrifamilias remanebant, in susum proprium: Itaque cum 1121. manipuli, in utramque Decimam, impenderentur, manifestum est, ultra sextam totius proventus partem, i. e. nonam decimam pattem de centum in usum sacrorum fuisse expensam. Sixtinus Amamae ex Scaligero.
DECUMANA
nomen portae apud Romanos, quae a tergo castrorum erat, sic dicta, quod ampla esset ac patens. Ex ea desertores ac facinorosi, in quos iure militari animadvertendum erat, educebantur, poenis coercend. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 12. Ad eandem Extraordinarii tendebant, fuitque Praetoriae portae opposita, Salmas. ad Solin. p. 671. Apud eosdem Romanos Decumani dicti sunt Publicani, quod Decumas, sic vectigal vocabatur frumenti, quod Provinciis tributi loco inter alia impositum erat, colligerent. Idem Rosin. eod. l. c. 22. Frumentum vero Decumanum dicebatur haec decuma, quam quisque arator sine pretio dare cogebatur: quaeque vel Romae a Censoribus, vel in provincia, a Magistratu Rom. vendebatur Publicanis, ut pro ea certam pecuniae summam populo Rom. repraesentarent. Unde phrases apud ciceronem, Emere et vendere decumas, quorum illud fuit Publicanorum conducentium, hoc Aerarii locantis. Imo fuit et frumentum Decumanum emptum, quod ex alteris item decumis pretio persoluto aliquando accipiebatur. Idem ibid. vide quoque Ioh. Frideric. Gronov. de Pecut. vet. et supra in voce Decimae. Sed et Decumanus limes, in re Agrimensoria maximus dicebatur, qui cum Cardine stellam efficiebat, et viae regiae ac militaris obtinebat locum. Ab eo etiam minores, illi paralleli, nomen accipiebant, prorsi alias dicti. Et sic cum Decumanus et Cardo maximi ac primi centurias non clauderent, secundi Decumani et Cardines eas primi includebant. vide Salmas. ubi supra p. 632. et seqq. ut et supra in voce Decimanus. Ut et hoc addam, Decumani Canonici, in Eccles. Mediolan. circa A. C. primum occurrunt dicti, quos hodie Capellanos Titulares vocant, ut auctor est Ioh. Puricellus in Monum. Basilicae Ambrosianae p. 375. et 376. in Gallia Canonicos Vicarios appellari, ait Car. du Fresne. Numerus eorum XXIV. est, quosa B. Simpliciano in Ecclesia maiori ordinatos esse, legitur in libro, cui tit. Flos Florum, apud eundem, qui, Deceumanorum horum crebram in veteribus Tabellis mentionem fieri addit.
DECURIONES_apud_Romanos_dictisunt
decem Equitum praefecti; quemadmodum enim Centuriae peditum in Contubernia, quibus praeerant Decani, ita turmae Equestr. in Decurias, qui parebant Decurionibus, erant distributae. Item Coloniarum et Municipiorum Senatores, in quibus legendis summam curam adhibitam esle, docet Cic. in Epist. ad Leptam l. 6. ubi eos, inquit, qui praeconium sacerent, vetari esse in Decurionibus, qui fecissent, non vetari. Ex horum ordine Decemviri legebantur, qui tributorum exactioni ita praeerant, ut si quid detrimenti fiscus mortuorum causa contraheret, ipsi suis sumptibus resarcire tenerentur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 24. At Decurio Palmyrenus, apud Sext. Ruf. Princeps civitatis, est Trebellio Pollioni, unus ex Principibus civitatis, Fl. Vopisco in Aureliano, Odenatus sc. qui, priusquam Imperium raperet, unus tw= prwtopolitw=n], seu Principum civitatis, Palmyrenorum erat. Decuriones sc. seu Curiales in unaquaque urbe, Principecivitatis erant, et quasi Senatores: quorum primos Principales dictos esse, notum est. Salmas. ad Vopisc. l. cit. vide quoque supraubi de Cursu Publico, et Decaprotis.
DEDAN
urbs, Ierem c. 25. v. 23. vide Boch. Phaleg. l. 4. c. 6. In tribu Iuda.
DEDUCTIO_Nuptialis
seu Deductio in Domum aut Thalamum Hebraeis dicebantur Nuptiae, a Sponsalibus discriminatae, cum viz. post haec Nuptiae perfectae fiebant ac absolutae. Cuius discriminis vestigia apparent in lege illa militari Deut c. 20. v. 7. Vir ille, qui desponsavit uxorem et nec dum duxit eam abiens revertitor domum suam, ne moriatur in hoc praelio, et vir alius ducat eam. Ita autem Sponsa deducta, neque ante, vocabatur i. e. Nupta: post deductionem vero, per septem epulinuptialis dies (de quibus infra) Sponsus Sponsa ab omnibus; imo et post illos expletos, semper a Parentibus appellabantur. Deductio vero ita habebat: Sponsalia peracta sequebatur pactum dotale, Deductio item atque Nuptiae, interim praestitutum seu permissum erat, puellis desponsatis ante Deductionem, morae tempus, XII. nempe mensium, a pubertatis die putandorum, ubi ipso plenae pubertatis exactae die; aut postea intra annum, ab eodem die Sponsalia inita erant; si vero annus a pubertatis plenae die praeteriisset ante Sponsalia, et demum Deductionem postularet Sponsus XXX. duntaxat dierum: quo tempore parabat se Sponsa et castitas utrinque servabatur. Quod si eo exacto Sponsus a deductione abstineret, alimenta inde ab eo Sponsae erat praestanda: Sin Sponsae contumax rite deduci nolebat, eadem ipsa agendi formula Sponso ???mpetiit, quae in usu erat, ubi uxor contumax copiam sui marito denegatet. Hoc vero morae tempore, seu ante Deductionem. Pacta etiam dotalia erant ineunda et Dos Sponsae constituenda a Sponso; ut fere a)ntife/rnh] seu Donatio propter Nuptias, iure Caesareo appellari solita, Alias, ubi Sponsam ante dotis constitutionem Sponsus deduxerat, oportuit eum denuo ei dotem constituere, si Sponsalia infirmari nollet. Dote constituta, et temporis morae ratione habita, deducere Sponsam Sponso licuit illis diebus, qui deductioni erant apti, nec enim Sponsalia, nec Deduction, omnibus horis rite fiebat. Quibus autem diebus deducerenon licuerit, dicemus infra, ubi de Nuptiali tempore. Deductio vero non ita intelligenda est, ut omnino necessum esset, Sponsam ex aedibus suis five paternis in Sponsi aliasve, adeoque in Thalamum aliarum aedium deduci: aeque enim illa fieri potuit, in ipsis ubi Sponsalia inibantur aedibus ac in aedes Sponsi aliasve. Ante deductionem autem in thalamum, adhibenda erat Benedictio sollennis, quae rite adhibebatur tam in domo, ubi Nuptiale epulum celebrabatur, et ubi Thalamus erat, in quem Sponsa deducenda, quam in alio quovis loco ex more huic rei praestituto. Nam recentioribus Iudaeis locus benedictionis fere atrium Synagogae est, sed de hac benedictione, plura infra, in voce Hierologia Nuptialis. Epulum, cuius modo mentio facta, per dies a deductione minimum septem, ubi virgo erat sponsa; per triduum minimum, ubi Vidua seu Vitiata ducebatur, leate lauteque celebrandum erat. vide quae supra diximus, ubi de Laetitia Nuptiali et Nuptiali Epulo: In horum dierum primo, sequebatur Deductio in Thalamum seu Introductio in Chuppam, ut vocant, ante quam Nuptiae non habebantur persectae. Unde Maimonides, Non benedictio Sponsorum facit Nuptias, sed Deductio in Thalamum. Scilicet, si vinculum matrimonii spectes, in quantum plane personale erat, ex ipsis Sponsalibus seu pactione firmum habebatur ac ratum: sed si etiam dotis incrementum, suecessionem unde Vir, etiam cohabitationem aliave eiusmodi invicem commoda, iura ac officia consideres, non eadem erat illis Sponsalium ratio ac vis ante, quae post deductionem. Atque ad Deductionem huiusmodi et sollenne convivium (quo durante Sponsi e Thalamo suo, tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, ornati progressus eomparatur Soli Psal. 19. v. 6.) spectar illud in Evangelio, Marth. c. 25. v. 10. de decem Virginibus. Etquum irent ad emendum, venit Sponsus: et quae paratae erant, intraeverunt cum eo in domo nuptiarum et clausa est ianua. Omnibus se. convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant observandique. Namque locum hunc de Sponso simul et Sponsa venientibus, quemadmodum in Deductione, capiendum esse, ostendit Syri comma primum eius capitis, quo pro eo, quod est in Graeco, ei)s2 a)pa/nthsin to=u *numfi/ou], habent, in occursum Sponso et Sponsae. Similiter de vonvivis seu ministris, quorum officia Nuptialia Sponsis, toto illo Laetitiae Nuptialis tempore praestanda erant, intelligendum illud; Matt. c. 9. v. 15. Num possunt filii Thalami lugere, quamdiu cum eis est Sponsus. Inter hos autem praecipui fuere Paranymphi, qui bini minimum fuere, , i. e. Socii, Comites, Amici, Sponsorum dicti; alter Sponsae, Sponso alter. Quorum officium singulare erat antiquitus, decubitus locum perscrutari, eadem in domo eodemqueve in conclavi cum Neogamis pernoctare, officiose quae nocte Deductionis Sponsi fecerint observare, adeoque non tantum illis in Deductione, sed etiam in ipso cubili seu thalamo, tata illa nocte, inservire, ne fraus alterutrinque de virginitate seu floris virginei testimonio committeretur. Plura de iis dabimus infra, ubi de Paranymphis. Ab Hebraeis transiit mos hic laetitiae ac Deductionis in Orientem vicinum, uti discimus ex Historia Hasmoniaca, 1. Maccab c. 9. v. 39. ubi filios Iamri facturos Nuptias, duxisse Sponsam e Madaba, filiam Chananaei cuiusdam Principis, cum pompa magna, legimus: Ecce turba et appar atus multus procedente Sponso cum Amicis suis et fratribus obviam illis cum tympanis instrumentisque Musicis et armis multis. Diserte etiam memorat Ioseph. l. 13. c. 1. Sponsam et ipsam deductam a Sponso, cum frequenti amicorum comitatu, oion ei)ko\s2 en ga/mois2], ut fieri solet in Nuptiis. Quo pacto apud Graecos Romanosque Deductio fuerit peracta, tlicemus in voce Nuptiae. De Mahumedanis Africanis, ut ex Ioh. Leone aliquid addam, post celebrata in Templo Sponsalia. Deductio sequitur in domum, nec sine facibus, et Sponsa matri mariti traditur: Quamprimum vero Sponsa cubiculum ingreditur, maritus pede suo uxoris pedem tangit, statimque ambo recluduntur. Epulae dein nuptiales aliaque, pro Sponsorum conditione, sollennia varia, vide illius Descript. Asricae l. 3. qui in Matrimon. consecrandis etc. Etiam de Moriscis scribit Iac. Bleda in Defens. Fid. c. 14. Indic. 87. Quamvis in facie Ecclesiaematrimonium contr ahant, non reputant verum esse matrimonium, donec expletis cunctis sectae cer imoniis, domum propriam aut conductam, aut alias ambo simul inhabitent, etc. vide. Selden. l. 2. c. 1. 7. 11. 12. 13. 27. et hic passim, inprimis infra, ubi de Nuptiali Thalamo et Nuptiali velandi more.
DELICATI
Latinis dicebantur, qui Graecis ta\ paidika\] seu e)rw/menoi], quos et delicias dixit Cic. pro Caelio. Ael. Spartian. in Hadr. Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos, eosdemque sqepe levisse per illa tempora --- opinio multa firmavit. Sed et delicatae quoque, h. e. dilectae, in vett. Inscr. in aede Cathedrali Pergami, ATESTIA. I. D. L. ATESTIAE. TERTIAE. PATRON. BENEMERENTI. ET. CAPITONI. BINETAE. ET. MARTIAE. ET. PRIMUL. DELICATIS. ET. TELAMIO. CELERI. AMICO. CARISSIMO. ET. ATESTIAE. EGNATIAE etc. vide Casaub. ad Spart. et Car. du Fresne Glossar. ut et hic infra. Festo delicata primitus dicebantur, quasi dedicata, h. e. Diis consecrata; unde delicatus debitor, i. e. luxui consecratus: a delico, pro dedico etc. At Deliciae, apud Catull. carm. 2. et 3. Passer delitiae meae puellae. et imitatione huius, Delicium, apud Mart. l. 1. Epigr. 8. Stellae delicium. mei columba: aliosque melioris aevi Scriptores, res est quae oblectat, quod facile ea homines laciantur seu deliciantur et inescentur. Unde Deliciae Orbis, notum Titi elogium. Sic porro dicuntur interiores amici, quos dulces Stat. Sulpic. Sever. Salvian. Egesipp. deliciosos appellavit recentior aetas, uti ex Anastas. Biblioth. ad notat Barth. Animadvers. ad Stat. Thebaid. l. 11. v. 369. et Advers. l. 6. c. 20. Sed et obscenam notionem vox habuit, uti discimus supra ex Cic. exempla habes, ubi de Antinoo et Daphnide Apud Comicos delitiosa nomina, Storax, Paegnium et c. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Casaub. Deliciae Latinis dicti sunt proprie pueri minuti et procaces, ac garrulitate ipsa amabiles, ut ait Suet. Aug. c. 84. Pronuntiabat dulci proprio quodam oris sono. quos vett. Romani magno studio conquirebant, ex Syria inprimis, Alexandria et Mauritania, domesticae oblectationis ergo. Qualem habuit August. Sarmentum, apud Plutarch. in Antonio, ubi dhliki/a] illum Caesaris vocat, qualemqueve indigitat Ieremias, c. 31. v. 20. voce Ieled schahaschuhim, quem paioi/on entrufw=n] Graeci vertunt. Fortasse et Salomon Prov c. 8. v. 30. et seqq. Atque sic in antiqq. lapp. plerisque Deliciae et Delicium accipere mavult. Stat. Epicedio in Fil. eos sic describit, v. 66. et seqq. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces Delicias, doctumve sui convicia Nili Infantem, linguaque simul salibusque protervum Dilexi ------ Vide supra in voce Cubiti. At Delicati eidem, quos nequissimi Graeci paidika\] dixere, item pai=das2 a(palou\s2], quos koma=|n o)/pisqen], in syncipite comam alere solitos, Dio Chrysost. de Regno ait. Interim confundi has voces saepe, non negat. vide illum ad Suet. d. l.
DELPHON_et_DALPHON
i.e. Stillicidium, aut pauperiem, sive exhaustum, aut, macilentum respiciens, fil. Aman. Esth c. 9. v. 7.
DELUBRUM
dictum fuisse fustem delibratum vel decorticatum, quem pro Deo antiqui venerati sint, tradit Paulus Festi Pompeii abbreviator: cui Serv. adstipulatur dicens: Delubrum dictum propter lacum, in quo manus abluuntur; vel propter tectum coniunctum; aut certe ligneum simulacrum Delubrum dicimus, a libro, h. e., a raso ligno factum, quod Graece *co/anon] dicitur; Varro Rer. Divinar. l. 7. Delubrum, ait, alios aestimare in quo praeter Aedem sit area assumpta Deum causa, ut est in circo Flaminio Iovis Statoris: alios, in quo loco simulacrum Dei dedicatum est. Additqueve, Sicut locum, in quo sigerent candelam, Candelabrum appellatur, ita in quo poncrent Deum, nominatum Delubrum. Quae Varronis verba nobis servata sunt a Macrob. Saturn. l. 3. c. 4. qui adicit: His a Varrone praescriptis intelligere possumus id potissimum ab eo probatum, quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a Dei dedicato simulacro Delubrum coeperit nominari. Virgil. tamen utramque rationem diligenter est exsecutus. Vide et reliqua, quae sequuntur, uti etiam Serv. ad istud l. 4. Aeneid. v. 56. Principio delubra adeunt, pacemqueve per aras Exquirunt: Ita ergo Delubrum fuit sanctior pars templi, in qua Idolum: Glossae antiquae, Delubrum, kaqe/druma, co/anon, a)na/qhma]. Haec in sollemni victoria et triumpho coronabantur. Sil. Ital. Punicorum l. 13. v. 741. Inque vicem amplexi permixta voce triumphum Tarpeii clamant Iovis et delubra dccorant. Ubi foede a librario erratum, legendum enim coronant. Ibidem captabantur somnia; In templis enim, praevio sacrificio, incubare hostiarum pellibus, sicqueve sopitos somnia, quibus de futuris certiores redderentur, captasse homines, Virgil. Aeneid. l. 7. his verbis docet: v. 86. et seqq. ----- ----- -----. Huc dona sacerdos Cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosqueve petivit; Meminit horum in Delubris somniorum Iuven. Sat. 6. Somnia, quae humanas ludunt evanida mentes, Non delubra Deum, nec ab aethere Numina mittunt, Sed sibi quisqueve facit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 2. cum Paralipom. Thomae Dempst. Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 40. et 41. Alios. In iisdem homines pericula sua diluere, i. e. solvere denarium in memoriam periculi superati, fuisse solitos, unde Delubrum dictum, notant alii. Suspendebant autem ibi pileum, vel scutum, vel alia suscepta votis. vide Martin. in Lexic. Philol. ut et infra Penetrale sacrum.
DEMARATUS
Lacedaemoniorum dux, fil. Aristonis Regis ei successit, ex Proclidarum seu Eurypontidarum Familia Rex XV. quasi Spurius eiectus Cleomenis ex altera Familia Regis, qui Leotychidem ex eadem stirpe ei suffecit, fraudibus, cum exularet apud Persas, bellicumque contra patriam cerneret apparatum, plus se debere patriae, quam Persis existimans, clam Lacedaemonios certiores fecit; Cepit enim tabulam cerae expertem, cui literas inscripsit; dein cera obductam per custodes perferendam curavit. Vixit Philippi Maced. Regis temporibus. Consiliis, rebus gestis, quadrigarum victoria, quod nulli Spartan. Regum contigit, illustrissimus. Herod. l. 6. Iust. l. 2. c. 10. Pausan. in Lacon. l. 3. Plutarch. in Alex. vide quoque Leotychides. Item Corinthius quidam negotiator dives, qui ob seditiones domo profugus tyrannidem Cypselii fugiens, ut scribit Cic. 5. Tuscul. Quaest. in Hetruriam commigravit, comparatis opibus luculentis, et a Tarquiniensibus Hetruriae populis acceptus, Tarquinium Priscum. Pop. Rom. Imp. ex illustri Hetrusca uxore genuit, iisque, ad quos confugerat, literas dedisse fertur. Dion. Halicarn. Antiq. Rom l. 3. c. 10. Demaratus etiam quidam libros in publicum edidit, cum de Phrygia, tum de fluminibus, teste Plutarch. Vide Voss. de Hist. Gr. p. 352.
DEMAS
viri nomen. Coloss c. 4. v. 14. 1 Tim.c . 4. v. 10.
DEMETRIUS_I
Soter. Syriae Regis fil. Seleuci Philopatoris, a quo Romanis obses erat datus. Quo tempore, Seleuco mortuo, huius frater Antiochus Epiphanes, dein fil, eius Antiochus Eupator, Regno potiti sunt. Hoc ille cum aliquandiu patienter tulisset, post mortem Epiphanis patrui, iam Ann. 25. natus, venationem simulans, Roma refugit, A. M. 3893. U. C. 392. Regnoqueve potitus, Antiochum Eupatorem, cum Lysia, neci dedit. Ab Alcimo, qui ab Eupatore Pontificatum Iudaeorum magno emerat, persuasus, Nicanorem Bacchidemqueve in Iudaeam misit, qui, regione vastata, incolas graviter afflixerunt: Iuda Maccabaeo, in praelio, contra Bacchidem interempto. Interea, cum intolerabilis vicinis evasisset, ab Alexandro Bala, qui Epiphanis se filium ferebat, praelio victus et interemptus est, A. 11. Regni 1 Macc c. 7. v. 1. 4. et 2 Macc c. 14. v. 1. 4. 5. 26. Ioseph. Antiq. l. 13. c. 1. 2. 7. 8. 16. Appian. de B. S. Iustin. l. 34. et 35. Strab. l. 16. Polyb. fragm. etc.
DEMETRIUS_II
Nicanor, Soteri patri successit, ope Ptolomaei Philometoris, qui, pulso suo genero Alexandro, filiam suam Cleopatram huic tradidit. Paulo post, Diodorus cognom. Tryphon, filii Alexandri Balae auspiciis, Syriam occupavit, illo post annum sublato. Cui ut Demetrius occurreret, cum Iudaeis foedus iniit, inde in Persiam profectus: Ubi captus, Phraatis Parthorum Regis filiam Rhodogynem duxit, quo audito, Cleopatra Antiocho VII. Sideti, fratri Demetrii nupsit. Sed eo mortuo; in Regnum reversus, nimio fastu odium subditorum in se concitavit, qui, impetrato a Ptolomaeo Physcone Aegypti Rege Alexandro Zebenna, Demetrium pepulerunt. Occisus est in fuga ab inimicis, an Cleopatrae, instinctu? A. M. 3929. U. C. 628. 1 Macc c. 13. v. 34, 35, 36. c. 14. v. 1, 2, 3. c. 15. v. 1. Ioseph. Antiq. l. 13. de B. I. c. 1. Appian. de Bell. Sac. Iustin. l. 36. c. 1. l. 38. c. 9. et 10. l. 39. c. 1. et 2. Torniel. et Salian. in Annal.
DENICALES_Feriae
apud Romanos peractis ad sepulhrum iustis, Silicernio item et Viscerationen exhibitis, celebrabantur, ad defuncti familiam purgandam. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. ult. ex A. Gellio l. 2. c. 22. vide quoque infra Exverrae.
DENS
quevasi edens dictus est. Sunt autem Dentes, minime extra curam a Vett. habiti: Hinc ridet Maximinam Mart. l. 2. Epigr. 41. quod eos haberet sordidos, nigrosqueve, Et tres sunt tibi Maximina dentes. Sed plane piceiqueve buxeiqueve. Et Horat. l. i. Ep. 18. v. 6. Asperitas agrestis et inconcinna gravisqueve Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris. Itaque, fricabantur lavabanturqueve quottidie. Plin. l. 8. c. 18. quod fieri solitum vel spina argentea, Petron. Satyr. ut deinde spina argentea dentes persodit: vel lentisco. Mart. l. 3. Epigr. 80. cuius epigraphe in Zoilum. Stat exoletus, suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesqueve lentisci. Idem l. IV. Epigr. 22. cuius epigraphe, Dentiscalpium: Lentiscum meliucs, sed si tibi frondea cuspis Defuerit, dentes penna levare potest. Fricabantur etiam certo pulvere, qui nativos dentes candefacere aptus fuit: vide Mart. iterum l. 14. in apophoret Epigr. 56. cuius epigraphe Dentifricium, ut et infra Halimum. Imo ne urina quidem aliisque rebus putidissimis illos levigare, dummodo nitidiores redderentur, eos puduit, L. Apuleius Apologiae l. 1. ex Catullo, carm. 39. ------ ------ ------ sua sibi urina Dentem atque russam pumicare gingivam; Misi, ut petisti, munditias dentium, Ni telas oris ex Arabicis frugibus Tenuem, candificum, nobilem pulvisculum, Complanatorem tumidulae gingivulae, Converritorem pridianae reliquiae, Ne qua visatur tetra labes sordium, Restrictis forte si labellis riserit. Cum igitur proprii vitiati erant, eburneos emebant, quorum saepissime meminit Mart. inprimis l. 12. Epigr. 23. cuius epigraphe in Laeliam. Dentibus atque comis, nec te pudet, uteris emptis, Quid facies, oculo, Laelia? non emitur? Tortilique filo vinciebant. vide infra Filum. Praecipuus nempe dentium ornatus candor est et aequalitas. Unde Sponsae dentes gregi tonsarum, seu potius dedolatarum ovium, uti vocem Hebraeam exponit Bochartus, conferuntur, Cantici. c. 4. v. 2. Dicuntur autem caesae seu dedolatae oves, cum inter se tam sunt similes; quam si ex ligno, aut aere, ad eundem typum effictae fuissent et fabrefactae. Cuiusmodi dentes kalli/stw| o(/rmw| e)k tw= stilpnota/twn kai\ i)somege/qwn margari/twn], monili pulcherrimo ex nitidissimis et magnitudine paribus margaritis constanti, comparat in Imaginibus Lucian. In Medicina, primus dentem Aesculapius evulsisse dicitur. Sed et Dens, in poenam olim evulsus. Ditmarus l. 8. initio, Quicumque post septuagesimam carnem manducasse invenitur, abscissis dentibus graviter punitur, apud Polonos. Sic in Consuetud. MSS. Sollemniaci in Arvernis, dentis amissio, poena erat raptorum ex horto, vel vinea alterius fructuum, poterat tamen illa redimi 7. solidis Podiensibus, apud Car. du Fresne Glossar. etc. De eorum in auguriis usu, vide Plin. l. 7. c. 16. Quin et augurium in hac esse creditur parte. Per dentes iurare solitus Ioh. Angl. Rex legitur Dentibus literas scindendi ritus, occurrit in Chron. Montis Ser. A. C. 1214. Et ut addam de ferarum dentibus aliquid: Dentes apri Calydonii ulna longiores asservati, in templo Minervae Halaeae, Romam divictis Tegeatibus ab Augusto translati sunt. Nec pretiosius quidquam elephantorum dentibus, vide infra, ubi de Ebore: uti nihil fortius dentibus leonis. Namque, ut canit Anaer. Od. 5. *fu/sis2 ke/rata tau/rois2] *o(pla\s2 d' e)/dwken i(/ppois2,] *podwki/hn lagwoi=s2,] *le/ou???i xa/s1m) o)do/ntwn)] Unde, cum Syro sermone fera quaevis vocetur Animal dentis, potissimum hoc nomine intelligitur leo, Apocal c. 6. v. 8. c. 11. v. 7. etc. 13. v. 1, 2, 4, 11, 14, 15, 17. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. III. c. 2. vide quoque infra de dentibus Hippopotami, et de alveolis dentium voce Mortariolum. De Vett. more, Dentes, feris nobilioribus, quae in venatu occisae, excussos, galeis inserendi, dicemus suo loco uti de sue lhi+bonei/rh|] edentanda, legem Salaminiorum videbimus infra, voce Porci de Brasilianorum torquibus, quos e dentibus devictorum hostium concinnare solent, voce Semiunitum: de dente simiae, septingentis ducatorum milibus aestimato, voce Simia. Dentes calceati, apud Plaut. captiveis. Act. 1. sc. 2. v. 83. Numquam istoc vinces me Hegio, ne postules; Cum calceatis dentibus veniam tamen. sunt expediti et ad convivium praeparati etc. vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 36. Nec omittendum, quod Thom. Bartholin. notat, Veteres infantes demortuos ante dentes natos urere non solitos esse, ex Plin. l. 7. c. 16. vide eum de Puerperio Vett. ut et infra, ubi de Infantibus, nec non supra Cynodontes.
DENUNTIATIO_Belli
etiam ubi ius naturae non requirit, honeste tamen et laudabiliter interponitur, puta ut ab offendendo abstineatur, aut delictum paenitentia et satisfactione expietur. Namque, Extrema primo nemo tantavit loco. Unde Hebraeis praeceptum a Deo, ut civitatem oppugnandam prius ad pacem invitarent, legimus Deuteron c. 2. v. 9. de quo vide Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 2. Et Cic. Offic. l. 1. c. 11. At belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est? ex quo intelligi potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit, et indictum. Hinc promulgata proelia dixit Enn. Quo faciunt, caduceus apud Graecos; sagmina et hasta sanguinea apud Aequicolas et Roman. porro renuntiatio amicitiae et societatis, post res repetitas 30. dies sollennes; hastae missio iterum, et alia id genus. Quorum tamen magnam partem suo tempore usurpari desiisse, docet nos Arnob. c. Gent. l. 2. imo iam Varron. aevo quaedam fuisse omissa, discimus ex illo, de Ling. Lat. l. 4. vide hanc in rem Hug. Grot. de iure Belli et Pac. l. 3. c. 3. §. 5. cum seqq. ut et supra in voce Clarigatio, item ubi de Fecialibus: de Denuntiatione, vide in Gentilium Sacris usitata, infra voce Prorrhesis.
DESANAUS
epitheton Herculis Phoenicii. Euseb. Chron. ad n. 497. Hercules, inquit, Cognomento Desanaus, in Phoenice clarus habetur. Unde et ad nostram usque memoriam, a Cappadocibus et Eliensibus, Desanaus adhuc dicitur. Quae verbis iisdem legas, apud Marian. et Florentin. Wigorniensem. Apud Georg. Syncell. vero, qui Euseb, exscribere solet, pro Eliensibus Iliensibus et pro Desanaus *diwda=s2] legimus. Etiam Desani vocem suspectam reddit mira Latinorum Eusebri codicum, et eius exscriptorum, inconstantia. Quorum quidam dosinaus, quidam Desinas, ut alia omittam, habent, unde suspicatur Voss. haec ex *dorsa/nhs2], quo nomine Hercules apud Indos audiit, teste Hesych. esse corrupta. Dorsanes autem vicinum est Chaldaico daras], i. e. calcare, premere, incidere: quod inter praecipuas Herculis laudes ponitur, ut qui Tyrannos calcarit et oppresserit. Etiam Persis *sa/ndhs2] dicebatur, auctore Agathia, ad quod posterioribus syllabis multum accedit *dorsa/nhs2], etc. Interim nec illud damnari porest, quod nonnulii Desanaus vel Desanes legunt: praesertim cum vicinum sit daschen], h. e. pinguis, et per tralationem pollens, cuiusmodi appellatio optime conveniat fortissimo Herculi: qui idcirco in antiqus etiam Inser. Pollens vocatus reperitur. Ut isthac Interamnae Nahartium in Umbria, apud Gruter. Inscr. 315. 7. LOCUS SEPULTURAE CULTORUM HERCULIS DEFENSORIS POLLENTIS INVICTI. Dici etiam possic, Desanaas conflari ex duobus vocabulis, quorum prius sit , quod pinguem vel opulentum signisicare diximus et ai], quod fortem notat, ut Genes c. 49. v. 3. ubi id nomen a Iacobo tribuitur Rubeni primogenito: sicqueve Herculi nomen id impositum sit ab opibus et fortitudine. Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 22.
DESULTORES
Gr. metaba/tai], dicti olim qui ex equo in equum transiliebant, non sine arte: Origo a barbaris gentibus, quibus in bellis equorum mutatio probata, ut uno equo fesso aut sudante in alium siccum validumque celeriter transite possent. Tales Scythas fuisse, docet Amm. Marcell. l. 22. Indos Herod. l. 7. Numidas Strab. et ante illum Liv. l. 23. c. 29. ubi nec omnes Numidae, inquit, in dextro locati corum, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transsultare mos erat. Usus eorum apud Romanos in cumlibus et Circensibus stadiis, ubi non quadrigae solum, sed et Desultores, qui uno tanrum equo uterentur, certate solebant. Liv. Dec. 5. l. 4. Semel quadrigis, semel desultorio misso. Horum officium descripsit Hyginus l. de fabulis c. 80. Unde etiam Romani servant instituta, cum Desultorem mittunt: Unus duos equos habet, pilcum in capite, ex equo in equum transilit: cui suffragatur Isid. l. 18. c. 39. Desultor, cum ad finem cursus venisset, desiliebat, et ex equo in equum transiliebat. Vide quoque Suet. in Caesare c. 29. Varron. de Re Rust. l. 2. c. 7. Cic. Orat. pro L. Muraena etc. Manil. Astronomic. l. 5. Nec non alterno Desultor sidere dorso Quadrupedum et stabiles poterit desigere plantas, Per quos vadit equos, ludet per terga volantum, Aut solo vectatur equo, nunc arma movebit. Nunc licet in longo, per cursus, praemia Circo, Quidquid de tali studio formatur, habebit. Propert. l. 4. eleg. 2. v. 35. Est etiam aurgiae species Vertumnus, et eius Traicit alterno qui leve pondus equo. Graece i(/ppon ke/lhta e)lau/nein], equum desultorium agitare dicuunt, Interpreti Artemidori Oneirocritic. l. 1. qua de re vide supra in voce Celes; item infra in voce Pararius, it. Singulator, et ubi de Sarmatico Ludo. Eorundem, ut et gladiatorum, porro in funebribus ludis usus erat. Fest. Pomp. l. 17. Simpludiaria funera sunt, quibus adhibehantur D. T. ludi corbitoresque quidam ea dixerunt esse, quibus neutrum genus interesset ludorum. Nam Indictiva sunt, quibus adhibebantur non ludi modo, sed etiam Desultores, quae sunt amplissima etc. Neque vero binos solum, sed et quaternos et senos transire aut transilire nonnumquam dicebantur, ut de Teutobocho legimus, apud Flor. Hom. Desultoris meminit, qui quaternos transiliret. Il. d]. quod difficile admodum esse, notat Eustath. Hinc Vertumnus, a vertendis alternandisqueve equis, Propertio istiusmodi Desultor dictus est, ut vidimus. In quo equevestri lduo, quia Sarmatae praecellebant, Sarmatici nomen accepisse videtur, ut notat Salmas. ad Vopiscum in Carino; ubi de Desultoribus quoque, qui in Circo olim exhibebantur, ut missus nuntiarent, varia addit ex Cassiod. Variar. l. 3. Ep. 51. Hygin. Isid. Aliis. Hinc Desultorium ingenium Prov. pro inconstanti et in horas mutabili. Vide Thom. Dempst. Paralipomena in Rosini l. 5. Antiqq. Rom c. 24.
DEVORARI_a_piscibus
pro infortunio insigni multis Auctoribus habitum, de quo vide notata Passerat. et Gebhard. ad Propert. l. 3. Eleg. 6 nec non infra, ubi de Naufragio. A'terra autem devorari, summa exsecrationum, aut infelicium votorum fuit. dido apud Virgil. Aeneid. l. 4. v. 24. et seqq. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentes umbras Erebi noctemque profiondam, Ante pudor quam te violem, ------ Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theh. l. 9. v. 860. ------ cupit hiscere ripam. Strymonos, et trepidas in pectora contrahat alas. Cuiusmodi paenam divinitus inflictam legimus Koracho, Dathani et Abiramo, qui contra Moysen insurrexerant, Num c. 16. v. 31. Fuit quum absolveret eloqui omnia verba haec, ut finderetur humus, quae suberat illis; v. 32. et aperiens terra os suum absorberes eos et domos eorum. Quo pacto illos vivos in sepulchrum descendisse, dicitur v. 33.
DEUS
laudandus super omnia in saecula. Ac Dei quidem laus semper in toto animo, universaque nostra cogitatione versari debet. Quidquid sine Eius communione facias, id vero factum ne putes Quanto magis appellendus animus ad eas modulationes, quae quantum illius complectuntur, tantum Eius concipiunt Divinitatis: fiuntqueve illorum affines concentuum, qui caelestibus anfractibus atque rotationibus sunt ab Opifice artributi. Dicitur autem Dei laudatio a Graecis u(/mnos], a Latinis celebratio. Unus igitut. Ille cum sit, idemqueve Trinus, vel ut solum canere, vel personas seorsim celebrare ius est homini Christiano: additis verecunde proprietatibus Non ut disputatores morosi, sed ut pii Poetae facere consuevere. Id quod post alios multos nos quoque conati sumus. Namque in Deum Patrem hymnum cum scriberemus: tamquam rerum omnium conditorem, ab orbis ipsius creatione ad nos nostraqueve duximus. Deum vero Filium, Dominum nostrum Iesum Christum, tamquam humani generis Servatorem. In quo abduximus animum nostrum a corporis carcere ad liberos campos contemplationis, quae me in illum transformaret. Tum autem Sanctissimi Spiritus ineffabilis vigor ille tanto ardore celebratus est, ut, cum levissimis numeris esset inchoatus hymnus, repentino divini ignis impetu conflagrarit. In Deo quidquid est, ipsement est Deus: cognitionis autem nostrae imbecillitate, horum inferiorum exemplo atque imagine, quasi multa distinguuntur: Intellectus, a quo Voluntas; post quam Potentia. Verum neque ante neque post quicquam. Sed non solum, verum etiam unum. A quo duo duxerunt Veteres maxima rerum actionumqueve omnium principia, Naturam et Fortunam. Natura enim est, Potentia Dei: Fortuna vero Voluntas etc. Verba sunt Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 112. Quid autem de se sciri quove modo â nobis coli velit unicum hoc nostrum se/ba???ma], ex Verbo eius petendum Rom c. 1. v. 16. est virtus dei in salutem omnium credentium in ipsum sive ex Iudaeis primum sive deinde ex gentilibus.
DEXTRA
fidei symbolum: Certe in toto pene orbe e)qos e)pi\ pi/stei kai\ sunqh/kais2 bebai/ais2 ta\s2 decia\s2 dido/nai a)llh/lois], Schol. in Aristoph. Nub. Inprimus apud Persas, quibus omni iuramento fides dextra data fuit Sanctior. Diod. l. 16. Quos imitatus Alexander, apud Curt. l. 6. c. 20. An vero Reges praesentibus, quibus fidem suam obstrictum ibant, dextram dextra iungerent, an verius Dextrae simulacrum donarent, sie in eum usum more gentis fabrefactum, non adeo liguer. Iunxisse dextras dextris, cogitur ex Iosepho, ubi de Artabano. Quomodo v. absentibus dextram dabant? num per eos, qui ad eam accipiendam miss? Stabilite hoc videtur Xenoph. Cyopoed. l. 6. do\s2 decia\n, i(/na fe/rwmen kai\ toi=s2 a)/llois2 tau=ta, a(/per a)\n au)toi\ la/bwmen, para\ sou=]. Et Polyaen. l. 7. *decia\n au)toi=s2 e)/pemye no/mw| persikw=|]. Utroque vero clarius Iustin. l. 11. c. 15. In quam rem unicum pignus fidei Regiae dextram se ferendam Alexandro dare. Vide Gebhard. Not. ad C. Nepot. in Datame c. 10. et Barth. Adversar. l. 52. c. 14. et de phrasibus, Renovare dextras, Tac. Ann. l. 2. c. 58. mittere dextras, Hist. l. 1. c. 54. Proin illam Gentiles Deae Fidei consecrarunt; quemadmodum iidem caput Iovi, Neptuno pectus, frontem Genio, supercilia Iunoni, oculos Cupidini, aurem Memoriae, locum retro aurem dextram Nemesi, dorsum et posticas partes Plutoni, renes et inguina Veneri, pedes Mercurio, genua Misericordiae, talos plantasqueve pedum Tethidi, digitos Minervae, os Suadae etc. deferre soliti sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. Proprie tamen, non in vola manus, sed in iunctura, Fidei fuisse sedem, Eustat. docet. Unde fallere Dextram, pro fallere fidem, apud Virgil. Aeneid. l. 6. v. 612. Quiqueve ob adulterium caesi: quiqueve arma sequuti Impia, nec veriti dominorum fallere dextras: In quae verba Serv. Quid est, quaerit, fallere dextras Dominorum, quam fidem dominis promissam fallere? Nam dextra olim fidei consecrata fuit: unde iungere dextram, et dextrae dextram committere, apud Poetas saepe reperies, pro pacisci et foedus ferire. Ovid. Ep. 2. v. 31. Iura vides, ubi nunc? commissaque dextera dextrae? Virg. l. 1. Aeneid. v. 412. ------ ------ ------ Cur dextrae iungere dextram Non datur, Ait: Maiorum haec fuit salutatio: cuius rei to\ a)/tion], i. e. causam, Varro, Callimachum secutus, exposuit: asserens, omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute: ob quam rem hac se vener abantur corprois parte. Eandem osculari, in honore alicui habendo, antiquissimus mos fuit. Vide Muret. l. 10. Var. lect. c. 1. Lips. Electorum l. 2. c. 9. et Giphan. in Schol. ad Odyss. p]. Docet autem Plin. l. 11. c. 45. Sicut Dextra osculis aversa appetitur in fide porrigitur, i. e. partem eius exteriorem: quod tantum de manus alienae osculo capiendum. Nam propriae pars adversa, sive interior, adorati, h. e. ori admoveri solebat. Reges imprimis, Principesque, praecipue vero Tyrannos, hoc modo venerabantur subditi: Eum enim honorem solis potentioribus, tamquam demissionis notam et proprie fere Dominis a servis delatum constat. Nec falluntur, inquit, Laurent. ad Phaedr. qui a Candidatis Magistratuum istud natum autumant, quos etiam manus potentiorum, eorumque, quorum captabant gratiam, frequentius prensasse costat. Memrnit moris Suet. in Caligula c. 56. ubi Imperatorem chaereae agenti gratias osculandam manum offerre, formatam commotamque in obscenum modum, scribit. in Domit. c. 12. Idem prodidit, Domitianum Cenidi, patris concubinae ex Istria reversae osculumque ut assueverat, offerenti, manum (aversam scilicet) praebunisse; Porro Dextram supplices, quemadmodum mentum quoque et genua, tetigere antiquitus: unde potius ad sequentia saecula ritum deduxero. Docer enim Eustath. in Il. a. v. 427. qui incipit, *aki/ min gouna/somai], Et eius genua prehendam, i. e. ei supplicabo: Tria fuisse hominis membra, quae a supplicibus contingi fuerint solita; Caput, seu mentum, dia\ to\ h(gemoniko\n], Dextram, dia\ to\ praktiko\n], et Genua, dia\ to\ badistiko\n]. Interim omnem illum supplicantium gestum, verbo gouna/zesqai], expressum fuisse, quoniam licet forte ii, quibus supplicabatur, caput averterent, et Dextram occultarent, unde Eurip. *orw= se decia/n kru/ptonta, kai\ pro/swpon e)/mpalin stre/fonta, w(s2 mh/sou prosqi/gw gineia/dos], tamen ultima anchora supplicibus restabat: genua nempe, quae quo minus tangerentur, impediri vix potuit etc. Neque vero dextram solum manum, sed et dextrum pedem, et dextram genam Impp. CP. Proceres certo anni tempore osculari consuevisse, dicemus infra, ubi de ritu Pedes lavandi. Et dextrum latus plerumque honestius, et auspicatius habirum. Unde occursum, aut conversationem male ominosorum hominum, flexo in dextrum corpore, declinasse Vett. tradit Lucian. et pocula quoque in dextrum latus circumdari solita, habet Critias apud Athen. l. 10. unis Spartanis exceptis, qui ad laevam solebant ku/aqon kuklou=n], potionum tela in circulum dirigere, vide quoque infra ubi de Sternutatione. etc. Ita ergo Dextra magno fuit in pretio, unde apud Graecos *decioi\ oi( a)gaqoi\], et deciou=sqai to\ foilofronei=sqai]: Imo Telemachus ab Antinoo Dextr am suam per ludum tangi non sustinuit, illam non sine stomacho retrahens, quoniam non decebat to\ ti/mion pai/zesqai], uti loguitur Commentator laudatus in Odyss. ubi plura in hanc rem egregia. Ut de ornatu dextrae aliquid addam: Hac manu Annulos olim gestatos, evidenter Ierem. ostendit, cum c. 22. v. 24. Deum sic introducit loquentem: Etiamsi esset Conia, filius Ioacim Regis Iudae, annulus signatorius in manu dextra mea, inde evellam eum. Sirach. quoque c. 49. v. 13. Quomodo amplificemus Sorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextra manu israel Ita apud Hebraeos apud Romanos vero, ante gemmarum usum (si Atteio Capitoni apud Macrob. l. 7. fides habenda est) cum sculptura adhuc annuli materiae imprimebatur, sive ex ferro foret, sive ex auro, gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu: donec, postquam gemmae etiam addi coeperunt, sinissra potissimum manus huic gestamini destinata est. Interim et tum homines supra modum molles ac luxuriae dediti, etiam dextram in subsidium vocasse leguntur, si fors sinistra ferendo oneri non esset: id quod subinddicare vidertur Lucian. Navig. apud quem cum Timolaus multos sibi annulos optasset, quaerit ex ipso Lycin. Cur tandem non unus annulus omnia tibi ista (quae petebat) potest, sed tam multis revinctus sinistra gravata per singulos digitos? Imo vero excedit numerus et necesse etiam erit dexteram ferendo oneri succedere. Vide Ioh. Kirchm. de Annulis c. 4. Ideo autem hoc onere, sequioriaevo, Dextra levata est, quod sinistra magis occupata sicqueve officium eiis non solum annulorum gestatione impediri, sed et ipsi annuli crebro motu facile potuissent laedi. Idem ibid. Vide quoque ubi de Annulis et sinistra. De alio vide dextrae ormatu, infra in voce Dextrocherium: uti de more honestiorum inter Graecos pallium sic gestandi ut sola dextra ad pectus extaret, ubi de Pallio: de eadem exserta protesaqueve in variis actibus, ubi de Pedestribus statuis etc. Contra dextra nonnumquam inusti servi fugitivi, vide infra Inscripti; et dextrarum abscissione, monetam adulterantes puniti leguntur apud Matth. Paris. A. C. 1125. quo de poenae genere vide Car. du Fresne Not. ad Alexiad. Annae Commenae, et infra in voce Manus etc. uti de verbo medii aevi Adextrare, hinc orto, supra.
DEXTROCHERIUM
apud Capitolin. in Maximinis, Eratmagnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur ogressus; pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annitlo. Treb. Pollion. in Quieto, Alexandrum Mag. --- mulieres in reticulis et dextrocheriis et in annulis --- exsculptum semper habuerunt. Alios: vox hybrida est, ex Graeco Latinoque nomine composita, et armillarum speciem notat, quam Dextrale quoque Latini dixerunt. Solebant enim Vett. saepe altero tantum brachio armillas gestare, (monocheria hinc dicta in Gloss.) et quidem laevo interdum, ut de Sbinis notissima historia fidem sacit; interdum dextro, ut nomen hoc declarat, quafi deci/oxeiron] dictum, idque frequentius. Plus enim in dextris erat decoris, si solae ornabantur. Genes c. 24. v. 22. Num c. 31. v. 50. 2 Sam. c. 1. v. 10. Ies. c. 3. v. 20. Ezech c. 16. v. XI. tamquam armilla imposita brachio dextro: quia dextra virilis fortitudinis nota est. Cuius egregium, apud Saxon. Gramm, exstat documentum, de Wiggone dexirocherio, a Rolfone Rege, donato. Erat namque id ornamenti genus utrique sexui commune, et ante manicam portari, ibique uno clavo iungi consuevit; Isid. l. 19. c. 31. i. e. in manus cum brachio commissura, ut Casaub. seu carpo, ut Barthol. exponunt. Quo nomine a brachialibus proprie sic dictis Dextrocheria diversa, quod illa totum brachii progressum complecterentur, uti docet Xenoph. Paed. l. 6. ubi inter braxi/ona] et ye/llia] sic distinguit; licet Strab. ta\ ye/llia] et carpo et brachio latius assignet. Quod vero de clavo dictum, copulam vocatidem Capitolin. ubi supra, de arrhis sponsalitiis Iuniae Fadillae loquens, detrocherium cum copula de hyacinthis quatuor: hic enim copulam explicat Salmas. eam partem dextrocherii, qua iungebatur et copulabatur; vel potius taeniam utraque dextrocherii parte pendulam, qua illud alligabatur. Principibus autem familiaria fuisse, ex praecedd. discimus. Sed et in cari Imp. dextra gemmas fulgentes, seu dextrocherium, adumbrat Chrysostom. in laudat. Babyloe; in Constantini, Lucifer. Calarit. de non parcendo delinqu. etc. Vide hanc in rem plura apud Thom. Bartholin. dc Armillis Vett. Cafaub. et Salmas. ad Capitolin. et Pollion. d. l. nec non supra, ubi de Armillis.
DIACONISSA
in Ecclesia celebris fuit, sub ipsis Apostolis, ut ex Rom c. 16. v. 1. patet, ubi Phoeben commendat Paulus, ou)/s1an dia/konon th=s enklhs1i/as2 th=s en kegxreai=s2]. Has Graeci pres1buti/das2 h)/toi parakaqhmen/as2] etiam vacabant: Latini Presbyteras, Viduas, Univiras, Matricurias, Monachas. Gregorius III. in Synodo Rom. A. C. 733. Diaconoe, Presbyteroe, Monachoe meminit. Sed a veteribus Diaconissis plurimum differre videmus Monachas seu Moniales hodiernas: succrevisle tamen ex istarum institutione probabile est. Vide Epiphan. sui saeculi, i. e. quarti Diaconissam describentem, l. 3. tom. 2. hoer. 79. Has tanquan Ordinatas, non recipit Concil. Laodic. Ordinem tamen in Ecclesia vocat Epiphan. Accepisse illas manuum impositionem et nuptiis arceri, clarum est e Concil. Wormatiensi c. 45. ubi et tempus ordinationis An. 40. aet. definitur. Iustinian. autem vetuit Diaconissas ordinari minoris aetatis, quam 50. Annor. Sed et sumitur haec vox, pro uxore Diaconi: de qua, quinto Apostolorum canone, constitutum est, ut Episcopus ant presbyter, aut Diaconus, suam uxorem non eiciat causa religionis: quod et sexto Synodo confirmatum est, et in Orientali Ecclesia suo aevo observatum esse tradit Steph. Papa. vide Spelman. Glossar. Archaeol.
DIADEMA
Graece dia/dhma], fascia fuit candida ut plutimum et lata, qua Reges olim Principesque caput evinciebant. Unde Senec. iin Thyest. Act. 2. in Choro. Non frontis, nota Regiae, item vinculum, Stat. Theb. l. 12. v. 89. Accipe, nate, tui nova libamenta triumphi Accipe et hoc regimen dextroe, frontisque superbae Vincula, ------ Ubi diademate et sceptro porrecto, dignitas regia collata intelligitur. Dixi candidam ut plurimum, namqueve aliquando fuisse constat coloris purpurei meliniqueve, i. e. flavi, lutei, flammei. Darii, ab Alexandro victi, Curt. l. 3. c. 3. Cidarim Persoe Regium capitis vocabant insigne; hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Interim candida plerumque erat, unde taini/an leukh\n] vocat Lucian. vittam albentem Sil. fasciolam candidam Ammian. etc. Lata dein fuit, quales erant Sacerdotum infulae: Infulam autem Grammatici interpretantur fasciam in modum diadematis, ex qua vittoe utrinque dependent, quoe plerumque lata est, plerumque tortilis ex albo et cocco. Item taeniae, quibus Hieronicae coronabantur. Erat autem ex linea tenuiqueve materia, cui unguentum e myrrha et odore illo, quem Labyzon dixere, addidisse Persarum Reges, tradit Athen. l. 12. Gestabaturqueve a Regibus perpetuo: unde in quottidiana pompa et comitatu Regis describendo occupatus Lucian. Somn. seu Gall. memorat th\n e)festri/da, to\ dia/dhma, tou\s2 prope/mpontas2 ktl]. Quare et perpetui cognomen ei tribuit Victor in Constantino: et cum Rege victo saepe in victoris potestatem pervenit. Stat. Theb. l. 2. v. 456. ------ ------ quin aufa luas, nostrisqueve sub armis Captivo moribundus humum diademate pulses. Quo casu, triumpho illud circumferri solitum est, uti de Diademate Cleopatrae factum ab Augusto, memorat Zenob. Centur. 5. Adag. 24. Neque vero unum solum diadema Reges capite ferebant, sed multiplicabant ea pro numero Regnorum. Sic Ptol. 1 Maccab c. 11. v. 13. duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae, imposuisle legitur. Vide quoque Herodian. l. 6. ubi de Artabano. Porro Plin. l. 7. c. 56. Liber pater. Idem diadema, Regum insigne et Triumthum invenit. Barbaris Regibus primitus usitatum ac familiare: sero ad Graecos pervenit; apud quos Alexandrum Mag. id primum usurpasle, ex Iustino discas l. 12. c. 3. Post hoec Alexander habitum Regum Persarum et diadcma insolitum antea Regibus Maccdonicis, velut in leges corum quos vicerat transirct, assumit. Romanis antiquitus exosum, postmodum in frequenti usu esse coepit: et quidem Salmas. Iulio, Victor modo Caligulae, modo Aureliano; Iornand. Diocletiano; Cedren. et Fasti Siculi Constantino illud primum tribuunt. Forte minus constans et interruptus per intervalla, pro imperantium ingenio, mos, posteris occasionem dedit, ut primos eius rei inventores crederent, penes quos primtim illius usum viderant. Primus certe Heliogabalus gemmatum usurpavit, quod post Diocletian. reliqui omnes Impp. imitati sunt. Erat id autem ex duplici linea margaritarum, et Graecis recentioribus ste/mma] appellari coepit, infra Stemma. Coronae dein sociatum est, unde cum corona saepe confunditur. Aliud fuit diadema, quod sollennibus diebus gestabatur, et quoties Rex undique sua Maiestate circumfusus, se in publico, non tam aspiciendum, quam colendum, praebebat. Hoc Sceptriferum dicitur Martiano Capellae, quod non gereretur, nisi cum reliquis quoque insignibus Regiis, sceptro inprimis; et texebatur e pretiosissima quaque materia. Ovid. de Ponto l. 3. Ep. 4. ad Rufin. v. 109. Barbara iam capti poscant insignia Reges, Textaque fortuna divitiora sua. Insuper, uti priscum illud religabatur in occipitio caputque gestantis evintiebat, ita hoc non tam caput redimiebat, quam capiti imponebatur, aut circumponebatur, quod periqe/sqai] dixit Plutarch. de Attalo loquens in Apophth. Reg. etc. Quam in rem vide plura apud Car. Paschal. Coronarum l. 9. toto, ubi de Coronis et Diadcmatibus Regum, Ans. Soler. de Pileo, s. 9. ubi tum puri, tum gemmati Diadematis iconem addit, Alios: ut et infra Fascia, Labyzos, Sardonyx. Diadema Regis Sinarum, ex corio durissimo undiquaque deaurato, quo et loco coronae utuntur, visitur in Museo Kircher. Aliam vocis notionem vide infra in voce Lorum.
DIALIS_DIALE
qui vel quod Iovis est. Unde flamen Dtalis Iovis ministerio assignatus est a Numa. Liv. l. 1. Dictus an a Dio, a quo vita dari hominibus putabatur, an a Iove, qui sit Diiovis, ut vult Ter. Varro? Certe huic ut assidue praesto esset eique sacra faceret, a Numa constitutus est. Cerimoniae, quae observare cogebatur, recensentur ab A. Gell. l. 10. c. 15. Equo Dialem Flaminem vehi religio est. classem procinctam extra pomoerium, i. e. exercitum armatum videre. idcirco rarenter flamen dialis Consul creatus est, quum bella consulibus mandabantur. item iurare Dialem fas numquam est. item annulo uti, nisi pervio cassoque fas non est. Ignem e flaminia, i. e. Flaminis Dialis domo, nisi in sacrum, esserri ius non est. vinctum, si oedes eius introi???it, solvi necessum est: et vincula per unpluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam dimitti. Nodium in apice, neque in cinctu, neque alia in parte ullum habet. si quis ad verber andum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondit. capram et carnem incoctam, et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. propagines e vitibus altius proetentos non succidet. (nefas enim Flaminem inebriari:) pedes lecti, in quo cubat, luto tenui (in signum forte originis humanae) circumlitos else oportet: et de co lecto trinoctium continuum non decubat: neque in eo lecto cubare alium fas est: neque apud eius lecti sulcrum capsulam esse, cum strue (genus est libi, cuius in solo tracta farinacea multa, velut toruli aut digiti, ordine structa et serie coniuncta ponebantur) atque fcrto (etiam libi genus, quod Salmas. bonum dicitur) oportet. Unguium Dialis et capilli segmina, subter arborem felicem quae spinas non fert, nec fructum baccamque nigram producit) terra operiuntur: Dialis cottidie festatus est (alii legunt fertatus: i. e. fertis instructus: Item fertarius, i. e. ferta seu liba ad sacra ferens:) Sine apice sub divo esse licitum non est: sub tecto uti liceret, non pridem a Pontisicibus constitutum. Addit hic A. Gell. Massur. Sabin. scripsit, et alia talia remissa, gratiamque aliquot cerimoniarum factam dicit. Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est: tunicam intimam, nisi in loctectis, non exuit, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit: (neque etiam poterat inungi, tamquam in conspectu Iovis.) super Flaminem Dialem in convivio, nisi Rex sacrisiculus, haud quisquam alius accumbit. uxorem si amisit, flaminio (i. e. Sacerdotio suo) decedit: matrimonium flaminis nisi morte dirimi non est ius. locum in quo bustum (i. e. cadaver combustum) est, numquam ingreditur. mortuum numquam attingit. funus tamen exsequi non est religio. Eoedem ferme cerimonioe sunt, quas flaminicas diales seorsum aiunt observitare. de quibus vide infra, in voce Flaminica. Addit Plutarch. in Qu. Rom. non potuisse hunc Flaminem plus tribus noctibus urbe abesse, neque pileum vel apicem usquam deponere. Idem Gell. paulo post subicit, verba proetoris ex edicto perpetuo de Flamine Diali et sacerdote Vestoe adscripti: SACERDOTEM. VESTALEM. ET. FLAMINEM. DIALEM. IN. OMNI. MEA. IURISDICTIONE. IURARE. NON. COGAM. Addit etiam verba Varron. ex l. 2. Rer. divin. Is solus album habet galerum; (qui Albo-galerus Paulo) vel quod maximus est, vel quod iovi immolata hostia alba fieri oporteat. Nec ommittendum, quod Plutarch. Qu. Rom. 113. superioribus adiungit: Non poterat Flamen Dialis antiquitus aut Magistratum petere aut capere, ne a sacris avocaretur et multa contra religionem facere cogeretur. Ceterum a Numa usque ad Marii et Sullae tempora, perperua et continuata serie Flamines Diales fuare, usque ad L. Corn. Merulam, qui in seditione civili L. Corn. Cinnae et Cn. Octavii, A. U. C. 666. in Magistratu fuit occisus. Post quem, cum C. Iul. Caesar, qui postea Dictator fuit, id sacerdotium consecutus fuisset, non longe post a victore Sulla et sacerdotio et uxoris dote mulctatus est: a quo tempore usque ad finem imperii Augusti Imp. per Annos plus minus 100. Sacerdotium illud vacavit: donec Flamen Dialis iterum inauguratus est Sext. Corn. Maluginensis, post quem perpetuo ordine multi rursus fuere, usque ad novissima Imperii tempora, quibus cum reliquis Socerdotiis veteris superstitionis, ab Imp. Theodosio etiam hoc funditus sublatum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 16.
DIANA
Iovis filia ex Latona, eodem cum Apolline partu edita. Haec, ob virginitatis amorem, fertur hominum consortia fugisse, et ut a se libidinis pruritum amoveret, venando silvas incoluisse. paucarum virginum comitatu contenta. In inferis Hecate, in silvis Diana, in Caelo Luna, Phoebe, Delia, Cynthia dicta. Sub Lucinae nomine, a parturientibus invocata est, Horat. Ca???m. l. 3. Od. 22. v. VI. Montium Custos, nemorumqueve virgo, Et alibi, in Carmine saeculari. v. 6. Phoebe, silvarumqueve potens Diana. Catull. saecul. Carm. 34. v. 9. et seqq. Montium Domina, ut foret Silvarumque virentium. Saltuumque reconditorum Amniumque sonantium. Inde turba Diania, apud Ovid. Fastor. l. 5. v. 141. Exagitant et lar et turba Dianiarfures: Pervigilantque lares; pervigilantque canes. pro canibus, et Arma Diania pro instrumentis venatoriis Gratio dicuntur. Integroe Tentator Orion Dianae, i. e. Castae. Laudatissimum templum habuit apud Ephes. 127. columnis, a totidem Regibus substructis in nixum, quod die Alexandri Mag. natali arsit: Cultu eius, usque ad Apost. Paul. tempora perdurante. Vide Actor. c. 19. v.24.27. 28. 34. 35.aliud item in Taurica Reg ubi carne tantum humana litabatur. Lucan. l. 1. v. 441. Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae. Sic dicta, ab Iana, si Macrob. credimus, d. litera addita: Iana enim Luna est. Alii a *dio\s2] eam appellatam volunt, h. e. a Iove, quasi Ioviana, quia Iovis filia: quidam quasi Devianam vocant, quoniam venantes per sylv as et devia errare solent. Triplex Cic. est l. 3. de Nat. Deor. Prima Iovis et Proserpinae filia, pennati mater Cupidinis: Secunda, quae celebratissima, et a Graecis primo dein Romanis, summis honoribus culta, de qua hic: Tertia, cuius patrem Upin vocat, matrem Glaucen. Pingebatur Diana, specie feminae coma dissoluta, quae arcum tenebat et sagittam, cervos quoque cornutos in venatione insequi videbatur, hodiequeve in nummis antiquis cernere est. Addita quoque simulacro retia, tamquam necessaria venatus instrumenta, ut et venabula, lineae versicolores, canesqueve catenati. Dianoe Segestanae simulacrum etiam dextra manu facem praeferebat, M. Tull. 6. Verrina. Venerationis indicium insigne, quod sollenne iuramentum per illam olim conciperetur. Primum ei templum Romae in Aventino monte exstructum fuit a Latinis, Servio Tullio regnante: qui populis Latinis in unum corpus collectis, soederis leges civitatibus conscripsit, conditoque templo, ritus celebrandi festi atque fori constituit: cuius rei memoria ne ulla temporum iniuria aboleretur, in aerea columna decreta concilii et civitates eius conventus participes incidit. Columnam autem in templo Dianae dedicavit, inseriptam literarum characteribus Graecanicis, teste Dionysio. Huic templo boum cornua fuisse affixa, cum reliquis Deae fanis cervorum affigerentur, tradunt Liv. atque Plutarch. Fuerunt et aedes Dianoe in Caelio, quae hodie S. Ioh. Evang. sacra est: item in Subura. Cerva illi litabatur, incidebantqueve eius sacra in d. a. Martii, et 13. Aug. seu idus. Mart. l. 12. Epigr. 68. cuius epigraphe de Idibus Maro nis, Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana. Tum mulieres voti damnatae ac compotes, ab Urbe ardentes faces in nemus Aricinum, ubi religiosissime fictitium hoc Numen colebatur, ferebant. Ovid. in Fastis; l. 3. v. 270. Saepe potens voti frontem redimita coronis Femina lucentes portat ab urbe faces. Venatores quoque codem faces spicatas deferebant, canesque suos morbo ac scabie affectos, infulis velatos, Deae sistebant, omni instrumento venatorio ante illam collocato, Grot. de Venatione. Imo ipsa Diana his feriis vacare credebatur. Stat. l. 3. Silvar. 1. v. 57. ------ ------ ------ Ipsa coronat Emeritos Diana canes, et spicula tergit: Et tutas sinit ire feras. Vide Adr. Turneb. Advers. l. 7. c. 26. Groecis *a)/dtemis2] dicta, Athenis in Munychia, portu Atticae Piraeeo proximo, templum habuit, unde feltum ei sacrum *mounu/kia], quod incidebat in d. 16. Aprilis, hinc *mounuxiw\n] vocati. Apud Ephesios autem inprimis culta est, ubi triplex templum habuisse, legitur: Quorum primum, cuius architectus Chersiphron fuit, ab Herostrato, ipso Alexandro Mag. natali die, incensum est, Olymp. 106. Idem secundum quoque aliquibus dicitur, quia postquam a praedicto Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene oedes instituta est, Demetrius postea ipsius Dianoe servus et Poenius persecere. Vitruv. Postquam vero flammis datum est templum, novam et meliorem eius structuram, collatis tum ex propriis facultatibus, tum ex mundo muliebri, sumptibus, fabricatam, refert Strab. Dinocrate eius architecto. De quonam horum templorum, intelligendus sit Plin. l. 36. c. 14. Magnificentioe ucra admiratio exstat templum Ephesioe Dianoe ducentis viginti annis factum a tota Asia etc. ubi magnificentiam eius prolixe persequitur, dubitant Eruditi; sed ultimum intelligi vult Oisel. Notis ad A Gellii l. 2. c. 6. uti nomen eius, qui templum Diaxoe Ephesioe incenderat, nequis ullo in tempore nominaret. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 814. et in voce Templum. Quid intelligendum per naou\s2 a)rgurou=s2 *a)rte/midos], Actor. c. 19. v. 24. templa argentea Dianoe, dubitant Eruditi. Erasm. in Annotat. hoc vocabulo significari aediculas seu thecas templi effigie, in quibus statuae reponebantur, admonet. Simili ratione Chrysostom. kibw/tia mikra\], i. e. parva scriniola, explicat. Et *na+i/dia] appellari, armaria Plin. l. 3 5. c. 2. Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille ciceronis vide infrased et aliquo modo Imaginibus non passus inter cidere figuras, aut vetustatem aeri contra homines valere etc. e quibus maiorum depromebantur imagines, apud Polyb. deprehendimus. Beza vero, Demetr. Templa argentea Dianoe procudere fuisse solitum ait, i. e. aut in nummis, aut aliis imagunculis celeberrimi illius templi typum repraesentare ac peregrinis adventantibus divendere, ut etiamnum hodie faciunt eiusmodi Artifices iis in locis, ubi solent a nonnullis religionis causa vota suscipi. Istae igitur imagunculae seu nummi, ab ea figura quam repraesentabant, Templorum cognomentum retulerunt, sicuti simili prorsus ratione Deliorum seu Atheniensium num mos quosdam Boves: eorundem Atheniensium alios quosdam *ko/ras2] i.e. puellas? alios Corinthiorum *pw/lous2], i. e. pullos: alios Pelopohnesiorum *xelw/nas2]; testudines vocabant. Sic apud Rom. Naves quidam nummi dicti reperiuntur. Additqueve idem Beza, duos istiusmodi nummos pervetustos se inspexissie, in quorum altera parte Ephesinae illius Dianae poluma/stou], in altera templi imago, cum his literis DIAN. EPHES. sculpta fuerit etc. Habuisse Dianam Gentilium cum Iemima, filia natu maxima Hiobi multum affinitatis, primo nomen docet: *h(me/ra] enim, i. e. dies, quod inter cognomina Dianae fuisse docer Hesych. Hebraeis, Syris, Arabibusque est : quin Latinorum Diana a die convenienter deducitur. Dein sedes utriusque: Nam et Dianam Persicam finxere et quae vagaretur circa Euphratem, i. e. verius Arabica, quam Persica, Agrestem secerunt quoque montium et nemorum custodem, i. e. quae in Arabia Deserta, quam incultam crediderunt, sedem habuerit suam. Formae insuper praestantia Diana inclita legitur, unde *h(me/ras2] et *eu)kle/as2] nomen, quod iemimae apprime convenit. Spanhem. Hist. Iobi. Unde forte superstitionis origo: quamvis et Dianoe nomen aliis quoque adaptatum esse notum sit, quemadmodum plures Veneres, plures Hercules etc. Antiquitas habuit. Plura vide apud Iohn. Gerhard. Voss. de Orig. et Progr. ldololat. passim, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 7. cum Paralipom. th. Dempst. etc. Addam saltem, omnium ceterorum Numinum iuramenta faciliora violari habita, quam huius Deae, utpote cuius odium accerbissimum putabatur. Sed et multa fabulatorum commenta afferri posle, quibus neque a)eiparqe/nos] illa semper virginitatis admodum cauta demonstrari possit, docet Casp. Barth. Animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 4. v.. 256. De Templi eius, quo olim Ephesus superbiebat, ruderibus, qualia hodiequeve visuntur, vide Iac Spon. Itiner. Groec. Part. I. p. 332. et seqq. Idem Inscriptionem Latino-Graecam Dianoe Ephesioe, Caesari Augusto, Tiberio Caes. filio eius, et Civitatl Epheso, factam et consecratam a Gaio Sextilio Pollione, 2. leuc. ab urbe, aquaeductus, qui Ephesum pergebat, ponte strati monumentum, etiamnum exstantem, exhibet Part. III. p. 135. Apud Plin. l. 35. c. 10. Apelles inter alia pinxisse Dianam, sacrificantium virginum choro mistam, quibus vicisse Homeri versus videtur idipsum describentis, (Il. z].) item Megabyzi Sacerdotis Dianoe Ephesioe pompam, etc. Vide quoque infra Mucianus. Addo, quod producit primam syllabam. Virgil. aeneid. l. 1. v. 499. Exercet Diana Choros 5 Horat. l. 1. od. 21. v. 1. Dianam teneroe dicite virgines. Vide porro Dictynna, Hecata, Lucina, Luna, Noctiluca, Proserpina, Trivia. Item Ovid. Metam. l. 3. v. 156. Nomine Gargaphie, succinctoe sacra Dianae, Cuius in extremo est antrum nemorale recellu. Ibid. v. 163. Hic Dea venatu silvarum fessa solebat. Virgineos artus liquido perfundere rore Ibid. v. 181. Implevere nemus: clrcumfusoeque Dianam Corporibus texere suis. Ibid. v. 185. Is suit in vultu visae sine veste Dianae. Ibid. v. 252. Ira pharetratoe fertur satiata Dianoe. Hesiod. Theog. Plin. l. 7. c. 38. Mentori Capitolinus et Diana ephesia, quibus fuere consecrata artis eius vasa. Ibid. l. 16. c. 40. Cedrumque claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesioe Dianoe. Vide infra eod. l. etc. De ipso simulacro Deoe ambigitur . Vide infra cod. l. c. Et in Hispania Sagunti aiunt templum Dianoe a Zacyntho aducctoe cum conditoribus annis ducentis ante excidium Troioe. Diod. Sic. l. 16 Solin. Euseb. Plutarch. Daus. Strab. Natal. Com. EPITHETA DIANAE VARIA. Aethiopica. Agrotera seu Agrestis; dicta est, quod in agris versaretur. Alphea. Aricina, vide Nemus. Amphipyros. *a)risto/boulos], templum Melite habuit, in quo sepeliebantur, qui carnificis manu erant interempti. Vide infra Melite. Bendis, apud Thraces; quae *mega/lh qeo\s2], item *di/lokos] Hesych. Cratino Thrissis, appellata est, vide infra Thraces. Bubastis, ab opp. Aegypti nobili, ubi culta. Caryatis. Chiton, quasi Tunicata, quod puerperae doloribus defunctae vestimenta ei sua consecrarent. Cynegetis, q. Canum actrix. Dictynna, a retibus. Enodia. Ephesia. *eu)kle/a]. Hecate. *h(me/ra], ob formae, qua excellebat, pulchritudinem. Hymnea. Ilithyia. Lephria. Leucophrys, cui cum sacrificaret Themistocles, contra Patriam, pro Persarum Rege, expeditionem suscepturus, Val. Max. l. 5. c. 6. exceptum patera tauri Sanguinem hausit; et ante ipsam aram quasi quoedam pictatis clara victima concidit. Vide Eruditorum Notas ad C. Nep. in eo c. ult. Lochia, a levando sen curando partu. Lucina, quod in lucem fetum produceret. Luna, sub cuius Numine omnes Deas cultas fuisse; docent Eruditi. Lye. Multimammia, vide infra in hac voce, it. Trivia. Munychia, apud Atheniens. culta. Noctiluca. Ops, quae parturientibus pariter et Venatoribus praeerat. Orthia, it Orthesia. Pergaea. Proserpina. Regina Caeli, apud Israelitas. Sciluntia. Scythica. Taurica, *taurobo/los, *tauropo/los], et vide infra. Trivia. Virago vide infra. A Diana, dictus est quandoque Mons Dianoe Romae, qui alias Aventinus appellatus communiter est: quia in eo praeter altare Herculis, templaqueve Iunonis, Minervae ac Lucinae consecrata, Diana quoque ibidem suum fanum habebat, ut supta diximus. Quemadmodum idem mons Murcius quoque vocitatus legitur, a Murciae, i. e. Veneris templo, vide Ioh. Rofin. Alex. Genial. dier. l. 9. c. 11. Thom. Godwyn. Anthologiae Romanoe l. 1. s. 1. c. 7. etc. Sic ad Dianam, locus est iuxta Spalatum, versus Oceid. portus partem, in Tab. Peutingeriana, ubi hodie Aedes S. Georgio dicata, quod ibi loci forte fanum aliquod haec Dea habuerit, uti adnotat Spon. supra laudatus l. c. p. 104.
DIBON
urb magna et munita, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon Rex Amorrhaeorum belli iure tenuisset, eo pulso a filiis Israel capta, et tribui Gad attributa est. Vide Ios. c. 13. v. 9. et 17. c. 15. v. 2. DIBON-GAD locus in quo Israelitae fixere textoria profecti de Oboth. Num c. 33. v. 43. 44. et 46.
DICTATOR
summus Magistratus, apud rom. A' Consulibus, periclitante Rep. nominatus. Primus F. Lartius Flavus Consul, A. C. 256. qui seditionem sedaverat: Adiunxit sibi Spurium Cassium, Equitum Magistrum, qui iussa exsequeretur. Dignitas semestris tantum, sed a Sulla et Caesare perpetua facta est. Securibus 24. Dictator usus, absolute imperabat, cessantibus reliquis omnibus Magistratibus, Tribunis Pl. exceptis. Polyb. l. 3.. Vide et Pompon. Laet. de Magistr. rom c. 16. Sic autem dictus est, teste Varrone Ling. Lat. l. 4. vel quod a Consule diceretur; vel quod eius dicto omnes audientes essent. Alio nomine Magister populi est appellatus, sicut is, quem ipse Dictator postea ascivit, Magister equitum vocatus est. Et primo quidem seditionis sedandae et rei gerendae causa hic Magistratus est institutus: Postea vero propter alia etiam ardua negotia creatus Dictator est: ut clavi figendi, Comitiorum habendorum, Latinarum feriarum, Senatus legendi etc. causa. Conferebatur dignitas haec alicui viro Consulari spectatae virtutis, non a populo, aut per suffragia, nec a Senatu, sed a Consule, viva voce (rarius per literas:) Quae cum regulariter semestris esset, ad annum tamen, necessitate poscente, continuata est Camillo, bis L. Papyrio Cursori et Q. Fabio Maximo. Hinc illa Cic. lex: Ast quando duellum gravius, discordiaeve civium crescunt, unus ne amplius sex menses, nisi Senatus creverit, idem iuris, quod duo Consules, teneto, isque ave sinistra dictus populi Magister esto. quin etlam de pluribus legitur, quod ante legitimum tempus, decimoquarto vel quinto die, postquam Dictaturam adepti fuerant, eandem deposuerunt. De Dictatore porro notandum, non licuisse illi equum, nisi ituro ad bellum, conscendere, aut ullos sumptus facere ex aerario, sine Senatus, (quem convocandi ius habebat) consulto vel populo iussu: Proditque Dionys. l. 5. Neminem Dictatorum in hoc Magistratu gessisse se immodeste vel inciviliter; vulgoque fuisse creditum, unicum id esse cuiusvis in sanabilis mali remedium: et extremam hanc salutis spem reliquam, ceteris deficientibus. Donec quadringentis annis elapsis a T. Largii vel Lartii Dictatura, L. Corn. Sulla primus et solus acerbe crudeliterque ea usus effecit, ut tum primum sentirent Romani, quod superioribus temporibus ignoraverant, Dictaturam esse Tyrannidem. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 17. Stad. Notis in Flor. l. 1. c. 11. ut quod vi et iniuria occupaverat imperium, religione atque iustitia gubernaret etc. Quo factum est, ut quemadmodum olim Regnum, propter tyrannidem Tarquiniorum, ita Dictatura, propter odium dominationis Sullanae, adde et Iulianae, sub titulo potestatis huius exercitae, in flagrantissimam omnium detestationem pervenerit: atque, uti Regnum instituto Valerii, ita Dictatura, lege Antonia ex Rep. in perpetuum quasi exilium fuerit relegata. Itaque Dictaturam, quam pertinaciter ei deferebat populus, constanter repulit Augustus, apud Vell. Paterc. Hist. Rom l. 2. c. 89. Vide Boecler. Notis in h. l. Interim sub Dictaturae nomine et honore eum regnasse ex Eutrop. ad l. 1. docet Schegkius. DICTATORUM APUD ROMANOS SERIES. T. Lartius primus Dictator A. U. C. 256. Magister Eq. ei additus Sp. Cassius. A. Posthumius A. U. C. 257. Mag. Eq. T. Ebutius. M. Valerius Volesi fil. A. U. C. 260. L. Q. Cincinnatus A. U. C. 294. L. Tarquinius, Mag. Eq. L. Q. Cincinnatus A. U. C. 316. Magister Eq. C. Servilius Hala. Mamercus Aemilius A. U. C. 318. L. Q. Cincinnatus Mag. Eq. A. Servilius Priscus vel Structus, A. U. C. 319. Mag. Eq. A. Posthumius Ebutius Helinus. Mamercus Aemilius iterum, A. U. C. 321. Mag. Eq. Posthumius Tubero. A. Posthumius Tubertus A. U. C. 324. Mag. Eq. Iulius. Mamercus Aemilius denuo A. U. C. 329. Mag. Eq. A. Cornelius. Q. Servilius Priscus, cuius fil. C. S. Hala Mag. Eq. P. Cornelius A. U. C. 342. C. Servilius Hala Mag. Eq. M. Furius Camillus A. U. C. 358. M. Eq. P. Cornelius Scipio. M. Furius Camillus iterum. Mag. Eq. L. Valerius, A. U. C. 365. M. Furius Camillus Dictator tertium, Mag. Eq. C. Servilius Hala A. U. C. 366. A. Cornelius Cossus, T. Q. Capitolinus Mag. Eq. T. Quintius Cincinnatus A. U. C. 375. Mag. Eq. A. Sempronius Atracinus. M. Furius Camillus iterum, Mag. Eq. L. Aemilius. P. Manlius, statim post Camillum: Mag. Eq. C. Licinius. M. Furius Camillus Dictator quintum, A. U. C. 380. Mag. Eq. T. Quintius Poenus. L. Manlius Imperiosus Dict. clavi figendi, A. U. C. 391. Magister Eq. L. Pinarius. Appius Claudius, paulo post. T. Quintius Poenus A. U. C. 393. Magister Eq. Sergius Cornelius Maluginensis. Q. Servilius Hala A. U. C. 396. T. Quintius Mag. Eq. C. Sulpitius. A. U. C. 397. Mag. Eq. Marcus Valerius. Cn. Marcus Rutilius primus Dictator de plebe, A. U. C. 399. Mag. Eq. etiam de plebe C. Plautius. T. Manlius L. fil., Mag. Eq. A. Cornelius Cossus. C. Iulius; Mag. Eq. L. Aemilius. M. Fabius Dict. Quintus Servilius Mag. Eq. L. Furius Camillus Dict. P. Corn. Scipio Mag. Eq. T. Manlius Torquatus Dict. A. Cornelius Cossus Mag. Eq. L. Furius Camillus II. Dict. Cn. Manlius Capitolinus Mag. Eq. P. Valerius Publicola Dict. feriarum, Q. Fabius Ambustus Mag. Eq. M. Valerius Corvinus Dict. L. Aemilius Mamercus Mag. Eq. L. papyrius Crassus Dict. L. Papyrius Cursor Mag. Eq. P. Philo Dict. Iunius Brutus Mag. Eq. Claudius Regillensis Dict. C. Claud. Hortator Mag. Eq. vitio creati. L. Aem. Mamercus Dict. Comitiorum causa, P. Philo Magister Eq. P. Corn. Ruffinus Dict. M. Antonius Mag. Eq. vitio creati. M. Papyrius Crassus Dict. P. Valerius Publicola Mag. Eq. Cn. Quintilius Dict. clavi figendi, L. Valerius Mag. Eq. M. Claudius Marcellus vitio creatus Dict. Spur. Posthumius Mag. Eq. L. Papyrius Cursor, Dict. Q. Fabius max. Rutilianus Mag. Eq. Q. Cornelius Arvina Dict. M. Fabius Ambustus Mag. Eq. q. Fabius Amb. Dictator, Q. Aemilius Paetus Mag. Eq. vitio creati. M. Aemilius Pap. Dictator, L. Val. Flaccus Mag. Eq. L. Aemilius Dict. L. Fulvius Mag. Eq. Q. Fabius Dict. A. Caeretanus Mag. Eq. in praelio moritur, succedit Fabius. G. Menenius Dict. quaestionibus exercendis, M. Follius Mag. Eq. C. Petilius Dict. M. Follius Mag. Eq. C. Iun. Bubulcus Dict. L. Papyrius Cursor III. Dict. C. Iun. Bubulcus Magister. Eq. P. Cornelius Scipio Dict. P. Decius Mus Magister Eq. C. Iunius Bubulcus Dict. M. Titinius Mag. Eq. M. Valerius Maximus Dict. M. Aemilius Paulus Mag. Eq. L. Cornelius sulla Dict. perpetuus. C. Iulius Caesar similiter. Post quem Augustus Imp. dictaturam a populo oblatam recusavit, vide supra.
DIES
alius Civilis, qui 24. horis, quibus caelum vel potius terra, si Copernico fides, circumrotatur, finiebatur: alius Naturalis qui in 12. horas dividi solitus, quae pro ratione dierum crescebant vel decrescebant. Imo cum nondum adhuc horarum usus esset, in duodecim tamen partes, etiam Herodoti aetate, dies dividebatur, verum Aequinoctialis. Unde Salmas. ad Solin. inquit, Ad Aequinoctialis diei partes duodenario numero aequaliter dividendas, Babylonii Graecique omnes Astrologi vett. et Genomonici rationes suas accommodarunt. Post repertas dein horas et hcrologia inventa, quum horae ipsae variarent, et pro dierum ratione modo breviores, modo longiores ponerentur, Astronomi tamen Astrologique omnes et Gnomonici, insuper habita horarum civili observatione, aequinoctiales solas ad usum ac rationes suas observabant etc. Et paulo infra, Quin etiam ad dierum augmenta vel decrementa per singulos menses indicanda, non aliis horis quam Aequinoctialibus vett. Calendariorum auctores usi sunt. Eodem modo clepsydris dies breviores et longiores metiebantur, duodecimqueve horis definiebant: quale horarium ex aqua primus fecit Romae P. Corn. Nasica; sed longe ante ipsum apud Graecos et Ctesibius. Diei initium Romani a media nocte, Babylonii ab Or. Umbri a Merid. Athenienses ab occid. Sole exorsi sunt. Apud Hebraeos Dies erat vel Naturalis, continens horas 24. tamquam *nuxqh/meron], vel Artificialis, qui cum Sole ortus cum eodem occidit, vide Ioh. c. 19. v. 18. Priorem subdividebant in Civilem, operibus huius vitae destinatum, Angl. a Working day, quem ab Ortu Solis ad sequentis diei Ortum extendebant, Matth c. 28. v. 1. et Festalem, Angl. a Festival or Holy-day, quem rebus sacris dicatum, ab Occas. ad Occas. continuabant. Diei partes apud Romanos primum duae erant, Ante Merid. et Post Merid. Dein in quatuor partes, quemadmodum et nox, divilus est; id quod testatur consuetudo militaris, cum dicitur: Vigilia prima, secunda, tertia et quarta. Tandem vero plura Noctis et Diei tempora notata et propriis discreta nominibus, apud vett. inprimis Poetas passim deprehenduntur, de quibus vide infra. Apud Hebraeos in 4. itidem partes Diem distributam fuisse legimus, Matth c. 20. v. 3. et seqq. quarum 1. incipiens a sexta matutina se ad nonam usque extendebat. 2. finiebat hora duodecima. 3. ad tertiam pomeridianam pertingebat. 4. vero sexta vespertina finiebatur. Harum prima pars seu primus ternarius dicebatur hora prima quandoque, secundum Toletum: secundus secunda, et sic consequenter. Hoc certum, horas apuud Hebraeos fuisse vel minores, vel maiores, quarum illae 12. hae 4. fuere, qua distinctione observata probe, non difficile erit inter se conciliare varia loca, quae sibi in Histor. Evang. contrariari prima fronte videntur. Priores dictae leguntur Horae Diei, posteriores Horae Templi, vel Horae Precationis, de quibus vide infra in voce Hora. Quot apud varias gentes quivis annus habuerit Dies, vide supra in voce Annus. Hoc observatu dignum, quod qui per Occas. in Indiam Or. navigant, Diem e numero dierum anni omittant: Dum enim Sol nautis huiusmodi semper serius et occidit et oritur, tandem absoluta tota navigatione, et tot minutis, quibus Sole quottidie serius fruuntur, in unum aliquem Numerum maiorem coeuntibus, tota dies efficitur, Chr. Beckmann. Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. c. 1. Ceterum non omnes Dies apud Rom. unius erant generis, sed varia eorum fuere discrimina ac diversitates. Numa primus, cum annum in 12. distribuisset menses, eundem etiam in certa Dierum genera divisit, ita ut quidam eorum essent Festi, alii Profesti, alii Intercisi: Festi iterum dividebantur in Sacrificia, Epulas, Ludos et Ferias. Profesti in Fastos, Comitiales, Comperendinos, Statos et Proeliares. De quibus, ut et aliis huc pertinentibus vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Porro Dierum periodus septenaria, nulli non genti iam ab antiquo videtur cognita. Unde Ioh. Philopon. de Mundi Creat. l. 7. c. 14. *sumpefw/nhtai pa=s1in a)nqrw/pois2 e(pta\ mo/nas2 ei)=nai h(me/ras2, ai(/ tines2 ei)s2 e(anta\s2 a)nakuklou/men ai to\n o(/lon poiou=s1i xro/non], In illud certe omnes homines consentiunt, septem solos esse dies, qui in se ipsos revoluti totum tempus constituunt. Quibus subiungit, *ti/naou)=n tou/tou lo/gon e)sti\n ei)pei=n e(/teron h)\ mo/non, o(/n ei)/rhke *mwu+s1h=s2], Huius rei quam certe aliam rationem dare possumus, praeter illam solam, quam Moses designavit? Nempe in Creationis historia numero septenario signata. Et de cycli dierum septenatii apud Gentiles usu aliquo, saltem notiores plerosque, testimonium perinsigne exhibet Theoph. Patr. Antioch. l. 2. ad Autolyc. Certe Planetarum VII. nominum diebus hebdomadis adiectio eiusqueve observatio similiter ex intima petitur antiquitate. Dio Cass. Hist. l. 36. de bello Iudaico, fol. 37. ubi verba Latina sic habent Quod autem dies ad septem sider ailla, quos planetas appellarunt, referuntur; id ab Aegyptiis haud ita dudum ut paucis dicam, institutum ad omnes homines dimanavit. Nam priscis Graecis, quantum mihi constat notus is mos non fuit.. Imo iam in vetusto Apollinis Oraculo legitur ex Porphyr. apud Euseb. Praepar. Evang. l. 5. c 14. *klh+i/zein *e)rmhn= h)d) *h)e/lion kata tau=ta] *h(me/rh| *h)eli/ou, *mhn/hn d) o(/te th=s de\ parei/h] *h(me/rh, h(de\ *kro/non h)d) e(cei/hs2 *a)frodi/ths2]. Invoca Mercurium, et pariter Solem, Die Solis, Lunam itidem, cum aderit eiusdem Dies, et Saturnum simili modo ac Venerem. E quibus, ait Ios. Scalig. Prolegom. de Em. Temp. demonstratur, quod vetustissima sit appellatio dierum a Planetis, etiam apud Graecos: Ubi etiam adnotat, in Oraculi explicationem, vulgus credidisse, Planetas apparere quemque die suo; nempe omni die Martis ipsum Planetam sui videndi potestatem facere, et sic de ceteris: Idque, inquit, plane Orpheus designavit in *e)/rgois2 kai\ *h(me/rais2], *prw=ta men\ ei) prw/tw| eni\h)/mati fai/netai *a)/rhs2,] *mhn/h d) e)s2 t) *a)/rhn e)pite/lletai, i)/xeo d) e)/rgwn]. Nam diserte intelligit, si Neomenia kata *selh/nhn] inciderit in diem Martis, i. e. feriam tertiam, abstinendum ab omnia opere. Quin et origo rei huius, ab Scriptore vet. Graeco nondum edito, Zoroastris et Hystaspis Scholae Chaladicae et Aegyptiacae tribuitur, apud Andr. Rivet. in Dissert. de Orig. Sabbat. c. 5. Fuit autem Zoroaster Magus nonnullis Abrahae ipsi coaetaneus. Oraculi etiam versibus modo citatis, continenter ista subiunguntur. *klh/s1es1in a)fqe/gktois2 w(\s2 eu(=re *ma/gwn o)/x) a)/ristos] *th=s2 e(ptafqo/ggou bas1ileu\s2, o(\n pa/ntes2 i)/s1as1in]. Vocibus arcanis, quas Maximus ille Magorum Scptisonae Dominus reperit, notissimus orbi. Quibus verbis ab Oraculo designari Hostanem seu Ostanem dixerunt, qui praesentes fuere. Is vero itidem in Magia eo usque familiam duxit, ut Hostanae apud Persas dicti sint ipsi Magi, Suid. in voce *o(sta=nai]. Dicitur autem is Septisonae Rex, h. e. Concentus Septisoni (septem viz. Planetarum) dominus, vel teleth=s2 e(ptafqo/ggou], ritus Septisoni; ritus nempe a)stroqutai=s2], seu Astrorum Sacrisiculis sollennis, septies Deos illos seu Planetas verbis arcanis invocandi: Septies, sive ipsorum spectes per singulorum dies numerum, sive ritus eiusmodi sollennis septemplicem cuilibet repetitionem. Nam et ea videtur fuisse in Ostanis disciplina hac Magica: quod elicere est ex versu, quem simul ac nominatus est ab audientibus Ostanes effutiit Oraculum; *kai\ s1fo/dra kai\ kaq) e(/kaston a)ei\ qeo\n e(ptakifw/nhn] forte e(/ptaxa fwnei=n]) Et valde et signulatim semper Deum septemplici voce (vel quemlibet suo die septies alta voce invocabis.) Invocabantur nempe Dii velut, Planetae, quales existimari eos voluit antiquitas Gentilis. Unde etiam feriae seu dies septimanae, apud Astrlogos, diu postea h(merw=n tw= qew=n], dierum Deorum, nomen retinuere. Lemma est apud Petr. Alexandrin. Isag. ei)s2 th\n a)poteles1matikh\, peri\ to=u gnw=nai, e(ka/sthn h(me/ran ti/nos tw= qew=n e)sti\n], ut sciatur; quaelibet dies cuiusnam Deorum sit; i. e. cuinam in Orbe hebdomadico Planetae sit assignanda, seu, quomodo ordine feriarum sit denominanda. Nec praetermittenda est haeresis illa vetusta, quae dixit. Nomina dierum, Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Fovis, Veneris, Saturni, a Deo ita posita ab origine Mundi, non hominum varia praesumptione nuncupata, ut refert Philastr. de Haeres. n. 111. qui, dum eiusdum falsitatem detestatur, originem interea eiusinodi denominationi Planetariae Hermeti Aegyptio tribuit. Quin nec desunt in Magistris priscis, qui illud Decalogi, Memento diei Sabbati, ut sanctisices eum, sic seorsim intelligivelint, ut etiam tunc temporis velut monitum haberetur, ne numerarent dies hebdomadis more eorum, qui Planetarum nomina iis indiderant, sed quemlibet ipsius Sabbati vocamine denotarent, quemadmodum cum dicunt, Prima Sabbati, Secunda Sabbati, Tertia Sabbati etc. Plura hanc in rem vide apud Selden. de Fure Nat. ac Gent. iuxta Discipl. Ebr. l. 3. c. 19. et seqq. Salmas. ad Solin. pag. 637. et seqq. nec non infra, ubi de Hebdomade et Planetis; item litera H. ubi de compositis ex Graeco *hhme/ra]. Inter Numina Diem quoque relatum dicemus, ubi de Dis. DIEI CIVILIS PARTES APUD ROMANOS. Diluculum Angl. the break of Day. Mane the full morning. Ad Meridiem, The fore-noon. Meridies, Mid-day, Noon. De Meridie, Afier-noon. Solis Occasus, Sun setting. Hactenus Lux, sequitur Nox. Crepusculum, The Dusk of evening. Prima fax, Candle tinding. Vesper, The nigt. Concubium, Bed-time. Nox intempesta, The first sleep. Ad mediam noctem, Towards mid-night. Media nox, Mid-night. De media nocte, A little asie mid-night. Gallicinium, Codk-crowing. Canticinium, All the time from Cock-crowing to the break of Day. Vide Cenforin. Macrob. Sat. l. 1. c. 3. qui has noxqhmi/rou] XVI. partes ad numerum duodenarium redigit, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 1. c. 12. l. 4. c. 20. nec non uti de antiquiore in partes VIII. divisione infra. VARIAE DIERUM APELLATIONES. Aegyptiaci Dies dicebantur, quolibet mense, dies duo infausti, Aegyptiorum superstitione, habiti, quos observari vetatur Decret. 26. q. caus. 7. c. 16. vide Atri. Albi, nominati sunt, quos pro fastis atque auspicatis habebant: a Scythis, qui Crelsa nota istiusmodi dies notabant, voce mutuata. Amphidromius, vide suo loco. Annales, vide infra Festa annalia. Atri dicti sunt, Graece *a)pofra/des2], quasi nefandi, qui infausti habebantur: ut Dies postridie Calendas, Nonas et Idus, unde et Postriduani vocitati sunt. Baronum, in vet. Charta, quibus sc. Barones convenire solebant, ad diiudicandas vassallorum lites. Bissextus, Graec. *e)mbo/limos], dictus Dies est, qui quarto quoque anno addi solebat, ex horis quolibet Anno residuis constans. Boni, apud Sidon. l. 5. Ep. 17. i. e. dies feriati. Sic Gallis, Festa maiora, les Bons iours. Censorius, dies supremi iudicii. Cinerum, Syn. Benev. Anno 1091. can. 4. caput ieiunii. Civilis, vide supra. Comitiales, dicti sunt, quibus vadimonium licebat dicere; Hi iterum in triplici erant differentia. Communes, festis opponuntur, l. un. C. th. de Imag. Imp. Comperendini, quibus vadimonium iuberi licet. Graec. *kuri/ai h(me/rai]. i. e. statuti dies. Conductus, id. cum Stato. Vide ibi. Consecrati, in Concil. Suession. Ann. 853. can. 7. etc. illi dicuntur dies, quos in Natali Domini celebrari praecipiunt Capitularia Caroli Mag. l. 2- c. 35. Consuetudinales, in vet. Charta, apud Guichenon. in Bibl. Sebus. pag. 325. dicuntur, quibus consuetudines, h. e. tributa, vel census exiguntur. Apud Graecos vide e)/dimos h(me/ra] est dies sollennis, eo(rti/n]. Dies Coronae, vide supra Curia Coronata. Depositionis, seu th=s teleiw/s1ews2] cuiusque Martyrum: cuius appellationis causam fuse explicat Ambros. Serm. 70. Fasti, quibus Praetori licebat fari tria verba sollennia, Do, Dico, Addico. Hos in triplici differentia ponit Manut. Feriati, qui et Festi, et Feriae, eranc Dies sacri, quibus ferire victimas solebant. Felicissimus, apud Commodianum, Instruct. 75. dies Paschatis est. Intercisi, Deorum hominumqueve communes erant: in quorum horis quibusdam licebat ius dicere, quibusdam minime. Innominales, fuere dies non proeliares, ante quartum Kal. Nonas, Idus. Dies Irae, dies illa vide infra in voce Prosa. Iusti, dicebantur dies 30. qui debitori, ad conficiendam pecuniam, dabantur, iure interea silente: Item dies 30. cum, exercitu imperato et vexillo in arce posito, non licebat hostem lacessere. Legitimus aperiendarum tabularum Testamenti, post mortem testatoris, apud Paul. Sent. l. 4. tit. 6. intra triduum vel quinque dies fuit. Ligati, in Spec. Saxon. l. 2. art. 10. §. 1. feriati sunt et opponuntur legalibus. Dies Magnus, vide infra. Dies Marchiae, apud Thom. Walsingham. in Richardo II. p. 278. dies est condictus Anglis et Scotis, ad conveniendum invicem in marchis et limitibus utriusque Regni, pro pace firfirmanda. Natalis, antiquis dictus est, propter laetitiam aliquam insignem sollennis: unde in Historiis eiusdem Principis tot natales, nativitatis, delati Imperii, adoptionis. Apud Christianos quoque natalis ordinationis, natalis suscepti summi Sacerdotii, th=s teleiw/s1ews2] seu depositionis etc. Casaub. ad Spartian. in Hadr. Vide infra Natalis. Nefasti; quibus non licebat Praetori fari: ut dies pridie Cal. Fanuarii, Rerum prolationes, Messium, Vindemiarum et Dilationum causa: Fusti civiles et Nundinae. Negotiosi vocitati sunt, qui, hominum causa constituti, eorum negotiis impendebantur. Hi duplices erant, Fasti et Nefasti, de quibus Vide supra. Neophytorum, apud August. Ep. 119. c. 17. qui inter Magn. Pascha et Pascha clausum intercedunt, in quibus recens baptizati albis induebantur. Palmarum, vide Ramispalmae. Palustres, apud Guild. Tyr. l. 21. c. 35. et Pers. Sat. 5. v. 60. Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem, crassi, quibus homines feriantur et genio vacant. Perendinus, dicitur Dies ab hinc tertius. Postridiani dicti sunt, dies atri atque Aegyptiaci, quod dies postridie Kal. Nonas atque Idus pro talibus haberentur. Proeliates, quibus fas erat repetere res, vel hostem lacessere: His Non-proeliares oppositi, Fusti viz. Atri, Innominales, et Feriae Latinarum; Saturnaliorum, Ditis ac Proserpinae. Profesti, quasi procul a sestis, dividebantur in Fastos, Comitiales. Comperendinos et Statos. Sacri, Deorum causa instituti, nefasti omnes, quibus insunt Sacrificia, Epulae, Ludi, Feriae, haequeve vel publicae, vel privatae. Sancti, dicti dies Quadragesimae, vide Baron. Ann. 519. n. 42. Dies Sanctus vero apud Alcuin. dies Dominicus est. Sanguinus, quo Bellonae misso sanguine litabatur, Casaub. ad Lamprid. Stati, nominati sunt, qui iudicii causa cum peregrino institui solebant. Tertius Dies, id. cum perendio. Dies Tinearum vel murium, apud Audoen. in Vita S. Eligii, in quibus superstitiosi vana quaedam observabant faciebantqueve, ne tineae aut mures nocerent frugibus et segetibus etc. vide Alexandr. ab Alex. Genial. Dier. l. 1. c. 12. Bersmann. Annot. in Calend. Rom. Th. Godwyn. Anthol. Rom l. 3. s. 1. c. 1. Car. du Fresne in Glossario, et Alios. Dies, inter otium et curas antiquitus divisus, Sen. de Tranquill. Vitae l. 1. Nempe sex septem horas negotiis tribuebant plerique, reliquas otio et curae corporis. Plutarch. Quaest. Rom. h( mes1hmbri/a peras1e)sti\ toi=s2 polloi=s2 tou=ta dhmo/s1ia kai\ spoudai=a pra/ttein], Meridies plerisque negotiorum seriorum terminus est. Unde Romanos post merid. neque foedera, neque pactiones, facere solitos addit. Et Poeta Epigrammatarius, *e(\c w(=rai mo/xqois2 i(kanw/tatai: ai( de\ met) au)ta\s2] *gra/mmas1i deiknu/ menai *z*h*q*i le/gous1i brotoi=s2]. Alii, ut idem inquit Senec. medio die interiungebant. h. e. peractis maioris momenti negotiis, circa Merid. cibum sumebant, sed leviter; deinde meridiabantur, ac paulisper conquiescebant, quod Graecis quoque me/s1hmbria/zein]: postmodum ad negotia redibant, sed quae levioris fere operae erant, Id. Sed diem totum curis impendebant Philosophi, et qui occupationrem vitam vivebant. Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 257. Postquam est impransi correptus voce Magistri Nec dies suffecit quandoque, sed maturius evigilandum erat, ut infra dicemus in hac voce. Vide plura hanc in rem, apud Casaub ad Suet. Aug. c. 78. Ibi donec residua diurni actus, aut omnia, aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus, non amplius, cum plurimum quam septem horas dormiebat: ac ne eas quidem continuas, sed ut illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. qui ad eundem passim varia quoque, de Dierum superstitiosa observatione, apud Rom. de Die, qui aditum ad bonores patefecisset, Natali praelato, aliaqueve in hanc rem adnotavit. De certorum Dierum eventibus observatis, memorabilia non pauca collegit Christoph. Forstmerus Notis ad Tacit. l. 1. Dies Magnus, passim, Graecis mega/lh h(me/ra], item kuri/a e(orth\s2n] Festum Palchatis. Vide infra Magna dies. In Campania vero Gallica, Dies Magni Trecenses, dicebantur Assisiae publicae et generales, quas Comites Campaniae tenebant, ad dirimendas et diiudicandas supremo iudicio maioris momenti controversias et quae per appellationem ab Assisiis Balliviarum eo devolvebantur, inprimis vero lites Baronum Campaniae, qui Comiti immediate suberant: idqueve ter aut quater quotannis. Postquam vero Campania Galliae Regibus accessit. missi identidem Trecas Iudices, dicti sunt Magistri Tenentes magnos Dies Trecenses. Etiam Rex Philippus Pulcher bis Dies illos teneri quotannis praecepit, Edicto Anni 1302. Sed et Magnos Dies vocarunt Galliae Reges placita extrao rdinaria, quae in Regm provinciis remotioribus cogebantur, delegatis ad ea tenenda selectis Iudicibus, qui supremo iudicio lites dirimebant, et in reos, quos regionis longinquitas in perpetrandis criminibus reddebat audaciores, severius inquirebant: cuiusmodi erant Missi Dominici, qui a Regibus ad Fustitias faciendas in remotiores Regni partes mittebantur, sub altera nempe Regum Franciae stirpe. Nomen autem his Conventibus inditum a Magnis Trecensibus Diebus, de quibus supra: adde saltem, interdum id privilegiis Regii Sanguinis Principibus quoque a Regibus indultum, ut Magnos iis perinde Dies cogere liceret etc.
DIGITUS
an ex digerendo an ex Graeco deiknu/ein]? Primore digito in erectum pollicem residente, Deos olim a Gentibus salutatos docet Appul. Metam. l; 4. Et admoventes oribus suis dexteram, primore digito in erectum pollicem residente: ut ipsam prorsus Deam Venerem, religiosis adorationibus venerabantur. Ita nempe, primore digito pollicem premente, hunc ori admovebant sicqueve Solem aliaqueve sua Numina Vett. honorabant. Ritus eo recentior, quo iidem in adorando, dexteram ori admovebant, cuius iam mentio, imo iam Psalmo 17. v. 7. et 18. v. 36. et 1. Regum c. 2. v. 19. Prov c. 2. v. 16. Ies. c. 41. v. 10. Zach c. 3. v. 6. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol, l. 2. c. 3. In certaminibus digiti sublatione victos se fatebantur iidem, Sidonius Narbone, Palmam tu digito dares Menander: quod da/ktulon a)natei/nasqai] Graeci dixere, et in Pugillatu ac Pancratio fieri solebat: quae proin Lacedaemoniis improbata esse, tradit Plutarch. In his enim usque ad a)pago/reus1in] certabatur, et vel confessio vocis, vel sine voce digiti sublatio, inferiorem ostendebat, Senec. de Benef. l. 4. c. 3. In Lucta vero nn item, ibi namque ter deiectus ab adversario victus habebatur. Vide quoque P. Fabrum Agnoistice l. 1. c. 8. vide quoque et infra ubi de Gladiatoriis ludis; it. Pancratio, in quo certaminis genere a)kroxeiris3mo\s2] et daktu/lwn ka/myeis2], digitcrum inflexiones, imprimis fuisse in usu, dicemus. At digito monstrari, signum eu)doci/as2] habebatur. Mart. l. 9. Epigr. 99. ad Iulium. Rumpitur invidia, quod turba semper in omni Monstramur digito rumpitur invidia. De qua re vide Casp. Barth. Advers. l. 5. Sylv. 3. v. 139. quos ambos Diogeni Cynico Diogenis Laertii illustrando integros impendit. Contrarium notavit ostensio digiti medii seu impudici, de qua idem Mart. l. 1. Epigr. 93. cuius Epigraphe ad Mamuriamnum. Saepe mihi queritur non siccis Cestus oc. llis, Tangi se digito Mamuriane, Tuo. Non opus est digito, Ibid. l. 2. Epigr. 28. cuius Epigraphe in Sextillum Rideto multum, qui te, Sextille, cinaedum Dixerit, et digitum porrigito medium. Vide quoque infra, uti de loquela Digitorum, ubi de Pantomimis; it. in voce Signum: et de Digitum incidendi in funeribus ritu, infra in voce Rogus: de more item Digito elato, in sectionibus, licendi, in voce Sector. etc. Ornatum Digitorum quod attinet, in Annulis est. Et quidem de digitis, quibus annuli inseri soliti, copiose Plin. l. 33. c. 1. Singulis primo digitis geri mos fuer at, qui sunt minimis proximi: Sic in Numae et Servir Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere, etiam Deorum simulacris: dein iuvit et minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc solus excipitur: coeteri omnes onerantur, unde videmus, inter digitos, qui annulo insigniebantur, primum fuisse eum, qui minimo proximus est, dictus ob id *dkktuliw/ths2] vel Annularis. Marcob. Medicinalem, Auctor ad Herenn. l. 3. Medicum vocat: ubi de memoriae artificio tractans, ita imaginem quandam instituit: Et reum ad lectum eius statuemus, dextra poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem. Non enim dubium est, quin digito hoc suspensas haberi velit scorteas, i. e. e testiculis arietinis pelliceas crumenas, ut locum hunc interpretatur Politian. Miscellan. c. 62. Eidem sponsalitium annulum insertum, dicemus infra in voce Sponsa. Vide quoque ubi de Nuptialibus Veit. ritibus. Cur autem communis consensus in hoc digito, et manu praesertim sinistra, annulum sibi gestanum persuaserit, idem Macrob. dicto l. prolixe exsequitur, duas afferens rationes, Hetruscam unam, quod aptior coeteris: Aegyptiacam alteram, ex Anatomices fundamentis depromptam. Aul. Gell. l. 10. c. 10. quod nervus quidam de corde natus ad eum pergat. Vide quoque Ioh. Salisberiens. Polycrat. l. 6. c. 12. Isidor. de div. Offic. l. 2. c. 19. etc. Quae tamen opinio iam pridem explosa est, a Medicis recentioribus, qui nullo peculiari privilegio aut naturae indulgentia hunc digitum gaudere, ex diligenti et accurata corporum humanorum sectione observarunt. Porro eundem annuli honorem Indici tributum, cui qui inserebatur, peculiari nomine *kori/anos] Graecis dictus est. Iul. Pollux l. 5. c. 16. *kori/anon ena/loun tw=| lixanw=| perihrthmen/on]. Sed de hoc pauciora exstant, plura de minimo, de quo Plin. ibid. Sunt qui tres uni mimmo congerant: alii vero et huic unum iantum, quo signantem signent. Conditus ille, ut res rara, et iniuria usus indigna velut e sacrario promitur; et unum in minimo digito habuisse, pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio est. Et notat Gorlaeus, plerosque annulos sigillaritios, qui hodie reperiuntur, circumferentia adeo esse arcta, ut, nisi raro admodum, alii quam minimo digito, aptari non possint: Dicebatur autem hic annulus *a)ka e/]. Medium digitum Plin. excipit, quamquam Gallis olim Britannisque morem fuisse asserit, ut eo annulos gestarent; cuius tamen rei testimonium vix alibi legitur. Romani vero videntur ideo vitasse, quod hic digitus infamis vulgo et Impudicus censeretur, ut legimus apud Pers. Sat. 2. v. 33. ------ Atque euda labella, Infami digito. Interim prodidit idem Plin. l. 28. c. 6. singultum et sternutationem sedari, Si quis annulume sinistra in longissimum dextrae digitum transferat. Pollicem Plin. Praeterit: sed tamen eo etiam gestatos interdum annulos fuisse, non obscure indicat Iul. Capitolin. qui Maximinum Caesarem asserit fuisse pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio pro annulo uteretur, Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 4. Praeterea Digitis computandi ratio vetus admodum fuit, cuius origo ad Ianum refertur, de quo sic saepius iam laudatus Plin. l. 34. c. 7. Praeterea. Fanus geminus a Numa Rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut trecentorum sexaginta quinque dierum nota, per significationem annui temporis et aevi, se Deum indicaret. Quod etiam Macrob. Sat. l. 1. c. 9. et Suid. traditum est in *i)anoua/rios]. Quorum verba sic capi debent, non quasi hunc dierum numerum manui haberet impressum, sed quia ad numerorum indicia digiti vel aperti essent, vel varie complicati, flexique: quam computandi rationem saepius tangunt Vett. paulo fusius vero expressit B. Hieronymus adv. Iovinianum, at accuratissime omnium Beda de Computo. Ex recentioribus Vide Lil. Girald., Annotat. Dialog. 2. Colv. in Apuleii Apolog. 2. Savaron. in Sidon. l. 9. Ep. 9. Wouwerium Polymathiae c. 7. laudatos Voss. de Idolol. l. 2. c. 16. et hic passim, vocibus Abacus, Numerarii etc. Certe Digitis numerandi, apud Vett. mos frequens, quos numeros eriam maximos iis expressisse constat. Hinc aureos digitis populo ostendisse, legitur Didius Iulianus apud Spartian. In Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Fulianus, ut fidem faceret, summotus est. Vide Casaub. et Salmas. ad l. Simili modo apud Hebraeos sacrorum ministeriorum sortitiones factae sunt. Consentiebant enim primum in numerum aliquem, tum ministeriis diei integris, tum sortitioni, idoneum: sortes mox inibantur quatuor, de Altari sc. purgando, apparando ignequeve struendo; de Immolationibus aliisqueve sacrificiorum sollemnibus; de Suffimentis et de Membris sacrificii in altare levandis. Tunc ex clamante Praefecto Digitos extendite], quisque per gyrum extendebat digitum, sive duos, sive tres (pollicis et tertii nulla ratione habita) ac dum daktulotoni/a] illa fiebat, incipiebat praefectus numerate, ab eo cuius pileum primo sic exuerat. Numeratis inde digitis extensis, usque dum compleretur numerus, in quem erat consensum, is qui numerum illum digitorum gestu compleverat, primus erat ex sorte in ministerium futurum etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeor. l. 3. c. 11. n. 4. qui numerandi hanc, non personas, sed digitos extensos, rationem, adhibitam fuisse ex eo, quod receptum erat, Israelitas, velut capite censos, aut per se, numerari fas non fuisse, addit n. 5. etc. Nec omittendum, quod Digiti mutilatio inter poenas a Lege statutas, memoratur Walsinghamo p. 124. De Digiti vero crepantis signo apud Romanos olim delicatulos, in conviviis, adhibito, Vide Mart. l. 3. Epigr. 82. cuius Epigraphe in Zoilum: Digiti crepantis signa novit Eunuchus, Et delicatae sciscitator urinae. Id. l. 6. Epigr. 89. cuius Epigraphe de Panareto potore. Cum peteret seram media iam nocte matellam Arguto madidus pollice Panaretus. Ib. l. 14. in Apophoret. Epigr. 119. cuius Epigraphe Matella fictilis. Dum poscor crepitu digitorum, et verna moratur, O quoties Pellex culcitra facta mea est. nec non Petron. ubi de Trimalcione, digitos, inquit, concrepuit. De more eorundem, digitos in capite servorum tergendi, dicemus aliquid, in voce Puer qua de re infra dicemus, ubi de Hebraeorum Numerandi ratione: etc. Hinc Digitale, cuiusmodi ex argento, quarum extrema muniebantur permarum cuspidibus, Citharaedos uti consuevisse, dicemus infra, in voce Plectrum Digitulus, vide supra etc.
DII
ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuere apud Gentiles, quot deprehenderunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, natura sua invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis, ni vana mens fuislet, cognoscendum se liberaliter suggessit. Unde Lactant. l. de Ira Dei c. 11. Ii omnes, inquit, qui coluntur ut Dii, homines fuerunt et iidem primi ac maximi Reges: sed ees aut ob virtutem, quia profuerant humano generi, aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos quis ignorat? nec tantum mares, sed et feminas. Theophil. Antiochen. contra. l. 1. ad Autolyc. Deos hos sceleratos ut plurimum fuisle docet: quod Cyprian. quoque tr. de vanit. Idolor. ostendit. Ab hominibus ad bruta, ad olera herbasqueve, apud Aegyptios inprimis, quorum, ------ ------ ------ Nascebantur in hortis Numina; Ad inanimatas etiam res, metalla, mineralia, lapides: imo ad vitia morbos aliaqueve innumera, se vero vacua Deo miserrimorum hominum devotio submisit. Nulli tamen creaturae plus venerationis, quam Soli Lunaequeve, unquam exhibitum: Quare non male sub Sole omnes Deos mares, sub Luna omnes sequioris sexus, cultos docent Eruditi. Unde ad Graecos haec Deorum multitudo confluxerit, an ab Aegyptiis, ut Herod. vult: an a Thracibus, ut Plutarch. contendit, et ipsa vox qrhs3kei/as2] indigitare videtur disputent Eruditi, hoc certum non alitinde Deos omnes antiquiores, quam ex Asia ac Oriente petendos esse. Prisci enim illi mortales, contemplationibus dediti, a reipsa nomen in venere dicti: ita namqueve vocabantur qewrhtikoi\]. Hi cum iam caelo recepti Indigetes essent, *ma/kares2] ex Hebr. origine, vocati sunt, quo nomine nullum frequentius et magis proprie apud antiquos Poetas Diis tribuitur. Denotat autem proprie eos, qui sagaci indagine in res etiam abstrusissimas penetrant et omnia etiam intime latentia in lucem eruunt. Latini Beatos seu Felices postea tales dixere, quam vocem Horat. l. 1. Serm. Sat. 9. v. 28. Omnes compsovi Felices. Nunc ego resto. ad mortuos transtulit: quod hoc soluti corpore, in melioris vitae possessionem venissent, ubi eadem ibi studia eos tractare persuasi risci illi erant, etc. Vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 1. c. 4. ubi Nectar Ambrosiamque Poetarum, cum reliquis huc facientibus, ex eodem sonte erudite arcessit. Cui adde Ioh. Gerh. Voss. celeberrimum tr. de Orig. et Progr. Idolol. Variae autem divisiones Deorum fuere, cum apud Romanos, tum apud Graecos, ut alias gentes tacitus praeteream. Quidam Consentes, quasi consentientes dicti sunt, quod sine illorum consilio nihil gravioris momenti susciperet Iuppiter: horum duodecim erant, de quibus vide supra in voce Consentes. Iis apud Athenienses responderunt celebres illi Duodecim Dii, quos peculiati veneratione prosequuti sunt: praeter quos iidem Ascriptitios Deos habuere quam plurimos, domesticos ac peregrinos, notos atque Ignotum illum cuius in Actis Apost. mentionem Paulus facit. Caelestes seu Maiorum gentium vocavere, qui semper in caelo fuisse crediti sunt: hi iidem cum Consentibus. Ovid. Nobiles appellantur, habitiqueve sunt pro Penatibus illis XII. quos Aeneas, e Troiae ruderibus secum in Italiam detulit, Alex. Gen. Dier. l. 6. c. 6. Alios appellavere Semideos, item Indigetes, quos in caelum merita vocarunt: Hi prioribus, Caelestibus nempe et Selectis inferiores erant, et proprie non Dii, sed Divi dicebantur, ut Serv. observat in Aencid. Virg. l. 5. v. 56. (Haud equidem sine mente, reor, sine Numme Divum) Adsumus, Ibid. v. 234. Fudissetque preces Divosque in vota vocasset. Eosdem Animales etiam appellatos esse deprehendimus, quoniam animae humanae verterentur in Deos, Ibid in Aeneid. l. 3. v. 114. Ergo et agite Divum ducunt qua iussa sequamur. Ibid. v. 148. Effigies sacrae Divum, Phrygiique Penates Ibid. v. 363. ------ cuncti suaserunt Numine Divi. Ibid. v. 370. Exorat pacem Divum, vittasque resolvit. Ibid. v. 526. Induit, implevitque mero; Divosque vocavit Ibid. v. 717. Fata renarrabat Divum, cursusque docebat. His addicti Semones, de quibus vide suo loco: qui omnes Minorum gentium Dii nuncupati sunt. Porro Patrii seu Tutelares sunt vocati, sub cuius tutela urbes gentesqueve erant: Peregrini, qui ab aliis gentibus colebantur: Communes, quibus ara communis, vel qui utrique parti communes erant, quales Mars, Bellona, Victoria etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. 1. 2. c. x. Thom. Godwyn. Amhol. Rom l. 2. sec. 1. c. 2. Franc. Rossaeum Archaol. Atticae l. 2. c. 1. et seqq. E quibus veroentium classibus Deos sibi superstitio creaverit paucis ex Vossio subiungam: a Spiritibus incipiendo, inter quos ante animas humanas Angelos; ante Angelos bonos, Principem malorum, quem kat) e)coxh\n] Satanam dicimus: non solum tamen, sed una cum Deo, boni ominis fonte, divino affectum fuisse honore contendit. Addam saltem prius, de Diis Animalibus, Conserentibus, Indigetibus, Localibus, Diis Manibus, *o)neiropompoi=s2, *pare/drois2], Syris, Vialibus, praeter praedictos Auctores accurate agere Salmas. ad Solin. p. 64. 71. 350. alibiqueve passim, Selden. Iac. Ouzel., de Diis topicis inprimis seu municipibus, ad Minucium Fel. p. 29. et seqq. etc. de ratione eos ad sedes suas, quarum non unam habuere, festis diebus evoeandi, hisque peractis iterum dimittendi, infra in voce Epidemiae: de eorundem samulitio, lacrynus, pondere, sexu, statuis; de ritu eorum comas lavandi sacris sibi amnibus; de hominum prisco more encomia illorum decantanai super epulas, effigies item pro tropaeo figendi, contra conviciis illos, rebus non ex voto fluentibus, petendi, aliisqueve huc pertinentibus, Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. inprimis Commentario Superstitionum, ubi totam hanc priscae Daemonolatriae Camarinam erudite movet, et hic passim: de omni vero eo, quod sub his fabulis boni latebat, Voss. praefato Op.et tob. Pfanner. in Theologia Gentili pur. Tabula *poluqei+i/as2] Ethnicae. Dii Gentilium ex Spirituum classe. I. Principium duplex, unum Bonum, alterum Malum, apud antiquissimos, inter Gentiles, Legissatores, Sacerdotes, ac Philosophos, venerationem invenit. Persae, qui errorem hunc a Zoroastre hauserunt, Bonum Oromasden, quod alii Lucem: Malum Arimanium, quod Artaxerxes apud Plutarch. in Themistoele to\n ponhro\n *pers1w=n da/imona], alii ditem, Tenebrasque, vocarunt. Aegyptii (exceptis Thebaidos incolis) in Bono, Patrem, Matrem et Prolem colentes Osirim, Isin et Orum nominarunt: Malo Thyphonis nomine imposito. Graecorum quidam, a Pythagora edocti, Bonum to\ pe/ras2], item Concordiam: Malum to) a)/peiron], item Rixam dixere. Sic et Romani Graeciqueve reliqui, Deos omnes, pro malo bonoqueve effectu distinxere. II. Angeli, quos Genios, item Daemonas nuncupavere, tamquam precum suarum apud Deum interpretes, divinae voluntatis internuntios, et humanarum rerum eustodes, coluere Platonici inprimis hos sequuti vett. quidam Christiani. In specie Bonorum cultus in Phrygia et Pisidia viguit, vide Coloss c. 2. v. 8. Haeretici dein Angelici dicti, eandem superstitionem amplexisunt. Malis, praeter Boncs, sacra fecerunt olim Saxones, Ungari: ipsi quoque Platonici. Hodie Calecutenses, Iaponii, Mexicani, Tapuiae etc. III. Anima humana, non solum apud Augilas delubra sibi quaesivit et aras, ut Mela et Plin. credidere: sed et apud Nasamones, ut Herod. ostendit. Imo eousque postea se earum cultus extendit, ut apud omnes Gentes nihil eo fuerit frequentius. Et quidem Romani animas consecrarunt vel privara auctoritate: unde Lares, Larvae, Lemures, Manes orti. Vel publica a)poqew/s1ei] Diis intulerunt, unde Indigetes innumeri et Penates. Inter quos Aeneas, Quitinus, Semo Sancus, Faunus, Carmenta, Acca Laurentia, Flora, Anna Perenna, Romulus, Iulius etc. Graeci simili modo praeclarorum virorum Animas pro Diis habuerunt: Unde Anius Eliensium, Aristaeus Arcadum, Dioscuri Heroes Argivorum, Laconum, Sicyoniorum etc. Cretenses itidem, unde illorum Iuppiter, etc. Phryges Cybelem cu, Attide, Silenum, Hectora, Sarpedona, Protesilaum, Homerum, Alexandrum Mag. etc. coluerunt. Cilices Amphilochum et Mopsum, Nioben item venerati sunt. Cypriis Venus in honore fuit. Phoenices pro Diis habuere Saturnum, Rheam, Iovem, Iunonem, alios. Syrorum Numen Atergatis erat, sive Derceto, quam, Parthi quoque coluere. Indi, Aegyptii, Poeni, Celtae, Scythae, Iberi, Galli, Britanni, Germani etc. non minus, plurimas suorum Animas divinis affecere honoribus. Ex Caelestium corporum classe. I. Sol, antiquissimis temporibus, pro Deo habitus est, ut pater ex Deuter c. 4. v. 19. Eum Syri sub nomine Bal, seu Bel: Phoenices sub Beel-Samen, Adon seu Adonidis: Amonitae sub nomine Molochi: Emesseni sub Alagabali: Assyrii sub Beli et Adad adorarunt. Idem a Moabitis et Madianitis Baal-Peor et Beel-Phegor: ab Aegyptiis Orus et Osiris: ab Arabibus Urotali; a Persis Mithras: ab Aethiopibus Assabinus, et Ammon: a Poenis Saturnus: a Graecis Apollo, Dionysius, Bacchus seu Iacchus, Hercules, etc. a Romanis Hercules, Mars, Ianus etc. ab Aquileiensibus Belenus, ut et Atemoricis ac Noricis, vocitatus est. Eidem et Massagetae equum mactarunt, et Indi, Haaulitae, Germani, Sarmatae: hodierni quoque Americani non uno in loco litare leguntur. Imolunt; qui omnium Deorum marium cultum, ut supra dictum, ad unicum referre Solem contendant. II. Luna, post Solem, praecipuum cultum meruit. Hane Orientales, ut et Afri *ou)rani/an] sive Caelestem: phoenices ac Syri Astarten, Beltin, et Salambonem: Babylonii atque Assyrii Mylittam: Persae Anaitidem seu Zaretim, arabes Alilat vel Alittam, Chiumque: Aegyptii Isidem: Graeci *a)stroa/rxhn, *ou)rani/an], Dianam, Venerem etc. Romani similiter Dianam, Ianam, Iunonem, Ilithyiam, Cererem, Rhcam, Suadam, Bellonam, Venerem, Proserpinam, Hecaten, etc. appellavere. Imo huc tota Dearum classis relata creditur. III. Venus sive Hesperus, quae una cum Luna quoque fws1fo/rou] sive Luciferoe nomine culta est. Et Lucifero quidem Desultatorii in ludis Circensibus equi: alias equus albus, sicut Hespero futvus, sacer fuit. Inde Phosphoria festum, apud Plutarch. Phosphori templum apud Gaditanos etc. Coluere antiquissimis temporibus stellam Vencrem Ismaelitae; hinc Saraceni, qui oscela dant lapidi, quem Veneris dicunt:ut alias gentes omittam. Ipsi hodie Pervani Luciferum religioso honore dignantur. IV. Mercurius, in Oriente itidem primo cultus est, ubi tamen per eum potius Sol, imo quandoque et Luna est intellecta, prout rationem vel orationem Mercurius signabat. Sed et stella Mercurialis, in honore fuit, apud Babylonios, sub Seches, Merkolis et Margemah nominibus: Eadem Graecis *e)rmh=s2] et *sti/lbwn]: Edessenis *mo/nimos]: Germanis Wodan, Teutates, Ermensul etc. nominata est. Vide Saturnus, cum Iove, idem Numen Orienti, nempe Solis, fuit: sed Astrologi varia unius Solis nomina inter Planetas partiti sunt. Dictus est Phoenon et Lampon: item Nemesis idem creditus est: et praeter alias gentes etiam Celtis in veneratione fint, qui eum Satar vel Sater, item Crodo, quod ex Crono forte corruptum, vocavere. VI. Iuppiter stella, alias Phaeton: Celtis vett. Taranis, q. *brontai=os] seu Tonans, in Germania, et omni Septentrione latissime cultus est. Bohemiilli, ut et Marti, Bellonae, ac Plutoni, asino litarunt: Suecos illi serviisse Saxo Grammatic. refert l. 13. etc. VII. Mars, Pyrois cognominatus, Herculis stella quandoque dictus: apud Graecos sub *a)/rews2]: apud Babylonios sub *qou/r)r)as2]: apud Germanos sub Hesi nominibus cultus, in variis Germaniae vicinarumqueve regionum locis templa habuit. Hungaris quoque una cum Hercule, in veneratione fuit, teste Bonfinio Hung. rer. l. 15. VIII. Stellae sixae, sub nomine Militiae caeli, etiam ab Israelitis idololatris cultae leguntur. Praeterea, Orionis, Arcturi, Pleiadum etc. nomina, idololatrico cultu fuisse profanata, docet Hieronum. l. de veste Sacerdot. Praecipua inter fixas Numina, sequentes fuere: IX. Canis seu Sirius, inter stellas fixas, ad divinum honorem primus evectus est, ab Aegyptiis Hespero quoque praelatus, dignatusque nomine Isidis. Romani rufas ei canes immolabant, ad portam Catulariam: unde facile patet, cur Deo Robigo sive Rubigini, praeter ovem, etiam canem mense Aprili immolarent. X. Piscis, Graece dictus *no/tios], Germanico Magnus, a Syris cultus est; in hunc enim Phacetis, Veneris filia cum in stagnum decidisset, transfigurata legitur. Hinc Aphacitis Venus, memorata Euseb. in Vita Constant. l. 3. c. 53. XI. Geniculator seu en go/nas1in], quibusdam Theseus, aliis Orpheus, nonnullis Thamyris, Panyasi Hercules existimatus ist. XII. Ophiuchus, Hercules quibusdam, aliis Aesculapius fuit. XIII. Aries habitus est Iuppiter Ammon: etiam Minervae symobolum fuit. XIV. Taurus, ab Aegyptiis, sub nomine Osiridis vel Mizraim, cultus est. Quidam Iosephum quoque Patr. ob Aegyptum in fame servatam bovis meruisse symbolum et in eo tandem divinos esse honores nactum asserunt. XV. Gemmi Gr. *di/dumoi], receptiori Astrologorum opinione, fuere Castor et Pollux: aliis tamen fuere Hercules et Apollo: quibusdam Triptolemus et Iason. XVI. Virgo, ex vulgari sententia, fuit Astraea, sive Iustitia et Aequitas: Aegyptiis Isis, Ceres Romanis: aliis Concordia vel Pax, quae etiam Panda. XVII. Pisces duo, a Vett. dicuntur Dii Syri, nempe Venus et Cupido, vide Scalig. ad Manil. et Salmas. in Solin. Polyhistora. XVIII. Caelum ipsum seu Aether, Caelus Romanis, Uranus Graecis, his gentibus pro Numine fuit. Aliquando pro Saturno cultum est. Usitate Graeci Romanique per Iovem Caelum intellexere: quod factum imitatione Orientis, inque his Persarum, de quibus vide Herod. l. 1. et Strab. l. 16. Imo ipse Plato, et qui eum hic praeivit, Pythagoras, Caelum pro Deo agnovere. Idqueve ob duas inprimis causas, quia iudicarunt illud materiae esse perennis, ac incorruptibilis, et anima praestantissima vegetari. Insuper divinitatem ei adstruxerunt Vett. quod omnia Lunae subdita gubernare dicatur. Hinc, quia res in terra triplici modo fieri videbant, ratione, fortuna et necessitate, tria pro istis Numina introducta sunt. caelumque cultum sub Minervoe, Fortunae, Fati, seu Parcarum nominibus. Minerva dictum est Caelum, quatenus ab aetherea natura, unde decerpta esse anima humana a multis credebatur, provenit tum Rotio, tum voluntas, qua libere homo secundum tectam rationem vivere possit. Haec Graecis *a)qhna=], a Chaldaeo meditatus] est, suduit, Aegyptiis Neith: magno in honore in Oriente primum, dein in aliis Gentibus fuit. Sed notandum, cum per illam Caelum intelligitur, inprimis signari Aethera supremum et cum ea Mentem summi aetheris praesidem, et Mentis huius prudentiam: interim cum summo Aethere Solem quoque ac Lunam in considerationem venire, quia ab his ingenium ac hominum sagacitas. Fortunae nomen accepit Caelum, quatenus spectabatur, ut causa per accidens rerum inprimis humanarum, quae caeco ferri casu videbantur. Inprimis autem Luna hoc nomine venit, quam non solum credebant causam esse, ut res generentur et corrumpantur: sed etiam nascentibus vim quandam imprimere, pro cuius diversitate variet temperamentum, mores, fortunae. Coluerunt Caelum sub hoc nomine Graeci praecipue, et in Italia Antiates ac Praenestini, Romani quoque eidem aedem trans Tiberim statuere. Parcae tandem Astrologis ad Aethera reducebantur ac siderum posituram. Nempe Parca iis vis fuit caelestis vitae productrix et conservatrix ad certum usque spatium, quod a nemine excedi possit. Interium, sicut Fortunam, ita et Parcas, ad Lunarem potius potestatem particulatim retulere. Idem vero sunt Parca, Fatum, Necessitas; imo et Nemesis ac Adrastia. Quorum quantum habitum fuerit Numen, abunde illud arguit, quod Iovem ipsum Fatis subiecerint, non Poetae solum, sed et Philosophi, Stoici inprimis. Verum de his omnibus prolixe et accurate agentem vide Voss. praefat. de Orig. et Pr. Idol. l. 2. c. 44. et seqq. Ex Elementorum Classe. I. Elementa in genere, communem caelis apud vett. Philosophos nacta honorem, a Prodico inprimis Ceo cum Sole et luna Pro Diis habita sunt. Empedocles Agrigentinus Elementa, cum lite et concordia inter Numina retulit. Integrae gentes, Graeci Romaniqueve Rheae, Neptuni, Iunonis, aliisqueve nominibus Elementa signabant. Idem de Persis posterioribus apud Herod. l. 1. et Strab. l. 15. legimus. In specie, Tellus ex elementis, divinos ante alia obtinuit honores, et primo quidem lexe ea voce accepta, ut sighat globum terrae aquae permistum, caelesti seu aethereo aereoqueve oppositum. Sic Sapientes in Tellure universam coluere naturam, quatenus ea ut femina consideratur: mascula vi caelestibus corporibus attributa: Proin, quemadmodum hanc Osiridem, Saturnum, aliisque nominibus vocarunt: ita illam Isidem, Opim etc. dixere. Gliscente dein Deorum Dearumqueve numero, separato cultu Terram et Aquam, ut et Aetherem ac Aerem dignati sunt. Ita Tellus a Phrygibus culta est, sub nominibus Rheae, Cybeles, Matris Deum, Maiae, *dh/mhtros, *ferefa/ttas2]: a Syris dicta est Venus Byblia, Iuno Assyria, Atergatis; quae nomina Telluri cum Luna fuere communia: ab Aegyptiis isis. cuius sacra in honorem tum Lunae, tum Telluris itidem fiebant: Apud Samothraces, sub Meecurii terrestris: a Thracibus sub Dianae seu Bendis nomine culta est: Graeci eam *dh/mhtra, *p(e/an, *w)=pin], item suo nomine: Romani itidem modo Tellurem, modo Cerereim, modo Opem, modo Vestam; Iunonem, quoque, Venerem, Proserpinam; modo Infernalium Deorum Nominibus insignierunt etc. Galli eam sub nomine Ditis: Germani sub nomine Herthae: Scythae sub Apiae: Tartari sub Kyrgessis: Pervani sub Pachamamae nominibus venerati leguntur. III. Ignis cultum Nimrodus instituisse creditur: cuius sacerdotes nomen dedere civitati Ur vel Uroe. ut et regioni Orchoe. Ei sacra fecerunt Persae, Medi, Cappadoces, Phryges, Macedones. Etiam in insulis Chenerag obtinuit nuit aetate Beniamini Tudelensis hic cultus. Aegyptiis Vulcanus creditus est, utriusque sexus, Solis pater: Romanis Graecisque iunioris Vestae nomine, in eximia veneratione fuit. Sarmatis quoque ignem pro Deo fuisse, et inter alios Lituanis, quibus Znick dicebatur, refert Alex. Gaguinus de prisca Lituanor. religione. Ignem in Libya pro Deo habitum, refert Scalig. Exerc. 258. s. 1. IV. Aquam cunctarum gentium praecipue venerati sunt Aegyptii et Persae. Unde tantus Nilo, (quem Osirim quoque dixere) et Canopo, apud illos honor: ut apud hos Atergati, (quo nomine Lunam et Mare intellexerunt) apud Palaestinos Dagoni, apud Babylonios Oanni. Apud Graeeos Romanosqueve diversorum sexuum variis nominibus culta est aqua: In Numinibus Aquarum masculis principatus cessit Oceano et Neptuno; in muliebribus familiam duxere Tethys Et Amphitrite. Ut de fluviorum, fontium etc. Diis nil dicam. Vett. scythae Thamimasadem coluere, qui idem ac Romanorum Neptunus. Fontibus et lignis sacrificarunt Hessi ac Bohemi: Pervani Mare, sub nomine Mammacocha, flumina item ac fontes hodieque pro Diis habent. V. Aer, pro Numine habitus est ab Anaximene Milesio et Diogene Apolloniata. Similiter sapuere Assyrii et Arabes, quibus per Venerem caelestem tum Luna tum aer subiectus intelligebatur. Item Aegyptii, qui eum Minervam dixere. Apud Graecos Romanosque dupliciter cum consideraretur, partim ratione potentiae activae, partim passivae: Priori respectu dictus est Iuppiter, ad quem Diiovis et Diespitris referenda nomina; Posteriori Iunonis adeptus est nomen. Quamvis enim utrique genti Lunam quoque ac Terram, ut supra vidimus, Iuno indigitet, ut plutimum tamen *h(/ra] sive Iuno est aer: Imo *h(/ra] solum traiectis literis ex *a)h\r] factum videtur. Haec causa, cur Iuno Sospita nuncupata est; quod nempe in aere, quem attrahimus, valetudo multum sita est. aerem autem Graeci Romaniqueve marem dixere, quatenus est spititus vegetans ac movens: feminam autem, quatenus recipit exhalationes et quae inde generantur. Quemadmodum hodiequeve Persae, non tantum in animalium, sed etiam in plantarum, ac inanimatarum rerum omni genere, sexum distinguunt. Ex Classe Meteororum. I. Ventus a Persis pro Deo cultus: Eis in Phoenicia templum Uso olim statuit. Graecos quoque ventis supplicasse legimus: Apud Sicyonios aram fuisse ventorum, refert Pausan. Ipes Aug. Imp. Circio sacrificavit. Huc pertinet Boreae Otithyiam rapientis, Aeoli, Titanum etc. fabula. Quid quod flatus ventris Gentilibus in Deorum numero fuisse Clemens Rom. docet in 5. Recognit. ubi de Aegyptiorum Diis agit. II. Fulmen ac tonitru, Geryonis nomine cultum est. Apud Romanos, si non pro Deo, saltem pro re sacra ac divina fulmen est habitum. Pro Numine id habueruut Novogrodienses, quibus Perun dicebatur. Ingae, Peruviae loim Domini, Tonittu divino honore, sed minore quam Solem, venerati sunt. III. Cometae ab omnibus iis pro Diis sunt habiti, qui stellas putarunt Deos: namque et Philosophorum multi in harum censum Cometas retulere. Anima inprimis Iul. Caesaris, in Cometam, ut creditur, versa, secuta mox eius apotheosi, eorum cultum astruit. IV. Castor et Pollux, item Helena, qui inter ignea meteora, eximie apud Graecos inprimis culti sunt. V. Ros, ne segeti vitium afferat, Robigus Deus a Gentilibus imploratus est. Ei cum mel debeat originem, non abs re erit Aristaei meminisse, qui ob hoc inventum. in Deorum numerum relatus est. VI. Nubes, si Aristoph. credendum, a Socrate divinis affecta est honoribus: quod idem Christianis obiectum fuisse memorat Tertull. Apologet. c. 24. VII. Iris non incelebris Poetarum gregi Dea fuit, ab iis Thaumantias quoque dicta. Eidem purpureus aurigantium color in Circo Romano sacratus fuit. Pervani illam pro Numine habentes, eam cum duobus a latere serpentibus effingere dicuntur:ut non Aegyptiis modo vel Phoenicibus ac Graecis, sed his quoque serpertes symbolum divinitatis esse appareat. Ex. Fossilium Classe. I. Lapis *baitu/los], in quo dormiens Iacob Patriarcha scalam vidit, magna in veneratione Israelitis fuit, usque dum divino coli honore a cultus nesciis coepit. Hinc baiu/lous2] et baitu/lia] vocarunt lapides rudes, quos seu symbola Numinis credebant, seu etiam animatos et vere Deos Ethnicis Abaddir dictus est; Poetae illum pro Iove obiectum fuisse Saturno fabulati sunt. II. Lapis Brachtham, ab Arabibus pro Deo habitus est, in quo Abrahamum cum Agare congressum finxere. Alii camelum ei, cum Isaaccum sacrificaturus esset, alligasse commenti sunt. hunc religiose oseulari eos solitos esse, refert Euthym. Zigabenus in Panoplia. Iidem iugum locumque Arabiae altissimum, nomine Dysarem, pro Numine, ut et Dachareni, coluere. III. Silicem Pessinuntios pro Deum matre veneratos esse, testatur Arnob. l. 6. Quem a Legatis Romanis romam deportatum, tradit Liv. l. 29. c. 9. et 10. IV. Pyramidem albam pro Venere coluere Paphii, apud Max. Tyrium Orat. 38. V. Saxum ingens, seu prom. ad nasi sinilitudinem in mare prominens, hinc S. Nasus dictum, ante sesqueiseculum adhuc a Finlandis pro Deo sub nomine Semis cultum esse, refert Baro Herbersten. Comm. rerum Moscoviticar. Propitiabant hunc, avenae farinam butyro permixtam super eum fundendo. VI. Ferrum pro Numine: acinacem Scythae coluisse leguntur, eique sacrificasse. Hinc et per acinacem iurat apud Luc. Toxartes. Securim geminam Tenedi mcolae venerati sunt. VII. Aurum atque argentum, stultorum mortalium Numen esse; docet eleganti carmine, apud Stobaeum, serm. 89. Menander. Haec pro Diis habita, sequentia Diis dicata sunt, hoc modo. VIII. Aes Veneri sacrum fuit: aereus tripus Apollini quoque consecratus est: Aesculanus Deus similiter inde originem apud Rom. habuit. IX Ferrum Martti sacrum fuit, ut et Vulcano: Namque et ferro pugnatur et igni ferrum mulcetur, h. e., mollitur, unde Mulcibris Vulcano nomen. X. Gemma dicta Beli oculus, Belo Assyriorum Deo consecrata suit, teste Plin. l. 37. c. 10. Similiter Soli, qui non Belus modo, sed et Adad Assyrius vocatus est, tres hae gemmae fuere dicatae, Adadi nephros, Adadi oculus, et Adadi digitus, eodem auctore. Apud Persas, ubi idem Mithra dictus est, Solis gemma Mithrax vel Mithridax fuit. Etiam Iovi ammoni sacra fuit gemma, quam Ammonis cornu vocarunt, quia is cum cornibus arietis fingeretur etc. Imo nec metalkla solum, sed etiam vasa inde fabricata, alia huic, alia alii Numini fuere consecrata: Quomodo scyphus erat sacer Herculi, et cantharus Libero, ut ex Athen. et Macrob. liquet. Ptaeterea fo???liacultui Gentilium in sacris locis, rebus ac personis multipliciter inservierunt, Aes inprimis, e quo templorum valvae, Deorum statuae, candelabra sacro usui destinata, pectoris tegmen et scuta, quae Salii ex Numae instituto gestabant etc. Sic lapidis usus in sacris Cybeles, eo sese evirantibus Gallis, sic alia. Ex Classe Plantarum. I. Allium cepasque inter Deos habuit Aegyptus, Plin. l. 19. c. 6. Eosdem olera in hortis veneratos esse, docet Prudent. l. 2. contr. Symmach. Item frumentum, Osiridem colentes. II. Arbores ac sulvas coluere Sclavi, Lituani, Celtae, (quibus altissimam quercum *dio\s2 a)/galma], Iovis simulacrum haberi, refert Max. Tyr. Orat. 38.) Gandenses, Vandali, Indi, Pervani hodierni, Samogitae etc. Alii, si arbores non habuerunt pro Diis, habuere tamen pro Deorum receptaculis: unde Dryades et Hamadryades. III. Quercus inprimis apud Germanos, Gallos, Romanos magna in veneratione fuit, Lipsio teste in Tac. de morib. Germ. Vide et infra. IV. Far, frumentum, semina, sub Cereris Proserpinaeque nominibus apud Graecos Romanosque culta sunt. Unde Clem. Alexandr. *dhw\], Ceres, interpretatur to\n s1i=ton] frumentum, etc. Accessit alterum Idololatriae genus quo plantis Gentiles certa Numina praefecerunt: Sic Ceres frugibus praefuit: Seia et Segesta seu Segesia a serendo ac segete dicta est: Tutullina segetis tutatrix fuit: Occator, Sarritor et Stercurius ab officio quisque suo nomina habuere. Nodinus curabat nodos et genicula culmorum: Hostilina segetes novis aristis aequavit. Lactucina praefuit laetescentibus frumentis: Patulena folliculis patescentibus, ut spicae exirent, opitulata est: Runcinae curae erat runcatio: fornax torrendis frugibus praefuit. Robigus robiginem arcere creditus est, quemadmodum hodie de S. Iudoco Latinis ritibus addicti opinantur. Arboribus praefuere: puta, a putando dicta: Spinenfis Deus, qui eradicaret ex agro spinas: Pomona, cui pomorum cura obvenisset: Flora invocata est, non ut frumenta modo, sed et arbores florescerent. Ciceris inventor Neptunus habitus est: Sirupos, qui e plantis fiunt, Serapis exoegitasse dicitur: Arbores glandiferae omnes Iovi, laurus Apollini, olea Minervae, myrtus Veneri et Baccho, populus Herculi, ulcis Libero, pinus Cybeli, Fauno et Pani: Ficus Baccho iterum: Gupressus Diti, palma Soli, buxus Cybeli, rosa Veneri etc. sacra fuere. Plura vide apud praefatum Voss. toto l. 5. Ex Aquatilium Classe. I. Pisces pro Diis habuere Syri inprimis ac Aegyptii. e quibus Oxyrynchum coluere Oxyrynchitae: latum Latopolitani: nonnulli lepidotum; Syenitae phagrum: Elephantinae incolae Maeoten: alii anguillam, quem cultum antiphanes et Anaxandridas Comici facete riserunt. Et de Syris, notum est grande illorum Numen Atergatis seu Derceto. Apud Lydos quoque pisces quosdam sacros fuisse memorat Varro de R. Rust. l. 3. c. ult. Insideribus porro delphinus. et pisces duo, inter XII. signa Zodiaci: item piscis magnus, cuius hi nepotes dicuntur: Adhaec ecetus et hydra, cuius caudae corvus insidet: piscium divinos honores satis superque loquuntur. Et quid aliud in mari Triton Nereidesque, quam pisces fuere. Eodem Sirenes quidam referunt: quos quidam vere pisces seu semipisces, aut plane mulieres, sed mutas ac pene brutas censent. Ut de aliis marinis monstris nil dicam. II. Serpentes, in Diis cultisunt, apud plurimas gentes. Aspides vehementer vener ati sunt Aegyptii, ut loquitur Aelian. de Anim. l. 17. c. 5. Borussi, praeterferas arboresque, etiam serpentes coluere, teste Erasmo Stella de Antiqq. Borussiae l. 1. Samogitis serpentem pro Deo esse, tradit Baro Herbersten. Idem de Lituanis scribit Alex. Gaguinus de Sarm. Eur. in provincia Calecuto, pro Numine ab Rege serpentes vastissimo capite coli, docei Scalig. in Hist. Anim. l. 2. Et quid aliud docuit Aesculapius, sub serpentis imagine, tanto in honore olim habitus: III. Canthari sive scarabaei, divino cultu apud Aegyptios honorati sunt, iisque templa dicata. IV. Formicas Thessali coluere, quoniam Iuppiter, sub formicae specie, ex Eurymdusa genuerit Myrmidonem. V. Muscis bovem in Acarnania, ubi templum est Apollinis actii, sacrificatum esse, tradit ex Heraclide Clemens. Nifi forte haec sacra potius Apollini, sicut Iovi Apomyio, muscarum depulsori fuisse oblata dicas. Interim si iis in Palaestina ab Accaronitis sacrificatum est, quod mirum de Acarnanibus. Censet illud Philastrius, cum scribit c. 13. Sunt qui muscam colunt, in civitate Accaron dicta: quod collegit ex nomine Beelzebub, Numine Accaronitarum; illud enim conflatum ex Baal, i. e. Dominus et zebub, quod est musca. Sed, ut verum fuerit hoc idoli, nomen, quod Scalig. (illud Baal Zebaum i. e. Deum victimarum vero nomine appellatum fuisse asserens) negat: Non Deus muscae, sed Deus muscae sive muscarius, h. e. Abacter muscarum, quod idem est ac a)po/mhos] dictus frisse censedus est. Quo facit Plinian. l. 10. c. 28. Invocant Cyrenaici Ahorem Deum, muscarum multitudine pestilentiam adferente: quae protinus intereunt, qua litatum est illi die. Ubi Achorem Deum Voss. pro Achoron sive Accaron, seu Accaronitarum Deum dictum vult. Cum enim, quae Plin refert, conveniant nomini Beelzebub, Accaronitarum Numini, cuius tantum erat apud Palaestinos nomen, ut Iudaei etiam Principem daemoniorum sic dixerint: plane credibile est, Palaestinos in Cyrenaicam hunc cultum attulisse. Solitos autem fuisse Gentiles Numinibus suis nomina ab insectis, quibus se eorum ope liberari credebant, ridere, arguit etiam Trachiniorum Hercules *kornopi/wn], sic a fugandis locustis, seu potius pulicibus. Item Erythraeorum Hercules *i)poktonos], i. e. interemptor vermiculorum etc. Alia omittam, non tamen hoc, Crocodilum hodieque in certa Indiae gente divinis affici honoribus et tamquam oraculum consuli: Plura. Vide Vosl. toto l. 4. Ut et paulo infra ubi de Quadrupedibus. Ex Volatilium Classe. I. Ciconia, pro Numine; culta est a Thessalis, auctore Clem. Alexandrino in Protreptico. Sed negat hoc Voss. ostendens non alio Clementem fundamento niti, quam quod severe animadvertermit, in eum qui ciconiam necasset: quo honore illas mactatas ab eis vult, quia regionem a serpentibus expurgassent. Eandem avem ab Aegyptiis quoque divinis honoribus affectam, Lucian. in Deorum concilio refert. II. Corvum, pro Deo, ab iisdem Aegyptiis habitum esse, docet Ambros. in Ep. ad Rom c. 1. unde *kora/kina] seu Corvina sacra, prope Coptum celebrari solita. III. Acoipitres coluere, in eadem Aegypto, Tentyritae, telte Aelian. Hist. Anim. l. 10. c. 24. De Philarum incolis idem refert Strab. l. 17. Unde et apud Hermopolim simulacrum fuit Typhonis equi fluvialis, cui accipiter insisteret cum serpente depugnans. Contra Coptitae, crocodilos venerati, accipitres egerunt in crucem, Veluti Numinis sui hostes, teste Aeliano supra laudato. IV. Ibin cultam ab Aegyptiis Lucian. in Deorum concil. quoque refert: cui astipulantur Cic. l. 1. de Nat. Deor. Iuv. l. v. Sat. 15. Initio. Aegyptiis portenta colat? crocodilon adorat Pars haec: illa pavet saturam serpentibus Ibin. et Plin. l. 10. c. 28. Eandem contra serpentes, ab iis invocatas esse, narrat Herod. in Euterpe. V. Aquilam venerati sunt Thebaei, tamquam animal Regium et maiestate Iovis dignum, ut docet Diod. Sic. l. 1. VI. Gryphes porro ab Aegyptiis, pro Diis habiti, telte Plutarch. Symposiacon l. 4. quaest. 5. ubi tamen alii legunt gupo\s2], vulturis, cuius pennis Isidis statuam exornasse leguntur. Quod si prior lectio vera, et e vulgo Aegyptio non defuere, qui tam stulte saperent: At Sacerdotes, et alii, qui paulum videre supra vile vulgus, non hauere aves eas alio loco; quam pro Deorum symbolis, ut sentit Voss. Gryps enim sacer fuit Apollini sive Soli, Deorum summo; unde sub figura et nomine eius Apollinem coluere, quod et de reliquis dici potest. VII. Vespertilionem pro Numine adorasse Mexicanos narrat pul. Gyrald. Hlst. Ind. l. 3. etc. Pertinet ad hunc Avium cultum tota doctrina Auguralis, seu scientia ex oscinum captu, praepetum volatu, et pullorum tripudio fotura praedicendi. Vide Voss. Part. 2. l. 3. c. 76. Ex classe Quadrupedum. I. Bos geminus Aegyptiis cultus, Heliopoli unus, Memphi alter: utrumque Apim dixere, teste Plin. l. 8. c. 46. Bos in Aegypto etiam Numinis vice colitur Apim vocant. Ita vulgus; Sypientiores vero illum habuere pro symbolo Solis, istum pro Lunae. Ab AEgyptiis Bovis cultus ad Indos manavit, teste Scalig. Exercitat. l. 258. sec. 1. quem ibi hodieque vigere docet pluribus p. de la Valle. Itin. tom. IV. II. Canem iidem coluere Aegyptii, sed Cynopolitani prae reliquis, ut Cl. Alexandrin. Admonit. ad gentes docet. III. Felis sive Aelurus similem in eadem gente venerationem meruit. quam mortuam domi, solitam saliri, atque ita Bubastim deferri, ut sacra in urbe sepeliretur, tradit Herod. in Euterpe. IV. Ovem Saitae ac Thebani coluere: sub ariete quoque Iuppiter Ammon cultus est. Samiis etiam ovem in veneratione fuisse, apud Clementem legas. V. Lupus pro Numine a Lycopolitanis est habitus, teste eodem. Delphis quoque eundem fuisse cultum, refert Aelian. Hist. Anim. l. 12. c. 40. VI. Cynocephalus, quod simiae caudatae genus est, Hermopolit arum fuit Numen. Sed nec inter Vett. convenit, utrum Cynocephalus habitus sit ipse Anubis, vel eius symbolum: an potius Mercurius, vel eies symbolum. Nam et Meretrio, ob sagacitatem canem sacravit antiquitas, unde huic quadrupedi nomen. VII. Cercopithecus, sub Cebi nomine, apud Aeguptios iterum, in honore fuit, Iuven. l. 5. Sat. 15. v. 4. Effigies sacri nitet aurea cercopitheci, Lucian, in Conc. Deorum etc. Gr. *kh=bon] vocat Aristot. VIII. Leonem venerati sunt Leopolitani: Persae quoque Deum suum Mithram seu Solem leonina effinxere facie. Ambraciotae leaenam, velut vindicem suae libertatis, coluere. IX. Hircus, Mendesiis pro Numine fuit. Etiam capras divino affecerunt honore incolae urbis Copti. Pan quoque, ut Graecis ita Aegyptiis, pingi ac sculpi caprina facie et hircinis cruribus, solitus est. X. Mygalem, quasi *muoga/lhn]. animal partim murem, partim mustelam referens figura ac colore, ab Aegyptiis cultam testatur Plutarch. Symposiacon. l. 4. quaest. 4. XI. Ichneumona pto Deo Heracleotae habuere, testibus Aeliano de Animal. l. 10. c. 47. et Clat. Alexandrino Admon. ad Gentes. XII. Crocodilus, ab omnibus Aegyptiis, non minus ac Dii Olympii a Graecis Romanisque, est cultus, teste eodem Aeliano. Etiam Arsinoe, quae prius Crocodilorumurbs dicta, mirum in modum eum venerata est, Strab. qui addit, a peregrinis ad locum venientibus placentis, carne ac mulso eum donari fuisse solitum. Nec desunt hodie inte Indos, qui eodem cultu bestiam afficiant. Vide supra, ubi de Reptilibus. XIII. Asini suisque cultus etiam Iudaeis, a Plutarch. et Tacito, sed male tribuitur. Gnosticos utrumque animal coluisse, vel saltem Deum Sebaoth utraque expressisse figura, indicat Epiphan. Imo de Asinicapitis cultus calumniam in veros quoque Christianos derivatam esse, innuit Minuc. in Octavio. XIV. Suem venerati Cretenses sunt, ut auctor est Athen. l. 9. sed an tamquam Numen ipsum, an velut symbolum Numinis, in incerto est. XV. Simias Pithecusii in Aegypto coluere, Diod. l. 20. nec ullum hodie apud Indos Orient. sacratius Numen. ut docet Petr. de la Valle stin. tom. 4. Fanum ibi simiae pulcherrimum memorat Maffaeus Hist. Ind. l. 1. Simiae dentem, in cistula auro gemmisque insigni, religiose asservatum in templo verticis Pico d' Adam, Lusitani, magno cum Regulorum loci dolore abstulere A. C. 1554. pro quo oblata iis septingenta ducatorum milia. XVI. Mustelae, pro Diis habitae sunt a Thebanis. XVII. Echinum terrestrem tota Zoroastris schola venerata est. XVIII. Sorices muresque apud Musoritas, Troadis incolas, Tenediosque in veneratione fuere: an per eos Apollo cultus? Vide Voss. l. 3. a 6. 60. usque ad c. 76. P. 2. Ex Hominum Classe. I. Apud Babylonios Nabuchodonosor, quem puduit mandare, ut sibi sacrificarent supberstiti, fieri iussit sacra suae statuae. II. Ad Medos hinc cum imperio transiit adorandi Regis consuetudo, in tantum ut Reges colerent, sicut Deum ipsum. Persae dandem a Medis accepere, strab. l. 11. Vide Barn. Brisson. Regn. Pers. l. 1. Hinc Cleo Alexandri adulator, eorum exemplo Macedonas hortatus est, ad eundem cultum suo Regi praestandum, Curt. l. 8. c. 5. quonam modo caelestes honores usurparet infra. siquem intelligerent deum esse, confiterentur; Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter Reges suos inter Deos colere. III. Parthis, in minori Asia Lydis, in Africa Aegyptiis, Vide Virg. Georg. l. 4. cum Serv. notis, ut et l. 8. IV. Aethiopes publice pro Diis habuere Reges suos ac privatim etiam alios, qui benefecerunt. Strab. l. 17. Apud Libyas Psaphon pro Deo cultus est: quem apud Poneos quoque ambiit Anno. V. Graeci, qui Asiam peninsulam habitarunt, festos statuere dies Romanorum illis, qui iuste sancteque provinciam administrassent. Id factum fuit Q. Mutio Scaevolae, in cuius honorem Mutia celebrarunt, cic. in Verr. l. 2. Iidem in Luculli honorem Lucullea instituerunt. Vide Plutarch. in eo et Appian. in Mithrid. VI. Graeci Europaei non minus hic impegere: quorum plurimi Alexandrum Mag. divinis affecere honoribus. Athenienses non Demetrium solum Poliorcetam, sed et adulatores eius divino prosequuti sunt cultu, Burichoque, Adimanti et Oxythemidi, (quod nomen illis) et aras et sacella et sacra statuerunt, Athen. l. 6. Idem honos Pyrrho Epirotae habitus. VII. Apud Romanos primus, dum viveret, divino honore Augustus est affectus. Hinc ei Lugduni ac Narbone ara: Templa passim in provinciis: Sacerdotes Augustales dicti et. Tiberium Caes. Deum suum vocat Scribonius Largus Ep. ad Iul. Callist. Caius Caligula sibi ipsi templum condidit, apud Suet. Claudius etiam vivus in Britannia cultus est. Quousque Domitiani processerit impudentia, notum. VIII. Christiani Imperatores ipsi, etsi gentilem illum non admitterent cultum, modos tamen loquendi reservarunt. Hinc de Constantino Mag. Amulin. Scripta caelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata. De Theodosio Pacatus, Deum dedit Hispania. Paria de Honorio Claudian. Ipsi Theodosius et Valentinianus nostram divinitatem: Honorius et Theodosius Nostrum Numen dixere etc. IX. Germanis Velledam pro Numine habitam fuisse, monet Tax. Hist. l. 4. c. 61. cum ait: Mumius Lupercus, legatus legionis, inter dona missus Veldeae. Ea virgo nationis Bructerae, late imperitabat: vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas, et augescente superstitione arbitrentur Deas. Sed non eam fuisse opinionem omnium, vel maioris partis, alibi docet. X. Apud Hungaros, Ianus, fil. Vathae, de castro Beli, qui primus Hungarorum daemoniis se dedicarat, pro dea coluit Rasdi, quae capta a Christiano Rege Bela carcereque conclusa fuit, usque dum proprios devorans pedes moreretur, Ioh. de Thwrocz in Chron. Hung, Parte 2. c. 39. Eandem Varasolo nominat Bonfinius rer. Hungar. l. 12. etc. XI. Barbari hodierni eodem fere honoris gradu plurimis in locis Principes suos venerantur. Et quorsum spectat, quod Mosci halitum suum, quo vivunt spirantqueve, Imperatori suo ferunt acceptum, ipseque omnium Ruslorum conservatorem se appellat. De iisdem narrat Thuan. Hist. l. 21. ad A. C. 1558. Moscos, ex Religionis suae instituto, eandem quam Deo omnipotenti deferunt fidem, se Principi suo debere existimare.Ut de aliis gentibus nil addam. XII. Nec homines solum, sed et omnia ferme eius: Labor, Quies, Somnus, Affectus, Iuventa, Senectus, Mors, Vittutes, vitia quoque, Opera, alia, inter Deos relatata plurimas apud Gentes reperiuntur, sed de his infra agetur. Ipse Homerus non alium Iovem, quam mentem suam: non aliam Palladem, quam suam prudentiam: non alium Apollinem, non Mercutium, quam suam eruditionem suam facundiam etc. Orbi adorandos propinasse creditur. Vide Eustath. Comm. in eum passim, et plura de his apud Voss. Part. II. l. 3. a c. 1. usque ad c. 49. Ex Affectionum Aceidentiumque numero. I. Terminum cum viderent habere Gentiles, omnes res naturales, ipsam Tellurem, Oceanum ac Mundum, inte rDeos eum retulerunt, quod primus Tatius Sabinus, Varroni: Numa Pompilius Dionysio fecisse dicitur. Quemadmodum initium rerum sub Iani nomine coluerunt. II: Tempus ab Orphicis pro Deo cultum est; sub nomine Phanetis: a Graecis et Romanis, sub nomine Saturni: Tenebrae intra Terram Erebi: supra terram Noctis nomine, inter Deos relatae sunt, et huic quidem Gallum sacrificavere Romani: Diem Deorum numero addidit Plaut. prologo Menaechm. Diluculum ac aurora, sub Leucotheae et Matutae appellationibus, templa arasque habuerunt. Quatuor anni tempestares Horarum nomine cultae sunt. III. Locus, a nonnullis Chaos, ab aliis Erebus dictus, ac sub utroque nomine pro Deo habitus est. IV. Numerus, Pythagoricis res sacra, et Deorum nominibus appellatus est. Quaternarium inprimis coluere, per quem etiam iurare soliti sunt. V. Vis generatrix, nuc Priapi nune Veneris, nunc Genii nomine, adorata est: Fecunditati Poppeae, adulatio publica, in gratiam Neronis, aedem exstruxit, apud Tac. Hist. l. 114. c. 61. VI. Infantia, in plura Numina. Vagitanum, levanam, Ruminam, Edusam, Potinam, Cubam, Cuninam, Carnam, Ossilaginem, Statulinum, Fabulinum, Nundinam etc. divisa fuit. Quibus adde Intercidonam, Pilumnum et Deverram. VII: Iuventus Hora dicta est, item Hebe: aedem habuit Romae in Circo Max. VIII. Senectuti apud Gaditanos ara posita legitur, apud Philostr. de vita Apollonii l. 5. c. 1. IX. Sanitas, Salutis nomine, Aesculapio saepius iuncta reperitur, habuitque templum Aegii, Achaeorum urbe: Signum inauratum Romae. Eadem sub Iunonis Sospitae, Iuturnae, Iasonis, aliisqueve nominibus, culta est. X. Morbi quoque pro Numinibus habiti sunt: Febris Romae fanum in Palatio habuit, Pavorem Hostilius atque Pallorem coluit. Tussim, sub Dianae Chelytidis nomine coluere Argivi ac Lacedaemonii. Scabiem divinis honoribus affectam fuisse. tradit Prudent. Mors Lacedaemoniorum Phoenicupqueve fuit Numen. Eadem una cum Vita, sub Parcarum nomine, venerationem invenit. XI. Anastasini Resurrectionem e mortuis Deam esse opinati sunt Athenienses, audito Paulo Apost. XII. Sonus Echo appellatus est: quam flantibus ventis adorarunt. Dodonae cultam Philostratus habet l. 2. XIII. Memoria per Mnemosynem culta est: Ipsa Oblivio inter Numina fuit. Et cum Vigilia Diis addita non fuerit, Somnus tamen placidissimus Deorum vocatur Ovid. et Papin. cui ove litatum. Eidem una cum Musis sacra Troezenii fecerunt. Filii eius Morpheus, Icelos sive Phobetor et Phantasus similiter Diis leguntur accensiti. XIV. Fames, inter Deos Inferos fuit. Amor, Cupido, notissima Gentibibus numina. Gaudium in primis Orci faucibus collocatur a Marone. Dolor quoque in Diis inferis fuit. Indignatio, sub Nemesis nomine culta est, apud Romanos aeque Graecosque. Spes aedem habuit Romae, in Foro Olitorio: Audacia, Martis nomine, venerationem nacta est. Timor inte rNumina infera a Virg. reponitur: Romanis quoque pro Numine. Nec minus Pudor, et quod mireris, Impudentia inter Deos relata est: cui ut et Iniuriae aram consecravit athenis Epimenides. Ira, modum Hon tenens, Furoris Furiarumque nomine culta: Misericordia quoque pro Dea fuit, Vide infra. XV. Alacritas sive *o(rmh\], Athenis aram haburi: et sub Agenoriae, Hortae Numeriae, Stimulae, Agonii nominibus, invocata est. Labor ipse in Diis Infernalibus, et Otium sub Quietis et Vacunae, nomine fuit. Auxilium Deum in scenam Plaut. inducit in Prol. Cistellariae: in Aulul. Act 1. Sc. 1. v. Xi. quo Axites Dii quoque referri possunt. Ad successum laboris Vertumni Numen pertinet. XVI. Actioni pinsendi praefuit Pilumnus: itinerationi Dii *e)no/dioi] Graecis, Latinis Viales et Semitales: quales fuere inprimis Mercutius et Trivia. XVIL. Opinio pro Dea fuit: multo magis Scientia, Prudentia et Ars, quae sub Minerve nomine fuere cultae; item Bonae Mentis Deique Catii, quibus Dea Furina opposita est. Eloquentia seu facundia Poetica per Appollinem ac Musas: Oratoria per Palladem, Mercruium ac Suadam fuit culta. Arti Gaditani aram posuere. XVIII: Virtutis Romae primus fanum posuit Scipio Numantinus: Vittuti et Honori Marcellus: Anaxagoras Veritati aram exstruxit: Romae Iustitiam consecravit Augustus: pietantem Manius Acilius Glabrio: Eucharistia, seu Gratituso tribus Gratiis denotata est. Fides aedem in Capitolio habuit, eadem sub Iovis Fidii vel Sancti Fidii homine in cultu fuit. Iustitia, per Mercurium Nomium seu Eunomiam, Themidem, Dicem, Irenem, Nemesin quoque culta est. Temperantia a Theognide inter Divas memoratur. Pudicitiae gemina Romae fuit aedes. Clementiae iRomani in Iul. Caesaris honorem templum decrevere. Fortitudo sub Virtutis, et Deae Streniae nomine venerationem meruit, sacellumque Romae habuit. XIX. Semivirtutes quoque in Deorum numero. Verecundiae ara Athenis fuit; Misericordia ibidem culta est. Indignatio, contra Supberbiam, invocata, eademque sub Adrasteae, Rhamnusiae, Nemesisque nominibus, variis in locis divinis honoribus est affecta. XX. Vitia quinetiam suos habuere idololatras. Pro Numine Contumeliam vel Iniuriam fuisse, ex Theophrast, Clemente, Cicerone ac Zenodoto discimus. Calumniae aram erexere Athenienses: Momus, maledicentiae Deus fuit. Conessationes ac conviviorum luxus, sub Comi nomine, in pretio fuere etc. XXI. Felicitas, cum Priapo et Cloacina culta est, Augustin. de Civit. Dei l. 4. c. 23. Honori templum Romae dedicavit Q. Maximus: Famam Athenienses coluere. Loquela, sub Aii, Lorutii ae Mercurii, nomine in veneratione fuit. Silentium per Angeronam, Harpocratem seu Sigalionem cultum est. Risus, ut Numinis, Meminere Pausan. et Apulei. XXII: Societatem Oeconomicam quod attinet, Faustitas pro Numine fuit, et *e)uhmeri/a]: Coniugalis vita sub Iunonis Gameliae, aliorumque innumerorum Deorum nominibus in veneratione fuit. Sub Orhonae nomine orbitas culta est. Abeundi et adeundi libertas Abeonae et Adeonae, nomine pro Dea est habita. Amicitia per Iovem *o(mo/gnion] seu Gentilitium, *fi/lion] et *ce/nion]: Opes per Maimonam, apud Syros, Plutonem seu Ditem apud Graecos Romanosqueve, Opem etiam, Tellurem ac Rheam, fuere in veneratione: Quo pertinuere quoque Pecunia, Aesculanus Deus et Argentinus etc. Ipsa Paupertas pro Numine fuit. Ut de domo, partibus eius, utensilibus aliisque huc spectantibus niladdam. Vide Voss. l. 5. c. 17. XXIII. Givilem quod spectat societatem, non solum civitates urbesqueve Genios habuere suos, sed Roma quoque ipsa in Diis habita est, teste Liv. Unde Suet. augustum non passum fuisse sibi templum exstrui, nisi nomine Romae pariter et suo, docet Suet. in Aug. c. 52. Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere: in nulla tamen provincia, nisi communi suo, Romaewue nomine recepit. XXIV. Legislatoria potestas Themis dicta est, cuius tres filiae Eunomia, Iustitia et Pax, Orpheo Hesiodoque memoratae. Ipsae Poenae, alias Furiae, item Erinnyes, pro Diis fuere. XXV. Libertati aedem fecit T. Sempr. Gracchus, eidem ut et Iovi Victori sacrae fuere Idus Aprileis. Imo in gratiam Iulii Caesaris, qui libertatem oppresserat, Libertatis templum publica adulatio exstruxit. XXVI. Concordia templum Romae habuit, non uno loco. Cui opposita Discordia, inter inferorum fuit Deas: a bello Bellona dicta. Et quia rerum gerendarum nervus pecunia est. Ideo. XXVII. Monetae Iunoni templum Romae vovit L. Furius Camillus Dict. quae hinc dicta est, quod in eius fano pecunia cuderetur. XXVIII. Bellum quoque in Diis, sed inferis fuit, eti ams ub Martis, Bellonae, Enyus etc. nominibus in veneratione erat. Veneris quoque *summaxi/as2] nomine venit, apud Mantinenses, teste Paus. in Arcadicis. Facit huc Pelloniaet Fessonia, quarum illa in pellendis hostibus, ista in viribus militi lasso affundendis, auxiliari credita est. XXIX. Victoria, non minus Deorum numero fuit adscripta. Aram eius instaurari a Theodosio poposcit Symmachus, quod non minori eloquentia Augustinus dissuasit. Nec Venus Victrix alia, quam *nikhfo/ros] fuisse videtur, quam cum pomo et palmae ramo effinxere Romani. Ad militiam quoque pertinet Fortuna Equestris, cui a Fulvio, Flacco vota aedes Pausae pugnandi praffuere Dii Pausi etc. XXX. Triumphus Deus, in denariis argenteis Vulsonis apparet: in aliis quoque regeries icones Virtutis, Pietatis, Aeternitatis, Religionis, Fidei, Concordiae, Pacis, Spei, Iustitiae, Aequitatis, Clementiae, Constantiae, Securitatis, munificentiae, Indulgentiae, Annonae, Monetae, Salutis, Laetitiae, Hilaritatis, Iuventutis, Pudicitiae, Fecunditatis, Nobilitatis, Honoris, Libertaris etc. XXXI. Pax Athenis aram; Romae templum, habuit. Eadem Pandae nomine culta videtur; item Empandae, cuius Fest. meminit. Sic autem dicta est, quia pacis tempore pandantur urbium protae. Sunt tamen, qui Cererem per Pandam intellectam velint, ut Ael. Stolo Praeconin. Varron. Praeceptor, sed aliter Varro ipse. XXXII. Salus publica, quae ultimus civilis vitae finis statuitur, et ipsa apud Romanso aedem meruit: quam exstruxit Iunius Bubulcus, depinxit C. Fab. hinc Pictoris, ut videtur, nomen adeptus. Ab ea vicina porta Salutaris accepit nomen. Nec a Salute populi diversa est Felicitas publica, ptout nominatur in nummo Iuliae Mammeae Augustae. Illi aedem condidit L. Licinius lucullus. et narrat Dio l. 44. ut Iul. Caesar istic loci, ubi fuerit Curia Hostilia, decreverit erigere templum *eutuxi/as2] seu Felicitatis, ac post eius excessum M. Lepidus illud absolverit. XXXIII. Ceterum apud Festum etiam Dii Anculi, h. e. ministri: item Anculae, quae id in Deabus, quod in hominibus ancillae etc. Vide Voss. toto l. 8. et in Orig. libb. Cultus rei partim spiritualis, partim torporeae etc. I. Adamus in Saturno cultus est, sicut Saturnus in Nara, quod idem de Noacho etiam dici potest. In Natura autem per Saturnum praecipue signabatur Sol, a quo temporis mensura est: Nec Saturnus alius quam Phoenicum Molochus, qui idem ac Natura et praecipue Sol. Ita ergo Heros cum Naturae genio in Saturno venerationem nactus est. II. Tubalcainus in Vulcano, sicut Vulcanus in igne, cultus est: ut eadem voce et natura Ignis et artis ferrariae ac aerariae repertor fuerit adoratus. III: Chami et Solis similiter cultus apud Aegyptios ac Libyes mixtus fuit. Mycrob. Sat. l. 1. c. 21. Ideo et Hammonem quem Deum, Solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal, valet, sicut Solradiis. IV. Iavan, sive Ianus, Ionibus *i)/wn], parens Graecorum, a Latinis, qui ab eo orti, pro Numine habitus est, sed sie, ut una cum eo Solem colerent, Ianum quoque dictum. Vide Mitsratim, Chami fil. Aegyptiorum genitor, sub Osiridis nomine apud posteros in veneratione fuit, sed quam cum Sole haberet communem. Porro, ut Osiris et homo et Sol, sic etiam Adonis: unde et Alexandrinis unus Osiridi Adonidiqueve fuit honor. VI. Nimordi seu Beli cum Sole itidem divisa devotio. Pertinet ad mixtum hunc cultum, quod Aegyptii in duorum boum symbolis coluere cum Solem Lunamque; tum Regem Aegyptium et Iosephum Patriarcham. Apis quoque symbolum fuit cum Lunae, tum Iosephi, ut hic quoque Numen geminum, unum naturale, alterum animale fuerit. Idem de Mnevi bove, in quo cum Sole Mitsratim quoque cultus, dici potest. VII. Uranus, cum caelo sive aethere communiter cultus est. Mixtus etiam fuit caeli et Regis Cretici, i. e. Iovis Cretensis senioris, qui Onosum condidit. Spartae uno cultu affecti sunt Agamemon Rex et Iuppiter, ac cum ttroque caelum seu aether. ViII. Mars non solum Nimrodus fit, sed etiam Ninus et Thurras, itidem Assyriorum Reges. IX. Liber uterque Aegyptius et Thebanus, cum Numine Solis et Liquoris in vite a Sole excocti, mixtam nactus est venerationem. Cum Sole etiam cultus ahercules, cum antiquior ille Aegyptius sive Tyrius, tum recentior sive Thebanus. X. Aesculapii non minus mixtus cultus fuit: Animalis quiden, quatenus id Messenio illi Epidauri incolae nomen fuit: Naturalis, quatenus vim significavit salubrem de substantia Solis nobis subvenientem. XI. Aristaeus an cum caelo, an cum Apolline, i. e. Sole, cultus fuerit, in incerto est. XII. Cum Tellure interiori divinum cultum sortitus est aidoneus sive Orcus Molossorum Rex qui Proserpinam in campis rapuit Ennensibus, ac ob praeclarum scilicet facinus cum Dite sive Plutone meruit honorari. Ab Heroibus ad Heroinas transeoo. XIII. In Minerva colebatur cum summus Aether, tum virgo Boeota, quam Ogygis Thebani Regis fil. educarat. Heroinarum aliae sortitae sunt cultum cum Luna, Hespero, aut Tellure; de quibus pauca quaedam subiungam. XIV. Isis a morte cum Luna culta est, und eet capiti eius cornua addebantur, XV. Europa, Agenoris fil. cum Astarte, i. e. Luna, communem nacta est venerationem. XVI. Venus, Cinyrae Cyprii Regis amica, cum vi Naturae generatricis, vel Luna, aut Hespero mixtum habuit cultum. XVII. Atergatis seu Derceto, Syriae Heroina, Semiramidis mater, post mortem culta est cum Lunae Numine: item cum Numine Telluris et Aquae, quatenus Lunatem vim recipiunt. XVIII. Ceres, Heroina Sicula communem habuit cum Luna, Terraequeve vi frugifera venerationem. Quemadmodeum filia eius *ko/rh] seu Libera aut Proserpina, cum Terra inferiore, imo et cum Luna infera culta est. XIX. Ino filia Cadmi, cum Lucifero, vel potius Diluculo seu Aurora, est culta. XX. Semiramis Regina et Tellus, tamquam unum Numen colebantur: Eandem Suid. Rheam vocatam scribit. XXI. Acca Larentia in Flora, et Flora in Acca Larentia, i. e. cum alla Tellus florifera sive vis naturae, per quam plantae florent, culta est etc. Praeterea. XXOO. Sol et Nilus, res aetherea et elementalis in eodem Osiride apud Aegyptios culti sunt. Quemadmodum in Iside simul Luna et Terra. XXIII. Sol et Humor, apud Thebanos, in Baccho divinis honoribus simul affecti sunt. XXIV. Luna et Aer, in Iunone convenere etc. Addam etiam hic quaedam de cultu mixto seu sociato rei Aethereae et Aetheriae. XXV. Lunam et Hesperum, sive Dianam et Venerem, uno cultu venerati leguntur Persae apud Strab. l. 15. Hinc Anaitidos templum, quod in Lydia Persarum ritu exstructum erat, Dianae appellat Pausan. in Laconicis: Veneris Agath. Hist. l. 2. Persas secuti Arabes eodem cultu utrumque hoc sidus similiter complexi sunt: a quibus ea religio ad Saracenos derivata est; cuius reliquiae etiamnum apud Muhammedanos supersunt. Hi enim et sexta die, Veneri sacra, feriantur et Lunulis suis superbiunt: Etiam precatiuneulae eorum, Deus Deus maior et magna, nempe Luna et Venus Deus, meminit Georg. Cedren quam aliter paulo recenset Constantin. Porphyrogennetes Vide Voss. l. 7. passim. Mundi tandem Universi cultus. I. Naturam Deum credidere Chaldaei, Medi et Assyrii, sed ita, ut non omnes eius partes aeque esse divinitatis participes statuerent: verum caelum caelestiaqueve corpora potissimum. Hinc Beli apud Assyrios, Molochi apud Phoenices, Saturni, qui idem cum Iove et Apolline, apud Graecos Romanosqueve, cultus. II. Aegyptii sub nomine Amum sive Ammonis omnem rerum Naturam venerati sunt: Nihilque aliud apud ipsos Iuppiter Ammon, quam apud Arcades Pan fuit: et apud Assyrios Belus. Vide supra. Iidem hanc occultam Naturae vim etiam Minervam ac Isidem dixere. Nec obstat, quod Isis Lunam denotaverit, namque et haec Natura parens dicitur Apul. Metam. c. x1. Dixere eandem Osiridem quoque, diverso respectu, utrumque sexum illi tribuentes. III. Pan, vetustissimum Arcadum Numen, quid aliud fuit, quam to\ *pa=n], h. e. Omne seu Universum: et quia Sol in omnem Naturam imperium habet, Pan quoque Sol dicitur Macrob. Hinc apud Athenienses, cum triplex esset certamen, in quo lampadem alter alteri tradebat; unum in Pireaeo Minervae, alterum in Ceramico Vulcano, tertium Prometheo in Academia sacrum; universa tamen referebantur in honorem Panos, tamquam Numinis universa reliqua complexo. Interim non semper Panos nomine ipsam rerum Naturam, sed et Spiritum illum Mundi huius effectorem ac conservatorem adoratum esse, patet ex Plutarch. l. de defectu Oracul. IV. Iuppiter, ut Graecis, sic Romanis, caelum quidem vulgo seu aethera, et aerem, insuper autem terram et aquam, et quidquid videmus, significavit. V. Apollo non semper Solem denotavit solum, sed quandoque etiam totum mundum, unde ko/s3mou du/namis2, ko/s3mou pneuma, ko/s3mou fw=s2] Macrob. dictus est et Orpheo omnia fuit. VI. Ianum alii caelum, alii dixerunt esse mundum, verba sunt Augustini de Civ. Dei l. 7. c. 28. VII. Sturnus quoque, cum fil. Urani dictus est, totius Natnrae vim ac virtutem, indigitavit: quem ex Ope, tamquam principio Naturae corporeae passivo, generasse fabulati sunt filios tres Iovem, Neptunum, Plutonem: totidemque filias, Iunonem. Vestam, Cererem, in quos tota rerum Universitas divisa est. Aliter dein considerarunt quoque eum, quatenus tempus est temporumque conversio. VIII. Per MInervam etiam intellexisse Veteres Mentem divinam sese extendentem per Naturam universam, docet Athenag. in Apologia. Quae omnia ex Stoicorum placitis illustriora fiunt: Illis enim Mundus sive rerum Natura animal fuit divinum, constans mente divina et corpore mundano, cuius singulae etiam partes Dii, vel Dei membra forent, quia divina illa mens partes singulas permearet. In rerum dein Natura omnium generationem ac corruptionem attenderunt, quae conversio cum esse non possit absque principii activi et passivi operatione, ratione activi considerarunt Naturam ut marem, ratione passivi vero, ut feminam. Cum vero dicerent, Mundum esse magnum ac divinum animal, unum quidem Numen agnoscebant; illos vero plurimos, quos vulgus venerabatur, statuebant esse Dei seu animae mundanae sectiones mundano corpori permixtas, ac pro corporibus diversis diversa nomina sortiri. Ded satis de his: plura vide apud toties laudatum Voss. de Orig. et Prog. Idol. l. 7. a c. 1. usque ad 8. Quis vero tantam Deorum turbam non miretur, imo obftupescat? Quis etiam non rideat, an lugeat stultitiam Gentium, ubi videat admixta tot Numina vel ridicula, aut minuta, vel sordiad quoave aut obscena? Nec tamen aeque hac parte insanivere univerfi, vera enim eiusmodi Numina non esse videre sapientiores Gentilium. Interim nulli propius accesserunt ad veritatem Atheniensibus, qui cum praeter sibi nota Numina etiam IGNOTO DEO aram pofuissent, occasionem praebuere Gentium Apostolo, ad se de VERO DEO, verba faciendi: cui Uni, qui solus est OMNIA IN OMNIBUS, sit honos, laus, gloria, decus, in sempiterna saecula!
DINAH
i. e. iudicium vel iudicans: Iacobi A. M. 2289 ex Lea uxore filia. Vide Gen c. 30. v. 21. Hanc Sichem stupro subdidit, quod malum Iacobo immissum putant Rabbini, quod in occursu Esavi fratris filiam occultaret, ne eam in uxorem peteret. Ioseph. Antiq. l. 19. *parh=lqen ei)s2 th\n po/lin, o)yomen/h to\n ko/s3mon tw= e)pixwri/wn gunaikw=n].
DINIA
Item, Digna, Dina, Civitas Diniensium, Dienensium, Gall. Narbon. urbs, primum memorata Plin. l. 3. c. 4. hodie Digne sur la Bleone, urbs Sontionum, Baudt. Vales. Bodiontiorum olim vel Sentiorum: et priorum nomen videtur hodiequeve servare vicus Baions, seu Bodiontium, 5. a Dinia leucis provincialibus. In vett. Not. inter octo provinciae Alpium Maritim. civitates secundo loco ponitur, in Not. recentioribus sub Ebrodunensi Metrop. primus Coepiscopus Diniensis collocatur. In Provincia ad amnem Bledonam, vulgo Bleone, qui in Druentiam delabitur, sita est: divisa quondam in Civitatem, et Burgum, e quibus illa ad radicem montis, tres portas habet, tria suburbia, ac moenia quadratis ornata turribus: hic in convalle situs, quam Mardaricus fluviolus praeterlabitur, non procul a civitate Bledonam aucturus, vix 200. passibus civitate fuit minor, muris quoque suis, portisque tribus instrustus. Et nunc quoque in Burgo est maior Ecclesia B. Virgini sacra. Solebant etiam ibidem quotannis binae vetustissimae nundinae celebrari, quas Renatus Rex A. C. 1437. in civitatem transtulit. Nunc Burgus desertus vix, tres vicos reliquos habet. Urbs Dinia peste A. C. 1629. adeo oxhausta, ut ex incolarum milibus X. vix 1500. superessent, Burgus autem bello civili quater direprus est, inprimis A. C. 1562. et 1591. Distat 7. leuc. a Segusterone in Ort. et a confin. Deiphinatus, 9. a Regio in Bor. 3. a Sanitio, versus montes, Ep. sub Arch. Ebrodunensi. ex eius Episcopis piscopis Pentadius Concilio Agathensi, Hilarius Aurelianensi ac Arelatensi 5. Heraclius Parisiensi 4. et Matisconensi 1. ac 2. regnante Guntchramno, nepote Chlodovei Mag. interfuere. Continet. Episcopatus Eclesias, quas vulgo Curas vocant, non amplius 27. Cellas seu Prioratus 12. hinc Glannateva et Sanitio, inde Segusterone et Ebroduno Dioeceseos eius fines prementibus. Ad urbem Diniam quatuor Monasteria sunt, virorum duo, puellarum totidem. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. Thermis celebris est. Casp. Allemann. de hac urbe. Seb. Richard. et D. Loteret, de eadem. Ptol. l. 2. c. 10. Gassend. notit. Eccl. Diniens. Columb. Papyrius Masson. notit. Episc. Gall. Bouchaeus, hist. Prov l. 4. c. 3. §. 2. etc.
DIOCLETIANUS
Iovius, 38. Rom. Imp. Erat oriundus Dioclea, Dalmatiae urbe, libertus Senatoris Annulini, fortitudine et bellicae rei gloria insignis. Transeunti in Galliam, fatidica quaedam anus imperium praedixit, si Aprum interfecisset. Hinc Imp. Apro, Numeriani socero, occiso, successit, A. U. C. 284. statimque Maximianum, successorem designatum, Caesarem fecit: Exin Gallia a praedonibus liberata, sed maiore rerum mole mox ingruente, in eadem, in Magna Britannia, Africa, Aegypto, Oriente, consortem Impetii Maximian. Constantin. vero Chlorum, et Galer. Armentar. isti Valeria, illi Theodora, Maximian. privigna, in matrimonium elocata, Caesares fecit. Sic rebelles domiti, et pax Imperio data. Ipsemer in Aegyptum profectus, Achileum vicit, neque unquam maior armorum, apud romanos, gloria. Cultus sic a Maximiano, ab utroque Caesare, parentis loco, honoratus, in superbiam incidit, pro Deo adorari volens, pedibus ad osculum porrectis. Inde in saevitiam, qua Christianos, quos ab initio iam Imperii se non amare testatus erat, An. Imperii 19. crudelissima persecutione afflixit, de exstincto Christianismo, per tropaeorum vanissimas inscriptiones, quae hodieque in duabus Hispaniae civitatibus videntur, sibi gratulatus. Sed crescens sub malis Christianorum copia, una cum senectutis infirmitatibus, in causa fuerunt, ut Imperio so Nicomediae abdicaret, exemplum imitato Maximiano, cui prior aetas simile non habuit. 1. April. A. C. 304. Sic cum 22. annis, quibus in Imperio fuit, res magnas gessisset, deposito Imperio, Salonicae ruri vitae reliquum egit, non minori libertate, quam rei familiaris tenuitate. Obiit in hac solitudine, A. C. 316. postquam irritos suos in Ecclesiam conatus deplorasser, quam, e fuso tam ubertim sanguine, laetius effloruisse, vidit. Ut et hoc addatur, sub initium Imperii, prisco per Coss. numerandi more abolito, ab annis Imperii sui Epocham duci voluti quae Diocletiana dicta, scriptoribus Ecclesiasticis, usque ad Iustinian. Imp. usurpata, sub quo Dionys. parvus, a Chriosti nativitate, Annos numerare coepiut. Ceterum Princeps erat ingenio excelso, moderatione animi, si odium Christianorum excipias, consiliorum sublimitate, modestia, inter paucos. Euseb. l. 8. Niceph. l. 6. et 7. Vopisc. in Caro et Carino. Cassiodor. in Faslis. Evagr. l. 3. Procop. l. 7. Amm. Marcellin. A. Victor, Oros. Panvin. Theodor. Onuphr. in Fastis. Muler. in tab. Fric. p. 494. Christmann. de Conn. Ann. p. 422. 430. Kepler. in tab. Rodolph. Crucius, de aera Diocl. Langius, de Ann. Christ, l. 1. c. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 11. c. 29. 30. et 33. Ricciol. Chron. Ref. t. 1. l. 4. c. 9. n. 17. Godeau, Hist. Eccl. l. 3. et 4. Coeffetau, Hist. Rom l. 10. et c. Palatii eius, quod amplissimum habebat Spalati, rudera egregio commentario illustravit Iac. Spon.Itin. Part. 1. p. 103 et seqq. ubi delineationem quoque eius aeri incisam exhibet.
DIONYSIUS
Praesul Alexandrin. post Heraclam, Origenis discipulus, in deserta Libyae relegatus, a Valerio Praeside. Scripsit c. Origen. Novat. Sabell. quem dum oppugnat, Ario favisse visus, accusatur et absolvitur: Sub Galieno, in exilium pulsus, revocatur, Chiliastas convertit, multa passus, etc. Eius operum meminit Hieronym. Cat. c. 69. Praef. l. 18. Comm. in Esai l. 2. c. Ruffin. et ep. ad Pammachum Eus. l. 6. et 7. Histor. Athan. de Sent. Dion. et in Comm. de Syn. Nic. Decr. Basil. c. 29. L. de Spirit. S. ep. ad Amphil. et ep. 41. Obiit A. C. 265. Alius ab eo, qui in Dion. Areopagitae scripta commentarios edidisse dicitur, Sixt. Senens. l. 4. Bibl. Successorem Maximum prior habuit.
DIPSAS
adis, lena, quam Ovid. insectatur, quod puellam suam meretricia arte instrueret. Locus est, l. 1. Amor. Eleg. 8. Initio. Est quaedam (quicumque velit cognoscere lenam, Audiat) est quaedam nomine Dipsas anus. Ex re nomen habet nigri non illa parentem Memnonis in roscis sobria vidit equis. Item Dipsas serpentis genus; Lucan. Bell. Civ. l. 9. v. 610. Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undis. In Aegypto et Arabia, frequens, morsu suim excitat inexplebilem, unde nomen. Est autem viperae similis, vix dodrantalis, albo corpote, cauda gracili, duabus lineis nigris insigni, quam incedendo sursum attollit; Aliter causon, et prester et melanurus et ammobates et centrides, dictus : de quo, praeter Nicandr. et Medicos, vide Aelian. Hist. l. 6. c. 51. Lucian de Dipsadibus, Nazianzen. Iambico 22. Epiphan. in Marcostis, Isid. qui situlam Latine vocat; Soplin, qui in genere aspidum perperam eum censet, Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 3. c. 8. ubi vocem Hebr. tsimmaon, Deut c. 8. v. 15. non esse Dipsadem, sed di/yan], sitim vel siticulosum locum: pluribus decet etc.
DIRIBITORES
dicti sunt olim Romanis, qui in Comitlis tabellas ministrarent populo suffragium inituro; quarum una seriptum erat: Utirogas, duobus tantum primis elementis U. R. Alterae Antiquo, unica etiam litera A. idqueve hoc ordine. Sortitione inter Tribus et Centurias de praerogativa facta, Magistratus in Tribunali, quod erat in campo Martio, sedens, per praeconem vocabat Praerogativam centuriam ad suffragium: quae deloco, in quo consistebat, in septum prope Tribunal, Ovile dictum, disceslura ibat per pontes, qui erant augustae viae eo ferentes. Horum in initiostabant Diribitores, qui tabellas praefatas singulis ministrabant. Tum ingredientibus in Ovile Rogatores proponebant cistam, im quam conicerent eam, quam vellent tabellam. Postquam dein totius centuriae tabulae collectae, tum educendis suffragiis Custodes adhibebantur, quorum erat describere suffragia, i. e. tot puncta in tabella notare, quot tabellae similes reperirentur etc. Nomen itaqueve iis a diribendo; i.e. distribuendo. Transsata dein in convivia vox, et Diribitores apud Appul. Milesiar. l. 2. audiunt, qui alias Structores et Carptores dextre dissectos cibos conviviis dividerent. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 14. et Thom. Dempster. Paralipom. in eiusdem l. 5. c. 29. nec non infra, in voce Penis, it. Scissor. Hinc Diribitorium, quale Romae ab Agrippa mirandae artis inchoatum, persecit post eius obitum Augustus et publicavit, Dio l. 55. ad A. U. C. 757. locus plinio, ubi lustrabantur milites. In vetustissimo Lexico, in quo stipendia militibus persoluta. Primitus pars domus, quae Paedagogium alias, quod seorsim in ea pueri a reliqua familia diriberentur ac secluderentur, vide Hadr. Iunium ad Nonium et G. Stewech. ad Arnob. l. 5.
DISAN_vel_DISHAN
fil. Seir Horraei, Gen c. 36. v. 21. i. e. trituratio sive pinguedo; vel cinis, dens, vel ebur abundans.
DISCIPLINA
index doctrinae est, Tertull. de Praescript, c. 43. Hinc illa astricta olim admodum et severa in Ecclesia fuit, cuius ordinem sic describit Cyprian. Agunt paenitentiam iusto tempore, et secundum discrplinae ordinem ad exomologesin veniunt, et per manus impositionem Eipscoipi et Cleri ius communionis accipiunt, l. 3. Ep. 14. Distinctius Concilium quini Sextum c. 87. ubi 4. poenarum Canonicarum gradus recensentur: A Patribus nostris statutum est, ut qui sunt eiusmodi, Annum defleant, e)niauto\n prooklai/ein]; biennio audiant, dieti/an e)pakroa=sqai]; triennio, substernantur, trieti/an u(popi/ptein], et septimo cum fidelibus consistant, kai\ tw=| e(bdo/mw| s1uni/stasqai toi=s2 pistoi=s2]. Et sic oblatione digni habeantur, kai\ ou(/tw th=s pros3fora=s2 kataciou=sqai]. Quod de paenitentibus intelligendum. Impaenitentes autem tum Abstentione tum Excommunicatione feriebant, qua ii, post multiplices ac fraternas admonitiones totqueve amoris circa fratrem laborantis specimina et formas, per Scripturarum e)/legxon] tandem peracta, ligati eousque detinebantur, donec resipuissent: quo casu per gradus praefatos in Ecclesiae sinum recipiebantur denuo. Clavium potestatem Spiritus S. vocat in Evangelio, similitudine ab Oeconomorum et Administratorum domus Es. c. 22. v. 22. aut a Doctorum Legis, qui inter alia clavium traditione creabantur, Luc. c. XI. v. 32. aut etiam a Ianitorum officio, deducta, Ezech c. 44. v. 5. Vide de illa Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theologic. l. XII. Franc. Burmann. Alios. De Disciplina vero Donmestica, et Militari, infra in voce Oecuria, et ubi de Militibus. In LL. Wisigothorum vox passim occurrit, pro flagellatione vel alia poena, ex Iudicis decreto infligi solita. Apud Monachos itidem flagellatio est, interdum virgae ipsae. Flagelli disciplina, in Reg. S. Aureliani c. 41. De qua sic Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. c. 33. Si aliquis disciplinam accipere debeat; crigens se super genua, modeste vestimenta sua exuat, deinde procumbens a cinctura deorsum eisdem vestimentis tectus remaneat, et sic iacens aut prorsus taceat, aut hoc solummodo dicat, Mea culpa, ego me emendabo. Sed neque alius interim loquatur, nisi forte aliquis de Prioribus pro eo intercedat, usque ad iussionem Abbatis. Qui dum cessaverit, adiuvet illum fratrem ad induendum: qui indutus et erectus non sc moveat, donec Abbas dicat, Ite sessum: et tunc inclinans eat in locum suum. Hoc etiam sciendum, quod ille, qui inferioris gradus est, non aebet verberare superiorem --- sed aequalis aequalem, vel superior inferiorem etc. Vide Car. du Fresne Glossar.
DISCUS
cuius iactu in ludis sollennibus olim apud Graecos certatum, in Pentathlo inprimis, seu Quinqvertio, erat baru\s2 li/qos2], gravis lapis, ut habet Glossogr. Graecus, seu rotunda quaedam moles saxea, vel etiam plumbea, sive ferrea, quam qui altius in sublime, aut longius in tractu ultra designatam proiecisset metam, victor fuit. Videtur fuisse figura plana ac rotunda, quali Solis corpus nobis apparet, quod Graeci quoque *di/s3kon] propterea vocant. Hunc itaque faxeum plerumque orbem nudi oleoqueve peruncti; ut et reliqui omnes athletae, in altum contorquebant. Propert. l. 3. Eleg. 14. v. x. Missile nunc Disci pondus in orbe rotat; Torquebatur autem amento e crinibus facto, ut Claudian. innuit l. 2. in Eutr. Carm. 20. v. 359. et seqq. Quis melius vibrata puer vertigine molli Membra rotet? verrat quis marmora crine supino? Totam lusus huius rationem eleganter expressit Ovid. Metam, l. 10. v. 175. Corpora veste levant, et succo pinguis olivae Splendescunt, latique ineunt certamina disci, Quem prius aereas libratum Phoebus in auras Misit et oppositas disiecit pondere nubes. Decidit in solidam longo post tempore terram Pondus: et exhibuit iunctam cum viribus artem. Eius iactu Hyacinthum ab Apolline, vel potius Zephyro huius rivali, qui vehementi flatu discum in pueri caput diverterat, occisum ibidem Poeta refert. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Iob. Rosin Antiqq. Rom l. 5. c. 1. Meminit quoque *dis3koboli/as2] huius Horat. Carm. l. 1. Od. 8. v. XI. ------ ------ ------ saepe disco, Saepetrans sinem iaculo nobilis expedito? Ludi enim hoc genus Romani a Graecis acceperunt: cuius certamen apud Homer. habes Iliad. y]. sub finem ubi Aiacem a Polypoeta victum refert: et Odyss. q]. ubi Ulysses in hoc ludigenere Phaeacenses exsuperasse legitur. E iactu Disci crepitus edebatur aere cedente, cuius auditu discipulos ab auditione Philosophorum, qui in Iocis vicinis profiterentur, avocari solitos fuisse, refert Cic. de Orat l. 2. Auditores Philosophorum audire discum, quam Philosophum, malunt. Vide quoque Lucian. in Anacharside, et plura de hoc lusu, apud Fabr. Agonistic. l. 2. c. 1. Barth. in Stat. passim, et supra in voce Discoboli. Nomen para\ to\ di/kein], quod est ba/llein], proicere: Usus verbo est Pindar. Olymp Od. 10. antistr. 4. *ma=kos2 d) *e)nikeu\s2 e)/dike pe/trw|] *xe/ra kuklw/s1as2 u(pe\r a)/pantas2,] *kai\ s1ummaxi/a| qo/rubon] *pare/qhce me/gan]. Sed longe eniceus proiecit lapidem Discum, rotata manu super omnes, Et sodalitio tumultum Commovit magnum.
DISPENSATIO
Latinis quibusdam PP. Hilar. l. 12. de Trinit. Vigil. Tapsensi l. 1. c. Eutychetem, Ioh. Antiocheno, apud Facundum Hermain. l. 7. c. 5. Alios, per excellentiam dicitur, quae oi)konomi/a] eodem modo Graecis, Oeconomia quoque Hieronymo Ep. ad Oceanum; dispositio nempe Dei et providentia, qua vocare Gentes ad verum sui cultum et Ecclesiam suam, per Incarnationem, Nativitatem, Mortem et Resurrectionem Christi, salvam facere decrevit. Vide quae de voce *oi)konomi/a], adnotavit Henr. Vales. ad Euseb. Hist. Eccl. l. 1. c. 1. Aliter vox sumitur, apud Augustin. Ep. 8. 9. et 19. ubi disserit contra Hieronymi mterpretationem, de Petro reprehenso a Paulo, id quod non vere, sed simulatorie. et per quandam honestam dispensationem et dispensatoriam quandam hypocrisin, gestum scriptumque esse, scripsit Hieronym. ad Galat c. 2. et Ep. ad Augustin. Item apud Leontium, ubi Dominum, se nescire diem iudicii dicentem, kai) oi)konomi/an], per dispensationem quandam id dixisse, a nonnullis statui, tradit l. de Sectis act. 10. expositionem nempe talem notat, e qua varia absurda et inexplicabilia mala, inevitabiliter sequi, demonstrat Augustin. d. l. Unde ad Acephalum illum, hoc vocabulo, eo sensu, utentem, inquit Diacon. Rustic. Dial. c. Aceph. Ergo idspensatio et hypocrisis nihil ab invicem disserunt, et erit idem secundum idem et bonum et malum. Vide Forbes. Instruction. Hist.-Theologic. l. XIII. c. 20. §. 35. de Dispensationibus vero Episcoporum per indulgentias severioris disciplinae, erga Lapso paenitentes, in vett. Ecclesia, eundem l. XII. c. 7. et hic passim, ubi de Excommunicatione, Lapsis, Paenitentia etc.
DISSECANDI_Victimam_ritus
in Sacris Vett. usitatus, indigitatur Hom. Iliad. a\]. ------ kai\ e)/s1facan kai\ e)/deiran] *mhrou/s2 t) e)ce/tamon] ------ Et iugularunt et excoriarunt Femoraqueve secuerunt. Vide quoque Dionys. Halic. l. 1. Apollon. Argon. l. 1. Alios. Unde Levit c. 1. v. 6. Et nudabit pelle holocaustum, et illud frustatim concidet. Nempe post victimae iugulationem, sequebatur excoriatio, inde dissectio. Quod tamen in holocaustis non semper observatum, quae cum ipsa pelle nonnumquam in ignem coniciebantur. Exod c. 29. v. 14. Levit c. 4. v. 3. Numer. c. 19. v. 5. etc. Vide quoque Plutarch. de tauro Bubrosti Deae oblato, et Lucian. de Sacrificiis: Fuit autem dissectio non temere facta, sed cum arte, et industria, ut colligitur ex eo, quod in Poeta saepe legitur. *mi/stullo/n t) a)/r) e)pistamen/ws2] ------ Dissecabantqueve rite aut docte ------ Unde ex sacrificiis petita videtur vox o)rqotomei=n], cum dicit Paulus, o)rqotomou=nta to\n lo/gon th=s a)lhqei/as2], 2. Tim. c. 2. v. 15. Et Senior. i(/na o)rqotomh=| ta\s2 o(dou/s2 s1ou], Prov. c. v. 6, Et, dikaios1u/nh a)mw/mou o)rqotomei= o(dou\s2], Prov. c. XI. v. 5. Quam in rem vide plura apud Dilherrum Tract. de *kakozhli/a|] Gentilium. At in Bacchi Sacris conscindebantur pecora, ut dicemus infra in voce Pecora. Alia fuit ratio dissecandi bovem vel vitulum, in percutiendo foedere; porcum item, porcamqueve: insuper canem, in lustrando exercitu, Vett. itidem usitata, de qua vide supra ubi de Bobus, item in voce Canis et Vitulus. adde Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. II. c. 33. et Casp. Barth. Commentar. de Superstitionibus. De Dissectoribus vero, Medicorum genere infra in voce Medici.
DIVALE_Nomen
apud Spartian. n. Anton. Caracal. Habet templum, habet Salios, --- qui Faustinae templum et Divale nomen eripuit, idem. Sic Divale Praeceptum, Divalis Lex, sanctio Divalis Lex, sanctio Divalis, pro Edicto Imp. non semel in Codice Theodos. et Iu0 stin. At Divalia, feriae erant Divae Angeronae, alio nomine Angeronalia. Institutae sunt a Romanis, cum angina omne genus animalium consumeretur; Macrob. Sat. l. 1. c. 12. incidebantque in 12. Kal. Ianuarii, quo die a Pontificibus sacrum fiebat in sacello Volupiae, quam Verrius Flaccus Angeroniam dictam esse ait, quod angores ac animorum sollicitudines propitiata tolleret. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 16.
DIVINATIO
Graecis *mantei/a] vel *mantikh\], (nempe ut volunt a mani/a], quia causa sit externa incorporeaque ac ut Gentes putarunt divina; quo nomine etiam Daemones complectebantur) Platoni definitiur e)pisth/mh prodhlwtikh\, pra/cews2 a)/neu a)podei/cews2], Scientia praesignificatrix rei alicuius absque ratione id demonstrante. Ubi rationem excludit, sotendens de Divinatione naturali, qualis est in Prognosticis, quae principia causasque in natura habet, adeoque ad Scientiam naturalem pertinet, non loqui: sed nomine hoc se complecti eam, quae vel tota, vel ex parte humanum captum excedit. Talis Divinatio, vel plane divina est, ut illa quae a Deo inspiratur, cuius generis complura in Scripturis exempla habemus: vel si non tota, ex parte saltem nititur commercio Daemonum: vel ut nullum appareat cum malo Spiritu consortium, tamen vana est ac superstitiosa. Cui arti quantopere vacarint Gentiles, ex innumeris Divinationis apud Graecos Romanosque speciebus apparet. Quamvis enim 4. solum earum recenseat Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 103. et seqq. Hoc neque arenosum Libyae Iovis explicat antrum. Aut sibi commissos fibra locuta Deos, Aut si quis motas cormcis senserit alas, Umbraque nec magicis mortua prodit aquis. Ad quem locum vide Commentarium Ioh. Pasleratii, longe plures tamen fuere, ut mox videbimus. E quibus duae inprimis excellebant, Augurium et Extispicina. Unde Cic. de Divin. l. 1. Quae est autem gens, inquit, aut quae civitas; quae non extis pecudum aut Augurum aut sortium praedictionc mov atur? In quarum illa Phryges, Cilices, Arabes, Pisidii ac Umbri eminebant: Lacones quoque, apud quos tanta artis fuit veneratio, ut numquam Augur a latere Regis illorum discederet. Ista Elide maxime exercebatur, a Iamidis et Clytidis, quae duarum erant familiarum, huic arti soli deditarum, nomina, Pind. Sed et ex somniis celebre admodum divinandi genus erat, vide infra in voce Oneirocritice. Adde quae dicemus de Sortibus, it. in voce Vera. SERIES CELEBRIORUM DIVINATIONIS SPECIERUM, APUD GENTILES. ex Anima in corpus revocata futura sciscitandi ars yoxomannei/a], seu *skiomantei/a] dicta est: Eius meminit Horat. in verbis, Animas responsa daturas, et Herod. l. 6. ubi causam exponit, cur Melissa a Periandro marito, hoc pacto interrogata, respondere recusaverit. ex Annulis *daktulo/mantei/a], quali divinationis genere Gyges usus est. ex Aqua marin *u(dromantei/a], ex fontana *phgomantei/a]. Fiebat autem id vel bibendo ex illa vide Aristid. Orat. de Puteo: vel proiciendo aliquid in eam, ubi notabant, supernatetne an mergatur (sic in puteum Inus placentae coniciebantur) vel imagines rerum cupitarum in iis venando, quod factum in fonte Apollinis Phryxaei in Achaia: vel immergendo phialam vitream, ut ex aquae in illa extractae limpiditate aut turbiditate de aegrorum valetudine edocerentur, vel tandem ternos in aquam lapides spar gendo, ubi observatum, quibus orbibus in fundum descenderent: Loco aquae vino quandoque ac oleo utebantur, quo in pelvim infuso, *lekanomantei/a] dici solita est. ex Avibus *o)rniqomantei/a], Gr. Augurium Latinis: quod divinandi genus primus dicitur invenisse Car, adiecisse postea ex reliquis animalibus Orphens. Vide in voce Augur. e Clavibus *kleidomantei/a]. e Cribro *kos1kinomantei/a], quod filo suspensum vel forfici impositum in orbem vertebatur, nominato interea eo, qui furti arguebatur, vel alterius cuiusdam criminis. Vide theocrit. Edyll. 3. e Dicto seu voce, *klhdonis1mo/s2]; Pythagorei non solum voces Deorum ohservabant, sed et hominum; Cic. de Div. l. 1. Hinc infortunatum censebatur, si in convivio nominaretur Incendium: et proin abstinentes a vocibus male ominatis, pro des1mwth/rion], i. e. carcer, dicebant o)/ikhma] i. c. domicilium: pro Erinnyes, Eumenides: et Cic. inquit, Nulla spes Reip. dicere non licet, Ep. ad Cassium etc. Vide quoque infra Sortes. ex Eclipsi, quod genus divinationis cum, neglexisset Pericles, infelicem habuit navigationem: cum observasset contra Nicias, miserabili ac turpi clade cum toto exercitu caesus est. ex Extis, quevibus omnes fere uti inquit Cic. vide infra in voce Extispicina. ex Facto: Sic infaustum habebatur in convivio, si bibente aliquo mensa tolleretur. Felix contra, si casu aliquid vini in vestes fuisset infusum. e Farina, *a)lfitomantei/a] vel *a)leuromantei/a]. e Flamma, in facrificiis hac ratione futura divinabant: Si admota flamma victimas statim corriperet: Si tranquilla, pura, perspicua ac nitida, recto ductu turbinatae pyramidis instar attolleretur et infugeret: Sique non nisi tota victima depasta moreretur, faustum habebatur. Contra si fieret, infelix omen erat. e Fonte *phgomantei/a], vide supra in voce Aqua, infra Fons, it. Sortes. e Fulmine *keraunos1kopi/a]: Ita infortunatum censebatur, si castra vel aedes sacrae de caelo tangerentur. e Fumo *kapnomantei/a]; Hic notabant, quas vertigines facerent, quantumqueve se attollerent, et quo motu, rectone an obliquo vel in orbes contorto aut complicato, agglomeratione quadam in tortiles spiras, et quo redolcrent nidore, alienone an eo, qui e carnibus tostis effumaret. Descriptionem eius, ut et Hieroscopiae, seu Extispicii, it. Pyromantiae seu Ignispicii accuratissimam descriptionem, cui similem apud alios Scriptores aegre invenies, habes apud Senec. Oedipo Act. 2. v. 309. et seqq. e Gallo gallinaceo *a)lektruomantei/a]; Sic Liban. Sophista et Iamblich. inquisituri, quis Valenti successurus esset, 24. literas inscripsere pulveri; unicuique tritici vel hordei grano imposito. Tum admisso gallo, carmina quaedam recitantes, attenderunt quae grana is comederet. Primum comedit ex *q]. tum ex E. inde ex O. hinc ex *d], Itaque collegerunt inde regnaturum, cuius nomen inciperet a *q*e*o*d]. apud Zonar. ex Hominum occursu: Ita infelix erat, si AEthiops occurreret, aut mulier inter ambulandum rotans fusos. ex Igne, quod vocabant, di) e)mpu/rwn manteu/esqai]. Accendebant autem eum plurimis in locis ad Solis radios, eumque sollicite peculiari in loco conservabant. In AEgypto Seraphim habuerunt, et Persae snb nomine Orimasda talem ignem venerabantur. Athenis similiter in templo Minervae Pollados perpetua ardebat lampas, non minus ac Delphis et Romae in Vestae templo. Sed inprimis in hac *puromantei/a] flammas observabant, vide supra, e Lapidibus *liqomans1ei/a]: Ita Sideritis, lapidis genus, aqua fontana ablutus, infantis instar, futura vagiebat: quo pacto Helenum Troiae ruinam didicisse referunt. e Lucerna, *luxnomantei/a]: cuius mentionem facit Plin. l. 30. c. 11. et Aratus in Prognosticis. e Mortuis *nekuomantei/a], vel *nekromantei/a], ubi vel ex ossibus futura vaticinabantur, quod Thessalis inprimis erat in usu: vel fervidum cadveri infundendo sanguinem, responsum inde petebant; quemadmodum Ericto apud Lucian. Dum vocem defuncto in corpore quaerit, Protinus adstrictus caluit cruor atraque fovit vulnera. ex Olla fictili in quam tabellae ventus fatidicos continentes coniectae, vide infra Sortes. ex Onirocitica, vide suo loco. ex Ovis *wos1kopei/a], de quo vaticinandi genere integrum volumen ob Orpheo compositum esse suid. tradit. e Pelvi, *lekanomantei/a], vide supra in voce Aqua. e Phialis *gastromantei/a]. e Pice, quae ex taedis colligitur, comminuta in pulverem, et hoc in ignem coniecto, futura venabantur, observando: An exardescens inde flamma coeat, nec dispergatur: an dividatur contra aut dissiliat, quorum illud faustum, hoc secus habebatur. Pugnans, deductus in diversa, procumbens in focum, crepitans, aegris malus: evanescens, iis mortem minitari putabatur. e Quadrupedibus Aruspicum erat iudicare: cuius artis Tages inventor. Vide supra in voce Aruspex, et infra in Extifpicina. Nec ex fibris solum, sed et occursu eorum divinatio fiebat. Ita si lepus in castris, vel urbe visus. incolumis evaderet: si domum ingerederetur ater alienus canis, infaustum habebatur. At felix erat indicium, si cerva lupum evaderet; si lupus ad dextram praetercurrisset hianti ore. Etiam ex hinnitu equorum divinabant, quod apud vett. Germanos usitatum, Sed praecipue huc pertinebat, si quid in animantibus contigisset praeter naturae ordinem, ut si bos locuta esset aut mula gemellos peperisset. Salissatio vocabatur seu *palmo\s2], cum ex membri alicuius palpitatione futura discebant. Hinc salissatores dicti Isid. Orig. l. 8. c. 9. qui dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste praedicebant. Meminit huius artis Plaur. Pseud. Act. 1. sc. 1. Ita supercilium salit. Theocrit. Edyll. 3. Salit mihi dexter oculus. Alius, Salit mihi aliquid in laevae parte mamillae, i. e. cor. Scripsisse *palmika\] Melamp. et Posidon. Suid. dicuntur. e Securi vel dolabra *a)cinomantei/a]. e Sortibus, vide suo loco. e Speculis *katoptromantikh\] vel *krustallomantikh\]: Sic Nostradamus Catharinae Medicae de filiorum fortuna sollicitae futura praedixisse fertur sec. praet. e Sternutatione divinatio frequens admodum et celebris erat. Post meridiem sternutasse felix, matutino tempore infaustum habebatur: ad dextram, faustum, ad sinistram secus erat. Hoc omine Themistoclem Euphrantides ad pugnam animavit:Xenophon ab exercitu Dux electus ext etc. Timotheus vero illud risit, sed et Cic. sternutamenta obscrvari praecepit, de Divin. l. 2. e Talis in mensam coniectis, vide infra Sortes: E Talis aureis in fontem Aponi coniectis, voce Fons vide et Tali. e Ture incenso ita divinabant; si ignis mox illud arreptum dissolutumqueve in fumum verteret et suffitum cieret gratum, laeta: si refugerer, aut foedum odorem exprimeret, abominanda ostendi credebantur: Sic Dion meminit loci quem Nymphaeum appellat, in quo ex suffito tore de omnibus rebus responsa fuerint petita, praeterquam de morte et coniugio. e Tinnitu auris dextrae felicia, sinistrae infausta omnia fore augurabantur. Hinc vetus Epigramma: Garrula quid toties resonas mihi noctibus auris? Nescio quem dicis nunc meminisse mei. Meminit huius divinationis Plin. e tonitru; Si ad laevam tonuisset, aut impare numero, felix augurinm erat: si caelo sereno tonuisset, censebatur infaustum. e Ventre, *tastromantei/a]. Sic. e Vini consecrati ablibationes ; ex sacrae aquae, qua abl ve bantur et decoquebantur victimae, colore, sapore, motu, strepitu, subitis mutationibus argumenta eventuum colligebant: Tum molas, et libmenta, et praecipue materiam eorum, ut hordeum, far, et inde confectas farinas, quibus conspergebantur victimae, scrutabantur et expendebant. Per Virgas, vide infra Tenus. e Vocibus puerorum ludentium, videinfra in voce Sortes. e Voluminibus Poetae alicuius, vel auctoris Sacri, ibid. in Specie, ubi de Sortibus Virgilianis, et in voce Phapsodomantia. Sed quis omnia enumeret? Quare, cui tanti ista, adeat Camerar. Peucer. Raguseium, qui erudite de Divinatione scripserunt. Refutat eandem Ioh. Sarisberiensi Policratici l. 1. et 2. Habes et de Divinatione iudicium Camilli Franchini Ep. ad Erastum centur. Ep. edita e Goldasto: quibus adde Ioh. Gerh. Voss. de Philos. c. 22. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. XI. et Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae toto l. 7. Addam solum apud A. Gell. exemplum perfidiae Haruspicum Hetruscorum, cum corundem poena; unde versus ille scite factus et pueris decantatus fluxit: Malum consilium consultori pessmum. DIVINATIONIS NOVEM APUD ISRAELITAS GENERA: QUORUM 7. PRIORA Deut c. 18. v. 10, XI. octavum Hos. c. 4. v. 12. ultimum Ezech c. 21. v. 21. prohibetur. Planetarius, Hebr. dicebatur, qui ex Planetarum vel nubium inspectione dies horasque faustas vel minus faustas, negotio alicui aptas aut minus faventes, augurabatur. Observabant autem stellarum nubiumqueve colorem ac motum: et cum huic rei vacabant, stabant facie Ortui, tergo Occasui, dextro latere Austro et sinistro. Boreae obverso. Coniector, Menachesch], vulgo Augur, erat qui ex eventuum experientia regulas divinandi colligens, prout volarent, clamarent pascerenturque aves: si mica panis ex ore excideret: scipio manibus elaberetur: cantaret gallus: praeteriret capra: serpens ad dextram incederet, vel vulpes adsinistr am hoc vel illud faciendum aut omittendum iudicabat. D. Kimchi. Hinc apud Gentiles dierum in atros candidosque: mensium etiam in faustos ac infaustos divisio. Ovid. Fast. l. 5. v. 489. Mense malum Maio nubere vulgus ait, Conabantur autem infausta indicia avertere, vel lapidibus petendo avem aut animal in faustum: vel vocem infelicem in eum, qui illam praeferebat retorquendo, verbis: *ei)s2 kefalh\n s1oi\], In caput tuum recidat omen etc. Praestigiator Mecascheph], proprie vi vocis erat, qui hominum sensus formas rerum immutando falleret. Tales erat, qui hominum sensus formas rerum immutando falleret. Tales erant Exod c. 7. v. 9. AEgyptii illi, qui Mosi, vera patranti coram pharaone miracula, praestigiis suis obniteban tur. Horum praecipui ab Apostolo Iannes et Iambers, 2. Tim. c. 3. v. 8. in Talmud Iohanne et Mambre, a Numenio Pythagoraeo Iannes et Mambres: a Plin. l. 30. c. 1. sub finem. Est et alia Magices factio a Mose et Iamne et Iotate, et Iudaeis pendens, appellitantur. Graeca versio illos reddit farmakou\s2] Unguentarios sive Seplasierios. Cuiusmodi impostoribus eleganter comparat Paul. falsos Doctores, qui habentes formam pietatis, sed vim eius abnegantes, captivas ducebant mulierculas, 2. Tim. c. 3. v. 5, 6. Incantatur Chober] uccabatur, finitore Maimonide tract. Idol. c. 11. s. 10. 12. qui in lingua peregrina sibique ignota verba quaedam obmurmurans, ista vim aliquam habere sibi erat persuasus. Sic serpentem istiusmodi vocibus alloquentes, vim ei nocendi adimere se posse opinabantur: aut contra hominem, contra serpentum morsus praemunire. Iidem loco aliquo Scripturae eum in finem abusi, librum legis aut phylacteria infantibus imponere etc. soliti sunt. Nomen in lingua orignali a foedere habent vel societate, an quia commercium illis cum Satana? an quia frequenter conveniebant, epulantes invicem ac saltantes, ut docet Bodin. Mag. Daemon. l. 1. c. 6. qui den ec dem hominum genere loquens l. 2. c. 1. refert, recitatione versiculi alicuius e Psalmis, mulierem in butyro conficiendo impediri, qui si retrorsum pronuntietur, nil morae esse, quin feliciter pergere possit. Requirens Pythonem Scheel ob], i. e. consulens lagenam: qui enim istiusmodi spirizu insessi sunt, tamquam e lagena submisam, et velut e cavo prodeuntem vocem edebant. Graeci *e)ggastrimu/qous2] tales, h. e. Ventriloquos vocant, quia e ventre oracula fundere credebantur. Exemplum in puella habemus, de qua Act. c. 16. v. 16. ubi Spiritum Pythonis eundem iudicat fuisse, cum Spiritu Ob Hebraeorum, Augustin. de doctr. Chr. l. 2. c. 23. Pythonisla quoque, quam Saul rogavit, ut Sam velem vocaret, Ob consuluisse legitur. Ariolus Jiddegnoni], Gr. *gnw/sths2], quae utraque vox a scientia, quam tales se habere iactabant, dicta est. Rabbini vero nominis originem arcessunt a voce Iadua, qua bestiam quandam hominem referetem indigitari aiunt: cuius osse intra dentes comprehenso vaticinia sua edere istiusmodi deceptores soliti sint. Athen. illam katablepa/da] vocat. Etiam Magos praecipuas bestiarum, quas vaticinatrices esse rentur, partes comedere sicqueve per metempsychosin animas earum, in corpora sua demigrate opinari, docet Peter. de Mag. p. 57. Vide quoque bodin. Mag. Daemon. l. 1. c. 6. Necromantes, Hebr. Doresch el hammethim, Graece *e)perwtw=n tou\s2 nekrou\s2], i. e. interrogans mortuos, nuncupabatur is qui e Diabolo sub cadaveris forma futura scire conabatur. Cuius rei memorabile exemplum exstat 1. Sam. c. 29. in Saule, qui e Samuele mortuo scire cupiebat belli cum Philistaeis eventum: Sed eius loco Satanas apparuit. Prophetae forma specieque assumpta. Consulens baculum Scoel maklo], Hos. c. 4. v. 12. quem divinandi modum ita exponit Hieronym. Quoties, inquit, ambigebant quammam ex pluribus urbibus primum aggressuri essent; baculos sumebant, quorum unicuique inscribant illarum civitatum nomina: Dein baculos sic inscriptos pharetrae immittentes illos agitabant concutiebantque, quorum qui primus exiliisset urbem indicabat primo insultu petendam. Drusius vero in Deutor. p. 592. istiusmodi homines baculos spithama vel digito metiri solitos refert, alternatim dicendo: Faciam, non faciam: donec ad extremitatem eius pervenientes ultimam vocem pro Oraculo habuerint. *p(abdomantei/a] vel *belomantei/a] Gr. Inspector iecinoris Roe baccabed], Ezech c. 21. v. 21. Ibi enim Nebucadnezar in bivio, tersit cultros, imagines consuluit, inspexit iecur. Quod divinandi genus apud Gentiles frequentissimum, Graeci *h(patos1kopi/an] vocavere: quae pars erat Extispicinae, seu artis ex viscerum inspectione vaticinandi: Ubi colorem, locum, numerum observabant. Iulio Caesari duo boves, a Sacerdote dissecti, cum corde carere deprehenderentur, exitium praedixere, vide Thom. Godwyn. de Rit. Hebr l. 4. c. ult. etc.
DIVISORES
dicti sunt apud Romanos, qui pecuniam, qua Candidati populi suffragia empturi erant, singulis distribuebant. Quemadmodum Interpretes erant, qui pactionem faciebant, et Sequestres, apud quos pecunia deponebatur. Vide Cic. de petit Conful. et alibi, Ascon. Plutarch. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 8. etc.
DIVORTII_duae_apud_Romanos_species_erant
Requdium, quod in Sponsalibus et Divortium proprie dictum, quod in consummatis valebat nuptiis. Prioris formula erat: Conditione tua non utor. Posterioris, Res tuas tibi babeto, vel Res tuas tibi agito. Utraque dicebatur Matrimonii renuntiatio, de qua legem tulit Romulus teste Plutarch. qua mulieri maritum relinquendi potestas adimebatur: viro autem eicere uxorem concedebatur, si veneficio circa prolem suisset usa, ant alienam pro sua subdidisset, aut adulterium commisisset: quod si quis alia de causa repudiasset coniugem: cavit ut eius bona partim uxori cederent, partim Cereri sacra forent: et qui uxorem dimisisset, is Diis Manibus sacram rem saceret. Postea quoque, in XII. Tabb. permissum fuisse Divortium, ex eo licet suspicari, quod inquit Cic. in Philippicis de Antonio: Frugi factus est, mimam illam suam sibi res habere dixit ex XII. Tabulis, claves ademit, exegit. Interim ab A. U. C. Usque ad A. C. 520. nullum Divortium Romae intercessit, primusque id fecit S. Carvilius Ruga, M. Pomponio, C. Papirio, vel ut al is placet M. Attilio, P. Valerio Coss. qui, verba sunt Valerii Maximi, uxorem sterilitatis causa dimisit: Qui quamquam tolerabili ratione motus videbatur, reprehensione tamen non caruit: quia nec cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur. A. Gell. l. 4. c. 3. et Dion. Halicarnasl. l. 2. a Censoribus eum coactum fuisse iurare scribunt, Se liberum quae rendorum gratia matrimonium colere. Ab eo tempore rei uxoriae Cautiones Romae necessariae sunt visae, cum antea nullae fuissent: dimittique uxores coeperunt, etiamsi nihil gravioris causae subesset. Unde P. Aemyli us cum Papyriam dimitteret, non tam pulchram quam fecundam, causam quaerentibus amicis, non aliam attulit, quam ab ea se laesum esse. C. Sulpic. Gallus cum uxore divortium fecit, quod eam foris capite nudo conver satam reperisset: Q. Antistius Verus, quod cum libertina quadam vulgari secreto fuisset collocuta. Sempron. Sophus, quod uxor ludos spectasset se ignorante, Plutarch. in Romulo et in Probl. Romanis: Cai. Iulius Caesar Pompeiae nuntium remisit, ob adulterii cum Clodio nudam suspicionem, etc. Vide Car. Sigon. de antiq. iure civ. Rom l. 1. c. 9. Ratio autem Divortii haec erat: Cum vel morosior erat, vel sterilis uxor, amici rogabantur vellent consilio, interesse, Valer. Max. l. 2. c. 4. unde L. Antonius a M. Valerio Max. et C. Iunio Bubulco Censoribus, Senatu motus legitur, quod uxorem virginem ductam repudiasset, nullo amicorum consilio. Sic probatis in privato amicorum consessu rationibus, Iusiurandum praestabatur Censoribus, legitimas fuisse divortii causas, A. Gell. l. 37. c, 21. Dein, ut nuptiae firmabantur scriptis tabulis, ita fractis dissolvebantur. Iuv. l. 3. Sat. 9. v. 74. ------ ----- Fugientem saepe puellam Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et iam Signabat, tota vix hoc ego nocte redemi, Te plorante foris. Tum maritus vel praesens uxorem exturbabat aedibus, vel per nuntium absenti libellum mittebat, quo legitimae continebantur causae, Vide Isid. Orig. l. 10. c. 8. ubi inter alia et testium meminit, ex lege 9. ff. de divortiis, quos numero septem, puberes civesque Romanos, uti in signandis tabulis dotalibus, esse oportebat. Mittebatur vero libellus hic vel per aliquem e libertis, vel per Procuratorem, vide Suet. in Tib. c. 11. Nec mariti modo, sed et patres, impudicitia fliarum offensi, ut ex hoc Suet. loco patet, libellum hunc mittebant: ac multo vehementius crudeliusque Caligula, qui quibusdam, absentium maritorum nomine, repudium ipse misit, iussitque in acta referri, Suet. in vita eius c. 36. Exeunti, quae prius uxor fuerat, reddebatur quidquid in domum mariti secum attulerat.P. Ovid. de Rem. Am. et Ioh. Badius Ascensius not. Tutius est, aptumque magis, discedere pace, Quam petere a thalamis litigiosa fora. Munera quae dederis, habeat sibi lite iubeto, Esse solent magno damna minor a bono. Adimebantur autem claves, quae post conclamatum Hymenaeum intranti in domum fuerant commissae. Unde Ambros. Ep. 65. Mulier offensa claves remisit domum revertit: et in legg. Xviral. Res suas sibi habeto, claves adimito, etc. Vide Thom. Dempst. Paralipom. In caput Rosini supra laudatum. Apud Athenienses tam vir quam mulier poterat alter alteri dicere, ut res suas sibi haberet; quin nomina illius rei propria iure Attico prodita erant, ut si vir discederet ab uxore, hoc diceretur a)popomph\]; siuxor discederet a viro, a)po/leiyis2]. Scribebatur autem libellus Divortii apud Archontem a viro ipso; sive uxore, non autem per alium, ex hac Solonis lege: *th\n gunai=ka th\n a)polei/pous1an ta\ th=s a)polei/yews2 gra/mmata, para\ tw=| *a)/rxontiqe/sqai, mh di) e(te/rwn, a)ll( au)th\n parou=s1an], Uxor, quae a viro divertit, libellum divortii ipsa, non per alterum, Archonti praesens offerto, ut nempe hoc modo, si fieri posset, coram sarciretur odium et utriuspue iniretus gratia: Legis meminit Plutarch. in Alcib. Et Archon quidem, sortiebatur Iudices, qui hac de re disceptarent, an legitima esset nec ne th\s2 a)popomph=s2], vel th=s2 a)pilei/yews2] causa ulla: atque Iudicibus illis dicentibus solvebatur matrimonium, hinc apud Pollucem di/kh a)popomph=s2] et di/kh para\ tou= a)ndro\s2 a)pilei/yews2], Vide sam. Perit. Comm. in Leg. Att. l. 6. tit. 3. Interim, quamvis per leges licebat, turpe nihilominus apud Graecos habebatur, si quis uxorem eiecisset, vel si quae reliquisset maritum. Apud Spartanos inprimis, ubi tamen non adeo sancta matrimonii iura erant, mulctam Lysandro Ephori imposuerunt, quod uxorem suam repudiasset: Sed gravior ignominia uxori erat maritum relinquenti, quam marito expellenti uxorem. Unde Medea apud Euripid. v. 236. ------*ou) ga]r eu)kleei=s2 a)pallagai\] *gunaici\n, ou)d) oi(=on t) a)nh/na??? po/s1in]. ----- Non enim laudabiles mutationes Feminis, non licet inficiari maritum. Ubi inter maritorum privilegia recenset, posse uxorem quae displiceret dimittere: uxori contra nulla maritum ingratum permutandi spe, nisi in morte, telicta. Interim magna ferebatur apud omnes gloria maritus, qui una uxore contentus vixisset, et calamitas credebatur ingens, ad secundas nuptias, non post Divortium modo, verum etiam postmortem coniugis, convolasse, ut apparet, ex Euripide in Alcest. v. 464. ubi Chorus in maritum, etiam mortua uxore, aliam sibi iungentem, his verbis invehitur, *ei) de\ tis2 kaino\n e(/loito po/s1is2 le/xos,] *h)= mal) e)moi/ g) a)\n ei)/h stughqei/s2]. Si autem novum elegerit maritus torum, Sane perquam mihi fuerit exosus. Vide Franc. Ross. Archaeologiae Attic. l. 4. c. 11. Apud Hebraeos, propter duritiem cordis eorum, permissum erat marito, uxorem quae displicebat, dimittere, dato ei libello repudii, qui ipsis Sepher Kerithuth], i. e. libellus abscissionis, hoc enim pacto de familia mariti quasi abscindebatur uxor, Gr. bibli/on a)postas1i/ou], dictus est. sed caute admodum id fiebat, nec nisi si dcem haec requisita adessent. 1. Oportebat id a marito fieri sponte. 2. Non aliter quam scripto. 3. Causis divortii in eo expositis. 4. Quas inter maritum et uxorem intercessisse erat necesse. 5. Idque nomine eius apposito. 6. Post scriptum libellum nihil omittendum erat eorum, quae libelli traditionem solebant pro more praecedere. 7. Ita a marito uxori tradebatur. 8. Coram testibus. 9. secundum leges. 10. Si maritus praesens non erat, dabat libellum alius eius loco. Formula divortii ex Mose otsensi fol. 133. talis erat: Tali Hebdomade, tali mente, tali anno a creatione mundi, secundum computandi rationem usitatam in hac civitate N. sita ad fluvium N. Ego e regione N. filius Rabbi N. e regione N. Ego inquam, habitans in tali loco, prope talem fluvium, proposui mihi sponte, nemine cogente, imo repudiavi, dimisi atque expuli Te, Te inquam, Te meam uxorem N. e regione N. filiam Rabbi N. habitantem in tali regione, et degentem in tali vel tali loco, iuxta talem fluvium, quae prius uxor mea suisti: Verum nunc ego te repudio, dimitto et expello, ut res tuas tibi habeas, teque ad alium, cui nubas, conferas pro lubitu: neque mei causa alterius nuptias recuses, ab hoc die in perpetuum. Hoc tibi licitum sit, per me, quo fine trado tibi libellum separ ationis, libellum repudii et liter as dimissionis, secundum legem Mosis ac Israel. N. filius N. testis. N. filius N. testis. Aliud apud eundem exemplar habetur, vide quoque. Mosen Aegyptium parte 2. fol. 59. unde desumpta est haec testium subscriptio, quam apposuimus. Scribi autem hic libellus solebat a scriba seu Notario publico. Dimissa hoc modo uxor, quemadmodum et vidua, non poterat ad secundas faces transire, nisi post nonaginta dies a die repudii effluxos, ut interea, an forte e priori marito praegnans esset, fieret palam, utque eo certius pareret, proles ne, quae ex illa nascebatur, prioris an alterius mariti esset, vide Salomonem Iarchi in Hos. c. 1. v. 10. et Maimonidem de Divortiis c. 11. s. 18. Circa tempora SERVATORIS nostri, apud Romanos, non tam a parte mariti, quam a parte uxoris, Divortium frequentissimum erat, dimissoqueve priore marito, contra Romuli institutum et priscam consuetudinem, (Selden. tamen et olim permissum fuisse contendit) uxores, prout libido ipsis suadebat, alios sibi asciscere maritos neutiquam erubuere. Unde Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 228. ------ ----- ------ Sic funt octo mariti Quinque per autumnos. Et Mart. l. 7. Epigr. 7. cuius epigraphe de Thelesina. Et nubit decimo iam Thelesina viro. Senec. quoque l. de Benesic. 3. c. 16. Non Consulum, inquit, sed maritorum numero annos suos computant, etc. Libellusque, quem uxor marito dabat, *gra/mmata a)polei/yews2], vocabatur: Idem hodieque in Persia obtinere, docet P. de la Valle Itin. tom. 2. et 3. Quod apud Hebraeos quoque invaluisse, discimus ex Marci c. 10. v. 12. Si quae uxor reliquerit maritum suum, aliumque sibi asciverit etc. Non tamen, silentibus quam vis civilibus legibus, propterea etiam lege divina istiusmodi repudiandi licentia concesla erat, quae non nisi adulterium, docente CHRISTO, legitimam repudii causam admisit. Itaque et coniugia cum ita relictis vel repudiatis inita illicita erant: utpote cum tales pro digamis haberentur. Hinc in Ep. inter alia, requirebatur, ut mia=s2 gunaikh\s2 a)nh\r], unius uxoris vir esset, 1. Tim. c. 3. v. 2. et in vidua ad sacros usus elegenda, ut fuerit e(no\s2 a)ndro\s2 gunh\] unius mariti uxor. 1. Tim. c. 5. v. 9. i. 3. ut Ep. post temere dimissam uxorem, non aliam duxerit: neque vidua, post priorem relictum alii marito nupserit. Quod enim Digamia successiva, qua nempe ad secundas nuptias morte alterutrius coniugis intercedente transitur, his locis prohibita non sit, ostendi potest simili phrasi etiam apud Scriptores profanos usitata: Ita Horat. l. 3. Carm. od. 14. v. 5. Unico gaudens mulier marito, Vide Thom. Godwyn. de ritib. Hebr l. 6. c. 4. Ioh. Buxtorf. de Sponsalib. et Divortiis etc. De Hebraeis ut aliquid addam, licet, ut diximus, Divortium, lege apud eos permissum esset, duplex tamen Uxorum genus eo eici non poterat; quorum alterum erat earum, quae praereptae virginitatis falso, idque in iudicio capitali, fuere accusatae: alterum illarum, quae vi comprimentibus nuptae, de quibus perpetuo retinendis expressa sunt legis verba, vide Maimonid. halach Naira Bethulac c. 2. et 3. Reliquae, ob triplex causarum genus, dimitti poterant, de quibus, vide Selden. Uxor Hebr l. 3. c. 18. Interim per 700. a Lege lata aut circiter Annos, Divortii mentio non occurrit, raraqueve alicubi etiam post eiusdem vestigia. Quod enim apud Fl. Ioseph. legimus; inverli illud omnino iuris est. ubi nempe Salome, Herodis Regis Antipatri fil. soror, Annis aliquot A. C. N. libellum repudii misisse Costobaro marito legitur. Similiter, quod ex eodem elicitur Arch eol. l. 18. c. 7. de Herodiade, maritum sponte relinquente, nec illud huc facit, cum nec illa origine Hebraea fuerit. Sed et Divortii libellum, eiusque usum quod attinet ante Esaiam Prophetam, nomen eius in Historia sacra similiter non occurrit, sc. non ante 700. a Lege de eo lata amplius Annos elapsos. Usurpatur autem ab Esaia, ut al Numine dictum de Ecclesia Hebraica, c. 50. v. 1. Vide etiam c. 54. Sub centesimum abinde Annum apud Ierem. mentio iterum legis Repudii, c. 3. v. 1. et 6. Vide quoque Malach. c. 2. v. 16. E'quibus interim locis patet, rem illam in usu aliquo, atque inde non e sanctione solum sacra, sed et vulgo, notam fuisse. Vide iterum Selden. c. leq. Hunc Hebraeorum morem aliae gentes certatim sequutae, ut vidimus. Et ut Sectarios illos primitivi saeculi, Cataphrygas, Montanistas, alios quos lu/s1eis2 ga/mwn], solutiones Nuptiarum docuisse traditur, omittam: Ruthenos et Moscos Divortia inter se frequentes celebrare, scribit Alex. Guagninus Sarmat. Eur. ubi et modum addit: Cum sibi Vir et uxor utr inque displicent, tunc extra pagum in trivium ambo prodire solent, mantili accept. quod inter se manibus tenendo per medium discindunt, viro uxori dicente, VADE TU HAC, EGO ILLAC PERGAM. Adicit autem, sed hic perversus divortii modus nunc prorsu abolitus est. Idem de Aethiopibus legitur, apud quos Franc. Alvares. qui aevo floruit praet. matrimonia ita contrahi ait, ut pignore utrinque sive poena caveri soleat, ne alterutrinque fiat Divortium, Vide eum Reb. Aethiop. Unde perspicitur, Divortia apud illos in usu, et quidem frequenti, fuisse. De Habassenis seu aBissinis, qui et ipsi Aethiopes, Orientalem simul atque Australiorem seu interiorem sub Euronoto, ultra Aegyptum, Africae partem possident, similia tradunt Auctores, liberrimum nempe et inter illos, qui Hieratici generis non essent, Repudirum fuisse usum. Ut de Mahumedanis aliisqueve in praesens sileam, de quibus omnibus, ut et plura in hanc rem, vide apud saepius praefat. Ioh. Selden. l. c. ut et capp. seqq. etc.
DIXI
usitatissima clausula, in fine orationum, tam Graecarum, quam Latinarum. Ascon. 2. Verr. Moris Vett. fuit, quum satis visum esset fluxisse verborum, hanc sibi necessitatem finiendae orationis imponere, ut dicerent ad ultimum, Dixi. Nempe, Orator, si post se neminem speraret dicturum, oratione finita hanc vocem subi ciebat, qua tota causa velut obsignabatur. Unde Sophocl. Electra, *ei)/rhka men\ nu=n tau=ta]: Dixi nunc quidem ista. Et Lycophr. Cassandry, to/s1) h)go/reus1e], Tantum loquuta est. Neque aliter Terent. Phormione, Dixi, Phormio. Quo vocabulo vulgo etiam terminant Pannegyricas, alia sque Declamationes, sed praeter consuetudinem Vett. qui eam tantum adhibuisse videntur in causis Forensibus. Quin nec in omnibus orationibus huius gener is id fiebat; sed in postrema duntaxat, cum neminem praeterea, dicturum crederent, ac Iudicibus tantummode danda esset sententia, uti docet Pollet. de Hist. Fori Rom l. 1. c. 12. Estque hand rem confirmare Luciani Dialogo, in quo de praestantia rerum gestarum Hannibal, Alexander et Scipio, apud Minoem contendunt. Neque enim Hannibal, qui primus causam dicit, claudit hac voce orationem; sed Alexander qui secundus est, ac neminem alium post se dicturum putabat. Idem quoque comprobant orationes adversariae in Pis-accusato etc. Non tamen Orator solum eam vocem adhibebat, verum et habita ab utraque parte oratione, per Praetorem pronuntiari solebat, Dixerunt: qua voce audita, in consilium mittebantur Iudices, h. e. ad sententiam ferendam dimittebantur. Gerh. Ioh. Voll. Instit. Orat. l. 2. c. 6. §. ult. Uti vero Oratores suam habebant clausulam: Sic Histriones, Comici inprimis, discedentes voce plaudite fabulam claudebant; *po/da khru/kwn] vocat Lucian. in Demonacte. Rhapsodorum clausula erat, *su/n de\ qeoi\ ma/kares2]: Citharaedorum, a)ll) a(/nac ma/la xai=re]; Tragoedorum eadem cum Rhapfodorum nonnumquam fuit est apud Casaub. ad Suet. Aug. c. 99.
DOCTOR
pro eo, qui hoc gradu in Academia insignitur, vide Magister, et B. Rhenan. in suis ad Tertull. in praefat. qui dicit, quod cum liber sententiarum Petri Lombardi Ep. Parisiens. primum ederetur; circa A. C. 1140. hi qui eum publice legebant, Doctores primum appellati sunt. S. Bedam primum Cantabrigiae, et S. Ioh. Beverlacensem, qui obiit A. C. 721. Oxonii primum Doctorem quidam suggerunt, sed Spelman. illos reicit; qui insuper affert ex libro Stat. Universitat. Oxon. Statutum A. C. 1384. promulgatum, quo Doctores Medicinalis sententiae Iuris Civilis Doctoribus praeferuntur, regnante Richardo. Doctores a Magistris distingui coeperunt, tempore Lotharii Imp. Apud Anglos Doctoris nomen et gradus, sub aevo Ioh. Regis innotuisle circa A. C. 1207. videtur. Hent. Spelman. Gloss. Archaeol. sEd et iam olim, apud Romanos Doctoris appellatio perhonorifica fuit, nec nisi insignibus tribuebatur viris. A. Gell. l. 13. c. 21. initio. T. Castritius Rhetoricae disciplinae Doctor: et l. 18. c. 2. quique easdem auditiones eosdcmque Doctores colebamus. A Pers. Sat. 6. v. 38. ------ ------ ------ Sed Bestius urget Doctores Graios. Vide quoque supra, Cylistrae. Apud Hebraeos Doctoratus insigne clavis fuit cum pugillaribus: quo CHRISTUS. alludit Lucae c. XI. v. 52. Vae vobis legis interpretibus quonlam sustulistis clavem cognitionis et ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. ubi de Legis peritis e sermo. Hinc de Rege Samuele scriptum: Eo mortuo, clavem eius et pugillares in loculo fuisse reconditos, eo quod filium non haberet, Camero in Myrothec. ad Matth c. 22. v. 35. Tunc interrogavit eum quidam ex ipsis legis interpres tentans eum et dicens. Denotavit autem mystica illa clavis, Doctores omnem scientiam in pectore suo reconditam habere, quam discentibus aperiant: Vocatur enim apud Luc. *klei\s2 th=s gnw/s1ews2], Clavis scientiae. Unde notanter de Christo, caelesti DOCTRRE nostro, Apostolus Coloss c. 2. v. 3. *e)n w(=| ei)s1i\ pa/ntes2 oi( qhs1anroi\ th=si s1ofi/as2 kai\ th\s2 gnw/s1ews2 a)po/krufoi]; In quo omnes thesauri sapientiae et notitiae absconditi sunt, vel etiam clavis ista secreta Scientiae designavit, non reseranda profanis. Quo respexisse Horat. videtur, l. 1. Ep. 20. v. 3. Odisti claves et grata sigilla pudico: Vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 7. c. 16. et infra in voce Pastor, it. Pater Synedrii. Sed et Doctor simpliciter, item Doctor cohorits in vet. saxo, pro Armidoctore vel Campidoctore, Vide ibi. In Inscr. alia Romae, Doctor Sagittariorum memoratur, apud Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 36. etc. De Doctorali pileo vide infra Pileus. Quadratus: Rotunda fig. nec non aliquid in voce Vespasia.
DODANIM
filius Iavan. Gen c. 10. v. 3. 1. Par. c. 1. v. 7. Aliis Rhodanim, a quo Rhodii. Vide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 6.
DOEG
i. e. sollicitus, sive piscator, homo calumniator, et sanguinarius, unus ex pastoribus Saulis. Vide 1 Sam c. 22. v. 9, 10, 18, 19. Contra hunc David composuit, Psalm. 52. v. 2. Vide proro Ioseph. Antiqq. l. 6. c. 14. Torniel. A. M. 2974. n. 8.
DOMITIUS_Deus
apud antiquos colebatur, ut esset in domo nova nupta. Fuit itaquein numero Deorum coniugalium, invocabatur olim, ut nova nupta domit maneret: quemadmodum Domiduco vota fiebant, cum domum deduceretur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 27.
DONATICA_Hasta
eadem cum hasta pura, quae sic dicebatur, quod sine ferro esset, alio nomine graminea, quemadmodum exponit Turneb. l. Advers. 29. c. 21. donari solebat apud Romancs, viris fortibus, in rei praeclare gestae praemium. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 26. Sic Festo Donaticae coronae dictae sunt, quod his Victores in ludis donabantur; quae postea magnificentiae causa institutae sunt super modum aptum capitibus, quali amplitudine fiunt, cum Lares coronantur. Et quidem hae tanti aestimabantur, ut ille coetera frugi Hippolytus cogatur fateri, se in Graecanicis certaminibus primum esse cupere, quamvis in civitate non recuset secundum locum, apud Eurip. in Hippol. Act. 4. Aiax vero ad patrem Telamonem, sine istiusmodi corona, non ausus fuerit redire, apud Sophocl. in Aiace Flagell. Qua de re vide Car. Paschal. Coron. l. 5. c. 7. uti de Donaticis Ludis infra.
DORMIO
quasi Dermio, a Graeco de/rma], i. e. pellis: quemadmodum ex benus, bonus, ex hemo, homo; ex *kerku/ra], Corcyra factum, Nempe vett. haec in pellibus dormiendi consuetudo est: in sacris inptimis, quod proprie Incubare Vett. dixerunt. Tantopere namque malignus Spiritus illusit Gentilibus, ut remedia in somnis indicaret, quibus sanitati restituerentur, sicque ii in templis pernoctando futurarum rerum eventum sciscitarentur. Captabant autem haec somnia in ea parte templi, quam Delubrum dixere et quidem praevio sacrisicio ac peculiari diaetae cura. Mactabantque plerumque Graeci arietem Amphiarao, atque pelli eius seu exuviis incubabant. Strab. l. 6. *e)nagi/zous1i de\ au)tw=| me/lana kri/on oi( manteuomenoi, e)gkoimw/meno en tw=| de/rmati], Sacrificant autem illi nigrum arietem vaticinia captantes; et somnum capiunt in pelle. Similiter Calabris suis mhlwtai=s2], seu ovium pellibus indormierunt, ad sepulchrum Podalirii. Virg. Aen. l. 7. v. 86. et seqq. ------ ------ ------ Huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit. In porticu quoque Apollinis Palatini fuisse Danaidum effigies, et contra eas sub divo totidem equestres filiorum Aegysthi, e quibus statuis oracula per somnum postulantibus data fuerint, tradit Acron. Unde Pers. Sat. 2. v. 56. ------ ------ ------ Nam fratres inter aenos Somnia pituita qui purgatissima mittunt, Praecipui sunto. Idem in templo Serapidis fieri solitum legimus: Lacedaemonii in Pasitheae fano somnia vatidica venabantur, nec aegris praesentius remedium visum est, quam in Aesculapii Fano dormivisse, de quo vide Aristoph. Pluto, Act. 2. sc. 3. ------ *kataklinri=n au)to\n ei)s2 *a)sklhpi/ou] *kra/tis2o/n e)s2i.] Cubitum eum reponere in Aesculapii fano Optimum est. Plaut. item Curcul. Act. 1. sc. 1. Cic. de Divin. l. 2. Iamblich, de myster. Aegypt. segm. 3. c. 3. ac alios: nec non infra in voce Tholus. Unde apud Herodian. l. 4. legimus, Antoninum Caracallam Pergamum Asiae, ut Aesculapii curationibus uteretur, fuisse profectum. Eundem morem in Amphiarai templo apud Oropios viguisse, habet Pausan. Attic. In fauni templo, Virg. Aen. l. 7. in Capitolio, Seu, ad h. l. ubi, Ille incubat Iovi, i. e. dormit in Capitolio, ut responsa accipere possit, inquit. Neque nescivit hanc in pellibus incubationem Hieronym. ad illud Esai c. 65. v. 4. qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum. Imo quam late ea patuerit, argumento est, quod et prope mare Caspium in Anariacae Urbe, nomine *naba/rkh], monstraretur *manqei=on e)gkoimwme/nwn], Oraculum incubantium, teste Strab. l. XI. ac durasse apud Romanos, temporibus etiam Gratiani ac Theodosii Impp. indicat Prudent, in Hamartig. Aliquando porro lauro coronati somnum in istiusmodi locis sacris capiebant, somniorum praesidi, quam *brizw\] dixere, prius sacrificio oblato, etc. Sed et accuratam hoc tempore victus habere rationem sunt soliti: ieiunabant pridie, et per integrum triduum a vino abstinebant: a fabis quoque et immaturis crudisque fructibus, sibi cavebant sollicite. Unde Aristot. negat fidem adhibendam fqinopwrinoi=s2 enupni/ois2], somniis Auctumnalibus: et Plutarh. Sympos. l. 9. vescentium fructibus ad maturitatem probe perductis insomnia, dicit esse h(=tton a)pathla\] minus fallacia. Piscium quidam optimi, quidam pessimi habebantur: Polypi inprimis caput quam vim habere creditum fuerit, vide apud Plutarch. l. supra laudato, et Cael. Rhodig. l. 27. c. 10. Nec vestium nulla habebatur ratio: Quare s2olh\n leukh\n ka/llis2on en u(/pnw| fe/rein] inquit Suid. ita enim somnia clariora fore credebant. Tempus, quo maxime veracia habebantur somnia, matutinum erat, proxime Auroram praecedens, dictum Homero nukto\s2 a)molgo\s2], Odyss. d]. *w(s2 oi( enarge\s2 o)/neiron e)pe/ssuto nukto\s2 a)molgw=|]. Unde Theocrit. ------ ------ ------ e)/gguqi d' h)w\s2] *eu)=te kai\ a)treke/wn poimai/ne tai e)/qnos o)nei/rwn]. Quae verba tantum non para\fra/zei] Ovid. Ep. 18. Hero Leandro v. 195. Namque sub Aurora iam dormitante lucerna: Tempore quo cerni somnia vera solent. Primus autem ex somniis divinandi scientiam condidisse dicitur Amphictyon, Deutcalionis fil. Plin. l. 7. c. 57. Amphiaraus vero Pausan. in Attic. et Rhodig. l. 27. c. 14. Antiq. Lect. de quo vide infra quoque in voce Oneirocritice. Interim exibilat horum hominum vanitatem, ipse Iuv, l. 2. Sat. 6. dum ait, Non delubra Deum, nec ab aethere Numina mittunt, Sed sibi quisque facit etc. Plura vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 35. et infra ubi de Melotis; ac Somniis: de annulis vero a dormiturientibus se poni olim solitis, apud Kirchmann. de Ann uti alia in hanc rem hec passim, ubi de Vett. Cubitu; Lectis etc. item in voce Somnus.
DOS
illud proprie, quod matitus cum uxore accipit. Doarium vero Dotarium, Dotalitium, etc. quod, in remunerationem dotis, reportat uxor. Prius Graeci fernhn\] et proi=ka], posterius a)ntife/rnan] et e(/dnon] item u)po/bolon] nuncupant, quod romani, uxoribus dotes non retribuere soliti, proprio nomine non insigniunt. Hinc de Germanorum moribus mirabundus Tacit. Dotem, inquit, non uxor marito, sed uxori maritus affert, boves nempe, et frenatum equum et scutum cum framea gladioque: quibus Hiberni, Germanorum tradux, citharam addunt. Angli quoque contra morem Reip. Rom. uxores munificentissime dotant, Germanos etiam, imo Graecos antiquissimos et Hebraeos imitati. Exod c. 22. v. 16. et 17. 1 Sam c. 18. v. 22. et 24. 1 Reg c. 9. v. 16. Psalm 16. v. 4. Tob. c. 8. v. 18. Sic Gen c. 34. v. 11. et 12. Sichem Dinae dotem offert: Vulcan. apud Homer. Od. 8. Venerem, Pluto apud Claudian. Proserpinam dotasse leguntur. In nupt. Honor. et Mar. Carm. x. v. 281. ----- toto pariter dotabere mundo. Idem Ibid. v. 272. Dotali potuit caelum signare corona. Idem de Rapt. proserp. Carm. 33. v. 27. ------ quos ducta ferox Proserpina raptu Possedit dotale chaos. Idem Eidyllia Magnes Carm. 48. v. 30. ------et Thalamum dotalis purpura velat. Idem de 4. Consul. Honorii Carm. 8. v. 646. Et toto dotanda mari? Idem laus serenae Reginae Carm. 29. v. 43. Seque minus iactet Libycis dotato Tropaeis Idem Ibid. v. 180. ------ Et regni dotes virtute paravit: De Gallis Vide Caes. l. 2. de Cantabris Strab Geogr. l. 3. de Gothis, Alamanis, Saxonibus, Longobardis, Neapolitanis et Siculis, Auctores Spelmann. laudatos, In arbitrio autem id viri erat, variis in locis, tantum dare, quantum vellet. Angli vero et Scoti, mor Siculorum tertiam statuunt: Cantiani tamen et Burgi quidam, medietatem conferunt, quod etiam Gallica quaedam faciunt municipia, Glossar. Archaeol. Uxorem Dotis datio dictio a concubinis secernebat, apud Athenienses: Unde in palliato Plauti Trinumn. act. 3. sc. 2. v. 63. Sed ut inops infamis ne sim. ne mihi hanc famam differant. Me germanam meam sororem in concubinatum tibi Sic sine dote dedisse magis, quam in matrimonium. In Pers. act. 3. sc. 1. v. 68. Cum hac dote poteris vel mendico nubere. Nuptiarum enim legitimarum certissimum argumentum erat dos, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam replendamque liberis civitatem, maxime sit necessarium, inquit Pompon. Quare eleganter Artemidor. filiam cum creditore comparat, quae Dotem poscit grandis: negavitque merito Isaeus, Nicodemi sororem legitimam uxorem Pyrrhi fuisse, quia sorori Nicodemus dotem non dixit, non dedit. Hinc etiam qui a)/proikon], sine dote uxorem ducebat, instrumentis dotalibus tamen acceptam dotem ferebat, cavebatque, ut idem docet Isaeus in Orat. u(pe\r to=u *pu/r)r(ou klh/rou]. Virginum autem quaedam totam hereditatem in dotem adferebant, ut orbae, seu e)pi/klhroi], hinc Dotales dictae: reliquae tres tantum vestes et quaedam modici pretii vasa non elaboratae artis ad maritum secum matrimonii ergo deferre Solonis lege iussae sunt. Non quod praeter haec, nullam aliam dotem sponsa marito attulit, sed excrescenti suorum luxui obviam iturus cavit ne sollenni illa pompa, quae postridie nuptiarum instituti solebat, tribus vestibus plures deferrentur, neve haec *e)pau/lia], uti vocabantur, quae in dotem cedebant, magno constarent. Praeter haec ulterius in dotem cedebant dona ea, quae sponsae a marito eiusque sodalibus ac cognatis dabantur, a)nakalupth/ria] Graecis, sqew/rhtra] Alexandrinis vocata. Ipsam Dotem quod attinet, modum eius non praescripsit Solon, proin dicebatur dabaturque pro unius cuiusque censu et fortunarum modulo. Unde apud Terent. in Heaut. Act. 5. sc. 1. v. 15. et 18. MEN. Quid dotis dicamte dixisse filiae? CHRE. Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis: Verum ita, ut decima saltem bonorum paterFVnorum pars filiae in dotem daretur. Minima autem Dos videtur illa fuisse, quam praecepit dandam virginibus egenis, tai=s2 *qh/ssais2], Solon a Zygitis, tres sesquiminae seu centum quinquaginta drachmae. Dotem divertens a marito uxor repetebat, postquam professa esset apud Archontem, non futuram se amplius in aedibus mariti: Repetebatur autem per eum, qui mulierem elocaverat seu desponsaverat, aut qui tutor datus fuerat; qui si dotem quam repetebat, non accepisset, dicam th=s2 proiko\s2 s1i/tou] scribebat, interea singulis mensibus novem oboli ei pendebantur: quod intelligendum de minima dote, cuius paulo ante mentio facta est; Nam luculentiores dotes maius etiam pariebant foenus pro rata. Cum sine prole obiit uxor Dos redibat ad illum, qui desponsaverat; Si quis uxorem dimiserat, Dotem similiter reddere lege tenebatur, nisi redderet, usuram menstruam pendere necesse habuit et tutori mulieris pro ea de victu ad Odeum dabatur action: hae enim controversiae in Odeo, ubi ius dicebat Archon, disceptari solebant. Vide Sam. Petit. Com. in Leges Attic. l. 6. tit. 2 Apud Romanos, ad maritum uxore mortua delatam Dotem esse, docet Pseudocornutus ad A. Persii Sat. 2. v. 14. ------ Nerio iam tertia conditur uxor. ubi Nerium morte coniugum locupletatum esse refert. Hinc Mart. l. 10. Epigr. 43. cuius epigraphe ad Philerotem. Septima iam Phileros tibi conditur uxor in agro, Plus nulli Phileros, quam tibi, reddit ager. Si item in adulterio maritus uxorem deprehendisset, dore eam mulctare poterat. Unde Acron ad Q. Horat. inquit, antea adulterae dotem tantum perdebant. Ipse Satyric Serm. l. 1. Sat. 2. v. 128. et seqq. Ianua Frangatur: latret canis: undique magno Pulsa domus strepitu resonet: vepallida lecto Desiliat mulier: miseram se conscia clamei: Cruribus haec metuat Doti deprensa; egomet mi: A' dote dicta sunt Dotalia pacta sive tabulae, quibus dote dicta signabantur. His cum dicta fuerat dies, auspices noctu et sub auroram, auguriis operam dabant: Ipsa non prius signabantur, quam sollennis stipulatio fuisset interposita, qui ritus colligitur e Plauti Curculione Act. 5. sc. 2. in fine. v. 62. ------ ego dotem dabo. Signartis acclamabatur, Feliciter. Iuv. l. 1. Sat. 2. v. 119. Signatae tabulae: dictum feliciter. Talis enim erat faustae ominationis exclamatio, qua bona quaequeve ominabantur, et auspicatum contractus initi eventum apprecabantur neogamis etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. cum paralipom. Ioh. Dempst. et infra Pacta dotalia. Tempore nuptiatum apud Hebraeos dotem ofterebant sponsi, et sponsae quisque suae tabulas dotales, a Scriba consignatas in manus tradebat: Si virgo esset, ducentos denarios seu 50. silcos: si vidua centum denatios seu 25. siclos; infra quam summam dos non aestimabatur, excedere autem et usque ad talentum auri extendi poterat. Exemplum istiusmodi contractus habes in Apocryphis, Tob. c. 7. v. 16. Deinde vocavit Hednam uxorem suam, et accipiens libellum scripsit instrumentum conventionis, atque obsignavit. Aliud a Bertramo e Babylonico Thalmud desumptum, ita habet: Sexto die hebdomadis, quarto mensis Sivan, A. M. C. 5250. iuxta computandi rationem usitatam Massiliae, civitate martitima, Sponsus Rabbi Moses, fil. Rabbi Iudae, dicit Sponsae Claronae, filiae Rabbi Davidis, filii Rabbi Mosis, civi Olyssiponensi; Esto uxor mea; secundum legem Mosis et israelis, et ego, secundum verbum Dei, venerabor, honorabo, tuebor et regamte, pro more maritorum apud Iudaeos usitato, qui venerantur, honorant, tuentur et regunt suas uxores sideliter. Ita ego polliceor tibi dotem Virgini debitam, nempe ducentos denarios argenteos, qui ad te vilegis spectant: insuper cibum, vestitum, et necessaria quaevis: tandem commercium coniugale, pro more totius Mundi. Vide Thom. Godwyn. l. 6. de ritibus Hebraeorum. c. 4. et Ioh. Selden. Uxor. Hebraic. l. 2. c. 9. et seqq. uti de iis quae praeter dotem viris deferuntur, infra in voce Parapherna, de quasi Dote vero Pellicum, ubi de iis.
DOTHAN
i.e. ritus, aut lex, locus in Iudaea, ubi Ioseph reperiit fratres suos pecora pascentes. Gen c. 37. v. 16. et 17. qui etiam Hieronymi temporibus supererat, in duodecimo a Sebaste miliario contra Aquilonis plagam, 2 Reg c. 6. v. 13.
DRACHMA
Gr. *draxmh\], genus nummi, quod interdum lepto\n o(lkh\n, o)bolo\n, dhna)rion], quoque iidem dicebant, Romanis Denarius fuit, h. e. sesterti quatuor. Quod ad pondus, septem drachmae unciam incurrunt; unde consequitur, cum libra sit 12. unciarum, 84. drachmas fore in libra. Hinc Scribon. Larg.Ep. ad Callistun: Erat autem nota denarii unius pro Graeca drachma. Aeque enim in libra octoginta quatuor apud nos, quot drachmae apud Graecos incurrunt. Vide Oiselium Notis in A. Gell. l. 1. c. 8. muri/as2 draxma\s2 h(/ ta/lanton]. poposcit infra muri/wn draxmw=n metame/leian]. Verum subtili examine minam a libra, Drachmam a denario differre, docet Budaeus: interim cum ad eius pondus proximus accederet denatius, utriusque par fuit ratio habita. Octavam unciae partem fuisse, asserit Ioh. Frid. Gronov. ex Isid. l. 14. c. 24. Drachma octava pars unciae est et denariipondus, argenti tribus constans scrupulis. i. e. octodecim siliquis. Hinc Fannius. Uncia fit drachmis bis quatuor: unde putandum Grammata dicta, quod haec viginti quatuor in se Uncia habet. Et Volusius Dividitur uncia in scriptula viginti quatuor. Idem Ioh. Frid. Gronov. contra Hotomann. non 84. sed noaginta sex drachmas libram efficere, probat. Namqueve et Fannius Remnius, modo laudatus: Accipe praeterea patrio quam nomine Graii Mnan vocitant, nostrique minam dixere priores: Centum hae sunt drachmae. Quod si decerpseris illis Quatuor, efficies hanc nostram denique libram. Et Priscianus Italica autem mina drachmas habet nonaginta sex etc. Valebat Drachma Attica sex obolos, sicut Aeginaea decem: porro habebat 48. chalcos, et argentea decima pars fuit scutati aurei. Nam in argento et auro, non in aere, vetustiores drachmam ponebant, vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. passim. Nomen quod attinet, Drachma dra/ttesqai], i. e. continere dicitur: quia comptehendit tantum kerma/twn] sive kermati/wn], (sic Graeci vocabant exiguos numulos aereos, quos cum Seneca minutias aeris vocare possumus) quantum manu quis in pugnum contracta capere ac continere possit. Cum antiquam o)bolou=], tum hanc Drachmae originationem discimus,m partim ex vett. Grammaticis, partim illo Plutarchi loco in Lysandro? *kinduneu)ei de\ kai\ to\ pa/mpan arxai=on ou(/tws2 e)/kein, o)beli/skois2 xrwme/nwn nomi/s1mas1i s1idhroi=s2: e)ni/wn de\ xalkoi=s2 a)f) w(=n parame/nei plh=qos e)/ti kai\ nu=n th=s kerma/twn o)bolou\s2 kalei=sqai. draxmhn\ de\ tou\s2 e(/c o)bolou\s2. tos1ou/tou ga\r h( xei\r periedra/tteto], Videtur autem omnino vetus moneta sic se habere, quia obeliscis utebantur (i. e. numulis obeli siguram imitantibus) ferreis, quidam etiam aereis. Unde permanet, ut hodieque multitudo minutiarum aeris oboli vocentur: Drachmae autem sex oboli, quia tantum manus complectebatur. Oiselius vero loco supra laudato ab Hebraeo idem significante vocem deducit: Invenias Nehem, c. 7. v. 70. Vide voss. in Etymol. Mentio Drachmae in N. T. Lucae c. 15. v. 8. At quae mulier habens drachmas decem etc. item Act. c. 19. v. 19. ubi arguri/ou] argentei nomine venit. Erat autem apud Iudaeos quatta pars sicli. Hinc *di/draxmon], Didrachmum, Matth c. 17. v. 24. ubi Syriaca versio habet Duo Zuzim, qui idem valuere apud Hebraeos, quod Denarius apud Romanos duplex. Istiusmodi Didrachmus numus seu siclus dimidius olim apud Israelitas quotannis templo pendebatur, ab omnibus vicesimum Annum egressis, Vide Exod c. 30. v. 13. quod tributum postea a Caesare in suos usus conversum, coccasionem dedit Iudaeis, quaerendi e Servatore nostro: An liceat Caesari tributum solvere? Quibus Christus respondit, Reddite Caesari quae Caesaris sunt: et Deo quae Dei sunt. Itaque religiosiores ex illis, utrumque pependerunt, Caesari suum et Templo suum Didrachmum: donec, everso templo, Vespasianus Capitolio id pendi lege iussit. Vide infra Semiciclus Apud Graecos Drdrachmus aureus, Gr. xrus1ou=s2], pro argenti valebat drachmis viginti: quot drachmas fecere decem Didrachmi argentei etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebraeorum l. ult. c. ult. etc. ut et infra, in voce Minuti, it. Orator. Quingenti.
DRACONARII_apud_Petr
Dicaon. Chron. Casin. l. 4. c. 39. ubi Henrico Regi, Romam adventanti, obviam iisse scribit Baiulos, Cereostatarios, Stauroforos, Aquiliferos, Leoniferos, Draconarios etc. Graece quoque *drakona/rioi], ut liquet ex Leonis Constit. 3. et *drakonteiofo/roi], quod est in Glossis Graeco Latinis, dicti sunt qui dracones, vexilla sc. de quibus modo dictum, gestarent. Sed et Vopisc. iam eorum meminit in Aureliano, Aquilifer legionis tertiae, cum Vexilliferis et Draconariis. Apud Romanos namque Dracones per singulas cohortes ad proelium ferebant. Lapso enim pene imperio aquilis dracones successere. Sidon. Apollin. Carm. 2. v. 232. Ut primum vestras aquilas provincia vidit, Desiit hostiles confestim horrere dracones. Ubi hostibus illos tribuit, aquilisque opponit: sed utrosque coniungit Vopisc. d. l. et Claudian. de Nutpiis Honorii et Mariae. Carm. x. v. 193. Stent bellatrices aequilae, saevique dracones. Idem de. 4. Consul. Honor. Carm. 8. v. 544. ------ ------ Ferventesque tument post terga dracones. Atque hi quidem non e metallo aliquo formati, ut aquila, sed vel picti, vel intertexti, et in linteo, ut Tertullian. refert, depicti. Hinc vento moveri dicuntur Ammiano Marcell. l. 14, et Sidon. Apollinar. cam. 5. v. 409. sic canit: ------ ------ ------ Textilis anguis Discurrit per utramque aciem, cui guttur adactts Turgescit Zephyris, patulo mentitur hiatu Iratam pictura famem. Color istiusmodi vexillo purpureus, teste Isid. l. 14. c. 41. Alioquin equitum caeruleum; peditum erat roseum vexillum. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10. paralipom. et plura supra.
DRAGOMANNUS_seu_DRAGUMANNUS
vox qua medii aevii Scriptores Graecanicum vocabulum *dragou/manos], quod Interpretem linguarum Exoticarum notat, e(rmhne/a glwssw=n], Paulo dictum 1 Cor c. 12. v. 10. efferunt; Michael Dragumanus, in Charta Rogerii Duc. Sclavoniae A. C. 1180. apud Ioh. Lucium de Regno Dalmat l. 3. c. 10. Erant nempe huiusmodi Interpretes, inter Principum Officiales, in Aula inprimis CP. quibus qui praeerat, *me/gas2 *diermhneuth\s2] dicitur Pachymeri l. 5. c. 6. et Codino: Maximus Palatinorum Interpretum, Tyrio l. 17. c. 20. etc. Italis hodieque Torcimano, Gallis Trucheman, inde in usu est. Vocis originem nonnulli a Germanico arcessunt; alii ex Chaldaico Targum, de qua voce infra, et vide Isaac. Casaub. Exercit. 16. in Baron. Car. du Fresne Dragumani seu Turchimanni sic enim etiam tales dlcti, ipsi Turci sunt, quibus vox mann, i. e. vir, adiecta: adeoque eidem, qui Turcorum sua lingua loquentium Interptetes erant, Turcimanni Europaeis appellati sunt, in Glossar. Vicde de huiusmodi Interpretibus Car. Paschal, in Legato c. 49. Addo saltem, et Persiae olim Reges istiusmodi ministris usos, ut ex Curt. discimus l. 5. c. 13. Ibi Melon Darii Interpres, excipitur: et Herod. qui Sylosontis Samii verba a Dario per Interpretem exaudita refert, l. 3. c. 140. Plutrach. item, qui Themistolem quoque ubi primum in Artaxerxis conspectum colloquiumque venit, non aliter loquutum narrat, in eo, c. 47. Plura apud Barn. Brisson. de Pers. rit. ut et infra aliquid, in voce Interpres.
DRAGUINIANUM
urbs Provinciae, in Gall. versus montes. 5. leuc. ab ora littor. maris Mediterr. in Bor. totidmque a Foro Iulio in Occ. 7. a Fano S. Eutropii in Bor. Optime sita, solo fertilissimo, sed bellis deformata. Eius insigne, Draco, cum lemmate, Alios nutrio, meos devoro. Bouch. histor. Prov l. 4. c. 2. §. 6. et l. 10. Morerius.
DREPANA_pl._num._vel_DREPANUM
prom. et urbs Siciliae, trans Lilybaeum, non procul ab Eryce monte, ita dicta quod drepanoeidh\s2] sit, h. e. in modum falcis incurvata; vel ab eo quod Saturnus, amputatis virilibus paternis, illuc falcem proiecerit. Ovid. Fast. l. 4. v. 472. Quique locus curvae nomina falcis habet. At vero in portu Drepanitano terra non curvatur in falcis modum, sed in acumen desinit. Ac proinde Drepano videtur nomen fecisse Punicum Darban], i. e. aculeus, quod exstat in Hebraeo Scripturae textu, 1 Sam c. 13. v. 21. Bochart. Baudr. urbs est in valle Mazarana, ad radices montis S. Iuliani, permunita, cum arce valida, la Columbara, et portu capacissimo, cum alias esset in monte Eryce, ubi nunc rudera, Trapano del monte o vechio dicta; 12. mill. distat a Lilybaeo prom. 60. a Panormo in Austr. 22. a Mazara in Bor.
DUDHAIM
Genes c. 30. v. 14. Quum autem abiens Rubentemporibus messis iriticeae, invenisset dudhaim in agro ---- dixit Rachel Leae, da quaeso mibi de dudhaim filii tui, v. 15. et 16. propterca cubet ille (Iacob) tecum hac nocte pro dudhaim filii tui, Tremellio et Iunio redduntur in genere, flores amabiles, a dud], i. e. amicus. Ioseminum in specie, Hebraeo Iarrio, lilium. Francisco Georgio Venetio, mandragora, LXX. Interpp. Chaldaeo Paraphrasti et vet. Latino Interpreti etc. Et quidem postrema expositio reliquis receptior, et vero similior. Sed cur mandragorae fructus tantopere Racheli expetitus fuerit, haerent Eruditi. Nam quod conciliare somnum, quod vim philtti habere, quod fecunditatem iuvate dicitur, cum frigiditare eius summa vix componi potest. Afferunt distinctionem locorum, constitutionum uteri et alia non pauca, de quibus ne cogitavit quidem unquam sancta femina. Quod enim putant, adeo fuisse sollicitam, de quaerenda fecunditate, utad eam rem medicamentis uti voluerit, vix temporum illorum convenit simplicitati. De philtris, indignum refutatione. Placer itaqueve Augustini iudicium c. Faustum l. 22. c. 56. Dicamquid sentiam ---- Cum haec mala (mandragorae sc.) vidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum, id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est) naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum ---- Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido; et ideo, cur eam mulier tantopere concupierit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris iucunditatem. Certe novimus aliquando puellas et mulierculas, imo et viras, quiflorem umicum quovis pretio redimere voluissent; verba sunt A. Riveti, cuius eruditam in h. l. Exercitationem quae n. 130. est, vide: plura apud Iobum Ludolphum Abyssin.
DUDIA
nomen viri. 2 Paral c. 27. v. 4.
DUEL
pater Eliasaph, principis tribus Gad. Num c. 1. v. 14. Lat. agnoscite Dcum, aut scientia Dei.
DUMA
Hebraeis per aphaeresin dicitur Idumaea, vel a Duma I smaelis filio, Gen c. 25. v. 14. Item civitas in tribu Iuda Ies. c. 21. v. XI. ubi Interpres scripsit Ruma secutus LXX. qui *rou=ma] scripserunt. Lat. silentium, vel similitudo.
DUMATHA
urbs Arabiae. Steph. Hinc Dumatii, eius incolae: qui kat) e)/qos e(/kas2on e)/quon pai=da], quotannis mactabant puerum, teste Porphyrio peri\ a)poxh=s2] l. 2. §. 56. de ritus initio non constat. Ceterum, apud Vett. moris fuisse, in magnis periculis, ut Reges utbium aut populorum filium maxime dilectum, vel alium carissimorum aliquem, ad id suffragiis publicis electum, pro calamitate publica mactandum darent, lu/tron toi=s2 timwroi=s2 dai/mos], ad placandam deorum iram, tradit Philo Byblius Histor. Phaenicum l. 1. apud Euseb. Prap. l. 1. in specie, Saturnus, Porphyrius d. l. ut qui paidoqus1i/as2] huius primus auctor, vide infra Ilus. Quae nefaria religio cum Phaenicum coloniis, in Insulas, in Europam, in Africam late postmodum propagata est. De Cananaeis, Molocho (qui idem cum Saturno) liberos suos igni comburentes ofterntibus, res nota ex Sacris: de Sepharyaeis, ex 2 Reg c. 17. v. 31. In Aegypto vero mos iste vetustissimus, Diod. Sic. l. 1. Vide Ioh. marsham. Canone Chron. Sec. V. ubi de paidoqus1i/a|].
DUODECIM
Graece oi( *dw/deka], sub Dii, Dii erant Consentes et praecipuo honore Romae ac apud Athenienses culti, quorum picturae seu imagines extabant in Ceramico. His altare sacrum erat, dictum *bwmo\s2 dw/deka sqew=n], in quo paulo ante Siculum bellum lapide quodam se ipsum homo aliquis mutilavit, quod mali ominis habebatur. Per eosdem iurare solti sunt, in familiari colloquio: *ma\ tou\s2 *dw/deka sqeou\s2] per Duodecim Deor. Vide et infra Olympii. Pausaniam in Atticis p. 3. Plutarch. in Nicia, supra in voce Consentes. Iidem Duodecim simplicitet appellantut, apud Martian. Capellam l. 1. de nupt. Merc. et Philot. De his Suet. in Aug. intelligi potest, cum c. 70. ait. Cena quoque eius secretior in fabulis suit, quae vulgo *dwdeka/qeos] vocabatur in qua Deorum Dearumqueve habitu discubuisse convivas, et ipsum pro Apolline ornatu, non Antonii modo Epistolae, singulorum nomina amarissime enumerantis, exprobrant, sed et sine auctore notissomi versus: Cum primum istorum conduxit mensa choragum, Sexqueve Deos vidit Maliia, sexqueve Deas. Impia dum Phoebi Coesar mendacia ludit, Dum nova divorum cenat adulteria. Omnia se a terris tunc Numina declinarunt, Fugit et autatos Iuppiter ipse thronos. Et pergens addit: Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate paeuriae ac sames. Acclamatumqueve est postridie, frumentum omne Deos comedisse: Er Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. c. 3. et Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 1. Nomina Duodecim Deorum. Iuppiter. Mars. Mercurius. Nuptunus. Vulcanus. Apollo. Iuno. Vesta. Minerva. Cetes. Diana. Venus.
DUODECIM_Tabulae
praecipuum Romavae Iurisprudentiae caput, Ius Papirianum sequurae sunt hoc modo. Initio civitatis populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit, omniaqueve mann Regis gubernabantur. Postea aucta ad aliquem modum civitate, ipse Romulus in partes 30. seu Curias populo diviso leges quasdam Curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes Reges quas omnes Sext. Papitius, tempore Superbi, in unum collegit, unde Ius civile Papitianum ortum: de quo singularem scripsit librum Gran. Flac. Liciniatus, in quo Romuli, Numae Pompilii, aliorumqueve Regum leges exposuit. Exactis dein Regibus, lege Ttibunitia in usu esse ius Papirianum desiit, omnibusqueve Regiis legibus abolitis, Pop. Rom. iterum incerco magisiure et consuetudine potius quam lege, per 20. circiter annos nti coepit. Iraqueve A. U. C. 291. C. Terentius Aria Trib. Pl. Coss. L. Lucretio Tricipitino et T. Veturio Gemino, legem se promulgaturum professus est, de Quinque viris legum de Consulari imperio scribendarum causa creandis. Sed resistentibus acriter primum Patribus, et Praefecto urbis Q. Fabio, deinde etiam Consulibus, perlata ea non est. Verum rum insequenti anno, P. Volumnio et Servio Sulpltio Cametino Coss. legem Teremillam a toro Collegio relatam Liv. docet l. 3. c. 9. et 10. Dionyl. veto l. 10. non relatam eam hoc Anno fuisse, sed Collegium Tribunorum ad populum tulisse, de Decemviris legum scribendarum creandis, ex quorum praescripro omnia tam privatim, quam publice gererentur, auctor est. Certatum exin aliquot Annos, inter Patricios et plebem de huius legis promulgatione, donec tandem A. 299. Spurio Tarpeio, A. Aerernio Coss. Senarus consultum factum est, ut Legati mitterentur ad Graecas urbes, quae sunt in Italia: alii Athenas, qui peterent a Graecis leges optimas et instituto suo convenientissimas. Missi itaqueve sunt Sp. Posthumius, Ser. Sulpitios, A. Manlius, quibus Anno tertio reversis, Tribuni Pl. urserunt ut Legumlatores createntur: sic eiurantibus Magistratum Ap. Claudio et T. Genutio, qui in sequentem Annum Coss. designati erant, et Tribunorum, Aedilium, Quaestorum Magistratu aliisqueve ad rempus antiquatis, Comitiis centuriatis Decemviti creati sunt, qui An. 302. assumpris civitatis gubernaculis Remp. constituere sunt aggressi. Hi leges conscriptas tum ex Graecorum iure tum e patriis consuetudinibus proposuerunt in decem tabulis cognoscendas cuilibet, ferentes admoneri se a privatis hominibus et hoc agentes, ut leges placerent omnibus: diuque consultaverunt cum Proceribus, revocantes ad exactissimum examen singulas. Ubi vero visae sunt bene habere, primtim Senatu coacto, nemine contradicente, Senatusconsultum de iis fecerunt: deinde Centuriatis Comitiis in praesentia Pontificum, Augurum, aliorumqueve Sacerdorum, a re divina exorsi, calculos dederunt Centuriis: tum plebiscito quoqueve confirmatas, et in aereas columnas incisas, una serie proposuerunt in loco fori maxime conspicuo. Sequenti Anno 303. cum adhuc Leges quaedam deesse viderentur, ad perfectionem Iuris, additae sunt ab iisdem Decemviris adhuc duae, ut sic XII. Tabb. numetus conficeretur, de quibus ita Cic. de Oratore: Plurima est in XII. Tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum prisca vetustas cognoscitur, et actionum genera quaedam Maiorum consuetudinem vitamqueve declarant. Sive quis crvilem scientiam contempletur, totam hanc, descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus XII. Tabb. contineri videbit is: sive quem ista praepotens et gloriosa vita delectat (dicam audacius.) hosce habet fontes omnium disputationem suarum, qui iure civili et legibus continentur. Fremant omnes licet, dicam quod sentio: Bibliothera mehercule omnium Philosophorum unus mihi videtur XII. Tabularum libellus, si quis legum fontes et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare. Vide quoqueve eundem l. 2. de Leg. Liv. Dionys. etc. Quod magis dolendum est, earum nil nisi fragmenta quaedam, hinc inde in Auctoribus dispersa, superesse: in quibus colligendis ptimus operam suam collocavit Aymarus Rivallius Allobrox eafqueve est interpretatus Hist. Civ. l. 2. Hunc sequuti Oldendorpius Germanus et Franc. Balduin. quorum hic earum sententiam prolixe ostendit, et quomodo ex histabulis Ius fluxerit civile, conferendo cum Pandectis declaravit. His successere Ft. Hotomann. Iac. Cuiac. Iac. Raevard. pandulphus Prateius, Adr. Turneb Ios. Scalig. et Iustus Lipsisius, nec non Lud. Cario et Ioh. Rosinus Antiqq. Rom l. 8. qui omnes utilissimis commentariis quidquid ex his Legibus reliquum est illustrarunt. Ipsas vero integras Iurecoss. veteres Sextus Aelius, Servius Sulpitius Labeo et Caius, quorum vix nomina reliqua sunt, eruditis scriptis suis expllcuere. Auson. corum triparcitam divisionem fuisse scribit, ita ut prima pars egerit de Iure sacro: Secunda de Iure publico: Tertia de Iure privato: De Iure sacro, unicum restat Caput: Sacra privata perpetuo manento: coetera omnia de funeribus et sepulchris agunr. De Iure publico paulo plura superant, Tertiae partis reliqui sunt Tituli: De Parria potestate, de Testamentis ac Tutoribus, de suspectis Tutoribus, de legatis et heredibus, de in Ius vocando, de Iudiciis, de re iudicata, de emptione venditione et usucapionibus, de Collegiis, de Scrivitutibus et Finibus regundis, de Iniuriis diisque delictis, de Furtis. Vide Rosin. retro laudatum. primam omnium in XII. Tabb. legum ab hisce verbis, Si. in ius vocat etc. incepisse docer I. Gothofred. ad duod. Tabb. cuius cum tria aut quatuor fuerint Capita, horum ultimum laudat A. Gell. l. 20. c. 1. his verbis: Verba sunt haec de lege, Si. in. ius. vocat. Unde colligit Oisel. vereibus in more fuisse, eum e XII. Tabb. legis Caput aliquod referrent, ut legis principium a)pi\ to=u koinou=] praemitterent: quemadmodum hodie adhuc quamplurimi, cum legis caput, sive paragraphum laudant, prima ipsius legis verba praenorare ferme solent. Vide eum Notis in loc. Cell. praefat.
DURANDUS_Gulielmus
cognom. Speculator, Provincialis IC. celeberrimus sui saeculi 13. edidit Speculum iuris, Rationale divinorum officiorum, repertorium Iuris, et Comment. in Concilium Lugdun. Ep. Minatensis, sub Martino IV. qui eum ad Ducem Spoletanum legaverat. Obiit Romae A. C. 1296. Maiolus, in vita eius. Gesner. et Simler, in Bibl. Hotroman. Comm. de Verbis Iuris. Fichard. in vitis Iurcoss. Boucheus, hist. Prov l. 9. sect. 3. §. 10. Morerius.
DUUM-VIRI
Magistratus Romani, varii. Quidam sacris aeslibus reparandis praeerant. Alii nauticae rei curam gerebant, nonnulli Iudicum inferiorum loco erant. Tit. Liv. l. 5. et seqq. Duumviros sacris faciundis creavit ex numero Nobilium Tarquinius, hisque addidit duos ministros publicos, et per hos custodirilibros Sibyllinos voluit. Horum alterum M. attilium, visum non bona fide rem gerere et ab uno ministrorum delatum patricidii, in culeum insutum proiecit in mare. Sed post Reges exactos, quum Resp. oraculorum patrocinium suscepisset, nobilissimis viris quos eligebat, eorum committebat custodiam: hi vero per totum vitae tempus hoc munere funguntur, a militia et reliquis urbanis munis liberi, nec sine illis patiebatur quemquam oracula inspicere. Atque hi praeerant curae munerique praefato usque ad A. U. C. 388. quo ad populum tulerunt Tribuni Pl. C. Licinius et L. Sextius, ut pro Duum-viris sacris faciundis Decem-viri crearentur, quorum pars ex Patribus pars ex plebe esset, Liv. l. 6. Cumqueve libri, qui in templi Iovis Capitolini cella subterranea, arcae lapideae inclusi, hactenus asservabantur, bello Marsico, A.U.C. 663. cremato Capitolio, cum aliis donariis Iovis absumpti igni essent; e multis locis alii comportati sunt, partim allati ex Italicis urbibus, partim ex Erythris Asiae, ex S. C. legatis illuc ad transcribendum missis, partim aliunde, Dionys. l. 4. qui Duum-virorum curae denuo committerentur. Quindecim-viri tandem a Sulla creati sunt, imo ad sexaginta cum tempore excrevisse retenta tamen XV. Virorum appellatione notat. ad Arnob. l. 4. Heraldus ex Servio, ad Aeneid. l. 6. v. 73. ------- Lectosque sacrabo Alma viros ------- Quod sacerdotium Theodosii Principatu, cum coeteris priscae superstitionis sacris, abrogatum est, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 24. Horum itaque curae, fatalia Reip. pignora, libri nempe Sibyllini Prisco ab anu quadam pergrina oblati committebantur inspiciendi, ut, veluti Deorum oraculis praemoniti, malo obviam ire possent cives: In omni igitur prodigiorum relatione, ad Duumviros itum est, qui libris illis linteis inspectis prodigia expiabant, Liv. Dec. 4. l. 1. in limine et Dec. 1. l. 3. etc. Vide Thom Dempster. Paralip. in loc. Rosini laudat. et infra Quindecim-viri. Addo hic saltem locum Vopisci in Aureliano, ubi ritus consulendi libros praesatos clarius, quam apud ullum alium vett. Scriptorum ob oculos ponitur, verbis Ulpii Syllani: Agite igitur, Pontisfices, qua puri qua mundi, qua vestiti, animisque sacris commodi, veteranis manibus libros evolvite fata Reip. quae sunt aeterna, perquirite: patrimis matrimisque pueris carmen indicite: nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos agris ambarvalia indiccmus ----- Itum est deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, amburbium celebratum, ambarvalia promissa: atque ita sollennitus, quae iubebatur expleta est. Additur ibidem epistola Aureliani ad Senatum, qua similiter castimoniam Pontificum (h. e. XV. Virorum, ut infra videbimus) cerimoniasque sollemnes exigens, sumptum quemlibet, cuiuslibet gentis captivos animaliaque regia eam in rem offert. Praeter hos erant Duum-viri aedium sacrarum locandarum, aedificandarum, consecrandarum vel restituendarum: quos Populus ex lege Papira designare solebat, de quibus vide Cic. pro Domo sua et Liv. passim. Duum-virinavales classis ornandae reficiendaequeve, itidem a Populo Tributis comitiis creati, de quibus Liv. iterum vide l. 9. Factum id prim um est A. U. C. 542. C. Iunio Bubulco III. et Q. Aemilio Barbula II. Coss. bello cum Samnitibus fervente. Dein bello contra Ligures, item bello Illyrico, Liv. 40. et 41. Extraordinarius enim hic Magistratus fuit, neque definitum tempus habuit: ut docet Rosin. l. 8. c. 40. Etiam Duum-viri perduellionis, Magistratus inter Romanos extraordinarius fuit. Primum creati a Tullo Hostilio Rege de Horatio, qui parta de Curiatiis victoria sororem, unum de hisce lamentanrem, interfecerat, iudicarunt. Mos dein etiam post Reges aliquandiu retentus; donec obsolescreret: quem tamen a Labieno Trib. Pl. postremis tem poribus in Remp. relatum, Cic. gravissime queritur. Meminit corum praeter Liv. l. 1 et 5. ac Cic. pro Rabirio, Plutarch. quoque, ut et Suet. ac Dio l. 37.