BAAL
Assyriis Iovis nomen, Nic. Lloydius renitente Genebr. in Chron. qui Orientalibus populis ante Alexandrum Magnum Iovis Saturnique numina ignota fuisse notat, l. 1. Morer. quod quam vero consonum, et sequentib. liquebit. Punice Dominum significat. inquit Augustin. Unde Baal semen, quasi Dominum caeli, dicunt. Fuit autem idolum Samaritanorum et Moabitarum: Graeci Martem putant Numer. c. 22. v. 41. quod Gideo destruxit. Iudic c. 6. v. 25. Est et nomen loci. 1. Paral. c. 5. v. 23. Filius item Ioel, ut et Iahiel. 1. Paral. c. 9. v. 35. Saepe occurrunt (inquit Seldenus Syntagm. 2. de Diis Syris. c. 1.) in sacris literis Baal et Belus, variis Diis nomina communia, et numero secundo Baalim. Ceterum Chaldaeis seu Babyloniis propria erat vox Bel, Phoeniciis, et adiacentibus Baal. Utrumque ab Ebraeo Baal], i. e. Dominus, a quo excidente litera iuxta morem Chaldaicum fit Bel], cuius mentio eisdem elementis, apud Esai c. 46. v. 1. et Hierem. c. 50. v. 2. et c. 51. v. 44. Phoeniciis autem, Ebraice locutis Baal cum Aiin retinebatur. Discrimen istud a Graecis et Latinis minus observatum. Utrique enim indistincte tam Phoenicium seu Tyrium numen, quam Babylonicum, plerumque Belum vocant, orientalium dialectorum haud curiosi. Et qui Flavio Iosepho nunc *be\l], mox *baa\l] dicitur: Consulas eum Orig. Iudaic. l. 8. c. 7. et l. 9. c. 6. De Phoeniciorum Deo verba facit: Sed mirum est, quod de Baalis significatione, sive Assyriaca sive Persica, legitur tum apud Chronici Alexandrini auctorem, tum apud Cedreum. Hic de Thuro Nini Regis successore locus: *tou/tw| tw=| *a)/rei] (nam Martem eum etiam nuncupatum scribit) pra/thn sth/lhn a)ne/sths1an oi( *a)ssu/rioi kai\ w(s2 qeo\n prookunou=ti, *baa\l o)noma/zontes2, o(/ e(rmhn eu)etai *a)/rhs2, pole/mwn qeo/s2]. Tantundem eisdem paene syllabis tradit alter ille p. 88. sed vocem Persicam esse dicit: Numen autem idem esse ipsum, quod in Daniele memoratur, et in trium Puerorum Historia. Sed nominis interpretatio Graeculorum commentum est. Eo primum fuisse summum et ineffabilem omnium rerum creatorem designatum merito sentias. Et quam convenire potuerit to=u] Baal nomen Deo Vero, caput secundum Hoseae satis demonstrat, com. 16. Et erit in die illa, dicit Dominus, vocabis me Ishi (i. e. maritus meus) et non vocabis me, ultra Baali (nimirum Baal meus) Ego enim auferam nomina Balalim ex ore eius, et non erunt illi amplius in memoria cum nomine illorum. Populi Dei Baalem suum pie satis eum vocabant priusquam ob vocem illam ad profana Numina frequenter nimis traductam, id ipsum ipse Deus vetaret. Quin et diu est, quod Chaldaei 15. myriadum annorum commentarios apud se latere iactarent, in quibus Belum suum, uti rerum conditorem, in fabulosissima illa Omrecae dissectione, celebrabant: Auctor est Alexander Polyhistor ex Beroso Beli sacerdote. Deinde, ut fit corrputis moribus et in superstitionem pronis, Solem forte primo, quem mo/non *ou)ranou= qeo\n] putabant Phoenicii (ita scribit Philo Bybliensis, Sanchoniathonis interptes,) sub hoc nomine venerabantur. Postremo autem et in simulacra alia, sive Astrorum, sive Reguni, quorum memoria, posteris longe carissima, to\ *baa\l] sive *be\l] ad augendum, qua fieri potuit, seu corporis Caelestis, seu demortui honorem est impie derivatum. Quemadmodum Belum a Nino fil. sub hoc nomine cultum multi credunt. De Phoenicio Belo capienda sunt quaehabes 1. Reg. c. 16. v. 31. 32. et 2. Reg. c. 10. v. 18. 19. ubi Rex Achabus, in soceri gratiam, Ithobalis, inquam, Sidoniorum Regis, fanum in Samaria Baali sacrasse memoratur. Sidon autem Phoeniciae urbs maritima, unde is ipse fuerit hic Belus, qui Iuppiter Thalassius, seu marinus Sidonior um nuncupatur. Hesychius: *qala/ssios *zeu\s2 en *sidw=ni tima=tai]. Belus ergo, *zeu\s2] et Iuppiter Europaeis nominabatur. Nugaces Graeculi ex Aegypto Belum hunc petunt, et Neptuni, et Libyes filium faciunt: Fabulosam Historiam vide, si vis, apud Apollodorum, peri\ qew=n] l. 2. et passim ferme admittitur. Sed futilis nimium est. De eo autem intelligendum illud Virg. Aen. l. 1. v. 733. Implevitque mero pateram, quam Belus, et omnesA Belo soliti. ---- ---- ---- Nam Carthaginenses e Phoenicia oriundi, ac de Didus libatione loquitur Poeta. Ubi Servius, Lingua Punica Bal dicitur, apud Assyrios vero Bel dicitur, quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. Ubi Gyraldus et alii depravatis exemplaribus Hal et Hel legunt. Belo huic seu Bali Punico fanum erat in Bali, urbe Libyes. Steph. *bk/lis2, po/lis2 *libu/hs2 pro\s2 th=| *kurh/nh a)po/ tinos *ba/lews2, ou(= kai\ i(ero\n e)/xei]. Belum Chaldaeum quod attinet, de eo auctor Chronici Alexandrini ita: Iuppiter suscepit ex Iunone filium, o(/n w)no/mas1e *bh=lon dia\ o)cu/taton ei)nai to\n pai=da]. Ridicule. Nec omnio capio Graeculi originationem, nisi para\ to\ be/los] deducere voluerit, quod iaculum, seu telum, quod acutum est, plerumque denotat. Verum pro o(cu/taton] substituendum ibi videtur o)cuki/nhton], quod velocem notat. Firmat hanc emendationem Cedrenus, *be/los de\ o( ui(o\s2 dia\ to\ o)cuki/nhton ei)=nai ou(/tws2 e)klh)qh]. Paulo melius ii, qui apud Didymum ad illud Homer. Il. a]. v. 591. *a)po\ bhlou= qespes1i/oio]: Unde Vulcanus se deiectum queritur, interpretantur *bhlo\n to\n a)nwta/tw pa/gon kai\ pperie/xonta ta\ pa/nta a)e/ra]. Sive, ut alii, thn\ peri/odon to=u ai)qe/ros kai\ tw= a)/strwn]. Drypoum lingua alii *bhlo\n] Olympum significare volunt, et secundum Chaldaeos Caelum, uti ad eum locum refert Eustathius. Sed recte ille *bylo\n] ibi a Belo, quod est nomen proprium, distinguit: *bylo\s2] enim limen est: ceterum diverso scribitur accentu to\ *bh=los], quod Regibus et Diis tribuitur. *bh=los] enim exaratur, idque apud vetustissimos auctores. Hesiodus in catalogo Heroinarum -- *qroni/h kou/rh *bh/loio a)/naktos], quae prima est apud scriptores Graecos Beli mentio. Citat Strabo l. 8. Tamen et Suidas: *bhlo/s2 baqmo\s2 qu/ras2, h)\ h)/ ou)rano/s2]: Ab homonymia, accentu neglecto, hallucinatus cum aliis est. Neque enim *bh=los] male pro Caelo accipitur. Velut enim collectivum in syris numen erat Coltziba haschamaim, Omnis Exercitus Coeli]. Cui aram in Atrio Templi exstruxit Manasses: Neque non est verisimile, etiam Belum Exercitum illum, sive Caelum dictum esse; Generale enim Deorum nomen Baal fuisse scimus: et Chaldaeis Caelum ita vocatum iam ex Eustathio, qui a veteribus haec hausit, monuimus. Omnes Exercitus Caeli, Semores 70. pa/tan du/namin to=u *ou)ranou=] reddunt. Belus aurem et ou)rano\s2] et *zeu/s2 *pos1eidw=nos ui(o\s2] interpretatur apud Hesychium. Distabat autem Babylonius ab altero illo Phoeniciorum, ut Iuppiter Ammon a Iove Capitolino, Cretensis ab utroque. Uti enim Europaeis Iovis, ita Asiaticis Beli seu Baalim, generale Divum vocabulum fuit. Et Iovis stella Pharisaeis Cochab-Baal dicebatur, uti est apud Epiphanium. Signantius autem de toi=s2] Baalim Scriptura alibi non loquitur, quam in Ierem c. 2. v. 28. Nam iuxta numerum civitatum tuarum fuerunt Dii Iehudah. Baalim tui si dixerat, idem dixerat, et B. Paulus. 1. Corinth. c. 8. v. 5. Sunt Dii multi, et Domini multi, quod interpreteris multi Beli: vel, si ad Europaeum morem respexeris multi Ioves. Selden. loc. cit. Godwyno idem videtur cum Moloch, ob nominum similitudinem, Baal] enim Dominum, et Molech] Regem rincipemque designat. Cui accedit, quod utrique eadem sacrificia fuerint oblata, nam et Baali Ierem c. 19. v. 5. filios combusserunt Israelitae, et Molocho, extra ordinem: consuetae autem victimae vituli erant, et arieres et agni. 1. Reg. c. 18. v. 26. Imo excelsa Baalis in valle Ben-himmon, ubi filii filiaeque Idololatrarum per ignem offerebantur, leguntur exstructa Ierem c. 32. v. 35. e quo loco colligitur utrique eundem locum sacerrimi cultus fuisse, et per vocem Moloch, quae sequitur, videtur explicari vox Baal, quae praecedit. Nec obstat, quod Iovem sub Baalis, Saturnum vero sub Molochi nomine cultum Eruditi dicunt. Nihil enim novi, sic apud Auctores confundi planetas, ut Sol, quemadmodum modo Baal, modo Moloch; ita quoque modo Ipiter, modo Saturnus appelletur: Assyrios Saturnum (quem et Solem dicunt) Iunonemque coluisse constat, Servius in Aen. l. 1. Et quidem de Baale res evidens. Iuppiter enim Phoenicibus Baal-samen, quasi Iuppiter Olympius seu Dominus caelidicitur: quod, secundum Gentilium Theologiam, non nisi in solem quadrat; qui eodem iure caeli Rex, quo Luna eius Regina, dicatur. Quare et apud Eusebium Sanchoniathon Iovem, solem et Baal-samen, pro uno eodemque accipit: Vide Thom. Godwyn de Ritibus Hebraeorum l. 4. c. 2. Mos propriam cutem incidendi sanguinemque eliciendi, qui huius Idoli sacerdotibus consuetus erat, simile aliquid habuit cum consuetudine Sacerdotum Bellonae, de qua vide Tertullian. Apolog. c. 9. Lactantium etc. e quibus posterior tam clare Bellonitas hosce describit, ut Baalitae 1. Reg. c. 18. memorati iisdem verbis repraesentari videntur, Idem ibid. Quo facit, quod aliis *bka\l] et *bh/)l], Baal et Beel, Assyriorum lingua *a)/rhs2] est, Mars. Sic Ioannes Antiochensis, *peri\ *a(rxaiologi/as2, *meta\ *ni/non e)bati/leus1e *qo/ras2, o(\n *a)/rea w)no/mas1an, *h)n de\ s1fo/dra deino\s2 kai\ polemiko\s2 kai\ pros1eku/nhs1an au)tw=| *a)ssu/rioi w(s2 *qew=| o)noma/s1antes2 au)to\, *bh=lon, h=toi *a)/rea, pole/mwn *qeo/n]. Post Ninum imperavit Thuras, quem Martem vocaverunt. eRat enim valde strenuus ac bellicosus, invocarunt eum Assyrii, veluti Deum, nominantes eum Belum seu Martem, bellorum Deum. Atqui alii fere omnes Belum Nini patrem fuisse volunt, hic Nino successisse Thuram, qui et Belus idemque Mars. Eadem ferme habet Suidas in voce *qou/ras2], sed *bxa\l] vocat quem Antiochenfis *bh=lon]. Nempe non de primo Nino Semiramidis marito, sed altero Nino id accipiendum, quem Zames, Ninyae filius, genuit; is pater fuit Thurae seu *a)rei/ou], quem )/*area] Ioannes vocat. Vide infra in voce Thuras et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1235. adde dicenda, voce Belus.
BAAL-BERITH
Latine dominus foederis. Iudic c. 9. v. 4. Beryti urbis idolum facit Bochartus, quem sis consule Geogr. p. 859. Hic filii Israel exstruxerunt Fanum Baali, ibique iurarunt, et foedus inierunt, cum Baal, ut esset ipsorum Deus. Est in Tribu Ephraim.
BAAL-HERMON
mons circa Libanum. Iudic c. 3. v. 3. Latine possessor destructionis. Est in tribu Manasse, trans Iordanem ad Solis ortum, e regione Pancadis et Libani, i finibus Palaestinae, situs, ad quem usque terra filiorum Israel, dimidiaeque tribus Manasse extenditur.
BAAL-PEOR_sive_BELPHEGOR
cui initiatos Israelitas scribit Moses Numer. c. 25. v. 3. 5. Constat (inquit Seldenus de Dis Syris Syntagm. l. c. 5.) Moabitarum et Medianitarum fuisse hoc numen, atque idem quod c. eodem v. 18. etc. c. 31. v. 16. Peor tantum vocatur, uti et Ios. c. 22. v. 17. Ebraice autem Peor] et pro sonorum varietate Phegor dictum. Nam et 70. *beelfegw\r] pronuntiabant. Quid fuerit autem, praeterquam idolum Turpitudinis, haud invenit narratum apud Hebraeos Origenes. Ita enim, in Numeror. Hom. 20. Beelphegor idoli nomen est, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colebatur. In huius ergo idoli mysteriis consecratus est Israel. Intrpretationem nominis ipsius cum requireremus attentius, inter Hebraea nomina, hoc tantum invenimus scriptum, quod Beelphegor sit species Turpitudinis. Noluit tamen declarare, quae vel qualis species, vel cuius esset turpitudinis, honestati credo consulens, qui interpretatus est, uti ne auditum pollueret audientium. Igitur cum multae sint turpitudinum species, una quaedam ex pluribus Beelphegor. Verum nominis causam, et Numinis cultum videtur sibi bene explicasse Salomon Iarchi, ad Numer. c. 25. v. 3. Eo, inquit, quod distendebant coram illo foramen podicis, et stercus offerebant; et hic erat cultus eius. Aperire enim sive distendere interpretatur, unde Peor. Ad hanc mentem Moses Ben Maimon in More Nevochim, a celeberrimo Buxtorfio Latine verso part. 3. c. 46. Tu vero scis, quod servitium idoli, quod vocabatur Pahor (Peor) in temporibus illis erat, ut discooperiret se homo versus eum. Et idcirco praeceptum est sacerdotibus, ut facerent Braccas, quibus cooperirent operienda in hora sacrificii: et praeterea non ascendebant per gradus ad altare, ne discooperirentur. Ab hiante idoli ore alii nomen deducunt. Philo autem Iudaeus, dumanagogice sacram interpretatur Historiam, in l. peri\ tw= metonomkzome/nwn], ad hunc modum: ou(=toi/ te teletai=s2], ait, tai=s2 a)nie/rois2 tai=s2 *beelfegw\r telesqe/ntest, kai\ ta\ tou= s1w/matos sto/mata pa/nta eu)ru/nantes2 pro\s2 thn\ tw= e)/cwqen e)pixeome/nwn r(euma/twn u(podoxh/n. (*e(rmhne/uetai ga\r *beelfegw\r a)nwte/ra s1o/ma de/rmatos) kate/klus1an to\n h(gemo/na nou=n, kai\ e)ph/es1an ei)s2 buqo\n e)/xaton]. Belphegor vides per a)nwte/rw sto/ma de/rmatos] explicatum. Forte autem legendum a)nw/teron]. Voluit enim Philo procul dubio to\] quod Graecis elementis *beelfegw\r] exarat, deductum a Baal-Piaghor], quae tria vocabula superius os pellis, seu a)nw/teron sto/ma de/rmatos] sonare possunt. Satis consentit Philoni D. Hieronym. ad Oseae c. 9. Ipsi autem educti (ait Patrum ille doctissimus) de Aegypto fornicati sunt cum Madianitis, et ingressi sunt ad Beelphegor, idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. Denique interpretatur Belphegor idolum tentiginis habens in ore, i. e. in summitate pellem, ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Idem Pater Magnus, ad Oseae c. 4. ubi de sacris Deum matris: Istiusmodi (inquit) idololatria erat in Israel, colentibus maxime feminis, Beelphegor, ob Obsceni magnitudinem, unde et Asa Rex tulit Excelsa de populo, et huiusmodi sacerdotes; et Matrem de Augusto posuit imperio, sicut Scriptura 1. Reg. c. 15. v. 11. 2. Paral. c. 15. v. 16. testatur diecens: Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius et abstulit effeminatos de terra, purgavitque omnes sordes idolorum, quae fuerant patris eius. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quemconsecraverat, subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. Item l. 1. contra Iovin. c. 12. Phegor in lingua Hebraea Priapus appellatur. Isidor. Originum l. 8. Beelphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, Deum hortorum. Verum his ut astipuler, cogi nequeo. Ruffin. l. 3. in Hoseam, caute et iuxta aliorum sententiam, Beelphegor, inquit, figuram Priapi dixerunt tenere. Sed qui utrumque idem faciunt, obscenos utrique Numini ritus placuisse, probare conantur ex Historia sacra, ubi de stupris Moabirarum et Ebraeorum; adferunt etiam c. 9. Oseae, v. 10 nec enim hoc, nec illo loco Baal-Peor sine foeda colentium libidine memoratur. Verum, tantorum virorum pace, ego Priapum haud magis eundem cum Phegorio fuisse, quam cum alio quovis Divum Asiaticorum autumo. Foedae enim illae libidines, quae in Historia Moabitidarum recensentur, non minus a Phegorii cultu alienae, quam Solomonis stupra a ritu Sidoniarum: Ob amorem enim Sidoniarum, quas deperibat ille, Sidoniorum Deos venerabatur. Et coepit populus (inquit Moses) fornicari cum filiabus Moab, quae et vocaverunt populum ad sacrificia Deorum suorum, comeditque populus et adoravit Deos illarum. Et iunctus est Israel Baal-Peor. Moabitides amasios suos, ut Deos patrios colerent, libidine pellexerunt; ita Sidoniae Solomonem, ita alii, uti fit, alios. Libidinem autem in sacris Phegorii fuisse non omnino constat ex Oseae verbis, qui obscenos mores ad populum non ad idolum refert. Neque vero idolorum cultum in Veteri Instrumento sub stupri et libidinis vocibus saepissime intelligi quis nescit. His itaque omissis, quod ad nomen attinet, a viro Principe inter Divos relato eumnominatum, sive a cognomine monte satis probabiliter asseri potest. Mons enim in Moabitarum regione Peor dictus erat, ubi, ni fallor, Baal hic et delubro et sacris honorabatur. Moses Numer. c. 23. v. 28. Et assumpsit Balac Bileam in summitatem Peor, sive Phegor, qui respicit faciem deserti Iesimon. Hinc etiam dictum Beelphegor vult Theodoretus, ad Psal. 106. v. 28. Suidas, *beelfegw\r, *bee\l o( *kro/nos. *fegw\r de\ o( to/pos en w(=| e)tima=to, e)c w(=n *beelfegw/r]. Uti enim Iuppiter Olympius, Mercurius Cyllenius, et Deus ille sortium Carmelus, apud Sueton. in Vespas. c. 5. a montibus appellati: ita Baal seu Belus noster, quem Iovem seu Belum Phegorium licet vocare. In Deuter c. 34. v. 6. mentio est domus Phegor, sive Beth-Peor in terra Moab, iuxta quam vallis illa, in va sepultus Moses. Sane Beth-Peor, pro monte, ubi Templum Numinis, quod Beth Hebraice dicitur, ibi sumitur: ut Beth-Dagon, Beth-Shemesh, etc. Sic *o)=ikos tou= *bh\l] in Apocryphis, et Semiramidem Belo fanum in arce Babylonia condidisse restatur Dionysius, ---- *mi/gan do/mon ei(/s1ato *bh/lw|] Sacrificia autem, quae, Mose teste, in Phegorii sacris comedebantur, inferiae erant in memoriam defunctorum peractae, quod docet Psalmista, Psal. 106. v. 28. Adiuncti sunt Baal-peor, et comedetunt sacrificia Mortuorum. Locum ita pangit Apollinarius, *oi( de\ *beelfego/roio miaino/menoi teleth=|s1i]*nerteri/hs2 e)pa/s1anto katafqime/nwn *e(kato/mbhs2]: Sacrificia Mortuorum, i. e. Zibche methim] in *nerteri/hn katafqime/nwn e(kato/mbhn] vertit. Victimas autem DIS Manibus seu Iovi Stygio (qui Moth Phoenicibus dictus, i. e. Pluto, sive Mortuorum Deus) mactabant, et rite epulantes iuxta faciebant ac si novendiales ferias agerent. Hic cultus, haec idoli sacra. Seldenus, loc. cit. Vide Voss. de Theol. Gent. l. 2. c. 7. Nic. Lloydius.
BAAL-THAMAR
vicus iuxta Gabaa, in tribu Beniamin. Latine Idolum palmae, aut subiciens, vel possidens palmam, aut idolum commutationis, sive subiciens, aut possidens commutationem. Hic filii Israel, cum tribu Beniamin, acriter certarunt. Iudic c. 20. v. 33.
BAALTIS_sive_BELTIS
Phoenicum Dea, eadem cum Dione ac Venere vel Luna: Vel si diversa est, fuerit Lucifer. Diversas facere videtur Sanchuniathon sive ex eo Philo Byblius, apud Eusebium Praep. Euangel. l. 1. ubi memoratur Astartem et Baaltidem esse sorores; ac illam esse Venerem, hanc Dionem. Utraque ibidem dicitur nupsisse Saturno, sed Astarte quidem, praeter septem Titanidas sive Dianas etiam mares peperisse narratur, Cupidinem Amoremque: ex Dione autem prognatae solae perhibentur puellae. Verum aliter de isto Graeci ac Romani. Quippe Orpheo Argonaut. dicitur *dionai=a *a)frodi/th], Dionaea Venus, et Maronis est Aen. l. 3. v. 19. Sacra Dionaeae Matri. Ubi Venerem intelligi convenit: quam a Matre Dione sic dici, ait Servius. Ac similiter in illud Eclog. 9. v. 47. Ecce Dionaei processit Caesaris astrum Longe, inquit, repetitum est, a matre Veneris Dione: At longe repetitum non sit si Dione est Venus: inde autem Caesar dicatur, Dionaeus, quia genus duceret ab Aenea, Anchisae et Veneris filio. Et est pro hac sententia, quod nulli melius conveniat nomen Baaltis, quam Iunoni sive Lunae: nam, ut Iuppiter, h. e. Sol cum aethere, est Baal, ita Baaltis, Iuno, h. e. Luna cum aere, quasi Dominus dixeris. Quomodo et Reginam caeli appellat Ieremias c. 7. v. 18. etc. 44. v. 17. 18. 19. 20. uti Hebr. Malchah], quod muliebre. Licet enim et Solem Hebraei eodem modo nuncupent, Semes], unde et David Kimchi, imo et Chaldaeus Paraphrastes intelligere hic malunt Molochum, h. e. Saturnum, sive Iovem, h. e. Solem ipsum: Tamensententia haec eo minus probatur, quia Propheta loquitur de gentium idololatria; hisautem, in ipso Oriente, Solnon Dea, sed Deus habebatur. Unde dubium nonest, quin Sidoniis Baal et Astaroth distincta fuerint Numina, atquc illo Solem, hoc Lunam, denotarint: Astarte autem cum Baaltide eadem, vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. ac Progress. Idolol. l. 2. c. 21.
BAAL-TSEPHON
creditur Scriptoribus Hebrxis fuisse Idolum ab Aegyptiis Magis concinnatum, ac in deserto collocatum, ut observaret et sufflaminaret ex Aegypto exitum parances Israelitas; Unde ei nomen Tsepbon, ab Hebraeo Tsapba], i. e. excubare, speculari, excubias agere: ur dictus sit, quasi Baal Speculator: qutemadmodum Romani Iovem, quod fugam suorum stetisset, Iovem Statorem dixere. Vide P. Fagium in Exod c. 14. v. 1. Rosinum Antiqq. Rom l. 2. c. 5. Godwyn. de Ritibus Hebraeorum l. 4. c. 3.
BAAL-ZEBUB
quasi Muscarum dominus, vel etiam princeps Musca. in reliquas dominium habere, existimatus est: *zhth/s1ous1i mui/an qeo\n *a)kkarw\n], Gregorius Nazianzecnus Orat: 2. contra Iulian. quo sensu Daemonum Princeps Beel-sebub vocatur in Histor. Euangelica. Apud Cyrenios in veneratione fuit, praecipne vero apud Ekronitas, quorum regio ab immenso muscarum examine, quod illam infestaverat, liberata fuisse dicitur tum, cum huic Deastro sacra facerent. Sed et ad illum, velut Oraculum, in rebus dubiis commesre soliti sunt, ut colligere esr ex 2. Reg. c. 1.v. 2. Noninepte dicatur Iuppiter Muscarius, vel Hercules Muscarius: Nam et Elidis incolae Iovem *a)po/muion], seu Muscarum averruncum; et sub eodem nomine Romani Herculem coluerunt. Graecae quaedam versiones habent *beelze/boul], forte in vilipendium Idoli; quasi vocarent eum Iovem stercoreum, Zebel] enim stercus denotat, Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr l. 4. c. 3.
BABEL
nomen civitatis. Gen c. 11. v. 9. Ubi linguarum confusione turrim aedificantium conatus impediti, et cum una prius esset, plurimae exortae. 72. enim pro numero gentium hinc ortas communis opinio est, Gen c. 10. v. 10. Hieronym. in c. 26. Mattb. Augustin de Civ. Dei. l. 16. c. 3. et 11. Clemens l. 1. Stromatum. Epiphan. baees. l. 1. baeresi 39. Latine confusio, seu commixtio Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 5. *e(brai=oi ga\r th\n s1u/gxus1in *babe\l kalou=s1i]. Vide Babylon.
BABYLON_vulgo_BAGDET
urbs Babyloniae regni maxima ad Euphratem fluv. etiamnum regionis caput, et sedes Praefecti. De qua praeter Auctores sparsim hic citatos, vide Gen c. 11. loseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 4. Epiphan. in Panar. l. 1. n. 7. Augustin. de Civ. Dei l. 16. Plin. l. 6. c. 26. Sailian. et Torniel. A. M. 1909. et 1931. Ambitus moeniorum eius erant stad. 385. quae tam lata erant, ut quadrigae obviae sese non impedirent. Muros eius lateritios fuisse tradunt omnes summo consensu. Herodot. l. 1. *e(lku/s1antes2 de\ pli/nqous2 i(kana\s2 a)/pths1an au)ta\s2 en kami/nois1i]. Diodor. Sic. l. 2. *u(yhloi=s2 kai\ polutele/s1i tei/xes1in w)xurwme/nhn e)c a)uth=s2 pli/nqou]. Dio in Traiano, *e)/nqa me/n toi th/n te a)/s1falton ei)=de *trai+ano\s2 e)c h(=s2 ta\ tei/xh *babulw=nos w)|kodo/mhto]. Iosephus, *w)kodo/mhto de\ en pli/nqou o)pth=s2 a)s1fa/ltw| s1undedeme/nhs2]. Iustin. l. 1. c. 2. Haec Babylonem condidit, murumque urbis cocto latere circumdedit, arenae vice bitumine interstrato. Qu. Curt. l. 5. c. 1. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus. Sed et praeter Historicos, qui id ex professo tractant, etiam apud Poetas res est tralatitia. Aristophanes in Avibus: *periteixi/zein mega/lais2 pli/nqois2 o)ptai=s2, w(/s1per *babulw/n]. Theocritus Idyl. 16. ------ *o(/ph platu\ tei=xos]*a)s1fa/ltw| dh/s1as1a *semi/ramis2 e)mbas1i)leus1e]. Ubi Scholiastes, *a)s1fa/ltw| e)/dhs1en h( *semi/ramis2 to\ tei=xos a)nti\ phlou=] Tzetzes Chil.9. Histor. 175. *to\ *babulw=nos kti/s1ma ga\r u(ph=rxen en bhs1a/lou,]*a)nti\ d) a)s1bi/stou a)/s1falton ei)=xen e)gkexris1me/nhn]. Ex besalo, i. e. exlatere cocto, ut ipse ibidem explicat. Ovid. Met. l. 4. v. 58. ------ Ubi dicttur altamCoctilibus muris cinxisse Semiramis terbem. Propert. l. 3. el. 10. v. 21. Persarum statuit Babylona Semiramis urbem,Ut solidum cocto tolleret aggere opus. Lucan. l. 6. v. 50. ------ Fragilt circumdata testaMoenia mirentur resugi Babylonia Parthi. Martial. l. 9. epigr. 77. v. 2. Nec latere cocto, quo Semiramis longamBabylona cinxit. ------ ------ Iuvenal. Sat. 10. v. 171. Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem. Ex quo apparet, quare Dionysius Periegetes muros eius infractos vocet. v. 1005 *h(/n r(a/ te pa=s1an]*tei/xes1in a)r)rage/essi *semi/ramis2 e)stefa/nws1e]. Conditorem autem Babylonis Belum plurimi gentiles vocant, inque his Dorotheus Sidonius Poeta vetustissimus: *a)rxai)h *babulw\n, *turi/ou *bh/loio po/lis1ma]. Et Abydenus, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. c. 41. ubi retulisset, ut primitus omnia aquis fuerint obruta, addit, Belum siccasse loca, kai\ *babulw=na tei/xei peribalei=n]. Postquam enim, hominum numero post diluvium crescente, an. circiter 253. post, hi in planitie Senaar fertilissima, turrim ccelo minantem exstructuri; vel ut contra nocum diluvium tutum sibi pararent locum, ut Ioseph. vult, vel potius, ut hoc facinore nomen suum immortale redderent, linguarum confusiove essent impediti; inchoata turris Babel, i. e. confusio dicta est, et Belus in eadem planitie urbem hanc Babylonem condidit. Allii tamen arbitrantur, non a Belo exstructam hanc urbem, sed a filio eius Babylone. Verum facile haec conciliantur. Nimrod enim seu Belus condere eam exorsus est, filius fortasse incrementum dedit. Alii Semiramidis opus putant, uti supra vidimus. Nec isti errant, inquit Vossius. si sic intelligas, quomodo Constantinus M. Constantinopolim dicitur condidisse, quae tot antea saeculis Byzantii nomine claruit. Haec enim stupendis muris, et peusilibus illis hortis, qui inter 7. mundi miracula collocari meruerunt, urbem ornacit. Cuius etiam reliqua eximia, utcentum portas aeneas, templum Beli magnisicentssimum aliaque Herodotus, l. 1. prolixeexsequitur. Nic. Lloydius. Sedes fuit Imperii Assyriorum (vide Assyria) quo subverso nabonassar novam ibi Monarchiam fundavit, sub qua eo magnitudinis excrevit, (de qua paulo post prolixius) ut Nebucadnezar post Niniven Assyriae Thebas Aegypti, Hierosolymam Iudaeae, Gazam Palaestinae, Tyrum Phoeniciae, Damascum Syriae, Susas Persiae, Ecbatana Mediae, urbes visas, hanc tamen reliquis omnibus longe praetulerit. Daniel c. 4. Capta est a Cyro, A. M. 3516. ante N. C. 537. Hodie evanuit penitus, iuxta vaticinia Prophetarum, Vide infra. Nec omittendum, in S. Scriptura figuram esse Babylonem, Mundi, pexcati, et qui omnis potentiae Deo adversantis compendium est, Antichristi: inprimis apud Esaiam, et in Apocalypsi. Hieron. in Exsech. Augustinus, sent. 122. etc. De magnitudine Babylonis iam paulo pluribus dicendum restat, quae tametsi appelletur iure merito Magna urbs, Daniel c. 4. v. 30. et Nabuchodonosori Regi Regum, ut dictum, dederit materiam superbiendi: Non tamenest, quod quis temere Graeculis fidem adhibeat, ex quorum relatione deceptus Aristoteles Babylonem sibi fingit portentosae magnitudinis, et Peloponneso pene patem: Id sibi volunt haec verba, Politic. l. 3. c. 3. quibus contendit civitatem moenibus non definiri: *e)/ih ga\r a)/n *peloponnh/s1w| peribalei=n e(/n tei=xos2. *toiau/ th de\ i)/s1ws2 e)sti\ kai\ *babulw\n, kai\ pa=s1a h)/tis2 e)/xei perigrafh\n ma=llon e)/qnous2 h)\ po/lews2]. Subdit, *h(=s2 ge/ fas1in e(alwkui/as2 tri/thn h(me/ran ou)k ai)sqe/sqai) ti me/ros2 th=s2 po/lews2]. Quod si semel concesseris, etiam id agnoscendum, Babylonem non male cum Peloponneso conferri; e cuius uno extremo ad aliud triduano cursu vix attingere possit expeditus eques. Forte pro tri/th???e/ran me/ros2 ti\ ou)k ai)sqe/sqai], scripserat aliquis, tri/ton h(meras2 me/ros tinas2 ou)k ai/sq e/sqai], vel voce me/ros] bis repetita tri/ton h(me/ras2 me/ros, me/ros ti\ th=s2 po/lews2], etc. Hoc est, diei parte tertia aliquam partem urbis nondum sensisse, cum aliquanto ante lucem capta fuisset. Neque enim in tanta urbe, quae capta est in die festo, plerisque somno, vinoque sepultis, et pridianam crapulam adhuc evomentibus; uno momento temporis res potuit ubique sciri. Vere igitur scribit Herodot. l. 1. c. 191. *u(po\ de\ mege/qeos2 th=s2 po/lios2, w(s2 le/getai u(po\ tw=n tau/th| o)ikhme/nwn, tw=n peri\ ta\ e)/sxata th=s2 po/lios e(alwko/twn, tou\s2 to\ me)s1on o)ike/ontas2 *babulwni/wn ou) manqa/nein e(alwko/tas2, a)lla\ (tuxei=n ga/r s1fi e)ou=s1an e)orth\n) xoreu/ein te tou=ton to\n xro/ton, kai\ en e)upeiqei/h|s1i ei)nai]. Sed et Xenophon Cyropaed. l. 7. praesidiariis, qui tuebantur arces, rem innotuisse, negat usque ad plenam lucem. Verba sunt, e)pei\ de\ h(me/ra e)ge/neto, kai\ h)/|sqonto o(i ta\s2 a)/kras2 e)/xontas2, e(alwkui=a/n te th\n po/lin, kai\ to\n *bas1ile/a teqnhko/ta], etc. Itaque potuit fieri, ut qui erant in extremis, parte demum diei tertia, urbem captam esse deprehenderint, parte tertia, i. e. hora polt ortum solis. Sed horae nomen eo sensu nondum in usu erat apud Graecos. Tantum diem per partes duodecim dividebant, idque a Babyloniis edocti, Herodot. l. 2. c. 109. *ta\ duw/deka me/rea th=s2 h(me/rhs2 para\ *babulwni/wn e)/maqon *e(/llhnes2]. Hoc ipsum si fidem superat apud eos, qui Babylonem aestimant, pro modulo nostrarum urbium, sciant illi, Hygino excepto Fab. 223 in quo mendum esse suspicor, veterem neminem esse, qui Babylonis mcenibus in ambitu minus assignet stadiis 360. quae faciunt mill. pass. 45. Haec est in Diodoro Cresiae definitio, quam puto secutum Hyginum; Et pro stadiis 300. (ita hodie legitur) rescribendum 360. Alii omnes quotquot viere contigit, ad hunc numerum aliquid addunt pro mantissa et auctario. Ita Clitarchus Babylonem amplexu suo continere scribit stadia 365. Q. Curtius 368. Strabo 385. Dio Cassius 400. Orosius 470. Herodotus et Apollonius 480. Plinius, et Marcianus Capella, quod idem est mill. pass. 60. In hac veterum inconstantia non facile est pedem uspiam tuto figere. Nisi quod tutius credi puto Ctesiae et Clitarcho, qui fuere oculati testes, et Babylone diu egerunt. Bochartus. Porro haec urbs, ob vestem variam, i. e. variegatem et diversis picturae coloribus intextam, et interstinctam, plurimum apud veteres olim celebrata fuit. Plin. l. 8. c. 48. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit, et nomen imposuit. Idem innuit Tertullian. de Habitu sceminarum, c. 1. Age nunc, inquit, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent. Martial. l. 8. Epigr. 28. v. 17. Non ego praetulerim Babylonica picta superbe,Texta Semiramia quae variantur acu. Idem l. 14. Epigr. 150. Lemmate Cubicularia polymita: Haec tibi Memphitts tellus dat munera, victa estPectine Niliaco iam Babylonis acus. Et de pavone Pub. Syrus in Satyrico Petronii, inter alia sio loquitur: Plumato amictus aureo Babylonico. Lucretius l. 4. v. 1023. Tunc Babylonica magnifico splendore rigantur. Plautus in Sticho.Actu. 2. sc. 3. v. 53. Tum Babylonica peristromata, consutaque tapetiaAdvexit nimium bonae rei. Vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 6. et infra, Babylonica *peristrw/mata]. Notandum etiam hic Babylonios magna cura Astrologiam olim coluisse; unde Babylonius Tertulliano Genethliacus aut Mathematicus dicitur. Quin ibi inventam sideralem scientiam Plin. tradit. Claudian de 4. Consulatu Honorit v. 145. ------ Te sensit HetruscusAugur, et inspectis Babylonius horruit astris. Idem in 6. Consubatu. eiusdem Consulis, v. 18. Namque velut stellas Babylonia cura salubres,Optima tum spondts mortalibus edere fata, etc. Ubi per Babyloniam curam intelligitur Astologorum curiositas, sive curiosa Genethliacorum ars. Hinc Horat. l. 1. Carm. Ode. 11. v. 1. Tu ne quaesieris (acire nefas) Iuem mihi, quem tibiFinem Dii dederint Leuconoe, nec BabyloniosTentaris numeros. ------ ------ i. e. Astologorum rationes, et supputationes. Tullius l. 1. de Divinit. Contemnamus etiam (inquit) Babylonios, qui ex Caucaso caeli signa servantes, numeris et motibus stellarum cursus prosequunitur. Huc pertinet illud Lucretii l. 5. v. 726. Ut Babylonica Chaldaeam doctrina refutans,Astrologorum artem contra convincere tendit. Denique, quia haec sententia etiam apud doctos diu obtinuit, Bagdas esse esse Babylonem, libet hid aperire fontes erroris istius ex Bocharto Geogr. Sacr. l. 1. c. 8. Huius sententiae primi autho???de vetere Babylone nequaquam cogitabant, sed de Seleucia, cu???icinitate Babylonem exhaustam Plinius dicit in solitudinem re???, l. 6. c. 26. Nec multo aliter Strabo l. 16. Babylonis parrem Persae diruerunt, partem consumpsit tempus, partem Macedonnm negligentia, praesertim postquam Seleucus Nicanor Seleuciam ad Tigrim condidit stadiis tantum trecentts a Babylone dissitam. Itaque in Babylonis opes et nomen successit Seleucia, quae non solum Babylonia (ut apud Plinium diakritikw=s2], quia non una fuit Seleucia) sed et Babylon appellata est. Steph. *babulw\n *pers1ikh\ po/lis2 mhtro/polis2 *seleuki/a kaloume/nh]. En Babylonis ipsum nomen Seleuciae tributum. Quo referenda haec Sidonii carm. 9. Non coctam Babylona personabo,Quae largum fluvio patens alumnoInclusum bibit hinc et inde Tigrim. Porro vel in eodem, quo Seleucia loco, vel cerre in proximo Bagdad conditam fuisse oportet, cum utramque ad ripam Tigridis, et fere in eadem a veteri Babylone distantia describant Geographi. Nam 300. illa stadia, quibus a Babylonia Seleuciam distare seribit Strabo, sunt miliaria prope 38. i. e. diurnum illud iter inter Bagdadam et rudera Babylonis interiectum, iuxta Teixeiram. Paulo aliter Baudrand. Bagdatum, inquit, Bagdet, urbs ampla et probe munita, ad Tigrim, quae alias Seleucia magua. so. milliaribus a Babylone antiqua in ortum distat. Sedes Amirae olim, in Dynastia Saracenica, post Iminem, silium Aaronis, cui trucidato successit Maimon, A. C. 813. Altero Amira Damasci, tertio in Africa residente. Expugnata ab Halacho Tartaro, Turcis victis, captusque Calipha fame enectus est, auro liquefacto infuso: Tum dituta Saracenorum Templa, et coli religio Christiana ibi coepit. A. C. 1259. Postea Eridos pomum inter Persas Turcasque, inter alia, ab Habas M. Persarum Rege circa A. C. 1625. capta, dein ab Amurathe; circa annum 1638. recepta est, a quo tempore sub Turcarum dominio est. Vide Seleucia: Et de Babylonis priscae ruderibus, urbeque Bagdato hodierna, quaere inprimis apud P. de Valle, Itinerarii tom. 2. Babylonicae Turris reliquiae hodieque in ruderibus, quae collem veluti referunt, conspicuae dicuntur esse. Perhibent namque viatores, eas in planitie quadam sitas et 2. milliar. Bagdadedo seu Nova Babylone distare: habere autem circumferentiam 3000. passuum et ex terra caementique aliquo genere pice admista, in tantam duritiem conflatas esse, ut vix frustum aliquod inde auferre liceat. Vide Vinc. le Blanc Itiner. l. 1. c. 5. Aboriente insuper Sole diem incepere Babylonii, sicut a media nocte Romani, ab occasu Athenienses, a meridie Umbri, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Iidem festum inter alia habebant, cui nomen Saceas, Saturnalibus Romanorum non dissimile, in quo per quinque integros dies servis in dominos imperium erat, illorumque unus regiam induebat stolam, referente Ctesia Annal. Persic. l. 2. etc. Quod vero de vetustate urbis ex Ctesiae Commentis supra allatum, pluribus refellit Ill. Marshamus, ante saeculum a diluvio xvII. nullam Babylonis urbis, nedum Regni, occurrere mentionem vel in sacris vel in exteris Literis, observans. Itaque occasione loci Esai c. 23. v. 13. Nabonassarem Assyrium homines s1khni/tas2] eo deduxisse, utbem fundasse, munivisse, arces excitasse, palatia condidisse asserit. Vide eum Canone Chron. Sex. praef ubi de Babylone condita, et Assyriorum Regibus.
BABYLON_Nova
urbs Aegypti maxima, nunc Alcairo Sultani sedes. Sed Baudrando nunc fere dituta iacet, et tantisper distat a Cairo, urbe primaria totius Regionis. Vide Cairus, plura vero hanc in rem apud Marshamum modo laudatum d. l. Sec. 15. ubi Cambyse Aegyptum vastante, et excisa ab eo Heliopoli, urbem hanc esse conditam, ex Iosepho docet Iud. Ant. l. 2. c. 5. contra Diodorum ad Sesostris tempora originem eius trahentem l. 1. Babylon ponitur pro Roma, ut quidam volunt. 1. Pet. c. 5. v. 13. *h)\ dia\ to\ perifane\s2], uti loquitur Oecumenius, vel ob confusionem Idololatriae, quam ibi S. Petrus invenit, si tamen illic unquam fuerit. Vide Apocal c. 18. v. 2.
BACCHIDES
Mesopotamiae Praefectus, tempore Demetrii Soteris X. Syriae Regis, missus est, ut Alcimum Sacerdotem Summum Iudaeorum constitueret. Dein rediit in Iudaeam cum 20000. peditum, et 2000. equitum, sed fusus est a Iuda Maccabaeo, 800. solum militibus stipato, qui tamen in hoc praelio, post incredibilis fortitudinis edita specimina letale vulnus accepit. Cui mortuo sustectus Ionathan frater, non minus fortiter Bacchidi restitit, huius insidiis frustra tentatus, eumque pacem inire, et Iudaea excedere coegit. Hinc ergo Antiochiam rediit. 1. Maccab c. 7. 8. 9. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. c. 18. 19. et l. 13. c. 1. et 2. item Dux, qui Sinopen urbem Lucullo prodidit. Strabo l. 12.
BACCHUS
Iovis ex Semele filius. Orpheus in Hymnis. *kissoko/mhn *dio/nus1on e)ri/bromon a)/rxom) a)ei/dein.]*zhno\s2 kai\ *seme/lhs2 e)rikude/os a)glao\nui(=on]. Idem alio Hymno Iovis et proserpinae filium putavit. *e)/uboul) e)upolu/boule *dio\s2 kai\ *pers1efonei/as2]. Hunc Deum bimatrem appellarunt, non quia duas habuerit matres, sed quod, cum Semele mater arsisset, ex igne surreptus Iovis femori assutus fuerit, qui matris munere functus fuit, teste Ovid. Met. l. 3. v. 310. Impersectus adhuc infans genetricis ab alvoEripitur, patrioque tener, si credere dignum est,Insuitur femori, maternaque tempora complet. Manilius l. 2. Atque iterum patrio nascentem corpore Bacchum. Orpheus, Hymno in Sabaxium, Dionysium inquit, a Sabazio Iovis femori assutum fuisse: cum tamen alii Sabazium fuisse filium Bacchi inquiant, alii Bacchum ipsum, alii alium daemonem. Sic enim ille. *klu=qi pa/ter, *kro/nou ui(e\, *saba/zie, ku/dime dai=mon,]*o(\s2 *ba/kxon *dio/nus1on, e)ri/bromon, *e)irafiw/thn]*mhrw=| e)gkate/rayas, o(/pws2 teteles1me/nos e)/lqh|]*tmw=lon e)s2 h)ga/qeon]. ------ Theocritus Idyll. 26. *xai/roi me\n *dio/nus1os, o(/n en *draka/nw| nifo/enti]*zeu\s2 u(/patos mega/lan e)pigouni/da qh/kato lu/s1as2]. Nonnus, Bassaricon initio. ------ ------ *e)ipe\ de\ fu/tlhn]*ba/kxou dissoto/koio, to\n en puro\s2 u(gro\n a)ei/ras]*zeu\s2 bre/fos h(mite/leston a)maieu/toio tekou/s1hs2,]*feidome/nais2 pala/mh|s1i tomh\n mhroi=o xara/cas2,]*a)/rs1eni gastri\ lo/xeue path|r kai\ po/tnia mh/thr]. Hunc primum matertera eius Ino clam nutrivit, postmadum Nymphis tradidit, quae etiam ein alimenta dederunt. Ovid. ubi supra, v. 313. Furtim illum primis Ino matertera cunisEducat, inde datum Nymphae Nyseides antrisOcculuere suis, lactisque alimenta dedere. Et sane Meleager, non assutum fuisse fem ori Ioyis arbitratus est, sed ab ipsis Nymphis e cineribus maternis statim ereptum et educatum, cum ita scribat, *ai( *nu/mfai to\n *ba/kxon, o(/t) en puro\s2 h(/laq) o( kou=ros]*ni/yan u(pe\r te/frhs2 a)/rti kulio/menon.]*tou)/neka s1u\n *nu/mfais2 *bro/mios fi/los, h)\n de/ nin ei)/rghs2]*mi/s1gesqai, de/ch| pu=r e)/ti kaio/menon]. A' qua sententia videntur non magnopere dissentire carmina illa, quae sunt in l. 9. Dionysiacorum, apud Demarchum, qui scribit Dionysum ab Horis fuisse educatum, ut est in his: *to\n me\n u(perku/yanta qehgene/os s1oketoi=o,]*ste/mmati kissh/enti lexw/ides2 e)/stefon *w(=rai]. Memoriae prodidit Lucian. in Dialogis, Deorum Dionysum statim natum fuisse deportatum a Mercurio in Nysam, Arabiae urbem, Aegypto finitimam ad Nymphas educandum. At Orpheus in Hymnis illum educatum fuisse, in Aegypto, signisicat in his. *ai)gu/ptou para\ xeu=ma s1u\n a)mfipo/lois1i tiqh/nais2]. Alii Hyadas fuisse Bacchi nutrices putarunt, ut ait in l. 2. de Diu Apollodorus Cyrenaieus, et Ovid. l. 5. Fast. v. 165. in bis. Ora micant Tauri septem radiantia flammis,Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.Pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esseTethyos has neptes Oceanique senis. Pausan. scribit in Achaicis, fuisse sermonem Patrensium, quod Bacchus fuerit apud se educatus intra Mesatim oppid. quodque Panum insidiis prope fuerit circumventus. Alii in Naxo nutritum fuisse inquiunt. At Antipater Sidonius hunc, sicut Herculem, Thebanum fuisse memorat in his carminibus. *a)mfo/teroi *qh/bhqe, kai\ a)mfo/teroi polemistai\.]*kh)/k *zhno\s2. qu/rs1w| deino\s2, o( de\ r(opa/lw|]. Lucianus addit, matrem eius Syrophoenicem fuisse. Verum haec locorum, nutricumque differentia inde exorta est, quod varii fuerunt Bacchi, de quibus ita scripsit Cicer. l. 3. de Nat. Deor. Dionysos multos habemus, primum e Iove et Proserpina natum: Secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse: Tertium Caprio patre, eumque Regem Asiae praefuisse dicunt, cuius Abazea sunt instituta. Quartum Iove et Luna, cui sacra Orphica putantur consici. Quintum Niso natum et Thione, a quo trieterides constitutae putantur. At de nullo horum prope fit mentio a Poetis, nisi de Iovis et Semeles filio. Fuerunt qui dixere, statim natum Dionysum fuisse a Mercurio Iovis mandato in Euboeam ad Macrim Aristaei filiam portatum, quae labra melle illi primum perunxit, eumque educandum cepit. Id vero cum sensisset Iuno, Macrim Euboea relegavit, ne pellicis fil. etiam in insula sibi sacra educaretur; quae in Phaeacum regionem profugit, atque in antro duas portas habente illum educavit. Apollonius Argon. 4. *au)tonuxi\ kou/rh| qalamh/i+on e)/ntunon e)unh\n]*a)/ntrw| en h)gaqe/w, to/qi dh/ pote *ma/kris2 e)/naien]*kou/rh *a)ristai/oio meli/fronos, o(/s2 r(a melisse/wn]*e)/rga, polukmh/toio t) a)ne/urato pi=ar e)lai/h|s2.]*kei/nh dh\ pa/mprwta *dio\s2 *nus1hi+/on ui(=a]*eu)boi/hs2 e)/ntosqen *a)banti/dos, w(=| eni\ ko/lpw|]*de/cato, kai\ me/liti chro\n peri\ xei=los e)/deus1en.]*au)=te/ min *e(rmei/hs2 fe/ren en puro\s2, e)/drake d) *h(/rh|]*kai\ e(\ xolws1ame/nh pa/s1hs2 e)ch/lato nh/s1ou,]*h(/ d) a)/ra *faih/kwn i(erw=| eni\ thlo/qen a)/ntrw|]*na/ssato kai\ po/ren o)/lboi a)qe/s1faton ennae/ths1in]. Orpheus in Hymnis, Hippam Bacchi nutricem fuisse perhibet hoc versu, *i(/ppan kiklh/s1kw *ba/kxou tro/fon, e)ua/da kou/rhn]. Idem tamen, Hymno in Nymphas, illas Bacchi nutrices nominat, ut sensit etiam Homer. Hymn. in Dionys. *o(/n tre/fon h)u/komoi *nu/mfai, para\ pmtro\s2 a)/naktos]*deca/menai ko/lpois3i, kai\ e)nduke/ws2 a)ti/tallon.] Vide Oppian. *kunhg]. l. 4. Porro Bacchum Orpheus vocat, *a)#r)r(ena kai\ qh=lun, difuh=]. ---- ---- Et Ovid. Met. l. 4. v. 17. eum semper iuvenem esse scribit, Tibi enim incomsumpta iuventa est,Tu puer aeternus, tu formosissimus altoConspiceris Caelo. ---- ----- Olim simulacrum eius rudis erat lapis; unde Bacchi Thebani stu/lon] habeat ex veterib. Poetis Clem. l. 1. Strom. Vide infra voce Baetylus. Postmodum fingebatur iuvenili specie, corpore tenero et delicato, ut Virginemreferret. Unde Poeta Phallicus, Trahitque Bacchus Virginis tener forman. Quam ob eausam inter Deos formosos eidem connumeratur carmine alio, Formosus quoque pingitur Lyaeus. Quae ad hodiernam Bacchi picturam male respondent: nisi abdomen et ventrem inter pulchritudinis pattes censere velimus. Vide Diodor. Sic. l. 4. ubi totam Bacchi Historiam habes, et Nonnum in Dionysiacis, ubi res gestas eius describit: Peregrinationibus enim ad remotissima orbis loca confectis, Indias vicit, homines vineas plantare, segeres demetere, negotiationes exercere docuit. Sic dictum volunt a Bacchis, quae illum *bakxeu/ous1ai] h. e. insanientes, et immodeste se gerentes in Indiam secutae sunt; sive ut Eustathto placet, a)pi\ to=u ba/kxein] h. e. a vociferando, ac ululando; unde ipse Bacchus (inquit D. Heinsius) non est dubitandum, quin a Baccha], quod est, ululare aut lamentari dictus sit. Aliter Bochartus o( me/gas2], cui Bacchus quasi bar-chus]; i. e. Chusi filius. Vide doctissimum Virum Phaleg. l. 1. c. 2. Mythologiam eius habes apud Nat. Com. l. 5. c. 13. Alex. Rossaeum, in mystagogo Poetico, etc. quos sis consule. *e)rebi/ns1ios *dio/nus1os], h. e. Cicernus Bacchus, de re vehementer contempta; sumptum adagium, a potu ex leguminibus confecto, qui vinum imitatur. *ou)de\n pro\s2 *dto/nus1on], Nihil ad Bacchum; ubi quis ea nugatur, quae ad rem praesentem nihil spectant, quae eleganter dicimus a)pros1dio/nus1a]; *polloi/ toi narqhkofo/roi, pau=roi de/te *ba/kxoi].Multi thyrsigeri, pauci viri. Proverbium, quo significatur complurimis mortalium adesse virtutis insignia, aut etiam famam, qui tamen vera virtute vacent. Hinc Bacchae, Bacchi sacrificulae, quae et Maenades, Bassarides et Thyades, etc. quae noctu ei sacrificabant alternis annis, in Parnasso monte Boeotiae; Item anno quoque tertio ad Cithaeronem montem catervatim cum thyrsis convenire solebant; ut ibi Bacchi orgia magno cum ululatu celebrarent. Ovid. Met. l. 9. v. 640. Utque tuo motae proles Semeleia thyrso,Ismariae celebrant repetita triennia Bacchae. Dixi cum thyrsis, qui Baccho, et Baccchis passim ab auctoribus tribuuntur. Suidas, *qu/rs1os *bakxikh\ r(a/bdos, h) \ lampa\s2 h(\n e)ba/stazon ei)s2 timh\n tou= *dionu/s1ou]. Thyrsum itaque esse Bacchi certum est. Hinc a Sidonio Antipatro Bacchus dicitur qu/rs1w| deino\s2]: Et Statius l. 5. Sylv. 1. v. 115. ------ Cui ius venerabile ThyrsiBacchus. ------ ------ Fandem rem firmat insania Antigoni et Antonii. Prior apud Herodotum Bacchum repraesentaturus, tum hederam capiti circumponebat pro diademate, tum maxime ferebat qu/rs1on a)nti\ tou= s1kh/ptrou]. Posterior apud Velleium, l. 2. c. 2. cum Liberum Patrem appellati se iussisset, cum redimitus hedera, coronaque velatu saurea, et thyrsum tenens, cothurnisque succinctus, curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae. Hinc Bacchus thyrsiger est, apud Senecam in Medea, Actu. 1. v. 110. Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei. Fuit vero thyrsus non Bacchi solum, sed et Baccharum, cuius virtute nixas illas, atque illudente Daemone, mira quaepiam prodigia fecisse antiqui prodidere. Apud Euripidem Baccharum una, cum petram thyrso percussisset, dros1w/dhs2 u(/datos e)kphda= noti\s2], fons exiliit aquae rorulentus. Alia ut in terram iecit, remisit Bacchus krh/nhn o)/inou] vinifontem, et fere statim e)k de\ kis1s1i/nwn qu/rs1wn glukei=as2 me/litos e)/stazon r(oai/.] Nonnus Dionysiacon, l. 48. *qu/rs1w| gai=an a)/rasse, dixazome/nhs2 de\ kolw/nhs2,]*a)utoma/thn w)/dine me/qhn eu)w/dini mazw=|]*xeu\mati porfu/ronti.] Si quis vero descriptionem thyrsi petat, addam ex Virgilio, qui talem eius adhiber periphrasin, Eciog. 5. v. 31. Et foliis lentas intexere mollibus hastas. Nimirum nihil aliud thyrsus denotat, quam hastam, sive virgam frondibus vestitam, aut etiam pampinis ac foliis hederae obtectam, in cuius extremitate cuspis erat, aut mucro forma coni pinei. Plin. l. 16. c. 34. Hedera Liberi Patris adornat thyrsos. Euripides, in Bacchis, Thyrsum vocat ki/ssinon be/los], et Ovidius in Ep. 13. Heroid. v. 33. hastam pampineam eo versu: Ut quas pampinea tetigisse bicorniger hasta Creditur. ------ ------ Iustinus M. w(/s1per ai( *ba/kxai dia\ xh/matos ei)rhnikou= ta\s2 lo/gxas2 en toi=s2 qu/rs1ois2 perife/rous1in]. Addit Macrob. l. 1. c. 19. mucronem quoque ipsum tegi iambente hedera. Seneca elare, in Hercule Insano, Act. 4. v. 35. Tectam Viventi cuspidem thyrso gerens. Nonnus Dionys. l. 9. hunc thyrsum dicit, keuqo/menon peta/lois1i], occultatum foliis, et alibi kata/s1kion] umbrosum, vel inumbratum. De la Cerda. Hinc Bacchanalia, quae, ex festis in Bacchi honorem celebrari solitis, praecipua erant. E quibus patuit, hominem vino largius, quam decet, hausto, mentem perdere et in vitia horrenda despumare. Vide ibi, et Ovid. Met. l. 3. Euripid. Diodorum l. 4. 5. etc. Nic. Lloydius. Addam; quod Macrob. Saturn. l. 1. c. 19. Liberi patris, inquit, simulacra, partim puerili aetate, partim iuvenili fingebantur: praeterea barbata specie, senili quoque. Coronabarur pampineis, hedera, et ficulneis frondibus: pampino quidem et ficu, ex memoria Nympharum Staphylae et Sycae; hedera vero, in memoriam Cissi pueri, in hanc plantam conversi. Effictus est aliquando in curru pampineo; qui pantheris modo, modo tigribus ac lyncibus vehebatur triumphans. Silenus, a quo educatus dicitur, pando asello propter astans Bacchis et Satyris thyrsos ac ferulas vibrantibus, coeteroque Bacchantium comitatu, tum praeeunte, tum subsequente. Vide Andr. alciatum in Emblematis, et Claud. Minoem Comm. in eum. Eius templum Romae erat in region. 2. de quo ita Georg. Fabricius: Bacchi templum nunc S. Constantiae, extra portani Viminalem in via Numentana, circulare et vermiculato opere usque et aries villosus. Aediculam quoque habuit in region. 6. Cum Proserpina communis ei ara fuit. Apud Athenienses quoque, et alios magno fuit in pretio, utpote unus ex Diis Consentibus et celebris admodum, sed Schytae sacra eius non admiserunt, quod nefas ducerent Deum Colere, qui ad insaniam adigeret, Herodot. l. 4. Principium cultus ab indis fuisse, docet Fr. Laziardus Hist. Univers. Epist.c. 16. Primus ei simulacrum constituisse et quemadmodum coli deberet, ostendisse Eleuther dicitur, apud Hyginum Fabul. c. 225. Trigridem ei sacrarunt Poetae, quod ferocissima quaeque pectora eius invento, vino videl. domentur: Silius Punicor. l. 17. v. 652. Qualis odorati descendens Liber ab Indis,Egit pampineos frenata tigride currus, etc. Nec omittendum, quod Bacchus praecipue ad imitandum placuerit multis. Quamvis enim alios quoque Deos aemulatus Alexander sit Ammonem, Dianam, Mercurium, Herculem; inprimis tamen Bacchi fuit imitator, cuius proin triumphum pluribus exponit Curtius l. 9. c. extr. Vide quoque in Vario xiphilinum, ubi Genium quendam, Alexandrum se ferentem, atque ex Istri locis profectum, Asiam et Thraciam cum 400. hominibus, bacchantium more similiter pertransiisse, tandemque in regione Chalcedonensi disparuisse, refert. Idem de Mithridate Antigono, C. Mario, M. Antonio, docet Schottus Observat. Histor. l. 3. c. 3. ubi ex Val. Maximo l. 3. c. 6. et Plinio l. 33. c. 11. notat, Marium, post Cimbricam victoriam, Cantharis potasse, quod in inclito suo per Asiam triumpho eo poculi genere fuerit usus: apud Freinshemium Not. ad Curtium d. l. Bacchum recemis uviferis coronatum in iaspide Viri Cl. videbimus infra voce Iaspis: plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 11. Dempsterum Paralipom. ad illud, Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim et infra in voce Liber. Cognomina varia Bacchi. Aedoneus dictus est, inter mortuos, apud Arabes. Bacchus, inter vivos. Bicornis. Bromius. Brontinus. Corniger, vide infra Mitra. Dionysius, apud Indos. Eleus. Eleutherius. Evan, Evius, Evoe, quod in sacris eius receptissimum. Vide infra. Hians, Graece *kexhnw\s2], in Samo cultus est, vide Plin. l. 8. c. 17. Iacchus. Ignigena. Legissator. Lenaeus. Liber, apud Roman. Lyaeus. Nyctelius, quod sacra eius noetu peragerentur. Omphacita. Osiris, apud Aegyptios. Pantheus, apud Lucanos. Phanaces, a Mystis suis appellatus. Phleo. Staphylita. Thyoneus. Titanicida vitisator. etc.
BACULI_Cantorum
memorantur Honorio Augustodun. l. 1. c. 24. Ex Legis praecepto baculos manibus tenebant, qui Paschalem agnum edentes ad patriam tendebant. Secundum hunc morem Cantores in officio Missae baculos tenere noscuntur, dum verus Paschalis agnus benedicitur. Adde c. 74. Hinc nempe manasse videtur, ut Cantores et Praeceptores, in Communione Romana in Templis, dum sacrum peragitur officium, baculos argenteos teneant, Car. du Fresne Glossar. Fuisse autem Israelitas, cum Agnum Paschalem comederent; uti lumbis succinctis et pedibus calceatis, ita baculis instructos, legimus Exod c. 12. v. 11. qui viatorum habitus. Namque et Iacob cum baculo transiit Iordanem, Gen c. 32. v. 10. et Iuda, Timnam se conferens, baculum habuit in manu, Gen c. 38. v. 18. Neque aliud fuit virga Mosis tam decantata, quam iter facientis bacuius, Exod c. 4. v. 2. Unde est, quod Christus profecturis Discipulis praecepit, ut nihil ad iter sumerent, nisi baculum solum, Marci c. 6. v. 8. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 50. ubi de Agno Paschali.
BACULUM_Iacob
organum dioptricum, sicut et Quadrans Geometricus et similia, quibus propugnaculorum turriumque altitudo, explorarisolet. Vide Salmas. ad Solin. p. 672. Appellationis occasio desumpta a baculo, cum quo Iacob Patriarcha Iordanem transiisse legitur, cum peregre abiret, Genes c. 32. v. 10. Non enim hastas vel enses, sed baculos tantum gestare tunc soliti erant viatores, uti supra diximus. Quod vero Auctor Quaest. ad Antiochum et Leontius Dial. 5. contra Iudaeos, habent de adoratione baculi, a Iacobo facta, cum ei cum Iosepho res esset, Genes c. 47. v. ult. suaviter hallucinantur, uti pluribus ostendit Rivetus Exercit. 173.
BADAD
pater Adad, regis IV. in Edom. Gen c. 36. v. 35. 1. Paral. c. 1. v. 46. Latin. solitarius, seu in mamilla, vel in dilectione.
BADAIAS
nomen viri. Esdr c. 10. v. 31. Latine solus Dominus, vel vectis Domint.
BAEN_vel_BAHEN
in Glossis Isidori, Lamina est auri ab aure ad aurem, qua familiares Regum utebantur. Ornamentum colli ex auro et gemmis, quod alio nomine Torques potest dict. Iohanni de ianua et Mammotrecto, Ornamentum colli ex aureis annulis confectum. Reperitur vox apud Vulgatum Interpretem. 1 Maccab c. 13. v. 37. Coronam auream et bainem, quam misistis, suscepimus. Aliae Editiones habem, Bahen; Graece bai/nhn]. Car. Macro corona hic est aurum coronarium, ex A. Gellio l. 5. c. 6. Bahen vero Xenia, seu munera, quae Demetrio Regi, de Hebraeis triumphanti, Maccabaei miserant, ex Iosepho Ant. Iud. l. 13. c. 8. ubi habetur exemplar Epiltolae Dementrii Nicanoris, de qua in Macchab. loc. cit. cuius verba sunt ex Epistola eiusdem Demetrii Sic nem pe Iosephus de Ionatha, Simonis fratre, pet literas a Demetrio accito, Ille non intermissa oppugnatione cum Sentoribus Populi et Sacerdotibus, aurtum et argentum, vestem aliaque Xenia deferens, venit ad Demetrium, et hac munisicentia animum Regis mitigavit etc. Er inferius, Demetrii refert diploma, in quo inter alia haec erant: Remitto, quidquid solebant ante me Reges accipere, a sacrificantibus Hierosolymis, aliaque tributa, pro fructu terrae, atque arborum, praeterea salinarum vectigal et aurum coronarium, neque quicquam eorum exigetur in posierum. Et mox, Coronam auream et bahen, quam misistis, suscepimus, et parati sumus vobiscum facere pacem, etc. Sed et Cedrenus Baion vocat donum, Imperatori tribui solitum, de quo etiam Luitphrandus l. 3. c. 5. Vide quoque Ioh. Meursium in Gloss. Graeco-Barb. et plura hanc in rem, apud Macros Fratres in Hierolexico, in Bain, feu Bahen, et voce Fodrum. Verum vocem Interpretibus non intellectam pulchre evolvit Salmas. namque h( *bai+/nh], subintellige r(a/bdos], virga palmea est, signum olim victoriae. Unde 2 Maccab c. 14. v. 4. foi=nic], palma, diserte vocatur, prosa/gwn au)tw=| ste/fanon xrus1ou=n kai\ foi/nika], h. e. thn\ bai+/nhn], vel to\ bai+/on], vel thn\ bai+/da]. In Historia Barlaami integre, de Theuda Mago, kai\ ei)sh=lqe r(a/bdon me\n kate/xwn bai+/nhn, mhlwthn\ de\ periezwsme/nos], Et ingressus est, virgam quidem tenens palmeam, melote vero cinctus. Nempe *bai+\] Aegyptiis ramus palmae, unde Graeci fecere *ba+\s2] (a quo *ba/i+n] Graecos adiectivum) et ba/i+on], quod primo itidem r(a/bdon foi/nikos], ramum palmae; apud recentiores postmodum Graecos donum erogationemque significare coepit: cuiusmodi munera quotannis ab Im peratore et Patriarcha, hebdomade, quae ante diem Palmarum est, populo distribuebantur, nomine bai+\wn] ab ipsa hebdomade accepto, vide infra voce Roga. Quia vero post Lazari resuscitati festum Sabbatho huius hebdomadis celebratum, magno pompae apparatu, ramis olivarum palmisque, in varias formas confictis, inque ramis appensis, diem Dominicam sollenni ritu colebant, a palmarum gestatione, *baiofo/ron] eam appellarunt, de qua infra dicemus. Plura apud Io. Meursium d. l. Leon. Allatium de Dominicis et Hebdomadibus Graecor. num. 20. Lud. de la CerdaAdversarior. Sacr. c. 124. n. 19. I. C. Suicerum Thes. Eccl. in voce *ba/i+on], vide et supra Badius.
BAETYLUS
Graece *bai/tulos]. Priscian. l. 5. Abadir Deus est; Dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus dicitur devorasse pro Iove, quem Graeci Baetylon vocant. Hesych. *bai/tulos, ou(/tw e)kalei=to o( doqei\s2 li/qos tw=| *kro/nw| a)nti\ *dio/s2]. Etymologus, *bai/tulos e)klh/qh o( li/qos o(/n a)nti\ *dio\s2 o( *kro/nos e)/pien]. Idem nullo sensu, *bai/tulos, *li/banon to\ o)/ros th=s *i)li/ou po/lews2]: sed supplendum ex Phavorino. *bai/tulos, li/qos geno/menos kata to\n *li/banon]. Utrobique autem pro *i)li/ou] scribendum *h(li/ou]. Vide Bochart. de Phoen. Col. l. 2. c. 2. Sed et aliorum Deorum Baetyli occurrunt. Apud Photium enim Damascius tradit, to= *baitu/lwn a)/llwn a)/llw| a)nakei=sqai qew=|, *kro/nw|, *dii+\, *h(li/w|, kai\ toi=s2 a)/llois2], Baetulorum alium alii Deo consecratum esse, Saturno, Iovi, Soli, aliisque. Nempe Baetylia Sanchuniathoni apud Euseb. Praepar Euang. l. 1. dicuntur liqoi e)/myuxoi], a Deo Urano, h. e. Caelo fabricati: Bochartus praefatus vertit lapides unctos. Erant lapides informes et impolitae statuae (ante Statuariam artem excultam) quales Eusebius, vel potius ex hoc forsan Cedrenus, Serugi aetatem respiciens, a)ndria/ntas2 sthlwn], statuas stelarum appellat, iisque defunctos virtute insignes viros honorari antiquitus consuevisse, docet. Sane Iacob Patriarcha lapidem, quem pro cervicali supposuerat capiti, e)/sthsen au)ton sth/lhn], erexit in statuam, et effudit oleum in summitatem eius, et vocavit nomen loci Bethel, *oikos *qeou=], Domus Dei, Gen c. 28. v. 18. Qui cippus, quamquam amatus fuit Deo tum, qui proin se Deum Bethel vocat, Gen c. 31. v. 13. postea tamen odit eum, quod Chananaei deduxerunt illum ungendi seu consecr andi ritum in ritum idololatriae, Scaliger in Euseb. ex traditione Iudaeorum. Ab eo lapide Baetylorum Gentilibus nomen: qui, licet postmodum Ars statuaria ad culmen evecta esset, manebant tamen, ob antiquitatis venerationem, in honore pristino, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate. Vide hic passim, ubi plura de Baetylis alibique.
BAHALIS
i. e. in laetitia, vel arrogantia. Rex filiorum Ammon. Ierem c. 40. v. 14.
BAHURIM
civitas in tribu Beniamin, satis pulchra, et in monte ex celso sita, 2 Sam c. 3. v. 16. i. e. electi, five iuvenes, aut in foraminibus, vel in libertatibus.
BALA
ancilla Rachelis; ab hera Iacobo marito tradita, ex qua hic Danem et Nephthalimum suscepit. Gen c. 29. v. 29. Item. fil. Azazi, 1 Paral c. 5. v. 8. Item Urbs, Gen c. 14. v. 9. Ios. c. 19. v. 3.
BALADAN
Latine absque imperio, vel absque iudicio, aut vetustas imperantis vel iudicii. Rex Babyloniae, missis ad Ezechiam Regem Iudae legatis, foedus cum illo feriit. Quibus cum omnia sua cimelia Rex monstrasser, Deus iratus, per Esaiam illi nuntiari iussit, haec omnia olim Babylonem transvehenda, 2. Reg. c. 20. v. 13. Esaiae. c. 39. v. 2. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 3. Nabonassar esse creditur, cuius aera A. M. 3306. incipit. Scaliger, de Emend. Temp. l. 5. Torniel. A. M. 3306. n. 4. Aliique. Pater vero dicitur Mardok-Empadi, seu Merodak - Baladanis, 2 Reg c. 20. v. 12. et Esai c. 39. v. 1. Ioseph o( *bala/das2], Iud. Antiqq. l. 10. c. 3. ut et Beroso, qui illum quidem Babyloniorum Regem vocat: verum id nomen in Canone non legitur. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVI. Vide infra Merodach, ubi non Baladanem sed filium Baladanis ad Ezechiam Legatos misisie, dicemus.
BALAENA
Graece fa/laina], e cetorum genere, (alias enim cum Ceto, species cum genere, confundi solet) omnium maxima, et velut coeterorum Rex ac Princeps, quam propriam Indico Oceano facit Plin. l. 9. c. 3. Maximum animal in Indico mari Pristis et Balaena est: in Gallico Oceano Physeter. E quo Solin. c. 52. Indica maria balaenas habent ultra spatia quatuor iugerum. Additur in Excerptis, in longitudine, quod necessario subintelligendum, ait Salmas. Habet autem iugerum in longitudine cubita centum ac triginta tria cum semipede, h. e. pedes regios 200. Arrianus ex Nearcho Cete Indica magnitudinem plerum que habere usque ad 25. orgyias extentam, narrat: quod ferme eodem redit; sed hac de re dicemus infra, in voce Cete. Uri autem prodigiosa magnitudo Balaenis, sic et gula tribuitur, integris quoque navibus absorbendis par. Dionysius Periegetes v. 603. *polla/ki d' a)\n kai\ nh=a su\n a)utoi=s2 a)ndra/si nho\s2]*kei=na katabrw/ceie tera/ata]. Unde Priscianus, Quippe solent pariter navem sorbere virosque. Et Festus Avienus, Protinus haec ipsas absorbent fauce carinas,Involvuntque simul mox monstra natantia nantes. Quod tamen Homerus, fabularum pater, non ausus est de Scylla sua pronuntiare, quae solis nautis absorptis naves intactas relinquebat. Nempe in cetaceis quidem piscibus inveniuntur, qui hominem deglutire queant integrum, ut de Carcharia seu Ceto Ionae, infra videbimus: At cete proprie dicta, quales Balaena, pristis, Physeter; ut vastae belluae, tamen gulae meatus ita habent angustos, ut non nisi parvos pisciculos deglutiant, Vincentius Doctrinali l. 16. c. 128. Unde Scaliger, de Balaena professus se non vulgaria dicturum, sed comperta, inter coetera haec habet: Neque molem grandiorem vorare licet eis, propter gulae angustias; aditus enim vix semipedem habet. Ratio in promptu, quia, quotquot animalia pulmone spirant, iis gulae meatus coarctari necesse, ut ex his angustiis spiritus per fauces maiore nisn erumpat etc. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 12. Porro vastam hanc molem Leviathanis nomine signifi cari ac describi, Iobi c. 40. v. 20. et seqq. magnus hactenus doctorum consensus fuit. Sed obstant quam plura: Versu enim 26. negatur Leviathanis cutem telis penetrabilem esse; at qui balaenae capturam scripsere, testantur eam obrui teorum nimbo a nautis circumstantibus: utpote laevem glabramque cutem et squamis minime tectam (quod de Leviathane dicitur) habentem. Quae causa, quod tam facilis eius piscatio sit. c. 41. v. 5. Leviathani tribuitur rictus oris immensus, quem magno ac horrendo hiatu valvarum instar aperiat: Balaenae vero angustae sunt fauces, uti vidimus. v. 9. Oculi eius ut palpebrae Aurorae. At nihil Aurorae radiis simile habent balaenarum oculi, quos magni Auctores scribunt praegravi superciliorum pondere, aut arvina, statim obri, cum scil. bubulorum magnitudinem parum excedant. Unde est, quod amisso Duce, pisciculo exiguo, fertur talpa caecior in vada scopulosque impigere. Oppian. Halieutic. l. 5. *ou) ga\r e)/t ou)q) a)/lmhs2 i)oeide/os ei)=de ke/leuqai]*a)treke/ws2, ou) ph=ma para/kedon e)cale/ksqai]. Porro Leviathanis halitus carbones incendit et ex ore illius flamma prodit v. 12. Balaena autem non vomit ignes, sed in sublime nimbos efflat, Plin. l. 9. c. 6. Adde quod Leviathani collum tributur, v. 13. quo balaena caret. Scaliger Histor. Anim. l. 2. sect. 118. Collum habent Trition et Crocodilus: balaena et delphin nullum etc. Quaeque alia sunt, e quibus omnibus conficit Bochartus, Crocodilum potius, quam Balaenam, Leviathanis nomine, a Deo d. l. designari. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 16. et. 17. Plura vero de Balaena, apud Plin. l. 9. c. 3. et seqq. ubi inter alia ex ossibus eius tecta contignari apud gentes quasdam refert: Aelian. Histor. l. 2. c. 13. Plutarchum utra Anmal. Alios. Addam hicsaltem, deseriptionem eius, ex Georg. de Spibus, cui Balaena, pisis est sacile omium. quos monstrorum praegnans Oceanus producere solet maximus; nullas omnino branchtas habet, sed earum loco praegrandem in fronte hiatum, per quem receptum humorem magna vi evomit; corium est glabrum et in modum exasperatae pellis spisum, durum, tenax, sirmum ac solidum; pinnas habet utringue unam et tertiam in dorso, in modum ale seu falcis, quibus universam molem corporis vibrat. Cauda lunata coloris cyanei, ossatura tanta est. ut ea velut sepe Isslandi ad hortos cingendos habitationesque atantur, in collegii Romam Societat. Iesu Musaeo. Hodie Balaenarum captura, iuxta Groenlandiarn (namque et alibi, quam in Indico Oceano) frequens est; observatumque, Septentrionem re piscaria copiosiorem esse tractibus Meridionalibus. Cuius causa forte, quod vis vivisica melius se per vices habeat, quam si uno eodemque tempore constanter atrineatur. Aquae autem quo Austro propiores eo graviorem ac magis continuum Solis aestum sentiunt; unde generationi minus aptae redduntur, quam septenttionales, quae Solem non nisi per intervalla sentiunt. Auctor Anonymus Histor. Orb. Terr. cap. de Commerciis. Coterum variis usibus Balaena inservit. Sinenses, qui inprovinc. Kiungcheu, ad Insul. Hainan balaenas capiunt, eo plane modo, quo Batavi in mari Balthico, oleum sicut illi inde ad varios usus excoquunt. Pinguedo insuper, quae nonnumquam pedis altitudine corio subest, Europaeis verno praesertim ieiunio, sale condita, eduliis apta est, hincque laridum quadragesimale vulgo appellatur. Sed et lingua, quae multarum est librarum pondo, in maximis habetur delitiis: reliquas eius piscis carnes bubularum instar quoque salitas audimus vel numerosum exercitum, per integrum diem, posse alere. Sens porro seu barbae cius (sunt ante oculos tenues quaedam assulae, quaternas ulnas longae ac sesquipedem latae loginssimis villis ad latera praeditae, quibus sibi iter praetentat) perpolitis ac bene exisiccatis frustulis, poliriores mulierculae sua pectora communiunt, vestiumque sibras rigidiores ac rotundiores continent: Apparitores etiam publici virgularum ac fascium loco gestant etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 12. ubi de hoc Ceti genere prolixe et erudite disserit: uti de pisce mille vocum Zamur, cuius opera Balaenae in exitium aguntur, fabulam Arabum, infra ubi de eo.
BALANAM
i. e. idoligrati, vel donum, aut possessor gratiae fil. Achobor, septimus Rex Edom. Gen c. 36 v. 39.
BALANTIUM
Naevio dictus est mons Paltinus Romae, quod ibi pecus pascens balare consueverit, apud Iohan. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 8.
BALIAE_seu_BALLIVAE
dicuntur in Monasteriis, officinarum in iis praefecturae, Monachis demandatae, apud Innocentium III. Pontific. Rom l. 13. Ep. 55. Sic Matthaeus Paris. p. 110. Monachus, inquit, hallivam suam, si quam habet, amittat. Idem alibi, In qualibet Balliva, quas oboedientias dicimus, constituit. Vide Car. du Fresne in Glossar. Nempe Balia, item Baillia, et Balium apud recentiores, Gallis Bail et Baillie, Italis Balia, administratio rerum et bonorum pupilli; a Baiulus, quae vox inter alia Tutorem notat, in Consuetudtnibus Municip. Galliae passim. Tabularium Privat. apud Car. du Fresne, Etsi ipse infans talis fuerit, qui in ballias debeat intrare, ipsi possessores illius lociteneant et nutrant eum: et, quando infans and perfectam venerit aetatem, et de ballia exire poterit, honorem recipiat, etc. Item, in genere, quaevis bonorum administratio, apud Falconem Benevent. in Chron. Iureiurando sirmavit, quod Conestabiliam et Rectoraticum, aut aliquam Baliam publieam non acciperet. In Charta A. C. 1159. apud Ioffredum in Nicea p. 175. Omnes administrationes sive balias etc. Quo sensu Balium Regni, occurrit apud Hugonem Falcandum de Siciliae calumit. p. 671. Reginam autem praecepit totius Regni curam et administrationem (quae vulgo Balium appellatur) tandiu gerere, dum puer eius prudentiae esset, quae negotiis provide disponendis sufficere putaretur, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. in voce Baiulus.
BALNEAE
Romae plurimae fuerunt, cum privatae, in locis diversis, tum publicae in singulis regionidus, haeque vel aestivales, vel hiemales: Sidonius Apoll. Carm. 22. v. 179. Porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones,Hinc calor innocuus thermis byemalibus exit,Atque locum tempus mollit. Item vel planae, vel pensiles: quarum has suo aevo inventas tradit Seneca Ep. 90. cum tamen Sergius Orata, qui aevo Mithridatis Regis et Cnei Pompeii vixit, primus illarum auctor fuerit, teste Plinio l. 9. c. 54. Principium moris inde: Cum apud hanc gentem lini usus esset rarior, sudorem sordesque corporis saepius abluere necesse habebant; Unde quibus locis aut deessent balneae, aut corruptae essent, eas antiquitus Aediles suis temporibus vel addiderunt vel restituerunt. Usitato autem more balneis utebantur post ambulationes, operas et exercitationes, saepe necessitatis, non raro voluptatis causa: quod idem Graecis factitatum, qui sudorem aqua abluere, postea quoque corpus inungere, salubre iudicarunt. Ante cenam inprimis recepta ablutio erat: definitque Vitruvius Architect. l. 5. c. 10. tempus lavandi a meridiano ad vesperum: octavam thermis dedicatam innuit Martial. l. 10. Epigr. 48. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Et pilata redit iamque subitque cohors.Tempera haec thermas, nimios prior hora vaporesHalat, et immodico sexta Nerone calet. Plinius autem Iun. l. 3. Ep. 1. sic habet. Ubi hora balnei nuntiata est (est autem hieme nona, aestate octava) in Sole, si caret vento, ambulat nudus, deinde movetur pila vehementer et diu: (in confinio enim balnei sphaeristerium fuit) lotus accubat, etc. Quo sensu intelligendum illud Martial. l. 4. Epigr. 8. v. 5. Sufficit in nonam nitidis octava palaestris. Ut ab hora octava nempe pila luserint, deinde balnea accesserint, abluendi, inungendi fricandique causa. Ungebantur enim vestibus depositis loti, Petron. Arbiter in Satyr. Iam Trimalcio unguento perfusus tergebatur, non lintis, sed palliis ex mollissima lana factis: unde et locus ille Unctuarium vocabatur, Plin. Iun. l. 2. ep. 17. quod inter balnei partes quibusdam. Post balneum Sabana sumebant vel vestes, quibus ad sudorem eliciendum se involvebant. Luxuriosiores aenanthino a balneis perfundebantur, ut infra dicemus ubi de illo. Quibus voluptatum illecebris usque adeo quidam delectati sunt, ut Commodus in die octies, Gordianus Iun. et Rhemnius Grammaticus septies lavisse legantur: cum Spartiani contra nudi aqua ex Eurotae fluento frigidissima ablui soliti sint. Quo respiciens Martialis l. 6. Epigr. 42. v. 16. inquit, Ritus si placeant tibi Laconum,Contentus potes arido vapore,Cruda virgine, Martiaque mergi. Erant autem in Balneis tres cellae praecipuae, quarum prima Caldaria, ubi sudabatur: secunda Media seu Tepidarla; tertia Frigidaria vocabatur: de qiubus vide infra in voce Balneum; Et primo quidem tenebrosae erant, deinde specularia addita sunt, ut clarissiwum undecumque admitterent lumen. Nec specularia modo seu fenestrae, sed et pavimentum e vitro erat, ut Lipsius ex Flavio Vopiseo in Firmo notat; quae omnia poliebantur quottidie tergebanturque a servis balneariis, idque non Romana solum, sed et Graeca consuetudine, Aeschylo teste: *lou=tai ge mh\n louth/rion au)ti\ deu/teron,]*a)ll) en megi/stwn eu)marw=s2 louthri/wn].Lotum est quidem lavacrum hoc secundo.Sed ex maximis facile lavacri. Laqueatia quoque vitro incrustata, quod pulchritudinem balneorum vocat Aurelius Cassiodorus, l. 3. ep. 51. Unde Papinius Statius Sylv. 5. l. 1. v. 42. Effulgent camerae, vario fastigia vitroIn species animosque nitent. Sola insuper et parietes unguentis illinebantur, quod non in potentioribus solum, sed in privato quoque homine, ac demum in servo Plinius notavit: Et Seneca aquam argenteis epistomiis fundi in plebeiis fistulis, ac in Libertinorum balneis gemmas calcari indignatur loc. cit. Erant porro in balneis, quibus aqua commissa, quos Zeno Aug. Hydrophylacas vocat libr. 10. Cod. de Aquaeductu. Hanc asservabant curtis calicibus: at in Balneis ministrabatur vasis argenteis, quae Lavationem appellant Iurisconsulti. Concha privata lavatio fuit, Vetus Scholiastes Iuvenalis ad Sat. 3. v. 277. pelves, inquit, conchae, in quibus pedes lavant. Hae primo fictiles, postea e margaritis, Horat. l. 4. Od. 12. sive Onyche, Catull. epigr. 63. aut etiam ex aere, ac argento. Claudian. epigr. de Concha, Tranferat huc liquidos fontes Heliconia Nais,Et patulo conchae divitis orbe fluat. Sed et unguentum hic conchis asservatum fuisse, discimus ex Horatio l. 2. Ode 7. v. 7. --- --- --- Funde capacibusUnguenta de conchis. Omitto, quae de linteis, oleo, unguentis et strigilibus, quibus ad corpus fricandum, bacarione seu gutto, quo ad superfundendum, utebantur, traduntur. Balnei pretium quadrans fuit, quare res quadrantaria Senecae dicitur: Sed virorum tantum. Nam feminas gratis lavisse, ex Iuvenali patet: quod idem impuberibus quoque praestabatur. Unde Iuvenal. Sat. 2. v. 152. Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur. Vide infra Quadrans. Vestis balnearis laena fuit, Lamprid. in Alexandro, c. 42. Balneari veste ad palatium revertens: Nisi eam fuisse lacernam ex sequentib. colligamus, Hoc solum Imperatorium habens, quod lacernam coccineam accepit. Non vero promiscua fuere balnea, sed viri sua a mulieribus discreta separataque habuere: Balneas proin mixtas, quas Commodus non vetuerat. Varius permiserat, vetuit haberi Severus Imperator. apud Lamprid. in eo, c. 24. Separationis auctorem Hadrianum Aug. laudat Aelius Sparrian. in eo, c. 30. et nimia invalescente luxuria sustulisse Antoninum Phil. refert Iul. Capitolin. in eius vitae, etc. Imo et Simulacris Deorum balnea instituta, dicemus infra voce Pecten. Vide plura de Balneis, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14. et Thom. Dempsterum Paralip. in illud: ut et infra in voce Lavandi ritus. De Balneis inprimis casidis, in voce Thermae. Balneas Romae P. Victor ultra octingentas computavit: Agrippa 170. gratuita balnea praebuit, quae postea in infinitum, teste Plinio, sunt aucta. Solus certe Heliogabalus complures exiruxit, ut qui novas semper habuisse legitur. Lamprid. c. 30. Dicitur et Balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Et post eum Alexander Severus, Balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. Nam hodieque multa dicuntur Alexandri, apud Lamprid. c. 39. Plura vide hanc in rem infra in voce Balneum. Balineae seu Balneae urbis Rome, secudum XIV. eius regiones.In Regione Urbis I. earum sex fuere publicae: Vertii Bolani. Torquati. Mamertini Abascantiani. Mettiani Secundiani. Antiochiani. Privatae 82. In Regione urbis II. Balineae privatae 80. In Regione III. Balineae privatae 70. In Regione IV. praeter Balineum Daphnidis, Balineae privatae 75. In Regione V. praeter Balineum Pauli, Balineae privatae 75. In Regione VI. totrdem, prater Balineam Pauli. In Regione VII. similiter. In Regione VIII. praeter Balineum Plycleti, Balineae privatae 76. In Reg. IX. Balineae privatae 64. In Reg. X. praeter Balneas Palatinas, Balineae privatae 15. In Reg. XI. totidem. In Reg. XII. Balineae privatae, 68. In Reg. XIII. Balineae privatae 74. In Reg. XIV. praeter Balineum Ampelidis et Priscilliani, Balineae privatae 136. Balineae seqq. in quanam Reg. fuerint, incertum: Ti. Claudii Errusci. Statilii. Martialis. Annaei Senecae. Tuccae. Fausti. Fortunati. Grylli. Lupi. Pontici. Severi. Paeti. Titii. Offonii Tigellini. Alexandri Imperat. Varii. Nymphaeum Marci Imperat. prope Septizonium. Gordiani Imperat. Lacus Servilius. De Lacubus, Nymphaeis, Thermis, quae hic omnissae, vide suo loco. Nec omittenda Inscr. vetus, quae Bononiae exstat, in Palatio Albergatino, huc pertinens, Iacobo Sponio memorata itinerar. Part. 3. p. 59. DIVUS AUG. PARENSDEDIT----- AUGUSTUSGERMANICUSREFECITIN HUIUS BALINEI LAVATIONE HS CCCC NOMIN. C. AVIASIT. F. SENECAE F. SUI T. AVIASIUS SERVANDUS PATER TESTAMENT. LEGAVIT. UT EXREDITU EIUS SUMMAE INPERPETUUM VIRI ET IMPUBERES UTRIUSQUE SEXUSGRATIS LAVENTUR. Vide quoque eum Part. 1. p. 71.
BALTHEUS
cingulum militare est, cui insertus gladius gestatur; sine quo nemo militaribus ordinibus censebatur dignus. Sidonius Apollinaris carm. 2. ------ ------ Bullis hostilibus asperSubligar a laeva fulgentem Baltheus ensem. Recte bullis, nam ex auro appositae illae, quare a Treb. Pollione in Gallienis c. 2. dicuntur Balthei aurati et constellati, Virgil. Aen. l. 12. v. 942. ------ ------ Humero cum apparuit altoBaltheus, et notis sulserunt cingula bullis. Talibus autem milites ac Duces usi, vilioribus bullis ornatos enses Gladiatores gestarunt. Pseudo-Cornut. ad v. 44. Sat. 4. A. Persti. de Gladiatoribus, inquit, tractum, qui accepta vulnera inaurato tegunt baltheo. Porro auro gemmae, quo speciosior esset apparatus, addebantur: Unde Corippo. ---- ---- Pretiosaque cingula gemmis. etc. Certe Balthea Militum, apud Romanos, argentea passim occurrunt. Plin. l. 33. c. 12. Et quid haec attinet colligere, cum capuli militum, etiam ebore fastidito, caelentur argento, vaginae vatillis, balthei laminis crepent? etc. Idque gregariorum: Unde non mirum, si Ducibus et Tribunis Balthei essent aurati stellatique, i. e. gemmati. Auro enim vel aureis clavis configebantur, et gemmis stellabantur. Virg. l. 9. Aen. v. 359. ------ ------ Et aurea bullisCingula. i. e. clavis aureis, ut interpretatur Servius. Meminit horum Trebellius Pollio loco cit. Nam quum cingula sua plerique militantium, qui in convivium venerant, ponerent hora convivii, Salonius puer sive Gallienus, his auratos constellatosque baltheos rapuisse perhibetur: et quum esset difficile in Aula Palatina requirere, quod periisset ----- postea togati ad convivium cincti accubuerunt ---- atque hinc tractum morem, ut deinceps cum Imperatore cincti discumberent. Ubi tamen Salmas. pro consiellatos mavult legere postulatos, h. e. pustulis vel bullis argenteis distinctos. Pustula namque de argento optimo dicebatur: unde et pustulatum argentum. Martial. l. 8. Epigr. 51. v. 6. Et niveum tandens pussula vincit ebur. Pustulatos igitur baltheos hic interpretatur, pustulis aut bullis ornatos, i. e. optimo argento variegatos ac ornatos. Vel legi posse, costulatos ait, i. e. regulis quibusdam et virgis argenteis, in modum costarum positis et ordinatis distinctos. Et sic costulae argenteae dicerentur in baltheorum ornatura, ut laminas et batillos eisdem ornandis et gladiorum vaginis, apud Plinium, ,memorari vidimus. Vide Salmas. Notis ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. et Trebellium Pollionem l. cit. Sed et Venatoribus quoque in usu fuisse, docet Levius Andronicus, apud Terentianum Maurum l. de Metris etc. Fuit autem Baltheus usque adeo militi necessarius, ut Imperatores inaugurandi eo cingerentur, ac per eum ipfam significarent militiam: ut gestatus militem signaret, depositus exauctoratum seu ignominiosa missione excedere castris iussum essetque haec militaris cinguli ademptio, gravissima simul ac ignominiosissima nota. Vide Freculphum Tom. 2 Chron l. 3. c. 15. Herodian. l. 2. et 7. Hinc passim apud populos cingulum seu Baltheus pro militia, vide Treb. Pollionem in Gallieno: et accinctus pro milite, discinctus, pro inhabili ad militiam, apud Auctores. Ovid. Amor. l. 1. eleg. 9. v. 41. Ipse ego segnis eram, discinctaque in otia natus. Ad formam militaris disciplinae et civici Magistratus solebant cingi. Lucanus Pharsal. l. 7. v. 430. Sarmaticumque premet succinctus Consul aratrum, etc. Stringebatur autem Baltheus fibula communiter, ut infra dicemus. Plura apud Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 9. paralipom. in c. ult. Aliter paulo sumitur vox Balthei, apud Quintilian l. 11. c. 3. ubi de Toga loquens sic ait, Sinus decentissimus, si aliquanto supra imam togam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur, veluti Baltheus, nec strangulet, nec fluat. In quibus verbis, Baltheus Gronovio est collectio rugarum circa pectus, sub dextro brachio incipiens, in medio latioribus et exstantioribus rugis, ut speciem tabularum sibi invicem superstructarum, simul umbonis referrent, in latum infra desinens in sinum, in longum porrecta usque sub sinistrum brachium, ibique velot nodo contracta, sic tamen ut nullum post tergum emineat. Ab illa autem umbilici specie et tubere, quod in medio apparebat, et totus baltheus dicebatur Umbo, quod probat ex collatis verbis fabii et Curii, Epist. ad Ioan. Rhodium. Unde Umbo candidus, pro Toga pura, apud Persium, Sat. 5. v. 33. Octavius vero Ferrarius ipsum hic sinum Balthei nomine intelligit: Nam quemadmodum baltheus militaris cingebat pectus, sic sinus ille brachio subiectus ad instar cinguli hominem circumdabat, non quidem recte, ut baltheus, sed obliquo ductu, quia ad sinistrum altior, demissior in dextro erat. Imo Quintilianus, inquit, duplicem sinum superiorem videtur statuere: alterum, qui cadebat in pectus, pars scil. togae, quae subiecta humero dextro e Baltheo evolvebatur et reflectebatur, ac descendebat ad inferiora: alterum, Baltheum ipsum, rugas scil. constrictas ac coactas, quae de sub sinistro brachio ad sinistrum humerum recurrebant; non tamen, ut duplex sinus fuerit, sed duas habuerit partes. Ita ergo, Baltheum Quintiliani, concedit umbonem dici posse, si per umbonem intelligatur sinus rugis ac plicis fortuitis protuberans; non vero, si nodus ille et artifex contabulatio, quam in toga numquam fuisse contendit, de Re Vestiar. l. 1. c. 39.
BALTHEUS
quoque in Ecclesia Romana Zona dicitur, qua Episcoporum, Sacerdotum et Ministrorum etiam inferioris gradus Ecclesiastici, vestes construinguntur. Annales Anianenses, Unam vero partem sibi reservavit, quam dedit Benedicto Abbati S. Anianensis Archisterii, videlicet Crucis dominicis cum gemmis, bratheas aureas contextas cum gemmis, baltheos aureos similiter gemmatos, calices aureos etc. Vide quoque Honorium Augustodun. l. 1. c. 226. et Librum Sacram. apud Menardum p. 260. Eius vero, quo Roman. Pontifex consecrandus praecingitur, meminit Ioh. Diaconus in Vita S. Gregorii M. l. 4. c. 80. Porro in exilitate balthei, quae unius pollicis mensuram numquam excedit, speciem propositi regularis olim a S. Benedicto statuti ----- eum servasse, luce clarius manifestat. Et Anonymus in Vita Paschalis II. Pontific. Roman. Deinde in Patriarchale ascendentes Palatium, ad duas curules devenit. Hic baltheo succingitur cum septem exinde pendentibus clavibus, ex quo sciat septem sigillis (Apocalyps. c. 5. 6.) septiformem Spiritus S. gratiam cunctarum Ecclesiarum, quibus simul, Deo auctore, praeest, regimini in claudendo aperiendoque, tanta ratione providere debere, quanto sollertius id, quod intenditur, operatur. Vide quoque Iohannem Sarisber. Ep. 42. Alius ab hoc est Baltheus mundialis seu saecularis, cuius mentio apud Ivonem Garnot. in Chron. apud Lambecium Comment. de Biblioth. Caes. l. 2. c. 8. in Ludovico Pio: Ipsius denique tempore coeperunt deponi ab Episcopis et Clericis balthei gemmeis culturis honirati et cinguloa auro compta et exquisite et alia saecularia pariter ornamenta etc. Vide supra. Hinc Baltheum auferre, pro degradate, apud Aimoinum Histor. Francor. l. 3. c. 93. Vide infra, ubi de Degradatione, et pluta hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossar. Occasio vero Balthei huius ex Vet. Test. in quo seu Baltheus, erat inter octo indumenta seu Vestes Pontificis, quae Aureae dicebantur; non quod totae ex auro constarent vel omnes quro illusae ac interstinctae forent, sed quod quibusdam ex iis aurum varie intextum, reliquae autem coeteris eius vestibus ornatiores et splendidiores erant. Omnes enim ex lino erant purissimo et pretiosissimo, vide de iis Exod c. 28. Et quidem quatuor harum, inter quas et Baltheus, Pontifici cum reliquis Sacerdotibus communes erant, reliquae Pontifici propriae, ut infra videbimus. In quo sacro ornatu ministrabat Pontifex quottidie in Sanctuario, iuxtaque eum Sacerdotes suo ordine. Sine his vestibus enim operari sacris non licebat: Baltheusque inprimis, ut qui reliquas vestes contineret, sacer habebatur; quem proin, sola ministerii hora, adhibendum fuisse, cum reliquus habitus toto Ministerii die retineri posset, aiunt Magistri, ut videre est, apud Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeor. l. 3. c. 11. Sed et praeter vestes aureas, inque iis Baltheum, habebat quoque Pontisex quatuor Vestes albas, prioribus quatuor cognomines ex lino contextas, quibus is solus urebatur, semel in anno, cum piaculare sacrum admunstraturus interius adytum intraret: quo peracto eas deponebat, sequenti anno novas rursus accepturus. Inter quas iterum Baltheus seu Cingulum etat, ut videre est Levit c. 16. v. 4, 32. Ad quod respexit Esai c. 11. v. 5. ubi de DOMINO nostro, cuius illustris typus erat Pontifex, Erit enim iustitia, inquit, cingulum lumborum ipsius, et fides ipsa cingulum feniinumeius. Vide A. Rivetum Exercitat. in Exodum cap. cit. et Franc. Burmannum ibid.
BAMMULUM
diminutiv. ex bammum, quod Latini suum fecere ex Graeco ba/mma], quod inter alia o)cuba/fion], h. e. acetabulum notat; sic vas oxygari bammum, apud Cassiodorum, Adamantius vocat Martyrius. Unde Bammulum, parvum o)cuba/fion]; quod recentioribus Graecis est ba/mpoulon] et ba/mbulon]. Qui proin, quoniam candelabra olim fiebant, in modum lancis, uncinum in medio habentia, cui infigeretur candela, monoba/mboulon] dixere candelabrum unico tantum acetabulo constans, diba/mboulon], quod duo haberet etc. ut videre est apud Malaxum in Histor. Patriarch. Exodi c. 25. v. 31. seyphi istiusmodi acetabula dicuntur, in candelabro Templi. Sed et in veter. lucernis e)mba/fia] dicebantur, quae oleum continebant, Herodot. l. 2. *ta\ de\ lu/xna e)sti\n e)mba/fia e)/mplea a/lo/s2 kai\ e)lai/ou, e)pipolh\s2 de\ e)/pesti a)uto\ to\ e)llu/xnion. kai\ tou=to kai/etai pannu/xion]. Item, quibus excipiebantur candelae emunctiones et decidentes sordes, quae ba/mmoula] quoque citerioribus Graecis dicta. Idem igitur e)mba/fion] et trubli/on] et Bammum sive bammulum, pro quo unguillam dixit Solinus c. 27. ad quem vide Salmas. in Exercitationibus Plin. p. 375.
BANAIA
i. e. filius intelligentiae, aut aedificatio Domini, nomen viri. 2. Sam. c. 23. v. 20. Item princeps. 1. Paral. c. 4. v. 36. Pater Phelthiae, Ezech c. 11. v. 1. Filius Iehoiada. Unus ex fortibus Davidis, cui Salomonem inaugurandi et Ioabum occidendi cura commissa; hoc sublato Dux exercitus factus. 2. Sam. c. 8. v. 22. 23. et 1. Reg. c. 1. v. 8. 10. 1. Paralip c. 4. v. 36. etc. Ioseph. Iud. Ant. l. 7. c. 10. et 11. l. 8. c. 1.
BANNUM_seu_DIFFIDATIO
in Ecclesia Romana inter Haereticorum poenas, est sententia, qua quis e Republ. eicitur, ut gaudere non possit auxilio publico, nec fungi publicis offictis, nec aliquo iuris beneficio iuvari. Itaque Difficatione, Haeretici hostes patriae et imperii declarantur, illosque quivis propria auctoritate capere, spoliare imo et interficere potest, Innocentius IV. reser. Ad exestirpanda. Etiam tota civitas seu Communitas hoc modo bannita ac diffidata hostis imperii fit, omnesque cives eius impune a quolibet offendi, ac tota civitas vel aratri inductione, vel incendio puniri potest, quod probare conantur ex Deuter c. 13. id autem non aute fieri posse, quam per sententiam declararoriam eas huius criminis reas esse fuerit declaratum, adicientes, vide Nic. Eyrnericum Directorio Inquis. Part. 3. Colum. 36. et Conr. Brunum de Haeret. et Schismat. l. 5. c. 14.
BAPTISMUS
Christianis Iuitiationis Sacramentum est, Auctorem Christum habet: Administros eos, quibus praecipua Ecclesiae cura et sacrorum mysteriorum custodia commissa est: Materiam, aquam puram Matth c. 3. v. 6. Actor. c. 8. v. 38. et c. 10. v. 47. Actio seu ritus circa hoc elementum, vel mersio, vel aspersio, indeque consequens ablutio. Et quidem mersione utebantur Iudaei, Apostoli ac primitiva Ecclesia, praesertim in regionibus calidioribus. In Occidente autem, ac plaga Mundi frigidiore, aspersio invaluit. Uti vero hic ritus, ita et numerus mersionum ac aspersionum fere indifferens; ut qui nullo praecepto definitus est. Unde variatum in Ecclesiis, aliis unicam, aliis trinam mersiongem praeferentibus: sive unitati Essentiae divinae, sive Trinitati Personarum, aut triduanae Christi in sepulchro morae, significandae. Quamquam et Haeretici olim hunc illumque ritum erroribus suis obtentui sumpserunt; atque isto velo sententias suas, in dividenda Trinitate, vel eadem neganda, obtexere. Constat autem, unicam mersionem antiquitus apud Iudaeos Christianosque primaevos usitatissimam fuisse. Mersionem comitabatur Trinunius Nominis appellatio, tamquam trium testium caelestium, 1. Iohann. c. 5. v. 7. quemadmodum Iudaeotum baptismum tres testes terrestres requisivisse legimus: idque iuxta mandatum Christi Matth c. 28. v. 19. Baptizantes eos in nomen Patris et Filit et Spiritus S. Non quod totidem verbis ac syllabis Ecclesia adstringeretur: quae Latinorum superstitio est, Graecorum formulam, Baptizetur servus Christi etc. damnantiam. Sufficit enim rem ipsam tenere atque in Baptismo SS. Trinitatis invocationem ac publicam Fidei illius professionem edere: cuius autiquissima formula, ac sequentium Symbolorum rudimentum, haec ipsa verba exstiterunt. Unde nec Apostolos ulla formula videmus usos, qui plerumque in nomen Iesu baptizasse leguntur, Actor. c. 2. v. 38. c. 10. v. 48. c. 19. v. 5. Quamquam vero unus forer Baptismus ac una fides, diversa tamen erant inaugurationis verba, pro vario baptizandorum statu ac respectu. Apostoli, ubi Iudaeos tingeraent, in fidem Domini Iesu eos adigebant Actor. c. 8. v. 16. 38. ubi Gentiles, in Triunius Dei fidem illos imbuebant. Atque haec antiquissima et vera Baptismi administratio fuit, iuxta Christi institutum: quae tamen non ultra alrerum saeculum in Ecclesia, in simplicitate sua, perseveravit; accedentibus sensim ritibus variis, ab institutione primaeva alienis. Quod hisce gradibus factum: Prima quoad Ministrum facta mutatio et iam tertio saeculo Laicis quoque tingere est permissum: Dein Tempus, quod hactenus liberum erat, definirt et celebrioribus anni tem pestatibus, uti infra videbimus, adstringi coepit. Quamquam iste rigor non usque tenuit ac paulatim de eo remissum; et ablata dierum superstitione, Baptismo libertas reddita est. Porro, quoad Locum, cum prius ad obvium flumen deducerentur novi Fideles: Constantini aetate erecta in Templis *baptisth/ria] et sacri fontes; cumque praeterea privata in Fidelium aedibus essent Oratoria, ubi docebatur nonnumquam et baptisabatur, id quoque est prohibitum. Denique variis ritibus Baptismus obrutus est, uti cuivis obvium. Praecipui autem Veter. ritus hi erant, Sponsores, Nomen ab suis impositum, Abrenuntiatio sollennis Satanae, Fidei professio, invocatio Spiritus S. Pompa festa ac Psalmcrum cantus. Descensus in aquam, Lactis mellisque promulsis, Vestis candida et S. quoque Cenae Participatio. Quorum nonnullis postea omissis, vel mutatis, accessere, Consecratio aquae, Salis et Sputi aliorumque, quae partim ori ingeri,partim auribus naribusque allini mos, usus, cum vocabulo Ephatab; Crucis signum, Exorcismus, aliaeque ceremoniae, qurum numerus ad viginti duas excrevit, plusquam in ullo Vet. Testamenti ritu unquam contigit. Baptizandi autem FOEderati omnes et soli: nec probandi Veteres e Matcionis Schola, Haeretici, qui, vel ipsis mortuis, veleorum loco, aliis viventibus vicarium Baptismum dicuntur largiti. Nedum, ut baptisari debent res inanimae; quales bestiae, naves bellicae, urbium propugnacula, vexilla ipsumque aes campanarum: quae sollennioribus ritibus in Com munione Romana quam ipsi Christianorum infantes, inaugurantur, etc. Plura hanc in rem vide apud Theologos, Burmannum inprimis Synopsi Theol. Part. 2. l. 7. c. 6. 7. 8. De Latinorum vero Baptismo, inter alios Macros Fratres consule in Hierolex. ut et vide infra, ubi de Campanarum et Crucis Baptismo. De utroque vero consule Io. Casp. Suicerum Thesauro Ecclesiast. Saltem de tempore ut aliquid addam: Baptizandi tempora sollenniora olim, Pascha erant et Pentecoste Haec namque duo potissimum Festa ad Baptismum Carechumenorum delecta leguntur, apud Tertullian. de Baptismo, Siricium in Epistolis c. 2. Gelasium I. Ep. 9. Leonem Ep. 4. et 8. Gregorium M. Alios passim: praeter Concilia ac Synodos, in quibus Baptismus celebrari vetatur aliis diebus, nisi mortis periculum immineat. Rationes vide apud Leonem Pontif. Ep. 4. ad Siciliae Episcopos c. 3. Tertullian. loc. cit. etc. Quam tamen consuetudinem suo aevo abrogatam esse, circa A. C. 1100. scilicet, fuse testatur Theophylactus Comment. ad Luc c. 10. eo quod, cum Christianitas crevisset, periculosum erat, verba sunt Ruperti de Divin. Offic. l. 4. c. 18. tantam multitudinem differri, propter occasiones mortis, ac maxime, propter turbam infantium e fidelibus parentibus nascentium, quorum tenera adhuc vita persaepe levi occasione succiditier. Verum pristinum celebrandi Baptismum modum, in Paschate seu Die Resurrectionis Domin. ac Pentecoste, etiam longe post annum 1200. extremis saeculis, obtinuisse, ex Synodis variis colligitur. Legimas tamen. in aliis etiam festivitatibus celebratum Initiationis hoc Sacramentum. Nam Siculi et Galli in Epiphania baptizabant, quod tandem prohibuit Leo M. Ep. 80. Concilium Matiseon. II. can. 3. et Rotomag. A. C. 1072. Idem in usu fuiste, in Africa, Victor Uticensis de Persecut. Vandal. l. 2. in Hibernia, Canones S. Patricii c. 19. spud Graecos, Ratherius Veron. Serm. I. de Quadrages. c. 5. apud Aethiopas et Coptos, Iosephus Scaliger der Emendat. Temp. l. 7. testantur. Vide quoque supra in voce Balneatio. Chlodovaeum M. Galliae Regem in Natali Domini baptisatum, auctor est Avitus Viennensis Episcopus Ep. 41. licet Fredegarius, Hincmarus, alii, Paschali id festivitate actum fuisse adnotent; ut plura ornittam. De aliis praeter supra memoratos circa Sacramentum hoc etroribus variorum, hic passim, inprimis voce Catabaptistae, it. Praxeas, Spado; uti de Baptismo Uxorum, quae Latinae originis erant, ab Imperatorib. Constantinopolit. iterato, vide aliquid infra, voce Nomen, et de Baptizatorum die anniversario in Ecclesia Romana ubi de Paschate Annotino: de superfundendi item titu, voce Superfusi, nec non ubi de Clinicis, aliquid etiam voce Undulata, it. ubi de Ungendi ritu.
BAPTISMUS_Iudaeorum
deuplex erat: alter pollntorum : qui antequam Sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant; alter Proselytorum, , per quem alienigenae in Iudaeorum Rem publ. ac Religionem initabantur: Hi enim, praeter Circumcisionem et Sacrificium, Baptismo praeterea in Iudaeorum sacra transibant. Cum hodie, cessautibus sacrificiis, sola Circumcisione et Baptismo id fiat. Ortum Baptismi huius quidam ascribunt Iacobo familiam suam lustranti, Genes c. 35. v. 2. aliis verosimilius ad Mosen in Deserto, illius initium referentibus, Exodi c. 13. v. 21. et c. 14. v. 22. qui fuerit Baptismus in nube et mari memoratus, 1 Corinth c. 10 v. 2. Hoc certum, sive ista occasione coeperit, sive postquam Samaritae Circumcisionem acceperunt, sive denique post Templi excidium, aut serius, Baptismum, illum, ad sacrarum lotionum, aut apud Veteres, aut in Templo deinceps usitatatum, exemplum prim um usurpatum fuisse. Peragebatur lustratio haec statim a Circumcisione, mox ubi dolores eius interqureveraut. Praemittebatur autem examen sollenne: dumque novus Fidei candidatus abluebatur, Religionis articuli praelegebantur: interimque ipse mergebatur, adstante Sapientum Trium viratu. Eodem ritu et liberi eius lustrabantur, atque universa utriusque sexus familia. Quod si parentes praemortui Forent, locum eorum tres isti e Sapientium Collegio implebant, atque initiatioms huius testes erant. Qui vero sic expiati erant, in Iudaiscae gentis nomen ac adeus veniebant; atque, exuta peregrinitate et pristina consanguinitate obliterata, novorum quasi natalium ius accipiebant, ac deinceps pro Iudaeis ac Dei domesticis habebantur. Unde Posteros eorum rursum tingi et novo baptismo inaugur ari fas non fuit, cum pro veris Israelitis censerentur etc. Atque hunc Iudaeorum Baptismum, qui humanus ac Ecclesiastcus duntaxat ritus erat, Dominus noster, ex corum sententia, qui iam tum illum obtinuisse volunt, consercravi, et Circumcisione abolia, novae Ecclesiae Sacramentum esse iussit; Ita ut, srcut olim per Circumcisionem et Baptismum, ita nunc per Baptismum solum, Deo liberi nascantur. Franc. Burmaunus Loc. 31. c. 6. de Baptismi istiutione. Sed de Baptismo Christianorum modo plura diximus. De Lotionibus vero Asperfionibusque Iudaeorum vide quoque supra, ubi de Aspergendi ritu; ubi etiam aliquid de Gentilium lotionibus, quibus tum ad peccatorum labem expiandam, tum ad celebriora mystetia peragenda, leguntur usi: ut et infra, voce Lotio.
BAR-IONA
unum ex tribus nominibus Petri Apostoli, quem Trinomium propterea vocat Petrus Blesensis Serm. 26. quae sunt, Simon, Bar-Ionn et Petrus: occurtit Matthaei, c. 16. v. 17.*maka/rios ei)= *si/mwn *ba\r *iwna=, o(/ti s1a\rc kai\ ai(=ma ou)k a)peka/luye/ s1oi] etc. Beatus es Simon bar-Iona: quia caro et sanguis non retexit tibi; Dominico Macro ex duabus vocibus Chaldaicis formatum est, ex Bar, nempe, h. e. Filius et Iauna, i. e. Columba: ut sit Bar Iauna, h. e. Filius columbae, vide eum in Hierolex. Hieronymus vero corruptum videri locum annotat, et legendum monet, *ba\r *i)wanna=], sicut etram legitur apud veterem Interpretem, in quibusdam codicibus et vetustis aliquibus exemplaribus Graecis, Ioan c. 1. v. 43. et c. 21. v. 17. Vide Theod. Bezam Annotat. ad loc. cit.
BARA
Latine incendinm, sive expurgatio, aut pastus, vel iumentum, sive insipientia vel in vigilia, altera uxor Saharaim. 1 Paral c. 8. v. 8.
BARA
, Latine in malo, sive in socio, aut in clamore, vel in pastu, sive in constructione, Rex Sodomae. Gen c. 14. v. 2.
BARAA
nomen viri. 1 Paral c. 8. v. 13. Latine in societate, vel malitia, aut in ululatione, vel pastu.
BARABBAS
Latine filius patris, insignis latro et homicida, Matth c. 27. v. 16. Sedulius de Iudaeis: Tunc coluere Baal, tunc elegere Barabbam.
BARAC
Latine fulgur, sive in vanum, vel in vacuum, fil. Abinoam de tribu Nephthalim, praefectus fuit exercitui Deborae. Hic Dux fortissimus, decem hominum milibus tantum assumptis, exercitum Sisarae, longe copiosiorem, imo bis decies ampliorem ad unum confecit, ac delevit. Quartus iudex israelis, praefuit cum Debora, 40. annos. Vide Iudic c. 4. et Iosephum Iud. Ant. l. 5. c. 9. Item civitas in tribu Dan. Ios. c. 19. v. 45.
BARACHA
i. e. benedictio, aut genuessexio, nomen viri. 1 Paral c. 12. v. 3.
BARACHIAS
Latine idem significat quod Baracheli Pater Zachariae Prophetae. Zachar c. 1. v. 1. Fil. Mosollamoth. 2 Paral c. 28. v. 12. Filius Zorobabel. 1 Paral c. 3. v. 20. Item cognom. Ioiadae, de cuius filio vide Matth c. 23. v. 35. Ioseph. Bell. Iud. l. 4. c. 10.
BARAD
Latine grando, sive in descensu, aut imperio, nomen loci in deserto Sur. Gen c. 16. v. 14.
BARAIA
i. e. ereatura Domini, sive impinguatio, vel electio Domini, sive in visione. Fil Semei. 1 Paral c. 8. v. 20.
BARASA
i. e. in egestate, sive in cursu, vel in beneplacito, civitas Galaad, munita et magna, 1 Machab c. 5. v. 26. in tribu Gad.
BARBA_Aurea
idololatras Israelitas prodidisse, iam ab aliquot retro saeculis inter Christianos credita est. Hinc, cum Hebraei doceant, Mosen ideo auream vituli scobem in aquas coniedcisse et eas aquas populo bibendas obtulisse, ut idololatriae reos cognosceret: addunt Auctores non pauci, omnes tanti sceleris contage infectos, postquam aquas hausissent aurea scobe aspersas, barba aurea factos esse insignes. Ita Petrus Comestor Exod. Histor. c. 73. Videns Moyses sibi indicatos a Deo scelerum auctores per pulverem bibitum, qui in barbis eorum mtraculose apparuit. Nauclerus Chron. Generat. 27. Dedit potum filiis Israel: remansit autem color auri circa ora nocentium, ita ut discerni possent ab innocentibus. Idem legas in Traditionibus Hebraicis perperam Hieronymo adscriptis, ad v. 6. c. 7. l. 1. Reg. in Bibliorum Transs. veter. Gall. inchoata A. C. 1289. Not. ad Exodi loc. cit. Alibique, sed frustra haec dicuntur. Nam nec certum est, Mosen et Levitas, cum in idololatras promiscua caede grassari sunt, ullam notam diakritikhn\] habuisse, qua vituli cultores a Fidelibus dignoscerent, ne pro illis hi caederentur. Neque enim tali nota fuit opus, cum universus populus], reus fuerit, ut diserte habetur Exodi c. 32. v. 3. Fuit nem pe tam generalis haec defectio, ut inter toto idololatras, si qui in veri Dei cultu perstiterint, ii conspicui non fuerint, in tanto numero praevaricatorum. Itaque cum v. 28. eos, qui Deo adhaerebant, ad se convenire iussit Moses, praeter Levitas nulli adfuerunt. Et si necesse fuisset, vituli cultores speciali nota dignosci, barba aurea non suffecissket: cum fuerint in magno Populo imberbes multi iuvenes, neque dum vesticipes, multae mulieres, multi eunuchi, ad quos haec nota non pertinuit etc. Plura hanc in rem vide apud bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 34. et supra in voce Aurea.
BARBAE_Evulsio
inter sum mi dedecoris genera. Unde contumelia oris levigati, apud Arnob. adv. Gentes l. 6. ubi de Aesculapii statua a dionysio aurea barba spoliata: Si suberat Numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam levigati et dehonestati vultus non iusta et merita per sequutus est ultione? Et inter iustas belli contra Ammonitas suscepti causas Davidi fuit, quod Chanun Servis Davidis (quos consolatores ipsi miserar, patris obitum lugenti) abrasit dimidium barbae, 2 Sam c. 10. v. 4. Vide quoque Philostratum de Vita Apollonii l. 7. c. 14. Procopium in Esaiam p. 120. >Herodianum in Maxim. et Balbo, Alios.
BARBARI
ficto nomine, inquit Strabo l. 14. dicti sunt ab initio, qui difficulter, aspere, atque duriter loquebantur, quasi duriloqui et crassilingues, a *barba\r] absona voce, in quam peregrini homines Athenas adventantes identidem incidebant. Sic etiam dicuutur illiterati malis moribus, crudeles. Arabice aurem Bar desertum significat, inde forsan Barbariae nomen. B. Paulus, 1. Corinth. c. 14. v. 11. Barbarus erit mihi, et ego illi. Ovid. l. 5. Trist. El. 10. v. 37. Barbarus hic ego sum, quta non intelligor ulli. Atque hoc censu civili, Anagogico autem seu Spirituali, bene vetus Glossa in Psalmos: Barbara lingua est, quae Dominum non laudat. Hinc Barbarismus, quem sic definit Suidas. *e)/sti de\ *barbaris1mo\s2 en tw= kakiw=n le/cios2 para\ to\ e)/sqos tw= d)dokimou/ntwn *e(llh/nwn]. Veteribus autem omnes Barbati erant, qui non erant Graeci, et Barbarum to\ ou)k *e(llhniko\n]. Unde Sophocles, *th\n *ba/rbaron ga\r glw=ssan ouk e)pa+i/w]. Unde Plautus, teste Festo, Naevium Poetam Latinum barbarum dixit. Et in Asinariae prologo, v. 11. Marcus vortit barbare, h. e. Plautus reddidit Lative. In Captivets Actu. 3. sc. 1. v. 32. quoque legas, Barbaricam legem pro Latina lege. Et B. Paulus c. 1. ad Rom v. 14. *e(/llhs1i te kai\ *barba/rois2]. Eadem ratione Latini auctores, non utentes lingua Romana barbaros dixerunt omnes, sicut et Cicero Afros, Gallos, Hispanos, in Epp. ad Qu. Fratrem. Imo Lacones hospites et peregrinos dixisse barbaros annotatum ab Eustathio, ex Herodoto in 3. Iliad. Cl. Voss. l. 1. de Vitiis sermonis c. 1. ex Chaldaico bar], quod extra, vel foras significat deducit. Sic testatur Herodotus in Euterpe, antiquos quoque Aegyptios omnes, qui lingua sua non uterentur, Barbaros vocasse. Similiter Romanis erat in more positum, omnes extra Iurisdictionem suam positas gentes Barbaros vocate. Unde concilium Chalcedonense Can. 28. *e)pis1ko/pous2 tou\s2 e)n *barbarikoi=s2] appellat omnes extra terras Imperii Romani degentes. Et Canones Eccl. Afric. Can. 52. Mauritaniam, quae Imperii pars erat, tw=| *barbarikw=|] ibidem in Africa opponit. Unde haud dubie Barbariae appellatio, in partem Africae litoralem ad ware maditerraneum, hodienum servats fluxit. Vocem ex Oriente allatam, enim extr aneum denotate, Scallger ostendit sub initium Exercit. 51. admodumque probabile, fuisse id commune gentibus dicterium. Sic enim de Scythis et Atheniensibus, Anacharsis apud Laertium l. 1. de Aegyptiis, Herodotus l. 2. de Romanis, Herodianus; de Phrygibus Sophocles, Horatius, alii. Quemadmodum antiquissimis Hebroeis Gentes dicebantur, quos posterior aetas *e(/llhnas2], Christiani Paganos, dixere. Keuchenius ad Miltiadem Nepotis c. 2. Vide et Alciatum Adnotat. ad. 3. poster. libros Codicis et Bernegger. Quaest. 91. in Tacit. Sequentibus autem temporibus, cum Romani a Wandalis, Longobardis, Gothis, Francis inprimis, aliisque populis, in Imperium irruentibus essent oppressi, vox Barbarorum in honore esse et Victoribus tribui coepit, Romanorum appellatione, in servitutis confessionem ac notam transeunte, vide in voce Wallenses. Unde Valerius, Cum Germaniae, inquit, populi provincias Imperii Rom. in Occidentis partibus, nimirum Galliam, Hispaniam, Britanniam, Africam ac Italiam aliasque armis occupavissent; provinciales quidem sive veteres earum incolae priscum nomen suum retinuere, ac modo suae quisque nationis proprio vacabulo, modo idque saepius in commune, Romani sunt appellatr: novi autem Romant provinciarum possessores ac domni German, honoris causa dicuntur Barbari. Unde in Priscis Legibus ac Historis alteros alteris opponi constat. Quod autem illos attinet Barbaros, qui sic dicti sunt, quod omni morum concinnitate careant, illorum in desertis Asiae, Africae et Americae occurrunt plurimi, quos, quoniam meliorum conversatione gentium destituuntur, in illud inhumanitatis ferinae barathrum prolabi necesse fuit. De Silvestribus regni Chinae, in montanis, ad urbem Queicheum, et in monte Changno ad Sumingam, vide Neuhofium descript. huiusImperii c. 13. In Africa, partem incolarum regni Tombuti, adeo non barbaram, sed brutam potius esse, ut vix humanam in iis vocem deptehendas, refer unt Itiner ariorum Auctores: quod ipsum de incolis Promonrorii Bonae Spei, quos vocat Solthanimam, scribit Mandelssovius Ltiner. part. 2. c. 16. In Asia et America, inprimis hoc vitio famosi sunt Anthropophagi, quales sunt incolae Insularum de Andremaon, in Oceano Indico et Caribani, de quibus vide Le Blanc. l. 1. c. 14. Ioh. Mocquetum Itiner. l. 2. Benzonem Histor. Novi Orbis l. 1. c. 23. Imo nec Europae sui Barbari desunt: quales fere sunt Tartari Ceremissi; de quibus Olear. Itiner Pers. et qui in Hibernia adhuc Silvestres vocantur, de quibus Camdenus deser. Hibernae, etc. Vide Auctorem Anonymun Histor. Orbis Terrar. Geogr. et Civil. c. 9. sect. 4. de mor. Gentium.
BARBARIA
Africae quam in quatuor partes Neoterici scriptores distinguunt, pars praecipua et prima est. Ab ortu habet Marmaricae (quae hodie Barcha dicitur) deserta, ad montis usque Atlantis partem Meies appellatam, quae pars a Strabone forte sub nomine Aspis describitur. Hunc montem Atlantem habet a meridie, ab occasu autem ipsum mare Atlanticum, Septentrionale vero latus mare mediterraneum lambit. In quatuor regna dividitur, Marocchum, Fezzam, Telesinam, et Tunetem, Nic. Lloydius, Baudrand. sic habet: Barbaria pars Africae, iuxta Mare Mediterraneum extensa et oblonga. Protenditur ab Oceano in Aegyptum usque; et versus Meridiem, dividitur, a regione Biledulgerid monte Atlante. Ibi alias erant Mauritania, Africa propria et Libya exterior; nunc continet regna Marrocanum, Fezzanum, algerianum, Tunetanum et Tripolitanum, cum Barcana regione. Morerius in 6. partes Barbariam dividit, regnum Tunetanum, Tremesinum, Fessanum, marocanum, regionem Dara, et Barca, quae prima dici debuisset, Ex Marmol. l. 1. Cluver. l. 6. Ab hominibus subfusci coloris habitatur. Regionis pars, quae mare mediterraneum spectat, montibus occupata est, a quibus usque ad Atlantem planitie gaudet spatiosa, quibusdam etiam colliculis. Maxima hic fontium copia, rivulisque amoenissimis regio irrigatur. Dactylorum, malorumque Punicorum feracissima, sed frumenti non adeo fertilis, frugum autem, scil. ficuum et olearum ubertate felix. Frigus ibi numquam adeo intenditur, ut quis ignem ob id accendere velit. Autumni finis, tota hiems, bonaque veris pars impetuosis plena ventis, quin et grandinibus, fulguribus ac tonitruis horridis interdum discruciantur. Accuratam Barbariae, ac totius Africae, morumque gentis descriptionem habes apud Ioannem Leonem Africanum, et Tho. Fazellum c. 1. l. 16. Decadis rerum Sicularum. Coeterum nomen hoc haud ita pridem Numidiae, aut, ut nonnullis placet, toti Africae parti, quae Mari Mediterraneo obiacet, ab Aegypto ad Gades usque, Arabes indidisse putantur: cuius appellationis causas reperias apud Scaligerum Exercit 51. Leonem Afric. l. 1. c. 2. et Marmolium Africae l. 1. c. 6. Sed iam Iustinianiaevo, diu antequam eo se Arabes conferrent, illud obtinuisse, docet Iustiniano aequalis Anastasius Sinaita in Anagogis super 6. dierum opus. *e)n toi=s2 plhs1ioxw/rois2 *ai)gu/ptou toi=s2 e)n *pentapo/lei rh=| *barbarikh= legome/nois2 a)du/tois2]: quibus verbis Cyrenaica Pentapolis in Africa Barbaria constituitur. Et Barbaricini vocabantur, qui a Vandalis, circa illa tempora, ex Mauritaniae monte Aurasio in Sardiniam transsati sunt, Procopius Vandalic. l. 2. et Gregorius Ep. 25. Sed et aliam in Veter. Scriptis Barbariam reperimus, cuius nomen multo aniquius est; nempe Barbariam Aethiopicam: quae rursus duplex, una est Barbaria proprie dicta, altera Troglodytica, utraque mari praetenta, haec Arabico et Adulico et Avaliti, illa Barbarico sinui. Quarum illam solam Barbariae nomine intelligunt Ptolemaeus et Marianus Heracleota: Sed alii Barbaris etiam Arabici maris accolas ac Troglodytas accensent. Sic Arrianus in Periplo locat Barbaros et Barbariam citca Berenicen et Orinen et Diodori insulam, et Ptolemaida theron et Avalite Emporium, quae loca sunt Troglodyticae. Et Stephanus de Urb. Barbariam scribit esse para\ to\n *a)ra/bion ko/lpon], ad Arabicum sinum, ubi Troglodytica. Etiam Geographi recentiores in Avalite sinu, Troglodyticae parte, urbem Barbaram vel Barboram describunt ac eiusdem nominis insulam, urbi proximam, ad quam Zeila solventem appulisse se, dicit Vartomanus Navigat. l. 2. c. 16. Atque de eadem multa habet Odoardus Barbosa in India sua c. de Barbora. Undefacilis concilatio Galeni cum Dioscoride, quorum ille Zingiber adferri tradit, a)po\ th=s *barbari/as2], ex Barbaria hic ex Troglodytica: nempe eadem utraque Regio est, quod cum nesciret Plinius, perperam accepit, quod legerat, apud Graecos, myrrham Troglodyticam etiam dici Barbaram, ac si eam myrrhae speciem vellent esse aspectu sordidam et barbaram, l. 12. c. 16. Cum contra in Dioscoride legatur esse diaugh\s2], splendens aut pellucida, etc. Neque alia ratio, cur Genes c. 10. v. 3. Thogarma Barbariam] reddat Hierosolymitanus Interpres, quam fallax allusio nominum inter Thogarma et *trw/glhn], unde Troglitis vel Troglodytis. E' quibus constat, Barbariae nomine contineri totam oram maritimam Orientalis Aethiopiae, ab Aegypti finibus, usque ad Raptam promontor. cui videtur id nominis obtigisse, propter mores incultos. Arrianus, *a)takro/teroi de\ o(i katoikou=ntes to\n ro/pon *ba/rbaroi], Rudiores sunt, qui locum incolunt, Barbari. Vel, propter sermonem barbarum et inconditum, si sermo dici quaet, qui verius vespertilionum est stridor. Herodot. Musa 4. *oi( *trwglodu/tai *ai)qi/opes2 glw=s1s1an ou)demi/h| a)/llh| paromoi/hn nenomi/kas1i, a)lla\ tetru/gas1i kaqa/per ai( nukteri/des2]. Unde Plin. l. 5. c. 8. iis non vocem, sed stridorem, tribuit, et Marcian. Capella; Stridunt potius, quam loquuntur. Proprie autem rou\s2 dus1ekfo/rws2 kai\ s1klhrw=s2 kai\ traxe/ws2 lalou=ntas2], Barbaros appellari consuevisse, pluribus docet Strabo, in eum Homeri versum Il. b.] in quo Cares nominat barbarofw/nous]. Quo ipso sensu9 Graeci, Chaldaei, Arabes, Latini Interpretes Psalm. 114. v. 1. populum barbarum eum vocant, quem Hebraei i. e. lingua aliena eaque absurda et incondita loquentem. Neque aliter barbar explicant Arbaum Lexicographi. Unde videmus Barbariae nomen tam Chaldaicum et Arabicum, quam Graecum, adeoque Iudaeis et Syris norissimum fuisse, in quorum libris passim occurrit. Sed cum duplex Barbaria in Africa fuerit, una Occidentalis usque ad Gades; altera Orientalis, ad Arabicum sinum, et Orientalem Oceanum, Rhaptam usque protensa: de hac, non de illa Hebraei egere; ut cuius aliquot demum post Christum saeculis mentio fieri coepit etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 19. Salmas. ad Solin p. 798. et 99. ut et infra in voce Barbaricum, item Barburim. In Kavirovvan uno ex quatuor Barbariae hodiernae Regnis, Caliphae olim, sive Pontisicis Africani, sedem fuisse, notat Hornius Orb. Polit. p. 538.
BARBARISMUS_et_Scythismus
nonnullis vocatur foedus error eorum, qui taciti cum insipiente dicunt, Non est Deus: et quidem ille putatur iuxta Epiphanium, ante diluvium, hic postea obtinuisse, usque ad Setungum, cuius tempore coeperit Hellenismus. Sed nec Epiphanius dicit, Barbaros illos vel Scythas, nullum agnovisse Numen: nec satis convenienter Scythae memorantur ante Serugum, cum citra dubium Babylonica turrilonge sint posteriores. praeterea et *barbaris1mou=] et *skusis1mou=] nomina, parum huic rei idonea sunt, nee aliunde hausta, quam ex male intellecto Apostoli loco, ad Coloss c. 3. v. 11. Ubi non est Graecus et Iudaeus, Barbarus et Scythes. Neque enim ibi Apostolus variam de Deo sententiam signat: sed solum ait, in renovatione Christiana, non meliorem aut deteriorem esse conditionem Iudaei, quam Graeci; nec Graeci, quam Barbari, nec vulgaris Barbari, quam Scythae, etsi hic coeteros superare barbarie existimetur, vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idololatriae l. 1. c. 3. Sed et Barbarismus, nomen Libri, in Charta Reg. Cardin. titul. S. Stephani, in Monte Caelio, A. C. 1215. pro Reform. Universitatis Paris. Non leg ant in festivis diebus, nisi Philosophos, et Rhetoricos et Quadrivialia et Barbarismum et Ethicam, si placet, et quartum Rheroricorum, apud Car. du Fresne Glossar. qui etiam libri Donati, de Barbarismo, et octo partibus orationis meminit.
BARBURI_Saginati
in Mensa Salomonis, 1. Regum c. 4. v. 23. Iunio et Mercero sunt lectissima quaeque animalia, quae Appuleius pastus electiles dixisset; Graecis aves electae altiles, eaeque gallinacei generis; Talmudicis electi boves aut gallinae peculairi modo saginatae; Rabbi Iudae, species animalium, quae aluntur in vivariis; Aliis aves quae ex Barbaria adferebantur, mundae ac pingues; Et certe, cum Salomon in Rubro Mari classem instrueret, Aelanis et Esion-gabere in Orientales Barbaros ire potuit illa, atque inde meleagrides afferre, quae Barburim inde denominari potuere. Quo enim tempore avium harum magna fuit raritas et penuria, erat illis sume fertilis Rubri maris Insula quaedam, ad Barbariam Troglodytarum pertinens, quod idonei Auctores scribunt, praeter Agatharchidem, Diodorus et Artemidorus apud Strabonem, etc. Bocharto, utut ultima haec interpretatio tolerabilis videatur, prima tamen maxime placet, in qua asserenda conspirant Seniores cum Talmudicis, et analogia favet, secundum quam, uti a charar], i. e. ardere, charchur], est, h. e. summus ardor. Deuter c. 28. v. 22. sic a barar], h. e. eligere; barbur], i. e. res lectissima. Unde sensus quoque commodissimus verborum Salomonis hic emergit: Cibaria Salomonis erant in dies singuli triceni cori similae, sexageni cori farinae, deni boves pingues, viceni boves pascuales, et centum oves, praeter cervos, capreas, et bubalos, et barburim, h. e. lectissima quaeque animalia, ea scil. quae inter coetera seligebantur, ut peculiari ratione saginata regiae mensae apponerentur. Quod de avibus potissimum Veteres intellexerunt, cum, quia in cupedinario Foro aviculae principem locum tenent, tum ut ab iis distinguerent, quorum iam facta mentio; bobus nimirum ovibus; cervis, capreis et bubalis, etc. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 19.
BARED
i. e. graudo, sive in descensu, vel in imperio, sil. Suthalae. 1 Paral c. 7. v. 21.
BARIA
i. e. in societate, sive in malitia, aut in ululatione, sive in pastu. fil. Aser. 1 Paral c. 8. v. 13. qui Beria Gen c. 46. v. 17. dicitur.
BARTHOLOMAEUS
Apostolus, cuius nomen solum in Euangelio legitur. Post resurrectionem Christi in India sparsit Euangelii semina, ut scribit Euseb. l. 3. c. 1. et citatur eius dictum huiusmodi, Euangelium esse breve et longum. Etsi enim summa eius brevibus Aphorismis comprehensa tradi potest, tamen sapientia illius mexhausta est, et propugnatio dogmatum longiorem orationem desiderat. In Armeniae urbe Albana fertur, iussu Astyagis Regis, cuius fratrem converterat, excoriatus esse. Nic. Lloydius. In Armenia maiori Lycaonia, Albania, et India citeriore Euangelium eum praedicasse, habet Morerius. Latine filius ---- haurientis ---- aquas. Ita Hesychius. *bkrqolomai=os, ui(o\s2 krema/s1antos2 u(/data]. Atqui Vossius scribit Bar ptolemaeus, quasi filius Ptolemaei. Euangelium ei Haeretici tribuerunt. De ipso vide Matth c. 10. v. 3. Marc c. 3. v. 18. Luc c. 6. v. 14. Chrysostom. Homil. de 12. Apostol. Baron. A. C. 31. 44. etc. Eius habitum describens Abdias Babylonicus, colobium ei album tribuit, et pallium, quod per singulos angulos singulas habuerit gemmas. Verba eius haec sunt Histor. Apostolor. l. 8. Vestitus colobio albo, clavato purpura: induitur pallio albo, habente per singulos angulos singulas gemmas. Qui plane *grammate/wn] apud Iudaeos fuit habitus, nisi quod ex singulis angulis non gemmae, sed r(oi+/okoi], i. e. globuli Punicorum malorum specie, pendebant. Nam *grammatei=s2] et colobium clavatum et super colobium quadrangulum pallium accipiebant. A' quatuor istiusmodi angulis, quos Graeci gwni/as2] item, pte/rugas2], dixere, quadrangulus habitus Pallium Tertulliano appellatur, de Pallio, vide Salmas. ibi.
BARUCH
Latine benedictus, vel genu flexus. Hesych. *bkrou\x, e)ulognme/nos]. Fil. Neriae, amanuensis Ieremiae, et fugae in Aegyptum comes, Ierem c. 32. v. 12. Alius videtur ab illo, quicumque tandem fuerit, cuius exstat liber inter apocryphos.
BASAN
i. e. in dente, sive in ebore, aut in mutatione, vel in somno, aut confusio, vel ignominia. (Hesychius, *bas1a\n, ai)s1xu/nh]) Regia Og Regis, quae pascuis, ac nemoribus abundans cecidit in sortem dimidiae tribus Manassis. Longitudine a torrente Iaboc, usque ad terminos Selcha, Gessuri et Machati; latitudine vero a montibus Galaad, Seir et Hermon, usque ad mare Galilaeae et Iordanem extenditur. Quae et Havoth-iair Deuter c. 3. v. 14. dicitur, ac terra Rephaim. Graece Iosepho, Ptolemaeo, et Stephano *batanai=a], vel *batave/a], cuius pascua praeter Mosen ac Davidem veteres scriptores mire celebrant. Hieronymus in Amos c. 4. v. 1 Vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima. Theodoretus ibidem *dama/leis2 de\ a)uta\s2 th=s *bas1ani/tidos o)noma/zei, w(s2 a)brodiai/tous2, kai\ xlidh=| pantodaph=| kexrhme/nas2. *toiau=tai ga\r kai\ th=s *bas1anitidos ai( dama/leis2 dia\ nomh=s2 a)fqoni/an s1kirtw=s1ai]. Scilicet teste Cyrillo in eundem locum, *xw=ra h( *bas1ani=tis2, e(/uboto/s2 te kai\ e)ua/nqhs2 kai\ polu\ li/an e)pithdei/ws2 e)/xous1a pro\s2 to\ du/nasqai katapiai/nein a)mfilafw=s2 ta\ en a)nth=| bos1ko/mena]. Apud Tzetzen Chil. 10. Hist. 306. legitut, *bas1a\n kata/ tinas2 *skuqw=n le/getai po/lis2 ei)nai]. Magno errore. aliud enim Basan regio, aliud Bethsan oppidum, quod Graece *skuqu/polis2] dicitur, non tamen a Sycthis uti volunt, sed quia spinae genus scitta], ibi crescebat affatim, uti docet Bochart. l. 3. Phaleg. c. 13. Nic. Lloydius.
BASCAMA
oppid. in tribu Gad, regionis Galaad, in quo Ionathan occisus est a Tyiphone. 1. Machab c. 13. v. 23. Ioseph. l. 13. Iod. Antiq. c. 9.
BASCHAMA
nomen loci. 1. Macchab c. 13. v. 23. Vide Bascama.
BASEMATH
i. e. aromata, vel confusio mortis, aut in desolatione, sive in positione, aut in nominibus; altera uxor Esau, Gen c. 26. v. 33. Filia item Solomonis. 1. Reg. c. 4. v. 13.
BASIA
iuvenum et puellarum, in Charta Communiae S. Iohannis Angeriac. A. C. 1204. concedimus etiam heredibusque eorum, ut ad libitum suum puellas et viduas suas nuptui tradere, et iuvenes uxorare, et Basia iuvenum et puellarum semper habere sine aliqua contradictione libere liceat, apud Car. du Fresne in Glossar. inter Sponsalium olim fuere ritus. Unde osculum, donatio propter nuptias, quam solebat Sponsus Sponsae interveniente osculo dare, in l. 5. Cod. Theodos. de Sponsal. nam, ut est in Novella Alexii Comneni eid. tit. et apud Matthaeum Monachum Iuris Graeco Rom l. 8. p. 80. Sponsalia peragi consuevere, mat\ to=u ???)r)r(abw=nos kai\ to=u fili/ou toi=s2 mnhsth=rs1i filh/matos], arrhabone et osculo. Vide infra, in voce Osculum.
BASILICAE_Martyrum_et_Angelorum
aliquoties memorantur Veteribus. Appellabant autem illi Basilicas Martyrum, Aedes Deo exstructas eiusque cultui unice dicatas, in Martyrum locis, in quibus aut passi sunt, ut aliquod eorum extaret monimentum, ut in illis sacris domibus Deum O. M. religiose colerent et invocarent; eique de Martyrum victoria gratias agerent, ac divinum eiusdem implorarent auxilium, quo et ipsi suffulti ad imitationem talium coronarum atque palmarum corroborarentur, seque invidem ad eam imitationem, ex martyrum memoriae renovatione adhortarentur. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 29. Angelorum vero Basilicae, solebant exstrui, in locis, in quibus Angeli apparuerunt, aut aliquid egregium gesserunt. Tum enim ibi, in honorem Dei Aedes sacrae exstruebantur, in quibus illi agebantur gratiae, pro tam conspicuo favoris sui signo, isque unice implorabatur, ut porro Angelis suis in ministerium nostri uti dignetur, ad quod eos constitutos esse Apostolus ait Hebr c. 1. v. ult. Utrisque nomina quandoque Martyrum, Angelorumque propterea indita, uti docet Ioann. Forbesius Instructionum Historico-Theologic. l. 7. c. 2. §. 15. Postea vero in Basilicis huiusmodi alio spectari coepisse, discimus ex Rob. Bellarmino l. de Cultu 55. c. 4. ubi inter Basilicam et Templum distinguens, Templum quidem Deo tribuit, respectu sacrificii; eandem vero aedem, Angelo aut Sancto consecratam, ait, ut Basilicam, in honorem et cultum eorum: in quibus tum Deus, tum ipsi invocentur, iisque vota nuncupentur et preces, laudesque ac hymni ei offerantur. Qua de re vide Forbesium ibid.
BASILISCUS
Graece *bas1ili/s1kos] Latine Regulus, Chaldaeis hurman], Hebraeis tsepha], vel tsiphoni], Proverb c. 23. v. 32. et Elaiae c. 11. v. 8. ab ipso horrendo sono, sibiloque, quo reliqua animalia vel fugat vel interficit, serpentis genus est nocentissimi, cui unam spitham am longitudinis Arabes tribuunt. Qui bus consona tradit Nicauder Theriac. v. 398. *eanqou\s2, e)pi\ tri/a dw=ra fe/rwn mh=ko/s2 te kai\ i)qu/n].Flavus est, adtres palmos habens longitudinem et impetum: minores nempe, palmos, qui maiorem unum faciunt, i. e. spiqamhn/]; sunt enim 4. digitorum singuli, etc. Sibilo idem fugare solum, ibid. ut et Plin. l. 8. c. 21. ac Solin. c. 30. sed qui sequ untur etiam necare tradunt, Galenus c. 8. ad Pison. Aetius, Damit, Avicenna, Isidorus. Flatu adurere ei proprium tribuit Horus, Hieroglyph. l. 1. c. 1. et l. 2. c. 57. praeter Aelian. aliosque. In Aegypto, vicinisque Libya et Cyrenaica frequens, teste Ammiano l. 22. Plinio l. 8. c. 21. Solino, loc. cit. Aeliano l. 3. c. 21. Aegyptiis *ou)bai=os] dictus est (ut hodieque o)bio\n] serpentem quemvis vocant) qui Deorum capitibus imaginem eius ex auro circumponebant, utpote regium nomen habentis et diademate insignis. Iidem in Symbolis sycophantam per eum disignabant, utpote afflatu perimentem folo; et aevum, eiusdem serpentis imagine, caudam sub reliquo corpore abscondentis, vide Horum ubi supra et l. 2. c. 57. etc. Cum Basilisco Ezechiam Regem conferri legas Esaiae, c. 14. v. 29. quam in rem apud Ecclesiasticos Scriptores multa. Sed nil novi Regem potentem per serpentem adumbrari, vide Aelian. Hist. l. 6. c. 38. et Horum l. 1. c. 56. Et in omni ser pentum genere, Basiliscus, maxime Regis figura est. Id enim arabico Melecha, Graeco *bas1ili/s1kou] et Latino Reguli nomine significatur. Nempe illum e/rpustw=n bas1ilh=a], reptilium Regem, vocat Nicander, Theriacw=]n v. 397. Auctoresque varii ipsum mitratum, cristatum vel diadematum esse scribunt. Adde, quod celsus et erectus in medio incedat, Plin. quasi hoc sit insigne Regni, ut Persarum Regibus thn\ tia/ran o)rhn\ e)/xein]. Sed et eidem, quamliber parvo, cedit omne reptilium genus, ranquam pro Rege eum agnoscens: illa enim sibila fugat, ut diximus, et, iuxta Lucan. l. 9. v. 726. ---- ---- Kate sibi submo vet omneVulgus, ac in vacua regnat Basiliscus arena. Quin ommum sni generis vivacissimum animal est, et quia quodvis aliud solo perimit flatu, videtur zwh=s2 kai\ qana/tou kuri eu/ein], habete ius vitae et necis, Deorum proin apud Aegyptios capitibus insertum, uti vidimus, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 9. et 10. Ad fugandas aves araneasque Veteres usos esse, docet Solin. c. 27. Basilisci reliquias amplo Pergameni comparaverunt. Ut aedem Apellis manu insignem, nec ar aneae intexerent, nec alites involarent, cadaver eius, reticulu aureo suspensum, ibidem locarum. Ubi manum Apellus, pro pictura Apellis, magno impendio Pergamenis empta, positum esse, notar Salmas. Excrcitat. Puman. ad cum. p. 372. lterum inter Insignia Familiarum illustrium Basiliscus quoque. Et quidem monti viridi insistens, in argento scuti hodierni Episcop. Argentinensis, Abbatiae Malmundaviensis nota est, vulgo Malmedyr, quae in dioecesi Leodensi, in ditione Lucenburgia, a Sigeberto Rege fundata est, A. C. 657. Aureus verp monti tricolli insistens, in nigro scuti Bar. Neidecciorum, in Austria, familiam de Reina exstinctam, cuius illi heredes, designat. Niger autem aureis pedibus et expansis alis, cum pennis prasinis apex est Wurinbergieus in clypeo Baronum Stubenbergiorum in Stiria, quem Caspar assurppsit, cum cius loco Wurmbergiam cassidem pater Ioannes aliter ornaret etc. Vide Cl. Spenerum Artis Herald. Parte 2. passim.
BATHUEI
i. e. siliatio Dei, ant menfura, vel desertum Dei, fil. Nachor ex Melcha, pater Labanis et Rebeccae, Gen c. 22. v. 22. Item civitas in tribu Simeon. 1. Paral. c. 4. v. 30.
BATTUS
ineptus Poeta, qui in carmine conficiendo eadem saepius repetebat; unde *battologi/a], inepta verborum redundantia, seu eiusdem rei vitiosa repetitio. Suidas, *battologi/a, h( polulogi/a, a)po\ *ba/ttou tino\s2 makrou\s2, kai\ polusti/xous2 u(/mnous2 poih/s1antos, tautologi/as2 e)/xontas2.]. Hesych. *battologi/a, a)rgologi/a, a)kairologi/a]. Theophylact. in Matth c. 6. *battologi/a e)sti\n h( fluari/a. *oi)=on, to\ ai)tei=n ti tw= ghi+/nwn, do/can, plou=ton, vi/khn]. Subdit, *battaris1mo\s2 de\ e)sti\n h( a)/narqros fwnh\, w(s2 h( tw= paidi/wn].
BAVAI
i. e. in luctu, vel iniseria, nomen viri. Nehem c. 3. v. 18.
BAZATA
i. e. contemptus, vel depraedatio, aut in Oliva. Eunuchus. Esth c. 1. v. 10.
BDELLIUM
Graece *bde/llion], diminutiv. a *bde/lla], quomodo aliquot locis Auctori Pertpli vocatur; Bedella, Marcello Empirico, ----- ----- crocon atque bedellam: apud Plantum in antiquis libris Bedellium, Salmasio est ex Hebraeo Bedolach, quae vox occurrit Numer. c. 11. v. 7. ubi dicitur manna, sicut coriandri semen esse et colorem eius, ut Quippe, inquit, et Bdellium subalbidum et munna magis ad bdellii colorem accedit, quam ad margariti aut alterius gemmae, de qua alii vocem exponunt. Verum quia terra Havila, ubi bedolach a Mose describitur, Gen c. 2. v. 12. bdellii proventu celebris non est, sed unionum; Bochartus quatuor Paraphrastarum Arabum, aliorumque quorundam eruditorum sententiam, margaritam hac voce denotari asserentium, praesert, ut videre est apud eum Hieroz. Parte poster. p. 675. et infra. Graecis, teste Plinio, dictum est brochum, a bre/xw], i. e. humecto, quod humectius esset et liquidius; item Maldacon, quasi maltako\n], quod gummi Bdellii molle esset, instar malaxatae cerae; unde Arabes suum Molochil vel Malachal fecille videntur. Quae nomina varia Bellio Mercatores Graeci imposuerunt, qui et Indicum a(dro/bwlon] vocabant, quod in offas convolutum erat, erussiore nempe gleba. Certe monet Monardus, Anime Orientale (quod idem est cum bdellio) tam magnis glebis et adeo transsucentibus afferri, ut plerique speciem esse succini liquidioris suspicati sint. Describitur autem Bdellium antiquis, gummi seu lacyrma arboris transsucida, alba, pinguis, aequaliter cerea et quae facile molliatur, verba sunt Isidori, quae ex Graecis Dioseoridis l. 1. c. 81. videntur expressa, *diauge\s2, taurokollw=des2, liparo\n dia\ ba/qous2 kai\ e)uma/lakton]. Qui idem de optimo Bdellio, a)mige\s2], inquit, cu/lwn kai\ r(upari/as2, e)uwdes2 en th=| qumia/s1ei, e)oiko\s2 o)/nuxi], ligno sordibusque non miscetur, odor atum cum incenditur, simile ungui: unde *bde/llh o)/nuc]: totum enim aequaliter o)nuxoeide\s2] est et laeve ac splendidum instar unguis. Quibusdam unum fuit ex quatuor aromatum generibus, ex quibus factum fuit sacrum thymiama, Exodi c. 30. v. 34. ubi vocem secheleth], nonnulli reddunt spicam myrrhae; alii ladanum; quidam unguem aromaticum: atque hi in diversa iterum abeuntes, pars conchlii testam interpretantur, pars radicem aromaticam laevem et lucidam, ut unguis, h. e. bdellium. Nempe bdellium, Saracenicum videl. seu Arabicum, ungut simile, ut dictum, cui Dioscorides alterum opposuit r(uparon kai\ me/lan kai\ a(dro/bwlon,], sordidum et nigrum et erassioris glebae, quod ex India defertur. Sed et Bactriano nidor siecus et multi candidt ungues, Plin. l. 12. c. 9. Aroma vero est ungue odoratius, myrrhae natura proximum, et Dioscordi dicitur da/kruon de/ndrou *sarakhnixou=], lacrima arboris Saracenicae, quod in Arabiae Saracenis seu scenitis, non procul a Iudaea, magnus cius proventus esset. Nec obstat quod nigrum] esse vel nigrescere notat, unde secheleth factum: non minus enim in bdellium hoc, quam onychem, quadrat. Bdellium namque in India absolute nigrum est, et in Atabia Petraea u(pope/lion], sublividum, de quo vide Dalechamp. Append. ad Plin. p. 23. Sed et ipsa bdellii arbor nigra est, ut idem Plin. ait l. 12. c. 9. Vicina est Bactriana, in qua bdellinum nominatissimum. Arbor nigraest magnitudine oleae, etc. Vide S. Bochart. praefatum Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 20. Porro, cum adulterari amygdala nuce bdellium Indicum, scribat idem Plinius, probationem addit optimi esse, si sit transsucrdum, simile cerae, odoratum. Plurum vero bdellium Natef quoque et Alnates Arabibus dicitur, quia hoc, dum guttatim ex arbore fluit, nunc rotundiore forma, nunc cylindracea concreseit, vide supra in voce Alnatef. Sic in offas convolutum erat, quod a(dro/bwlon] Mercatoribus vocatum esse diximus. Vide infra Hadrobolum. Floc ex Binnagara Indoscythiae Mecropoli plurimum venale exivisse, Ptolemaeus refert. *a)ntiforti/zetai de\ ko/stos, *bde/lla, lu/kion, na/rdos kai\ *kallai+no\s2 li/qos]: unde Bdellium Scythicum Galeno et Aeginetae, quod idem cum Indico, vide infra Minnagar, etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solinum p. 1140. et seqq. de ungue autem odorato, infra voce Onyx.
BEBAI
i. e. pupilla, sive concavus, aut vacuus, nomen viri. Esdr c. 2. v. 11.
BECBUC
viri nomen. Esdr c. 2. v. 49. Latine laguncula, vel vacuitas.
BECHOR
fil. Beniamin Gen c. 46. v. 21. Idem significat quod Bether. Inde Bechorath, filius Apia. 1. Sam. c. 9. v. 1.
BEDOLACH
vox Hebraea, quae occurrit Numer. c. 11. v. 7. ubi manua eius colorem habuisse dicitur. Salmasio bdellium est, quam vocem inde ortam contendit: Graecis Interpretib. species crystalli. ei)dos krusta/llou]: Bocharto margarita. Terra enim Havila, ubi Bedolach, Gen c. 2. v. 12. ea pars Arabiae est ad Catipham et Bahaten, ex qua margaritae eruuntur, quod in accurata Paradisi terrestris descriptione, plurimis argumentis Vir eruditus probat. Certe, cum maima et album fuerit et rotundum, quae duo sunt in margarita maximeinsignia, optime si eciem habinsse dicitur to=u] bedolach]. Unde Talmudici Doctoreshunc ipsum locum explicantes in Iona c. 8. fol. 73. a. Mamna fuisse, dieunt, rotundum ut coriandrum, et album, ut margalith: ut margatitam. Et Baal Hatturim, in Genes c. 2. inhunc Numerorum locum excurrens, coniectar Mannae tribui speciem tou=] bedolach, quia pretiosi lapides et margaritae cum Manna descendebant]. Eodem modo vocem sumit Auctor Historiae Templi secundi, a Munstero editus, qui p. 4. Antiochum Pium bovem misille Deo Israelis offerendum, cuius coruna auro ductili operuerit, quemque cinxerit filis bedolach, i. e. margaritis filo consertis, ait. Et p. 146. ubi Herodisvitem auream habuisie resert botros ex bedolach, h. e. margaritis, etc. Origo voeis a babal], quod separare et segregare signisicant: unde non margarita quaevis, sed egregia et eximai, quaeque praestantiae nomine a reliqais est segregata, hac voce indigitari videtur; Unio forte, quod nomen impositum maxime grandibus margaritis, Plin. tradit l. 9. c. 35. Certe Latine unicum dici, quidquie eximium est, discimus es Plinio de Cleopatrae unionibus, Gerebat aurebus tum maxime singulare illud et fere umcum naturae opus. Propertio l. 1. El. 2. ad Cynthiam, v. 29. Unica nec deerit iucundis gratia verbis, etc. Vide praedictum Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 5. et infra in vocibus Bidlecha, Margarita, Unio etc.
BEEL-PHEGOR
Idolum Moabitarum, proprie Bel adoratus im monte Phegor. Numer. c. 25. v. 3. Deuteron c. 4. v. 3. Vide Baass-Peor.
BEERA
fil. Ioel. 1 Paral c. 5. v. 6. puteus, vel declaratio.
BEERI
Latine explanans, vel puteus, vel in luce, vel in leone. Pater Iudith uxoris Esau. Gen c. 16. v. 33. Item pater Osee Prophetae, c. 1. v. 1
BEER-SHEBA
nomen civitatis. Latine puteus iuramenti. 1 Reg c. 19. v. 3. Ubi Iosephus, *fobhqei\s2 de\ o( *h)li/as2 fe/ugei ei)s2 po(lin *bers1oubee\ legome/nhn, e)p) e)xa/tois2 d' e)sti\n a)uth\ th=s xw/ras2 tw= *i)ou/da fulhn\ e)xo/ntwn kata th\n *i)doumai/wn ghn=]. Borsenam vocar Ptolemaeus.
BEGUAI
nomen proprium. Nehem c. 7. v. 7. Latine in corpore, five in gente. Item nomen viri. Esdr c. 2. v. 2.
BEGUI
nomen viri. Esdr c. 8. v. 14.
BEHEMA
Hebraicum nomen, quadrifariam in Sacris sumitur: primo pro bruto quovis, Psalmo 36. v. 7. Secundo pro quovis terrestri quadrupede, aliquantae molis et viviparo. Levit c. 11. v. 2. Tertio, pro iumentis et gregibus, omnique domestico pecore, Gen c. 1. v. 25. Quarto denique nomen plutale, Behemoth], terminatione plurale, sed sensu singulare, certa est animalis species. Vulgus interptetum elephantum esse putat, quia terrestrium belluarum est mexima. Pseudo-Esdras l. 4. c. 6. v. 49. et 51. et Talmudici Doctores in Bava Bathra c. 5. monstrum horrendum, informe, ingens, invelligunt, quod depascatur mille montes, tamquam ex Psalmo 50. v. 10. et in Messiae convivio piis Iudaeis sit apponendum. Bochartus hippopotamum exponit, quem omnino vide Hieroz. Parte posteriore l. 5. c. 15. ut et infra in hac voce.
BEL
nomen idoli Babyloniorum. Esai c. 46. v. 1. Latine vetusius, aut nihil, sive defluens. Vide Baal, et Belus.
BELGa
nomen viri. 1 Paral c. 24. v. 13. Latine resrigerium, vel solatium, aut vetustas vultus.
BELIAL
Nonnulli volentes hoc nomen hominem inutilem significare, derivant a absque] et profuit]. Alii contendentes eodem Daemonem intelligi, derivant a absque] et altissmo. Aquila] vertit Apostatam. Sane B. Paulus Satanam Belial vocat. 2 Corinth c. 6. v. 15. Suidas, *beli)ar] (lege *belia\l]) th= *e(brai/wn fwnh=| to\n a)posta/thn dhloi=. *o( *a)po/stolos, ti/s2 de\ s1umfw/nhs1is2 xristw=| pro\s2 *beli)an]. Chaldaeus interpretatur malignitatem. Hieronym. retinet nomen Herbraeum, ut cuique pro arbitrio interpretari liceret. Quamquam alias filios Belial idem filios intelligat Diaboli, homines quippe malignos. Quapropter parano/mous2] reddiderunt LXX. Sed et idem Hieronym. alibi deducit a et quod sit absque iugo.
BELLI_indicendi_ac_gerendi_ritus
Romani, ut inquit Varro bella et tarde, et nulla licentia suscipiebant, et quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, prinsquam indicerent bellum iis, a quibus iniurias factas seiebant, Faeciales legatos res repetitum mittebant quatuor, qui, si postulata, impertrasient, foedus cum iis feriebant: sin minus, re deliberata bellum indicebant; qui ritus Clarigatio vocabatur, et a Dinoysio Halicarn. l. 2 sic describitur: Faecialium, inquit, unus quispiam electus a Collegio, veste augustiore, suisque in signis verendus, ad infestorum hominum agrum profectus, cum primum fines eorum attigit, Iovem coeterosque Deos invocans, restatur a Romanis se venire, iusque suum petere. Deinde iuratus ire se ad iniustam civitarem, et si quid mentiretur, seque suosque cives exsecratus, intra fines ingreditur, et quem primum obvium nactus est, eum testatur, et repetitis eisdem precibus etque exsecrationibus, ad urbem pergit. Quam prinsquam ingrediatur, vel portae custodem, vel primum quemque in porta obvium similiter testatus, ad forum procedit, ibique stans Magistratibus adventus sui causam indicat, semper iusiurandum et imprecationes adiciens. Tum si damnatos auctores iniuriae acceperit, abducens cos amicus, ipse ab amicis discedit. Quod si tempus ad deliberandum peterent, post decem dies revertebatur, idque aliquando tertio. Elapsis autem triginta diebus, si non impetraret ius suum, obtestatus Superos atque Inseros discedebat, hoc tantum praefatus, super ea re populum Romanum per otium deliberaturum. Deinde assumptis coeteris Faecialibus Senatui renuntiabat, omnia se rite exsequutum et si velint bellum decernere, licere id illis per Deos, etc. Liv. l. 1. c. 32. hunc morem ab Aequicolis desumptum, ab Anco Martio Romae primum institutum, atque a posteris etiam religiose observatum fuisse, refert. Additque Legatum (Faecialem intelligit) ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato (filo lanae) Audi Iuppiter, precatum esse, audite fines, audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi Rom. iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit. Deinde pergendo, Iovem testem fecisse, si ego iniuste, impieque illos homines illasque res dedi et Populo Romano mihique exposco, tum Patriae compotem me numquam sinas esse: sic fines supra scandisse, etc. Porro idem diebus tribus et triginta (tot enim sollemnes) peractis, bellum ita a Faeciali indictum esse, ibid. narrat: Audi Iuppiter, et tu Iuno, Quirine, Diique omnes caelestes, vasque terrestres, vosque inferni avilite. Ego vos testor, Populum illum iniustum esse, neque ius persolvere, sed de istis rebus in Patria maiores natu consutemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur: Quum dein bellum decretum, hastam in fives hostium Faecialis immisisse, apud eundem memoratur, ut et Aul. Gellium l. 16. c. 4. his fere verbis: Quod populus Hermundulus, hominesque populi Hermunduli adversus Populum Romanum bellum fecere, deliquere, quodque populus Rom. cum populo Hermundulo, hominibusque Hermundulis bellum iussit: ob eam rem ego populusque Rom. populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum indico facioque. Alii a Faeciali, bellum denuntiante, arietem in hosticum emissum esse scribunt; quo indicare voluisse Romanos, hostilem agrum brevi gregibus Rom. populi in pascua esse cessurum, unde Proverb. Arietem emisit, etc. Idem fere de Atheniensibus legimus, a quibus per Legatum vel telo, vel ariete in agrum hostilem, ut ipsam potius eivitatem inimicam emisso, signisicatum esse mhlo/boton au)tw=n thn\ ou)s1i/an e)/s1esqai kai\ thn\ po/lin], non agrum modo, sed civitatem,ubi homines prius habitabant, in gregum suorum pascua convertendam esse, legimus apud Diogenianum. Bello dein decreto superstitiosa admodum sollicitudine, ad illud se praepararunt; sacrificando Diis, quo de ritu vide Keuchenium ad Annibalem Nepotis c. 2. Vates consulendo, et antiqua quoque Oracula, quae civitati suae, diversis tem potibus, contigere, evolvendo. Postea ad Iudaeorum, Latinorum, Persarum, aliarumque gentium morem, Diis suis insigne quiddam devoverunt, si victoriam essent consecuti; hostium nempe decimas Apollini, vel aliud quiddam non minoris pretii, tanto aliquando excessu, ut Iovis Ammonii oraculo a ritu hoc desistere, et Lacedaemoniorum frugalitatem imitari fuerint moniti. Propterea quemadmodum Lacones plenilunium expeditionibus suis pro infausto habuerunt, similiter Athenienses ante diem 7. mensis quiescere, neque antenovilunium belli Duces eligere, consultum duxere. In acie, dextrum semper cornu tuebatur Dux ipse, novitii milites, o(io(plo/teroi], incedebant en toi=s2 me/res1i toi=s2 a)kindu/nois2], in partibus ubi minus periculi, unde horum militia modo stratei/a en toi=s2 me/res1i], modo terqrei/a] dicta est. Cum ad flumen perventum, sacrificiis demum oblatis, illud traiciebant, quod qu/ein ta\ dia bath/ria] vocavere: quod idem a Romanis factitatum cum ad Petroniam, fluvium in Tiberim se exonerantem, accesserunt, tumque dicti sunt perenne auspicari. Proelium aggressuri, post caesam victimam inspectaque exta, milites quosdam facibus instructos, dictos purfo/rous2] praemiserunt, qui in medio inter utramque aciem constituti, pugnae signum dedere. Statius Theb. l. 4. v. 5. Prima manu rutilam de vertice LarissaeoObtrudit Bellona facem. Quo alludere quoque videtur Lycophron, cum e)xqra=s2 purs1o\n], et Pindarus, cum u(/mnwn purs1o\n] dicit. Defungebantur autem hoc munere tuto, et extra omnis periculi metum, Marti sacri: Unde Scholiast. in Euripid. Phoeniss. e)s1w/zonto], inquit, o(i purfo/roi, ei) kai\ pa/ntes2 a)pw/lonto]: et totalis exercitus internecio Proverbio, ou)de\ o( purfo/ros e)s1w/qh], Ne faciser quidem incolumis evasit, indigitatur, etc. Et haec ante tubarum usum, quibus inventis, a Tyrrhenorum gente, ut quidam volunt, usuque earum ab Archida quodam, qui Heraclidis auxilio venerant, in Graeciam illato, tw= purfo/rwn] consuetudo cessavit: quo respexit sine dubio Aeschylus, cum ait: *sa/lpigc d) a)u+th=| pa/nt) enei=n) e)pe/flegen].Tuba sonore cuncta ista incendit. Tubarum loco conchas quoque sonantes, adhibitas fuisse, ex Theognide discas. Israelitae olim, his in bello ritibus usi leguntur. Primo Sacerdos classicum cecinit tuba, Numeror c. 10. v. 9. quod nominabant Terugnah], i. e. clangor, vociferatio: Erat autem citus coneisulque fragor ad accendendum militum animos apprime faciens. Dein e Sacerdotum collegio electus est, qui mascula oratione animos faceret militibus eosque ad rem trenue gerendam pathetice hortaretur, Deuteron c. 20. v. ??? Dixere hunc Unctum belli. Sic adversus hostem bona spe pleni, idque quini ac quini, procedebant. Exod c. 13. v. 18. etc. Vide Iohannem Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 1. et Dempsteri ad illud Paralipomena, in initio libri. Fr. Rossaei Archaeologiam Atticam l. 6. Them. Godwyn. de Ritib. Hebraeor l. 6. c. 8. etc.
BELLONA
Dea bellica soror Martis, antea iuxta Varronem Duelliona dicta. Illam Marti in bella eunti currum et equos parare, fabulatur Statius, qui et eiusdem meminit l. 2. Theb. v. 718. Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnaeImpulerit Bellona tubas. ----- ---- Hyginus Fab. 274. refert, ab ea inventam acum. quae Graecis dicitur belo/nh]: Imo ab hac eius deductum nomen. Quidam eriam Martis uxorem faciunt. Sacerdotes ipsius ab Acrone Bellonarii dicti, feriebant se ipsos cultris, ut proprio sanguine numen placarent. Lactant. l. 1. c. 21. additque Tertullian. illos proprium cruorem in volam manus collectum, illis propinasse, qui mysteriis hisce initiabantur, c. 4. et c. 9. de Pallio. Vaticinabantur autem furentes. Fingebatur etiam Haec Dea pugnas ciere flagello. Virg. Aen. l. 8. v. 703. Et scissa gauden vadit discordia palla,Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Et Lucan. l. 7. v. 568. Sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum. Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 223. Hunc circumtonuit gandens Bellona cruentis. Tibullus l. 1. El. 6. v. 45. Haec, ubi Bellonae motu est agitata, nec acremFlammam, non amens verbera torta timet. De templo Bellonae ab Appio Caeo structo. Ovid. Fastor. l. 6. v. 201. Hac sacrata die Tusco Bellona duelloDicitur; et Latio prospera semper adest.Appius est auctor: Pyrrho qui pace negataMultum animo vidit; iumine captus erat.Hinc solet hasta manu, belli praenuntia mitti,In Regem et gentes, cum placet arma capi. Nic. Lloydius. Pingebatur coma sparsa, armata face, Silius Punic. l. 5. v. 221. Ipsa sacem quatiens ac ---- sanguine multoSparsa comam, medias acies Bellona pererrat. At falcem manu praetendebat. Claudian. in Eutrop. l. 2. v. 143 ---- ---- Quid dudum inflave moraris.Tartaream, Bellona, tubam? quid stringere falcem,Qua populos a stirpe metis? ---- ---- Altera manu clypeum gerebat. Idem de 4. Honorii Consulatu, v. 12. Iam trabeam Bellona gerit parmamque removit,Et galeam. ------ ------ Aedem Romae habuit in IX. urbis regione, versus portam Carmentalem, in citco Flaminio, intra quam Senatus dabatur exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere non iudicabant consultum. Item Ducibus e bello redeuntibus. Ante illam erecta stabat columella, belliea dicta, supra quam, cum bellum indicebatur, hastam iacere moris fuit: Collocatur a Servio inter communes Deos, habebatque parem cum Marte potestatem. Contrarium illi Numen Pausus fuit, ut observat Turnebus Adversar. l. 15. c. 21. quod quies et otium, cui ille praeest, bello adversaretur. Placabatur autem pridie Nonas Iunias, an. 9. Cal. April. a suis Sacerdotibus Bellonariis dictis, qui cum antiquitus sanguinem de femore proscisso in palmulam exceptum, initiaturis darent, reste Tertulliano: postea simulata tantum membrorum sectione usi fuisse videntur. Hinc Ael. Lamprid. in Commodo, c. 9. Bellonae servientes, inquit, vere exsecare brachium praecepit, studio crudelitatis. Vaticinabantur autem hi stragem populorum aut eversiones urbium, ubi semel concepto furore discurrere coepissent, iisque maxima fides adhibebatur. Iuvenal. Sat. 4. v. 124. ------ ------ Sed ut fanaticus oestroPercussus, Bellona, tuo divinat. ---- Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 10. et Paralipom. adillud, nec non Casaubon. ad Lamprid. loc. cit.
BELMA
momen loci, Iudith c. 7. v. 3.
BELOMANTIA
Graece *belomantei/a], divinatio quae sagittis peragebatur, non uno modo, apud Orientis inprimis populos, Arabes, aliosque ut in Specimine suo Historiae Arabum docet Edu. Pocockius: in quo, ut nihil dicam de Sagittis notaris atque in sacculum coniectis sive undecim, sive pluribus, atque inde denuo extractis, meminit sortium generis, Arabibus Alazlam dicti, cuius hic modus: Cum esset alicui vel susciptendum iter vel ducenda uxor, vel aliud magni momenti negotium peragendum: Sagittas, quas tres vasculo inclusas habebant, solebant consulere. Earum primae inscriptum erat, Iussit me Dominus meus: secundae, Prohibuit me Dominus meus: tertia autem nulla nota insignis erat. Harum unam manu extrahenti si accurreret illa, quae iuberet, alacri animo, tamquam iubente Deo, pergere; sin illa, quae vetaret, desistere; quod si a)gra/mmatos] illa, reponere, donec prodiret, quae vel iussu praeiret, vel inter dicto occurreret. Cui simile quid de Nebucadnezare habetur Ezech c. 21. v. 21. ad quem loc. Hieronym. Stabit, inquit, in ispo compito et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mittat sagittas, in pharetram et commisceat eas inscriptas sive signatas nominibus singulorum, ut videat cuius iagitta exeat, et quam prius civitatem debeat expugnare. Vide eundem ad Hos. c. 4. ubi, quod hic sagittas, vocat virgas. In Exsechiele legimus, quod virgas suas miscuerit contra Ammon et Ierusalem Nabuchodonosor, et exierit virga contra Ierusalem. Ouo pacto *r(abdomantei/a] potius fulisset. At apud Ezechielem sagittarum diserta mentio quas tamen alii non commiscendo seu commovendo, verum tersas politasque inspiciendo id divinationis genus volunt peractum, ut dicemus infra in Telum. Nempe vocem , quae alias tersit, polivit, redditur, ab Hieronymo commiscendi notione explicatur: quod ex Arabismo confirmari posse. docet Cl. Pocockius d. l. Vide quoque ubi dicemus de Caetoptromantia.
BELSAN
nomen viri. Esdr c. 2. v. 2. Latine in lingua, aut in detractione, sive vetustas dentis, aut vetus ebur.
BENEDICTIO
in V. Testam. elevatis manibus fiebat, uti legimus Levit, c. 9. v. 22. Tum attollens Aharon manus suas versus populum benedixit eu. Et quidem Pontifex sollennem in modum in Templo, in anniversario sacro, expressa cum nuncupatione sacratissimi nominis, iuxta formulam Numer. c. 6. v. 23. 24. 25, 26. cum extra Terram sanctam in cognomine solum Dei, benedictiones ac preces Ecclesiasticas concipere fas esset; nec extra Templum sacro Dei nomine facile uterentur. Ordinariam vero benedictionem etiam gregarii Sacerdotes peragebant. Numer. c. cit. v. 23. Alloquere Aaronem et filios eius, dicendo: Sic benedicitote filiis Israssis, dicendo eis: Benedicat tibi Iehova et custodiat te Faciat Iehova, ut luceat facies sua tibi et gratiam faciat tibi: Attollat Ichova faciem suam erga te et apponat tibi pacem. Et imponentes manus filiis Israelis, invocabunt nomen meum: et ego benedicam eis. Uti namque Pontifici et reliquis Sacerdotibus commune erat sacrificia offerre et odoramenta adolere; sic et nomine Dei Populo benedicere: excepto quotannis die Expiationum, quo ipse Pontifex omnia sacra, etiam quae diei illius propria non eraut, solus obibat etc. Significabatur autem Benedictione hac divini auxilii imprecatio, uti discimus ex Exod c. 8. v. 9. In N. Testam. Dominus noster, ascensurus in caelum, similiter elevatis manibus suis benedixit Apostolis, Lucae c. 24. v. 50. Neque aliter Benedictionem dedere primi Christiani, quam elevatis, seu impositis manibus. Ambros. de Paenitentia l. 1. c. 7. Cum ergo manus imponitis et benedictionis opus creditis. Et S. Hieronym. Ep. ad Eustachium, Exstenta manu, ut benedicere eos putes, si nescias, pretia accipiunt salutandi etc. Accessit sequiori aevo crucis signum, quod eadem, quam extendebant manu, deducere consuevere, etc. Itaque benedictioni occurrentium Episcoporum capita submittere moris fuit, uti ex Theodoreti Histor. l. 4. c. 5. et Euagrii l. 4. c. 34. probat Henr. Vales. laudatus Carolo du Fresne in Glossar. e quo vatia Bevedictionum genera, in Ecclesia maxime Romana usitata, hic iuxra seriem literarum paucis subnectere visum est: de quarum plerisque quid sentiendum, vide apud A. Rivetum, Summae controv. Tract. 2. Quaest. 17. In eadem Ecclesia, Benedici dicuntur Novitii in Monasteriis, cum expleto Novitiatus, ut aiunt, tempore, vota emittunt, in Regula Fructuosi c. 21. apud Udalricum in Consuetud. Cluniac. l. 2. c. 27. alibique passim, Car. du Fresne Glossar. Hinc Benedictionalis Liber, nomen in eadem Communione libri est Ecclesiastici, in qua Benedictionum, quae ab Episcopis et Sacerdotibus fiunt, formulae continentur: Cuiusmodi est Benedictionalis Gregorii M. quem ex Codice Caesareo descripsit Petrus Lambecius Commentar. de Biblioth. Caes. c. 5. Vide eundem Car. du Fresne et Macros, ubi supra. Contra Benedictione privari; apud Monachos species poenae fuit, minor tamen excommunicatione: qua afficiebantur rei, dum tenebantur recedere, antequam Monachis illam ex more solito Abbas impertiret. Vide Anonymum peri\ e)pitimi/wn], apud Basilium M. num. 5. 37. ubi, qui hac poena mulctabatur, a)peulogi/as2] dicitur, etc. de Benedictione vero Graecis usitata supra voce Agiasmus. Varia Benedictionum genera, in Ecclesia maximeRomana usitata. Benedictio Abbatum, quae sit ab Episcopo, et unica oratione concluditur, memoratur in Pontificali MS. Ecclesiae Senonensis. Benedictio Aquae, vide supra. Benedictio Beatica, quae alias Viaticum, aegrotis paenitentibus conferri solita, Concil. Barcin. c. 9. Benedictio, quando ad Bellum ontra hostes itut. Item, quando contra paganos est pugnandum. Benedictio Calicis, in Monastico Anglic. Tom. II. Benedictio Cereorum, apud Anastasium Biblioth. in S. Damaso. Benedictio Ciborum, vide infra Benedictio Mensae, item ubi de ritu Orandi ad Mensam. Benedictio Clericorum, in Concilio Aurelian. III. c. 7. Vide quoque infra Capillus. Benedictio Coemeteriorum, apud Monachum Pegaviensem A. C. 1091. Benedictio Coronae, vide infra Corona. Benedictio Crucis. Benedictio Diaconalis, ordinatio Diaconi, quam descripsit Iac. Petitus post Paenitent. Theodori p. 284. Bencdictiones de singulis Dominicis et Festis. Benedictio Domus novae, Sacram. Gregor. Benedictio Episcoporum seu Consecratio, apud Gregorium Turonens. Histor. l. 8. c. 20. Vide Petitum ubi supra. Benedictio Fabae, apud Anastasium in Eutychiano. Fabae novae, apud Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. c. 80. Benedictio Florum. Benedictio Fontis cuiusvis. Benedictio super Fruges novas, apud Anastas. Benedictio pro Iter agentibus. Benedictiones Iudiciorum, inter obventiones Eccles. recensentur, in Charta A. C. 1226. apud Roverium in Rcomao, quod de Iudiciis divinis seu purgationibus vulgaribus intelligendum, in quibus Ferrum candens, Aquae ferventes etc. a Sacerdote prius benedicebantur, antequam accusati ad huiusmodi iudicia descenderent. Benedictio Lactis et Mellis, pro Catechnumenis, apud Cardin. Bonam Rerum Liturgic. l. 2. c. 14. Benedictio Lecti nuptinlis, vide infra. Benedictio Lectionum, apud Ezelonem in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniac. n. 11. Benedictio Mensae, apud omnes Christianos; imo et apud Paganos, in usu fuit. Exstat apud Alcuinum Poem. 146. formula. Vide infra in voce Mensa. Benedictio Nuptialis. Vide infra, voce Hierologia, item ubi de Nuptiis. Benedictio Olei ad infirmum. Benedictio in die Ordinationis Episcopi. Benedictio Palmarum et Florum, in Dominica Passionis, apud Lanfrancum pro Ord. S. Benedict. p. 260. Benedictio Panis, in Sacram. Gregorii M. Benedictio Perae peregrinorum, vide infra Pera. Benedictio super Plebem, a solo dabatur Episcopo, in Missa, post Dominicam orationem et ante Communionem. Finita enim oratione Dominica postquam diaconus dixisset, Humilitate vos ad benedictionem; Populusque respondisset, Deo gratias: Tum Episcopus dicebat, Benedicat vos omnipotens Dominus etc. Inde accipiens partem panis consecrati addebat, Pax Domini sit semper vobiscum. Vide Menardum ad libr. Sacrament. Gregorii Magni p 27. Praeter hanc alia fuit, quae dabatur in fine Missae, a quovis Sacerdote sacra faciente, antequam Populus, e Missa, vetatur discedere, can. 47. Concil. Agath. Benedictio Paenitentiae, in Concilio Bareinon. A. C. 599. can. 4. Benedictio Presbyteratus, vide Iac. Petitum post Paenitentiale Theadori p. 284. Benedictio Putei novi. Benedictio Regis, i. e. coronatio, Gall. Sacre du Roy, in Ep. Silvestri II. ad Arnulfum ArchiepiscopumRemens. Vide Coronationes Regias Tom. II. Oper. Hincmari, p. 741. et seqq. apud Steph. Baluzium in nupera Capitular. Edit. Benedictio Regularis, quae videl. ab Abbate sumitur; in Chron. Abbatis S. Michaelis Virdun. Benedictio in Sabbato, quando Albas deponunt. Benedictio Sacerdotalis, in Capitul. Caroli M. l. 1. c. 71. Benedictio Salis. Benedictio Sollemnis, secundum Glossam in Clement. de privitl. c. 1. §. Benedic. est illa, cum Episcopus dicit, Sit nomen Domini benedictum, apud Macrum in Hierolex. Benedictio Sponsalium. Vide infra. Benedictio in Synodi expletione. Benedictio pro Tribulatione qualibet. Benedictio Velaminis capitis Monachorum, Anastas. Biblioth. in S. Leone. Benedictio Virginum velatarum, ab Episcopo dicenda, in Pontificali MS. Senon. alibique. Benedictio Uvae sive Fabae. Anastasius Bibliothec. in S. Eutichiano, Hic constituit, ut fru ges super altare tantum, fabae et uvae benedicerentur etc. Alias Benedictiones ex Codice Ecclesiae Rotomag. descripsit Iac. Petitus lib. cit. scil. in ordinatione Presbyteri, Episcopi, Diaconi post Confirmationem, Sponsi et Sponsae, pro Defunctis, Abbatis, Monachorum, Vestium Virginis, Vestu Viduae et Viduae. Quibus omnibus addatur, quod de Benedictionibus, ab Epilcopis fieri solitis, habet Gillebertus Lunicens. Episcop. de Usu Eccles. Benedicere autem dico Praesulem, ca quae non sunt utensilia Ecclesiae, conservare vero ipsa utensilia. Benedicit ergo Pontifex Reginam et Virginem cum velatur, et quemlibet fidelem benedici postulantem, et totum Populum ante Pacem. Benedicit etiam supra memorata, quae non licet Sacerdoti, in cius praesentia. Quae autem benedicantur a Sacerdote praesente Episcopo, ita paulo ante recenset: Benedicere potest, praesente Episcoo, aquam et sal in Dominicis Sacerdos et prandium et Sponsum et aquam Iudicii, vel panem et coetera. In absentia vero Episcopi potest benedicere coronam Clertci, et velum viduae, novos fructus, candelas in Purificatione S. Mariae, cineres in capite ieiunii, ramos in Dominica Palmarum, et peregrinaturos, et lecturum Euangelium et populum, cum dimittitur, aquam benedictam aspergit ad benedicendas domos novas et cetera nova. Nec ommitenda. Benedictio in Auro, cuius meminit Anastasius saepius laudatus in Canone Pontif. Hic dimisit omni Clero ac Monasteriis benedictionem in auro, ficut praedecessor eius Benedictus P. P. Et in Benedictio II. Hic dimisit omni clero, Monasteris, Diaconiae et Mansionariis auri libras triginta: munus est in pecunia numerata erogatum. Qua notione e)ulogi/ai xru/s1ai], benedictiones aureae, occurrunt, apud Theophanem, anno 40. Theodos. Iunioris. Item. Benedictio Panis et Vini, de qua apud Auctorem Vitae Ludovici Pii A. C. 816. Et benedictione panis ac vini simul (cum Stephano Pontifice Romano) participata Imperator ad civitatem rediit. Item in Historia Transsat. S. Gregorii c. 21. Mox enim, ut benedictio missa est, panis videlicet, casei ac vini, confestim sumpto cibo ------ in pristinum robur convaluit. Sic Adelelmus Sagiens. de Mirac. S. Opportunae c. 5. Sumptoque benedictionis pane ad hospitium perrexit, etc. Vide Car. du Fresne l. c. et Macros Fratres in Hierolex.
BENIAMIN
fil. Iacobi duodecimus ex Rachel uxore ab ipsa matre Benoni, i. e. filius doloris mei dictus, Gen c. 35. v. 18. Latine filius dextrae, sive potius silius dierum.
BENNI
nomen viri. Nehem c. 3. v. 17. Latine filius meus, vel imelligentia, aut aedificatio mea.
BENNO
nomen viri. 1 Paral c. 24. v. 26. Latine filius eius, aut intelligentiae, vel aedificatio eius.
BENNOI
nomen viri, Esdr c. 8. v. 33. Latine aedificatio, aut filiatio, five in habitaculo meo, aut in pulchritudine.
BENNUI
nomen viri. Esdr c. 10. v. 30. idem significat quod Bennoi.
BEN-ZOBETH
i. e. filius separations. Filius Iesi. 1 Paral c. 4. v. 20.
BEOR
pater Bela Regis Edom, Gen c. 36. v. 32. Item pater Balaam arioli. Numer. c. 22. v. 4. Latine incendium, vel expugnatio, aut insipiens, sive iumentum, aut pastus.
BERA
urbs in qua habitavit Ioathan, cum fugisser a facie Abimelech, in tribu Dan, Iudic c. 9. v. 21. Item fil. Supha. 1 Paral c. 7. v. 38. Latine puteus, sive explanatio, aut in luce eius.
BERCOS
nomen viri. Esdr c. 2. v. 53. i. e. filius concisionis, aut separationis.
BERIA
fil. Aser. Gen c. 46. v. 17. qui 1 Paral c. 7. v. 31. Baria dicitur. Filius item Ephraim. 1 Paral c. 7. v. 23. Latine in malo, sive in clamore, aut in ululatione, vel in pastu.
BERIM
regio in tribu Nephtalim, cuius in libris Regum in Hebraeo textu fit mentio, 2 Reg c. 20.
BERODACH
Rex Babylon. 2 Reg c. 20. v. 12. qui Esai c. 39. v. 1. dicitur Merodach.
BEROSUS
Graece *bhrwsso\s2], Chaldaeus, Beli Sacerdos, Historicus. De aetate eius non convenit inter omnes. Mosi aequalem statui a nonullis ait Caspar Barthius Adv. l. 51. c. 7. quam sententiam iure, ut ineptissimam, damnat. Claudius Verderius sua in Annianum Berosum censura, vixisse ait paulo ante principatum alex. Magni. Hoc unde astrui possit, non video, sed tamen Alexandri aetate vixisse, lego apud Tatianum, oratione adversus Gentes. Verum addit idem Tatianus, eum Historiam suam dicasse Antiocho Soteri, qui tertius fuit ab alexandro. Meminere eius plurimi veterum, eosque inter Vitruvius l. 9. c. 9. Tertul. in Apol. c. 19. et Scriptor Chronici Alexandrini, p. 48. Vide Euseb. de Praeparat. Euang. l. 10. p. 289. edit. R. Stephani. Hieron. Esai l. 37. Genebr. l. 2. Chron. Condidit Babylonica, sive Chaldaica tribus libris, promiscue enim his nominibus utuntur veteres. Nec res solum Assyrias, seu Chaldaeas, sed etiam Medias libris istis complexus fuit. Agathias l. 2. ubi numeratur cum Athenocle et Simacho toi=s2 ta\ ar)xaio/rata tw= *a)ssuri/wn te kai\ *mh/dwn a)nagrayame/nois2]. Ex eo opere, praeclara quaedam fragmenta conservavit nobis Flavius Iosephus l. 1. contra Apionem, quorum aliqua luculentis notis illustrat Ios. Scal. in Append. operis de Emend. Temp. Habemus et aliud fragmentum apud eundem Iosephum l. 1. Antiquit. c. 5. Sed Annii Berosus eiusdem est farinae, ac sunt eius Megasthenes et Archilochus; ut insanum sit, velle ex quisquiliis istis ac nugis mendacibus metiri magnum illum Berosum, cui ob divinas praedictiones, Athenienses publice in gymmasio statuam inaurata lingua posuere, ut auctor est Plin. l. 7. c. 37. Et tamen, quod mirere, Vir. Cl. Dionys. Gothofredus praefatione sua in Antiquae Hist. auctores, Historiarum studiosos cognitionem earum haurire iubet, non ex decima, ut ait, lacuna, sed ex illo Annii Beroso, Manethone et Metasthene. Vide Voss. Hist. Graec. l. 1. c. 13. Ut et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. Ubi in vetustatem Artis Astrologicae inquirens, Epigenis Berosi ac Critodemi meminit, ex Plinio l. 7. c. 56. ac Berosum anno Nabonassari 480. anno 56. post mortem alexandri M. floruisse, docet. Addo, quod Horologium idem invenisse, traditur Vitruvio; nempe tale, cuiusmodi Astrologi veteres in suis ratiociniis putandis utebantur; quae diebus tantum aequinoctialibus duodecim partes ostendebant. Ipse enim *geneqlialogi/an] Graecos docuisse primus fertur. Alii tamen Horologium intelligunt, qualia, post horarum nomen et usum vulgatum, in notitiam venere. Sed hac de re plura dicemus infra, ubi de Veterum Gnomonice, Horologiis, alibique passim. Uti autem Berosus Sacerdos fuit Beli et Propheta seu vates; ita filiam quoque habuit fatidicam, Sabbam nomine, quam in Sibyllarum numerum a quibuldam relatam esse, meminit Pausan. in Phoccis, para\ *e(brai/s1is2 toi=s2 u(pe\r th=s *palaisti/nhs2 gunh\ xrhs1molo/gos, o)/noma de\ au)th=| *sa/bbh, *bhrw/s1ou de\ ei)+nai patro\s2 kai\ *e)ruma/nqhs2 mhtro/s2 fas1i *sa/bbhn o(i de\ au/th\n *babulwni/an, e(/teroi de\ *sibu/llan kalou=s1in *ai)gupri/an], Apud Hebraeos supra Palaestinam mulier divinatrix memoratur, nomine Sabba, Berosi et Erymanthes filia. Quam alit Babyloniam, alii Aegyptiam vocant Sibyllam. Vide infra in voce Sabba et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 647. et seqq.
BEROTH
una mansionum filiroum Israel, in deserto. Item civitas Heveorum, Ios. c. 9. v. 17. non longe ab Hai. Item nomen urbis. 2 Sam c. 8. v. 8. Latine putei, sive explanationes, aut in luminibus.
BEROTHEA
terminus terrae Israeliticae. Ezech c. 47. v. 16.
BERSA
Rex Gomorrhae, Gen c. 14. v. 2.
BERSABEE
i. e. puteus iuramenti, sive puteus saturitatis, aut puteus septem aquarum, urbs tribus Iudae, sita tamen intra limites Simeonis, contigua deserto magno, terminus regni Iudaici versus Meridiem viginti milliaribus ab Hebron, vergens ad Austrum, in regione Geraritica, a Gaza quatuor milliaribus distans. Hieronymi tempore fuit grandis vicus, eratque inea positum Romanorum militum praesidium. Gen c. 21. v. 14. Ios. c. 19. v. 2. Amos c. 5. v. 5. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 8. c. 13.
BERZELLAI_qui_BARZILLAI_dicitur
nomen viri divitis, qui Davidem traduxit Iordanem vide 2 Sam c. 17. v. 27. et c. 19. v. 31. Pater item Adrielis generi Saul. 2. Sam. c. 21. v. 9. Latine ferreus, vel filius despectus.
BESAI
nomen viri. Nehem c. 7. v. 23. Esdr c. 2. v. 49. i. e. canculcatio, vel despectus.
BESELAM
nomen viri. Esdr c. 4. v. 7. Latine in pace vel in retributione; sive decotio eorum.
BESELEEL_qui_BEZALEEL
filius Uri, divinitus instructus donis ad fabricandam Arcam foederis eiusque requisita necessariis. Exod c. 31. v. 1. Ioseph. Ant. Iud. l. 2. c. 4. 5. Lanne in umbra Dei.
BESODIA
nomen viri. Nehem c. 3. v. 6. Latine in secreto vel in consilio Domini.
BESTIARII
apud Romanos dicti sunt, qui ad bestias damuati, cum illis pro vita decertare cogebantur. Dicuntur autem Bestiae proprie, quae natura ferae sunt, veluti ursi, leones, pantherae, l. 1. §. in bestiis ff. Si quadr. paup. fec. dic. Mentionem ludi huius Bestiarii facit Seneca Ep. 70. Item Isidor. Etymolog. l. 18. c. 52. Ludus gladiatorius inde dictus, quod in eo iuvenes armorum usum condiscant, et modo inter se, aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes, subeant ferale discrimen. Sic Clem. Alexandrinus de Constitut. Apostol. l. 1. *ei) ti\s2 *xristiano\s2 katekri/qh u(po\ a)sebw=n, ei)s2 lou=don, h)\ sqhri/a h)\ me/tallon], Si quis Christianus condemnatus est ab impiis in ludum, vel bestias, vel metallum, etc. Ea autem ratio Bestiarii ludi fuit, ut non sufficeret, unam alteramve feram stravisse, sed necesse esset cruentum hunc agonem toties subire, donec reus esset peremptus. Unde extra ordinem Androclo, cuius meminit A. Gellius l. 5. c. 14. vita concessa est, patetque hinc cum Bestiis pugnam duplicis generis fuisse; Unam quam sponte quidam mercede conducti, aut roboris experiendi gratia subibant, id quod hodicque in Imperio Mogolis M. frequentissimum, non alia compendiosiore ad summos honores ac dignitates via, uti habet Mandessovius Itiner. Indiae: Alteram ad quam scelerati homines ita condemnati sunt, ut post unam licet alteramve victoriam nihilominus in continua essent mortis exspectatione, ut dictum. Et rarum admodum fuit, bestiam ab homine vinci, contra ab uno Leone Bestiariorum ducentos interemptos legimus: Praeclara aedilitas, unus leo, ducenti Bestiarii, Cicer. in Orat. pro Sest. e quibus verbis colligimus, eodem ludo plures homines cum una bestia, sibi invicem succedendo, pugnavisse; e quibus cos, qui priores excepere, Graeci e)fe/drous2] vocarunt, teste Suida: Quo alludens Apostolus e)/xaton] se seu ultinum, h. e. in ultimum locum servatum, appellat, 1. Corinth. c. 4. v. 9. ubi notanter quoque de Deo usurpat vocem a)pe/deicen], ostendit, quae vox proprie de spectaculorum talium cruentorum Editore usurpari solita fuit. Unde ostendere munus, Tullius: et proponere munus, Sueton. in Tito, c. 8. dixere. Vide Lipsium Saturn. l. 2. c. 18. Hinc et e)piqana/tion] se ibidem dicit, quia certa mors ultimis imminebat plerumque. Matutinis enim horis inchoata cum bestiis pugna, oi( e)/xatoi] seu ultimi, usque ad metridiem servabantur, hine Meridiani dicti, apud Sueton. in Claudio c. 34. tum cum bestiis, sine ullis armis defensivis, solo euse armati, committebantur, sinistram manum vacuam habentes, qua bestias inuncare et lacerare utcumque conabantur. Quae causa est, quod horum hominum pugnam, cum antemeridiana comparans, Quidquid ante pugnatum est, misericordiam, vocet Seneca Ep. 7. Celebris Ignatii Martyris Historia est, qui bestiis obiectus dentibus eotum conteri gloriae doxit, inquiens: Frumentum sum Christi, et per dentes bestiarum molor, ut mundus panis Dei inveniar, apud Irenaeum adv. Haer. l. 5. c. 28. et Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 33. Vide Th. Godwyn. Antholog. Hist. Rom l. 3. sect. c. 3. 8. Quod de Christianis et Ignatio in specic dictum, confirmatur exemplo Atrali, apud Euseb. Histor. l. 5. qui quamvis civis Romanus esset (quales alias Bestis non obiciebantur)ad Bestias nihilominus damnatus est, quod usitatum hoc esset supplicium, quo in Christianos animadvertebatur, idque, ut videtur, ex L. Corn. de Sicariis. Obiciebatur enim praecipue Christianis infanticidium, eiusque degustatio. Poena autem legis Corn. erat, ut humiliores solerent vel bestüs obici, l. 3. §. 5. D. ad L. Corn. de Sicar. Censebantur antem inter humuliores Christiani; adde etiam famosos, quos severius, quam integrae samae homines punierunt, l. 28. §. 16. D. de Poen. Unde nil mirum, si Christiani, quamquam cives Romani, Bestiis obicerentur. Coeterum, si qui, cum eximii essent roboris, aut maximi in arte sua nominis, ad bestias damnati fuerant, super iis consulebatur Princeps, an veller huiusmodi Bestiarios ex provincia in urbem transduci, qui Populo Rom. in ludis exhibeantur. quo pertinet lex 31. D. de Poen. Ad bestias damnatos favore Populi Praeses dimittere non debet. Sed si eius roboris, vel artisicii sint, ut digne populo Romano exhiberi possint, Principem consulere debet. Atque secundum haec factum putat Petitus, ut Ignatius in Urbem sit traductus, vide eum Commentar. in LL. Attic. l. 11. tit. 4. Non vero obiectabantur Bestiis, nisi cum venationes darentur: alias enim non licebat. Hinc quum Polycarpum ad leonem postularent, negavit Proconsul id fiere posse, quia venationes peractae essent. *e)peida\n e)peplhrw/kei ta\ kunhge/sia]. Itaque vivus concrematus est, apud Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 15. Imo, ut Maturus, Sauctus, Blandina et Attalus bestiis possent obici, studio venationes daras fuisse, scribunt Lugdunenses et Viennenses, apud eund. Sed non solum Bestiis ad supplicium obiecti Christiani, verum et ad terrorem; unde e)lkuqmous2 tw= sqhri/wn] inter ea legimus, quibus olim constantia eorum tentari solita est. Iidem de praefatis Martyribus: u(pe/feron pa/lin ta\s2 dieco/dous2 tw= masti/gwn ta\s2 e)kei=se ei)qis1me/nas2, kai\ tou\s2 a)po\ tw= sqhri/wn e(lkuqmou\s2]. Et paulo post, kai\ meta\ ta\s2 ma/stigas2, meta\ ta\ sqhri/a, meta\ to\ th/ganon, tou)/xaton ei)s2gu/rga1on blhqei=sa tau/rw| pareblh/qh]. Ubi meta\ ta\ sqhri/a], idem est quod meta\ tou\s2 a)po\ sqhri/wn e(lkuqmou/s2]. Nempe solebant sactuos Dei martyres bestiis quandoque admordendos distrahendosque dare, ut vel hac ratione illos territos ad fidem negandam conrpellerent. Quod si huic tentationi non cedererent, tandem neci dabantur. Quare hoc ordine passiones illorum recenset Arnobius adv. Gent. l. 1. Vos ipsi cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis finibus ----- torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus obiectatis. Ubi voce dilaceratis, non tantum flagella et ungulas, sed et tw= sqhri/wn e(lkuqmou\s2] comprehendendos esse docet Desid. Heraldus, quem vide, ut et infra, voce Feris, it. Pancarpum, Postica, Venatorius ludus.
BETEN
urbs in tribu Aser. Iosuae c. 19. v. 25. Latine venter, sive terebinthus.
BETHACARA_et_BETHACAREM
urbs in monte posita, in tribu Iuda, Ierem c. 6. v. 1. et Nehem c. 3. v. 14. Hieronym. in Ierem c. 6.
BETHACHARAM
nomen vici. Nehem c. 3. v. 14. Latine domus vincae, sive domus cognitionis eorum.
BETHANIA
villa in latere montis Oliveti. Matth c. 21. v. 17. ubi Iesus Lazarum suscitavit. Ioan c. 11. v. 18, distans ab Hierosolymis stadiis quasi 15. Latine domus oboedientiae, vel afflictianis, aut domus cantici, sive domus gratiae Domini.
BETHARA
quam in expeditione belli occupavit Gedeon, Iudic c. 7. v. 24. Hieronym. in loc. Hebr. est in tribu Gad. Vide Bethbera.
BETHAZMOTH
civitas. Nehem c. 7. v. 27. i. e. domus fortitudinis mortis.
BETHBERA
civitas a Gideone expugnata Iudic c. 7. v. 24. Latine domus filii eius, sive domus electa, aut domus puritatis, vel framenti eius.
BETH-BESSE
urbs in deserto. 1. Macchab c. 9. v. 47. Latine domus confusionis, vel erubescentiae. In tribu Beniamin.
BETHEL
i. e. Domus Dei, urbs in tribu Beniamin, sic primum dicta a Iacobo, ob scalae visionem. Eadem et Luz dicta. Gen c. 12. v. 8. etc. c. 28. v. 19. Postmodum Bethaven, ob Idololatriam ibi exercitam, Hieronym. in Hos. c. 4. et 5. Hic altarc abominationis, quod Ieroboamus erexerat, destructum a Iosia, 1. Reg. c. 13. v. 1. Est et nomen montis. 1. Sam. c. 13. v. 1. Beniamin eam Sargoreg vocat. Suidas, *baiqh\l sqei=os nao/s2]. Hesych. *baiqh\h, oi)=kos *qeou=].
BETHER
i. e. divisio, vel in turture, aut in exploratione, vel in contemplatione, nomen montis. Cantic c. 2. v. 10.
BETHESDA
i. e. domus effusionis, locus, ad quem aquae pluviales confluebant, nomen piscinae. Ioan c. 5. v. 2. Aliis Beth-chesda], h. e. domus misericordiae.
BETH-IESIMOTH
i. e. domus desolationum, repositionum, vel nominationum, utbs in campestribus Moabitarum, quaesorte cecidit filiis Ruben. Ezech c. 25. v. 9. Ios. c. 13. v. 20.
BETHLEHEM
i. e. domus panis, vel belli, Civitas in tribu Iudae, civitas David, e qua fuit Levita, cuius uxorem barbare illicito concubitu necarunt Gabaonitae. Iudic c. 19. v. 1. Haec fuit patria Iesu Christi, Mich c. 5. v. 1. Matth c. 2. v. 6. olim Ephrata dicta. Vide Hieronym. in locis Ebr. Vocatur et Civitas David. Luc c. 2. v. 4. Civitas est, sita in monte mediocritet alto, situ ipso arcto et oblongo: ingressus est ab Occidente in declivi loco. Est autem in plaga meridiana sex milliariis ab Hierosolyma distans, ut restatut Severus Sulpitius. Terra subiecta, rerum omnium copia multum praestat, vini potissimum, ut comparandum non sit, quod ex aliis Palaestinae locis adfertur, Iter vero quod Hierosolyma euntibus Bethlehem est, usque adeo sui amoenitate, arboribus, hortis, odoratis herbis transeuntes delectat, ut si ad tam praeclaram naturae faciem, caelestis aliqua et digna Christiano meditatio accedat; non iam in terris esse videantur sibi, sed in Paradiso Christi nativitatem et incunabula praesentibus oculis contueri. Est et altera eiusdem nominis Bethlehem in Galilaea, ut restatut Hieronym. in Commentar. super Matth c. 2. Ad cuius distinctionem haec appellatur Bethlehem Iuda. Ex illa erat Abessam Idex. Iudic c. 12. v. 8. eratque in tribu Zabulon. Priorem profanavit Hadrianus, Veneris templo ibi erecto. A. C. 135. Vide Guil. Tyr. de bello S. A. C. 135. et dutavit haec idologatria per annos 180. ad Constantini usque imperium. Vide Hieronym. l. 2. ep. ad Paulum. 13.
BETHMAON
civitas in terra Moab. Ierem c. 48. v. 23. Latine domus habitaculi, vel domus ex peccato.
BETHPHAGE
villula in monte Oliveti. Luc c. 19. v. 29. Latine domus oris vallium, sive domus ficuum praecocium. Prope fuit sub ipsis Hierosolymae moenibus, si Hebraeis credimus. Proinde ibi coquebantur oblationes vespertinae, ut probat doctiss. Buxtorfius ex Bartenora, et Bartenora ex Rambam Tract. Talmud. Menachoth. c. 11. Quin Glossa Talmudis vult, hoc nomine significari, quidaquid est extra Urbem in ambitu. Loco nomen a grossis seu ficubus immaturis, ut Olyntho urbi Thraciae. Grossi enim Chaldaeis et Syris pagge], vel phage arxai+kw=s2]. Vide Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 17.
BETHSAIDA
clara Glilaeae civitas, in tribu Zabulon, quae inter decem principales Decapolis regionis civitates recensetur. Sita est iuxta viam, quae e Syria in Aegyptum ducit, in angulo maris Galilaeae, ubi se mare ab Aquilone flectit contra Austrum, ex qua Petrus, Andreas et Philippus Apostoli. Matth c. 11. v. 21. Latine domus venatorum insidiantium, frugum, vel cibariorum.
BETHSEMES
i. e. domus Solis, vel ministerii, ante Abel dicta 2. Paral. c. 28. v. 18. Civitatis sacerdotalis an tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 10. postea Levitis assignata. Ios. c. 21. v. 16. In quam reducta est Arca a Philistinis capra. 1. Sam. c. 6. v. 9. In edit. Romana *bai/qsamus2, *baqsa/ma] vero Iosepho, l. 6. Iud. Ant. c. 2. cui kw/mh tis2 e)sti\ th=s *i)ou/da fulh=s2]. Hic clades fuit hominum plus quinquaginta millium, quia Arcam remere apertam turiosius introspexerant, quod Deus on solum plebeiis, sed et Levitis sub pcena mortis interdixerat. Nummer. c. 4. v. 20. Haec ex vulgi sententia, a qua tamen non dissimulabo me esse remotissimum, ut qui cum Iosepho sentiam, nounisi septuaginta Bethlemitas fuisse caeos. Is enim ita habet Iud. Ant. l. 6. c. 2. *o)rgh\ de\ kai\ xo/los to=u sqeou= me/teisin, w(/ste e(bdimh/konta tw= e)k gh=s2 *bhqsa/mhs2 kw/mhs2 w(s2 ou)k o)/ntas2 a)ci/ous2 a)/fasqai th=s kibwtou=, i(erei=s2 ga\r ou)k h)=san, kai\ proselqo/ntas2 au)th=| balw\n a)pe/kteinen]. Vide Bochartum sententiam hanc fuse et solide confirmantem, de An Bibl. Part. 1. l. 2. c. 36. Iosephum quoque sequuntur Hieronym. in Quast. Ebr. Rupertus, Isidorus, Lyra, et Abulensis, qui 70. tantum percussos fuisse statuunt. Est et alia Bethsemes, in tribu nephthalim, Ios. c. 19. v. 38. a qua pristinos habitatores non potuit expellere tribus praedicta. Iudic c. 1. v. 33. Numeratur alia praeterea in sorte filiorum Issaschar, in pede extremo Carmeli. Nic. Lloydius.
BETHSETA
locus Palaestinae. Iudic c. 7. v. 22. i. e. domus deviationis, extensionis, aut spinae.
BETHULIA
nomen civitatis. Iudith c. 6. v. 7. i. e. virgo Domini, aut domus paturtens Dominum. Galilaeae inclita urbs est, sita inter montana in pulchro, munito, et alto monte, fontibus abundante, qui per totam fere cernitur Galilaeam, distat ab urbe Tiberiade, versus Eurum duobus, a castro vero Magdala contra Africum, tribus milliaribus, in tribu Zabulon.
BETHZACHARA
i. e. domus memoriae, nomen civitatis, 1. Macchab c. 6. v. 33.
BEZEK
i. e. fulgur, sive in compedibus, Chananaeae urbs regionis. Iudic c. 1. v. 2.
BIDUANA
feminarum bidui ieiunium, in Capitulis Caroli M. l. 5. c. 136. et alibi passim. Ordo Rom l. 5. Biduanas omnes faciant, tam Episcopi, Monachi et Monachae, quam Canonici. Cuius ritus originem ab Apoftolis arcestere, visum est Rabano Mauro, quos biduo illo, quo Christus in sepuichro fuit detentus, ieiunaste scribit, Institut. Cleric. l. 2. c. 26. De biduanis ieiuniis, h. e. Feria 4. et Parasceve, nempe Feria 6 in Canonibus Apostolic. uti vocantur can. 68. ita sancitur: Si quis Episcopus et Presbyter aut Diaconus, aut Iector, aut Cantor, sacram quadragesimam Paschae aut quartam Feriam aut Parasceve non ieiunaverit, deponitor; praeterquam si imbecillitate impediatur corpois: si Laicus sit, communione privetur, apud Macros. Sed biduanum aut triduanum ieiunium non dictum esse, quum bis aut ter ieiunatur in hebdomade, sed cum biduo triduoque conti. nuo ab omni cibo abstinetur, colligere est ex Chrysostomo de Provid. Der l. 2 Vide utrumque Macrum in hierolex. et Car. du Fresne Glossar.
BIFRONS
Iani fuit cognomen, sic dicti: Vel quod genere Graecus ex Perrhaebia fuerit, ac profectus in Italiam, sedibus apud Barbaros positis, linguam vitaeque rationem ibi mutaverit; vel quod Italos fetis utentes incultisque moribus, suadendo ad aliud vitae genus traduxerit, atque Agricultura civilique institutione instruxerit. Alii, quia prudentissimus erat, videbatque procul futura et respiciebat praeterita, quod Homer. Il. g]. v. 109. vocat pro/ssw kai\ o)pi/ssw le)ussein], sic appellatum volunt. Ovidius. ut et Augustmus ex Varrone, Ianum mundum este gemina facie, hac Ortum spectante, illa Occasum contendunt. C. Bassus apud Macrob. Saturn. l. 1 6. 9. dicit, Bifrontem Ianum, quasi superum ac inferum ianitorem, fingi. Sed quis veitis Bifrons Ianus Noacho est, qui et veterem mundum diluvio occidentem, et novum benignitate Dei orientem vidit, utriusque insuper incolas salutaribus monitis imbuit, ipse prudentia supra omnes mortales insignis. Fuit et Quadrifrons Ianus: utriufque in nummis veterib. simulacrum exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 3.
BIKKORETH
Hebraice Levit c. 19. v. 20. flagellatio est ptoprie, quae fiebat corio bovino. Tauream Latine dixeris, ut in Vulgato 2. Maccab c. 7. v. 1. et Iuvenalis Sat. 6. v. 492. ---- ---- taurea punitContinuo flexi crimen facinusque capilh. Graece etiam taurei=an], Hesychius, *ma/ragna, ma/stic, r(a)bdos, taurei=a]. Et continuo post, *mara/gua, th= taurei/a]. Hinc in Aulularia, Act. 4. sc. 1. v. 15. Plautus, Abstinebit censione bubula. Etin Poenulo, Actu 1. sc. 1. v. 10. 11. ---- ---- heri in tergo meoTres facile corios contrivisti bubulos etc. Cuiusmodi supplicii genere, septem fratres cum matre affectos fuisse legimus, ma/stici, kai\ neuroi\s2 ai)kizome/nous2]. Origo vocis a quod inter Boum nomina, a quarendo est. Boum enim in socios eximia pietas. Nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit, Isidor. l. 2. c. 1. Nisi malis cum Arabibus bovem bakar dictum esse, quod terram aratro proscindat. Quemadmodum idem trio Romanis, a terendo, dictus est. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 28. et 31.
BILINGUES
Plauto non semel serpentes dicti, in Persa, Actu 2. sc. 4. v. 28. in Asinaria etc. Nempe, si Salmasio credimus, serpentes tam tremulo motu crispant linguam, ut non una, sed gemina, videatur esse, Quomodo sarissam duplicare dicebantur, qui vibrabant eam et crispabant, quasi duplicem quatiendo facerent. Unde Isidor. de serpente, Origin. l. 12. c. 4. Nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem luiguam habcre videatur, cum una sit. Sed non propterea serpentem bilinguem dici, verum ideo quod eam vere bisulcam habeat, idem Plautus docet, in Poenulo, Actu 5. sc. 2. v. 74. Bisulci lingua, quasi proserpens bestia. Proinde Philosoplius asserit, dikro/an ei)=nai au)tw=n thn\ glw/ttan a)kran], summam eorum linguam esse bifidam. Vide Arabem Seriptorem Damirem c. de Ser pente. Imo et trisulcam alii statuunt. Plin. l. 11. c. 37. Lingua tenuissima serpentibus et trisulca est. Quod Poetae fere sequuntur. Virg. Georg. l. 3. v. 439. et Aen. l. 2. v. 475. Ardnus ad Solem et linguis micat ille trisulcis. Ovidius de dracone a Cadmo caeso, Met. l. 3. v. 33. ---- ---- Corpus tumet omne venenoTresque micant linguae. ---- ---- Seneca in Medea, v. 686. Hic sera serpens corpus immensum trahit,Trifidamque linguam exsertat. ---- ---- Vide quoque Silium l. 6. v. 222. et 264. Statium de Pythone Theb. l. 1. v. 565. etc. Quo forte etiam referendum, quod maledico, qui linguam in quoscumque exserit et vibrat more serpentis, lingua triplex tribuitur, in Chaldaea Paraphrasi, Iobi c. 36. v. 33. Psalmo 101. v. 5. et 140. v. 12. Ecclesiast. c. 10. v. 11. etc. Neuque aliter Bochart. interpretatur haec Sirachidis c. 28. v. 15. *glw=ssa *tri/th pollou\s2 e)sa/leusen], Lingua triplex multos concussit. Et v. 17. *glw=ssa tri/th gunai=kas2 a)ndrei/as2 e)ce/bale], Lingua triplex feminas fortitudine exuit. Vide eum Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 4. et Salmas. ad Solin. p. 943.
BLACHERNAE
locus in suburbiis Constantinopoleos. Vide omnino Pet. Gyllium de Topogv. Constantinop. l. c. 5. Novum palatium Constantinop. habet Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. ad l. 18. Cod. de sacros. Eccles. Nov. 159. praefat. post pr. Unde Blachernense suburbium, in quo sumptuosissimum fuit Templum Beatae Mariae Virginis a Leone Imperatore aedificatum, en) *blaxe/rnais2], in Blachernis dictum, apud Dominic. Macrum in Hierolex. Indeque prw=tos *blaxernw=n], Primus Blachernarum, forte quem hodie Praepositum vocant. qua dignitate Theodorus Balsamon celebris fuit, circa finem saeculi a Christo nato XII. uti docet Gerh. von Mastricht Histor. Furis Eccles. num. 42. ubi addit, extra urbem Constantinop. versus mare templum Blachernarum fuisse, a Pulcheria exstructum teste Zonara. Vide quae de Praefecto Blachernarum affert Iul. Caes. Bulengerus de Imp. Rom l. 8. c. 200.
BOANERGES
Latine filii tonitru; Sic a Christo cognominati fuerunt Iacobus et Ioannes, filii Zebedaei. Marc c. 3. v. 17. Banereem scribi debere ait B. Hieronymus.
BOEBAI_seu_BOEBIA_Lex
ut alternis annis quaterni Praetores crearentur, apud Liv. l. 40. c. 44. Alia, a M. Boebio Tribuno Pleb. eodemque Triumviro coloniae deducendae lata, voluit, Ne agri amplius dividerentur: sed possessores in us relingquerentur, vectigal pro us populo Rom. solventes, eaque pecunia plebi divideretur, Appianus Bell. Civil. l. 1. Fuit quoque Aemilia Boebia lex, a M. Boebio, L Aemilio Consulib. de ambitu lata, cuius meminit Liv. l. 40. c. 19. anno Urb. Cond. 571. Vide Iohan. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 5. 10. et 29. Car. Sigonium etc.
BOMBARDA
a sono et fremitu, Graecis *bo/mbos], Latinis Bombus dicta. Machina an ad stabilienda Imperia an ad delendum genus humanum? enata. Auctorem habuit Chymistam quendam, no mine Bartholdum Schwartz Monachum. Vide Ancklizen Bertholdus. Primus eius usus apud mare Danicum suit, A. C. 1350. celebris autem non evasit, donec ad Clugiam pugnatum esset a Venetis et Genuensibus, A. C. 1380. de quo vide Platinam in Urbano VI. Paulo post Anglis innotuit, et A. C. 1386. captis duabus Gallorum navibus, diversae machinae ad iaciendum lapides et muros conterendum, et gumae plures, cum magna quantitate pulveris, teste Walsinghamio, in Angliam delatae sunt: ubi tandem e ferro fusili A. C. 1543. conflatas legimus bombardas. Harum genera Munsteri aevo in usu, sic ab ipso enumerantur, Amazonae, Basilici, Lusciniae, Quartanae vulgo Cartunae, Dracones, Serpentes, Falcones, magni et parvi. Addatur Arcubuza, quasi arcus cavus: Busa enim Italis foramen. Vide Spelmannum Glossar. Archaeol. Coeterum proprie petrariae seu liqobo/lou] species, quatiendis Urbibus aut castrorum moenibus adhiberi solita; a fremitu seu sono, quem edit, qui Graece *bo/mbos], Latinis Bombus. Ita enim describuntur bombardae a Gerbrando a Leydis l. 31. c. 24. et 25. et Froissardo Volum. 2. c. 103. quorum hic meminit bombardae, quae ex aere constans, longa 50. pedes, ingentis magnitudinis saxa eiaculara sit, non quidem vi pulveris tormentarii, sed nervis machinisque certis librata. Idem c. 115. memorat bombardas portativas, h. e. quae manu geri postent, quibus emissi fuerint quadrelli crassiores pennati ac serrei, cuiusmodi sunt forte Arcobusae hodiernae. At postquam pulvis tormentarins, *bota/nh] Graecis dictus, ut videre est apud Ioh. Ducam c. 30. per Monachum quendam Germanum, de quo vide in voce Bertholdus, inventus estet, ille perinde machinis bellicis, quae bombardas appellarunt, adhibitus est. Sed et bombardis istis ferreos globulos in Gallos emissos esse ab Anglis, praelio Cresciacensi, sub A. C. 1346. auctor est Ioh. Villaneus l. 12. c. 65. Ac Ducas praefatus c. 35. sub A. C. 1452. celebertimum aeneorum tormentorum artificem memorat, natione Hungarum, cui Urbani nomen tribuit Laonicus l. et. qui a Graecis ad Mahumetem factus transsuga, ingens tormentum fudit, cuiussibet magnitudinis lapidis capax, quo muros Constantinopolitanos suldanus evertit. Vide de Bombardis eundem Ducam, c. 39. Petrum IV. Aragoniae Regem in Chron. l. 6. c. 4. Iohannem Cananum, qui *bomba/rdan] etiam dixit, p. 189. Alios; ut et infra voce Tormentum, it. Zarobotana: de pulvere vero tormentario, cuius usum ab A. C. 1338. in Gallia viguisse docet Computum Bartholomaei du Drach Thesaurarii guerrarum istius anni, apud Car. du Fresne in Glossar. infra. Instituit tormentorum Bombardarumque hodiernarum comparationem cum Veterum telis, Iustus Lipsius de Militia Rom l. 5. c. 20. quem videre operae pretium erit. Hoc certum, decem aliqua nostrorum id genus muros, aggeres, acies, rumpere, disicere, quos machinae Veter. centum non convulserint. Nec ille pulveris pyrii istius vim satis cognitam habuerit, qui clypeum Romanum obicere moskettae uni voluerit, quem iacula aliquot antiquorum non perforarint. Vidit Barthius infra laudandus, uno ictu talis portatilis tormenti, equitem omnibus armis instructum non excuti, sed cum toto equo suo proturbati. Et quam vis exempla exstent, quibus maxima vis iaculabilibus illis Veter. hastis ascribatur: Nulla tamen comparatio teli, quod brevissimo temporis spatio semper novum, eademque vi nocet hosti, cum eo, quod semel proiectum non amplius utile est possessori, sed simul manu evolarit; et procul tanta cum mole veniens, facile vitari potest, ac ubi ceciderit, tam deinceps hosti utile est, quam priori domino fuerat. Nunc manu amplecti et unius librae pondere tantum telorum gestare potest miles, ut decem amplius hostes illo conficere queat, nec amittat tamen telum, quo uno in aliquor annos armatur. Qua de re vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 6. v. 354. Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas etc.
BONA_dea
quam Veteres Faunam, sive Fatuam dixere, tantae pudicitiae fuit, ut nemo illam, dum vixit, praeter virum mas viderit, nec nomen eius audierit: propter quod illi solae mulieres Romanae noctu in operto sacrificabant. Tibullus l. 1. El. 6. v. 22. Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. Iuvenal. Sat. 6. v. 314. Nota Bonae secreta Deae. ---- ---- Quidam putant hanc Proserpinam esse, et idcirco ei porcam sacram fieri, quia segetem, quam Ceres mortalibus tribuit, porca depasta est. Vide Lactant. Firm. l. 1. c. 22. Alex. ab Alex. l. 6. c. 8. Iuvenal. Sat. 2. v. 86. Atque Bonam teneraeplacant abdomine procae. Propert. l. 4. El. 10. v. 25. Femineae loca clausa Deae, fontesque piandosImpune et nullis sacra retecta viris. Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 637. Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,Praeterquam si quos illa venire iubet. Et Fastorum quinto, v. 153. Templapatres illic oculos exosa virilcsLeniter acclivo constituere iugo. Plut. in Caesare, *e)/stl de\ *p(wmai/ois2 sqeo\s2 hn(\ *a)gaqhn\ *o)noma/zous1in, w(/per *e(/llhnes2 *gunaikei/an, kai\ *fru/ges2 me\n o)ikeiou/menoi, *mi/da mhte/ra to=u *bas1ile/ws2 gene/sqai fas1i/n. *p(wmai=oi de\ no/mfhn drua/da, *gmu/nw| s1unoikh/s1as1an, *e(/llhnes2 de\ tw= *dionu/s1ou mhte/rwn thn\ a)/r)rhton, o(/sqen a)mpeli/nois2 te ta\s2 okh/nas2 klh/mas1in e(orta/zous1ai katafe/rous1in, kai\ dra/kwn i(ero\s2 parakaqi/drutai th=| *few=| kata to\n mu=qon. *a)/ndra de\ pros1elqei=n ou) sqe/mis2, ou)d) e)pi\ th=s o)iki/as2 gene/sqai, tw= i(erw=n o)rgiazome/nwn], etc. Nic. Lloydius. Huius Deae orgiorum tempus et celebrandi munus, cum ad Consulem vel Praetorem devenit, ipse et omne quod secum habebat masculum, domo egredisolitum est. Tum uxor domum exornavit, et pleraque noctu facta sunt, iocis intermixtis, multaque Musica adhibita. Fiebant autem haec sacra pro salute Populi Romani in Potificis M. aedibus, quae quia Clodius, qui muliebri habitu irrepserar, ob amorem Mutiae, Caesaris uxoris, violasset, acerrime in illum Cicero invectus est. Idque Kalendis Maii, quibus etiam ara a Curibus Sabinis Laribus Praestitibus consecrata est. Quia autem fiebant pro salute Populi Romani ceremonia sanctrssima, Mysteria kat) e)cokhn\], item Mysteria Romana, Auctoribus appellantur. Et quidem in Ep. ad Atticum ter nomine Mysteriorum illa insignit Cicero l. 5. Ep. ult. l. 6. Ep. 1. et l. 15. Ep. 25. quod nomen apud Graecos proptium fuit Eleusiniorum, venerabilis etiam maxime sacri. De auctoritate illorum sic Idem Orat. de haruspic. Resp. De sacris publicis, de ludis maximis, de Deorum Penatium Vestaeque Matris ceremoniis, de illo ipso sacrisicio, quod sit pro salute populi Rom. quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum (Clodii) scelere violatum est. Et rursum, Etenim quod Sacrisicium tam vetus est, quam hoc, quod a Regibus aequale huic urbi accepimus? quod autem tam occultum, quam id, quod non solum curiosos oculos exclucit, sed etiam errantes ---- quod sit per Virgines Vestales, sit pro Pop. Rom. sit in ea domo, quae est in Imperio, sit incredibili ceremonia, sit Deae, cuius ne nomen quidem viro scire fas est. Denique inferius de Clodio, Deorum ignes, sollennes menfas, abditos ac penetrale, focos, occulta et maritis non invisa solum, sed etiam inaudita sacra, inexpiahili scelere pervertit. Haec tamen, ob incerta Fastorum, loco suo mota interdum fuisse, argumentum Plutarchus praebet. Nartat enim, quo die Lentulus et Catilinae coeteri populates in Senatu convicti erant, Cons. Ciceronem deductum in aedes vicinas suis: has enim tenuisse mulieres, quae sacris Bonae Deae operabantur; consirmatumque Ciceronem anxium ac sollicitum ostentu flammae subito ex cinere et deustis corticibus igne iam sopito emicantis. Is autem dies erat ante diem pridie Nonas Decembr. etc. Vide quae hanc in rem pluribus erudite Gronovius disserit Observation. l. 4 c. 9. ut et infra, ubi de Mysteriis Roman. Lactantius l. 1. c. 22. ex Sexto Clodio refert, hanc Deam Faunam uxorem Fauni fuisse, quae quia contra morem decusque regiam clam vinum hausisset, myrteis virgis a viro usque ad mortem caesa fuerit; postea cum Regem facti paeniteret, et is uxoris desiderium ferre non posser, divinos illi honores detulisse: hancque causam esse, quod in sacris eius amphora vini obvoluta poneretur, neque vinum suo nomine, sed lactis vel mellis veniret, et amphora mellaria diceretur: Eandem ob rationem myrtum e sacris hisce exulate. Alii tamen hoc ideo factum volunt, quod myrtus,utpote Veneri, sacta non conveniret sacris castissimae Deae, quae a nemine virorum, marito excepto, unquam se conspici passa dicitur. Mythologi per Deam hanc, terram vel tellurem indigitant benignam nostrum omnium nutricem, unde Macrobius Saturn. l. 1. c. 12. Cornelium Labeonem auctorem esse, Maiae, i. e. terrae aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae, scribit: hincque inter sacerdotes eius praecipuas fuisse legimus Virgines Vestales. Eadem Fauna dicitur, quod omni usui animantium faveat: Ops, quod ipsius auxilio vita constet: Fatua, a fando, quod infantes non prius vocem edant, quam terram attigerint etc. Addam ad haec sacra omnibus florentibus ac germinantibus Sacerdotes usas, super caput simulacri vitem, qua filiam Pater decipere tentaverit, extensam, locum interiorem, ubi sacra peragebantur, Gynecaeum dictum, fuisse Cicer. Orat. de Aruspicum resp. Eandem Damiam, ut et Deam Damiam quoque voncatam esse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 19. l. 3. c. 26. et l. 4. c. 9. De eius aede sic Ovid. l. 5. Fast. v. 148. ---- ---- Interea Diva canenda Bona est.Est moles nativa loco, res nomina fecit,Appellant saxum, pars bona montis ea est.Huic Remus institerat frustra: quo tempore fratriRegna Palatinae prima dedistis aves.Templa Patres illis oculos exosa viriles,Leniter acclivi constituere iugo,Dedicat hoc veteris Clausorum naminis haeres,Virgineo nullum corpore passa virum.Livia restituit, ne non imitata maritumEsset et ex omni parte sequuta virum etc.
BOOZ
h. e. in fortitudine, vel in hirco, filius Salmon. Ruth c. 2. v. 2. et c. 4. v. 13. Inter progenitores Iesu Christi Matth c. 1. v. 5. Nomen item secundae columnae in porticu Solomonis 1. Reg. c. 7. v. 21.
BOS
animal et ad agriculturam utile est, vide supra, ubi de Aratro: et homini in cibum cedit. Apud Athenienses tamen Bove vesci aratore nefas: ut constat ex Aeliano, Var. Histor. l. 3. c. 14. et Varrone l. 2.R. R. c. 5. ubi hic, Bos, inquit, socius hominum in rustico opere et Cereris minister. Ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, si quis occidisset. Plin quoque l. 8. c. 45. Socium, ait, laboris, agrique cultruae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit, imer exempla, damnatus â Pop. Romano, die dicta, qui concubino procaci rure omasium edisse se negante, occiderat bovem: Actusque in exilium tamquam colono suo interempto. Etiam Domitianus Caesar, apud Suetonium c. 9. inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut, absente adhuc Patre, recordatus Virgilii versum (537. l. 2. Georg.) Impia quam caeis gens est epulata iuvencis, edicere destinaverit, ne hoves immolarentur. Aratus quoque Phaenom. v. 125. ait, ferreo demum saeculo edi coepisse boves aratores. Sic enim de eius aetatis hominibus scribit, *oi( prw=toi kako/ergon e)xalke/utanto ma/xairan]*ei)nodi/hn, prw=toi de\ bow=n e)pa/s1ant) a)roth/rwn.] Ubi Cicero bou=n a)roth=ra,] reddidit domitum iuvencum: Germanicus vero qpertius taurum aratro adsuetum. Imo nec sacrificare Diis Bovem aratorem licuisse, discimus ex Homero Il. x. v. 292. ubi Diomedes ait, velle se Minervae sacrificare, ---- *bou=n hn)=in, e)urume/twpon,]*a)dmi/thn, hn(\ ou)/pw u(po\ zugo\n h)/gagen a)nh\r.]Bovem hornam, latifrontem,Indomitam, quam necdum sub iugum duxit vir. Quod sacrificium sane convenit legi Atticae, *bou=n a)roth=ra uh\ qu/ein.] Etiam fuit, cum non solum *bou=n a)roth=ra] seu dame/nta], bovem aratorem seu domitum, sacrificare Athenis esiet interdictum. sed simpliciter lege caveretur, *bou=s2 mh\ kataqu/esqai,] Boves ne muctato. Verum hoc tantum erat, cum ob ingentem boum ratitatem metus esset, ne, si sacrisiciis porro eorum numerus minueretur, cessaret tandem agricultura, ut Philochorus ait, apud Athenaeum l. 9. Deus vero neutiquam populo suo bovis esu interdixit: eoque non modo inservit nobis ad agriculturam, (quo pertinet illud Mosaicum, Deuter c. 25. v. 4. Bovi trituranti os non obligabis: quod etiam ad alendos Ecclesiae Doctores accommodat Apostolus, 1. Corinth. c. 9. v. 9.) sed ad hoc quoque, ut corpora nostra carne sua suffulciat ac reficiat; imo et in deliciis habeat locum. Vide Matth c. 22. v. 4. etc. Ulterius superstitio progressa, etiam inter Numina referre Bovem non erubuit. Et primitus quidem, Aegyptiis Bos symobolum erat frumenti ac annonae, quo memoriam servatae tempore famis Aegypri, a Iosepho Patriatcha post obitum eius conservare atque ad posteros propagare conati sunt; nec sapientiores fere processerunt ulterius: At vulgus paulatim eo est perductum, ut illis, quae pro symbolis primo duntaxat habita forent, postmodo cultus divinus, tamquam veris Numinibus, praestaretur. Vide Strabonem l. 17. Et quidem Aegyptiis Bos geminus cultus est, unus Heliopoli, Mnevis; alter Memphi, Apis dictus, teste Eod. ibid. praeter quos auratum quoque habuisse, in Osiridis luctu, pulla veste bzssina tectum et ab Hierophantis quatuor mensis Athyr sen Novembris diebus sollenniter atque palam ostentari solitum, quem in deserto postea Israelitae in animo habuerint atque imitati sint in sua moxopoii+/a,] tradit Seldenus de Diis Syris Syntagm. 1. c. 4. et ex eo Tob. Pfannerus System. Theol. Gentilis purioris c. 11. § 10. Nempe, uti Romanum Graecumque vulgus, statuas Numinum, propter cultum, qui iis praestaretur, Deos credebat: sic Aegyptium vulgus hos boves Deos existimabat. Quod sequntus quoque est Plinius, quem videre operae erit pretium, l. 8. c. 46. Reliqui vero, Sacerdotes saltem et spientiores, Bovem Heliopolitanum non habuere, nisi pro symbolo Dei Solis; et Memphiticum, pro symbolo Lunae, ut Voss. ostendit de Idolol. l. 1 c. 29. Ab Aegyptiis ad Indos, ut plurima alia sacra, sic Bovis quoquecultus demigravit: de quibus hunc in modum Scaliger adv. Cardanum Exercit. 258. sect. 1. Quemadmodum Isis olim ab Aegyptiis, ita nunc ah Indis, qui Cuchin regnum incolunt, Bos peculiari--- cultu pro Deo habetur et nuncupatur Tambaran. Cui veteri cultui novus hic ut respondet: ita priscum Graecorum institutum novi memoria repraesentatur, in Colorin, quae ab illis locis haud multum distat Orientem versus. Ibi namque oleo peruncti palaestris exercentur etc. Numero porro Boum olim divites censitos, notum ex Veterum scriptis; sed et in muneribus Militum eos fuisse, ex Livio discimus. Ita enim is l. 7. c. 26. de Valerio Corvo, post Gallum, magmtudine atque armis insignem, monomachia superatum, Consul, contione advocata laudatum Tribunum, decem bobus aureaque corona donat. Et l. 26. c. 48. de Laelio, post Carthaginenses navali bello profligatos, Tum reliquos, prout cuique meritum virtusque erat, donavit (Scipio) ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipsi aequavit et corona aurea ac triginta hubus donavit. Imo coeteris praemiis, antiquissimo more, accessisse Boves, docet apud Euripidem Hercules, ubi memorans niceteria, quibus donatus est, ait, illos, qui leviorum certaminum victores fuerunt, equos accepisse: at qui graviorum, h. e. qui lucta et pugilatu vicissent, boves, cum praeclara femina. Alcest. Actu 5. *ta\ me\n ga\r kou=fa toi=s2 nikw=s1in hn)=]*i(/ppous2 a)/gesqai toi=s1i d' au)+ ta\ mei/zona]*nikw=s1i pugmhn\, kai\ pa/lhn, boufo/rbia.]*gunh\ d' e)p) au)toi=s2 ei(/peto.] Cyrus quoque iis, qui in certaminibus victores fuissent, boves dabat, quos sacrificarent, ut inde epularentur: ipse eriam bovem *nikhih/rion] accepit. Vide quoque Q. Calabrum l. 4. Sed et illis id praemii dabatur, qui Dithyrambo vicissent. Quamvis enim vox non raro sumatur pro Atheniensium drachma, quae bovem insculptum habebat; etiam aliqui in Deliis, id quod pronuntiabatur, cum cuipiam donum daretur, tot boves ei datum iri, de huiusmodi nummo intelligant; tamen in praemiis memortis, veros boves prisco more datos esse, non nummos solum, quibus bos insculptus, firmat Car. Paschalius Coronar. l. 7. c. 7. Ut nec hoc omittam, Boum fimo pro lignis uti, Axylae terrae incolas, Liv. docet l. 38. c. 18. Unde Ulpianus l. 55. §. 6. ff. de leg. 3. In quibusdam provinciis et editu boum ad hanc rem untuntur etc. Vide Voss. de Idol. l. 3. c. 74. et 75. Item Eiusd. libr. c. 66. cui adde Salmas. ad Solin. passim, ubi de Bobus Aethiopicis ac Indicis Unicornibus tricornibusque; de Bobus camuris, cernus et licinis, frumentinis, coloris helvacei, vel melim, patalibus et patulis, varis, p. 211. 257. 944. 1008. et 1009. et Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 28. et seqq. Hodie Bobus Hungaria Italiae et parti Germaniae superiori prospicit; Marchiae, Silesiae et Saxoniae Polonia; Dani macilentos boves suos in Belgium impinguandos transmittunt: estque celebre in Germania Forum Boarium Butstadiae in thuringia, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis. A Bove, medio aevo, dictum est Bovagium seu Boagium tributum, quod ratione boum pendebatur, seu pro pari boum aratorum aut pro aratro: Bobatico Hispanis. Cuius mentio non semel in aliquot Edictis et Chartis Aragoniae Regum, quod erat 12. denar. pro unoquoque pari. Item in Charta Iacobi Maioricae Regis in Usaticis Regni Maioricae MSS. Exigi id solitum fuisse, adveniente Rege seu Domino, habetur in Charta Sancii Regis Maioric. quam consuetudinem pater huius Iacobus sustulit, eiusque loco salis gabellam imposuit, ut in Charta hac habetur; qua, pro exsolvendis debitis, quae contraxerat in variis bellis, Nobilibus Catalanis et civibus Barcinonensibus vendit, seu potius remittit, pro pretio ducenties mille librarum bonae monetae Barcinon. Bovagium, Terragium et Herbagium --- in Catalonia, quotie scumque novus Rex Donunus sen haeres in Catalonia no viter succedebat, licet assereretur per Nobiles Milites, et cives et homines villarum et aliorum hominum Cataloniae, eum vel fuccessores eius non debere habere dictum Bovagium, Terragium et Herbagium, nisi tantum de bobus et coeteris anim alibus ac pecudibus minutis etc. apud Car. du Fresne Glossar. Superaddendum Bovis elogium. ex Ovidio Met. l. 15. fab. 2. v. 121. ubi is eum vocat ---- Animal sine fraude dolisqueInnocuum, simplex, natum toler are labores, etc. Vide quoque infra, passim: uti de Boum hoste asilo, voce Tabanus.
BOS_Cornupeta
memoratur Exodi c. 21. v. 28. et seqq. ubi de eo Lex: Si bos cornupeta percusserit Virum --- Lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius, dominusque bovis erit innocens, h. e. si percusserit virum ictu letali. Nam si quis a tali bove citra mortem fuisser laesus dabatur compensatio et tenebatur bovis possessor quoquo modo providere, ne in posterum tale quid accideret. Romanis quidem satis fuit to\n kuri/ttonta tw= bow=n u(pe\r to=u fula/ttesqai tou\s2 entugxa/nontas2 xo/rtw| perieli/ssein to\ ke/ras2,] bobus cornu-petentibus, ut obvii sibi caverent, cornu foeno circumligare; Plut. in Crasso; ad quem morem Horatius alludit l. 1 Sermon. Sat. 4. v. 34. Foenum habet in cornu, longe fuge. ---- Sed boves huiusmodi, quamvis hoc notatos signom, semper vitare cuiusvis non est: quos proin iustius mactassent, quam canes, quos quotannis crucifigebant in memoriam illorum, qui noctutiam Gallorum in Capitolium irruptionem latratu non indicaverant, apud Plin. l. 29. c. 4. Sed et Draco sanxerat, etiam ta\ a)yuxa, e)a/n tina e)mpes1o/nta a)pokiei/nh|, u(perori/zein,] Inammata (puta, ligna, lapides, ferrum) quorum casu caedes alicuius facta sit, finibus eici, cuius Legis meminere Demosthenes contra Aristocr. Pausan. in Atticis, Alii. Interim dominus sola bovis iactura ex Lege divina mulctabatur, siquidem bos tum primum incepisset cornu ferire. At si, monitus bovem suum huic vitio esse obnoxium, non prospexisset, tum non bos solus, sed et dominus, reus erat mortis, Ibid. Quia tamen in certo casu haec mortis poena gravior videri potuit; puta si bos feriit provocatus, aut, ruptis vinculis, quibus detinebatur, aut per servi negligentiam, cui a Domino fuerat commissus: Deus, Iudicibus permittens capitalem poenam quandoque in iudiciariam commutare, Si redemptionis pretium, inquit, ei fuerit impositum, tuni det pretium redemptionis suae, plane ut ei fuerit impositum. Cedet autem id occisi heredibus. Et, si uxor fuerit caesa, haredibus eius ex familia patris, non viro. --- Si filium aut filiam bos percusserit, idem de eo stetuetur. Sed si ser vum aut ancillam, trigintasiclos argenteos domino dabit et bos lapidibus obruetur etc. Vide hanc in rem Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 40.
BOS_Triturans
apud Graecos et fortasse etiam apud alios, capistrari soliutus est: unde Proverb. *bou=s2 e)pi\ s1wrw=|, e)pi\ tw= a)loou/ntwn, kai\ dia\ fimou= e)sqi/ein kwluome/nwn,] Bos in acervo de bobus triturantibus et qui per camum ab esu probibenturm apud Suidam et reliquos Paroemiographos. Quod quia inhumanum, Bovem, qui laborat, in mediis frugibus, ad esuriales damnari ferias, Deus hanc Legem sanxit, Israelitis, Deuter c. 25. v. 4. Bovem triturantem non capistrabis, seu, ut Paulus interpretatur, ou) fimw/s1eis2,] a voce fimo\s2,] capistrum, quo non triturantes solum, sed et atantes boves, capistrare mos erat. Fiscellas a figura Romani Scriptores appellant, Cato de R. R. c. 54. Plinius l. 18. c. 19. Alii. Alii vero collis iumentorum ligneam indebant machinam, paus1ika/phn] Graece, qua ab esu prohiberentur. Alii hac ipsa de causa boum ora fimo oblinebant, Aelian. Hist. l. 4. c. 25. Fuere etiam, qui voce aut alio metu, aut aculeo in ore indito, bovem ab esu absterrebant, aut admoto marti vitulo, aut potu diu illi negato, ut eius desiderio tortus a cibo abhorrerer. Pellibus quoque nonnulli segetes obtegebant, ne bos posset illas morsu attingere. Itaque in corum censu, qui praefatae Legis violatae rei sunt, hi omnes a Maimonide reponuntur. Vide Bochart. Hiercz. Part. prior. l. 2. c. 40. et 41. nec non infra Triones.
du_BOSC_Petrus
Minister Ecclesiae Cadomensis, in Normannia, facundiae elogium tulit a Ludovico hodierno Galliae Rege coram quo, pro coetu Reformato, qui Carentonii colligebatur, haud pridem successu insigni peroravit. Eius Septem stellae caeli Eccl. in Apoc c. 1 v. 16. Lachrzmae Petri, in Luc c. 22. v. 26. Doctrina gratiae, in Ephes c. 2. v. 8. Censura et Condemnatio tepidorum, ad March. de Ruvigny, prodierunt Genevae, in octav. A. C. 1664.
BOSRA
urbs Idumaeae vetustissima et munitissima, in qua natus est Iobab, Rex Edom. Gen c. 36. v. 33. Idumaeae diserte adscribunt Prophetae tres, Esaias c. 34. v. 6. Ierem c. 49. v. 13. et Amos c. 1. v. 12. Tamen unus ex hoc numero Ieremias c. 48. v. 24. Bosram censet inter Moabitarum urbes. Itaque vel utrique adscribitur, eo quod in utriusque fuerit confiniis, vel, quod puto verius, gemina fuit Bosra, ana Idumaeorum, altera Moabitarum. Nec multum, refert, utrum intelligas in his Micheae: Ponam illum ut oves Bosrae, quia utraque regio fuit valde pecorosa, quamquam hunc locum veteres multo altier interpretantur, nam pro Sicut oves in Bosra Graeci habent w(s2 pro/bata en qli/yei] tamquam esset a coarctari], vel in angustiis esse. Bochart. part. 1. Hieroz. l. 2. c. 48. Vide Bozra.
BOVEM
vel Vitulum, in duas partes dissecandi ritus, in percutiendis Foederibus olim adhibitus, indigitatur Ieremiae c. 34. v. 18. 19. Tradam homines istos, qui transgressi sunt foedus meum --- quod coram me pepigerant, cum transiverunt inter dimidias partes eius vituli, quem in duo dissecuerant. Nempe Principes Iudae et Principes Ierusalem, Eunuchos et Sacerdotes, totumque populum huius terrae, qui inter dimidias vituli partes transiverunt. Cuius vestigia iam occurrunt Gen c. 15. v. 9. et 10. ubi iubetur Abraham vitulam triennem, capram triennem et arietem triennem per medium dissecare, et partes singulas singulis ex adverso opponere. Et v. 17. lampas ignis inter segmenta illa transiit, i. e. Deus O. M. per typum illum significatus, qui cum Abrahamo pepitit foedus, ut habetur v. seq. Idem fecisse cane dissecto Boeotos et Macedonas, dicemus infra; sed lustralis hic ritus fuit, non foederalis, si ita loqui licet. Graeci vero antiquissimi, iam Troianis temporibus, simili ritu foedera confirmarunt, ut de Agamemnone et Achille, l. 2. deque Legatis Graecorum et Antenore Troiano l. 5. narrat Dictys Cretenfis. Sed hostia illa pro bove seu vitulo purus fuit. Suidas simile quid de Molossis refert, quos, inter iurandum bovem in frustula discindentes foedera ferire consuevisse, refert, *oi *molottai\ en toi=s2 o(rkwmos1i/ais2 katako/ptontes2 ei)s2 mixra\ ta\s2 bou=s2 ta\s2 s1unqh/kas2 e)poiou=nto]. Quo pertinere videri possit, quod in Toxari memorat Lucianus, apud Scythas, si quis ab alio potentiore laesus est, eum, Bovis immolati tergori insidentem, carnes frustulatim concisas et igne tostas praetereuntibus offerre. Ex quibus quotquot comedunt, et bovis tergus dextro pede calcant, se illi pro viribus adfuturos pollicentur, qua de re vi. de quoque in fra in voce Melotae. Sed et aliqua ex parte simlie est, quod legitur 1. Sam. c. 11. v. 7. Saulem, audito incolarum Iabes-Galaad periculo, Spititu Dei correptum, par boum membratim lacerasse et eorum particulas quaquaversum ad Israelitas misisse, minis additis, fore ut sic fieret illorum bobus, qui se sequi abnuissent. Quae boum discerpta membra eos tum non minus affecerunt, quam olim affecerant duodecim pellicis partes, quas Levita miserat per omnes Isrälis tribus, Iudic c. 19. v. 29. etc. Vide Sam. Bochart. prior. l. 2. c. 33.
BOVES
etiam onera olim gestabant, 1. Paralip c. 12 v. 40. non obstante Proverbio, cuius meminere Tullius ad Atticum l. 5. Ep. 15. Quintilian. l. 5. et Amm. Marcellin. l. 16. Clitellae bovi impositae, plane non est nostrum onus. Certe et Aelian. tauros feretro sese submittere et puerum aut puellam cervice, dorso mulierem gestare, refert, Histor. l. 7. c. 4. et Phile c. 40. *pa/txrhs2on h( bou=s2 kai\ komi/zei forei=a],Ad omina aptus bos onera etiam gerit. Unde in Fabulis Ampelus, puer Baccho dilectus, taurum conscendit, *kai\ sqras1u\s2 i(/s2ato kou=ros u(pe\r boe)oio metw/pou,]Et audax sedebat puer super bovina fronte: Apud Nonnum Dionysiac. l. 11. v. 167. Atque, ut Poetae Europam, ita Romani histriones Herculem tauro vexerunt, Liber Sepctaculorum, Epigr. 16. v. 3. Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:At nunc Alciden taurus in astra tulit. Imo hoc ipso, quod Salomon aeneo mari boves pro atlantibus supposuit, docuit, hoc animal ad gestanda onera non omnino este inhabile. Nec in India hodieque quidquam frequentius est, quam boves gerulos videre, etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 30. Ad basternas matronarum, apud Romanos, non equos solum aut mulas iungi consuevisse, sed et Boves, discimus ex Lampridio, qui inter Semiamirica Senatusconsulta, in Heliogab. c. 4. etiam hanc memorat legem, quae pilento, quae equo sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum etc. Hinc Augustin. de Civ. Dei l. 22. c. 8. Puerum quendam parvulum, cum in area luderet (i. e. in subadivali domu) exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rota obtriverum. Et Eginhardus in Vita Caroli M. Quocumque eundum erat, carpento ibat: quod bubus iunctis --- trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum Populi sui conventum, qui annuatim, ob Regni utilitatem, celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. Quod vero magis mitum, etiam inter animalia cursui publico destinata, Boves olim fuere, l. 1. et 53. Cod. Theod. De cursu publico: qua cos necessitate, una cum asinis ac mulis, Iulianus exemit, apud Socratem Histor. Eccl. l. 3. c. 1. Vide Isaac. Casaubon. Notis ad Lamprid. loc. cit.
BOUM_Caro
non minus ac vitulorum, iam olim in conviviis recepta est. Unde, ut alia ex Sacris loca praeteream, Proverb c. 15. 17. conviviolo ex olusculis opponitur convivium, ex bove altili], tamquam tenuissimo lautissimum. In Homericis Heroibus eandem frugalitatem Veteres pridem observarunt: notatque in his Socratis discipulus Dioscorides, qui scripsit tou\s par) *o(mourw| no/mous2], Homerum neque in festis, neque in nuptiis, neque in ullo alio conventu quidquam praeter bubulam apponere, etc. Interim multos Veter. ab esu bovis per superstitionem abstinuisse constat. Nam, praeter Aegyptios et Phoenices, qui, auctore Porphyrio, humanis vesci carnibus, quam vaccam moriu attingere, maluissent; Barcaei et Cyrenaei et pastoritii Afri, inde ab Aegypto usque ad Tritonidem Lacum, ab esu vaccae itidem abhorruisse leguntur. Imo morte multatus apud Phyrygas, quisquis bovem aratorem interfecisset, ut est in Aeliano Histor. l. 12. c. 34. Quod Athenis quoque et in Peloponneso prohibitum Varro R.Rust. l. 2. c. 5. in quam rem Atticam legem citat Aelian. Var. l. 5. c. 14. et huc alludens Plato l. 6. de LL. *o(/te ou)de\ boo\s2], inquit, e)tolmw=men geu/esqai], Cum ne bovem quidem gustare audebamus. Meliore scilicet saeculo lex illa antiquata est: cuius tamen vestigia manebant in Diipoliorum et Buphoniorum festis, quibus, mactato bove, ensem damnabant, tamquam caedis auctorem. Ita Aelina. Variar. l. 8. c. 3. Et aureae velargenteae aetatis homines tale quid perpetrasse, Poetaenegant. Sed aenea, ait Aratus. ----*prw=toi de\ bo/wn e)pa)s1an t) a)roth(rwn].Boves aratores primi gustarunt. Ad ferream descendit Cicero de Nat. Deor. l. 2. c. 63. Ferrea tum vero proles exorta repente est.Ausaque funestum prima est fabricarier ensem,Et gustare manu victum domitumque iuveneum. Summus item Poetarum Georg. l. 2. v. 536. Ante etiam Sceptrum Dictaei Regis et anteImpia quam caesis gens cst epulata iuvencis. Quorum verborum memor Domitianus, cum inter initia Imperii a caede maxime abhorreret, ne boves immolarentur, edicere destinavit, Sueton. c. 9. Et, si Plutarcho credimus de Carn. esu l. 2. prisci mortales in fera et malefica animalia grassari cum incepissent, ab illorum esu paulatim crescens licentia e)pi\ bou=n e)rga(thn h)=lqe kai\ to\ kos1mou=n pro/baton, kai\ to\n oi)kouro\n a)lektruo/na], ad bovem aratorem devenit et ad ovem, quae nos ornat, et ad gallum, domus custodem. Primusque, si Plinio Hist. Natur. l. 7. c. 56. fides Prometheus bovem interemit. Quin apud Laertium Aristoxenus scribit, Pythagoram coetera omnia animalia in cibum permisisse, nec nisi a bove aratore et ariete abstinuisse. Neque veteres Romanos ab hac superstitione immunes prorsus fuisse, exthis Plinii colligas l. 8. c. 45. Damnatus a Populo Rom. die dicta, qui, concubino procaci rure omasum se edisse negante, occiderat bovem: actusque in exilium, tamquam colono suo interempto. Unde Columella de Bove, in Praefat. l. 6. Cuius tanta fuit olim veneratio, ut tam capitale esset bovem necassem qzan civem etc. Sed his, praeter exempla Sanctorum, Abrahami, Elisaei, Iosiae, Aliorum, qui boves in cibum apposuerunt. Dei Legem opponit Bochartus, cum generalem Gen c. 2. v. 3. Omne, quod movetur et vivit, vobis erit in cibum: tum specialem Deuteron c. 14. v. 4. Hae sunt bestiae, quas comedetis, Boves, fetus ovium etc. Vide cum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. et quae superius dicta.
BRUMUS
Bacchi apud veteres Romanos cognomen, unde Brumalia, festum ei sacrum, institutum a Romulo, quo Senatum convivio excipere solitus est. Ei apud Graecos festum Ambrosia respondisse et 8. Kal. Ian. a Romanis, quorum singuli artulerint, quod essent aut biberent, celebratum esse, docet Caelius Rhodiginus Antiq. Lect. l. 27. c. 24. et l. 28. c. 25. Kalendarium tamen rusticum, mense Octobri sacrum Libero patri factum esse tradit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 15. et in voce Bromalia.
BUBALUS
Graece bou/balos], in Graeca Versione Deuteron c. 14. v. 5. et 1. Regum c. 4. v. 23. non significat, quod hodie, bovis silvestris genus, sed capreae potius; unde Hesychius dorka/dion], i. e. capreolum, explicat. Alii tamem bubalum a caprea sic distinguunt, ut appareat animal esse congener. Sic Herodot. l. 4. c. 192. *pugargoi\ kai\ dorka/des2 kai\ bouba(lies2], Pygargi, dorcades et bubali. Et, ut alios omittam, Oppianus bubalum facit mediae magnitudinis, inter dorcum seu capream et eurycerotem, i. e. damam vulgarem latis cornibus: cum ait, *bou/balos av)+ te pe/lei mei/wn de/mas2 eu)ruke)rwtos,]*mei/wn eu)ruke/rwtos, a)/tar do/rkou me/g) arei/wn]. Unde videre est omnino bubalum olim fuisse in genere caprearum silvestrium, maxime commendato eidem, Cynegetic, l. 2. ubi ait, *o)/mmasin ai)glh/eis2, e)rato\s2 xro/a, faidro\s2 i)de/sqai].Oculis est splendidus, colore amabilis, aspectu laetus. Postea, ad boves feros translatum nomen, errore vulgi, sed pervetusto, quique iam Plinii invaluerat aevo, vide eum l. 8. c. 15. et plura hanc in rem, apud Bochart, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. Posteriore hac notione vox occurrit, apud Phileu, c. 29. *ktei/nei de\ bouba/lida kai\ tau=ron le/wn].Bubalum autem et taurum occidit leo. Et Martialem l. spect. Epigr. 23. v. 4. Illi cessit atrox Bubalus, atque bison etc. Non tamen prorsus ratione caruisse videtur vulgus, cum bobus, et inprimis uris Germanicis nomen hoc indidit. *bou/balon] enim Graeci non tantum illud genus animalis; quod cervo vel capreae simile in Africa gignitur, vocarunt, sed etiam quidquid magnum et amplum esser, hoc eodem nomine insignierunt. Hesych. *bou/balos, dorka/dion kai\ me(ga kai\ polu\. *bou)baron] pro eodem dixere. *bou/baros, o( me/gas2 kai\ a)nai/sqhtos a)/nqrwpos]. Sed et bou/palon], pro magno posuerunt. Hinc igitur genus illud bovis Germanici, ferocitate et formae magnitudine praecipuum, bou/balon] ex Graeco appellaverunt: qui Uri Germanice nominabantur. Graecum Epigramm. ------ ------ kai\ boo\s2 ou)/rou]*a)skhto\n xrusw)| pamfano/wnti ke/ras2],------ et bovis uri.Elaboratum auro splendido cornu. Cornua enim urorum, in regiis olim mensis, poculorum vicem sustinuisse, docet Solin. c. 20. Istus porro, quos uros dicimus, in tantum cornua protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem, inter regias mensas potuum gerula siant. Ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 230. et 231.
BUBULCI
iam Siracidis aetate contemptim habiti, vide Ecclesiastic. c. 38. v. 26. unde nihil mirum, quod in Theocriti Bucolisco Eunica puella bubulcum hoc sermone repellat, ----- ----- e)/r)r() a)p) e)mei=o.]*bwko/los w)\n e)qe/leis2 me ku/s1ai, ta/lan: ou) mema/qhka]*a)groi/kws2 file/ein].----- ----- Abi a me in malam rem:Bubulcus cum sis, vis me osculari, miser? Non didiciMore rustico osculari. Et post multa huiusmodi, ----- ----- tri\s2 ei)s2 e(o\n e)/ptuse ko/lpon],ter in sinum suum despuit, ut Idyll. 27. pari fastidio puella, quam oseulatus fuerat Daphnis bubulcus, *to\ sto)ma mou plu)nw, kai\ a)poptu/w to\ fi/lama,]*kalo/n soi dama/las2 file/ein, ou)k a)/zuta kw/ran],Os meum lavo et osculum despuodecet te vitulas osculari, non innuptam puellam. Sed apud priores mortales longe aliter se res habuit: tum enim boum curam non dedignabantur Principes Viri. Hinc apud Homer. Il. z.] v. 424. Cilicum Regis filia, Andromache, Achillem septem fratres suos interfecisse queritur, *bousi\n e)p) ei(lito/dessi],Apud boves curvis pedibus. In quem locum Eustathius, *boukolou=ntes2], inquit, palaiw=| e)/tei kai\ o)/is2 ne/montes2 e)kei=noi, e)/peson u(po\ tw=| *a)xillei=], Illi boves et oves veteri more pascentes, sub Achille ceciderunt. Et Il. u.] v. 91. Aencas se iam antea cum Achille congressum esse narrat, *e)c *i)/dhs2 o(/te bousi\n e)ph/luqen h(mete)rh|si].Cum ex Ida boves invasit nostros; quibus scil. ipse custos aderam. Sic Il. f.] Phoebus; et in Theocriti carm. cit. Bacchus, Adonis, Eudymiori, alii hanc artem exercuisse memorantur, etc. In Sacris, Iudic c. 3. v. 31. Samgar celebris est, qui stimulo boum sexcentos Philistaeos percussisse legitur. Quod an solus secerit, an tumultuaria tusticorum turma comite, cuius ducem se praestiterit, non definit Scriptura. Utur sir, id notabile est, quod non alio telo, quam quale Bubulci manibus versant, viros egregie armatos non solum aggressus sit, sed et fregerit. Sic Lycurgum, non alio telo armatum, circa Nysam, Bacchi copias et eius nutrices fugasse, legimus Il. z.] v. 134. *qu=sqla xamai\ kate/xeuen, u(p) a)ndrofo/noio *lukou/rgou]*qeino/menai *bouplh=gi].Thyrsos in terram proiecerunt, ab homicida LycurgoPercussae boum stimulo. Quam pugnam cum e)ggu/qi *karkh)loio], prope Carmelum, montem in Iudaea notissimum, contigisse dicat Nonnus Dionysiac. l. 20. non improbabilis est Bocharti coniectura, ex Samgaris Historia hausisse Poetas, quod fabulae de Lycurgo infareirent. Nec omittendum, Christum e caelis Hebraice Saulum alloquentem, inter coetera dixisse, Durum est tibi contra stimulos calcitrare, Actor. c. 9. v. 5. Quod proverbium, a bobus refractariis stimulisque Bubulcorum sumptum, cum Graeci Romanique Scriptores passim usurpent, Aeschylus in Agamemn. v. 1620. et in Prometheo vincto, v. 321. Euripides in Bacchis v. 793. Pindarus Pythior. Od. 2. Terentius in Phormione, Actus. 1. sc. 2. v. 28. Plautus in Truculento, Actu. 4. sc. 2. v. 55. Videri posset ab illis Christus id deprompsisse: sed hoc esset fontem limpidissimum ex rivulis lacunosis derivare. Certe iam in Mose, qui Aeschylum et Pindarum mille circiter praecessit annis, legimus Deuter c. 32. v. 15. Saginatus est rectus et recalcitravit, nempe in Legis stimulos, quibus ad officium urgemur, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 39. et infra Stimulus.
BUCCINA
Festo l. 2. est cornu recurvum, quod more tubae infsatur. Ovid. l. 1. Met. v. 335. ------ ------ Cava buccina sumitur illi,Tortilis in latum. ----- ----- Unde Heraldus ad Arnob. l. 6. Buccina tortuosa est, ac in semei ipsam aereo circulo flectitur ac differt a directatuba, ut docet Vegetius de re milit. l. 3. c. 5. *stroggu/lh s1a/lpigc] Graecorum. Hae Veterib. nou ex arietum, ut quidam volunt, sed boum, cornibus erant. Varro de I. L. l. 4. Cornua dicta, quod ea, quae nunc sunt ex aerem tunc fiebant ex bubulo cornu. Dionys. Halicarn. l. 2. *tou\s2 dhmotikou\s2 u(phre/tai tine\s2 ke/ras1i boei/ois2 e)mbuka/nontes2 e)pi\ ta\s2 e)kklhs1i/as2 s1unh=gon], Plebeios ministri quidam bubulis cornibus buccinantes ad contionem convocabant, etc. Solus Servius ex caprae cornu fieri consuevisse, asserere videtur, ad Aen. l. 7. v. 518. Sed de tuba vel buccina ex cornu arietino, apud veteres Graecos, et Romanos nulla est mentio. Itaque cum dicitur, Psalmo 98. v. 6. Tubis et sono cornu clangite coram Rege Domino: cornu non aliud, quam bubulum, iutelligendum. Ut neque in his Iosuae c. 6. v. 5. Cum tractu sonabitur sono iobel, seu iubilatioms: et 1. Paralip c. 25. v. 5. ubi filii Heman a Deo constituuntur ad attollendum cornu, i. e. ut statis temporibus corneits tubis alta voce buccinent, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Canebant autem buccina Romani in exercitu, in praeconiis publicis et cum in milites animadverteretur, ut ex Vegetio liquet l. 2. c. 22. De usu eius apud Hebraeos alibi. Vide Brissonium laudatum Iohanni Calvino Lexic. Iurid. Deorum marinorum Buccinatores et Tubicines, Ttitonas finxere Poetae. Vide Barthium Animadversion. ad Statium Achilleid. l. 1. v. 34. et Notu ad Claudian. Epithalam. Honorii. Cuiusmodi Buccinicinum par visendum secundum Veterum monumenta, olim dedit Mariangelus Accursius in Diatribarum suarum frontispicio. Vide quoque infra in voce Triton.
BULEUTICON
locus erat in Theatro, ubi senes sedebant; quemadmodum ex Ephibico spectabant iuvenes. Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 8. c. 8. Iul. Pollux l. 4. Onomast. c. 19. *e)kalei=to de/ ti kai\ *bouleutiko\n me/ros2 to=u qe/atrou, kai\ *e)fhbiko\n], Dicebatur, etiam pars quaedam theatre Buleuticum et Ephebicum. Vide Thom. Dempster. in Iob Rosini Antiq. Rom l. 5. Paralipom. ad c. 10.
BUTYRI
cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accurati fuisse videntur; bubulum caseum illud vocando, haec enim propria vocis notio est. Certe, cum casei et lactis homerus, Theocritus, Eutipides et Poetarum alii meminerint sexcentis locis, *bou/tura] ne semel quidem nominarunt. Aristoteles quoque de lacte et scaseo, multa habet insignia, Histor. Animal. l. 3. c. 20. et 21. de butyro ne gru=] quidem; nisi quis ad eius descriptionem putet haec pertinere, Inest lacti pinguedo quaedam, quae, cum concretum est, sit oleosa. Quomodo m Hecataeo Butyrum intelligunt, cum Paeones ungi dicit, e)lai/w| u)po\ ga/laktos], oleo et lacte, apud Athenaeum l. 10. c. 14. Utut sit, vel hinc appater, Butyri nomen tum temporis nondum fuisse in usu, adeoque nec rem ipsam, nisi inter Barbaros. Hinc Plinius tradit l. 28. c. 9. E lacte sit Butytum; barbararum gentium laudatissimus cibus, et qui divites a plebe discernat. Cum rem et nomen Orientales usurpaverint ab omni aevo. Ita namque Gen c. 18. v. 8. Abraham Augelis ad cenam invitatis btulit Chemea (quam vocem decies de Butyro usurpant Scriptores Sacri) h. e. Butyrium et lac. Vide quoque Deut c. 32. v. 14. Iudicum c. 5. v. 25. etc. inprimis Proverb c. 30. v. 33. ubi obiter Butyri consiciendi ratio a Salomone sic docetur, Expressio lactus educit Butyrum. Cur autem Hebraice Butyrum vocetur Chemea], ex Arabibus discere est; qpud quos chama, de lacte, spissum et concretum esse significat, scil. in butyri modum. Vide Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 45. Quamquam vero fiat, quoque e lacte oville aut caprino; imo equino etiam, vel asinino, plurimum tamen e bubulo: et inde nomen, apud eundem legas. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 3. c. 64. uti de Butyro, apud Barbaras quasdam gentes, in unctionibus, adhibito, infra aliquid voce Unctuarium. Hodie, praeter Helvetiam, Butyro excellunt provinciae Foederati Belgii; et quidem a peculiari gratia commendari solet Butyrum Delphense, in Hollandia, et Dixmuydense in Flandria. Cui in Gallia simile Butyrum Vanurense, cuius libra Parisiis Quadragesimali tempore saepe 30. pluribusque venit solidis. In Castella Butyrum adeo rarum est, ut in Pharmacopoliis sere tantum vendi soleat, in usum Medicum; quod in peregrinatione sua expertus est Fridericus II. Elector Palatinus, uti refert Leod. Vitae Friderici l. 6. Vide Auctorem Anonymum Historlae Orbis Terrar. Geogr. ac Civ.c. 10. de Commerciis.
BUXUS
Graece *pu/cos], in viri militaris horto, verba sunt Auctoris Anonymi Sinae et Europae, qua marginari solent lectisternia hortorum, cum est breviusculae naturae, attonderi, ve exurgat nimium, sed potius densius multiplicet ramulos; non potens opprobrium ferre ignobilis plebeculae et ab omnibus despici, transit in nobilissimum genus arborum, attollit verticem, et nacta culturam, arbor est, ne Gallia Meridionalis ea gaudeat sola, cacumen fert sylvosum, truncum erigit, quem vix senae comprehendant spithamae, c. 35. Certe natura graciles esse, buxum et ebenum, Plin. tradit, l. 16. c. 40. quibus etiam similis cortex est. At cultura in silvas quoque excrescit, unde buxei luci, apud Solinum. Est autem buxus gravissima et spississima ex omnibus arboribus, unde in aqua buxum totum pessum it: ex earum quippeg genere arborum, quibus cortice detracto nihil nisi mediale occurrit, adeoque quae lignum aliud praeter medullam non habent, uti quoque sunt ebenus et taxus. Nec quidquam aliud quam semen fert, interim virens semper; hinc hortorum ornatui, sed et lignum eius (quod solidissimum est) variis usibus inservit. Unde notum apud Poetam, ---- Et torno rasile buxum. Inde enim pectines confiunt, cochlearia et vasa fere perpetui vigoris, quae propediem splendescant et flavedinem oculis reddant gratissimam. Vide quoque infra ubi de Latronum lusu: uti et voce Pictura, ubi ingenuos Graecorum pueros in buxo Diagraphico didicisse videbimus. Imprimis vero ad fistulas olim adhibebatur. Propertius l. 4. Eleg. 9. v. 13. Natus et ipse suos breviter concretus in artus,Iactabat truncas ad cava buxa manus. Vide quoque Statium Theb. l. 7. Ubi Lutatius, Tibia vel scabellum, inquit, quod in sacris tibicines pede sonare consueverunt. Et cui non notae tibiae Phrygiae, omnibus festivitatibus, Matris inprimis Deum, adhibitae, quae non nisi e buxo fuere. Hinc buxus Berecynthia, apud Virg. l. 9. Aen. v. 617. ---- ---- Ite per altaDindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum,Tympana vos buxusque vocat Berecynthia MatrisIdaeae. ---- ---- ---- Quae eadem Idaea, Statio Theb. l. 5. v. 93. pro tibia, in sacris his usurpari solita. Sunt tamen, qui buxum a tibia distinguant: et certe Virgiliana haec id statuere videntur: ac sigillatim buxum Baccho adscribit Ovidius Met. l. 4. v. 30. longo feramine notatam, ----- Clamor iuvenilis et unaFemineae voces, impulsaque tympana palmisConeavaque aera sonant, longoque foramine buxus etc. Sed et eboris buxo inclusi mentio Ezech c. 27. v. 6. de quo dicemus infra, vide Ebur. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d.l. Salmas. ad Solin. passim, et hic non uno in loco.
BUZ
i. e. contemptus, sive depraedatus, nomen loci in terra Cedar. Ierem c. 25. v. 23. Filius item Nachor ex Melcha. Gen c. 22. v. 21. et pater Ieddo. 1. Paral. c. 5. v. 14.
BUZI
pater Ezechielis Prophetae. Ezech c. 1. v. 3.
BYSSUS
lini species pretiosissima, e qua vestes mollissimae ac renuissimae conficiebautur. Unde dictum Parysatidis Reginae Persarum, in Regum alloquio utendum esse verbis *bussi/nois2], i. e. mollissimis, ac lenissimis. Eius meminit Theocritus Idyllio 2. ubi Simaetha inducitur *bu)ssoio kalo\n s1u/rois1a xitw=na], trahens pulchram ex bysso tunicam. Indorum opus, quorum quosdam linteis vestibus, nobiliores vero Bysso uti, notavit Philostratus l. 2. c. 9. qui idem narrat, Apollonium, cum Byssum vidisset, gavisum fuisse, quod fusco amictu, vem gestabat, non esset dissimilis. Ex India in Aegyptum delata est, ubi hoc lini genere in plerisque sacris Aegyptii olim utebantur; hinc turba linigera, grexque liniger apud Poetas, de Isidis Sacerdotibus. Et Apuleius l. 11. in pompa Isidis describit viros feminasque linteae vestis candore luminosas: Anubis quoque a Luciano, Deorum concilio inducitur sindone amictus. Interim non tota Aegyptiorum vestimenta linea fuerunt, sed tunicae tantum: Galli vero Cybeles et vultum candido bysso velabant, ut infra videbimus voce Telchines. Ex Aegypto dein vestes hae Romam pervenere. Sed et Byssi frequens in sacris Literis mentio, praecipue ubi agitur de apparatu vestis sacrificalis, velisque et aulaeis tabernaculi. Hinc et Byssina Iosephi stola, Gen c. 41. v. 42. Dives etiam epulo purpura et bysso indutus legitur in Euangelio Lucae c. 16. v. 19. unde colligitur, a purpura vestem byssinam drstinctam fuisse, quod notandum contra veteres Grammaticos, qui Byssinum, colorem purpureum interpretati sunt. Quoniam autem hae vestes pretiosissimae erant, et, ut Phlinius ait, mulierum luxui destinatae, ideo ferme purpura tegebantur, quod forte errori modo notato occasionem praebuit. Talis fortasse Tyria sindon Martiali l. 4. Epigr. 19. v. ult. quae etiam in usum virorum ea aetate transisse videtur: de Endromide, Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres,Non sic in Tyria sindone tectus cris etc. Origo byssi ex Indicarum arborum lana, quam linum vocat Atrianus in Indicis et Plin. l. 12. c. 10. Hinc in Indice Plinii MS. linigerae arbores inscribuntur, quas e)riofo/ra de/ndra] appellat Theophrastus. Idemque Plinius l. 19. c. 1. ubi de lino, id Arabes Indosque ex arboribus colligere tradit. Et l. 12. c. 10. de Tyli Insul. arboribus: Ferunt, inquit, cotonei mali amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo saciunt. En linteas vestes pretiosas, h. e. line/as2], ex arborum lana, factas! Nce certe aliud linum apud Indos nascebatur, aut in usu erat, quam quod ex arboribus colligeretur etc. Unde falli Melam l. 3. c. 7. docet Salmas. cum scripsit, Indorum alios lino vestri, alios lana, quam silvae ferunt etc. Vide eum Exercitat. Plin. ad Solinum p. 998. Adde Volaterranum Comm. Urban l. 389. Petrum Fabrum Semestr. l. 1. c. 16. Delrium ad Hippolytum Senecae, v. 389. ubi hodie etiam Byssum apud Belgas nasci, nec aliud quid tenuissimum illud et purissimum Cameraconsium esse linum, existimare se ait, Alios. Aliquando tamen Byssi nomine et Sericum venit, de quo dicemus infra. Apud Plinium vero, l. 9. c. 41. ubi de byssini ringendi ratione, sicut olim legebatur: bysginum reponit Dalechampius. Nec omittendum, quod Scaliger Poetices l. 1. c. 13. ubi de Comicis personis, puellis vestitum tribuit coloris byssini vel candidi, uti meretricibus lutei: et l. eod. c. 21. ubi de Theatro, parapetasmata byssina a Lentulo Spinthere posita, obsorvat etc. Vide quoque infra, Lanugo, Pinnicum.