A
Prima litera Alphabeti in omnibus fere linguis; paulo alia tamen eius pronuntiatio apud Orientales, quam apud nos. Apud Latinos veniae et absolutionis erat nota, uti C. condemnationis. uti docet Pier. Hieroglypb. l. 7. c. 23. Alpha Graecorum, in mystico sensu, initium denotat, sicut finem Omega. Utrique literae Servator mundi se comparat, Apoc c. 1. v. 8. vide Epiphan. in Ancboraio. Origen, tractat. 1. in 5. Ioh. Pier. in Hieroglyph. l. 47. c. 34. Graecis haec litera *a)peil], id est, comminati dicitur, quod in Sacris passim litera A comminationes divinas ordiatur. Sixt. Senens. Bibliotb. l. 3. Etiam imperfectionis nota est, secundum Gloss. ad Gratiani Can. postquam 13. quaest. 2. *w] est ultimalitra Graecorum, et A prima, et designat *w] consummationem et perfectionem; A initium et imperfectionem. etc. Macri Fratres Hierolex. In ratione numerandi, quam baud ab omnibus receptam, et si aliquando recepta, desuetudine iam abolitam, notat Baron. A annos soo, designabat, ut ceterar Alphabeti literae alios numeros, de quibus vide infra, in Numerales Notae. Apud Ugutionem MS. versiculus iste de litera A. occurrit: Possidet A. numeros quingentos ordine recto. Eidem vero literae, si recta linea superaddatur, 5000. significat. Sed et Musica nota est, et in superscriptione cantilenae, ut altius elevetur, admoner: ut ex Notkero in Opusc. cui tit. Quid singulae literae in superscriptione significent cantilenae, edito Tom. V. Antiqq. Lect. Canisii Part. 2. p. 739. etc. docet Car. du Fresne Gtoss. Vide infra in Nota Musica. In Insignibus porro eiusdem usus est. A namque cum gladi et pugione, vetus Dierrichsteniae Familiae fuit teslera, ut quam Conrado S. Chuenzeli, qui circa initium Saeculi XIV. vixit, filioque eius Chiloi, qui Henrici II. lineam clausit, tribuit Bucelinus, apud phil. Iac Spener. Oper. Herald. Part. II. l. 2. c. 21. ubi de Principibus, Comitib. et Baronib, de Dietricbstein. Sed et Anigrum in facia argentea gestant Barones et Comites Althannii, apud eundem ibid. Part. 1 Sect. IV. Membro 5. . 2.
AARASSUS
filius Amram, frater Mosis, Hebraeorum primus Pontifex consecratus, fratris sui verba populo referebat, quod ille balbus ester: Ad Levitici Sacerdotii abministrationem a Deo per Mosem vocatus, et confirmatus hoc modo. Cum Israelitarum quidam indigne ferrent, in solum Aaronem collatam sacerdotii dignitatem, praecepit Dominus Musi, ut a singulis Israelitarum faaniliarum principibus singulas virgas acciperet, et sua cuiusque in virga nomen scriberet, easque in Oraculi tabernaculo reponeret; futurum enim, ut quem Dominus virum elegisser, eius virga fructificaret: quod cum fecisser Moses, postridie tabernaculum ingressus, vidit Aaronis virgam, Leviticae familiae principis, fructificavisse, floreque edidisse, et amygadla peperisle. Num c. 17. Latine mons, sive montanus: aut docens, vel concipiens. Philo Allegorice, (uti solet) Mosen menti, Aaronem verbo similem facit. *pa/nta ga\r tau=ta tw= | lo/gw= | sumbe/bhken, o)\s a)delfo/s e)si dianoi/as], Omnia, haec. inquit, sermoni accidunt, qui frater mentis est. Lib. Quod deterius potiori insidere soleat. Pater fuit IV. filiorum. Nadab. Abihu, Eleaxaris et Ithamaris, e quibus duo priores mortui sunt coram Febova, guum offerrent ignem extraneum coram Febova in Deserto Sinai, Numeror c. 3. v. 4. et c. 26. v. 61. reliqui duo binas constituerunt Familias Sacerdotales, ut vider est infra. Obut in vertice montis Hor, iuxta terminum terrae Edomaeorum, quo ipsum cum fratre Mose et filio Eleazate, qui ipsi in Pontificatu successurus erat, ascendere iusserat Deus, Ibid c. 20. v. 23. et seqq. Quumque viderent totus ille coetus exspirasse Aaronem. Fleverunt Aaronem triginta diebus tota domus Isarlis, vers, ult. Tempus mortis accurate notatur, Ibid. c. 33. v. 33. et 39. Mortuus anno quadragesimo ab exitu Israelitarum e terra AeEgypti, mense quinto, primo die eius mensis. Erat autem Aaron natus centum viginti tres annos: quum moreretur in Hore monte vide quoque Deuteron c. 10. v. 6. Ante Mosen fratrem mense 7. Eius filii duo Eleasar et Itbamar, binas constituerunt familias Sacerdotales; ut dictum: quarum prior tantum Ponrificalis fuit. Numerorum c. 20. v. 28. Et exuens Moses Aaronem vestibus ipsius, induit eis Eleasarem filium ipsius. Et mortuus est Aaron ibi in vertice montis. Turbata autem postea successio. Heli enim Pontifex Ithamarides fuisse creditur; sed huius posteri Pontificatu rursus exciderunt, Salomonis tempore per Abiatharem. Quo amoto, ad veram stirpem honor iste postliminio rediir, per Zadocum Eleasaridem, 1 Reg c. 2. v. 27. Vide Fr. Burmann. Synops. Tom. I. l. 4. c. 8. 18. et 19. ut et infra passim, inprimis ubi de Hebraeorum Pontifice Summo.
AASBAI
Larine considens in me vel frater circumdans, aut es Hebraeo et Syro fenechutis, filius Machati, pater Eliphelethi, unus ex fortibus Davidis, 2 Sam c. 23. v. 34.
AASTARI
filius Affur ex Naara. 1 Paralip c. 4. v. 6.
AB
quintus mensis Hebraeorum, ieiunio celebris, Zach c. 8. v. 19. Partim Iunio, partim Iulio nostro respondens: Iudaeis, ut ait Abarbanel, ominosus et quo hostibus suis obvii esse et exposiri consuevere. Illo namque mense decrevit Deus olim, ut in deserto morerentur, quotquot obmurmuraverant. Et die nona eiusdem, desolatum est utrumque Templum, tam primum, quam secundum: Alexandria quoque amplissima Iudaeorum Synagoga est eadem vastata. Sed et ex Anglia, Gallia et Hispania hoc ipso mense pulsi sunt, etc. Idem, apud Bochart. Hieroz. Part. I. l. 3. c. 16. vide quoque Torniell. A. M. 25. 45. num. 31. 44. et 64.
ABANTES
populi (inquit Pausan. in Eliacis) ex Euboea octo navibus ad Ceraunia delati, Thronium, in regions quam Abantidem appellarunt, construxerunt, quam tandem amiserunt, et postea Corcyram deducti sunt: abas autem, unde Abantes, Ebraice est saginare, hine Prov c. 5. v. 17. Theodotion recte reddidit bou=ns1iteuto\n], Vulgatus vero vitulum saginatum. Inde factum a Phoenicibus verbale nomen abas pro pecudum saginatore, cuius plurale Phoenicium esser abasin, sed Graeca flexione est *a)/bantes2]. Itaque ut a boum pascuis insula Bohmo et Eubaea, ita incolae Abasin vel Abantes appellatisunt a boum saginatione. Bocbart.
ABAREN
filius Mattathiae, filii Iohannis, 1 Macc c. 2. v. 5.
ABARIM
Latine transitus, pluralis numeri, sive transeuntes, aut furores, ve proegnantes: aut Syriace frumenta: Mons altissimus, et ascensu difficillimus, Amonitidem, et Moabitarum regionem a Chananaea terra disterminans, ubi Moses Israelitarum dux lapientissimus vitam finivit. Num c. 27. v. 12. 13. Iosephus Iud. Ant. l. 4. c. 8. ait hunc montem e regione Hierichuntis situm esse. In Valle inker media Baras, planta est cognominis, noctu lucens. Davity. Fuit penultima mansio Israelitarum ex Aegypto proficiscentium. Inde enim in campestribus seu planitie Moab ad Iordanem castra metatisunt. Montis autem Abarim partes fuere Nebo, et Phasga.
ABARON
Latine robur vel fortitudo, fil. Mattathiae, filin Ioanmis, 1 Macc c. 2. v. 5. Eleazar quoque dictus.
ABBATES
etiam dicti in Ecclesia Romana ii, quos Curatos primarios, Gall. Curez Primitifs, appellant. Ex veterib. enim instrumentis ait Car. du Fresne constare, Parochiales omnes Ecclesias et civitatis et dioecesis habuisse Ministrum unum maximum, alterum medium, tertium infimum: quorum primus Abbas, Custos, et tandem Rector; medii Presbyteri et tandem Capellani; infimus Sacrista appellatus fuerit, qui Abbati et Presbyteris inserviens, peregerit minoris in Exxlesia momenti negotia. Additque, Abbatem istiusmodi seu Rectorem curam habuisse in babitu, eique licuisse per se ipsum ministrare Sacramenta: Sed praesertim illius munus fuisse, ut universae Parochiae invigilaret, videretque an Presbyter officio suo rite fungeretur, ex Michaele Monacho in Sanctuario Capuano, et Ughello Ital. Sacr. Tom. VII. p. 506. et seqq. Alias Latinis Graecisque Scriptoribus Abbates, in genere, dicti sut Monachi omnes, praesertim senio ac vitae sanctimonia venerandi: qua notione hodie Patres quoque vulgo appellantur. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. *a)rra=s2 o( ge/rwn, o( paih/r], Abbas Senex Pater. Hinc mille Abbates sub uno Archimandrita esse dicuntur, in Regula S. Columbani c. 7. ut et apud Epiphan. de Locis SS. *e)/xei de\ h( au)th\ monh\ *a)ra/des2 xili/ous2 kai\ xi/lia ke/llia], Monasterium Monachos seu Patres mille continet et cellulas mille: in iis scil. non numeratis, qui vulgo Monasterio et Monachis inservire consuevere, etc. Hinc Iohannem Ducam Caesarem, a Byzantiis, quos ille cum Alexio Comneno obsidebat, per contumeliam to\n *a)rra=n] vocitatum esse, quia propter affectatam tyrannidem a Michaele nepote in Monasterium detrusus et Monachus factus fuerit, refert Anna Comnena Alexiad. l. 2. Sic l. 13. Basilium Monachum Bogomilicae haereseos auctorem, to\n daimoniw/dh *a)rra=n], Daemoniacum Monachum, et Cedren. Monachum, qui Philippicum imperaturum vaticinatus fuerat, *yeuda/rran], Pseudo-Monachum, appellant. Ut alios omittam, quos laudatos vide apud Car. du Fresne Glossar. Fuisse tamen ex Monachis sanctitate et vitae integritate illustribus, qui, Patris nomen a se amoliti, Fratrum compellatione contenti fuerint, docet Bernardus Ep. 62, Guigo prior Maioris Carthusiae, apud Petrum Venerabil. l. 1. Ep. 25. ipseque Petrus Ep. quae inter Epistolas Bernardi exstat 353. Quod etiam probasse videtur Hieron. Ep. ad Gal l. 2. et in Matth l. 4. nullum Patrem vocandum nisi Deum, ex Euangelio docens, etc. Proprie vero et communiter Abbates dicuntur, Praefecti in Monasteriis, ut vidimus supra; quibus proxima post Episcopos dignitas, quos proin tam in sessionibus, quam in subscriptionibus, immediate sequuntur. Quod enim de S. Columbani Abbatis successoribus in Britannia Insul. supra diximus, ex Beda; peculiari illis privilegio est indultum. Ab Episcopis mitra, annulo atque sandaliis distinguuntur quorum usu Abbatibus (nisi per privilegium speciale, ut infra videbitur) interdictum. Bernard. Ep. 42. ad Henricum Senon. Archiepiscop. Verum aperte indicant quidam borum quid cogitent, dum multo labore ac pretio Apostolicis adeptis privilegiis, per ipsa sibi vendicant, insignia Pontificialia, utentes et ipsi more Pontificum mitra, annulo atque sandaliis: sane si attenditur rerum dignitas, hanc Monachi abhorret professio; si ministerium, solis liquet congruere Pontificibus etc. Hinc Petrus Blesensis, qui floruit A. C. 1200. vehementer miratus est Wilhelmum, in Sicilia Monachorum Abbatem, Pontificalia indumenta usurpasse: Detulit mihi, inquiens Ep. 90. quidam nuntius vester, qualiter Dominus Papa vos mitra proprii capitis et aliis ornamentis Episcopalibus insignivit. De benedictione gaudeo, sed insignia Episcopalis Eminentiae in Abbate nec approbo, nec accepto. Mitra enim et annulus et sandalia in alio, quam in Episcopo, superba quaedam elatio est. Sed nec in Canone Missae Abbatum ulla mentio (excepto Casinensi, de quo supra) verum in Abbatiis quae sunt nullius dioecesis, vicinior Episcopus, ad quem pro ordinationibus solet recurri, statim post Pontificem nominatur, omisso Abbatis nomine, Gavant. in Rubr. Miss. part. 3. tit. 8. apud Macrum in Canon. Missae. Imo etiam qui Mitrae baculique ius habent, ad distinctionem Episcoporum, Baculo uti debent Abbates pendente velo; neque in sacris sollennibus septem candelas, sicut Episcopi, sed sex solum adhibere possunt, qua de re infra, in voce Abbates Mitrati etc. Porro antiquitus magna sollennitate Abbatis anniversarium a Monachis celebrari consuevisse, legimus in Vita Euphroniae Sanctarum catalogo in Communion. Roman. illatae: Una autem die anniversaria, quando ordinatus est Abbas Monasterii misit Abbas unum de Fratribus ad Paphnutium, ut invitaret eum ad anniversarium Abbatis, apud Dominic. Macrum Hierolexico. De Abbatibus Imperii vide infra.
ABDEEL
Latine servus Dei, vel nubes abundantiae Dei. Pater Selemiae Ierem c. 36. v. 26.
ABDEMELECHUS
Latine, servus regis, vel servus consilii, Aethiops eunuchus, Sedeciae regis servus, Hieremiam prophetam intercessione sua e coenoso barathro funibus eduxit, (triginta hominibus adhibitis) in quod a proceribus Iudaeorum Coniectus fuerat propter vaticinia; Ob hanc pietatem promisit Abdemelecho Dominus, sese illum defensurum contra hostes Chaldaeos, ne in illorum manus venirer. Ierem c. 38. v. 8. Ebraice Ebedmelech.
ABDI_vel_ABDAI
pater Cis Levitae. 2 Chron c. 29. v. 12. Item fil. Maloch, filii Azabiae, 1 Chron c. 6. v. 7. Item fil. Elam, Esdr c. 10. v. 26. Latine servus, aut servitus, vel nubes abundans.
ABDIA_vel_ABDIAS
Latine servus Domini; vulgo Obadiach. pater Iesmaia, 1 Chron c. 27. v. 19. Alius, Levita, praefectus operis domus Dei, 2 Chron c. 34. v. 12. Tertius, dispensator domus regis Ahab, 1 Reg c. 18. v. 3. Le maistre d'hostel. Quartus, propheta su/gxronos] Amos, quem D. Hieron. sub Ahab fuisse refert. Quintus, Episcopus quidam Babyloniae, temporibus Apostolorum, cuius decem libri de certamine Apostolorum plane sunt fupposititii, quod pluribu argumentis evincit Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 9.
ABDIEL
fil. Guni, e tribu Gad, 1 Chron c. 5. v. 15. Latine servus Dei, aut nubes abundantiae Dei.
ABDIU
Propheta ex Sichem, agro Lechtachamar oriundus: ter semicenturionem egit: huic cum Elias Propheta pepercisser, relicto Rege suo, Eliae adhaesit, 2 Reg c. 1. v. 13.
ABDON
Latine servus, aut nubes iudicum, vir Dei, Hieroboamo super altare excelsorum, filiisque ipsius mortem interminatus est: cui interminanti manum arescere fecit: contra praeceptum domini in domo pseudo-prophetae comedit; quamobrem cum reverteretur Hierosolymam, in via a leone est interfectus. Historia 1 Reg c. 13. nomen autem viri, quod sciam non exprimitur. Nic. Lloydius.
ABDON
filius Michai, vel Micha, 2 Chron c. 34. v. 19. qui 2 Reg c. 22. v. 12. Achobor dicitur; nomen item civitatis in tribu Aser, Ios. c. 21. v. 30. quae, cum suburbanis suis, Levitis separata est. Fuit et nomen 15. Iudicis in Israele. Iudic c. 12. v. 12. Ioseph. l. 5. Ant. Iud. Torniel. A. M. 2872. et 2879.
ABED
filius Ionatha, Esdr c. 8. v. 6. Latine servus vel operarius.
ABEL
Per N, Latine Luctus; locus Palaestinae, Iudic c. 11. v. 33. Item 1 Reg c. 15. v. 20. Ubi Iosephus Abellane legit.
ABEL
per N in principio, Latine vanitas, sive anbelitus; aut Syriace vapor; filius Adami, a Caino fratre suo interfectus falsus itaque Iosephus, ubi ait, s1hmai/nei de/ to\ pe/nouos]. quod autem illic sequitur (nimirum Ant. Iud. l. 1. c. 3.) verissimum *a)/belos men ga\r o( new/teros dikaio sun/hs2 e)pemele)=ito, kai/ pa=si toi=s2 u(p) au)tou= praitome/nois2 parei=nai to/n seo\n nomi/zwn, a)reth=s2 pronoei=to]. h. e. Abel iustitiam colebat, I omnibus actionibus suis Deum praesentem ratus, virtuti oper am dabat; et proinde Salvator to/n di/kaion] eum indigitat, iustum Matth c. 23. v. 33. et D. Ioannes, 1 Ep. c. 3. v. 12. rationem reddens, cur frater eius eum occiderit, ait, o(/ti ta\ e)/rga au)tou= ponhra\ hn), t)a de\ to=u a)d\elfou= an)tou= di/kaia]. quia opera eius mala erant, fratris autem eius iusta. vide plura apud Philonem, lib. de Sacrif. `Abelis et Caini.
ABELIANI_vel_ABELOITAE
Haeretici in agro Hipponensi sic dicti, erant coniuges, nec tamen consuetudine coniugali utebantur, sed puerum et puellam adoptabant, qui mortuis eadem conditione succederent, ut narrat Augustinus ad Quod-vult-Deum. Haercs. 87. Nitebantur loco Pauli, 1 Cor c. 7. v. 29. *oi( e)/xontes2 gunai=kas2, w(s2 mh\ e)/xontes2 w)=s1i]. At cur Sic dicti? Ab Abele, inquies. Ita Augustin. cunctanter, et ex relatu aliorum. Quod quis quaeso intellexerit, quum his haereticis non videatur quicquam fuisse commune cum Abele. Fallor, aut eo penetraverat fabula, quae totum Orientem iam pridem pervagata est, Adamum post Abelis necem ab uxore abstinuisse per annos 130? Ita Iudaei doctores. Inde autem Arabicum verbum ex Abele factum theabbala est ab uxore continere se. Giggeius h. e. Adam ab Eva se abstinuit ob necem Abelis. Eodem exemplo Ablonii dici potuere, qui ab uxoribus se continebant. Hoc certo certius, Punicam declinationem huic nomini Augustinum tribuisse. Bochart
ABELMAIA
sic in 2. Paralip c. 16. v. 5. Abelmea D. Hieron. oppid. Palaestinae, inter Neapolim Samariae, et Sczthopolin Galileae.
ABEL-MAIM
Latine luctus aquarum, civitas, quam (ut narrat historia Paralipomenon, 2 Chron c. 16. v. 5.) Rex Asa per Benhadad Syrum expugnavit. 1 Reg c. 15. v. 20.
ABEL-MEHULA
Latine luctus infirmitatis, aut luctus chori, vel tzmpani> Sive ex Hebr. et Syro, luctus veniae, nomen loci, Iudic c. 7. v. 22. et 1 Reg c. 4. v. 10. Hieron. in Locis Hebr. ait vicum elle in Aulone.
ABEL-SATIM
Latine luctus spinarum, seu declinationum, aut praevaricationum. Non procul a Iordane locus, in deserto ad Meridiem Moabitarum. Num c. 33. v. 49. Illic fuit 42. mansio Iudaeorum. Dicitur et Sitim, sive Setim. Num c. 25. v. 5.
ABEN-EZER_vel_EBEN-EZER
Latine lapis adiutorii; locus in Palaestina, 1 Sam c. 4. v. 1. inter Maspha et Sen, ibidem c. 7. v, 12. Corraeus vocatur hic locus a Iosepho. Hic cum castra haberent Israelitae, profligati a Philistaeis arcam restamenti adferri voluerant, tamquam tutiores futuri, Deo praesente; sed mox et ipsi caesi et arca capta est. Quod autem Corraeum a Iosepho vocatum hunc locum asserit auctor, vereor ne mendum sit. Coreas quidem apud Ioseph. invenio, de Bello Iud. l. 1. c. s. iuxta Pellam, et Scythopolin; ceterum an locus iste sit Aben/ezer, alii viderint. Nic. Lloydius.
ABER
Cinaeus, vel Hebr. Kenaeus sive Cenites (e posteris Hobabi Mosis soeri) tentorium olim haud longe a civitate Ayor in valle Sennim versus Vulturnum, 4. a Castro regio, contra Africum autem a castro Zabul, tribus milliaribus, tetenderat: ubi Iael uxor eius Siseram hospitio exceptum, sopitum interfecit. Brocard. Itin. 3. Iudic c. 4. v. 17.
ABESAN
Bethlehemita, mortuo Iephtha, iudicavit Israel septem annis; habuit 30. filios, et totidem filias, quas omnes maritis tradidit: similiter filiis omnibus uxores dedit: foras misit filias, filiorum autem uxores domum suam introduxit. Iudic c. 12. v. 8. Latine pater scuti, aut patris scutum, vel arma, aut pater frigiditatis. Rabbi Sol. et Chald. Paraphr. hunc Abesan, Boos esse dicunt. Ibzan autem Ebraeis dicitur.
ABESSALOM
Latine pater pacis, sive pater consummationis, sive pater retributionis, aut patris pax, sive patris consummatio, sive patrisretributio: Peter Maacha, sive Michaiah; matris Abiam 1 Reg c. 15. v. 2 qui 2 Chron c. 13.v. 2. dicitur Uriel.
ABGATHA
Latine pater torcularis, vel torcular patris, Eunuchus Ahasveri, regis Persarum. Esther c. 1. v. 10.
ABI_vel_ABIA
mater Ezechiae Regis 2 Chron c. 29. v. 1.
ABIA
fil. Samuelis. 1 Sam c. 8. v. 2.
ABIA
sive Abiam, fil. Roboami ex Maacha filia Abessalom, quartus Iudaeorum Rexo hic pravum se, ac paternorum vestigiorum aemulum praestitit: orantibus tamen Deum eius militibus, vicit ipsum Ieroboam: tunc corruere 500000. virorum fortium ex Israel, confossa a viris Iudae, Regnavit Abia tribus fere annis. 1 Reg c. 14. v. 31.
ABIA
fil. Ieroboami, 1 Reg c. 14. v. 1. Alius e)pw/numos], octavae classis sacerdotum, a Davide in 24. classes distributorum, ex qua ortus est Zacharias pater Ioann. Baptistae, 1 Chron c. 24. v. 10. Luc c. 1. v. 5.
ABIASAPH
sive Abisaph, Latine pater congregans, sive pater consummans, vel finiens; filius Corae. 1 Chron c. 6. v. 33.
ABIATHAR
Latine pater excellens, aut pater residui, vel remanentis, sive pater explorationis, vel contemplationis, aut pater funiculi fil. Ahimelech sacerdotis, 1 Sam c. 22. v. 21. et ipe Achimelech. Marc c. 2. v. 26.
ABIBI
Hebr. qui lias Nisan, mensis primus anni Hebraeorum sacri, a quo veris initium, partim Martio, partim Aprili nostro, respondet. Arabes mensem grandescentis segetis, Graeci to\n mhn=a tw= ne/wn], supple ka/rpwn] aut xi/drwn] aut genhma/twn], mensem noverum frugum appellant; abib enim Hebraeis spicam adhuc recentem notat. Tum scil. in Iudaea, ut ait Philo, ta/ men sparta\ h( a)na*gkai/a trofh\ teleiogonei=tai], matuescunt segetes ad vitam necessariae. Ita Delphis unum mensium *bu/s3ion] dici creditum fuisse, quasi fu/tion], legimus; quia, cum Ver incipit, ta\ polla\ fu/etai], multa nascuntur. Plut. in Hellen. Quare idem Nisan quoque appellatus sit, vide infra. Cum vero anni septimus prius fuisset hic mensis, post exitum ex Aegypto coepit pro primo haberi, divino iussu, Exodi c. 12. v. 2. sed in sacris tantum: civilis enim anni primus mansit Tisri, cuius initium circa Autumnum, quemque non anni solum, sed et mundi fuisse initium, Ios. Scaliger, Sethus Galvisius, Christianus Schotanus, atque alii magno numero asserunt, iis rationibus, quas non refellunt, qui in diversa sunt sententia. Huius autem mensis Abib, die XIV. Pascha voluit, mactari Deus. Levitici, c. 23. v. 5. ut ali omittam, vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 50.
ABIDA
Latine pater scientiae, vel scientia patris, fil. Madai, filii Abrahae. Gen c. 25. v. 4.
ABIDAN
Latine pater iudicii, fil. Gedeonis. Num c. 1. v. 11.
ABIGABAON
Latine pater collis, sive pater calicis, vel scyphi, aut peter dorsi peccati. Vertendum ex Hebraeo, princeps Gabaon, cuius nomen erat Iahiel, et uxor eius Maacha. 1 Chron c. 8. v. 29.
ABIGAIL
Latine pater exsultationis, vel patris exsultatio, nomen uxoris Nabal. 1 Sam c. 25. v. 3. uxor David, mortuo marito. ESt et filia Naas, soror Zerviae, mater Ioab. 1 Chron c. 2. v. 16. 2 Sam c. 17. v. 25. B. Ambrosius Ep. 13. paternae gratiae rorem Abigail interpretatur.
ABIHAIL
per in penultima, Latine pater Fortitudinis, aut pater exercitus; sive pater divitiarum, aut pater antemuralis, vel pater doloris; Pater Suriel, principis Moholitarum, Num c. 3. v. 35. Ubi corrupte legitur Abihaiel; uxor item Roboam, filiisalomon. 2 Chron c. 11. v. 18.
ABILA_vel_ABYLA
ad fretum Gaditanum, eregione montis Europaei Calpes, in Africa mons est. Nomen ex Punica lingua montem altum exponit Avienus, in oris maritimis: Abilam vocat Gens Punicorum, mons quod altus barbaro. Siquidem Abila Poenis erat ab illaa, quod montem altum exponi nequaquam miror, cum Ieremiae c. 4. v. 29. Hieronymus interpretetur ardua. Illud huic monti aprime convenit, qui a Dinysio describitur, *h)li/batos, pukinoi=si kalupto/menos nefe/essi.] Itaquehaec Festi versio posset ferri, nisi alia occurreret aptior, qua ab exponitur silva. Patet illud ex ipso Ieremiae loco, quem indicavimus; ubi pro abim, Graeci, ta\ a)/ls1h], h. e. nemora reddunt; Abilam enim, (velut Graeci *a)bu/lhn]) montem fuiste sylvosum constat, ex his Strabonis, l. 17. *to\ u(po/kei/ menon o)/ros o)/noma *a)bu/lh, polu/qhron, kai\ megalo/dendron].. Sunt qui pro Abylam, transpositis literis Alybam scribunt, id est, al aba, codem sensu. Dionys. Periegetes, *sthla/wn *a)lu/bh kei=tai mia], una scil. ex Herculis columnis. *a)bilu/kh] Hesych. *a)bi/lutr] Suidae. Nic. Lloydius.
ABIMAEL
fil Iechtan, nepos Heber. Gen c. 10. v. 25. Latine pater a Deo, vel de Deo.
ABIMELECH
Rex Gerar, qui Saram, Abrahami coniugem, in uxorem acceperat; ob quod peccatum, Iosephus cum tota familia letali morbo correptum fuisse refert, mortemque illi Deum in somnio denunciasse; hinc bonus ille Rex, etsi ethnicus, ad agnitionem veri Dei venit, Saram, antequam ei appropinquasset, Abrahamoo restituit, eumque placide obiurgatum, singulari munificentia regiis donis affecit, hospitium ei liberum in regno concessit, quacumque regni parte placeret. Oravit autem, Deum Abrahamus, et Deus Abimelechum ipsum curavit, uxoremque eius, ac ancillas, ut parerent, clauserat enim Dominus omnem uterum in domo Abimelechi, Gen c. 20. v. 18. Apparet autem, fuisse communem appellationem regum Philistaeae gentis. Ideo in titulo Psalmi 34. nomen Abimelech tribuitur Achis, regi Gath, ad quem fugit David. 1 Reg c. 21. v. 12.
ABIMELECH
Latine pater regis, sive regum summus, Gideonis ex concubina fil. cum grandior factus esset, propinquorum (avunculorum praesertim) studio, favore, industria, et labore, Sichemitis persuasum est, ut illi principatum deferrent, dederuntque Abimelecho 70. argenti laminas e fano Baalberith: hoc argento egentium, flagitiosorumque colligit manum, et in domum patris sui in Ephra sive Ophra venit, et metuens, ne si in vivis manerent 70. fratres, imperandi etiam dulcedine tangerentur, et illi insidiarentur, si non omnes, saltem aliqui: eos per satellites, latronesque suos capi iussit omnes, deinde, (quasi facinoris alicuus rei comperti essent) mortis in illos sententiam dedit; sicque demum in uno codemque supplicii loco, super uno lapide iugulari curavit, et occisi sunt omnes, uno excepto, Iothamo scil. filio minimo, qui absconditus fait. Nefario hoc parricidio in fratres perpetrato, in urbem Sichem rediir, illorum adhuc calenti sanguine respersus, viros Sichem et universas familias urbis Millo congregavit, ab iisque Rex creatus est, et regnavit annis tribus. Tandem inter Regem et populum immisit DEUS malum spiritum, ut mutuis sese scelerati damnis exitiisque conficerent. Incipiunt ergo Sichemitae Abimelechum detestari, et illi insidias struere, ab illo vicissim capitur Sichem, occisique quotquot contrariae partis erant, et urbs penitus excisa, et quidem ita ut totum eius locum ac solum sale consererent. Inde venit ad oppidum Tbebez, et dum turris (quam oppugnabat, et ad quam confugerant viri omnes ac mulieres) ostium exurere niteretur, a femina, quae illi fragmen molae in caput deiecit, oppressus est; sed ne a femina trucidatus diceretur, armigerum suum rogavit, ut gladio eum tranlfoderet; quod et ille perfecit. Iudic c. 9.
ABINADAB
Levita pietate illustris, Ioseph. l. 6. Ant. Iud. c. 2. tecto suo arcam excepit, cum Cariathiarimo adduceretur, cuius cura filio eius Eleayaro commissa, 1 Sam c. 7. v. 1.
ABINADAB
fil. Isai patris David. 1 Sam c. 16. v. 8. fil. Saul, 1 Chron c. 8. v. 32. et praefectus Salomonis, 1 Reg c. 4. v. 11. et 14. Latine pater voventis, vel voti, sive pater principis, vel pater spontaneus.
ABINOAM
Pater Baraci, ducis exercitus Iudaeorum, Iudic c. 4. v. 6. Latine pater pulchritudinis vel iucunditatis, aut pater motionis eorum.
ABIRAM
Latine pater celsitudinis vel electionis, aut pator Fraudis vel proiectionis, primogenitus Hiel, instauratoris Iericho. 1 Reg. 5. 16. v. 34. Item fil. Eliab. frater Dathan. Num c. 16. v. 1. Socius leditionis Chorae adversus Mosen et Aaronem motae, una cum ceteris hiatu terrae absorptus.
ABISAC_vel_ABISHAG
Latine patris ignor antia, vel patris error, five pater apprehendens, vel Attingens, aut pater multiplicans, virgo adolescentula, quae calefaciebat regem Davidem, senio, et frigiditate confectum 1 Reg c. 1. v. 3.
ABISAI
Latine patris munus, vel pater muneris, fil. Sarviae, (sororis Abigail) frater Ioab. 1 Sam c. 26. v. 6. Inter fortes Davidis 2 Sam c. 23. v. 18.
ABISSUE
fil. Phinees, filii Eleazer, filii Aaronis. 1 Chron c. 6. v. 4. fil. item Bela, filii Beniamin, 1 Chron c. 8. v. 4.
ABISSUR
Latine pater muri, aut pater bovis, sive pater cantantis, vel peter asicientis, aut pater rectitudinis; fil. Onam, filii Ierahmeel. 1 Chron c. 2. v. 29.
ABIU
Latine pater ipse, vel pater est, fil. Aaron cum fratre Nadabo, quod peregrinum ignem altari intulissent, caelitus igne tactus. Exod c. 6. v. 23.
ABIUD
Latine pater laudis, vel confessionis, fil. Bela, filii Beniamin, 1 Chron c. 8. v. 3. Alius eiusdem nominis, divisor terrae Canaan, Numer. c. 34. v. 27. Tertius, filius Zorobabelis. Marth. c. 1. v. 13.
ABNER
Latine patris lucerna, vel patris navale, princeps militiae Saul, fil. Ner, patruelis et Socer, ut quidam volunt, Saul. 1 Sam c. 14. v. 49. Interficitur a Ioab. 2 Sam c. 3. v. 27. Davide inscio, qui tum composuisse creditur Psalmum 139.
ABOMINATIO
Aegyptiorum, Exodi c. 8. v. 26, Non convenit ita facere, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Domina Deo nosiro etc. Et si sacrisicaremus abominationem Aegaptiorum antc eorum oculos, nonne lapidarent nos? Denotat capras, boves et oves, quibus in abominabilem idoloatriam abutebantur Aegyptii: Gentium enim idola abominationes appellant Sacri Seriptores, vide Deuteron c. 7. v. 25. et c. 12. v. 31. 2 Reg c. 23. v. 13. Esdr c. 9. v. 1. Esaiet c. 44 v. 19. etc. Vel sacrisieium, quod Aegyptiis erit abominationi, nequaquam perpessuris, ut ea immolemus animalia, quae ipsi colunt: quo modo accipiunt Chaldaei Interpretes. Unde colligimus, brutorum cultum, iam antequam Israelitae ex Aegypto excessissent, apud Aegyptios usurpari coepisse. Imo Genes c. 43. v. 32. iam legimus, Aegyptios non potuisse panem comedere cum Hebraeis, quia id Hebraeis erat abominatio: quae ultima verba sic inter terpretatur Ionathan, Quia bestias quas Aeguptii colunt, Iudaei comedunt. Nec multo aliter Onkelos et Arabs Parisiis editus, quia eorum cibus bis est abominabilis. Qua in parte non solum Iudaici, sed et Graecanici, mores, cum Aegyptiacis erant a)s1n/s2atoi]. Unde est, quod apud Athen. l. 7. Comicus Anaxandrides Aegyptios ita deridet: *ou)k a)\n dunas2/mhn s1ummaxei=n u(mi=n e)gw\,]*ou)q) oi( tgo/poi ga/ o(monoou)/s1/, ou)q) oi( no/mos2]*h(mw=n, a)p) a)llh/lwn de\ die/xousin polu/.]*boun= proskunei=s; e)gw/ de\ qu/w toi=s2 qeoi=s2.]*th\n e)/gxelun me/gis2on h(gh= dai/hona,]*h( mei=s2 de\ t' o)/ywn me/gis2on parapolu/.]Ego esse vester non queam commilitoQuando nec leges, nec mores, consentiunt,Sed nultis inter se intervallis dissident.Bovem tu adoras, ego quem sacrifiro Diis.Anguillam Numen esse reris optimum,Quae mibi putatur esse optimum obsonium. Proinde nec licuisse Aegyptio Graecum hominem suaviati, eiusve cultro, veru aut olla uti, scribit Herodotus l. 2. c. 41. Quo eodem quoque multi refetunt, quod Aegyptii aversabantur pastores, Genes c. 46. v. 34. qui nimirum pecora non solum pascere et saginare, sed et mactare solent. Unde in hunc locum Iarchius Aegyptios pecudum pastores ideo adominari asserit, quia illas pro Diis babent, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part 1. l. 2. c. 34. et c. 53.
ABRAHAM
Latin. pater multitudnis, Patriarcha, filius Tharae; Abram. h. e. pater excelsus, prius dictus. Natus est post diluvium annis ducentis nonaginta duobus; ante Mosen quadringentis viginti quinque: mortuus est aetatis anno centesimo septuagesimo quinto, eumque Isaacus et Ismael silii, sepeliverunt in duplici caverna agri, quem ab Ephrone Hettaeo vivus redemerat. Gen c. 25. v. 9. pater sidelium vulgo dicitur et amicus Dei. 2. Chron. c. 20. v. T. Esaiae c. 41. v. 8. et Iacobi c. 2. v. 23. Syracid. c. 44. v. 19. *abraa\m, me/gas2 pain\r pln/qous2 *e)qnw=n, kai\ ou)x) eu)re/qh o(/moios e/n ih)/| do/ch| an)tou=], etc. Vide plurade Abrahamo apud Philoncm, Iosephum, et Suidam. Fuit autem nomen Abrabae, ut Euseb. l. 9. Praep. Euang. testatur, etiam apud Ethnicos celebratum. Nam et Hecataeus librum de Abrahamo nominatim scripsit; (quod ipsum signatur a Iosepho l. 1. Iud. Ant. c. 7. ubi sie seribit, *e)kaias=os bibli/on pari\ an/tou=] (Abrahamo scil:) s1untaca/menos kate/lipe]. Et Alexander Polybistor, Abrahamum natum ait decima post inundationem genetatione, in Camarine Babyloniae urbe, quam alii Urien vocant, quod Graece *xakdaso/polin] sonat, (quod ine non intelligere profiteor) inventorem apud illos Astrologiae, iustitia et pietate tanta: ut Numini gratissimus, iussus sit ab eo in Phoeniciam migtare: quam gentem rationem siderum, aliasque magnas, et praestantes artes docuit. Ita facillime Regi corum conciliatus est. Nic. Damascenus. l. Historiar. 4. Damasci Abrahamum regnasse scribit profectum ex Chaldaea cum exercitu. Hinc in Chananaeam venisse, quae et postea Iudaea dicta est, magnamque sui ac diuturnam apud Damascenos reliquisse memoriam, villamque ibi ostendi, quam Abrahami domum nuncupent. Cumque Chananaea fame premeretur, in Aegyptum abiisse; congressumque cum Aegyptiis sacerdotibus, multum eis profuisse, et ad rerum cognitionem, et ad pietatem, rationemque morum et vitae. Nempe Nicolaus, Herodis Mag. amicus, ut origines patrias Illustrissuni Partiarcbae transitu nobilitaret, patrem familias au)to/nomon], ad morem prisci aevi, regio nomine decoravit, Marsham Can. Chron. Sec. 5. Alexander Heliopolin venisse eum perhiber, nec professum se Astrologiae inventorem, sed a maioribus suis, iam inde ab Enocho, traditam sibi per manus. Divinae Philosophiae, Mathematicorum, ae Coemiteriotum inventor quoque dicitut. Polyd. Virgil. De Invent. Rerum. l. 5. c. 6. In Saturno cultum fuisse, discimus ex Eusebio Praep. Euangel. l. 1. Saturnus igitur, quem Phaenices Israelem nominant, quemque post obitum in astrum eiusdem nominis consecrarunt: Cum iis in locis regnaret, ac filium unigenum ex Nympha quadam indigena, nomine Anobret baberet, quem propterea Ieoud dixere, vocabulo hodieque unigenum notante lingua Phoenicia, cumque in gravissimum belli periculum regio incidisset; illum ipsum regio ornatum babitu in ara ad hoc exstructa immolavit. Ubi tria haec videmus; Israelem esse Phoeniciae Regem vetustissimum, eundum ac Saturnum: fuisse Israeli silium monogenh=] unigemum, unde Ieoud dictus sit Phoenicibus: illum esse a parentibns immolatum. Quae non aliunde originem duxere, quam quod Israelem nepotem Porphyrius (is enim loc. cit. loquitur) confuderit cum avo Abrahamo, cui mandatum, ut sactisicaret Deo filum monogenh=]. sic enim est Genes c. 22. v. 2. Accipe filium tuum, unicum tuum. Ubi unicum Hebraice dicit Iechid: quod valde convenit cum Phaenicio Iehoud. Nempe hae linguae sola differebant dialecto; et sane in Orphacicis etiam, sive Onomacriticis, Abrahamus vocatur monogenh\s2] Ubi Abrahamus et Isaacus confunduntur, uti superius Abrahamus et Iacobus. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idolol l. 1. c. 18. Eidem non minus, ac Orpheo et Christo sacra fecisse Alexandrum Severum legimus, apud Ael. Lampridum. c. 29. Si facultas esset. i. e. Si non cum uxcre cubuisset, matutinis boris in Lar ario suo (in quo et divos Principes, sed optimos electos et animas sanctiores, in quis et Appollonium, et quantum Scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham, et Orpheum, et huiuscemodi Deos habebat ac Maiorum effigies) rem divinam saciebat. Quanti apud Mahometanos hodieque sit, Persas imprimis, vide apud Schich Sadi Poetam Persicum in Pers. Rosarum Valle, et P. de Valle Itiner ario, Tom. 2. et 3. Nec omittendum, quod ad iter eius in Aegyptum supra indigitatum, hunc primum extraneorum fuisse, qui in Aegyptum penetrarit: nec longam eius in Aegypto fuisse moram: nec proin infrae Aegyptum transiisse: adeoque e)n *h(lioupo/lei] non male ab Eupolemo apud Eusebium eum collocari: sed nec numerorum siderumque scientiam ab illo Sacerdotes Aegyptios didicisse , observare praefatum Marshamum Ibid. ubi de Abramo in Aegyptum.
ABRECH
Hebr. , nomen ut Onkelos ait, et ab, i e. Pater, et rech, h. e. Rex compositum; Pharaonis iussu, ante Iosephum Aegypti Proregem acclamari solebat. Rabbi Iuda conflatum arbitrarur ex parter, et tener; ut Pater dicatur, ratione senilis prudeniae; tener, propter iuvenilem ac teneram aetatem: Nam. 30. duntaxat annorum erat quum ad praefecturam Aegypti fuitevectus. Et quamvis, quia barach, interdum signisicat geniculare seu genu fiectere; co Aquila et vulgatus Interpres, transferat, genufleecte, idque favente etiam Aben-Ezra: tamen B. Hieron. Quaest. Hebr. in Genes. hanc de Parente tenero expositionem disertim praefert isti; de adgeniculatione. Nec ulla appellatio Iosepho accommodatior, quam Ab seu Patris: quippe qui Nutritius fuit totius Aegypti; quales per tralationem Patres dicti: ut nutrix Plauto Altera mater. Hinc ipse Iosephus Genes c. 45. v. 8. ait fratribus suis, se constitutum esse in Patrem Pharaonis. Et ab hac origine, sequentibus temporibus ortum est Apis nomen, quo Iosephus in sacris nuncupatus est ab Aegyptiis: is enim solum vocis productio est, Ap vero, ex Hebr. Ab, ortum. Patrem designat. Vide Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. r. c. 20.
ABSOLOM
pater mathatiae et Ionathae, quorum frequens mentio, 1 Machab l. 1. c. 11. v. 69. etc. 13. v. 11.
ACACIA
Graece *a)kaki/a], Innocentia est, apud Tertullian. de cultu femin. c. 6. Vide Cl. Suicerum Thesauro Ecclas. in *a)kaki/a], et *a)/kakos], ubi modo animum omnis doli expertem, quo sensu, ipse Dominus noster *a(/kaktos] appellatur Hebr c. 7. v. 26. modo integrum vitze, quo *a)/kakoi] vocantur pii, Psalm c. 24. v. 2. modo rudem, ad intelligendum, tardum simplicemque quo *a)ka/kous2]; quorum mentio Rom c. 16. v. 18. a(plous2e/rous2] interpretantur Veteres, vocibus his apud Sacros et Eccl. Scriptores denotari docet. Sumpta dein vox pro involucro pergameno, quodloco sceptri olim ferebat Byzantinus Imperat. ad instar antiqui codicis, pulvere fartum, in mortalitatis, quam cum coeteris communem haberet, memoriam: idque quoties sollenniter et imperialiter indutus prodiret. Dictum autem sic sceptrum illud, quod mortis recordatio innocentiam hominis quam maxime conservet. Dominic Macer Hierolex. Car. du Fresne ait, fuisse saccum ex panno purpurco confectum, codici similem, terra vel arena plenum, cuius arcanum sic prodi a Codino, ubi de Imperatore: Crucem in dextra semper portat, in sinistra vero pannum sericum codici similem, ligatum mantili, habetque intu terram vel arenam, et vocatur Acacia: quasi dicat illud, Imperatorem humilem esse ut mortalem, neque propier Imperii fastigium efferri, neque se tumidum iactare debere. Quam eandem significationem Acaciae adscribit Simcon Tessalonicensis, qui, quod gw=mk] Codinus, terram vel arenam; xw=n], pulverem vocat. Hocce sane schemate Acacia depingitur in Michaelis Palaeologi Imperat. effigie, quam Car. du fresne exhibet Disscrtat, de inferioris aevi Nuntismat. licet in aliis Theodori Lascaris iunior, eiusdem. Michaelis et Andronici senior. imaginibus, quas ex Codice Augustano Historiae Georgii Pachymeris delineari curavit Hieron. Wolphius, voluminis speciem praererat. Uti ergo, quod Consules et Imperatores primi in nummis, dextra interdum, quandoque sinistra, chartaceo volumini simile gestant, mappa videtur fuisse; vel etiam codicilli Consulates, seu Magistratuum omnium insigne: Sic aliud longe fuit in extrema Graecia, Acacia nempe; de qua dictum etc. Vide quoque infra in vocibus, Mappa, item Volumen.
ACAN
Latine tribulatio, vel stridor, vel antemurale, fil. Eser, filii Seir Horraei. Gen c. 36. v. 28.
ACAR
Latine sterilis, sive enervans, vel truncus; fil. Ram, primogeniti Ierameel. 1 Chron c. 2. v. 27.
ACCARON
civitas Philistinorum, iuxta Azotum: Iamnetorum portum, *i)amnetw=n] Ptolemaei esse vult Postellus. Vide Caesarea Palaestina. Celebris fuit Idolo Beelzebub. 1 Reg c. 1. v. 6.
ACCENSI
Magistratuum apud Romanos ministri erant qui accirent: unde Aelii versus: Ubi primum Accensus clamavit meridiem, etc. Livius de Decem-Viris Consularibus, Penes Praefectum Iuris, inquit, duodecim fasces erant, et Collegis novem singuli Accensi, apparebant. Non autem solum accire ad Praetorem, sed etiam, molestis interpellatoribus silentium imponere, eorum erat, unde Cicer. Ep. ad fratrem: His rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primum Lictor quievit, tacuit Accensus, quoties quisque voluit dixit et quam voluit diu. Dabatur autem id muneris Libertis. Hinc idem ad Appium cum scribir, Pausaniam, Lentuli libertum, Accensum suum vocat. l. 3. Ep. Famil. 7. Vide Thom. Dempster. Antiquit. Rom l. 7. c. 48. his apud Anglos similes ii, quos vocant Bayliffs, erant Thom. Godwin Antholog. Hist. Rom l. 3. sect. 2. c. 6. Sed et Accensi militum genus, vide infra Milites.
ACCHO
Latine compressus, vel confractus, Palaestinae locus, Iudic c. 1. v. 31. qui Ptolemais vocatur, uti censet Franc. Iunius.
ACCUBITA_seu_ACCUBATIONES
Graecis a)naklinth/ria], quod Reclinatoria vertit Wiltainus Abbas in Cant. Cantic c. 2. Lexico Graec. MS. Regio, definiuntur, strwmnai\ malakai\ ei)s2 u(/yos h)rme/nai], lecti molles in altum aggesti; et Balsamoni in can. 74. Synodi Trull. ut et Iohanni Episc. Citri in Respons. ad Cabasilam, Accubitum vocatur, a(/pan strwmnh=s2 katas1ke)uktma ei)s2 u\yosn)rme/non kai\ malakon\], Omnis lecti apparatus editior et delicatus. *qro/non a)nakliton] vocavit Plut. in Romulo etc. Car. du Freine Glossar. Occurrit vox apud Ael. Lamptid. in Heliogab. c. 34. Nec cubuit in accubitis, nisi quae pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum subalares etc. Nempe Accuhita recentioribus dicta sunt, quae Veterib. triclinia. Iuvenalis vetus Interpres ad Satyram 4. Apud Veteres Accubitorum usus non crat., sed in lectulis discumbentes manducabant. Ubi Veterum lectos tricliniares et posteriorum accubita, quasi penitus diversas res facit: quia ipsius aetate Accubitorum forma longius receslerat a lectis convivialibus priorum; Sed initio nihil admodum ab iis differebant. Postquam vero ab usu recesserunt Triclinia, et forma eorum mutata et pro Tricliniis Accubita et Stibadia dici coeperunt, Unde Hieronymus Ezech c. 46. v. 21. Accubita vertit, quae Aquila, inquit, stiba/sas2] interpretatus est. Tum figura eorum semicircularis coepit, atque inde Sigma nomen invenit: cuiusmodi lecti, non secus actriclinia, semper unum mensae latus a convivis liberum praestitere, qua videl. fercula inferebantur, nesupra humeros et capita accubantium aut inter latera, cum magna incommoditate convivarum, inferenda essent, erc. Quo omnino respiciens vetus ille Interpres, Accubita, i. e. Sigmata, tricliniis opposuit. Fu?re igitur discubitorii lecti Accubita; Sed viliores et levioris operae, quales erant militum in castris. Suidas. *stiba/des2 formi/wnos e)pi\ tw= e)utelw=n, stroithgo\s2 de hn) formi/wn: stiba/des2 de\ e)kes\ oi( stratiw=tai xameunou=s3i: litos2\ de\ hn)= kai\ polemikos\ kai\ stibas\ xamas2ko/itwn] AKOYBITON a)po\ r/a/bdwn]. Interim etiam delicatiores lectos ad discumbendum sic fuisse dictos, nec Latinis tantum, sed etiam Graecis scriptoribus, constat liquido ex dicto can. 74. Concilii in Trullo, et observatione Patrum ad illum can. Ait Canon, *ou) dei= en toi=s2 *kuriakoi=s2, h)\ en tai=s2 *e)kklhti/ais2 ta\s2 legome/nas2 *a)ga/pas2 poiei=n kai\ e)/ndon en tw=| oi)/kw| e)sqi/ein kai\ a)kou/bita strownu/ein]. Quae verba ita exponuntur in Pandectis Iuris Canonici Graecor. *a)kou/eiton le/ge tai a(/pan strwmnh=s2 katas1ke))uas1ma ei)s2 u(/yos h)rme/non kai\ malakon\, a)kou/mbw ga\r para\ toi=s2 lati/nois2 to\ a)napi/ptw] etc. In Ep. Valeriani Aug. ad Zozimianum Procurator. Syriae, Accubitalia Cypria sunt, quibus instruebantur et insternebantur Accubita; vestes de cataclitis Tertullian. de Pall. c. 3. Cataclita enim, kata/klita] sunt, Accubita, tori nempe, quibus ad mensam accumbitur: nam katakli/nesqai] est ad mensam accumbere, et kata/klis3is2], accubitio. Quae tricliniares aut accubitales vestes, quia pictae utplurimum et auro purpuraque insignes erant, ut pater ex Luciano in Conviv. Lapitharum; h(mei=s2 kateklino/ms2qa, porfnri/das2 u(po/balo/ntest], Accubuimus purpura substrata: et Corn. Nepote apud Plin. l. 9. c. 39. Qua purpura (Tyria dibapha) quis non iam tricliniaria sacit? Imo noc de purpura tantum illa, sed et auro clavata, ut et mantelia, quibus mensa sternebatur et mappae: quorum mentio multis locis apud Historiae Aug. Scriptores, etc. Hinc Tertullianus loc. cit. pavoni tribuit plumam vestem et quidem de cataclitis; sed de hac re vide infra suo loco. Quemadmodum porro cenationes olim a numero lectorum distinguebantur, erantque oeci alii tri/klinoi], alii penta/klino:, e(ca/klinoi] et ita deinceps: sic postea suere tetrakou/bita, e(cakou/bita], arque ita alia. Luithprandus Histor. l. 6. Est domus iuxta Hippodromum, Aquiloncm versus, mirae et altitudinis et pulchritudinis, quae Decaenneacubita vocatur: quod nomen ab re, sed ab apparentibus causis sortita est: de/ka] enim Grcce, Latine decem: e)nne/a]: novem: cubita aut (Salmas. mavult, Accubita autem) a cubando inclinata vel incurvata possumus dicere. Sed et Cenationes ipsas dixere Accubita. Anastasius de vitis Pontisicum in Gregorio III. Accubita quae sunt ad B. Petrum in ruims posita, a fundamentis noviter restauravit atque depinxit. Sie iterum in Leone III. et IV. Porro, etiam ad alios, quam ad Graecos Latinum hoc verbum transiisse, e Rabbinorum scriptis apparet, in quibus sunt Accubita. Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. atque infra, in vocibus Sigma et Stibadium, quas idem, quod Accubita, Vir. Cl. significare ait.
ACCUMBENDI_Ritus
Maiores nostri, inquit Servius, sedentes epulabantur, more a Laconibus et Cretensibus accepto, Varrone reste. Imo et apud populum Dei id in usu fuisse, antiquissimis temporibus, ostendit Burman. Comm. in l. Ruth. Er Isid. l. 20. c. 11. Apud veteres, inquit, non erat usus accumbendi; unde et considere dicebantur. Postea, ut Vatro haber de Vita Pop. Rom. viri discumbere, mulieres sedere; quia turpis visus est in muliere accubitus: sequentibus demum temporibus, etiam mulieres cum viris accumbere incepere, Val. Max. l. 2. c. 1. quod demum videtur factum, post Asiam devictam, Graeciamque. Ritum accumbendi hoc modo describit Lipsius Antiqq. Lect. l. 3. p. 94. In cenaculo mensa collocabatur rotunda, humilis: inferiorum quidem hominum tripes et ex simplici ligno: Lautiorum citrea aut accerna, aut lamina argentea intecta, quam pes eburneus fabrefactus, in modum Pardi aut Leonis, sustinebat. Circum mensam tres plurimum lecti erant, ex quo Triclinii nomen; vel duo etiam, quod Plautus Biclinium, posterior aetas, a Vespasianorum imperio, Sigma vocare caepit. Quod cum esset in sormam hemicycli, aut lunatae testudinis exstructum, vocari placuit nomine literae Graecae. Ii porro lecti insternebantur aulaeis purpura, aut alia veste stragula, pro copia aut inopia convivatoris. Id sub horam cenae sicbat. Priusquam autem accumberent; lavabantur, atquetogas mutabant vestibus, quas a re Caenatorias dixerunt. Tum etiam soleas pedibus demebant, ne lectum conspurcarent. Ceterum aut terni aut quaterni, unum lectum occupabant. Horat. l. 1. Sat. 4. ----- Saepe tribus lectis videas cenare quaternos. In magnisicis tamen epulis vix bini unum occuparunt. Accumbebant autem reclinata superiore parte corporis in cubitum sinistrum, infera in longum porrecta ac iacente: capite leviter erecto, dorso a pulvillis modice sufsulto; quod si plures uno lecto decumberent, primus decumbebat ad caput lecti, cuius pedes porrigebantur pone dersum secundi: secundus vero occiput obvertebat ad umbilicum primi, pulvillo interiecto, pedes iacebant ad tergum tertii et sie deinceps. Iam qui primus et ad caput lecti decumbebat, Summus dicebatur; qui ad pedes, Imus: qui inter istos, Medius. Atque si tres convivae in uno lecto, medius dignissimus; proximus honore summus: si quatuor, medium censeri arbitror, proximum a summo: si duo tantum, dignissimus summus fuit. Vide quoque Dionys. Lambinum in citat. Horatii locum Hier. Magium de Antiquorum prandiis et cenis, et Hieron. Mercurialem Artis Gymnasticae l. 1. c. 11. qui etiam addunt, discumbentes, quamdiu vescebantur, eo corporis situ mansisse; ubi vero cibum capere desiissent vel intermisislent, tum dorsi spinam prius inflexam reposuisse, et caput in cervical reclinasse, nonnumquam etiam sedentium instar detexisse. Sed nec viri modo, verum et feminae eadem Accumbendi ratione usae, gremiis maritorum suorum, apud Romanos, inhaerebant, L. Apuleius Milesior. l. 6. Accumbebat summum torum maritus, Psychem gremio suo complexus. Ovid. Amorum l. 1. Eleg. 4. Nec premat ille suis sinito tua colla lacertis,Mite nec in rigido pectore pone caeput. Vide insuper Val. Max. l. 2. c. 1. Cicer. 2. Catilin. A. Gellium l. 7. c. 12. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. paralip. ad c. 28. Ciacconium de Triclinio Rom. etc. Graecorum idem plane mos, a quibus eum priores mutuati sunt: nisi quod scabellum insuper pedum haberent, sqrhn=us2] dictum, quale Iuno Somno admovisse apud Homerum legitur, Il. c]. *tw=| ken e)pixoi/hs2 liparou=s2 po/das2 ei)lapina/zwn]. Et mulieres in convivium non deducerent, Cornel. Nepos praesat. Vitar. Apud Macedonas insuper, Rex accubabat, et cum eo maiores Principes ac Amici; sed nobiles pueri, qui ex Regia cohorte erant, sedebant, ut et ii, qui feram extra retia nondum confecissent, ut infra videbimus voce Pagius, it. Rete etc. Vocabatur illorum mensa, quae similiter tripes erat, o)/lmos] i. e. tripus, ad imitationem Tripodis Delphici, eratque in magna apud illos veneratione, quippe Iovi Xenio consecrata. Apud Hebraeos eadem consuetudo, vide Lucae c. 16. v. 22. Matth c. 8. v. 11. et c. 13. v. 23. Quibus hic Accumbendi ritus Messiba, i. e. accubitus in orbem, et phrasis invitandi convivas, circumire, ambire, dicebatur. Obtinuisse autem iam tempore Ezechielis Prophetae, patet ex huius prophetia c. 23. v. 41. Vide quoque Amos c. 2. v. 8. et plura de his, apud Thom. Godwin tract. Angl. Moses and Aaron, l. 3. c. 2. ac Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 6. c. 3. Addam hoc unum: Nempe, vetustissimum morem fuisse, super pellibus discumbere. Ovid. l. 1. Fastor. Qui poterat pelles addere dives erat. Vide quoque infra in vocibus, Convivium, Mensa, Triclinium etc. Eundem apud Hebraeos discumbendi situm in scholis eorum, observasse discipulos provectiores, quos Socios vocabant, dicemus infra voce. Rab.
ACCURSIUS
Florentinus nobilis Iurisperitus, primus totum Ius Glossis illustravit. Gesner. in Biblioth. Vir magni ingenii et singularis industriae dicitur Boxhornio; Monum. Illust. Vir. et Elog. Professus est Bononiae, A. C. 1230. ubi etiam sepultus est. Tanta est Accursii auctoritas, ut ex eius sententia causa iudicanda sit, quoties insignis aliquis interpres ei adhaeret. Duck de auctorit. Iur. Civ. Rom l. 1. c. 8. Vide Franciscus Accursius.
ACE
Oppid. Phoeniciae. Steph. alias Ptolemais. In Sacris Accho, Iudic c. 1. v. 31.
ACERRA
ara fuit, finitore Festo, quae ante mortuum poni solebat, ut in illa defuncti amici quottidie odores incenderent. Alii dicunt, arculam fuisse thurariam, ubi videl. tus reponebant. Sic Glossarium vetus, Accerrathuraria, libanwtri/s2]. De illa, legem XII. Tabb. neve acerrae adbiberentur, interpretatur Hottomannus: de Aris potius accipiendum id dicens, ut vetet lex, aras, quae proxime sepulchra fierent, cum ture incensisque odoribus obiri. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. Et quidem ex Acerra eminutis digitis acceptum tus iniciebant aris, qui cultu suo vulgariter defungebantur: at qui religiosius Deos venerari volebant, uti coetera omnia luxuriose praestabant, sic et non ture solum altaria cumulabant, vertim acerras ipsas thuris in ea infundebant, Arnob. l. 2. adv. Gent. Acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus. Id quod adolere proprie, item augere aram, dictum. Imo nec Acerris contentis plena lance nonnumquam effusum tus, discimus ex Ovid. de Ponto l. 4. Eleg. 8. Nec quae de parva pauper Dis libat acerraTbura, minus grandi quam data lance valent. Et Eleg. 9. Thuraque mente magis plena, quam lance dedissem,Ter quater Imperii laetus honore tui etc. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. loc. cit.
ACETUM
praecipui olim in condimentis usus, inde h=(dos] per excellentiam Graecis dictum: nec Silphii minor commendatio. Unde o)/cos] et s1i/lfion] iungit Aristophanes in Avibus. *a)ll) u(pixnw=s1in, turon\, e)/laion,]*si/lfion, o)cos kai\ tri/yantes2]*kata/xusm) e(/teron]. Et Lynceus Samius Theophrasti, apud Athenaeum, describens Ptolemaei convivium, memorat vulvam aceto et lasere conditam, in codem pulpamento condiendo iunctum utrumque fuisse docens. Quae causa, quod Aristophanes stylum Euripidis, quod nimis concinne et opipare esset conditus, o)cwtan\] et s1ilfiwtan\], acetatum et laseratum, vocare fuerit solitus etc. Illud vero aqua dilutum vini fuit loco militibus olim Romanis aliisque pauperioris sortis hominibus: Unde genus quoddam eius Patres familias vini numero habuisse, dicitur l. 2. . 3. ff. de opt. leg. l. 1. et 9. ff. de tritico, vino vel ol. leg. et alibi. Qui milites cum sequiore aevo ad vinum prolaberentur, Pescennius Niger, priscae frugalitatis retinens, iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos, apud Spartianum. c. 10. Idem servorum fuit potus, de quibus dicemus infra: vide quoque voce Posca. Captivos quod concernit, Georgius Monachus de Manasse Iudaeorum Rege, *kai\ dh/s1antes2], inquit, au)ton\ en qe/dais2 xalkai=s2, a)ph/gagon qi)s2 *babulw=na kai\ hn) dede me/nos en o)i/kw| fulakh=s2 kai\ e)di/dota ek pitu/rou a)/rtos braxu\s2 kai\ u(/dwr o)li/gon s1un\ o)/cei en me/trw| pro\s1 to\ shn= au)ton\ mo/non]. Et vinctum eum pedicis aeneis, adduxerunt Babylonem et erat vinctus in carcere, porrigebaturque ei exiguus e furfure panis et aquae parum cum aceto, ad mensuram, ut animam utcumque traheret. Reficiendis item miseris adhibebatur, quos supplcii pavor exanimaret: quemadmodum hodieque deliquium animi partientes eius usu refocillari videmus. Inde et in Historia Passionis legimus, e militibus currentem quendam, quum acceptam spongiam implevisset aceto et circumposuisset calamo, dedisse ei, ut biberet, Matth c. 27. v. 48. Quamvis non eo fine, quem diximus, sed potus loco, Christo acetum impii praebuerint, non humanitatis officium, sed barbarae immanitatis specimen exhibituri, ut implerehtur Prophetiae. Hinc Lucas c. 23. v. 36. verbo e)ne/paizon], illuserunt, sceleratam eorum mentem ostendit. Quum autem non legamus, in monte Calvariae ullam fuisse habitationem; et modico saltem intervallo eum locum ab urbe seiunctum fuisse constet, non abs re quaerunt aliqui, unde illud vas aceto plenum, cuius mentionem facit Iohannes Euangelista? Respondet Nonnus et existimat, propinquas domos aliquas fuisse, ubi sit vas illud repertum, vel in alios usus paratum, vel in gratiam fortasse puniendorum, ---- *kai\ e(tos2mon e)/hn para\ gei/tons2 xw/rw|,]*o)/ceos e)/mpleon a)/u=gos].---- Et paratum erat in vicino loco]Aceto vas plenum. Additque Maimonides pleraque omnia ad supplicii apparatum necessaria ab hominibus piis solita fuisse parari privato studio sumptuque; Nempe vas, spongiam, acetum, arundinem, hyssopum, vide Isaac. Casaubon. Exercit. 16. num. 88. Cleopatram ex duobus per omne aevum maximis unionibus, alterum aceto in tabem resolvisse liquefactumque sic absorbuisse, videbimus alibi, et agnoscit vires has aceti, praeter Vitruvium l. 8. c. 3. Plinius l. 23. c. 1. Mox alios quoque pretiosam hanc ingluviem imitatos legimus. De Clodio, Aesopi Tragoedi filio, Horat. l. 2. Sat. 3. Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,Scilicet ut decies solidum absorberet, acetoDiluit insignem baccam, etc. Vide quoque Salmaf. ad Solin. p. 1115. Sed et aceti in excaecandis hominibus usus, ut infra videbimus: eiusdem in nates infusio inter serviles fuit poenas, vide ubi de Servis.
ACHAB
Israelitarum Rex septimus. Regnavit annis 22. Impietate omnes antecessores suos superavit, Iezabel filiam Ethbaal duxit uxorem, in bello adversus Benhadad occisus est, A. M. 3027. Vide 1 Reg c. 16. et seqq. 2 Paral c. 18. Irem alius eiusdem nominis Pseudo propheta, tempore regis Zedechiae Ier c. 29. v. 21.
ACHACIB
Palaestinae locus, Iudic c. 1. v. 13.
ACHAD
civitas in qua regnavit Nimrod. Gen c. 10. v. 11. quae nunc dicitur Nisibis. Vide Acabene, et antiochia, et Achar, Addit Ferrarius, locus Palaestinae trans Iordanem fluv. in quo Iacob patriarcha obiit. Nescio quid sibi vult. Iacobum certe in Aegypto naturae debitum persolvisse, sacra pagina testatur. Suspicor itaque, quod locum lamentationis intelligit, ubi Ioseph instituit patti suo luctum 7. diebus, Gen c. 50. v. 10. qui tamen non Achad, sed Arad dicitur. Nic. Lloydius.
ACHAIAS
Silonius Vates, qui Ieroboamo Regnum Israeliticum praedixit, per novum pallium in 12. partes divisum, quarum decem illio obtulit. 1 Reg c. 11. v. 29.
ACHAN
Israelita, crimine anathematis vonvictus, ac damnatus, ab omni populo lapidibus obrutus fuit, et omnia quae illius erant, igne consumpta fuerunt. Congregatus fuit super eum amgnus lapidum acervus qui hodie permanet; vocatumque est nomen illius loci, vallis Achor. Iosuae c. 7. v. ult. De quo Achane Prudentius in Psychomachia: v. 535. Viderat et Iericho propria inter funera, quantumPosset nostra manus, quum victor concidit AchanCaedibus insignis, mur ali et strage superbus,Succubuit capto viclis ex hostibus auro,Dum vetiitis insigne legens anathema favillis;Maesta runinarum spolia insatiabilis hausit.
ACHAZ
Rex Iudae, successit Iothamo, anno 17. Pekah regis Israelitici, regnavit ann. 16. Homo impius, hypocrita. inconstans, religionum rituumque externorum stultus imitator. Esai c. 7. v. 1.
ACHAZI_Solarium
de quo Esai c. 38. v. 8. Salmasio, res singularis fuit, et visendae potius raritatis gratia constitutum, quam ad ullum usum moremque colligendarum horarum institutum. Veteres enim Iudaei nullam Solariorum ad hunc usum notitiam habuere, sed a Romanis demum accepere; Sic Aegyptii et Babylonii et Graeci antiquissimi, Gnomonica et Sciotherica vasa habuerunt, sed quae Astrologis potius Astronomisque servirent, quam Populo, ut quae aequinoctiales tantum indicarent diei partes etc. Vide eum ad Solin. v. 658.
ACHAZIB
urbs tribus Aser, Iudic c. 1. v. 13. quae etiam Achzib, Ios. c. 19. v. 29. dicitur. Tribus quoque Iudae. Ios. c. 15. v. 43.
ACHIA
sive, Achias, fil. Achitob. 1 Sam c. 14. v. 3. fil. item Ierameel. 1 Paral c. 2. v. 26.
ACHILA
silva ad dextram deserti Ziph. 1 Sam c. 26. v. 3. Sycella apud Ioseph.
ACHIM
fiL. Sadoc, Matth c. 1. v. 14. ex maioribus Christi.
ACHIMAAS
pater Achinoam, uxoris regis Saul. 1 Sam c. 14. v. 16. fil. item Sadoc Sacerdotis, 2 Sam c. 15. v. 36. fide in Davidem illustris.
ACHIMAN
gigas ex posteris Anach. Num c. 13. v. 23.
ACHIMELECH
nomen Sacerdotis, de quo tristissimam historiam, vide 1 Sam c. 21. v. 1. Item fil. Abiatar, 2 Sam c. 8. v. 12. qui 1 Chron c. 18. v. 16. Abimelech dicitur.
ACHIMOTH
fil. Elcana. 1 Chron c. 6. v. 25.
ACHINOAM
nomen uxoris regis Saul, 1 Sam c. 14. v. 49. Uxor item David, ex Iezreele I Sam. c. 25. v. 43.
ACHIOR
dux filiorum Ammon. Iudith c. 5. v. 5. etc., Salian. A. M. 3346.
ACHIRAM
fil. Beniamin. Num c. 26. v. 38.
ACHIS
Gethaeorum Rex Palaestinus qui Davidem exulem cum 600. comitibus succepit, eique civitatem Siceleg inhabitandam dedit, quae postmodum civitas Davidis appellata est: eum quin etiam in expeditione contra Iudaeos comitem habuit cum 200. sociis, eius vittuti plurimum confisus. 1 Sam c. 21. v. 10. et c. 27. v. 2. Apud hunc Regem cum delitesceret David, composuit, secundum quostlam, Psalnum. 56. et cum liberatus esset, Psalmum 34.
ACHISAMECH
pater Ooliab, de tribu Dan, Exod c. 31. v. 6.
ACHITOB
pater Abimelech sacerdotis. 1 Sam c. 22. v. 9. Item pater Sadoc. 2. Sam. c. 8. v. 17.
ACHITOPHEL
Gilonita, consiliarius Regis David, apud quem tanta aestimatione habitus fuit, ut quicquid diceret; de caelo prolatum duceretur; tanta vero perfidia, ut de comprehendendo Davide daret consilium: tanta improbirate, ut Absoloni auctor esset, torum paternum, luce clara coram populo, contaminandi. Cum autem suum consilium utile repudiaretur, indignatione victus, et prae impotentia laqueo sibi fauces inte clusir. 2 Sam c. 15. 16. 17.
ACHOBOR
fil. Micha, consiliarius regis Iosiae. 2 Reg c. 22. v. 12. Item ptem pater Baal-hanan, 7. regis in Edom. Gen c. 36. v. 39.
ACHSA
filia Caleb. 1. Chron. c. 2. v. 49. quae Iudic c. 1. v. 12. Axa scribitur.
ACOLYTUS
proximus in Ecclesia Romana Hypodiaconatui gradus, unus ex quatuor Ordinibus mineribus, ut pater ex Synodo Romana Silvestri can. 7. ubi Episcope parere iubetur Presbyter, Diaconus Presbytero, Diacono Hypodiaconus, huic Acolytus, Acolyro Exorcilta, cui Lector. Dictus a Graeco kwln/w], prohibeo, quasi Non prohibitus, secundum Dominic. Macrum Hierolex. seu potius a)kolouqe/w], sequor, ut vult eius Frater; sunt enim hi velut famuli Ecclesiastici, vilioribus Ecclesiae ministeriis deputati, ut cereis deferendis etc. Sed ita Acoluthi scribendum. Gloss. Graeco-Lot. *a)ko/louqos], sequutor, pedissequus consequens, Hesych. *a)ko/louqos o( new/teros, pai=s2], Acoluthus iunior, puer. Certe Acoluti nominantur Gregorio l. 7. Indict. 2. Ep. 7. etc. Sustinebat antiquitus Acoluthus patenam inyolutam, sicut modo Subdiaconus facir; a quo cam Archidiaconus accipit, et osculatam dar uni ex Diaconis tenendam, ad consractionem in ea faciendam, Microl. de Eccles. observ. c. 18. Similitet et fistulam in manu habebat, per quam hauriebat tunc populus vinum in Eucharistia. Hodie officium eius est, cum Missa celebratur, cereos ferre accensos, et cum cereo itidem ardente Diaconum, ad canendum Euangelium accedentem, sequi etc. Quae omnia Ordo Romanus et Liber Sacrament. S. Gregorii his verbis complectirur: Acolyti, cum ordinantur, primum quidem ab Episcopo doceantur, qualiter in officio suo agere debeant; sed ab Archidiaconc accipiant ceroferarium cum cereo, ut sciant se ad accendenda Ecclesioe luminaria mancipari: aceipiant et urceolum vacuum (ad effundendum vinum in Eucharistia; ita Codex MS. Senonensis Eccl.) dicente sihi Episcopo: Arcipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanvutnis Christi. Vide hanc in rem Auctores citatos. Car. du Fresne Glossar. et infra Corbicularius. Eorum mansio seu exedra iuxta Temptum, aut secretarium eius, Acolyti quoque vocatur; Anastasius Biblioth. in Gregorio IV. Fecit enim suxta Acolyti pro quiete Pontisscis hospittium parvum etc. Romae tria genera Acolyterum reperirt, Palatinos scil. qui Pontisici inserviant; Stationarios, qui adsistant in Templis, ubi stationes celebrantur, et Reoionarios, qui administrent cum Diaconis, in urbis regionibus, habes apud Macros Hierolexic. Er quidem de primis ita Gerememate Rom l. 3. apud Car. du Fresne Glossar. Acoluthi Sedis Apostolicoe ordinarii, qui cum Pontifex apud lectum paramenti et similiter in Ecclesia est celebraturus et induitur sacris vestibus, circumstant geufiexi, et ornamema subministrant Dicaconis Cardinalibus etc. Inter ofsicia aulica Constanrinop. Acoluthos fuisse, discimus ex Codino, qui Praefectum Barangium, i. e. militum Byzantinae cohortis Imperialis, appellatum sic fuisse tradit. Vide quoque in vocibus Amho, Anagnosta, Archiacotuthus, Ceroserarius, Corbicularius et Patena.
ACRIDOPHAGI
Aethiopiae populi, deserto contermini: veris tempore, flante Zephyro et Libyco, locustas permagnas artificiose capfunt, quas sase superinfuso dituius servant; Hic est solus eorum per omne tempus locustarum victus: neque enim pecora nutriunt, neque pisices edunt, procul a mari positi, neque ullum aliud vitae adminiculum habent. Corpore leves sunt, veloces cursu, et vitae brevis, ut qui longissime vivunt, quadragesimum non excedant annum: finis eorum non solum mirabilis est, sed etiam incredibilis: nam propinquante senecta pediculi alati, non solum visu varii, sed specie horridi ac turpes in corporibus nati, ventrem primo, tum pectus deinde, totum corpus parvo tempore exedunt: qui morbum patitur, primum veluti scabiei cuiusdam pruritu allectus, corpus scalpit, voluptate simul et dolore perceptis, deinde exorientibus pediculis, simul effluente sanie, morbi acerbitate ac dolore percitus, unguibus magno cum gemitu corpus lacerat: tanta vero vermium copia effluit, aliis super alios tamquam ex perforato vase scaturientibus, ut deleri nequeant: et hoc pacto sive cibi, sive aeris causa miserum sortiuntur vitae finem. Vide Diodor. Sic. l. 3. c. 3. et 29. de rebus antiquis, Agatarchidem, et Strab. 1. 16. Plinius de similibus in Parthia populis loquitur, l. 11. c. 29. De aliis in Libya, Hieron. l. 2. contra Iovinian. et comment. in Iohan o. 4. De S. Ioh. Baptista, vide Matth c. 3. v. 4. et quae supra dicta.
ACTORES_Ecclesiae
dicti proprie, qui res, bona, possessiones et facultates Ecclesiarum administrabant, veluti earundem Oeconomi vel Villici: seu, ut Pithoeus in Comitibus Campaniae censet, Advocati et Defensores Ecclesiarum. Qua ratione occurit vox apud Iustinianum in Novell. 3. Gregorium m. l. 1.Ep. 9. et 53. Marculfum l. 2. form. 4. Flodoardum Hist. Rom l. 2. c. 17. 18. Alios, laudatos praefato Glossarii Auctori: quem vide etiam de Actoribus Regis, Fisci Regii, provinciarum et Villarum.
ACUS
Graec. belo/nh], Bellonae inventum, ut Hygino placet, matronis in componendis crinibus adhiberi solita est; hinc crinalis dicta Apuleio Milesiar. l. 8. Item discerniculum, Varronil. 4. de L. L. Nec dirimebat modo illos, ac discernebat, iuxta illud Claudiani Epithal. Hon. et Mariae, Ipsa caput distinguit acu -------- Sed et in cirros contorquebat, quo comtiores essent feminae, pulchrioresque ingenui pueri, aut ipsae Deorum effigies. Hinc et acus Magnae Matris, inter septem paria, quae Imperium Roman. tenebant, memorata Servio ad Aen. l. 7. v. 187. Eadem calamistrum quoque dicitur, quod calefacta in ignito cinere capillos ornet etc. Porro picturae inlerviebat seu vernis texturae vestium; Plin. l. 8. c. 48. Pictas vestes iam apud Homerum fuisse, unde triumphales natae; acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Inventio itaque in Phrygia, usus in Assyria, et praesertim Babylone; Plin. ibidem. paulo post, colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit. Unde *babnlw/nion pro/blhma], Babylonicis coloribus variegatam vestem, hereditario obvenisse M. Catoni, refert Plut. in eius Vita etc. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 35. et hic infra uti de Tyrannorum, adactis intra digitorum ungues acubus miseros excarnificantium crudelitate aliquid, voce Unguis.
ADA
altera uxor Lamechi, Gen c. 4. v. 20. cui peperit 77. liberos, Ioseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 2 Uxor etiam Esau, filia Elon. Gen c. 36. v. 2. Item filia Hecatomni, Cariae regis, et Artemisiae soror, quae Hidrico fratri nupsit. Strab. l. 14. Defuncto marito Olympiad. 109. anno primo successit, ac provinciam rexit ann. 4. Eiecta a fratre minimo Pexadoro, Olymp. 109. anno 4. Haec postmodum Alexandro obviam profecta; Alindis urbe tradita, eum in filium adoptavit. Deinde ab eo toti Cariae praeficitur. Curt. l. 2. c. 8. Strabo. l. 8.
ADAD
Rex Edom quartus, Gen c. 36 v. 36. Adad etiam Assyriorum summus habebatur Deus, cui etiam Deam Atergatim uxorem assignabant, per Adad , solem per Atetgatim, terram significantes, quod ex his duobus cuncta crederent procreari. Macrob l. 1. Saturnal. c. 23. Eius simulacrum formabatur radiis inclinatis in terram: huius vero sursum versis. Significat autem Adad Unum. Ab eo nomen Adad Regibus Syriae tam Sophenis, quam Damascenis, commune fuit: ut sunt caelestes plerique Orientalium Regum tituli. Vide infra Adadus, it. Ader, et Adodus. nec non voce Ben-Adad.
ADADA
est apud Ptolemoeum Palmyrenae urbs Adatha putat dici Ortelius in libro Notitiar. etsi Phoeniciae ibidem adseribatur: sed Adada habet idem liber in Euphratensi regione. Est et locus in Palaestina, in tribu Iudae sic dictus Iosuae c. 15. v. 21.
ADADEZER
sil. Rehobi, Rex Syriae Zobaeae, a Davide victus, 2 Sam c. 8. v. 3, 5. et 1 Chron c. 18. v. 3, 5. idem cum Adado Damasci Rege, vide infra.
ADADREMMON
urbs iuxta Iezrailem, quae hodie vocatur Maximianopolis. Zach c. 12. v. 11. Hic Iosias Rex occisus est a sagittatiis Nechao, regis Aeypti.
ADADUS
Damasci Rex, a Davide cum viginti duobus Syrorum milibus occisus. 2 Sam c. 8. v. 3. 4. 5. Vide Ioseph. Iud. Antiq. l. 7. c. 5. qui ab eo Adrazarum, Arai filium, Syriae Sophenae Regem, diversum facit, huicque illum in auxilium properantem, adducit, Ibid. et c. 6. Sed hic Damasci, et reliqwae Syriae Rex a Davide ad Euphratem victus; idem est cum Adadezere fil. Rehobi, cuius in Sacris mentio, seu Adrazaro Iosephi, qui ante pugnam tam Sophenae, quam Damasci Rex unus erat, cuiusque copiae a Davide fusae sunt, tam quevae ad Euphratem, 2 Sam c. 8. v. 3, 5. quam quae ex provinc. Damascena auxilio tarde venerunt, 1 Chron c. 18. v. 3, 5. post cladem demum, Regni Damasceni peculiaris et Syriaco contradistincti, initium contigit, auctore Rezone, qui, profligato domini fui Adadezeris exercitu, Damascnm fugerat, vide infra Rezon. De eo sic Fragm. Nic. Damasceni Historiar. l. 4. apud Ioseph. Antiqq. loc. cit. Longo post tempore, indigenarum quidam nomine Adades, ceteris pctentior, Damascr et reliquaeSyriae, praeter Phoenicem, regnum obtinuit. Hic --- apud Euphratem victus, se Regem a)/ris2on r)w/mh| kai\ a)ndrei/a] declaravit. Illo defuncto, posteri eius ad decimam usque generationem regnarunt, Adadi omnes dicti. Es bis potentissimus, ordine tertius, abolere volens ignominiam avi Samariam vastavit. De nominis origine supra. Vide quoque aliquid voce Tol.
ADAIA
sive Adaias, sil. Ethan, silii zamma. 1. Chron. c. 6. v. 41.Fil. item Ieroboam. 1 Chron c. 9. v. 12. pater Ididae, matris Iosiae. 2 Reg c. 22. v. 1.
ADALIA
fil. Aman filii Amodatha. Esth c. 9. v. 8.
ADAM
nomen primi hominis a Deo conditi. Gen c. 2. v. 15. Vide Ioseph. Antiq. l. 1. c. 7. De duabus columnis, quae ei attribuuntur. Augustion. de C. D. l. 18. c. 38. Pamelius in Tertullan. Nomen etiam commune, quo Deus vium et feminam appellavit. Est et nomen urbis, Iof. c. 3. v. 10. Ceterum de Adamo, vide Suidam in voce *a)da\m]; Iosephum, Philonem Iudaeum, etc. Ium hora sexta vespertina, conditumfuisse, Origenes meditatur tract. 35. in Matth. quam opinionem sequitur Theophylactus in Math. et alii, qui eadem hora Chriftum, alterum Aelam, cruci affixum fuisse, opinantur: unde Theophylactus,Qua igitur bora Deus bominem condidit, eadem et lapsum curavit. Et Cyrillus Hierosolymit. Quo tempore eversio fuit, eodem rursus facta est reparatio, catech. 14. Atque hac hora (quae una ex septem horis Canonicis est in Ecclesia Romana) ab antiquis Patribus magis fer vidas preces fundi consuevisse, tradit Domin. Macer in Hierolex. in Horae Canonicae. Feria seu die hebdomadis sexta eundem lapsum esse, qua Christus lapsum morte sua reparavit, asserit idem, atque propterea in qualibet feria sexta quadragesimali institutum esse a Pio V. ut Psalmi Paenitentiales recitarentur, addit: qua de sententia vide iudicium Caroli fratris eius, in voce Psaimus. Sepultum fuisse in monte Golgotha, ubi Dominus noster crucifixus est, Augustinus habet Serm. 71. de Temp. Et dignum er at, sratresiut sanguisille pretiosus etiam corpor aliter pulverem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse videatur, Hieronymus vero Adamum in civitat. Hebron tumulatum esse, statuit: Vide eosdem Macros in Golgotha. In memoriam lapsus eius et hinc ortae corruptionis, quae totum genus humanum pervagatur, Cinerum diem in eadem Communione celebrari, refert Rupertus de divin, Offic. l. 4. c. 10. Inprimis vero Halberstadiensium in Saxonia festivitatis huius ritus is memorabilis, quem Aen. Sylvius in Europ. sua hoc modo memorat c. 2. Inquirebant, inquit, in hac die scelestiorem civium, quem lugulribus indumentis vestiebant, ac capite velato in Ecclesiam conducebant, ex qua peractis divinis officiis, illum expellebant. Hic per totum Quadragsimae tempus nudis pedibus in civitate perambulabat omnesque Ecclesias visitando, minime ingrediendo nec cum ullo unquam toquebatur, erat tamen alternatim ad mensam inter Canonicos invitatus: dormiebat post mediam noctem, tandem postea ab omnibus peccatis et enormitatibus commissis absolvebatur et deinceps Adam appellabatur, etc. Vide eosdem Auctores in voce Cinerum dies. Plura de hoc generis humani Auctore ac Capite, statu eius utroque aliisque huc pertinentibus, vide praeter supra iam eitatos, inprimis apud Franc. Burmannum Synops. Theol. Cbrist. Part. 1. l. 2. loc. 8. c. 1. et seqq. ut et hic passim, inprimis voce Isis.
ADAM_vel_ADMAH
urbs Pentapoleos. Gen c. 10. v. 10. Urbsigne caelesti consumpta. Vide Adana.
ADAMI
civitas in tribu Nephtalim, quae imperio urbis Neceb subiecta erat. Dicta est Adami, Quod Hebraeis rubtum significat, a soli, in quo sita ist, rubedine. Iosuae c. 19. v. 33. Ademni Anneceb legunt. 70. Interpretes. Vide Edema.
ADAR
8. Rex in Edom. Gen c. 36. v. 39. qui 1 Chron c. 1. v. 46. dicitur Adad. Item, villa et terminus terrae Chanaan. Num c. 34. v. 4. Nomen etiam mensis apud Hebraeos, respondentis nostro Februario, Sigon. de Rep. Iud. Torniel A. M. 2545. n. 38. Item, fil. Balae, filii Beniamin. 1 Par. c. 8. v. 3.
ADARESER
fil. Rehob, rex Saba. 2 Sam c. 8. v. 3.
ADARSA
civitas iuxta quam Iudas Machabaeus cum tribus milibus prostravit Nicanorem. 1 Machab c. 7. v. 40.
ADASA
Palaestinae locus, Iosuae c. 15. v. 37.
ADASER
nomen urbis 1 Macchab c. 7. v. 45. Lege Adasa.
ADAZER
urbs. 1 Macchab c. 7. v. 45.
ADBEEL
fil. Ismaelis. Gen c. 25. v. 13.
ADDI
pater Melchi. Luc c. 3. v. 28.
ADDIDA
urbem Iudeae habet Ioseph. Iud. Antiquit. l. 13. super montem sitam, undd Iudaeae campi patescunt. a)/didos] est 1 Machab c. 12. v. 38. Adus legit D Hieronym. vide Adida.
ADDO
fil. Ioah. 1 Paral c. 6. v. 21. Pater item Barachiae. Alias Iddo. Item nomen Prophetae. 2 Paral c. 9. v. 29. Vide etiam Adon.
ADDON
nomen loci, Nehem c. 7. v. 61. qui et Adon, Esdr c. 2. v. 59.
ADEPS
Iudaeis olim interdictus, utpote res Deo sacra ac devota. Levit c. 3. v. 16. Omnis adeps Domini erit. Et v. 17.Nullum omnino adipem, nec sanguinem comedetis. Et Levit c. 7. v. 23. Non comedetis ullum adipem bovis, aut ovis aut caproe. Et v. 25. Quisquis comederit adipem ex iis pecudibus ex quibus offertur, quod igne absumendum est, e populis suis exscindetur ille, qui comederit. Proinde Heli sacerdotis filiis obicitur, ut grave crimen, quod victimarum carnes rapiebant, antequam adipem adole issent, 1 Sam c. 2. v. 14. 15. etc. Et quidem, in holocauftis tota victima igne abfumebatur, in pacificis et peccatis viscera solum et adeps, quod etiam in Agno Paschali obtinebat, ut alia omittam. Interim circa legem hanc observant Magistri, 1. eius violatae reum esse, non qui per errorem, sed qui per superbibiam, comederit, idque quantum oliva crassa est. 2. Non omnem omnino adipem prohiberi, sed solum bovis, ovis et caprae, quae tria animalia Deo ofterebantur. Levit c. 7. v. 23. 25. 3. Prohiberi sub paena mortis adipem, quo teguntur exta, renes et ilig, quem adoleri iuber Deus Levit c. 3. v. 9, 10. Unde analogica ratione concludunt, cum adipem prohiberi, qui carnem ambit, non qui in media carne latet, etc. Quae, ut et huius generis alia, habentur apud Maimonidem tr. de vetitis cibis c. 7, . 1, 5, 8. etc. Duplex autem apud Hebraeos Adipi nomen, vulgare cheleb, et minus alias obvium peder, quod occurrit Levit c. 1 v. 8, 12. et c. 8. v. 20. ubi de bove, haedo et agno, seu ariete, res est. E quibus posterius hoc, non simpliciter adipem notat, sed adipem a carne seiunctum, a verbo parad, quod separae est, per metathesin, Levit c. 3. v. 9. et c. 4. v. 35. ut in unum collectus et in ignem coniectus alat flammam, qua victimae reliquae partes citius et facilius abfumantur. Qua ipsa de caufa, ut poft Talmudicos observant Selmo et Kimchius, in victimae capite, cum in ignem coniciebatur, adeps tegcbat locum decollationis, qui alioqui tabo et sanguine disfluens potuisser flammam exstinguere: cuius ritus vestigia sunt Exodi c. 29. v. 17. ubi viscera capiti et membris, et Levitici c. 9. v. 20. ubi adipes victimae pectori superponuntur. Ut Graeci, Iovi facientes sacra, apud Homerum, Iliad b]. v. 423. *mhrou/s2 t) e)ce/tamon, kata/ te kni/ssh| eka/lnyan]Femora in ciderunt et adipe cooperuerunt, etc. Gentiles vero ab adipis efu non abstinuisse, discimus ex eodem Poeta Il. X. v. 501. ubi, ut Astyanactem molliter vixisse doceat, dum pater eius Hector in vivis fuit, ait: *muelo\n oi)=on e)/des1ke kai\ oi)w=n pi/ona dhmo\n],Solum adipe agnino vixit, pinguique medulla. Vide sam. Bochart. Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 45. et infra aliquid voce Trapeza. Ad usum luminum et condiendos cibos adhibitum recentiori ae vo adipem, discimus ex Descript. bonorum Monasterii Sanctimonialium Deiparae Suession. A. C. 858. Adipis modii 100. ad diversa Monsterii luminari et ad condiendos cibos Sanctimonialium vel supervenientium hospitum. Et Charta Carol. C. pro Monasterio Sangermanensi, Et pro modiis viginti adipis. A quo tamen abstinentiam certo tempore, im perant Statuta Cluniacensia Petri Venerabilis c. 15. Statutum est, ut omni die Adventus Domini, excepta prima Dominica, ab adipe, qui in 12 lectionum festis usu esse solebat, omnes abstineant. Et quidem de adipe seu sevo in conficiendis candelis sua aetate adhibito, testatur etiam Augustin. de Morib. Manich. l. 2 . Quid de adipe respondebibitis qui prope omnes Italas lucernas illuminat? apud Car. du Fresne. Glossar. Vide et infra Cauda uti de garo ex adipe procino fieri solito, infra voce Liquamen. Item Lumbus, Medulla.
ADIEL
nomen Principis, 1 Paral c. 4. v. 36. Item fil. Iezra. 1 Paral c. 9. v. 12.
ADMATHA
Principis nomen Esther c. 1. v. 14. Item, Palaestinae Urbs Liber Notitiarum.
ADONIAH
sive Adonias, quartus filiorum David ex Agguith. 1 Patal. c. 3. v. 2. Videns patrem exacta aetate, summo senio confectum, et viribus desicientibus infirmum, consilia de regno adipiscendo cum Ioab polematcho, et Abiathare, sacerdote summo, miscerecoepit, quorum opera coronam sibi ipsi, contra voluntatem et decretum patris, quo Salomon rex declaratus fuit, imposuit: tandem iussu Salomonis regis a Benaia occiditur, A. M. 3020. propter expetitam Abisag in uxorem. 1 Reg c. 1. et 2. Vide Ioseph. Torniel. Salian.
ADONIBEZEK
Chananaeorum rex, cui Israelitae manuum ac pedum pollices absciderunt, qui tune dixit, Merito isthaec patior. Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub nensa ciborumreliquias: sicut feci, ita mihi reddida Dominus. Iudic c. 1. v. 5. Ioseph. Iud, Antiq. l. 5. c. 2 Salianus A. M. 2601.
ADONIRAM
fil. Abda, qui erat super tributa Salomovis, quique triginta milibus hominum praefectus fuit, qui materiam cedrinam et prineam in Libano monte caederent, ad Templi aedificationem. 1 Reg c. 4. et 5.
ADONIS
idis, fil. Cynarae, Cypriorum regis, et Myrrhae eius filiae, quem Venus in deliciis habuit. Hic dum in Idalio nemore venabatur, primo aetatis flore, apri dente sub inguine perenssus periit, atque a Vevere post multas lacrimas in florem Adonium, qui est sanguinei coloris, transformatus est. Alii dicunt, eum in fluvium cecidisse, dum pulchritudinem suam nimium conctemplaretur. Hund Ausonius cum Plauto Aidoneum vocat, Fulgentio autem Adon dicitur. Et quia Myrrha suavis est, Adonem genuisle fingitur, Ideo autem Venerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit valde fervidum: Hieronym. eundem esse cum Thammuzo Hebraeorum putat, unde in Ezechiele c. 8. v. 14. legitur, Ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonida. Ubi intelligi vult, fuisse Idololatriam celebratam in honorem Adonidis, in qua plangitur quasi mortuus, et postea reviviscens canitur, et laudatur. Quamquam nonnulli fortasse rectius exponant de planctu, qui fiebat propter mortem Osiridis ab Aegyptiis, quorum ritus imitabantur Iudaei Macrobius l. 1. Saturn. c. 21. accipit Adonidem pro Sole, et Moschopulus, pro more Grammaticorum, ab a)/dw] deducit, i. e. cano. De eo festivissime Theocritus Idyl. 30. et Bion. Idyl. 1. qui eum *a)ssu/rion po/s3in] Veneris vocat, aliqui enim Assyriorum regem fuisse dicunt. Quin et Orpheus in Hymnis Solem esse censet, cum illum rebus omnibus praebere nutrimentum, et esse germinandi auctorem dixerit in his. *eu)/boule, polu/morfe, trofn\ pa/ntwn a)ei/dhle,]*kou/rh, kai\ ko/re s1u pa=s3i, qa/los ai)e\n *a)/dwni,]*sbennu me/nh la/mpwn te kalai=s2 en kukla/s3in w(/rais.] I. e. Iosepho Saligero interprete, Conse Deus, Volturne, alimentum nobile rerum,Pusa, per cunctis viridescens semper Adonis,Occase et Redivive statis ucrtentibus annis. Finxerunt autem antiqui, qui Adonim Solem esse putarunt, illum ab apro, hirsuta et aspera ictum, quia aspera sit hiems, et hitsuta; sub qua Solis vites paulatim desiciunt. Et res omnino Veneri est inimica, quoniam per aeris temperiem viret illa, cum frigus, utinimicum, naturae opus non ingrediatur. Cum Sol igitur in sex Australibus siguis exstiterit, per Signiferum incedens, tum dicitur Adoms apud inferos morati. Cum vero signa Borcalia longiores dies fecerint, tunc est apud Venerem, per quam omnis venustas arvis resti vitur, eaque de causa illum ait Orpheus modo esse apud superos, modo apud inferos. Alii, inter quos Theocriti Scholiastes, Adonim semen tritici esse statuunt, quod sex menses degit sub terra, sex menses illum habet Venus, h. e. aeris temperies. Verba eius haec sunt: *dokei= o( *a)/dwnis mhn=as e(/c para\ *pers1efo/nh| poiei=n, w(s2 kai\ par' *a)frodi/th|, a)/neu to=u s1ugkkqeu/dein kai\ proster???ni/zesqai. *le/gous3)i de\ peri\ to=u *a)dw/nidos, o(/ti kai\ a)posqanw\n, e(\c mhn=nas2 e)poi/hs3en en tai=s2 a)gka/lais2 th=s *a)frodiths2, w(/sphr kai\ en tai=s2 a)gka/lais2 th=s *pers1efo/nhs2. *tou=to de\ ro\ lego/menon toiou=to/n e)stin a)lhs1w=s2, o(/ti o( *a)/dwnis2, h)/goun o( s1i=tos o( speiro/menos, e(/c mhn=as en th=| gh=| poiei= u(po/ th=s spora=s2, kai\ e(\c mhn=as e)/xei au)to\n h( *a)frodi/th, toute/stin h( eu)kras1i/a to=u a)e/ros, kai\ e)/ktote lamba/nous3in an)to\n oi( anqrwpoi.] Templum habuit in Byblo Phoemiciae urbe. Vitgil. in Gallo. Et formosus oves ad fiumina pavit Adonis. Unde Theocrito dicitur w(rai=os], pulcher; teifi/ltatos], h. e. multum amabilis; r(odo/paxus2,] roseos habens lacertos; kalo\s2], formosus, terpno\s2] iucundus. Et a Nonno xaei/eis2,] gratiosus, et i(mero/eis2], desiderabilis vocatur. Propertius l. 2. Eleg. 13. Testis qui niveum quondam percussit Adonim. De hoc late Ovid. Met. l. 10.Notandum autem, inquit Bochart. adan, salicem, et adon, dominum, unde dictus Adonis, casdem habere radicales. Indeque factum, ut Adonis Graece diceretur *i)tai=os] h. e. salignus, tamquam ab i)te/a], i. e. salice facto nomine. Hesych. *itai=os o( *a)/dwnis2.] Sed et *ku/ris2] pro *ku/rios] ex vera signi ficatione. Idem Hesych. *ku/ris o( *a)/dwnis2], quod idem est ac Adon, i. e. dominus. Quod hesychium ipsum non latuit. *a)/dwnis2], inquit, despo/ths2 u(po/ foini/kawn.] Sed et id ipsum *kiri\s2] Lacedaemoniis. Hesych. *kiri\s, *a)/dwnis2, *la/kwnes2]. Et Gingram, aliud Adonidis Phoenicium nomen idem significare infra docebimus in Gingras. Adonidis horti, pro instructissimis, ceterum de rebus ad voluptatem tantum, nullam autem utilitatem comparatis. Sic dici etiam peri\ tw= a)ka/rpwn kai\ w)kumo/rwn] annotat Eustathius. Vide Athen. p. 89. Philostratum l. 7. c. 14. Zenobium p. 17 Diogen. 177. Eustath. in Od. l.] Plut. in Sympos. l. 5. q. 5. Alex. Rossaei Mystagog. Poet. Nic. Iloyd. Eius simulacrum asservatur, in musaeo Kircheriano Romae. Vide Collegii Romani Societ. Iesu Musaeum, editum Amstelodami A. C. 1678. Plura infra in Tamuz.
ADORAM
fil. Iectan. Gen c. 10. v. 25. Item Officiatius Davidis, qui praeerat tributo, 1 Paral c. 18. v. 10. Idem, vel alius a populo lapidatus sub Rehaboamo. 1 Reg c. 12. v. 18.
ADRACH
Palaestinae regio. Zach c. 9. v. 1. in Caelesyria, una cum oppido eiusdem nominis, distante a Bostra 25. milliar. Sedrach est 70. Interpretibus.
ADRAMELECH
fil. Sennachcrib, Regis Assyriae, quem a fratre Sarassaro adiutus occidit. 2 Reg c. 19. v. 37. Esa. c. 37. v. 39. Item Deus Sepharvaim, 2 Reg c. 17. v. 31. Latine magnitudo vel potentia regis. Vide infra.
ADRAMELECH
Idolum Assyriorum, quod sibi fabricati crant Sephar vaimitae, in cuius honorem filios suos flammis exponebant et urebant: illud idem Idolum Samaritani coluerunt. 2 Reg c. 17. v. 31.
ADREMMON
Zachar c. 12. v. 11. oppid. est vicinum urbi Iesreel. Hieronym. scribit, suo tempore maximianopolin vocatam esse, huius meminit etiam Nicenum Concilium.
ADVENTUS
Augusti, in numismatibus Romanis, est e)pidhmi/a] Numinis Maiestatisque eius, atque sic scribitur, ADVENTUS AUG. Nempe praesentiam saepe Divi suam declarare; saepe visae formae Deorum, ut Cicer. ait de Nat. Deor l. 2. creditae sunt: unde Ethnicus quidam, apud Arnobium, Templorum originem deduxit, adv. Gent. l. 6. Atque huiusmodi Epiphaniae seu manifestationes Isidis, apud Diodorum Sic. l. 1. Dearum Matrum Enguii Siciliae, apud Ciccer. Verr. 4. Deorum patriorum maxime et domesticorum, apud Dion. Chrysostomum Orat. Tarsis 1. celebratae, Apollo 6. mensibus hibernis apud Pataram Lyciae civitatem sex aestivis apud Delum responsa decit, Servius ad Aen. l. 4. v. 143. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluentaDeserit etc. Hincque Maximinus ad Tyrios scribens, civitatem eam th=| tw= ou)rani/wn qew=n e)pidhmi/a| a)nqei=n], Caelestium numinum adventu ftorere, ait apud Euseb. Histor. l. 9. c. 7. Fiebat id vel fieri credebatur, diebus sestis et sollemnibus, Dio Chrysostom. d. l. signis subitis et insolito delubri splendore apparitionem testantibus. Claudian. Rapt. l. 1. Iam mihi cernuntur trepidis delubra moveriSedibus, et clarum dispergere culmina lumen,Adventum testata Dei ---- Adulatio demum hac *epifanei/as] vocem ad Reges Orientis traxit: atque *e)pifanou=s2] cognomen Antiocho Syro, Nicomedi Bithyno, Tigrani Armeno, et Arsaci Partho, datum, ut ex Appiano, Iosepho, et nummisliquet. Quorum exemplo Caius Caesar sibi statuam Hierosolymis, sub nomine Iovis Epitphanis, i. e. Praesentis seu Apparentis, poni iussit etc. Sic ergo Adventus Augusti velut Dei, in nummis celebratus. Vide infra Divinitas, alibique passim. Coccasio Gentilibus, ex qeoptia|] Israelitarum, Iacobi praecipue, Gen c. 32. v. 30. Mosis, Exod c. 33. v. 11. ac Prophetarun, qui hinc Videntes dicti, 1 Sam c. 9. v. 9. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron. Sec. IV.
ADULTERA
priusquam convincitur, suspecta est: dequae Lex sic sonar Numer. c. 5. v. 12. Si viri cuiuscumque uxor declinaverit, et ---- immunda Facita fuerit ---- adduct vir ille uxorme suam ad Sacerdotem, adducatque cum ea sacrisicium pro ea ---- adducet itaque illam Sacerdos et stare eam faciet ante Dominum. Assumat quoque Sacerdos aquas sanctas in vase sictili et de pulvere, qui fuerit in pavimmento Tabernaculi, tollat ---- et ponat in aquam etc. Vide infra, ubi de Amaris aquis et Zelotypia. Maritum autem Zelotypum, eum hic intelligunt Magistri, qui praemonuerat uxorem, ne deinceps in secreto essetcum aliquo, five patre eius, sive fratre; nedum aliis plus dissitis, sivegentili sive servo, idque coram testibus; quae nihilomines cum ipso, de quo praemonita erat, in secreto esset occultata, idque restibus item probaretur. Quantillo tempore pollui femina posset, i. e., quantillo tempord ovum (gallinae) et assari posset et absorberi etc. Adulterio rite probato, poena mors fuit apud Hebraeos, at non idem mortis genus cuiliber Adulterae: Quod enim adulterium committebatur in vore, quae filia Sacerdotis non erat, eaque aut nupta, aut tantum desponsata, strangulatione puniebatur, Levit c. 20. v. 10. et Deuteron c. 22. v. 12. 23. Verba Legis sunt, Morte intersiciatur, tam adulter, quam adultera. Si desponsata esset virgo, necdum nupta, lapidatio utriusque poenaerat. Ubi vero Sacerdotis erat filia, ipsa comburenda, adulter autem strangulandus erat, Levit c. 21. v.9. Ec quidem de adultera desponsata, nec dum nupta, iuxta Hebraeorum placita, capiendum illud, quod habetur in historiola illa sacra Adulterae in Euangelio Iohannis c. 8. v. 4. Magister, hanc deprehendimus in ipso facinore adulterii. In lege autem nostra Moses praecepit, ut buiusmodi faminae lapidarenur: de qua periocha fuse agit Seldenus Uxor. Hebr l. 3. c. 11. etc. Uti vero capitali supplicio plectebantur adulteri, apud Iudaeos, sic iuxta Philonem l. de Iosepho etiam nullibi non capite plecti iure potuere; saltem deprehensi a deprehendentibus. Certe Solonis lex erat, e)a/ntis2 moixo\n la/bh|, o(/, ti a)/n bou/lhtai xrh=spai], Si quis adulterum deprebenderit, de co quod libuerit, statuat. Et de maritali iure hic receptissimo, Cato Or. de Dote, apud A. Gellium l. 10. c. 23. In adulterio uxorem tuam si deprehendisses, iure necares; cui consonae XII. Tabb. Moechum in adulterio deprebensum impune necato. Atque aliae, avae citta sunt mortem poenae, pro deprehendentis arbitrio irrogatae, uti discimus ex Scholiaste Aristophanis Pluto, Iuvenali Sat. 10. Martiali l. 3. Epigr. 43. Aliis. Unde illud Sincerasti apud Plautum in Poenulo Actu 4. sc. 2. MI. Quid agis? SY. facio, quod manifesto moechi haud ferme solent. MI. Quid id est? SY. refero vasa salva. Cuiusmodi ius, moechum deprehensum mutilandi, apud Anglos quoque olim viguit, non alii tamen, quam marito, concessum. Etiam de deprehensis impune occisis, a Parte sive naturali, sive adoptivo, idque ex lege Iulia. luculenta sunt in iure Caesareo testimonia; quod iuris marito illic negatur, nisi in domo sua deprehendantur et adulter persona infamis sit. Atque non iudicatos ita impune necari adeo postea receptum est, etiam inter Christianos, ut generali nomine Legis mundanae in Iure pontificio designetur, Caus. 33. quaest.2. c. 6. Et quae morem plane receptum redolent, occurrunt apud Hincmarum in Respons. de divortio Bosonis et uxoris. suae et Nicolaum I. Ep. ad Rudolfum Archiepiscop. Bituricensem. Certe ab ICT is admitti solet, ut plane licitus, in Foro sal tem contentioso: An in foro quoque conscientiae, quaestio est celebris, negantibus quidem omnino Viris consultissimis et caedem eiusmodi peccatum esse, asserentibus etc. Porro in Partitas quoque Hispanorum Legesque Lusitanorum, receptum est heic ius vetus Caesareum, uti item in populorum aliquot aliorum mores. Imo et ex iure Iustinianco, si suspicetur vir quempiam uxoris suae pudicitiae insidiari, et post tres denuntiationes, quibus omnimodus uxoris et insidiantis congrssus vetetur, invenerit eum convenientem suae uxori quidem in sua domo aut ipsius adulteri, aut in popinis, aut in suburbanis, permittitur licentia marito propriis manibus talem perimere, Auth. Coll. 8. tit. 18. c. 15. Utut autem se res habuerit, us illud deprehensos occidendi, quod praedicat Philo, neque in Susannae pro deprehensa habitae historia, neque in adulterae in Euang. Iohannis causa, omnino admitti videtur. Quod vero ab illa Philonis attinet, quibus adulterium morte passim multandum, uti aud Ebraeos, asseri videtur: certe, dum vixit Philo, ne Aegyptiis quidem, inter quos ille, poenae eiusinodi usus erat forensis, uti nec Atheniensibus aut Romanis ut dc aiis taceam. De Aegyptiis diserte Diodor. Sic. Biblioth. l. 1. c. 78. Adulierium apud eos vi, comissum, genitalium abscissione; sine vi, mille plagis adultero, narium detruncatione adulterae irrogandis punitum; licet saeculis vetustissimis adulteras quasdam a Sesostri Rege vieicomburio plexas idem memotet lbid. c. 59. Athenisaurem si quis reus peractus e)pi\ outo=u) dikas2hei/ou, a)/keu e)gxeiridi/ou xrh=sqai o(/, ti a)\n boulhqh=|], Iudicumerat in eum pro arbitrio animadvertere, excepta poena gladii, ut diserte leticur apud Demosthenem Orat. in Neaeam. Utrum autem ex iure Caesareo veteri poena adulterii forensis esset vitae amission, saepe dispurtum est; scil. an a Lege Iulia aliaque vetrustiori. Sed a Viris doctissimis domonstratum, ex iure recepto poenam eiusmodi non irrogandam fuisse, antequam ab Augustis Christianismus excipetetur; Sed relegationem, aliamve citra mortem coercitionem. Quamvis certum sit, ab Augusto etiam suas Leges egrediente adulteros morte punitosaliquos, ut et postea ab Opilio Macrino, qui adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. ut de eo Iul. Capitolin. c. 12. Vulgo autem habetur Constantinus M. auctor primus Legis, de morte adulreris ex iure Caesareo irroganda. Er sane im Codice Iustinianeo occurrit rescriptum eius ad Evagrium de accusatoribus adulterii, ad cuius calcem adicitur, Sacrilegos autem Nuptiarum gladio puniri oportet, circa A. C. 326. Vide l. 30. quamvis Cod. tit ad leg. Iul. de Adult. Constantius dien ac Constans culeum aut vivicomburium introduxere: sub Valentiniano et Valente, Cethegus Senator adulterii reus delatus cervice periit abscissa, uti refert Amm. Marcellin. l. 28. c. 1. qua eadem poena feminas aliquor illustres tunc temporis, ob idem crimen, adfectas, addit. Leo tamen et Maioranus Augg. relegatione perperua in reos animadverterunt, circa A. C. 459. donec Iustinianus ius hoc de morte punicndis adulteris constans voluit esse ac perpetuum. Orientali autem iure Caesareo recentiori o( moixo\s2 kai\ h( moixali\s2 r(inokope/isq ws1an], Adultero et Adulterae nares praecidantur; Sic Harmenopulus Procbir. l. 6. . ult. Addit Michael Attaliates Synopsi tit. 70. tnptomen/ois2 kai\ koureuomen/ois2], verberatis et tonsis: Etiam adulteram exulern fieri bonisque fpoliandam. Saeculis recentioribus morte, verberibus, multa aliterque pro variis gentium moribus atque aliter punitur id crimen: et ubi cognitio eiusdem ad Forum spectar solum Pontisicium, excommunicatione et paenitentiae sollennis sive ritu ipso seu redemprtione, vide plura hanc in rem apud Ioh. Seldenum praefatum in Uxore Ebraica l. 3. c. 11. et seqq. cui adde Iac. Cuiacium Observat l. 6. c.11. B. Brissonium ad L. Iul. de Adult.Theod. Marcilium ad Institut. Iustiniani et infra dicenda in Adulterium. Poenae Adulterorum, apud varids gentes apud Anglos, adulterium wera emendari fanxit Henricus I. c. 11. et 12. At LL. Edmundi Regis c. 4. Adulter ut homicida punitus. Canutus vero adulterum exilio, adulteram narium auriumque trumcatione, punivit, in LL. part. 2. c. 6. et 50. Vide quoque supra. apud Aragonenses, secundum Foros antiquos, si coniugatus aut coniugata erant deprebensi in adulterio, amittebant vestes suas et solvebant 60. solidos de calumnia. Si coniugatus cum coniugata ---- solvebant dicram calumniam duplicatam ---- aut flagellabantur. Michael del Molino Repertor. Forror. Aragon. apud Bohemos, poena decapitatio fuit, teste Vita S. Adalberti Episcopi Pragensis num. 9. apud Francos, adulteri nudi per urbem aut villam traducebantur, quod currere et trotari apud eos dictum, vide suo loco. apud Hispanos, adulteri castrabantur, Luc. Tudensis de Bamba Rege, vide Luithpranum l. 6. c. ult. LL. Aelfredi Regis c. 25. Saxonem Gram. Histor. Dan. l. 5. p. 77. etc. apud Mabometanos, mulier quavor testibus Musulmannis convicta, detineri iubetur in aedibus suis, ad mortem usque. in Alcorano Azoara Lat. 8. At Azoara 34. centum sunt ictus, quibus in adulterio deprehensi flagellantur. Sequitur in Alcorano, quod poenam auget, Adulterminime ducat, nisi adulteram aut associantem seu participem facientem. nec ducat adultera nisi adulterum aut associatorem. Hoc einim credentibus sen Musulmannis est interdictum. Vide infra in Associans. apud Polonos, dum adhuc pagani essent, adulter in pontem mercati ductus per follem testiculi clavo affigebatur et novacula prope posita, hic moriendi sive de bis abselvendi dura electio dabatur, Ditmarus. l. ult. p. 106. apud Saxones, olim si mulier maritata ---- adulterium perpetrasset, aliquando cogebant eam propria mann per laqueum suspensam vitam finire: et super bustum illius incensae et concrematae corruptorem eius suspendebant. Aliquando congregato femineo exercitu, flagellatam eam mulieres per pagos circumquaque ducebant virgis caedentes et pungentes minutis vulneribus cruentatam et laceratam de villa ad villam mittebant et occurrebant semper novae flagellatrices, usque quo eam aut mortuam aut vix vivam dereliquerent, Petrus Opmerus in Chronologia p. 345. Vide quoque Tacitum de Mor. Germ. c. 19. in Ungaria, adulteras vivas defodere, moris est. apud Wisigothos olim, Adulter et Adultera marito adducebantur: cui, si adulter filios non haberer, huius bona cedebant, ut exstat in L. Wisigothorum l. 3. tit. 4. . 1. 3. 12. Ut alias gentes in praesens non attingam. Addam saltem, in Cantio, provinc. Angliae, Regem olim adulterum, Archiepiscopum adulteram habuisse, et illum quidem 8. sol. 4. denarios persolvere coactum fuisse; hanc vero tantundem etc. Domesdei apud Car. du Fresne Glossar. Vide etiam, quod hic laudat, Chronicon Besvense p. 672.
ADULTERIUM
primus inter Gentiles poena affecisse legitur Hiectus Argivus, apud Alexandr. Genial. dier. l. 4. c. 1.quem alii Hiettum vocant, vide Paufan. Boeot. Aegyptii Adulteros mille plagis caesos castrarunt, Laur. Rhodomannus in Diodori Sic. l. 2. c. 3. quorum severitatem Romanos quoque sequutos esse innuti Horat. Sat. 2. l. 1. v. 46. --- --- --- --- Quin etiam illudAccidit, ut cuidam testes, caudamque salacemDemeteret ferrum. Apud alios tanti flagitii poena erat, membrorum detruncatio artuumque mutilatio et praesertim autium nariumque, ut ipso vultu sceleris atrocitatem loquerentur; Adr. Turneb. Adversar. l. 28. c. 46. Martial. l. 3. Epigr. 85. Quis tibi persuasit nares abscindere moecbo? Combustione porro punita esle Adulteria, pater ex sacris, vide Gen c. 38. v. 24. Mosaica postea lex lapidatione illa ulta est, vide Ezech c. 16. v. 38. quam poenam simpliciter mortem vocari, probant quidam, ex Levitici c. 20. v. 10. Morte plectatur. Alii tamen generali hoc vocabulo suffocationem, ut pote mitius mortis genus, cum favores ampliandi sint, hic intelligunt. Apud Graecos poena in viris paratilmo\s2] et r)afani/dws3is2] fuit, quo alludit Iuvenal. Sat. 10. v. 317. --- --- --- Quosdam moecbos et mugilis intrat. Vide in fra Paratilmis it. Raphanus. Feminas vefo templorum aditu arcuerunt, quae si matronarum habitu incederent, cuique obvio vestes illarum dilacerate ius erat. Apud Romanos antiquissimis temporibus, cognati und cum viro de adulterra iudicarunt: iuxta legem a Romulo latam, Adulterii convictam, vir et cognati, uti volent, necanto. Insequutus dein Numa aliam, super eodem crimine, legein tulit, cuius capita: Pellex aram Iunonis ne tangito, sitanget, Funoni crinibus demissis agnam feminam caedito, apud Festum Pomp. l. 14. M. Fabius mattonas stupri damnatas pecunia multabat, Liv. Dec. 3. l. 5. Alii relegatione, vide Sueton. in Aug. c. 65. dotis atnissione, vide Senec. Controv. 5. l. 1. gladio, vide Sueton. in Iulio c. 48. deturbatione e Saxo Capitolino, vide Senec. l. 1. Declam. 3. etc. Tandem ab Augusto lata Lex Iulia est, coercendis adulteriis stuprisque, Sueton. in eo c. 34. in cuius laudem Horat l. 4. Carm. od. 5. Nulls polluitur casta domus stupris,Mos, et lex maculosum edomuit nefas:Laudantur, Simili prole puerperae:Culpam poena premit comes. Eius capita hinc inde dispersa collegit Barn. Brislonius, illaque eleganti commentario explicavit. Sewuentibus temporibus, velut obsoletam, postliminii iure reduxit Domitianus. Unde Martial. l. 6. Epigr. 2. Lusus erat sarrae connubia sallere taedae,Lusus et immeritos exsecusse mares.Utraque in probibes, Casar. Poena, relegatio, Ancyrana Synodus Can. 7. Adulterum a participatione sacrorum mysteriorum exclusit septem annis integris. Mosocovitae in partes dissecant; Nonnullae gentes ferreis catenis collo adulteri saxa alligabant, ut, omnibus ludibriis expositus, solo terrore fragiliorem sexum a corruptela arceret, Olaus M. et ex illo Corn Scribonius Graphaeus Epit. l. 6. c. 12. Apud eundem l. 14. c. 6. Mulier adulteraus, testimonio sex. virorum deprebensa. perdit dotem, et quidquid secum tulit in cohabitationem viri: quaelex non barbara, sed Romana videri posset, vide supra. Plato adulterum Magistratu arcendum censuit; de Legg. 9. l. 8. De veterib. Germanis Tacitus de mor. Germ. c. 19. Adulteriorum poena, inquit, proesens et maritis permissa. Accisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus,ac per omnem vicum verbere agit, etc. Plura vide apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 8. Paralip. ad c. 24. Berneggerum Quaestion. in Tac. Germaniam 103. 104. etc. Adiciam hoc unum, quod ne inter milites quidem adulter recipi potuerit, apud Romanos, ut habet Menander ICtus l. 41. ff. 7. de Re milit. Pluar hanc in rem retro dicta sunt.
AECHMALOTARCHAE
Graeco nomine, Hebr. Principes exilii seu captivitatis; etiam Capita tribuvum, Esr. c. 1. v. 5. et c. 8. v. 16. et c. 9. v. 1. dicti sunt apud Hebraeos, qui Populo in captivitate Babylonica detento praefuere. Ipsa einim captivitas levis fuit, et populus in ea tam leniter habirus, ut et sedes haberent agrosque sibi assignatos, quos colerent atque inde vitam sustenarent, Ierem c. 29. v. 5. et suis moribus non solum vivere permitterentur, verum etiam regimen quoddam proprium haberent, sub Capitibus Tribuum seu Aechmalotarchis: qui praeter ordinem quoque in commune bonum praefecturis fungebantur et res populi apud Regem procurabant, ut de Daniele Sociisque eius legimus, Deniel. c. 2. v. 48, 49. et c. 3. v. 30. et c. 5. v. 29. et c. 6. v. 29. Ordinario vero ius dicebant: quae disciplina imitatio sic erat imperii et iurisdictionis civilisque oboedientia, sed scholastica potius quam forensis, interim mixta, Cuiusmodi doctorum consessus non solum Cathedrae, sed et ipso nomine Sanhedrin seu Synedrium postea appellabantur. Unde Salomo Ben Wirga verba faciens de Principibus Ebraeorum in Babylone et Perside vetustis, Comperi, inquit, in Doctorum ----- responsis, tempore, quo Israelitae quaerent, sibi constituere Principem (quem Nasi vocant et Caput Ezilii) congregatos cunctos Academiarum Rectores et ultroneos Populi Rectores et Presbyteros, et Iudices qui in regno essent, Babylonem ivisse ibique adibus magnis. ----- exceptos esse. Illic sedes ----- splendida, in qua collocandus Princeps et binae sedes a dextra eius et sinistra, Rectori Academiae Surae et Rectori Academiae Pombodithae etc. apud Seldenum. Et de Principibus his Gemara Babylonia ad tit. Sanhedrin, c. 1. fol. 5. 1. Traditur, iuxta illud, Non recedet sceptrum a Iehuda, praesuisse Aechmalotarchas seu Principes captivitatis, qui gubernarent Israelitas sceptro; atque iuxtaillud ibi, Et legistator e medio pedum eius, posteros Hillelis, qui legem publice doceren. Ubi glossa recte, Guhernant seu coercent populum, quatenus scil. saciltas eins permissa est a Regibus Persidis etc. vide Ioh. Seldenum de Synedriis verter. Ebraeor l. 2. c. 4. . 10. et c. 7. . 5. Extendebat se autem iurisdictio illorum; non in duas tantum illas tribus simul in carcerem coniectas, Iuda scil. et Beniamin; sed et in multos Israelitarum, qui se ante Iudaeos appellaverant, 2 Chron c. 31. v. 1. et c. 34. v. 17. 18. quibus etiam se adiunxerunt multi e 10 tribubus in Media degentibus, teste Iosepho: verbo Iudaeos omnes, quod nomen, non de tribu Iuda duntaxat, sed religuis quoque Israelitis, qui cum Iuda agebant, usurpari coepit in ipsa hac capivitate, vel proxime ab ea, Fr. Burmann, Synops, Theol. Christ. part. 1. l. 4. c. 36. . 4. 5. 6. Hi porro Aechmalotarchaeex tribu solum Iudae eligebantur, mansitque institutum hoc ab antiquissimis temporibus, ad hodierna usque tempora, in urbe Bagdad, si fides habenda Rabbinis, atque inter hos Beniamino Tudelensi, qui prolixe admodum hac de re agit in suo Itinerar. Nec obstat historia de Hyrcano captivo, qui e tribu Levi, Iosepho narrata l. 15. Iud. Antiq. c. 11. eius enim facti peculiaris erat ratio et ius extraordinarium. Nam alioqui certissimum est, caput Babylonicae Captivitatis non potuisse tunc creari, nifi e tribu Iudae et familia Davidica. Et observant Magistri differentiam inter hunc, et Nasi, i. e. Synedrii Principem in Terra fancta; quod Aechmalotarcha Babylonius neceslario crearetur e posteris David, quum Nasi e qualiber tribu potuerit instirui. His vero, soluta captivitatc et reductoo in patriam Populo, successere Duces, quorum primus Zerubbabel, ultimus Ianna Hyrcanus fuit, de quibus vide infra suo loco. Uti autem Iudaei th=s pa/lai diaspora=s2] i. e. priscae dispersionis, Aechmalotarcham habuere Principis loco in partibus Orientis; sic prorsus oi( th=s u(ste/ras2 diaspora=s2] postremae dispersionis Iudaei, qui Hierosolumis solo aequatis fuere superstites et per omnes Mundi plagas sunt divisi, Patriarchas habuere, quibus parerent, ceu legitimis Principibus et a Davide ortis: qui qurdem non creabantur, sed nascebantur. De quibus vide Origenem peri\ arxw=n] l. 2. c. 1. Epiphanum Disputat. contra Ebion. et Theodoretum Dial. 1. quorum hic probe observat, non e tribu Iuda tales fuisse, licet pro talibus vulgo haberentur etc. Isaac. Casaubon. Exercitat. contra Baronium 1. . 2. Vide quoque infra aliquid, voce Patriarcha.
AEDITUI_vel_AEDITIMI
apud Gentiles, aedium sacrarum custodes, Adr. Turnebus Advers. l. 14. c. 12. Graece *newko/roi]: item *ie(rofu/lakes2], quam vocem Latinam fecit Scaevola ICtus l. 20. ff. de ann. leg. i. e ceremoniarum sacrarum Doctores, dicti leguntur, apud Iul. Pollucem l. 1. c. 1. num. 31. etc. Atque a nonnullis cum Momophylacibus confunduntur. Sueton. Aug. c. 3. se esse possessorem ac velut Aedituum soli quod Divus Augustus nascens attigisset Vide Thom. Dempster Antiqq. Rom c. 31. Aediles quoque dicuntur Varroni apud Nonium, ut supra vidimus. In Ecclesia Romana Aedituus seu Ostiarius, gradus Ecclesiasticus est: cuius meminit Frodoardus in Hadriano Pontif. Ampliat Aedituus locupletem dotibus aedem. Unde Aedituare, in veteri Insc. Aedituavit ann. X. apud Car. du Fresne Glossar. vide quoque infra voce Mansionarius, it Nomophylates, et Sabbatum.
AEGAEUM_Mare
vulgo Archipelago, Turcis Acdenix, teste Leunclavio, i. e. Mare album, ut opponitur Ponto Euxino, quam Garadenix appellant, i. e. Mare nigrum, pars maris Mediterranei, Europam ab Asia dividens, in quo insulae plurimae Cyclades sunt, et Sporades. Dionysius, v. 133. *o)n ga/r tis2 kei/nw| enali/gkia ku/mat) o)fe/llei,]*u(yo/qi mormu/rwn e(/teros po/ros *a)mfitri/ths2]. Mare Aegaeum intelligit, quod vastum gurgitem habere supra dixit. Artemidorus in Oneirocriticis, l. 2. c. 12. *kai\ to\ foberw/taton pe/lagos *ai)ai=on le/getai]. Vide ad locum istum Nicolaum Rigaltium. Nomen quod attinet, ab Aegis insula, prope Euboeam, Neptuno sacra dici asserit Appollonii Scholiastes l. 1. Et Conon ibidem ab Aegaea Carystia, i. e. a Carysto Euboeae, quae et Aegaea dicebatur. Et Strabo l. 8. ab Aegis eiusdem Euboeae, oppido. Tamen idem l. 13. ab Aega Aeolidis promontorio deducit. Plin. l. 4. c. 11. ab Aege scopulo inter Tenedum et Chium; et Festus vel a crebris insulis, quae procul aspicientibus videantur species ai)gw=n] h. e. caprarum, vel ab Aegea Amazonum regina, quae ibi perierit, vel ab Aegeo Thesei patre, qui in Aegaeum se dederit praecipitem, de quo longam fabulam texit Suidas, nisi fallor, ex Nicocrate, quem refellit Apollonii Scholiastes. Ubi rursus alii ad Aegaeum referunt Neptuni nomen in Pherecyde, alii ad Aegeonem, de quo supra. Alii denique sic appellatum volunt a)po\ th=s2 *perkavi/as2 ai)go\s2], a Percania capra, quod non capio. An legendum *w)levi/as2], vel *ou)rani/as2], ut significetur capra caelestis? - - - - - Oleniae sidus pluviale capellae, Uti vocatur a poeta Ovid. l. 5. in Fastis qua exoriente, ut ait Suidas in *a)iges2], venti vehementius spirant. Horat. l. 3. Carm. Od. 1. Nec saevus Arcturi cadentisImpetus, aut orientis Haedi. Ovid. tamen, Met. l. 14. Fab. 17. occidentibus Haedis tempestatem, et maris commotionem tribuit, Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis. Unde e)paigi/zein], flare in modum turbinis et Aegaeum Pelagus dicitur, quod maxime terribile est Ita Suidas. At Isacius in Lycophronem a terrestri capra deducit, quia hoc mare di/khn ai)go\s2 kumatou=tai], caprae ad instar agitatur. Sed his relictis, iam conabimur aliquid afferre vero propius. Hebraeum az, i. e. validum, durum, asperum, quandoque maris est epitheton, ut Esai c. 43. v. 16. Sic dixit Dominus, qui dat in mari viam, et in aquis asperis semitam. et Nehemiae c. 9. v. 11. Et mare divisisti coram iis, et per medium mare sicco pede transiverunt, et persecutores eorum proiecisti in profunda tamquam lapidem, in aquas asperas, utrobique agitur de mari Rubro, quod absorpsit Aegyptios, et Ebraeis fuit pervium, cuius aquae merito appellantur asperae, cum parali/an] habeat traxei=an, duspara/pleus2on, du/s1ormon, a)pro/s1iton, kai\ kata pa/nta fobera\n], asperam, navigatu difficilem, importuosam, inaccessam, atque omnino terribilem. Ita de eo Agatharchides, Strabo; Diodorus, et Arrianus. Nec in Aegaeo clementior est navigatio. Constantinus Porphyrogenneta Themate 17. *to\ de\ *ai)gai=on pe/lagos baru/ploun e)s2i\ kai\ dwspe/raton, kai\ ku/mata makra\, kai\ o)/res1in e)oiko/ta anegei=ron toi=s2 ple/ous1i]. Val. Flaac. l. 1. v. 629. - - - - Quanto fremitu se sustulit Aegon! Sic enim invenies et Aegaeona pro Aegaeo usurpatum. Stat. l. 5. Theb. - - - - Delove sonatiPeior, et innumeris quas spumifer assilit Aegon. Apud eundem eodem libro, Diis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni. Hesych. *ai)gai/wn, to\ peri\ tas2 (knkla/das2 pe/lagos]. Heraclides Sinopensis Anthol. l. 3. c. 22. - - - - *ai)gai/ou t) oi)=dma kakon\ pela/gous2]. Hinc to\n *ai)gai=on plei=n] de iis dicitur, qui in summo discrimine versantur. Erasmus hoc adagium citat ex Aeliani epistolis. Est et aliud non dissimile ex Luciano de Sectis, e)pi\ r(ipo\s2 to\n *a)igai=on diapleu=s1ai], virgulto (i. e. virgultea scapha) Aegaeum transmittere. In eos qui rem supra modum arduam levi opera conficere tentant; quibus tertium addi queat, ex Cicer. l. 3. de Legg. Excitabat fluctus in simpulo Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitavit mari. Itaque tam Aegaeum quam Rubrum mare habet aquas asperas; unde dici potuit a Phoenicibus mare az, i. e. inclemens, et asperum; Quod cur Aegaeum veteres reddiderint, statim patebit. Apud Ebraeos az, asperum et ez capra, non modo coniugata, sed et iisdem scribuntur literis, et solum punctis differunt diversiatem facientibus; Nempe ut hircus Graece tra/gos] dicitur para\ to\ traxu\ de/rma e)/xein], ut Grammatici observant; ita Ebraice ez, capra nominata est ab asperitate pilorum, quorum usus in ciciliis, veste omnium asperrima. Inde factum ut mare az, ai)gai=on], diceretur, tamquam a capra sumpto nomine. Idque eo libentius, quod ab ai)\c] capra Graece, unde ai)gai=on], alludit ad Ebraeum ez, et videtur ex eo natum, quod iam alii observarunt. Vide Steph. in *a)/zwtos]. Nic. Lloydius.
AEGYPTUS_Turcis_Elcuibet
Asiae regio (licet a Ptolemaeo in Africa discribatur) teste Mela l. 1. c. 9. in 2. partes dividitur. Una inferior, quae et Delta, ad occidentem Bechria, et ad ortum Errif, teste Io: Leone, dicitur. Altera Superior, vulgo Sahid, et olim Thebais dicta: est autem Meridiem versus, et ad Syenen usque procedit. De antiquitate Aegypti, ac disciplina Sacerdotum, quos prophetas vocant, innumerabilia pene auctoribus memorantur. Huc Daedalus, Melampus, Pythagoras, Homerus, Solon, Musaeus, Plato, Democritus, Apollonius Tyaneus, compluresque alii eruditionis gratia profecti, dogmata Aegyptiorum in suam quisque patriam retulere. Primi siquidem Artium inventores putantur Aegyptii. Dionysius Periegetes. *o( prw=toi bio/toio dies2h/s3anto kele/uqous3,]*prw=toi d' i(mero/entos e)peirh/s1anto ar)o/trou,]*kai\ spo/ron i)quta/ths2 u(pe\r au)/lakos a(plw/s1anto.]*prw=toi de\ geammh=|s3i po/lon diemetrh/s1anto,]*qumw=| fra|ssa/menoi loco\n dro/mon h)eli/oio.] Ubi per bi/ou keleu/qous2] Scholiastes ta\s2 te/xnas2] intelligit. Sane Diodor. Sicul l. 1. Aegyptiis a)rxaiwta/thn a)gwghn\] tribuit, Hinc Aegyptus Terrarum parens appellata est, uti tradit Crinitus. Et Macrob. Saturnl l. 1. c. 15. Aegyptum vocat artium matrem. Et de Somn. Scip. l. 1. c. 19. incolas eius appellat omnium Philosophiae disciplinarum parentes et c. 21. de iisdem, Quos constat primos omnium caelum scrutari, et metiri ausos. De agricultura Aegyptiorum nos plura in Osiris. De fertilitate Dionys. *eu)/botos e)ulei/mwn te, kai\ a)/glaa pa/nta fe/rous3a.] Quam tamen Nilo suo plurimum debet, qui ---- Viridem Aegyptum nigra fecundat arena, Uti loquitar Virg. Georg. l. 4. v. 291. Et Strabo. l. 17. ait, Sterilein Aegypto esse, quicquid non attigerit Nilus. Et certe fidem huic fecerit, si maxime alia non suppeterent testimonia, Aegypti Encomium a veteribus usurpatum, quo publicum orbis horreum est appellata. Hoc nomine olim Libyam potentissimam prae se contempsit Aegyptus angusta. Unde Proverb. Sulcus Aegypti arenas non curat Lioyae. Quod Graeco disticho expressit Antiphilus, *karpoi=s2, ou) s2adi/ois3in e)ri/zomen, ou)de\ ga\r au)/lac]*ai\gu/p ou *libu/hs2 ya/mmou e)pis2rs/fetai.] Sed non moras faciemus in re tam nota; videat studiosus lector Wendelini Admiranda Nili: c. 21. Huius divitias et opes ostendunt etiamnum totopera immortalia, ut funt Pyramidum vastissimae moles, tot stupendae altitudinis ex solido marmore Obelisci, Colossi, Sphinges, Statuae, Labyrinthi, totque Deorum delubra, quorum plura solum Aegyptus, quam aliae omnes regiones exhibet, teste oculato Herodoto ex antiquis, ex recentioribus P. de Valle, qui magnifica horum mirandorum rudera accuratissime descripsit, Itiner. tom. 1. Fullisse autem Aegyptios ab initio Idolorum cul ores vanissimos, non tantum docent sacrae literae, sed etiam profani auctores affatim. Unum nomino Iuvenalem, Sat. 15. v. 1. s. Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demensAegyptus portenta colat? Crocodilon adoratPars haec: illa pavet saturum serpentihus Ibim.Effigies sacri nitet aurea Cercopitheci,Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae,Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.Illic caerulcos, hic piscem fluminis, illicOppida tota canem venerantur, nemo Dianam. etc. Post Christum autem ex Diva Virgine natum, ex hac eadem Monachorum, Eremitarumque agmina primum enata, indeque per totum orbem Christianum devulgata, ex primitivae Ecclesiae monumentis docetur. A priscis incolis (inquit Bochart. l. 1. Phaleg. c. 1. Aegyptus vocabatur Chamia, vel Chemia, i. e. terra Cham. quomodo illam appellat Psaltes Ps. 78. v. 51. Plutarchus in Iside autem, qui ignorabat Aegyptios a Chama oriundos, a terrae nigredine putavit ita nominari, e)\ti th\n *a)/igupton e)n toi=s2 ma/lis2a mela/ggeion ou)+tan, w(/sper to\ me/lan tou= o)fqalmou= *xhmi/a kalou=tin.] Et vero Geneseos c. 30. ubi de coloribus pecudum Labanis et Iacobi, chum pro nigro quater occurrit v. 32. 33. 35. 40. Chemia tamen potius videtur ad Chamum pertinere, ut et apad Steph. alind Aegypti nomen compositum e(rmoxu/mios], et in ipsa Aegypto pagi *xe(mmis2, yw/xemmis2, yitta/xemmis2]. Hebraei Mitzraim vocant, quam vocem Doctissimus Bochart. l. 4. Phaleg. c. 24. non nomen hominis esse putat, sed regionis, ac proinde Misraim credit factum percompendium ex Mesoraiim, nam singulare eius est Masor, Id in scriptura occurrit aliquoties. 2. Reg. c. 19. v. 14. Siccabo planta pedum meorum omnes rivos Masor, i. e. Aegypti. Et Esaiae. c. 19. v. 6. Et siccabuntus ftuvii Masor; ubi Kimchius, Masor, idem quod Misraim. Rursus Michaeae c. 7. v. 12. Et a Masor usque ad fluvium, h. e. ab Aegypto usque ad Euphratem, qui sunt termini terrae Chanaan. Porro Masor est munitus locus; nomen ergo ab argumento sumptum, neque enim ulla regio est naturali situ tutior. *o)xuro/thti de\ fus1ikh=|] (inquit Diodor l. 1.) ou)k o)li/gw| dokei= proe/xein tw= e)is2 bati/leian a)fwris1me/nwn to/pwn], idque probat in sequentibus longa inductione. Ab occasu scil: desertum habet inacessum, a meridie Nili Catarractas, et montes Aethiopiae, ab ortu item eremum et barathra, et paludem Serbonidis, ab Aquilone mare importuosum; nam ab Ioppe Phoeniciae usque ad Paraetonium Libyae nullas est portus praeter Pharum. Haec postquam pluribus docuit Diodor. ita conculdit, *h(me\n oun)= *ai)/guptos pantaxo/qen fus1ikw=s2 w)xu/rwtai.] Haec ille l. 1. Et l. 15. de Aegyptio Nectanebi, Persis adventantibus, *e)qa/r)r(ei de\ ma/lis2a me\n th=| th=s2 xw/ras2 o)xuro/thti, dusp ro ti/tou tantelw=s2 o)/us1hs2 *ai)gu/ptou.] Ita etiam Strabo. l. 16. Iam inde, inquit, ab initio Aegyptus fuit valde pacata, dia\ to\ a)utarke\s2 th=s2 xw/ras2, kai\ to\ dus1ei/s1bolon toi=s2 e)/cwqen.] Sed et Aegyptus potuit dici Masor ab angustiis, quia Sur est coarctari, et Sar, angustum sonat. Angusta enim est Aegyptus, quod omnes sciunt, et a mari Syenem usque tota patet in longitudinem, unde est quod Aegyptios Esaias appellat h. e. gentem in longitudinem protractam, vel extensam c. 18. v. 2. Vox autem dualis misraiim docet duplicem esse Aegyptum, de quo supra. Aegyptus etiam olim Eeria five Aeria dicta. Schol. Apollonii Rhodii in illud Argonaut. a]. ----- *he)ri/h polulh/i+os a)=ia *pelas1gw=n.] Thessaliam ita nuncupari ait, para\ to\ me/lainan ei)=nai th\n ghn=. *ou(/tw ga\r kai\ th\n *ai)/gupton *h)eri/an fati/???]. Atque vetustissimum hoc ei fuisse nomen volu8nt prisci, et antequam Aegyptus diceretur. Eusebius in Chronico sub Mosis tempora *r(ams2ssh+s2 o( a)delfo\s2 au)tou= o( *ai)/gupios kalou/menos e)bas1i/leus3en *ai)gu/ptou e)/th ch. metwno/mas3e de\, th\n xw=ran *ai)/gupton tw=| i)di/w| o)no/mati h(/tis2 pro/teron *mes2rai=a, par *e(/llhs1i de\ *a)eri/a e)le/geto.] Ac proinde Apollinarius illud Psalmistae Psal. 113. In exitu Israelis ab Aeegypto, etc. ita vertit. *a)/lkimos *i)s1rah=los o(/t) h)/luqen *h)eri/hqen,]*dw=ma de\ barbaro/fwnon *i)akw/bou li/pe la/os.] Restat iam ut aliquid de Graeco vocabulo dicamus. Etymologus postquam varias produxit huius vocis notationes, concludit, h)\ para\ to\ ai)/qw, to kai/w, oi( ga\r en *ai)gu/ptw| a)/nqrwpoi kekau me/noi ei)ti\n en th=s s1fodra\s2 to=u h(li/ou fwra=s2.] Quin et Hesychius *ai)guptiw=s1ai] denigrare interpretatur. Videatur quoque Scaliger in Festum, voce Aegyptinos. Isychius quoque ad Levit c. 3. v. 6. Aegyptus, ait, contenebratio vocatur, unde Aethiopia Stephano et Eustathio dicitur. Vetum de hac re audiamus Doctissimum virum Simpsonium. Sic cnim ille, Aegyptus *ai)/gupios] Graecis dicta, non a Danai fratre Aegypto, utcommunis fert opinio, sed ab illa Thebaidos urbe Coptos, quae Aegyptiorum et Arabum commune emporium fuit, uti refert Plin. l. 6. c. 23. Hine tota illa regio Koptos, dicta fuit. Nam Ebraeis ai, est insula, provincia, unde forsan ai)=a] Graecorum. Postea vero pro *ai)/kupios] dicta est *ai)/gupios], nam k] et g] sunt literae commutabiles, ut in *kw/bios], Gobius etc. Vide Coptos, et de nomis Aegyptiorum, in Nomi. Aegyptus a fulminum casu est immunis ob nimium solis ardorem; siquidem calidi siccique terrae halitus in raras admodum tenuesque, et infirmas nubes densantur. Plin. l. 2. c. 50. Siquidem in Aegypto non pluit. Zachariae c. 14. v. 18. Quod si familia Aegypti non ascenderit, neque advenerit, super quos non est imber. Claudian. Epigr. X. de Nilo. Felix qui Pharias proscindit vomere terras,Nubila non sperat tenebris condentia caelum,Nec graviter flantes pluviali srigore CorosInvocat, aut arcum variata luce rubentem.Aegyptos sine nube ferax, imbresque serenosSola tenet, secura poli, non indiga venti. Tibull. l. 1. eleg. 7. Te propter nullos tellus tua postular imbres,Arida nec pluvio supplicat herba Iovi. Lucan. l. 4. v. 446. Terra suis contenta bonis, non indiga mercis,Aut Iovis, in solo tanta est fiducia Nilo. Inde hiulca Statio, ob nimiam siccitatem diducta. Locus est irs Theb. l. 4. v. 708. s. Et patris undosi sonitus exspectat hiulcaAegyptos, donec Phariis alimenta rogatusDonat agris ---- ---- ---- Eam ob rem Aegyptus Melae l. 1. c. 9. terra expers imbrium dicitur. Saeculi autem nostri admiratores, et hoc quoquc antiquorum simplicitati adscribunt. Una omnes voce contendunt, imbres in Aegypto non minus frequentes esse atque alibi locorum. Alexandriae enim et in itinere Memphim versus, pluvias se expertos esse continentes, oculati et complures restes affirmant. Sed desinant rogo, boni viri non veteribus, sed sibi illudere. In inferiori Aegypto, quae mari vicina est, nonnumquam pluvias descendere, non illos fugit. Proclus in Timaeum l. 1. *ei) kai\ gi/gnoito/ pote o)/mbros2 peri\ th\n *ai)/gupton, a)ll) ou) peri\ pa=tan, a)lla\ peri\ th\n ka/tw gi/gnesqai e)iw/qas1in.] Vide Voss. ad Melam. p. 49. et infra. De Aegypto sic Baudrandus: Aegyptus, est Africae regio celeberrima, non autem Asiae, sub potestate Turcarum ab A. C. 1517. A. Gallis l' Egypte dicitur, ab Italis et Hispanis l' Egitto, Indigenis Chibili, Arabib. Bardamasser, Extenditur a Septentrione in Meridiem, per 500. mill. pass. nempe a mari Mediterraneo usque ad Syenem. Eam interfluit Nilus fluv. cuius inundationibus annuis fecundatur. Ab Oriente habet deserta Arabiae, ab Occidente Libyam, a Meridie Aethiopiam, et a Septentrione mare mediterraneum. Habet primariam urbem Cayrum ad Nilum amplissimam, et alias Sultanorum Regiam. Aegyptios tamquam viles et sordidos, onera instar asinorum corpore vectare solitos Suid. scribit, Unde apud Aristoph. Aegyptius laterifer, vide infra. Eam iuxta Kircherum a Septentrione distendunt Mediterrancum pelagus atque Nili ostia: ab Ortu Erythraei maris cingulum concatenatis veluti montibus in Aethiopiam usque extensum: a Meridie horrida catarractarum praecipitia: ab Occasu cum sabulosus Libyae Oceanus, tum continuata montium series, Erythraeis fere parallela, in explicatae fasciae formam, iuxta Strab. aut melius, in extensi brachii figuram, cuius manum seu palmam Delta Niloticum refert, et yaria fluminis divaricatione, veluti manum in digitos dispescit. Divisa olim fuit in 30. Nomos seu Prefecturas: Postea in Inferiorem, quam Geographi Delta appellant, Mediterraneam et Superiorem. Pinguedo soli tanta, ut incolae eius luxuriam arena solo mixta temperare cogantur. Eius historia haec: Primorum Regum Dynastias, exhiber Kircherus Oedip. Tom. I. Synt. I. Iis deletis Persae sceptrum regni huius capessiverunt? Inde, intercedentibus paucissimis, et tributariis Persarum, ad Ptolemaeos devolutum est et partem Quartae Monarchiae constituit. Exspiravit dein regnante Cleopatra, et provincia Romanorum esie coepit; vide infra ubi de Comite Aegypti ac diviso horum Imperio Graecis paruit, usque ad A. C. 704. quo Aegyptii denuo sibi Regem crearunt, e genere Muhammedico, quem Calipham dixere: a quo deinde et Successores eius hoc sumpsere nomen, usque ad A. C. 1053. quo Almerico Christiano, Hierosolymorum Rege Calipham urgente, ille Sultani Syriae Regis auxilium imploravit, a quo missus Sarraco, pulsis Christianis, Calipham simul in vincula coniecit Regnumque usurpavit, iubens se in posterum, non Regem, sed a Principis sui nomine Sultanum vocari. Sic nomen hoc ibi primum auditum, et postea inter servos, qui regnum ad se traxere, ac tandem Mammeluchos conservatum est, usque ad A. C. 1517. quo in fidem accepto, sed paulo post ab ea recedente Sultano Tommanbaio, Selimus Turcarum Imperator Aegyptum iterum in provinciam redegit, Tommanbaium vero Alcairi publice suspendio peremit Vide P. Martyr. Leg. Bab. l. 3. Leunclav. Pand. n. 27. et c. Et de rebus Aegyptiacis plenissime disserentem Athan. Kircherum in Prodromo Ling. Copticae et Oedipo Aegypt. ac Obelisco Pamphylio, Sed praecipue Ioh. Marshamum Equ. Anglum Canone Chronico, ubi intervallum a diluvio MCCCC. annorum, ad res Aegypti pertinens, in duas partes distiinguit: quarum prior continet annos DCC. ab initio Menis usque ad incursionem Pastorum; quo temporis spatio Aegyptus in diversas partita Dynastias, (Thebanam, cuius caput Thebae Aegypti seu Diospolis; Supertoris Aegypti, cuius metropolis Memphis; Inserioris Aegypti, cuius praecipua urbs Heliopolis ) et secura pace potita, neque bellum cum exteris, neque commercium exercuit; posterior alteros DCC. annos persequitur, ad adventum Pastorum, ad expeditionem Sesostris in Asiam, quibus temporibus Aegyptus a Pastoribus diutissime oppressa; tandem a servitute liberata in Monarchiam coaluit. Post quae res Aegypti splendidissimas refert, et Imperium amplissimung Sesostris ad succeslores transmissum: refert item, mutata fortuna, alteram Aegypti servitutem, alteram *polukoirani/hn], idque filo temporis satis continuo, Historiae autem stylo saepius interrupto, non quidem per Annales sed annorum Centurias, ob materiae penuriam. Tandem accuratiore fretus Chronologia, res Graecas por Olymiadas, res Orientis per annos Nabonassaraeos digerit. Regnum. Aegyptiorum instauratum, pessundatas Hebraeorum fortunas; Aslyriaca, Babylonica, Medica, Lydica, Medo-Persica percurrit; donec tandem in Persa rum potestatem omnia haec devenerunt. De quo Opere iudicium Eruditi orbis, vide in Praef. editioni Lipsiensi anno 1676. praefixa. Adde dicenda, voce Buastus, Elephantine, Heliopolis, Memphis, Misr. Sais, Thebae Aeg. This etc. Urbes Aegypti clarae: quarum clariores asterisco notantur. Abydus cpiscopalis; *Alexandria patriarchalis. Anthedon. Antinopolis episcopalis Arsinoe. *Babylon nova. Berenice. Bubastus. Busiris episcopalis. Canobus seu Canopus. Casium. *Coptos episcopalis. Dionysias. Diospolis magna. Diospolis parva. Gerra. Heliopolis episcopalis. Hermopolis episcopalis. Heroopolis. *Lycopolis episcopalis. Mendes. *Memphis. Mysormus. Naucratis episcopalis. Nilopolis episcopalis. Ostracine episcopalis. *Pelusium episcopalis. Pharos. Prolemais ad Nilum. Altera ad finum Arabicum. Rhinocorura episcopalis. Sais episcopalis. Sebennytus episcopalis. *Syene episcopalis. Tanis episcopalis. Tentyra episcopalis. *Thamiatis episcopalis. *Thebae, Thmuis episcopalis. Nunc pro maiori parte interiere; et partes Aegypti a Nilo fluvio remotiores fere incultae iacent, praesertim versus Libyam.
AEGYPTUS
peculiaris quaedam Aegypti regio, in Libr.Notit. qui eam in 6. Provincias dividit, quarum haec una. Vide Cumae. Populi vero seu incolae totius Aegypti, Aegyptii, qui apud se ab orbis primordio primos homines fuisse ferunt, cum propter soli fertilitatem, aerisque temperiem, tum propter Nilum, qui multa oblimi ubertatem generat animalia, et suapte natura nutrit. Nam in Thebaidos agro gignuntur mures, qua ex re multum stupent homines, cum priorem quorundam partem, pectore tenus animatam, in limo moveri videant, posteriori nondum inchoata, sed informi. [De quo Ovid. Met. l. 1. fab. 8. v. 422. Sic ubi deseruit madidos sepiemfluiss agrosNilus, et antique sua flumina reddidit alveo,Aetherioque recens exarsit sidere limus,Plurima cultores versis animalia glebisInveniunt, et in his quaedam modo caepta sub ipsumNascendi spatium quaedam imperfecta, suisqueTrunca vident numeris: et codem in corpore saepe Altera pars vivit; rudis est pars altera tellus. Mela l. 1. c. 9. Nilus glebis etiam infundit animas, ex ipsaque humo vitalia effingit. Hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit diluvia; ac sesibi reddidit, per humentes camkpos quaedam nondum perfecta nimalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrea visuntur. Verum hoc esse suo quoque suffragio comprobat Plinius, et murium exemplo ostendit l. 9. c. 58. Ommibus his, inquit, sidem Nili inundatio affert, omnia excedentem miracula: quippe detegente eo musculi reperiuntur, inchoato opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis viventes, novissima effigie etiamnum terrena. Testis etiam Diodor. Sic. l. 1. c. 2.] Verum Psammeticho regnum adepto, cum incessisset cupido dignoscendi, qui revera primi hominum exstitissent, ex eo tempore didicerunt Aegyptii, Phrygas fuisse primos, se vero secundos, Diod. et Herod. vide etiam hac de re historiam scitam et lepidam in Psammetichus. Ut et haec addam: Aegyptum plerique volunt nili fluminis invectu paulatim fuisse aggestam, ac proinde illam Ephorus appellat potamo/xws2on]; Herodotus e)pi/kthton gen=], et dw=ron to=u potamou=]. Aristot. to=u potamou= e)/rgon]. Atque ex coipso Aethiopes sese Aegyptiis antiquiores esle probabant, quod cum Aegyptus olim esset mare. tandem to=u *ns2i/lou kata ta\s2 a)naba/teis2 th\n en th=s *ai)qiopi/as2 i)lun\ katafe/rontos], Nilo per excessus suos limum ex Aethiopia ferente, facta esser terra continens. Cui rei probandae multa afferunt. 1. Quoties Nilus abundat limi alluvionibus, cedere pelagus et removere nonnihil. 2. In Aegyptimontibus convhylia reperiri. 3. puteos et fontes quotquot sunt salsam habere et amaram aquam, ac si reliquiae maris in iis subsederint. 4. Denique Pharum insulam, hodie solum 7. stadiis aut summum mill. pass. ab Alexandria disparatam, Homeri vero aevo noctis et diei cursu ab Aegypto distasle, ut idem testatur, Od. d.] v. 356. Constat tamen, Aegyptum semper in eodem fuisse situ; nam ut cetera taceam, Tanis Aegyptiorum olim regia non procul a Tanitico, Nili ostio, iam extabat tempore Mosis. Psal. 78. v. 12. Qui mirabilia fecit in terra Aegypti, in campo Taneos. Quin antiquissima urbs, in qua decimus a diluvio Abrahamus diu vixi, Gen c. 13. v. 18. et c. 23. v. 2. non nisi septennio ante Tanim fuit rondita, Num c. 13. v. 22. Itaque fabularis historia Isidis, et Ori, et Osiridis, qua nihil antiquius habent Aegyptii, multorum meminit locorum in infima Aegypto, ut quae illo aevo iam exstiterint. Sic in Plutarcho de Iside, et Osiride legas, arca inclusum in mare fuisse deiectum, dia to=u *tanai+tikou= s2o/matos], per Nili ostium Tanaiticum, et postmodum a Busiride sepultum, aut ut alii volunt, Taphosiride: Et Orum Buti educatum, et Pelusium oppid. ab Iside conditum. Sed et Troianis temkpotibus creditur Menelaus Canobum appulisse, unde Pharus aberat solum 127. stadiis. Itaque falsissimum est, quod ab Homero loc. cit. traditur, a Pharo in Aegyptum noctis et diei cursum fnisse, adeoque cursum navis, ----- h(=| ligu\s2 ou)=ros e)pipnei/hs1in o)/pisqen,]----- Stridens quam ventus pone sequatur.] Navis enim integrum diem vento secundo procedens, eoque stridente et acri, iter emetitur decuplo longius, i. e. pro centum et viginti stadiis, stadia mille et ducenta. Id lectorem malo docere Aristidis verbis in Oratione Aegyptiaca: *ka/nwbos fa/rou s2adious2 e)/ikos1i kai\ e(kato\n a)pe/xei, ka/ toi vau+s2 panhmeri/a qe/outa, u(p a)n???/mou kata pru/mnan pne/ontos, prosqh/s1w de\ kai\ lige/ws2, ou)k ei)/koti kai\ e(kato\n s2ai\i/ous2 a)nu/s1 ??? mal/s2a, a)ll) i)/s1ws2 ma=llon diakoti/ous2 kai\ xili/ous2.] Sed neque Aegypto quicquam ex Nili alluviombus concesserim; id enim quicquid est, facile dissipat continua matis agitatio. Proinde cum Alexandria stet ab annis fere bis mille, tamen semer est litorea, et quantum a Pharo distabat olim, tantum hodieque distar, nempe stadia 7. aut, ut alii, mill. pass. Aristides ubi supra: kai/toi th=s me\n h)pei/oou a)pe/xei e(pta\ ma/lis2a s2adi/ous2]. Amm. Marcellin. l. 22. c. 16. Insnla Pharos, ubi Protea cum Phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inslatius: �civitatis litore mille passibus disparata. Haec Veteres. Nihilo magis credo, quod haber Plutarchus in Iside, omnes Aegypti fontes, et puteos esse amaros. Fontem Solis prope heliopolim multi describunt; sed amarum esle nullus observat, ut neque quemquam alium in Aegypto, quod quidem sciam. Iam quod de conchyliis in sumitate montium praeter Plutarchum Herodotus etiam tradit, malo referre ad signa generalis inundationis, quae in diluvio contigit. Quo mire faciunt haec Theophrasti apud Philonem de mundi perenntate: *shmei=a ta\ th=s palaia=s2 e)napole/leifqai qalattw/s1ews2, ykfi/das2 te\ kai\ ko/gxas2 kai\ o(/s1a o(moio/trota pro\s2 ai)gialou\s2 ei)w/qas1in a)pobra/ttesqai], h. e. pristina inundations signa superesse calculos, et conchas, et quaecumque huius operis aestuante mari solet ad litus eici. Itaque etiam in Numidia Pomp. Mela l. 1. c. 6. aliquid observat simile. Interius, inquit, et longe satis a litore (si sidem res capit) mirum admodum, spinae piscium, muricum, ostrecrumque fragmenta, saxa attrita (uti solent) fluclibus, et non differentia marinis, infixae cautibus anchorae. Alia et huiusmodi signa, vestigia esfusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur. Et Ovid. Met. l. 15. ---- Vidi factas ex aequore terras,Et procul �pelago conchae iacuere marine,Et vetus inventa est in montibus anchora summis. De Aegypto plura qui volet praeter Geogtaphos, Auctoresque retro laudatos, Herodotum, Diodorum, Plutarchum, Aristidem, Heliodorum consulat. Ex recentioribus adde P. de Valle, Itiner. tom. 1. qui, paulo post initium saeculi huius, inter alias regiones dissitas, hanc quoque sollicite perlustravit, eamque exactissime descripsit; Ut alios omittam. Partes eius ut dictum, a Nilo fluv. remotiores fere incultae nunc iacent, praesertim Libyam versus; cum olim numeraret 20000. Urbium et ultra. Ad incolas ut redeam, admirabiles adeo fuere in nectendis machinis Aegyptii, ut hine tractum fuerit provercium, *deinoi\ ple/kein ta\s2 mhxana\s2 *ai)gu/ptioi.] De versutis, et ut ait Plautus in Pseud. Aclu. 1. sc. 5. consutis dolis dictitatum. Torqueri potest et in perplexas sophistarum argutias, ac syllogismorum inexplicabiles labyrinthos, aut in Sycophantas et delatores, qui vera falsis permiscendo, nectunt calumnias. Aegyptii praeterea, quod gestandis oneribus quaestum non satis honestum factitare consueverint (unde et *a)xqofo/roi] dicti) in iocum proverbialem abierunt, hoc adagio, *ou(\s2 ou)k a)/raint) a)\n ou)d' e(kato\n *ai)gu/ptioi.] De molestis dici solitum, ac moribus intolerandis, seu fastu praeturgidis. Suidas. Hine affine est, Aegyptius laterifer, *ai)gu/ptios plinqofo/ros] Aristoph. in Avibus. Quadrare videtur in sordidum, atque infimae sortis hominem, vel potius in eum, qui molestis negotiis (puta LEXICIS CONFICIENDIS) premitur. Nic. Lloydius. Sed et Aegyptios vanam gentem, et novandis, quam gerendis rebus aptiorem vocat Q. Curtius l. 4. c. 1. Synesius in encomio calvitii per translationem *ai)guptia/zein] pro dolo seagere usurpat. Strabo l. 17. a)nqrw/pous2 a)pole/mous2] vocat, homines imbelles, h. e. ad rem gerendam ineptos. Polybius l. 15. ait, esse hoc Aegyptiis hominibus innatum, ut dum fervent ira, mirum in modum sint crudeles. Plinio in Pancgyrico c. 31. appellantur ventosa et insolens natio. Philo in Flaccum scribit, esse Aegyptios natura irritabiles, et e minima scintilla suetos magnas seditiones accendere, Et Vopiscus in Saturnino: c. 7. Sunt Aegyptii viri ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes; Et mox ex epistola Adriani c. 8. Aegyptum totam didici levem, pendulam, ad omnia famae momenta volitantem etc. Genus hominum scditiosissimum. Ergo Suetonio in Caes. c. 35. teste, veritus est Caesar Aegyptum provinciam sacere; ne quandoque violentiorem praesidem nacta, novarum rerum materia esset. Plura suggerent Geographi, Ptolemaeus, Strabo, Plinius, Pomponius Mela, Solimis, Ortelius, Mercator, Cluverius, Bertius, Merula, Maginus, Sempilius, Golnitzius, Sanso et du Val: Historici, Herodotus, Diodorus Siculus, Ammiamis marcelliaus, Polybius, Iustinus, Diogenes Laertius, Manetho et Berosus, Iosephus, Appianus Alexandrinus, Procopius, Iac. Vitriacensis, Nangius, Leunclavius, Terniellus, Salianus, Historia Calisarum, Godosredus, P. Iovius, Maffaeus, Capellus, marmolius, Murthadius, Haito, Davity, et iam supra dicti Philologi, Pkilo Iudaeus, Circro, Aristoicles, Iamblichus, Luciams, Cl. Alexandrinus, Eusebius, Plutarchus, Macrobius, Suidas, Aeltanus, Cael. Rhodiginus, Pierius etc. Chronologi, tandem aliique, Petavius. Scaliger, Calvisius Ricciolus, Censorinus, Pouletus, Montconis, Thevenotus, Guyonus, Pigafetus, Villamontius, Radzivilius, Palernus, Mantagazzius. Vinc. le Blanc, Beloniu, Iarricus, Ioh. Leo. et supra omnes praelaudatus Marshamus.
AELIA_Lex
lata a Q. Aelio Tuberone Tribuno plebis, P. Corn. Scipione Afric. 2. T. Sempronio Consulib. ann. 559. Urb Cond. voluit: Ut Latinae coloniae duae, una in Brutios, altera in Thurinum agrum deducerentur. Liv. l. 34. et 35. Alia a Q. Aelio Paeto Cons. cum M, Iunio Penno sancita, an. Urb. Cond. 598. haec fuit: Ut quoties cum populo ageretur, Augures de caelo servarent, Magistratus et obnuntiandi et legislationi inter cedendi potestatem haberet. Huius, ut et Fusiae, crebra apud Auctores mentio est. Fuit et lex Aelia Sentia, lata a Sexto Aelio Cato, C. Sentio Saturnino Consulib. an. Urb. cond. 756. Ut, qui servi poenae causa vincti a Domino, quibusve inustae notae fuerant, quive propter noxam torti nocentesve inventi, quive traditi, ut ferro aut cum bestirs pugnarent, quive in custodia fuissent: ii manumitterentur, non cives Romani, sed deditiorum numero essent. i. e. ut ne connubium, neque commercium, neque testamenti factionem haberent, Dempster. Antiqq. Rom l. 8. c. 15.
AENEUS_Serpens_seu_Saraph
Dei iuslu in deserto erectus est, ut morsi a Seraphim, i. e. Hydris seu Chersydris, ut interpretatur vocem Bochart. Israelitae, eius aspectu sanarentur, Numeror c. 21. v. 9. Hinc Christum adumbravit, Iohan. c. 3. v. 14. cuius rei rationes afferunter variae. Puta primo, serpentem illum serpentum, qui morsu adurebant, figuram quidem, venenum tamen non habuisse: prout in similitudine carnis peccati fuit Christus, Roman. c. 8. v. 3. quamvis a peccato immunis. Secundo, aereum fuisse, non aureum, et e viliore metallo conflatum, ut nobis Christum exhiberet, in quo non fuit sorma, neque decor, Esai c. 53. v. 2. Tertio, divinum Chrsti robur significari aeris firmitate et perennitate. Unde Poeta, Horat. l. 3. Carm. Od. 30. Exegit monumentum aere perennius. Quarto, inter monia metalla aes maxime sonorum. Unde Claudian. de quarto Consulatu Honorii v. 150. Non te progenitum Cybleius aere sonoreLustravit Corybas. Itaque per aes recte designari Christum crucifixum et praedicationem crucis, cuius sonus ivit per omnem terram, Rom c. 10. v. 18. Sed duo potissimum hic observanda. Nempe I. Christum in crucem fuisse subvestum, sicuti serpentem in peticam, Iohann. loc. cit. et c. 12. v. 32. ubi de crucifixione Christi vox extolli et attolli, alludendo ad evectionem serpentis im perticam, occurrit: Hinc et holocausta, Hebr. , Graec. u(yw/s1eis2], dicebantur; quia sursum attollebantur sicque significabant fore, ut Christus, pro peccatis se offerens, exaltaretur in cruce. II. A Daemone inficta vulnera, Christi in crucem sublati solo aspectu, fidei videl. de qua Hebr c. 11. v. 1. et 27. perfecte sanari; uti solus serpentis aspectus Iraelitas a morte tum eximebat: Si qui enim in Israel caecutirent, aut oculos ultro averterent, spem salutis non habebant ullam. Sed neque alterius aspectu, verum proprio Israelitae sanabantur, uti nos, ex fide nostra, non aliena vivimus, Habacuc c. 2. v. 4. Tamen uti saluti esse potuit visus ctiam imbecillus: ita ex morte nos eripit fides adhuc infirma, modo vera sie ac sincera. Atque ut semel morsus et viso serpente sanatus, si rursus mordebatur, ad idem remedium confugiebat: ita, si post restitutionem denuo in peccata labimur, eadem succurrit fides, quae prius. Proinde, ut illi, tam praesenti auxilio freti, anguium morsum et aculeum parum timebant: sic fidelis qui Christo nititur, Daemonum insultus nihili faciens, cum fiducia exclamat, O mors, ubi est victoria tua? �sepulchrum, ubi est stimulus tuus? 1 Cor c. 15. v. 55. Israelitas tamen nemo dixerit, huius medicinae fiducia tam fuisse protervos, ut serpentes ad morsum ultro provocaverint: ita cavendum, ne Christi gratia et auxilio freti, in tentationes sponte incidamus. Interim serpens hic, utut gratiae Dei illustre symbolum, tamen per se nihil poterat, Auctor libr. Sapientiae c. 16. v. 7. Sed CHRISTUS vitam habet in se absconditam, Coloss c. 3. v. 3. et vivificat quoscumque vult, Iohann. c. 5. v. 21. Serpentis aspectus solis Israelitis fuit salutaris, fides in Christum et Iudaeis et Graecis, Galat c. 3. v. 28. Ille intuentes a corporis morte sic eximebat, ut morti tamen adhuc essent obnoxii: Hic, nempe Christus, tam ab animae, quam a corporis morte, in aeternum nos liberat, Ioh. c. 11. v. 26. In diem unum aut alterum duravit anei serpentis virtus, at Iesus Christus heri et hodie idem est, ac in saecula, Hebr c. 13. v. 8. Itaque serpentem aeneum colere nefas fuit; et tam eximinum divinae virtutis monimentum merito contrivit Ezechias, cum Israelitas ei adolere animadvertisset, 2 Regum c. 18. v. 4. At cum (Christum) adorant omnes Angeli, Hebr c. 1. v. 6. Proinde, cum contritus fuerit serpens aeneus, quem colebant Israelitae, contra illi conterentur, qui debitum Christo cultum denegabunt, Psalm. 2. v. 9. etc. Licet autem Moses non dicat, in quo praecise loco Aeneus serpens erectus fuerit, probabile tamen est, locum illum fuiffe Phinon seu Phunon, memoratum Numer. c. 33. v. 43. qui Idumaeae locus fodinis aeris valde insignis fuit, et Patribus Phaeno, Phennen, Feran, Metallo-fenon scribitur, unde Phaenesia vel Phennesia metalla, etiam profanis scriptoribus celebrata, ut dicemus infra suo loco. Neque fortasse sine mysterio in his ipsis fodinis, ubi tum Israelitae degebant, sumptum aes, ex quo conflatus fuit serpens aeneus. Sic enim significari poturit, corpus, quod assumpsit Christus, non aliunde fuisse allatum, sed ibi natum et formatum, ubi in catne manifestatus est. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13. Vide quoque infra Nehustan.
AENON
locus Palaestinae ad Iordanem fluv. ubi D. Ioannes Baptista baptizabat, a Scythopoli 8. mill. pass. in Austrum. Locus hic non confundendus cum Aenan, ut Baronius facit, propterea quod utramque vocem significare fontem dicit Hieronym. Hic enim ipse duo loca situ sparata commemorat, quorum alteri nomen Aenan, alteri Aenon: habet autem id ab Eusebio, cuius verba de locor. nom. in S. Seript. hanc sunt, *ai)van\, h(/ e)stin en paro/dw| *qamna=, e)/rhmos nun= to/pos e)sti\n h( *ai)nan\ parakei/menos th= *qamna= ei)s2 deu=ro oi)koume\nh| megi/sth| po/lei, keime\nh| metacu\ *ai)li/as2 kai\ *diospo/lews2. phgh\ de/ e)stin en tw=| *ai)nan legome\nw to/pw|, par) h(=|ei)i/dwlon hn)= para\ tw= e)gxwri/wn timw/menon.]. Aenan, desertus nunc locus est, propinquus Thammae, ctiamnum habitatae inbenti urbi, inter Aeliam et Diospolim. Fons autem est, in eo loco apud quem idolum fuit, incolis in veneratione. Haec Euseb. de Aenan, inter loca Mosi memorata, respiciens locum Gen c. 38. v. 14. ubi LXX. vocem Hebr. Henaiim verterunt *ai)nan]; Hebraei vero, ut Hieronym. monet, non pro loci nomine accipiunt, sed bivium interpretantur: proprie est tw\ o)fqalmw\; ta\krh/na], duo oculi vel duo fontes. De Aenon vero idem Eusebius ita: *ai)nwn\ e)ggu/s2 to=u *salei\m, e)/nqa e)ba/ptizen o( *i)wa/nnhs2 ------- kai\ dei/knutai e)is1e/ti nun= o( to/pos a)po\ h/. mili/wn *skuqopo/lews2, pro\s2 vo/ton plhs1i/on *salei\m kai\ to=u *i)orda/nou], Aenon prope Salem, ubi baptizabat Iohannes ------ et ostenditur etiamnum locus, 8. milliar. Scythopoli, Meridiem vesus, prope Salem et Iordanem. Sic ergo Aenan fuit prope Diospolin sive Lyddam ab ea parte Iordanis, quae mare respicit: Aenon vero vicina Scythopoli ad alteram Iordanis ripam sita, non procul a flumine. Sed et appellationes multum differunt: Aenan enim Hebraeis est Henaiim; at Aenon, apud Syrum et arabem Interpretes scribitur Hinnon: Hebr. . Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. XIII. contra Baron. . 25.
AERARIUM
locus est pecuniae publicae, ad fututas necessitates, asservandae destinatus. Nomen ei ab aere, cuius, auro argentoque nondum invento, usus fuit. Differt a Fisco: quod Aerarium populi, Fiscus Principis sit. Vide infra Pecunia. Ei apud Romanos. Tribuni primitus praeerant; postea Quaestores: donec sub Imperatoribus novi Magistratus orti sunt, in quorum cura pecunia publica esset. Nam a Quaestoribus ad Praetores, ab his sub Augusto ad Senatores, denique sub Claudio ab istis ad Quaestores munus denuo devolutum est. Asservarunt illud Romani in aede Saturni, quod ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, Tertullian. Apologet. adv. Gent. c. 10. primusque templum illud huic usui addixit Val. Publicola, vel ob reverentiam sacri loci, vel quia tutissimus is mons erat. Duplex autem Aerarium erat. Unum quod Vulgare Dempsterus, alii Largitionum sacrarum seu Thesaurorum publicorum vocant, quod, in exteriori Fano, communis Reip. census et ordinaria tributa in eo reconderentur: Alterum Sacrum seu Sanctius, ad ultimos Reip. laborantis casus aurum vicesimarium celans, quod, in penitiore aedis recessu asservabatur. In quo tabulas simul publicas custoditas, patet ex Cicer. Act. 3. in C. Verrem. Hoc initio bellorum civilium Pompeianorum Consules, urbe excedentes, clauserunt, clavibus secum ablatis: Sed Caesari in urbem ventitanti, nihil prius visum agi dignum, quam co effracto rapere, quidquid opulentiae fuerat congestum, vide Appianum Alex. Bell. Civ. l. 2. Forum l. 4. c. 2. Cicer. ad Atticum l. 7. ep. 12. etc. Fuisse autem a Caesare rapta auri pondo 4136. argenti pondo prope 900000. prodit Freculphus Chron. tom. 1. l. 7. c. 8. ex P. Orosio l. 6. c. 15. Militare quoque dictum est. Praeter haec duo, fuit etiam Aerarium largitionum seu rerum privatarum Augusti et Augustae etc. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 7. c. 31. et Paralip. ad illud caput. Apud Persas quoque publicam pecuniam Magnatibus asservandam committere, moris fuit: Unde Tyridates pecuniae custos memoratur Curtio l. 5. c. 5. Et de Dario ad constructionem Templi Herosol. pecuniam permittente, loquens Iosephus Ant. Iud. l. 11. c. 4. en to=u *bassilikou= gazofulaki/ou] ex regio aerario, illam depromptam esle scribit. Nata utem haec vox, ex celebri thesauris regiis reponendis oppido Gaza: Unde huiusmodi custodes *gazofu/lakes2] dicti. Asservabatur et haec pecunia plerumque in templis. Hinc templi Hierosolymitani opulentia Pompeius illectus huc venit, thesaurosque diripuit. Graeciae quoque totius Aerarium in insul. Delo fuit, et templum Delphici Apollinis, propter opes in eo depositas, a Brenno Gallorum Duce petitum, narrat Iustinus l. 24. c. 6. 7. Locupletarunt, ut et illud addam, Romani Aerarium, ex devictorum hostium pecuniis: annuis sociorum pensionibus: hereditatibus, quarum vicesimam extranei, qui hereditatem adibant, aerario pendere tenebantur: ex prudenti opum administratione etc. Manumissi quoque vicesimam ei solvebant. At Constantius Imperat. Opes cum a privatis possidentur, apud eos fructum, in arcis vero Principum clausas, steriles esse ac infructuosas iudicavit. Apud mediae aetatis Scriptores, Aerarium seu Fiscus, synonyma. Ael. Spartian. in Adriano c. 6. Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. In fiscum privatum, ei)s2 to\ *bas1ilikon\]; quasi alius esset Fiscus, praeter privatum Principis. Nempe Fiscus et Aerarium hic synonyma, et privatum Aerarium ac privatum Fiscum appellant hi Auctores, to\ *bas1iliko\n tamei=on]; publicum autem, Populi Aerarium, cum proprie Fiscus de Principis aerario dicatur. Sic Volcatius Gallicanus in Avidio Cassio, c. 7. Bona proscripti Antoninus in privatum ararium congeri noluit, quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. Et Dio aliique Scriptores Graeci, to\ *bas1iliko\n tw=| dhmos1iw|] opponunt, privatum nempe Aerarium publico. Salmas. ad l.c. De pecuniis pupillarum et viduarum in auxilium aerarii Roman. collectis vide infra ubi de Pupillaribus pecuniis it. voce Vidua.
AERO
apud Plin. de Templo Ephes l. 36. c. 14. Summa miraculique epistylia tantae molis attolli potuisse. Id consequutus est ille aeronibus arena plenis, molli pulvino, super capita columnarum exaggerato paulatim exinaniens imos, ut sensim totum insideret; ubi heronibus vulgo, seu eronibus: Graecae verbum originis, o( a)irwn], sportam vel fiscinam notat, qua aliquid tollitur, vel fertur. Infima Graecia profora/ria] vocavit. Donatus in Phorm. Terentii Actu. 1. sc. 2. Phormio non a formula, sed phormione sparteo, quem nos eronem trivialiter dicimus et pro consuetudine. Graece etiam ko+i)r] etc. Nempe ut Epistylia tantae molis attolli et supra pulvinos, h. e. capita columnarum, imponi possent, hanc rationem iniit Ctesiphon. Aerones arena plenos tam multos congessit, ut ex his mollem veluti montis clivum statuerit, cumque super capita columnarum exaggeraverit; per eum clivum moles Epistyliorum perducta ascendit ad summum. Cum in summo fuit, aeronibus nempe illis imposita, ut sensim tota moles in cubili sederet, exinanivit imos aerones: quo pacto paulatim epistylia subsidebant; donec, omnibus vacuefactis, in suo cubili tota moles posita quievit. Vide Salmas. ad Solin. p. 817.
AES
ab aere, sine quo vox sonusque fieri non possunt, ut e vocis definitione, apud Aristotelem, Avicennam aliosque patet, Gal. Martius Narniensis l. de doctrina promiscua. Nullum namque ex metallis perinde ac aes sonorum: Unde Dodonaeum aes, proverbio dictum, in hominem improbae atque importunae loquacitatis. Ausonius, Ep. 25. v. 23. Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni. In sacris vim habere non modicam olim creditum. Ideo Sacerdotes aereis cultris utebantur. ut ex Non. Marcello discimus: et Ovid. in Metamorph. l. 7. Medeae falcem aeneam attribuit. Idem in Fastis, l. 4. aeris tinnitu Inferorum umbras in sacris Lemuralibus ab anu expelli dixit. Alexander quoque Aphrodisaeus in suis Problem. ait, aeris sono malos Spiritus depelli, eamque ob rem in Lunae defectu aera moveri fuisse in more positum: quemadmodum etiam Livius, Ovidius, Lucanus, alii, deficiente et quasi laborante Luna aera concuti, scriptum reliquere, annotante Cael. Rhodigino Antiqq. Lect. l. 19. c. 10. Utrumque in usum nobilia olim Temesaea aera: de priori, Ovidius Fastor. l. 5. Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,Et rogat, ut tectis exeat umbra suis: de posteriori, vide Hadr. Iunium Animadvers. l. 3. c. 11. Inter Christianos etiam esse, qui aeris tinnitu daemones fugari credant, docet Polydorus Virgilius de Invent. rerum l. 6. c. 12. Unde, cum ventorum aut grandinis iniuria timetur (ab his enim, Daemonum opera, vineis, arboribus, frugibusque calamitas non raro invehitur) campanae plurimis in locis pulsari solent: an quod campanarum, ut pote divino cultui consecratarum, strepitu illi terreantur? an quod aeris sonus, aerem maxime diverberaus, scindens et confringens, tempestatum ventorumque vim dissipet; vide Hieronym. Magium de Tintinnabulis c. 14. Sed sint ista superstitioni affinia, probat imprimis in sacris Aeris usum, quod in Tabernaculo Temploque Hierosolymitano Aes frequenter adhibitum legimus, praeter aurum, argentum, serici ac lanarum fila aliaque. Namque in Atrio occurrebat Altare aeneum, Exodi c. 40. v. 29. de quo infra, in voce Altare. Pone illud, Tabernaculum versus, stabat Labrum aeneum, cuius loco Mare aeneum struxit Salomo, 1 Reg c. 7. v. 23. ex quo aqua 12. siphonibus promanabat; ut duodecim Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi, ex eo lavare possent, Exod c. 30. v. 18. Sustinebant illud 12. boves ex aere, erantque et alia minora lavacra ei adposita abluendis victimarum carnibus, 1 Reg c. 7. v. 23. et 2 Chron c. 4. v. 2. 6. Imo, quam vis in utroque Tabernaculi Thalamo, supellex omnis ex auro esset, tamen et in ipso Adyto seu Sancto Sanctorum, Cherubinorum, qui e Propitiatorio eminebant, ex eodem cum illo auro confecti, pedes, quorum extrema pars vitulinum calcem referebat, instar laevigati aeris refulsisse, tradit Ezechiel c. 1. v. 7. et c. 10. v. 4. et c. De Aeneo serpente, diximus, supra. Die Aereis calceis Empedoclis habes aliquid infra, voce Vir. Graece xalko\s2], e quo composita vide infra.
AES_Corinthium
res plerisque valde novitia, nec a maxima Scriptorum parte origo eius longius arcessitur, quam ab excidio Corinthi urbis, quae a L. Mummio Achaico diruta est. Vide ibi. Plin. l. 34. c. 2. Ex illa vero antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. Hoc casus miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Sic Florus l. 2. c. 16. Orosius l. 5. c. 30. Isidorus, ridicule in Hannibalem pridem fato functum transferens Corinthi a Romanis captae gloriam, l. 16. c. 19. Alii. Sed mirum est, hanc fabellam tot habuisse assertores, cum invicto argumento eam refellat Plinius ille ipse, qui primus evulgavit, quique uno ante Corinthum captam saeculo desiisse observat nobiles illos fictores, quorum omnis signa Corinthia appellantur: Quin horum unum Phidiam annis plusquam trecentis hanc cladem praecessisse. Quid quod huius narrationis neque vola nec vestigium est in Strabone, qui de Corintho tam multa habet, nec in Aristidis Isthmicis, nec in Pausaniae Corinthiacis, nec in Dionis Chrysostomi Orat. 37. quae tota in Corinthi est laudem, nec in Graecorum ullo alio; Solum in Plutarchi libro de Pythiae Oracul. Alii Corinthi domum unam arsisse dicunt, in qua cum auri argentique nonnihil esset, aeris autem magna vis, confula illa in eandem massam, ex eo metallo, cuius maior inerat pars, Corinthii aeris nomen acceperit. Alii Aerarium quendam fabrum Corinthi fuisse, qui cum incidisset in thecam auri plenam eamque sibi abstulisset, ne id resciretur metuens, dissectum in minutas particulas aurum paulatim aeri admiscuerit, admirabilemque illam temperaturam effecerit, qua magnas sibi opes comparaverit postea. Sed neutri rem accidisse dicunt tum cum excisa est Corinthus: Plutarchus vero utramque sententiam, ut fabulosam, reiciens, aes asserit non casu ita misceri. Nec desunt, qui aurichalcum, cuius mentio apud Hesiodum in Scuto Hercul. v. 22. est aliosque Poetas vetustiffimos; Corinthii aeris speciem fuisse putent. In quo numero fortasse fuere Bibliorum Interpretes Syrus et Arabs; quorum ille ex aere Corinthio, hic ex aere Graeco, fuisse refert omnia vasa, quae fecit Hiram Regi Salomoni pro domo Dei. 1 Reg c. 7. v. 45. Unde saltem id colligas ex eorum sententia Corinthium aes fuisse in usu non Ezechielis modo, sed et Salomonis aevo, quo tempore Templum condidit, i. e. annis plus nongentis ante Corinthi excidium etc. Materia huius aeris fuit ex aere, argento et auro simul conflatis, idque diversa ratione, prout aeramentario visum. Proinde tria illius genera censent Plinius et Isidorus, locis citatis candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura: Tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit: In quibus Hasmal, (quae vox apud Ezechielem Prophetam semel atque iterum occurrit) forte seu *xalko/xrus1os], Corinthii species secunda appellari potest, in qua auri cum aere mixtura praevalet etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16.
AES_Indicum
in Mirabil. Philosopho sic discribitur: Aiunt aes esse in Indis tam lucidum et purum et rubiginis expers, ut colore ab auro non dignoscatur. Sed et inter Darii pocula esse aliquot batiacas, de quibus aliter, quam ex olfactu, diiudicari non possit, utrum aereae vel aureae sint Graece, fati\ de\ kai\ e)n *i)ndoi=s2 to\n kalko\n ou(/tws2 ei)=nai lampro\n kai\ kaqaron kai\ a)ni/wton w(s2 ms2\ paraginw=s1kesqai th=| xro/a| pro\s2 to\n xrus1o\n, a)ll) en toi=s2 *darei/ou tothri/ois2 *batiaka\s2 ei)=naitinas2 kai\ plei/ous2, a(/s2 ei) mh\ th=| o)s1mh=|a)/llws2 ou)k h)=n paragnw=nai po/tero/n ei)ti xalkai= h)\ xrus1ai]. Ubi batiacas, vocat Persica pocula ex eo facta Philosophus. Sic a Diphilo *batia/kh] et a Philemone *batia/kion], inter pocula memorantur, apud Athenaeum l. 11. Vide infra in voce Batiacae. An eiusdem aeris mentio, Esdr c. 8. v. 27. ubi inter vasa Deo consecrata, censentur vasa duo aeris flavi, boni, pretiosa ut aurum. LXX. habent s1keu/h xalkou=/ sti/lbontos]; Vulgata et Castalio, Vasa aeris fulgentis; Arabs, vasa aeris fulgurantis; Syrus, vasa aeris Corinthii; Iunius, Instrumenta ex aurichalco praestante. Sed Pagninus, vasa aeris flavi, et Arias, aurei coloris. An in eodem numero habendum illud aes, ex quo mare Aeneum et vasa sacra conflavit Salomon, si vere scribit Iosephus Iud. Ant. l. 7. c. 6. fuisse to=u xrus1ou= krei/ttona], auro praestantius; Sed hoc ille de suo finxit, cum Scriptura solum vocet, aes tersum, 1 Reg c. 7. v. 45. An illud forte Hasmal Ezechielis; certe auri fulgorem, ut vidimus, tam perfecte expressit, ut ab eo non potuerit solo visu dignosci. Sam. Bochart. ubi supra.
AES_Mossynoecum
Philosopho lampro/taton kai\ leuko/totan], splendore et candore excellens, Bocharto loc. cit. visum est orichalcum album; quippe duas has orichalci characteristicas notas habens. Nec absurde adeo album describitur, aureum ei colorem plerisque tribuentibus. Ita enim eximius Poeta. Aen. l. 12. v. 87. ---- auro squalentem alboque orichalo. Et frustra est Servius, qui album dici tradit, auri comparatione; namque Graeci tam nativum, quam factitium orichalcum, album describunt. Hesiodi vetus Scholiastes in Scutum Hercul. v. 22. *o)reixalkos, to\ ldko\n ka/lkwma]. Et in eundum Tzetzes, praeparatione quadam orichalcum, cum natura sit rubrum, album fieri, refert: Cuiusmodi praeparatione orichalcum in Phrygiae urbe Andrisi fieri consuevisse, testatur Steph. post Strabonem l. 13. Et fortasse Hebraeis orichalcum inde nechoseth lebana, h. e. aes album dicebatur, atque ex eo facta fuerit Graeca vox xalkoli/omnos] quam Hieronym. aurichalcum reddit, Apocal c. 1. v. 15. etc.
AGADOTH_seu_MIDRASCHIM
Rabbinis dicuntur; qui Graecis lo/goi diecodikoi\], explicationes uberiores et prolixiores: Caninius vocem vertit, Extensio: Dicitur autem Extensio, inter varias Scripturarum interpretationes, homiliarum id genus, cum Scripturarum mysteria auditoribus explicantur. Et quidem Elias quoque in Thisbi sic est interpretatus; est dictio extensionis. Casaubono tamen magis probatur; quod idem Elias alibi adnotat, vocem esse deductam ab Hebr. indicavit, explicuit. Nam et res et vox originem videntur habuisse, a praecepto Dei, apud Mosen Exodi c. 13. v. 8. cuius versiculi prima vox est vehig gadtha, i. c. et annuntiabis. Cui voci respondet apud Paulum, in explicatione Sacramenti antitypi, katagge/llete], annuntiate, 1 Cor c. 11. v. 26. Vide Isaac. Casaubonum Exercitat. XIV. ad Annales Ecclesiast Baronii . 7.
AGAG
Rex Amlaechitarum. Circa A. M. 2962. Eius historiam vide 1 Reg c. 15. Tormel.
AGANIPPE
fons Boeotiae celebris ad Heliconem montem, haud procul a Thebis in Permessum fluv. labens, Musis sacer, a poetis maxime celebratus. Claudian. in Paneg. Mallii Theod. v. 272. Concinuit felix Helicon, fluxitque AgannippeLargior. ---- ---- Hinc Aganippeus, Propert. l. 2. Eleg. 3. Et quantum Aeolio quum tentat carmina plectro,Par Aganippea ludere docta lyra. Itemque Aganippis. Ovid l. 5. Fast. v. 7. Dicite quae fontes Agamppidos HippocrenesGrata Medusaei signa tenetis equi. Nomen quod attinet, Agamppe, inquit Vir maximus, Bochart. in Chanaan l. 1. c. 16. est Aganibba, i. e. ad verbum, crater viroris, h. e. viridis, quia fontis crater est, Margine graminco patulos succinctus hiatus. Agan autem proprie est crater. Ita reddunt Graeci Interpretes Exod c. 24. v. 6. et Cant c. 7. v. 3. Sed qua metaphora Graece krath=res2], eadem Syriace aganaia dicuntur in fossis ac fontibus aquarum conceptacula. Sic in Chaldaeo Paraphraste, Iudic c. 4. v. 11. vallis craterum, interprete Kimchio ager est, in quo sunt lacunae craterum instar, aquis plenae. Aganippe etiam Enippe dicta est, i. e. en-ibbe, h. e. fons viroris. Vibius Sequester qui perperam in montibus recenset: Aganippe Boeotiae, ante Enippe dicta. Nic. Lloydius.
AGAPAE
convivia, quae in Ecclesia primitiva post sacram Synaxin, inter Christianos, celebrabantur; in ipsis templis, charitatis mutuae, unde illis nomen, contestandae et confirmandae ergo. Sed iam S. Pauli tempote abusus irrepsit, 1 Corinth c. 11. v. 17. Unde postmodum abolita. Tertullian. Apol. c. 39. Minutius Felix, in Octavio. Clem. Alex. Paedag l. 12. etc. Haberi autem solebant imprimis, tempore natalitio, exsequiali, et nuptiali, secundum Greg. Nazianz. Spelmanno Agapae, convivia erant fraterna Ecclesiastici coetus priscis tem poribus, ex collatis donis, instructa, ad Christianam charitatem fovendam, et pauperes recreandos, quod utrumque ipsa vox, quae Graeca est, notat. Earum mentio Ep. Iudae v. 12. *outoi/ei)s1in, en tai=s2 a)ga/pais2 u(mw=n spila/des2], Hi sunt in Agapis vestris maculae: ubi alii reddunt, in epulis. Erasmus, inter charitates vestras. Illas pulchre describit Tertullian. in Apolog c. 39. ubi, inter alia, Cena, inquit, nostra de nomine rationem sui ostendit, vocatur enim a)ga/ph], id quod dilectio penes Graecos est. Sublatae sunt ob abusus Concilio Laodiceno A. C. 364. Vide eius can. 25. Conc. 5. et 6. Constant. A. C. 69. can. 74. Quod non oportet in Dominicis locis vel Ecclesiis, eas quae dicuntur, Agapas, i. e. charitates facere: et intus in aede comedere et accubitus sternere. Et Distinct. 42. c. 1. Qui fideliter Agapas, i. e. convivia pauperibus exhilbent. In eadem Distinct. occurrit quoque Agape, non semel. Quandoque etiam pro Cena Domini vox usurpata reperitut. Vide Spelmannum Gloss. Secundum alios Agape seu convivium sacrum, non unius generis apud Veteres fuit. Instituebant enim hi Agapas, trium imprimis rerum gratia, Nuptiarum videl. in quibus invitabatur ipsemet Episcopus, dicebanturque Agapae Nuptiates seu connubiales; Festivitatum sanctorum Martyrum, quae appellabantur Agapae Natalitiae, et siebant in templis, et Funerum seu Exsequiarum tandem, quae Agapae Funerales nominabantur; de quibus ultimis Clemens l. 8. Const. (ut dicuntur) Apostolic. C. 44. qui in exsequiis mortuorum ad convivium funebre invitati estis, ordine et timore Dei epulamini, ut nossitis preces pro defunctis exhidere Deo. Earum magnificentia a S. Paulino, de Aletio, qui pro Rufina uxore, in Basilica Vaticana, eas celebrarat, scribente, his commendatur: Patronos animarum nostrarum pauperes, qui tota Roma stipem meritant, multitudinem in Autam Apostolicam congregasti (pauperes enim, inter alios his conviviis fuisse adhibitos, docet Origenes in Hiob. l. 10.) Pulchro equidem tanto operis tui spectaculo pascor. Videre enim nubi videor tota illd religiosa miserandae plebis examina, illos pietatis divinae alumnos tanti influere penitus agminibus, in amplissimam gloriosi Petri Basilicam, ut pro ianuis atrii, et pro gradibus campi spatia coarctentur, Ep. 81. etc. Postea, ut dictum, abusu invalescente et haec et illa convivia, omnesque Agapae desierunt, Conciliorum interdicto; Remanet tamen simile quiddam hodieque in Orientali Ecclesia, ubi Festivitatum et Funeralium tempore, convivia sacra publice exhibentur, quamvis non intra Templa, sed penes ipsa sub dio, vel in privatis quoque aedibus, iuxta id, quod Gregorius l. 9. Ep. 71. Anglis noviter ad fidem conversis perscripserat; permittendo eis scil. ut non longe a templis, in tuguriis virentibus, frondlibus fabricatis, talia convivia recolerentur. Cuiusmodi convivium sumptuosissimum Montis Libani, cui ipsemer interfuit, Dominie. Macer describit, habitum A. C. 1624. cum Papae nomine ad Patriarcham accessisset. Celebratum id fuit in Basilica Patriarchali Deiparae Assumptionis, praesentibus Episcopis, magna Clericorum caterva et innumerabili Populi confluxu: cum solo hoc die in Coenobio isto manducandae carnis et animalium mactandorum facultas concedatur. At Patriarcha cum ceteris Monachis et Episcopis eiusdem Ordninis, seorsim comederunt; Antonii enim Abbatis Regulam secuti etiam tum a carne, adeoque in perpetuum indispensabili lege abstinent, etc. Etiam vero in ruralibus Insulae Melitensis Ecclesiis, quum festum aliquod celebratur, solent, post Vesperarum sollennitatem, buccellas una cum fructibus populo distribuere: Graeci autem placentas et subcinericeos panes distribuunt; at in exsequiis dant frumenti granum coctum et benedictum, quod condimentis variis edulacare solent, et *ko/luba] vocant, quo de ritu vide infra in voce Coccia, et plura hanc in rem apud Macros Fratres in Hierolexico: Addo saltem, quod et in aliquibus Galliae Hispaniaeque locis Agapas adhuc in usu esse, refert Casalius, et videtur tale aliquid colligi posse, ex lapide S. Ildefonsi Altaris in Aede sacra Hispanorum S. Iacobi Romae, ex lisd. etc. Quia vero communibus illis conviviis, de quibus supra, pauperes adhibebantur, corumque quodammodo causa illa peragebantur; hinc factum, ut postmodum Agape, pro eleemosyna sumeretur. Unde B. Augustinus Fausto Manichaeo respondens, qui Christianos sacrificia vertisse in Agapes et idola in martyres etc. calumniabatur, Agapes nostrae, inquit, panperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus. l. 20. contra eum, c. 4. et 20. Et veteres Glossae ad can. 7. Concilii Laodiceni, convivium pauperum Agapen vocant. Herigerus Lobiensis in Vita S. Ursmari: Indicens Agapen simul et Ieiunia crebra, Inde Agapen ad ostium petere, in Vita Vodali Benedicti num. 5. per singielos dies Agapen facere pauperibus, in Vita Alberti Abbatis Cambronensis num. 13. ut alia omittam. Vide Car. du Fresne Glossat. et Auctores illi magno numero hanc in rem laudatos, Salmas. inprimis de Iure Attico et Rom c. 3. et 4. Apud eundem discimus ex Marculfo l. 1. Form. 51. vocem Agape, i. c. Latine Charitas, titulum etiam fuisse olim honorarium: Ita enim hic, Uberem strenuitatis vestrae Agapen ergo nos potissimo iure flagrantem literarum serie non omittimus excitare. Vide Ionam Praefat. in Vitam S. Columbani. Ita et Graeci *a)ga/phn] non semel usurpant, docente Meursio, etc. Plura hanc in rem vide apud virum Cl. Ioh. Casp. Suicerum Thesaur. Eccles. in hac voce: adde infra dicenda, voce Charitas, item Diaconia.
AGAR
virgo Aegyptiaca, Abrahae ancilla, ex qua Ismaelem habuit, permittente Sara uxore. Vide Gen c. 16. v. 1. Advenam significat, teste Come store. Item nomen oppidi. A. Hirtius l. r. de Bello Asric. c. 76.
AGATHODAEMONES
apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 28. Aeyptios dracunculos Romae habuit, quos illi (dicere volebat Phoenices) Agathodaemones vocant: cognomen nempe Graecum hoc draconum fuit. Philon Bybliensis apud Eusebium de Praepar. Euangel. l. 1. c. 7. postquam Phoenices et Aegyptios, auctore Taauto, docuit draconum et serpentum naturae divini aliquid attribuisse: *foi/nikes2 de\], inquit, (to\ zw=n) a)gaqo\n dai/mona kalou=s3in. o(moi/ws2 kai\ *ai)gu/ptioi *kngi\f e)ponoma/zousi], Hoc autem animal, Phoenices agathodaemona vocant, et Aegyptii similiter Cneph appellant. Et Servius in haec Poetae Virg de vipera. Georg. l. 3. v. 417. - - - - - - Caelumque exterrita fugit. I. c. inquit, tectis gaudet, ut sunt a)gaqoi\ dai/mones2] quos Laatine Genios vocant. Quo Lucanus alludens, de draconibus dixit l. 9. v. 729. Vos quoque, qui cunctis innoxia Numina terris,Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Et Sir et Isidori Sirena (imo Siren) Sirenae, ait, sunt in Arabia serpentes cum alis. Es Eucherius, Sirenae in Esaia daemones, aut dracones magni, cristati pariter et volantes. Et multo ante Hieronym. in Esai c. 13. v. 22. Sirenae autem vocantur; quas nos aut daemones aut monstra quaedam vel certe dracones magnos interpretati sumus, qui cristati sunt et volantes. Melius Sirenes dixissent, quas Poetae multo aliter describunt, etc. Atque hinc forte Arabicum nomen Agadanimon ortum, quo draconis aliquod denotari genus, Avicenna refert. Istiusmodi vero dracones delitiarum causa aut superstitionis domi ali consuevisse, ex loco citato Lampridii pater, et multa in hanc rem dixit Casaubon. ad Suetonium edit. 2. l. 3. At quod de alis addunt Auctores, merito reicit Bochartus, cum fabula haec a Mythologis Poetisque solis originem traxerit: apud quos tamen alatorum draconum nomine, vel ob cursum obliquum ac vere serpentem, vel ob insignia, quibus illustres erant, naves indigitari, Eruditis notum. Vide Samuelem hunc Bochart. Hieroz. part. poster. l. 3. c. 14. et infra passim.
AGER
dictus, in quam terram quid agebant, et unde quid agebant, fructus causa, Donat. De eo cavit lege Solon, ne Athenienses sui, quantum agri vellent, tantum compararent, *mh\ kta=sqai ghn= o(po/s1hn a)/n bou/letai/ tis2], Agrum, quantum volucrint, ne possidento: Cuius meminit Aristoteles Politic. l. 2. c. 8. causamque illius aperit, nempe bonorum aequalitatem habere vim aliquam ad civilem societatem. Sed male est, quod modum agri, de quo legem rulerat Solon, plane ignoramus. Apud Romanos veteres Lex Stolonis vetabat, plus D. iugera habere. M. Varro de R. R. l. 1. c. 2. Nam Cai. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire: unum, cuius Maiores de mode agri legem tulerunt. Nam Stolonis illa lex, quae vetat plus D. iugera habere Civem Romanum. Vide Samuelem Petitum Comment. in LL. Attic. 5. titul. 2. Postmodum vero multum mutavit, agrorumque dividendorum causa gravissimae seditiones ortae sunt. Vide infra, ubi de Agrariis Legibus alibique. Quemadmodum et de ritu Agros lustrandi, in voce Ambarvalia. De Agrorum limitibus ac terminis fuse agit Salmas. ad Solin. Apud Hebraeos primitiae omnium fructuum Agri Deo sacri erant, Numer. c. 18. v. 13. licet distincte tantum frumenti, olei, vini et tonsurae ovium mentio fiat, Deuteronom c. 18. v. 4. Unde religiosiores ipsa etiam olera et hortorum herbas in eum censum vocabant, Matth c. 23. v. 23. Praecipua autem oblatio erat primitiarum Areae, quos simul ac maturuissent fruges, ad Templum deferre mos erat, quae proprie Primitiae appellabantur, Imo et fructuum omnium, quibus primitias offerebant, etiam solvebant Decimam, Deuteron c. 14. v. 22. Vide infra, ubi de Decimis ac Primitirs. Apud Romanos, in familia rusticana, fuit quoque Agris colendis praefectus, Laur. Pignorius Comm. de servis etc.
AGER_ROBUSTORUM
locus in Gabaon. 2 Sam c. 1. v. 21.
AGGI
sive Haggi, fil. Gad Patriarchae. Gen c. 46. v. 16.
AGITATIO
in Sacris, vide infra. Primitiae, it. Theruma. Ceremoniae nempe in sacrisiciis quibusdam V. T. genus fuit, quorum oblatio fiebat agitatione versus Orientem, Occidentem, Meridiem et Septentrionem, ad ostendendum, in quatuor mundi partibus debere sacrisicia ad laudem nominis divini offerri, Cod. Talmud Menachoth. c. 5. fol. 61. 62. Vide Rabbi Salomonem in Exod c. 29. v. 24. Qua in re proin frequens verbum agitavit, ventilavit, et per synecdochen obtulit, Exod. loc. cit. it. cap. 35. v. 22. et Levit c. 9. v. 21.
AGLON
Palaestinae locus Iosuae c. 15. v. 39.
AGNINA
in Gloss. Graeco-Lat. a)/rneion kre/as2], apud Annam Comnenam Alexiad. l. 8. p. 230. a)ll: h(li/ou a)nate/llontos lu/kou h)\a)rni/ou kre/as2 e)???o/meqa]. Sed Sole oriente lupinam seu agninam comedimus; laudatam Car. du Fresne Glossar. Agnina pellis una cum lana, in vestium usum maxime commendata Medicorum filiis, ut quales vestes, rhn/ikas2] seu a)rnaki/das2] Graeci dixere, non solum plus caloris quam ovillae conferant, sed et dorso renibusque plurimum prosint. Cuiusmodi vestimentum rheno est, si vocis origo servatur; nam Graece rhn\] agnus est. Et imra Chaldaeis non solum agnum, sed et vetis limbum, cui a)rnaki\s2] assuebatur, significat. Sic Psalm. 133. v. 2. in Chaldaea paraphrasi: Sicut unguentum bonum, quod effusum super caput, descendit super barbam ---- quod descendit super agnum vestis eius, i. e. super oram vestis eius agnina pelle suffultam. Graeci habent, e)pi\ thn( w)=an to=u s3)ndu/matos], quod fere idem est. Nam w)=a, w)/a, oi)/a], primo mhlwthn\], vellus significavit, seu ovis pellem cum lana. Secundo sic dicta est ora vestis cum huiusmodi pelle assuta; hoc enim moris fuisse prisci, docent Etymologus et Cyrillus in Lexico nondum edito. Hinc Eustathius in Il. r. *oi( palaioi\ kai\ tau/tais2 oi)o\s2 de/rma pros1e/r)rapton, i(/na h(/kista tri/bointo ta\ ka/tw tw= i(mati/wn], Prisci etiam talibus ovillam pellem adsuebant, ut quam minime inferiora vestium attererentur, etc. Vide quoque infra voce Vetula. Sed lanae potior in vestibus usus fuit. Unde Salomon Proverb c. 27. v. 26. Agni in vestitum tuum: ubi agnorum nomine non twdi/ai] vel a)cnaki/des2], i. e. agninae pelles, intelliguntur, ut loc. cit. alias hircis hic eos non opponeret Rex Sapiens, quo modo opponit, cum addit, et hirci sunt in prtium agri. Pelles enim caprinae, aeque ac ovillae in vestium usum adhibentur et utrisque commune nomen melotae. Agni igitur in vestitum tuum i. e. agnorum lana, vel ovilla. Quamvis enim alicubi etiam e pilis caprinis panni texi consueverint, tamen id infrequentius est, neque in Iudea receptum fuit. Et quidem agni nomen Chaldaeum immar a lana deductum est, quae in matribus quidem villosior est. Theocritus Idyll. 12. ----- *o(/sson o)/is2 s1fete/rks2 latiwte/rh a)rno\s2,],----- Quanto ovis agn�su�villosior est.] Sed in agnis est temuior et tactu mollior, atque eo ipso plus in pretio. Proinde Martial. l. 5. Epigr. 38. Puella senibus dulcior mihi cycnis,Agna Galesi mollior Phalanini. Aut Phalantini potius, quia ad Galesum amnem Tarentum condidit Phalantus, etc. Sam. Bochatt. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 43. Vide quoque infra in Pallium, et Pescia: uti de Agno, hostia Deo gratissima, et infra aliquid Maxima hostia: praemio cantorum voce Scolium; ad homines vox translata, uti et ovis, simplices scil. minimeque malos, et parum callidos, apud Graecos praesertim, quibus pro/bata] et a)mnoi] tales passim significat. Aristophanes Pace, *w(s2 e)sso/meq) a)llh/lois1in a)mnoi\ tou\s2 tro/pous2.]*kai toi=s1i s1umma/xons3i prao/teroi polu/]. Cui proin a)mnokw=n] in Equitibus, qui proba w/dhs2] et probatognw/mwn] Aeschylo. Hinc et batare de iisdem usurpatum, ut videbimus.
AGNORUM_iuge_sacrificium
in V. T. celebre fuit, quo videl. agni duo in dies offerebantur, unus mane, alter vesperi Exod c. 29. v. 38. donec id morte sua CHRISTUS, cuius victimam aeternae virtutis pro nobis offerendam id sacrificii Israelitis significaverat, abolevit, iuxta praedictionem Dan. c. 9. v. 26. 27. Erat autem agnus sacrificio aptus, iam ab octavo die. Ita namque statutum in Lege Exod c. 22. v. 30. Septem diebus sit cum matre sua et die octavo redes illum mihi. Vide quoque Levit c. 22. v. 27. Quibus Mosis legibus confer haec Plin. l. 8. c. 51. Suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die octavo. Itaque, cum in lege toties agnum anniculum Deus sibi postulat offerri, non significatur agnus praecise dwdeka/mhnos], sed agnus ab octavo die usque ad annum completum Bochart. Ibid. c. 46. Anno vero secundo tales hostias ideo non accepit Deus, quia tum demum purae et intactae esle desinunt, cum libido tum accendi in iis soleat, Aristotel. l. 5. c. 14. Ut igitur non aberrarent hic Iudaei, pecorum natalia ephemeridibus suis inscripsisse, credibile iudicat idem Bochart. Ibid. c. 50. quem de Agnis in genere, Agno inprimis Paschali fuse agentem, vide libro dicto. c. 43. et seqq.
AGONES_Capitolini
a Domitiano Imperatore primum instituti sunt, die 22. eius et Sergii Cornelii Dolabellae Consulatu, exemplo ludorum Olympicorum. Celebrabantur proin similiter quinto semper anno, certabantque in iis omne genus Artificum. In illis et Statius Post incredibilem totius urbis exspectationem, tandem Thebaidem suam recitavit: Sed coronam non impetravit. Unde Iuvenal. Sat. 7. v. 86. ---- ---- Sed cum fregit sub sellia versu,Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Hunc agonem cavesis confundas cum agone Albano, ab eodem Imperatore instituto. Nobilior enim Capitolinus, adeo ut Romae non per lustra, ficut antea magnum annum, ut vocabant, sed per Capitolinos agonas supputarent: quod usque ad tempora sua obtinuisse, memorat Capitolin. in Maximo et Balbino c. 14. Ceterum semper agon ipse Romae mansit, ut in eo poetae, Rherores aliique ab ipso Imperatore coronam capesserent: Unde forte laurearorum Poetarum mos manavit. Donabantur autem, qui in agonibus Capitolinis vicerant, corona et ramo lemniscatis aut torque in volutis: Secundorum vero coronae et palmae sine lemniscis erant: ut ex Ausonio Ep. 20. v. 5. liquet, Et que iamdudum tibi pahna Poetica pollet,Lenmisco ornata est, quo mea palma caret. Sed et distinguendi sunt Agones hi tum a ludis Capitolinis, qui, annitente Camillo, in honorem Iovis Capitolini, pro Capitolio a Gallorum furore servato, a Senatu Romano mstiruti leguntur apud Liv. l. 5. c. 31. tum a ludis Quinquennalibus, quos Augustus instituit, in memoriam victi apub Actium Anronii, qui proin Actiaci quoque appellati sunt, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 18. etc.
AGRARIA_LEX
quae ferebatur de agris populo dividendis Liv. l. 2. c. 41. Seditionum, et eversae sub I. Caesare Rei publ. occasio. Vide Cicer. pro Lege Agraria. Florum l. 3. c. 3. et 13. Appian. l. 1. Bell. Civ. Primum a Sp. Cassio tertium Consule an. Urb. Cond. 277. promulgata proferri non potuit. neque unquam sine maximis Rei publ. motibus fuit agitata. Eius varia fuere capita, sed praecipuum id; quod possesscres vetere agrorum possessione exturbabat: ut illa Licinia Tribunicia, ne quis plus D. iugera agri possideret, coetera plebi divideret; eam pertulit, an. Urb. Cond. 385. atque mox, quod filium emancipando, mille iugerum possideret et legi fraudem fecislet, sua lege X. mill. aeris damnatus est Auctor. Ab hac deinceps quieta civitas fuit usque ad T. Gracchi Tribunatum, qui legem Liciniam, quantumvis nobilitate, quae per eam sedibus patriis movebatur, refragante, pertulit, an. Urb. Cond. 620. etc. Plura vide apud Thom. Dempster Antiqq. Rom l. 8. c. 8. Leges Agrariae praecipuae. Appuleia, lata an. Urb. Cond. 653. Baebia. Cassia an. Urb. Cond. 267. Cornelia an. Urb. Cond. 673. Flaminia an. Urb. Cond. 525. Flavia. Iulia an. Urb. Cond. 691. Licinia an. Urb. Cond. 377. Aelia Licinia. Livia. Martia. Rubria, Postcaptam Carthaginem. Sempronia dupex an. Urb. Cond. 620. Servilia an. Urb. Cond. 690. Toria. Titia etc.
AGRESTES
indocti et literarum rudes Christiani olim a Gentilibus habiti. Apud Minucium in Octavio, Indignandum (ait Caecilius) audere quosdam, et hoc studiorum rudes, liter arum profanoscertum aliquid de rerum summa staturer: de Christianis loquens. Qui proin a)/nqrwpoi i)diw=tai] Luciano Peregr. a)gra/mmatoi kai\ i)diw=tai], in Actis c. 4. v. 13. turba imperita et illiterata frequentia Asclepiadi apud Prudentium dicuntur in Romano Mart. v. 81. Populare quiddam sub colore gloriaeIlliterata credidit srequentia. Nempe quia Christiani literas saeculares phalerasque verborum, Apostolos imitati minus colerent, imperitiae postulabantur ac ruditatis, scriptaque eorum ob styli simplicitatem spernebantur quasi ab indoctis profecta. Arnob. l. 1. Sed ad indctis hominibus et rudibus scripta sunt. Vide quoque Lactantium l. 3. c. 1. l. 5. c. 1. l. 6. c. 21. Chrysostomum 1. ad Cor. c. 1. Homil. l. 3. Nazianzenum Or. 2. in Iulian. Isidorum Pelus. l. 4. Ep. 27. 28. 30. Theodoret. ad Graecos Serm. 5. peri\ fu/s2 a)nqr]. Theophilum ad Autolycum l. 1. Tatianum contra Graecos initio, Iustinum Apol. 1. Clementem Recognit. l. 1. Alios. E quibus discas, ad ipsos scriptores sacros id convitii et vilipendii fuisse extensum. Verum uti sermonis stribiliginem et verborum vitia Gentes obiciebant Christianis, illosque propterea rudes, ac agrestes vocitabant: ita Christiani contra, per irrisum eos politos, doctos et eloquentes appellabant. Arnob. l. 2. Vos soli sapientia conditi, atque inteligentiae vi mera; nescio quid aliud videtis et profundum-Dicite �festivi meraco sapientiae tincti et saturi potu. Prudentius ubi supra. Vos eruditos miror et doctos virosPerpensa vitae quos gubernat regulaNescire vel divina vel mortalia etc. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium, eundem aliosque ad Minucium.
AGRIPPA
M fil. Aristobuli, magni Herodis filii, a Tiberio Caesare coniectus in vincula, sed a Caio liberatus, Rex Iudaeae factus est, regnavitque ann. 7. Postea Claudius Caesar regnum eius confirmavit, omne Herodis imperium et Lysaniae adiciens; tetrachiam quoque Philippi Bethaniam Trachonitidem etc. Ioseph. Iud. Ant. l. 5. c. 4. Is Iacobum Apostolum gladio interfecit, et Petrum in carcerem detrusit. Act. c. 12. v. 1. 2. Item Herodes Agrippa, secundus Galilaeorum tetrarcha, Herodis, primi Iudaeorum Regis, fil. qui CHRISTUM illusum remisit ad Pilarum Fil. defuncto Herode, Chalcidis Rex designatus est a Cl. Tiberio, A. M. 4011. Christi, 49. Vir prudens, Hebraee Latineque doctus. Berenices maritus, de quo in Actis Apostolorum c. 26. v. 30. Vide infra, et Iuvenal. Sat. 6. v. 156. ---- Deinde adamas notissimus. et BerenicesIn digito factus pretiosior: hunc dedit olimBarbarus incestae, dedit bunc Agrippa sorori;Observavant ubi festa mero pede sabbata reges,Et vetus indulget senibus clementia porcis. Nie. Lloydius. Accuratius ita: Agrippa I. Magnus, cognomine Herodes, fil. Aristobuli ex Berenice, Romam missus, paulo ante mortem Herodis Antipae, patrui sui, ingenio et manu liberali, plurimorum in Tiberiana aula, Antoniae inprimis, quae Drusi uxor erat, animos sibi conciliavit. Sed quia supra sortem largus erat, sumptibus impar Roma discessit; quo cum postea reversus eslet, quod amicitiam cum iis, qui Tiberio suspecti erant, contraxislet; in vincula coniectus est. Inde a Caio Caligula liberatus, auream pro ferrea catenam accepit; quam, ut se gratum testaretur, in Templo Hierosolymitano appendit, et ditiones Philippi, concessu Imperatoris, occupavit. Accessere postea, quae Herodes Antipas possederat, quibus Claudius Imperator Samariam Iudaeamque superaddidit, Ioseph. Ant. Iud. l. 18. et 19. Ut rem genti faceret gratam, S. Iacobum Apost. gladio interfecit, et Petrum in carcerem detrusit, Act. c. 12. v. 1. 2. 3. Tandem, cum bellum meditaretur contra Sidonios Tyriosque, Caesareae, ab adulatore populo, honoribus divinis mactatus, cum minime refragaretur, neque gloriam Deo cederet, ab Angelo percussus, vermibus esca vivus factus est, A. C. 40.
pro_AGRORUM_fructibus
preces ad Deos Ethnici saniores fudisle passim leguntur; quam eandem in rem sacrorum Sollennia publice instituta, Romae Feriae Sementinae, Arvalia (quae qui curabant, Fratres Arvales dicti) alia, ut Rodolph. Hospinianus pluribus docet de orig. Festor. c. 8. fol. 52. et seqq. Vide quoque Car. Sigonium de antiq. Iure Civ. Rom l. 1. c. 19. et Iac. Gotofredum Dissertat. de interd. Christian. cum Gentil. num. 1. p. 9. Sed et messes opimas feracesque vindemias eos a Diis suis petiisle, Arnob. auctor est adv. Gent. l. 6. Istiusmodi precum formula illustris occurrit, apud Ovid. Fast. l. 1. v. 677. s. ubi curam agrorum Diis, qui (ut isti putabant) iis erant praefecti, commendans, precatur: Frugibus immensis avidos satiate colonos,Ut capiant cultus praemia digna sui.Vos date Perpetuos teneris sementibus auctus,Nec nova per gelidas usta sit herba nives.Cum serimus; caelum ventis aperite serenis;Cum latet; aetherea spargite semen aqua.Neve graves cultis, Cerealia dona, cavete,Agmine laesuro depopulentur aves.---- ---- Crescat Scabrae rubiginis expers,Nec vitio caeli palleat aegra seges.Et neque desiciat macie, neque pinguior aequoDivitiis pereat luxuriosa suis.Et careant loliis oculos vitiantibus Agri;Nec sterilis culto surgat avena solo.Triticeos fetus, passuraque farra bis ignem,Hordeaque ingenti foenore reddat ager etc. Vide Tob. Pfannerum System. Thcol. Gentil. purior. c. 16. . 14.
AHALAB
Latin. fratres cordis, sive lacteus, vel lactans, aut adeps. Nomen urbis. Iudic c. 1. v. 31.
AHARA
Latin. frater redolens, aut pratum odoris, fil. Beniamin. 1 Paral c. 8. v. 1. qui Gen c. 46. v. 21. Gera dicittur.
AHAREEL
Latin. alter exercitus, sive nivissimus exercitus: aut alter dolor, sive novissimus dolor: aut ovis fratris: fil. Aram. 1 Paral c. 4. v. 8.
AHASBAI
Latin. confidens in me vel frater circumdans: aut ex Ebraeo et Syro, frater senectutis, fil. Machati. 2 Sam c. 23. v. 34.
AHASTARI
Latin. cursor, vel veredarius, sive festinatio turturis, aut exploratoris, sive frater qui explorat: vel ex Syro et Ebraeo princeps turturis, vel princeps explorationis. Filius Asher ex Maara. 1 Paral c. 4. v. 6.
AHASVERUS
qui est Darius Hystaspis fil. hinnitu equi Rex Persarum confirmatus, regnavit ann. 36. Herodotus. Repudiata uxore sua Vasthi, Estheram matrimonio sibi iunxit. Esth c. 2. v. 1, 2. Aliis Xerxes hic videtur, nec sine ratione.
AHAVA
Latin. essentia, sive generatio, fluvii nomen. Esdr c. 8. v. 31.
AHAZ
Latin. apprehendens, sive possidens, aut videns, fil. Micha. 1 Paral c. 8. v. 35. Item alius Nehem c. 11. v. 13. Sed lege Ahazi.
AHEMREMMON
tribus Iudae locus, Iosuae c. 15. v. 31. ut vertit D. Hieronym. Apud 70. Interpretes duo loca sunt a)/i+n] et *r(e/mmwn]. Ain tempore D. Hieronymi Bethennim vocabatur.
AHI
Latin. frater meus, fil. Somer. 1 Paral c. 7. v. 34.
AHIA
Latin. frater Domini, fil. Sisa, princeps exercitus Salomonis. 1 Reg c. 4. v. 3. Pater Baasa. 2 Reg c. 9. v. 9. Fuit et propheta quidam Silonites. 1 Reg c. 12. v. 15.
AHIALON_seu_ELON
Aialon aut Addon, Zabulonita XI. Iudex Iraelit. Iudic c. 12. v. 11. Torniel. Salian.
AHIALON
e)lwn] 70. Interpretibus locus Palaestinae, Ios. c. 19. v. 33. Urbs est a Salomone aedificata, 2 Paral c. 11. v. 10. haec Ealom 70. Interpret. est, et Elom Iosepho Iud. Antiq. l. 8.
AHIAM
Latin. frater matris, aut frater gentis, fil. Sarar. 2. Sam. c. 23. v. 33. qui 1 Paral c. 11. v. 35. dicitur fil. Sachar.
AHIAR
D. Hieron. Avan. 70. Interpret. Assyriae regionis populi videtur. 2 Reg c. 17. v. 30.
AHICAM
Latin. frater resurgens, vel frater vindicans, fil. Saphan. 2 Reg c. 22. v. 12.
AHIEZER_vel_ACHIEZER
Latin. frater adiutorii, vel fratris adiutorium, aut fratris atrium, fil. Amishadai, princeps tribus Dan. Num c. 10. v. 25.
AHILUD
Latin. frater natus, pater Iosephat illius, qui erat a commentariis Davidi. 2 Sam c. 8. v. 16.
AHIMAAZ
Latin. frater meus consiliarius, Sadoci fil. sacerdos Magnus, cuius aetate Shemaia et Iddo prophetarunt. Item socer Sauli. 1 Sam c. 14. v. 50. Item gener Regis Solomonis. 1 Reg c. 4. v. 15.
AHIMAN
Latin. frater praeparatus, sive frater dextrae, aut frater meus quid? Nomen viri. 1 Paral c. 9. v. 17. Fil. Enach. Ios. c. 15. v. 14.
AHIMELECH
Latin. frater meus Rex: vel frater Regis, sive consilii, unus ex filiis Ithamar. 1 Paral c. 24. v. 3.
AHIN
Latin. frater vini, vel fratres, fil. Semidae. 1 Paral c. 7. v. 19.
AHINADAB
Latin. frater spontaneus, aut frater voventis, vel voti, sive frater principis, fil. Addo. 1 Reg c. 4. v. 14.
AHIO
Latin. frater eius, fil. Abigabaon. 1 Paral c. 8. v. 14. Fil. item Iehiel 1 Paral c. 9. v. 37. Fil. Abinadab. 2 Sam c. 6. v. 3.
AHION
Latin. intuitus oculus, vel fons, nomen urbis. 1 Reg c. 15. v. 20. In tribu Nephthalim, quam Benhadab Rex Syriae cepit.
AHIRA
Latin. frater iniquitatis, sive frater socii, aut pastoris, vel fratrem confringens, fil. Enam, princeps tribus Nephthali. Num c. 1. v. 15.
AHIHUD
Latin. frater unitatis, vel acuminis, aut aenigmatis, sive gaudii. Nomen viri. 1 Paral c. 8. v. 7.
AHIUD
Latin. frater laudis, vel confessionis, fil. Salomi, princeps tribus Aser. Num c. 34. v. 27.
AHOBAN
Latin. frater filii, vel fratris fil. sive frater intelligentiae, aut frater aedificans, vel absconditus, fil. Abisur, filii Semei, filii Onam. 1 Paral c. 2. v. 29.
AHOD
Hebraice Ohad. Latin. laudans, sive confitens; fil. Simeonis Patriarchae. Gen c. 46. v. 14.
AHOD
Latin. laudans, sive confitens, fil. Balan, filii Iadihel, filii Beniamin. 1 Paral c. 7. v. 11.
AHOD
Latin. unitas, vel gaudium, sive aenigma, vel acumen; nomen viri. 1 Paral c. 8. v. 7.
AHOE
Latin. tribulus, vel spina, sive fraternitas, aut hamus; fil. Bela, filii Beniamin. 1 Paral c. 8. v. 4.
AHOHITES
Latin. frater vivus aut tribulus, vel spina mea, Zalmonis cognomen. 1 Paral c. 27. v. 4.
AHOI
Civitas in tribu Iuda. 1 Paral c. 11. v. 12. et 29.
AHUMAI
Latin. pratum aquarum, vel frater aequarum, fil. Iahath. 1 Paral c. 4. v. 2.
AHYLAM
70. Interpret. Eloth, loci nomen, 2 Reg c. 14. v. 22.
AIA
per Latin. vultur, vel heu, sive ubi est? aut insula eius; fil. Sebeon, filii Seir Horraei. Gen c. 36. v. 24. Item pater Risphae Saulis concubinae. 2 Sam c. 3. v. 7.
AIA
per Latin. acervus, civitas tribus Ephraim. 1 Paral c. 7. v. 28.
AIA
apud Hebraeos accipitris species est, quam Veteres Aesalonem, Germani Smirle, Galli Esmerillon, appellant. Nomen ei a clamore; uti enim aquilarum clangere est, milvorum iugere vel lipire, accipitrum pipare et crocitare corvorum: ita Ia ia secundum Arabes, huius avis proprium est, unde ipsa Hebraeis dicta videtur Aia. Quod minime novum esse, docet Varro de L. L. l. 4. Pleraeque (aves) a suis vocibus, ut hae, upupa, cuculus, corvus, hirundo, ulula, bubo: item hae, pavo, anser, gallina, columba. Inter Accipitris sacri species tertio loco recensetur Damiri, de quo sic inter alia: Quidam nomine Behram Giur primus eum ad venationem ad hibuisse dicitur. Cum scil. eo praesente avis haec alaudam insequuta fuisset, et ei colluctata, cum illa sese efferens et demittens, nec relinquens, donec cepisset: id ille admir atus avem erudiri iussit et postmodum ad venationem ea usus est. Alberto l. 23. c. 14. quantitate minimus est (inter accipitres) nulli tamen animo et audacia cedit etc. Itaque Guilielmus Falconarius refert, se harum avium aliquando opcra gruem cepisse. Alioquin enim alaudas et similes aves tantum capere potest. Sedoculorum inprimis perspicacia pollet, unde siquis vivaces oculos habet et maxime perspicaces, cum vulgato adagio Smerillonis oculos habere Galli dicunt; quia tales haec habet avis. Et Arabum quoque Poetae oculos sui iviu multum commendant. In quibus Anonymus apud Damirem, Iuiu celer et pernix, cuius oculi sunt fere suaves et pupillae tamquam torno expolitae, plusquam sapphirus. Et Abu Nawas, in libr. de Aucupiis, de eadem ave verba faciens, id ipsum mire laudat verbis, quae in hocce distichon compegit Bochartus, Hieroz. seu de Animalibus S. Script. Part. 2. l. 2. c. 8. Caesius atque oculis numquam fallentibus usus,Et quod venator non videt, ille videt Unde de eius oculo legimus Iobi c. 28. v. 7. Semitam non novit avis, neque eam vidit oculus aia. Ubi de fodinis agit, unde hominum industria metalla eruuntur: quae cum in intimis terrae visceribus lateant, harum semitam, inquit sacer Scriptor, non novit Aiit, i. e. avis non quaevis, sed avis rapax, quod genus multo perspicacius est. Haec in priore disticho, et in altero huic parallelo, Neque eam vidit oculus to=u] aia, i. e. smerillonis, licet illa avis inter rapaces etiam oculatissima sit, et tam cernat acutum, quam aquila, aut serpens Epidaurius, etc. Plura hanc in rem vide apud Auctorem praefatum.
AIALON
Latin. ilex, vel quercus, aut fortitudo, sive cervus, nomen civitatis a Roboamo constructae, 2 Paral c. 8. v. 13. Item nomen, Ios. c. 10. v. 13. Civitas de tribu Dan data Levitis, Ios. c. 21. v. 24. Civitas refugii. 1. Paral. c. 6. v. 69. Fuit et altera civitas in tribu Zebulon. Iudic c. 12. v. 12.
AIATH
Latin. hora, sive coacervatio, urbs quae Hebraeis vocatur Hai, Esai c. 10. v. 28.
AILA
urbs Palaestinae, quae et Elath, dicitur. 2 Reg c. 14. v. 22. Vide Aelanum. Graecis enim varie scribitur, *ai)/la, *ai)/lana, *lai/ana, *e)/lana. *a)/lan] vocat Glauco in Arabicis et Strabo. l. 16. Hinc sinus *ai)lani/ths2], et *a)i+/la] quoque: qui *e)lani/ths2] aliis, et populi *e)lani/tai]. Avicnus de sinu Arabico, Et tamen Eoos paulum inclinatur ad axes,Usque in belligeri confinio flexus Elani: Quem sinum inter Syriam et Arabiam Felicem intimum fundi scribit Dionysius; Syriae nomine Arabiam Petraeam intelligens, quae Syriae sive Iudaeae contermina est. Episcopi Ailensis Petri, in Concilio Nicaeno mentio fit. Vide plura de Urbe ac sinu inde denominato, apud Salmas. ad Solin. p. 482.
AILAM
Latin. occultus, aut iuvenis, vel Saeculum, fil. Sesac. 1 Paral c. 8. v. 24.
AILATH_sive_AILOTA
Latin. illices, vel quercus, aut cervae, vel fortitudines, civitas regni Edom ad mare Rubrum, quam Ozias aedificavit. 2 Paral c. 26. v. 2. Vide et Aila.
AIN
Latin. oculus, sive fons, civitas est in termino Iudae versus Orientem. Num c. 34. v. 11. Quae deinceps Levitis data fuit. Ios. c. 21. v. 16. Iuxta hanc Saul produxit exercitum contra Philistiim. 1 Sam c. 29. v. 1. Hieronymo Bethemim dicitur.
ALAB_vel_AHALAB
urbs Palaestinae, de qua cultores pristinos tribus Aser primis annis ex pellere non potuit: Iudic c. 1. v. 31. Hieronym. in locis Hebr. litera C.
ALABUS
Siciliae fluv. Ptolemaeo, a Pachyno Pelorum versus incedens, *a)la/bou potamou= enbolai/]. Silio Alabis dicitur l. 14. Nec non qui potant Hypsumque Alabinque sonoros. Apud Hesychium legitur *a)labw\s2 potamo\s2]. An sine mendo, alii viderint. Certe non vidit Schrevelius in nupera Hesychii editione. Diodoro Sic. l. 4. et Stephano formatur *a)labw\n]. Apud Vibium quoque Alachis corrupte pro Alabis. Cantaro dicitur Fazello. Est etiam oppid. Steph. *a)labw\n, po/lis2 kai\ potamo\s2]. Inde populi Alabonii. Apud Plut. in Timoleonte, *a)/bolon] pro *a)/lobon]. Porro Alabum amnem Hyblae proximum Bochartus l. 1. c. 28. dictum purat ab chalava, i. e. dulcedine, voce Arabica quidem, sed a verbo deducta, quod Syris etiam est gluka/zein], i. e. dulcescere unde et nomen mellis epitheton, Ezech c. 3. v. 3. et alibi passim. Nic. Lloydius.
ALAESA
urbs Siciliae olim Episcopalis sub Archiepiscopo Syracusano. Vocabulum eius varie, apud auctores, scriptum reperitur. Nam Phalaridi, Ptolemaeo ac Straboni est *a)/lais1a]. Diodoro *a)le/s1w] Antonino Alesa, Ciceroni 2. Verrin. c. 7. Halesa, unde oppidani Plinio l. 3. c. 8. Halesim. Et Inscriptioni Antiquae saepius repetitur o( *a)/lais1os potamo\s2]. Qui apud Columellam legitur Halesus, l. 10. Et quoe Sicanii flores legistis Halesi. Apud Sil. Ital. l. 14. sic legitur; Venit ab amne trahens nomen Gela, venit et Hesa. Verum cum nullum uspiam reperiatur Siciliae opidum Hesa, credibile est scripsisse Silium, ---- ---- Venit Alesa. Describitur a Diodoro l. 14. in colle, 8. stad, a mari dissito. Tamen ad mare portum habuit, de quo Cicer. Verrina 3. Condita est annis circiter 400. ante Christum, vel, ut nonnullis visum, ab Archonide Herbitensium praefecto, vel, ut alii, a Poenis. Diodor. ubi supra. *tine\s2 de/ fas1in u(po\ *karxydoni/wn enti/sqai th\n *a)/les1an, kaq) o(\n kairo\n *a)mi/lkar th\n pro\s2 to\n *dionu/s1ion ei)rh/nhn e)poih/s1ato]. Cui sententiae Alaesini libentius accesserunt, quia cum Herbita cum Alaesa magnitudine, et opibus haudquaquam esset conferenda, pudebat illos tam sordidae originis. Locum enim fuisse Alaesae inter urbes Siciliae clarissim as docet Cicer. l. 13. Ep. 32. in Halesina civitate tane lauta, quam nobili. Et Verr. 3. c. 73. Siciliae civitates multae sunt, Iudices, ornatae, atque honestae, ex quibus imprimis numeranda est civitas Halesina. Nullam enim reperictis, aut officiis fideliorem, aut copia locupletiorem, aut auctoritate graviorem. An hinc Alisa, vel, quod idem est Aliza, i. e. exsultabunda, Punice nominata est? Quo epitheto in Scriptura in signiuntur urbes, quae divitiarum nomine gloriantur, et insolescunt. Sic Tyrus, Esai c. 23. v. 7. Et Nineve, Zeph c. 2. v. 15. Et Ierusalem, Esai c. 22. v. 2. etc. 23. v. 7. Ut ut hoc sit, verisimile est (aliza) i. e. exsultabundum, Punico vocabulo dictum esse fontem Alesini Agri, de quo Solinus c. 11. In Halesina regione fons, alias quietus ac tranquillus cum siletur: Si insonent tibiae, exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur dulcedinem vocis, ultra margines intumescit. Et Priscianus in versione Dionysii Periegetis, Hic et Halesinus fons est, mitissimus undis,Tibia quem extollit cantu saltare putaturMusicus, et ripis laetans excurrere plenis. Hic, inquam, fons Alesini agri ad cantum cum exsultatione intumescere creditus, vere ne, aut secus, nil nostra refert, cum a Poenis appellatus esset (ain Alisa) fons exsultabundus; Inde regioni postmodum, et urbi et amni vicinis inditum nomen. Bochart. l. 1. Phaleg. c. 27. Videtor Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 4. Nic. Lloyd.
ALALCOMENAE
urbs Boeotiae, denominata a Boeotorum Alalcomenaeo, ut Plut. in Hellen. refert, p. 537. Edit. Steph. afferens simul causam nominis. Hasce Alalcomenas, inquit, nobilitavit Tiresiae sepulchrum et Minervae templum; unde Poeta, *a)lalkomenhi+\s2 *a)qhn/h]. Nempe Minerva credebatur nata esse Alalcomenis, et ibi erat in summo cultu. Itaque cum parva esset, et in plano exstructa urbs, semper tamen a)po/rqhtos], intacta, et inviolata mansit, quia ob Deae reverentiam *pa/ntes2 a)pei/xonto pa/s3hs2 bi/as2], Ab omni vi omnes abstinebant. Ita habetur apud Strabonem. Putat igitur Vir Magnus, Alalcomenis factum nomen ab Ela Alcuma, i. e. Dea invicta, vel contra quam nemo insurgit, Melec Alcum, i. e. Rex invictus, Proverb c. 30. v. 31. Vide Strab. l. 7. c. 9. Pausan. l. 9. Homer. Il. d]. Plut. quaest. 43. Nic. Lloydius.
ALAMATH_vel_EMETH
Latin. occultatio, sive iuventus, aut saecula, vel super mortem, fil. Beor, filii Beniamin. 1 Paral c. 7. v. 8. fil. item Iare. 1 Paral c. 8. v. 36. c. 9. v. 42.
ALAPA
apud Phaedrum l. 2. Fab. 6. ubi de Tiberio Imperatore cum in Misenensem villam venisset, Ex alticinctis unus Atriensibus---- ---- ---- ---- ----Alveolo coepit ligneo conspergereHumum aestuantem, come officium iactitans:Sed deridetur. Inde notis flexibusPraecurrit alium in Xistum, sedans pulverem.Agnoscit hominem Caesar, remque intelligit.---- ---- ---- ---- ---- ----Tunc sic locuta est tanti Maiestas Ducis:Non multum egisti; et opera nequiquam perit,Multo maioris alapae mecum veneunt: Graece *p(a/pis1ma], manumissionis signum, quae videl. vindicta fiebat. Dicere vult Imperator Libertas, quam ista tua sedulitate ambis, tam exiguo pretio a me neutiquam datur. Nam cum dominus servum hoc modo manumittere vellet, tenebat vel caput, vel aliud membrum servi, dicebatque, hunc hominem liberum esse volo; et cum dicto cum circumagebat, significans se ei potestatem facere abeundi quo vellet, simulque alapam infligebat. Unde Claudian. de 4. Consul. Honorii. In civem rubuere genae. ---- ---- Et Persius Sat. 5. v. 76. ---- Heri steriles veri, quibus una QuiritemVertigo facit, etc. Vide Marcilium ad hanc Sat. Brissonium Antiqq. l. 5. c. 11. Sigonium de Antiquit. Iuris Civ. Rom c. 6. Alios. Cuius ritus vestigia etiam sequenti aevo occurrunt. Hinc Alapa apud recentiores, ictus appellatus est, qui tyronis ad dignitatem militarem promovendi collo aut humeris, ense vel gladio, quo Miles, et sic quasi liber fiebat, infligebatur. Militaris nempe ordo, quo quis donabatur, facultatem dabat untendi armis militaribus suique iuris militem efficiebat: Magnum Chron. Belgicum A. C. 1247. Plerique milites moderni temporis patrimoniis intendentes, omissis sumptuosis sollennitatibus, saltem per infractum colaphum militarem consequuntur dignitatem. Lambertus Ardensis, Eidem Comiti, in signum militiae gladium lateri et calcaria sui militis aptavit, et alapam collo eius inflixit, etc. Sic de militari inauguratione Wilhelmi Comitis Hollandiae in Regem Romanum electi, qui a Bohemiae Rege in aede Coloniensis urbis praecipua, Militari cingulo instructus est, legimus apud Ioh. de Beka in Ottone III. Episc. Traicct. circa A. C. 1247. Illis itaque dictis Rex Bohemiae grandem dedit ictum in collo tyronis, ita dicens: Ad honorem Dei Omnipotentis te militem ordino, ac in nostro collegio te gratanter accipio. Similiter Franciscum de Carraria, Imperator sedens in equo fecit militem, et cum palma cum percutiens super collum ait: Esto bonus miles et fidelis Imperii, apud Aucctorem Historiae Cortusiorum l. 11. c. 2. Triplicis percussionis meminit Ceremoniale Roman. l. 1. sect. 7. de Milite, a Pontifice facto, Tum accipiens illius ensem nudum, ter Militem percutit plane super spatulas, dicens: Esto Miles pacificus, strenuus et Deo devotus. Quam trinam percussionem observat etiam Car. du Fresne, in Actis Parlamenti Paris. A. C. 1415. ubi enarrant, quemadmodum Sigismundus Imperator qui causis diiudicandis, Caroli V. Regis permissu, in suprema Curia praesidebat, Guidonem Pastellum Militem fecerit, quod de Senescalli Bellicadrensis officio, cum Guilielmo Signeto Milite litiganti, obiceretur, nondum militare adeptum cingulum, cum Senescallus aut Baillivus nemo fieri posset, nisi esst Miles, etc. Sed ex Actis potius id honoris ab Imperatore Signeto contigisse patet. Istiusmodi autem Alapas Galli coles appellant, quod collo infligerentur: primumque ritus auctorem Mythologi quidam famosum illum Arturum Britannum faciunt. Vide Auctores magno numero praefato Glossarii Auctori laudatos, et infra, voce Buffa item Cladius. Apud eundem Ebrardus Beth. Breviloquum secutus, dicentem, Alapa est faciei percussio, sicut colaphus collis, haber: Dic alapam malae, colli colaphumque, etc.
ALATI
Dracones, apud Poetas passim occurrunt. Lucan. l. 9. v. 729. ---- ---- ducitis altumAera cum pennis ---- ---- Hinc currum Cereris alatis draconibus vehi finxere: Orpheus in Hymno Cereris, *a(/rma drakonte/ios1in u(po/zeu/cas1a xalinoi=s,]Currui (volucrium) draconum Frena subiungenss. Ovid. Met. l. 5. Fab. 11. ---- ---- gemines Dea fertilis anguesCurribus admovit frenisque coercuit ora.Et medium caeli terraeque per aera vecta est. Et Fastor. l. 4. ---- ---- ---- inque draconesTransit et aligero tollitur axe Ceres, etc. Quo ipso curru Triptolemus in Scythiam vectus, Lynco Scythiae Regi dixit apud Ovid. d. l. ---- ---- veni ncc puppe per undas,Nec pede per terras; patuit mihi pervius aether. Nempe Cereris, *di/fron e)xidnhe/nta di) h???e/ros h(nioxeu/wn,]*stikta\ ferestaxu/wn e)pema/stie vw=ta draxo/ntwn.]Currum per aerem agitans serpentinum,Varia spicigerorum draconum dorsa flagellabat. Ita Nonnus Dionysiac. l. 13. Em enim alatis draconibus vectum, per totum terrarum orbem, misit Ceres, ut frumenti usum hominibus indicaret, uti docent Hyginus Fab. 147. et Astronom. l. 3. c. 13. in Ophiucho, Servius in Georgic. l. 1. Alii, Similiter Medeam, huiusmodi currum a patre Sole accepisse, tradunt Euripides in Medea, Apollodorus Biblioth. l. 1. Ovid. Met. l. 7. Fab. 2. 5. 20. 21. etc. Neque mirum, hoc eodem curru quandoque Circen vehi, cum illa Solis quoque filia et Medeae soror fuerit. Hinc, in Apollonio Argonautic. l. 3. illa in Italiam venit, ---- ---- *patro\s2 en a(/rmas1in h???eli/oio.] Et Val. Flacci l. 7. v. 120. ---- --- Ut aligeri Circen rapuere dracones, etc. A Poetis Mythologisque transiit opinio ad alios. Hieron. certe in Esai c. 13. Cristati sunt, inquit, et volantes. Augustin. de Genesi ad lit. l. 3. c. 9. Dracones autem-in aere sustolli perhibentur. Alii. Quibus ex recentioribus accedunt, Iovius l. 18. Asserunt Georgiani Regni incolae, his in vallibus dracones gigni alatos. Scaliger quoque, Quaedam genera draconum alas habent, ut alios omittam. Sed alis iisque cartilagineis tam vastam molem attolli, nemo facile in animum sibi induxerit: Maxime cum nihil tale Philosophi tradant, nec Historici fideles. Nam, quod aiunt, Strabonis l. 16. Indicis ac Libycis draconibus alas tribui, habetur quidem in Xylandri versione, at in Graeco textu longe aliud est: Neque iis pts2ra/], alae, sed to/a e)pifuxe/nai le/getai], herba innasci dicitur. Quod ex Iphicrate videtur sumptum, qui eiusdem Strabonis l. 17. in occidua Aethiopia dra/kontas2 le/gei mega/lous2, w(/ste kai\ po/an e)pifuke/nai]. Nec a mystico dracone, qui in caelo, i. e. in summo aere, cum Michaele pugnasle dicitur, Apocalypseos c. 12. v. 7. ad naturalem valet argumentatio. Quamvis ille ipse draco mysticus alas habere nusquam legatur. Quin a)/pteron] esse, ex eo colligas, quod mulierem aquilinis alis avolantem non insequitur, sed, quod unum potest, aquarum vim in eam evomit, v. 14. 15. Ut in aquilae cum dracone pugna apud Nicandrum in Theriacis, cum aquila volatu ex periculo se eripit, ---- *i(pta/menon de\ pe/ric a)te/lesta diw/kei]*speirhqei\s, kai\ loco\n u(podra\c o)/mmas1i leu/ssan.]--- Volantem circumcirca frustra insequitur (draco)]In spiras convolutus, obliquis et torvis oculis illum intuens. Elatam enim in sublime non potest attingere, Etc. Poetarum ergo id commentum est. Sed draconum nomine naves illis indigitari docent illi ipsi Veteres ut in Eusebii Chron. Philochorus, cum sub Eleusinis Rege Celeo, Triptolemum tradit, longa navi delatum urbibus frumentum distribuisse, et per alatum serpentem, navem significari, cum figura sit aliqua ex parte similis. Adde, si lubet Draconis nomine potuisle insigniri navem, quae pro insigni draconem habuit: ut, apud Plut. de Virt. mulier. pirata Chimarrus a Bellerophonre oceisus, e)/plei plo/iw| le/onta me\n e)/xonti pro/ raqen e)pi/s1hmon, en de\ pru/mnhs2 dra/konta], vehebatur navi, quae in prora leonem, et in puppe draconem habuit pro insigni. Et apud Euripidem in Iphigenia, in Aulide, Boeoticis navibus pro signo fuit Cadmus *xru/s1eon dra/kont) e)/xwn *a)mfi\ naw=n ko/rumba.]Aureum draconem habens, In navium rostris. Quo pertinet, quod in Fabulis, qui draconibus vehuntur, non nisi e maritimis, nec nisi ad maritima loca proficiscuntur. Sic Ceres, Proserpinam quaerens, cum totam Siciliam absque draconibus peragrasset, etiam insulae littora tandem adiit, Quo simul ac venit, frenatos curribus anguesIunxit, et aequoreas sicca pererrat aquas; Apud Ovid Fastor. l. 4. Et Circe ex Colchide draconum curru vehitur in promontor. Italiae Circeium: Medea, liberis caesis, Corintho Athenas: Triptolemus Athenis Patras, achaiae maritimam urbem, ubi Eumeli filius Antheas, exemplo Triptolemi, dracones iungere ausus, de curru excussus periit, i. e. naufragium fecit, cum navigandi imperitus mare attentaslet, uti legimus apud Pausaniam in Achaicis, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. post. l. 3. c. 14.
ALBA
Longa urbs in Latio, ab Ascanio Aeneae fil. condita. Tibull. l. 2. Eleg. 5. Albaque ab Ascanio condita Longa duce. Dicta autem Alba ab alba sue, ibidem ab aenea inventa. Propert. l. 4. Eleg. 1. Et stetit Alba potens albae suis omine dicta. Virg. Aen. l. 3. v. 389. Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam,Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,Triginta cpaitum fetus enixa iacebitAlba solo recubans, albi circum ubera nati;Is locus urbis erit, requies ea certa laborum. Ut augurio vulturis Roma, bovis Thebae, sic ostento suis Alba condita. Legendi Liv. l. 1. c. 7. et Dionys. Halicarnass. l. 1. Iuvenal. Sat. 12. v. 70. ---- Tum gratus IuloAtque novercali sedes praelata Lavino,Conspicitur sublimis apex: cu candida nomenScorfa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,Et numquam visis triginta clara mamillis. Idem Sat. 6. v. 177. Atque eadem scrofa Niobe fecundior Alba. Qu. Ennius in Annalibus. Olli respondit Rex Albai Longai. Virg. l. 1. Aen. v. 275. ---- Multa Longam vi muniet Albam. Longa autem vocabatur a longo tractu. Liv. l. 1. c. 3. Ascanius florentem iam, atque opulentam urbem matri, seu novercae reliquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae a situ porrectae in dorso urbis Longa Alba apellata. Hodie etiam Alba dicitur. Savello autem, Leandro Alberto vocatur. Dionys. Halicarnass. l. 1. ubi de Alba Longa. *safhnis1mou=, de\ e(/neka], inquit, diori/zetai par) e(te/ran po/lin o(mw/numon e)piklh/sei, tou= xh/matos e)pikathgorh/s1ei]. longitud. 36. 26. latitud. 41. 10. Nic. Lloydius. Baudrando Alba in ruinis iacet, prope tamen est Albanum urbs, quae ex eius ruderibus crevit; estque Episcopatus uni ex sex antiquioribus Cardinalibus tribui solitus. Distat Roma 14. mill. pass. Principatus titulo gaude Sabellorum et vino suo celebratur. Initium regni Albani coepit, anno post captam Troiam 32. aetatis Ascanii 22. a quo, ad Procam usque, undecim Reges praefuere, Sylvius I. qui post Ascanium regnavit ann. 29. Aeneas Sylvius ann. 31. Latinus Sylvius ann. 51. Alba ann. 39. Capetus, quibusdam Atys dictus, ann 26. Capys ann 28. Calpetus ann. 13. Tyberinus anu. 8. Agrippa ann. 33. Alladius, aliis Romulus Sylvius vocatus ann. 19. Aventinus ann. 37, Post quem Procas regnavit ann. 13. relictis duobus filiis Numitore (e cuis filia Romulus Remusque nati) et Amulio, Vide Dionys. Halicarnass. l. 1. Thom. Dempsterum Antiqq. Rom l. 1. c. 1. etc.
ALBA
Spina, o)cua/kanqa] Dioscoridi, Veteribus ad vivas sepes faciendas inserviit: nec hodie ulla communior in hunc usum. Auspicatissimam nuptiis fuisse, Plinius refert l. 16. c. 18. quod et Varro confirmat, apud Nonium his verbis de vita Pop. Rom l. 2. Quum a nova nupta ignis in face afferretur foco eius sumptus, quum fax e spina alba esset, ut eam puer ingenuus afferret. Cuius rei causa, non tantum, quod qui Sabinas rapuerant, ex ca faces habuere; sed etiam quod ad omnia alia felix e fausta crederetur arbor. Porro baccis illius coronarii utebantur, Theophr. l. 6. c. 11. ut et flore. Plin. l. 21. c. 11. Coronarii quidem et Spinae flore utuntur: quppe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque condiantur. Sed et veneficiae arcere credebatur, in domibus aut villa sata, Idem Plin. Unde Ovid. l. 6. Fastor. Virgaque Ianalis de Spina sumitur alba. Et post paulo. Sic fatus virgam, qua tristes pellere possetA foribus noxas, haec erat alba, dedit etc. Vide in hanc rem plura, imprimis de fruticis huius variis speciebus, apud Salmas. ad Solin. p. 273. et 542. Fr. Pomey Albae Spinae florem sic describit: Flos hic pene rotundus, specie ciceris, eximii candoris, exstantibus e medio tenuibus filis, rubro praepilatis, nusquam solitarius enascitur ac singulus, sed collecti unum in globum, unoque nixi surculo, una efflorescunt bene multi; ita conferti, ut nihil aeque; aequabili adeo celsitate, ut nullus emineat, sed ad libellam exacti videantur a natura. Horum candor flosculorum, in hunc modum stipatorum, gratissima viriditate foliorum, incisura multiplici amoenissime fruticantium, excitatur tam pulchre, nihil ut esse possit iucundius ad aspectum.
ALBA
Vestis, Regiae olim dignitatis insigne, non minus ac purpurea. Idcirco notat Val. Max. l. 1. c. 6. Imperatoribus in proelium exeuntibus, paludamentum album aut purpureum dari solere. Et de alba veste, qua Herodiani Dominum induerunt, recte notat Iansenius, colorem hunc olim receptum in Regum insignibus. Itaque licet scribat Hieronym. in Matth c. 27. Veteres Reges rufo quodam limbo esse usos: certissimum est tamen, diademata Regum fuisse alba. ut observavit Casaubon. ad Sueton. l. 1. c. 79 et propterea in Pompeio fasciae cretatae ac candidae sermonibus occasionem praebuerunt, quasi ille Regnum affectaret; Sicut idem ostendit ad Eund. l. 2. c. 82. Sed et Sacerdotii insigne alba vestis, apud Gentes erat; et cum sacris operabantur, tam Sacerdos, quam ille qui sacrificium exhibebat, albati fuere. Unde Athenis Prytanes sacra faciebant leuxeimonou???ntes2 kai\ e)stefanwme/noi], vestibus albis induti ac coronis cincti, eodemque habitu Curiam ingrediebantur, am litaslent, renuntiaturi, teste Plutarcho Consol. ad Apollon. et Theophrasto in Character. Ethic. c. de *mikrofilotimi/a]. De vestibus albis Pontificis Max. apud Hebraeos, vide infra in voce Pontifex, et plura hanc in rem apud Isaac. Casaubon. Notis ad Theophr. loc. cit. et Exercit. 16. n. 73.
ALBAE
apud Ael. Lamprid. in Anton. Heliogabolo c. 21. Pisum cum aureis, lemem cum cerauniis, fabam cum electris, et orizam cum albis exhibens. Mox, Albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit: margaritae sunt, quas rubentis maris grana candentia vocat Tertullian. de Resurr. carnis. Hinc Suidas, *a)/lba o(i ma/rgaroi]. Anastasius in Leone IV. vestem auro textam habentem historiam, qualiter beatus Petrus praedicavit ad S. Romanam Ecclesiam, cum gemmis albis i. e. margaritis septem et cum gemmis prasinis undecim etc. ubi, ut prasinae gemmae unt smaragdi, sic albae margaritae. Ibidem, Crucem ex auro purissimo, ex diversis gemmis hyacinthinis, albi et smaragdis mirae magnitudinis ornatam. item in Leone V. Sed isdem praefatus et magnificus Praesul fecit ex auro purissimo et mirae magnitudinis margaritis et gemmis hyacinthinis et prasinis ornavit. Ita enim ubique tria haec genera gemmarum iungit: albas, prasinas, hyacinthinas, h. e. margaritas, smaragdos et hyacinthos. Vide eundem in Gregorio IV. in Sergio, in Nicolao I. in Sergio II. etc. Venantius. Crystallum, electrum, aurum, ostrum, concha alba, sinaragdus. Alibi, Ordinibus variis alba, smaragdus inest. Et, Quando pavimentis alba, topazus inest. Sic enim ille Poeta loqui solet et sic asyndetos efferre, ut variis locis apud illum videre est, Salmas. ad Lamprid. loc. cit. Ratio nominis in promptu, quippe margaritarum dos omnis, ait Plinius l. 9. c. 35. est in candore, magnitudine, orbe, laevore et pondere. Nec est, quod quis regerat, non omnes margaritas candere, cum in aliis rufus, in aliis aureus seu fulvus emineat color, ut apud eundum Plinium alicubi legimus, Androsthenem item Athenaeo memoratum et Eustathium Il. l], Nam margaritarum candere maxime proprium, atque proin in illis alii colores non slum infrequentes, sed et vitiosi sunt: Itaque, licet margaritarum quaedam rufae, fulvae et gilvae sint, nemo tamen aliquid rufum, aut fulvum, aut gilvum, ut margaritam esse, dixerit. Nec obstat, quod Threnorcum c. 4. v. 7. Ieremias de Nazaraeis dicit, ante captivitatem Babylonicam, corpore rubros fuisse prae peninim, qua voce margaritas indignitari erudite Bochartus ostendit. Namque, uti rutilare apud Latinos, sic adam, apud Hebraeos, non rubere solum, sed et splendere, significat: eo quod utrique colori, candido et purpureo, hoc commune est ut admixti luminis multum habeant. Itaque Propheta hic verbo Iudaeorum Nazaraeos rubuisse non significat, sed canduisse et luisse, ut margaritas, quas a candoris luce et splendore, nomen habere multi putant; quia ma/irein] et marmai/rein] splendere est, et marmarugh\] splendor. Und ut ma/rmaron], et mara/g dos], vel cum prosthesi smaragdos ita etiam margari/ths2], uti volunt. Proinde Nonnus l. 34. margaritam appellat li/qon a(/lmhs2 marmare/hn], lucidum maris lapidem: et Arabice lala et darra, lucere est; unde lulu et dorra: quorum illud margaritam in genere, hoc proprie unionem sonat. Conchae quoque margaritiferae priscum nomen berberi, quod ad Indorum lingaum pertinere vult Androsthenes, Bochartus Phoenicum potius vocabulum esse credit, prope eiusdem originis. Phoenices enim in Indiam navigare coeperunt, ante tempora Salomonis; et Phoenicia lingua barar, clarum, purum, nitidum esse significat. Hinc Esai c. 49. v. 2. Sagitta expolita et nitens. Cantic c. 6. v. 10. clara ut Sol, ubi utrobique verbum hoc. Itaque, ut a barar, prima geminata, barburim, dicuntur, 1. Regum c. 4. v. 13. ita et berberi dici potuit: qued certe nomen maxime convenit conchae margaritiferae, quae reliquas nitore, claritate et puritate longe superat, maxime ininteriore parte etc. Atque hinc margarita lapis diafanh\s2 th=| fu/sei], natura pellucidus, Isidoro Characcno diaughs2], quod idem est, dicitur. Et Pisidas v. 128. de aethere ve caelo ait, *proe/rxetai de\ numfikw=s2 e)stqmme/nos]*labw\n diaugei=s2 margari/tas2 a)ste/ras].Procedit vero in Sponsi modum exornatus,Astra gestans, ut pellucidas margaritas Quod tamen quo sensu capiendum, vide eundem Bochart. Hieroz. Part. post. l. 5. c. 6. etc.
ALCIMUS
Iudaeus transfuga, et proditor, a Demetrio, seu Lysia summus Iudaeorum Pontifex constitutus, quamvis de sacerdotum genere non erat. 1 Machab c. 7. v. 9. et 2 Machab c. 14. v. 3. Vide Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. c. 17. Salian. Torniel. A. M. 3883. n. 2. 3893. n. 2. et 3895. n. 1.
ALEA
inventum daemonis Theuth, ut scribit Plato in Phaedro, genus est lusus et exercitii adeo crebri receptique, ut inter edicta praetoria illud cautum apud Ulpianum sit, in eum iudicum non dari: qui aleae ludendae causa vim intulerit. Eius usum rem antiquam vocat sustiniansu Aug. l. 7. C. de aleator. et aleae lusu: quod optime describit Ioh. Saresbereinsis Polycra. l. 1. c. 5. Alea, exciso regno Asiae, inter manubias eversae urbis, non sub una tantum specie, migravit ad Graecos: Hinc tessera, calculus, tabula, senio, unio, dardana pugna, tricolus, monarcha, orbiculi, taliorchus, vulpes, quorum artem utilius est dediscere, quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suae gratiam virtuti non debeat, sed taxillis, etc. Iuvenal Sat. 14. v. 4. Si damnolsa senem iuvat alea. Eam pro quolibet ludo in quo Fortuna et casus dominantur, accipiunt, adeoque etiam pro tesseris ac talis. L. Senec. in Claud. Apocolocynth. extr. Cumque recollectos auderet mittere talos,Lusuro similis semper, semperque petentiDecepere fidem: refugit, digitosque per ipsosFallax assiduo dilabitur alea furto. Cui quoque, ut et latrocinio comparatur, ab Aristotele Ethic. ad Nicom. l. 4. c. 1. Certe Romanis legibus penitus interdicta, dato Aedilibus negotio, animadvertendi in Aleatores, ut qui in disciplinam civium publicam peccarent. Martial. l. 5. Epigr. 86. Arcana modo raptus e popina,Aedilem rogat udus aleator. Sed tempore Saturnalium saltem ea ludere licuisse, videtur innuere Horatius l. 3. od. 24. ---- Nescit equo rudisHaerere ingenuus puer,Venarique timet, ludere doctior,Seu Graeco iubeas trocho,Seu malis, vetita legibus alea. Lusere tamen ea viri Principes, M. Cato et Artaxerxes, Plut. in Vitis. Augustus, Sueton. c. 71. Eutrop. et P. Victor. Claudiu Caesar, Sueton. c. 33. Domitianus Aug. apud eundem c. 21. Verus apud Iul. Capitolin. c. 4. Theodoricus quoque Gotthorum Rex qui lucrum inter domesticos partiebatur, ut gratiam promereretur, Sidonius Appollin. l. 1. Ep. 2. etc. Germani olim, tanto furore, ut cum omnia defecerant extremo ac novissimo iactu de libertate, et corpore contenderent, uti videbimus infra, ubi de Sponsionis in Foro apud Romanos faciendae ratione. Hinc proverb. Iacere aleam, vide Thom. Dempster. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. paralip. ad c. 1. et hic infra.
ALEXANDER_I.
Rex Syriae, post Epiphanem, a Demetrii Soteris, legitimi heredis, filio Nicanore, et socero Ptolemaeo Philometore, insidiis eius offenso regni an. 5. pulsus, secundum Iosophum, 10. vero secundum Eutropium; in Arabiam confugit, ubi ei caput a Zalezo demptum 1. Machab c. 10. et 11. Ioseph. l. 13. Iud. Ant. Iustin. l. 35. c. 1. et 2. Strabo, l. 17. Euseb. Sulpic. Severus, etc.
ALGAZEL
Arabibus dicitur dama platu/keros], quam ex Alberto, qui multa ab Arabibus didicit, Gesnerus sic describit p. 306. de Animal. Est et sui generis Avicennae Algazal, quam Albertus damam nominat libro vigesimo secundo his verbis: Dama bestia est magnitudinis capreae, figurae et pili. Sicut cervus cornua habens, sed plana, longa et acuta. Est autem cursu velox, vita provida, cornupeta in adversas sibi bestias. Arabice vocatur Algazel. Atque istiusmodi animal Bochart. iudicat intelligi posse voce Hebr. Reem vel Rem, quam Monocerotem vulgo interpretantur; imo Reem speciem eius esse. Nam cum longa habeat cornua, merito dicere potuit David, in Psalmis, (92. v. 11.) Attolles cornu meum ut tou=] Reem; cum acuta, et iis feriat adversus bestias, bene dixit Moses de Iosepho Deuter c. 33. v. 17. et Cornua Reem sunt cornua eius, quibus feriet populos; rursus David, A cornibus Reemim exaudi me. Quamvis enim apud nos damae et capreae sint animal pavidum et fugax, non necesse est, ut, ubique terrarum sic se habeant. Hinc de damis Martial. l. 4. Epigr. 35. Frontibus adversis molles concurrere damasVidimus et Fati sorte iacere pari. Et Epigr. 74. Aspicis, imbelles tentent quam fortia damaeProelia? tam timidis quanta sit ira feris?In mortem parvis concurrere frontibus audent,Vis Caesar damis parcere? mitte canes. Quasi plus periculi ipsae sibi mutuo creent, quam canes infestissimi etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. et infra passim inprimis in Gazella Monoceros, Oryx, Reem.
ALKOVA
Arabibus seu Alkobba, conclave est camerati operis, quo lectus circumdatur, Hebr. Kubba, Numeror c. 25. v. 8. ubi Zimri et Kosbi scortantibus, ingressus est Phinees in Kubba, et utrumque perfodit; sqk/lahos] est seu conclave, in quo Sponsae torus. Aliter Arabibus Ommolandi i. e. mater testudinis, quia camerati erat et testudinei operis: Graecis xelwni\s2], Iudithae c. 14. v. 13. ubi truncum Holofernis Bagoas proiectum reperisse legitur, e)pi\ th=s xelwni/dos], uti Boachartus legit: quam vocem male ou)do\n] seu limen interpretatur Suidas; cum chelonis non fuerit prope limen ianuae, sed in intimo tabernaculo, in quo etiam ipse Imperatoris lectus, Fuit igitur thalamus Holofernis, cum Iuditha, ut purabat, concubituri, in Huiusmodi Kubba seu Alkobba, quae cur Graecis xelwni\s2] dicatur, ex dictis patet. Fortasse etiam xelwni\s2] a materia dicta est; olim enim in Magnatum lectis et spondis multum fuisse restudinis usum, notissimum est Qui luxus in Oriente primum usurpatus, tandem et Romam devenit, tempore, quod a Plinio notatum est his verbis, l. 9. c. 11. Testudinum, inquit, putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire, Carbilius Pollio instituit. Et l. 16. c. 43. Testudo in hoc secta. Nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet ie, etc. Hinc Martial. l. 12. Epigr. 67. Gemmantes prima fulgent testudine lecti. Iuvenal. Sat. 11. v. 94. Qualis in Oceani fluctu testudo nataret.Clarum Troiagenis factura et nobile fulcrum, etc. Sam. Bochart. Hieroz Part. prior. l. 4. c. 8. Vide infra passim.
ALLON
Latine quercus, vel fortis, pater Sephe. 1 Paral c. 4. v. 37.
ALMATH
Latine occultatio, sive iuventus, aut saecula vel divisim super mortem, et tunc est Al-muth, civitas in tribu Beniamin. Cum suburbanis, Levitis data. 1 Paral c. 6. v. 60. Item fil. Bechor, filii Beniamin. 1 Paral. c. u. v. 8.
ALOE
nomen duabus diversissimi generis plantis commune; alteri arbori aromaticae, ad thymiamata vulgo usurpatae: alteri, herbae, ex qua suceus catharticus amarissimus cliciebatur, qui etiam a)lo/hs2] nomine censebatur. Isidor. c. de Arboribus arom. Aloa in India atquc Arabia gignitur, arbor odoris sunvissimi ac summi. Denique lignum ipsius vice thymiamatum adoletur altaribus. At c. scq. de Herbis, Aloe, herba amarissimi succi. Prioris mentio fit, apud Septuaginta in Cantic c. 4. v. 14. item Psalmo 45. v. 9. et Proverb c. 7. v. 17. ubi semper s1mu/rna kai\ a)lo/h], myrrha et aloe, iunguntur. In aliis, kai\ *a)lw\q], quod est contractum ex Ahaloth, voce Hebraica unde Aloe et Agallochum, quod idem, nomen accepit. Taprobanes incolae, h. e. Zeilan, vocant Aquilam, apud alios reperimus Alxilam. Vulgus Arborem Paradisi appellasse videtur, ab excellenti odote. Sic a)lo/hs2], pro ligno aromatico frequens mentio, apud recentiores Graeciae Medicos, praecipuc in unguentorum ac thymiamatum compositionibus, vide Aetium l. 16. in compositione museati, Regii thymiamatis, unguenti liquidi u(gromo/rou] etc. *eulalo/h] etiam Graecis haec arbor; quod genus odorati ligni Arabibus Haud simpliciter, h. e. lignum, dicitur. Eo vinum quosdam colorare solitos fuisse, Plut. tradit Symp. l. 6. c. 7. oukoun= kai\ to\n oi)=non oi( men a)lo/ais2 xrwti/zontes2, h)\ kinamw/mois2 kl]. Nisi potius hoc de sandalo, vel alio quodam ligno, ad tingendum apto, quod a)lo/hs2] nomine comprehenderit Plut. intelligas. Nonnus ubi de entafias1mw=|] Domini Nostri Ioh. c. 19. v. 39. Aloen eandem, (quamquam minus recte) calamum aromaticum interpretatus est, *i)ndw/hs2 a)lo/hs2 donakotrere\s2 e)/rnos a)rouhs2]. Qua in re fortasse et vocabulum, quo optimam hodie Aloen vocant Indi, suffragari illi videtur: Calambac enim dicunt; quibusdam et Calambus scribitur. Et forte iam Nonni aetate haec appellatio obtinuit: Indicae namque ommes species, cum lingua sua, ad nos pervenerunt et parum ab antiquo demutarunt. Porro non alia Aloe, quam haec aromatica, condiendis cadaveribu???, ab Aegyptiis adhibita. Etiam Iudaei, qui non condiebant quidem, sed tamen plurimis cum unguentis ac aromatibus defunctos suos sepeliebant, eadem usi sunt. Sic ad ungendum et pollingendum CHRISTI corpus, Nicodemus apud Ioannem dicitur attulisse mi/gma s1mu/rnhs2 kai\ a)lo/hs2 w(s1ei\ li/tras2] e)kato\n], v. 39. c. 19. mixturam myrrhae et aloes, librarum centum pondere: quae amob a)rw/mata] dicuntur v. seq. Et mulieres apud Marcum c. 16. v. 1. et Lucam c. 23. v. ult. dicuntur emisse ac praeparasse, a)rw/mata kai\ mu/ra], inter quae Aloe quoque fuit. Sed et ad suavitatem ori conciliandam, agllochi seu aloes lignum Vereres mandere et decocto eiusdem os colluere solitos, tradit Dioscorides: Unde inter e)mba/mmwta] recenset Aloen Hierophilis Philos. l. pw=s2 o) rei/lei diaita=sqai a)/nqrwpos en e(ka/stw| mhui\], qui idem Aloen cum myrrha unguentum, quo a balneo ungebantur, composuisle scribir etc. Altera vero Aloe, vulgaris nempe, Medicamentaria seu Catharrica, in Medicina magni usus fuit. Unde Gegtaphus Arabs Part. 7. Climalis 1. plurimas eius et praestantissimas virtutes praedicans, non esse perfecta mcdicamina absque illa, addit. Vide de uttaque pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 1153. et seqq. uti de Aloes vi ad praequtia circumcisa reglutinanda, infra voce Recutiti. Optimam aloen ex Indiae insula Socotora adferri, dicemus infra in hac voce, Adde, quae dicemus voce Xylaloe.
ALPES
montes sunt excelsi (qui Italiam separant a Gallia, Helvetia, Rhaetia, Hungaria, et Germania.) l' Alpi Italis, Alpen Germanis dicti, qui mulriplices sunt; variaque, pro locorum diversitate, sortiuntur nomina. Longitud. 3000. Sunt enim 1. Alpes Carnica. 2. Coctianae, sive Cottiae. 3. Graiae. 4. Noricae. 5. Iuliae. 6. Maritimae, sive Litoreae. 7. Pannonieae. 8. Penninae, Poenae, sive Poeninae. 9. Rhaelicae. 10. Tridentinae. 11. Venetae. Albia, et Alpionia olim dictos fuisle hos montes scribit Strabo. Stephano etiam *a)/lpeia], et *a)/lpeioi] dicuntur, Phavorino *o)/lpia]; Quin et *sa/lpioi] etiam videntur a Lycophrone appellari, ut putavit eius commentator Isacius. Per hos montes Annibal in Italiam transivit, aceto viam faciente. Liv. l. 21. c. 37. Ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt: iat torridam incendio rupem ferro pandunt. Iuvenal. Sat. 10. v. 152. ------ Opposuit natura Alpesque, nivesque,Diduxit scopulos, et montem rupit aceto. Ubi recte nives Alpibus tribuit, ita enim eos describunt passim Poerae. Unde xionw/dees2 *a)/lpeis2]et nifoblh=tes2] in Anthologia. Horat. Serm. l. 2. Sat. 5. Furius hibernas cana nive conspuit Alpes. Hinc Alpina glacies Claudiano, l. 2. de Raptu Proserp. et Alpinae pruinae eidem in Panegyr. et Alpinus rigor Ovidio Met. l. 14. et gelidae Alpes Lucano l. 1. v. 183. Imo a candore nivium, ut vulgo putant, dicti sunt hi montes, quia perpetuis fere nivibus albescant. sabini enim Alpum dixcrc, quod posteri Latini Album. Ita Festus. Melius, quod mirere, Isidor. l. 14. c. 8. Alpes proprie montes Galliae sunt, de quibus Virgilius, Aerias Alpes. Et dicendo aerias, verbum expressit a verbo. Nam gallorum lingua Alpes momes alti vocantur. Et sic Alpes perpetuo describuntur a Poetis. Catull. Epigr. 11. Sive trans altas gradietur Alpes. Sil. Italicus l. 1. v. 117. Non celsae obstiterint Alpes. ------ Quin et Servius in ista Virgilii verba, quae sunt initio l. 10. Aen. v. 13. commentans, Sane ommes altitudines montium, licet a Gallis Alpes vocantur, proprie tamen montium Gallicorum sunt. Itaque Montis, qui Nicro fluv.vicinus est, et haud procul Rutelinga ascenditur, illa longe lateque patens planities tritici feracissima, indubie etiamnum Albae nomen a culroribus olim Gallis retinet. Bochart. tamen in Chanaan l. 1. c. 42. montes hosce nomen suum Phoenicibus debere putat, quibus laban erat albus, et alben forma Syra albescere. Unde et Libano nomen, quem Paraphrastae vocant Olbanin, Cantic c. 4. v. 11. Non tamen de nihilo *a)/lpin] alii montem altum explicant, cum et al celsum, et pen verticem montis, seu collem significet. Usurpatur haec vox praecipue in plurali numero quamquam aliquando et in singulari. Dionys. v. 295. *a)/lpios a)rxi/]. Ovid. Artis Am. l. 3. v. 150. ---- ---- Nec quot in Alpe fera. Claudianl. l. 3. de laudib. Stilicon. v. 285. ---- Extemplo frondosa fertur ab Alpe. Porro de Alpibus, vide Ptolem. Geogr. l. 3. c. 1. Plin. l. 2. c. 80. l. 3. c. 4. Strab. l. 4. et 5. Tacit. l. 3. Histor. c. 53. Merul. Cosmogr. Alciatum comment. in lib. Taciti de Germania, sed imprimis Iosiam Simlerum, in libello quem de Alpibus inscripsit. Optime avitem et copiosissime omnium de Alpibus disserentem vide doctissimum Culver. Ital. Ant. l. 1. c. 30. etc. Alpium series sic se habet, a littore maris Gallici inchoando: Maritimae, Ptol. quae et littoreae, Cottiae, Poeninae, et Graiae, a Gallia Narbonens. dividunt: Maritimae quidem, quae les Montagnes de Tende, teste Pingonio, dicuntur, a Provincia, incipiuntque a Nicaea, Barcinonetamque oppid. usque protenduntur, inter Provinciam et Liguriam extensae. Sed desinunt in Monte Vesulo, Mont-Viso, unde oritur Padus fluv. Cottiae, quae et Cottinae a Tacito l. 1. Histor. c. 61. et 87. nominantur, Mont-Cenis, Delphinatum a Taurinis, h. e. a parte Pedemontani Principatus (per quem Padus fluv. decurrit,) dividentes. Graiae, M. di S. Bernardo piccalo, teste Pingonio, Allobroges, h. e. Sabaudos �Salassis, sive a valle Augustana discludunt, Graius mons apud Senec. Ep. 31. et Tacit. l. 4. Histor. c. 68. et l. 2. Histor. c. 66. Harum pars est mons Sempronius. Exordiuntur a Monte Cenisio, excutruntque usque ad Montem S. Bernardi maioris in limite Valesiae. Poeninae, Tacit. l. 1. Histor. c. 87. M. di S. Bernardo maggiore, quae ab Allobrogibus et Sedunis partem Principatus Pedemontani et Insubriae, dividunt. Summae, Adula mons aliis, M. de S. Gothard, Poeninis contiguae, Helvetios ab Insubribus seu parte Ducatus Mediolanens. separantes, quarum radices ad lacum Verbanum perducuntur, Gothardsberg Germanis, teste Schudo. Ex his tria flum. Rhodanus, Ticinus, et Rhenus fluunt. Lepontiae Plin. l. 3. c. 20. Summis, ubi Rhenus ortum habet, iunguntur, ubi Lepontii populi; M. di S. Bernardino dici videntur. Rhaetiae, Plin. l. 3. c. 20. et Tacit. in Germ. c. 1. quae et Iuga Rhaetica, M. Braulio, et Germanice Wurmserloch, teste Schudo, Rhaetos a reliquis Insubribus dividentes Inde Oenus per Noricos, Athesis per Venetos Cenomanos, et Addua per Insubres flumina derivantur. Tridentinae, Cassiod. quae ad occasum M. Bernina, et M. di S. Nicola, ad ortum M. Zelam (unde Medoacus fluv. et Anassus profluunt) dicuntur, aliaque tenent nomina, Comitatum Tirolensem a Venetis separantes. Hae extenduntur ad fontes fluv. Natisonis, Baudrand. Noricae, Amm. Marcellin. l. 15. quae apud Melam l. 3. c. 7. mons Taurus dicuntur, Taurn, inter Comitatum Tirolensem, Salisburgenseni tractum, et Carinthiam intersitae, circa Villacum Villacher Alben, et apud Salisburgenses Swanberger, aliisque nominibus appellatae. Iuliae, Tacit. l. 3. Histor. c. 8. quae et Carnicae Ptol. et aliis dicuntur, inter Noricos et Carnos, seu inter Carinthiam partem Norici, et Forum Iulium, Carnorum seu Venetorum regionem, intercedentes, atque in Hadriaticum mare terminantes. Quae adhuc Zeglie, seu Zuglie nominatur. Ferrar. Athanasio Kirchero Alpes sunt velut nodus quidam catenae magnae Montium, quos a Polo ad Polum duci ostendit, ut hac veluti ossatura Geocosmus stringeretur ac contineretur. Ducit enim hanc in circulum ordinatam ossaturam a Polo Arctico per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam, continuata montium serie, rectoque tramite usque ad Alpes: ab his dein novo velut annulari ordine implexos Appennino illos iungi ait, quo totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorsi, continuata serie per Siciliam, montibus Africae, quos Lunae vocant, connectatur, etc. Vide eius Mundum Subterraneum Part. 1. l. 11. c. 8. et de Alpium admirandis, Ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Ant. et Nov.
ALPHEUS
Latin. millesinus, vel doctus, vel dux, Pater Iacobi Apostoli Matth c. 10. v. 3. Marc c. 2. v. 14. Luc c. 6. v. 15.
ALTARE_apud_Hebraeos
a quibus Altarium usus ad Gentes transiit, in Tabernaculo, duplex erat, Aeneum, in Atrio, et Aureum, in Sancto. Et illud quidem, de quo vide Exod c. 40. v. 29. decem cubitos Austrum versus a Tabernaculo remotum, confectum erat, e purissima cedro, quinque cubitos longum ac tres altum. Obducebatur illud undique laminis aeneis; ac medio spatio aerata itidem lamina, foraminibus plena, sacrificiorum cineres egerebat, in circuitu 4. annulos habebat quibus vectes inserebantur, quoties Arca a Levitis transferenda erat; pariterque quatuor eius anguli aere muniti, paulo altius extra Altaris limbum, extabant. Atque ea erant Cormia Altaris, sanguinelibationi et victimarum alligationi destinata. Vincite victimam festivam funibus usque ad cornua Altaris, Psalm. 118. v. 27. Vide quoque Exod c. 27. v. 1--8. Et hoc quidem fuit Altare holocausti, cui inserviebat reliquum instrumentum eius, Crateres, Lebetes, Forcipes, Fuscinulae, Palae etc. Exod c. 27. v. 3. iuxtaque illud dispositae columnae, cum uncis ferreis, ad excoriandas victimas; duplex item in Templo mensarum lapidearum ordo, quibus vasa aurea et argentea, ad oblationem necessaria et praeparatae sacrificii partes im ponebantur, Ezech c. 40. v. 42. Istud, nempe Aureum, cedrinis tabulis deauratis constans, unius cubiti longitudinem ac latitudinem habebat, Exodi c. 30. v. 1. et seqq. Super quo bis de die suffitus adolebantur, tum a Pontifice tum a reliquis Sacerdotibus. Semel autem quotannis sollemniori modo odores in eo incendebat Pontifex atque illud piacularis victimae sanguine expiabat ac lustrabat, Exod c. 30. v. 10. dicebaturque Altare suffitus: In Templi Salomonici postea Atrio Altare holocaustorum �Mosaico, cum magnitudine, tum materia, differebat: utpote 32. cubitos in infimo ambitu, in supremo vero 24. in longitudine ac latitudine 20. in altitudine 10. continens, ut videre est 2. Chronic. c. 4. v. 1. Non autem, ut prius, aere solum obductum, sed ex solido aere consectum ac septem varios annulorum ordines habebat, iuxtaque columnas quasdam et mensas marmoreas, ad sacrificiorum usum: Medium vero eingebat filium coccineum, ad sanguines discernendos: et subtus duo erant canales, qui victimarum sanguinem in proximum torrentem derivarent etc. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. tom. 1. l. 4. c. 14. et 15. Altare hoc aeneum, quod fuerat coram Iehova usque ad tempora Achazi, Rex hic impius, qui in gratiam Tiglath-Pileseri Regis Aslyriae, aliud erigi curaverat, ad similitudinem illius Altaris, quod Damasci viderat, longius amovit ab interiore ipsius domus, ne esset inter suum Altare et domum Iehovae: posuitque illud ad latus sui Altaris, Aquilonem versus, 2. Regum c. 16. v. 14. adeoque sic ab usu removit: Quemadmodum et Manasses Rex toti exercitui caelorum Altaria exstruxit, in Atriis domus Iohovae, 2. Regum c. 21. v. 5. Sed huius filius Iosia, utrisque abolitis, Altare Dertestituit, 2. Reg. c. 23. v. 12. et seqq. donec expugnatis per Babylonios Hierosolymis Temploque destructo, illud cum reliqua supellectile in hostium manus pervenit, c. 25. v. 12. et seqq. Post elapsum vero captivitatis tempus, Altare Dei Israelis ad offerendum in eo holocausta, denuo exstructum est, Erzae c. 3 v. 2. mansitque, donec exhibito Messia, omnibusque umbris impletis Romani sub Vespasiano Rei publicae Ceremoniisque Iudaeis finem imposuere, qua de re alibi.
ALVA
Latin. ascensus eius, sive praevaricatio ipsius; civitas Idumaeorum. Gen c. 36. v. 40.
ALUNA
Latin. superior, vel excelsus: aut Syriace perversus; filius Sobal. Gen c. 36. v. 23.
ALUS
Latine commistio, seu aspersio, locus ad quem descenderunt filii israelis proficiscentes in terram Chanaan. Num c. 33. v. 13.
AMAAD
Latin. populus testimonii, aut populi transitus: vel praeda, sive populus aeternitatis; civitas tribus Aser. Iosuae c. 19. v. 26.
AMADATHI
Latine conturbans legem, vel mensura Hebraice Ammadatha. Pater Aman. Esther c. 3. v. 1.
AMAL
Latin. labor, aut iniquitas. Fil. Helem 1 Paral c. 7. v. 35.
AMALECH
Latin. populos lambens; vel ex Ebraeo et Syro, populos percutiens; Fil. Eliphaz ex Thamna concubina. Gen c. 36. v. 12. Erat autem nepos Esau. A quo Amalechitae, pars Idumaeorum vicini Iudaeae, versus meridiem, maledictioni divinitus destinati, vide Gen c. 14. v. 7. Exod c. 17. v. 8. 9. 10. Deuteron c. 25. v. 17. 18. 1 Sam c. 15. v. 7. 8. 1 Paral c. 1. v. 36. Ioseph. l. 2. Iud. Ant. c. 1. Stephano *a)malhki=tai] qui e)/qnos *e)brai\ko\n] vocat. De his Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 2. *tou= de\ tw= *e)brai/wn o)no/matos, h)/dh pollou= kata pa/ntas2 diabowme\nou, kai\ to=u peri\ au)tw=n lo/gou foitw=ntos, en fo/bw| s1une/basnen ou) mikrw=| tou/s2 e)pixwri/ous2 ei)=nai. *kai\ pres1be)uo/menoi pro\s2 a)llh/lous2 pareka/loun a)mun/ein, kai\ peira=sqai tou\s2 a)ndras2 diafqei/rein. *e)tu/gxanon de\ en pro\s2 tou=to ena/gontes2, oi(/ te thn\ *goboli/thn, kai\ thn\ *pe/tran katoikoun=tes2, oi(/ kaloun=tai men *a)malhki=tai, maximw/tatoi de\ tw= enei=s1e e)qnw=n u(ph=rxon]. Hanc Analechitarum in Israelem cum vicinis coniurationem innuit Psalmista, Ps. 83. v. 8. Quam sic in Paraphrasi sua expressit Vir doctissimus undiquaque Dionysius Petavis: *soi\ ga\r i)/h| u(po\ fradmos1un/h| polemizomen ou(=toi]*a)ntibi/hn e)fro/nhs3an, e)s2 a)llh/lous2 te ta/monto]*o(/rki), *i)doumai/wn te e)pi\ klis1i/hs3i fa/lagges2]*a)mfi\ peri\ sta/menai, *mwabhno/s2 te maxhth/s2.]*h)de\ pla/nhs2 *a)garhno\s2, i)d) i)/fqimos *gebali/ths2.]*sun/ t) *a)mmwnia/dais2 *a)malhkia/dai menexa/rmai.]*h)de\ *palais2i/nwn kraterai\ sti/xes2 a)spista/wn,]*kai\ *tu/ron a)fneshn\ a(lierke/a nh=s1on e)/xontes2]. Iacobus Duportus, Graecorum Poetarum nostri saeculi o)/x)a)/ristos]: *eun\ ga\r boule)uontes2, o(mo/frona qumo\n e)/xous3i,]*sunqes1i/as2 kata se=to kai\ o(/rkia pista\ tamo/ntes2.]*a)nti/a s1eu klis1i/hs3in eni\ s1fete/rh|s3in a)/gerqen,]*i)doumai=oi o(mou=. *i)s1mah/loio/ te pai=des2,]*mwabi/tai a)gauai\, u(perfialoi/ q) *a)garhnoi/.]*oi(/ te *ge/balon e)/xon, kai\ a)ghn/ores2 *a)mmwni=tai.]*sun\ de\ *a)malhxi=tai, po/tmw| peprw/menon e)/qnos,]*oi(/ te *palaisti/nhs2 stngero\n pe/don a)mfine/monto,]*oi( *tu/ron w)gugi/hn t) ei)xon vavs1i/klutoi a)/ndres2]. Et ante utrumque Apollinarius. Ps. 82. *au)ti/ka d) e)gro/menoi kakomh/xanoi e)oke/yanto,]*sunqes1i/hn kate/nanta, *ma/kar, s1e/o texnh/s1anto.]*i)doumai/wn fu=la, kai\ ui(e/es2 *i)s1mah/lou,]*toi=s1in o(mou= *mwa=bos, u(perfi/aloi t) *a)garhnoi/.]*a)/mmwnes2, *ge/baloi/ te kai\ ui(e/es2 *a)malh/xou,]*allodapoi/ q) a(li/ois3in a(/m( e)gro/menoi *turiois3in]. Nic. Lloydius.
AMANA
mons Ciliciae, qui et Amanus dicitur, et *a)/manon] Stephano. Alii putant esse montem Cappadociae. Lucan. l. 3. v. 244. Cappadoces, duri populus nunc cultor Amani. De Ciliciae monte Amano multi Solomonem egisse volunt cum dicit, Cantic c. 4. v. 8. mecum a Libano sponsa, mecum a Libano venies, contemplaberis a vertice Amana, a vertice Senir, et hermon, e lustris leonum, e montibus Pantherarum. Quibus in speciem non parum favet, quod mons Amanus abundat feris. Cervorum e monte Amano Aelianus ita meminit, l. 5. de Anim. c. 56. *oi en *su/rote e)/lafoi gi/nontai me\n eno)/res3i megi/stois2, *a)ma/nw| te kai\ *l.ba/nw| kai\ *karmh/lw|]. Et Oppianus *kunhg]. 3. memorat lupi genus plane eximii, densis pilis, labiisaeneis, immenso robore praediti, degentis super nivosa Tauri iuga, *ki/lika/s2 te pa/gous2, kai\ prw=nas *a)ma/nou]. Et Val. Flac. l. 1. Argon. v. 488. s. tigridum venationes circa montem Amanum ita describit eleganter, uti solet, in his: ---- Haud aliter saltus, vastataque pernixVenator cum lustra fugit: dominosque timentemUrget equum, teneras complexus pectore tigresQuas astu rapuit pavido, dum saeva relictisMater in adverso catulis venatur Amano. Proinde, dum Ciliciam provinciam administrabat Cicero, a Cecilio rhetore rogatus est, ut exinde Romam, ad ludos, pantheras ad se mitteret. Ita habet Plut. in Cicerone. *kekili/ou de\ to=u r/h/toros deome/nou parda/leis2 a)ntw=| pro/s2 tina qe/an ei/s2 *p(w/mhn en *kiliki/as2 a)potei=lai]. Sed *koili/ou] legendum pro *kexili/ou]. Ad Caelium enim e Cilicia scribit Cicero l. 2. ep. 11. De pantheris, per cos qui venerari solent, dgitur mandato meo diligenter. Et statim sequitur iocus, quem Plut. ibidem refert, de fuga Pantherarum e Cilicia in Cariam, querentium, nihil cuiquam insidiarum in Ciceronis provincia, nisi sibi, fieri. Tamen Amana apud Salomonem non potest esse Ciliciae Amanus. Primo, Quia in Iudaea et vicinis locis est scena sacra dramatis. Secundo, Quia Libanus, Amana, Senir, et Hermon usurpantur ut Synonyma. Itaque, ut Hermon et Senir, ita etiam Amana est pars Libani montis, e qua oritur fluv. eiusdem nominis; qui b. et m. permutatis, etiam Abana dicitur in Ebraeo textu. 2 Reg c. 5. v. 12. Sed Chaldaeus interpres habet Amana. Interim vero tam Ciliciae mons Amanus, quam Libani pars Amana, a firmitate nomen habent. Id enim Ebraeis est aman, ac proinde Lucano durus dicitur. nam quod Amanum dici volunt, quia Orestes en tou/tw| tw=| o)/rei th=s mani/as2 thn\ lu=s3in e)ure], ridiculum est, inquit Vir magnus de Phoen. Solon. l. 1. c. 5. Nic. Lloydius.
AMARIAS
Latin. dicit Dominus, aut celsitudo Domini: vel ex Syro et Ebraeo, agnus Domini. Pater Godoliae. Zeph c. 1. v. 1. Fil. Meraioth. 1 Paral c. 6. v. 7.
AMASA
Latin. populus parcens, sive populum tollens, vel populum elevans, fil. Abigail sororis David, cuius pater Iether dicitur. 2 Sam c. 17. v. 25. Dux summus copiarum, sub Absolomo primum, dein sub Davide Rege a Ioabo per insidias occisus. 2 Sam c. 19. v. 13. et 1 Reg c. 2. v. 32. Ioseph. Hist. Iud. l. 7. c. 9. et 10. Torniel. A. M. 3005. Fil. Hadali, 2 Paral c. 28. v. 12.
AMASAI
per . Latin. fortis, vel robustus; fil. Bani. 1 Paral c. 6. v. 46.
AMASAI
per Latin. populi munus, vel cum munere. Fil. Elcana. 1 Paral c. 6. v. 24. Parter item Mahath. 2 Paral c. 29. v. 11.
AMASIA_sive_AMASIAS
Latin. sortitudo Domini, pat Iosa 1 Chron c. 4. v. 34. Item fil. Elciae, filii Amasai. 1 Paral c. 6. v. 45. Nomen item sacerdotis. Amos c. 7. v. 12. Denique Rex Iudae, qui reguavit ann. 29. Idumaeos vicit. Demum occisus est in Lachish. A. M. 3227. Vide de eo plura, 2 Reg c. 12. v. 21. c. 14. v. 1. 2 Paral c. 24. et 25. Ioseph. Ant. Iud. l. 9. c. 11. Sulp. Severum l. 2. Hist. sacrae, c. 81. Torniel. Salian.
AMATHA
Arabiae Regio, quae et Acmathe vocabatur, teste Steph. ubi forte pro Acmatha, legendum Psamatha. Certe verba sequentia, ke/klhtai a)po\ th=s ya/mmou], tale quiddam innuere videntur. populi Amatheni. Item urbs Phoeniciae, et Siciliae. Steph. Item, Villa, in vicinia Gadarae, in monte sitae, ad cuius radices aquae calidae erumpunt, balneis desuper aedificatis, quae ad sarciendam corporum valetudinem sunt commodae. Gen c. 36. Hieronym. in loc. Hebr. lit. A. et G.
AMATHUS
thuntis, Cypri urbs, Veneri sacra, unde tota insula Amathusia dicta, ut est apud Ptol. Virg. Aen. l. 10. v. 51. Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera,Idaliaeque domus. ---- ---- Ab aquis candis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syro sermone Amathus dicitur. Egesippus de excidio Hierosol. Amathus autem (inquit Bochart. l. 1. Chanaan c. 3.) etiam Phoenices habuit conditores, vel ex famiha to=u] Amath, filii Chanaan, vel ex Sinaeis, si Ionathani credimus, qui Gen c. 10. v. 17. pro Sinaeis habet Anthusae, i. e. Amathusios, ut Hierosolymitanus Caprosac, i. e. Cyprios. Ut ut sit. Amathusios pro Phoenicibus esse habitos, etiam ex Theopompo scimus, quem, Historiarum l. 12. narrasse testatur Photius: ti/na tro/pon *e(/llhnes2 oi( s1un\ *a)game/mnoni thn\ *ku/pron kate/xon, apela/tantes2 tou\s2 meta\ *kitn/rou w(=n ei)s1in u(polipei=s2 *a)maqou/s1ioi]. i. e. quomodo Graeci, qui cum Agamemnone (ad Troiam militaucrant) Cyprum obtinuerint, iis eiectis qui cum Cinyra erant. (i. e. Phoenicibus) e quibus reliqui sunt Amathusii. Porto Amathunte pro Deo colebatur Adonis, quem cum Aegyptio Osiride nonnulli confundentes, Adonim Osiridem appellabant. Hinc Steph. *a)maqou=s2 po/lis2 *ku/prou a)rxaiota/th, en h(=| *a)/dw nis2 *o)/s1iris2, e)timato, o(/n *ai)gu/ption o)/nta *ku/prioi kai\ *fo/inikes2 i)diopoiou=ntai]. Haec tam vera sunt, quam quod sequitur; vel ab Amathone, Herculis filia, dici Amathuntem, vel ab Amathusa matre Cynarae, Incolas huius urbis ira Veneris, propter hospites immolatos, mutavit in cornutos boves: ---- Unde etiam nomen traxere Cerastae; Si Ovidio credimus, Met. l. 9. Fab. 6. Metallis eam abundare testis est idem Ovid. l. 10. Met. Fab. 10. Piscosamque Cmdon, gravidamque Amathunta metallis. Inde Amathunteus. Idem Ovid. l. 10. Met. Fab. 6. ---- ---- Mactatos crederet illicLactantes vitulos, Amathunteasque bidentes. Ubi alia exemplaria habent Amathusiacas. longitud. 65. 45. latitud. 35.00. Item Amathus, Laconiae oppid. Nic. Lloydius.
AMBARUM_seu_AMBAR
Graecis similiter *a)/mbar] teste Aetio, Gall. Ambre. Ital. Ambracane, odoramenti genus: Revulsoque sarcophagi operculo mirisice Virtutis ambare suaviter redolentis viri faciem demonstrans, in Actis S. Sebastiani Martyr. apud Carolum Macrum in Hierolex. Alkozuinio Scriptori Arabi est stercus bovis aquae seu marini. qui e mari in terram ascendit, ut fruges depascatur, i. e. phocae, quae mugitu, maxilla superiore et naribus, bovem aut vitulum resert. Nempe phocae creduntur ambarum primo devorare, deinde egerere. Unde Pandectarius, Azel est nomen piscis magni devorantis ambarum. Ex his Serapionis c. 196. Mala est et illa ambra, quam devorant quidam pisces magni --- qui cum deglutiant eam, occiduntur ab ea, et natant super aquas mortui, quos videntes homines de Gingios (Zingitani) proiciunt super eos uncos ferreos extrahuntque ipsos de mari, et extrahunt ambram de ventre eorum. Alii vero Ambarum volunt eici a ceto cognomine. Damir, Et bellua quae illud vorat, vocatur Ambar. Leo Afric. l. 9. Ambarum a pisce ambaro eici multi volunt. Piscem autem hunc aut balaenam esse dicunt, aut cetum illi mole parem. Hinc Paulus Venetus l. 3. c. 39. ubi de Insul. Madagascaria: In mari, inquit, cete grandia capiuntur, ex quibus ambarum colligitur. Et Scaliger Exercit. 104. . 10. In Mauritanorum libris hoc inveni, ambar ab incolis Marocci et Fez balaenam dici. Etiam in Euangeliis Aethiopicis Matth c. 12. v. 14. ita vocatur cetus qui devoravit Ionam. Sed obstat, quod scuta fiunt ex pelle ambar, teste Damire; balaenis autem cetisque corium mollius est, quam ut ad scuta queat adhiberi. Itaque hoc phocae convenit magis, de qua sic Oppianus Halieutic. l. 5. *fw/kh d) ouk a)/gkistra teteu)xatai, ou)/te/ tis2 ai)xnh\]*tri/glufos, h(/ken e(/loi kei/nhs2 de/mas2, e)/coxa ga/r min]*pi(no\s2 u(pe\r mele/wn stereh\ la/xen, o)/brimon e(/rkos].Hispida fallaci phoca haud retineur ab hamo,Nec trifidae corpus violatur cuspidis ictu,Nam praedura cutis valida obtegit undique membra. Sed sive a maiore ceto dicas, aut a phoca, sumi ambarum, aut etiam a pisciculo, quod Aslaphius his verbis asserit; In mari est animalculum, quod propter odoris fragrantiam illud expetit. Sed est ipsi venenum letiferum: Et mare cadaver eicir et ambarum educitur e ventre eius; Res Avicennae merito suspecta est, qui postquam reiecit, ut parum probabile, quod ambarum alii spumam maris; alii stercus animalis, esse asserunt, addit: Sed quendam audivi, qui ut rem certam asseverabat, se Iuvenem olim maria frequentasse ---- et cum, inquit, ad loca maris quaedam devenissem, quae ibi vocant mare Germanicum, circa diem orientem me contuli --- ad littus maris. Et cum mare versus littora fluctuaret, ambari frustra varia reperimus, et diversorum colorum, quae omnia illius crant, qui primus occupabat --- Accidit autem id semper, per certa temporum intervalla. In quibus verbis constat agi de mari Balthico, in Aestiis, circa Dantiscum et Regiomontium, ubi succinum quandoque in littora fluctus propellunt, ita ut absque ullo labore possit a quovis colligi. Et quidem, quamvis et alibi proveniat ambarum seu succinum, Germanici tamen ea est copia et nobilitas, ut aliorum famam facile obscuret: unde e Veterib. sunt, qui, praeter Germanicum, succinum aliud nullum agnoscant, Tacit. de morib. Germanor. c. 45. et Cassiodor. Var. l. 5. Ep. 2. Verisimile vero est, olim in Balthici maris insulis et peninsulis hoc bitumem exsudasse. Ita enim Veteres multi, inter quos Diodor. Sic. Galliae nomine tam late sumpto, ut etiam Germaniam complectatur: Ex adverso Scythiae, quae supra Galliam, insula in Oceano est Basilia dicta, in quam, quod electrum vocant, fiuctus abunde eicit. Et multo ante Pytheas, a Guttonibus (seu Gothis) Germaniaegente, aestuarium accoli scripserat, Mentonomon nomine stadiorum sex millium, ab hoc diei navigatione insulam esse Abalam (Basiliam legit Cluver. et cum Suecorum Scandinavia eandem facit) Illo vero fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum. Incolas pro ligno ad ignem uti co, proximisque Teutonibus vendere. Huic et Timaus creditit, sed insulam Baltiam vocavit; ut alia omittam, de quibus omnibus Plinium vide l. 37. c. 2. etc. Sed hac de re vide plura infra, ubi de Electro et Succino: ut et apud Sam. Bochart. Hicroz. Part. poster. l. 6. c. 15. Galli Ambarum hoc Botussiacum, cuius collectio ad Electorem Brandeburgicum spectat, vocant, Ambre iaune, neque quidquam aliud est, teste Ioh. Baptista Tavernur, quam species quaedam gummi, quod in mari congelascit et saepenumero animalcula aliaque gelu suo comprehensa continet. Eius in Sinensibus usus est non exiguus, inprimis cum Imperator convivio Proceres excipit. Tum enim inter pompae epularis praecipua fercula ambarum est, cuius varia frusta in ignem coniecta odorem fundunt naribus non ingratum, atque insuper ignem, quem magnopere venerantur, reddit luculentiorem. Petunt autem ambarum Sinenses Batvia, Metropoli Hollandorum in India Orientali, etc. Praeter hanc ambram aliud ambari genus est, quod griseum, Gall. Ambre gris vocatur, quod quomodo et ubi generetur, obscurum est. In Orientalibus tamen Maribus illud nasci verosimile est, quamvis eius aliquid nonnumquam etiam in littoribus Europaeis, Britannico inprimis, reperiatur. Maxima illius copia in littore est prope Melindam, inprimis in fluviorum et praecipue eius, qui Rio di Sena appellatur, ostiis, etc. Plura de eo, vide apud praefatum Tavernier Itinerar. Parte 2. l. c. 23.
AMEN
ab Hebraeis translatum ad Christianos, in Communione Eucharistica, a Populo olim dicebatur, ad verba Ministri. Ambros. de Sacram. l. 4. c. 4. Ergo non otiose eum accipis, tu dicis, Amen. Iam in Spiritie confiteris, quod accipias Corpus Christi, dicit tibi Sacerdos Corpus Christi et in dicis Amen, h. e. verum, quod consitetur lingua, tenet affectus. Quod etiam hodieque in usu ritus Ambrosiani obtiner. Alias in Communione Romana, ad Clerici responsionem im Missa, Sed libera nos a malo 3 celebrans concludit, voce submissa, Amen, cuius rei rationem exponit Bonaventura in c. 11. Lucae. Similiter ad confessionem eiusdem, quando Clericus explicit, Misereatur et in fine Suscipiat, celebrans Amen respondet. In die vero Paschae, celebraute sollenniter Papa, ad illa verba ante orationem Dominicam posita, Per omnia saecula saeculorum: Chorus non respondet, Amen, pro more; sed Papa pergit, Oremus, uti legere est in Ceremoniali Rom l. 2. sect. 2. c. 1. Quod Dominic. Macer putat in signum laetitiae fieri: namque illud Amen planctum trium mulierum, ad monumentum Christi lugentium, significare dicit se reperisse apud Innocentium III. de myster. Missae c. 12. Porro, in eadem Ecclesia, eum sollenni ritu induitur Episcopus, ad quamlibet orationem Amen eum respondere faciunt ceremoniarum Romanar. Directores, quod e diametro rudricis Ponrificalis Mislalisque opponi, praescribentibus non nisi in ultima oratione pronuntiaudum; praxi insuper ipsa in Missis privatis tam Episcoporum, quam aliorum celebrantium, refelli, dicit praefatus Macer. Quod euro Sigebertus in Chron. ad A. C. 633. Sigebertum Dagoberti Galliae Regis filium, dum a S. Amando baptizaretur, ad omnes preces, liecet undecimum solum aetatis diem attigiflet, clara voce Amen respondisse refert, fides penes Auctorem esto. Ingeniosum vergo illud est, quod Abbas Ioachimus, magnum temporis sui lumen, in Apocal c. 3. observat, semper Deum in principio periodi incipere hac voce Amen, ut e variis Scriptuae locis patet, at nos mortales semper in fine pronuntiare: Quia, inquit, Auctor veritatis, imo ipsamet veritas Deutsest; Nos vero veritatis pedissequi ac discipuli sumus, apud eund. Hierolex. De triplici Haebraeorum Amen, infra.
AMICORUM_greges
ostentationis ergo, aliti olim Romae: ut divitias et opulentiam iactarent huius rei studiosi, Martial. l. 2. Epigr. 74. Cinctum togatis post et ante Sausellum,Quanta reduci Regulus solet turba,Ad alta tonsum Templa cum reum misit,Materne, cernis? invidere nolito.Comitatus iste sit, precor, tuus numquam,Hos illi Amicos et greges TogratorumFusciculenus praestat et Faventinus. Imo ut haec iactantia se proderet magis, Kalendaria (ut ita dixerim) Amicorum excogitata sunt, (vide infra) in quae nomina corum referrentur. Senec. de Benefic. l. 6. c. 33. Nescis, quantum sit pretium Amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis Amicum; rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non alicubi magis dcest, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros quos vix Nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, Amicorum existimas esse? Non sunt isti Amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas amissiones digeruntur; Consuetudo ista vetus est Regibus Regesque simulantibus, populum amicorum describere. Cui nescio quid simile stomachans Umbricius habet, apud Iuvenalem Sat. 3. v. 183. ---- ---- Omnia RomaeCum pretio quid das, ut Cossum aliquando salutcs?Ut te respiciat clauso Veiento labello?Ille metit barbam, crinem hic deponit amati,Plena domus libris venalibus. ---- Vide quae alibi de Officiosis et Salutandi ritu dicemus. In aula Palatina Liberti erant, qui Amicorum Principis gererent curam. Ita enim legimus, in sepulchralibus quibusdam Epigrammatibus Romae, TI. CLAUDIUS. AUG. LIB. FORTUNATUS. A. CURA. AMICORUM. Et, D. M. LIBERTORUM. T. FLAVI. AUG. LIB. VICTORIS. Et, M. ULPIUS. AUG. L. A. CURA. AMICORUM. At haec frequenter dicis causa facta sunt. Etenim in Principum domo (scribit Plin. Panegyr. c. 85.) nomen tantum amicitiae, inane scil. irrisumque remanebat. Nam quae poterat esse inter eos Amicitia, quorum sibi alii domini, alii servi videbantur. Quod utcumque sit, fuit haec tam apud Principes, quam apud privatos, charitatis et benevolentiae plena compellatio. Hinc illae voces Drusi, apud Velleium Patercul. l. 2. c. 14. Ecquando propinqui Amicique similem mei civem habebit Res publica? Tiberii, in codicillis, compotores et coepulones Pomponium Flaccum et Luc. Pisonem, iucundissimos et omnium horarum Amicos, profitentis, apud Sueton. c. 42. Titi Caesaris; Amici, diem perdidi, apud Eundem c. 8. etc. Imo, eodem modo Convivii Dominus, apud Lucam Euangel. c. 14. v. 10. fi/le protava/bhti a)nw/tero???], Amice ascende altius. Ipse Christus Dominus discipulos alloquens, u(mei=s2 fi/loi mou=| e)ste/], Vos Amici mei estis; Ioh. c. 15. v. 14. et Matth c. 22. v. 12. e(tai=re pw=s2 ei)s1h=lqes2], Amice, quomodo introisti? ac alibi: Ubi vox e(tai=ros], idem quod fi/los]; unde forsan magnus Eteriarches in aula Constantinopolitana. Inprimis vero in Persarum Regis aula fuifle, qui fi/los bas1ile/ws2], Amicus Regis kai) e)coxhn\] diceretur, annotavit Eustathius ad Odyss. 5. Neque vero viri solum Amicorum, sed et Matronae, Amicarum greges habuere, apud Romanos, uti discimus ex Iuvenali Sat. 6. v. 350. Nec melior, silicem pedibus quae conterit aurum.Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,Conducit comites, sellam, cervieal, Amicas,Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam, etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis.
AMINADAB
Latin. populus spontaneus, sive populus vovens, aut populi princeps, Leulta, pietate insignis, Arcae custos, per 20. ann. 1. Sam. c. 7. v. 1. Ioseph. l. 6. Ant. Iud. c. 2. Item, Fil. Ram, filii Esron, filii Phares. 1. Paral. c. 2. v. 10. Pater item Naasson, Principis tribus Iuda. Numer. c. 1. v. 7. Ruth c. 4. v. 20.
AMMAUM
nomen civitatis. 1. Macchab c. 9. v. 50.
AMMIEL
Latin. populus Dei, vel mecum Deus, pater Bathsuae, matris Solomonis 1. Paral. c. 3. v. 5. quae et Bathsheba dicta est. Filius item Gemalli. Num c. 13. v. 11. Pater machir de Lodebar. 2. Sam. c. 9. v. 4.
AMMODYTES_sive_Cerastes
serpentis genus, quod in iis quibus concolor est, arenis latens, ungulas equi morder, Gen c. 49. v. 17. et calcaneo hominis insidiatur, Gen c. 3. v. 15. solisque exsertis corniculis, quae frumenti granis similia sunt, aviculas, quasi ad escam advolantes, intercipit Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 4. Ab arenis Ammodytes, a corniculis Cerastes; quae cum haemorrhoo serpente communia habet; namque et hic cornutus est: sed et insuper sicut ille, dorsi spinas non habet osseas, ucerum cartilagineas solum, et in utramque partem ita flexiles, ut in incessu nulla possit esse firmitas. Unde Lucan. l. 9. v. 716. ---- ---- Spinaque vagi torquente cerastae,, etc. Vide infra ubi de Cerastis, nec non voce Hammodytes.
AMMON
Latin. populus eius, XVII. Iudaeorum Rex regnavit ann. 3. Item filius Lot, ex filia sua minore. Gen c. 19. v. 35. a quo Ammonitae populi. Hesych. *a)mmw\n ui(s1i\, meq' h(mw=n lao/s2]. Ioseph. Iud. Ant.l. 1. c. 11. Torniel. A. C. 2138. n. 1.
AMMONIA
Iuno sic dicta, i. e. arenaria, culta in Graecia ab Eleis. Pausan. Quo nomine Luna non inepte intelligitur; ut enim Iuppiter Ammon Sol erat, sic Luna Iuno Ammonia dicta videtur, quam in forma ovis cultam fuisse legimus. Vide Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Utriusque nomine desumpto ab Hebraeo voce Hammach, i. e. calore. Unde idola, quae in fastigiis domorum extabant, perpetuo Soli exposita, Hammanim dicta legimus, Levitic. c. 26. v. 30. Esai c. 17. v. 8. et c. 27. v. 9. Adde quod, sicut Iuppiter Ammon cornutus pingebatur, Lucan. l. 9. v. 512. ---- ---- Stat corniger illicIuppiter: Similiter Lunae cornua affingebantur. Horat. Carm. saecul. Siderum regina bicornis audiLuna puellas. Dicitur autem cornigera Luna, ob raciorum suorum reflexionem, cornua imitantem; et quia, quemadmodum robur cornutorum animalium in cornibus est, ita Luna, ut et Sol, influentiarum suarum vim ac robur in his inferioribus, per radios suos, exserunt, etc. Vide Thom. Godwyn in Tractatu Angl. Moses and Aaron, l. 4. c. 6.
AMMONITAE
Palaestina gens. Gen c. 19. v. 35. Ab Ammone oriundi, cum Moabitis, Caelesyriam incoluere, Ioseph. Iud. Hist. l. 1. c. 11. Victi a Iephta, Iudic c. 11. v. 19. Saule, 1. Sam. c. 11. v. 1. s. Ioseph. Hist. Iud. l. 6. c. 5. 6. Davide, 2. Sam. c. 10. v. 1. s. 1. Paral. c. 19. v. 1. s. Iuda Maccabaeo, Ioseph. l. 3. Bell. Iud. c. 2. Ammanitas vocat Ioseph.
AMOMUM
a)mwmon], dictum Graecis veterib. omne aroma, quod sincerum et inculpatum esset, ut pistikh\ na/rdos] in Euangelio Marc c. 14. v. 3. dicitur, quae sine dolo est, et minime adulterata. Sic a)mwmon liba/nion], tus sincerum, et amwmon] simplicirer. Inde et kinna/mwmon] appellitavere, quasi ki/nnamon w)/mwmon], cinnamum inculpatum: et cardamomum, etc. Unde. Avienus amomum, pro cinnamomo posuit; contra cinnamomum, pro amomo. Hesychius, cum po/an d)w|desta/thn] vocat. Certe Assyrium amomum, apud Poetam, herbam esse susvissimi oderis, Servius ait in Virg. Ecl. 4. v. 25. Stat. in Epicedio Pileri Ursi, l. 2. Sylv. 6. v. 87. Phariaeque exempta volucriCinnama et Assyrio manantes gramine fuccos: Assyrium gramen idem vocat; quod et alibi l. 1. Sytv. 2. v. 111. pingue amomum appellat; Ovid. 1. 15. Met. sucum amomi. Quin et Dionysius ipse cinnamomum, pro amomo videtur accepsse, qui fu/lla a)khras1i/wn kinnamw/mwn] vocat. Nam Amomi folia dtam odore commendabantur, ut tradir Isidorus. At cinnami surculi, non folia afferebantur. Itaque Amomum in specie, de herba hac Assyria; quae integia et radica sua nixa *botzuw/dhs2] erat et urae modo convoluta, sibique cohaerens. Plin. l. 12. c. 13. Amomum parvus est frutex, uvae instar ex ligno in se ipsum convolutus. Nempe non fructus, ut in vite, botrosus erat, aut reapse botrus, quod nonnulli volunt; sed lignum ipsum fruticis quod u(po/kir)ron], i. e. coloris rusi, laudatur Dioscoridi, uvae modo implexum in se et convolutum, quod et semme plenum. Ipsum vero, dum collgebatur, quoniam siccum et friabile, hinc fragile erat. Idem. Capiturque cum radice, manipulatim leviter componitur, protinus fragile Unde solutum ac dissipatum eligendum Dioscorides praecipit, non convolutum et connexum, quia dum carpitur verum amomum, solvitur et frangitur: at quod adulterabatur; addito gummi essiciebant, ut cohaereret convolveretque se in uvae modum et sic germanum videretur, vide omnino Plinium dict. loc. Hinc Amomi uva, apud eundem, quae nihil aliud est, quam amomum integrum, non dissolutum, nec friatum in pulverem; cui maius pretium idem ponit: pretium uvae in libras denarii sexaginta: friato vero amomo denarii XLIIX. nempe non solutum amomum et in veae sigura remanens, carius vendebatur: eo quod dissolutum et friatum magis fraudi obnoxium erat. Pulveris vero Amomi meminit Ovid. l. 3. Trist. Eleg. 3. v. 69. Ossaque eum foliis etl amomi pulvere conde. Ubi pulvis Amomi, idem est, cum Amomo friato Plinii. Quibus vero usibus Amomum inserviret, diximus in voce Amomia Hodie verum Amomum ignoratur. Nam qui putant roasm, quam vocanc Hierosolymitanam aut Hiericbuntinam, Veterib. fuisse amom um, magnopere falluntur Nec melius sentiunt ex Arabibus, qui pedis columbini speciem esse perrendunt. Vide Salmas ad Solin. p. 400. et seqq. ut et Petrum de Valle Itinerar. Pers.
AMON
Latin. fidelis, aut verax, vel nutritius, sive paedagogus; fil. Manasse, Rex Iuda. De cuius impietate et infelici exitu, vide 2. Reg. c. 21. v. 18. 2. Paral. c. 33. v. 20. Ioseph. l. 10. c. 4. Iud. Ant. Item princeps Samariae civitatis. 1. Reg. c. 22. v. 28. Tertius quidam, de quo, Nehem c. 7. v. 58.
AMORRHAEI
posteri Amorrhaei, fil. Canaanis, Gen c. 10. v. 15. populi Palaestinae, Latin. amari, rebelles, sive loquaces. Hi Iudaeae montanis insiderant; sed plerique Iordanem transgressi bellum intulere Moabitis et Ammonitis, et occupaverunt Basan, et Heshbon, et quicquid terrarum est inter fluvios Iabboc et Arnon: in cuius victoriae memoriam Poeta Chananaeus scripsit carmen e)pini/kion] quod Moses libris suis inserere dignatus est. Num c. 21. v. 27. Horum Rex potentissimus Sihon, Moysi transitum negans ab eo victus est, eiusque ditiones tribui Gad et Ruben, ut et dimidiae tribui Manasse datae. Num c. 21. v. 23. Deuteron c. 2. v. 30. Iud. c. 11. v. 20. Ioseph. l. 4. Iud. Ant. c. 4. 5. 7. Hos fuisse testatur Amos proceritare cedris, robore quercubus pares, quia gigantes Rephaim (quorum unus fuit Og, Rex Basanis) vel ex Amorrhaeorum genere, vel Amorrhaeis erant permixti.
AMORRHAEUS
filius Chanaan. Gen c. 10. v. 15.
AMOS
per in principio, et vin fine, Latin. fortis vel robustus, pater Esaiae prophetae, Esai c. 1. v. 1. Hesych. *a)mw\s2 e(rmhnd/etas stire/ws1is2, h)\ i)xu/s2].
AMPHITHEATRUM
Latine Visorium, quod commodissime populus ad ludicra convocatus inde spectare poslet, circulari forma integra construebatur, aut ovali et oblonga, ut in cogladiatorii ludi et conclusarum ferarum venationes exhiberentur. Vide Cassiodorum, l. 3. ep. 51. Amphithcatrum rotundum est, Theatrum vero ex medio Amphitheatro est, semicirculi figur am habens, Isidor Hispalens l. 18. c. 52. Unde duobus Theatris in unum coeuntibus Amphitheatrum fiebat, dicebaturque Cavea quoque, ab interiore parte quae concava erat: Item Arena, quod arena spargeretur, ut certantes sine offensione caderent, ut ex Suetonio in Tito c. 8. liquet. Inde phrasis, in arenam descendere, i. e. certamen subire; et gladiatores Arenarii dicti. Nec vulgari solum sabulo hic usi Romani, sed invenere, inquit Plinius, l. 36. et alium usum eius lapidis, in ramentis quoque Circum maximum sternendi, ut sit in commendatione et candor, etc. Aliquando vero et foveae specusque sub Amphichearro, in quibus ferae aslervabantur, cum usus esset, in spectaculum cmittendae, Caveae dicebantur. Adde quod Amphitheatra plena concavitatibus speccubusque essent, in quibus, praeter feras, aquae etiam detinebantur, ad Naumachiarum usum postea in locum spectaculi dert vandae. Vide Sueton. in Domit. c. 5. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 5. c. 5. Lipsium inprimis de Amphitheatr. c. 2. et 3. Quia autem, cum in tam frequenti et copiosa sanguinis effusione facile fieret ut lubricum redderetur solum, ab arena petitum remedium est, quae, ut natura est bibula, et absorbere effusum humorem et renovari per inter valla ludorum facili negorio porerat: hinc hodieque les Arenes, in variis Galliae civitatibus dicuntur loca illa, ubi a Romanis olim rerum ibi poritis Amphitheatra fuerunt exstructa etc. Amphitheatri a Vespasiano, ex Tiburtino lapide, in ipso urbis meditullio, exstructi, a Tito dedicati et a Domitiano exornati, formam ac faciem, cuius rudera Romae visuntur, ut de partibus ac forma Amphitheatrorum facilius iudicare Lector possit, exhibet A. Frisius ad Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 4. Orbis illius circuli oblongi, sen potius ovi, formam refert, et si P. Victori fides, gradus Amphitheatri vel graduum pulvilli supra 87000. spectatorum capiebant. Ambitus superior et cirucmiectae porticus, Lipsu iudicio, denis adhuc vel vicenis hominum milibus seu stantibus, seu allatis carhedris sedentibus, locus erat. Universa machina quatuor constabat ordinibus, Dorico, Ionico, Corinthio et Composito, omnibus ita dispositis, ut tardius adventantibus accedendi, et citius abeuneibus recedendi facultas, sine aliorum incommodo, daretur. Area tota libera erat, nisi quod in ea alicubi ara cernebatur, Iovi Latiari sacra, ad quam mactatio stata et horrenda unius ex bestiariis: Sub ipsa ara cloacae subterraneae fuere, per quas, in usum Naumachiarum, occulte et subito inductas et eductas esse aquas praefatus Lipsius existimat. Ceterum ex corum numero, qui cum bestiis pugnabant, vel ad bestias, ut aiunt, damnabantur, Christiani crant: inter quos S. Ignatium fuisse, constans Fama est. In Amphitheatro Titiano notanda. Ara, quae sacra Iovi, ut dictum, Latiari. Portulae, per quas immissae in Arenam bestriae: Has iannas clausas fuisse probabile est, non solum ad belluas, ne egressus pateret iam solutis; sed eriam ad aquas coercendas, cum iis Amphitheatrum im pletum. Podium, cum suis columellis: et in medio suggestus Imperatoris. Praecinctio sive Diazoma, i. e. gradus altior et latior: cuius generis tres fuisse in Theatris Vitruvius docet, l. 5. c. 7. Vomitoria, sive Aditus, i. e. portulae quaedam quadratae in ipsis gradibus, per quas in sedilia diffundebantur. Ad eas minuti erant gradus scalares, per quos quisque ad destinata sua ibat subsellia. Spatium medium inter scalares binos Cuneus dicebatur, appellatione ab acie instruenda desumpta. Foramina, ad transmittendos malos, quae pauca in praefata icone expressa. Ibant ea in orbem, et externe a mutulis quibusdam mali sustinebantur.
AMRAM
Latine populus excelsus, vel manipulus eorum, aut cum excelso, filius Kaath, filii Levi, Mosis pater Exod c. 6. v. 18. Natusest A. M. 2386. Denatus, 2522. Alex. Polyhistor, apud Euseb. l. 9. c. ult. de Praep. Euang. *a)mara/mhs2] Iosephodicitur Iud. Ant. l. 2. quem vocat unum tw= eu)= gegono/twn para\ toi=s2] *e(bra/iois2] c. 2. 5. Vide Torniel. Salian. Spond. A. M. 2380. 2522.
AMRAPHEL
Latine loquens ruinam, occultum, vel iudicium, Rex Senaar. Gen c. 14. v. 1. Torniel. A. M. 2118. n. 2.
AMRI
per , Latine Amarus, vel diccns, sive exaltatio, aut Syriace, aries, pater Zacchur. Nehem c. 3. v. 2.
AMRI
per , Latine manpulus, vel dominium, sive populus rebellis, vel amarus, princeps militiae super Israel, Rex tandem constirutus, im pletate praedecessorum nulli secundus, Samariae sedem regni constituit. Obiit A. M. 3117. regni 12. Vide 1. Reg. c. 16. v. 16. Mich c. 6. v. 15. Sed legendum Omri. Ioseph. Iud. Antiq. l. 8. c. 7. Sulp. Severus Hist. l. 1. c. 74. Item pater Athaliae, matris Ochoziae, filii Ioram, 2. Reg. c. 8. v. 26. Et fil. Bechor filii Beniamin. 1. Paral. c. 7. v. 9.
ANA
cum V, Latine respondens, vel cantans, sive affligens, vel pauper, pater Oolibama uxoris Esau, Mulorum, an thermarum inventor? vide Torniel. A. M. 2319. n. 10. Gen c. 36. v. 2. Filius item Sebeon, filii Seir Horraei. 1. Paral. c. 1. v. 38.
ANACES
Castor et Pollus sic dicti. Nic. Lloydius, Graece *a)/nakes2], (ita enim cum Victorio, quam *a)/naktes2], legere mavult Vossus) quo nomine iuxta receptam sententiam, Tyndaridae dicti sunt, Castor nempe ac Pollux. Ita enim Plut. in Theseo, *tima\s2 i)s1oqe/ous2 e)/xon *a)/nakes2 w=ros1agorsusqe/ntes2], Divinos honores consecuti, qui Anaces appellati. Theodoretus Groecanic. affect. l. 8. *kai\ me/n toi kai\ *tundari/das2 *qeou\s2 e)ka/les3an *e(/llhnes2 kai\ *dios1kou/rous2 w)no/mas3an kai\ *e)fes2i/ous2 kai\ *a)/nakas2], Et quidem Tyndaridas Deos vocarunt Groeci, et Dioscuros nominarunt, et familiares et Anaces. Ac similiter Tzetzes in Lycophron. Eoque *a)/nakas2] dictos putabat Eustathius in Obyss. a]. quia Graeci a)nakw=s2] dicant, pro frontis2ikw=s2, e)pimelw=s2, pefulagme/nws2], curiose, studiose, caute: quod ipsum legas apud Plut. in Theseo, quamvis hic arbitratur posse etiam ex eo nomen videri, quia procuraverint a)ioxa\s2], seu inducias; vel ab a)/nw], h. e. supra, quia in caelis conspiciantur. Unde Horat. l. 1. Od. 3. Sic fratres Helenoe Lucida sidera. Accuratius vero, qui hac de re dislerunt, non solos Tyndaridas *a)/nakas2] docent fuisie dictos, verum et Rritopatteum, Eubuleum et Dionysum, de quibus sic Cicer. de Nat. Deorum l. 3. c. 21. *dio/s1kouroi] etiam apud Groecos multis modis nominantur. Primi tres, qui appellantur Anaces, Athenis ex Iove, Rege antiquissimo, et Proserpina nati, Tritoparteus, Eubuleus, Dionysus. Secundi, Iove tertio nati ex Leda, Castor et Pollux. Tertii dicuntur a nonnulis Alco et Melampus Emolus, Atrei silii, qui Pelope natus fuit. Nempe ita dixere Veteres viros principes, qui genus ducerent ab Anac sive Aenac, qui et Haebraeis, , LXX. senibus *e)nakei\m], aliis Anacinn. Meminit Moses, Numeror c. 13. v. ult. Vidimus gigantes e filiis Aenac: et Ios. c. 11. v. 21. Excidit Enacinos. Item c. 14. v. 15. Nomen autem Hebronis fuerat Cariath-Arbe. Is fuer at homo inter Aenacinos maximus. Ubi dubium, num maximum statura, an dignitate, an utroque dicat? Saltem de dignitate arguit, quod ab eo urbs nomen accepit. Unde et Iosuae c. 15. v. 13. Deditque eis Fosue urbem Arbe patris Enac: ea est Hebron. Et fortasse Anaces Spartae et Athenis descendere ab Anacim Palaestinae, unde a Iosua profligati in Graeciam concesserint. Non dubium autem, quin qui *s/a)nakes2] prius, hi *a)/naktes2] postea dicti sint: ut hinc etiam, unde *a)/naktes2] dicantur, liqueat, nempe T. inserto. Sed Cypriis non tam Reges, quam eorum liberi ac fratres, sic appellati sunt, teste Athenaeo l. 6. et Harpocratione, qui idem proditum ait ab Aristotele, de Cypriorum Rep. Facile autem a vicinis Phoenicibus hanc vocem Cyprii acceperint: Graeci vero habeant a Cadmo Phoenice, vel Cananaeis, qui, Iosua Cananaeam occupante, in Graeciam profugetint. Et fortasse ex his Spartani, qui ab Abrahamo descendisse videri volebant, si Iosepho credimus Ant. Iud. l. 12. c. 5. Nempe partim ex posteris Agaris, aut Cethurae; partim ex Cananaeis, a Iosua fugatis, fuisse videntur, e quibus ratio facilis redditur, cur Tyndaridas suos Lacones *a)/nakas2] dixerint. Vide Voss. de Idololat. l. 1. c. 13. Neque vero solum Spartanis hi culti, sed et Athenis templum Dioscurorum fuit, quod *a)nakei=on] vocabatur, teste Pausania in Atticis, Harpocr atione et Hesychio. Idem ibid. Vide quoque Anax.
ANAHARATH
Latine ariditas, aut incensio, vel ira, sive hinnitus, aut raucedo: vel Syriace suffocatio: civitas in tribu Issaschar. Iosuae c. 19. v. 19.
ANAMELECH
latine rsponsio, aut canticum Regis, sive afflictio, vel paupertas Regis, Deus Sepharvaim. 2 Reg c. 17. v. 31. Melius Anammelecb.
ANAMIM
Latine fons, sive oculus aquarum, fil. Misraim. Gen c. 10. v. 13. Vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 4. c. 30.
ANAN
Latine nubes, sive augurium, aut divinatio, Nomen viri. Nehem c. 10. v. 26.
ANANIA_vel_ANANIAS
Latine nubes Domini, aut divinatio Domini, nomen unius ducis Regis Oziae. s. Paral. c. 26. v. 11. Item, Socii Misaelis et Asariae, Dan. c. 1. v. 6. 7. Nomen etiam civitatis, in qua filii Beniamin habitarunt post Babylonicam captivitatem Nehem c. 11. v. 32. Nomen item viri cuiusdam, cuius cor dicitur ingressus Satan, Actor. c. 5. v. 1. De quo vide Cael. Rhodig. l. 2. c. 13.
ANATH
Latine responsio, sive canticum, aut afflictio, vel paupertas, pater Samgar Iudicis Israel. Iudic c. 3. v. 31.
ANATHEMA
ut et Devotio ac Sacrum, interdum rem pietatis ergo Numini sacratam, interdum diris onustam denotat; cum scil. utraque devovebatur, haec ut malorum Vindici, illa ut bonorum Auctori Conservatorique. Unde et Hebraeum Cherem, seu Anathema aut Devotamentum, ut Tertullianus vocat adv. Gnosticos c. 2. duplicem hunc usum apud Hebraeos obtinuit, idque quadruplici hac notione. Namque aut sacrum significat donarium ipsum, quod Numini seu in sacros usus devovebatur, ut v. 28. c. 27. Levitici; aut id, quod expresse iure belli perditioni devovebatur odiove intestino; aut quod in commissum cadebat; aut demum, quod diris, iure tantum pacis, onustum. Et quidem, ut de primo vocis significatu nil dicam; secundi generis exemplum illustre habetur, de Hierichunte urbe, Iosuae c. 6. v. 17. Et sit urbs haec anathema seu Cherem, ipsu et omnia, quae in ea, Domino. Et statim, Et vos cavete ab anathemate ---- omne argentum atque aurum, vasa aenea atque ferrea Domino conseorabuntur venientque in thesaurum Domim. Ubi urbs illa rota anathema erat in poenam seu vindictam hostium; ita tamen, ut metalla in Victoris potestatem redacta, anathemata fierent primi generis, utpote Domino sacra et in sacros usus servanda; coeterae tam personae (excepta Rahab) quam res, sive nece, sive incendio, aliove modo disperderentur: idque sub gravissima poena, ut ex Achanis historia patet. Atque ad hoc genus attinent publica sive Populi, sive Regis, sive Synedrii, anathemata, quibus bellum gesturi, sive proelium inituri, milites suos aliosve, si quidquam imperatum non praestarent, devovebant morti; quemadmodum illud Populi, de eis qui non ascenderent in Mizpa, Iudic c. 21. v. 5. et illus Saulis Regis de eis, qui ante noctem quid comederent; 1 Sam c. 14. v. 24. Eodem pertinet excommunicatio simul et anathema, quo Cuthaei veteres qui Templi instaurationem impeditum iverant, devoucbantur, in Pirke Rabbi Eliezer c. 38. ubi inter alia, trecentarum buccinarum, quarum sono Anathema illud denuntiatum, mentio fit. Tertium Anathematis genus visitur in illo Ezrae edicto, c. 10. v. 8. Quicumque non adfuerit intrae triduum iuxta decretum Principum et Seniroum, anathematisabitur universa substantia eius et ipse disterminabitur ab Ecclesia transmigrationis. Quarti denique generis, quod iure Pacis diris fiebat, species sunt binae; altera, ubi diris quis devovebatur, si quid in posterum sive committeret, sive omitteret: altera, ubi quis ob iam commissum quid ita devovebatur. prioris exemplum est, in illo Iosuae, c. 6. v. 26. ubi maledixit illi, qui Hierichuntem esset instauraturus. Quo pertinet, quod ex instituto Rabbenu Gerson (qui in Gallia floruit circa A. C. 1070.) literis obsignatis Iudaei hodierni apponere solent: Diris nempe devovent eum, qui praeter sententiam mittentis eas resignaverit; personae et loco, ad quem mittuntur, nunc sic, nunc aliter, devotionis formula subiuncta: In anathema devoveatur alienus per Excommunicationem, Anathema et Separationem Rabbi Gerson Luminis Captivitatis; et panis eius sit cibus Gentilium, vinum eius vinum idololatricum. Huiusimodi scil. diris alienum, qui resignaverit, devovent; breviter atque more suo, unoquoque vocabulo primo tantum sui elemento denotat1o. Eiusdem generis erat, quo quidam ex Iudaeis se ipsos anathematizaverunt, dicentes, neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum, Actor. c. 23. v. ??? 14. 21. Item, quo devovebantur adiurati, si peierarent. Etiam, quo admissi in Essenorum sectam se obligabant, ut videre est apud Iosephum de Bell. Iud. l. 2. c. 12. Denique quod statis temporibus Hebraei veteres in universos Israelitas, qui capita aliquot Iuris sive sacri sive aliter introducti, cautius pro re nata observanda, sponte et scienter violarent, tactis Bibliis promulgare consueverunt: cuius formula exstat in Colbo, libro Rituali Hebraeor. Atque eiusdem generis anathematismi sunt in Iure Caesareo, velut ex Hebraeorum more memorati. Permisit enim Iustinianus Hebraeis Legem suam sive Graece, sive Latine, legere, Neque, inquit, licentiam habebunt hi, qui ab his, maiores omnibus Archiperecitae aut Presbyteri appellantur, perinoeis aliquibus, aut anathematismis hoc prohibere, nisi velint, propter hoc, castigari corporis poenis, etc. Altera, species quarti generis est, qua ex sententia forensi devovebatur is qui excommunicatus seu a coetu Israelitico, eiusque consuetudine, rite semotus, intra tempus sibi iterato praestitutum non resipisceret, sed ex contumacia sua aut neglectu sibi in causa esset, ut excommunicatione interim non solveretur. Et quidem hanc quod concernit, 24. a Talmudicis assignantur causae, ob quas excommunicandus erat quis seu libera coetus Israelitici consuetudine arcendus: cuiusmodi excommunicationem niddui, i. e. Separationem et Shamatha], i. e. excommunicationem, appellant. Formula, causa primum indicata, verbis inconceptis huiusmodi erat, N. ist in Shamata (hoc enim vocabulummagis proprium ac receptum) i. e. excommunicationi sit obstrictus: . Quo fulmine qui feriebatur, privabatur solitae popularium consuetudinis libertate, usque dum paenitentia ad bonam mentem rediens solveretur. Scilicet nec luctus ritibus eum uti fas erat, neque censebant eum in numero hominum denario, ubicumque hic numerus necessarius esset, adeoque ita coetus esse pars desiit, ut, cum novem aliis, decem non conficeret. Quin adiucitur in Sepher Shulcan Aruch, si ita visum esset Foro, licuit interdici ei, ne convivio trium interesset, ne cum decem oraret, nec, si mortuum haberet, quis eum sepeliret, nec, si filium, eum quis circumcideret. Sed vero ex iure communi seu receptissimis moribus, haudquaquam fas ei erat alteri (praeter uxorem et liberos) intra spatium quatuor cubitorum assidere; nec si mortuus esset plangendus erat. Addunt, super tumulum eius saxum grande relinquendum, ut lapidandum eius sepulchrum esse (erat autem lapidationis poena apud illos gravissima) indigitaretur, etc. Quod si excommunicatus resipiscens solvi se desideraret, fiebat id hac formula; Absolutio tibi est, res est tibi permissa], idque citius, serius, pro delicti gravitate. Sed ut plurimum fiebat excommunicatio ad diem tricesimum; intra quod tempus exspectabat Forum, ut ad frugem rediret: ita tamen, ut interim verberibus etiam, pro Fori arbitratu esset puniendus. Post 30. dierum contumaciam, idem tempus semel iterabatur: at vero, si ante sexagesimum diem excommunicatus absolutionem non peteret, to=|] Cherem.] i. e. anathemate feriebatur, i. e. diris multo gravioribus: Cuiusmodi carmen sollenne ac horrendum erat, N. anathema sit, seu devotus atque exsecrandus habeatur. Dirae imprecationes in eum, Iuramentum in eum, Excommunicatio in eum. Quidquid scil. horrendum est, sive Numinis vindictam, sive hominum odium atque aversam consuetudinem spectes, in eum incidat: Atque sic talis omnimoda fere consuetudine hominum privabatur, fiebatque ei tuguriolum, in quo ab omni hominum commercio semotus aleretur, seu ut de huiusmodi anathemate, sub initia Ecclesiae Christianae loquitur Tertullianus adv. Gentes c. 30. a communicatione orationis et conventus, et omnis sancti commercii relegabatur. Vide plura hanc in rem, ut de Aposynagogis, de quaestione, an consecratus quispiam nomine anathematis, ut donarii sacri, aut is, qui inter bona in commissum caderet aut sollenniori devotus anathemate, mortis reus eoque nomine occidendus? de illo itemanathematis genere, quo expresse homines, ex iure belli, neci devovebantur: de voto Iephthae aliisque huc pertinentibus, apud Ioh. Seldenum de Iure Nat. et Gent, iuxta discipl. Hebr l. 4. c. 1. et seqq. ut et infra, ubi de Excommunicatione. Adde Albaspinaeum Observat. l. 2. c. 4. Petavium in Miscellan. Exercitat. ad Iulian. c. 13. 14. 15. 16. Ioh. Filesacum ad Vincentium Lirin. Lindenbrogium, Salmas. ad Solin. etc, laudatos Car. du Fresne Glossar. qui id unum ad hanc vocem adnotat; Anathema propria notione apud Scriptores Christianos fignificare inflictam ab Ecclesia excommunicationem; non tamen quam vis a)koinwnhs1i/an], sed eam quae cum exsecratione et maledictione decernatur et per quam non solum a fidelium communione ac Ecclesiae ingressu, sed etiam ab omni precum consortio ac publica mentione, convictu, colloquio, salutationeque fidelium, tales arceantur, ex Capitulis Caroli Calvi tit. 6. . 56. et Hincmaro Opusc. 55. adeoque Excommunicationem, quam sequitur Cherem, ut de quarto genere Anathematis apud Hebraeos usitati, deque posteriore eius specie, diximus supra. Vide quoque, voce Aggravatio.
ANCHISA
oppid. Italiae. Steph. Dionys. Halicarn. Ant. Rom l. 1. *p(pmon de\ *kapu/hn me\n a)po\ to=u propa/ppou *ka/puos, *a)gxi)s1hn de\ a)po\ to=u propa/toros *a)gxi/s1ou].
ANDRONICUS
i. e. vir victoriosus, nomen viri. 2. Machab c. 4. v. 34. et Rom c. 16.v . 7.
ANER
Latine responsio, aut canticum lucernae, sive affligens lucernam, Frater Mamre. Gen c. 14. v. 13. Item civitas, in tribu Manassis. 1. Chron. c. 6. v. 70.
ANGELI_quatuor
in leonis, vituli, aquilae et hominis specie primo Ezechieli c. 1. v. 10. et c. 10. v. 4. deinde etiam Iohanni in Apocal c. 4. v. 7. visi, non angeli solum, sed et Archangeli, qui aliis praefecti sint et eorum unicuique pensum suum assignent, fuere, iudice Bocharto: qui ex quatuor fabris, totidem corinbus, i. e. Imperiis oppositis, apud Zachariam c. 1. v. 8. 19. ex quatuor item quadrigis, apud Eund c. 6. v. 5. porro, ex quatuor Mundi partibus, apud Danielem c. 7. v. 2, totidemque Templi facicubs, apud Ezech c. 48. v. 30. novae tandem Hierosolymae lateribus, apud Iohannem Apocalyps. c. 21. v. 13. tot csse Archangelos, tam Ecclesiae, quam Terrarum Orbi, praefectos, colligit, per quos inferiora haec omnia Deus administret atque gubernet. Formas vero quod attinet, per Leoncm significari vult in Angelis robur, generositatem et Maiestatem Dei, hostibus terribilem, in iis relucentem; per Bovem constantiam, patientiam, firmitatem, et assiduitatem, in obcundo munere, sibi divinitus demandato; per Hominem, humanitatem, lenitatem et filanqrwpi/an]; per Aquilam tandem, naturae caelestis vigorem, agilitatem, et ad sublimia nisum. Addit, singula haec anim alia eximium aliquid habere: quippe Leo in feras, aquila in aves, bos in domesticum pecus. Homo in omnes imperat et primas tenet. Et ex his duo sunt fera, Leo et aquila; duo mansueta, bos et Homo: illa, ut rebelles terreant, haec ut piis sint solatio. E' feris Leo in terra sectatur praedam, aquila etiam in aere et mediis in nubibus: ut hos Spirirus sciamus, non solum homines aggredi, qui humi repunt, sed et ta\ pneumatika\ th=s ponhri/as2 en toi=s2 e/pourani/ois2], Ephes c. 6. v. 12> etc. Vide praedictum Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 6. ur et Commentator. Biblic.
ANGELOLATRIA
satis antiqua est. Sane Ios. Albus in Icarim l. 3. c. 18. cam omnium antiquissimam idoloatriam arbitratur, quod homines, Angelis cultum statuerint, tamquam Mediatoribus et sequestris, inter se et Deum. Sed enim hic etiam honor universe damnatur, Deuteron c. 6. v. 13. et c. 10. v. 20. Inprimis ad Coloss c. 2. v. 18. Paulus, ubi ait, Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione Angelorum, quae non vidit etc. illud inanis Philosophiae v. praec. 8. reiectae, exemplum improbat, quando quis humilitatis praetextu, non recta ad Deum et Christum preces suas fundit, sed Mediatores Angelos, more Platonicorum, invocat: quibu, Spiritus eiusmodi erant divinae mediae potestates, ut ait Appuleius, inter mortales eoelicolasque vectores, hinc precum, inde donorum. Et Colossi quidem, quibus ea scripsit Paulus, Phrygiae erat civitas, ut Metropolis eius Laodicea. In Phrygia autem et Pisidia obtinuit hic cultus, non Apostolicis modo temporibus, sed etiam tribus post saeculis. Unde Synodus Laodicena A. C. 364. sic cavit can. 35. sive 138. iuxta collectionem et interpretationem Dionysii Exigui: Quod non oporteat Christianos Ecclesiam Dei relmqucre et ire atque Angelos nominare, et congregationes sacere, quae interdicta noscuntur. Si quis igitur inucntus fuerit huic occultae Idololatriae scrviens, sit anathema; quia relinquit Dommum nostr um Fesum Christum, et se idololatriae tradidit. Qua de re sic Theodoretus ad Coloss. loc. cit. Qui legem, inquit, desendebant, nos etiam ad Angelos colendos inducebant, dicemes fuisse per eos legem datam. Mansit autem din hoc vitium in Phrygia et Pisidia. Quocirca Synodus quoque, quae convenit Laediceae --- loge prohibuit, ne precarentur Angeli, et in hodiernum usque diem licet videre apud illos et corum finitimos, oratoria S. Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, utique humilitate utentes, dicentes univer sorum Deum nec cerni nec comprebendi, nec apud eum posse perveniri, et oportere per Angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. Illi autem, qui Angelos colebant, Angelici dicti sunt quorum meminit Epiphanius Har. 60 et ex eo Zonaras ac Balsamo ad Can. Concilii Laod. pradictum. Mirum vero, ambigere Parrem. an non et ita vocari potuerint ab regione ultra Mesopotamiam, quae )*igteli/nh] dicta fuit: Clarius e)/tumon] perspexit Augustinus Haer. 39. Angelici in Angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius iam omnino defecisse testatur. Vide quoque infra Simoniani. Et haec de Angelis bonis, quorum veneratio fuit antiquior, de quibus vide quoque in voce Genius: postea et mali sibi, metu hominibus incusso, delubra arasque quaesiverunt, sed de iis vide in voce Daemon: uti de Angelorum Basilicis, apud Christianos, suo loco: de Ordinibus eorumdem decem, apud Iudaeos, novem apud Latinos, aliquid infra voce Virtutes.
ANHALTIUM
castrum Germaniae in Saxonia superiore fere dirutum, a quo Regio circumiacens dicitur Principatus Anhaltinus. Cuius Urbes praecipuae, Dessavia, Servesta et Bernburgum. Hinc Anhaltinae Familiae nomen, cuius origo ab Ascenazo, ex Iapheti progenie Gen c. 10. v. 3. et in specie ab Ascaniis, qui relicta Bithynia et postea Ascania palude ad Bosphorum, cum Cimbris et Caycis in has oras profecti ad Hercyniam consederint, a nonnullis areessitur. Intermedium ortum solent communiter ab Ursinis Romanis repetere, et quidem ab Ariperto quodam: Alii ab aliquo Saxone, qui aliquandiu in Italia fuerit commoratus, malunt Ascanios deducere: E cuius posteris Albertus II. Ascaniam restaurasse et Bernburgum condidisse fertur : Inter huius nepotes Otto VI. pater fuit Alberti, cognomine Ursi seu Pulcbri, qui novus quasi gentis conditor, Principatu Brandenburgico familiam auxit: Eo nati, Otto, stirpem Brandeburgicam et Bernhardus Saxonicam condidere. Quorum illius familia A. C. 1322. in Iohanne IV. deleta, Marchia cum Electoratu ab Imperatore Ludovico tamquam feudum vacahs, Anbaltinis et Saxonibus frustra reclamantibus, filio suo Ludovico collata, mde in Lucenbergiam familiam delapsa est: huius vero stirps diuturnior fuit. Bernhardus enim, de Friderico I. Imperatore bene meritus, ab co Saxoniae, Ducatum obtinuit; perque filios, Albertum, ramum Saxonicum, e quo hodierni Principes Lavenburgici descendunt, et Henricos duos, Anbaltinum sevit. Ex his iunior Ascaniam tenuit, quam liberisipsius Henricus Senior patruus eorum eripuit. Hic a Friderico II. creatus Princcps Anbaltinus, stemma continuavit; Pater inter alios Sigfridi, a quo Servestana et Bernhardi, a quo Bernburgica linea ortae sunt. E quibus haec desiit saeculo 15. successore agnato Georgio, cuius filio Woldemaro natus Wolgangus A. C. 1566. caelebs decessit: Ernestus vero, VVoldemari frater, Iohannem, Georgium et Ioachimum suscepit, quorum hic Dessaviam, iste hatskerodam, ille Servestam tenuere. Iohannes, fratribus sine prole defunctis, pater fuit Caroli, Ioachimi Ernesti et Bernardi: e quibus medius, fratrum haeres, unus post plura saecula totius Principatus fuit succeslor. Exstinctus hic A. C. 1586. praeter filias splendidissime elocatas, et filios aliquot sine sobole defunctos, quinque habuit filios, totidem Linearum Auctores. Dessaviensem enim ramum, Iohannes Georgius, Bernburgicum, Christianus, Plaezkensem Augustus; Servestanum Rodolfus et Coethensem, Ludovicus incepere. Vide in voce Ascania, et de Principibus ac Principatibus praefatis, quemque suo loco. Pfannero, familia haec cum iam dudum Comitatum Ascaniae, Dynastiam Ballenstedti, aliasque ad Hercyniam Silvam Comitum et Dynastarum titulo possedisset, postea Marchiam veterem, sive Soltquellensem ab Henrico II. Imperatore obtinuisse, a Pribislao, Herulorum Rege rursus ei ereptam, at Ottoni Diviti, eadem prosapia prognato, a socero Magno Electore Saxonico, qui eam Pribislao rursus eripuerat, redditam, legitur. Secutis temporibus, tota Marchia Brandeburgica Alberto Urso: Saxonia Bernhardo eius filio, urraque cum dignitate Electorali obtigit, quae tamen ambae in alias familias tranfiere, ut infra dicemus. Manfere ditiones, Anbaltini Principatus et Ducatus Saxo-Lavenburgrci nominibus celebres, in Anhaltinos Principes et Duces Saxo-Lavenburgicos, divisae; qui, quamquam eiusdem gentis, duas in familias etiam titulo invicem distinctas, abiere; orti a filiis Alberti Bernhardo (cui Albertus Ursus pater fuerat) geniti, Alberto II. Electore Saxoniae et Iohanne Duce Saxo-Lavenburgico. Titulos familiae et gentes eo pettinentes, Angrivariam, Westphaliae quaedam, Ascaniam, Servestam, Bernburgum, Ieveram, et Kniphusiam recenset Tob. Pfannerus l. cit. Primus ex Familia hac illustri Anbaltini Principis titulum a Friderico ut dictum accepit Henricus senior, Bernhardi Electoris Saxoniae fil. Alberti Ursi praefati nepos, quo terras Comitum atque Dynastarum titulo hactenus habitas, celsiori et digno paterna fortuna nomine possideret. De reliquis titulis vide hic passim.
ANIM
Latine, respondentes, sive cantantes, aut afflicti, sive pauperes, Nomen civitatis. Iosuae c. 15. v. 49.
ANIMAL
ut Graece zw=on], ita Hebr. chaia, ratione vitoe dicitur: non quod vita sit animalis propria, sed quia illud solum sentit, appetit et movetur. Unde e)/myukon] animatur Graecis, saepe idem quod Animal quo sensu Pychagoras tw= e)myu/xwn a)phgo/reuen a(/ptesqai], animata degustare prohibuit. Cuius dogmatis apud Comicos frequens mentio, Antiphanes in Coryco, apud Athenaeum l. 4. *prw=non me\n w(/s1pr *pu1ago ri/zwn, e)sqi/ei])/*emyuxon ou)de\n.]Primum quidem, ut Pythagorae sectator, editAnimalium nihil. Alexis apud Eund. l. 9. in Aithide, *o( prw=eos ei)pw\n o(/???i s1ofisth\s2 ou)de\ ei(=s2])*euyuxon e)sqi/ei, s1ofo/s2 tis2 h)=n.])/*egw\ ga\r h(/kw a)gora/s1as2 ou)de/ e(/n])/*emyuxon. i)xqu=s2 i/priamhn teqnhko/tas2.] Qui primus dixit Philosophum neminemAnimatum quidquam comedere, sapiens quidem fuit.Ego etiam venio mercatus animatum nihil,Emi enim pisces mortuos etc. Est autem aliud logiko\n], aliud a)logon], 2 Petri c. 2. v. 12. quorum hoc, brutum scil. Hebraei dividunt in 4. summa genera. Animal quadrupes;] avem;] reptile]; et Piscem:] quae, ut alias notas d akri/tika/s2] omittam, motus praecipue distinguit. Graditur enim quadrupes, avis volat, reptile serpit, natat piscis. Graeci vero, a reptilibus tam quadrapeda, quamlibet parva, quam insecta (ab Hebraeis sub Reptilium nomine comprehensa) distinguunt; Quos sequutus Bochart. illustre suum Opus de Animalibus S. Scrpturae, seu Hierozoicum, in duas partes divisit: quarum prior, 4. libris comprehensa, post Animalia in genere, de quadrupedibus domesticis et feris; item de oviparis, ut sunt lacertoe et testudines, agit; posterior sex libris, Aves mundas, immundas ex lege Dei, serpentes, insecta, aquatica et fabulosa animalia, persequitur. His omnibus Adamus nomen cuique convenien imposuisse legitur, Gen c. 2. v. 19, 20. quae proni ad eum adducta fuere, solis mere aquaticis, utpote in diverso elemento agentibus, exceptis. Namque et amphibia, ut ranae, sibri, phocae, crocodili, hippopotami, ex aquis excedere poterant, uttam sollenni concilio intereslent. E singulis autem speciebus bina solum huc convenisie verosimile est, quomodo postmodum in arcam Noae, ut confusio vitaretur: nec sine Deo factum, quod tam hic, quam in Arca, lupus cum ove, canis cum lepore, felis cum mure, accipiter cum columba, simul pacate degebant; Creatore illorum rabiem et horum trcpidationem et fugam ad tempus reprimente, ne intempestivis tam diversae naturae animalium dissidiis conventus turbatetur. Quo modo autem Animalius tam multae species in unum locum deductae sint; An ventis impellentibus, ut in Deserto coturnices? An per Angelos, ut cum Philippus Azotum transvectus fuit? Aur areano Dei impulsu, ut in Aegyptum ranae et cynomyia? etc. nihil opus est quaerere. Namque etiamnum ciconiae et grues ex Boreali plaga in Aegyptum et Aechiopiam certa anni tempettate volant et post aliquot menses revolant, unde disceslerant: Haleces quoque et thynni quotannis ingenti turba sedes mutant et in alias sedes transeunt. Nempe idem Deus, qui hanc iis naturam indidit, reliquis etiam animalibus id facile inspirare potest, ut, cum res ita postulat, in certum confluant locum, tamquam si voce praeconis citata ac convocata essent. Aliquid simile attentavit Regum maximus Alexander, qui naturae animalium pernoscendae cupidus, de iis commentationem Aristoteli delegavit, octingentis talentis, i. e. ex Budaei supputatione, aureorum nostri temporsi 480000. per Graeciam Asiamque hanc in rem impensis. Quod iam manimo habuiste patrem Alexandri Philippum, et plou= on a)nendeh=], immensas opes, ad id exsequendum de suo liberalissime suppeditasse, in Aeliani Variis legas, l. 4. c. 19. Sed quidquid uterque egerit, tamen Aristotelem multa Animalia latuere, de quibus in eximio opere ne gru=] quidem habet: multa etiam, ex auditu solum, cognita habuit. Unde scias, quanto hominibus sit potentior Deus, qui uno momento exsequitur, quod per plures annos, tantis sumptibus et tot adiutorum opera, praestare nequiverunt duo Reges potentissimi. Ita igitur Animalium conventus habitus est, qualis deinceps nullus alius, praeterquam in Arca Noae, ad quam pariter convenerunt, sed longe diversa de causa. Namque, ut alia omittam, in prima brutorum hac convocatione id praecipuum fuit, quod eorum ad hominem concursus statim a creatione, fuit volutariae subiectionis professio, quasi se domino suo sisterent et in eius se reciperent clientelam. Hinc in servitutis notam omnibus illis Adam nomina imposuit, nempe ut domini servis selent, quemadmodum Iosephi a Pharaone, Denielis et Sociorum a Nebucadnezare, Eliakimi a Necone, nomina mutata esle, ut ex novis nominibus se novis subesse dominis discerent, legimus, Gen c. 41. v. 45. Danielis c. 1. v. 7. et 2 Paralip c. 36. v. 4. Qua de re, ut et aliis huc pertinentibus, vide praefatum Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 9. uti de omnis generis Animalium receptaculis carceribusque hic passim, inprimis infra voce Vivaria; it. Zotheca: de consecratione et cultu, voce Consecr atio, it. Zoolatria; de more vero Aninialium figuras vestibus intexendi hic passim vocibus Bellnata, Peristromata, Phrygiones: in corporibus pingendi, voce Picti. Apud Graecos voce *Zw=on], it. )/*alogon], absolute equum plerumque indigitari, dicemus infra, voce Volutabrum: uti apud Latinos recentiores Animal, equus aut iumentum notat, l. 9. Cod. Theodos. de Re milit. apud Paul. Diaconum in Heraclio, Aimoinum de Miracul. S. Benedicti l. 3. c. 6. Gaufridum de Vita S. Bernardi c. 2. num. 4. Alios. Hinc Animalia publici cursus, pro equis ad cursum publicum destinatis, l. 8. Cod. Theod. de cursu publ. quae etiam Animalia publica dicuntur, in l. 2. 10. 53. 60. Cod. cod. At Animal de hoste, in Charta Remundi de Canavellis Domicelli in Comit. Ruscinon. A. C. 1298. alibique idem est, quod Animal mulinum, Anastasio in Histor. Eccl. ann. 9. Copronymi, et zw=on mouliko\n]: mulus nempe vel mula, uti explicat alia Charta Berengeri de Canavellis filii Remundi A. C. 1308. apud-Car. du Fresne in Glossar.
ANIMALIA_Quatuor
in visione memorata, Ezech c. 1. v. 5. et Apocal c. 4. v. 6. vide supra, ubi de Angelis. Haec picta fuisle in quatuor Iudaeorum vexillis, de quibus Numer. c. 2. v. 3, 18, 25. dicunt Iudaei. Aben Ezra in Numer. c. 2. v. 2. Et Antecessores nostri dixerunt, fuisse in Rubenis vexillo figuram homims, iuxta vim symbolicam mandragorarum: et in vexillo Iudoe figuram leonis; quia illum Iacob Leoni comparavit: et in vexillo Ephraim figuram bovis; quia dicitur (Deuteron c. 33. v. 17. de Iosepho patre Phraim) Primogeniti bovis illius decor est ci: et in vexillo Dan figura aquiloe, ut similis sit Cherubinis, quos vidit Ezechiel Propheta. Quibus similia habent Chizkuni et Bar Nachman ad eundem loc. Sed hoc commento nihil iudicat Bochartus putidius. Nam, ut de Iuda iam taceamus, inquit, plane absurdum est, quod Rubenitas figuram hominis volunt habuisle in vexillo suo, propter mandragotas a Rubene repertas, quae scil. fuerint a)nqrwpo/morfoi], ut Pythagotas appellat: und e Columella, l. 10. Quamvis semihominis vesano semine feta,Mandragoroe pariat flores. Namque nec mandragora quidquam cum forma hominis commune habet, praeter radicem, quae saepe bifurcata est, ut sciunt illi, qui viderunt: nec Ruben mandragoram invenit, sed dodaim, quae plane aliud esse, ostendit idem Bochartus puculiari libello. Absurdum quoque illud, Ephraimitas figuram bovis et Danitas figuram aquilae in vexillis habuisle; illos, propter ultima Mosis morientis verba: hos vero, quia e quatuor Cherubinorum faciebus, quos vidit Ezechiel, una fuerit a)qto/morfos]. Agitur enim de vexillis, quae erexerant Israelitae anno secundo ab Aegypti exitu, annis ante Mosis obitum 38. saeculis ante Ezechielem circiter novem etc. Imo plane nullas animalium imagines in vexillis suis habuisse Hebraeos, ex Iosepho colligere est l. 18. c. 7. Cum enim Vitellius in Arabas bellum moturus, vellet e Ptolemaide per Iudaeam exercitum ducere, u(pantia/s1antes2 a)/ndres2 oi( prw=toi parh|tou=nto dia\ th=s xw/ras2 o(do\n, ou) ga\r au)toi=s2 ei)=nai pa/trion periora=|n ei)ko/nas2 ei)s2 au)thn\ feromen/as2, polla\s2 d) ei)=nai s1hmai/as2 e)pikeime/nas2], Viri (Iudaeae) primarii illi occurrentes, transitum per regionem deprecati sunt, causati patrios ritus non permittere ut inferrentur ulloe imagines quales Romana signa pleraque habebant. Quorsum, si et ipsi imagines habuerunt in vexillis suis? Adde, quod nec in Scriptura, nec in Iosepho, nec in libris de Vita Mosis apud Philonem quidquam tale habeatur; sed nec in universo opere Talmudico etc. Vide Sam. hunc Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 5. et infra Corporale.
ANIUS
Apollinis fil. ex Rhea, et Rex in Delo; habuit Andrum filium. Virg. l. 4. Aen. v. 80. Rex Anius, Rex idem hominum, Phoebique sacerdos,Vittis et sacra redimitus tempora lauroOccurrit. --- --- Ubi Poeta Anium, Deli insulae Regem Sacerdotemque inducit. Servatum hoc priscis gentibus, ut earum Reges, sacerdotes quoque essent. Quod de Rege Romulo scribit Cicer. l. 1. de Divinat. c. 2. Huius urbis parens Romulus, non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus Augur fuisse traditur. Ubi late probat, Reges olim omnes ac Principes claruisse dignitate auguratus, quae res semper ad sacerdotes pertinuit, et signate ait, principum liberos sex apud Romanos traditos in disciplinam Etruriae populis, ut artem vaticinandi addiscerent, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem et quaestam. Dionys. etiam Halicarn. l. 2. ubi describit constitutionem regni factam a Romulo, ita ait: *bas1ilei= men\ oun e)ch/reto ta/de ta\ ge/ro. *prw/ton me\n i(erw=n kai\ qus1iw=n h(geuoni/an e)/xein, kai\ pa/nta di) e)kei/nou pra/ttesqai ta/ pri\s2 tou\s2 qeou\s2 o(/s1ia]. Deinde late persequitur, quae pertinent ad civilem administrationem Non solum autem hoci in usu Romanis, sed aliis quoque, ut Palaestinis, ut Aegyptiis etc. De Palaestinis Xiphilinus, in Pompeio: )*hrxon d) un)tw=n )/*urkano/s2 te, kai\ *a)risto/boulos a)o/elfoi\, kai\ e)tu/gxanon u(pe\r tn=s2 to=u s1fete/rou qeou=, o(/s2 ???i/s2 pote ou(=th/s2 e)stin, i(erws1unhs2 diafero/ menoi] Vide etiam, de hac eadem re, Iustinum l. 36. c. 2. loquentem de sacerdotibus et Regibus Iudaeorum. De Aegyptiis Plut. l. de Iside et Osiride; *oi( bas1ilei=s2, kai\ i(erei=s2 o)/ntes2]. Inde est, ut avocatis iam Regibus ab administranda religione, Reguli, auctore eodem Plutarcho, sacrorum et religionis curam suscepermt. Quae nota Plutarchi utilis est, interest enim iuventutis scire, cur, qui sacris praesunt, Reguli Latinis auctoribus dicantur. Sed ad Anium revertamur. Eum autem Delo imperasle Dionys. etiam narrat l. 1. Rom. Ant. ac Troianos, duce Aenea, eo appulisse: )*ex de\ th=s2 *pallh/nhs2 a)rantes2 oi( *trw=es2, ei)s2 *dh=lon a)fiknou=ntai, bas1ileu)onios au)th=s2 *a)ni/ou]. Vide Cael. Rhodig. l. 7. c. 15. Ceterum Anius non solum vir et Rex fuit, verum etiam Deus habebatur. Clemens Alex. *a)/nios, dai/mwn e)pixw/rios par) )*hlei/ois2]; ubi Canterus *dhli/ois2] legit: Dicitur autem ab a)/nw], et cum (*uperi/onos] nomine convenit, a mundi lustratione dictus, teste Nannio in Miscellaneis. Porro Anium sic vocavit mater para/ thn\ a)ni/an], inquit Etymologus; vel dia\ to\ a)niaqh=nai di) au)to\n], ut scribit Isacius, in Lycophronem. Nam ex Apolline gravida, ut fabulantur, et e paterna domo pulsa, eum post multos errores peperit, in antro Euboeae. *a)ni/a] autem Phoenicibus est ani], quomodo etiam afflictum vocant. Plura de Anio vide apud Diodor. Sic. l. 5. p. 229. Nos ex fabulis hoc solum addemus, hunc Anium, ducta Dorippe, genuisle tres Oenotropas, Oeno, Sperme, et Elardem, quibus Bacchus id impertivit, ut quotiescumque vellent, pro nominum ratione, vinum, semina, et oleum consequerentur, easque cum Agamemnon in expeditionem Troianam illas invitas secum ducere vellet, Bacchi ope implorata, in columbas versas esse. Ovid. Metam. l. 13. fab. 4. Fabulae occasionem dedit magna vini, frumenti et olei copia Anio sacerdoti Apollinsi suppeditata. Nempe, ex omni terrae proventu, a cultoribus suis tria haec exigebat Diabolus, Dei simia. Vide Deuter c. 18. v. 3. 4. Nic. Lloyd.
ANNA
Latine gratiosa, sive misericors, aut requiescens; vel donans, altera uxor Elkanae. 1. Sam. c. 1. v. 2. Hebraice Hanna. Nomen irem Prophetissae cuiusdam, de qua sic D. Lucas c. 2. v. 36. 37. *kai\ hn)= *awk profh=tis2, quga/thr *fanouh\l, en fulh=s2 *a)s1h/r. *a)/uth probebhkui=a en h(me/rais2 pollai=s2 zh/tas1a e)/th meta a)ndro\s2 e(pta\ a)po\ th=s2 parqini/as2 a (th=s2. *kai\ au(/th xh/ra w(s2 e)tw=n o)gdoh/ko\nta tessa/rwn, h(/ ou)k a)fi/stato a)po\ to=u i(erou= nhstei/ais2 kai\ deh/s1es3i latreu)ous1a nu/kta kai\ h(me/ran]. De eadem hoc est testimonium S. Cyrilli Hierosolymit. Cat. 10. quod fuerit mulier e)gkrath\s2 eu)labesta/th, kai\ a)s1kh/tria]. Ubi primus character continentiam eius, et castitatem vidualem denotat, quam per tot annos integram, illibatamque servaverat (septem nempe duntaxat annos cum coniuge post nuptias vixit, quo tempore maritus eius, ut parest credere, moriebatur.) Secundus pietatem eius respicit. Tertius, non solitariam, aut nonialem vitam (quemadmodum ibi Latinus interpres falso reddidit,) sed severam oklhragwgi/as2] observantiam, utpote quae bis qualibet septimana ieiunaverit, precesque quottidianas tum publice, tum privatim assidue frequentaverit, prout olim Asceticis in usu fuit. Ita sese a curis, et negotiis mundanis subduxit, ut melius Dei cultui vacaret, ideoque sub horas precationis quottidie in templum ascendebat; Non quod numquam vel comederit, vel dormierit, vel quod inibi semper ullo modo permanere potuerit; verum quod illic statis precationum temporibus Deum semper coluerit, posteaque domum suam redierit. Ita Apostoli, Luc c. 24. v. 53. dia\ panto\s2 en tw( i(erw=|] fuisse dicuntur. Et Act. c. 1. v. 15. diame/nontes2 enei=], non quod numquam exinde abscesserint, sed, ut illic sequitur, h)=s1an pros1kkrterou=ntes2 o(moqumadon\ th=| pros1euxh= kai\ deh/|s1ei]. Nic. Lloydius.
ANNAS
i. e. affligens, vel humilians, aut respondens, Pontifex sudaeorum, socer Caiphae. Luc c. 3. v. 2. Vide Ananus.
ANNONAE_Praefectus
Romae extraordinarius fuit Magistratus, ab Aedili Cereali, qui ordinarius erat, distinctus. Fuit eius munus, videre ne plebs annonae caritate ac inopia laboraret, verum ut panis suppeteret affatim, pondereque iusto ac munditie debita veniret. Itaque, si quid ad annonam pertinens, commissum erat, cognoscebat. Mentio eius fit a Livio l. 4. c. 12. et alibi. Gessit hunc Magistratum Cn. Pompeius M. eo anno, quo Cicero revocatus est ab exilio, ut constat eius ex Orat. pro Domo. Fuit autem primo in urbem annona illata, ex Sicilia et Sardinia, quae proin Horrea populi Romani dici amarunt. Aucta postea Republ. prolatove sub Consulibus Imperio, ex Africa, domita iam Carthagine: sub primis Imperatorib. ex Aegypto, denique declivi iam Principatu, aut potius diviso, e Gallia frumenta in urbem, ad Populi annonam, convehebantur. D. Ausonius in urbib. Narbo v. 21. --- Toto tibi navigat orbe cataplus. Inprimis vero Alexandrinae frumentationes nobiles fuere, etiam apud Graecos, ut patet ex Athenaeo Dipnosophist. 11. cumque reliqua navigia, quae ex Africa sub Augusto in Italiam commeabant, Capreas insul. transitura, velo solo contentae essent, Alexandrinis etiam suppara addere fuit permissum. Sed et ex Hispania fruges petitae, Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 406. Teutonicus vomer, Pyrenaeique iuvenciSudavere mihi; segetes mirantur IberasHorrea: nec Libyae senserunt damna rebellis,Fam transalpina contenti messe Quirites. Ex his igitur provinciis advecta annona navibus onerariis, dein imponebatur caudicariis navibus, ut per Tiberim in urbem inferretur. Hinc Cappella de Nupt. Merc. Philolog. ad ostia, inquit, Tiberina naves onerariae appellant: dicebanturque qui istiusmodi navigiis praeerant, Codicarii, sive Caudicarit, ut ex inser. lapidis antiqui patet: Mensores Portuenses, quibus vetus fuit cum Caudicariis diuturnumque certamen. Advectam iam Mensores hi in publica horrea inferebant: quae vel pensilia erant, in editiori villae parte, vel subterranea; quorum illa Vitruvius l. 6. c. 9. sublimia, haec Plinius l. 18. c. 30. defossa vocat: quibus et ex tabulis ligneis mobilia fuisse, addendum ex Scaevola IC. l. 60. ff. de acquir. rer. dom. Itaque, nisi ex horreis publicis distribueretur frumentum, esuriebat civitas. Unde crudele illud Caligulae factum, cum nonnumquam horreis praeclusis famen populo indixit, Sueton. in eo c. 26. Inde annona efferebatur et populo dividebatur, vel per Praefectum frumenti dividendi, qui dicebatur annonam dividere et dare, et praeterea regere, vel per Aediles. Neque vero semper annona frumentum erat, sed interdum arctiore in penuria panis dividebatur. Quod si annona defecisset, ut nec in horreis publicis frumentum, nec gradibus panis suppeteret, saepe oriebantur seditiones, et ab indignante famelicaque plebe, petebantur lapidibus ii, quibus id negotii incumbebat. Lucanus Pharsal. l. 3. v. 55. --- --- Irarum causas et summa favorisAnnonae momenta trahi; namque asserit urbesSola fames, emiturque metus, cum segne potentesVulgus alunt. Victor in Antonino Pio, sub sin. Cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus peteretur. Ideoque cum arctissima fuit annona, ut loquitur Sueton. in Galba cap. 7. lenitate sua Imperatores subvenire solebant et commeatuum in urbem subvehendorum curam alicui permittere, Symmachus l. 10. Ep. 31. quod tunc gratuitum et sine pretio, imo interdum et sine mensura hi conferebant, ad aucupandum popularis gratiae favorem. Quemadmodum autem pecunia ad stateram pendi, non numerari, consueverat olim, ita frumentum plebi dividendum, tessera frumentaria data, non mensura, sed pondere primitus erogabatur. Hinc in legg. Xviral. Vincto farris libra in singulos dies datur. et Horatius l. 1. Sat. 5. v. 68. --- --- --- Cui satis unaFarris libra foret. etc. Plura supra, et apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 7. c. 38. Vide quoque Comes annonae infra.
ANNULI
originis incertae; fabulae illorum vetustatem a rupe Caucatea repetunt et Promethei vincula eo detorquent. Troianis certe temporibus usum Annuli fuisse ignoratum, Plinius affirmat, hac ratione ductus, quod Homerus eorum nullam fecerit mentionem, cum et codicillos missitatos Epistolarum gratia indicet, Il. z]. et conditas arcis vestes, ac vasa aurea argenteaque et ea colligata nodi, non Annuli, nota, Odyss. q]. Et quidem de Graecis haec vere dicuntur. Nam hos, et praesertim Lacones, ante inventum annuli signatorii usum, lignis a vermibus exesis res quasvis signasse, legimus in Graecorum Commentariis: quae signacula qriph/desta] et qripo/brwta] fuere mmcupata. Sed apud Hebraeos et Aegyptios etiam, ante Iliaca tempora, Annulos tuisse usurpatos apparet, cum ex facto Iudae, qui Thamari pignoris loco dedit annulum, Gen c. 38. v. 18. tum ex historia sosephi, qui a Pharaone Aegypti Rege Annulo signatorio donatus legitur, Gen c. 41. v. 41. et apud Iosephum Antiqq. Fudaic. l. 2. c. 2. Unde mirum, cur Plinius neget, Aegyptios annulis usos esse, l. 33. c. 1. quorum usus ab iis, ut multa alia, ad Graecos manavit, et inde ulterius ad veteres Italiae populos. Nam Sabinos, etiam Romuli temporibus, Annulos gestasse, auctor est Dionys. Halicarnafl. l. 2. ubi de Tarpeia. A Sabinis transiit mos ad Romanos; nisi forte hi ab Hetruscis acceperint, cum inter alia Magistratuum insignia, quae Tarquinius Priscus a Tuscis debellaris sumpsit, etiam annulos ponat l. 1. c. 5. Tarde enim hanc consuetudinem Romanos amplexos, et ne Reges quidem omnes annulis fuisse delectatos constat. Hinc praeter Numae et Servii Tullii statuas, nullam aliam ex iis, quae Regibus in capitolio positae erant, annulum habuisse, auctor est Plin. loco citato. Statuas vero annulis ornari solitas esse, Cicero quoque confirmat, cum ad Atticum l. 6. Ep. 1. ex flatua, amictu, Annulo, imagine, collegit eiusdem Scipionis statuam esse, et quae ad Opis, et quae ad Pollucis aedem posita esset. Fuere autem Annuli quidam e simplici metallo, alii e mixto: Nam vel inaurabant ferrum et argentum, vel aurum ferro cingebant, de quorum istis vide Artemidorum *o)neirokr]. l. 2. c. 5. de illis Plinium loc. cit. utriusque generis gestasse videtur Trimalcio, apud Petronium: quos Samothracios fuisse appellatos, indicat Plinius ibid. Sed et alii erant, quibus cum circulus totus esset aureus, sigillum tamen gemmae loco erat argenteum: et contra, quibus circulus erat argenteus, sigillum vero aureum, cuiusmodi videre est apud Gorlaeum Num 95. 96. 97. 98. Rursum alii erant solidi, alii cassi ac pervii, Artemidorus l. 2. c. 2. qualibus solis uti Flaminibus Dialibus fas erat, Festus in Edera et Aul. Gellius l. 10. c. 15. Item alii sine gemma, Gracis a)/peiroi, a)/liqoi, a)yhfoi] dicti, Aristot. Phys. Iul. Pollux l. 6. c. 33. tit. 7. Artemidor. l. 2. c. 5. Alii gemmam habebant, eamque vel figura aliqua msignem vel nulla, Plin. loc. cit. Quid quod duas quoque gemmas (forte et plures) uni annulo insertas fuisse, videre est ex Epistola Valeriani Imperatoris, ubi annuli bigemmis uncialis fit mentio, apud Trebellium Pollionem in Claudio c. 14. Nullum vero fuit lapidis pretiosi genus, modo aut scalpro aut caelo corrumpi posset, quod antiquis intactum sit relictum; solo adamante excepto: donec, quomdo et is vitiaretur, reperit hand pridem quidam Mediolanensis Iacob. Treccia, qui Philippi Hispaniae Regis gentilitia insignia adamanti summa arte insculpsit. Interim, cum omnes fere gemmae ad usum sigillorum inciderentur aut caelarentur, tres tamen maxime omnium ad hos usu aptabantur, achates, onyx et sarda, eo quod ceram non traherent plucherrimeque ac sine labe effigiem exprimerent. Vitreas gemmas in annulis vulgus usurpabat, Plinius l. 35. c. 6. Annulare, (color annularis) quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae illuminantur. Fit et ipsum ex creta admixtis vitreis gemmis, ex vulgi annulis. Coeterum imagines, quae gemmis incidebantur, aliae erant cavae, quae scalpro fiebant: aliae extuberantes prominentesque, quae caelo, unde et gemmae Ectipae dictae, Senec. de Benefic. l. 3. c. 26. Sed nec modus Annulos gestandi unus idemque apud Veteres fuit. Dextra quidem gestatos, evidenter ostendit Ierem c. 22. v. 24. apud Romanos vero, ante usum gemmarum, cum sculptura adhuc annuli materiae imprimebatur, sive ex ferro foret, sive ex auro, gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito, Macrob. l. 7. c. 13. At, postquam gemmae addi coeperunt, sinistra potissimum manus huic gestamini destinata est: nisi quod interdum homines upra modum molles et luxuriae dediti, etiam dextram in subsidium vocabant, si fors sinistra ferendo oneri non esset, Lucian. Navig. De laeva vero, praeter Tertullianum de Hab. mul. cap. ult. Plin. l. 33. c. 1. Silium Italicum l. 11. ita Horat. l. 2. Sat. 7. v. 8. ---- ---- Saepe notatusCum tribus anellis, modo laeva Priscus inaniVixit inaequalis. De digitis, ita Plinius, ubi supra: Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Numae et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induere, etiam Deorum simulacris. Dein iuvit et minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nunc solus excipitur, coeteri omnes onerantur. Similiter veteres Graecos annulum habuisse, in digito sinistrae manus, qui minimo est proximus, docet A. Gell. l. 10. c. 10. Sed et pollice etiam interdum fuisse gestatos, non obscure innuit Iul. Capitolin. qui c. 6. Maximinum Caesarem ait fuisse pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annulo. Usus annulorum non minus multiplex, praecipuus tamen in signando fuit. Signabantur autem primo omnes tabulae, quae pacta conventaque continebant, Senec. de Benefic. l. 3. c. 15. Et quidem detabulis Nuptialibus diserte id docet Sueron. in Claudio c. 29. de Sponsionibus, Plut. in Pompeio: de Testamentis, Appianus Alexand. l. 1. Dein Epistolae ac Diplomata: Unde Achabi Regis Samariae annulo, literas, quibus Nabothus occidi iubebatur, fuisse obsignatas, exstat 1. Regum c. 21. v. 8. De more Persarum, vide Esther c. 8. v. 10. et Xenoph. Hellen l. 1. ad quem modum Alexander M. literas, quas in Europam mitteret, veteris annuli gemma obsignabat. iis, quas in asiam scriberet, Darii annulus imprimebatur, Curtius l. 6. c. 6. Idem de Caesaribus Rom. habes apud Iustinum l. 43. c. ult. quemadmodum apud veteres Persas, Trogi Pompeii Patrem sub Caio Caes. militasse, Epistolarumque et Legationum simul et Annuli curam habuisse, tradit: nempe a Caesare ipsi commislam. Ita in Imperio postea Constantinopolitano Logothetae; apud Francos, Referendario olim, nunc Cancellario dicto, custodia ac cura. Annuli Regii; in Ecclesia Graeca, annuli Patriarchalis, Chartophylaci, commissa. Porro et aliae res Annulis obsignatae reperiuntur. De Templo obsignato, exstat illustris historia, apud Danielem c. 14. In Elide quoque obsiqnatam esse illam domum, in qua tres vacui lebetes Dionysio collocabantur, qui paulo post sigillo, quod integrum manserat, revulso, ab ingressis vino pleni reperti sint, tradit Aristotel. de Miracul. aud. Sic fores Gynaeceorum sigillo et pessulo a maritis obfirmari, queritur mulier apud Aristophanem Thesmophor. Ad quem modum, lapidem illum, qui ponebatur super os lacus in quem Daniel demissus et bestiis obiectus erat, Rex obsignavit annulo suo, et annulo optimatum suorum, Daniel c. 6. v. 18. Quemadmodum et lapis sepulchri, in quod Servator noster illatus fuit, a Pharisaeis obsignatus est, Matth c. 27. versu ult. Praeterea supellectilem atque adeo penum universam, ab attentis Patribus familias annulo obsignatam, testatur Plin. l. 33. c. 1. Plautina materfamilias in Casina: Actu 2. sc. 1. Obsignate cellas, referte huc Annulum ad me. Ita salinum cum sale, Plaut. Persa Actu 2. sc. 2. vini lagenam, Martial. l. 9. Epigr. 89. alia alii obsignata tradunt: Irrisusque ob hanc rem a Parthis suis fuit Vonones, Phraatis filius, quod diversus a Maiorum institutis, Graecos haberet comites, et vilem etiam supellectilem annulo obsignaret, Tacit. Annal. l. 2. c. 2. Sed et pecuniam in sacculo, vel cista conditam, si forte eam vel apud Nummularios, vel in aede sacra deponere volebant, annulo obsignavere Veteres, l. 1. . si pecun. et . si cista sign. cuius rei illustre exemplum exstat apud Appuleiium Metam l. 10. Nec silentio praetereundum, quod Cn. Pompeius, cum in Sicilia bellum gereret, audiretque milites flagitiose vivere, illorum gladiis sigillum impressit, quod qui amovisset, ei poena infligebatur, Plut. in Pompeio. De votorum, quae tabellis inscripta Deorum genibus plerumque affigebant, obsignatione, vide Ian. Rutgersium Var. Lect. l. 5. c. 5. etc. Signa quod attinet, seu imagines Annulorum sigillaritiorum, hae initio quidem insculpebantur caelabanturque in ipso metallo, ex quo annuli facti; augente vero luxuria, etiam in ipsis gemmis, Macrob. l. 7. c. 13. Etsi autem Claudii Caes. Principatu nullas admittebant gemmas in annulis caelatas sculptasque, sed auro ipso signare tum moris erat, teste Plinio l. 33. c. 1. non tamen ille mos diu duravit, et paulo post tam in gemmis, quam metallo, imagines fingi celarique ius fuit: dictique sunt qui vel gemmas auro includebant, vel signa gemmis et auro incidebant insculpebantque, Graecis *daktulioglu/foi]: In veteri Inscript. Flaturarii, Siglilliarii. Porro sculpturae annulorum gentilitiae olim ac familiares non erant, ut hodie, sed pro cuiusque arbitrio fiebant. Et primittis quidem, ex Numae lege, Deorum imagines in Annulis sculpi nefas fuit, postea tamen mutato more, Romani cum aliorum, tum Aegyptiorum Numinum iconas in annulo gestarunt, Plinius l. 2. c. 7. et l. 33. c. 3. sic Veneris armatae effigiem gestabat C. Iul. Caesar, Dio l. 43. Deae caelestis iconem, Asclepiades Philosophus, apud Marcellinum l. 22. ut de aliis taceam. Macrianorum familia Alexandri M. imagine signabat, Trebellius Pollio in Quieto c. 14. Erasmus Termino, Viglius Zuichemus IC. Belga Pallade. Post Deos, solebant plerumque effigiem alicuius ex Maioribus in annulo gestare, qui tamen illis, si degenerarent, detrahebatur, quemadmodum de Africani filio docet Val. Max. l. 3. c. 5. Ita Publius Lentulus Sura, in signando, utebatur Avi sui imagine, apud Cicer. Catil. 3. Alii amicorum, apud Ovidium Trist. l. 1. Eleg. 6. Epicuri, familiares eius, apud Cicer. de Finibus l. 5. Commodus Amazoniae (i. e. concubinae Martiae, quam pictam in Amazone diligebat) apud Capitolin. in Clodio Albino 2. c. Nec amicorum tantum ac Maiorum, sed et Regum ac Principum imagines gestabantur. Sic Aristomenes Agathoclis imaginem gestavit in annulo, apud Polybiuml. 15. Callicrates Ulyssis, apud Athen. l. 6. Augustus Alexandri M. et ipsius Augusti, Successores eius, apud Sueton. c. 50. et Dionem l. 51. qui tamen Galban excipit, et sigillo a Maioribus accepto usum tradit: Chersonitae Constantini M. apud Constantinum Porphyrogenn. c. 53. Antiochenses, Meletii Episcopi apud Chrysost. Orat. de laudibus Meletii, etc. Neque in auro solum, sed et ferro, Imperatorum imagines suclpi consuevilsse, discimus ex Nazianzeno Orat. de Baptism. Non autem Claudti Principatu fas fuit, imaginem Principis in annulo aureo gestare, nisi quibus admissionum Liberti illud ius dedissent, Plin. l. 33. c. 3. Sed et sua ipsorum imagine insigniisse Veteres annulos, docet Plautus Pseudolo Actu 1. Sc. 1. Ea causa miles hic reliquit symbolum,Expressam in cera ex Annulo suam imaginem. Praeterea, alia quoque gemmis insculpta. Sphinghe Augustus, inter initia, signavit apud Plin. l. 33. c. 1. Maecenas ranam usurpavit, Ibid. Leonem maxairofo/ro]. Pompeius M. teste Plutarcho: Canem dx prora prospectantem Galba, apud Dionem l. 51. Viri apud Aegyptios bellicosi scarabaeum, Plut. de Iside: Arens Lacedaemoniorum Rex ad Oniam Pontisicem Maximum scribens Aquilanm, draconem unguibus tenentem, apud Ioseph. l. 12. c. 5. Darius Persarum Rex in sigillo sculptum habuit equum, cuius hinnitu Rex factus est, apud Scholiasten Thucydidis: Sporus Proserpinae raptum, apud Suetonium Neron. c. 46. Locri Hesperii Hesperum stellam, apud Strab. l. 4. etc. Imo et rebus inanimatis interdum signabant: Quadriga Plinius Iun. Ep. 16. l. 10. Polycrates lyra, apud Clem. Paedagog. l. 3. Seleucus ancora, Ibid. Chariclea literis hieroglyghicis, apud Heliodor. l. 8. Summa, quod cuique in mentem veniebat, hoc vel illo aposphragismate utebatur; plerumque tamen tali, quod sibi conveniret, vel ob eventum quempiam, vel artem, vel munus. Christiani vero veteres annulos suos insignire solebant duabus literis Christi nomen exprimentibus, per primos duntaxat characteres, litera Graeca P. scil. decussata et scissa, per medium, ipso X. hoc modo: , cuiusmodi aliquot e rudibus effoslos se vidisse ait Cardin. Baronius, ad A. C. 57. qui etiam notat, Sponsalitium Christianorum annulum Fidei signum insculptum habuille, velut mutui foederis ac concordiae symbolum. Hactenus de Annulorum in signando usu: praeterea vero etiam peculiare ornamentum et insigne fuere, quo status hominum olim et ordines Romae distinguebantur. Et primis quidem eius Rei publ. temporibus, aureum gestare ne Senatori quidem ius erat, nisi qui Legatus ad exteras gentes iturus esset: et quidem hi ipsi legatione defuncti, annulo aureo, quem publice acceperant, in publico tantum utebantur; intra domos vero ferreis, Plinius l. 33. c. I. quam simplicitatem prilcam retinuisle quoque triumphantes, idem ibid. tradit. Postea Senatoribus promiscue, mox et Equitibus, ius aureorum annulorum fuit: quibus tamen non licebat iis uti, nisi a Proetoribus donati fuissent, Acro ad Horatium Sat. 7. l. 2. v. 53. fitque prima mentio annulorum aureorum, quibus quidem Romani usi sint, apud Livium l. 9. c. 8. anno ab Urb. Cond. 432. Ab illo tempore Annulus aureus peculiare Equitum fuit ornamentum, quo a Plebe distinguebantur, Plin. l. 33. c. 2. Dio l. 48. Plut in Mario. Alii: nec domi solum sed et militiae, donec gregariis etiam militibus id a Severo concessum, Herodian. l. 3. Plebs argenteis usa videtur, Plinius l. cit. c. 12. inter servos ferrum haesit: quibus tamen annulus hic ad usum potius, quam ornatum fuit, Appulei. l. 10. Met. Interim etiam e plebe aliqui aureis subinde a Magistratu donabantur, Cicero Verrin. 3. quo honore Sylla Roscium Comoedum affecit, teste Macrobio, Saturn. l. 2. c. 10. Balbus Quaestor Herennium Gallum histrionem, apud Cicero. l. 10. Ep. 31. Idque iuris solis ingenuis, ante Augusti tempora, indultum: hic vero primus eodem honore ornasse legitur Menam et Ant. Musam libertos, Dio l. 48. et 53. donec, cum increbresceret hic usus, et cum vilibus etiam personis communicaretur, a Tiberio constitutum anno Urb. Cond. 775. Ne cui ius esset id, msi cui ingenuo ipsi, Patri Avoque paterno sestertia c c c c. census fuisset, et lege Fulia theatrali in XIV. ordinibus sedendi. Verum nec haec diu constitutio duravit, nam statim sub Claudio, Senatus Pallanti eius Liberto, inter alia, usum aurecrum annulorum decrevit, Plin. l. 8. Ep. 6. quod et de Icello Galbae, tradit Tacitus Histor. l. I. c. 13. et Sueton. in eo c. 14. ut de Asiatico Vitellii liberto, de servo Verginii Capitonis, de Hetrusco servo Domitiani, aliis, nil addam. Constitutione tandem Iustiniani Nov. 78. omnibus, etiam Libertinis aurei annuli concessi sunt, etc. Luxum Annulorum quod spectat, olim quidem vitio dabatur Viro, plures annulos, quam unum digitis gestare, Isidor. l. penult. c. 32. postea vero omnibus digitis gestati sunt. Mattial. l. 5. Epigr. 63. Per cuius digitos currit levis annulus omnes. Imo vero uno digito plures. Idem de Charino l. 11. Epigr. 60. Senos Charinus omnibus digitis gerit.Nec nocte ponit annulos. Quid quod etiam in singulis articulis et quidem in uno plures ferebant, teste eodem, l. 5. Epigr. 11. Quae mollitiei species increpita, a Seneca Natur. Quaestion. l. 7. c. 31. Quintil. Instit. Orat. l. 11. c. ult. Clem. Alexandr. Paedagog. l. 3. c. 11. Aristoph. Nubibus, etc. Sed et in varietate luxus fuit: Quosdam enim hieme sola, alios aestate gerebant, hinc Semestres dictos Iuvenali Sat. 7. v. 89. et quidem aestivi fuisse videntur Heliotropii, Asteritae, Mithidacae et Irides, quarum vis ac delectatio quaedam peculiaris est, cum Soli opponuntur. Reperiuntur et quidam annuli solo die Natali gestari soliti, Pers. Sat. 1. v. 16. tantaque quorundam versania fuit, ut in Annulos fere omne patrimonium profunderent, Tertullian. de Hab. Mul. At omnium luxuriam Heliogabalus superavit, qui, ut calceamentum, ita annulos numquam iteravit, Lamprid. c. 32. etc. Redeo ad Annulorum usum, qui insignis iam olim erat in dandis arrhis; ubi inprimis notabilis Annulus; quo singulis annis mare sibi despondet Rei publ. Venetae Dux: in Episcoporum investitura: in inauguratione Imperatorum, in feudorum confirmatione: Imo et in praestigiis ac incantarionibus. Non enim hodie solum, sed et olim homines fuere male feriati, qui huiusmodi annulos, stella aliqua fortunata ascendente, certis characteribus insigniebant, iisque herbam vel lapidem huic stellae subditum includebant: quos qui gestaret, eum non solum perpetuo victorem et ab omni veneno tutum fote; sed eriam cuiuscumque vellet, amorem sibi conciliare, malos genios pellere, morbis medeti et multa alia praestare posle, impudenter aslere ant. Graeci hos Annulos farmaki/tas2]et gegohteume/nous2], Arabes Talisman appellarunt, teste Scaligero Epist. Gall. Qualis procul dubio Gygis fuit annulus, de quo Plato de Rep. l. 2 et Cicero. Offic. l. 3. Tales et illi, quos Excestus, Phocensium Tyrannus, habuit, quorum strepitu admonebatur de rebus suis, Clem. l. 1. Strom. Talis Eleasari Iudaei, quo, inspectante Vespasiano Imperatore multos a malo genio obsessos liberasse dicitur Iosepho Fud. Am. l. 8. c. 2. Celebres quoque sunt septem illi annuli Iarchae, Indorum sapientissimi Principis, Apollonio Tyanaeo dono dati, per quos ille, quamvis iam centenatio maior iuventutis nitorem praetulit, Philostr. l. 3. Quo et annuli pertinent, quos Timolaus sibi optabat, apud Luciannum Navig. Annulus item fatidicus, quo de Valentis succeslore quaesitum, apud Amm. Marcellin. l. 29. ut et illi, de quibus Antiphanis sonant versus, apud Athenaeum l. 3. et Aristophanes Pluto loquitur: *ou)de\n protimw= s1ou. forw= ga\r pria/menos]*to\n daktu/lion to/nde par) *eu)da/mou draxmh=s2.]Non facio te huius quando gesto hunc Annulum,Precio drachmae mercatus ipsum ab Eudamo. Nec rara apud Medicos priscos Annulorum mentio est, qui morbis averruncandis inserviebant, vide Marc. Empiricum c. 29. Alex. Trallianum de Colico aff. l. 10. et alibi. Cuius generis tuisse videtur annulus S. Eduardi Regis Anliae comitiali morbo laborantibus salutaris, Cario Chron. l. 3. Imprimis autem memorabilis est, in ore eviusdam mulierculae mortuae repettus, cuius amore ad insaniam usque captum fuisse Carolum Magnum refert Petrarcha l. 1. Ep. 3. Inter gemmas autem, quibus huiusmodi vis inesse creditur, Acha tem inprimis ac Iaspidem viridem referunt Auctores: Contra venena Annulis hausere Demosthenes, apud Plinium l. 33. c. 1. Annibal, apud Aurel. Victorem: aedituus Iovis Capitolini, apud Plin. d. l. Heliogabalum quoque Imperat. mortis causa habuisse Annulos, Lamprid. ibi docet. Hic multiplex, cur sumerentur Annuli, fuit finis; sed et ponere illos non una suasit ratio. Ad nuntium Caudinae pacis, annulos aureos positos narrat Livius l. 9. c. 8. Quidam exsequiarum (Augusti) die ponendos aureos annulos, ferreosque sumendos censuerunt: apud Sueton c. 100. adeoque publico luctu aureos saltem gestare nefas habitum. Sed et rei ac supplices, more lugentium, annulos posuisse, discimus ex Livio l. 43. c. 16. Val. Max. l. 8. c. 1. Aliis. Ituri quoque cubitum aut loturi eos deponebant, quorum illud non factum in Charino notat Mattialis loc. cit. de hoc Terentius Heautont. Actu 4. sc. 1. Et lavatum dum it, servandum mihi dedit annulum. Vide quoque lepidam historiam de Alphonso Siculo, apud Fulgosum et Egnatium l. 4. c. 8. Morientibus iidem dettahebantur. Plin. l. 33. c. 1. Gravatis somno aut morientibus religione quadam annuli detrahebantur. Nempe, ne in pollinctorum manus devenirent; alias enim postea redditos iterum digito, et cum cadavere combustos, non obscure indicat Propert. Eleg. 7. l. 4. v 9. Et solitum digito beryllon adederat ignis. Ptolemaeum quoque Herodis mortui digito annulum detraxisle, et in contionem protulisle: eundemque postea fuisle Caesari Augusto transmislum, scribit Egesippus l. 1. c. ult. Ipsi quandoque morientes uni ex amicis annulum tradidisse leguntur: Augustus Agrippae, apud Dionem l. 53. Alexander M. Perdiccae, apud Curtium l. 10. c. 5. etc. nonnumquam in tesleram traditae potestatis. Unde Helenam, Adiabenorum Reginam grandiori natu filio Monobazo annulum patris signatorium dedisle, commissa ipsi Rei publ. administratione, donec adveniret frater Izates, quem Pater regni heredem destinaverat, scribit Ioseph. Ant. Fud. l. 20. c. 2. Et Iohannem Comnenum, cum videret Matrem id agere, ut in sororem Annam, Nicephoro Bryennio nuptam, imperium transferretur, Patri Alexio iamiam morituro Annulum detraxisse, hoc pacto sibi imperium firmaturum, legimus apud Nicetam init. Histor. Apud Saracenos idem obtinuit: unde Annulus Chalifatus legitur, apud Elmacinum l. 2. c. 2. in caede Alamini: idque signum esse Principatus apud Agatenos, ait Constantinus Porphyrog. de administr. Imperio c. 21. etc. Vide infra, voce Morihundi. Ut nil addam de omnibus ex annulis captari solitis, de probatione per annulum candentem, de proverbiis ab Annulis desumptis, de eorum noxio monnumquam usu, aliisque: Verbum tamen adiciam de arcula seu capsula, Dactyliotheca Graecis dicta, in quam recondebantur annuli. De ea sic Plin. l. 37. c. 1. Gemmas plures, quod peregrino appellant nomine Dactyliothecam, primus omnium habuit Romae privignus Syllae Scaurus. Diuque nulla alia fuit, donec Pompeius Magnus eam, quae Mithridatis Regus fuerat, inter dora in Capitolio dicaret, ut M. Varro aliique eius aetatis Auctores consirmant, multum praelatam Scauri. Hoc exemplo Caesar Dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Genitricis consecravit; Marcellus Octavia genitus, in Palatina Apollinis aede unam. Nec omittendum, non e metallo solum, sed et e succino, et ebore, integrisque gemmis Annulos fuisse factos; Annulum enim ex Sarda integra, cum pala aurea et circulo argenteo, exhibet Gorlaeus Dactylioth. num. 101. et succineorum eburneorumque meminit Artemidorus l. 2. c. 5. succinoque multum gavisas esse mulieres, testatur Plin. l. 37. c. 2. Sed nec illud, cum constitutione Iustiniam Annulorum usus omnibus fuisset permissus, solis Clericis, nisi essent in dignitate constituti, cos gestare non licuisse, ex decreto Concilii Lateranens. sub Innocentio III. et Basiliensi sub Sigismundo Imperatore habiti, Etiam paucis mentio inicienda Legis priscae a Solone latae,*daktuliogalu/fw| mh\ e)cei=nai s1fragi=da fula/ttein, tou= praqe/ntos daktuli/ou], Annularius expressum annuli, quem vendidit, signum apud se ne habeto: qua legislator cavit, ne poster Annularius alio facto simili annulo (signatorio, hunc enim Lex intelligit) fraudem ei facere, cui priorem vendidisset, etc. Vide eruditum tractatum Ioannis Kirchmanni Lubecensis de Annulis: de Annuli pala, infra quoque aliquid voce Obstrigillum; uti de Annulis in non uno pisce inventis, ubi de Polycrate.
ANNULI_in_Naribus
Hebr. Nesem, Genes c. 24. v. 22. ornamenta narium sunt, quibus femineus inprimis sexus olim hodieque usus legitur, in Oriente. Hieronym. in Ezech c. 16. dicit esle, Ornamenta mulierum, et quidem circulos, (h. e. annulos) in os ex fronte pendentes, et naribus imminentes. Augustin. Quaest. in Genesin: Mos, inquit, Maurorum est, ut inaures, etiam in naribus, habeant feminae, etc. Vide Thom. Battholinum libello de Annulis Narium, et Petr. de Valle Itiner. Tom. 2. ubi, ex occasione uxoris suae, Aflyriae gentis, Babylone ductae, de hoc Orientalium more prolixe et accurate disserit: His adde Licetum de Annulis antiquorum.
ANNULI_Pronubi
apud Hebraeos: arcessuntur nonullis ab aevo Mosaico, vel saltem Esaiae Prophetae, nixis auctoritate locorum Exodi c. 35. v. 22. et Esaiae c. 3. v. 21. sed in cultu seu mundo tantum ibi censeri annulos manifestum attentius consideranti est. Cerre nummulus seu nummuli valor, velut Sponsalitii contractus sive arrae sive pretium, Sponsae antiquitus dari consuevit; cuius locum postea cum videtent Hebraei apud alias gentes annulum occupasle in nuptiis, visum etiam iis est eundem non raro adhibere et quo Fortunam precantur bonam, in eo inscribere. Sed adhibere non qua Annulus est, verum tantummodo, qua pretii seu nummuli locum occuparet, docet Seldenus Uxor. Ebraic. l. 2. c. 14. Vide quoque infra in voce Nuptialis Annulus.
ANNUNTIATIO_Deiparae
festum Eccesiae Romanae Graecis *xairetis1mo\s2] dictum, a xai/rw] i. e. saluto, propter salutationem Angelicam B. Virgini factam, vide infra in voce Cheritismus. Item, )*euaggelis1mo\s2], vide in Euangelismus. Incidit in 25. Martii, a quo Trevirenses anni initia capessere modo diximus. Armeni vero 5. mensis Ianuarii illud celebrant, tempus anticipantes, quod in Quadragesima festum celebrare religioni ducunt: Graeci tamen, reliqua quidem excludentes, hoc nihilominus, ut et Festum XL. Martyrum, intra Quadragesimale tempus, celebrant. Ambrosiani similiter in Quadragesima diem nullum festum habent: et Toletanum olim Concilium ordinavit: ut Festum Annuntiationis B. Virginis celebretur ad diem 18. Decemb. cuius rei adhuc indicia quaedam supersunt, cum in feria quarta IV. temporum Decembris Misla tota ad mysterium Incarnationis directa, in eadem Communione, legatur. Ambrosianum Breviarium Festum hoc in Dominica ultima Adventus notat. Vide Dominic. Mactum Hierolex. passim, inprimis in voce Festum. Primitus vero Christo dicatum fuit Festum Annuntiationis, eiusque mentio, quam reliquorum, antiquior est. Certe quae sub nomine Athanasii circumfertur Oratio, illo die habita, hoc Festum unum esse dicit ex Dominicis Festis, atque adeo primarium et prorsus venerandum. Et in Sermonibus, qui apud Augustinum habentur, de eadem Festivitate Annunitatio Domunica appellatur. Unde Iohannes Hartus, in Colloquio cum Rainoldo, contendit, Anminliationis et Purisicationis Festa, nequaquam propria ac peculiaria fuisse B. Mariae, sed alterum conceptionis Christi esse; alterum, quo in Templo sistebatur, c. 8. p. 178. Infertque, quia nunc in Ecclesia Anglicana utraque Festivitas adhuc celebratur, har ratione nullius Festi sollennitate B. Virginem ibi ornari. Postea vero, ut plura alia, in B. Virginem sequens aetas Festum transtulit, etc. Rivet. Sed et Annuntiatio sacer Hebraeorum fuit ritus, in Paschatis festo adhibitus, ad quem Apostolus respicere videtur 1 Cor c. 11. v. 26. lingua sacra Haggada] dictus, de quo vide infra, voce Pascha, it. Paschalis agnus.
ANNUS
quasi Annulus; namque ---- ---- in se convertitur annus: ab Aegyptiis draconis ore caudam retinentis hieroglyphico fuit repraesentatus; Sacer Iovi, sicut Iunoni menses, Plut. Problem. Rom c. 77. Habebat is initio unius tantum mensis spatium, quem quia ad Lunae cursum metiebantur, appellarunt Lunatem. Alii bimestris spatio eum terminabant, inter quos et Aegyptii: qui etiam in tres, aliquando in quatuor illum secabant, Plut. in Numa. Sex mensium spatio annum claudebant Cares et Acarnanes: atque hi quidem pro summo Deo Lunam venerabantur, ideo ad eiusdem cursum annos suos circumscribebant. Alii vero ad Solis motum anni cursus metiti sunt, Persae, Graeci, Latini, licet aliquo discrimme, Romulus diebus 304. mensibus decem, annum comprehendit: Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,Seu quia bis quino femina mense parit.Seu quod adusque decem unmero crescente venimus,Principium spatiis sumitur inde novis. Ovid. Fastor. l. 3. v. 123. Numa dein duos menses addidit, eumque diebus 354. circumscripsit: quod quidam Tarquinio Prisco tribuunt. Studio postmodum et cura Iulii Caesaris cum Fasti impensius correcti essent, Annus Fulianus furrexit, mensium itidem 12. sed dierum 365. Hic magnus quoque, ad discrimen annorum Lunarium: et vertens dictus est, quod in orbem continuo volveretur. De Anno Attico, vide Petitum Miscell. l. 8. Petavium de Doctr. Templ. l. 1. Franciscum Rossaeum Archoeol. Atticae l. 2. c. 10. etc. De Anno Eudoxi, qui ex nostris, seu Solaribus annis, octo continebat, vide Strabonem Geogr. l. 4. De Amo Hippocratis, qui dierum 360. fuisse dicitur, Marsil. Cagnatum Observat. l. 4. c. 14. De Metonico, in voce Meton: Per Novum Annum apud Scriptores Romanos quidam novum principium Magistratus initi: alii nude Veris initium intelligi volunt: de Anno Platonico, aliisque huc pertinentibus, praeter Auctores retro laudatos, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom c. 4. l. 4. Addam saltem, Hebraeos ante exitum ex Aegypto, Aegyptiorum morem sequutos, incepisse annum a mense Tisri, qui partim Septembri, partim Octobri nostro respondet: post exitum, a mense Nisan, qui partim Martium, partim Aprilem nostrum refert: (aliam eotum numerandi rationem vide infra ubi de Decimis) Romanos a Martio: Graecos ab Hecatombaeone seu Iulio nostro: Anglos a 25. die Martii, quod et in Hispania receptum: Venetos a die 1. Martii: Portugallos, et nonnullos Africae incolas a 29. Augusti, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 4. . 25. Plura hanc in rem vide supra.
ANOB
Latin. uva, aut nodus, filius Cos. 1 Chron c. 4. v. 8.
ANSAE_poculorum
Pocula quaedam ansulis olim carebant, alia ansas habebant, nonnulla una tantum parte erant aurita. Iulius Pollux Onom. l. 6. c. 18. Phialam vero ancipitem, inquit, et aureum poculum (a)/mfwnon]) utrinque ansatum Homerus a forma appellat, sed unicam ansam habens nominabatur Cotyliscus. Philemon apud Athen. l. 11. poculum una patte tantum ansatum, cissibium vocavit. Macrob. Saturn. l. 5. c. 21. Carchesium ansatum mediocriter fuisse refert, etc. Ansularum harum usus, ut qui propinaret, aut porrigeret, unam earum manu teneret, alteram vero is, cui poculum tradebatur, arriperet. Ovid. Ep. 16. v. 251. Dum stupeo visis, (nam pocula forte tenebam)Tortilis a digitis excidit ansa meis. Inde vasa haec calices pteroti dicuntur Plinio l. 36. c. 26. quasi pinnatos aut alatos dicas, quod ansae utrinque protensae alarum speciem referrent; etc. Vide Dempster. Antiqq. Rom l. 5. Paralipom. ad c. 30. et infra, ubi de Poculis. De clypeorum vero ansis aliquid infra voce Crista.
ANTHESTHERIA
quae et Bacchanalia, mense Novembri, a Romanis celebrabantur, postridie Kal. Vide Rosinum Antiq. Rom l. 4. c. 4. ut etiam in voce Anthisteria.
ANTIOCHUS_IV.
Epiphanes, h. e. Illustris sive Nobilis, post Seleucum fratrem, VIII. Syriae Rex, regnavit ann. 12. Hic Hierosolymam destruxit, et muta mala Iudaeis intulit, crudelissimus omnium tyrannorum, ideoque Epimanes, h. e. Insanus, aut Furibundus a Polybio in Fragm. e l. 26. vocatur. Oniam Sacerdotio Summo pepulit, Ptolemaeum Philometorem frustra oppugnavit, a Romanis prohibitus. Hierosolyma capta, templum profanavit, in Iudaeos supra modum saeviens; quibus tamen Matthatias, cum filiis, aliquid solatii attulit. Post haec, templum Persepolit. spoliaturus inde pulsus est, et audito, quid interea in Iudaea actum, furore insanus eo properavit, sed divinitus horribili morbo affectus, obiit A. M. 3891. regni 11. Vide l. 1. et. 2. Maccab. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. Polyb. Appian. Hunc Polybius loc. cit. scribit immensos pecumiarum thesauros in commessationibus et symposiis prodegisse, solitumque esse ludibundum, interdum et ebrium, grandiusculos nummorum saccos in viis publicis abicere, ac subinde dictitare, Isthaec accipiant ii, quos sors, fortunave huci commodo iampridem destinavit; nonnumquam etiam rosis coronatum, aureaque indutum chlamyde vagari solitum dicit, lapides sinu gestantem, quibus obvios quosque impeteret. Publicis quinetiam balneis cum populo promiscue lavari solebat, pretiosissimisque unguentis inungi; unde cum quidam aliquando e populo ei dixisset, Beatus es �Rex, qui adeo bene oles. Ast ego, inquit, hac tibi in re continuo satisfaciam, et perquam saturum reddam; quo dicto bicongium vas pretiosissimi unguenti plenum super illius caput infundi iussit. Ex quo vehemens adeo odoris fragrantia exorta est, ut plerosque a foiro ipso, et longinquis etiam urbis partibus excitatos, ad eum locum contraxerit, ut impellentium sese studio hinc inde et crassi unguenti lubricitate, et plurimi balneatorum humi caderent, et Rex ipse profusissimo pene enectus cachinno pronus corruerit. Hunc aliquando ferunt in certaminibus, quae Antiochiae celebravit, omnes qui aderant Graecos invitasse, pretionsissimisque unguentis ex aureis guttis perunctos omnes convivio suscepisse: in quo ipse invicem discubuisse, ac discumbentibus ministrasse fertur, cum mimis etiam ac histrionibus licenter adeo, et impudenter saltasse, ut omnes convivas, prae pudore, oculos a se avertere cogeret. Is est Antiochus, qui Romae aliquando pro obside fuerat, et inde ad regni apicem evectus, ad has insaniae notas regali licentia sine respectu turpiter declinavit. Haec Polybius. Typus Antichristi a Patribus habitus est, in Daniel c. 11. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 17. c. 8. Suidam, in *a)nti/oxos].
ANTIOCHUS_V.
cognomine Eupator, Patri Antiocho Epiphani successit, cum immensis copiis contra Iudaeos, sed Iuda Maccabeo fortiter resistente, frustra movit, inde ut Philippi, ad Syriae regnum aspirantis, conatus impediret, in Syriam, pace cum Iudaeis inita reversus, Demetrii Philopatoris iussu, interfectus est, ut throno, ab Antiocho Epiphane sibi erepto denuo potiretur. Maccab l. 1. et 2. Ioseph. l. 12. Iustin. l. 34.
ANTIOCHUS_VI.
cognomine Entheus seu Nobilis, a Patre Alexandro Baleo, Arabis cuiusdam, Malci nomine, curae in Italia commissus, diadema accepit a Diodoro Tryphone, Duce copiarum, ut huncce Demetrio, populis inviso, opponeret. Sed ab eodem vix anno elapso interfectus est. l. 2. Machab c. 13. Ioseph. l. 13. histor. Iud. Torniel. A. M. 3910. 3912.
AOD
Hebr. Ehud. Latine laudans, seu confitens, Iudex Israelitarum, Eglonem Moabitarum Regem occidit, et decem milibus caesis, populum e servitute hostium liberavit, Iudic c. 3. v. 15. Sulpic. Seu. l. 1. c. 46. Torniel. A. M. 2641. 2720.
APELLES
Monachus Aegyotiacus plurima miracula cdidisle fertur. Hunc, cum in opere fabrili teneretur occupatus, (hanc namque artem profitebatur) spectrum daemonis noctu, habitu mulieris formosae, quam continens esser, tentare coepit, qui ferro, quod iam polibar, ex igne extracto, daemonis faciem exussit; Daemon autem cum fiemitu horrendo et eiulatione aufugit; Sozom. l. 6. c. 28. Item Apelles, vir commendatus a D. Paulo. Rom c. 16. v. 10. Fuit etiam Apelles, Marcionis haeretici sectator, a cuius communione reiectus, novae haereseos auctor exstitit. Legem et Propheras sprevir, Christo corpus aereum adseripsir, resurrectionem negavit, etc. De hoc vide Euselb. l. 5. Hist. c. 13. Epiphan. ber. 44. Auguflin. haer. 23. Tertullian. de praeser. c. 30. 31. Baron. A. C. 146.
APHERIMA
Civitas cum praefectura, in tribu Beniamin, quam Samaritis ademptam, Iudaeae attribuit Demetrius Rex 1. Machab c. 11. v. 33. Ioseph. l. 13. Iud. Ant. c. 7.
APIS
unum ex quinque animalibus, quae apud Mahometanos occidere non licet, uti infra dicemus voce Rana: Hebr. debora], dicta, a mirabili ductu et ordine: politicum enim hoc animalculum est. Reges habens, et populos et urbes et praetoria, de quibus e Graecis potissimum consulendi Aristoreles, l. 9. Histor. Animal. c. 40 Aelian. Hist. Anim. et Scriptores Geoponicw=n], ut, e Romanis, Varro l. 3. RR. c. 16. Virgilius, l. 4. Georg. Columella, l. 9. c. 2. 3. 4. Plinius; l. 11. c. 5. et seq. et ex Arabibus, Damir et Alkazuimus. Apud omnes autem apis poqeinh\] est kai\ e)pi/docos], amabilis et clara; ut cuius opus, mel videl. ubique nascitur, ut notat Plin. l. 22. c. 24. et ubique in pretio est, ab ultima Sythia usque ad Afros et Aethiopes. Unde non puduit Aristomachum Solensem, duodesexaginta annos in natura apis investiganda desudasle; nec Philiscum Thasium, in desertis eas colentem, Agrii inde nomen sibi contraxisle. Quo pertinet, quod mulierem frugi ex ape natam esse finxere Veteres ut apud Stobaeum c. 71. Simonides: *th\n d' en meli/sshs2, th/n tis2 eu)tuxei= labw/n]*kei/nh| ga\r o)i/h| mw=mos ou) pros1iza/nei]*qa/llei d' u(p) an) tw=| ka)|pae/cetai bi/os]Natum ex ape qui duxerit, selix est:In hoc enim sola culpa non residet;Floretque et ab ea augetur res familiaris, etc. Unde variae illustres feminae Apis nomine appellari non sunt dedignatae. Apud Hebraeos Debora duplex, una Rebeccae untrix, Gen c. 35. v. 8. altera Prophetisla, quae iudicavit Israelem, Iudic c. 4. v. 4. Apud Graecos, Iovis nutrix Melissa nympha et Melissa Epidamni filia, de qua Steph. in *dur)r(a/xion]. Melissa item Periandri uxor, Regis Corinthiorum; et alia recentior, cuius Epistolam edidit Aldus in Volum. Graecarum Epistolar. Est etiam id receptum, ut e)oga/tis2] dicatur, nomine communi proprii vice accepto. Anthol. l. 1. c. 60. *a)iqeri/q pthnai\ ne/ktaros e)rga/tides2.]Aetherei volucres nectaris artifices etc. Sed et fortitudinis merentur elogium, quam ob causam cum iis infestissimos hostes comparari in Sacris novimus. Certe earum examina multum saepe in bello profuisle, testatur Appian. in Mithridat. ubi, cum Luculliani per cuniculos Themiscyram aggrederentur, Themiscyrii ursos, ferasque alias et s1mh/nh melissw=n], apum examina, in operarios emittebant: et Bonfinius Decad. 3. l. 4. ubi scribit, Amurathe Albam Graecam obsidente, oppidanos, apum examinibus in Turcas immissis, se fuisse tuitos. Cui non absimile est, quod refert Wittichindus de Saxon. gestis l. 1. unum ex Ducibus henrici Imperatoris a Giselberto Lotharingiae Rege obseslum, invasores, obiectis apum alvearibus inhibuisse, quorum aculeis equi in furorem acti seslores vel excuslerint vel ad pugnandum reddiderint inutiles: ut nil dicam de incolis oppidi Tanli, in ditione Mauritaniae Xiatimensi, a Lusitanis, Duce Baniga, iam ferme adincitas redactis, A. C. 1313. dequibus Osorius de reb. Emmanuelis l. 8. Ita, si minus verum, saltem vero simile est, quod apud Photium scribit Iamblichus de copiis, Rhodanem et Simonidem obsidentibus: *feu/gous1in o( strato\s2, tw=|, tw= melissw=n pole/mw| ponou/menoi], Copiae diffugiunt, apum pugna afflictae. Neque proorsus incredibile, loca quaedam trans Istrum, ut Herodot. narrat, propter earum multitudinem, hominibus inaccessa fuisle. Hodie inter poenas, quas adultro impoint Iudaica gens, haec una est, ut nudus aestate per densam apum tnrmam transerat et illatum aculeis corpus suum obiciat, donec totum intumuerit; idque semel atque iterum, pro delicti gravitate, ut habetur apud Buxtorfium, Synagog. Iudaic. c. 34. etc. Plura de Apibus, vide supra in Apes et praeter Auctores laudatos, apud Bochart. Hieroz. parte poster. l. 4. c. 10. et seqq. In sepulchro Childerici, Francorum Regis, haud pridem prope Tornacum in Flandria reperto, praeter alia Regiae sepulturae ornamenta, magnum apum ex auro, pollicis longitudine, examen simul erutum fuisle, refert Car. Patinus Relation. Histor. I. quae omnia Imperatoris munere Galliae Regis cimeliatchio illata fuisse, addit. Forte apes tumulato Regi additae, in symbolum bellicae fortitudinis, quum animalculum hoc, magnos animos exiguo in corpore versans, belligerum esle supra sit visum. Coeterum de Apum Decimis, vide Ordericum Vitalem l. 5. p. 82. de utilitatibus earum, Chartam Henrici V. Imperatoris A. C. 1112. apud Nicolaum Zyllesium in S. Maximino p. 49. Capitul. de Villis c. 17. et supra in voce Abollagium; uti de Ape succino inclusa infra ubi de Electro etc. Aliam vero notionem vocis exhibebimus, voce Proserpina.
APOLLINARES_Ludi
instituti primitus, suasu Cornelii rufi Decemviri, in honorem Apollinis, prius incerto tempore, post a Licinio Varo Praetore lege lata 4. Non. Quint. celebrati, boveaurato, capris duabus auratis. Liv. l. 25. c. 12. Macrob. Saturn. l. 1. c. 17. Servius in l. 6. Aen. Hosludos populus laureatus sepectbat, stipe data pro cuiusque copia. Festus. Matronae supplicavere, vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni ceremoniarum genere fuit. Origoeorum: Ex vaticinio Martii vatis et Sibyllino carmine, Romani admoniti hos ludos Apollini dedicarunt; qui cum prima vice celebrarentur et Romani subita hostis invasione perculsi, armis arreptis eum repulislent, postque victoriam in Theatrum reduces, solliciti essent, ne intermissa religione advenirent iique essent instaurandi, inventus est C. Pomponius libertinus, mimus magno natu, qui ad tibiae cantum saltabat: quo viso, prae laetitia non interruptae religionis, acclamatum, Salva res est, saltat senex; quod in proverbium postea abiit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 17. Hospinianum de orig. Festorum etc. Praefuit ludis his Praetor is, qui ius populo dabat: Hic in Circo Maximo, cum eos facturus esset, edicere solitus est, ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset, conferret, Idem Rosin. Ibid.
APOLLO
*lhtou=s2 kai\ *dio)s2 ui(o\s2], uti vocatur ab Homero Il. a], v. 8. Iovis et Latonae fil. Phoebus etiam dictus et Sol. Apollo autem dictus est a)po\ to=u a)po/llusqai], quod iaculis perderet, quia radii eius in peste perniciem afferunt animantibus. Vel, Chrysippo teste, ab a], privativo et polloi\], cui non sunt multi similes, vel quod solus luceat. Unde et Sol, quasi folus dicitur, teste Tullio l. 2. de Nat. Deor. Sane Hesych. )*apo/llwn o( tw=(*ellhnwnsqeo\s2. )*etumologei=tai de o( mh\ kata pollw=n s1unari???mou/menos]. Syri Adad vocant, quod significat unus. vide Macrob. Sat.l. 1. c. 17. Quamquam Euseb. de Praeparat. Euang. ab a)palla/ttein] Apollinem nuncupari indicat, quod ab aegrotationibus homines salvet. Natus est in Delo eodem partu cum Diana, quae et ipsa Phoebe dicitur. Adultus Pythonem serpentem sagittis occidit, deinde Cyclopas, ob fabricatum fulmen, quo fil. eius Aesculapius fuit ad inferos detrusus; Unde aliquandiu divinitate privatus, Admeti Thessaliae Regis armenta apud Amphrysum fluv. pavit. Fertur a Mercurio citharam accepisie, et postea Musis praefuisse. Amavit Cyrenen puellam, item Daphnem Penei fluv. filiam, quae fugiens illius amorem in laurum conversa est, arborem huic sacram. Item Hyacinthum liberali forma puellum, quem mortuum in florem sui nominis commutasse fertur, brauchum item Thessalum, cui in suo templo sacra fieri iussit, etc. Vicit Marsyam tibicinem, a quo lacessitus fuerat, tibiae cantu, victum autem excoriavit. Muros Troiae, adiuvante Neptuno, Laomedonti Regi aedificavit. Medicinae usum primus intulisle, et propterae Deitatem meruisle creditur. Ovid. Met. l. 1. v. 520. Inventum medicina meum est, opiferque per orbemDicor, et herbarum subiecta potentia nobis. auctor fuit carminis et Musices, quapropter Poetae praecipuum sibi numen eum faciunt. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 15. v. 35. ---- Mihi flavus ApolloPocula Castalia plena ministrat aqua. Vates qua ratione factus sit; ex veterum fabulis docet Lucanus l. 5. v. 79. Ultor ibi expulsa premerent cum viscera partusMatris, adhuc rudibus Paean Pythona sogittisExplicuit, cum regna Themis, tripodasque teneret,Ut vidit Paean vastos telluris hiatusDivinam spirare sidem, ventosque loquacesExhalare solum, sacris se condidit antris,Incubuitque adyto, vates ibi factus, Apollo. In Rhodo insula, Colossum habuit tantae magnitudinis; ut inter 7. mundi miracula sir connumeratus. Antiquitus vero eius simulacrum, ut et Deorum aliorum, rudis erat lapis: unde *ki/ona], h. e. columnam, eius in Delphis, habet Clemens l. 1. Strom. et Apolloniatae columnae acuminatae specie illum venerabantur, Goltzius Gr. tab. 2. vide ibi. Triplex eius est potestas, ut sit Sol in caelo, Liber pater in Terris, et Apollo apud inferos. Eius simulacro tria appingebantur, Lyra, clypeus, et sagittae. Eidem, ut Baccho, perpetua iuventus ascribitur, propterea semper imberbis a Poetis fingitur. Solis perpetua est Phoebo Bacchoque iuventus. Horat. Epod. Od. 15. v. 9. Intonsoque agitaret Apollinis aura capillos. Sacra ei fuere Cicada, Gallus, accipiter, Olea, Laurus, etc. Vide Cicer. de Nat. Deor. l. 3. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. Plut. Multa habuit cognomina, de quibus vide Pausan et l. 1. Anthologiae, ubi Acrostichisingeniosissimis secundum literas Alphabeti sunt comprehensa, quaedam illorum infra memorabimus. Artem insuper Rhetoricae reperisle dicitur, ut auctor est Artemidorus, quam alii dicunt e caelo ab Iove per Mercurium, procurante Prometheo, demissam. Aegyptiaca lingua Apollo vocatur Horus; a quo Horae nomen acceperunt, ut ait Macrob. l. 1. c. 21. Illi Lyrae, tibiarum et fistularum assignatur inventio. Polydor. Vergil. l. 1. c. 5. Cicero de Nat. Deor. qiatuor Apollines constituir, Primum antiquum custodem Athenarum. Alterum Corybantis filium, natum in Creta. Tertium Iove et Latona natum, qui ex Hyperboreis Delphos venerat; quamvis Eusebius antiquiorem illum describit. Quartum in Arcadia, quem Arcades, quod illis leges dederit, nomitem vocant. Ceterum de Apollinis mythologia vide Natal. Comit. l. 4. c. 10. Alex. Rossaeum, in mystagogo Poetico. Lil. Giraldum. Ut vero oraculorum et vaticiniorum praeses Apollo fuit habitus: sie quaedam illorum per se ipsum, reliqua per Sacerdotes et Interpretes edere, creditus est. Ita enim Lucianus de Dea Syr. Oracula multa sunt apud Graecos, multa quoque apud Aegyptios: multaetiam in Africa, multa etiam in Asia. Sed illa nec sine Sacerdotibus, nec sine Interpretibus responsa dant. Sed hic (Apollo scil. de quo ipsi sermo) per se movetur ipse et vaticinia plene per se peragit: idque hoc modo, Quando vult vaticinari, in sede sua primum movetur: tum protinus Sacerdotes ipsum attollunt: quod si non attollant ille sudat, et in medium sese cmovet. Quum vero eum illi suppositis humeris portant, illos ducit, se undiquaque circumagendo: atque ex alio in alium transilit: tandem primarius Sacerdos supplicans, de rebus omnibus illum interrogat, Ille vero, si quid non vult fieri, retrocedit; contra, si quid approbat, agit in anteriorem partem gestantes, perinde ac qui habenas moderatur etc. Quae omnia quo pacto perfici potuerint arre ac fallaciis humanis, erudite docet Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. II. p. 292. Eundem, si quando matrimonium contracturi erant Veteres, licetmatrimonii sui Praesides erant, adiisse oraculum eius seitaturos, discimus ex Heraldo ad illud Arnobii adv. Gentes l. 3. De matrmoniis ille consulitur, vel saltem Augures Aruspices, ceterosque vanos huius idoli sequaces, uti docer Apuleius Milesia 2. Prophyrius, Alii. Aristophanes quoque non nisi consultis avibus id factum, docet in Avibus. )*es1me\nu(mi=n *a)/mmwn, *delfoi\, *a)wdw/nh, *foi=bos )*apo/llwn,])*elqo/ntes2 ga\r prw=ton e)p)o)/rneis2, ou(/twn pro\s2apanta tre/pesqe,]*pro/s2 t) e)mpori/an, kai\ pro\s2 bo/tou kth=s1in, kai\ pro\s2 ga/mona)ndro/s2]. Vide quoque Tullium de Divin. l. 1. et hic non uno in loco. Apollinis varia apud varias gentes epitheta. APOLLO )*akh/s1ios], Actiacus, Romae cultus, idem cum Palatino. Agyaeus, Athenis, vide infra Apolloniates. Alexicacus, Ibid. Apotropaeus, Ibid. Caelispex, Romae. Capitolinus, in Apollonia Ponti urbe, ubi Argonautas Apollini aram statuisle, canit Apollonius l. 2. cultus est; cuius simulacrum seu colossum, a Lucullo Romam advectum, tradit Plin. l. 4. c. 13. Circa Istrum Apolloniatarum una LXXX. M. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolinum Apollinem advexit, de quo loco vide Salmas. ad Solin. p. 214. Chochaeus, vide infra. Clarius, apud Solin. c. 40. Colophon civitas nobilis Oraculo Clarii Apollinis: a Claro, Colophoniorum oppido, ubi Templum Apollinis et oraculum exstitit, quod en *kla/rw|] dicebatur, nomen habuit, de hoc multa Salmas. ad Solin. p. 810. et 860. Vide quoque infra, in voce Clarus, item Mantium. Eius Oraculi Germanico dati, sub Tiberio: et Lolliae Paulinae, sub Claudio, meminit Tacit. Annal. l. 2. et 12. Viguisse adhuc, sub Domitiano, ex Philostrato discimus. Cumanus, memoratur Iul. Capitolino in Cloaio Albino, c. 5. cui inter Imperii signa, bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est --- quae tamen cornua in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam Tribuno diu fuisse dicuntur: quod, quum ille sortem de Fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esseresponsum; Hic rem Romanam magno turbante tumultuSistet eques: sternet Poenos Gallumque rebellem. ubi purpurea ad plenum colorem cornua sunt, purpurae acutissimae et verissimae et intensi luminis; quem Graeci katakorh=] colorem, Latini plenum et saturum, dicunt. Salmas. ad loc. Daphnaeus, cuius oraculum responsum dedit Hadriano Imperatori, qui cum fontem fatidicum obstruxisset, ne alius quoque Oraculo hoc uteretur: Iulianus illum reclusit oraculumque instauravit postea, ut ex Ammiano discimus. Deliacus, in Delo Insul. Delphicus, reliquis omnibus celebrior respondit adhuc Neroni, imo et Iuliano Apostatae, apud Cedrenum. Iam vero Pyrrhi temporibus versus facere desiit, Plut. Didymaeus, in Mileto, de cuius oraculo, quod Licinio contta Constantinum belligeraturo contigit, vide Sozom. *e)cakesth/rios], vide infra Somnia. Heliopolitanus, in Syria, cuius fanum et oraculum pluribus describitur Macrobio Saturnal. l. 1. c. 23. Horus, in Aegypto. Hyperboreus, a Scythis colebatur. Vide Hyperborei. *i)h/i+os] Ismenius Leschenorius, vide infra in hac voce. *loi)mios]. Medicus, cui Romae aedem Marcus Fulvius Nob. Censor dedicavit. Milesius, apud Vitruvium, Mileti Apollini item Ionicis symmetriis idem Poenius Daphnisque Milesius instituerunt: idem est cum Didymaeo, cuius templum, quod in Milesiorum agro fuit, idem Poenius, qui summam addidit manum fabricae templi Ephesii, symmetrii Ionicis cum Daphnide instituit. Hoc a Xerxe combustum, a Milesiis postea refectum est. vide Salmas. ad Solin. p. 814. Myricinus, vide infra Myrica. Navalis, idem cum Actiaco. Paean a Graecis cultus. Palatinus, cui ab Augusto templum Romae extiuctum in Palatio: ubi et sortes Sibyllinas sub Apollinis huius basi posuit, quae antea in Capitolini Iovis aede servabantur. In eius porticu Danaidum et filiorum Aegypti statuae unde oracula per somnum data. Vide infra Dormio. Conflagravit illud, sub Iuliano Apostata, eoque incendio pene consumpta fuere Cumana carmina, Ammian. l. 23. etc. Vide Salmas. d. l. p. 78. Aethosyrus, apud Scythas, Herodot. Melpom. APOLLO parnopi/wn]: et *sminqe)us2], vide Sminthius. Paraetonius, idem cum Palatino. Patrius, vide infra. Phaneus, vide infra voce Leschemorius. *prostath/rios], vide infra Somnia, it. Fores. Ptous, cuius Fanum situm supra paludem Copaidem, ante montem, proxime urbem Acraephiam: consultus a Mardonio apud Herodotum l. 8. APOLLO Pythius, vide in voce Pytho: it. Delphi. Idem fanum habebat, en toi=s2 o(/rois2 )*efes1i/wn], in finibus Ephesiorum, ut Creophylus apud Strabonem ait; quod, quia inde oracula quoque reddebantur, nonnullis *mantei=on] dictum est. Idem p. 810. Vide infra voce Leschenorius. Sandaliarius, cuius in vico 4. regionis simulacrum Augustus dedicavit. Sarpedonius, seleuciae in Cilicia cultus adhuc sub Aureliano, oracula fudit, si fides Zosimo etc. Vide de his omnibus aliisque veterum Oraculorum imposturis Anton. van Dalen de Oraculis. Sosianus, apud Romanos. Thuscanicus, apud Romanos. thyraeus, apud Athenienses. Vide infra. Tortor, a Romanis cultus in vico, in quo venalia tortorum flagella etc. Vide Thom. Dempsterum. Antiqq. Rom l. 2. c. 7. et paralipom. ad illud, Francisc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 2. c. 2. etc.
APOLLO_vide_APOLLOS
vir quidam Alexandrinus, magni nominis in Ecclesia, ab Aquila et Priscilla plenius instructus. hinc in Achaiam, etc. missus, vide Actor. c. 18. v. 1. et 1 Cor c. 3. v. 4.
APOLLONIUS
Antiochi Epiphanis copiarum Dux, Praefectus Samariae, quem occidit Iudas Machabaeus. 1. Machab c. 1. et 3. Ioseph. Antiq. Iud. l. 12. c. 10.
APOLLYON
Hebr. Abaddon, Latin. perdens, vel destruens. Apocal c. 9. v. 11.
APOSTOLI
nomen XII. Discipulorum Christi, quos miraculorum, linguarum, et infallibilitatis dono instructos, misit in universum orbem, ut Ecclesias ubique fundarent, et discipulas facerent omnes gentes. Horum omnina. Simon cognomine Petrus, Andreas frater esus: Iacobus Zebedaei fil. Iohannes frater illus: Philippus et Bartholomaeus: Thomas et Matthaeus: Iacobus, Alphaei fil. Lebbaeus, qui et Thaddaeus: Simon Cananaeus et Iudas Ischariotes, Matth c. 10. v 2. 5. Qui ultimus cum Magistro prodito, abiissec in locum suum, sorte ei surrogatus est Matthias Act. c. 1. v. 25, 26. His accessit tandem Paulus, peculiari elogio Apostolus Gentium dictus, vide Gal c. 2. v. 9. Ex his Iacobus, in Concilio Hierosolymitano, praesedit, Act. c. 15. v. 13. Boanerges, cum fratre, dictus a Christo, Marc c. 3. v. 17. qui ambo quoque fratres Christi: et stu/loi] dicuntur, una cum Simone agnominato Petro, Gal c. 2. v. 9. Imo omnes 12. qeme/lioi tou= tei/xous2 th=s po/lews2], Apocal c. 21. v. 19. innixi lapidi illi a)krogwniai/w|] Iesu Christo, Ephes c. 2. v. 20. appellantur. Neque in feriorem se Paulus ait summis Apostlos, 2 Cor c. 11. v. 5. Scripserunt Petrus, Iacobus, Iohannes, Matthaeus, Paulus et Iudas Thaddaeus: Vide quemque horum suo loco. Reliqui viva solum voce docuerunt. Etiam horum quidam caelibes, ut Paulus: reliqui uxorati, perih=gon], in peregrinationibus suis, a)delfa\s2 gunai=kas2], ut Fratres Christi et Cepbas, 1 Cor c. 9. v. 5. Unde Clemens Alex. l. 7. Strom. Petro non solum uxourm, sed et filios tribuit; Philippo item filios atuqe filias. Sic quoque Ignatius Petrum, imo et Paulum, aliosque Apostolos in matrimonio vixisse scribit, in ep. ad Philadelph. additque, caelibatus propugnatores inhabitatorum Angelum illum Apostatam habare, etc. Plura de Apostolis scire cupientes, vident singulos, in suis locis.
APOTHEOSIS
Latin. Consecratio, qua voce Cicero utitur l. 1. ad Quintum fratr. ep. 1. ritus fuit apud Romanos, a Caes. Augusto primum institutus, deinde a Tiberio instauratus, quo consecrabantur Imperatores, qui superstitibus filiis vel succesloribus moriebantur, sicque in Divos relati dicebantur. Sic Augustum, apud Ausomnium de Mortibus Caesarum, v. 2. addidit. ---- ---- Divis matura senectus. Et facetum illud Vespasiani Principis, qui prima morbi accessione, ut, invit, puto Deus fio. Sic claudium, Vespasiani filios, Antomnos, Traianum aliosque divinis post mortem honoribus affectos legimus. Imo et ante Augustum, iam Caesar Dictator id honoris consecutus est, Sueton. in eo c. 88. Stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa undecimam horam, creditumque est ammam Caesaris esse in caelum recepti, et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella. Verbo, Omnes Imperatores inter Deos post mortem referri solitos esse, docet Thom. Dempster. in Antiq. Rom l. 3. paralipom ad c. 18. Unde Iuvenali Sat. 6. v. 115. Rivales Deorum dicuntur. In quae verba vetus Scholiastes, ridens, inquit, quia Imperatores inter Deos referunter. Ritus autem hic talis erat. Imperatore vita functo, tata urbe festa celebritas erat. Et primo quidem functum vita corpus sumptuoso funere sepeliebant: ceream dein imaginem mortuo quam simillimam, in Palasii vestibulo, supra eburneum lectum maximum, sublimem et vestibus instratum aureis locabant. Et quidem imago illa ad aegroti speciem placide decumbebat. Circa lectum vero utrinque magnam partem diei sedebant a laeva quidem Senatus omnis vestibus atris amictus: a dextra vero matronae, quas virorum aut parentum dignitas honestabat. Haec ita per septem dies continous faciebant, Medicis ad lectum quottidie accedentibus inspectumque veluti aegrum deterius se habere subinde pronuntiantibus. Dien, ubi iam visus esset obiiss diem, lectum humeris sublatum, Equestris Senatoriique ordinis nobilissimi iuvenes, per viam sacram in vetus Forum deferebant, ubi Magistratus Romani Imperium deponere consueverant. Ibi exstructo coloris lapidei tribunali ligneo, super quod aedificium fabrefactum erat, columnis fuffultum eboreque varie ornatum et auro, eo allatus est alius lectus consimilis, in quo statuam ceream Principis consecrandi e Palatio allatam, ornatu triumphali, collocabant, puero insigni forma, quasi Imperator dormiret, pennis pavonis muscas abigente. Accedebant mox pone lectum superstites Imperatores, Senatus Senatorumque uxores, vestibus lugubribus induti, et in gradibus ad scalarum similitadinem exstructis, ex altera Fori parte puerorum chorus, ex altera feminarum illustrium, hymnos paeanasque in defuncti laudes canebant. Quibus peractis, funebris pompa in foro inchoabatur extra urbem in Campum Martium tendens, quo antequam perventum, Imperator vivus Rostris concensis defunctum Imperatorem laudabat, cumque lecutm de loco, in quo erat, moveri oporteret, omnes simul Senatores in fletum et lamenta solvebantur. Sic lectum a tribunali tollebant Pontifices et Magistratus qui eum postea nonnullis Equitibus ferendum tradebant, parte Senatorum cum variis maestitiae indiciis praecendente, Imperatore vero subsequente. Ita in campum Martium postquam pervenere, qua latissime ille patet, rogus sive suggestus quidam specie quadrangula, lateribus aequis assurgebat, nulla praegerquam lignorum ingentium materia compactus in tabernaculi formam: quod interius totum erat fomitibus oppletum, exterius autem intextis auro stragulis atque eburneis signis undique exornatum. Super hoc alterum minus, tertium item et quartum, semper inferiori contractius, ac deinceps, positum erat, donec ad supremum, quod omnium erat minimum, perveniebatur: in cuius summo currus erat inauratus, quo, dum viveret Imperator, vehi solebat. Igitur lecto in secundum tabernaculum promoto aromata et suffimenta omnis generis fructus, herbae et succi odorati, acervatim effundebantur, quo facto Imperator superstes coeterique mortui Imperatoris propinqui eius statuae oscula figebant; mox Princeps tribunal conscendit, Senatores vero, exceptis Magistratibus, in tabula parva assidebant, ut tuto simul et commode, quae gerebantur, spectare possent: Magistratu et coeteris, pro cuiusque dignitate, ex ordine collocatis. Tum circa aedificium certa quadam lege ac recursu omnes Equestris ordinis viri: pedites quoque circa rogum cursibus urbanis et confictis decntrebant. Currus item circumagebantur msessi purpuratis rectoribus, qui personas ferebant Ducum Romanorum Principumque illustrium. Post quae face sumpta Im perator eam tabernaculo admovit, mox Consules primo, dein coeteri omnes Magistratus, et alii ordine undique ignem subiecerunt, sic brevi cuncta valido igne coorepta. Mox a supremo tabernaculo, tamquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni aquilam dimittere moris erat, quae in caelum animam Principis deferre credebatur: unde in nummis quibusdam aquilae, qui Imperatores, et pavones, qui Augustas, in caelum subvehunt, expressi videntur. Ex illo, una cum coeteris Numinibus Imperator defunctus coli coepit, substructis templis fanisque; additis ex Senatus-Consulto Flamine et Sodalibus, qui ab eo nomen acciperent, et nomine mutoto, Divus insuper deusque dictus est. Eiusdem imagines, non minus ac Deorum starvae, radiis, astris, fulminibus insignes, collocabantur etiam inter Deos Penates, ut infra videbimus, ubi de Imagimbus. Porro per nomen eius iurabatur, tanta quidem religione, ut tuttus esset per Iovis Genium peierare, quam Regis, Minucius Fel. Octavio, ubi Ouzelium coeterosque vide. Nec consecrandi Augustas, quarum primae Liviae hic honor obtigit, longe diversa guit ratio. Per quas et iuratum esse, discimus ex Dinoe, qui Drusillae id honoris tributum a Caio esse, ut mulieres per illam iurarent, tradit l. 59. Liviae item, a Claudio, l. seq. de quibus paulo infra plura. Non autem solum apud Romanos, verum et alias gentes, haec bene meritos viros divinis post obitum honoribus afficiendi consuetudo viguit. Sic enim omnes Dii Veterum consecrati sunt, nec publice illud modo, sed et privatim unicuique id permissum fuit. Et quidem de Hercule, Libero Patre, Castore ac Polluce aliisque Diis Consentibus, res notissima est. De Alexandro M. a Demade inter Deos relato, legimus apud Aeliamum Var. host. l. 5. c. 12. Multato centum talentis adulatore, et matre Olympiade ridente: mansit nihilominus is decimus tertius inter Deos Consentes, Pierius Hieroglyph. l. 43. Eodem modo apud Latinos priscos Aeneam Diis ascriptum, et Iovem Indigetem: Romulum vero codem honore mactum, Quirinum appellatum esse, referunt Liv. Dec. 1. l. 1. et Silius Italiscus l. 13. v. 83. Ledaeos referam fratres vestrumque Quirinum. Sed haec aliorum superstitio fuit, quae vero ambitionis insania, quod ipse Augustus se templis et effigie Numinum per Flamines et Sacerdotes coli voluit, apud Tacit. Annal. l. 1. Quo forsan allusit Virgilius Ecloga l. v. 7. Namque erit ille mihi semper Deus: quasi diceret, et dum vivit, et dum vita functus erit. Nec solum ipse voluit iussique, verum et modum locumque praescripsit, quod Suetonius innuit in eo c. 52. Imitati eum in hoc insaniae excessu Caligula, Domitianus etc. factumque inde, ut Caesares pro Diis vivos ctiam Romani colerent, Deosque appellarent: quod nomen etiam sub Christianis Principibus aliquandiu mansit, licet cultum immortali unique Deo concedendum censerent. Hinc Latinus Pacat. panegyrico Theodos. Deum dedit, inquit, Hispania quem videmus: Et de Honorio Claudian. praef. de 3. eius Consulatu v. 15. Me quoque Pieriis tentatum saepitus antrisAudet magna suo mittere Roma Deo. Rescriptaque proin eorum Oracula quoque dicta sunt, etc. Vide Herodian. Hist. Rom l. 4. Blondum Flavium Romae triumph. l. 2. Bernatdinum Reatin. Annotat. in varia Scriptorum loca c. 16. Franc. Robortellum Emendat. l. 2. c. 38. Ioh. Rosinum Antiq. Rom l. 3. c. 18. et Th. Dempsteri Paralipomena ad illud etc. Tabernaculi, de quo supra, formam exhibent numismata Sabinae Aug. Antonini Pii, Faustinae Aug. et matris et filiae, M. Aur. Antonini, L. Aur, Veri, P. Helvii Pertinacis, L. Septimii Severi, et Iuliae Piae Aug. De Coronis radiatis, quibus statuae xonsecratorum circumfulsere, vide Suetion. in Aug. c. 94. et Caligula c. 45. Plin. in Panegyr. Traiani c. 52. Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 1. Paralipom. ad c. 13. ad regionem quartam, de Colosso Solis et corona radiata: ut et infra in voce Corona, Quaedam saltem ex Vossio hic subnectam, secundum quem: Apud Romanos, sub Regibus, homo nullus caelesti donatus honore est, prater unum Imperii conditorem Romulum, atque, ut videtur, longe tamen inferiogre gradu, nurtricem eius Accam Larentiam. Florente Republ. si quis honoris id adeptus est, uncia fuit Anna Bovillana; nec tamen e sententia Senatus, nec si sacra spectes, ea vere illus anus fuere, ut supra dictum: Interca Heroes suos magnis sunt dignati honoribus, statuis videl. pompa Circensi, relatione in hymnos Saliares, qui honos etiam contigit Mamurio Veturio et Luciae Volumniae, teste Varrone de LL. l. 5. et 8. Exuto vero libertate Populo, primus Caesarum consecratus est Iulius, idque ab Augusto, Sueton, in Iulio c. 88. quem proin in Iuliani Caesaribus Silenus vocat *koropla/sthn], Puparum effectorem, eo quod ut hom ulli faciunt pupas, sic ipse fecerit Deos. Augosto dein, templum et caelestes honores decreti, Tacit. Annal. l. 1. Numerioque Attico, qui eum in caelum euntem se vidisse testatus est (uti Iul. Proculus de Romulo narravit) a Livia datum est decies sestertium, Dio l. 56. Post eum consecrati alii, de quisbus vide Plin. in Panegyr. Nec soli Caesares Diis illati sunt, sed etiam Augustae: Livia, apud Sueton. in Claudio c. 11. et Dionem l. 60. et Faustina, apud Capitolin. in Antonin. c. 26. Imo et comperimus, honorem aliis habitum, e domo tamen Augusta: Drusillae sorori a Caligula, quam cum Livius Geminius, vir Senatorii ordinis, similiter in caelum ascendentem spectasse se iurasset, etiam decies festzertium meruit, teste Dione l. 59. Maesaeitem, sorori Iuliae II. Severo Caes. nuprae, Aviae duorum Imperator. Heliogabali et Severi Alexandri. Sed et mares e domo Augustae, relati in Divos: Geta, Severi fil. ut nil dicam de Hadriani Imperatoris sordidis et insipidis deliciis Antinoo Bithyno etc. Vide Voss. de arig. et prog. Idol. l. 1. c. 12. ut et supra in voce Anima, ac infra, ubi de Consecratione.
APPHUS
fil. Mattathiae, filii Ioannis. 1 Machab c. 2. v. 5.
APPIA
nomen feminae apud Beat. Paulum epist. ad Philemonem v. 2.
APRIES_vel_APRIUS
Psmmis Aegypti Regis fil. Africano, Eusebio et Syncello. Vaphres, in Sacris Pharao Hophra, Ierem c. 44. v. ult. undecim circiter annorum intervallo demum patrem excepit: quippe quo tempore, Rege sublato, populo abducto, libertate amissa et commerciis interversis, gravissima calamitas regno incubuit, de qui vide Ezech c. 29. Rerum potitus, bellum Sidoni intulit, et navali pugna cum Tyriis dimicavit: post Psammetichum avum suum Regum ante cum fortunatissimus, Herodot. l. 2. c. 181. Quo vero rerum successu elatus eo superbiae evectus est, ut ne quidem ab ipso. Deo regno se posse excuti iactaverit. At excussus est anno regni 25. iussu Nabuchodonosori, ut creditur, ad Aegyptiis, qui ad Amasim defecerant, strangulatus, et in paternis monumentis fepultus. Herodot. l. 2. Diodot. Sic. l. 1. et Euseb. Chron. Eius tempore Astyages Medis imperavit. Vide et Partanus.
APRILIS
ex ordinatione Romuli, secundus anni mensis, quibusdam a Venere, quae Graecis )*afrodi/th]; cui tamen nullus dies festus, nullumque sacrificum insigne per hunc mensem a Romnais veteribus institutem legitur: Aliis potius ab aperiendo, quasi Aperilis dictus videtur, quod ver omnia hoc mense qperiat et hoc tempore cuncta florescant. Fuit in Veneris tutela, habuitque dies 30. ex Romuli et Iul. Caesaris, 29. vero ex Numae instituto. Graecis auspicatissimus, habuit apud Hebraeos ex parte sibi respondentem mensem Iiar, cui a pulchritudine nomen. Eius Kalendis, apud recentiores Romanos sacra fiebant Vereri cum floribus et myrto, et muliertes sertis myrteis redimitae lavabantur: Eodem die thute sacrificium a Virginibus Fortunae virili fiebat, et Venus Vorticordia placabatur. Pridie Nonas Megalesia celebrabantur: Octavo Idus, dies erat consercrationis templi Fortunae publicae, in colle Quirinali: Sexto Idus ludi fervebant ob victoriam Caesaris: Quinto Idus, Ludi Cereris. 17. Kal. Maii seu die 15. Aprilis Fordicidia erant; eodemque virgo Vestalis Maxima cremabat vitulos, e quorum cinere in templo Vestae servato suffimen fiebat, quo populus Palilibus purgaretur: Sequenti die, quo apud Athenienses Munychia, unde mensi nomen, in honorem Dianae celebrabantur, Oct. Augustus apud Romanos Imperator est salutatus. Die 19. quo apud Atheinenses *dia/s1ia] festum, in Iovis Meilichii honorem vigebat, erant apud romanos Equiria, in Circo Max. et vulpes cum stipulis ardentibus in Circo mittebantur. Eodem Cerealia erant: sicut 11. Kal Maii seu de huius mensis 21. Palilia, et die 23. Vinalia, et die 23. Robigalia, et die 28. Floralia. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 8. Eodem mense, apud Athenienses, exterorum causae diiudicabantur. Vide Franc. Roslaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10.
APULEIA_lex_feu_APPULEIA
cuius auctor L. Appuleius Saturninus Tribunus Plebis anno Urb. Cond. 652. C. Mario V. M. Aquileio Consulib. vim in urbe ac seditionem vindicavit. Carolus Sigonius putat eadem etiam quaestionem de Maiestate perpetuam constitutam esle, vide Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 8. c. 23.
AQUA
ab Dorico ai)ko\s2], h. e. aequus sive levis, Voss. Orat. Institut. l. 4. c. 6. Etsi nec absurde Caes. Scaliger in Theophr. de Plant. L. 1. ubi et Graecos sic appellasse antiquitus, colligit ex nomine )axelw=os]. Ob utilitatem suam multiplicem ac miraudam naturam, tertio inter Elementa loco, post Tellurem nempe ac Ignem, Deorum numero a Gentilibus addita est, uti etiam legas in libro Sapientiae c. 13. v. 2. Praecipua vero in veneratione apud Aegyptios ac Persas fuit, Plut. de Isid. et Osir. Athanas. Orat. contra Gentes, Iul. FIrmicus de errore profan. Rel. Vitruvius praef. l. 8. Laertius proem. Clem. Alex. Admonit. ad Gentes, Arnob. l. 6. Agathias l. 2. Herodot. l. 1. et Strabo l. 15. Et proin, ut apud Aegyptios in caelo Sol, quatenus Lunam suo implet lumine, Osiris bonique effector; quatenus vero torret et exurit. Typho ac mali auctor: sic in subcaelestibus Aqua et Osiris, quaatenus Nilus attendebatur; et Typho, quatenus considerabatur Mare, est appellata. Unde, quod Clemens Rom. Recognit. 10. Aquam ait Osiridi dicatam, de aqua Nili non marina, quae Typhonis et mali principii nomine intelligebatur, capiendum est Sed et Canopus Aegyptiorum Numen fuit, nec aliud per eum, quam Aqua, significatum est. Vide suo loco. Aegyptios Libyes sequuti sunt, quibus Neptunum impense cultum esse, atque ab his venerationem eius ad Pelasgos pervenisse, Herodotus docet loc. cit. Persis tanta in veneratione fuit Aqua, ut iis in flumina meiere vel alvum exonerare, vel inspuere, vel sordidum quid conicere, atque adeo vel manus vivo flumine abluere, religio esset. Itaque et in expeditione Xerxis Magi, ubi ad Strymonem deventum, albis illi equis litaverunt, Herodot. l. 7. et Tyridates, Euphratem cum Vitellio et copiis transmislurus, equum ei immolavit, Tacit. Ann.al l. 6. c. 37. Sed et Assyriorum atergatis ad aquas refertur: ut et Palaestinorum Dagon, et Babyloniorum Oannes. Graeci vero inprimis Romanique huic Elemento, variis sub nominibus, divinos honores exhibuere; imo Aqua Homero non solum pro Numine, sed etiam pro Numine primo atque antiquissimo fuit: ut hoc versu ostenditur Il. c.] v. 201 )*wkeano/n te qew=n ge/gs2s1in kai\ unte/ra *thqu/n].Oceanumque Deum patrem, et Thetyn genitricem. Fuere autem apud illos Numina Aquarum partim mascula, quorum principes oceanus et neptunus, partim muliebria, in quibus familiam ducebant Terhys et Amphitrite. Praeter quae Numina marina, habebant alia, per quae humor potabilis signabatur, nempe *dio/nus1on] sive Liberum vel Bacchum: Fluvios, Fontesque pro Diis cultos Deabusque, ut et Stagna et Puteos, quoque his enim omnibus suas fuisse Nymphas, legimus: de quibus vide suo loco. Neque vero apud Scythas, Celtas ac novi Orbis incolas sua Aquae veneratio defuit. Scythis enim, ut Sol et Luna; Aer et Terra; sic Aqua etiam colebatursub nomine Thamimasadis, Herodot. in Melpom. fontibus et lignis sacrificabant Catti seu Hessi, Willbald. c. 8. et Bohemi, Ioh. Dubravius Histor. Bohem. l. 1. Mare pro Deo coluere Pervani, sub nomine Mammacocha: ab iisdem flumina quoque ac fontes ro Diis sunt habiti, uti testis est Ios. a Costa l. 5. c. 2. et 4. etc. Vide his omnibus accurate agentem Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. a c. 67. usque ad c. 83. Aliis non pro Numine quidem, in Sacris tamen, magni usus Aqua fuit, ut videbimus infra de Paptismo, item voce Lotio, et Mithra nec non ubi de Nutiis. Nomina quibus apud varias Gentes Aqua olim culta. Amphitrite, Graecis dictum est mare, para\ to\ a)mfitri/ben thn\ gh=n], i. e. quia cir cumquaque terram stuctibus suis atterat: Uxor fingebatur Neptuni; vide hic infra. Atergatis, Assyriorum Numen, superne mulier, inferne piscis, significabat potestatem a Sole in Lunam, a Luna in elementa tria, praecipue in Aquas, effusam. Bacchus, Graece *dio/nus1os], alias Liber, Latinis Graecisque, Aegyptiis Osiris, partim erat caelestis sicque idem cum Sole; partim subcaelestis atque ita idem cum humore potabili: qualis est aqua pluvia, fluvialis, fontana ac putealis. Unde Patet, cur a nonnullis Liber dicatur Lunae filius. Canopus, apud Aegyptios, quoque Aquam denotabat: cuius symbolum hydria fuit, Appulei. Milesiar. ult. quae quanta religione ad eius aedem solita fuerit deferri, vide VItruvium praefat. l. 8. Dagon, Palaestinorum Deus, semihomo ac sempipiscis, complexu suo, tum Lunam, sive Lunum, ut principium activum; tum Mare, ut passivum, indigitavit. Liber, vide hic supra Bacchus. Mammacocha, Mare Pervanis dicitur, hocque nomine ab iis sollicite colitur. Neptunus romanis, Graecis *pos1eidw\n], denotavit Aquam, prout una est ex praecipuis Mundi partibus: Sicut Oceanus, prout rerum principium est. Nereides 50. quarum praecipua Thetis, nymphae marinae, varias Maris affectiones indigitabant; vel partes internas. Nereus, filius Neptuni, aeque late patebat, ac ipse Neptunus: Namque pisces, qui universe dicebantur *nhrh/+ia te/kna], Plauto vocitantur Neptuni pecus in Pseud. Actu 3. sc. 2. v. 45. Nilus, praecipuus Aegyptiorum Deus, idem cum eorundem Ositide ac Graecorum Libero, in S. Scriptura dictus est Schichor. i. e. niger, ab aqua eius turbida, suffusca ac nigricante; denotavitque principium boni activum: sicut Typhon aquam marinam, seu principium mali. Nympharum vocabulum, proprie conveniebat Deabus aquarum praesidibus, quae ex co dictae Hydriades vel Ephydriades. Oannes apud Babylonios, semipiscis, ad repraesentandam vim, tum Lunarem, tum Marinam, cultus est. Oceanus, denotabat Aquam, ut rerum principium, hinc ipso Neputuno dictus antiquor. Proprie vero indicabat mare externum, Orbem ambiens universum: quemadmodum Neptunus modo nobilem Universitatis totius: modo quamvis aquarum partem, ac saepius maris interni, ut Graecis Romanisque notioris, significabat. Salacia, eadem cum Tethye. Siris, pro Osiris, truncato vocabulo, Aethiopibus et Aegyptiis quoque Nilus dicebatur. Tethys, uxor Oceani, Mare itidem Graecis denotabat, a th/qh], vel thqis2], avia seu amita: ob rationem retro dictam. Thamimasades, apud Scythas Neptunus vocitatus, hocque nomine humidum hocce elementum cultum est. Originem vocis e veteri Germanorum lingua arcessendam iudicat Voss. loc. cit. c. 82. cui ista Scitharum erat proxima; quandoquidem ex Asiatica Scythia Scythiam Europaeam, vicinasque magnae Germaniae gentes, genus ducere, validis argumentis probari possit. Thetis, Tethyos, de qua supra, ex Doride filia, neptis, hinc Oceanine dicta; quamvis alii Neptuninem vocare malint, tamquam ex Canache, Neptuni filia, Nereo genitam. ex Nereidibus una fuit; per synecdochen tamen partis pro toto Mari usurpatur, apud Maronem in Polliene. Quemadmodum, cum Peleo nupsisse nupsisse dicitur, id quoque ad connubium Maris ac Terrae pertinet. Typho. idem Aegyptiis, quod Neptunus Graecis, Aquam nempe marinam innuerat: quo quia nihil inimicius Osiridi putabant vel Oro, eius ex Iside silio, eum sic fatebantur, ut nullis dignarentur sacrificiis. Vide quoque supra.
AQUA
per annos 441. a Romanis petebatur, aut ex Tiberi, aut ex puteis, aut hauriebatur e fontibus. Verum Urbe quottidie crescente, et penuria eius laborante, aliae aquae in urbem derivatae sunt tanta copia, ut etiam singulae fere domus suos habere coeperint fontes. Fiebat id autem hoc modo: Postquam ab Aquilege explorata fuit aqua, an facile ex illo fonte derivari alio poslet, et probata, ducebatur aut forma structili (ita enim tubos seu canales diserte vocat Cassiodor. l. 7. Ep. 6.) aut plumbeis fistulis, aut canalibus ligneis, aut Fictililbus tubis, ut loquitur Palladius Aemilianus Taurus l. 9. rei Rusticae c. 11. (ubi non subterraneis meatibus, sed altis molibus substructis aquas in urbem invectas fuisle docet) in castellum primum, qui locus erat aquam publicam recipiens et in varia loca dimittens; ex illo a Castellario seu Castellorum horum custode certa mensura distributa in loca destinata effluebat. Omnis enim apud Antiquos aqua in publicos erogabatur usus, legeque cautum erat, ne quis privatus aliam duceret, quam quae ex lacu abundaret, posteris canducam vocataam: neque haec ipsa in alium usum, quam in balnearum aut fullonicorum dabatur, statuta vectigali mercede, quae in publicum penderetur. Ius dandae vendendaeve Censorum fuit, vel, cum hi non essent, Aedilium Curulium. Tutela singularum aquarum locabatur, eorumque operum probandorum cura fuit penes Consules aliquando, et Aediles; interdum etiam penes Censofres. Postea tota res ad Curatores transiit, quorum primus ab Augusto creatus est Meslala Corvinus. Impetratae aquae ius neque heredem, neque emptorem neque ullum novum dominum apud Veteres sequebatur, solis Balneis publicis, ex antiquo privilegio, aqua, quae semel concessa fuit, perpetuo manente. Duae autem familiae erant, quae aquis operam praeberent, una publica, Caesaris altera: quarum illam Augustus ab Agrippa sibi relictam publicavit, hominum circiter 240. ista, quam Claubius, quum aquas in Urbem perduceret, constituit, 460. conrinebat: Utraque in aliquot ministeriorum species, Villicos videl. Castellarios, Curatores, Silicarios, Tectores aliosque opifices, diducta. Qui Aquaeductus, qui an. Urb. Cond. 441. ut dictum supra, vel sub Anco Martio, ut Plin. vult l. 31. c. 3. involeverunt, Romae, violassent, vel aquam alio, quam leges, statuta publica, Censores vel Aediles permisillent, derivassent: vel plus aquae, quam concessum erat, sumpsislent, magno mulctabantur. Primus autem Appius Cloudius Arcuato opere aquam in Urbem perduxiffe dicitur. Arcuum altitudinem definit Procopius tantum, ut equus per eos fornices opportune posset ransire. Iulius Frontinus suolevatos ad centum et novem pedes habet. Urbis montes altitudine aequasse, refert Plin. l. 36. c. 15. Unde Rutilius Itiner arii l. I. v. 97 Quid loquar aerio pendentes fornice rivos,qua vix imbrifer as tolleret Iris aquas?Hos potius dicas crevisse in sidera montes,Tale giganteum Graecia laudat opus. haec de Urbano aquae usu. In Castris autem, ad eam convehendam, si forte in locis aridioribus et siccis castrametatum fuisset, calones ac lixae adhibebantur: hinc ftequenter fiebat, ut fiuvii alio ab hostibus derivarentur, quo exerciius siti domitus sacise super ari posset, Herodian. l. 7. quod Gothis contigisle, memorat Claudian. l. de 4. Consul Honorii v. 478 Uno calle latent, sitiens, inclusaque valloEreptas quaesivit aquas, quas hostibus anteContiquas alio Stilico deftexerat areu,Mirantemque novas, ignota per oppida, vallesIusserat averso siuvium migrare meatu. Plura vide apud Iul. Frontinum, Plinium l. 31. c. 6. Georg. Fabricium in sua Roma, Aldum Manutium l. 1. de quaesitis per epist. Iustum Lipsium Magnit. Rom l. 3. c. 11. Iohannem Rosin. Antiqq. Rom. l, 1. c. 13. et 14. Th. Dempster. Paralipom. ad c. posterius, Laur. Pignorium Comm. de Servis etc. uti de Aquae in borologiis inprimis usu, infra voce Clepsydra, item Horologium, in Musica, ubi de ea, et plura ubi de derivatis et compositis ex Graeco *y(/d\wr] lit. H. it. vocibus Saliens et Silani. XX. Aquae in urbe Roma, ex Rosino. Aqua Appia. Aqua Anio vetus. Aqua Mattia, alias Aufeia. Aqua Tepula. Aqua Iulia. Aqua Virgo. Aqua Halfia, quae et Augusta. Aqua Claubia Albudina, Caerulea, Curtia, Augusta. Anio novus. Rivus Heruclaneus. Aqua Crabra. Aqua Sabatina, vel Cimina, Aurelia, Septimiana trans Tiberim. Aqua Traiana. Auqa Alexandrina. Aqua Damnata. Aqua Annia. Aqua Algentina. Aqua Severiana. Aqua Antoniana. Aqua Stina. Aquaeductus vero quatuordecim, suo tempore, in Urbe fuisse, scribit Procopius. Vide quoque in voce Aquae Romae.
AQUILA
ob suam excellentiam a Gentilibus Iovi, ut summo Deorum, olim dicata, eiusque armigera dicta est, unde fulmen trisulcum pedibus gestantem fingebant. Hinc Aquila signum Iovis, Scholiastae Cassaris Germ. ad Arati Phaenom. dicitur; forte ideo, quia, ut scribit Fulgentius, in proeliis aquilam auream, loco insignis, sibi fecit Iuppiter, unde finxere Poetae, eiussce, eiusce avis ministerio Ganymedem ab eo raptum este. Sed et iam longe prius de ea Theocrutus dixerat, *dio\s2 a)/is1ios o)/rnis2 *zhno/s2 pou to/de s1h=ma], Iovis sausta avis, Iovis hoc signum. Aiunt autem, Iovem hanc potissimum sibi avem delegisse, quod, dum adhuc in cunis esset, in Creta insul. nectar eidem quottidie aquila deferret, ex scopulis; ut ex Oceano ambrosiam columbae. Vel, ut alti volunt, quod felici aquilae advolantis augurio victoriam contra Titanas esset consecutus: Vel sane, quod aquila zw=on bas1iliko\n], animal regtum sit, uti appellartur ab Aeschyli Scholiaste; et supre mi inter Deos Imperii, quod in Iove finxere Gentiles, fuerit symbolum. Unde Clearchus Heracleensis Tyrannus, cum se ab ipso Iove prodiisse, populis vellet esse persuasum, Aquilam, tamquam natalium huiusmodi infallibtle indicum, praeferri sibi voluisse legitur. In auguriis certe illi principatus attributus est, ac iam Homerica aetate, si a dextris, alis expansis, perstrepuisset, boni ominis putatum. Eadem Tarquinio Prisco imperium, Alexandro M. victoriam, at Tarquinio Superbo et Dionysio Siciliensis imperii amissionem dicitur portendisse. Etiam Iovis haec ales aliis praelata est, in Imperatoribus consecrandis. Nam, ut est apud Herodian. l. 4. simul ac Veter. rogo ignem subicerent, Aquila soluta e rogo petebat aetherem, quae in caelum animam Imperatoris deferre credebatur: Unde in num mis cernas parte una effigiem Imperatoris; altera Aquilam, cut is insideat, cum inscript. CONSECRATIO SC. Praeterea, sigura eius significata olim Imperii potentia ac Maiestas: quam ob causam regiis scepttis eam effinxere insidentem, Dionys. l. 3. Liv. l. 9. Plut. in Romulo; uti et eburneis apud Romanos Consulum ac triumphantium scipionibus. Unde Prudentius contra Symmachum l. 1. v 349. Post trabeas et eburnam Aquilam, sellamque curulem. Qui a quibus eam acceperint an a Persis, quos Aquilam longiori hastae im positam vexilli loco in proeliis extulisse atque inde Aeschylum non alio Xerxem, quam *a)etou=] nomine indigitasse, legimus: an ab Epirotis, de quibus infra dicetur; non adeo liquidum est: cum ab ipsis Rei publ. primordiis inter praecipua supremae dignitatis insignia semper habita sit, tradatque Dionys. Halicarn. eam a Thuscis habuisse Romanos, quibus, post inita pacis focdera, Regum suorum ornatus praecipuos misetint, hosque inter sceptrum eburneum aquila insignitum, quod Romani Consules servaverint deinceps, tamquam praecipuum dignitatis suae argumentum. A quo tempore, Aquila, in insignibus militaribus praecipuum primo fuit: cuius custodiam gerebat primipilus sive primus Triariorum Centurio: quem ad honorem fere a primo principe, uti ad hunc a primo hastato pertingebant. Ab hoc itaque Aquilae huius sese expandentis effigies, hastae praepilatae suffixa gestabatur: primum legionibus dicata a C. Mario, Plinio teste l. 10. c. 4. Unde in nummo veteri videas aquilam bicipitem, argumentum legionum duarum in unam coalitarum. Dein, unicum este coepit, ex quo Marius hic bello contra Cimbros, coeteris Romanorum signis abrogatis, illam solam retinuit: quae quidem aurea fuit, et in sacrario perinde aureo solebat asservari. Quando vero biceps Aquila invecta fuerit, similiter assequi planum non est; cum nec in Imperatores vel Consules nummis, nec in coeteris rei antiquariae monumentis uspiam occurrat, praeterquam in columna Traiam Romae, ubi militis clypeo insculpta visitur. Et quidem, ut de Orientali Imperio aliquid prius dicam, cum de Occidentali nullum sit dubium, (ubi Rex quidem Roman. unicam, Imperator bicipitem in insignibus habet) de Romano Diogene Imperatore Constantinopolit, eo praelio, quo a Turcis caesus est, agnitum ab iis, ex aquila aurea loricae intexta, ait Guilielmus Apuliensis, sed an bicipiti, non indicat, de Gestis Normann. l. 1. p. 23. Indiciis Aquilae, quod plus dabat omnibus armisAurea conspicuum loricae innixa nitorem,Graecorum dominus cognoscitur. Et uniceps Aquila in insignibus gentilitiis Palaeologorum Montferratensium, qua Imperium Constantinopol. designatur, descripta est; in effigie quoque Constantini Palaeologi Michaelis Imperatoris filii, pallium aquilis cum unico capite inspersum conspiecitur. Praeterea in prioris Theodori Lascaris, eiusdemque Michaelis Palaeologi Imperatorum nummis, quos Octav. exhibuit Strada, si tamen genuini sunt pulvilli, Ita pariter in Michaelis Palaeologi Imperatoris pedibus insperguntur. Ita pariter in Michaelis Palaeologi Imperatoris pedibus substrato pulvillo, ad utrumque latus, uniceps aquila effinigtur: in Andtonici vero ad sinistrum duntaxat, in iis scil. eorundem Augg. imaginibus, quas ex codice Augustano Historiae Georgii Pachymeris. Nicephoro Gregorae praemisit Hieron. Wolphius. Idem tamen Strada Theodori Lascaris iunioris nummum alium deseribit, in cuius pulvillo aquilae bicipites: quomodo etiam effinigtur a Wolphio, ex eodem codice Augustano. Sed et Georgius Phranzes sollennem apparatum, quo Venetiis exceptus est Iohannes Palaeologus Imperatot describens, ait, nautatum, qui navem, qua ille vehebatur, ducebant, pilcos bicipitibus aquilis fuisse exornatos: et in ipsius navigii puppi, binos exaratos leones, hosque inter similem aquilam effictam. Testatur etiam Ismael Bulialdus, etiamnum in eo Palatio, quod Constantini nomen servat, complura scuta cum bicipiti aquila spectari, Sec et prae manibus haberescribit Car. du Fresne Epistolam Demetrii Palaeologi Despotae ad Carolum VI. Francor. Regem cui adtextum sit sigillum cereum papyro superfusum, in quo biceps Aquila totidemque corollae conspicuae; ut de calceis eorum nil addam de quibus vide infra in voce Tzancae. E quibus omnino confici videtur, Byzantinos aevi posterioris Augustos bicipitem detulisse quilam auream (in campo rubeo) usosque perinde, ac coeteras nationes ar morum insignibus. Vide quoque Iohannem Cantacuzenum, quo loco navalem Andronici Palaeologi Imperatoris ad Chiensem expeditionem proficiscentis apparatum commemorat, l. 2. c. 11. A'Romanis vero ad Byzantinos transiisse armorum seu insignium usum certum est, quam vis non certo definiri possit, quando id primum coeperit, Fuit autem biceps Aquila signum Romant Imperii, in Orient. et Occident. divisi: quod non iam aetate Constautini M. contigisse dicunt; nec demum imperante Carolo M. quod Ulysses Aldrovandus censuit: sed in temporibus Honorii et Arcadii, quorum culpa Imperium sic est debilitatum, ut inttra saeculum in Occidente, sub Momyllo Augustulo, amissum sit, nec nisi post 324. annos a Carolo praefato instauratum, Gerh. Ioh. Vossius de Idolol. l. 3. c. 76. Aliis tamen haec Aquila biceps non est, sed duae sunt Aquilae concorporatae, in campo aureo, expansis invicem alis, dorsa sibi iungentes; quale signum in columna Antonini quoque se observasse, tradit Lipsius Analectis ad Milit. Rom. p. 278. Applicatque hoc symbolum Henr. Kippingius ultimae imperii divisioni, quae sub Carolo M. introducta, posteaque stabilita fuit, tunc cum Otto II. Germaniae Im perator residuas Italiae partes, hactenus a Graecis possessas, iure dotis acquisivit, Otto 111. bello feliciter gesto retinuit, ut numquam eas Graeci recuperate possent: Haec, addens, Aquilae duplicis origo, in qua comprebenaitur Apuliae Regnum nobilissimum, pars Imperii eius, quod Graeciae Caesaves in Occidente viribus suis continebant. Vide omnino eum Iuris Publ. l. 2. c. 1. . 13. et seqq. et hanc in rem plura, ur et egregia quaedam de Imperator. Germanorum Aquila, quae nigro colore effingitur, forte quia optimae aquilae is color, deprehendes, apud Car. du Fresne Dissertat. de infertoris aevi numism. E quo hoc unum supperaddimus, Marianum Socinum scribere, Occidentales Impetatores bipartita insignia detulisse, in quorum parte altera dimidia aquila, in altera familiae insignia deseripta fuerint, usque ad Sigismundum Imperatorem, qui, cum Orientalium Imperatorum, videret inclinare potestatem, Saracenis ac Turcis undique in illos irruentibus, primus Aquilam intergram ac bicipitem in insignibus adscripserit, quod nec Carolum M. ne Graecosirritaret, facere ausum addit. Cui sententiae favere videtur lemma adscriptum eiusdem Sigismundi sigillo cereo, uti a Marq. Frehero describitur: in aversa enim parte, circa Aquilam hosce versiculos mnsthriw=des2] quiddam sonantes, legi inquit. AQUILA EZECHIELISSPONTE MISSA EST DE CELIS,VOLAT IPSA SINE META,QUO NEC VATES NEC PROPHETA,EVOLAVIT ALTIUS. etc. Nigram autem aquilam, quam a)et\n melano/thn] et me/lava] vocant Graeci, Valertam Latini, qui ideo Aquilam nominarunt, quod aquilo, e. subfusco esset colore, ad cuius imitationem, nigrum colorem Im periali aquilae esse, diximus, Iac Aug. Thuanus de Re Accipitr. l. 2. ita describit: Optima et ipsa aequans animis ingentibus illam,Corporis inferior quamvis sit mole, nec ungue,Aut rostro tantum valeat, digitisve: sed ortusNon mentita suos, animive oblita virilis,Accipitres collata nothos facit, Hanc quoque nostriValeriam dicunt, Graii melanaeton, atrumQuod reserat rostro pennisque, atque ungue colorem etc. Neque vero Romani solum Impetii, sed multorum etiam Regum Principumque Aquila gentilitium fuit signum, In Persarum certe exercitu, notat Xenophon Expedit l. 1. regii insignis loco a)eto\n xrus1ou=n e)pi\ pe/lths2 e)pi\ cu/lon a)natetame/non]: Curtiusque de acie Codomanni verba faciens, Inter haec, inquit, Aquilam auream, pennas extendenti similem, sacraverant, Histor. l. 3. c. 5. Vide quae supra iam dicta. Alexander dein M. Aquilam auream pennas extendenti similem sacratam cum sulmine trisulco, in nummis suis cudi curavit, Hub. Goltzio teste Vol. de Graecia univ. Tab. 33. Similem effigiem videmus in nummis Cleopatrae Aegypti Rginae, apud Petrum Seguinum de Numism. sel. p. 55. Apud Romanos, iam ante Caesates, signum Rei publicae fuit, ut diserte vocat sueton. in Aug. c. 94. et supra diximus. Vide quoque infra, ubi de Aquila Consulari. In ipsis Scripturis Sacris, Regiae dignitatis signum fuisse, Nebucadnezari Babylonio et Pharaoni Aegyptio, discimus ex Ezech c. 17. v. 3. Ulterius Aegyptii procesere, apud quos in divino cultn Aquilam fuisse, annotavit Diodorus Sic. l. 1. *to\n d' a)eto\n], inquiens, *qhbai=oi timw=s1i dia\ to\ bas1iliko\n ei)=nai dokei= tou=to to\ zw=on kai\ tou= *dio\s2 a)/cion], Aqulam venerantur Thebaei, quod animal boc Regium et Maiestate Iovis dignum videatur. Sed et Romanos Aquilis suis non minorem venerationem exhibuise, dicemus infra, ubi de Aquila Militari etc. Plura de Regia hac ave, vide apud Gerh. Ioann. Vossium l. cit. passim. Ulyss. Aldrovandum Ornitholog. l. 1. p. 92. Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 37. et Sam, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 1. et seqq. uti de gemma hinc nominata, supra voce Aetites.
ARA
urbs Assyriorum. 1. Entscheidung Nr.Paral. c. 5. v. 26. Hieronym. in Qu. Hebr. ipsam Rages esse scribit, Medorum civitatem, de qua Tobiae c. 1. v. 16. Latine mons, aut praegnans, sive demonstratio.
ARA
Tria fuerunt Veterum in sacrificiis loca, per quae expiationem faciebant, Scrobiculus, quo Inferis: Ara, qua terrestribus, et Altare seu Focus, quo Caelestibus factum est. Hinc Vir eruditus ad Iustinum l. 11. c. 5. Altare quid augustius et in quo victimoe adolentur, Diisque superis Sacrum er at. Ara etiam, in qua supplicatur, aut tantum libatur, atque etiam ad Deos inferos pertinet. Quin et antiquior ibus temporibus Aram pro Foculo Sacerdotis usurpatam non est vana opimo. Unde Virgilius, l. 4. Aen. v. 219. Talibus or antem dictis, arasque tenentem. Dicta autem est Ara, vel ab ardendo, vel a similitudine arearum, quas puras esse oportet, vel a Graeco a)ra\], preces. Varro apud Macrob. l. 3. c. 2. ait, illas primum Ansas dictas esse, quod esser necessarium eas a sacrificantibus teneri. Figura erant quadrata, parum extra humum exstantes, in quibus cum sacrificabant, cespitem gramineum illis imponere mos fuit: quae causa, quod Aroe gramineae Virgilio dicantur Aeneid. l. 12. v. 119. Lex dedicatae Arae, a Georg. Fabricio recitatur, unde cognosci potest, qua fere verborum forma, non solum in templis, sacrisque aedibus, sed et in Aris dedicandis Veteres usi fuerint. Vide quoque Adolphi Occonis Numism. p. 46. et 47. Coeterum illas inviolabiles voluere antiqui; hinc Tullius in aram Tribunatus confugere dixit: Confugientes itaque in Fana, immunitatem impunitatemque consequebantur, si Aras fuislent amplexi. Cuius immunitacis institurtio prima fovendae Rei publ. utilissima et a civitatum conditoribus ideo introducta fuit, ne humilioris sortis homines a potentioribus iniuriam paterentur. Vide Martian. Aug. l. 6. C. de his qui ad Eccles. confug. Sed iis solum hoc perfugium profuit, qui iniuriam alteri non intulissent; Nam illata iniuria poterant ab ipsa ara avelli, Callistratus ICrus l. 28. ff. de poen. Vide Tacit. Annal. l. 3. et Lipsium Comment. in hunc librum. Hinc Servulus apud Plautum, Mostell. Actu 5. sc. 1. v. 45. Ego interim hanc Aram occupabo. Tibullus, l. 4. Eleg. 12. v. 23. Et veneris sanctae considam vinctus ad aram. Bene considam, quia supplicum sedere. C. Nepos Pausania c. 4. Fanum Neptuni est Taenari eo ille index confugit: in ara consedit. Nec in Latio tantum, aut more Romanorum, sed etiam Graecorum id receptissimum erat. Corn. Nepos hinc modo citatus in Pausania, indicem in Fanum Neptuni, quod Taenari est, confugisse, et in Ara consedisse refert: eandemque publicae pacis vocat, in Timotheo. c. 2. Sed et Euripides, --- e)/xei ga\r katafughn\ qh/rmen pe/tran,]*dou=loi de\ bwmou\s2 qew=n]. ---- Nec vero Diis modo, sed et Heroibus quibusdam, id honoris datum, uti Lipsius ex Plutarchi Theseo docer, et nos mox videbimus. Ab aris autem nemo vi poterat avelli, sed si quis magni sceleris reus eo se recepisser, vel igne admoto sponte inde discedere cogebatur, vel obstructis valvis fame enecabatur, Thom. Dempster. Antiqq. Rom l. 1. Paralipom. ad c. 13. Rossaeus tamen Archaeol. Veter. l. 6. c. 1. docet, non quamvis Aram, remplumque quodvis hoc privilegio apud Athenienses fuisse gavisum, sed sex solum istas, Misericordiae videl. Minervae, Eumenidum, Munychiae, et duas in Thesei templis, quarum altera intra moenia, altera foris erat; Originemque huius rei arcessit ab Herculis posteris, qui insidias eorum, quos Avus afflixerat, timentes, Athenis sibi primi Asylum, h. e. templum misericordiae collocarunt, unde nullus posset abduci, Servius ad Aen. l. 8. Porro et iuraturi Aras tenebant; sive ut ait Tullius pro L. Corn. Balbo, ut mos Graecorum est iurandi causa ad aras accedebant; Vide Barn. Brislonium Formular. l. 8. et oraturi, uti vidimus supra, et uti infra dicemus, ubi de Ornantium ritibus. Adde qui priorem ritum egregie insuper illustrarunt, Hadr. Turnebum Adversar. l. 16. c. 10 1. 19. c 19. et l. 26. c. 2. Ios. Scaligerum ad Manilium, Keuchenium ad Hanmbalem Cornel. Nepotis c. 2. Alios: uti de Poenis idem factitare solitis, Alex. ab Alexandro Genial. Dierum l. 5. c. 10. Sed et Romanos id solitos, inde patet, quod qpud illos Aram tenere vel tangere, est o)mnu/nta tou= bwmou= e)fa/ptesqai], ut loquitur Theo. Morituri quoque illas amplexabantur. Virg. Aen. l. 2. v. 155. --- --- Vos Arae, ensesque nefandi,Quos fugi, vittaeque Deum, quas hostia gessi. Seneca in Hercule fur. Act. 2. v. 501. Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis,Regemque terres; sceptra quid possint, scies.Complectere Aras, millus eripiet DeusTe mihi: quibus verbis Lycus, ad Megaram, quam interfecturus erat, utitur. Quo sensu accipiendum et Plinii illud l. 35. c. 10. Timanthis est Iphigenia, oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura, cum maestos pinxisset omnes, Patris vultum velavit, etc. Vide quoque supra in voce Altare: uti de Aras coronandi more infra; aliquid etiam in Bomonicae, de foeda adulatione Veter. Aras hostiasque variis in locis disponendi, in adventu Principum, lipsium Not. 77. ad Histor. Taciti et Berneggerum ad Iustin. l. 24. c. 3.
ARABA
nomen viri. 1. Machab c. 15. v. 22.
ARABATHANE
nomen civitatis. 1 Machab c. 5. v. 3.
ARABIA
Asiae regio, Africae proxima, cuius longitudo a mari Mediterraneo in confiniis Aegypti, usque ad initium sinus Persici et promontorium Corodamum, latitudo inter Persicum Arabicumque sinus intercipitur. Habet ab Ortu montes, qui illam a Babylonia et sinu Persico separant. Ab Occasu sinum Arabicum seu mare Rubrum et Isthmum, qui inter hunc sinum et mare Mediterraneum est. A Septentrione Palaestinam Caelesyriam et Euphrate. A Meridie mare Indicum. Triplex est, Prima Deserta, ubi 40. annos Israelitae detenti, olimque antiqua urbs Escena, vel Escerneta, Marmol. hodie Mescher, Ocem et Anna urbes. Inculta et sterilis est, nunc Beriara, teste Villanovano, cum aliis; vel Arden, inter Syriam ad occidentem, et Arabiam Felicem ad ortum, atque inter Mesopotamiam ad Septentrionem; Euphrate fluvio disseparante, et Arabiam Petraeam ad Austrum. Secunda Felix, hodie Hyaman, et Turcis Gemen, vel Giamen, a Saracenis Mamotta, amplissima, inter 2. maximos sinus Arabicum et Persicum perstricta, inter occidentem et ortum longissime excurrens, ad Boream Arabias Petreain et Desertam habens, mari Rubro, Indiam versus definita; Felix autem dicta est, ob aromatum odorumque in ea uberem proventum, et peninsulae modo inter pradictos sinus comprehenditur. Praeteriti saeculi Geographi in complura regna eam secant, eaque pleraque Persarum Regibus parentia, qui ut in officio provincias contineant, suos in iis Proreges constiruunt; cuiusmodi sunt Irmin, Amansirisdin, Ormus, Bechari, Mappha, Alibinali, Gubelaman, Fortach, Hereth, Adem et Zibith regna, quae partim propriis Regibus, partim a Persis substirutis, partim Turcs parent: his etiam ab aliquibus annumerantur Alma, Charama et Sabara regna. Bis, ut India, conseritur ob fecunditatem: fluminibus scatet. aromatum omnis generis feracissima, quibus omnia permutant: urbes sine moenibus colunt, quod in pace maxime degant. Auro abundant et praecipue Dobae: proximi sunt Sabaei, ture, myrrha et cinnamomo divits: nec Ierraei hic minus opulenti, quorum fere suppellex omnis ex auro et argento est, ex his enim et ebore domorum limina, tecta et parieres construunt. Haec olim fortasse fuit Arabiae facies: qui vero hac nostra aetate eam vidisse se profitentur, multa ex his aliter habere asserunt, ventorum nimirum saevitiam in arenis congerendis multam: neque binas messes esse, illamque aquarum penuria laborare: Cinnamoni nihil habet, eboris insuper et Elephantorum nihil, nisi adventitiorum. Natal. Metel. Urbes habuit olim celebres, hodieque Mecham, Medinam, aliasque nonnullas. Hinc Saraceni egressi. Vide Plin. l. 5. c. 12. l. 6. c. 24. 28. Strabon. l. 1. Cluver. l. 5. Marmol. l. 1. c. 28. Tertia Petraea demum. Nabathaea Straboni et Plinio. Barraab, et Bengaucal, aliisque nominibus hodie appellata; inter Plaestinam ad occasum Iordane, et Asphaltite lacu divisa, et Arabiam Felicem ad ortum ac inter Desertam ad arctos, Aegyrum autem partemque sinus Arabici d meridiem. illius inprimis magna pars arenosa et sterilis est, rarosque habet incolas et urbes, tum ob vastas solitudines et mores aspetrimos, tum etiam propter aquae penuriam. Estque fere rota sui iuris. Celebris est tamen urbe Harac vel Crach, in SS. Petra deserti dicta, a Nabathaeis inhabitata et monre Sinai, e quo Deus legem suam promulgavit. hic Alabastri et coralliorum vis. Bellonius. Ur et hoc addam: Deserta, hodie Arden, Babyloniae ad Occasum adiacet, in qua desertum Benahali, seu Benascali, communiter Mare arenosum dictum. Eodem itineraria referunt Medinam et Meccam, loca peregrinationibus Turcarum religiosis celebria. Inter naturalia ipsi propria est rosa, vulgo dicta Hierichuntina, quae in arena ad littora maria hic crescit, non autem Hierichunte, licet nomen inde ferat. Petraea, nunc Herac vel Arach: in illa quoque deserta Sin, Zur, Kedar, Cades. Fuere ibi olim Amalekitae, Edomitae, et Medianitae. Felix, proventu thuris et aromatum quorundam gaudet, habetque portus non incelebres Ziden, Sibit, Aden: ex urbibus eius Mediterraneis insignis est Almacarama seu Samaraca, de qua vide le Blanc part. 1. c. 2. 3. 4. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Erant olim Arabes sub Principibus, Diodor. Sic. l. 2. Ab Assyriis Persisque saepe victi, Herodot. l. 2. et 3. Xenoph. Cyropaed. 1. 2. 3. 4. 8. etc. Alexandrum M. quoque dominum senserunt, quem hic sedem Imperii statuere voluisse, Strabo l. 16. refert. Vide et Plin. l. 12. c. 14. Post huius mortem, Hierotimus, Arabum auxiliis nixus, immensum crevit: Hyrcanus quoque Iudaeorum Rex Aretam Arabum Regem imploravit, qui obsedit Hierosolymam, a Scauro pulsus. Ioseph. Iud. Antiq. l. 14. A romanis dein sub Augusto et Traiano ex parte utcumque subacti, tandem A. C. 625. suasu Mahometis iugum penitus excuslere. Vide supra. In Africam ex Asia primum A. C. 653. sub Odmanno Calipha 3. ductu Oecuba ben nafici, transierunt Arabum 80000. urbe Carvan, vel Cairaven ibi condita, 30. mill. Tuneto in ortum: Postea, permissu Cairae, qui Carvanae Calipha fuit; alia tria Arabum genera huc pervenetunt, A. C. 999 Hegirae 4000. Hodieque in illa frequentes sunt, in Tribus divisi, quarum praecipua Esquequina, in 6. alias subdivisa est. Habitant autem in pagis Advares dictis, qui nil aliud quam tentoria sunt. Numidici Arabes miseri admodum, nihilominus feroces sunt, canum commercio celebres, venatui, Poesi et Astrologiae addicti: Reliquorum paulo melior sors est, nisi deserti Barcae incolas excipias, qui Siculis Mercatoribus Saepe liberos suos, pro frumento oppignorare ob penuriam coguntur. Idololatrae priscis remporibus Solem Lunamque aliqui, aliqui arbores quasdam et serpentes, universi Turrim Alcara ver Aquebila, quam ab Ismaele structam dixere, venerati sunt. An a Magis, qui Christum primi salutarunt, hinc profecti, secundum Iustinum Matt. Dial. cum Tryphon. Tertullian. l. 3. contra Marc c. 13. et contra Iud. Cyprian. etc. Eugangelii luce collustrati; postmodum Iudae Apostoli discipuli fuere. A Mahomete dein seducti, Melich sectae adhaeserunt, quibusdam tramen Odmanni quoque Letharique partes sequentibus. Afri Arabes in 60. sectas, Mahometanae tamen omnes, discerpti sunt. Ceterum de soli incolarumque ingenio accuratius agentes, vide Bellonium, Texeiram, P. de Valle tom. 4. etc. De Arabibus Africae, Marmol. l. 1. c. 27. usque ad 33. De regimine Arabiae, Diodor. Sic. l. 2. Herodot. l. 2. et 3. Xenoph. Paed. l. 1. 2. 4. et 8. Plin. l. 12. c. 14. Strab. l. 16. Ioseph. Iud. Ant. l. 16. Amm. Marcellin. l. 14. Paul. Diac. l. 5. et 16. Marmol. l. 2. De religione tandem Arabum, Eundem ibid. Concilium in Arabia habitum, A. C. 229. quo Beryllus Episcopus Filium Dei divinitatem propriam non habere fabulatus, ab Origins convictus est. Euseb. l. 6. c. 26. Rursus A. C. 247. contra Arabicos haereticos, quorum plurimi, ab Origene, eo accersito conversi. Idem l. 6. c. 30. Vide infra Arabici. De Arabia Baudrandus ista habet: Regio, l' Arabis Gallis, Arabia Italis, et Arabistan Asiaticis, est ex praecipuis rotius Asiae partibus, terminos habens a Septentrione Syriam et fluv. Eupratem, ab Oriente sinum Persicum, ab Occidente sinum Arabicum, et a Meridie mare Arabicum, seu partem Oceani Indici. triplex est. Vide supra. Illius maxima pars arenosa est et sterilis, et raros habet incolas, et urbes, tum ob vastas solitudines et montes asperrimos, rum etiam propter aquae penuriam; estque fere tota sui iuris. Eius urbes praecipuae nnunc sunt. Adenum, Aden. Almacharana, Almacharana. Anna, Anna. Aracum, seu Petra, Crac. Balsera, seu Teredon, Balsora. Bostra, Bussereth. Gella, el Cattif. Iamana, Iamana. Mascatum, Mascat. Mecca, seu Marraba, La Meque. Medina, Medina Tanalbi. Sanaa, Sanaa. Zibithum, Zibith. Hesych. *a)rabi/a to/pos *suri/as2, kai\ ko/s1mos gunaiko/s2]. Hinc Arabius; nam quoties aliquem loquacitatis notare volumus, Arabius tibicen dicimus. Graece *a)ra/bios a)ulhth\s2]; Item Arabins nuntius, *a)ra/bios a)/ggelos]: In eos dici solitum, qui a semel coeptis numquam desistunt. Adagium hinc natum existimant, quod olim sola mancipia musicam exercerent, quae plerumque ex Arabia producebantur. Citatur ex Menandro, illiusque meminit Iulius Pollux: Populi Arabes, et Arabi Virgilio Aen. l. 7. v. 605. qos cum Hyrcanis coniungit: Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum,Hircanisve Arabisve parant, sue tendere ad Indos,Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa. De nominis origine haec Simpsonius. Arabia Hebraeis arab], a locis campestribus ac desertis, nam arabah] desertum est vel solitudo campestris. Vel a mixtis populis, nam est miscuit. mixtum etiam coitum habebant, de quo postea. Non de nihilo est (inquit Bochartus l. 4. Phaleg. c. 2.) quod ( Arabi]) Arabs, ( ereb]) vespera, et ( oreb]) corvus sint ab eadem radice. Nec desunt, qui Arabas ab Homero Od. d]. v. 84. *e)rembou\s2] dici volunt, quasi *e)remnou\s2], vel *e)rebennou\s2], i. e. nigros. Vide Strabonem, et Magnum Etymologicum. Aliter de la Cerda. De Etymo Arabum scias (inquit) ea voce notari latrones, ut Chananeaeis mercatores, Chaldaeis Mathematicos. Auctor Hieronym. in c. 3. Hierem. Arabia olim pretiosis unguentis notissima. Lucian. de Syria Dea: *a)po/zei de\ a)utou= o)dmh\ a)mbros1i/h, o(ko/ih le/getai th=s xw/rhs2 th=s *a)rabi/hs2]. Unde Dionysius. *a)ei\ khw/essa qu/ois2 u(po\ laro\n o(/dwden,])/*h qu/ou, h)/ s1mu/rnhs2, h)/ eu)o/dmou kala/moio,])/*h kai\ qes1pes1i/oio pepainome/nou liba/noio]. Tibullus l. 2. eleg. 2. v. 3. Urantur pia tura focis, urantur odores,Quos tener e terra divite mittit Arabs.Possideatque meitit quicquid bene olentabus arvisCultor odoratae dives Arabs segetis. Item l. 3. El. 2. v. 23. Illic, quas mittit dives Panchaia merces,Eoique Arabes, dives et Assyria. Propertius l. 2. El. 29. v. 17. Adflabunt tibi non Arabu de gramine odores. Idem l. 3. El. 12. v. 7. Et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores,Cinnamon et multi pastor odoris Arabs. Ovid. in Ep. Heroid. 15. Sapphus v. 76. Non Arabum noster rore capillus olet. Quint. Curt. l. 5. c. 1. Arabia odorum fertilitate nobilis regio. Vide Plin l. 5. c. 11. Plautus in Milite glorioso Actu 2. sc. 5. v. 2. Ut Arabico fumificem odore. Idem in Poenulo Actu 5. sc. 4. v. 6. Arabus (ita Charisius) murrhinusque odor omnia complebat. Statius l. 5. Silv. 3. Epicedio in Patrem v. 43. --- Odoratas nec Arabs decerpsit aristas. Divitias eius passim innuic Horatius. l. 1. Ep. 7. v. 35. ---- ---- ---- NecOtia divitiis Arabum liberrima muto. Et Carm. l. 1. Od. 29. v. 1. Icci beatis nunc Arabum invidesGazis. ---- ----- ---- Et Carm. l. 3. Od. 24. v. 1. Intactis opulentiorThesauris Arabum et divitis Indiae. Idem Carm. l. 2. Od. 12. v. 24. Plenas aut Arabum domus. Idem l. 1. Ep. 6. v. 6. Quid maris extremos Arabas ditantis, et Indos. Seneca Tragaedus: Et qui sagittas divites Arabes linunt. Mollitiem Arabum notat Catullus; Ad Furium et Aurel. Epigr. 11. v. 5. Sive in Hyrcanos Arabesque molles. Itemque Manilius, l. 4. ---- Molles Arabes, terramque ferentemDelicias, variaeque novos radicis odores. Idem alibi, Et molles Arabes silvarum ditia regna. Claudian. de 4. Consul. Honorii, v. 257. Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorant. Dionysius v. 968. *o)ux w(s2 a(brobi/wn *a)ra/bwn ge/nos]. Denique Sabaeos, Arabiae Felicis gentem, molles vocat Virg. Georg. l. 1. v. 57. ----- Molles sua tura Sabaei. Hodie latrociniis infames sunt Arabes. Utinprimis videre est, apud P. de Valle tom. 4. Itimer. Notandum hic, quod quamvis prim syllaba in Arabs semper corripiatur, in Arabia tamen eam produxit Propertius l. 2. El. 10. v. 16. Et tremit intactae te domus Arabiae. Idem eodem libro, El. 3. v. 15. Nec siqua Arabio lucet bombyce puella. Porro Arabes, qui Felicem incolunt Arabiam, ea olim utebantur consuetudine, ut una omnibus consanguineis uxor esset. Ex his enim (teste Strabone, l. 6.) qui prim us ad eam ingrediebatur, posito prae foribus baculo (nam baculum ex more quisque gerebat) cum ea coibat, ipsa tamen cum natur grandiore noctes agebat. Adulter apud cos capitis damnabatur, qui ex eo deprehendebatur, quod alius generis esset. Unde hoc rlatu dignum aliquando accidit. Erat enim cuiusdam Regis filia, mira pulchritudine, cui quindecim erant fratres, qui eius omnes aeque amore flagrabant: propterea alius post alium iunctim ad eam ingrediebantur. Illa autem assiduo concubitu iam defella, rem huiusmodi comminiscitur. Fecit surculos non utique fratrum surculis absimiles: ex quo statim ab ea quispiam exibat, surculum aliquem similem ante ianuam ponebat, quo fratres qui invicem sequebantur, surculum prae foribus fixum cernentes, eorumque aliquem intus esse putantes, ab ingressu arcerentur. Verum cum aliquando omnes in foro essent, unus ad fores accessit, et cum baculum vidisset, suspicatus adulterum intus esse, currens ad patrem, sororem de stupro accusavit: sed cognita re, eam falso criminati convictus est. Haec Sirabo. Arabes masculos suos omnes annum decimum tertium agentes circumcidere solent, quod eo aetatis tempore Ismael, gentis illius auctor, fuerit circumcisus, Gen c. 17. v. 25. Comestor in locum. Nic. Lloydius.
ARACH_vel_ERECH
civitas a Nimrode constructa, Gen c. 10. v. 10. *a)/rakka] Ptol. urbs Susianae dicitur, a qua videntur Arabes hodieque Irakam appellare. Irakam enim dispescunt in Aghemicam, sive Persicam, et Arabicam. Golius. Salmas. autem Arach et Irakam pro diversis habet, ob diversam scripturam, Gain seil. et Elis. Ab Arecca vero dicti campi Areccaei apud Tibullum, loc. cit. ut idem notat.
ARAM
Latine celsitudo (unde Hesych. *a)ra/m, mete/wros]) seu decipiens, aut maledictio eorum; filius Sem; a quo Aramaei orti, qui postea Syri dicti. De cuius quatuor filiis, illorumque regnis, vide Gen c. 10. v. 23. Ioseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 6. Fil. item Somer. 1 Paral c. 7. v. 34.
ARAM
in Hebraeo Ram, Latine excelsus, vel proiciens; inter progenitores Christi, Ruch. c. 4. v. 19. Matth c. 1. v. 3. 4. Luc c. 3. v. 33. fil. Erom, Pater Aminadab. Ceterum de locorum nominibus, qiibus vel praefigitur, vel postponitur nomen Aram, vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 2. c. 6. Nic. Lloydius
ARAN
fil. Thare, patris Abrahami et Nachoris. Obiit in Ur Chaldaeae, et Lothum filium reliquit, cum filiabus Sara et Milea, quarum prior Abrahamo, posterior Nachori nupserat. Gen c. 11. v. 26. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 6. Torniel. A. M. 1979. n. 1. Hebr. Haran.
ARANEA
Hebr. acchabis], inverso nomine ex, sabach], quod implexum esse sonat; unde rete Arabibus sabecha, et Hispanis Xabega. Graece a)ra/xnh], ab Hebr. arag], i. e. texere. Earum telae Horoscopa eleganter dicuntur Tertulliano de Pallio, quod similes sint sciothericis organis, quibus horae ostenduntur: nam illa variis in orbem distincta lineis a centro, in quo gnomon, ad citcumferentiam ductis, araneorum casles plane referunt, vide ibi Salmas. Ob fragilitatem vero, cum impiorum moliminibus conferuntur, Esai c. 59. v. 5. 6. quod ad Haereticos referunt nonnulli Patrum: ad Astrologos alii, ut ad Sophistas Aristo Chius, apud Laertium l. 7. Certe cum, qua hora Monothelitarum Haeresin Constantinopoli damnaret sexta Synodus Oecumenica A. C. 681. telae aranearum nigerrimae magna copia in populum decidissent, id ita aeceptum est, quasi Deus tam insolita pluvia significatum voluisset, haeresium sordes ex Ecclesia esse eiectas. Vide Anastasium, Reginonem Abbatem, alios. An Davide in spelunca latente, 1 Sam c. 24. v. 4. aditum tela obsepiens Aranea, Sauli eum persequenti suspicicionem dempserit, ullum mortalium eo latebrarum causa ingressum esse, ut voluit Chaldaeus Interpres; quod idem de Felice Nolano, Presbytero Christiano, Paulinus, Ado et Beda in eius Vita adnotarunt? merito dubitat Bochart. quem de Araneis fuse agentem vide, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 23. Ridiculum id, quod de Heliogabalo Lamprid. c. 26. refert, ita illum cum servis iocari consuevisle, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deserre proposito, collegisseque ita decem milia pondo aranearum, ac dixisse, et hinc intelligendum, quam magna esset Roma, etc. Apud Caribes, in novo Orbe, Aranei dentibus sunt longis et acutis cruribus exiguis, tanti interea corporis, ut dimidium malum cirreum adaequent: Telam ii texunt filis adeo firmis, ut iis passeres eriam aliaeque volucres irretiantur, feminisque calanticae inde parentur, quae cum abluuntur, albae fiunt, Euseb. Nierenbergius, ex Hispanorum Commentariis, Histor. Natur. l. 12. c. 26. Ob similitudinem cum Aranea, Dioscorides membranulas tenues, quibus calami aromatici fistula, sicut reliquae arundines, consepta est, a)ra/xnia] vocat; praestantissimumque calamum hoc indicio deprehendi ait. si in multas aslulas frangatur fistulamque habeat membranulis istiusmodi a)raxnoei/des1i] referta, apud Salmas. ad Solin. p. 1059. Vide quque in voce Arachne.
ARAR
fluv. Galliae Narbonensis ex monte Vogeso, in confinio lotharingiae, per Comitatum et Ducatum Burgundiae fluit, ubi auctus fluv. Dubi aliisque et rigatis Graeo, Cabillone et Matiscone Rhodanum iuxta Lugdunum se exonerat. Clarus ponte Caesaris, uno die militum opere fabricato; sed fidelium cadaveribus, in quos totam per Galliam saevitum, A. C. 1572. haustis funestus. Araris item dicitur, vulgo La Saona. Porro Arar Britannis lentum sonat, ut Ebraeis aharai] Prov c. 28. v. 23. a verbo ahar], tardare, seu morari. Inde Arari fluvio nomen, qui, Caesare teste l. 1. Bell. Gall. c. 12. sertur incredibili lenitate, ita ut oculis, in quam partem fluat, iudicari non possit. Plin. l. 3. c. 5. Fertilissimus amnis Rhodanus, rapiens se ex Alpibus per Lemanum lacum, segnemque deferens Ararim. Claudian, l. 2. in Rufin v. 111. Lentus Arar Rhodanusque celer ---- vel velox, ut in editione Heinsiana. Silius l. 3. v. 452. Spumanti Rhodanus proscindit gurgite campos,Auget opes, stanti similis, tacitoque liquoreMixtus Arar. ---- ---- Idem l. 15. v. 501. Quorum serpit Arar per rura pigerrimus amnis. Lucan. l. 1. v. 433. ---- Qua Rhodanus raptum velocibus undisIn mare fert Ararim. ------ Et. l. 6. v. 475. sensu contrario: --- --- Rhodanumque morantemPraecipitavit Arar. Claudian. l. 2. in Eutrop. v. 268. Quam Rhodano stimulatus Arar. ---- Seneca in Apotheosi. Ararque dubitans quo suos cursus agat. Strabo l. 4. geno/menos e)c a)mfoi=n *a)/rar s1ummi/s1gei tw=| *r(odanw=|]. Inde putarunt Graeci nomen invenisse para\ to\ h(rmo/sqai], cum ante Brigulus vocaretur. Plut in l. de Flum. *a)/rar potamo/s2 e)sti th=s *keltikh=s2, th\n pros1hgori/an ei)lhfw\s2 para\ to\ h(rmo/sqai tw=| *r(odanw=|, katafe/retai ga\r ei)s2 tou=ton kata th\n xw/ran tw= *a)llobri/gwn: e)kalei=to de\ pro/teron *bri/goulos]. Ibidem multa de Arari, ex Callisthenis Calaticis. Vide Plin. loc. cit. Nic. Lloydius. Valesio teste etiam Sauconnam dixere fluvium hunc Galli, non multo ante aetatem Amminai Marcellini; Unde Sagonna Sagona, Saona, et tandem Gallicum hodiernum la Saone factum est. Oritur eidem noblissimum hoc flumen in monte saltuque Vosago, apud Lotharienses Meridianos, la Voyge, alluitque Bonamvillam Bonville, Attiniacum Attigny, Monasteriolum Monstereul, ad Tria Balnea Trois Bains, Castellionem Chastelion, Pontem ad Ararim Pont sur Saone, Gradicum Castrum Grey, Pontem Arliciorum vel Arleium Pont Arly, paulo infra Vincennae vel Vingennae la Vigene et Araris confluentes. Tum fluviolus Vernela la Vonelle, Selongiam castellum, Miribellium et S. Leodigarii vicum praeterlapsus, Arari accedit; qui postquam Auxonam alluit, Tila augetur. Mox Besua, deinde et Oscara Ousche labitur, et per Colcas Couches, Divionem castrum Lingonum, castellum Robur Rovure, et Longam Curtem Longue-court, in Ararim influit, contra Latonam S. Iean de Laone. Arar dein Surregium attingit Seure, Pauliacum Pouly et apud Vidunum Dubim amnem celebrem ac illustrem, le Dou, e monte Iura Sequanisque venientem, recipit: mox irrigat Cabillonum Aeduorum et Graunae vel Graonae fluviolo nomen aquasque aufert, qui la Grone vulgo dictus, Cluniacum Cluny, Brancidunum Brancion ac Frimitatem la Ferte praeterfluit. Sequuntur ad Ararim Tinurcium vel Trenorcium Tokrnuis, Balgiacum Baugey, Salix la Saule, Matisco Aeduorum, Cavinio Chavignon, Monsmerulae Montmerle, Trebula vel Triviolum Trevol, Vimiacum Vimy, Rupesscissa Roche taillee, insula Barbara l'Iste Barbe, veteri Coenobio nobilis, Lugdunum Segusianorum Lyon, infra quam urbem apud Atanacum Ainay Rhodano miscetur, multis ex utrque ripa amnibus acceptis vix ipso minor. Fluit sic inrer provinciam Lugdunen sem primam ac Maximam Sequanorum, hosque a Lingonibus et Aeduis provinciae Lugdunensis primae populis dividit, postquam procul a finibus Germaniae primae e Vogeso vel Vosago ortus est. Quare mirandum, quod inter Germaniam primam cum fluere, dicat Amm. Marcellin. l. 15. c 11. Forte decepit eum Virg. pastorem de industria ignatum sieus fluviorum et Ararim in Germania ponentem, introducens, in v. 63. Ecl. 1. Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
ARATRO_asinum_simulbovemque_iungere
vetitum Deuteronom c. 22. v. 10. Nempe etiam asinos arasse, constatex Esaiae c. 30. v. 24. et c. 32. v. 20. Hinc Ioseph. contra Apion. l. 2. Sunt apud nos asini --- operibus et ad agriculturam rebus necessarus minisirantes. Sed et Romani Scriptores aratores asinos nobis describunt, Varro de R. R. l. 2. c. 6. Plin. l. 8. c. 43. et l. 17. c. 5. Columella l. 7. c. 1. Apuleius Apolog. 1. Aii: e quibus Plin. c. 43. cit. Asinum CCCC. nummum emptum Q. Axio Senatori, opera geruli mirifica, arando quoque ex Varrone refert. Sed non id asino quod bovi, robur. Quo respiciens Euclioin Aulularia Plauti, actu 2. scen. 2. ait: Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem divitem,Factiosum, me item esse hominum pauperum pauperrimum:Nunc si foliam locassem meam tibi, in mentem venit.Te bovem esse et me esse alellum, ubi tecum coniunctus siem,Ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, etc. Idem de equo et asino: quo haec Secu pertinent Antholog. l. 1. c. 33. *ti/pte to\n o)gkisthn\ bradu/poun o)/non a)/mmig) en i(/ppois2]*guro\n a)lweinai=s2 e)cela/ate dro/mon];Cur, ubi flaventes dives terit area culmas,Iungitur altpedi tardus asellus equo? Unde Ulysles, ut crederetur insanus, equum cum asino iunxit ad aratrum, apud Hyginum F. 95. Nicephorum Babylacem Hist. 4. Tzerzem in Lycophron. alosque Mythologos, etc. Hinc Asionrum, nisi ubi terra levu, ut Varro loquitur, nullus usus: Bos proprie aratro natus. Hunc vero primum aratro iunxiste Graeci nonnulli Cererem volunt: Orpheus, (*h prw/th ze/ucas1a bow=n a)roth=ra te/nonta],Quae prima iunxit boum aratricem cervicem. Adiiad Triptolemum, tamquam ab ea edoctum, id referunt, Hyginus A. 277. nec alius apud Poetam, ---- uncique puer monstrator aratri. Quidam ad Buzygem Heroem Atheniensem, Plin. l. 7. c. 56. Nec desunt, qui Minervae tribuant, quae *boarmi/a] propterea a Boeotiis dicta fuerit, apud Phaucrinum. Ab aliis creditur Bacchus primus esse huius artis auctor, Diodor. Sic. l. 3. qui ideo cornua ei a Pictoribus ac Poetis affingi addir. Vide quoque Arrianum in Indic. Neque ab co diversus Osiris, cui idem inventum tribui, tam es Plut. quam ex Diodoro, constat. In Aeschyli Prometheo vincto, hoc idem Prometheus ita sibi vindicat. *ka)/zeuca prw=tos en zugoi=s1i knw/dala](*ze/uglais1i doule/uonta s1w/mas1in q', o(/pws2,]*qnhtoi=s2, megi/stwn dia/doxoi moxqhma/twn]*ge/nwnt)]. ---- ----Et iumenta Primus iugo subieci,Quae collis iugo insertis et corporibus serviunt, utHomines a maximis laboribus sublevent. In Hispania, vetustissimus Tartessiorum Rex Abides, boves primo aratro domatifrumentaque sulco serere, docuit, ut Trogus est auctor l. 24. Quo pertinere videtur, Abidis nomen aut cognomen potius, illi Regi inditum, a Phoenicibus Tartessi iam olim incolis: quia Phoenicio sermone abad], est terram colere et agricolam] notat. etc. Quam de aratri origine litem Servius iptime decidit, ex cuius sententia: Non unus aratrum in toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locus. Net est. quod Graeci hoc inventum Cereri aut Triptolemo ascribant, cum utroque antiquior Moses de agricultura leges tulerit: ut cum arare vetat primogenito bovis, Deuteron c. 15. v. 19. et bovem ad aratrum cum asino iungere, prohibet loc. supra cit. Et ad caedis expiationem, iuvencam decollari iubet, quae nondum araverit, Deuteron c. 21. v. 3. Quid? Quod diu ante Mosen Iobo fuere primo quingenta, deinde mille iuga boum, et agricolatio multa, Iobi c. 1. v. 3. etc. ult. v. 12. Proinde agriculturae nullus alius auctor agnoscendus, quam summus Deus, a quo hoc inventum exsiste diserte tradit Esaias in fin. c. 28. Prima is artis rudimenta Canino cum inspriasset, eodem auctore posteriores colophonem addiderunt, boum usi ministerio, quos homini subiecerat, Psam. 8. v. 7. 8. etc. Vide Bochart. Hieroz. l. 2. c. 32. part. prior. uti de Aratiri in oppidis condendis destruendisque apud veteres usu infra voce Oppidum. Apud Recentiores aratrum Soca dicitur, quam vocem infra vide. Coeterum Aratrum, aliaque operi faciundo neceslaria, ob foenus pignori capere Legislatores olim Graecos vetitum voluisse, apud Diodorum habes l. 1.
ARBEA_vel_ARBA
Iudaeae civitas, quae et Hebron, et Mamre, Gen c. 23. v. 2. Sic dicta, ut volunt, quia illic tres Patriarchae sepulti fuerunt, et quartus Adam.
ARBOR
inter Numina Idololatrarum. Cuiusmodi cultum antiquissimum fuisse, arguit Iudaica superstitio, a Cananaeis veterib. hausta et ad gentes postmodum alias illata. Hinc Hoseae c. 4. v. 13. Super capita montium sacrificabant et super colles, accendebant thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia mana erat umbra eius. Et de quercu pariter Ezechiel, c. 6. v. 13. Cum fuerint interfecti vestri, in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso ---- subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis. Initia tamen huius rei sancta fuerunt. Angelo enim Domini, seu potius ipsi Domino, offert sacrum sub quercu Gedeon, Iudic c. 6. v. 19. Et Gen c. 21. v. 33. Abraham plantabat arbores et praedicabat ibi. Postmodum vero usus abusu contaminatus est, uti vidimus, et insuper apud Ieremiam legere est c. 17, v. 2. Lege hinc divina vetitae sunt arbores plantari iuxta Altaria, Deuter c. 16. v. 21. Non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui. Contra quam tamen Iudaei adeo turpiter insanierunt, ut etiam eversa Republ. furorem hunc furere non desierint. Ita Iuvenalis capiendus Sat. 6. v. 543. Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,Interpres legum Solymarum, et magna SacerdosArboris, ac summi fida internuntia caeli. Quem locum parum erudite vetus aliique Interpretes acceperunt. Tot enim Iudaica in eo sunt mysteria, quot fere verba, etc. De aliis gentibus, vide Plin. l. 12. v. 1. Tacitum German. Max. Tyrium, et hic passim. Colebant vero unam saepe Arborem, qualis illa platanus Theocriti et quercus Druidarum. Ad quas hostias humanas, quae plerumque alienigenae, immolabant. Imo hodieque in Asiana Sarmatia, Arbores coli itidem apud alios penitioris Barbariae populos, pro comperto habetur, Freinshemius Not. ad Curtium l. 8. c. 9. Sed et Numina culta dedicatis Arboribus, quibus suspensa ornamenta omnium rerum, quae grata cuique credebat superstitio, notum: Sic Cereri sacra erat Laurus, uti habet Claudian. de Raptu Proserp. l. 3. v. 73. ------ luco dilectior omniLaurus, virgineos olim quae fronde pudicaUmbrabat thalamos Eidem Quercus, ornata vittis, tabellis, sertis; apud Ovid. l. 8. Met. v. 742. ------ Lucos ferro temerare vetustos.Stabat in his ingens aenimoso robore quercusUna nemus: Vittae mediam, memoresque tabellae,Sertaque cingebant voti monumenta potentis. ut alia omittam. Vide C. Barthium ad Stat. l. 2. et 9. et hic passim, inprimis in voce Excelsa, item Lucus, nec non Paeusata arbor ac Sacrivae Arbores; uti de Arborum primitiis, voce Primitiae. Adde quae de Veter. Tropaeis Tumulisque item de more recentes natos infantes, nominaque eorum Arboribus appendendi, inscribendique dicemus lemmate, Virgae Natalitiae; de alio Aegypti Regum priscorum, quandoque ignem quandoque Arborem aut redolentia unguenta maiestati conciliandae, super caput gestandi, nbi de Ungendi ritu; de alio Venatorum circa Arboris truncum se circumagendi, cum uros venantur, voce Zubron.
ARBORES_Frugiferae
in hostico non succidendae, ex Lege, Deuter c. 20. v. 19. velut oliva, palma, pomum. Fructus licite comedebatur; arbore, ut in humanos usus fructum postea itidem ferret, servanda. At si arbor omnino streilis esset, aut sie fructum ferret plerumque nocivum aut inutilem, aut adeo intempestivum seu inopem ut culturae labores neutiquam compensaret, aut arboribus vicinis, agtove, in quo sata est, esset detrimento, aut pretio eximio venundari posset eius materies, ex Maiorum dictae Legis interpretatione, etiam in qualescumque usus bellicos excidere seu radicibus evellere licuit. Neque vero militi solum, in obsidione occupato id prohibitum, sed simile interdictum civibus etram coeteris, ex Maiorum interpretatione, inculcatum: adeo ut nemini in toto Regno Israelitico impune liceret arborem frugiferam caedere, ita ut inde corru mperetur] aut periret. Idem interdictum ad eos quoque extensum, qui, aquas inhibendo, arbores frugiferas arefacerent aliove modo infecundas ultro reddreent. Atque ex notissimo hoc apud Ebraeos, in ipsis Iuris sui capitibus, arborum discrimine, ortum forte est quod in Euangelio, de huiusmod arboribus atque eorum fructu, eisque quae bonum non ferrent, succidendis, veluti paroemia cuivis obvia, toties occurrit, etc. Vide Ioh. Seldenum de Iure Natur. et Gent. iuxta Disciplin. Ebraeor. l. 6. c. 15. Simile quid de Aegyptiis, Osiridis cultoribus, legitur apud Plutarchum de Iside, ubi iis interdictum, de/ndron h/meron a)pollu/nai], arborem hortensem perdere, ait.
ARCA_Foederis_seu_Testimonii
Hebr. , Israelitarum velut Palladium, ac praesentis inter ipsos Der certissimum pignus, in Adyto seu interiori Sanctuarii thalamo collocata, confecta erat e ligno Zittim seu cedro, Exod c. 25. v. 10. atque intus et extra auro fuit obducta: Longitudine 2. cubitorum et semissis, latitudine et altitudine unius cum dimidio, Exod c. 25. v. 10. -- 16. Ambiebatur corona seu limbo aureo: quatuorque annulos aureos habebat ad latera, ex quibus vectes duo ex eadem cedro, pariter deaurati, prominebant, ei gestandae: quod Sacerdotum Kehatitarum ministerium fuit, additis nonnumquam Levitis et multa cum religione peragebatur. In Arca continebantur solae Legis Tabulae, de novo a Mose edolatae: coram ea repositum erat Volumen Legis, de quo Deuteron c. 31. v. 26. Urna Mannae et Virga Aaronis, ad utrumque latus erant dispositae, Exod c. 16. v. 33. 34. Numer. c. 17. v. 10. Porro Arcam tegebat Propitiatorium, pari cum ea longitudine ac latitudine, e solido auro: sustinens duos Cherubinos frontibus adversis Arcam despectantes, inter quos sedes ac thronus Dei erat; qui locum ipsum gloria implebat, cuius externum symbolum Nubes ac Ignis fuit. Propria namque Numinis sedes locus erat illi supra Arcam, quem Cherubinorum alae amplexu suo incingebant, quemque nubes illa, augustum in modum, medium adimplebat, Levit c. 16. v. 2. Psalm. 99. v. 1. etc. Atque hic, visibili signo praesens erat Deus, inde petentibus fundens responsa, Exod c. 25. v. 22. eaque fuit illa seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei adeo celebrant. Quae omnia quid significarint, consule Theologos, Franc. imprimis Burmannum Synops. Theol. Tom. I. l. 4. c. 14. In secundo Templo Arcam defuisse ipsi Iudaei fatentur, et inter quinque res, quae in eo desierint, eam quoque numerant: quam a Iosia vel Ieremia fabulantur absconditam; cum in Templi excidio periisse verius sit. Quod Deus, tum ob peccata populi, tum, ut gradibus quibusdam ceremonias aboleret; denique, ut sub ista domo venturum Eum significaret, qui omne Arcae mysterium impleturus foret, sapientissimo consilio freri permisit. Tempore autem Messiae, cum aliis rebus sacris, eam restituendam iidem suaviter somniant, repugnante Ieremia c. 3. v. 16. 17. Idem ibid. De Appensis utrinque huic Arcae donariis Philistaeorum, vide infra in Riscus. Ab illa autem diversam fuisse Arcam, in qua Pectorale cum Urim et Thummim conservabatur, quae ipsa etiam Arca Dei appellatur in Sacris, videbimus infra ubi de Sanctuario.
ARCENA
Alexandri Severi Romanor. Imperatoris patria. Lamprid. in Severo c. 1. Aurelius Alexander urbe Arcena genitus. Haec urbs inferius c. 13. Arca Caesarea eidem nominatur, quia, uti scribit Victor, huic loco duplex nomen, Arca, et Caesarea. Ptolemaeo inter Phoenices mediterraneas urbes recensetur *a)/rka] sive *a)/rkh], aut *a)/rkai], ut et Georgius Monachus Arcas numero multitudinis nominat. Ait enim Alexandrum, en *a)rkai=s2 th=s *foini/khs2 texqh=nai], recte. Stephanus *a)/rkh po/lis2 *foini/khs2, h( nu=n *a)/rxai kaloume/nh]. Cave confundas cum eruditis viris urbem hanc cum alia, quam Xiphilinus ex Dione nominat *a)rxh\n], in Severi historia. Nam haec quidem Alexandri patria. Phaeniciae in Syria fuit: Illa vero Assyriae, ubi *a)rakthnhn\] collocat Strabo, et Moses quoque Arech in terra Senaar Babyloni vicinam facit, Gen c. 10. v. 10. Diversa etiam est, et si non longo intervallo dissita, urbs Arcis , cuius mentio apud Chaldaeum Parphrastem librorum sacrorum. Iudaeae enim hoc oppid. fuit, quondam Kiriath sepher, postea Dabir dictum. Nominatur et Arcaea in Palaestina Iosepho. Vide illum l. 4. c. 4. et 7. Iud. Antiquit. Ubi de Aarone, in monte excelso territorii urbis Arces, mortuo.
ARCHELAUS
fil. Herodis illius, qui innocentes occidit, Rex Iudaeae. Matth c. 2. v. 22. Ob saevitiam suis invisus. Vide priorem Archelaum.
ARCHIDIACONUS
in Ecclesia Romana tantae dignitatis olim fuit, ut Episcopi Vicarius in Ordine Romano, et Oculus Episcopi, in Ep. Clementis alibique passim appelletur. Eius officium inter alia erat, ut Ecclesiasticum thesaurum, una cum coeteris Ecclesiae Diaconis custodiret atque dispensaret; uti videre est supra in voce Arcae Ecclesiarum. Reliqua exsequitur pluribus Ebo Archiepiscopus Remensis Indicul. de Ministris. Habebant praeterea iurisdictionem suam, quae Audientia Archidiaconi dicitur, l. 5. Capitul. c. 171. sed quasi Officiales Episcopi, uti appellantur Radulfo de Diceto in Imagin. Histor. p. 581. Unde ab eorum sententiis appellabatur ad Episcopum et propterea inter Ordinarios accensentur ab Innocentio III. Pontif. l. 14. Ep. 44. At mores eorum in iustitia adminsitranda tales erant, ut graviter in aevi sui Archidiaconos invehatur Iohannes Sarisberiensis, ut videre est in Ep. eius 156. Imo iam longe antea Archidiaconorum cupiditas notata est, ut ex Capitulari A. C. 744. c. 12. et Addit. 4. Capitul. c. 145. Car. du Fresne observat. Vide quoque infra voce Procuratio, ubi de Richmondiae in Anglia Archidiaconi luxu prodigioso. Interdum vero in Ecclesiis Cathedralibus plures Archidiaconi instituti, iisque sui districtus attributi leguntur, in quibus visitationes suas quotannis exercerent; atque hi a districtuum suorum appellationibus nomen accepere, vide infra in voce Circumlustrator. Praerogativas Archidiaconorum quod attinet, Archidiaconus Ecclesiae Romanae sedebat coram Pontifice, Baron. A. C. 1097. imo vicarius eiusdem erat in causis Ecclesiasticis, ut ex Ordine Rom c. 7. de Offic. Archidiaconi et 25. dist. can. liquet. Idem de Iure Datarii officium exercebat, Ibid. ac officio Magistri Ceremoniarum antiquitus defungebatur. In Ecclesia Anglicana olim Archidiaconi, post Episcopos et Abbates, primum habuere locum et Decanos ipsos anteivere: quod hodieque in Ecclesia Galliae Cadurcensi obrinet: alibi vero Decani praecedunt. In Ecclesia Constantinopolitana, in die Crucis Exaltationis induebatur Archidiaconus Sacerdotali casula, ut Curopalata notavit; quia tum officium Sacerdotis, ex ordine Exocatacaelorum, obibat, vide infra, et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. et Macros fratres Hierolexic. ut et infra, in voce Protodiaconus. Hinc Archidiaconatus, ipsum Archidiaconi munus; quos feudi iure possessos a Viris saecularibus, etiam tempore Caroli Magni, patet et eius Capitulari 1. A. C. 80. c. 15. Capitulari 4. eiusdem anni c. 2. l. 1. Capitular. 110. et l. 6. c. 266. ubi illud vetitum. Archidiaconatus quoque dati ad firmam, quoad iura spiritualia, meminit Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 5. tit. 4. Vide infra in voce Procuratio. Apud Innocentium III. Pontific. l. 14. Ep. 122. mentio est Archidiaconatus Mensae, in Ecclesia Pompeiopolitana; cuius curae erat mensa et reditus Capituli eiusdem Ecclesiae. Etiam Archidiaconatus super totam Parochiam Croylandiae, occurrit apud Ingulfum in Histor. Croyland. Cuiusmodi Archidiaconi in Monasteriis dicebantur Archidiaconi Abbatum, ut notat Car. u Fresne: Sed et ipsos Abbates Archidiaconi munere nonnumquam functos esse, legitur apud Lupum Ferrar. Ep. 80. exstatque Charta A. C. 1061. qua Episcopus Abrincensis Abbatem S. Michaelis in Monte Archidiaconum suum constituit, in dicto Monte, sub certis conditionibus apud Iac. Petitum, etc.
ARCHIVUM_seu_ARCHIUM_ARCEPS_etc._Locus
seu scrinium, ubi Chartae publicae asservantur, vide infra Chartophylacium. Etiam Archia, apud Tertullian. contra Marc l. 3. Graece *a)rxei=a], Suid. Vetus Inscr. inedita, reperta nuper A. C. 1670. Smyrnae, in area Consulis Batavi. *n*a*i*s. *e*r*m*o*u. *d*i*o*k*l*e*o*u*s.]*a*g*o*r*a*s*a*s*a. *t*o*p*o*n. *y*i*l*o*n. *k*a*t*e]*s*k*e*u*a*s*e. *t*o. *m*n*i*m*e*i*o*n. *t*w. *k*a*t*o*i]*x*o*m*e*n*w. *u*i*w *s*w*s*i*m*w. *k*a*i. *e*a*u*t*h. *k*a*i.]*t*o*i*s: *q*r*e*m*m*a*s*i. *k*a*i. *p*r*o*k*l*h. *t*h. *t*r*a*f*e*i]*s*h. *u*p. *a*u*t*h*s. *e*c*o*u*s*i*a*n. *e*x*o*u]*s*h*s. *a*u*t*h*s. *e*g*p*q*e*t*e*i*m*a*i. *s*o*s*o*n. *e*i*s*i*n*k*h]*s*e*s*q*h*s*e. *t*a. *i*m*o*n*h. *m*i*d*e*n*o*s. *e*x*o*n*t*w.]*e*c*o*u*s*i*a*n. *e*t*e*p*o*n. *b*a*l*e*i*n. *e*n*t*a*l*l*o*t*p*o*s*a]*t*a*u*t*h. *t*h*s. *e*p*i*g*r*a*f*h*s. *a*p*e*t*e]*q*h. *a*n*t*i*g*r*a*f*o*n. *e*i*s. *t*o. *a*r*x*e*i*o*n.]. apud Car. du Fresne Glossar. Hinc Archivista, vide supra Antiquarius, et Archiota.
ARCUS_Triumphales
olim honoris virtutisque causa erecti sunt iis, qui externis gentibus domitis, singulares victorias patriae pepererunt. Ii primum rudes fuere ac simplices, idque vel lateritii, ut Romuli: vel ex rudi lapide quadrato, ut Camilli: ex mamore dein facti sunt, ut Caesaris in foro: Drusi cum tropaeis, in via Appia: Traiani in eiusdem foro: Gordiani in Viminali: Gratiani, item Theodosii, non longe a via Triumphali etc. cum superbis inscriptionibus et incisis victoriarum monumentis. Forma eorum antiquitus semictreulatis fuit, unde apud Ciceronem fornix Fabianus, qui a Victore Arcus Fabianus nuncupatur. Postea quadrata; ita ut in medio ampla esset porta fornicata, cui ab utroque latere minores portae additae. Intra mediae autem portae fornicem Victoriae pependerunt alatae, quae transeunti Victoricoronam demissae im ponerent. Superior arcus pars spatia habebat, in quibus, vel qui tubis canerent, vel qui tropaez maxime insignia ostentarent, stetissle existimantur. Quae magnisicentia Augusti temporibus, vel paulo ante, coepit. Novitium quidem hoc inventum Plinius vocat, verum non tam de ipsis arcubus, quam de luxu et magnificentia insolita, intelligendus est. Autiquissimi arcus tres, novitio Plinio quinque memorantur, Georg. Fabricius in sua Roma c. 15. Imo quatuordecim in urbe arcus ex Historicis et P. Victore iuprimis, enumerat Onufrius Panvinius, sed ante Titum neminem Imperatorum arcum triumphalem statuisse, contendit Battholom. Marlianus Topogr. l. 4. c. 17. Sicut autem virtutis ergo primitus Arcus hi erecti fuere, ita sequioribus saeculis sola saepe Imperatorum libido eos sibi statuit. Sueton. in Domit. c. 13. Ianos Arcusque cum quadrigis et insignibus trinmphorum, per regiones urbis, tantos et tot exstruxit, ut cuidam Graece inscriptum arcui sit, Aream et calvitium. Illum enim, ut Ausonius habet, in Caesarib. Monost. de Ordine XII. Imperat. v. ult. ---- Calvum dixit sua Roma Neronem. Habebant Arcus a triumphantibus nomina, dictique sunt Septimil Severi, Gallieni, Titi, Fabianus etc. Solebantque a Senatu ante diem Triumpho praestitutum et quidem ex manubiis, ut et Templa, aliaque victoriae monumenta, exstrui. Hinc Roma ad Honorium, apud Claudian. de 6. eius Cons. v. 369. Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires.Electi candoris equos, et nominis ArcumIam molita tui, per quem radiante decorusIngrediere toga. Nec nomina tantum Ducum seu Imperatorum triumphantium, verum et hostium devictorum gens, gesta, habitus et spolia iis inseulpebantur, velut in omne tempus mansurum tropaeum: Unde idem Claudian. de laud. Stiliconis l. 3. v. 63. --- --- Septem circumspice montes,Qui solis radios auri fulgore lacessunt,Indutosque Arcus spoliis. Transiit consuetudo a veteri ad novam quoque Romam, unde Corippus in Iustin. min. arcuum saepe meminit, sed dubium an Triumphales illi et perpetui, an subita lignorum congestione in publica laetitia tantum erigi eaque absoluta subverti soliti fuerint? Icones Arcuum triumphalium, tum in Antiquis Gamuccii, tum in veterib. nummis, magno numero exhibentur: aliquas etiam reperias apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 29. ad cuius l. 1. c. 13. Vide qucque paralipomena Thomae Dempsteri.
ARDUENNA
Galliae totius maxima silva, quaeque ab ripis Rheni, finibusque Trevirorum ad Nervios pertinet, millibusque amplius quingentis in longitudinem patet, uti describit et aestimat Caesar l. 6. Bell. Gall. c. 29. Gallice La forest d' Ardenne, cuius magna pars in ditione Leodiensi, in Ducatu Lucemburgensi, et in Eyfalia regione perseverat. Valesio attingit Rhenum inter ac Mosam Iuliacenses, Colonienses seu Agrippinenses, Tolbiacenses, Aquenses, Condrusos, Efliam, Lemburgenses, Confluentinos ac Mogontiacenses, Luciliburgenses et Bublionenses in finibus Trevirorum, Mediomatricos sive Mettenses, cis Mosam Leodicenses, Tungros olim dictos, Namurcenses, Nervios vel Hannonios, apud quos Carbonaria vocatur, Teoraciam, Catalaunenses ac Barrenses Ducales, si Marliano creditur. Valesio Nerviorum, Veromanduorum, Remorum ac Catalaunorum fines stringit. Nam hodieque ad Duodeciacum, Sedanum et Doncherium Remorum oppida, silva est ingens, Arduennae servans nomen bois des Ardennes: et ab oppido S. Manechildis, quod dioecesi Catalaunica continetur, Verodunum petentibus transeunda est eiusdem silvae portio, hodieque la forest d' Ardenne nuncupata. Denique ad utramque Mosae ripam nobiles supersunt eius reliquiae les Ardennes dictae, hinc Mariaeburgo, cimacoque in Hannonia, Malaberti fonte et Rupe Regia in Remis, atque Monte Cornuto, inde Fumaco ac Orcimonte clausae: nec procul a dextra fluminis ripa pars alia eiusdem silvae cernitur, capite fluv. Urbae, et Andaino, sive St. Hucberti Monasterio, ac prisca appellatione nobilis. Saltus, quibus nomen Arduenna, Tacit. vocat l. 3. annal. c. 42. Hanc proin falsa Caesar a Rheno fluvio, ad Remos milibus amplius D. (alias L.) in longitudinem patere ait: cum pateat milia 160. h. e. leucas Gal l. 50. Nam a Colonia Agrippina abest Bagacum Nerviorum mill. pass. 110. a Bagaco Nerviorum Durocortorum Remorum 53. mill. In hac silva aut in Vosago, nec unquam fere alibi quotannis ex more autumnalem venationem peragere consuevisse Carolum M. et Ludovicum Pium Imperatores apud Historicos legimus. Sigibertus quoque iunior Austrasiorum Rex eam Forestam suam vocat, apud Notgerum de vita Remacli. Adeoque non licebat privatis in ea, utpote silva Regali ac Dominica, venari ac maiores feras occidere, nisi Regio permissu. Hinc Fortunatus ad Gogonem, l. 7. carm. 4. Ardennae an Vosagi cervi, caprae, helicis, ursi,Caede sagittifera silva fragore tonat?Seu validi bufali ferit inter cornua tempus,Nec mortem differt ursus, onager, aper? Imo et filio suo Ludovico in quinque dominicis silvis venatione interdixisse Carolus Calvus Imperator legitur. Porro quia Arduenna silva regalis erat, hinc Notgerus retro memoratus loca omnia Arduennae adiacentia sub Regia ditione fuisse, i. e. fisci seu patrimonii Dominici exstitisse, scribit. Adicit Sigibertum duo condidisse Monasteria in hac silva, Malmundarium Malmedi et Stabulaus, Stavelo, quae nunc extra eius fines sunt, cultorum ac prae ceteris Monachorum opera passim excisae. Nomen ab Arduenna silva accepit pagus seu Comitatus Ardenna dictus, in divisione Regni Ludovici Pii inter filios, ubi ponitur inter Hasbaniam et Frisiam Cis Rhenanam, quae ad Mosam aut etiam Scaldim usque pertinebat. Hinc Comites Arduennae et Bublionis: Miraeus Comitatum hunc cum Lemburgensi eundem credit. Vide Hadr. vales. Notit. Gall.
AREA
nomen viri. Nehme. c. 6. v. 18, Esdr c. 2. v. 5. Latine via sive semita, aut viator, vel odorans, sive annona.
AREA
apud. A. Gellium l. 4. c. 5. Spatium est ante Deorum aedes, quod in privatorum aedificiis vestibulum vocatur; inde Vulcani area. Spei item, Minervae, Fidei, et Capitolini Iovis area, apud Sueton. in Calig. c. 22. 34. Plinium, Vitruvium, alios. Circi area, apud Ovid. Fastor. l. 6. v. 205. Prospicit a templo summum brevis area Circum etc. Sic Area, in campo Martio. Uti enim inambulationis gratia Basilicis, Templis, Fanisque Deorum praetensa loca vacua, (ante Pronaum enim erant) Areae dictae Festo l. 1. quod nempe essent aequalitate tabularum strata, ut loquitur Isidor. Etymolog. l. 15. c. 13. Ita Area in Campo Martio, tyronibus exercendis locus dictus, quidquid scil. inter Tiberim fluv. et septa spatii interiacebat. Horat. l. 1. Od. 9. v. 18. ---- Nunc et campus et Areas,Lenesque sub noctem susurriCompsita repetantur hora. Quem locum male nonnulli de Circo Romano exponunt, ut et illum Claudiani de 6. Honorii Consul. v. 622. Hic et belligeros exercuit area lusus.Armatos hic saepe choros, pulchrasque vagandiTextas lege sugas, inconfusosque recursus. Namque et hic Poeta de campestribus seu militaribus exercitiis loquitur, quae in Campo Martio, aut verius, Area illius, fervebant etc. De Areis Templorum Marmor Neapolitan. sic habet: Ab Colonia. deducta. anno. XC. Neufido. M. F. M. Pollio. Duovir. P. Rutilio. Cn. Mallio. Cos. operum. lex. 11. lex. parieti. faciendo. in area. quae. est. ante. aedem. Serapis. trans. viam. qui redemerit. praedes. dato. praediaque. subsignato. Duum virum. arbitratu hoc. opus. omne. tacito. arbitratu. Duovir. et. duoviratium. qui. in. consiliis. esse. solent. Puteolis. dum ne. minus. viginti. adsient. cum. ea re. consuletur. quod. eorum. viginti. iurati. probaverint. probum. esto. quod. ei. improbaverint. improbatum. esto, apud Wolffg. Lazium Comm. Rei publ. Rom l. 5. c. 2. Unde colligitur, non in urbe modo, sed et in Coloniis Municipiisque Areas sacrarum Aedium vestibulis adici consuevisse. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. Antiq. Rom l. 1. ubi de regione Ufbis prima, in qua Arearum crebra mentio, ut et Salmas. ad Solin.
AREC
urbs in terra Senaar, Babyloni vicina, Gen c. 10. v. 10. Aracca vel Arecca Plinio, urbs Susianae, in huius confinio ac Babayloniae sita. Unde Areccaei Campi Tibullo, in quibus naphthae, h. c. liquidi bituminis, fontes scaturiebant. l. 4. Epigr. 1. v. 283. Ardet Areccaeis aut unda perhospita campis. In Susiana enim naphthae liquidae fontes. Strabo l. 15. de liquido bitumine, o(/ti h( me\n u(gra, hn(\ kalou-s1i *na/fs1an, gi/netai en th= *sou/s1idi, h( de\ cura\ duname/nh ph/ttesqai en th=| *babulwni/a|], Liquidum quidem, quod naphtham vocant, nascitur in Susiana: sicca vero, in Babylonia. Vide Salmas. ad Solin. p. 1194.
ARED
fil. Beniamin. Gen c. 46. v. 16. Latine imperans vel descendens.
ARELATUM
urbs nobilis Archiepiscopalis Galliae Narbonens. secundum quosdam ab Arulo, Priami nepote, vel ab Areli, filio Gad. Gen c. 46. v. 16. condita: Phocensibus aliis eius originem tribuentibus, eo tempore, quo etiam Massilia exstructa. Sextanorum Colonia Plinio, quod e sexta legione milites coloni eo deducti sint, quam Strabo ad Rhodanum sitam amplissimo emporio insignem esse scribit. Multarum civitatum decus vocat Amm. Marcellin. Vide Melam l. 2. c. 5. Plin. l. 3. c. 4. Ptol. l. 2. c. 10. Strab. l. 4. Sucton. in Tiber. c. 4. Cassiod. l. 8. ep. 11. Paulin. l. 6. Gregor. Turonens. l. 9. c. 39. 40. et 42. Fortunat. l. 5. c. 2. etc. praeter Caes. Procop. Prosperum, aliosque innumeros. Constantia olim a Constantino Imperatore denominata est, uti docet Ausonio suo Scaliger. Mamiliaria Colonia dici putabatur in veteri Inscriptione, teste Ortelio. Ubi tamen Pontanus Mamillaria legendum ariolatur; quia Festus Avienus, in Ora maritima, ait, Arelatem dictam incolis olim Graecis Thelinen, quod quid aliud quam Mamillaria? sqhlh\] enim mamilla. Versus Avieni sic se habent; Arelatus illic civitas attollitur,Theline vocata sub priore saeculoGraio incolente. ---- ---- Causa eiusce appellationis duplex; Forma urbis, et rerum omnium, annonaeque praesertim singularis ubertas. Huc fortasse respexit Ausonius, Gallulam Romam nuncupans. Sic enim ille in Catalog. n. VIII. v. 2. Gallula Roma Arelas: quam Narbo Martius, et quamAccolit Alpinis opulenta Vienna colonis. Roma enim sonat mamilla. Ab illa ruma dicti Romulus et Remus. Plut. Fest. Arelate Strabom dicitur, vel ab Arissas, Graec. quasi Martis populus, vel ab Ara lata, vel lingua Britannica, quasi urbs in loco paludoso exstructa. Gassend in vita Peirescii, p. 89. Vide infra. Reges olim habuit; Postremus corum nomine Boso, cum Episcopo, quod se non expectasset in nocte Nativitatis Domini, alapam impegisset, ab Othone Imperatore regno exutus et in coenobium detrusus est, ex quo tempore regnum Arelatense cessavit, et Romano imperio adnexum est. Vide itidem infra. De nominis origine Bochartus l. 1. Chanaan c. 42. Laith, inquit, Britannis est humiditas, plane ut Ebraeis Lachuth]; unde Arelates nomen Camdenus ita deducit, Arelate celeherrima Galliae urbs solo uliginoso, et humido posita ab ipso situ nomen sumpsisse videtur. Ar enim Britannis super, et laith humidum significat. Ad Orientalem Rhodani alveum, ubi ex adverso incipit regiuncula feracissima, la Camargue vulgo dicta. longitud. 29. 29. latitud. 42. 45. Urbis historia ex Morerio, paucis sic habet. Primitus Colonia fuit Romana dein Sedes Praefecti praetorii in Gallia, ubi singulis annis septem provinciarum conventus agebatur. Constantinus M. postmodum Imperium in Gallia ibi constituit, ut et Constantinus tyr. Maioranus et Avitus. Deficiente Imperio Romano a Regibus Burgundiae occupata est. Theodoricus dein Visigothorum Rex ibi diu sedit, urbemque egregiis aedificiis ornavit. Boso primus Rex Arelatensis, circa A. C. 879. cum fil. Ludovico, regnum hoc 43. ann. possedit. Quod post Hugonem III. transiit ad Rodolphum II. Burgund. Regem, cui conradus Pacificus successit, quem Rodolphus III. ignavus excepit. Cuius nepte ducta, Henricus II. Imperator hoc regnum tenuit. Post varias vicissitudines tandem, ad Principes Andegavenses, Comites Provinciae, pervenit, A. C. 1257. usque ad A. C. 1481. quum ultimus Carolus omnes ditiones suas, in Ludovicum X. Galliae Regem transtulit. Visuntur hodieque illustria hic Antiquitatis monumenta, Amphitheatrum 60. arcubus insigne, plurimique aquaeductus. Patria fuit Phavorini Philosophi Amobrisii aliorumque clarissimorum Virorum, sedes Academiae, nuper admodum, ibi erectae. Trophimus, primus urbis huius Episcopus fuit, circa A. C. 69. Vide Laetum, Compendio hist. Univ. p. 32. edit. an. 1653. Eiusdem urbis mentio in veterib. nummis passim, ut apparet ex notis PAR. PARL. S. ARL. SAR. TAR. quae in iis occurrunt. Fuit enim ex tribus Fabricis Monetariis in Gallia, sub Imperatorib. Romanis, reliquae erant Lugdunum et Treviri, vide suo loco. Addam ex Valesio: Melae loc. cit. inter urbes Galliae Narbonensis opulentissimas numeratur Sextanorum Arelate: in veteri Inscriptione colonia Arelate; Col. Arelate Sextan. in nummo Cari Caesar. Ptolemaeo in agro Salyum Gentis Galliae Narbonens. ponitur *a)rela=ton kolw/nia]: Ab Ausonio Arelatus vocatur, et inter claras urbes decima collocatur: Eidem quoque Arelas truncato nomine, unde vulgatum Arles: item Gallica Roma nuncupatur. Et fuit quidem Arelatum simplex primo ac totum in sinistra Rhodani ripa positum: sed postea Constantinus M. in dextra fluminis ripa novam e regione veteris urbem statuit, atque ambas navali ponte iunxit: cuius meminit Ausonius de claris urbibus, n. 8. v. 4. Praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis:Ut mediam faciat navali ponte plateam. Prudentius item de vita et virtut. S. Martini, l. 6. Cassiodorus Variar. l. 8. et Gregor. Turonens. l. de gloria Martyrum. Quippe Constantinus opportunitate loci, non procul a mari, in capite Galliarum ad maximum flumen positi, et inter Italiam Hispaniamque medii, plurimum est delectatus: ibique filium Constantinum, postmodum Imperatorem, ex Fausta uxore suscepit, et Episcopos eo convenire adversus Donatistas iussit: Cumque Praefectos Praetoriis per provincias varios institueret, hanc urbem prae reliquis sedem Praefecti Praetorio Galliarum esse voluit, illique magnis a se operibus exornatae, ut Cirtae oppido Numidiae, nomen suum, ut dictum, imposuit: Certe in constitutione Honorii Aug. Constantina urbs vocatur, ibique VII. provinciae, ut in Metropolitana, annis singulis habere concilium iubentur. Nunc, quale primum, iterum simplex est Arelatum, totum ad sinistram Rhodani ripam, nova urbe cisrhodanica a Gotthis aut aliis barbatis excisa. Hic olim officina monetae, et Amphitheatrum ac Circus, crebraque ludorum spectacula: hodieque superest Amphitheatrum, constans fornicibus 56. quod a cavea vel arena, ludis gladiatoriis et ferarum venationibus destinata, vulgo Arenas vocant. Palatii Arelatensis a Romanis ibi quondam exstructi mentio fit in Eumeni Panegyr. Constantim, ubi Maximianus Herculis tertio usurpavit imperium, et Aetius Patritius ac Magister untriusque militiae plerumque habitavit. Ex Notit. quoque Imperii Romani discimus, Honorii (cuius ut et Valentiniani specialibus privilegiis et matris omnium Galliarum appellatione decorata est) principatu, fuisse Praepositum Thesaurorum Arelatensium; Procuratorem Monetae Arelatensis; Procuratorem Cynegii Arelatensis Viennensis provinciae; Praepositum Barbaricariorum seu Argentariorum Arelatensium, et in provinc. Gallia Ripariensi, i. c. in parte Viennensis ripae Rhodani apposita, Praefectum Classis flumims Rhodani Viennae, sive Arelati. Fuit Metropolis iam Honorii tempore circa A. C. 417. quo Patroclus eius Praesul erat; et tamen nonnisi recentiores Notitiae provinciam Arelatensem a Viennensi separarunt, in qua 8. Episcopos numerant, Arelatensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes, qui postea ad quatuor sunt redacti, Massiliensem, Arausicum, Tricastinensem et Telonensem; Avenione Metropoli facta et Vasione, Cabellione ac Carpentoracte sedibus ei subiectis Arelatoque ademptis. Album Arelatum vocat Rogerius Hovedenus, qui in ann. 1200. desinit, Arle le Blanc: contra Agatham civitatem nigram appellatam esse quidam scribunt: quam ob causam, in abdito est. Patria fuit Favorini Philosophi, quem Graece scripsiste Hadriani Principatu A. Gellius l. 20. c. 1. docer, et fuit apud Arelatenses Graeca lingua multo in usu: idque propter Massiliae viciniam. Ibidem Syri et Iudaei multi olim; Gothi quoque, Burgundiones et Franci: florens enim hic commercium. Theodulfus Episcopus Aurelian. sic de urbe, iam ante annos 850. Quis bene compsitis, nos tandem opulenta recepitUrbs Arelas, cives qam statuere sibi:Urbs arelas, aliis quae pluribus urbibus exstatPrima, gradu tamen est Narbo secunda tibi. Vide pluta de hac urbe apud Hadr. Vales. Notit. Gall. et de Regno Arelatensi, Nobiliss. inprimis Conringium tract. de finibus Imperii, ut et infra in voce Boso. Concilium ibi habitum A. C. 314. contra Donatistas, praesente Imperatore Constantino. Dein ab Arianis aliud celebratum, A. C. 353. quo Paulinus Episcopus Trevirensis damnatus, quod depositioni Athanasii subscribere recusaret. Sequentibus tem poribus alia plura ibi habita, quae non magni momenti. Vide Concilia Franciae, Sanmarth. tom. 1. Saxy Histor. Eccl. Arelatensis. etc.
ARGAMAN
, vel, quod idem est, Argavan], rubra est purpura, non ex conchylio facta, sed ex illius cochleae sanie, quae proprie purpura dicitur. Utut enim purpura et conchylium non raro pro eodem sumantur, quia sunt vicinae naturae et in cosdem usus adhibentur, tamen diversas esse conchatum species, certum est. Proinde cum rubere purpuram extra controversiam sit, conchylio glaucum colorem et mari similem, tribuit Plin. l. 9. c. 36. atque hoc posterius purpurae genus Hebraeis thecheleth] dicitur. Hinc Ezech c. 27. v. 7. affertur utrumque purpurae genus ex Insulis Elisae, i. e. Graeciae in mari Aegaeo; fuitque utrumque in summo pretio: sed Argavan paulo pretiosius fuisse, colligas ex eo, quod Danielis c. 5. v. 7. 16. 29. is, quem Assyriorum Rex ad summos honores vult evehere, non vestitur thichl�/foreign>, sed argavan�/foreign>. Vide S. Bochart. Heroz. part. poster. l. 5. c. 9. et infra passim.
ARGENTUM
repertum ab Erichthonio; monetae aptatum primum, a Lydis; primo, tricliniis additum, a Carvilio Pollione: eo calceatos homines et iumenta, dicemus infra, Usus in sacris non exiguus: In Atrio enim Tabernaculi, iuxta Altare holocausti duplex hinc inde mensarum lapidearum ordo, quibus vasa aurea et argentea, ad oblationem necesiaria, im ponebantur, fuisse legitur Ezech c. 40. v. 42. In Templo inprimis Salomonico auri Argentique summa ultra fidem erat: Ex Argento quoque tubae fuere, de quibus infra. Ad usum ut transeam profanum, Romani primo aere, dein Argento tandem auro nummos signarunt. Et quidem aere illecti, facile ad Argentum traduci potuere: puriori paulatim metallo avatitia digna erat et in compendium opes fuere deducendae, quia creverant. Ad plebem asses et onera; noluit ultra nisi argento manus nobilior inquinati: quod quando factum, dicat Plin. l. 33. c. 3. Pop. Romanus, ne argento quidem signato, ante Pyrrhum Regem usus est. Et distinctius: Argentum signatum est anno Urbis CCCC. LXXXV. Q. Ogulnio et C. Fabio Coss. quinque annis ante primum bellum Punicum. Varro vero, apud Carisium Institut. l. 1. nummum argenteum conflatum primo a Servio Tullio, tradit. Quorum utrum sit, nummus ex argento fuit triplex Denarius, cuius nota, ut Volusius tradit, X. et partes Denarii Quinarius V. Sestertius HS. Libella, Sembella, Teruncius: e quibus Denarius Argentum simpliciter quoque dictus est. Plin. loc. cit. Nota argenti fuore bigae atque quadrigae, et inde Bigati. Quadrigatique, vide infra ubi de Moneta. Sed et Argento literas signosleolim Clerum, docet Phrantzes l. 2. c. 10. Ego cum literis bullo argenteo insignitis, et iureiurando sirmatis, et multo milite missus sum, ut Athenas et Thebas in potestatem reciperem. Luitprandus item in Legat. Tulerunt autem et alias literas argento signatas, atque dixdrunt Papam vestrum etc. Annulos argenteos Libertinos gestosle, yult Isidor. sed apud probatae fidei Auctores nihil simile legitur. Si tamen coniecturis agendum, iis plebs videtur usa: Plin. enim feminas plebeias sibi ex atgento compedes (ita annulos appellat) fecisse ait, l. 33. c. 12. Argentum succedit et auro, luxu feminarum plebis compides sibi ex eo facientium, quas induere aureas mos tristior vetat. Cum aurum penes Optimates, ferrum inter servos haeserit, vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 15. uti de argentea urna, in quam Athletarum sortes coniectae infra ubi de Homogrammis Scabellis duobus, quibus Athenis olim insidebant litigantes, ubi de Homicidio: de Argenteis Dianae templis, aliisque alibi. Addam saltem, cum vasa escaria vinariaque apud Romanos ex auro argentoque fuerint, ministrum fuisle peculiatem Argento praepositum, cuius meminit Asricanus ICtus: item alium ab Argento potorio: quo munere apud Liviam Augustam functa est Vibia Succesla, cuius meminit vetus Inscript. Praeterea viatorii argenti, ut et balnearis, miminisle ICtum, lege 40. ff. de auro et arg. leg. Scoenici quoque mentionem extare Romae in hortis Carpensibus, ubi ista legitur Inscr. T. ARLIUS. AUGUSTORUM. LlB. A. MEMPTUS. AB. ARGENTO SCARNICO etc. de quibus omnibus vide Pignorium Comm. de Servis, uti de Argenti fodina olim celebri, infra yoce Hispania. Hodie nullibi Auri Argentique maior proventus est, quam in Regno Peruviano, eiusque provinc. celeberrima Potosi, de qua vide Ath. Kircherium Mundi Subterranei l. 10. sect. 4. c. 8. Quamquam alias omnis ille tractus Americae, a Tropico Cancri usque ad Tropicum Capricorni, metallorum feracissimus sit. Sed et in Germania ac Suecia Argentum eruitur etc. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 10. de Commerciis. Plura de Argento, apud Plin. l. 33. c. 16. et seqq. Argenti varia epitheta.
ARGOB
Latine gleba, vel glarea, aut maledictio putei, vel dorsi sive lux altitudinis; nomen regionis Basanitidis. Deuter c. 3. v. 13. quae in sortem dimidiae tribus manassis cecidit.
ARIDAI
Hamanis fil. Esther c. 9. v. 9. Latine leo abundans, aut maledictioms abundantia.
ARIEL
i. c. lco, sive lux Dei, nomen loci. 2. Reg. c. 15. v. 25. Esai c. 29. v. 1. accipitur pro civitate Ierusalem, in qua altare holocausti. In Ezechielis vero c. 43. v. 15. altare holocausti significat. Est etiam nomen viri. 1. Paral. c. 11. v. 22. Nic. Lloydius. Bochart. Ariel, Hebr. , proprie est Leo Dei, i. e. Leo magnus, ut montes Dei, cedri Dei, luctationes Dei. Fuit autem fortium virorum cognomentum in terra Moab: unde est, quod Benaia percussisse legitur, duos Artel Moabitarum. 2. Sam. c. 23. v. 20. hodique apud Arbes vir fortis Asedollahi, h. e. Leo Dei, appellatur. Marmolius Asricae suae l. 2. c. 12. Per Solimani mortem, Arabum imperio successit Omar Ibnomoadi, Abdolmelici filius, quem etiam vocabant Afed-allab, quod leonem Dei signisicat. Sed et a Persis Hali, sectae suae Prineipi, idem cognomen fuisle inditum, docet Adam Olearius Pers. Itin. l. 5. Et tale est, quod Athletas Gtaeci Leones nuncupabant, ut videre est apud Lucian. in Demonacte: Inque his Claudiani de bello Gildon. v. 422. Dictaque ab Augusto legio, nomenque probantesInvicti, clypeoque animosi teste leones: Leonum nomine videntur milites intelligi, qui clypeo Leonem appingebant, etc. Idem nomen etiam Altari inditum Ezech c. 43. v. 15. 16. adeoque Templo et Urbi, Esai c. 29. v. 1. forte propter Altare, cuius ignis perpetuo accensus holocausta, leonis instar, vorbat, et consumebat etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 1. alibique passim.
ARIES
Hebr. ajil],. a viribus dictus, agno opponitur, qui Graece a)/mnos] vocatur, quasi a)/menos], h. e. sine viribus. Nominis origo ab , i. e. robore; ita ut aries] et Deus fortis] coniugata sint. Quin vox plur. elim et arietes et Deos] notat: Unde est, quod Ethnicorum vetustissimi Iovem suum finxerunt *kriowro/s1wpon], arietis vultu, etc. Illustris Domini nostri typus fuit, quem pro filio in holocaustum Pater credentium obtulit, Gen c. 22. v. 13. Eum Iudaei ungarces creatum volunt aute annos bis mille et amplius, nempe sub vesperam diei fextae creationis: verosimilius a vicino grege aberrasle, et in Abrahamum, Deo rem sie dirigente, incidisse, ne sanctus Patriarcha, qui saerificandi animo illuc iverat, re infecta discederet, et ut, filio a morte exempro, haberet, unnde Deo testaretur debitam gratitudinem. Cuius historiae lacinias, sed de more interpolatas, Graeci suis fabulis immiseverunt: Iphigeniam enim nartant a parre Agamenone Dianae fuisle oblatam, sed, cum Calchantis ministerio iamiam esset immolanda, cervam ante ipsam aram divinitus mox comparuisse, atque eius vice oblatam esle. Ipsa Iphigenia apud Euripid. *a)ll) e)ce/kleyen, e)/lafon a)ntidou=ta/ mou]*a)/rtemis2 *a)xaioi=s2] ---- ----Sed me subduxit, cervam pro me subiciensDiana Graecis In Plutarchi Parallelis c. 35. similes fabulae duae sunt; una Graeca ex Aristodemo, de bucula Helenae, propter pestem Lacedaemone grassantem, populariumque salutem, immolandae substituta: alterta Romana, ex Aristidis Italicis, de Valeria Luperca, quae, in remedium grassantis pestis pariter mactanda, simili casu servata sit. Vide eundem Bochart. ubi supra l. 2. c. 46. nt et aliquid vinfra Maxima hostia. De horrendo vero sacro, quo Attyi aries mactabatur, infra in Criobolium, uti de Mahometanorum ritu Arietem Sacrisicandi, in Mecchana peregrinatioire, ubi de Muslimis. Proprie autem harviga hostia dicta est, qua aries immoladatur, vide infra Haruspices.
ARIES
machina militaris, qua, inter alias, ad urbium oppugnarionem Veteres usi sunt. Sius desctiptio talis: Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur, et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem: Sicque suspensa utrinque transversis alleribus et ferratis quasi ex lance, vinculis trabis alterius continetur: Hanc dein quantum mensurae ratio paritur, multitudo retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis, instar aslutgentis et cadentis armati. Qua crebritare, velut reciprocri fulminis impetu, aedificiis sissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum. Quo genere operis, si fuerit exserto vigore discustum, nudato vallo desensortibus, solutisque obsidiis civitates munitissimae rechluduntur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 17. Inventa autem haec machina Carthagine est, postmodum Geras et Pephasmenus aliquid addiderunt, ut dicemus infra voce Geras. Ad eius verum impetum avertendum adhibitam machinam, lupum vocavere, vide infra. In illius locum postea Helepolis successit, cuius opera feliciter ufus est Demetrius Poliorcetes. Coeterum Aries, quo Titus, in Hierosolymorum oppugnatione, usus fuisse legitur, rotis vehebatur quaternis; habens ab utroque latere imbricamentum seu compluvium quoddam, sub quo mihtes, machinae destinati ruto laterent. Vide Ioseph. Ben Gorion de bello Iud. Amm. Marcellinum l. 23. c. 3. etc. ut et infr a Oscilla. Adhibuerunt quoque Romani Arietem animal, cum bellum indicetent hostibus, Tum enim Faecilis illo in hosticum emisso indigitare voluit, brevi terram illam in pascua Romanis cessuram; Unde Proverb. Arietem cmittere, i. e. puguam denuntiare, ortum. Vide Erasimum Adag.
ARIETINA_Cornua
Iovi Ammoni in nummis afficta, uti vidimus supra ubi de Ariete Zodiact signo. Sed et icuncula Mosis antiquitus expresla in lamina aeris rotunda, haud pridem Shenae, in agro Surreiensi, circa nonnem a Londino lapidem, inter rudera reperta est; quae erasia admodum et ponderis paulo amplius dodrantis unciae; una parte verba prae se fert Hebraica, quae Latine sonant. Non erunt tibi Dii alient cor am facie mea, desumpta ex Decalogo, Altera parte Mosis visitur imago, arictinus cornibus insiguis: Nec capillus eius, aut aliquod regmen capitis viderut. An ratio insit aliqua cornutae illius faciei, quae Mosi tribui solet, viderine qui operae pretium ducerint. Sed in figuris eius corautis, erigi solent, ut Panum et Satyrorum aut caprcolorum, non incurvari, ut arietum, atque Iovis Hammoni, cornua. In pictura scil. Christianorum, qui ex eo, quod in vulgata habetur de Mose, Exod c. 34. v. 29. et 35. Ignorabat, quod cornuta esset facies sua et videbar faciem egredientis Moysi esse cornutam, bicornem Mosen pingunt. Sed rident cornua illa Iudaei, quibus verba Hebraea sonant, Splenduit. seu radiavit cutis faciel eius. Nec alium existimant Viri docti fuisle Interpretis vulgati sensum, utcumque Pictores Sculptoresque atque ii, a quibus docentur, illum interverterint. Nam lucis radii cornua velut imitantur et Hebr. to] tam haec, quam illos, notat. Quo facit, quod diserte Paulus 2. Corinth. c. 3. v. 7. thn\ do/can tou= pros1w/pou au)tou=], Gloriam vultus eius, radios illos faciei Mosia nuncupart. Videtur autem lamina haec potitis quam nummus Christiani alicuius opus, forrean ideo anre saecula aliquod factum, ut officiosi munetis vice inserviret ad Iudaeos aliquos sive demerendos sive ad Christianismum civiliter mvitandos, Ioanni Seldeno, qui iconem dius exhibet, de Iure Nat. et Civ. iuxia Diseipl. Ebraeor. l. 2. c. 6. Ceterum Arietinum cornu. seu buccina arietina in Sacris celebris, cuius clangor in Iubilaeo, qui ad Hebr. eius nomine nonnullis dictus est, ut infra videbimus, personuit.
ARIMATHAEA
Iudaeae civitas. Matth c. 27. v. 37. Latine Leo mortuus domino, vel lux mortis domini.
ARIOCH
Rex Ellasar, Gen c. 14. v. 1. Latine procerus, ebrietas tua, aut leo tuus.
ARISAI
Latine sponsus, Hamanis Agagitae fil. Esther c. 9. v. 9.
ARMAMAXA
lecticae genus apud Persas, quo mulieres vehebantur. Maxim. Tyr. Serm. 34. qauma/zeis2 tia/ran *mhdikhn\, kai\ tra/pezan barbarikhn\, kai\ *a(rma/macan *pers1ikhn/]. Xenoph. l. 3. paid *a)naba/ntes2 e)pi\ ta=s2 *a(rmama/cas2 s1un\ tai=s2 gunaici/n]. Qu. Curtius, l. 3. c. 3. Quindecim inde, quas Armamaxas appellant, sequebantur. Cuiusmodi Harmamaxas mulis iungi solitas ex Cresiae fragmentis colligimus. Brisson. l. 2. de regn. Pers. Paulo aliter Phavorinus, cum ait: *a(rma/maca h( pro\s2 a)ndrw=n kaqe/dran kateskeuas1me/nh a(/rmaca, oi)=on a(/rma kai\ a(/rmaca, h)/ a)ndra/maca/ tis2 ou)=s1a h( a)/gous1a tou\s2 a)/ndras2]; quibus verbis innuit vocis notationem, ex a(/rmm] et ???= rmaca] quiddam conflatum hoc vehiculi genus indigitans: simulque virorum potius vehiculum fuisse ostendit. Usus eius in Cerealibus quoque ludis, in quibus ea, quae pompam constituebant, sic enarrantur a Tertulliano de Spectacul. c. 7. Simulacrorum series, imaginum agmen, currus, thensae, Armamaxae, sedes, cornae, exuviae. Ubi currus, magnificentiae maioris ergo, inanes ducebantur: thensae Deorum vehiculum erant: in Armamxis autem viti insignes vehebantur, vel imaginum agmen, vide Alex. ab Alex. l. 2. c. 32. Thom. Godwyn. Anthologiae Hist. Rom l. 2. sect. 3. c. 2.
ARMILIA
ab armis: teste Festo, Armillas ex auro, quas viri nulitares ab Imper atoribus donati gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant. Unde Arma ab his dependentia sunt vocata. Est autem Armilla proprie brachiorum decus: Graece *y/llion]. Cum vero laxior est fluensque, quales delicatioribus luxuriosisque tantum in usu, xlidw\n] dicitur. Ex auro ut plurimum sormatae erant, unde Armillas aureas sexaginta, inter alia bellicae virtutis praemia, se reportasse, ait L. Siccius Dentatus apud Dionys. Halicarn. Antiqq. Rom l. 60. Sabinos quoque aureas Armillas brachio laevo, vulgo habuisse, refert Liv. l. 1. c. 11. Hinc et Galli xrus1oforou=ntes2] Straboni Geogr. l. 4. Rolvoque Rex Danorum, a distributis istiusmodi ornamentis, dicitur in veteri cantilena, hreiter Hedda, i. e. Spargens aurum. Nobiliores pretium Armillis ex succino mutuabantur, alii ex gemmis margaritisque. De prioribus Iuvenal. Sat. 9. v. 50. En cui tu viridem umbellam, cui succina mittasGrandia, Natalis quotiens redit. In quae verba vetus Schol. Succina grandia, inquit, gemmata sunt Dextrocheria. De posterioribus Chrysostomus in land. Babylae Martyris, ubi pompam Carl Imperatoris describens, inter alia meminit tw= li/qwn tw= pantaxou= dies1parme\nwn kata th\n decia\n], gemmarum ubique sulgentium in dextra eius: per quas Dextrocherium eius seu Armillam intellexit Is. Casaubon. Idem legitur de habitu Indorum, apud Curtium l. 9. c. 1. Persarum, apud Amm. Marcellin. l. 23. etc. Porro e smaragdo factae sunt, quae Viriolarum Peculiare habuere nomen. Nec absimilibus gemmis corallisve Armillae in signo marmoreo distinguuntur, apud Pignorium in Isiaca mensa, et in virgine Americana, apud Ioh. Laetium. In Maximino iun. Dextrocherium cum costula de hyacinthis quatuor, notavit Iul. Capitolin. c. 2. Ad annulorum formam essictae, id praestant, quod digitis annuli: Unde Maximinus uxoris brachiali seu armilla pro annulo usus est, apud eundem in Maximinis c. 7. Isidorus tamen Orig. l. 19. c. 31. id inter utrumque ponit discrimen, quod annulus rotunda forma arcte se claudat, Armilla ulterius levi flexu se extendat. Interim et armillae suus quandoque circulus est extremis se mordentibus, instar annuli: quae causa, quod a)/rikoi] quibusdam, communi cum annulis nomenclatione, nuncupentur. Sed duplex Armillarum forma, arctior illa et immobilis presse manum ambiens, et laxior: quarum haec vel simplici orbe alligabat brachium, vel pluribus inter se connexis circulis, doliorum instar: cuius specimen ex Musaeo Antiquario Olai Wormil exhiber Bartholinus, in brachialibus elegantissimo opere ita effictis, ut non solum orbiculari forma carpum stringant, verum plurimos continuata serie circulos ad medium fere cubitum extendant. Laxior haec Armillarum structura, nec nostro saeculo infrequens, nec antiquorum fuit. Talis gemmata erat Paschalini: nec absimilis Roriti, cuius Saxo meminit Hist. Dan. l. 3. Quo referri etiam potest Ungulus Pacuvii apud Festum, singularis Armilla artificii: quae sic dicta est, quod annulus eius cornu in circulo imitetur, vel quod rudi saeculo ungulae seu cornua, annulorum Armillarumque vices sustinuerint: et forsan huc facit, quod Cormculis Armillsque milites donati leguntur, apud Liv. l. 10. c. 44. Vel etiam a tortuosi flexus similitudine cum cornibus, Armillam Ungulum voces. Ponderis has magni ex auro gestasse Sabinos tradit Liv. l. 1. c. 11. Unciam auri in sua exigit a menaechmo Erotium, apud Plautum Act. 3. sc. 3. Rebecca ad pondus aureorum decem ascendit, Gen c. 24. v. 22. Armilla argentea veter. Islandorum in ara asservata uncias 20. pendebat, quam forensi aliquo munere fungentes, iuramentum praestituri, contrectabant, referente Arngrimo de Rep. Island c. 6. Copula Armellae vel taenia fuit vel fibula: quae ex ebore, apud Petronium, lunata fuit forma, fibularum veterum in morem, hinc Lunellae, ut videtur, dicta Plauto Epid. Act. 5. Sc. 1. hamus in smaragdina Paschalini armilla, idem praestitit: Clavi quandoque eadem fini adhibiti sunt, de quibus vide Isidor. Origin. l. 19. c. 31. Quaedam et clausula iungebantur ad hodiernum morem: Unde apud Capitolin. loc. cit. legit Salmas. Dextrocherium cum closulae. Haecidem, quod Graecis kataklei\s2], et ba/lanos.] Namque et Armillae ba/lanon] tribuit, Aristophanes Lysistr. Utrique vero sexui familiaris hic ornatus fuit; Muliebri praecipue, Thom. Magister Ms. *ye/llion gunaikei=os ko/s1mos], Brachiale, muliebris mundus: et Festus, Spinter armillae genus, quo mulieres utuntur. A mattonis ad scorta transiisle earum usum, conqueritur Tertullian. de Pallio; ab his ad Cinaedos pervenere: dictaeque sunt proprie hae armillae mulierum, Virae item Spatalae. Inde mollitiei signum Armilla, apud Senec. l. an in Sapient. cadat iniuria, c. 18. Profluxerunt nihilominus a Viris, unde Viriliae Isidoro; nisi Virilias virorum, Viriolas seu Virias feminarum dixeris. Et primo quidem inter Regum Principumque fuere ornamenta: inde ad milites donaria transiere, Equites inprimis; servis tandem, Dominorum indultu, celsere, unde Armillata turba dicuntur cursores servi, apud Sueton. in Nerene c. 30. iisque qui in triumphis ludebant, vide Appian. Alexandrinum, in Punicis, ubi agit de Scipionis triumpho. Caruerunt iis Virgines, teste Cypriano de habitu Virg. et non nisi a sponsis, velut coniugir testeras, primum illas sunt nactae, vide Gen c. 24. v. 22. et c. 38. v. 18. 25. ubi furtivi amoris indicium fuere; Item apud Plautum Menaech. Act. 3. sc. 3. Iul. Capitolin. in Maximino Iun. loc cit. etc. Uxores factae in armario sponsalitias condebant Armillas, teste Plauto loco supra citato. Etiam sepulchro inferri solitas auctor est Scaevola. Usus illarum varius fuit: Inserviebant ornamenti loco, conferebant ad memoriam (unde ab iis metaphoram mutuasle iehovam legimus Exod c. 13. v. 9. ac Deuter c. 11. v. 18. et natali die proin offerri solebant, Plaut. Epid. Act. 5. sc. 1. et eundem ob finem militibus donabantur.) Ad luxus dein instrumenta migrarunt: ut taceam de illarum in sacris usu. Nam vestibus Aaronicis illas Eruditi tribuunt,et ad expiationem collatae leguntur Numer. c. 31. v. 50. Rupibus triviisque suspendit Frotho Magnus Danorum Rex apud Saxonem l. 5. ad subditorum explorandam sidem: quod de Alfredo quoque Anglorum Rege refert Matth. Westmonasteriensis ad A. C. 892. Ad insidias mercandas Toroni Canutus Rex donavit, apud Snorronem Sturleson in Chron. Norvegiae. Superstitiosae quoque Medicinae inservierunt etc. Vide Thomam Bartholinum de Armillis veterum. Nec omittendum quod ad Armillas iurare olim Dani milites soliti, apud Ethebredum l. 4. Histor. Anglic. c. 3. Eique statuunt ius iur andum in eorum armilla sacra. Nisi hoc loco Armilla genus armorum fuerit: quod conici potest ex Capitulis Caroli M. l. 6. c. 223. Ut armillae et bruniae non dentur negotiatoribus: hac enim lege vetantur arma mercatoribus distrahi, Car. du Fresne Glossar. ubi de Armillis veter. Francorum. Vide quoque infra in voce Bauga, it Brachiale, Dextrocherum, Pericarpium, Psalia, Psellia.
ARNIENSIS_Tribus
apud Romanos dicta ab Arno, Thusciae amne, ut volunt Sigonius et Onuphrius. Meminit eius Livius l. 6. c. 5. et l. 29. c. 15. C. Claudius Nero, ex tribu Arniensi, apud Valerium l. 2. c. 4. A Suburana usque in Arniensem, apud Cicer. Orat. in Rullum, interpretatur Sigonius, a prima tribu ad ultimam. Hanc enim tribum pro ultima habuerunt, non quod ultimo loco, vel novissime fuerit addita (inter 35. enim Tribus vicesimo quinto recensetur loco) sed quod fuerint ab urbe Roma remotissima, Ioh Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 19.
ARNON
fluv. Palaestinae, qui Iosepho l. 4. Fud. Antiq. c. 4. de montibus Arabiae fluit, ac per totam solitudinem labens in Asphaltiten lacum erumpit, ob syrtes traiectu difficilis, facilis Israelitis redditus miraculose videtur, ex Numer. c. 21. v. 14. Seiungit Moabitidem et Ammonitida: Hieronymo vero est rupes excelsa in limite Amorthaeorum et Moabitarum. Numer. c. 21. v. 23. Deuter c. 2. v. 36. Ios. c. 12. v. 1. item civitas Moabitarum, ac deinceps Seon Amorrhaeorum. Numer. c. 21. v. 24.
AROER
Latin. myrica, sive suscitatio vigiliae aut vigilia vigiliae, vel denudatio pellis, aut denndatio aemuli; urbs Moabitarum sita super ripam torrentis Arnon, exstructa a filiis Gad Ios. c. 12. v. 2. Alia est in agro Damasceno Esai c. 17. v. 1.
ARPHAXAD
fil. Sem. Gen c. 10. v. 21. i. e. sanans, vel laxans, natus A. M. 1659. a quo Chaldaei, ut quidam volunt; contra quos est Bochart. Geogr. Sacr. l. 2. c. 4. Arphaxad, inquit. Assyriae parti Arphaxitidi, quae Ptolemaeo Arrapachitis, videtur indidisse nomen. Nam quod Iosephus et alii volunt, Chaldaeos olim ab eo dictos Arphaxadaeos, merum somnium est. In Scriptura Chaldaei perpetuo vocantur Chasdim, a patre suo Chesed, vel Chased filio Nachor fratris Abrabae, Gen c. 22. v. 22. Unde Hieronymus Traditionibus in Genesin, Chased quoque Qartus est, a quo Chasdim, i. e. Chaldaei postea vocati sunt.
ARTABA
frumenti mensura Persica. Apud Vulgatum, Daniel c. 14. v. 2.Et impendebantur in eos, per dies singulos, similae artabae duodecim. Ab Artabazo Pharacidis fil. Parthorum Duce, vel ab Artabano, Hystaspis filio et Xerxis patruo, dicta. Herodot. l. 1.Ita huius regionis potentia tertiam Asiae partem aequiparat, et eius principatus (quem Satrapiam Persae vocant) omnium principiorum longe est optimus, adeo ut tritaechmae Artabazifilio, qui pro Rege tributum hoc exigebat (legunt alii, quem Rex huic tractui praefecerat) singulis diebus singulae argenti plenae artabae penderentur. Est autem artaba mensura Persica capacior, quam Atticus medimnus, tribus choenicibus Atticis. Vide Macrum utrumque in Hierolex.
ARTEMAS
nomen viri. Titum c. 3. v. 12.
ARUNDINEAE_Scaphae
memorantur Theophrasto, ubi de Indicis arundinibus circa Acesinem, quas adeo craslas et magnas esse ait, w\/ste a)kati/ois2 xrh=sqai], ut vulgo lemborum vicem praestent. Quod ex Onesicrito Strabo confirmat. Hodieque scribunt, circa Gangem, harundines adeo craslas et proceras gigni, ut vix sit homini uni eas brachiis complecti, ex quibus scaphas exiguas (duorum triumvehominum capaces) consiciant, et in Gange navigando urantur indigenae. *kalami/nas2] hinc xedi/as] vocar Isidor. ubi de urinatoribus concharum: *di/oper xedi/as2 kalami/nas2 pe/ric ei)=nai th=s nh/s1ou, e)c w(=n kasqallome/nous ei)=s thn\ sqa/lassan e)p) o)rguia\s2 ei)/kos1in a)nafe/rein diplou=s2 ko/gxous]. Hinc arundineas scaphas circa Insulam esse, e quibus in mare desilians ad ulnas viginti, repertaturi duplices conchas margaritiferas. Salmas. ad Solin. p. 1117. et 1131. Ab his diversa Instrumenta seirpea, quibus per superficiem aquarum, Aethiopes usi leguntur. Esai c. 18. v. 2. etc. Vide quoque hic infra.
AS
mensoribus olim pes: Arithmeticis unitas: in re nummaria cum unciis suis ad imitationem Graecorum li/tras2 kai\ xalkw=n] formatus est; qui partes eius non nisi numeris exprimunt. Sic unciam seu duodecimam partem dwde/kkton], sextantem e(/kton], quadrautem te/tarton], trientem tri/ton], quincuncem tri/ton dwde/katon], semissem h(/mis1u], septuncem h(/mis1u dwde/kkton], bessem di/moiron], dodrantem di/moiton dwde/kkton], dextantem di/moiron e(/kton], deuncem di/moiron te/taoton], Assem ipsum li/tran] appellavere. In re Testamentaria, tota hereditas fuit appellata As, cuius duodecima pars Uncia dicta est: Duae unciae dicebantur Sextans, tres Qudrans, quatuor Triens, quinque quincunx, sex Semissis, septem Septunx, octo Bessis, novem Dodrans, decem Decunx, undecim Decunx, totum As. Irerum quaelibet Uncia, in sex partes Sextulas dictas, erat subdivisa: Duae Sextulae Duellam, tres Semunciam faciunt. Qui solus constituebatur bonorum defuncti haeres. dicebatur Haeres in assem totum institutus. Ex Ceunce hares is dicebatur, cui undecim hereditstis partes obvenere: ex Quadrante, qui tres portiones nactus est: ex Semuncia illi heredes vocabantur, quibus vicesima quarta portio cessit: Sextula aspersi nuncupabantur, qui non nisi septuagesimam secundam partem obtinuere. Et hi omnes Heredes ex toto Asse dicti sunt, Legatariis oppositi; qui autem solus omnia obtinebat, dicebatur In totum Assem institui. Originem vocis quod attinet, dicitur As et aes, ex Dorico, a)i\s2], pro ei(=s2], unus, docente Gronovio de Pecunia vet. l. 4. c. 17. sed signisicationem ampliarunt aut contraxerunt Latini. Vide quoque Bart. Latomum in Orat. pro Cecinna, Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 1. c. 1. Thomam Godwyn Amthologiae Histor. Rom l. 3. sect. 4. c. 15. etc. uti de tribus Assibus, quos ad virum ferre solebat apud Romanos uxor, infra ubi de Nuptiis.
ASABEL
fil. Beniamin. Gen c. 46. v. 21. qui 1. Paral. c. 7. v. 11. Iadiel dicitur.
ASAN
Latine fumus, aut fumigans. Nomen civitatis, Iosuae c. 15. v. 42.
ASANA
Latine rubus, aut Syriace inimicus. Pater Odiva. 1 Paral c. 9. v. 7.
ASAPH
Latine congregans, sive colligens, aut finiens, fil. Barachiae, 1. Paral. c. 6. v. 39. Pater Zechri, 1 Chron c. 9. v. 15.
ASARAMEL
Graeci *sarame\l] habent, nomen loci. 1. Macchab c. 14. v. 28. Latine beatitae populi Dei, aut vestigium circumcisionis.
ASCANIA_familia
in Germania, illustrissima, an ab Ascenazo, ex Iapeti posteris, Gen c. 10. v. 3. an ab Ascaniis, qui relicta Bithynia, et postea Ascania palude Bosphorum, cum Cimbris et Caicis, in has oras profecti, ad Herciniam consederint? dicta; e qua hodierni Principes Anbaltini prodierunt. Ex his Fridericus I. Imperator Albertum Ursum Marchionem et Electorem Brandeburg. A. C. 1142. huiusque filium Bernhardum I. Ducem et Electorem Saxoniae creavit, A. C. 1180. Utroque Electoratu, a Sigismundo Imperatore in familias, in quibus hodieque, translato, demum A. C. 1417. et 1424. Vide Wendelin. Polit. l. 2. c. 32. Henricus autem Bernatdi fil. Princeps Anhaltinus, a Friderico II. creatus est. Cuius fil. Otto, genuit filios Sigfridum et Bernhardum, Servestanae et Bernburgianae linearum auctores, quae dein in plures ramos subdivisae. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. inter Ascaniae Dominos iam vetustussimis temporibus Radbodus memoratur. ab eodem forte conditae, postea dirutae a Pipino, sed ab Alberto II. Comite Ascanio, restauratae. Comitis titulum primus gessit Beringerus, qui cum Christianis sacris initiaretur, Caroli nomen accepit. Eam post Albertus Episcop. Halberstadiensis, fratris Bernardi Anhaltini odio, Episcopatui asseruit tenuitque frustra Principibus Anhaltinis refragantibus: pactione tandem Westphalica in Brandeburgicum Electorem, iure Halberstadiensis Principatus, translatam, Instrum. Pac. Artic. 11. princ. Vide Tob. Pfannerum l. de praecip. Germaniae Principum gentibus, ut et vocibus Anhaltium, et Ascania.
ASCENE_vel_ASCENAS
Latine ignis quasi distillans vel. quasi aspergens, fil. Gomer. Gen c. 10. v. 3. Quid sit aurem, valde incertum est. Chaldaei Asiam hic explicant; in Ieremia Adiabenam; Josephus Rhegines], h. e. ignotum per ignotius. Chronicon Alexandrinum Mazices, aeque ignotos, nisi sint Mazices Mauritaniae, quo nihil potest fingi absurdius. Arabs Interpres. h. e. Slavos. Non pauci hodie Bithyniam in qua est sinus Ascanius, et Ascanius lacus, et amnis, Et Troadem et Phrygiam minorem, in quibus Ascania regio et urbs, et Ascaniae insulae. In horum sententiam libens concedit Bochart. l. 3. Phaleg. c. 9. quia antequam Thynni et Mysi ex Europa in Asiam traiecislent, omnia illa loca tenebant Phryges. Itaque hoc maneat, e terra Gomer, i. e. Phrygia maiore, colonos, Duce Ascenaz, in minorem, Troademque deductos, ad Pontum usque se diffudisse, qui, cum ex accolarum nomine Ascenas diceretur, a Graecis, paulum deflexa vode nominatus eft, *a)/cenos], i. e. inhospitalis, et postmodum *eu(/ceinos], in contrarium versa significatione ad vitandam dus1fhmi/an]. in libro Iuchasin legimus, Ascenaz in Hebraeorum scriptis est Germania. Ridicule; nam, ut alia taceam, populos regni Ascenaz in Babylonem convocat Deus, Ierem c. 51. v. 27. quae longe a Germania distat. Nic. Lloydius.
ASEBAIM
Latine damulae, sive pulchritudines, aut militiae, nomen viri. Nehem c. 2. v. 57.
ASELLIO_Sempronius
Historicus, ac Tribunus Milit. sub Scipione Aemiliano, apud Numantiam res eas, quibus ipse interfuit, aliaque quaedam conscripsit. Citatur a Cicerone, l. 1. de Legib. c. 2. Dionys. Halicarn. Antiq. Rom l. 1. Charisio, l. 2. Servio, A. Gellio, l. 2. c. 13. et l. 13. c. 20. etc.
ASENA
cum , Latine periculum, sive insortunium, vel rubus. Nomen viri, Nehem c. 2. v. 50.
ASENAPHAR
Latine periculum, sive infortunium tauri, aut periculi incrementum, nomen viri. Nehem c. 4. v. 10.
ASENATH
filia potipharis, uxor Iosephi, e qua Manaslen et Ephraimum suscept. Gen c. 44. v. 44. Latine periculum, sive infortunium. Vide de ca Vossium de Idolol. l. 1. c. 29.
ASER
Hebraerice Assir, fil. Caath. 1. Paral. c. 6. v. 22. sive filius Core, filii Isaar, filii Caath. Exod c. 6. v. 24. Latine vinctus, sive mcarceratus, aut Syriace prohibitus.
ASER
Latine beatitudo, sive selicitas, octavus fil. Iacob er Zelpha, Liae uxoris suae ancilla. Vixit. ann. 126. Obiit A. M. 2413. Gen c. 30. v. 13. Benedictionem eius vide Gen c. 49. v. 20. Nomen item loci. Ios. c. 17. v. 11.
ASEROTH
Latine nemora, luci, aut beatitudines, vel insidiae, sive gressus. Nomen Idoli. Iudic c. 3. v. 7.
ASGANDES_vel_ASCANDES
Tabellarius Regius, apud veteres Persas. Hesych. *a)s1kandh\s2 a)/ggelos], Ascandes nuntius. Plut. in Alexandro, *darei=os e)c a)s1ga/ndou bas1ile\us2 geno/ menos], Darius ex tabellario Rex factus. Hinc Chaldaei nuntium Persica voce appellant Azgad], in plural. Azgaddin]: quod vocabulum passim occurrit, in Chaldaeis Paraphrastis, Proverb c. 13. v. 17. etc. 25. v. 13. pro legato ac nunto. Equos horum corsorum nudos fuisle volunt, ut expeditius currerent: alii splenes eorum fuisle ablatos addunt et plantae pedis particulas excisas, qua de re vide Bochart. Hieroz. Part. 2. p. 237. et infra Celes.
ASIA_Maior
una ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indico, Eoo, et Scythico Oceano, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxino, et Aegaeo separata, ab Africa Nilo fluv. Plinio, l. 5. c. 9. sed Arabico sinu Ptolemaeo divisa. Ab Asia femina, teste Isidoro, l. 14. etymol. filia Oceani et Thetyos, uxore Iapeti, vel ab Asio quodam, filio Cotyos, nepote Manei Lydi, Herodot. Musa 4. nomen habet. Becmanno autem, Asia dicitut ab esh], i. e. ignis, quasi Eshia], h. e. ignis Domini, quem in Persia, aliisque Asiae oris sacrum coluerunt. Herodot. modo laudatus in Melpam. etiam ad uxorem Promethei refert: *h( de\ *a)s1i/h l)po\ th=s *promhqe/ws2 gunaiko\s2 th\n e)pwnumi/hn e)/xei]. Verum res eodem redit, si expendatur fabula de igniculo, quem caelo Prometheus surripuisse dicitur. Bochart. autem l. 4. Phaleg c. 33. a Phoenicio asi] deducit, quod non solum dimidium, sed medium sonat, sic est mes1oura/nhma], Ios. c. 10. v. 13. mes1onu/ktion] Iudic c. 16. v. 3. Itaque asia], i. e. media coepit vocari Asiae pars illa, quae media est inter Africam et Europam, quam Asiam minorem vulgo dicunt. De qua Plin. Praefat. l. 3. Hinc (i. e. a Gadibus) intranti dextra Asrica est, laeva Europa; inter has Asia est. Mela l. 1. c. 2. Media nostris aequoribus excipitur. Sed et alio respectu Asiam cum Europa et Libya conferens Eustath. illam aslerit me/s1hn a)mfoi=n e)/xein dia/qes1in]. Videsis locum in Dionys. post. v. 270. Continebat, secundum Veteres Sarmatiam, Sericam et Scythicam, Asiaticam Gedrosiam, Caramaniam, Drangianam, Arachosiam, Sogdianam, Bactrianam, Hircaniam, Margianam, Parthiam, Persiam, Susianam, Mediam, Albaniam, Iberiam, Colchidem, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Arabiam, Syriam, Palaestinam, Phoeniciam, Cappadociam, Ciliciam, Galatiam, Pontum, Bithyniam, Lyciam, Pamphyliam, Cyprum. Dividitur haec Asia hodie in sex partes. Prima paret Magno Duci Moscoviae. Secunda Magno Chamo Tartarorum Imperatori. Tertiam partem Turcae occupant; Quartam Persae; Quintam Indi, Sectam Sinenses. Nic. Lloydius. Asiae Magnae regiones: Albania. Arabia deserta. Arabia felix. Arabia petrea. Aria. Armenia maior. Asia minor. Assyria. Babylonia. Bactriana. Carmania. Carmania deserta. Colchis. Drangiana. Elymais, reg. Persidis. Gedrosia. Hyrcania. Iberia, India citerior. India ulterior. Margiana. Media. Mesopotamia. Nabathaea, regio Arabiae. Osthoene, regio Mesopotamiae. Palaestina. Paropamisus. Parthia. Persia. Phoenicia. Sacae. Sarmatia. Scythia intra Imaum. Scythia extra Imaum. Serica. Sogdiana. Sinae. Susiana. Syria. Asiae Magnae regiones ex orine mare attingentes: Asia minor. Syria. Palaestina. Aegyptus. Arabia triplex. Babylonia. Susiana. Persis. Carminia. Gedrosia. India citerior. India ulterior. Sinae. Serica. Scythia borealis. Sarmatia. Ad mare Hyrcanum: Colchis. Albania. Media. Hyrcania. Margiana. Sogdiana. Interiores: Iberia. Armenia maior. Mesopotamia. Aslyria. Parthia. Aria. Carmania deserta. Drangiana. Arachosia. Paropamisus. Bactrlana. Sacae. Scythia inter Imaum. Scythia extra Imaum. Baudrando nobilissima mundi portio censetur multis de cuasis et a Gallis Asie, ab Hispanis et Italis Asia dicitur. Tribus partibus percingitur vastissimo Oceano, qui ab Oriente vocatur Orientalis seu Eous, a Meridie Indicus, et a Septentrione Scythicus seu Tartaricus; ab Occidua autem parte habet sinum Arabicum, seu mare Rubrum, Isthmum inter Arabicum sinum et mare Internum, atque inde maria Phoenicium et Aegaeum, propontidem, Pontum Euxinum, Moeotidem paludem, et fluvios Tanaim, Rham, et Obium. Non separatur autem ab Africa Nilo fluvio, quia Aegyptus est in Africa. Asiam ipsam Tatus mons mediam quodammodo cinguli in morem dividit, ab Occidente in Orientem longissimo tractu excurrens. Duplicem olim Asiam Veteres fecerunt, alteram scilicet Maiorem, quae trium orbis partium tunc cognitarum una fuit, alteram vero, quam Asiam propriam seu Minorem dixere; estque illius pars seu provincia. Strabo Asiam in quinque portiones dividit. Ptolemaeus in 47. regiones ac provincias distribuit. Hisce temporibus dividitur a plurimis in septem amplissimas partes, sunt autem Turcica ditio in Asia, Arabia, Persia, Tartaria, Sinarum regio seu China, India, et Insulae, sub quibus multae aliae regiones continentur. Asiae partes nunc sunt, Arabia, l'Arabie, quae triplex est. Armenia, seu Turcomania, la Turcomanie. Asia minor, l'Anatolie. Bornei insula, l'Isle de Borneo. Cataia, le Catay. Ceylani insula, l'Iste de Cylan, quae alias Taprobana. Comania, les Circassiens. Cyprus insula, l'Iste de Cypre. Diarbeca, le Diarbeck, alias Mesopotamia. Georgia, la Georgie. Iaponiae insulae, le Iapon. Iava insula, l'Iste de Iava. India, l'Indi, quae in tres partes dividi potest, nempe in Indiam propriam, seu Imperium magni Mogolis, l'Indostan, Indiam extra Gangem, la Presqu'iste de l'Inde dela le Gange, et Indiam intra Gangem, la presqu'iste de l'Inde deca le Gange. Maldivae insulae, les Maldives. Moluccae insulae, les Isles Moluques, cum aliis in Oceano Indico sparsis. Persia, la Perse. Philippinae insulae, les Isles Philippines. Sinarum Regio, la Chine. Syria, la Sourie, sub qua Terra sancta comprehenditur. Sumatra insula, l'Isle de Sumatra. Tartaria deserta, la Tartarie deserte, quae pars est maguae Tartariae, alias Scythia intra Imaum. Tartaria vera, quae et vetus et magna, la uraye ou la grande Tartarie. Turchestania, sen Thibeti regnum, le Turquestan, seu le Tobbat, et le Thibet, alias Scythia extra Imaum. Zagathia Mauralnaria, le Zagathay, seu le Mauralnaher. Urbes Asiae nunc celebres: Adenum, Aden. Agra, Agra. Aleppum, Alcp. Amedebatum, Amedewat. Armuzia, Ormus. Aspahamum, Hispaham. Bagdatum, Bagadet. Balsera, Balsora. Bantamum, Bantam. Batavia, Batavia. Bengala, Bengala. Borneum, borneo. Calecutum, Calicut. Cambaia, Cambaie. Candea, Candy. Cantanum, Cantaon. Casbinum, Casbin. Damascus, Damas. Goa, Goa. Hierusalem, Hierusalem. Macaum, Macao. Malaca, Malaca. Manilla, Manilha. Mataranum, Mataran. Meacum, Meaco. Meca, la Mecque. Manquinum, Nanquin. Odiaa seu Siamum, Odiaa et Siam. Pequinum, Pequin. Prusa, Burse. Samarcanda, Samarcand. Smirna, Smirne. Surata, Surrate. Tabrisium, Tauris. Trapezus, Trebizonde.
ASINARIUS
Siciliae fluv. Diodor. Sic. l. 13. et Plut. in Nicia. Thucydidi l. 7. Assinarus. Punice erat, hassinor]. Proprie autem ea vox tubum significat, per quem aqua in declive fertur, pura ex monte, vel recto. Occurrit autem Psalm. 42. v. 8. et 2. Samuel c. 5. v. 8. Assinarus igitur fluv. ita dictus est, qui a profundo et confragoso alveo, tamquam tubo inclusus, devolvitur in praeceps. Ita describit Thucydides; cuius verba Latine sic se habent: Athenienses ad Assinarum amnem festinabant, etc. Ut vero eo pervenere, nullo iant ordine in eum vuunt, pro se quisque primus omnium transire properantes. At ex utraque parte super stantes Syracusani (et at autem amnis praeceps) desuper missilibus Athenienses conficiebant in cavo fluminis alveo inter se perturbatos. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 28.
ASINIS
apud Veteres vehebantur tantum humiliores, ait Salmas. mas. ad Lamprid. in Antonino Heliogabalo, c. 4. Sed Semianirica facta sunt Senatusconsulta ridicula, de legibus matronalibus; quae quo vestitu incederent ---- quae pilento, quae equo sagmario, quae asino veheretur. Unde Chrysostomus ad Philipp. Homil. 9. inter conditiones in Episcopo non ferendas, illam quoque ponit: kai\ e)pi\ i)/ppou fe(retai], et Equo vehitur. Etiam moris fuisse, ut asino imponerent, quos vellent ignominae causa traductos, exemplum Procopius suggerit Persicor. l. 3. et alibi. Sed Asinis vectos esse, non plebeios solum, verum etiam nobilissimos, docent in Sacris, Abraham, Moses, Balaam, Prophetae duo, 1. Regum c. 13. v. 13. 23. Acsa Calebi, Principis tribus Iudae, filia, Abigail, antea Nabalis, postea Dvidis, uxor; Achitophel, Senator regius et Mephiboscheth Saulis Regis nepos. E Iudicibus quoque Israelis Iair et Abdon. Unde in Cantico Deborae, Iudic c. 5. v. 10. O qui asinas albas equitatis et iudiciis praesidetis! Neque alio vectore Christus uti voluit, Ierosolymam cum pompa ingresurus, ut qualecumque Regni sui specimen Iudaeis ederet. Quibus adde, quod Chrysostomus in Titum, Homil. I. Constantinopolit. Episcopo, i. e. sibi dicit obici, tamquam argumentum nimii fastus, quod e)pi\ o)/nou o)xei=tai], asino vehitur. Inter Magnates quoque Arabum Chalid Saphuani fil. et Alphadlus fil. Isai Rukaschiensis, super asinos malebant equitare, quam super equos: utpote quod nullum iumentum minori sumptu alatur, et ad plura inserviat, et incedat mollius, et conscendatur facilius; ut habetur in Damire. Sed et Leo Africanus auctor est, Alcairi matronas asinis libentius uti, quam equis, eosque inibi pannis elegantissimis sterni, et molliter incedere edoctos, gradarios equos facile antecedere, etc. Bochart. ubi supra.
ASINUS
prodest, ut Plin. ait l. 8. c. 43. opera sine dubio geruli mirifica, arando quoque, sed mularum maxime generatione. Vide supra. At Seythis Marti olim mactatus; vide infra Sol: quemadmodum eodem Iovi, Marti, Bellonae et Plutoni litavere Bohemi, reste Cosm. Pragensi Chron Bohem. Eius veneratio, Iudaeis a Gentilibus attributa est, non minus ac suis, utrumque falso. Ita autem de Asino Petronius Arbiter, Iudaeus licet et porcinum Numen adoret,Et cilli summas advocet auriculas. Cillus vero asinus est. Hesych. *killo\s2, o)/nos]. De cultu illius sic Democritus Histor. apud Suidam in *i)ou/das2: *xrus1hn\ o)/nou kefalhn\ pros1eku/noun kata trieti/an ce/non a)gre/uontes2 pros1e/feron kai\ kata lepto\n ta\s2 s1a/rkas2 die/cainon kai\ ou(/tws2 a)nh/roun], Asini caput aureum adorabant, tertio quoque anno capiebant hospitem, eumque offerebant, carnes item dissecabant minutatim atque ita intersicebant. Sic ab Apione obiectum Iudaeis est, ab Amiocho Epiphane repertum fuisle caput Asini aureum, quod a gente coleretur: Sed eum abunde refellit Flavius Iosephus Op. contra Apion. Meminerunt eiusdem rei Plut. Sympos. quaest. l. 4. quaest. 5. et Tacitus Histor. l. 5. c. 4. qui ambo hunc Asini cultum ex eo traxisle originem dicunt, quod Iudaei, asino monstrante, aquas repererint: quod concinne satis coniectabat Nic. Fullerus Miscell. sacr. l. 3. c. 8. inde hoc esse, quod ut legere est Gen c. 36. v. 24. Ana, cum pasceret asinos Sibeonis patris sui in deserto, invenerit jamim] (quam vocem quidam mulos exponunt) nonnullis aquas calidas, aliis maria, i. e. aquarum congregationes seu stagna. Vide Hieronym. Quaest. Hebr. in Genesin. Iudaeorum exemplo Gnostici etiam utrumque animal coluisse dicuntur, saltem Deum Sebaoth ntraque expresserunt figuta, Epiphan. Imo calumnia haec de Asinini capitis cultu in veros etiam derviata est Christianos, ut indicat Minucius Octav. atque inde dicti sunt Asinarii, teste Tertulliano Apologet. c. 16. etiam a quodam Orci mancipio imago facta legitur auribus asininis, pedum altero ungulato, librum gestans atque togara, cum huiusmodi inscr. DEUS CHRISTIANORUM ONONYCHITES, ut ibid. legas et adv. Nat. l. 1. c. 14. Sed de extrema voce non consentiunt codices, MSS. enim habent varie eam scriptam; Onocorsites, propter Vaticanorum Codd. auctoritatem, comprobat Franc. Iunius, ut sit a)pi\ th=s tou= o)/nou ko/rs1hs2], ab asinino capite. Iac. Godofredus ICtus Onochoetes, quasi dicas, tou= o)/nou xohth\s2], Asini sacerdos, voce ex eo ficta, quod xoai\] sint sacrificia: Nic. Rigaltius praetulit *o)nokoi/ths2], h. e. Asininae prosapiae; alii aliud excogitarunt. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de Idolol. l. c. 3. 75. et in voce Anchialus. At ipsi Asinum omnino coluere Gentiles. Certe Asinus, delicium Gallorum Cybeles, dicitur Appuleio, ac Phaedro l. 3. Fab. 21. de iisdem loquenti, qui asinum suum mortuum excoriaverant ac de pelle tympanum fecerant, vide Appuleium Met. l. 8. Sed et Romanis pro Numine, ut quibus eandem cum Aegyptiis vecordiam imputans Octavius, apud Minucium Felicem, Vos, ait, et totos Asinos in stabulis cum vestra Hippona consecratis: et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, nempe nobiliori stratura aut hordeo, quo religiose donabantur, ut vult Rigaltius; seu denotatis, ut Desid. Heraldus, de quo ritu infra; vel devotatis, ut Quzelius, ad eund. h. e. devotos vos asinis et Isidi ostenditis. Vide quoque voce Epona: at de ritu Asinos pane coronandi, voce Panis etc.
ASIONGABER_vel_EZIONGEBER
locus in quo castrametati sunt Israelirae egressi de Hebrona. Numer. c. 33. v. 35. Latine lignum viri, vel robusti, aut consilium viri, vel robusti. Item portus regni Edom, ad mare Rubrum, Deuter c. 2. v. 8. Vide Esiongeber.
ASNAA
nomen viri, Nehem c. 3. v. 3. Latine rubus, Syriace inimicus.
ASOR
urbs, aut regio Arabiae, Ierem c. 49. v. 28. Vide Hasor.
ASORHADDON
Latine ligans acumen, sive laetitiam, aut Syriace, prohibens unitatem vel novitatem, Rex Astur. Nehem c. 4. v. 5. Vide Asarhaddon.
ASPERGENDI_abluendique_aqua_ritus
in Sacris olim Israelitatum frequens fuit: communisque prificationum ratio et quasi caput in balneis constitit, ut infra latius videbimus, ubi de Lotionibus. in veter. Testamento usitatis. Sed et Sanguinis aspersio, in consecratione Tabernaculi omniumque vasorum sacrorum, ut et in purificatione Leprosi, domus lepra infectae, etc. sollennis fuit. Imo leprosum aqua, sanguine, oleo, diversis vicibus aspersum fuisie, legimus. Levit c. 14. Quae omnia sanguinem aspersioms, meliora loquentem prae Abelis sanguine, Hebr c. 12. v. 24. et aspersionem sanguinis Iesu Christi, 1. Petr. c. 1. v. 2. Aquam item puram, et oleum gaudit, sanctificationem videl. a Spiritu Dei in cordibus nostris peragendam, Hebr c. 10. v. 22. Psalmo 45. v. 8. et 1. Ioh. c. 2. v. 27. indigitarunt. Ab Hebraeis, ut multa alia, transiit mos (sed in superstitionem plane versus) ad Gentiles, in quorum ceremoniis haec erat una ex vulgatissimis, ut aqua consecrata a Sacerdote, reliqui homines ac sacrificiorum instrumenta aspergerentur. Unde hae veterum Auctorum annotationes proficiscuntur, ut in Dionysio halicarn. l. 7. *ta\ i(era\ kasqarw=|u(/dati periagni/cein]. Res sacrae aqua pura aspergantur. Et in Homero Il. a.] v. 313. --- - *laou\s2 d) *a)trei/dhs2 u)polumai/nesqai a)/nwgeu].populos vero Atrides lustrari praecepit. Virg. Aen l. 6. v. 229. Idem ter socios pura circumtulit undaSpargens rore levi, et ramo felicis olivae.Lustravitque viros. Instrumentum erat aspergillum, de quo infra; vas marmoreum, in quo aqua lustralis ad templorum portas, ingredientibus prostabat; locus ubi aqua circa Templum inclusa, Favissa dicebatur. Qui ingredientes aspergebat, Aedituus erat: a quo, cum miles Christianus, factus postea Imperat. Valentinianus, Iulianum Fortunae Templum intrantem sequens, asper sum se sensislet, pugms eum contudisse legitur apud Theodoretum l. 3. c. 16. Sed et Ovid. Fast. l. 2. v. 45. exclamat. Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedisFluminea tolli posse putetis qua, etc. Hos postmodum imitati Hemerobaptistae sunt, qui quottidie, non tam purgandi corporis causa, quam peccatis eluendis, se baptizabant: his verbis refutati ab Ephiphanio contra Hemerob. Haer. 4. Iud. Vanum et frrvolum est eorum studium. Neque enim Oreanus, neque omnia fluenta et maria, fluvitque perpetui ac fontes, universaque imbrifera natura, in unum congressa, peccata delere potest, quandoquidem non iuxta rationem, nec ex praecepto Dei, etc. Andreas Rivetus Summ. Controvers. Tractat. 2. Quaest. 17. De aspersione cinerum infra voce Cineres.
ASPERGILLUM_seu_ASPERSORIUM
vasis erat genus, quo Sacerdotes apud Romanos aquam lustralem aspergebant: Lustrica quoque, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 38. Vide infra voce Spondaules, item Thesaurus Orch. Sic hodieque in Communione Romana Aspergillum seu Aspersorium, vas dicitur, quo aqua, ut vocant, benedicta, portigitur vel aspergitur. Agathias Histor. l. 2. Aspergilla ex puro auro, quam plurimos eriam calices et acerras, et quaecumque mysticis ceremoniis erant consecrata, spoliantes, propriis suis possessienibus adscribebant. Vide supra in voce Aqua aspersionis. Superiori vero ibidem aqua non porrigitur aspergillo, nec etiam Ecclesiae Titulari, sed osculando illud in manus eius traditur: Sic etiam indecens habetur, ubi in ingreslu Aedis sacrae Clericus adest aut Sacerdos, ut aliquis saecularis Aspergillum Magnatibus porrigat, quod rigide admodum in Hispania observatur. Aliquando tamen Aspergilli loco hysiopo, aut ocymo utuntur, ut videre est supra in Aqua Benedicta. Vide Macros Frattes Hierolex. et infra Fasciculus.
ASPHAR
nomen lacus in agro Thecue. 1. Machab c. 9. v. 33.
ASPHENES
Praepositus Eunuchorum Regis Nebuchadonofor. Daniel c. 1. v. 3.
ASPIS_Surda
quae aurem obturat, ne audiat vocem incantantium, Psalmo 5 8. v. 5. 6. non ideo sic dicitur, quod hebetioris sit quditus, quam visus, ut Bustam antius statuit de Scripturae animant. l. 3. c. 11. cum consulti Naturae plane contra asserant, aspidem auditu multo plns quam visu pollere, Nicander in Theriac. v. 162. Plin. l. 8. c. 23. Sed quia incantatio non plus virium in illa exserat, quam si surda esset et aurem obturatet. Et quidem integrae gentes hoc serpentum fascino fuere infames, Marsi et Psylli, ut omnibus notum: Aegyptii, apud Aelian. Histor. l. 6. c. 33. Melindenses, apud Geographum Nubiens. Clim. 1. part. 1. Nigritiae, apud Cadamustum. Pervani, apud Spitillum in Collectan. Indi, apud Texeiram Histor. Pers. l. 1. c. 29. etc. Exstantque iam in vetustissimis Scriptoribus superstitionis huius vestigia, Orpheo in Op. de lapid. Ovidio Met. l. 7. Platone de Republ. l. 2. Aliis. Inprimis enim hominum carminibus hoc animantum genus moveri creditum; ut hoc esset argumento, primum hominem a Diabolo suisse per serpentem in Paradiso seductum, uti loquitur Augustin. l. 11. de Gen. ad lit. c. 28. et Quaestinum l. 65. quaest. 44. Huius vero fascini multa fuere genera; Aliis enim serpentes manu et tactu fascinare moris erat; Alii orbem deicribebant, et wedicamina adhibebant; Alium fascini ritum his verbis describit Seneca in Medea Act. 4. v. 680. Et triste laeva complicans sacrum manu,Pestes vocat, quascumque ferventis creatArena Libyae. Laminae etiam, Lapides, Ligna, figurae, quas vocant, Talismanicae, eum in usum adhibitae: Sed praecipua fascini vis esse credita, in cantibus et carminibus, quae Hebraei h. e. susurros aut mussitationes, vocant, quia Magis sollenne est, cantus suos inter labia demurmurare, de quibus Psaltes agit d. l. Cantu nempe Magico credebantur serpentes, 1. e cavernis suis elici, atque cvocati: 2. fugari; porro, cantu illo sisti, deliniri et stupesieri: insuper, ab omm veneno expurgari, ne noceant: Etiam virtus carminis eos sanare, quos morsu aut tactu serpens laesit existimabatur. Sed quod praeeipuum. Mago cantante, angues rumpi et medit crepare, dicebantur. Virg. Ecl. 8. v. 71. Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. Interim quosdam esse serpentes, qui incantati non possint, ex Scripruta videtur posse elici. Nam praeter locum dictum, Ierem c. 8. v. 17. minatur Deus, se in Israelitas immuslurum serpentes regulos, contra quos nulla sit incantatio. Et Eccles. c. 10. v. 11. Salomon obtrectatorem tam perniciosum esse dicit, quam si mor deat serpens, qui incantari non potest. Nempe duobus modis incantationi serpens putatur obluctari, aut cum recanit, seu a)uta/dei], i. e. cum contrario sibilo incantationem repellit, Plin. l. 28. c. 32. aut cum ad cantum obsurdescit, seu aurem obturat; i. e. cum cantu mhilo magis afficitur, quam si vel surdus esser, vel auribus obtusis. Sive autem recanat serpens, sive ad cantum obsurdescat, non obluctari solum, sed et Mago periculum creare creditur. Alcimus de Peccato Origin. l. 2. Interdum perit incantans, si callida surdusAdiuratoris contempsit murmura serpens. Sive tota vis incantationis, iusto Dei Iudicio, cedat in perniciem auctoris, sive serpens incantatori inferat vulnus letale. At qui serpentes recanant, vel ad cantum obsurdescant, vel quorum serpentum vitus quovis fascino credatur esse potentius, Graecorum nullus explicat; nisi quod Aelian. l. 1. c. 54. id Aspidi, velut proprium tribuit, quod in virus eius incantationi nulla vis sit. Avicenna vero, post Arabas Philosophos, rem Graecis intactam, accurate et dilucide exponit Tom. 11. c. de speciebus Serpentum, quem vide. Dicam saltem, surdos ei dici, quorum vitus in supremo gradu intensum est, reguli puta, aspidis, cerastae, hydir et chersydri. Nempe Diabolo non minus facile hi compesci possent, quam quivis alius, si modo permittat Deus: Sed Deus non vult, ut omnia Diabolo in mundo liceant. Adeoque ex praefatis locis non aliud elicias, quam saepe Magos frustra esse, sive aspides, sive regulos, sive aliud quodvis serpentis genus cantu suo delinire et demulcere conentur: non vero fingendae serpentum species, in quas Magorum carmina nihil possint, in alias valida. Quippe in eadem ierpentis specie diversus potest esse successus, prout varie Deus daemoni paredro, a quo tota incantationis vis pendet, habenas aut adducit aut remittit. Vide Bochart. Hieroz. parte poster. l. 3. c. 6. cui, si placet, adde Salmas. ad Solin. ubi plurima de hoc Serpentis genere, ut et quae diximus supra, voce Argolae.
ASSATION
modus coquendi antiquissimus, ut ex Homero apparet, qui Diis suis numquam elixas carnes, sed assas solum apponit. Vide quoque infra Elixa. Imo iam longe ante ipsum, Deus Mosi praecepit, ut agnus Paschalis assaretur ad ignem, Exod c. 12. v. 9. Idem et simplicissimus est, cum solo igne, sine ullo saporis alieni condimento, aut olla, aquaque peragatur. Unde veteri voce assam carnem, i. e. solam, dictam fuisse, paulo supra vidimus. Porro robustiora corpora efficit, et minus temporis requirit, quam elixazio. Unde apud Homerum Il. c]. v. 76. subulcus, *o)pth/s1as2 d) a)/ra pa/nta ferwn, pare/sqhk) *o)dus1h=i],Omnia assata afferens, apposuit Ulyssi; utpote re urgente, etc. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 50. Convivium de assturis maxime fuit; notat, apud Veteres postquam binis vicibus de die cibus capi coeptus, in convivio, h. e. cena, assa omnia adponi consuevisse, quemadmodum hodieque apud nos moris est, qui elixas carnes ad prandium frequentius exhibemus. Assaturae autem Vopisci Graece o)ptaneu/s1eis2] sunt: unde Assaturarumiura, apud veter. Persii interpretem; taro enim assaturae sine iure, quod tuccetum vel tuccam appellabant Latini, cwmo\n] Graeci, condimentum videl. et ex multis speciebus gulam irritantibus compositum ius, quod assatutis superinfundebatur. etc.
ASSIDAEI
Genus hominum inter Iudaeos, 2. Machab c. 14. v. 6. ante captivitatem Babylonicam neperitur, apud Hebraeos in usu vox Chasidim], (quae Assidei redditur) voch Tsadikim] sanonyma, i. e, susti: et opponebatur utraque vocahulo Reschagnim] i. e. maligni: in quae duo hominum genera univefsa tum gens divisa fuit. Post captivitatem vero Chasidim a Tsadikim distinguiccepere: quorum bi Scripturae inhaerentes, iustitiam sectabanrur lege requisitam, illi Scripturae varia additamenta asluere neuriquam veriti, Sanctitatis eminentiorem, quam qui Lege reguireretur, gradum affectabant. Sic tria erant Iudaeorum genera, Reschagnim, a)s1ebei=s2], impii et maligui: Tsadikim di/kaioi] seu iusti, ac Chasidim o(/s1ioi] vel a)gaqo\i] viri sancti bonique, quorum hi postremi summa erant apud populum in veneratione. Huc forte alludens Apstolus, cum immensum CHRISTI amorem, pro impiis morientis, pro merito extollere vellet, Rom c. 5. v. 7. ait: *mo/lis2 ga\r u(pe\r dikai/ou ti\s2 a)poqanei=tai u(pe\r ga\r to=u a)gaqou= ta/xa ti\s2 kai\ togma=| a)poqanei=n], Vix pro iusto quisquam morietur. Nam pro bono sorsan quis audeat mori. Ex Assidaeis his postmodum, postquam opera illa supererogatoria non amplius, ut adiaphora haberi, sed ut necellatia urgeri coeperunt, suppullularunt Pharisaei, e quibus Esseni provenere, qui ambo Traditiones non scriptas, velut simpliciter neceslarias et ipsa S. Scriptura magis perfectas, populo obtruserunt. A quibus ut se remotiores testarentur Tsadikim, non Traditiones solum, sed ipsam quoque Scripturam, Pentateucho-tenus, ut quidam volunt, reicere coeperunt, Karaim] i. e. Textuales seu Scripturarii dicti. Alii tamen eos totam Scripturam, Traditionibus tantum reiectis, admisisse statuunt: Hi ab haeresi hactenus alieni, processu temporis a Sadoco et Baitho seducti, omnia post hanc vitam bonorum operum praemia frustra exspectari, nec sceleri poenam metuendam, imo nullam plane mortuorum resurrectionem dari delirarunt, sicque in Sadducaeos degenerarunt: de quibus, ut et reliquis Sectis supra memoratis, vide plura, in suis locis.
ASSUERUS
pater Darii Regis Medorum Daniel c. 9. v. 1. Esdr c. 4. v. 6. Metastheni Artaxerxes vocatur, Iosepho Cyrus, qui poft Darium patruum Persis imperavit; regnavit ann. 40. Aliis Xerxes. Vide Abasverus Hebr. Aschash verosh, i. e. princeps et caput.
ASSUR
Alias Ninus. Latine insidians, sive beatus, aspiciens, vel gradiens, fil. Nimrodi, Ninives conditor. Gen c. 10. v. 11. 12. Item fil. Semi v. 22. Vide Bochart. Geogr. sacr. l. 2. c. 3.Item Iudaeae civitas, quamaedificavit Solomon.
ASSURIM
fil. Dedan, filii Ieksan. Gen c. 25. v. 3.
ASTA
Turditanorum in Hispania civitas, inter Sacrum promontorium, et Herculeas columnas. Regia Plinio dicitur l. 3. c. 1. Rudera ingentem olim fuisle indicant. Massa de Asta Morali. Aliquibus Asta regia, nunc Xeres de la Fontera. Media inter Arcempsium urbem et Mnesthei portum, in Vandalitia. Deficitque indies. Baudrand. Asta autem (ut putat Bochartus l. 1. Channaan, c. 34.) Poenis fuit Asda], vel Esda, i. e. e)/xus1is2], vel a)na/xus1is2]. Sic Ioan c. 5. v. 2. Bethesda est domus effusionis, uti pridem docti observarunt. Cur inde dicta sit Asta, docebunt Ptolemaeus et Strabo. Hic, *h( kata *a)/stan e)i/xus1is2]. Quae ad Astam est effusio. Ille, *h) kata *a)/stan a)na/xus1is2, kai\ a)na/bras1is2], Quae ad Astam est effusio, et aestuarium. Nic. Lloydius. Est et Asta in Liguria, Episcopalis non longe a Novaria distans. Claudian. l. de 6. Consul. Honor. v. 203. Nec plus Pollentia rebusContulit Ausoniis, aut moenia vindicis Astae. Nunc Duci Sabaudiae paret. Probe munita. Eius ager vulgo Comitatus Astensis intra Pedemontium et Montferratum. Baudrand. Drangianae item urbs. Ptolemaeo et Indiae locus. Artianl. in Priplo.
ASTAROTH
Latine greges, sive divitiae, aut faciens explorationem, seu tinea legis, antiqua civitas Og Regis Basan, in qua primum habitavere Gigantes; postea cecidit in sortem tribus Manassis. Sunt autem duo castella in Berhania hoc nomine 9. mill. pasl. inter se sepatata inter Adaram et Abilam urbes. Fuit et Philistaeorum idolum, teste Iosepho, Iud. Ant. l. 6. c. 14. quem sustulerunt Iudaei Samuelis iuslu. Est et alius Deus Sidoniorum, quem adoravit Salomon. Vide de hisce porro, Gen c. 14. v. 5. Ios c. 9. v. 10. c. 12. v. 4. et c. 13. v. 12. Iudic c. 2. v. 13. 1. Sam. c. 7. v. 3. 1. Reg. c. 11. v. 5. Addam hoc solum, quod sicut Sol. ira et Luna, sub variis nominibus culta fut ab Ethnicis. Haec enim aliquando Urania, respectu luminis sui: nonnumquam *a)stre/arxa], respectu minorum siderum. seu Planetarum Regina, aliquando Ammonia dicta est, et sub ovis imagine adorata, ut alia taceam. Ita ergo suv Astaroth nomine culta est a Sidoniis, in cuius templo Philistaei defuncti Saulis arma suspendisle leguntur, 1. Sam. c. 31. v. 10. Hinc Lucian. de Syria Dea, *a)sta/rthn], inquit, e)gw\ doke/w s1elhnai/an e)/mmenai], Astarten Lunam esse opinor. Nec obstat, quod quidam Astarten Iunonem interpretentur, notum enim haec Numina non raro confundi, et elogium, quod Iunoni tribuitur a Virgilio, l. 1. Aen. v. 50. ---- ---- Divum incedo Regina, ---- Caeli Reginae, cuius meminit Ieremias c. 7. v. 18. c. 44. v. 17. apprime quadrat: Ut omittam Kalendas seu mensis cuiuslibet primitias Iunoni sacras fuisse. Imo quemadmodum Iuppiter Ammon Sol erat, sub Arietis schemate: ist Iuno Ammonia Luna, sub ovis figura culta. Et certe Astaroth idolum hoc plane modo figurant Hebraei Scriptores, ipsaque vox gregem ovium denotat. Vide Thom. Godwyn de ritibus Hebraeor. l. 4. c. 6. et supra in voce Ammonia.
ASTYAGES_alter
qui communiter Darius Medus, prioris frater, Rex Medo-Persicus I. fuit. Credibile enim est, Cyaxarem I. utriusque patrem, Seythicarum graslationum iam satagentem, Persas, a Phraorte subactos, sed impatientius iugum ferentes, Dario fil. cum potestate tituloque regio, coercendos tradidisle. S. Hieronym. certe, Scythas sub Dario Rege Medorum Orientem tenuisse captivum, in Epit. Fabiae, et Suidas, Thaletem sub Dario Solis eclipsim contigisse, in *qal]. scribunt: quae ambo sub Cyaxare Medo contigisle notum. Susa expugnavit anno Nabonass. 161. Hierosolymitanae desolationis anno 21. qui proin primus annus Darii filii Assueri, de semine Medorum, quo regnavit super regnum Chaldaeorum, dicitur, Dan. c. 9. v. 1. urbe enim hac expugnata, Chaldaei tota Susiana exuti, et ditio Medo-Persica, cuius terminus hactenus Elymais erat, ultra Eulaeum amnem, qui Susianen Babyloniae ab ea dividebat, protensa est. Vide ex profanis Aeschylum in Persis, ex Sacris Scriptoribus Ieremiam c. 51. v. 31. Danielem c. 5. v. 28. et c. 8. v. 2. Esdr c. 4. v. 9. Sic captis Susis, Darius Danielem Prophetam qui primum praepositus fuerat Magis Chaldais, dein Portae Regis, i. c. Portae Eulaet, seu Telonio Susiano, aslumptum secum duxit in Mediam, eumque in maximo honore apud se habuit. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 12. Post haec cum esset LXII. annos natus, regnis sui rationem iniit, et constituit super Regnum Satrapas CXX. hisque tres Eparchos, quorum unus Daniel praeposuit: qui post mortem Darii Babylonem reperiit, vixitque ibi sub Balthasare Rege Dan. c. 5. v. 11. 12. 13. Pater fuit hic Astyager II. seu Darius Medius Cyararis II. et Mandanes, quo genitus Cyrus, avunculi filia et herede unica ducta, Medo-Persicam ditionem, cum reliquis Asiae regnis, Medico, Lydico, Babylonico, sub unum caput redegit. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Regibus Medo-Persicis etc. Vide et infra Darius Medus.
ASYLUM
templum a Romulo aedificatum. Graece *a)/s1ulon], habet affinitatem cum Ebraeo quod est nemus. Et silvas interdum fuisse Asylum, vel fidem fecerit hoc Maronis Virg. Aen. l. 8. v. 342. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer AsylumRettulit. ---- ---- ----. Sed fere templa potius, quam nemora Asylum erant. Unde Liv. l. 35. c. 51. Eareligione, et eo iure sancto quo sunt templa, quae Asyla Graeci appellant. Vide Voss. in Asylum. Statuit autem hoc Asylum Romulus, in monte Palatino: idque ad imitarionem Cadmi, qui Thebas conditurus similem perfugii locum constituit. Idem mos Crotone obrinuit, ubi si quis ad Deorum aras confugisset, sacer habebatur ac inviolabilis, etc. Unde phrases ortae: Ad te tamquam ad Asylum, tamquam ad Aram, confugimus. Vide Alex. ab Alex. Genial dier. l. 3. c. 20. Primi Asyla erexisse Heraclidae dicuntur: Postquam enim Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum, quos avus afflixerat Athemps, sihi primi Asylum, h. e. templum Misericordiae collocarunt, unde nullus posset abduci, Servius ad Aen. l. 8. v. 342. Quod exemplum postea alii passim imitati sunt, iuxta illud: e)/xei ga\r katafughn\ me\n qh\r pe/tran, dou=loi de\ bwmou\s2 qew=n], fera quidem petram persugium habet, servi vero aras Deorum. Erantque Athenis sex arae vel templa hoc immunitatis privilegio nobilitata, videl. Misericordiae, Minervae, Eumenidum, Munychiae, et duo Thesei templa, alterum intra muros, foris alterum. Huc itaque qui confugislet, tutus erat, neque ab ullo mortalium, vi inde abstrahi poterat: Sed ne scelerum licentia sic in immensum cresceret, si quis manifesti ariminis reus ad locum talem se recepisset, vel same necabatur, vel admoto igne sponte eum deserere cogebatur. Plautus in Rudente Actu 3. sc. 4. v. 61. Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem, ----Ignem magnum hic faciam. ---- Hinc apud Euripidem Hermione, Andromachae aram tenenti minatur, pu=r s1oi pros1oi/sw], ignem tibi admoucho. Nec quemque tamen supplicem ignis rerrobat, imo ad ipsum ignis locum focum videl. tuto confugiebant oi( *e)fe/stioi]. Vide Fr. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 6. c. 1. et supra in voce Ara, ut et infra, voce Misericordia. Alia ab hisce Asylorum seu Civitatum refugii, quas Deus O. M. Israelitis in terra promissionis concessit olim, ratio fuit. Non enim ulli malefico ibi impunitas, sed si quis forruitam commisisler caedem, licebat reo confugere ad Altare, ut patet Exodi c. 21. v. 14. et 1. Regum c. 2. v. 28. 29. vel, si in loco nimis ab Altari remoto factum contigislet, certa a Deo constituta fuere refugii loca seu civitates, in terra Canaan, pari a se invicem intervallo distantes, in quibus homo istiusmodi rutas inveniret latebras. Earum fuere sex, Bezer, in tribu Ruben, Ramoth in Gilead in tribu Gad, et Golan in Basan, in dimid. tribu Manasle trans Iordanem: cis eum, Cades in Galilaea, in montanis Naphthalim, Sichem in tribu Ephraim ac Kiriatharba seu Hebron in montibus Iuda, Iosuae c. 20. v. 7. e quibus tres priores a Mose, reliquae tres ab huius succeslore Iosua, huic usui fuere destinanatae. Ad has itaque civitates, ut caedis fortuitae reus, facile et commode pervenire posset, Magistratuum officium erat, viam ad illas ducentem magna diligentia curare, quo illa apta, larga et plana, nullisque obstaculis im pedita eslet: quod si forte humilior alicubi terra, vel totrente aut fluento aliquo esset intercepta, pontein sterni curabant, quo fugientem nihil morarerur. Latirudo viae non minor erat 32. cubitorum, et ubicumque illa in bivia findebatur, dirigebat properantis fugam vox Refuge, Refuge, conspicuo charactere exarata, quo citra errorem ad Asylum perveniret. Fliebat autem quotannis de 15. mensis Adar, qui Februario nostro ex parte respondet, ut a Magistratu mitterentur qui viam sarcirent, et aditum ad Civitates tales redderent facilem. Ne autem avidius reum insequens vindex sanguinis eum comprehenderet, pritisquam in locum distinatum pervenisset, viri aliquot sapientes obvii procedebant vindici, ut eum a persecutione ulteriori dehortarentur, suaderentque a vi omni abstinere, donec causa a Iudicibus fuisler cognita: a quibus si deprehensus esset meditati criminis reus, neci dabatur; sin praeter intentionem homicidium commisisse iudicatus eslet, tuto ipsi intra Civitatis istiusmodi pomoeria vivendi venia erat, usque ad mortem Summi: qui tum officio fungebatur, Sacerdotis: qui cum fato eslet functus, plena iterum libertate fruebatur talis, et e loco refugii, in quo hactenus exul vixerat, quaquaversum eundi facultatem nanciscebatur. Aliquid divino huic instituto simile, apud Areopagitas, reperire licet, qui cum qui caedem patrasset a)peniautis1mw=|] seu annuo exilio punivisset leguntur. Vide Rabbi Solomon Iarchi ih Deuter. 19. Maimonid. in Rotsach. c. 8. sect. 5. Masium in Ios. c. 20. Thomam Godwyn. in tr. Anglico, cui tit. Moses and Aaron, l. 2. c. 5. et voce Abannatio it. ubi de Abiurandi patriam ritu: Anglo-Saxonibus Asylum appellatum Frithstoll, dicemus infra. Vide quoque Salvitas. supra.
ATABYRIUS
Strab. l. 14. ubi de Rhodo: *ei)=q) o) *ata/buris2 o)/ros2 tw= entau=qa u(yhlo/taton, en w(=| i(ero\n *dio\s2 *a)taburi/ou]. Rhianus apud Steph. *a)ta/buron o)/ros *p(o/dou], etc. e)c ou(= kai\ *a)tabu/rios *zeu/s2]. Apollodorus, de Althemene: *proti/xei tini\ to/pw| th=s *p(o/dou], etc. a)naba\s2 de\ e)pi\ to\ *a)tabu/rion kalou/menon o)/ros e)qea/s1ato ta\s2 pericnh/s1ous2]. Diodor. Sic. l. 5. *e)pi\ d) o)/rous2 *a)tamuri/ou] (lege *a)tabu/rou]) *dio\s2 i(ero\n i(dru/s1ato to=u pros1agoreume/nou. *a)tamnri/ou] (lege *a)taburi/ou]) Pindar. Olymp. 7. *w) *zeu= pa/ter nw/tois1in *a)taburi/ou mede/wn]. Ubi Scholiastes, *e)pa/nw to=u o)/rous2 i(/drutai o( *zeu\s2] Iuppiter, i. e. Iovis templum. Et paulo post, *ei)s1i\ de\ xalkai\ bo/es2 en au)tw=|, ai(/tines2 o(/tan me/llei a)/topo/n ti gene/sqai, mukw=ntai]. Quod ipsum habet Tzetzes, Chil. 5. Hist. 138. Phoenicia haec est fabula, cuius mens est: In eo templo fuisse augures, qui imminentia mala praemonebant. Phoenicibus seil. voces ambiguae sunt, quibus et doctor augur significatur, et bos ex aere. Quod posterius ideo amplexi sunt fabularum architecti, quia paradoco/teron]. Ab hoc monte insula dicta Atabyria, Hesych. *a)taburi/a h( o)gdo/os pa/lai], reseribe h( *p(o/dos] Plin. l. 5. c. 31. Vocitata est antea Ophiusa, Asteria, etc. Atabyria ab Rege. Imo a monte, quem diximus, qui Phoenicibus erat Thabor]; unde est, quod in Appiani Mithridatreis sine a.] legitur *taburi/ou *dio\s2 i(ero\n]. Eiusdem nominis montem, et oppidum in Phoenice, ex S. Scriptura notissimum, Iosephus, Aquila, Symmachus Itabyrium nominant, et Polybius *a)tabu/rion], l. 5. Fuit et in Sicilia, eirca Agrigentum, Polybio teste, l. 9. i(ero\n *dio\s2 *a)taburi/ou, kaqa/per kai\ para *p(odi/ois2]. Nempe ad montem cognominem, de quo Pindari Scholiastes, et Steph. ex Timaeo. *e)sti\ kai\ *sikeli/as2 *a)tabu/rion] Sed eam Siciliae partem Punicis nominibus scatere, nihil mirum est, cum illam Poeni diu tenuerint. De cetero, quid vel Tabor, vel Atabyrion significet non usquequaque constat, nisi quod Hesych. *a)tabu/rion] interpretatur o)/ros, e)/qa qhri/a s1una/gontai]; neque fortasse id male, cum Thabor ad , vel alludat. Syri sic vocant locum incultum feris pascendis distinatum, Daniel c. 2. v. 38. Bochart. Chanaan. l. 1. c. 7.
ATAD
i. e. rhamnus, sive spinetum, locus trans Iordanem, ubi exsequias peregerunt filii Israel super mortem Iacob, tertio ab Hierichunte lapide, 2. mill. pass. a Iordane, qui locus postea dictus est Abel Mitzraim, h. e. planctus Aegypti. Gen c. 50. v. 11. lege Arad.
ATHAC
Eunuchus, Esther c. 4. v. 5. Latine percutiens, humilians, vel subiciens.
ATHALAI
vir. Esdr c. 10. v. 28. i. c. horamea, vel tempus meum.
ATHARSATA
fil. Achelai. Nehem c. 9. v. 1. de quo et Esdr c. 2. v. 61. etc. 8. v. 10.
ATHLETICA
Hier. Mercuriali vitiosa Gymnasticae species appellata, hominibus robustis efficiendis (talis enim fuit Milo Crotonitata et Athleta ille, quem Olympiodorus ta\ bw/lia] comminuere solitum scripsit) quo in certaminibus victoriam reportare ac coronas mereri possent, instituta est; Graecis modo *a)gwnis2ikh\], modo *i)eroi\ a)lw=nes], modo *a)qlhtikh\], modo *gumnikh\] vocitata. Et quidem, quatenus huiuscemodi certamina, in honorem alicuius Deorum celebrabantur, Latine Sacra certamina, Graece *i(eroi\ a)gw=nes2], dicebantur: eorumque exercitatores sacrorum certaminum Athletae vocati sunt, tw= *gumnikw=n a)gw/nwn *a)qlhtai\] nuncupati Xenoph. de dictis et factis Socr. Aliter vero appellabantur, quando aut in Amphitheatris aut Circis, ad oblectandum Populum, agones hi peragebantur; aut in Gymnasiis, vel aliis locis publicis, exercitationis gratia duntaxat, fiebant. Nomen hoc tamen omnes, secundum Iul. Pollucem l. 2. huiuscenodi certatores commune habuisse reperiuntur, quod Athletae ut plurimum vocati sunt, vel a fine, qui a)=qlon], sive praemium erat, vel a)po\ to=u a)/qlou], i. e. a certamine; nisi potius, quod maluit Galenus, dicamus nomen illud a)po\ to=u a)qli/ou] sive a)po\ th=s a)qlio/thtos], derivari, ad significandas huiusce generis hominum incredibiles aerumnas: eoque comprehenduntur Palaestritae, Pugiles, Pancratiastae, alii; qui cum id solum propositum haberent, ut ad certamina sese compararent, in quibus interdum totum diem, aut luctari, aut pagkrati/azein] cogebantur, cibo indigebant corruptu et evaporatu difficili, cuiusmodi est cibus ex suillis carnibus, quibus soli veri Athletae vescebantur: in hoc a ceteris diversi, quod solum vincere et coronam assequi studerent, cum alii vel bono habitui corporis acquirendo et sanitati tuendae, quod Gymnasticae legitimae seu Mediae; vel militari fortitudini et peritiae acquirendae, quod Gymnasticae bellicae fuit, animum viresque attenderent. Uti autem Gymnastici ludi a Lycaone, sic Athleticam ab Hercule Olympiae, inventam fuisse, docet Plin l. 7. c. 56. quae ars cum primitus illustris fuerit et admiratione dignissima, longo postea temporis intervallo ita corrupta, atque adulterata est, ut dum illius exercitatores spe victoriae et praemii, corpori incrassando roborique comparando nimium incumbebant, mentem etiam crassam, sensusque omnes hebetes, torpidos ac segnes redderent. Unde Plut. Graecos eius opera torpentes atque languescentes ab armis delapsos, contentos fuisse pro strenuis atque bonis militibus, peritos plaestritas atque Athletas dici, conqueritur. Cassiodor. Variar. l. 5. c. 42. loquens de sollemnibus ludis, qui ab Athletis exercebantur, eos ab Atheniensibus, in honorem Dianae, primum introductos tradit; ubi etiam, ut fierent, et qua arte quibusque instrumentis adverstis immanissimas feras decertarent, morteque praemia consequerentur, multis exsequitur. Primus vero robori et magnitudini artem addidisse Theseum, Pausan. testatur in Atticis. Cum autem plurimis certaminum generibus corporis magnitudinem, robur ac celeritatem sibi conciliare quaererent Athletae, quinque tamen praecipua erant, in quibus vel semper, vel plerumque, tam in sacris certaminibus, quam in Ludis, Amphitheatris et publicis Spectaculis, sed praesertim in Stadio, quod fere solis Athletis proprie destinatum erat, certabant: Lucta, Pugilatus, Cursus, Saltus et Discus. Unde Luctatores, Pugiles, Cursores, Saltatores, et Discoboli nuncupabantur, qui separatim in singulis pollerent; sicut Pancratiastae, qui lucta simul et pugilatu, Pentathli seu Quinqvertiones, qui omnibus: Periodon vicisse dicebantur ii, qui Pythia, Isthmia, Nemea et Olympia vicissent, nomine a circuitu eorum spectaculorum mutuato, ut habet Festus. Erant postmodum Halteres, Iacula atque nonnulla alia, quorum quoque certamina Athletae obibant, at in publicis illa Ludorum sacrorumque Certaminum celebrationibus raro peragebantur, una excepta Monamachia; quam Graecos Sacerdotes, aestivo tempore, Pergami exercere consuevisse, memoriae prodidit Galenus l. 3. de Art. c. 13. Quanti Ars haec habita fuerit Plinii aevo, docet is l. 16. c. 4. cum Athletis ludos ingredientibus omnes assurgere, etiam Senatum, eosque Senatui proxime sedere, nec non cum Patribus, Avis paternis, a quibusvis muneribus vacare et victores in Patrias triumphantes invehi, consuevisse, refert. Imo Athletis ingenuos caedere atque occidere, quod aliis vetabant Leges, non modo licuisse, verum etiam honorificum fuisse, auctor est Sextus Empiricus Hypoth. Pyrrhon. l. 3. Ne dicam quod Eusebius de Praep. l. 5. multo sermone damnat veteres, eo superstitionis atque insaniae provectos, ut pugiles quosdam atave Athletas in Deorum numerum referrent. Sapientioribus contra id hominum genus acriter insectantibus. inter quos Euripides, apud Galen. in sua ad bo. art. *kakw=n ga\r o)/ntwn muer)wn kaq) *e(lla/da,]*ou)de\n ka/kio/n e)s2in *a)qlhtw=n gen/ous2.]*oi\ prw=ton oi)kei=n ou)de\ manqa/nous1in e)u,]*ou)/t) a)/n dun/ainto, pw=s2 gar\r o(/s2is2 e)/s2) a)nh\r]*gna/qou te dou=los, nhdu/os h(tthmen\os,]*kth/s1ait) a)/n o)/lbon ei)s2 u(poektrofhn\ pa/tras2;]*ou)d) a)/n pe/nesqai, ka)cuphretei=n tu/kais2.]*e)/qh ga\r a)/ndres2 ouk e)qisqe/ntes2 kala\]*sklhrw=s2 metalla/ssous1in ei)s2 a)uuiei/nona].Cum mala innumera per Graeciam serpant,Nullum deterius Athletarum genere est,Qui primum bene incolere haud discunt,Neque possunt etiam; quo etenim modo,Quisquis est gulae deditus, ventrique indulget,Divitias parabit, ut alat familiam?Neque item egeni esse et fortunae inservireSciunt: Nam in malis diu versatiMoribus, non facile mutantur in melius. Neque tamen defuere, qui Artem hanc Commentariis celebrare niterentur, quales fuerunt Tryphon ac Theon Alexandrinus, qui ab Athletica, in qua excellebat cognita eius pravitate, ad Gymnasticam tandem transiit. Ne taceam Platonem qui, cum Athleta prius fuisset, inde ad Philosophiam se contulit, Serv. ad Aen. l. 7. et Laertius in Vita eius. Non vero eadem quocumque tempore praemiorum genera Athletis praeposita fuere. Verum, ut Clemens Alexand. Paed. l. 2. c. 8. memoriae prodidit, primo fuit do/s1is2] seu donum, secundo plausus, tertio foliorum coniectio, postremo corona, quam iterum, pro triplici corum gradu, triplicem agnoscit Imperator l. Athletas ita Cod. de Athletis (a qua occasione gradus praemiaque Academica non absurde deducit Anselm. Solerius de Pileo sect. 10.) Vivendi porro rationem Athleticam quod attinet, antiquioribus temporibus vesci caricis, illis praescriptum fuisse, scribit Plinius l. 23. c. 7. ut nempe pinguescerent: Idem Pythagoram primum carnem iis comedendam exhibuisse, notat; quod Oribasius Gorae tribuit, quem, caricarum usu sublato, Eurameni Samio primum carnes apposuisse tradit. Quorum utrum sit, ante Hippocratis certe aetatem carnibus Athletae vescebantur, et praesertim suillis, ut ipse de Biante pugile refert Epidem. l. 5. . 70. bubulis item, utex Galeno constat, qui ex illis et pane cum caseo sine fermento facto, quod Coliphium dictum, victitassescribit. Thebanum tamen quendam caprinas carnes, alium April glandulas manducasse, viribusque coeteros omnes superasse, scribunt Clitomachus Carthaginiensis et Martial. l. 3. Epigr. 82. v. 19. 20. Porro Plinius Valerianus nullum Athletarum cibum absque anetho exstitisse, docet de Rem. l. 4. c. 27. Quantum vero cibi assumpserint Athletae, innuit Galenus de dignot. puls. l. 2. cum iis carnis minas duas paucum cibum fuisse, narrat: Unde Athlericus victus in Proverb. abiit notumque quod de Milone Crotoniare ac Heraclide pugile literis est proditum. Tertullian. de Pallio c. 2. meminit siccae saginationis Athletarum, quae forte fuit xerophagia Caelio et Ioh. Cassiano memorata, qua scil. sicus aridas, nuces et nil coctum, nil humidum sumebant; non placentas, ut ait Arrianus in Epicteto, non frigidum potum: et de qua Plautus Mostellar, Actu 1. sc. 2. v. 72. ubi Adolescens quidam sic, Quo neque industrior de iuventute eratArte Gymnastica, disca, hastis, pila,Cursu, armis, cquo, Victitabam volupe:Parsimania et duritie. In cena imprimis validissimos sumebant cibos, quos ambulatione magis quam somno, perficiebant. Plin. l. 11. c. 53. varietatem insuper vitabant, Plut. l. 4. Sympos. Problem. 1. Insomno vero, motu ac quiete, adeo nullam servabant mensuram, ut qui modo tota die laborarent, quando scil. exercitium te/leion] sive kataskeuhn\] vocatum inibant; modo nocte, modo a cibo, modo ante: quasi propositum in omnibus tenuerint Hippocratis praecepta (lahores, cibi, potiones, sonni, Venus, omnia moderata) negligere et id unice operae dare, ut sine regula viverent. Nec maior ipsis aeris cura, quamvis Antiqui curarint, ut, ad futura certamina se praeparantes, in salubri aere exercerentur: sicut manifestum est e Xystis, quas ideo fabricatas in Gymnasiis, scribit Vitruvius l. 5. c. 11. quo Athletae in hieme, ad vitandas aeris iniurias, inibi in salubriori aere commodius exerceri valerent; quo tempore multas plagas perferebant a Paedotribis, nec non victum haud iucundum, sed a Magistris exercitationum praescriptum, sequebantur, Basilius M. Hom. 54. Ita Strabo, veteres consuevisse Athletas Ravennam mittere, ut ibi in salubriori aere commodius exercitarentur, literis prodidit. Ab animi affectionibus ut sibi temperarent, edocti sunt et Pyrrhus quidem, maximus certaminis Gymnici praeceptor, solitus est iis, quos exercebat, praecipere, ne irascerentur, Senec. de Ira l. 2. c. 14. A Venere prorsus abstinuerunt, ut Plato docet de LL. l. 8. de Astylo, Diopompo Crissone, Iceo Tarentino verba faciens: et (praeter Galenum de loc. aff. l. 6. ac Basilium M. Hom. 52.) de Blatara, Martialis l. 11. Epigr. 48. v. 1. 2. scribit, quem gelida corpus perfundere consuevisse ait, ut libidinis stimulos minus sentiret. Imo non solum hoc remedio contra Venerem utebantur Athletae, verum etiam laminas plumbeas renum et lumborum regionibus eo fine adhibebant, Plin. l. 34. c. 18. et Cassian. l. 6. c. 7. quo respexisse D. Paulus videtur, cum dixit: Qui in stadio currant, ab omnibus abstinent, vide quoque Chrysostomum 1. ad Cor. c. 9. v. 25. atque Aelianum et Clem. Alex. l. 3. Strom. Addam hoc unum, quod modo memoratus Clemens, Paedag. l. 3. c. 5. quasi ludens memoriae mandavit. Athletas hanc unam honestatis imaginem habuisse, ut numquam in publicum ad certandum sine subligaculis prodierint. Quem morem ab Hercule primum invectum, sicut a Palaestra, Mercurii filia, pudendos locos obtegendi consuetudinem inter mulieres, quae cursa aliisque exercebantur, introductam esse, memoriae mandatum est. Quamquam Dionysius Halicarn. Antiqq. Rom l. 7. scribat, ex Homero colligi, Apud priscos illos turpe habitum esse nudos certare, prinum autem omnium Olympiade quintadecima Neanthum Lacedaemonium, Olympiaco stadio decurrentem, totum corpus denudasse, pudendis tantum subligaribus campestribus obtectis. Vide Hieron. Mercuridalem de Arte Gymn. passim, inprimis vero l. 1. c. 13. et seqq. hic passim, vocibus Gymnasium, Palaestra, Sudore uno etc. uti de nominibus Athletarum in urnam conici solitis, infra voce Homogrammi.
ATRATI
dicti sunt apud Romanos, a toga pulla atri coloris, qui in luctu erant. Cicer. in Vatinium, Quis in funere famliari caenavit atratus, cum ipse epuli dominus Q. Arrius albatus esset? Atque hoc stante Republ. ita observatum. Sub Imperatoribus autem, cum iam usus togae exolevislet, exolevit eriam simul albi coloris usus, et tum pullae fuerunt plebeiae vestes omnes. Hinc pulla paupertas Calpurnio dicta: et pullati, apud Sueton. in Augusto c. 44. pro plebeiis, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32.
ATRIENSIS
servus fuit apud Romanos, qui sicut Ostiarius, seu Ianitor ostium, ita is atrium tuebatur. Varro de L. L. l. 7. Si ab aede et tuendo Aedituus est, cur ab Atrio et tuendo, non Atrituus sit potius quam Atriensis. Servius ad Aen. l. 9. v. 648. Armiger ante fuit fidusque ad limina custos. Aedituus, inquit, fuit, quod in ingenti honore apud Maiores fuit: illic enim et epulabantur et Deos colebant. Census etiam omnes illic servabant, quod etiam Plautus in Asinaria, qua inducit Sauriam servum Atriensem in tota familia plurimum posse. Et sane operae pretium erit legisse eiusdem Fabulae Act. 2. sc. ult. Idem Grammaticus, Aen. l. 1. v. 730. ---- ---- Vocemque per ampla volutantAtria. Ubi, inquit, et pecunias habebant. Unde qui honor atiores crant, liminum custodes adhibebantur. Ibidem et culina erat, unde et Atrium dictum est, quasi atrum ex fumo. Ubi quod honor atiores illos fuisse ait, confirmatur ex Cicer. Parad. 5. Atque ut in magna familia sunt alii lautiores, utsibi videntur, servi, sedtamen servi, at Atrienses, alii inferiore loco, ut Mediastini etc. Quod ibi ignis ac fumi meminit, colligitur ex eodem Ciceron. in Pison. Exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, nonnulli etiam senes, idem coquus, idem Atriensis. Quo facit et illud Euangelicum de Atrio Summi Sacerdotis, in quo ad ignem et prunas calefaciebat se Petrus, Matth c. 26. v. 69. imo et quae habentur apud eund. c. 12. v. 29. et Lucam c. 11. v. 21. An vero Atrium lacunatum esset, an sub dio? implicita quaestio est. Vitruvius l. 6. c. 4. lacunaria haud obscure in Atriis collocat: cui suffragatur Ovid. Met. l. 8. et l. 14. ubi, Atria habet marmore, murice conchisque tecta. Appuleius quoque Floridor. l. 4. Sed et Medici, inquit, cum intr averint ad aegrum, uti visant, nemo eorum, quod Tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita etc. At lacunaria et tablina non proprie in, sed circa Atrium, visebantur; in porticibus nimirum, quae impluvium cingebant, Atrium vero u(/paiqron] erat: Ovid. autem, ut et Ausonius annotante ad Sueton. l. 2. Casaubono, pro Aula usurparunt. De servo Atriense ita Phaedrus l. 2. Fab. 5. Ex alticinctis unus Atriensibus,Cui tumca ab humeris linteo PelusioErat destricta, cirris dependentibus. Ubi nos docet fuisle illos neque promisso capillo, neque detonso, sed cirrato et leviter diffuso, quem comae tenorem servant omnes Antinoi (qui ex Atriensi Imperator. Hadriani Deus factus est, dignus plane, quem Ganymedes consessu dignaretur et reciperet in contubernium Zamolxis; vide Tertullian. Apologet. c. 13.) imagines. Erat autem in Atrio vel circa, Tablinum, in quo servabantur codices rerum in Magistratu gestarum, Plin. l. 35. c. 2. erant Armaria, quae imagines Maiorum continerent, Val. Max. l. 8. c. 15. in quarum locum postea irrepserunt, ut Plin. conqueritur l. c. signa externorum Artificum, aera et marmora, ut et in Trimalcionis Atrio notavit Petronius. Neque porro alius, quam, Atriensis fuisle videtur, qui ab Atrio curando vel Atrii curandi appellatur, in antiquo elogio. Nisi dicamus, fuisle recensitorem quempiam officiosorum hominum, quorum catervae ibi loci disponebantur: aut Nomenclatorem, qui domino salutantium insusurraret nomen. Bibliothecae autem, quarum hic apta omnino statio est, adeo insederant omnes domos, ut in ipsas declamaverit Seneca de Tranquill. c. 9. Sed et Pinacothecae etiam privatim, ad insaniam receptae sunt, quatum nimium studium improbavit Plin. l. 35. c. 2. Et quidem tabulas pictas videntur curasle Pictores. Iam vero Officinator a statuis, cuiusmodi fuit Eutyches Libertus, et Hermeros Ti. Claudii servus Theamidianus ab Marmoribus Magister, faciunt ut credam, apud Caesares saltem, non Pinacothecas tantum, sed et Agalmatothecas in deliciis fuisle, privati enim illis Atria referserant sua. Haec de Atriensi urbano. Atriensi vero rustico iniungit Columella l. 12. c. 3. ut supellectilem exponat, ut curet ferramenta nitidari et liberari rubigine; idque apud parcos et attentos Patresfamilias, qui nollent supervacaneum Supellecticariorum ministerium domi habere. Et hoc non ruri modo, sed etiam in urbe aliquando placuit, cum Cicero Parad. 5. Atriensi comparet illum, qui Matellionem Corinthium cupide tractabat. Cum Atriensibus iidem Atriarii quibusdam videntur, Petrus vero Faber Semestr. l. 2. c. 12. eos distinguens, illos honestioris conditionis, hos minus honoratos, et veluti priorum vicarios, qui ad Atrium tamquam ad ostium, eius observandi gratia starent, illudque tergerent, verrerent, spatgetent, fuisse tradit, vide Laur. Pignorium, et T. Popmam de Servis.
ATRIUM
prima pars Tabernaculi Mosaici, Altare continebat aeneum, in quo holocausta offerebantur, cum reliquo instrumento eius, crateribus, lebetibas, forcipibus, fuscinulis, palis etc. Exod c. 27. v. 3. ac pone illud, Tabernaculum versus, labrum aeneum, cuius loco mare aeneum exstruxit Salomo 1. Regum c. 7. v. 23. ex quo aqua e 12. siphonibus seu mammis promanabat, ut duodecim Sacerdotes, ad ingtessum Tabernaculi, ex eo lavare poslent, iuxta legem Exod c. 30. v. 18 -- 21. Ibidem Populi erat statio, ut in Sacris passim videre est. Cum vero unicum in Tabernaculo eslet Atxium, in Templo postea Salomonico varia fuere: Nimirum I. Atrium Sacerdotum, II. Israelis, 2. Paralipom. c. 4. v. 9. quod rursus a Iosaphato divisum, in Atrium mulierum et Virorum, 2. Paralipom. c. 20. v. 5. quibus Herodis tempore, accessit quartum, pro Gentilibus ac immundis. Et quidem Atrium Gentium, quod primo occurrit, ambiebat Templum instar coemeterii et 500. cubitos in quadratura sua continebat, ac quatuor egregiis porticibus instructum erat, quarum unaquaeque triplici columnarum ordine sustentabatur. Appellabatur illud mons Templi], et vel Atrium commune. Eoque intrabant Ethnici, excommunicati, lugentes et immundi. Post id locus erat, dictus antemurale], 10. cubitos latus, ab Atrio Genzium septo discretus: Et fecit lugere antemurale et murum, Thren c. 2. v. 8. Quo gentili aut immundo accedere non licebat, Actor. c. 21. v. 29. Hinc. 12. gradibus, dimidii cubiti altitudine, ascendebatur in Atrium mulierum; in quo tripudium sacrum et aquae libatio, in festo Scenopegiae, peragebatur. Erat illud 135. cubitos longum ac latum, ac in quatuor suis angulis totidem conclavia habebat, videl. Naziraeorum, leprosorum, lignorum et vim ac olei: et tres portas, ad Ortum portam dictam *w(rai/an], Actor. c. 3. v. 2. ad Austrum et Boream singulas; quae suis quoque conclavibus ac porticibus instructae erant. Atque ad has posita fuere 13. Gazophylacia. Vide Lucae c. 21. v. 1. et Marci c. 12. v. 41. 42. Inde iterum 15. gradibus ascendebatur in, Atrium Israelis]; in quibus consistebant Levitae, Psalmos graduum psallentes, ipsum vero longum erat cubitos 135. latum 11. diversasque portas, variasque circumporticus habebat, et in illarum contignationibus exedras et conclavia permulta, variis usibus inservientia. Et in hoc Atrium conveniebat Populus ad cultum et sacrificia, inque eo Propherae oracula sua ex altiori suggestu pronuntiabant, 2. Chron. c. 24. v. 20. coll. cum Ierem c. 36. v. 10. atque ibidem Christus Dominus noster Populum docuit persaepe. Vide Matthaei c. 21. v. 12. etc. Ex eo in Atrium Sacerdotum ascensus erat, gradu uno cubitali: Cui impositum erat pulpitum, quod tribus gradibus dimidii cubiti adibatur, in quo Levitarum canentium chorus. Longum id iterum erat 135. latum 11. cubitos, solisque Sacerdotibus in eo ordinarie versari licebat: in eoque Altare fuit holocaustorum, cum labro seu Mari aeneo aliisque minoribus lavacris; unde ad pro/naon] seu Templi vestibulum, spatium erat 22. cubitorum, ubi Sacerdotes ministrare et confiteri solebant. Adibatur vero id 12. gradibus dimidii cubiti: sicque emensis Atriis, in ipsum Sanctuarium ac palatium Domini dictum, patebat ingreslus, sed de hoc infra. Vide Fr. Burman. Synops. Theol. Part. I. l. 4. c. 15. . 5. et seqq.
ATRIUM
apud Romanos quoque templis adici solitum est, Corippus l. 3. num. 1. ---- Apostolici subeuntes atria templi. Hinc Atrium Minervae, in region. 8. Atrium Libertatis in 13. region. apud Victorem: quod Gracchus ex multatitia pecunia erexit, Tit. Livius Dec. 3. l. 4. in princip. ubi publica acta signabantur. Idem Dec. 5. l. 3. Dedicatio illius incidit in Eidus April. Ibidem et Bibliothecam fuisle, colligitur ex Ovidio Trist. l. 3. eleg. 1. v. 71. Nec me, quae doctis patuerunt rima libellis,Atria, Libertas tangere passa sua est. In monte Aventino exstructum ait Festus Pompon. l. 10. auctorem eius Asinium facit Pollionem C. Sueton. in Aug. c. 29. In eadem region. 8. Vestae atrium celebratur, apud Servium in Aeneid. l. 7. quod a templo remotum erat, cum reliquarum omnium Aedium sacrarum Atria ipsis templis contigua eslent. Sed et privatorum profanae aedes iis instructae erant, de quorum longitudine, latitudine et struendi ratione, vide Vitruvium Pollion. l. 6. c. 3. Imo in una domo, plura aliquando fuere, quibus vicina aut iuncta cubicula erant. Spatia Atrii intercolumniis seu peristyliis distinguebantur, Claudian. in Ruffin. l. 2. v. 136. ---- ---- Purpureis offulta columnisAtria. Cereis insuper, aereisve aut matmoreis Maiorum imaginibus decorabantur, ut patet ex Seneca de Benef. l. 3. c. 28. Plin. l. 35. c. 2. etc. Hinc Martialis l. 4. epigr. 40. v. 1. Atria Pisonum stabant cum stemmate toto. Imo et pretiosa quaeque clarorum virorum monumenta, ibi habebantur: ascendebatur autem in illa certis gradibus; Martial. idem l. 12. epigr. 3.v. 10. Atria sunt illic Consulis alta mei: Solebantque auro five aureis laminis et bracteis incrustari, ac velis regi seu suspensis tapetibus ornari: Unde Corippus de Iustino min. l. 3. num. 7. Clara superpositis ornabant atria velis. Vel certo Encaustices genere pingi, de quo suo loco etc. Vide quoque Aliquid infra, voce Pegma. Pinacothecis illis seu tablinis, in quibus Maiorum imagines Nobilibus concessum erat exponere, claudendis, conservandis ac in funebrem comitatum efferendis, servi praeerant, quos ab atrii cura Atriensis vocabant: Horum officium, iuxta Columellam de R. R. l. 12. c. 3. supellectitem et ferr amenta detersa nitidare, atque rubigine liberare, ceteraque sirefectionem desiderarent, fabris concinnanda tradere. Meminit Phaedrus versibus supra cit. De iisem vetus Glossarium Latin. Atriarii seu Atrienses, sunt custodes atrii. Fuit autem Atrium prima domus pars, teste A. Gellio l. 16. c. 5. (unde male cum Impluvio confunditur, loco subdiali, in medio aedium) inter vestibulum et aedes, neque prominentes solum pinnas, sive ut Vitruvius appellat, alas, sed etiam laquearia habebat etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom ad Ioh. Rosim Antiqq. Rom l. 1. c. 13. In iis mulieres Romanorum opera sua perficere solitas, ex Aruobio adv. Gentes l. 2. discimus, Matresfamilias vestrae in Atriis, operantur domorum, industrias testificantes suas; et C. Nepote Praefat. Cuius (Romanorum) Materfamilias non primum locum tenet aedium? h. e. non stat en proqu/rw|], in atrio, seu aula, ut Horat. vocat. Quem antiquum Romanorum morem tetigit Commentario ad Vegetium l. 1. c. 7. Stewechius, ubi et Graecis contrarium placuisse docet. Plura apud Festum voce Andron, Asconium in Milonianam, Lipsium Elector. l. 1. c. 7. et aliquid infra voce Oecus. Apud Graecos, Templorum, Christo dicarorum, Atrium *na/rqhc] dicebatur, opposita Sacrario, tota Templi longitudine interiacente; eratque ad Occidentem, sicuti Sacrarium ad Orientem. Porticus nempe vel Arrium, ante Basilicam ad deambulandum factum, ram longum, quam ipsum Templum latum, continenti aedificio cum Templo et eodem ambitu clausum, ab ipso tamen Templo veluti separatum. Nam Narthecis fores aliae �Templi foribus, et qui intra Narthecem stabant, extra Templum consistere dicebantur, uti latius videbimus infra, in voce Narthex. Ab hoc Atrio, pro/naos] in Templis Graecorum Gentilium, diversum quid erat, quam vis posterior Latinicas passim ita vocet. Vide infra Pronaus. Sed et pro do/mous2] ac prosta/das2] privata quoque aedificia Graecorum habuere, apud quos tamen nulla Atria, uti apud Romanos etc. Vocatur autem *na/rqhc]. Atrium, apud Paulinum Ep. 33. ad Alethium: ubi de Basilica loquens, quave, inquit, praetento nitens Atrio, fusa vestibulo est. Sed hac de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq. Carolo du Fresne, in Templis Latinorum, Atria, inprimis dicta sunt veter. ea impluvia porticibus cincta, quae Aedibus sacris obversabantur, in quorum meditullio erat fons perennis aquae. Anastasius in S. Symmacho, Ante, fores Basilicae gradus fecit in Atrio et Cantharum. Cuiusmodi atrium Romana conluetudine Paradisum fuisse dictum, docet Leo Ostiensis l. 3. c. 26. Illud autem alyli et immunitatis iure non minus, ac ipla Aedes sacra, donatum erat. Decretio Chlotarii Regis post Legem Sal. . 13. Nullus Latronem vel quemlibet culpabilem --- de Atrio Ecclesiaetrabere praesumat. Quod si sunt Ecclesiae quibus atria clausa non sint, ab utraque parte parietum terrae spatium arpennis pro Atrio observetur. Vide quoque Capitula Caroli M. ad L. Sal . 3. LL. Edwardi Confessor. c. 6. Longobard. l. 2. tit. 40. . 5. etc. Porro Atrium portis, iisque consecratis erat clausum, Capitular. 1. ann. 819. c. 1. L. Longob l. 1. tit. 9. . 30. 36. et Capitular. Caroli M. l. 4. c. 13. Ibique fidelium erant sepulturae. Ebrardus in Graecismo c. 11. Atria dic aulas, eadem et caemiteria dicas,Et loca sacrorum etc. Vide praesatum Car. du Fresne Glossar. ut et Macros Fratres in Hierolex. nec noninfra, voce Paradisus.
ATTACUS
Graece a)tta)khs2] vel a)ttako\s2], Levit c. 11. v. 22. locustae species, forte a)po\ tou= a)/ttein], a sahendo, ut vulgari lingua saltarella. Nisi idem a)ttako\s2], quod a)stako\s2], Aeolum dialecto; quibus pi/stis2] est pi/ttis2], unde fides, et bla/sth bla/tth], unde planta. Quo facit, quod inter marinas locustas est a)stako\s2], astacus; quodque in optimis Glossis lucusta seu locusta redditur a)kri\s2, a)stako\s2]; Neque aliud sibi volunt Isidori haec, alioqui valde inepta: Locusta, quod pedibus sit longis, velut hasta: unde eam Graeci tam maritimam, quam terrestrem, hastago appellant. Ubi eum apparet frigidas captasle allusiones inter locustam, hastam et astacum vide infra in voce Locusta, et Bochart. Hieroz. Part. 2. p. 449.
AVA
Latine iniquitas, nomen Idoli. 2 Reg c. 18. v. 34.
AVERRUNCUS
Deus Romanorum, qui mala averruncare, h. e. depellere, atque avertere putabatur, Cuiusmodi apud Graecos habebantur Hercules, et Apollo, quos idcirco *a)lecika/kous2, *a)popompai/ous], et *a)potropai/ous2] appellarunt. Paccuvius apud Varronem, l. 6. de L. L. Deus, qui meis rebus praeest Averruncus. Nic. Lloydius. *a)popomph\] enim Graecis fere l)potroph\], i. e. malorum depulsio, quae fiebat per sacrisicia et preces, cuiusmodi fieri u)popompas2] dicit Isocrates Orat. ad Philipp. ut avertantur mala, quae nobis a noxiis Diis imminent. Quin festa huiusmodi sacrificiis dicata u)popompain] Ocabantur, et ipsi Dii, ut dictum, u)popompai=oi], i. e. Averruncr, qui mala avertere credebantur. Hesychius, *a)popompai h(me/rai tine\s2, en ai(=s2 squs1i/ai e)telou=nto toi=s2 pompai/ois2 sqeoi=s2]. Lege, *a)pompai/ois2. *qeo\s2] enim *pompai=os] unus erat Mercurius, quem in Aiace Sophoclis v. 844. Aiax ita invocat, gladio suo se confossurus: ---- ---- *kalw= d) a(/ma]*pompai=on *e(rmhn= xqo/nion, eu)= me koimi/s1ai].Rogo simulPompaeum Mercurium subterraneum, ut me suaviter consopiat. Sed diapompai=oi] Dii vel Daemones iddem, qui u)popro/paioi] vel Averrunci, Dii depellentes Persio, Sat. 6. v. 167. ut videbimus infra voce Ostenta; de quibus scripsisse Apollodorum l. 6. de Dris, qui hodie non habetur, ex his Harpocrationis scimus: *a)popompai=oi/ tines2 enalou=nto *qeoi\, peri\ w(=n *a)pollo/dwros en e(/ktw| peri\ *qew=n diei/lektai], Averrunci quidam appellabantur Dii, de quibus Apollodorus libro sexto de Diis disseruit. Non vero Moses, uti Iulianus Apostata, eius loco Levitici c. 16. v. 8. in quo de hirco Azazel, Graecis u)popompai/w|], agitur, abusus contendit, quem proin multis refellit Cyrillus in Iulian. l. 9. Hic enim u)popompai=os] longe alia notione sumitur, et emissarius redditur Latinis Interpretibus, vide infra in voce Azazel. Praeter Herculem vero et Apollinem, Dioscuros etiam, et Iovem omnium principem, in hoc Averruncorum Deorum censu reperimus: unde natum verbum elegans u)podiopompei=sqai], i. e. u)potr)e/pesqai dia\ to=u *a)popompai/ou *dio\s2]. Vide Sam. Bochart. Hieroz. seu de Animalibus S. Scripturae part. prior. l. 2. c. 54. Et quidem Iovi huic *a)potropai/w|] seu *quci/w|] Graecos, post victoriam reportatam, simulacrum olim statuamque consecrasse habes infra, ubi de Victore in Ludis Olympicis, it. voce Victoria.
AVES
varia apud Hebraeos nomina sortirae sunt. His namque a volatu Avis oph], dicitur et tsippor], quia mane surgit: Rapacis nomen proprium est ait] ab involando et viruendo sumptum; ad quod alludit aquilae Graecum vocabulum ai)eto/s2]. A Deo e terris, non minus ac bestiae agri, productae sunt Gen c. 2. v. 19. Et formavit Deus Dominus e terra onmem agri bestiam et omnem avem caelt et c. Quod enim multi volunt, Aves ex aquis emersisse, ex loco Gen c. 1. v. 20. frustra sunt, ut pater legenti locum: Et dixit Deus, producant aquae reptile animatum, Et volucres volent super terram in facte expansi caelorum. Ad usum multiplicem, humano generi praestaudum. Quaedam enim est Avis, quae comeditur, Levit c. 17. v. 13. nempe licite: immundarum namque avium esus in Lege prohibebatur, Deut c. 14. v. 12. in quo numero computat Moses. 1. Rapaces et Carnivoras, ut Aquilam, Ossifragam, Melanaeetum, Accipitrem, Milvum, Milvum, Vulturem, Corvum, 2. Nocturnas, ut Bubonem, Noctuam, Vespertilionem. 3. Lacustres et Riparias, ut Larum, Ardeam, Catarrhactem, Pelecanum, Onocrotalum. 4. Struthiocamelos, qui a terra non extolluntur. Et 5. Upupam, quae in sepulchris et stercore iugiter manet. At mundae, puta Gallinae, Columbae, Turtures, Passeres, Coturnices, non in cibis modo, sed et in scrificiis conceslae, Gen c. 8. v. 20. ingluvie tamen et ventriculo prius ablatis, ut oblatio esset purior, Levit c. 1. v. 14. 16. etc. Sed et ad lusum et oblectationem exquiruntur Aves, pueris maxime et puellis, ut infra dicemus. At non tam usus, quam abusus est Avium turpissimus, ex superstitione invectus, tota Augurum disciplina, qui belli, nuptiarum, itinerum similiumque eventus praesagiebant, tum ex Oseinum cantu, tum ex Praepetunt volatu, tum ex Pullorum pastu: ac sinistras quidem putarunt prosperas, ut scaevum omen, bonum, teste Varrone de L. L. l. 6. Contra aves, quae impedimentum obicerent, Festo teste, vocatae Arculae, Remores, Inhibrae, vel Enebrae, imo et Volsgrae, Cliviae ac Alterae: ab Arcendo, remorando et inhibendo; Item a vellendo se, difficultate item, ac quod priori auspicio, quod felix visum, vitium facerent. hatum disciplinam, tum Auspiciorum, ab avibus speciendis; tum Auguriorum, ab avium garritu dixere, de quibus vide suo loco. Ac vulgo quidem existimatum fuit, Aves mentem Deorum tanto nobis melius scire, quanto eslent Superis propiores. Hinc Ovid. Fastor. l. 1. v. 447. ---- ---- Nam Dis, ut proxima quaequeNunc penna veros, nunc datis ore sonos. Alii Avibus id a natura fuisle inditum, ut futura praenoscant, credebant: quomodo Augur Amphiaraus apud Stat. Theb. l. 3. v. 482. ---- ---- Mirum unde, sed olimHic honor alitibus: Superae seu conditor aulaeSic dedit, efsusum chaos in neva seinina texens:Seu quia mutatae nostraque ab origine versisCorporibus subiere Notos, seu purior axisAmotumque nfas, et rarum insistere terrisVera docent. Sed prudentiores aliter, vide Amm. Marcellin. l. 21. ubi non voluerium arbicrio, futura nescientium, auguria auspiciaque colligi, verum volatus earum a Deo dirigi docet: quo faciunt haec Ovidii, Fastor. l. 6. v. 765. Sint tibi Flaminius, Thrasymenaque littora testes,Per valucres aequum multa monere Deum. Vide quoque Ciceronem apud Tullium de Divin. l. 2. et Ammianum l. 21. etc. Vossius vero iudicat verosimilius, Spiritum malum istas alites direxisle, ut hominum animos in superstitione retineret. Vide Aug. Niphum de auguriis, Alex. Neapol. Genial. dier. l. 5. c. 13. et ad eum Tiraquelli Notas, Peucerum de Divinat. Georg. Raguseium itidem de Divinat. l. 2. Ep. 9. alios. Interim utcumque de felici vel infelici eventu eorum, quae in natura non habent fundamentum, Auguralis ars vana sit: magnus tamen ex Avibus, in omni vita civili, praesagiorum usus est, quando ea ratione nituntur naturali. Ut cum Agricolae, Nautae, Medici, praevident imminentem tempestatem, et pro ea componunt, quae animo agitabant; de quo vide Aratum in Prognost. Maronem Georgic. l. 1. eorumque Interpretes, Aelian. de Animalib. l. 7. c. 7. ubi serenitatis et tempestatis signa tradit ex gruibus, ardea, noctua, corvo, cornice, graculo, monedula, anate, mergo, rubecula, gallo gallinacco, aliis. Utrum vero ex galli cantu cognoscere sit horas nocturnas, dicemus infra. Nuncillud potius addemus, quatuor Avium inter alias adventu, quatuor anni horas sive tempora cognosci. Quam rem sic Alciatus expressit Emblem. 100. Advenisse Hiemen Fringilla renuntiat ales,Ad nos vere novo garrula Hirundo redit.Indicat Aestatem sese expeclare Cucullus,Autumno est tantum cernere Ficedulas. Porro non exiguum ab Avibus usum ad viatores nocturnos redundare, modo quaedam reperiantur, quarum plumae in tenebris praeluceant viam, indicat Plin. l. 10. c. 47. In Hercynio Germaniae saltu inusitata genera alitum degere accepimus, quarum plumae, ignium modo colluceant noctibus. Sed fusius rem deduxit Solin. c. 23. quem vide. Hercyniam hanc avem Albertus M. ab luce ea Lucidiam appellat. Norimbergenses vocant Behemle, quasi dieas avem Bohemicam, nempe quia e Bohemia quotannis finitimas in regiones volet. Sed et operam in Epistolis perferendis homini Aves praestant. Hinc de tinnunculis Plin. l. 10. c. 37> Quin et internuntiae in rebus magnis fuere, epistolas annexas eorum pedibus, obsidione Mutinensi, in castra Consulum Decimo Bruto mittente. Quid vallum et vigil obsidio, atque etiam retia amme praetenta, profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? Eundem in usum, cornicem adhibuit Aegyptius Rex Marres, apud Aelian. de Animal. l. 6. c. 7. columbam Barbari, Christianis Tyrum obsidentibus, apud Paul. Aemilium de Francor. Gestis l. 5. et Petr. Iustinian. Histor. Ven. 1. 2. Etiam Veneres nostrae ac Iunones, verba sunt Vossii, aliquid Avibus debent, propter margaritas, quibus sic colla burachiaque ornant: margaritae enim poliuntur columbis praebitae, ac brevi illis tempore relictae, ut Cardanus refert Rer. Var. l. 7. c. 34. Adolescentuli quoque se oblectant aviculis, ut Reguli ille fillus indulgentissime a Parentibus habitus, de quo Plin. Iun. l. 4. Ep. 2. Imo et primam aetatem hisce lusitare sicque se oblectare consuevisse, ostendit Plautus Capt. Act. 5. sc. 4. v. 5. ---- Quasi patriciis pueris, qut monedulae,Aut anates, aut coturnices dantur, qut cum lusitent, etc. Quo respiciens divinus Vates de crocodilo dicit, Iobi c. 40. v. 24. An lndes eo tamquam passere, alligabis eum puellis tuis? Nempe ut eo sese oblectent, quando si passerculus eslet ad manum. Quale illud Catullianum, Epigr. 2. v. 1. Passer deliciae meae puellae,Quicum ludere, etc. Vide quoque infra Galbea. Sed et in aucupiis earum usus, unde pe/rdic sqhrdih\s2], perdix venator, apud , apud Sirachidem Ecclesiast c. 11. v. 31. et Aristotelem Histor. l. 9. c. 8. Ut de accipitre, aliisque nil dicam. Vide suo loco. Adde, Avium plumas in vestium usum olim hodieque texi consuevisse, ut dicetur infra, ubi de Pluma et Plumandi arte. Nec omittendum, quod de Avium filanqrwpi/a|] legimus. Amore enim complexi, olor puerum Argivum Olenum et glaucen, Prolemaei citharistriam, apud Plin. l. 10. c. 22. Anser, Lacydem, novae Academiae Principem, Arcesilai succeslorem, apud Athenaeum l. 13. Gallus gallinaceus Secundum, Bithynici Regis pincernam, Ibid. Pavo, in Leucadia, Virginem, apud Cael. Rhodiginum Lect. Antiqu. l. 13. c. 12. et l. 16. c. 23. etc. Imo, eorum in plurimis Magistrae fuere, qua de re alibi etc. Plura de Avibus vide apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 3. et Part. poster. tota, ut et apud Gerh. Ioh. Vossium Idolol. l. 3. c. 76. et seqq. cap. inprimis ultimo, ubi de earum apud varias Gentes cultu agens, ciconias a Theslalis; ibin ab Aegyptiis, corvos a Coptitis; aquilam a Thebanis; accipitrem a Tentyritis, alias ab aliis; imo vespertilionem ab Indis Mexicanis, divinis ceremoniis mactatum esle ostendit. Ut de Avium receptaculis aliquid addam: apud Romanos, cohorte coercebantur gallinae villaticae, rusticae, Africanae, galli et capi, quorum curatorem Gallinarium recensuit Varro de R. R. l. 3. c. 9. unde Martialis pullos gallinaceos cortis aves appellat l. 13. Epigr. 45. Aviaria vero cohibebant turdos, pavones, columbas, turtures, luscinias, merulas, anseres, anates, phasianos; quorum omnium custos Aviartus dicebatur: singulorum Curatores ac Custodes. Qui autem in marmore legitur Aviarius Altiliarius: Ita enim habet Inscr. D. M. OLOPLUTIO.SUCCESSO. PRISCUS.L. VARI. AMBIBOLIAVIARIUS. ALTILIARIUS etc. ab Horatio l. 2. Satyr. 3. v. 229. Fartor vocatur, cuius officium erat, aves opimare et obesare in gratiam lautarum epularum. Romae itidem, ANTIGONUS. DRUSI. CAES.AVIUM. FARTOR.PRIMILLA. FECIT.CONIUGI. B. M. Unde occasionem arripuit, apud Prudentium, Romanus Mattyr, deridendi Praefectum Asclepiadem, Peristeph. 14. v. 146. Quum Consulatum initis, ut vernae solent,Pudet fateri, farre pullos pascitis, etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et hic passim, infra quoque ubi de derivatis et compositis ex Graeco *o)/rnis2].
AUGURES
Magistratus Romani, ex avium volatu, cantu et comestione futura praedicentes. Superstitione a Tuscis, qui a Chaldaeis, accepta. Vide Val. Max. l. 1. c. 6. Tres primum Romae fuere, propter tres ipsius tribus, Luceres, Rhamnenses, Tatienses; mox uno addito, quartuor exstiterunt. Sed cum postea plebs admissa eslet in honorem urbis, quinque plebei Augures creati sunt, et Patticii quatuor; idque M. Valerio et Q. Apuleio Consulib. Locum vero Augurii ita fuisle legimus: Templum Augur constituebat, versus Orientem sedebat, capite velato lituum, 1. e. inutvum baculum dextra gestans, quo caeli regiones dividebat, et quae Auguria veniebant, praedicebat. Si laeva fuislent, qua parte est Septentrio, felicia pronuntiabat; illa enim pars propter altitudinem prospera putabatur. A' dextra parte meridies parum fausta, et infelix credebatur, quia locus est depressus. Liv. l. 1. c. 18. Dionys. Halicarnass. l. 2. Plut. in Paral. et Problem. Cicer. de Divin. et alii. Notum illud Cationis mirari se, si augur augurem aspiciens sibi temperater a risu: nempe, quia occulto Syncretismo colludebant inter se, sibi conscii fraudis et imposturae. Augurum autem illorum deliria inter recentiores egregie confutavit g. Peucerus Comment. de variis Drvinationum gencribus. Addo, quod nomen habent ab avibus gerendoque, quia per illos avium gestus edicuntur, sive ab avium garritu, unde et Augurium: hic tamen vox in genere sumitur, prout et Auspices, seu avium inspectores, et Aruspices, qui, aras inspicientes, victimarum exta scrutabantur, ut ex iis futura praedicerent, complectitur. Eorum officium furt, ex avibus vaticinia observare, signaque rerum fututarum et a Diis monita contemplari: si opportune evolaslent, aut sedes idoneas accepislent, obnuntiare: de prodigiis, somniis, auguriis atque oraculis et portentis responsa dare, tum observationes auspiciorum, procurationes expiationesque, vatum libros, portentorum explanationes et monita Deorum edicere. Si quid ingruente fato casurum foret, et quod salvis auspiciis fieret: Quodve augurium laetum, quodve peculiare esset, quod minas caelestes ingruentesque calamitates aut fatale exitium afferret, praemonere et vaticinari: quae omnia comprehenduntur Lege Augurali, quae exstat apud Ciceron. l. 2. de Legib. Novem Auguribus Quinto ac Caeno Egulino Tribunis Pleb. constitutis, licet Senatus hunc numerum sacrum esse iussislet, addidit tamen postea Sulla Dictator alios 6. sic ut Collegium eorum, cuius frequens apud Historicos mentio, ex quindecim viris constaret, quorum natu maximus Magister Collegii dicebatur. Dignitas eorum tanta, ut cum coeteris fere omnibus Sacerdotibus, simul ac in iudicium ducti et damnati eslent, alium substitui moris fuerit, Augures hac lege eslent immunes: qui sacerdotio, dum viverent, potiebantur, maximorum licer criminum cnvicti; cuius rei rationes vide apud Plut. in Problem. Rom. 99. probl. Idem Probl. 73 notat, eos si ulcera haberent inaugurandi causa sedere prohibitos fuisle. Necessaria illorum praesentia fuit in publicis negotiis: Nec enim Magistratuum Comitia neque legum haberi poterant, nisi Augures adeslent et probaslent, teste Cicer. l. 3. de Leg. et Ep. ad Attic. l. 4. ep. ult. ubi ait: Augures tres in ferenda lege Curiata esse oportere. Creabantur antiquitus a Collegio; post legem vero Domitiam, qua Sacerdotum subrogandorum ius a Collegiis ad populum translatum est, Tributis Comitiis eligi coeperunt, etc. Ceterum antiquissimae huius artis primus auctor in abdito est; Apud Barbaras quoque gentes viguisse, notavit Aelian. var. hist. l. 2. c. 31. ad Graecos tradente Telegono pervenisse, prodidit Suidas. At Hetrusci se auctores praedicabant, repertoremque exstitisse Tagem quendam, diffuse docet Cicero de Divinat. l. 2. Hinc Ovid. l. 15. Met. fab. 47. v.558. Indigenae dixere Tagem, qui primus HetruscamEdocuit gentem casus aperire futuros. Huius praecepto asini caput praesepibus affigi ruri solebat, ad incommoda acrenda, Columella de R. R. l. 10. Idem Auguralem hanc artem scriptis mandasse, dicitur Furio Fulgentio; qui addit, peculiri nomine Hetruscae disciplinae hanc artem venisle, eamque Labeonem 15. voluminibus, quae Pagetis et Bacchetidis appellabat, complexum esle. Vide Iac. Ouzelium Animadvers. ad Minucium Fel. p. 38. et seqq. praeter Auctores supra, ubi de Avibus, laudatos. Fuere porro Augures in duplici differentia, quidam enim minores, quidam maiores dicebantur, nempe ex plebe aut Patriciis electi; sive quod idem est, quidam privati, quidam puhlici: Quorum hi quidem appellabautur publici Augures Popul. Romani Quiritium, ad distinctionem privatorum seu Imperatoriorum. Nam et Augusti domesticos habuere Augures, qui pro eorum salute excubarent et auspicia captarent; et forte eadem libidine vivi habuere Augures, qua mortui Flamines. Sed et ipsi Augures. Vide supra voce Anius. Species Augurii, in quinque signa, ex caelo, volucribus, bipedibus, quadrupedibus et diris, distribuunt, Blondus l. 2. Romae Triumph. Andr. Tiraquellus in Alex. Neapolit. l. 5. c. 19. etc. Ex ventis quoque auguria captata esle, testatur Luctatius Grammat. ad v. 665. l. 3. Thebaid. Nomine Dirarum omina, offensiones, voces incerto auctore emislas et auditas, occursum denique hominum aliorumque animalium minus auspicatorum, intelligunt eruditi; Praecipue autem tria erant Auspiciorum genera Avium inspectio, de Caelo observatio, et Tripudii animadversio; quorum primum ad Comitia Curiata et Centuriata, ultimum ad res gerendas pertinuisse, medium ad omnia Comitia fuisle adhibitum, dicem us infra ubi de Trihutis comitiis. Iam vero, tempore Ciceronis, ex avium volatu auspicia in desnetudinem abiisse, discas ex eius libris de Divin. unde pullorum tripudium sollennissimum dici Minucio Fel. tamquam revera sollemne et maxime usitatum augurium, contendit Desid. Heraldus Castigat. et Not. ad eum, aliis sollistimum ibi legentibus, quod vide. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 8. et Thom. Dempster. paralipom. ad illud. Hoc modo vero Augurium fiebat: Postquam Augur,,laena indutus, in turre consedisset, vultu Orienti, dextro latere Meridiei obverso, caelumque in sua Templa divisislet; sacrificiis et precibus, quas Effata vocarunt, defunctus, Numam Pompilium e. g. accedere iussit, et sinistra lituum tenens, dextram capiti eius imposuit, hac verborum formula usus: Iuppiter pater, sifas sit Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, Regem Romae esse, fac uti nobis signa certa ac clara sint inter cos sinus, quos feci. Tum observatis signis, si prospera fuislent, Numa Rex renuntiabatur: sin minus, obnuntiabat Augur, remque Diis non placere restabatur. Nec unicum sufficiebat prosperum signum, sed bina vice si contigisset, ratum erat; Illa autem habehantur fausta ac prospera, quae ad laevam apparuislent, cum dantis beneficium manus dexdtra laevae accipientis opposita sit. Unde phrases, Avis sinistra, Intonuit laevum, i. e. laetum apparuit omen: et Tullius de divin. l. 1. a sinistra, inquit, cornice ratum et firmum fit Augurium. similiter in legg. XII. Tabb. Ave sinistra populi Magister esto. Vide Lips. Elecl. l. 2. c. 2. Thom. Godwyn. Antholog. Hist. Rom l. 2. Sect. 2. c. 6. Salmas. ad Solin. p. 441. Etc. uti de augurtis imperativis, oblativis, allsque huc spectantibus hic passim inprimis voce Ornithomantia, it. Oscines, Servare, Templum, Venta.
AUGUSTALIA
dicebatur dies reditus Augusti Romam, rebus in Sicilia, Graecia, Asia, Syria ac Parthia compositis, de quo sic Dio l. 54. ad annum 735. Ob reditum Augusti, ac propter ea, quae absens egisset, multa ac veria in honorem eius decreta sunt, quorum ille nihil accepit, nisi quod Fortunae reduci aram consecrari, diemque sui reditus inter serias referri, et Augustalia dici passus est. His feriis ludi etiam peragebantur, dicti Augustales, de quibus sic idem l. 56. Decretum porro est, ne qua eius imago ullo in funere ferretur, ut natalitiis eius ludis Consules, quemadmodum Martis fieri solitum, praemia certaminum proponerentur. Augustalia Tribuni Pleb. tamquam sacri celebrarent. Iique onmia reliqua, eo quo consueverant fieri, more peregerunt: veste triumphali ludis Circensibus usi: currum tamen non conscenderunt. Praeter haec in palatio Livia peculiares ludos in honorem Augusti fecit, qui ipsi quoque secundo loco ab Imperatoribus perhibentur. De iisdem Tacitus Annal. l. 1. c. 15. Tribuni plebei petivere, ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti fastis additi, Augustales vocarentur: sed decreta pecunia ex aerario, etc. Incidebant autem hi ludi in 4. Idus Octobr. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 14.
AVITH
Latine imqua, perversa, vel temporalis, civitas in qua regnavit Adad, quartus Rex in Edom. Gen c. 36. v. 35.
AUREM_perforandi_ritus
in perpetuae servitutis signum, occurrit Exodi c. 21. v. 5. et. 6. Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos, non egrediar liber: Offeret eum dominus Diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula, et erit ei servus in saeculum. Haec nempe forma erat apud Israelitas mancipationis continuatae, postquam servus publice protestatus effet, se certo consilio sibi libertatem suam abiudicare; quod herus adductum eum ad postem et ianuam, eidem ianuae vel posti eum applicaret; et subula aurem perforater. Qualis autem ianua hic intelligenda sit, an porta publica civitatis, quod ibi exercerentur iudicia: an ianua domus domini, sub cuius potestate manebat servus, non abeo omnibus liquet. Tremellius et Iunius de posteriore verba haec capiunt: ut et Vulgata, Deuteron c. 15. v. 17. ubi Persorabis, inquit, aurem eius in ianua domus tuae; quae vera interpretatio est. Per hanc enim applicationem servi ad ostium vel postem domus heri, significabatur eum domui heri sui quasi fixo mancipari, ut numquam domo exire posset, sine heri venia. Auris vero perforabatur in huius rei symbolum: cum enim Auris oboedientiae sit hiroglyphicum et servitutis, melius perpetua servitus significari non potuit. Hinc est, quod in Onirocriticis, somniare plures aures, aut asininas aures habere, servitutem diuturnam portendere dicitur. Admonebatur igitur hoc ritu servus perpertuae oboedientiae, qua heri sui mandata, etsi aliquando dura et gravia, et velut aures terebrantia, excipere et exsequi deberet. Ad quem morem, David Christi typum gerens, videtur allusisse, Ps. 40. v. 7. Aznajim Karitali] h. e. aures perfodisti mihi. Quasi diceret, habebis me perpetuo addictum tibi servum, atque obsequentem, ut illi heris suis addicuntur, quibus auris perforatur etc. Vide Andr. Rivetum Com. in Exodum dicto l. et infra aliquid, ubi de Libertis, it. voce Subula. In India Bramidae duodecim dies natis, aures eorum similiter Perforantes, tribuunt nomina. Tapnyarum etiam pueri octavo circiter anno, quoad auriculas et Labium inferius perforati, hac ratione demum in hominum numerum dicuntur adscisci, verba sunt Io. Christiani Sagittarii Corpusculo Historico-Heraldico p. 57. Alia perforatio Aurium a luxu est: in utroque seux. De masculo, vide supra, ubi de Achillis statua. De femineo sic Plin. l. 11. c. 37. Non in alia parte feminis maius impendium, margaritis dependentibus: et l. 9. c. 35. Et procertoribus (margaritis) sua gratia est, elenchos appellant fastigata longitudine, alabastroum figura in peniorum orbem desinentes. Hos digitis suspendere ac binos et ternos auribus, feminarum gloria est. Vide infra ubi de Inauribus. Atque hinc Aurium fenestrae memorantur Iuvenali Sat. 1. v. 104. Natus ad Euphratem, molles quod in qure fenestraeArguerint. Hic enim Dalechampius, ritum in Oriente viris usitatum, aurum in aribus gestandi, indigitari ait, Annotat. ad Plinium. Qua de re vide infra, ubi de Fenestratis Auribus. Sed et Fores in auribus videbimus suo loco.
AURI_elimandi_ars_Hebraeis_iam_ab_antiquo_innotuit
ut qua Mosen iam, in elimando vitulo aureo atque in tenuissimam scobem redigendo, usum fuisse volunt, Syrus Interpres, Chaldaei item et Arabes Exod c. 32. v. 20. Certe Iosephus Salomonis equites narrat yh=gma xrus1i/ou], i. e. scobem auream, quottidie capillis suis sic inspersisse, ut Solis repercussu illuminati splenderent, Antiqq. l. 8. c. 2. Quomodo Trebellius Gallienum crinibus suis auri scobem aspersisse, et Lamprid. c. 17. Commodum capillo semper fucato auri ramentis et illuminato fuisse, tradit. Neque enim illa auri ramenta ex Tagi aut Pactoli arenis, sed ex auri massis desumpta, quas lima eradebant, ut scobem decidentem capiti inspergerent. Sic itaque et Mosem verisimile est, vitulum paulatim attrivisse, atque in scobem contudisse: unde et moluisse dicitur, quia auri ramenta tam minuta fuere, quam quae in pistrino fuere commolita. Idem scobem hanc ideo in aquas coniecisse, et eas aquas populo bidendas obtulisse, plerisque Hebraeis dicitur, ut idololatriae reos cognosceret. Hinc Ionathan in Paraphr. Et potavit filios Israelis, inquit, et quisquis ibi dederat vas aliquod aureum (ad vituli confectionem) in eius ore signum apparebat. Et in Tanchuma fol. 47. b et in Notis Rabbi Salomonis, hae aquae conferuntur cum aquis adulterae, tamquam eadem vi pollentes, etc. Ad quorum sententiam valde accedit, quod aliquot retro saeculis multi docuerunt, omnes idololatriae reos, postquam aquas hausissent aurea scobe aspersas, barba aurea fuisse insignes. Vide Petrum Comestorem Histor. Exodi c. 73. Nauclerum Chron. Gener. 27. Bibliorum Translat. Gall. vet. inchoatam A. C. 1289. in Notis ad d. l. ut alios omittam. Unde Petrus de Riga in Aurora sua, Hebraeitradunt Mosen fecisse, quod audis,Ut sciret solos hac ratione reos.Nam rutilans auro monstrabat barba nocentes,Dum patulo latices fluminis ore bibunt. Sed Mosen et Levitas, habuisse notam aliquam diakritikhn\], qua vituli cultores a reliquis dignoscerent, ne pro his illi caederentur, nullo fundamento nititur: Universus enim populus reus fuit, ut diserte habetur Exodi c. 32. v. 3. etc. Plura hanc in rem vide apud Sam. Bochart part. prior. Hieroz. l. 2. c. 34. et infra in Aurea Barba.
AURICHALCUM
ex auro et aere, quod Graecis xalko\s2] est, multis conflata vox videtur, Festo, Servio in Aen. l. 12. v. 87. Isidoro Origin. l. 16. c. 19., Ambrosio in Apocal c. 1. Primasio in candem, Hesychio, aliis. Sed verum metalli huius nomen o)re/ixalkos2] est Graec. unde Latinis Orichalcum, Horatio de Arte, v. 202. Virgilio loc. cit. et Statio Theb. l. 10. Orichalcum, montanum aes: quod illi nomen Veteres ideo videntur indidisse, quia vetus erat fabula, e sylvosis montibus incendio correptis praestantissima metalla defluxisse, ut de Galliae montibus, Athen. l. 6. de Hispaniae saltibus Aristoteles in Mirabil. de Pyrenaeis Diodor. Sic. l. 5. etc. tradunt. Ut autem error errorem trahit, qui ab aurco colore dictum putarunt, hoc nomine designarunt vulgare illud aes, quod cum natuauro ra sit rubrum, admixta cadmia, flavescit: proindeque aurichalcum auro opposuerunt passim, tamquam multo vilius, Servius. Cicer. Offic. l. 3. Sueton. in Vitellio c. 6. Digesta tit. de contrah. empt. L. Labeo 45. etc. Unde Apollinaris Ps. 31. v. 21. *gamfhla\s2 cune/acon o)reixa/lkois1i xalinoi=s2],Maxillas constringe frenis ex orichalco. i. e. aereis. Quin hodieque Gallis aes vulgare archal dicitur, i. e. aurichalcum. At apud Veteres Orichalcum aliud fuisse, aere longe pretiosius, nec multum infra auri pretium, res ipsa clamat. Nam in Critia Platonis, Atlantidem Insul. inter coetera metalla, produxisse legimus, to\n nu=n o)nomazo) menon mo/non, to/te de\ ple/on o)nomasto\n ---- o)rei/xalkon ---- plhn\ xrus1ou= timiw/taton], nunc solo nomine notum, olim vero longe celebrius ---- orichalcum ---- omnium excepto auro pretiosissimum. Inde apud veteres Poetas, inter praecipua ornamenta, cum auro aurichalcum saepe nominatur. Apud Homerum Hymno 5. Horae Veneri ponunt; ------ ------ en trhtoi=s1i loboi=s1in]*a)/nqem) o)reixa/lkou xrus1oi=o te timh/entos.]in auriculis perforatisDonum (i. e. inaures) ex orichalco et auro pretioso. In Hesiodi Scuto v. 122. Hercules cum aureo thorace induit *knhmi=das2 o)reixa/lkoio faeinou=],Ocreas orichalci lucentis. Quem imitatus, apud Virgilium Turnus, l. 12. Aen. v. 87. ------ Auro squalentem alboque orichalcoCircumdat loricam humeris. Sic in Plauto non semel, aurichalco contra, id fere est, quod aliis auro contra. vide eius Curcul. Act. 1. Sc. 3. v. 46. Militem Act. 3. Sc. 1. v. 63. Pseudolum Act. 2. Sc. 3. v. 22. Unde de Chrysolitis agens Plin. l. 37. c. 9. Funda, inquit, includuntur perspicuae; ceteris subicitur aurichalcum, quondam etiam et per se gemmarum in usu. Quasi velit, aurichalcum olim et per se in usu gemmarum fuisse apud Veteres vel eo, auri vice, usos illos ad gemmas includendas. Coeterum tam rarum inventu nativum aurichalcum est, ut Plato illud describat loc. cit; tamquam o)nomazo/menon mo/non], solo nomine notum: Imo, an vere exstet, aut vero unquam exstiterit, iam inde ab Aristotele controversa res fuit inter Scriptores, uti videre est apud Scholiasten Apollonii l. 4. v. 973. Aristotelem in Myster. Hesychium, Plinium, Tzetzen in Hesiod. Etymologum, Phavorinum, Pollucem, Alios. Tamen aes Demonesium, pro orichalco videtur esse habitum, ex Aristot. in Mirabil. ubi ex hoc aere factas statuas, in urbe Pheneo, quibus inscript. Hercules Amphitronis fil. Elide capta dedicavit, o)reixa/lkous2] dictas esse refert. Idem de aere Moslyneco suspicatus est Bochartus, quod Philosophus vocat lampro/taton kai\ leuko/taton], maxime splendes et album; quae sunt orichalci notae characteristicae. Graeci namque tam nativum, quam factitium orichalcum, album describunt. et fortasse Hebraeis inde dictum est nechoseth lebana i. e. aes album;] atque ex eo facta fuerit Graece vox xalkoli/banos], in Apocal c. 1. v. 15. Sed de hac vide infra in voce Chalcolibanus. Deferebatur autem aes hoc album Tyrum, ex Tubal et Mesech, Ezech c. 27. v. 13. De aurichalco factitio, habes apud Etymologum, xu/meus1i/s2 e)sti xalkou= leukou= tou= nu=n eu( ris1kome/nou, ou(=tos ga\r s1keuas1i/a| tini/ gi/netai leuko\s2, fu/s1ei], adde ex Tzetze; pur)r(o\s2 w)/n]. Chymica est fusio aeris aelbi, quod nunc reperitur: illud enim praeparatione quadam fit album, cum natura rubrum sit. Cuiusmodi praeparatione fiebat orichalcum, in Phrygiae urbe Andiris, uthis verbis testatur Stephanus, post Strabonem l. 13. *a)/ndeira po/lis2, e)n h(=| li/qos o*/s2 kaio/menos s1i/dhros gi/gnetai, ei)=ta kata\ gh=s2 tinos kamineuqei\s2, a)posta/zei yeuda/rguron, ei)+ta kraqei\s2 xalkw=, o)rei/xalkos gi/netai], Andira urbs, in qua est lapis, qui exustus fit ferrum: Dein cum terra quadam in camino excoctus pseudargyrum exsudat, atque aeri mistus postmodum fit orichalcum. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. ult. vide quoque infra in voce Crama.
AURIGANTIUM
qui ludis Circensibus palmam olim quaerebant, factiones erant variae, de quibus sic Tertullian. de spect. c. 9. Aurigae coloribus idololatriam vestierunt, et ab initio duo soli fuere, albus et russeus. Albus hiemi, ob nives candidas, russeus aestati ob Solis ruborem voti erant: sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt. Prasinum vero terrae matri, vel verno: Venetum caelo et mari vel autummo. Ita igitur cum primum duae solum eorum factiones essent, Alba et Russea: postea a coloribus viridis, caerulei, coccini albique panni, quo donabantur, nomina acceperunt Prasinae, Venetae, Russeae et Albatae. Domitianus duas alias adiecit, Aurati purpureique panni, teste Suetonio, c. 7. Sed illae aetatem non tulerunt. Harum prout uni vel alteri Imperatores populusque adhaerebant, ita dividebantur studia, sponsionibusque acriter certabatur: Erantque Principes quidam harum factionum ad reprehensionem usque studiosi: ut Caligula Prasinae; Vitellius Venetae: tum Agitatores ipsos in pretio habuerunt, Caligula Incitatum, Nero Prasinum, Domitianus Passerinum ac Tigrim, Nerva Scorpium, quorum victorias carmine extulit Martialis. Meminit Boculi cuiusdam Asconius, M. Aurelii Dioclis et C. Apuleii Dioclis et P. Pompeii Eusceni ac Fusci veter. Epigrammata. Martialis tres factiones coniungit, l. 14. Epigr. 131. Si Veneto, Prasinove faves, qui coccina sumis?Ne fias ista transfuga veste, vide. De Prasina seorsim Iuvenalis Sat. 11. v. 195. Totam hodie Romam Circus capit. et fragor auremPercutit, eventum viridis quo colligo panni. Nec carminibus solum Poetarum celebrari consuevere victoriae, sed tumulorum quoque cippis auc statuarum elogiis, una cum factionis mentione, aeternitati tradebantur. Habebat porro quaelibet factio suum Procuratorem, ut pratet ex veter. lapide; Q. Rapidio. Q. F. Lempsepuillio. Procuratori. Dromi. Factionis. Venetae. Q. Rapidius. Xenodotus. Et Rapida. Iuventina. Par. Fecere. Suum item Medicum, de quo sic Marmor vetustum: M. Vipsanio. Fulloni. Tentori. Aurigatori. M. Vipsanio. Mignioni. Viatori. M. Vipsanio. Quartin. Succondatori. M. Vipsanius. Medicus. Factionis. Venetae. Oll. 4. D. D. etc. Sed postquam Iustiniani Imperatoris temporibus, ex Prasinae et Venetae factionum contentione, seditione orta, horribilis hominum strages edita et 40. fere eorum milia trucidata essent, quod ex Zonara transcripsit Cuspinianus: nomina factionum abolita sunt, et quadrigarum haec ambitiosa vanitas ceslavit. Magistrauts, qui hisce ludis praeerat, Praetor videl. aut Dictator, ob hoc ipsum creatus, mappa aurigis signum solebat dare cursus: tum sono tubae equos e carceribus emissos, ut cuique sponsio aut votum, hortamine sublatisque in altum vocibus prosequebantur: unde et Circus clamosus appellari consuevit. Sed plura de his vide apud Arnobium adv. Gentes i. ult. ubi Aurigarum in circo Romano certamen, velut pencillo depingit, et Stewechium ceterosque ad eum, it. Sstewechium ad Vegetium l. 2. c. 24. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 5. Thom. Dempster. Paralipom. in illud etc. Addam saltem, de factionibus Circi, carmen Corippi l. 1. num. 17. Aurigas totidem, totidem posuere colores,Ut sunt aestivis Brumalia frigora flammis:Nam viridis vernis campus ceu concolor herbis.Pinguis oliva comis, luxu nemus omne virescit;Aestatis roseus rubra sic veste refulget.Ut nonnulla rubent ardenti poma coloreAutumni ventus ferrugine dives et ostro, Maturas uvas, maturas signat olivas.Aequiparans candore nives hiemisque pruinasAlbicolor socia viridi coniungitur uva. Desponsionibus, quae vel pecunia, vel annulis depositis, fiebant, sic Ovid. de arte amandi l. 1. v. 167. ---- ---- Tangitque manum, poscitque libellum,Et quaerit posito pignore, vincat uter, etc. Nec losu hic est omittendus Aurigarum, qui in primo temone erat. Et quidem olim ad currum iungebantur quatuor equi, ut omnes conquaternati aequata fronte procederent, subsequentibus binis iugalibus, cum hodie bini funales iuncti praecedant, subsequentibus iugalibus: atque tum quatuor illos equos sic coniungebant, ut duplici temone equis interiecto perpetuum iugum omnibus coniceretur. Primus Clisthenes Sicyonius, ratione hac immutata uno temone currum fecit, ac medios tantum duos iugo iunxit, eisque singulis ab utraque parte adiunxit loro vinctos, uti docet Salmas. ad Solin. p. 897. Ab Aurigis phrasis orta, versis pannis agitare; quod deillis proprie dicebatur, quum ab unius factionis panno ad alium transierant: ut puta, si Veneti panni agitator cum coccino panno agitasset. Vide ibid. p. seqq. ubi tota Veterum Aurigandi ratio accurate exhibetur. Sed et addam hic quaedam, de Aurigarum aurum postulandi more, qui indigitatur Iul. Capitolino in Vero Imperat. c. 6. ubi de Volucri equo eius, In huius equi gratiam primum caeperunt equi (l. equis) aurei vel bravia (pro et bravia) postulari. In tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. Eundem et Dio aperit in Caracallo, ubi de eius aurigationibus loquitur: *a)gwnoqe/thn h)\ tw= e)celeuqe/rwn tina/, h)\ tw= a)llwn tw= plous1i/wn e)kaqizen, i(/na kai\ en tou/tw| a)nali/okhtai, pros1ekun/ei te au)tou\s2 ka/twqen th=| ma/stigi kai\ xrus1ou=s2, a(/sper tis2 tw= tapeinota/twn h)/|tei]. In his enim verbis significat Caracallum aurigae habitu, manu flagellum tenentem ex inferiori parte adorasse agonothetas et postulasse aurum. Hoc enim est th=| ma/stigi prookunei=n], flagello ori admoto sic adorare, quod alii sola manu labris admota faciebant. At Aurigae numquam sine flagello; qui proin, quum adorare vellent, illud ori admovebant. *ka/twqen] addit, i. e. ex inferiori loco, cum agonothetae in superiori essent. Idem de Abito, e)qewnto/ te au)to\n kai\ a(rmathlatoun=ta kai\ xrus1ou=s2 w(/sp er tina\ tw= tapeinota/twn ai)toun=ta, tou/s2 te *a)gwnoqe/tas2 kai\ stratiw=tas2 prookunou=nta], Videbantque eum et aurigantem et aureos, velut unum ex vilissimis postulantem, atque Agonothetas militesque adorantem. Vide Casaubon. et Salmas. ad Capitolin. loc. cit.
AURUM
post reliqua metalla demum repertum est, velut dubitante secum Natura, an id luci permittere veller, quod homini tantopere esset nociturum. Certe iustissimum Plinii votum, l. 33. c. 1. Utinam posset e vita in totum abdicari aurum, sacra fames, ut celeberrimi Auctores dixere, proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad pernicieni vitae repertum: quantum feliciore aevo, cum res ipsae permutabantur inter se etc. Hebr. charuts] i. e. e terra effossum, unde Graecorum xrus1o\s2], (cuius derivativa et composita vide infra) quod qua arte quantoque labore fieri consueverit, infra dicemus. Pallor vero eius est , geminatis literis, ut significatio sit intensior. A quo proin ipso verbo sit Aethiopum Wark, pro auro. Graeci Interpretes pallorem auri recte vocant xlwro/thta xrus1i/ou]. Is enim vetus est auri color. Hinc Diogenes rogatus, *dia/ ti xrus1i/on xlwro/n e)sti]; Cur aurum palleat? respondit, o(/ti pollou\s2 e)/xei tou\s2 e)piboule/uontas2], Quia multos habet insidiatores. Uti est in Laertio: et Catullus Epigr. 65. v. 100. O quam saepe magis fulgore expalluit auri! Et rursus ad Iuventium, Epigr. 82. v. 3. Hospes inaurata pallidior statua. Statius quoque ad Maximum Iunium l. 4. Silva 7. v. 13. Quando te dulci Latio remittentDalmatae montes? ubi Dite visoPallidus fossor redit, erutoqueConcolor auro etc. Qui auri pallor cum columbis tribuatur Psalmo 68. v. 14. observant Talmudici, in iuniorum columbarum alis, postquam e nido excesserunt, plumam esse auri instar flavam; in turturibus item: atque hinc disci, quando ad sacrificia aptae vel ineptae sint, aiunt. Cum enim e columbis non nisi pullos, et e turturibus, non nisi adultas, offerri Lex iubeat, illos ad sacrificia ineptos, has vero aptas tum demum esse volunt, cum plumae in auri colorem incipiunt flavescere, in Tract. Cholin c. 1. fol. 22. Sed et colla columbarum Soli opposita aureo colore splendere, docet Philosophus de Color. *oi( tw= peristerw=n tra/xhloi kai\ tw= u(da/twn oi( stalagmoi\ fai/nontai xrus1oeidei=s2 tou= fwto\s2 a)naxlwme/nou] etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 1. c. 2. Triplex habetur apud Veteres, de quo sic Isidor. l. 15. c. 17. Tria sunt genera argenti, et auri et aeris, signatum, factum, infectum. Signatum est, quod in nummis est: factum est, quod in vasis et signis: infectum, quod in massis est, quod et grave dicitur. Et tale fuit Aurum fiscale, quod collectores in massis obryzae, non in nummis, inferre iussi sunt a Valentiniano ac Valente: ut sic non nisi purissimum perveniret ad Fiscum et decotion: deperirent, quaecumque in eo essent reliquiae sequioris venae. In quam rem tres constitutiones habet Codex Theodosii, cuius postremae verba sunt: Si quid ex proscriptionibus vel condemnationibus deposcitur, si quid ex coeteris titulis, qui annui atque sollennes sunt, vel veteres vel recentes, aut peculiaris in singulos aut certa in paucos aut uniformis in cunctos cogit Indictio; non in materia conferatur, sed sub conditionalium oculis ac periculis diu multumque flammae eadcis examine mea obryza detineatur, quemadmodum pura videatur. Naturaliter enim, in liquefactione nummorum aureorum evenit intertrimentum, quum omni auro, ut ait Plin. l. 33. c. 3. insit argentum vario pondcre, alibi dena, alibi nona, alibi octava parte. Nonidem in Auro Coronario rigor adhibitus, ibi enim quod offerebatur, pro imminutione, quae in aestimatione solidorum aut materiae forte taxari posset, non decrescere et ideo supplere cogi non consuevisle, discimus ex l. 4. de Auro coron. ubi inter alia, ia, dicitur, quod voluntate offertur, non debet consequi necessitatis iniuria i. e. non debet subiectum esse illi acerbitati, quae adhibetur in illo, quod neceslario praestatur: quae acerbitas in collatione voluntaria pro iniuria eslet. Idque merito: Nam quae dono coniingunt; minus scrupulose probantur, ut ait Columella, l. 9. c. 8. Qua proin in re peccavit Nero, quum parans expeditionem adversus Vindicem, exegit ingenti fastidio et rigore nummum asperum, argentum pustulatum. Aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem aperte recusarent. Galba item, quum oblata ad conflandum a Tarraconensibus e vetere templo Iovis corona aurea librarum quindecim, tres uncias, quae ponderi deerant, iussit exigi, teste Suetonio Galba c. 12. Vide Ioh. Frid. Gronovium de Pecunia vet. l. 4. c. 14. Apud Casandres vero (populos Sabaeis vicinos, in Arabia Felice) quamdiu rara fuit navigatio, aurum tam vile fuisle et reliqua metalla tam pretiosa, ut ferro duplum, aeri triplum, argento decuplum auri rependerent, idem Bochart. observat, ex Agatharchide l. 5. c. 44. et Artemidoro, apud Strabonem l. 16. uti is eum restituit, in suo Phaleg. l. 2. c. 27. etc. Imo, a Susis Babytace oppidum, centum triginta quinque milibus passuum distans, memoratur Solino c. 54. in quo mortales universi odio auri coemerint hoc genus metalli et abiecerint in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritia corrumperent aequitatem; Sicut de Satarchaeis vel Satarchis narratur, usu auri argentique abdicato ab avaritia publice mores vindicasle. At quousque politiorum gentium luxus provectus est, apud quos pedibus quoque, quae extrema luxuriae insania, calatum est, non hominum solum, sed et equorum mulorumque, quos Nero calceari auro iussit etc. Qua de re, vide infra voce Vir; de eodem, ut et de inventore huius metalli, modo inveniendi et excoquendi; de more illud implectendi crinibus, intexendi vestibus, eo signandi literas, aliisque huc facientibus vide Plin. inprimis l. 33. c. 1. et seqq. Diodorum Sic. l. 3. et Salmas. ad Solin. locis supra cit. Addam quaedam de Auri in Sacris, apud Hebraeos, (unde quoque ad Gentiles transiit) usu. In Tabernaculo, praeter vasa ad oblationem necessaria, in Sanctuario Altare erat aureum, in quo bis de die suffitus adolebantur, vide supra: Lychnuchus, ex solido auro constans, septemque lampadas totidem brachiis sustinens, quae oleo purissimo nutritae tota nocte in templo ardebant: Item Mensa aurea, cum sacris panibus, facta ex cedro (sicut Altare praefatum) et auro obducta; instrata veste hyacinthina; cum 12. lancibus totidemque acerris. Vide Exod c. 25. v. 31. et Numer. c. 4. v. 7. In ipso vero Adyto seu Sancto Sanctorum, Arca, quae e ligno Zittim seu cedro constabat, intus et extra auro erat obducta: ambiebaturque corona seu limbo aureo ac 4. annulos ex eodem metallo ad latera habebat. Illam vero tegens Propitiatorium ex solido aureo confectum erat, sustinebatque ex eodem constantes duos Cherubinos, Exod c. 25. v. 18 --- 20. In Templo postea Salomonico, ubi auri argentique summa ultra fidem, in Propylaeo suspensae etiam catenae erant aureae et supra eas coronae aureae et argenteae; imo et supra Templi ostium Vitis aurea, ex qua botri inusitatae magnitudinis dependebant: coetera item vasa omnia augustiora et maiori numero erant. Vide Franc. Burmannum Synops. Theol. Part. 1. c. 14. et 15. et infra quoque, ubi de Vestitu Pontificis. Argento id metalli adulterari consueville, discimus ex Vopisco in Taciti Vita: c. 9. inde aurum ad obrusam exigebatur, in quo ignis excosislet et purgaslet, si quid erat sequioris metalli, h. e. argenti admixtum, Salmas. ad loc. Et Aurum argento mistum legimus vetari in Edicto Pistensi Caroli Calvi c. 33. cui Aurum merum opponitur, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque hic passim. Addam quaedam, de ratione Auri inveniendi, ex Plinio l. 33. c. 4. Aurum invenitur --- apud nos tribus modis, fluminum ramentis --- nec ullum absolutius aurum est, cursu ipso trituque perpolitum. Alio modo puteoruni scrobibus effoditur, aut in ruina montium --- Et quidem aurum qui quaerunt, ante omnia segullum tollunt; ita vocatur indicium: alveus, ubi id est, arenaeque lavantur, atque ex eo quod resedit, coniectura capitur, ut inveniatur aliquando in summa tellure --- Alutationem vocant, si et auro ea tellus subest --- Quod puteis foditur, canalicum vocant --- marmoris glareaeinhaerens --- Hi venarum canales per marmor vagantur et latera puteorum, et huc illuc, inde nomine invento, tellusque ligneis columnis suspenditur. Quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur in farinam. Nam quod ad pilas cudunt, apilascudem vocant: argentum, quod exit a fornacis sudore --- CAtini fiunt ex tasconio. Haec est terra alba similis argillae --- Tertia ratio opera vicerit gigantum: Cuniculis per magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. Arrugias id genus vocant: siduntque rimae subito et opprimunt operarios --- Relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. Occursant in utroque genere silices. Hos igni et aceto rumpunt --- Si longior videtur silex, latus sequitur. Fossam ambit quiete. Tamen in silice facilius existimatur opera. Est namque terra ex quodam argillae genere --- prope inexpugnabilis. Cuneis eamferreis aggrediuntur et iisdem malleis: nihilque durius putant, nisi quod inter omnia Auri fames durissima est. Peracto opere, cervices fornicum ab ultimo caedunt, dantque signum ruinae, eamque solus intelligit in cacumine montis pervigil. Hic voce ictuve repente operarios revocari iubet, pariterque ipse devolat. Mons fractus cadit --- longo fragore --- Nec tamen adhuc aurum est --- Alius par est labor --- flumina ad lavandum hanc ruinam iugis montium ducere obiter a centesimo plerumque lapide --- repleto stagno excussis obturamentis erumpit torrens tanta vi, ut saxa pervolvat. Alius etiamnum in plano labor. Fossae, in quas profluat, cavantur --- eae sternuntur gradatim. Frutex est ulex rori marino similis, asper aurumque retinens. Latera cluduntur tabulis ac per praerupta suspenduntur, canali ita profluente de terra in mare --- Aurum arrugia quaesitum --- statim suum est: inveniuntur ita massae. Nec non in puteis etiam denas excedentes libras. Palacras Hispani (Salmasius legit palathas) idem quod minutum est, balucem vocant. Ulex siccatus uritur et cinis eius lavatur substrato cespite herboso, ut sidat aurum. Vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam, atque Gallaeciam et Lusitaniam praestare quidam tradiderunt, ita ut plurinum Asturia gignat. Neque in alia parte terrarum tot saeculis haec fertilitas. Italiae parcitum est vetere interdicto Patrum etc. Vide quoque infra Hispania. Hodie Aurum, in Africae litore Aureo divite copia colligitur. At nullibi maior eius proventus, quam in Regno Peru eiusque provincia Montana celeberrima Potosi, sub 21. grad. latitud. Austr. de qua vide Athanasium Kircherium Mundi Subterr. l. 10. sect. 4. c. 8. quamquam alias omnis ille Americae tractus a Tropico Cancri usque ad Tropicum Capricorni, Auri coeterorumque metallorum feracissimus sit. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis. Auri appellationes variae apud Scriptores.
AURUM_Coronarium
hinc ortum. Victorum praemium antiquissimis temporibus laurus fuit, in cuius locum postea corona ex auro successit Festus Pomp. l. 18. Triumphales coronae sunt, quae Imperatori victori aureae praeferuntur, quae olim propter paupertatem laureae fuerunt. Neque vero una aut altera solum praeferri solebat, sed et poene infinitae, pro opulentia devictae provinciae. Unde in triumpho Aemylii Regilli, quinquaginta coronas aureas translatas fuisse, docet Livius Dec. 4. l. 7. imo triumphante L. Manlio Alcidino centumviginti quatuor, Idem eiusdem Dec. l. 10. Tandem, pro coronis certa pecuniae summa iis depensa est, Aurum coronarium hinc dicta: Servius ad Aen. l. 8. v. 721. Aurum, inquit, coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur: Imperatores autem hoc imponebant, propter concessam vitam; Ideo ergo dicit dona, si hoc non esset, spolia diceret. Meminit eiusdem Auri Tacitus Annal. l. 15. c. 45. Inque praedam etiam Dii cesere, spoliatis in urbe templis, egestoque auro, quod triumphis, quod votis, omnis Populi Rom. aetas prospere, aut in metu sacraverat. Postea autem non in victoriis tantum, aut superatis hostibus auri huius conferendi consuetudo invaluit, sed in quacumque pompa, aut magnificentia: Hinc apud Ael. Spartian. c. 4. Antoninus Pius Aurum coronarum, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, Provincialibus medium, reddidisle legitur. Apud Suetonium Nero c. 32. revocavit et praemia coronarum, quae unquam sibi in certaminibus civitates detulissent. Contra veterem morem, cum lex et decerni et accipi illud vetaret, nisi decreto triumpho, Cicer. orat. in Pisonem etc. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 10. paralipom. ad c. 29. Lipsium de Magnitud. Rom l. 2. c. 5. etc. De eodem Auro, sic Car. du Fresne: Aurum Coronarium Imperatoribus ultro conferebatur in auro, vel in coronis aureis, aliisque signis ob partas victorias, aut laetitiam aliquam a Senatoribus aliisque Magistratibus: interdum necessitate postulante indicebatur. A Satrapis etiam pro devotione, quam Imperio debebant, sollenniter offerebatur. Dio vocat, to\ xrus1i/on to\ toi=s2 stefa/nois2 pros1h=kon], aurum coronis conveniens: Incertus Scriptor apud Suidam stefaniko\n te/les1ma], coronarium vectigal. Strabo filikw=n leitourgiw=n] appellatione id complexus est, l. 8. Remisit illud Italiae, in provinciis, minuit Adrianus Caesar apud Lamprid. c. 32. Vide et quae de Pio dicta, et praeterea Monimentum Ancyranum Augusti cum Notis Casauboni et titi. Cod. Theodos. de Auro Coronar. atque ibi Iac. Gothofredum, ut et Vales. ad Ammianum l. 25. p. 301.
ad_AUSTRUM
praecandi adorandique ritus, velut praescriptus a Prophetis, memoratur in Libro S. Athanasii dicto, Quaestionum nempe ad Antiochum Principem, Quaest. 37. Tom. 2. p. 344. Parisiis 1627. Quod verum quidem, si quis in Regione aliqua Hierosolymis Boreali aut quae Boream in plagis Mundi participaret, oraverat: talis enim Austrum versus consistere necesse habuit. At non nomine Austri sic precabatur: sed quia in Austro eiusmodi homini oranti collocabantur Hierosolyma. In libro vero illo pro indubitato sumitur, quod quemadmodum Christiani ka/i) *a)natolhn\], versus Orientem, ita Iudaei kata\ *noton], versus Austrum, adorare soliti sint. Rationem inter alia hauc reddit Auctor, *dia\ to\n en *no/tou th=s *i(erous1alh\m h(/goun en *beqlee\m me/llouta ti/ktesqai *ku/rion. *dio\ kai\ e)/legeu o( profh/ths2, o( *qeo\s2 u)po\ *qaima=n h(/cei, toute/sti en *no/tou]. Quod ex Austro, quoad Ierusalem, scilicet ex Bethleem (milliaribus sex versus Austrum ab Hierosolymis distante) nasciturus erat Dominus. Unde dixit Propheta (Habacuc c. 3. v. 3.) Deus a Thaeman veniet, i. e. ab Austro. Sed locus hic de Legis datione in Sinai, quae Iudaeis Australis est, a plerisque capitur, ad Deuteron c. 33. v. 2. Prophetam respicere dicentibus. Et Chaldaeus certe, In Legis datione, inquit, Deus revelatus est ab Austro, etc. Quam in rem vide plura, apud Ioh. Seldenum de Synedriis l. 3. p. 429. ut et infra lemmate ad Occidentem, de Orantium ritibus ad Orientem etc.
AUTOCHIRES
Graece *au)to/xeires2], aliter *au)tofo/roi], i. e. Suicide, qui ipsi sibi mortem consciscunt, apud Hebraeos, soli sepulturae honore caruerunt, uti Iosephus docet de Bell. Iud. l. 3. c. 25. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem prosupplicio non habent. Sic Milesiae Virgines a voluntaria morteabsterritae, apud A. Gell. l. 15. c. 10. et plebs olim Romana, apud Servium ad Aen. l. 12. quamquam improbante Pliniol. 36. Sic et Cleomenis corpus, qui se interfecerat, Ptolemaeus suspendi iussit. Etpassim receptum, ait Aristoteles Nicom. l. 5. c. 5. ut ignominia aliqua afficiantur, qui sibi mortem intulere: ubi Andronicus Rhodius id exponens ait, sepultura eorum corpora prohiberi, quod inter alia Demonassae Cypti Reginae scita laudat Dion Chrysostomus. Neque huic mori obstat, quod Homerus, Aeschylus, Sophocles, alii monent, nihil sentire mortuos: quare nec damno nec pudore affici. Satis enim est id, quod mortuis accidit, a vivis metui, ut hoc pacto a peccato retrahantur. Optime enim Platonici contra Stoicos, et si qui alii servitutis et morbi fugam, imo et spem gloriae, pro iusta causa mortis voluntariae, admittebant, sentiunt, retinendum animum in custodia corporis, nec iniuslu eius, a quo ille nobis est datus, ex hac vita migrandum: quam in rem multa videre est apud Photium, Olympiodorum et Macrob. ad Somnium Scipionis. Hanc senrentiam fecutus olim Brutus, Catonis factum, quod postea im itatus est, damnaverat; et Megasthenes notabat, ab Indorum sapientibus reprehensum Calani factum, neque enim eorum placitis probari talem exitum hominum vitae impatientium, Sttabo l. 15. Nec aliena persarum, ut videtur, sententia, quorum Rex Darius apnd Cutrium l. 3. c. 6. alieno scelere, quam suo, mori maluit. Ideo Hebraeis mori dictum a)polu/esqai], i. e. dimitti; quod genus lovendi et Graecis fuissle usitatum, discimus ex Themistio de Anima et Plutarcho in Consol. Nonnulli tamen et Hebraeotum, de Lege se non intersiciendi, unam causam excipiunt, tamquam eulogon e)cagwghn\], si quis videat se deinceps victurum in probrum ipsius Dei. Quo reterunt exemplum Sampsonis, Saulis, in libris Iudicum et Samuelis; nec non Razis Senatoris Hierosolym. in Historia Maccabaica. Sed et in Christiana Historia exempla legimus similia eorum, qui mottem sibi intulerunt, ne tormentis adacti Christi religionem eiurarent, et Virginum, quae, ne qudicitiam amitterent, in flumen se iecerunt, quas et in Martyrum censum Ecclesia retulit. De quibus quid Augustinus sentiat, de Civ. Dei l. 1. c. 26. Ep. 61. ad Dutc. et l. 2. c. 23. contra secund. Gaud. epist. videre operae pretium est. Cui addere placeat Chrysostomum Galat c. 1. v. 4. Concilium Carthagm. I. et Aurelian. II. Capitulum item Francicum l. 6. c. 70. et l. 7. c. 443. Aeschinis tempore eius, qui se interfecisset, manum seorsim a corpore sepeliri consuevisse, tradit idem in Ctesiphontem. Cleomedis praefati au)tokto/nou] corpus krema/s1ai katamurw/s1anta] Ptolemaeum, h. e. non suspendisle modo, sed et unguentatum cruci affixisse, refert Plut. ut infra videbimus, ubi de Ungendi ritu. Scribit quoque Artemidorus, memoriam cius, qui laqueo finislet vitam sibi, ita damnatam tantaque ignominia aftectam este, ut nec in parentationibus, inter coeteros propinquos, nomen illius cieretur, Oneirocrit. l. 1. c. 5. a)narth/s1as2 ea(uto\n e)teleu/ths1e to\n bi/on, w(s2 mhd) a)poqanw\n e)/xein o)/noma tou/tous2 ga\r mo/nous2 en vekrw=n dei/pnois2 ou) kalou=s1in oi( pros1h/kontes2], qua de re infra aliquid, ubi de Ferali cena. Vide quoque Hegesippum l. 3. c. 17. et plur a hanc in rem apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis 1. 2. c. 19. . 5. nec non Tob. Pfatmerum System. Theol. Gentil. pur, cap. de Lege. Iis, qui Intestati decesserunt, similes habitos, inferiori aevo, dicemus infra in hac voce. Vide quoque Scrobiculus
AXA_vel_ACHSA
filia Caleb, promissa a patre ei, qui Urbem Cariath-Sepher occupasset. Hinc Othonieli nupta, consilio mariti, a Patre incrementum dotis impetravit. Ios. c. 15. v. 16. Iudic c. 1. v. 12. Latine composita, vel adornata, aut lasciviens, sive confractio, vel diruptio velaminis.
AXIOKERSOS_et_AXIOKERSA
Pluto et Proserpina sic dicti, apud Samothraces, qui Cabiri dicuntur in illis sacris, teste Apollonii Scholiaste l. 1. ab Acaziportio mea] et keres], quod pro excidio et morte sumitur, scilicet qui habet imperium in mortuos. Unde Diabolus Hebr c. 2. v. 14. dicitur to\ kra/tos e)/xein to=u qana/tou].
AZA
Latine fortitudo, aut capra, viri nomen. Esdr c. 2. v. 47.
AZANIAS
viri nomen. Nehem c. 10. v. 9. Latine auris: vel arma Domini.
AZAREEL
nomen viri, 1 Chron c. 12. v. 6. Latine adiutorium, vel atrium Dei.
AZARIA
Propheta, Asae, post devictos Aethiopas, reduci obviam processit, ut Deo pro victoria tam insigni gratias ageret, hortatus. 2 Paral c. 15. v. 1. 2. Ioseph. Iud. Antiq. l. 8. c. 6. Torniel. A. M. 3094. n. 1.
AZARIA
qui et Uzia XII. Iudaeorum Rex, regnavit ann. 52. Item filius Amaziae Regis Iudae. 2 Reg c. 14. v. 21. Latine auxilium vel atrium Domini.
AZARICAM_vel_AZRICAM
nomen viri. Nehem c. 11. v. 14. Latine auxilium resurgentis, vel vindicantis, vel fortitudo vacua.
AZAU
Hebraice i. e. videns vel prophetans, fil. Nachor ex Melcha. Gen c. 22. v. 22.
AZAZ
pater Bala. 1 Paral c. 5. v. 8. Latine fortis.
AZAZEL
cuius mentio Levit c. 16. v. 8. Iuliano Apostatae, Hebraeis, Valentinianis et Magis, daemon est. Unde Iulianus ex hoc loco Mosis conatus probare est, scripsisse hunc u(pe\r *a)potropai/wn], i. e. de Diis Averruncis, a Cyrillo docte refutatus in Iulian. l. 9. Hebraei unum ex quatuor Daemonum anresignanis Azazelem facientes, hoc die (quo nempe Festum Propitiationis, de quo sermol l. c. agebatur) Satanam nihil posse atque inde esse, aiunt, quod literae numericae nominis , i. e. Stanae, valent CCCLXIV. quia per anm dies totidem imperium suum in homines exerceat, nec ullus excipiatur, nisi dies modo dictus. De Valentinianis veteris Poetae Christiani carmina, in Marcum, Valentini discipulum, qui discipulis suis credebatur per praestigias illudere, apud Irenaeum, citatum Epiphanio Haer. 34. sic habent: *ei)dwlopoie\ *ma/rke kai\ teratooko/pe,]*a)strologikh=s2 e)/mpeire kai\ magikh=s2 te/xnhs2,]*di) w(n kratun/ris2 th=s pla/nhs2 ta\ dida/gmata,]*shmei=a deikno\s2 toi=s2 u(po/ s1ou planwmen/ois2,]*a)ponatikh=s2 duna/mews2 e)gxeirh/mata,]*a(/s1oi xorhgei= s1o\s2 path\r *sata\n a)ei\,]*di) a)ggelikh=s2 duna/mews2 *a)zazh\l poiei=n.].Idola fingens Marce, monstrorum artifex,Fraudisque gnare Magicae et astrorum sciens,Erroris inde dogma pestiferum struis,Portenta caecae ficta dum turbae exhibes,Per te rebellis qualia exsequitur manus:Haec tu illa Satanae fretus auxilio patrisAzazelique mira designas ope. Quin hodieque in Magorum libris Azazel, inter Daemones, qui elementis praesunt. Sed haec commenta, praeter Cyrillum praedictum, Theodoretus, Isychius et Procopius merito reiciunt. Arabibus Azazel montis nomen est, et Aben-Ezrae, qui eum monti sinai admovet: Sed non videtur verisimile, per tot interiectas solitudines, quotannis hircum ab urbe Israelitas deduxisse. Adde, quod in regione toties peragrata et tam accurate descirpta nemo est, qui montis huius meminerit. Non pauci Azazelem volunt fuisse hircum ipsum emissarium, adeoque verba Mosis sic reddunt: Aaron sortes iaciet super duos hircos, sortem unam Domini, i. e. in hircum Domino mactandum; et alteram in Azazelem, h. e. in hircum in desertum abiturum et dimittendum. Sed tum falsa vocis originatione nititur haec interpretatio, tum verba Mosis nimium implicata reddit. Proin Bocharto, est hircus servatus pro\s2 ta\s2 a)naxwrh/s1eis2], quod significari voce ex Arabica lingua probat. Nempe hircorum unus Deo servandus erat, ut super Altare mactatus illi esset in cibum, quod de victimis legitur Levit c. 21. v. 6. alter ad azazel, i. e. ut i locum deserti remotum et separatum deduceretur. Uterque horum Deo consecratus erat, unde est, quod uterque coram illo statuebatur, tamen in Dei sortem cedere videbatur magis speciali iure, qui super Altari mactabatur: quia victimae in illius honorem immolatae Hebraea phrasi Dei cibus vocantur, ut vidimus. Huic opponebatur alter hircus , i. e. pro\s2 xwris1mou\s2], vel pro\s2 a)naxwrh/s1eis2], i. e. hircus ad id destinatus, ut ad loca remota deductus, a grege separaretur. Porro, ut hircos, ita et sortes oportuir esse pares, ne ab extrinsecus intuentibus dignoscerentur: quas ligneas olim, sed secundo Templo aureas fuisse, scribit Maimonides; qui etiam addit urnam, in qua sortes hae repositae, ad Orientem Atrii et Aquilonem Altaris fuisse sitam, eaque mota, sortes in Sacerdotis manus incidisle, iuxta nomen duorum hircorum: Et si Dei sors in manum dextram incidisset, dixisse Saganem, qui a dextris adstabat, Domine mi, magne Sacerdos, tolle dexteram tuam; sin in sinistram, dixisse Principem Domus Patrum, Domine mi, magne Sacerdos, tolle sinistram tuam, sicque Sacerdotem dexteram sortem hirco dextero et sinistram sinistro imposuisse. Postmodum hircus, in quem cecidit sors ad azazel, sistebatur vivus coram Domini, v. 10. ut per eum fieret propitiatio et dimitteretur ad azazel, h. e. ad loca remota, in desertum. Apud Rambam Sacerdos ligabat linguam coccineam (h. e. panni frustum in linguae formam cocco tinctum) ponderis duorum siclorum in capite hirci emissarii, et eum dirigebat versus locum, in quem erat dimittendus. Quam linguam lim alligabant ad ostium porticus exterioris aut etiam interioris: et, cum exalbescebat, quod passim contigisse referunt, id pro fausto omine habebatur; inde scil. coniectabant, remissa sibi esse peccata, iuxta Esai c. 1. v. 18. Vide Gemaram in Ioma. c. 6. Desiisle vero id observari 40. annis ante Templi excidium, iidem Talmudici scribunt in Ioma c. 4. Nempe tum Christus passus est, morteque illius legalibus sacrificiis omnis vis adempta, lumen cognitionis ea in gente exstinctum, nec Templum solum, sed et caelum hactenus clausum, gentibus tum demum patere coepit, etc. Deducebatur autem hircus emissarius, postquam ei Sacerdos manum imposuisset, et confessus super eum esset omnes iniquitates filiorum Israelis, v. 20. 21. 22. per manum viri ad id parati in locum, quem Moses desertum], et azazel], i. e. secessum vocat; ubi non detrudebatur in praeceps, aut ventorum turbine abripiebatur, ut Hebraei nugantur, sed simpliciter dimittebatur, v. 26. quomodo scil. sacra quaedam animalia, quae Graeci a)/feta] vocabant, quod in Dei alicuius honorem libera dimitterentur. Cael. Rhodig. l. 7. in fin. eiusdem ritus vestigia trans Euphratem, observat, ubi pascebantur, inquit, boves Dianae Persicae sacrae, nullo custode, et a)/fetoi], Deae charagmate insignes. Et Sueton. in Iulio c. 81. memorat, equorum greges, quos in traiciendoRubicone fluvio consecraverat (Caesar) ac vagos et sine custode dimiserat. Sic Arabes in Ethnicisino, i. e. antequam impuro Mahumeti nomen dedislent, quaedam iumenta et pecora, puta camelos feminas, oves et capras Diis suis simili ratione devovisse leguntur: Dicebanc autem istiusmodi pecudem Saibah, i. e. a)/feton] et aures eius findebant, ut hac nota dignosceretur, unde et bahirah eam vocabant: quemadomodum et sarba, quod libera erat a mulctura et lac in mammis retinebat. Nec omittendum, videri Graecos ad hunc Hebraeorum ritum allusisse, cum ad capras silvestres imminentia mala amandabant. Vide Hesychium, Suidam, et ex utroque Erasmum in Prov. *kat) ai)=gas2 a)gri/as2], In capras feras; et plura hanc in rem, inprimis de collatione duorum hircorum, quorum unus mactandus erat, in Festo Propitiationis, alter in desertum emittendus; cum duobus pasleribus, Levit c. 14. v. 4. 49. quorum uno iugulato, alteri liber in agro volatus permittebatur: ac utriusque huius Typi, cum Servatoris nostri morte ac resurrectione, analogia, apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 54. toto, ut et infra, ubi de Expitiationis Festo, it. ubi de Hirco Emissario.
AZBOC
viri proprium. Nehem c. 3. v. 16. Latine hircus, vel fortitudo vacuitatis, aut dissipatio.
AZECA
civitas Amorraeorum, quae sorte cessit tribui Iudae. Ios. c. 15. v. 35. Inter Eleutheropolim et Aeliam sita, teste B. Hieronymo. Hic Deus grandine et lapidibus Gentes perdidit. Ios. c. 10. v. 11. Ibi Pelischtaei castra contra Israelem posuerunt. 1. Sam c. 17. v. 1. hanc reparavit Roboam Rex Iudae. 2. Paral. c. 11. v. 9. et Rex Babylonis eam debellavit. Ierem c. 34. v. 7. Latine fortitudo sive septa.
AZER
nomen viri. Nehem c. 3. v. 19. i. e. atrium, vel auxilium, fons exercitus, vel fortitudo felicitatis.
AZGAD
nomen viri. Esdr c. 2. v. 1.
AZIEL
nomen viri 1 Paral c. 4. v. 35.
AZIIA
nomen viri. Nehem c. 11. v. 13. Latine fortitudo, sive hircus Domini.
AZIZA
nomen viri. Esdr c. 10. v. 27. Latine fortitudo, vel fortis.
AZMAVETH
nomen viri. 2 Sam c. 23. v. 31. qi 1 Paral c. 11. v. 33. Azmot vocatur, i. e. fortis mors, sive hircus, aut fortitudo mortis.
AZMOTH
fil. Ioada. 1 Paral c. 8. v. 36. Fil. item Iore. 1 Paral c. 9. v. 42.
AZOR
fil. Eliacim, inter progenitores Iesu Christi, Matth c. 1. v. 14. Latine adiutor, vel accinctus.
AZUR
pater Ananinae Prophetae. Ierem c. 28. v. 1. Item pater Iechoniae. Ezech c. 11. v. 1.
AZYMA
Hebr. , cuius vocis origo non liquet. Docet tamen ex Arabismo, Bochartus, proprie esse puros et sinceros panes et ab omni fermento expurgatos, quod corruptionis esse genus voluerunt multi Veteres. Hinc Hieronym. 1. Corinth. c. 5. v. 6. et rursus Galat c. 5. v. 9. Modicum fermentum, inquit, totam massam corrumpit: ubi Graece est zumoi=], fermentat. Et Plut. in Quaestion. Rom. vult fermenti usum Flamini Diali fuisse prohibitum; quia h( zu/mh kai\ ge/gonen en fqora=s2 au)to\ kai\ fqei/rei to\ fu/rama mignumen/h], fermentum, cum ipsum sit ex corruptione natum, massae admixtum illam corrumpit. Et paulo post, kai\ o(/lws2 e)/oike s1h=yis2 h( zu/mws1is2 ei)=nai], atque omnino fermentatio videtur esse putrefactio. Sincerus igitur iure vocatur panis, cui nihil est fermenti admixtum. Quo alludere videtur Paulus 1 Corinth c. 5. v. 8. ubi festum nos celebrare iubet en a)zu/mois2 ei)likrinei/as2], in azymis sinceritatis. Fuisse hunc panem Iudaeis perpetuum, putavit Tacitus, l. 5. Histor. c. 4. Sed Lex illius usum non praescribit ultra septiduum, cuius initium vespera diei decimi quarti, finis vespera diei vigesimi primi mensis Nisan. Quin, si Iudaeis credimus, septem quidem illis diebus vesci fermentato pane fuit nefas, sed azymum edere, non nisi primo neceslarium, sex reliquis liberum. Itaque pro Azymis per sex illos dies oryzam edere licuit, aut panicum, aut fruges tostas, aut fructus, ut ex Maimonide et Selomone probat Petavius in Epiphan. ad Audianorum Haer. p. 293. Semel vero Azymos panes per totum mensem comederunt Israelitae, nempe in exitu ex Aegypto, a die 15. primi mensis usque ad 15. et 16. mensis seq. quibus Deus illis largitus est mannam et coturnices, Exod c. 16. v. 1. 13. etc. Sed necessitate id factum, quia in deserto nihil illis fuit, unde se toto illo mense sustentarent, praeter fu/rama], quod ex Aegypto infermentatum attulerant, Exod c. 12. v. 39. Quod autem illo anno necessitate factum, id sequentibus repetierunt, ut Legi obsequerentur, in qua Deus septem dies azymos indixisle contentus, illis hoc signo quotannis refricare voluit memoriam praestitae ex Aegypto liberationis. Et quidem e septem his diebus cum medii quinque fuerint e)rga/s1imoi], primum et ultimum pro festis haberi voluit Deus; quia, ut primo ex tam dura libertate in servitutem fuerant asserti, ita septimo Pharaonem cum omnibus copiis suis mare Erythraeum absorpserat. Proinde, maximi momenti illa Lex et ad eius observationem omnes praecise adstricti fuerunt; vetirumque per illos dies non solum fermentum comedere, sed et domi habere, idue sub poena excisionis ex Israele: qua etiam tenebatur, qui Circumcisionem neglexislet; par namque Sacramenti utriusque, Paschatis ac Circumcisionis ratio. Ab hac tamen poena Maimonides excipit hominum duo genera. 1. eos, qui per errorem; 2. eos, qui minus quam quantum olivam, ex fermentato pane comederant: quorum illis imponit sacrificium offerri solitum, pro delicto per errorem commisso; hos autem caedi vult plag1a rebellionis, vide eum de Ferm. et Azym. c. 1. sect. 1. et 7. Suidas in voce *zu/mh], ab hora 6. decimi quarti diei mensis, s1a/lpiggos fwnou=s1hs2], signo tuba dato, omnem panem fermentatum, si quis apud Hebraeos fuisset reliquus, igne cremari et penitus absumi solitum fuisse, scribit, etc. Plura hanc in rem vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. ut et infra passim, inprimis ubi de Fermento et Paschate, aliquid etiam ubi de Protopaschitis.
AZYMORUM_Festum
unum ex tribus anniversariis ac praecipuis Iudaeorum Festis, una cum Paschate incipiebat, et per totam Iudaeam (non Hierosolymis tantum, ut Pascha) celebrabatur. Consistebat autem, praeter agnum Paschalem, tum in peculiaris sacrificii, tum in manipuli frugum oblatione, qui XVI. mensis, qui dies septimanae primus erat, in typum resurrectionis Christi, offerri debebat. Hic enim, tamquam primitiae nostrae, hoc ipso die a mortuis resurrexit, factus a)parxh\ tw= kekoimhmen/wn], 1 Corinth c. 15. v. 20. Vide Levit c. 23. v. 6. 7. 8. Numer. c. 28. v. 19. et Levit c. 23. v. 10. 11. Franc. Burmann. de Tribus Iudaeorum Festis Anniversar. et supra.
AZZI
nomen Viri, Nehem c. 11. v. 22.