MATEO - Mannheimer Texte Online


François-Joseph Terrasse Desbillons SJ (1711-1789): Annibal Tragoedia.

Verfaßt wahrscheinlich in LaFlèche (1743) oder Bourges (zwischen 1744 und 1748) für das Schultheater der Jesuiten.

Unveröffentlichtes Autograph; aus dem Nachlaß Desbillons in der Universitätsbibliothek Mannheim ediert von Wolfgang Schibel. Mai 1996

Zum Autor und seinem Werk siehe MATEO, Abt. Handschriften, annibal.

Editorische Notiz:

Die im Nachlaß Desbillons vorliegende Reinschrift der Tragödie "Annibal” ist der einzige bekannte Textzeuge. Das Manuskript ist durchweg gut lesbar. Der Text scheint in metrischer Hinsicht durchweg korrekt zu sein. (Eine Freiheit wie die dreisilbige Messung von Perseus auf S. 7, V. 15 ist die Ausnahme.) Einige wenige in grammatischer oder lexikalischer Hinsicht zweifelhafte Formulierungen lassen sich möglicherweise in zeitgenössischen Klassikereditionen oder Wörterbüchern belegen oder entsprechen einer vom Autor beabsichtigten Akzentuierung. (Z.B. S. 37, V. 9 quo loco stant res, vide.) Sie wurden daher nicht mit dem schulmeisterlichen Ausrufungszeichen "<!>” markiert. Die wenigen vom Editor vorgenommenen Korrekturen betreffen offensichtliche Versehen des Autors (z.B. p. 10, V. 9: Db.: sevavi, corr. Ed.: servavi).

<...> = vom Editor im Text ergänzt

[...] = Anmerkung des Editors

(...) = Regieanweisung des Autors

Db. = Desbillons

Ed. = Editor

Abweichungen von der orthographischen Norm (z.B. incoeptum, caeteri) wurden stillschweigend normalisiert - nicht jedoch in Eigennamen (z.B. Lybica). Beibehalten wurden der accent grave auf Endsilben (oder einzigen Silben) von Adverbien (z.B. magìs, auch in adverbial verwendetem licèt) und Konjunktionen (z.B. quòd) und der accent circonflexe als Zeichen der Kontraktion und auf langem a am Wortende. Aus dem Autograph übernommen wurde die Verwendung von konsonantischem "j". Am Wortanfang, wo die Handschrift nicht zwischen "u" und "v" unterscheidet, wurde die Unterscheidung dem heutigen Gebrauch entsprechend durchgeführt.

Die Worttrennung wurde nach der heute üblichen Norm vorgenommen, da die Handschrift Spatien oft mitten im Wort aufweist, sie zwischen den Wörtern jedoch manchmal vermissen läßt. Beibehalten wurde der Apostroph, den Desbillons zumeist vor die enklitischen Wörtchen "-que, -ve, -ne” setzt.

Die Interpunktion der Vorlage wurde bewahrt, da sie offenbar deklamatorische Bedeutung hat. Als störend dürfte hierbei empfunden werden, daß der Strichpunkt gelegentlich zwischen Haupt- und Nebensatz tritt, wo er das Satzgefüge aufzulösen scheint.

Das Problem der Groß- und Kleinschreibung wurde so gelöst: Graphisch eindeutige Majuskeln und Minuskeln sind als solche wiedergegeben. In den zahlreichen Fällen indifferenter Schreibweise - so durchweg bei den Buchstaben f, h und s sowie bei l und u/v in Anfangsstellung - ist die dem heutigen Gebrauch entsprechende Form gesetzt worden. Die Großschreibung am Versanfang hat Desbillons nur etwa 100 Verse lang durchgehalten. Inkonsequenz zeigt sich auch darin, daß einige Buchstaben (z.B. C, P) ohne ersichtlichen Grund häufig als Majuskeln geschrieben sind, während andere (z.B. o) auch dann als Minuskeln erscheinen, wenn Großschreibung zu erwarten wäre. Offensichtlich war die Opposition groß/klein für Desbillons orthographisch noch nicht relevant.

<Umschlagseite:>

Annibal Tragoedia

Actus 1.us, 2.us, et 3.us

<Von anderer Hand, wohl der des N. Caux de Cappeval (geb. um 1711 in Rouen, 1759 Hofdichter in Mannheim, gest. 1793), der als Freund des Autors dessen handschriftlichen Nachlaß gesichtet hat.>
Bonne tragédie latine, pleine de mouvemens et de chaleur, par la grande âme d'Annibal qui se répand partout; mais par malheur la Pièce se trouve arrangée pour le Collège; elle n'a pas cette supériorité de forme, que demande un grand théâtre du monde; en quoi le Père des Billons suit le Père de la Rue, qui, comme Jésuite, excelle en ce genre; c'est encore un très bon Manuscrit pour une grande Bibliothèque.
(Nächste Seite:)
Personae
Annibal
Scipio Nasica -
Scipio Asiaticus - Legati
Flamininus -
Prusias Rex Bithyniae.
Perseus Macedoniae Regis filius.
Clodomarus -
Bojorix - Galli
Lugdunus -
Aristo Mercator Tyrius
Miles Romanus
-------------------
Scena
Libyssae in Bithyniâ

(p.1)
Actus primus
Scena prima
Annibal Aristo
Annibal
Has positus inter perfidae sortis vices
non modicum, Aristo, capio solamen mali,
quòd te reversum, quòd mihi fidum intuor.
Eloquere vero: nulla'ne ultra Gens meas
Generosa, fortis, eligat partes sequi?
An Roma vicit? Orbis an totus volens
Ruit in catenas? an sibi solus super
Annibal?
Aristo
Iniquis major heu! frustra Annibal
Fatis Deorum!
Ann.
quidquid iratus ferat
Livor Deorum, ut frangat Annibalem parum est:
Profugum, et egentem, et omnibus cassum bonis
ut facere possit, his minorem non potest.
Licèt ergo longus per tot actum te plagas
mihi servientem traxerit frustra labor;
Edissere tamen: quo mihi stant Res loco?
Quid [Db.: Quit] sentit orbis me inter et Romam?
Aristo
favet
Ubi trahit illum sortis injustae favor:
(p.2)
Hanc Dominam adorat; vindicem Annibalem velit:
Sed Causa victrix territat superingruens,
Humilis'que grandes obruit animos pavor.
Decem hinc ab annis et solo et Ponto vagus,
Quot circuivi et Asiae et Europae plagas?
Nam quà protervis inquietatos Notis
Se Lybica longè Maria scindunt in sinus,
Et ad usque fines Lusitanorum ultimos
Penetrare potui, dum peregrinas opes
Revehere nostram satago mercator Tyron.
Ubique leges Roma distribuit suas;
Novo'que fractus temperari se jugo
Miratur orbis.
Ann.
Misera Carthago, tui
Non obtudisses ipsa conatum Ducis;
Tyrannus orbi aut nullus, aut alius foret ....
Nihil'ne verò Patriâ ab ingratâ spei
Superest, Aristo?
Aris.
In Urbe, quam circum premunt
Et fata Belli, et triste victoris jugum,
Inimica rabies factiosorum furit
Et obstinati ferrea etiamnunc vigent
Hannonis odia.
Ann.
aeterna quondam, vix novem
Tunc natus annos, odia Romanis ferox
Juravi ad Aras; nec sacramenti piget:
Sed enim tam atroci cur sacramento fidem
Et obligârim, et, obligatam dum libet
(p.3)
Praestare, damna pertinax tanta hauserim,
Causam fuisse Patriae infidum Decus,
Piget hoc, pudet'que.
Aris.
Nunc sibi summum putat
Carthago domita quolibet pretio graves
Romae imperantis posse placari minas,
Pacis'que foedae lege sancitâ, suis
Licere Civibus agitare inglorios
Sortem occupatam mercium tenui lucro.
Ann.
Ingenia novi vafra Romulidum: preces
Ipsi juvabunt Gentis oppressae irritas,
Vices'que miseris sponte promittent bonas;
Salutem ab unâ ut assuescant in dies
Sperare Româ: Gentis at falsae interim
Animos inertes franget afflictos humi
Series malorum longa; et elusus dolis
Ipse ubi querendi fuerit exhaustus labor,
Tunc fraus patebit; tunc apertâ vi ferus
Delebit hostis reliquias Populi breves
Carthaginem'que victor aequabit solo ....
Hanc, Patria, debes prodito Annibali vicem!
Hanc ultionem, ingrata, si dederis minùs
Vivo et fruenti; mortuo inferias dabis,
Famulante Româ ... Sed meus quò me dolor
Mutatum adegit? omen avertant Dei! ...
Scelesta, perfida; et mihi, vel sic, tamen
Carthago patria est: et sibi, vel sic, meos,
Ni renuat ipsa, possit impensos dies
(p.4)
habere reliquos ... Fata sed me aliò vocant.
Navibus, Aristo, Perseum hùc vectum tuis,
Et foedus olim ritè juratum mihi
Patris Philippi, et tota Romanis suis
Devota fratris Indoles Demetrii,
Et ipse Juvenis animus impatiens jugum
Subire, spondent igne ferro'que aggredi
Romam paratum.
Aris.
Gloriae cupidum tuae,
Tuis'que novi percitum exemplis rapi
Juvenem animosum.
Ann.
Nota Gallorum truces
Rediviva in Iras corda: noti Teutones,
Cimbri'que, Ligures'que, atque Boïorum malis
Invicta virtus, et animo Allobroges magìs
Generoso et acri, quàm suis tuti Alpibus:
His odia populis spargere mea, atque efferos
Bellorum atroci concitare incendio;
Ipsam'que meditor ferre in Italiam faces
Iterum cruentas. quin meos discent brevì
Induere sensus, legibus Parthi novis
Domiti, et recentis Rector Imperii Arsaces,
Fortes'que Daci, et Bistones torvi, et vagam
Qui Tanais undam, qui Boristhenis bibunt.
Quodcumque bello aut fraude Romanus furor
Superare nondum potuit, adsciscam mihi:
Relicta cogam spolia Terrarum; traham
Victi ruinas orbis; et Romae ingruam.
Aris.
(p.5)
Annibale digna, quae moves animo, manu
Praestare possis facinora ... At postquàm Eumenes,
Metuendus hostis, hac tuâ pulsus manu,
Cessit fugatâ classe; credideram tuis
Hac deinde in Aulâ cuncta consiliis regi,
Memorem'que decoris Prusiam Regno additi ...
Ann.
Hìc se ille nostrâ sospitem dixit manu;
Hìc, cinctus ipse consciâ Procerum palam
plaudente turbâ, gratiis solemnibus
bene auspicatam sortis accepit vicem
Quòd haberet hospes Regiâ Annibalem domo;
Hìc obligata jurejurando fides,
Ictum'que foedus ante praesentes Deos;
Auctore demum Annibale servatum Imperî
Decus fuisse, hìc publicum accinuit melos:
Hìc tamen, Aristo, hìc Annibal tutus parum;
Et, si metuere possit, hìc metui locus
Inter beatos, ipse quos fecit, dies.
Aris.
oriatur inde metus, ubi parta est salus?
Ergo'ne postquam victa libertas gemit,
Fugêre toto ab orbe pietas et fides?
Ann.
Hùc Flamininus advolat belli ferens
Pacis'que leges: Prusias jussa audiet
Vafri senatûs; audiet atroces minas;
Et inane Regis Rex gerens nomen, graves
Trepidante super his corde concipiet metus;
(p.6)
Certusque, quidquid imperet, Romae obsequi,
Ipsum Illa si fors victimam Annibalem petat,
tradere petenti victimam Annibalem velit.

Scena Secunda
Annibal, Perseus, Aristo.
Perseus
Romana Classis appulit: sacrae immemor
Rex dignitatis Ipse legato obviàm
properavit: omnes jam vias Miles frequens
Excubitor implet; in urbe jam totâ ferae
dominantur Aquilae; hac Regiâ Rex in domo
Mox Flamininus arbiter legem dabit:
Regnare cessat Prusias. Statue, Annibal,
Quid praestet agere cardine hoc rerum.
Ann.
mori.
Pers.
Superi! quis aures funebris pepulit sonus?
Hoc statuis? Umbras ire ad infernas cupis
Inultus? Hùc se dejicit retro Annibal?
Fugitivus ergo Regna deserui Patris
Frustra? Vel hostes per tot infensos mihi
Tibique vix elapsus, hùc demum appuli;
Ut spiritus Annibalis extremos legens
pietate inerti fungerer? Fletu irrito
Ignava sequerer fata properantem, et suae
male obstinatum perdere usuram necis?
Hunc ipsum, in omnes quem sequi ardebam plagas
Ferro ruentem et igne Romanas opes?
(p.7)
Hunc ipsum, in Orbe quem esse credideram virum,
Qui solus Orbem jam laborantem gravi
Eximere posset victor, ac vellet Jugo?
Adeo'ne parvo habenda momento putas
Patris Philippi robora, et bello horridas
Macedûm phalanges? Martiasque, ultro mihi
Quas, ipse Ductor Thraciae, vires Cotys
Spopondit? Innumerosque Gallorum globos
te Duce paratos omnia audere et pati?
Ann.
Ut me iste recreat mentis excelsae impetus,
generose Princeps! Iste ut animosi dolor
pectoris, et acer questus Annibalem juvant!
Quàm bellicosus, quam'que propositi tenax
nobilis, inanes sortis adversae moras
Superare nôrit Perseus, volui palam
manifestum habere. Innoxiae mentis dolum
Ignosce, Princeps: me'que jam rerum hoc statu
Cognosce totum. pectus assuetum malis
non calamitates facilè vulgares domant.
Mutare atrocis perfidam fati aleam
didici ferendo. quàm parum mortem timet,
tam refugit animus frustra et ignavè mori.
Italis in agris haec quadringentas [Db.: quadringintas] manus
Evertit urbes, ter'que centum millibus
Romulidûm avaras Tartari explevit domos:
Annibalis odio sic litavit; nec satis,
(p.8)
Vel sic, litatum est: tantus exundans cruor
parum est ut odium saturet; Etiamnum sitit.
Me celer in oras rursus Ausonias rapit
Amor ultionis. Atque ubi Capitolio
rapidam flagranti victor intulerim facem:
tum cincta quamlibet apparatu Mors truci
Ingruat; aperto laetus excipiam sinu.
Pers.
Haec odia vinci nescia Annibalem decent.
Ille obstinati Cordis immanis vigor,
et robur, ipsum, quantus est, totum probant.
timidus pavescat Prusias: Romam tremens
hîc imperantem adoret: oblitus sui
decoris, tibi datam transferat Romae fidem:
Ignava corda, sorte mutatâ, solent
mutare sensus: unus heroas tenor,
eadem'que ratio semper aequanimis regit.
Ann.
Hos gratus ultro, quamdiu decuit, Lares
Incoluit hospes Annibal: sed nunc meis
Famulare quando Prusias collum hostibus
Submittit excors; et fidem forsan parans
cumulare ruptam majus aggreditur nefas:
Ratum est; scelestâ fraude corruptam domum,
perjurioque Regio infames Deos
abominatus fugio.
Pers.
quin omnes moras
abrumpe: sortes in Macedoniam tuas
(p.9)
transferre propera. desere infames plagas:
contaminati desere hospitii Reos;
tuâque vindex plecte Perjuros fugâ.
Aristo
non procul ab Urbe stant mihi in tuto Rates
Lybissae ad oras: hinc in Altum quid vetat
abire noctu? sortis oblatae bonos,
quin age, favores, Annibal, statim occupa.
Pers.
Dum breve secundi temporis spatium sinit,
sine ipse tuto protegi incolumes loco
hos liberando debitos orbi dies:
non singularem fungeris fati ordinem;
Eodem habetur et tua et Mundi salus.
Ann.
Nobis priùs visenda sociorum fides
quid suadeat, sinat've: Clodomarus priùs,
Bojorixque, Lugdunusque, Gallorum Duces,
super his monendi. ceterùm Intrepidus, ferox,
quocumque nobilis odii stimulus vocet
Mundoque vindicanda libertas, sequar. 216 [Verse]
-------------------------------------------------------
(p.10)
Actus Secundus.
Scena prima. Annibal, Clodomarus.
Ann.
Quibus acta numeris vita; quàm varius color:
Quot fluctuantis hauserim fati vices,
Clodomare, nôsti, fidus et fortis Comes.
Casus, labores, proelia, et victorias,
Quorum fuisti magna pars, memori in sinu
revolve: Matris ubere ex ipso fui
In bella raptus: esse Romanis simul
Et notus, et timendus, incepi puer:
aeterna juravi odia, se<r>vavi fidem;
quibus ipsa campos provida Ausonios tegit
Natura claustris, ea penetrare institi,
Iter'que sectis pervium feci Alpibus;
Italiam atroci Marte vastavi, obrui;
Populator annos quindecim totos ferus,
terrore, luctu, clade Romam miscui;
Romamque potui vincere, et mundum, et Deos:
At molienti fata terrarum, mea heu!
Ipsa execrandam Patria objecit moram:
tardas egenti mittit, aut nullas opes;
parabiles'que Copias prudens negat;
revocat ... malorum quanta me traxit vagum
Exinde series! quàmque multiplicem tuli,
quàm pertinacem sortis inclementiam!
(p.11)
Clod.
An, fragilis ut sit perfidam sortis vicem
Expertus, heros desierit esse Annibal?
quae gravibus aucta, rigida responsat malis,
haec vera virtus, dignaque Annibalis sinu.
nostrorum in agris Teutonum, nullam ferunt
merent've laudem, quos natantes ipse aquâ
Rhenus secundâ, ingens've Danubius juvat:
sed patria celebrant Carmina insignem virum,
qui victor alto pectore adversos ruit
superatque fluctus.
Ann.
Sortis injustae horridus
quicumque circùm vultus Annibalem tonet,
Ipse irretorto lumine instabit ferox,
imperviumque, et moenibus ahenis rigens
quamlibet acerbis pectus opponet malis.
Fata fero misera, Clodomare; nec me pudet:
Fata ipsa pudeat, pudeat injustos Deos.
Meas id unum me inter aerumnas gravat;
quòd, impeditus arduo rerum statu,
vicemque sociis debitam, frustra memor,
referre cupio; nec meum quidquam licet
communicare, praeter infortunium.
Clod.
Sociare, vel sic, posse conjunctas manus,
satis ampla merces. doleo funestam vicem;
et abhorret animus fata, nec meritum, pati
(p.12)
Annibalem acerba; et illa partiri tamen
Idem ambit animus, habetque beneficii loco.
Ann.
Si modò trecentos indole hac magnâ inclitos,
hoc robore animi, et hac fide Insignes, tuî,
Clodomare, similes fata concedant viros:
Romam ecce certum vadere Annibalem statim;
Ecce hostium armis obviam totis celer
statim inde rapiat ire cupientem impetus ...
tales at esse quot viros credis super
Annibali, et orbi?
Clod.
quot Ararim, et Rhenum, et Mosam,
quot Rhodanum, et Albim, quot'que Danubium colunt;
quot hospitales nemoris Hercynî specus
fortibus alumnos educant animis truces,
et abominatos turpe servitii jugum
praesentia Hesus atque Teutates juvant
Numina: Latebris ipse gentes in suis
obivi, et Annibalis odia circumtuli:
generosa passim pectora inveni; feros
passim reliqui Milites Romam aggredi
pulchrè obstinatos, et Ducem, quaquà licet,
totis paratos opibus Annibalem sequi.
Ann.
quaecumque cupis, et fortis hortator mones,
Clodomare, sensus omnia ad nostros quadrant;
Et animus ire sponte properat, quò rapis.
Sed enim fideles cordis invicti notas
(p.13)
Et experiri, et his tueri me juvat.
Solet male ominata patrare impetus
facinora: virtus ipsa consiliis amat
bonis moveri. Prusiam ingratum, et suos
hîc imperantes fugere Romanos procul
hac nocte meditor, mox relaturus pedem
meos in hostes, et fugae emendabilem
cruore multo mox redempturus moram ...
Clodomare, propera: Perseum, et Gallos Duces
Accerse: tantis poscit expendi Arbitris
Res tanta.

Scena Secunda.
Annibal.
Faustis prospera auspiciis eunt,
ad Exitus incepta. Sociorum fides
perspecta; notus animus odiorum tenax.
mihique, quantum cardine hoc rerum licet
sperare, mollior aura fortunae favet ...
Favet? Favere possit Annibali Dea
viginti ab annis perfido illudens joco? ...
Culpâ pudendus unicâ vitae tenor
meae laborat: Capua, quae poterat Deos
victore luxu frangere oblitos Poli,
me Capua quondam domuit oblitum meî:
Laboriosis ulta deliciis, suum
victorem inerti Capua devicit morâ.
Capua expiavit diruta infandum nefas,
labemque inustam desidi Annibali luit,
ultrice Româ ... Sed brevem culpam Annibal
(p.14)
quot interim, quantisque persolvit malis!
Afflare populis institi variis meos
passim furores: Prusiam, Antiochum, Nabim,
Ariathem, et ambos Gallograecorum Duces,
Pellamque, Thebasque, Calydonemque, et Rhodon
In odia movi ruere participes mea,
Romaeque vires contra, apertè, clanculum,
Rem gerere: frustra. an invidet aliquis mihi,
meis nocere certus inceptis, Deus? ...
quaecumque me agitent fata; perstabo tamen;
quâque ire coepi, durus insistam viâ.
Spes, heu! caduca, sentio, cordi insidet.
Im<m>ò intus aliquid, par timori, vel timor
fortassis ipse, murmure molesto crepat
Consilia damnans vana; et invitum monet
prope esse, ut odia ferreo nostra objice
Illisa pereant, vis'que se demum exerens
Invicta mentem Annibalis aeternùm domet ...
Quid, anime, trepidas? quid fremis? vel quae mihi
rapit atra nubes lucis aethereae facem?
quis imminentis conscius fati dolor
urit medullas? ... me Inferi, Terra, et Polus
convellere imis sedibus certent simul:
perstabo: mutent, si queant, caeco excitum
pectus tumultu: pectori legem dabit
Idem usque, semper qui fuit, animi tenor.
(p.15)
quiesce, sociis te tuî similem para,
Annibal; eumdem, quem soles, vultum indue ...

Scena tertia
Annibal, Perseus, Clodomarus, Bojorix,
Lugdunus.
Ann.
Adeste, socii. An satius Imperii jugo
Romani inultos cedere; an nostrâ magìs
Virtute dignum, immane conjunctis nefas
repellere opibus; Illa decernat dies.
Pers.
Quamcumque Mundo Roma fortunam parat,
Excutere totis viribus certos vides:
Vides paratos igne ferroque ingredi
In fata Romae sacrilega, quaquà patent.
Boj.
generosus orbem suadet ulcisci dolor:
hoc ambit animus; fervidae hoc menti sedet:
hùc impetus agit impotens; hùc te, Annibal,
Ducem praeire, et regere vindictam decet.
Lugd.
Iste, Iste sanguis, quantus in venis micat,
Tibi consecratur, Annibal: nôrunt mori;
servire Romae nesciunt Allobroges.
Clod.
In te recumbit orbis afflicti salus:
Te spectat unum maesta libertas, tuos
sibi destinatos, Annibal, nisus petit,
urget morantem: fortis ultor, age, admove
(p.16)
tuamque, devotasque sociorum manus.
Ann.
Idem Ille, Amici credite, Annibalem ciet
Impetus ad arma; idemque sustentat vigor;
quem Trebia, quem Thrasymenus, et Cannae, hostium
Cumulos ruentem, et arva complentem ebria
Cruore, et altos decolorantem lacus
Vidêre quondam. Vegetus etiamnum rigat
haec membra sanguis. Sexiès annos decem
senex peregi: contigit sed enim mihi
senecta viridis, cruda, bellorum capax,
Annibale digna. Mentis excelsae calor
ardescit intus; vimque durando igneam
Ipse inquietus auxit in melius labor;
animumque pugnas inter et strages virûm
Caede recreavit multâ, et invictum addidit
Bellona robur. Saeva me innumeris diu
terrâ marique traxit afflictum malis
fortuna: sed enim quidquid ulterius paret
furere obstinata; pertinax virtus suis
occurret armis tecta; firmoque, ut solet,
per ingruentes ibit aerumnas gradu.
quanquam quid ictus sortis adversae impios
ultra extimescam? ponet exhaustus furor
(sperate socii) ponet aerumnis modum.
Inimica fata, superior mente, Annibal
fregit ferendo. quem suo Juvenem inclitum
favore quondam juvit amplecti; senem,
nil tale meritum, perdere pudebit Deos.
(p.17)
His vita variis acta momentis, vices
tot passa varias fluxit: et, vel sic, mihi
haud paenitenda. Pectus, ô socii, intimum
vobis retexi; et Annibal totus patet.
Spes, agite verò, tempus erat, alto in sinu
Librate vestras: studia conferte invicem:
Videte quid communis utilitas ferat;
Quid ratio rerum suadeat; quid fors velit;
Quid ipsa virtus expetat, quid've imperet.
Pers.
Deliberare nil opus; ubi mens agit
Idem volentes una.
Boj.
consilii moras
odimus inertes, quando pensandum venit
utrumne fortes deceat imperium pati
Romae pudendum, an vindicem Annibalem sequi.
Lugd.
tuisque nostrisque, Annibal, velle hostibus
aeterna bella fervor unanimus jubet.
Quin age, volentes Ductor in pugnam rape:
Insurge in arma: vince: fatali manu
Asserta redeant jura, libertas, salus.
Clod.
Reclude atrocis ferreas belli fores;
Iterque signa: Te Duce, armorum labor
tardare nullus, nulla tempestas potest.
Sequar calentem caede; crudescant licèt
frons torva Martis, densa telorum seges,
(p.18)
Et Pavor, et Ira, et Mortis indomitae furor,
Animosus ibo: splendidum Annibalis jubar
quocumque pulchram Gloriae monstret viam,
ardebit interesse Clodomarus comes.
Ann.
Celer iste, socii, in vultibus calidis flagrans,
micans in oculis, hauriens corda impetus,
potentiùs agit; prosperam quàm si mihi
multus Deorum spondeat sortem favor
Tripodas per omnes, belli et eventus bonos,
Ipsamque Romae cladem et excidium canat.
Ire, Ire certum est, vestra quò virtus vocat.
Hac nocte cupidos hinc vehet in Altum Ratis:
Satis ampla gemini spatia sufficiunt dies,
freta usque Ponti pressa Thermaico sinu
ut permeare liceat: Hinc brevis est mora,
Dum nos recipiat moenibus Pella inclitis:
Hîc renovo foedus, quod tuus, Perseu, Pater
Philippus olim pepigit, iris se meis
adesse semper velle testatus Deos.
Mox bellicosos Thraciae viso Incolas,
Cotymque Regem cieo, et indigetem sibi
accendo Martem. celsa scandentur Juga,
nec veniet ille insuetus Annibali labor;
Haemumque, Rhodopemque, Ismaronque odii notis
mei relictis in novas furias agam.
Per arva rigida, perque Riphaeas nives
hortator adigam in praelia indomitum Scytham,
Getasque, Dacosque, horridosque Iazygas.
(p.19)
Ingentis oras Ipse Danubii legens
Turmas vagorum hinc inde populorum truces
In bella rapiam; et esse qui vixdum sciunt
In orbe Romam, spolia pollicitus, tibi
mercabor hostes, Roma. Tum Suevos, Quados,
totosque latè commovebo Ingaevonas [Db.: Ingaenonas].
Ubi confluentis pronam Araris undam excipit
Rhodanus, beatos Brancus hîc frater tuus,
Lugdune, populos lenis imperio regit:
Hîc sceptra quondam dum meâ recipit manu
Asserta, mecum mutuam pepigit fidem:
Hîc congregabo ex Gentibus variis feras
mihi catervas; odia compellam in mea
Jurare; magno percitas demum impetu,
Italos in Agros, arduis ex Alpibus,
quas Juvenis olim pervias feci, traham;
Capitoliumque cum suo incendam Jove.
Pers.
ô digne Superûm laudibus, macte Annibal!
Iste animus ingens hominis excedit modum:
Magna illa, quae te possumus Duce exequi,
Consilia tacito audita concuterent metu
fera ipsa Martis corda: nec vasto tamen
majora magni volvis Annibalis sinu.
Ann.
Juravi ad Aras odia Romanis puer
aeterna ... Romam cladibus frustra obrui:
(p.20)
Stat Roma: vivit Annibal voti reus.
Ipse Pater aderat, testis odiorum mihi
Auctorque, Amilcar ...* Patrios urna haec tegit (* urnam profert.)
sequestra Cineres: Haec sacramenti monet
nondum expiati: Hîc Patris horrendùm gemit
Umbra inquieta; filiumque iras dolet
vovisse steriles ... Rursus adsis, ô Pater!
adstringo rursus jurejurando fidem.
Pers. *
(* ad urnam procedit; sicque deinceps ceteri suo quisque ordine.)
Per Umbram Amilcaris, et per Annibalis Caput,
aeterna Perseus odia Romanis vovet.
Boj.
Per Umbram Amilcaris, et per Annibalis Caput,
aeterna Bojorix odia Romanis vovet.
Lugd.
Per Umbram Amilcaris, et per Annibalis Caput,
aeterna Romae bella Lugdunus vovet.
Clod.
per Umbram Amilcaris, et per Annibalis Caput,
aeterna Romae bella, vastitiem soli,
tristes ruinas, busta, flammarum globos,
Clades, sepulchrum, fidus Annibalis Comes,
In odia adultus paria, Clodomarus vovet.
Ann.
Irarum abundè est: facta praestabunt fidem.
__________________________________________ 270 <Verse>.
(p.21)
Actus Tertius
Scena prima
Flamininus, Scipio Asiaticus, Scipio Nasica.
Flam.
male auspicatum Prusias ipse improbat
sortis favorem; eamque, quam nuper suae,
Culpante Româ, lauream fronti addidit,
nunc jam repudiat. Eumeni faciet satìs;
Injuriasque, quas furor belli intulit,
pensare quaerit, et placidus ultro bonis
ruptam redimere jam cupit pacem artibus.
Asiaticus
Quo se tuetur Gloriae evectam gradu
Potentiae'que Roma; ubicumque imperat,
Populos, et ipsos obsequi Reges decet.
Annibale postquàm fretus incassùm suo
luxit suas Antiochus eversas opes;
Asiaque postquàm subdita est nostrâ manu,
Asiaticique Roma Victori dedit
Cognomen; Imperante quis Româ audeat
Exin rebelles ponere obsequio moras?
Flam.
postquàm coegi, callidis plenam hostibus,
simulque bello fortibus plenam viris,
Parere Romae Graeciam; Exin debuit
orbis subire reliquus, et subiit jugum.
Nasica
Nam quò superbae conscius laudis tumor
(p.22)
Impellit animos? quò triumphorum decus,
menti recursans ebriae, utrumque abripit?
Illa, Illa Decora, queis potens longè arduum
sideribus infert Roma dominatrix caput,
remunerantibus merita Patrum Deis
accepta redeant. Gloriam Romae suam,
suos triumphos, Regna terrarum, probi
meruere mores, aequitas, pietas, labor,
Constantia, fides, omne virtutum genus.
Imperia Reges in suos populos habent;
Reges in ipsos Roma; at in Romam Dei,
quorum favore vincit, et Mundum regit.
Asiat.
Nasica, virtus in tuo regnat sinu,
spiratque labris. Moenibus quondam suis
Cùm transmigranti Pessinuntiûm Deae
sedem pararet Roma; et in fatis foret,
Debere Numen optimi Civis domo
hospitio haberi; censuit meritò virum
unum inter omnes esse Nasicam optimum:
Materque Divûm hanc laeta divertit domum,
ubi excubaret sancta virtutum Cohors.
Flam.
Haec multa quae te proximum adjungit Deis,
habere virtus hospites meruit Deos.
Nas.
Romae et Deorum nemo se donis parem
praestat; favorque saepe virtutem minùs
coronat auctam, quàm pigrescentem ciet ...
(p.23)
Sed agite, cujus liceat hîc sortem bonam
firmare? cujus ex malâ meliusculam
facere? quibusve porrigat miseris manum,
quos siccet oculos Roma, quos gemitus levet,
statuite.
Flam.
Romae jam diu addictum Eumenem,
Et comprobatâ jam diu insignem fide
armisque sociis, Prusias bello prior
Invasit, egitque in fugam victas Rates,
Ductore facti Annibale: Romani decus
Populi petitum est; laesa Majestas graves
super his in iras ardet, ultrixque intonat.
Asiat.
Pavidus tonantem Prusias Romam audiit;
magis'que tristes metuit Iratae minas,
quàm fulminantis imminens telum Jovis.
Flam.
Nunc sontis animos continet praesens metus:
Nunc Dignitatem Regiam imminuit gravis
tonans per ora Judicum indignatio:
Etiamque corde fortè sincero dolor
nondum bilinguis Prusiam penitùs movet
sequi paratum, Roma quocumque imperet
Regina: Sed enim quamdiu morem geret,
si non prohibeat Roma, quin ille hospitem
suâ receptum servet Annibalem domo?
Annibalem, atroci quem ciet rabie jecur
(p.24)
In fata Romae, percitumque odia omnibus
Corroborata Tartari furiis agunt?
Annibalem, amicos, si queat, Romae suos
Eripere certum, seu via apertâ, seu dolis?
Speratis, ubi procul inde moverimus pedem,
contra hujus artes Prusias perstet diu?
Asiat.
Timor relictus hîc geret nostrî vicem.
Flam.
Cùm, qui timentur, stant procul; levis est timor.
Nas.
Quò, Flaminine, tendis?
Flam.
Annibalem volo
tradi Revinctum.
Nas.
quò trahes?
Flam.
Romam.
Nas.
Hoc jubet
Roma?
Flam.
Jubet.
Nas.
aliqui id postulant, scio: sed mihi
haec Roma non est.
Asiat.
Nulla Romanae hoc petunt
Comitia Plebis, nulla decernunt Patrum
Placita.
Flam.
parentes filiis orbae rogant;
suis reposcunt conjuges orbae viris;
Et quisque luctûs proprii auctorem cupit
(p.25)
habere Civis hùc reductum, quà nihil
ultra nocere valeat.
Nas.
et Roma hoc quidem,
si decore fieri possit illaeso, velit:
suos at hostes ducere ad Capitolium,
virtute domitos, non dolo captos, solet;
victoriasque fraudulentas abnuit;
Nec minùs abominetur Annibalem artibus
victum pudendis, quàm suis bello truci
circum intonantem moenibus quondam horruit.
Flam.
Quae facere quondam potuit, ulciscor mala;
Et anteverto, facere quae deinceps potest:
non indecora, non ea injusta ultio est.
Nas.
Innumera nostros Annibal damna intulit
Victor per agros: cladis acceptae memor,
Bella et furores barbaros Poeni Ducis
olim edocebit Posteros ipsa ultimos
historia Romae: At in forum Annibalem rapi,
Reumque sisti, hinc liceat? an quemquam in suâ
licet esse causâ judicem? Rerum hoc statu,
Non Roma, Flaminine, quantumvìs potens,
Annibalis ullum jus habet; multò minùs
Aliquot habere Civium possint preces;
Multò minùs lubido, fraus, artes, doli,
habere possint. Arbitri veniant Dei:
Litem've dirimant paribus auspiciis Deûm
(p.26)
Cumulata bella: hoc Romam et Annibalem decet ...
Quid statuis?
Flam.
Id quod ratio suadet, fas sinit:
Romam trahendum censeo Annibalem.
Nas.
Veto.
Flam.
Frustra vetas, Nasica: morem, si minùs
Romae jubenti, gerere, at optanti, meum est.
Nas.
Româque fiat ne quid indignum, meum est
Cavere.

Scena Secunda.
Asiaticus, Nasica.
Asiat.
Novit Flamininus jam diu
Romae favores callidis emere artibus:
Popularis aurae studia prosequitur catus:
Etenim, prius quàm linqueret patrios Lares,
Crebrum sategit in Urbe rumorem seri,
spondere sese Annibalis invisum caput;
hoc liberandos esse Romanos metu
nimìs inquieto; sibi reservatam hanc brevì
partem exequendam facili et optato exitu.
Nas.
Animata quisquis corda meliori luto,
dignumque robur mente Romanâ gerit,
satis esse debet, conscium pectus boni
operis, Deosque habere memores: hâc decet,
(p.27)
Asiatice, decet ire Scipiadas viâ.
placere Superis, inclitum Romae decus
animâ tueri, haud indigâ vitae ac necis;
has Africanus Ille, Romani Imperî
Columen, Honorque Scipio nostrae Domûs,
Excoluit artes: Patriam, vel sic, tamen
vocare moriens poterat ingratam: tulit
sibi nocentem Romam; et indoluit minùs
quòd sibi noceret, quàm quòd Invidiae dolis
decepta trahere posset indecores notas.
Asiat.
Heroa in otio utilem, bello optimum,
nulli secundum gloriâ, Superis parem
virtute, Roma suspicax potuit malis
agitare rixis; nec suo passa est suae
salutis Auctorem in sinu placidè mori.
qui bello Iberas fregit ac Libycas opes,
Cepit Syphacem, vicit Annibalem (heu gravis
memoria fratri!) patrio caruit solo.
Iussum indecoros agere Linterni dies
Mors Scipionem funere obscuro tulit;
Manesque tantos condit exiguus lapis.
Nas.
Fratrisque, vel sic, abstine sortem queri.
Ipsumque in Armis Sospitatorem Deum,
Ipsumque in Urbe Patriae Brutum Patrem
Imitatus, Actum Scipio vitae ultimum
Complevit inter nobilis docta otii
(p.28)
studia, omnibusque Graeciae melior sophis
obiit.
Asiat.
Tribunos aggredi ingenio minùs
ferocienti sciret; Indocilem pati
Ius Imperantûm Plebis animosae Indolem
Urbaniori More vivendi in suas
Asserere partes nosset: hunc ultro omnibus,
quaecumque possunt praemia heroum dari,
Cumulare, laudis ac triumphorum memor,
Roma institisset prona revereri ut patrem.
Nas.
Hanc Scipionis arguere culpam levem,
scelus est.
Asiat.
Quiritûm coepit ex illo favor,
Corneliorum deserens Gentem in dies,
retro referri: pervicax hostis Cato
Romana nobis odia mercari studet
pretiosus emptor.
Nas.
Foeda vitiorum lues
Urget Catonis pectus: at pectus tamen,
dominator ipse austerus, imperio regit:
Virtutem amare nescius, sibique utilem
Virtutis umbram fraude honoratâ colens,
Ipsam videtur colere virtutem Cato;
aliisque verò colere persuadet, vigil
rigidusque Censor; moribusque auctam bonis
Urbem implet; hâcque parte laudandus venit;
Et laudo gratus: Ut mihi noceat, meas,
quicumque Romae proderit, laudes feret.
(p.29)
Asiat.
At efficacem si bona obtulerit modum
fortuna, atroci quo mora opponi queat
odio Catonis, et simul Romae favor
veniat redemptus: has sequi artes quid vetat?
Nas.
Remunerantis gratiam Romae licèt
bonam mereri posse sufficiat mihi,
tamen obtinere sanguine impenso velim ...
quidnam agere verò cogitas? quid te juvet
tandem experiri? ... quae paras deinde Eloqui
audire metuo ... Sed tamen mentem explica.
Asiat.
Cùm jura belli cogerem Antiochum pati,
hanc victor, inter ceteras, legem tuli:
mihi nempe vinctum traderet Poenum Ducem.
At ille spes fefellit, elapsus fugâ,
measque, Regisque. Hinc tamen jure Annibal
meus esse coepit; et mihi hunc jure arrogo.
Nas.
Cur Flaminino coram omisisti tuum
Ius sustinere?
Asiat.
cur aventi jam nimìs
mea occupare consilia stimulos darem?
Nas.
Favere tibi momenta rationum putas
meliora?
Asiat.
repeto, quem mihi dederant priùs
(p.30)
Legitima belli jura; quem Roma hac meâ
Voluisset olim, et nunc velit, recipi manu.
Nas.
Quam loquere Romam facinus hoc velle effici?
Asiat.
Hanc ipsam, amico nixa quae Mundum regit
Favore Divûm; Plebem, et Augustos simul
Cum Plebe Patres ...* Has lege tabellas: vide (*tabellas profert.)
Quot magna Romae Capita consilium juvant,
probantque populi vota.
Nas. (legit.)
Magna quidem videt
Nasica Romae Capita: Romanae tamen
his nulla tabulis signa virtutis legit:
Hanc esse Romam, hos esse Romanos negat ...
Te'que, ista, Scipio, velle si prava exequi
consilia pergis, te mihi agnatum nego.

Scena tertia
Asiaticus
Nasica, mores vanus Atavorum colis
sectator: artes usus invexit novas;
jamque obsolevit iste virtutis rigor.
Hâc olim egenos ire Fabricios viâ
Curiosque decuit; Ire nunc aliâ suos
factos Nepotes Gentium Dominos decet.
Mundum apta vincere rigida haec virtus Patrum
quanquam esse potuit, regere victum non potest.
__________________________________________225. <Verse>

(p.31)
Annibal Tragoedia
_________
Actus 4.us, et 5.us
(p.32)
Actus Quartus.
Scena prima
Prusias, Flamininus
Prus.
Me justa quanquam congredi ferro impulit
Causa ultionis; et suas vires brevì
lugere fractas Eumenes posset: tamen
resigno messas; et metendas, si velim,
repudio lauros: plus enim Romam juvet
redimere amicam, dona quàm Bellum mihi
quaecumque tandem spondeat, rapere, et frui.
Húc Pergameno missus ab Rege advolet
orator: unà jungere socias manus,
firmamque inire legibus pacem bonis
adsum paratus. At fidem Annibali datam
violare: quem hospes Regiâ excepi domo,
deserere, tradere; praesides et conscios
ritè celebrati laedere hospitii Lares:
utrum'ne vero Prusiam hoc deceat, vide;
an potiùs alia oporteat lapsum retro
te, Flaminine, capere consilia et sequi.
Flam.
Semel receptum mente propositum, sibi
abjudicare Corda Romana haud solent.
Quod petimus abs te, Prusia, expensum satis
superque, et aequis legibus visum frui.
(p.33)
Quas barbarâ olim caede vastator diu
afflixit, Italis obice jam aeterno procul
Exclusus oris; patrio pulsus solo;
tot tam'que gravibus undique oppressus malis,
totiesque victus Annibal, partem velit
aliquam quietis capere: securos Lares,
dignosque tanto en Roma promittit viro,
magisque tutos, ipsa quàm nunc jam dare
Carthago possit. Sed odio implacabili
agitatus, iras atque turbarum faces
miscere latè, et scelera bellorum impia
Injicere populis cùm laboret; nec sinat,
quibus est subactus, legibus Mundum regi:
asserere demum, quam cupit, Mortalium
felicitati hanc Roma decrevit moram
Eripere: cumque repetit Annibalem sibi,
Rem peragit orbis, et suum sibi jus rogat.
Prus.
Has, Flaminine, ut orbis utilitas petat,
Ipsamque Romam deceat, impleri vices;
at non tamen conferre me quidquam expedit:
Quin im<m>ò et alias exequi partes decet;
Illumque contra quoslibet totis virum
opibus tueri, cui sacramentum dedi,
sociamque junxi sponte juratus manum.
Flamin.
En prodis ipse crimen injussus tuum:
(p.34)
Annibalem, Erinnyn Romae et infestam luem,
tu, Romae amicus scilicet, amicè excipis;
dextramque jungis; et sacramento ligas
foedo impiatam sponte juratus fidem!
Ergo'ne bella inferre Romanis paras? ...
Haeres ... at ecce, ni renuis, istam levo
perplexitatem. Romae in Annibalem putas
Ius esse nullum, nisi quod armorum dedit
vis arbitra: Erras: patrium ipsum Jus habet.
Hoc crede:* sacris en Tabellis hoc ratum: (* Tabellas profert)
transcripta Romae Punica en lex hoc probat ...
* "Carthago Civis privat Annibalem gradu: (*legit.)
Ubicumque fuerit, esto Romanis reus."
Haec jura nobis competunt: haec si tamen
levia videntur; jam reponemus tibi
momenta rationum alia, quae moveant magìs:
Ille, Ille, fidei qui memor pactae Annibal
putatur, animo punicos vafro dolos
nunc versat: ictum foedus ejurat; fugam
molitur inde cum suis Gallis; Nothum
Regis Philippi Perseum, has incognito
recèns in oras nomine advectum, novis
pravè studentem rebus, hinc Tyriis parat
hac nocte ratibus in Macedoniam sequi ...
Jam statue, quid agi praestet hoc rerum statu.
(p.35)
Scena Secunda
Prusias
Quid mente dubiâ pendeam? quid jam morer?
Molesta quae me vincla retinebant sibi
abrumpit ipse foederis laesi reus
Annibal: abunde est. crimen exolvit mihi.
Ipsum tueri desinam, ipsum deseram,
nec perfidus: deserere deserto licet ...
Excitet in arma, et sceleris hortator probus
aliquis ad aures nunc mihi deinde obstrepat;
Inaniasque effutiens suasorias,
moneat, superbo Regium vinci Decus
splendore Romae, vique dominante obrui;
adeo'que totis roboribus ire obvium
debere Regem, et frangere jugum, vel mori.
Magnifica verba, vacua ni sensûs forent!
quid struere sanus audeam, tanto minor,
In fata Romae, cùm gravi populos metu
Iam stravit omnes, et solo et ponto ambulat
Regina? Furor est cum omnibus nolle obsequi.
Odisse Romam mihi licet, colere expedit ...
At iste fidei ruptor optatò en subit.

Scena Tertia
Prusias, Annibal
Prus.
(p.36)
Sic perstat icti foederis memor Annibal?
Sic Poenus heros Punicam absolvit fidem?
Ann.
nihil peregit, quod sibi infectum velit
Annibal. Iniqua perfidos quanquam objices
fortuna nostris praestruere coeptis amat
nocere constans: inde nil pudeat tamen,
pigeat've: satis est coepta me digna aggredi.
Prus.
Dignum'ne verò Annibale perjuram manum
Iunxisse; spretos Regii hospitii Deos
temerâsse; laeso jure moliri fugam?
Neque enim, patrare quae cupis, quidquam latet:
Hac ipsâ in Aulâ factiosorum incitas
turbam virorum; odiaque mercaris ferus
aliena Romae, quam mihi noster tamen
tibique amicam facere tentabat labor:
Socios furentes dira quamprimùm paras
In bella Ductor agere, si Superis placet.
Vulgata jam omnia, hora, momentum, locus,
nomina ...
Ann.
quid illa vertere in probrum mihi
Incepta pergis, quae bono quanquam carent
successu, habere plus tamen laudis bonae
quàm facinus ullum Regis Infidi scio?
(p.37)
Accendere odia, atrocis in Romam faces
Belli excitare quereris? haec damnas? probro
haec vertis? ullos ergo'ne Annibalis dies
abire posse innoxios Romae putas?
Hoc docuit actae, quantus est, vitae tenor?
Ita tibi notus Annibal?
Prus.
tandem feros
male obstinati pectoris sensus doma:
resipisce tandem: quo loco stant res, vide:
minorque fatis cede: fulmineos caput
projectum in ictus mente meliori retro
reflecte: leges (usque adhuc tempus sinit)
Romae benignas ...
Ann.
cetera absolvas, cave.
provisa nobis omnia in tuto manent:
Extra'que sortem versor. Hoc unum rogo;
ac, siquid operis contulit nostra haec manus,
quod laude dignum, quod tibi gratum foret,
hanc memoris animi, Prusia, expecto notam:
Ut ne qua socios Perseum et Gallos Duces
hîc fata vexent, obvium tete inferas
defensor: Iste fraudis horrendae artifex
poenas Aristo morte violentâ dedit
promptasque, scelerataeque perfidiae impares:
Hi mihi supersunt gravibus invicti malis
In orbe Amici: Hos, Prusia, incolumes solum
(p.38)
Repetere patrium; hos protegi contra dolos,
versutiasque, et scelera Romulidum, precor.
Nil sibi precatur Annibal: sortem suam
Ipse ordinare, quo decet, nôrit modo.
Prus.
Hîc agere verò nulla Romanos reor
Consilia, quae non ipsa virtus suadeat,
sancta exequatur aequitas, Superi probent:
Ipse adero tamen; et, quam rogas, partem libens
Implebo.

Scena Quarta
Annibal
Reges, vile servorum pecus,
adeo'ne vobis robur edomitum perit
virtutis omne; humilisque degeneres humò
affligit animos, Roma si intonuit, pavor? ...
Populique, Regesque, et Dei, et fraudes juvant
Romana coepta: quid, Annibal, dubites mori? ...
Nasica monitum fecit, hîc velle arbitris
mecum remotis colloqui: incuso moras,
rescire cupidus, Roma'ne etiamnum sinu
producat aliquid, prisca quod Virtus probet,
nec erubescat Umbra Scipiadae recens ...
At mihi quis horror praescius animum quatit? ...
per varia laudum decora spes hominum, ac Deûm
plausus librare tres viri, heroum ultimi,
(p.39)
Meruêre, Scipio, Annibal, Philopoemenes:
Injusta passos, fraudibus victos malis(.)
Idem ille nuper rapuit é vivis duos
fatalis annus: tertius restat super ...
Sed vivere ultra, fatidica quaedam meae
Responsa mentis, et ipse Climacter meus,
fastidiumque lucis ingratae vetant ...
Nasica porro quid velit? ... Romae probos
adhuc egentis colere mores hunc ferunt:
Iuvet ... Sed ecce optatus hùc infert gradum.

Scena Quinta
Annibal, Nasica.
Nas.
An iste, muro qui ferus aheno rigor,
Annibalis inter pectus, et Romam sedet
medius, amicas petere me alloquii vices,
sensumque mentis intimum, et curam, et metum,
communicare, vel benevolentem, sinet?
Ann.
Si fors disertâ fraude verborum meos
Nasica sensus posse mutari putet:
Hanc, age, superbis quâ tuae Regum solent
Delusa corda legibus Romae obsequi,
omnem explicare copiam eloquii licet
Annibale coram: non magìs suasoriae
hoc pectus artes, quàm minae grandes movent.
Nas.
praejudicatos, Annibal, falsae impetus
(p.40)
moderare mentis. turpe prudenti viro
Id suspicari; quod animo posthàc procul
abjudicari veritas nota imperat.
Quid sensa carpis, quae meo etiamnum latent
sinu retenta? quid artibus tecum malis
hîc me agere velle fingis?
Ann.
an alias potest
Docere Roma? et esse te Civem bonum
an censuisset illa, si coleres bonas?
Nas.
Sibi imperare; fervidos animi sui
reprimere motus nobili fractos jugo;
Injuriosae inanibus linguae probris
nil commoveri; semper aequali gradu,
quo Ratio ducit, tendere: has artes docet
Romana Virtus; has colere toto studet
Nasica corde; has optimum Romae hostibus
odio efferatis curat exemplum dare.
Ann.
Ista documenta splendida Sophorum tibi
scire otioso licuit: Annibalem improbus
per alia traxit studia bellorum labor.
Nas.
Numerare laudes ipse praecentor meas
semper refûgi: nunc tamen, quando ferus
mihi corda stimulis obstrigillator fodis,
monebo, Gallos, asperum bello genus,
(p.41)
Romam et lacessere pervicax annis abhinc
plus quàm trecentis, hac meâ demum manu
Exterminatos arva purgâsse Itala
caesis triginta millibus ... Sed, qui retro
relapsus abiit sermo, quin potiùs redit?
Romam execraris, Annibal; quidquam boni,
pariente Româ, posse produci negas;
credisque neminem esse Romanum et probum:
At ipse judex esto tamen; hominis probi
Romanus egone fungar officium, an secùs.
Tu mihi cruenta pectore indomito ferox
opponis odia; amarulentis tu probris
me durus agitas; tu malas artes vafrâ
versare mente me increpas: at ego interim
Tibi Redimere cogito vitam ac decus;
Ego interim odia et fulmina in caput meum
conversa trahere, ne tuum feriant, velim.
Ann.
Quorsùm ista tendunt? ... pectus Annibalis fremit:
Insueta patitur studia ... per sensus novos
distractus errat animus, incertus suî ...
Quid struis? an ipsa, quae bona supersunt mihi
relicta, vincere odia Romanus paras?
Nas.
Odisse perge, si lubet; sed desine
calumniari laudibus dignum tuis.
Annibalis hostes, nequid Annibali queant
nocere, Romanusque Romanos, veto:
(p.42)
Romanus ipsi victimam Annibalem paro
Eripere Romae.
Ann.
et ergo Romanus potes
odisse Romam?
Nas.
quin mihi, vel sic, tamen
amare Romam, et esse Romanum licet.
Ann.
Ille, Ille vires superat humanas labor
quem sequeris: obstant fata, nec eodem simul
componi in animo Romam et Annibalem sinunt.
odium profundum, aeternus irarum dolor,
Immensa spatia me inter et Romam jacent.
Nas.
Sociare Virtus Inferos potuit Deos
Superosque media: Romam et Annibalem potest ...
At enim tua inter cor mihi incertum trahi
Interque Romae fata, ne crede, Annibal:
quocumque publica Patriae se res movet,
Idem ille cardo studia Nasicae regit,
regetque semper. Hic, tuae cupiens quidem
salutis animus, ponere in tuto velit
Illam ipsam, acerbus quam furor circum intulit
patrios per agros caede fumantem manum;
Nihilominùsque Patriae fungi utilem
Intendit operam: turpibus captum dolis
aeternam in Urbem sineret Annibalem rapi;
simul pudendam infamiae sineret notam
(p.43)
Recipere nostrum hoc, usque adhuc nitidum, Decus.
Haec probra Romae eximere si felix queat
Nasica, magno Patriae credat malo
simul fuisse cautum; et Annibalis simul
meruisse laudes gaudeat.
Ann.
purus tibi
et fraudis expers integris manat labris,
Nasica, sermo. Victa quos Dominam docens
Carthago Romam invexit, ignoras dolos.
Consentit animus ori, et os virtutibus,
quas animum habere rectum et ingentem decet.
Nasica, magnus hodie in Annibalem venit
tibi triumphus: nostra victrici morâ
tu frangis odia. te satum Româ Annibal,
Româque dignum matre, praesentem videt;
nec exsecratur: nîque Romanus fores,
amare possit. In meum insidias caput
Romanus ipse struere Romanos mones.
Id ante visum scire Nasicâ juvat
Monitore. Vitam tendere ultra nil moror:
Satis superque gloriae vixi meae.
At mihi supersunt, arduâ insignes fide,
me digni amici: hos morte desertos meâ
si fors relinquo; protegere promptam manum,
Nasica, sponde.
Nas.
Spondeo.
Ann.
Satis est. magìs
me recreat ista sponsio; et mihi plus habet
(p.44)
fiduciae; Ipse Prusias quàm si daret
nunc jam efficacem quamlibet operam potest.
Nas.
I, sequere verò fata quà monstrant viam:
momenta gnavus arripe; et, quando licet,
vitare propera sortis instantes minas.
Age, fuge. quo te versat afflictum loco
fortuna, celerem nulla comitantur fugam
opprobria ... Sed enim, praemoneo, ne quis cave,
dum fugis, in hostes caecus impellat furor.
quicquid litabis, Roma quod doleat, meum
hoc vulnus erit: ubicumque Romanus cruor
fundetur, ultor adero.

Scena Sexta
Annibal
quis superest novus
mihi hauriendus sortis ingratae labor?
Cedimus? an ipsos usque perstamus Deos
repellere hostes, cum'que fatis congredi?

Scena Septima
Annibal, Clodomarus.
Clod.
Romanus Urbem Miles obsessam tenet;
vias per omnes fusus excubias agit,
aditusque claudit. Hinc tamen facilis patet
et non inulto, et nobili effugio locus.
(p.45)
Etiam supersunt, bella qui tentent, viri,
rumpentibusque diligant dextris iter.
Nobis in Urbe Turma Gallorum latet
furtiva: Prusiae ipsa Regalis Cohors,
nuper recepti te Duce triumphi memor,
fremit arma et Iras, deseri Annibalem fero
conquesta luctu. His, Annibal, animos, ades,
Incende praesens.
Ann.
quò rapis, propero volens.
Dum spiritus adhuc vividus membra haec regit,
ubi ubi excitare liceat in Romam faces,
subjicere flammas ardet odiorum furor.
_________________________________________ 309 <Verse>
(p.46)
Actus Quintus.
Scena prima
Annibal, Clodomarus.
Ann.
Clementer odit, regere qui odium non potest.
periculosam fortis incepti aleam,
ubi vênit exequenda, deproperet furor:
sed dum paratur, premere consilio juvat.
Vidi subactos igne generoso viros,
vidi eloquentes frontibus torvis minas.
Sed proderit enim reprimere etiamnum impetus,
properantibusque injicere prudentes moras.
Clod.
nec metuis, animos ne pigrae extinguant morae?
Ann.
Accendere valet igne redivivo Annibal
Cineres sepultos ... Sed tamen metui locum
secludat omnem Clodomarus: ubi res feret,
Erumpet ardens miles ad nutum Ducis.
Retentus ignis qui fuit, furit ampliùs.
Provise, ne quid peccet imprudens amor
promptae ultionis: omnia inductis eant
protecta velis: consilia, taciti doli,
et erudita silentia furorem regant.
male temperatus furor in auctores redit.
(p.47)
penitus sub imis odia pectoribus fremant
captiva: motus ipsa frons similes sibi
serena pandat, omnem et excludat procul
suspicionem ... Prusias velle alloqui
monuit: nec ipse renuo ...
Clod.
praetereà potes
tuum infideli temerè projectum caput
praebere Regi?
Ann.
adesse si coram negem,
postquàm rogavit; suspicax inde augeat
suos timores; et oculo lustret magis
periculoso nostra, quae tenebris egent,
Consilia. ceterùm Annibal notus tibi
satis esse debet, temerè qui tentet nihil.
Clodomare, socios, I, frementes contine.
mox adero: mox rapidum agmen in furias agam.
Clod.
abscedo ... sed tu, magna quicumque es, Deus,
qui fata curas Annibalis; illum, precor,
memento pulsis reddere incolumem dolis.

Scena Secunda
Annibal
non parte ab illâ nunc mihi fulmen venit
cavendum. Inerti evadere Annibalem fugâ
non posse; nec animum ista, nec odium pati,
Nasica sensit. obviam stabit vigil,
(p.48)
Et frangere omnes impetus fortis queat ...
Sed quicquid anceps aleae casus feret;
opponere tamen placeat hostem se mihi
dignum Annibale, Româque meliorem suâ.

Scena tertia
Prusias, Annibal.
Prus.
Nuncjam infideles hîc strui artificum dolos,
vidente me, et probante, ne querere, Annibal.
En ipse, quicquid Roma molitur, palam
tibi retegendum, amicus Annibalis simul,
simulque Romae fidus Interpres, fero.
Ann.
Egregia verò munera implentur tibi,
et Rege digna!
Prus.
Romae et Annibalis bonam
Curare pacem, hoc Prusiâ indignum putas?
Ann.
Mandata Romae capere servilem in modum,
deferre, promulgare, quò Roma imperat,
hanc Rege curam, hanc Prusiâ indignam puto ...
Sed fortè inanis fallit incautum metus;
mens fortè praeceps temerè subjectam arripit
causam querendi ... Falsus ô utinam siem!
Ergo age; sequester esto. quicquid habes, doce:
sensusque dubios luce planâ, si potes,
(p.49)
convince.
Prus.
Vitae quemlibet agendum tibi
Cursum reservant fata, vacuum te omnibus
demum periclis ponere in tuto, otium
cum dignitate poscere Annibali, dies
placidosque, dulcesque facere, nec inglorios,
haec cura me sollicitat; hic meus est labor.
Et Ipsa sedem Roma sponte suâ velit
asserere propriam, qualis Annibalem decet.
Sin refugit animus Urbis invisae Lares
videre; tellus Ausonia quaquà patet,
Eligere fas est commodum hospitio locum.
Ann.
Aliquasne latebras Ausonia tellus habet,
quas non replêrit Illa fatalis manus
luctibus acerbis? Hucque praetereà tamen
suadere possis quaerere hospitio locum?
Quam victor annis quindecim totis vago
furore belli afflixit, huic Genti Annibal
Captivus hospes fata concredat sua?
Prus.
neu quà nocere perfidum tentet scelus,
defensor aderit quisque Romanus tibi.
Ann.
mihi nocere quisque Romanus velit,
optetque Roma scelere pretioso frui.
Prus.
Cùm jam supremos occupet rerum gradus,
omniaque vasto Roma dominatu premat,
(p.50)
haec scelera, quae tu loquere, fieri si placet,
quis esse nisus impedimento queat?
quòd Roma sceleris quidpiam nunc haud velit
patrare, nunquam deinde volituram probat.
Ann.
Sed nunc scelestis fraudibus plena et dolis
consilia non versare Romam, quis probet?
Prus.
Ego ipse.
Ann.
tu nempe, artibus quem jam malis
tenet impeditum!
Prus.
Has, Annibal, per me licet,
queis Roma vincit, has malas artes voca:
sed tamen easdem, penitus ut fuerint malae,
nil prodere foràs, sacra quod jura arguant;
nil aggredi, quod ipsa Virtus non juvet;
ac posse, quicquid aggredi lubet; hoc scio.
Ann.
facilè obtinetur quicquid ignavus timor
offerre properat. Domina quod Roma exigit,
aude negare: Regii Rex nominis
aude tueri decora, vires viribus
opponere, hostem pellere hostili manu:
tum, Roma possit, necne, quod libuit, scies.
Prus.
Belli labores esse jam nullos super
In orbe, magnis viribus Romae pares,
subacta longè cuncta terrarum docent
satis, superque. Vel arma Romulidum timet,
vel jura adorat ultimum mundi latus.
(p.51)
Vel amore gentes, vel metu victas tenet
Regina Mundi Roma, Regnorum arbitra,
Regumque Domina.
Ann.
quo loco nunc sis, vide;
Et erubesce, Prusia: imbelli manu
En ista sceptra, pondus ignavum, tenes.
Vix fraudulentis Roma perstrepuit minis;
demittis animos; corde prostrato paves;
Regnare cessas: subditos, jam non tuos,
Romanus ecce Civis arbitrio regit,
te'que regit ipsum, quem tamen Regem vocat.
adeo'ne populus iste Romanus, vafer
Tyrannus orbis, dejicit humili metu
Regale pectus? ergo'ne ultra si vetet
Regnare quemquam Roma, credideris nefas
Regem esse velle?
Prus.
Splendidam haec praestant boni
speciem coloris verba; sed reputo leves
hos esse, et omni pondere carentes sonos.
Regnat, sibique Prusias vitam priùs
ait hauriendam, quàm eripi sceptrum sinat.
me Roma, fateor, aliqua, quae nollem pati,
tolerare cogit: at leve admitti malum,
quod vis superior ingerit, quaenam vetet
bene sana rerum ratio? quis sensus sagax,
quis Dignitatis Regiae prudens amor
tantò minores objici nisus velit?
Imperia perdit modica zelotypus furor,
prudentia auget. Velle, non quantum cupit
Ambitio Regum tumida, sed quantum licet,
moderata rectae consilia mentis jubent.
(p.52)
Ann.
Haec monita, quae tam politica obtrudis mihi,
quantò valere debeant, novi parum:
nunc laudo neutiquam illa, nec sperno tamen:
sed quando tempus instat, et partem sequi
vel hanc, vel illam, cogit hic rerum status;
paulùm opperire, dum redeo; brevis est mora:
quid satius agere credidero, notum dabo.

Scena Quarta
Prusias
Ingenium acerbum flectere in melius, feram
domare demum visus est mentem Annibal.
persentit esse jam sibi nullum super,
Romae nocendi, irasque laxandi, locum:
hinc vetera forsàn abjicere nuncjam parat
Consilia: forsàn longa mutatus brevì
dediscet animus odia. Perniciem sibi
cùm cuncta clamant ingruere, acutum videt
Ipse furor, ultroque replicat retro gradum,
timidus procellae ...

Scena Quinta.
Prusias, Flamininus, Asiaticus.
Flam.
Prusia, facilem tuis
aurem'ne victus Annibal monitis dedit?
an perstat hostis durus, odiorum tenax?
Prus.
Hinc inde comprimentis angusta Annibal
coactus intra spatia Fortunae fremit;
Inhorruitque; ut Lybicus, obstantes plagas
qui rumpere olim tentat incassùm, leo.
neque tamen ullo jam impetu sortem velit
Exasperare; sed animo secum truces
(p.53)
resorbet Iras; et sibi postquàm nihil
superesse vidit, quod furores in suos
conducere queat; quâ licet demum viâ
Efficere, totum tristis ut ne se obruat
penitus procella, hâc Ibit, hâc portum petet.
Ut sapere vellet, et bonam Romae in fidem
permitteret se, ac res sibi faceret ratas,
modò me, rogatus, audiit placidè et brevem
optavit, ista ut omnia expendat, moram:
certumque super his ipse responsum ferens
mox aderit.
Asiat.
aliquis hic esse praetextus potest
mentis dolosae.
Prus.
at Ille quos autem dolos
fabricare possit, spes ubi nulla est super
dolis fruendi? miles excubitor vias
Romanus omnes atque Bithynus tegit,
clauditque: nullus aditus effugio patet.
Asiat.
Fòrs cedat hîc vulgaris Heroum labor:
sed Annibal enim non viam Heroum terit
vulgarem: in ipsum possit eniti arduae
Necessitatis verticem. Et quisnam sciat,
an non, peritus dissolutas artifex
Res integrandi, struxerit belli dolum
hac ipsâ in urbe, et ex tuis aliquos datâ
fide obligatos in suas partes trahat?
Prus.
Extorris, exspes Annibal mutet meos?
(p.54)
Asiat.
mutare et ipsos fortè Romanos queat.
Flam.
Ut obstruatur noxiae fraudi locus,
nunc jam amputari juverit inertes moras.
Annibalem amicâ, Roma quam spondet, domo
tuum est monere, Prusia, ut recipi velit:
sin renuat, ipsum cogere invitum tamen,
vinctumque Romam trahere quamprimùm ratum est.
Prus.
Violenta mitte consilia: res non eget.
Viso ipse, quid agat: nec reluctantem, tibi
ut obsequatur, precibus adducam meis.

Scena Sexta
Flamininus, Asiaticus.
Flam.
quod petimus ambo, an objices ullos putas
ultra impedire posse, quin liceat frui?
Illa, Illa, quondam pasta Romano diu
Cruore, Romam inermis intrabit fera:
tantâque praedâ uterque coememus bonos
Patriae favores memoris. Hoc etenim libens,
Asiatice, lucri quicquid est, tecum velim
communicare; ne've laudem operis boni
fructumque solus occupare intenderem,
frustra timebas: omnis in partem rei
Et te venire, ipsumque Nasicam, juvet.
Asiat.
Suspicionem, Flaminine, hinc jam procul
omnem remisi ... at iste quid Miles pavens? ...

Scena Septima
(p.55)
Flamininus, Asiaticus, Miles.
Miles
Terribilis, atrox Annibal ...
Asiat.
perge Eloqui.
Miles
Implevit urbem caede. Romanus cruor
profusus ense perfido tinxit vias ...
Flam.
Superi! execrandam an ipse Rex fraudem? ... at doce,
quaecumque defers.
Miles
Annibal postquàm obvio
fugam repelli milite, urbisque exitus
circum undique omnes esse praeclusos videt;
sibi suisque sternere aggreditur viam
vi fraudulentâ. Regiam in partes suas,
clam Rege, Turmam fraude corruptam trahit.
Legit parandis commodum insidiis locum,
latebras silentes horridae, antiquae specûs:
Hinc, veluti ab antris excitae infernis ruant
Eumenides, agmen ense districto ferox
repente rumpit. militem primo impetu
victum propulsant: plurimos dedunt neci:
reliquos adurget trepidus effusos pavor,
et huc et illuc temerè palantes agit.
Nasica, rapidi fulminis ad instar, volat;
Ducemque lecta militum sequitur Cohors ...
at ecce vobis jam redux victor subit.
(triumphalis auditur sonus)

Scena Octava
Flamininus, Asiaticus, Nasica, Miles.
Nas.
(p.56)
I, nostra, Miles, Jussa properentur mone:
Hùc mihi fidelis praestet incolumem manus
Annibalem, et unà Perseum, et Gallos Duces:
ac, ne quis ausit ludere in Captos furor,
provise ...

Scena Nona
Flamininus, Asiaticus, Nasica.
Nas.
noster auspices habuit Deos,
Et esse meruit utilis Romae labor.
Crudo efferatum Marte, Romulidum sacro
odiis litantem sanguine Annibalem suis,
celer occupavi, vindice oppressi manu,
victumque cepi.
Flam.
At Annibal quicquid modò
patrare voluit, credis insontem mali
fuisse Prusiam?
Asiat.
ipsa Regalis Cohors
scelere implicata Prusiam insontem negat.
Nas.
Regem abstinete sceleris ullius reum
Existimare, vestra qui certus nimìs
Implere jussa, sceleris incurrit notam.
perjurus hospes, res ubi petiit sua,
nil haesitavit hospitem Annibalem suum
deserere; et omnem ut tolleret vobis locum
suspicioni, milites ipse ingruens
ultor cruentâ strage multavit suos:
qualem'que vobis pendere institerit fidem,
(p.57)
grave, sibi factum ab Annibale, vulnus probat ...
Flam.
En prodit Annibal, iram adhuc spirans trucem.
Asiat.
pudet intueri.
Flam.
Vultus hic tonat. Hinc pedem
retro feramus.

Scena Decima.
Nasica, Annibal, Milites.
Ann.
uterque discessit bene.
Foedo aestuabat motus aspectu furor ...
Nasica, fruere: decora victoris cape,
laudesque victi. Strenui officium Ducis,
simulque Civis functus es munus boni.
Annibalem iniquis persequi invisum Deis
fortuna constans, hâc die properat suo
Cumulum furori ponere: at quaedam tamen
bonitas labores hos mihi extremos levat;
quòd te Ministro ...

Scena undecima
Nasica, Annibal, Perseus, Bojorix, Lugdunus, Clodomarus, Milites
Pers.
Hùc ergo sublapsos retro
Inimica nostros fata conatus ferunt,
Annibal!
Boj.
ut omnis perierit labor; haud piget.
Lugd.
nos animus idem cogit in partes tuas
victosque, captosque.
Clod.
(p.58)
et sumus, vel sic, tui.
Ann.
Nasica, sponsam nunc mihi praesta fidem:
Hos expediri turpibus vinclis jube;
Reddique satage patrio incolumes solo.
Nas. (vinctos liberat)
Estote salvi, et liberi ... tu'que, Annibal,
hinc perge, fata sequere tua, quaquà lubet.
Illa ipsa, quae te dextra modò fecit meum,
tibi laborat facere nunc ut sis tuus.
Ann.
nam quid agis? aequo jure belli me obtines.
Nas.
nec obtinerem, ni malus fortè hostium,
ut arma caperes, te coegisset dolus.
Ann.
te'n, Roma, tantam aluisse virtutem mihi? ...
Nasica, principem inter Heroas locum
tibi resignat Annibal ... Fruere; et vale.
Clod.
Superi! quis horror mutat hunc totum?
Nas.
Heu! color
Errat per ora luridus.
Pers.
Vive, Annibal.
Ann.
At ego'ne, vitam jus ubi primùm in meam
habere coepit Roma, dubitassem mori?
generosus auctor ipse properatae necis
(p.59)
morior: venenum hoc annulo inclusum ebibi ...
Nasicae amicus morior ... at Romam execror.
Boj.
Fluxêre vires.
Lugd.
atra mors oculis natat.
Ann.
age, Roma, mundum invade ... diuturnos metus
depone ... Vixi.
Nas.
Spiritus fûgit labris.
Boj.
ô triste facinus!
Lugd.
ô sacer luctu dies!
Pers.
Nasica, nostris usque pectoribus memor
tibi favebit animus: at Romae simul
aeternus iras pascet ultrices dolor.
Nas.
Romana Virtus hostium vires domat,
et ipsa vincit odia cumulando bonis.
_____________________________________299. <Verse>
1319. <Verse>
--------


[MATEO ‹bersicht Aufsätze] [MATEO Homepage]