12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as0001

GVSTAVI GEORGII ZELTNERI D. P. P. ET P. HISTORIA CRYPTO-SOCINISMI ALTORFINAE QUONDAM ACADEMIAE INFESTI ARCANA EX DOCVMENTIS MAXIMAM PARTEM MSSTIS ITA ADORNATA VT CVM HISTORIAE ILLORVM HOMINVM ILLVSTRANDA TVM DOGMATIBVS IN VNIVERSVM REFELLENDIS INSERVIRE POSSIT. ACCESSIT PRAETER ALIA VALENTINI SMALCII DIARIVM VITAE EX AVTOGRAPHO. LIPSIAE APVD JO. FRID. GLEDITSCHIVM M. DCC. XLIV.



image: as0002

[gap: praeliminaria; chapter 1-2]

page 383, image: bs0383

CAPVT III. SECT. I.

Qua Conatus Crypto-Socinismum longius in Germania propagandi, detectaque digressorum ac dissipata consilia, et pervicaciorum convictiones, tum quorundam fuga, aliorum in carcere custodia, ejusque vindiciae, ut et emendationis initia exponuntur.

§. I.

POstquam superiori Capite, quantum licuit, in historia obscurissima, complices et adversarios Crypto-Socinismi, AltorphI plantati, sed in herba, Dei immortalis beneficio, oppressi, cum innocentibus quibusdam ab ista labe viris, inter eos invicem confabulatos memoratis, plenius enumeravimus; consequens est, ut, quae, positis fundamentis, capita tetricae hujus factionis animo agitaverint consilia, dilucidius explanemus. In his ergo, ubi jacta esset alea, primum cogitatum est, de digressione in alias Germaniae Academias: Cum eo, ut, quid valerent humeri, audaciores nonnulli, in Disputationibus cum celebrioribus Theologis, alibi quoque experirentur, eorumque simul robur in oppugnanda teterrima haeresi explorarent; tum vero etiam, si qua fieri posset, ut idem venenum latius dispergerent, praeceptumque errorem ad alios quaquaversus propagarent. Ita certe nos docent verba M. Piccarti in epist. ad Kirchmannum, in Gudianarum epp. Fascic., [note: n. 183. f. 256.] ubi, Ruarum concessisse Argentinam, alios Wittebergam, alios Jenam, alios Helmstadium insedisse, ut plures [note: Non solis autem heic conjecturis nitimur, aut suspicionibus Piccarti forte incertis. Quamvis enim primum ex circumstantiis variis, hanc fuisse veram abeuntium mentis intentionem, collegerimus, et ipse quoque Piccartus, re primum comperta, ita arbitratus sit: Eum tamen revera fuisse animo propositum deliberatumque discedentium in varia Athenaea scopum, ex Diario Vitae Smalcianae certius addidicimus; ubi ipse Smalcius, consiliorum omnium, si non moderator, certe bene conscius et particeps: Hoc anno, inquit, persecutionem passa est Ecclesia Norib. vel Altdorsiana. Cum enim sratres veriti, ne, si omnes in uno loco commorarentur, ab aliquo proderentur, id consilium cepissent, ut in diversas profecti Academias tutius vivere, et propagationi veritatis operam simul dare possent, derebensus est unus Wittebergae etc. Quibus, quae supra ex Ruari epistola, in qua, parum se proficere posse propagatione Socinismi Argentorati, conquestum audivimus, adducta sunt, addere non poenitebit.] in partes suas pertraherent, clarissime


page 384, image: bs0384

testatus est. Quae, ut ex sequentibus luculenter mox patebit, recte sese habent. Quod vero A. 1616. demum in exilium ejecti et relegati in alias Academias demigrarint Studiosi illi, quemadmodum G. Arnoldus, quadrata rotundis miscens, affirmavit, [note: In Hist. Eccl. et haeret. P. II. L. XVII. cap. XIII. §. 12. f. 560. b.] id tam falsum, quam crassum est alterum commentum. quod ibidem inter captivos eam ob rem Ruarus et Sonerus, quorum hic jam anno 1612. vita functus erat, numerantur. De quibus tamen omnibus a nobis deinceps distinctius et accuratius exponetur, detectisque erroribus rerum gestarum veritas patefiet. Nunc in viam redeundum est. Hunc in finem non in unam Vniversitatem conjunctim omnes concesserunt, sed diversas diversi, fortioresque caeteris eas, in quibus nostratium contra Socinianos primarii antagonistae clarebant, adire constituerunt. Neque enim alia de caussa factum esse arbitramur, ut Peuschelius Jenam, atque illic Grawerum; Vogelius idemque solus [note: Hallucinatus ergo est b. Omeisius noster, qui, par studiosorum veneno infectorum, cum de fatis hisce Acad. Altorph. paucula quaedam et obiter memoriae proderet, elapsum esse et appulisse Wittebergam, in Glor. Acad. Altorph. Orat. I. f. 16. scripsit; De caeteris vero, et multo pluribus, impietatis sodalibus omnino siluit.] Wittebergam, ibidemque Franzium, Balth. Meisnerum, et Jac. Martinium cum Balduino, aggressuri commigrarent; quam vires ut heic periclitarentur suas, et porro sicubi novae quaedam observarentur exceptiones, novaque argumenta, ea cum promachis apud Polonos, in haec conquirenda maxime intentis, communicarent. In his certe Athenaeis vehementissime omnium hucusque disputatum erat adversus hostes SS. Trinitatis, nec infeliciter pugna adhuc successerat. Ne tamen etiam in caeteris Academiis deessent, qui caussam impietatis tuerentur, Richterus atque Planerus Helmstadium, Joach. vero Ruarus et Paullus Groe Rostochium ablegabantur, et Martinus denique Ruarus Argentoratum sibi cum Tassizio suo deligebat. Lipsia propter sumtus sine dubio majores, quam pares essent ferendis, impendendos posthabita fuit; Giessam vero, ubi infignes quoque athletae voce et scriptis celebrabantur Theologi, ideo neglexerunt, quoniam M. Joh. Saubertus illam haud ita pridem ingressus erat, cujus jam AltorphI vigilantiam formidarant, et, ne clandestina molimina ab eo in Disputatione ulti ma exagitato revelarentur, non sine caussa metuebant. Altorphio autem cur festinarent excedere, non una fuerat ratio. Primo enim statim post disputationem illam Schopperianam, de qua dictum est in praecedenti capite fusius, suspicio de quibusdam, quod serio prava


page 385, image: bs0385

illa dogmata tam animose defendissent, percrebescere [note: Qua de ratione discedendi paullo ante etiam Smalcium quaedam prodidisse audivimus.] inter Studiosos coepit; ita tamen, ut palam nemo eos insimulare haereseos auderet, cunctique meliora de juvenibus, insignem pietatem prae se ferentibus, tamque spectabilem cum eruditione ingenuitatem, sibi persvaderent. Deinde cum diutius plerique in Academia patria jam vixissent, et in his Theologiae consecranei, beneficiarii praesertim, stipendiis sussicientibus nunc demum instructi essent, non videbatur tam commoda occasio, alibi proficiendi, aut, si res ita ferret, prorsus e Germania in Poloniam excedendi, [note: Hoc enim animo suo agitasse quosdam consilium, postea compertum est.] atque ad Crellii exemplum evadendi, negligenda. Denique, quoniam securitati quoque studebant suae callidi homines, procul a Jove, procul etiam a fulmine ita sese extituros, si liberius disputarent, putabant, ac proinde, quam ocyssime sibi discedendum, autumabant. Quae omnia, veluti ultimus et efficacissimus cuneus, fortissime urgebat audacissimum illud facinus, quo, Sacra Eucharistia nuperrime una et ritu quidem Photiniano celebrata, ne quid ejus rei emanaret, verebantur. Quantacunque vero animo agitarent, et quam periculosa Ecclesiae diviniori consilia; tanta tamen erat omnium et mentis obfirmatio et integritatis, inter tot cuniculos jam diu structos, species, ut ante hunc discessum suum plerique etiam studiorum recte actorum, et vitae laudabiliter gestae, testimonia sigillo munita ab Ampliss. Ord Philosoph. Acad. Altorph. non solum peterent, sed etiam, haud difficulter, cum nil nisi virtutis signa prae se ferrent, impetrarent. Joachimo Ruaro laudes hujusmodi profecto eximias hoc modo tributas supra jam audivimus, cum extrema lit. R. fatorum ejus meminissemus. Nunc, quoniam reliquis datorum exempla consequi nondum potuimus, Vogelii illud testimonium honorificum instar omnium subjungimus, quod a Celeberr. Dn. D. Bajero, Medici Ord. Prof. prim., nobiscum benevole communicatum est, et ita habet:

Michael Piccartus, Fr. Decanus Collegii Philosophici, in Academia Norimbergensium ALTORFINA, Lectori Benevolo S. P. D.

Vt nihil pulchrius, nihil est jucundius, quam vitam ex virtute agere, et frui voluptate bonae conscientiae: Ita nihil optabilius viro bono accidere


page 386, image: bs0386

potest, quam tribuere illis, qui merentur, vitae probae et ad legum honestarum praescriptum institutae peractaeque testimonium. Quod ideo dico, cordate Lector, ut intelligas, voluptati quoque nobis esse, quod petenti huic juveni ad Te et omnes bonos tribuimus testimonium. Est is JOHANNES VOGELIVS, Norimbergensis, Academiae nostrae civis per annos sex. Hic cum in patria a Parentibus honestissimis ad pietatem institutus, atque exinde ad litter arum studia deductus esset, eo ardore egit, quod agendum erat, ut paucis concederet, multos post se longo relinqueret intervallo; quae res et profectibus non caruit. Quicquid enim serio agitur, id cum effectu plerumque agi videmus. Hoc animadvertentes Praeceptores, Amplissimo Senatui Norimbergensi eum commendarunt, idque facile apud benignissimos litterarum Patronos obtinuerunt, ut stipendio honesto donatus, in Academiam ex urbe mitteretur, ut, quod bene coeperat, continuaret feliciter. Fecit ille officium, ut debuit, et Philosophicis studiis ita institit, ut in auscultandis lectionibus diligentiam, examinandis industriam et ingenium, retinendis et ad usum revocandis sollertiam omnes laudaremus, et ex ea caussa Philosophiae prima laurea ipsum [note: Quo de honoris titulo, superioribus annis collato, vid. Cap. I. §. 10.] cum aequalibus quibusdam lubentes volentes ornaremus; idque vel ideo lubentius, quod veterem et genuinam Philosophiam prae nova illa et mustea [note: Ramea est, in quam digitum heic intendunt, philosophandi methodus; quae, ut alibi, ita cumprimis AltorphI non multos fautores, plurimos autem adversarios, interque hos praecipue Philipp. Scherbium, ipsumque adeo Sonerum, Queccium, Piccartum et reliquos paene omnes infensissimos habuit.] amaret, et [gap: Greek word(s)] vellet, et Socratem aemulandum sibi, quem [gap: Greek word(s)] perfectum et absolutum reddidisse ex Praeceptoribus cognoverat. Hic talis Vogelius noster, cum evolare a nobis, indulgentibus Patronis, vellet, et aliorum quoque virorum magnorum doctrina frui, sine testimonio nostro facere id piaculum credidit, et suae confisus conscientiae, et nostro in ipsum studio. Nec fefellit eum spes: Damus enim illi et perhibemus testimonium probi et docti juvenis, sine fuco aut adfectu, et jubemus audacter Te utriusque specimen petere, et verum nos dicere attestaberis. Quotquot autem tales quoque erunt, probi inquam et docti, ii hunc juvenem amabunt, fovebunt; quod ut nostra caussa amplius quoque faciant, rogamus, paria facturi, ubi hujus notae homines ad nos miserint. In cujus et testimonii et promissi nostri fidem litteras has Colleg I nostri sigillo communivimus; quae datae sunt Cal. April. anni MDCXIV.

§. II.

Demigrarunt itaque Altorphio plerique anno MDCXIV., citius


page 387, image: bs0387

alii, alii media aestate, quos ineunte autumno pauci quidam sequuti sunt. Primus inter omnes legitur fuisse Johannes Vogelius, qui stipendium ab Illustri Curatorum Academ. ordine munifice adeptus, [note: Et hoc ipso munificentiae singularis vinculo obstrictus fuit, ut ad rationem studiorum reddendam, deinceps vel manu injecta jure optimo perfectoque retraheretur.] una cum Joach. Ruaro inde profectus est Noribergam ejusd. anni, si recte rationes ex Philotheca subduximus, die XXVIII. Martii. Brevi vero mora interjecta, paucorum nempe dierum, e civitate patria Noribergensi Bambergam, hinc Swinfurtum, ubi Joh. Kauffmannum [note: Antistitem t. t. Eccles. Suinfurt. quo de plura in Joh. Kaussmanni Sen. Vita et Fatis ad calcem commentati sumus, eumque hinc in Comitatum Wolffsteyn evocatum esse, non multo post ostendimus. Quo de pluribus, et fatis cum primis sinistris, quae subiit Brunswigae, Max. Rever. Rethmeierus Hist. Eccl. Brunsw. P. IV. Cap. IV. consuli potest.] civem suum, et Brunswicensem quondam Adjunctum, nunc J. Schröderi successorem invisebat, atque illinc Herbipolin secundo Moeno adiit. Quam urbem nobilissimam Franconiae jam superiori anno MDC XIII. spectaverat, atque in Collegium Jesuitarum tum ingressus eo ipso tempore fuerat, quo Theses typis procusae disputabantur, exemploque accepto invitatus erat ad arma cum ordinariis Disputatoribus conserenda: quam tamen spartam sibi datam ob gravissimas caussas t. t. modeste detrectaverat. Hinc Heidelbergam accessit, e via quodammodo decedens, celebremque Reformatorum Theologum Dav Pareum, senio jam longius provectum, cum Reinero Bachovio ab Echt Rect. tunc Acad. itemque Dionysio Gothofredo, Jano Grutero atque aliis, JCtis et Litteratoribus maximis, d. 14. et 15. Aprilis convenit. Relicta Heidelberga, Spiraque Nemetum cum vicinis urbibus Rhenanis [gap: Greek word(s)] spectata, p. p. Francofurtum transiens Giessam ingressus est pridie Paschatis, ibidemque salutatis Theologis Winckelmanno, Acad. per id tempus Rectore, Menzero item et Finkio, collegis, Marpurgum mox perrexit, unde, nonnisi Rudolpho Goclenio, [note: Forte quod is etiam Conr. Vorstio amicior esse crederetur: Nimis certe est amica ad eum epistola A. 1611. Lugdunum scripta, quam e tenebris protraxit Tb. Creenius, Animad. Philolog. T. X. p. 293.] Philosopho annis gravi, visitato, reversus Giessam, si recte memini, recta via et sine mora hinc per Thuringiam Jenam contendit, et die circiter XII. Maji mensis istic adventans, dimisso comite et fido Achate Joachimo Ruaro, Martinum, Joachimi fratrem, infelicem illum praeceptorem suum, itemque condiscipulum Peuschelium istic expectaturus, aliquandiu substitit, ac Theologos sacra interim praelegentes


page 388, image: bs0388

maxima industria audivit. Atque heic loci prima quoque suorum in Socinismo profectuum documenta Vogelius dedit. Namque cum Alb. Grawero aliquoties in disputationibus publicis congressus, eaque vehementia aliquando conflictatus est, ut post id tempus, cum remoto velo, quid intendissent factionis hujus sodales patesceret, idem ille Grawerus reminiscens colloquiorum ad Generosissimos Curatores Acad. Altorph. scribens, Peuschelium multo meliorem esse Vogelio, eapropter testaretur: id quod etiam ex epistola Schröderi ad Meisnerum, paullo inferius §. XIII. exhibenda, luculentissime patebit. Non tamen diutius, quam quatuor circiter mensium spatium istic, accepimus, commoratum esse. [note: Ipse Vogelius in Curriculi vitae a Celeb. Gundling. ed. fragm. "In Jena verblieb ich in die 20. Wochen, hatte meinen Tisch als ein Substitutus 18. Wochen in der Communitaet, ward von den Studiosis daselbst werth gehalten opponirt einsmals Herr D. Grawer sehr hefftig, dass ich darüber verdaechtig wurde, weil D. Grawer sich nicht kunte aushalfftern.] Nam cum Martinus interea Ruarus, itemque Peuschelius, atque hic quidem prior illo, appulissent, hoc relicto, uti convenerat, Vogelius noster cum Martino Ruaro, medio fere, et quod excedebat, mense Augusto, die circiter XIII., Jenam egressus est. Et quanquam Wittebergam pro scopo sibi praefixerat, ubi diutius perseverandum esset; eam tamen hac vice, cum Professoribus tantum quibusdam collocutus, d. XXVII. transiens, longius progredi statuit, et, quoniam Poloniam ingressurus erat Ruarus, destinato consilio, hunc amicissimum sodalem comitari in animum induxit, sive ultro, sive, quod verisimilius, Ruari persvasionibus eo adductus. Atque ita tandem Francosurto in transitu lustrato, salutatisque istic Professoribus, inprimis Pelargo atque Ravio, itemque Joh. Schossero, Isennacensi, Rhetoric. Prof. et t. t. Rectore, in alterum nidorum supra [note: Cap. II. §. 52. Quibus novi Socini pulli, in Germania exclusi, in societatem caeterorum et totius gregis recipiebantur.] memoratorum, pervenit, Moestichianum puta, seu Meseritium, ubi Casp. Sacci praedium erat, et Socinianorum haud spernendus numerus hospitabatur, ibidemque ab ipso Sacco humanissime ambo excepti sunt. Neque tamen intra haec humanitatis officia constitit illa in loco fatali praesentia, sed solemni ritu quoque mox Vogelius, alloquente convo catum coetum Ruaro, et verba eodem praeeunte, in fratrum numerum sectaeque socium coram solennissime receptus est: quod fatum nemo eorum, qui ad saniorem mentem rediere, [note: Per litteras quippe in fraternitatem arctiorem cooptati, Crellio potissimum proxeneta et internuncio, atque Ruaro commendationis officio defungente utplurimum.] expertus legitur. Ipse Vogelius


page 389, image: bs0389

haec ad Peuschelium perscripsit, et simul cum Valent. Smalcio in itinere istoc se collocutum esse significavit: quod, utrum Meseritii, ubi datae sunt litterae, d. 27. Septembris A. 1614. acciderit, an alibi, pro certo primum non audebam affirmare. Nam, exceptis pauculis quibusdam excerptis harum litterarum, nihil suppetebat, praeterquam clausula, in qua: Vellem, inquit, ut, quae hisce tibi litteris significanda duxi, ad Leimerum nostrum etiam bona parte perscribas, et fratribus nostris omnia communia facias. Neque etiam in Fragm. Curriculi Vitae, ex parte a Celeberr. Nepote, in Gundlingianis, evulgato alia paullo distinctius enarrata occurrunt. Sed singulari fato accidit, ut celebratissimi Wittebergensis Acad. quondam Doctoris Theologi, b. Leonh. Hutteri, litterae ad posteritatem conservatae, eaedemque MStae, plura et explanatiora nos edocerent, quas cum forte repertas magni nominis in ead. Acad. Theologus, S. Rev. D. D. Wernsdorffius, (quod grati praedicamus,) nobiscum benevole communicaret, nostrarum esse partium duximus, publico usui earum partem, quae huc spectaret, non invidere. Scripta est epistola ad Illustrem Aulae Electoris Saxon. Sacrorum Antistitem Primarium, D. Matth. Hoe, et, quantum ad Vogelii nostri consilia iterque clam peractum, his verbis ea, quae sunt in eo gesta, describunt:

Salutem et officia etc.

Tertius jam mensis agitur, Reverende, Nobilissime, et Magnifice Vir, Domine, Fautor et in Christo frater singulariter honor ande; ex quo Refutationem Irenici Pareani ad umbilicum perduxi, eidemque manum supremam imposui etc. etc. Jam de Vogelio, Photiniano, Noribergam nuper abducto, quae ad me perscripta sunt, [note: Admodum probabile est, haec ex Academia Jenensi comperisse Hutterum, eaque a b. Grawero ad ipsum scripta, atque ex litteris Vogelianis inter Peuscheliana MSta deinceps repertis, cognita fuisse.] non possum non Reverendam Tuam Excell. de iisdem certiorem facere. Cum Jena ipse anno 1614. ideo discederet, quia animadvertebat, se a Studiosis omnibus Photinianum publice proclamari, tutioremque ibi commor andi sedem non concedi, primum Dessaviam se contulit, ubi fratrem quendam quaesivit, quem tamen ibidem non offendit. Inde Francofurtum, cum quibusdam sociis, concessit, ubi Pelargus ipsum et socios in conspectum et colloquium admittere noluit, eo quod putar at esse Luther anos ad se clam missos: ut Vogelius ipse in litteris ad Peuschelium, itidem Photinianum, scribit. Francofurto ergo Meseritium abiit, ubi fratrem quendam offendit, nomine Hoffmannum, [note: Nicolai hujus Hoffmanni mentionem quoque Smalcius fecit in Diario Vit. ad A. 1610. Quod comparare cum hisce juvabit.] quod factum die 24. Septembr.


page 390, image: bs0390

1614. Postero die nempe 25. Sept. Smalzius magno cum comitatu Meseritium venit, et Vogelium (cum duobus aliis novellis fratribus Photinianis, qui fuerint Martinus Ruarus, Holsatus, et Matthias Ravius, Transylvanus) humanissime et quidem multis cum lachrymis excepit. Eodem die omnes tum congregati Photiniani abierunt Bebelwisium est pagus Poloniae, nobili cuidam Marchico, Simoni Sacken, alias praediviti sed ipsi quoque Photiniano, subjectus) ubi sequente die Smalzius publicam habuit concionem, et pro nova accessione fratrum gratias egit Deo solennes. Tertio die post ibidem Vogelius [note: Et itineris hujus, ex fratrum decreto peracti, et Vogelianae in societatem sectae solennis receptionis, ipse quoque Smalcius in Vita sua ad A. 1614. mensemque Decembr. brevibus meminit, ut adeo narrationi huic Hutterianae tanto major fides habenda sit.] cum sociis, inter quos etiam quidam fuit Pastor, antea Calvinianus, publice ac solenniter receptus in fraternitatem, ac sacra Coena more Photinianorum [note: Est namque id usu receptum, hac certe tempestate tritissimum inter eos fuit, ut modo hic, modo alibi, Sacram Synaxin celebrarent fratres solenniorem, et ad mutuam confoed erationem alios quoque absentes invitarent, advenas autem reciperent. Quod, uti ex variis eorum scriptis et epistolis, praesertim Crelliana illa memorabili, a Celeb. Creenio, Part. V. Animadvers. f. 253. publ. apparet, perpetuum fuit et ordinarium; Quare mirum non est, Ruarum quoque cum Vogelio, ut Smalcius inquit, invitatos huc concessisse, dextramque fratribus junxisse.] usus est. Hisperactis, Vogelius Meseritium rediit: caeteri ipsius socii cum Smalzio Dantiscum perrexerunt Visitavit namque Smalzius tum temporis Ecclesias Photinianas hinc inde per Borussiam et Poloniam recens plantatas. Tandem Meseritio Wittebergam ad nos reversus, non ut rectius insormaretur, sed (sunt ipsius Vogelii verba) ut suam felicitatem [note: Vid. Cap. II. sub lit. F.] i. e. Photinianismum, qua posset ratione propagaret et disseminaret; et ad fraternitatem omnis generis omniumque facultatum studio sos alliceret. Sibi enim a fratribus serio injunctum esse scribit, ut omnes quaerat occasiones, sive privatim sive publice, si non propagandi, saltem patefaciendi Photinianismum. Et quidem se optimam Wittebergae occasionem fuisse nactum per disputationes D. Franzii et Jac. Martini. Haec bona side ex litteris manu Vogelii ipsius exaratis etc. Alia quadam epistola gloriatur, quam egregie deceperit D. Franzium et Jacobum Martini, ita, ut non animadvertant, ipsum esse Photinianum: gloriatur de felici successu: se jam modo unum in suam sententiam pertraxisse: plures alios vero dubios reddidisse: sperare se indies numerum fratrum fore auctiorem, et quod magno studio doctrinam Photinianorum publice proponat, ad quam plerique alii studiosi novitate rei attoniti quasi obstupescant, et sic avidius


page 391, image: bs0391

tum in doctrinam, tum in libros Photinianorum inquirant etc. etc. Witteb. d. XI. Maji 1616.

Reverendiss. Magnif. Tuae

ex officio totus L. Hutterus D.

Sunt equidem in his litteris nonnulla, quae ab Jenensi Hutteri amico videntur ex conjecturis addita, ut cum Rhawius novellus frater aeque ac Ruarus nominatur, qui tamen ex Transylvania Altorphium eam jam attulerat haeresi imbutam mentem, et forte a pueritia his ipsis placitis innutritus erat: [note: Vid. Cap. II. §. 38.] quando item primum Jena Dessaviam, atque hinc Francofurtum abiisse dicitur; cum tamen, Wittebergam quoque transiisse, ex Philotheca Vogeliana lucu lentissime pateat. Caetera vero, ex ipsius Vogelii epistola desumta, optime sese habent, et ad sequentia etiam illustranda haud parum commodi lucisque nobis afferent. Equidem Simonis Sakii heic fit mentio, cum tamen Caspar alioquin is patronus et hospes Photinianorum ordinarius appelletur; sed verisimile est, Casparis patrem forte adhuc in vivis superfuisse, atque huic Bobevici [note: Conf. Cap. II. §. 52.] dominium ea de caussa heic tributum esse. De reliquis alias disserendi occasio, ut speramus, dabitur. Qua spe etiam suffulti ad sequentes machinationum harum eventus sine mora progrediemur, posteaquam, non statim Wittebergam Meseritio Vogelium esse reversum, vel tribus verbis Lectorem monuerimus, sed, longius aliquanto in Poloniam excurrisse, observaverimus. Inde enim Smigliam usque, Poloniae majoris urbem percelebrem, processit, sed ulterius progredi, sive quod patronorum indignationem, si quid horum, post diutinam moram, resciscerent, veritus esset, (clam [note: Quem in finem etiam Smigliae nomen, quod Philothecae ipsius a Joh. Praetorio a Schulz, Glogoviensi Silesio, illic inscriptum erat, ex eodem Albo scalpello dedita opera erasum esse observavimus, ut vix pristina jam litterarum vestigia supersint.] enim his omnia haec acta erant) sive Dei a pernicie errantem praeservaturi nutu singulari, pedem hinc revocavit, et Wittebergam sic tandem reversus est, medio Octobri mense; Ruarus autem interea, sicuti in epistolis ipsemet amicis iter descripsit suum, una cum Rhawio, altero illo itineris comite, Racoviam usque perrexit. Quam in rem consuli, si volupe est, possunt epist. X. et XIma, itemque XVIII. Cent. II. Ruari epistolarum: ubi aliquatenus ejus itineris mentio descriptioque luculenta inserta reperitur. Sed vero ex his etiam demum, quo tempore


page 392, image: bs0392

scriptae sint litterae illae, intelligitur, aliaque, quae vix primis digitis et obscuriuscule istic attinguntur, ipsiusque adeo arcani consilii rationes affatim illustrantur. Hactenus de Vogelii abitu, sedeque tandem Wittebergae ex compacto constanter fixa.

§. III.

Ad Peuschelium quod attinet, paullo diutius ille substitit AltorphI, et in mediam usque aestatem A. MDC XIV. abitum inde suum, quem animo jam conceperat, distulit, caussamque cum caeteris communem, more solito, in conventibus egit, occultis cuniculis indies magis confirmatam. Quo animo vero in religionis negotio fuerit, nulla re alia luculentius idem Peuschelius declaravit, quam verbis et versiculis Germanicis, quibus ad iter faciendum parato Vogelio suam in Philotheca amicitiam obsignaverat, sequentibus:

Der Pabst, der Luther und Calvin
Die haben ihr Kuchen, und Gewinn
Vom Glauben an Christum alle drey:
Wo bleibt aber Fried, Lieb, Einigkeit und Treu.
Sie sizen auf der Vberthür;
Dann heisst es: schürstu mir, so zwag ich dir.
Doch ists an dem, wers besser mag,
Der schieb den andern in den Sack.
Das würcket alles das Evangelion
Das thut aber nicht der Talmud noch Alcoran.

Addidit adhaec sequentia verba subscripta: Hos rhythmos germanicos vere (beu dolor!) in seculum exulceratissimum (omissum erat per festinationem participium convenientes) ubi profligata charitate, et timore ac tremore altissimi expulso, plus satis odiorum et simultatum viget, ceu indubitatam amicitiae minime fucatae tesseram amico suo oculitus dilecto, Dno Johanni Vogelio reliquit Joach. Peuschelius. Altorphi d. 23. Martii, anno Christianae epochae 1614. Quotusquisque enim est, qui non animadvertat, solius vitae pietatis studium, reliquis omnibus inter rixas connumeratis, quas lucri scilicet gratia caeteri cuncti alant, heic commendari, et solis Socinianis, tanta licet animi impotentia summa fidei mysteria oppugnantibus, haud obscure religionis purae ac sincerae curam, quae in usu sanctitatis vitae consistat, adscribi. In qua hypothesi adstruenda et Ruarus elaborabat strenue, [note: Vid. Cap. I. §. 31. Quibus in praesen- ti judicium Wolffg. Franzii addi volumus, qui in Vindiciis Dispp. pro Aug. Conf. adornatis, et quidem Dedicatione ad Ministr. Eccl. Amstelod., sanctitatis illam affectatam speciem pulchre descripsit, atque fucatam duntaxat esse hypocrisin, non minus accurate, quam modeste demonstravit.] eumque in finem


page 393, image: bs0393

Libellus de Obedientia, destinato consilio adornatus, hos inter complices passim circumferebatur, ut, qui sec. eum vitae rationes institueret, pro fratre in Christo haberetur, interque eos haud difficulter reciperetur; tametsi maximopere in dogmatibus fidei adhuc ab aliis ipsisque Socinianis dissentiret. Spes namque erat, favore qualicunque, hoc obtentu, paullatim conciliato, fore, ut tandem in Socinianorum quoque castra occupati hujusmodi animi pedetentim transirent. Vtpote quorum systema doctrinae ad id magnifice jactabatur comparatum esse, ut ad vitae Christianae sanctam integritatem sine discrimine securitatis, (quae mala ex doctrina de Satisfactione Christi promanare calumniabantur, [note: Certe in ipsa Catechesi Racoviensi C. VIII. de Morte Christi, quaest. 17., hanc opinionem, non verentur, ita perniciosam esse, affirmare, ut, hominibus fenestram (turpi sophismate ex accidenti petito, et abusu a Paullo jam dudum castigato,) ad peccandi licentiam aperire, aut certe ad socordiam in pietate colenda invitare, ajant. Socinas aurem, P. III. de Servat. contra Covetum, tam procax est calamo, ut, omne pietatis studium per nostrae Eccl. placita frigescere et extingui, idque experientiam ipsam satis declarare, non verecundatus sit scribere.]) omnium mentes, dummodo sint sanabiles, docilesque, adduceret. Ad postremum denique hinc etiam colligi haud temere potest, quae caussa, seu, quis praetextus potius, ad sopiendam utcunque conscientiam tantorum ausuum, a Neo-Photinianis hisce susceptorum, fuerit adhibitus. Etenim dissensiones inter quascunque partes [note: Quibus turbis vetustioribus ex Philippi potissimum schola novae in Germaniae tunc accedebant, hac ipsa tempestate ortae, annoque propemodum eodem mutationes in caussa Juliacensi susceptae, quae patrocinii comparandi gratia passim ferebantur evenisse, aut proxime eventurae. Nec ignota erant Vnionis et Ligae feralia illa Germaniae foedera, jam superioribus annis inita, sed indies magis stabilita, donec in nervum bellumque illud Bohemicum ac tricennale erumperent. Vt domestica quaedam dissidia inter varios utriusque ordinis primarii Proceres atque Doctores adhuc gliscentia, et Noribergam quoque sub id tempus adhuc valde affligentia, sileam. Quae mala, quantum momenti, ad animos jam vacillantes, et caussam verisimilem defectionis quaerentes, in transversum abripiendos, afferre potuerint, in aprico positum est, nobis etiam tacentibus.] Christianae per universum orbem Ecclesiae, et quidem cum disputantium odiis mutuisque condemnationibus contumeliosis haud raro conjunctae, haud exiguum, ad hos juvenes, jam antea novarum rerum cupidos, et ingenio suo luxurianti nimium indulgentes, in transversum abripiendos, momentum attulisse, hinc apertissime constat. Atque hinc novum etiam robur, rationi


page 394, image: bs0394

hujus mutationis, jam Cap. Imo, ex altercationibus tum temporis inter Theologos AltorphI diu vigentibus redditae, accedit. Quod superest, antequam ex Academia patria pedem efferret idem Peuschelius, publicum exercitium Disputationis Theologicae A. 1614. d. 8. Maji propositae instituit, et Praeside Georgio Königio, Ecclesiae Altorphinae, uti titulus habet, adhuc Vicario [note: Ipsum enim Profess. Theologi munus, eidem demandatum, d. 24. Maji demum Senatui Academico significatum esse, Pastoris vero nomen A. 1615. tandem ab eo usurpari coeptum, atque interea Vicarii titulo appellari consvevisse, jam in vit. Theol. Altorph. annotatum f 118. sq. legitur.] proposuit. Quae prima fuit, nisi fallimur, inter Theologicas, a Theologo hoc praeclare docto, et accuratae perspicuitatis dote praedito, ex superiori cathedra defensas. Sine dubio autem argumentum de bonis operibus prae caeteris delegerat Peuschelius, ut tanto minus sibi daretur occasio de summis fidei mysteriis aliquid disserendi et errores profitendi. Vnde nec in tota dissertatione Trinitatis vocabulum, aut simile quiddam legere est. Redemtionis sanguinis, itemque meriti Christi aliquoties facta quidem est mentio; sed quo sensu intelligant hujusmodi Sp. S. loquendi formulas Socini asseclae, abunde jam cognitum habemus. Id unum miramur §. XXIIX., ubi de perfectione bonorum operum agitur, alienam urgeri quam maxime, et eam quidem, quae sanctitate et justitia Christi, nimirum tota ejus obedientia, contineatur, quae videlicet per fidem credentibus vere imputetur ad justitiam, studiose inculcari; atque hinc, cum mentem aliam fuisse Peuschelio constet, per Praesidem factum esse, quo minus haec immutarentur, colligimus. Quanquam neque hic subterfugia defuerint, ad quae malesana mens decepti hominis et mirum in modum callidi se recipere poterat. Non diu amplius substitisse AltorphI ex hoc tempore Peuschelium, verisimile est. At tamen, quo die determinato inde excesserit, investigare definite et accuratius haud potuimus.

§. IV.

Id vero compertum habemus, quod, quoniam ad eventum denique plurimum affert momenti, h. l. commemorare necesse est, jam antehac, anno puta MDCXII., stipendio quodam ad prosequenda studia eum instructum a munificentissimis Curatoribus Academiae, idque, uti subsidium discessuro praebuit, ita sudem fuisse in oculis caeterorum Socinianorum; de quo nunc disserendum est pluribus. Nam aegre partim tulisse Racovienses, quod fidem suam obstrinxerit,


page 395, image: bs0395

eo impetrato, Peuschelius, jam constat; partim etiam de perfidiae crimine hoc postea nomine in patria haud injuria accusatum esse, inferius commode magis exponemus. Ad indignationem Racoviensium quod attinet, bilem illis movit syngrapha cumprimis, ea de caussa Generosissimis Vniversitatis Curatoribus pro more exhibita. Scripserat autem hanc syngrapham Kalend. Novembr. A. 1612., inque ea sancte promiserat et bona fide, non tantum Senatui Illustri Noriberg. Reipub. se nunquam non morigerum fore et obsecundantem, studiisque Theologicis operam diligentem daturum; sed etiam nominatim pollicitus erat, ex more recepto, Theologiam non aliam, quam quae in Confession. Augustan. et Corpore Doctrinae Noribergens. [note: Vulgo Libros Normales vocamus, Corporis doctrinae nomine, ex prisca consvetudine, quam Corporis doctrinae Philippi A. 1560. collecti ex ejus opusculis et impressi peperit titulus, olim celebres, et praeter Libellos, quos Philippeum illud Corpus continet, b. Lutheri quoque Catechismos, Augustanam item Confessionem non variatam cum Apologia, Smalcaldicos denique Articulos, (ut Lutherus scil cum Philippo conjungeretur,) exhibentes, et nuper admodum, post ed. A. 1646. b. Joh. Sauberti senioris opera potissimum procuratam, A. 1723. recusos; quibus ad calcem antiquissima Politia s. Liturgia Eccles. Brentio Osiandrina, auctoritate Marchico-Noriberg. A. 1633. primum publicata, accessit.] ejusque Ecclesiae ordinatione Ecclesiastica contineretur, in usum Ecclesiae patriae sedulo exculturum. Hac profecto re comperta dici non potest, quantopere in eum invectus sit Crellius, ingratissimus homo. Neque enim solum improbat, quod ad Normam [note: Nam et haec nomenclatura olim trita fuit, Normae videlicet non primariae sed secundariae, et Confessionis, in professione compendiosa doctrinae, usum praestantis sonsu.] Ecclesiae Noribergens., quam enormem nefarie vocavit in epistola d. XI. Maji A. 1614. [note: De eodem argumento jam A. 1613. d. 15. Junii idem cum Peuschelio Crellius expostulavit, et, num salva conscientia obstringere se Peuschelius ad perseverantiam in Lutherana religione potuerit, copiose in eandem sententiam disseruit. Quae litterae cum caeteris, ut jam saepius dictum est, inter reculas Peuschelianas repertae sunt; ita tamen, ut non nisi excerptis potiri adhuc licuerit praecipuis, quibus ea, quae retulimus inde, continebantur.] scripta, se adstrinxerit; verum etiam vim inferri conscientiae, querulatur, quandoquidem obligatio hujusmodi, (id ergo ipse fatetur) juramenti virtutem obtineat. Immo parum aberat, quin idem ille reliquos etiam fratres objurgaret, quorum vel consilio usus sit, vel saltim uti debuerit Peuschelius, quod id concesserint. Vnde, quibus vinculis tenebrarum ab istis impostoribus, in Racoviae licet angulo haerentibus, jam tum illaqueati fuerint hi juvenes, misere decepti, et quam fraudulenter altera pars dolis etiam deludere Magistratum legitimum allaborarit, clarissime


page 396, image: bs0396

elucet. Vtut sit; data profecto fide et firmata justis obligationibus, adminiculum studiorum Theologicorum non vulgare [note: Florenorum annuatim litteris melioribus impendendorum quinquaginta, quae summa in quintum usque annum continuanda erat.] adeptus est Peuschelius, eoque locupletatus tandem etiam Jenam [note: Hallucinatus ergo est Joh. Mauritius Laubinger, in Memorabilibus Academ. Altorphinae, A. 1676. Orat. publ habita, enarratis, eodemque anno praelo subjectis AltorphI in 40., quando, par impostorum, haeretico veneno (cum tristem hanc historiam vix tangeret) infectorum, elapsum Altorphio Wittebergam appulisse, inquit. Neque enim, quod etiam ex sequentibus elucebit clarius, alter etiam Wittebergam, sed Jenam, et consulto quidem abiit, solo Vogelio in Leucoream ex pacto commigrante, Peuschelius. Et haec quidem separatim annotare, non visum esset operae pretium, nisi, quae in ipsa hac Academia nostra publicitus et pronunciata et typis quoque impressa prostant, fidem obtinere apud alios, quae tamen, quantum ad definitas quasdam circumstantias, salsa sunt, perfacile posse, metuendum esset.] discessit; ubi media propemodum aestate, ceu supra dictum [note: Hoc Cap. III. Sect. I. §. 3.] est, adventavit, patris simul voluntati atque consiliis societatis infaustae satisfacturus. Atque ita caeteris, Planero nempe et Richtero, Joachimo item Ruaro et Groeo, aliorsum dilapsis, supererant AltorphI Cobius, Fabritius, Frauenburgerus, Marcius, Hainlinus, Dümlerus, Seidelius item, et quidam peregrini obscuriores alii; quibus cura novarum rerum, in religionis hisce negotiis, confirmandarum commissa erat. Immo vero, cum et Fabritii, Frauenburgeri et Hainlini studium partium Socinianarum jam aliquo modo refrigesceret, et Seidelius tandem alio itidem concederet, solis Cobio et Marcio, [note: Qui cum interea primam in Philosophia lauream consecutus fuerit A. 1614. extremo, ne quid deesset rerum hoc temporis intervallo etiam publice actarum, visum nobis haud est inconveniens, Programma, eum in finem publice propositum, heic interponere: M. DANIEL SCHWENTERVS Noribergensis Decanus Collegii Philosophici in Academia Altorphina, omnibus omnium ordinum Academicis S. "Ea olim populi Judaici sapientia fuit, ut non solum S. litterarum oraculis, verum etiam Ethnicorum historiis celebrata, et sempiternae gloriae et immortalitati multis monumentis commendata fuerit. Hac de re Moses, fidelis servus JEHOVAE, Devt. IV, 6. et sapiens Syracides in Prologo suo luculentissime scribunt; Sic Justinus Martyr et Philosophus Christianus, ex Graecarum historiarum testimoniis, Graeciae oraculum aliquando interrogatum; quinam unquam extitissent vere pii et religiosi homines? Tale responsum edidisse, refert, in [gap: Greek word(s)] . ad Graecos."

" [gap: Greek word(s)] "
" [gap: Greek word(s)] "

"Sed hujus sapientiae Israeliticae vigor non fuit, proh dolor, diuturnus, verum ad Herodis magni usque duntaxat tempora duravit! Sub quo Judaei inter se dissentire coeperunt, ducibus Pollione et Samaeo Pharisaeis. Quantum vero post illa tempora, a prisca sapientia indies defecerint, deliramenta, fabulae, mendacia, blasphemiae, quibus libri eorum, et praesertim Talmud, passim referti sunt, luce meridiana clarius ostendunt. Fingunt enim sibi DEVM, quales Ethnici sibi finxerunt plurimos; qui cum eorum auxilio hominibus opus fuit, aut domo abfuerunt, aut dormiverunt, aut mortui sunt. Possem hoc tempore blasphemias eorum non paucas in medium proferre, nisi piis et Christianis auribus et oculis parcere, magis consultum putarem. Stultitiae porro horum, multa extant vestigia non obscura, dum de rebus nihili, minimique momenti lites inter se movent. Pudet me, exempli loco, obscoenam illam de asino disputationem, ex Babha Koma, libro Talmudico ab Avenario allegatam proferre; quam tamen tanti illi aestimant, ut in Messiae sui adventum usque rejiciant! Quis quaeso cum Salomone hic non exclamet? [gap: Hebrew word(s)] stultitia stultorum stultitia! Quis Apostolo non credat, Rom. XI, 25. dicenti? [gap: Greek word(s)] ? Quis denique hasce naenias audiens, et in pectore volutans, in summam non rapiatur admirationem; quod Prophetae multis seculis ante, idem Judaeis praedixerint? Sed a talpis istis in meridie coecutientibus et palpantibus, mephitinque exhalantibus, ad homines redeo, ad priscos videlicet illos Hebraeorum Rabbinos seu Doctores, qui ante CHRISTI in carnem adventum, claruerunt, et de MESSIA rectius et verius, magisque pie locuti sunt, quam horum [gap: Greek word(s)] progenies, quam [gap: Greek word(s)] ipsorum surdi, coeci, blasphemi, temerarii, mente capti. Illorum Priscorum Rabbinorum, inquam, praeclara monumenta, sapientiae et prudentiae plena, partim in Talmud, partim in commentariis et concionibus eorum, partim alibi, sed pleraque glossis scelestissimis, a progenie eorum degenere polluta, conspurcata et depravata, plurima passim sese offerunt; iis praesertim in locis, ubi genti suae dogmata et praecepta recte beateque vivendi praescripserunt. Animadverterunt enim, naturae congruere, cumque illa convenienter vivere, proprium pietatis caeterarumque virtutum munus et officium esse. Quod si Socrates prae caeteris Philosophis commendatur, quod Ethices praecepta primus tradiderit, cur Hebraeorum Philosophos, qui pie innocenterque vivendi regulam normamque tradiderunt, sua laude frustrari vellemus? Nam deprehendimus, etsi multae egregiae sententiae apud Germanos, plures apud Latinos, plurimae apud Graecos reperiuntur, vix tamen ex illis aliquam inveniri posse, cui non aliqua respondeat Judaica; quin imo multi apud ipsos et elegantes tropi, multae egregiae sententiae et allegoriae, multa denique pulchra adagia, similia, aenigmata, apophtegmata et schemata reperire licet: Haec si legas, animoque perpendas tuo, Salomonicas te audire Paroemias, totus tibi persuadebis; non solum enim ad Politicam, sed ad Theologicam etiam vitam, intellige ad fidem, dilectionem, timorem, cultum Dei, et id genus alia, spectare videbis. Tale non ita pridem Midras Coheleth evolventi mihi occurrit, in quo dicitur: [gap: Hebrew word(s)] sensus est: IN QVO QVIS LABORAT; IN EO FRVCTVM CAPIET. Haec verba penitius introspiciens, Salomonis sententias, primo scil. capite. ET COMEDENT DE FRVCTV VIAE SVAE. et cap. ult. DA ILLI DE FRVCTV MANVVM SVARVM, legere mihi visus sum. Quarum illam in malam, hanc in bonam partem accipi vult; quantum enim mali ab ignavia reportatur, tantum commodi et proemii a labore capitur; Namque secundum Verinum." "Nonnisi per magnos ad proemia magna labores"
"Itur; at ignavis nulla corona datur. Atque illud adagium, non tam de mercede, quae propter laborem corporis, quam propter laborem animi reportatur accipiunt: Hinc ut quilibet industriae suae et laboris fructum et proemium aliquod consequi posset, certos honorum et dignitatum gradus et classes, varia etiam et distincta officia, in sua politia esse voluerunt. In veteri Testamento, quatuor erant in qualibet urbe gradus dignitatum. I. [gap: Hebrew word(s)] Senes seu Senatus. II. [gap: Hebrew word(s)] Capita patrum, singularum tribuum primates. III. [gap: Hebrew word(s)] Judices, qui jus noverant et secundum illud pronunciabant: IV. [gap: Hebrew word(s)] Apparitores; qui res judicatas exequebantur. Josuae XXIII. Hujusmodi graduum ordo etiam in Christiana politia hodie reperitur, qui non solum in urbibus, civitatibus, oppidisque; verum etiam in Scholis, Gymnasiis, et Academiis observatur; aequum namque est, ut diligentes Mercenarii mercedem labore dignam accipiant: et sicuti umbra corpus, sic utilitas laborem animi aut corporis, comitetur; ignavi vero, quando judicio Doctorum honorem ceu proemium ad sedulos ac industrios, deferri videant, omnia laboribus vendi credant, sapereque discant. [gap: Greek word(s)] . Haec laudabilis consuetudo, in hac etiam nostra Academia observata, propagata, et ipso commendata fructu et necessitate, hucusque semper viguit, ut certo tempore, in certos et dignos Academiae cives, certi gradus honorum conferrentur. Admonet ergo nos denuo tempus, muneris nostri, ut primum honoris, in Philosophia gradum, in ejusdem cultores conferamus; obtulerunt autem sese octo decuriae nostrae milites, quorum nomina subscripsimus, hi examini et censurae Amplissimi Collegii Philosophici sese subjecerunt, morumque et studiorum suorum progressus Dn. examinatoribus comprobarunt, et propterea digni existimati sunt, qui prima Philosophiae Laurea ornentur atque coronentur." "Quare cum istorum renunciatio citra publicam solemnitatem fieri nequeat; Magnificum Dn. Rectorem, Reverentia, Nobilitate et virtute praestantissimos Dn. Professores, Nobilissimos itidem et ornatissimos Dn. Studiosos, reverenter, amanter, officioseque rogamus: ut cras hora septima, aut praeterpropter, ad campanae scilicet signum, in auditorio Philosophico comparere, sua honorifica praesentia, actum hunc Philosophicum exornare, studium et amorem suum in facultatem Philosophicam declarare, aliis denique ad idem praestandum calcar addere, non dedignentur. Quod officium grata mente celebrabimus, et quavis data occasione, referre studebimus. B. V. P. P. AltorfI. XIX. Dec. anno MDCXIV." Nomina Candidatorum. GEORGIVS QVECCIVS Altorphinus. DANIEL HATZKIVS Thuringus Grisaenas. CORNELIVS MARCI Noribergensis. PAVLVS LAVTENSACCIVS Noriberg. CVNRADVS HATZKIVS Thuringus Grisaenas. JACOBVS RENNERVS Schmalfeldensis Marchionicus. BARTHOLOMAEVS LAVRENTIVS AGRICOLA Noriberrgen [sic]. JOHANNES GEORGIVS PACHMAIERVS Stytus Graecensis.]
maxime vero omnium Dümlero, sustentandae

page 397, image: bs0397

pravae consociationis solicitudo incubuit. Iidemque prae caeteris


page 398, image: bs0398

omnibus maxime seduli interea fuere in perscribendis, quaecunque agerentur, aut metuerentur etiam, summa industria observatis. In


page 399, image: bs0399

quo tamen labore facile primas tulit Marcius, cujus unius omnium plurimae ad Peuschelium postea repertae sunt, de rebus domesticis et Socinianis in patria, epistolae. Secundas tribuimus Lautensackio [note: Sed nutanti duntaxat, ut supra Cap. II. extremo ostendimus, et mature, si qua labe fuit contaminatus, resipiscenti.] haud paullo minus diligenti in scribendo, tertias Cobio: caeteri enim in eo studio segniores erant. Quem etiam in finem Cap. II. jam observatum est, communicatum cum illis fuisse Nominum, uti nonnunquam vocabant, mysticorum Indicem illum, superiori capite illustratum, ut tutius, et sine periculo, si quando secreta perscribere vellent, officio hoc amicitiae persungi possent. Inter eos autem, qui Altorphio abscesserant, nemo magis, communicatis invicem consiliis litterisque scriptis, suam probavit sedulitatem, quam Vogelius noster, et hunc vicissim exacte de rebus omnibus certiorem fecit Peuschelius. Neque vero etiam Richterus suis defuit interea, dum Helmstadii commoraretur, partibus, [note: Cujus vero litterarum quicquid residuum fuit, prorsus dispatuit.] atque his tandem accesserant quoque caetera majora Socinianae sectae lumina, nominatim Crellius et Gittichius, cum Ruaro, proxeneta infelicissimo, rerum suarum satagentes, argumentaque et consilia defendendae et constabiliendae haereseos identidem subministrantes. Hactenus de litterarum continuato inter absentes commercio.

§. V.

Non minora praeter haec fuere solertiae et ardoris in disputando documenta ab utroque illorum, de quibus heic agimus praecipue, Vogelio nimirum et Peuschelio, Theologiae studiosis emissariis, edita. Respondendo equidem solum Vogelium se Wittebergae exercuisse, Jac. Martini Praeside, scimus, cujus in Disp. VII. de Messia nomen tanquam Respondentis subscriptum comparet. Et quamvis in ipsa dissertatione non temere occurrant, quae defendenda Respondens in se illubenter forte videri possit suscepisse; Tamen prohibere in eodem schediasmate non potuit clandestinus Socini assecla, quo minus tria haec Corollaria subjungeret ex more Praeses:

1 Peccatum originis revera dari, contra Pelagianos et Photinianos affirmamus.

2 Primum hominem, quamvis non peccasset, ipso actu moriturum fuisse, contra eosdem pernegamus.

3 Christum Salvatorem nostrum passione et morte sua pro peccatis humani generis Deo plene satisfecisse, atque sic eidem gratiam Dei vitamque aeternam promeruisse, credimus.



page 400, image: bs0400

Ea vero, quam bene, quam lubens, quove animo denique, non dico approbaverit, [note: Etsi enim non deesse poterant, quibus, ut sunt verbis comprehensa, et non satis provide limitibus necessariis cunctis circumscripta, in suam quoque sententiam ea Vogelius, ad Socinianorum mentem, raperet, interpretationes, v. g. de Peccato (seu morbo potius) geniali, minus proprie sic dicto, de primo homine natura mortali, sed divina singulari gratia ab (actuali) morte praeservando, de Satisfactione item volantati Patris plene propter homines praestita, et orto hinc qualicunque merito in commoda eorum redundante; non tamen certum est, lubensne illa defenderit Vogelius. Exercitii vero gratia, et, ut tanto tutior esset, eum has Theses tueri non abnuisse, quam sincere et ex animo, potius credimus.] sed defenderit Vogelius, nunc quidem non definimus. In sequentibus enim, id spes est, evidentissime demonstratum iri. Jam, quo pacto potuerit, inter tot vehementes veritatis oppugnationes, ad tempus non exiguum latere, vel ex horum Corollariorum defensione, exercitii gratia haud dubie suscepta, (ipse enim horum nihil usquam meminit,) nullo negotio intelligi potest. Opponendo autem, et quidem etiam vicaria pro aliis opera, uterque tanta industria tantaque assiduitate exercuit Theologorum celeberrimorum studia et eruditionem, ut non semel in suspicionem ambo, quasi serio caussam haeretici erroris agerent, ipsismet praeceptoribus suis, non obstantibus aliis prorsus contrariis testificationibus, venerint. Eaque occasione supra quoque meminimus, Libellum istum Mart. Seidelii, hostis Jesu Christi, si quis alius, sceleratissimi, productum adhibitumque, ac tandem Jac. Martinio requirenti traditum [note: Quis titulus fuerit, vid. infr. §. 26.] esse. Hoc vero in loco, ne quid deficiat, in totius historiae serie contexenda, breviter repetimus praecipua; ita tamen, ut malimus ea paullo dilucidius ipsius Vogelii, quam nostris verbis eloqui plenius: "Vnter Herrn Jacobo Martini, scribit, [note: In perbrevi Curricul. Vit. a CL. D. Gundlingio in Gundling. P. I. n. II. f. 40. sqq. quantum ad ea, quae ad hanc historiae partem attinent, typis subjecto.] hab ich im Collegio privato eine Disputation contra Judaeos gehalten, und den Herrn Scholarchis dedicirt. Ist in selbigem Collegio die achte: [note: Error calami aut memoriae notandus. Septima enim est disputatio; octavam vero d. 2. Decembris habuit Christophorus Leo, Stargardiensis. Has vero Disputationes omnes omnino decem numerari, earumque Imam A. 1615. d. 22. Julii, postremana autem A. 1616. d. 13. Januarii publice ventilatas esse, nobis ex primis exemplaribus, a Vogelio ipso collectis, bene constat.] Dieser mein Herr Praeses hielte mich hoch, und begehrte einsmal, als ich ihm in den Genealogiis etliche difficultaeten wiese, welchen es nicht gewachsen war, ich solte ihm doch sagen, woher ich allezeit pro Judaeis so gute Argumenta naehme; Darauf gab ich


page 401, image: bs0401

ihm ein geschriebenes Buch, dessen Titel war: Fundamenta Religionis Christianae. Es waren darinnen alle Oerter der heiligen Schrifft, so aus dem Alten Testament in dem Neuen angezogen waren, examinirt und auf sensum litteralem [note: Forte sensum litterae dicere aut scribere volebat Vogelius. Notum enim est ex epistolis istius Seidelii ad Coetum Racoviensem, hoc eum praecipue argumento contra Christianos omnes pugnasse: Si Prophetae regnum Messiae mundanum promiserunt, sequitur, scriptores N. T. illos falso esse interpretatos etc. Vnde profecto, dicta V. T. Seidelium hunc eo modo, ut Judaei solent, intellexisse, elucet h. e. terreno et carnali.] gezogen, dass sie nicht bewiesen, wozu sie die Evangelisten anziehen, waren auch andere Sachen, die der Christl. Religion zuwider lauffen, darinnen begriffen. Et verhiesse zwar, es wolle mir das Buch wieder geben, behielt es aber bey sich, und unterstunde sich in seinem dritten Buch de tribus Elohim dasselbige zu refutiren, da es meiner suppresso tamen nomine [note: Conf. supra Cap. II. lit. M.] ge dencket." Hactenus Vogelius. Nam quae reliqua sunt, ex Cap. praecedente addiscantur. Jam porro, quid AltorphI interea actum sit, explorare animus est. Parum heic, post Vogelii et Peuschelii discessum, in Theologicis disputatum, vel quod, qui relicti essent fratres, non tam animosi aut ore promti fuerant, ut aperto, sicuti priores, Marte cum Schoppero caeterisque Theologis congrederentur: vel quod mallent delitescere, quam intempestivo strepitu recondita adhucarcana in apricum proferre. Idque tanto est verisimilius, quanto plus jam ante disputatio illa cum Schoppero A. 1613. suspicionis moverat, quae consopienda magis, quam augenda videbatur; Ruaro praesertim absente, cujus nutu pleraque, quae erant altioris indaginis, agitabantur. Non tamen Dümlerus et Marcius pigrati sunt, maxima industria in confirmandis complicibus elaborare; ut ex frequentibus epistolis, quarum hinc inde excerpta dedimus, liquet. Horum quoque plurimi adhuc pertinaciter a S. Coena abstinuerunt, conventiculisque et mutuis adhortationibus [note: Atque has etiam Communiones olim dictas identidem sec. magistri, F. Socini, mentem, (cujus vid. ad Matth. Radecium epistola T. I. Opp. f. 373. sq.) inculcabant absentes segnioribus et meticulosis fratribus, quos AltorphI reliquerant: uti jam alibi observatum est.] sibi invicem opitulabantur. In eaque conditione rerum plane ancipiti permansere omnia, donec medio circiter anno sequenti MDCCXV. magis magisque in lucem protrahi atque emanare impietatis haec mysteria, huc usque tam solicite abscondita, Dei beneficio coeperunt. Quod quum formidarent commilitones hi, in caussa pessima, praecipui, Lipsiae aliquando deliberandi caussa convenisse videntur. Invitatio certe Vogelii d. III. Julii 1615. ad Peuschelium scripta, in qua etiam de Soneri Metaphysica, utrum typis


page 402, image: bs0402

excusa sit, nec ne, solicite inquirit, quondam praesto fuit, inter reculas Peuschelii inventa, et Vogelium quoque eo ad tempus excurrisse, Philotheca ejus nos edocuit. [note: Eamque ob caussam, quin revera coram illic de rebus suis consultaverint, non dubitamus: utut, praeter haec a nobis conquisita, sed subobscura indicia, nihil, per omnem hanc historiam, alias a quoquam observatum dictum que aut scriptum ea de re meminerimus.] Plura vero de eo congressu comperta non sunt. Vtrum alios quoque in suas partes pellexerint, interea, dum haec clam plerisque agerentur, non satis liquet. De Vogelio quidem certum est et exploratum, eum contubernali suo, Christophoro Vfsingero, Noribergensi et Juris utriusque Studioso, Wittebergae quaedam suggessisse, quae et mentem juvenis, non male caeteroquin animati, valde turbaverant, et in discrimen ingens una cum ipso Vogelio deinde subeundum adduxerunt; [note: Atque is intelligendus est, in epistola ad Peuschelium nominatus, cujus supra L. Hutterus quoque in celoga ex eadem meminerat, caeteros vero plures attonitos et suspensos esse redditos, inde cognoverat.] Sed de Peuschelio hujusmodi quid distincte nondum innotuit. Ex ipsius tamen supellectile con vasata colligi potuit, libros Socinianorum eum libenter commodasse aliis. Nominatim vero Socini Explicationem Cap. I. Evangelii Johannis, cum Ostorodi Institutionibus, Valentino cuidam traditam esse, in scheda quadam annotaverat. Similiter Andream quendam Rabium Praelectiones Theol. Socini cum Anti-Puccio a se accepisse, litteris consignaverat, Caspari vero Flachio Impedimenta pietatis Germanica subministrasse, ex iisdem schedis cognitum est. Quo fine etiam id factum sit, hominis de proferenda sententia, animo firmiter semel concepta, admodum soliciti studia abunde demonstrant. Sed horum tamen quemquam in suas pertraxisse partes, nondum accuratius innotuit. Quanquam vero et praecipuis Professoribus hac eadem opera inservire non dubitabat; nam et cum Joh. Majore, Superintend. Jenensium, Acta Synodi Racoviensis MSta se communicasse aliquando scripsit Cobio, et Grawero quoque Socinianorum libros eundem Peuschelium comparasse aliunde intelleximus; parum tamen [gap: Greek word(s)] profecit, divina providentia advigilante prohibitus, et satis habuit, quod interea sodalibus, de quibus rebus et qualibus argumentis disputatum esset, significare licuerit. Quam cumprimis operam et dabant sibi invicem et vicissim recipiebant, magnumque coetui suo hoc modo se attulisse


page 403, image: bs0403

emolumentum, miseris persvasum erat. Ingens quoque Vogelius sub initium anni 1615. periculum incurrit, cum a Samuele Zenckero, Dresdensi, ablegatus aliquis obscurus homo eum conveniret Wittebergae, litterasque Polonicas, in quibus mystica illa nomina [note: Sigillatim vero ipsius Vogelii adscititium.] itidem adhibita erant, veluti tesseram amicitiae exhiberet. Argumentum equidem litterarum quodnam fuerit, explorare non potuit Vogelius. At ipse lator earum, de rebus Theologicis cum eo conferendi gratia huc se accessisse, perhibebat, et a Polonis Socinianis, ut Graueri sophismata dilueret, missum esse pertendebat. Qua de caussa etiam Peuschelii amicitiam sibi gratam fore testabatur, et ut ei commendaretur, rogabat enixissime. Cum vero nonnulla cum hoc homine disseruisset Vogelius, a D. Franzio postea se comperisse, inquit, ipsummet Zenckerum eum, qui litteras attulisset, coram praesentem fuisse: cui, cum nesciret, quantum fidei habendum esset, paene doluit Vogelio, quaedam ei secreta quod patefecisset, atque hinc diu, male sibi id colloquium dolosum eventurum putans, animi angebatur. [note: Neque etiam deinceps, qua via homuncio ille nominum fictorum notitiam adeptus sit, et quo consilio istaec acta fuerint, quod sciamus, perspectum compertumque fuit.]

§. VI.

Vtcunque vero haec sint, illud tamen certum plane et exploratum est, hoc eodem anno M DCC XV. paullatim, haeresin execrabilem intra praecordia serio istos homunciones alere, magis percrebuisse, atque ex eo quoque tempore inquiri in arcana isthaec ab Inclyto Senatu Noribergensi operosius coepisse. Quo indice primum haec res patefacta sit, tantis simulationibus huc usque mirum in modum occultata, pro certo non affirmamus. In calumniatorem quendam acerbis querelis invectum esse Peuschelium, paullo post ex ejus confessione et epistola, ad Illustrem Senatum perscripta, [note: §. VII. proxime subsequente ex parte excusa.] elucebit. At quis ille fuerit, in quem digitum intendat, itidem latet. Herrenschmidium aliquem [note: Idemne fuerit Georgius Herrenschmid, Oetingensis, qui praeside Schoppero A. 1610. de Libero Arbitrio disputavit Altorph I; an alius, et Eberhardus forte Herrenschmid, qui A. 1613. Altorphium studiorum gratia die 16. Augusti ingressus est, non pronunciamus.] detexisse consensionis pravae mysterium, ab amico quodam venerando accepimus; sed fundamenta solidiora, quibus id adstruatur aut explicetur accuratius, adhuc deesse fatemur. Nonnulli, Joh. Saubertum, Sen., hac de re certiorem fecisse Reipubl. patriae Proceres, minori verisimilitudine perhibent. Alii alios per conjecturam, perutili hoc labore defunctos, existimarunt, quos enumerare nihil attinet. Omnium


page 404, image: bs0404

aütem verisimillimum est, Albertum Grawerum, ea de re, postea quam Peuschelius fere sine dissimulatione caussam pessimam Jenae tueri coeperat, Noribergenses Theologos, aut Proceres Reipubl ipsos splendidissimos, certiores fecisse. Ita certe, eundem Grawerum ad Nobiles Curatores Noribergenses scripsisse, et Lonicerum seu Corn. Marci, tanquam singulare quid Peuschelio d. 7. Septembris A. 1615. id significasse, in epist. quadam MScta [note: Seu potius excerptis, ex supellectile Peuscheliana, in qua et epistolae permultae numerabantur, adornatis: quibus et sequentia continebantur, ipsissima scribentium verba, quae ut discernantur, typis, ut vocant, cursivis exscripta sunt, et inposterum quoque exscribentur, exhibentia.] legimus. Onesimus vero, h. e. Joh, Cobius, eodem mense d. 28. eidem Peuschelio renunciavit, tantam esse contra ipsum in patria civitate animorum commotionem concitatam, ut, si praesens esset, ne lapidibus obrueretur, metuendum foret. Idemque Cobius eam ob rem iterum iterumque amice eundem adhortatus est, ut, si rescriberet, manum, quoad ejus fieri posset, mutaret suam, aut alterius amici opera; manuque et charactere uteretur, ne tanto discrimini reliquos etiam sibi familiariter conjunctos redderet obnoxios. Qua ipsa epistola denique, ut, si alia non liceret ratione, in scribendo, uti, permutati alphabeti scriptionem adhiberet, Cobius eum obtestatus, atque, se vicissim simili methodo in rescribendo usurum, pollicitus est. Haec gesta sunt non multo post, quam Inclytus Magistratus Noribergensis de beneficiario suo, tanta fide sibi obstricto, certius jam talia edoctus, superiori mense, die videlicet 2. Augusti A. 1615. litteras publica auctoritate ad Peuschelium dederat: in quibus, ut fidei rationem redderet, et ad capita quaedam religionis proposita candide responderet, injunctum ei fuit. Cujus epistolae, haud dubie ab ista non discrepantis, exemplum deinceps in Vogeliana ad similem confessionem exhortatione, quam solam inter schedulas nostras asservamus, producemus. [note: Ac proinde, ut quae fuerint propositae, ad confessionem eliciendam, quaestiones, sequentem §. XIV um conferre heic opus erit.] Porro dum haec agebantur, neque parentes Peuschelii cessabant, quoquo modo possent, in revocando ad saniorem mentem filio, anxie allaborare. Quorum litterae obtestationum non minus, quam demonstrationum ex adverso erroris pestilentis, plenae inter ejus impedimenta postea in museo sunt repertae. Quid vero inter haec Ruarus?


page 405, image: bs0405

Nihil ille reliquum faciebat, quo in sententia impia, sua quoque opera dudum confirmatus, bonus Peuschelius magis magisque e longinquo obfirmaretur. Et quod ad parentes ejus attinet, contra illos dudum aliquid pravi eum suspicatum esse, dubio caret. Id quod ex litteris Ruari colligimus, quibus Jenam perscriptis, jam d. XI. Augusti A. 1614., bono animo esse corruptor iste bonarum mentium jussit filium: Neque enim duriora a patre se metuere, ait; Quodsi vero praeter spem et opinionem is perstiterit in animi sui pertinacia, [note: Exhaeredationem et similia mala procul dubio filio comminatus, et nervi rerum gerendarum, unde vitam in Academia continuare posset, subtrahendi, nisi ad saniorem mentem rediret, formidine incussa: ac paterno proinde officio pro virili sua parte bene defunctus. Quod idem deinceps quoque identidem testatus est, cum mysterium jam impietatis detectum esset.] ferendum esse, quod mutari non possit. Quis scit, addens, cui bono nostram Deus patientiam exercere, an tentare fortitudinem voluerit? Tu modo vide, ut nihil temere, nihil praecipitanter agas; sed omnia consulto ita fiant, ut etiamsi ad naufragium res spectet, tanto fidentius auxilium eorum appellare possis, quorum consilio ad scopulum illum delatus adhaeseris. Haec Ruarus in epistola MScta, postquam vix Jenam adventarat Peuschelius, ex ipsa Sarmatia, subministrabat plus quam desperata consilia. In alia vero epistola, typis nunc impressa, [note: Quae Cent. II. num. IX. f. 61. exhibetur, atque his demum, luce quasi accensa, accuratius jam cognitis, intelligi poterit.] cum jam longius processissent illae difficultates, eidem amico motae, sub finem A. 1615. Argentorati [note: Huc enim Ruarus ex Polonia reversus, post brevem in Altorphino Athenaeo moram commigraverat, uti supra Cap. I. et II. jam copiosius commonstratum est.] exarata, vere, quod scripsisti, inquit, inter sacrum et saxum stamus, et bene quidem ageretur, si nos in victimam soli peteremur: sed valde vereor, ut sine succedaneis hostiis litari possit. Tibi svadeo, si plaustrum [note: Quale plaustrum innuat, et cur hoc vocabulo utatur Ruarus, Cap. III. hujus Sect. I. adhuc condocebimus.] omnino percellendum est, ut hoc agas manibus pedibusque, quo possis ad caussam coram Senatu dicendam admitti, priusquam in exilium exigaris: sed quoniam hoc difficulter fortassis obtineri poterit, dum animi recentia ulcera omnem manus tactum reformidant, procrastinandum existimo negotium, diemque de die ducendam, donec exosi nominis assvetudine aequiores judicum aures invenias. Ex quibus postremis pluribusque haec sequentibus verbis, (quae conferre non poenitebit,) pertinaciae quoque fraudulentiam adjungendam svadentis animum pessimi hujus consiliarii L. B. luculentius, puto, agnoscet, et quo spiritu ductus sit


page 406, image: bs0406

Ruarus, aperte intelliget. [note: Quo multo melior, si candorem spectes, fuit Crellius, qui A. 1614. d. XXV. Decembr. ad eundem exarata epistola haud dissimili modo, sed aperta fronte, ut in veritate agnita perseveraret immotus, Peuschelium solicite cohortatus est.] Sed praestat ad ipsum Peuschelium reverti: a quo quid responsum sit Illustribus Acad. Altorphinae Curatoribus, ad litteras superiores ac propositas in illis quaestiones XII., nunc amplius enarrare par est.

§. VII.

Longior est Responsio ad articulos singulos reddita, qua membratim quidem, at sensu prorsus Sociniano, mentem suam is explicavit. Cujus quia incrustandae adstruendaeque [note: Non sine sale interdum intersperso et petulantia ac paene dixerim insolentia, Socinianis haud insolita.] omnibus viribus haeresi potius, quam abdicandae, ab auctore fuere, quicquid etiam subterfugii hinc inde quaesiverit, adornata pleraque, cum propter sumtus minuendos, tum etiam offendiculi vitandi gratia, caetera consulto omittimus. Epistolam vero praemissam generalem, plenam callidarum dissimulationum et ambiguitatum, totam cum B L. communicare non dubitamus. Ita vero habet ejus integer contextus: [note: Cum quo, ne perirent, annotationes quasdam a b. Schrödero in nostro exemplo ad marginem inter perlegendum allitas, [gap: Greek word(s)] visum est conjungere: quibus et litteras Schr., ut a nostris dignosci possent, praefigendas putavimus.]

Magnificis, Nobilissimis, Amplissimis et Prudentissimis Viris, Dominis Scholarchis, Dominis Mecoenatibus suis, multis nominibus aeternum colendis, Gratiam et pacem a Deo Patre per Jesum Christum precatur JOACHIMVS PEVSCHELIVS.

Non dubito, Viri, admodum Magnifici, Viri Nob. Ampliss. et Prudent. quin Rumores illi, delationes item et accusationes variae, de Socinianisino a me tum publice in disputationibus, tum privatim in colloquiis vel approbato, vel adamato, vehementer animos vestros perculerint, atque etiamnum percellant. Et quis accusationibus tam multis, tamque terrificis non animo toto commoveatur? Sed cum vos pro aequitate ac prudentia vestra cogitetis, nullam neque in dictis, neque in factis innocentiam ullius hominis futuram, si accusasse sufficiat, defensionem legitimam, [note: Egregia defensio, quae innocentiam, si diis placet, prosessione aperta haereseos, cum animi in eam prorsus demersi obstinatione contumacissima, belle demonstravit.] benignam item patientemque audientiam nulli unquam reo, et proinde


page 407, image: bs0407

nec jam mihi in caussa praesertim tam gravi, tamque sancta, qualis haec mea est, quae afsectibus et praejudiciis humanis facillime praeter meritum suum gravari potest, denegandam esse non minus sapienter, quam pie judicastis. Sic enim omnis justitia, aequitas et leges tam divinae, quam humanae, tam Judaeorum quam Christianorum et gentilium postulant. Hinc illud Nicodemi Joh. VI I, 51. pronunciatum [gap: Greek word(s)] : Nunquid lex nostra judicat hominem, si non audierit ab ipso prius et cognoverit, quid faciat? Non sine caussa a Sp. S. sacro codici insertum, et ad omnem posteritatem ac futuri temporis memoriam aeternam et immortalem transmissum est. Hinc etiam illud, gentilis alioqui et extra politiam Israelis constituti Judicis [gap: Greek word(s)] essatum a Sp. S. albo calculo notatum: Act. XXV, 16. Non est consvetudo Romanis, damnare aliquem hominem ad perditionem, priusquam accusatus ad conspectum habeat accusatores, locumque defensionis accipiat de criminatione vel ad abluenda crimina. Vnde veteres Romani sapientissimi, adversario, ut actori, duas; accusato, ut reo, tres ad dicendum horas indulgebant. Et nemo sane hoc jus Christianis eripiet, nisi qui omnem justitiam, aequitatem et leges tum divinitus tum humanitus traditas, adeoque Deum ipsum oppressum et perditum it Antichristus, aut aliquis Spiritu illius afflatus. Hisce praemissis ad litteras Vestrarum M. M. N. N. et A. A., quas per tabellarium Lipsiensem ordinarium accepi, accedo, ad quas [gap: Greek word(s)] easdem percurrendo pro necessitate respondebo. Quod dum facio, VOS NOBILISSIMI ET AMPLISSIMI PROCERES, vacuas et patientes aures mihi, ut praebeatis, etiam atque etiam rogo. Ac primum quidem ajunt VIRI N. N. ET A. A. renunciatum sibi esse, quomodo unus et alter ex Stipendiariis suis ad haereses Ebionis, Samosateni et Photini inclinent iisque faveant. Quae verba cum legerem, frontem nimis sane mollem et perfrictam adversarii [note: Schr. Fingit Adversarium, quem non habet.] et mei apud VESTRAM AMPLITVDINEM accusatoris permirari subiit. Quin immo vanitatem, falsitatem, stultitiam, stuporem et inscitiam [note: Schr. En specimen sanctimoniae, quam infra jactat.] illius non potui non ridere. Ebionis haeresime favere dicit, cujus ignorantia ille plusquam supina laborat. [note: Quo jure haec exaggerentur tantopere, p. p. dicemus. Nunc, quam periculosum sit, parallelisinum, ut vocant, haereticorum, quemadmodum multi solent, instituere, vel hoc, quod prae manibus est, exemplo, demonstramus. Quamvis enim non omnino inutilis ea sit comparatio, si de utriusque partis sententia recte constet, ut ab errore tanto magis alii caveant, et ertantes gravius redarguantur; perfacile tamen non solum ignorantia, praejudicatae opiniones, ostentatio, odia, vindictae cupiditas, invidia, (a qua et hoc argumentum inter ea, quae ad invidiam movendam faciunt, locum est adeptum,) ac similia vitia subrepunt, sed etiam adversariis, quod nostro inprimis exemplo doceri potest, optabilis sive digrediendi via, sive elabendi rima, aperitur.] Et tam vera est hic illius


page 408, image: bs0408

accusatio, quam verum est coeci de coloribus judicium. Quod ut verum esse appareat, et quantus error et lapsus [note: Magistrum, in hac tam operosa invidiosae haereseos amolitione, sequitur Peuschelius, F. Socinum; qui pari modo in nomen hoc Ebionitarum acerbe invehitur, partim in Explic. P. I. Joh. I. Cap. partim in Solut. scrupul. n. 3. itemque in Resp. ad Volanum altera, et alibi saepius. Vbi interdum, Ebionem aliquem etiam unquam extitisse, non obscure negat. Adde Stephan. Curcell. Diss. de Voc. Trinit. contra Maresium §. extremo, atque reliquos; quorum nonnulli, ut P. Jurieu, Rich. Simon, J. Clericus, Joh. Rhenferdus et G. Arnoldus ex professo inter fictas haereses totam fere historiam Ebionitarum retulerunt, idque nomen veris Christianis nonnulli per contemtum impositum esse, uti forte hoc sensu in Belgio quondam Evangelici die Geussen dicti leguntur, suspicati sunt. Conf. de haeresi Ebionitarum Mich. Siricius, Sam. Schelguigius, et qui alias de ea commentati prostant.] cum calumnia nimis gravi in ipso accusationis limine commissus sit, paucis simis illud [gap: Greek word(s)] demonstrabo. Vos quoque, PATRES CONSCRIPTI, moram breviculam ne aegre feratis. Sic igitur Irenaeus L. III. c. 23. de Ebionaeis scribit: Non ergo vera est quorundam interpretatio, qui ita audent interpretari Scripturam: Ecce adolescentula in ventre habebit et pariet filium; quemadmodum et Theodotion est interpretatus Ephesius, et Aquila Ponticus, utrique Judaei proselyti, quos sectati Ebionaei ex Joseph gener atum eum dicunt. etc. Cui consentiens, quod ad Ebionem attinet, Eusebius L. VI. c. 16. Hist. Eccl. Wolff. Musculo Interprete, sic ait: Sciendum vero est, ex Interpretibus illis Symmachum fuisse Ebionaeum. Est autem haeresis illa, Ebionitarum sic dicta, eorum, qui Christum de Joseph et Maria natum dicunt, et nudum esse hominem putant. Idem Eusebius L. III. c. 24. [note: Cap. 27. forte innuere voluit, ubi ex instituto de haeresi Ebionaeorum agitur, sed simul in eo quoque hos homines haereseos insimulatos docet, quod [gap: Greek word(s)] Christum fuisse docerent; idque Peuschelius dissimulare non debuisset.] dixerat, Ebionaeos judicasse, Christum simplicem et communem hominem fuisse, ex viri et Mariae consvetudine natum. Subjungit quidem eodem loco Eusebius alios ejusdem appellationis non negasse ex Virgine et Spiritu S. natum fuisse Dominum, tametsi ante carnis nativitatem verbum sapientiamque fuisse non confiterentur. Verum et primos et potiores Ebionitas, Josephum Christi patrem revera esse dixisse, ibidem satis apparet, et simplici Ebionitarum appellatione ejusmodi homines, qui id sentirent, intelligi sec. Eusebium debere, ex altero a me recitato loco manifestum est. Nec vero ii, qui, ut idem Eusebius vult, licet in hoc ab istis dissentirent, ejusdem tamen appellationis erant, ideo Ebionitae vocabantur, quodinterim una cum illis Christum ab


page 409, image: bs0409

aeterno fuisse negarent, sed, ut ibidem Eusebius docet, quod illos imitantes, omnino legis Mosaicae observationem retinendam esse statuerent, quodque omnes Pauli epistolas rejicerent, et Evangelio tantum, quod est secundum Ebraeos uterentur. Nam et Irenaeus praedicto loco de Ebionaeis sic scriptum reliquit: Solo autem eo, quod est secundum Matthaeum Evangelio utuntur, et Apostolum Paulum recusant, Apostatam eum legis docentes. Quae autem sunt prophetica, curiosius exponere nituntur, et circumciduntur, ac per severant in iis consvetudinibus, quae sunt secundum legem, et Judaico charactere vitae utuntur, et Hierosolymam adorant, quasi domus Dei sit. Accedat et huc Hieronymi testimonium, qui in epistola ad Au gustin. cujus initium est: Tres simul epistolas etc. sic scribit: Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresin delabitur, qui credentes in Christo, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod legis ceremonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non amitterent. Miror vero, cur Cerinthum [note: Schr. Quia satis erat, Ebionem nominasse, qui diserte eam negabat.] non adjunxerit, ut ita vanitas vanitate adaucta fuisset; de quo Irenaeus L. II. c. 25. ut quidem in latinis codicibus legitur, sic scribit: Jesum autem subjecit non ex virgine natum, impossibile enim hoc ei visum est, fuisse autem eum Joseph et Mariae filium, ut reliqui omnes homines et plus potuisse justitia et prudentia et sapientia prae omnibus, et post baptismum descendisse in eum Christum, ab ea principalitate, quae est super omnia, figura columbae et tum annunciasse incognitum patrem et virtutes persecisse: in sine autem iterum revolasse Christum de Jesu et Jesum passum esse, resurrexisse, Christum autem impassibilem perseverasse, existentem spiritalem. Hactenus Irenaeus. Quae quia cum prius dictis conveniunt, et alias ab aliis Cerinthi et Ebionis dogmata, in unum compingi solent, adscribere simul non piguit. Quanquam in eo etiam vanus et futilis est Antagonista meus, quod Ebionis tanquam singularis alicujus hominis, sicut Samosatenus et Photinus fuit, meminit, cum tamen talis nunquam fuerit, quicquid etiam ab Hieronymo [note: Recte b. Ittigius de Haeresiarchis Sect I. Cap. VI. Non obstat, inquit, quod Irenaeus caeteros haeresiarchas nominatim perstringens, Ebionitarum quidem pluribus in locis, nusquam vero Ebionis, meminerit. Quoties enim Irenaeus Ebionitas, nominat, eos non minus, ac plerosque caeteros haereticos, ab autore suo ita cognominatos, insinuat. Qui et in sequentibus, Eusebii ad paupertatem mentis allusionem, a fundamento primario denominationis, distingvendam esse, non male docet. Quod reliquum est, miramur ad Hieronymum h. l. provocantem Peuschelium, in eo (modo ipsummet inspexerit) loco, ad quem respicit, non observasse, quod idem Cap. CVII. L. de Script. Eccl., ubi de Photino, Sirmiensi Episcopo, agit, de eodem, Hebionis eum haeresin instaurare conatum esse, asserat. Quem si secutus est is, quem Peuschelius hic sibi fingit delatorem, non profecto satis caussae fuir, cur in eum, tanquam ineptum calum niatorem, eapropter tantopere inveheretur.]


page 410, image: bs0410

et aliis multo antiquioribus contra scriptum legatur. Certe Irenaeus istis omnibus antiquior, qui alias haeresiarchas omnes nominatim perstringit, Ebionaeorum sive Ebionitarum pluribus in locis mentionem facit, sed Ebionis nusquam. Et Eusebius non quidem ab Ebione quopiam dictos fuisse Ebionitas, sed a mentis et intelligentiae paupertate, quod Ebion Hebraeis pauperem significet, aperte testatur, praedicto cap. XXIV. L. III. Atque idem clare intelligi potest ex epistola ad Philadelphienses, quae Ignatii nomine circumfertur, ut quidem in Graeco exemplari scriptum invenimus: Nam in latina editione is locus aliter legitur, et vulgatam potius de Ebione opinionem confirmat. Et haec de haeresi Ebionis, ubi fortassis longius, quam debueram progressus sum, quod tamen non tam mihi, quam adversario, qui me injecta quasi manu eo pertraxit, imputandum. Quid autem haec deliria ad me? An ego unquam illorum, sive publice sive privatim defensionem, et quidem serio ac ex animo suscepi? Aut ostendat hoc [gap: Greek word(s)] meus, aut vanitatem suam agnoscat. Et tantum abest, ut hos errores approbem, aut illis faveam, ut potius tanquam somnia et [gap: Greek word(s)] Judaica, ad nominis Jesu Christi contumeliam facientia rejecerim et semper damnarim. Excipiet adversarius, aut quisquis alius illius nomine, quia Ebion cum Photino et Samosateno in neganda natura filii Dei aeterna et divina conveniat, licet in aliis ab iisdem dissideat, merito tamen iis accenseri, et sic, qui Samosateni aut Photini haereses approbet vel eis faveat, etiam Ebionis haeresibus favere, dici posse. Sed praeterquam, quod supra ostendi, Ebionitas non propter hoc, sed propter aliud [note: Schr. Et propter hoc, et propter aliud.] sic appellatos fuisse, manifestus est etiam Elenchus a secundum quid ad simpliciter. Non enim, quia in quadam re, [note: Schr. addidit: [gap: Greek word(s)] . et ad marginem adscripsit: Quidni? Exemplum habes Act. 23. etiam in orthodoxia.] una secta cum altera convenit, ideo quis ab ea denominandus est. Sic Pontificii essent Lutherani et Calviniani, et hi illi vicissim, quia in dogmate Trinitatis et duarum in Christo naturarum asser endo conveniunt. [note: Schr. Ita sane Photiniano liceret loqui; additque p. p. Denominatio talis non spectat ad communem orthodoxiam, sed ad haereticam [gap: Greek word(s)] .] Sic omnes Arriani, quia in unitate Essentiae divinae asserenda cum illis conspirant. Sic Arminiani [note: Schr. Bene; etsi non simpliciter et in teto, attamen [gap: Greek word(s)] .] in Hollandia Lutherani, quia in Articulo de Praedestinatione cum illis concinunt. De Samosateno et Photino infra in Confessione sequetur. Haec fusius propter adversarium meum. Nullum enim hic effugium


page 411, image: bs0411

comminisci potest, quin velluculentum ac malitiosum mendacium, (quod cum praefatione veniae et salvo honore vestro dictum sit) velincredibilem saltem audaciam ac temeritatem suam, cum injuria mei nominis conjunctam agnoscere cogatur. [note: Schr. Misere et impudenter hic homo nugatur.] Sed ad alia propero, ubi, ne patientia vestra abuti videar, succinctior et brevior ero. Atque hic quidem recta ad confessionem meam a vobis requisitam accedam, si prius dixero, me in nullius hominis, cujuscunque etiam auctoritatis et eruditionis, sed in solius Christi [note: Schr. Forsan Socini aut Sonneri.] verba jurasse, ceteris [note: Schr. Cur igitur toties nobis auctoritates bominum opponis?] autem usque ad aras, neque ipsis (nisi) propter scripturas sacras aut rationes ex eis deductas credere. Valet hic apud me illud nobile Philosophi dictum: Amicus Plato, amicus Socrates, magis amica veritas. Quia igitur juxta Petri dictum, ut rectissime M. M. N. N. ET A. A. V. V. monent, quilibet ad reddendam rationem spei, quae est in se, paratus esse debet, ego tanquam subditus et Cliens vester humillimus, qui ingenuum ac rotundum pectus semper probavi, ne lucem refugere, [note: Schr. Quam ferme integrum sexennium refugerat; nunc vero refugere non vult, quia non potest.] et ita male agere videar, ad Christi gloriam et conscientiae meae exonerationem, absque verborum involucris, tricis, elusionibus et ambagibus, aperta fronte, aperto ore, aperto pectore, fateor, me post diligentem et altiorem hujus maximae et tot seculorum disputationibus celebris et pervulgatae controversiae, praemissa ardenti divini auxilii, invocatione, disquisitionem, quae in Thesi et Antithesi, pro et contra, tum in scriptis didacticis, tum polemicis, tum etiam commentariis in Libros utriusque foederis sacros Theologorum nostrorum movetur, pertractatur, discutitur, et excutitur: fateor, inquam, me posthaec omnia factitata, primum, secundum, quartum, quintum, sextum, septimum et duodecimum, [note: Comparandus ergo p. p. §. XIV. et ipsae quaestiones propositae inspiciendae.] quaesita propter varios eosque non leves scrupulos et dubitationes relictas, aut ex nullis ad quaedam ipsorum adversariorum argumenta datis solutionibus, aut datis iis insufficientibus, neque plane affirmare, neque plane negare, [note: Schr. Quomode ergo interim aliis tanto conatu tantas blasphemias obtrudere enixus est? Quorum et nonnullos seduxit.] (de reliquis quaesitis in generali responsione ad omnia problemata sequetur, quid sentiam) sed in medio consistentem, nostram et adversariorum sententiam juxta se ponendo (nam contraria juxta se posita, magis elucescunt) tum privata tum publica discussione, vel cum clarissimis Viris [note: Schr. Quinam illi?] in hisce materiis exercitatissimis et Theologis Veteranis, [note: Schr. Quinam illi?]


page 412, image: bs0412

ex numero docentium: vel cum aliis doctioribus ex numero discentium, libere et ingenue veritatem, utpote illius studiosum et filium, inquirere, certo persvasus, patrem coelestem Spiritum sanctum, qui nos in omnem ducturus est veritatem, petentibus daturum et quicquid petierimus, in nomine filii sui nobis affatim largiturum; cum credentibus omnia sint possibilia: licet illud non simul et semel, in uno anno, mense, septimana, die vel hora, sed tum imbecillitate nostrae mentis, (quae se ad veritatem recipiendam, veluti oculi vespertilionum ad solem, juxta Philosophum, habet,) tum diaboli et mundi insidiis ac praestigiis, tum denique peccatis nostris obstantibus, successive et temporis aliquo tractu interveniente fiat. Interim omne Dei verbum scriptum toto corde amplector, ita ut nihil de Deo vel Christo tam magnificum et sublime, [note: Schr. Nugae!] itemque de aliis rebus tam certo scriptum sit, [note: Schr. Immo, quod non pervertere, corrumpere, depravare, torquere, toto corde allaboret.] quod non ex toto corde credam; licet non omnem sive universalem, sive particularem, hujus vel illius loci sensum et explicationem ab his vel illis Doctoribus, sive primae, sive mediae, sive ultimae aetatis Ecclesiae, statim probem, eique subscribam, sed vel prorsus repudiem interdum, vel de eo subdubitem, aut eum in medio relinquam. Credo firmissime Deum patrem, filium et Spiritum Sanctum in baptismo Christi se manifestasse, [note: Schr. Credunt idem Sociniani.] baptizatum me esse in nomen Patris, Filii et Sp. S. etc. Christum esse Deum benedictum [note: Fraudulenter omissum est, ut sucum faciat Lectoribus, additamentum Apostoli Rom. IX. l. c [gap: Greek word(s)] super omnia Deus, benedictus in secula. Factum enim et subordinatum Deo Patri evectumque ad divinitatem, Socinianos admittere, sed glaucoma Lectoribus objicere, quis nescit? Schröderus ad haec in marg. Verba sunt, adscripsit.] in secula, itidem firmiter credo; Spiritum Sanctum esse virtutem altissimi [note: Schr At neutrubi habetur islud. Quibus nec Luc. XXIV. Sp. S. innui, sed divinas vires supernaturales concedendas desuper videtur existimasse. De Luc. I. enim nec ipsi dubitamus, Christum seu Filium Dei hominem futurum, tanquam unigenitum Patris, coll. Devt. XXV., denotari.] Luc. I. et XXIV. Capp. et a patre procedere Joh. XVI. pariter obviis ulnis accepto, sed explicationem horum locorum, sive consequentiam ex illis deductam, qua Tres Personas una Deitatis essentia gaudere, Christum natura et eundem cum patre Deum esse, Sp. S. personam esse, probant, neque plane affirmo, neque plane nego, [note: Schr. h. l. repetit: Cur igitur alios, ut negarent, perverse instituit?] ob caussas supra dictas, et alibi latius, si quis requirere volet, exponendas. Quaedam tamen in generali responso infra dicentur. Suspendite igitur, V. V. A. A. paulisper judicium


page 413, image: bs0413

usque dum eo pervenero. Ex his autem apparet, me nulli baeresi et errori in fide capitali, [note: Schr. Nondum igitur est haeresis aut error capitalis, negare tanta? Quid est capitale, si non istud?] qui quidem vere est talis, [note: Ad eum modum de haeresi sentire et sermocinatum esse Peuschelium, non miramur, cum bene conster, si ab illis, quae natura omnibus nota sunt, discedas, de Deo videlicet, ejusque existentia et proprietatibus divinis essentialibus nihil fere praeter promissorum fidem et obedientiam praeceptis Christi praestitam, capitale esse existiment, et de reliquo, si quis Jesum esse Christum nostrumque Dominum affirmet, caeterae unicuique libera, plerique certe, esse putent atque sinant. Quae nusquam sunt dilucidius, quam ab ipso Socino in Christ. Relig. Institutione compendiosa, eaque Tom. I. f. 651. seqqueinserta, per Quaest. et Resp. exposita, susius autem in Irenico Irenicorum Dan. Zwickeri explanata; Sed a pientissimo etiam Comenio solide in Gravi de eo admonitione et Vindiciis A. 1660. sqq. discussa.] assentiri, vel patrocinari, cum nullum scripturae textum negem. Is autem negat, qui haereticum et blasphemum illis sensum affingit, [note: Schr. Negat se facere, quod passim faciunt, quos sequitur ipse.] quod ego non facio, vel si alicubi facerem, (quod tamen ignoro) ex simplici errore et ignorantia, non obstinata animi malitia [note: Dies docebit. Et docuit quoque, victas etiam Peuschelium tandem manus veritati dedisse.] hoc a me fieret et e vestigio meliora ab aliis edoctus, corrigere id ipsum paratus essem. Cui addo, me vere, sincere, et ex animo in Dominum nostrum Jesum Christum, sive, ut Petrus 1. Ep. Cap. I. loquitur, per Christum in Deum credere, et cum timore ac tremore salutem meam operantem, ei in vera sanctitate et justitia omni, quod adhuc reliquum est, vitae meae tempore inservire studiosissimum esse, et in eo reverenter colendo et diligendo nulli haud facile cedere velle. [note: Schr. Qui gloriatur, glorietur in Domino; et p. p. Non vult esse sicut ceteri homines, bypocrita.] Interim non sequitur, me fluctuare et in fide plane incertum et Pyrrhonium esse, et juxta Apostoli dictum semper discere et nunquam ad veritatem pervenire. Satis enim est, quod Scripturam Sacram nullo apice excepto, recipio, illique firmiter credo: satis est etiam, quod in vera et salvifica divinae voluntatis cognitione, in qua potissimum salus nostra consistit, nullus haereo, fluctuo aut ambigo. Illi enim Deum et Christum nosse dicuntur, qui praecepta ejus servant, 1. Joh. II. et in hac cognitione vita aeterna consistit Joh. XVII. 3. Hinc non illi, qui essentiam Patris noverunt, sed qui faciunt voluntatem ejus in regnum coelorum intrabunt, Matth. VII, 21. In Summa: Tota Evangelii doctrina in fide per charitatem operante consistit nec tam [note: Schr. Multo minus vero in carundem blasphema abnegatione.] reconditarerum abstrusarum scientia, quam continua vitae praxi et [gap: Greek word(s)] . continetur. Quare


page 414, image: bs0414

et theoricam illam Essentiae divinae cognitionem parcissime attingit, et practicam hanc voluntatis Dei notitiam seu fiduciam erga promissa et obedientiam erga praecepta divina ubique nobis commendat, ubique serio inculcat. Vnde et ipsa mysterium pietatis 1. Tim. III. item doctrina sec. pietatem 1. Tim. VI. emphatice appellatur. Libros adversariorum, quos nostri Theologi communes fecere, libere [note: Schr. At non tam prudenter et mature, quam libere.] legi, fretus tum mandato divino, quo Spiritum non extinguere, prophetias non contemnere, sed omnia probare, ac bonum quod est, retinere, itemque a pseudoprophetis nobis singulis cavere jubemur. Si autem cavere nobis ab illis, tum eos etiam cognoscere vel nosse debemus, id quod tum doctrinae, tum vitae respectu commode fieri potest. Doctrina autem non melius, quam ex scriptis illorum cognosci potest, (relatio enim aliorum saepe fallit et fallitur, addo, vel detruhit) tum etiam auxilio divino fretus et suffultus: Deus enim, qui potens est, facere, ultra et supra id, quod petimus vel intelligimus, quique nos in media peste, corporali sartos tectos servare potest, [note: Schr. Potest quidem, sed an velit, etiam servare eos, qui temere ulcera et bufones aliorum contrectant, non legis. Immo, qui periculum amat, peribit in eo.] ita ut etiamsi mille ab uno latere, ab altero vero decem millia cadant, tamen ad nos non pertingat, sive nobis noceat: idem ipse Deus praepotens et pater misericordiae nos in spirituali aliqua lue (quae vero est talis,) si modo in vera Dei invocatione ejusque timore in simplicitate cordis [note: Schr. Hem simplicem hominem!] nostri, solius veritatis et verae fidei inquirendae vel confirmandae gratia, ambitione et superbia [note: Schr. Qua hic homo inslatus quantopere sit, plurima docent. Neque nos, characterem animi haud dissimilem ex variis signis apparere, negaverimus. Antiquum est Augustini dicterium: Ambitio mater haeresium. Caetera Deo cognita sunt.] sive externa explosa et amandata, libros quorumvis, etiam eorum, qui perditissimi haeretici sunt vel habentur, perlegerimus, servabit; et eo magis quidem hic nobis aderit, quo majus et nocentius est periculum, quoque pestis spiritualis et animae corporali pesti praeponderat et praevalet. Occasionem et incitamenta ad hoc faciendum non levia dedere, tum vita [note: Schr. Quasi vero vita Doctorum sit mensura doctrinae!] plurimorum Doctorum et Pastorum, sicut et auditorum, satis deplorata et improba, qua Sp. S. salutis nostrae arrhabo fugatur, expellitur. [note: Schr. Ita loquitur, acsi omnes Pastores et Doctores, qui non sunt Sociniani, Sp. S. destituantur. Eadem hodie fabula mutatis personis luditur.] Illo autem expulso fieri non potest, quin errores in doctrina plurimi oriantur, eaque vel tota auferatur, juxta comminationem divinam ap. Prophetam Amos c. VIII, 11. 12. vel ex parte, Deo in media ira misericordiae suae


page 415, image: bs0415

memore, luxetur: tum etiam virulentae et tragicae Theologorum [note: Comparanda sunt cum effugiis hisce, quae Cap. I. §. XXI. sqq. et hoc ipso Cap. III. aliquoties dicta sunt.] concertationes et digladiationes, [note: Schr. Haec si satis sunt, cur non ejurato universo Christianisino ad Mahumetisinum aut Judaisimum prorsus abitur? Annon et Photiniani sunt [gap: Greek word(s)] ; Recte: Non enim fugiunt nostros Franc. Davidis, Chr. Franken, Sommeri et Glirii, Ostorodi, Schlichtingii et Przipcovii, aliorumque a caeteris dissensiones, etiam vehementius nonnunquam agitatae.] qua veritas vel non admittitur, vel antea admissa, nimium altercando, aut amittitur, aut certe non leviter pervertitur et tenebris involvitur: tum denique quod viderem plurimos [note: Schr. Quinam illi plurimi? Et ubi id factitant?] nostros Theologos Reformatos et Evangelicos magna animorum contentione et vehementia Libros Photinianos (sive sint refutati, sive non) tum legendos tum aliis vendendos prohibere et ignem ac fulmina spirare adversus eos, qui eosdem vel vendunt, vel emunt, vel legunt; [note: Ad Pontificios haec spectant; inter quos non ita pridem tunc in vicinia Ingolstadii Jac. Gretseri S. I. de jure et more probibendi, expusgandi et abolendi libros haereticos et noxios, liber sat magnus, A. 1603. 4to procusus, et auctoris de reliquo amplam eruditionem spirans, circumferebatur. Qui Gretserus extrema Praesat. libri hujus, ob varias digressiones historicas lectu dignissimi, circa idem argumentum ex professo occupatum Gabrielem Putherbeum, Turonicum, et Metaphrasten ejus Jo. Bapt. Fiklerum Consil. Bavaricum prioris Interpretem laudat.] cum tamen ipsi Theologiae Doctores Alcoranum Turcicum (qui tam blasphemus ipsis videtur, quam hi libri Photiniani) typis excudi curent, [note: Parum abest, quin his verbis Penschelium ad Sal. Schweiggeri, Sulzae in Hercynia Würtenb. nati, et h. t. Noribergae ad D. Mariae Antistitis munere fungentis, olim vero Legati ad aulam Turcicam Caesarei Bar. de Sinzendorff. Concion. aulici, Alcoranum Turcicum, in German. linguam ex Italica translatum, digitum intendisse suspicemur. Is enim hoc ipso anno praela exercere coepit, et sequenti A. 1616. eo Noribergae liberatus in publicam lucem prodiit. Quamobrem in praesenti tempore, illum curari, ut excudatur, de industria videtur scripsisse: cum, quae antea publicam lucem viderant, partim specimina, partim integrae versiones, Petri cumprimis Cluniacensis et sodalium a Tb. Bibliandro ed. A. 1543. et 1550. Latina, nec non Italica A. 1547. ab Andr. Arrivabene Venetiis procurata, jamdudum in lucem datae fuerint. Vt de ipso Arabico textu jam ante excuso, sed suppresso et e medio remoto antiquiori nihil dicamus: quippe de qua, Paganini Brixiensis studio et typis, adornata editione alibi disserendi occasio nobis dabitur; ita tamen, ut peculiarem interim hoc de conatu in herba suffocato Diss. S. R. D. Langii nostri, cum caeteris idem argumentum illustrantibus, consulere liceat.] ut ab omnibus legi possit, [note: Schr. Quod fieri potest, quando abest seductionis periculum.] et alios interim libellos impios et scurriles, verae pietatis et bonorum morum praesentissimum venenum, imprimi haud vetent, imo ipsi


page 416, image: bs0416

interdum legant et emant. [note: Schr. Quasi vero nulla alia possit esse ratio; verum contagii periculum.] Hac autem ratione caussae suae diffidere, eamque apud omnes suspectam reddere videntur, quae scil. consistere nequeat, nisi omnes libri, quibus contraria sententia defenditur, exterminentur. Quae certe nova papalis tyrannis [note: Schr. Non tyrannis haec est, sed paterna quaedam provisio.] est, qua eos qui se a Papa liberos esse gloriantur, delectari dolendum inprimis est, praesertim cum iidem pro hac larva pontificiis (quibus et nos et nostri libri tam blasphemi videntur) detrahenda, tam multum desudarint. Tandem quod restat, VOS NN. ET AA. DOMINI SCHOLARCHAE, Mecoenates aeternum colendissimi, demisse, eaque, qua par est, observantia rogo, ut prolixiorem hanc epistolam in mitiorem accipere velitis partem, ex qua praelecta, quod ab initio obnixe petii, quid vobis in hac caussa sancta et gravi tum faciendum, tum imposterum de me sperandum et expectandum sit abunde cognoscetis. Cogitabitis VIRI A. A. me nulli hactenus haeresi verae in vita et doctrina adhaesisse, vel favisse, sed hic simpliciter [note: Schr. Omnia exoticis glossis et strophis pervertere, estne simpliciter litteras sectari sacras?] sacras literas sectatum esse, illic vero viva fide in Jesum Christum unice pietati solidae studuisse, omnemque vitae impietatem aver satum esse: et nihil mihi hic in doctrina accidere, quod non cuivis etiam alii hoc praesertim seculo liberius in fidei dogmata Doctorum praesertim et scriptorum humdnorum placita inquirenti, immo etiam summis temporis nostri Theologis accidat. Vnde voces illae: Ego [note: Schr. Quaerendum, quis ille?] per XX. annos contra Photinianos scripsi, et nihil tamen solidi adhuc reperi, in quo ipse mihi abunde satisfaciam: ita ut alii [note: Ad marginem legebantur in exemplari nostro: Schopperus et alii. Ludov. Lucius. Sibrandus Lubbertus. Quibus manu Schröderi supra adscripta vox: Somnia.] de illis refutandis desperent, et nisi Deus [gap: Greek word(s)] succurrat, Socinismum velut diluvium totam Ecclesiam inundaturum metuant, alii de statione sud deserenda saepius cogitent. Nec quicquam mihi de singulari vestro in me favore et benevolentia (quicquid etiam nigri [note: Haud obscure Grauerum pungit, quem nigrum Theologum dici inter sodales Socinismi consvevisse, supra Cap. II. §. 21. observavimus.] aliqui homines clam et per cuniculos adver sum me moliantur) decessurum spero, si modo cogitantes me vere in Dominum nostrum Jesum Christum credere et nullo capitali fidei errore involvi, aut non tam graviter errare, quin semper meliora docentibus cedere sim paratissimus, in hoc sancto negotio pro vestra excellenti eruditione et multiplici rerum experientia, non alienis sed propriis oculis videbitis, neque alienae libidinis mancipia vos praestabitis. Dominus noster


page 417, image: bs0417

Jesus Christus, innocentium assertor et vere fidelium caput, eam Vobis sapientiam et consilia inspiret, ut in omnibus actionibus, judiciis et consiliis vestris nil quicquam contra justitiam, charitatem et misericordiam, (sine qua universus Zelus noster, cum univer sa fide ac scientia nostra nihil est, Apostolo teste, Misericordiam volo et non sacrificium, inquit ipse Deus: Imo Deus charitas est, et qui manet in charitate, manet in Deo) committatis, sed regia semper via incedentes, digni tandem fiatis, qui ceu servi boni et fideles in gaudium Domini vestri, cujus in his terris vasalli fuistis, intretis. Is Vobis et toti Reipublicae Vestrae jugiter e Coelo benedicat. Valete et diu vivite, VIRI AMPLISSIMI. Dabam Jenae e Museo. [note: Ad finem haec manu Schröderi lego subtexta: Contradict. 1. Concedit, Ebionaeos docuisse, Christum parum esse hominem; Et tamen negat, Photinianos, idem docentes, posse dici Ebionaeos. 2. Scribit, se, quod Eccl. de Trinitate credit, neque affirmare, neque negare plane; et tamen negat, se esse Pyrrhonium. 3. Se, dicit, vere in Christum credere; quem tamen verum Deum per essentiam esse negat.]

§. VIII.

Longas, fateor, ambages difficilesque circuitiones haec epistola continet, et quae animum sibi male metuentem non obscure prodant. Quid enim opus erat tam prolixa de Ebionitis declamatione? Quorum non alia de caussa nomen Photinianis dari ea tempestate consvevit, quam eatenus, quatenus aeternam divinitatem Jesu Christi iidem peraeque, ac Photinus, inficiati sunt; quantumvis de humanae Christi naturae ortu diversa quaedam a Photino illo Sirm. Episc. alioquin sentirent. [note: Ac proinde etiam Ostorodus eodem labore supersedere potuisset, in praefat. Instit. suarum eam in rem impenso: Cujustamen impudentia magis detestanda est, quando istic f. 10. se demonstrasse affirmat, "dass sie (Sociniani) mit solchen Leuten (Ebionitis puta et Arianis) und ihren Meinungen NB. im geringsten keine Gemeinschafft haben;" Quibus profecto verbis adversus solem loqui non erubescit.] Vnde rectius fecisset bonus Peuschelius, si ad scopum impositi nominis, usumque loquendi, atque idcirco cum aliis conjunctos attendisset potius, quam in fictum quendam, nescio quem, antagonistam, calamum ita vehementer strinxisset. Neque etiam candide egisse existimamus, quando, post sexennii fere integri moram, impensumque in Socini opiniones imbibendas studium, neque plane se affirmare, neque plane negare, summa fidei Christianae capita, professus est; cum tamen, ut ad nostrum exemplar in margine sua ipsius manu adnotavit B. Joh. Schröderus, interim aliis tanto


page 418, image: bs0418

conatu tantas blasphemias obtrudere, et, ut negarent inprimis S. S. Trinitatis mysterium, perverse instituere, allaborasset. Omnium vero turpissimum est, quod et fidei illa dogmata primaria inter theoreticas speculationes, quasi ad praxin Christianam nihil facerent, rejicit, et haeresin angusto nimis pede, textus videlicet Scripturae diserte negati, metitur. Caeterum quae de origine aut praetextu saltem defectionis a veritate brevibus attigit Peuschelius, ad Cap. I. illustrationem haud parum momenti lucisque afferunt; in qua tamen re Vogelium, multo luculentiora edisserentem, deinceps [note: In Apologia suo nomine, cum ad eam reddendam pariter vocatus esset, perscripta; quae §. XV. typis exhibebitur procusa.] audiemus. Ad ea vero, quae de digladiationibus Theologorum nostratium aliorumque monuit, non male idem, qui supra, ad marginem notavit Schröderus. Haec si satis sint, cur non ejurato universo Christianismo ad Mahometanismum aut Judaismum prorsus abitur? Annon et Photiniani sunt [gap: Greek word(s)] ; De libris prohibendis, quae commentatus noster est paullo asperius, nemo non improbabit, si coeca id fiat violentaque tantum, sine institutione meliori, auctoritate, vel coeca etiam requiratur obedientia. [note: Id enim juri omnia probandi, et quae bona sunt, retinendi, Paullo 1. Thess. V. testante, refragatur, caussamque prodit, male sibi metuentium, minime praestabilem. Absque hoc si fuerit, cum, judice sagacissimo Erasmo, nullum sit praesentius, malo libro, venenum, nemo, credo, erit, qui, ne imperitis sine discrimine divendantur scripta erronea, ut curet Magistratus, et optet et suadeat, et allaboret denique omni ftudio.] At si paterna providentia, sicubi manifestum est corruptionis periculum, e medio noxiae schedae removeantur, idemque etiam de scurrilibus impiisque alius generis libris statuatur, quae illa, quaeso, in conscientias tyrannis est? Non alia profecto, quam si a pestilenti infectione portae civitatum aedesque provide praemuniantur. De quibus insulse admodum Peuschelius, posse aliquem conservari divina clementia, inquit; sed utrum servare eos etiam, qui temere ulcera venenata contrectant, quod probandum fuerat, velit, silentio male praeterit. Etenim, qui periculum amet, in eo quoque hunc esse periturum, ignotum haud fuit, certe ignorasse non oportuit. Verum praestat, missa hac epistola, ipsam Confessionem, ad Articulos XII. redditam, brevibus perlustrare. In ea [note: Quam cum in compendium redactam h. l. exhibeamus, quia nimis prolixa est, b. Schröderi quoque adspersarum animadversionum B. L. non nisi epitomen cum delectu expectabit; quamvis multo eae largiores sint, quam in epistola margini inscriptae erant. Pleniora haec omnia in Supplementis excusa et discussa dabimus.] proinde, praemissis Hieronymi verbis: Quaeso, Lector, ut memor tribunalis Domini et


page 419, image: bs0419

de judicio tuo te intelligens judicandum, non personas loquentium, sed caussam consideres, I. vehementer invectus est in Symbolum Athanasianum aeque ac Nicaenum, multaque ex antiquitate Ecclesiae, itemque Calvino atque Erasimo [note: Ad quae Schr. Aliorum recitat sententias, cum rogatus esset suam.] congerens, absurdorum ingentium, contradictionum manifestarum, aliorumque vitiorum ea accusat. Ac prius quidem, cum Joach. Camerario, ad quem provocat, non ab Athanasio, sed otioso potius Monacho conscriptum esse [note: Quod nostra aetate protervus aliquis Democritus, ad cantandum magis, quatis credendum idoneum esse, in Clypeo veritatis dixisse meminimus.] asserens, scripturaeque verbis id contexi oportuisse observans, conatur non tantum cum patribus Ecclesiae [note: Ita, ut Augustinum a Patribus Nicaea-Constantinopolitanis Symbolum illud, propter verba: Credo in unam sanctam Ecclesiam, quae ille impugnet, (a talibus auctoribus inquit dubitet) manasse: Ad quae Schröderus notat: An putarit Augustinus, Symbolum Nicaenum a Patribus Nicaenis non prodiisse?] aliis idem committere, sed etiam aperte, divinitatem Filii, Patris eminentia minorem, tuetur, eamque filio secundum humanam naturam donatam, et similia, operose adstruit. Vbi, quod memorabile est, inter alia ad Dn. Königii in c. I. Ep. ad Ebr. Praelect., invidiam ut illi moveret, provocavit, qui, aequalitatem Dei Phil. II. talem esse, scripserit, quam Christus deponere, et qua seipsum ad tempus privare potuerit. Quibus tamen verbis ille non de eo, quid deponere simpliciter potuerit, [note: Hoc est: Non de natura divina, et vinculo unionis personalis, quam necessario consequitur communicatio naturarum et idiomatum, sermocinatus erat, sed de plenario Majestatis usu et ordinario in statu [gap: Greek word(s)] abdicato. Sic etiam ad marg. Schröderus: Si Dn. König ita loquitur, dextre est explicandum; Scil. deponere eam potuit, non simpliciter, sed [gap: Greek word(s)] , non ratione [gap: Greek word(s)] , sed ratione [gap: Greek word(s)] .] locutus erat, sed de certa quadam ratione communicatae majestatis, qua Christus secundum humanam naturam dicitur l. c. se evacuasse, videlicet non ratione [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] . Ad postremum, postquam phrasin, qua, Filium Dei Deum esse, ex substantia Patris genitum, dicimus, carpserat, repetito, de otioso Monacho, auctore symboli hujus, Camerarii dicterio, si cui illud displiceat, secundum vulgare illud: Quandoque bonus dormitat Homerus; bonum Athanasium, tum temporis, quum illud conscriberet, dormitasse, petulanter affirmat, sibique, quando id haud recipiat, prudentiam serpentinam cum columbina simplicitate tribuit, neque ullam majorem esse in Ecclesia et doctrina sacra pestem, quum quid pro quo inter fidei articulos recipere, hactenus bene, nisi applicatio pessime habuisset, asseveravit. Ad Quaest. II. de S. S. Trinitate, conqueritur


page 420, image: bs0420

ante omnia de argumentorum delectu, e. gr. ex Gen. I, 1. Creavit Dii, et similibus, non sobrie [note: Hactenus non male, nisi pessimae caussae optimam prudentiae Polemicae sacrae regulam accommodasset: Ipse Lutherus Tr. von Schulen aufzurichten: Wann man mit ungewissen Gründen, inquit, und Fehl-Sprüchen den Glauben schüzet, ists nicht Smach und Spott der Christen bey denen Wiedersachern, die der Sprachen kundig sind? denn da werden dieselben nur halsstarriger im Irrthum, und halten alsdenn, unsern Glauben mit guten Schein für einen Menschen-Tand. Est et nobis in animo, b. ait Wagenseilius noster, de hoc ipso loco Gen. I. agens, in Refut. Carm. Lipmann. f. 129. illud Thomae: Cum aliquis ad probandum fidei dogma induait rationes, si non sunt cogentes, cedit in irrisionem infidelium. Credunt enim, quod hujusmodi rationibus innitamur, et propter eas eredamus. Sed haec obiter, ut bona a malis candide discernamus.] a nonnullis instituto. Tum locum clarissimum 1. Joh. V. aggressus est, itemque Schopperum accusat, qui Gen XVIII, 3. pro manifestissima Trinitatis patefactione [note: Quem laborem, ac paene invidiam, hae similesque accusationes bono Schoppero pepererint, ex gravioribus Vogelianis p. p. patebit. Peuschelium enim se vilipendere consvevisse, ipse conquestus est in Apologia Schopperus.] acceperit: Ad quae aliaque loca exceptiones adversariorum consvetas [note: Quas inter cum urgeat praecipue hanc secuturam: Duas esse Patris et Filii Deitates; resp. Schröderus ad marg: Non hoc sequitur, sed istud: Vnam Deitatem a duobus diversimode haberi, seu unam et eandem Deitatem in duabus esse personis. Qui et paullo ante ad verba Peuschelii: Si Deus numero unus est, quomodo idem proprie loquendo de se ipso esse dicitur? resp. Potest sane: Quia Deus ita est numero unus, ratione essentiae, ut nihilominus Filius, qui ost Deus ille unus, sit de Patre, qui est idem ille Deus unus, distinctus a filio, non ratione essentiae, sed personae.] repetit, eaque contra afferenda jubet dicta, unde probetur, P. F. et Sp. S. tres esse personas unius essentiae: Quibus: Hoc est [gap: Greek word(s)] , ubi et mihi aqua haeret, addit, verbisque tandem Thomae Aquinat. [note: Ad quae Schröderus; Bene Thomas: Non tamen ideo, ne quidem apud fideles, majoris lucis gratia, licet inducere rationes non cogentes.] finit. Ad. Quaest III. respondet, non sibi hoc argumentum: Vbi tres personae, ibi tres sunt essentiae etc. sophisticum, sed veritati proximum videri; idque latius et operosius explicat, ac communire conatur, variisque allatis formulis loquendi nostratium pariter et Pontif. ac Reformat. illustrat; [note: Ad marginem hic nominavit Peuschel, postquam antea ad Sobnium, Keckermann., Gerhardum, Zanchium, Svarezium etc. provocaverat, etiam Bullingerum, Gualtherum, Jac. Andreae, Hunnium, qui dicunt, Essentiam divinam in patre esse ingenitam, in filio genitam, Sp. S. procedentem etc. Ad quae Schröderus annotat: Dicunt Essentiam genitam, non quod per generationem sit producta, sed quod per generationem sit communicata filio. Nec sequitur, quod alia atque alia essentia sit in Patre et Filio, sed quod eadem essentia aliter sit in patre, aliter in filio, in patre [gap: Greek word(s)] , in filio [gap: Greek word(s)] .] illud denique, stantibus iisdem, irrefutabile sibi videri, denuo


page 421, image: bs0421

concludit. Ad IV. de duabus naturis in Christo ad litteras generales provocat, in quibus tamen obscurius saltim quaedam edisseruerat, et ludificando lectorem, ad confessionem hanc ablegarat. Caeterum in detorquendo loco 1. Joh. IV, 3. valde occupatus est, quem non de humana natura assumta a Filio Dei, sed carne et schemate servili, (praeter necessitatem tropum confingens) in quo conspectus sit diu exspectatus Messias, exponit. Quaest. V. ita solvit, ut, nostratium responsa Photinianos aeque ac Nestorianos ridere, asserat, et, peti id quod in principio, [note: Schr. Quasi vero in Responsione petatur principium: aut non potius petant principium a oreatis rebus (finitis) ad increatam (infinitum Deum) argumentantes.] inquiat. Vbi et magni cujusdam Theologi generatim [note: Grauerum, procul dubio indigitans, aut Schröderum; alium certe a Schoppero, supra nominato, innui, non est cur dubitemus. Certe in seqq. de quodam loquitur, quem inter Collegas alia quaedam de Joh. X. fassum esse, ait.] meminit, eumque, propositis quibusdam talibus argumentis, sibi non satisfecisse, fatetur. Ad VI. multa nostris Herculea argumenta videri, quae fiant in conflictu straminea, infit; Hinc ad Psal. CX. Dixit Dominus etc. progreditur, et de Christi exaltata duntaxat humana natura [note: Ad quae Schr.: Homini quidem dicta, non tamen [gap: Greek word(s)] , sed Homini Deo. Nam [gap: Greek word(s)] homo non potest esse Dominus sedens ad dextram Dei.] locum intelligendum esse urget; parique temeritate Psal. II. verba: Ego hodie etc. aggreditur; ad caetera vero tritum illud inter Photinianos: Nomen Dei Jehova esse nomen appellativum, et dignitatis officiique, non naturae, [note: Schr. Dicunt hoc illi: Sed perperam. Quibus enim hoc nomen praeter Deum tribuitur, iis tribuitur metaphorice et aequivoce. Quare, si forte non est penitas nomen proprium, magis tamen est proprium, quam appellativum.] quod [gap: Greek word(s)] uni illi Deo tribuatur, eos reponere, et exemplo Cyri Es. LII, 12. (male, cum de Christo istic sermo sit,) probare ait, neque, id sibi etiam probari, dissimulat. Ad VII. responderi a Jac. ad Portum [note: Bernate, et Lausanensis Acad. Prof. h. t. adhuc superstite, cujus Orthod. Fidei defensionem Christ. Ostorodi Institut. Religionis Germ. oppositam, et Genevae A. 1613. editam, jam alibi commemoravimus.] Ostorodo, distinguendo inter generationem naturalem et supernaturalem, observat; sed id ipsum [gap: Greek word(s)] esse noster monet: [note: Schr. Respondeo planius: Negatur connexum: Ratio, quia Filius Dei e Maria natus et conceptus est, non in natura propria, per quam est filius Dei, sed in natura assumta, per quam est homo. Seu: quia filius Dei dicitur conceptus et natus, non regulariter, sed per communicationem idiomatum, ubi videndum est, sec. quam naturam haec ei competant. Et ubi locum habet Reg. Mutato genere praedicationis etc. Adrationem connexi dicendum: Verum esse, quod dicitur de persona unius naturae, seu de persona creata, non autem de persona increata, in qua est alia atque alia natura. Item, verum esse de persona, quae dicitur nasci regulariter et absolute; non autem, quae dicitur nasci sec. quid et per communicationem idiomatum. Ex: Homo dicitur quotidie nasci sec. partes quotidie adnascentes.]


page 422, image: bs0422

neque enim ex controversis, sed utrinque concessis respondendum esse, objiciens, et addit denique: Davus sum, non Oedipus. Solvat, qui melius potest, atque ad generalem epist. lectorem iterum fraudulenter ablegat; ubi tamen nihil de hisce reperies distincte pronunciatum. Ad VIII. et IX. apertius, se negantium sententiae accedere, quae videlicet, carnem et sanguinem in Resurrectione nos haud habituros esse, tueatur, profitetur, eamque argumentis inter Socinianos receptis, ex epist. ad Corinth. I. cap. VI. et sqq. inprimis XV. copiose [note: Ad quae Schr. De qualitate (et usu naturali) seu de [gap: Greek word(s)] , est sermo, non substantia, respondet; idque exemplo stellarum: Atqui stella, inquiens, a stella non dissert substantia, sed, ut Apostolus ait, claritate. Apparet igitur vel inde, comparationem institui, e qualitatis categoria, non substantiae.] adstruit. In X. et XI. quaesito Acceptilationem urget, consvetasque naenias, de contradictione, si Deus jam dilexisset redimendos et expiandos, omnino locum habente, aliaque similia effugia valde exaggerat, Scripturaeque loca pro virili cuncta pervertere satagit, denique et Grawerum [note: Quem tandem nominatim heic aggredi non veretur; cum saepiu jam ante eum [gap: Greek word(s)] notasset.] ex professo refutare conatur. Caetera de Mediatore, [gap: Greek word(s)] et similibus, ut solent, improprie, per internuncii legatique officia, sine satisfactione proprie et stricte sic dicta, eo modo, quo et Moses illo munere defunctus sit, [note: Ad quae cum b. Schröderus nihil amplius annotare voluerit, facile nobis esset, quaedam supplere, nisi de satisfactione Christi alius generis per [gap: Greek word(s)] in Colloquio pluribus ageretur, et haec omnia discussa essent.] interpretatur; Inque XII. denique ad solas litteras generales se refert, primamque quaestionem repeti jubet. Extrema haec fuere: Ad Graweri replicationem [note: In Colloquio haud dubie redditam. Vid. seq. §. XI.] in hac parte (Quaest. X. et XI.) me aliquid responsurum promisi, quod tamen temporis angustia exclusus non praestiti, alio tempore, si praesertim opus fuerit, id praestiturus: fateor autem, me nihil in eo reperisse, ob quod sententiam mutare debeam; multa autem, ob quae non mutare oportet. Christo sit laus in aeternum. Toti vero confessioni haec subjecit: In te, Domine, speravi, non consundar in aeternum: Si quid verbo Dei scripto repugnat, indictum esto. Diem equidem, quo absolverat illam confessionem suam, non reperimus additum esse, at sub finem Septembris eam Noribergam pervenisse, ex epistola Königiana


page 423, image: bs0423

paullo post exhibenda [note: Vid. §. X.] non obscure colligimus. Quod reliquum est, non molestum erit, B. L., haec brevibus recitata et in compendium missa expendere, ut vel hinc intelligi possit, non esse homuncionibus illis illatam injuriam, de qua tantopere Peuschelius querulatur, hoc ipso, quod Socinismi insimulati sunt, tantoque, opinor, minus approbatum iri eorum protervitatem, quo indignius est auditu, eos, qui vel maxime in errores decumanos abrepti erant, id tamen operose egisse, ut viri boni, et a veritate Evangelii nunquam abducti viderentur. [note: Perinde ut Ruarus. Quae quidem vel meticulosum animum produnt, vel conscientiae reclamantes stimulos. Aliter David Ps. CXVI. et ex eo Paullus 2. Cor. IV. Credidi, eaque propter locutus sum. Modestia etiam confessores decet, non subterfugia, praesertim si falsa nihilominus profitearis, quae tamen te non affirmare videri velis.] Cujus rei sane in ipsa hac Confessione non unum simulationis luculentissimum documentum Peuschelius noster dedit. Atque haec quidem in praesens sufficere poterunt, ut, quemadmodum requisita fuerit ejusdem confessio, et quo pacto vicissim ab eo edita sit, perspiciamus.

§. IX.

Nunc, ut a Vogelio eadem exacta fuerit fidei professio, et qua ratione idem quoque sententiam dixerit, illico enarrandum esset; nisi alia quaedam intercessissent, quae praemittere satius est visum, quam ordinem temporis rerumque gestarum, sine necessitate, conturbare. De Dümlero nimirum atque Corn. Marcio [note: De quibus confer Cap. II. §§. XIV. et XXIX.] caeterisque complicibus, in patria Academia adhuc commoratis, quid, rebus his patefactis, sit statutum, exponendum est brevibus. Hos igitur ut accuratius explorarent, inclinante autumno anni ejusdem MDCXV., ILLVSTRES ACADEMIAE CVRATORES [note: Duo, si recte memini, ex illis, qui §. XVI. sub finem Epistolae Vogelianae memorabuntur, et Antistites Eccles. paullo post nominandi praecipui.] ipsi Altorphium mature profecti sunt, convocatisque, qui in suspicionem haereseos venerant, quid singuli sentirent, solicite inquisiverunt. Quo facto, institutoque accurato examine, Cobius, Frauenburgerus, Hainlinus, Fabricius, et reliqui beneficiarii, de quibus rumor [note: Et qui permanserant adhuc, (cum caeteri dilapsi essent quoquo versum,) Altorphii.] erat, strenue, sibi quidquam cum Photinisino consortii esse, inficiati sunt. Solus Dümlerus sine tergiversatione fassus est, praeter alia, se non posse credere Trinitatem illam, quae


page 424, image: bs0424

in Ecclesia nostra doceatur, ejusque dissensus etiam rationes permultas ex tempore coram protulit. Ad Marcium vero quod attinet, modestius ille quidem, dubiis gravissimis in hisce disputationibus se hucusque captum et illaqueatum esse, a quibus liberari petat, confessione brevitradita, pronunciavit, non tamen, Socinisino magis, quam Evangelicae doctrinae in August. Confess comprehensae, se esse addictum, dissimulavit. At docilitatem cum insigni modestia adhuc prae se ferens non mediocrem, ad saniorem mentem redeundi, spem et luculentum simul veritatis amorem excitavit atque ostendit. Dümlerus contra neque in ea professione acquievit, sed acriter etiam pro sua jam praecepta altissimeque in mentem demissa opinione prava atque impia cum Joh. Fabritio atque Joh. Schrödero Theologis Noribergensibus coram diu multumque disceptavit, tandem vero cum demonstrationibus locum non daret contrariis copiosisque, scripto etiam amplius comprehendere dubia sua jussus est. Qua facta potestate, ut erat caeteris omnibus [note: Atque haec sunt, de quibus Colletus seu Leimerus Ruarum certiorem fecerat, occasionemque h. m. dederat, ea, quae in epist. ad Peuschelium Cent. II. n. IX. f. 59. sq. perscripsit, p. p. renunciandi, et de periculo Pancomiensium eum certiorem reddendi. Ad haec enim rempora, quae nemo alias intelliget, aenigmata ea, quae istic narrantur, pertinent; in quibus, ut superiori capite jam annotavimus, Dumleri (is enim Tyrbaeus est) constantiam miris modis extulit.] pervicacissimus, eoque nomine Ruaro inprimis charus, paullo post consignata contra SS. Trinitatem argumenta et Noribergam missa illis exhibuit. Quorum exordium ita habet: Gratiam et salutem a Deo Patre per Jesum Christum ejus filium, Salvatorem nostrum, cum debita observantia et officiis etc. Eas, quas nuper in proximo colloquio vobis praelegi de Sacro-Sancta Trinitate rationes, viri Reverendi et Clarissimi, en scriptas etiam bona fide, secundum jussum vestrum ad Vos remitto. Quas (sic vos per veritatem oro et obtestor) serena fronte accipite, legite, perpendite: responsionibus solidis, si fieri potest, evertite, meliora monstrate. Sic facietis rem Deo gratam, officiique vestri partes probe procurantes, animam meam, quam in densissimis nunc erroribus palpitare putatis, maxime cum beatarum mentium applausu supremo rerum arbitro redimetis. Sed valeant ambages, ad rem accedo. Primum autem quaesitum inter nos est, (ita pergit) de Trinitate [note: Non dubito de pluribus argumentis Theologicis coram Altorph I actum esse. At Dümlerus in Confessione hac p. p. missa, caeteris omnibus sepositis, tantisper de solo mysterio Trinitatis, Filiique Dei et Sp. S., tanquam personae subsistentis, aeterna divinitate officioque ita disseruit, ut nec dubitantis speciem indueret, sed aperte veritatis hanc principem partem et operose impugnaret.] h. e. de Vnitate Essentiae et Trinitate personarum in Deo. Resp. Quanquam ego aliquid, et illud ipsum quidem certo quodam modo in S. litteris de Trinitate legam, de illa tamen, qualem communiter intelligunt,


page 425, image: bs0425

qualemque in quaestionem vocatam esse dixi, fateor, me ne quicquam hactenus reperire potuisse: Multa vero invenio, quae pugnant cumilla, et longe aliud loquuntur, ut ex subnexis constabit, etc. His subjunxit argumenta generalia quatuor, et specialia circiter octo. Quorum primum in Sect. prima desumtum est ex eo, quod nulla expressa [note: Totidem videlicet verbis et syllabis. Quod miramur, constanter hos homines etiam a b. Schoppero expetiisse, qui, uti rationem mirifice extollunt, ita, consecutiones alioquin planas et perspicuas se non repudiare, videri volunt. Hactenus enim non, utrum dogma sit creditu necessarium, sed utrum verum disquirebatur, nec de vocabulo hoc Ecclesiastico, cujus tamen forma, ut vocant, concreta 1. Joh. V. extat, ex professo disputabatur.] Trinitatis in S. litteris fit mentio. Secundum ex Canone vulgari: Quaecunque sunt eadem uni tertio, ea quoque inter se eadem esse, necesse est. Tertium: Quod consequens esset, Filii quoque et Sp. S. essentiam incarnatam esse. Quartum: quoniam, si Filius ex substantia patris esset genitus, vel ex toto, vel ex parte ejus foret; quorum utrumque absurdum esse putat. Specialia sunt 1) ex loco 1. Cor. VIII, 6. ubi Pater unus dicatur. 2) Quia sequeretur, Deum Patrem, qui unus ille Deus sit, esse unum in essentia, et trinum in personis. 3) ex Joh. XII, 44. quia unus Deus Pater sit ultimus finis fidei nostrae, coll. 1. Pet. I, 21. 4) Quoniam habeat Christus Deum supra se Hebr. I, 8. 9. 5) Quia Christus non sciat omnia Marc. XIII, 32. 6) Quia unum esse Deum innumeris locis testetur Scriptura; Vnum autem esse vocabulum personale, ut quando unum Regem, unum Angelum etc. dicamus. 7) Quia consequatur ex hac doctrina, Christum non esse verum hominem; idque inde patere, quia necesse sit, fateri, Christum non habuisse personam humanam. 8) Inexpugnabilem vocat denique rationem, quod nusquam simplex nomen Dei per modum subjecti [note: Quanquam nostrum non sit, argumenta haec, quoniam historiam scribimus, non autem disputamus, discutere; non possumus tamen, quin h. l. ad obscuram rationem, quae nihilomnius pro invicta venditatur, dilucidandam moneamus: Socinianorum eam niti hypothesibus, quibus, vocabulum Deus seu [gap: Greek word(s)] , cum articulo positum, verum Deum denotare, sine articulo autem etiam non verum, certe non summum, idemque nomen, si locum praedicati occupet, nullibi significare solum verum Deum, significare autem, si subjecti vicem suslineat, perhibent. Quae cum multis exemplis contrariis, ex ipsorum etiam hypothesibus, infringi possint, ita b. Sebast. Schmidium, qui his de regulis diligentissime egit, easque in Tr. de Deo et attributis divinis ad incudem revocavit, consuli suademus, ne extra oleas evagari opus sit, aut actum agamus.] occurrat, de


page 426, image: bs0426

quo aliquid affirmetur, quod ad Christum, a Patre distinctum, sit omnino ac necessario referendum. Altera Sectione de Persona Christi negat, quicquam de Incarnatione filii Dei in S. litteris legi, neque etiam in Symb. Apostolico mentionem ejus reperiri. Tum, impossibilem hanc esse, conatur demonstrare, ex immensitate et infinitate Dei, collata cum finita humana natura. Porro id confirmare nititur ex eo, quod Deo nihil accidere possit; quod tamen per assumtionem humanae naturae factum sit. Vnde ad doctrinam de Communicatione Idiomatum acerbe traducendam [note: Conf. etiam epist. Ruaeri ad Peuschelium, Cent. II. n. XVII. f. 126. et 134. typis exscriptam, unde, a quo haec didicerit Dümlerus praeceptore, patebit.] delabitur, atque, supervacaneam denique illam unionem esse, ostendere laborat, quia nihil sit, quod non sola potentia et favor Dei praestare potuisset. Eaque occasione data, variorum doctrinam de satisfactione Jesu Christi absurdorum insimulat, quia partim sibi ipsi satisfecisset; [note: Diverso respectu laesus judex cum fuerit et pacificator, tanquam Deus et [gap: Greek word(s)] , quidni sibi ipsi satisfacere potuerit? quod et Sp. S. Es. XLIII. 25. 2. Cor. V. 9. atque Col. I. 20. diserte affirmat. Neque Collegiorum etiam v. g. Senatus, cui se unus e Senatoribus ultro praedem offert, rationes, si [gap: Greek word(s)] applicentur, repugnat; rationemque proinde, quam tantopere extollunt Sociniani, haud refragari huic Oeconomiae [gap: Greek word(s)] divinae, ostendunt. Cur pater vero tanquam judex utplurimum nominetur, haec ipse Oeconomia commonstrat.] partim solum semper patrem nominaverit, in negotiis officii peragendis, cujus voluntatem faciat; partim etiam exinanitio, ut appellat, ficta rem intricatam minime solvat: Sane, nisi hoc ad oculum, inquiens, mihi demonstretur, assentiri nunquam potero. Inde Christum ab aeterno genitum non fuisse probare studet, si ex foemina natus sit, multaque de natura et persona divina ac humana, non sine animi impotentia notabili declamans, permiscet. Denique et Sp. S. divinitatem ac personalitatem separatim oppugnaturus, consvetis utitur ratiociniis, et Socinianorum Sophismatibus breviter repetitis nititur, tandemque hac conclusione finit: Et haec hactenus ita disputata sint de eo: An Deus ille noster, Deus Israelis, sit unus in essentia et trinus in personis? Vbi primum in genere, postea etiam de Fil. et Sp. S. in specie, quaedam locutus sum, quae (fateor ingenue) ita me vincunt intus et in animo meo, ut hactenus contra tam apparentem veritatem, sacrarum litterarum auctoritate, ac sanae rationis satellitio, stipatam, nihil vel dicere vel credere ausus sim. Quodsi tamen est alia verior firmiorque sententia (quam sane nonnisi unam esse omnes fatentur) et illa mihi pariter demonstrata fuerit, nae


page 427, image: bs0427

ego palinodiam lubens [note: Haeccine cum fuga conveniant, nondum audita refutatione, spretoque ulteriori et aequissimo examine, alii pronuncient, et nos quoque inferius, ad ipsam hanc confessionem nonnulla commentaturi, dispiciemus.] canam, et hanc meam, quam hactenus retinui, tanquam erroneam, exultabundus valere jubebo. Vos Reverendi et Clarissimi Viri, qui aetate, auctoritate, doctrina et munere docendi Ecclesiam Dei demandato valetis, haec mea qualiacunque sereno vultu ac voluntate a me accipite, legite, perpendite. Si quid in ordine forte peccatum, pro vestra humanitate condonate; fuerunt interdum nonnulla necessario reassumenda. De satisfactione autem peculiariter quid addere nolui, praeter ea, quae intermista sunt in illis de persona Christi. Et quid adeo erat necesse? siquidem ruente uno, ruet et alterum, stante priore, posterius forte citius expedietur. Sic mihi Reverendi et Clarissimi Viri, bene et feliciter valete. Quibus a Deo patre nostro et Jesu Christo ejus filio omnia fausta et beata precor. Datae Altorfsii 27. Novembr. Anno salutiferi partus 1615. Vestris Reverendis Dignit.

omni studio et observantia deditus Nicolaus Dümlerus.

Haec Dümlerus, candide sensa mentis depravatae edisserens, et studium veritatis adhuc inquirendae non mediocre praetexens. Quem proinde etiam omnes putassent serio expectaturum, uti pollicitus erat, uberiorem informationem, et erroris demonstrationem a Venerandis Theologis desideratam; qui ad id quoque faciendum promti erant, atque expediti. Sed aliter, proh dolor! res evenit. Nam, quo animo haec scripserit homo callidus, atque praeter caeteros pertinax et obstinati animi, interjectis paucis diebus cognitum est, quum Noribergam statim, postquam confessionem illam transmiserat, invitatus non tantum nollet subire honestum vadimonium, et ulterius colloquium hanc in rem instituendum; sed etiam ex improviso, die IV. Decembris proximo ejusdem anni 1615., ex Academia Altorphina, utut publica auctoritate abire prohibitus, se proriperet, inque Poloniam, [note: Instigante et consilia procul dubio suggerente Ruaro, quippe cum quo omnia, quae suscipienda essent, Argentorati tunc degente, communicabant, totusque ab eo cum primis pendebat Dümlerus.] quod superiori capite jam enarravimus, turpi discessu evaderet. Ad quam fugam nemine, ut dictum est, opinante, et subito susceptam, quae sint consecuta, proxime subsequenti anno acta, dum sponte sua eum reversurum interea spes esset, nunc porro exponere possemus; nisi haec quoque in alium locum satius esset servare. Quare


page 428, image: bs0428

rejectis illis ad exitum totius scenae, caetera interim actitata exequi pergemus.

§. X.

Et ante omnia quidem ad Peuschelium redeundum esset, nifi epistola nos moraretur Georgii Königii, [note: Pastoris vicarii et Prof. Theologi h. t. jam confirmati.] interea, dum haec fierent, ad Joh. Schröderum, Theol. et Antistitem Laurentianum Noribergam scripta, in qua haud pauca ad illustrationem historiae tristis habentur, quaedam etiam temporum rationibus disponendis inserviunt, eoque nomine heic interserenda videbatur. Ita vero ille:

Postquam meas litteras sigillo et [gap: Greek word(s)] confirmaram, Vir admodum Reverende, Patrone Venerande, vestras accepi cum Peuschelii responso Photiniano, [note: Idem illud indigitat, de quo Jena Noribergam misso paullo ante §. VII. dictum est copiosissime.] in quo tot detorsiones Scripturae, falsas expositiones etc. inveni, ut mirer, in hominem Christianum cadere potuisse. Det ei Deus meliorem mentem. Petit Tua R. eorum nomina, qui de Photinianismo sunt suspecti. Conscripsi, [note: Inter quos haud dubie illi quoque connumerati sunt, quos Cap. II. §. 48. fere extremo commemoravimus.] non quod putem, omnes eidem haeresi esse addictos; sed quod sciam, Peuschelii fuisse intimos, et inter se verba commutasse quam saepissime, hinc veritus, ne ex frequenti collatione venenum, quo Peuschelius erat insectus, et ipsi quodammodo imbiberint: siquidem nullus dubito, quin plures in suam sententiam pertrahere sategerit. Proinde consultissimum putarem, si stipendiarii universi et singuli convocarentur hoc praetextu: Non sine summo dolore Magistratum expertum esse, Peuschelium a vera religione turpiter defecisse ad castra Photinianorum, quia autem fieri facile potuerit, ut et alios inescare laborarit, idcirco Magistratum serio mandasse, ut confessio conscriberetur ex professo Socinianis opposita, cui omnes Stipendiarii manu et corde subscriherent. Sic puri, bona conscientia praediti, nihil verebuntur, tepidi vero et infecti pro virili resistent, atque ita se ipsos prodent. Verum cuncta limato tuo judicio relinquo absque ulla praescriptione. Quid de Helmstadiensi [note: Ad hunc ergo sive litteras, publica auctoritate etiam, datas, sive alia quadam ratione, quemadmodum sit animus ejus comparatus, exploratum esse, haud obscure hinc colligi potest. Quid vero responderit, et quae sigillatim cum eo acta sint, nullo modo expiscari in hunc usque diem nobis licuit. Vnde, mature cum valedixisse haeresi antehac approbatae, conficimus, et supra jam in vita ejusdem observavimus.] (Richtero haud dubie) actum sit, ex Rittero [note: Georgio Rittero, hoe anno Diacono Eccl. Altorph. constituto, et mox ad dignitatem Prof. Theolog. evchendo, de que alibi.] intelligere non possum, quae tamen


page 429, image: bs0429

ex R. T. cognoscere desidero. Custodiat nos Deus, ne falsi fratres nobis obtrudantur, et avertat consilia Achitophelis, ne effectum sortiantur; alioquin revera de nostra religione et Academia esset actum. Ostorodum, ad placitum per multos dies servato; Ego per aliquot Peuschelium, [note: Confessionem videlicet Peuschelii, de qua antea mentionem fecerat.] quem sartum tectum cum gratiarum actione remittam. Valeat T. R. Domino commendata. 12. Octobr. A. 1615.

R. D. V. O.

Georgius König, Pastor.

Nisi fallimur, colligi ex hac epistola potest, non multo post Illustres Academiae Curatores consilium de adeunda Academia cepisse, eosque, ut proxime narratum est, quos sigillatim indicaverat Königius, praesentes et comparentes audivisse, eaque occasione Dümlerum, cum Marcio adhuc fluctuante, deprehensum esse solum, qui haeresin aperto ore et palam profiteretur. [note: A Ruaro hinc rupi immotae comparatus. vid. Cap. II. lit. D.] Caeteros vero non alios fuisse existimamus, quam qui sub finem Cap. IIdi jam sunt a nobis nominati; quorum etiam innocentiam [note: Aut certe titubationem, si qua fuit, facile expugnabilem.] tueri, uti par fuit, laboravimus. De reliquis autem, aliquo saltim modo haeresi delibata contaminatis, in sequenti narratione exponendi locus erit. Denique ipsum quoque Königium a nonnullis in suspicionem male fuisse vocatum, si quae alia, cujusmodi permulta sunt, hinc apparet, et hoc unum profecto sincerae mentis documentum ab omni consortio erroris pestilentissimi eum immunem praestare poterit; in quo excusando superiore capite [note: Et primo etiam §. 33.] jam fuimus occupati. Sed vero ex his quoque litteris illud patet, neque in alias Academias digressos, et beneficiis Illustri Senatus inprimis devinctos a rationibus reddendis fuisse liberos, suoque sensui et periculo haud relictos esse, et quoniam nihil in sequentium temporum fatis, quod eos gravare amplius justa suspicione jubeat, occurrit, plane hinc conjicimus, ad interrogata eosdem ita respondisse, [note: Sed haec ex eventu, conjiciendo magis, quam asseverando, ponimus. Documentis enim scriptis deficimur: quae sine dubio, uti brevia fuere, non sunt asservata, aut oretenus pronunciata, privatimque Theologis duntaxat reddita, litteris prorsus non sunt consignata.] ut de mente saniori, aut mutata certe, dubitandi nihil caussae esset.

§. XI.

Haec vero quomodocunque comparata fuerint, certum tamen est, de Peuschelio Vogelioque omnium maxime laboratum esse, ne fuga


page 430, image: bs0430

et ipsi ad Dümleri exemplum elaberentur, aut interea, dum Jenae atque Wittebergae adhuc haererent, vel corrumperent alios, vel ad frugem redeundi subsidiis etiam necessariis ipsimet destituerentur. Hunc in finem, ut Peuscheliana primum exequamur, semel iterumque a Theologis Jenensibus, cumprimis vero Grauero, ad Inclyti Senatus Noriberg nutum, per litteras significatum, colloquia cum eo habita sunt; quorum prius A. 1615. aut medio aut ineunte mense Novembri institutum esse, cognovimus ex Vogelianarum litterarum, d. 22. eodem mense scriptarum, [note: Inter Peuscheliana repertarum.] excerptis: In quibus disertis verbis ejus, tanquam nuperrime instituti, ille meminit, et Peuschelium ad constantiam in opinionibus animo firmiter conceptis adhortatus est. Posteriorum vero cum Grauero collationum hinc inde ipse Peuschelius mentionem fecit, et in epistola superiore ipsaque confessione, ad Illustrem Curatorum Vnivers. Altorphinae Ordinem ex Jenensi Athenaeo transmissa, non obscura vestigia reperiuntur. Ipsas equidem litteras, ad Jenenses Theologos hac de caussa exaratas, adipisci nondum potuimus. Earum vero locum facile explebit Theologorum Noribergensium, Joh. Fabritii Antistitis Ministerii totius et Pastoris Sebald., et Joh. Schröderi, Laurentiani, in caussa eadem, Inclyto Senatui datum Consilium, his verbis conceptum: E E. F. und wohlweise gebietende grossgünstigl. Herrn Scholarchae: Nachdem E. E. und Herrl. Joachimi Peuschelii Responsum, auf fürgelegte Fragen, uns zu ponderiren übergeben, haben wir es unverzüglich abgelesen, und darinnen befunden, dass es leyder! dem Photinianisino zugethan. Ob es dabey gaentzlich zu verbleiben gedencke, wissen wir noch zur Zeit so eben nicht. Et möchte sich vielleicht weisen, und von gefassten Irrthum abhalten lassen; Wie aber solches anzustellen, ist diss unsern einfaeltigen Verstand nach der nechste Weg (wo kein gross Geschrey hie in der Stadt davon erschallen soll, welches sonst, wo es geschehen sollte, nicht scheint dienstlich und der Christlichen Gemeinde erbaulich seyn) dass sein Vater M. Lazarus Peuschel Diac. zu St. Laurenzen [note: Conf. Cap. I. §. 5.] neben unser beeden einen, an den hochgelehrten Herrn D. Albertum Grauer zu Jena [der ein Examen praecipuarum Sophisticationum Photinianarum publicirt, [note: Prodiit is libellus primum A. 1613. 40 Jenae, et Fr. Davidis, G. Blandratae, F. Socino, atque Ostorodo et Smalzio oppositus, pro Divinitate Christi atque Persona Sp. S. potissimum propugnat, inque I. Cap. Ep. ad Hebr. explicatione praecipue occupatur.]] schriebe, und ihn bittlich ersuchte, mit M. Peuschelio privatim de Photinismo unbeschwehrt zu conferiren, und von ihm auf


page 431, image: bs0431

fürgehaltenen Gegenbericht, aus Heil. Schrifft, orthodoxae Ecclesiae consensu et authoritate Symbolorum Oecumenicorum zu vernehmen, was es noch gesinnet. Wo es dann halsstarrig auf seinem irrigen Wahn wollte beharren, wird ein E. E. F. und wohl weiser Rath unsere Liebe und loebliche Obrigkeit allhie, der Gebühr nach gegen ihn wohl wissen zu verfahren. Wollten wir E. E. und Herrl. mit wenigen in Vnterthaenigkeit unsere Meynung dero Befehl nach eroeffnen. Der oselben uns zu bestendigen gunsten befehlende. Signatum d. 3ten Octobris A. C. incarnati A. 1615.

E. E. und Herl. unterthaenige und gehorsame

Joh. Fabritius.

Joh. Schroederus.

Mutatane sint nonnulla [note: Ita ut ipse loco Peuschelii Patris scripserit Schröderus, et quae sunt alia his similia.] in hoc consilio a Theologis subministrato nec ne, cum Vogelius in epistola ad Peuschelium, [note: MSta videlicet, et inter reculas Peuschelianas reperta, cujus tantum eclogas videre nobis licuit.] plurium numero usus, perspicue colloquium cum Theologis nominaverit, pro certo non affirmamus. Schröderum vero in isthoc negotio, tanquam amiciorem Grauero, praecipue fuisse occupatum, eidemque et Grauerum lubentissime gratificatum esse, et fortassis eundem quoque collegas suos in auxilium sponte adscivisse, admodum verisimile est. Vtcunque vero res ceciderit, utrobique tamen parum hac via profectum esse, tristis, quantum ad hoc, eventus docuit. Etenim meliora docentibus homo obstinatus non tantum non cessit; sed multo obfirmatiori animo posthaec videtur sua, quae animo imbiberat, dogmata, a coelesti veritate aliena, defendisse. Et quamvis interdum animi penderet, rebusque suis metueret, tamen melioris fortunae spe subinde se sustentavit inter varios tam conscientiae, quam infortunii imminentis, angores. Eaque procul dubio de caussa d. IV. Decembr. ad Paullum Lautensakium [note: Quae et ipsa in varia ista, quam diximus, supellectile inventa, atque Noribergam cum caeteris missa fuit.] scripsit: Bene equidem valeo: Vtinam vero et status rerum mearum praesens aeque valeret! Sed quid tum postea? Ruat coelum, fatiscat terra; Dominus tamen nostrum refugium. Haec communis est et fuit omnium piorum, omniumque eorum, qui in inveterata religionis placita accuratius inquisivere, sors et fortuna, et reliqua.



page 432, image: bs0432

§. XII.

Multo vero copiosius luculentiusque animi sui sensa idem Peuschelius inter haec exposuit mercatori cuidam Noribergensi, Georgio Pregelio, quo amico frater ipsius potissimum usus erat, et quem supra quoque vidimus a Michaele Gittichio cum aliis salutatum. [note: Vid. Cap. I. §. 35.] Quam epistolam integram, quia singulari fato adepti sumus, ex ipsius Peuschelii MSto exemplari, cum B. L. communicare non pigrabimur.

Die Gnade unsers HErrn JEsu CHristi, die Liebe GOttes, und die Gemeinschafft des Heiligen Geistes sey mit uns zu allen Zeiten. Amen.

Freundlicher, insonders geliebter Herr Pregel: So ihr noch wohl auf, hoere ichs gerne; Ich weiss GOtt lob nicht anderst zu sagen. Dissmahl geschicht mein Schreiben an dem Herrn wegen der Freundschafft, so es zu meinem lieben Bruder seel. (ach weh des Leydens!) und durch ihn zu mir gesucht hat. Dieselbe zu verneuern und zu erhalten, hab ich dissmahl schreiben wollen, weil lange Zeit keiner von dem andern Brief empfangen, noch des andern Zustand weiss. Was meinen Zustand betrifft, ist derselbe nach GOttes Schickung, wie es in dieser letzten Zeit pflegt zuzugehen, und Christus der HErr geweissaget. Denn ich dem Herrn nicht verbergen will, wie dass ich bey meinen gnaedigen Herren von etlichen, denen es nicht geziemt, verunglimpfft worden, als wann ich der Arrianischen [note: Quasi vero hoc nomen [gap: Greek word(s)] tunc temporis non [gap: Greek word(s)] usurpatum suisset? Latibula igitur denuo hoc obtentu, quod Arianus non sit, pressiori scil. significatu, quaerit homo vaferrimus, et glaucoma amico objicit.] Kezerey beypflichtete, oder zu derselben grosse Lust und Zuneigung trüge. Derohalben sie vor einem viertel Jahre ein sonderlich Schreiben samtzwoelff Artickeln [note: Conf. §. 6. et p. p. §. 8.] an mich geschickt, und darauf zu antworten mir sorgfaltig und ernstlich befohlen. Ich, weil ich vor dieser Zeit zu Altdorff dem D. Schopper etliche Sachen entgegen gesetzt, und in einer Disputation [note: De. S. Trinit. in qua Resp. partibus fungebatur Joh. Saubertus; de qua Cap. I.] fürgeworffen, auf welche es nicht richtig und gnug, meinem Beduncken nach, geantwortet, und sonst andere Einwürffe mehr gehabt, welche noch nicht eroertert; Habe ich darauf weder Ja noch Nein gesagt, sondern die Gegenwürff fürgebracht und gebetten, sie wollten sie


page 433, image: bs0433

durch ihre Theologen und Prediger beantworten lassen, welches, wann es geschehen, wollte ich mich alsdenn richtig erklaeren. Aber was geschicht? Die Prediger schreyen alsbald nicht allein meine Schrifft, sondern auch mich für Arrianisch, Photinianisch und Kezerisch aus, und haben meinen Vnfall beklagt: gleichsam als ob etwas fürwerffen oder fürbringen, und dasselbe gaenzlich glauben, was einer fürwirfft oder fürbringt, eins waere. Derjenige, so mich angeben, [note: Denuo aut cum larvis luctatur Peuschelius, delatorem sibi fingens, quem fama, non semper mendax, talem esse ferebat; aut ipse sincerus non fuit, qui, cum male sibi conscius esset, justissimam atque gratiosissimam Illustrium Vniversitatis Curatorum, ad rationem reddendam, ut epistola docet, cujus ipse paullo ante meminit, invitationem tam inique interpretatus, atque Pregelium suum meris tergiversationibus, et fallaciis etiam verborum, ludisicatus est.] schont weder meiner Eltern, noch meiner, und meines guten Nahmens, vergisst aller Christl. Lieb und Klugheit. Denn die Christl. Lieb und Weissheit rathet, dass man den Bruder, so sündiget oder strauchelt, erstlich mit einem oder zweyen allein soll ermahnen, und alsdenn erst sage und klage: Aber diese machens verkehrter Weiss, nach Art des Antichrists, da laufft man alsbald zur Obrigkeit, verkleinert einen bey den Predigern, ehe man einen allein und in geheim vermahnet, welches ein Anzeigung ist, eines heimtückischen Gemüths, so nicht aufrichtig. Das sind die rechten Kazen, die fornen lecken, und hinten krazen. Aber GOtt ist Richter. Man hat mich niemahls allein in Geheimb vermahnet, oder mich um etwas gestrafft, sondern alles heimlicher Weiss ausgetragen, da ich doch lang gnug zu Altorff gewesen, und jedermann unter Augen gangen; [note: Dubito, an haec cum clandestinis, AltorphI etiam diu continuatis molitionibus, et ipso cryptico scribendi genere congruant.] welches mich am meisten verdreusst. Vnterdessen gehen selzame Reden, dass etliche sagen: man koenne nicht antworten. Aber das sind Narren-Reden: Denn Christus seinen Jüngern solchen Mund und Weissheit verheissen, welcher alle ihre Wiedersacher nicht sollen wiederstehen. Matth. X. Wann nun die Prediger solche Weissheit haben, (wie jedermann glaubt und dafür haelt) wie sollten sie die Sach nicht wiederlegen koennen. Diss ist wieder einander. Vom Stephano, dem Vorbild aller Glaubigen, und Verfechter der Wahrheit stehet geschrieben: Sie kunten nicht wiederstehen dem Geist und der Weissheit, so durch Stephanum redete. Aber nach dieser Lent Meynung, muste das Wiederspiel an


page 434, image: bs0434

den zweyen Orten stehen. Matth. XXII. stehet: Vnd sie (die Pharisaeer) kunnten kein Wort antworten: Item, dass es den Sadducaeern das Maul gestopffet. Was nun dem Haupt Christo wiederfahren, wiedersaehrt auch den Gliedern. Vnd wenn solche Lent gefunden würden, müssen sie entweder die Wahrheit gar nicht haben, oder wann sie schon dieselbe haben, nicht wissen zu vertheidigen. Aber von dieser naerrischen Red, mit welcher etliche ihre Prediger unwissend verrathen, und in Verdacht bringen, als wenn sie die Wahrheit (da GOtt für seye) gar nicht haetten, oder dieselbe nicht wüsten zu vertheidigen, ist gnug gesagt, und ist nicht gut dieselbe nachzusagen. Ich rede es, wie es andere geredt haben. Ich halt weit mehr von den Predigern, als solche Lent. Bitt freundlich, wollet keinen boesen Argwohn von mir schoepffen, noch desshalben die Freundschafft aufgeben. [note: Alienum igitur fuisse Pregelium hunc a Socinisino, eumque abhorruisse, et Peuschelium contra malae mentis conscientia motum, ne benevolentia hujus amici excideret, haec, quibus sucum [gap: Greek word(s)] optimo viro fecit, scripsisse, hinc potissimum elucet. Quae ideo monenda videbantur, ne quis Gottfr. Arnoldo, nescio quid, de civibus (Bürgern) Noribergensibus hac Iue infectis, quem locum alibi adducemus, blatienti, fidem ex hac epistola etiam conciliare audeat. Cujus suspicionis caussas non spernendas forte aliquis ex Cap I. §. 35., ubi inter fratres quoque idem salutatus legitur, deducere posset.] Ich hab ein rechten Glauben (wie ihn Lutherus der Heyl. Schrifft gemaess gelehret) nichts veraendert. Halte Lutherum und seine Schrifften hoch, lese sie auch nach Gelegenheit fleissig. Verdamme dagegen den Arianischen Schwarm, da man lehret, der Sohn GOttes sey ein erschaffener Geist vor der Welt gemacht, durch welchen der Vatter, als durch ein Werckzeug die Welt erschaffen: [note: En, quo sensu Arianum se esse supra negaverat; Quasi vero de eo disputatum fuisset.] Der Heyl. Geist seye eine Creatur. Dessgleichen verwirff ich den gottlosen Kezer Ebion und Cerinthum, die fürgeben, Christus sey natürlicher Weise vom Vatter und Mutter, wie wir, gebohren, es sey nicht GOttes Sohn oder GOtt. [note: Hinc quoque, quare tam audacter et verbose in Ebionitas supra in confessione invectus sit, elucet. De qua tamen erroris Ebionaei parte sermonem non fuisse, ipse Peuschelius ignorare haud poterat.] Welches alles schwermerisch und verwerfflich. Der Herr bleibe bey der Heil. Schrifft allein, darnach bey dem Catechismo Lutheri, mische sich nicht in das Gezaenck, bleibe bey dem, dazu ihm seine liebe Eltern erzogen haben. Etliche nichtswürdige Lent sagen: Ich hab die Glaubens-Bekaentnuss


page 435, image: bs0435

Athanasii überaus sehr vexirt, und durch die Hechel gezogen; Aber das glaube niemand, es ist nichtig und falsch. Einwürff hab ich gebracht, und sonst nichts mehr: ich bin nicht so gottloss. [note: At insulsi monachi commentum vocasse, profecto in honorem hujus symboli non cedebat.] Wollte dem Herrn nicht rathen, dass es solche Sachen lese. Jedoch, wenn einer so viel hin und wieder davon hoeret, und einer Lust dazu bekaeme, wie ein schwanger Weib, rieth ich ihm, dass es lese Herrn Doctoris Grauers bey unser Jenischen hohen Schul Professoris Antwort auf das erdichte Berlinische Gespraech unter Peter Freyens Nahmen ausgangen; [note: Tit. libri hujus est: "Gründl. Wiederlegung der ungegründeten Auflagen, damit das erdichtete Berlinische Gespraech unter den ertichteten Nahmen Peter Freyens, neben anderer, reinen Theologen, auch meine Bekandtnuss (Graueri) als wenn sie mit Calvino überein stimmete verdaechtig zu machen sich unterstanden: benebst augenscheinlichen Beweiss das die Calvinisten bey ihren Lehr-Puncten die neuen Arianer und Photinianer in den Articuln von der ewigen Gottheit Christi, Abendmahl, Tauff und dem Ampt Christi zur Gnüge nicht wiederlegen können. Jena 1615. 40."] da aus der teutschen Vnterrichtung Christophori Ostorodi, so von Gosslar [sehet doch lieber Herr Pregel, wie die Lent uns anstecken wollen. O dess Jammers [note: Dubio procul haec sensu [gap: Greek word(s)] sunt intelligenda: ut sequentia confirmant.]] und der Antwort eben desselben Ostorodi auf die Schrifft Georg Tradeln Doctoris der Rechten zu Augspurg viel angezogen wird, samt kraefftiger Wiederlegung: Wiewohl der fürtreffl. Mann aus grossen Eifer bissweilen gar nichts antwortet. [note: Quae quo animo priora scripta sint, aperte produnt.] Hütet, hütet euch, und prüfet alles, das Gute behaltet. Georgius Rostius zu Rostock hat den Teutschen Photinianischen Catechismum wiederlegt, [note: De quo Rostii libello in sequentibus disseremus. Balduini enim Confutatio nondum prodierat in lucem, quae lucem A. 1618. extremo demum adspexit, immo in titulo A. 1619. praefert, quo praelo exiit. Quam tarditatem ipse quidem Theologus laudatus redditis rationibus excusavit, alii tamen citius prodiisse discussionem ob gravioros caussas maluissent.] da sich gleichwohl etliche lose Leute finden, die da sagen, die Wiederlegung sey gar nichts nuz; Aber weg mit den Spoettern, sie ist stattlich gnug. Vnd wenn dem also waere, warum haetten die Doctores der Heil. Schrifft zu Rostock es lassen ausgehen. Glaubt fein schlecht und einfaeltig der Heil. Schrifft, klügelt nicht zu viel. Man hat wohl auf sich in dieser gefaehrlichen Zeit zu sehen. Denn da gehen Gespraech aus, vom Christenthumb, wie Valentinus Weigelius eines geschrieben, und zu Hall gedruckt


page 436, image: bs0436

ist, [note: Titulus est: "Dialogus de Christianisino, das ist ein Christliches hochwichtiges nothwendiges Colloquium, oder Gespraech drey fürnehmer Persohnen in der Welt, als Auditoris, Concionatoris und Mortis. Wie der Mensch von GOtt gelehrt, aus GOtt wiedergebohren, mit Christo leibhafftig, innerlich und eusserlich vereinigt seelig und gerecht werde, und nicht ausserhalb ihme. Hall 1614. Qui libellus utrum a P. Weickarto fictus, an ex MStis Weigelii typis subjectus sit, nostrum non est pronunciare. Hoc tamen affirmare possumus, etiam Weigeliana scripta ac placita, vel propter pietatis studium, quod urgere videntur, et schisma, seu separationem a corruptis in moribus vitaque Ecclesiis, quam svadent, aut certe promovent, non omnino displicuisse Socinianis, et a Ruaro quoque hinc inde in epistolis cum laude commemorari. Conf. not. proxime hanc epistolam subsequentem, in qua ipsa Ruari quaedam notabilia verba excerpta dabimus.] da die Prediger für Blindsturel ausgeschrien werden, die ganz blind sind, für welchen man niederfalle und spreche: Vatter unser, der du bist auf Erden etc. Item, dass sie die Lent verführen mit der zugerechneten Gerechtigkeit Christi, dass die Lent meynen, es sey gnug, wann sie glauben, Christus ist gerecht und heilig. Wann sie schon für sich nicht gerecht und heilig sind. Ja dieser Mann ist so kühn und frech, dass es mit vier starcken Vrsachen beweisen will, es predige kein Pfarrherr den gecreuzigten Christum in Teutschland von der Canzel, dieweil sie viel sagen von seiner Person und Lehr, nichts von seinem Leben, dass man demselben nachfolgen solle. Ach lieber Herr Pregel, was erleben wir doch nur! Ist das nicht eine Verachtung des Predigamts? Zwar bey etlichen und zwar vielen ist es leyder! wahr, dass sie viel sagen von Christi Person, wenig oder offt gar nichts von seiner Nachfolgung: ja selbst dasjenige nicht thun, was sie predigen. Aber man muss es nicht auf alle ziehen. Vnd haben solch Gespraech die gemeine Juden-Kraemer, so auf die Kirch-Weihen und Jahrmaerck ziehen, feil. [note: Vt fuerinthi libelli, Weigelianum nomen prae se ferentes (falfa enim commissa esse, vel Praefatio Confessionis Weigelii, quae A. 1618. prod. Neostad. 40 docet,) sparsi et distracti, inde manifestum est: cujusmodi etiam methodus Jo. Lysero, de polygamia naenias, Theophili Alethaei nomine, venditanti placuit; quem libellos vetulis in foro scrutario desidentibus tradidisse, a fide dignis Viris narratum nobis esse, meminimus.] Wiewohl es auch etliche Buchführer haben: zu Nürnberg aber ist es gar nicht, wie ich hoere. Sind seltzame Sachen drinnen, derwegen sich wohl fürzusehen. Man sagt dass gantz Friessland voller Wiedertaeuffer seye, und dass sie oeffentlich lehren und schreiben, aus Zulassung der hohen Obrigkeit der Herrn Staaten, wie denn alle Religion in Holland frey ist. Zu Hamburg sollen bey 300. seyn, verstehe Wiedertaeuffer. In


page 437, image: bs0437

Schlesien um Presslau viel Photinianer, [welche der gemeine Mann nur Arianer heisset [note: Ipse ergo, quo sensu et qua sententia Ariani dici queant, aut soleant Photiniani, non dissimulavit. Ad haec, popularis verborum usus quantum possit valeatque, nemo nescit.]] In Siebenbürgen, soll fast der gantze Adel, der Oberste Canzler des Fürsten, der gantze Rath in der Hauptstadt Clausenburg, und andere Oerter mehr bey 200. Pfarrherrn Arianisch und Photinianisch seyn. [note: Eadem Auctor Vindic. Vnitariorum a Sandio evulgatarum in nota ad f. 268. * tradit, quando: Eminent Vnitarii Claudiopoli et Tordae: et habent in Transylvania et Siculia plures quam 200. Ecclesius.] Neulich sagt ein Frembder, wie dass etliche Raeth dess Fürsten von Brandenburg Photinianisch waeren. Aber das wird ohne Beweiss gesagt, und ist nicht gut nachzusagen. Ein Kauffmann soll neulich für einen halben Jahr durch Helmstatt passirt, bey einem Professor eingekehrt seyn, und über den Nachtessen in Beyseyn der Tischborsch Photinianische Bücher aufgeschlagen, und daraus disputirt haben. Diss erzehle ich geliebter Herr Pregel, dass ihr euch desto fleissiger vorsehet, und hütet. Habtgnug gelernt, wann ihr wisset, dass unser Christenthum nicht in grossen disputiren bestehe, sondern im heiligen Gehorsam. Davon Johannes in seiner Epistel sagt: Daher wissen wir, dass wir ihn kennen, so wir sein Geboth halten: Wer da sagt: ich kenne ihn, und haelt sein Gebot nicht, der ist ein Lügner, und in solchen ist die Wahrheit nicht. Lasset uns in heiligen Leben und Wandel zunehmen, den blinden Eifer weglegen, dargegen hertzliches Erbarmen anziehen, einander verdulten. Den Schwachen im Glauben helfft auf, die ihr geistlich seyd, sagt Paulus Rom. 14. Lasst uns für unsere Feind, und für alle, so dess rechten Glaubens nicht sind, fleissig bitten, darnach etwas bessers aus GOttes Wort unterweisen, und sehen, dass wir sie mit Wercken der Lieb, so wir ihnen erzeigen sollen, gewinnen. Wer stehet, sehe zu, dass es nicht falle: Denn wer hent stehet, kan morgen fallen, und wer hent faellt, kan morgen aufstehen. Denn GOtt kan ihn aufrichten: Sagt Paulus. Davon ein ander mahl mehr. Befehl hiemit den Herrn in den Schutz dess ewigen GOttes. Wenn der Herr wieder schreibt, so schreib es auf den Brief in D. Piscatorin Hinter-Hauss [note: Conf. infr. §. XX.] wohnhafft. Vnd weil der Brief hin und wieder gezogen wird, so mache es ihn auf das fleissigste zu, und schreib ihn sonst mit Bedacht und Verstand, damit nicht ein Frembder, so es in seine Haende kaeme, etwas auszuscaliren haben moegte.


page 438, image: bs0438

Wann der Herr sonsten Gelegenheit hat, mir stracks nach Jena zuschreiben und zuschicken, verstehe von Leipzig aus, thue es es, und melde mir wiederum rechte Gelegenheit an ihn zu schreiben. Zu Wittenberg habe ich einen bekannten bey Herrn Vffinger [note: Vogelium innuit, Vffingeri contubernalem, eundem nimirum, de quo p. p. distinctius loquitur.] wohnhafft, dem der Herr ein Schreiben, so es Gelegenheit hat, und will, kan zuschicken, da mir es wird zukommen. Schreib der Herr einen Brief an Johann Vogel Theologiae Studiosum, bey Herrn Vffinger wohnhafft, und schliesse meinen drein, so bekomme ich ihn. Der Herr schreibe, wie weit Ploza [note: Plaezgau sine dubio innuit, Kaethensis lineae Principum Anhaltinorum oppidum, ad Salam situm.] von Zerbst oder Anhalt oder Wittenberg ist. In GOtt wieder befohlen. Geben zu Jena in eyl den 18ten November im Jahr Christi, so wahrer GOtt [note: Verus, sed non summus. Nova fraus viro candido facta. Pari modo, uti supra Sonerum confitentem audivimus.] und Mensch 1615. Mein Sach haengt noch zwischen der Thür und dem Angel, und ist den Predigern [note: Noribergensibus videlicet, de quibus ante jam dictum est, primariis.] übergeben. Bitt hoch und fleissig, der Herr wolle die Freundschafft wegen meines lieben Bruders seeligen nicht aufgeben

E. Dienstwilliger jederzeit

Joachim Peuschel.

Non putamus, epistola hac, verbosiori licet, exscripta typis stannoque, nullum nos secisse operae pretium. Praeterquam enim, quod rerum statum, in quo velut inter sacrum et saxum, quod ajunt, adhuc Jenae haerebat Peuschelius, jam inclinato Novembri mense, accurate descriptum dare potest; ejusdem simul vaferrimam mentem, adinstar anguillae sese flectentem et elabentem, dilucidius reddit conspicuam. Eo certe omnia, aut pleraque saltem, in ea comparata sunt, ut, quid affirmet negetque, vix ex tot quaesitis ambagibus colligi possit. Quaedam etiam, v. g. A. Graueri et G. Rostii scripta eum in modum praedicantur, ut acerbius traduci non potuerint. Cujusmodi etiam sine dubio in Weigeliano [note: De cujus Weigelii scriptis plura alias eum disseruisse, in epistolis ad Ruarum exaratis, responsio illa admodum memorabilis edocet, quam Argentorato redditam, hodieque P. II. Ruarianarum Epp. n. IX. f. 56. sqq. videre est. Multoque magis jucundum est Ruari judicium, quod de scriptis istis Weigelianis tulit; quando, autorem hominem fuisse pium, qui tribulos et spinas morum pessimorum, in agro Domini maxima luxuria fruticantes, extirpare voluerit, sed in sarculo aut ligone aberraverit, ait, eumque laudandum existimat, quod voluntatem ad opus tam egregiam attulerit, miserandum vero, quod aliquid humanitus passus sit.] Dialogo laudato pariter ac culpato sensus latet.


page 439, image: bs0439

Quorsum denique consilia maxime omnium spectarint, eo videlicet, ut quaestionibus, inter nos et Photinianos controversis, inter problemata scholastica rejectis, soli vitae integritati studeatur, [note: Quae fabula hodie mutatis personis denuo luditur, et tandem similem Peuschelianae religionem, aut Atheismum, vereor, gignet.] valde perspicue in postremis lineis expositum est. Ac proinde mirum non est quod tanto in pretio Remonstrantium haud dissimilia placita apud nostrum, [note: Neque post nuncium Socinisino remissum prorsus ab eo, ut Cap. IV. demonstrabimus, deserta.] complicesque caeteros, fuere, quae non multum ab hisce hypothesibus discrepabant. Vt alia taceamus, de quibus B. L. integrum est, perlectis his litteris, libere judicare.

§. XIII.

Quemadmodum vero haec libero calamo et familiariter ad amicum perscripserat, ita ipse quoque Peuschelius in hospitio conducto, prout ex hac ipsa epistola apparet, adhuc habitabat, neque quod sciamus, ulla domestica arctiorique custodia aut laxiori duntaxat, intra civitatis ambitum inclusus [note: Arrestum vulgo vocamus, a carcere distinctum.] attinebatur; donec exeunte anno, et occasionem procul dubio dante Dümleri fuga, non minus infida quam inopinata, [note: Conf. §. IX. et inferius §. XXXV.] ad eundem asservandum majori solicitudine officium Magistratus, seu Senatus Academici Jenensis, requireretur. Ad quam vero novam rerum catastrophen antequam animum appellamus, quid de Vogelio interim decretum sit actumque in caussa prorsus simili, immo plane eadem, pari modo enarrandum explicandumque est. Idque nunc demum fieri oportebat, quandoquidem maturius Peuschelii in religione integritas vocari coepit in dubium, quam Vogelii consensum cum eodem compererant Reipubl. Noribergens. Proceres Generosissimi. Sed postquam accuratius exploratum est, indiciis procul dubio in Examine illo Altorphino factis luculentioribus, hunc etiam inter capita novorum Photinianorum esse numerandum, ab eo sine mora confessionem itidem edendam postulare, atque opera insuper Schröderi ex Theologis Wittebergensibus, quid de illo sentirent, sciscitari placuit. [note: Secundum consilium, quod ipsum cum Fabricio collega subministrasse, supra observatum est §. XI.] Joh. Schröderi epistola, quae primo omnium illuc videtur perscripta, aut alibi latet, [note: In Biblioth. ut suspicor b. J. H. Maji, eoque fasciculo, unde G. Arnoldus multo plurima, quae non optima, tamen haud raro fide, in Opere Hist. Eccl. et Haeret. inde decerpta ac saepe concerpta exhibet, depromsit.] aut iniquitate temporum intercidit:


page 440, image: bs0440

Ea vero, qua negotium urgendum censuit, ante annos hos amplius XX. ab amico quodam mecum communicata, secunda, sequentem in modum habebat:

(Tit.) Balthasari Meisnero Johannes Schröderus S. P. D.

"Superioribus meis litteris significabam, in Collegio vestro, nisi me fama fefellit, versari quendam Noribergensem Vogelium, Inclyti Senatus nostri stipendiarium, qui in eam vocatus sit suspicionem, acsi Photinianorum recentium erroribus fuerit implicatus. Qua de caussa a R. T. D. illum, ut observaret, [note: Argumentum ergo prioris epistolae hoc fuit, ut animus intentissime in Vogelium advorteretur, quo, quid sentiret in negotio religionis, in privatis eolloquiis ac disputationibus publicis, vel eo non opinante, intelligi posset.] petii. Crevit interea suspicio illa; cui non ita pridem magna facta est accessio per epistolam quandam Dn. D. Graueri, qua in ipsum antehac acriter apud Jenenses Photinianismum defendisse, scribit. Quamobrem denuo solicitanda mihi est R. T. D. quam rogo, siquid observando deprehendit, mecum communicet. Praesertim vero vellicet eum et stimulet hominem, ut ad [gap: Greek word(s)] , quae ipsi non ita pridem ab Ampl. DNN. Scholarchis nostris proposita fuerunt, candide et diserte respondeat. Quod nisi fecerit, propediem revocabitur domum, ut fidei suae rationem apud nos reddat. etc. (Nam quae sequebantur, privata erant, et ab amico, cui ista debeo, de industria omissa.) Norib. 1615. d. 19. Novembr."

Joh. Schröderus, Ecclesiastes ad S. Laurentii.

Quantum perspicio, ex hac epistola effici potest, non ipsos Theologos Wittebergenses significationem primam dedisse Ecclesiae Noricae Antistitibus, sed aliunde cognitum esse, Vogelium quoque a veritate Evangelii alienam mentem induisse; atque hinc amplius sive calliditatem hominis depravati miramur, in occultanda animi sententia, sive credulitatem doctorum et praeceptorum, cum quibus ille non minori, quam cum Grauero olim, vehementia et fervore disputaverat, [note: Vid. supra §. 2. sq.] neque tamen serio rem agere adhuc judicabatur; quam supra ex L. Hutteri epistola ipsummet audivimus petulanti splene risisse. Nisi forte, dubitantem in rectam viam se posse revocare, nutantemque confirmare, existimaverint, quod Seideliani MScti illa toties commemorata in Jac. Martini potestatem traditio [note: Cap. II. §. 44. et Cap. III. Sect. I. §. 5.] sperare jusserat.



page 441, image: bs0441

§. XIV.

Poteramus et de Jenensibus disputationibus, anno jam superiori 1614. habitis, hic nonnulla commentari, quae et Schröderus ex Graueri epistola repetiit; sed quia sub initium hujus capitis, quaedam jam ante de periodo illa et velitatione, in transitu cum Grauero instituta, ac fortassis liberiore, [note: Quia [gap: Greek word(s)] ea pronunciaverat, longius progressurus, eaque in pejorem partem non acceptum, aut in patriam perscriptum iri speraverat: quod tamen, rebus aliter cadentibus, ita evenit.] quam Wittebergae deinde factitatum est, sunt narrata, nolumus heic diutius morari. Ipsas Illustris Dn. Curatorum Academiae Altorphinae Collegii litteras nunc potius subjungemus, ad quas et Schröderus provocavit; quibus ad reddendam fidei suae rationem serio deposcebatur, iisdemque ipsam posthaec confessionem attexemus; Ex qua etiam in historicis hujus negotii circumstantiis multo plura, quam Peuschelii diffusa et perplexa declamatione, intelligi poterunt. Quamvis enim et illa novis disquisitionibus obnoxia, atque uberioris inquisitionis materia extiterint, lucem tamen haud exiguam primis hujus tragici eventus exordiis accendunt, eoque nomine inprimis consideratu etiam digna sunt. Litterarum Inclyti Magistratus Noriberg. [note: Ejus nominatim Collegii, quod Scholarum atque Academiae Altorphinae curam sibi demandatam habet et gerit: cui in ipsa Civitate Curiae pupillaris nomen et locus tribuitur. Quod subscriptum Scholarcharum nomen ostendit.] ad Vogelium datarum sequens fuit tenor: Dem Erbarn und Wohlgelehrten M. Johanni Vogel, Studioso Theologiae zu Wittenberg, unsern lieben Freund. Vnsern Gruss zuvor: Erbar, Wohlgelehrter, lieber Freund. Euch geben wir hiemit zu vernehmen, welchermassen uns von einem und andern unsern Stipendiariis fürkommen, als sollen dieselbe zu der vor viel und langen Jahren, verdampten und zu diesen betrübten Zeiten wiederum herfür dringenden Kezerey Ebionis, [note: Haec est insimulatio illa, in quam tanto animi impetu invectus est Peuschelius; Vogelius autem, ad sensum prudenter respiciens, vix eam primis digitis attigit praesertim cum sequentia, quid per Ebionitarum haeresin, cum Photiniana conjunctam, intelligatur, condocefaciant. Ne dicamus, inter ipsos Socini assectatores fuisse, qui Ebionis et Samosateni cum doctrina sua consensum explanate concessere. Qualis auctor est notae Vindiciis Vnitariorum f. 268. ed. Sand. subtextae, quando, Arianorum invidiosum titulum a se suisque amoliturus, inter alia: Immo Ariani, inquit, acerrime persecuti sunt Photini, Episcopi Syrmiensis, et antiquioris eo Paulli Samosateni, Episcopi Antiocheni discipulos, qui primorum Christianorum, Nazaraeorum, Ebionitarum, Theodoti Byzantini, Artemonis, aliorumque primo et secundo seculo viventium fidem retinentes, primaevam veritatem urserunt, quam et nos confitemur.] Samosateni,


page 442, image: bs0442

Photini etc. eine besondere Neigung und Lust tragen. Ob wir uns nun wohl viel eines bessern versehen wollen, als dass jemand der unsrigen sich durch Betrug des Sathans und seiner eigenen Vernunfft, dafür wir in Heil. Schrifft treul. gewarnet werden, von der heilsamen Warheit, zu deren beydes es von Eltern und Praeceptoribus unterwiesen worden, auf solche ungeheure und Gottslaesterliche Opiniones solte verleiten lassen; jedoch weil die Tieffe des Sathans sehr gefaehrlich, und man offtmals mit Schmerzen erfaehret, was petulantia ingeniorum in Religions-Sachen angerichtet: damit denn uns, und unserer hohen Schul, durch leichtfertiges Disputiren ein beschwerlicher Verdacht oder Leimut aufgeladen würde; als hat es uns tragenden Amts halben wollen obliegen, solchen Vnheil bey zeit mit vaetterlicher Vorsorg fürzukommen, und dahin zu gedencken, wie durch GOttes Gnad, wir und unsre Nachkommen bey der unversaelschten Warheit des Wortes GOttes, wie dieselbe zuvoerderst in Heil. Schrifft, und dannenher in unsern libris normalibus verfasset ist, moegen erhalten werden. Vnd weil hiezu kein bequemer Mittel erscheinet, als ein Christlich aufrichtiges Bekaentnuss, zu welchen ein jedes, wo es mit Ernst erfordert wird, nach der Lehr St. Petri, soll bereit seyn, so werden euch und andern hiemit folgende wenige Frag-Puncten fürgehalten, zu vernehmen, was E. Erklaerung und Antwort auf dieselbe seyn wird. [note: Non dubitamus, quin quaestiones hae ideo ad hunc modum formatae sint, partim, quia in hos praecipue scopulos Noribergenses sodales, superstites AltorphI, impingere, jam fuerat cognitum, partim etiam, quoniam dubiorum nodorumque praecipuorum solutione ad hunc modum postulata, tanto accuratius, ubi aqua haereret, et quae mens dissidentium esset, noscendi spes affulgeret certior.]

1. Ob beede Symbola, das Nicaenum und Athanasianum Heil. Goettl. Schrifft in allen Stücken gemaess sey?

2. Ob in den einzigen, ewigen und unzertrennlichen Wesen GOttes drey unterschiedliche Personen seyen?

3. Ob nicht das Photinisch Argument: Wo drey Personen sind, da sind auch drey Wesen, (sintemahl Persona anderst nichts ist, als Essentia singularis intellectu praedita) lauter Sophisterey, und wie darauf zu antworten sey?

4. Ob in Christo unsern HErrn zwo unterschiedliche Naturen,


page 443, image: bs0443

Gottheit und Menschheit, zu einer einzigen Person vereinigt seyen?

5. Ob nicht das Photinisch Argument: Wenn in Christo zwo Naturen waeren, so würden auch, wie Nestorius wollte, zwo Personen in Christo seyn (sintemahl keine verstaendige Natur ohne ihre eigene Person, bestehen koenne) lauter Sophisterey, und wie darauf zu antworten sey?

6. Ob in Christo unsern HErrn eine warhafftige Gottheit sey, nach welcher es mit GOtt seinem himmlischen Vater eines einzigen Wesens und von Ewigkeit sey?

7. Ob nicht das Photinisch Argument: Der Sohn GOttes sey von der Jungfrau Maria empfangen, darum sey es oder seine Person von derselben Jungfrauen, und also von Ewigkeit nicht gewesen; sintemahl eine jede Person alsdann erst anfange zu seyn, wann sie empfangen und gebohren werde; lauter Sophisterey, und wie darauf zu antworten sey?

8. Ob in Christo unserm HErrn jezo im Stand der Herrlichkeit eine warhaffte Menschheit sey, nach welcher es warhafftiges Fleisch und Blut, deren wir im H. Abendmahl geniessen, habe?

9. Ob nicht das Photinisch Argument: Fleisch und Blut koennen das Reich GOttes nicht ererben 1. Cor. XV. Ergo so habe Christus, der jezo im Reich GOttes sey, weder Fleisch noch Blut; Sophisterey sey, und wie darauf zu antworten?

10. Ob Christus der Mittler, mit seinem Leyden und Sterben für unsere Sünde gnug gethan, den Zorn GOttes gestillt, und die Gnade GOttes zu weg gebracht habe?

11. Ob das Photinisch Argument: GOtt habe uns geliebt, ehe dann es seinen Sohn in den Tod gegeben, darum so habe nicht erst der Sohn GOttes mit seinen Leyden und Sterben den Zorn GOttes gestillet; lauter Sophisterey sey, und was darauf zu antworten?

12. Ob der Heil. Geist eine besondere Person sey, vom Vatter und Sohn persoenlich unterschieden, oder ob es allein die wesentliche Krafft des Vatters sey?

Auf diese Puncten, andere mehr jezt zu übergehen, ist unser ernstlicher Wille und Meinung, dass ihr, so lieb euch nicht allein eure angebohrne Obrigkeit, sondern zuvorn der theure Nahmen GOttes des Allmaechtigen und unsers Heylands JEsu CHristi ist, ohne Heucheley, ex sensu non aliorum sed proprio, nach eurem


page 444, image: bs0444

besten Gewissen, euch resolvirt und erklaert, und zwar mit unverschlagenen klaren Worten, damit nicht Noth sey, fernere Erklaerung und Erlaeuterung bey euch zu suchen. Welches, da man mit dunckeln und zweiffelhafften Worten etwas verstecken wollte, nicht würde verbleiben. Solches gereicht zufoerderst GOtt dem Allmaechtigen zu Ehren, einer vorgesezten Obrigkeit zu schuldigen Gehorsam, und euch selbsten zu nothwendiger Entschuldigung, und nach Befinden eurer Vnschuld zu seiner Zeit, zu erspriesslichen Befoerderung, deren ihr euch auf solchen Fall zu uns zuversichtlich werdet zu getroesten haben. Datum Nürnberg. Mittwoch den 18. Octobr. A. 1615.

SCHOLARCHAE.

Atque haec est illa ipsa epistola, ad quam superius, quum de Peuschelio actum est, provocavimus. In eundem enim sensum iisdemque verbis, parum certe discrepantibus, quod responsio ejus ostendit, ad illum quoque antea Jenam perscriptum erat. Vtrumque proinde tam benigne [note: Cum pollicitationibus novorum beneficiorum largissimis.] videas ad apologiam reddendam invitatum, ut vel sola haec humanitas, cum gravitate decenti prudenter temperata, ad movendos animos dissentientium, ut sincere edissererent omnia, et quae aliunde hauserant, denuo recognoscerent, sufficere potuisset. Nihilo tamen minus, ea parum commovit Peuschelium, nec absterruit, quo minus artificiose tergiversando, ut paullo ante dictum, latebras subinde quaereret. Quas tricas, uti epistolae ipsius supra descriptae verba clarissime demonstrant, ita diligenter plerasque non sine indignationis significatione saepissime, sua ipsius, quam possidemus, manu in notis ad marginem adjectis B. Schröderus castigavit.

§. XV.

At Vogelius multo, quod res ipsa docet, candidior sine ambagibus animi sui sensa exponendi exinde sensisse videtur stimulum. Siquidem non tantum, quid de singulis quaestionibus propositis existimaret, aperta fronte et procul ambiguitatibus declaravit; verum etiam caussas fontesque erroris, in Altorphinam Academiam subrepentis, atque hinc imprudenter in animum quoque suum demissi, aperuit. Quod copiosius ex epistola ad sciscitationem praecedentem rescripta confestim elucebit. Quam etiam ob rem integram primum eam dabimus: deinde vero ex ipsa Confessione summam dissensionum excerptam


page 445, image: bs0445

subjiciemus: ea methodo, qua et in Peuscheliana Responsione compendifacta usi sumus. Ad epistolam quod attinet, his illa verbis concepta fuit: Magnificis, Nobilissimis, Amplissimis etc. Praepotentis Reipubl. Noribergensis Scholarchis prudentissimis:

Dominis et Patronis suis debita observantia submisse colendis etc.

Gratiam et pacem a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo. Serpentinam illam prudentiam, qua dilectissimus noster Salvator, suos legatos, jam jam in terrarum orbem ad Dei regnum annunciandum mittendos, in mundanorum hominum pietatis verbum plusquam Vatiniano odio, eosque, [note: Forte legendum est, ejusque, ut ad nomen pietatis referatur pronomen, relativo sensu adhibitum.] professores omni conatu prosequentium, insidiis evitandis uti voluit, accommodari posse, immo debere consiliis etiam illorum, qui veritatis verbum falsis dogmatibus corrumpunt, eaque ratione incautiores in praesentissimum animae exitium inducunt, neminem veritatis amantem esse credo, qui non juxta mecum libenter fateatur. Etenim si sapientissimus Servator suos fideles adeo cautos esse voluit, in cavendis periculis corporis, cur ipsum hoc noluisse dicamus in avertendis periculis animae: quae tanto graviora scimus, quantum animam corpori praestare vel ex solius ipsius ore novimus? Sane haec ipsa prudentia est, quam sacrae litterae passim non obscure insinuant, dum Pseudo-prophetas cavere, spiritus discernere, canes observare, omnia denique probare, bonumque tenere disertis verbis jubent. Hujus porro prudentiae, quanta hac nostra aetate, quae Spirituum diversitate, religionumque varietate [note: A Lipsio in L. de Constantia, non aliud feculum religionum feracius, sed sterilius pietatis fuisse, quam decimum et sextum, jamdudum observatum, meminimus: quod multo rectius de septimo atque decimo proxime ante nostrum praecedente dixeris. Cujus rei caussa non alia fuit, quam inter bella fere continua, quae Europam omnem afflixere, major propemodum de conservanda orthodoxia, quam morum sanctitate instauranda cura, alteraque ex parte eorum, qui de vita emendanda soliciti erant, remediorum veritati doctrinae adversorum eamque corrumpentium praeposterus usus. De quibus nihil h. 1. moneremus, nisi ea aetas, in quam haec nostra Historiae Eccles. particula notabilis incidit, istam in caussa sacra opinionum varietatem praecipue experta, eaque defectio maximam quoque partem ex iisdem caussis orta fuisset.] omnes antegressas communi piorum calculo superat, sit necessitas, ut apud Vos VV. MM. N N. AA. Domini et Patroni debita observantia submisse colendi, multis ostendere, supervacaneum duco, ita enumeratione caussarum, propter quas eam in studio meo Theologico, quod felicissimis vestris auspiciis, totum biennium et quod excurrit, tracto, mihi quam commendatissimum habuerim, tuto me super sedere posse confido: cum


page 446, image: bs0446

praesertim illae partim ex jam dictis, partim ex adhuc dicendis non possint non esse notissimae. Hoc potius agam et occasiones, quibus factum fuerit, ut dogmata Photino, Samosateno, et Ebioni vulgo [note: Recte: Sic enim de Haeresibus istis trita erat et pervulgata opinio.] tributa, de quibus nomen meum apud Vos delatum [note: Laudabiliter a delatore abstinet Vogelius, in quem tanta animi impotentia Peuschelium superius invectum vidimus.] video, prae omnibus aliis eligerem, et accuratius in ea inquirerem, quid veri falsique haberent, adhibito Sacrae Scripturae potissimum lapide lydio, divinoque implorato auxilio, ea qua possum brevitate et perspicuitate exponam. Vestrum erit VV. MM. faventiam et patientiam vestram, quam summa cum animi submissione a Vobis contendo, mihi commodare: ita enim futurum spero, ut et fontem istius delationis agnoscatis, et rationem meae declarationis ad articulos propositos, majori cumfacilitate percipiatis.

Vt igitur ab ovo, quod ajunt, rem deducam: Annus abhinc est septimus, ex quo in numerum Alumnorum [note: Vid. Cap. I. §. 8. sqq.] Altorph I. communi in contubernio viventium, vestra me adoptavit liberalitas. Vivebat ibi circa tempus illud Studiosus quidam, nomine Michael Gittichius, natione Italus, [note: Quo sensu Polonus officio minus accurate dictus sit, res ipsa docet; Sed etiam, non ipsum, verum Patrem Italum natione fuisse, supra C. I. jam docuimus.] officio autem Polonus, hoc est, trium ex Nobilitate Polonica elegantissimorum juvenum [note: Haud dubie diverso tempore, aut primarius in his fuit, qui supra nominatus est, ipsomet Gittichio sua id manu testante, Woynarovius.] Ephorus. Is quia non tantum ob insignem pietatem, sed et singularem eruditionem praecipuis Academiae Civibus, quam maxime erat commendatus, fiebat nonnunquam, ut ab ipsis etiam Theologiae Professoribus ad disputandum invitaretur. His vero dum ille pro humanitate et promtitudine sua pareret et inprimis sententias illorum hominum, qui hodie Photiniani appellari consveverunt, ea dexteritate propugnaret, ut saepius parum solidas, immo nullas prorsus responsiones referret, non potuerunt non in animo meo scrupuli quidam suboriri, qui urgerent, ut aliquando in sententias istas diligentius inquirerem, earumque falsitate recte comperta animum meum contra easdem, quam firmissime munirem. Et hoc quidem tanto facilius illi apud me obtinebant, quanto magis mirabar, tantos viros, quantos ego praeceptores meos merito faciebam, argumentis pro sententiis istis allatis, adeo non posse satisfacere, ut ignorantiam suam publice fateri necesse haberent, quin et ab eo ipso, qui proposuer at illa, contendere, ne gratiam hanc auditorio denegaret, sed solidas responsiones ad suas


page 447, image: bs0447

objectiones ipsemet [note: Haec sane, si ita, ut narrantur, gesta sunt, quibus tamen p. p. contradicentem audiemus praecipuum inter Theologos Schopperum, imprudentiam potius arguunt, quam inscitiam: utpote quae a Viris profecta erant, qui inter amicos bene agier et sine dolo credebant, neque quicquam mali suspicabantur. Vbi tamen satius fuisset, antiquum illud [gap: Greek word(s)] in mentem revocare, et vel in pace de bello cogitare. Caeterum nec ab initio Doctores etiam hosce, in rebus aliis oceupatos, non tam expeditos fuisse, ut tela minus praevisa ex tempore statim repellerent, hominique clamoso et jactabundo, qualem fuisse Gittichium jam supra ostendimus, satisfacerent, haud miramur. Neque enim de solis veritatis fundamentis, sed de sophismatibus etiam, in quibus diu jam elaboraverant Socini asseclae, diluendis, agebatur; quae vel centesimo cuique, praesertim nondum satis cognita horum hominum methodo, crucem figere poterant; jam vero patesactis cuniculis et fraudibus levi halitu difflantur, quemadmodum nec ipsi adversarii multum illis hodie considunt, sed aliter nunc aciem instruere solent.] afferret. Quod tamen, ut is jure suo facere neglexit, ita altius de retota cogitandi, mihi et aliis justissimam ansam praebuit. Cui mox ipsi Theologiae Professores addiderunt alteram, dum nescio de rebus an locutionibus quibusdam, acerrime inter se contenderent, et tum intra, tum extra parietes Academicos, in publico etiam suggestu contraria proponerent; immo tum vel maxime caussae suae consultum putarent, quando partem adversam, vel ad Nestorii vel Arii castra ablegarent: nec interim attenderent, hoc ipso solidioris veritatis amantes incitari, ut non tantum de consecutionum, quas quisque nectebat, necessitate, sed etiam de assumtorum, quae dogmata hominum illorum maxime arguebant, absurditatis certitudine serio meditari inciperent. [note: Hac de ratione non contemnenda comparetur Cap. I. cum Vit. Theol. Altorph. f. 70--107.] Alteri huic occasioni successit tertia, insignis nempe dogmatum istorum a probandi facilitate et refellendi difficultate commendatio. Memini me aliquando ex ore Clarissimi D. Schopperi in publica concione caput primum Evangelii Johannis enarrantis audire, adeo speciose adversarios sententiam suam probare et confirmare, ut ipsorum libros legentes, non possint non ab orthodoxa fide abalienari, utpote quibus refutandis vix ac ne vix quidem exercitatissimi sufficerent Theologi. Quam ob caussam, pergebat ille, sibi omnino constitutum esse duos, quos hominum illorum secum habeat, Libros, ante suum ex vita discessum, igne absumere: ne in manus filiorum suorum aut aliorum etiam deveniant, eosque vel invitos in sequiorem mentem abripiant. Hanc vero assertionem suam, quae quantum apud veritatis studiosos possit, etiam me tacente, VV. MM. videtis, jam laudatus Schopperus, non solum nunquam retractare fuit ausus, verum etiam suo ipsius exemplo apertissime confirmavit. Cujus


page 448, image: bs0448

rei tria manifestissima documenta (quae jam quartam constituunt occasionem) inpraesentiarum affero: quorum primum est, quod in disputatione illa de Trinitate, quam Mense Octobri A. M DCXIII. [note: Conf. Cap. II. lit. S.] Respondente M. Johanne Sauberto habuit, nec Praeses, nec Respondens id, quod theses volebant, h. e. Patris, Filii et Sp. S. in divina Essentia unitatem ex ullo S. Scripturae loco legitime demonstrare [note: Contraria hisce ipsa Disputatio, quae prostat, ad oculum demonstrat. Totidem vero verbis, mysterium Trinitatis, seu in una Essentia divina tres esse personas, quod sibi in divino Codice ostendi homunciones illi inique postulabant, non mirum est a Schoppero demonstratum haud esse: quoniam non de verbis aut vocabulis, quibus mysterium illud enunciari diversimode solet, sed reipsa disputabatur, unumque esse Deum summum, eumque non solum Patrem, sed Filium quoque et Sp. S. esse, luculenter evictum fuit.] potuere. Cum enim ipse ego ex testimoniis, quorum magnus erat adductus numerus, praecipua et potissima assumerem, utque exinde sententiam suam proba consecutione educerent, acrius contenderem, ipsis vero, Praesidi inquam et Respondenti, ubique aqua haereret, tandem uterque palam fateri nihil dubitavit: Non posse ex ullo sacrarum litterarum loco solo [note: Videlicet [gap: Greek word(s)] et conjunctim, uti Sociniani exposcebant, atque ita denique, ut totus quasi hujus doctrinae ambitus uno aliquo loco explanate comprehendatur atque enuncietur.] Trinitatem probari. Alterum desumo ex collatione quadam de paucis quibusdam Thesibus, aeternam filii divinitatem ejusque cum Humana Natura hypostaticam unionem asserentibus, quas respondendo defendere jussus eram, [note: Hac de Disputatione nihil in tota hac historia usquam occurrit; ex quo silentio privati alicujus Collegii exercitium fuisse, cujusmodi Disputatoria vulgo vocari solent, colligimus. Neque de eo argumento etiam ea tempestate, qua litteris Altorph I operam dedit Vogelius, quicquam in lucem publicam ad disputandum a Schoppero editum est: uti scriptorum Index Vitae ejus attextus condocet.] privatim ab eodem D. Schoppero mecum instituta. Nam cum scrupulos, quos habebam, libere, ceu par erat, tum proponerem, utque ab illis solidis responsis me liberaret, peterem, tantum abest, ut voti factus fuerim compos, ut potius intricatior discesserim, cum praesertim audirem, meliores et solidiores istis, quae tum allatae et a me, ut putabam insufficientiae satis convictae erant, nec apud veteres Theologos, quos Patres vocant, nec apud recentiores reperiri. Et sane docuit hoc ipsum actus disputationis ipse, cum scilicet in apertum campum prodiremus, thesesque dictas in auditorio Theologico defendere anniteremur. Ibi enim cum nonnemo nobilem locum ex 1. Cor. XV. 25. adduceret, et responsionis ad argumentum contra aeternam Christi divinitatem inde deductum datae nullitatem luculenter ostenderet, ecce praeses disertis verbis profiteri:


page 449, image: bs0449

Se quoque ipsum solutionis suae imbecillitatem probe intelligere, aliam vero meliorem nec scire, nec apud alios etiam legere: absque aliis S. Scripturae locis Christi divinitatem adstruentibus foret, se propter hunc locum omnino Arianum futurum. [note: Haeccine dixerit Schopperus, nec ne? non pronunciabimus. Si tamen in hunc sensum sermocinatus est, quod candoringenuus Vogelii testantis credere jubet, parum prudenter sane, at sincera tamen animi simplicitate, dixit. De ipso vero loco difficili circa finem §. seq. XVII. agemus brevibus.] Et hoc tertium est, quod confirmationis istius adferre volebam documentum, cujus vel solius quanta in me ad inquisitionem istam instituendam, excitando vis esse potuerit et debuerit, Vobis, VV. AA. judicandum relinquo; et ad reliquas, quae me jam excitatum non leviter animarunt, et in proposito confirmarunt transeo. Merito autem inter illas familiam ducit, rariorum scriptorum, a variis Theologis, dogmatibus istis oppositorum, atientior et diligentior lectio, ex qua clarius multo et apertius asscrtionum istarum Schopperianarum addiscebam veritatem. Deprehendebam nimirum illos ipsos, qui in hac palaestra excellerae, et aliis palmam praeripere vulgo videntur, frequenter admodum vel in probando deficere, vel id quod in principio petere, vel ex Respondente Opponentem faciendo vices legitime disputantium confundere, vel denique ad carecta profugere. [note: Non alia dirae hujus accusationis caussa est, quam quod Sociniana haeresis totum Systema fidei, omnemque arctissime cohaerentem veritatis oeconomiam Evangelicae, eversum ire solet. Quo facto, si quando in aliud forte caput fidei connexum transeundum est, quod idem vero pari modo inficientur adversarii, perfacile fit, ut [gap: Greek word(s)] peti, atque pro vero substerni, quod peraeque dubium est, videatur, aut nova controversia, priori seposita, per modum oppositionis vel responsionis, in auxilium vocanda sit. Vnde prudentius omnino et circumspectius illi agunt; qui primarias et capitales prius expendunt, quam ad secundarias et subsidiarias accedant quaestiones, omniumque primum, et ad minutissimas usque partes, locum de Divinitate Christiaeterna, ubi [gap: Greek word(s)] Socinisini [gap: Greek word(s)] haeret, excutiunt, eoque facto, ad caetera, de quibus lis est, ordine legitimo progrediuntur. Aliter certe si scena instruatur, vix calumniae petulantiam effugere licet.] Possem hoc multis iisque evidentissimis ostendere exemplis, si id putarem, necessarium. Loquitur enim pro se res ipsa, et verum me dixisse facile advertet, quisquis ista, quae dixi, scripta lovi saltem cura ad justas disputandi leges exiget. Quin licet hujus rei non obscura capere indicia ex occasione, quam nunc adfero Sexta; ex eo, inquam, quod non tantum Lutherani Theologi ex quibusdam Calvinianorum hypothesibus et Calviniani vicissim ex quibusdam Lutheranorum, dogmata ista, necessariis, ut quidem utrisque videtur, consequentiis educant, sed et se mutuo mirum in modum exagitent, quod dogmata ista nunquam sufficienter refutare queant. Nec desunt etiam ex


page 450, image: bs0450

Pontificiis, qui hoc idem pleno ore utrisque, hoc est, tam Lutheranis, quam Calvinianis objiciant, simul contendentes, non fore, ut ex solis sacris litteris unquam cum fructu, haereticis istis opinionibus, ut loqui amant, eatur obviam. [note: Mirum est, haec a Vogelio urgeri, quae dudum jam sunt inter Keddiana, Hakyana, aliorumque etiam e S. J ante hoc tempus iniqua postulata sol de discussa. Neque enim de qualicunque haec valent accusatione, sed justa, multoque minus de provocatione ad Scr S utrinque facta disceptatur, sed quo jure id fiat, dispiciendum; nisi ex eadem ratione scepticismum universalem admittere velis.] Sed et septima occasio non parum hanc rem confirmat, quando videlicet satis miseras et lamentabiles iidem isti Theologi, ob libros adversariorum in manibus veritatis amantium repertos fundunt et ducunt querelas. Certe non de nihilo puto, quod hic quidem libros illos cum suis auctoribus dudum sepultos vellet; alter vero ad coercendam libros hosce legendi libidinem tantum non papalem tyrannidem exoptaret; tertius denique, si per ipsum staret, quantum ejusmodi librorum in Germania reperiretur, una flamma absumeret, et cum fumo in ventos et aera dispergeret. Quoties vel fando audivimus, vel legendo comperimus Romanae sedis defensores scripta et commentaria nostrorum in ditiones suorum principum aut civitatum nec importari, nec lectione cognosci sinere, sed poenalibus edictis prohibere, et si quae in conspectum ipsorum veniant, mox Vulcano adjudicare aut quovis alio modo e medio tollere: toties ex animo indignamur, vicem misellorum hominum sub tanto jugo gementium miseremur, et vel hinc defensorum istorum cauteriatas conscientias et desperatam caussam nos recte arguere arbitramur. At qui fit quod in re prorsus simili nostri quasi obliti, Pontificiorum insistimus vestigits? Pontificiorum scripta toleramus, Judaeorum libros Talmudicos commendamus, Turcorum Alcoranum e barbarica in nostram linguam verti et publicis typis exscribi sustinemus. [note: Verisimile est, his quoque verbis ex obliquo iterum Salom. Schweiggeri, Antistitis ad D Mariae Noriberg Versionem Germ. Alcorani notari: quippe quae hoc eodem tempore Noriberg. publicata est, et Vogelio, sub praelo sudare, procul dubio jam innotuerat. Quod jam supra etiam Peuschelium indigitasse, observavimus] At vero illorum hominum libros, qui communem nobiscum colunt Christum, utrisque tam novi quam Vet Instrumenti scripturis acquiescunt, a traditionibus denique humanis non minus. quam nos alienissimi esse cupiunt, comburere, ex manibus veritatis hostium [note: Parum abfuit, quin et invictae veritatis argumentum esse, quod omnes sectae reliquae Socinianos metuant, librorumque Socinianorum lectione suis interdicant, perinde uti postea a Dan. Zwikero in Irenico Irenicorum factum, scripserit. Cui vero omnino etiam Comenii verbis respondendum fuisset: Agnosce, quam stolide id in veritatis argumentum trabatur. Nonne et sylvas, ubi latrones babere credimus speluncas, declinamus, et fercula, ubi venenum subesse metuimus, abhorremus. Nonne ipse, temerarium esse, qui non declinet, non abhorreat, fateberis? Sed desinite vos obvio cuique insidiari, desinite doctrinae venena miscere: et desinent alii Christiani vos metuere, odisse, aversari.]


page 451, image: bs0451

extorquere, et quovis modo supprimere [note: Nimis audacter nostris, et promiscue quidem, talia tribuit consilia etiam Vogelius, a quibus permultos abhorrere, et jam olim dissensisse plurimos, constat etiam Theologos; quemadmodum ipse quoque de Grauero contraria testatus est. Promiscue autem, vel suspecta erroris periculosi, artificiose praesertim incrustati, scripta et sine discrimine cunctis permittere, immo etiam tradere, ut legantur aut publice vendantur et distrahantur, (praesertim si contumelias in Deum injurias contineant, de obscoenis enim et seditiosis res expedita est,) neque ipsa, credo, impudentia, nisi quae omnem Numinis reverentiam exuit, approbabit. Caeterum, ut, non esse eandem nostratibus, quae inter Pontificios obtinet, mentem, intelligat L. B., en! praestantissimi Job. Gerhardi verba, LL. Theol. T. VI. de Magistr. Polit. §. 198. postquam, blasphemos, magicos, famosos, comburendos, prohibendos abolendosque libros esse, docuerat, de caeteris erroribus variis conspersis: Horum librorum non cuivis, ajentis, inprimis illis, qui fidei fundamenta nondum cognoverunt, est concedenda lectio, sed propterea non simpliciter sunt abolendi, verum eruditis eorum lectio commendanda 1) propter Apostolicum praeceptum, 1. Thess. V. 20. 1. Joh. IV. 1. sq. 2) propter lectionis illius commodum. In haereticorum libris talia traduntur, ex quibus ipsae haereses reselluntur. Vtile etiam propter historicam relationem scire, quid quovis seculo actum. 3) propter Antiquitatis suffragium. Aug. L. III. de Doctr. Christ. c. 30. Haeretici, si quid bene dixerunt, legendi. Thom. 4. sentent. dist. 13. 4) propter comparatum etc.] nihil verebimur? Sed quo delabor? Redeo ad Vos VV. MM. quorum oculis occasionis octavae loco morem istum, maximis etiam in Theologia Viris usitatum, quo scil. omnes illi, qui vel libros modo dictos legere, vel antidota suorum Magistrorum examinare, vel tandem adversariorum argumenta in disputationibus his de controversis institutis fideliter proponere, et a frivolis potius quorundam elusionibus, quam aptis et congruis responsionibus asserere audent, hostilem in modum infestantur, suspicionibus gravissimis onerantur, et tan quam pessimi pessimorum haereticorum gregales atque socii accusantur, multis exponerem, nisi hoc meum ipsius exemplum jam abunde satis doceret: [note: Parum abfuit, quin et Vogelius, stomachatus in accusatores, Peuschelii viam inierit; cum tamen ab eorum, quorum insimulabatur, placitorum approbatione ipse fateatur se non abhorrere et diuturna quoque propugnatione id amplius deinceps confirmaverit. Quam necessarius vero et salubris fuerit erga hos juvenes benignis simus rigor, indulgentissimaque Patronorum asperitas, vel hinc in antecessum patet. Quod et ipsi beneficium grata tandem, cum resipiscere coepissent ex veterno excitati, mente ac voce agnitum praedicarunt.] Immo nisi Vestra patientia, qua me satis diu abusum adverto, ad rem potius ipsam, h. e. ad sententiae meae de Articulis propositis declarationem tandem accedere juberet. Etsi vero nihil mihi gratius aut optabilius esset, quam ut huic nutui Vestro MM. atque NN. Viri, exacte satisfacere,


page 452, image: bs0452

hancque meam responsionem ad proposita capita, eo, quo forte optaretis modo, hoc est simplici vel affirmatione vel negatione expedire possem; quo minus tamen id facere queam, ea, quae nunc est rerum mearum facies, haudquaquam permittit: Partim quod etiamnum in inquisitione, cujus sat ut puto, iustas caussas hactenus adtuli, totus haereo, eque difficultatum maximarum et paene infinitarum labyrinthis exitum, nondum conspicio: partim vero, quia animum meum ad veritatem hac ipsa in inquisitione tanto rectius et certius agnoscendam atque amplectendam, ab omni praejudicio praeconceptoque partium studio liberum retinere cupio. Ne tamen omnino vel mandatum Vestrum, quod nonnisi ex cura in me paterna profectum humiliter veneror, detrectare, vel debitam pietatem, qua nihil mihi antiquius Magistratui meo denegare vel Dei et Servatoris mei gloriam, qua mandatum istud vobis firmare et quasi roborare placuit susque deque habere cuiquam videar, imperata saltem ex parte aliqua, dum ex omni non licet, facere annitar, ea nimirum ad quaesita ista adferendo, quae et conscientia, contra quam vel unicum verbum proloqui summa mihi religio est, [note: Candide haec scripsit Vogelius, candoremque non fucatum, uti in hac confessione, ita dehinc quoque abunde probavit; cum Peuschelius contra subinde tergiversaretur minus laudabiliter.] permittit, quaeque inquisitio jam saepius dicta svasit atque ostendit." Hactenus praefatio seu epistola ipsi confessioni ad singula interrogata repositae a Vogelio praefixa. Quam [gap: Greek word(s)] maluimus ob caussas praegnantissimas, [note: Inter quas Apologia Schopperi, ad eam respiciens, primas tenet, de qua p. p. agemus.] dare exscriptam, quam excerpendo mutilare. Eam vero, quae subjuncta fuit, ad quaesita, confessionem, ad eum modum, quo et Peuschelianam paullo antea compendifecimus, in epitomen redigere, et Lectoris obtutui, ut, quid tum senserit interrogatus, cognoscere queat, sistere, consultius visum est.

§. XVI.

Ad I. ergo quaesitum, inter ea, quae [note: Respiciendum h. l est ad § XIV.] in epistola Generosissimorum Curatorum Vniversitatis Altorph. proposita sunt, fassus est Vogelius, se duorum istorum Symbolorum, Nicaeni atque Athanasiani, omnimodam cum sacris scripturis convenientiam hactenus videre non potuisse, ob caussas ad sequentes quaestiones exponendas; sigillatim autem id, quod Athanasio tribuatur vulgo, similiter, uti Peuschelius, ab otioso monacho [note: Iisdem honorum titulis Symbolum hoc, cujuscunque scriptoris sit, antiquitate certe et concordi Ecclesiae Christi approbatione usuque venerabile, mactavit And. Duditbius [gap: Greek word(s)] in epist. ad Joh. Lasicium de SS. Trinitate data. Qui quam inique, idem quoque sensisse Joach. Camerarium, Papeberg et Lips Acad. ornamentum, perhibuerit, productis ejus litteris, et opposita eidem Duditbjo epistola Camerarii, docuit praeter alios Maresius, et ex eo J. H. Heideggerus de Symb. Athanaf. §. IX. sqq. Sed de his pluribus disseremus ad ipsam Confessionem Peuschelianam, observationibus quibusdam plenioribus diluendam.] profectum sibi videri, affirmavit. Neque adeo fidem


page 453, image: bs0453

Catholicam in ejusmodi mera imaginaria persuasione, essentiaeque Dei et Christi otiosa contemplatione, seu mavis, scrupulosa vestigatione consistere, addidit, quemadmodum in verbis ejus initialibus et finalibus pronuncietur. Quae etiam fuse annisus est demonstrare, et quemadmodum ad praxin vitae Christianae ea omnia potius applicanda sint, condocefacere laboravit.

Ad II. candide et ingenue respondit: se tres illas, quas modo dicta symbola orbi Christiano in una individuaque divina essentia venerandas proponunt, hypostases, seu personas, hactenus quidem in conscientia sua agnoscere non posse. Quod si forte mirentur et exsecrentur Generosissimi Domini Scholarchae, tanquam insperatum et audax responsum, per unum illum Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Eos rogavit et obtestatus est, ut ad caussas hujus responsi attendant, et eo, quo soleant animo, h. e. sedato et ab affeclibus libero, secum perpendant. In his autem, inquit, prima fuit, quod nullus in toto sacro codice locus reperiri possit, qui S. Trinitatem h. e. unam essentiam in tribus personis etc. vel tandem simile quid ad litteram [note: Eo scil. modo, quo idem mysterium a Schoppero, sibi ut probaretur, experierant. Vid. not. ad Epist. hac de re jam adjectam. Quasi vero, quod uno vocabulo per compendium efferre solemus, scripturae non licuerit tribus aut pluribus propositionibus distinctius enunciare!] doceat. Consequentias enim ejusmodi esse, ait, ut ne unam quidem illarum satis assequi pro hebetudine sua potuerit. Heic porro et contra ad nostratium argumenta multa conatus est excipere, et, uti vocabulum Deus in Scriptura accipiatur, fuse simul exposuit; Hinc rationem reddi postulavit, quare, si alius filius a Patre etc. dicatur, non essentialis distinctio intelligatur, nisi in auxilium vocetur ratio; [note: Annon vero et Revelatio unitatem Dei, quem simul non esse Patrem solum, sed Filium itidem ac Sp. S. docet, tuetur? Quodsi autem et ratio in auxilium vocetur, ideo, quia caput hoc doctrinae mixtum est, et ut Theologia naturalis quoque, quam, si pura sit, Paullus etiam commendat, ut veritatem a paganis injuste oppressam, cum revelata concilietur, opera danda, hoccine nefas esse, dicendum? Neque vero et nostri rationem rejiciunt, sed sub obsequium fidei rebellantem redigunt et coercent, eaque duntaxat, quae in rebus creatis deprehenduntur, ad Dei infinitam perfectionem, si de se ipsemet singulare quid nos edoceat, non temere applicanda, aut patefactis opponenda esse, recte monent. Eum nempe in modum, ut revelationem non ad rationis decempedam exigant, verum rationem patefactioni clarae et dilucidae subjiciant, atque hanc praesternentes rationem, cum revelatione, non ut superiorem, nec ut aequalem in dijudicando dignitate, sed ut inferiorem cum superiori, praeferendo scil., quae sunt supra rationem in Scriptura definita, concilient et in ordinem redigant.] Vnde pateat tantum mysterium rationis


page 454, image: bs0454

subsidio etiam opus habere. Deinde locum 1. Joh. V, 7. controversum esse dixit, nec obscure eum [gap: Greek word(s)] et ipse insimulavit; Tum vero et rem a persona distinctam testari posse, ex seq. versu et aliunde laboravit ostendere; unde etiam, [gap: Greek word(s)] unum l. c. concordiam designare, pluribus demonstrare omni studio contendit. Ipse vero contra secundo loco, ex dictis, quibus toties Deus Vnus dicatur, cui oppositum sit Trinus, porro argumentatus est, et ad exceptiones, quod ex ratione hac desumta sint, alteram quoque partem ad rationem recurrere, respondit. Tertium argumentum ex loco Joh. XVII, 3. Quartum ex Eph. IV, 6. Quintum ex 1. Cor. VIII, 6. Sextum denique ex absolutissima Dei simplicitate, quae omne multum, adeoque et binum trinumque excludat, depromsit, atque operose tandem, omnem etiam rationis diversitatem, si in re fundata sit, necessario importare multitudinem, adstruere molitus est.

Ita similiter ad III. quaestionem: Argumentum propositum se pro puro puto sophismate habere haud posse, profitebatur, quippe quod legitime ex sana ratione deductum videat. Fassus quidem est, solo rationis discursu id ratiocinium niti, sed cavendum etiam esse, monuit, ne quid pro Scriptura habeatur, quod ipsa Scriptura nullibi perspicue tradat. Haec autem ubi nulla sit, uti quidem heic nullam esse existimet, nimis credulum esse ac superstitiosum, qui rationis praesidium deserat; Hinc cum in aliis rationi locus detur, v. gr. ubi Deo humani affectus tribuantur, quare in aliis id non faciendum sit? rationem sibi dari postulabat, [note: Quam ipsa Scriptura, Deum Spiritum esse docens, reddit, cujusmodi quid de Transsubstantiatione extra scripturam conficta nihil usquam legitur; id vero, quod ex propositione: Hoc est corpus meum: huc pertinere censetur, haud difficulter per similes exhibendi, conspicua simul et non conspicua praesertim, formulas explicatur.] eaque ex nostratium disputationibus contra Pontificiorum transsubstantiationem confirmavit, argumentumque contra S. Trinitatem hinc magis roborari posse, opinatus est.

Ad IV tam interrogationem responsurus: Quid sentiendum sit, ex prioribus consequi, ajebat, dicebatque, quicquid Symbola oecumenica de


page 455, image: bs0455

unione duarum in Christo natur arum personali definiant, extra et praeter sacras litteras fieri, hactenus se statuere, atque si tam miranda unio tamque stupenda Dei demissio contigisset, valde se mirari, qui fiat, quod nusquam apertis verbis [note: Denuo rem ipsam cum terminis Ecclesiasticis commisceri, palam est Non de his, qui commoditati in docendo et sensu hominum patefaciendo inserviunt, sed de illa disputatur] in sacris litteris extet; praesertim cum ab omni ratione abhorreat: et quod Matthaeus atque Lucas taceant, post aliquot demum annos dicatur Johannes addidisse: cujus postea, occasione commodiori adhuc oblata, nec Paullus nec Petrus in Actis Apost. Cap. II. sqq. et XVII. in concionibus suis meminerint

Ad V. regessit: Non sophisticum, sed admodum probabile sibi videri id argumentum; eo quod per rerum [note: Creatarum scil. vulgarium Christum autem, hominem sine exemplo et [gap: Greek word(s)] uti in multis, ex ipsorum Socinianorum mente, caeteris hominibus nobiliorem et fingulari praerogativa excellentem, quid mirum, hac quoque in parte eximium quid dam habere? Ex Scr S. vero id dudum jam ostensum esse, nemo est, nisi in luce meridiana coecutiat, qui ignoret. De vocabulis facile transigi potest, dummodo de re ipsa consensus initus fuerit.] naturam fieri nequeat, ut ulla substantia completa seu perfecta propria sua subsistentia careat, quippe in quo ipsum substantiae esse consistat. Theologos autem nihil se scire, quod respondeant, habere, quam quod praemissas quidem concedant, sed conclusionem negent, ob mysterii magnitudinem, quod sub rationis judicium non cadat. Ostendi igitur sibi illud ex Scriptura mysterium petiit et cur non potius divinam naturam personam esse negent, quam humanam, ursit, tandemque quicquid hic respondeatur, etsi porro eriam, haud sufficere sustentationem generalem, excipiatur, sed singularem omnino requiri, ajant, manifestum inde fieri, inquit, non ex sacris litteris, sed ratione, hoc, quod mysterium vocent, deductum esse.

Quaesitum VItum aggressurus, referebat sese ad propositionem secundam, et locum 1. Cor. VIII, 6. resumsit, ex quo argumentum: Ille unus Deus est pater ex quo omnia et nos in illum; Jesus Christus non est pater ille etc. formavit. [note: Commiscens videlicet diversum respectum, quo modo Deus Pater cum rebus a sua natura distinctis diisque commentitiis comparatur, modo persona una in divinis ad aliam, habira officii simul ratione, refertur.] Quod postquam confirmare conatus erat; quo sensu Christus, Dominus, per quem omnia, dicatur, porro exposuit, et ad locum 1 Cor XV. 28. similiaque plura prolapsus, distinctione inter Humanam et Divinam naturam parum profici, affirmavit: quippe quae petat id, quod in principio erat controversum, [note: Novum ut daret specimen, ex quo fonte primoque falso caetera Sociniana dogmata promanent; in quo refellendo proinde ante omnia elaborandum sit.] eamque


page 456, image: bs0456

comparavit cum distinctione Pontificiorum inter cruentum incruentumque sacrificium; de quo tamen posteriori adhuc controvertatur. Qua occasione in quaestionem: Quo sensu Christus filius quoque Dei dicatur, tantum digressus locum Ps. 2. aliaque similia, more Socinianorum, de Resurrectione coll. Hebr. V. 5. explicavit.

Hinc VII. nisi velimus duos filios [note: Immo tertium datur, duas naturas in una persona si unitas esse [gap: Greek word(s)] affirmemus. Tu, fili hominis, es filius Dei viventis, inquit, ex revelatione Patris, Petrus.] Dei statuere, quorum unus quidem ante conceptionem et partum Mariae virginis extiterit, alter post conceptionem et partum ejusdem esse coeperit, non se videre, inquiebat, quid desit huic argumento: praesertim si concedatur, ipsum filium Dei [note: At non, quatenus est filius Dei. Eandem esse personam, hoc est, quod Angelus testatur.] esse conceptum et natum, quod ratio svadeat, et Angelus testetur Luc. I. 32. His addidit, se nondum Scripturae locum invenire potuisse, qui aeternitatem filii Dei apodictice [note: Cur Joh. I, 1. et 27. omisit? Nimirum, quia in alium prorsus sensum putabat a Socino illustrem hunc locum fuisse detortum, eum videlicet, de quo ipse modestissimus Limborcbius Theol. Christ. L. II. Cap. XVII. §. XII. Duram esse eam explicationem, inquit, neque cuiquam in mentem venturam fuisse, nisi illi, qui jam antea apud se statuit, fieri non posse, ut sermo Dei extiterit, ante suam ex Maria virgine nativitatem. Ne quid de Cap. I. ep. ad Ebr. dicamus, cujus v. 10. sq. jam olim Ostorodus virtutem sensit.] demonstraret; Ex locis vero Es. IX. 6. et Mich. V. 9. et 11., de quibus plura disseruit, id minime patere, ajebat; sicuti nec Joh. VIII. 58. existentiam ante Abrahamum necessario probet, dummodo Graecus textus inspiciatur. [note: Quid tum? Praesens enim [gap: Greek word(s)] non tam existentiae Christi, ante Abrahamum, divinae obstat, ut eam potius, successionem temporum et momentorum excludendo, more scripturae alibi pari modo loquentis, confirmet. Laelii autem Socini petulans hujus loci perversio, quam Faustus adoptavit, uti, de alliis loquentibus Judaeis, Christum de caepis respondisse, inepte perhibet, ita vel ipsum artificium argutae applicationis infirmitatem ejus prodit: quam proinde non injuria contortam et violentam idem vocat in Theol. Christ. Limborchius.]

Ad VIII. et IX. simul respondit, ajens, Christi corpus in gloria constituti non esse animale sed spirituale, immo eundem Spiritum vivificum factum, et carnem proinde et sanguinem non habere: in quam sententiam etiam proprie, [note: Neglecto tamen usu loquendi Script. S., et Apostolo praesertim Paullo, familiari, eoque cum integra orationis serie, quae de qualitatibus agit ejusdem [gap: Greek word(s)] , olim [gap: Greek word(s)] induentis, corporis, collato.] et ut sonent, Apostoli verba 1. Cor. XV. 44. sq. se accipere, non pro affectibus et concupiscentiis carnalibus, sed pro corpore carneo et sanguineo, cujusmodi nunc omnes circumferamus.


page 457, image: bs0457

Quae autem objiciantur, vel philosophica esse, et desubjecti formaeque unitate, non materiae, intelligenda; vel si theologica sint, non tamen ita esse efficacia, ut dimoveri a littera Scripturae [note: Secus nimirum, quam fieri alias a Socinianis solet, litterae tenax.] queat, scopo praesertim Apostoli consentiente, subjecit.

Quaestionem X. et XI. de Christi Satisfactione ita expedivit, ut, postquam ipsemet arduam esse agnoverat, sibi pro affirmante sententia nihil adhuc visum occurrere in Scriptura, diserte ea de re scriptum, neque hactenus consequentiam, qua probetur, a se observatam; immo, fundamenta negativa non levia esse, animadversum esse, perhiberet. Quo facto vocabulum Redimendi examinavit, et figurate explicavit, adductis locis permultis parallelis ex Hebr. et Graec. linguis. Atque ita quoque Pretii vocem esse intelligendam, si quando, quod urgeant nostri, occurrat, pro quacunque re, in quavis liberatione, interveniente, [note: Oblitus litterae, cui paullo ante mordicus inhaeserat.] asseruit. Inprimis vero, cum incertum sit, cui illud pretium persolutum sit, monuit. Eodemque modo et reliqua, ut phrasin: Pro nobis, de caussa finali, [note: Male ad particulam [gap: Greek word(s)] applicata, multoque pejus ad [gap: Greek word(s)] .] et Verbum Portare pro simplici actione auferendiaccipi voluit: [note: Gestandi et bajulandi vocabulis minus conveniente: quibus alibi Sp. S. utitur.] Quibus addidit, etiam illud obstare, quod, non esse illam oblationem in cruce peractam, sed in coelo, epistola ad Hebraeos [note: Nimis audacter: utpote quae cum passione hanc ipsam subinde commutat vocem, et per illam in cruce factam oblationem explicat, ac repraesentationem ei subjungit.] testetur: denique nec mortem aeternam subiisse Christum objecit; dignitatem enim personae huc assumi non posse, quippe quae sit aeque controversa, [note: Denuo scil. de [gap: Greek word(s)] esse dispiciendum ante omnia, docens, et, quae princeps sit etiam ordine controversia, commonstrans.] ajebat. Ad haec satisfactionem cum gratuita remissione stare haud posse, [note: Quidni? Certe ipse Sp. S. [gap: Greek word(s)] cum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] saepius conjungit, et procuratio expletricis hujus satisfactionis, Deo justo mundi judici praestitae, acquisitio item per Christum, acceptatio et applicatio denique confirmant; quae nemo sane, nisi gratiae sed justitia temperatae, et pactum filii quoque cum patre complexae, accepta referat. De noxa enim ex accidenti, per abusionem etiam gratiae et misericordiae nudae apud sceleratos hinc orta, nihil est, quod addamus; cum nemo non, genuinam potius, et quae Deo placeat placato, pietatem ex fide vera in satisfactione Christi vicaria et expletrice recumbente demum nasci, intelligat.] itemque pietati noxam et impedimentum hinc oriri, scrupulosque de perseverantibus in peccatis ad finem vitae usque difficiles esse, et alia his similia Socinianisque usitata subterfugia inculcavit.



page 458, image: bs0458

Atque sic tandem ad XII. quaestionem ultimamque propositam deductus contra Sp. S. Divinitatem ita pugnavit, ut, cum in locis Act. V, 3. et 1. Cor. III, 6. pro ea adduci solitis infirmandis aliquandiu occupatus fuisset, se Sp. S. pro uno illo Deo hactenus agnoscere non posse, ad extremum aperte pronunciaret. Idque ideo, quod in S. Litteris nusquam Deum appellari credat, et quem ne quidem personam esse, ex multis, quae de ipso [note: Confundi dona Sp S., quae haud raro, notissima metonymia, eodem nomine caussae Sp. S. appellantur, notum est. Loca autem, ubi Lax, Gratia, Charitas, tanquam actiones quasdam edentes, vix semel iterumque describuntur, illis locis, ubi constanter Sp. S., praeter intellectum et voluntatem, actiones cum ratione susceptae, et tanquam alii a Patre atque filio, attribuuntur, et qui ipse quoque, uti alias, ita ad baptismum Christi [gap: Greek word(s)] apparuit, inque cujus nomen et cultum, pariter ut Patris et Filii, tingimur, aequiparare, nae nimis insulsum esse, cogitandum fuerat bono Vogelio.] dicta et scripta reperiantur, et personis nullo modo convenire possint, non injuria colligat. Quae postrema asserta, notissima illa Metonymia et Prosopopoeia, ex locis Rom. III, 19. VII, 11. 1. Cor. XV, 10. 1. Cor. XIII. tot. stabilienda tueri allaboravit. Explanata vero mente sua: "Haec sunt; ad calcem Confessionis addidit, Viri MM. atque NN. quae ordine ad singula quaesita respondere, atque sic benignissimo vestro jussui parere volebam. Quemadmodum vero nullus dubito, quin ea vobis sint et insperata, votoque isti, quod litterae Vestrae non obscure significant, prorsus contraria: Ita etiam non omnino despero, quin veniae aliquid et excusationis, apud Vos, inventura sint: idque vel eo nomine, quod ex animo sincero et candido, aque omni fuco et simulatione alieno sint profecta. Alia attulissem, si alia adferre potuissem. Dicendum sane erat, quod Dei Salvatorisque mei Domini Jesu Christi gloria [note: In cujus honorem profecto non cedit, si negata aeterna ejus Divinitate alia factitia fingatur, cum ea, quam, ut ipse docet, ante mundum conditum babuit, neutiquam concilianda.] postulabat. Respondendum erat, quod pietas et obedientia Magistratui meo legitimo debita slagitabat. Fatendum erat, quod ipsissima conscientia intus dictabat. Hoc auctoritas Vestra me jubebat: Hoc candor et ingenuitas suadebat: Hoc denique Apostolicum monitum cuivis petenti rationem spei, quae in nobis est, reddi volens, urgebat. Quanquam vero haec itase habeant, et ego sancte affirmare ausim, me non videre, quomodo haec jam libere coram Vobis, Domini Observandissimi, exposita, non sint verissima et sacrae scripturae quam maxime consentanea; nondum tamen sententiam definitivam [note: Docilem haec verba animum mentemque, et scrupulis procul dubio adhuc anxiam, subindicant; quam salutarem quoque nostro inprimis fuisse, eventus comprobavit.] tuli, meque assertionibus istis, quas propugnavi, totum


page 459, image: bs0459

mancipavi. Non enim me hominem tantum, sed et juvenem scio, qui me humanum et juvenile aliquid admittere posse, facile concedam. Seniores ergo et rerum sacrarum peritiores audire non detrecto, eamque ob caussam varia variorum scripta, ea, qua possum, diligentia evolvo. Nec tamen in ullius hominis verba juro: Vnicum in rebus fidei Magistrum Christum agnosco. Huic soli [gap: Greek word(s)] honorem defero, ejusque solius verbis me adstringo. Quaecunque igitur ab hominibus proficiscuntur, sive ea a generalibus conciliis decreta, sive a privatis quibusdam Doctoribus definita, sive denique longi temporis praerogativa munita sint, ad unius illius mei Magistri doctrinam exigo: cui quae consona deprehendo, iis assensum deberi, nihil dubito; caeteris aut rejectis aut saltem in dubio relictis. Hinc dicta non ex personis, sed personas ex dictis aestimo, nec, a quo, sed, quid dicatur, curo; adeo quidem ut nec haereticorum, seu vere seu false sic appellatorum, scripta aut dicta examinare defugiam. Neque moveor dicteriis istis aut convitiis, quibus ea a fervidioris zeli hominibus solent dehonestari. Cogito potius, hunc ipsum etiam veritatis divinae genium esse, non modo apud ignorantes male audire, sed et illorum, qui eam solos se tenere putant, odiis et insectationibus impotenter exagitari. Valeat [inquit solertissimus strategematum Satanae indagator Jacobus Acontius [note: Novum his verbis indicium fecit Vogelius, ex quorum scriptorum lectione profecerint Neo-Sociniani, hebetis videlicet illius, quem Tridentinum patria et in Anglia exulem finxere, non ingenio, sed pro veritate justo fervore, tepide scribentis Acontii; cujus vel aetas et nomen commentitium, quid Tridento quasi profugus, in alterum extremum lapsus, spectarit, edocet. Quamvis enim veritas ex antiquitate sola, neque error ex frequenti diuturnaque refutatione non pendeat, atque hactenus Acontio pollicem et ipsi premamus, diligenter tamen lectum, et alia nostris pejora eum instillasse, haud vana est suspicio. Hujusmodi profecto teporem, quo Acontiana omnia, in credendis ultimo loco et insuper habendis, feruntur, jam in caeteris quoque sociis, et ipso etiam Ruaro, nominatim ad eum provocante, observavimus alibi. Ad ipsum quod de reliquo attinet Acontium, copiosius de ejus vita, fatis, scriptisque in Observ. Halens. latin. Tom. VI. n. 25. f. 206. seqq. eruditissimus auctor, quicunque fuit, ejus observationis disseruit. Quem tamen, larva induti, et Tridento Argentoratum, atque hinc in Angliam se concessisse affirmantis, verba non vocasse in dubium, miramur, cum inter commenta referri ea debere, multa sint, quae nos credere jubeant. Vtcunque sit, recte tamen Isaacus Junius ap. Cl. Creenium, Animadv. P. II. f. 30. sq. de eo judicavit: Hominem fuisse ejusdem farinae cum Remonstrantibus et Socino, totum in hoc (occupato,) ut omnes sectas ad unam universalem (generalis Confessionis beneficio, de qua f. 323. seq. ed. Amstolod.) revocaret; in qua, ut in arca Noae omnium specierum animalia includerentur, et quamvis diverso utentiae pabulo (dogmatibus) conservarentur.]]


page 460, image: bs0460

vox illa: Vetus hic est, et jam diu saepeque confutatus error; Quid enim, si adhuc male defensa caussa sit? Quidsi et oppugnatoris et defensoris partes unus egit Sathanas? Summa: veritatem amo, veritatem indago, eamque apud quoscunque tandem reperero, apprehendo. In hac apprehendenda, si hactenus erravi et a via regia declinavi, (quod facile mihi contingere potuisse nimis audax sim, si negem, pertinax, si pernegem) paratus tamen sum eos, qui se eam mihi ostensuros, profitentur, adtente audire, et meliora monstrantibus cedere; dummodo et illi unicum veritatis Magistrum mecum agnoscant, et ex unica illa, quam is nobis reliquit, veritatis regula. h. e. ex Sacra Scriptura, ubi aut quomodo erraverim, ostendant. His, inquam, nec aliis, docilem et sequacem me praebebo, horumque dictis fidem libentissime adhibebo. Et haec ipsa VV. AA. caussa est, cur non uno alterove verbo me ad singula quaesita expediverim; sed ubique rationes et fundamenta negationis aut affirmationis addiderim, immo liberius interdum et prolixius quaedam disputaverim. Volui namque totum animum aperire, quo ita facilius esset illis, qui vel ultro volent, vel Vestra prudentia cum summa aequitate conjuncta, mihi gravissimis erroribus, ceu pestilentissimo quodam animi morbo, ut videbor, laboranti, quasi medicos ostendet, morbi hujus radicem agnoscere, eumque penitus tollere. Vtut vero ego morbum hunc, quo me multi laborare credent, hactenus animadvertere nondum queam, nihil tamen intermitto eorum, quorum beneficio in ejus agnitionem deveniri posse credam. Sacras litteras sedula et assidua manu verso, opem divinam ardentibus votis imploro, Theologorum eruditorum scripta legere et relegere non cesso. Cum viris doctis denique tum publice tum privatim confero, ut si ullo fieri possit modo, ab ejusmodi morbo liberer, et in fide sanus fiam. In cujus rei infallibile signum, sicut et animi, beneficiorum, quibus me hactenus sane maximis immerentem affecistis, memoris symbolum gymnasma hoc Theologicum litteris hisce adjunctum [note: Disputatio fuit Theologica, Praeside Jac. Martini, de Messia habita, de qua, supra §. V. nonnihil jam dictum est. Quibus in praesentia nihil addimus, quam a. d. VIII. Novembris A. 1615. eam fuisse ad publicam ventilationem propositam, et Quatuor Generosissimis Scholarchis, D. Georgio Volkamer, Septemviro, D. Leonhardto Grundherr, D. Martino Pfinzing, et D. Christophoro Löffelholtz, dedicatam. Quo etiam verba Vogelii h. l. respiciunt.] Vobis VV. NN. Scholarchae dignissimi, Domini et Patroni submisse colendi, offero et inscribo, ea, qua par est, animi subjectione rogans, ut id, quale quale sit, ea, qua consuevistis fronte, hoc est, serena et hilari accipere non dedignemini. Vnum vero illum et immortalem Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi supplex oro et veneror,


page 461, image: bs0461

ut quem vobis, erga Christianam pietatem et religionis caussam, affectum jam pridem indidit, eum porro Vobis servet et augeat, mentesque Vestras divinae gratiae radiis collustret, ut in gravissimi hujus negotii cognitione et tractatione, quam non absque singulari ipsius dispensatione et arbitrio Vobis obtigisse, firmiter credo, nihil nisi quod gloriae divinae propagandae, communi utilitati amplificandae, conscientiarum denique libertati conservandae facit, cogitetis, suscipiatis, aut a quoquam suscipi permittatis; Consiliis Vestris Deus ille ex alto benedicat; ita Vos salvos et incolumes patriaeque Ecclesiae et Reipublicae diu superstites esse idem ille Deus jubeat: a quo insuper devote postulo, ut quae salubriter scienda nescio, doceat me, in his, quae vera novi, custodiat me, in quibus, ut homo, fallor, corrigat me, in quibus veris titubo, confirmet me, et a falsis ac noxiis eripiat me. Ipsi sedenti in throno et Agno laus sit, et honor in infinita secula. Dabam 3. Non. Januarii, anni hujus ineuntis MDCXVI. quem Vobis VV. AA. felicissimum esse precor. Wittebergae

VV. MM. AA. et NN.

humilimus Cliens Johannes Vogelius, Noriberg. SS. Theol. Studiosus.

Non pigrati sumus, B. L., Confessionis Vogelianae Exordium et Epilogum plenius descripta dare; neque etiam Te, opinamur, pigebit, utriusque argumentum [note: Cum annotationibus subitaneis, quas, quia supra Schröderianas quasdam ad Peuschelii Confessionem adspersas adjeceramus, heic quoque interdum adjiciendas, ne Lectoris animum in transversum dubia mota rapiant, putavimus. Reliqua enim ex Disputatione inferius recitanda cognoscere licebit.] animo altius demissum reputare: quandoquidem praeter modestiam et candorem Vogelii laudabilem, quid sentiret, sine fuco, professi, Peuschelioque hac in parte anteferendi, in hac epistola haud pauca, quoad occasionem in has syrtes prolabendi, [note: Arreptam magis, quam datam et objectam. Ex neutra enim, quas recensuit, ut ad Socinismum animum appelleret, aut prorsus transiret, per se consequebatur.] satis dilucide sunt explanata, multumque hinc lucis Capiti nostro Primo accendi potest. Nam quae de Gittichio supranarrata sunt, prima illa, post Sonerum, et ferali hujus incendii face, ea conceptis verbis non modo Vogelius noster confirmat; verum etiam in Apologia sua Schopperus inficias ire non potuit, in id omni studio et contentione praefractum illum hominem incubuisse, ut publice etiam Socini hypotheses, quoquo modo posset, tueretur, pingeret, atque auditoribus commendaret. De Ruaro equidem


page 462, image: bs0462

prorsus siluit Vogelius in hac prima depravati animi sui caussa manifestanda, nec injuria. Primas enim ille veneni, quo afflati erant, non omnino tulit; secundas autem partes, obfirmandarum in haeresi praecepta et ratiunculis corrumpendarum atque illaqueandarum mentium, habuisse, annotatum est alibi. Quantumvis non minor hujus rigantis eas, quam plantantium, culpa extiterit. Caeterum quaedam a Vogelio enarrata eapropter supra consulto omissa sunt, quoniam non communia toti caussae, sed propria sibi fuisse ad suscipiendum errorem incitamenta, non obscure ostendit.

§. XVII.

Quae cum ita comparata sint, missis hisce confessionis et declarationis factae capitibus, jam porro soliciti erimus, de subsequutis posthaec consiliis fatisque exponendis. Nempe acceptis his Vogelii litteris, perinde uti Jenae cum Peuschelio factitatum erat, cum Theologis Wittebergensibus colloquium procurarunt Illustres Reipublicae Noribergens. Proceres, opera ad id obtinendum inprimis commodante Viro Generis Nobilitate aeque ac doctrinae praestantia excellentissimo, D. Joh. Christoph. Oelhafen, Reipubl. Noribergensis t. t. Consiliario. [note: A. 1626. post G. Remi brevem hujus officii administrationem Acad. Altorph. Procancellarii dignitatem adepto, et A. 1631. defuncto; quo anno G. Richtero, de quo supra Cap. II. ad Lit. R. disseruimus, moriens lampada tradidit. Vitam de reliquo generosi Oelhafii descriptam qui nosse accuratius desiderant Vitas Procancellariorum hujus Vnivers., a Cl. Apino adornatas, adeant, ubi hanc quoque inter caeteras n. 3. reperient.] Ejus enim cum D. Matthia Hoe, Elector. Concion. Supr. Aulico et Consiliario Ecclesiast. [note: Nuper admodum A. 1613. Praga huc evocato, plurimaque auctoritate temporibus valde [gap: Greek word(s)] usque ad A. 1645. id munus administrante. Conf. Cap. IV.] commercio litterarum et studio effectum esse, ut Vogelius Theologorum Leucoreorum ordini sisteretur, ex epistola Theologi illius Responsoria [note: Ipsas enim Oelhafii ad Hoeum scriptas nancisci haud potuimus: quarum tamen, quod fuerit argumentum, ex Responsione nullo negotio intelligi potest. Spes equidem fuerat, in apparatu illo Hamburgensi, et nominatim Wildermuthensi, epistolarum ad b. Hoe ab Hoeneg datarum, quem Cl. Lakmannus, Miscell. litterar. Cap. III. descripsit, et edituris obtulit, hanc aliasque Oelhafianas repertum iri. Sed cum Indicem istic exhibitum perlustrarem, ne nomen quidem Oelhafianum inveni, ut proinde de priori illa responsionem istbanc antegressa obtinenda prorsus nunc desperem.] colligimus: cujus repetere exemplar descriptum operae pretium ducimus.

Dem Edlen Vesten und Hochgelehrten Herrn Joh. Christoph Oelhafen, beeder Rechten Doctori der loebl. freyen Reichsstadt Nürnberg wohlgeordneten Consulenten etc.

Meinem besonders grgl. lieben Herrn und vornehmen Freund.

Edler, Vester und Hochgelehrter: insonders grgl. Herr und vornehmer Freund.

Demselben sind meine ganz willige Dienst jederzeit zuvor: Habe


page 463, image: bs0463

meines Herrn Schreiben, samt der Beylage zwar zurecht erhalten, aber zu unbequemer Zeit, da ich eben schwerlich und gar in den Tod kranck gelegen, dannenhero mir unmoegl. gewesen, so bald die Sach zu expediren. Trage sonst mit den guten Leuten zu Donawerd [note: De cujus libertate recuperanda, redditis in occupationem factam expensis, adhuc tunc spes erat, quae postea evanuit Cujus rei caussas norunt, quibus gesta istius tempestatis in cruentum tandem bellum paullatim desinentia, cognita sunt accuratius.] ein herzl. Mitleyden, und bin begierig, nach aeussersten Vermoegen den dreyen loebl. Reichsstaedten meine Dienste zu leisten. Ich hab auch nicht unterlassen, so bald als nur der Morbus ein wenig in declinatione gewesen, mich dahin zu bemühen, dass mein Gnaedigster Chur-Fürst und Herr die gebettene Intercessiones gnaedigst willigen wollte, welches ich auch erhalten. Thue solche nebenst einen gnaedigsten Churfürstl. Antwort schreiben an die 3. loebl. Reichsstaedte dem Herrn hiebey übersenden: und bitte bey wohlermeldten 3en loebl. Staedten mich, propter moram zu entschuldigen. Worinn künfftig denselben samt und sonders ich dienen koennte, dazu wollte ich mich jederzeit obligirt befinden lassen. Hierneben überschicke ich einen Extract aus der Theologen zu Wittenberg Bericht, was der Herrn zu Nürnberg Alumnus, Vogelius, fürgegeben: qua occasione es zum Photinianismo gerathen. Weiln gleichwohl dess alten ehrlichen Theologi D. Schopperi gar übel gedacht wird, moecht ich wünschen, [note: Quae procul dubio caussa fuit, cur Apologia ab eo non multo post scripta exposceretur, ut cum D. Hoeo communicari posset.] dass es darüber mit seiner Verantwortung vernommen würde, ehe es stürbe; [note: Annum namque jam septuagesimum primum inchoaverat, et, uti ominatus erat Hoeus, nondum etiam elapso hoc anno vitam cum morte in autumno commutavit.] damit nicht unsere Adversarii, wann sie es erführen, sich einmahl damit küzelten. Interest Reipublicae Christianae, dass der ehrliche Mann zur Antwort kaeme. Es wird sich ohne Zweiffel viel anderst befinden. Welches ich in Eil dem Herrn nicht bergen wollen. Verbleib zu allen angenehmen Diensten willig: Vns


page 464, image: bs0464

alle GOTT empfehlend. Geben Dressden am Tag Georgii 1616.

DHDW. allezeit Matthias Hoe von Höenegg der Heil. Schrifft D. Churfürstl. Saechs. Oberhoff-Prediger und Geistl. Rath.

Obscurius, fateor, hinc apparet, per eundem Theologum maximae sub id tempus auctoritatis curatum esse, ut Vogelii errores in congressu aliquo solenni ei demonstrarentur, jussu Summi Principis et Electoris ad id faciendum impetrato; sed si Wittebergensium Collocutorum verba conferamus, multo id luculentius patebit, ad emendandum hac via depravatum juvenis animum, errantemque in viam revocandum, processum esse. Quod, ut evidentissimum sit, ipsam relationem illam Theologici Collegii Witteberg. venerabilis de Vogelio, coram ea pluraque alia, quam quae D. Hoe carptim commemoravit, edisserente, satius est, prout adjecta prioribus [note: D. Hoei, qui separatim et peculiari schedula haec descripta ad D. Oelhafium misit, ex Ordinis Theologici Relatione decerpta.] litteris fuit, subjungere: quae hunc in modum [gap: Greek word(s)] concepta fuit.

Wir haben mit Vogelio laenger den vierthalb Stunden zugebracht, und ihm anfaenglich unsers gnaedigsten Churfürsten und Herrn gnaedigsten Willen und Meinung vorgehalten, und begehrt, dass es uns vor allen Dingen berichten wolle, mit was Gelegenheit es dazu gekommen, dass es dem verdammten Photinianischen Schwarm mehr als der reinen Evangelischen Lehr in welcher es erzogon, beypflichte, darauf es uns folgende Motiven angezeigt. 1. Habe es vor 7. Jahren zwo Dispp. Theologicas de SS. Trinitate angehoeret, in welchen D. Jac. Schopperus praesidirt. Es hab ihm aber Michael Gittichius [note: Non est h. t. a Schoppero publice ad disputandum proposita de S. Trinitate ne unica quidem Exercitatio; ea vero, in qua Resp. egit Saubertus, postrema fuit paullo ante Vogelii abitum ventilata, neque in illa et oppugnanda Gittichius, jam diu ante in Poloniam reversus, vires suas periclitatus est. Conf. Cap. I. Memoriae ergo hic lapsus fuit, sive narrantis, quod verisimile non est, sive a memoria haec repetentium Theologorum, quod probabilius videtur, aut in alia quadam disputatione, arrepta occasione, hoc de mysterio dissertavit cum Schoppero Gittichius: quem tamen non de hac, sed aliis rebus secum aliquando disceptasse, iste in Apologia testatur. Verisimilius est, disputationem cum Gittichio, et Vogelio atque Peuschelio Resp. Sauberto fuisse oscitanter commixtas. Hanc enim bis ante et post meridiem ventilatam fuisse, ipse Schopperus in Apolog. narravit.] ein Photinianer so starck opponirt, dass D. Schopper nicht habe zur


page 465, image: bs0465

Gnüge darauf antworten koennen, darüber es und andere Studiosi scrupulos bekommen. 2. Habe es vor 6. Jahren D. Schopperus und sein Collega M. Spremberger dissentirt, in doctrina de Concretis et Abstractis, sonderlich in der Quaestion: An Caro Christi in abstracto sit adoranda? Welches Spremberger negirt, Schopperus aber affirmirt habe, da immer einer den andern zum Arrianer machen wollen, welches die Studiosos in ihrer Lehre irr und zweifelhafft gemacht habe. [note: Ex Cap. I. §. 20. sqq. haec repetenda sunt, et, quae sint intempestivae [gap: Greek word(s)] incommoda, tristi exemplo condocent.] 3. Gab es vor, D. Schopperus haette vor 6. Jahren pro Concione, das erste Capitel Johannis erklaert, und obiter der Arrianer erwehnt, dass sie ihre Sachen so speciose vorbraechten, man koennte kaum darauf antworten, endlich auch gesagt: Wir koennens nicht refutiren, aber Gott lob! wir wissens besser. [note: Conf. ad Apol. Schopperi annotata; ex qua, cum accusatione collata, plurimum lucis toti huic negotio affundi potest.] Item, Et habe gesagt: es habe 2. Bücher der Arrianer, die wolle es verbrennen, ehe es sterbe, damit seine Soehne nicht verführet würden; denn es sey unmoeglich, dass einer, der es lieset, nicht müsse dieser Opinion beypflichten. Dahero die Studiosi Vrsach bekommen, nachzufragen, was es für Bücher seyn müssen; es habe aber solche Bücher nicht bekommen koennen. 4. Habe Vogelius vor 4. Jahren dem D. Schopper opponirt in einer Disputation de S. Trinitate, und habe D. Schopper nicht antworten koennen: Ihre Controversia sey gewesen de dicto 1. Joh. V. Tres sunt, qui testimonium perhibent etc. und de dicto Matth. XXVIII. Euntes docete etc. Da D. Schopper oeffentl. soll bekandt haben, dass aus diesen dictis die 3. Personen der Heil. Dreyfaltigkeit nicht koenne bewiesen werden. Item es habe Vogelius unter den D. Schopper respondirt in privato Collegio, [note: Vid. quae supra ad §. XV. et Epist. Vogelii Confessioni praemissam observata sunt.] und wie gebraeuchl. zuvor instruction von ihm gebetten, da es ihm denn die argumenta de personalitate Christi [note: Error haud dubie, incertum tamen, a quo, commissus est. Neque enim de Personalitate Christi, sed Spiritus S., disputari cum Socinianis constat: nisi forte Personalitatis vox, pro Persona, sit inter describendum posita.] objicirt und besser responsiones, als sonst gegeben werden, begehrt. D. Schopperus aber habe gesagt: Et habe keine bessere Responsiones in Patribus gelesen. Et soll selber besser respondiren. Auch soll es in waehrender Disputation gesagt haben: als ihm der locus 1. Cor. XV. (Filius subjicietur


page 466, image: bs0466

Patri) opponirt worden: Wenn wir keine andere Testimonia pro Divinitate Christi haetten, so wolle es wegen dieses Textes selber ein Arrianer werden. [note: Frigide ad hoc dubium, quae privatim forte exciderunt Schoppero, nihil mali suspicato, cum de difficultate loci cit. interrogaretur, fateor, respondit senex optimus. Nec est, quod mireris; Etenim nodus in Script. universa magis arduus vix occurrit. Quas et nos salebras agnovimus, et alia quadam, quam vulgo fieri solet, (ubi ratio ab humana natura Christi petita videtur plerisque rem omnem conficere) methodo, vocabulum nimirum [gap: Greek word(s)] ex etymologia explicando, et ad ordinem cuncta reducendo, e via removere conati sumus, in Diss. de Subject. J. C. gloriosa A. 1715. publicata.] Vnd dadurch sey Vogelius noch mehr bewogen worden, es mit den Photinianern zu halten." Hactenus verba Dd. Wittebergensium ad D. Hoe perscripta, quae, Serenissimi Saxoniae Electoris mandato, cum Vogelio conferre rationes, ipsis Doctoribus injunctum fuisse, perspicue enunciant: quod nobis fuerat demonstrandum. Praeter haec vero, quoniam rationes adductae ab illis cum ipsa Vogelii professione, Inclyto Curatorum Acad. Ordini reddita, maximam partem conveniunt, non temere eas illi excidisse, putamus; sed, animo fixum firmiterque ei persuasum fuisse, conjicimus, hasce genuinas ad mutandam in pejus mentem caussas extitisse. Exulceratis certe jam ante animis novum exinde, ad morbum augendum confirmandasque anticipatas opiniones, [gap: Greek word(s)] accessisse et quafi infusum esse, non est, cur dubitemus.

§. XVIII.

Minime omnium vero dubium est, quin maximam cumprimis ea res solicitudinem excitaverit in eorundem Curatorum rerum Academicarum Illustrium animis, quibus, post Soneri obitum, exorti rumusculi jam ante crucem fixerant, et diu molestos scrupulos injecerant. Vtut enim hos removeri ex mente sua, Schopperi aliorumque collegarum testimonio, [note: De quibus Cap. I. §. 18. fuse actum est.] sibi haud illubenter passi essent, pioque insuper erga demortuum charitatis judicio et affectu in eum, doctrina ac pietatis specie spectatissimum, dum viveret, sincero adducti, de tanto tamque spectabilis integritatis viro meliora crederent; nova tamen et anxia solicitabat animos cura, his Vogelii denunciationibus, jam patefactis, excitata. Nam et ipsummet Theologorum primarium, Schopperum, sua tantis aerumnis periculisque occasionem subministrasse imprudentia, aut, quod multo pejus videbatur, ad officium rite peragendum, eruditione inhabili, idque tam lugubri documento demonstratum fuisse, haud leve videbatur discrimini


page 467, image: bs0467

tanto momentum afferre, et in futurum quoque prospicientibus in hac rerum perturbatione maximi credebatur esse ponderis. Quam praecipue ob rem, tum vero etiam, ne qua bono viro, deque Ecclesia Christi optime merito seni, injuria inferretur; solemniter tandem decretum est, quemadmodum exoptaverat Hoeus, ipsum ante omnia audiendum esse, communicatis cum eo Vogelii effatis, Schopperum, ut, quae vera essent vel commentitia, certius investigari, et, quid ex Reipublicae totius commodis videretur, mature constitui posset. Neque temere haec affirmamus, sed ex ipso Senatus consulto, forte reperto, plane cognitum exploratumque habemus. Cujus idcirco verba repetere integra visum est sequentia.

Verlass beym Aussschuss: [note: Ita Noribergae Consessus non totius Senatus, sed compendium quasi quoddam Perillustris Collegii, XIII. Consulibus senioribus, et tribus vel quatuor primi ordinis Senatoribus non Consularibus, (vördersten alten Genannten) constans, dici solet.] Act. d. 2. Maji 1616.

Vff Herrn D. Matth. Hoe von Hoheneck, Churfürstl. Saechs. Hof-Predigers Schreiben an Herrn D. Oelhafen, darinnen es berichtet, dass es in Befoerderung der Intercession-Schrifft für die Evangelische Burgerschafft zu Donauwehrd an den Herzog zu Bayern, das beste gethan, und dabey einen Extract überschickt aus der Wittenbergischen Theologen Bericht, was sie mit Joh. Vogel gehandelt, mit was Gelegenheit es auf den Photinismum gerathen, und dass die Schuld D. Schoppern zugemessen werde, als der in den Disputationibus den Opponenten nicht genug respondiren koennen; ist befohlen, die Herrn Prediger darüber zu vernehmen: Ob D. Schopper darauf zu hoeren, und wie solches auf ihn zu bringen: Was ihm auch dabey anzuzeigen, weil es im Disputiren die schwerste und disputirlichste Artickel fürnimmt, und doch der Sache nicht genugsam gewachsen ist. Actum d. 2. Maji.

p. die Herrn Scholarchen.

Equidem Pastorum Ecclesiae Noribergensis ex decreto istoc Illustris Senatus requisitum redditumque responsum, [note: Et quidem Fabricii cumprimis ac Schröderi; de reliquis enim nihil asseveranter dicere possumus, in consilium, quod fieri plerumque alias solet, simul vocatos esse.] quo consilium de Schoppero ad rationem factorum dictorumque edendam admonendo comprobatum, (sic enim eventus docuit) nancisci nondum valuimus. Nec multum refert, etiamsi eo destituamur, quandoquidem ipsa D. Schopperi Apologia, quam adepti sumus amici cujusdam,


page 468, image: bs0468

pia observantia colendi, benevolentia, praesto est, eamque lacunam cumulatissime explet. Eam igitur, cum plurimum ponderis habeat in caussa praesenti dijudicanda, praestat perlustrare; quem etiam in finem totam typis descriptam maluimus cum. L. B. communicare, quam excerpendi compendio aliqua parte truncare, aut mutilare. Qua perlecta, utrum verae fuerint accusationes Vogelianae, nec ne, liberum esto Lectori judicium. Verba Schopperi haec fuere:

S. in Christo Jesu, Deo et homine, Salvatore nostro unico:
Nobilissimi, Amplissimi et Prudentissimi Viri,
Domini et Patroni debita observantia colendi.

Legi ea, quae Vogelius Amplissimi Senatus Stipendiarius, Photinianus, contra me scripsit: ad quae breviter, ut respondeam, et honos meus et veritas requirit. Conatus (est) culpam Apostasiae suae in metransferre. Sed profecto, sicut in proximis litteris scripsi, [note: Apparet ergo ex his verbis, jam antea Schopperum, quid cognitum sibi esset, de machinationibus clandestinis Socinianorum, edisserere et perscribere jussum, ea, quae tunc in mentem venerant, significasse. Sed neque his litteris nobis potiri licuit; quae forte publico nomine nec expetitae, nec perscriptae sunt.] dum hic ante biennium esset, non habui illum, sicut nec alios, eo tempore de Photinianismo suspectum. Quod igitur refert, Michaelem Gittichium, Polonum, Photinianum, contra quem Lucius, Praeceptor Scholae in Coenobio Ambergensi publice stylum strinxit, [note: Vid. Cap. I. §. 24. et II. §. 28. quam noster citat, quia typis jam prostabat excusa, ista Disputatio.] ob insignem pietatem et singularem eruditionem praecipuis Academiae civibus quam maxime fuisse commendatum, nominet illos praecipuos Academiae cives, ut ita nocentes ab innocentibus dignoscantur. Nam hoc mirum esset, si quisquam hic Photinianos commendasset, ac ita studiosae juventuti ad seductionem ansam praebuisset. [note: Mirum vero ex adverso nobis videtur, si ne tunc quidem, a Sonero id factum esse, credidit Schopperus: in quem illud videtur convenire, quod vulgo dicitur: Vt quisque est optimus, ita de aliis quoque non male suspicutur. Propter pietatis enim speciem, quam prae se ferebat Gittichius, et plerique solent Sociniani ostentare, multis in pretio eum fuisse, uti non dubitamus, ita parum ad praesens negotium refert.] Scribit praeterea: Fiebat nonnunquam, ut ab ipsis etiam Theologiae Professoribus ad disputandum invitaretur. Respondeo: Ego illum eo nunquam invitavi, sed ultro semel in disputatione mea de Justificatione [note: Theses erant de Gratia, Fide et Justificatione A. 1609. m. Junio propositae.] Resp. M. Joh. Webero, Pastore Offenhusano, surrexit, ac ex 1. Pet. II. demonstrare voluit, Christum sua passione duntaxat praebuisse exemplum patientiae, quod criminatus non sit recriminatus, sed Deo juste judicanti hoc commiserit; non


page 469, image: bs0469

autem hac sua passione eum pro peccatis nostris satisfecisse. Ibi ego respondi, quod adhuc multi meminerunt, Petrum statim subjungere: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super ligno; Item: Cujus livore sanati estis. [note: Qua profecto responsione, et distinctione, inter finem passionis Christi primarium atque secundarium, priori subjungendum, sed non opponendum, addita, satisfactum fuisse adversario, manifestum est; praesertim, si quis Petri verba cum Esaiae Cap. LIII., ex quo desumta sunt, accurate contendere, verbumque bajulandi expendere, cum caeteris Esaiae effatis, non gravabitur.] Sed extra illam disputationem, nihil unquam cum illo mi hi fuit negotii. Fuit quidam Pragensis nomine Wolff Hofferus, praeceptor Wenceslai Ories et Joh. Georgii Tyring a Rottenberg, Pragensium, qui mihi tum temporis retulit, quod Gittichius negaret, se esse Arianum. Ita putabam illum Divinitatem Christi non negare; [note: Nimirum de Arianismo cogitans, Photinianisinum eodem jam sec. IV. Ecclesiae Christi infestum, atque sec. XVI. reviviscentem, prope negligebat Schopperus. Ex quibus, ipsaque adeo optimi Theologi hujus confessione, quam necessaria sit haereticorum Historiae accurata notitia, eademque distincta, et, quantum noceat credulitas, prudentia pia haud temperata, denuo patet.] Sed postea ipso opere deprehensum est, illum esse Ariano deteriorem, scil. Photinianum; qui vero negaret, Christum ante Mariam Virginem plane non extitisse, quod Arius olim concessit, sed asseruit, Christum esse Deum creatum. Vtinam ille Gittichius non etiam scrupulum huic injecerit! Tandem hic Polonus VV. NN. et AA mandato jussus [note: Conf. Cap. I. §. 25.] est hinc abire, cum suis discipulis, quod et fecit. Si autem Vogelius, vel alii eum accesserunt, et ab eo Photinianismum hauserunt, quis illos hoc jussit? Hoc saepe conquestus fui, Sti pendiarios esse negligentes in meis lectionibus. Quidam, etsi eas interdum visitarunt, tamen ne litteram quidem exceperunt, non dignum me judicantes, ex quo aliquid discerent. Et hoc fecerunt, haud dubio instinctu aliorum, qui me Vbiquitistam [note: Ex vita Schopperi haec lucem expectant, unde, Form. Concordiae vehementius fuisse addictum, atque hinc Collegis t. t. male audivisse, elucet.] appellarunt, quasi nihil aliud, quam ubiquitatem docerem; cum profecto rarissime de illa materia disseram, et quidem non eo modo, sicut mihi imputatum suit, [note: Ad marg. scripta erant verba: Hoc etiam testantur Pasquilli contra me scripti: de quibus in vita l. c. pag. 73. not. iii. plura leguntur annotata.] sed sicut normae doctrinae nostrae est consentaneum. Ergo neglectis meis lectionibus legerunt potius scripta Photiniana, ac ita se implicuerunt, ut amplius se extricare non potuerint. Ita solet fieri, quando lectiones Orthodoxorum Theologorum contemnuntur, ut Diabolus miseram et curiosam juventutem in


page 470, image: bs0470

inauditas haereses abducat. [note: Conf. 2. Thess. II, 11. Rom. I, 24. sqq. Luc. XIX, 26. et reliqua.] Quod Vogelius scribit, Gittichium parum solidas, immo nullas responsiones a me accepisse, falsum dicit: Testes sunt illi, qui me tum temporis disputantem audiverunt: quorum aliqui jam in publico ministerio versantur. [note: Non dubium est, quin hostes Schopperi, etsi in controversiis cum Socinianis, t. t. recenter exortis, tam exercitatus non fuerit, quam Pontificiis et Calvino-Reformatis, injuria affecerint athletam praestantissimum. Etenim cum in scriptis, quae extant, argumentis profecto non ficulneis usus sit contra eosdem; quis credat, in colloquiis aut conflictu praesente tam tardum fuisse aut hebetis judicii, ut ad objecta ab adversariis nihil respondere potuerit. Documento igitur haec potius esse queunt, quanta jactantia, animique praefidentia eum juvenes illi sint aggressi. Fortassis etiam, qui sunt Sophistarum mores, jam pridem Aristoteli notati, interrogationibus captiosis interdum nihil sinistri praesentientem perplexum reddidere, ut, victas eum manus dedisse, videri posset. Quae tamen multo aliter, si absque fuco res acta fuisset, cecidissent.] Sed his hominibus tantum ea placent, quae ab ipsorum asseclis dicuntur. Certe etiam hodie Papistae, Calvinistae, Anabaptistae et alii Sectarii, dicunt sibi a Theologis nostris non satisfieri: Nihilominus nostra conscientia contrarium testatur. Et pono casum, non me sufficienter respondisse: Debuitne ideo ad Photinianorum castra transire? Cur me non potius privatim interrogavit? Quod quidem, scrihit, se fecisse; sed non memini, etsi rarissime me accesserit, quod de S. Trinitate mecum contulerit. Nam tum temporis in nostra Academia, nulla erat controversia de S. Trinitate, sed potius de adorando Christo secundum humanam naturam. [note: Male et imprudenter; ut hactenus quoque dicere liceat: Vni rei attento minorem fuisse ad singula sensum.] Quod scribit, me petiisse a Gittichio, ut ipsemet solidas responsiones ad suas objectiones afferret, non memini. [note: Si quando talia excidissent, cum Lutherano sibi rem esse, Schoppero persuasum fuisse, nimis credulo et apertae mentis viro, hinc consequeretur, nec fraudi caeteroquin doctrinae ipsi id esse poterat.] Namscio in mea conscientia, me ejus objectionem, quae fuit unica, ut supra dixi, solide solvisse. Scribit Professores Theologiae addidisse alterum, dum, nesciat, de rebus an locutionibus quibusdam, acerrime inter se contenderint, et tum intra tum extra parietes Academicos in publico etiam suggestu contraria proposuerint: immo tum vel maxime caussae suae consultum putaverint, quando partem adversariam, vel ad Nestorii vel Arii castra ablegarent; Respondeo: Perstringit meum certamen cum M. Sprembergero, qui negavit, Christum secundum utramque naturam esse adorandum. Quae ejus opinio non tantum a me, sed etiam a M. Schrödero in aliquot solennibus colloquiis [note: Add. vita Schopperi in Vit. Theolog. Altorph. f. 71. not. hhh. et Sprembergeri f. 101. sqq. fata simul cum istis contende annotationibus.] (quibus praeter AA. DNN. Scholarchas complures


page 471, image: bs0471

etiam alii Senatores et XIII. ministri Ecclesiae interfuerunt) ex S. litteris refutata, ac propositiones contra illum errorem conscriptae ab omnibus subscriptae. Ego certe pro mea persona ad talem errorem Sprembergeri, quem in lectionibus et concionibus effutivit, tacere non potui. Dixi sane, separari tali errore duas naturas in Christo pro more Nestorii: Quid tum? Vogelii ut discipuli officium fuit, meas lectiones de illa materia (quae adhuc extant) diligenter audire, et, si laboraret ullo scrupulo, eum mihi exponere, quod ab ipso non est factum. [note: At negari haud potest, taedium ex importunis quibusdam disputationibus obrepsisse melioribus animis, et pietatis cum specie jactatores quasi genuinae hinc in eorum recessus, venenum, non sine calumnia, de origine horum litigiorum, ex doctrina de Persona et morte Christi vicaria, maximam partem repetenda, inspergendi ansam sumsisse. Quid enim tritius, quam petulantissima illa, de satisfactione et Justitia Christi expletrice, per fidem nobis donanda, ad impietatem vitae deducente, Socinianorum criminatio?] Scribit praeterea, cumego Primum cap. Joh. in publica concione explicarem, me dixisse: Adeo speciose adversarios sententiam suam probare et confirmare, ut ipsorum Libros legentes non possint non ab orthodoxa fide abalienari, utpote quibus refutandis vix ac ne vix quidem exercitatissimi sufficerent I heologi, quam ob rem mihi omnino constitutum esse, duos, quos hominum illorum mecum habebam [note: Forte: haberem.] libros, ante meum ex hac vita excessum igne absumere: ne in manus meorum filiorum aut aliorum etiam deveniant eosque vel invitos in nequiorem mentem abripiant. Resp. Explicavi his octodecim annis, dum hic ministerio Ecclesiae fungor in feriis Natalitiis I. cap. Joh. In principio erat verbum etc. sicut id est inter ordinaria Evangelia istarum seriarum, et D. Lutherus etiam in sua Postilla Ecclesiastica enarrat: Ac semper probavi, [gap: Greek word(s)] ibi non significare cogitationem aliquam Dei Patris, qua cogitarit de creando mundo, sicut Ariani interpretantur; sed significare hypostasin seu personam per se subsistentem h. e. aeternum Dei Patris filium. Et quia tum a peregrinis bibliopolis huc afferebantur scripta Photinianorum, Socini, Ostorodi, et aliorum, monui serio Studiosos, ne emerent vel legerent, sicut adhuc facere soleo; sed in lectione Bibliorum et Orthodoxorum Librorum perseverarent. Et addidi Arianos suam haeresin ita speciose palliare, ut incautos facile decipere possint: nec me meis filiis talia scripta permittere. [note: Ex suggestu haec omnia si dicta sint, minus commode istic pronunciata putamus; domi certe tolerari facilius, et ut caverent ab hujusmodi libris, adhiberi potuissent. Sed nitimur in vetitum etc.] Quid sinistre dixi? Quod illorum argumenta


page 472, image: bs0472

non solvi possunt? Nunquam dixi. [note: In medio haec relinquimus, et quod Pelagianis nondum exortis securius esse Doctores Ecclesiae locutos olim dixit Augustinus, huc quoque ad nostrum, nihil mali suspicantem, Schopperum quadrare existimamus. Ad rem ipsam vero quod attinet, quicquid sit de facto, quod in controversiam h. l. venit, Illustris quondam Leibnüzii nobis placet ea de re judicium, qui, quia multorum, inquit, fides tam infirma tamque parum radicata est, ut periculosa tentamenta (objectionum ab haereticis factarum) nequeat sustinere, arbitror, eis non offerenda, quae perniciem afferre possent, aut, si nimis publica, celare illos non licet, addendum esse veneno antidotum, hoc est solutionem jungendam objectioni, minime vero solutionem, tanquam impossibilem amovendam, aut pro desperata proclumandam. Conf. ejus de Conform. Fidei cum Ratione Dissert. §. 40. Ed. Theodicaeae lat., cui praefixa est, f. 32.] Fortior enim est veritas mendacio. Scribit praeterea in mea disputatione A. 1613. de S. Trinitate Resp. M. Sauberto, nec hunc nec me, id quod Theses volebant, h. e. Patris, Filii et Sp. S. individuam unitatem in divina essentia ex ullo S. Scripturae loco demonstrare potuisse, ac mihi et Respondenti ubique aquam haesisse: O mendacem cuculum contra suum praeceptorem! Testatur totum auditorium contrarium. Disputavi per integrum diem ante et post meridiem ac nemo fuit opponentium, qui mihi non pro solutionibus gratias ageret, [note: Mirum est, Schopperum reverentiam auditorum erga venerabilem Doctorem ab animi sincera persuasione non distinxisse, eoque argumento h. l. uti voluisse!] nec scio ullum tum affuisse Photinianum, [note: Huic vero sectae jam nomen dedisse, qui serio opponebant, Vogelium et Peuschelium, proh dolor! notum erit, mirum vero, ne tum quidem haec scivisse Schopperum.] qui opposuerit: quia Gittichius dudum discesserat. Sed ex maxima parte opposuit Dn. Paullus Demitrovitius, Lithuanus, Generosi Domini Baronis Felicis [note: Cujus integrum nomen fuit: Felix Przylubsky a Przylubic, Lithuanus, et qui cum Paullo illo Demetrii filio, atque Joh. Rombult A. 1613. d. 15. Febr. Altdorphium advenerat.] (cui Theses dedicavi) Praeceptor, qui in sine Thesium adjecit insigne elogium Arianorum hujus temporis, et eos suis coloribus diabolicis depinxit. Caeteri fuerunt nostri ordinis, quantum mihi constat. Similiter est pingue mendacium, quod nugatur, me dixisse, non posse ex ullo Sacrarum litterarum loco solo Trinitatem probari. In quem ergo finem tot testimonia ex V. et N. T. in meis Thesibus allegavi? Video certe homines, non tantum in Theologicis, sed etiam in civilibus mentiri. [note: Ad unum locum respexere Photiniani, sed inique, ex uno solo id ut probaretur, petierunt. Non ergo fuit mendacium in dicendo, sed iniquitas in postulando: eo, quod necessarium id non erat; praesertim cum vocabulum Trinitatis plures veritates, in scriptura sparsim traditas, conjunctim et velut in compendio complectatur: ut alibi jam observatum fuit. [gap: Greek word(s)] sec. Paulli methodum Act. IX, 22. saepius opus est.] Quod ulterius comminiscitur,


page 473, image: bs0473

se mecum privatim de S. Trinitate contulisse, ac me ejus scrupulos eximere non potuisse; non recordor tale aliquod colloquium, de S. Trinitate inter nos intercessisse. Potius de adoratione Carnis Christi, quae tum authore M. Sprembergero controvertebatur, sermonem miscuimus. Quis enim unquam tum putasset Vogelium esse Photinianum? Quod attinet locum 1. Cor. XV. Filius Patri regnum tradit etc. de eo in meis dictatis ex S. Patribus satis luculenter dixi, ac idem locus copiose est explicatus in meis Thesibus de S. Trinitate, ut fingere non debeat, me ad eum respondere non potuisse. [note: Confer, quae supra ad hanc Respons. §. XVII. extremo monuimus.] Scribit porro, se varia scripta Theologorum legisse ac se deprehendisse, quod frequenter admodum in probando deficiant, vel id, quod in principio petant, vel ex Respondente Opponentem faciant, vices legitimae disputationis confundant, vel denique ad carecta confugiant. Quia igitur hic juvenis non tantum me, sed et alios Theologos, qui in hac palaestra excellunt, contemnit, satis est perspicere ipsius superbum ingenium, quod nemo Theologorum ei satisfacere possit. [note: Adde ad haec quoque dilutidanda §§. superiores, et Socinianorum jactantiam, olim praesertim intolerabilem, noli mirari.] Non mirum ergo, quod et me spernat, sicut etiam ejus condiscipulus Peuschelius me multum aspernatus [note: Ipse ergo Schopperus Vogelium ejusque modestiam Peuschelio praeferendam censuit.] fuit. Sed is in fine sui scripti memorat, nec Dn. D. Grauerum Prof. Theol. primarium in Acad. Jenensi sibi satisfacere; se illius argumentis non tantum non a sua sententia abduci, sed potius in ea confirmari. O superbiam! Juvenis vult esse doctior omnibus senibus, et expertissimis Theologis. [note: Hisce argumentis, quae alias quoque observavimus usurpara, ubi nimirum barba et pallium querulis reformatoribuso aut schisma molitis, itemque Fanaticis hominibus, utplurimum alto supercilio turgentibus, obvertuntur, parum proficitur. Alio robore e pharetra Sp. S. opus est. Quamvis de reliquo, juvenes modestiam decere, justis, quod ad conscientiae religionem attinet, limitibus circumscriptam, neque nos diffiteamur.] Talis etiam olim fuit Arius, Juvenis insolens, spinosus et versutus, qui sese seni suo Episcopo Alexandro et aliis Episcopis recte sentientibus praetulit. Quod autem certaminum meminit inter Lutheranos, Calvinistas, Cinglianos et Papistas, qui ex adversae partis hypothesibus suas sententias confirmare nitantur; Quid hoc ad rhombum? Anne idcirco Photiniani fieri debemus? Tempore Apostolorum etiam fuere certamina inter Apostolos et Pseudapostolos: Non ideo Christiani ab Apostolica doctrina defecerunt. Sic etiam hodie propter certamina multorum nos a verbo Dei desciscere non decet. Quod denique praetendit, si prohibemus Libros Photinianos, quod imitemur tyrannidem Pontificiam, qui


page 474, image: bs0474

etiam nostra scripta vetant; Respondeo: Sicut venena prohibere debemus, sic et libros venenatos, in quibus nihil aliud inest, quam mera blasphemia contra S. Trinitatem, contra personam et officium Christi. Confirmatis Theologis non dissuadeo, ne legant, ut sic illorum haereticorum argumenta noverint, et de eorum Reformatione [note: Forte Refutatione voluit dicere. Ad solos autem Theologos, eosque confirmatos, nimis arcte librorum hujusmodi lectio videtur adstricta. Rectius eruditis ea commendanda docuit statuitque scripta l. c. Gerbardus.] cogitent. Sed ut pueri, adolescentes, juvenes, Laici nondum bene in vera religione instituti et confirmati talia legant, svadere nequeo. Quod vero hujus Vogelii Scriptum attinet praecipua legi. Scribit enim se non videre omnimodam convenientiam symboli Nicaeni et Athanasii cum Sacra Scriptura, quo satis suum Photinianismum prodit. Quis enim orthodoxus Christianus haec duo symbola unquam improbavit? Imo omnes illi semper haeretici sunt judicati, qui illa repudiarunt. Legatur Historia Ecclesiastica; legantur scripta Athanasii, Basilii, Cyrilli, Chrysostomi, Augustini et aliorum P P. quid illi de his duobus symbolis [note: De utroque male. Etenim de Athanasiano, quod Tenzelius ex professo discussit, Anton. vero Dezallier solide A. 1693. demonstratum dedit, vix ante Sec. VIII. commemorari, dici minime potuit. Quanquam sint, qui originem ejus ad Sec. V. rejiciant: Quos inter idem ille Gallus eruditus Vincentio Lerinensi adscribendum arbitratur, Tenzelius autem prudentius in medio relinquit. Conciliis certe Ephesino et Chalcedonensi recentius esse, vocabula, quibus Vnio naturarum Christi descripta est, aperte produnt. De caeteris nos nihil h. l. pronunciamus.] testentur. Quot orthodoxi Viri ab Arianis hoc nomine gravissimas persecutiones, exilia et supplicia sustinuerunt? Nihilominus illi in confessione hujus symboli constantes perseverarunt. Sic etiam Vogelius ex professo negat S. Trinitatem, scribens: Se tres illas, quas modo dicta symbola orbi Christiano in una individuaque essentia venerandas proponunt hypostases seu personas hactenus in sua conscientia agnoscere non posse. Item scribit, nec Christum nec nos iisdem corporibus carneis, sed spiritualibus resurrecturos. Item scribit, se non reperire in S. Literis, quod Christus Mediator passione sua et morte pro peccatis nostris satisfecerit, iram Dei placaverit et gratiam promeruerit. O Turcicam religionem! Siquidem et Turcae hoc tradunt, non esse tres personas in divina essentia: Christum et Sp. Sanctum non esse Deum. Quod resurrectionem carnis attinet, non reperio in illorum Alcorano, quod eam negent. Statuunt enim se resurrecturos, sed imaginantur sibi talem vitam aeternam, in qua sint fruituri pulchris mulieribus, potaturi, saltaturi etc. Haec NN. et P Prr. Viri, Domini Patroni officiose colendi, scribere debui, tum ut doctrinam et personam meam contra illum calumniatorem Vogelium,


page 475, image: bs0475

defenderem, tum etiam ut Vestram Nobil. et Amplitud. de iis rebus, quas mendaciter refert, informarem. Valeat VV. NN. et AA. in Christo quam optime, et me patrocinio suo prosequi pergat. Datum AltorphI d. 4. Martii A. 1616."

VV. NN. et AA.

observantissimus Jacobus Schopperus, D.

§. XIX.

Hae sunt vindiciae illae, tantopere a pluribus exoptatae, qui, injuriam fieri optimo Doctori, omnes fere sibi persuadebant. Et profecto dubium non est, quin ex objectis quaedam aliter a Vogelio gregalibusque, quam par erat, caeteris accepta solide diluerit; Sed restant etiam, ut arbitramur, nonnulla, ubi aqua videtur viro bono haesisse. Illud enim haud temere ex confessionibus im perfectis et aliqua parte truncatis, colligas. Neque etiam, quorum se haud meminisse amplius inquit, alius generis fuere, quam imprudentius forte, a viro bono et ex suo ingenio alios judicante, pronunciata. Quandoquidem ex universa factorum dictorumque serie evidens est, confidentius interdum, ut fieri solet, virum ingenuum, nodosque aliquos difficiliores solutu candide agnoscentem, praesertim sub initium harum disputationum, cum simulatoribus illis subinde liberiusque colloquutum; eaque, quae nihil mali metuens protulerat, ab hisce juvenibus, consiliorum malorum sectatoribus, in pejorem partem rapta esse. Ad haec propemodum in confesso est, doctissimum Schopperum in controversiis cum scholae Calvini asseclis multo fuisse exercitatiorem, [note: Quod et a nobis saepius jam animadversum est, et fata quoque atque scripta affatim commonstrant: quae tamen non aliter quam [gap: Greek word(s)] intelligi volumus; quod iterum iterumque monemus.] quam recentioribus illis Socinianis: quorum impeditissimae tricae tum demum extricari coeperant. Certe boni Schopperi piam simplicitatem aperte produnt ipsiusmet verba, quibus, postquam Arianum se esse negaverat et pernegaverat Gittichius, divinitatem Christi ingenue eum credere se opinatum esse, [note: Sive ignarum aliorum ejusdem gloriae Christi hostium, sive duntaxat immemorem. Vid. notam supra jam ad [gap: Greek word(s)] hanc adjectam.] in hac ipsa Apologia non dissimulavit. Cum tamen constaret, e Polonia hominem mentis perversae adventasse, et quae Socinus pariter ac asseclae illie jam diu cum applausu permultorum docuissent, scriptis atque fama passim


page 476, image: bs0476

jam tum cognita satis et explorata essent. Vnde non sine caussa verisimile nobis esse Cap. I. docuimus, tantopere occupasse b. Schopperum cum Collegis, nominatim Sprembergero, ventilatas magna contentione disceptationes privatas, ut in has tota mente conversus, reliquarum non videatur perinde curiose rationem habuisse. Cujusmodi etiam in sententia de Sonero lata jam superius animadvertimus commissum [gap: Greek word(s)] . [note: Cap. I. §. XVIII.] Ex quibus securitati per accidens, fateor, et praeter intentionem ejus, ex utraque parte non leve extitisse fulcimentum, aut quaesitum saltim fuisse petulantiae colorem, quis miretur? Quae vero quomodocunque comparata fuerint, caussam tamen hactenus bene dixit Schopperus, egitque suam, quod sciens volensque nihil se, inquit, praetermisisse, unde, e dubiis eluctandi, qui vacillarent, occasionem haberent: tametsi non ita bene, in animis, jam nimium in adversam pertem propendentibus, lucrifaciendis haec ejus ingenuitas successerit. Quod superest, rationes temporum non undiquaque concordant, si Senatus Decretum cum Apologia, istud menses prope duos antevertente, contendas; at, quum error describentis, numerum aliquem per oscitantiam immutantis, facile turbare seriem scriptorum potuerit, parum interest, nec operae videtur pretium, hunc scrupulum ad examen solicitius vocare. [note: Nisi forte dixeris, solam primum consessionent Vogelii cum eo communicatam esse privatim ab Amicis Noribergensibus, et ad cam responsum, ut subscriptionis mutandae deinceps oblivisceretur. Sed satius est, in describendo errorem a calamo festinante commissum hariolari. Senatus certe decretum, cum die Georgii, quo Hoei litterae exaratae sunt, optime concordat.] Longe vero utilius et ad pertexendam historiam eventuum plane necessarium est, quid post Confessiones acceptas pensitatasque et tentamina quoque emendationis, Theologorum Saxonicorum studio, sed frustra suscepta, deinde porro acciderit, plenius enarrare.

§. XX.

Id vero, ut quam brevissimis cuncta complectamur, hunc in modum, anno MDCXVI. jam inchoato, accidit, ut, cum frustraneam collocutorum operam illic fuisse compertum esset, revocandos esse in patriam, cui beneficiorum et sacramenti religione depravati isti ingratique juvenes obnoxii erant, ante omnia statueretur, et, ne qua elabendi occasio perinde, uti a Dümlero [note: Is enim huic rigori perbenigno, aut providentiae potius solicitae, quia, verbis fidendum non esse, manifestum erat ejus fuga factum, caussam ansamque primam dedit. Qua de re in seqq. exponemus.] factum, arriperetur,


page 477, image: bs0477

honestae custodiae sine mora in Academiis Saxonicis mandarentur. Quem in finem mense Februario, fere medio, auctoritate Illustris Senatus Noribergensis Jenam aeque ac Wittebergam ablegatus est Syndicus aliquis Reipublicae: [note: M. Jac. Weigelius, de quo p. p. plura commentabimur. Syndicos autem a Confiliariis distinctos utplurimum ad hujusmodi Legationes minoris momenti adhiberi, constat.] significaturus videlicet, quid animi esset super hac re Inclyto Magistr atui Norico, de gravissima caussa magnopere solicito, et simul, ut honesta aliqua custodia attinerentur rei, honorifica Academici utriusque Magistratus imploratione expetiturus. Quo facto, expositaque Senatus Inclyti voluntate, Jenae primum Peusehelius, tum etiam Wittebergae Vogelius custodiae traditi sunt, ejusdem fortunae, quemadmodum et haereseos hactenus, participes. Gesserunt, dum haec ita agebantur, Consulatum Academicum, istic Ortholphus Fomannus, JCtus percelebris; heic vero in Electorali Leucorea, Emericus Thurzo de Bettlenfahra, Comes perpetuus et haereditarius de Arra etc. etc. Palatini Regni Hungariae filius, Comes in Lethua, Thokai et Bittsche etc. Prorectore existente, Ernesto Hettenbach, Mergenthemio Franco, Phil. et Med. D. totiusque Acad Seniore. De quibus cum alia non occurrant memorabilia, quantum ad hanc regiminis Academici substantiam, plura non habemus, quae h. l. annotemus. At Balthasari Meisnero Theol. percelebri praecipue legimus vitio datum esse a Socinianis, per exploratores mox particulatim certioribus ea de re redditis, quod singulariter operosus fuerit, [note: Cujus tamen solicitudinis non aliam sine dubio caussam habuit, quam quod litteris ab amicissimo Sehrödero, ut supra docuimus, ad id faciendum rogatus exoratusque fuerat.] ipsoque inspectante omnia peracta sint. Cujus rei caussam alibi indicavimus. Quod de reliquo ad Peuschelium sigillatim attinet, eum ex aedibus viduae Joh. Piscatoris, Theologi quondam et Philologi celebris, comperimus inopinato abductum esse in Academicum carcerem, ita tamen, ut statim supellex ejus jussu Rectoris, atque volente procul dubio Illustri Senatu Noribergensi, in commentarios referretur, opera Georgii Steinbeisii, Franckenhusani, Not. Publ., ad eam rem consulto requisita et adhibita, una cum testibus praesentibus, usque dum omnia peracta recensitaque essent, D. Georgio Mylio, et Physic. Profeff. Mich. Wolffio. Sed non alia, praeter quotidiana utensilia, reperta sunt, quam Vorstii, Ostorodi, Socini, Volkelii, Smalcii et caetera impressa MStaque Opera, atque Serveti


page 478, image: bs0478

denique LL. VII. de Trinitate, quos inter libros vetustos se quondam in templi Praedicatorum porticu [note: Perexiguo pretio, et cum lue hac nondum infectus esset.] Noribergae redemisse, postea ipse affirmavit; Ruarus vero, uti ex epistolis ipsius patet, aliquoties ab Peuschelio antehac mutuo accepit. [note: Vid. Cent. I. epist. Ruari n. XLVI. quae ad A. Calovium scripta est f. 217. ubi et judicium haud contemnendum ex Melanchtone, habere eum confusas imaginationes, ajente, attulit in medium.] Super haec vero ingens quoque epistolarum MStarum apparatus inventus est, maxima ex parte nominum cry pticorum usum applicans, clavemque adeo explicationis necessario desiderans. Vnde varii deinceps et complices et consiliorum cuniculi innotuere, cum ad explicationem uterque horum, Peuschelius nimirum et Vogelius (a quo in his litterae plurimae ad illum scriptae fuerant) vocarentur. [note: Quarum vel excerpta ingens nobis in hac historia commodum plurimumque lucis dederunt.] Atque haec quidem gesta sunt d. 26. Febr. A. 1616. in alma Salana. Eodem vero modo et sub idem tempus etiam Vogelius Wittebergae in Collegium Juridicum, quod vocant, primum, custodibus additis, inclusus, atque in arcem tandem publica, ut scribit, et singulari pompa [note: Verba Vogelii ipsius a Celebr. Gundlingio producta sunt: "Ich bin in caussa conscientiae auf das Juristen Collegium verstrickt, und mit zweyen Waechtern bewacht, auch endlich in das Schloss mit einem sonderbahren Aufzug geführt, und daselbsten gefaenglich gehalten worden, biss in der Oster-Wochen M. Jacob Weigel der Syndicus mit einem Wagen kam etc."] translocatus est: Idque, licet ambo in caussa conscientiam attinente inique fieri existi marent, atque aegre adeo paterentur, non sine ratione gravi factitatum esse, paullo post exponemus, adversus obtrectatores, dilucidius. Repertae sunt etiam inter Vogelianas reculas in habitaculo nonnulla, quae lucem toti caussae occultis cuniculis huc usque agitatae affunderent; sed a Peuscheliano apparatu plurimum et numero et pondere ea superata sunt. Atque in hoc rerum statu ambo permansere captivi, donec in patriam abducerentur, et, quae ad ea perficienda requirerentur, interjecto brevi tempore, apparata essent. Neque meminimus, quidquam interea evenisse, quod notatu dignum esset; quoniam silentio, ut conjicimus, omnia premebantur altissimo: nisi quod M. Joh. Saubertus, idem ille, quem cum Schoppero exagitatum a se esse victumque in Disp. A. 1613. habita, identidem jactabant novi Socinistae, ex Giessensi [note: Quorsum Altorphio, non multo post Disp. illam Praeside Schoppero habitam, sub initium A. 1614. concesserat.] Athenaeo Jenam deductus, Peuschelium jam in custodiam datum inviserat, et, quae de istoc negotio


page 479, image: bs0479

perceperat, praeter alia ad Schroederum mox perscripserat. Quae statim atque litteras perbreves, quibus B. Gerhardo Profess. Theologo [note: Coburgo Jenam medio vere translato, et aegre nec sine lauto praemio a Sereniss. Principe Joh. Casimiro dimisso: qua de re Vita Gerhardi elegantissime accuratissimeque scripta, Cap. V. extremo conferatur.] novo, commendatus est Sauhertus hac data occasione exhibuero, subjungentur. Commendatitiae hunc in modum habebant:

D. Joh. Gerhardo Balth. Menzerus S. P. D.

Qui has exhibet, est M. Joh. Saubertus, Altorffinus, liberali ingenio praeditus, modestus et diligens, nostro Schroedero charus, ab eoque mihi commendatus, quem ut juves consilio Tuo, majorem in modum peto. Animus illi promtior quam lingua: et in Philologicis exercitatior quam in Theologicis. Bene mereberis de Academia Altorfina si juvenem hunc virum docueris, quae sunt futuro Professori necessaria. Hanc enim spem de ipso Norici conceperunt. Ego vicissim Vestris hominibus ad nos venturos offero omnem benevolentiam. Vale Giessae 1616. d. 20. Martii."

Non poenitebit, copiam et hujus epistolae nos Tibi fecisse L. B. Quantam enim de se jam tum excitarit spem patriae, et quibus dotibus excelluerit, inde intelligere poteris; quae vitae simul viri de Ecclesia meritissimi illustrandae, [note: Et alibi in Vitis Theologorum Altorphinorum delineatae f. 65. seq. ubi partem hujus epistolae duntaxat dedimus excerptam.] aliquo modo inservire queunt. Nobis ad praesens institutum, undenam Jenam advenerit, et quibus munitus adjumentis eam accesserit, hinc didicisse satis est.

§. XXI.

Jam ad ea, quae Peuscheliana, atque his cognata sunt, accedemus. Ex quibus cognoscere licebit, tum, quam profunde in istoc luto haeserit Peuschelius ipse, tum etiam, quanta infamia in Vniversitatem Altorphinam, ex isto infortunio, redundarit, et consimilia plura. Vtemur autem, uti hactenus a nobis factum, non vanis vagisque rumoribus, sed genuinis historiae, quam enarramus, documentis, in quae divina providentia incidimus. Eaque de caussa praestabit, hanc primo omnium, [note: Haec enim, quae proxime, antequam in patriam revecti retractique essent complices praecipui, facta nos edocet, caeteris non multo post subsecutis viam sternet rectius et percensendis et pern oscendis.] ut ab Amico observanter colendo nobiscum communicata est, epistolam, exscriptam dare integram, quam excerpta mutila,


page 480, image: bs0480

manca et obscura. Est ea ad Schroederum data, hisque verbis concepta fuit:

[gap: Greek word(s)] . etc. Vir admodum Reverende, Domine Promotor etc.

Jenam cum Deo propitio venimus postridie Kalendas Aprilis salvi et incolumes. Atque heic ego sine mora id egi, ut Museum aliquod solus habitarem. Conduxi igitur opera et consilio M. Dan. Stahlii. Quod simul ac sciverat Dn. Snerreri privignus, accessit me, et obnixe admodum roga vit, ut per aestatem hanc contubernalis sibi esse pergerem. Quid facerem ego, qui libertatem Dn. Vitrico ipsius toties vendidi? Mutavi igitur animi sententiam, et cum ipso esse denuo coepi, spe hac fretus, potissimum, fore brevi, ut Academiae valedicat. Cibum capimus apud viduam quandam: cui singulis septimanis 16. grossi debentur. Commensales habemus praenominatum Dn. Stahlium, [note: Recentem quoque advenam et non multo post Adjuncti Ord. Philos. atque A. 1623. Profess. publ. honoribus condecoratum.] et quendam Jurium Doctorem, cujus nomen me adhuc fugit. Nova nulla heic jam audinus vulgari, nisi illud Academiae Altorsinae infortunium. Peuschelium statim ab adventu meo accessi, (tum enim is redeuntem Witteberga Syndicum exspectabat) et de nonnullis rogavi. Fassus est ingenue, hanc se veritatem (Photinianam putat) jam olim ante multos annos [note: En novum diutissime clam proserpentis Altorphina in Academia mali indicium.] vidisse atque agnovisse, nullisque rationibus eo adduci facile posse, ut eam deserat. Socios impietatis suae ultro nominabat Frauburgium, Kobium, Lautensaccium, Cornelium Marcum et alios. Et qui id negaret, quum avtographa plerorumque illorum hic habeantur? Bone Deus! Quae tempora! qui homines! Nunc demum videre poterunt penes quos est, non philosophiae tantum, sed etiam (imo cumprimis) Theologiae Doctoribus [note: Pungit his verbis eos, qui Calvini partibus crediti sunt addictiores Professores, de quibus jam Cap. I. disputavimus.] idoneis Academiam ornare, quomodo suo hactenus officio functi fuerint. Nunc sane quos saepe praeteriit casus, tandem invenit, Senecae proverbio. [note: Haec, vero Saubertus, praeter meritum in Collegas Schopperi, cujus ille hypothesibus erat addictissimus, caussam Socinisini in Altorphino Atbenaeo clam sparsi conjiciens, scripsit. Cum tamen, ut supra vidimus, novi illi Sociniani Schopperianis placitis magis, quam adversariorum ejus, Schoppero simul et Form. Concordiae in Loco de Christo contradicentium, abuterentur. Litigia ergo occasio fuere ab hisce homuncionibus, ad incrustanda involvendaque dogmata prava, impie arrepta; caussa vero neutra ex parte, sed in impostoribus peculiaribus et male sana horum Juvenum curiositate haesit. Prius et Vogelius sua ipsius confessione paullo ante confirmavit, neque etiam Schopperus ipse altercationes inficiari ausus est: quibus veritas (aliud scil. neque adeo grave negotium operosius dum ageretur,) propemodum amissa fuit; Posterius autem ex Cap. I. argumento et ipsius haereseos progressionibus clam serpentibus, credo, haud difficulter posse intelligi.] Deus Trinunus faxit, ut in fumos mature abeat


page 481, image: bs0481

infelix hoc incendium, adeoque prorsum restinguatur. Reverendum Dn. D. Gerhardum nondum hic vidi, doleoque graviter, quod ipsius ad nos adventus differatur. D. Grawerum interim compellavi, qui ea ipsa hora ostendit mihi, quam facile de bonis Viris affirmare soleat. Proh! hominum sidem! quantopere ipsi sordet Academia Giessensis! Quam insignem mihi jactabat victoriam, quam ab illis (Giessensibus Theologis dico) retulisset scilicet! Cur autem illum accesserim caussa inter alias etiam haec fuit, ut sententiam ipsius hac de quaestione explorarem: Vtrum Photinianorum Libri hoc tempore tolerandi sint aut vendendi etc Idque propterea ex ipso volebam, quia de quaestione ista Oratiunculam habere constitueram. Ipse affirmabat simpliciter ac proinde dissuadebat mihi, ne hoc agerem: quum nulla idonea ratione negativa defendi posset. Quasi vero piae mentes non sentirent, quantum jam detrimentum capiat Christianus orbis dum tales Libri sine discrimine omnibus, adeoque etiam teneris animis et juventuti, quae novitatis studiosissima est, offeruntur. [note: Hoc autem non affirmaverat Grauerus, sed media via incedendum haud male existimabat.] Consultum itaque esse videtur, ut locus talibus scriptis publice tantisper denegetur, dum Theologi Professores refutationibus publicis et sufficientibus periculum tollant. Referebat idem D. Grawerus, se in epistolis Peuschelii autorem hujus mali et occasionem, qua eo pervenerit, clarissime deprehendisse: longe videlicet aliam, quam quae in scripto ad Senatum misso ab ipsis notata est. [note: Sonerum nimirum, ejusque [gap: Greek word(s)] discipulum Ruarum. Cujus in epistolis ad Illustrem Senatum datis vel nulla vel rara oppido mentio occurrit.] Caeterum, quum hae T. R. D. non lateant, pluribus hic non persequar. Alia si quae futura sint nova, in proximis narrabo. Rogo autem Deum Opt. Max. votis ardentibus et quotidianis, ut R. T. D. in Bonum Ecclesiae et Scholarum, quam diutissime florentem, vigentem et virentem servet. Interest enim, interest patriae meae, ope et opera Tua diutissime frui. Vive igitur, mi Promotor, vive et salve cum tota domo Tua. Dabam Jenae [gap: Greek word(s)] a. d. 8. Aprilis A. MDCXVI."

T. R. D.

observanter omnique studio colens J. Saubertus.

Plurima occurrunt in hac epistola, quae praesens negotium illustrare


page 482, image: bs0482

possunt; At enim, ut aliena praetereamus, in illis notatu dignissimum est, quod Jenenses etiam Theologi veram depravationis caussam, secus, quam forte existimaverant, Medicum illum, (de quo paullo ante) et Philosophum haud dubie, ex epistolis interceptis cognovere, et Saubertus participes quosdam erroris ejusdem ex ipsius Peuschelii ore nominetenus repetiit, interque hos Lautensaccium quoque sine ambagibus retulit: quem tamen inter primos eapropter compellatum id abnuisse, jam Capite praecedente [note: Cap. II. §. 50. Vnde hoc faltim effici posse putamus, eos quoque, qui negaverant, sibi cum Socinifmo aliquid esse commercii, antehac nutasse, divinaeque clementiae, quod mature detecta fuerit factio, plurimas aeternasque grates persolvendas esse.] observatum est. Praeterea vero ex hac ipsa epistola palam constat, neminem de horum juvenum, antequam Altorphinae Academiae valedicerent, et diu postea, sinistram opinionem animo concepisse, aut, si quid suspicionis ortum, eam firmiter tenuisse. Nullaque proinde culpa oscitantiae, propter simulatorum vafritiam, in Senatus Inclyti Noribergensis officium recidit; cum ne Doctores quidem Academici, iisdem consvetudine fere quotidiana proximi et familiares, prouti etiam alia, superius adducta, ostendebant, illud sibi suboluisse fassi sint. Nec spernenda sunt, quae de moderatissimo Graweri, viri caeteroquin rigidissimi, judicio, narrata heic leguntur, a qua sententia longius aberat Saubertus, [note: Rigidiorum Theologorum, ut erat Schopperi discipulus, atque hinc Menzeri collegarumque disciplina usus fuit, placita constanter secutus.] prohibendas Socinianorum lucubrationes, secus, quam ille sentiebat, existimans. Hinc enim, non peraeque omnium eandem in istac quaestione decidenda asperitatem fuisse, uti vulgo perhibebant Socini asseclae, et ipsum quoque Peuschelium conquestum [note: Vid. supra §. XXI. Cap. IIdi.] audivimus, planum et evidens est. Porro non de nihilo esse putamus, quod Saubertus etiam haud obscure fassus, longius ad evolvenda Photinianorum sophismata tempus requiri, et prima initia in ejusmodi studiis graviora semper esse progressionibus diuturnis agnovit. Quae si in hac memorabili historia observentur, ingens praejudicium, a Vogelio quoque supra jam subindicatum, tolletur e medio, et ad eorum, qui Socinianos nostros non tam convictos quam oppressos esse clamitant, calumniam solidissime retundendam, viam porro monstrari, patebit.

§. XXII.

Sed in viam et ad historiae praecipua pertexenda capita nobis redeundum est, et, quemadmodum arcessiti primum, deinde vero


page 483, image: bs0483

etiam retracti in patriam fuerint erroris tam perniciosi sodales primarii, edisserendum: cujus rei aliquod, leviuseulum tamen, in ipsa hac Sauberti epistola indicium extat. Res hunc in modum acta est. Cum uterque [note: Et quidem ita, ut cum Peuschelio quoque, quemadmodum de Vogelio ante commemoravimus, Theologi Jenenses, colloquio instituto, quae spes esset emendationis, experirentur: cujus tentamenti notitiam epistolae alicui Vogelianae A. 1615. d. 22. Novembr. Witteb. ad Peuschelium datae, in qua ad constantiam eum exhortatus est, acceptam ferimus, sed circumstantias plures indagare nondum potuimus.] custoditus, tantisper, ne qua evaderent, curamque Illustrium Curatorum et Procerum Noriberg. eluderent, aliquandiu in locis supra dictis permansisset, tandem iterum missus est in Saxoniam, litteris plaustroque et comitibus praesidiariis instructus, Reipubl. Syndicus, Jacobus Weigelius; [note: De quo, praeter ea, quae in caussa hac Sociniana acta sunt, nihil nobis constat. Neque enim, utrum Syndicorum quoque, pari modo, uti Consiliariorum, nomina in Indicem relata sint, adhuc resciscere potui. Et parum quoque haec nosse refert.] idque factum praecipitante mense Martio cognovimus. Is Jenam transiens litteris traditis Peuschelio primum, ut de reditu in patriam secum, p. p. Witteberga reversuro, cogitaret, significavit. Hinc Wittebergam contendens, Vogelium primum vehiculo impositum e custodia accepit, et cum inventa qualicunque [note: Non ita, ut Peuschelii fuerat, copiosa, aut prorsus non ab eo asservata. Nihil enim usquam in actis hac de re productum legimus.] supellectile Jenam devehendum curavit; Hic vero, assumto in idem plaustrum et Peuschelio, interea, ut ex verbis Vogelii colligi potest, in arcem Jenensem quoque translato, una cum reculis ejus omnibus nuper inventis Noribergam properavit. Catenis vincti [note: Vim haud usitatam vocare placuit Omeisio nostro in Glor. Acad. Altorph. f. 16. Quam bene, non judicamus. Hoc scimus, nec ipsi b. Omeisio hujus, quam enarramus, historiae circumstantias penitius cognitas fuisse.] non alia de caussa in plaustro sedebant miseri, quam ut securitati consuleretur, et fugae, cujus erant oppido suspecti, spes omnis praecideretur. Dici autem non potest, quantos sumtus postularint, et quantas difficultates eae singularis itineris et longi, et per tot diversasque ditiones peracti, ambages Inclytae Noribergensi Reipubl. crearint. Quae tamen omnia multo molestiora fuissent, nisi visum esset prudentissime, per viam minus tritam, quam montanam [note: Verba Vogelii hac de re sunt sequentia: "In der Oster-Wochen kam M. Jac. Weigel der Syndicus, und führte mich darauf herauss, als einen Gefangenen durch Jena, (da es Joachim Peuschel gleichermassen von dem Schloss abgefordert,) und samt Christoph Vffingern, der mein Stubengesell gewesen, und mit mir zu Wittenberg aufgesetzt worden, über das Gebürg hinab in die Stadt."] vocant, eos duci,


page 484, image: bs0484

atque ita exiguum quidem temporis et locorum, at multo notabilius agrorum, paucioribus Dominis parentium, compendium facere. Illud vero etiam omittendum non est, duobus hisce antesignanis, tanquam haereseos hactenus defensae adstipulatorem, tertium quoque, civem itidem Noribergensem, et Juris utriusque Studiosum, Christophorum Vffingerum, assedisse. Idque ideo, quod olim quidem, cum Academiae Altorphinae alumnus esset, nullatenus de mente sententiaque depravata cuiquam suspectus fuerat, [note: Amicum tamen fuisse Johanni Crellio, ex hujus ad Marcium epistola infra recitanda cognovimus.] jam vero ex Vogelii consvetudine familiari, cujus in alma Leucorea erat contubernalis, aliquid veneni hausisse, rumor non obscurus circumferebatur. Quem non omnino vanum fuisse, atque opportune admodum periculis majoribus hanc ejus cum caeteris custodiam intervenisse, ex sequentibus innotescet. Sic tandem adventantes Noribergae, circa festum Paschatis, [note: A. 1616.] labente adhuc mense Aprili, (ipsum enim diem ingressus in civitatem indagare nondum potuimus,) in turres, quae custodiae honestioris usum praebent, jubebantur abduci, tantisper, dum commodum esset, ad examen eorum progredi: quod non nisi perlectis antea epistolis, aliisque adhuc gestis studiose ad incudem revocatis, ab illis, quibus id negotium demandatum erat, Proceribus fieripoterat. Interea vero, cum haec agerentur, et Cornelius Marci, [note: Qui et ipse confessionem Altorphio Noribergam miserat, sed breviorem; unde ab illius recensione supra abstinuimus.] qui unus adhuc, Dümlero jam elapso, Socini placita acrius tuebatur, Altorphio arcessitus, in ipsa quoque civitate Noribergensi custodiae datus fuerat, cui hospitium adsignatum legitur, carcer mediae post turritam solitudinem conditionis, qui vulgo die Maenner-Eisen [note: Mediae conditionis esse diximus, quoniam non inhonestis, sed inferioris ordinis hominibus, cumprimis vero illis, qui jure civitatis non gaudent, si quid, quod capitale non est, deliquerint, destinatus esse solet. Quod ideo monendum putavimus, ne quis cavillationibus eorum, qui nescio quid squalidi de carcere hoc luculentissimo commenti sunt, aurem vacivam praebeat.] appellatur.

§. XXIII.

Quo facto tandem, brevi intervallo temporis interjecto, ad inquisitionem uberiorem, et examen ipsum accedere placuit. Cujus rei initium factum est a Peuschelio d. 18. Aprilis 1616., et occasio haereseos approbatae ante omnia in prima ejus compellatione investigata.


page 485, image: bs0485

Quam et ipse apertius, jam etiam coram, in Schopperi et Sprembergeri litigia rejiciebat; utpote, qui quaedam modo affirmando, modo etiam in Collegiis utrinque habitis inficiando, scrupulos moverint, a quibus liberari ipse haud potuerit; hinc enim accidisse, [note: Quam vere, ex praecedentibus constat.] ut in alia omnia transductus sit, ajebat. Exinde jurisjurandi sui [note: Stipendiis cum instrueretur, et aliorsum commigraret: cui nostris temporibus stipulatio litteris scriptis roborata cum praedibus eorumque sidejussione successit.] admonitus, de retinenda veritate Evangelicae Ecclesiae interpositi, non alia mente id a se praestitum, respondit, quam, quod Formulas consensus hujusmodi et Symbolicos libros cum Scriptura S. comparaturus, et, si cum ea congruant, approbaturus esset. [note: Immo vero non id folum, sed promissionem quoque de veritate in Libris Symbol. seu Norma doctrinae, uti Noribergaetum quidem illi vocabantur, approbata, et discenda sincere et docenda, haec obligatio complectebatur. A qua homini jam, cum obstringeret fidem suam, in transversum acto abstinendum potius fuisset, quam fuco facto, conscientia, etiam erronea, una cum veneratione [gap: Greek word(s)] , Iaedenda atque vulneranda.] De reliquo, non posse se eas pro Canone aut libris Scripturae aequiparandis habere, sine circuitione affirmavit. De periculo sibi attracto cogitare jussus, improbare se facinorosorum et haereticorum supplicia, [note: De quibus tamen nihil dictum fuerat, sed discrimine varii generis, a supplicio etiam longe distincto.] dixit, tanquam Christianae charitati et aequitati adversa, et ipsum quoque D. Piscatorem atque Grawerum consentientes hac in parte allegavit; qui privatim sibi mentem suam exposuerint in eandem sententiam. Infamiae insuper Reipublicae Noriberg. pariter et Vniversitati Altorffinae hac sua fociorumque defectione comparatae postulatus, proterve negavit, sibi quicquam imputari posse, multoque optabilius fuisse, si productis accusatoribus [note: Antiqua cantilena, cum de haeresi jam ipsiusmet verbis confirmata sermo, neque accusator cuiquam cognitus esset, obtrectationem autem non ex neglecta instirutione, sed elandestina erroris disseminatione ortam fuisse, nemo non intelligeret.] auditaque excusatione sua sine strepitu potuisset res omnis expediri. Porro, unde libros Socinianorum accepisset, et qui socii pravae haereseos essent, distincte iterum interrogatus, in Crellium, alumnum quondam Noricum, corruptionis suae primam conjecit culpam, nominato tamen et Matthia Rhawio, Joh. a Melnow, [note: De quo obscuro homine vid. Cap. II. §. 50.] Vogelio, aliis, mutuam operam hac in re sibi invicem praestantibus. De Serveto, cujus libros in porticu templi Monasterii Dominicanorum [note: Den Creuzgang im Prediger. Kloster vulgo vocant, ubi res antiquae interdum, perinde ut scriniariorum recens confecta scrinia venalia exponi solent, olim certe frequentissime istic vendebantur.] se pretio perexiguo olim ajebat emisse, fassus est, se scripta


page 486, image: bs0486

ejus pervolvisse omnia; sed non aliam, quam de Divinitate Christi, illius hypothesin probare, caeteras vero suo loco relinquere. Crypticorum nominum, a se quoque creberrime usurpatorum, etsi non suo studio excogitatorum, rationem hanc reddidit; quod candor inter plerosque rariuscule observatus talia imperaverit, ut tanto securius latere possent. Ad fratres Roseae Crucis, [note: Hoc tempore enim Fama hujus societatis A. 1614. primum Cassellis, et p. p. A. 1615. iterum Francofurti cum Confessione, ipsoque hoc A. 1616. denuo, publicis typis procusa, in omnium ore versabatur; etsi de origine ad Aegid Guthmannum, an ad alios, per jocum haec fingentes, referenda, alioquin varie disputetur. Dümleri de erronibus hisce aut thrasonibus potius, judicium vid. in epistolae ejus ad Ruarum calce, Cent. II. n. 22. f. 163.] cum forte aliquando converteretur oratio, negavit, istos ad fraternitatem suam pertinere: quemadmodum et in Indice mysticorum nominum reperiantur, quos adversarios potius, quam fratres dicere oporteat. Quibus praemissis, et Indicis istius mentione facta, ejus [gap: Greek word(s)] deinde explicationem suppeditavit, inspersis subinde etiam aliis monitis, quae vel alibi jam sunt producta, vel sigillatim recensere nihil attinet. Vti vero in caeteris omnibus detegendis promtus facilisque fuit: ita ad Pompejum personatum manifestandum vix adduci potuit: idque, partim ob charitatem Christianam, partim ob libertatem, quod nullo is stipendii alicujus nexu sit Inclyto Senatui obnoxius, fieri neutiquam posse caussatus est. Donec post varios gestus, formidinem et animi anxietatem indicantes, [note: Faciem enim sudore inter haec madentem, ut solent, qui animo anguntur, (creberrime insuper circumspiciens et quasi aestuans,) strophiolo iterum iterumque abstergebat.] minarum ope, praeter alia molliora, si diutius tergiversaretur, additarum, Generosissimum Dn. Christophorum Fürerum, Senatorem, sub eo nomine delitescere professus est. Eum vero inter fratres connumerandum esse, sibi non alia ratione, quam ex auditu, hactenus innotuisse, et quidem Ruaro atque Crellio id narrantibus, neque etiam unquam sibi consvetudinem aliquam cum eo intercessisse, ajebat. Ad Ostorodum similiter litteras eum dedisse, se acceptum ferre relationibus Ruari atque Crellii, subjiciebat. Reliquorum autem omnium ne [gap: Greek word(s)] quidem sibi cognitum et exploratum esse, ad extremum addebat. Quae ulterius de aliis quibusdam complicibus quaesitus patesecerat, rectius in sequentibus commemoranda, jam praetermittimus, et ad Examen alterum, d. XIX. Aprilis institutum, progredimur.


page 487, image: bs0487

In quo de quibusdam diversi generis rebus sciscitantibus, praecipue vero, ut Synodi Racovioe quotannis celebrarentur, convocatis eo Pastoribus e Polonia, Lithuania et Borussia, distincte exposuit Peuschelius; ac deinde, quando et ipse in sodalitium hocreceptus sit, interrogatus, se, cum ad Crellium litteras hoc nomine scripsisset, [note: Hoc ergo plerique, uti de Marcio Cap. II. annotatum est, interprete infelici, et radice amata plurimos contaminante, usi sunt.] ante tres demum annos, in fraternitatem susceptum fuisse, candide aperuit, ac primus, Vogelium ad sedes seu praedia Sacci delatum Sacra cum fratribus illic celebrasse, prodidit. Fassus de reliquo, neminem sodalium Noribergensium adhuc, praeter Crellium, transfugam, longius et Racoviam usque processisse. De fratribus suis germanis tandem, quid sibi constaret, edisserere jussus, dissiteri haud potuit, lecto Catechismo Racoviensi, propenso admodum in has partes animo eos fuisse, at fraternitati coetus Sociniani nondum adscriptos diem obiisse [note: Conf. Cap. I. §. 5.] supremum, ajebat. Cujusmodi et alia haud absimilia erant amplius narrata, at levioris ponderis pleraque, quae longum nimis esset explanatius repetere.

§. XXIV.

Vogelius, ad examen vocatus eodem die horaque matutina, professus est similiter, cum caussa carceris satis cognita sit, se varios in utramque partem Theologos evolvisse diligentissime, sed argumenta Anti-Trinitariorum multo sibi firmiora, prout in consessione jam mentem explicuerit, visa esse, ut neque in hanc usque horam sententiae mutandae sufficientes rationes reperiat. Libris Normalibus itidem fidem suam se adstrinxisse affirmabat, verum non aliter, quam ea conditione, [note: Mente videlicet, ut fert consvetudo male sanorum, pressa, omnemque hanc exigentium praefixum instituto prudenti pro Ecclesiae salute laudabilem scopum vanissima impostura eludente. Subnata enim dubia exponere modeste, atque sine fraude consulere conscientiae, quis prohibet?] si cum Scriptura S. congruant; Deoque potius obediendum quam hominibus asseverando, a perjurii crimine immunem se esse, perhibuit. Libros adhaec Socinianorum a variis, et nominatim quidem Institutiones Ostorodi a Dümlero; Praelectiones Socini a Ruaro: Ejusdem F. Socini de Servat. Christo L. a Matth. Rhaw, aliosque ab aliis se accepisse, non dissimulabat. Pompejus quis esset, et ipse jussus diserte indicare, diu quoque ambagibus usus, tandem eadem, quae et Peuschelius, eloquebatur. At d. XXI. Aprilis denuo interrogatus sigillatim, quemadmodum ab Ostorodo et Voidovio sua acceperit Sonerus


page 488, image: bs0488

Lugduni Batavorum, exposuit, istosque exterminatos licet e Belgio libros haud paucos reliquisse, Sonerum vero litterarum commercium exinde cum illis Altorph I continuasse, atque hac occasione et Pompejum forte, [note: Quam sublestae autem fidei illa fuerit narratio et suspicionibus meris innixa, supra, Illustris hujus viri famam vindicando, ex professo ostendimus Cap. II. §. 19.] comitem Soneri, cum Ostorodo amicitiam colendi occasionem esse nactum, addidit. De litteris ab eodem Pompejo, ut fama ferat, ad Ostorodum datis, sibi nihil, praeterquam ex narrationibus Ruari et Crellii, constare; qui spem non exiguam de eo sibi et societati suae conciliando conceperint. Atque has quidem litteras ante annos quinque et amplius jam scriptas suisse, si vera sit fabula, simul monuit, eo quod Ostorodus jam ante quatuor annos, et quod excedat, vivere desierit. Hactenus Vogelius. [note: Caetera enim, quae inspersa fuere, utpote leviora, de industria omittimus.] Cujus contubernalis Vfsingerus die sequenti XXII. Aprilis rationem fidei factorumque reddere jussus, utut magnopere miraretur, a Weigelio se quoque cum contubernali suo captivum esse adductum, non tamen dissimulavit, aliquos Socinianorum libros sibi lectos esse, nominatim vero Ostorodi et Smalcii scripta, ex quibus cum Vogelio saepenumero disputarit. Porro, primum quidem, ajebat, se duntaxat dubitasse, sed cum nostros quoque Theologos consuluisset, tantum abfuisse, ut e dubitationibus eluctari potuerit, ut potius taedium non leve scholasticorum argumentorum [note: Ea certe sub id tempus methodus, postquam superiori seculo puriori stylo omnia a nostris exposita essent, occasione Colloquii Ratisbonensis, sordiumque talium a Jesuitis usurpatarum, uti celeb. quidam Theologus conjecit, invalescere in Ecclesia diviniori coepit, multoque deinceps majores vires eundo acquisivit, ut publicis edictis quibusdam ex Academiis exterminanda esset. Ex hoc vero documento etiam, quid prosit aut noceat, plane liquet. Plerique certe Socinianorum elegantiae et perspicuitatis studiosi, et Magistri sui aemuli, vel nitore orationis cum philologiae ac philosophiae artificiis conjuncto animos permultorum occuparunt.] persentiscere coeperit. Atque in hac fluctuatione denique seadhuc quasi ancipitem haerere, tantisper, dum meliora edoceatur, pronunciavit; ad quam tamen informationem facile admittendam, pronum se esse, atque oppido proclivem, ostendit. Caeterum, quamvis in fraternam illam societatem nondum cooptatus esset, fatendo tamen inter alia, integrum jam annum a S. Coenae usu, Vogelii instinctu, abstin uisse Wittebergae, discessionis ab Ecclesiae purioris societate conatum aperte satis prodidit. Atque ita, hunc quoque adolescentem bonae indolis non procul ab haereseos approbatione abfuisse, innotuit. Quibus cognitis,


page 489, image: bs0489

cur de captivitate sua conquereretur, quod nec Theologus esset, nec beneficiarius, (ita enim annotatum legimus) non satis caussae habuisse compertum, ipsique querulanti ad oculum demonstratum est. Eamque solicitudinem non injustam fuisse, in ipso hoc colloquio magis magis adhuc enituit; quod ad dicta denique quaedam ex Scripturis Sacris hac occasione objecta ita responderet Vffingerus, ut pene confirmatus in errore ab omnibus crederetur. Quid petenti, ut in aedes patris, fidejussione interposita, dimitteretur, indultum sit, certo equidem non cognovimus. At verisimile est, monentibus et plenius eum instruentibus Doctoribus facile, sicut pollicitus erat, locum dedisse. Quandoquidem nihil unquam, quod alicujus momenti sit, ex eo tempore de eo annotatum invenire licuit. De excessu vero ejusdem Vffingeri ex hac vita praematuro, alibi [note: Cap. IV. §. 4.] mentio fiet commodius. Heic enim nondum illud agimus, sed de iis soliciti sumus rebus, quae motus ipsos, nondum consopitos, propius attingunt.

§. XXV.

Quamobrem ad Cornelium Marci, [note: Conf. Cap. II. §. 29.] tum undeviginti annorum juvenem, nos convertere jubet rerum et continuatae hactenus narrationis series. Qui de veritate candide dicenda iterum iterumque admonitus, comminationibusque quibusdam permotus, annos non nisi XVI. se habentem, instiganribus Dümlero et Peuschelio, LL. Ostorodi, Smalcii et Catechismum Racov. pervolvisse atque relegisse, eaque in his scriptis reperisse, pronunciabat, quibus contradicere neutiquam poterit. Et quanquam non omnia statim approbando, ut divina arripuerit, attamen, respondere ad objecta ab adversariis pleraque se haud valuisse, sincere asseveravit. Ita vero rem diutius extractam tandem eo evenisse, ut a Ruaro Peuschelioque, additis titubanti animo persvasionibus, pellectus in fraternitate quoque nomen suum professus sit. [note: Formulam litterarum supra Cap. II. §. ult. exscriptam dedimus, quas ad ipsius petitionem Crellius reposuit.] Idem vero Marcius simul non obscure agnovit fassusque est, sauciam eapropter se habere conscientiam, eamque ob rem hucusque, dum in carcere detentus haeserit, non mediocribus tentationibus afflictum vexatumque fuisse, non dissimulavit. De informatione autem meliore, porro inquiebat, tantum abesse, ut abhorreat, ut potius omnibus modis eam exoptet, et ultro quoque, nisi haec intervenissent inopinata, eam requisiturus fuisset. Cur nostratium


page 490, image: bs0490

scripta non vocarit in suppetias, scrupulisque eximendis haud adhibuisset, interrogatus: Casmannum quidem inter adversarios Socinianorum [note: Otton. Casinanni obvium tunc et recentem Anti-Socinum innuens, qui A. 1612. Ambergae in 8vo cura Joach. Vrsini in lucem publicam editus erat: in cujus praefatione non obscure, in media Germania et ipsius Ecclesiae gremio Socinianismi semina repullulare notabiliter, querulatur, et digitum forte in ipsos Altorphinos motus Gittichiunos intendit editor.] se in consilium vocasse, respondit, at Photinianos argumenta illius leviora jam satis discussisse, [note: Nec diffitemur, utut in rebus asceticis, quae vocantur, exasciatissimus fuerit Casmannus, ita philosophica ejus atque Polemica scripta adversariis pertinacibus non ubique fortassis fatisfacere. Sed compendium non aliud t. t. praesto erat; hoc ergo opponere nostris Vrsino visum est, plerasque controversias breviter, et nervo, ut plurimum bene, inciso, complexum. Jac. enim ad Portum opus, de quo supra dictum est, sequenti anno lucem publ. adspexit; Rostiana autem Confut. Catech. Racov. A. 1614. demum prelum subiit.] atque inde parum se ex ejus lectione commodi consequutum esse, perhibuit. Quid de sodalibus existimaret Marcius, cum jussus esset indicare, Hainlinum aeque ac Frauenburgerum, tanquam minus constantes et vanis hujus seculi deliciis, plus quam par esset, deditos notavit; Fabritium vero ambobus anteposuit: Kobii autem praeter caeteros disputationibus haud mediocriter se corroboratum esse, inter alia professus est. De reliquo capita societatis omnium spectatissima fuisse Sonerum, Crellium, Ruarum et Peuschelium, sed clanculum omnes consilia agitantes et meletemata sua conferentes, caeterosque imbecilliores ac paene neglectos affirmavit. Inter haec, [gap: Greek word(s)] , cur ad Calviniana placita non prolapsi sint abscessuri a veritate Evangelica, et rationi depravatae tantopere indulgentes, quaesitus, caussam indicavit oppido probabilem: Quod Articulus, seu caput doctrinae Reformatorum princeps, de Praedestinatione absoluta cum fundamento fidei e diametro pugnaret, omnemque conscientiis consolationem eriperet. [note: Adde: Et cum Pelagianis hypothesibus Socini non bene concordaret. Ex quibus, ab Augustino vehementius confutatis, per [gap: Greek word(s)] , sunt, qui dogma istoc ortum, atque sub hoc tanti nominis umbraculo propagatum, putent Cui certe nemo hominum, quam qui sunt in Pontif. etiam Ecclesia Augustino addictissimi v. g. Thomistae et Jansenistae, sive directo sive ex obliquo, favere solet.] Originem vero haereseos in Academiam illatae Altorphinam, ibidemque disseminatae, constanter et ipse post Sonerum Gittichium nominavit, a quo Crellius, et ab hoc porro Peuschelius, Vogelius caeterique corruptelas hauserint. Nec levem incrementis Schopperum occasionem idem quoque ajebat, subministrasse, quum Opponentibus in Disputationibus publicis non omnino satisfaceret, et libros tamen Socinianorum


page 491, image: bs0491

maximopere prohiberet: inde enim, ut major indies copia conquireretur, occasionem datam sumtamque a curiosis esse. Cujusmodi et alia fuere, quae longum nimis esset percensere. Sufficere haec videbantur ad mentem singulorum explorandam, et patefacienda, quae sub involucris hucusque latuerant abstrusa, arcana malesanae societatis. Summus itaque gradus ille audaciae supererat Synaxis nimirum Sacrae Coenae AltorphI celebrata; de quo, postquam praesertim aliunde interim rumor magis magis increbuerat, visum est seorsim audire Peuschelium pariter ac Vogelium, nobis autem, quid illi edisseruerint hac de re examinati, paullo pressius incumbit referendum. Hi ergo d. XXIV. Aprilis ad veritatem sine fuco enunciandam vocati, seu potius in ipsa turri (Lug ins Land vulgo dicta) interrogati, ea responderunt, ut mirari satis non possimus in ipso facto, ut vocant, seu circumstantiis actus, cui uterque interfuerat, nec ita pridem [note: Anni enim vix duo ex eo tempore effluxerant.] commissi, discrepantiam. Quam etiam ob rem, ut tanto luculentius pateat, quid sentiendum sit, malumus alienis verbis, quam nostris rem omnem enarrare; prout ex Theologi cujusdam, tum temporis inter praecipuos, hac quoque in re occupati, schedis nobiscum ab amico, patroni loco observanter colendo et nunc [gap: Greek word(s)] existente, communicata sunt: "Als Joachim Peuschel (ita habent verba relationis, auditore Generosissimo Domino C. Schlüsselfeldero, [note: Qui forte tunc solus tanquam Scabinus, ut vocant, praesens fuit.] consignatae) und Vogel ihrer Privat-Communion wegen, so sie zu Altdorf unter sich gehabt haben sollen, zu red gesezt, haben sie sich folgendermassen (wiewohl absonderlich, denn keiner von den andern gewust) erklaert, und erstl. darinnen, wie auch sonst meistentheils übereingestimmt: Dass sie auf alle dasjenige, was sie bissher gefragt worden, verhoffentlich solche Antwort geben haetten, dabey sie sich jederzeit unverlezt ihres Gewissens wollten finden lassen. Dieweil aber dieses Puncten willen, das wenigste an sie nicht gelanget, auch mit keinen Wort gedacht worden, als waere auch darauf keine Antwort erfolgt. Auf jeziges Begehren aber koenten und wollten sie ihrer Herrl. nicht verhalten, dass sie der gleichen Communion A. 1614. zu Altdorff in Herrn D. Rittershausen Seel. Behausung, [note: Conradi illius Polyhistoris, Conf. Cap. I. §. XL.] darin allein die Erben gewesen, [note: Ipse enim Jctus et Consil. Norib. celebratissimus, jam A. 1613. d. 25. Maji, aet LIII. relictis vidua tribus filiis atque filiabus duabus, ex tabe, studiis continuis et immoderatis, ut putant, contracta, diem supremum obierat.] auf dess


page 492, image: bs0492

Ruari Stuben, den Abend zuvor, ehe Vogelius von Altdorff weggezogen, gehalten. Diese nun waere allerdings, wie sie in Institutionibus Ostorodi beschrieben, und auf Matthias Rauhen, (als welcher in Person zu Racow gewesen, daselbst communicirt, und also den ganzen process, und wie sie es alldort zu halten pflegen, zum besten gewust) gethane Information, dergestallt angestellt gewesen: dass gemeldte Communion erstlich ein Gebet und Gratiarum Action, quod Deus veritatem illis manifestarit, et quod ex hoc Mundo in Regnum Filii Dei vocarit, demnach Imploratio Auxilii divini praemittirt, auch von dem Mart. Ruaro und Peuschelio unterschiedl. sermones gehalten worden. Welcher aber unter ihnen vor oder nach der Communion disserirt, koennten sie so eben nicht wissen. Darauf habe Herr Mart Ruarus als der aelteste und gelehrteste unter ihnen das Brod in seine Haend genommen, dasselbe gebrochen, nachmahln den übrigen Communicanten, welche es gleichergestallt und ein jeder selbst gebrochen, dargereicht, und auf dasselbe auch erstl aus dem Glass [note: Antiquitatisne affectatione, ubi vitrei calices sec. II. et seqq. etiam inter Donatistas, Socinianis nostris quantum ad separationem haud dissimiles, usitatissimi erant, sicuti Doughteus de Calicibus Eucharisticis toto Cap. VII. ostendit; an subitanei et extemporalis instrumenti commoditate? incertum est.] den Wein getruncken, nachmahls dasselbe ebenermassen in der Ordnung herum gehen lassen. Nach verrichteter Communion sey aus dem N. Testament, die Historia Passionis Christi abgelesen, de Coena selbst, deque ejus usu wiederum ein Sermon gehalten: dieser ganze Actus aber mit einer Gratiarum actione ad Deum, der sie bissher in seiner Wahrheit, auch alle die, so derselben bissher beygepflichtet, vaetterlich erhalten; Insonderheit sey auch (sagte allein Vogelius) für E. E. Rath allhier, als ihre liebe Obrigkeit gebetten, und also beschlossen worden. Die Communicanten, wie Peuschel (gleichwohl mit solcher Distinction, dass es etliche gewiss wüste, an etlichen aber zweifelte) angezeigt, waeren gewesen Martinus Ruarus, Er, Sager selbst, Dümlerus, Vogelius, Samuel ein Pohl etc. diese waeren die gewisse; caeteri Martinus [note: Errore sive memoriae sive describentis Martinus dictus est, cui nomen Matthiae fuit.] Rhaw, Frauenburger, Hainlein etc. Hingegen hat Vogel lauter und ohne haesitation angezeigt, mehrgedachter Communion

page 493, image: bs0493

haetten beygewohnt, die zwey Ruari, Peuschel, Dümler und Er: Mehr waeren gewisslich nicht dabey gewesen. [note: Vtut Vogelio haec tam asseveranter edisserenti multum fidei habeamus, de Rhawio tamen, quem praeivisse caeteris notum est, utpote qui solus hunc morem viderat et usurpaverat, minime etiam dubitandum videtur. Conf. Cap. I. §. 39.] Sezt auch zu Bestaettigung dessen: Denn die übrigen Fratres Altorphini, davon es in seiner Aussage oben geredet, aus dieser Vrsach keiner sich zur Communion finden wollen, dieweil dieselbe ihre Eltern allhier, wann derowegen an sie damahls scil. instante Festo Paschatis von denselben gesezt werde, dass sie mit ihnen allhie communiciren sollten, sie aber solches, weil sie allbereit communicirt, nicht thun doerfften, moechte ihnen solches grosse Gefahr gebaehren, und ihre Sachen am Tag kommen etc." Non pigebit L. B., haec integra ad animum revocanda, iterum iterumque legere. Etenim perfacile est ex his colligere, non temere nos supra Cap. I. extremo, septem fuisse sodales hujus actus solennis participes, affirmasse. De Ruaro certe utroque testatissima sunt Vogelii asserta, et inter convivas indubitatos etiam Samuelem illum, de quo jam istio dictum est, eumque forte non admodum notum Vogelio, quippe recentem advenam, numerat Peuschelius. Cur vero neque Rhawium, ad ipsam celebritatem verba et methodum praeeuntem, exclusum putemus, caussae sunt gravissimae. Quis enim credat, ducem et signiferum se tantae festivitati subtraxisse? praesertim cum et Peuschelius, etsi dubitanter, idem testatus sit. Vt proinde, caeteros Noribergenses tantum, [note: Quibus ea res invidiam movere et periculosa esse poterat, peregrinis autem non item. Notandum vero, et hoc quoque loco repetendum, de Convivis sermonem esse; plures enim interfuisse, ut spectatores, [gap: Greek word(s)] est; qua de re supra jam sumus quaedam commentati.] non peregrinos et exteros, Vogelium a communitate sacrorum eximere voluisse, probabile sit. Sed nihil haec nos morabuntur, cum sola impietas sat criminis habeat, ut de numero participantium non oporteat nos esse admodum solicitos.

§. XXVI.

Et supersunt quoque alia in inquisitione acta majoris momenti, quae dignissima sunt, ut commemorentur accuratius. Intra hos enim actus nondum substitit exquisita omnium circumstantiarum et rerum huc usque gestarum indagatio; sed porro d. XXVII. Maji in carcere inferiori, vulgo das Loch dicto, [note: Sub ipsa curia posito et atrociorum criminum reis destinato.] (quorsum cur migrandum ei ex


page 494, image: bs0494

turri fuerit, paullo post exponemus,) Peuschelius rationes factorum reddere jussus, priora de Crellio, quod libros primum subministraverit, a se inter exspatiandum perlectos, deque Schoppero ad respondendum dubiis motis inhabili, et quaedam etiam de Disputatione illa. Respondente Sauberto habita, protulit; Schopperum vero nominetenus tanquam super verba Psalm. CX. Dixit Dominus Domino meo etc. in probando deficientem, eundemque cum Respondente suo, Patrem quoque esse genitum, sibi opponenti A. 1613. concedentem, [note: Forte: Eandem, quam genitus seu Filius, essentiam habere, dixerat; unde vero et ipsum genitum esse, minime omnium consequitur: quae proprietates et relationes personales cum natura non sunt confundendae.] accusavit. Hinc objectionem ex epistola quadam a Generosissimis Examinantibus, D. Löffelholzio et D. Schlüsselfeldero, formatam, unde pateat, antesignanum ipsum fuisse, ita diluere conatus est, ut culpam in Dümlerum devolveret: quem tamen contra in nova hac doctrina a se confirmatum esse, aliquandiu adhuc haesitantem, haudquaquam abnuit. Inter haec colloquia tandem etiam apertissime Crellium a Sonero haeresin esse edoctum, professus est, eundemque, cum Professionem adiret Academicam, jam doctrinae isthuic fuisse deditum, Crellioque pariter ac sibi eundem libros quoque tradidisse, [note: Hinc denuo, quam solide a Schoppero, tanquam innocens, post mortem excusatus sit, liquet.] sine circuitione pronunciavit: Ab eodem Sonero et Gröeum, Kobium, Richterum etc. sua addidicisse, exserte addens. Vnde ad extremum evidentissime arbitratus est elucere, quod factum sit in hunc usque diem, sibi soli invidiam corruptorum, pellectorumque in sodalitium, aliorum imponi haud posse. Quae potissima erant hac vice pronunciata. Repetitum est Examen d. XXX. Maji horis antemeridianis, in quo de Kobio maximam partem actum est, ut et aliis quibusdam, qui, se participasse errores hos praegrandes, jam strenue negabant; quos omnes Peuschelius, tanquam meticulosos, qui, postquam conventibus interfuissent, consensum suum alioqui rotunde declarassent, inque fratrum etiam numerum cooptati sint, jam veritatem confiteri male detrectent, [note: Nos, quicquid sit de metu animum excruciante, nondum ita imbibisse venenum, quin facilius exspuere possent, arbitramur. De illis certe cum Ecclesia diviniori et ipsa veritate Evangelica conciliandis non magnopere laborandum fuit.] praesenti animo culpavit. Atque in hoc demum congressu cum iterum iterumque urgeretur, testimonia solidissima praesto esse, quibus ipsum prae caeteris ducem et auctorem fuisse, clare testatum sit, tandem


page 495, image: bs0495

confessus est, post Ruari discessum conventicula se convocasse, et exercitia pietatis praecipue gubernasse; Attamen, quia brevibus temporis angustiis singulare illud studium suum comprehensum et circumscriptum fuerit, rem ipsam, ajebat, docere, minime omnium id fraudi sibi esse posse, neque culpam magnopere augere censuit. Eodem die XXX. post meridiem denuo auditus, quo pacto communicatis missisque invicem libris propagatio successerit, et in fide se mutuo confirmarint, affirmavit, pluresque alios, sed bonam partem innocentes, ex nostrorum tegumentis recens inventis evolvit, libellumque a Martino illo Seidelio sceleratissimo homine elaboratum, de quo supra, Orthodoxi Fundamenti religionis Christianae [note: Conf. quae de eo dicta sunt hocipso Cap. III. Sect. I. §. 5.] gessisse titulum, perhibuit. Atque in hac inquisitionis parte, et Moravum quendam, Studiosum Wittebergensem, [note: Nomen hujus hominis exquirere nondum potuimus. Nec multum etiam refert, illud si ignoremus.] a se Vogelioque imbutum esse principiis ejusdem doctrinae, aperuit, ita tamen, ut, certo sibi neutiquam constare, utrum ea plane receperit in animum atque approbarit, (quippe de quibus cum Vogelio potissimum disputasset) nec ne? adderet. De sua tandem mente interrogatus denuo repetiit, addictum se permanere doctrinae suae, donec de contraria veriori solide convincatur. Namque detestari se toto animo hypocrisin, qua alii abrepti, quae sentiant intra mentem suam, [note: In complices caeteros digitum intendens, jam ingratiis Peuschelii recantantes: Hoc enim jam cunctis, et ipsis his in custodia antesignanis, cognitum erat atque exploratum.] ore abnegent. De reliquo, si quae beneficia male videatur collocasse, opera et auxilio fratrum, non dubitare se, quin restitutio eorum omnium procurari [note: Ac si ludificatio tam petulans, totque frandibus et dolis vestita, et jurisjurandi violartione coinquinata, h. m. clui nullo negotio potuisset!] possit. Ad postremum denique, interveniente Soneri manu [note: En novum Sonerlanae innocentiae documentum!] et opera, qui ipsemet scripserit, easque litteras secum Crellius Racoviam attulerit, in fraternitatem assumtum esse Peuschelium, ipsomet ultro fatente, compertum est. Neque alia quam priora, d. V. Junii subsequente, ultro edisseruit idem Peuschelius, nisi quod relata antehac de Pompejo atque Leimero itemque Leuchsnero iterum iterumque repetiit et asseveranter tuitus est. Interea enim, dum res ita agerentur, Pompejum pariter atque Leuchsnerum, ac tandem etiam Leimerum, in jus vocatos, caussam suam et innocentiam, quam poterant enixissime, perorasse, eidem significatum


page 496, image: bs0496

fuerat. Et quidem, quod ad Pompejum attinet, cum execratione detestandae haereseos sibi impactae, is vocatus in curiam, facile fidem fecit excusationi suae atque purgationi perquam solicitae, quoniam uterque captivorum non alia, praeterquam a sociis haereseos sibi relata, in medium adduxerant, neque ea quoque satis ad probandum solidis et sufficientibus argumentis corroboraverant. [note: Conf. Cap. II. Quae caussa etiam fuit, (non sola dignitas,) cur nulla unquam vel domestica custodia, caeteris in eam conditis, attineretur: utpote cujus accusatio meris suspicionibus, rumusculis et confabulationibus nitebatur, neque eum magnopere onerare poterat.] De Leuchsnero vero atque Leimero, in custodiam quoque turritam, ad breve tempus, eapropter datis, pluribus laboratum est. At parum in utriusque profici potuit examine. Leimerus enim d. XXVI. Martii vadimonium sistens nihil quicquam, praeter amicitiam cum Vogelio, Peuschelio, Ammone et reliquis cultam, agnoscebat, ad haec sublatis manibus et oculis in coelum sincere coram omnibus confessionem Trinunius Dei identidem edebat, atque in caeteris quoque fidei capitibus Evangelicae doctrinae se deditissimum esse, eamque candido pectore profiteri, asseverabat. [note: Add. Cap. II. §. XXVI.] Quo factum, ut sine difficultate post perbrevem adhuc moram libertatem suam recuperaret. Leuchsnerus equidem ad eundem modum, cum comparuisset, quicquid de Socinianae haereseos participatione objiciebatur, pertinacissime negabat ac pernegabat: ita ut propter evidentissima, [note: Propter quae ne nunc quidem eum insontem fuisse plane credimus; tametsi, deinceps ad saniorem mentem rediisse, facile etiam largiamur.] quae praesto erant, indicia, tandem Peuschelii Vogeliique, fraternae eum communitatis constanter insimulantium, obtutui exponendus, [note: Confrontationem vulgo vocant.] et coram utroque caussam suam dicere jussus, nihilominus objecta inficiari, omnique contentione culpam sibi impactam [note: Cujus in epistolis Ruari hodieque supersunt monimenta, de S. Coenae potissimum usu agentia; ut Ostoredi illud, quod produximus Cap. I. extremo, scriptum taceamus. At haesitationem et scrupulos de veritate erroribus praeferenda male eum habuisse vix, nisi turpissimus fuerit hypocrita, dubitamus.] conaretur diluere. Ad extremum vero, et velut ad incitas redactus, unicum caput fidei, idemque prae caeteris sublime, de S. Trinitate pro re altioris indaginis se aliquando habuisse, mollissime confessus est. Verum plane et ex animo assensum se Socinismo unquam praebuisse, constantissime iterum iterumque abnuit. In quibus cum subsistendum esset, non difficulter, haud paullo obscuriora esse consequentia hujus viri fata, conjici potest,


page 497, image: bs0497

Deoque [gap: Greek word(s)] caetera relinqui oportere, quae Ruari epistolae hodie [note: Et reliqua supra Cap. II. adducta.] clarius eloquuta sunt, res ipsa docet. Certe plura de eo nobis expiscari nondum licuit, et fortassis, nisi ipsi Socinistae de illius consortio gloriati essent, nemo unquam de tanti erroris approbatione vel per somnium cogitasset.

§. XXVII.

Ad Vogelium ergo redimus, qui d. VIII. Junii iterum ad examen vocatus, in pristina turris custodia (neque enim is unquam aliorsum translatus est) distincte, quomodo a Dümlero Ostorodum, dubiaque simul haud pauca ab eodem et Crellio suggesta, acceperit, enarravit. Inter alia vero, qua solicitudine dubius atque anceps jam redditus, Schröderumque auditurus, Noribergam aliquando in ipso Trinitatis Festo ab erit summo mane, sed frustraneum fuisse istum laborem, eo quod argumentum duntaxat de Regeneratione Schröderus tum pertractarit, [note: Quo de ardore frustraneo supra Cap. IIdo nonnihil anticipavimus disserere.] sponte sua narravit. A patruele quidem Holfeldero, ejusdem aedis Laurentianae Diacono, ut ipsum Pastorem laudatum domi conveniret, consilium sibi datum esse, at propter recentissimum [note: A. 1611. d. 23. Junii, quo primam in hac urbe concionem habuit Swinfurto huc advocatus, ut Philippi nimiis fautoribus quibusdam haud dubie opponeretur, consilio meliora sentientium, inprimis Illustris D. Pauli Harsdörsferi, Duumviri, acutissime haec, tametsi jam coecus esset, pervidentis, eo spectante. Quod etiam felicissimo successu, etsi vix biennium Duumvir ille incomparabilis supervixerit, non caruit.] adventum viri doctissimi, se, quominus eum accederet, verecundatum, Altorffium suis hisce vexatum scrupulis revertisse, subjecit. Nec dissimulavit, cum aliquando neglectius tractans studia Theologica et Scholasticis exercitationibus paene solis incumbens, ex Alumneo a Johanne Oberndorffio gratis in contubernium receptus esset, in vitam dissolutam ex societate hominis hujus [note: Oberndorffius ille Graecensis erat Stirius et Med. Studiosus, cujus animum Vogeliique haecce de eo pronunciata confirmat flosculus, quem Philothecae Vogelianae inscripsit: Frisch, froelich, lustig und geduldig, was man nicht zahlen kan, bleibt man dem Brummer schuldig. A. MDCXIII. d. XIII. Octobr.] male morati, abreptum propemodum fuisse; donec a Kobio correptus monitusque in viam rectam revocaretur, et in dubiis quoque ante injectis (quibus excitatis se deseri jam a sodalibus conquestus erat) magis corroboraretur: Eumque in finem a Peuschelio aeque ac Ruaro libros se adeptum


page 498, image: bs0498

esse typis excusos pariter ac manu descriptos, quos et ipse sua opera transcripserit, asseveravit. Paullo vero post in disputatione illa notissima D. Schopperi de S. Trinitate publice ventilata, ea, quae jam alibi copiosius explicata sunt, inter disquirendum accidisse: de quibus, cum et ipse Dn. Schröderus plurima resciverit, sibi fusius disserendi caussam non esse, ajebat. Quod reliquum sit, neminem a se in Socini partes adductum, praeter unum Vffingerum, affirmavit, qui cum Vogelium, ut missam faceret blasphemam hancce doctrinam, aliquoties cohortatus, sed vicissim a se commonefactus esset, ut de rebus nondum satis cognitis judicium haud praecipitaret suum, perlecto tandem Ostorodo atque Racoviensi Catechesi, mitius et ipse ex eo tempore sentire, ac propendere in haec scita atque dogmata coeperit. Neque etiam, alia paullo post coram Hainlino (Sebastiano) inter haec etiam comparere jusso, auditum exposuisse, comperire potuimus. Ipsum vero Hainlinum e custodia laxiore [note: Quam in eadem turri ad tempus subire jussus erat, praeter caeteros valde de simulatione suspectus.] mox dimissum fuisse, cum fectam ipse pessimam sponte detestaretur, utut documentis de eo certis destituamur, plane credimus. Neque enim posthac ulla ejus in his motibus incidit mentio. Quocirca ad reliqua procedimus. Nam de caeteris adhuc quaedam dicenda restant. Et pridie quidem VII. Junii Cornelius Marci secunda vice rerum suarum rationes explanatius exposuit, e carcere [note: De quo §. XXII. extremo dictum est.] in curiam advocatus. Cujus nove indicata haec erant: Germanicum de Obedientia libellum a J. G. Fabritio primum sibi traditum se pervolvisse. Deinde vero a Ruaro Catechismum ipsum Racoviensem secum communicatum expendisse, eoque facto in Loco de Trinitate vacillare coepisse; de qua, qui restent, scrupulos sibi tolli, enixe desideret. Amplius, permulta alienatae ab Ecclesia nostra mentis argumenta Peuschelii et Ruari colloquiis familiaribus se debere, professus est. Nec abnuit, conventibus, in Museis hinc inde [note: Vaga enim fuisse, post coryphaeorum discessum, conventicula, supra jam animadvertimus.] celebratis, se quoque frequenter interfuisse: qua occasione etiam, quemadmodum peracti sint, [note: Scripturae videlicet tractatione, sed praepostera; et ad vitam sancte gerendam, fundamentis nimirum fidei praecipuis jam subversis, commonefactione, epistolarum denique a sodalibus scriptarum, ut confirmarentur animi illis addicti, communicatione, et similibus, si caetera bene comparata non abfuissent, piae meditationis exercitiis.] a Marcio accuratius fuit expositum. In fraternitatem sese allectum esse, denuo haud diffessus


page 499, image: bs0499

est, at nunc demum innotuit, etiam litteras, quibus eam sodalitatis confirmationem expetiit, a Ruaro ipso Racoviam profecto illuc fuisse A. 1614. allatas; Ad quas quid responsum sit, sub finem Cap. II. exhibitae Crellianae litterae responsoriae condocefaciunt. Atque haec quidem hactenus. Nunc, postquam hanc viam emensi sumus, relictis tantisper caeteris, quorum aliqui, et sigillatim Vffingerus, Leuchsnerus atque Leimerus e custodia, uti dictum est, non multo post dimissi sunt, retenti vero in ea Marcius, atque omnium diutissime in autumnum usque Vogelius et Peuschelius; quid de carcere duriori, in quem conjectum hunc unum fuisse diximus, ejusque vicissitudinis memorabilis caussa, ipsaque in universum captivitate, [note: In pejorem a multis partem, sed circumstantiarum ignaris, rapta.] sentiendum sit, edisseremus. Idque, quo minus intermittere possimus, uti aliorum plurium obmurmurationes obscurae, [note: Ne nunc quidem mitioribus quibusdam haud insolitae. Quibus aliisque ad vim proclivibus diversimode applicandam, medium illud tenuere beati, opponendum est. Eaque via Noribergenses incessisse, heic generatim, sigillatim vero in seqq., quemadmodum id factum sit, commonstrabimus.] ita trium potissimum scriptorum audaculorum temerarium ea de re judicium et iniquior censura, in caussa sunt.

§. XXVIII.

Vixerat nempe sub id tempus in Academia Altorphina notus ille, et post haec tempora celebratissimus e nobilitate Polonica Socinianus, Jonas Slichtingius a Buckowicz: qui eo accesserat cum fratre suo Georgio, et Zpygneo Sieninskyo a Sienno (cujus erat Jonas morum et studiorum moderator) itemque Jano Morstinio Raciborska, popularibus, d. XXX. Aprilis ejusdem anni MDCXVI. huc delatus, [note: Ex compacto haud dubie, cum cognitum jam esset fratribus in Polonia, quid rerum ageretur, et hucdum Noribergae atque in Saxonia interea jam accidisset. Idque tanto est credibilius, quo clariora sunt verba, quibus, Jonam hunc ducibus inprimis Smalcio atque Crellio in Racoviensi Gymnasio, unde huc venerant, usum esse, Stanisl. Lubieniecius in Epist. operibus ejus praefixa testatus est.] et procul dubio lynceis oculis, quae acciderent fraterculis, in vicinia animadvertebat. Idem vero, quam male atque aegre, immo aegerrime tulerit captivitatem eorum, sine circuitione postea pronunciavit, et Balth. Meisnero sequentia objecit, et quasi Reipubl. Noriberg. minime honorifica exaggeravit: [note: In Quaest. duab. advers. Meisnerum, de capitali supplic. haeret. Quaest. II. Memba III. p. 462.] Similem, inquit, annis aliquanto superioribus calamitatem


page 500, image: bs0500

ejusdem veritatis caussa experti sunt duo juvenes, Johannes Vogelius et Joachimus Peuschelius, litterarum studiosi: quorum ille Wittebergae primum, ipso Meisnero, aliisque Professoribus inspectantibus in carcerem conjectus fuit: post Senatus Noribergensis jussu, cujus e ditione fuerant ambo, catenis onerati vinctique Noribergam abrepti sunt et tamdiu, nobis in vicina Noribergensium Academia tum temporis agentibus, in squalido [note: De vocabulo hocce p. p. agendum erit, valde invidioso.] carcere detenti, minis et terroribus vexati, donec expugnata eorum constantia, ad abdicandam, quam susceperant, veritatem adigerentur. Hactenus Slichtingius, satis quidem, ut plerumque solet, modeste. At multo pro more vehementius Valentin. Smalcius in Praefat. Refutat. Orat. Vogelii et Peuschelii praeposita [note: Plura de hac Refutatione deinceps dicemus, et integram forte huic historiae attexemus. Nunc sufficit, illico seq. A. 1617. editam esse, visum nobis h. l. observatione dignum.] querulatur et calumniatur; quando non erubuit scribere: Senatus Norimbergensis, cujus prudentia hactenus alias Respublicas superare visa est, eo prolapsus est nuper etiam amari et praeposteri zeli, ut in paucos quosdam Studiosos, quibus Deus id, quod nostrae Ecclesiae hactenus profitentur, alto suo consilio revelarat, tam graviter animadverterit, ut nova papalis tyrannis eos invasisse merito dici possit. Homines enim liberos catenis ligatos ex Academiis satis remotis Noribergam deduci curavit, et ibi in carceribus squalidissimis [note: Ita ille squalidissimum vocavit, quem prior vix squalidum ausus est dicere, pro solita, qua agebatur, animi impotentia et cavillandi libidine.] per non paucos menses conclusos, minis etiam carnificinae propositis, [note: Bona verba, quaeso!] tandem eo adegit, ut veritatem abnegarent et publice etiam retractarent. O Deus! ubinam gentium sumus? Haeccine fieri decet inter eos, qui verum Christi Evangelium prae aliis sibi revelatum gloriantur? En in medio illorum, qui Anti-Christum deseruerunt, Anti-Christus regnat? Quis tandem hujus tyrannidis finis futurus est? Num fortasse credunt, hac ratione divinam veritatem suppressum iri? At contrarium eos omnia --- docere poterant. Ita ille non tam declamat, quam debacchatur, pluribus quidem cavillationes hasce augens, sed quas alibi, et integras forte, [note: In calce hujus operis ex professo discutiendas. Qui enim ad eas responderit, scimus neminem.] dare malumus, quam decerpendo mutilare. Tertius denique hisce accessit [note: Quartum vero, eumque scurram, insulsissima quaeque in negotium totum effutientem convitia, Fornerium, paullo inferius castigabimus.] homo larvatus, et Enthusiasmo proximus, qui A. 1645. demum, assumto Bernhardi Baumanni, Beroviensis


page 501, image: bs0501

Borussi Pastoris, nomine, [eum vero non alium fuisse, quam Christianum Hohburgium, jam compertum est, [note: Conf. J. Sauberti Judicium de Libris Hohburgii quibusdam et Baumanni legendis 1646. edit., ubi tamen videtur existimasse, hunc ab illo priori diversum esse scriptorem.]] in eandem cum deceptis hisce novis Socinianis agendi rationem graviter invectus est: [note: Im Teutschaergerlichen Christenthum P. III. In qua colloquium fingitur Evangelici hominis cum Photiniano p. 1084. A. 1645. 8vo impress.] quantumvis aliorum duntaxat mentem exponere videri voluerit. Verba ejus, quibus post similia quaedam de Joachimi Stegmanni carcere et proscriptione (Gedanensi) Noribergensia acta rodit, haec sunt: "Siehe heisst das nun die Gewissen frey lassen? Also habt ihr auch mit zween andern Studenten zu Allendorff, [note: Sic enim male Altorphinam Academiam homo Saxoniae inferioris fere tantum gnarus exscripsit.] um gleicher Vrsachen willen procedirt; da der eine Vogelinus, Angesichts der Professorn und Prediger in die Gefaengnüsse geworffen, hernach als der Rath zu Nürnbergk dahin sandte, seynd sie beyde mit Ketten gebunden und nach Nürnbergk geschleppt, und daselbst so lang in einer abscheulichen Gefaengnuss gequelet, mit draewen und schrecken gemartert worden, biss sie endlich zum Abfall seynd gezwungen worden." Haec ille non obscure applaudens [note: Photiniani hominis larva assumta, sed ita cuncta adornans, ut ejus sententiam adversae Lutheranae cum isto colloquentis, fere nunquam non praeferendam indicet.] Slichtingio, quem etiam, quantumvis non nominet, prorsus videtur exscripsisse; id enim verborum versionem, cum superioribus Latinis Slichtingianis [note: Et Chronologia libri, nuper admodum typis excusi.] collatam, attendentibus facillimelicet subodorari. Quemadmodum vero, ut coecus de coloribus, alienis oculis [note: Certe, cum haec Noribergae agerentur, nondum ex ephebis auctor excesserat A. 1607. d. 23. Julii Luneburgi natus, et A. 1675. Altonaviae, ubi, quod satis cognitum est, Mennonitarum coetui operam denique suam sesquiannum fere addixerat, d. 29. Octobr. denatus.] is vidit, et judicavit: ita ignorantiam suam, Altorphium per Allendorf reddendo, itemque pro Vogelio, Vogelinum substituendo, manifeste prodidit, ac proinde vel in legendo describendoque Slichtingio infelix admodum fuit. Omnium tamen maxime aberravit a janua, quando squalidum carcerem multo asperiori vocabulo abscheulich expressit, atque ita, seu mali interpretis alieni sensus, seu inepti de re incognita censoris, officio perfunctus est Hohburgius: [note: Nec mirum: Quis enim molliora ab eo expectaverit, qui ad vota animi sui omnimodam non solum sentiendi, (quae tamen verbi divini norma et regula constringitur) sed etiam docendi agendique licentiam cuivis indulgeri praeopta verat; ita ut Ecclesiasticos et S. Senatus ministros ad se coercendum missos, ipsumque Principem, canes regiminis (die Regiments-Hunde) in Postill. Myst. P. I. f. 396. appellare non sit veritus. Et eo quidem tempore, quo multa jam subiisse fata, ex pervicacitate potissimum, in precum publicarum formula quadam recitanda, sed prohibita, sibi attracta valde adversa, cum ex Vita a filio descripta, tum maxime ex praeclara Luneburg. Hist. Eccl. Bertramiana f. 229. Cap. XI. et ipso l. c. Postill. constat.] Qua de caussa etiam nobis responsionem


page 502, image: bs0502

ad calumnias objectas separatim haud mereri videbatur. Quod autem ad priores attinet, indignum est Jonae passim alioqui celebrato candore, quem et ipse prae se fert maximum, de rebus haud latentibus, sed publice actitatis, a quibus nec multum remotus ipse vivebat, tam inique judicasse. Etenim quod ad Meisnerum attinet, qui dedeceat, quaeso, Professorem Academicum, in gravissima caussa, eaque sibi peculiari quadam ratione demandata, ac proinde de circumspectione studiose adhibenda rogatum, [note: Et forte h. t. Prorectorem atque absente Rect. Magnif. ex officio id agentem. Rectorem enim A. 1615. fuisse, ex Hofmanni cujusdam Anagrammat. cognovimus.] adspexisse, quae agerentur, quum se procurante abducendus esset in custodiam primam Vogelius? Praesertim, si et ipse in vicinia habitavit, atque vix ab intuitu ejus rei oculos prohibere potuit, neque alia ipsius custodiae caussa hactenus esset, quam ne legitimi Magistratus curam, Christianos decentem, homines versuti, et ob graves caussas de fuga suspecti, aliorum certe exemplis jam in hanc suspicionem haud vanam adducti, eluderent. Sed haec forte ex aliorum relatione cognita fuisse dixeris Slichtingio, et in ipsa narratione partium studio, ut fieri solet, exaggerata, quamobrem condonandum aliquid esse nobilissimo homini, quantum ad hoc, existimaveris. Multo autem indignius tanto viro putamus, quod Vogelium squalido carceri mancipatum tam confidenter publice asseveravit, eumque nominatim in ista querimonia appellat una cum Peuschelio, quantum ad hoc, sine discrimine cum eo conjuncto; Cum tamen solus Peuschelius, inferius illud brevi tempore subire antrum, necesse habuerit: caeteris in honestiori et ob prospectum ex alto paene amoena turri (cui honestissimi quique propter leviora delicta, aut qui laevae etiam mentis sunt, includuntur) constanter relictis. Nam Vogelium in ea, quae vulgo Lug ins Land dicitur, ad finem usque hujus controversiae extremum perseverasse, certum plane et exploratum habemus. Neque vero unquam adversus eos minas fuisse adhibitas, aut terrores, sed serias commonefactiones, et ne has quidem verborum gravitatem excedentes, comperimus, [note: Qua de ipsa Illustrium DNN. Curatorum verba, et Colloquio praemissa, et interposita, et subjuncta denique, nos plura Sect. II. hujus Cap. III. edocebunt.]


page 503, image: bs0503

nisi, ubi necessaria quam maxime, et jam aliqua ex parte cognita approbataque, iterum dissimulare, aut tergiversando occultare, viderentur. Interque haec jure optimo numeramus, quae Peuschelius in carcere asperiori d. XXVII. Maji et sequenti V. Junii examini rigidiori subjectus patefecit: quae omnia supra recensere non e re nostra videbatur, neque etiam universis innotuere. [note: Quaedam vero nunc quoque alto silentio sepulta manent.] At enim vero neque haec sola fuit exasperati carceris caussa; sed aliae adhuc graviores et atrociores Senatum Illustrem eousque procedere, vel nolentem, ex officio divinitus mandato, jusserunt. Blasphemiae enim, praeter alia quaedam, aut certe his non absimiles de divinis rebus loquendi formulae exciderant ex ore calamoque Peuschelii, quae coercendi hunc modum severiorem atque animadversionem justam omnino requirebant. Testem habemus virum in hac caussa ventilata minime hospitem et integerrimae fidei, Joh. Schröderum, qui in litteris hoc tempore Noriberga datis, quarum non nisi paucula haec fragmenta conservata sunt, nobisque ab amico communicata, ad Joh. Gerhardum, novitium t. t. Profess. Jenensem scripserat: Photiniani nostri adhuc detinentur captivi: quorum unus, Peuschelius, dicitur detrusus esse in subterraneam quandam custodiam, quod blasphemo nomine Spiritum S. affecerit, et duriora quaedam adversus Magistratum effutierit. [note: En! caussam non unam, eam que ab ipsa haer esi multum distinctam, justa sane animadversione dignam, et tamen mediocri, ne qua cavillandi ansa daretur, castigatione eluendam, atque hinc tandem gratiose condonandam.] D. Grauerum meis verbis salutabis, dicesque, Vogelium nostrum captivum rogatum, cur illum Theologum nigrum appellarit, in Onomastico, hanc reddidisse rationem, quia Grawerus parum candide secum egerit. At qua in re hoc sit factum, nondum scire potui. Haec Schröderus. Equidem, quae fuerint illa in Sp. S., cui sit honor et gloria sempiterna, duriter pronunciata, reperire nondum potuimus. [note: Et diras hasce voces pia in sanctissimum Numen reverentia suppressas credimus.] At Deum Patrem Artaxerxen in epistolis eum nominasse, et Sacro sanctas divinae Triadis personas Comicorum nomine [horreo referens proterviam hominis [note: Quae vero commemorare visum est, ne quid confictum putetur, et ut petulantiae hominis hujus specimen aliquod exhibeamus. Quanti vero sint formulae hujusmodi faciendae, non Calvinum quidem et Bezam, de haereticorum supplicio, iisdemque gladio coercendis, commentatos atque ea propter passim male audientes, sed observationem, quae extat in Bibl. Brem. Theol. Philol. P. I. f. 740. sqq. conferri svademus.]] insignire haud erubuisse,


page 504, image: bs0504

plane scimus, atque hinc, atrociorem adhuc illam non nominatam de Sp. S. formulam fuisse, verisimillime conjicimus. Excusaverat quidem, ut exploratum nobis est, idem Peuschelius verba, quae adduximus, aspera et horribilia, eaque in mitiorem sensum interpretatus, non alia mente istoc se vocabulum usurpasse, caussatus est, quam ut transsumtam ex Comoediis notionem Sacris quodammodo accommodaret, ac proinde non malo animo id factum, contendit: quandoquidem Poetae Christiani saepenumero pro Jehova, Jovem Olympium similesque loquendi modos [note: Quos notum est b. Jac. Thomasium pereleganti de Ethnicisino styli dissertatione collegisse, sed atro etiam carbone notasse, non nescimus. Vtrum vero cum his formulis Peuscbelianae, praesertim si ad animum respicias, summis mysteriis illudentem, comparandae sint, valde dubitamus.] substituerint. Sed parum hisce subterfugiis profecit, quin durioris carceris aerumnas aliquandiu degustare juberetur. Cui si et alia contra Magistratum iniquiora accessere, prout aperte testatur Schröderus, quid mirum, si promerita jam satis abunde poena vel hoc nomine atrocior luenda ac jure meritoque toleranda fuit. Quanquam et brevitas temporis, asperitatem illam clementia temperatam fuisse, satis luculenter addoceat. [note: Vix enim aliquot dierum spatium carceris istius paullo durioris castigatio duravit, et confessionem candide tandem etiam editam clementia subsequuta est.] Quod superest, non erat, cur tantopere inveherentur obtrectatores in Inclyti Senatus consilia, quibus, ut vincti domum reducerentur, sapienter ac solicite curatum est. Homines enim fuerunt fascinati illi juvenes non sui omnino arbitrii, sed data ante dextra e patria digressi, et jurisjurandi fide, eaque amicorum fidejussione insuper munita, oppido multisque modis patriae suae obnoxii. Numquid vero haud licuisse putant Magistratui legitimo, a beneficiariis suis rationes impensarum et stipendiorum acceptorum collocatorumque deposcere? An credat aliquis, injustum esse, ad examen severum postulare eos, qui acceptam pro Veritatis Evangelicae Ecclesiae, Aug. Confessionis compendio comprehensae, cognitione penitiore et propagatione pecuniam sacram, in haeresin, e diametro verae doctrinae oppositam deterrimam, ipsamque hanc doctrinam oppugnandam, impie adhibuerant, et diutius quoque, nisi obstaculum positum fuisset, id se facturos, aperte jam prae se ferebant? [note: Immo haud obscure, sed palam, ut supra professi erant, adhuc ore enunciabant.] At vinculis constringendos haud fuisse, tanquam scelerum et maleficorum reos, forte dixerint censores illi tam rigidi: Non disputabimus in praesens; utrum criminibus sint connumerandae haereses, nec ne? quippe de rebus


page 505, image: bs0505

soliciti non verbis varie [note: Et sec. juris civilis atque Sp. S. stylum diversimode acceptis. In Ep. ad Gal. certe Cap. V. cum caeteris operibus carnis et criminibus manifestis connumerantur [gap: Greek word(s)] . Haec de nomine. De reliquo, si caetera absint, quae haeresi saepe adjuncta comparent alterius generis mala, nobis quoque illud Hug. Grotii placet, quo: Errantis poenam esse, ita doceri, ut errorem fateatur, sapienter L. de Pace Ecclesiae affirmavit. Neque alio modo nostrorum Photinianorum errores punitos esse, ex sequentibus patebit.] usurpatis; Errorem, scio, adversa pars substitutum vellet, repudiato criminis invidioso titulo. Sed faciamus, ita rem esse. Nonne vero de fuga esse potuere suspecti? immo etiam quam maxime fuere, eoque facile accidere potuisset, ut rationibus reddendis subducti fraude et dolis ludificarentur Munificentissimos Patronos et Dominos suos legitimos. Et jure quidem optimo suspectos fuisse, vel ex Dümleri solius audacia patuit, qui perfidia sua mitissimam viam primum ingressos eosdem Reipubl. patriae Proceres nuperrime in ipsa patria impie deludere minime veritus erat. Reperta quoque, inter prima arcanorum inventa, socii cujusdam hominis epistola, A. 1615. d. 2. Novembris scripta, id apertius consilium jam agitari, prodiderat; In hac enim interrogaverat Corn. Marci Peuschelium: "Wann es sich von Jena wolle weg machen, sonderlich weil es sich nicht ohne Gefaehrten auf den Weg zu machen willens seyn würde?" Tacemus caetera, et inanem cavillantium Socinianorum querelam explodimus, ipsorumque captivorum post saniorem mentem receptam gratiarum actionem ac beneficii in se collati gratam voluntariamque [note: De qua Cap. IV. §. 6.] depraedicationem longe anteferendam judicamus insulsis hostium, iisdemque suis tantum rebus studentium, calumniis. Vtrum vero comminationibus compulsi, an veritatis luce et virtute convicti, ejurarint errorem tetricum, quae postrema est cavillorum pars, deinceps copiose exponemus, et ad oculum obtrectatoribus demonstrabimus, ubi contraria omnia ex ipso felici rerum exitu [note: Quod praestantissimum est demonstrationis in rebus historicis genus: Vbi enim rerum adsunt testimonia, quid opus est verbis? Nec opinamur, qui aliter forte ad huc senserunt, integra rerum gestarum serie apud animum suum bene reputata, aliter judicaturos, quam in praesentia pollicemur.] elucebunt.

§. XXX. [sic]

Jam satius est, quid, post audita consignataque captivorum responsa, decretum sit, brevibus commemorare, atque his peractis ex ipsa Civitate Noribergensi denuo paulisper digredi. Nimirum, Theologis aeque ac Jctis ut omnia traderentur ea, cumprimis, quae Peuschelius proloquutus


page 506, image: bs0506

indicaverat, mature jubebatur; quo, quid de praesentibus sentirent, ex ipsis percipi, atque hinc, quid porro consulto factoque opus esset, desiniri posset. Initium autem faciendum est a Senatus consulto, quod ea de re d. 3. Junii 1616. conditum sequentis erat tenoris:

Joachim Peuschels im Loch gethane Aussage, soll man den dazu deputirten Herrn Hochgelehrten, wie auch Herrn M. Fabritio und Herrn M. Schroedern zustellen, und die zu Altorff, so von ihnen besagt worden, foerderl. herein erfordern, zu Rede halten, und mit den Gefangenen confrontiren, der Herrn Hochgelehrten, wie auch Herrn Theologen Bedencken wieder kommen lassen, und (um) wann zuvor mit den verhafften colloquirt, ferner raethig zu werden, ob man die Sach bey gemeiner Consultation der Herrn Hochgelehrten vorlegen wolle? Actum Monntag den 3. Junii A. 1616.

per Herrn Christoph Loeffelholz, Scholarchen,

per Herrn Carl Schlüsselfelder, Schoepffen.

Quae ad mandatum hocce consequuta fuerint, ex sequentibus patebit. Jam enim, ut seriem actorum et rationes temporum non commisceamus, Altorphium paullulum exspatiari animus est, quo, lustratis, quae illic facta sunt sub id ipsum tempus, deinde Argentoratum [note: Propter Ruarum istic hospitantem, facem et tubam horum malorum praecipuam.] quoque excurramus, atque inde reversi, caetera cum Noribergensibus, captivis adhuc, et, ut resipiscerent, frequenter admonitis, gesta persequamur. In his prima fuit cura Academiae Curatorum Illustrium, ut praecipui inter suspectos, sed jam superiori anno Socinismi societatem inficiatos, denuo fidei suae commonefierent, et, si candide testari vellent ingenuitatem, Libros quoque Socinianorum abjicerent traditos. Eum in finem litterae ad Senatum Academicum, statim post decretum illud Senatus paullo ante exhibitum, perscriptae sunt, quibus, id facere, nominatim jubebantur Frauenburgerus, Kobius et Fabritius, Altorphio hucusque egredi sancte prohibiti. Hainlinus enim et Marcius, uti supra perspeximus, hic arctiori, ille laxiori euftodia Noribergae jam attinebantur; caeteri vero aliorsum diu antea [note: Vti supra Cap. II. et sub initium Cap. hujus III. edocuimus.] dilapsi erant. Citati ergo et comparentes d. VI. Junii A. 1616., atque ita paullo ante festum Academicum, idque anniversarium, quae imperata erant, ut memoria proditum est, fecerunt. Et Cobius quidem atque Fabritius MScta nonnulla pariter ac impressa id genus opuscula


page 507, image: bs0507

exhibuere lubentes, cum consignato eorum indice; quae cuncta ad se Rector t. t. Academiae Magnificus G. Queccius recepit. Frauenburgerus autem, nihil omnino se horum scriptorum amplius possidere, significavit, atque dudum tria potiora, Ostorodi Institt., Socini de Servatore L. et Catech. Racoviensem, illis, a quibus mutuo acceperit, amicis, Vogelio, Peuschelio et Dümlero restituisse, constanter asseveravit. In quibus hactenus subsistere placuit, dum novum consilium caperetur. Interim caeterorum collecta suppellex, Noribergam missa, atque Inclyto Dominorum Curatorum Ordini tradita est, et ab his, quid statuendum esset, ob gravissimas caussas jam de novo coepit deliberari. Eoque maxime consultatione videbatur opus esse, quod non modo personis mentibusque in errores abreptis prospiciendum existimarent, sed etiam totus ille, qui ex Peuschelii, Vogelii, Marcii caeterorumque reculis congestus habebatur, apparatus librorum excusorum manuque descriptorum materiam ineundi consilii praeberet. Dum vero haec ita, uti dictum est, agebantur Altorphi, continuatis interim deliberationibus, tam Jctis quam Theologis ab Illustri Senatu cura est demandata, ut, quo pacto et corruptelis invectis medendum esset, et famae quoque sinistrae, his de rebus jam late admodum sparsae, [note: De qua litteris hinc illinc acceptis certiores reddebantur in dies et Proceres ipsi et Theologi atque eruditi alii, qualia et supra a nobis varia occasione adducta monumenta continebant.] cunctaque in deteriorem partem, ut, fieri solet, vertenti, obviam iri posset, statuerent. Quibus tandem rem ea via aggredi placuit, quae non tantum revocandis in orbitam maleferiatis, et in perniciem suam ruentibus juvenibus conveniens, Christique regulae perscriptae vere Evangelicae [note: Docere jubentis et coercere, non occidere, uti peculiari schediasmate b. Theod. Thummius demonstratum dedit: Ne errantis ruina potius, quam erroris correctio (qua Cl. Maeichelii de Moderatione Theol. sunt verba,) peti videatur: qui, violentiam in religione (quatenus talis est) non nisi ad hypocrisin atque Atbeismum ducere, recte l. c. f. 50. addit.] consentanea esset, sed etiam ad infamiam malevolorum abstergendam, ac detestationem justam haereseos ab Inclyto Senatu orbi universo et Ecclesiae diviniori patefaciendam, quam optime congrueret. A Theologis equidem, quos in consilium similiter vocatos scimus, quodnam sit redditum responsum, hucusque comperire haud potuimus, neque tamen a Jctorum judicio discrepasse, [note: Nisi forte, collatis rationibus, in unum illud, quod sequitur §. XXXI., cunctorum sententiae redactae sint. Repugnare tamen huic conjecturae, uti mos insolitus, ita verba quoque nonnulla, quibus Theologis quaedam dijudicanda a Jctis relinquuntur, videri potest.]


page 508, image: bs0508

quicquam caussae est, cur nobis persvadeamus. At JCtorum ordinis quae fuerit mens et sententia, optime compertum habemus.

§. XXXI.

Eaque ut tanto evidentius pateat, en ipsum Consilium! quod ex museo Theologi externi cujusdam celeberrimi ad nos, singulari fato, pervenit, hunc in modum adornatum:

Es ist zwischen den Photinianern, die die andern zum Theil verführt, und auf Meynung bissher beharret sind, und denen, die sich verführen lassen, und ihren irrthum bekennen und bereuen, auch begehren wieder zu unserer Religion zu tretten, ein Vnterschied zu machen. Vnter den Bekehrten ist allein Cornelius Marci de Trinitate noch dubius, [note: Cujus tamen in custodia quoque mota dubia, de viribus et necessitate servandi legem Dei, alibi commemorabimus, et ex animo similiter remota esse, ostendemus.] und begehrt informirt zu werden. Die übrigen bekennen mit dem Munde, GOtt gebe auch im Herzen, dass ihnen alle ihre dubia benommen [note: Haud dubie Theologorum etiam Altorph. et Noribergens. opera interveniente: de quorum tamen speciali industria, et circumstantiis aliis huc pertinentibus, nihil nobis distincte innotuit; quia privatos inter parietes pleraque actitata sunt.] und williglich zu unserer wahren Religion und Bekaentnus wieder tretten wollen. Demnach wird die begehrte fernere Information dem Corn. Marci nicht zu verwegern seyn. Wenn sie denn alle einmüthig ihren Irrthumm bekennen, und verlassen, werden sie ferner in Arrest nicht aufzuhalten, noch mit einer ernstl. Straff zu belegen [note: En scopum rigoris, non methodo Christi, gladio oris hostes necantis, sed securitati praejudicatis opinionibus indormientium pia excitatione oppositum! Inepte ergo sentiunt, qui subsidia paterna, asperitatis aliquid prae se inter amoris affectiones ferentia, filium ad patris commonefactionem audiendam attrahendi, poenam interpretantur.] seyn; Dieweil sie dannoch in ihrer blühenden Jugend durch allerhand machinationes und Occasiones übel in diesen Photinianischen Greul und Irrthum gerathen sind, und denselben sehr bereuen: Damit sie bey solcher ihrer Resipiscenz desto mehr moegen erhalten, und bey andern gleichmaessiger Abfall und Apostasia verhütet werden, so wird man die Caussas und Occasiones solcher Apostasiae müssen aus dem Weg raumen und verhüten.

Deren erste ist nun die familiaris Conversatio Photinianorum, welche von frembden Orten [note: E Polonia et Belgio, quorum tamen plerique Poloni erant, et nonnulli quoque Transsylvani.] dahin kommen, und heimtückischer


page 509, image: bs0509

Weisse ihren Irrthum bey der Jugend einschleichen. Ob man wohl nun solches gaenzlich nicht [note: In Academia publicaque schola, ad quam varii generis homines convolare solent.] verhüten kan, denn man den Leuten nicht kan in das Herz sehen, so waere doch vonnoethen, dass so bald sich einer in privata aut publica disputatione et conversatione Photinianischer Reden und Argumenten gebrauchen, oder Photinianische Bücher bey sich haben würde, derselbe alsobald darüber zu Red gesezt, und nach Befindung der Sachen von der Academie abgeschafft würde. Zum andern, haben die Theologicae Disputationes nicht wenig Vrsach dazu gegeben, indem man die Objectiones nicht sufficienter hat koennen solviren, ja sich ad absurda treiben lassen, [note: Ita perhibebatur factum in Disp. multoties citata de SS. Trinitate A. 1613. Respondente Sauberto, Praeside Schoppero. Vid. supr. c. II. et I. Nec male etiam, utut de fingulis accusationibus dubia superessent, generatim et universe ex consensu fere omnium id colligi poterat; non omnino de nihilo fuisse, quod in Doctoribus etiam Theologis t. t. Altorphinis aliquid desideraretur.] nemlich offentl. zu bekennen, Deum Patrem esse genitum: Ex uno solo Scripturae loco non posse Trinitatem doceri, und was dergleichen mehr seyn mag. Solche schaedl. Disputt. werden zu unterlassen, oder allein von denen anzustellen seyn, die dazu gnugsam qualificirt. Zum dritten werden auch von diesen bekehrten Photinianern alle Photinianische geschriebene und gedruckte Bücher abzufordern, und sie mit dem Juramento zu belegen seyn, dass sie deren keines, zu hinterhalten, noch einiges anders fürbass zu handen bringen und lesen wollen. Denn ob wohl unterandern Vrsachen ihrer Apostasiae sie auch diese angezogen: Dieweil die Photinianische Bücher so hart verbotten, da man doch den Alcoran in oeffentlichen Druck kommen lassen, und den Pontificiis, dass sie die Evangelische Bücher zu kauffen, und zu lesen, den ihrigen verbotten, sehr exprobrirt, und also das gemeine dictum bey ihnen sich wahr befunden: Nitimur in vetitum etc. etc. so will es fich doch nicht thun lassen, nachdem sie ihren errorem bekandt, ejus fomentum d. i. die Photinianische Bücher in Haenden [note: Donec videlicet, argumentis melioribus edocti, e somno aut lethargo quasi expergefiant, et ad sobrietatem aliquam mentis redeant. Praejudicatarum enim opinionum fomenta non minus convenit removere, tantisper certe, dum de veritate sine anticipata opinione disputandum est, quam morborum alimenta noxia, ubi corporis medicina cum fructu salutari sit adhibenda, prohibentur. His ergo amotis sepositisque dubia, quae animum excruciarent, exponendi non solum potestas haud est denegata, sed, ut candide promerent, qui male ipsos haberent, scrupulos, etiam imperatum. Et ipse quoque eventus, providam hanc curam, non timidam, multoque minus crudelem fuisse, demonstravit. Neque unquam posthac, cum ad sanam mentem rediissent, hujusmodi libris destitutos omnino vixisse, aut, ut nullos unquam vel legerent, vel compararent, ipsis interdictum esse meminimus. Immo possedisse, haeredes ipsi testari possunt.] zu lassen. Zum vierdren wollen auch

page 510, image: bs0510

die Photinianische Stipendiaten das Juramentum, so sie auf unser Normam doctrinae geleistet, cavilliren, als haben sie nicht allein auf die benannte Bücher, sondern insgemein auf alles, was der heiligen Schrifft gemaess sey, dafür sie ihr Glaubens-Bekaentnus halten, geleistet. Solcher Cavillation wird man zu begegnen, und das Jurament mit Rath der Herrn Theologorum etwas besser und schaerffer zu clausuliren seyn. Wiewohl wenn einer nicht Luft hat dabey zu bleiben, es sich mit dem aushelffen kan, quod juramentum contra pietatem et bonos mores praestitum non sit obligatorium; Es wird aber solch juramentum darum nicht einzustellen seyn, bevorab, dieweil die Photiniani Fratres selbst bekennen, der Vogel und Peuschel haetten übel geschworen, dessen sie selbst, politice zu reden, gestaendig sind. [note: Vid. supra hujus Cap. III. et Sect. ejus I. §. 4.] Wann nun hiezu kommt eine fleissige und frequens Examinatio der Stipendiaten, und sie auf die Aphorismos [note: Quos p. p. exhibebimus descriptos, examina vero etiam diu post huc praecipue spectasse, ii, qui cum senioribus consvetudine vitae familiari usi sunt, ex eorum narrationibus cognitum habuere, atque ad posteritatem hanc quoque prudentiam diligentiamque propagarunt.] gewiesen, auch der Photinianismus in Praelect. publicis wohl refutirt würde, [note: Cui consilio inprimis Dispp. suas, et praelectiones Christ. Matthiae et Königius accommodarunt: uti Vita scriptaque Matthiae luculenter demonstrant.] ist zu hoffen, es soll sich der Photinianismus paulatim verlieren. Damit man nun ein ernstlich Missfallen ob solcher Photinianischen Schwermerey in gantz Teutschland bekannt mache, so kan man ihre Bücher oeffentlich zu Altorff verbrennen, [note: Vid. §. 32.] und per Proclama [note: Conf. §. 33.] verbieten. Jedoch müssen die Bücher, so verbrannt werden sollen, zuvor durch die Herrn Theologen ersehen, und ein delectus darinnen gehalten werden, dass man der Sachen zu viel nicht thue, und etliche Staende, so im Articul de praedestinatione et Obedientia, caeteris paribus mit ihnen [note: In Eccl. Calvino-Reformata.] übereinstimmen nicht offendirt werden. Welches der Herrn Theologen discretion zu vertrauen.

page 511, image: bs0511

Anlangend nun die Seductores et perseverantes, dieweil sie bitten, eines bessern sie zu unterrichten, mit Erbietung, alsdann von ihren Irrthum abzustehen, so wird solches nicht laenger aufzuschieben seyn. Da sie sich nun bekehren sollten, müssen sie oeffentlich zu Altorff (da sie die Kirch geaergert) recantiren. [note: Conf. Cap. IV. §. 8. 9.] Im wiedrigen Fall, und da sie nicht zu bekehren, so wüsten wir noch zur Zeit zu keiner andern Straff, als dass sie über die vier Wald nach erstatteten ihren Stipendio auf ewig relegirt, [note: Vt vitari possent: Tit. III. 10. Quae quidem disciplinae potius, quam poenae nomine digna est, ne pars sincera trahatur, in futurum tempus cura.] [dergleichen relegationes vor Jahren sehr gebraeuchlich gewesen] und ihre Bücher confiscirt und verbrennt würden. Denn kein ander Straff ist ihren Brüdern zu Leyden [note: Ostorodo puta et Voidovio, de quibus Cap. I. §. XII. et alibi passim.] und an andern Orten angethan worden; Es waere denn Sache, dass sie sich zu blasphemiren unterstehen würden: Alsdenn waeren sie nicht, ut haeretici, sed ut blasphemi am Leib zu straffen, wie dem Michael Serveto begegnet [note: De cujus supplicio ejusque caussa, ex qua tantum invidiae sibi attraxit Calvinus (ejusque discipulus Theod. Beza) Lib. qui Defensionis orthodox. Fidei de S. Trin. contra prodigiosos errores Mich. Serveti Hisp. ubi ostenditur haereticos jure gladii esse coercendos, et nominatim de homine hoc tam impio juste et merito supplicium sumtum esse, titulum gerit, tantum videntur Consiliarii hi probasse, quantum prudentia suasit, blasphemumque illi fuisse Servetum crediderunt. Quae, ne allegatio hujus exempli illis fraudi sit, et in calumniae materiam vertatur, dedita opera monemus.] ist. Dass der Peuschelius Deum Patrem Artaxerxen genennt, und die 3. Personen in der Gottheit die Comoedianten etc. das hat es taliter qualiter entschuldiget, jedoch ist hierüber auch der Herrn Theologen Censur vonnoethen. Vnd dieweil noch mehr meiner Herrn Stipendiaten, als Georg Richter, an frembden Orten sich auf halten, die mit dem Photinianismo auch behafft, wird darauf zu gedencken seyn, wie denselben geholffen werden moechte. Wann nomine Theologorum Noribergensium vel Altorffensium ein nervös scriptum refutatorium in teutscher Sprach [note: Nihil hujusmodi, si a Christ. Matthiae supra laudatis scriptis latinis discedas, lucem vidit, et fortassis Refutatio Catechisini Racoviensis Balduiniana, totius Vnivers. Witteb. nomine p. p. A. 1619. lingua vernacula et latina publicata, cujus spes jam diu ante facta erat, hunc defectum explevit.] der teutschen Photinianischen Bücher, so unter den gemeinen Leuten spargirt seyn, ausgieng, darauf man sich wohl zu verlassen, solte es wohl zu Entschuldigung der Nürnbergischen Kirchen am dienstlichsten seyn. Wiewohl Sachsen auch nicht an allen

page 512, image: bs0512

Ort von Photinianern engel rein ist; andere Ort mehr zu geschweigen, die von den verhafften und arrestirten seynd benennet [note: Nihil hic addimus, sed ex superioribus quaedam, et, quae patria fuerit dicacissimorum ante et post Socinum Vnitariorum, animo reputari volumus.] worden. d. 17. Junii. 1616.

J. C. Oelhafen etc.

Ita suam et procul dubio etiam Collegarum Ictorum caeterorum mentem prorsus eandem Vir prudentissimus exposuit, et in medium consuluit. Idque tanto cum applausu exceptum est Responsum, ut, quod ex sequentibus plane elucebit, in plerisque, ad hujus consilii ductum, deinceps negotium gravissimum peractum esse, observemus. Quam etiam ob rem id integrum cum L. B. typis excusum h. l. communicare placuit. Addita quidem fuit jam finito huic Responso asperior haec Appendix, [note: Potuissent ea h. l. omitti, sed, ne qua fides nostra historica laborare videretur, neque improbata dissimulare voluimus.] post verba: "Vonnoethen inserenda: Ob sie nicht (zur Verhütung fernern Aergernuss in Christlicher Gemeine) mit ewiger Captur zu belegen, dahin Bechtius in Tr. de Securitate collimirt, weil sie gleich wohl geschwinde Koepffe, und noch grossen Schaden thun koennten, auch wohl etwann propter perjurium dazu sie sich bekennen, um die 2. foerderste Finger, und der Peuschel um die Zungen koennte gestimmelt werden, damit sie erfahren, quod Magistratui mutilatio membrorum sit permissa: Dahin auch Philipp. Mel. und andere Consilia Theologica gehen, dergleichen Exempel zu Zürch und Heidelberg hiebevor per amputationem capitis wohl vorgegangen etc. Heic videntur omissa: [note: Erat enim exemplar, unde descripsimus, hiulcum, et sensus incompletus, quem orationis [gap: Greek word(s)] postulat: Nec satis certum est, utrum haec privatam tantum meditationem praesertim, quod ne quidem integrum sensum fundunt, Icti hujus nobilissimi sistant, an Inclyto quoque Magistratui exhibita sint. Hoc indubitato scimus, consilium istoc paullo asperius probatum non esse.] stelle ich dahin, und zu weitern Vberlegung aus --- Vnd dieweil noch mehr etc. als Georg Richter etc. [note: Neque Richterus ergo, de quo alias pauca posthaec memoria sunt prodita, suae relictus est menti, haud dubie adhuc perversae, sed in peregrinis quoque terris videbatur compellandus. Quamvis, quid responderit iste, et a quo ad meliorem mentem revocatus sit, nondum explorare potuerimus. Rectius certe jam sentientem domum esse reversum, dubium non est.]" Sed quoniam neque approbata est ista severitas, neque etiam propter felicem omnium ad saniorem mentem reditum opus tanto rigore fuerat, sufficit paucis


page 513, image: bs0513

et bona fide hanc quoque laciniam reliquis, ut nihil omnino integritati historiae desit, attexuisse.

§. XXXII.

Quo facto jam nostrum erit, quae consulta videbantur et probata, ea praesertim, quae ad libros quosdam prae caeteris perniciosos Vulcano consecrandos pertinebant, quemadmodum Altorph I executioni mandata sint, et appropinquante Festo anniversario Petro-Paulino, inde ab Academiae auspiciis sacro, effecta, [note: Eo quidem sine, ut detestatio haereseos tanto celebrior redderetur, et apud vicinos externosque de factorum improbatione hoc luculentius omnibus constaret, quo plures, uti in ista panegyri quotannis fieri solet, etiam peregrini testes praesentes fuissent.] jam sine mora accuratius enarrare. Quod, ut effectum demus, eum in finem libros Socinianorum omnes, quotquot conquisiti et praesto erant, Theologis primum traditos esse, accepimus, ut delectu habito, quinam comburendi essent in isthac annuae festivitatis solennitate, vel retinendi, seu potius intemerati relinquendi, ab illis studiose dignosceretur. Impositum autem id esse munus, sicuti pleraque alia, cumprimis Antistitibus duobus Ecclesiarum parochialium. Laurentianae videlicet ac Sebaldinae, primariis, ex sequenti Illustris Collegii Dominorum Curatorum Academiae decreto cognovimus.

Herrn M. Joh. Fabritii und M. Joh. Schroeders Ehrwürden werden hiemit freundl. ersucht, beygelegten Extract der zu Hand gebrachten Photinianischen Bücher, so zum theil von Rectore zu Altorff überschickt, zum theil von Joh Georg. Fabritio und Corn. Marci [note: Hic enim Noribergae tunc, ut supra audivimus, existebat; Iste vero quosdam sero, aut domi suae latentes, ipse coram in urbe Generosissimis Proceribus tandem exhibuerat.] übergeben, wie auch die Verzeichnus dess Peuschelii Bücher ohnbeschwerth zu durchsehen, und diejenige zu notiren, so uf vorstehenden Festtag zu Altorff sollten verbrannt werden.

Signatum 26. Junii A. 1616.

Ipsi vero libri, qui ut obelo notarentur, exhibiti sunt, sequentes fuere:

PEVSCHELIANI

1. Vorstii Tract. Theologici. 2. Refutatio Lib. Wujeki. 3. Refutatio Goslavii contra Kekermannum. 4. Oratio Photinianorum ad Reg. Polon. Msc. 5. Libellus de Obedientia Msc. 6. Catechesis Soneri Germanica. [note: Hic, fateor, mihi aquam haerere, ut, quia distinguitur libellus de Obedientia, a Soneri Catechisine, ne nunc quidem, quis libellus ille fuerit, intelligam, omnesque proinde Hist. Eccl. et patriae Fautores, ejus si exemplar possideant, obscurissimi opusculi, ut copiam istius mihi facere ne graventur, iterum iterumque publicitus rogo.]



page 514, image: bs0514

COBIANI.

1) Praelectiones Theolog. Socini. 2) Institutiones Ostorodi. 3) Dispp. Socini de Baptismo aquae. 4) Dispp. de Filii Dei natura contra Volanum. 5) Catechismus Racoviensis. 6) Refutatio Thesium Graweri de Incarnatione aeterni Filii Dei. 7) Refut. Thes. D. Schopperi. 8) Refutatio Smalcii ad scriptum Ravensperg. 9) Refut. disp. Graweri de Sp. S.

CORNELIANI.

Comment. Socini in Epist. I. Johann. Tr. Socini de Deo, Christo et Sp. S. Christ. Ostorodi Institutiones German. Dispp. Socini de Loco Pauli Rom VII. Disp. de Statu primi hominis. Lib. Smalcii de Divinitate Christi. Das geschriebene Buch von den Kennzeichen der falschen Lehrer. Refut. Smalcii Thesium Graueri. Ref. Ejusdem oppos. Thess. de Vnitate Essentiae divinae. Refut. Ejusd. contra Disp. Graueri de Sp. S. Resp. Ejusd. ad Scriptum Ravensperg. Paraenesis Reuchlini ad Isaacum Casaubon. Discursus de causa, ob quam creditur, aut non creditur Evangelio.

FABRITIANI.

Praelectiones Socini. Disp. Socini de Statu primi hominis. Disp. An renati possint non peccare? Ostorodi Vnterrichtung. Etl. Tractaetl. Socini beysammen gebunden. LL. Socini de Servatore Christo. Explicatio cap. VII. ad Roman. Qui linea subducta signati erant, [note: Alioque typorum genere, quod vulgo cursivum vocant, h. l. impressi.] sine dubio flammis traditi et deleti fuere; utut ex sequenti Catalogo nonnulli etiam accesserint, e quo tamen non perinde, ut in prioribus, quibus eadem fata acciderint, determinato indicare possumus. Supererant nimirum [note: Selecti, inquam, ut mandatum erat et sejuncti a prioribus, tanquam Reformatorum potius, quam Socinianorum hypotheses defendentes: in quibus et ipsi Vorstiani adhuc numerati sunt, cujus tunc temporis adhuc, quo referendus esset, ambigua erat conditio. Quanquam ne nunc quidem, ut supra docuimus, cujas fuerit, certum sit.] ex

PEVSCHELIANIS

Vorstii Paraenesis ad Sibr. Lubbertum: Ejusd. Resp. ad Disp. Sladi: Ejusd. Theologicae et Apologeticae Theses: Ejusd. Apologiae de Ecclesiis Orthodoxae: Examen rationum, quibus defenditur [gap: Greek word(s)] in S. Coenae Dominicae verbis: Concordanz deren, so die Welt Catholisch,


page 515, image: bs0515

Lutherisch und Calvinisch nennet: Quaestio: utrum corpus Christi objiciatur externis actionibus Coenae Dominicae.

EX COBIANIS

Liber de S. Scriptura et alia Miscell. De Satisfactione Msc. Miscellanea Vorstii. Disp. [note: De qua conf. Cap. I. §. 16.] inter Doxasten et Philalethen Msc. Adversaria Theologica Msc. Historia Ecclesiast. Msc. Phrases V. et N. T. varie usurpatae Msc. [note: Compara Cap. I. §. 27.]

E CORNELIANIS

Liber variarum quaestionum et explicationum de Deo et Christo. Vorstii Parasceve ad Collationem cum Piscatore Msc. Fasciculus aliorum Msc. Epistola Crellii Msc. [note: Quo fato Vogeliani inter hos nulli omnino compareant, sed ab ipso postea divenditi sint, (Vid. c. IV. §. 12.) nos plane fugit, et admirationi semper fuit.]

Videntur tamen ex horum quoque numero non pauci caeteris prioribusque adjecti, et postquam altera manus, primis lineis jam ductis, accesserat, tandem igni destinati; ita enim sequens p. p. edictum publicum perhibet faciendum. Quibus accessere Manuscriptae epistolae, unde formulae, et nomina, interque ea quaedam blasphemiis simillima, antehac cognita erant; eo quod aliquorum nihil praeterquam apographa ex ipsa possessorum manu, aut excerpta duntaxat perpauca superant. Additam quidem aliam, praeter illum priorem indicem, vidimus schedam, cui sequentia inscripta erant:

Catalogus Librorum et Tractatuum nostrorum.

Socini; L. de Jesu Christo Servatore contra Covetum.

De Statu primi hominis ante et post lapsum contra Puccium.

De divinitate Jesu Christi et Sp. S., contra Bellarminum et Wujekum, Jesuitas.

De unigeniti filii Dei existentia contra Erasmum Johannis Arianum.

Comment. in Cap. VII. Epist. Pauli ad Romanos.

De Deo, Christo et Spir. S.

De Ecclesia: De Baptismo aquae.

De Magistratu Politico contra Paedagogum. [note: Palaeologum, legere oportet; contra quem hic L. in Opp. Socini scriptus habetur.]

Praelect. Theologicae.



page 516, image: bs0516

De Jesu Christi filii Dei natura seu essentia contra Volanum.

De Peccatorum per ipsum expiatione contra Volanum.

De J. C. invocatione contr. Franc. Davidis.

Tr. de Auctoritate Script. S.

De Justificatione.

Quod Evangelici se debeant adjungere nostris: etc. Discursus brevis de fide et incredulitate: Comm. in I. Epist. Joh. etc.

Ostorodi Confession oder Vnterrichtung der furnehmsten Articeln der Christl. Religion.

Von der Gottheit J. C. Disp. wieder D. Tradeln.

Examen, welche da seyen die den Herrn Jesum verlaugnen.

Apologie contra Decretum Ordd. Holland. Lateinisch und Niederlaendisch.

Val. Smalcii Lib. de divinitate Christi: Erklaerung über das l. Cap. Joh.

Refut. L. Smiglecii, Jesuitae, cui tit. fecit; Nova monstra Arianismi novi.

Resp. ad 100 errores, quos Smiglecius ex L. Smalcii excerpsit.

Resp. Disp. quam D. Grauerus habuit de Sp. S.

--- Disp. ejusd. Graueri de Persona Christi.

Refut. Thesium Jac. Schopperi de Vnit. divin. essent. et Trinit. Personar. in eadem.

Libellus contra Kekermannum Th. Pisecii.

Resp. ad rationes Campiani; Georgii Enjedini etc. Explicationes LL. V. et N. T. quibus Trinit. dogma stabiliri solet.

Andr. Dudithii Consil. Caesar. epistola ad Joh. Lasicium e Polon. de divin. Triade.

Catechismus Racoviensis, Lateinisch und Teutsch.

Defens. Tr. Socini de Eccles. contra Andr. Miedribosc. Pontific.

Refutatio Libri ejusd. Jesuitae, cui tit. fecit: Verbum caro factum est.

Refut. Tr. Borkowsky, quem de Eccl. et Ministrorum Vocat. scripsit contra Socinum et Theophilum Nicolaidem.

Refut. Thesium de incarnatione filii Dei.

Refutatio Thesium Franzii pro Articulis August. Confess.

De loco Joh. VIII, 58. et X, 30. contra Herm. Ravensberger et Jac. ad Portum.



page 517, image: bs0517

Joh. Volkelii Dissolutio nodi Gordii, a Smiglecio Jes. nexi.

Paraenesis ad Isaacum Casaubonum.

Fricii, Secretarii Regii, Sylvae etc. Matth. Czechovitii de Paedobaptistarum erroribus etc.

Cui Catalogo haec verba subscripta fuere:

Sunt praeter hos et alii plures, quorum titulos et authores nunc recensere non possum. Sunt in Lingua Polonica editi non pauci, Polemici, Didascalici, Exegetici: Novum Testam. a nostris in Linguam Polon. translatum, sunt et aliquot MScti nondum excusi. Sed a quo isthaec profecta sint, et quem in finem ita consignata traditaque fuerint, nondum hariolari potuimus. Hoc tamen certum est, hos non eo fine consignatos fuisse, ut comburerentur, sed a Sociniano quodam, ut novis advenis ad notitiam librorum comparandam inservirent: Addita enim erant verba: Photinianorum in urbe Dantiscana Mystagogus D. Rodenburgio subministrabat. Vtut sit, omittere tamen neque hos voluimus, ut, quo apparatu instructi fuerint [gap: Greek word(s)] , appareat. [note: A Vogelio vero traditum esse hunc Indicem conjicimus, quia cum Rodenburgio eum Wittebergae intimam amicitiam coluisse, ex Philotheca Vogeliana didicimus. Ipsum vero hunc Rodenborchiam, Antwerpianum, et Humanitatis Poeticae in Vniverl. Witteb. Prof. P. fuisse, atque pro summis in Theol. honoribus Disp. sub praesidio B. Meisneri de Confictis Relig. Papist. Fund. XII. A. 1615. defendisse, conjicimus.] Plura definire non possumus; atque hinc ad ipsum potius combustionis actum animum calamumque convertimus, qui ipso die festo, S. Apostolorum, Petri et Paulli, memoriae sacro, hoc eodem anno perpetratus est AltorphI; eo modo, quo Andr. Dinnerus JCtus, in Fama Altorphina, [note: Impressa est haec Fama pro abstergenda Acad. Altorph., de Socinismo illic promoto, infamia, ad modum epistolae, et Jac. Schoppero Rect. t. t. Acad. nuper creato inscripta, impressaque Noriberg. 4to A. 1616. Quae citantur a nobis, leguntur D. i. (b) Caetera autem, si spatium forte id permittat vacuum, ad operis hujus calcem exhibebimus. Totam enim epistolam prelo iterum subjicere h. l. non duximus operae pretium: quoniam pleraque verborum magis ornamentis, quam rerum ponderibus, si ab illis discedas, quae paucis heic exscripta dedimus, constant. Ea vero, quae historiam illustrare deberent, mysteriis similiora apparent, quam narrationi perspicuae. Vnde et nostrum erit, illam, si denuo ad colophonem imprimatur, annotationibus quibusdam, ubi obscura est, dilucidare, atque alia quoque nonnulla, quae momenti aliquid trahunt, subinde addere.] et Mich. Piccartus, in epistola ad Kirchmannum, ambo praesentes et [gap: Greek word(s)] descripserunt. Quorum ille: Tametsi et aliis rebus, scribit, plurimis, Prudentissimi Domini Scholarchae palam mundo fecerunt, se non


page 518, image: bs0518

aliarum rerum, quam retinendae in Ecclesiis et scholis veritatis Evangelicae esse studiosiores. Vt enim rescripta eorundem taceam, quibus superiori Rectoratu (annuo ab anno 1615. usque 1616. d. 30 Junii) haeresis diabolica fere jugulata est: Quale nuper spectaculum forum oppidi nostri praebuit, cum iisdem mandantibus et adstantibus, magna Nobilissimorum et Doctissimorum hominum caterva stipante, majori hospitum et peregrinorum circumfusa multitudine, ipso die Academiae hujus natali et praecone ex Curia superindicente pseudotheologorum istorum libri concremati sunt? Cujus incendii flammam quidam ex adstantibus tam alte adscendisse affirmabat, ut ex ipsa Sarmatia atque Belgio conspici potuerit. Hic vero in epist. laudata aliquanto dilucidius: [note: Quae in Fascic. Gudianarum a P. Burmanno evulg. est ordine centesima et octogesima quarta. f. 257.] Nova hic nulla habemus, inquit, quae te lateant, nisi id forte novum Tibi sit, quod pridie Kalend. Jul. in ipso Academiae natali et festivitate annua in publico foro oppidi nostri circumstante Amplissimo Scholarcharum ordine et plerisque Reipubl. nostrae Senatoribus, et praeterea corpore Academico, et magna hospitum caterva peregrinorumque concursu libri Photinianae insaniae, reperti apud nostros malefascinatos adolescentes, concremati sunt, interveniente voce praeconis, quae impietatem illam dejerabat, et omnes ejus fautores complicesque exesse et ditione nostra excedere serio jubebat, idque brevi. Cui epistolae, ad amicissimum Kirchmannum [note: Rect. t. t. Lubecensem et litteratorem clarissimum, de quo Cl. a Seelen in Athen. Lubec. et Wittenii memoriae Philosoph. consuli possunt.] datae, illico subjicimus eam, qua idem Vir celeberrimus humanissimusque b. Piccarto respondit. Nec alium, cum et ipse incendii hujus solemnis in ea mentionem denuo injecerit, atque de Ruaro quoque plura commemorarit, eidem [note: S. Rev. Viti I. M. Krafftii Husumens. Eccl. Ephori benevolentia ad me transmissae, cujus [gap: Greek word(s)] cum plurimis aliis Kirchmannianis idem VirCeleberr. asservat.] locum concedere licuit:

Michaeli Piccarto S. P. Joh. Kirchmannus.

Binas a te hac aestate accepi litteras, unas a Grünewaldio nostro, alteras, ni fallor, a Patre Buschii, quem posterioribus litteris meis tibi commendaveram. Vtraeque sane fuere mihi gratissimae; cum testentur, te in pristino tuo adversus me amore constanter perseverare. Nec est, quod de meo animo dubites, quem tibi devotum polliceor, donec in hoc domicilio diversabitur.


page 519, image: bs0519

De Martino Ruaro, quae scribis, invitus int ellexi. Is mihi ante paucos dies adfuit, cum rediret ex Belgio, quo a tutoribus discipuli missum se adfirmabat, ad faciendum funus Ernesto Ludovico a Burg storff, qui Lugduni Batavorum diem suum obierat, cui etiam Heinsius noster eleganti oratione parentavit. Diserte ipsi significavi, famam passim vociferari, ipsum in castra Photinianorum concessisse: me quidem tale quid de ipso non sperare, sed tamen multa esse, quae me moveant, ut famae publicae fidem habeam. Respondit, in sua potestate non esse impedire, quo minus homines hoc vel illud de se sentiant, vel loquantur, se huic culpae affinem non esse. Auctorem hujus famae appellabat quendam Livonum, qui jussus sit a, nescio quo, Professore Academiae Regiomontanae argumenta Photinianorum conquirere, atque hac in re se Livono illi operam navasse. Recte autem et laudabiliter fecit Senatus Noricus, qui hujusmodi libros pestilentes publice cremari, et impietatis Photinianae Sectatores e ditione sua excedere per praeconem jussit. Male enim audire jam Vestra Academia hoc nomine caeperat, et fuit mihi id ipsum a Primariis Viris objectum, cum quibus dam Studiosis auctor essem, ut ad vos studiorum causa se conferrent. Nunc hac ratione spero, sinistram illam famam brevi refutatum iri, et laudavit hoc Senatus Vestri factum noster [gap: Greek word(s)] [note: Dieser war damabls der Herr Superintendens M. Joh. Stampelius: Verba repeto a Cl. Krafftio sua manu ad marginem adscripta. Vnde, quanta fuerit Altorphinae Acad ex ista lue animorum occulte serpente infamia orta, quantave laetitia ejus solennis depulsio excepta sit, cum ex suggestu quoque ejus rei fieret mentio, elucet.] cum ex litteris tuis, quas ei legendas dederam, hoc intellexisset. Syntagmati nostro de ANNVLIS [note: Notum vero est, A. 1623. demum id lucem tandem adspexisse.] nondum potui extremam manum addere. Ita alia atque clia occurrunt, quae mihi moram injiciunt. Observationum tuarum Historico-Politicarum Decades posteriores avide exspectamus. Vale, mi Piccarte, et me, quod facis, amare perge. Dabam Lubecae 30. Aug. A. 1616.

§. XXXIII.

Sufficere haec poterant ad qualemcunque detestationis publicae adversus diram haeresin, solemniter editae, enarrationem. At enim, ne quid desiderari possit, quod illustrare historiam ad omne aevum memorabilem queat, agedum subtexemus et ipsum Illustris Senatus edictum, ex publico loco, antea, quam flamma libris istis subjiceretur, recitatum, [note: Ex curia praelectum; teste Dinnere praesente: cujus paullo ante verba exhibuimus.] quod ita habebat:

"Nachdem ein Edler Ehrnvester Rath der Stadt Nürnberg ganz schmerzlich, und mit sondern Missfallen und befrembdung


page 520, image: bs0520

vernommen, welchergestallt eine zeitlanghero sich etliche frembde Studiosi, insonderheit aber ihrer Herrlichkeiten Stipendiaten und Burgers-Soehne, so sie auf hiesiger Academien zu Altorff, und andern Orten, mit nicht geringen Vnkosten, und ansehnlichen Stipendiis unterhalten pflichtvergessener, vermessener und hoechstraefflicher Weise unterstanden, sich nicht allein für ihre Person, der verfluchten Gottslaesterlichen, und vor laenger den tausend Jahren, so wohl aus dem Grund heiliger goettlicher Schrifft als auf den allgemeinen Conciliis, und in denen darauf erfolgten Constitutionibus Imperii, verdammten schrecklichen Kezerey dess Photinianismi von neuen anhengig und theilhafftig zu machen, und solchen Schwarm ganz verschlagener, heimtückischer und meuchlischer [note: Haec, ut verissima erant, ita procul dubio explanate addita sunt, ne qua in ipsos Illustres Acad. Nutritores aut Professores etiam, rerum harum per cuniculos agitatarum ignarissimos, culpa redundare putaretur incuriae vel somnolentiae. Certe illico, ut apparuit serpens, Hieronymi verbis utimur, contritum fuisse, hactenus dicta dilucide ostendunt.] Weiss unterandern ihres gleichen Studiosos einzuschieben, und dieselben damit zu vergifften und anzustecken, dadurch dieser ihrer Academie, so wohl auch gemeiner Stadt Nürnberg, und derselben bisshero wohlhergebrachten Christlichen evangelischen Kirchen-Lehr, sowohl bey Aus-als Innlaendischen eine ganz beschwerlich, unverschuldte Mackel und Schandfleck anzuhaengen; Ihren Herrlichckl. aber als einer von GOtt verordneten Christlichen Obrigkeit, ampts halber in allweg obliegen und gebühren will, diesem schaendlichen Irrthum, alles getreuen Fleiss und Eifers, so viel immer moeglich, vorzubauen und abzuwehren: Also seyen dieselben nicht unzeitig bewegt und verursacht worden, die Autores und Stiffter dessen, nicht allein zu gebührlicher Verhafft zu bringen, sondern seyen auch bedacht, solche ihrem Verdienst nach mit gebührender Straff, [note: Quae poena, si perjuri, praeter errorem, contumaciam quoque, (de qua nondum, omnino constabat, quia colloquii exitum nemo praestare poterat) addidissent, haud dubie gravior infligenda, quanta sit gratia, cum ad saniorem mentem rediissent, laudabiliter temperata, mox commonstrabimus.] andern zu einem Abscheu und Exempel anzusehen. Vnd dieweil bey denselben allerhand verdaechtige Schrifften und Bücher, dadurch dieses hochschaedliche Gifft leichtlich weiters propagirt und fortgepflanzt werden moechte, gefunden worden; Also ist wohl gedachtes eines E. E. Raths ernstlicher Befehl, dass

page 521, image: bs0521

solche, so viel deren [note: Hinc, omnes fuisse in cineres redactos, non obscure efficitur; cum delectus ab initio putaretur habendus. Ex eo certe tempore libri Socinianorum magis, quam alibi, in his terris rarissime conspecti fuere, MScta autem, sive libri id genus sive epistolae, ne nunc quidem, nisi aliunde recens coemta, in his locis comparent.] zu diesem mahlen koennen zu Hand gebracht werden, alsbalden ins Feuer geworffen, und oeffentlich verbrannt werden sollen. Mit der ernstlichen Verwarnung und Erinnerung, dass hinführo alle dieser Academien verwandte und zugethane, so wohl gegenwaertige als zukünfftige, wie auch alle deroselben Bürger und Vnterthanen, so ihrer E. Jurisdiction unterworffen, sich nicht allein dergleichen, und anderen Sectirischen Schrifften und Bücher, sondern auch aller derjenigen, so sich zu denselben bekennen, und allhier und anderswo unter die Leut einzuschieben unterstehen werden, gaenzlich enthalten, und sich vor sollichen schaedlichen Irrthum und Seelen-Gifft, so lieb einem jeden seiner Seelen Heil und Seeligkeit ist, zum fleissigsten hüten und vorsehen sollen. Da auch jezo dergleichen Persohnen allhie vorhanden, oder ins künfftige hieher gelangen sollten, ist eines E. Raths entlicher Befehlch, dass dieselbe nicht gedultet, sondern sich den nechsten, und ungesaumbt von hinnen weg begeben sollten. [note: Exemplum p. p. commemorabimus: unde, non fuisse haec fulgura ex pelvi, patebit.] Wo solches aber nicht geschehen, und hierüber jemands, der mit diesen abscheulichen Gottslaesterlichen Schwarm behafftet, oderandere Lent damit zu inficiren und zu verführen, oeffentlich oder heimlich sich unterstehen würde, erfunden werden sollte, gegen dem oder denselben gedenckt ein E. Rath mit gebührlichen Ernst und Straff jederzeit unnachlaessig zu verfahren. Darnach sich maenniglich zu richten, und vor Schaden und Nachtheil wird wissen zu verhüten. Publicatum Altorffii in Fest. SS. Petri et Pauli Apostolorum Anno Christi 1616."

Non arbitror, necessarium esse plura ad hoc negotium solenni ritu confectum commentari; praeterquam illud, quod obscurum sit, cujus opera libri isti in ignem conjecti in fumos abiere. Nusquam enim adhuc invenire potuimus: Vtrum carnificis, an lictoris, aut apparitoris cujusdam [note: Idque multo quam prius verisimilius est. Nondum certe vidimus documentum, quo persona, cujus ministerio uti placuerit, explanate determinata sit: praeter Chronicon aliquod MSctum in quo der Stadt-Knecht et Schergen nominati sunt.] ministerio id effectum sit, quod ad detestationem impietatis fieri publica praeconis voce jubebatur. Neque etiam multum


page 522, image: bs0522

refert, circumstantiam hanc perexiguam nosse. His igitur in medio relictis, carminis duntaxat alicujus, in illud incendium scripti, mentionem facere lubet, cujus M. Wolffg. Waldungum, [note: Hujus enim nomen nostro exemplari MScto subjectum invenimus. Quem Med. D. fuisse, Physicen autem h. t. sexagenario majorem, (natus enim est Noriberg A. 1554. denatus autem A. 1621.) Altorph I publice docuisse, alibi, nisi fallimur, monuimus. Nunc ex solo fere de Natura Leporum Lib. seu Lagog aphia Amberg. A. 1619. 4ta forma impressa inclaruisse addimus.] Phys Professorem, autorem esse cognovimus. Id, quia breve est, L. B. non invidebimus:

Quae sacra pervertunt corrumpunt et labefactant
Dogmata scripta manu, publica facta typis:
Haeccine nunc maneant sub dio gloria firma?
Vir pius ex animo supprimit haec potius.
Ast hoc ipsa patrant mala dogmata sparsa Photini:
Involvunt tenebris lucida verba Dei
Et misere lacerant veracis dicta Jehovae
Dispoliant sensu Biblia tota suo.
Igni cur rapido consumi non mereantur
Perdita quae flammis aera pervolitent?
Corripitote proinde Volumina quotquot habetis,
Edita Socino complicibusque suis.
Tradite Vulcano, perdantur ut igne voraci
In Cineres abeant, quae nihil esse juvat.

Plura quidem hujusmodi ingeniorum exercitia ab aliis tum temporis concinnata evulgataque [note: Inter quae Höfflichianum primas tenet, Famae Acad. Altorphinae a Dinnero sub id tempus scriptae subtextum, quod ad calcem hujus operis historici recusum legere licebit, si volupe est.] sunt, sed compendiosius illud, licet forte versu aliis haud antecellens, sufficiat produxisse; quum ad reliqua pergendum sit, eaque non minoris momenti in caussa ancipiti, Clementiae Divinae atque providentiae Noribergensis Reipubl. illustria documenta.

§. XXXIV.

In his prima fuit, quam primum Altorphio in urbem rediissent Illustres Curatores Academiae, cura, ut, qui superessent e peregrinis Studiosis huic haeresi addictis, quemadmodum significatum erat praeconis voce, eliminarentur, tum vero etiam ut Dümleri fugitivi perfidia [note: Perfidia, inquam, non haeresis per se considerata.] publica aliqua notaretur ignominia, ac denique, quae pro


page 523, image: bs0523

expurgando fermento solemniter actitata essent, per orbem universum latius certiusque divulgarentur. Qem in finem sequentes litterae ad Rectorem Academiae nuper admodum creatum D. Jac. Schopperum Senatumque amplissimum Athenaei Norici datae sunt, quibus illa omnia serio et districte imperabantur.

Vnser freundlich Dienst zuvor, Ehrwürdiger und Hochgelehrter, Lieber Herr und Freund!

Ihr habt euch zweiffels ohn zu errinnern, dass dieser Tagen, als wir draussen bey euch gewesen, anregung beschehen, dass Senatus Academici nomine, dess Photinianismi halber ohngefehrlich des Inhalts; wie, forte (über) das Mandat, so von eines E. Raths wegen, ist verlesen worden, auch ein Programma angeschlagen werden soll. Dieweil es dann nochmals ein Nothdurfft zu seyn erachtet wird, also wollet dasselbe fürderlichst zu Werck zu richten nicht unterlassen. Nachdem auch Nicolaus Dümler gewesener Studiosus, wie euch unverborgen, contra datam fidem, [note: En denuo caussam accurate definitam! Neque enim ignotum est, in violationem liberalis custodiae, quam liberam etiam Livius vocat, secundum omnium fere Academiarum statuta, gravissimis poenis animadverti.] flüchtigen Fuss gesezet, und, wie man sagt, Vrlaub hinter der Thür genommen; Ist ferner unser Befelch, dass ihr denselben zugleich cum infamia relegirt. Wollten wir euch, denen wir mit günstigen Willen gewogen, nicht verhalten. Datum Nürnberg Samstag den 6ten Julii A. 1616.

Has vero, quia in superiori edicto secedere ex Academia severe mandatum fuerat Socinismo deditis quibuscunque, atque Samuelem Przipcovium [note: Ad quem nuper admodum Christophorus Przypkowsky die XX. April. (frater, an cognatus duntaxat, incertum est,) accesserat: cujus tamen nulla in istis motibus alias facta est mentio.] adhuc perseverare in Altorphina Vniversitate fama ferebat haud vana, mox alterae litterae subsecutae sunt, d. 8. Julii, ab eodem Inclyto Ordine ad Rectorem Magnificum datae, in quibus repetita quidem fuit de Dümlero, e civium numero expungendo, mandatum, sed simul injunctum est, ut cum Samuele illo Przipcovio de Przipcowyce [note: Is enim hac tempestate litterarum studiis operam adhuc h. l. navabat ultra secundum jam annum, et in tertium usque hujus Academ. Civis, gente Polonus, dignitate Eques, ingenio politissimus, adolescens doctrinae exquisitae, sed religione Socinianus; quanquam post id tempus in quibusdam ab hujus sectae placitis, praesertim de Bellis, Magistratu et fimilibus, discesserit, atque hinc, quod addictus in verba Magistri jurare semper noluerit, promeritus, ut rarius in caeteris Socinianorum scriptis, et Wissowatii praesertim vita, ubi rerum variarum etiam quisquiliae alioquin congesta sint, ejus mentionem factam existimet Praef. Opp. Przipcovianis praescriptae Auctor. Qui tamen, cum acu fortassis hactenus rem tetigerit, in eo hallucinatus est, quod annos XVIII. plus minus nato Dissertationem de Concord. Eccl., quae A. 1628. lucem vidit, nec non Apolegeticon advers. Satyram Dan. Heinsii: Cras credo, bodie nihil; in Remonstrantes et Sarmat. Eccl. mordaci sale scriptam, non ineruditum tribuit; cum tamen posterius hoc opusculum diu post Dordracenam Synodum, cujus Samuel, ut pridem habitae eriam meminit, publicatum sit; prioris autem aetatem ipse, quem titulus praefert, annus prodat, rationibusque initis, h. t. triginta eum amplius jam annos habuisse, certum sit. Quandoquidem, A. 1670. d. 19. diem supremum in Borussia obiisse octogenarium, in confesso est; nostraque haec qua ut adolescens jam A. 1614. Altorphium venit, historia magis confirmat. De caeteris, nominatim rebus in toga sagoque ab eo gestis, honoribus item Consiliarit, in aula Janusii, D. Radzivilii, et deinceps Elect. Brandenb. Frid. Wilhelmi, nec non exilio, eoque suscepto et vita Regiomonti exacta, scriptis denique ingeniosis et [gap: Greek word(s)] olentibus, nihil est quod addamus: quoniam cum Operibus A. 1692. Eleutherop. edita Praefatio de his omnibus copiose disserit. Nobis in praesenti, ubi studia Academica, post fundamenta in patria posita, tractarit, heic annotasse sufficiat. Ex quibus et ea, quae Cap. I. §. extremo dicta sunt, lucem accipient.] amice de discessu sponte sua suscipiendo ageretur: Cujus abitus


page 524, image: bs0524

etiam, rebus interea bene deliberatis, et insuper habita ejus aliorumque excusatione, a libertate Academica desumta, tandem sine longa mora secutus est. Idemque fatum et reliquos hinc inde adhuc latitantes Socinianos illico mansisset, postquam Generosissimus, ad funus Scipionis Gentilis, defuncti, designatus h. t. Legatus, Dn. Leonhardus Grundherr, coram se totoque Senatu Academico, eam ob rem convocato, die XII. Augusti eos comparere jusserat, nisi ipsi id remorati fuissent. Quamvis enim lubentes confessionem Socinismi edidissent cuncti, atque hinc statim rebus compositis migrare ex Academia imperatum illis esset; tamen semel iterumque, litteris supplicibus Noribergae Inclyto Senatui traditis, gregales illi Poloni superstites, Siennii potissimum dignitate muniti, atque ipse adeo Jonas Slichtingius etiam, cum caeteris dilationem aliquam sibi exorarunt. Post varias namque consultationes haec tandem finem fecit difficultatibus istis epistola, ab iisdem Curatoribus Generosissimis Altorphium scripta:

Vnsern freundl. Dienst zuvor Ehrwürdiger, Hochgelehrter Lieber Herr und Freund.

Was Herrn Zbygneo a Siennio Sienniensky und etlichen andern Studiosis uf der unlaengst ihrenthalben fürgegangenen Inquisition für ein Bescheidt erfolgt, was ihnen auch auf ihr darauf beschehenes Fürbringen und Ansuchen dabeneben angedeutet worden, dessen


page 525, image: bs0525

werden sich E. Ehrwl. noch zu berichten wissen. Wann sie denn nach solchem drey [note: Vel hinc apparet, quanta animi contentione ac paene importunitate moram sibi aliquam concedendam iterum iterumque oraverint homines isti maleferiati, et quam difficulter indulgentiam Illustris Senatus impetraverint, justis tamen limitibus circumscriptam. Quem rigorem etiam rerum circumstantiae a prudentissimis Patriae Patribus et Ecclesiae Nutriciis exigebant.] unterschiedliche Schreiben an E. E. Rath unsere grossgünftige Herrn gethan, und ein vierthel Jahr Zeit gebetten, Ehrngedachter ein E. Rath auch ihnen biss auf Allerheiligen künfftig zu Altorff zu verharren erlaubt, doch dass sie sich still und eingezogen verhalten, und in Religions-Sachen niemands aergerlich seyn; Also wollet die bewuste Personen für bescheiden, und denselben mehr ermeldtes eines E. Raths Resolution uf angeregte unterschiedliche Schreiben anzeigen. Dabeneben auch mit Fleiss eingedenck seyn, da hinfürter dergleichen verdaechtige Personen bey euch ankommen sollten, dieselbe ehe sie der Matriculae einverleibt worden, ihrer Religion halben befragen, und da sie schuldig befunden werden, in numerum Studiosorum nicht receptiren, sondern mit Glimpff abweisen. Wollten wir euch denen wir freundlich zu dienen willig, nicht verhalten. Datum Nürnberg, Freytag den 23. Augusti A. 1616.

Quemadmodum vero ingens Illustris Senatus Norici solicitudo, de Academia sua et Ecclesia immuni ab omni contagio atrocissimi erroris praestanda, ex hisce in medium adductis monumentis luculentissime patet: ita, quinam testes adfuerint superiori festo actorum, ignisque accensi, haud proletarii scilicet, et nonnulli in his Socinianae sectae facti posthac, sed frementes tunc, promachi, [note: Quorum alterum supra jam hisce consiliis indignatum audivimus; de altero vero Przipcovio inquam, tanto minus, eodem animo fuisse, dubitamus, quanto luculentius mentem in Libell. de Pace et Concordia Ecclesiae, Trenaei Philalethi nomine, declaravit. Quippe in quo non solum quibuscunque adversus Socini placita pugnantium conatibus vehementer succensuit, sed etiam, praeter omnimodam eorum omniumque haereticorum tolerantiam, solum amorem erga Deum et Christum sincerum ad salutem sufficere, ex instituto inculcavit, et eo tandem processit, ut neque excommunicationis, quod vocant, remedio amplius hodie uti licere arbitraretur. Vnde profecto, quid de combustis ad detestationem pestilentissimae haereseos libris judicaverit, abunde patet.] exinde quoque manifestum est. Atque ita res gestae sunt, cum de removendis Socinismi suspectis ex Academia Norica deliberaretur. Vtrum vero A. 1616. demum XXX. Studiosi de illa tetrica haeresi accusati, eorumque omnium libri combusti, atque ipsimet in custodiam conjecti,


page 526, image: bs0526

et tandem in exilium missi sint, non sine infamiae nota (dass ihnen selbst das Land seye verwiesen worden,) quae sunt verba Gottfr. Arnoldi in loco jam aliquoties castigato, [note: Conf. Cap. II. §. 51.] post alia jam supra notata, ex his dijudicet Benevolus Lector, et, quot errores ac temerariae affirmationes pravaeque circumstantiarum determinationes in brevi illa narratione reperiantur, demiretur, [note: Quae quidem multo magis nobis miranda acciderent, nisi etiam a [gap: Greek word(s)] et praesentibus quoque talia his de rebus fuissent asserta, quae a veritate alienissima esse jam supra semel iterumque observavimus.] quantumque fidei aliis non dissimilibus ejus narratiunculis habendum sit, hinc tandem concludat. Caeterum unius Dümleri fata, cum reliquis omnibus ab eodem Arnoldo forte, si quid vel fando de hoc homine audivit, commista confestim pluribus exponemus. Ea namque, nisi fallimur, variis commentis ansam videntur dedisse. Jam vero alia quaedam adhuc restant, quae, ut sunt interim in hac caussa gesta, ita commemoratione etiam brevi digna sunt. Huc ergo pertinent rescripta potissimum, quae Noriberga Altorphium missa nobis innotuere. Inter quae illud praecipue notandum, quando Mich. Piccartus d. 29. Julii e. a., quid consilii capiendum sit de Polonis tribus Socinismi suspectis, qui ab Huswedelii [note: De quo Philosophiae Magistro, multisque peregrinis victum in hac Academia praebente, et paullo post in patriam redeunte, Vid. Cap. II. §. ult.] mensa ad convictum suum transire, atque inde a se recipi cuperent, publice edoceri voluit, eaque de caussa itidem ad Curatores Generosissimos relatum est. Aliquando etiam sub id tempus, inter ipsosmet Polonos dissidentes, ea de re ipsoque religionis negotio non sine verborum aculeis fuit disceptatum, ita, ut lis Rectori Magnifico et Senatui Amplissimo denunciaretur, et ab eodem dirimeretur. Cujusmodi alia similia fuere, et contigere plura. Quoniam vero haec rectius alibi memorabuntur; istos autem non alios fuisse constattres Convictores Piccarti novos, quam Siennium, Slichtingium, Siennii ephorum et tertium illum, de quo supra jam dictum est, iidemque etiam fuere, quos examinatos praesente maxime Generoso Grundtherro esse ante narravimus, nolumus heic actum agere, et boni Piccarti circumspectionem perquam laudabilem, vel ex hoc specimine iterum iterumque perspexisse, satis habemus.

§. XXXV.

Dümleri potius ex Academia ejectionem seu relegationem, ut vocant, jam animus est spectare, temporumque etiam rationes quodammodo


page 527, image: bs0527

jubent, eo advertere, ut, quemadmodum illa tandem fuerit reapse peracta, productis tabulis, plenius enarremus. Idque hoc lubentius facimus, quo felicioribus nobis esse licuit, in ipsis formulis citationis et proscriptionis ejusdem MSctis, [note: Atque hinc etiam, utrum typis ea impressa sit, necne? incerti sumus.] post annos centum elapsos, posteaquam forte in ipsa Academia dudum disparuere, singulari fato inveniendis. Praecessit videlicet pro more solito tergemina, ex loco publico, fugitivi, et duplici nomine perfidi hominis citatio, sub initium Sextilis mensis ad mandatum superioribus litteris datum, et p. p. repetitum, his verbis concepta: [note: Praemittimus hanc ad caussam dicendam invitationem, ne quid temere ac praecipitanter aut ex affectu sinistro factum esse conquerendi vel obtrectandi potius ansam arripiant adversarii.]

RECTOR ET SENATVS ACAD. ALTORFINAE.

Nimis notum est omnibus, quomodo NICOLAVS DVMLERVS NORIMB. qui studiorum gratia aliquandiu apud nos commoratus fuit, anno superiori, cum gravissima de caussa ab inclyto Magistratu nostro evocatus esset, ut Norimbergae certo se die sisteret, [note: Haec ergo proxima fuit fugae caussa.] haud dubie causae diffidentia et conscientia stimulante, [note: Vel Ruari et amicorum similium etiam instinctu, quod non sine caussa suspicamur: quanquam etiam de advehendis forte e Saxonia complicibus inaudivisse probabile sit, metuque simul intempestivo inductus instigatusque excesserit.] die quarto Decembris ejusdem anni, fuga ex Academia ista se subduxerit, et jurisdictioni nostrae, quantum in ipso fuit, subtraxerit. Quod cum in quolibet homine ingenuo et alienae Jurisdictioni subjecto per se grave sit delictum, in DVMLERO tamen tanto gravius existimari debet, quanto ille eidem Magistratui nostro superiori, propter luculentum beneficium atque stipendium annuum, quo permultos annos fruitus est et sustentatus, fuit obstrictior. Vt nihil nunc de eo dicamus, quod speciali obligatione [note: Dextra videlicet de libera custodia non temeranda data, fideque iterum, qua jam ante per beneficia constrictus erat, interposita.] alio commigrandi facultatem absque commeatu, sua voluntate sibi praecidit et ademit. Quamvis autem ab eo tempore agnoscendi delicti, et ad officium redeundi spatium multo quam alii, laxius haberet, contra tamen in eo evenisse re ipsa deprehendimus, ut lenitate atque patientia nostra confirmata potius contumacia ipsius videri possit, nobisque tandem de aliis remediis, quibus tam praefracta obstinatio ipsius vel flectatur vel frangatur, cogitandum fuerit. Veruntamen, ne vel sic de nobis conqueri possit, ante omnia ad citationem absentis, servato juris ordine perveniendum duximus. Citamus itaque dictum NICOLAVM DVMLERVM vigore Edicti praesentis,


page 528, image: bs0528

(quod contra absentes, vagabundos ac contumaces jure receptum esse omnes norunt) Et quidem PEREMPTORIE, ut intra decem septimanas proximas, a die citationis hujus affixae computandas, Senatui nostro se sistat, et fugae suae causas, si quas habere se putat, coram ibidem alleget, sententiamque excipiat. Quem terminum decem Septimanarum eidem pro primo, secundo, tertio atque ultimo cognitionis hujus die assignamus, omni ulteriori termino penitus denegato. Hoc amplius scituro, si citationem hanc contumaciter spreverit, copiamque sui non fecerit, Nos nulla interposita mora, ad ea processuros, quibus refractarios cives, et Magistratus contemptores, fideique et obligationis temeratores ulcisci solemus. P. P. a. d. VI. Aug. Anno Domini MDCXVI.

Proposita et publicis tabulis affixa haec revocatio Dümleri profugi, praeterque caeteros pertinacissimi homuncionis, dubium non est, quin ocyssime ei e Sarmaticis [note: Alibi enim inter haec, et priusquam eo contenderet, eum delituisse, cognitum non est.] oris accito significata fuerit per gregales quosdam Polonos, adhuc, utidictum est, in eadem Academia degentes. Hos enim, quibus alias consvetum erat, maxima ac minima quaeque, quae ad caussam suam quoquomodo attinere viderentur, invicem perscribere, rem tanti inter suos momenti siluisse, credibile non est. Sed de reversione ipsa, aut conatu certe aliquo levissimo, immo ne delittera quidem, ne dum litteris hac super re ad Amicos et Patriae Patres tam beneficos ab eo scriptis, vel excusatione qualicunque interposita, nihil plane perceptum aut monimentis relatum legimus, tametsi ejusmodi quid inde, ubi locorum delitescebat, facillime effici potuisset. Vnde profecto excoecati juvenis palam est impietas, et de perversissima ejus mente conjecturam nullo negotio facere licet. Multoque adeo minus vitio iisdem Proceribus sapientissimis vertendum, quod, rebus omnibus satis exploratis, cunctisque nec quicquam tentatis saniora consilia et absenti subministrantibus remediis, in eum graviter animadvertendum censerent; quos solicitos esse cum fama patriae sarta tecta conservanda, et a calumniis liberanda Academia, tum etiam magnitudo ipsius rei, et periculi ex violatione disciplinae impuni certissime metuendi, jubebat. Quem in finem paullo post, stylum, ut opinamur, itidem ducente, sicut in superiore arcessendi formula, Piccarto, sequens Relegationis Decretum publice affixum est:

RECTOR ET SENATVS ACADEMIAE ALTORPHINAE.

Praeclare Mimographus: Fidem (ait) qui perdit, perdere ultra nil potest.


page 529, image: bs0529

Praeclare et Epictetus apud Arrianum: Homo, inquit, ad fidem colendam natus est: quam qui evertit ac tollit, is tollit id, quod proprium est hominis, facitque ut deinceps nullus ipsi in genere humano locus relinquatur, utpote ad nullam vitae partem utili. Quibus addi potest insignis ille Cassiodori locus: inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset? haec inter socios amicitiam servat: haec dominis pura integritate famulatur: haec supernae Majestati reverentiam piae credulitatis impendit: et si beneficium tantae rei latius quaeras, incommutabilis fidei est, omne quod bene vivitur. Quae omnia hoc loco, propter NICOLAVM DVMLERVM, NORIBERGENSEM, commemorare visum est, qui contra fidem datam, Nobis insalutatis, et, quod detestabilius est, absque commeatu superioris nostri Magistratus inclyti, a quo, ut Noribergae certo se die sisteret, evocatus erat, in fugam die quarto Decembris anni superioris, sive quis malit [gap: Greek word(s)] praeceps abiit, nec unquam ab eo tempore copiam sui fecit, dubium omnibus relinquens ingratitudinis, an perfidiae insignioris et sceleratiorisne transfugii, an sibi damnosioris reus haberi debeat. Subito namque obligationis propter beneficium sive stipendium annuum sane quam liberale, quo eidem inclyto Magistratui nostro, mediante jurejurando auctoratus erat, quoque per annos plurimos [note: Annos amplius sex vel septem: quod ex tempore adventus in hanc Academiam confici facile potest. Vid. Cap. II. §. XIV.] sustentatus fuit, oblitus, ad eos defecit, quibus nullo plane necessitudinis vinculo obligatus, nullo fidelitatis vadimonio obstrictus, nullo obedientiae nodo nexus, nullaque Sacramenti religione vadatus es at. Quod quidem facinus ab eo commissum esse minus mirum est, qui averso a vera Religione Christiana animo execrandae jamque olim damnatae haeresi photinianorum tanta animi praefracti obstinatione se totum addixerat, ut inde neque Magistratus imperio, nec Theologorum exhortationibus, neque Praeceptorum monitis aut obtestationibus [note: Diu ergo, posteaquam de errore ejus aliquid innotuit, et solicite a variis laboratum esse, ut ad meliorem mentem rediret, hincapparet.] amicorum revocari ullo modo potuerit: Cui consequens fuit, ut pro libertate fugam infamem eadem vesania arriperet, qua prius pro veritate mendacium, proque religione impietatem amplexus fuerat. Enimvero hac velut regula primae Fidei et Religionis Christianae vitiata atque depravata, omnia mendose fieri atque obstipa, necesse est, sicut ait poeta. Quod sceleris licet jam ultra, quam ad Jurisdictionem Academicam, pertinere omnes intelligant: Nos tamen violationem hanc fidei et obligationis cum Magistratu nostro initae et cum ferrea quadam et inexpugnabili contumacia


page 530, image: bs0530

conjunctam, ad exemplum pertinere judicantes publice interea judicare decrevimus, et NICOLAVM hunc DVMLERVM propter ea, quae supra commemoravimus, facinora, tanquam fidei temer atorem et contumacem [note: Non sine caussa haec explanatius repetuntur, ne quis propter haeresin, solam praesertim, approbatam e societate Academica, cum insamiae nota impressa, criminaretur exterminatum.] a corpore Societatis nostrae Academicae, ut deforme et insanabile aliquod membrum resecamus, eumque ab Vniversitate ista in perpetuum relegamus atque excludimus, infamia indelebili transfugium istud ipsius atque exilium comitatura. PP. Sub sigillo Rectoratus a. d. [note: Omissus erat in MSto exemplo dies.] anno Domini M DC XVI.

Hactenus Dümleriana. Quae paullo copiosius exponere consultum videbatur, quia plurimum ex illis in hac historia momenti pendet, et, figmenti non unius occasionem hinc sumtam esse, superius dicta nos edocent. Quod reliquum est, uti post citationem illam solennem nihil omnino de Dümlero pervicaci compertum est: ita deinceps quoque, quod sciamus, nihil quidquam sive protestationis, sive deprecationis, ab eo submissae innotuit. Eaque propter, uti jam alibi dictum esse meminimus, in Polonia periisse, plane est verisimile. Neque etiam Crellius, in epistolae ad Cornelium Marci A. 1625. demum scriptae et infra ex parte [note: Ea nimirum, quae typis nondum excusa erat. Conf. Cap. IV. §. 4.] exhibendae epilogo, alia, quam generalia nonnulla, de eo renunciat. De Dümlero, inquiens, ex Ruaro nostro scire omnia poteris. Ex quibus verbis autem, vivusne adhuc fuerit, an defunctus, haud apparet; quamlibet prius horum aliquanto probabilius hinc inferas. Illud vero omnium evidentissime inde colligere licet, cum Ruaro suo, [note: Voidovio item et similibus. Vid. Ep. ad Ruar. Cent. II. f. 163. Add. Cap. II. §. 14.] spretis civibus et amicis Noribergensibus, perinde ut in vita communi, ita et in erroris consortio constantem conjunctissimumque [note: Id enim ex commercio litterarum, quarum inter Ruarianas exempla supersunt, elucet.] perseverasse. Caetera nos fugiunt.

§. XXXVI.

Restarent et alia quaedam in Altorphino Athenaeo interdum hac occasione gesta, cujusmodi sunt accusationes [note: Quas primis quasi digitis §. 34. extremo jam attigimus.] et exprobrationes a popularibus quoque superius commemoratorum Polonorum super haeresi tantopere exosa factae atque hinc subortae lites, [note: Ad illustre quoque Cutatorum Aead. Collegium per ipsos laesos delatae.] quales inprimis inter


page 531, image: bs0531

Narusewizium [note: Stephanum Narusewiz, Castellani Samogitiensis filium: qui anno 1614. d. 21. Octobr. Altorphium adventarat.] quendam et Slichtingium aliquoties d. 26. Septembris et d. 28. Octobris iterum compositae sunt modestiaeque ut altera pars studeat iterum iterumque injunctum est. [note: Tantoque magis, id ut fieret, necesse erat, quod non solum verbis, sed scriptis etiam, prior alterum injuria videretur affecisse, atque honestam quoque ejus samam in dubium vocasse. Responsum autem est: Weil man nicht sehen koenne, dass dem Slichting (ob haeresin tantum lacessito) eine injurie zugefüget worden, so sollte dieser acquiesciren, und Narusewitz künsftig modestius handeln.] Sed quoniam isthaec levia fuere, et longa explicatione opus non habent, ad alia potius orationem nostram convertemus cognitu utiliora. In his Programma publicum, idemque typis impressum, atque e tabulis Academicis propositum, primum occurrit, quod subjungere praecedentibus, ordo rerum gestarum postulat. Idque lectu hoc dignius est, quo solennius pestifer Socinismus exesse omnino ex Academia Altorphina agroque Norico verbis gravissimis denuo imperabatur, proscriptusque in perpetuum declarabatur. A Magistratu vero Academico ea facta sunt, ut non solum ipse dissensum a tristissimis improborum conatuum luculentius testaretur suum, eorumque, quae commissa adhuc fuissent a maleferiatis nonnullis clandestinisque impostoribus, ignorantiam; Verum etiam, praeter rationes ante adductas, voluntati Illustrium Curatorum hac quoque in parte ex asse satisfacere jubebat pietas. Programmatis totius Rectore t. t. ipso D. Schoppero, et forte, ut stylus etiam subindicare videtur, etiam scriptore, publicati, hic tenor erat:

RECTOR ET SENATVS ACADEMIAE ALTORPHINAE Omnibus et singulis Jurisdictioni suae subjectis.

Quam graviter offensus, ne dicam perculsus sit, impia et immani quorundam audacia Nobilissimus et Amplissimus Senatus Noribergensis, quantumve et quam acerbum eum dolorem hauserit, nemo vestrum ignorare potest. Enimvero Photinianos a nobis designari sentitis, istos, inquam, Photinianos, qui haeresin antiquam, et ante Annorum Chiliadem, qua ex unico et infallibili Canone Sacrarum litterarum in Conciliis Oecumenicis, qua in Constitutionibus Imperatorum blasphemiae et impietatis damnatam, novo, quod dicitur, paxillo suspendere conati pestilenti sua aura nostram quoque Academiam afflare sese posse sperarunt. Heu nos miseros in quae tempora incidimus? Vbinam gentium sumus? Quibus in locis vivimus? In meditullione Germaniae, in penetralibus Imperii, in ipso, ut sic dicam, Ecclesiae


page 532, image: bs0532

sinu et medio orthodoxae Fidei gremio tale malum extitisse? Sed enim haec neque nostra nec alterius cujusdam voce satis deplorari possunt; et vero consumtis lacrymis tamen infixus animis haeret dolor. Quanquam Dei Opt. Max. beneficio ac misericor dia singulari intra paucos hoc stetit malum, qui cum id diu clam coxerint, et ad vulgandum in plures singulari nequitia ac dolo usi sint, tamen in fraudem vix tres quatuorve [note: Noribergenses puta, et difficulter aut prorsus non ab errore liberandos. Plures enim fuisse, qui vacillarent, ipsique etiam ex animo nomen suum haeresi darent, praesertim inter peregrinos, negari non potest. Ad quos digitum h l. intendunt, sine dubio Peuschelius, Vogelius, Dümlerus et Marcius fuere. Neque aliter rationes iniit cum Dinnero Höfflichius eodem sensu, ut emolliretur rumor invidiosissimus vix tres fuisse mali socios, in carmine Famae Acad. Altorph. subjecto, affirmans.] stultos ac temerarios adolescentulos perlicere potuerunt. Praeterea, quam illam nefariam haeresin aversetur Amplissimus noster Magistratus superior, satis declaravit, et captivitate quorundam turbatorum id genus, et quod in nupera Panegyri libri sive chartae ejusmodi blasphemiis refertae, publice hic in foro AltorphI, ejus jussu decretove concrematae fuerunt. [note: Conf. §. 2. sqqueCap hujus III.] Neque enim ullus acerbior Nobilissimo et Prudentissimo Senatui potuit inuri dolor, quam ex suorum civium liberis, ex suis potissimum stipendiariis, quos tantis tamque luculentis hactenus aluerit, et foverit sumtibus, esse nonnullos repertos, qui fidei ac jurisjurandi [note: Toties repecita hujus criminis mentio, quodnam fuerit consiliorum horum, ut duriuscule etiam viderentur Proceres Illustris Reipubl tractare primipilos, eosdemque cives suos, princeps incitamentum, denuo pandit.] immemores, pestiferum illud dogma amplecterentur, et hoc viro suo sectario alios quoque inficerent: nec solum buic Academiae, sed et ipsi inclytae Reipublicae Noribergensi (ut ante [note: Italiae nimirum ex qua primi prodiere, post Servetum, Arragonium S. Trinitatis hostes Helvetiae, item Transsylvaniae, Poloniae, Belgio quoque et Galliae: cui nostra hac aetate Anglia tot sectarum ferax, et clandestinorum Socini Ariique fautorum nutrix, non obstantibus validissimis repagulis identidem objectis, accessit. Triste profecto solatium, socios babuisse malorum!] etiam aliis nationibus et Academiis) labem haud parvam aspergerent. Haec enim fama (ne nesciatis) longe lateque pervagata, vires (ut cum Poeta loquar) acquisivit eundo, afsingentibus plerisque, quod visum aut lubitum fuit, et ex musca (quod dicitur) elephantum facientibus unde et schola et Ecclesia nostra non parum deformatae fuerunt. Verum enimvero hoc Christianorum fatum est, semperque fuit, ut haereticorum infamia in ipsos expetat, adeoque alienam culpam ipsi quodammodo cogantur luere. Ne alia ex Histor. Ecclesiastica testimonia arcessamus; ecquod unquam in terris majus ac tetrius monstrum Simonitarum et Marcionitarum et Carpocratitarum


page 533, image: bs0533

et generali vocabulo, Gnosticorum haeresi extitisse cognovimus? Quis non exhorrescat eorum infanticidia, incesta convivia, infandas dapes, aliaque non scelera sed portenta legens vel audiens? Atque horum ritus usque adeo exsecrabiles Christianis, (cum quibus illa hominum propudia et prodigia nulla re communicabant, nisi quod eorum gloriarentur nomine, ut ait Epiphanius) a Paganis fuerunt imputati. [note: Dubitat hac de obtrectationis, quam passi sunt Christiani, caussa b. Kortholtus in Pagan Obtrect. L. III. Cap IX., eaque potissimum ratione nititur, quod, si de Thyesteis istis epulis et incestis conviviis haec inde orta fuissent commenta, Apologiarum scriptores sec. II. atque III. praestantissimi culpam in haereticos istos haud dubie retulissent, de quo altum tamen inter omnes, ante Epiphanium recentiorem et credulum nimis, observetur et pertinax silentium; immo quod ne de aliis quidem hominibus quibuscunque, sibi fateantur credibile esse, contigisse. Nos haec [gap: Greek word(s)] notamus, et, quamvis forte ad dubium isthoc ab optimo Kortholto aliisque motum reponi queat, abstinuisse ab ea imputatione Christianae innocentiae vindices, ideo, quod aliorum incommodis sua promovere commoda nollent; ex vulgari tamen sententia ista h. l. adducta esse, cum Epiphanii auctoritas majori adhuc in pretio esset, arbitramur: Satis est de reliquo, applicationem, de aliena culpa insontibus haud tribuenda, firmo robore niti.] Quae cum ita sint: age et nos infamiam istam ad nos revera nihil pertinentem, sed aliena culpa contractam Christiano Stomacho concoquamus, donec oppressa calumniis veritas emergat. Audiamus Photiniani, qui Photinianos omnium mortalium pessime audimus, eorum blasphemias et impietatem tota mente detestamur. Interim tamen non tam ut ruborem calumniatorum ferreo ore exprimamus, quam ut omnis imposterum Diabolo (quantum in nobis est) amputetur occasio, quenquam hic haereseos istius laqueis irretiendi; quam severissime omnibus et singulis jurisdictioni nostrae Academicae subjectis mandamus et interdicimus, primum ut omni librorum hujus farinae pestilentium lectione abstineant: deinde, ut ea peste infectorum congressus ac colloquia, quantum fieri potest, defugiant: postremo, ut omnes venenati illius dogmatis complices, quam primum creditoribus suis satisfaciant, aesque alienum, quod contraxerunt, dissolvant, ac dein castra ocyus hinc moveant. Sed et inposterum omnibus Photinianis et id genus haereticis ad nostram Academiam obstructus aditus esto. Qui secus contrave faxit; si in iis poenis, quas jam superior noster Magistratus publice denunciavit, haeserit suae id acceptum ferat temeritati et contumaciae. De nobis quidem, tanquam non admonitus conqueri minime poterit. P. P. sub sigillo Rectoratus A. D. 1. Augusti Anno Salutis M DC XVI.

Atque ita tandem, hinc migrantibus etiam ad constitutum sibi terminum Jona Slichtingio et sociis popularibus, [note: Quos tametsi enumerare definite non licet, (neque enim Poloni omnes Socini placitis addicti erant,) hoc tamen tempore Samuelem Gajowsky, Stanisl. Podlowsky, Andr. a Golokow Golochowsky, Johan. Stepanovium a Przemislawice, Sam. Goluchowsky et Sigismundum de Goluchow, Joh. Kunzowiz, Andr. de Goluchow, itemque Nicolaum, Nicolanum Lituchko de Ryglice, Vincentium Liscowitz Cracoviensem, Steph. Drobycinsky, Paul. Zelanka Zelenky, Janum Morstinium Raciborska, et cum Jona Georgium quoque Slichtingium aliosque heic Altorph I studiis operam dedisse, ex Indicibus studiosorum cognitum est. Id vero etiam, quanquam qui fuerint Socinismo mancipati, dicere non possimus, certo ex iisdem Indicibus scimus, post haec tempora omnes tam subito disparuisse, ut vix vestigium Poloni huc advolantis amplius, aut rarissime deinceps, appareat.] finis inauspicato


page 534, image: bs0534

huic malo, Divino beneficio, impositus est plane exoptatus. Quorsum vero Altorphio demigrans abierit idem Slichtingius, nondum expiscari licuit. Si quid autem conjecturis dandum, in Belgium [note: Vna cum Przipcovio praeeunte.] contendisse, probabilius est. Heicenim, ut Limborchius in Vita Episcopii sui narrat, [note: Edit. Amstelodam. 1701. f. 329. sq.] dum Lugd. Bat. hic ageret Professorem, et Jonas iste pariter, ac Ruarus, per aliquod tempus Leidensem Academiam frequentarent, uterque horum mediam de satisfactione Christi qualicunque sententiam [note: Acceptilationem videlicet substituentem. Sententia enim Remonstrantium haec est: Christum acerba sua ignominiosaque morte, quam innocens passus est, Dei voluntati satisfecisse, quae simul justa fuit ac misericors, h. e. Deo promte illum paruisse ac omnia passum, quae voluit Deus eum pati, ad expianda generis bumani peccata, adeoque mortem ejus fuisse propriam ac efficacem oblationem pro peccatis hominum, qua ira Dei erga peccata placata fuit; Et quaesunt reliqua, quae l. c. integra legantur.] Remonstrantium, praeeunte Episcopio, dicitur adoptasse. Quod, nisi post discessum Altorphinum et Argentoratensem, (quantum ad Ruarum) vix alias fieri potuit, neque temporum fere rationes, ut sentiamus aliter, patiuntur, eademque Epist. Joh. Cellarii, ad Richterum A. 1618. scripta, [note: Epist. Select. Richterian. f. 399., ubi inter amicos, olim nec ignotos, nec ingratos Richtero, commemorabilibus verbis, Ruarum quoque, hoc anno Lugduni Batav. degentem, numerat.] aliquo modo comprobat. Plura de Slichtingio a nobis non est, quod expectet L. Benevolus; neque etiam id nunc agimus, ut vitam tanti maximorumque, si quis alius, inter suos meritorum Viri A. 1661. demum m. Novembri Selchoviae [note: Loco et pago, ab oppido Züllichow distincto, atque in finibus Pcloniae majoris itemque March. Brandenburg. et Silesiae sito, perobscuro, et a Moestichiano Sacci generosi praedio, toties alias commemorato, non longe distante; in cujus etiam vinea editiore Jonas tandem sepultus est. Vir modestus de reliquo, et propter scriptum Spandaviae Comm. in Epist. ad Ephes. inter eruditos, quorum carcer fuit Museum, numerandus.] in exilio finitam [note: Annos cum natus esset LXIX., ac proinde eo tempore, quo Altorph I vixit, Przipcovio aetate fere aequalis, annum circiter 23. egisset.] pertexamus. Haec vero, ut, qui Stanislai Lubieniecii et Lauterbachii de ea opellas [note: Seu epistolam de Fatis Jonae Slichtingii, Operibus ejusdem a priore antepositam, in qua de juventute nihil prorsus, nec de studiis eriam Academicis quicquam commemoravit; fusius autem, ut post reditum in patriam coetui primum Racoviensi, tum Luclaviciensi inservierit, pulsusque e patria, additis publicae ignominiae notis, libris praesertim Varsaviae in foro per carnificem concrematis, Stetini et Stargardiae, ac denique in domo nobilissimae Matronae, Elisabethae Falcenrehdianae, Selichoviae commoratus sit, inque loco hoc postremo vitam cum morte commutarit, distincte exposuit. De cujus scriptis, et inter primaria publicato in Epist. ad Ebraeos Commentario, eoque sociata, ut in Praef. fatetur, cum Crellio opera adornato, atque A. 1633. primum Racov. evulgato, nec non confessione fatali, etc. non est cur hic disseramus copiosius.]


page 535, image: bs0535

consulunt, supplementa quaedam ex Academicis studiis necessaria hinc petere et accipere queant, adjicere visum est.

§. XXXVII.

Quomodocunque autem haec comparata sint, nobis, ut promissis stemus, jam nihil amplius incumbet, quam ut ad captivos adhuc Noribergae detentos, et ex Academiis Saxonicis retractos illos juvenes, eosdemque hoc ipso quoque Programmate aperte designatos, Altorphio remeemus. Idque facturi sumus, Deo adspirante, posteaquam, ceu itidem polliciti sumus, Ruarum denuo investigaverimus, et quid de eo, Argentorati adhuc haerente, statutum sit, exponamus. Ita vero res acta est ordine, ut, prout sequentia ostendent, quam primum examina adductorum e Saxonia Peuschelii et Vogelii inchoata essent, et ex his, uti jam antea per epistolas interceptas cognitum habebatur, maximam bonarum mentium corruptionis culpam ad Ruarum devolvi, constaret, ea de re Inclytus Senatus et Academia Argentinensis per litteras sine mora certiores redderentur. Cum eo, ut et ipsi sibi cum suis caverent ab impostoris eruditi, et ex dolis fraudibusque compositi, technis mellitisque verbis sesamo ac papavere sparsis, tum etiam veritatis evolvendae, et tricarum, huc usque contextarum, si qua fieri posset, magis extricandarum gratia. Nec mora fuit penes Inclytum Magistratum Argentoratensem, quin vocatus caussam dicere juberetur Ruarus. Idque negotium commissum est D. Joh. Bechtoldo, Theol. Profess. et, ut conjicio, t. t. Acad. Rectori, a quo vero una cum D. Joh. Taufrero, Theologiam itidem [note: Argumenti ergo Theologici, quo res omnis rediit, ratione habita, utrique huic Collegarum haec cura demandata est.] cum applausu docente, de pluribus capitibus interrogatus, ita respondit, ut subdolam mentem nusquam apertius simul et subtilius prodiderit, instar anguillae elabi quaquaversum conatus. Quae quidem, ne longius verborum ambagibus opus sit, malumus ex ipsius Academiae


page 536, image: bs0536

relatione Noribergam perscripta, et Commentariorum hujus examinis praecipua parte, quam excerptis inde deductis, enarrare. Ita vero Argentoratensis [note: Ab amica manu communicata nobiscum, omnique fide digna.] narratio habet:

"Nachdem D. Joh. Bechtoldus gemeldten Ruaro weitlaeufftig erzehlt, was von E. E. Wohlweisen Rath der Stadt Nürnberg an unsere Gnaedige und gebietende Herrn Raethe etc. seiner Person halben sey berichtet worden, dass nehmlich 2. ihrer Stipendiaten und Studenten, so von wegen dess verdammlichen Irrthums der Photinianer zu verhafft eingezogen worden, in gehaltener Examination und Besprechung ihn Ruarum nominirt und angegeben, dergestallt, dass es auf der hohen Schul zu Altdorff ihre Antesignanus, fürnehmster und geübtester nunermeldter, verdammlicher und abscheulicher Sect gewesen; desswegen denn in guter Vertraulichkeit unsere gnaedig gebietende Herrn und Obern seyen praemonirt und verwarnet worden, gute und fleissige Achtung zu geben, damit es ihn nicht einen Anhang machen, und etwan dieses Photinianische Venenum weiter moechte propagirt, und fortgepflanzet werden etc."

"Darauf hat sich ermeldter Mart. Ruarus anfaenglich erklaert, dass es sich mit nichten zu dem Errore oder Irrthum der Photinianer bekenne, sondern es habe allein zu Altorff zum theil exercitii gratia, zum theil, dieweil es etliche sonderliche dubia gehabt, bissweilen etwas ernstlicher in Disputationibus Theologicis opponirt, [note: Raro id factum sit, oportet; quandoquidem de publicis privatisque disputationibus Ruari nihil quicquam inauditum; bene multa vero de insidiosis susurris, ut Plinio dicuntur, jam ante annotata sunt. Miramur igitur haec tam audacter et proterve fuisse affirmata, ut rimam qualemcunque elabendi haberet.] daraus vielleicht andere moegen geschlossen haben, als sollte es die Meinung der Photinianer approbiren und gut heissen; Wiewohl ihn auch von D. Schoppero auf seine Objectiones und Argumenta [note: Nihil de his quoque Disputationibus sigillatim compertum. Ea igitur haud dubie objecta intellexit Ruarus, quae ipse quidem, tanquam Juris studiosus, coram non protulit, at discipulis suggessit.] nicht allezeit genugsam sey respondiret worden. Als aber durch D. Bechtoldum und seinen Adjunctum D. Taufrerum mit etl. schiedl. Fragen weiter an ihn gesezt worden, als erstlich: ob es dann für seine Person den HErrn JEsum Christum für einen wahren GOtt erkenne und halte? 2. ob es auch allhie zu Strassburg, wie etliche dafür halten, das Heil. Abendmahl empfangen? 3. Ob es sich nicht


page 537, image: bs0537

etwan unterstanden, auf ein oderandere Weise einen Anhang zu machen. Darauf hat es sich der ersten Frag halben rund erklaeret, dass es Christum für einen wahren GOtt [note: Sed factum: eo sensu, quo et Sonerus jam moriturus idem professus est. Nomen enim officii, non naturae seu essentiae, Dei nomen esse, Sophistae arbitrantur. Quae pervulgata cum sint, nolumus operose urgere.] erkenne und halte. Dieweil es aber ferner befragt worden: Ob es ihn auch für einen ewigen GOtt erkenne und halte? Wollte sich ermeldter Ruarus nicht rund erklaeren, sondern sagte, diss waere derjenige Stücke eines, welches es sich zwar nicht unterstünde mit Gewaltzu wiederfechten, sondern darinnen es bissher gezweiffelt [note: Vt tamen oppositam sententiam strenuc oppugnaverit. Egregia modestia!] haette, und GOtt dem HErrn noch taeglich um Erleuchtung bitte, und anruffe; Vnd dieweil Latine mit ihm gehandelt wurde, wiederhohlte es zum oefftern diese Wort: Non nego divinitatem Christi aeternam, sed de ea dubito; begehre sich auch gar gern in diesem Stuckinformiren und unterweisen zu lassen."

"Es ist auch ihm weitlaeufftig zugesprochen worden, dass es noch keinen rechten Glauben habe, dieweil es an den allervornehmsten Artickel des Christl. Glaubens von der ewigen Gottheit des HErrn Christi zweiffle. Derhalben es bey solchen Zweiffel kein Heil noch Seeligkeit habe zu hoffen, und zu gewarten: vermoeg der Aussage dess HErrn JEsu Christi Joh. XVII. Haec est vita aeterna etc. Als es auch befragt wurde, was es von dem Spruch 1. Joh. V. hielte: Hic est verus Deus etc. Ob derselbe von Christo zu verstehen? Gab es diesen richtigen Bescheid und Antwort, es waere derselbe allerdings von Christo zu verstehen, [note: Huc enim jam tum deflectere coeperant, qui olim, ad remotiora pronomen referentes, vim hujus loci enervare, veritatisque ictum declinare solebant. Tantoque vehementius haec verba stringunt, si, quod elegantissimi ingenii Vir et Celeb. C. A. Heumannus peculiari schediasmate nos docuit, vocabulum, verus, per comma seu incisum, a nomine Dei sejungas, eundemque Christum verum esse, mund. Servatorem, veri Dei filium, et vitam aeternam, praeeunte simili loquendi forma, Joh. XX. 30. eodem Apostolo, dixeris.] denn es zweiffle nicht an der wahren Gottheit Christi, sondern allein von der ewigen Gottheit. Da ihn gleichwohl zu Gemüth geführet wurde, dass andere Photinianer, diesen Text nicht wollten von Christo verstanden haben; wollte deren Meynung Ruarus nicht beypflichten. Es hat auch Ruarus ausdrückl. bekennet, dass es auf etliche Argumenta, so ihm vorgehalten worden pro aeterna Christi divinitate, nicht antworten koenne."



page 538, image: bs0538

Auf die andere Frag antwortete Ruarus, dass es zwar zu Altorff etlichmahl communiciret, und das Heil. Abendmahl empfangen, [note: Neque de eo satis constat, nisi forte priores, cum hic moraretur, annos intelligat, ultimamque illam prosanationem ritu Sociniano, cui ipse praefuit, connumeret.] es habe sich aber zu Strassburg desselben gaenzlich enthalten, [note: Initio jam Altorph I hujus abstinentiae facto; quod ut et amicissimi facerent, ea, qua pollebat, [gap: Greek word(s)] illis persvasit. Qua de re, Cap. I. §§. extremis, jam dictum est uberius.] dieweil es gesehen, dass allerhand aergerliche Personen bey demselben admittirt und zugelassen würden. Darauf man von ihm begehrt, ob es dieselben Personen wüste, oder aber sich allein selbst zu einen Richter über solche Communicanten gesezt haette? Item, dass ihm vielleicht solcher Personen Fall, aber ihre Busse nicht bekandt sey: Item, dass es nicht andere, sondern sich selbst prüfen soll, nach der Regul St. Pauli 1. Cor. XI. da es ohne Zweiffel auch seine Maengel und Fehler genugsam an sich finden werde; Hat es in fernere Disputation und Gespraech sich nicht begehrt einzulassen. [note: De his forte, uti supra de Divinitate Christi aeterna, quam tanto studio impugnaverat, si Diis placet, dubitans: aut robore argumentorum intus et in animo convictus.] Immassen dann solches auch nicht gefordert worden; dieweil man allein feiner Person halben Bericht begehrt, wie es an ihm selbst mit seiner Confession und Glaubens-Bekaentnus, der Photinianer halben, gethan und beschaffen sey.

Sonst hat es sich auf die 3te Frag gewiss vernehmen lassen, dass es keinen einigen Studiosum, auch seinen anbefohlenen Diseipulum [note: Antehac Varenheldium, tunc vero Burgsdorffium, sed, nisi jam tum ab eo semotus fuerat, mox avocandum, immo vero jam semotum, si rationes temporum ineamus.] nicht, mit dieser Opinion und Meinung begehrt einzunehmen, sondern allein für sich selbst, solche dubia (behalten). So sey auch jezt mahlen nicht zu besorgen, dass es allhie zu Strassburg jemand werde damit aergern, [note: Vt defuerint vires, tamen erat promta voluntas; quod ex epistolis supra demonstratum dedimus. Conf. Epist. Barthianam, p. p. exhibendam, ubi, ne quidem in suas partes quenquam pertrahere se cupivisse, falsissime profecto dicitur affirmasse.] dieweil es in wenig Tagen verreissen, und sich in patriam begeben werde Dazu ihm denn Glück gewünschet, und darneben angebotten worden, in ein und andern dubio sich gern und willig mit ihm in fernere Collation und Gespraech auf sein Begehren einzulassen; welches aber durch seinen discessum verhindert worden.



page 539, image: bs0539

Si quid veri in his proloquutus est Ruarus, et ex animi sententia, postrema certe, de abitu instante, promissa fuere, quibus recte et accurate stetit, et Academiae confestim valedixit. Tantoque lubentius id perfecisse propositum credibile est, quanto magis, ne et sibi, de pluribus interrogato atque prodito ab amicis Noribergensibus, captivitatis, aut minimum ex Academica societate exclusionis discrimen subeundum esset, formidabat. Qua de caussa etiam versipellis homo et veterator eximius nihil affirmare ausus, sed, dubiis saltim fe angi animo, identidem est professus, ut non tam rigorem aliquem experiretur, quam misericordiam examinantium erga se commoveret. Quam firmiter enim tota mente sua jam diu pleraque, si non omnia. Socini dogmata comprehensa tenuerit, (etsi momentum controversiarum extenuaret maxime,) cum ex impressa illa et aliquoties allegata verbosaque epistola ad Peuschelium, Plataeis, sub initium hujus anni, Jenam scripta [note: Vid. Cent. II. Epp. n. IX.] colligere est, tum etiam aliae litterae, non minori confidentia ad eum exaratae MSctae, prodiderant; quarum et nos jam supra [note: Cap. I. §. XXXI. sq.] fragmenta quaedam produximus. Caeterum vel sola distinctio illa inter veram et aeternam divinitatem Christi, qua non, perinde uti Schopperus, a Sonero, sibi imponi Argentoratenses hi Theologi passi sunt, in aprica luce ponebat, quam belle artem simulandi atque tergiversandi [note: Nili e latibulo protractus fuisset, ne tunc quidem cognitus.] Ruarus didicisset, et adhuc calleret. [note: Haec omnia ut tanto confirmatiora essent, scripsi ad praestantissimum ejusd. Acad. Argentoratensis Theologum, amicitia et benevolentia in me sincera apprime cognitum, I. H. Barthium, [gap: Greek word(s)] , et non multo post praematuro fato defunctum, a quo sequens responsum, breve quidem, sed priori narrationi, quod ad summam rei attinet, prorsus consentaneum, retuli, cum B. L., nisi lectu grave sit, integrum communicandum. Suo Gustavo Georgio Zeltnero Amico Optimo S. P. D. Joh. Henricus Barthius. Liceat tandem iterum tecum, Amice Optime, colloqui, qui hactenus satis diu tacui. Tu ne id aegre feras, est, quod rogo, nec, quod scio, aegre feres. Petiisti a me, ut quid cum Martino Ruaro, Photinianismi suspecto, apud nos actum sit, et quomodo, ejectusne an lubens, Argentorato exierit, Tibi exponerem. Audies haec ex his excerptis, quae mecum ex Archivo nostrate communicavit, Tibique Salutem dicit, Affinis Carissimus, Vxoris utpote carissimae Frater germanus, Dn. Jacob. Wenckerus, J. V. L. et Reipubl. nostrae Archivarius, Vir sane in Antiquitatibus aliisque doctissimus et versatissimus, forsan jam aliunde Tibi notus, ex editis speciminibus, qualia sunt Collecta Archivi et Cancellariae Jura etc. Argent. 1715. et Apparatus et Instruct. Archivorum ex usu nostri temporis Argent 1713. et Tract. de Pfalburgeris, Vsburgeris et Clevenburgeris, quae suo elogio mactarunt Act. Lips. de A. 1715. p. 401. et 1714. p. 517. Suntvero ista: Im Jahr 1616. war Martinus Ruarus, Helsatus J. V. Candidat. allhier zu Strassburg, welchen Bürgemeister und Rath der Stadt Nürnberg durch ein Schreiben an hiessige Obrigkeit vom 19. April. 1616. dess Photinianismi beschuldigt, und avisirt, dass es zu Altorff solche verdammliche Sccte soll defendirt haben, und sich einen Anhang zu wegen gebracht, darunter auch etliche ihrer Stipendiaten und Burgers-Kinder gewessen. Ja es Ruarus ihr Antesignanus, fürnehmster uud geübtester in ermelten abscheulichen Sect nominirt und angegeben worden, wie sich auss eingezogener Kundschafft und Examination erfunden. Verwarnen derowegen, damit besagter Ruarus allbier nicht etwa auch ein Anhang machen möge, und also dieses venenum weiters propagirt, sondern demselben so viel möglich vorgebauen und fürkommen werde. Herrn Raeth und XXI. haben die Sach zu unter suchen und Ruarum zu beschicken Herrn DD. Theol. Johann Bechtoldo und Joh. Taufrero anbefohlen, welche den 1. Jun. 1616. mit Martino Ruaro gehandelt, und ihme solches vorgehalten. Der dann auf die Frag: Ob es ihme nicht etwan unterstanden auf eine oderandere Weiss einen Anhang zu machen? geantwortet, dass es keinen einigen Studiosum auch seinen anbefohlenen discipulum mit dieser Opinion und Meynung begehret einzunehmen, sondern es habe allein für sich selbst solche dubia, so seye auch jeztmahlen nicht zubesorgen, dass es allhier zu Strassburg jemand werde damit aergern, dieweil es in wenig Tagen werde verreisen, und in patriam sich begeben. Wie es dann auch bald darauf von hier sich weggemacht und verreiset, wie solches durch besagte Herrn DD. Theol. wieder referirt und angezeigt worden. Haec sunt, quae ex Archivo Tecum communicare potui. Procul dubio etiam in Archivo Conventus Ecclesiastici aliqua latent, quae tamen a Dn. D. Praeside nostro nondum obtinui, quem iteratis vicibus jam rogavi. Si obtinuero, promte mittam. Vale Amicorum Optime. Disputationes duas mitto de tempore Dei stato, alteram Tibi serva, alteram, si placet, trade Dn. D. Bajero, Collegae Optimo, cui de meliori me commenda. Jungo ultimum Programma, de quo judicium mihi expeto, annon e re sit, saepius loqui, quid in Ecclesiis nostris emendandum. Ego plura hac vice loqui non consultum putavi, memor illius Christi: Ich haette euch noch viel zu sagen, aber ihr koennts nicht ertragen. Vale iterum. Vnum tamen rogo, ut mihi communices, si quae apudvos de Melchiore Hoffmanno homine Seculi XVI. fanatico, et Eccl. Arg. turbatore ejusque discipulis in Archivis latent. Video enim Te ad intimiora admitti. Citatam vidi disp. M. Hoffmanni de Hoffmannistis Lipsiae hab. 1700. in Erevn [gap: Greek word(s)] ntis dubiis vexatis Sec. I. p. 56, quae superiori anno prodierunt. Si reperitur apud Disputationum Mercatorem vestratem, qui ad nos etiam aliquando excurrit, rogo, ut meo nomine emas, et data occasione mittas, ego pretium grata mente restituam. Meus ex Sorore nepos de illo dispataturus est, si Deo placuerit. Vale denuo et mihi favere perge, qui haec Tibi mitto per Dn. Mullerum, Mercatorem Norib. qui nundinas nostras frequentat. Argent. d. 20. Jan. 1719. Nobiliss. Dn. Wurzelbaurio de meliori me etiam commenda, si occasionem nanciscaris, cui nuper etiam mitti svasi Germaniam egregie a b. m. D. Eisenschmidtio nostrate delineatam, de qua re me consuluit frater Eisenschmidtii, Civis Argentinensis et Faber Stannarius.]



page 540, image: bs0540

§. XXXVIII.

At missum jam faciemus Ruarum, et eo, unde digressio facta est, tandem ex ambagibus revertemur, Noribergam nimirum revisendam, ut, quid porro de captivis adhuc statutum sit, caeteraque cum illis gesta, plenius percensere aggrediamur. Heic itaque Peuschelium,


page 541, image: bs0541

post brevem moram, [note: Vix unius alteriusque diei interjecto intervallo. Etenim, si rationes recte subducas, omnino sex aut septem dierum spatium hanc oris et calami procacis castigationem vix excessisse, apparebit.] ex inferiori carcere ad superiorem et in turris custodiam pristinam reductum esse, posteaquam planius et candidius quaedam edisseruerat, calamique et oris petulantiam luerat, ante omnia monendus est Lector: Quantum vis non distincte satis tempus atque diem hujus iteratae translationis definire possimus. Neque tamen gratum adeo id quoque juveni male adhuc sano hospitium renovatum fuisse, hinc demonstrari potest, quod omni virium contentione ex eo tempore, et multo quam ante operosius, laboravit, ut fidejussione, quanta satis esset, interposita, liber in domum paternam (is enim in vivis adhuc superstes erat,) dimitteretur. Idemque etiam reliquos ejusdem defectionis a vera fide sodales semel iterumque expetiisse accepimus. Quanquam enim privatim coram [note: Si quando eos invisendi Clarissimis Pastoribus Amicisque aliis copia fieret et potestas. A quibus etiam libros meliores fuisse subministratos, si poscerent, non ignoramus.] colloquendo, et scriptis quoque litteris [note: Quae tamen maximam partem perierunt schedae. Nisi quod unicum illud, quod p. p. exhibebimus, et Peuschelianum [gap: Greek word(s)] alterum inferius proponendum, documentum ejus rei praebent.] rationes in utramque partem conferendo, de reducendis in viam rectam tribus istis juvenibus jam serio actum erat, hucusque tamen non multum, praeterquam in Cornelio Marci caeteris sanabiliori, profici potuit. Hic certe solus, uti dociliorem se et proclivem magis ad scrupulos conceptos, interveniente meliori informatione, ejiciendos, primo statim tempore, ex animo spem ostenderat: ita quoque Venerabilis Fabritii, Antistitis Sebaldini, opera cumprimis adhibita, ad frugem mox rediit, et maxima ex parte resipuit. Etenim, solum et solutu multo facilius, de Observatione et Obedientia Praeceptis divinis praestitu possibili, dubium male eum habuisse omnium diutissime, cognovimus. De una certe hac quaestione supersunt litterae ex carcere ad laudatum Theologum perscriptae locupletes ejus rei testes, quas [gap: Greek word(s)] L. B. exhibere non pigrabimur.

Sal. et Observantiam VIR etc.

Etsi, Vir Reverende, omnique observantia colende, non minus ridicula multis visa est disputatio, de Obedientia hominis in hac vita, quam Pontificiorum de Purgatorio, Platonis de Idea, Peripateticorum de prima materia, Alchymistarum


page 542, image: bs0542

de Lapide Philosophico, Poetarum de Chimaera aut Scylla, (Ecquis enim unquam mortalium vel hancvel illum vel istud in rerum natur a esse, ad oculum, ut dicitur, demonstrare ausus est?) non desunt tamen argumenta e sacris paginis petita, quae alicui persvadere videantur, hominem renatum posse non peccare. Potentiam inquam, innuere videntur: potentia vero dicitur id, quod aliquando possit produci in actum Aristot. IV. et XII. Metaph. Ista argumenta a nonnullis mihi proposita tantum effecere, ut hactenus crediderim, hominem regeneratum posse desistere a peccatis. Nec non videbam, stante hoc dogmate infinita paene in Theosophia poni absurda, tollentia cum Majestatem unigenitifilii Dei, tum consolationem nostram maximam. Que circa scrupulos animum meum diu torquentes jussu et auctoritate Magnif. Nobiliss et Ampliss. Dominorum et Patronorum meorum omni cultus genere prosequendorum etc. Reverendae Dign. T. propono, nimiopere rogans, ut eos, ea, qua potest, fidelitate mihi eximat, meque, quod unice exopto, errantem in veritatis tramitem reducat. Enitar sane, ut ingr atitudinis notam haud subeam. Vt autem confusionem, quae mater errorum est, vitem, omnia syllogistica forma proponam et stylo simplici. Veritas quippe et animi candor verba, ut ille ait, blandicella spernit, et parvi aestimat. Et si erravero vel scriptione vel locis citandis (Testamentum enim Graeco-Latinum cum versuum annotatione [note: Erat ergo ad manus Nov. Testam., sed exemplar in sectiunculas minores a Rob. Stephano olim perquam commode, non tamen semper accurate, partitum deerat.] quo maxime indigerem, ad manus, ut et reliqui libri, non est) R. T. D. Patres imitetur, quibus filioruminter dum balbutientium errores gaudio sunt. Interim R. T. D. Deo Opt. Max. commendo.

Hinc proposita quaestione duplici forma:

An homo regeneratus possit obedire praeceptis Dei?
An homo renatus possit non peccare?

Affirmantem (compendifacere enim lubet verbosam explanationem) sententiam sequentibus argumentis munivit:

1. Quia sint facilia praecepta Dei 1. Joh. V. Matth. VI. ult.

2. Renati ex Deo, non peccant, immo non possunt peccare. 1. Joh. III. coll. Joh. I. 1. Joh. I. etc.

3. Omnia possibilia sunt credenti Marc. IX.

4. In Christo manentes, ambulant, sicut Christus 1. Joh. II. In Christo manent 1. Joh. III. ult. 1. Joh. IV. etc. 1. Joh. II.

5. Quicunque Christum agnoscunt et amant, praecepta ejus servant, 1 Joh. II. 1 Joh. III. Joh. XIV. 1 Joh. V. 2 Epist. Joh. etc.



page 543, image: bs0543

6. Iidem cracifigunt carnem etc. qui pertinent ad Christum Gal. V. ult.

7. Nos praecepta ejus servamus 1. Joh. III.

Sed et negantia aigumenta subjunxit, atque ad ea respondit.

Obj. I. Si Paullus non potuit non peccare, multo minus alii. Prob. ex Rom. VII. a vers. 14. - - ad finem.

Resp. Paulum loqui per Prosopopoeiam, non dese, ut renato, sed de persona cum carne adhuc luctante, [note: Forte, cum praevalente adhuc carne luctante, voluit dicere, sive ante conversionem; sive in limine et progtessu ejusdem, ubi vehementior est [gap: Greek word(s)] . Quo sensu Episcopius cum Arminio et Socinianis quibusdam hunc locum, in quo tamen interioris hominis, jam geniti, fit mentio, explicat.] et in qua concupiscentiarum focus nondum est extinctus. Alias enim sibi ipsi contradixisset. [note: Haud dissimiles oppositionis et contradictionis partes contexuit, suaeque Explicat. Cap. VII. ad Rom. subjecit priori et breviori. Faustus Socinus: Cujus confer Opp. T. I. f. 90. (b) Vnde fortassis haec dubia Marciana antehac fuere desumta, et alio duntaxat ordine ex memoria felici hac occasione proposita.]

Homo a Paulo c. VII. descriptus:

1) Carnalis est vers. 14.

2) Venundatus sub peccato: 16.

3) Peccatum in eo habitat: 20.

4) Non placet Deo; carnalis enim non placet c. VIII.

5) Captus est in lege peccati: 23.

6) Peccatum in eo operatur: 20.

Homo regeneratus

1) Non est carnalis c. VIII, 2. sq.

2) Liber a peccato: 16.

3) Mortuus est peccato VI, 7.

4) Placet Deo.

5) Mortuus est legi VII, 6. et VIII. etc.

6) Carnem habet cum concupiscentiis crucifixam Gal. V, 24.

Contradictiones hae obstant, quominus adstipulari possim dicentibus Apostolum hic de sua persona loqui, ut homine regenerato.

Alias quoque multas ostendunt alii, quae in memoriam nunc non incurrunt. Hoc tamen sdentii nube non involvendum, quod in quibusdam Veteribus Exemplaribus et Ariae Montani verba illa, - - 25. Gratias ago Deo per J. Christum Dominum nostrum, includantur parenthesi: quasi Apostolus ista de se loqueretur, Deo gratias agens, pro liberatione a peccatis et pugna carnis.

Obj. II. Ex verbis Johannis 1. Joh. I, 8. Si dixerimus, nos peccatum non habere etc.

Resp. Distinguendum videtur: Aliud scil. esse, peccatum non habere, aliud non peccare. Peccata habere vel regeneratos extra dubitationis aleam est positum. Nam successive regeneratur homo et carne nondum


page 544, image: bs0544

victa in multa labetur peccata. Ea habere dicitur. Nam ita Deus remittit peccata, ut nisi desistamus a peccatis non obliviscatur praeteritorum. Vt patet ex exemplo scelesti illius servi Matth. XVIII. etc. sic Pater coelestis etc.

Obj. III. Salomo c. XXIV, 16. ait Justus die cadit septies.

Resp. Casum hic intelligi non peccatorum, sed fortunae bonorum contextus convincere videtur, qui, quia ad manus non est, id nunc ostendere nequeo. Videatur nota a D. Luthero in margine posita, ad vocab. faellt. Notetur et hoc, verbum die in Germanicis Bibliis non extare.

Obj. IV. Omnis justitia nostra tanquam pannus menstruatae Esa. LXIV, 6. etc.

Resp. Non dicimus, nos coram Deo justos esse legis impletione, sed nos teneri implere legem. Omnes enim habemus peccata 1. Joh. I. Si nunquam laberemur in tota vita tunc fortassis justitia nostra valeret. Hoc vero nemo hominum excepto Christo, unquam potuit. Praeterea videtur Propheta ibi loqui, de maxime impiis, ut ex verbis sqq. apparet.

Scrib. V. Kalend. Maj. A. M DCXVI.

R. D. T.

addictissimus

Cornelius Marci.

§. XXXIX.

Respondit ad haec (sic enim visum est carptim ea repetere,) Cl. Fabritius sine mora, et ad I. quidem Obj. limitando, quae prorsus omnique ex parte et sine omni conditione facilia sunt, etc. Item facilia esse quoad delectationem Rom. VII. Impleri adeoque leviter et jucunde Spiritu per fidem etc. Ad II. de tota doctrina Christi agere, et facilitatem non esse intelligendam [gap: Greek word(s)] , sed Evangelice. Porro: Non grauia esse quoad imputationem, licet quoad perfectam obedientiam. Item: Lex comparate tantum gravis est (per se) pro varia eorum conditione, quorum respectus habetur, qui vel in carne sunt, vel novas vires coelitus acquirunt. Superest tamen difficillimum et arduum certamen Sp. cum carne etc. Amplius: Concurrunt in regenitis, quae onus legis leve reddunt a) absolutio a peccato et Christi justitia credenti imputata, quae facit, ut renatus non amplius sit sub lege damnante etc. b) donatio Spir. quo et affectus et voluntas reformantur, c) affectus in renatis, quo delectantur lege Dei Rom. VII. d) Gratia, qua boni consulitur defectus a patre clementissimo. Sunt Ergo et levia et gravta: Gravia, si ad carnis judicium revocemus, levia si ad Spiritum, uti si quis massam auri sublevet, dulcia et svavia sublatu etiam


page 545, image: bs0545

debiliori viribus. Porro duo sunt mandata 1. Joh. III. Fidei et charitatis. Difficultas non ex natura legis, sed ex carnis vitio. Ipse [gap: Greek word(s)] non grave esse Joh. restrinxit ad filios Dei etc. Non peccant renati proaeretice, quam diu sunt et manent renati, nec possunt, ut tamen vel maneant tales etc. Ad III. Omnia, quae pertinent ad gloriam Dei et nostram utilitatem, seu, quae in verbo Dei, ex quo fides concipitur Rom. X. promissa sunt. Possibilia sive apud Deum, sive nobis, cum sumus eorum capaces, ut cera imaginis impressae, non aqua etc. Ad IV. Major loquitur de debito studio et conatu eorum, qui manent in Christo; quod conceditur de renatis. Christus dupliciter considerandus est, ut Redemtor, ut Exemplar. Vtrumque complexus est Matth. XI. ult. Ad V. Loquitur itidem de Studio et Conatu, qui obtemperare non studet, vacat fide. Sed de praestatione plenae obedientiae actualis non potest concludi. Talis conatus Abrahami pro pio facto reputatus. Ad VI. Neg. Consequentia. A crucifixione ad perfectam impletionem legis non valet Consequentia. Veri Christiani cavent, quantum possunt, ne permittant carni, ut innatas concupiscentias producat. Adde Lutherum ad Gal. l. c. Ad VII. Praecepta servare idem est ac amplecti Evangelium cum justitia imputata: Deinde legaliter inchoata nova obedientia, quae imperfecta et tamen placet, quia persona Deo accepta est fide, et quod impletioni deest, id a Deo propter Christum ignoscitur. etc. etc. Non absimiles fuere responsiones, quibus exceptiones ad argumenta contraria, excepto IIIo diluere b. Fabritius laboravit, una cum vindiciis Cap. VII. ad Romanos. [note: Praeter quas etiam observationem ad Prov. XXIV. approbavit, neque illo loco, si recte recordamur, nostros in praesenti argumento niti monuit. Ad reliqua vero ea quoque regessit, quibus rem omnem ad ambiguitatem tandem redire. atque partim Evangelium cum Lege, partim peccata proaeretica cum [gap: Greek word(s)] , quo genere peccatorum et renati [gap: Greek word(s)] afficiantur, partim denique perfectionem graduum, partium, animi, comparationis cum aliis et similibus confundi, aut cum larvis dimicari, ostendit, ipsaque etiam loca Paulli, quae videntur opposita, diverso respectu accipienda esse, docuit.] Sed quoniam verbosioribus nobis esse non licet, heic acquiescimus, et libertatem majorem haud difficulter ad saniorem mentem reverso huic adolescenti (quemadmodum et Vffingero) non multo post indultam observamus, ita ut jam d. VII. Junii, quo alterum examen subiit in Curia (auf der Schulstuben) vel prorsus liber fuerit, vel liberiori certe, quam antehac, custodia frueretur; sicuti ex circumstantiis variis colligere est, et vel sola sequuta deinceps cum caeteris disputatio solemnis, in qua nulla amplius fit Marcii mentio, edocet.



page 546, image: bs0546

CAPITIS III. SECT. II. Qua Colloquii cum Vogelio Peuschelioque instituti acta, aliaeque Disquisitiones scriptae, Criminationes item maledicorum, et similia, cum felici exitu, percensentur.

§. XL.

REliquum nunc est, ut, quemadmodum Vogelii Peuscheliique, adhuc in custodia existentium, dubiis satisfactum sit, enarremus, et quoniam coram colloquendo id constitutum erat perficere consilium, ejus colloquii rationes historice [note: Et quidem hac ipsa de caussa stylo in recitationibus usitato usuri. Neque enim, bene an male disputatum aut responfum fit, nos decet judicare. Plerumque tamen optime nervum fuisse incisum, non dubitamus affirmare, atque hinc vel hoc nomine Colloquium isthoc copiosius recensere placuit, ut compendium quoddam solvendorum, quibus utuntur Sociniani, sophismatum praebere possit.] exponamus. Ad hanc igitur disputationem sive colloquium, quando nos defert historiae filum et rerum gestarum feries, ingens nobis novumque pensum proponitur, et ultimus, sed praecipuus profecto, ejus scenae actus, quem peractum felix catastrophe consequuta est, relinquitur studiose describendus. Ea vero cuncta ut ordine exequamur, ante omnia commemorare oportet, quo pacto adversus inexpugnabilem hucusque Peuschelii et Vogelii pervicaciam, consilium initum sit, hac via, quantum fieri posset, Christi Spiritui [note: Docere, instare, convincere [gap: Greek word(s)] , quae arma sunt spiritualia, jubenti.] mitissimo maxime accommodata, rem hactenus ancipitem experiri, et primo omnium sententiam hominum in transversa abreptorum, de novo, distincte, qua singulas dissensionis haereticae partes, sciscitari: deinde vero cum illis, armis quasi consertis, serio congredi, dubiaque eorum [note: Liberrime proposita, quod ut facerent, etiam injunctum est.] dissolvere placuerit. Namque ita, Deo adjuvante, praejudicatas persvasiones deceptarum et fascino quasi quodam correptarum mentium, spes erat, superari atque corrigi, et vel tandem eximi scrupulos injectos posse. Hunc in finem Theologis imperatum est, ut de Thesibus seu Aphorisinis, Photinianis erroribus oppositis, cogitarent, quo justo ordine


page 547, image: bs0547

servato, quid ad singulos ambo responderent, et, ubi velut in scopulo haererent, denuo intelligi posset; ne qua parte doctrinae frustra disputando opera perderetur, et quae in generalibus interrogatis XII. Jenam Wittebergamque missis desiderabantur, particulatim exposita, dilucide magis evolverentur. Hoc itaque consilio etiam conscripti sunt Aphorisini omnino Quinquaginta, [note: Qui capitibus novem comprehendebantur.] Homologetici tunc dicti, [note: Sed [gap: Greek word(s)] ; quia materiam deinde confessioni praebuerunt, hactenus vero sententiam Ecclesiae nostrae veram, et, quid de Sociniana haeresi contraria sentiret, confessionem exponerent, ordinique tandem in colloquio observando inservirent.] iidemque in utraque lingua, et Latina et Germanica, adornati, ut aliis quoque Latinam linguam haud aeque callentibus, si quid judicamus, inservirent, et fortassis etiam Leimero ac similibus, qui in suspcionem societatis nefandae venerant, proponerentur. Ne specimine B. L. careat laboris utilissimi, en tres priores, et quidem, ut nunc praesto sunt, assertionum forma, in vernacula nostra, expressos, cum antithesi attexta.

"I. Dass in dem einigen unzertrennlichen Goettlichen Wesen seyen drey Personen. Wiedersprechen die schwermerischen Photinianer, indem sie oeffentlich schreiben, dass man ohne greuliche Irrthum nicht glauben koenne, wenn man sage, dass nur ein GOtt, und doch drey Personen, deren jede GOtt sey; sintemahl hierinnen eine contradiction und Wiedersprechung begriffen, sich erweisen thue. [note: Forte, uti ex Antithesi addita colligitur, hae Theses hac forma, non solum, ut Confessioni et Disputationi materiam praeberent, conscriptae, sed in gratiam simul eorum, quibus Doctrina Socinianorum portentosa penitius cognita haud erat, adornatae, et eum in finem potissimum ita conceptae sunt, ut, quo de argumento ordine disputaretur, quotquot praesentes essent colloquio, et absentes quoque harum rerum curiosi, pernoscere possent, ac forte aliis quoque, qui praesto non erant, momentum et argumentum hujus disputationis innotesceret: Vtrum Beneficiariis quoque eaedem, tanquam norma quaedam, secundi ordinis, et hoc sensu proinde ab Dinnero iisdem in Famae Acad. Altorph. dicantur fol. 25. praescriptae, alii judicent. Ego enim praeter haec distinctius nihil comperire potui, nec verba illa satis intelligo.]"

"II. Dass dieselben drey Personen seyn und heissen, die erste der Vater; die andere der Sohn; die dritte der Heilige Geist. Wiedersprechen gleichfalls obgedachte Schwermer, und geben nit zu, dass der Heilige Geist eine Person sey."

"III. Dass der Vater von Ewigkeit her den Sohn habe gezeuget. Wird von ihnen den Photinianorn auch verneint, um willen, dieweil


page 548, image: bs0548

GOtt unverwesslich und unsterblich, so habe es auch nicht natürlicher Weiss den Sohnzeugen, oder gebaehren koennen; Sintemahl das Erzeugen, davon geschrieben stehet, (du bist mein Sohn, hent hab ich dich gezeuget) sey nit von Ewigkeit, sondern in gewisser Zeit geschehen, und sey diese Geburt nichts anders, als eine Anordnung und Erwehlung, dadurch Christus nach seinen Leiden und Sterben zum Koenig erwehlet und bestaettiget worden."

"IV. Dass der Sohn GOttes der eingebohrne genennt werde, dieweil es einig und allein aus der Substanz und Wesen dess Vaters von Ewigkeit her gebohren ist. Verleugnen die Photinianer allerdings und sprechen, dass es darum der einige genennet werde; dieweil es durch GOttes Krafft allein in den Jungfraeulichen Leib empfangen, und seinen Anfang und Vrsprung keinesweges von Manns Gewalt habe, sondern von GOtt ausgegangen sey: Item dieweil es geheiligt und in diese Weltgesandt, dass es ein Prophet were, zu verkündigen das Evangelium; fürnehmlich aber dieweil es GOtt gleich seye in seinem Reich, daer über alles regiere und herrsche." Ad hunc modum reliqui formati fuere. Quos omnes verbotim in calce descriptos exhibebimus.

Plura enim ex illis repetere non vacat, [note: Neque etiam propter verbosiorem prolixitatem commode typis exscribi possunt.] et ad calcem hujus capitis fortassis ex Confessione paullo aliter formata et a conversis subscripta, (qua forma indutos tunc integros [note: Eosdemque et pauciores et breviores.] dabimus,) iidem facile colligi poterunt. Ne tamen conspectus aliquis eorum desit, sed reliqui, qui de summis fidei Christianae mysteriis agebant, per compendium exhibeantur, argumentum erat Vti. De Filii Dei cum Patre coaeterna essentia. VI. Distinctius de aequalitate P. et Fil. non tantum ratione potentiae et gloriae, sed substantiae et naturae. VII. De Existentia et Origine Fil. Dei a Patre aeterna. VIII. De creatione mundi a Filio peracta. IX. De Divinitate ejusd. Filii Dei per essentiam. X. De Divinitate vera Sp. S. ejusdemque cum P. et Filio [gap: Greek word(s)] et honore adorationis divinae. XI. De duabus naturis in Christo Divin. et Humana. XII. De Humanae Nat. in Divina Fil. Dei substantia et unione utriusque personali. XIII. De Communicatione Idiomatum mutua. XIV. De Obedientia Christi activa Legi Dei exacte praestita. XV. De Sacrificio Christi in his terris peracto et oblato, et quidem XVI. in Cruce, XVII. De Satisfactione Christi loco omnium hominum vicaria. XVIII. De Expiatione


page 549, image: bs0549

hominum apud Deum hoc ipso sacrificio procurata. XIX. De Purificatione nostra a peccatis per sanguinem J. Christi. XX. De immortali Christi post resurrectionem corpore. XXI. De Christi vera carne et sanguine in gloria. XXII. De aeternitate Sacerdotii et Regni Christi. XXIII. De intercessione Christi pro nobis in Coelo. XXIV. De adoratione et Fide in Christum fundamento divinitatis ejus aeternae innitente. XXV. De Imagine Dei per lapsum amissa. XXVI. De Peccato originis omnibus hominibus connato. XXVII. De Corruptione Lib. Arb. per lapsum. XXVIII. De impossibili Conversione sine Spir. S. supernaturali gratia. XXIX. De perfectione Legis Mosaicae. XXX. De [gap: Greek word(s)] natur ali hominum praestandi Legem, Christique ejusdem impletione. XXXI. De justificatione gratuita propter Christum ejusque satisfactionem et meritum. XXXII. De natura fidei cunt fiducia apprehendentis meritum Christi et promissa Evangelica. XXXIII. De Fide justificante in actu justificationis operibus opposita. XXXIV. De imperfecta renatorum in hac vita nova obedientia et hallucinationibus. XXXV. De impossibili renatis impletione legis, ut non peccent. XXXVI. De possibili reditu a lapsu ad poenitentiam nunquam denegato. XXXVII. De baptismo aquae a Christo instituto et mandato. XXXVIII. De regeneratione et justificatione per aquam baptismi. XXXIX. De baptismo infantum necessario. XL. De [gap: Greek word(s)] in S. Coena servando. XLI. De manducatione non meri panis, sed etiam Corporis Christi etc. XLII. De orali C. et S. Christi, sed supernaturali esu. XLIII. De Efficacia S. Coenae ad confirmationem fidei, Remissionem peccatorum etc. XLIV. De Ecclesiae Christi perpetuitate. XLV. De vocatione Ministrorum Ecclesiae legitima et necessaria. XLVI. De libertate, Christiani Magistratus opem adversus alios implorandi. XLVII. De Bellis libere gerendis, si necessitas postulet. XLVIII. De Resurrectione in extremo die omnium hominum expectanda. XLIX. De eodem numero corpore s. carne resurrecturo. L. De iisdem his nostris corporibus aeterna felicitate beandis. [note: Quoniam priorum aliquot, ut gustum daremus, Aphorismorum ipsissima verba exhibuimus, en duos quoque postremos verbotim exscriptos! Aph. XLIX. ">Dass unser Fleisch, mit welchen wir anjezo umgeben, nach den Articul dess Glaubens: Ich glaube eine Auferstehung dess Fleisches; auferstehen werde, wollen die Photinianer nicht, dass das jezige Fleisch nach den Worte, auferstehen, solle verstanden werden, sondern erklaerens auf diese weis: Dasjenige, was Fleisch gewesen ist, soll auferstehen, nach den worten 1 Cor. XV. Fleisch und Blut werden das Reich GOttes nicht ererben." Aphor. L. "Dass diese Leiber, so wir in diesem Leben an uns tragen, die sage ich, werden zugleich mit denen die wir hernach tragen und haben auferstehen und in der Herrlichkeit erscheinen, wollen die Photinianer nicht glauben, sondern sprechen: Die Leiber der Gottseeligen und Gerechten werden allerdings nicht fleischlich, sondern geistlich, himmlisch und unsterblich seyn etc." ] Tantum de Aphorismis; qui


page 550, image: bs0550

t. t. pro argumento, uti imposterum edendae confessionis, ita nunc disputationis habendae, propositi, et auctoritate Senatus Inclyti a Joh. Schrödero, Ecclesiaste Laurentiano (ita enim MSctum quoddam exemplar nos docuit) consignati fuerunt. Ad quos etiam in ipsa disquisitione multoties respexit utraque pars colloquentium. Eosdemque in carcerem quoque fuisse captivis, ad perlustrandum, ante disquistionem susceptam, missos, paullo post ex ipsorum collocutorum ore [note: Vid. §. XLII. sqq.] percipiemus.

§. XLI.

Haec praeparamenta fuere: quibus praemissis jam sine obstaculo ad ipsum Colloquium progrediemur, et circumstantiis quibusdam primum exquisitis indicatisque, quemadm odum successerit, quisve ejus eventus fuerit, enarrabimus. Inter [gap: Greek word(s)] locus est obscuris simus; si tamen recte meminimus, in Curia eoque conclavi, quo supra nonnullos fuisse examinatos [note: Die Schul-Stuben olim appellari consvevit, hodie vero die Stern-Stuben, a figura Stellae, in medio laqueari affabre expressae, vocatur, et tam propter nitorem eximium, quam amplitudinem suam, inter reliqua conclavia splendidissimae Curiae Noribergensis non postremo loco habendum est.] diximus, habitum esse accepimus. Porro exordium conventuum scimus factum medio, et fere inclinante Sextili mense, finem que exeunte et ad finem vergente mense Octobri anni MDCXVI. impositum, ordo eorum, quae dicenda restant, condocefaciet. Congressus omnino numerantur quindecim solemniores. Personae, quae praefuerunt pariter atque interfuere, sequentes nobis innotuerunt. Expraesidibus aderant Curatores Academiae et Scholarchae Generosissimi, Dn. Georg. Volkamer, Eccl. et Schol. t. t. Ephorus: Dn. Leonhardus Grundherr, Dn. Christophorus Loeffelholz, et Dn. Mart. Pfinzing, Septemviri et Senatores Illustr. Reipubl. Noriberg. Consulares. [note: lidemque non generis tantum nobilitate, sed meritorum etiam gloria atque eruditione singulari, cujus etiam in committenda Academiae curatela inprimis ratio habetur, spectabiles.] Colloquuti cum Peuschelio et Vogelio ordinarie leguntur Theologi primarii. [note: Parochialium Ecclesiarum Antistites primarii.] Alter fuit Joh. Fabritius, Antistes Ministerii et Superintendentis nomine adhuc ab altera parte interdum compellatus, (quanquam publice is titulus cum Helingo [note: Cujus vita consulatur A. 1714. publicat. §. LXVI. Cui titulo hodie Antistitis Ministerii Eccl. Norib. successit, Pastori Sebaldino hac nostra tempestate proprius.] jam exspiraverit) idemque


page 551, image: bs0551

Sebaldinae Ecclesiae Pastor, Vir doctus, et Philippi Melanchthonis scholae addictissimus. De quo ea propter aliquando ad Gerhardum Schröderus: Scire gestis, quomodo cum Collegis mihi conveniat? Respondeo: Cum Dn. Fabritio raro conversor, sino illum frui suo ingenio etc. Alter vero Joh. Schröderus erat, Laurentianae Ecclesiae et parochialium secundae Pastor, Svinfurto haud ita pridem huc vocatus, itemque quod Formulae Concordiae esset deditus, a Collegis, Fabritioque, Philippi scholam olente, inprimis diu multumque [note: Posi colloquium praecipue ex mandato Perillustris Senatus cum eo a M. Job. Fabritio Sebald. Georgio Wernero ad Sp. S., Salom. Schweiggero ad D. Martin Pastoribus, et Diac. Laurentianis, Michaele Rittero, atque G. Holfeldero, d. 7. Junii A. 1611. habitum, in quo tertium Genus communicationis idiomatum, (uti in F. C. ordine collocatum est,) et alia, de quibus in Tabula quadam alibi jam Noribergensium plerorumque sententia, t. t. obtinens, exhibita est, defendere videbatur. Quibus tamen omnibus, quae h. l. enarrare nimis longum esset, hac sormula a b. Schrödero, praeter subscriptionem LL. Normalium solitam, etiam extra ordinem addita: Ego M. Joh. Schröderus profiteor, me in hac Noribergensi Ecclesia nihil propositurum, quod ab harmonia duodecim Librorum, quibus Norma doctrinae hic recepta continetur, abhorrent. Act. X. Junii A. [gap: Greek word(s)] 1611. ita finis est impofitus, ut quieto eidem dehinc esse licuerit.] huc usque exagitatus: quanquam sub id tempus, quo haec agerentur, fluctus illi maxima ex parte essent compositi. Praeter hos vero etiam Georgium Königium, Pastorem et Prof. Theol. Altorphinum praesto in prioribus congressibus affuisse scimus; qui aliquoties etiam reperitur interloquutus, nec infeliciter tricas subinde aliquas nobis videtur solvisse. Reliqui fuere Diaconi Noribergenses, videlicet M. Georgius Faber [note: Vffenhemio Francus, A. 1605. Pastor Lichtenaviensis, A. 1610. Lauffensis et A. 1616. nuper admodum, Diaconus ad D. Laurentii Noriberg.: Qui Prof. etiam Hebr. Ling. creatus, et Dispositor Laurentianus A. 1634. ex hac vita excessit.] et M. Melchior Rinder, [note: Non multo post in aedem Sebaldinam translatus, in qua functione eod. A. 1634. diem obiit suum.] Verbi diviniambo Ministri prae caeteris eruditi: Aderant autem praeter hos Diaconus etiam Sebaldinus M. Christophorus Reich, qui simul Reipubl. t. t. erat Bibliothecarius, [note: Diaconus antehac Eccl. ad Sp. S., ex qua A 1605. ad Sebaldinam provectus, atque tandem A. 1632 ex pestilenti morbo, qui h. a. Noribergae grassabatur, Oeconomi rerum parochialium antea gradum et dignitatem adeptus, una cum M. Christoph. Leibnüzio, vita pie defunctus, eodemque, quo ille, die contumulatus est. Merita in Biblioth. publicam Viri eruditissimi non est cur h. l. praedicemus, quoniam a b. Jo. Sauberto in Histor. Bibl. Noriberg. ea jam ex merito depraedicata nostram hanc laciniam attextam haud postulant. Scriptorum nihil superest, at poemata varia ejus in hac arte peritiam luculenter comprobant.] et fere solus inter hos aliquando colloqui ac interfari consveverat; denique et M. Leonhardus Lemmermann,


page 552, image: bs0552

Rector Scholae Sebaldinae hoc ipso tempore constitutus, et Alumnorum Altorph antehac Inspector, atque deinceps Tertiae Classis in Gymnas. Academico Praeceptor. Inter quos quae utrinque pronunciata essent, in commentarios retulere Faber et Rinderus, itemque Lemmermannus; sic tamen, ut quorundam diligentiam accurationemque in scribendo colloquentes Studiosi pariter ac Theologi magnopere deinceps desiderarent: qua de re infra et extremo hoc capite IIIo. disserendi occasionem nobis datum iri, speramus.

§. XLII.

Atque adeo jam nihil restat, quam ut ipsius Colloquii Compendium [note: Epitomen, inquam, non integrum sermonum ultro citroque habitorum corpus: quod nimis taediosum foret. Eum tamen pollicemur Disputationis conspectum, qui summam dictorum, servatis etiam, quantum fieri poterit, verbis disputantium, bona fide sistat.] quoddam annectamus, eumque in finem potissimum L. B. id exhibeamus, ne sola auctoritate atque vi minisque oppressos magis, quam rationibus solidis ex Verbo Dei convictos esse, quod jam ausi sunt pronunciare malevoli, porro clamitent rerum gestarum ignari. Retundendae ergo hujus calumniae gratia omnium congressuum accuratum recensum instituere, dictorumque praecipua in utramque partem momenta justo ordine repetita evolvere, constitutum est. Cujus instituti praeter alias hanc quoque utilitatem speramus fore maximam, ut vel hinc pateat, quodnam sit Socinismi [gap: Greek word(s)] , [note: Quo subruto videlicet caetera facile collapsa esse, facilioresque se nostros hosce eruditissimos juvenes praebuisse, disputatio haec edocebit. Cujusmodi inprimis divina Christi natura aeternaque [gap: Greek word(s)] fuit.] et, quibus eversis fundamentis, reliqua omnia facilem ruinam minentur. Congressus itaque omnium primus celebratus est d. 21. Augusti, in quo Joh. Fabritius Joachimum Peuschelium (hic enim solus hac vice comparuerat) his ipsis verbis allocutus legitur:

Defeclionem tuam, Ornatissime Dn. PeuschelI, [note: Quae vel sola humanissima compellatio, toties repetita, cum svavissimis amantissimisque caereris formulis, quam longe abfuerit a violentia, quicquid est in hoc negotio actum, neminem dubitare sinit.] ab orthodoxa Ecclesia in multis fidei Christianae articulis equidem vehementer doleo, et toto pectore oro Deum, ut cor Tuum Sp. S. illustret, regat, et in viam veritatis perducat, ut sincer am Ecclesiae doctrinam recipias et Corporis mystici vivum membrum sis et maneas, atque ita cum omnibus fidelibus Dei cultoribus aeterna salute potiare. Quae nostrarum partium sunt, in nobis desiderari non patiemur sed dabimus operam sedulo, ut praestemus, quod a fidelibus Ecclesiae Pastoribus


page 553, image: bs0553

requiritur, commodis utentes mediis ad oviculas in viam reducendas. In testimonium hujus facimus initium a praelectione Aphorismorum, Photinianorum et vocibus et blasphemiis oppositorum. Qui vobis missi sunt in custodiam legendi et bene ponderandi, ut de singulis vestram exponatis sententiam, ut sciamus, quid de quoque sentiatis. Aggredior ergo institutum. Adsit nobis divina gratia, coelesti pace comitante.

Ad haec regerebat Peuschelius pariter modestissime:

I. Primo omnium Senatui Amplissimo, Magistratui Patriae meae omni observantia colendo, obsequium polliceor, et gratias maximas ago, quod, secundum morem laudatissimum Romanorum, adversario ad dicendum fores aperuerint, nec mihi etiam responsionem denegare voluerint; ad haec aliquot dies ad legendos et ponderandos Aphorismos indulgere, et mihi in negotio hoc aures praebere benignas, et tempus, atque viros doctos subministrare baud dedignati fuerint.

II. Protestor, me nihil in hoc negotio religionis ex ambitione, aut studio placendi, sed solius veritatis amore omnia egisse.

III. Gratias ago Reverendis et CL. Viris, quod posthabitis negotiis suis gravioribus huic sacrae actioni interesse, et sua praesentia me quodammodo sublevare et erigere voluerint.

IV. Sancte protestor, me sententiam meam in omnium Aphorismorum expositionibus candide expositurum.

V. Tandem Deum precor, ut per Christum suo Spiritu me gubernet.

Huic utriusque praefationi statim subjuncta est praelectio Aphorismorum, [note: Monendus hic est Lector denuo, ut argumenta singulorum capitum fidei controversorum, de quibus disputatum, ex praecedenti §. XLmo, vel integram etiam confessionem subsequutam, quam §. LXXII. [gap: Greek word(s)] reperiet exscriptam, conferat, et haec consideraturus respiciat: sine quibus alias responsiones hae essent obscurissimae, lectuque molestissimae, ac paene aenigmatis speciem interdum referrent.] denuo et coram etiam instituta, atque ea quidem ratione modoque, ut ad fingulos Aphorismos sententiam illico dicere suam juberetur Peuschelius, eoque facto ad novum procederetur. Respondit igitur ad I. Quantumvis Vnitatem Dei credat ex animo, de tribus tamen personis in una essentia, ne et Deum et magistratum fallat, (haec verba erant ipsius Peuschelii,) et conscientiam suam laedat, non posse se diffiteri, gravissimos sibi scrupulos injectos esse, qui faciant, ut articulum hunc aut prorsus rejiciat, aut saltim assensum suum suspendat. Quae porro praegnantibus, ut vocavit, rationibus conatus est adstruere, subinde ad nostrates et Calvino-Reformatos simul provocans, solitisque


page 554, image: bs0554

Scripturae locis atque ratiocinationibus asserta sua muniens. Quia vero nimis in hoc primo argumento erat verbosus, [note: Ex naturali quadam, sive eloquentiae, sive loquacitatis, quemadmodum scripta cuncta confirmant, consvetudine, haud injuria comprimenda.] interloquutus est tandem Generosissimus Dn. Chr. Löffelholz, et, ut categorice ac breviter responderet ad singula, tempori ut parceretur, imperavit; quod etiam se facturum imposterum promisit Peuschelius. Atque hinc, ut staret promissis, ad II. Aphorismum Patrem et Filium pro perfonis se agnoscere professus est, sed non ejusdem essentiae. Spiritum autem Sanctum pro persona se agnoscere non posse, ajebat, ob rationes quatuor 1) quia in salutationibus suis Apostolus Spiritum S. omittat: uti etiam factum sit 1. Tim. V, 21. Luc. XII, 8. Apoc. III, 5. 2) Quia multiplicaretur alias essentia divina, prout ad Imum Aphorismum jam a se monitum sit. 3) Quia alioquin exempla et testimonia invocationis Sp. S. in Scriptura divina haberentur, quae plane desint. 4) Quia in Scriptura S. legatur, quod multiplicetur, augeatur Spiritus [note: In illis videlicet locis, ubi non tantum additamentum hujus spiritus, sed etiam septem spiritus corum throno Dei Apoc. I. et V. memorentur. Quae tamen nomenclatura quorsum respiciat, vel ex prophetico, V. Testamentum exprimente aut imitante, stylo, typoque candelabri aurei unius, cum lampadibus septem, (perinde, uti Christus sub schemate agni eadem de caussa ibidem fepraesentatur,) luculenter demonstrari potest. Certe etiam alibi typorum nomina cum antitypo permutari, ut quando Messias David dicitur, incolumi utriusque differentia, notissimum est.] etc. Pari modo et III. Aphorismum pernegabat, eo quod omni fundamento destituatur in V. et N. T., et Act. XIII. locum illum Ps. II. de Resurrectione Christi ipse explicet Paulus. Eademque de Mich. V. Es. LIII. et Psal. C X. testatus est se sentire. Ad IV. Aphorismum Resp. ex praecedentibus repeti jussit, simul vero Filii Dei ex substantia Patris generationem se inter ea referre dixit, quae Scripturae auctoritate destituantur. Neque etiam V. Aphorismum se posse amplecti, pronunciavit, propter verba Angeli Luc. I. Sp. S. superveniet tibi etc. Ita porro inficiatus est ad VI. aequalitatem Filii cum Patre, quia omnia opera sua ipse Filius Patri transcribat. Joh. V. et XI. etc. Neque etiam VlImum recepit, quod fundamento itidem verbi divini careat. Ad VIII. nullum se erroren: pervidere posse in Antithesi in Gal. VI. Si quis est in Christo etc. Contra IX. se Christum pro essentiali Deo agnoscere haud posse, propter caussas, ad I. Aphorismum jam ante adductas, palam affirmavit. Ad X. respondere jussus, provocavit ad antecedentia, addens, Sp. S. nusquam in Scriptura Deum vocari, quo nomine tamen Angeli et magistratus insigniantur. Assertum


page 555, image: bs0555

XI. Aphorismi articulum fundamentalem sibi haud videri, quia omni V. D. in V. T. destituatur, ex N. T. autem obscurissima tantum quaedam loca profer antur, professus est. Ad XII. vero monuit, carere fundamento Scripturae, atque a Balduino in Disp. contra Antitrinit. [note: Inter priores Fasciculi illius numeranda, quem collectis tandem, quas sigillatim antea inde ab A. 1614. sqq. proposuerat, in unum in lucem publicam dedit A. 1619, titulumque Collegii S. S. Trinitatis, seu Dispp. Theolog. Dodecadis 4to praefixit. Sola Damasceni autem auctoritate Balduinum pugnasse, etsi terminis is in Ecclesia receptis hoc mysterium copiose admodum exposuerit, falsum est; quod cuivis Disp. istam perlustranti patebit.] nullam Scriptur am pro eo afferri, sed tantum auctoritatem superstitiosi monachi Damasceni. Quibus notabilia haec verba adjecit: Fateor, tantam apud me Scripturae S. esse auctoritatem et majestatem, ut, si aliquid ex ea proferatur, avide me velle amplecti, [tester. [note: Sensus in exemplari, quo usi sumus, hiulcus erat; textura autem sermonis, verbum hoc esse supplendum, jubet.]] Nam vererer, ne me Deus ex Libro vitae deleret. De XIII. pronunciavit, divinissima Filio hominis tribui in Scriptura N. T., sed caussam se hactenus videre non potuisse, cur propterea alia natura in Christo, eaque unius Dei, statuenda sit. De XIV. mentem exponens suam, constanter negavit, Christum nostri loco legem implevisse, eo nimirum sensu, quo a Theologis Evangelicis asseratur; tum, quia Verbi Dei fundamento id careat, tum, quia maxima etiam pars antiquitatis huic sententiae repugnet. Aphorismi XV. antithesin se pro sententia veriore recipere, propter quaedam Scripturae dicta, asseveravit, atque hinc praelecto XVI. ex antecedentibus, quid respondeat, jam intelligi posse, monuit. Ad XVII. se recipere haud posse distinctius, ajebat; quia nusquam legatur, Christum etiam pro peccatis populi V. T. satisfecisse; quod tamen necesse fuisset, si tantus esset articulus fidei, etsi quid 1 Tim. II. 1 Pet. I. Gal III. etc. hujusmodi innuatur; ac proinde ad N. T. tempora ea tantum pertinere. Ita quoque Aphor. XVIII. se non amplecti, sine tergiversatione dixit, propter caussas in scripto suo [haud dubie Confessione, Jena superiori anno Noribergam missa [note: Conf. Cap III. sect. I. §. VII.]] explicatas; in quibus haec praecipua sit, quod Scripturae dictum hucusque reperire non potuerit, tunc, quando Christum miserit Deus, eum fuisse humano generi iratum. Ad XIX. desiderabat probationem, quod virtus emundandi in sanguine Christi fuerit. Similiter Aphor. XXo audito, Thesi praeferebat Antithesin, propter rationes in scripto cit. itidem allatas, et quod Beza quoque neget, sanguinem illum, qui ex latere Christi effluxit, ab eo fuisse reassumtum. [note: Ergone corruptionem, quod Psalmo XVI. inficiatur de corpore suo, Christus vel ex parte vidit? Male sic visum est Peuscbelio, cui denuo magis Bezam audire placuit, quam puriores Theologos, contraria cum Sp. S. docentes.] Atque


page 556, image: bs0556

sic quoque in XXI. negativam aphorismi ut veriorem comprobabat, quia caussa sacerdotii non fuerit aeterna, et quod obstet locus 1 Cor. XV. Tunc et ipse filius subjicietur etc. Recitato XXIIIo inficiabatur, Christum intercessorem esse nostrum in coelis, quia Joh. Cap. XVI. Christus ipse abnuat, nullaque sit ejus rei necessitas etc. Ad XXIV. Scripturam claris verbis asserere, in Christum esse credendum, caussamque ab ipso Christo addi Joh. V. et III. exaltationem et voluntatem Patris, respondit. Sic quoque ad XXV. prorsus negavit, amissam esse imaginem Dei secundum Jac. III. [note: In quo loco tamen non, superesse divinam imaginem inde a prima Creatione, affirmatur; Neque etiam generatim de vestigiis quibusdam in anima hominis, ut spiritus est, et hactenus Deo similis, agitur: Sed, peraeque uti Gen. IX. 6., derestituta jam in regenitis, vel de instauranda in caeteris, omnique adeo eidem sive maledictis sive nece ipsa illata injuria, impedimento item objecto, eodemque aut jam praesenti et pofito aut non ponendo, sermo est. Quanquam etiam pristinam dignitatem, tametsi jam perditam, at tamen a Deo olim collatam; atque ex obscuris ruderibus, v. g. externa specie vultuque erecto, adhuc quodammodo prolucentem, homini aliquam praerogativam prae bestiis conciliare, non dubitemus. Certe locus ex Jacobo excitatus imaginem Dei moraliter consideratam haud omnino amissam esse, quam etiam passim Sp. S. restaurari jubet, minime probat.] Theologosque ajebat confundere poenam peccati originalis, in posteros Adami derivatam, cum peccato ipso; atque subtractam supernaturalem gratiam esse respectu posterorum tantum damnum, perinde uti Comes aliquis a Turcis captus servos gignat, ipsamque hinc scripturam, ubi ex professo tractet has poenas, nihil de corraptione hac humanae naturae disserere, v. gr. Gen. III, addebat. Praelecto Aphorismo XXVI. ad antecedentia se referebat, probationes ex Scriptura desiderans solidas. Idemque ad XXVII. urgebat, tantoque vehementius, quia alias Deus autor peccatorum, aut hypocrita aut tyrannus esset. Ad XXVIII. nullam esse affirmavit pugnam inter Aphorism. ejusque Antithesin, modo attendatur, Sp. S. aliquando sumi pro ipso Evangelio etc. Sed taedium propemodum obrepit, caeteras responsiones omnes plene enumerare, ne vel tempus inutiliter collocemus, vel a subsequutis colloquiis, ubi rationum pondera potius examinata sunt, diutius abstrahamur. Illud ergo breviter et summatim de caeteris responsionibus Peuschelianis dicendum, quod etiam hactenus adducta haud obscure indicant, nihil propemodum in illis omnibus pronunciatum esse a confessore, quod vel latum unguem a consveta Socinianorum doctrinae [note: Seu errorum, studiose et instar telarum, quas araneae e visceribus venenatis texunt, concinnatorum.] analogia [note: Ea nimirum, quam, qui sobrium ad evertendam Christianam religionem Fausium Socinum accessisse, atque integrum ex ingenio suo efformatum erexisse aedificium erroris, sic satis sibi constantis, vulgo dicunt, indigitant, et haeresin hanc, positis fundamentis falsis, non male deinceps cohaerere existimant, ut ab homine [gap: Greek word(s)] , ingenioque acri et phantasia adjuto, ut constat, vehementiori, excogitatam, tamque affabre contextam mirentur.]


page 557, image: bs0557

discreparit. Non possumus tamen, quin sigillatim annotemus, ex frequenti admodum Calvino-Reformatorum eademque paratissima allegatione constare, haud injuria ipsi, uti jam Cap. I. animadversum est, objectam esse diligentiorem eorum, qui Calvini partes tuebantur, quam nostratium lectionem; unde facile accidere potuerit, ut, deserta per nauseam quandam [note: Ita enim, quod fas et aequum est, mollissime eam interpretamur, neque hunc per viam obliquam transitum, quem alii, ut invidiam parti adversae moveant, alioquin exaggerant, urgebimus.] illaudabilem Evangelii veritate, tandem plane in Socinianorum castra transiret. Est vero praeterea memoratu in his dignissimum, quod nusquam crebrius ad Reformatorum, Piscatoris, Bezae, Bartae, [note: Quis Bartas ille?] Pitisci et aliorum consensum noster ille Confessor provocarit, quam ubi de Sacramentorum, Baptismi atque S. Coenae, natura et efficacia ad Aphorism. 38. et sqqageretur. Singulare est, quod ad Aphorismum XLIV. aperte professum observavimus Peuschelium: In ea parte, quae de Ecclesiae possibili interitu agat, nihil sibi certi de Photinianorum sententia [note: Quam etiam intricatam magis dixeris ab ipsis proponi, atque homines, tantam perspicuitatem alias praeferentes, decer. Nisi forte hae quoque hypotheses, videlicet, inquisita non necessarium esse, ubi sit vera Ecclesia, notis quippe certis destituta, nec perpetuo illam duraturam et similes, (de quibus [gap: Greek word(s)] fere disputant,) eo spectent, ut, quemadmodum alias docent, de sola vitae sanctitate, ubicunque vivamus, solicitos nos esse velint. Quae ne gratis a nobis videantur dicta, ipsius F. Socini de Ecclesia perbrevis libellus, A. 1611. Racoviae impressus, et in Opp. recusus, cujus in titulo haec verba praescripta habentur: Quaestionem de Ecclesia, quaenam, sive apud quos sit, non necessariam esse, collatus demonstrabit.] constare, et facile Aphorismum se admissurum, si modo cum Iuna crescente et decrescente [note: Qua similitudine quando usus est in Cant. Cant. C. VII. ipse Sp. S., externas ejus vicissitudines subinnuens, non tamen unquam, qua statum internum, proprie dictam Ecclesiam Christi penitus desituram, ut portae inferorum ei praevaleant, affirmavit; Sed in hoc ipso Cantico sponsam sibi nunquam non fore, Christus sponsus dilucide docuit, eamque, quam et corpas suum alias mysticum vocat, cujus semper caput est, sePs. LXXII. quamdiu sol et luna durent, conservaturum, licet humanis forte oculis non conspicuam et valde pressam, promisit.] Ecclesia comparetur: quamobrem ea de re parum quoque deinceps h. l. est disputatum. [note: Quod ideo monendum esse existimavimus, ne quid in disputatione omissum crederetur.] Neque illud


page 558, image: bs0558

denique praetermittendum, praelecto Aphor. XLV. respondisse Peuschelium: Sacras litteras pulchre et sancte describere Christianos, puta, quod sint Deo in regnum et sacer dotes investiti Apoc. I. 6. 1. Pet. II. 9. quod sciant omnia 1. Joh. II. 20. et quod credenti omnia sint possibilia Marc. IX, et quod Christus sit omnia in omnibus Gal. II. Col. III. et quod omnia ipsis ad pietatem et salutem scitu necessaria sint donata, 2. Pet. I. Ex quibus et aliis videatur sequi, quemlibet hominem Christianum verum, quique in Lege Domini nocte dieque meditatur, etsi non sit vocatus, docere posse; itaque ipsum Lutherum alicubi dixisse, docentem contra Pontificios; non omnia consistere in officio. Solum Aphorismum XLVI. mitius, quam Sociniani [rigidiores certe [note: Omniumque crassissime I. L. a Wolzogen, qui et ipsum officium improbat Opp. T. II. f. 268. sq. Limitationes Volkelius, Ostorodus, et ipse quoque Catechismus Racov. de Praeceptis Christi quaest. X., addunt, durioremque sententiam temperant. Ex instituto caeteros refutat, et pro magistratus dignitate propugnat Schlichtingius Comm. in Rom. XIII. et scripto peculiari contra Wolzogenium, de Magistratu, Bello, et Defensione evulgato; nec non Crellius Comm. ad Rom. XIII. et Przipcovius Tr. de Bello et Magistratu circa finem operum excuso. In qua controversia, supra jam a nobis proposita, laudabile fuit, quod sententiam meliorem elegit, eamque piis monitis (quis enim litigandi temeritatem, aut ipsius Magistratus ad vindictae privatae virus tanto securius effundendum abusionem approbet?) circumscripsit Peuschelius; qui, quantum ad hoc, Paullum ipsum 1. Cor. VI. 1. seq. praeeuntem secutus est.]] reliqui sentiendo, nobis approbasse visus est, quando, licere Christiano coram magistratu caussam agere, fateri non dubitavit. Ne tamen et hac in parte sibi deesset, addidit cautionem geminam: I. ut aliquis juxta praeceptum Christi privatim prius admoneatur per unum et alterum, II. ne vita Christiani rei periclitetur, aut mutilatio membrorum ipsi sit metuenda; breviter, ut vindicta sive lex talionis absit. Caetera autem, uti jam dictum est, quanta quanta erant, Socinum, Ostorodum, Smalcium aliosque gregales, eorumque scripta ac placita, in succum et sanguinem conversa, per omnia redolebant. AdL. Aphorismum postquam perventum, subsistere placuit, atque hac unius Peuschelii ad Aphorismos cunctos declaratione etiam ipsa haec prima consessio finita est. In qua tamen, quod tribus verbis adhuc monemus, quantumvis pervicacia eadem fuerit, majorem, quam ante hac, respondentis modestiam a nobis quoque isthaec relegentibus deprehensam esse haud dissimulamus. [note: Cujus aequanimitatis non aliam fuisse caussam conjicimus, quam benignam pro caussa sua dicenda facultatem concessam; de quo eventu olim, sed inique, pejora suspicatus ille fuerat.] Ferociorem enim fuisse, cum ad quaesita primum Jena in patriam e longinquo rescriberet, ex superioribus memori


page 559, image: bs0559

mente tenemus, et vel sola epistola in iis responsionis partibus, in quibus simulationibus operam non dabat, recognita edocebit.

§. XLIII.

Conventus IIdus sequente statim d. XXII. Augusti statutus, et habitus quoque eadem luce, iisdemque praesentibus Senatoribus atque Theologis, fuit, sed uno jam et solo ad eum vocato atque comparente Joh. Vogelio. Hunc simili fere ratione humanissime allocutus Joh. Fabritius ita exordiebatur:

Non ignoras, Ornatissime Dn. VogelI, Aphorismos L., Photinianorum erroribus et blasphemiis oppositos, tibi in custodia traditos fuisse probe ponderandos, ut de singulis tuam exponas sententiam. Adsumus ergo audituri, quid de quolibet sentias. Paucis igitur et sine fuco aperi nobis, quae tua sententia sit de praecipuis religionis Christianae articulis, quos Ecclesia orthodoxa defendit, et propugnat. Vt autem hoc commodius fieri possit, aphorismos ordine praelegemus. Precamur Sp. S., ut cor tuum illuminet, teque in veritatis viam reducat, ut sanam religionem recipias et amplectaris.

Ad quae Joh. Vogelius sequentia haud dispari, nec insolita modestia usus regessit: Magnifici, Nobiliss. Prudentissimi Viri, et Vos Rev. et CL. Viri, Domini submisse et aeternum colendi. Aphorismos illos in custodia mihi traditos ea qua potui et debui cura legi et ponderavi, et nihil mihi esset gratius, quam ut eo modo me ad illos possem declarare, quo inclytus Magistratus noster, et Vos Viri Reverendi optatis. Sed tamen, quia animus meus multis adhuc impeditur scrupulis, cogor eam sententiam de plerisque Aphorisinis proferre, quam hactenus sum secutus tam diu, quamdiu scrupuli mihi non fuerunt exemti. Sin autem hoc factum fuerit, promitto me eam sententiam, quam Vos veram a Vobis stare putatis, amplexurum. Rogo adminicula mihi suppeditari, quae et mihi et Vobis grata erunt. Hinc consimiliter ad Aphorismos sigillatim dijudicandos, progressio facta est. Vbi ad I. de SS. Trinitate: Hanc propositionem, dixit Vogelius, se nondum posse, illaesa divina gloria et bona conscientia probare: Non tam ob istam contradictionem, quam ratio humana svadeat, [note: Invidiam, quasi rationi luxurianti nimis indulgeat, a se amoliturus, haec procul dubio interposuit, ingenuitatemque suam non obscure hac ipsa testificatione probavit Vogelius. Qua de re porro Resp. ad Aphorisin. XLIX. conferatur.] quam vero etiam distinctione philosophica inter essentiam et personam posse tolli non videat, quam ob ea Scripturae loca, quae docent Deum esse unum, atque ita quidem unum, ut personalis unitas non excludatur. Itemque ob ea, quae solum patrem


page 560, image: bs0560

Dn. nostri J. C. illum unum Deum, si non omnino litteraliter, saltem per optimam et facillimam consequentiam adstruant. Ad II. ab eo responsum est: Si constaret de veritate Aphorismi primi, utique secundum hunc se haud vocaturum in dubium. Ad III. profitebatur, se generationem illam nunquam in Scripturis expressam, ac proinde, quam ipse saltim expressam esse non videat, haud posse probare, ajebat, atque generationem, de qua Ps. II. sermo sit, in tempore esse factam sibi videri, idque 1) ipsa verba, 2.) [gap: Greek word(s)] textus, et 3.) argumentum Apostolicum Act. XIII. Hebr. I. etc. condocere addebat. Ad IV. pari modo, ut ad secundum, si constaret de veritate III. Aphor., et hunc se facile approbaturum, regessit. Quemadmodum vero non omnes rationes in antithesi positas comprobet, ita quoque de Thesi se dubitare, et vocabulo unigenitus ad summum intensissimumque amorem Dei respici, [note: Inepte; quamvis enim [gap: Greek word(s)] soleant esse utplurimum perdilecti, (utplurimum, inquam, etenim contraria quoque exempla passim occurrunt,) ipsa tamen haec vox non denotat dilectionem, sed unius filii ex uno patre (vel matre) generationem, amoremque, ut accessorium quiddam connotat; ita ut amor etiam determinato ab unigeniti hac praerogativa nativitatis Gen. XII. 2. coll. Hebr. XI. 17. distinguatur.] sibi verisimile esse subjungebat. Ad V. et VI. notavit, negato I. et III. et hos necessario negandos esse, sicuti VII mus quoque Aphorismus a primo pendeat. Ad VIII. omnia dicta, quae videantur Christo creationem tribuere, ad restaurationem aut refectionem humani generis trahenda esse, asseruit. Certe locum Heb. I. 10. sq. aliter explicandum esse, omnino se putare ajebat, modeste his subjiciens: Qui locus, si solide vindicaretur ab exceptionibus (fatebor enim quod res est,) vel unicus J. C. mundi creatorem mihi svaderet, adeoque aeternum Deum. [note: Ita revera est. Nam quanta sit hujus argumenti vis, quantumve robur, nemo rectius docere potest, quam ipse Socinus; qui cum in Antiwujeko suo partim Transylvanorum Fratrum sententiam de Apostrophe: Tu vero Deus etc. contra Bellarminum operose admodum defendisset, partim f. 549. sq. (a) testimonium aliquod obscuriuscule admisit, et mutationem seculi a Deo faciendam his verbis innui affirmavit; tantum tamen inter discipulos etiam suos consecutus est adversarium in hujus loci interpretatione impugnanda, et in alium adhuc obscuriorem sensum trahenda, Ostorodum, ut veritus hic non sit, coactam eam esse, aperte Socino suo exprobrare: cujus ille vicissim explicationem coactissimam appellavit. Vtrumque vero hac disputatione ambigua, (de qua legatur Epist. Socin. V. I. Opp. f. 445. (b) sq.) Vogelio nostro gravissimam, ut vindicias hujus loci solidas desideraret, caussam dedisse, satis hinc, arbitror, apparere. Quae, quia disceptantibus cum Socinianis usu venire possunt, ut ex hoc loco praecipue argumentum ducant, observanda svademus.] Eaque moderatione in caeteris quoque vel affirmandis vel negandis porro usus est, ita nimirum, ut phrasibus: Hactenus videre mihi nondum licuit: Subvereor Sp. S. verum cum P. et F. Deum dicere. Ego veritatem


page 561, image: bs0561

Aphorismi v. g. XIImi, quia dependet ab XI. nondum perspicio, aliosque simili verecundia improbaret, alios vero sine ulla exceptione amplecteretur, speciatim ad XV. Aphorismum, de peracto sacrificio Christi officioque sacerdotali in his terris, candide professus est: Hunc Aphorismum, utut in scripto meo ad Nobilissimos Dnn. Scholarchas (Witteberga) misso negaverim, tamen cum ea considero, quae ab Apostolo dicuntur Eph. V. et diligenter perpendo Cap. XVI. Levit. nunc eum probare necessum habeo. Ex qua sola responsione, quam solicite ad inquirendam investigandamque veritatem coelestem, etiam in custodia hucusque, omnes nervos intenderit, collectu proclive est. Ad Aphor. tamen XVI., quem se itidem accipere ajebat, adjecit, hujus sacrificii complementum se putare factum in praesentatione Christi in coelo, quemadmodum in sacerdotio Levitico: Sancto enim Sanctorum respondere coelum Ebr. IX, 14. Satisfactionem Christi Aphor. XVII. propositam se agnoscere, dixit, si non ad jus strictissimum, quod omnino mortem aeternam requireret, exigatur, sed [gap: Greek word(s)] s. acceptatio admittatur. Ac proinde [gap: Greek word(s)] dedisse, et loco nostri passum esse Christum, idque, quod nos debebamus, solvisse, confitebatur; licet non sint improbandae etiam Socinianorum caussae, quas assignant, dummodo in ultima caussa meritum (quod videlicet sibi potestatem nos liberandi a peccato promeruerit Christus) non accipiatur pro merito condigni. Ita similiter judicabat de XVIII. et XIX. Aphor. repetita cautela ad XVII. proposita. Aphor. XX. et XXI. [note: Qui de carne Christi post resurrectionem, et in coelesti gloria, eadem, quantum ad substantiam, atque fuerat, qua ante mortem obambulavit, agebant.] nondum se acceptare posse, candide affirmabat, propter 1. Cor. XV, 45. petebatque, quo possit et debeat modo, ut iste sibi locus inprimis in disputatione explicetur; alias enim se probare non posse, Christum jam habere carnem et sanguinem. Aphor. XXII. agnoscebat propter vers. 24. Cap. VII. ad Hebraeos; de aeterno regno tantum monebat, regnandi modum non fore aeternum, quo respexerit Apostolus 1. Cor. XV, 27. sq. Ita quoque XXIII. approbabat, et amplius confirmabat, de modo tantum terrenae intercessionis se certum esse non posse, ajens etc. Atque consimili prorsus methodo sequentes aphorismos, vel in solidum amplexus est, vel limitatione aut distinctione aliqua, quid affirmet, aut inficietur, dilucide exposuit, interdum dubium tantum unum atque alterum, quo adhuc torqueatur, movit. Sic Aphor. XXVIII. de necessaria Sp. S. gratia ad conversionem simpliciter suum fecit, itemque XXXII. Ad XXXIII. distinxit inter Fidem vivam, qua justificemur,


page 562, image: bs0562

et mortuam; addiditque non fide, quatenus habet bona opera adjuncta, sed quatenus in se [note: Complexe tamen, uti nonnulli loquuntur, h. e. non ut actus caeteris omnibus aequivalens, et acceptilationem benignam Dei exposcens aut expectans, sed per modum instrumenti et conditionis, nec omnino neque aliquo modo, expletricis h. e. divinam illam in lege patefactam voluntatem explentis, sed duntaxat applicatricis. Quoniam Spiritus S., ubi [gap: Greek word(s)] non potest non hoc etiam opus, ut opus est, Rom. III. et IV. excludere. Quibus ad Justitiam legis alias cuncta, h. m. denuo revocantibus, et [gap: Greek word(s)] tantum temperantibus, etiam illud accedit, quod, quae fidei tribuitur justificatio, justitiae Christi nobis per fidem donatae dataeque toties adscribitur, atque hanc per illud [gap: Greek word(s)] ad nos venire dicitur.] spectetur, nos justificari. Praecipue vero observatu dignum est: Totam de baptismo Socinianorum doctrinam Vogelium simpliciter se improbare ultro professum, veritatemque Evangelicam contra lubenter amplexum esse. Nec de vera corporis Christi in S. Coena manducatione, aut corporibus iisdem resurgentium aliquando, se amplius dubitaturum asseveravit, dummodo locus Paullinus 1. Cor. XV. explicetur, quicquid etiam ratio videatur suadere in contrarium. De Ministerio ac Magistratu ad Aphor. XLV. et XLVI. judicabat errare Photinianos, si ita sentiant; Magna tamen et ipse prudentia opus esse, addebat, ut non quavis statim de caussa ad Magistratum appelletur, aut in judicium aliquis vocetur. [note: Paullo quoque Apostolo idem praecipiente 1. Cor. VI. 1. sq. Idque non male dixeris a Vogelio observatum. Quandoquidem, qui magistratus officio, non justitiae aut tranquillitatis tuendae studio, sed mera vindictae cupidine acti, vel temere etiam in levissimis caussis (quo Paallus cumprimis respicit) compellando [gap: Greek word(s)] , aut caussam optimam pessime, v. g. maledictis, dilationibus, et vexationibus petulantibus, aut alia quadam ratione tractando, abutuntur, me quidem judice, bis peccant: non minus quam, qui magistratum mendaciis decipiendo fallunt, duplicis in eum, Deumque, et ordinem a Deo constitutum, sanctissimeque habendum, injuriae rei sunt et habentur.] Pari modo ad XLVII. bella admittebat esse licita, si necessitas intelligatur, sed summa, bellumque intra defensionis limites se contineat. Reliquis assentiebatur, si repeterentur, quae ad Aphor. XX. et XXI. monuerit. Quinquagesimum denique illustrabat in hunc modum, ut propter eandem formam, a quo numerica unitas pendeat, unum quoque corpus in hac et altera vita fore se credere, diceret, quia eadem Argo navis semper dicta fuerit, licet saepe refecta sit, utut prior materia non amplius superfuerit etc. Denique interroganti Venerando Dn. Fabritio: Haeccine omnia ita es professus ex animi sententia? respondit Vogelius: Sum professus ex animo. Non curo Photinianos, sed curo propriam conscientiam, quippe staturus auctoritate Scripturae, et argumentis seu rationibus ex Scriptura desumtis. Peto collationem a Magnif. et


page 563, image: bs0563

Prudentiss. Dnn. Scholarchis cum R. et D. Dn. Theologis, et promitto, me nullum argumentum philosophicum prolaturum, sed ex Scriptura acturum esse sola. Ad quae Generosissimus Dn. Löffelholz reposuit: Satisfiet tuae petitioni, quam primum commodum erit nostris Dominis: Vogelius autem huic conventui his verbis colophonem imposuit: Gratias ago maximas, quod me audire benevole volueritis, rogaturus pro vestra omnium sanitate et incolumitate. Atque hinc etiam, quo major spes affulgeret, eum haud difficulter ab erroribus ad saniorem mentem revocatum iri, quippe qui veritatis desiderium maximum [note: Veramque Script. S. unius in tantis mysteriis, sepositis rectissime rationis lubricis principiis, venerationem, sinceramque scrupulorum eximendorum cupidinem.] sibi inesse ostenderat, primus disputationis congressus, atque TERTIVS omnino conventus, seu, ut vulgo dicitur, Sessio, huic cum tractabiliori homine disceptationi destinabatur.

§. XLIV.

Conventus autem ille celebrabatur tertio demum Septembris die, quo adductum e custodia denuo Vogelium ad hunc modum alloquutus est Dn. Johannes Fabritius: Ex responsionibus tuis, Ornatissime Domine Vogeli, ad priores Aphorismos de S. Trinitate nuper praelectos satis perspeximus, te Photinianis adhaerentem ab orthodoxa Ecclesia adhuc dissentire, et Christum non pro vero et essentiali Deo, nec Sp. S. pro persona Divinitatis a Patre distincta agnoscere. Quare Inclyto nostro Magistratui visum et consultum est, ut tecum de summo hoc fidei articulo sermonem conferremus. Quod utique consilium nobis non improbatur. Quamobrem hic congregati sumus, ut primum Deitatem aeternam [note: Tanquam primum in his controversiis de SS. Triade verum aut falsum: uti supra jam a nobis monitum est. Quod nec ipsi Sociniani diffitentur.] Christi ex Scriptura firmissimis argumentis stabiliamus, tuamque de singulis sententiam audiamus, et ea, quae doctrinae huic tibi adversa videntur nobisque opponenda, diluamus. Caeterum Te admonemus, ut in opponendo, quemadmodum et in allegatione et applicatione Scripturae dictorum caveas, ne in regulas Theologicas impingas. Nam Photiniani et Antitrinitarii in suis objectionibus aut falsissimis nituntur hypothesibus et principiis, aut quae creaturarum sunt propria, ad creatorem referunt, aut quae Christi sunt propria secundum humanam naturam, ad divinam referunt, aut officium mediatoris confundunt: aut ab iis, quae Patri, tanquam Filii et Sp. S. omniumque divinarum operationum fonti tribuunt, Filium et Sp. S. excludunt:


page 564, image: bs0564

aut ea, quibus divinitas in Persona Patris a Creaturis seu fictitiis numinibus discernitur, detrahunt Filio et Sp. S.: aut phrases Scripturae corrumpunt: aut denique dicta Scripturae in alienum sensum detorquent. [note: Nolim haec ita accipi, ac si caussae suae diffidentia has conditiones Venerandi Theologi praescripserint colloquuturo. Ambagibus enim duntaxat evitandis, et turbandae, in alias subinde quaestiones desultorio pugnandi genere transiliendo, disquisitioni seriae haec objecta sunt repagula. In rem praesentem ergo animum advertere, et directo ad argumenta respondere jussus est Vogelius; eo, quod de veritate ipsa, eaque salutifera, non de victoriae gloria disputandum, et, ut sensus locorum scripturae propositorum in medium non obscuraretur, sed erutus fidem firmaret, laborandum fuerat.] His paucis praemissis rem ipsam aggrediemur: Adsit nobis Divina gratia. His confestim subjunxit (eaque methodo in sequentibus congressibus semper initium colloquendi factum est,) M. Fabritius precationem ex Fulgentio L. I. de Praedestinatione:

Ab unico Magistro et Dn. nostro Jesu Christo toto pectore petimus doceri, quae nescimus, a quo accepimus pauca, quae scimus. Ipsum rogamus, ut praeveniente ac subsequente misericordia, quaecunque salubriter facienda nescimus, doceat nos; in his, quae vera novimus, custodiat nos; in quibus ut homines fallimur, corrigat nos, et a falsis et noxiis eripiat nos, ut in cogitationibus et sermonibus nostris, quod salubriter donat, inveniat, et ea faciat de ore nostro procedere, quae coram ipso sint principaliter grata, et sic fiant cunctis fidelibus accepta. Amen.

Oratione ad Deum fusa M. Joh. Fabritius argumentum de Filii Dei J. C. divinitate aeterna aggressus, quadruplici modo eam probari brevibus indicavit: Videlicet 1) ex Appellationibus divinis, 2) proprietatibus essentialibus Dei, 3) ab operationibus divinis, et 4) a cultu religioso soli Deo debito. Ex primo horum genere autem illico sequentem syllogismum subjunxit: Cuicunque nomen Jehova in Scriptura tribuitur absolute et simpliciter, is ipse est verus et aeternus Deus. Atqui Christo nomen Jehova etc. Ergo. Respondit Vogelius, concedendo Majorem, de nomine Jehova, tametsi a Dei nomine non perinde concludi posse moneret, allegato Psal. LXXXI. Sed minoris probationem postulabat. Et cum Dn. Fabritius ad Jer. XXIII, 5. 6., ubi Germen Davidis simpliciter appelletur Jehova, provocaret, excipiebat Vogelius, non simpliciter id l. c. fieri, sed cum addito vocabulo Justitia: ita, uti Exod. XVII. Altaris nomen Jehova Nissi, Jos. VI. Jehova Schalom etc. vocetur. Vrgebat equidem ex adverso Fabritius dissimilitudinem, et Christo hic tribui id nomen simpliciter pertendebat; in ll. cc. vero cum circumstantia, quatenus illic Deus promiserit protectionem suam etc. Vogelius autem contra


page 565, image: bs0565

parem utrinque rationem esse perhibuit, et, propter officium Christi idem quoque fieri, tuitus est. At Fabritius apud Jeremiam personam eamque unam describi reposuit, officiumque per additum Justitiae nomen indicari, cum istud sit essentiae nomen. Quod cum Vogelius sibi probari ulterius expeteret, et conjungenda haec duo nomina identidem urgeret, atque amplius aequalem locum Jerem. XXXIII. in auxilium vocaret, ad Hebraismum, quo tertia persona activa saepenumero ponatur pro passivo, sese referens, et foemininum lab, [note: [gap: Greek word(s)] enim, quod suffixum Foemin generis exhibet, Jer. 33. legitur, cum Jer. 23. Masculinum [gap: Greek word(s)] legatur.] quod in Hebr. lingua occurrit, in culcans; distinguenda quibusdam Theologis haec videri loca, regessit Fabritius. Id quod, cum inficiaretur Vogelius, intercessit Dn. Joh. Schröderus, et, non omnino similia esse ambo haec loca, itidem asseruit; in altero de nomine, altero vero de effectu Messiae agi, asseverans. Qua de re cum ambo diutius disceptassent in utramque partem, tandem eo devenit Vogelius, ut tertiam quoque explicationem objiceret, qua sensus videretur, dici a Jeremia: Is, qui excitaturus esset germen Davidis, est Jehova justitia nostra. Ad quam excepit Schröderus: Obstare relativum pronomen, ad propius nomen retrahendum: [note: Quem canonem Hebraea lingua, cum omnibus omnino loquendi generibus comprobat, atque relativum pronomen, nisi insuperabilis necessitas efflagitet, ad remotius aliquod nomen haud esse temere rejiciendum referendumque jubet. Quem in modum etiam verba 1. Joh. V. 20. a detorsione adversariorum vindicari notum est; uti vel e Glassii Can. X. Gramm. S. L. III. Tr. II. constat.] deinde convocationem Jehudae, et justitiam in N. T. nihil peculiare esse, quia etiam in V. T. congruat: Denique rationem l. c. reddi, cur germen justum sit Messias, et in ipso, tanquam faciente justitiam, cum Jecuritate confidendum sit etc. Quae omnia novo etiam syllogismo, perspicuitatis gratia formato, complexus est. Vogelius, deserta hac interpretatione, rediit ad primam, quod sit nomen Judae, iterumque parallelum locum Jerem. XXXIII. considerari justit. Sed Schröderus rursus, differentiam ingentem esse, repetebat: Cap. enim XXXIII. nihil commemorari de nomine; sed cap. 23., id nomen fore Messiae, conceptis verbis legi. At Vogelius, utrumque locum eodem modo posse explicari, affirmans, nolle tamen se ita pertinacem esse in hoc loco explicando, subjiciebat, petebatque probationem de nomine Dei sibi dari. Heic interloquutus est Dn. Prof. Königius, nihilque ex loco Jer. XXXIII. suppetiarum Photinianis ferri, dixit, et, ut simpliciter sententiam suam exponeret, Vogelium submonuit; M. vero Reich, utrum pro nomine essentiali Dei Hebraicum Jehova


page 566, image: bs0566

reciperet, in quo videatur dissentire a caeteris Photinianis, amplius jussit edisserere. Ad haec Vogelius, se nomen Jehova proprie accipere, professus est. Schröderus autem ultro mentem Photinianorum explanaturus, ita eos sentire ajebat, quemadmodum vocabulum Deus accipiatur in nomine: Quod vult Deus, ad quem Augustinus L. de haeresibus scripserit; idque effugium ut eriperet, se conferri voluisse locum Jerem. 33. ubi non de nomine sermo sit, sed opere ejus, qui congregaturus sit Jerusalem, et non solum dicatur Messias illic Jehova etc. sed quod sit Jehova, affirmari. Simul vero Dn. Fabritius, vocabula Jehova Zidkenu disjunctim accipienda esse, ursit. [note: Quod olim etiam nobis videbatur Accentus appositus, cum Psik subjuncto, innuere; postquam vero, eandem accentuationis rationem Exod. XVII. 14. et Ezechiel. XLVIII. 35. occurrere, animadverteramus, parum huic argumento roboris inesse deprehendimus.] Ad quae Vogelius, conjunctim accipi, iterum contendit, alias enim idem procedere in nomine altaris, Jehova vexillum meum. Fabritius hinc alia loca, in quibus nomen Jehovah absolute sumatur, adjecit, ut Hos. I. et Esa. XL. coll. Joh. I. praeparate Jehovae viam etc. Sed Vogelius promte Hebraismum esse [note: Posito videlicet nomine cujuscunque personae loco pronominis. Conf. Glassius in Gramm. S. L. III. Tr. II. de Pronomin. Can. VIII.] regessit apud Hoseam, pro, se ipsum coll. 1. Reg. VIII. ad Salomonem etc. Ad Esaiae vero verba respondit, rectissime dici, Johannem viam parasse Jehovae, eo ipso, dum Christo illam complanarit; Fuisse enim Christum legatum Jehovae: quod locis parallelis, e. gr. de populo stante coram Jehovah, cum tamen staret coram sacerdote, illustrabat. At Fabritius, non haberi l. c. parate viam legato Jehovae, sed ipsi Jehovae bene reposuit. Quo facto Schroederus denuo institit loco Jer. 33. et Domini Fabritii sententiae suam subordinatam, non contrariam esse, commonuit, atque Jer. 33. poni nomen Jehova subjective asserens, sibi dari exemplum, ubi creatura simpliciter dicatur Jehova, sive complexe sive incomplexe, (Photinianorum enim omnia cum adjectione aliqua de nomine esse intelligenda,) voluit. Locum vero Jeremiae non tantum nomen Jehova germini Davidis, sed etiam essentiam tribuere, pertendit. Quare Vogelius tandem expetiit, ut, quia locus varie vertatur, si explicatio ista debeat conscientiae suae satisfacere, [note: En! novum Vogelianae finceritatis et amoris erga veritatem ingenui specimen, promtique ex adverso Theologorum huic petitori aequissimo gratificandi studii documentum.] probaretur, vocabulum Kara hic de vocatione vel congregatione esse intelligendum, non de appellatione sive nominatione. Ad haec Schroederus de congregatione fiduciali [note: Recte: Sic enim omnium commodissime, nisi in loco posteriori c. XXXIII. puncta [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] commutanda esse dicas, sensui consulitur, eumque, qui congregaturus sit Ecclesiam N. T., spiritualem videlicet Hierosolymam, Jehovam, illumque ipsum, qui et sit justitia nostra, quam sua nobis vita ac morte comparaverit, fore (coll. Matth. XXIII. 37. et Es. XLIX. 5.) affirmatur. Quod ad neminem unum nisi solum redemtorem ac liberatorem nostrum Jesum Christum congruit; ad quem, populum suum ex Judaeis profanisque gentibus convocantem, et sive [gap: Greek word(s)] sive per Apostolos ad se congregantem, etiam oracula LL. N. T. haec pertinere addocent.] vocem accipiendam, et de versionibus variis, quaenam


page 567, image: bs0567

congruat litterae simplicitati, dispiciendum esse, monuit. Hic iterum interfatus Koenigius, sciscitatusque est ex Vogelio: Vtrum censeat, hanc conclusionem esse veram: Christus est verus Deus per essentiam et naturam; Ille vero, suspendere se adhuc assensum, inquiebat. Quamobrem Schroederus: Quicunque subjective nominatur Deus, ille est Deus verus. Atqui Christus etc. argumentatus est. Ad quae cum Vogelius, pro concesso sumi, quod adhuc controversum sit, exciperet, ille monstrari sibi voluit locum, ubi Jehovae vocabulum, etiam complexe [note: Forte in casu recto dicere voluit, aut directe vel incomplexe, ita, ut sensus sit, ipsam creaturam dici Jehovam, non [gap: Greek word(s)] Dominus ibi est, vel Jehova est vexillum meum. Hae enim cognomenta omnia revera propositionem aliquam complexae, ut vocant, deuominationis exhibent, Deumque supremum vox Jebova constanter in his quoque nominibus, uti in nomine Latino Deus dedit, denotat.] de creatura dicatur? Vogelioque ad Exodi XVII. Jehova vexillum meum rursum se recipiente, non de altari id nomen praedicari asseruit, quasi sit Jehova, sed dici nomen ejus esse Jehova Nisi; [note: Hoc est; non ipsum altare, sicuti nec urbs Hierosolyma Ezech. XLVIII. 35. dicitur Jehova in casu nominandi, sed tota Propositio: Jehova est illic, et ubi ad altare respicias: Jehova est vexillum meum, nomen constituit, nomenque adeo Jehovae etiam in hac propositione non nisi summum rerum arbitrum Deumque immortalem denotat; perinde uti in latino nomine: Quod vult Deus, idem usu venit. Aliter vero de personae nomine divino in Scripturis judicandum est, quam de rebus. Hisce enim nihil divinitatis competere in confesso est; Persona autem, si hoc nomine appelletur, praesertim alio praedicato insuper nobilissimo addito, quale illud est, quod h. 1. idem zemach David justitia nostra congruenter ad alia Scr. S. loca, cognominatur, caeterae orationis circumstantiae edocent, ad ipsamne directe Jehovae dignitas spectet, an divinorum beneficiorum tantum propositio tota monimentum praebeat.] Sive ergo subjective, sive praedicative nomen de aliquo dicatur, semper essentialiter accipi, ajebat, nec posse dari contrarium exemplum. Tandem ergo concessit Syllogismum Vogelius, et fassus, vocabulum Jehova l. c. subjective accipi, rogavitque, ut ea sibi eximantur dubia, quibus impeditus fuerit hactenus, quo minus potuerit credere, Christum dici Jehovam subjective, atque id potissimum, quod Scriptura passim Dei unitatem nobis inculcet. Et hinc porro argumentabatur: Si pater est Deus unus, consequitur, Christum non esse illum Deum unum. Respondebat primum J. Fabritius, perinde id esse, inquiens, quam si dicat: Quod ego sum, tu non es. Ego sum homo: Ergo etc. Ad quod jam norit,


page 568, image: bs0568

quid respondendum sit. Excepit autem Vogelius: Deum dici unum personaliter, Ego vero, addebat, et tu sumus unum essentialiter. Quod autem Deus unus dicatur personaliter, pervideri posse ex Joh. XVII. coll. Devt. IV. Hanc enim phrasin: Vnus est Deus et praeter hunc non alius: in communi usu semper per se et universaliter inferre unitatem personalem; Alias scripturam fore obscur am in articulis fidei. Fabritius his reposuit: Posse aliquid dici unum essentialiter et personaliter. Schroederus autem hisce, argumentum ab usu communi ad usum Scripturae non esse perpetuum, aut saltim eatenus valere, si Scriptura ipsa non obstet, addidit. Cum vero et filius dicatur Deus benedictus in secula, itemque Sp. Sanctus; aliter judicari oportere; Articulum namque de Deo esse multimembrem, membraque omnia toti respondere debere. Probavit hanc Resp. Vogelius, sed excepit porro, vocabulum alius Devt. IV. 35. distinctionis personalis esse notam, et, negante illud Schroedero, ex Evangelicorum argumento contra Sabellium; Quicunque differunt, ut alius et alii etc. Joh. XIV. probavit. Ad quae Schroederus respondit: Esse hoc argumentum a particulari ductum, semperque idem fieri negavit. Subjecit ergo Vogelius 1. Cor. VIII. Vnus est Deus etc. Regessit Schroederus: Vnum quoque Dominum dici Christum, unde non consequatur, Patrem excludi. Instabat ille, unum tamen Christum Dominum esse persona, Ergo quoque Patrem unum Deum persona. At Schroederus, neminem ita unquam locutum esse, monuit; Vogelius contra illustravit formam loquendi ex Matth. 23. Vnus est Magister vester etc. Schroedero vero, multum interesse inter utrumque locum ajente; se modum saltem loquendi urgere, iste subjecit, atque hinc nova longaque concertatio orta est de utroque hoc loco, donec Vogelius argumentum sequens construeret: Quicunque opponitur multis Dominis et personis, ille est unus persona. At Christus etc. Ergo. Propositionem neganti Schroedero distinctionem opposuit Vogelius, patremque Dominum esse, ex quo omnia; At filium, per quem omnia, dixit. Schroederus vero, de patre etiam dici, monuit, quod per eum vocati simus; Sed Vogelius: Particulam Per, si tribuatur Patri, ratione caussarum secundarum fieri, affirmavit, Christoque nunquam tribui, quod ex ipso, sed quod per ipsum facta sint omnia. Nec mirum, Schroederus ajebat, quandoquidem Christus est persona media. [note: Subindicaturus nimirum, hac ipsa formula originem filii a Patre, tanquam S. Trinitatis fonte, simul denotari; creationem autem rerum omnium, tanquam caussae, eadem potentia, efficienti, eidem non denegari. Conf. Joh. V. 19. [gap: Greek word(s)] . Sed ad Dominium quoque Oeconomicum l. c. 1. Cor. VIII. respici, et Domini nomen simul Officium Christi spectare [gap: Greek word(s)] regium, indubium est.] Neque multa ad haec regessit Vogelius, sed ad commemoratam


page 569, image: bs0569

Marc. XIII. ignor antiam extremae diei progressus est. De qua Fabritius propemodum cum indignatione, multas esse hujus loci interpretationes, dixit, quarum neutra satis facere possit Socinianis. Vogelio vero, explicationem veram sibi dari, rogante, Schroederus primum exemplaria, quae olim caruerint hoc additamento, Hieronymo teste, opposuit; quam variam lectionem cum, tanquam hodie non amplius obviam, repudiaret Iste, Schroederus instantiam ex 1. Joh. V. objecit; Sed cum ne sic quidem adversarius acquiesceret, ambo hinc descenderunt ad vocabulum solus, quod Schroederus, angelis et hominibus, non filio opponi, perhibebat; Vogelius vero negabat, quia, siChristus ullo modo scivisset, non potuerit se opponere patri, quod enim dicatur de toto, de parte dici non posse, caussatus. Super quo axiomate lis nova est orta, cujus iterum particeps fuit Dn. Koenigius. Tandemque, elisa opinione Patrum quorundam, forte et obiter allata, quasiChristus sciverit diem extremum, sed non ut revelaret, ut fuerit tacentis dispositio, non ignorantis professio sec. Act. I. [note: Quam miramur hypothesin a b. G. Calixto in Harm. Evang. L. V. c. XLII. adopratam esse: cum tamen manifestissimum sit, de libero et in statu servili hactenus consulte abdicato usu divinarum perfectionum [gap: Greek word(s)] sermonem esse.] quandoquidem, Vogelius inquiebat, talis fuerit ignorantia, qualis Angelorum et hominum, et hinc revera eum diem hunc illo tempore volentem nescivisse, concludebat. Ubi contra Schroederus modi diver sitatem considerari jubebat, et ad novum scrupulum progressio facta est. Cum enim Schroederus collegisset, Filium omnia habere a Patre: Ergo et scientiam; id ipsum Dissentiens, se valde torsisse, asserebat, quod Christus omnia, quae habeat, Patri in Scripturis adscribat, cujus consequens sit, non esse eum unum illum Deum; Non posse enim non alioquin omnia habere a se ipso. Schroederus, hoc esse principium totius erroris Sociniani, postquam observaverat, negabat consequentiam: Hinc Vogelius, repetita ratione jam adducta, occasionem dedit Schroedero distinguendi inter acceptionem temporalem et aeternam: Quarum illa tantum arguat, Christum non esse Deum, sec. eam naturam, secundum quam aliquid in tempore accepit; haec autem propositionem seu consequentiam negare jubeat. At Vogelius contra; ita potius dicendum fuisse, Filium accepisse secundum humanam naturam a se ipso, et natura divina sibi unita; Sed Schroederus porro, ideo a Patre dici accepisse, regessit 1) quia missus sit a Patre filius, 2) quia Pater sit fons et origo divinitatis. [note: Ac proinde hanc formam loquendi Christo inprimis placuisse, dicere volebat, ut, praeter Oeconomiam dicasticam, ad quam ipsius, tanquam Propitiatoris, actiones omnes respiciebant, atque ipse etiam status [gap: Greek word(s)] , etiam origo filii Dei, ut filii a paare geniti, connotaretur.] Quibus Königius addebat, quod


page 570, image: bs0570

nunquam in Scriptura legatur sibi ipsi aliquid dedisse, id falso affirmari, cum filius dicatur habere potestatem ponendi animam suam a se ipso Joh. X. Hunc locum ergo interpretaturus Vogelius, quasi a me ipso idem sit, quod nemine cogente, a Schrödero, ex opposita consimili potestate resumendi eam a se ipso, refutabatur. Cum vero Vogelius amplius quaereret: Cur igitur non a se ipso, vel a Sp. S. omnia habere dicatur Christus? regessit Schröderus, id fieri ideo, quia opera Trinitatis ad extra sint indivisa. [note: Patreque nominato, de caeteris personis dubitari non poterat. Immo vero etiam probabile est, Patrem a Christo eumque solum fere semper illis nominatum fuisse, qui hujus solius sic satis genuinam habebant, certe se habere videri volebant notitiam; filii autem et Spiritus S. summa ignorantia miseri laborabant, aliaque loquendi ratione magis a Christo alienari poterant; qui tamen, ne qua offenderet eosdem, ubi veritas sensim commodius explanari poterat, omni studio cavebat.] Et, quoniam Ille insistebat dubio, non se quaerere de illis, quae, ajens, Christo ad officium data sint, sed quae de unione dicantur; Hic respondit, propter officium quidem accepisse omnipotentiam, omniscientiam etc. Vt autem ista communicarentur Christo, secundum humanam naturam factum esse per unionem carnis assumtae. In memoriam interea sibi revocaverat Vogelius, quae de Paetre, fonte et origine divinitatis, paullo ante docuerat Schröderus; atque hinc novum nectebat ratiocinium: Si vera sit origo, Patrem priorem esse filio; conciliari id non posse cum Symbolo Athanasii: In Trinitate nihil prius aut posterius. Reposuit autem Schröderus: intelligi originem distinctionis personalis, non temporis aut dignitatis, et argumentatus est hunc in modum: Quicunque habet gloriam et potentiam aeternam, eum necesse est, esse aeternum Deum etc. ad Joh. 17. provocans. Promtus quidem erat Vogelius addita limitatione: Quicunque ex se habet, Christum autem habere ex alio. Contra vero Schröderus: Quaeritur, an quis possit habere aeternam gloriam, quam non habet ex se? Vogelius excepit: habere Christum aeternam gloriam a Patre, non ex se. Sed vicissim Schröderus ita institit: Zuicunque habet aeternam gloriam et potentiam ab ante, [note: Forte ab aeterno dici, aut scribi, ab excipiente ea calamo, debuit, ita, ut respiciendum sit ad locum Joh. XVII. 5. Aut aente mundum addendum fuerat in respectu ad Joh. I. 1. sqq.] sive ex se, sive aliunde, ille est aeternus Deus; Sed Christus, Ergo. Vogelius autem: gloriam illam non esse aeternam, quatenus Christus habet, sed quatenus pater aeternus dedit, respondebat. Rursum Schröderus: Qui habet aeternam gloriam etc.


page 571, image: bs0571

aut habet per naturam, aut per unionem cum eo, qui est aeternus Deus etc. Vogelius hinc addi volebat tertium modum, per donum nempe et gratiam. Verum Schröderus, hoc inde absurdum eliciebat, quod, si citrae unionem, fieret multiplicatio aeternae majestatis, et nulla communicatio fieri possit nisi [gap: Greek word(s)] . Nondum vero victas dabat dissentiens manus, sed opponebat exemplum Regis, Proregi gloriam suam communicantis et majestatem, nec tamen se ea privantis sed dividentis. Id acceptabat Schröderus, atque divisionem si, locum (nisi ipse Christus sit Deus) habere et multiplicationem, identidem urgebat. Alteroque [note: Vogelio: His enim inposterum quoque vocabulis: Ille, Hic, Alter etc. compendii caussa, interdum utemur.] contra objiciente: Si eadem sit essentia Patris et filii, non potuisse fieri communicationem: Communicationem alter [note: Schraedor.] ajebat, non essentialem esse, sed personalem. Ad haec Vogelius: Vt Photiniani duos faciant omnipotentes, ita altera ex parte fieri tres aeternitates, quia quaelibet persona dicatur aeterna. Schröderus autem, id minime metuendum esse, dixit, quia cum distinctione personarum unitas essentiae retineatur, et serio jussit ad haec respondere adversarium: Vtrum data gloria Christo sit creata vel increata, atque sic aeterna? Ad quae Vogelius, non possum respondere, inquit: Interim dico, omnem virtutem, quam Scriptura Deo tribuit, tribui respectu nostri. Non minus vero promte vicissim Schröderus: Tribuat quaecunque velit, tamen est aeterna potentia; alias enim concedas oportet, duo esse infinita, duas omnipotentias etc. Post haec quaerebat Vogel: Virum potentia illa communicata sit aliquid subsistens extra Deum? et respondebat Schröderus: Non est, sed essentiale Dei attributum: sicut autem essentia Dei increata non possit dici creata; ita nec potentiam ejus communicatam. Vogelius autem iterum: In eo, inquit, mihi scrupulus adhuc haeret, utrum illa virtus sit aliquid extra Deum, et sic distinctum a Dei essentia, an in Deo? Cui Schröderus: Essentia Dei non esse potest extra Deum; Virtus illa divina est essentia Dei, Ergo Vogelius tandem, se ita semper statuisse de Christo, fassus est, habere illum potestatem non ex se subsistentem, sed quod nemo illi resistere possit, aut quod ex lubitu omnia fa, ciat. Cui denuo Schröderus: Non jam sermonem esse de potestate, sed potentia, quae antecedat potestatem. [note: Et quasi praestruat, quippe quae sine ista vana esset, et a ludificatione talis sine viribus facultas parum differret.] Immotam ergo esse conclusionem: Quicunque habeat increatam potentiam et gloriam, sive ex sese, sive aliunde, ille est Deus verus et aeternus, Christus etc. Dan. VII. Hebr. II. Apoc. III. Luc. XXII. Phil. II. Joh. XVII. Ergo. Quem syllogismum oppono,


page 572, image: bs0572

addebat, universae Photinianorum Theologiae. Cujus vim quoque sentiens Vogelius ingenue reposuit: Ad hoc argumentum fateor, me nihil posse respondere. Interim de ejus solutione in Domino cogitabo, nec pertinaciter pravae sententiae insistam. Peto igitur aliquod tempus mihi concedi, ad meditandum et ponderandum hunc syllogismum. Atque sic dictatis prius discedenti a R. Dn. Schrödero assumti aliquot probationibus, in custodia probe ponderandis, dimissus est, primusque adeo congressus ad finem [note: Felicitet, Vogelio jam paene, ut, quod exciperet, se non habere, fateretur, convicto.] perductus, Vogelio in custodiam suam interim revertente. Quo facto jam de Peuschelio quoque ad colloquium vocando deliberatum, diesque huic tentamini certus dictus est.

§. XLV.

QVARTA igitur hanc excepit congressio, proximo d. IV. Septembris instituta, in qua cum eo primum disputatum esse cognovimus. Et hunc adventantem J. Fabritius humanissime compellavit hac formula orationis: Non ignoras, Ornatissime Dn. Peuschell, promissionem Tibi factam esse a Magnif. et Prudentissimis Dnn. Scholarchis, fore, ut in colloquio sistare, et de quibusdam religionis nostrae articulis controversis audiare. Huic promissioni jam satisfieri vides, praesentibus Ampl. Dn. Scholarchis. Cognovimus quidem Tuam sententiam, cum ex nuperis Responsionibus, ad praelectos aphorismos, tum ex quadam consignatione nobis exhibita: in qua animum tuum aperuisti de S S. Trinitate. In quibus tamen acquiescere nondum possumus. Quare hoc in Colloquio, de aeterna Christi Deitate IV. tibi proponentur argumenta, in Scripturis solidissime fundata. Super quibus tua audietur sententia sincere ex animo profecta. Vt autem felix et faustus sit hic conventus, et votis nostris eventus respondeat, faxit Deus Trinunus. Ad quae nihil respondit Peuschelius, quod litterarum monumentis proditum sit, sed precibus a M. Fabro iterum [note: Has enim in singulis congressibus, et quidem easdem, quae supra exhibitae sunt, repetiisse Ministrum huncEcclesiae, iterum iterumque monemus.] recitatis, statim laudatus Dn. Fabritius Argumentum primum in medium protulit, idque hujusmodi erat: Quicunque in Scripturis non tantum attributive, sed etiam subjective dicitur Deus, ille est verus ac aeternus Deus: Christus etc. Ergo. Nihil ad haec Peuschelius, quam: Peto probationem minoris. Fabritius itaque, ut satisfaceret petenti 1. Tim. III. allegavit: [note: Sine dubio ex N. T. argumentum hoc, secus atque cum Vogelio disputantes ante fecerant, depromere consultius visum; quod effugia pauciora superesse in ea luce viderentur. Quod consilium ab aliis prudentissimis Theologis datum, a b. Calixto vero integra Dissertatione de SS. Trinitatis mysterio, Resp. Jo. Lutermanno, A. 1653. quanquam non sine obluctatione aliorum, demonstratum est. Iste vero locus Ep. ad Timoth. prae caeteris electus atque substratus videtur, quoniam Dei nomen subjecti locum in eo occupans, omnem Socinianis, de proedicato aliter sentientibus, elabendi rimam occludebat, caeteraque praedicata, de quo sermo esset, condocebant.] Deus est manifestatus in carne, sed Peuschelius vicissim,


page 573, image: bs0573

respondere ad h. l. Photinianos, ajebat, nullo modo hic intelligi posse Filium Dei, quoniam nihil aliud innuatur, quam voluntatem Dei in Evangelio revelatam manifestatam esse in carne, i. e. per praedicationem Apostolorum, qui fuerunt caro sive homines. [note: Et quidem, ut alii addunt, miseri, dehiles atque peccato insuper contaminati.] Quibus etiam addebat, saepe vocem Dei pro voluntate Dei accipi, atque hinc exemplaria quaedam [note: Sed perexiguae auctoritatis et fere versiones, quarum non magna habetur, praesertim editionum Vulgatae corruptarum, ratio. Syriacam autem versionem hominis Nestoriani esse foetum Sec. V. exeuntis, alibi ostendemus. Praeter haec vero, qui forte [gap: Greek word(s)] exhibent, uti ad Deum referenda esse, quae sequuntur, praedicata, confirmant, ita partim [gap: Greek word(s)] ex vicino compendiose [gap: Greek word(s)] scripto ortum, et ipsius neutrius [gap: Greek word(s)] originem inde deducendam, atque nominis [gap: Greek word(s)] omissionem ipsam hinc forte per incuriam commissam, produnt. Quanquam non opus sit his disquisitionibus, cum praedicata luculentissime, de quo sermo sit, divina nimirum persona, non verbi praedicatione, commonstrent.] non agnoscere Dei nomen: nec ignotum esse, quod Apostoli homines fragiles et infirmitatibus obnoxii fuerint. Fabritius ex adverso verba plana urgebat, nec deserendam esse litteram, ut amplectamur figuratam vocis Dei notionem, idque amplius de admirando mysterio incarnationis sermonem [note: Scil. ex connexis elucentem.] requirere, monuit. At enim vero Peuschelius intelligi volebat mysterium, quod gentiles. sint cohaeredes promissionum gratiae, Eph. III, 4. sq. Fabritius autem his regerebat: Loca haec admodum dissimilia, et totam propositionem, Deus est manifestatus in carne, hic esse attendendam. Peuschelius hinc porro assumi, quod controversum sit, conquerens, occasionem subministravit Dn. Reichio, ut opportune urgeret, non posse verba illa de Patre et verbo praedicato accipi, quia sequatur in textu: Assumtus est in gloria, et h m. ratiocinaretur: Quicunque in gloriam receptus est, is carnem assumsit; At Christus etc. Ergo. Constrictus Peuschelius ad hanc objectionem excipiebat, nihil aliud illa verba designare, quam praedicationem. Evangelii receptam esse gloriose: Es sey herrlich zugegangen. Reichius vero rectissime: [gap: Greek word(s)] glossae tuae repugnat, inquit. Hic Peuschelius, jam ante praedicationem Evangelii in coelos Christum ascendisse, tricabatur. Reichius figmentum illud [note: De quo ex instituto b J. Guilh. Bajerus in Dissert. de Raptu Christi in coelum ante propheticum Christi munus susceptum A 168 8. egit, verbaque ipsius Christi inprimis Joh. III. 13. atque praeteritum [gap: Greek word(s)] , de quibusvis hominibus, quorum nemo adscenderet, [gap: Greek word(s)] autem de nativitate Christi, more alias recepto, explicavit, ac de reliquo Ellipsin manifestam esse, qua, quod nemini unquam contigerit, (majestatice nimirum suaque virtute, quicquid sit de Eliae servili raptu,) id se praestiturum, atque adeo de futuro tempore (coll. Eph. IV. 10. et Joh. VI. 62 atque 33.) omnia esse intelligenda, recte et solide ostendit.] praetermittens praedicationem Evangelii


page 574, image: bs0574

ascensionem Christi antecessisse pertendit, quia et Christus et Johannes jam Marc. I. id promulgarint, Peuschelius vero h. l. de praedicatione gentibus facta disseri, instabat. Cui Reichius jam ante in mundo creditum fuisse, etiam a Gentibus, Christum, exemplis Syrophoenissae, Centurionis etc. constare. Ille ex adverso: Nondum fuisse universalem praedicationem in toto mundo coll. Matth. X. 28. existimavit, atque verbis Paulli adeo aliquid infersit, [note: Vocabulum nimirum totus.] quod notans Reichius, quaerebat e Peuschelio, quorsum igitur Conspectum Angelorum referret? Ille vero sine mora, ex Epist. ad Ephes. III. 10. id patere, submonuit, ita, ut intelligatur conspectus voluntatis. Inde autem Reichius, etiam carnis vocabulum metaphorice accipi oportere, colligebat, quod Adversarius negabat, et minime consequi opinabatur. Quare concertantibus aliquantisper intercessit Dn. Schroederus, et, 1) ipsam Smalzianam [note: In Refutatione Thesium Graueri de Incarnatione A. 1614. edita: quam tamen ab Enjedino, qui in Explic. LL. script. f. 367. sqq. ed. Groening. ex instituto in hoc loco pervertendo elaboravit, accepit.] esse Peuschelii illam interpretationem, monuit; 2) vero eam rejecit, quod litteram destruat, ubi de summo mysterio agatur, deinde etiam [gap: Greek word(s)] committeretur: Amplius, non fuisse hanc praedicationem tantum N. T. mysterium, ajebat, quippe quae etiam per prophetas facta sit, qui itidem fuerint homines; Et caetera tandem praedicata ostendere, sermonem esse de Deo relate considerato, non voluntate Dei: Ad haec susceptionem doctrinae Christi, uti supra Dn. Joachimus exceperit, non posse heic intelligi per [gap: Greek word(s)] etc. quia idem in proxime antecedentibus jam fuerit dictum, et parallela loca Marc. XVI. atque Act. I. refragentur; [gap: Greek word(s)] vero, quam Smalzius objiciat, non esse infrequentem in Scriptura. Ad has rationes reposuit Peuschelius, Scripturam esse tropis refertissimam. At Schröderus subjecit: Esse hanc illationem a particulari desumtam, urgebatque axioma: A littera non esse recedendum etc. Alioqui enim ex quolibet fieri quodlibet posse: praesertim ubi mysteria enarrentur, quod l. c. fiat. Peuschelius neque a nostris id observari, responsitavit in loco Joh. I. Verbum caro factum. Enimvero Schröderus falsum id esse ajebat, quia non recedamus istic a littera, sed, sicut homo dicatur factus in animam viventem: [note: Gen. II. 7. in animam oerte non mutato corpore, sed anima cum eo, essentiali licet vinculo, unita.] ita quoque


page 575, image: bs0575

verbum carnem esse factum: Non per abolitionem aut conversionem etc. sed Vnionem, vel sec. Hebr. II. assumtionem, docere. Rationem posthaec meliorem, cur a littera recedendum sit, proferri jubens, percepit ex Adversario, ideo necessarium id esse, quod alibi, ubi misericordiae Dei fiat mentio, non tamen meminerit Scriptura incarnationis filii Dei; Schröderoque hoc modo occasio data est, de varia Dei misericor dia loquendi, ubi una quasi ab altera [note: Hoc est varii generis declarationes ejusdem, libere dispensatae, etsi de reliquo Deo naturalis. Attributa enim Dei, v. g. Justitia et Misericordia, quae sunt Deo per se essentialia, possunt esse et sunt quoque ratione modi per sapientiam Dei liberrimae dispositionis: quae passim Sociniani commiscent.] minime, neque proinde etiam haec singularis tollatur. Quae integra recensere pigramur. [note: Quoniam ad illustrationem magis, quam probationem pertinent, et summam rei non attingunt.] Illud vero omittere non possumus, quin dicamus, heic postquam quaedam cum interloquente Dn. Königio Peuschelius disseruerat, (qui Gal. IV. 4. illi objecerat) et, vel vocabulum Dei de essentia, vel de voluntate Dei intelligendum esse, contra eum vehementer conetnderat, Schröderum tandem, [gap: Greek word(s)] id accipi debere, commonuisse; At Peuschelius, si litterae inhaerendum sit, consecuturum autumavit, Dei personam visibilem esse factam; id quod Schröderus coll. 1. Joh. I. et Hebr. I. non esse absurdum, asseveravit. Quo dicto, se acquiescere in prima ratione, confessus est opponens hactenus Peuschelius, et ad [gap: Greek word(s)] supra objectam se convertit, quam frequentissimam esse, cumprimis in epistolis Johannis, asseruit. Non id [note: Satius est [gap: Greek word(s)] hanc vocare h. c. per alia verba aut phrases explicationem; [gap: Greek word(s)] enim notio in vitio poni solet.] inficiabatur Schröderus, sed in compendiosa capitum fidei explicatione, [note: Etsi in libris poeticis et propheticis sit tritissima, ad epistolas tamen haud bene congruit.] eam commissam, ab Apostolo, sibi religioni esse, regessit, affirmare. Ad hoc non [gap: Greek word(s)] se impingere Apostolo Peuschelius caussatus est, verum clariorem obscurius dictorum explicationem. Schröderus autem, obstare scopum Apostoli, qui breviter complecti voluerit summos fidei articulos, ubi tavtologiae non sit locus, aliudque esse concionari et exhortari, (huc enim Opponens itidem confugerat) aliud articulos fidei succinctius proponere, repetiit. Quare cum neque haec diutius oppugnare visum esset, tertiam rationem Peuschelius aggrediebatur, de voluntatis Dei jam in V. T. facta manifestatione, aliamque fuisse voluntatem propositam in V. aliam in N. T. perhibebat. Sed Schröderus distingui utique inter voluntatem legalem et Evangelicam; verum et hanc in V. T. fuisse praedicatam,


page 576, image: bs0576

in N. T. autem patefactam [note: Pulchre et distincte Paullus Rom. III. 21. [gap: Greek word(s)] . Quo sensu et Fidem in N. T. venisse dixit idem ad Gal. III. Apostolus, substantiamque Evangelicae doctrinae a circumstantiis discernendam esse, nemo non intelligit. Revelationem denique mensuram esse fidei, et hanc istam consequi, quis nescit?] et impletam Hebr. I. 1. reposuit. Cui cum dissidens locum 1. Pet. I. 8. 9. 10. opponeret, urgeretque verba: Non sibi, sed nobis, atque inde ad populum V. T. gratiam Evangelii non pertinuisse, colligeret, id fieriratione complementi, Schröderus excepit: insistentemque l. c. Peuschelium et V. T. fideles per nebulam haecce vidisse, affirmantem, Esaiae praedictiones, instar omnium, Evangelistae V. T. ea propter ab Hieronymo dicti, considerare jussit; Atque porro objectum Gal. IV. locum (antequam fides veniret) per metonymiam subjecti de impleta gratia N. T. explicando, eo compulit Peuschelium, ut se dictis assentiri, publice profiteretur, quartamque Schröderi rationem excutiendam sibi sumeret, a Praedicatis caeteris in loco ad Timotheum petitam, inprimis vero, justificationem in Spiritu, de virtute Dei in mir aculis, accipi vellet. Vbi Schröderus longe remotam esse hanc explicationem, propioremque dixit nostram, qua per Spiritum intelligamus tertiam divinitatis personam, quo Spiritu intus [note: A quo et ductum impulsumque esse saepius Evangelistae, praesertim Matthaeus Cap. IV. v. 1., testantur, et ipse Servator optimus ei in se habitanti, tanquam digito Dei, Luc. XI. hos effectus, quos tamen ipse simul sua virtute produxit, quippe quae etiam eadem est atque Sp S., tribuit.] Christus ediderit miracula. Peuschelioque non eam dissimilem esse priori affirmanti, nostram esse priorem, perhibuit quia effectus de caussa, miracula de Spiritu Christi, testentur. Ergo hac missa ad alteram phrasin Peuschelius processit, qua, angelos prius incarnationem ignorasse, indicari putavit; Cui Schröderus annunciationem Luc. II. opposuit, ante praedicationem per Apostolos factam. Atque hinc illico Peuschelius ad receptionem in gloria se recepit, cum miraculis per Apostolos editis, et ut Christi doctrina cum gloria reciperetur, patratis. At Schröderus Gr. [gap: Greek word(s)] denuo, ut supra Reichius, ursit ex Marc. XVI. [note: Comm. ultimo; ubi luculentissime de adscensu in coelum, Christi ipsius, explicatur; Evangelii vero praedicationem in coelum recipi, tantum abest, ut dici possit, ut, quemadmodum ipsa sides post hanc vitam in visionem seu intuitum commutatur, ita quoque promissionibus Evangelicis, sensu etiam Sociniano, (quo ad obedientiam in stadio hoc ad aeternas sedes, habita ratione promissionum Christi, de beatitatis speranda h. m. impetratione, refertur,) in coelis locus haudquaquam esse possit.]: praeterea, non tam voluntatem Patris fuisse receptam in mundo, quam Christum, in cujus nomine miracula contigerint, Opponentem commode


page 577, image: bs0577

commonefecit. Et cum ille, sibi id neutiquam adversari, pronunciaret, quia et Christus in doctrina Evangelii receptus sit. Schröderus denique, phrasin hanc esse peregrinam, nullibi enim acceptionem Evangelii dicireceptionem in gloria, reposuit, et, opponente vicissim Peuschelio, neque hanc phrasin, Filius Dei aut Deus est manifestatus in carne, usquam in Scriptura legi, contra haberi tamen aequipollentes, ostendit. Quo facto Peuschelius, omittere se hunc locum, nec de eo amplius acturum, ultro professus est, rogantique Dn. Fabritio, utrum concederet eum de Christo loqui? id se largiri aliquatenus, non tamen omnino, ob argumenta, quae postea allaturus sit, respondit. Ad quae Fabritius porro: Sunt et alia loca, quae Christum subjective Deum dici comprobent, uti Act. XX. Deus sanguine suo etc. et Ps. 45. coll. Hebr. I. Vnxit Teo Deus, Deus Tuus etc. inquit. Distinctas quidem esse quaestiones: Vtrum Dei nomen Christo subjective, an attributive tribuatur? Peuschelius statim monuit. Sed Fabritius haec seponens, utrum largiretur in ll. cc. de Christo agi, nec ne? candide pronuntiare jussit. Ille, admitto, ait, at in Psalmo 45. Hebraismum esse observo, quo Elohim Elohecha idem est, atque Deus Deorum tuorum. [note: Non credo, haec serio protulisse Peuschelium: quorsum enim suffixum illud, tuorum, h. m. referendum esset, non liquet, et constructio quoque s. status regiminis refragatur: Cujus sane in praecedenti Elohim nullum prorsus vestigium occurrit.] Schröderus ad haec, standum esse explicatione N. T. Hebr. I. oggessit; Peuschelius rursum, vocabulum Dei esse aequivocum, inculcavit: Quam discussit iterum Schröderus objectionem, concedendo, si praedicati locum obtineat, sed abnuendo, si subjectum sit, idque h. l. fieri, docere proprietatem litterae, et ipsorummet adversariorum hypothesin. Ibi Peuschelius, ex voce Deus Grauerum aliosque non simpliciter argumentari, commemoravit; sed loco responsi a Schrödero accepit; non nudam utique vocem sufficere, sufficere tamen, si non adsint evidentes rationes, quae cogant, a propria notione discedere, quae l. c. haud deprehendantur; eoque audito, Ille, se concedere et hunc locum, fassus est. Ad tertium igitur Act. XX. se contulit Fabritius, quem de Patre explicabat extemplo Peuschelius, cui sanguis tribuatur, perinde ut, pupillam suam tangi, dicat. Hic iterum claritatem et proprietatem verborum retinendam esse, ursit Fabritius, Schroederus autem accedens, etiam Deo nusquam sanguinem tribui, addit. Ast Peuschelius, ita tribui, regessit, quatenus per filii sanguinem Ecclesiam redemerit. Sed iterum Schröderus, destrui h. m. litteram, instabat, objectantique Peuschelio, quod et nos destruamus per communicationem idiomatum, contra non esse in istis propositionibus tropum, reposuit, sed peculiarem loquendi modum, [note: Inusitatas vulgo vocant propositiones, ob [gap: Greek word(s)] singularem Filii Dei, et insolitam unius personae, h. m., et ex duabus naturis constantis rationem; quam ob rem, non tantum Homo, sed et persona sine exemplo jure optimo dicitur.] cum Deus vere sit passus et sanguinem fuderit, sed


page 578, image: bs0578

in carne 1. Pet. IV, 1. Et cum ne sic quidem conquiesceret dissidens, sed Anthropomorphitarum somnia, quod Deus sanguinem habeat, inde stabiliri posse, obloqueretur, id Schröderus inficiatus est constanter. et, quia de persona filii Dei incarnati sermo sit, hinc omnem difficultatem tolli, commonstravit. Equidem et verba, Luc. X., Qui vos audit, me audit, Peuschelius, ut explicarentur, ne quis hinc inferat, Apostolos fuisse Christum, petiit; Sed non negavit Schröderus, multos esse in Scriptura tropos, utrum vero in h. l. Act. XX. locum habeat, id tam diu diffiteri se, dixit, donec gravissimae caussae afferantur. Quibus rebus Peuschelius, Concedo hanc regulam, ait: Amplector quoque vocabulum Dei Christo subjective in praedicto loco attribui, neque quicquam amplius habeo, quod scrupulum hoc de loco moveat. Quibus dictis Schröderus: Sed quid de principali argumento? Concedisne, filium Dei esse Deum per essentiam? interrogavit, responditque Peuschelius: Concedo, et quidem ab aeterno; hoc saltim scrupulum aliquem movet, quomodo ex V. T. Trinitatem velimus adstruere, cum tamen articulus aeque scitu et creditu fuerit necessarius, ac in N. T. etc. Hic regessit Schröderus: Ego ante octiduum legi responsionem tuam, et in illa verba ista offendi, quod Articulus de Trinitate omni, omni fundamento Scripturae V. T. destituatur, idque audax pronunciatum mihi horrorem incussit. Licet enim sit discrimen [note: Videlicet, qua clariorem multorum mysteriorum explanationem. Aliud quippe est (verba repetimus hactenus optima Limborchii in de Verit. Relig. Christ. collatione cum erudito Judaeo Resp. II. f. 22.) nullo modo, aliud obscurius revelare. Qui obscurius revelat, etiam rem insinuat; Jed clarius et apertius suo tempore in lucem producendam. Mihi certe parum ab ineptientibus abesse visi, qui, nec veli, sanctuario etiam oppansi, ut typi, memores, tantum, quantum nunc scimus de rebus divinis, olim quoque cunctis clare cognitum fuisse e V. T. libris existimant. Ecquod enim etiam ratione mensurae donorum gratiae inter tempora [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] foret differentiae? quo pacto [gap: Greek word(s)] Christi tantopere celebrari posset. Joh. I, 16. Quo modo Prophetiae dicerentur lychnus in loco caliginoso nunc splendens 2. Petr. I. ult.? Ipsi Prophetae sane, ut Jer. c. XXXI. Es c. LX. et XI. etc. Zach. c. XIV. ac reliqui passim hanc N. T. praerogativam depraedicant, et auroram atque crepusculum matutinum sibi suisque servatam plenamque lucem nobis promissam passim commemorant.] inter V. et N. T. quod eapropter luci comparatur, illam tamen vocem visam mihi esse temerariam fateor. Contrarium hinc se probaturum duobus argumentis, recepit 1) ex Jer. XXXIII. ubi convocaturus Jerusalem in N. T. dicatur fore Jehova Zidkenu: Atqui Zemach Davidis Ergo. Caeterum iniquam esse petitionem addidit, si locus desideretur, ubi Deus dicatur unus esse essentia


page 579, image: bs0579

trinusque personis, [note: Qua lyra semper oberrare et iniquissime id petere consuevisse, ac propterea Schopperum etiam auditoribus hisce suis male audivisse, supra jam aliquoties animadvertimus.] cum articulus ille de Deo sit multimembris, ac proinde membra singula, si probentur, totum quoque probatum sit. Heic Peuschelius perinde, ut supra Vogelius, nomine Jehovah etiam Angelos et Altaria insigniri, regessit, Exod. XVII. Jos. VI. etc. At falsum id esse, monuit Schröderus, quia nusquam Angeli dicantur Jehova, et altaris nomen Jehova Nissi, [note: Quae conjunctim integram propositionem constituunt, unde nomen complexum, ut vocant, exsurgit.] appelletur; l. c. autem germen Davidis non solum dici, sed etiam esse [note: Et apertissime quidem Jer. XXXIII. uti supra demonstratum est.] Jehovam clare legi. Hisce interveniente Königio, et, ut ad majorem aut minorem responderetur, postulante, Peuschelius limitationem Majoris opposuit: Qui convocaturus est Jerusalem sive per se, sive per alium etc. addiditque et Ps. 99. ubi arca ipsa dicatur Jehova. Schröderus contra, non arcam dici Jehovam, sed propter praesentiam Domini, quae cum illa erat, sermonem ita instrui, ut ad scabellum Dei, adorare omnibus injungatur. Quod acceptans Peuschelius; Ergo nec Christus, inquit, est Jehova, sed Jehova cum illo; Schröderus vero id non consequi, respondit. Accedi enim ad altare et ad corpus Domini, cum tamen altare non sit ipsum corpus Domini, quemadmodum nec arca erat ipse Jehova, sicut germen Davidis. Heic vicissim quidem Peuschelius, non posse firmum argumentum ex nudo vocabulo deduci; At Königius, non ex nudo vocabulo sumi, sed toto contextu, eum admonuit, Schröderusque vel unam instantiam contrariam expoposcit. Peuschelius equidem, Gerhardum etiam uti limitatione: Quicunque proprie et absolute dicitur Deus etc. dixit: Id vero parum curans [note: Quippe quod additum non tam temperaret Majorem, quam applicatione ad I. c. facta ejus robur confirmaret.] Schröderus, ad argumentum ut respondeat, jussit. Heic Peuschelius quidem Majorem negare conatus, sed illico perspicuitatem ejus animo reputare jussus, tandem, non posse se illam infringere, fassus est. Nihilominus Photinianos perhibere ajebat, Christum dici justitiam nostram virtute Patris sui, allegavitque locum 1. Cor. I. Ibi vero mox Schröderus, de Christo homine et ejus officio sermonem esse, observari voluit. Eaque occasione devoluti sunt ambo ad Quaest. Vtrum virtus illa justificandi potuerit a Deo communicari Christo, ut nudo homini? Peuschelioque ajente et contendente, id negare, esse injuriam in Dei potentiam, ex adverso Schröderus ratiocinatus est: Quicquid implicat contradictionem, illius negatio non est injuria in Dei potentiam; At talis virtus justificandi communicata secundum Photinianos etc. Ergo. Peuschelius ad haec, repugnare tantum secundum rationem humanam, reposuit, idque pro limitatione addi voluit; Ast Schröderus, esse


page 580, image: bs0580

revera, nec tantum videri repugnantia, ex Socino contra Wujekum, [note: Jesuitam, qui Bellarmini vitula arans de Divinitate filii Dei et Sp. S. libellum A. 1590. Polonica lingua edidit, eodem idiomate a Soeino confutatum: quae Resut. T. II. Opp. Socini f. 529. sq. comparet. Sed fatemur, nondum haec, quae allegantur, nos in ea Disp. reperisse. Satis vero esse potest, rem ipsam argumento simul invicto ab unitateinfiniti stabilitam esse.] probavit, ubi is scientiam essentialem Dei nemini dari aut dari posse, asseveranter tuitus sit. Atque revera omnem multiplicationem infiniti implicare contradictionem demonstravit, cujusmodi sit Socinianorum virtutis justificandi communicatio. Negavit Peuschelius minorem: Schroederus autem confestim, communicationem Photiniano sensu [note: Quo seil. non idem numero, id quod communicatur, est ac manet. Communicatio enim sensu scripturae, ut infra docebitur, quemadmodum essentiae divinae, ita quoque attributorum, utique statuenda est.] esse multiplicationem, ostendit. Et cum Peuschel, non ipsam essentialem virtutem multiplicari, contenderet, tanquam attributum ad intra, attamen effecta virtutis assereret; monstrari Schroederus sibi petiit duplicem facultatem justificandi, sicut duae possint monstrari bonitates, altera Dei, altera creaturarum. Deserens ergo minorem Peuschel instantiam contra majorem a generatione filii Dei objectavit, et postquam Schroeder, nullam heic posse contradictionem [note: Dummodo generatio [gap: Greek word(s)] et per se considerata a materiali et quae rerum finitarum est, distinguatur: ubi multiplicatio, vel ratione essentiae numero a generante distinctae, utique locum habet.] demonstrari, monuerat, ad illud [gap: Greek word(s)] forte inter sermocinationem digressus est: An etiam Patres ante Concil. Nicaenum potuerint demonstrare Trinitatem sine implicatione contradictionis, eoque a Schroedero, vel ex Luciani Philopatore [note: Philopatris titulo inscribitur; sed nuper a Cl. Gesnero in ed separatim proenrata Jenae 1715. 8 vo ei abjudicatus, et in quartum seculum demissus est, argumentis valde verisimilibus, iste Dialogus: cui suppetias porro tulit Monacho id opusculum adscribens hac aetate viventi celeberrimus Heumannus in Poecil. Tom. I. L. II. n. IX. f. 247. sq. Huic ergo loco, admodum certe ambiguo, Tertulliani praeferenda videntur, et aliorum, scripta a G. Bullo in Defens. fidei Nicaenae dudum excussa. Terminum sane [gap: Greek word(s)] jam Sec. II. Theophilus ad Antolyc. L. II. c. XXII. et forte primus usurpavit.] ostenso, Peuschelius P P. istos, essentiam Dei esse sinitam, sensisse perhibuit; At. Schroedero probationem solidam asserti requirente, nullam attulit, sed, ad hoc primum argumentum quod attineat, nihil se habere, quod ulterius opponat, non dissimulavit. Qua de caussa Schroederus secundum argumentum ex Ps. CX, 1. h. m. formavit: Quicunque habet potentiam increatam et immensam, ille est per essentiam Deus, Atqui Christus. Ergo est per essentiam Deus. Minoremque statim confirmavit ex sessione ad dextram


page 581, image: bs0581

Dei l. c. commemorata. [note: Nec dubium est in explanando l. c. dextraque Dei describenda breviorem suisse Schröderum; quoniam superiori demum A. 1615. in Throno Christi regio praeclare et copiose Cap. II. III. et IV. ad oculum demonstraverat, non aliam, quam infinitam immensamque Dei Majestatem, per eam denotari, ac proinde Christo etiam, quando ad hanc dextram consedisse dicitur, eandem illam, quae ei ut Deo, tanquam essentialis et naturalis proprietas, competat, sed per unionem personalem Humanae ejus Naturae communicata sit, tribuendam esse. Vnde porro summum et aeternum Deum eum quoque esse, hoc ipso, quod ei Majestas illa et per naturam, et quia simul in una persona etiam homo sit, etiam per unionis gratiam competat, consequatur. Quae deinceps pluribus adversus Autitbronum Becmanni Sen. idem Schröderus in Sceptro regio J. C. posthumo opere solide defendit. Posthumum vero hoc opus non sine caussa appellavimus. Quamvis enim ipsemet ad illud quaedam praefatus sit Schröderus, Dedicationique diem XI. Junii A. 1621. (quo libellus iste publici juris factus est) subscripserit, mense tamen demum Septembri is praelo exiit, cum haemiplexia subito correptus interea d. XXIII. Junii diem obiisset Auctor, curamque adeo editionis Venerando Theol. Giessens. Collegio reliquisset. Quod h. l. obiter notasse non erit L. B., ut putamus, ingratum.] Ad haec Peuschelius: Humana natura sedet ad dextram Dei, Ergone est per essentiam Deus? per modum instantiae regessit. Schroederus contra prohibuit adversarium [gap: Greek word(s)] a persona ad naturam facere, et nisi Messias esset Deus, secundum naturam humanam, non posse sedere ad dextram Dei, advertere jussit. Peuschelius vero scite et laudabiliter, non se laborare in eo, ut tantum modo certus fiat in fide, sed et respondere possit ad argumenta adversariorum, eumque in finem haec a se prolata fuisse, dixit. Repetiit ergo Schroederus argumentum: Quicunque regnat per increatam potentiam, ille habet increatam potentiam etc. Peuschelioque majorem inficiato, absurde eam negari, obloquutus est; neque enim regnare aliquem posse per increatam potentiam, nisi eam habeat; uti neque vivere quis possit sine anima vitali. Aperte hinc Peuschelius pronunciavit: Quia minor est extra controversiam vera, amplector eam sententiam, quod Christus non modo habeat potentiam increatam, sed et quod essentialis Deus et aeternus Dei filius sit. Hoc argumentum, subjecit Schroederus, valde urgeo, et oppono adversariorum principio, in eo enim totius rei nervus continetur. Ad quae Koenigius: Concessa filii Dei aeternitate ordo et naturae et Aphorismorum postulat, ut de Deitate Sp. S. agamus, inquit; Verum Peuschelius dubium adhuc de. creatione omnium, quo non parum moveatur, [note: Vnde serio eum de veritate sollcitum fuisse, liquet. Nam idem dubium etiam caeteros Socinianos nunquam non male habuisse, jam ante ostendimus. Levi autem cavillo accommodationis elabi eos non posse, ipsa formula: [gap: Greek word(s)] (non ad angelos) [gap: Greek word(s)] Deus Pater, in Psalmo citato docet.]


page 582, image: bs0582

sibi antea eximi petebat; Atque hinc idem Koenigius argumentum sequens struxit: Quicunque creavit coelum et terram, ille est verus etc. Deus. Id vero limitavit Peuschelius: Quicunque creavit, ut principium quod etc. Koenigius autem ostendi sibi voluit, in Deo esse principium quod et quo. Ibi Peuschel, illud Deum esse, hoc virtutem a Deo emanantem, putavit. Koenigius porro, principium quod et quo esse realiter distincta, in Deo autem nihil esse realiter distinctum; in Christo quidem [gap: Greek word(s)] id locum obtinere, ubi sit unio et diversitas, at non in Deo, regessit, et ulterius c. XLIV. Esaiae: Solus ego coelum et terram creo: [note: Multo vero locus iste fortius adversarios stringit, si et sequentia: Mea virtute, seu ut rectius verbotim reddere par est, Per me ipsum, aut ex me ipso ( [gap: Greek word(s)] ) terram expando, addideris, quibus creationis opus cunctis, quae non sunt ipse Deus, abjudicantur rebus. Eam autem virtutem cum quoquam communicari posse, nisi ubi personale vinculum intercesserit, hoc est, quod confirmari potius solidis argumentis, quam affirmari debuerat.] expendi voluit. Ad quae Peuschelius: id non negare Photinianos, notavit, sed utrum virtute propria et essentiali, et ut caussa prima crearit, disquiri, commonefecit. Iterum vero Koenigius: At Christus creavit coelum et terram inquit Hebr. I. Peuschelius vicissim, non virtute propria id factum esse, repetiit. Koenig autem ostendere jussit, ubi aliquis dicatur aliena virtute creasse, et cum Peuschel, Filium, ut caussam secundam, coelum et terram creasse, assereret; Bene, ait, Koenigius; hinc argumentor: Quicunque coepit in utero Mariae, non potuit creare coelum et terram, At Christus ex vestra hypothesi etc. Ergo. Idque argumentum, propter dubitationem Adversarii corroboravit Schroederus h. m. Quicunque vel propria vel communicata virtute etc. quo facto excusavit se Peuschelius, et de majore tantum propter Arianos se fluctuasse, [note: Non de Socinianis hypothesibus hactenus se directo egisse (utut haec etiam, si obtinuisset, in rem quoque suam convertere potuisset) sed veritati curate pernoscendae in universum, quantum ad hanc partem doctrinae, se litasse subinnuens.] utrum concedi possit, caussatus est, atque (Koenigio interea, quomodo adversus Arianos argumentum isthoc formari queat, satagente,) minorem sibi probari, postulavit, eamque probante (qui disquirentibus intercesserat,) Schroedero ex Hebr. I, 10. sq. duas attulit Socini responsiones; alteram, qua ad Patrem verba illa referenda per quandam quasi admirationem et acclamationem: O Deus etc. putavit, alteram, qua ad excellentiam tantum Filii, et quidem renovationis seculorum respectu, pertinere judicet. Ad quarum primam Schroederus, ex antecedentibus et consequentibus sensum secundum Hilarium [note: Cujus nempe tritum illud: Ex caussis dicendi sumendam esse intelligentiam dictorum: Seu, ut alibi L. IX. de Trinit. f. 160. loquitur: Dictorum intelligentia aut ex praepositis, aut ex consequentibus expectetur: respiciendum esse significare volebat. Quum vero Apostolus ibi, Christum majorem esse Angelis, ex instituto docere velit, consequens est, argumentum quoque, uti priora, ita postremum fere et validissimum ex Ps. CII. adductum non de Patre, sed filio intelligendum esse. Quanquam neque Exclamatio nisi coacte ad praesens, in quo Apostolus versatur negotio, applicari possit.] eliciendum


page 583, image: bs0583

esse docuit, quae ad oculum demonstrent, de uno eodemque Filio sermonem esse, idque particulam [gap: Greek word(s)] amplius demonstrare, quae in admirationibus nullatenus adhiberi soleat. Ad utramque vero Koenigius, similiter contextum alia omnia [note: Omissa est ad alterum, a Renovatione desumtum effugium, Responfio, sive quod inter colloquendum, ut fit, ad alia anim advertentes ejus oblivisceretur pars utraque, sive quod digna non censeretur petulans illa detorsio vindiciis oppositis. Quotusquisque enim est, qui non videat, non de hominibus, sed coelo et terra, et quidem tanquam opere manuum Dei, (qui Christus h. l. esse dicitur,) eorumque exiflentio haud mutabili Dei existentiae opposita, itemque destructione [gap: Greek word(s)] esse successura et similibus, ad renovationem prorsus non quadrantibus, sermonem esse. Quae, si vel maxime alittera recedere liceret, cujus rei caussa nulla praesto est, interpretationem hanc prohiberent.] ostendere, iterum reposuit, et Peuschelium ex Socino excipientem, esse in Scriptura loca, ubi non omnia, sed aliqua saltim membra ad rem pertineant, et interdum priora cum posterioribus conveniant, supervacaneis intermediis, jussit afferre locum, eoque adducente Matth. XII, 16. ex Es. XLII. cit. respondit negando, cum textus citatus agat de miraculo a Christo edito, et distincte, quomodo id Pharisaeis placuerit, Christusque secessionem ac divulgationis prohibitionem susceperit, l. c. probet. Schroederus vero, prorsus esse dissimilem locum bunc insuper observavit, quippe qui non de duabus personis, sed tantum de una loquatur: ubi tamen Peuschelius arbitratus est sufficere, si adducatur locus quocunque modo, quod Schroederus cum Koenigio negabat, et Ille amplius occasione ventilati loci ex Ps. XLV. quid de unctione [note: Eam videlicet intellexit Schröderus, quae non quidem in baptismo, uti Peuschelius dixerat, sed in ipso [gap: Greek word(s)] momento contigerat Christo, inde quoque singulari de caussa sic dicto: quamve vulgo Theologi recte [gap: Greek word(s)] vocant, et quia infinitis illis donis in statu servili constanter non usus erat servator optimus, unctum quoque unctione eximia et incomparabili babituali a Sp. S., ita, ut profecerit nihilominus sapientia ex Luc. II. extremo docent; idque amplius ex Es. IX. 1. sqq. ubi inter haec dona etiam timor Dei numeratur, confirmant. Atque hanc unctionem vulgo habitualem appellant, quia eae, quas consecutus est Christus per eam dotes, ipsius sanctissimae menti inhaerebant; cum illa, quae per unionis gratiam accepit [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] Hum. naturae competant, et sine mensura, hoc est infinita cum sint, nullatenus incrementa capere possunt. Tametsi iisdem, uti recte h. l. monetur, non statim post ipsam unctionem illam personalem Christus consulto usus sit. Dixit hac de re nonnulla Schröderus in Sceptro Regio Christi Thronoque Cap. VII., sic tamen, ut mallem haec utrobique distinctius explanasset. De tempore unctionis habitualis satius est silere, quam temere aliquid definire.]


page 584, image: bs0584

statueret, Peuschelium interrogabat. Hic ergo inter gradus unctionis distinguendum esse opinabatur, quorum alter in baptismo, alterque post ascensionem in coelos contigerit Christo. Id vero, qua posteriorem eamque post exaltationem factam, cum probari vellet Schroederus; Ille ex Act. II., ubi Deus Regem fecisse Jesum dicitur, evincere conatus est. Sed postquam facere Regem, idem esse, l. c quod facere regnare, non quod Christus antea Rex non fuerit, sed quod regnare reapse inceperit, demonstrasset Schroeder, unicamque unctionem tantum secundum Scripturam agnosceret, Peuschelius ad extremum et de illo loco Hebr. I. Schroedero victas manus dedit, et nihil amplius se habere, quod moveret, confessus abiit. Qua professione optabili plane palam edita consessui quoque huic IV to finis impositus, et post Peuschelii discessum de iterato Vogelii accessu, cui spatium interim de Syllogismo, ad extremum proposito, meditandi indultum fuerat, deliberatum, diesque huic colloquio sequens V. Septembr. a Generosissimo Dn. Ephoro VOLCKAMERO constitutus est.

§. XLVI.

Intercessere equidem nonnulla, quae huc ob temporum rationes videbantur referenda historica, videlicet maledicta et insectationes hostium veritatis publicis scriptis divulgata, et tunc primum praelo emissa, atque in Bibliopoliis apparentia: Sed, quoniam inconsultum esset, ordinem colloquiorum temere interrumpere; rectius nos facturos existimamus, si ad calcem finemque disputationis [note: Forneri [gap: Greek word(s)] et convitia indigitamus, de quibus §. LXIII. disseremus.] ea rejiciamus; ubi, quorsum pertineant, opportune L. B. haud omittemus instruere atque edocere. Sepositis ergo hisce, tanquam alienis ad QVINTAM, quae Vto etiam die Septembris habebatur, Concertationem seu Sessionem, ut vulgo vocant, aggrediemur, eamque totam adhuc dabimus, uti praecedentes, excerptam, sed tamen ita, ut compendiosius praecipua momenta et disquisitionis summa capita comprehendere visum sit. Revocavit nimirum sub hujus conflictus initium ante omnia Dn. Fabritius in mentem Vogelio, quae nudius tertius de Divinitate Christi, quam visus sit amplecti, acta disputataque essent, inprimis vero et in praesenti, ut ad propositum Syllogismum respondeat, ajebat, expectari. Quibus rebus cum precatiuncula consueta recitata fuisset, Vogelius primo omnium repetiit syllogismum


page 585, image: bs0585

a Dn. Schroedero commendatum: Quicunque habet potentiam increatam et infinitam, ille per essentiam est Deus, sive eam habeat aliunde, sive a se etc. Sed Christus etc. Ergo etc. Et primum, niti eum principio Philosophico, [note: Ad ea videlicet respiciens, de quibus supra, ex Script S. disputandum esse, rationis principiis ad haec mysteria haud assurgentibus, convenerat.] notavit, deinde vero, posteaquam Schröderus monuerat, a Scriptura tamen id non elidi, ad ipsum axioma, quo nitatur: Multiplicatis videlicet subjectis, multiplicari praedicata s. adjecta; hinc plane secuturum, respondit, unam tantum esse personam in S. Divinitate; quia, si P. F. et Sp. S. essent Deus, tria darentur infinita. Enimvero consecutionem hanc inficiatus est Schröderus, et, hoc tantum sequi, ostendit: Aut tria esse infinita, aut tres esse, qui habeant unam infinitatem aequaliter. [note: Quodnam vero horum locum habeat, revelationem Dei, de seipso optime testantis, utpote sibi infinito enti quam optime cogniti, determinaturam esse.] Vogelius contra, id consequi, quocunque etiam modo fiat participatio, pertendit, quoniam, quod participetur a subjectis, multiplicetur. Schröderus autem, inter subjecta, quae essentialiter et realiter distincta sunt, difserentiam constituit, et se loqui de multiplicatione non separatorum, sed distinctorum, affirmavit. In qua distinctione, quandoquidem Vogelius, P. F. et Sp. S. esse tria distincta subjecta, urgebat, et Schroederus contra essentia distincta esse, negabat, aliquandiu [note: De vocabulo et notione subjecti altercantes: utrum ad praesens argumentum congtueret, et tandem Deo convenientem admittentes. Vbi repeti potuisset illud Augustini: Cum quaeritur; Quid Tres? Magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum tamen: Tres personae (quod vero commodius ad nomen seu terminum subjecti applicari potest. Personae enim vox Biblica est 2 Cor. IV. 6.) non, ut illud diceretur, sed ne taceretur. Scilicet ut idem L. I. de Doctr. Christ. c. VI. pulchre: Deus, cum de illo nihil dici digne posset, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit.] controversabantur. Tandem, cum Schroederus objecisset, essentiam non distingui realiter a persona, sed tantum ratione, Vogelius autem, idse perspicere non posse, reposuisset, quia ratio illa sit vel aliquid, velnihil, et, si aliquid, realem esse, si nihil, nullam; diu de eo, quid sit ratione differre, et, quid sit aliquid in mente ratiocinantis, iterum concertarunt; donec ex Scriptura agere juberet Vogelium Schroederus, qui majoris hinc limitationem: Quicunque habet potentiam increatam tantum ex sese, is est verus Deus etc. addebat. Inde Schroederus denuo amplians majorem, et ipse adjecit verba, sive ex sese, sive ex alio etc. Quo facto Vogelius invertit argumentum, et hinc potius consequi, quando quis habeat aliunde acceptam potestatem, eum verum et supremum Deum non esse, arbitrabatur, idque confirmabat


page 586, image: bs0586

ex Cap. XI. v. 35. Epist. ad Rom. ubi verba: Quis dedit ei aliquid? reperiantur. At Schroederus, discrimen esse inter acceptionem aeternam [note: Vbi res omnis ad generationem Filii Dei a Patre redeat.] et temporalem, [note: Qua perfectio nova ei, qui adhuc ea caruerit, accedat, et imperfectionem arguat; cum prior perfectissimae naturae communicationem sine imperfectione, et ordinem tantum originis atque emanationis indicet.] animadvertere Opponentem jussit. At enim vero iterum Vogelius: Atqui humana natura habet potentiam increatam ab alio, Ergone est natura Deus? excepit; Sed Schroederus, a persona ad naturam male transiliri, ac, se non sine caussa, Quicunque, non Quodcunque dixisse, eum commonefecit. Nondum vero destitit Vogelius, verum ita argumentatus est: Quicunque habet potentiam increatam ab alio, ille est Deus etc. Sed Christus, qua homo, Ergo. At Schroederus porro in hominis vocabulo ambiguitatem esse, quod vel [gap: Greek word(s)] pro homine seu persona humana, vel [gap: Greek word(s)] pro humana natura accipiatur, observari voluit. Et cum Vogel, humanam naturam esse personam, assereret, Ille, negans id ipsum, totum Christum esse personam, dixit. Ex quo nova, de subsistentia Humanae naturae per se, lis orta, disputatumque, utrum disserant, subsistere in se et per se, usque dum Vogelius, deserto illo litigio, [note: Scholastico; quod, uti obscutum, ita auditorie molestum videbatur.] novam limitationem Syllogismi primarii proferret, adderetque Majori: Quicunque habet potentiam increatam subjective in se inhaerentem etc. Vbi Schroederus probavit minorem, ex eo, quod potentia illa, aut ipsius Dei essentialis potentia sit oporteat, aut ab illo creata; si creata, aut substantia aut accidens; si substantia, in Christi humana Natura duas fore substantias; si accidens, esse subjective in humana natura etc. Vogelius, dari tertium, excepit, essenticlem nempe Dei proprietatem; At Schroederus, Ergo et substantiam Dei [note: Quae eadem prorsus sit atque essentia Dei. Vnde patet, sicut etiam ex Peuschelii responsionibus elucet, scita quorundam Socinianorum, qui attributa Dei ab essentia ejus re aliter non differre statuunt, quae sententia Ostorodo praecipue et Enjedino arrisit, neque Crellio, si ab actibus liberae voluntatis discedas, displicuit adoptasse.] Christo tribui debere, hinc collegit. Vogelius porro a Sp. S. misso instantiam exposuit, et cum Schroederus, dona creata mitti fidelibus, [note: Effecta, inquam, Sp. S. Qui quanquam ipse sit infinitus, pro arbitrio voluntatis 1. Cor. XII. 11, [gap: Greek word(s)] dispensat.] affirmaret, Adversarius, potentiam etiam Christi creatam esse, hinc conatus est concludere. Schroederus igitur ex sessione ad dextram Dei contrarium allaboravit commonstrare. Quod, cum Vogelius phrasin explicaret per proximum a Deo sedere, idque probaret ex petitione filiorum Zebedaei Matth. XX., amplius Schroederus, rejecta illa


page 587, image: bs0587

falsa erroneaque fratrum persuasione, ex locis aequalibus et aequivalentibus formulis: sedere ad dextram virtutis Dei; majestatis; ad dextram throni in coelis etc. sententiam suam constabilivit, et Adversario negante, quod dextra Dei sit increata potentia, ac discernente thronum majestatis a sessione ad dextram seu collocatione in throno illo, illico, dextram Dei esse ipsam virtutem seu essentiam Dei, uti alia membra hoc sensu ei tribuantur, ad oculum demonstravit, atque hinc amplius, quia non dentur throni duo, idem esse, [note: Quod ad potentiam videlicet attinet, quam, qui ad dextram Dei collocetur, accipiat. Discrimen enim inter dextram Dei et sedere ad dextram, quorum illud majestatem ipsam denotat, hoc vero evectionem ad eandem, quae demum post adscensum Christi secuta est, alias non negavit Schröderus in sceptro et Throno Reg. hac de differentia saepius disserens.] thronum Dei et accipere thronum Dei, dissentientem docuit. Qui, cum aliter non posset effugere, secundum thronum, in quem Christus a patre fuerit collocatus, finxit: Schroederoque iterum urgente, unum esse thronum Dei, secundumque adeo dari non posse, Vogelius, ad animalia quatuor in medio throni [note: Prior locus Apoc. IV. inter colloquendum videtur praetermissus paullo difficilior. Cum enim non dubium sit, illic de Throno Dei, (in quo et Agnus, tanquam victor, stetit, C. VII. 17.) sermonem esse, commodissime omnium verba [gap: Greek word(s)] ita interpretaberis, ut non, sicuti de agno alibi legitur, in ipsa sede stetisse ea dicas, sed partim eregione, in der mitte gegen über, partim [gap: Greek word(s)] posita fuisse concipias; id quod posterior haec vox, quae, in circuitu constituta fuisse animalia seu regna hujus mundi Christo subjecta, significat, luculenter ostendit, et situm partim ex adverso coll. Exod. XL. 26. partim ad latera prodit.] Apoc. IV, 6. et fideles in throno Christi collocandos Apoc. III, 21. etc. provocavit, quos nemo sane dixerit virtutem infinitam accipere. At Schroederus confestim, discrimen ingens esse inter thronum Christi, et Dei ac patris, commonstravit, quorum ille coelum et coeleste regnum denotet, et peculiariter fidelium, respectu Christi, thronus dicatur; hic vero, in quo solus Christus consederit, ipsam majestatem Dei: Cui enim angelorum dixit: Sede a dextris meis Hebr. I. Convictus itaque Vogelius ad locum Joh. XVII. progressus est, ex quo Schroederus Christi aeternitatem h. m. probatam dedit: Quicunque habet gloriam, quae erat antequam mundus esset, ille habet gloriam increatam; sed Christus: Ergo. Inseruit quidem Vogel sine mora limitationem: Quisquis habet ipso actu, etc. [note: Decretum namque et destinationem admittunt Sociniani, atque eo verbum habere detorquent.] Sed Schroederus, se [gap: Greek word(s)] sequi, contendit, et h. m. Anthropomorphitarum errorem recipiendum esse, [note: Nam Deum pluries etiam membra habere doceri, pervulgatum est, et Scripturam passim ita loqui, nemo nescit.] adversario objicienti, in his Scripturam ipsum, corpus


page 588, image: bs0588

non esse Deum, docentem, vi analogiae fidei, ut deseramus litteram, quasi praecipere ait, idque amplius ex Sapientia [note: Vt Sapientia huc congruat, non perspicio. Simplicitas itaque Dei substituenda est.] Dei infinita firmavit, itemque ex asserto Christi, Joh. IV. [gap: Greek word(s)] , stabilivit. Quem locum cum Vogelius [gap: Greek word(s)] repetendo verbum [gap: Greek word(s)] h. m. interpretaretur, Deus quaerit in Accusativo Spiritum, prope indignabundus respondit Schroeder: Si nobis ea licentia daretur fingendi, quicquid velimus, ubi manebit Scripturae certitudo? Et Fabritius interfatus, ac collegae consentiens, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] vocavit perversionem istam loci manifestissimi. Vogelius hinc metas sibi poni expetiit, quando sit litterae insistendum. Posuit ergo Schroeder, et tum id necessarium esse, dixit, quando radicetur in aliquo loco fundamentalis aliquis fidei articulus, et potissimum in mysteriis, [note: Vbi sane nemo non, quanta fieri potest perspicuitate et simplicitate, quae figuris orationis neutiquam, non tantopere profecto, conveniunt, rem tantam, omnibus etiam rudioribus patefaciendam, praefertim ubi ex instituto aliquo de mysterio agitur, exponi verisimillimum putaverit. Figuratum autem erit, quod est, ut Augastinus inquit L. III. de Doctr. Christ. c. X. contra morum honestatem, vel fidei, alibi satis clare propositae, veritatem. Nec sunt, qui ita sentiunt, verborum aucupes, sed moris in loquendo, etiam inter homines recepti, custodes.] ea tamen cautela, nisi ex Scripturis afferantur urgentes rationes, quibus litteram deserere jubeamur. Ibi vero, an sit locus Joh. XVII. ejusmodi, Vogelius sibi demonstrari voluit; praecipue eo, quod is, qui petit gloriam, illam certe actu ipso nondum habeat. Schroederus autem vicissim: Non sequi, ut, quod dicitur de toto, negetur de omnibus partibus, regessit, et de assumta humana natura exposuit, quod Christus petierat: Iterumque, id non fieri sine tropo, objectanti Vogelio, respondit, falsum hoc esse; Christum enim petiisse sibi gloriam, et tamen habuisse, quod enim dicatur de membro, id de tota persona dici. Omisit ergo Adversarius hoc argumentum, et divinitatem Christi ex Rom. IX, 5. Hebr. I, 10. 11. Luc. I, 32. sq. Apoc. I, 8. sibi adstrui, desideravit. Formatisque Syllogismis et probata majore ex titulo [gap: Greek word(s)] soli Deo proprio, ipsaque proprietate vocabuli Deus, posterius Vogelius arripuit, et Magistratum quoque Deum dici (Ps. 82. et Joh. 10.) asseruit. Schroederus, id metaphorice fieri, [note: Quod et [gap: Greek word(s)] dicere et nominare innuit, et ipsa homonymorum definitio confirmat.] reposuit; At Vogelius, analogice [note: Quasi proprie et Christo et magistratui competeret id nomen; Illi autem per prius et potiori jure, huic minori quasi dignitatis gradu. Analogia enim similitudinis facile concedi potest.] potius intelligi oportere, existimavit: Et cum Schroeder [gap: Greek word(s)] 1. Cor. VIII. appellari


page 589, image: bs0589

monuisset, Christum quoque fore [gap: Greek word(s)] , Ille ex Joh X, 35. sq. si illi dicuntur Dii etc. collegit. Sed postquam Schroederus, argumentum esse a minori ad majus, ex ipsa oratione Christi edocuisset, [note: Vnde alius generis, quam quae magistratus est, verique nominis et summa divinitas, Christo conveniens, potius probari queat: ea nimirum, quae ex operibus quoque vere divinis a Christo perpetratis l. c. adstruatur, unde, Patrem in filio filiumque in patre, h e. unam eandemque utriusque et essentiam et potentiam esse, colligendum sit.] misso hocce dubio, ad dictum ipsum Rom. IX. denuo sese contulit Vogelius, et Erasmi varias interpretationes lectionesque, cum interpunctione diversa, considerari voluit. At Schroederus, auctoritatem Erasmi et Calvini in Capite praecipuo de S. Trinitate nos non magnopere curare, obvertit, et quibusdam Codicibus malae notae, Patres antiquos omnesque paraphrases, Syriacam inprimis et Arabicam, opposuit, qui interpunctionem illam Erasmianam [note: Immo vero nec Erasmus ad Codices provocat MSctos, sed in Annott. ad N. T., edit. locupletioris, quae A. 1540. lucem vidit, (in prioribus enim horum nihil legitur, sed mirus potius codicum consensus, etiam qua interpunctionem ordinariam, laudatur,) locum hunc tantum trifariam posse distingui, dicitur, eaque distinctio triplex tentatur quoque, sed solide simul refellitur. Calvinum autem huc quoque in testimonium vocari miramur, utpote qui, in Comment. ad h. l. Qui hoc membrum abrumpunt, scribit, areliquo contextu, ut Christo eripiant tam praeclarum divinitatis testimonium, nimis impudenter in plena luce tenebras obducere conantur. Plusquam enim aperta sunt verba: Christus est ex Judaeis secundum carnem, qui Deus est in secula benedictus. Et sane, si caetera abessent, ipsaque participii cum articulo praepositivo, ut vocant, naturalis in continuatis assertionibus explanatioribus constructio, quae etiam 2. Cor. XI. 31. locum habet, vel sola limitatio [gap: Greek word(s)] , qua non opus fuisset, si non nobilioris naturae mentionem Apostolus facere voluisset, rem omnem conficeret.] nesciant. Contra Vogelius, se hoc potissimum movere, ajebat, quod nuspiam in Scriptura S. legerit distinctionem inter divinam et humanam naturam, saepius autem videat, Christum ab uno illo Deo distingui, coll. Joh. XIV, 1. [gap: Greek word(s)] . Id vero promte solvit Schroederus dubium, dicendo: Non his in locis contradistingui Deum et Christum per quandam oppositionem, sed ut singulare [note: I e. ut persona peculiari officio, Pacificatoris, fungens, et singulari quodam modo, tanquam [gap: Greek word(s)] , Fidei objectum existens, quo sensu etiam distinctius 1. Tim. II. 5. ita sermo instituitur.] quasi a communiori; neque enim Deum et Christum esse disparata, cum et Christus sit Deus. Vogelius equidem, quod Apostolus etiam precetur salutem a Deo patre et Dn. nostro J. C. distincte, attendendum putabat; Ast Schroederus, vocem Dei hic personaliter s. relate [note: Sec. regulam vulgarem: Vbi Dei nomen simpliciter usurpatur, creaturis opponitur et essentialiter sumitur, ad aliam vero personam respiciendo personaliter. Non tamen in ea, si quando occurrit, distinctione aut oppositione Patrem semper denotat, sed etiam Personam a Patre et Filio distinctam, ut quando [gap: Greek word(s)] Col. II. 2. coll. 2. Thess II. 16. memoratur: quae loca Sp. S. divinitatem solidissime adstruere non dubitamus. Particulam enim [gap: Greek word(s)] , uti in formula baptismi, tres distincte enumeratos accurate discernere, in propatulo est.] sumi,


page 590, image: bs0590

protinus ostendit. Inde Scriptur am Christo omniscientiam adimere, Marc. XII. Adversarius objectavit; Schroederus autem distinxit inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] omniscientiae, secundum humanam naturam in Christo; habuisse autem Christum, ex verbis Col. 2. In eo absconditi sunt omnes thesauri etc. probavit. Vogelius ex adverso novum scrupulum movit, id valere, inquiens, de attributis [gap: Greek word(s)] , ubi locum habeat actus primus et secundus; cujusmodi omniscientia non sit. In quo autem habuit dissentientem et contradicentem Schroederum, qui, posse quem aliquid scire actu primo, etsi nesciat actu secundo, [note: Vt, si non recordetur, aut in mentem veniant, quae caeteroquin bene norit: quod nobis sane subinde contingit. Quanquam enim hoc modo actus uterque ad Deum, ut Deum, non quadret; humanae tamen naturae Christi, seu Christo, ut homini, cui ista omniscientia [gap: Greek word(s)] ad liberum usum in unitate personae communicata fuit, hunc liberum usum et possessionem, adeoque alius rationis actum primum et secundum convenire patet.] tuitus est. Exinde ex omnipraesentia Christi negata, Vogelius impugnavit divinitatem Ejus, nominatim ex Joh. XI. ubi absentia Christi a Lazaro moriente commemoretur. Quem nullo negotio iterum repressit Schroederus, concedendo, Christum non fuisse ubique secundum humanae naturae suae praesentiam; de divina proindeid probandum esse. Et quanquam Opponens, infirmam admodum hoc arguere fidem sororum Lazari, caussaretur, facile tamen id largitus est Schroederus, exemploque debilitatis Apostolorum corroboravit. Excepit quidem Adversarius ad haec alia quaedam, sed levissima, ut non videatur, operae pretium nos facturos, si istis immoremur. Tandem postea quoque discussa expetiit Vogelius, ut sibi, quod Christus aliquid sibi ipsi dederit, cum omnia eximia patri suo tribuat, probetur. Quibus defideriis satisfacturus Dn. Koenigius rationes reddidit quatuor: I. quia missus sit a patre, II. quia ipse et pater unum sunt Joh. X., III. quia, operante patre, ipse simuloperabatur Joh. V., IV. denique, quia opera ad extra sint indivisa. Ad quas Vogelius respondit: servandam tamen cujusque naturae proprietatem; corruere proinde totam regulam, quia incarnatio sit filii opus: Schroederus vicissim, incarnari esse opus filii, sed non incarnare, id enim esse opus totius SS. Trinitatis, [note: Vti nimirum, quod pervulgata similitudine docetur, tribus virginibus in una harum induenda cum ea ipsa, quae indumentum recipit, occupatis, omnes tres induunt, sed una sola induitur, et vestimentum assumit. Quae res, si ultra tertium comparationis non procedas, opus commune et proprium quoque in Deo, filioque Dei, satis bene explanat.] docuit. De novo


page 591, image: bs0591

igitur [note: Priora deserens, et admissam divinitatem aeternam J. C. ista omnia utique consequi perspiciens, ipsamque divinitatem iterum directo aggressurus.] Vogelius argumentatus est: Quicunque est homo, et affectibus humanis obnoxius, ille non est unus ille Deus. Sed Christus etc. Hebr. II. coll. Act. XIV. 15., ubi Apostoli, se non esse Deos, probant inde, quia sint [gap: Greek word(s)] . Reprehendit in hoc argumento Schroederus naevum in propositione minore, ostenditque, non simpliciter Apostolum Paullum ex [gap: Greek word(s)] ducere vim Syllogismi sui, sed ex [gap: Greek word(s)] , qua sint Lystrensibus similes, seu simili Lystrensibus. Vogelius autem institit, et per omnia tamen Christum nobis [gap: Greek word(s)] similem esse, asseruit: Cui Schroederus contradixit, atque, non esse absolutam similitudinem, excipique alibi ab ipso Apostolo peccatum, reposuit. Vltimum tandem scrupulum repetiit Vogelius ex tentatione Christi, atque inde, non esse verum Deum Christum, concludere voluit, quia potuerit tentatus dubitare. Schroederus heic probationem desideravit, quod omnis tentatio conjuncta sit cum dubitatione. Id ergo conatus est Adver sarius ex eo, quod potuerit succumbere, demonstratum dare; Schroedero autem, Diabolum potius dubitasse de Christi divinitate, quam ipsum Christum, regerente; Ille, cur ergo tentatio instituta sit? sciscitatus est, responsique loco tulit, ideo factum esse, ut vexaretur. [note: Experimenti videlicet capiendi, et exempli nobis dandi gratia: quod et Apostolus l. c. Hebr. affirmat.] Et cum porro Vogelius, succumbere tamen potuisse Christum, contenderet; Haud quaquam potuisse, respondit Schroederus, quia venerit in mundum, non ut ipse succumberet, sed opera potius Diaboli destrueret 1. Joh. III. [note: Eamque ob rem Hebr. VII. 26. non solum [gap: Greek word(s)] , sed etiam [gap: Greek word(s)] , qui pollui non posset, dicitur. Quod etiam Spiritus non ad mensuram datus, elogiumque sanctissimi Dan. IX., ac similes prae Angelis praerogativae confirmant.] Illoque amplius obloquente, sitentatus sit, ut succumbere tamen non potuerit, ingens solatium nobis eripi; tandem Hic, maximam exinde consolationem percipi, ostendit; Quod si enim Christus non potuerit succumbere, tanto magis eum aptum esse, ut nos e tentationibus eripiat 1. Cor. X. Qua responsione data Generosissimus Dn. PFINZING, satisfactumne sit? Vogelium interrogavit: Qui, Acquiesco, inquit, addiditque verba sequentia eadem maxime commemorabilia: Deduxi mihi ipse, VIRI Magnifici, Reverendi, Doctissimi, argumenta quaedam pro Divinitate Christi, quibus mens mea aliquo modo [note: Dubia itaque nonnulla se animumque suum adhuc angere, non tamen praevalentia solidioribus fundamentis, hisce significavit; de quibus etiam paullo post explanate loquutus, exemtos vero et hos sibi scrupulos esse, ad extremum quoque fassus est candide.] acquiescere potest. Quamvis vero quaedam adhuc supersint, quae me dubium facere possint, ea tamen privatae collationi reservabo,


page 592, image: bs0592

et non dubito, sed spero, me regressurum ad Ecclesiam orthodoxam et sanam vestram doctrinam. De Spiritu S. quaedam sunt dubia, quorum primum et principale est, quod nusquam ad litteram in Scriptura dicatur Deus. Protulit ergo continuo Dn. Königius argumentum ex 2. Sam. XXIII. coll. Act. III, 7. IV, 25. 2. Petr. I. ult. etc. Schröderus autem, sufficere, si aequipollentes propositiones habeantur, et firmae consequentiae, simul monuit. Vogelius contra, perspicuitatem Scripturae, propter rudiores, illud, quod dixerit, utique requirere, contendit. Cui Schröderus: Si de personalitate Sp. S. constiterit, tum facile etiam Sp. S. esse Deum constare posse, regessit. Ad quam observationem nihil Vogelius reposuit, quam, sequuturum exinde: Christum esse Filium Sp. S., secundum Luc. I, 35. coll. XXIV, 49. Immo vero, ait Schröderus, secuturum hac ratione trium personarum esse filium, cum tamen solius patris sit filius. Deinde, nunquam, ipse existimavit, Sp. S. in Scriptura dici virtutem Dei, sed, quando vocabulum virtutis ei tribui videatur, effecta [note: Alii rectius, ipsum filium Dei Luc. I. intelligi, putant; prouti Virtus Patris primogenitus quisque filius Gen. XLIX. et Devt. XXI. appellari solet. In locis vero Luc. XXIV. et Act. I. charismata divina designari, ut eventus condocefecit, ita, de his etiam sermonem esse, sorma usitatissima loquendi in script. demonstrat.] et charismata ejus intelligi: uti appareat ex Luc. XXIV. et Act. I. ubi virtus Dei et Sp. S. invicem opponantur. [note: Seu, tanquam effectus a caussa distinguatur, quando nimirum Virtus, non Sp. Sanctus, uti nonnulli [gap: Greek word(s)] 2. Cor III. ult. interpretantur, sed Sp. Sancti dicitur.] Id vero, quod Sp. S. aliquando pro persona ponatur, per Hebraismum fieri, excepit Vogelius, quemadmodum apud Jobum hominis spiritus coll. 1. Cor. II. Sed respondente Schrödero: Ab humanis ad divina nullam esse consequentiam, aliaque plura, Vogelius, nolle se amplius haec urgere, dixit, et interroganti Fabritio: Crederetne et sentiret nobiscum in doctrina Eccl. nostrae de Fil. Dei et Sp. Sanct.? vicissim responsum dedit sequens: Propter illa argumenta, quae et ego privatim consideravi, [note: Confer, quae nobis cognita esse hac de ratione reddita, alibi §. hujus Cap. extremo monebimus, et adde paucula quaedam, sed luculentiora, ad Orationem Vogelii, qua recantavit errorem olim probatum, in Supplementis annotata.] et propter remotionem obstaculorum, quae me hactenus impediverunt, quo minus in sententia harum Ecclesiarum acquiescerem, nolo amplius errare, tanquam ovis, sed redire ad hanc Ecclesiam, quae me, tanquam mater, primitus educavit: quod quidem hunc ad Articulum de S. Trinitate pertinet. Quamvis autem adhuc restent dubia; non despero tamen, datum iri occasionem super illis cum viris divinarum rerum scientia praeditis conferendi, ut sic conscientiam meam pacare possim. Absque


page 593, image: bs0593

hoc autem si foret, facile possem indulgere illis dubiis, et sic ad priorem sententiam relabi. Confiteor tamen assensum meum in hoc articulo corde et ore. Quibus pronunciatis, et in commentarios relatis, nihil posthaec cum eo amplius hac vice actum est, praeterquam quod Schroederus, de veritate corporis et sanguinis Christi eum adhuc errare, monuerit; Vogelius vero, haud dubie suo etiam loco hac de re actum iri, spem concepisse subjecerit, atque ita discesserit. Qua de caussa, cum deliberaretur, quid, rebus hactenus bene expeditis, amplius facto opus esset, quidve porro consilii capiendum, novus tandem conventus sub finem decretus est proxime habendus.

§. XLVII.

Idemque convocatus habitusque legitur, ordine SEXTVS, d. 10. Septembr., ubi secundum cum Joach. Peuschelio disputabatur, praemissaque a Joh. Fabritio seria gravique cohortatione, ne quid fuci aut simulationis sub confessione nupera occultum haberet, et testificatione ex adverso a Peuschelio repetita, de sinceritate sua, precibusque post haec ex more ad Deum fusis, disseri coepit de Sp. S., quae dicitur, personalitate, sequenti argumento ab eodem Fabritio proposito. Si Sp. S. est Deus, quocunque modo ita vocetur, utique erit [gap: Greek word(s)] . Sed Sp. S. etc. Ergo. Ad haec Peuschelius ingenuitatem suam denuo testatus, etiam probari sibi voluit, esse Sp. S. aliquid distinctum a Deo; laxe enim vocari Deum posse, quatenus sit aliquid essentiale in Deo, concessit. Hinc, ubi distinxisset Fabritius inter Deum absolute et relate considerandum, [note: His indigitans: Non jam disputari de Essentia divina absolute spectata, uti proprietates quoque essentiales et Potentia s. Virtus in Deo hoc sensu utique Deus sint, quo tendebat concessio illa Peuscheliana; sed de Deo cum relatione peculiari, uti [gap: Greek word(s)] et a Patre per processionem distinctum aliquem delignet, atque in Scriptura ita describatur.] et, Sp. S. esse Deum, solidius petiisset sibi probari Peuschelius, Fabritius 1. Cor. III. An nescitis corpora vestra esse templum Sp. S. etc. protulit. Quem locum cum Peuschelius de Deo per Sp. S. in nobis habitante interpretaretur, ipsumque Sp. S. in nobis habitare, eundemque Spiritum Dei mox Deum dici, contra monstrasset Fabritius, ac porro Koenigius argumentatus esset: Ille, cujus templa dicimur, est Deus, sed Sp. S. est ille etc. Ergo etc. tandem, majorem Peuschelius particularem esse, neque omnem illum, cujus templum sumus, esse Deum, asseruit. Schroederus autem intercessit, et argumentum primum consulto hunc in modum formavit: Quicunque in scriptura proprie dicitur Deus, ille


page 594, image: bs0594

est [gap: Greek word(s)] . Sp. S. etc. Ergo etc. ubi scil. exceptio de attributis Dei et Mammone locum non habeat. Quo facto deseruerunt omnes primum illud argumentum, et Fabritius ex proprietatibus oppugnare coepit Peuschelium, monitus procul dubio a Schroedero; [note: Circumspecte et prudenter. Nisi enim de [gap: Greek word(s)] Sp. S. res expedita sit, anceps erit de Divinitate Sp. S. aut ambagibus multis obnoxia Disputatio. Huc ergo totumque disputandi officium artificiumque illud quoque pertinet, quod vulgo dicitur: Ordine pervenies, quo non licet ire labore.] Argumentum autem sequens struxit: Cuicunque tribuuntur propria personae, proprio modo loquendi, is est [gap: Greek word(s)] . Sed Sp. S. etc. Ergo. Peuschelius vero negavit majorem, quia Deus, quicquid agat, per suam virtutem agat, nec tamen sequi, esse illam [gap: Greek word(s)] , sicuti nec misericordia, justitia etc. sint personae. Ad minorem vero, commonitus, ut, quid sentiret, edissereret, concessit tribui Sp. S. propria personae, sed eo modo, quo scriptura S. loqui dicatur Rom. I. Item de verbo Dei cor penetrante Hebr. IV. de sanguine Abelis clamante etc. Hebr. XI. et alia similia legantur. Id fieri improprie, Fabritius respondit, suamque limitationem iterato inculcavit: Cuicunque proprie propria tribuantur personae etc. Probationem autem ulteriorem petenti Peuschelio, actiones docendi, testificandi, consolandi, potestatem miracula patrandi, conferendi etc. objecit idem Fabritius. Verum, ea omnta fieri, regessit Peuschelius, quia Sp. S. sit virtus Dei Luc. I. namque alias idem de misericordia, justitiaque Dei esset dicendum. Obvertit quidem, heic interloquens, Reichius, [gap: Greek word(s)] mitti quoque de Sp. S. singulariter legi; sed paratus erat illico Peuschelius, etiam de auxilio Dei, quod mittatur, dici. Vnde alterum, quod Filii quoque Spiritus appelletur, Idem Reichtus ursit: sed etiam hoc Adversarius discutere conatus est, et propter processionem a Patre dici Spiritum Patris excepit, Filii autem spiritum vocari, quod de Filio testificetur. Et cum alter denuo a filio quoque missum esse Joh. XV. instaret, Peuschelius, collato Act. II., Salvatorem exaltatum ad dextram Dei effudisse Sp. S. dixit, firmioremque probationem, quam missionem, produci jussit. Quare Fabritius: Quicunque missus est, ut paracletus, ille est persona. Sed Sp. S. Ergo etc. ratiocinatus est, eoque redegit Peuschelium, ut, non proprie Sp. S. paracletum dici, affirmaret, et, proprie accipi vocabulum hocce, sibi demonstrari postularet. Id Schroederus minus congruere ad rationes disputandi arbitratus, [note: Quamvis enim affirmantis alioquin fit probare asserta, in praesenti tamen negotio, uti multoties jam dictum erat, pro verborum propria notione communis loquendi usus et mysteriorum natura loquebantur: unde, non satis fuisse, utrum possit, sed an debeat, circumstantiis orationis et analogia fidei jubentibus, tropus aliquis admitti, demonstrasse, liquet.] et vicissim Peuschelio ejus asserti, proprie Sp. S. non dici paracletum, probationem injungens, occasionem


page 595, image: bs0595

dedit, ut Hic, ad Socinum L. de Deo F. et Sp. S., ubi id prolixe multisque locis demonstratum sit, provocaret. Cui et ipse Schroederus ultro totum caput 1. Cor. XIII. adjecit; Sed de Sp. S. aliam esse rationem, cui non improprie tribuantur proprietates personales, monuit, et fuse demonstravit. [note: Locis videlicet caeteris in auxilium vocatis, et [gap: Greek word(s)] , seu analogia fidei, praesertim, ubi [gap: Greek word(s)] dicitur Sp. S. a Patre et Filio distinctus, etc. differentia ostensa.] Quibus rebus ad Jo. XVI. reversus est Peuschelius, et Sp. S. improprie paracletum dici, uti Ps. XXIII. virga et baculus dicantur nos consolari, asseruit. Cui Schroederus, verbum Dei esse instrumentalem caussam, atque eatenus de eo dici, quod consoletur, dixit, heic vero de principali sermonem esse. [note: Saepenumero enim, ubi de consolatione Sp. S. agitur, hujus simul instrumenti, quo in consolatione ille utatur, mentio facta legitur. Immo suggestio quoque et inspiratio ejusdem illi attribuitur. Vnde nec Paracleti nomen instrumentis illis divinis unquam tributum comparet.] Reposuit equidem Peuschel, etiam testimonium improprie de Sp. S. enunciari Jo. XVI. Sed, etiam h. l. internum ejus testimonium, tanquam ductoris in omnem veritatem per Apostolos intelligendum esse, ostendit Schroederus. Atque ita de Christo quoque testatum esse interne per doctrinam, externe per dona et charismata Apostolorum, [note: Vbi denuo caussa princeps ab organis distinguatur, et Sp. S. personam esse fortius probetur; quippe quae instrumentis pro lubitu 1. Cor. XII. 11. utatur.] docuit. Rursus, improprie mundum arguere Sp. S. per Apostolos, non ipsum per se, objecit Adversarius. Schroederus autem, id factum ab eo, inquit, tanquam a caussa principali per instrumentales, ut proinde utrique [gap: Greek word(s)] arguere adscribendum sit, veluti quoddam [gap: Greek word(s)] , quemadmodum homo et culter, quem quis manu sua teneat, dicantur secare. Iterum Ille ursit, Sp. S. testari de Christo, quatenus Deus per Sp. S. de Christo testetur; Sed ad ista quoque Schroederus regessit: Vtrumque verum esse, Sp. S. enim testisicatum esse de Christo per Apostolos interne et externe. Hinc satisfactum sibi esse, professus Peuschel, ad locum, uti vocabat, multo difficiliorem se contulit, Joh. XVI, 13. et h. m. ex eo argumentatus est: Quicunque non loquitur a semetipso, ille non est Deus. Sed Sp. S. Ergo. Schroederus respondens negavit majorem, eamque sequentem in modum correxit: Quicunque non loquitur a semetipso, ille aut non est aeternus Deus, aut est Deus a Deo procedens. Atqui Sp. S. Ergo. Prius ajebat, est falsum; posterius verum. Idque dubitanti Adversario amplius illustrabat ex loco Joh. V. ubi et filius non dicatur a seipso operari, qui tamen jam sit ab ipsomet agnitus pro Deo vero et aeterno, idque propter


page 596, image: bs0596

generationem a Patre: unde facilis sit applicatio ad similem loquendi formam ex processione Sp. S. ortam. Instabat Peuschelius h. m. Vnus ille Deus est talis a seipso: Sp. S. non est talis a seipso, Ergo non est unus ille Deus. Respondit autem Schroederus, evolvendo ambiguitatem in phrasi, a seipso, haerentem, quae, si ad res alias extra Deum referatur, non possit non ad omnes personas applicari, quia quaelibet persona sit Deus per essentiam; quod si autem ad personas inter se referre placeat, non amplius ad divinas personas quadrare, praeterquam ad solum patrem; quum filius genitus a Patre sit, Spiritusque S. ab utroque procedat: Cujus proinde consequens sit, Sp. S., unum illum Deum, a seipso tamen dici posse, ratione rerum aliarum et creaturarum. [note: Fallor, an compendiosius hic scrupulus removeri potest ex occasione et scopo, de se et Sp. S., occasione accusationis sibi intentatae periphrasi loquentis, eamque [gap: Greek word(s)] saepius repetentis Christi. Nimirum, (uti Joh. VIII. 13. clarissime pronunciatum legimus,) Impostorem esse Jesum finxerant sceleratissimi ejus hostes, atque adeo, quae doceat, ex se ipso seu ex ingenio suo comminisci, seque a Deo missum esse, mentiri perhibebant: Christus autem, non esse haec, quae loquatur, a se ad decipiendum alios efficta, sed ex voluntate Patris sui communique consilio Trinitatis exposita, postquam affirmaverat, operibus miraculosis idem, tanquam testimoniis luculentissimis, comprobat, atque h. m. aliisque etiam argumentis, e doctrina ipsa depromtis, Luc. XI. et alibi, confirmat. Quemadmodum igitur hac formula non dependentiam aliquam ratione personae suae, ut divina erat, adstruit, sed unam potius se et patrem, uti voluntatem, ita essentiam quoque habere demonstrat, fraudemque imputatam validissime amolitur; sic et Sp. S. similiter non esse a se excogitata, sed divinae, ut tertiam personam divinitatis, locuturum innuit. Quae tamen ita simul Christus exponit, ut neque suam neque etiam Sp. S. originem a Patre esse quoque tacear, sed, obscurius licet, subindicet.] Probavit autem ulterius Peuschelius, Sp. S. et respectu personalitatis esse a seipso h. m. Essentia divina est a se ipsa: Tres personae sunt essentia divina, Ergo quaelibet est a se ipsa. Cui [note: Mero Sophismati, vel applicatis requisitis syllogismi primae figurae facile dissolvendo. Quanquam etiam non incommode essentia, quae est a se ipsa, a persona, quae habet illam essentiam a se ipsa, distincte considerata, nodum solvat; quo etiam responsio Schroederi tendit.] resp. Schröderus, non differre hanc objectionem a priori. Essentiamenim non accepisse Sp. S. ab essentia, sed persona, et quatenus procedat a Patre et Filio, eatenus essentiam non habere a seipso. Post haec tandem ultro quaesivit Peuschelius ex Schrödero, quid sentiret de l. c. explicatione: Sp. S. non loquetur a seipso, i. e. Apostoli moti a Sp. S. non loquentur a seipso, seu non afferent aliam doctrinam, quam quae a Christo suit explicata. Videri enim sibi eam fortius ferire [gap: Greek word(s)] . De qua judicavit Schröderus, non omnino esse respuendam, sed secundariam esse; alteram vero, quae ex ipsis verbis fluat, [note: De ipso enim Sp. S. a Patre procedente, eum de se testificaturum esse, Christus explanate loquitur.] concinniorem. Et cum denuo objiceret


page 597, image: bs0597

Peuschel: ita vero videri posse, Sp. S. inferiorem esse filio; non sequi, docuit, inferior em esse ratione dignitatis, sed tantum ratione ordinis et actionis. [note: Repetantur tamen, quae paullo ante de opposita hac phrasi dolis et figmentis jam sunt annotata.] Satisfactum ita sibi esse, quantum ad personalitatem Sp. S., professus est Peuschelius, et rogavit, ut, si fieri posset, dubia quaedam ad locu nuper excussa, de Divinitate Christi, producendi in medium facultas sibi daretur. Eaque haud difficulter impetrata repetiit disputationem superiorem ad Jer. XXIII. et XXXIII. et primario Syllogismo: Quicunque convocaturus erat populum Israel etc. aequalem opposuit: Quicunque populum Israeliticum eduxit e terra Aegypti, ille est Deus: Sed Moses etc. Ergo. Vnde, ex unitate praedicati ad unitatem subjecti non valere consecutionem, inferre allaboravit. Sed mox Schroederus, differentiam esse ingentem, commonstravit, quandoquidem ipse ex uno loco terminos praedicataque sumat, adversarius autem tantum duo subjecta habeat de uno praedicato, et, si diceretur, quod populum Moses ex Aegypto duxerit, et Moses sit Deus et Jehova, fortassis valere connexionem illam, observavit. Agnovit hinc facile Peuschelius discrimen, atque nomen saltim Jehovah nihil probare arbitratus est, quoniam et Angeli hoc nomine insigniti legantur e. g. Exod. III. Distinxit heic quidem Schroeder inter Angelum creatum et increatum, sed Peuschelius, illic de creato Mosen loqui, adstruere exinde conatus est, quia verba ejus proprie sint accipienda. Concedebat Schroederus totum argumentum, quia et filius fuerit proprie missus, et, licet demonstrari possit, angeli nomen nonnisi creatis Spiritibus proprie competere, hic tamen imperare verba: Ego sum Deus Abraham, Isaac etc. ut secus statuamus, coll. Matth. XXII. ubi idem Deus viventium vocetur, monuit. Quibus dictis tricabatur equidem dissentiens nonnihil in usu loquendi, sed ipse quoque diutius tricis istis haud inhaerebat, atque ex eodem loco potius argumentum novum contexuit: Quicunque angelus [note: Quamvis non desint, qui nomine Dei Angelum creatum, eo modo, uti verba supremi Numinis tanquam sua proferunt passim Prophetae, tanquam ejus Legati, heic et alibi loquutum esse existiment, idque ex nunciorum ab Hiramo ad Salomonem missorum verbis, quae tanquam Hirami ipsius coram cum Rege colloquentis essent, pronunciarunt, illustrent; Nos tamen, seposita istac conttoversia ancipiti, quicquid de his locis, ubi Christus Angelus Dei dicitur, disputatur, multo luculentius expediri posse, arbitramur, si omisso vocabulo Angeli, creaturam vulgo denotantis ex usu trito, Legati nomen substituas, et tam Hebr. [gap: Hebrew word(s)] quam Graec. [gap: Greek word(s)] non esse nomen Naturae sed Officii concedi observes. Hoc enim si fiat, jam nihil amplius, quam, quo sensu Legatus dicatur filius Dei, ex consilio nempe non imperio, uti et in carnem missus est, ostendendum restabit. Quae si in omnibus prorsus Versionibus Scripturae S. observata fuissent, multum profecto lucis apparitionibus hujusmodi accessisset. Legatum enim Christum, etiam ante incarnationem, in respectu tamen ad eam, uti Malach. III. 1. vocari potuisse, perinde uti aliis nominibus officii, immo et Naturae humanae insigniri solet, in propatulo est.] distinguitur a Jehova, non est ipse Jehova, sed


page 598, image: bs0598

iste etc. Ergo. At Schroederus neque majorem largiebatur, ex qua nihil aliud sequatur, quam eundem non esse quoad personam, qui tamen idem sit, qua essentiam: neque tamen h. m. quod controversum sit, assumi, (ceu exceperat Peuschelius) ex disputandi legibus docebat, et, quod controversum sit, non esse statim eversum, ostendebat. Idemque, cum Peuschel aliter formaret argumentum: Secundum quam naturam Christus est angelus Jehovae, secundum eam est distinctus a Jehova, sed secundum divinam ita dicitur etc. Ergo etc. porro respondebat, et nihilominus (hoc enim quoque objecerat Adversarius) divinitatem Christi hinc recte probari, commonstrabat, quia divina ei praedicata tribuantur. Ille quidem, quicquid de Christo dicatur, aut secundum divinam naturam, aut humanam dici arguebat; Hanc autem in V. T. nondum extitisse, Ergo priorem intelligendam esse; Sed Schroederus vicissim, de divina recte intelligi, ajebat; aliud vero esse dici aliquid de Christo secundum divinam naturam, aliud loqui de distinctione Filii a Patre. Et cum, officii nomina secundum utramque naturam Christo competere, Iste obloquens porro instaret, recte Hic respondens, discrimen inter Christum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] observandum esse, monebat. Inde denuo Peuschelius h. m. argumentatus est: Deus Abraham, Jsaac et Jacob est Trinitas: Christus non est Trinitas. Ergo. [note: Notandum est prae caeteris hoc ratiocinium, vel ideo, quod, ut ex historia confabulationum inter Crypto-Socinianos, novosque, quos aggrediebantur, amicos, exploratum est, hac ipsa, et aliis id genus sophismatum formis plerosque primum illaqueare consveverunt: quos utcunque primum hoc modo labefactatos dubiosque redditos aliis deinceps argumentis succedentibus a veritate amplius abalienare laborarunt. Cujusmodi etiam proxime sequentia fuere, quibus etiam [gap: Greek word(s)] , nisi probe attendant, fucum fieri aut glaucoma objici posse proclive est.] Statim vero ambiguitatem notavit Schroeder, monstravitque, in Majori vocem Dei usurpari [gap: Greek word(s)] , in Conclusione autem [gap: Greek word(s)] Vtrumque ergo verum esse, sed diverso respectu, dixit. Heic iterum, sibi satisfactum esse, testabatur Peuschelius, et, ut unicum adhuc sibi liceret proferre argumentum contra Divinitatem Christigenerale, expetebat. Quod cum indulgeretur facillime, hujusmodi fuit: Quaecunque doctrina errores Sabellianorum, Tritheitarum, item Quaternitatem inducit, Gloriam Dei Patris et Viam salutis obscurat, Studiumque pietatis laxat, illa minus videtur esse consentanea veritati; Sed de Divinitate Christi, Ergo.


page 599, image: bs0599

Minorem comprobare conatus est, qua I. membrum, quia, si essentia filii esset incarnata secundum Joh. I. 1. Tim. III. etc. cum essentia filii sit etiam Patris essentia Joh. X. utique etiam Patris essentia incarnata esset, et si essentia ejus utique etiam Persona, cum essentia sit persona etc. Respondit autem Schroeder: Essentiam filii omnino esse incarnatam, sed non immediate, verum mediate, mediante persona filii, et essentiam Patris esse essentiam filii, sed absolute, non autem relate, cum essentia Patris sit a nullo, filii autem per generationem a Patre. Quare novo Syllogismo insurrexit Peuschel: Essentia filii est incarnata, Effentia Patris non est incarnata, Ergo essentia filii non est Essentia Patris. Verum Schroederus, disparem esse rationem, regessit, et hoc tantum consequi: aut alia atque alia est essentia, aut eadem essentia est alio modo in Patre, alio in filio, in illo videlicet [gap: Greek word(s)] , in hoc [gap: Greek word(s)] . Hinc Damasceni vocem notam esse: Tota divinitas in una aliqua divinarum [gap: Greek word(s)] incarnata est, sed non totaliter. Perrexit vero Peuschelius, et hinc Tritheitarum errorem promanare, existimavit: Quaecunque, inquiens, doctrina essentiam divinam triplicat, illa est Tritheitarum; Haec vestra, Ergo. Probavitque consecutionem, quia in divinitate sit essentia ingenita, genita et procedens. Schroederus e contrario correxit Majorem h. m. Essentia ingenita, genita et procedens est vel Trina, vel una triplici modo se habens: deinde etiam monuit, [gap: Greek word(s)] genitum etc. non intelligendum esse de productione, [note: Essentiae nimirum; nam personam gignendo et spirando produci, usus loquendi, defoecatiori vocabuli notione, ex doctrina de principio, non caussa, desumta, patitur, ut dicamus.] sed simplici communicatione. Nihil reposuisse ad haec legitur Peuschelius, sed in modo habendi acquiescebat, et de quaternitate, tertioque Syllogismi sui membro cogitabat, hac ratione adstruendo: Quaecunque doctrina statuit essentiam communicabilem et personas tres incommunicabiles, illa quaternitatem introducit etc. Negabat Majorem Schroederus, et genitum atque ingenitum ratione differre ab Essentia, eo modo affirmabat, quemadmodum [note: Incolumi tamen eo, quod est inter naturam multiplicabilem et ab aliis numero distinctam Petri, discrimine.] Natura humana tanquam communius quiddam a Petro, tanquam angustiori, ubi tamen Natura humana est communicabilis, Petrus non item: Sicut ergo Petrus differat a natura humana, cum tamen nihil sit, nisi humana natura; sic personam differre ab essentia, licet persona nihil sit, nisi essentia. [note: Redeunt haec ad summam hujus mysterii, qua personas inter se realiter ut tres differre, personas autem, uti fingulas, ita omnes ad naturam ipsam comparatas ab essentia non distingui, ex ipsa Scriptura didicimus, quae [gap: Greek word(s)] in una natura divina, non [gap: Greek word(s)] , plures, inquam, et tamen [gap: Greek word(s)] esse decet.] Dilapsus hinc est Peuschelius ad quartum


page 600, image: bs0600

membrum, idque confirmare studuit ex 1. Petr. I. 21. ubi dicatur, Deum dedisse Christo resuscitato gloriam; Ex adversa autem doctrina consequi, Christum a se ipso eam accepisse, quo ipso Patris gloria obscuretur. Sed hujus quoque propositionis nexum negavit Schroederus, quoniam Christus, dum a patre acceperit, gloriam illam quoque a se ipso, cum sit unum cum Patre Joh. X., accepisse dicendus sit. Obtendit quidem ex adverso Peuschelius, h. m. perinde, uti per invocationem sanctorum gloriae Christi aliquid detrahatur, Patris detrahi gloriae. Verum differentiam luculenter Schröderus explanavit, ostendens: Etsi Christus personaliter differat a Patre, non tamen ab eo distingui essentialiter, qualis differentia in cultu Sanctorum locum habeat, et quia opus ad extra sit, hinc toti divinitati tribui, ut adeo illustret magis Patris gloriam Joh. V. 23. Ille vero ad gloriam Patris Phil. II. 11. exaltationem factam ajebat; Sed rectius Schroederus, [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] in gloria Patris istic vertendum putabat, idque dubitanti Adversario ex Matth. XV I. et XIX. [note: Comm. 27. et 28. Quae loca, qualis sit gloria, in qua comparebit aliquando Christus, nempe eadem, quae patris, et tamen etiam Christi, nec ab illa, quae Patris alibi dicitur, distincta, commonstrant. Conf. Marc. VIII. 38. et Matth. XXV. 31, ubi, in gloria patris cum antea se venturum dixisset, deinde [gap: Greek word(s)] se appariturum ipse ait. Caeterum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] saepissime accipi, tralaticium est, idque vel sola loca Marc. I 15. II. 1. Act. VIII. 23. VII. 53. etc. testantur. Vid. quae ad locum postremum et alibi collegit Erasmus Schmidius; Ex hac vero particulae notione locum difficillimum, quod obiter monemus, Rom. VIII. 21. illustra, atque tempus insuper h. l., quo creatura ab eo, cui jam subjecta est, abusu liberabitur, non novum et feliciorem statum (nisi negativum et privationem seu destructionem atque abolitionem ita dixeris,) coll. Act. XIII. 42. designari nota.] confirmabat, et quanquam [gap: Greek word(s)] in hac vita impleatur illa gloria per quotidianam genuflexionem, tamen consummatam et universe patentem [note: Id quod et idem Paullus Hebr. II. 8. coll. Cap. X. 13. affirmat.] in extremo die certissime futuram. Disceptarunt equidem posthaec Ambo diutius de loco illo Philipp. epistolae, utrum in nudum hominem ista gloria cadere possit, quod opinatus est Peuschelius, quia de ejus obedientia quoque sermo sit usque ad mortem, idque probari posse censuit ex particula [gap: Greek word(s)] quam vero ratiocinativam, non caussalem, et gloriam illam donum esse gratuitum obedientiam consequens, quod non meruerit Christus, sed acceperit, condocefecit Schroederus: Et quae fuere alia his similia; quae quoniam ea ad sum mam rei non attinent, aut a prioribus non differunt, brevibus sufficiat attigisse. Ad reliqua enim progredi opus est; Vbi occasione ejusdem loci disquisitum, secundum quam naturam Christus illam gloriam increatam acceperit, et Peuschelio affirmante, secundum humanam


page 601, image: bs0601

naturam eam quidem accepisse, sed ut secundum eandem naturam ante non habuerit, Schröderus iterum, uti superiori colloquio, inter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] distinxit. Eam cum porro Adversarius infringere vellet distinctionem, quod sequeretur, frustra petiisse Christum sui glorificationem Joh. XVII. quippe quam jam ante hac adeptus sit; iterum Schröderus docuit, habuisse ratione [gap: Greek word(s)] , at petiisse ratione [gap: Greek word(s)] , atque hinc jam Joh. VI. dici carnem Christi vivisicam. Id vero cum omnipotentia non conciliari posse, cujus [gap: Greek word(s)] non potuerit demum expeti, existi mans Peuschel, dedit Schrödero ansam, statum exinanitionis et exaltationis objiciendi, et, ut discerneretur, inculcandi. Sed nondum Ille de stitit urgere repugnantiam, quae manifesta sit, si quis dicat, omnipotentian habuisse Christum, eam vero exercere non potuisse; Schröderus autem hy pothetice [note: Satius fuisset de voluntate, quae Patris et filii eadem est, qua D. N., qua humanam vero, divinae consentanea, si disputassent; quoniam vero ad potentiam ipse Peuschelius disquisitionem hanc revocavit, non male quoque, aliter per decreti divini sapientissimi consultissimique rationes id fieri haud potuisse, ut prius Christus, tanquam homo, communicata illa potentia aeterna uteretur, quam peracto redemtionis opere, ac proinde post antegressam [gap: Greek word(s)] , Luc. XXIV. 26., in gloriam suam ingrederetur, ostendit.] id verum esse, quod non potuerit, prout et alia Deus per suan perfectionem non possit, concessit: Et cum Peuschel liberam ejus voluntatem, qua retraxerit gloriam illam, opponeret; Ille, nihil retraxisse Filium Dei ratione suae naturae, sed non plenarie semper per humanam naturam exeruisse, docuit, non tam ex sua, quam Patris voluntate, ratione decreti paterni, quod suerit liberum, et executionis, quae non amplius fuerit libera. Ita vero, preces Christi frustraneas videri, reposuit Peuschel; Quas autem ratione executionis haud frustra fusas esse, Schröderus demonstravit. Quibus praemissis ita tandem conclusit Peuschel: Cui desunt requisita verae dominationis, ille non est absolutus Dominus; Sea Christo in Statu exinanitionis etc. Ergo. Largitus est autem illico Schröderus, quod adversario visum erat absurdum, si quidem absolutum sit idem, quod plenarium, tametsi qua possessionem [note: Jam tunc scil. cum esset [gap: Greek word(s)] .] fuerit supremum. Instabat Peuschelius, et, Christum crevisse sapientia sic, uti aetate, ex Luc. II. arguebat, unde, non habuisse omnem sapientiam pateat; sed denuo distincta a Schrödero est sapientia habitualis humana a divina, [note: Vulgo Sapientia Vnionis dicta seu per unionem cum [gap: Greek word(s)] H. N. communicata. Vbi repetenda sunt, quae supra de Vnctione duplici sunt observata.] deque illa tantum id concessum. Deserens igitur hanc ventilationem sextum Syllogismi sui membrum aggrediebatur Adversarius, pietatem et viam


page 602, image: bs0602

salutis hinc obscurari, probaturus, eamque affertionem inde firmare annisus est; Quod, si Christus aut nullam gloriam a Patre acceperit, aut a substantia sibi unita, via salutis in imitatione humilitatis et spe exaltationis alenda, detrimentum capiat. Secundum Calvinianos enim Christum respectu nostri tantum et exaltatum et humiliatum esse; fecundum Lutheranos autem, quatenus talem sortitus sit gloriam Christus, cujus nos participes fieri haud queamus; quod tamen piis promissum sit Rom. VIII. Schröderus ad haec respondens, gloriam resurrectionis et exaltationis (rejecta Calvinianorum, tanquam litterae adverfa, hypothesi) discernere jussit; quarum illa, non haec sit communicabilis, nisi in effectis seu donis missis Sp. S. Act. II. [note: Immo vero nec de resurrectione, nec de exaltatione l. c. Rom. VIII. 29. directo agitur, sed de passionibus seu calamitatibus, ac proinde ad statum [gap: Greek word(s)] scopus Apostoli istam similitudinem primario refert: unde tamen transitum quoque ad gloriam, sed fidelibus servis convenientem, (similitudinem, inquam, in tantum, non in solidum) promittit subsecuturum. Quemadmodum ergo non eadem, sed talis, quod ad adversa attinet, congruentia a piis genuinisque Christianis requiritur, ita quoque non omnino eadem, sed talis, etsi non aequatis, gloria, qualis Christo obtigit, post mala itidem exantlata multo graviora, sanctos, utcunque similes, expectare affirmatur.] Vnde Peuschel sicuti et supra Vogelius ad thronum Christi, in quo electi sint collocandi, Apoc. III. provocavit, atque hinc eadem quoque responsio de diverso throno Christi et patris, qui unus sit, illi plures (Matth. XXV.) repetita est, et citata verba sunt Hebr. I. Cui Angelorum dixit, sede etc. Ad quem locum notavit Peuschel, ibidem etiam; Ero ei in patrem, tanquam proprium quiddam legi, quod tamen et de Salomone 2. Sam. VII. dictum sit; De quo etiam l. c. legatur: Si peccaverit, corripiam eum etc. At verba haec postrema Schröderus de imputatione explicari jussit, et prius negavit. Iterum vero istud inficiatus est Adversarius, eo quod l. c. conditionaliter Deus loquatur, et de eventu contingente ac probabili; Christivero imputationem certissimam fuisse: Multas autem conditiones in Scriptura reperiri, quae tamen non inferant incertum eventum rei, cum reposuisset Schröderus, conquievit. [note: Quae sensu litterali de Christo praedicta atque Davidi promissa l. c. videbantur Schroedero, ea, me non invito, alii de Salomone quidem accipienda putant, ita tamen, ut mystica typicaque sententia perinde, uti Psalmus LXXII., ad Messiam respiciant. Atque haec sententia, quem admodum dubium illud de peccatis tollit commodius, vix enim de Christo sensu imputationis unquam legitur [gap: Greek word(s)] peccare: ita quoque cum parallelis locis tam Cap. XIIX. 13. quam XXIII. 10. et XXIX. 6. sqq. Libr. I. Chronic. ubi promissio haec saepius repetita est, et medio loco Salomonis explanata fit mentio, magis concordat. Mystico vero sensu, fensu, inquam, non accommodatione mera, quod formulae citandi Hebr. I. prohibent, alibi quoque v. g. Joh. XIX. 36. ex V. T. quaedam allegari satis constat.] Nondum vero cessavit Peuschel, impugnare Christi


page 603, image: bs0603

divinitatem, sed amplius argumentatus est: Si Christus unus ille Deus fuisset, omnia propria et naturali virtute fecisset; Sed non omnia etc. Ergo. Assertumque stabilire conabatur ex Joh. V, 19. Joh XIV, 20. quae loca Act. Il, 10. explicentur, quod Deus per eum miracula fecerit. Si vero Christus Deus esset, cuncta sane a seipso fecisset, Atqui nihil a seipso, Ergo. Schröderus, ad haec responsurus, negavit consequentiam, et virtutem Christum accepisse, sicuti et essentiam per generationem aeternam a Patre, atque inde potius invertendum esse argumentum, autumabat. Obstare quidem censuit Peuschelius propositionem: Vnus ille Deus nihil potest facere a seipso, nisi videat alium facientem; At Schröderus distinctionem observari jussit, inter Deum relatum et absolutum. Id tamen consequi arbitratus est Peuschel, Filium, quia nil faciat a seipso, non esse [gap: Greek word(s)] . Ast Schröderus, ratione essentiae absurdum id esse, non autem ratione personae, regessit. Contra argumentatus Peuschelius: Quicunque habet essentiam a seipso, habet etiam idiomata a seipso; Qui autem habet omnipotentiam a seipso, a seipso etiam potest facere, At non filius etc. Ergo. Vicissim Schroederus, considerarihaec debere, aut ratione personarum divinarum inter se, aut ratione creaturarum, reposuit. Institit vero objectioni Peuschelius, et, si filius a seipso essentiam habeat, utique etiam potentiam habere oportere, collegit: Sed et Schroederus inhaesit suae responsioni, dixitque, non se affirmare, quod filius habeat essentiam a seipso, sed quod habeat essentiam, quae est a seipsa, atque ideo esse [gap: Greek word(s)] : Et cum, filium in humanis, utut habeat a patre suo essentiam, tamen a seipso agere posse, Adversarius iterum exciperet; Schroederus contra discrimen ostendit ex eo repetendum, quod essentia horum eadem specie, non numero sit, uti in divinis. [note: Forte in hac quoque disputatione ea repetere juvabit, quae supra de hac phrasi Judaeorum calumniae, ac si Christus ex suo ingenio omnia fraudulenter comminisceretur et impostor esset, monuimus. Qua tamen responsione haec Schroederiana fundamenta accurate excutiens, et concordiae Patris atque Filii ipsam quoque unitatem essentiae recte substernens, non labefactatur, sed potius confirmatur.] In qua substitit responsione Peuschel, et novum dubium movit ex precibus Christi pro resuscitatione Lazari Joh. XI. ad patrem factis, quibus naturam sibi divinam videatur derogasse. Schroederus breviter respondit, rogasse, uti missam [note: Consilio, non imperio: quo pacto et superior ab inferiori, ut maritus ab uxore ad nuptias amici condecorandas, mitti potest.] a Patre personam, seu, ut legatum, secundum Athanasium. Objicienti quoque Adversario


page 604, image: bs0604

ex Joh. XIV. quod opera sua Christus Patri adscribat etc. statim, et alibi ea sibi tribuere Christum, Schroeder reposuit. Amplius Act. II. videri Petrum asserere dicebat Peuschel, Christum tantum esse hominem, nulla facta mentione divinitatis. At Schroederus, illud propterea factum esse, commonstravit, quia per gradus adscendendo divinam naturam supposuerit, quae sit fundamentum exaltationis, cujus Petrus meminerit. Id vero, propter Judaeos praesentes, Christique divinitatem negantes, facto opus fuisse, Peuschelius denuo ursit; Cui iterum Schröderus, non necesse esse, ut omnia ubique dicantur, praesertim cum hic de resurrectione quaestio [note: Quae caussa erat, cur etiam alibi cum Judaeis disputantes Apostoli in divinitate Messiae argumentis comprobanda parci essent, aut prorsus de ea silerent; quia princeps fidei caput, quod Judaei operosius, impugnabant, Jesum Nazarenum illum esse Messiam Patribus promissum, inprimis adstruendum fuerat. Quo facto, uti in epistola ad Hebraeos solicite id egit Paullus, de altero illo capite ex instituto disseruit, et fundamento jam posito superstruxit. Qua methodo cum h. 1 Act. II. etiam Petrus usus sit, prudentiae id potius tribuendum est, haec in tempus aliud rejicientis, quam quod divinitatem Messiae non agnoverit.] esset, respondit, regulamque verissimam esse, denuo asseveravit: Quicquid divinam habet gloriam, illud, aut est Deus per essentiam, aut unitum illi, qui est per essentiam Deus. Addere quidem Adversarius tertium volebat: Per gratiam exaltationis; Ast Schröderus, non esse tertium, regessit, neque enim gloriam illam posse habere locum extra et citra unionem. [note: Cui videlicet exaltatio illa ad gloriam in dextra Majestatis jam positae, seu praestructae, tanquam primario fundamento innitatur: quia, insinitam esse gloriam, jam supra demonstraverat.] Novum ergo Peuschel construxit ratiocinium: Nihil, quod est inferius Deo, est proprietas essentialis Dei, Sed virtus illa communicata Christo etc. Ergo. probavitque minorem: quia omne donum principali suo donatore est inferius. At Schröderus, uno ictu totum argumentum destruxit, et, posse quem se ipsum donare, sicuti Deus se nobis donet, ex Gen. XV. exemploque Abrahami, dilucide ostendit, Peuscheliumque ad silentium redegit. Qui a Fabritio post haec, cum sileret diutius, interrogatus, quam teneat de S. Trinitate et Divinitate Christi sententiam, ultro et sine tergiversatione sequentia non publice pronunciavit solum, sed in calamum quoque dictitavit. Consiteor ex animo, me amplecti illam sententiam Evangelicorum, quae statuit Patrem, Filium et Spiritum Sanctum esse tria [gap: Greek word(s)] , unius tamen aeternae et divinae essentiae. Similiter de Christo confiteor, quod sit verus et naturalis Deus, ac verus homo in unitate personae, qui iram Dei patris placaverit, et pro nostris peccatis illi obediendo plene [note: Qua animi sententia haec professus sit, ex sequenti elucebit Disquisitione; Vnde, de Acceptilatione quadam haec eum intellexisse, palam erit. Ad quam jam tunc modestiores Sociniani cum ipso duce, interdum se recipiebant, a Remonstrantibus magis et interpolandam et exornandam.] satisfecerit. Denique Sp. S. esse veram a


page 605, image: bs0605

Patre et Filio distinctam personam. Qua confessione edita, et in commentarios relata Sextus ille congressus ad colophonem perductus est.

§. XLVIII.

In sequenti SEPTIMO eoque proximo, et d. XI. Septembr. instituto conventu cum eodem Peuschelio continuatum est colloquium, sed collationis argumenta doctrina primum de satisfactione Christi, tum etiam de caeteris Aphorismis mota non unius generis dubia, nominatim vero de Legis impletione possibili an impossibili, et alia consimilia fuere. Quemadmodum autem supra, ita hac etiam vice Peuschelium benigne primum allocutus legitur Fabritius, qui hesternam ei confessionem ante omnia in memoriam revocavit, Deumque posthaec, ut in istac veritate constanter perseveraret, propitium precatus est. Inde, satisfactioni Christi et reliquis capitibus connexis pie expendendis jam paucas horas esse impendendas, monuit, et precibus simul recitatis, per G. Fabrum, solitis, sententiam de Christi satisfactione candide edisserere jussit, eaque dicta statim sequentem Syllogismum formavit: Si Christus pro nostris peccatis, et propter nostra peccata est vulneratus, attritus, passus, denique mortuus, ita, ut illae praepositionos Pro et Propter et caussam finalem et efficientem impulsivam [note: Laudanda est Fabritii in limitibus ponendis arctioribus industria, qua tamen solicite adhibita, nondum omnes subtersugiendi rimas obstructas fuisse, eventus docuit.] denotent, utique Christus patiendo et moriendo pro nobis judicio Deisatisfecit, et poenas nostris peccatis debitas persolvit. At prius verum est. Ergo. Assumtum firmavit multis Scripturae locis, v. gr. Es. LIII. 5. Joh. X. 15. 1. Cor. XV. 3. 1. Pet. III. 18. 2. Cor. V. 12. Gal. III. 13. etc. Ad quod argumentum, cum expectaretur exceptio, Peuschelius, totum se illud admittere, omniaque illa dicta ultro amplecti, testatus est. Quia vero in breviori sua, ceu nominavit Schroederus, Resolutione X. Aphorismi, quam Generosissimis Dn. Scholarchis miserat, [note: Jena nimirum, cum ad quaestiones propositas, de quibus consulatur Sect. I. Cap. III. §. 14., confessio prima esset edenda: ubi brevissime ad quaest. X. Peuschelius responderat, et XIma omissa, duodecimam vel tribus verbis absolvens atque finiens, per modum appendicis verbosam de satisfactione Christi, quae cum gratia Dei consistere nequeat, [gap: Greek word(s)] seu explanationem subjecerat Quo Schroederum respexisse, aut digitum his verbis intendisse, quoniam in ea Acceptilationis vocabulum saepe usurpaverat Peuschelius, neque aliam deinceps et uberiorem unquam legitur separatim tradidisse, non dubitamus.] vocabulum Acceptilationis repetierat,


page 606, image: bs0606

ejusdem, quia sumi possit aut pro gratiosa alienae satisfactionis acceptatione, at pro susceptione non tantum alienae, verum etiam semiplenae, praestationis, ulteriorem idem Schroederus explicationem vocis postulavit. Quam sine mora suppeditavit Peuschel, alieni, pro sontibus hominibus omnibus, praedis substitutionem, innuens, se intelligere, tum etiam, eo se respicere, docens, quod Pater mortem duratione aeternam, ab illo non exegerit, quam peccatis nostris meriti eramus. Fateri tamen se, ajebat, Christum non tantum moriendo et patiendo, sed et obediendo plene judicio Dei satisfecisse. Interrogatus etiam a Schroedero, utrum Christus, etiamsi mortem aeternum durantem non sustinuerit, tamen aequivalens pretium justitiae exsolverit, neque illud repudiavit Peuschel: Immo etiam, non per supplementum aliquod gratiae, sed per infinitum valorem, ab infinita dignitate personae satisfacientis proficiscentem, satisfactionem istam efficarem esse, haud abnuit asserere. Attamen vocabulum acceptilationis, quippe quo etiam Theologiutantur, prorsus missum facere dubitavit. Sed Schroederus propter Pontificios, novam obedientiam nostram Deum acceptilare docentes, malle se acceptationis vocabulum, quam acceptilationis, usurpare regessit. Quod acceptans Peuschel, dubium tantum movit: Vtrum ex eo, quod passio Chrisii sit satis factio infinita, propter naturam divinam, ipsam naturam divinam passam esse, statui queat? Schroederus, non divinam naturam passam esse, sed tamen passiones humanae naturae fecisse salutares, [note: Deum videlicet passum [gap: Greek word(s)] , quam declarationem etiam Sp. S. 1. Ep. Petr. IV. 1. et alibi, addit, in unitate personae, quae [gap: Greek word(s)] hinc esse debuit, dici posse ac debere, innuens, non [gap: Greek word(s)] omnis per se passionis expertem. Totius itaque personae erat passio, sed diversimode ad utramque naturam, ut commune [gap: Greek word(s)] , ad quam unaquaeque natura confert, quod suum est, per rationes officii, referenda. Alii totam personam, sed non totum personae passum esse, forte dixerint. Vti homo currit, ita tamen, ut non dicatur anima ejus currere, cursus tamen et currendi potentia a motrice vi animae oriatur. Quae quidem ex naturali unione ad personalem facile applicari queunt.] respondit. Vnde ipsemet occasionem arripuit Peuschel, hanc doctrinam illustrandi simili quodam, a Comitis cujusdam (S. Principis) pro captivo homine plebejo carcerem sponte subeuntis beneficio, quo fiat, ut propter illustrem personam poena carceris decurtetur. Quod simile quanquam Schroeder non improbaret, monuit tamen, si Comes ille meritus sit carceris mitigationem, acceptationem dici posse, sin minus, acceptilationem; nondum autem haec exhaurire mysterii redemtionis vim, simul docuit, quia cooperatio divinae naturae, quae vincere mortem debuerit hactenus,


page 607, image: bs0607

neglecta sit. Qua declaratione se contentum esse pronunciavit Peuschel, et pollicitus est, loco acceptilationis se acceptationis terminum substituere velle, neque habere adeo quidquam, quod adversus Aphor. XV. et XVI. amplius movere visum sit. Illud autem rogavit Schroederum, ut, omissis Aphorismis reliquis omnibus, contra Trigesimum Quintum de Impletione legis etc. sibi proferre quaedam liceret. His namque excussis, inquiebat, reliquos facile admittam. Quaerebat ergo ex Schroedero Peuschel: An observatio legis perfecta renatis in hac vita sit impossibilis? Qui, esse impossibilem, si de perfecta [note: Omnibus scil. numeris, qua partes et gradns.] sermo sit, respondit. Id vero se offendere, commonuit Peuschel, quod, nullo modo legem impleri [note: Perfectam autem seu exactissimam intelligi, facile eorum scripta legentibus occurret. Quam notionem etiam pressior vocabuli implere significatio requirit.] posse, admittatur a Theologis, et cum Schroeder impletionem secundum quid largiretur, sicuti et imperfectus homo quodammodo sit homo, Adversarius simili aliquo illustraturus dissensum, ex Matth. XIII. parabolam de seminis fructu trigecuplo, sexagecuplo etc: produxit, et tamen quamlibet terram esse bonam, affirmavit: Sic quoque inter Christianos gradus sanctitatis sese habere, urgens. Quo facto, recte gradus observationis, prout quis minor sit aut major pietate, statui, Schroederus respondit, nunquam autem tantam perfectionem, addidit, quenquam assequi posse, qua per legem justificari queat, alias enim justitiam fore ex lege derivandam contra Rom. IV. Hic Peuschelius Rom. VIII. comma 4. objecit, ubi Christus dicatur passus, ut justitia Dei impleatur a nobis: At Schroederus confestim distinxit phrases, impleri in nobis, [note: Et quidem [gap: Greek word(s)] , h. e. ut Aristoteles explicat vocabulum, [gap: Greek word(s)] , die schaerffste Anfoderung [gap: Greek word(s)] , der Straffgerechtigkeit, accuratissimi et instar ignis ardentis stipulasque comburentis judicis. coll. Rom. V. 18.] et a nobis, quorum prius probetur l. c., non autem posterius. Et praeterquam quod l. c. subjectum descriptum sit, non modus, seu persona, in qua fiat implerio, [note: Hinc non additur, quia sec. Spiritum vivunt, sed [gap: Greek word(s)] qui non vivunt etc. ut proinde [gap: Greek word(s)] illud ex commate tertio repetendum sit.] legem impleri ostendit, per obedientiam Christi imputaram, non autem nostram, qua perfectione, ad justificationem sufficiente, omnes destituamur. Vnde doceamus, Legem renatis esse impossibilem secundum quid, eo quod fructum non centuplum sed millecuplum exigat, quem terra etiam optima haud proferat. [note: Gradus ergo concessit, sed summum attingi posse negavit.] Expetiit ad haec Peuschelius declarationem vocabuli perfectionis. Quam promtifsime dedit Schroeder, ex opposita maledictione: Maledictus, ajens, Deut.


page 608, image: bs0608

XXVII. Gal. III. Jac. II. dicitur, qui non manet in omnibus etc. eamque etiam ob rem Augustinum dixisse, primum et ultimum praeceptum [note: Ac proinde etiam partium (objectivarum ut vocant) perfectionem inficiatus est Schroederus: de qua alii adhuc, ambigue, ut opinamur, disputant.] in hac vita non impleri, addidit. Exinde disquisitio orta est, cum, internam et externam obedientiam requiri, Schroeder inter alia monuisset, eamque perfectissimam: Annon homo etiam internam obedientiam praestare possit? Pro qua Peuschelius affirmanda provocavit ad statum primigenae justitiae, qua Lex impleri perfectissime pleneque potuerit a Protoplastis, quam sanitatem animae Christus per iteratam creationem plene restituerit. His Schroederus locum 2. Cor. IV., ubi de die in diem hominem internum renovari legimus, opposuit. Praetereaque distinxit inter acquisitionem et applicationem, illam perfectam, hanc in praesonti vita propter arbitrariam [note: Cujus caussam certam et indubitatam, utut multae probabiliter indicentur, definire in hac vita posse neminem, existimamus.] Dei dispensationem imperfectam esse etc. Peuschelius contra largitus est, renovationem sensim perfici, sed distinguendum esse judicavit, inter rem et modum rei, et contingere seu attingere tandem perfectionem nos utique valere, seu posse, hinc effecit: Schroederus, id fore in altera vita, respondit; sed Peuschel vicissim, in hac quoque fieri, et Christum gratiam perfectionis conferre, adstruere molitus est ex 1. Petr. II. 1. et 24. Tit. III. 12. ubi praecipitur perfecta obedientia; At conferri negavit constanter Schröderus, a praecepto ad posse enim non licere argumentari. Addidit Peuschelius, id fieri cum promissione et comminatione [note: Quae alioquin vel frustranea, vel dura nimis videatur.] addita. Sed Schroederus ostendit, comminationes eo pertinere, ut satisfactionem quaeramus, [note: Neque enim propterea omnem Legis etiam sub pacto Evangelico usum exspirare, certum est, qui prior ex pacto legis et operum violato Rom. VIII. 3. cessavit.] eamque perfectam apprehendamus, et, quantum fieri possit, demus operam obedientiae, regulamque suam approbavit ex Es. XLII, 18. ubi et surdi jubeantur audire, et mortui resurgere Joh. XI. etc. Qua occasione ad Conversionem digressi sunt, atque disputare de ea coeperunt: Vtrum ea sit in potestate hominis? Id quodammodo affirmavit Peuschelius, et duntaxat de principali potestate concessit, quod non sit in hominis potestate: quanquam tandem meliora edoctus exceperit; Quando Deus offerat Evangelium, instruere etiam hominem, ut possit se convertere. Cui Schroederus, etiam illis praecipi, quibus nondum praedicatum Evagelium objecit etc. Tandem vero Peuschel taedio, ut videtur,


page 609, image: bs0609

excursus, aliud sibi exemplum praecepti impossibilis dari jussit; cui Schröder Gen. XV, 5. suspice in coelum et numera stellas etc. in mentem revocavit. Ad quod cum Iste exciperet, numerationi l. c. praemium non adjici, et multitudinem seminis ex impossibili numero demonstrari; Hic, certe haec de fine, sed non de effectu praecepti dici, et locum alium Matth. XIIX. de servo, qui non erat solvendo, quique jubetur venundari, allegavit, ubi solutio, quae non erat in potestate servi, itidem praecipiatur. Sed Peuschelius denuo urgebat promissionem et comminationem, ne Deo tyrannis, tanquam impossibilia praecipienti, impingatur. Schröderus vero iterum, id eo fieri, ostendit, ut sponsorem nobis acquiramus, [note: Seu quaeramus, h. c. ut, per Legem cum Evangelio in praxi nunquam non conjunctam, illa ad hoc constanter, etsi in Sanctificatione, continuataque inter haec exercitia justificatione, suaviori modo, Paedagogi officium, Paullo Gal. III. 24. id docente, obeat.] praemiaque et poenas proponi, non ut animum despondeamus, sed omnibus viribus conemur, et ad preces invitemur, prioremque regulam a praecepto ad posse N. V. Conseq. denuo inculcavit. Hinc porro argumentatus Peuschel: Precatio illa, ut Deus nobis conferat gratiam implendi legem, aut voluntati ejus consentanea est, aut non; Si illud, participes fieri possumus voti, viresque Deus dabit praestandi; Si non, homo precatur contra voluntatem Dei, et sic vult peccatum. Respondit Schröder: Non esse consentaneam voluntati Dei, [note: Quod attinet ad praestationem exactissimam, quam in hac vita post lapsum et in ipsa restitutione nemini pollicitus est, ob graves caussas.] ast inde consequi, Deum velle peccatum, constanter inficiatus est. [note: Precatio namque cum eas vires impetrare possit, quantae sunt ad gradum possibilem obtentu necessariae, Dei voluntati et conformis est, et fructu hactenus non destituitur, eamque proinde huc spectare implicite, ut, si plenissimam obedientiam assequi non possimus, tantam, quantam Deus obtinere nos velit, indulgeat, liquet.] Desistens ergo Adversarius, locum sibi classicum dari petiit, quo dicatur, perpetuam esse luctam in homine. Cui Schröderus Rom. VII. nominavit. At Ille, Apostolum istic de se non loqui, h. m. comprobare allaboravit: Quaecunque sententia Sacris litteris repugnat, toti antiquitati et scholasticis est ignota, denique bonis moribus et pietati est noxia, illa est minus vera; sed Paullum de se loqui l. c. Ergo. Minorem munivit hac ratione: quod homo ille, de quo Paulus loquatur, carnalis sit, venundatus sub peccatum, 14. etc. quae in renatum non conveniant praedicata. Resp. ad obj. hanc Schröder: Ambiguam esse phrasin, venundatum esse sub peccatum, et, vel de eo, qui sub regno peccati sit, vel, qui peccati infirmitatibus obnoxius, accipi; Priori sensu in majori, posteriori in minore intelligendam esse. At Peuschelius de pleno dominio loqui l. c.


page 610, image: bs0610

hinc probaturus erat, quia dicatur ita venundatus, ut bonum, quod velit, non faciat. Schröderus autem ex adverso correxit majorem h. m. Quicunque est venundatus sub peccatum, ita, ut bonum, quod vult, non faciat, ille est sub dominio peccati, aut obnoxius infirmitati peccati; Cui posteriori Apostolum se subjicere dicebat, cum de actibus concupiscentiae internis loquatur. Interloquutus heic suit Generosissimus Dn. Löffelholz, et a Peuschelio sibi unicum dari voluit exemplum hominis immunis ab actibus concupiscentiae internis; Ille vero distinguens inter concupiscentiam, et [gap: Greek word(s)] ire post concupiscentias, ipsumque concupiscere non esse peccatum, sed sectari, asseruit. Cui denuo Dn. Löffelholz; Atqui Apostolus, ait, se nescivisse, concupiscentiam esse peccatum, nisi Lex dixisset: Non concupisces! Peuschelius iterum, de ea concupiscentia Apostolum loqui, regessit, quae sit conjuncta cum appetitu in effectum perducendi. Agnoscens autem effugii infirmitatem, [note: Manifestum enim erat, de concupiscentia non solum loqui Apostolum, cum voluntate aut consensu etiam qualicunque, conjuncta, sed de ea quoque, quam nolit et odio prosequatur v. 19. et 16. itemque 15. Quorsum eriam decimum praeceptum, in quod Apostolus praecipue digitum intendit, a nono praesertim diftinctum, nos manuducit. Ab objectis enim, quae studio permutantur in Deuteron. et Exodo, discrimen repetere non licet.] novum argumentum deserto priori protulit: Judicium Dei est verum; sed judicium Dei de Davide est, quod tota mente obsecutus fuerit legi; Ergo. Schröderus concessit illico totum argumentum; inde vero non sequi, Davidem fuisse sine peccatis, monuit, et contrarium ab experientia probavit: Porro etiam phrasin: Tota mente diligere; bifariam accipi docuit; videlicet secundum legis [gap: Greek word(s)] aut Evangelii [gap: Greek word(s)] . Diligere Deum ex tota mente esse legis vocem; Dilectionem Davidis autem itemque Josiae etc. opponi idololatriae, et religiositatem [note: H. e. animi devoti Deo sinceritatem, a qua [gap: Greek word(s)] longe absint. Sirac. I. 36. Hos. X. 2.] denotare. Aliud autem esse studere perfectioni, et perfeclum esse. Contra Peuschelius, credenti omnia esse possibilia, ex Marc. X. itemque Paulli illud: omnia valeo in Christo, ex epistola ad Philippenses, ursit. Ita vero etiam immortalitatem in hac vita obtentu possibilem esse, Schröderus reposuit, et vicissim Paulli ex alia epistola [note: Phil. III. 12. ubi p. p. perfectorum comparate talium, coll. Hebr. V. ult., meminit.] assertum: Non, quod apprehenderim, aut perfectus sim, sed contendo, ut apprehendere possim, objecit. Porro cum pergeret Adversarius valde exaggerare, quod h. m. Deus velit, uti infirmitatem, ita quoque peccatum, cum caussam qui velit, velit etiam caussatum; Schröderus negavit, Deum velle illam impossibilitatem, Peuschelioque obtendenti: quod Deus eam aut non velit, aut


page 611, image: bs0611

non possit tollere, quorum illud bonitati, hoc potentiae adversetur; Tertium Idem dari, sapientiam videlicet, regessit, eo fine, ut exerceamus nos viresque nostras tentemus et conemur, itemque ut Deo gloria sua constet justitiae et bonitatis, et misericordiam is suam erga nos ostendere possit, atque nos ad eam confugeremus. [note: Quae rationes sane, cum et mala Deus permittat, atque ad bonum finem dirigat, non contemni possunt, certe contrariis argumentis elidi debent.] Equidem contra omnia Dei opera perfecta esse, Peuschelius existimavit. Sed Schröderus, suo modo et gradu, quatenus Deus voluerit ea esse perfecta, id intelligi oportere, monstravit, argumentumque superius princeps ita limitavit: [note: Vnde colligi potest, sive quod, de alio homine non converso, ut solent Sociniani, locum Paulli Rom. VII. intelligere cum velle, praeviderit Schroederus, haec illum subjecisse; sive, quod inter disserendum talia jam aperte et distincte magis pronunciasset Peuschelius, eo inductum esse.] Quaecunque sententia pugnat cum ipsa littera toties repetita, [note: Addatur etiam simplicior et ab hujusmodi figuris alienus stylus Epistolarum: cum praesertim nec subobscurum ejus indicium in textu factum sit. Aliter certe, quando alienam personam Apostolus induit, ipsam quoque orationem v. g. 2. Cor. XI. 16. sqq. format.] circumstantiis textus etc. Excepit ad hanc limitationem Peuschelius, male litteram urgeri, saepius enim fieri, ut aliquis alterius personam induat, ex ejusque affectu et mente loquatur, uti Daniel c. IX. non de se, sed populo impio; idque fieri per [gap: Greek word(s)] . Schröderus contra reprehendens argumentum a particulari exemplo sumtum, et non prosopopoeiam, sed [gap: Greek word(s)] esse l. c. atque Danielem non modo de impiis, sed etiam de seipso loqui, demonstravit: cujusmodi figura etiam, ubi de diversis subjectis sermo sit, 1. Cor. IV, 6. 1. Pet. IV, 3. etc. reperiatur. Deserta itaque hac exceptione Peuschelius, id sibi scrupulum adhuc movere, quod Rom. VII, 15., is, de quo agatur, homo miser dicatur, testatus est; Renatos enim non esse miseros, sibi in confesso omnium esse videri. At respondit Schröderus, errorem esse [gap: Greek word(s)] . Vtut enim renati non sint miseri, quatenus sunt renati, miseros tamen esse, in quantum adhuc luctantur cum carne. Hinc perfecte hominem renasci, uti perfecte nascatur corporaliter, objecit Peuschelius; Id vero male inferri, et nexum non valere, Schröder docuit, ex ipsa Scriptura, quantum ad hoc [note: Quatenus nimirum regeneratio, ut fieri interdum solet, certe olim consvevit, et in ipsis Libr. Norib. Normal. f. 1330. ea notio legitur, pro renovatione seu sanctificatione accipitur. Etenim, si de Fidei excitatione, quae ordinaria Script. S. locorum significatio est, ejusque accensione, aut ipsa vivificatione spirituali usurpetur vox regenerationis, (coll. Gal. II. 20.) perfectam eam esse, non dubitamus. Atque hinc, Peuschelio concedi argumentum potuisse, apparet: utut consecutio adhuc dubia esset; quoniam non omnia generationis naturalis attributa ad supernaturalem congruunt: utpote quae non tantum saepius iterari potest, sed etiam non substantiam novam, verum indolem meliorem et qualitates immutatas Spiritus dictas producit.] reclamante. Concessit tandem Peuschel, dixitque: Si concedatur


page 612, image: bs0612

renatis aliqua legis, licet imperfecta, observantia; sufficit mihi, et facile annuo, dummodo non ita colligatur: Homo non potest perfecte legem praestare. Ergo nullo modo [note: Vel hinc apparet, quam circumspecte etiam Phrasis haud dissimilis: Bona opera nullo modo sunt ad salutem necessaria: usurpanda sit, ne cuiquam simus offendiculo, nostramque Ecclesiam calumniis temere exponamus. Quotusquisque enim erit, qui de rigidiori Praepositionis Ad significatu, ex praesertim illitteratis, cogitet?] potest praestare. Ad quae Schroeder: Concedimus, inquit, aliquam obedientiam, et exigimus etiam, sed non perfectam et integram, et quando tribuimus homini aliquam obedientiam, non dicimus, eam ingredi actum justificationis, sed tantum sequi justificatum. Quibus dictis Peuschelius denuo opposuit Esa. I. mundamini etc. ubi promittatur remissio peccatorum illis, qui peccata fugiant, et cum propheticum locum esse ad N. T. spectantem respondisset Schroederus, mox ex N. T. 1. Joh. I, 7. Si ambulaverimus in luce etc. subjecit; Ille vero, fallaciam esse compositionis, regessit; neque enim verba conjungenda esse, ut caussam et effectum; Ambulationem enim in luce, sequi mundationem animi, et scopum esse spectandum Apostoli, qui addocere studeat, etiamsi adhuc habeamus peccata, posse tamen regenitos ambulare in luce, quia peccata ipsorum sint emundata sanguine Christi: Nec adversari locum Hebr. IX, 9. Istic enim de emundatione hominis justificandi, hic vero de justificatis disserere Apostolum. Consentiens Peuschelius, non tamen negatum iri, saltem aliquam pietatem et conversionem praecedere, monuit. Non abnuit Schroeder, si per pietatem [note: Alias enim hi potius motus sancti, (passivi magis, quam activi) hominis, in quo excitantur, laxiorique etiam notione pietas dici queunt, quatenus reverentiam aliquam seu timorem erga Deum pro fundamento habent, unde et ipsa contritio oritur, etiamsi vel solam hactenus justitiam ejus laesam in Lege contueatur. Sunt ergo potius opus Dei in homine, quam opus hominis.] intelligatur, contritio; quae tamen non sit caussa, sed conditio, et caussa sine qua non dicenda. At tamen obedientiam esse, Peuschel reposuit; Cui Schroederus: Esse quidem, sed proprie obedientiam dici hominis renati et justificati, [note: Neque enim commode nova vita, ejusque nova opera dici ac tribui queunt, nisi ad meliorem vitam homini instaurato. Conf. 2. Petr. I. 5--8. Joh. XV. 4. 5. sq. Eph. II. 10.] docuit. Vnde progressus est Peuschel ad Aphorism. XXXVI. et sententiam suam de lapsis in grave peccatum, quod de remissione peccatorum tam certi esse non possint, quemadmodum ante conversionem, confirmare annisus est exemplo


page 613, image: bs0613

Simonis Magi Act. VIII. quem Deus antea facile receperit, post conversionem non item; dixisse enim l. c. Petrum: Si forte tibi remittantur etc. Ad haec Schroederus: Si renatus seriam agat poenitentiam, non posse ei denegari ad gratiam reditum: [note: Quippe qui sine limitatione temporis non solum injungitur et promittitur delinquentibus, sed etiam septuagesies septies veniam, modo poenitentia sit haud fucata, Matth. XVIII. 22-35. Deus pollicetur, eamque nos imitari jubet bonitatem.] quod vero ad Magi exemplum attineat, vocabulum forte non semper esse dubitativum, quod probet Joh. VIII, 19. [note: Nihil l. c. reperitur, quod huc quadret; Fortassis ergo ad Luc. VIII. 25. respexit Schroederus. Hoc certum est, [gap: Greek word(s)] Graecorum (quemadmodum et [gap: Hebrew word(s)] atque [gap: Hebrew word(s)] Hebr.) et quidem ordinarie concludentis, immo asseverantis, aut bene saltim sperantis potius esse, quam dubitantis particulam. Quod si vero, ut plurimae versiones utique reddunt, dubitatio quaedam subest, non ad Dei indulgentiam, sed ad Simonis Magi resipiscentiam ea referenda; de qua exigua spes reliqua erat, cum in felle amaritudinis totus esse v. 23. dicatur, inquit in Grammat. S., de Adverb. Can. XXV. b. Glassius.] etc. Ad hominum quidem difficultatem in remittendo post haec provocavit Peuschelius, si iterato offendantur, idque multo magis Deo convenire, existimavit; Sed veram huc pertinere poenitentiam, tanquam alteram post naufragium tabulam (quae tamen phrasis cum grano salis propter Pontificios accipienda sit) Schröderus eum cogitare jussit. Ad postremum ergo Peuschel: Admittisne, inquit, quando quis in concione dicat: Si delapsi fueritis in peccata post conversionem, Deus non ita certo vobis remissurus est peccata illa. Cui Schröderus, non sic dicimus, respondit; Sed, si progrediemini in peccatis contra conscientiam, videte, ne Deus fores gratiae claudat, qui non modo est misericors, sed et irascens peccatis Sirac. V, 6. [note: Raram nimirum esse saepius in peccata relapsorum poenitentiam innuit, sed ex gratia Dei extraordinaria, vel sine caussa, vel post primum statim lapsum subtracta ordinaria eam non esse deducendam, verum hominum ipsorum petulantiae, divinum tandem sibi judicium accersentium, suaque culpa in obdurationem animi sese praecipitantium, adscribendam, recte simul his verbis Schroederus docuit.] Ad quae nihil postmodum legitur Adversarius regessisse. Quare de Intercessione Christi, quid sentiret, eum tandem ultro interrogavit Schröderus; Cui Ille: De Intercessione Christi fateor, ait, quod Christus proprie et vere pro nobis intercedat, licet modus intercessionis non sit facile definiendus. Item tres hos Aphorismos XXXIV. de Renatorum obedientia, XXXV. De Legis in hac vita obedientia, [note: H. e. praestita Legi observantia omnibus numeris perfecta.] XXXVI. de renatorum post commissa peccata resipiscentia, suffragio meo comprobo, cum rejectione contrariae sententiae, sicuti etiam caeteros in ultima mea resolutione approbavi. Quamobrem, edita tam luculenta hac professione et SEPTIMO Congressui colophonem addere placuit,


page 614, image: bs0614

neque enim quidquam annotatum est, quod in hoc ipso conventu post haec adjectum monitumque sit aut disputatum. Vtcunque vero haec sint, nondum tamen colloquendi finis fuit.

§. XLIX.

Ad OCTAVAM enim Colloquiorum periodum, cui diem XVII. Septembris destinatum esse cognovimus, iterum comparuit Vogelius, eumque ad sequentes Aphorismos, ubi nuper substiterat, processurum spes indubia omnes alebat. Sed praeter opinionem nova ille sibi circa Aphorism. XIII. dubia esse subnata, quae valde adhuc animum angant, significavit, ita tamen, ut ea quoque, data cum viris divinarum rerum peritis conferendi occasione, eximi sibi posse, haud se desperare ultro fateretur. Haec itaque in praesentia expromere jussus a Fabritio, ante omnia sibi adhuc molestum esse argumentum ab unitate Dei desumtum, quam evincere supra conatus sit ex locis, in quibus Deus, unus et non alius praeter illum dicatur, indicavit: Et quia hic desit explicatio per scripturam, ubi nusquam Trinitas diserte affirmetur, h. m. argumentatus est: Si nullus Scripturae locus dari poterit, quo tantum essentialis innuatur unitas, utique explicatio locorum, quae Deum unum dicunt, nuper data, non potest consistere. Atquiverum est prius. Ergo. Connexionis ratio data est, quodis modus interpretandi tutissimus sit, qui desumatur ex Scriptura. [note: Seu [gap: Greek word(s)] , qua methodo Act. IX. 22. Paullus Judaeos Damascenos collatis inter se Scr. S. locis dicitur de Messia, eum Jesum esse Nazarenum, convicisse. Qua ratione quam optime decumani omnium Socinianorum errores, si a terminis Ecclesiasticis discedas, refelli, et decantata illa jactantia: Nusquam diserte hoc mysterium doceri, retundi potest. Eamque ob rem Schroederus quoque ad alia loca comparanda confestim et laudabiliter provocavit.] Excepit hoc telum Schröderus, et ad assumtum, omnia loca, in quibus Deus dicatur unus, citra distinctionem personarum repeti debere, condocefecit. Videbatur quidem Vogelio haec responsio eadem esse, quae nupera, et substernere id, quod in controversia versetur; Sed, non dubium manere, utrum haec loca de essentiali vel personali unitate loquantur, evicit Schröderus ex eo, quod Pater, Filius et Sp. S. in aliis locis appellentur Deus, unde sane profluat, unitatem illam non nisi essentialem esse. Existimavit quidem Vogelius, in orbem sic iterum redeundum esse, atque a Respondente quoque committi posse petitionem ejus, quod in principio tueri conabatur; Tandem vero, cum concessisset Schröder, paralogismum admitti posse, non autem petitionem principii, alterum Vogelius formavit et sequens ratiocinium: Si Scriptura uni Deo, qua uni, tribuit actionem,


page 615, image: bs0615

utique Deus, qua unus, erit persona; Prius verum est. Ergo. Negavit autem Schröder consequentiam, et alterutrum sequi docuit. Aut Deus erit persona, aut numero unus. Cui Vogelius, argumentum ab actionibus ad unitatem personalem Spiritus S., opposuit, ita labefactari. Sed Schröderus inter actiones communicabiles [note: Hoc est communes; quae Deo, ratione essentiae spectato, atque omnibus tribus hinc personis conveniunt, ac vulgo opera ad extra dicuntur. Certe, quando ex actionibus persona, v. g. Sp. S., demonstratur, non essentiae divinae, qua utique persona haec praedita est, sed proprietati merae aut accidenti ea opponitur.] et incommunicabiles distinxit; unde novae de unitate voluntatis in Deo respectu terminia quo et ad quem quaestiones ortae, donec Vogel ex 1. Tim. II. Vnus mediator est persona, unus mediator est unus Deus. E. unus Deus est persona; Et porro: Quicunque distinguitur ab uno Deo, is non est ille unus Deus: Filius etc. Ergo inferret: Cui iterum iterumque unitas personalis et efsentialis objecta est a Schrödero, qua observata persona personae opponatur, et a persona quoque discernatur. [note: Idque tanto majori jure et confidentia facere licet, quanto clarius et ipsa scriptura [gap: Greek word(s)] Jesu Christi 2. Cor. IV. et [gap: Greek word(s)] Patris Hebr. I. 3. in Ebr. vero [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew word(s)] nec non Trium testium per [gap: Greek word(s)] repetitum in formula baptismi distinctorum, quorum alter ab altero ut [gap: Greek word(s)] differat, neuter vero a Divinitate excludatur, sed eandem pariter omnes habeant etc. meminit.] Intercessit quoque, dum ita disceptatum est, Dn. Reichius, et a justificatione argumentum struxit: Qui justificat, est Deus. Pater et filius justificant. Ergo sunt Deus. At Vogelius promte instantiam obvertit: Quicunque eduxit populum ex Aegypto, est Deus; Sed Deus et Moses etc. Cui Reichius: Justificare et educere diversigeneris esse actiones, quarum prior soli Deo conveniat, regessit; Sed Vogelius vicissim Christum, tantum ut mediatorem, justificare, monuit, et novum occasione l. c. Eph. IV. arietem, ut ita loquar, admovit S. Trinitatis mysterio expugnando; Quicunque, inferens, est intelligens et numero unus, ille est persona unus. Atqui Deus etc. Ergo. Schröderus vero Axioma hoc philosophicum, Majoremque adeo de creaturis tantum veram esse, ostendit, suamque responsionem tam diu valere, asseveravit, quamdiu non evertatur Divinitas Christi. Hinc Vogel, ita vero neminem Laicorum, quomodo Deus sit unus, excepit, intelligere posse, quia ignoret, quid sit essentia. Schröderus autem; Id quaeritur, inquit: Num hoc sit necessarium, ut Laicus intelligat, quomodo Deus sit unus, modo credat, Deum Patrem, Filium et Sp. S. esse unum. [note: Scite et modeste Nic. Hunnius in notissima Credend. Epitom. C. V. §. 88. Dieweil diese Art zu reden (von den dreyen Personen in einem Weesen) in der Schrisst nicht zu finden ist, sondern man hat sie in der alten Kirchen zur Wiederlegung Arii und anderer Kezer gebrauchen müssen, ist niemand darangebunden, dass es eben dieselbe gebrauche und sich selbst peinige, wie es das Wort Persohn eigentlich verstehen soll, oder wie das zugebe, dass ein goettlich Weesen sey, und doch drey Personen in demselben zu glauben; sondern es ist einem einfaeltigen Herzen genugsam zu wissen und zu glauben, dass der Vatter, der Sohn, und der Heilige Geist seyen der einige wahre GOtt. De eruditis, quid, si vocabula haecce adspernentur, habendum sit, peregregie docet Epist. 350. Calvinus. Caeteros de industria omittimus.] Adversario autem porro sciscitante: Quomodo


page 616, image: bs0616

igitur Laicus de unitate doceripossit, Dn. Reichius, uti se Deus in Scripturis patefecerit, respondit, et Schröderus: Ego Laico, inquit, quaerenti sic responderem: Tu ex me quaeris, quomodo Deus sit unus, cum tamen de P. F. et Sp. S. dicatur, quod sint Deus? Resp. Recte credis Deum unum esse, recte etiam credis P. F. et Sp. S. esse illum unum Deum. Si autem amplius quaereret: Quomodo Tres possint esse unum? afferrem ego distinctionem inter essentiam et personam. Si caperet, bene; Sin minus, dicerem, tu non es capax hujus mysterii. [note: Vt comprehendas videlicet; apprebendere enim ex revelatione attentum Lectorem id, quoad patefactum est, posse nemo dubitat. Distinguendum ergo heic quoque erit inter [gap: Greek word(s)] ; cum Theologia doceat rationem excedentia, sed non repugnantia.] Mittens ergo Laicum, de Philosopho inquirente quid statuendum sit, sciscitabatur Vogelius. De quo ita existimabat Schröder; Si Philosophus non esset Christianus, ad Scriptur am adducendum; [note: Argumentis nimirum a characteribus divinae ejus originis internis atque externis desumtis, ut humana tantisper fide cognita ejus auctoritate illam attente legat, donec per ipsam doctrinam lectam relectamque, divina Sp. S. luce perfusus, eam, ut divinam, divina etiam fide approbet.] Si Christianus, tanto felicius rem ex Scriptur a processuram. De Philosopho, ut Philosopho, se loqui, ad haec Vogelius testabatur, qui nunquam possit de Deo uno aliter judicare, quam, Deus est essentia unus. Ergo Deus est. Id vero Schröderus largiebatur, a Philosopho, ut tali, non esse explicationem expeciandam aliam, quam Deus est essentia unus. Ergo est; Modestius [note: Recte hoc vocabulo usus est Schroederus: Neque enim in res eas (verba sunt Arnobii L. II. adv. gent. f. 108.) quaesunt a nostra procul cognitione dimotae, in fructuosas immittere cogitationes, decet, et cum de Deo etiam vera dicere, quod dudum sapientium sententia docuit, periculosum sit, ex rebus finitis ad summum Numen infinitum ratiocinationes temere transferre, nemo, credo, probaverit, nisi qui omnem pudorem judicandique prudentiam decoxerit. Solius Dei est, de Deo vera certaque docere, nobis demissae fidei gloria relicta est.] autem ita argumentaturum: Deus estunus; Ergo est aut essentia aut persona unus; Quorum illud verum sit, hoc falsum. Argumentatus igitur est Vogel ex adverso hunc in modum: Si Scriptura, quando dicit Deum esse unum, nihil aliud dicit, quam Deum tantum esse essentia unum, sequitur, eam nihil aliud dicere, quam Deum esse. Sed hoc posterius est


page 617, image: bs0617

absurdum Ergo et prius. Quia essentia unum esse, nihil aliud est, quam esse unum. At Schröderus, negando Consequentiam, respondit, et quando Scriptura Deum dicat esseunum, duo indicari, monstravit 1) Esse Deum, 2) Esse unum. Iterum vero Vogel instabat, et, quando Scriptura Deum esse unum dicat, Deum essentia esse unum, quae sit nostratium phrasis, affirmare, urgebat. Denuo autem Schroeder: Attendendum esse, voluit, qualis sit unitas ex collatione [note: Sec. vulgare illud: Regula fidei integre accipienda est: Seu, ut b. Chytraeus, de Regul. Vit. Cap. de Jurejurando ad Matth. V. loquitur: Scripturae facienda est collatio textuum, et retinenda ea sententia, quae cum universa Scriptura consentit. Sin secus, quis erit, qui [gap: Greek word(s)] medebitur?] aliorum locorum, ubi P. et F. et Sp. S. tanquam Dei, fiat mentio. Hinc ergo, ajebat porro: Si quis interrogaret, qualis sit unitas: Essentialis, an personalis? Philosophus nihil posset aliud colligere, quam esse essentialem et personalem simul. Christianus vero a parte [note: Scripturae videlicet, quae non in uno loco mysteria omnia simul exponit, sed saepe particulatim de singulis argumenti alicujus momentis agit, atque eapropter se nos [gap: Greek word(s)] Joh. Cap. V. et Matth. XXIV. jubet, Paullus autem per [gap: Greek word(s)] probationes suas de Christo quando Act. IX. 22. instituit, luculento id ipsum exemplo suo demonstravit et confirmavitut supra jam animadvertimus.] ad partem progrederetur, et collatione aliorum locorum, Deum esse unum essentia et trinum personis inferret. Nondum Vogelius se putabat convictum, sed prius dubium repetebat, arbitratus, Deum essentia esse unum, nihil esse aliud, quam Deum esse. Enimvero Schroederus: Falso ita colligi, arguebat, quia etsi ab Est tertii adjecti possit inferri ad Est secundi adjecti; non tamen ab Est secundi adjecti ad Est tertii adjectirecte concludi: Idque exemplo illustrabat: Sicut Deus, inquiens, dicitur unus, sic et omnipotens. Jam si vellem colligere, uti Tu: Deus est unus etc. Ergo Deus est; sequeretur similiter nihil aliud, quam Deus est omnipotens, Ergo est. Putavit quidem ad haec responsurus Vogelius: Deum esse unum, modum esse; sed esse omnipotentem, rem. Cui Schroederus: Vnum et omnipotens differunt; Vnitas autem et essentia Dei, nec re nec ratione differunt etc. Objecit posthaec, prounitate personae divinae, Vogelius locum 1. Cor. VIII. Vnus est Deus, Pater etc. Sed Schroeder fallaciam divisionis commissam mox patefecit, et, male ab inclusione unius ad exclusionem alterius concludi, demonstravit; Neque enim dici: Vnus Pater est unus Deus, sive solus; sed Pater est ille unus Deus. Et, si quando (uti regesserat Adversarius) ex. gr. Joh. XVII. 1. Tim. VI. etc. [gap: Greek word(s)] solus reperiatur, non filium Dei, sed Angelos vel alias creaturas [note: [gap: Greek word(s)] forte [gap: Greek word(s)] , uti supra jam observatum est, et ipsa orationis Paullinae cohaerentia commonstrat. Nam de commentiis Deastris nihil est, quod addamus: Quis enim nescit, istis suam [gap: Greek word(s)] supremum Numen perpetuo opponere?] excludi. Atque hinc etiam Filium dici solum Dominum


page 618, image: bs0618

Act. XVII. 1. Cor. VIII. Patrem etiam solum Deum dici, quia a nullo habeat essentiam, [note: Crediderim propemodum, haec illustrationis tantum gratia fuisse addita. Parum enim huic tribuendum in praesenti loco rationi esse, verba ipsa condocent; nisi Patrem prae caeteris personis propterea nominatum esse dixeris. Sed nec deerunt, qui non solum h. l. sed etiam Joh. XVII. Patris nomen, opposite ad Christum ratione officii, coll. 1. Tim. II. 5 accipi velint. Nos priori, de opposito Deastris aut improprie sic dictis Diis per exclusivam particulam II. cc. Dei nomine, sententiae inhaerendum existimamus, et vel folo aequali loco Devt. XXXII. 12., ubi Deorum peregrinorum explanata fit mentio, rem omnem in luce aperta poni censemus. Domini autem nomen, regnum Christi, quod 1. Cor. XV. 25. describitur, Oeconomicum, per Fidem administratum, potissimum respicere, nemo est, qui dubitare possit.] itemque ad excludenda idola aliasque creaturas; Vnde pateat illud [gap: Greek word(s)] Joh. XVII. referendum esse ad praedicatum, cum et Filius dicatur [gap: Greek word(s)] Dominus, non excluso Patre. Sed, quomodo liber esse possum a Tritheismo, interrogabat Vogelius. Aut enim, inquiens, P. F. et Sp. S. erunt tres essentiae, aut una persona. Schroederus vero, una tantum, inquit, essentia est, per quam unaquaeque persona est Deus. Sed Adversarius rationem desiderabat, quare dicere debeat, tres esse personas, non tres essentias. Ratio haec est, ait Schroeder, quia nomen Dei est communicabile; nomen autem personae incommunicabile. Cui Adversarius porro objecit: Ergo, quia haec responsio ex ratione desumta est, Deum esse trinum in personis, non amplius erit mysterium. Schroederus autem, non se ex ratione argumentari, monebat, sed, quia Scriptura collectionem hanc et philosophicum axioma non labefactet, verum corroboret, ostendere, quomodo mysterium hoc utcunque intelligi possit. Denuo vero excepit Vogel: Cur non assumitur incommunicabilitas essentiae, cum et apud Philosophum essentia individua et persona sint idem? Iterumque Schroederus: Quia essentia divina est communis illis tribus personis, nomina vero P. F. et Sp. S. non sunt communia. [note: Scriptura namque sacra de Tribus his ita loquitur, ut unumquemque Deum, et quidem super omnia, esse dicat, sed nunquam tamen, Patrem esse Filium, aut Filium Spiritum S., asserat, sed potius hunc et illum et istum, ut [gap: Greek word(s)] , omnes autem conjunctim ut tres, distinguat.] Atqui in Cantico, ait Ille: Benedicta semper sancta sit Trinitas etc. expresse dicitur: Tria sunt nomina etc. Ergo Sabellianismus statuitur. Schroeder contra: Sed additur restrictio, inquit; Eadem substantia, et praeterea sumitur ibi nomen pro persona. Amplius ergo Vogel: De quocunque possunt contradictoria dici, illa sunt diversa: De P. F. et Sp. S. Ergo etc. Minorem probababat:


page 619, image: bs0619

quia patris essentia dicitur apud vos [gap: Greek word(s)] , Filii [gap: Greek word(s)] , Sp. S. [gap: Greek word(s)] ; Ergo tres diversae dantur essentiae. Ad haec Schroederus: Non sequitur, sed hoc tantum: Aut essentia illa est trina, aut una illa essentia a tribus diverso modo personis habetur. Nam per genitum non intelligitur id, quod est productum, sed quod est communicatum. Promte autem Vogelius: Communicatum et non communicatum infert contradictionem, excepit; sed Schroederus vicissim, non inferre eam, docuit; diverso enim respectu dici de eadem essentia, quatenus in filio sit [gap: Greek word(s)] , in Patre [gap: Greek word(s)] , in Sp. S. [gap: Greek word(s)] . Hinc quaesivit Vogelius, diversam essentiam exstructurus: Si filius natus sit ex patre, ex personane, an essentia ejus genitus sit? Cui Schroederus respondit: E persona patris, [note: Ita diserte Hebr. I. 3. [gap: Greek word(s)] dicitur.] sed h. m., ut suam substantiam illi communicaverit per aeternam generationem. Vnde Adversarius occasionem arripuit, fundamentum hujus aeternae generationis deposcendi. Quod cum ostendisset Schroeder ex eo, quod Filius aeternus sit, Col. I. Hebr. I. etc. Ille e contrario respectu nativitatis [note: Seu conceptionem singularem in Maria matre virgine.] et propter obumbrationem Sp. S. id fieri perhibuit. Id vero cum Schroeder probari vellet, nunquam alias ab Ecclesiae doctrina recessurus: Vogelius, non esse hunc legitimum disputandi modum, conquestus est: quia h. m. omnia, e. g. mundum ante hunc fuisse mundum, fingi queant; Schroederus autem, ab auctoritate humana illud valere, dixit; in divinis autem, quia Scriptura testetur, Filium aeternum fuisse, Prov. VIII. etc. plurimum valere hujusmodi assertum. Hinc porro Vogelius, utrum ex appellatione Vnigeniti generatio illa aeterna concludi possit, inquisivit: Affirmanteque Schroedero: Quicunque est diciturque Vnigenitus [note: Non tantum unice dilectus, quod et proprietas verborum postulat, et dilectionis a filii notione, tanquam consequentis Matth. III. ult., atque alibi, distinctio confirmat. Vt, alios per adoptionem Filios Dei esse et quidem plurimos, taceamus, ipsamque simul ante Mariam existentiam hactenus seponamus, de qua Joh. c. I. 1. sq. itemque comm. 27. et Christus ipse Joh. VIII. 58. (cujus loci detorsionem Socinianam in hac Disputatione ipsos puduit Colloquentes urgere,) testantur, et aliam, quam supernaturalem illam in formanda Christi Humana natura, operationem, (quae nunquam etiam generatio, sed obumbratio et [gap: Greek word(s)] dicitur) hujus unigeniti ex patre originem hac voce innui ostendunt.] Patris, is ejusdem est cum Patre essentiae etc. sed Joh. I. Matth. XVI. etc. acquievit. Dein vero probari sibi petiit, quomodo humana natura Christi subsistat in alio sine propria personalitate? Quam veritatem adstruxit Schroederus, inde, quia in Persona [gap: Greek word(s)] subsistat. Dici enim Christum unum Deum, unum Mediatorem 1. Tim. II. etc. unde consequatur, vel unam esse essentiam, vel


page 620, image: bs0620

unam personam; Illud absurdum esse, quia duae sunt in Christo naturae, Ergo unam personam. Vogelius equidem, duos esse filios in Christo, Filium Dei et Filium hominis, adeoque duo [gap: Greek word(s)] , hinc consecuturum, existimavit; At Schroederus, id minime inde elici posse, demonstravit, quod sint duo filii in una persona, sed unus filius in duabus naturis hypostatice unitis. [note: Quod amplius corroborat forma illa loquendi, quando, qui ex patribus sec. carnem dicitur ortus, Deus super omnia benedictus in secula; Itemque, Filius hominis qui appellatur et est, etiam Filius Dei vivi Matth. XVI. etc. vocatur. In quibus aliisque locis, ut cum [gap: Greek word(s)] dicitur caro factus Joh. I. non in [gap: Greek word(s)] , quod ut unum idemque describitur, caro a [gap: Greek word(s)] , et saepe adhuc dilucidius 1. Petr. III. atque Rom. I. a Spiritu distinguitur, distinctaeque naturae in uno, qui simul homo sit et Deus, nominantur.] Deserta tandem hac de S. Trinitate disputatione ad Aphorismum XIV. progressus est Vogelius, ejusque explicationem expoposcit, et non dubitare se: Vtrum Christus legem impleverit, sed, an pro nobis impleverit, ex mente Piscatoris, se dubitare, non obscure testatus est. Schroederus ergo, ut desideriis ejus satisfaceret, Piscatorem se parum curare, profitebatur, ipsamque veritatem probabat ex Rom. V. et VIII. hunc in modum: Quae obedientia nos constituit justos, illa non est tantum passiva, sed etiam activa; Atqui obedientia Christi, Ergo. Confirmationis autem gratia, partim, quod indefinite l. c. de obedientia sermo esset, partim, quod hominum etiam debitum fuerit illa obedientia ob legem praecipientem, urgebat. Objecit equidem Vogel: Hinc consequuturum, partim, idcirco nihil nobis patiendum, partim quoque, quia Christus pro nobis obedierit sponsor, nihil agendum esse. Sed occurrit huic dubio Schroeder, ostendendo, aliter rem sese habere, ubi sponsor testetur, debito soluto, gratitudinem nobis praestandam incumbere; Deinde etiam, distinguendo inter solutionem [note: Nostra ex parte videlicet ex nutu et voluntate Dei praestandam. Christi enim solutionem, eamque tanquam Expromissoris, perfectam fuisse, jam ante demonstratum erat. Solutionis ergo vocabulum h. l. pro obedientia sumitur.] perfectam et imperfectam, cujus caussae aliae esse possint, quam justificatio, videlicet fidei justificatorum declaratio. Interrogavit contra Vogelius: Vtrum ingratitudine illa debitum aliquod contrabamus, nec ne? Cui resp. Schroederus affirmando. Excepit Vogel; Christum autem etiam pro omnibus illis peccatis satisfecisse, quae post resipiscentiam commissa sint. Id Schroederus non negavit, ut Peccatum quoque in Sp. S. non excluderet. Et, Adversario frustra id factum h. m. asserente, demonstravit; Frustra non esse, quia non acquisitio, sed applicatio meriti Christi [note: Requiritur enim, ut post [gap: Greek word(s)] etiam [gap: Greek word(s)] Rom. V. 11.] in his deficiat, quod fiat ex accidenti. Perrexit igitur Vogel de hisce convictus ad Aphor. XXXIV., et definitionem


page 621, image: bs0621

Fidei, quod sit fiducia per et propter Christum, in dubium vocavit. Sed Schroeder Aphorismi XVII. uberius examen instituturus, e Vogelio quaesivit, quid de satisfactione Christi sentiret? [note: Eorum, quae Peuschelius moverat, dubiorum (in eodem enim luto utrumque haerere noverat,) haud immemor, et, ne quid scrupuli remaneret in animo, studiosus atque solicitus.] Putaretne, per acceptationem ex parte Christi, an secundum rigorem justitiae factam? Cui Vogelius respondit: Dum Wittebergae fui, omnem quidem negavi satisfactionem, eo quod Christus mortem aeternam non sustinuerit; non obscure scilicet testaturus, [note: Plura enim non Iegitur addidisse, sed verba abrupisse.] se jam coepisse ab ea sententia quodammodo recedere. Vnde etiam, cum Schroederus ad haec, Christum aequivalentem poenae mortis aeternae passionem sustinuisse, regessisset; id lubens Ille concessit, et tantum: An ex voluntate vel gratia Dei factum sit? sciscitatus est. Cui Schroederus: Gratiam nego, inquit, quia [gap: Greek word(s)] istoc filii Dei fuit omnium perfectissimum. Ille vero ex adverso, hinc secuturum esse, oppofuit, Christum pro nobis edisse et bibisse, quae itidem infinitam vim, ob dignitatem personae, habeant; Schroederus autem, de mediatoriis actionibus nos loqui, non de naturalibus, [note: Forte tamen et has actiones post amissam imaginem divinam, jusque in creaturas hinc dependens perditum, eatenus, quatenus a Christo idem jus restitutum est, coll. 1. Cor. III. ult., esse mediatorias dixeris: ut genuinum usum sacratum taceamus.] monuit. Denique, cum Adversarius, quomodo peccata nostra infinita dicantur, scisceret; Idem Antistes venerandus respondit, proprie non dici infinita, sed infinitam mereri poenam, eo quod personam infinitam laedant; [note: Conf. instar omnium Rom. II. 22. et 23. coll. Matth. V. 26.] In Christo vero duplex esse infinitum, respectu patris placandi, et respectu dignitatis personae Christi: [note: Videlicet placantis: Aequivalens pretium enim [gap: Greek word(s)] requirebatur, cui praestando aliud quiddam et magis [gap: Greek word(s)] , quam omnis auri et argenti vis, 1. Petri I. 18. sqq. destinatum aptumque erat.] Deumque nos dilexisse, addidit, ante satisfactionem Christi, ceu suas creaturas, odio vero habuisse, ut peccatores, atque ita per satisfactionem demum placatum esse. Quibus ita disputatis, tandem ultro Vogelius, de reconciliatione, profitebatur, haec mea est sententia: Per pretium redemtionis Christi Deum esse placatum, et Christum pro nobis plene satisfecisse, uti Thesis Aphor. XVIII. habet. Eaque confessione cum contenti essent omnes, octavus quoque congressus terminabatur. Ex quo, quemadmodum et praecedentibus disputationibus aperte satis, denuo elucere putamus, quam facile fuerit, post demonstratam approbatamque Christi aeternam divinitatem, caetera quoque


page 622, image: bs0622

connexa et confirmare, et in animum pio assensu fidei recipere, ac proinde non injuria istius [gap: Greek word(s)] inficiationem [gap: Greek word(s)] Socinianorum [gap: Greek word(s)] haberi.

§. L.

Ad NONVM d. XVIII. Septembr. jam progredimur, in quo constituto idem Vogelius iterum jussus adfuit, ut, quae restarent, dubia exposita excuterentur, initiumque colloquendi ab Aphorismo XXmo, quo adserebatur, Christi corpus post resurrectionem fuisse immortale, factum est, et precibus a M. G. Fabro more solito nunc quoque repetitis, praelectisque Aphorismi verbis, J. Fabritius hocce, quod sequitur, argumentum proposuit: Omne corpus clarificatum post resurrectionem est immortale; Corpus Christi hujusmodi est, Ergo. Majorem communivit h. m. Omne corpus in resurrectione factum incorruptibile, gloriosum, potens et spirituale, est immortale; Clarificatum corpus tale est etc. Ergo. Minori vero probando adhibuit Philipp. III, 21. Vogelius respondit: Negando corpus Christi statim post resurrectionem fuisse immortale et glorificatum, idque nonnisi de statu in coelo post ascensionem concessit, atque de eo quoque gloriae statu Apostolum ad Philipp. l. c. loqui affirmavit; idemque adeo esse subjectum, sed non eadem accidentia, contendens. Reposuit equidem Fabritius, quam naturam Christus habuerit, eam quoque in coelos assumsisse, et proinde ossa atque carnem adhuc habere; At Vogelius, humanam naturam a carne et ossibus distinguendo, quatuor esse in Syllogismo hoc, si formetur, terminos, perhibebat. Fabritius igitur porro, visuros hostes, in quem pupugerint, [note: Ad locum Apoc. I. 7. coll. Zach. XII. 10. et Joh. XIX. 39. respiciens.] adeoque in corpore suo comparentem Christum esse conspecturos, objecit; Sed Vogel, concedere se, ajebat, Christum esse eundem numero, corpus autem idem esse numero, se negare, pertendebat. Quare tandem Schroederus interveniens: Quaenam ergo erit illa forma? interrogavit. Ille, humana, respondit. Schroederus contra, corporis organici proprietatem esse, ut sine carne et sanguine esse non possit, regessit, eo quod membra habeat, et proinde carnem quoque atque ossa. Id vero Vogelius de eo tantum corpore concedebat, quod in terris esset, non autem, quod in coelis. Et Schroedero probationem hujus asserti requirente, ad 1. Cor. XV. [note: Comm. 50, ubi verba leguntur: [gap: Greek word(s)] .] provocavit, indeque argumentatus est: Quicunque possidet regnum, carnem et ossa non habet etc. At Christus etc. Ergo. Illico autem Fabritius, carnem et


page 623, image: bs0623

sanguinem l. c. denotare vitiositatem naturae, seu rationem humanam, [note: Sunt tamen, qui non moraliter, sed physice pro fragilitate corporis accipiant, quia sequatur [gap: Greek word(s)] et conferunt Eph. Cap. VI. 12.] quemadmodum Matth. XVI., monuit: Et cum, rationem humanam h. m. non ingressuram regnum coelorum, Adversarius exciperet: de corrupta, [note: Vti clarius Gal. I. v. 16. haec ipsa formula loquendi accipitur.] et non regenita, se id intellectum velle, observari jussit. Quam cum in dubium vocaret Vogelius explicationem, ad [gap: Greek word(s)] provocans, Schroedero occasionem dedit, rationem, cur h. l. ab eo recedatur, reddendi, exinde videlicet, quod per resurrectionem corpus Christi factum fuerit incorruptibile, quippe cui nostrum, tanquam normae resurrectionis, sit simile futurum, illud vero carnem et sanguinem post resurrectionem fuisse, ex vers. 39?43. 44. patere. Inde quidem promanare putavit Vogel, etiam Christi corpus corruptum fuisse in morte; sed Schröderus, ita digressionem fieri ab essectu ad caussam, [note: Hoc est, conquestus est, a resurrectione hominum, et quae eam antecedunt, Vogelium ad Christum ratiocinari, cum tamen non omnimoda inter eos, et qui sint Christo fideles, congruentia locum habeat, nisi et Christum perinde, ut homines mortales, in cineres redactum esse, quod intra triduum ne quidem locum naturaliter habere potuerit, dixeris; aut, propter sua etiam peccata eum mortuum fuisse, affirmes, et quae sunt alia utrinque discrepantia.] animadvertens, petiit, sibi vel unicum proferri locum, ubi translatio ex statu animali in spiritualem, non per resurrectionem, sed adscensionem, fiat, [note: Quippe quae sententia est Socini asseclarum: Christum non in resurrectione, sed per adscensionem demum consecutum esse, ut Smalzius loquitur, naturae suae immutationem, cum quo exasse facit, praeter caeteros, Ostorodus in Instit. Germ. Cap. XLI. f. 392. fin. sqq. quando: man kan nicht beweisen, das Christi Leib, welchen es gehabt, da es von den Todten auferstanden war, unsterblich gewesen sey, sed demum adscendendo in coelum id induisse, posthaec docet. Qui et caussam hujus doctrinae non solum eam prodit, ut ictus argumenti pro eodem numero resuscitatorum hominum corpore, a Christi resurrectione petiti, declinari possit; Sed etiam, pro sua de S. Coena bypothesi fulcimento se suosque pugnare, sine tergiversatione l. c. f. 390, profitetur. Vnde, quam sincere de veritate inter Socinianos disputetur, evidentissime liquet, et genealologia errorum dilucidius patet.] et simul quorundam per immutationem, corporum glorificationem considerari, rogavit. Ex adverso Vogelius, terreni corporis fore immutationem, non spiritualis, objecit, et, cum Schröderus denuo, carnem esse aut utriusque corporis substantialem partem, aut substantiam mutari, regessisset; totam disputationem ad l. c. 1. Cor. XV. revocavit, non improbante Schrödero. Qui, cum porro, nostra Corpora vel per resurrectionem, vel per immutationem, inde dependentem, fieri immortalia, docuisset, ostendit, omne corpus transferendum in coelos fieri spirituale seugloriosum, ante ascensionem in coelos; adeoque


page 624, image: bs0624

et Christi corpus, qui cum se discipulis suis palpandum daret ederetque, per dispensationem, testandae resurrectionis gratia, id fecerit. Vogelius autem, si communis illa lex consisteret, inferendum esse, ratus est, idem de semine dicendum esse, quod tamen, cum corrumpatur, non glorificetur. [note: Illud tamen negari haud potest, quicquid sit de comparationis, quas Paullus spectavit, partibus longius, quam par est, non porrigendis, excellentius granum ex putrefacto et mucido prognasci, salva et incolumi alia qualicunque convenientia aut differentia, de qua Apostolus in ea similitudine non agit.] Sed inhaesit regulae universali Schröder, et, quia certum sit, omne corpus animale suam habere incorruptibilitatem, vel ex resurrectione, vel ex immutatione, (quae sit loco resurrectionis) eaque regula accommo detur ab Apostolo ad corpus dominicum, in quo fundetur nostra resurrectio, idem quoque de corpore Christi, post resurrectionem immortali, dicendum esse, conclusit. Admisit etiam Vogelius regulam, sed negavit, illam immutationem factam esse in resurrectione, quia illic adhuc carnem et sanguinem habuerit Christus, nunc vero non habeat, vi loci toties citati 1. Cor. XV. 50. Iterumque Schrödero, non esse ea verba [gap: Greek word(s)] de substantia [note: Et quidem more Paulli ita hanc phrasin in Epistolis quoque suis locis jam supra citatis usurpantis.] intelligenda, urgente, Enochum Ille atque Eliam objectavit. Cui Schröder, extraordinaria esse exempla, et raptum illum fuisse loco resurrectionis, [note: Similemque quodammodo futurae olim superstitum immutationi.] se autem de lege ordinaria loqui, regessit, et post pauca alia, cum Adversarius, non nisi per transmutationem [note: Subsequentem nimirum, et in adscensione demum supervenientem.] Christi corpus fuisse spirituale, constanter contenderet, ita argumentatus est: Quicquid est tale (spirituale) per resurrectionem, non est tale per transmutationem; Sed Christi corpus etc. Ergo, quia transmutatio habeat locum, ubi resurrectio non est. Rom. VI. 9. sqq. et [note: Forte conferri duntaxat jussit hunc locum, unde similitudo illa eluceat. Fateor enim, me sensum alioquin hujus exceptionis non percipere integrum.] qualis sit resurrectio nostra, talem quoque esse resurrectionem Christi. Ad haec Opponens: Non omnia, quae nobis contingant in resurrectione, adscribi posse corpori Christi, respondit. Schröderus vero, ut indicetur sibi discrimen, inter Christi et nostra corpora, petiit, quoad substantiam, repetiitque argumentum: Qualis resurrectio nostra, talis et Christi etc. Id vero controversum esse, cum Vogelius identidem urgeret, nostram resurrectionem per omnia esse Christi resurrectioni similem, Schröderus hoc denuo inculca vit; de illis tamen, quae ad resurrectionis substantiam [note: Quia sine putredine alias et sua quoque virtute ad altiorem, quam nos expectamus, gloriam vitamque Christus resurrexit et ingressus est.] pertinent,


page 625, image: bs0625

sibi sermonem esse, iterum iterumque simul monens. Interloquutus heic legitur Reichius, et argumentatus a corporibus impiorum per resurrectionem immortalibus redditis, Esa. LXVI. unde multo magis de piorum corporibus idem illud, scil. non per ascensionem, sed resurrectionem talia fore, affirmandum putavit. Sed Vogel, se non de nostris, [note: Nec male; hactenus enim de argumento ex Christi resurrectione pro nostra et corpore eodem per eam recuperando disceptabatur. Intempestiva igitur haec fuit objectio, tametsi per se alioquin optima.] verum Christi corpore loqui, regessit. Vnde pergens Schröderus, ex nostra cum Christo similitudine ulterius eum impugnavit, et cum Ille, dispensationem tantum esse factam, ut crederent Apostoli Christum resurrexisse, non immortalitatem, [note: Prorsum ut Ostorodus l. c. f. 393. "Man muss aber aus der Auferstehung Christi nicht den modum und die Weise unserer Auferstehung schliesen: sintemal es noetig gewesen, das Christus also auferstünde, damit ihn die seinen kennen und von seiner Auferstehung Zeugnus geben koennten. Es haett ihn aber niemand koennten kennen, wo es nicht denselben Leib, den es zuvor hatte, nach der Auferstehung gehabt haette. Daher es auch vonnoeten gewesen, das es kenntliche Zeichen haette der Wunden. --- Aber wir halten es dafür, das niemand so schlecht sey, der nicht verstehe, das in einem unsterblichen und glorificirten Leib solche vestigia und Mal-Zeichen warhafftig nicht sein koennen. etc." Quidni vero? Nonne etiam cicatrices vulnerum ceu insignia trophea etiam in martyribus, uti in Christo, esse poterunt? Distinguatur ergo imbecillitas naturae ab oeconomia sapientiae et voluntatis divinae liberae, et res omnis salva erit. Apostolus certe de corporibus, [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , resurrecturis haud obscure hujusmodi quid testatur, omnesque conspecturos esse Christum, quem confoderunt flagitiosi hostes, non sine caussa in Apocalypsi sua Johannes inquit, clariusque [gap: Greek word(s)] in gloria Apoc. V. 6. conspectum demonstrat.] asseruisset; Schröderus, hanc dispensationem non ad carnem et ossa spectasse; monuit, jussitque diserte adversarium edisserere: Vtrum Christi humana Natura jam in coelo sit Spiritus, an vero carnem et sanguinem habeat? Quibus rebus Vogel, non omnem Spiritum esse corpus, ajebat, cum omnis Spiritus sit [gap: Greek word(s)] , sine materia, et probare conatus est, Angelos esse corporeos, quia sint divisum quid, habeantque multitudinem. Schröderus autem de iis, quae sunt divisa per Dei simplicem voluntatem, minime id consequi, ostendit, spiritumque omnem esse immaterialem, affirmavit. Idque, negante Vogelio, ex eo, quod spiritus et corpus [gap: Greek word(s)] sint opposita, demonstravit. Quam oppositionem, cum Adversarius, tantum secundum Theologiam scholasticam veram videri, subjunxisset: Ex adverso Schroeder, quid ergo de sua anima Opponens sentiret, pronunciare postulavit; et jussit, utrum corporea sit? explicare. Eamque Spiritum esse, Illo dicente, hinc animam ipsius, Schroederus collegit, Angelis esse praestantiorem, si prior consistat hypothesis. At Vogelius, respectu Dei


page 626, image: bs0626

angelos corporeos dici, et ab ipso Schroedero concedi compositos, adeoque non puros esse actus, institit. Cui praeclarus ifte Theologus, certum tantum compositionis modum, subjecti et accidentis, se illis tribuere, reposuit. Et cum inde quoque exsculpere Adversarius materiam laboraret, exemplo animae nostrae eum refutavit, iterumque, postquam Iste ad existentiam animae in materia provocaverat, ad animam separatam vicissim provocando, quod dixerat, confirmavit. Quo facto disputationis Paullinae explicationem, missis prioribus, [note: Tanquam digressionibus et ad [gap: Greek word(s)] tandem redeuntibus subtilitatibus: praesertim cum non [gap: Greek word(s)] , sed tantum [gap: Greek word(s)] , ratione qualitatum, beatorum fore corpora l. c. Apostolus ajar.] expetiit Vogelius. Schroederus igitur: Rationem primam, inquit, desumsi ex lege communi; secundam jam sumo ex contextu versus 50. Caro et sanguis etc. Vbi verba consequentia indicant, quomodo antecedentia sint intelligenda, videlicet de carne et sanguine corruptionis. Corruptibile enim, dicitur, non induet incorruptibilitatem. Hic habes, addebat Schroederus, manifestam declarationem Apostoli, et licet non possint ingredi respectu corruptibilitatis, (ita enim interea exceperat Vogel) tamen ingredi possunt respectu incorruptibilitatis, Idem subjiciebat. Vogelius contra, omnem carnem esse foenum ex Esaiae cap. XL. objecit; sed Schroederus illico, id hac de vita [note: Etenim de liominibus, ad quos haec concio habenda erat, mortalibus l. c. sermo fuit, qui verbo hinc Dei aeternum duraturo opponuntur, et perinde ut flores, in hoc sane mundo emarcescentes, corrumpuntur.] intelligendum, docuit, et cum Adversarius, rem ad [gap: Greek word(s)] devolvi, dixisset, amplius, de re ipsa et de modo hic agi, quatenus corpora per corruptionem fiant incorruptibilia, commonstravit. At denuo Vogelius, sublato accidente, quod fluat ex substantia, etiam substantiam tolli, reposuit, Schroederus autem, philosophicum esse argumentum, quod in natura valeat, nosque de Dei potentia loqui, eum commonefecit, et probare insuper jussit: an corruptibilitas fluat ex substantia, cui asserto angelorum perfectio adversetur. Instantiam itaque hanc obiter carpens Adversarius, esse incorruptibiles angelos, eo modo, quo coelum, ait, atque missis hisce, denuo ad Apostoli verba: Caro et sanguis etc. Dominum Schroederum revocavit. Qui, Ego, inquit, insisto Apostoli verbis: Etiamsi enim caro et sanguis diversimode in Scriptura accipiuntur, hic tamen intelliguntur de carne corruptibili, quia corruptio incorruptibilitatem non, dicitur, accipiet, [note: Quam diu nempe in hac conditione corruptibili perseverabit; idem tamen, seu, ut Apostolus loquitur, [gap: Greek word(s)] comm. 53. [gap: Greek word(s)] (ut sit maneatque nihilominus idem illud, quod antea et nunc est,) [gap: Greek word(s)] induet, coll. 2 Cor. V. 1. sq.] et tertiam, ait, affero rationem ex


page 627, image: bs0627

vers. 53. 54. ubi idem videmus subjectum, cujus duo sunt adjuncta, corruptibilitas et incorruptibilitas, mortalitas et immortalitas. Novo ergo insurrexit Vogelius argumento: Omne, quod est terrenum, est corruptibile: Omnis caro et sanguis etc. Ergo. Solvit autem ambiguitatem feliciter Schroederus, et vocabulum terrenum, vel de substantia dici, vel de conditione terrena accipi, atque de posteriori, qualitate, [note: Alias sane, quando [gap: Greek word(s)] prius esse corpus h. e. animalibus proprietatibus, quae sunt corporum ab anima sua gubernatorum et sec. oeconomiam animalem nutritorum, dicitur, non potuisset [gap: Greek word(s)] opponi, nisi, vel nunc esse hominem meram [gap: Greek word(s)] , vel inposterum merum [gap: Greek word(s)] fore, affirmare velis. Quae cum sint absona, non nisi de vita spiritibus coelestibus simili, quam Christus [gap: Greek word(s)] vocat, h. e. de qualitate corporum, hactenus perfectiorum, sermonem esse apparet.] Apostolum heic loqui, ostendit. Iterum Vogelius, agere Apostolum de corporibus resurgentium, quae prius fuerint corrupta, quod putabat in Christum non convenire. Schroederus vero, de corpore mortuo eum disserere, monuit, non de corruptione; aliud proinde mortem esse, aliud corruptionem; Enimvero denuo Adversarius excepit, de morte seminis eum loqui, quae nihil aliud sit quam corruptio. Cui Schroeder occurrit pervulgata regula: Simile non esse latius extendendum. At nondum opponens acquievit, sed, quemadmodum ex semine aliud corpus fiat, ita quoque in resurrectione idem fieri, arbitratus est consequi. Expeditissime autem Schroeder solvit nodum, monstravitque, non alio fine similo illud a Paullo adduci, quam quo et exemplum graduum stellarum [note: Sin secus, vita quoque destitutum fore corpus, in beatitudine constitutum, uti stellarum, concedendum esset: ut alia absurda taceamus, cum v. g. ex uno grano plura nasci nemo ignoret.] proferat, non ut ostendat diversitatem substantiae, sed gloriae et splendoris. Ille ex adverso, veritatem resurrectionis ut demonstret, esse scopum Apostoli. Contra Schroederus, non esse hunc [note: Nimirum praecipuum et in posterioribus commatibus, ubi de qualitate corporum suscitatorum agat; nam, ab initio de ipsa quoque resuscitatione ex morte disseruisse Apostolum, nemo dubitat, et, ad postremum quoque ad eam, seu caussam potius resurrectionis, cum gratiarum devota actione reverti, palam est.] scopum, sed corpora alia aliis fore gloriosiora, docuit, quod eluceat ex vocabulis [gap: Greek word(s)] , quae qualitatem utique denotent. Amplius Vogelius: [gap: Greek word(s)] alias pro accidente, alias pro substantia, accipi. Schroederus autem, proprie de accidentibus usurpari, uti et hic de corporum qualitatibus sumatur; [note: Conf. Joh. X. 33. XVIII. 32. Matth. XXI. 23. 24. sq. Act. VII. 49. Et quamvis interdum pro Quis occurrat, vix unquam tamen de substantia legas usurpatum, sed de meris accidertibus v. g. horae, potestate, et similibus.] Contrarium ergo probandum esse, dixit.


page 628, image: bs0628

Vogelius porro, similitudinem istam velle, corpora nostra prius debere corrumpi, postea resurgere, opposuit; At enimvero, restat, inquit Schroederus, de praestantia corporum redivivorum quaestio. Vogelius ad haec, resurgent, ait, tali corpore, ut prius corrumpatur, et resurgat novum. Schroederus: Nego, pergit, novum corpus [note: Quantum ad substantiam, etsi nova prioris sit ea, cujusmodi tabernae de novo exstructae, et perfectior positio.] resurrecturum. Qualis enim diversitas inter corpus crescens et granum: talis est diversitas inter corpus animale et spirituale. At corpus excrescens ex grano longe praestantius est putrescente. Ergo. Talia igitur erunt corpora nostra his praesentibus praestantiora. Hinc, qualia ergo sint corpora spiritualia, sibi expoposcit tandem Vogelius explanari. Explicaturus itaque Apostolum Schroederus, fore, dixit, [gap: Greek word(s)] , immortalia, agilia, non habentia opus cibo et potu, conjugio et aliis ad vitam vegetantem pertinentibus. [note: Qualia fore ab ipso Paullo Christoque 1. Cor. XV. 42. sqq. et Luc. XX. 36. docetur.] Verum, id sibi haud sufficere, Vogelius obvertit, quia videatur Apostolus istam collocare non tantum in qualitate, sed et substantia, atque inde ratiocinatus est: Qua ratione factus est Adam in animam viventem, et nos futuri sumus in Spiritum viventem; Ille secundum substantiam etc. Ergo-Schroederus confestim: Vbi, quaesivit, dicitur, nos fore in spiritum vivificantem? Probaturus itaque Adversarius, novum struxit argumentum: Quicunque accipiet corpus spirituale, ille fiet in spiritum vivificantem; At homo etc. Ergo. Vbi sane, Inquiens, Spiritus vivificans, non accipitur efficienter, sed pro vita ipsamet in sese. Sed iterum Schroederus negavit majorem, solumque Christum esse factum in Spiritum vivificantem, quia vivificare sit idioma Dei, [note: Aliud profecto est [gap: Greek word(s)] , aliud [gap: Greek word(s)] , de quibus distincte l. c. agitur. Vnde moxin progressu a fonte ad effectus stylus invertitur, et quod Christo capiti [gap: Greek word(s)] singulare, comparato videlicet cum Adamo primo, tributum est, nemini hominum merorum, sed spirituales perfectiones in eodem redivivo corpore adscribuntur.] docuit. At Vogelius excepit: Quemadmodum Apostolus a corpore animali procedat ad animam vivificantem, ita et nobis a corpore naturali ad corpus in spiritum vivificantem progredi licere. Ostendit autem vicissim Schroeder, male intelligi Apostolum, qui 1) de corporum praestantia loquatur, 2) progrediatur de ordine corporum nostrorum, 3) non de substantia agat, sed imagine: quae omnia ad qualitates pertineant. Rursus Vogelius: Atqui substantia non est excludenda, ait. Recte, ad haec ait Schroeder; sed successive contraria esse possunt in una substantia accidentia; [note: Hoc est: Apostolus non negat, substantiam fore nostra corpora, sed non novam, verum pristinam, novis tamen qualitatibus indutis vestitam. Non igitur a resurrectione excluditur substantia, sed [gap: Greek word(s)] , cujus tantum recipiendae, et quidem eadem ac per se non nova, subjectum in refurrectione existet.] In nostris corporibus jam


page 629, image: bs0629

est animalitas, ibi erit spiritualitas. Hinc ad hominem quidem pronomen, Hoc, referendum censuit l. c. Vogelius; Enim vero, de corporibus hominum loqui Apostolum, Schroeder submonuit. Ille, de corporibus resurgentium sermocinari, dixit. Addidit autem Schroederus: Ad aliquam hominis partem, corpus videlicet, verba manifesto respicere, et considerandum esse scopum Apostoli, cujus intentio sit, demonstrare: Prout primus Adam erat naturalis, et deinde sequebatur spiritualis: ita nostra corpora prius terrena, dein spiritualia fore. Simul vero, quid de transfiguratione Christi Matth. XVII. sentiret, Dissidentem interrogavit, ubi gloria illa substantiam non abstulerit. Ad quam quaestionem Vogel: Quod attinet, inquit, argumenta de cibo et potu, itemque cicatricibus, ea non magnifacio; sed quia video locum habere dispensationem, quaero, cur non possim dicere, Christum etiam factum esse carneum et osseum per dispensationem? Cui recte Schroeder regessit: Edere et bibere esse actiones naturales, carnem autem et sanguinem substantiam [note: Dispensationem ergo non ad substantiam, quia alias [gap: Greek word(s)] resurrectio [gap: Greek word(s)] altera dici non posset, sed ad actiones et accessoria [gap: Greek word(s)] pertinere, innuens; quae, incolumi substantia, adesse et abesse possint, pro dispensantis libera ordinatione.] Idemque porro exploravit Adversarium, quid ad illud argumentum respondere placeat; quod Christus etiam in statu gloriae dicatur nobis dare suam carnem et sanguinem, 1. Cor. XI. etc. Nullum vero esse hoc argumentum Vogelius contendit, quoniam eo modo id fieri possit, quo potuerit dare carnem suam in mensa sedens. Ast, diversam esse rationem, Schroederus excepit; Nam ex Photinianorum mente tum carnem adhuc fuisse, jam desiisse. Si dedit, (ita pergebat optimus Antistes) aut eandem carnem, aut aliam dedit; Si eandem, habet ergo adhuc post exaltationem; si aliam, ergo non suam. [note: Quam in S. Coena manducari, sacramenti in modum, at vere et sec substantiam reapse praesentem, non solum Christus superstes in terris, sed iisdem etiam verbis saepius repetitis Apostolus 1. Cor. X. et XI. affirmat. Vtrobique vero eandem, quae pro nobis tradita est, carnem, et, qui effusus in cruce, sanguinem, tametsi non in eo statu, eandem tamen qua substantiam, accipi, ut edantur et bibantur, addocetur.] Respondit ad hanc objectionem Vogelius, distinguendo inter corpus physicum et mysticum. Sed Schroederus contra, si corpus et sanguis Christi distinguantur, id fieri non ratione proprietatis naturalis corporis, sed ratione ofsicii seu sacrificii. [note: Ratione effectus; in coelo autem et in S. Coena de ipsa substantia sermonem esse, nec mysticum quid, nisi ratione effectuum locum (modus enim praesentiae in S. Coena supernaturalis potius dicitur) habere, volebat his verbis innuere Schroederus.] Hinc Vogel: Ergo vestra sententia est,


page 630, image: bs0630

habituros nos eadem corpora quoad substantiam, non autem quoad qualitates, et distinguendum inter [gap: Greek word(s)] ? Schröderoque haec approbante, novam Ille difficultatem movit ex Luc. XXII. Non amplius bibam etc. quaerens: annon ad manducationem et bibitionem post resurrectionem referri id possit? Id vero negavit Schröder, quia falso alioqui dixisset Petrus, quod cum Christo post resurrectionem ederint etc. Act. X, 41. Referenda ergo esse ad statum exaltationis. Sed Vogel: Vel intelligi, ajebat, illam potionem post resurrectionem, et sic litteralem esse, vel de gaudio coelesti, et sic esse tropicam. [note: Eamque usitatam Christo: qui aliquoties vitae aeternae descriptionem hac phrasi, ab esu et potu desumta, dedit: quam ob caussam, cur hoc loco littera deseratur, liquet.] Schrödero autem posterius eligente, aliquandiu meditabundus siluit, ut jam post longas ambages videretur victas manus daturus. Sed, postquam Fabritius, utrum consentiret, cum his XXXVI. Aphorism. interrogaverat, denuo ad 1. Cor. XV. Vogel relapsus est, atque h. m. inde argumentatus: Quorumcunque corpora dissolventur et abolebuntur, illi in resurrectione non resurgent corpore; quoad materiam eodem: Atqui corpora nostra etc. Ergo. Corpus enim abolitum non potest redire numero et materia idem. Respondit autem Schroeder, per potentiam naturae id quidem fieri haud posse, attamen per potentiam supernaturalem Dei. Ille contra: Ast corpus omnino abolebitur. Hic vicissim: Restituetur autem abolitum Job. XIX. 1. Cor. XV. etc. Porro Vogelius: Non videri h. m. restitutionem, sed novam aedificationem; Schroederus similiter, sed non, inquit, assumetur novum corpus, aedificabitur enim homo non quoad novam substantiam, sed qua novas qualitates. [note: Commodius forte et compendiosius etiam, aedificationem novam esse restitutionem, dici potest. Quis enim tabernam ex mercatu priori superstitem, sed destructam et disjectam, restitui dubitet, si proximis nundinis eadem, iisdem partibus constans, conquisitis compactisque, et nitidius quidem quam antea instauretur? Idem vero, ubi de corpore humano sermo est, non in nihilum sane, sed pulverem tenuissimum redacto, divinae omnipotentiae tribui posse, ut pristinum corpus nova compositione restituat, et perfectius quidem, quam antea, nemo, opinor, negabit.] Jussit autem Vogel inspici 2. Cor. V. 3. ubi videatur Apostolus dubitare de novo corpore induendo. Schroederus vero, loqui illic Apostolum de eo indumento, reposuit, de quo Apoc. XIX. 8. ubi de indumento justitiae sermo sit, absque qua, si nudi reperiamur, non possemus indui gloria nova. Instabat Vogelius, et 1. Cor. VI. eundem innuere Apostolum, hoc nostrum corpus omnino debere aboleri, quemadmodum esca omnino abolebitur, et si escam, ergo et ventrem, ac proinde totum corpus destruendum, concludebat. Sed confestim etiam huic ictui occurrebat


page 631, image: bs0631

Schroederus, ostendendo, uti venter significet aut substantiam aut relationem, [note: Seu Vsum, quem escae recipiendoe et digerendae praebet, qui omnino abolebitur.] quoad escam; ita hanc, non illam abolitum iri. Idque ex consistentibus aliquando a dextra ac sinistra Christi judicandis patere ajebat, qui situs ventrem dextramque indicet. Vegetantis itaque animae operationes cessaturas, non ipsum subjectum: praesertim quod Christus eo corpore rediturus dicatur, quo abierit Act. I. Equidem, nec similitudinem Matth. XXV. huc usque extendendam, existima vit Vogel, et quod ad locum Act. I. satis esse, videre Christum, quocunque redeuntem modo, et si non in omnibus, quibus discessit, videatur; Sed Schroederus ex adverso verba: Sicut vidistis abeuntem, urgebat, et Stephani quoque videntis Christum a dextris Dei stantem Act. VII. Johannisque, illum, qui fuerat mortuus, spectantis, meminisse jubebat. Adversarius autem, has visiones huc non pertinere, judicabat, quia alias Deus Pater in Virum senem esset transformandus; atque adeo Christum etiam hunc in modum tantum fuisse utrique repraesentatum. Schroederus autem aliter sentiendum putavit de Christo, quam Patre, quippe qui neutiquam, ut Filius, homo factus sit. Admisit ergo tandem Vogel, Christum habere carnem et sanguinem; sed cum distinctione inter corpus [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , et contra esum Carnis Christi in S. Coena ex Joh. VI. sequentem in modum argumentatus est: Quae manducatio nihil prodest, illa non est instituta in S. Coena; Atqui Carnis Christi etc. Ergo. Minorem probaturus adduxit ipsius Christi verba l. c. ver s. 63. [note: [gap: Greek word(s)] .] et, cum negaret Schroeder, h. l. de Carne Christi sermonem esse, Opponens porro ad scopum totiesque in eodem capite nominatam carnem et sanguinem Christi provocavit. Opponebat quidem vicissim Schroederus vers. 55. ubi carnem suam vere esse cibum etc. asserat, ac praeterea notari volebat, quoties Christus de carne sua loquatur, pronomen Mea, additum esse, ac denique vi oppositi spiritus carnem heic non substantiam carnis, sed carnalem intellectum et affectum [note: Vti Gen. VI. 3. Joh. III. 6. 2. Cor. I. 17. Rom. VIII. 1. 2. sqq. Gal. V. 16. sq.] denotare. Conabatur vero primam rationem refellere Vogelius, [gap: Greek word(s)] edere vers. 55. per credere [gap: Greek word(s)] explicando. At Schroederus concedens, Christum Joh. VI. de fidei manducatione loqui, urgebat, si phrases, carnem Christi edere et vivificam esse, carnemque nil prodesse, de eadem carne accipiantur, quae sit mens Adversarii, prorsus id repugnare. [note: Ac proinde de diversa carne sermonem esse l. c.] Amplius Vogelius, primam earum spiritualiter, alteram vero sacramentaliter, prout Capernaitae putabant, regerebat, intelligi oportere;


page 632, image: bs0632

Ast promte ostendebat Schroederus, manducationem Capernaiticam non esse oris sacramentalem, sed modum manducandi carnem Christi vivificam naturalem, qui modus non tollat modum institutum in Coena Dominica: Firmum itaque manere, nusquam de carne Christi dici, quod non prosit quidquam. Quibus pronunciatis interrogavit Vogel, quid ergo sit inter Capernaiticum modum et oralem differentiae? Cui Schroederus: Capernaiticus, inquit, est physicus, oralis est supernaturalis; discrimen non est in ore, sed in modo; adductisque aliorum de vers. 63. opinionibus, [note: Inter quas haud dubie ea quoque fuit, qua, ut nuper admodum nonnemo in Annott. selectis ad N. T. existimavit, et olim quoque nonnulli sibi persvaserunt, Christum docere voluisse, arbitrantur: Carnem suam non habere illa axiomata divina, quale est [gap: Greek word(s)] , per naturam, sed per unionis personalis gratiam, ita, ut caro h. l. in se et extra indissolubilem unionem cum illo Spiritu (divina Natura, coll. Ebr. IX. 14. 1. Petr. III. 18. Rom. I. 4.) spectata nihil prodesse dicatur, ad illam, de qua loquitur Christus, vivificationem. Quae sententia non est inconcinna, et, unde effectus verborum Christi oriatur, haud ineleganter declarat. Quoniam vero et caro simpliciter nominatur, cum alias constanter suam carnem Christus vocet, et illa limitatio per se et suapte natura abest, neque quicquam inserere orationis contextui licet, nobis quoque illa Schröderi sententia probatur, verbaque sequentia de supernaturali luce et operatione, qua ad fidem opus sit, ad rationem s. carnem lascivientem compescendam, intelligi oportere manifestum est.] suam de affectu et intellectu carnali explicationem denuo confirmabat, quia nusquam de Christi carne legatur, quod non prosit, et de qua dubium non sit, quin et in morte, immo in sepulchro, ubi omnium minime nobis profuisse visa est, profuerit. Objiciebat vero hisce Vogelius oppositum spiritum, et, quicquid hic v. 52. legatur, de spirituali modo intelligendum esse, opinabatur innui. Gontra Schroeder: Quod pugnat cum hoc c. VI. Joh., universa Scriptura, et ipsa littera, non est recipiendum. At tua explicatio. etc. Ergo. At denuo Vogel: Verba Christi diserte vocari spiritum, arguebat ex vers. 63. Verum Schroederus, id propterea fieri, monstrabat, quia per spiritum dictata et per spiritum accipienda sint. Huic explicationi obstare, putavit Vogelius, discipulorum de illa comestione disputationem, qui tamen habuerint spiritum; sed eam mox diluit difficultatem Schroeder, ostendens, et discipulos adhuc habuisse carnem, quae non intelligebat, quod erat spiritus. Exinde porro sciscitante Adver sario, quid ergo per carnem intelligatur? Hominem carnalem docuit Schroederus intelligendum, teste Luthero, dicente: Vbicunque caro opponatur spiritui, [note: Quando de hominibus meris sermo instituitur; aliter enim de Christo sentiendum esse, paullo ante docuimus, et integro libello a Job. Phil. Storrio, Heilbrunn. Antistite, ostensum est.] ibi hominem carnalem non renatum intelligi: jus sitque iterum probare dissidentem, carnem Christi


page 633, image: bs0633

his verbis significari; sicut ipse contra, quod non sit h. l. intelligenda, demonstratum dederit. Nondum vero Adversarius acquievit, sed denuo ratiocinatus est: Cujus comestionis nulla potest utilitas in Coenamonstrari, illa non est instituta in Coena: Atqui Corporis et Sanguinis Christi in Coena etc. Ergo. Cui Schroederus vel solum 1. Joh. V. 6. 7. opposuit locum, ubi habeatur: Sanguinem Christi testari in his terris; eamque, si alia nulla esset, vel solam amoris declarationem sussicere, dixit. Idem vero controversum esse, quod sit in amoris signum datum, perhibente Vogelio, miratus est Schröder, hoc ei in mentem venire posse, cum sit omnium confessione signum amoris, dare suum corpus et sanguinem. [note: Miramur et ipsi, de testimonio amoris ardentissimi per sanguinem Christi dato dubitare potuisse Vogelium; quo tamen ejus quoque effusionem in cruce perquam liberaliter factam a Socinianis referri, et loca Scripturae, quibus sanguis ille nos reconciliare et a peccatis emundare dicitur, de testificatione explicari constat. Sed ad S. Coenam forte respexit Opponens, et conjuncta opposuit, quem, vel ex recordatione fignum illud amoris simul elucere, oportuerat intelligere.] Cui, cum Vogel obtenderet, datum esse a Christo in sui memoriam; Ille, et hoc donum esse, ulterius affirmavit, praesertim quia non sit recordatio simplex et tantum C. et S. Christi, sed etiam mortis Domini 1. Cor. XI. Ad quae iterum Vogelius, solum esse et unicum finem recordationem, excepit, duos autem fines illos, fidei confirmationem et remissionem peccatorum, se pervidere non posse. Verum Schröderus, non opus est, inquit, ut tu videas, satis est, si viderit Christus. Quicquid enim facit ad confirmationem fidei, idem etiam facit ad remissionem peccatorum etc. Recordatio certe illa non est nuda. [note: H. e. inefficax, ex intentione etiam Christi, sed ad beneficii hujus communicationem efficacissima. Historicam ergo et mere historicam recordationem Schröderus nudam vocat.] Quibus auditis Vogelius, nihil differre sententiam Photinianorum a nostra existimavit, quoniam et illi doceant, institutam esse Coenam S. ad annunciationem mortis Domini coram omnibus, quae sit gratiarum actio. [note: Haec ipsa vero gratiarum actio beneficii nobis praestiti, et hoc signo confirmati, tanquam nostri aut ad nos spectantis, fidei quoque corroborationem includit, et simul fieri condocet.] Enimvero denuo Schröderus: De substantia Coenae nos haud convenire, quicquid sit de fine, dixit. Neque recordationem esse solum finem, neque etiam nudam et historicam commemorationem, sed salutarem, quae sine inflammatione fidei [note: Ad se profecto, aut eum, qui credit, illam remissionem peccatorum, cujus gratia effusus est sanguis, quem bibere jubemur, pertinere, recte judicantis. Vnde, velut ex singulari applicatione non potest non, certe debet, fidei stabilimentum novum prognasci.] fieri non possit. Rursus autem


page 634, image: bs0634

Vogelius, [gap: Greek word(s)] nihil esse quam commemorationem, subjecit; At Schröderus, illam proprie esse recordationem, quae etiam fiat mente; hanc vero sequi commemorationem, regessit: Illam intus: hanc prolatione oris fieri; Multos enim tacite factorum recordari. Quodsi ita sit, hinc Vogelius, non opus esse, ut in templo celebretur, collegit. Schröder autem: non opus esse, regessit, semper commemoratione in ipso actu, posse enim eam fieri domi, orando, legendo, cantando: Esse enim illam subordinatam recordationi. Sed porro Vogelius: istum, inquit, finem habere possumus, etiamst C. et S. non comedamus etc. Cui: Bene est, respondit Schröder, finis est universalis, sed non medium. Iterum Vogel; Christus dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, ergo non instituit ad fidei confirmationem. Recte autem Schröderus aurem illi vellicavit, nostrumque non esse admonuit, inquirere, quare hoc vel illud sit necessarium, sed, quod Christus voluerit, satis nobis esse debere, quia consiliario non opus habeat. Esa. XL. Rom. XI. etc. Eaque occasione [note: Postquam de finibus conjunctis, et ab ipso quoque Sp. S. distincte memoratis Matth. XXVI. et 1. Cor. X. atque XI., satis videbatur dictum, evictumque, confirmationem fidei non solum non repugnare recordationi, sed hanc illi potius, ut medium, destinatam esse divinitus, atque ad hunc usum inservire.] coeptum est dehinc disputari de litterali verborum institutionis sensu: Et cum probare sua Adversarium juberet Schröderus, tanquam eum, qui recedat a littera; Vogelius sequens argumentum in medium protulit: Vbi verba important absurdum, ibi recedendum est a littera; Sed [gap: Greek word(s)] S. Coena etc. Ergo. Verum Schröder ex adverso: Cui importent; videlicet rationi, adversariis etc.? quaesivit. Hinc Vogelius: Scaligerum, inquit, multa ex Rabbinis proferri loca posse, dixisse memini, ubi vocabulum est non ad sensum litteralem, sed ad totum contextum referatur. Ad haec Schröder: Quid ad nos Rabbini? Nos respicimus verba et institutionem Domini. Si in Coena Paschali fuit manducatus typus, utique et in S. Coena N. T. [gap: Greek word(s)] : Nam veteres [gap: Greek word(s)] , nos [gap: Greek word(s)] habemus ipsum Hebr. X, 1. Verum etiam Vogelius: Possumus et nos, inquit, in Coena habere [gap: Greek word(s)] , ut illi [gap: Greek word(s)] habuere; sed quemadmodum illi memoriam habuerunt agni paschalis, ita et nos habemus significatione Christum. [note: Vt illi nimirum exhibendum, ita nos exhibitum, ad praeteritum respiciendo.] Ad quae Schröder: Negatur hoc, habuerunt illi agnum paschalem, tanquam typum, nos ipsum corpus, tanquam [gap: Greek word(s)] . [note: Neque enim Script. S. differentiam temporis, sed rem ipsam cum umbra comparat, et Christus etiam ei corpus suum, ut habetur Hebr. X. 1., substituit, non umbram cum umbra commutavit; etsi sub externo et conspicuo quodam signo illud, sed vere, non tamen videndum, verum supernaturali modo ore comedendum, exhibeat.] Ejusmodi tropologiis non est faciendus


page 635, image: bs0635

fucus; Ego si incido in aliquem articulum fidei, et video litteram, in illa acquiesco, tanquam in anchora tutissima. Si indulgerem tropologiis, ventis me committerem. Addidit et Fabritius: Videndum quoque est, ne protrahendo tempus mansuetudine Dn. Dn. Scholarcharum abutamur; Atque hinc: Quae ergo tua est, Dn. Vogeli, de Coena Domini sententia? interrogavit. Ad haec Vogel: Si fieri potest, ait, peterem, ut liber mihi hac de re concedatur, quo possim ea omnia quae sunt in controversia, altius considerare. Schröderus igitur: Libenter, inquit, per nos fiet, quoscunque etiam libros desideras [note: Vnde denuo, quam liberaliter in hac caussa publice et privatim cuncta sint acta, contra cavillationes quorundam apparet.] Et Vogel denique subjecit: Peto etiam, si fieri poterit, crastinum conventum. Nam multos adhuc scrupulos habeo de Divinitate Christi, qui nisi mihi eximantur, conscientiam pacare non possum. Quoad articulum de Coena, non magnifacio rationes vestrae contrarias sententiae. Cui iterum Schröder: Persuasum habemus, te nobiscum de veritate corporis, nec non de Divinitate Christi sentire. Certe quicunque adoratur, ille est verus Deus. Certissima haec est propositio de persona. Et licet caro Christi quoque adoretur, fit tamen adoratio illa non simpliciter, et per se, sed propter [gap: Greek word(s)] illius, [note: Divinam videlicet, cum propria careat Humana natura, non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] .] cum qua est unita. Interim, si placuerit Magnif. Dnn. Scholarchis, denuo conveniemus libenter, nulli dubitantes, quin dubia et scrupuli illi, qui animum tuum angunt, eximi possint. Quibus omnibus promte annuendo, Generosissimus Dn. Volkamerus: Placet, conveniamus die crastino, pronunciavit, finemque colloquio huic imposuit. Atque ita nonus quoque Congressus, in qua maxima disputavit Vogelius pertinacia, solutus est. Lector autem Benevolus, quanta patientia et aequanimitate cum opponente actum sit, sine omni dubio ex ipsa recensione nostra compendiosa [note: In qua ipsam et colloquentium verba, quantum per epitomen fieri potuit, repetita, propterea lineis et subductis signata aliis imprimi litteris, quas curfivas vocant, curavimus, ut tanto accuratius ab aliis [gap: Greek word(s)] gratia adhibitis discernerentur.] intelliget. Tantum vero etiam laborem non frustraneum fuisse, sed operae pretium factum, ex ipsa confessione Vogeliana, sub initium conventus sequentis, mox percipiemus: Ad quem nunc pedem promovere constitutum est.

§. LI.

Convenere igitur universi ad DECIMVM Colloquium d. 19.


page 636, image: bs0636

Septembris, sicuti hesterna luce decretum erat, continuandum. Vbi praemissa allocutione Fabritii atque precatione Fabri, ex consuetudine laudabili subjuncta, his verbis Vogelius dicendi fecit initium: Quod jam tertium hac hebdomade voti mei compos fiam, Viri M. A. R. Cl. DD., maximas debeo, imprimis Deo, patri luminum, a quo omne donum descendit, gratias: sed et easdem, quas mens mea concipere potest, debeo Vestris Magnificentiis, utpote, quae hunc tertium congressum nostrum pro sua benignitate permiserint. Vobis etiam VV. RR., quod tertium convenire non dedignati fueritis. Quod autem attinet sententiam hesternis argumentis pro Aphor. XX. XXI. allatam; ego de illis affirmativam proferre non dubito, et corde et animo profiteor, me in illis acquiescere. Quod vero attinet Disp. de Coena, promtus sum ea omnia, quae ratio mihi suadet, penitus abjicere, et in ipso verborum Coenae [gap: Greek word(s)] stare tam diu, quam diu ex sacris litteris cogentes rationes pro acceptione illorum tropica, non video. Ad quae pauca quaedam reposuit Fabritius, et cum caetera grata sibi esse demonstrasset, de S. Coena inspersa fuisse nonnulla, monuit, quae subinnuant, non plane Vogelium cum Ecclesia Christiana sentire, quia dixerit: tam diu se staturum [gap: Greek word(s)] , quam diu cogentes rationes non videat contrarias. Eaque verba petiit dilucidius paullo explanari. Cui et Schroederus accessit, et hoc quaeri: Virum jam videat rationes ex sacris litteris, quae [gap: Greek word(s)] dubium faciant? easque exponi jussit. Cum vero nullas jam se videre [note: Non obscure fluctuantem inter praeceptam opinionem Socinianam et veritatem jam penitius perceptam animum prodens, atque hinc iterum iterumque ad dubia quaedam retrolabens, divino beneficio tandem prorsus removenda.] Vogelius respondisset, quid de sacrificio Christi sentiret, idem Schroederus: Adversarium eloqui rogavit; praesertim vero: Num in terris, an coelis, secundum Photinianos, credat consummatum aut omnino factum? Cui Vogel candide: Fui quidem, inquit, in illa sententia, sed animum mutavi: Interim tamen dico, complementum sacrificii illius non in terris esse factum, sed fieri debuisse in coelis. Ad quae Schroederus: Si non de essentiali, sed finali [note: Praestatione inquam sacrificii, quae in immolatione atque mactatione consistebat, et usu, seu cura, ut eodem expiati homines per fidem reapse fruerentur. Quorsum etiam spectavit Schroederus, quando alibi duplicem oblationem primariam, et, ut ita loquar, sacrificialem in cruce, atque secundam h. e. repraesentativam in coelo admisit, nec tamen nisi unum sacrificium concessit.] complemento, videlicet ratione applicationis intelligat, se acquiescere. Non tamen acquievit Vogel, et licet fateretur, se quoque ita intelligere, nihilominus, quo in actu consistat summi Sacerdotis officium? interrogavit. Cui Schroeder responsurus


page 637, image: bs0637

dixit: Distinctos esse actus Sacrificii V. T. typici 1) fuisse mactationem, 2) Sanguinis in SS. delationem, [note: De principe itaque seu solennissimo facrificio, die nimirum expiationis oblato, sermocinatur Schröder: quod solum fuisse typicum, admittunt Sociniani, sed b. Franzius in Schol. Sacrific. Exerc. VI. ex instituto contrarium docuit. Caeterarum enim hostiarum sanguis, utut sparsus fuerit ad altare, non tamen in adytum vel jussus est inferri, vel legitur etiam illatus, et de ipsa sparsione quoque, utrum appendix fuerit, an pars, facrificii? disputatur.] 3) Aspersionem, quae illis nihil aliud fuerit, quam nobis sit applicatio. Antitypici sacrificii autem actus N. T. aliter se habere, quia Christus post oblationem non statim in coelos ascenderit, sed XL. dies adhuc in terris obambulaverit. Hinc vero Vogel argumentatus est: Si aspersio seu applicatio demum facta sit in coelis, sequi utique, Christi sacrificium non in terris, sed coelo completum esse. Atqui veruni est prius. Ergo. Schroederus contra, id ex eo consequi, negavit, quoniam adspersio ad essentiam sacrificii haud pertineat, [note: De integralibus ergo actibus compendii illius omnium sacrificiorum, seu solennitatis potius, uno die festo peragendae, seante loquutum esse, his ipsis verbis condocefecit: quod, ne repugnantia dixisse videatur, monendum putavimus. Idque ex sequentibus luculentius patebit. Caeterum et Christum in cruce sanguinem effundendo obtulisse et sparsisse, praesertim si septem ejus verba sensim in cruce pronunciata consideres, non absurdum erit, si dicamus = tametsi nemini hanc conjecturam nostram obtrudamus.] et sine ea sacrificium integrum esse queat. Vogelius porro instabat: De sacrificio pro peccatis id dici non posse, ubi sanguis utique in altari adspergeretur Hebr. IX. Schroederus autem, id peculiare anniversarium sacrificium fuisse, nec se videre, quod ingressus in SS. pertinuerit ad sacrificium. [note: Recte: Nec enim in omnibus sacrificiis locum habuit.] At post ingressum Hebr. I X, 7. sacrificavit, excipiebat Vogel; Ergo et post ingressum consummavit. Schroederus vicissim, committi in allegatione loci paralogismum compositionis, monuit, et sanguinem offerre, distinctum quid esse a sacrificandi actu, sacrificatique jam pecoris sanguinem deinceps oblatum esse, docuit. Quin etiam ex vers. 26., si eadem via procederet, posse hinc confici, monstravit, si non unica oblatione consummasset [note: Quod etiam Sp. S. nonobscure innuit, quando praeterito tempore usus [gap: Greek word(s)] , (item [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] , quod sane in ipsa adscensione in coelos factum est, inquit, et [gap: Greek word(s)] etiam cum [gap: Greek word(s)] permutat Hebr. X. 12. 14. atque IX. 26. 28. Cum tamen ex Socinianorum mente oblatio adhuc continuetur. Neque enim illa repraesentatio in hanc usque diem desiit.] Christus sacrificium suum, sequi, illud saepius iteratum fuisse, et iterandum etc. Apparitionem quoque perpetuam, non anniversariam, coram facie Patris, idem confirmare etc. Desertis itaque hisce: Agnosco, ait Vogelius, et insuper fateor, me pleraque argumenta ab unitate Dei desumta


page 638, image: bs0638

apud Photinianos non legisse, sed quia satis ad illa, quae animum meum excruciabant, est mihi responsum, facile in vestram abeo sententiam. Sunt autem inter Photinianos variae sectae, [note: Actum est paucis de his Socinianorum dissensionibus Cap. II. §. 5. et 44. Nunc, in Operibus Socini variorum, cum quibus ipse Antesignanus ille fortiter dimicavit, occurrere Disputationes, et in Vita Smalciana ad calcem adjecta Ostorodiani etiam a caeteris dissidii mentionem fieri, monemus; vetustiora enim in praesenti non curamus, neque ad ea hic respici arbitramur. De Sabbathariis vero septimum adhuc cum Judaeis diem sanctificantibus, nec ipsi, qui fuerint et ubi vixerint, distincte explanant.] quas tamen omnes tolerant, licet non in uno fundamento religionis per omnia conveniant, omnesque pro fratribus habent. Hic Schroeder postrema carpens; Quae est, inquit, illa fraternitas, ubi est dissensio in fundamento? Cui Vogel: Fundamentum in eo collocant, dum quemlibet pro fratre agnoscunt, qui Christum filium Dei esse profitetur, et secundum ejus praecepta vivit: Vbi certe dissensio non est de re ipsa, sed reimodo. At Schroederus contra, de re ipsa [note: Vtrum de primariis Articulis dissentiant inter se Sociniani, dubitamus; utpote quos in summa doctrinae conspirare propemodum omnes constat. In agendis vero, disciplina, et jure (v. g. belligerandi) non uno modo discrepare, haud ignoramus. De Francisci Davidis autem asseclis, qui tamen et ipsi invocationem Christi oppugnant, non dogma fidei, ipsi Sociniani, utrum tolerandi sint, disputant, et quanquam plerique id inficientur, non tamen huc Vogelium respexisse puto; Sed plane suspicor, neque de Photinianorum sectis eum fuisse locutum, verum de aliis Socinianismo contrariis, quas tolerandas, et inter eas, Lutheranam quoque cumprimis, existiment. Quorsum etiam scopus Vogelii haec proferentis et Schroederi respondentis spectare videtur. Quibus rebus parum abest, quin a Notariis Scribisque haec male excepta putem, eum in finem nimirum pronunciata et objecta, ut sibi quoque, si vel maxime in quibusdam adhuc dissentiat, veniam tolerantiamque exoraret Vogelius.] inter eos dissentiri, asseveravit. Vogelius autem, cum nollet disputationi huic accessoriae inhaerere: Mitto haec, inquit, et ex Cap. I. 17. Lucae argumentum affero, cui multum adversus Photinianos tribuunt Theologi: Quem praecessit Johannes, is est Deus Israelis: Quem praecessit Johannes est Christus, Ergo Christus etc. Ad hoc argumentum respondeo: propterea dicere Prophetam, Johannem praecedere Deum Israelis, (cum tamen Christum praecedat) quod Christus legatus fuerit Dei, qui loco Domini aestimetur. Schroederus vero duo opposuit: 1) deseri [gap: Greek word(s)] , 2) posse quem dici legatum Domini, non Dominum ipsum, et (uti nempe Vogel exceperat) si legatus veniat, quando dicatur Rex vel Dominus venire, locutionem esse impropriam. Idem Vogelius quidem ad V. T. exempla provocavit, nominatim Angelum Legem promulgantem, qui Jehovah dicatur: At negavit illud Schroeder; sed contrarium probavit Vogel ex Hebr. II. ubi non per Jehovam ipsum, sed per Legatum Lex promulgata esse


page 639, image: bs0639

dicatur. Contra Schroederus: Fuisse ipsum Jehovam, usum ministerio angelorum tuba et clangore, quae praecedebant promulgationem. Id vero scopo Apostoli repugnare, cum Vogelius excepisset, quippe qui praecellentiam Legati, [note: Et Evangelii quidem prae Lege.] qui sit Filius Dei, ostensurus esset, respondit Schroeder; scopum potius esse, [note: Vtrum sufficienter heic sit responsum, erunt fortassis, qui dubitabunt. Hic certe nodus cumprimis nonnullos movit, ut Angelos creatos, interque eos principem aliquem, coll. Act. VII. 38. legem pronunciasse nomine Dei in monte Sinai existimarent. Quorum dubia uti mihi excutienda non sumo, neque etiam id nunc ago: ita argumentum a Vogelio structum rectius tueri nos posse existimem, si verbis Johannis, ex Esaia depromtis, quibus Jehovae viam eum sternere dicitur, mordicus inhaereamus, nec de sermone alterius nomine proposito istic agi, sed ipso summo rerum Domino, urgeatur, atque loca, quibus Dei loco nonnullis Angeli videntur locuti, hactenus, ut diversa, seponantur.] ut doceat, quae sit majestas Christi, quam acquisiverit [note: Commodius: adeptus fuerit aut usurpaverit plene. Tametsi enim ordine, post exantlatas calamitates, secundum pacti inter Patrem Filiumque rationes, sessionem ad dextram adierit, tamen accurate loquendo, ipsum sibi eam acquisivisse Christum, vix dici potest.] sessione ad dextram Dei. Discedens ergo ab hoc dubio, novum, quasi per spicilegium quoddam, ad Joh. I. movit Vogelius, h. m. argumentatus: Qui fuit in principio, et quidem in illo principio, in quo facta fuerunt omnia, et ita quidem fuit, ut omnia per ipsum facta sint, et sine quo factum est nihil, quod factum est, ille est aeternus Deus. Atqui Christus etc. Ergo. Id argumentum Vestrum est, ajebat, sed scrupulum ego habeo: Nam vox principii semper respectum habet ad ea, de quibus illo in principio agitur. Hic autem agitur de principio Evangelii; ergo non significat aeternitatem. Respondit ad hoc dubium Schroeder: Agi ibi de principio Evangelii, tanquam subjecto universali; Hic vero de principio personae Christi, [note: Immo vero absolute de principio rerum omnium, (quemadmodum etiam de factis omnibus, non refectis aut instauratis illico disseritur,) haec intelligenda sunt, quo existente, immo existere incipiente, jam fuisse ( [gap: Greek word(s)] ) Verbum, idque carnem deinde demum esse factum, ait Johannes. Quae manifesta est stylo Scripturae aeternitatis, coll Ps. XC. 1. sq., descriptio. Ad principium igitur praedicationis Evangelii paullatim progredi Johannem, non negamus, sed ab initio capitis de eo jam egisse, neque altius adscendisse, minime omnium concedimus. Non injuria hinc interpretationem Socini, ejusdem loci, de quo hic agitur, ad quam Vogelius quoque confugit, duram et coactam semel iterumque in Theol. Christ. L. II. c. XVII. appellavit ipse Limborchius, et scopus quoque, qui, ut antequam caro fieret, dudum extitisse [gap: Greek word(s)] ostenderetur, praefixus erat Johanni, argutiis istis refragatur. Huc etiam Schröderi responsio tendit, sed obscuriorem esse, non dissimulamus.] tanquam subjecto speciali, et [gap: Greek word(s)] de Christo, [gap: Greek word(s)] de praedicatione Evangelii, quod ex consimilibus locis Hebr. I. Prov. VIII. Col. I. etc. colligatur.


page 640, image: bs0640

Vogelius autem porro instabat: Loqui et illa dicta ad Ebr. et Coloss. de principio novae creationis sive redemtionis, quod nempe Christus tum fuerit, quando praedicatio Evangelii inchoanda erat, ideo Joh. I. dici: Et erat apud Deum, i. e. soli Deo erat notus. [note: De notitia altum silentium Johanni; Qui de existentia [gap: Greek word(s)] aperte loquitur, neque etiam tunc demum Deo cognitus erat [gap: Greek word(s)] , sed, uti 1. Petri I. 20. habetur, ante secula jam praescitus fuerat. Vt alia insulsae hujus explicationis incommoda taceamus.] Schroederus contra de initio creationis rerum agi demonstrabat, quia describatur verbum vitae, quod ab initio fuerit, quod viderint etc. Jam vero esse vitam, ipsam acquirere vitam aeternam, habere vitam in semet ipso, uti pater habet (Joh. V.) esse illam lucem etc. omnia divinitatem aeternam probant. Ad haec: quomodo in ipso vita fuerit? quaerebat Vogel, et responsi loco a Schroedero accipiebat: tum per essentiam, tum per [gap: Greek word(s)] , ut Spiritum vivificantem. Eoque porro interrogante: Num et Johannes Baptista vitam aeternam annunciarit? regerebat idem Schroeder; Quidni? si annunciavit regnum Coelorum, et Patris, utique et vitam aeternam etc. Acquiescebat in his Vogel, ut et in Aphoris. XXII. sed de Aphor. XXIII. modoque intercesionis dubitabat, eo quod Joh. XVI. Christus, se non amplius rogaturum patrem, asserat. Ad quem tollendum scrupulum, Schroederus distinxit inter ipsam Intercessionem, et ejus modum; quem nos ignorare fatebatur, atque l. c., ajebat, Christum non simpliciter negare, quod sit rogaturus patrem, sed [gap: Greek word(s)] , propter amorem videlicet patris, quem se amantem et ipsi ament, et in quem credant: Si autem in coelis pro nobis interpellet, utique et orare: qualis autem sit oratio, non nostrum esse definire. [note: Verbis enim, atque sola repraesentatione sui, tanquam hostiae, in cruce quondam oblatae, id fieri posse, quo Hebr. IX. 24. Graec. [gap: Greek word(s)] coll. Rom. VIII. 34. pertinet, nemo ignorat. Quae hactenus bene in medio Schröderus reliquit. Ad locum vero Joh XVI. 26. quod attinet, non negare mihi videtur Christus, se esse deprecatorem discipulorum, pro quibus etiam in his terris Cap. Joh. XVII. toto mox interpellavit; sed, [gap: Greek word(s)] quando inquit, se hoc t. t. et in ista consolatione sua nolle uti argumento, ait, atque hinc ipsam deprecationem alibi stabilitam magis constabilivit, quam inficiatus est.] Neque in his ergo plura desideravit Vogelius, progressusque est ad Aphorismum XXIV. ubi, se haesitare, dicebat: Vtrum Christus, qua homo, sit adorandus. Ad quod dubium Schroederus: Christum, qua hominem, non dicimus adorandum, sed qua Humana natura Christi in persona [gap: Greek word(s)] consideratur, non per naturam, sed per unionis gratiam. [note: Adeoque per naturalem humanae naturae conditionem illum ei non deberi honorem inquit, sed per [gap: Greek word(s)] participationem, quam Cyrillus Oeconomiam vocare solet. Idem nimirum honor est, sed modus habendi per essentiam et tanquam donum, ut Paullus Phil. II. 9. loquitur, diversus.] Contra vero Vogelius: Quicunque


page 641, image: bs0641

non est in ipsum thronum Dei collocatus, is non est adorandus: Christus non est etc. Ergo. Minoremque putabat ex Apoc. V. et VII. probari posse, ubi non modo Christus, sed et animalia quatuor in medio throni dicantur stare, et XXIV. Seniores cum illo, qui tamen propterea non sint adorandi. Haec vero illico diluit Schroeder, et c. VII. 10. sqq. agnum ita describi ostendebat, ut cultus Deo proprius ei attribuatur, sicuti et per thronum Dei majestas intelligatur: cum Seniores et animalia circa thronum legantur coram agno procidisse: unde potius, quia idem sit Patris et agni thronus, contrarium colligendum sit. [note: Conf. quae jam supra ad Colloquiorum quoddam annotavimus.] Postulavit equidem Vogel, sibi locum indicari, ubi [gap: Greek word(s)] Christo adscribatur, quia ll. cc. Apoc. VII. 15. et XXII. 3. videantur ambigua. Cui Schroederus: Etsi praeter haec loca alia non haberentur, quid tum? Haberi tamen, ait, alibi [gap: Greek word(s)] , timorem, gratiarum actionem etc. passim, non ignoras. [note: Add. Apoc. V. 12. 13. 14. ubi sine omni ambiguitatis specie [gap: Greek word(s)] , perinde uti [gap: Greek word(s)] , ab Agno distincto, et quidem ab universitate creaturarum, cultus ille religiosus solenniter tributus legitur.] Quare ad Aphoris. XXV. Ille processit, sciscitatus: Num responsione sua ad illum Aphor. acquiescam Theologi? Respondens autem Schroeder: Non acquiescimus, inquit. Etsi enim aliquae reliquiae imaginis Dei in homine lapso remanserint; dici, tamen recte eam totaliter esse destructam, [note: Moraliter videlicet consideratam, et quatenus ad aeternitatis viam spectabat rite emetiendam. Physica enim qualiacunque vestigia non moramur.] quemadmodum domus totaliter destructa dicatur, licet rudera quaedam adhuc videantur. Quibus auditis Vogelius, in verbis adhuc dissensionem esse, existimans, concessit totum Aphorismum, quantum ad imaginis deperditionem. Qua corruptionem vero quaerebat: An illa corruptio in Adamo sit caussa potenter efficiens corruptionem? Ad quae Schroeder: Illa corruptio, ait, poena est et peccatum promanans ab Adamo. [note: Non immissum in animum hominis, sed juste subtracta gratia, uti peccata peccatis puniuntur Rom. I. 24., ortum: nec posteris tantum, sed etiam ipsis protoplastis inhaerens, et peccatum originale originatum barbare dictum.] Vogelius ex adverso haec tantum de caussa occasionali intellecta volebat. At Schroeder, nimis jejune id dici, submonuit, quia etiam meritoria sit poenae et peccati. Per corruptionem enim (ita addebat) generaliter intelligo amissionem, sive absentiam imaginis Dei, specialiter defectum in mente et voluntate. [note: Cum concupiscentia, seu proclivitate ad omnis generis peccata connata, coll Artic. II. Aug. Conf. una cum Apol. Caeterum non solum occasionem, sed meritum admittendum esse, Pacti primi Operum, cujus et Hos. c. VI. 7. meminit, violati rationes deposcunt.] Concedens igitur et haec Vogelius, transiit ad Aphor. XXVI. Vbi Schroeder in ejus


page 642, image: bs0642

responsione observari aliquid ambigui, nempe nos ita corruptos in Adamo, uti Levi in Abrahamo decimatus sit, existimabat. Adamum enim non modo se, sed totam posteritatem corrupisse; unde dicamur in Adamo omnes peccasse [note: Reapse, non solum potentia, nec per modum morbi duntaxat, aut seminis eujusdam vel dispositionis, sed ita, ut culpa, perinde atque ipsum delictum, (quia foedus universale erat,) communia cum omnibus hominibus, non aliter, quam si praesentes jam cuncti fuissent posteri, tanquam pariter reis fuerint: quod I. c. Paullus ex morte, etiam infantes tenerrimos propter commune [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] suum abripiente, probat, aliaque Scr. S. loca Eph. 2. Ps. 51. et 58. etc. comprobant.] Rom. V. Quod fieri non potuerit in Levi, qui revera decimari non potuerit, sed pater, cujus decimatio Levi filio imputabatur. Verum Vogelius (haud dubie illustrationis tantum gratia id adductum innuens) nihil ad haec regessit, sed cum 26. etiam 27. 28. 29. 30. 31. et 32. Aphorismos se probare confessus est; dummodo, quod unum rogabat, in hoc postremo sibi fidei definitio explicaretur, inprimis, quod fiducia illa habeat objectum Christum. Id vero [note: De fide namque non generali, qua credimus omni verbo Dei, sed speciali, ut instrumentum est nostra ex parte, et quidem unicum, [gap: Greek word(s)] , l. c. agitur.] pluribus adstruxit Schroederus 1) ex locis omnibus, quae de justificatione agunt, 2) quia aut opera justificent, aut fides; At non opera justificare, Ergo fidem. Quae si justificet, aut ratione assensus seu notitiae aut fiduciae; Non ratione assensus, quem et Daemones habeant Jac. II. Ergo ratione fiduciae. Hujus vero non tantum generalem promissionem esse objectum, sed et specialem, quam ostendat Evangelium, quod Deus peccata remittat propter Christum ejusque meritum. Rom. III. etc. Missis igitur his quoque dubiis Vogelius explicationem Aphorism. XXXIII. exposcebat. Quam subministraturus Schroeder, excludo, inquit, praxin fidei [note: Quamvis enim et ipsa fides sit actus apprehendens Christum non tamen ut actus consideratur in justificatione, sed ut organon justicapum, uti b. Dannhauerus loquitur. Hinc per [gap: Greek word(s)] ordinarie describitur.] ex justificatione. Fides ratione essentiae relata ad justificationem est sine operibus. Sed ratione existentiae est cum operibus: Nam fides est efficax per opera Gal. V. Contra Vogel: Immo dicuntur opera [gap: Greek word(s)] fidei Jac. II. At promte et bene Schröderus: Per [gap: Greek word(s)] , ait, intelligitur anhelitus, [note: Ita nonnulli accipiunt verba Matth. XXVII. 50. Rectius ex etymologia et usu quoque Gr. atque Latinorum, quibus nihil, quam phrases, spiritum ducere, animam continere, comprimere etc. frequentius est. LXX. [gap: Greek word(s)] pro Ruach passim usurpant, etiam bestiarum.] ex quo cognoscimus, spiritum seu animum esse adhuc in homine: ita quoque opera sunt [gap: Greek word(s)] , ex quo colligitur, fidem adhuc esse in homine. Concessit proinde et haecce Vogel una


page 643, image: bs0643

cum Aphor. XXXIV. et XXXV. Sed circa XXXV Ium: Qua ratione peccatum in Sp. S. sit irremissibile, haerens, informationem petiit, Schröderoque, non ratione expiationis, quae a Christo facta sit, sed ratione impoenitentiae finalis [note: Quia per malitiosam repudiationem, ad finem vitae continuatam, gratiae oblatae, et cum blasphemia conjunctam, non potest fieri procuratae salutis applicatio. Aliter responderent, qui Peccatum in Sp. S. duntaxat Judaeis tribuunt, oeconomiam Evangelii per Sp. S. post Christum denuo praedicati ad extremum etiam rejicientibus.] id intelligendum esse, subjiciente, Vogelius, ad locum Act. XIII. [note: Ad marg. nostri exemplaris, manu, ut putamus, Paulli Piggelii Antistitis Laurent. et Schroederi Successoris, Act. VIII. h. l. intelligi et Simonis Historiam, adscriptum legimus; Sed verisimilius est, Vogelium ad Elimam digitum intendisse.] ubi peccatum illud dicatur excelsa manu factum, progressus est, eumque sibi desideravit dilucidari. Quam dilucidatiorem daturus Schröderus, difficiliorem esse a peccato tali resurrectionem, [note: Non per extraordinariam gratiam, sed vi ejusdem foederis Evangelici, indefinite omnibus per poenitentiam ad gratiam ordinatiam aditum patefacientis. Quam, propter majorem obdurationis gradum, Daemonis mali impedimenta operosius et callidius objecta, et consvetudinem diuturnam haud facile superabilem, caussasque alias, ex parte hominum difficultates majores creantes, multo rariorem et perarduam esse, cum experientia, tum Jerem. Cap. XV. 23. et alibi Scriptura S. testantur. Quod vero Schroederus majorem etiam poenitentiam requirit, haud dubie ad grandiora peccata, majori animi dolore et tristitia agnoscenda et deflenda, respexit: quam utique delictorum magnitudo et atrocitas exposcit. Nisi forte majorem hanc poenitentiam quotidianae, quae et stantium (in gratia) dicitur, opponat.] i. e. majorem poenitentiam requiri; sicuti et Petrus prae caeteris Apostolis opus habuerit, non tamen omnino cuiquam denegari gratiam, affirmavit. Quo facto idem Vogel etiam Aphor. XXXVII. XXXVIII. XXXIX. XL. XLI. XLII. approbabat, nec de Aphor. XLIII. se duhitare, iterum professus est, sicuti et supra eum suo calculo probarit; Neque etiam de Aphor. XLIV. XLV. XLVI. XLVII. XLVIII. XLIX. L. quoad [gap: Greek word(s)] habere, quod moneat, addidit. At quomodo in Aphor. IV. ex adoratione Deitas Christi demonstrari possit, se, quod bona pace Dnn. Auditorum dicat, nondum pervidere, iterum pronunciavit. Formavit ergo, ut et huic scrupulo occurreret, Schröderus sequens argumentum: Quicunque udoratur, ille est Deus. Christus adoratur, Ergo. Sed Vogelius majorem limitaturus addidit: Quicunque per se adoratur etc. Christus non per se. Ergo. Cui Schröder porro: Nemo est, inquit, qui non adoratur per se, et nisi Christus non esset Deus, non posset adorari. Homo Christus quidem non adoratur per se, sed [gap: Greek word(s)] respectu unionis cum [gap: Greek word(s)] . Iterum vero Vogel: Adoratio non terminatur in Christo, sed in Patre. Schröderus autem: Verum id est, ait, quod adoratio in Christo, qua homine, ad divinam naturam tendat. Nam


page 644, image: bs0644

adorare aliquem, qui non est Deus, et adorare aliquid, quod non est unitum Deo, idololatria est: propterea Nestorius, dirimens unionem, et coadorandum [gap: Greek word(s)] cum carne dicens, [gap: Greek word(s)] dicius est. Cur autem (ita perrexit Vogelius) in tota Scriptura non datur exemplum adorationis et credendi in Sp. S. Respondit Schröder: In Symbolo Apostolico id [note: Quod nimirum de Fide seu fiducia in Sp. S. dictum erat.] haberi, quod in tanta auctoritate habeat, quanta Apostolorum epistolas; [note: Propter antiquitatem Apostolico aevo saltim proximam; quippe cujus prima initia et quasi stamina (accessisse enim paullatim occasione haeresium dilucidationes quasdam, non negamus,) jam ab Irenaeo, et ante eum, tanquam usitata jam ante in Ecclesia commemorantur, a Tertulliano vero atque Origene, ut ab Apostolis profecta, non obscure laudantur. Ab Apostolis enim ipsis primum consignatum id esse, incertum; Ea certe forma, qua hodie usurpatur, non fuisse ab illis adornatum, in Historia Symb. Apost. Kingiana ex additamentis succedaneis seculorum priorum luculentissime est demonstratum.] addiditque, haberi et exempla in Justini, Athenagorae, Cypriani, aliisque scriptis, et denique valedictiones atque salutationes Paullinas Spiritum S. includere. [note: Addatur hisce valedictionibus et salutationibus, 2. Cor. XIII. et Apoc. I. usurpatis, praeter divinitatem, adorationis invictum argumentum, Formula Baptisini, [gap: Greek word(s)] etiam Sp. S., h. e ad cultum religiosum ejus, non minus, quam Patris et Filii, coll. Act XXII. 16. (quo ad invocationem illam sane initiamur solennissime) spectans. Eaque porro ex [gap: Greek word(s)] Angelico Es. VI. coll. Act. XXVIII. item blasphemia in Sp. S. Matth. XII. jurejurando [gap: Greek word(s)] Rom. IX. 3. ipsaque invocatione Simeonis Luc. II. 26. coll. 29. illustrentur. Exempla vero primitivae Eccles. ex b. Olearii (Gottfr.) Diss. de Sp. S. cum P et F. adoratione et glorificatione contra Whistonum A. 1711. hab. ingenti copia collecta petantur. Rationem de reliquo, cur parcius de Sp. S. adoratione in N. etiam T. dictum sit, b. Spenerus in Jud. Theol. Germ. P. IV. f. 75. sq. ingeniose reddidit.] Opponebat quidem Vogel Erasmum, qui, Sp. S. Patres adorare noluisse, affirmet, quia nec praeceptum nec prohibitionem habuerint. Verum Schröderus, etsi non tam frequentes adorationes Sp. S. ut Filii Patrisque fuerint in veteri Ecclesia, tamen non prohiberi [note: Immo vero non minus ea frequens est, formula autem ita plerumque legitur v. g. apud Justin. M. in Apol. II. f. 97. sq. concepta, ut per aut in Sp. S. Deus invocetur, non honoris imminuendi, sed ordinis personarum innuendi caussa. Idem certe Justinus l c. f. 56. de Christianis omnibus, Sp. S. eos religiose, peraeque ut P. et F. colere ( [gap: Greek word(s)] ) atque adorare [gap: Greek word(s)] , explanate et tanquam de re notissima locutus, perspicue testatur. Hoc tamen observandum est, plerosque primae Eccl. Doctorum et Auditorum ad eum modum invocationem religiosam Dei et docuisse et frequentasse, ut, quod ex monimentis ante Sec. IV. residuis perpaucis constat, cum invocatione etiam originem personarum et ordinem inter eas, divinitus in Scr. S. expressum, sedulo simul indicare voluerint. Hinc illae Arianorum veterum et recentiorum, inprimis G. Whistoni, lacrymae.] respondit, quin liceat adorare; additaque Epiphanii formula: Adspira nobis Sp. S. et


page 645, image: bs0645

fac nos dignos etc. nescio ob quam caussam, et forte jussus a proceribus, colloquium abrupit. Quemadmodum etiam ex his ipsis annotatis postremis colligitur, tumultuarie quaedam dicta, et a Notariis imperfecte excepta fuisse. Notabilis autem fuit Vogelii confessio tandem ad sciscitationem Fabritii: Quae ergo est tua sententia? his conceptis verbis edita: Quod hactenus in specie ad unumquemque Aphorismorum propositorum finaliter seu decisive dixi, idem nunc dico, et quidem ex toto corde bonaque conscientia me dixisse protestor. Deus Pater ille luminum Sp. S. sui lumine me porro quoque illustret, et in hoc lumine, ad quod me reduxit, conservet. Ipsi cum Filio et Sp. S. pro hac reductione sit laus et honor in secula seculorum. Amen.

§. LII.

Videbantur, his transactis, jam cuncta esse expedita, cum praeter opinionem nova difficultas suboriretur, quae parum abfuit, quin omnem propemodum laborem hucusque tam strenue continuatum, et ad finem (ut credebatur.) perductum, irritum redderet. Cum enim intercedentibus aliquot diebus, rebus interim bene deliberatis, novus Conventus idemque VNDEGIMVS constitutus esset, ad quem d. XXV. Septembris simul uterque Studiosorum in transversum antea actorum, Vogelius pariter et Peuschelius, quod nunquam ante factum, adesse jussi et vocati etiam una comparuerant, non solum Recantatio publica ab ambobus postulata, cum subscriptione LL. Normalium Eccl. Noriberg., sed Jusjurandum quoque religionis utrique impositum, idque hisce praestare constanter recusantibus, nova mora injecta, atque disputatio adeo pristina publice et privatim redintegrata est. Initium hac de re dicendi Generosissimum Dn. Georgium Volkamerum [note: Septemvirum, tunc vero etiam Eccl. et Schol. Ephorum atque Acad. Altorphinae Curatorem primarium. Cujus egregias dotes et in Rempubl. patriam merita graphice descripsit b. Saubertus Orat. I. de Biblioth. Noriberg. f. 29. sqq. et inter alia in gratificando humanissimum, inque omni negotio, quid locus, quid tempus, quidve ratio postularet, circumspectissimum, quod et praesens caussa aperte demonstrat, appellavit.] hunc in modum fecisse, accepimus, verbaque etiam notabilia et bre. via Gravissimi Viri, cum responsionibus redditis, digna esse judicavimus, quae integra potius, quam mutila, repeteremus sequentia: Dieweil ihr nun beyde aus GOttes Wort anderst unterwiesen, euch zu den Aphorismis mit Mund und Hertzen bekennet: So ists nun an dem, dass ihr nicht allein mit eigenen Haenden dieselben unterschreibet, und euren gottlosen Irrthum oeffentlich wiederruffet; sondern auch mit einen leiblichen Aid zu GOtt betheuret, dass ihr hinfort,


page 646, image: bs0646

die ganze Zeit eures Lebens bey derselben Lehr verbleiben, und nit davon abweichen wollet. Ad quam propositionem, primum Vogelius, deinde et Peuschelius, ordine quisque suo responderunt. Et Vogelius quidem, aetate senior, sequentibus verbis declarationem suam exorsus est: "AEdle E. Hochweise, insonders grgl. Herrn: Was grosse Müh, Sorg und Fleiss E. E. E. und Herrl. mit uns fürgenommen, haben wir bissher genugsam gespüret, und demnach grosse Vrsachen, unsern lieben GOtt, durch welches sonderbahre Schickung, wir wieder auf den rechten Weg sind gewiesen worden, von Herzen zu dancken. Nachmals sind wir schuldig, hohen Danck zu sagen E. E. E. etc. Rath, sonderlich aber den wohlverordneten Herrn Scholarchis, dass sie an ihnen nichts erwinden lassen, sondern alles vorgenommen, uns auf den rechten Weg und zu der Kirchen, davon wir gewichen seynd, zu bringen. Bedancken uns auch nicht wenig, gegen die Ehrwürdigen und Wohlgelehrten Herrn Theologen, die nicht wenig dabey gethan, und alle andere Geschaefft hindangesezt, uns zu informiren, keine Müh und Fleiss gespahret. Verhoffen auch unser lieber GOtt, der uns wieder zu der Kirchen Augsp. Confess. gebracht, werde durch seinen Heiligen Geist Gnad verleyhen, dass wir dabey moegen bestaendig beharren, und solche Lehr treulich und fleissig fortpflanzen, damit ein Edler E. etc. Rath Vrsach habe unsers Falls nicht allein nimmer zu gedencken: sondern uns hinforth mit Gunsten geneigt zu seyn. Den Actum subscriptionis belangend, thu ich mich willig dazu finden. Was aber das Juramentum betrifft, thue ich um Ausschub bitten, weil ich noch etliche scrupulos habe, die mir mein Hertz sehr moechten beschweren und aengsten, wo ich also behend mich dess Juramenti unterfieng. Will aber verhoffen, dass mir solche in privatis colloquiis benommen werden koennen. Weil denn die Subscriptio sine Juramento nicht mag beschehen, begehr ich nochmal einen Aufschub mich hierüber bass zubedencken. Publicam revocationem will ich gern verrichten, wann mir nach vergoennter dilation meine dubia benommen, und also mein Gewissen befriediget worden. Hab gleichwohl die Hoffnung gehabt, ich würde nunmehr ledig gelassen werden, dass ich mit den Herrn Theologis von den hinterstelligen Scrupulis privatim und unverhindert conferiren moechte: sintemal in so einsamen Stand [note: Solitudo igitur sola fuit, quod iterum iterumque repeto, non squalor commentitius carceris, qui male habuit hos adolescentes libertati assuetos. Posteriori vero nomine uti illa custodia, qua attinebantur, vix digna erat, ita non est, cur de ea in praesenti cogitemus. Hac vero de solitaria vivendi ratione, ubique profecto, et vel in aedibus quisque suis, exeruciante intus mala conscientia, conqueri poterat.] unmoeglich, dass einem nicht sollten allerley Scrupuli

page 647, image: bs0647

einfallen. Haud dissimilibus verbis, et in eandem sententiam, Peuschelius quoque prosequutus legitur orationem socii: Edle E. Gebietende Herren: Wir haben bissher nit allein unsers lieben GOttes Gnad, Hülff und Barmherzigkeit gespürt, sondern auch E. E. etc. Raths unserer Gebietenden Obrigkeit Müh und Fleiss es fahren, indem sie uns noch junge Studiosos, so vielfaeltig [note: Hie, in vielen Stücken Christlicher Lehre etc.] von derjenigen Lehr, darinnen wir auferzogen, abgesührt, und in Irrweg gebracht, wieder zurecht bringen lassen. Dafür wir erstlich GOtt im Himmel, der nicht will den Tod des Sünders etc. Dann auch E. E. E. Rath, den Herrn Scholarchis und E. Ehrwürden grossen Danck zu sagen haben, und zu bitten, dass sie nit allein ingedenck menschlicher Schwachheit, sondern auch der grossen Schuld, die wir GOtt schuldig seyn, und doch dieselbe erlaesst, ihren Vnwillen wollten schwinden und fahren lassen, und sich dessen zu uns versehen, dass wir hinführo bey demjenigen, so wir bissher ausgesagt, nit allein wollen verharren, sondern auch bey andern fortpflanzen, und die grosse erzeigte Gnad jederzeit, und an allen Orten rühmen und preisen. Die Subscription belangend, bin ich willig und bereit solche alsobalden zuthun: Aber das Juramentum religionis zu leisten (welches ich dann E. E. und Herrl. nit soll verhalten) felt mir zur Zeit bedencklich und schwerlich for, weil in demselben GOtt zum Zeugen und Raecher wird angeruffen, welcher auf das Hertz siehet. Nun bin ich aber in meinen Hertzen noch etlicher Sachen ungewies, [note: Tantum autem abfuit, ut haec malae caussae aut simulationis suspicionem etiamnum gignant: tametsi prudentissime Curatores illustres jusjurandum deposcerent constanter; ut potius hinc eluceat, et Docendos meliora et Docentes de [gap: Greek word(s)] fidei et firma [gap: Greek word(s)] laudabiliter solicitos et certos esse voluisse, certioresque ut redderent alios, nulli labori pepercisse.] wollte demnach nicht gern etwas wieder mein Gewissen handeln; Denn wer solches thut, sagt der Apostel, der ist verdammt: welches von keiner andern denn der ewigen Verdammnus muss verstanden werden. In Betrachtung dessen werde ich bewegt, non quidem ablationem, sed dilationem juramenti zu begehren, und zu bitten, E. E. und H. wollten mit mir Schwachen im Glauben Gedult tragen, bifs mir die dubia, so ich noch habe, moechten benommen werden und

page 648, image: bs0648

verschwinden. Bin sonst willig, das Juramentum fidelitatis zu leisten, dass ich nicht weichen, mit jemand disputiren, oder einig Aergernuss anrichten wolle. Der Revocation will ich mich nicht waigern, da mir vergoennet wird, solche in einem auditorio declamando zu verrichten. Sind auch beede urbietig, und willig zur Communion. Quanquam vero ex his responsionibus facile Generosissimis Dominis Scholarum et Eccles. Curatoribus sinistri quid suspicandi aut indignandi caussa nasci poterat, [note: Nec fundamento etiam hanc suspicionem caruisse, ex sequenti XII. consessu luculentius patebit. Multo vero magis eam movere potuissent verba, consiliumque Ruari, quod (incertum an in Peuscheliana supellectile inter alia repertum sit, nec ne) impressum certe typis in epistolarum Ruari Cent. II. n. IX. nunc exstat, in hanc sententiam Peuschelio datum: Hoc agas manibus pedibusque, si plaustrum percellendum sit, quo possis ad caussam coram Senatu dicendam admitti, priusquam in exilium exigaris: Sed quoniam hoc difficulter fortassis obtineri poterit, dum animi, recenti ulcere, omnem manus tactum reformidant, procrastinandum existimo negotium, diemque de die ducendum, donec exosi nominis assvetudine aequiores judicii aures invenias. Multum in omni crimine temporis tructus potest, et quod primo irarum aestu Gyaris, aut etiam morte expiandum videbatur, ubi ille resederit, interdum vix molesta tunica dignum existimatur.] ea tamen fuit Illorum aequanimitas et liberalitas, ut benignissimis verbis mente atque gente pariter Illustris Volkamerus, non alia, quam paucula haec indulgentissime reponeret. Es haben sich zwar die Herrn versehen, ihr sollet mit dem bissher gegebenen Termin genugsam zu frieden seyn. Weil sie aber euer Conscientiam nit graviren oder beschweren wollen, [note: Novum aequitatis contra calumnias documentum.] sollt ihr eure dubia aufs Papier bringen, aufs kürzeste verfassen, und den Herrn Theologis übergeben, und zwar auf das eheste, so fern ihr eurer custodie wollt bald liberirt und entledigt seyn." Ad quae tribus verbis Vogelius: Mit diesen Bescheid sind wir herzlich wohl zufrieden. Atque his dictis etiam ambo abiere, et conventus Vndecimus eo pacto solutus est.

§. LIII.

Nobis autem necessitatem hoc ipso termino, cum conventu posito, imponi videmus, paulisper a caeteris, quae sequentur, colloquiis, cujusmodi adhuc quinque restant, digrediendi, et, quoniam dubia, quibus adhuc vexarentur in devia seducti, scripta Theologis exhibere injunctum erat, de illis nonnihil dispiciendi. Idque tanto rectius accuratiusque exequi licet, quanto optabilius nobis ea contigit felicitas, ut eorundem MSctorum, in quibus consignata illa legebantur,


page 649, image: bs0649

Theologisque tradita sunt, divina singulari providentia, exemplaria, et amici cujusdam plurimum colendi dono, adipisceremur. Quae cum B L. communicare non dubitamus, subjectis simul ad praecipua objectionum momenta responsionibus, ipsius optimi eruditissimique Schröderi manu, docta, qua solebat, brevitate, et distincte adscriptis, eandemque adeo mentem, si non verba, caeterorum collegarum, nisi, (quod credibilius est,) communi nomine responderit, referentibus. Quam etiam ob rem haud indigni nobis isti visi sunt scrupuli, qui integri typis describerentur, ut simul etiam difficultates, contra jusjurandum, Aphorismorum subscriptioni superaddendum, motae et solutae, [note: Quae subtiliorum objectionum repetitiones vel hodiernis quorundam scrupulis hinc inde sparsis e medio removendis, iis praesertim, qui de Libris Symbolicis subscribendis et jurata fide comprobandis agunt, inservire queunt. Eadem vero dubiorum novorum integra descriptio cum responsionibus praemeditatis eo facere potest, ut, quoniam ad dicta quaedam in colloquio provocant fluctuantes, cumprimis Vogelius, nonnulla quoque a Notariis festinante calamo omissa esse, quibusdam vero brevius dictis majorem lucem accendi potuisse, appareat.] quales fuerint, hinc intelligi possit. Fuerunt ergo

Dubia VOGELII. Ad Aphorismum I. Dubium I.

Stante propositione hac: Vnus est, qui noster Deus est, quam ex 1. Cor. VIII, 6. colligi posse, fuit concessum; non plane video, quomodo stare possit altera: Tres sunt, quorum unusquisque Deus est. Certum enim est: Vnum illum, de quo in propositione prima, esse numero unum, et simul etiam Deum essentia; nec minus etiam certum est, tres illos, de quibus in propositione altera, esse numero tres, et pariter etiam unumquemque ipsorum Deum essentia: unde hujusmodi exurgit oppositio: (A) Vnus numero est, qui est Deus essentia: Tres numero sunt, quorum unusquisque est Deus essentia.

Respons.

(A) Non est vera oppositio, sed error oppositionis, quia non observatur [gap: Greek word(s)] . Quippe prior propositio loquitur de essentia absolute considerata: Posterior de essentia relate considerata. [note: Brevius haec ita mihi enunciare fas est: Sufficit, unum esse Deum, toties ab ipso Deo in Scr. S. affirmari, et tamen hunc Deum, non solum Patrem esse, sed etiam Filium et Sp. S., atque hos tanquam alium aliumque distingui. Reliqua, et modus distinctionis, realis certe et non fictus, quia ipsius Dei verbo testatissimus, soli Deo cognita sunt. Itaverbis Scripturae divinae servatis rationi habenae injiciuntur, mentique humanae gloria obsequii et fidei relinquitur. Si cui vero vocabula Ecclesiae recepta compendiosiora videbuntur, neque nostra haec b. Schroederi methodus displicebit. Mysterium certe non in verbis, sed in impervio rationi modo, communis pluribus naturae, at sine multiplicatione vel partitione, haeret.] Sicuti igitur non pugnant istae: Vnus est numero, qui


page 650, image: bs0650

habet essentiam unam, pluribus tamen communem: Et tres sunt, quorum unusquisque eandem habet essentiam, sed sub certo charactere hypostatico incommunicabiliter: sic quoque non pugnant istae.

Dubium II.

Doceri cupio, qui fiat, quod actio illi uni Deo, qua uni, tributa non (A) evincat, illum unum Deum esse persona unum: cum tamen actio Spiritui S. tributa ejus personalitatem evincere (B) credatur. Si vero ibi sufficit (C) unitas numerica; cur hic non sufficit eadem? An obstat ibi Scripturae analogia, ne colligamus unitatem personalem? Sed quid si hic diceretur idem, idque probaretur (D) inde, quod Sp. S. alibi proponatur, ut res.

Resp.

(A) Non evincit; quia obstat communicabilitas essentiae. Quippe nomen Dei, absolute seu [gap: Greek word(s)] positum, significat essentiam pluribus communem, quae ideo persona dici non debet.

(B) Evincit hic; qui nihil obstat, siquidem Sp. S. nomine essentia divina significatur non absolute, seu quatenus est communicabilis, sed relate, quatenus est communicata, et jam incommunicabiliter in Sp. S. persona subsistit. [note: In rebus finitis haec difficilia quidem sunt intellectu, at si ipse Deus, sui ipsius optimus intimusque cognitor, distincte haec doceat, quis in dubium ea vocare ausit? nisi qui ultra crepidam judicio suo temere progredi non verecundetur. De Script. itaque Sacrae non opponendis invicem enunciatis tam sublimibus, sed conciliandis, laborandum est.] Vnde nomen Sp. S. non potest praedicari de pluribus, sicut nomen Dei.

(C) Non sufficit, sed requiritur insuper, ut, quod numero est unum, etiam sit incommunicabile, quomodo Deus non est numero unus.

(D) Inanis probatio 1) quia in Iocis fundamentalibus describitur, ut persona, 2) quia longe plures sunt loci, ubi describitur ut persona, quam, ubi proponitur ut res; 3) quia ubi proponitur ut res, nisi admittatur metonymia, ne quidem virtus Dei erit.

Dubium III.

Annon ex vers. 24. Cap. IV. Act. elici (A) possit: Solum Patrem Dn. nostri Jesu Christi esse illum unum Deum, quippe cui creatio mundi videtur vendicari soli, (B) idque vi verboram, quo ipsum Apostoli compellant: Domine,


page 651, image: bs0651

tu es ille Deus, qui etc. Esse enim eum, quem illi compellant Patrem Dn. nostri Jesu Christi, constat ex v. 27. l. c. Videantur loci, quoad loquendi modum (C) simillimi, Joh. XI. 27. Marc. VIII, 29. 2. Sam. XII, 17. Quemadmodum vero in his locis, vi locutionis, (D) recte colligitur praedicatum subjecto inesse soli: ita perinde faciendum videtur in loco Act. IV, 24.

Resp.

(A) Non potest hoc inde elici: Quia non sequitur: Pater est ille Deus, qui fecit coelum et terram: Ergo solus Pater est ille Deus, qui secit coelum et terram: Ratio, quia et nomen Dei et opus creationis tribuitur etiam alteri, praeter Patrem: nempe Christo Joh. I. Hebr. I. etc. [note: Scriptura igitur S. cum loquatur interdum de Deo, ut Deus est, idemque verus, non fictitius, et non nisi unus, contra [gap: Greek word(s)] Ethnicorum, et unum et solum, deastros excludens omnes, et ut Patrem simul benignum nominat ac praedicat; ita tamen, ut alibi, ubi de hoc ipso Deo, quis sit, distinctius describendo, cum Ecclesia diviniori agitur, plures in ea vera divinitate (personas,) et nominatim Patrem filium generantem, Filium item ab eo genitum, et Sp. S. ab utroque procedentem commemoret.]

(B) Non vendicatur hic soli Patri, sed soli vero Deo; idque respectu falsorum Deorum, de quibus dictum est Jer. X, 11. Dii, qui coelum et terram non fecerunt etc.

(C) Immo dissimillimi: Quippe in istis praedicatum non est commune, sed adaequatum: Illic vero praedicatum patet latius, subjectum est angustius.

(D) Non vi locutionis, sed vi praedicati, quod subjecto non est latius.

Dubium IV.

Annon ex v. 20. Cap. III. ad Gal. concludi (A) possit, Deum illum unum unum esse persona, perinde ut is, cujus ibi negatur esse mediator. De una enim eadem unitate utramque istius versiculi particulam loqui, constare videtur ex mutuo respectu per voculam (B) [gap: Greek word(s)] indicato. Illum vero, cujus mediator esse negatur, unum esse persona, colligi potest ex vulgato axiomate, quod ibi extat, nempe: Mediatorem unius non esse, sed (quod alias addi solet) ad minimum esse inter duos: quod de personis dictum esse nemo ignorat.

Resp.

(A) Non potest hoc inde concludi: Tum, quia, cum dicitur: Mediator non est unius, [gap: Greek word(s)] unus non significat praecise unum persona,


page 652, image: bs0652

sed unam partem (puta laesam vel laedentem) quae alias una, alias pluribus, forte etiam nulla persona constare potest, v. gr. si pastor pro ovibus, venator pro cane intercedat apud alium. Tum, quia partis cujusque unitas e natura sua propria considerari debet. Alias concludi posset in contrarium: Sicut homo pars una, pro qua est intercedendum, non est numero unus, seu persona una, sed specie: sic quoque Deus unus non est persona unus, sed essentia unus, apud quem est intercedendum. [note: Parum proficiunt Sociniani argumento ex hoc loco desumto, praesertim si Mediator iste non alius sit quam Moses, voluntatis divinae et populi ad Deum interpres. Quid enim? Anne quisquam negat, Deum esse unum? Id vero si largiamur, utrum, non esse in Deo alium atque alium, hinc consequitur? Imbecillis profecto consecutio, quam tot loca, quot praeter Patrem et Filium Spiritumque S. Deum esse testantur, eosque inter se nihilominus distinctos describunt, retundunt. Multo vero minus ea locum habere poterit, si, non fuisse Mosen praestantioris foederis, quod promissione gratiae continetur, [gap: Greek word(s)] ; Sed verum illum genuinumque Mediatorem, [gap: Greek word(s)] sic dictum, semen, inquam, illud promissum, non unius populi, sed omnium gentium, cum uno Deo pacificatorem, his verbis requiri et indigitari, uti nuper nonnemini visum est, dixeris. Omnium vero brevissime scrupulum hinc natum removebis, si, non de uno, nec persona nec essentia Deo, sed uno, respectu concordiae et propensionis amicae, uti Joh. XVII. 11. 21. haec vox aliquoties accipitur, sermonem esse existimes. Hanc enim sententiam, quam mediatoris officium subindicat, cujus est dissidentes conciliare, postulat et status Ecclesiae sub pacto Mosaico, Dei iram nondum per se tollente, confirmat.]

(B) Particula [gap: Greek word(s)] nihil aliud significat, quam quod, cum mediator ad minimum sit inter duas partes, harum partium unam esse Deum, apud quem Moses pro populo Israelitico intercesserit.

Dubium V.

Quid dicendum (A) ad vers. 3. Cap. ad Eph. I. et alios locos huic similes, in quibus mentione facta [gap: Greek word(s)] expresse determinatur; quis sit ille [gap: Greek word(s)] , nempe, Pater Domini nostri Jesu Christi; cum negari nequeat, [gap: Greek word(s)] esse illum unum Deum, nec ejusmodi determinatio locum habeat, nisi determinans et determinatum se habeant aequaliter: h. e. neutrum altero latius pateat. Secus enim si accidat, fit [gap: Greek word(s)] , v. g. Homo et Petrus (B) Apostolus et Andreas? An dicendum, dici in his locis Patrem [gap: Greek word(s)] sicut verbi caussa dici posset, [gap: Greek word(s)] (C) [gap: Greek word(s)] . Sed annon et hoc diceretur duriuscule?

Resp.

(A) Dicendum: Aut particula [gap: Greek word(s)] sumitur [gap: Greek word(s)] , et tum patet, nomen Dei accipi [gap: Greek word(s)] quia limitatur nomine Patris, et distinguitur a Filio: aut particula [gap: Greek word(s)] sumitur copulative,


page 653, image: bs0653

et tum nomen Dei potest accipi [gap: Greek word(s)] , ut sit sensus: Benedictus est Deus, qui est Pater, Filius et Sp. S., et benedictus sit peculiariter Pater Domini nostri Jesu Christi. Neutro modo sequitur, solum Patrem esse Deum: [note: Nihil difficultatis haec continent, dummodo ad Oeconomiam [gap: Greek word(s)] inter Personas divinas consilio divino sapientissime constitutam, qua O. M. Numini e luce sua abdita veluti prodire lubitum fuit, respicias. Ad hanc vero si animadvertas, Patremque ut judicem, Filium ut [gap: Greek word(s)] , Sp. S. ut praeconem et paracletum consideres, perfacile, cur Patri h. l. electio tribuatur, elucebit. Nec porro minus, cursolus Pater commemoretur, patebit; ideo scil., quia caeterarum Personarum manifestatio in ista oeconomia judicii, et decreti potissimum divini ex executione magis, quam electione eluxit.] Non priori, quia etiam Christus dicitur [gap: Greek word(s)] Rom. IX. Non posteriori, quia Pater hic peculiariter dicitur benedictus, quia ipse primus est autor beneficiorum, quae per Christum sunt nobis praestita.

(B) Si vocabulum hominis accipitur in communi, similis est locutioni isti Marc. XVI, 7. Dicite discipulis ejus et [note: Sic saepius Vav Hebr. et Graec. [gap: Greek word(s)] pro particula inprimis accipi, passim, a b. Glussio quoque in Grammat. S. L. III. Tr. VII. Can. III. f. 586. ed. vetust. observatum est.] Petro: si accipitur de singulari persona, non quadrat exemplum.

(C) Non quadrat: quia utroque nomine significatur persona: at cum dico: Deus et pater, nomen prius significat essentiam, posterius personam.

Dubium VI.

Annon, (A) si dicantur esse in una divina essentia tres personae, essentia divina statuatur specie una: quippe quae communis (B) sit tribus individuis; cum omnis persona sit individuum? Sin; quomodo numerica illa unitas contra Tritheitas evidenter demonstrari poterit; cum secundum Philosophos essentia (C) individua intelligens, non minus incommunicabilis sit, quam persona; immo cum hac prorsus eadem? Ex Dei enim appellatione (D) quomodo res plane confici possit, nondum satis perspicio, eo, quod illi concedere possint, esse cam tribus illis personis communem, atque sic non tantum patrem, sed et filium et Sp. S. esse Deum; negare autem constanter, unitatem Deo in sacris litteris tributam esse numericam, sed sufficere, si ejusmodi sit, quae dicitur concordia. (E)

(A) Negatur; Quia tres sunt personae in essentia [gap: Greek word(s)] una. [note: Vnus videlicet [gap: Greek word(s)] Deus, et tamen ita unus, ut in ista una natura sint alius atque alius, quibus nomen Dei peraeque tribuitur.]



page 654, image: bs0654

(B) Quicquid est commune tribus individuis, scil. per sui multiplicationem, [note: In Deo autem communio est sine multiplicatione: [gap: Greek word(s)] .] id specie est unum: Vel sic: Verum hoc est Philosophice, seu in rebus creatis, non Theologice.

(C) Quod philosophi hic docent, philosophice est verum, h. e. in rebus creatis; [note: Hoc est finitis, et ab infinito Numine limitibus certis circumscriptis.] non autem simpliciter est verum, quia non est verum in divinis, ubi datur individuum, quod non sit incommunicabile, nempe essentia divina, una pluribus personis communis. [note: Revelatione Dei de se ipso testantis haec docente, quae alioquin ignoraret Theologia naturalis.]

(D) Et quis inde [note: Ex solo Dei vocabulo, praesertim si Hebr. [gap: Hebrew word(s)] numero plurium spectes formatum.] rem conficere instituit? Conficitur autem evidenter aliunde, ut 1) quod dicitur Deus unus, 2) quod ita dicitur unus, ut [gap: Greek word(s)] [note: Non alius praeter eum; quod aliquoties legitur additum.] diserte damnetur. 3) quia ut numero unus de se loquitur, ut, quoad numerum, uno, [note: Etiam quando verbum, adjectivum et similia cum plurali Elohim construuntur. Huc certe Schröderus digitum intendit. De robore ipso hujusmodi argumentorum, alibi jam, quid sentiendum sit, monuimus, nunc mentem Viri doctissimi explanamus.] 4) quia a nobis compellatur ut numero unus etc.

(E) Vnitas concordiae est unitas metaphorice sic dicta. At in fundamentalibus Scripturae dictis [gap: Greek word(s)] non est temere deserendum. [note: Praesertim ubi non [gap: Greek word(s)] genere neutro legitur expressum. Caeterum loco supra citato Joh. XVII. 11. sqq. non aequalitatem unitatis, sed qualitatem, quemadmodum et perfectio talis Matth. V. ult. exigitur, nemo non designari intelligit.]

Dubium VII.

An ullus sit Script. locus, ex quo solo et per se possit (A) sacro sancta trium personarum unitas illa demonstrari? Sive; An ullus sacrarum litterarum locus sit, ex quo solo, facili aliqua methodo et necessaria consequentia, deduci possit haec conclusio: Ergo Pater, Filius et Sp. S. sunt ille unus Deus?

(A) Primum: Non est necesse, ut id ex uno loco demonstretur; Est enim Articulus multimembris, ubi satis est, singula ejus membra singulis locis demonstrari: puta, 1) quod unus sit numero Deus, 2) quod pater sit ille Deus, 3) quod Filius sit ille numero unus Deus, 4) quod Sp. S. sit ille numero unus Deus. Quibus probatis probata est ista conclusio: Ergo P. F. et Sp. S. sunt unus ille Deus. Si


page 655, image: bs0655

tamen (Secundo) illud fieri necesse sit, e verbis baptifmi sic concludo: In oujus fidem et nomen baptizamur, [note: Conf. 1. Ep. ad Corinth I. 14. ubi Deo gratias agit Apostolus, quod non nisi paucissimos ipse sua manu baptizarit, ne quis dicat, [gap: Greek word(s)] ; cum paullo ante non sine commotione animi interrogasset: Num in nomen Paulli baptizati estis? Certe non alia de caussa, quam quod id, quod Deo soli proprium sit, sibi arrogasse, hinc consequeretur, hocque sacrilegii quod dam specimen non injuria censeri posset. Vnde contra, hanc consecrationem solennem non nisi Deo, eique soli, convenire, tanquam religionis praecipuum actum, liquet.] iste est unus ille Deus. Atqui in fidem et nomen P. F. et Sp. S. Ergo etc. [note: Locum 1. Joh. V. in hac tota disputatione omissum esse et silentio praeteritum hanc unam ob caussam suspicor, quod ambages effugiorum Criticorum evitare Schröderus maluit, quam ad ea verba provocare, quibus vel firmiora vel aeque solida alibi occurrentia facile substitui possent. Pro genuino enim habuisse, non supposititio, ex aliis ejus scriptis evidentissime patet.]

§. LIV.

Ad Aphor. II.

Annon, quando ad loca Script. quae Sp. S. ut rem, quae personae contradistinguitur, proponunt, respondetur*: Opponi illis posse multo plura, quae eundem proponunt ut personam; numerentur potius argumenta, quam ponderentur, (A) cum in illis tropo locus (B) esse nequeat; bene autem in his; nec ubique etiam dici possit, Sp. S. accipi pro donis? Consideretur (C) enim locus Act. II. 13. ubi de effusione Sp. S. super Apostolos (quam ipsissimam ejus esse missionem a Christo promissam apparet, ex collatione loci citati v. 33. et Joh. XVI. 7.) agitur, et alius 1. Joh. III. 24. etc. IV. 13. Nam cum in his locis sermo sit de Sp. S., non quatenus jam in nobis est, sed quatenus in Deo est, (D) et demum in corda nostra mittitur, non perspicio, quomodo responsio ista iis accommodari possit.

* Respondebatur hoc, cum ageretur de argumento, quod petitur ex operationibus personalibus.

(A) Numerantur et ponderantur simul; quia affertur regula interpretum: Quod in dubiis [note: Mysteriis praesertim: Caeterum cum de Deo saepius loquatur scriptura S. ut homine, sed praeter locum Joh. IV. 24. vix unquam Spiritum appellet, non sine caussa haec limitatio addita est. Spiritum enim esse Deum, tota ejus natura perfectissima, cum imperfectionibus materialibus comparata, evincit, ut operosa inculcatione opus non fuerit; at divinas perfectiones eo modo nobis crebrius delineare, qui captui nostro accommodatus esset, omnino necessarium erat.] pauciora exponenda sint fecundum plura: Item quia infundamentalibus [gap: Greek word(s)] non sit temere deserendum.



page 656, image: bs0656

(B) Falsissimum: cum, quia de persona non minus possunt dici, quae sunt rei; quam de re, quae sunt personae; nisi forte personis metaphorae a rebus petitae non possint tribui; tum, quia in iis, quae illi afferunt, quaedam de virtute Dei sine tropo intelligi non possunt.

(C) Considero et dico: Nihil infinitum, sive sit persona, sive sit virtus divina, proprie mitti seu effundi [note: Ergo vel ipsum essusionis vocabulum a significatione propria nos abscedere jubet.] potest.

(D) Immo, quia in his locis agitur de Sp. S., ut dato, utique sermo est de Sp. S., qui quidem in Deo semper est per unitatem essentiae, in nobis vero coepit esse per gratiam: [note: Nova operatione, qua se Deus patefacit, non tamen absente substantia sua; coll. Psalm. CXXXIX. 7. Rom. VIII. 9. et 14. Joh. XIV. 16. 26. 1. Cor. XII. 6. etc.] Et qui in corda nostra mittitur, non per sui mutationem localem, sed per cordis nostri sanctificationem, aliasve gratiosas appellationes. [note: Quemadmodum et Pater atque filius ad fideles Deo venire dicuntur, inque iis permanere, ut habitaculis suis Joh. XIV. 23. non intimiori praesentia naturae, sed novo praesentiae, quae nec potest esse penitior, qua substantiam, patefactionis et operationis modo: in quam sententiam etiam ad impios venire, ut in eos animadvertat justis promeritisque poenis, subinde de Deo dicitur.]

Ad Aphor. III.

Admodum mirum videtur, Filii Dei generationem aeternam non posse a priori (A) ex sacris litteris ostendi; immo ne a posteriori quidem, nisi pro concesso sumatur, non posse filiationis illius divinae monstrari initium. Certe ejusmodi probandi modus, quomodo conscientiae dubitanti satisfaciat, nondum video. Nisi enim fallor, ejusmodi demonstratio hinc exurget: Cujuscunque rei, quam S. Litterae Christo tribuunt, non potest ex iisdem demonstrari initium, ea est aeterna. Atqui Filiationis divinae non potest etc. Ergo est aeterna. At vero, annon posset quis simili modo (B) argumentari de diebus Melchisedeci: Cujuscunque rei etc. Atqui dierum, quos sacrae litterae Melchisedeco tribuunt, non potest ex iisdem demonstrari initium etc. Ergo. Quicquid adhoc argumentum respondebitur, idem fortassis dici poterit ad argumentum pro divina filiatione Christi aeterna allatum. Sed annon etiam de assumtione argumenti ejusdem merito adhuc dubitari posset? Annon (C) enim, si apud omnes in confesso sit, Christum in tempore vi virtutis altissimi (quaecunque illa tandem [note: Videtur Vogelius hac parenthesi controversiam, de virtute Dei pro persona, aut pro attributo sumta, velle sepositam, atque in praesenti omittendam.] sit) in utero virginis fuisse productum, satis de Filiationis hujus initio ex sacris litteris constabit? Sunt vero verba Angeli clarissima: Sp. S. (D) superveniet in Te --- vocabitur. Deinde,


page 657, image: bs0657

si probari possit, Jesum illum Mariae filium, in tempore incepisse esse Christum, et vere esse Christum, et esse Filium Dei, in sacris litteris sunt unum et idem; annon hinc quoque dubia (E) fiet demonstrationis illius assumtio? Prius quidem multis ostendere non est opus, cuminter omnes constet, Jesum, Dominum nostrum, in tempore esse missum et sanctificatum a Patre, in quo ipso munus illud, ob quod Christus dicitur, consistit. Posterius vero apparere videtur ex collatione v. 16. cap. XVI. Matth. cum v. 29. c. VIII. Marc. et v. 20. c. IX. Lucae. Quod enim in loco primo dixisse legimus Petrum verbis his: Tu es Christus ille Filius Dei, idem apud Marcum l. c. comperimus simpliciter expressum: Tu es ille Christus, et apud Lucam: Tu es ille Christus. Dei. Cum vero verba haec contineant petram illam, super quam aedificata sit Ecclesia, citra injuriam (F) duorum posteriorum scriptorum sacrorum, dici nequit, quicquam in eo annotando fuisse praetermissum; a qua tamen culpa liberari non possent, si aliud (G) foret: Esse Christum, quam esse filium Dei, eo quod sic tam hoc, quam illud fuisset annotandum. Idem, ni fallor, liquet ex Cap. IX. Act. Quod enim divinus scriptor de Saulo jam modo ad Christum converso dicit v. 20. quod praedicaverit Christum (qui tum ita appellabatur) esse filium Dei: mox idem v. 22. repetit h. m. (H) affirmans, quod is, (quem Saulus annunciabat) esset Christus: Conferri etiam in hanc rem possunt inter se v. 1. Cap. V. Epist. 1. Joh. et v. 15. (I) Cap. IV. Ep. ejusdem. Considerari item verba queunt Joh. XI, 27; quae emphatice admodum tribus modis unam eandemque rem (K) exprimit. [note: (Forte exprimunt.)]

(A) Egone dixi: Non posse a priori probari, h. e. e certis quibusdam Scripturae dictis. Malui vero ego uti consequentia, quia festinabatur, [note: Vel hinc igitur patet, si quae in Disp. superiori occurrant, quae limam patiantur, non caussae id imbecillitati, sed circumstantiis quibusdam esse adscribendum adventitiis.] et compendiosius res ita expediri posse videbatur.

(B) Ingens dissimilitudo: Quippe demonstratio prior nititur praesupposita aeternitate Christi. Vt hic sensus: Quicquid competit aeterno, id est aeternum, nisi principium ejus temporale demonstratur aperte. Atqui divina filiatio competit Christo aeterno. [note: Quae aeternitas etiam prius quam filiatio probata fuit.] Ergo est aeterna, nisi principium etc. At in Melchisedeco, quem certum est hominem et creaturam tantum fuisse, [note: Patet ex his verbis, alienum fuisse Schröderum ab ea sententia, qua, Melchisedecum, Regem Salemi (dehinc Jerusalem a Jebusaeis ferocientibus dictae) ipsum fuisse Filium Dei, nonnulli perhibent. Et recte quidem: Ecqui enim potuisset cum eo, uti a Paullo et Davide factum est, tanquam typus cum [gap: Greek word(s)] comparari? Sine patre autem et matre fuisse, l. c. Hebr. VII. dici, quod illi haud memorentur a Mose, in Christum vero longe excellentius ea quadrent, luce meridiana clarius est. Sed vel hinc etiam, naturam ei talem competere, qua Patrem habeat sine matre, perinde ut proprie fec. alteram, matrem sine patre, h. e. verum ex nativitate Deum et hominem esse, invicto argumento effici potest, quod vulgo negligi valde miror.] non


page 658, image: bs0658

potest praesupponi aeternitas. Vt taceam dies [note: Numero plurium; Ipsa namque aeternitas dies, bajjom, h. e. dies perpetuus Ps. II. dicitur. He namque Articuli haud raro universalem notionem sustinet.] proprie aeternos dici non posse, sicuti filiatio dici potest.

(C) Non sane, nisi et istud in confesso sit, Christum ratione personae esse [gap: Greek word(s)] : quod omnes orthodoxi constanter negant: aut non possit probari, filium Dei fuisse, antequam nasceretur ex Maria virgine, quod omnes orthodoxi constanter affirmant.

(D) Sunt verba clarissima: Non tamen ostendunt, quando Christus primum sit factus, aut coeperit dici filius Dei, sed quando et quare id, quod e Maria nasciturum erat sanctum, factum sit aut dici coeperit Filius Dei: nempe tum, quando ex Maria virgine nasciturum erat, et ideo, quod virtus altissimi h. e. filius Dei in utero Mariae virginis assumturus esset illud. Vnde apparet, Filium hominis dici Filium Dei, propterea, quod incarnatus sit Filius Dei, [note: Seu una eademque Persona, quae etiam, sec. aliam naturam, filius sit Dei.] non autem propter sui nativitatem [note: Supernaturalem formationem, praesertim jam ante existens, quod plurima Sct. S. Ioca Joh. I. Joh. VIII. Mich. V. etc. demonstrant.] ex virgine. Alias Johannes Baptista pari modo posset dici filius Dei, utpote ex annosa et sterili matre [note: Et certo modo supernaturali.] prognatus. Item Adamus egleba terrae aut Eva e costa Adami condita. [note: Videri equidem poterat Luc. III. 38. Adam filius Dei appellari; Sed si vel maxime id largiaris, non tamen ob singularem ortum, verum ob generalem a Deo originem et creationem id factum esse dicendum foret. Quod si vero, (quae perquam ingeniosa est Celeb. D. Joh. Mich. Langii nostri in Tr. de Geneal. Christi et in Oblat. Sacr. aliquoties repetitis ejusdem L. compendiis sententia,) non ad singulas personas filii nomen subauditum referendum esse putes, sed ad Christum, more scripturae Sacr. omnium majorum suorum non nepotem aut pronepotem, sed filium dictum, atque non tam Adamum Dei, quam Christum Adami, transituque hac occasione ad alteram naturam facto, filium quoque Dei vocatum existimes, res omnis erit in vado. Caeterum Syrum et Arabem hic mutare loquendi genus, jam a Grotio annotatum est.] Et majori ratione angeli e nihilo creati: de quibus tamen dictum est: Cui angelorum etc. Hebr. I.



page 659, image: bs0659

(E) Ambiguitas est in nomine Christi, quo alias significatur persona simpliciter, nulla habita ratione sive fuerit ungenda sive uncta. Quippe ita vocatur ungenda [gap: Greek word(s)] in N. T. 1. Cor. X. Hebr. XIII. et [gap: Greek word(s)] in Veteri Psal. II. Alias vero significatur eodem nomine persona illa non simpliciter, sed limitate, quatenus jam uncta. Priori modo Christum et Filium Dei aequipollentia nomina esse concedimus: posteriori vero non item, quia tum nomen Filii Dei latius patet, quam nomen Christi; latius dico, ratione temporis. [note: Erat enim, et erat quoque Filius Dei, cum nondum esset unctus. Paucis: Alterum nomen est naturae, alterum officii, personam duabus naturis constantem supponens.]

(F) Nulla est ista injuria: 1) quia id solenne est, ut unus Evangelista paucioribus recitet verbis, quod alius recitavit pluribus: [note: Idque consulto, ne alter alterum videretur descripsisse.] 2) quia nomen angustius includit latius. Qui enim Mariae filium dicebat Christum illum, de quo praedictum erat, quod futurus esset filius Dei, hoc ipsum tacite [note: Non potest enim esse Christus, nisi [gap: Greek word(s)] quod officiorum [gap: Greek word(s)] efflagitant.] indicabat; 3) quia Marcus in primo Evangelii sui versiculo idem dixerat, et Lucas in primo capite, ubi annunciationem angelicam recitabat.

(G) Etsi ista sint aliud atque aliud, quatenus Filium Dei esse significat a Patre genitum esse, Christum esse significat unctum esse, non tamen significant nisi unam personam, quae propter unctionem dicitur Christus, propter nativitatem a Patre Filius Dei. Exemplum: Alexander fuit filius Olympiae et Monarcha orbis.

(H) Non tamen inde sequitur, quod utrumque nomen eundem significet eodem modo, cum prius eum significet eo modo, qui omnibus temporibus convenit, posterius isto, qui N. T. competit. Satis est, quod utroque nomine significetur eadem persona, de qua infidelibus Judaeis utrumque demonstrandum erat, [note: Vtrumque enim negabant. In demonstratione autem altera, Jesum nempe esse Christum, ideo crebrius occupatus legitur Paullus, quia, hac veritate comprobata, ex officii rationibus et scripturae quoque testimoniis, multo facilius erat alteram evictam dare. Itaque ordo hic demonstrationis posterior etiam naturalis est; iste, ubi filium Dei esse prius ostenditur, arbitrarius.] et quod esset Christus, et quod esset Filius Dei, puta, aequalis Deo.

(I) Quippe qui dicit Jesum esse Filium Dei, eundem dicit Christum, non tamen per hoc, quod dicitur Filius Dei, sed quod nemo


page 660, image: bs0660

hominum, praeterquam Christus, Filius Dei futurus esset. Et vicissim, qui dicit Jesum esse Christum, eundem dicit filium Dei, non tamen per hoc, [note: Formaliter: Praesertim, si in ea sis opinione, potuisse genus hominum alio modo, quam per Filium Dei [gap: Greek word(s)] redimi.] quod dicitur Christus, sed quia Christus Filius Dei suturus erat.

(K) Vna eademque persona exprimitur, sed alio tamen atque alio significandi modo.

Ad Aphor. IX.

Ad Argumentum meum, quod ex Act. XIV, 14. contra aeternam Christi divinitatem proponebam, nihil aliud responderi memini, quam Christum non esse nobis (A) [gap: Greek word(s)] sua natura, (B) vel per se, sed per voluntatem liberam. Loqui autem Apostolum de [gap: Greek word(s)] , quae priori illo modo, non autem de ea, quae posteriori insit. Verum nescio, quomodo haec responsio nondum mihi omnino satisfaciat. Etenim, si verba Apostoli et simul verborum illorum occasionem penitius intueamur, manifestum, credo, fiet, loqui Apostolum de [gap: Greek word(s)] , quae in oculos hominum incurrit, (C) nullo prorsus habito respectu ad modum, quo illa insit. Nam cum verba simpliciter sonent, nec possit restrictionis (D) ejusmodi afferri ratio, nec potuerint etiam illi, ad quos verba illa fiebant, tale quid colligere: (E) immo utut denique tale quid colligere potuissent, argumentum in his verbis contentum redditum fuisset inefsicax; (F) omnino dicendum videtur, Apostolum hoc modo (G) fuisse progressum: Quicunque verus homo est, is non est Deus, cui sit sacrificandum. Atqui nos veri homines sumus. Ergo non sumus Dii, quibus est sacrificandum. Quia vero de minore dubitare (H) poterant ii, contra quos hoc argumento utebatur Apostolus, quippe qui ipsum et Barnabam non pro nudis hominibus, sed pro Diis in forma hominum apparentibus habebant; pro ejus confirmatione addit duo illa verba: [gap: Greek word(s)] ex quibus probatio oritur talis: Quicunque sunt homines [gap: Greek word(s)] , ii sunt veri homines. Atqui nos etc. Ergo. Hinc ergo talem collectionem (I) deduco: Quicunque homo est nobis [gap: Greek word(s)] , is non est Deus, cui sit sacrificandum, h. e. verus ille et unus Deus. Atqui Christus est homo nobis [gap: Greek word(s)] . Ergo Christus non est Deus, etc. Propositio est Apostoli, quem respectum habere etiam (K) ad [gap: Greek word(s)] illam, quae in peccatis consistit, verisimile non est. Loquitur enim is de ejusmodi [gap: Greek word(s)] , quae in oculos Lystrensium, ut dictum est, incurrebat, atque adeo semetipsum probatum dabat, quod de peccatis Apostoli minime


page 661, image: bs0661

dici potest; quippe quem nefas est dicere in conspectu hominum illorum peccasse. Assumtio est ab omnibus concessa: Nondum igitur video, quomodo non procedat conclusio.

(A) Non valde urgeo, cum, quia commodior suppetit responsio, tum, quia non fuit principaliter, quantum memini, mea, sed Dn. Königii: non autem, [note: Add. forte: Dico.] quod non possit defendi suo modo. [note: Etenim ad [gap: Greek word(s)] Christo non eodem prorsus modo, ut nobis competentem, res tandem omnis redit.]

(B) Scil. hoc modo, ut non potuerit non pati. Si enim nullo modo natura fuisset [gap: Greek word(s)] , nec libera voluntate potuisset pati. Negatur itaque in Christo necessitas actus, non potentia. [note: Perinde, uti mortalis in statu [gap: Greek word(s)] ab aliis dicitur, ab aliis vero per meram [gap: Greek word(s)] alio sensu negatur.]

(C) Hoc falsum est: Non videbant [gap: Greek word(s)] , alias non dixissent: Dii descenderunt ad nos, nec opus fuisset Apostolis illam proponere, ut dehortarentur eos ab instituto sacrificio: sed videbant miraculum.

(D) Ratio affertur illa, quia alias nec Christo [gap: Greek word(s)] esset sacrificandum: quod ne quidem adversarii concedunt.

(E) Nec opus erat, ut istud colligerent; Satis enim erat, si colligerent: Si sunt homines, aliis quoad patiendi aleam aut necessitatem similes; Ergo non sunt Dii. Quod enim Christus libera voluntate sit [gap: Greek word(s)] nobis, aliunde colligendum erat. [note: Quem sane nos etiam, ut merum hominem, nisi alia de eo Script. divina testaretur, veneraremur, ex [gap: Greek word(s)] videlicet aestimatum. Intelligunt pii, verba D. Chytraei e Reg. Vitae recitamus, in Antinomiis Scripturae faciendam esse collationem textuum, et retinendam esse eam sententiam, quae cum universa Scriptura consentit.]

(F) Quid? Annon efficax est argumentum: Qui est homo necessitati patiendi, instar aliorum hominum, obnoxius, is non potest esse Deus.

(G) Vel potius hoc modo: Quicunque est homo aliis hominibus [note: Hoc est, eodem, ut alii ( [gap: Greek word(s)] ) modo.] [gap: Greek word(s)] , hic non est Deus: Paullus etc. sunt homines hominibus aliis [gap: Greek word(s)] , Ergo non sunt Dii: Et conseq. nec sacrificio colendi.

(H) Quomodo dubitarent, cum audirent dicentes: [gap: Greek word(s)] , quos credebant prius esse Deos?

(I) Respondeant potius Photiniani pro se. Responsio nostra est planissima: Quicunque est homo nobis [gap: Greek word(s)] , is non est verus Deus: scil secundum eam naturam, secundum quam nobis


page 662, image: bs0662

est [gap: Greek word(s)] . Ita conceditur conclusio. Vel: Quicunque est nobis [gap: Greek word(s)] , ut [gap: Greek word(s)] , ille non est verus Deus. Ita falsa est assumtio. Vel: Qui nobis est [gap: Greek word(s)] , scil. tantum, seu ita, ut non sit simul [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] Deo, is non est verus Deus. Ita rursum falsa est assumtio. [note: Miror ego, tam pertinaciter huic, et nunc et supra quoque, inhaesisse dubio Vogelium, cum sit manifestissimum, hoc argumento, quoniam nemo est, qui non largiatur, ex [gap: Greek word(s)] Christum merum esse hominem consecuturum esse, nisi aliunde de dignitate personae ejus constaret, utique licere uti. At, postquam longe alia de ea jam edocti sumus, et vel ipsa miracula, diversimode a Christo et Paullo patrata, ingens inter utrumque esse discrimen, ut Domini et Ministri, demonstrant, huic rationi par robur, uti, quando de Paullo sermo est, tribuere ineptum esset.]

(K) Quod ad peccata peculiarem respectum habuerit, verba non evincunt: Quia tamen indefinite loquitur, non erratur, si inter illa mala etiam communis peccandi infirmitas referatur.

§. LV.

Ad Aphorism. X.

Annon, si bona sit ratio, quae ex collatione v. 25. cap. IV. Act. cum v. 2. Cap. XXIII. Libr. II. Sam. et v. 7. c. III. Itemque v. 15. cap. X. Epist. ad Hebr. pro divinitate Sp. S. ducitur praecipua, * eodem prorsus modo concludi possit, Sp. S. esse Patrem Dn. nostri Jesu Christi hoc syllogismo: Ille, qui locutus est per Davidem, est Sp. S. Ergo Spiritus S. est Pater Dn. nostri Jesu Christi, Propositio est Act. IV, 25. coll. cum v. 27. [note: Coll. enim vers. 27. ejusdem Conditoris coeli et terrae per Davidem loquuti filius dicitur Jesus.] Assumtio est v. 2. c. XXIII. Libri II. Sam. et v. 7. Cap. III. itemque v. 15. Cap. X. Epist. ad Hebr. Conclusio autem est absurda. Cum vero vitium nullum sit in praemissis collectis, necesse est, ut sit illud in earum colligendarum modo, qui tamen modus est in plerisque rationibus, quibus probatur Divinitas Sp. S. conferendo videlicet Script. loca, quae aliquid tribuunt Deo, cum iis, quae idem tribuunt Sp. S. Proinde discere (A) cuperem, quando hic modus colligendi procedat, quando non?

* Ego praecipuam non dico. Nec tamen nulla est.

(A) Respondetur: Quando in medio termino non est ambiguitas, seu, quando medius terminus non est [gap: Greek word(s)] , qualis est in Syllogismo proposito, in quo major et minor non loquuntur de eodem illo: Quae vero loquuntur de eodem, cum dicitur: Ille, qui locutus est per os Davidis, est Deus. Ille, qui locutus est per os


page 663, image: bs0663

Davidis, est Sp. S. Ergo. Item: Quando alterutra praemissarum aequipollet universali: Qualis est ista: Quicunque locutus est per os Davidis, est Deus. Nec enim mediante altero locutus est per os Davidis Deus. Non autem illa: Quicunque locutus est per os Davidis, est Pater. Vid. Act. XXVIII, 25. [note: Eadem ergo h. 1. responsio locum habet, quae ad tritum illud, interque hos Neo-Socinianos tantum roboris ostentans, sophisma dissolvendum valuit; quando h. m. complices alios decepturi: Verus Deus est Trinunus; Filius est verus Deus: Ergo Filius est Trinunus; ratio cinati sunt. Etenim, uti hujus ratiocinii fraudes primum ex sola ambiguitate vocabuli Deus, essentialiter aut personaliter accepti, tum vero etiam ex majori propositione in universalem, ut par est, conversa, et paullo dilucidius sec leges Syllogismorum explanata, detegi possunt: ita hic quoque fucus eadem prorsus via ac methodo quam commodissime abstergitur.]

Ad Aphor. XI.

Ex collatione Christi cum Adamo, quae est apud Apostolum Rom. V. et 1. Cor. XV. videtur pro Photinianis tale formari posse argumentum: Quicunque (A) quantus quantus est, ut homo confertur cum alio puro puto homine, is praeter naturam seu essentiam humanam in se habet nihil aliud. Atqui Christus, quantus quantus est, ut Homo confertur cum puro puto homine, Ergo Christus etc. Majoris ratio videtur per se esse manifesta. Qui enim cum aliquo confertur quantus quantus est, ille certe confertur totus, adeoque secundum omnia illa, quae in ipso ceu partes principaliores distinguuntur: Qui porro confertur quantus quantus est, qua, seu ut homo, ille certo praeter id, quod ipsum humanum est, in se nihil potest habere aliud. Minor probatur ex locis citatis, in quibus Christus confertur cum Adamo puro puto homine, quatenus (B) per ipsum eximium quid, nempe justitia et resurrectio mortuorum, effectum est, quod quia ipsi toti necessario tribuendum est, apparet, conferri ipsum, quantus quantus est, et quidem ut hominem, ut constat ex verbis loci utriusque: Vi igitur collationis hujus, quae procedere non (C) posset, si in Christo divina aliqua natura, cujus beneficio eximia illa potissimum parta essent, foret, sequi videtur, in Christo praeter humanam essentiam nihilesse aliud.

(A) Propositio conceditur de collatione essentiali, in qua medium comparationis est substantia: non autem de collatione accidentali, in qua medium comparationis est accidens, aut [gap: Greek word(s)] seu opus: praesertim si collatio fiat [gap: Greek word(s)] . Fieri enim potest, ut comparatorum unum sit compositum, alterum non item. [note: Omnium rectissime huc provocat Schröderus. Neque enim negari potest, cum Adamo primo secundum h. l. comparari, atque, hominem verum utrumque esse, hinc colligi posse; at quantus quantus est, hunc (secundum Adamum) hominem esse, nec affirmatur explicite, neque etiam firma consecutione deduci potest. Et quamlibet neque alia praeditum esse natura, praeter humanam, hominem hunc, priori [gap: Greek word(s)] , distincte h. l. dicatur, nisi forte effectum de caussa testari existimes; non tamen aliam ei competere etiam negatur, atque res omnis proinde ex Scriptura integra aliisque de Christo testimoniis cum hoc conjunctis demonstranda, hactenus vero in medio relinquenda erit.] v. c.


page 664, image: bs0664

Corpus hominis potest ascendere, corpus lapidis non potest nisi descendere. Et quid respondebunt ipsi, si dicam: Christus, quantus quantus est, confertur cum puro puto homine Adamo: Ergo, sicut purus putus homo Adamus non habet divinam potentiam, ita nec Christus.

(B) Recte: ac proinde collatio non fit in essentia, sed in opere seu effectu. [note: Et quidem tali, ubi non solum [gap: Greek word(s)] efficacia tanquam major et longius patens, comm. 16. describitur, sed etiam ejusmodi esse perhibetur atque praedicatur [gap: Greek word(s)] comm. 17., ut hujus quoque indoles et conditio divinam originem personaeque, a qua parta est, dignitatem nobiliorem arguat.] Non autem sequitur, si caussa unius constat una tantum natura; Ergo et alterius. Item: Non sequitur: Si caussa mortis aut peccati est [gap: Greek word(s)] : Ergo et caussa resurrectionis et justitiae itidem est [gap: Greek word(s)] .

(C) Quidni? Fit enim collatio inter hominem et hominem non ratione essentiae, quae in Adamo [gap: Greek word(s)] humana, in Christo non item est, sed ratione contrariorum effectuum. Cui non obstat, quod unius effectus a divina natura potissimum pendent: satis est, quod ab humana quoque [note: Vti cuncta et officia et opera Christi, quae hinc communia [gap: Greek word(s)] , ad quae unaquaeque natura confert, quod suum est, vocantur.] pendent, et quod divinae humana hypostatice est conjuncta. Neque enim hoc agit Apostolus, ut ostendat, sicut mors sit ab homine [gap: Greek word(s)] , ita quoque resurrectionem a [gap: Greek word(s)] homine proficisci. Sufficit ei, quod utraque sit ab homine. [note: Quorum ille foederis operum, hic pacti evangelici seu gratiae caput existat; ita, ut quantum ille suis etiam per naturae consortium et generationem nocuerit, tantum hic et multo magis per eandem naturam, etsi diviniori virtute praeditam, supernaturaliter per regenerationem prosit.]

Ad Aphor. XV.

Pro sententia illa, quae statuit, Christum sacrificium suum non in terra, sed in coelo obtulisse, videtur ex initio Cap. VIII. epist. ad Hebr. sic posse concludi: Cujus tabernaculi (A) Christus non est administrator, in eo non obtulit sacrificium. Atqui terreni tabernaculi non est administrator. Ergo.


page 665, image: bs0665

Si hoc (B) Ergo non obtulit in terra. Quemadmodum enim tabernaculum coeleste nihil aliud est, quam ipsum coelum Hebr. IX. 11. et 24. inter se junctis. Ita terrenum tabernaculum, cujus Christus administrator v. 2. Cap. VIII. negatur, nihil aliud esse videtur (C) quam ipsa terra. Propositio probatur inde, quod (D) omnis Sacerdos munus administrationis suae subeat in illo tabernaculo, cujus est administrator. Est vero oblatio munus sacerdotalis administrationis praecipuum, ut constat ex v. 4. Cap. cit. [gap: Greek word(s)] etc. Posset hoc Argumentum ita etiam formari: Cujus tabernaculi (E) Christus est administrator, in illo obtulit suum sacrificium. Atqui tabernaculum illud nihil aliud est, quam ipsum Coelum: Ergo. Propositio jam modo probata est. Assumtio est v. 2. Cap. VIII. Ep. ad Hebr., cum quo conferatur v. 11. et 24. Cap. IX.

(A) Concedo totum Argumentum: Non enim Christus obtulit suum sacrificium in templo, quod terreno tabernaculo successerat; sed in ara crucis.

(B) Non sequitur; quippe multa facta sunt in terra, quae in tabernaculo terreno non sunt facta.

(C) Videtur solvitur per non videtur.

(D) Haec propositio probanda est. Probari autem non potest, nisi forte de Sacerdote typico s. Aaronico. Vbi non sequitur: Si Sacerdotes Aaronici in tabernaculo sacrificarunt, Ergo etiam Christus, qui erat de tribu Juda; vide autem Cap. XIII, 11. 12.

(E) Negatur, ut vidimus, propositio. [note: Brevius et compendiosius hoc a So cino jam in Praelect. Theol. c. XXIV. motum dubium solvitur, si, Christum esse sacerdotem [gap: Greek word(s)] , 1. c. negari, non ratione loci, sed respectu modi, ejus puta, qui in sequeCapite [gap: Greek word(s)] etiam dicitur, h. e. Aharonitici, dixeris. Levitae enim sacrificia terrena [gap: Greek word(s)] off rebant, Christus seipsum, hostiam divinitus consecratam, non tantum per naturam suam perfectiorem, sed etiam plena et reali pro nobis omnibus praestatione, typicam quoque istam adimplente, in cruce sacrificium obtulit, atque eodem, uti Cap. IX. 24. sqq. docetur, jam, cum pateretur, [gap: Greek word(s)] praestito, [gap: Greek word(s)] , (quod consequens est sacrificii.) Sacerdotii sui actu principe defunctus, est ingressus. Quod quando in coelo etiam, sed interpellando, virtute istius sacrificii, continuat, ratione loci quoque a sacerdotibus Leviticis terrenis hactenus differt. Quae omnia cum phrasis [gap: Greek word(s)] alibi usitata comprobet, tum vero maxime scopus Apostoli, utrumque Sacerdotium comparantis, ad oculum demonstrat. Caeterum per tabernaculum, quod non sit manibus constructum, v. 2. Ecclesiam Christi intelligi, jam in terris ab eo colligi coeptam, aliunde constat, et vel solus Eph. II. 20. sq. locus, ipsaque haec Epist. ad Hebr. Cap. III. 6. ostendunt. Ejus vero partem (sed partem tantum) penitiorem, uti olim fuerat adytum [gap: Greek word(s)] , coelum esse, in quod ad repraesentationem peracti jam sacrificii Christus ingressus sit, nemo inficiatur.]



page 666, image: bs0666

§. LVI.

Atque hi quidem sunt scrupuli, qui me aliquo modo torquent, non tamen tanti illos facio, ut propter illos solos sententiam, ad quam ferendam Dei O. M. beneficio fui adductus, mutandam censeam. Ne dubitetis, Viri Rev. et Excell. de meo animo. Adhuc sto in iis, quae vobis concessi porroque per Dei gratiam, stabo. Reliquus vero adhuc unus est, non quidem ad Aphorismos, quibus sui assensus, per se pertinens; Sed ab illis tamen non prorsus alienus. Cum enim Ampl. et Nobilissimus noster Magistratus simplici Aphorismorum approbatione et subscriptione contentus esse nolit, sed jubeat, ut approbationem et subscriptionem istam corporali etiam juramento contester, et confirmem, impendio desidero doceri, quousque hoc jur amentum se extendat. Video enim inter alia, quae in illo continentur, hoc requiri a me, ut promittam, me in hac agnita veritate usque ad extremum vitae halitum perseverare velle. Quamvis enim existimari possit, facile hoc a me fieri posse, si modo hactenus candide egerim, (quod certe egi) et non tantum verbis, sed etiam corde, propositos Aphorismos probaverim; tamen quia ante hoc quoque tempus dubitavi: Vtrum quis, quamvis in Ecclesiae, cujus ipse confessionem amplectitur, capitibus religionis quam maxime etiam fundatus et confirmatus, bona conscientia et illaesa veritate divina in dicta illa capita simpliciter et absolute (A) citraque ullam conditionem jurare queat; peto majorem in modum, ut rationes dubitandi audiantur, et considerentur, et, si nullae sint, additis caussis improbentur.

(A) Subintelligitur conditio: Auxiliante Deo.

Illarum ergo I. est: Quod capita illa in seipsis spectata ipsa Scriptura, itaque ipsissima vox (B) unici nostri Magistri, qui Christus est, non sint. Vnius autem Christi jurandum (C) in verba Magistri.

(B) Non quaeritur: An sint verba Christi, sed an verbis Christi consentanea esse, [note: Neque etiam in hac confirmatione veritatis tam de verbis, nisi forte formulae quaedam, propter Ecclesiae tranquillitatem conservandam, expresse determinentur, quam de doctrina ipsa agitur.] apud animum tuum statuas: Hoc juramento est confirmandum.

(C) Puta absolute: in alterius vero, quatenus [note: Et postquam sunt consentanea, per justam comparationem, deprehensa atque agnita.] verbis Christi sunt consentanea.

II. Quod primi capitum illorum Auctores, seu, qui ea primi ex S. Script deduxerant, nec Christus, nec Apostoli fuerint, sed homines ejusmodi, qui potuerunt (A) falli, qui nec ipsi se exemerunt ex communi illo effato: Omnis homo mendax.



page 667, image: bs0667

(A) Non quaeritur: An illi potuerint falli? sed an illos in propositis capitibus non errasse, aut aliquid, quod a S. Scripturae tenore abhorreat, tradidisse [note: Hinc accuratum solenni approbationi praemittendum est scrutinium, neque, nisi animo de veritate, per homines repetita, etsi formulis forte aliis explanata, modo commodae sint et sanae, certo et indubitato manus officium subscribendi atque os jurandi obire potest, neque etiam debet.] ex animo sentias?

III. Quod, si quis ipse quoque capita isla probissime consider asset, eaque optima, et maxime necessaria consequentia educta esse comperisset, scire debeat, se hominem esse, adeoque se quoque posse falli. (A)

(A) Non quaeritur: an falli homo possit, qui judicat S. Scripturae consentanea esse, sed annon fallat, [note: Ecclesiae enim multum interest scire, quosnam, ingenuosne et recte sentientes, Doctores habeat vel habitura etiam sit, an seductores et planos, camque ob rem etiam jusjurandum simplici affirmationi, tanquam novum, et ne ipsa Congregatio Christo sidelium fallatur, nullis limitibus circumscriptum, vinculum additur.] qui dicit, se judicare talia. Id quod juramento cavere potest. Nec enim alio pacto perseverantiam jurat, quam quatenus talia judicat et judicabit. [note: Approbatio igitur privata solicitae exquisitaequae collationi et indagationi Scr. S. innixa praecedit, testificatio publica sequitur, illamque jam rite factam substernit. Prior si nondum facta sit, haec aut differenda aut omittenda, ne temere juremus.]

IV. Quod Scriptura diserte prophetiarum probationem (A) praecipiat, cui probationi, qui in capita haec, sive alia etiam, jurat, libere incumbere nequit, quippe qui bonum, quodfortasse uni aut pluribus capitum illorum adversaretur, tenere, salva fide sua, non possit nec audeat.

(A) At probatio illa [note: Consequens ergo eaque continuata, dum vivimus, et prima, ante jusjurandum, uti p. a. dictum est, praestructa, non sunt confundendae. De veritate enim ut certi simus salutifera, dum vivimus, studiosissime omnium claborandum est, et fides sane, si quid unquam, confirmatione sua atque incrementis indiget.] primum antegrediatur juramentum, quod non debet esse indiscretum; Jurabitis in Judicio etc. Jer. II. Deinde juramentum non huc spectat, ut bonum, si postmodum appareat, non liceat tenere: Jurandum enim est in Justitia Jer. II. sed ut manifestum fiat, te pro tempore statuere, id, quod recepisti, ita bonum esse, ut, quod melius sit, non videas. Subintelligitur [note: Quod ad futurum tempus attinet: Si quidem eo quoque testificatio solennis porrigatur. Et quidni porrigatur, cum veritatem non solum profiteri, sed eidem etiam immori oporteat? Caeterum, parem fere hujus inposterum tuendae veritatis esse rationem, quae perseverantiae est in fide et gratia divina, ac proinde etiam promissionis et certitudinis de eadem, nemo ignorat.] conditio: Juvante Deo.



page 668, image: bs0668

V. Quod talis aliquis, qui jurat, se per totam vitam suam a capitibus ejusmodi nunquam recessurum, cogatur, sensunt in Scripturam inferre, (A) nonvero ausserre, quippe qui sciat, Scripturae Interpretationem debere fidei analogam esse; quam fidem ponit ille, immo vi juramenti ponere tenetur, suae religionis capita: atque sic fit, ut fidem suam non Scripturae, sed Scripturam fidei suae conformet.

(A) Non infert, si prius [note: Coeca enim non requiritur approbatio, sed agnitam veritatem ponens; secus si fiat, ingens erit nominis divini abusio. Fidei, quae cor occupat confessio, quae ore (aut calamo) edi debet, Rom. X. 10. a Paullo postponitur.] e Scriptura S. didicit, haec esse vera et Scripturae consentanea. Tum enim, si ad illa aliorum dictorum interpretationem conformat, Scripturam explicat per Scripturam, [note: Habentque formulae consensus, uti a nonnullis non male appellantur, rationem usumque non principii, sed instrumenti, veritati explanandae, et quidem methodo nostris temporibus accommodata, magnopere inservientis, eamque adversus varias etiam technas subdolorum haereticorum prudenter munientis.] cui ista conformia esse judicat.

VI. Quod hoc modo hominum potius decreta, quam Sacrae Litterae habeantur pro Fidei norma. (B)

(B) Distingue inter normam normantem, et normam normatam. [note: Neque enim alia LL. Normalium aut Symbolicorum auctoritas est, quam secundaria, et a Scriptura prorsus dependens, convenientiaeque cum ea innixa; Et sunt non tam assensus, quam consensus cum Ecclesia, cujus confessionem exhibent per compendium, testandi adminicula, atque fidei potius, ut barbare loquitur B. Dannhauer, profitentis, quam professae documenta.]

VII. Quod talis aliquis, qui jurat, non (A) amplius possit spiritus; An ex Deo sint? probare, sed omnes, quicunque fidei suae adversantur, simpliciter damnare (B) cogatur, quippe qui nullum alium, vi juramenti, praeter illum, cui se addixit, ex Deo esse audet pronunciare.

(A) Immo potest tanto facilius: quia in Aphorismis habet analogiam fidei. [note: Compendiose repetitam et ad lapidem lydium jam exactam: quam etiam jurato confirmatam nemo prohibetur iterum iterumque adhibito hoc subsidio [gap: Greek word(s)] Gal. II. 2. Quod quidem iteratum examen tantum abest, ut fidem labefactet, ut etiam magnopere, deprehensa semel iterumque congruentia cum verbo Dei, corroboret.] Deinde nec omnes quaestiones fidei in Aphorismis determinantur.

(B) Nec damnare: nec simpliciter damnare: Quia distinguendum est inter errores et errantes. Et rursum inter errantes errore judicii et inter errantes ex malitia. [note: Qua de re et animi statu homines probabiliter, sed modeste, Deus solus certo et sine erroris periculo judicare potest.]



page 669, image: bs0669

VIII. Quod tali alicui, qui jurat, solidum veritatis (A) studium praecidatur, utpote qui tantum in id incumbere necesse habeat, ut, quod semel verum esse juramento confirmavit, stabiliat, omniaque, quae cum eo pugnant, convellat.

(A) Non praeciditur: 1) quia licet inquirere fundamenta Aphorismi, [note: Non coeca enim est fides, jurejurando firmata sub initium professionis, neque etiam in progressu, sed semper ad fundamenta animadvertere et licet et oportet, ne fiamus servi hominum. 1. Cor. VII. 23.] 2) quia, si illa justa deprehendat, in studio veritatis tanto rectius potest progredi, [note: Veritas certe cognita novae veritati investigandae viam recludit et patefacit.] 3) quia juramentum est conditionatum hac conditione: Deo auxiliante. [note: Servilis hic omnis et constanter excluditur fides, nisi quae verbi Dei dulcissimae servituti adstricta est.]

IX. Quod talis aliquis conscientiam suam perpetuae captivitati (B) mancipet: quippe qui ne in minimo quidem ab eo, in quod juravit, dissentire audeat.

(B) Quid tum? modo non sit iniqua [note: Dei verbo obnoxia.] captivitas: Juramentum enim non est vinculum iniquitatis. [note: Sed repagulam licentiae et protervae petalantiae, quae desultoria levitate etiam in sacra mysteria impetum facere, nisi in officio contineatur, haud veretur.]

X. Quod hic jurandi mos omnem dissidiorum componendorum finem praecidat: Cum enim quaelibet Ecclesia sua habet capita, (de Lutherana loquor, Calviniana et Pontificia) et suos in illa jurare cogat, fit hinc, ut neque haec isti, neque illa isti, et vicissim, ne levissimum quid concedat: unde infinitas lites, rixas, et contentiones oriri necesse est.

NB. Nihil reperi ad hunc X. num. notatum; Vnde, abusum aliorum non tollere usum, hoc ipso silentio Joh. Schröderum indicare voluisse, plane colligo. [note: Distingnatur inter Formulas consensus de re quacunque, et Formulas consensus de veritate, atque res expedita erit. Priores pluribus, cum Ecclesia vera, impuris et falsis etiam Ecclesiis communes sunt; Posteriores soli verae sunt propriae: Illae, Pontificium Calvinianum. Lutheranum, immo et Socinianum demonstrant; hae orthodoxum. Illae lites gignunt et nutriunt; hae pro veritate salutifera Zelum, vigilantiam, pugnam, ab ipso Sp. S. nobis imperata, promovent et acuunt. Quae pro virili nostra parte, divina adjuvante gratia, a ere et provehere, summae laudis est. De congruentia ergo cum scriptura si certi sumus, inutiliter de caeteris, si quid judico disputatur. Ad illam ergo omnia redeunt: qua stante, stabit LL Symbolicorum auctoritas, ea vera collapsa ineptum esset, de subscriptione non minus, quam approbatione, disputare, immo impium.]

Conclusio Vogelii:

Quid Ergo? dicetis VV. R. et E. Anne tu promiscuam quandam de religionis


page 670, image: bs0670

capitibus sentiendi licentiam, atque sic meram [gap: Greek word(s)] introducendam esse autumas? Annon sic ingeniorum petulantia sine fine gigneret nova dogmata, et tumultuum rixarumque nulla esset pausa? Ne haec quidem ego approbo, sed tantum allatis caussis istis huc eo, ut absolutam illam et ab omni prorsus conditione liberam conscientiarum obligationem me probare non posse, ostendam, simulque intelligam, an juramentum, quo religionis hujus Ecclesiae Confessores, saltem illi, qui aliis in docendo praesiciuntur, onerari solent, absolutum sit, et ab omni conditione exceptum. Sic enim, fateor, me propter caussas allatas, quas considerari velim, illud accipere non posse; quod tamen alias non detrecto.

Hactenus Vogelius, cujus haec dubia etsi videbantur remoram injectura progressui totius disquisitionis feliciter finiendae, et controversiis componendis; tamen eum eventum res sortita est, ut veritati dilueidius explanandae et confirmando ejus antea haesitantis animo mirifice inservirent. Neque enim posthac legimus, quicquam querelae ab eo prosusum, atque hinc, responsiones hasce altius in mentem demissas fluctus, qui supererant, plerosque plane sedasse, veririsimile est. De sola enim subscriptione, addendaque ad eam jurisjurandi religione, deinceps actum esse, et paucas nonnullas oretenus discutiendas difficultates ex superioribus hisce repetitas materiam ulterioris litigii praebuisse, non multo post condocefaciemus.

§. LVII.

Jam, quid Peuschelius, scripto, ut imperatum erat, itidem tradito, moverit, nostrum erit enarrare. Hic ergo, ut erat Vogelio semper verbosior et vehementior, ita gemino labore, et longa quidem epistola, primum ad J. Schröderum exarata, missaque in aedes, tum etiam scrupulis aliis seorsim propositis, desideria animi et nodos, quibus se fatebatur adhuc magnopere vexari et constringi, exposuit. Epistolae argumentum praecipuum fuit, anxia et demissa deprecatio, qua Theologos, ut, fidejussore intercedente, e custodia dimissionem sibi procurarent, compellavit; sed neque huic proposito ita inhaesit constanter, quin gravissima etiam dubia heic inspergeret, magnoque animi impetu et considentia urgeret. Quae, quanquam excerpta dari potuissent, malumus integra obtutui et judicio B. L. sistere, totumque epistolae contextum transscribere. Idque tanto lubentius facimus, quia iisdem verbis, quibus ipsius Peuschelii manus in [gap: Greek word(s)] , quod prae manibus est, concepit, has exhibere litteras possumus.



page 671, image: bs0671

VIRO Reverendo et Praeclarissimo D. M. Joh. Schroedero, Fautori suo honorando, salutem et gratiam a Deo Patre et DN. nostro JEsu Christo precatur Joachimus Peuschelius.

Accingo me nunc ad id, quod, Vir Clarissime, tum a Superioribus, tum etiam Vobis mihi injunctum est. Quia vero omnes [gap: Greek word(s)] consignare, prolixissimi et temporis et laboris foret, ut illud taceam, quod adminiculis ad hanc rem idoneis, libris puta, destituor, ideoque digitum saltem ad fontes intendam. Itaque verborum ambagibus amputatis, caput caussae aggrediar. Ac primum quidem contra Aphorism. XXIV. sunt, quae opponam, quaeque Socinus Cap. (nifallor) 2. affert contra Wujekum ex 1. Cor. VIII. Philipp. II. Apoc. V. quibus ego adjeci loca Dan. VII. Hebr. I. Joh. V. quibus hic aphorismus urgeri videtur. Ea propter temporis angustiam pronuper omissa. Contra I. omissa sunt loca Joh. VIII. 54. cum loco Joh. XVII. et 1. Cor. VIII. ex quibus effici videtur Judaeorum et Christianorum Deum tantum esse Patrem D. N. J. Christi. Quibus addo Act. III. 13. (si conferatur cum dicto Joh. XVII. 2.) Act. V. 30. 1. Thessal. I. 10. Quae vero responsionis loco ab aliis afferuntur, ea aut non neganda negare, aut vim textui inferre, aut denique caussam infringere, et nodum non solvere, sed adstringere videntur. [note: Soluta omnia sunt, dummodo 1) Deum verum unumque ordinarie Deastris, quod in V. T. saepius explanate additur, opponi, 2) Personam interdum divinam unam ab alia distingui interdum vero nomen Dei essentialiter et communiter sumi, ac 3) denique, ubi nomen Dei a Christo distinctum urgetur, non tam ad personam, quam officium servatoris sec oeconomiam [gap: Greek word(s)] , respici, observe. Quae quidem cuncta, cum sint nobis, mysterium S. Trinitatis aliunde demonstratum veneratione debita adorantibus, intellectu perquam facilia, negantibus istud, et rationi, sub obsequium fidei ut redigatur nolenti, indulgentibus, meliorem mentem precamur.] Contra XII. Aphor. affero id, quod alibi innui, argumenta pro personalitate naturae humanae, a nostris Theologis insufficienter soluta. Afferuntur illa a Pezelio in Exam. et Catech. Vrsini nec non et aliis. Qui caussae statum et responsa deinde cum argumentis accuratius pensitabunt, eos mihi accessuros confido. Quanquam et illud dissimulare haud velim, habere me, quae desiderem inresponsis Theologorum nostrorum, Gerh. Graueri, Jacobi ad Portum et aliorum, qui contra illos scripsere, quaeque praecedentes aphorismos tangunt. [note: Quoniam distincte nihil proposuit Peuschelius, ad ea sigillatim quoque nihil responderi potest. Non dubitamus autem, etiam his dubiis deuiceps satisractum esse.] Contra XIII. Aphor. non deest, quod opponam, v. gr. Matth. XVI. 16. Hic quaeritur, quae necessitas cogat, me


page 672, image: bs0672

Communic. idiom. statuere. Sic autem propono: Subject. Filius hominis Matth. XVI.

Credentes. Rom. IX. 26.

Praedic. Filius Dei viventis.

Filii Dei viventis.

Si quis dicat, alio modo [gap: Greek word(s)] Esse filium Dei viventis, capi cum de Christo, alio cum de credentibus enunciatur, is jam velprincipium petit [note: Mirum est, haec urgere Peuschelium, qui supra pollicitus erat, subterfugio hoc Socinianorum se uti nolle: cum quo etiam de Divinitate Jesu Christi jam videbatur res transacta. Vt taceam, nec Socinianos ipsos, eodem modo eademque de caussa, qua fideles et regeniti solent, Christum filium Dei dici, largiri.] vel jam non amplius ex verbis, sed ex rebus [note: Immo vero non ex rebus, sed Scripturae S. testimoniis de Christo, rite inter se comparatis, atque analogia, quam Paullus imperat, fidei. Praemittantur ergo de summa Christi divinitate loca tam illustria, atque rationi reluctanti habenae deinceps injiciantur piae, ex verbis scripturae planissimis stabilitae, fidei ac simplicitatis, et res salva erit.] argumentatur, quod est aliam instituere disputationem. Pariter se res habet Rom. I. 3. collato cum locis Rom. IX. 3. Gal. IV. 29. Col. III. 22. Argumento nupero pro increata Christi potentia, quae eum [gap: Greek word(s)] haud esse arguat, oppono locum 2. Pet. I. 4. Vnde sic arguo: Quicunque participat naturam divinam, ille non est nuda creatura, vel ille est, aut Deus aut Deo personaliter unitus. Credentes participant naturam divinam. Ergo etc. Sicut Tua Reverentia argumentabatur: Quicunque habet potentiam increatam et infinitam, ille est aut unus ille Deus, aut illi unitus. Atqui Christus etc. Ergo talem potentiam habet etc. Eph. I. 20. Ergo etc. Sijam Reverentia Tua cum Jacobo ad Portum fol. 130. sqq. locum Petri commode explicet, (quam quidem explicationem ut veram admitto) quidni mihi locum Eph. I. commode explicare liceat. Nonne enim Eph. I. subjectum est Christus homo, vel secundum humanam naturam, id quod [gap: Greek word(s)] tum ibi adjectus, tum alibi expressus evincit: De quo infinita potentia praedicatur. Nonne porro 2. Pet. I. de credentibus [gap: Greek word(s)] [quae increata et infinita [note: Fallitur Peuschelius, metaphysico sensu vocabulum [gap: Greek word(s)] h. l. interpretatus, quod moraliter pro indole sumi, partim ex opposita [gap: Greek word(s)] , partim ex enumeratis virtutibus patet, et Graecis quoque ea notione valde usitatum est, ipsoque denique Jac. III. 7. loco comprobatur. Quanquam vero haec [gap: Greek word(s)] mortalibus bene conveniat, et per regenerationem, qua Spiritus ex Spiritu nascuntur, [gap: Greek word(s)] ipsis contingat, atque ad imitationem Dei ex hac supernaturali vita profluentem tendat; non tamen idem de potentia, et quidem per inhabitationem omnis divinitatis [gap: Greek word(s)] Col. II, 9. dici potest: utpote quae non moralis, sed physica est proprietas, eademque ita Deo essentialis, ut, quia [gap: Greek word(s)] etiam dicitur Christo per unionem personalem communicata Matth. XXVIII. non aliter quam de ipsa infinita [gap: Greek word(s)] donata intelligi possit, eumque, cui data est, Deum esse verum summumque de Deo arguat.]] dicitur? Si excipiatur et recurratur ad diversitatem subjectorum;


page 673, image: bs0673

Resp. hoc esse vadimonium deserere. Antea enim ex praedicati praestantia (ut ita dicam) volebat subjecti praestantiam [gap: Greek word(s)] evincere, nunc inversim hoc peragitur. Quid? quod 1. Cor. XV. talis statuitur, ut excipiatur is, qui Christo omnia subjecit. Quia igitur Dei potentia absolute infinita est, ita ut excepto se neminem habeat, qui ei non sit subjectus. Christus autem se excepto alium adhuc habeat, qui eo non sit subjectus, [note: Hac de subjectione alius generis, quam quae subditorum esse solet, eaque singularem prorsus regni gratiae et gloriae oeconomiam divinam attinente, alibi jam dictum est: unde ad hanc iteratam objectionem diluendam repetantur.] hinc evincitur, Christi potentiam, de qua Eph. I. non esse eandem cum Dei increata et absolute infinita potentia, sed potius insigne et gratiosum illius Dei increatae et infinitae potentiae effectum, quod propter summam cum illa increata potentia similitudinem improprie potentia divina et suo modo infinita dici possit, prout doctissimi viri locum 2. Pet. I. longe verissime explicuere. De reliquis Aphorismis hoc dicam: Plurima me habere, quae tum in argumentando, tum in respondendo opponam, quaeque suo tempore in certas classes distribuam, pro occasione et temporis opportunitate cum viris doctis de iis collocuturus. Nam quod attinet articulos de lege ejusque impletione, justificatione, (justitia praesertim imputativa) gratia Dei et libero arbitrio, bonis item operibus, hactenus neminem vidi, qui argumenta Bellarmini sufficienter diluerit. Intelligo autem hic non tantum Cardinalem, sed alios, qui in aliqua superioris doctrinae parte cum ipso faciunt. Vidi autem et legi, praeter Philipp. et Luther. Chemnit. Gerhardum, Heshus. Sim. Pauli, Sohnium etc. Vnum ex multis proferam. Locus Luc. VII. remissa sunt ei peccata multa etc. hactenus crucem fixit theologis Evangelicis. Itaque in responsionibus varie se macerarunt; sed quod pace summorum virorum dictum sit, omnes illorum responsiones [gap: Greek word(s)] videntur. Stat enim et stabit pro Pontificiis veritas historiae et rei gestae, quae opera illa charitatis remissionem peccatorum antecessisse [note: Confundit Peuschelius remissionem peccatorum huic foeminae divinitus concessam, et a Christo h. l. publice ad consolationem animi majorem iterato annunciatam. Non illam, sed hanc antecessisse charitatem dixeris: quemadmodum etiam Servator optimus praeterito tempore in ipsa annunciatione usus est. Caeterum cum ordine factorum male nitatur Peuschelius; Scopus tamen Christi, ex signis beneficiorum jam acceptorum, cui plus minusque condonatum sit, ostendentis, et Pharisaeum hospitem superciliosum aliter judicantem redarguentis, non de caussa remisfionis peccatorum, sed de signo et effectu h. l. sermonem esse, luce meridiana clarius addocet. De Particulis enim [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] non caussae, sed principii cognoscendi notionem saepenumero sustinentibus non est, cur quicquam addamus.] non vero successisse illi clamat. Et ut res gesta


page 674, image: bs0674

est, ita Christus enunciat, dicens: remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Non vero vice versa. Quid vero opus est contra veritatem historiae [gap: Greek word(s)] committere? Quid opus est argutari in particula [gap: Greek word(s)] . Vtut enim sit [gap: Greek word(s)] , tamen hoc loco caussam non potest non denotare. Conditionem intelligo praecedaneam. Stat adhuc veritas rei gestae, quae opera charitatis remissionem per modum causae praecessisse ostendit, et ipse Salvator asserit: Vbi, qui disputant, an ideo ei remissa sint peccata multa, quia dilexerit multum, an vero contra, ii, quod bona venia sit dictum, nodum, quod dicitur, in scirpo quaerunt. Si nuda verba Salvatoris: Remissa sunt ei peccata multa etc. absque commemoratione historiae antegressae extarent, fortassis glossa Evangelicorum consistere posset. Nunc quia annexa est veritas historiae gestae, ubi mulier Salvatori prius haec officia charitatis praestitisse [note: Prius utiquo charitatis multiplex praestatio ac testificatio narratur, sed rationem eam esse a priori, seu veram et genuinam remissionis caussam, inde neutiquam consequitur.] dicitur, quae ipsa peccatorum remissio demum sit consecuta, quamque historiam nemo hactenus (quod ego quidem sciam) invertendam esse statuit, mirum est, ipsos in Salvatoris verbis [gap: Greek word(s)] [note: Quasi vero sit [gap: Greek word(s)] demonstratio a posteriori.] statuendam esse, indicasse. Et ut eo melius congrediamur, nonne [gap: Greek word(s)] ideo statuitur in loco aliquo, quia vel alibi inverso ordine is habetur, vel saltim fidei analogia id svadet. Prius hic admittendum non esse facile concedet is, qui hanc historiam et verba Christi alibi non extare sciet, nedum ut inverso ordine dicantur. Posterius dicent hic suadere, quia Scriptura [note: Immo vero non tantum scriptura alias passim id docet et inculcat ex instituto in utraque ad Rom. et Gal. epistola, tanquam [gap: Greek word(s)] , sed etiam ipse h. l. tandem istam eaussam genuinam ex parte mulieris poenitentis, in verbis: [gap: Greek word(s)] , explanate nominat, atque ita de novo, quam ob rem charitatem antea commemoraverit, ut fructum nimirum. significantem, condocet.] nos fide et non operibus justificari dicat. Sed hoc ipsum est, quod admodum in controversiam vocatur, et indistincte ac simpliciter prolatum negatur ab iis, qui meminerunt, praeter Scripturam luculentam Es. I. Lavamini, mundamini etc. Ezech. XVIII. Si justus averterit se etc. Act. III. Resipiscite, ut deleantur. 1. Joh. I. Sanguis Jesu Christi filii Dei emundat nos, si in luce etc. Item quod in 3. locis dicitur Gal. V, 6. Gal. VI, 15. 1. Cor. VII, 19. et Jacobi II. scriptum est, [note: Probant sane II. ce, plura esse, quae ante remissionem peccatorum requirantur, et quae ab hominibus eam desiderantibus exposcantur; quid autem ex nostra parte ad eam caussae in modum impetrandam necessarium sit, illud est, de quo h. l. disquiritur.] etiam totam antiquitatem a partibus hujus doctrinae (ipsis Evangelicis


page 675, image: bs0675

non refragantibus) stare, et nisi melius ad loca hactenus allata respondeatur. [note: [gap: Greek word(s)] esse sermonem, liquet. Sed ita [gap: Greek word(s)] ipsum habet; ex quo, per festinationem [gap: Greek word(s)] esse omissam, ac forte verba: utique charitatem remissionis peccatorum esse caussam consequetur, suppleri debere, efficitur.] Sane si consensus Patrum in Trinitate adstruenda (ubi tamen Patres ante Concilium Nicaenum excipere [note: Male hos excipi, idem sentientes, tametsi non eadem forma sermonis loquentes, jam tunc notum erat, et ex professo deinceps demonstravit doctissimus Angl. Eccl. Presb. Georg Bullus, qui tribus omnino scriptis, quae Operibus a Grabio uno volumine comprehensis, et Lond. A. 1703. procusis, inserta sunt, non solum Fidem Anre Nicaenorum Patrum Ecclesiaeque Catholicae eandem fuisse, quae post Conc. Nicaenum docebatur, sed ipsum quoque [gap: Greek word(s)] eadem sententia jam Sec. III. usurpari consvevisse, ad oculum ostendit.] debebant) tanti est apud quosdam, ut instar clypei alicujus [gap: Greek word(s)] objectare non vereantur, quidni et hic valebit? Restat ultimum, puta ipsa similitudo in textu, ubi creditorem debitores (licet unus magis, alter minus) amasse dicuntur, quia vel postquam ipsis debitum condonasset, non autem debitores prius amasse creditorem, huncque demum postea illis condonasse debitum. Quam quidem [gap: Greek word(s)] , quia Salvator postea ad Simonem et Magdalenam [note: Ex vulgari opinione loquitur Peuschelius. Enimvero foemellam hanc tot poenitentiae signis spectatam, a Maria Magdalena, a mali daemonis obsessione miraculose liberata, haud obscure Lucas Cap. VIII. 2. distinguit, et consortium quoque honestarum mulierum aliam suisse eam, ab hac priori Cap. VII. memorata, comprobat.] ejusqut remissionem accommodet, ideo Salvatoris verba inversim intelligenda esse putant. Et hoc omnes afferunt. Sed quid tum postea? Non ideo textus satis planus obscurandus, et veritas historiae invertenda, sed potius similitudo propter [gap: Greek word(s)] textus aliter applicanda esset. Sed tamen, si applicemus ad rem, prout in textu est, et ipsi Evangelici accommodant, adhuc perstat sententia Bellarmini, si modo distinguamus inter oblationem remissionis peccatorum et ejus salutarem effectum, seu, ut nostri loquuntur, inter impetrationem et ejus applicationem. [note: Rectius, uti dictum est, inter applcationem et denunciationem distinguendum est; nisi per applicationem h. l. ipsam illam, quae verbis Christi semel iterumque coram omnibus facta est, annunciationem intelligat Peuschelius. Quo pacto tamen scrupulos motos ipsum quoque quam commodissime e via removisse dicendum esset. Sed aliter eum sentire sequentia docent, quibus tamen eadem, quae jam ante objecerat, repetit, et quod in principio dubium erat, tanquam certum et indubitatum denuo ponit, ac praeterea etiam debitores illos [gap: Greek word(s)] commemoratos humanorum beneficiorum gratos testes cum [gap: Greek word(s)] spirituali demum sensu instituta confundit.] Per duos debitores intelligit


page 676, image: bs0676

Salvator Simonem et mulierem peccatricem, per creditorem ipsum Deum vel Trinitatem. Hi debitores cum non essent solvendo, remisit illis Deus quoad impetrationem per Christi [gap: Greek word(s)] factam et gratiose in Evangelio oblatam. Ex hac Evangelii praedicatione alter debitor, qui plus debebat, spem et fiduciam insignem de salvifica remissione peccatorum suorum concepit: ideoque de peccatis suis ferio dolere et ingemiscere, ac spiritualis medici gratiam variis charitatis operibus aucupari sategit. Salvator igitur, quod antea in genere in concionibus ipsi promiserat, id in specie [note: Immo potius, quod jam ante huic foeminae contigisse beneficium noverat, et Simon superciliosus ignorabat, idem Christus, sententiae divinae bene gnarus, denuo eidem confirmat, atque signo certo et spectabili, ita rem esse, homini incredulo aliaque omnia suspicato, eodem, ex actionibus externis, sed novis et melioribus, desumto, convincendi genere demonstrat, eamque etiam ob caussam constanter de [gap: Greek word(s)] illa, tanquam jam ante in divino dicasterio impetrata, signanter loquitur.] reipsa nunc praestat, et cor contritum ac humiliatum non despiciens, reipsa illam a peccatis absolvit, idque tum operibus charitatis ipsius v. 47. tum fidei ipsius verf. ultimo attribuit, comprobans hoc modo, quae divine scripsit Jacobus cap. II. fidem cooperari operibus, eamque ex his consummari [note: Non consummari in se, sive per modum meriti, sive conditionis sine qua non, ad Socini mentem, sed, uti 2. Cor. XII. 9. loquitur Paullus, plene demonstrari fidem et justificationem, Jacobus docet: quod totius orationis series, in detegenda hypocrisi occupata, commonstrat.] et suum [gap: Greek word(s)] accipere. Ex hoc discursu prolixiori apparet, non esse de nihilo, quod Pontificii ex hoc loco concludunt, nec ei amicitiae dextram denegandam, qui non statim in verba horum jurare vult. De nomine caussae non litigabo. Conditionem praeviam, remissioni peccatorum praecedaneam intelligo, quam vulgo caussam sine qua non vocant. Movet me tum textus evidentia, [note: Quae pro signo potius propugnatfidem extrinsecus coll. vers. 42. demonstrante.] tum distinctionis temperamentum, [note: Socinianismum incrustans et Pontificium meritum diluens; utrumque Paulli, immo et Christi, doctrinae contrarium.] quo difficultati, si qua occurrit, mederi possumus, tum alia loca idem adstruentia, [note: Quae, ut vidimus, alium, quam caussae, ad justificationem respectum admittunt:] et ante citata, nec adhuc satis soluta, tum antiquitatis totius consensus, [note: Jactatus temere, et medii aevicorruptelis ac primae aetatis obscuris testimoniis nixus, cum nondum haec de justificatione per fidem solam, nostra videlicet ex parte necessariam, doctrina satis dilucidata esset.] tum denique quod hac doctrina nervus verae et solidae [note: Immo spuriae, quae vel justificationem cum sanctificatione commiscet, vel hanc illi praepostere anteponit, contra Rom. VI, 22.] pietatis, sine qua nemo Dominum videbit, arctius costringitur. Semper


page 677, image: bs0677

tamen meliora docentes sequi nullus dubitabo. Sunt et alia loca, contra quae consimiliter difficultates moveri possunt. Vnum autem hunc pro omnibus attulisse sufficit, ut videant omnes, justam me habere caussam petendi dilationem juramenti. [note: Ex his et sequentibus verbis liquido apparet, eo tempore scriptam esse epistolam, quo delarum jusjurandum in Consessu Vndecimo praestare ambo, errore jam maxima ex parte liberati, sodales abnuerunt, atque alieno proinde a nobis loco eam neutiquam heîc produci.] Eadem est ratio aliorum Aphorismorum, inprimis ubi de coena agitur. Vbi sane fateor, me nihil hactenus, tum in Luthero, tum in Hunnio, Heerbrando, Chemnitio, et aliis legisse, aut deprehendisse, quod vel [gap: Greek word(s)] servare cogat, vel vim rigidioris examinis sustinere queat. Nec fugit me, quid Tua Reverentia in suo fasciculo [note: Haud dubie Tract. duos [gap: Greek word(s)] , quorum primus de orali corporis Christi in sacra Coena communicatione agit, Peuschelius indigitat. Quam praegnantia vero fuerint dubia, argumentis Schröderi solidissimis opposita, conflictus subsequentes: edocuere.] attulerit, sed et me non fugit, quid omnibus illis opponi possit: quae quidem si et libri ad manus et tempus commodum suppetet, in chartam conjicere non dubitabo. Et haec hactenus dixisse sufliciat. Nunc Vos, Viri Reverendi, per illum ipsum, cui omnes servimus, Dominum Jesum oro et obtestor, ut reliquis Vestris in me collatis eximiis beneficiis, et hoc addere velitis, et vestra, qua apud Amplissimum Senatum polletis autoritate intercedere et obsecrare, ut me sussicienti cautione praemissa, praestito videlicet juramento, quod in his locis perdurare, neminique scandalosis sermonibus aut disputationibus et colloquiis molestus esse, eive offendiculum ponere velim: immo etiam, si opus sit, vadem sistere, donec his dubitationum et objectionum scopulis praetervectis in tranquillum portum perferar. Non enim in inchoatum, sed confirmatum consensum jurabo. Ad quam quidem rem annui temporis spatium [note: Sat longum erat spatium, quod expetebat Peuschelius, intra quod ad pulvisculum omnia excuterentur ejus dubia; cum tamen de summa rei et abdicanda haeresi, non cunctis, quae quoquo modo animum male habere poterant, difficultatibus ageretur. Vnde aequum tandem, ne qua conscientiae adhuc titubanti vis illata videretur, temperamentum, novique colloquii adminiculum iniquae petitioni eidemque suspectae substitutum est.] mihi dari concedo, (forte contendo aut peto). Vi enim haec res intra tres vel quatuor septimanas aut trimestre et quidem in concluso Museo absolvatur, unum postulatum est ex illis, quae sunt simpliciter [gap: Greek word(s)] . Ideoque etiam manus supplices ad Deum levare possum, nihil me in hoc negotio vel ambitionis et gloriae captandae, nec denique contentionis vel ingenii ostentandi ergo facere. Deus illum puniet, non leviter, sed graviter, non breviter, sed


page 678, image: bs0678

diu, ad nominis sui gloriam et aliorum terrorem, qui vel his de caussis vel ex malitia et pertinacia conditionem praestitu possibilem sibique oblatam repudiat. Sed (sit Deo laus) nullum horum est in me. Nemo melius novit, quid sit in homine, quam Spiritus, qui est in illo 1. Cor. II. Longe alius sum ab illo, qui ante fui. Et si possibile esset, ex animo a Deo optarem, ut (excepto libro de obedientia, qui et pius et lectu non inutilis est) nullum istiusmodi librorum vel vidissem vel legissem: sane in meliori statu essem, et conscientia saniori fruerer, nec ea commissa essent, quorum et me et alios non potest non pudere et poenitere. Nunc quia semel jacta est alea, ferendum, quo fata trahunt retrahuntque, memor illius. Seine Hand zu helffen hat kein Ziel, wie groß auch sey der Schaden. Non deerunt, sat scio, qui hanc dilationem juramenti simulationem [note: Ita est; Sed ex epistolis forte inventis hujus consilii indicia, Ruaro, uti supra docuimus, suadente, eaque suggerente, animos prudentissimorum Reipubl. patriae Procerum suspensos reddidisse, non erat, cur vitio verteretur. Quare modestius egisset Peuschelius, si duriori vocabulo, effutiunt, ubi dubitandi de integritate animi caussae non deerant, abstinuisser. Sed vel hinc patet, quanta patientia verborum hujusmodi acerbitas homini nondum sibi constanti tolerata et condonata suerit.] interpretabuntur. Sed non magis ego simulo, quam ipsi, dum talia de me effutiunt. Propono eis simile: Sunt quidam manuarii opifices, ex quibus unus in febrim sat noxiam incidit, qui morbo illo diuturno conflictatus, vix tandem convalescit. Hic ego quaero ex illis, num ille, qui modo febri correptus erat, si non statim labores quosque duriores cum aliis suis asseclis aggrediatur et exhauriat, prout antea in integro sanitatis statu ab ipso factum: sique non statim crassioribus cibis, carne v. g. suilla aut aliis vescatur, sed cibos subtiliores, ut ita loquar, usurpet; quaero, inquam, ex illis: Num simulet sanitatem, vel illud ipsum, quod illi cupiunt, simulando ad tempus, repudiet? Nihil minus. Hoc igitur et ad praesentem caussam applicent et conjecturae suae anilem [note: Proterve: Neque enim haec e trivio collecta, aut ex vanis rumoribus hausta, sed a viris sagacissimis ac providis in medium consulta erant.] vanitatem deprehendent. Iterum protestor coram Deo et hominibus, me bona conscientia, ad hoc quidem tempus praestare non posse. Ideoque illos supplex per D. Jesum rogo et obtestor, ne me quicquam contra conscientiam facere cogant, ne dum Dei vicarii esse volunt, ejus adversarii fiant. Contenti igitur praesenti mea calamitate, quae sat diu duravit, et quod publicae famae victima factus, [note: At cujus, nisi ipsius Peuschelii, veritatis temerarii desertoris, et interdum satis etiam ore atque calamo procacis, culpa?] nunc impietatis partiarius, nunc sacrorum desertor, nunc juventutis


page 679, image: bs0679

corruptor et pestilens vomica ab omnibus habeor, me praemissa cautione dimittant. Praesens enim hic carcer meus non ad sananda, sed exasperanda vulnera mea facit. Etsi in statu integritatis et felicitatis de homine dictum est, non bonum esse, si solitarius sit: quanto verius hoc erit de statu calamitatis, ubi sensus peccatorum ceu vermis conscientiam odit et rodit, ubi melancholia verum Diaboli balneum (a qua nec ego exemptus) regnat, utique aliae tentationes ceu fluctus in hominis animum irrumpunt. Et dum aliquis ita solitarius degit, semper novigrylli, novae dubitationes exsurgunt, quae vel plane expirarem, vel saltem admodum imminuerentur, si quis in consortio hominum viveret et reliqua sua studia pertractare posset. Ajunt Hebraei, in animum tristem non descendere Sp. S. Ita Drusius loco quodam, ni fallor. Quid autem tristius, quam inclusum ab omni consortio hominum remotum esse? Et quia, ut audio, Pontificii ex hac tragoedia nostros homines calumniandi et traducendi occasionem avide arripiunt, [note: Quorsum haec spectent, ad calcem sequentium scrupulorum, ex custodia ad Theologos missorum, copiosius exponemus. Hactenus autem, non vanam fuisse illam famam, ad Peuschelii aures perlatam, tribus verbis innuisse sufficiat.] ut et omnis ansa illis imposterum praescindatur, praestat sane Magistratum Christianum, eumque reformatae religionis, qui olim tempore Aug. Confessionis et belli Smalcaldici periculosissimo sub cruce Christi metu vel proscriptionis vel obsidionis Imperatoris, qui tum in vicinia degit, gemuit, quique omnem conscientiarum carnificinam et inquisitionem Hispanicam aversatur et detestatur: praestat, inquam, talem Magistratum, qualis per Deigratiam noster est, plusculum de rigore suo in conscientias [note: Nihil erat, quod rigoris in conscientias vel speciem habere posset, cum non de cogendis ad assensum, sed provida et pleniori informatione, qua profecto conscientiae rectissime consulitur, eaque jam admissa certa tutaque, h. e. jurata testificatione et confessione, ageretur. Dümlerus ergo accusandus erat, qui, circumspectius ad socios impietatis attendere, sua nuper, quam temere, et contra fidem etiam datam, corripuerat, suga, et suadebat et jubebat.] dimittere. Est sane omnibus modis cavendum, ne Dei nomen propter nos inter adversarios blasphemetur. Sic enim idololatrae papicolae: Olim ante impetratam religionis pacem multum declamitastis, ne quis propter diversam sententiam in religione, vel haesitationem et cunctationem, ad rogum in vincula et carceres raperetur vel relegaretur, idque, si Diis placet, ex S. litteris probare nobis annixi estis. Nunc postquam pacem religionis impetrastis, et nidum pinguem eumque tepefactum nacti estis, pari, aut etiam interdum majori, quam nos in Vos, immanitate desaevire incipitis in eos, qui vel vobis contradicunt et prorsus assentiri nolunt, vel saltem ad


page 680, image: bs0680

tempus in verba religionis vestrae jurare nolunt. [note: Quasi vero coecum jusjurandum, aut assensum Thesibus propositis temere praebendum, perinde ut fieri solet inter eos, qui vim pro rationibus adhibent, imperare cuiquam fuerit visum; cum sit manifestissimum, nihil aliud, quam quod verbis ipse jam sponte professus erat Peuschelius, id jurato confirmare eum cum Vogelio jussum esse. Si vero dubiis adhuc angerentur, ambobus libera, exponendi ea, potestas semperfuit, sed prudentiae regulis circumscripta, quia perfidiae se jam saepius suspectos et ipsi reddiderant.] Dicite, obsecro, annon, quae in aliquo tertio conveniunt, ea inter se conveniant. Jam sicut nos vos vel comburimus, vel relegamus, aut in carcerem conjicimus, quia haereticos vos esse asserimus, licet vos praefracte et pertinaciter id negetis: Ita et vos Arianos vel Anabaptistas aut comburitis aut relegatis (quod alibi fit) quia illi tales vobis i. e. haeretici videntur: licet illi nil minus quam tales esse velint. [note: Pessime haec, et paene dixerim impie, etsi quasi aliud agendo, ad caussam praesensentem applicata sunt. Neque enim, vel sola [gap: Greek word(s)] haereseos, vel haeresi ipsa tantum, sed pluribus aliis circumstantiis concurrentibus hoc, quicquid erat, continebatur.] Conveniunt ergo persecutiones nostrae inter se et similes habent labra lactucas, quia in uno tertio h. e. in [gap: Greek word(s)] inter se perpulchre conspirant. Nec est, quod excipiatis, vos in fundamento nobiscum consentire. Nam et Ariani se in fundamento aut non dissentire dicent, aut id, in quo dissentiunt, verum fundamentum esse negabunt. Quid, quod in ipso fundamento saltem, quod nobis est tale, dissentitis. Annon in Articulo de Ecclesia, primatu Pontificis summi, septem sacramentis, jugi sacrificio Missae, invocatione Sanctorum, purgatorio toti dissentitis. Annon vero plurima ex his, si non omnia, si non vobis, saltem nobis, sunt cardinales articuli religionis, quae impudenter non tantum negatis, sed etiam ridetis, et quaedam blasphema esse proclamatis. Ita et articulus de Trinitate vobis (ut et nobis) sicut et de duabus naturis Christi est, cardinalis videtur, quem tamen talem esse Photiniani et Ariani mordicus negant. Jam si Vos a nobis tolerari vultis, licet nec statim et per omnia nobis assentiri, vel in religionis nostrae placita jurare possitis, cur non idem et aliis praestatis? Cur ex verbo Dei reprehendistis? Si enim vere ex Dei verbo in nobis reprehendistis, cur jam in alios haec exercetis? [note: Sic denuo caussae multum discrepantes confunduntur, et, quae securitati destinata erat, ut spatium suppeteret, meliora errantes docendi, fugaeque commoditates pie removerentur, custodia satis honesta, cum violentia quorundam obtorto collo ad Ecclesiae suae societatem dissentientes quoscunque rapientium metuque suppliciorum ad consensum simulatum utcunque eos adigentium, perperam commiscetur. Illud charitatis documentum est, cunctisque animarum sibi concreditarum curatoribus commendatissimum esse debet; Hoc tyrannidis nomine dignum, sed a vera Christi Ecclesia alienissimum instirutum quis non aversetur?] aut si in alios exercetis


page 681, image: bs0681

et recte vos facere putatis, cur hoc ipsum in nobis ex Dei verbo reprehendendo, nomen Dei profanatis? Annon hoc ipso libertatem vestram religionis temerarie prostituitis, et vel vestra acta et facta in negotio religionis cum haereticis accusatis, damnatis, jugulatis; vel nostra excusatis, approbatis, laudatis; cum ambo non magis sibi sint similia et conformia quam ovum ovo. Haec et alia, si quis verbis pomposis et ampullatis, qualia illi projicere solent, Pontificius objectet nostris, quid, quaeso, illi responderent? [note: Quid respondere velint, qui eandem violentiae viam calcant, nostrum non est h. l. exquirere. Ad praesentem vero caussam brevissimis, quicquid etiam Peuschelius declamavit, fallaciam esse non caussae ut caussae, responderi posse, certo scimus.] sed temporis angustia me filum abrumpere cogit. Rogo etiam atque etiam per Deum Opt. Max. ne scriptum calumniosum Pontificii [note: De quo deinceps plura: ubi de caseo ollari h. t. evulgato quaedam interponemus caeteris.] mihi fraudi sit, neve rancorem ex illo adversus me concipiatis. Deus novit, quam dolenter inaudierim, hunc rumorem tam longe ac late tamque subito praeter omnem expectationem percrebuisse. Tenent illi antiquum, et suis factis, cujus filii sint, demonstrant. Dominus Jesus, qui uno verbo ventorum flatum sedavit, hos pariter fluctus compescere potest. Interim cujusque gloriatio, testimonium est bonae conscientiae: et in fine videbitur, cujus toni. De quo plura alias. Vale Vir praestantissime cum Reverendo Domino Collega, et in me liberando elaborare ne dedigneris.

V. V. R. R. D. D.

perstudiosus Joachim. Peuschel.

Hae sunt illae litterae, ex carcere, non sine significatione doloris et maximi impetrandae libertatis desiderii, scriptae; nec obscure animum Peuschelii patefacientes, scrupulis adhuc multis vehementer agitatum, omniumque maxime prodentes, quantopere rigor ille, postquam, quae superiori Conventu undecimo, de jurejurando sinceritatis praestando, proposita erant, abnuerat, adhibitus, qui nimius quodammodo ipsi visus est, displicuerit. At enimvero, neque ipse diffiteri potuit, haud omnino nullas fuisse Per-Illustri Senatui simulationem quandam suspicandi caussas, ac proinde prudentiam ejusdem ipse quoque nequaquam penitus improbare ausus est; quando pignore cautionis, ut vocant, interposito libertatem suam redimendam periculumque fugae praevertendum sponte agnovit. Quam etiam ob rem [note: Si nimirum cautum esset de periculo elabendi; ut calumniae, cui excogitandae et ipse Peuschelius videbatur operam dare, omnis praescinderetur occasio.] adstipulatores sine difficultate ipsos Theologos habuit,


page 682, image: bs0682

qui certa conditione non solum dimitti posse ex turri existimabant, sed supplicando etiam, aut certe id serio consulendo [note: Interpellasse enim pro captivis constat; Sed utrum scripto libello id factum sit, an coram verbis, non liquet. Posterius tamen verisimilius est. Alia fuere, de quibus §. LXIV. disseremus.] interrogati, pro utroque captivorum deprecabantur. Quae ex sequentibus magis dispalescent, ubi, in hanc sententiam oppido propensos fuisse Theologos Pastoras, clarius edocebimus.

§. LVIII.

Id vero antequam aggrediamur ostendere luculentius, jam satius putamus, reliquos Peuschelianos scrupulos, qui separatim una cum epistola sunt exhibiti, e tenebris producere: Quibus, uti Vogelianis ante vidimus fuisse adjectas, etiam heic solutiones succinctas solidasque et ab ipso Joh. Schrödero adscriptas adjungere placet: ex cujus ipsius manu superstites cum eas servemus, gratas Lectoribus fore, minime dubitamus.

Ad Aphoris. I.

Notum est, sententiam Kekermanni de definitione personae, quam ille per [gap: Greek word(s)] tantum definit, ut Sabellianam, jam diu damnatam, et definitionem Melanchtoniam, ut veriorem, illi praelatam esse. Rogo igitur Reverendos Dominos Theologos, ut suam primum de definitione personae sententiam (A) exponant. Deinde doceant, quomodo tamen exinde non sequatur, tres esse in Deo essentias. Docetis enim, unam illam essentiam divinam nihil aliud esse, quam tres personas, (B) et vice versa; immo dicunt quidam, quaelibet persona est tota Deitas: (C) Persona non est nudus modus existendi, sed essentia cum modo existendi. Quae si vera sunt, nondum, quae tarditas est ingenii mei, videre possum, quomodo, si quis tres personas in Deo credit, non tamentres essentias (D) credere cogatur. Non hic rationem humanam in consilium voco, sed ea, quae Theologi passim de hac re docent, assumo. Responsiones ad argumentum de essentia ingenita, genita et procedente, (E) et proinde trina; itemque de quaternione, (F) essentia communicabili et tribus personis incommunicabilibus, quia, ut fatear, quod res est, exciderunt, breviter, (uti etiam breves sunt) reponi peto.

(A) Tuemur sententiam Philippi, ut communem et veriorem.

(B) Ratio: Quia relationes, quibus personae distinguuntur inter se, identificantur cum essentia.



page 683, image: bs0683

(C) Non male: Col. II. Quaelibet persona est [note: Commodius dixeris, ut ambiguitas evitari queat: Quaelibet persona babet totam Deitatem; quippe cui una eademque, sed diverso modo habendi, competit essentia divina impartibilis. Esse tamen etiam quamlibet personam totam Deitatem, quo sensu dicere non repugnet, ex nota Fintelliges.] tota Deitas, non tamen totaliter: Quia unaquaeque est illa Deitas, sed sub suo charactere hypostatico.

(D) Non sequitur: Si sunt tres personae. Ergo tres essentiae; nisi prius probetur: Essentiam unam in tribus personis esse non posse. Interim ita corrigo: Aut sunt tres essentiae, aut sunt tres modi habendi eandem essentiam, seu, quod idem est, aut una essentia est in tribus personis.

(E) Essentia dicitur genita, non quia per generationem sit producta, sed quia per generationem filio sit communicata. Productio multiplicat: communicatio non item.

(F) Nullus inde quaternio: Quippe essentia communicabilis et persona incommunicabilis non differunt, nisi ratione. [note: Etiamsi personae inter se differant realiter per oppositas relationes. In quo mysterii hujus a Scr. S. testatissimi cardo vertitur.] Vel: Quia essentia et tres personae, ut ante dictum, simpliciter [gap: Greek word(s)] sunt. Tum enim nec communicabilitatis nec incommunicabilitatis habetur ratio.

Ad VII. Aphoris.

Quaeritur: Quomodo Reverendi Viri probent, Christum esse aeternum? An dicta quaedam expresse (A) hoc asserentia afferendo, et quaenam sint ea? An vero, quod ab aeterno sit genitus, vel per essentiam sit Deus?

(A) Non quidem expressa dicta afferendo, puta talia, in quibus expresse dicatur: Christus est aeternus; sed expressis aequipollentia: Cujusmodi sunt: Quia 1) nihil factum est, quod non per ipsum sit factum [note: Vnde consequitur, eum ante facta omnia extitisse, (quae est stylo sacro aeternitatis descriptio Ps. XC. 1. sq.) et e numero rerum factarum non esse.] Joh. l. 2) quia in ipso vita est, sicut est in patre, [note: Hoc est independens eadem et aeterna, etsi per generationem communicata, coll. Mich. V. 1. sq.] Joh. I. et V. 3) quia ipsi, qua homini, data est aeterna [note: Tam in aeternum durans, quam ab aeterno existens, quia absolate aeterna dicitur: quod Joh. XVII. clarius explanatur.] potestas et gloria Dan. VII. Joh. XVII. 4) quia est immutabilis [note: Cui in tempore inchoata essentia repugnaret, quippe h. m. [gap: Greek word(s)] transducta.] Hebr. I. etc.



page 684, image: bs0684

Ad IX. Aphorism.

Dictum nuper a Reverendo Domino Schrödero, firmum argumentum ex nuda voce (A) Dei pro Christi divinitate depromi posse: Id quia nondum videre possum, paucis ostendi velim. Hic [gap: Greek word(s)] quaero, an aliquis salva veritate pro concione vel alibi asserere possit et debeat, (B) Johannem Evangelium suum contra Ebionem et Cerinthum scripsisse, cum illas controversias maxima ex parte (C) non attigerit, nedum refutarit, v. g. dum Paullum Apostatam Legis vocarunt, (D) omnesque ejus epistolas rejecerunt, Christum (E) ex Josepho et Maria natum esse, et alia stupida paradoxa, quae Euseb. in Hist. Eccl. et alii recensent. Et sane, sicut ex eo, quod quis alterius errores refellit, rectissime hunc contra illum scripsisse colligitur, ita, (F) si secus fiat, contrarium exinde non male (infertur.) Et sane nemo tantum Apostolum errores illos vel ignorasse, vel evs refutare aut non potuisse aut noluisse, (G) affirmabit.

(A) Ex nomine Dei, inquam, in loco fundamentali posito: puta Joh. I. ideoque [gap: Greek word(s)] accipiendo, [note: Cum etiam Sociniani nequeant inficiari, vocabulum aliquod etiam [gap: Greek word(s)] (cujusmodi nomen Dei in respectu ad creaturas esse opinantur,) absolute positum famosiorem, ut vocant, significationem obtinere, nec temere ab ea deflectendum esse.] nisi idoneae et evidentes rationes aliter cogant: et conferendo locos alios Rom. IX. 1. Joh. V. Joh. XX. etc.

(B) Quis fas esse neget? Siquidem idem testentur veteres: [note: Interque hos nominatim Eujebius, Epiphanius et inprimis Hieronymus, a quibus Campeg. Vitringa Observ. Sacr. L. V. c. X. dissentit, Gnosticis potius id oppositum ratus, sed perperam.] Et res ipsa respondeat. [note: Coll. velut in summam omnia redigente Epilogo Cap. XX. 31.] Quod enim isti negabant, Johannes docet cap. I.

(C) Satis est, si aliqua ex parte. [note: Eaque potiori.]

(D) Scil. describebat Acta Christi, non Acta Apostolorum.

(E) Scil. quia non erat opus, postquam alii Evangelistae abunde id praestiterant. [note: Matthaeus cumprimis et omnium copiosissime Lucas. Supplementi enim instar Johannem caeteris accessisse, res ipsa docet, Lampius que nuper copiose adstruxit, in doctissimo ad Joh. Commentario.]

(F) Argumentum ab auctoritate negative ductum, item a negatione partis unius et alterius, ad negationem partium omnium, non valet.

(G) Dicam noluisse: scilicet in historia Evangelica, a qua talia


page 685, image: bs0685

abhorrebant. [note: Aliud enim est, Historiam scribere, asserendae divinitati Christi potissimum deftinatam; Aliud, Theologiam Polemicam nostris temporibus, moribus et methodis accommodatam. Quantopere vero operam dederit huic veritati cumprimis adstruendae Johannes, neminem diligentius et accuratius, quam nuper admodum Virum praeclarissimum, Joh. Phil. Zeysium, in Introd. ad Evangel. Joh. ejusdem Epist. et Apocalypsin, quae cum praef. S. R. Dn. D. Joach. Langii A. 1720. forma 12. Halae Magdeb. lucem vidir, ostendisse arbitramur.] Vbi tamen non sequitur: Ergo simpliciter noluit. Datur enim membrum quartum, quod refutarit sive scripto, quod ad nos non pervenerit, sive voce viva, quae in litteras relata non fuerit.

Ad eundem Aphorismum et seqq. Quaeritur: An usquequaque verum sit, quod vulgo dicunt: Omnes Patres (A) unanimi consensu ab Apostolorum aetate ad nostra usque tempora doctrinam de S. Trinitate credidisse, cum Ignatius in epistola ad Philadelph. (B) eos filios Satanae vocet, qui Christum unum illum Deum statuant, refutans id ex eo, quod non sit ille super onmia Deus, sed illius Filius: ut sonant illius verba: Et Irenaeus (C) Christum secundum naturam divinam ignor asse diem judicii scribit: Justinus (D) item, in Dial. cum Tryphone Judaeo, eos, qui in sententia de persona Christi cum Photino faciunt, inter Christianos numeret. Denique quod Antiquitas (E) (teste Erasmo) Sp. S. invocare non est ausa eo, quod nuspiam preces in S. litteris ad illum directae legantur; quae tamen, unum illum Deum invocandum esse, nunquam dubitavit. Si enim Sp. S. unum illum Deum esse credidit, de quo scriptum: Dominum Deum tuum adorabis, quomodo, aut (F) cur eum non invocavit? aut si non invocavit Antiquitas, quomodo in Deitate et personalitate Sp. S. cum nostris sensit? Hinc est, quod Genebrardus Parisiensis Theologus in libris suis de Trinitate, Bezam in doctrina sua de aeterna Christi divinitate ad Patres provocantem mendacii redarguit: quodque Andreas Dudithius Imperatoris olim Consiliarius (qui resignato officio in Silesiam commigravit, et Epistolicam diatriben de hac re et aliis cum praedicto Beza instituit) Bezam allatis ex Patrum scriptis testimoniis eo tandem adegit, ut is in alia sententia (G) de Christi Deitate ab Evangelicorum doctrina mortuus. Notate verba et signate mysteria. (H) Provoco ad conscientiam meam locupletissimam testem, quod vera hic dixerim.

(A) Omnes Patres, inquam, quorum scripta ad nostram aetatem pervenerunt. [note: Qui pauci quidem e seculis prioribus, sed tanto spectabiliores fuere omnium consensu, ut vel hinc de caeteris, quorum, singulari divina providentia, monimenta perierunt, idem sensisse, effici queat.]



page 686, image: bs0686

(B) Non ad Philadelphens. sed in Ep. ad Tarsenses: ubi agit contra eos, qui Patrem, Filium et Sp. S. [gap: Greek word(s)] [note: Noeti, Praxeae, Sabellii anteambulones; si quidem haec sint [gap: Greek word(s)] . Epistolam namque ad Tarsenses inter spurias numerari, et ne caeteras quidem septem, ab Eusebio memoratas, omni labe interpolationis carere, Critici norunt.] dicebant, ut ex Ep. ad Trallianos apparet: quem negat esse Deum super omnia, quatenus Deus super omnia [note: Vulgo [gap: Greek word(s)] et fons Trinitatis: in quantum videlicet caeterae personae ab ipso ortae sunt.] est illa persona, quae est Christi Pater. Interim idem Ep. ad Antioch. Diabolum et inimicum omnis justitiae vocat eum, qui tollit divinitatem Christi. Et in Ep. ad Philad. serpentem nuncupat, qui Christum nudum hominem putat. Et in Ep. ad Philipp. Filium Dei rerum universarum conditorem et natura invariabilem vocat.

(C) Filium Dei scientia minorem dicit Irenaeus L. II. c. 49. quod aliter ad Iocum Marc. XIII. respondere non possit: putans, non indecenter dici posse, patrem secundum agnitionem praepositum esse Filio, sicuti idem dixerit: Pater major me est. [note: Dubium est; utrum l. c. Irenaeus de Christi, quem l. c. Dominum vocat, divina natura loquatur, an humana; si quidem mentem optimi Episcopi assecutus est is, cujus labore utimur, interpres. Sed demus, de Domino, ut Deo, eum loqui; quid refert, si humani aliquid passum esse, inque difficili loco explicando, et origine Filii a Patre, ad subordinationem quandam perfectionis extendenda, hallicinatum dixeris? Nemo sane naevos, incommodas certe locutiones, etiam praestantissimorum Eccles. Doctorum, praesertim in tanto mysterio, nondum ita distincte t. t. explanato, unquam negavit. At ipsum tamen mysterium S. Trinitatis eos haud credidisse, hinc male et perperam efficitur.] Idem tamen Christum cum Patre vivorum Deum vocat L. IV. c. 11. Verum Deum L. III. c. 8. Filium Dei aeternum L. III. c. 19. Existentem semper apud Patrem Ibid. c. XX.

(D) Idem dicit: Vnum Deum in Patre, Filio et Sp. S. agnosci, L. de recta fide. Filium Dei ante omnes creaturas extitisse, in Apol. Illud Ex. III. Ego sum, qui sum, in Christo dictum vult, in Apol. ad Antonin. Christum dicit virtutem a Patre genitam sine divisione, in Dialogo. At cum ibidem Christum alium dicit esse Deum praeter conditorem mundi, intelligit aliam personam, praeter patrem, cui creatio communiter tribuitur. [note: Liberalis fuit Schröderus, scripta haec, nominatim Dialogum cum Tryphone, ut genuinum Justini M. foetum admittendo; cum tamen, ingenuitatem ejus valde ambiguam esse, jam tunc visum esset Criticis, et nostra aetate multo luculentius ea de re vel ex disputationibus hoc de libello Kochio-Feldianis, ac Cyprianeis, quae posthac agitatae sunt, constet. Vtut sit, incongruas horum, de reliquo meritissimorum, virorum formulas loquendi subinde occurrere, quis negaverit? Sufficit, rem ipsam eos bene tenuisse.]



page 687, image: bs0687

(E) Erasmus fallitur. Aliud dicit Clemens Romanus L. 8. Constit. c. 18. Basil. L. de Sp. S. c. 29. Iren. L. I. c. 2. credit in Sp. S.

(F) Si non invocasset sigillatim; attamen cum sciret esse Deum, invocavit eum cum Patre et Filio, quoties invocavit Deum: Distinguatur igitur inter invocationem singularem et communem. [note: Immo vero invocatus est omni tempore Sp. S.; sic tamen, ut formula invocandi plerumque ordini personarum et origini earum simul attemperata esset. Quod vel ex gratiarum actione Patri per filium in Spir. Sancto ordinarie reddita patet, et a multis haud ita pridem adversus Whistonum in Anglia recentissime eandem cramben operose recoquentem, ostensum est.]

(G) Quanam dic sodes sententia? [note: Sociniana ubique; Sed multis modis interpolata. Vtrum vero huic hypothefi immortuus fuerit, ipse forte, quid firmiter crederet, nesciens, non facile dixerim. Vratislaviae diem supremum obiisse A. 1589. bene cognitum est; mentem vero non fuisse a Socini placitis alienam, vel Epistolae inter F. Socini ipsius Opera excusae, et Confessio his quoque interposita, praeter alia plura, addocent.]

(H) Ecquae mysteria? [gap: Greek word(s)] [note: Nisi me omnia fallunt, vim et robur argumentorum, quibus Dudithius etiam Bezam ad incitas redegerit, quantumvis heroem in disputando, non sine pristini in eandem haeresin amoris significatione, petulanti splene cachinno innuit Peuschelius.]

Ad XI. et XII. Aphoris.

Vnio illa duarum natur arum frustranea videtur. Nec enim divina natura (A) aliquid ab humana accepit; nec item humana natura (B) aliquid a divina; cum omnia in universum Patri transcribat, Matth. XI. omnia mihi tradita sunt a Patre Joh. XIV. Pater, qui in me est, facit opera, (bb) Ibid. Sermo non est meus, (C) sed mittentis me Patris. Et sicut (D) Christus homo non est plane idem homo, qui peccavit, non est ex numero illorum, qui offenderunt, sed alius homo a peccatoribus segregatus Hebr. VII., qui voluntarie ut sponsor in locum peccatorum subiit: Ita etiamsi Deus, et qua talis mediator esse credatur, nec idem plane Deus, qui est offensus, esse videtur. Christi naturam humanam personam esse, (E) videtur probare 1) ocularis intuitus et consider atio hominis. Nonne enim quilibet (F) nostrum est vera persona? Nonne porro Christus talis homo, quia quoad trinam (G) dimensionem et omnia membra nobis (H) similis, et ut nos proportionatus (ut ita dicam) fuit? Sed quia haec non tanti momenti, et ne prolixior sim, alia subjungam.



page 688, image: bs0688

(A) Etsi divina natura nihil acceperit; Filius tamen accepit omnia illa humana, quae ipsi per communicationem tribuuntur. [note: In unitate personae. Hinc non aliter, quam forma concreta, ut vocant, humana illa de Filio Dei praedicare fas est. Quae miramur, tot machinis hinc inde oppugnari, cum in rebus naturaliter unitis hujusmodi communicatio et praedicatio certo modo etiam locum habeat, et passim occurrat. De Nestorio, utrum male senserit, an locutus fuerit, aut prorsus non intellexerit doctrinam de unione personali, non disputamus. Illud enim jam satis superque ab aliis, ipsoque etiam de Conci liis scribente b. Luthero, et nuperrime a Cll Viris, Jablonskio atque Klausingio, ex instituto discussum est.]

(B) Opponuntur subalterna. Quippe divina, cum sint infinita, non possunt dari, nisi per unionem [note: Neutiquam vero transfundi; quod sine naturarum vel commixtione vel exaequatione utramque tollente et evertente, fieri haud posset. [gap: Greek word(s)] ergo haec est communicatio, non [gap: Greek word(s)] , eique naturae perficiendae h. m. i. e. personaliter convenit, quae perfectior dando reddi potuit.] cum natura divina. Refertur autem [gap: Greek word(s)] illa ad Patrem 1) quia filius per generationem accipit a Patre, quod dedit carni, 2) quia pater misit filium, ideoque autor est incarnationis seu unionis, per quam facta est illa communicatio. Non igitur sequitur: Pater dedit: Ergo a divina natura non accepit, sed potius contrarium. [note: Conlideranda sunt 1) Origo divinarum personarum a prima tanquam fonte; 2) Oeconomia actuum divinorum ad nostram salutem sapienter, ut singularum personarum distinctio, et, si ita loqui liceat, indoles magis patesceret, disposita; 3) Christi denique in statu [gap: Greek word(s)] consvetudo, paucissima si excipias loca, constans, qua sibi propemodum nihil, patri vero cuncta adscribit; tametsi nusquam fere (si a Marc. XIII. 32. discedas) soli Patri ea tribuat, quaecunque ad oeconomiam salutiferae gratiae pertinent.]

(bb) Facit illa pater, sed non tantum Pater: quippe pater meus usque modo operatur et ego operor, ait Servator Joh. V.

(C) Scilicet, tantum meus. [note: More Ebraeorum, quorum stylum N. T. libri imitantur. Conf. Gen. XXXII. 29. Matth. X. 20. 1. Thess. IV. 8. et loca alia, quae magna copia congessit, Can. XXII. de Adverbiis, b. Glassius.] Nam prius suum esse dixerat. Joh. XIV, 23. 24.

(D) Error similium. Non enim dantur plures Dii, sicut dantur plures homines; sed plures in una Deitate personae, quarum una non potuit offendi, quin osfenderentur omnes.

(E) Oculari intuitu persona non potest definiri; cum quia sunt personae, quae videri non possunt: tum quia multa videntur, quae non sunt personae: Nec illico sunt personae, quae videntur personae: v. c. corpus humanum, praesertim [gap: Greek word(s)] . [note: Ergo personam esse humanam Christum, quem oculis conspexere discipuli, forte hinc ostendere integrum erit, sed merum esse hominem, absonum est, inde demonstrare velle. Humanam vero esse personam, quis negat?]



page 689, image: bs0689

(F) Ita est, quia quilibet propria sua subsistentia subsistit. Qua vero humana natura non subsistit. [note: In Christo homine sine exemplo et prorfus singulari, de quo ex Script duntaxat S. testimoniis judicandum est, non communi aliorum hominum forte.]

(G) Trina dimensio et membra non constituunt personam, sed vita et intellectus; secus etiam equus potest esse persona aut cadaver. [note: Confunduntur persona et suppositum, praesertim mere materiale cum spirituali, aut composito ex utroque rerum genere.]

(H) Similis: salva tamen praerogativa. [note: Non solum ratione peccati, quod pro scopi rationibus ab eo Paullus removet, sed aliarum quoque perfectionum, ad quas ea praecipue pertinet; de qua Col. II. 9.]

§. LIX.

Ad Aphor. XX. XXI. XLIX. et L.

Fideles non resurgent iisdem corporibus, quibus mortui 1) quia teste Apostolo 1. Cor. XV, 37. Quod seminatur, non est corpus illud, (A) quod futurum est, puta tempore messis, in fine mundi Matth. XIII, 49. 2) quia seminatur corpus animale, (B) resurget corpus spirituale 1. Cor. XV, 44. 3) quia caro et sanguis (C) regnum Dei non possidebunt: Ibid. v. 50. id quod de hominibus physice (ut ita loquar) non vero ethice consideratis intelligendum esse, in scripto meo [note: Eo nimirum, quo, rationem reddere jussus, Jena, quid de praecipuis fidei capitibus sentiret, ad summos Patriae Proceres perscripsit. Vid. Sect. I. Cap. hujus III. §. 7.] ex scopo Apostoli probavi, quem aperit 1. Cor. XV, 35. 4) quia secundus Adam in Spiritum vivificantem (D) factus est, sicut primus homo in animam viventem. Vt igitur, quando dicitur, hominem primum, de terra formatum, terrenum esse, origo ipsius (E) ex materia terrena innuitur: ita, quando Christus glorificatus secunaus Adam Dominus ex coelo, scil. existens (sicut hoc participium, quando dicitur primus homo etc. subauditur) vocatur, ipsum corpus ex materia (ut ita dicam) coelesti habere indicatur. Denique quia Deus ventrem (F) et escam abolebit 1. Cor. VI, 13. Vnde nos his crassis (G) corporibus resurrecturos non esse, sequi videtur. Christum autem ante ascensionem suam nondum immortale corpus habuisse ostendunt 1) cicatrices (H) et vulnerum vestigia, 2) quia vere comedit. (I) Quod autem tale corpus post resurrectionem habuit, hoc per dispensationem factum, ut discipuli, qui in totum orbem praedicandi Evangelii gratia exierunt, corfirmarentur; quorum oculi caligantes alias splendorem (K) glorificati corporis ferre non potuissent.



page 690, image: bs0690

(A) Apostolus loquitur de grano sementis, i. e. comparatio fit in qualitate. [note: Sic enim interrogatum erat antea: [gap: Greek word(s)] ; Quomodo? Quali? Non qua substantia, sed adjunctis substantiae accidentibus.]

(B) Corpus animale hic dicitur, quod animales habet qualitates. Hoc enim modo opponitur spirituali, quod ratione substantiae nonnisi [gap: Greek word(s)] dici potest [note: Immo non tam spirituale, quam spiritus dicendum fuisset.] spirituale.

(C) Scilicet quatenus et quamdiu sunt incorruptibilia (forte corruptibilia) ut verba immediate sequentia docent.

(D) Non per conversionem corporis in spiritum, sed per unionem cum Deitate vivifica: sicuti et corpus [note: Seu potius ipse homo (Gen. II. 7.) corpore animali constans.] primi hominis factum est in animam viventem, non per conversionem corporis in animam, sed per unionem ejus cum anima vivente.

(E) Homo terrenus dicitur, cujus qualitates sunt terrenae seu tales, quales fert terra, e qua est formatus: coelestis vero, cujus qualitates sunt coelestes: [note: Quod vel commemorata stellarum varia et multiplex [gap: Greek word(s)] , quicquid sit de substantia, comm. 40. et 41. demonstrat; ut caetera qualitatum nomina, v. g. [gap: Greek word(s)] etc. taceamus.] Ita enim explicatur v. 47. 48. sqq.

(F) Non ratione substantiae, sed ratione operationum, [note: Seu usus, quem in his terris ad vitam secundum animalem oeconomiam conservandam praestant, quo in illa immortali vita non erit amplius opus. Hinc etiam non corporis, sed ventris l. c. fit mentio.] seu quatenus illud escae destinatum et in escis occupatum est 1. Cor. XV, 13. (rect. 1. Cor. VI, 13.)

(G) Non de crassitie, sed de identitate corporum est sermo.

(H I) Cicatrices, manducatio etc. Christi redivivi ostendebant corporis identitatem, non autem mortalitatem, cum quia dispensatorie usurpabantur a Domino, tum quia per se cum immortalitate non pugnant.

(K) Non sequitur: Corpus redivivum non lucebat, Ergo non erat corpus glorificatum et immortale: Ratio: quia quod non lucebat, factum est per accidens, nempe per dispensationem. [note: Quis enim dubitet, corpore glorificato praeditos, praesertim Christum [gap: Greek word(s)] illam, quando et quamdiu collubitum fuit, cohibere potuisse? Non potuisse, probent Sociniani.]

Ad XXIV. Aphor.

Puto corrigendum h. m. Confiteor Christum, nisi verus Deus esset, nolle


page 691, image: bs0691

fide et adoratione coli. Nam posse Deum efficere, ut etiam ratione substantiae nuda creatura adoretur, neminem (a) qui Deum omnipotentem (b) esse credit, negaturum puto. Sufficit enim, si jubeat hoc: (c) Item si amplissimam ei conferat potestatem, (d) et supra omnes eam extollat. Sed hoc transeat. Saltem pro non posse substituatnr, nolle fide et adoratione coli.

(a) Non potest: 1) quia id pugnat cum veritate Dei: Siquidem universa sacra scriptura clamat, solum Deum esse adorandum, et idololatram esse, qui praeter Deum aliquid adorat, [note: Ergo, si vel maxime posset talis tantusque honor (cultus religiosi, de quo h. l. sermo est,) creaturae merae communicari, non tamen velle Deum cuiquam, qui non sit ipse Deus, eum communem reddere, hinc luculentissime pateret. Sed nec posse id fieri, et creaturae communem esse cum Deo hunc cultum, (merae inquam, non [gap: Greek word(s)] ,) idque repugnare, sequentes Schröderi rationes ad oculum demonstrant. Cultum vero religiosum cum Pontificiis gradu distingui, ipsi quoque Socini asseclae non audent affirmare; utut mediatum et immediarum seu terminatum in solo Patre, ad quem Filii honor quoque referatur, denique gratis fingant, atque sic quoque Racovia Romam oleat.] 2) quia Deus non potest efficere, ut nuda aliqua creatura habeat immensam et increatam potentiam: Siquidem non possunt esse duo infinita, nec aliquid creatum simul et infinitum esse potest. Esset enim simul non a seipso et a seipso.

(b) Quae pugnant cum veritate et immensitate Dei, ea Deus per suam omnipotentiam non potest: quia si talia posset, foret impotentia.

(c) Si potest id jubere Deus: potest etiam jubere, ut nuda aliqua creatura diligatur super omnia, toto corde, tota anima etc. Item: quia non potest praecipere contradictoria. Item: quia non potest jubere, ut aliquid habeatur et celebretur pro omniscio et omnipotente, quod tale reipsa non est.

(d) Nonnisi divina et increata potestas sufficit: 1) quia ideo solus Deus est adorandus: 2) quia illa passim praesupponitur, ubi agitur de adoratione Christo communicata, 3) quia alias angeli quoque possent adorari. [note: Recte, et nolle Deum et non posse, conjuncta sunt, ut fraudi metuendae latebra occluderetur.]

Ad XXX. Aphorism.

Distinguunt vulgo inter activam et passivam obedientiam. Jam quia leges (A) divinae et humanae in sensu alternativo hoc cupiunt, ut v. gr. Adamus aut de arbore vetita non comedat et vivat: aut, si de illa comedat,


page 692, image: bs0692

moriatur et non vivat; non vero copulative, ut et non comedat de illa, et licet hoc fecerit, tamen moriatur: scire velim, quomodo, si utramque Christi obedientiam acceptatis, illam explicetis et concilietis, ut nec una alteram tollat, nec renatorum obedientia (B) Evangelio dubia tollatur.

(A) Verum est hoc de homine, qui nondum peccavit: non autem de homine, qui peccavit: qui debet utrumque 1) poenam, quia peccavit et per hoc sub legis maledictionem cecidit, 2) obedientiam, quia per maledictionem non cessat obligatio legis ad obedientiam. [note: Vnde toties, quoties per peccata mortifera homines excidunte gratiae foedere, in foedus illud operum seu legis primaevae (fractum quidem et violatum, sed non sublatum et prorsus abolitum hominis lapsu) relabuntur. Quamvis enim pactum illud primum non amplius, cessante hominis illud ejusque conditionem implendi per peccatum potentia, (Rom. VIII. 3.) quenquam reapse salvet, quod fieri tamen adhuc posset, si quis esset, qui conditiones ejus praestaret exacte. Gal. III. 21. Attamen vis ejus, qua foedifragos damnat, efficacissima est Joh. III. 19.] Quare et utrumque Christo fuit solvendum: [note: Vtpote qui pro lapsis hominibus totam illam foederalem praestationem in se recepit, quando novi pacti [gap: Greek word(s)] factus est: ut alterius seu prioris veritati et sanctitati, hujus posterioris praecellenti dignitati nihil derogaretur. Conf. Rom. III. v. 31. Quemadmodum etiam pacti istius primi legalis ante lapsum promulgati tam inconcussa est, uti diximus, ex parte Dei firmitas, ut si quis hodieque ei sine peccato satisfaceret, per illud etiam salutem adipisci posset. Gal. II. ult et III. 21.] 1) poena, ut nos liberaret ab exitio, 2) obedientia, ut vitam obedientibus promissam acquireret: quam non qui nudi sunt, sed qui superinduti sunt, possidebunt. 2. Cor. V.

(B) Non sequitur: Christus nostri loco dependit legi obedientiam: Ergo renati non debent eidem obedientiam. Quippe Christus dependit eam, ut perfecte pro nobis satisfaceret, et vitam obedientibus promiffam acquireret. Nos autem debemus obedientiam, non ut satisfaciamus, aut vitam aeternam acquiramus, [note: Quae per justificationem jam donata est credentibus, quantum ad jus eam adeundi, Eph. II. 8. Rom. VIII. 24. Tit. III. 5. 1. Joh. III. 15. non demum per novam obedientiam impetranda.] sed ut nostram pro beneficiis Christi gratitudinem ostendamus etc. Breviter: Obedientia renatorum non est satisfactoria, sed fidei, qua prehensatur satisfactio Christi, declaratoria. [note: Ac praeterea, ne istam vitam aeternam (jam donatam, ut habeamus, olim vero patefaciendam, ut plene fruamur,) amittamus, certo quodam modo prohibens, ac proinde et divinae gloriae amplificandae, et imagini ejusdem in nobis instaurandae, et conservando denique gratiae statui, sec. sapientissimam oeconomiam divinam destinata. Notatu dignum hinc censemus singularem illam loquendi formulam, qua Jacobus sanctitatis studium cumprimis commendans Cap. I. 25. [gap: Greek word(s)] (non [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] , signanter inquit.]



page 693, image: bs0693

Ad XXXII. Aphorism.

Quid respondendum illis, qui in definitione fidei pugnantia a vobis affirmari dicunt, nempe Deum peccata nostra nobis remissurum, eademque deleturum esse, si credamus, illa per mortem et passionem Christi deleta (A) esse.

(A) Deleta sunt et delenda. Deleta sunt per mortem Christi, quoad satisfactionem. Delenda sunt per applicationem. [note: Perinde ut conciliatio cum Deo per sanguinem Christi in cruce effusum jam dicitur Col I. 20. 21. facta, ita tamen, ut ad eam quo que singulis applicandam Eccl. Ministri legatione sua fungantur et eo connitantur. 2 Cor. V. 20.] Ita enim Deus alienam satisfactionem acceptare voluit, ut tamen non prodesset, nisi iis, qui fide prehenderent et sibi applicarent. [note: Quo fortassis caput ad Rom. IX. respicit totum, non de salute singulorum, sed absoluto certum gratiae et salutis applicandae singulis et omnibus modum atque instrumentum constituente decreto, eoque non carnis progeniem, nec operum dignitatem, sed fidem, coll. v. 32., determinante agens, atque hactenus etiam totam salutem nostram gratuitae Dei benevolentiae et procurantis eam et applicantis, acceptam esse ferendam ostendens: secus quam Judaei, contra quos disputat Apostolus, existimabant.]

§. LX.

Ad Aph. XXXVIII.

Ille regeneratur (A) qui induit (deposuit) veterem hominem. Infantes nondum induerunt (de posuerunt) veterem hominem: Ergo non regenerantur. Major est Apostoli Eph. IV. 22. 23. ubi, de peccatis actualibus (B) eum hominem intelligendum, patet ex annexa descriptione: Der durch List in Irrthum sich verderbt etc. Peccatum originale huc non facit, quia illud nunquam deponitur; (C) hic autem vetus homo deponitur. Vnum autem idemque non potest simul deponi et non deponi. Conferamus similes locos Coloss. III. 9. 10. (D) Rom. XIII. 12. sqq. et ad oculum patebit, quid sit vetus et novus homo. 2) Infantes non regenerantur, quia non credunt. (E) Probatur 1) quia fides ex auditu. (F) Infantes non audiunt. 2) Si quis adolescit, non potest meminisse, (G) se in infantia credidisse. 3) Quia usus rationis requiritur. (H) Licet enim non secundum rationem, tamen cum ratione credimus nos homines; quomodo eleganter dicit Apostolus 2. Cor. X. in et cum carne ambulamus, non secundum carnem militamus: Ita in et cum ratione audimus conciones, licet non secundum rationem, i. e. ut ea tantum, quae placent rationi, audiamus, vel omnia audita ad normam rationis exigamus: Et haec caussa est, cur hominibus praedicetur Evangelium, [note: Ita vero ut iisdem hominibus, etsi non semper adultis, fides per baptismum, alterum applicationis organon, jubeatur conferri.] non


page 694, image: bs0694

vero pecudibus et brutis animalibus. 3) Quia renatus (I) homo foedus cum Deo per interrogationem bonae conscientiae init 1. Pet. III. 21. Infantes autem non magis hoc, (K) quam pecora campi praestare possunt.

(A) Distingue inter regenerationem proprie sic dictam, et inter regenerationis [note: Sive vocabulum hoc [gap: Greek word(s)] pro fidei accensione, sive pro connexa cum ea, et ex ea profluente, novae indolis et propensionis, quae Spiritus alias pressius dici solet, creatione sumas. Priori enim notione exuitur vetus homo et induitur novus, per [gap: Greek word(s)] magis magisque repressam et contra fidem confirmatam. Posteriori, si proclivitas ad vitia paullatim exstirpatur, etiam internus ille homo, ex Spiritu natus, [gap: Greek word(s)] 2. Cor. IV. 16. expeditior alacriorque redditur, atque ad virilem tandem et hoc sensu perfectam aetatem progreditur. De hac potissimum l. c. sermocinatur Apostolus et adultos, ad quos scribit, qui et legere epistolam poterant, ad exercitia haec continuanda exstimulat. De infantibus, perinde uti fidem eorum novimus, ita quoque, quando de sanctificatione sermo est, rem scimus, modum ignoramus. Otiosum vero neque in his esse Sp. S., sed, quod inchoavit, bonum opus etiam perficere, tanto minus dubitamus, quo luculentiora etiam puerorum egregiis pietatis documentis foras datis exempla integris libellis descripta extant.] continuationem, quae proprie dicitur Renovatio. De posteriori loquitur propositio, vi verborum Apostoli: De priori est quaestio. Deinde distingue inter depositionem Vet. hominis, quoad vetustatem originalem, et quoad vetustatem actualem. De priori negatur assumtio: conceditur de posteriori.

(B) Loquitur de peccatis actualibus quidem, sed non de his solis; verum etiam de originali, adeoque de omni improbitate, quam Ephesii in priori conversatione habuerunt, et quam deponere debuerunt. Quippe per peccatum originale primo est vetus homo, deinde per actualia: quae quo magis deponuntur, eo magis etiam [note: Infirmando enim et reprimendo, seu crucifigendo, quando veluti lenta morte enecatur, sane exui et deponi, manifestum est, ut non dominium recuperet.] deponitur originale.

(C) Peccatum nunquam deponitur in hac vita, scil. totaliter et quoad materiale; deponitur tamen quoad formale seu reatum, [note: In justificatione.] et deinde [note: Consequente videlicet sanctificatione, ubi ejus vis infringitur et assultus, ut non dominetur.] partialiter, seu per diminutionem.

(D) Locus Coll. III. similiter loquitur non de regeneratione, sed regeneratorum renovatione. Vid. v. 9. Jubet enim deponere iram etc. eos, qui exuerunt hominem veterem et induerunt novum, qui renovatur (scil. indies) ad imaginem Dei.

(E) Contrarium docet Christus Matth. XVIII. [note: Praeter exemplum Johannis, quem profecto credidisse, fructus exultationis, non naturalis, sed fidei, ex praesentia Messiae in Maria demonstratus, atque hinc etiam ortus, Luc. I. prodit.]



page 695, image: bs0695

(F) Ita inquit Apostolus de fide adultorum. [note: De quorum etiam [gap: Greek word(s)] v. 21. conqueritur Apostolus in solos adultos quadrante.]

(G) Etiam baptismi [note: Immo nec somni, cibi, potus, diseursationis et similium actuum naturalium recordamur ex infantia.] non potest meminisse, an ideo non est baptizatus?

(H) At credunt etiam illi, qui ratione [note: Actu secundo, etsi actu primo, ut vocant, sint etiam natura rationales. Ad fidem autem supernaturalis operatio requiritur, quae ipsam quoque rationis vistutem excedit.] non utuntur, puta dormientes: Sed et distingue inter usum rationis naturalem et istum, qui a Sp. S. excitatur. Ratio requiritur in credituro et credente; non autem rationis usus naturalis. [note: Qui potius Sp. S. reluctatur: unde infantes ad regnum Dei recipiendum magis, quam adultos, idoneos esse, quia petulanter illi non refragantur, Christus ait Marc. X. 15. et alibi.]

(I) Non hoc dicit Apostolus, sed describit effectum baptismi, qui facit, ut per baptismum renatus bona conscientia respondeat [note: Seu foedere inito de ea certus sit: quod perinde uti fidei natura, qualis sit et quanta, Deo [gap: Greek word(s)] in cordibus infantium quoque, uti in Johanne, operanti, et meliori haud dubie, quam in adultis, pervicacibus faepenumero, successu, cognitum est.] apud Deum: quod saltem de adultis verum, et suo modo de infantibus, quatenus per baptismum emundatur conscientia.

(K) Ergone nullum est discrimen inter infantem, qui ratione praeditus est, etsi non utitur, et inter bovem, qui nec praeditus est, nec utitur illa? [note: Scil. Socinianorum manus oculatae sunt, credunt, quod vident; atque hinc etiam pari modo, uti de exitu hominis, homines insulsi Kohel. III., judicant, Ihr irret und wisset die Schrifft nicht, noch die Krasse GOttes; commode h. l. ex Marci XII. 24. repetendum est.]

Ad XL. XLI. XLII. XLIII. Aphor.

Verba Coenae ad litteram non intelligenda esse, probatur, 1) quia quod Christus, ut sapiens, in Capernaitis damnavit (A) Joh. VI. id postea rursus non instituit, 2) quia ascendit (B) ad coelos: unde Paullus nos peregrinari (C) a Domino dicit, et in locum (D) absentiae suae Sp. S. misit, id quod frustraneum foret si ullo modo secundum carnem praesens esset. 3) Quia alias haec sumtio corporis et sanguinis frustranea: Nec enim corpori (E) prodest, quia non est cibus corporis; nec animae, quia anima non magis (F) potest carne et sanguine corporali pasci, quam venter famelicus spiritualibus


page 696, image: bs0696

saturari. Et alias proportio esse debet inter alimentum et alendum, ita ut spiritualia spiritualibus, (G) corporalia et corporalibus nutrimentis alantur et pascantur. 4) Quia omne id (H) quod hic accipi et nos consequi dicunt Theologi, in spirituali manducatione consequi possumus. 5) quia, ut ante dictum, carnem et sanguinem glorificatus jam exuisse videtur. (I) 6) Quia ad hoc requireretur, ut si non in omnibus, saltem in pluribus locis esset: (K) At hoc Christo nulla ratione communicatum, ut suo loco probabitur. Nam omnia hic adscribere nimis prolixum foret. Ascribam tamen paucula, 1) quia talis omnipraesentia naturam veri corporis, quod partem habet extra partem destruit, (L) 2) quia in uno loco (M) natus, passus, crucifixus et mortuus. Inprimis autem urgeo dissolutionem (N) corporis et animae in morte factam. Jam, si ubicunque [gap: Greek word(s)] fuit, ibi etiam humana natura fuit, necesse erit et humanam Christi naturam ubique fuisse. Quae autem ubicunque locorum sunt, quomodo possunt illa separari? (O) Aut si separantur, quomodo sunt ubique? (P) 3) quia, si idiomata communicantur, aut omnia aut aliqua; (Q) Sed nec omnia, nec aliqua: Ergo nulla. 4) Si in communicatione Majestatis homini Christo facta Deus ipse excipitur, tum nihil, (R) quod est Dei vel Deo essentiale, sub illa communicatione comprehenditur, et proinde etiam nulla idiomata essentialia. Verum prius, testante Apostolo 1. Cor. XV, 27. Ergo et posterius (S).

(A) Damnavit autem in ipsis manducationem physicam seu physice oralem: Ergo hanc non instituit.

(B) Ascendit ad coelos: Idemque sub pane corpus suum ad manducandum se daturum promisit: Ergo utrumque verum est. [note: Et quia ad coelos adscendit, tanto etiam facilius est creditu; quoniam plenum majestatis suae, sibi, ut homini, communicatae usum, ex eo tempore et in eo statu [gap: Greek word(s)] tanto efficacius exercet; etsi propter distantiam naturalem naturali hominum rationi id intellectu difficilius fore, multoque magis Capernaitae sibi de naturali praesentia persuaserant, offendiculum inde sumturum, comm. 62. ipsemet animadverterit.]

(C) Peregrinamur a Domino, non quod Dominus non sit nobiscum, [note: Illud enim clarissimis verbis Dominus ipse Matth. XXVIII. ult. affirmat.] sed quia non sumus cum illo in coelesti illa patria. [note: Ergo l. c. ad Cor., uti totius orationis series demonstrat, de statu viae sermo est, non substantiae nostrae qualicunque apud Deum Christumque, ejusque vicissim apud nos, praesentia vel absentia. Certe Christo cum Apostolis coram conversante nihilominus hi peregrinabantur. Ad statum, non ad locum, animum in his advertere oportet. Perinde uti Christus in terris fuit sacerdos, non terrenus. Hebr. VIII, 4.]

(D) Vbi hoc legitur? Quodsi alicubi legeretur, intelligendum


page 697, image: bs0697

esset de absentia, quae opponitur praesentiae locali, visibili et familiari.

(E) Immo corpori prodest, ut cibus nutriens illud ad vitam aeternam. [note: Alitur corpus nostrum corpore Domini non utique conversione substantiae carnis Christi in nostram, sed [gap: Greek word(s)] et effective, dum caro Christi, in S. Coena sumpta, nostro corpori virtutem talem communicat, ut possit e corruptione iterum emergere, ac ad pristinam integritatem redire. Est enim corpus [gap: Greek word(s)] Jo. VI, 53. sqq. [gap: Greek word(s)] , ut habetur in Ignatii epistolis, coll. 2. Reg XIII, 20. 21.]

(F) Verum est de pastu corporali, non spirituali: quo pascit animam, quicquid excitat aut confirmat fidem, testificatur etc. 1. Joh. V. Est medium conferendae gratiae ad remissionem peccatorum.

(G) Sicut homo renatus dicitur spiritualis, non quod ratione substantiae sit spiritus, sed quod spiritualiter ad spiritualem vitam sit renatus: Sic caro Domini est cibus spiritualis, non ratione substantiae, [note: Vt scilicet aliquid substantiae suae nostrae apponat, aut nos aliquam ejus partem ad nos trahamus, eamque in nostram substantiam convertamus, quemadmodum de nutrimento naturali docent Medici; Sed quatenus Corpus Domini nos ad se trahit, et in se convertit, ut nos Domino apponamur, (1. Cor. VI. 17) in uno corpore mystico cum eo, quanti quanti sumus, conjungendi.] sed quia nutrit renatum spiritualiter et ad vitam spiritualem.

(H) Falsum: Quippe spiritualis manducatio non praestat realem praesentiam: non praestat realem [note: Hoc est substantialem, [gap: Greek word(s)] , quam Christus in S. Coena promisit, solatii efficaciaeque coelestis plenissimam. Ergo, mere spiritualem etiam per fidem manducationem realem esse non simpliciter negatur, quia fictam et nullius prorsus efficaciae esse, alioquin dicendum foret. Res omnis proinde ad praesentiae modum singularem et sacramentalem, ea, quae sola fide fit, praestantiorem et intimiorem, quae negari haud potest, redit; ubi sane S. Testatoris voluntas mille ratiociniis anteferenda est.] corporis Christi cum nostris conjunctionem; non praestat tantam applicationis certitudinem etc. Sed esto, nostrum non est, modum statuere Deo. Alias Sacramenta omnia possent tolli.

(I) Videtur, solvitur per non videtur. [note: Immo non exuit, sed glorificata nunc edenda et bibenda non conspicua exhibet, olim vero conspicienda cunctis ostentabit.]

(K) Ita est. [note: Saltim, ut possit, etiam per substantiam corporis sui, esse, ubicunque velit et promiserit.]

(L) Negatur: Quia omnipraesentia corporis non pendet ab immensitate corporis, sed ab unione ejus cum immensa divinitate [gap: Greek word(s)] . [note: Omnipotentis. Optime jam A. 1568. ad Schlusselburgium Mart. Chemnitias: In articulo de Vbiquitate nollem te litem illam tuam facere. Sed sufficit, corpus Christi ex hypostaetica cum divinitate unione hoc habere, quod potest esse, ubicunque vult. Epist. Chemnit. f. 66. sq. Ed. Johann.]



page 698, image: bs0698

(M) Etiam Deus in uno templo Hierosolymitano colebatur: In uno loco in Mambre apparebat Abrahae. Sp. S. in uno loco descendebat super Christum etc. Ab eo, quod contigit Christo in uno loco, ad praesentiam [note: Forte add. et repetendum: In uno illo loco, cujuscunque generis, etiam majestaticam et invisibilem etc.] non valet consequentia. Ista enim longius se extendit.

(N) Facta est dissolutio unionis naturalis, non [note: Nec incognita est similitudo a gladio evaginato, quem cum vagina et separatim eadem manu tenemus, petita.] personalis.

(O) Possunt separari 1) ratione unionis naturalis sublatae, 2) ratione localis praesentiae seu absentiae.

(P) Eatenus, quatenus in eadem [gap: Greek word(s)] hypostasi subsistunt, qui nullam ullibi creaturam praesentiorem habebat, quam animam et corpus suum. [note: De intima praesentia [gap: Greek word(s)] haec sunt Inculentissima, de extima in loco (etsi non ratione modi localis) tutius in tanto mysterio sentiunt, qui rem omnem ad omnipotentiam Christi, majestatemque omnipraesentiae et promissiones revocant, et, ut in hac simplicitate substitissent Majores, optant.]

(Q) Aut: Et omnia, et aliqua, diverso respectu: Omnia, resp. inhabitationis seu possessionis; [note: [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] seu operantia et quiescentia.] Aliqua, respectu usurpationis et denominationis. [note: [gap: Greek word(s)] sola. Quanquam et denominationis mediatae vel immediatae differentia non sit negligenda. Majestas omnipraesentiae, mixtum quid designans, novam difficultatem parit, ex promissionibus solis solvendam.]

(R) Negatur consecutio: 1) Quia alias ne quidem hypoftasis Filii Dei esset communicata, 2) quia communicatio [gap: Greek word(s)] [note: Aliter vero de unione per [gap: Greek word(s)] et similibus judicandum esset. Nos de [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] Ebr. II. descripta, heic loquimur; quae, cum naturam utramque post unionem superstitem relinquat, tantam tamen [gap: Greek word(s)] infert, unde communicatio non possit non consequi infinitorum etiam donorum naturae perficiendae facta, sed quae modum habendi longe distinctissimum non tollat.] non infert exaequationem, 3) quia aliud est communicari, aliud subjici. Non enim subjicitur, qui communicat, aut quod communicatur.

(S) Negatur affumtum, si intelligatur de Deo Filio. Etsi enim Deus assumtae naturae non communicatur, ut sit Deus, communicatur


page 699, image: bs0699

tamen ei ita, ut sit Deificata: non ad terminum [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] . Ad verba Apostoli dicendum: Excipitur ibi Deus, non a communicatione, sed a subjectione. Qui enim communicat potentiam, non subjicit suam potentiam, sed communicando potentiam subjicit ei res omnes. [note: Mirum est, haec tantopere ausum fuisse exaggerare in praesenti negotio Peuschelium, cum sit l. c. tam manifesta regiminis Christi jam [gap: Greek word(s)] , subjecta sibi ad regnum salutiferum oeconomicum in his terris et militante statu omnia habentis, descriptio, ut de communicatione majestatis interna ne verbum quidem commemoretur. Immo vero, si Christo sunt, praeter Deum, subjecta omnia, hoc ipso per isthoc universale dominium, omnipotentiae infinitae concessae innixum, corpus quoque suum, ubicunque vult et pollicitus est, eoque modo, quo allubescit, sistere et porrigere potest. Corpus autem unum idemque ut in pluribus locis existat, nondum demonstratum est, repugnare. Tantum abest, ut infinitae Dei potentiae limites ponere mortalibus [gap: Greek word(s)] liceat.] Res igitur subjiciuntur, non qui communicat, aut quod communicatur. Adde: Deus est, qui communicat, at quod communicatur, est Dei idioma. Item: Si per Patrem intelligatur Deus, communicavit ille quidem, sed non in sua persona, sed mediante persona filii etc.

§. LXI.

Tantum de scrupulis etiam a Peuschelio e custodia in aedes Antistitum duorum transmissis, quibus perspicuas annotationes accuratissimi Disputatoris Schröderi addere vel hoc nomine visum est, quoniam non modo brevibus objectiones dispunctas exhibent, sed etiam aequitatem eorum perbenignam erga errantes lucrifaciendos ostendunt. Quanquam, fatemur, ne nunc quidem certi simus: Sintne responsiones hae opponentibus et dubitantibus in carcerem remissae, an, omissa refutatione scriptis mutuis instituta, tota ventilatio ulterior coram colloquendo deinceps peracta? Prioris consilii indicium faciunt ipsae notae ad marginem adscriptae, quas huic fini omnino destinatas esse verisimile est; Posterior vero sententia, ex eventu paullo post amplius enarrando, probabilius colligitur. [note: Immo vero missas esse in custodiam, eo modo, quo heic ad marginem allitae apparent, jam scimus: In XIII. enim colloquio, cum iterum contra Aphorisinum XXX. Peuschelius dubium moveret, jam ante ad marginem scripti ipsius se ad illud respondisse monet, ejusque responsionis objicientem recordari jubet Schröderus.] Vtut sit, nondum certe hi juvenes post exposita dubia illa victas manus dedere, sed diutius adhuc in illis convincendis refellendisque [note: Quod novum signum est prorsus luculentum, nihil praepropero impetu actum esse, sed longissimum spatium, nec tenuem moram fluctuantibus adhuc datam fuisse atque concessam.]


page 700, image: bs0700

postea elaborandum fuit. Quod antequam demonstremus, ejus quoque Scripti tandem facienda est mentio, ad quod in epistola sua e carcere ad Schröderum data provocavit, sibique auctoris convitia ne fraudi sint aut detrimento, obnixe rogavit Peuschelius. Rejecissemus illius foedissimae schedae recensum ad calcem totius hujus capitis; sed cum in congressu proxime sequente non obscure inter alias continuati colloquii caussas dicacissimum hoc opusculum, quod jam coeperat omnium manibus circumferri, allegatum esse videremus, praemittere ejus memoriam, quam postponere, visum est magis co