12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: s001

EPISTOLARVM, QVAE INTER ALIQVOT Centurias uidebantur partim profuturae Theologicarum litterarum studiosis, partim innocentis famam aduersus Sycophantiam defensurae, LIBRI Quatuor. GEORGII VVICELII. [illustration: a preacher holding a crucifixus and a book (woodcut); inscription: VENI et ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Apocalyp. 21. ADIVNXI uos uni uiro, uirginem castam exhibere CHRISTO. 2. Cor. 11. ] LIPSIAE, Excudebat Nicolaus Vuolrab. AN. M. D. XXXVII. Cum GRATIA et Privilegio Maiestas Reg.



image: s002

TYPOGRAPHVS TYPOGRAPHIS

INFIGAS animo memori quoque mente reponas
Imparibus canto quae tibi cunque modis
Abstineas nostris ad tempus Amice libellis
Nosque sinas nostro quaeso labore frui
Ne te poeniteat coepti reprimasque laborem
Ac sistat medio lassa carina mari
Haec modo subieci properanti carmina plectro
Ne possis, nos non admonuisse, queri.



page A ij, image: s003

LECTORI CHRISTIANO GRATIAM et salutem a Filio DEI.

INVIDIA ZABVLI SVMMA FIT, Charissimi patres et fratres, ut quae nunquam uel tenuiter suspicatus sum, in uulgus aedere cogar. Schisma recens obortum, infestare, et contumelijs odiosissimis periculo mortis obijcere me, nimiopere gaudet in hanc horam usque. Morte immortalitatem emere si quis aueat, nunc cuilibet licebit, qui apostolicae praedicationi addixit animum omnem: et e saeculi iugo caput dempsit. Eripitur mihi respondendi ius, nec dignus iudicor, qui audiar. Non auditus unquam, non examinatus, adeoque ne cognitus quidem damnor. Fertur sententia, ante causam dictam. Paratur ignis, acuitur ferrum, deligitur funis, cum nondum quisquam inter adversarios compererit, quo authore coeperim id quod ago, et qua uia denique gradiar. Accusatores praesto sunt multi. Constituatur iudex. De patrono nemo sit sollicitus. Ipse ego, qualiscumque compareo, nisi par sim refellendis atque propulsandis calumnijs atrociss. quotquot commenti hactenus homines inimici sunt, ad quamuis protinus poenam abripiar. Si quaero, si suspiro aliud praeter iustitiam quantumlibet seueram, dedar extremis supplicijs. Tale iampridem


image: s004

serio testificor, nec mihi tamen inter aduersarios affulget aequitas ulla. Conuincar erroris prius, quam libris aeditis traducar. Non ero pertinax, non reclamabo, si quis rectiora ac solidiora commonstret. In hac mea me heremo usque huc nemo eruditorum docuit, nemo monuit, alioqui perlibens obtemperauissem consilijs. Nec hodie a salubribus monitis resilio, siue si quid ad uitam, siue si quid ad doctrinam pertinebit. Ad examen me ultro etiam offero in pace domini, atque idem qualiacunque illa opuscula subijcio iudicijs pie doctorum ac grauium uirorum: cum omni animi promptitudine cessurus ingenio, sicubi legitimo modo deuincar. Si fuerit ex utilitate omnino status publici, tenebo, si quisquam alius, silentium. Vtilitatem certe iuuandi me protulisse semper gratiae placendi fateor. Quo potui nixu, institi, ut non nisi probata exiguus hic calamus produceret. Par ego haudquaquam sum conscribendis omnib. ac excutiendis articulis, de quibus hoc tempore controuertitur, Nec si par essem tanto subeundo labori, mihi id audeam sumere. Quandoquidem uero ita mecum agitur, coactus fui in publicum extrudere Apologemata ista, hoc consilio, ut boni ac aequi homines haud dubie cognoscant, quam inhumaniter me Schismatici tractarint, nihil sane commeritum: nisi forte in crimen uocari debebit, a confesso errore resipiscere. Praeterea indignis adeo modis me miserum illi denigrarunt apud nostros homines, tamque pudendis commacularunt infamationibus,


page A iij, image: s005

ut grauissima causa aeditionis huius cuilibet honesto uiro non uideri non possit. Equidem harum epist. vel subita lectione cuiuis ignoto patebit, quis ego, qui aduersarij sint, quae ego, quaeue illi moliantur. Videbit tam amicus quam inimicus, quid rerum egerim, quantum malorum perpessus fuerim, quot molestias deuorarim in regno schismatis, homo uidelicet non felici admodum sydere natus, si res ipsas aequa lance pensitem. Attamen si sic est placitum diuinae prouidentiae, haudquaquam recalcitrabo plasma conditoris mei. Ei prouidentiae maiestatis sit uniuersa gloria, quoties rei sanctissimae reminiscimur. Tenebit hinc, inquam, omnis hoc, quis sit meus animus, quae sententia, quod institutum. Vnde bene spero, plurimos caussae meae fore iudices aliquanto aequiores, atque iam diu sint, aduersario nimirum os meum uiolenter comprimente. Ad haec nihil plane addubito, quin permulti exsistant, quibus gratum faciam euulgando Epistolicum opus. Vix enim inter omnia tam exiguum est epistolium, quin contineat uerbum aedificationis. Si qui vero calami libertate male urentur, atque inde ueluti furijs agitati ultionem, se ipsis etiam iudicibus iniustam, parabunt, habeo quod respondeam, Nimirum illos sibi parum bene conscios, ultro sese alligare facinoris. Vlcus Schismatis cum primis se contactum, scio, sentiet, Vtinam id suo bono. Non equidem ubique agito, ut ipse a me restergam aspergines, et malas quorundam uicinorum suspiciones purgem. Quid, si hoc loco Comicum illud usurpem? Si quis


image: s006

est, qui dictum in se inclementius existimet esse, sic existimet, sciat responsum, non dictum esse. Detonuit sane in me derelictum horribiliter istorum celsitudo, mihi uero non licebit contra hiscere? Fremuit in me tyrannis parum euangelica, ego contra prorsus non nuntiam? Illi in me ierunt mictum atque cacatum, et me quis prohibeat, ne abstergam, neve repurgem sordes? Non ego reclamem atque oblucter manifestis blasphemiis, de quibus etiam nonnulli confitentur (posteaquam compererunt ipsam rem) qui alioqui nouis contionibus et aures et animos adprime imbutos habent? Occupat Schisma uiros, quos sat scio quam male habeat paucorum quorundam fastuosus spiritus, utpote penes quos solos est factionis summa. Indignantur inter hos optimi quique caussam, ut ipsis quidem uidetur, non malam tam pessime prouehi. Sunt in hac sodalitate perdocti iuuenes (Germaniae nostrae spes magna) quibus nostra de religione lis nihil negotij exhibet. Nec deesse arbitror in tanto numero, qui non malint sopitum esse malum paruum, quam maius experiri. Vbique profecto sunt, quibus est in uotis, ut e medio dissidijs sublatis aureae tranquillitati restituatur Christianismus. Tales nunc praemoneo, ne se ullo notari uerbo putent. Est enim mihi res cum cathedraticis rabulis, cuiusmodi tamen si ad sui agnitionem reuocare possim, non pessime de ijs me meritum dixeris. Egregie operosi quidem illi adhuc sunt in faciendis calumniarum centonibus, sed suo posthac capiti istiusmodi


image: s007

assuent. Illud autem apud omnium animos testatissimum perpetuo relinquo, me si qua bona Schisma habet, si qua recta, si qua defensa, nullis modus impetere. Imo cordi admodum mihi est, ut Verbum domini maneat in aeternum, et perplacet Euangelica prae Aristotelica cathedra. Qui de pectore meo secus iudicant, ij aut imperiti, aut perditi homines sint oportet. Postremo licebit ueniam editionis faciliorem impetrare, si animo reuoluas exempla tot Christianorum pastorum, qui olim, et hoc quoque nostro aeuo, in Ecclesia epistolas suas uel aediderunt ipsi, uel ut aederent alij siuerunt: quibus cum ego tametsi comparari nequeo, non desunt mihi aedendi caussae tamen forsan grauiores, quam fuerunt ullius scriptoris. Ceterum neutiquam dissimulauero, aliquoties immutasse me nonnihil his in literis, et resecuisse interdum inania quaedam (ut fit in concinnandis ijs, quae emittere certum est) interdum ta\ ou=k a)nh/ronta interdum uero quae uidebantur non omnino infrugifera attexuisse, idque simul propter aduersariorum paratas calumnias, simul ut eo obsequiolo lectori quiduis lectitandi cupido gratificarer. Quod supprimo, ad quos scripsi, nomina, nec id temere fit. Nolui degrauare ullum hominem, Nec committere, ut se intolerabili inuidiae schismatis obici amici querantur. Me etenim schisma tanto insectatur odio, ut propter me, quotquot mihi uel paulum fauent, exosos habeat: non dissimulanter declarans, quale sit arcanum illud numen, quo afflatur.


image: s008

Si res exiget, possum nominare utriusque partis uiros, omnes fere superstites adhuc: quorum etiam litteras hoc inseruissem uolumine, ni fuissem subueritus, ne inde plus aequo huius aucta magnitudo, studiosos ab emendo deterreret. Nam inter eas latent aliquot, luce non paulo futurae digniores, atque eae nostrae sunt, a quibus ut abesse nitorem fateor, ita non diffiteor epistolaris incuriae ibi fortasse plus reperiri, quam uellem. Soloecis aliquando, et Barbaris ac studio accersitis uoculis horrida est oratio: adeo semper conscientiae, quam eloquentiae rationem habere malui. In illorum certe albo connumerari non mereor, qui ita dictionem curae habent, ut nisi meros Atticismos nihil scribant. Accedit huc pueri notarii oscitantia kai\ a)maqi/a, qui exemplar non a meo Idiographo, sed e consarcinatis chartis descripsit, in quas nimirum ille tumultuario transfuderat, quicquid ex tempore nugabar ad amicos, Et ei materiae postea non iustam satis correctionem impendere prae alijs susceptis laboribus potui, maxime Homiliarum, quibus tum maiorem solito diligentiam adhibere necessum fuit: ut sileam de efflagitatione Typographi, cuius ne otiaretur officina, intra hoc biennium feliciter ac pulchre instructa, qualecumque istuc largiendum erat. Attamen si explodi merebitur liber, posteaquam plus satis malignorum ronchis exaturatus fuerit, age, dabit Scombris fortasse non molestissimas tunicas. Vale ex Theologeio [note of the transcriber: with some Greek letters in the print: Theologei=o] nostro.



image: s009

EPISTOLARVM GEORGII VVICELII AD FRATRES, LIBER PRIMVS.

I. P. S. P.

EN TIBI MI AMICE AXIOMATA, quae D. Draconiti grata fore dicebas. Legite uiri boni, perpendite, iudicate, circumspicite, conferte: Mirabor, ni idem sentietis in domino. Qui nolunt, ualeant longum. Quid enim mihi cum tepidis istis locutuleis? Adeoque quid mihi cum bipedibus asinis? In summa, praesens rerum status mihi neutiquam probatur. Nam Ecclesia nunc sui longe dissimillima est. Contuli huiusmodi iampridem cum uicinis Theologis. Misi ante biennium Philippo Hypothymosenen, submonens uellicansque, tum ipsos Euangelistas summates (sic enim nunc Theologi uocantur) tum principes Euangelicos, ut rationem sanctae DEI Ecclesiae accuratiorem habeant, recensens in eo libro singula fere, quae in coetu Apostolico desyderabam. Misi praeterea Aphorismos ex Actis Apostolorum Ionae, conferens Ecclesiam cum Ecclesia, idque sedulo et pie. Talia, ut omnia, nouit DEVS, sed nihil explicui, nihil profeci. Misi item Theologis apud Marpurgum


image: s010

isto anno dialogum, cui titulum feci, [gap: Greek word(s)] , disputans super huius negocio haudquaquam oscitanter, sed quia ille Chretologis quibusdam asperior uidebatur, et nescio quid mordacitatis prae se ferens, repulsam tulit. Ad eum quippe modum Prusci accipitur ueritas a ueritatis professoribus, et ab Euangelistis Euangelium. Hactenus semper uetui, ne mea aederentur, sed tantummo do legerentur, expenderentur, adque executionem maturo consilio conuerterentur. Quiescere non possum, nec tacere:ut cum Esaia rem ipsam fatear: donec meliora uideam. Zelus domus DEI mei, hoc est, Ecclesiae me adedit corroditque iugiter, adeo ut huc numine aliquo me impelli putem. Nec secus, si uellem, possim. Spero autem uos fratres omnia haec in optimam partem interpretaturos. Qui male uult Ecclesiae, pereat, et disperdat eum dominus DEVS noster. Amen. Cae terum secundo utcunque uento domum redij. Nam in Thuringia in periculosiss. languorem subito incideram. Nouit id Grussia, quae parum abfuit, quin sepulchrum cadaueri meo parauisset. Confido ademptum malum DEI beneficio. Hallae respiraui officio Landaui mei. De Turca tyranno miri rumores implent omnia. Si res ex DEO ultore est, uinci non poterit. Sin ex seipso ma lum machinatur, ut lutum platearum delebitur. Iam his praesertim diebus debebat Germaniae caput III Ionae prophetae quotidie inque horas omneis inculcari, ut


image: s011

nos ijsdem uestigijs incedentes, cum Niniuitis saluaremur. Poenitebit, mihi crede, DEVM mali quod contra nos cogitat, si nos poeniteat mali, quod ipsi patrauimus, hoc est, uitae huius Ethnicae. Vtinam ante aliquot annos praelegissemus populo Sermones Hieremiae prophetae, et credidissemus diligenti praemonitori, atque poenitentiae doctori, mirum ni manus huius Nebuchadnezar effugerimus. Quod bonum est coram DEO, hocipsum fiat. Bene Vale. Nymeciae Sax. Anno. M. D. XXIX.

G. R. S. P.

DISCESSI A TE AMICO AMICVS. ALIter ego haud scio. Amor uerbi DEI sociauit nos, utinam idem nos non dissociet. Per me uero isthuc nunquam fiet, aut dispeream. Caue, ne circumueniaris ab Astuto illo. Semper Mundo praepone IESVM. Adhibe in consilium sanctas literas, ac harum sanam intelligentiam. Intra hoc octiduum uisitabitur prouincia nostra. Quid de me futurum sit, in obscuro adhuc est. Ego, quod faxit is cui seruio, succinctus ueritatis Zona, et innocentiae lorica fortis stabo, sciens quod non confundar. Attamen de uisitatoribus Euangelicis Apostolicisue aliquanto melius existimo, quam ut castigandae congregationis huius assertorem, armis suis infestent. Bene uale. Nymeciae. M. D. XXIX.



image: s012

B. F. S. P.

PERQVAM AMICE FACIS, QVOD PRIor scribas. Solebam ego alios ad calamum extimulare, sed porro fit, ut ipse ab alijs sim extimulandus. Nam pigere me ociosi istius generis scribendi, siue potius nugandi fere coepit, et obruor professionis meae serijs negocijs. Neque tamen quenquam minus amo. Amici, patroni, conterranei colendi et obseruandi, ut semper, estis: et coijt arctius inter nos uetus amicitia, quam ut insolenti silentio aliquo, nec eo longo tamen, solui queat. Sed quid quaeso scriptitem? Tempus nunc longe pessimum, longe grauissimum instat, idque adeo, ut ira DEI mundum abiecisse propemodum uideatur. Querelae meae, damnatae [gap: Greek word(s)] , iustae non solum, uerumetiam iustissimae reperiuntur. Liberauit animam meam audax in domino calamus. De rei exitu. uiderint alij. Frustra celebrarunt Comicia primores, quod ego uaticinabar, temporum iniquitate adductus. Res omnis exasperatior est, atque fuit antea. Ommia periculose feruntur ac nutant. Nec tamen minus sunt, qui clamitent [gap: Greek word(s)] . Annonae penuriam: subtimeo: orituri belli uastitas superabit, sin minus bellum, pax longa et mala securitas pietatem honestatemque sensim eneruabit. Nos interim bene curata cuticula altum stertimus, stulte nobis placentes de uerbo DEI et Ecclesiae flore, sed utrunque ignis probabit. Neque enim uideo,


image: s013

quid magnopere probare possis, detracta Leonina. [gap: Greek word(s)] semper exhorrui, posteaquam hanc mihi Paulus suspectam reddidit. Iudicare, scrutarique et pie indagare cuiuis, opinor, licet: Et eo sol ascendit, ut cernere nonnihil possis. Quod si tale nolunt, de clarabitur nimirum res, et auriculae ignauum Priapi animal prodent. Vuernhero nostro scripsi, dolori ho minis mederi cupiens. Stendeliana seditio repressa est irato gladio. Turchicus exercitus Morauios seu Quados attigisse fertur. Nonnullae ciuitates ad Papismon relabuntur. Nec enim durabit diu tumultuaria Ecclesia nostra, siue Secta potius, ab humana pendens potentia. Bene Vale. Apud Nyme. An. M. D. XXX.

EIDEM. S. P.

EEDIBVS QVAM CALAMO LIBENTIus ad uos uenirem, si per male adfectam ua letudinem liceret, qua usqueadeo nunc degrauor, ut ne digitis quidem meis uti in scri bundo epi stolio queam. Lectas uiolas, praesertim uero Homericum Molye carcere domum mecum attuli, quo fit, ut scabram pellem exercere unguibus, et saniem purulentam linteolo detergere me continuo opor teat: haecce mea studia sunt. Bene precor Conuentui Principum apud Augustam Sueuiae. Outinam atque


image: s014

iterum o utinam illic quae sunt Ecclesiae salutaria, et Reipublicae utilia, Spiritu ac sapientia DEI duce, agitentur. Sin secus, ueniat domins IESVS, et in cinerem uer tat orbem terrarum. Ad quid enim differt extrema consumatio, si praeter pessima quaeque in mundo nihil uide re, nihil audire debemus? Desyderia nostra in nobis ar dent, succensa nimirum ab eo, qui est ignis consumens. De rebus Turchicis, si quid ueri comperisti, significa. Si is DEI consilio missus est Flagellator Christianorum, uae Europaeis regnis: Sin ex seipso est institutum, sicut uas figuli conquassabitur tyrannus. Hostium me orum atrocissimum uita hac defunctum esse scribis, quem si poenitentem dominus offendit, gaudeo, sin minus, doleo. Nouit is, qui nihil nescit, quam saepenumero eius hominis in precationibus meis mentionem fecerim. Scribe quando, et quali morbo decesserit. Ame ut iniuriam condonem sibi, nunquam expetiuit. Condonaui tamen meapte sponte, idque pridem. Optandum uero sit, ut in coelis aeque promptam condonationem ante obitum fuisset assequutus. Nolim illi imprecari, ut tam certo eijceretur in tenebras exteriores, quam certo me ille in exilium eiecit, ob nihil aliud quam quod Baptistae uo cem perpetuo iterarem: Non licet tibi etc. Repraehen sio magnatum certa mors est. Quae res plurimis exem plis claret. Bene uale. Nymeciae. Anno. M. D. XXX.



image: s015

I. VV. S. P.

NON MOROR ILLVD VETVS, QVO DI citur: Amicitiam longo silentio extingui. Qui enim non extinguatur Ethnicorum amicitia, uel sine silentio, fucata nimirum et animalis? Nostram uero amicitiam, quae fraternae charitatis uinculo firma usque fuit, confido silentio isto sexenni nondum diruptam esse. Varia miraque et horribilia euenta eam hisce annis labefactare potuissent, ni fuisset Adamantina. Caeterum uisum est nunc, eam non redaccendere, utpote quae nunquam extincta fuit, nec resarcire, ut quae rupta nunquam fuit, sed hac mea salutatione firmiorem efficere, haud diffidens, istuc me consequuturum. Neque uero est, quur te mei pudeat, qui in albo Amicorum longe praestantissimos assignarim, ab eo tempore, quo alter ab altero diuulsi sumus. Nec illd quoque negarim, permultos ex eodem decidisse albo, sed hocipsum nulla de caussa, nisi diuinae et gloriosae sanctaeque ueritatis, in quam totus iuraui, atque hoc usque ad sanguinem. Alios amicos in illorum locum parare et nancisci possum, CHRISTVM uero alium, non possum. Quare nihil est, ut aut ego huius rei gratia moeream, aut tu amicum ueterem ac syncerum temere excludas. Crede mihi, quod ego iampridem experior: magnum est solatium, uacare culpa. Quod Ciceronis dictum, PAVLVS APOSTOLVS approbat, qui


image: s016

cum in omnium aures exclamo: Gloriatio mea haec est, Testimonium conscientiae meae, quod et simplicitate et in synceritate DEI fuerim conuersatus: atque hoc in Hessia, Thuringia, et nunc in Saxonia. Qui irascitur, irascatur: imo qui inuidet, inuideat. Ego in Euangelium uocatus, ab Euangelio neque dissentire neque deficere possum, utcunque a quorundam scriptis dissentio. Sto doctis pariter ac indoctis audiendus, non refugio lucem. Si conuictus fuero (sed absit maleuolentia siniftrorum animorum) unius erroris aut facinoris, non deprecabor ullum supplicium. Atque o utinam ille mihi illucesceret dies, quo uel apud Principes, uel apud populum liceat mihi conferre cum istis quibusdam, quorum miser iudicio inauditus condemnor, nedum contemnor. Spero fore, ut tandem exoriatur ille dies, quantumuis in longum protrahitur. Rogo te per sanctum DEVM, quid peccat ille, aut in quem peccat, aut quomodo peccat, qui praeter scripturas sacras, et harum legittimam intelligentiam, nihil uel affert ipse, uel ab alijs requirit? Regnet Regina Scriptura suo in sensu, dein ad huius Regulam ordinentur Ecclesiastica, et nemo me laetior erit, nemo quietior, nemo in pia causa diligentior. Sunto Iudices, qui uolunt. Sectas execror: Vnitatem uerae Ecclesiae amplector. Si fallo ullam animam, terque quaterque [gap: Greek word(s)] fiam. Ea in mente uiuo, in eadem obdormiam: id quod faxit Rex immortalis,


image: s017

solus sapiens, IESVS CHRISTVS, filius DEI uiui, Benedictus in aeternum. Amen. Bene uale. Anno M. D. XXXI.

I. T. S. P.

GRATA FVIT AMICI VETERIS EPIstola. Neque enim tui memoria hactenus in animo meo expuncta est, Nec confido futurum, ut in isto rerum tumultu expungatur. Quod uero mihi cognitionem linguarum, et nescio quam eruditionem attribuis, noui te non fucate facere, at inde nihil moueor, sciens me nihil scire. Quereris raros esse concionatores, quibus cum liceat tuto colloqui. Ote audaculum, qui deroges fidem, fidei prae dicatoribus. An non sunt fratres? Sunt quidem, dices, sed de quibus scriptum est: Vnusquisque in omni fratre non habeat fiduciam. Rursus: Nolite credere amico. Veruntamen eo colore totos depinxisti, Ni mirum quod indigni tales sint, quibus pecudes, ut de hominibus sileam, concredantur. O tempora, O mores. Papistas expulimus, Papistis duplo deteriores. Quo ego autem istud tibi citius credo, facit, quod mihi quoque ita usu uenit. Qua de re coram aliquando. Ad epistolae tuae capita respondeam. Quam uero tu Ecclesiam nouam sentis, de qua certior reddi


image: s018

cupias? Num ego ecclesiam nouam o bone molior: Aut igitur ludis, aut serio loqueris. Si ludis, nihil opus est responso. Sin serio loqueris, dic mihi per CHRISTVM, quibus argumentis, aut quibus ex scriptis dictisue meis cognitum id habeas? Illud dico, opto, precor: Tellus ima dehiscat, uti Dathan et Abyrom, quotquot de ulla nouitate aut Secta, aut humanis constitutionibus et peregrinis doctrinis cogitant. Audi mi uir: Si noua Ecclesia meo arrideret animo, stultus omnino forem, si aliam quam praesentem amplecterer, quam uulgo Euangelicam uocant. Quid enim in ea non nouum, paucissimis exceptis? Noua est fere doctrina, noui ritus, nouae Ceremoniae, noui mores, et nihil non nouum. Audistin? Vis porro scire, qualem ipse desyderem Ecclesiam? Dicam ingenue, tu dextre iudica. Ecclesia una est. Concedis hoc scio. Iam si una est, certe eadem est. Nec hoc negaueris. At quae? Quae, inquam, nisi Ecclesia IESV CHRISTI unigeniti DEI, sponsa et corpus eiusdem? Et hoc admittis. Iam quaestio restat, quae inter tot uera sit. Nam fissa una in multas est, ita ut uera inuentu difficillima sit. Quaestionem soluet ueritas. Vetustior uera est. Nunquid scopum attigi? Annuis. Igitur nouae Ecclesiae, haereses sunt. Nonne? Vna certe est, nec plures, quia non plures CHRISTI. Haeres? Atqui hic ego certissima


image: s019

atque firmissima loquor, id quod in die Christianae exultationis olim, hoc est, iudicij die manifestum erit. Prosequor thema. Quid tu nunc de eo sentis homine, qui nouam, hoc est, haereticam ecclesiam audet constituere? Nouam dico, quae uetus illa, una, uera, Sponsa CHRISTI non est. Et quae tandem illa uera uetusque est? Num Romanorum? Num Graecorum? Vtraque fuit, at nunc a seipsa mutata. Origo uetus est utriusque, imo eiusdem originis utraque est, nec enim olim dissecta erat. At qua origine coeperunt? Respondeo: Apostolica. Igitur ab Apostolis, CHRISTI seruis, exordium sumens Ecclesia, sola, uera, unaque est? Maxime. Igitur quae illam ueterem, id est, Apostolicam forma non refert, adulterina est? Vtique. Quin ergo ad ueterem illam, unam, ueram, hoc est, Apostolicam redeundum erat orbi? Hoc hoc inquam mei animi uotum, hoc desyderium, hic gemitus meus est. Eo tendunt Precationes, Conciones, Libelli, Epistolae, Colloquia, Disputationes, breuiter omne studium curaque. Num hac erro uia? Num Sectam meditor? Cupio Ecclesiam redire, unde uenit. Quur hoc quaeso? Quia inter omnes nullam fere uideo, CHRISTO Verboque Regni eius dignam: Et tamen Ecclesia habenda est. Proinde quum omnes prope fallant, et ad schismata sua (quae uenditant pro


image: s020

ecclesijs) allectent, neque melius neque salubrius fecerimus, quam si eam Ecclesiae formam instauremus, quae so la est optima, sola certissima, sola CHRISTO suo dignissima, solaque porta coeli. Dubiae ac instabiles caete rae sunt, Haec uero nihil minus. Viam uero, qua redire ad illam priorem fas est, praebebit Liber Actuum Apostolorum, et post hunc, uirorum Apostolicorum scripta, utpote Irenaei, Dionysij, Clementis, Tertulliani, Eusebij etc. Praeterea monumenta atque exempla sanctorum Episcoporum Cypriani, Hilarij, Basilij, Ambrosij, Augustini, etc in quibus cernere est, faciem apostolicae Ecclesiae. Etenim huc illi ommia referunt, ut Ecclesiam ab Apostolis constructam, con tra haereticos tuerentur illibatam. Nephas homines DEI olim inexpiabile ducebant, si uel paululum ab ordine Apostolico, aque Apostolorum traditionibus, et uiuendi regula recederetur. Quam mentem ego omnibus huius aeui Episcopis et Theologis compncor. Heu quam illi hodie sua iactant ac attollunt, uetera reijciunt, ne dicam, damnant. Quanta iniquitas. Admiramur castimoniam antiqui sermonis latini, Nouam contra horremus barbariem. Exosculamur antiquas picturas, Numismata, statuas, Epitaphia. In mundi regimine saepissime a cordatis desy derantur maiorum mores, simplicitas, fidelitas, Repraehendun tur contra noua ista nugamenta saeculi huius nostri:


image: s021

In sola Ecclesia nemo Antiquitatem requirit. Fuit semper Antiquitas ipsis etiam gentibus commenda ta, ad quam consectandam dicta quondam celebrabantur, quale illud est:

Moribus antiquis res stat Romana uirisque.

Quur non res quoque Christiana? Item: Viue moribus praeteritis. Huc pertinet, quod Liuius primos mores consyderandos in praefatione proponit. Apud Cornelium Tac. contentio est in dialogo quodam de Antiquitate: hanc Messala praefert, contradicente Apro, sed tandem uictor euadit Antiquarius. Sectarij sua haec cum Apro mirentur et attollant uerbis, ego pergam cum Messala esse antiquarius, et ue terum mirari tum ingenia tum mores. Ecclesiae sanctitas certior ac amplior nunquam fuit, Sapientia nunque maior, atque primo tempore. In Gellianis noctibus laudatur Antiquitas, his epithetis, uidelicet quod sit ho nesta, bona, sobria, et modesta. Adeum modum CHRISTI fidelibus amabatur Antiquitas. Inde est il lud Chrysostomi: Antiquis uiris omnis uita operosa et uiatorum instar. Nos omne tempus per negligentiam ducimus. Ipse adeoque dominus IESVS ad antiquitatem prouocat, quum dicit ijs, qui de diuor tio sciscitabantur: Caeterum, inquiens, ab initio sic non fuit, Satis indicans, antiquiora meliora esse. An non Hieremias, quum tristissimus plangeret ruinam ludaicae


image: s022

rei, illud in extremo ceu epilogico uersu a DEO petiuit, ut reditum ad pristinos mores concederet, dicens: Innoua domine dies nostros, sicut a principio. Neque enim fore, ut posteri nouique uetustatem, quantumlibet rudem, exuperent. Quin et in Amos propheta legitur promissio, non de nouo templo extruendo, aut nouo alioue in loco, sed de ueteri, de collapso ac diruto resuscitando atque reaedificando. De hoc, ne quid dubites, adijcitur gemma ista lucidissima: Et reaedificabo eum, sicut in diebus Antiquis. Haec, ais, impleta sunt. Recte. Quis enim hoc ignorat ex Actis Apostolorum? Sed quur haec, quae impleta sunt, non tuemur? Quur non in pristinum statum uindicamus? Caeterum, ut ad rem redeamus, omnium uetustissima Hierosolymitana est, ex qua (ait Irenaeus) habuit omnis Ecclesia initium. Atque hanc describit nobis liber Actorum. Romana (eadem CHRISTI) Ecclesia a scriptoribus uetustissimis in immensum laudatur, de qua exclamat Tertullianus: O felicem Ecclesiam, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt. Ab Irenaeo appellatur Romana Ecclesia, Maxima et Antiquissima, ac de eadem scribit sic: Vera Ecclesia est, ubi ea quae est ab Apostolis, Ecclesiae successio. Ad utram nunc redis, ad Ecclesiam Apostolicam redis. Aliam non fero, Nouam abominor.


image: s023

Intelligis, opinor, amice, quo progrediar, dum tibi paucis meam sententiam de Ecclesia conor aperire. Haec mea mens, haec uita. Oro DEVM indesinenter pro redintegranda atque restauranda Ecclesia sua, utque omnia tollantur dissidia, si fieri possit. Idipsum exigo a columinibus, Nempe ut contemptis nouitijs institutiunculis aspirent ad uetera, Alioqui quomodo agnoscatur Ecclesia prior, quae tot formis alia adparet? Nolo nouam extruant, ut ueterem reparent aueo. Volo Hierosolymitanam, uolo Romanam, hoc est, Apostolicam, Catholicam, Orthodoxam, quae sit reuera quod dicitur. Romanam dico, non Romanensem, sicuti Secta praesentem statum huius appellare solet. Romanam Ecclesiam colo, Huic me subijcio filius, Illa me castiget, si peccem, illa poenitentem recipiat. Haec uiguit usque ad Constantini tempora, post quae sensim degenerauit, episcopis mundo deditis. Praesentem uero ob id ueneror, quod radice sanctissima prouenit. Soboles est ueteris Matris, sed prope illi incognita. Itaque omne genus ad Originem suam censeatur. Necesse est, quando sunt tot ac tantae Ecclesiae, unam esse illam ab Apostolis primam, ex qua sic omnes primae, et omnes Apostolicae, dum unam omnes probant unitatem. Quae uerba ex Tertull. uetustiss. scriptore recensui, quo meam sententiam propius contemplarere.


image: s024

Vetus Romana matrix et Originale est, ad hanc igi tur reuertamur, huc cursum flectamus, ita doceamus, ut illa docuit. rectrice Scriptura: credamus, ut illa credidit, duce spiritu:utamur Sacramentis, ut illa usa est: obseruemus traditiones, quas illa obseruauit, nam sunt Apostolicae: conueniamus, legamus, psallamus, oremus, ieiunemus, presbyteros constitu amus ac ordinemus, ligemus, soluamus, confirmemus, pauperes alamus, crucem feramus, uigilemus, oeconomiam administremus, mundi contagium uitemus, CHRISTO Redemptori uiuamus, militemus, pareamus, in omnibus praeceptis eius et quae Apostoli tradiderunt (spiritus sancti gratia suffulti) ambulemus, sicut Rom. ecclesia olim fecit, et etiamnum magna ex parte facit in electis. Quid dicam? Isocrates gentilis homo scribit ad regem Nicodem de Ido lolatria in hunc modum: In ijs quae ad deorum cultum pertinent, ita facito, quemadmodum est a maio ribus praescriptum. Quur igitur nos a uetustissimis fratribus, uidelicet Apostolis, Apostolicis, Catholicis scriptoribus, martyribus et sanctissimis Episcopis discedamus? et disce damus ad ea, quae nuper nata sunt? Praeterea quur demus manus cuilibet, qui nos naso, quo ipse uult, agat? Et quot obsecro in orbe ecclesiae erunt, si cuiuis propriam licebit fabricare? Cuiuis autem licebit, si semel a uetustissimis defecerimus.


image: s025

Fenestra enim plurimis ecclesiolis condendis: sectas sentio: eo pacto aperietur. Adeo uerum est, quod Sophronius quidam Pompeiopolitanus dixisse fertur: Si quotidie propriam fidem aedere licet, ueritatis integritas non manebit. Identidem ego de Ecclesia scindenda, imo nunc pr dolor tot in partes scissa queam dicere. Iudaeis non licuit mutare insti tuta, nec ullas obseruationes receptas negligere: et nobis licebit, CHRISTI, Apostolorum, uetustissimo rum patrum instituta, traditiones, ritus non mutare solum, uerumetiam ut aniles fabulas irridere? Non eget nostris additamentis uetus Ecclesia, non eget nu peris ordinantijs ordo priscus, sicuti non eget nostra doctrina CHRISTVS. Nihil ego desydero ullubi. Mi hi satisfacit Actorum Liber praeciosissimus. Si qua desunt, subministrat Eusebiana historia, et quae huic accessit Tripartita. Reliqua uel ex Irenaeo uel ex Dionysio uel ex Tertulliano peti possunt. Quos ego uiros, quando ex aureo isto Apostolico saeculo sunt, suspicio, ueneror, euoluo. Necijs maximopere reclamo, qui censent ordinationes esse alicubi addendas ecclesiae, sed eae si desyderentur, sed non a quibusli bet, sed ubi Apostolicas ac uetustissimas prius obseruari uideam. Percipis reor quae mihi uolo. Ordinare licet in ijs, de quibus non habemus Scripturas, aut uetustiss. Paradoses atque exempla. Quid tu, dices


image: s026

hic, ita a ueterum parte stas? Simpliciter respondebo: Quia persuasum mihi habeo, ueteres recentioribus spiritu, fide, dilectione, sapientia spiritali, conuer sationis sanctitate et iustitia antecelluisse, ut non temere admoneat senior ille Apostolicus (de quo Irenaeus scribit) Non debemus ergo, inquiens, superbi esse et repraehendere ueteres etc. Deinde quia ommis nouitas mihi suspecta est, grata ea licet sit. Cantio enim longe est celeberrima uulgo: Et gratissima quae nuperrima uenit in aures, quemadmodum Homerus testatur. Nouitatem semper horruere sapientes, ut non abs re scripserit Ioannes Apostolus ad Dominam: Non ceu mandatum nouum scribo tibi, sed quod habuimus ab initio, Q. d. si ego tibi nouum quiddam comminiscerer, poteras uti humanum et meum commentum non ita magnifacere: at uetus adfero, et quod ab initio fuit. Hinc Paulus toties Euangelium ante tempora aeterna retroijcit: et item ante conditum orbem, quo tempore in Mysterio fu erat, ne uidelicet putaretur nouum esse, ac nuper inuentum. Postremo quia noua instituta et hesternae ordinationes illae, nouis subinde institutis alterantur. Quoties, quaeso te, mutant factiosi illi Euangelistae suas ipsorum ordinationes, ritus et consuetudines? Singuli fere menses singulas propriasque uident. Mentior? Et ista permutatio, qua nouitas nouitate


image: s027

tollitur, ubi magis ingruerit, nullus finis, nullus modus erit nouitatum. Te contra interrogo, Quid tu ita ueteres naso suspendis adunco? Non perpendis connubium istud tuum te institutis debere ueterum? Et Eucharistiae negocium, nonne secundum ueteres iactamus? Vt alia taceam. Ita ne quod nostrae carni li bet et gloriae seruit, a ueteribus duntaxat accipimus, caetera non item? O lepidos Theologos. Ais iterum: An non nouae forent omnibus, paratereses ueterum in usum inductae publicum? Rnndeo: Aliud est nouum uideri, aliud, nouum esse. Quantum distat a templo Hierosolymitano, delubrum illud in Bethel et Galgal? Longissime citra dubium. At quid discriminis erat inter prius illud templum et posterius, quod a captiui tate, duce Esra et Zorobabele, instinctu Haggaei mei et Zacchariae extructum fuit? Parum, adeoque nihil, quod quidem ad authoritatem, et sanctitatis opinionem attinet. Huiusmodi excute, et res tibi magis liquebit. Aliam ecclesiam nolo, ueterem in quiro. Aut igitur ue terem, hoc est Apostolicam, aut nullam. Nam DEVS non irridetur. Dices: Fieri ita non potest. Respondeo: Potest. Manus enim DEI nondum abbreuiata, nondum inualida. Omnia possibilia credenti. Quid obstrepis? Regiones multae, sic me CHRISTVS amet, albae sunt ad messem. Desunt eheu oparij, qui extrusi a pa trefamilias segetes demetant. Desperas, qui nondum attentaris. Aliud audio: Iucundum tale Papistis erit,


image: s028

qui perpetuo uetera uetera uociferantur. Apagesis inuidule Lutherista. Igitur ne, quia hoc placiturum erat proximo nostro, uerum non est? Aut etiam si uerum est, propter aduersariam partem tegi debet? Vtinam liceat mihi per huiusmodi sermonem et Pa pistas et Anabaptistas lucrifacere, aut saltem ad cau sae consyderationem inuitare. Et quis es tu? Neminem audis, neminem ne loqui quidem sinis. Omnes pro nihilo habes. At quis tu? Scripturam non audis, glos sam modo tuam audis. Veterum sanctimoniam despicis, turpitudini Sectae conniues. Scripta patrum calcas, tua tuorumue modo euehis. Traditiones priscorum sunt humanae, tuae modo diuinae, tuae Euangelion, tuae merum uerbum DEI. Existimas fortasse homines esse caudices, qui nihil uideant, nihil iudicent. Ah quam graue erit olim de te iudicium DEI ineuitabile. Orbem seductum, quo uoluisti, duxisti. Quam diu uero nobis sacra Scriptura Veterumque libri leguntur, tam diu clamabimus in Sectam, quae se egregie pro Ecclesia Apostolica uenditat, quom pridem eam prodiderit diabolica, non Apostolica conuersatio. Verum quur non, quae scribo, Iudaeis etiam et Sarracenis arridere cupiam? Quae natio, quod homi num genus, uolens errat? Ipsi etiam haeretici imprudentes a ueritate simplici dissentiunt. Iam si Papistae ueterum scriptis delectantur, gradum faciunt non malum,


image: s029

ad Catholicae ecclesiae ueritatem. Quod si ijdem delectantur uerbo DEI pure intellecto, age, mihi ma xima ex parte cum illis conuenit. Idem sentio de schismatis, si desinant esse schismata. Vtinam utinam mihi isthuc uniuersis mortalibus patefacere liceat, usque adeo ardeo unitatem, quae per nuperas Sectas rupta est. Scio hoc pijs omnibus fore auditu iucundissimum. Nec nescio aliquot ex retinctoribus hinc pacificari posse. Noua ista factio pacem sperare non potest, hoc est, ea stante fieri non potest, ut constare pax queat. Nos, inquis, non moramur pacem, sed gladium. Scio quid tibi uelis, at ego non de mundi, sed de Ecclesiae pace dico. Neque enim ecclesia est, si pace ipsa careat, pacis sola praedicatrix. Mundus perget Eccle siae resistere, sed haec. ut semper, uictrix triumphabit. Hic opus esset, ut factionem pro merito detegerem, quo efficacius animos inflammarem ad Ecclesiam ut ueterem, ita ueram, sed quando istud alibi feci, et epi stola plus iusto crescit, finem faciam. Illud scito, me cum Metello in exilium ire malle, et cum Philoxeno poeta in lapicidinas, quam nouam ecclesiam (quae tamen neque noua neque alia esse potest, praeter eam quam credimus catholicam) ueteri praeferre. Nec illud nescito, Nempe me non adeo magnipendere deos istos terrestres Euangelistas tuos. Nam illi ferme tales sunt, ut contra eorum tonitrua popysmatibus possis


image: s030

obstrepere. Noui aliquos Lutheropithecos non quaerere, quae sunt Ecclesiae CHRISTI, sed quae sunt nouae Sectae. Futurum est, ut seipsos quidam conspuant, quod tam periculose e uia dominica exorbitarint. Ego interim ad dominum clamabo, de profundis animi mei penetralibus, et serio et constanter, nec sine fiducia. Non cessabo scribere, dum hi tres digitu li mihi incolumes erunt. Non in concionibus et pri uatis colloquijs admonere omnes et singulos desistam, dum haec lingua agilis liberaque est in ore meo. Sciens enim terrorem domini, suadeo ommibus mortalibus, DEO autem manifestus sum. Si ob eam causam corpus meum diabolus afflixerit, ut tenter, dura bit dies non amplius decem. Ero (ui CHRISTI) miles usque ad mortem, ut accipiam coronam uitae. Amen. Praeterea scribis de iudicio forensi, quod te probare ais, quum te nemo de suffragio interroget. Quid ad me, mi uir, utrum probes an improbes? Ipse a nullius hominis sententia pendeo, Quare non opus erat, ut mihi de tuo calculo, ad Philippi sententiam adiecto, commemorares. Philippus a Philippo confutandus est. Secus enim antea scripsit, quod nondum, uti decet, reuocauit. Confutatur idem a Luthero, cum multis in libellis, tum in scholio marginali Mat th. v. Confutatur idem a Pomerano, modo is sibi constet. Nam negauit Christianum esse axioma de licentia


image: s031

fori. Confutatur a domino apud Euangelistas suos. Confutatur a Paulo, si locum Corinthiorum accurate expendas. Cui seruiat Philippus, ipse uiderit, Certe res est fidelibus conspicua. Confutatur denique a consensu ueterum scriptorum, breuiter a com muni Philadelphiae doctrina. Fit quidem sic, Tempus ita fert, Non potest aliter fieri, ergo Christianum est. Audi Theologe Demosthenem: Ne dicas, inquit ille, sic fieri, sed hoc ita fieri decere. O miseri, quo abducimur? Inuita acrecusans Scriptura trahitur ad defendendos affectus, et uitia, quae uix Plato ferret. Possem hic multis et saeueriter redarguere Anteuangelicos, ni uererer aliud. Ob multa Philippum adamo, sed usque ad aras. Idem sentio de caeteris istis Heroibus, per quos ante decennium ad Euan gelium accessimus, porro ita adfectis ijs, periculum est, ne per eosdem ab Euangelio, suo uidelicet, discedamus. De loco Hoseae non satis teneo, quid tibi uelis. Nunquam hunc, quod sciam, aliter interpretatus sum, quam hodie interpretor, nimirum de morte domini, mortis conis uictrice. Quo loco nihil salubrius, nihil mellitius, nihil elegantius dici possit. Hebraea sonant: Ehi dibarecha Maueth. Graeca: [gap: Greek word(s)] Paulus pro caussa stimulum reddit, in alijs imitatur graeca, ut clare apparet. Prophetam igitur in suo sensu, secundum linguam suam intelligo: Apostolum item


image: s032

in suo, sciens illi peculiare esse, citare Graeca, perraro Hebraea. Tu per me licet utrum malis sequere. Ego tibi textum ob oculos po sui. Bene uale in communi Seruatore, qui in hoc nos sua Morte redemit, ut purificaret sibijpsi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. Hoc Pauli Euangelium est, hoc nostrum, hoc, si sapis, tuum quoque sit. Dominus dirigat te in semitis suis, cui uni laus et gloria. Nymeciae. Anno M. D. XXXI.

VIA SALVTIS AD G. T.

Qui uoles Coelo meritis IESV
Perfrui laetus, celer huc adesto,
Quid moram nectis? didicisse posthac
Recta iuuabit.
Arcta cum primis uia, stricta porta est,
Pelle non tota uenies obesa,
Membra non illc referes laborans
Omnia Frater.
Es noua aedendus generatione
Spiritu Verboque DEI potentis
Igne tingendus, resecandus idem
Pectore toto
Quid tremes? Nondum cecini flagellum
Corporis, necres animis ademptas:


image: s033

Dic uale carni Cruciger relictae,
Rumpe querelam.
Vende si desint, bona, Christianis
Ne nega quicquam, Melius futurae
Vsibus uitae tua Gaza fida
Conditur arca.
Victimam semper bene te locabis:
Dum fugis Mundi speciosa Nequam,
Risus eiectusque caues et atra
Scandala prudens.
Moribus differ studijsque longe
Noctis a natis, Pia turba dium
Sit typus praesens fidei salubris,
Vita sequatur.
Vince, si pugnet caro, ui latente,
Sueta quam primum uitia et resigna,
Si dolet, CHRISTO cogita uocanti
Sic placuisse.
Auctibus frater tacitis precare
Vt queas maior fieri Matheta:
Huc ualent Ieiunia crebra: Semper
Sobrius esto.
Summa. Numen tu cole cultor unum
Hoc ama solum, facitoque Legis
Iussa, Tunc uiues, pretio redemptus
Sanguine CHRISTI.


image: s034

APOLOGETICON AD M. B. F. aduersus Criminatores.

EXIGIT DIVVS PAVLVS, VT PRESBYter deligendus bono testimonio comprobetur, et idem sedulo monet, ut delectus ita sese per omnia gerat, ne uel doctrinae sanae labem contrahat, uel suae uitae gratia Ministerium repraehen datur. Cuiusmodi mi N. quoties recolo, terrore quodam percellor, consyderans nimirum humeris impositum onus tam graue, quam grauia nunc instant tempora. Et hactenus quidem ita uixi, ut criminatorem de me obloqui puduerit. Nec extitit, unde iure incusari a quoquam potuerim. Nunc uero cum maiore etiam cura uitem scandala, et assiduus domi meae libris affixus, rebus meis uacem, minus a criminatore tutus sum. In cuius labijs uenenum aspidum, cuius lingua gladius acutus, cuius guttur patens sepulchrum, cuius oculi nequam, et conscientia cauteriata est. Quid querar? Benefaciens criminor. Pia facta arrodunt inuiduli pallentes. Sed nec tantillum oberunt. Nam conscientia mihi bona est et pura. Quur enim ita cum Paulo non dicam, qui cum et ego mihi, nihil conscius sum? Nulla culpa pallesco, nec terreor accusatiunculis istis, quas scio esse calumnias, Inuidia matre natas. Recte per DEVM immortalem sensit, qui cecinit: Seruat multos fortuna nocentes:



image: s035

Et tantum miseris irasci Numina possunt.

Rei caput est: Accusor M. Ioannis Campani hospes menstruus. O coelum, o terra. Velim uero hic mihi, non qui alterutram iuuent partem, sed qui caussam iuste reputent, ne accusator fiat insolentior, aut reus opprimatur indicta re. Primum rogo an non fores meae liberae esse et cuiuis patere peregrino debeant, qui modo ita uenit, ut uenit Campanus? Venit uero is cum literis Bibliopolae Mauritij commendatitijs. Venit mihi tam ignotus, quam est unus e Massagetis. Venit optimi hominis et pijssimi fratris speciem prae se ferens. Venit comitatus Dionysio quodam Braban tio, homine in literis nostris, hoc est, sacris exercitato. Talem egon ab ostio meo arceam? Talem tecto, imo mensa etiam communi non digner? Fortasse uo bis infamatoribus minus peccassem, sinugonem aliquem, aut palponem excepissem, modo is non male apud uos audiret. At ego uirum haudquaquam ma lum, literarum studio insignem, moribus adeoque rebus omnibus ornatum excepi, et excepi rogatus, et excepi hoc libentius, quo magis mihi uiri indoles adpareret. Quanquam, si liberet? possem rem totam a me uno uerbulo amouere, Nempe hoc: Non ego, sed Anthonius hominem hospicio suscepit. Sed quia fa cti huius ego Anthonio suasor extiti, caussam omnem in mereiectam uolo, hospiti Anthonio in hoc gratum


image: s036

facturus. At inquis: Haeresi pollutum excepisti, nec non Bonorum iuratum hostem, quique exitio rei Christianae studeat. Bona uerba. Excepi ego neque hae reticum, neque ullius hostem, neque prauum machinatorem, sed Campanum, sed fratrem, sed studiorum socium. Nec mihi apud ullos fraudi esse possit, etiamsi talem excepissem, qualem ipse depingis, quippe ignorans. Quod si crimini dare pergas, age, debebas fron ti hominis inscalpsisse, qualis fuisset, ut hinc admonitus eum a domo prohibuissem. Neque enim tam sum Lynceus, ut in animi illius penetrale introspicere quiuerim. Aut si a nemine colligendus erat hospicio Campanus, qui rogo fit, ut istud nullo aedicto antea cauerit princeps? Adeoque cur Vuittembergae eum, non mensem unum atque alterum, sed aliquot annos passi sunt? Si hic dicas: Quis omneis nouit? Idem ego pro me dico. Quod si exactum, si profligatum exulemque et iudicatum hostem suscepissem, quis omnium miraretur accusationem? E Vuittemberga expa tientem, non fugatum suscepi, et eum, qui ob nullum scelus neque patratum neque patrandum ad nos deambulauit, sed qui orthodoxos scriptores a Stechauio nostro mutuum acceptos euolueret ac consuleret. Cuius negocij tamen neque me neque Anthonium conscios unquam esse uoluit, homo rerum suarum mirus occultator. Illud de ipso affirmare ausim, nempe


image: s037

diligentiorem Scriptorum ueterum lectorem et iudicem, me uix in uita cognouisse. Lector erat diur nus et nocturnus, sibijpsi nihil parcebat, genium defraudabat, uita sobrius, conuersatione honestissima, uerborum perpaucorum, gestibus laudatis, Breuiter talis, quem ego suspicere potui, abominari aut odisse non potui. Et cur non idem de Campano elo gium referam ipse, quod de Dauide rex Achis: Est, inquit ille, apud me Dauid annis et diebus, nec inue ni in eo quicquam mali, a die, qua ad me uenit, usque in hunc diem. Et quid uetat, quo minus cum Abime lech sacerdote et hospite eiusdem Dauidis, hospitem meum excusem, ubi Saul perrexit coniurationem causari? Quis, dixit ille, in omnibus seruis tuis, sicut Dauid fidelis? etc. Noui profecto quam optime Doegitas meos: Noui Zyphaeos, qui meam animam hostiliter quaerunt. Sed tamen tempus Innocentiam meam illustrabit, et illorum patefaciet maleuolentiam. Do minus inultam diu non patietur. Iustus enim est et rectum comminans iudicium. Si ultionem suspenderit usque ad diem illum magnum, horrendumque, nec hoc animo meo displicebit. Scio me per inuidiam ue xari, scio unde nam omne odium fluat. Non enim plane peccatum esse potest hoc, quod Campano exhibui, sed officium. Si peccatum esset, diu sensissem hoc in conscientia, indicante nimirum lege. Sed quid ob


image: s038

haec uerba facio? Gaudio esse mihi debet, et est, quod in caussa bona, hoc ost, [gap: Greek word(s)] patiar. Nam malo be neficus quam maleficus pati. [gap: Greek word(s)] esse non possum, quum ipse Xenus hac in terra cum tota familia sim, Praeterea hortatur me ad philoxeniam praeceptum DEI mei toties in Apostolicis epistolis repetitum. Postremo ipsa hoc suadet Naturae lex. Verum quod ob philoxeniam nunc ceu ob [gap: Greek word(s)] patior, mihi cum multis pijssimis hominibus commune est. Lot (utinam huius iustitiam haberem) affligebatur, quod esset Hospes piorum. Ionathas a patre damnatur, quod Dauidi esset familiarior. Rahabae hospita Do mus uexatur ab aduersarijs, propter peregrinos non collectos modo, sed et absconsos liberatosque. Sed nullum est exemplum accommodatius, quam quod de Iasone Thessalonico narrat S. Lucas. Is obtorto collo ad Poleitarchas [note of the transcriber: in the print with Greek letters: Poleitarchas] trahitur non sine uitae rerumque omnium discrimine. Ob quod quaeso flagitium? Nul lum profecto, sed ob beneficium magis hospitalitatis. Nam Paulum aliosque in domum suam exceperat, hoc est, fecerat quod sibi fieri uoluisset. Atqui, ais, tu non Iason es, neque Campanus Paulus. Recte, at quod praestitit Paulo Iason, Cupiui ipse praestare communi Fratri, idque pari animo, sin minus parifacto. Iam demonstrandum accusatori erat, qua nam in re tam malus tamque reprobus sit Campanus, et quur ita uitandus.


image: s039

Dixi me bonum uirum hospitio excepisse, ast alius diuersum adferat. Si satanae uas, age, probetur. Ipse uas DEI electum, et cognoui Campanum, et praedicaui, neque enim secus, uel emoriar, de eo loqui possum. Nec ullum spero me adacturum, ut uel huic, uel quibusuis alijs in Germania contra conscientiam maledicam, aut detraham, qui uidelicet neque in me peccarunt, neque in alios uidentur iniqui, neque (quod cum primis dictum oportuit) contra fidei Catholicae analogiam sentiunt. Quod si nunc Campanus aliqua prodidit, quae uel absurda, uel etiam a ueritate simplici aliena esse uidentur, mihi certe nihil periculi inde timendum est, maxime, quem caelarit sua molimina. Et per Dominum iuro, si mihi hic de Synaxi uel syllabam retexit. Apud Marpurgum ipso die, quo eram abiturus, nonnihil sua de sententia, uel non sciscitanti aperuit, Quam tantum abest ut probarim au ditam, quum ad hunc usque diem satis quid sibi uelit homo peracer, nondum intelligam. Fortasse et alia progressu temporis publicaturus est, num ideo illa quaecunque tandem fuerint, me inuoluere poterunt: O aequos homines, o principes Ecclesiae DEI in terris. Si uobis cum Campano parum conuenit, quid me arguitis? Aut egone illius sua in caussa defensor patronusque? Habebatis eum nuper, cur cum eo non de caussa agebatis? Ouis ego AEsopica fontem turbaui,


image: s040

et sus dependo acina qui uineae nihil obfui. In me fa ba cuditur, homine omnium innocentiss. Sed subodoror odij seminarium. Aiunt eum accuratius perlustraturum omnium recentiorum Scripta, ut uel eo pacto illi doceantur quam res foeda sit, temere praecipitare libellos, et quam perniciosa, sine iudicio euomere quicquid nostro palato rectum uidetur, non probe excussis, sed obiter gustatis modo scripturis. Vtcunque est, alienus ego a Campani negotio sum, et ta cere illum iubeo, qui, si aliud nihil potest, Campanum in me persequitur. Si cui cum illo res est, is scribat in illum, ita tamen, ne mutua alteratione ueritas amittatur. Nemo suae gloriae et authoritati consulat, sed rei Christianae, quae nunquam uehementius laborauit. Homo is sum, qui, si impia a Campano hic proposita audissem, non tulissem. Optaui saepenumero, ut tales animos plures haberet Ecclesia, qui tanta fide tantoque arderent zelo. Nunc si talis peruersus est, quod uix adducar ut credam, age, mihi ni hil perit, nec fit mea culpa, nec uoluntate. Domi meae malus factus non est, si antea bonus fuit. Nec a me hausit, quae scriberet. Vale.

HABES quid mihi pepererit Iuliacense commercium, ut, sed facti me nondum poenituit, quo aliud nimirum plus ueniae uix mereatur. Gratularis reducie certamine uisitatorum, et amice facis. Certamen profecto


image: s041

erat, nec incruentum. Sed non omnis in aruis AEmathijs cecidi, nec sic mea fata premuntur, ut nequeam leuare caput. Quid uero actum sit, habeo in schedis. Pars modica huius fuit Campanus, de quo tibi haec scribens, sex horas pendo. Quid uis? ad tarpeium rapiendus eram, si uel unicum errunculum in doctrina, uel in uita flagitiolum deprehendissent. Hyenae famelicosiss. erant, sed hic nihil praedae. Si me autoritate et ui gladij cohercebunt ne de pessimo ecclesiae suae statu amplius querar, Aristophanicos illos mussatores imitabor, et dicam [gap: Greek word(s)] . Tu bene uale. Nymeciae. XXIIII Februarij. Anno M. D. XXX.

MI LECTOR haec scripsi ad amicum multo ante quam huc peruasisset rumor de Trinitario Campano. Quanquam et hocipsum, quod sit trinitarius nuspiam legi, nec a quoquam audiui, nisi ab uno Luthero, communi utriusque hoste. Quod si uerum est, apage portentum illud. Sin uanum, respondere habent accusatores hominis. Ad me nihil attinet, seu uerum sit, seu uanum. Hocne nescires amice uolui.



image: s042

APOLOGETICON, QVO SVSPItionem Artophagiae olim purgaui: ad I. L.

ARISTIPPVM SOCRATICORVM PRImum, roganti cuidam, quid sibi e philosophiae studijs quaesijsset, sic respondisse Laertius tradit: Omnibus fidenter loqui. Cuiusmodi ego, tametsi nihil sum, nisi si quid gratia DEI sum, e Theologiae studijs, non solum quaesisse me, sed et inuenisse glorior. Et haud scio, utrum praestare rem tantam humana philosophia quiuerit, ut non uultu tantum immutato, adeoque hilari, uerumetiam animo praesente, libero, alacri, solido, aduersum eos stare ua leas, quibus cum tibi minus conuenit. Equidem mihi nunc gestit animus, frons exporrigitur, et os in uerba redundat. Verum eam confidentiam Aurae il li diuinae acceptam fero, citra quam nae ego infeliciter in Theologicis iam duo pene lustra fuissem uersa tus. Vtinam uero, quae nunc tuendi mei caussa dicturus sum, ab ijs maxime audiantur, qui a me nunquam laesi, uenenum morsibus mihi suis inspirant, et spicula (ut Vergilianis abutar) caeca relinquunt, dum me dogmatis noui cuiusdam assectatorem traducunt, de quo dogmate uelitati inter se sunt uiri multi nominis, et in quo enodando dijudicandoque plerique adhuc sudant: praeterea de quo tot emissi libri, tot sparsae


image: s043

chartulae, tot compertae dissertationes, addam et illud denique, tot meretriceae rixae, laedoria, scommata, sannae, et nescio quae id genus stolidissima delyra menta. Tantus nimirum est amor laudum, tantae est uictoria curae. Dogma, de quo lis feruet, est, Nempe carnem naturalem siue realem essentialemue domini IESV sub pane, siue in pane in manus coenantis accepto, et conuiuis discipulis ad edendum dato, haudquaquam esse. Sicuti nec sanguinem eiusdem contineri uino, quod bibendum in eadem coena ijsdem obtulit, sed Symbolicum, mysticum, typicum, et, ut quidam uocant, sacramentale utrumque, non substantiale, neque corporale, salua analogia fidei esse posse. Habes dogmatis summam. Caeterum in propatulo est illud esse non noue inuentum, sed iam aliquot occupasse saecula. Nam nisi scriptores fallunt, Ioannis Sco ti, tempore uidelicet Lotharij regis sentimentum hoc de Synaxi pro ueriss. habitum est: Dein Freduardi cuiusdam tempore, siquidem tum occiderat, uindicatum. Post non longe per Berengarium Turonensem defendi, atque illustrari coeptum: Nouissime inuexit hoc Viglephus apud Oxoniam Angliae, aduersus Romanum Pontificatum, cuius super hac re monumenta adhuc extant. Sed de his hactenus. Atqui ego ad hanc usque horam demirari satis nequeo, quibus argumentis inducti, eo me impulerint, aestimati fratres


image: s044

et imprudentem, quem ipsi uoluere, ac qualem ipsi somniauere, Oecolampadianum fecerint, hoc est, eum qui dogma istud Synaxeos amplectatur. Hic tu, Quid ni, ais, de te tale quis suspicetur, quum illorum hominum opinionem, dicam, an errorem, tam belle calleas acrecites? Igitur bone uir quicumque errores alienos legendo memoria tenent, ijsdem sunt obnoxij, et malum scire, malum est? Qui obsecro anteuor tam, qu dedoceam, qu dissuadeam haeretica, ni norim? Sed aliud esse reor, unde mihi nata est suspitio. Marpurgensem Synodum proximo autumno uisi: Nechoc solum, uerumetiam superioris Germaniae Theologos seorsim conueni, idque ad sesquihoram. Factum hoc ingenue fateor, sed quod iureiurando sancte adseruerim, si foret opus, eo in colloquio de Synaxi uerbum nullum fuisse factum. Nihil cum illis consusurraui, nulla contulimus consilia, nihil in cuiusuis famam dictum, nullius uiri libris detractum, nihil palpatum, nihil applausum dogmatistis. Erat uero longe aliud, quod ego illis consyderandum pensi tandumque obtuli, atque hoc scriptis Axiomatis. res ui delicet erat tota Religionis nostrae, quam actitabamus. erat, inquam, illud, cuius ego gratia noctes atque dies excrucior, quod toto Sexennio apud memet deploraui, quod nunc ore ac calamo contestari et urgere coepi. Quales uero eos in collatione depraehenderim,


image: s045

e re nostra non est, expromere. Nec hic audiendos existimo, qui deblaterant: illos quando in uno errent, in omnibus errare. Plumbeum sane argumentum. Quasi uero ij, quos nos plurimum sectamur, nuspiam in tot libellorum centurijs, inque tot concionum chiliadibus errarint. An uero igitur caetera diffidens legis? Exorbitarunt e uia saepenumero ueteres quoque Theologi: Ideo ne uniuersorum eorum codices aut abijciam ipse, aut alijs abijciendi author sim? Legam ego probemque omnia. Liber per uetera perque noua cursitem, et iudicio concesso pro dote mea utar. Quid tu me, inepte cohibes? Tu quem Mater dedit amictum solicite serua. Eo enim amisso aut trito, nudus eris. Caue, ne latum digitum excedas e delphicis istis tuis. Prae magistro, in cuius uerba iurasti, omneis semel despicere perge: Solus ille enim est, qui errare non potest, quemadmodum ab aliquot saeculis de pontifice homine latino creditum est. Hui ultra Sauromatas fugere hinc libet, quoties tam insulsos, tamque insipidos nugatores audio, et ta les, quibus ecclesiae exitiosius nihil unquam fuit. Verum ut ad institutum reuertar, si quid mihi hinc suspiti onis ortum, uanum sit oportet. Etenim summopere desipiam, si discendi gratia, quid Synaxis sit, Marpurgum commigrem, utpote quod domi meae potero, et quidem optime. Aliud audio: Vna cum Heluetijs


image: s046

in ciuitate uisus es, et ad Gallum uentitasti, Cra tonem neglexisti, atque eas res concurrere, ut exaugea tur suspitio. Quid ego hic? Num perij? Primum demiror, hoc in malam rapi partem, quod cum uno atque altero Heluetiorum prodeambulans uisus sum, quos mihi tamen non Eucharistia, sed communis quadra ac conuictus fortuito conciliarat, ut illis uterer familiarius. Gallum rogatus adij, apudque eum bis coenaui. At uero quid ni? Num me hospite ille indignus erat? Aut perperam et ille sentit? Si perperam sentit, me latet. Illud certe non latet, quod is uir est tanto melior, quanto apud Marpurgum despicatior. Ita enim plerique solent esse, quos commendat DEVS, et quorum laus ab hominibus non est. Cum illo mihi iam fere a septennio intercessit amicitia, quo nimirum tempore apud Isennacum degebat, homo solus hac tem pestate mei doloris ac querimoniae remedium. Cratonem, qui cum mihi iam inde ab adolescentia nonnihil extitit mutuae beneuolentiae, non neglexi, sed potius ab ipso, si aequum iudices, neglectus sum. AEdes hominis uidi, nec subij. Fores pulsaui, nec intraui, anu quippe uetante. Hospes eram, nec decebat opprimere eum, qui altum gradum ascenderat, sed expectare magis, dum ipse peregrinum accerseret. Et ne causari queat, se diuersorium meum ignorasse, mon straui illud aniculae. Quid, quod hominem domi perraro


image: s047

offendissem, aulicum scilicet? Adhaec si maxime fu isset domi, mihi fortassis non fuisset. Solet enim referente Raido, ex confesso dicere, se non esse domi omnibus. Praeterea erat, quod cum illo egissem asperius, si conuenire eum contigisset. Quid uis? deperdit mihi ueteres amicos Veritas, quam non phaleratam nouis commentis, sed detectam ac nudam plane uolo. Age, abstersi et has notas, quibus commaculare existimationem meam, si qua est, studet aduersarius. Verum scio mihi apud Sycophantas fides nulla est. Nam sibi illi persuasum habent, esse me, qualem uellent, quo citius ruam totus. Inuident misere ipsi uere miseri, et quem Veritate prosternere nequeunt, calumniosis mendacijs adoriuntur. Verum si mihi hunc animum seruarit, qui dedit, CHRISTVS, in irritum quaeuis attentabunt Lutheri filij, quorum propemo dum nullus est, qui sacras literas unquam recte tractauit, nec uiuit hodie aliud hominum genus, quod sibi plus arroget, et superbius fastidiat alios. Nihil legit, nihil probat, nihil admiratur, nihil docet, quam quae noui subinde libelli adportant. at huius rei index tempus erit, cuius, ut quidam ait, Filia Veritas est. Retegentur, ne dubites, omnia abstrusa. Neminem sane calumnior, sed a calumniatoribus me defensito, quorum audacia undiquaque circumfusus sum, et quorum latratus in me tam in Thuringia, quam in Saxonia personant.


image: s048

Mirum ni istis fratribus prope diem rebaptizer, et fiam anabaptista. Imo subuereor, ne in cordibus suis felle oppletis pridem me talem iudicarint. Porro exigere adeoque extorquere a me uideris germane frater, ut meam de Synaxi sententiam tibi paucis significem. Morem fratri libens geram, tametsi idem Calendis Augusti in epistola ad R. feci. Sycophantae mei quae uolunt de me libenter credunt, at res secus habet. Cum primis uero illud dictum uolo, Libros nimirum quotquot omnes illi scriptores noui super ea re aediderunt, nunquam me uel a limine salutasse. Et hodie nihil horum lego, nec mihi, silegere libido esset, suppetunt. Recusaui conuicia legere, et nescio quam Lo gomachian, cuiusmodi si legeris, bone DEVS, quot pariter pelues, quot tintinabula credas pulsari? Orbi Christiano salubrius fuerat, si Logomachi isti ante quatriennium, quum nondum in uulgus suae chartae proiectae erant, conuenissent, et in cellam aliquam reclusi, rem omnem uestigassent, et tot scandalis occasionem praeripuissent. sed stultus sim, si quod factum est, ineffectum fieri posse aut sperem aut optem. Dissidium satum uehementer creuit. Ob hoc nunc magna pars Germaniae turbatur ac funestatur. Dominus exurgat, et increpet mare ac uentos, ut fiat tranquillitas. Primum coenam illam sacratam unice exosculor, et duco eam iuxta salubrem ac utilem uere fidelibus:


image: s049

Deinde praedico institutam, pro renouanda Salutiferae Mortis domini recordatione, et annunciatione, unde coena Christianorum est, hi demum digne coenant, hoc est digni ea coena sunt. Postremo confiteor carnem et sanguinem esse eius, qui primus porrexit. Neque enim a uerbis domini recedo. Nam is Magister meus est unicus, hunc si audire recusem, quem quidue obsecro audiam: Et quid aliud hic fingam, si hoc, quod ipse dixit, reijciam? Quia dixit, est. Quomodo enim mentiatur, aut nos fallat Veritas? Verborum simplicem ueritatem confiteor, nec tamen ulli suadeo, ut quae nescit, temere enodet. Nodus longe duriss. est, Hominem CHRISTVM ubique pariter esse, secundum humanitatem, utpote quo secundum fidem Catholicam in coelo sedeat, unde uenturus est uniuersorum mortalium Iudex. Est ea res supra captum humanum, et ea unde se nemo facile explicet, si nostris sensibus niti uelit. Quare si roger ego, quid inter coenantes diuidam, Respondebo: Corpus domini. Quod si tu, Quomodo istud dices? An non panis est? Respondebo, Cuius coena est, is dixit panem esse corpus suum. Ego uero quis sum, ut solida uerba infringere coner? Iam si percontator dicat: Nunquid CHRISTVS cum carne et sanguine suo a dextris DEI est? Quid tu ergo eum in panem detrahis? Respondebo: Credo ac fateor CHRISTVM cum carne et


image: s050

sanguine suo a dextris DEI esse, unde ego eum haud quaquam detraho, nec possum. Ipse ueniens ueniet ad diem constitutum cum Angelis uirtutis DEI. Ille ipse autem qui sedet in coelo, et ueniet de coelo, cuius res agitur in coena hac, clare dixit, Panem esse corpus, et Vinum esse sanguinem suum. Et quomodo fiet istud? Nescio. Quin ipsum interrogas, qui sic dixit, sic fecit, sic instituit. Ais. Igitur ne CHRISTVS editur et bibitur, quo quid sub sole crudelius? Adeo ne AEgyptios superatis sacrilegi, qui non CHRISTVM, quem ignorabant, sed ne porrum quidem et cepe suum, cu iusmodi pro Numine colebant, uiolare ac frangere morsu uoluerunt unquam? Respondeo: Panis domini, hoc est, panis qui corpus domini est, editur, et Poculum domini, hoc est, uinum quod sanguis domini est, bibitur. Nec imaginor amplius. Crudelis etiam esse in CHRISTVM non possum, quandoquidem facio, quod ille me iussit. Colo, ueneror, adoro CHRISTVM in coelo, dominum meum et DEVM meum, et tamen sine offensa fidei CHRISTI corpore et sanguine uescor in terris. Impietas nulla est, fideles hoc uesci cibo, sed magna pietas: at uero maxima est impietas, uerbis CHRISTI nolle acquiescere, fingere quae cum ijs pugnent, esse ingeniosum atque argutum in impediendis sacris Mysterijs, et in claritate uerborum tenebras quaerere. Habes meam sententiam,


image: s051

a qua me neque Heluetij, neque Sueui, neque Picardi, neque Anabaptistae dimouebunt unquam. Alios hortari ad eandem possum, adigere non possum. Si quid uero scribendo deliqui, tibijpsi N. imputa, aut uectori potius, qui postridie illius diei profecturus isthuc erat, quam scriberem. At enim quid elaboratum, et quod eruditis ad palatum faciat, parere una diecula possit? idque maxime eo tempore, quo uti scis, Saturno, Baccho, Pani, Satyris, Silenis, Priapis, (quando ita maiores uoluere) omnibus denique daemonijs seruitur. Quo inquam Museia [note of the transcriber: in the print with Greek letters: Musei=a ] clausa, Fornices aperti sunt, quando solum studium est clamare, buccinare, tripudiare, hinnire, uerti in moriones atque adeo pecudes, et ut Maro inquit:

Expectare dapes et plenae pocula mensae.
Quid uero interea secum demurmuret alta
Sede deus, posthac ebria turba scies.

Beatus, qui se immaculatum a tali conuersatione pseudochristianorum seruauerit. Bene uale, Nos, quod facis, ama. pro nobis fiducialiter ora. Nymeciae. Anno M. D. XXXI.



image: s052

APOLOGETICON AD I. S. D. in SAXONIA scriptum. An. M. D. XXXI.

CHRISTIANOS HAVDQVAQVAM DEdecere Apologias uel e S. Petro liquet. Nam is non modo ad hasce nos uerbo extimulat, sed exemplo etiam suo inflammat, quando nimirum Archieratiris Hierosolymae accitus pro caussa cum omni mansuetudine et reuerentia responderet. Et S. Paulum eae non modo decent, uerumetiam Be atum se dicit, cui [gap: Greek word(s)] contingat apud Agrippam. Idem laetior est, apologiam pro se texens apud Felicem, Idem apud Festum alacerrimus: Atque haec in palestina. Iam Romae quoque plusculas habuisse sese apologias ad Timotheum scribit. Hic non libet commemorare, quam frequentes in scribendis apologijs fucrint prisci illi Ecclesiae heroes, idque non pro se mo do, sed pro tota etiam religionis Christianae caussa. Quadratus Apologeticon scriptum Adriano Impe ra. obtulit: Idem fecit Aristides et Iustinus philosophus ac martyr Amtonino. Scripsit ad alium Impe. Miltiades. Scripsit et Tertullianus ad Caesares egre gium Apologeticon. Scripsit quoque Eugenius Carthaginensis Episcopus: referente Hierony. apologeticum, scriptum Hunericho regi Vandalorum. Pro se uero peculiariter, ut alios taceam, Athanasius, et


image: s053

Bernardus. Et nescio quomodo optatius longe est, post apologiam cum S. Stephano mori, Adeo, ut si plura per spiculatorem loqui non liceat, tribus saltem uerbis res cum Zacharia expediatur, qui occidendus: uideat, inquit, dominus et requirat, Aut cum Attalo illo: Nihil mali apud nos geritur: Quod idem Blan dina fortiss. mulier inter carnificum manus proclamarat. Nam, crede mihi, testes sup er nos erunt gestae rei coelum et terra. Ego quidem ut mori non abnuo, si commerui, ita unice illud deprecor, ne moriar indefensus. Illud unum: ut Tertulli. uerbis utar: gestio, ne ignoratus damner. Quid enim iniquius, et uobis o principes indignius, quam odisse quod ignores, et damnasse quod, ubi audieris, non possis? Parricidae, latroni, transfugae, proditori, incendiario, foedifrago, furi, periuro respondendi pro sese copia datur: Mihi uero qui neque parricida sum, neque latro, neque transfuga, neque proditor, neque incendiarius, neque foedifra gus, neque fur, neque periurus, facultas purgandi aegre admodum patet. Audit exulem Heliam Achab, Au dit Zedechias Hieremiam afflictiss. et Danielem non modo audit, uerumetiam amat Babylonius ille. Assuerus a Mardocheo calumniose traducto abstinet, et ipse etiam Saul Dauidis uicem nonnunquam miseratur. Locus respondendi concedebatur a Constantino Arrianis et Aetianis atheis, atque adeo ipse


image: s054

audiebat patiens Aresium in Synodo. Theodosius tolerabat Nouatianos, et idem metu poenae potius quam poena (quale de Augusto Ouidius dicit) haereticos corcebat. Honorius audiuit disputantem Augustinum et Donatistas, adhibito Notario, Et tribunus Impe. laborauit, ut Gaudentium emolliat. Lau rentius regis praefectus audiuit disputantem Augustinum cum Pascentio Arriano, atque id patientiss. An non Adrianus Imper. Minutio proconsuli scripsit: Iniustum esse, ut Christiani nullius criminis rei puniantur? Celebre est illud Nicodemi: Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab ipso, et cognouerit quid faciat. Neque enim blasphemus ille in libro Numeri, neque Core factio, neque Acham rapax uiolenter et indicta caussa perijt. Lex est in Exodo: Non assumes famam uanam: Item, innocentem iustumque ne occidas: Rursus, In iustitia iudica. Praecipitator erat Iudas, qui ante produci Thamar ad supplicium iussit, quam inquisitio fuisset facta. Et tantillum aberat, quin morte affecta Sosanna fuisset, quando nimirum furore magis quam iudicio res gereretur. Dauid cunctator uero erat, qui Ioab et Semei facinorosos ferre diu potuit, filio necandos. Adeo uerum est, quod dicere Octauius solebat: Nempe, nihil minus principi congruere quam temeritatem. Pilatus restat, is dominum accusatum audit non solum, uerumetiam


image: s055

auditum absoluit, absolutum innoxium edicit, tantum abest, ut damnare debebat, quem ignorabat. Quanquam tandem metu appellati Caesaris impulsus innocentem hausit sanguinem, nostro bono. Et Nero ipse, Pauli defensiones audit cognoscitque. Vnus ego ad antrum raptus sum cum Syla meo, idque subito, sine iudicio, sine accusatione, sine satisfactione, sine sententia, et raptus a studijs liberaliss. raptus ab ouili Christiani gregis, raptus a domo hone stiss. Atque hic imploro, uestram non dico aequitatem, sed iustitiam, obtestans per salutem capitis uestri, ut me, quem audire ante carceres noluistis, nunc tandem patienter audiatis, siquidem spero iam diu sopitum esse impetum illum, qui ratione et consilio reprimendus erat. Accessi non admodum sollicitus quid aut quomodo loquar, Ipsa enim sese uel me quieto satis denudabit ueritas, Nec spero uos statim offensum iri, sicubi pro caussae necessitate nonnihil asperitatis inciderit. Malchos istos et dogitas et Zyphaeos aliquantisper silentium tenere iubete, qui adulantes occlamant, Sic respondes Principi? Si male respondero, si quid praeter ueritatem affinxero, si cuius famam nominatim laesero, in Crucem inclementissime tollar. Praeterea sicuti Paulus fortunatum se existimabat, quod apud Agrippam rerum peritum liceret se excusare: ita ego quoque nonnihil felix mihi uideor,


image: s056

cui apud uos facere uerba contingit, qui rerum non solum periti estis, uerumetiam negocio Christiano fauentes, cui quo estis fauentiores, tanto ego felicior. Nam hoc ueluti cardine tragoedia omnis uertitur. Principio libens condono, ut Christianum agnosca tis, quicquid in me uestra ex parte commissum est, nec unquam in animo fuit, ius meum persequi. Arma igitur iusta pono. Sed tamen ne ut maleficus passus esse uidear, res mihi ab exordio repetenda est, nec quicquam, quod ad asserendam innocentiam meam attinet, praetermittendum. Nymeciam ueni, uobis mittentibus. Hoc in confesso est. Iam ijdem missum di plomate donastis, in quo mandatur doctrina Christiana citra humani fermenti admixtionem populo tradenda. Quod si minus credibile quis existimet, su perest diploma intactum. Huiusmodi dum pro dote gnauiter praesto, ualetudinem etiam meam laesi. Nolui enim committere, ut uestro tam pio mandato non obsequutus uiderer, qui isthuc uel sine mandato uestro facturus eram. Nam qui CHRISTVM profitemur, uel sub Achabis, Antiochis, Neronibus, Detijs eundem profitemur, facie nimirum nostra silicis instar posita aduersus munitiones hostis humani generis. Quod si quid perdimus, nihil nostrum perdimus, nec si occidimur, occidimur, homines beatissimi. Equus itaque in planiciem suam admissus,


image: s057

et a uobis ad currendum, qui ultro currebam, incitatus, sistor. Missus reuocor, diplomate adhuc integro: Nec hoc modo, sed et mulctor. Hoccine ser uitij huius praemium? Is ne honos alat pietatem? Vapulet ne seruus, qui regis sui uerbum rite perfecit? Si uapulat, qui perfecit, quid futurum ei, qui contempsit? Ego a primo die quo huc ueni, nihil prius habui, quam ut delegatae prouinciae pro accepta gratia satisfacerem. Hoc egi unicum, huc intendi uires, huc propendit pectus, ut essem CHRISTI diaconus et oeconomus mysteriorum DEI fidus: Atque hoc, uerbo, oratione, dilectione, uotis flagrantibus, et ipsa denique conuersatione. Et, ut insipientius loquar, quan doquidem cogor, uici multos, adeoque (quod pulchrius uictoriae genus est) meipsum. Vici primum destruendi erroris fortitudine, peritia, uehementia, labore. Vici praedicationis felicitate, feruore, assiduitate, constantia. Vici gregis amore, solicitudine, custodia, hortatione, correptione. Vici communis Ecclesiae Zelo, commiseratione, adiutamento, precatione, gemitu. Vici optimarum literarum admiratione, cul tura, usu. Vici domus pietate, liberalitate, ordinatione, frugalitate et bonis moribus. Quam oro iactan tiam nemo eleuet, Neque enim est sine plurimorum exemplo, Adde quod est coactissima, et, nisi hoc loco, nulla uspiam, ut potius alio nomine quam iactantia dici


image: s058

debeat, quae necessitate, non ambitione fit. Atque adeo, si rem penitius intueare, non ego, sed DEVS Opt. Max. cuius gratia sum, quod sum, iactatur. Sed, quia uolunt, urat inuidulos aliena fortuna. Modestius non potui, osor alioqui Thrasonum omnium maximus. His nunc sudoribus, his uigilijs, his studijs perpetuis haec merces, hoc stipendium. Expectabam scilicet dona regia, aurum, purpuram tyriam, honores, et il lud: Amice ascende superius, Sed indotatus altius eti am descendere iubeor, et pro thesauro inuenio carbones, proque perca scorpium. Sed uiri aliud expecto praemium. Vestrum nolo, nolo inquam quia caducum, ut uos. Volo aut nullum, aut aeternum. Alij au rei et coronati in olympia stent, Mihi aliam coronam repositam scio, et aliam gloriam inglorius spero, nimirum eam de qua Apostolus e propheta magnifice tonat: Quae, inquiens, oculus non uidit etc. Gratuito dispenso, quae gratuito accepi, lacte et lana gregis contentus, hoc est, uictu uestituque. Verum hic mihi resultare uideor Iudaica bile: quam non extingueret urna cicutae: tumentem aliquem et interpellantem: Heus tu, non propter opera bona pateris, sed alia amice sunt. Hic hic demum est loquendi tempus, hic caussae iugulum petetur, hactenus arem modo uerberauimus. Sed aggredere. Campanum Iuliacensem hospitio fouisti; In sacramentariorum gratiam


image: s059

Marpurgum proximo autumno abijsti: Libros scripsisti et epistolas, non dico quales: Solus sapis. Audis: opinor: primo statim ingressu cordate lector, quid sit rei, ut superuacaneum propemodum sit, huiusmodi diluere. Sunt tricae apinaeque, et si quid uilius istis. Audis inquam, quo fonte accusatiunculae istae manent, nempe Inuidiae. Sed satius est Inuidiosum esse, quam Miserandum. Quibus grauis etiam ad uidendum sum, (cur enim non quod res est, dicam?) eam mihi foderunt foueam, quam utinam ipsi uitare in perpetuum possint. Condono et illis, quicquid hac in re peccatum est, condonaturus, si hostilius transacta fuissent omnia. Sed ad defendendum propero, uos aequi aduortite. Idibus Iulij uenit e Vuittemberga ad me nihil minus cogitantem Campanus, Di onysio Brabantio comitatus, quem, ut est uultu praeclaro, honorifice exceptum sedere iussi. Mox ille depromptis literis sciscitatur de Anthonio, cui eas reddat. Anthonius forte assidet, nimirum a lectione He braea. Nam in hoc studio una exercebamur. Literis acceptis resignatisque legit nobis, a se petere Mauricium bibliopolam, ut Magistro, qui literas reddiderat, euoluendos scriptorum Ecclesiasticorum libros apud Vuernherum de Stechau prospiceret: Hoc sibi fore pergratum. Anthonius annuit, mihi res, quippe literaria, perplacet. Imus igitur una ad Vuernherum,


image: s060

Rogamus ut pro sua charitate codicum suorum copiam uiro illi faceret. Is, qui est hominis candor, uolumina quinquaginta plaustro uehenda ad nos cu rat. Anthonius hominem in suas aedes recipit, siue quod essent meis capaciores, siue quod in altiss. secessu, et idem uictum subministrat. Studens mecum saepiculae pran det, saepicule coenat, idque carptim: Nam tanta erat illi temporis parsimonia, ut uix horam mensae impartiret, adeo properabat ad Charites suas. Redeuntem in aedes Anthonianas deducebam. Nonnunquam suauius nugabamur, nonnunquam saeuerius dissere bamus. In conclaue, ubi legebat, nec mihi nec etiam hospiti ingressus unquam patuit: adeo res suas atque institutum nos caelabat, ut sui etiam nominis erga nos esset pertinaciss. Harpocrates, nec nisi quando esset mox a nobis abiturus, et casu quopiam nomen Campani resciuimus. Studium hominis tantum erat, ut diebus Iulij longissimis, bonam partem noctis adijceret. Bis nobiscum lauabat, Bis una rus deambulabamus animi gratia. Hic conuersationis Campani apud nos tenor. Caeterum de eruditione uiri et moribus quid attinet dicere, quum id abunde alij? Ego admirabar hominem, non tantum amabam, quod tot rebus esset ornatiss. Iam, uir tantus prolapsus in haeresim Arianam dicitur, et idem negare carnem CHRISTI in pane. Quam famam satis ego mirari non possum,


image: s061

qui longe diuersa ab eo, quod dicitur, audierim. Nec facile adducor, ut rumusculo illi credam, Qui ut maxime uerus sit, quid quaeso ad me? Age igitur accusator fratrum, adesto, neruos omneis explica, et proba argumentis, male fecisse nos, Campani hospites. Proba, nos reos esse mali dogmatis. Proba, si quid ille a nobis adiutus est. Proba, consentire illi nos. Stamus, nec te refugimus, quantumuis atroces minas spirantem. Audimus, si quid habes: Et hoc au dimus confidentiores, quo sumus iustiores. Ais illum nos molimina sua non caelasse. Ais proponenti arrisisse applausisseque. Ais nos illum e Vuittemberga accersisse, ut esset qui cum communem doctrinam refutaremus.

Nunc immensa caui spirant mendacia folles.

Nam si eiusmodi de nobis unquam resciueritis, non in carcerem modo, sed in Albim etiam nos proijcite. Ignotus ad ignotos uenit, notos reliquit, sed tamen eo sdem. Sua nos caelauit, teste, ut rumparis, DEO Omniscio. Nec applausi, nisi ubi ueriss. diceret, et aliquando ubi rectissime de religionis caussa quereretur. Si haereticus est, haereticum Vuittemberga dedit, aut certe Co lonia, aut Dusseldorpium, non fecit Nymecia. Haereticos ego, ut nemo, odi, nec mihi cum horum ullo quicquam conuenit, quotquot unquam fuere, sunt, et erunt: Sed ego contra bene nos fecisse Campani


image: s062

hospites probabo, idque sole clarius. Primum parochos decet philoxenia. Deinde Bibliopolae, qui scripserat, ut amico honesta roganti obsequendum. Po stremo docti colendi nobis sunt, indoctis licet. In summa, quia apud nos studere uolebat, non neoteri cos et insulsos doctorculos, sed eos illi curauimus Patres, e quibus si alioqui nutasset, stabiliri poterat. At quos: Non reticebimus. Hilarium ceu uexilliferum primo loco pono, cuius opera, curantibus nobis, euoluit Campanus. Iam quis Hilario felicius atque inuictius in Arium pro tuenda Trinitate scripsit? Dicant, qui legerunt. Euoluit et Cyrillum, nostra cura, qui totum ferme Ioannem aduersus Trinitatis negatores enarrat, et idem librum copiosiss. fecit, qui Thesaurus inscribitur, contra Arianos et Eu nomianos. Dedimus item antiquitatis auido Basilium legendum. Is an non quinque libros in Eunomium eiaculatus est pro diuinitate unigeniti? Dedimus et Athanasium, qui de incarnatione uerbi ad Macharium scribit, et in eodem opere disputationem Nycenam legit. Dedimus praeterea Ambrosium, qui de Trinitate libros quinque ad Gratianum Impe. con didit. Et idem de Fide orthodoxa peculiarem librum in Arianos fecit, Item de spiritu sancto alium copiosissimum ad eundem Gratianum scripsit. Nam is per epistolam rogarat Ambrosium, quo nam modo DEVS


image: s063

esse posset spiritus sanctus. Praeter istos dedimus Augustinum, qui quantoties sanctam uindicet [gap: Greek word(s)] , nemo nisi qui non legit, nescit, Atque hoc praesertim in libro cui titulus, de trinitate et unitate DEI. Quid, quod idem XV libros de trinitate composuit? Eiusdem de haeresibus libellum, et item Tertulliani de ijsdem apud nos legit Campanus. Proinde an non benefecimus, tibi malefici? Nos si ueneno infectus fuit, antidota saluberr. misero porreximus. Nos pfuimus: non obfuimus, idque, neque illi, neque Ecclesiae, neque Principatui. Gladium dedimus, quo excinderet, non quo defenderet haereses. Vbi igitur maleficium, quod uinculis plectas? Laudem meruimus, eam nobis in crimen uertunt. O temporis iniquitatem. Quod si de carne in pane lis est, legit idem apud nos Ambrosij libellum de Sacramentis, in quo istud ualide euincit. Legit Cypriani sermonem. Legit Laurentij Vallae eadem dere, nostro beneficio, conciunculam. Legit Theophylactum idem asserentem, ut caeteros praeteream. Ais: eosdem poterat autores Vuittembergae legere. At quis eum inuitarat, ut hic legeret? Si potes, demonstra: Sin minus, quid oggannis? Sed aliud adrudit accusator, quo fortius nihil habet: Nimirum, principali edicto antea cautum, ne quis id genus ho mines tecto dignaretur. Respondeo: Edictum isthuc ualuis nostri oppiduli adprime affixum est. Verum,


image: s064

quid is hominis est: Haereticus? Seditiosus? Papista? Catabaptista? Pneumatophorus? Si horum quicquam erat, quis nos praemonebat, ne talem exciperemus? Nam si talem prudentes excepissemus societatis non monitionis caussa, aedicto certe uestro principes obnoxij essemus. Sed quicumque est, imprudentes eum et ignoti excepimus, idque iusti nomine, non iniusti, ubi ergo iusti merces? Nec hic delituit, ut hostis, sed ut amicus in aperto commorabatur, Nec e latibulo ad nos uenit, sed a Vuittemberga, uenit petens non iniquum quippiam, sed aequiss. honestissimumque. Etenim dic mihi quis hominum id temporis de Campano male sensit, quando esset in Saxonia? An non in pretio eruditorum magno erat? An non in clarita te apud Iuliacenses? An non praedicabatur Coloniensium Sophistarum uictor? Caeterum si nunc, posteaquam erupisse dicitur error hominis, tale faceremus, non mirum si pateremur? Si condemnatum, proclamatum, finibus exclusum recepissemus, esset profecto, quod traduceremur inobedientes. Sed hoc ne factum? Quis doctorum eum id temporis, inquam, condemnarat? Quis principum eiecerat? Quis homi num uitarat, ceu publicum hostem Campanum? Mi ra res est. Quem tota regio tulit, eundem Nymecia non ferat? Sed mihi tempero. Auditis opinor, quae affero. Verum unum illud appendam, unde liqueat, imo


image: s065

unde palpes, si uelis, quam non hospitij caussa passi simus. Vos cognoscite. Idem Campanus biennium to tum Vuittembergae ante fuit, quam Nymeciam uideret, Nec sine hospitio fuit. Hospes uero immunis a crimine est, apud quem sua lucubrauit, Apud nos legit modo aliena, et excerpsit, nec immunes tamen sumus. Illic tot menses, hic unum modo degit, Illinc scribere ad alios poterat, et ad ipsum alij, hinc nullam cuiquam syllabam scripsit. Dicis: Quid hospiti laico cum Campano? At quid nobis? Nos fortasse minus illo conscij moliminis sumus, adeoque: quod ante testatus sum: plane nihil sumus. Sed hospes ille prior, ad quem a nobis quoque redijt, uenia dignus erat, quia apud ipsum pecunia Campanus, hic gratis uictitauit. Censura columbas uexet potius, eae enim inermes sunt, et infirmiores, quam quae ulcisci iniuriam possint. In nobis faba cuditur, Is uero, ad quem redijt haereticus (ut di citur) insons est, Quasi unus hospes hostis malefaciat tantum, caeteri quorum limina frequentius libentiusque terit, non item. Quod ego non dixerim, ut hospiti illi bono fortasse uiro noceam, sed ut me, qui ni hil peccaui, meumque hospitium a flagitij nota defendam. Rem uno uerbo dicam: Scriptor, non hospes Vuicelius affligitur. Sed de his satis superque. Nunc aliud crimen mihi detergendum est. Marpurgum iui, non inficior, At quis uetet? Num mihi aeque ac alijs


image: s066

communis uia patet? Accitus non eram, fateor, atqui portae et non accitis aperiuntur, et Faccham accitus eram, cuius occasione Marpurgum iui, et iui meo, non alieno sumptu, Iui sine ullius hominis damno. Sed hic quoque aliud quippiam subest, quam quod praetexitur. Quis enim hoc inique ferat? Theologorum superioris Germaniae amicus habeor, et consacramentarius, hoc est, artophagus et oenopotes: Atque hoc nullo argumento, quam quod Marpurgum iui. Igitur o homo quotquot illuc illo tempore ierunt e Colonia, Moguntia, Francophordia (ierunt autem permulti) sententiae illius suffragatores conuincuntur. Nam et ipsi inuocati confluxere. O iudicia odij caeca. Adeo nihil interesse putant inter actorem fabulae et Spectatorem. Dices: Alterutram concertantium opinionem secteris oportet. Imo cum plusculae hac de re opiniones sint, poteram esse diuersissimus. Qua in re si iniuste ago, repraehendar, Et si repraehendi leuius est, lorarijs tradar. Porro quid credam, quidue sentiam de coena dominici corporis et sanguinis, secundum ipsius domini uerba ac institutionem, notius plerisque est, quam ut hic repetere opus sit. Quod uero nunc ab aduersarijs Zuuingellis per regionem hanc infamor, eo libentius suffero, quo impudentius ipsi mentiuntur. Sed aliud non habent, quo sese oblectent, quoue inuidiam uestiant, Quum tamen


image: s067

non nesciant primum scripto me testificatum, deinde ore, postremo auditorum citato elogio, Nempe quod in nuditate uerborum domini simplicissimus perstem, atque hoc, non metu gladij, sed ueritate uerbi adactus. Sed haec nunc uia est, persequendi fratres, ut clament: Hic Zuuingellius est, Hic Munzerus est, Hic Anabaptista est, non quod sit, sed quod, ut sit, cupiant calumniatores. Quam Stropham qui inuenit, nae ille callidissimus fuerit oportet. Fero, modo prodatur suo tempore, contentus interim dicto isto: Nihil tam occultum, quod non manifestetur, Et: Omnes statuemur ad Tribunal CHRISTI. Verum iam diu res exigit, ut arx negocij omnis petatur. Atque si hic prolixior ero, necessitati non uoluptati imputate principes colendiss. Muto linguae nodus abrumpitur, et clamandum est, ni ultro perire uelim, Nam plus quam satis est, coartor, uos, ut caetera, attenti au dite. Biennium est, quod scripsi libellos duos, idque non admodum, ut adparet, exacte, pie tamen. Scriptos non aedidi, sed amicis praeceptoribus legendos excutien dosque transmisi. Mouit uero me ad scriben dum non gloriae fames: quam nulla uia minus parare in Mundo possem: non quaestus spes: quum res sit perquam inuidiosa: non in alios uindictae studium: quando omnes amo, nec est, quod in quemuis ulciscar: non sapientiae aut eruditionis praerogatiua:


image: s068

quippe qui norim et indies addiscam melius, me nihil scire, praeter CHRISTVM crucifixum: sed mouit non aestimandus dolor. At cuius rei? Cuius? nisi Chri stianae Ecclesiae, cuius insitum membrum sum, nunquam neque in hoc saeculo, neque in futuro auellendum. Mundi dolor ualeat, Hic meus secundum DEVM est, testibus etiam inimicis. Verum non doleam, quum ita se misera habeat? Si non doleam, non sim merito huius pars, Si non pro ea scribam, insyncera pars sim oportet. Vertunt mihi uitio quidam, quod scripserim, At ego illis uitio uerto, quod ipsi nequeant, aut quod si queant, nolint, ne laedant. Quod si quaerant, qua authoritate scribam, Interrogabo et eos ego, qua nimirum authoritate ipsi sileant, conniueant, ac tolerent omnia ad extremam usque turpitudinem. Aut, si hoc minus quadret, interrogabo qua nam authoritate tot ueteres olim episcopi, quando florentior erat Ecclesia, scripserunt? Dic quaeso, Nonne qui praedicandi authoritatem habet, idem habet et scribendi? Aut, si unus et alter duntaxat scribere debet, unus et alter quoque praedicare debebit? Ore praedico, digito scribo, an non idem ego? Illud fit populo mihi concredito, hoc uero uel mihi uel fratribus procul dissitis, uel etiam populo, cui antea in uerbo praefui. Peccat, quaeso te, qui popellum relictum scriptis confirmat, aut, si sit opus, emendat? Peccat, qui scripto libello


image: s069

patrem suum, a quo longe abest, ad Christianismum instituit? Peccat, qui ad fratres doctores mittit themata, qui disputatiunculam, qui exhortationes, qui praemonitiones? Si scribere piaculum est, recinde mihi manum, si lo qui, linguam. Vtrumque enim mihi ad id officij diuinitus concessum est, nec utroque secus uti aut utilius possum. Atque utinam membris omnibus Regnum DEI promouere queam, non lingua tantum ac articulis. Sed acrius oppugnabo. Quid est inuiduli, quod me tantopere scriptionis caussa afflictetis, qui nullum unquam in uita iota aedidi? Fuerunt, qui rogarunt. Sunt etiamnum, qui ad publicandum urgeant. Renuo, causans partim tenuitatem meam et infantiam, partim rerum imperitiam, partim obtre ctatorum iniquitatem intolerabilem. Committo aeditiones Herculeis illis, quorum tamen nonnulli plus aequo ad aedendum praecipites sunt, Et quo in fastigio altiore sunt, hoc facilius atque incogitantius scriptum suum extrudunt, dignum nonnunque, quod in nonum prematur annum. Nam (ut ille admonet)

Membranis intus positis delere licebit,
Quod non aedideris, nescit uox missa reuerti.

Et (ut alius scribit) cunctatio nostra aut quod indignum aeditione, dum saepius retractat, inueniet, aut dignum, dum idipsum experitur, efficiet. Atque o utinam eo tandem sanitatis ueniremus, ut et cautius scriberemus,


image: s070

et contatius aederemus. Nunc dum Bibliopolas ditare festinamus, et nos ulcisci, Ecclesiam DEI pauperescere cogimus, Mundi principes exasperamus, discordiae facem incendimus, populum obruimus. Sed ad rem. Dic igitur in quem peccarim scriptor qualiscunque. Audis me aedidisse nihil. Quod si maxime aedidissem aliquid, in quem tum, rogo te, peccassem? Si nihil ab ullo uspiam aedi debet, age, decre to Imperiali caueatur, aut, quod satius esset, dicatur quare id nulli liceat, nisi uni aut alteri. Tametsi ego ab aeditione hactenus horreo, intelligens nimirum, quantum ea in re sit periculi. Praeter omnia, illud ubique et semper uitaui, ne nomen meum libris affigerem, non quod pudeat me illorum, aut quod diffite ar, sed quod modestiae studui: Nam et M. Tullius eos gloriae cupidos dicit, qui libris nomen suum inscribunt. Quorsum autem uenditarem nomen obscuriss. infimi hominis? Scimus cuius nomen uenditare nos oporteat. Ad ultimum, nullum unquam teruncium autori suo attulere scripta mea, quantumuis alij inde abundent, sed mercedis loco carcerem nactus sum, Pro qua re CHRISTO meo satis agere gratias, tam non possum, quam libenter uellem. Sed attinet, ut dicam, quales libri sint, quos scripsi, quamuis apud eos extent adhuc, quibus nun cupaueram. Bini sunt, eadem de re, nempe de Ecclesia. In altero submoneo


image: s071

quid in Ecclesia CHRISTI desyderem, quidue tolli e medio cupiam. In altero in memoriam nobis reuoco primaeue acta, cum quibus hodierna con fero. Vterque liber perexiguus, styli mundioris quam comptioris, hoc est, parocho dignus. Rem eandem multis ac uarijs Epistolis ad fratres tractaui in sexennium, item et transmissis dialogis, axiomatis, et nonnullis exegeticis. Operae non poenitet, nec olei. Est, qui repenset reddatque. Alter horum, quibus iudican dos libellos misi, respondit, probans animum meum iuuandae Ecclesiae cupidum: his enim uerbis utitur: nisi quod minimam scriptorum portiun culam refellit, ego contra defendi missa post epistola, quae, utinam probe excutiatur. Alter tacuit, at cur nescio. Pyrrhonium seu Academicum esse illum putabam primum, nec sui iudicij prodigum, sed tandem suo tempore patuit uulnus, quod sub pectore aluerat. Porro res ipsa dilucidior est, quam ut ulla literula in dubium pijs uocari possit. Nihil ibi meum est: Quod lego, te stor: Quod uideo, queror: Propono modestissime: Subijcio, ut decet discipulum. Quo magis miror, cur tanto in odio sint innoxiae chartae. Quod submonui, feci non sine exemplo. Nam et olim scriptis mo nuere inferiores Episcopi ipsum etiam Pontificem Rom. Victorem. Monuit et Hieronymum Domnion, et Petrum Paulus. Augustinus uult a puero doceri.


image: s072

Poeta dicit aspiciendum, etiamsi caecus iter monstret,

Atque holitor saepe est magnis ueriora locutus. Et profecto tempora ea sunt, ut uel optimum quenque pudere non debeat, si ab alio submoneatur. Scripsi misique meliore animo, quam acceptum est, nec iritare potui eos, qui sibi CHRISTVM praeferunt, et diuina hu manis: Caeteros sanet placetque spiritus sapientiae. Du riora aliqua sunt, non inficior, sed carni. Pugnant cum mundi rectore, cum flagitijs foediss. cum moribus corruptissimis, cumque ethnicis factis. Verum tanto preciosiora Christianis esse debebant. Appello igitur uos doctores, imo appello a uobis ad conscientiam uestram, probare ne hunc, ut apparet, Christianismum potestis? Videtis, uidetis inquam, quam indecora Ecclesiae confusio, quam miserabilis, quam deploranda. Vi detis, quanto interuallo a ueteri discrepet, quam sui dissimilis, quam mutata ab illa priore. Videtis, scio, nec negatis. Quod si ex animo negatis, ex animo multa non scripsistis. Appello iterum conscientias uestras. Intelligitis quid gemam miser. Ecclesiam CHRISTI, sponsam sine macula, in ueterem dignitatem uindicari cupio. Hanc in sinu cum uestro, tum omnium deploro, hanc ardeo, hanc somnio, in hanc omnia mea studia collo co. Ah ne o patres contemnite homuncionis consilium, Ne ridete querelas quas toties itero. Cur refugitis CHRISTVM in membro suo? Cur illi infecti estis,


image: s073

qui quod Euangelium praedico, in usum Ecclesiae uersum libens uiderem? Qui uerbis facta adiungi cuperem? Quique huc laboro, ut meliores Christianos, ut doctiores pientioresque presbyteros habeamus, ut DEO seruiatur rectius atque instantius, ut exulent probrosa illa uitia, ut non ita blasphemetur Nomen DEI Sed contra glorificetur, ut plures Ecclesiae consotientur apud exteros, ut simus quod audimus, ut cum meliore conscientia omnia aduersa perferamus, atque hinc promptiores emigremus in domino? Talis nunc male audio, et quidem maxime, At quam ob rem? Tacent. Imo talis male audire gaudeo, et quidem maxime, At quam ob rem? Quod sciam, Regnum coelorum meum esse. Ego nihil mihi sumpsi. Vobis mo do proposui, ut uos, qui pares estis, exequeremini. Si me ferre non potestis sanum doctrina et uitae innoxiae, qu feretis me alium. Videtis principes accusationes uanas non posse consistere. Nimirum, quod nihil maleficij in Campani hospitio est, nihil in libris, quos feci, sed plurimum in utroque officij. Hospita domus innocua est, etiamsi Campanus posthac bipedum omnium adeoquod caco daemonum nequissimus sit. Et libri casti sunt, si iusto iudicio, non secundum aspectum praesentis status, sed antiqui iudicentur, quantumuis mihi male uertat, quod scripsi. Adeoque quia mihi male uertit, castissimi sunt. Nam haec est pietatis


image: s074

fortuna. Vtilius illud, quod quis deridet, quam quod probat et ueneratur. Contemnunt consilium DEI con tra semetipsos. Hactenus deleui maculas, sed apud uos. Vulgo enim adhuc non ater modo, sed et aterrimus sum, CHRISTO gratia, cuius nomine patior. Porro operae pretium est, ut in fine audiatis tragocdi am ipsam, hoc est, quomodo nos tractarint Prouinciales homines, atque eos [gap: Greek word(s)] . Fas enim piumque est, huiusmodi narrare uobis. Phorologus prouinciae nostrae acceptis a Celsi. uestra literis, ilico Nymeciam uenit. Nec mora, accersimur Anthonius et ego in panto dochium, imo rogamur, ne graue nobis sit adire, ceu amicum phorologum. Nos nihil suspicantes una imus, salutamus, iunctis dextris excipimus. Iubemur assidere, Assidemus. Homo uero is longe tristiss. erat, et uultu auerso demissoque, Vnde tandem, siquidem praeter morem eius hoc ipsum esse sciremus, aliquid subodorabamur. Praeterit sesqui hora, nec dum inuenerat uir anxius, qua commoditate nobis ducales literas manifestaret. Tam difficile est, eos qui in laude hominum bonorum sunt, adoriri, maxime, si tibi quoque probentur. Tandem sumpto animo audet, promit mandatum manu tremula, corde saliente. Praestruit, ne in se culpam mali ullam transferamus. Mandatum exhibitum ipsi legimus, lectum reddimus, et prima uox, testantibus qui aderant,


image: s075

quam dixeram, erat, DEO gratias, cuius beneficio pati oportet, ut alia praetermittam. Quibus Anthonius excitatus multa egregia ad rem et ipse loquebatur. Ingenue fateor terrore primo statim aggressu perculisse nos satanam, quia homines sumus, sed quo propius nos inuadebat, hoc fortior nobis creuit animus, et quo pressius eum aspiceremus, eo magis ceu inualidum contempsimus, freti nimirum optima conscientia. Mox, ut phorologum cura sua leuarem, data dextra iuro me illi condonaturum, quicquid in me esset principis nomine admissurus, Nec hoc solum, sed amaturum etiam uehementius. Dum haec inter nos aguntur, complet oppidulum totum rumor. Nose domo digitum latum non eximus. Porro quoniam mandato praeter nostri corporis afflictionem, praecipiebatur etiam facultatum nostrarum animaduersio, et praeterea mearum lucu brationum direptio, protinus missum est in aedes meas, et allati sunt duo illi libri, de quibus supra dixi, et fasciculus epistolarum fratrum doctiorum ad me, quem mihi hoc libentius adimi passus sum, ut uel hinc cognosceretur, quid de me alij sentirent, homine tam damnato, totque diris deuoto. Ego interim magis obfirmor, et quasi dura silex a domino ponor, et: absit inuidia: sicut mons Zion, nihil ad cuiusuis gemitum, lachrymas, ac querim onias commoueor,


image: s076

sed: quod magis mirere: monendo urgebam, ut uincti aueheremur, priusquam rumor magis inualesceret. Vbi uidebatur prouinciali, domo egredimur ducti sine ui. Concurritur undique ad spectaculum longe omnium insperatiss. Vbique admiratio, stupor, indignatio, fremitus. Eximus oppido alacres nos, plorantibus et ijs a quorum latere incedimus. Egressos expectat currus cum quatuor custodibus. Hunc ascendere iubemur. Ascendimus. Ascendens ego Nepotem meum in pauida turba forte conspicio misere flentem, cuius miseratio ad lachrymas primas me permouisset. ni deflexissem ab eo uultum, et uirtutis memor eum ex animo eiecissem. Neque enim id horae nosse ex consanguineis quen quam uolui, Pater hic nesciebam te, nesciebam uos quotquot estis propinqui, Imo etiam odi, quod scirem mihi esse impedimento uestri tum amorem, tum recordationem. Sed pergam. Quum sedisse nos uector uidet, citatis equis abripimur, Tum ego quasi exultans et plane effusus brachio in altum iacto: Sic o sic inquam, pridem noui illud: Veritas odium parit. Vix a loco prouecti, uidemus quatuor alios, equites nimirum, qui expectatos nos excipiebant. Atque ita cum gladijs et fustibus tanquam latrones deducimur miliare maximum, quod nos uel sermone mutuo, uel pia cantione, uel risu eti am suaui dimetiebamur. Nonnunquam uersi ad comites


image: s077

familiarius eos, non ut captiui, sed ut liberi, alloquebamur. Nonnunquam apud me bene precabar do mui relictae. Etenim illi plus quam mihi timui. In castrum deportati, iubemur currum descendere. Descendimus. Mox aderant ministri, qui acceptos in turrim altiss. tenebrosiss. putriss. deijcerent. In qua quid prima statim nocte perpessi simus, DEO uni esto cognitum. Sed interim bona nostra: ut et domus una cum dominis suis quaterentur: promi iubentur, numerantur, adnotantur, non sine maximo familiae dolore ac luctu. Putabant se Barrabas, Verres, Sinones, Clodios habere socios coniuges, Tantus feruebat phala rismus in Christianismo. Sed condonamus, scientes et nobis condonari a DEO. Caeterum carceris incom moda in animo non est describere, siue quia luctuosum omnibus et auditu triste est, siue quia Christianius est, huiusmodi nos citra iactationem et quasi mutos perpeti. Locus erat scelerosis paratus, quorum nos tametsi sceleris nullius nobis essemus conscij, ani mos et cogitationes sensimus. Hic tremor tormentorum, horror ignominiosae mortis, solicitudo adimendorum bonorum circumdare nos numquam destitit. Ad cuiusuis accessum stupor, ad cuiusuis uocem metus miseris incutitur. Hic nullus non dies esse ultimus putatur, et ipsae etiam noctes sine eo horrore non transiguntur, quum nesciatur noctesne sint illae


image: s078

an dies, dies an noctes. Ibi, ut ille ait, alternant spesque timorque fidem. Cogitatur desmoterium coemite rium fore, et mors semper in oculis. Sed nolebam tale comminisci. Quare de his amplius uerbum non addam. Illud faciet ad summi DEI gloriam, si non dissimularo, quam praesens, quam efficax, quam commodus, breuiter quam plane id quod de eo scripturae omnes testantur, nostrae infirmitati adfuerit huius Paracletus, adeo, ut quod corpori carcer, animae esset Myrotheca. Quid dicam? In paradeisum [note of the transcriber: in the print with Greek letters: paradeisum ] commutabat ille nobis publicam custodiam. Rides? At nouit ille, quem iacto, si mentior. Mihi equidem saepe lapides Smaragdi esse, et stramina holoserica uisa sunt. Is est transformator DEVS. Miraris. At quid si persentires motus illos beatos animi tui, si raptus, si dilarationes, si exultationes, operatore DEO? Cuiusmodi ubi quaeso plenius, atque in carcere? Nam is demum locus est, in quo suam exercere uim gaudet Orphanorum et destitutorum pater. Hic nihil libuit, nisi precari, laudare, gratias agere, admirari, magnificare, et quod omnes mirabantur, canere DEVM Optimum Max. Lumine concesso legebantur sacra Biblia: Ea enim per quendam immiserat DEVS: at quanto fructuosius quam domi? Haec demum DEI schola est, hoc templum, Hic ipse sese docet. Hic cognoscis ac sentis adeoque palpas, non solum discis, hic experiris, quod


image: s079

ante audieris. Hic completur, quod foris docetur. Et admirabile DEI Optimi consilium. O in sempi ternum praedicanda bonitas. O amatorem nostri ualidiss. Nobis hic, si unquam, benefecit, et sui in no bis hic, si uspiam, dilectionem incendit, seseque cordi nostro mirifice impressit. Cuiusmodi ipsius opera cur non iactemus? Atque utinam de re pleno ore disse rere liceat? Et quid nobis felicius erat, qui tot et tantos habebamus carceris socios? Neque enim soli in loco isto inferno iacebamus, nec soli opprobrium istud sustinebamus. Assidebat nobis Ioseph patriarcha, meretricijs technis oppressus. Assidebat Micheas propheta ob mordax uerum huc coniectus. Assidebat Hieremias, quod dixisset excisum iri omnem regionem, ni uoci domini obediat. Assidebat Bap. Ioannes, quod ferre non posset turpitudinem. Assidebat Petrus apostolus quod medullitus doceret, per quem saluus fias. Assidebat de nique Paul. ipse tam frequens, ut plures, non unus esse nobis uideretur. Verum, cur is ad id supplicij depressus erat, indicant huius literae. Quod sanctorum commercium inuideas nobis citius quam credas. Bone DEVS, quam suauis familiaritas, quam exoptanda consuetudo. Hos quis in antro tam foedo qnsisset? Multa praetermitto, quae his de rebus pro merito referenda erant, ni aurib. fessis con sulerem. Tandem audita innocentia nostra emittimur, nec tamen liberi. Dedimus senatum populumque ac nobilitatem:


image: s080

quam uocamus: obsides. Praeterea ne nihil esset, uocamur e specu squalidi adhuc et plumosi ad cognitionem. Rogamur, num ea scilicet credamus, quae totum octennium summa cura ac pari fide publice docueramus. Ea inquam rogamur, quae nullus e nostris puer uel nescit uel negat. Heu quam humile erat, quam indignum, huiuscemodi nos rogari. Et si fas est dicere, grauior mihi fuit illa sciscitatio, quam carcer. Heu me infelicem inquam, qui a tot studijs ac uigilijs, tam serio, de re toti orbi ipsis etiam Indis et Sau romatis longe omnium manifestissima rogor. Heu ut taeduit me laborum meorum: Vt puduit uitae etiam huius. Ah cur non ante trucidabar, quam de mea fide tam pessime sentiretur, idque apud amicos, inter fratres, et testibus ijs quibus quatriennium in uerbo preafueram. Repeto, carcere grauior erat interrogatio isthec. Erat toti Saxoniae cognitissimum, quid de fide orthodoxa sentirem. Sed et hoc condonamus, et quidem facillime, scientes nos suspitione, non ratione multatos, hoc est, [gap: Greek word(s)] . Et licet dicant: Dolendam uenire poenam, quae indigne ueniat, nobis tamen hoc minus dolenda ea erat, quod indigne ueniret. Quae enim alioqui gratia, iuxta Petrum, quae laus? Quid, quod poena non est, teste Cypriano, cum CHRI STO iacere? Gaudentes igitur, non dolentes imus a Senatu illo inquisitore, et nostris reddimur laeti laetis,


image: s081

non tam ob hoc quod uiueremus, quam quod uos o principes manus seruassetis a nostro sanguine puras. Nam si erat inhumanum, incognitos premere, si iniquum insontes affligere, si crudele Christianos persequi, quam putas insanum fuerat, presbyteros et eosdem benemeritos occidere? Sed tale in uestram Celsi. non cadit. Porro nunc a carcere flagellis horribilib. subinde caedimur, dum huic haeretici, alij prophetae uaesani, alij seditionarij, alij aliud sumus. Nam quia carcere damnati fuimus, aperta est cuiuis fenestra, quiduis de nobis suspicandi, inque nos quiduis torquendi. Nunc demum licet cuiuis nobis maledicere et detrahere ceu merito damnatis. Vno in nos iacto lapide, omnes iaciunt, omnes obruunt, omnes calcant ceu peripsemata. Et quis nos ulciscetur? Nemo. Propter probitatem, inquit, carcere frenati isti non sunt. Nisi enim nocentes fuissent, haudquaquam tra diti fuissent. Pendet de manu nostra uipera, omnino igitur homicidae cum Paulo sumus. O miseros iudices. Sed uidebunt in quos mortiferae suae linguae tela torserunt. Incommoda uero haec trahit secum carcer: Posthac doctrinae nostrae hac in regione existimatio parua est, utpote eorum, quos ut maleficos plecti oportuit. lis quis credat? Deinde laesa est fama nostra grauissime, tametsi hoc parui ducimus. Habe mur enim ij, qui non sumus, et quicquid unquam


image: s082

uel optime gessimus, in suspitionem amarissimam ra pitur. Praeterea malum exemplum inductum est, sed hoc nihil ad nos, Viderint alij. Adhaec moerore affe cti boni sunt, quos DEVS moerore non afficit, Impij homines laetificati, Infirmiores offensi. Postremo retuli ipse mihi e foetore illo infirmitatulam, et scabiem molestiss. homo alio qui non admodum firmus. Sed et hoc perexiguum est, imo nihil, si commoda adnumerem, quae inde interiori homini meo accesse runt. Fama terram impleuit mendacissima, et in dies etiam mendacij uires acquirit eundo. Illud peruulgare iactatur, nempe quod sim [gap: Greek word(s)] . O extremam omnium iniquitatem. Huic uero famae ansam praebu it libellorum ademptio, quos esse haereticos constan tiss. rumor increbruit. O tempestatem uel ommi mortis genere effugiendam. Age, si quid scripsi haereticum, probetur. Ego uerbis meis sto, nec ullius homi nis authoritate a recto cursu depelli me sinam. Si haereticus depraehensus fuero, si factiosus, si nouus dogmatista, si nouus legislator, si malorum inuentor, nihil supplicij recusabo. Quod si orthodoxus, si unitatis amans, si doctrinae apostolicae sectator, si legis dominicae assertor cognitus fuero, quid praemij auferam? Appello iudicium Ecclesiae Christianae, id quod si non continget, appello DEI ineuitabile infallibileque iudi cium. Interim permanet in uoto mens mea firma suo,


image: s083

et cathena infamiae circundatus cum Paulo incedo, sperans fore, ut ea, re exactius cognita, tollatur. Si enim quid cuiquam nocui, mori non recuso. Si uero horum nihil feci, quae mihi impingunt, nemo iure po test me illis tradere. Attamen in manibus uestris sum, facite quod bonum est in oculis uestris: sed illud scitote, si me occideritis, sanguinem innocentem effude ritis contra uos metipsos, et contra regionem istam. Mihi minimum peribit, imo accedet regnum coelorum, et nomen ab aeterna posteritate feram. Mors: ait quidam: misera non est, quae ob Rempub. capitur: at quanto minus misera, quae ob Ecclesiam capitur? Quare causam iudicate, et ita facite, ut qui in alios integri estis, ijdem quoque in nos esse uideamini.

DIXI.

A. C. S. P.

LEGISTI, OPINOR, LIBELLOS ISTOS lepidos, qui iam a Paschate per Germaniae regiones gnauiter circumlati, a nemine non lectitantur. Tres aedidit primas Sectae, unum huius aduersarius. Si legisti, miror, quo modo fueris adfectus. Diuinabo, quid senseris inter legendum, Nem pe de gloria certatur. Attigi? Sic me Seruator amet, hic est rei finis. Vterque pro se pugnat, sub praetextu


image: s084

CHRISTI et sponsae. Alter nihil non facit, nihil non audet, ut coepta constabiliat. Alter uidetur sibi sponsae placere, quam ob rem nihil relinquit intentatum. Bene quidem ille, si praeter sponsam nihil plane quaereret, et tam pro re ipsa, quam pro umbra rei dimicaret. Vterque, uereor, caecis oculis belligeratur. Atque hoc faciunt tot et tantis conuitijs, ut certauisse uideri possint, uter maledicendo uicerit. Plus ego furiarum in uita non uidi. Nullae Chimaerae, nullae Gorgones, nullae Eumenides, credo, fuerunt apud inferos, quando isti libelli cuderentur. Conuitium conuitium tangit, sanna sannam. Scriptores istos prae ira, prae odio, prae ardore ultionis scio apud sese non fuisse. Vterque cogitauit, Age, depingam mihi illum, adeo ut fabula toto foro fiat. Vnde studio accersere etiam oportuit, insolita et grandia conuitia, plausibiles irrisiones, atque extrema uituperia. Quis unquam huiusmodi legit, uel apud gentiles? Quid poterat fingi hostilius, quid atrius, quid uirulentius, quid scurrilius istis libellis? Quid quaeso sanum, quid aequum, non enim dicam Christianum, scribi ab illis potuit, quorum fera corda rabie tument? Si dolori non habenda fides est, quanto minus liuori? Multa de Theonis, multa de Bionis maledicentia ueteribus prodita sunt, sed blanda illa fuerit, si eam cum nostra Theologica conferas. Ipse uide, quid de eiusmodi militibus


image: s085

fidei existimes. Iam conuitiorum immanium multitudinem uincit uindictae desyderium, quo uterque tenetur. Nam uterque gladios, bombardas, exercitus, seditiones, caedes spirat. Pacem ore quidem ferunt, sed ita accensi sunt ira, ut deletos cupiant omneis, quotquot suae parti non accesserint. Aliqua ex parte prae se fert stylus, quod palam non ausint confiteri ob suam professionem. Alter sperauit in Augu stano conuentu caussam suam promotum iri, id quod quoniam factum non est, totus furit. Alter etiam sua quadam spe frustratus. Nam is putarat fore, ut Prin cipes et Ciuitates a Luthero ad Impe. Roma. transirent, minis Caesareis adacti, quod et ipsum factum non est. Ille bellum Sectae gratia suscipiendum dissuadet, sed sic dissuadendo, bello uiam facit. Imo dissuasor Imperialis belli, accensor seditionis esse pro secta fere uidetur. Quid enim aliud uult Zischa Bohemus, et Iudas Maccabaeus? Multa premo, quae ipsum tem pus proferet. Lutherus ille, qui se iactat Euangelistam, CHRISTI crucem his in libellis (quod in alijs quoque fecit) plane reijcit. Pati recusat Apostolus. Quod si pati oportet, non solus pati decreuit. Vult uerbi crucis praeco, ut persequutores e strage non sicci redeant, adeoque sperat futurum, ut toti intereant. Fieri debet, quod scripsit Vergilius:

Caedebant pariter, pariterque ruebant Victores uictique.


image: s086

Res est mire misera. Homo DEO sacer ex animi impotentia tantum non arma amens capit. Caussa iracundis conuitijs coepta est, conuitijs furialibus protrahitur ac defenditur, uereor neferro finiatur. Magistri caussae huius iratissimi semper fuere, populus his adhaerens, motuum studiosissimus, et uix paucos tam in Magistris, quam in populo reperias, qui si liceret, per potestatem et uires, Papae regnum non funditus euerterent, ut absque cruce scilicet securi posthac ipsi uiuant. Necillis hic deforent scripturae sacrae, commisso licet scelere, quibus factum contegerent, ut sunt egregie Amphidextri, ualentes quiduis Euangelio tueri. Tu scribes, si forte diuinando aberraui, quae ipse sentias. Spectat res ad exitium Germaniae, Nulla salus bello, pacem te, o CHRISTE O rex pacis, poscimus omnes. Hac uia tui olim Apostoli non plantarunt Euangelium. His modis non fundarunt Ecclesiam. Succurre laboranti Christianismo, ruit mole sua, ni adsis unus Atlas. Serua nos IESV fili Dauid, Serua fili DEI, Perimus. Vale. An. M. D. XXXI.

M. P. Q. S. P.

IPSE FRANCVS OBTVLIT SESE VLtro grammatophorum ad uos Rhenanos. Gratiss. fuit istud, uel ob id, ut eo citius libris Cornelij Taciti fruar, quos is, uti spero, asportabit.


image: s087

Tu praestabis quae rogaui, imo obsecraui. Carcer tibi celebrandus est, Nam est ea res, quae stylum requirat. At mentem istam ut exuas consulo, Subodoraris nimirum quid premam. Atrox negocium est, et diuina ultione dignum. Sin nolis meum sequi consi lium, perdes quae passus es, et caussam exasperabis in caput tuum. Sapientia est, pati. Haec mea esto sententia. Mitto uersus, hoc est, memoriam quandam apud te communis HESSI nostri. Sed uereor ne, quemadmodum ipse mali huius nuncius eras, ita malos uer sus, a perturbato ob malum, prece auferas. Vale. Nymeciae. M. D. XXXI.

EPICEDION IN FATVM Henrici Hessi.

Laurea defleto Mystam, Toga plangito Mystam:
Tuque uelis lumen plangere Lude tuum.
Proh misere extinctus, proh laudatissimus Hessus:
Suauius hoc uidi candidiusque nihil.
Hessia Mercurio patrio caret, orbis amoeno
Vate, Schola auxilijs, ipsus Achate, dole.

EPITAPHION Eiusdem.

Pieridum cultor, Ciceronis amator, utrumque
Perbelle: insano flumine merse iaces.



image: s088

M. P. Q. S. P.

EXATVRARE ANIMVM MEVM IN TAcito et Max. Tyrio uix potui. Percurri omnia uerius, quam legi. Alienis enim libris ceu su is diu immorari, inciuile est. Excerpsi, quae uolui. Codex ad uos redire gestijt, et spero eum iam redijsse illaesum. Sed quid de Budaeianis pandectis dicam? Bo ne DEVS, quod mare rerum, quod penu eruditionis antiquissimae solidissimaeque? Videbar mihi scilicet polyhistor quidam electione Chiliadum et Annotationum Erasmicarum diligentissima, praeterea Plinij ac Gellij. Degustaram tot alios, tum palaeotericos tum neotericos Commentarios, Exegeses, Scho lia, Coaceruationes, Indicum promptuaria etc. Sed ubi inci dissem in Budaeum elementarius tantum non puer eram. O fortunatam literarum rem, talibus, hoc est, tam diuitibus, tam instructis, tam saeueris adiuto ribus. Nihil illi uiri abstrusum non eruunt, nihil mu tilum non restituunt, nihil deforme, horridum, peregrinum, huius saeculi auribus non expoliunt: Adeo nihil propemodum est nunc in tenebris, quod sciri possit aut debeat, pnsertim in re literaria. Et est adole scentes, omnino inquam est, quod uiros literaturae politissimae uindices, amore simul et honore prosequamur sempiterno. Vetus et calamitosum saeculum, qua omnia diruta iacebant, abunde [gap: Greek word(s)] exibilatum


image: s089

mussat, atque adeo disperit. Defossa est Barbaries, expulsa inscitia, fracta nugandi consuetudo. Eo uidelicet profecit Antibarbarus Erasmus, uno saltem libro aedito, quid futurum, si reliqui quoque sequuti fuissent? Beneficium tam grande exuperansque DEO Opt. Max. soli debemus. Nam eo usuros praescijt ad pietatem pios. At uiri quorum isthuc effectum industria ac opera est, in memoria nihilominus esse bo norum omnium debent. Quam laudem merentur Ita lica ingenia? Quid illa renascenti humanitati non contulerunt? Paucos e multis, amore simul et gratitudine sic exigente, nominare libet, Celebrentur omnium literis et euehantur iustis laudibus: Gaza, Syluius, Vallae illi, Laetus, Sabellicus, Barbarus, Agricola, Politianus, Philhelphus, Mirandula, Ficinus, Baessarion, Faustus, Coelius, Mantuanus, Omnibonus Leonicenus, Tortellius, Torrentinus, Mapheus, Vergerius, Chrysoloras, Franciscus Barbarus, Camaldulensis, Pontanus, Blondus, Palmerius, Guarinus Veronensis, Calderinus, Raphael Regius, Landinus, Celtis etc. ut obiter praeteream Trapezontium, Aretinum, homines non maximi solum nominis, uerumetiam maximos. Transeo item prudens Crinitum, Perottum, Abstemium, Cosmum Paccium, Asulanum, Hadrianum Cardinal. Liburnium, Vuimphelingum. Omittendi plane non sunt Aldus,


image: s090

Capnion, Beroaldus, Crocus, Brassicanus, Longolius, Huttenus, Mutianus, Caesariensis, Mosellanus, Pyrckeymerus, Amorbacchij, Ceporinus, Trebelius, Philomusus etc. Nam eos modo [gap: Greek word(s)] , quorum praesentiam mors ademit, at famam reliquit. Vi ui hac pia recordatione nondum indigent, quos et ipsos tamen omneis in animo gesto, ac impense diligo. Ablati uero illi a terris, uel ob hoc libentius per occasionem mihi reuo cati in memoriam sunt, ut essent [gap: Greek word(s)] superstitum: Vtque ij superstites, quos ne mo non nouit, nomenclaturis Heroum tantorum ferirentur, ne: si qui faciunt: illis inuidere frustra pergant, et ut pudefacerem, qui illorum pro suis uenditant sudores, sceleratius dicam an impudentius. Debet illis Europa renascentiam scholae latinae, et omnes fere isti, quos tumultuario recensui, intra hoc saeculum uixerunt, Romani, Florentini, Veneti, Germani. Vtinam plura monumenta talium procerum no bis per temporum mutationes reliqua facta fuissent. Vtinam proni plures illorum ad calamum tam fuissent, quam sunt nostratium quidam. Superest ut extantibus grati ac beneuoli simus. Qui superstites sunt, superent priores, non gloriae, sed utilitatis studio. Attamen uix a prioribus principij praerogatiuam auferent posteriores, quantumuis eruditi. Partis nos utimur, non paramus. Nonnulla quidem inuenimus,


image: s091

sed oblata relicta, subministrata denique occasione. Optandum perquam esset, ut nobiscum habitare, et agnoscere praeceptores discipuli ualeremus. Ecce quo prolabor, dum Budaei unius laudatiunculam parabam? Illud citra controuersiam confitendum est, nempe Budaeo isto et Erasmo nunc magistris uti scholas potiss. At hi usi prioribus admodum sunt, nec inficiantur. Rhenano nescio quid maximum et immensum debemus, utpote recusori elimatorique ueterum Authorum. Oecolampadio plurimum item debemus, quippe latino interpreti graecorum Theo logorum. Vtinam hoc ipsum facere Melanchthon et Ioachimus ille mallet, quam priuatis modo rebus praeesse. Germanus Brixius, Morus, Linacer, Gryneus, Zieglerus, Vadianus, Viues, Fortius, Appianus, Mycillus, et horum similes, propterea quod de bonis li teris bene merentur, et Europam praeclaris operibus illustrant, plurimo honore digni iudicari debent, inter omnium studiosorum sodalitates. Vale. Nymeciae. Anno. M. D. XXXI.

M. B. F. S. D.

VALEMVS ADHVC DEI BENEFICIO. Georgius meus decem plus dies dysenteria laborauit, sed clementiss. Non enim inde minus lusitabat, garriebat, uictitabat. Excrementum


image: s092

omne sanguis et ater, nonnunquam rubiusculus, saepe merus. Speramus exulcerationem sopitam. Me me us morbus per sesquimensem non repetijt. Hunc medico tibi nominarem, si tam mihi eius esset cognitum nomen, quam expertum est tormen. Certe a Scotomia coepit, idque ante biennium et quatuor menses. Doctor Augustinus iudicauit inspecto lotio peripneumoniam esse, id quod ego non contemnens, mire multa et uaria aduersus eam sumpsi. Alij putant Catarrum esse propter humiditatis fluores. Tales nuper noctu per nares multos sensi. Illud certiss. apud me est, quicquid id morbi sit, e capitis uitio humoso in intestina manasse. Scripsi, ni fallor, antea ad te, quo cruciatu pestis illa pectus meum angat, ringat, stringat, et tamen non enecet: Et quomodo mox renes peruagetur, usqueadeo, ut Nephritis fere aut calculus existimari possit. Ipso aggressu ommia corporis membra eneruat, optimum isthuc, quod spiritum non excludit, nec detinet. Nupera aegrotatione ipsum quoque stomachum ad uomitionem coegit. Nec unquam fuit tam du rum et nouercale, ut non edere ac bibere libuerit, simulac dolor residisset. Tu ex his collige, quid nam mali sit. Scabies nunc molestat, unde pruritus diurnus et nocturnus. Sed contra hanc nihil remedij utor, ne ma lum paruum pellens, maximum stultus mihi asciscam. Vale. Nymeciae. Anno. M. D. XXXI.



image: s093

EPISTOLARVM GEORGII VVICELII AD FRATRES, LIBER SECVNDVS.

M. B. F. S. D.

CONIICIO, QVAM SCIRE SEMper aueas, qu mihi cum nostris con ueniat. Significabo paucis. Reperi eos quales reliqueram. Habes uniuersum. Mutata est religio, morum ue tustas tenaciter adhuc durat. Quae res quam animo meo probetur, haud tibi obscurum est. Iactata est prodigialiter Euangelica doctrina septem amplius annos, sed nihil Euangelicum adhuc uideo. Culpam transcribo Euangelistis istis, qui carnale Euangelium inuexerunt, cui carnalem addidere uitam. Atque ita effecerunt, ut nunquam licentius pec catum sit, nec deteriora fuisse tempora, constet. Faxit DEVS, ne perpetuo exoculati simus. Populosiorem patriam nemo uel octogenariorum uidit. Ego uix quar tam gentis nostrae partem de facie nosco, adeo intra octennium creuit. Fouct ciues egregios, iuuentutcm praeclaram. Ciuitati accessit nitor quidam aedificiorum, et non contemnenda munitio. Eaque est ciuitatula,


image: s094

quae non usque quaque trepidet ad belli rumorem. Habet hic, crede mihi, filios haudquaquam degeneres Mars, habet suos et Pan. Bacchus uero omneis, idque ob nominis, opinor, affinitatem. Cultus non immodicus est, quantum cernere contigit, et uestrae luxuriosae dissimilimus, siue hoc opes recusent, siue exempli peregrini contagio prohibeat. Munditia ta men in cultu est, sed aliquanto exquisitior, quam ante decennium. Mores sunt perditi, et quos cum caeteris Euangelicis communes habeant. Puerilis aetas suo ingenio, hoc est, suae nequitioe imprudenter relinquitur. Callet probe turpitudinem, et belle aemulatur senij facta. [gap: Greek word(s)] nulla, metus nullus, pudor uix tenuis. Sepelitur uino oppidum non semel in hebdomade, quam uesaniam nonnulli temeti copiae (quae est malorum materia) tribuunt. Miror saepe, unde nam tan tum pecuniae illis, quantum in uina profundunt, homines, ut scis, minime pecuniosi. Demiror tam cito oblitos frumentariae penuriae ter ac quater miseros, qua anno superiore uexati erant. Excedit enim memoriam patris mei par annonae caritas apud nostrates. Illud pulchrum, quod nunc uilior uictus est. Par uo emuntur omnia propemodum, quibus indiget nostra mortalitas. Porro ita mihi cum conciuibus con uenit. Bona horum pars me non uidit. Rariuscule enim in conspectus uulgi prodeo, non grauatim proditurus,


image: s095

si quid cuiquam commodare queam. Magna pars me conspectum uix nouit, utpote lardo et zito Saxonico corpulentiorem, id quod satis mirari de illis non possum. Tam frequentes, ut antea, meum aduentum honorario uino gratulati non sunt, seu quia saepicule hoc antehac factitarunt, seu quia norunt me luculenta pocula illa odisse. Vtcunque est, ego gaudeo. Iam me in paternis aedibus Musis sacris red dito et silente, incipit populus subdubitare, num ue tus Vuicelius, nec ne redierim. Suspitionem auget, quod pro more non concionor. Tandem exijt uox: haud scio unde primum nata: me Lutheri antidicon esse. Praeterea qui mihi crant iniquiores, spargebant famam, me Anabaptistarum et Zuuinglij partes adiuuare. Quo factum, ut me priuatim adierint synceri amiculi, qui me monendum ducerent. Verum isti, auditis omnibus, acceperunt satisfactionem. Interea sicubi uocabar ad coenam fautorum (hoc non ampli us quater trimestri spacio toto factum) coepi nonnihil, occasione data, de rerum praesentium statu conqueri. Nec aderat, cui non cuncta uerissima uideban tur, quae pro loco licet, et non saeuere referebam. Vsu quoque uenit, ut nunc me inuisant nonnunquam pientiores aliqui interrogantes [gap: Greek word(s)] . Et sunt complures boni uiri, non extremi profecto loci, qui me nuper rogarunt, ut sibi aliquando liceat multa


image: s096

mecum de caussa colloqui. Talium aliquot sunt in uicinis oppidis. Vos superi, quot hoc in oppido uiuunt ciues, qui me quotidie lubentes adirent sciscitaturi auditurique, nisi periculo uetarentur. Nec quidam magis dolent, quam quod a Cathedra publica prohibeor, quam nondum tamen ambiui. Attamen ea, si quoquam alio tempore, nunc mihi maxume opus erat, e qua nimirum toti populo, quicquid est negocij, libere detegerem, meque omni suspicatione citra fucum liberarem. Sacerdotum praeconum superbia me uitat, adeoque non secus odit, ac atri limina Ditis. Sed ego eos, non minus curo, quam palustres ranas cum suo Brekekekex coax coax. Et prodigium, Tacens id hominum ge nus offendo, Quid quaeso futurum, si ruptis linguae claustris declamitare in eos coepero? Feruent in me odia aliquorum, sed non inueniunt, quo ea uelent, adeo DEO laus, nihil irreligio sum, nihil criminosum mea habet fama. Quidam affinium, quos mihi Ioan nes, beatae memoriae, frater meus ducta uxore fecit, id de me sentiunt, quod de Domino consobrini in historia Euangelij: honesti alioqui homines. Plurimis in animis lateo niger, qui tamen uultu isthuc dissimulant, uerum ebrij effutiunt, quod sobrij in pectore premebant. Sunt qui loquentem, ceu Corycaei obseruent, ijs nisi consyderate loquar, protinus sum nescio quis. Sed Dominus omnis terrae gubernat corosque


image: s097

meum, ut ab Orthodoxia nihil delyrem. Illud constat, adeo omnia nunc esse exacerbata, ut tutum minime sit inter Euangelicos Euangelium confiteri, nisi uelis Lutherizare, hoc est, ita Euangelizare, ut filios sectae liberae non offendas. Nam ij uitam aeternam sibi pollicentur, si credant modo, utcumque uiuant. Au disti breuiter, quae augurabar te scire uelle. Verum non est, ut inde quicquam moueare. Sto certus DEI uirtute, et eiusmodi me laturum sciebam. Gaudeo quod uel pauci sunt, qui rectum aequumque iudicabunt. Pungit potestatem tenebrarum, quod sectas insectamur, et praesertim Lutherismum, qui si diu sta bit, ducet coniuratos in Paganismum, et sensim in Py thagorae placitum, qui de DEO dubitabat, mox in Diagorae sententiam, qui esse DEVM negabat. Epicurismum iam pene uidemus, quum sint, qui licet DEVM esse credant, attamen nihil curantem autumant. Quod ad uitam attinet, iam diu in confesso est, quid sit maior Sectae pars, Nempe Sardanapalitae, portantes authoris epitaphium in animo, Ede, Bibe, Coi, Caetera sunt nihili, et habentes Euangelium in ore. Si ista uita, istis operibus, ista latria coelum appraehendemus, stultissimi fuere patres martyres, quos olim uia arcta secundum archetypon ducis sui ingressos nouimus: Si haec est doctrina Euangelij pu ra, certum est, doctrinam apostolorum puram non


image: s098

fuisse. Si haec est Ecclesia CHRISTI, necesse est, primaeuam CHRISTI non fuisse. Sed haec alias. Inaudiui quid hostilium uerborum in me expuerit Aposto. uester. Ad cuiusmodi respondeo: Sit nomen domini benedictum millies, et iterum millies benedictum. Mens mihi praesagiebat, dum Nymeciae adhuc degerem, fore ut ipso machinante, in antrum denuo ra perer. Propterea, praeter alias causas, maturaui abitum, et nondum abijsse poenituit. Porro hic sum in manu DEI Opt. Max. Si quid in me habet, agat scri pto, non ui, non tyrannide, ut liceat agnoscere Apostolicum. Si falsitatis aut noui dissidij conuictus fuero, nihil supplicij deprecabor. Nosti quod sumpta fi ducia ante, ipsum adierim, quam illinc discederem, auditurus eius erga me uoluntatem. At nihil audiui aspe rum, nihil hostile. De Ioanne Campano multa mihi referebat, quem ut familiariter noui, ita illius institutum plane mihi incognitum. Scripta illius nun quam uidi, DEO teste, et malum quippiam ab eo nunquam au diui, eodem teste. Verum a Campani negocio abun de me in Apologeticis purgaui. Dixerat me dolo e Saxonia demigrasse, fictis ad hoc literis euocatricibus sub patris titulo etc. Peruellem, homo sic grauitatis Theologicae memor fuisset, in quam tam impu dens mendacium non cadit. Sed non opus, tam manifesta diluere. Si quid in me tentabit, non ero elinguis.


image: s099

Tuebor meam Innocentiam cum Hieremia ac Paulo legittime, modo per hostium uiolentiam liceat. Noui hic nihil est quod te scire cupere arbitrer. Principi Hessiae nostrae alta pax est, nec audio qui cum infestet. Nuper a subditis pecuniam subsidiariam rogauit, non postulauit exactionem: Ipsemet rogarat et uerbis blandis atque familiaribus. Faccha no stra septuaginta duntaxat aureos pendit, idque ex aerario curiae, ciuibus non grauatis. De mutua Heluetiorum strage forte audisti. Euangelicis suis CHRISTVS non affuit, quantumuis crederent. Tempestiuum esset, tempestiuum esset, inquam, ut rem tandem Cati consyderaremus. Subindicat euentus iste, quid futurum sit, si quando Carolus Caesar una cum totius Imperij Romani sup petijs expeditionem in nos fecerit. Da pacem domine, et tolle longae pacis mala. Magistratus captos aliquot Anabaptistas carceribus publicis custodit, et ipsum Rinchium quoque. Princeps nondum in eos animaduertit, sed hoc quotidie expectatur. Istorum hominum secta, ommibus facile inuidiam mouet, qui uel mentionem eorum faciunt. Qui aliquid de DEO, de uita Christiana, in improbos saeculi huius mores dicit, nae istum insignem retinctorem esse oportet. Et sunt, qui cam notam fugiendam crebris potationibus censeant. Nam eo perduxit orbem libertas ue stratis Euangelij, ut si quis detrectet cum ebriosis suibus


image: s100

uolutari, hoc est Sodomi [gap: Greek word(s)] , at uero uitae corrigendae studeat, is sit retinctor oportet. Qui pauperes illos modico uillo refocillandos cupit in uinculis, iuxta Lamuelis legem, Adeoque, qui in colloquijs illos Vulcano aut Neptuno inclementer non adiudicat, is Retinctor sit oportet. Rinchium ueterem so dalem, per literas monui, ut Anabaptismo renuntia ret et doceret quae propius ad salutem animarum fa ciunt, sed in pposito perstat. Vir is est incredibili fortitudine, uita austera, et excellenti eruditione, si modo, fauente DEO, ab illa Retingendi dementia auocari posset. Quod uult DEVS, fiat, [gap: Greek word(s)] passim grassatur, non secus ac superiore anno [gap: Greek word(s)] . Non est iam tutum ambulare inter Fuldam et Erphordiam. Quotquot enim oppida ac Vici medij, hos corripuit lues, excepta nostra ciuitatula. Attamen huic grauiter imminet, et iam tertio in aedes quorundam inuasit, uno atque altero elato, sed incusso impoenitentibus terrore, tertio aufugit. Expectatur autem rediturum malum ubi ultori DEO uisum fuerit. Tui memoria omnibus in patria grata dulcisque est. Fratria tua paupercu la est, opem tuam inclamat. Nullubi rectius collocaueris Eleemosynam. Vale. Facchae. Vigesimo quarto Decembris. Anno M. D. XXXI.



image: s101

B. R. S. D.

LEGI LITERAS TVAS INIMICAS ET damnatrices, sed falleris Raidi falleris, si exi stimes me ad id genus popysmata terrefieri. Occallui propemodum ad uoces Cyclopicas et horrisonas, quibus quouis flecti leues solent. Desine uero o amice Raidi desine irasci. Nam ira hominis iu stitiam non operatur. Et uix credas, quam immane spectrum sit iratus homo. Diuus Basilius tale monstrum mire depinxit in Homilia quadam, hanc uellem modo legeres. Adeoque poeta gentilis uidit hoc, quando caneret:

Pallor in ore sedet, Macies in corpore toto,
Nusquam recta acies, Liuent rubigine dentes,
Pectora felle uirent, Lingua est suffusa ueneno.

Alecto adest, quae solet, ut ille ait, unanimes armare in praelia fratres, atque odijs uersare domos. Iudicabam te infractiorem esse, quam ut tui ita impotens tumultuareris, et integriorem, quam qui tam subito ueteris amicitiae rumperes uinculum, immemor omnis habitae consuetudinis. Sed ad rem. Impingis mihi mendacium, quod dicis me ad te uenturum pollicitum, nec uenisse: quum scias me addidisse in templo tuo: Veniam, inquiens, si per nuptias licet. Et si adeo conspectum tuum uitauissem, non tum iussissem, ut filius thalami, una nobiscum pransurus ires. Atque


image: s102

hoc non solum, sed et ursi ut comitareris, caussans te laborasse copulandis nuptijs, unde dignum, ut de nuptijs ederes. Quod uero de Ioanne Moro commemoras, plane recordatione assequi nequeo, quid id hominis sit, tantum abest, ut meminerim quod tu scribis, me illi Moro dixisse. Verum ita res habet: Rede untes a tua Ciuitate equitabamus una semimiliare plus minusue Crucibergensis et ego. Soli igitur col loquebamur super uarijs rebus horum temporum, id quod ille nocte proxima, mecum quippe cubans, efflagitarat, huic per occasionem reddidi caussam, quur me non poeniteat quo minus te non inuisissem. Nam, inquam, futurum erat, ut si cum eo miscuissem sermones, eiusmodi forte incidissent, qui Raidium offendere poterant, hominem prodigiose Lutheranum, cuiusmodi ille Cratoni significaturus, magnam inui diam in me forsitan concitaret, idque ad eiectionem usque, Propterea potius esse, abstinuisse ac tacuisse, dum ratio posceret. Quid isthaec uerba faciens Raidi deliqui? Iure iurando affirmare possem, me eo ani mo Hersfeldiam non uenisse, ut te non alloquerer. Nam persuasum mihi habebam, parochum te nuptijs non interesse non oportere. Quare si te alloqui refugissem, Hersfeldiam non uenissem. Nuper ante discessum e Saxonia Lutherum ipsum adij, et affatus eum, relicta ualedictione, abij. Tantum, crede mihi,


image: s103

animo meo roboris superest, ut huius sectatores ac membra libere alloqui ualeam. Sed quid ni tu me adijsti, quando quidem neglectam conuentionem tam sinistre eleuas? An non aequius erat, te hospitem adamatum inuisere? Si me ita amore complecteris, quur me non in aedibus Alberti quaeritabas? Aut quis te uetuerat, ne ires in domum Melsungij, maxime conueniendi Vuicelij tui gratia? Iam si ipse ad te uenissem, non solus uenissem, sed cum ijs forte stipatus, quos tu aegre tulisses domi tuae (ut iam sunt homines male fidi) et illi ipsi uinolentijs suis nostra repressissent colloquia, quae auebas. Nam quis locus est saeueris sermonibus in nuptijs, circumstrepentibus undique poculis, sonitante, tripudiante, breuiter furente temulentorum turba? Quod eiectionem subtimebam, non est quur usqueadeo mirere. Scis enim temporum istorum fer reorum iniquitatem indicibilem. Qui dissentit a temere receptis dogmatis, is ilico in periculum uocatur. An mentior? Nescis istas uoces, Anabaptista est, Ar tophagus est etc. etiamsi ab ijs, quos nominaui, longissime absit, qui culpatur? Exoculata sunt hominum iudicia, nemo uult quod rectum uerumque est dignoscere, sed omnes a praeiudicijs pendent, contraria hisce damnant, nec habetur ultra scripturae ratio: Quid, clamant, Scriptura? Scriptura omnis nostra est, nos habemus uerbum, nos sapimus soli, nos recta gradimur


image: s104

uia, nos filij DEI. Labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? Vide Raidi quid facerem in tanta animorum peruersitate? Sunt qui ad quiduis credendum adducantur et quibus eadem opera persuadeas, ut credant (quod scripsit Plinius) esse in Asia cautem horrendam uno digito mobilem, at si toto corpore impellatur, resistentem. Omnia a quocumque, quandocunque, de quo cunque prolatum credunt nihil trutinantes, ut necessarium erat. Censes ne illud Catonis locum hic habere:

Proximus ille DEO qui scit ratione tacere?

Est enim aliquando tacendi quoque tempus, et nosti. Propheticum dictum Amos ac Syrach. Loqui possum, subministrata DEI uirtute, sed ubi auditores sunt, ubi rogor, ubi res postulat. Caeterum quid opus erat, ita animo ringi? Dixine Cratonem et te me eiecturos? Quo argumento colligis me de uobis, ut de sanguinarijs suspicari? De Cratone magnifice sentio, nec credo eum mihi inimicum, Imo habeo illi gratiam, quod exuli et egeno mihi bene uoluit, quod me aduersus calumniam defendit, quod restitutum cupiuit, quem non dubitauit, tyrannide Dynastae cuiusdam adulteri e possessione esse deturbatum. Quid, quod de principe illustriss. melius sentio, quam ut hominem indicta caussa eijciat? Nicodemicum illud altius, credo, imbibit, quam ut in insontem saeuiat. Quale


image: s105

autem est illud? Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab ipso, et cognouerit quid faciat. Spero illum Traiani Imperat. uirtute praeditum, qui amari quam timeri maluit. Et Augustus Imper. dixit: Ni hil minus congruere principi, quam temeritatem, hoc principem nostrum spero, inquam et sentire, et minime omnium esse temerarium. Si schismata molior, aut molientibus suffragor, age, exaudiat. Imo tota inde inuidia et persecutio continua me degrauat, quod schismaticis non suffragor, sed refragor. Praeterea iacis in me illud dominicum: Nolite iudicare. Mi Raidi, uter alterum iudicat? Tu me non audisti, nec me penitus cognouisti, et tamen ubique me iu dicando mordes, praesertim cum in fine amicae epistolae tradis me diabolo. Vbi simile ego feci tibi aut alijs? Et dic mihi per DEVM bonum, Quo uos spiritu tam protinus pronunciatis in homines? Artificialiter admodum calletis nigrae uestrae succo loliginis, non depingere, sed dispungere alios, idque ob nullam caussam nisi quod [gap: Greek word(s)] prudentes optare uitent. Condonet tibi uiolentum, et blasphe mum iudicium de me tuum Opt. Max. DEVS. Quod de Romelio scribis, non citra admirationem legi. Existimaui hominem illum probiorem, et mihi ex ueteri Hersfeldensium sodalitate deuinctiorem, quam qui spargere eas uoces audeat, quae ut maxime uerae essent,


image: s106

non debebat tamen amicus ita tergiuersari. Cur Romelius mutus erat, quando haec uerba ex me audiuit? Proh hominum fidem. Sed exedendum mihi est calidum istud prandium. Minime inficias eo, quae iste prodidit, non quod ea adhuc penitus recorder, sed quod non ualde secus sentiam. Contuli fortasse schismata quae istis annis praeter omnem opinionem inualuerunt, et quae nemo facile uniat sedetque. Horum praetuli Lutheranum, nam ita scribis, caetera hu ic postposui. Num ita habet? quid culpas ergo immerentem? Praetuli caussam Lutheri. Quid amplius quaearis? Dices, caussam uocas, cur non potius aliud? Quid aliud uocem Raidi? Ipse Melanchthon caussam Lutheri uocat, et idem complures. Quid uero de Anabaptismo sentiam, tibi opinor non obscurum est, partim ex meis ad te literis, partim ex colloquio, quando discederemus a Marpurgensi ciuitate. Dico esse scelus, hominem tinctum retingere, quemadmodum in decreto Pontificio dicitur. Dico licere infantes Chri stianorumtingi, sicut hoc a mille amplius annis factum legimus. Fertur illos plus habere errorum, quam Anaba ptismum, ego eos non numeraui unquam, Nec scio quinquaginta ne sint errores, an quingenti. Videat Romelius quid dixerit. Audiui illos grauiter alicubi deceptos. Insuper legi quod Augustenses et Heluetij con tra eos aediderunt. Si uera omnia sunt, quorum insimulantur,


image: s107

nae illi impudentes, et absurdi haeretici sunt. Vtcumque est, ego ab ista haeresi alienissimus sum, nec cum ullo horum communicaui, nisi cum uno atque altero, idque reuocandi studio, non approbandi. Vita quorundam mihi cognitorum semper mihi arrisit, et nisi ficta est, optarim ad eum modum uniuersos uiuere, qui se Christianos gloriantur. Si quid mali alunt, ego nescio. DEVS iudex esto, cui abscondita cordis cognita. Quod scio loquor, Quod uideo testor. Rinchium apud nostrates in publica custodiae asseruatum per nepotem ad Palinodiam anabaptismi solicitaui rogando atque monendo, sed sine effectu. Dicitur Christiane docere in multis, Ipse eum non audiui, nec uidi, praeterquam Lupenitiae, quum nondum esset in hunc errorem lapsus. Vtinam res ad felicem exitum spectaret. Sententiam meam de Artophagis identidem nosti uel ex loquaci illa epistola, quam tibi reddidit Ludimagister meus. Dico, panem esse corpus domini secundum uerbum domini ueraciss. Hoc docui, hoc rogatus saepe confessus sum. Testantur tale scripta mea. Nec si aliter opinarer, metu ullius dissimulare uellem. Caeterum quod dixeram, me posthac concionari nolle, nam doctrinam Lutheri non diu duraturam, equidem mi Raidi saepenu mero adhuc testificor. Non quod in totum et omni Cathedrae, sed Cathedrae modo iuratae in uerba Magistri,


image: s108

qui CHRISTVS non est. Poterit fieri, ut denuo doceam publice, sed iussus, sed liber, sed orthodoxus. Nolim mihi linguam uinciri et frenari ad cuiusuis nugatoris arbitrium. Detur mihi itaque cathedra, e qua concionari liceat secundum formam antiquissi morum Concionatorum, et mirum ni suscepero. Iam uero quod doctrinam istam, quam uulgo Euangelicam uocant, non diu duraturam autumaui, certe omnia euenta clamitant. Et nisi esses plus aequo stupidus, sentisceres idem in quotidianis caussae istius deliquijs. Adparet hoc in occasu rerum. Ipse contem ptus qui uestro merito in uos effusus est, de exitu pronunciat. Verum hic pateret campus, de caussa se rio disserendi, sed hoc praeter institutum est, et ultra epistolarem modum. Scribis de odio quod depraehenderis in me in comitatu a Marpurgo. Rogo te uero quid iterum tam inimice iudicas? Cur protinus interpretamini odium, si quis ab aliquo dissentiat? Religio est, timor Domini est, sapientia est euigilare e tenebris erronearum opinionum ad lucidiss. ueritatem. Audiebas id temporis mihi Lutheranae Eccle siae statum non probari, cuius rei demonstrandae du os libellos ad praelatos ipsos, penes quos rei summa est, scripseram. Hos tibi domi tuae uidendos exhibui. Si odit, qui dissentit, ideo non ab antiquis haereticis dissentiamus, ne eos odisse uideamur? Ego neminem


image: s109

odi, qui pro omnibus DEVM quotidie oro. Quod si improbius instes, rem odi, non personam. Adhaec scribis me tuam concionem repraehendisse, quam me auditore habebas. Summum hoc mendacium est, a quocunque tandem confictum sit. Ego lau dibus uexi eam, uel Alberto teste, maxime propter uicia, quae ex Psal. xiiij. non inscite damnabas. Erant uero, qui responderent, tales non semper fieri conciones, sed hanc nobis audientibus forte ad gratiam factam. Hoc nihil ad me. Si recte concionaris, mercedem accipies. Tibi luditur, mihi nihil, Ad eum mo dum mea non magni referre arbitror, quod Lutherum ad astra usque Empyrea tollis. Tribuis illi palmam arcemque. Esto sane, primus, solus, unus docuerit Euangelium, intra mille quadringentos annos, Caete ri sint atheoi, et ranae Aegypti. Sodes fruere animo tuo. Nam dulce est etiam desipere. Quid ad me, esto praeterea DEVS, esto [gap: Greek word(s)] Lutherus? At tibi, mihi non item. Scio quos ego duces sequar. Hos quantumuis de ponte deijcias, deiectos calces, calcatos condemnes, condemnatos crucifigas, crucifixos diabolizes, Attamen ij sunt, quibus indignus sis, matellam porrigere. Noui quantum Luthero debeam. Quod debeo, tribuo, nihil ultra. Deinceps tragice tumultuaris, dicens me denigrare in conuentibus, eundem DEVM Martem


image: s110

Lutherum. Respondeo: Etiam atque etiam tu homo bel lus es, qui omnia quae contra me scribis, ex inani rumore uenatus sis. O CHRISTI purum praeconem, qui nihil solidum, nihil certum in eum scribere potest, quem obiurgat. Et quid ita in me exerces dominium? Num ego tuum mancipium? Aut ambis ea occasione Visitatorum munus? Contingat tibi, quod ambis, adeoque nescio quid splendidius. Ad institutum reuertar. Non nego aliquoties incidisse sermonem de Luthero in coenis (quas tamen semper defugio, domi meae ceu in Cochlea mansitans, testibus etiam maleuolis) Factum itaque, alio aliud loquente, ut ipse quoque de hominis ingenio aliquid dixerim. Nam scis ex poeta uitium tanto esse conspectius, quanto qui peccat maior habetur. Dixi uero, quod ille longe se cus adfectus sit, atque sancti Apostoli, quorum uice integrius alijs fungi se profitetur. An fallor? Confer hosce quaeso, lmo confer illum cum ueteribus episcopis, et erunt dissimilia pleraque. Quid, quod tantum irae (quae est breuis insania) tantum odij, tantum uindictae, tantum tyrannidis, tantum maledicentiae, tantum arrogantiae, tantum audaciae, tantum luxus, tantum molliciei Milesiae, uix in ullo pseudoprophetarum aut haereticorum inuenias. Nec huiusmodi tu nescis, sed te delectat polypus Agnae. Quid inquies, proficit, si in uitam eius absentis dicas? Respondeo:


image: s111

Quid proficit, quod uos in episcopos, abbates, cano nicos, principes et ciues non Lutheranos sine modo fineque dicatis, idque clam ipsis? Inter quos nullus est, quem probetis. In quibus poculis non laceratis Sacramentarios? Quando non Crotum, quando non Draconitem, Petreium, Vrbinatem, Caeterosque refragatores dente Theonino rabidoque arripitis? Vtinte rim de me nihil dicam, qui non ignoro, quam amice me Vuittenbergae tractent. Ad huiusmodi tacere nos uultis, ut uobis solis conueniat male loqui. Age, Ma lo istud uobis, quam mihi conueniat. Dixi uero in eius ui tam effoeminatiss. non ulciscendi gratia, quemadmo dum ipsi facere consueuerunt, Sed ut cognoscant, quo loco res eorum sint, si quidem talem habeant uiae suae odegon. Nam certum est, arborem e fructibus agnosci. Nec uerisimile est, ut is omnium optime doceat, cuius uita tam mundana est. Satius longe esset, ut quod de Origene legitur, Luthero congrueret: Hic est qui quale uerbum habet, talem uitam habet. Quod si ita esset, quem non puderet quippiam mali de eo dicere, faciat mendaces, qui sunt dicaces, uita sanctiore. Neque enim solus ego de eius loquor rebus. Regiones plenae sunt Lutheri luxuriae et tyrannidis. Certe laudare non possum, si quid laude caret, et si te ruperis. Video Manticae, quod in tergo meo est, laus DEO. lgiturne cum periculo Germaniae dissimulanda erant


image: s112

Tubera istius prophetae? Nondum Raidi rem plane detexi. Fiet uero, si uolent. Porro ueterum exemplis iuuor, qui non bene de aduersarijs scribebant, quia non bene illi uiuebant. Fecerunt uero hoc, ut reduce rent assectatores. Ad ultimum uis tibi responderi, quid de doctrina ista existimem. Abunde hoc ex superioribus opinor tibi conspicuum est. Vellem sapien tius nos in plerisque iam pridem gessissemus. Si te nul lius, at me multorum poenitet, quae uelut ex Tripode certissima pndicaui fecique, nescius hominis esse commenta. Tametsi annis abhinc quatuor oculatior esse coepi, Gratia lausque in altissimis DEO. Si quaeras, quam sequar doctrinam, dicam breuissimis: Sequor doctri nam Ecclesiasticam, quam per Apostolos traditam, duce IESV CHRISTO unigenito DEI, seruatore solo, consignauit infinitorum Martyrum largus cruor, quam, inquam, prouulgarunt scriptores antiquissi mi, quam diuulgarunt Episcopi sanctissimi, quam totus orbis ab ortu usque ad occasum recepit, credidit, custo diuit. Habes quod tanto studio rimaris. Si igitur doctrina Ecclesiae (quam ad sanguinem usque, per fortem Israelis asseram) tibi placet, adde te mihi socium, quod nimirum polliceris in epistola. Sin placere pergit ea, quae nudiustertius quidam somniauit, habes me dissentientem, at nihilo amicum infensiorem. Si quid ista peregrina ueri rectique continet, ex


image: s113

Ecclesiastica atque ueteri acceptum ipsum est, ideo tale amplector. Noua omnia horreo. De Croto satis dicaciter scribis. Sed haec ars est scholae uestrae, nempe illudere, pungere, atque arrodere, qui recusant idola uestra exosculari. Fecit hoc ipsum tamen aliquanto magistralius scilicet Pincerna ille, is atrociter in uirum bonum inuehitur in suis ad me scriptis. Nec dubito, quin is tibi de digamia dixerit. Sed glorietur ille pro libitu. Ego pensum meum exolui. Si uir est, repetat sua argumenta. Sed plus satis haec. Suffuratus mihi es totum diem, dum ad tuas calumnias respondeo. Vale. Datum [gap: Greek word(s)] . Facchae duodecimo Decembris. Anno M. D. XXXI.

M. L. S. D.

PELLICVLAM VETEREM RETINES LEIstriole. Quid ita inquies? Solebas siquid mi hi Charum erat, oblata commo ditate [gap: Greek word(s)] siue ut id ciuilius dicam, inscio me in sinum amittere, hoc ipsum hinc discedens quoque fecisti. Nil, ais, flagi tium commissum. Amicus in amicum non peccat. Ius amicitiae nondum uiolatum. Nae tu scite hoc. Age, offensiunculam acceptam abolesti. Cur enim in crimen amicum tantum pro leuiculo aliquo (ut putatur) uocandum iudicem? At isthuc tibi summopere curandum fuerat, ne codicem perijsse, uel ab alijs lectum


image: s114

esse passus esses. Neque enim a me scriptum existimes, ut ita rudem, indigestum, inemendatum, in manus alienas, uenire uoluerim, sed ut esset mihi penu quoddam, in quo condam et componam, quae (ut ille ait) mox depromere possim. Exigit hoc studiorum meorum ratio, ut semper ad manum sint eiusmodi char tae, in quas, ut quaeque inter legendum et meditandum occurrunt, protinus abijciam, posteaquam in animum induxi, doctrinam quam uulgo Euangelicam dicunt ad [gap: Greek word(s)] , adque amussim exquisitiore diligentia uocare. Apud Nymeciam plures similium codicum in promptu habebam, eosque distinctos, et singulos sin gulis argumentis separatos. Translationes teutonicas ad fontes conferenti, aderat peculiaris liber, qui excepit, si quid minus integre, et pro negocij praesentis commodo transtulisse mihi uidebantur. Aderat alius, cui concredebam, si quid minus orthodoxe enarrassent, ut sunt plurimi loci, a germano sensu tor ti flexique mira arte, non ob aliud, quam quia studio a ueteribus dissentire placuit, ne quid scisse illi uiderentur. Alius item erat, in quem scripturarum multitudinem conuexi, et locis suis discreui, ut fere nihil sit rerum, quod non perquam multas habeat scripturas tam propheticas, quam apostolicas. Alium destinaram lectionibus scripturarum saeuerioribus, anntans, quae uide bantur proxime facere ad horum mentem, qui tradi


image: s115

derunt nobis Theopneuston scripturam. Nec hoc feci alio animo, quam ut mihi penitus infigerem scripturas, utque eas mihi redderem familiariores, non solum ut excuterem. Progymnasmata illa mire rudia sunt, praesertim quae nugabar, quando primum in Saxoniam uenissem. His addo Sisypheum laborem, quem impendi in totum Paulum. Nam hunc concionans, non potui committere, quin opus conduplicarem, hoc est, scriberem quae condonatus fueram, idque mihi, ut mentem Pauli haustam in chartis asseruarem. Duo alij erant praegrandes, quos lectioni Ecclesiasti corum doctorum assignaram: in alterum contuli, si quae ex uetustiss. decerpseram, in alterum quae ex recentioribus. Est iam alius mihi ad manum, cui committo nihil non, ut per uaria oberranti uaria incidunt. Si quid uidetur aptum contra Anabaptismum, suum habet locum. Si quid de recto baptismi usu, si quid de Eucharistia, si quid de poenitentiae usu, si quid de Ecclesia catholica, si quid de haeresibus, si quid de ritibus et ordine Ecclesiae. Singula singulos habent nidos. Praetereo si quae adnoto de ijs rebus, cir ca quas hodie lis est, ut de sacrificio, confessione, intercessione diuorum, ferijs, ordine clericali, monachismo, ieiunijs, castitate, mortuorum cura, deque id genus reliquis. Neque enim uiuere mihi posse uideor, nisi eiusmodi quae spectant ad Christianismum sacrosanctum


image: s116

inquisitione pia uestigem pensitemque. Quo in negocio nihil magis queror, quam quod ditioris Bibliothecae mihi non est copia. Persuasum mihi est, uni homini monacho non credere. Deinde Ec clesiae catholicae doctrinam uniuersam non conuellere, uti nec ritus uniuersos. Postremo ueteres Heroes non reijcere: cur haec, ipsus scio. Malebam sane [gap: Greek word(s)] pleraque, et rem ad nascentis Religionis primordium reductam (id quod magno flagrantique zelo totum istud quatriennium, scriptis, dictis, preci bus, lachrymis, monitis poposci apud DEVM et homines) Sed uideo quae nunc instent, Imo extent tempo ra. Video omnia confusa perturbataue Sectis, omnia exasperata dissidijs, omnia ambitione, cupiditate, luxu deturpata. Proinde si Ecclesia esse non potest, ut initio fuit, sit saltem ut post initium fuit. Iam si hoc quoque adynaton clamitant, sit, ut erat, nuper, quando ab ea ad Schisma desciuimus, modo omni cura et solicitudine, modo coactis synodis, modo omnium ingeniorum uiribus, modo omnium piorum precationibus, modo omnium sapientum consilijs atque deliberationibus expurgata, uigori alicui restituatur, ne plane sui dissimilis esse pergat. Quod si ipsum etiam non impetrabo, purus ero a condemnatione istorum iusta, penes quos facultas restituendi fuit, et ad ultimum usque uitae spiritum contestabor in illos,


image: s117

dicamque: Vae uae uae omnibus, qui uel tuentur Ecclesiae sordes, uel tolerant quum auferre possint. Sed praeter animum perstrinxi Ecclesiae negocium, quum ali ud scribere instituissem. Tot igitur Lestri libros, quos ueluti materiarios paraueram, si quis me clam ablatos fratribus exhiberet legendos, is, mihi crede, gratum animo meo haudquaquam faceret. Erant Rhapsodiae quas studia mihi pepererant in usum concionis, aut in certamen disputationis. Non erant libri, sed librorum instrumenta quaedam, e quibus nimirum ij, si opus sit, procuderentur. In ista promptuaria deponi solent, quae quoties necesse est, ad utendum depromas. Atque hic nihil dico de ijs chartis, quas etiamnum paratas habeo ad humanioris studij necessitatem. Est, cui trado si quid pertinet ad Topographias et uarias nationum religiones ritusue. Est, in quam transfundo, si quae saniora reperio in opusculis Euangelicorum Theologorum. Est, in quam col ligo atque coaceruo exornationes Romani eloquij, item historias iucundiores, carmina, fabulas, cuiusmodi nimirum conuertam ad usus pios. Est denique charta, quae capit excerpta e libris aliorum, mihi mu tuum acceptis, utpote quos ipse met non habeo: Nec refert, cuius generis, aut professionis authores illi sint. Excerpoe Medicis, e Iurisperitis, e Rhetoricis. Nihil non degusto, non cyclopaediae, sed palestrae gratia:


image: s118

Nam bella mihi uideo, bella parata mihi. Quas char tas ut mihi scripsi, ita inutiles alijs fore credo suppilatas, si quando informes, incompositaeque sunt, et nulli fortasse character ille noscitandus. Satis haec. Libel lum de bonis operibus, quem tibi amore tui excisum, ut uideres, dedi, non uero cur non plures uideant. Huic praeter eruditos et aequos iudices nihil comprecor. Apologeticum item, in quo carceris immeri ti aterrimam infamiam effugi, legat qui uolet. Da ue ro operam, ut fidem tuam redimas, hoc est, ut mature mutuum acceptum remittas. Praecipue remitte cum isto nuncio syllogen. Expecto eam, efflagito eam, Non potero ea unum diem commode carere. Certe nisi amicus esses, immoderate ferrem clandestinam ablationem. Adiuro te, ne me frustreris. Sin minus, mittam meis pecunijs nuncium, qui codicem a non amico auferat. De rerum mearum statu satis scis, ut superfluum sit, aliquid de his commemorare.

Hostibus in medijs interque pericula uersor. Haec summa est. Vale in seruatore bono IESV, DEI unigenito. Facchae. Octauo Aprilis. Anno M. D. XXXII.

H. K. S. P.



image: s119

NONDVM VALEDIXI AMICIS, QVOS passim dispersos habeo in Thuringia ac Hassia, licet illorum bona pars amicitiam negare, aut certe dissimulare uideatur. Tempora infausta aliquos mihi, et hos non uulgares, e uiuis ade merunt. Nonnullos plane inimicos effecerunt casus uarij, quippe hos, qui Tcthydem simul et Galateam amare possunt. Istos sui languori relinquo. At illorum aliqua mihi habenda ratio est, qui uel metu uel pudore tacent, dilectione mei nondum extincta. In quorum numero te non possum non ponere, uirum ut ego quidem iudicaui, neque malum neque stolidum. Mirari uero satis nequeo, quid ita conspectus nostros fugitent boni homines, quum neque Basiliscus sim neque Crocodilus, neque hyena, ut me adeuntes aut aspectu neci dedam, aut deuorem anthropopha gus. Sed citra iocum, neminem unquam ita tractaui, ut non redire, quam uitare malit. Accepi aduentantes honorifice, usus ijs sum amice, dimisi amanter. Ca ui diligenter, ne quem libertate mea offenderem, nisi quod quidam adeo proterui sunt, ut uel muscae acicula icti ultionem moliantur. Bonis doctisue semper mea fuit consuetudo suauiss. et ab ijs frequentius quaesitabar inuisebarque, quam ex re mea erat. Nunc nullo meo merito horrent isti aedes meas, obuium for te per ambages declinant, a colloquio resiliunt, ad no


image: s120

minis denique mei mentionem inhorrescunt. Rogati quur id faciant, respondent se non simultate, sed nescio qua de caussa hactenus Vuicelium uitasse. Ne mo omnium extitit, qui quod in animo praemeret, li bere mihi dicendum putarit. Omnia technis ac hypocrisi teguntur. Nemo item extitit, qui potuisset fidei famaeque meae integritatem unico uerbulo notare. Saepenumero fors obtulit, ut aliquem istorum pseu dophiln in deambulatione aut conuiuio praehensum rogarim: Ecquid tam insolenter sese erga me ge reret. At isti mirum quam blanda afferebant, quibus eam insolentiam expurgarent, dixisses meros Pylades, Pyrithoos, Theseos, Damonas, Pythias. sed res ipsa iterum atque iterum arguit, quam non ij sint, quales se praehensi finxerant. Mihi equidem non tantillum offi cit horum hypocrisis, sed ipsos prodit, et nudos ignominiae futurae propinat. Qui me non adit, ei abire rursus necesse non est. Qui me non salutat, eum resalutare non cogor. Solus non sum, etiamsi sine pseu dophilis sum. Salutor, etiamsi me isti histriones non salutant. Gaudio autem mihi maximo est quod me nemo omnium odit, horret, uitat culpa mea. Nemini irae aut inimicitiae caussam tantulam praebui. Neminem a me repuli, aut alienaui quibuscumque modis. Inte ger amicitiam cum cunctis initam custodio. nulli resigno. Nec facient, quin eam custodire, quoad eius fieri


image: s121

poterit, pergam. Ais, esse aliquid praecipuum opor tet, ob quod ita te auersentur. Profecto. At quid istud sit, augurare. Dicam, ne forte fallat augurium. Ante annos plus sex coeperunt animo meo multa displicere in euangelica Ecclesia, pnsertim quod ad mores attinebat. Id temporis incoeptabam zelum DEI exerere in iniustitiam et tenebrarum opera, idque publice et domestice, concionando et scribendo. Non diu post, ut res pedetentim lababatur in deterius, displicuit eius Ecclesiae ordo, ac regimen. Neque enim ullubi uidebam, quod adficeret bonorum animos, et quod ad pietatis studia inuitaret. Videbam pleraque ueluti per ludum agi, nulla grauitate, nulla reuerentia, nullo timore. Videbam humanas constitutiones huma nis succedere, et hesterna hodiernis mutari, nec fieri meliorem sine ceremonijs, quam erat in ceremonijs. Imo ceremonias leuiculas, a quocunque balneatore excogitari, atque sub Euangelij pallio uenditari. Huiusmo di mihi, inquam, uehementer displicuerunt, quare ad scribendum adigebar. Scripsi itaque de Corrigendo Ecclesiae Euangelicae statu librum latinum, quem Phi lippo cognitori supplex detuli. Mox alium paraui de dissimilitudine Ecclesiae nostrae ab Ecclesia ueteri, hunc Ionae per literas obtuli. Coepi rem e suggestu quoque agitare, ne plebecula falso persuasa arbitraretur, iamiam florere uere syncerum Christianismum,


image: s122

Ne quid de multis et prolixis epistolis ad amicos eadem de re missitatis dicam: At ubi intelligerem, monitis meis exasperari cognitores, et populo Euange lico duram uideri disciplinam, rectiusque et Christianius institutam uitam, adeoque saluberrima et optima et Christianissima quaeque tantum non rideri, nec tantulo probiores ullos undiquaque auditis nobis reddi, imo improbiores aliquanto, occoepi de doctrinae ueritate apud memet ambigere. Addebat suspitionis nonnihil uexilliferorum luxuria, tyrannis, auaritia, arrogantia. Augebat conceptam suspicionem to tius fabulae, cursus illaudatus, caetera hic referre non ausim. Augebat hoc quoque, quod tam pugnantia sibique neutiquam constantia indies scriptitabant. Praeterea audiebam alios item ex ea egressos ecclesia, receptae do ctrinae reluctari. Et commodum mihi contigit, uetustiss. scriptorum Bibliotheca, quam diurna ac nocturna ma nu uersabam. Persentiscebam euangelicissimos quosque, alium tepere, alium frigere, et quanto uerbosius euangelizentur, tanto incertiores mollioresque nonnullos, tam ex plebeis quam patricijs fieri. Proinde ad examinandam doctrinam totum animum adiunxi, idque ante sesquiannum. Detraxi primum doctrinae authoritatis laruam, exui eam praeiudicijs istorum, a quibus nata creditur, semperque succurrebat illud Ouidianum: Sua narrat Vlysses. Statui igitur eam


image: s123

nudam coram DEO et sacris literis, et sanctae Ecclesiae scriptoribus, ast qualem cognouerim sensim in lucem proferetur. In hanc usque horam discepto cum dogmatibus quibusdam, dum ea ad plenum discutio. Illud non dissimulabo, nempe straminea permulta me inuenisse dogmata, quae olim ceu aurea sublimis praedicabam. CHRISTE illucesce pectoribus illorum, qui te sine te, in immensum iactare non desinunt, qui inquam, ex te quod uolunt, faciunt, accommodantes te iuxta se, iuxtaque affectus suos. Postremo, negocio propijssime perspecto exploratoue, cogitaui de relinquenda ista Ecclesia, quam Sectam esse inueni. Fe ci hoc, laus Redemptori domino mature, nec citra periculum corporis. Quae res rumusculo ad cunctos allata, odium mihi peperit, et amicos in inimicos uer tit. Haec illa Helena mi Amice. Isthuc ne eras augura turus: Discessie castris Catilinae. Valedixi inerti isti Theologiae, cuius tres Syrenes, una uoce, alia tibia, tertia lyra me in nassam allexerant. Quando musta erat doctrina, uidebatur non mala, adeoque totum pro pemodum orbem demulsit initio. Verum est adagium: quum paruula est, bona uidetur esse spina. Nunc ubi ematuruit, claret eius natura. Primum positum est bonum uinum, sed inebriatis nobis, id quod est deterius. Panem in dextera uidimus ostendi, lapidem in sinistra latentem non uidimus. Vtcunque uero mihi


image: s124

infensi sunt subaerati sodales, tamen nihil merito in me culpandum offendent. Nam fas et iura sinunt, errantem in uiam redire posse ac debere. Et malim aliquod ferre opprobrium rediens, quam conseruare laudem constans, at constans in malo. Tametsi non uideo, quam ea constantia laudem emereatur. Dux fui fateor, at alio duce primario, at caecus, at impru dens, incautus, nihil habens pensi, nihil praeuidens. Nesciui rem ab homine ortam, et per hominem geri. Istud tempus ueluti fatale malum inuexit, quo exoculati, Melius, peius, prosit, obsit nihil uidimus, nisi quod lubebat, ut cum Comico loquar. Quidquid nobis arridebat, rectum erat. Quidquid ueteres dixerant et fecerant, sordebat, exibilabatur, conspuebatur. Proinde nunc aliud adpetit tempus, nimirum ut nobis fiat, quemadmodum alijs fecimus, iusto DEI iudicio. Erunt fortasse, qui calumniabuntur, me refu giendae crucis gratia, et ob spem aliquam commodi temporarij schisma deseruisse. Illis respondeo: Nihil minus. Iam nunc enim crucem me operiri oportet, iratis uidelicet quotquot schismati praesident. Nec commodum ullum spero. Iacturam potius rei familiaris sentio, et Peniam cum suo satellicio in aedes me as pergrassaturam eminus cerno. Si commodo priuato studerem, non poteram facilius ditescere, adque supremos euehi honores, quam si essem sectae propu


image: s125

gnator. Si potuissem conniuere, si libuisset omnia laudare, adorare, osculari, non dubium mihi est, quin esset Visitator aut superintendens Vuicelius, donatus, ditatus, saginatus. Non inuideo alijs gazas, Satrapias, splendorem, modo mihi catholico in pace li ceat DEO seruire conditori, seruatori Opt. Max. Sci mus plures fuisse fictas ecclesias, et ad culmen gloriae elatas. Sed ijdem scimus, deiectas cecidisse magno fragore, horrenda ruina. Loquacior sum, quam decreueram. Vale frater, et persuade tibi, me pietati tuae, de qua audio, haud mediocriter fauere. Facchae in ferijs Paschalibus. An. M. D. XXXII.

D. C. R. S. D.

HAVD RARO CVPIVI N. OPTIME, VT coram audires, quomodo me hic tractent calumniosi Euangelistae. Non enim credas quam omnia omnem excedant modum. Primum quando Erphurdiam ueni, ferebatur fama sed obscurior, nec magnopere maligna: Nimirum migrasse huc, cui cordi esset Academiae collapsae instauratio, et qui ad eam rem suam esset operam qualemcumque locaturus. Huiusmodi mihi nonnihil fauoris apud aliquos conciliabat. Vix a sesquiseptimana succrescebat fama atrox idque sensim. Tandem implebat omnem urbem atrocissima: Nimirum immigrasse huc hominem pestiferum,


image: s126

nouae sectae futurum artificem, et eum, qui nihil sanum caelet in pectore. Hunc rumorem sinistrum amici ad aures meas deferunt, rei atrocitate maximopere perculsi. Audiens affatim rideo, et nonni hil stupeo ad tam inauditam maliciam. Sciscitor rumoris originem, et dicitur Ionas Tragoediae archite cton. Nam is ubi perceperat me huc uenisse, coepit meae existimationi uirulenter detrahere, id quod et antehac Draconitae fecerat. Et quum non aliam nocendi caussam inueniret, uisus sum illi idoneus, quem haereseos Macedonianae atque Sabellianae sugillaret. Conscij eius facti sunt parietes Miluitij, Langij et re liquorum sodalium, apud quos epulatus est Ionas. Fertur enim Ioannes Campanus Iuliacensis librum scripsisse in quo cum sanctiss. atque ter adoranda Triade bellum susceperit. Quoniam uero ego istius hominis menstrua consuetudine usus fui, de eius institu to nec tantillum sciens, et hoc longe ante scriptum librum, suspitionem in me conceperunt, ac si isti assen tirer. Atque ea suspitio tametsi falsissima, illis persuasionem quandam peperisse uidebatur, ut me nolentem, reclamantem, manibus pedibusque renitentem oporteat esse haereticum. Grauarunt me uehementer in Saxonia etiamdum Campani nomine. Nec purgando mihi profuere tot apologiae, tot conciones, tot epi stolae, tot priuatae contestationes. Traducebar Sabellianus,


image: s127

cuius errorem una cum reliquis summo studio quotidie pro cathedris oppugnabam, et tandem hanc suspitionem coram duce Saxo. literis purgatricibus diluebam, nedum apud Theologos, ut non poteram non putare pridem consopitam esse suspitionem. Verum nunc eam commodum exuscitant, posteaquam compertum habent me non dissimulanter eorum dogmatibus refragari. Nam sub hoc odioso titulo dolorem suum ulcisci se posse credunt. Quid enim aliud praetexant, ne emicet malignitas: Delassati sunt repetendo probra haec: Zuuingellius est, Anabapti sta est, Trapezitius est. neque enim me moueri norunt ad tam impudenter confictas et uanas criminationes, utpote quas toties a me probabiliter depuli, non sine magno criminatorum pudore. Norunt norunt, se praeter aequum facere, si me post hac aut erroris sacramentarij, aut retinctionis insimulent. Proinde ad Campanum redeunt, ut quo immanior est eius ho minis error, hoc citius me ceu assensorem opprimant. Opharisaica pectora, o caeca mero mei odio. Quin me eadem opera diffamant Marcionis haereseos aut Tatiani? Quin me Mahometicae insaniae fautorem proclamant? Si libebit, facient me plane Atheon, aut certe antitheon, ut sunt copiosi in maledicendo. For tasse ne sibi desint, notabunt me quoque nephariorum scelerum, quo meo nomini grauiorem afflent inuidiam.


image: s128

Sed ad narrationis seriem reuertar. Vbi igitur mihi Iniustus Ionas Campanianae haereseos notam apud suos applausores inussisset, et alia nonnulla effutiuisset, quibus me putaret dedecorandum, detulit me apud Magistratum, maxime apud eos, quos sciebat esse de sodalitate, et Tertullum illum in Actis Apo stolicis imitatus, captarat beneuolentiam, commemorata pace, quae hactenus ipsorum cura obseruata fuisset in inclyta Erphurdia. Nunc uero irrepsisse quendam, cui in animo esset turbare bene pacatam Rempubl. Quo perorato subiunxerat, me libellum famosum emisisse, et cupere, ut hic denuo typis excu deretur. Quare esse officij consularis, ut impediret molimen istud. Atque ijs susurris animos patritiorum non leuiter exasperabat in me, quem nullus ipsorum tamen neque uiderat neque audierat. Sed D. C. data occasione me aduersus Ionae Sycophantias impudentiss. apud quosdam alios de ordine Magistratus defendit. Hoc ipsum quoque apud duos summos fecit Archigrammateus ciuitatis huius. Vtrumque enim uanissimum est, quod ille mihi impegerat. Famosum libellum non emisi. Typographos ut denuo excudant non solicitaui. Imo nihil magis ueritus sum, quam ne opera Vuernheri nostri rursus cuderetur exemplar mendosissimum. Quum insidiosas istas delationes resciui, eram aditurus Ionam expostulandi gratia, sed matia,


image: s129

sed mane hinc discesserat. Ferebam igitur iniurias, sanctissimae ueritatis praesidio fretus. Ab hoc facto, concionatores dysangelici, animorum accepto a Iona robore susque deque cursitarunt, et in caput meum mirifice conspirarunt. Longio duce incendium augescit eo, ut mihi uix sufferendi uires supersint. Res nunc e conciliabulis Euangelistarum in publicas conciones trahitur, Nam quia fidunt imperita atque leui multitudine, operaeprecium erat, ne ea nesciret impo storis Vuicelij dolum. Itaque conciones Phani Michaelis et Minorum et apud omnem cohortem in me crebrae, feroces et acerbae fiunt, adeoque tantum non fiunt, cum mei nomenclatura, a qua sibi aegerrime temperant. Insanos diceres, non iratos, quoties uideres eos in me debacchari. Nihil est conuitiorum, sannarum, illusionum, quod in me non congerant, nec est omnium ullus tam ingenuo animo, ut me uel adeat, aut citet audiendi gratia. Tam multis uero praemonitionibus, aggrauationibus, inflammationibus excitata plebs (nouit enim suorum praeconum (praedonum) acres affectus aliquid eximij portendere) iracunde nunc disquirit, in quem nam tam impetuosi sagittent. Panditur esse quidam arreptitius in Agno aureo, cui ludatur. Neque enim non priuatim suis inti mis aperiunt praecones, quem publicitus sentiant. Atque ad eum modum factum est, ut nunc per omnium


image: s130

ora uolitem, ut ad extremum maledicar, ut tantum non lapider. Ciues eius sectae toruum me obuium aspiciunt, uix sibi temperantes a lacessendo. Quos habui inter hos amicos, uitant me, facti inimici. In con uiuijs ego pro pulpamento rodor edorque. In pistrinis uersor absens. In tabernis tractor, sed sine sensu. In spelaeis praeconum occidor, sed uiuo adhuc. Videre me utpote hominem talem gestiunt, et nuper opificum aliquot arrepta ansa in has aedes introierunt, mei tantum uidendi gratia. Quoties hac domo sua exit Vuernherus, comperit quam crudelibus modis uerser atque reuerser. Noti eum conueniunt, sciscitantur de hospite, obsecrant, ne talem domi suae alat, hostem DEI, maximum papistam, apostatam, qui secum circumferat errorem infandum, quem uidelicet nacto in Academia legendi loco sit effusurus, qui propterea resignarit paroetiam, quod prouentus minor esset ducentis aureis, qui uxorem coram Canonicis abnegarit, qui uix par sit conserendi manum cum puero elementario etc. Ob id me domo abigat, alio qui fore, ut ipsum poeniteat hospicij. Huiusmodi Euangelium mihi in omnes fere horas Vuernherus domum alicunde reuersus depraedicat. Quibus terrori bus homo parui animi nimium concutitur, adeo ut semper mihi sit aliquo solatio restituendus. Non enim aliud quaerunt istorum terrorum machinis, quam ut


image: s131

ipsum ad se rursus reuocent, et me urbe expellant. Audiuntur, mihi crede, saepe ea terriculamenta eaeque minae, ut uel maximos animos frangant et ad funem adigant. Homo moeret et propemodum fluctuat, non tam ob metum, quam ob uaria laedoria, quibus passim ipse quoque a sectarijs lapidatur. Ego utcunque perfero, spe nonnulla suffultus, Magistratum nihil mali aduersus me intentaturum, ad ipsorum gratiam, et indicta caussa. In me conspirare, calumniari, mentiri Euangelistae charitatis laudatores, non desinent dum hic ero. Scio scio, insidiantur non famae meae so lum, uerumetiam capiti. Nullae uiperae, aspides, cerastae sunt uirulentiores, atque isti, quos tamen non offen di hactenus, quum hic neque concioner, neque praelegam. Domi studeo, aut excerpo in Bibliothecis Minoritarum et Augustinensium. Mutum ferre non possunt, qu ferant uocalem? Conantur omnia, ne con uerser cum hominibus. Fons odij, et mendaciorum iniuriarumque grauissimarum est, partim quod reliqui sectam, partim quod aliquid in eam meditor, sal uandae plebis caussa. Nosti me intus et in cute, quare superuacaneum foret, si mendacia iniuriasque nunc, te legente, propulsarem. Mea est [gap: Greek word(s)] . Confiteor hoc, et in hac confessione obdurabo, dum spirabo. Praeterea [gap: Greek word(s)] ex corde deamo. In hac libens et uolens


image: s132

moriar. Rubiginem, quam longo tempore contraxit Ecclesia, tam odi quam ipsam amo Ecclesiam. Vtinam aduersarij mei non ea facerent, quae mihi odiosissime et summa cum amarulentia impingunt. Vale. Erphurdiae XXVIII. Iunij. An. M. D. XXXII.

I. L. S. D.

QVI IN AVLIS PRINCIPVM AMICOS habent, ij subinde quoties opus est, ad illos ceu asylon quoddam confugiunt, consulturi nimirum, aut opem relaturi in agundis caussis: ad eum prope modum censeo nunc mihi faciendum, nempe ut ualetudinarius Myropolam consanguineum implorem, eius usurus industria, quatenus id fieri queat. Tu quod mihi de tua uoluntate erga me persuadeo, hoc studebis, ut amicus amicum necessitati meae profuisse sentiam. Porro medicantis operam expectans, a morbi initio orsus, rem omnem quam crass. pinguissimeque potero, aperiam. Anni quatuor praeteriere, quod Catarro quodam capitis laboraui. Huius uehementia et ubertas purulentiam expressit, quae in scabiem duruit capillo tectam duos amplius menses. Cui uitio tollendo unum atque alterum pharmacum adhibui, quemadmodum recipere iubebar. Laui fre quenter, et ilico tersi, idque sub dio, et aestu solis. Puduit piguitque scabiei, quam tamen praeter unum ami


image: s133

cum omneis caelaui. Foetor plus nimio offendebat et pruritus. Tandem quo malum ingeminaretur, accessit dentium superiorum dolor, qui tertia nocte fa ciem distorserat, et maxillam ita infregerat, ut uix pollicem latum diducere rictum potui, unde periculum erat ne clauso in totum rictu inedia perirem. Con sulti medici ungento sublinere maxillam dexteram suadent, quo uidelicet resideret tumor, et malae uinculum solueretur. Tentatum est, at suo tamen tempore destitit morbus uterque. Non. diu post, redeo e concione, et reddo me officinae literariae. Quo facto incipio de repente cruciari, oboritur Scotomia, collabor, absum. Frigida suffunditur, reficior, nescius qu mecum ageretur. Incommodo hoc tam subito deijcior, et lecto affigor. Amando Vuittenbergam paedagogum familiarem ad D. A. Inspicitur lotium, iudicor pulmonarius, asportatur syrupus, promittunt medici. Ego obaudio, nec quicquam detrectans. Scotomia redit, et collapsuro admouent acetum acerrimum, cuius olfactu arcetur malum. Nam tale iussi, quippe e Plinio doctus. Caeterum post quatriduum uidebar mihi ualetudini meae pristinae restitutus, exeo ad officia, repeto intermissa studia, nihilo tamen minus suspectas habens morbi domestici insidias, quare herbis aduersus hunc idoneis utor, saluia, ruta, hysopo, menta. Praeterea e mello anetoque et quibusdam


image: s134

alijs cocto potu. Abit dimidium anni, et repetit miserum intestinus ille morbus. Occurritur aceto eius impetui, et suffusa frigida. Post plusculum temporis rursus inuadit, ijsdem cuniculis perpetuo adre pens. Hoc pacto autem adrepit: Incipit praecordia obsidere densitas ceu nubes quaedam crassiss. Haec sensim augescit eo, donec comprimi adeoque artari sentiam cor. Quod tormen occupat cunctos artus corporis, et delassat, idque adeo ut uix mouere digitulum potis sim. Interea ora albescunt et mortis imago mul ta omnes terrefacit, et quae eadem omnes eiulare, omnes de uita desperare hortatur. Cor quassatur, dor sum prae dolore propemodum disrumpitur, et angustiae infandae sudorem letalem extorquent. Mens non emouetur, dum indesinenter profundor aquula, dum aceto conspergor, dum aromatis recreor uiuificorque. Solus, opinor, perirem: uita nimirum inter eas pressuras fugiente, ut hic etiam locum habere uideatur illud ex Mose: Non est bonum, hominem so lum esse. Et ex Salomone: Vae soli, quia quum ceciderit, non habet subleuantem. Aliquando cum uomitu malum intercutaneum eijcio, aliquando per aluum una erumpit. Durat mors illa horas duas, saepe plus minusue, post pedetentim abit, relicto praecordiorum uix noscitando tumore, qui prohibet, ne ea uel manu contrectem uel zona aut ligulis uinciam.


image: s135

Imo non ausim pronus sedere, aut quid humo tollere, sed quo erectior sum, hoc melius habeo. Anhelitum non intercludit, quantumuis improba lues, quod si faceret, non uiuerem. Ea morbi hexis est. Recurrit in anno ter, ad summum quater, et maxime a coena, Interdum a prandio, maxime si corpus praeter consuetudinem agitetur. Marpurgi fere occiderat crude litas eius pestis peregrinum me, sed uomitus in ipsa torsione factus, malum sopiebat, ut Cordi Apollinis medicina non indigerem. Quas cruces paterer redux in Saxoniam, ipse nosti, Non enim te eiusmodi nescire uolui apud Hallam, non tam ut de his quere rer apud cognatum, quam ut harum gratia consulerem Medicum. Dicam paucis, quomodo morbum istum hoc anno uicerim DEI benignitate. Numero XL. hebdomadas, intra quas semel duntaxat me aggressa lues est, idque ut solebat, et Facchae. Quae res eos fe fellit, qui eam mortem morituram uino crebrius hausto existimabant. Quin ipse quoque sperabam, nunquam esse redituram, quando quidem tam diu praeter morem supersedisset. Verum ab hoc iterum spes erat, me morbo mortifero leuatum, quoniam septem menses aberat, sed tertio Octobris deambulantem in Aprico corripit. Festino domum pallidus, ingressus posco aquam, nulla mora. Scotomia adest, brachia proijcio, color mutatur, sentio tetram mortis umbram.


image: s136

Sed obuiam eunt tyrannidi familiares, adhibentes quae consueuerant, per cuiusmodi meam uitam hactenus seruauit bonus DEVS. Iam uix paulum quieuerat, et denuo arripit, adeo immaniter, ut animam exhalaturus uidebar. Ab eo die decubui octiduum, tametsi interdum ne reliquiae quidem morbi sentirentur. Noctes erant commodae, atque hae uires praestabant, quas dies consumebant. Dolores erant praecordiorum, renum et laterum, non dico qui ac quanti. Putasses coniurasse in necem meam Pleuritida et Nephritida, sed nondum scio quale morbi ge nus sit. Medicus quidam apud nos celebris pronun ciauit inspecto lotio me Colica torqueri, hoc negan ti respondit de Epate atque eius oppilatione, nescio quae. Quo homini citius fidem haberem, facit dolor dexteri lateris, nam hoc aiunt ad Epar respicere. Praeterea erat spumosa urina, magnum argumentum uitiosi epatis, si uera diuinant medici. Dorsi non dicen dos morsus frequentiss. patiebar, saepe una et lateris. Nihil tam querebar, quam quod uomere non potui, unde medicus suasit rutam acetosam sumendam. sumpsi, sed frustra, nisique sedes tres elicuit, in quibus nescio quid uiscosum adeoque mucosum apparuit, quod ego saniem Apostematis inflammatione concreti fu isse credo. Reliquit me iam, DEO gratia, inimicitia illa, sed nescio quando reditura. Stomacho nihil deest,


image: s137

nihil enim ciborum fastidit: Et morbo isto meo laborans, recte ualentis instar quaeuis edulia appeto, id quod non pauci demirantur. Nec de capite querela ulla est hoc saltem tempore, nisi quod uertigines nonnullas pariunt uigiliae. Te itaque obsecro, ut disquiras, quid nam hoc morbi sit, et si disquisieris, doceas quomodo ei mederi debeam. [gap: Greek word(s)] es scio, ut mirum sit, si nescias, aut si simile huius nunquam compereris. Ponendus posthac tu quoque in Empyricorum numero. Expertus enim ea diceris, quae uix senes unguentarij, cui rei scientia plurimum pohderis addit. Pene silentio praeterieram, quod mo dis omnibus te scire uolui. Scabie perpetua afflictor. Cru ra nunquam munda, nunquam manus, ipse adeoque nenter. Ante annos quindecim, quum Erphurdiae agerem, nemo sodalium me scabiosior erat. In Saxo nia quoque permolesta mihi fuit Psoriasis, ut quibusdam lobi cutem propemodum habere sim uisus. Nunc in patria etiam amica mihi est, inimica illa scabricies, odiosa impetigo. Nascitur e pustulis siue eru ptiunculis calidiss. pruritu tritis. Ea deinde rursus defricta, aspera cute obducitur, atque ita frictu tacta humores perpetuos emittit. Nolui eam hactenus medicari, ne perniciosos humores intercutes pharmaco intempestiuo repellerem, in materiam periculosioris morbi. Sunt qui existimabant, eum fluorem mihi conducere,


image: s138

sed sine fine durat, atque hoc in homine frugali, et quem frigora non admodum laeserunt, quod quidem sciam. Phlebotomiam semel atque iterum adhibui, sed nihil bonitatis sensi. cucurbitas item bal nearesadmoui. Si quid calles, doce. Est magnum uitae taedium, perpetuo scabere. sed hoc exilius est, si maiora numerem. Dominus IESVS cum primis faucat animae meae immortali. Corpus augmentum terrae est, unde erat. Vale Facchae decimosexto Octo bris. An. M. D. XXXII.

D. C. R. S. P.

HVNC LIBELLVM EXTORSIT MIHI MIra illorum annorum licentia, quam leprosae doctrinae acceptam refero. Eum tibi nuncupo, uiro quippe orthodoxo et priscae Theologiae propugnatori. Si consultum uidebitur Lipsiae excusum in publicum emittes, Sed emendate. Nolim uero nomen meum affigi, partim ne uidear ambitiosulus, partim ne Lutherani quiritentur transfugam Vui celium praepropere prodire in campum. Verum ne sine nomine prorsus exeat, titulum habeat, Agricolae Fagi. Nam id nominis fictitij, uerum nomen quodammodo tegit. Si antagonista surrexerit, agam aperto Marte. Veritas fortissima atque inuictissima longe est, Sie re fore putas, addito, adimitoque. Hortor uero


image: s139

te ad calamum. Vides quam infirmi sint in plurimis Schismatici. Tibi librorum copia suppetit, nec desunt tuae pietati quaeuis dotes. Dego iam Facchae in patrio nido, nondum tamen studijs totus sum redditus. Longa profectio subturbauit nonnihil Musas. Sed spero propediem tranquillandas atque sedan das. Erphurdiae hybernare non integrum nobis fuit. Quid in caussa fuerit, referet tibi Vrbanus noster.

Spes nulla ulterior, didicit iam diues auarus,
Tantum admirari tantum laudare disertos,
Vt pueri Iunonis auem.

Quid hic premam, facile diuinas. Disertus ego non sum, at is sum qui disertos amem, et qui fungi mune re literario (quando quidem Ecclesiastico, in hac rerum perturbatione uix liceat) malim quam aut mihi uiuere aut post focum luculentum torpere, aut etiam samijs siccandis studere. Tu in domino seruatore ua lebis, et quas inclusi literas Vuittenbergam perferendas, quam ocyss. curabis. Iterum uale. Datum Facchae Septimo Octobris. An. M. D. XXXI.

D. I. D. S. P.

NON MEDIOCRI DESYDERIO DOCTISsime uir teneor, operationum uidendarum, quibus iam triennium ingenti molimine insudare diceris. Collaudo pium studium, Admiror


image: s140

dotes, collaudaturus admiraturusque omnia impensius, ubi, quod moliris uidere contigerit. Aestimas, id quod res est, dedecere hominem ocia, multo magis hominem Theologum, cui horulam etiam unam sine linea abire nefas sit. Nam si iuxta Senecam, omnia aliena, tempus modo nostrum est, quod Theophrasto preciosissimus sumptus dicebatur, oppido culpari meremur, si iners hoc aufugere patiamur. Cernis (inquit ille)ut ignauum corrumpant ocia corpus,

Et uitium capiant, ni moueantur aquae.

Macte uero pietate germana Draconites, perge ope rari, dum dies est. Inquire ueritatem Christianam accuratius. Interfice errorum aliquot noua monstra, quibus Germaniae bona pars istis annis impetitur, aque Apostolica Catholicaque doctrina impeditur. Vacas quidem a publico munere, hoc est, in ocio uideris degere, at tu cum Scipione in ocio isto plus negocij habes, id quod facis. Eum, qui sibi uiuit, nemini uiuere, olim quoque a sapientibus iudicatum est, siquidem nobis nati non sumus. Operis merces deponetur tuae pietati, corona uitae. Caeterum in eadem fere naui, uterque uehimur, nisi quod te equus portat, Rex alit, quod dici solet: ipse autem meae pecuniolae sumptu utcunque uictito. Vterque alioqui inuidia magnatum quorundam laborantes Cathedris cessimus, et nos in ab ditum collegimus, unde fortasse


image: s141

rem Christianam iuuare rectius licebit. Nam ut alia commoda huius solitudinis, in quam nos recipimus, omittam, habet illud peculiare, quod ad res amussatius diligentiusque consyderandas inuitat. Honesta uero ea non esse non potest, quippe quam uiri clariss. consectati fure. Equidem ipse curabo, ne langueat solitudo mea. Ocium haec scribendi suppedita bit, et item reuoluendi orthodoxorum antiquissimorum libros, quos mecum huc e Saxonia aduexi. Os mihi infrenant, ne loquar, at digitos hosce hactenus colligare non potuerunt. Quod alibi detrahitur, ali bi resarciam. Veniet tempus, quando uniuscuiusque opus manifestum erit. Gloria, honor, laus et gratiarum actio Redemptori nostro in omne saeculum, Amen. Vale ex Faccha XXVI. Octobris. Anno. M. D. XXXI.

M. B. F. S. P.

ADHVC IN TETERRIMO TEMPORE ualemus, idque Facchae. Vos spero ualetis. Christianae atque orthodoxae atque catholicae fidei caussa premor. Insidiantur atque machinantur plurima mihi, qui me non nouerunt: hoc unico freti quod non sum Lutheranus. Cum Papisticis malo uiuere, quam cum cacangelicis. Fiat DEI decretum. Para tus expecto, quicquid in ueteris Ecclesiae assertorem


image: s142

noui Euangelistae moliuntur. Vale Facchae. Anno. M. D. XXXI.

D. H. S. S. P.

NON POSSVM MIHI TEMPERARE quin ad te, Hieronyme Iurisperitorum decus, nonnihil scribam, idque partim, ut amorem meum erga te contester, partim ut memoriam mei apud te refricem. Humanitatem raram, qua praeditus es, laudo, Modestiam admiror. Religionem, qua uereris sectis prorsus dare nomen, probo. Atque utinam omnes qui in celebri tate aliqua sunt, rei exitum prospicere ante maluissent, quam in sententiam pridie ortorum doctorum utroque pede discedere. Habet Secta ista quod diuinum, quod honestum dicas. Sed tamen Secta est, quae indelenda macula istos homines comitatur. Ego orthodoxiam antiquam suspicio coloque, ea mihi cognita effecit, ut Sectis eximar. Habet Ecclesia Catholica quod culpes, posteaquam tot saeculis aliquo usque prolapsa degenerarit, sed tamen Ecclesia est, ducens exordium a stirpe Apostolorum san ctissima, [gap: Greek word(s)] est in ea nonnulla, quam complures uiri boni annis ab hinc trecentis denudarunt, nedumij, quos hodie Euangelistas nuncupamus. Incommoda eius prudentes


image: s143

fugiamus, nec tamen ob haec eam deseramus, quae Mater nos primum Christianae fidei genuit, et laua crum gratiae contulit. Sed haec non animus erat scribere. Volui abs te non meo solo nomine, uerumetiam humanioris literaturae, petere, ut strenue perurgeas negocium Academiae Erphurdensis. Nosti, quam ea laboret, adeoque quam tota collapsa iaceat. Nec nescis, quam restauratam eam cupiant senatores clarissimi, quos te teste nuper illic in Pandocheo ad id rogando hor tabar. Consules in hoc, tum Religioni, tum Reipublicae. Et si famam spectas, nihil poteris splendidius facere, nihil inquam, quod te gloriosius nobilitet. Certabit hoc factum cum praeclare factis ueterum atque illustrium Heroum, per quos patriae saepe salus allata est. Ciuitas literarijs rebus ueluti condita existima ri possit, adeo nihil in ea non ad eas habile est. Audio passim de excidio eius collegij queri bonos, Audio plurimos pristinum huius statum exoptare, et qui illic malint, quam alibi uspiam agere. Sunt homines quidam, quibus instauratio scholae istius non usquequaque placere uideatur. Nam factioni suae misere metuunt. Tu satage, ut Erphur dia inclyta caput releuet, et amissam dignitatem recuperet. Poteris istuc, quippe [gap: Greek word(s)] , atque is uir, quem plerique audiant.

Vale Doctor humanissime, et me redama. Facchae. Anno a CHRISTO nato M. D. XXXI.



image: s144

D. C. R. S. P.

NIHIL LITERARVM A TE ACCIPIO, quod qu fiat miror, scis me tibi esse coniunctissimum, nec fugere, si quid imperes. Studijs tuis quid obsecro detraxerint epistolia? Mea cer te subleuant nonnihil studia (saltem cum nonnihil seuerioris lucubro) si quas scribo, literae Etnosti, quantum commodorum hae mutuum apportent, ut de necessitate nihil dicam. Si quaeras ualemus fauente DEO, eteam ualetudinem pietati impendere conamur, odio huius gratia a Sectarijs habiti, qui uentrem fere pro DEO amplectuntur, colunt, diligunt. Pecu niam parocho mihi partam, pedetentim absumimus. Degimus enim nullo adiuti, aut dono aut salario. Sunt haec tempora mire dura, mire tenatia. Qui habet is eo fruitur, de proximo nemo solicitus. Piae lite rae in parua admiratione sunt, Mansuetiores Musae in nulla. Salutis aeternae ratio nulla, compendij modo praesentis feruent studia. Diuina rerum finem. Nisi ego nonnihil substantiolae mecum e Nymecia attu lissem, aut emendicandus mihi prece uictus diurnus esset, aut egregie esuriendum apud populum, cuius aliquando doctor eram, et is (ut cum Paulo uere lo quar) [gap: Greek word(s)] . Victito tamen frugalissime, et quod iurem, parcius, atque ulli Pythagorae, ulli Curij, ulli Fabritij. Artibus ingenuis (si quid tamen harum labore


image: s145

non uulgari adsequutus hactenus sum) ne coenulam quidem unam mihi meisque iam parare queam. Et sunt, qui cum huiusmodi experiundo sciant, taedere tepereque incipiant, et literas ut infru giferas, ac uiles relinquere cogitent. Video quibus temporibus natus sim. Video copias meas in arctum contrahi. Vtro me referam, adhuc sane haesito. Ecclesia ualde laborat in multis. Sectae imminet exitus, utinam non exiciabilis tam in corpore, quam in anima. Optarim uero conscientia illaesa uiuere. Populi utro bique maiorem in modum me miseret, nec magis liberet animo meo, quam utrobique (quia omnium ex aequo debitor sum) docendo inseruire. Ecclesiam Romanam ob originem antiquiss. ueneror. Sed eadem, ob deformitates, maculasque quasdam non displicere mihi non potest. Secta furata est ab Ecclesia ueteri nonnihil, sed tamen quia secta est, et animas attractas peius seducit, probare eam minime omnium possum. De Erphurdensi stoa incertus sum. Si quid uales, de nuo tenta, ut illic mihi agere integrum sit. Panem ociosus non comedam. Paruo uiuam. Sufficit si suppetat in quantum sitis atque fames et frigora poscunt. Libellum de bonis operibus nondum uidi. Si emissus est, ad me quoque mittatur, et si quid aduersum exit, cura ut in tempore sciam. Schenckius quidam Fuldensis me scripto in conflictum protraxit.


image: s146

Agitur de Monogamia Sacerdotali. Hanc ille refellit, ego defendo. Victoria ueritati, laus CHRISTO. Apost. Paulo ceu clypeo utor, atque eodem ceu Romphaea. Vtitur istud Theologorum genus audacia pro sapientia. Sed exitus acta probabit. Vale optime, mei memor. Si Secta in me bacchabitur, habeo paratum librum, proximo mense mihi structum aduer sus Lutherismum, in quo rem plane retego. Eum illi xenij uice donabo. Vale iterum et sexcenties. Facchae Anno. M. D. XXXI.

D. G. P. S. P.

OFFICIOSVM ESSE, NEC MIHI VSQVEadeo indecorum duco Pontane illustriss. ut te aliquando salutem. Atque hoc uel cum primis exigit benigna tua comitas, te comis benignitas, qua erga me Nymeciae utebare. Ibi uoto fruebar meo. Quale isthuc ais? Antea semper nosse exoptabam, quid tu animi haberes in his Religionum Euripis, id quod ex humanissimis atque disertissimis colloquijs tuis facile percepi. Nam quis est cordatorum omnium, cui res non (si uerum fateri uas est) in melius placeat commutata? Porro ne salutasse excellentiam tuam tantum uidear, rogo et obtestor, ut fidei meae ca tholicae rectitudinem et conuersationis custoditam


image: s147

innocentiam aduersus iniquos flagellatores tueare. Scribitur enim ad me istorum obtrectatio, et ea, quae uappas, non Euangelistas deceat. Si peccaui, accuser legittime, et detur copia respondendi. Si fuero reuictus, eijciar terris, deportar uel ad columnas Herculis, aut uapulem: Sin minus, tolerer ac audiar. Sectas nemo me capitalius odit, tantum abest, ut ullas iuuem. Ecce coram DEO non mentior. Quaero antiquae Ecclesiae orthodoxiam. Desydero scripturae ca tholicum sensum, et uitam Christianorum CHRISTO dignam. Vale eximium Saxoniae tuae ornamentum. Facchae. Martini. Anno. M. D. XXXI.

A. H. S. P.

NOLO FRATER CAVSSAS RETEXERE, cur ad te hactenus nullas dederim literas: Nam isto uulgari causandi more frustra con sumitur et tempus et papyrus. Si uales, gaudeo, ego quidem: Laus bono creatori: Valeo una cum familiola. Facchae degimus in non inhonesta paupertatula, absque publico munere, Neque tamen ociosi. Ego so lita excolo studia, Suas agit res uxorcula, lusitant paruuli, et ijdem nonnunquam docent, quid sit coniugium. Hyems infrugifera quidem, at frugiferis literarum studijs perquam amica est. Ipsa horrida, lite rae uero sunt suauissimae. Victus nobis tenuior est,


image: s148

sed tamen in quantum corpusculis confouendis est necesse, et satis etiam. Genio nostro nihil indulgetur, ut est alijs genialis hyems, Non quod desit, quo Genium queamus delectare, sed quod non libeat, nec professionem Christianorum deceat. Fit uero, ut si quan do CHRISTO uiuere studeam, longiuscule se a consuetudine mea submoueant potores amiculi. Quidam etiam desierunt amare, sed nihil curat Hippoclides. Nemo potest pluribus seruire dominis. Et amicitia mundi, est inimicitia DEI. Ea nunc uita, ij nunc mores regnant passim in Ecclesijs, ut aut heremum petere malim, aut mori, quam istis fauere. Ah quantum irae diuinae thesaurizamus. Hoccine reddis domino popule stulte et insipiens? Vae cordibus duris ac poenitere nescijs. Quid facietis, o amentes, aut quid dicetis in die uisitationis dominicae, qui erit dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies caliginis et tenebrarum. Spe ro te mi frater esse, qualem reliqui, Reliqui autem liberatum a praecisione, cuius defensores in ignominiam suam nobilitantur, et dimissum ad ueteris ueraeque Ecclesiae institutionem, doctrinam, fidem, conuersationem. Huiusmodi hortor mordicus tene. Gaudium est conscientiae, solatium animi, uictoria aduersitatis, esse [gap: Greek word(s)] . Ego certe uniuersas mundi huius opes non acceperim, ut sim adhuc partiarius. Videor


image: s149

mihi nunc longe felicissimus esse, si quando Matri Ecclesiae ueluti postliminio redditus sum. Iactare me posthac, attestante corde, possum, quod Ecclesiasticus sim, hoc est, Ecclesiae per orbem uniuersum diffusae membrum. Atque talis egere mauelim, quam [gap: Greek word(s)] abundare. Crucifixores bonorum operum habere hostes elegi, quam CHRISTVM, Prophetas, Apo stolos. Conuitiantur mihi ex tuto (nam saeculari bra chio proteguntur) rabulae isti: at futurum est, ut obmutescentes ligatis manibus pedibusque in tenebras exteriores proijciantur, eo quod se suaque magis, quam Regnum DEI et iustitiam eius depraedicauere. Vale desyderabilis atque honorabilis frater. Matris tuae uiduae memor esto, et pupilli. Vale iterum. Facchae. Stephani. Anno salutis Christianae. M. D. XXXI.

I. F.

SAlue praecipuus Fautorum France meorum,
Quos mea fagus habet.
Nos pueros tenuit fortis dilectio: grandes
Fortior hac teneat.
Ast careat fuco, Sit gnesia castaque, qualis
Influit a superis.
Odi qui simulat Pythiam, Catilina malignus
Quum sit et Iscariot.
Pectus amo purum, quod sentit uerba loquentis


image: s150

Oris amice tui.
Sed scio te nullo impuratum felle, Nec esse
[gap: Greek word(s)] .
Annales, quos scis, cupido mihi mitte legendos,
Nil aliud uolui.

M. B. F. S. P.

LACONEM TE SEMPER EGO LEGAM, nunquam ne Asianum? Breuitas ista tua perparca posthac uix mihi probabitur, ho mini uidelicet procul in Cattias alpes disiecto, aut si mauis Fuldanum faginetum. Nymecius boni consulebam breuitatem, quam frequentia sarciebas, at nunc longior sis oportet, si satisfacere amico uelis. Expectabo igitur praegrandes Epistolas quae res omnes circa Albim plene edoceant. Mones ut caute agam: quando libertas tuta non est. Equidem quo pacto cautius agam, haud scio. Nemo me latentior, nemo quietior. Vito Cathedras. Alienus a scholis iam pri dem sum. Nec in ullius aedes penetraui docendi gra tia. Adeoque usu uenit, ut a me doceri uix paucissimi exoptent, in tantum increuit sectae imperium, cui [gap: Greek word(s)] ego mirum in modum sum. Colloquia perrara cum uno atque altero amiculo mihi sunt, in quibus dissensionem aperiam. Fit illud quoque, ubi contigerit ad pocula assidere. Atque utinam cum Crate seniculo


image: s151

in altissimam urbis partem ascendere, et clamare mihi liceat, in contemptum religionis, quemadmodum ille in paedagogiae [gap: Greek word(s)] . Spes restituendae rei nescio quae me intra silentij cancellos cohibet. Quod unum licet, lucubro: ne prorsus infrugifer, et Mns defossae reus in nouissimo damner. N. calcar uehemens addit, ut Ecclesiae patrociner, et idem consulere rebus meis satagit. Quomodo inspectores Hessiae erga me afficiantur, non mihi constat, nisi quod perpetuum silentium suspitionis nonnihil gignit. Raidium una epistola repressi. Isenacenses mussant, Vnus Draconites scripto respondit. Sunt quidam non mali sacerdotes Romanae obedientiae, qui meam ambire amicitiam uidentur. Sed ego hactenus, quoad licet, commer cium horum uito, non quod ullum spernam, sed ne errori publico patro cinium ferre uidear. Prin ceps Hessus me de nomine nosse dicitur, idque ex nuncupato ante triennium Haggeo propheta, tum ex actione Rinchiana, quae tamen erat fere nulla. Sed cur ipsius munificentia non fruar (id quod nunquam expetiui) faciunt inspectorum et praefectorum dela tiones. Tantum scilicet scelus est, non esse Lutheristam. O nimium cerebro Hercinij doctoris confisi homines. Ratisbonensi conuentui aiunt Sueinphor densem successurum. Agitur immensis sumptibus pro conciliatione dissidentium animorum, sed priuata gloria


image: s152

disiectura erat compositam etiam pacem. Illud Iu nonis Vergilianae adhuc corda mortalium obsidet, quo illa sibi hunc laborem proprium, hanc operam dari ab Alecto petiuit, ne inquiens, noster honos infractaue cedat Famaloco. Inter eos qui gloriam unius DEI uere quaerunt, absque multa difficultate quibat pax coalescere. Carolus Caesar cohibet iram suam, fortassis non sine DEI consilio. Videt schismaticos mulctam commeritos, at parem pene Ecclesiasticos. Mulctatis illis, placebunt sibi hi, quorum ita tamen res habet, ut gloriari in immensum coram CHRISTO Ecclesiae capite non possint. Videntur mihi Schismatici propemodum nutare, nec satis scire, quo inflectant. Elisus certe est fremitus quorundam, et attrita audacia. Qui ante certissimi sibi uidebantur, eos nunc disputare apud sese causam ipsam constat. Sunt tamen, qui pro stoliditate sua deierent se omnia citius amissuros, quam hac persuasione cessuros. Lachrymis digna sunt, quae audire saepe cogor. Dominus exurgat, et periculosos animorum motus mitiget, componens controuersiam, concilians reluctantia, frangens sanguinarias confoederationes. Amen. Facchae nono Aprilis. Anno M. D. XXXII.

D. C. R. S. P.



image: s153

NONDVM RESPONDISTI LITERIS, quas tibi Moguntinus tabellio reddidit, Quid obstiterit, augurari nequeo. Noui hic nihil est, nisi quod anabaptistae apud Fagineos agminatim capti Fuldam ad supplicium trahuntur. Feruntur esse homines simplicissimi. Interrogati respondent se Christianos esse, nec se alio nomine capitis subire uelle supplicium. Persuasio efficax non sinit istos audire aliud, quam quod acceperunt a suis prophetis. Male sit, prophetis talibus, qui e corde suo, non ex ore domini docent. Erroris huius omnis occasio a Luthero est, et tanto inclementius ille in errantes saeuit. Ipse paedobaptismum hactenus defen do, et soleo dicere de captis illud Augustini: Marty res non poena facit, sed causa. Neque tamen ullam ani mam damnare ausim, cuius demigratio e corpore, mihi sit incognita. Princeps circum Facchae fines decem plus dies strenue uenatur, quantumlibet interim confoederati ipsum Schueinphurdiam euocent. Esthomo mire philocynus, mire philippus, tametsi hoc po sterius cum multis commune habet. Inductus in Lu therismon est usque adeo clariss. heros, ut uix salua re gione reducipossit. Iacit aleam Mauors, nec sibi tantil lum metuit. Saepe mihi in uotis fuit, ut aditus mihi ad ipsum aliquando contingeret, et cius conueniendi copia daretur. Ita me dominus coeliamet, nihil illum latere


image: s154

paterer, essem posito metu illi nihil non dicturus. Homini bonis rebus nato non fauere non possum. Reuerere debeo, ut principem, at ut hominem periculosis motibus disturbatum admonere quoque eun dem conuenit. Libellus pro defensione bonorum operum, heri mihi primum e Lipsia allatus. Hunc ut ala cer accepi, ita indignabundus posui. Bone IESV, quam deprauate excusum est salubre opusculum. Nulla est fere pagina, quae mendo careat, Multae etiam multis scatent. Qu acciderit haud scio. Deuoluo culpam magna ex parte in puerum meum notarium, qui exemplar a meo archetypo descripserat. Nonnunquam subuereor caecutijt ipse quoque Typographus, Sed utcunque euenit, alea illa iacta est. Libellus is quantumlibet futurae laudis expers, nuncius esto in foribus iam iam adesse, et pulsare ueritatem antiquioris ecclesiae, quam ego et sudore et cruore meo defendere pro mea dote surrexi. Vale. Facchae. XXI. Maij. Anno. M. D. XXXII.

H. C. S. P.

FELIX ET FAVSTVM SIT N. QVOD uxorem duxeris. Scripsi tibi semel atque iterum, sed respondere supersedisti. Quo id animo facias, tute nosti. Tu Cotoniam pro Vuittenberga


image: s155

amplexus et Euam pro Sophia, nos negligis. Inuidemus tibi lautam fortunam, siinde ebrius ueterum sodalium obliuisceris. Ego si nescis, apud Erphurdiam si nihil aliud Schismaticos silens torqueo. Quid fiet, si eloquar. Non doceo in sacris, non profiteor in prophanis, nec tamen mihi ab importunis Euangelistis pax est. Commouent ciuitatem in mei odium furiosis clamoribus, et senatum instigant clandestinis susurris, ut aut eijciar, aut uinciar. Quid futu rum sit ignoro. Animus est ad omnes fortunae habitus custoditus. Laus Creatori, redemptori et sanctificatori meo in aeuum. Vale. Metue DEVM. Hono ra patruum. Vale. Erphurdiae. Viti. M. D. XXXII.

I. L. S. P.

VTER NOSTRVM AMICE DE ALTERIus diuturno silentio miratur magis? Lemma habeo, quo meum silentium excusem, de tuo tu uideris. Equidem animus fuit persaepe ad te scribere, sed ueredarij ad manum non erant, quales, quum Hallae esses, habebam. Attamen quod literis non potui, corde tibi ac tuis indesinenter omnia fausta optaui, et etiam nunc unice opto. Rerum mearum conditionem breuibus, quando ita uis, significabo. Facchae hybernans, philosophiam sacram excolui.


image: s156

Quoniam uero plerisque innotuerat, me non corpore solum, sed animo etiam reliquisse scissuram istam, orbi Christiano pestiferam, ac sibi mortiferam, actutum in miserum coeperunt uolare cruenta iacula, partim scripto, partim dicto. Quibus declinandis, et si nihil aliud egissem, uix tamen licuit satis aduigilare, satis parem esse. Atque haec quidem ante publicatam bonorum operum defensionem: uerum ubi maleferiati praecones, lecta defensione, in me omnem bilem coepissent euomere, conijcis qui mecum tum ageretur. Sub pentecostem iter arripui ad Vuernerum, non tam inuisendi eius studio, quam meae causae ratione. Erant namque Erphurdiae, qui cum meae tum publicae rei consultum esse arbitrabantur, si illuc concederem, aut professurus, aut pueros domestice docturus. Sed non abierant decem dies, et ecce diffamor per omnem urbem, atque hoc ijs titulis, quos referre mihi acerbiss. est, tibi audire durissimum. Res est ad extremum tentata, ut ad coruos irem, quippe homo scorpium alens: breuiter Haereticotatos. Cathedrae templares delassatae sunt crebris clamoribus et furijs non referendis in me, quem non nouerunt. Intoxicati sunt ciuium animi tot uociferationibus, tot sibilis, tot delationibus, tot uituperijs, tot calumnijs suorum concionatorum, ut nihil supra. Huc malum prouexere, ut quotidie expectem iudicium Magistratus,


image: s157

Nam ad hunc usque penetrauit fidei famaeque iniquissima denigratio. Voto me subinde interficiunt mansueti pastores Euangelici gregis, facturi tale gla dio, si liceret. Nequeo tibi breuibus significare, quae sit istorum Lutheromanitarum impietas cum summa tyrannide coniuncta. Plurima silentio concoquere certum est. Causa furiarum alia, crede mihi, nulla est, nisi mea reuersio. Nolui amplius adorare Saxonicum Hermersolem. Nolui amplius olfacere excrementa mendacissimi prophetae pro balsamo, posteaquam degustassem ueterum orthodoxorum sanctissima [gap: Greek word(s)] monumenta. Quare tentant omnia, ne ullibi ferar, sentientes me sectae suae haud uulgare detrimen tum fore. Hactenus palam istis non aduersatus sum, nisi quod uelitatione illa periculum feci, quid paralogistae possint. Ea fortasse lacessentur ad conflictum. Procedant, sed aperto Marte. Insidias eorum odi, et animos sanguinarios, quippe, quae mox extinctum cupiunt, in quem scribunt. In istorum regno tutum non est aduersus dogmata sua et praescripta hiscere, tanti Phalarides sunt Apostoli. Sed occidet Secta, pe ribit eius desyderium, pudefiet coram omni mundo: principes seducti fouent colubros in sinu, ij ubi fuerint calefacti, immane, quam mordebunt. Noui istius euan gelij animalia. CHRISTVS IESVS illustret super eos nosque uultum suum, et misereatur nostri. Illi gloria.



image: s158

Vale. Erphurdiae. Ioannis Baptistae. Anno M. D. XXXII.

D. C. R. S. P.

QVIA ERAT NVNCIVS, CVI RECTE darem ad te literas, non potui non scribere, tametsi uix credo accepisse te, quas supe riore heb domade a Faccha misi, ut intelligas quanti apud me fias, et quantopere mihi redameris. Expecto a te literas quotidie, e quibus percipiam quid bonarum rerum apud Ratisbonam agitetur. Neque enim te eiusmodi ignorare sinunt uiri Catholici, qui illic sudant, ut sopiantur dissidia. Dominus IESVS dignetur [gap: Greek word(s)] transformare. Subodoras quem notem. Idem dignetur Augiae stabulum purgare. Intelligis nimirum et isthuc. Vtrunque in uotis nostris maxime est. In uniuersum expes non sum in hac urbe, quantumuis quidam succenseant. Machinabuntur ommia, ne locus mihi sit, ea istorum pietas scilicet. Suum [gap: Greek word(s)] Martem proni adorant. Ab hoc dissidere extremum nephas credunt. Qui stant ab Ecclesia Romana sic fere uiuunt, ut schisma indurent po tius, quam emolliant. Res utrinque [gap: Greek word(s)] longe miserr. ac talis est, quam noctes atque dies merito defleamus. Propheticum illud experiemur: Iniquitates uestras:


image: s159

ait dominus: remetiar in sinum uestrum. Tu custodi innocentiam tuam, et malis ne assenti. Felicem ter ac amplius, qui per Scyllam et charybdim maris huius, medio cursu illaesus nauigauerit. Vale. Dominus te seruet. Erphurdiae ex agno aureo. Pentecostes. An. M. D. XXXII.

I. VV. S. P.

SANAM MENTEM CVM CORPORE SAno. Dilecte puer, rectissime fecisti, quod me cer tiorem reddideris per literas tuas de Nouercae obitu, cui ut uiuae bene precabar, ita mortuae optime non precari non possum. Faciat DEVS, ut ex tra corpus commodius agat, quam egit in corpore. Nouerca fuit, et saepe eam nouercam expertus sum plus uiginti annis, at tamen grauiter mihi doluit miserrimae mulieris casus. Eum dolorem auxit immitis tracta tio, inhumana increpatio, tenuis atque perparca cibatio. Faui ei, ut sorori in domino, Reueritus eam sum, ut patris uxorem, hoc est, aliquo modo matrem, miserebar uicem eius, ut hominis. Me octennem in curam maternam suscepit, et, ut conueniebat, teneram aetatem tractauit, ut nihil nouercalis aut iniusti sentiscerem. Secus aliquanto actum est, posteaquam complusculos annos attigi. Sed huiusmodi obliuione


image: s160

abolenda duco. Condonoei, condonet ipsa mihi. Mors (somnum rectius dicerem) eligenda illi erat, prae ista uitae miseria, si tamen est uita dicenda, quam proxima hyeme uixit in tanta calamitate. Habeat propitium CHRISTVM (cui credidit) seruatorem. Amen. Caue tu uero nisi eam ijs uerbis conueneris, grabbato suo adhuc decumbentem, quam quibus iussi, quum in itinere mens mihi praesagiret, fore ut absen te me moreretur. Confido eam rite humatam esse, aut certe, ut nunc ferunt tempora, defossam, sicut homines saltem defodi consueuerunt. Profecto uix siccis oculis spectator eius rei extitissem, utcumque paroemia irridet eos, qui fleant ad Nouercae tumulum. Vtinam pater Trigamia contentus sit, at uereor ne nobis etiam inuitis Tetragamos aliquando fiat. Senium hominis decebat agamia, et famae suae continentia reliquae uitae consulere poterat. Turpe senilis amor: inquit Naso, et rectiss. Quid enim caniciei cum Hyme naeo? attamen si suo animo obsequi in uniuersum decreuit, sinendus est. Fortasse huius eum minus poeni tebit, quam si impudice amasset. Fouendo senio tale largiamur, neciritemus frustra stomachum Chreme tis huius. Nosti illud: Bos lassus fortius figit pedem. Intelligis me consulere autoritati honestatique aui tui, et cupere ut laudem prudentia ac consilijs in administranda politia, praeterea erga patriam fide atque uigilantia


image: s161

partam tueretur. Vellem eum meminisse, quanto in precio, ob prudentiam suam semper fuerit apud ommes tam nobiles quam populares. Vniatque alteri Prin cipum Hessiae ac Buchoniae hic Pandocheus, et pro be cognitus, et amatus ciuis erat, quo illi saepe familiarissime usi sunt, ut Barones, Senatores, denique negociatores finitimarum regionum ciuitatumque omit tam. Virigrauitas a multis praedicata est. Constantiam plerique in eo mirati sunt, et prioris saeculi decus, maxime quod nunquam eo potuerat duci, ut aut hu ius saeculi mores sectaretur, aut placita ullarum Sectarum amplecteretur. Quidam seditionarij, Sectis quippe deditissimi hominem oderunt, non ob aliud, nisi quod nolit suffragari turbulentiss. nouae Ecclesiae concionibus: Deinde quod sit seuerior aliquanto in quosdam immorigeros nocentesque ciues, et Cato nis censuram quandam prae se ferat: Postremo quod se patre Vuicelius prodij. Hactenus haec. De caeteris quae significas, ut quieto sis animo iubeo. Hae res aliis curae erunt. Tu caueto ne cognatos uel gestu uel uerbo uel facto ullo offendas. Neque enim soluenda est ob opes amicitia. Facita te domi geras, ne uel suspitio mala cuiuspiam in tuam innocentiam cadat. Nosti quantopere istud tibi discedens inculcarim. Reuerere auum, audi auum, obedi auo. Ne illi respon sa, ne morde, ne iratum uultum ostende. Frange duritiem


image: s162

eius patientia, sicuti me exemplum habes, Senili morositati cede. Mandata scholaria spero, ut te de cet, seruabis. Aedes meas saepiuscule reuise. Meam familiolam solare, si opus sit. Praelege illi pias literas. Adhortare ad orationem et bona facta, quae et tu exprime. Caue ne te illecebris ad peccatum trahat Angelus pendulus. Angelorum nosti uarium esse genus. Mores, non homines noto. Nam hunc studiosius sequeris atque Stellam. Diuina quid mihi sub hoc aenigmate uelim. Sum tui impense zelotypus, tibi non abs re metuens. Sciscitabor qu uiuas: hoc tibi persuade. Nullum nuncium praetermitte, cui non ad me literas des, etiam sociae meae nomine, quam esse animo paruo, et moerenti pauidoque nosti. Puellas cura, et ama, sicuti te ego curo et amo, curaui et amaui. Sororculam tuam refrena a patrijs moribus, erudi eam mores pietati et aetati suae accommodos. Obiurga eam, sicubi uideris licentius agere. Condiscipu los ne neglige, ommem moue lapidem, ut illos aliquo usque in re grammatica processisse, ubi uenero, cogno scam. Vale, DEI meique memor. Erphurdiae ex Agno aureo Nono Iunij. Anno. M. D. XXXII.

I. VV. S. P.



image: s163

QVOMODO TE GERAS IN PATRIA ET in tali patria, ubi agere laxato loro licet, resciam. Nosti quid agere, qu uiuere debeas, ut DEO et mihi rem gratam facias. Nunquam, mihi crede, futurum est, ut te mihi obaudisse poenite at. Fuge eos, quos te fugere oportere nosti. Vua con tacta, inquit ille, liuorem ducit ab uua. Scribis patrem indignari, quod nihil de rerum mearum conditione scripserim. Scribere mi puer non potui, quae ipse nesciebam. Quid enim iuuat, si uos uerbis lactem, quemadmodum me quidam hic lactant? Promittuntur mihi aurei montes: acciperem aeneos. Arduum est excitare demortua studia, praesertim in tanta Religionum atque opinionum diuersitate. Vtcunque est, adeptus sum in hac ciuitate optimorum uirorum fauorem neutiquam uulgarem, quae res Schismaticam partem uehementissime urit. Frendent in me, ac si illis in faciem minxissem. D. Ionas conatus est summis uiribus famam meam laedere apud magistratum, sed fru stra sumpsit totam operam. Viri integri non facile credent unius Sycophantae ac traductoris uirulentijs. Seruabunt reo alteram aurem incorruptam. Archigrammateus ciuitatis, quem heri capiundi consilij gra tia adij, iussit me quieto esse animo, nec timere pestes hasce. Ego quidem, sic me CHRISTVS saluet, plane nihil timeo gygantes Lutheranos, fretus nimirum recti


image: s164

conscientia. Rem cuniculis insidiosis agunt, coram me muti. Totam ciuitatem implerunt meo et Vuernheri nomine, ut animi sui odium exaturent. Nobis ubique ut perditissimis Papistis detrahitur, ubique laceramur, et tantum non uoramur. Vitant nos Sectarij, et quos ante amicos, nunc inimicissimos habemus. Audimus Apostatae, hypocritae, pneumotophori, propterea quod a Lutherismo ad Ecclesiam redijmus. Experior uerum esse, quod olim quidam dixit: Non honori, sed poe nae est, Catholicum esse. Nihil intentatum relinquent, donec me urbe profligarint, Conciones in nos maliciosissime torquent, atque ita nos publice atque domestice colorant, ut tandem ad lapides adacturi sint mi serrimum populum. Hoc nos magnanimos reddit, et ingenti est solatio, quod scimus, meris mendacijs aduersum nos agi, et ex mera inuidia. Nec dubitamus, in eam ipsos casuros foueam, quam nobis foderunt. Si res ad Senatum planius deferetur, expectanda est mihi cum illis disputatio, a qua ne tum quidem abhorrui, quum in ipsorum Regno eram. Persuasiss. mi habeo, seductos illos esse, uel ad inferos usque. Qui sunt e populo sanioris iudicij, ij imposturas intelligere coeperunt, et magna pars Erphurdiae resilijt a Catilina, maior in ambiguo haeret. Speratur Cae sarea sententia, quae utinam grata foret. Amen. Versor hic in Bibliotheca Minoritarum locupletissima.


image: s165

Amicitia mihi intercedit cum catholico ecclesiasta, et illius fauore patet mihi ad eum Bibliothecae lo cum liber aditus. Si nulla alia esset causa, cur hic a uo bis auulsus agerem, haec certe satis idonea, nimirum quod est Bibliothecae copia mihi facta. Facchae quoque oporteret sumptum facere, et fortassis hic parcius ui ctito, nec puto familiolam meam usqueadeo multum insumere per tantillum tempus. Et si maxime Facchae essem, quid isthic aliud agerem, quam quod hic ago? Libros quos hic legere facultas est, Faccha non ha bet. Da operam meae familiolae, non tuis rebus dun taxat. Praelege illi, et quae sunt praeclare et insigniter scripta crebro inculca, dum memoria teneat. Tristem solare, nam sciens scio Nubem istam tandem uel ex insperato transituram. Suauiludij regnabunt, dum licebit, Nisi obstabit diuinae ultioni praelatorum quorundam, et maxime Romanae curiae non ethica, sed ethnica uita: Vnde subuereor, ne uersa sententia, illud Romanense malum primum sit Concilio tollen dum. Secta Germaniae tuta est fortassis, ob Italiae mo res. Nescio. Certe oportet aliquid in caussa esse, cur eo usque hostes Ecclesiae dolosissimos praelicenter grassari patiatur DEI iustitia. Ego patiar eorum crimina tiones, ob CHRISTI criminatum olim nomen. Dabit DEVS his quoque finem. Ora pro me. Vale. Saluta


image: s166

patrem et omnes bonos. Erphurdiae, Bonifacij. Anno. M. D. XXXII.

D. F. N. S. P.

MIRVM IN MODVM INGRATVS EGO sim, si in obliuia abire patiar tuam istam erga me humanitatem comitatemque. Et est, quod te deamem, ob peramica adeoque fraterna promissa, quae forte experturus sum in istis rerum mearum undis. Vndique angustiae, undique pressurae, et eae minime uulgares, adeo

Saeuit in immeritum saeui Synagoga Lutheri,
Quod pars cessarim corporis esse sui.
Saeuiat ad summum, mihi stat sententia fixa,
Sectis in totum credere nolle nouis.

Ionas, gemma illa Euangelici nominis strinxit in me stylum suum, hoc est, se dignum. O optime CHRISTE, quod penu, quod plaustrum uirulentissimorum conuitiorum, et men daciorum, Non credas charissime Frideriche, quam nihil in eo libello insit, aut sani, aut probi. A fronte usque ad calcem maledicit, ludit, mentitur, infamat, ridet, breuiter blasphemat. Consilium operis est, uolu it mihi quam maxime nocere, et animam, famam, corpus uocare in periculum, ut oppressus tacere cogerer, utque mihi apud ullum nulla fides esset. Metuunt, metuunt inquam, sese retegi, sese retegi. Sed non est consilium contra excelsum. Ego, duce CHRISTO, uehementer


image: s167

[gap: Greek word(s)] illam oppugnabo, et iam accingor. Orbis non uidit librum, qui plura mordaci felle tincta spicula semel effundat. Exhausit hoc opere totum spiritum euangelicum. Caput rei de qua est lis, nempe de effectu bonorum operum, paucis tractat, usque adeo occupatus est in maledicendo. Locorum a me pro operibus adductorum, ne uni quidem respondet. Infarcit sua modo, et claudi more tenet baculum magistri sui. Dabitur, ut refutem, et catholicam sententiam a Poenis istis perfidiss. uindicem, seruata ubique modestia, ut decet. Opinor minime me aberraturum a uia DEI, si monstrem nescientibus quid boni habeat secta haec, quidue mali: Deinde si moneam scientes, ut bonum huius sectentur, malum uitent: Praeterea si phrenapatas illos superbiss. gladio domi nico feriam, idque hoc uehementius, quo ipsi sunt desperatiores inimici Ecclesiae: Postremo si incolumita tem meae famae aduersus impudentiss. rabularum men dacia serio tuear. Vale in CHRISTO saluatori, cui laus, qui addat animum fortem, et Lutheri leonis terrore carentem. Amen. Vale. Facchae, Octauo Nouembris. An. M. D. XXXII.

Dno. L. T. S. P.



image: s168

SCRIPSIT AD ME NVPER DOCTOR N. uir quantum ego iudico, minime in infimis habendus, siue spectes religionem, siue doctrinam. Epistola porro eius grauida erat, quam quum resignassem, reperi alteram, tuo inscriptam nomini. Hanc tibi ad manus ipse deferam, ubi per hyemis iniuriam potero. Occupatum me iam domi deti net Ionae liber in caput meum proiectus, in quo, quum respondere se defensioni bonorum operum a me scriptae polliceatur, nihil nisi contumeliose mentitur et calumniose conuitiatur. Rem ipsam uix summo digi tulo attingens, ea deblaterat, quae in scholis atque cathe dris partiarijs tritissima sunt, et mihi pridem cognitiss. Quare nihil erit negocij istiusmodi probabiliter refellere. Sum nunc totus in istis lyris tricisque, et ad respondendum uanissimo homini me conuerto. Si euangelicum et gloriosum est, maledicere, nihil erit scortis euangelicoteron. Sed uidebunt mortales omnes mendacia iniusti Ionae, hoc impudentiora, quo sunt manifestiora. Mentita est iniquitas sibi, non mihi, ita me CHRISTVS dominus amet. Ita breuis insania rotat illos audaculos, ut nesciant quid scribant, aut faciant. Nam ultra modum, ultra hominis captum in me excandescunt, fremunt, grunniunt, quia tandem prae me fero, me nouo euangelio, id est, nouis antiqui euangelij glossematis libere refragari. Altera pars


image: s169

defensionis bonorum operum opera doctoris Nau seae Coloniae excudetur. E Lipsia librum germanicum de Iustitia fidei simul et operum, iam diu expecto. Et alium de lib. arb. fidelium Christianorum. Typographi impudenter fallunt, opinor euangelicos esse. Venantur modo lucrum ex libro quolibet, non pietatem, non multum absimiles Tuccae illi, quem Martialis ob quaestum librorum salse notat epigram matico Disticho:

Exigis ut nostros donem tibi Tucca libellos,
Non faciam, nam uis uendere, non legere.

Cupio Do. T. ualere in CHRISTO saluatore fidelium et obedientium. Illi honor et gloria in omne aeuum. Amen. Is te diu sospitet. Facchae, Catharinae. An. M. D. XXXII.

D. C. C. M. C. E. M. H. V. S. P.

QVIA ERAT POTESTAS CERTI HOminis, et a studijs ocium, non potui non salutare uos, uiri boni, amicos uenerandos, et praeterea carptim admonere, ne lectis Iodoci Coci calumnijs uel sinisterius de me sentiretis, uel uos ab orthodoxa de iustificatione doctrina seduci sineretis. Scripsit, at rescribetur, et quidem ocyss. Qui hactenus dubitauit, quo spiritu ducerentur noui Ger maniae apostoli, illi uel unus Coci liber satisfecerit.


image: s170

Vos iudicate, uos pronunciate, si eiusmodi DEO authore geratur. Decreuerat ulcisci, non respondere, hoc est, sui esse persimilis. Placet mos, ut hominum tali um. Si secus facerent, Lutheristae non essent. Duo agit lucerna illa sine igniculo, Aut enim calumniatur, aut haereticatur: Belligeratur cum fama mea, et cum doctrina Ecclesiae. Vos estis spectatores, uidistis bellan tem, rebellantem non uidistis. Audistis incusationes, excusationes non audistis. Fortis est se iudice bellator Cocus, et ipso Sicinio dentato fortior, adeoque meretur Achilles Vuittenbergensis dici, sed pugna nondum confecta est. Ego longe inferior fortunis, celebritate, potentia eius sum, fateor, at conscientia, ueritate, studio plane non cesserim. Noui eius Theo logiae sutelas, sunt mihi cognitae technae atque insidiae lucifugarum Blattarum: praesidia sunt papyracea. Est magniloquentia et Thrasonismus quidam. Sunt uerba et uoces, praeterea nihil. Fiducia est in assensu leuis turbae et principum bonitate, qua ad omnia ubilibet abutuntur, at quando rota fortunae circumacta fuerit, tum cocta numerabimus exta. Vos rogo per summum CHRISTVM ne turbemini. Suspendite animos a sententia, priusquam legatis confutationem Sycophantici libelli, cuius bona pars isto octiduo mihi absoluta est: CHRISTO gratia. Restat ut asseram bona opera post fidem necessaria ad uitam,


image: s171

et refellam tortas Coci scripturas. Triumphabitur Iugurtha, Scipio ac Marius exultabit. Valete docti, et ijdem uiri orthodoxi. Facchae. Martini. Anno do. M. D. XXXII.

D. C. R. S. P.

QVI FIT CHARISSIME, VT TV NVNC mutus sis, quum aduersarij DEI et nostri uocalissimi, omnia suis strepitibus clamosis impleant? Legisti Ionam, tyrannum, non columbam sentio? Mirum ni legeris. Et quomodo afficiebare inter legendum? Nonne dolebat, Vuicelium non spinis, sed telis amarissimis excarnificari? Mirum ni doluerit. Eripuit me ne ab amore tuo subdola scriptio? Vulpinari hominem puto sensisti, atque ita temperare rem, ut me tibi inuidio sum faciat. Sensisti? Mirum ni senseris. Quid uero addi potuit ad libelli maledici maledicentiam? Quid unquam aeditum est huius simile, siue spectes contumelias, siue blasphemias? Nul lus Iudaeus, nullus Sarracenus, nullus Pilatus, nullus Nero, nullus Erostratus, nullus parricida, nullus de nique mortalium bipedum meretur ad eum modum tractari. Fortis animus et in se totus teres atque rotun dus sit oportet, qui summae istius iniuriae et inenarrabilis calumniae ferendae par sit. Non est liber, sed coluber: non responsio, sed infamatio: gladio non


image: s172

calamo exarata. Quando in manus sumerem lecturus Tragemata illa puri Euangelij, dixi:

Nunc animis opus Aenea, nunc pectore firmo, et dein accinctus paraui confutationem, qua partim maculas ommes eluo, partim orthodoxiam tueor. Vi debit ille exos atque exanguis Theologus, et mihi esse machaeram domi. Nihil pronuncio, uos iudicatote. Par erat, ut tu quoque nunc in harenam descenderes, ne puteris colludere. Venantur te illi mihi crede, et illud saltem uidentur exoptare, ne scribas. Aude igitur aliquid Catholico uiro, qui Lutheranus erat, dignum, et retege albam Sectae lepram. Sunt duo, quae mihi addant animos, nempe ueritatis diuinae certitudo, et uirtutis conscientia. Nulli igitur cedam instar Termini. Opponam fronti durae duriorem, et ero silex contra melitaeos istos catulos. Si quid poterunt, in corpusculum hoc putre poterunt, in animam et famam nihil, tametsi ijs etiam struunt pedicas. Vale in CHRISTO IESV. Facchae. XXIIII. Nouembris. Anno. M. D. XXXII.

D. I. C. S. P.

MOGVNTIA ABII, TE PER COMITEM tuum salutato. Quod autem celerius abij, caussa erant mercatores conterranei, cum quibus mihi redeundum erat. Habeo gratias, quod


image: s173

de me solicitus fueris. Accedet hoc opus ad cumulum aliorum charitatis tuae bonorum operum. Neu ter libellorum excusus ad me redijt, quo tamen nihil magis opus erat in his pressuris meis subleuandis. Scripsi magnati illi per occasionem, ac significaui me met ipsi literas tuas redditurum, si per hyemem hirsutam liceat, et labores, quibus in scribenda confuta tione Ionicae responsionis totus distinebar. Sors tibi mea uir optime percognita est. Versor in maximis acerbitatibus, interque summa pericula. Exaltati sunt super caput meum inimici mei, et quae non rapui exoluo. Contra me loquuntur, qui sedent in porta, et cantant bibentes. Cogitant supplantare gressus meos, extenso reti. Viuum absorbere me decreuerunt, adeo irascitur furor eorum super me, cuius auxilium a nomine domini est, qui fecit coelum et terram. Respondi Ionae conuitijs sine conuitijs, neque tamen eden tulus, et retudi calumnias. Ad haec restinxi eius libel li faces, ac asserui rectam de Iustificatione opinionem catholicae Ecclesiae, confutatis tortissimis citationib. Nondum deliberaui, ubi commodius praelo tradatur, et postulat res, ut sine mora publicatus liber, tri umphos culinarios quiescere iubeat. Si quid tu ea de re et mihi et Ecclesiae prodesse potes, consilio aut fa cto, sciam per literas. Ora pro me. Vale in CHRISTO beato DEO. Facchae XXV. Nouemb. An. M. D. XXXII.



image: s174

L. I. K. S. P.

ACCEPISTI VIGILIOLAS HVMILITATIS nostrae, eas spiritui tuo probari percupio. Dabis operam, nisi in totum displiceant di alogismi, ut saltem emendati, si minus nitidi, Catholi cis Germaniae hominibus legendi contingant. Nec dubito, quin nonnulli etiam de noua factione, libello lecto, intellectoque, ad mentem suam sint redituri. Si exasperentur inde personatae uulpes, demolientes uineam domini, nihil oberit. Noui eas, ipsae me nondum. Noui etiam Ficulinae Theologiae medullam, quare non extimesco. Aestuant infelices, quod uituperem bullatas eorum nugas, sed non trepido. Trahere eos intellexi non CHRISTI, sed Lutheri funem, ob id animum ab eis seiunxi. Incedentes aduersum me, nunc circumdederunt me, oculos suos posuerunt declinare in terram: Similitudo eorum quasi Leonis desy derantis praedam, et quasi catuli leonis sedentis in absconditis. Spes mea autem in DEO salutari, qui nondum despexit orationem meam. Gradior interim in Innocentia mea, cuius probatio est, iniquitas maleuolorum Lutheristarum, qui pudorem cum pietate perdiderunt. Tu, per CHRISTVM obsecro, aduigila, ne diutius fraudentur piae animae bono opusculo, quod ad bona opera in Ecclesiam reuocanda operatus sum. Vale in CHRISTO saluatore, cui sempiterna


image: s175

laus et gloria. Facchae Vigesimoquinto No uembris. Anno M. D. XXXII.

M. B. F. S. P.

DIV EST, QVOD ABS ME NIHIL LITE rarum accepisti. Tuae ad me dura, atque adeo dira continent, sed non fregerunt animum hunc, qui hactenus timendorum contemptor est. Fa cis tu ut interest minime fucati amici, submonens ut prudens sim, nam esse hostes praepotentes, celebres et quos defendat numeros iunctaeque umbone phalanges. Vera tu quidem praedicas, sed potentiores eo non sunt, in quo sirmata spes fidutiaque mea est, qui est osor sectarum, qui erit populator noui Euangelij, qui sponsam Ecclesiam non repudiauit, et qui est refugium pauperum in pressuris, spes a turbine, umbraculum ab aestu. Sunt isti insolentes, scio, sed uideant ne Samium comatum puglem suo perpetuo malo despiciant. Sunt feroces uiperae, sed dentes suos quam limam ferream citius corrodent. Neque enim mecum, sed cum uniuersitate totius Ecclesiae et Scriptorum omnium belligerantur, nec in me gorgonea scripta sua, sed in doctrinam Christianam iaculantur. Iodoci coci bilis mascula calido sub pectore intumuit, et quam uix extinxerit urna cicutae, quid facere, quid cogitare debeo? Sileam an respondeam? Feruescit sanguis.


image: s176

Reprimo ultionis cupiditatem, ne similis Coci esse existimer, at in caussa non mea superior, quam ualde laederem si in furentem furerem. Quid censes sapientiss. uir? Si respondeam, irito crabrones? Sin sileam, detrimentum patitur fama, unguento optimo melior? Sed malo in priorem scopulum incurrere. Respondere igitur proposuisti, inquis? Imo respondi duodecim dierum labore, et ita respondi, ut nisi exuissent cum religione pudorem, ad extremum forent sibi ipsis displicituri. Nudaui, qua fide tractent scripturas, detersi a me aspersum lutum, depuli a cer uice mea uiolentas impressiones, et apostolicam Iustificationis do ctrinam adserui contra plumbea, imo plumea ac plane [gap: Greek word(s)] argumenta. Mi amice chariss. nihil mihi metuas, scio enim et persuasissimus sum, haereticam esse curiam tuam, errare, seducere, animas ad stygias undas mittere, deo odibilem esse, et merito inuisam Romano Imperio. Ne te fallant celebria nomina, Thrasonismi, encomia illa, dulces conciones, picturati libri, accursus studiosorum, applausus imperiti uulgi, et principum uirorum fauores, census, honores. Sunt omnia uana, ne dicam ipsa uanitas uanitatum. Non enim stabunt aut stare poterunt, (ni ferro cingantur) ubi res ad seuerissimum examen doctrinae nouae uenerit. Fuere olim Sectae hac longe potiores, nec tamen iudicatae constiterunt. Si purgare


image: s177

maluissent uestri Apostoli, quam turbare Eccle siam, hodie adhuc cum eis essem. Promiserunt corre ctionem, et ecce destructio. Credidimus Euangelij pallio, sed eo detracto apparent somnia monastica, ueteribus abditis. Tempus omnia reuelabit. Quam Tertulliani ex apologetico sententiam nunc eo magis exosculor, quo meis afflictionibus plus consolationis suppeditat. Vale. Facchae. XXV. Nouembris. Anno M. D. XXXII.

D. I. D. S. P.

MOTA EST MIHI CAMARINA LVTHErana, odor exit teterr. et qualem ex ea nemo expectasset. Habes in Coci libello lo Paean, Io Triumphe. Strepunt omnia glorijs, encomijs, ronchis, sed dum licet. Non queror de iniuria summa. Nihil comminiscor intolerabiles calumnias, immania conuitia. At quis finis? Desiccari etiam posse putas camarinam? Ipse non desiccabo. Quis abnuit? Nec tamen non desiccabitur, quod clamitant omnia. Sed non nisi plus hinc nobis noxae exhalatum fuerit. Nondum sensere pestes, eius omnium animi. Pars maxima iudicat non camarinam, sed hortum balsami esse, et nescio cuius Adonidis. Pauci introspiciunt, expendunt, examinant, dijudicant, quare pauci norunt, quo loco res miserae sint. Meretricia coci procacitas


image: s178

non me tam male urit, quam dolet turbam credulam nare quouis trahi. Heu poenitenda olim. Tu in eadem pene naui es, audis Transcriptor scripturae, audis [gap: Greek word(s)] , audis Cato post duos: Adeo nihil est, qui Luderanus est. Quae insolentia, quo eruptura sit, facilime diuinaueris. Bonus DEI spiritus in maio ribus olim dissimilima rijs agebat, quae hodie uidemus. Si fauebit pax longa, si assentientur praepotentes, palpandum sese praebebit eximie euangelicus ge nius. Meo animo nihil dubium est, fore, ut tam fleamus schismatici, quam risimus. Labores tuos praedicauit mihi apud Erphurdiam Schollus noster. Sunt illi Herculei aliquo modo, et miror te exantlandis il lis parem esse. Non tu [gap: Greek word(s)] transcribis Biblia, ut mi hi persuaserunt. Erit uisendum ac utile opus, uerum duo obstant ne res ad uotum tuum succedat. Nimirum Typographiae inopia, et Emptorum paucitas. Nam quotusquisque emerit tam grande uolumen? ut de inuidia ingenio sorum honestorumque operum co mite nihil dicam. Vnum subdo, Germanicae uersioni ne nimium fide. Blanda est et perspicua, sed alicubi non [gap: Greek word(s)] . Sed haec sus Mineruam. Vale in CHRISTO seruatore, qui te utatur ad honorem sponsae suae. Facchae. XXVIij. Nouembris. An. M. D. XXXII.

M. H. S. S. P.



image: s179

QVAM MIHI VIR IVCVNDISS. REDAmeris, nec tu facile credas, nec ipse paucis dixero. Immunis es a scissura, idem ego. Inuidia laboras apud Iustulum et Prutionem, idem ego. Est parricidiale odium Albis, quo praeterea ego laboro, et est mihi res cum popinis Saxoniae, sat unctis quidem illis, sed tamen popinis. Audiuntur et Meuij item Bauij coorituri in me, fulminator Iupi ter. Quid tentabunt Miselli Theomachi? Theologi inquam, qui Paulum contra Paulum interpretantur? Ais, Aquilae sunt, tu scarabeus. Imo cameli meri, ego formicula, Scio. At res ea DEO moderatore transigi tur, ut stultitiae sit, de personis disputare. Non reclamo, potero opprimi, ut sunt reges tales euangelici, attamen uinci ea sententia, cui patrocinor, nunquam poterit. Vos amici cauete, ne iudicij plus aequo prodigi sitis. Alterum oculum integrum seruate confuta tioni meae, dein pronunciate. Qui popinas iuuat, is semel proculcauit Christianismum. Rabire eae potuerunt, respondere, ut decuit, non potuerunt. Lacerare famam meam licuit ( artes, arma uestra Lutheristae) retundere citatos locos, probabiliter argumentari, scripturis amicis uti non licuit. Vale, et me amare, quod facis, perge. Facchae. XXViij. Nouemb. Anno M. D. XXXII.



image: s180

D. F. N. S. P.

NONDVM FORTE REDDITAE SVNT TI bi literae, quas ad D. Laurentium Truchses dedi. Sin redditae sunt, legisti nimirum, qui mecum agatur. Bella undique imminent. Circumdederunt me uituli multi (non mentior, non iocor) et tauri pingues uallauerunt me. Aperuerunt super me os suum, immites ursi. Vnus ego obijcior multis canibus, feruent odia, ardent irae, uolitant criminationes tam acerbae, ut nihil supra. Superest, ut manus adferant innocenti ortho doxo. Adferant, non relabor. Malo pati consors Ecclesiae catholicae, quam Lu theristicae. Protestor atque uociferor, non confellere me, si qua habet Secta, quorum catholica rectaque sit origo. Impugno repentina ac tumultuaria illa unius fraterculi dogmata, quae nesciuit antiquitas. Ionae libellum siue flabellum, quo gens perdita uentulum sibi facit in Aporia ista sua, propinasse mihi cicutam, non solum nigrum succum Loliginis uides. Expecta, si non talionem remetiar, certe ita temperabo rem, ut dubites, uter alterum peius laeserit. Si uoluissem, bone IESV, quanta erat in praesentiarum equo planicies. Rescriptum est, excusum nondum. Forte ad uos reuolabit archetypus, ut eo, ubi possit citius et nitidius euulgari. Mirabere Dauidis male cincti pueri quinque limpidos lapides, quibus statua enormis


image: s181

deijcietur, cum summo suo probro. Te mirum in modum rogo, ut, quod nunc iterum atque iterum exopto, satagas ne fraudentur studiosi Ecclesiae opusculis meorum digitorum. Si exijt Apologia, mittantur hinc aliquot eius exemplaria. Opprimor silentro meo, et periclitor cum Amyclis. Vbi sunt libri tui, inquiunt? Quid ad haec respondes? Obturarunt tibi os? Atque adeo, ubi est deus tuus? Non est spes illi in DEO eius. Quare effusiss. obsecro, ut prodeat, quod uolunt. Amici mei tum quietis bonisque erunt animis. Inimici demittent cristas et rugabunt frontem. [gap: Greek word(s)] sanctorum patriarcharum, regum et prophetarum celeberrima, tuae pietati dono. Vtere libro hoc, tuo arbitratu. Sunt qui iudicarunt eum chartis luceque dignum, si tu idem, fac uulgetur Coloniae et asportetur in proximas nundinas Francofordienses. Mihi non paruis laboribus constitit quantumuis paruus. Insertas habet uoces linguarum peregrinarum, sed eas significantes, neruosas, elegantes, et quae latio idiomate efferre nequibam. Typographus adlaboret modo, ut emendate cudat. Si nolit hebraica, accersat qui interpntetur, et latina substituat. Exemplar nullum aliud habeo, hoc autographon est, proinde sic curabis omnia, ne intercidat liber. Mitto eo confidentius, quod quum isthic essem iusseris, ut si qua scripsissem, ad te candide Nausaea mitterem.


image: s182

Vale. Ora pro Ecclesiae Reformatione matura. Me ama. Andreae. Anno M. D. XXXII.

B. R. S. P.

HAVDQVAQVAM ME OFFENDIT HYpocritae istius uersutia, qua partim usus est clam me auferendo syllogam, partim eam una cum caeteris libellis ad te transmittendo. Eo res processit, ut labores meos in posterum neminem latere, uniuersis cognitiss. perspectissimosque esse exoptem, ne caecis inuidorum iudicijs opprimar. Insidiari aliquos famae, adeoque animae meae persentisco, idque duntaxat, ne ipsi nescisse, ego scisse aliquid uidear. Quod scio, DEI est, in quem gloriam hanc si qua est transmoueo. Tametsi scientiae minimum mihi arrogare uix queo, quippe homo obscurus, ac is, qui sese suo, non alieno, pede metiri callet. Non mirum autem quod isti tam inique ferant meas apophases, quando ad eam hominum opinionem profluxere, ut obtinere scientiae altissimum gradum pronuncien tur. Equidem nihil inuideo ulli, sed ad sobrietatem reuocatos, adque cum sui ipsius tum sui negocij exactiss. saeueriss. ue agnitionem adductos omnes cupio. Periculose habent omnia, posteaquam ipsi sui obliti, res tantas mortalium stolidorum applausu potius quam recto iudicio aestimant. Detrahe multitudini compen


image: s183

dia quaedam perexigua, et haud dissimulanter lique bit huius leuitas cum immodica impietate copulata. Velim scientia istorum incomparabilis non illo rem abripiat, ut damno accepto, Germaniam postea cruore sepultam et innumeras animarum myriades in orci lacum detrusas ploremus. Ego ex tentorio factioso maturaui abitionem, ego [gap: Greek word(s)] a culpa futuri mali alienissimus. Qui me ante nouennium audierunt Lutheranum acrem, ij nunc quoque audiant catholicum: ne forte exoriantur, qui clament me propugnatum Schisma oppugnare immerito. Verum hu iusmodi defensioni alius locus dabitur. Respondebo nunc tuis ad me literis. Ais te satis animum meum ex priore epistola intellexisse, id quod facilime crediderim. Mihi opus non est mi Raidi e tuis literis te discere, nimirum qui pridem te norim. Attamen affingis tibi nonnihil spei affulsisse, et Zelum existimasse, quae scripseram, at nunc, ubi libellos uiseris, deplorata omnia. At qui tu bone uir in teutonica epistola a satana illaqueatum me asseuerabas, quae igitur spes de me tibi reliqua erat? Interpretabaris Zelum, quom ad extremum me abijceres? Ignosco grauitati tuae, quae sine prudentia singulari non est. Post eam praearmaturam, aggrederis rem (dirum dictu) et uno ictu quercum deijcis, quum scribis neque te neque Leisterum mihi subscribere. O elegans caput.


image: s184

Quasi uero ego isthuc uel a Raido uel a Leistrio un quam expetiuerim. Quid igitur futurum si Raidius et Leistrius Vuicelio non subscribant? Consequetur inconcusse, Vuicelium non solum toto coelo, ue rumetiam tota terra marique errare. Leistrius impense rogauit ut legendas chartas sibi ad tempus permit terem, excepta sylloga. Permisi libens amico ueteri, uicissim et ipse impense rogans ut obeliscis iugularet audacter, si qua minus animo suo probari uiderentur, atque ea mihi per literas notificaret, ut si queam, tuerer, sin minus, obliterarem, Quo mihi protinus subscriberet, non rogaui. Amens enim sim, si aliquem do gmatis nouellis ad summum imbutum, adeo facile orthodoxam doctrinam capere posse credam, nedum suffragio albo signare. Memini me subinde dixisse Leistrio, nihil mirum mihi uideri, quod insolita atque peregrina existimaret, quae praeponerem, imo quod ceu me authore inuenta suspicaretur, quando quidem ipse ego ut papistica fanaticaque istiusmodi ante triennium uix tulissem. Monui duntaxat hominem, ne praeceps condemnaret nondum intellecta, nondum apud sese discussa. Caeterum an monitis meis locum reliquerit, nescio. Illud tum demirabar, nempe quod tam patienter exaudire ea poterat, quae per occasionem ipso teste confitebar. Ambigo etiamnum, imperitia ne mussarit, an dissuasionis diffidentia, an


image: s185

amici reuerentia, an ueritatis denique praelibatae incussa conscientia. Quo magis sperabam, absentem redaccepto animo libere scripturum si quid angeret inter legendum, sed plane mutus te in periculum protrusit, ut ueteranum et triarium quendam, ea fortassis spe, ut si prospere cesserit, descendat et ipse in eandem harenam: sin minus, intra testam suam latitare pergat. Prora puppisque controuersiae est, sugillor Iustitiae fidei inimicus. Hic ego: si tamen audire, non ita auersis auribus, dignabimini: testificor, atque proclamo, quod calumniam acerbiss. patiar, quodque me impij fratres odio, non iudicio insectentur, nec ob aliud, quam quod Lutherizare destiterim. Certarim uero tecum magno pignore, si tu intelligas quid sibi uelint eae duae uoculae: Iustitia fidei. Neque enim moror uestras glossularum nebulas aterr. quibus sudam atque lucidam Pauli Apostoli scripturam obduxistis. Nam uos uiceritis, si potestas erit, quaelibet ad uestri Apol linis crepitaculum iudicanda, dignoscenda, enarranda referre. Sed da ueniam, non concedetur. Est assue ta scriptura DEI, uarijs partiariorum deprauationibus torsionibusque perferundis, semper tamen relu ctata est, et furca licet expulsa alio, tamen usque recurrit. Nouit ortum suum, nouit locum, nouit genuinum sensum usumue agiographa. De Iustitia fidei [gap: Greek word(s)] sentio, et si pateris, Euangelice apostolice atque autentice.


image: s186

Quod uero schismaticum intellectum circa huiusmodi locos exuerim, non abs re factum puta, nec temere. Scrupus de Iustificatione animum meum iam pridem habuit, nec potui me euoluere. Videbantur triuialia illa dogmatia non resipere in uniuersum Pau li mentem. Erant in eodem loci qui recepta illa conuellerent. Resistebant dicta dominica in Euangelio. Nec non obluctabantur aliqua in Canonicis. Deinde uerti animum ad Ecclesiasticos scriptores, exquisi turus, num idem cum dogmatibus nostris occinerent, aut si meliora Paulinaeque mente propiora traderent. Exquisiui sagaci nare, contuli purpuram: quod dici solet: iuxta purpuram, et tam scripta horum, quam dogmata nostratia ad Paulinarum literarum apertam ueritatem adhibui, oraui CHRISTI lumen ac sen sum, iterum contuli, iterum adhibui, iterum oraui, et discussa nubecula inueni id quod res est. Hanc potiss. disquirendi ansam praebuit mihi ipse met Paulus, ut pote quem duobus solidis annis plebi mihi creditae uniuersum concionabar, cum omnia eius Apostoli loca solicite excuticns, tum illa praecipue, quae iustificat. sonabant. Quo uero accuratius illa trutinarem, hoc longius discrepare a dogmatis istis nostris uidebantur. Repressi meipsum et cohibui, ne existimarer pro tempore doctoribus euangelicis refragari. Nam: per CHRISTVM iuro: inuitus hodie quoque dissentio,


image: s187

ut pudefiant, qui me per inuidiam dissentire uociferantur. Prius cum paedotriba meo Theologiae auidissimo homine disputaui singula, quam auderem de his apud alios hiscere. Postremo ubi etiam illa ipsa dogmata indocte et frigide pndicari animaduerterem, multosque praecones de ijs perplexos haerere, et interrogatos inepte ac praeter rem de ijsdem respondere, cogitaui Monstrum ali. Vt omittam interim, occasione istorum dogmatum tot uitiorum genera seminata apparere, atque per haec excussa operum bonorum studia e pectoribus auditorum, et inductam omnis turpitudinis licentiam. Videbam indies magis ac magis carnaliores pestilentioresque fieri auditores, et hoc in his potiss. locis, ubi frequentiss. Iustif. dogma instil labatur. Quocirca prorsus mihi persuasi, rem secus aliquanto habere. Nec tamen mihijpsi facile credidi, ut uili homuncioni. Tandem, locis etiam atque etiam collatis, et ad amussim eque fonte discussis, pertractatis, enucleatis, coepi os in domino aperire, et Nymeciae meae catholicam doctrinam pro dono DEI inculcare. Post, eandem chartis concredere, rem cum alijs communicare, in collo quijs infigere. Operaepre cium duxi, audire contradictiones, ut rescirem quid quisque in thema proferre posset. Nam ueriss. est illud Ciceronis, ueritatem limari in disputatione. Ibi saepe ad herniam usque risi citationes scripturarum, et ratiocinationes


image: s188

insulsissimas, dum quisque temere receptum dogma de Iustificat. manibus ac pedibus defendendum putaret. In istis conflictatiunculis intellexi, quid cordis haberent Euangelici buccinatores. Intellexi quam nihil ex animo loquerentur, sed modo pro caussa, pro farina. O pietatem fictam, o singularem atque eximiam hypocrisin, papisticae parem. Sunt qui tam altum imbiberunt dogmatia ficulna, eaque adeo mordicus tenent, ut citius sint omnem scripturae con textum amissuri, quam postillas suas. Multi ubi se uictos sentiscerent, maledictis me exaturabant, quos ego ma gis commiserabar, quam lingua repercutiebam. Bona pars plane in sententiam piam atque firmam pedibus discessit, agens summo datori gratiarum actiones. Nonnulli thema in dubium uo carunt, asserentes oportere rem plene examinari, et doctissimorum experiri iudicia. Nihil uero tam obstare sensi, quo minus apud plerosque fidem inueniret doctrina sancta, atque ipsius Adami tortuositatem. Veretur enim nequam, ne ad reditum eius doctrinae adigatur ad rastros. Dogma nimiopere ueteratori arridet, cuius nimirum indulgentia satis superque laxa hactenus, illi quod libuit licuit. Vtcunque uiuebat, Christianus erat. Quantumcumque peccabat, filius DEI erat, Nec attinebat, nisi ut crederet, nisi ut conciones miseras inaudiret, nisi ut Caesari quae sunt Caesaris daret. Proinde refugit ad


image: s189

mentionem uitae bonae, ac bonorum ope. poeniten. crucifixionis, patientiae, humilitatis. Nam durus est illi sermo, uirga ferrea est, non cauda uulpina. Absinthi um est, non mulsum. Cilicium est, non holosericum. Quid isthuc est, inquit, Num erit mihi ad opera redeundum? Quid Christiano cum operibus? Quid prosunt opera? An non sat operum IESVS in cruce fecit? Atque, ut se furcifer ille pro egregio Theologo uenditet, incipit enthymematis refutare opera: Si ope ra facere, inquiens, necesse est, igitur frustra supplicio mortis affectus est IESVS. Si meorum est operum respectus, ergo IESVS non satisfecit. Huiusmodi nunc sunt consentanea grataque uulgi auribus, et adeo animis omnium infixa, ut euelli uix unquam queant. In nephario nunc scelere ponunt, si quis ad Christianae uitae necessitatem uocet: tragice clamant, Sanguinem CHRISTI per eam doctrinam dehonestari. Sed ubi libidinem suam expleuerint, nec uiderint qua uia ela bantur, agnoscent uerum esse, quod iam tot modis lacerant. Reddidi Raidi rationem, quomodo occoeperim relicto humano dogmate, diuinam de iustificatione doctrinam capessere, ut perspicias me neque leuitate, neque audacia, neque temeritate, neque maligno erga ullos animo id fecisse. Nunc pauculis de ea disse ram. Iustitia fidei nulla alia est, quam qua DEVS Iudaeos ac Gentes iustos iudicauit ex fide sua, hoc est, eo quod


image: s190

crediderunt CHRISTVM Mariae filium, DEI unige nitum esse, solum Messyah, solum redemptorem, so lum propitiatorem, solum mediatorem. Haec fides adeo DEO placuit, ut huius gratia, nullo respectu ha bito neque bonorum operum praecedentium, neque peccatorum praeteritorum, pro iustis, puris, et sanctis acceptaret in fauorem iniustos, impuros et prophanos. Nolebat ut ingererent Iudaei sua merita, quasi ob ea eos electos ad Euangelium uocasset, conten tus nimirum simplici atque e pectore proficiscente cre dulitate. Nolebat item ut gentes ob peccata sua abijcerentur. Neque enim hic ulla ratio peccati, sicuti nec ulla ratio operis: Quicunque modo in filium credebant, recipiebantur ceu satis idonei, nec erat discrimen posthac uel Iudaei uel gentilis. Omnes ut aeque impij, ut aeque peccatores assumebantur ex gratia, et per tinctionem inserebantur in corpus CHRISTI, ne quis gloriaretur, praeterquam in domino. Tale sibi uult quoties in Paulo de fidei iustitia legis. Praeterea opus quoque Paulo erat, iustitiam fidei tanto crebrius atque potentius tractare, quanto improbius fratres quidam ex ludaeis Mosen conabantur super ceruices discipulorum imponere, ut eum, cuius lex atque authoritas uiuida in perpetuum esse merito deberet, etiam apud Christianos. Hic nisi repugnasset gratiae praeco argu tiss. et iustitiam fidei contra iustitiam legis Mosi opposuisset,


image: s191

periculum erat, ne hodie quoque Mosaice uiueremus. Igitur Iustitia fidei in Paulo bonis operibus (quae credentes praestare oportet, si uolunt seruari) prorsus nihil adimit, tollit duntaxat legis opera, quae pseudapostoli ceu necessaria credentibus in ecclesiam inuehebant. Habes breuissimis uerbis Pau li expressam mentem, a qua me neque mors neque uita diuellet. DEO laus pro agnitione ueritatis in aeternum duraturae. Si syllogam meam legisti, huiusmodi, opinor, latius atque pinguius cognosti. Cur uero audes proloqui me impie sentire contra DEVM, contra CHRISTVM domini? Raidi, si tibi frontis exigua esset parti cula, sique una gutta syncerae pietatis (quam tamen tuo more perpetuo crepas) temperares profecto tibi, a tantis blasphemijs. Cogitare potes, me quoque ualere in dentatis epistolis, et si e re foret, sique me deceret, pape quam probe depexum te tibijpsi ostendere possim. Ais nihil opus, ut plures chartae hac de re perdantur. Certe Raidi rem tetigisti. Neque enim aliud, nisi chartas perderes, si oggannire luminosiss. ueritati uelles, sicuti suas perdidit pincerna Bergensis, euersor scilicet Monogamiae sacerdotalis. Remittis me ad crambem Lutheranam, sed satur sum. Vtinam nonnihil euomere queam, eorum quae famelicus lupi instar immanducata uoraui, munda cum immundis. Quod autem remittis ad CHRISTVM et apostolos, nae tu mihi


image: s192

gratiss. facis. Sed o homo si ad doctores illos coelestes mihi eundem est, aque illis discenda ueritas, palmam uobis centauris omnibus praeripuero. Vltimo remittis ad Augustin. contra Pelag. ah ut me tui miserebit, si iste in consilium adhibendus est. Num plures habes in tuo catalogo? Quid ais Raidi? Non eo modo loquuntur de operibus post Iustificat. CHRISTVS et Apostoli, quo ego? Quo modo autem illi loquuntur, quur pigebat isthuc scribere, ut esset quod responderem? Certissimo certior sum, me cum apostolicis literis idem sentire, nec est unus locus, qui secus de operibus a Iustificatio. doceat, atque ego. Fixa esto sententia: Opera uel optima ante Iustificationem rudera sunt, inania nihilique sunt. At ea quae post fiunt, nimirum a credente, aurea praeciosaque sunt in conspectu DEI, placent DEO, delectant DEVM, Beneuolum reddunt DEVM, mitigant DEVM, prosunt operanti fideli, conciliant eum DEO (quia fidelis est operans) conducunt illi ad temporalia, necessaria sunt eidem ad aeterna. Partius extuli opera, alias faciam, uolente seruatore CHRISTO, copiosissime. Nec, ais, de fide loquuntur eo modo quo tu. Hic elatras, qu ego tibi fidem sentire uidear, Nempe qua credamus Iesum esse Messyam. Sentio fidem CHRISTI esse (Sic enim loquitur Scriptura, de fide alia iustificante, alia historica ignorans) qua ex animo toto


image: s193

credo [gap: Greek word(s)] Triada: praesertim Nazarenum, filium hominis, CHRISTVM. i. orbi promissum Messyam esse, et eundem filium DEI unigenitum, per prophetas dictum Immanuel, etc. pele, consiliarium, DEVM gygantem, patrem in aeternum, principem pacis, Maher Salal, Chasbaz, uirgam de stirpe Isai, Seruum domini (Multa omitto) Adonai iustum nostrum, Dauidem germen iustitiae, pastorem unum, Silo, prophetam magnum, lapidem in montem factum qui impleuit uniuersam terram, Vnctum Dauidem regem, Filium DEI ex Psal. et Hosea, doctorem iustitiae, Zemah, lapidem in quo septem oculi etc. atque hunc pro me totoque Mundo uoluntarie passum Hierosolymis, a mortuis excitatum, uiuum uere uisum tactumque, in gloria assumptum, aduocatum, Mediatorem, Pontificem Max. in fine saeculi futurum iudicem omnium mortalium, ac redditurum unicuique iuxta opera sua. Haec atque huiusmodi ab animo sincero firmoque credens, iustifi cor. i. pro iusto acceptor a DEO propter fidem illam, etiamsi nihil in uita priore (antequam nimirum CHRISTVM cognorim) neque iusti neque boni fecerim. Nulla alia fides iustificans esse potest, praeter hanc, Sicuti nullum aliud fundamentum, quam id quod positum est, Sicuti nullum aliud Euangelium, quam id quod praedicatum est, Sicuti nullum aliud Testa. Nouum, praeter id quod semel pactum est. Accedunt meae sententiae


image: s194

literae omnes Apostolicae atque Canonicae, cum primis Ioannes Euangelista, quemadmodum alibi ostendi. Accedunt etiam omnes Ecclesiae doctores, quorum nullus aliter de fide docet, ut obtundantur noui dogmatij authores superbissimi. Quocumque te uertis, captus es. Est enim et fuit semper inuicta ueritas. Illud demiror Raidi, quod tam puerili argumento certissima eleuare contendis, Theologus haud sane infimus. Nihil iudicas, Scripturas non consulis, os do mini non interrogas, adeo temet Euangelistae Martiali dedicasti, ad cuius nimirum nutum renutumque pleraque uel dicas uel neges. Si ait ais, si negat negas, in hoc solicitiss. ut quem dedit mater amictum custodias. Sed hoc detrito,

Nudus ad infernas stulte uehere rates.

Miserr. certe est, qui ita hominem mortalem sectetur, ut nec mutire aliter possit, quam sicuti dux eius uiae. Sed ad rem reuertar. Si, inquis, ita res habet, igitur ommes Iudaei ante natum CHRISTVM ueram fidem habuerunt, et nullus fuit Idololatra. Nam omnes cred. Messyam futurum etc. Haec tu. Quo tibi Raidi mens tua auolarat, quum haec scriberes? An non Iudaei ue ram CHRISTI fidem ante natum ipsum habuerunt? Nonne Abraham uidit diem domini, et gauisus est? Nonne omnes patres in Mosen baptizati sunt in nu be et in mari, et omnes eandem escam spir. manduc.


image: s195

et omnes eundem pot. bibe. etc.? Nonne in xi. capite Hebraeo. dicuntur credere? Si ueram CHRISTI fidem non habuerunt Iudaei ante natum dominm, igitur nullus omnium neque iustificatus, neque saluatus fuit. Neque enim salus, nisi in uno CHRISTO. Nonne uniuersae fa miliae benedicendae dicuntur in semine, qui est CHRISTVS? Iam quomodo benedictae erunt, si ueram seminis eius fidem non habeant? Arbitror te ad mentem iam regressum. Sed quomodo ais Idololatrae Iu daei crediderunt Messyam futurum? Quasi ego hoc affirmem, adeoque opinari tale non possum, Idololatras credere Messyam potuisse, etiamsi maxime uenturum autumauerint. Quomodo credant in filium DEI, qui DEVM ipsum repulerunt? Quomodo ueram CHRISTI futuri fidem habeant, qui adorarunt Gad. i. fortunam, qui coluerunt talpas et uespertiliones, Item Thannus, Adonidem, aureos uitulos, Militiam coe li, reginam coeli, Baal et Ascharoth. Praeterea Berith, Dagon, Moloch, Milcom, Miphlezeth, Baalzebub, Nisroch, currum solis, Osiridem, Isidem, Mythras, Apim etc. Quare nihil agis, dum nomine Idololatrarum reliquos pios Iudaeos a uera CHRISTI fide excludis. Non consistit illud: Omnes Iudaei ueram CHRISTI fidem habuerunt, Ergo Idololatrae quoque Iudaei ueram CHRISTI fidem habuerunt. Au disti Paulum ter usurpare ly. omnes, nec tamen uerisimile


image: s196

est, eum Idololatras quoque in uniuersitatis numero comprehendere, Nam sequitur in eodem ca pite: plures illorum non approbauit DEVS. Nemini piorum dubium, quin fides CHRISTI utriusque legis populum ex aequo respectet, nec in ullo alio nomine salutem esse, nisi in CHRISTI IESV redemptoris nomine. Sed nondum memoria excidit, quod tu quidem me ad August. contra Pelagianos remiseris, ut ad eum, qui me Lutherana edocere possit. Habeo gratiam Raidi quod hortator mihi fueris ad reuisendum Augustinum, utpote cuius iaculis hortatorem impruden tem obruam, et uerum faciam prouerbium: Capra contra se cornua. Non ferendum autem est, quod schismatici persuasum uobis habeatis, orthodoxos patres a parte uestra stare. Haud scio an turpius menda cium unquam audierim. Vestri primores uendunt istos fumos: patres nobiscum sentiunt, patres secus atque nos non docuerunt. Quid audio? Rebar patres errasse, destitutos spiritu, caecos, psychicos, et nescio quid praeterea? O graues uiros, qui sedentes uituperant quos uolunt, stantes laudant. Faciunt uero hoc callide, uidelicet ut persuadeant imperitis ac incautis, Scriptores Ecclesiae eadem dogmata tenuisse, quae nunc uulgo Euangelica appellantur. Sciendum igitur, ueteres a nouis Theologis longe lateque per omnia dissonare et uix in paucis addere istis calculum,


image: s197

id quod aliquando demonstrabimus. Nunc de ope ribus ex Augustino: opera, ait, sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum. Qui te creauit sine te, non te saluabit sine te. Gratia data est ut legem impleamus. Ad Clerum Hipponensem scribit idem Augustinus: Non solum debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Ad Glorium sic: Deus in coelum non admittit nisi bonos. Ad Optatum sic: paruulorum nulla merita dici possint, et maiores praeuenit DEVS ut aliqua habere merita possint. Ad eundem: Sine libero arb. non opera mur bonum. Ad Honoratum: DEVS in conscientia est testis bona operantibus. Item: Anima CHRISTI sanguine redempta debet placere sponso domino.

Ad Iulianum comitem sic: Si praemia uitae aeternae uo lumus promereri, praecepta illius totis uiribus custo dire satagamus. Praecepta nanque eius nolentibus gra uia sunt, uolentibus leuia. De Pelagio Britone: Non ex operibus, ne quis forte extollatur. Non quod bona opera ista pia cogitatione frustrantur, quum DEVS reddat unicuique iuxta opera etc. Ad Vitalem Carthag. dat merita gratia quum ipsa datur. Ad Valentinum: Faciamus ut quum uenerit dominus inueniat opera nostra bona etc. Audisti Augustinianas sententias de operib. post iustificationem. Sed credo tibi nondum satisfactum, quocirca largius scriptorem


image: s198

istum delibemus, in ijs praesertim locis, qui clarissime exprimunt temporis diuersitatem, hoc est, qui edoceant discrimen maximum esse, inter ope. bona praecedentia, Iustificationem, et inter ea quae iustificationem sequuntur. Atque hic aget animam Raidius, si nondum egit. De Pelagio Britone: Nemo iustificatur a DEO meritis praecedentibus. Ad Sixtum presbyt. DEVS non est remunerator meritorum praecedentium. Illud ly. praecedentium bis ac ter in eadem epistola inculcat, ne nesciretur operum discrimen. Quid? Per omnes epistolas in quibus Pelagianam tractat caussam creberrimus est Augustinus in inculcando isto discrimine. Appello eos qui uel Augustini corti cem uiderunt. Pergam enumerare Aueliana suffragia. Paulus, ait, docet ut nemo meritis priorum operum arbitretur se peruenire ad Iustificationis donum, quae ex fide est. Mox: Iudaei se gentibus credentibus praeferebant, quod dicerent se meritis bonorum operum quae in lege sunt, ad gratiam Euangelicam peruenisse. Ideo offendebantur, quod circumcisis gentibus CHRISTI gratia traderetur. Item: Paulus dicit hominem posse iustificari sine operibus praecedentibus per fidem. Item: Quod si quum crediderit mox de hac uita discesserit, iustificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus operibus, quia non ad illam, sed gratia praeuenit. Item: Iacobus Ioquitur de operibus sequentibus


image: s199

fidem, Paulus uero de praecedentibus. Item ea ipsa opera quae dicuntur ante fidem, quamuis uideantur hominibus laudabilia, inania sunt etc. Nemo ergo computet opera sua Ante fidem, Vbi fides non erat, bonum opus non erat. Sed desistam, ne do lore absorbearis. Vide Raidi quid sit in tenebris pugnare, et uelle scire, quae nescias, uelle alios docere, quum nondum fueris discipulus. De his abunde dictum. Porro quod scribis me patres certe certe (ea enim conduplicatione uteris) non intelligere, facis ut te de cet. Non enim poteras commodius euadere. Estis per Socratis anserem egregij uiri, qui eam stropham calleatis, ut si urgeamini, elabentes dicatis, proposita ab aduersarijs non intelligi. Dic mihi obsecro Raidi, un de coniecturam capis, me patres non intelligere? Forte quia non eos ad uestra dogmatia inflectam? O pul chre factum. Qui patres contra suum ipsorum sensum, ad aliorum sensum uiolenter interpretatur, is intelligit eos: At qui illos ex suo ipsorum sensu contra haereses saeculorum interpretatur, atque hoc secun dum uerborum clarissimam perspicuitatem, is patres non intelligit, Raidio iudice. Laudo Raidi. Lutherizas. Abi, uirum te iudico. Posthaec suspicaris me inuidia dissentire propter carcerem. Si ita credis, dico te falli. Si ita dicis, dico te mentiri, ut Sycophantam. Ego a caussa et a caussae dogmatibus nonnullis longe


image: s200

ante carcerem dissensi, uel dispeream. Res toto sexennio in uniuersum mihi non arrisit. In uniuersum dico: Neque enim omnia semper displicuere. Testantur isthuc schedae, quae nonnunque in manus ueniunt, scri ptae primis caussae annis. Testabitur omnis Nymecia ipsique adeo libelli mei, ante tres quatuorue annos mihi conditi, quam male semper habuerit animum meum caussae deformitas. Quin et ipsi Saxo. Visit. satis superque perceperunt Beltzae, quam non magnifice de nego cio, deque eius ordine ac concionibus sentirem, atque hoc quoque factum antequam in lacum conijcerer. Volo me suspitionib. uestris liberatum, oroque ne innocuum grauetis. Inuideo nemini, uos mihi inuidetis: odi neminem, uos me hostiliter odistis, id quod plurimis documentis scio. Et plane eo rem reuoluit fortuna, ut mihi a uobis plus metuam quam a Papistis. Si dignus sum, affligetis me, ut Donatistae et Ariani catho licos. Malim uero affligi catholicus quam partiarius. DEI uoluntas fiat in aeternam benedictionem nominis sui. Cui occulta cordium patent, is nouit, quod Lutheri mentio fit in orat. meis quotidie in bonum, nec eum unquam impugnaui, nisi quatenus Christianismi res poposcit. Sum enim tam illi quam omnibus amicus usque ad aras, et ita uolo, ut mihi ipse alijque sint, secundum Na turae legem. Rogo te autem, ubi in scriptis meis legisti, quod soleam gloriari de speciali DEI lumine et re


image: s201

uelatione (sic enim scribis) Fortasse me pro Enthusia sta habes, qui in uisionibus aut insomnijs expectet apocalypses. Falleris etiam atque etiam, et calumnijs undecunque congestis me excarnificare niteris. Nunquam in uita de ullis uisionibus aut reuelat. gloriatus sum, et ob eiusmodi Monetarium, monitricibus literis, quae adhuc apud me sunt sanare uolui, item Rinchium saepe obiurgaui, quod sectaretur Monetarium harum rerum doctorem. Quo magis miror, cur me huic com pares. Sed prestas Raidium. Iudicet domins inter me et te. Testaris CHRISTVM, te mihi bene uelle. Si uerum est, tu scis, et ego ex futuris tuis erga me factis sciam. Dicis CHRISTVM meam gloriationem non laturum, et immania nescio quae comminisceris. Audisti quae dixerim. Non glorior neque in Reuelat. neque in scientia neque sapientia: Sed in cognitione seruatoris mei, secundum prophetam. A CHRISTO mihi sat pacis esset, si esset a Mundo, si a pseudadelphis. Mihi cum CHRISTO rege ac magistro meo optime conuenit. Faxit modo, ut sibi seruiam in iustitia, ac placeam redemptori ipsi in bonis operibus. Illi Benedictio et claritas in omne saeculum. Amen. Caetera quae scribis in me, obiter perstringam. Iactas contra me Lutherum et eius doctrinam, et eandem ubique canis cantionem, ubique odiose obtundis. Scio scio Raidi, quo loco sit tibi homo ille, et nisi fallor, in priore epi


image: s202

stola attigi. Erit forte hora, quando diuersum canes. Fruere interim sodes pulpamento isto. Scribis ipsum minime docuisse ea, quae ego insecter etc.

Audi, si non docuit quae ego ipsum ac suos coniuratos do cuisse queror, age, nihil illis fraudi erit. Si uero ostendero ex istorum libris et concionibus, liquebit quam iniustus et importunus mei repraehensor sis. Iactas uerbum Lutheri fructiferum. Hic aures admouete. In quibus fuit fructiferum? Resp. Raidius: In hoc quod Vuicelius uxorem duxit, Quod Roma. eccle. ceu impiam damnauit, Quod cessit sacerdotio relictis cen sibus et semet priuauit patria. Sunt haec ingentia, et ea quae e patribus non didicisset. Mei ipsius ratio hic mihi habenda est, alio qui audires fructus Lutherani uerbi, ut ambae tibi aures tinniant. Hei mihi cui res est cum tam praefractis. Spero meliora, da meliora CHRISTE, da mi CHRISTE, aut si nolis dissolue me, ut si non spei, certe rei particeps tecum fiam. Iam quod scribis te non omnia mea reijcere, sed multa scitu iucundiss. et tibi utilia ex scriptis meis collegisse. Equidem licebit hoc tum tibi tum omnibus, quando omnibus commodare cupio. Vide uero ne e stercore collecta illa fidei tuae puritatem scilicet maculent. Vi de ut ea ante proluas et circumcidas, quam in pectus demittas, Nam non sunt nouae monetae, non sapiunt Al bim. Ad ultimum more tuo de te buccinas. Sed con


image: s203

niueo sciens morbum tuum. Lutherani, ais, non sumus, sed CHRISTI. Quare igitur Luthero plus fidei datis, quam CHRISTO? Si ego uobis CHRISTI uerbum e fonte suo purissimum obijciam, mox conuertitis uos ad glossemata Lutheri, quemadmodum Iudaei nostrates ad Thalmudica, ne uideamini CHRISTO cre dere sine consensu Lutheri. Negas uos in Lutheri uer ba iurasse, quum id totus fabulae cursus clamitet. Au de tu illi refragari, et mane. Ille uos fascinauit, sibi ob strictos concathenatosque tenet, uos nare ducit quo uult, uobis dat ac rursus tollit quae uult et ut uult, et uos adeo absorpsit uosque illum, ut non possitis non una uel perire uel seruari. Scribis me ignorare quae maxime necessaria sunt ad salutem: Imo tu ignoras et ignorare amas. Ego uociferor, non solum fide opus esse uerumetiam uita ad salutem, At tua pars alterutrum modo praedicat, infarcit, infigit ad taedium omnium populorum. Tu mea scripta oculo non simplici lustrasti, quare tam sinistre omnia iudicas. Zelum meum denigras, quia zelat pro Ecclesia cathol. contra sectam. Tum uero secundum scientiam esset et Phinees Heliaeque par, si omni pede starem aduersus ueterem doctrinam, disciplinam, et ordinem, et recentia pigmenta in coelum ferrem. Minaris mihi for tes Antagonistas, te imparem existimans.

Bella gerant fortes, inquit ille:



image: s204

Non faciunt molles ad fera bella manus.

Surgant, congrediantur uiri aquilae cum scarabaeo, ac portentosi illius Philistaei gnati cum Dauide ado lescentulo contempto. Hic nullus metus, quando adest mens conscia recti, quae intra se concipit spem opt. Sciens scio, cuius res agatur, cuiusque sit ueritas regina. Illud duntaxat optarim, ut non per uiolentiam, sed per conscientiam committatur pugna, ut non personae sed caussae praesideat ratio, ut non caro in consili um adhibeatur, sed spiritus. Tandem ut ceu claua depellas me a catholica sententia, comminaris ipsum adeo CHRISTVM mihi Antagonistam futurum. Bona uerba. Non habebo Antagonistam CHRISTVM Impe. in cuius quippe castris mereo. Cum illo sum, qui igitur is contra me? Cum illo colligo, non spargo. Ob illum patior, illum zelo, illum sic redamo, ut mori mallem, quam ab eius corpore a sectarijs iterum secari. Poteris inquis nobis ad tempus esse, qualis Hieronymus fuit Augustino, sed tandem harena cedes etc. Mirum quod non pro Hieronymo dixeris Iulianum, Pelagianum aut Faustum Manichaeum, qui Augustino plures molestias exhibuerunt. Verum dic qualis fuit Hieronymus Augustino? Forte alludis ad pugnam in Galatis Paulinis. Aut quid uobis cum Augusti.? Nonne audisti eum doctorem a uestris opinionibus dissidere? Nescis uix reperiri inter ueteres, qui acrius


image: s205

defenderit unitatem cathol. Eccle. quique uehem entior fuerit expugnator schismatum, atque August. Atqui uos diuersa his facitis, quae igitur uobis societas cum Augustino? Vtinam essem aut esse possem uobis qualis August. Hieronymus, Nam sperarem tum ommia pacata serena. Non cedam harena in haram uestram (seruante me domino, ut pupillam oculi sui) alio qui non habiturus essem partem in Reg. eius. Pugilem pro uirili agam in stadio domini mei, ut glorificer cum eo in futuro saeculo iuxta pollicita eius. Sit illi laus et honor. Nobis pax. Amen. Vale cum tuis. Datum Facchae xxviij. Aprilis. An. M. D. XXXII.

Quod toties repetis resipisce, tibi insono rursus
A laqueo demens tu resipisce tuo.
Quod dixi, repeto, cupiens tibi prospera: demens
Tu resipisce citis si potes hortor equis.
Tecum uolue animo, quae sit res, quoue loco sit,
Quo sit principio, quo cita fine cadat
Omnia non damno, sed plurima, Tu resipisce,
Et uetera esse putes anteferenda nouis.

R. A. I. C. H. S. P.

IAM DIV INSTIGANT AMICVLI, quos nondum aliena a me uoluntate esse apparet, ut aliquando in horum temporum


image: s206

tristitia ad R. D. T. literas dem, siue ut ea ratione certo innotescat R. D. T. Facchanum me schisma Lutheri istud rapido amni feruentius, ac quouis alio periculosius ab dicasse, siue ut hoc pacto R. D. T. in beneuo lentiam atque amorem erga me extimuletur. Vtrum uero difficilius, non obtemperare amicorum bono fidelique consilio, an facere id, ad quod instigant, propemodum dubito. Pudori certe meo obsequi malebam, et ab aula procul refugere, utpote homo minime politus aque procerum consuetudine, si quisquam alius semotissimus. Sed faciles aditus ad opt. atque humaniss. principem, et a quo absit fastus, ac su perciliosa morositas, ijsdem pollicentibus, adeoque morum ingenijque lenitatem R. D. T. affirmantibus, pudore posito, fiduciam sumpsi, ut auderem epistolam scribere ad Antistitem, cuius dignitas ut suprema postulat, ita eiusdem ignoscit comitas, si in mediocribus uerser, aut etiam in infimis, et uetat eiusdem pietas, ne ambitiose aut adulanter scribam, id quod et naturae meae ingenuitate neutiquam fecero. Caeterum, ut ad rem accedam, Schisma abdicaui, neque imprudens, neque sine caussa, et cupiam illud abdicare quotquot nunc in eo misere capti detinentur, ut ij quorum maxima pars manus illi dedit, non consilio aut ratione prudentiaue, sed uel allecta dulcedine be nedictionum, uel attracta spe liberioris uitae, uel adducta


image: s207

cupiditate abrogationis legum ecclesiasticarum, atque abolitionis disciplinarum odiosarum, uel adacta terrore principum suorum. Nam quotusquisque omni um est, quem illo traxit metus DEI, et regni coelestis amor? Placuit uulgo Schisma prae Ecclesia, quia haec tradebat cum fidei doctrina, rectorum operum doctrinam, ei qui olim conregnare cum filio DEI gaudeat: illud uero solius fidei dogmation tradit. Opera autem [gap: Greek word(s)] docuit, Imo ita suum de operibus fermentum inculcauit, ut abhorreant ab operibus quotquot fere sese istius schismatis professione ia ctant. Etenim quis non malit leuis irrumpere in coeli patriam, quam onustus? Si sola fide irrumpitur, quorsum ope ribus opust? Sed optare possum, ut quisque saluti suae consulens, Schismati nuncium remittat in tempore, efficere uero non possum. Sunt quibus uolupe est, non seduci modo, uerumetiam seductos esse atque perseuerare, ijs si de redeundo suadeas, mirandum in modum irrideare. Causantur tot doctiss. uiros falli non posse, quasi Ecclesia Europaea non habeat doctiores, ad quos collati sectarij, ne tria quidem Stesichori no rint, et ut maxime non habeat in uiuis, haudquaquam ta men illi desunt in omni doctrinarum genere eminen tissimi, in tot bibliothecis Christiani orbis terrarum. Sed sui catuli soli simiae perplacent, et amanti quae non pulchra, ut ille ait, pulchra uidentur. Alios nesciunt,


image: s208

se sciunt, se mirantur, de se bene ipsi existimant. Causantur itidem, nihil esse cur ad Ecclesiam redeant, quando quidem omnia in ea sint antichristiana, quasi uero in schismate omnia sint Christiana. sapientiam praedicandam. Sed istud popularibus suis persua serunt audaces concionatores, quibus nemo non fidem habuit ob uehementiss. asseuerationes et confi dentiss. gloriationes, maxime, quum hos reformidare atque ad illos collati quo dam modo dormitabundi frigere in cathedris ecclesiastici uiderentur. Relictis igitur ingenio suo ijs qui reuerti pugnis calcibusque renuunt, domi ego quam foris sapere malui [gap: Greek word(s)] . illud mecum reputans, longe secus processurum, si ex DEO esset quod mo liuntur partiarij. Tametsi non nunc primum intellexi rem. Vngues iam ante leonem, et uultus Aethiopem mihi indicarant, at nunc omnem leonem et omnem Aethiopem propius contemplor, multo certissimus, ita sese habere. Perspexi quid quaerant, cur euangelizent, quo tendant homines uanissimi. Eccle sia egressi ecclesiae bellum in tulerunt. Euangelium pro fitentes, Euangelium oppresserunt miserandis modis. CHRISTVM sonantes, CHRISTO infesti sunt, uel ob doctrinam operum, quae non possum dicere quam aegre ferant. Cognoui occasione brutae istius sectae sensim peruerti Christianismum in Turcismum, Ecclesi


image: s209

am in speluncam, Sacramenta in excrementa, conciones in delectationes, uerbum DEI, in uerbum Lutheri, Psalmodiam in Theriodiam, concordiam in discordiam, ordinem in confusionem. Vidi deeresce re officia pietatis, opera religiosa, studia diuina, exercitia, disciplinas, castigationes, uigilias, metum, pudorem, fidem, conscientiam: Crescere uero in immensum sectas, facta irreligiosa, studia mundi,, acediam rerum diuinarum, licentiam, delicationem, audaciam, libertatem, perfidiam, uoluptatem, lasciuiam, et breuiter mutari coelum terra. Fateor laborabat ante diuisionem eam, et pietatis synceritas et uitae publicae integritas, sed nunc ualde utraque inclinatur. Opus erat remedio uitijs ecclesiae, at nunc remedio omisso, duplicatur malum cernimus. Equidem euangelium CHRISTI tales non seuit segetes, tales non plantauit botros. Huc enim rem adduxerunt, qui cata Lutherum sunt, ut nullibi minus liceat Euangelium confiteri, atque ubi ipsi primas tenent. Apud ecclesiasticos licet mutuo commonefacere officij, licet uerba facere de cultura DEI, de bonis ope. de poenitentia, contra peccata capitalia, hic nihil minus. Si quis nunc studeat emendatiori uitae, protinus pharisaeus est et tetricus hypocrita. Audit, Tun solus contra morem aliorum uis uiuere? Tun solus coelum bonis operibus pulsabis stultule? Si eguisset opusculis humanis


image: s210

CHRISTVS, non luisset in caluaria. Nouit is fragilitatem nostram, facile ignoscit peccatoribus, quorum esse socius legitur: quosque prae iustis uocauit, dum modo Euangelium ament ac credant. Nec licet monere alterutrum, multo minus arguere. Quisque quod uult facit, et facit id libentius, quod magis alteri displicet. Cui probatur praesens rerum tenor, is est probatus. Qui arridet dissolutissimis moribus, et sese ad hos adtemperare potest, is bellus esse homo dicitur. Expectatio periculi ei est, qui animum licentiae isti infen sum prae se fert. Is est uirtutis honos, hoc probitatis praemium. Expeditiss. omnium uiuit qui pleraque lau dat, nihil uituperat, nemo eo sapientior, nemo optatior conuiua. Ridetur pietas tam uera quam falsa. Nec uul go fere curatur siue bene siue male, siue catholice siue schismatice doceas. Dicunt: Quid ad nos? Nam Polytropon ac uersatile genus hominum peperit nobis leprosa illa doctrina, nimirum quod fauet cuiuis parti, modo inde habeat farinam. Lutherani quidam cum Lutheranis, et Romani cum Romanis sunt. Quidam ex Lutheranis facti sunt neque Lutherani neque Romani, sed pagani. Quidam circumspiciunt alias sectas, quia pertaesi sunt Lutherismum: et Ecclesiam irreformatam repetere horrent. Sacramentorum ac cipiendorum nulla ratio. Regni DEI atque iustitiae eius nulla quaesitio. Poenitentiae nulla cura. Nulli in men


image: s211

tem unquam uenit, ut cum gemitu uero dicat: Quid feci? Gehennae nullus metus. Mortis certissimae nulla meditatio, ut demiror quo animo nunc moriantur homines nostri. Haec cogitatio omnes quam solicitissimos habet, ut ditescant, ut ad honores aspirent, ut diu, ut genialiter uiuant. Fauorum, quam religionis sunt studiosiores. Amicitias mundi, non DEI ambiunt. Ommia foetent adulationibus, astutijs, dolis. Nihil uerum, constans, fidum. Omnia ardent simultatibus, contentionibus, obtrectationibus. Nihil fraternum, concors, sociale. Summa regnat hypocrisis, hoc est, ficta sunt ommia, tam in uerbis quam in moribus. Summatim, ne uidear arenam numerare uelle, capta est arx uirtu tum nostro malo. Vitia rebus humanis dominantur. Tale debemus potissimum nouae doctrinae, cuius ar chitecti uix sudantes, huius sui uoti compotes facti sunt. Huiusmodi quoniam exploratissima habeo, quam tumuis negent effrontes scurrae (etenim quod uniuerso orbe teste fit non potest non esse ueriss.) magna me poenitudine macero, quod tam diu pro castris istorum steti, oppugnator catholicae caussae. Heu mihi quam insolenter, quanto calore, quanto sermonis impetu saepissime in ea inuectus sum, quae nunc cum lachrymis abesse ab ecclesijs queror. Heu luxatum Ecclesiae statum. Heu mala peioribus mutata. Quam non optime factum est fratres. Praeceps erat amen


image: s212

tia, non prudentia. Zelus erat, at neque bonus neque sobrius. Volebamus exaedificare ecclesiam, et subuertimus. Votum erat eradicare zizania, et euulsimus triticum. Non purgauimus, sed inquinauimus magis Rempubl. Christianam. Sed ueniam meretur aetas ad nouellitatem procliuis, deinde rerum imperitia ususque nullus. Postremo temporis fatum. Quod si horum nullum errori patro cinabitur, satis, opinor, a suspitione me uindicabit aliena persuasio. Nam quis est autor schismatis? Num ego? Imo ego ab alijs in er rorem inductus ante fui, quam os ad docendum aperirem. Hausi ego, non in me scatuit, quod uni atque alte ri paraetiae propinaui. Cecini cantilenam ab alijs compositam. Exhibui ab alijs pictam Tabulam. Vnum pseuderemitam audieram, qui se unum audiendum esse affirmabat: Caeteros uero ut umbras uolare. Videbatur nouus surrexisse Thesbites, nouus Hercules dicebatur uenisse Augiae suae. Et (nil mentior) renatus esse Paulus iurabatur, qui nihil nisi thus pederet. Idcirco quid facerem? Accurri spectator simul et auditor, ac repente fabulae speciosissimae membrum redditus sum. Valeat et illud lemma. In uita non uel salutaram de limine mystica Biblia, et ne operculum quidem scriptorum Ecclesiae omni laude dignissimo rum uideram. Quantulum obsecro talis peccarit, si il liciatur a prudentibus in nassam? Nudam animulam


image: s213

facilimum erat sauciare atque capere. Non hic commi niscar dulcem libertatem, bonorum operum inclemens exilium, militarem cathedrae saxonicae facundi am, et omnis terrae applausum, quibus rebus mirum ni Sexagenarius etiam prudens uidensque inescetur, nedum uicenarius. Porro reuersus sum ad ecclesiam (quae utinam sic esset ut neque de ea queri filij, neque cri minari eam aduersarij AEdomitae possent) quae me acceptum a parentibus per sacrosanctam tinctionem regenuit, et Christianae fidei tyrocinijs prima imbuit. Ea autem reuersio quantis molestijs ac laboribus mihi constiterit, dictu difficilimum est. Excepta est primum uiolentissimis insultibus eorum, qui diuina bant occasione meae resipiscentiae magnam portionem schismati detractum iri. Sed remouere animum a proposito non ualuerunt. Refugi siue euolaui potius ex ea sectae flamma, quae utinam sanguine Germanico nunquam extinguatur. Ab hac me tempesti ue abalienaui, CHRISTO domino et magistro lumen menti meae praeferente, ab hac me retinebo custodiamque, ceu a certa orbis peste. Quid enim ea est, nisi rerum humanarum confusio, pietatis labefactatio, atque bonae uitae dissolutio? Nemo sapiens leuitatem interpretabitur eam resipiscentiam. Cur enim di utius ijs seruiam, qui neque DEO neque hominibus obtemperant, et inter quos adulterium ueritas Christiana


image: s214

multifariam passa est. Fas et iura sinunt, redire ad mentem. Nihil igitur explicuerint odio ac maleuolentia sua, cuius tanta est magnitudo, ut non irrue niat cui comparari possit. Obloquantur, susurrent, criminentur, detestentur ad extremum, nihil egerint. Nunc ut ulciscantur dolorem suum, utque expleant inuidiam suam, coeperunt sagittare in caput meum li bros uenenatissimos, quos forte legens, non possim non dubitare, me ne sentiant, de me ne fabulam narrent, an de alio Georgio. Neque enim non quam longissime ab ommibus istis calumnijs, quas ore confidentiss. euomunt, absum ego. Non agnosco quod mihi impingunt. Non sum is, quem faciunt. Non feci, non facio, non facturus sum, quae de me, inque me scribere audent uiri mendaces. Scripserunt atramento, sed mallent cruore. Foderunt calamo, sed desyderium est ardens, ut cala mus securis, et papyrus esset laniena. Prouoco ad sen tentias omnium mortalium, dicant si officium est honestorum ac sapientum uirorum, si est aequitas, si est naturae ius, si est humanum, si est ciuile, si est liberale ac ingenuum, si est Christianum, ita occlusa ratione, ita contempta lege, ita exuto pudore, ita neglecto scandalo, ita posi ta philostorgia, tam impie scelerateque calumniari, tam imprudenter criminari, tam rabiose bacchari, tam hostiliter lacerare eum, qui fide IESV CHRISTI domini nostri sana immobilis perstiti, qui honestati


image: s215

semper studui, qui utilitati communi periculum capi tis saepe posthabui, qui literas rectas a puero colui, qui enecor desyderio corrigendae religionis, et moerore Ecclesiae acerbissimo absumor, qui ueritatem Christianae doctrinae solicitissimus inuestigo, qui pa ratus sum Christianae fidei gratia sanguinem atque animam perdere, qui [gap: Greek word(s)] sedulo sector, qui innocentiam atque uirtutem summo studio tutatus sum, et si quid unquam peccaui, illud est maximum, quod Lu therista fui. An glorior? Minime, sed aduersum mor sus uipereos me tueor, et detergo nigras maculas. Conqueror innocentem me a nocentibus, pium ab impijs, catholicum ab haereticis opprimi. Tribunitius furor est, non euangelica mansuetudo, quae ad ca lamitatem immeritum me depellit. Virtutis inuidia est, non amor recti, cuiusmodi me degrauat. Voluerunt uanissimis libris et prologis egregie cauillatorijs mihi abrogare fidem et conspurcare famam, hostes illi non magis mei, quam DEI, suaeque Ecclesiae. Visum est perpulchrum, si promittant se responsuros libello meo, quem in Saxonia contubernali cuidam scripsi parum diligenter, quum non respondeant, sed mordeant, non disputent, sed lacerent, ut sunt male feriati inertis eius Theologiae uindices. Sed ita habet undiquaque, ne uel libello timeam, ucl mihi. Libellus est irrefutabilis, quia authoritate non hominis, sed


image: s216

magistri coelestis beati DEI nititur, ni forte illud in re praehensiunculam cadit, quod aceto Italo perfudi eos, qui digni erant stygio gurgite, et quos gehenna ultrix certa manet. Nec est cur mihi metuam, cuius uita innocua fuit. Nihil igitur agent, utcunque lo quaces, utcunque scribaces in Vuicelium. Feram iniuriam ma ximo animo, nisi quod testabor iniuriam esse, quae me illustrabit DEO ultore, autores uero suos una cum gloriosiss. mendacijs pudefaciet. Interea Facchae dego, atque indigne egeo, posteaquam in contemptum abijt literatura. Tristes sunt Camoenae. Friget Minerua. Nullus honor est ingenuis artibus. Sunt Ma rones, desunt Mecoenates, quo fit ut ij quibus huma nae diuinaeque literae odio hactenus fuere, nunc passim exultent. Indoctis patent et diuitum et pauperum fores. Penes hos est rerum summa. Ab ijs oracula in re quauis petuntur, ad quam opinionem profluxerunt audacia glorijsque et simulationibus. Stat illis currus ahenaeus alti Quadriuges in uestibulis, ut cum Satyrico loquar, dum interim contentus fama iacet Lucanus in hortis, cui est res angusta domi, atque tenuis pannus, Cui utile est pallere, et uinum toto nescire decembri. Despondent nunc animos optima spe pu eri, et qui aliquo usque in literis progressi sunt, quando uident cerdones Maronibus, Musis arcas, taber nas Academijs longe anteferri: uerum esse arbitrantes


image: s217

quod dicitur: Eum nequicquam sapere, qui ipse sibi non sapiat. Ruit iuuentus ingeniosiss. ad sordes opificiorum, adeo ut ea fere multitudine sua laborent. Parentes et cognati scpe uel inuitos filios e ludis exturbatos ad officinas propellunt, siue quia contemptiss. est sacerdotium, siue quia non habent, unde ocij literarij sumptus sustineant. Quaestio nunc est, non quantum quis sciat, sed quantum habeat. Expers sui honoris est scientia, abdomen uero et tumor et opulentia mirifice colitur. Scholae deseruntur, ad aulas, ad emporia, ad Alchumiam, ad metallariam strenue curritur. Quo fit ut qui doceant, aut discant bonas artes, paucis post annis rarissimi inuentu futuri sint. Tale uident Magnates, et conniuent, haud consyderantes, interitu rei scholaris, Religioni nostrae insi diari hostem malignum. Sed quid ego haec R. D. T. dico, quae et pietatem et literaturam adamare dicitur, atque adeo animo agitare, quomodo rei optimae non solum adiumento, uerumetiam ornamento sit? Bene ualeat R. D. T. et me non modo ditioni suae subditum, sed obseruantem etiam eius esse sibi persuade at. Haec interim axiomata R. D. T. mitto, librum aliquando iustum orthodoxae fidei uindicem missurus, si licebit. Datum Facchae. in Quadragesima. Anno M. D. XXXIII.



image: s218

D. E. R. S. P.

SALVE VIR DEI. QVEMADMODVM IS qui celeberr. aliquem Heroa picturus est, cogitabundus atque anxius haeret, caput scalpit, ungues commordet, nec facile mittit manum ad tabulam, quo nimirum propositam effigiem augustius elaboret, id quod in plebeio effingendo uix facturus erat: ita mihi prope nunc usu uenit ad te scripturienti. Cum Satyris, Silenis, Panibus non ardui est negocij agere: at Ioues, Martes, Neptunos permagni refert, quomodo tractes. Quanti uero tu mihi fias, haud facile dixero. Fortasse tu pro modestia tua summa inique feras, et alius assentationem interpretetur, si te solem quendam ac phoenicem Christiani orbis appellaro: sed quando mecum reputo, quae et quanta orbi praestiteris, facere non possum, quin te eius tituli amplitudine digner. Nullus profecto honos ulli mortalium unquam habitus est, qui te non maxime deceat, ob labores ac uigilias tuas incomparabiles, quibus et piae et bonae literae non sine inuidia nobis redditae sunt. Non tam contulit humanis rebus Socrates, non Solon, non Numa, non Cicero, non septem isti Graeciae sapientes, una cum tota philosophorum multitudine: Rebus Christianis non ita commodauit post Apostolos Theologorum ul lus, seu connumeres palaeotericos seu neotericos, etiamij


image: s219

qui librorum plurimorum commendatione nobilissimi sunt, ueluti quatuor illi Ecclesiae Doctores, quorum tu duos illustrans, illustratos uicisti: Breuiter nemo tam profuit, atque unus tu. Aufer hinc Hercules, Scipiones, Machabaeos, Carolos. Aufer Plinios, Gellios, Fabios, Vallas, Hermolaos, Rodolphos ad ipsos usque Budaeos et Capniones. Horum enim nullus, Liuore etiam iudice, uel labore, uel fortitudine, uel rerum honeste actarum claritudine, uel excellentia, uel dignitate, uel fide, uel doctrina te anteit, quod postremum si quis inficiari audeat, is ad extremum insanire existimandus sit. Quorsum ais tam praeclara laudatio in os? Scio magne uir te hanc non agnoscere. Quare perinde mihi est, te coram, tuis ornem laudibus, aut apud alios. Malefaciat autem mihi DEVS, si hocipsum insyncere scribam. Facere hoc hortatur partim amor in te meus, cuius impulsu existimationem tuam hactenus aduersum Mastigas defensitaui, partim status rerum publicarum. Huius potissimum gratia ad te scribendum putaui, ut qui in hu ius prouectionem omni cura incumbas. Vides quae sit Ecclesiae facies, uides quid contra hanc intentet satan hostis. Erat haec antequam sectarum perfidia premeretur sui dissimilis: Nunc sui dissimilior est, et adeo non effecta purior, ut aliquando impurior etiam ui deri queat, non sine maximo Religionis dedecore.


image: s220

Nam dic mihi per CHRISTVM immortalem, quid ullubi correctius est, quid sanctius aut laudatius? Imo coeperunt nunc Ecclesiae quoque incommoda sordesque defendi, tantum abest, ut rem ad melius spectaturam spes reliqua sit. Id quod odio ne sectarum, an caecitate, an simplicitate faciant miserandi homines, haud satis mecum deliberaui. Tu tale nescire non potes, quippe cui cum istis assidua atque felix lucta est. Mirari ego, sed dolere magis soleo, existere Christianos, qui Christianismum pollutum quam castum, et sibi quam CHRISTO idoneum esse malint. Hos dicere the ologos atque adeo monosophos, Horum iudicio deferre omnia, Hos audire duntaxat, at tamen non proni adorare cogimur. O miseram non modo Religionis conditionem, sed et miserrimam. Caeterum hanc deplorare alis fortasse conueniet. Tu extimulandus mi hi uideris, ne cesses agere, quod agis. Repugna utraque manu, Resiste utroque pede tam schismaticis quam so phisticis commentis. Pugna pro orthodoxia, sta pro ueteri Theologia. Vtrinque infestaris, scio, Tu utrinque luctare, utrinque caede, utrinque refer trophaea. Illud quod medium est, atque inter utrunque probatur, praehende ac praehensum tuere. Degrauant Ecclesiam factiones, sed pari damno, diuersa licet ratione, afficiunt eandem barbarae scholae. Illae subuertunt omnia, hae conseruata defoedant. Illae sua ingerunt,


image: s221

hae sua non deserunt. Illae cupiunt orbem ad strepitum suum saltitare, hae itidem. Neutri rectam capessunt uiam, Ambitio regnandique libido utrobique. Volunt haeretici, ne quid horum remaneat integrum, quae sunt in Ecclesia. Volunt sorbonici, ne quid tollatur. Nemo igitur aptior Palaemon, nemo iustior Areopagita, nemo incorruptior Amphyction te diuine uir. Omne perfugium, quod attinet ad hominem, in te est. Ad te redit de utrisque cognitio. Nam nemo in Europa uiuit, qui res fidei te uel rectius intelligat (absis inuidia) uel fidelius in ea uigilet, uel seuerius expendat, uel melius etiam possit. Si Sectis non itur obuiam, perijmus. Si scholae infrenes esse pergent, actum est de Ecclesiae redintegratione. Christianorum uulgus miserabiliter perplexum, nunc huc nunc illuc animum diuidit. Ecclesiae mala primum in caussa fuere, cur sese homines sectis dederent, ut ijs, quae uide bantur Christianius cuncta administraturae. At nunc ubi erupit harum tabo, incipiunt sapere, et in biuio haerere, incerti quid in posterum aut credant aut faci ant. Sectae displicent ob multiplicia, at ecclesiam repetere graue sibi putant, ob multiplicia. Abhorrent a tot superstitionibus, ritibus, aut rituum potius abusibus. Deinde a cathedris non depuratis. Postremo a nimium pudendis cleri flagitijs. Intelligunt se errare homines, sed quo eant, qua redeant, non intelligunt:


image: s222

Non enim facile ita posthac fidem habebunt cuiuis recens exorienti prophetae, ut sumus Germani Epimethei. Quo magis tuae erit partis, ut rebus ad summum afflictis, per DEVM adiumento sis, et quod facis succurras. Exhauri labores, sanctiss. precibus flecte DEVM iratum. Disputationibus decerta cum Antecclesiasticis pariter et Mataeologis tuis. Horta tibus crebris extimula Monarchas, ad rei maximae consyderationem, ingeminans illud Socraticum [gap: Greek word(s)] . Consilijs iuua, Rationes propone, obsecra, obtestare, suda, ut CHRISTO suo dignior, quoad fieri potest, reddatur Ecclesia, cuius nunc religio moresque eiusmo di sunt, ut pios horum apud infideles maximopere pudeat. Me infelicem, qui nunquam non crucier in animo meo, ob domus atque Templi huius DEI Opt. Max. maculas probrosiss. Eum cruciatum augentij, qui pro talibus maculis aduersum te dimicare non uerentur, Magis tamen torquet schismatis impietas, cui paucis ante annis ipse quoque mordicus adhaesi. In primis ue ro quos ore potes et quos epistolis solicitis, accende, ut de occumenico concilio non solum cogitent, uerumetiam hoc ipsum maturae conuocent. Etenim hoc de mum remedio dissidia citius tolli poterunt, quam conuitiorum felle, quo nunc omnia feruent. Heu animarum iacturam irreparabilem in istis dissensionibus. Heu calamitatem Religionis infandam. Heu diaboli deli


image: s223

tias, Iudaeorum cachinnos, et Turcarum plausus. Mali huius non aestimandi culpa in ceruices uestras transferetur columina, qui potuistis, nec fecistis, ut melius haberet sponsa CHRISTI. Sed ineptus sim, si apud te huius casus defleam, utpote in quibus deflendis ipse ubique multus es. Dominus te diu seruet ad Apostolicae ecclesiae utilitatem. Vale, Francophordiae Na tali Mariae. Anno M. D. XXXII.

EIDEM VIRO. S. P. D.

SVPERIORIBVS NVNDINIS DEDI AD te literas, amantes quidem eas, et perquam loquaces, sed te, tanto quippe uiro, non indignas modo, uerumetiam indignissimas. At nesciuit consilium, nesciuit modum amor. Scripsi quae sen si simpliciss. malens temerarius, quam timidus esse. Summa rei erat Oecumenica Synodus. Bone CHRISTE, ut animum meum obsedit eius negocij tam magni, quam necessarij perpetua consyderatio. Nihil nunc in uotis meis est, hoc ipso prius. Nam uideo summi mali nullum finem, nisi caussae legittimo modo transigan tur. Bello exulcerantur, non sedantur. Germania diuisa est maximo Romani Imperij periculo. Si dormi tabunt proceres, stetit Religio. Et ubi nunc sunt Rhe tores, qui orationis stimulis ad leuiuscula, saepe ad or bi pernitiosa quaedam excitare primatum animos so


image: s224

liti sunt? Quin illi hoc tempore neruos intendunt omnes, et e media arte accendunt istorum frigus, quorum co in negocio authoritas plurimum ualitura dicitur. O surdas aures tuas Roma. O pectora ad consyderationem rei maximae prorsus emortua, atque in desyderijs mundi huius sepulta. Quomodo habet titulus tuus? Quae est professio? Quod officium? Satis ne diu expectamus opem debitam nobis catholici? Siccine grex domini IESV, nulli uobis curae est, ut fama non tarda, in orbe uniuerso uolat? Num percussi sunt animi uestri, a bonis etiam hominibus, qui de Vinea domini a uobis neglecta conqueruntur, non a malis tantum, qui uos non honestis admodum nominibus accusant ac damnant? Sed bona spes est, fore, ut emolliat Curiam Caesar Carolus, aut certe fa tiget improbitate, quo uel ob pudorem saltem detrectare non possint, id quod uti facerent, sua in primis intererat. Quid pers Lutheri factura sit, ignoro. Sunt, qui putent eam ad aequas conditiones non descensu ram. Arbitror ego descensuram, si amice euocetur, et comiter tractetur, sique in conuentu omnia quam mansuetissime agitentur. Videntur enim quidam illorum fere languescere. Quosdam audio haud dissimulanter optare, nunquam fuisse receptum dogma, ob tot incommoda, quae et peperit, et parturit. Ferocia authoris Lutheri mitescet, ubi doctissimorum hominum


image: s225

ex omni Europa aduocatorum iudicium audiet. Cristae superbiss. pauonis conflaccescent, Cornua imma nia decident illi, quum non in sterquilinio suo, sed in luce uirorum clarissima, ratio opinionis hesternae reddenda illi fuerit. Tu ab actione utilissima minime omnium aberis. Non audirem, si Caesar essem: Laboro ex calculo, uenire non possum. Iuberem ego Appium et senem et calculosum deferri. Non est enim ad portas Hannibal, non agitur de Pyrrhi pace, sed Cacodaemon euersionem Christianae Religionis ad extremum molitur, et de Ecclesiae pace agendum est. Vnus tu multorum instar, ea propones, ea disputabis, ea respondebis, ea dijudicabis, ea consules, ea cen sebis, quae nemo alius. Solon, si Plutarcho credimus, coortis apud Athenas factionibus solicite cauit, ne ulli fauere uideretur, sed omnibus se aeque communem praebuit, unum illud agitans, ut discordes in gratiam redigeret. Vnde communi consulto, et legumlator egregie declaratus est, et discordiarum transactor. Speramus eum te futurum Solonem magne uir, cuius sententia nonnihil adimatur utrique parti, sic. n. dissidium ipsum adimetur. Ob concordiam omnia tentanda sunt, et ante in constituta quaedam mitten dus ensis, quam diutius ferenda discordia. Caeterum factio Saxonica iam in me concitata est, quod desierim pe des abortiui istius Papae deosculari. Ionas tibi olim


image: s226

laudatus, nunc uero hostis tuus, scripsit in me, quum nihil aliud suppeteret, mendacia et conuicia. Ego respondi, sed nondum parata est aeditio. Extitit praeter hunc alius calumniator futilissimus, qui non minore scurrilitate usus est, in me dilacerando. Sed ego istiusmodi insultus non magis curo, quam si me foemina lapillo peteret, [gap: Greek word(s)] , ut inquit Poeta. Vale in CHRISTO IESV, a quo emendatio et pax Ecclesiae. Facchae xviij. Martij. An, M. D. XXXIII.

I. L. S. P.

OBAMBVLANTEM ME ATQVE STRIctim carptimue lustrantem uaria authorum monumenta reuocas ad calamum, quem eo minus amare coepi, quo steriliora adeoque nugatiora sunt, quae is producit. Siue enim meae infelicitatis est, siue alienae inuidiae, in profluentem pene nihil non scribo, quum hoc uoto susceperim id laboris, ut pro ximo meo, cui praeter dilectionem mutuam nihil debeo, qualicunque modo prodessem, utque esset, ne defossae minae reus apud Tribunal iudicis olim agerer, quanquam ea Mina minima est, et prope nulla, ut mihi quidem uideor. Mallem e tenebris domus huius, in lucem, id est, in hominum coetum prodire, sublimis stare concionator, corda seducta reducere, certum iter monstrare, uociferari in torporem ac teporem populi,


image: s227

in uitia enormia, in superstitiones mire fatuas, in fabulas Monachorum ineptorum, in ineruditam eruditionem, et falsam scientiam: hortari uero ad re ctitudinem Euangelij, ad studium scripturae, ad uestigia sanctorum, hoc est, conuertere cor filiorum ad patres, accendere ad Religionem, adque pijssimas obseruationes, inflammare ad disciplinam, terrere, arguere, solari, mulcere, monere, obtestari, uocem exaltare Tubae instar, uocem mutare ex Paulino affectu, ut solicita mater, ad obiecta respondere, a doctis disce re, tacitis auditorum cogitationibus occurrere, implicita, si queam, explicare, ligata dissoluere, omnia denique agere toto pectore, totis uiribus, ut ad plerophoriam Christianae fidei (quae nunc incertitudine periculose laborat inter tot dissentientes magistros) uulgus miserabile pertingeret. Sed non licet per inui diam Satanicam os aperire publicitus, lingua inciditur, ne redeat Vox clamantis. Licet uero hactenus scribere intra priuatos parietes, nec tamen hoc quoque sine maximis periculis. Verum hoc ipsum (tale enim agebam) quod scribere licuit, in manus desyde rantium fratrum aedere non licet. Obstat auaritia Chal cotyporum quorundam, uetat inanis metus, impedit obscuritas mei nominis. Quid igitur ut faciam censes? Vnde capiendum consilium? Nolim mihi soli na tus esse, nolim mihi uiuere, nolim mea caussa hac aura


image: s228

frui, hunc intueri solem, et tamen eo obnitentissimus adigor. Cogor mutus esse. Arceor a suggestu. Eapropter me ad scribendum confero, ut saltem tres digituli efficiant, ne sim terrae inutile ac sterile pondus. At horum opella putet, et esse superuacanea di citur. Num igitur prorsus sileam? Occidite ergo me, ut prorsus sileam. Cur enim uiuam infrugifer? Cur ociosus panem comedam? Imo cur conuerser cum hominibus, quos et errare tota uia uideo, et quos meam implorare fidem scio? Ecclesia, dices, tua opera nihil indiget. Imo nonnihil. Quanquam enim pedis in ecclesiae corpore digitus minimus sum, tamen ad rectum incessum facit huius aptatio. Indoctus es. Hoc quidem uerius, quam uellem, sed tamen optime uolo Ec clesiae matri, et forsan melius, atque doctissimi quique. Ad haec scribimus indocti doctique. Quantillo autem doctiores sunt, quorum libris omnia Bibliopolia re ferta esse uidemus? Nam modo me ad aliorum iudicia aestimo, qui solent putare esse aliquid meas nugas. Talibus ubique praela patent, prostant, emuntur, leguntur, et bene nummati redeunt ab incude. Quid ita? Quia, ut ille ait, stupet in titulis lector, magis con syderans, quis scripserit, quam quid scriptum sit. Atque interim tamen gaudent scribentes et se uenerantur, et ultro si taceas laudant quicquid scripsere beati. Heu quam difficile est Satyram non scribere in istos quosdam,


image: s229

qui praeterquam quod ineruditi, meique similimi sunt, nullo Zelo Ecclesiae, sed uel amore sui, uel odio con certantium hostium, uel pecuniae studio, uel praelato rum obsequio ducti, ea in publicum proijciunt, quo rum Ecclesiam progressu temporis mirum in modum et pudebit et pigebit. Quidam eius farinae praetexen tes domum DEI, propter suam domum scribunt sen timenta, quae nulla unquam litura coercuit, non patrocinantes syncerae Religioni, sed suae scholae, et agen tes caussam non corrigendorum morum, sed fulcien dorum sacerdotum, in pudenda ignauia uitaque bonum tempus consumentium. Hos scriptores nunc pro optimis habent, et tanti fiunt apud stupidos dynastas, ut credatur in cinerem casura Ecclesia, ni tales existerent. Verum de me dicam, indoctus sum, et ad quiduis aliud magis idoneus, quam ad scribendi munus. Quid enim difficilius, hac praesertim aetate eruditissima, quam aliquid dignum atque expetendum scribere? Equidem utrunque perdifficile est, Nempe, scribenda facere, et facienda scribere: Praeterea sum ingenio paruo, lectione nondum satis multa, nec usu rerum exercitatus: Postremo a bene instructis tersisque Bibliothecis procul absum, nec adsunt familiares, qui socordiae meae stimulum adderent, desunt literati congerrones, quorum uidelicet eruditis sermonibus expolirer. Nolo reminisci domestica uitae incommoda,


image: s230

quibus ceu freno auocor, non solum a scribendi proposito, uerum ab ipsis etiam literis. Sed ta men animum intra me habeo recti honestique longe cupidissimum, et igne Creatoris sui flagrantissimum, cui uel pauca nosse, satis est. Nec exigitur Ecclesiae iu re, ut non nisi doctus scribas, quandoquidem ad exactam finitionem docti, uix quisquam reuocatus scri pserit. Nam si ille modo doctus est, qui nihil nescit, quenque nihil fallit, quis e ueteribus etiam uniuersis doctus extitisse censebitur? Marcus Cicero neminem eloquentem inter oratores numerat atque agnoscit, nisi eum, qui suo Oratori proposito responderit. Quod si nos neminem Theologum esse sinimus, nisi qui simili forma numeros omneis impleuit, quis est, aut quis futurus est Theologus? Cicero ea de Ora tore praecipit, quae ne Mercurius quidem ille facundus Atlantis nepos assequatur. Quid, quod ipse Cicero assequutus non est, quae proponit alijs? Ita enim confitetur: Ego, inquiens, quid desyderem, non quid uiderim disputo, Redeoque ad illam Platonis formam, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possu mus etc. Si eo Theologiae, quo ille Rhetoricae, scientiam efferas, nihil aliud feceris, quam quod studia mul torum desperatione debilitatorum tardaueris. Sum ma est esseque debet huius scientia, sed ab eius nomine candidatorum medio critatem non prohibeas oportet.


image: s231

Concedi solet Prophetae nomen ijs etiam, qui pares Esaiae non sunt, multo minus Heliae. Et Poetae mul ti appellantur, locoque poetarum habentur, qui cum Vergilio et Ouidio collati, pueri elementarij sunt. Philosophiae speciosissimum uocabulum illis etiam commune est cum Socrate et Platone, qui in nulla re ad horum culmen attingunt. Neque tamen magnopere laboro, si cum indoctis in infima fece sedeam au ditor, non Theologus, contentus nimirum conscientiae sanitate, quam ego cum primis specto. Mecum reputabo, quanto praestet, probum quam doctum esse, et referre plurimum, ut Christianus sis, si minus Me taphysicus. Si dehinc a scribendo repellar, age, non scribam. Torpebo igitur? Minime, sed reponam. Quid id gryphi sit, tu conijcito. Vitam, qua breuius nihil a Superis accepi, ocio aut uoluptate consumere, tur pissimum duco. Manuarijs operis eam extrahere non ualeo, nisi forte ineluctabilis necessitas tandem praeualeat. Pila aut talo aut tessera fallere horarum taedium, mihi non libet. Equos alere, aut canes ad uenan dum ducere, me non decet. Quid igitur rerum agam? Concionare. Vbi? Doce literas. Quos? O si liceret alterutrum. Quam mallem quouis modo degere reliquum uitae temporis spaciolum, quam scribere ingratissimis hominibus, etsi mihi neque pudenda, neque poenitenda scripta. Quod dixerim, ne aliquis suspicetur,


image: s232

nouum scriptorem me scilicet, laudis seruum potius, quam publicae utilitatis, in Theatrum illotis pedi bus, et sine Elleboro irrupisse. Ostende aliam uiam, qua tempus teram in dilectione DEI proximique, et ocyss. hoc institutum abdicauero. Quae abs me, uti ad te perscriberem, petijsti, coram mitto. Cognosces nimirum, ubi quae mitto, legeris, quanto ardore cupiam fulgorem Euangelij in cunctis nationibus. Be ne uale. decimoquarto Maij. An. M. D. XXXIII.

D. C. R. S. P.

INIQVE TVLI, LITERAS AD TE MEas e certis Vuernheri manibus in incertas non modo, sed infidas etiam cuiusdam Vipergensis magistelli manus deuenisse, e quibus si tibi redditae integrae sunt, et miror et laetor. Didici, ne ulli istius generis hominum uel latum digitum credam. Nomen meum oderunt peius incendiario Ephesij templi et Tarquinij, homines sui modo amatores, suarumque rerum impudentissimi admiratores. Te moneo, si pateris, ut aliquando aedas foetum studij tui in aedificationem Ecclesiae. Habes numerata Talenta, quae caue humo defodias. Erasmum post apo stolos et priscos Theologiae [gap: Greek word(s)] imitandum tibi per omnia censeo. Nam is uir a scopo, mea quidem sententia, minime omnium aberrat. Status Ecclesiae laborans,


image: s233

cuius cura tibi summa ac prima sit, et cuius gra tia uitam libens profundere debeas, in spem haud sa ne mediocrem erigitur, posteaquam duo eius capita Pontifex et Caesar Mantuae de constituendo loco tempo reque oecumenicae Synodi mutuum communicant. Ofortunatos nos, aurea rursus saecula, si ea res ad uotum inenarrabiliter gementis et intense potenterue orantis spiritus nostri procedat. Sunt negocij eius amplissimi expectatione suspensi ommes, qui recte de religione Christiana sentiunt. Tanta in re tu officio tuo non deeris, qui tibi uni natus non es. Peto iam sae pe abs te, ut quod potes et quod uis, pro tua erga me beneuolentia singulari, atque pro Religionis studio debito inuigiles, quo in luce, ac super tecta, non in angulis solum, confutetur impia pariter et scurrilis Iodoci Coci responsio, quae in mille plus exemplae ria diuulgata omnium schismaticorum manibus teritur. Veneunt passim in Hessia, in Thuringia, et ipsum adeo Rhenum tranarunt. Subsannatur suauissime Vuicelius cum N. suo, et relatae uictoriae plau ditur, Nemo nobis despicatior, ut qui ausi simus os in coelum ponere, cum Ioue summo manus conserere, et caeteros deos immortales ceu athei Diagorae pro nihilo ducere. Inuenit antagonistam, inquiunt, Inuenit, habet, iacet. Hocne taciti patiemur? Erimus elingues fide Catholici, uita irreprehensi. Mussabimus


image: s234

uictoriosam saeculis cunctis dominam, reginam coelo terraque ueritatem? Discedemus harena, neque ui cti neque saucij? Minime, ita nobis CHRISTVS faueat. Respondebimus, contradicemus, reclamabimus, dum hac aura fruemur, fisi Agonotheta atque Xystarcho filio DEI capite, seruatore certissimo, hortatore efficacissimo. Procurationem existimationis meae suscepisti, quare officium homini dignitatis tuae studiosissimo, amore atque industria praestabis. Crede mihi, uel isto beneficio solo in perpetuum me tibi prorsus de uinxeris. Vale. Facchae. Thomae. An. M. D. XXXII

M. B. F. S. P.

SCYTALAS TRISTISSIMAS SEMPER ad fratruelem et me mittis Fabriti, nunquam ne unas quidem laetas. Versaris tu sane inter euangelicos, sed nullum hactenus Euangelion accipio. Nuncias non bona, bonus alioqui uir. Verum id facis inuitissimus, scio, et magis amore mei immo dico adactus, quam uel terrendi cupiditate, uel nocendi studio. Fidus narrator es, Reddis totidem uerbis rem, quot accepifti, neutro flectis, nihil pronuncias, non agis iudicem, amicum amicissimum, ut consuesti, non agere non potes. Illud nosse percupiam, quid tu pro beneuolentia in me tua incredibili, proque prudentia tua non aspernanda tam crassis de me mendacijs respondeas.


image: s235

Forte, Nescio, Non credo. Odio hominis haec ficta sunt. Secus certe non rnndere potes. Quare ne quid dubites, amicissime homo, scito me mendacijs opprimi, non ueritate. Comparem meam non negaui, necabieci. Nouit hoc Faccha nostra, omnisque regio. Doctor quem ego fautorem mihi esse duxi, mentitur aut de suo, aut de alieno. Tametsi aliud est, mendacium dicere, aliud mentiri. Nebulonis contumelio sum uocabulum non commerui, ut in me com petat. Studui in omni uita honestis rebus. Quod rectum ac uerum est, semper indagaui. Fugi turpitudi nem unam, et saluti communi cum famam meam, tum utilitatem posthabui, Idem facturus dum uiuam. Siregerere contumeliam animus esset, non nescirem pantalabos Nomentanosque isto monstrare digito, in locis compluribus. qui sibi in sapientia Salomones, et in integritate Abeles uidentur esse. Expectabo dum eos reuelet tempus ueritatis filia. De Myro checis obscoenum quiddam obscoenissime scribis, siue ut mollius dicam, [gap: Greek word(s)] . Notantur in libello meo pyxides aro matariae, isthuc dissimulare non possum, sed tale mihi nunquam in mentem uenit, tantum abest, ut scripserim. Insunt mi uir permulta sparsim in opu sculo illo, quae a me ne cogitata quiclem sunt. Quo fit, ut aliorum Eleutherostomorum mordax libertas mihi fraudi sit. Neminem producere possum, qui suae


image: s236

[gap: Greek word(s)] inseruerit, at illud testari atque obtinere possum, mea non esse, quorum gratia Lutheristae po tissimum exulcerantur. Non posui in frontispicio de prostrato Lutherismo. Non scripsi Antichriste, Non scripsi Germaniae calamitas, Non scripsi, Homicidis, Non scripsi, principes dementare, Non scripsi, occupatis illis balneo atque Venere. Alia praetercurro. Authographon meum huiusmodi non habet, quantumlibet irascanturij, quorum est tacta conscientia. Qui ea infarsit, is defendat: Ego rationem de meis scriptis reddam coram DEO, Caesare et Ecclesia uniuersali, non tantum partiali. Venerea esse pharmaca in ui ta non audiui, de Agnocasto legi olim in libro medi ci cuiusdam. Plurima eiusmodi adhuc me latent, quae pueri quatuordecim annorum nunc habent compertissima. Immundicias immundissimi mundi, et scelera scelerosissimi saeculi huius nondum satis cognoui, seruatore DEO: Afflictiones uero quae in mundo pie uiuentibus multiplicari solent, super capillos etiam capitis, quemadmodum psalter. ait, expertus fere sum. Falso itaque queruntur de iniuria, quam ego eis non intuli. Sin eam alius intulit, alij non mihi succenseant. Iam quod de Philippo scribis, nihil miror. Non possunt isti, nisi odisse, uituperare, conuiciari, ridere, insectari dissentientes. Sed heus tu, quae nam illa sunt, quae uir non bonus scripsi? Forsan pyxides,


image: s237

Antichristus, homicida et caetera non mea [gap: Greek word(s)] animum hominis tenerr. adedunt? Audisti me ista non scripsisse, quae tamen eiusmodi sunt, ut si scri psissem, haudquaquam uellem ire inficias. Quod si uir bonus caetera non scribit, igitur neque Apostoli, neque antiqui Ecclesiae magistri, a quibus non dissentio, uiri boni fuerunt. Concipe animo, quomodo bonis uiris congruant omnia, quae isti insequutores mei iam aliquot annis praefidenter scripserunt. Probari potest, talia eos et scripsisse et fecisse, quae non a bonis uiris, sed a leuiss. atque improbissimis hominibus pro fecta esse et nos et posteri iudicabunt. Si uir bonus est Philippus, maximo studio cauebit, ne diuina humanaque praeiudicio suo in contemptum adducere pergat. Officium boni uiri non est, se suaque laudare, aliena repraehendere, quae uiri non boni solum, uerum etiam optimi atque sanctissimi multis retro saeculis in Ecclesia DEI prodiderunt. Mirum dictu autem est, quam uos penitus deuoti, dediti, addicti atque iurati uestris istis [perhaps: estis] Theologis, ut ipsa res clamet, sectam esse, non ecclesiam, in qua tempus uestrum consumitis. Nam is peculiaris mos est, ab initio sectis, quarum nul la non primas suas dedit authoribus, uix passa, ut cae teri in secundis tertijsue consisterent. Ad eum modum affixi erant Pythagorici suo Pythagorae, peripatetici Aristoteli suo, Platoni Academici. Sic suos trahebat


image: s238

discipulos Phidias, suos unice delectabat Lysippus. Adorant ferme Zuingliani Zuinglij sui cineres de busto domum allatas. Retinctores Rinchium ita solum admirantur, ut solus sapere ipsis uideatur, caeteros omnes uolare umbras. Mahometistae et Mosaistae Mahometem et Mosen nullo CHRISTO permutabunt. Ita Lutheristae Lutherum, Philippistae Philippum suum nullo Cypriano, nullo Lactan tio unquam commutabunt. Videtur uobis alieniss. esse ab errore, a stultitia, a maleuolentia omni Luthe rus: atqueadeo primus esse in Europa Theologus, primus, solus, et unus scripturae doctor, nec fieri posse, ut ab ullo queat uel conuinci, uel uinci. Quod si ipse maxime queat, impossibili tamen impossibilius esse, ut uincatur Philippus, quippe polyhistor, et in quem omnes Pandorae omnes dotes semel infuderint. Atque miserrimos uos, qui usqueadeo confidatis in hominibus, quibus affectus sui dominantur, et quorum exitum nondum uidistis. Veteres non supersunt, nec uobis libri eorum leguntur, ob id insimo subsellio deputantur. Nec dubito primo quoque loco sessuros, uestra etiam sententia, si essent adhuc in uiuis, et coram audirentur, ut isti uestri, et liceret op positis respondere, aliqua etiam scripta sua emendare, uti uestris per uitam licet. Tu dehortaris ab instituto, id quod suspitionem quandam de me tuam mihi


image: s239

incutit. Proxima aetate hortabaris addito haud uulgari calcari, ne dona a DEO data supprimerem, ijs enim uerbis utebare: Nunc uis supprimi. Timeo inquis tibi. Hoc amicitiae est, sed non ita deterrendus eram a caussa optima, cui si deero, quantumuis membrorum CHRISTI minimus, iacturam animae meae faciam. Persuasiss. mihi habeo, tuos errare Deos, et tam persuasiss. quam persuasiss. mihi est, DEVM unum esse. Quare sanguinis atque animae prodigus non tacebo propter Zion, donec ueritas Iustitiaque prae errore ac iniustitia exeat. Nec adeo timendi isti tui sunt, quorum putredinem orbis uidere coepit, et quorum a princi pibus intellecta fraus communem omnem defectio nem gignet suo in tempore. Vale. Facchae Trigesimo primo Decembris. Anno M. D. XXXII.

VV. L. S. P.

NVLLVM NVNCIVM AD TE LITERIS meis uacuum abire patior, is est meus in te amor, ea beneuolentia, id studium. Literas tuis implicitas nolui obsignare, ut tibi copia earum legendarum fieret, tu eas ubi legeris obsigna. Necessitas exigebat, ut quae scripsi, scriberem. Tu animo harum rerum ocioso sis. Hodie porcum tribus aureis emi, qui famelicos nos opipare pascat.

Porcule pelle famem neque enim nos gentis apellae



image: s240

Semen ales, tristem porcule tolle famem.

Videmur nobis esitare meros lepores, meros phasanos. Focus luculentissimus a maximo gelu huius saeuissimae hyemis corpora nostra uindicat. Nix alta nobis cernitur magis, quam tangitur. Nam intra octiduum expa tiaturus aris captandi gratia uix domo prodeo. Stre pitus atque uagitus pusionum in paruo et aestuanti ua porario, mire offendit studentis meditantisque caput. Est enim mihi pro Musaeo DEO gratia Paedoboscion. Vini usus nobis rarissimus est, ob caritatem magis tamen, quam ob religionem. Siccare calices, pro felici tate quadam mea olim ducebam, Nunc mihi saecula ribus desiderijs hisce pene mortuo, nihil est inuisius. Farinae pauperrimi sumus, alij tamen pauperrimis pauperiores, quos nemo Euangelicorum commiseratur. Humanitas tua et uirorum quorundam exterorum spem mihi diuitem facit. Non me deseret coelestis pa ter, in cuius uerbo, non in pane solum uiuitur. Fiduciam habeo lecythum olei, et Hydriam farinae non prorsus ad imum euacuanda. Comedemus, et tamen supererit. Quae uox Helisaei, mire nos recreat. Qui cibauit in eremo tot milia, Vbi nihil apparebat subsi dij, is baculum panis domunculae meae non in totum franget. Nolim propterea Vmbritij illius apud Satyriographum esse imitator.

Is quando artibus, inquit, honestis


image: s241

Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, heri quam fuit atque eadem cras.
Deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
Ire fatigatas ubi Daedalus exuit alas.

Nam ego legi in Euangelio Lucae: Beati pauperes, id quod Vmbricius nunquam legit. Quo uero abeam? Fuga in hyeme grauissima est. Continebo me intra meas cochleolas, donec me libertas aliqua uel sero respiciat. Erit mihi haec paupertatula ad omnia mirum in modum utilis. Benedictus DEVS. Amen. Vale. Facchae. Magorum. An. M. D. XXXIII.

C. S. S. P.

SEMPER CELEBRE FVIT, VETERES amicos nouis praeferendos esse. Et isthuc re experimur, his praesertim tempestatibus, quibus nihil tristius, nihil lamentabilius unquam fuit. Qui tu ualueris, ubi degeris, quid feceris intra hoc octennium charissime homo, non mihi non obscurissimum esse pont. Abesse te ab Hersfeldia non ignoraui, quae ciuitas uarijs modis agitata est his annis, et forsan ob turbatam pacem noluisti ibi uiuere. Vbi ego degerim, et quid pertulerim, cognitum, opinor, habes. Patriam primum reliqui ob spretum Euangelion Lutheri, in quod totus insaniebam, uti tu omnium opti me nosti. Ex Thuringia occasione motus Rustici miserabiliter


image: s242

eiectum me excepit Saxonia nouo Euangelio nobilitata. In ea tametsi sectam ingenti studio iuui, attamen in uniuersum placere ea amplius mihi non potuit. Quo altius descendi, hoc minus probatam inueni, dum fieret, ut totam totus resignarem, malens uidelicet Ecclesiam, nondum purgatam licet, repetere, quam extra hanc in castris Catilinae cuiusdam consenescere, aut etiam mori. Neque enim me DEVS genuit regenuitque sectae, ut contra Ecclesiam pugnarem, sed genuit regenuitque Ecclesiae, ut contra Se ctam pugnarem. Id quod dum facere coepi, mirum in modum fremunt in animam, famam et corpus meum audacissimi Sectarij. Vix fero insultus eorum, sed tamen fero, CHRISTI IESV praesidio firmatus. Saeuiunt ut leones, rapiunt ut lupi, pungunt, mordent, rodunt ut scorpiones, uiperae, canes, superstes tamen sum, dum a dextris mihi DEVS Opt. Max. est, ne com mouear. Liberabit me de inimicis meis potentiss. et de his qui oderunt me, quoniam robustiores me sunt. Sin minus, praesto sum, Fiat quod bonum est in ocu lis eius. Equidem spe magna teneor fore, ut principes Sectae malae arboris fructu malo gustato de mu tandis rebus cogitent. Certiss. longe est, schisma carnaliss. non diu constiturum, nec impune ablaturos eius authores, ni alio spiritu induantur. Putant sibi Py ramides ac colossos erectum iri a posteritate, o CHRISTE,


image: s243

quorum nomina, tanta nimirum [gap: Greek word(s)] infamata, non sine uituperij praefatione a quoquam proferenda auguror. Si uoluissent prodesse Ecclesiae, non ea pessundata, quae uel ob sacram successionem honoranda erat, propriam constituissent, quam nescit scriptu ra, quanque ne somniarunt quidem primi Theologi. Sed de hoc alis. Illud nunc te uolui facere certiorem, Nempe esse quosdam Lutheri nepotes apud Hersfeldiam, qui quum nihil ueri possent, falsiss. multa de me finxerunt, ut mihi conciliarent inuidiam omnis prouin ciae. Vnum est, Criminantur me desertorem coniugij, et nuper petiuisse aduolutum pedibus episcopi Mo guntini, ut peccatorem absolueret coniugem. Apud Erphordenses traducebant me proxima aestate Ari anum, Extinctorem Euangelij, Irrisorem fidei, Aperte haereticum, Erat qui incestum appellaret et habere rem cum uxore fratruelis mei. Sunt infinita mendacia, quae recti conscius rideo saepe, saepe defleo ob eos, qui hic supra quam dici potest offenduntur. Vnus Obsopaeius falso dictus Ionas, quod sciam, ducentis nominibus me calumniatur, sciens se mentiri, nec tamen sibi inuidia temperare potest. Solatium praesen tiss. est, quod scio sic oportere fieri. Cum odio sui semper coepit ueritas, semper tot habuit hostes, quot ex traneos, siue ethnicos, siue haereticos dicas. Bernardi illud saepe recogito: Aduersus os loquentium iniqua


image: s244

sufficit Bonorum opinio, et Testimonium conscientiae. Exhibui episcopo libellum adhortatorem, ut maturo et saeuero concilio discordias huius aeui incle mentiss. componant capita. Coniugij nulla mentio. Respondit per doctorem quendam bene latinum, se summo studio adnisurum, ut conuocetur Concilium, nec per se stetisse, quo minus, toties promissum, factum sit. Scripsi Erasmo, pure Theologorum principi, in idem argumentum e nundinis Francofordiensibus. Nam is uir hac in re, ut nemo, orbi prodesse poterit. Tu mendaces euangelistas, et uanos Tritones, siquidem eos audis, hoc dicto compesce: Aut ue rum, aut nihil: Iube, ut coram elo quantur, si qua con tra me habent, non susurrent in angulis. Vultus eorum nihil reformido, potentiam eorum quam esse tyrannidem scio, nihil metuo. Ab eruditione eorum nihil periculi mihi est, a malitia est. Sunt armati ferro creduli principis, boni tamen, ego inermis. Sunt cen sibus honoribusque et fauoribus prouecti, [gap: Greek word(s)] . Audiuntur, mihi surda omnia. Persuadent, faciunt do minis, populoque fidem, animi a me auersi sunt, quia secus, hoc est, [gap: Greek word(s)] loquor. Sanam doctrinam ne mo sustinet, omnes quaerunt placentia, omnes ea audire gestiunt, quae habenas carni laxent, non quae inducant disciplinam, conscientiae custodiendae studium, Religionis curam, Christianorum morum pondus,


image: s245

mortis et iudicij extremi solicitu dinem: sed obdurabo expectans meliora, coelum et clamoribus atque gemitibus tundens, calamo, quando lingua non licet, Ecclesiae amatores exhortans, haeresiarchas admonens, uellicans, increpans, Sectae popellum, qui persuasione magis, quam malignitate errare pergit, retra hens, orans, obtestans. Quam mihi mentem custodi at dominus IESVS, cui soli laus. Amen. Vale. Facchae. Octauo Ianuarij. An. M. D. XXXIII.

M. I. F. S. P.

ARRISIT NE AMICORVM OPTIME Hirsfeldensis illa et plusquam argiua calumnia? Parturijt diu, en foetum, matre dignum. Voti compos [gap: Greek word(s)] pastor est. Scripsit, aedidit, prostat egregius hyperaspista carnarij Euangelij. Circumfer tur liber magno plausu hominum istorum, quibus oletum aroma est. Plausus ille stridor dentium erit, ubi suus euigilauerit oetaeus genius. Tempus ridendi nunc ipsis est, nostrum est flere, at uicissitudinis spes certa nos alit. Demiror autem hominis eius usque adeo a me mutatum animum, qui de repente ex amico bo no, tantus mihi diabolus factus sit. Nam quid amarius, quid audacius, quid hostilius, quid uenenatius, quid contumeliosius, quid mendacius, quid scurrilius, quid prophanius, quid arrogantius, quid adulantius,


image: s246

quid impium magis fingi potuit, quam est illa scriptio? Vt nihil dicam de ingenio portenti illius indo ctissimi, qui uix tantum profecit in Lutherismo, ut Germanicam linguam calleat. Audet tamen publice scribere agazo, et scribere de re maxima, quam, emo riar, si unquam somniauit. Nugas ego legi nondum, adeoque primam paginam aspicere dignatus non fui, audiui modo qui obiter legerent domi meae, quando primum mihi missae fuissent. Risi auditor, nihil aliud. Aliquando dolui non mea caussa. Iram utcunque cohibui, iustam licet. Deprehendi facile, id quod res est. Consilium fuit, ut me infamia aterrima foedatum, inuidiosum apud omne genus hominum faceret, quo consilio scripsit et Iodocus [gap: Greek word(s)] . Neuter uel syllabam aedidit, ut Euangelio suo prodesset, sed ut mi hi obesset tantum. Vltio est, non monitio, contume lia non doctrina, id quod et formidabiles tituli satis arguunt, et inexhausta maledicentia, cui indulgentes, rem ipsam uix summis labris attigerunt. Hactenus de consilio scriptorculorum istorum. Sacris literis uterque uim facit, et suam mentem data opera uallat, ne introat recta harum intelligentia. Faciunt nae intelli gendo, ut nihil intelligant, tanta est tamque se in illis exerit Schismatici Zabuli energia. Quare et caussa ipsa exciderunt uicti. Porro quod ad calumnias attinet, omnia mentiuntur sine fronte, quae in me bacchantur


image: s247

insanissima capitula. Quod nisi esset, non auderem domo prodire. Illibata fama adhuc est, et ferunt de hac testimonia omnes noti, quos mihi propius iungunt Sycophantici libelli Lutheristarum, tantum abest, ut disiungant, posteaquam conspexerunt uirtutem con uitijs iniquissimis concussam, sed non fractam. Aestimor uitae meritis, non inimicorum calumnijs, DEO datori laus. Deerat furori ueritas, ideo ad mendacia confugit, ne deesset quod responderet. Clarebit tale in confutationibus meis, quarum altera in Cocum absoluta iam diu est, altera parabitur ubi Isennachensis cuiusdam lusciosum librum uidero. Neque enim satis passus ob orthodoxiam, Pluribus adhuc telis configar, sed animum non abijcio. Hersfeldensis te quoque ferit. Num dolet? Praebuisti ansam bellissimae historiae, Nisi fuisses compotor, non esset quo impleret ina nem duernionem nouus scriptor. Subinde subit admiratio, Lutherum tam insulsiss. tam miserabile, tam ridiculum scriptum Typographo commisisse, quum non dubitem sibi ipsi indignum luce fuisse uisum. Verum quid non facit inuidia? Quia erat nimirum in me exputum, et continebat materiam mei opprimendi, ideo spargi in publicum facile passus est, alio qui non obscure uidit,

Delphynum syluis appictum, fluctibus aprum. Eo etiam proloquio opus erat, Ita enim uino non


image: s248

uendibili opus est suspensa haedera. Proxima Domi nica uenebant apud nos aliquot exemplaria instinctu hominis illius, ut me Facchanis quoque maculatum obtruderet, sed nihil egit. Creuit hinc mei existimatio, et conspuitur impudentia rabiosi Curtisani, qui non ueritus sit in bene meritum tam de se, quam de salute publica tam atrox tamque uipereum scriptum emit tere. Quid quod ipsis Lutheristis atrocitas et stolidiss. illa arrogantia ineptissimi scriptoris etiam atque etiam displicet? Tua intererit, epistola digna retundere hostis perfidiam, et eluere aspergines. Non peccas assertor iustitiae, peccas autem ultor iniuriae. Equidem gratius facere illis abortiuis Euangelistis non po tero, quam si cum insanientibus insaniam, et in uitam istorum scribam, quemadmodum in meam falsissime scripserunt. Sed modestia atque patientia uincam, fretus Innocentiae bono, et ueritatis dilectione. Si res ad Centumuiros redibit, caussam uicero. Interim responsis ciuilibus tuebor orthodoxiam et famae meae castitatem. Quod si interdum genuino meo non mordentes, sed lacerantes aduersarios mordeo, non temere fit. Fortasse suo tempore locoue describentur mihi uirtutes Lutheristarum, et illorum egregia facta, ac bona opera. Temperabo mihi autem, ne id fa ciam intempestiue, hoc est, ne illos pro merito expin gam, quando disputandum est, sicut ipsi facere sueuerunt,


image: s249

quo nihil absurdius, et quod indicat summam conuitiandi uoluptatem in eis esse. Non a scopo aberraturus sum, si historiographus illorum esse coepero, si cut ipsi aberrarunt, scribentes non historiam de me, sed calumniam, quam eminus insequens ueritas coram toto populo pudefaciet. Nihil ueri est in toto de me sermone, uel dispeream hodie. Omnia sunt odio dia bolicissimo a perditissimis nebulonibus ad gratiam laeuissimae sectae conficta. Quod si sancto Euangelistae Balthasari Raid respondere libeat, hoc Tetrasticho respondero:

Raid ruit atque rabit, radiat prae pluribus Oestrum.
Raid sine mente tumet, Raid sine fronte parit.
Omnia mentitur phryx mendacissimus Hosti
Non intellecta est pagina nostra Getae.

Vale Facchae. Petri Cathed. An. M. D. XXXIII.

VV. L. S. P.

BENE AGERE. NIHIL INOPINATVM patior Vuernere, nam aduersa illa ante prospexi. Firmatus erat animus ad ea, quae praeter spem euenire poterant. Quare non sum fractus malo tuo nuncio. Perturbationibus iniquissimis medetur Theologica philosophia: Laus et gratiarum actio DEO nostro pro flagellis, quae, ut appa ret, nondum consumata sunt. Vale, ama DEVM.



image: s250

D. F. N. S. P.

ACCEPI A TE VNAM EPISTOLAM IN bruma, bene longam, sed ita animo meo gra tiorem. Vidi in ea te totum uir optime et comperi quam mei amans sis. Sensi cordis gaudiolum, quum legerem laetissimam et doctissimam epistolam, tanti amici mei, et illius non tam noui, quam ueri. Videris patris obire uelle erga me officium, non fratris so lum. Qua uoluntate me tibi totum, quantus sum, obstrinxisti. Gratulor ipse mihi, quod uel elonginquo solatio clarorum hominum tristissimis rebus meis af flantur. Qui proximi sunt, foras fugiunt a me. Vertuntur uices, ut semper. Obduro adhuc et perfero grauissimum onus grauissimae aduersitatis. Luctor ingenti animo, ut uincam, ne ruam, ne dem manus ten tatori. Munit me uerbum uitae, addit robur innocen tiae atque uirtutis conscientia, obarmat ueritatis catho licae certitudo, spem optimam inijcit schismatis aper ta malitia. Est mihi adhuc a principe Hesso pax, sed aegra. Magnatibus et pseudeuangelistis longe inuisissimus sum, ij si per principem liceat, nullam horam me in patria sint passuri. Committo coelesti regi ommia, huius seruus sum, et in patria et extra patriam. Coco coxi pulpamentum, sed praepeditur ne appareat. Cupio ut tu libri illius, quo mendacem cupediarium illum Ionicum Milesiumque conuici, unam modo paginam


image: s251

uideres. Praeter Cocos prorepsere lixae quidam, ut Vuicelio exhibeant molestiam. Raidius uere [gap: Greek word(s)] me ueneno tincto, sed tamen plumbeo pugione appetit, idquein obsequium patris sui Lutheri. [gap: Greek word(s)] bellissima non legi, titulo lecto contentus. Homo miserrimus cum miserrimis suis blateramentis nulla congressione dignus plerisque iudicatur. Quin et operam luserim, si rescribam sanando homi ni tali, et remaledicere non licet. Audio libellum nihil continere, praeter infamiam mei nominis. Tribus hisce heb domadis descripsi Euangelium secundum Lutherum, cui adiunxi historiam ecclesiasticam, ut li queat, similes habere labra lactucas. Quale enim Euan gelium, talis eius historia est. Operi nondum supremam manum imposui, sed dextro CHRISTO (praeter cuius Euangelium aliud nescimus) intra quatriduum ad calcem deducetur. Impendi hunc laborem Ger manis, ut cognoscant Apostolum suum, ob id germanice scribendum putaui. Vale. Ora pro Ecclesia, contra dissidia. Facchae. Secundo Aprilis. Anno M. D. XXXIII.

I. S.

[gap: Greek word(s)] . IOLA NOSTER PRAEDICAuit mihi animum tuum erga Antiquitatem Ecclesiae catholicae mire adfectum, et pietatem


image: s252

moresque priscos adprime desyderantem. Quae tui laus si uera est, nae tu mecum facis. Neque tamen facile adduci potui, ut crederem in medios Lutheromanitas existere, in quem eiusmodi laus competat, sed fidem plane fecit ostensa chartula, in quam transfusae erant positiunculae de uere bonis operibus fidelium, quas mirum te probare aiebat, monens atque obsecrans, ne dedignarer tibi, homine quippe amatori iu stitiae, et ueteris Ecclesiae Zeloti, familiariter scribere. Mirum uero quam ex imis gaudere soleam, ubi audio, animas superesse in isto rerum confusiss. atque perturbatiss. statu, quae orthodoxiam serio amplectantur. Lutheristae erubescendis erroribus impliciti, non desi nunt DEO resistere, cuius audaciae gyganteae certas poenas dabunt, si non Caesari, certe DEO, qui laneis pedibus adrepens, tarditatem ultionis atrocitate sup plicij compensabit. Animum tuum a uia domini recta nemo, caue, transuersum rapiat. Sta petrae immo bili innixus, auribus ad opprobria obturatis. Ne te feriant uoces illae contumeliosae: Papista es, hypocrita es, Schuermerus es. Nam mentiuntur odio sponsae CHRISTI regis immortalis. Papatum nescimus, Ecclesiam scimus. Hypocrisin detestamur, ueritatem uitae et operum Christianorum diligimus. [gap: Greek word(s)] incognitam habemus, [gap: Greek word(s)] toto pectore, tota mente sectamur. Corpus catholicum probamus, ne


image: s253

uos, uerrucas, Tubera atque uomicas eius non proba mus. Anima quae peccat, ipsa morietur. Quisquis pro se, non pro altero, reddet ei rationem, qui nouit omnia. Acerbas interim Lutheranae gentis iras mansueti ac longanimes feremus, eas ubi decoxerint, et in se efficacia uirtutis DEI descenderint, beatificabunt ommes a se suisque pituitosis dogmatijs dissentientes. Te seruet dominus. Vale. Facchae. quarto Aprilis. Anno M. D. XXXIII.

VV. L. S. P.

GRATVLOR DE EMPTO PRAEDIO, VIde modo ne sit, neue fiat, quod postea deplores Neoplutus. Fortunae nihil fidendum, maxime citae. Expertus nimirum es inclementem deiectricem eius, quem benigna extulerat. Sed DEVS me liora, qui fortunae dominus est, si non ipsa fortuna. Tu nunc rusticus es, cui deponendae saepe urbanitates. Laudabis cum Horatio,

Ruris amoeni riuos, et musco circumlita saxa

nemusque, tametsi calua est Thuringia. Oblectabis te supra modum cum Plinio in tua ista uillula. Relinquis mihi interim meum phrontisterium, Laurentino quip pe tuo delectatus. Ecquid, ais, me tantis uiris annumeras? Facio hoc, ut illos rusticantes magis aemulere, quam Menios pantolabos, Nomentamos nepotes, mendicantes


image: s254

nudo digito Polliones, qui quicquid rei habebant, auaro uentri donabant, praeligentes nihil possi dere, quam ullo cupedio carere. In bonam partem interpretaberis, quod ego in optimam scripsi: Caeterum laetor uicem Erphordiae nostrae, cui Eobanus suus sero quidem, sed tamen redditus est. Is, quod in uotis meis semper fuit, redaccendet extincta studia. Gaudebunt nunc tristes Camoenae rursus, quae spretae nudo pro cubuere solo. Respexit pater Apollo, claram olim ac rebus summis ornatam Academiam, ut spes sit clariorem eam fore, nisi inuidia Bellona aut huius mater [gap: Greek word(s)] bene coeptis obturbet. Non diffido, quin ipse quoque tandem isthic sim futurus, Si non institutor pu bis ingenuae, certe spectator Hessi, Quo nil Aonides doctius aediderint. Tu plurimam salutem illi dicas meo nomine, et simul praemoneas adeoque praemunias, ne euangelicis aduersum me calumnijs quicquam commoueatur, nec perterreatur falsis rumoribus, sicut pueri laruis, sed meminerit, ueritatem lente sub se cuturam, apud Lucianum suum describi, et calumniae artes magno bonorum hominum plausu, probabilissime retecturam. Saluere item iubeo M. Echellium, Felicem, Vrbinatem et Guilhelmum principem scri bam. Vale. Facchae. Vigesimoprimo Maij. An. M. D. XXXIII.

D. C. C. S. P.



image: s255

QVI LEGISTI EVANGELIVM SECVNdum quatuor euangelistas, quod exijt sub Tyberio, legas oro euangelium quoque secundum Lutherum, quod exijt sub Carolo V. Mirabere adeoque obstupesces ad dissimilitudinem euangelij palaeoterici, et neoterici. Illud uenit ex Iudaeis, hoc ex Saxonibus, Illud disseminatum per Apostolos, hoc per apostatas. Illius ui diuina mutabantur auditores et reddebantur sese meliores. Huius uero dulcedine mutantur boni in malos, seueri in solutos, sobrij in ebrios, ieiunatores in comedones, multi etiam ex hominibus in bruta. Per iocum haec mihi non dicuntur: Nam istam commemorationem uel ipse commemorans acerbe fero. Vtinam Lutherus et eius Amasij ea prodidissent, quae CHRISTO, Apostolis, et uniuersitati Ecclesiae probarentur, ego profecto ne uno quidem uerbulo reclamaturus sim. Qui causam aequus ponderat, is sine dubitatione nouit, nihil minus esse, quam quod isti Thrasonicissime iactant. Prae terea qui legisti historiam ecclesiasticam apud Eusebium nostrum, ne molestum sit, historiam quoque schismaticam legere. Collata ad purpuram purpura rectius iudicabitur. Scripsi in eo opere ommia carptim, ma teriam plura inquirendi alijs relinquens. Optabile esset, Ecclesiasticos christianius uiuere, atque schismati ciuiuunt. Quod si hos adaequant illi, uereor raro


image: s256

profuturam admonitionem, quantumuis alioqui tempestiuam. Status rerum mearum uobis amicis meis curae nulli est: Nihil tangimini miseratione casuum me orum. Desudo in ista mea Anachoresi publicis Ecclesiae commodis, fraudans genium meum, contrahens aetati iuuenili senium, homo epaticus, et cepha laea grauiss. laborans, nullis subleuatus pharmacis, nulla lautitia (quam semper horrui) fotus. Sed uitam duriter extrahens, ceu in media aduersitatum multiplicium fornacula, nec tamen id in uiscera fratrum penetrat. Schismaticus abundare potui, et esse [gap: Greek word(s)] . Ca tholicus penuriam pati possum, et esse [gap: Greek word(s)] . Sed eam inopiam ac ignominiam felicem puto, quam in uia domini gradiens suffero. Malo enim Codrus esse in eccle sia, quam in Secta Craesus. Vulpes foueas habent, oues nihil. Agnosco euidenter Manum DEI constantiam meam probantis, de cuius tamen optima erga me uoluntate nequicquam diffido. Sit nomen eius benedictum. Saluta M. Vrbanum, Felicem, primarium scribam, et L. Cunonem. Facchae. quinto Iunij. Anno. M. D. XXXIII.

D. F. N. S. P.

PROXIMIS NVNDINIS DEDI AD TE binas simul literas, perbreues tamen, uellem gratae eae tibi, uir optime fuissent. Illud molestum


image: s257

mihi fuit, quum homo, cui literas dederam, inanis rediret. Compellatus a me duriuscule aiebat se Moguntiam non pertigisse, sed Bibliopolae cuidam fasciculum credidisse in nundinis. Ita mi Frideriche, mecum agitur. Nulla est hominum certitudo, Qui potiss. [gap: Greek word(s)] respondent, illi rarius factum exhibent. Mirum, si id tibi quoque non usu uenit, et tale in causa est, cur iam diu nihil scribas. Caeterum hic uector, homo certus, tollat quaeso plus iusto diutinam intercapedinem, qui cum omnia mihi significabis, non tam quae ad caussam meam, quam quae ad publi cam pertinent. Primum qui fiat, ut labores mei in per petuis tenebris delitescant, praeter meam et omnium amicorum spem uoluntatemque. Deinde quid misero mihi cogitandum, occipiendum, faciendum, et omittendum censeas pro tua sapientia, quae mihi fit plurimi. Postremo de rebus publicis quid certi com pertum habeas, praesertim de Synodo, toties et tot uerbis, et a tantis Monarchis promissa, non enim di cam, indicta. Item ubi gentium Caesar sit, quid decreuerit, num cogitet finem imponere tempestati periculosiss. O mihi chare iucundeque Nausaea, quid tu tandem futurum diuinas, si mendax fama est de Synodo, omnes terras peruagata? Quorsum euadet ul toris DEI lenitas? Siccine Gubernatores ecclesiae, aut diffidunt ipsi, aut desperant etiam de eius catorthosi?


image: s258

Sed de istis tale sentire iniquum foret. Nec minus tamen flagitamus uniuersi Synodum, alij gemitibus, alij conuitijs. Exhortabar protreptico scripto, quum hac iter faceret, Archiepiscopum Moguntinum, ut pro sua uirili instaret, ne impediretur, ultra quam satis est religioni necessarium Concilium. Eras. Rote. bis incitaui, ut orationis suae efficacia persuaderet Mo narchis, de cogendo Concilio, usqueadeo hoc unum in pectore meo sedem fixit. Nam quid uerbis opus? Tu cogita, an alia ratio sit conciliandi cum Ecclesia Sectas, si non Concilij remedio? Impulit me eius rei anxia, atque seria cogitatio, ut nuper scribere tentarem Methodum Concordiae, ita enim feci libello titulum, proponens quibus conditionibus unitas disiecta quam commo dissime reparari queat. Cedo autem, ecquid totum fere annum remoratur libellos apud te relictos? Non inuenio posthac, quod respondeam poscentibus Georgianas uires ac tela. Nundinae quoque sperantes ommes nos indignissime frustratae sunt. Vo ta omnia irrita, uanitas uanitatum. Cum rubore sustineo poscentes. Causor multa, ut quae in buccam incidunt, atqui illis minime eo pacto satis fit. Saepe indi gnabundus Rheno aut ipsi Stygio gurgiti deuoueo industriae meae intempestiuum partum. Interdum cum tranquillior sum, animo mecum contemplor, Maligni satanae studio fieri, ut premantur uigiliolae, ne occasionem


image: s259

afferant cordatioribus de negotio sectae ac curatius inquirendi. Permittitur maligno ludere aduersum nos, ut tentemur, sed sua pernicie. Non obluctabor uoluntati omnia scientis optime, et omnia e re nostra perficientis DEI patris. Quoniam uero admonebas in epistola, quam unam in uita a te accepi, ut Ionae calumnijs ( CHRISTE qualibus) apologeti [gap: Greek word(s)] responderem, feci id, et quidem cito, an bene nescio. Eam porro responsionem legerunt erudituli, rogitantes, ut emissa superbiam sectae concuteret, si id amicorum opera fieri possit. Ego cesso hac in re. Nec si satagerem, aliquid explicarem, ut nunc est auaritia et impia mens typographorum. Placuit ut tuae dilectioni quoque missus liber lectitaretur. Videris enim erga me optime adfectus esse, et in primis paternum animum induisse, erga calamitatem meam. Per te stabit, utrum uelis excudendum curare. Gratissimum faceres toti catholicorum coetui, mihi profecto nulla in re magis posses obsequi, et inseruire periclitanti fa mae meae. Vtinam fieret eius legendi copia D. Thruchsio, ut uel hinc colligeret, quomodo se res habeat, sed uulgatus in aliquot exemplaria multis hominib. legetur. Tenta si quid possis: Sin minus succedet, reuolet autographon meum. Non enim ob id abijciam, et doctrinae sanctae et meae opinionis propugna torem librum. Cum primis me certiorem redde de libro


image: s260

defensionis bonorum operum, quis Typographorum Coloniae illum domi habeat, an addiderit priorem additionem scripto meo subnectendam, quid caussae sit cur non in nundinas importatus sit. Neque dubito, quin amicum sis erga me te ostensurus. Si Co loniensis nondum impressit defensionem, praemone eum per literas, ne aeditionem Lipsicam cudat inemen datam, Nam mendis plurimis atque erubescendis scatet. Mitto notationem aliquot erratorum, hanc tu Coloniam transmittes, ut haec meum officium exple at. Fac diligenter procures communem Ecclesiae utilitatem, cui ego omnia mea impendere statui, Sat diues, sat beatus firmusque, si eam nitentiorem aspicere aliquando contingat. Vale doctissime uir, et mihi in uisceribus CHRISTI dilectiss. Facchae. Octauo Iunij. An. M. D. XXXIII.

M. A. F. S. P.

COMPERIO ADAME, ME APVD PLErosque in Hessia graui admodum inuidia laborare et esse, qui miserum me ad crucem sublatis clamoribus expetant, non iudicio rei ullo, sed caeco mei odio, quod mihi mea simplicitas peperit. Animam meam seruatam cupio in certa potius, quam in incerta Ecclesia. Hinc sunt illae lachrymae, imo fu riales minae aduersariorum. Hoc unum te nunc per


image: s261

summum CHRISTVM oro, perque iura ueteris amicitiae nostrae obtestor, ne tu delationib. heu qualibus, Quadruplatorum aurem credulam praebeas, ne fiat, ut indicta caussa damner. Si iu dex constitutus es, aequum iudica. Nihil aliud desydero. A ueritate DEI tantum abest ut refugiam, qui in ea obque eam mori, nedum uinciri, non recuso. Vale. Facchae, duodecimo Iunij. M. D. XXXIII.

D. F. N. S. P.

ILLO IPSO DIE, QVO AD ME VENIT grammatophorus, eram Erphordiam aditurus, id quod feci quoque ob caussas quasdam. Verum literas ille tuas non reddidit, quippe Ful dae relictas. Ego mirum in modum gestiebam, et tanto uehementius auebam literas: ut fit: quanto minus habere eas licebat. Expectassem igitur Facchae Fuldensem nuncium, ni me actutum abire illinc oportu isset. Curaui tamen, ut si heri illuc delatae sunt, uti futurum aiebat tabellio tuus, cras ad me huc perferantur. Sin minus, captabo diligenter occasionem, ut quandocunque acceptis, ad plenum respondeam. Tabellio mihi nescio quid referebat. Boui clitellas. O ego futurus Ecclesiasta Moguntinus? Rides. Nec mirum. Ride mus caeteri etiam quotquot hoc inaudiuimus. Nuncius ipsa erat epistola, ferens in ore quod Fuldae se in chartis


image: s262

reliquisse dicebat. Ego ut uerum sine ioco fatear, uerbis eius difficilem fidem dedi: Tarda enim solet magnis reb. inesse fides, ut Tomitanus ille inquit. Quare hic quoque hominem in patruelis mei aedes uocatum semel atque iterum appello, adeoque excutio, ut si quid certi ex te audierit, mihi detegat, nihilue placendi stu dio confingat, quandoquidem non liceret rem ipsam e literis tuis perspicere. Homo deierat, se id ex te audisse, quod mihi dixisset. Hic ego plane stupens, mox animum nunc huc, nunc illuc diuido. Neque tamen adhuc mihi omnino persuasit nuncius, quando uidelicet consydero, istis hominibus familiare esse pro loco personaque mentiri. Eapropter uir optime maximopere rogo, ne Georgio tuo succenseas, quod iam de uoluntate animi mei te certiorem non faciam. Nam absurdiss. sit, respondere literis nondum acceptis, praesertim in re tam ardua. Satis uero admirari, satis laudare bonitatem erga me tuam, uix unquam potero. Certe tam bene de te mereri quam debeo, nunquam plane potero. O te amicum, qui non solum summus sis amicorum meorum, uerum etiam, qui sufficias mihi sublatis omnibus. Falsum est Adagium: Qui procul, non amici. Imo illi ipsi amici, qui procul sunt et qui prope, non amici. Experior, quae loquor. Vsu uenit mihi, quod CHRISTO domino, quem qui non nouerant receperunt, nempe Gentes procul a DEO, a templo,


image: s263

a testamento, recusantibus Iudaeis, qui norant eum in propinquo. Sed de beneficio tuo alis. Si uerum narrat nuncius, nescio, epistola tua certum doce bit. Si idem loquetur epistola, breui scies quid uelim nolimue. Quod si aliquantisper differetur, attamen scies. Vale in domino IESV, filio DEI, uero saluatore. Erphordiae, vigesimo quinto Iunij. Anno. M. D. XXXIII.

D. F. N. S. P.

VETVS FABVLA IN ME NVNC VERA fit: Natus est enim ridiculus mus. Aha. Reperti sunt pro thesauro carbones. Sed eiusmodi infelicitatis meae est: Tu amice candidissime, ni hil hic peccasti. Pudet repetere, piget recolere etiam ua nitatem tabellionis. Homo posthac tale non faciat, ne, dum ea arte rebus suis prospicere tentat, ad ultimum et re et spe excidat. Sin ex te audiuit quod retulit, mirum est in epistola tua ne uerbo quidem uno significari. Aut fortasse noluisti tale literis committere, sed placuit per os nuncij experiri uoluntatem me am. Age uanum sit et ipsa uanitate uanius. Vento seu rapidis potius fluuijs ipsa etiam rei nunciatae memoria tradatur. Literae principis ad me, a te extortae, aulicae sunt. Subodoraris id, quod res est. Sin minus dicam clarius. Nihil differunt a literis, quarum multos


image: s264

cophinos annuatim Aulae effundunt. Nihil hic spei, salutis, auxilij, consilij. Attamen DEO gratia, qui per te mihi bene uult, et ea erga me facit, quae per ali um neminem, et te in amorem mei excitauit, meamque calamitatem te agnoscere fecit. Ei sit gloria, honor, decus in omnia saecula. Gaudeo Hypodegmata mea ad te tandem peruenisse, Confutationem item, quam tibi probari, uehementer gaudeo. Vellem ea ad me reuolaret, ubi lecta Truchsessio fuerit. Nam eam typis uestris propagatum iri despero. Tu promittis, et spem diuitem sedulo amiceque inijcis, sed secus euenit, te licet nolente adeoque dolente. Typographorum perfi dia Iambis aliquando iustis mihi agitabitur. Causantur aedictum, ne quid noui excudatur, et nescio quas haereses. At ego quid noui scripsi, quod aedi cupiam? Nouum ne est, docere cum fide facta? Nouum ne est, Apologia uera sese tutari contra aduersarios? Est hae resis, trecentis pene scripturae locis asserere Catholicum de iustificatione dogma? Est haeresis colligere ge sta sanctorum, idque non e libris humanis sed diuinis? Est haeresis haereticum Cocum confutare? Non potest notam haereseos effugere, qui e castris Lutheristarum, in Ecclesiam refugit? At illud male urere non desijt Metaphysicos quosdam (typographorum istorum consiliarios) quod non laudo quaecunque ipsi in Ecclesiam DEI, quacunque occasione inuexerunt. Carpo


image: s265

stercora Ecclesiae, et haec Synodi autoritate auecta peropto. Talibus magistris Lutheranus est, quicunque etiam uel mutit in Ecclesiae incommoda. O prohibe CHRISTE rex ne istis Areopagitis praesidentib. synodus transigatur. Nam student sibi non CHRISTO. Sua firmata quaerunt, non Ecclesiastica, uel emoriar. Si res a solis Sophistis pendebit, perijmus, et actum est de sponsa domini. Iam de libellis Viennam transportandis, nescio quiddem consilij. Vereor Viennae fore, quod factum est Coloniae. Et si maxime ad uo tum cedat, quis importabit in haec Hessiae uepreta excriptos in Pannonia libellos? Quando legent hostes Saxones, et inimici Thuringi? Vt taceam catholicos amicos, qui desyderio uidendi nugamenti mei permagno tenentur, et inter quos nonnulli uim mi hi faciunt, efflagitatores improbissimi. Quare fidiss. frater sic facito: Si certo excudi illic poterunt, et facta stipulatione ad nos usque reportari, haudquaquam reclamo consilijs tuis. Sin utrumque incertum, et res tota in promittendo stabit, oro et obtestor, ut ad manus meas anuli tui symbolo consignata exemplaria reuertantur. Spes bona est, quosdam Heroes suis impendijs aliqua ex his cudenda curaturos. N. scripsit mihi, indigne ferens, diuites sacerdotes non ferre suppe tias diuulgandis libris meis, Sed sic comparatum est: Pecuniam habent ad aleam, scorta, repotia, purpuram:


image: s266

ad Rempubl. CHRISTI iuuandam nemo tres obulos habet. Placet Ecclesiam contra sectas defendi: at unica drachma negocium sanctum subleuare, ut nihil aeque, displicet. Forsan sentiscunt Ecclesiam duntaxat defendi, non se. Imo se notari, quoties laudatur Ecclesia. Quae scribis de Erasmo nostro mirum in modum grata fuere. Perge eum uirum crebris lite ris ad opus officiumque suum solicitare. Non dubitarim Pelagus sapientiae uocare Erasmum, quam laudem magno Basilio Bessarion tribuit, et quod de Aristotele dixit Plinius, uir, inquiens, in ommi scientia summus Aristoteles, tale ego de Erasmo non inepte, nec falso dixero. Diplomata Monarcharum tua opera descripta accepi, legi, recreatus sum. CHRISTVS solus altissimus faxit, ut Concilium se dignum, in diebus nostris uocetur, et feliciter finiatur. Foedus euan gelicum non intrabit in Italiam, utpote parum amicam. Si ciuitas Ital ogermana deligeretur, quando mere Germana uix poterit, credo affuturos omnes. Tu Reipublicae laboranti apud Rom. regem Ferdinand. non deeris. Itidem Ioan. Faber, qui intelligit nimirum utriusque partis commoda simul et incommoda, si quid legi in eius Malleo. Oratio tua de scriptoribus placuit. Audio Homiliarium multis laudari. Mihi illud uidere nondum contigit. Quae de Ca none Liturgiae nostrae aedidisti, legi et quidem prompto


image: s267

animo. Vale bene optime Nausaea, et scito Vui celium tuum recordari omnium, quae se a te expectare iussisti. Fruar aliquando amicissima pollicitatione. Ora pro me ut liberer a Lutheranis in suo regno. Facchae. XXiX. Iunij. Anno. M. D. XXXIII.

D. I. D. S. P.

ROGASTI QVID RERVM AGEREM ET quomodo se haberet causa mea. Habeo gratiam tibi, qui hoc pacto et amoris in me tui et solicitudinis mea caussa susceptae documentum singu lare praebueris. Pauper nunc amicorum sum, ante di tiss. Numerare cum nouis ueteres quadraginta amplius solebam, nunc uix duo tresue mihi de tot superestis amici, Caetera fortunae non mea turba fuit. Cur enim non utar eius poetae querimonia, qui cum eadem propemodum fortuna infelix utor? Non men tior Draco optime. Sunt, qui nolint etiam me nosse fateri, Quisque sim, rogant, audito meo nomine. Nae ego istis annis experior Petrinae illius dissimulationis ingratiss. uocem: Non noui hominem. Qui mecum uellet currere primus erat N. sic enim significamus quem ueremur nominare, nunc ipse quoque cum caeteris, Quando contraxit uultum fortuna, recedit,

Auxilio postquam scit opus esse suo.

Sed oportet impleri Mysticam scripturam: Apud


image: s268

omnes hostes meos factus sum opprobrium et uici nis meis et timor notis meis, qui uidebant me in plateis, fugiebant a me, obliuioni traditus sum quasi mor tuus a corde: Factus sum quasi uas perditum etc. Rursum alibi: Chari mei et amici mei quasi contrale pram meam steterunt: et uicini mei longe steterunt. Capio quid sit illud: Fratres mei praeterierunt me sicut Torrens, qui raptim transit in conuallibus. Sed longum ualeant, qui cum fortuna terga dedere fugae. Te constanter amicum et eundem Dominum reuerendum, unum pro mille, habeo. Hunc nihil pudet mei, Hic commiseratur calamitatem meam, Hic non hiscere modo de Vuicelio, uerum etiam palam sciscitari audet. Porro Regius uxorem, non me conuenit. Mallem ipsum met audissem. Res meae in char tis fere sunt. Caussa non pessime habet. Habes summam uir rebus omnibus ornatiss. Libellos aliquot ad aeditionem conscripsi, sed inuidia diaboli repelluntur a follibus. Scripsi uero non celebrandi nominis cu pidine, non mei de Luthero ulciscendi libidine, non lucri aucupandi amore, non dignitatum uenandarum studio, non fauoris a clero captandi desyderio, non metu caesaris, sed conscientiae stimulo. Qui secus suspicatur, is errat. Vidi Sectam euadere, et in exitium sui, et in subuersionem Religionis nostrae. Qui ex Ecclesia uidebantur Religionem propugnare, non recto


image: s269

pede procedebant ad ueritatem Euangelij. Aut enim periculosius in dextram, aut propensius in sini stram ibatur: Hoc est, aut oppugnabant uera uerisimi liaue, odio Sectae, aut uana defendebant, sui suarumque rerum conseruandarum studio. Appuli igitur animum ad iudicia controuersorum. Quo fiebat, ut aliqua priuatim scriptitarem, ne exciderent. Interim dum ueritatem uestigo, fiunt inimici amici Lutherani, genus hominum, quod scis, iritabile et quod ferre non po test uel unico Iota dissentientem. Tandem ausus fui nonnihil scriptorum chalcographis committere, ut publicata lectorem perplexum fidelius atque certius eo ducerent, quo omnes tendimus. Consultum cupi ui tempori. Qui concordiam Ecclesiae exoptat, is neu tri parti nimium inhaereat necesse est. Verum de ratione scriptorum alias. Aeditionem frustrantur typo graphi. Impendia poscunt posteaquam annum totum do mi suae detinuerunt mea autographa, contra fidem da tam. Si bene nummatus essem, omnia bene succederent. Aperit praela regina pecunia. Spectatur grauis aere papyrus, non quid papyro illitum sit. Pacuuio cu iuis excudentur tricae suae, si det: Ibis uero Homere fo ras, si sudori non addas rem. Metiuntur utilitate sola omnia omnes. Nulla ullibi recti honestique ratio. Equidem si Lutheranus scriberem, nihil foret praepe dimenti. Scio a me, dato etiam munere, petituros typographos,


image: s270

quaecunque parerem, sed catholicus frustra scribo, frustra clamo. Vendibile est quicquid Lutheranum est, in Lutherano nimirum orbe, proiectum situ disperit, quicquid Ecclesiasticum est, siue id scripserunt ueteres, siue recentiores. Haec est conditio temporis hu ius. Tametsi aliquando prodituros spero, eos praeser tim libellos, quos nuper Lypsiam misit Heros quidam et quos Doct. Nausaea se Vienniam Pannoniae delaturum promisit in proximis suis ad me literis. Ego nihil promitto, magis quippe consyderans sortem me am, quam plausibus aliorum confidens. De caussa sic acci pe. Repudiato Lutherismo, seruiam Ecclesiae, quae me regenuit. Vocatus Islebium pficiscar, CHRISTO DEO fauente, concionator Euangelij Christiani, non Lutherani. Inuigilabo, ut errantes animas in ouile su um reuocem, utque uacillantes solidem uerbi certitudine. Cauebo anxius, ne incidam in retia semitis meis a Luderanis tensa. Obseruabunt os meum auriti corycaei. Expectabunt conuitia. Non audient. Refellere atque increpare modo animus est. Cum Gnesio Sy zygo ac liberis pusillis cohabitare illic mihi permitte tur. Ad faciendum sacrum non indigar, si desit animus. Salubritatem ceremoniarum multarum probo, et eas e cathedra ita tractabo, ut uoluptati quoque pio populo futurae sint. Sectae turpissima facies, iucundam fere facit Ecclesiae faciem, licet alio qui non


image: s271

usque adeo bonam, tolerabiliorem tamen. Nesciuimus antea Draco, quae nunc etiam palpamus. Vale uir eruditiss. Et ne dubita ab ijs libere dissentire, qui si quid ueri dicunt, Ecclesiae est, si quid falsi, suum. Mu tabilitas illa, si nihil aliud, propalam arguit, quo spiri tu ferantur miserandi dogmatistae. Iterum uale. Facchae. Iacobi. An. M. D. XXXIII.

VV. L. S. P.

ANTE SOLEBAM M. CICERONIS ETc. Plinij epistolas magna cum alacritate iuxta ac uoluptate legere, nimirum literator, et non tam eloquentiae Romanae, quam exterarum rerum admirator: at nunc quando me supramundanis studijs addixi, tuas epistolas Amicorum dulcissime, si quas ad me aliquot mensium interuallo scribis, alacerrime lego et uoluptate summa. Ciceroniani aut Pliniani nihil tuis in literis requiro, tametsi illae ne ab hac quidem felicitatula procul absunt, sed meras delitias Christianae, hoc est, nostrae professionis. Nec est in his aliud, quo minus exhilaror, quam quod nimium prae se ferunt pusillanimitatis. Homo christiane eruditus et Euangelice doctus, et Apostolice institutus, faciem haereticorum formides? Quasi uero desint sacra Biblia tibi, quorum assidua lectione redda ris magnanimus, atque fulciaris in gradu tuo, ne post


image: s272

hac ita timorem eorum timeas. An non conspicis fulgur ex uitro esse? Nubecula est cito transitura, aiebat Athanasius in persequutione Arianorum. Pro magno gaudio ducere debebas, quod male audis, nulla ob facinora turpia, sed duntaxat quod nolis assen tire conspirationibus Euangelistarum. Promittunt sibi uictoriam de Ecclesia. Scio satis ac super, sed non credo. Nam ante leues pascentur in aethere cerui, quam Schisma uincat Ecclesiam, cuius tu tamen sordes neque probas neque dissimulas. Ipse statui corpus meum, et quicquid a DEO rei haereditariae mihi obtigit, in caussam catholicam impendere. De mercede atque co rona reposita minime dubito. Sunt irati schismatici, sed hos malo iratos, quam Catholicos. Fulmina talium deorum forti uiro extimescenda haud quaquam sunt. Circumstant me hostes uarij. A fronte sustineo uiolenti am falso dictorum Euangelicorum, a dextera maleuolentiam quorundam pseudocatholicorum, quibus uidelicet maiori curae est quod suum est, quam quod est ecclesiae. A leua molestat amicorum seductorum ira. A tergo Penia implacabiliter saeuit in praesentia. Ipsum tempus omnia retegens succurret laboranti mihi. Neque enim dubitare debeo, quin secta interitu ra sit, et corrigendi Catholici, et ira denique necessari orum sopienda. Clementiss. IESVS faxit modo, ut Christiano Synodo unitati puritatique suae aliquando


image: s273

reddatur afflictissima ecclesia. Plane mihi sic persuadeo: Si misericordia DEI Opt. Max. scandala ac uerrucas auferat de medio ecclesiae, Lutherismus tan quam puluisculus hinc raptabitur. Habet nunc ille, quod disputantibus nobis obijciat, tollatur hoc, et liquescet sicut caera. Doles me a cathedris ociari. At quid facerem in hac tristissimorum temporum iniuria, et caco daemonis summa inuidia? Catholice concionari nusquam licet. Vtraque pars suum quaerit, tam in doctrina, quam in uita. Liceat interim misero mihi, ea quaerere, quae sunt domini mei IESV CHRISTI, et quae sunt ouium eius, quas Petrus pascendas suscepit. Non concionor populo, at ijs commentor, qui populo praesunt in domino. Non seruio altari quidem, sed dum uacat inquiro ueritatem catholicam. Qui la bor non uni ciuitatis paroetiae, sed uniuerso fidelium coetui olim profuturus est. Addat tantummodo sapientiam uiresque e suo spiritu pater. Ais te audisse de refutatione. Scripta ea est intra plus minusue decem dies. Creuit opusculum praeter opinionem in sedecim quaterniones. Materiam sic partitus sum, ut priore parte famam meam uindicem a Sycophanta mendacissimo, Posteriore uero ecclesiasticam doctrinam de bonis operibus. Ad ultimum scribis te demirari, cur malim pro Iusto Iodocum appellare Antagonistam. Primum non legi quenquam ueterum Iustum appellari,


image: s274

nisi duntaxat cognomine. Sic enim legis apud Eusebium, Aristides cognomento Iustus. Et lacobus Iustus cognomine, idque uirtutum merito. Sic in Chronicis Eusebij lego Simon Iustus, qui nimirum pontifex erat tempore Macchabaeorum. Plura exempla ostendet Confutatio. Celebre fuit olim uiros laudatissimos talibus epithetis honorari, quae post in cognomina uersa esse suspicor. Aeneas Vergilio Pius dicitur. Anthonius Imperator publico cognomine Pius uocabatur. Legimus et Guillidinum Aquitaniae ducem, Pium uocari solitum, Et in Chron. Palmerij legitur Carolus cognomento Simplex. Eodem more Otto Imp. cognominabatur Humilis. Inde hae appellationes: Aemilius Probus, Cornel. Celsus. etc. Sic legimus de Iacobo Nisibenae urbis Persarum Episcopo, qui uocabatur cognomento sapiens. Et Georgius Episco. defensor Capnianae caussae, Benignus cognominabatur. Ouidius in Ponto de quodam scribit: dictus cognomine Largus. Regibus Aegypti et Syriae uaria erant cognomina, alius cognominabatur Soter, id est, seruator: alius Euergetes, id est, benefactor: alius Epiphanes seu illustris, neque tamen minus suum quisque proprium nomen habebat. Quem ad modum opinor priscos illos episcopos et martyres, quos nobis Agiologia exhibent, Iusti nomine, praeter hoc cognominis, nomen peculiare habuisse,


image: s275

sed cognomen quod sit familiarius, pro certo nomine fuisse uulgo usurpatum. Atque eo legimus Iustum Episcop. Hierosoly. et Iustum Episcopum Lugdunensem, et matrem Clementis primi Iustam etc. Sed non reluctabor usque adeo. Fingo reperiri posse hominem, qui e lauacro prodierit nomine Iustinianus, et is habeat filium Iustinum, qui et ipse postea ex uxore susceperit filium, cui nomen Iustus, et filiam cui no men indiderit Iustina. Quid hoc ad Iodocum? Num in Baptismo sortitus est nomen Iusti, et non potius Iodoci? Si a Baptismo Iustus maternis cunis est redditus, age, uocetur nomine isto. Sed Iodocus redijt ad ubera puerperae, quare igitur hoc damnato nomi ne, quod baptizatus accepit, et semper habuit, nunc praeligit aliud? An quia idem nomen est Iodocus et Iustus? Quis uero est tam demens, ut non cognoscat Dis dia pason dissentire duo haec nomina? Legitur Iodocus regis Britonum filius, qui delectabatur peregrinatione, sed non legitur quod idem sit appellatus Iustus. E diuerso legitur Iustus Episcopus, sed non legitur, quod idem sit uocatus Iodocus. Atqui dices Vulgata appellatio fecit illi Theologo nomen nouum, Nam quum uocaretur Iost siue Iust, intelligebat congruere Iusto. Igitur qui uocatur a Germanis Faust, id est, pugnus, illi congruit Faustus? Aut si quis appellaretur Nar, appellandus sit Narcissus; Si secundum


image: s276

germanicam linguam nomina mutanda sunt, li cebit mihi Elsam ducere atque dicere ab Elisa Vergilij poetae, et non ab Elizabeth sacrae scripturae. Ipse ca ratione uocabor Gorgo, quo nomine quidam Lacon appellabatur, aut ex Platone Gorgias (quae nomina germanico Grg uiciniora sunt) et non Georgius ab equite Christiano. Qua arte mulier Gele dicta, post hac non uocabitur Gertrudis, Ecclesiasti co quippe nomine, sed Gellia, quod nomen fuit ami cae Martialis. Et quae nominatur a Germanis Lene, non a Magdalena, sed a Leaena meretrice Athenien sium appellanda est. Vides stultitiam ambitiose mutati nominis. Sed isti homines ita solent, cum uetera religione, uetera sua nomina demutare, ut impleant scripturam: Ecce noua facio omnia. In cognomine ci tius defendi possit ludicra mutatio, ut si quis Cottas cognominet, quos uulgo uocant Die Cotten, et e Nausaea facias nausicam. Euritium pro Henrico, Va lerium pro Valentino, non agnosco. Desinam tibi nugari de nomiue Iusti, si unum illud adiecero: Nem pe ut phas non est nomina in Baptismo indita Christianis mutare, ita hoc ausu arguitur, non mediocris hominis leuitas. Hanc uero leuitatem diluet, si ita uixerit, ut uel merito fidei uel merito uirtutum Iustus dici iure possit. Vtinam queam illum Iustum dicere. Certe iustitiam suam erga me non ostendit. Meram


image: s277

Iniustitiam atque uiolentiam in isto Iusto expertus sum. Iustus DEVS iniuriam ulciscetur. Ad caetera quae commemoras, fortasse coram respondebo. Vale. Facchae. Vigesimoquarto Iulij. An. M. D. XXXIII.

I. L. S. P.

SPERO TE INCOLVMEM AD INCOLVmes, uxorem, liberos et herum tuum rediisse. Nos ualemus utcunque, si sit unde uictitaremus. Fuit quidem hactenus, sed in fundo nunc res haeret. Verecundia natiua non sinit me comqueri apud alios, alio qui non defuturos credo, quorum benignitate subleuarer. Certe a nullo mortalium uel assem gratis cupio. Nec quid aliud magis pugnat cum animo meo, quam aut donatum, aut mutuum quippiam a quoquam accipere. Nam est, unde merere queam, quantum fames, sitis et frigora poscunt, si tempus non ita ferreum, et inclemens esset. Accepi dotes (iacto datorem DEVM) quibus, si liceat, parare splendorem etiam domus meae, nedum Farinulam, et concham salis puri possim. Sed quid facias infelicitati istorum annorum, in quibus nemo nostri ordinis non expers et honoris et rei familiaris est, nisi qui conscientiam de sepi suspenderit? Duram igitur pauperiem, frangam patientia, et feram egestatem spe melioris sortis, fortasse sic conducet negocio salutis.


image: s278

Nec facultas esset mihi philosophandi in Christianis literis, si haberem pro Penia domesticum Plutum. Pueri non temere dicunt: Plenus uenter non stu det libenter. Macilentia Cynica, atque adeo Hieronymiana, Theologiae aptior est, quam pontificalis Lutheranaque pinguedo, et rubentes buccae. Sed satis risisti. Euolue te e Lutherismo, quauis potes arte. Videre enim fere coepisti, quale praedicet Euangelion. Verum est quidem illud ex Iuuenali contortum: Qualiacunque uoles Sophistae somnia uendunt. At propterea non excusabitur noua haeresis. Non cogo, inuito tantum. Imo me inuito quidem inuitum. Nec dira minitor, si non redeas ad ecclesiam tuam ma trem. Amare te non desinam ob multa, etiam si consenescas in haeresi, uelut ad scopulos Syrenarum. Tra hit Saxonica Syren mira suauitate uocis, Nolim uero ego attractos eos, quos habeo pro dimidio animae meae. Ferunt unam e tribus Leucosiam dictam, nimirum ab albedine, hanc sentio, ab hac auoco, si qui me audiunt. Vale. xxiiij. Maij. Anno M. D. XXXIII.



image: s279

EPISTOLARVM GEORGII VVICELII AD FRATRES, LIBER TERTIVS.

D. F. N. S. P.

AVDIES, SI NESCIS, EX CLAriss. atque generosiss. Comite, ubi degam praeco uerbi ueritatis. Hic meus est finis, decretum, mensque laborque. Agnos eripiam uoce styloque lu pis. In patria ad infinitum creuit maleuolentia Schismatis, adeo ut expectanda mihi fuerit impacta manus. Princeps terrificum mandatum illuc misit, quo edicebat, ut aut Lutherizarem, aut abirem. Non diu post abiui, in fide Verbi: Domini est terra et plenitudo eius. Dixi domino: Tibi uindi cta, Tu retribues. Ista autem demigratio plurimis ac uarijs tunsionibus praessurisue aereorum spirituum, Satanicarum remorarum, nolentium, diffidentium, resistentium hominum quassata est, uix credas suauiss. Nausaea. Si hoc pacto uetus Adam ad sacrificium non crucifigitur, nescio quo alio possit. Comperio reuera, quod ille olim dixit: Non honori sed poenae


image: s280

est, catholicum esse. Nesciebam cruces Ecclesiae. Nunc baiulo, sed dextera DEI, non Simonis Cyrenaei suffultus. Nunc glorior in Cruce domini mei, et in infirmitatibus meis. Sectam ita fugi, ut qui prunas fugiens, incidat in flammas. In patria ceciderunt in me folia, in hac Hercinia, arbores. Huc demigraui. Quo ais? In medium fornacem septuplum accensae haereseos. Hic ardet, hic flammat, hic amburit omnia Lutherus. Hoc regnum, haec planities est nouorum Euangelistarum. Faccha allatrarunt canes, hic lupi rapiunt. A primo die, quo intraui Islebium, sustineo in hanc usque horam ommium ciuium suspitiones, odia, maledicta, imprecationes, risus, uituperia, scommata, festiuitates, nihil reputo. Sunt eiusmodi nobis, et publice communia, et priuatim. Vicinia omnis inimica est, et habet aedes meas sicut apellae Iudaei. Opifices refugiunt, si cuius operam desydero. Praecones, aeditui, lectores, pueri Lutheri, egregie in me ludunt. Ipsae etiam mulierculae amant de nouo paro cho belle garrire. Nulla harum tam abiecta est, quae non audeat dentem genuinum mihi incutere, ut hypocritae, aduersario DEI, et insidiatori Euangelij. Audio daemoniacus, non dico, melancholicus. Tametsi Phauorinus apud Au. Gellium [gap: Greek word(s)] non paruis abiectisque ingenijs accidere affirmet, sed eam affectionem Herocam esse [gap: Greek word(s)] , et ueritates


image: s281

fortiter dicere. Video me nihil esse contemptius inter hos sectarum greges. Scio omme genus hae resiar charum anteferri mihi. Ego is sum, ad cuius no men memoriamque quidam expuant, adeo habeor persecutor CHRISTI, hostis Ecclesiae, negator euangelij. Nunc dulcior est facta Saxonica persuasio, posteaquam ueni tollendis erroribus. Nunc impotentius sectantur suos istos apostolos, posteaquam ego hic os in domino aperui. Haec hactenus. Pergito mi Nausaea me miserum benignitate et singulari amore comple cti, et tueri antiquam Theologiam, cuius professionis me non pudet, ac cuius gratia male audio inter Schismaticos, et cacolycos, aduersum Metaphysicos quosdam, neminem nomino, literarum ac linguarum iuratos hostes. Ro. Regem diligenter solicitato, ut adsit laboranti Christianismo. Siletur Synodus, quae paulo ante maximo atque laetiss. rumore omnes regiones peruagabatur. Qui fit Nausaea? Proh homi num fidem, si nulla est futura Synodus. Ne commit tite, capita, ne committite, ut nationes Christianae miserabilius querantur, quam questae hactenus sunt, aut periculosius exacerbentur quam acerbatae sunt. Tria haec satan renititur. Mundus obsistit, caro reclamat, ne purgetur domus DEI. Non ferimus stabulum fimo sorditatum, et ferre possumus per tot iam saecula, tot modis sordidatum templum domini. Voluntas


image: s282

DEI et Caesaris est, ut CHRISTO dignum Conci lium cogatur. At uoluntas est diaboli et perditarum animarum, ut nihil omnium corrigatur, sed ut omnia ad exitium Christiani nominis delabantur, dum modo gloria duret incolumis, et uentri bene sit. Vale in CHRISTO IESV domino nostro, cuius ministerium syncerus adimple. Gaudebo in tribula tionibus meis. si rescripseris multa, uaria, laeta. Vale. Islebij. Sexto Octobris. Anno. M. D. XXXIII.

VV. L. S. P.

MITTO TIBI NEPOTEM MEVM, SEV alterum potius germanum Ioannem. Hunc tu suscipe, tracta, castiga, custodi, quemadmodum te facturum confido. Quod ad causam meam attinet usurpo mihi illud Ouidij:

Hostibus in medijs interque pericula uersor, et Dauidicum hoc: Funes extenderunt mihi in laqueum, iuxta iter scandalum posuerunt mihi. Praete rea Pauli uoces: Laboro, at non destituor. Affligor, at non deseror. Deijcior, at non pereo. Nihil in me longe afflictissimum non tentant Megaera et Medusa. Vtranque nosti pestem. Mirabor, si contingat obdurare. Aduena sum, solus et pauper: ideo citius opprimendum ducunt. Si perpenderent prouidentiam eius, cui est cura de me, et quod ille ipse qui custodit


image: s283

Israel neque dormitet neque dormiat, moderarentur saeuitiam. [gap: Greek word(s)] , crede mihi, [gap: Greek word(s)] , Euangelio cedo, haeresi non cedo. Vale, Et uiue memor tribunalis CHRISTI. Islebij. Omnium sanct. An. M. D. XXXIII.

D. C. R. S. P.

IAM PRIDEM EXPECTO TE EXCEptorem noui hospitis, posteaquam eo uiciniae concessi: sed silent omnia. At ego te salutare prior statui hospes, ut inquilinum uellicem. Com migraui uero huc, ut Martiales Euangelistas [gap: Greek word(s)] arguam, atque credulam turbam, si fieri queat, saniori doctrinae restituam. Id quod dum coepi facere, struxit insidias calumnia, et, qui est ei plurimus mos, declamantem me de Remissione peccatorum il laqueare adnisa est. Quae res in litem laboriosam pene creuit. Sed indies magis magisque detegitur fucus aduersariae partis, ita ut spes sit consopitum iri ludum non iucundissimum. Proposuerunt mihi uarijs technis palinodiam, quam iure recusans omni conuitiorum genere subruor. Extat mihi a CHRISTO uis, unde intolerabilia tolerem. Nam tu nondum cognosti, quale uirus istud euangelion alat. Profecto fieri non posset, ut pestilentiss. Secta diutius stet, nisi eius Reformationem impediret foeda curiae Romanae facies.


image: s284

Non flectetur iuste iratus DEVS, ut extendat ma num suam in schisma, nisi nos meliores, ac nostra syn ceriora uiderit. Me frustra enecat solicitudo domini cae sponsae, frustra arrodit pectus meum Templi sancti non ualde probata sanctimonia, non admodum laudatus decor. Sed rursum recreat spes synodi, pro qua acceleranda hoc diligentius publicitus precandum moneo, quanto despectius est, in ea ciuitate de Concilio hiscere. Viderint Monarchae, uideritis doctores, qui a monarchis consulimini. Meus gemitus me excusat. Vale Islebij, quarto Decembris. Anno. M. D. XXXIII.

D. P. N. S. P.

CHARISSIME HOMO, NON PROMERVI, utliteras ad me tam dulces mitteres. Video uiros exoriri, qui tenuitati meae undiquaque et candide faueant, et bene precentur. Sed certabo ego cum meis amatoribus. Mirum ni amando uincam, quos scribendo aequare nequeam. Inaudis forsan uir erudite, primitias belli nostri. Milites impigri sunt, nec ijdem inermes, sed sine DEO. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum aduersum me tota die. Coniuratio prophetarum in medio nostrum, sicut leo rugiens capiensque praedam, animas deuorant: Os impij et dolosi contra me apertum est. Loquuntur de me mendacia. Verbis odij circundederunt me, ac expugnauerunt


image: s285

me gratis. Sed dominus DEVS faciet mecum, se cundum nomen suum, et quando bona est misericordia eius, liberabit me. Quoniam egenus et pauper sum, et cor meum uulneratum est intrinsecus. Res est Philippe, non parua. Faciunt me Nouatum, eo quod non feram istos Remissionarios, qui contra CHRISTVM Ecclesiae praesident. Mihi nihil cum No uato, sed cum ueteri Ecclesia nihil non. Trado doctrinam poenitentiae, et audio Antichristus. Dico, non sufficere fidem ad remissionem peccatorum ijs, qui neque DEVM timent, neque homines uerentur, et audio Negator DEI, et concacator sanguinis CHRISTI, et blasphemum os. Tanti periculi est, Ecclesiae doctrinam confiteri. Non concionor scholastica, non monastica, non fabulas, non nugas, nec mihi tamen a male feriatis istis atque nugacissimis linguaculis pax est. Nuper conati sunt uiolentia me euertere, missis accusatoribus ad Heroem, qui dicerent existere testes auditae blasphemiae. Comes eos pro sapientia sua abegit, ut, quales erant, et suspectos accusatores et falsos testes. Res dolo geritur. Assunt filij Beliaal contra Nabathum testaturi, quales habere oportuit et CHRISTVM seruatorem, et Stephanum huius protomartyrem. Bella est retectio istius doli, testimoniorum diuersitas. Alius enim aliud affert. Hic me uidit [gap: Greek word(s)] , ille uero [gap: Greek word(s)] . DEO gratia, qui hoc


image: s286

pacto aperit mendacia sibi non constantia. Vale. Me ama, defende, doce. Islebij, quarto Decembris. An. M. D. XXXIII.

D. I. C. S. P.

SERIVS RESPONDEO VIR OPTIME, sed respondeo tamen. Moleste fers Hercinium ecclesiastam Vuicelium, malles illum esse in Ausonia, in Austria, nostri isti mallent in ultima Britannia seu potius in naui Charontis. Agnosco amorem, quo me immeritum complecteris, sed face re quod consulis qui possum? Gualterus homo mei praeter meritum et ipse studiosus alio uocat, imo prope trahit. Sed rebus ex omni parte perpensis, utilius Reipubl. Christianae (cui me seruum dedi) fore iudi co, si, dum licet, diutius mea praesentia Misergos tor queam. Ocium, pacem, lauticiam in his infelicibus annis non expecto. Athleta CHRISTI seruatoris mei esse gaudeo. Noui uoluntatem eius. Tu, quod potes, solicita ut coeat Concilium, sin minus coeat, ueni tu domine IESV et affer consummationem saeculi. Vale, ora pro me. Hodie supremam manum addidi opusculo Erasmi de Concordia Ecclesiae, cuius bonam partem germanice uerti. Iterum uale pijssime uir. Islebij. Luciae. Anno M. D. XXXIII.



image: s287

D. C. R. S. P.

MIRABOR SI SIC SVI DISSIMILIS ESSE pergeret amicus tantus. Sed moram non lon gissimam diuite nuncio sarsisti, et me tibi de integro deuinxisti. Ciuitas DEI gratissima est, mallem pro Marone isto Scholiastam Erasmum, sed tamen exosculor, quod precato missum est. Varia scribis, meo animo iucunda: Modo cures, ut Ecclesia laborans tuam opem aliquando sentiat. Siles, at uocalis futurus, ubi tempus loquendi aduenerit. Hortaris me ad palestram. O luctam luctificam. Multi canes unum me inclementer lacerant. Sed satius existimo ea de Tragoedia tacere, quam paucis dicere. Quo sit erupturum malum, haud scio. Fremunt, dissecantur cor dibus, frendent dentibus, continent aures, ora maledica aperiunt Globi isti. Ego autem tanquam surdus non audio, et sicut mutus non aperio os meum. Humiliat me DEVS, qui est ante saecula, ut discam iustificationes eius. Expecto salutare tuum IESV domine. Va le chariss. hominum, et sicubi potes, iuua. Islebij Innocentum. An. M. D. XXXIII.

R. E. I. F. D. D. S. P.

VOLVIT AVVNCVLVS T. C. GVALTErus [gap: Greek word(s)] , ut inter negocia literaria multis unam succisiuam horulam suffurarer,


image: s288

qua T. C. per literas qualescunque mihi aliqua ex parte, si non deuincirem, saltem demererer. Non soleo uero, quippe homo umbraticae seu eremiticae potius uitae auidulus, atque adeo, ut ingenue dicam, [gap: Greek word(s)] aulae terere limina, multo minus conuenire Heroes, splendore, et amplitudine regia praeminentes: Verum quum consydero fortunam pietati tuae ma nus non iniecisse, nec honore mutatos mores, sed theologicum uereque masculum animum inter tot strepi tus ac pompas perdurare, facile adducor, ut T. C. ea reuerentia, qua par est, salutem. Neque uero est, ut hic caussam meam, quam cum orthodoxis in his regionibus communem habeo, agere libeat, quando nihil odiosius, quam suis de rebus apud alios colloqui, id quod et Epictetus admonuisse legitur. Aliunde for san de omnibus certior reddetur T. C. Illud percupi am duntaxat, ne quid uanum rumore ad credulas aures deferatur, ut est haec tempestas falsi, quam ueri cupidi or narratrix. Magis attinet, ut a C. T. audiam quid rerum ipsa agitet inter haec periculosiss. atque funestiss. dissidia. Quod meum desyderium haud grauatim fe ret pietas tua, aequissime uero latura, si tam perspectum haberet, quam uellem, quanto amore ecclesiasticarum rerum tenear. Amor ille, quem indubie tecum, cumque tot bonorum uirorum millibus communem habeo, incipit me nunc audaciorem facere, et confidentius


image: s289

scribendi autor fit. Quiescitis ecclesiae capita, non enim dicam cessatis. Secta Saxonica magis magisque subrigitur, ut iam propemodum caput inter nubila condat, et proterat sub pedibus Antiquitatem et dentibus ferreis omnia comminuat, quaecumque se genitrice nata non sunt. Rem nulla oratione ualeam explicare doctissime Antistes. Furit, saeuit, ferocit, rabit, si unquam alis. Quicquid est Ecclesiasticum, miserandis modis infamat. Sed desinam queri, cum nondum coepi, malens tacere, quam de malo tanto pauca scri bere. Caeterum nisi in finem irascitur dominus, agite uos, succurrite inclinatis rebus, quotquot dotibus benigni DEI et dignitate publica polletis. Facta est spes Concilij, animi mortalium omnium suspensi sunt, fiunt gemitus, audiuntur uoces illae: Quando, ubi? Quid agetur? Miscentur gaudia fletibus, nonnunquam exaudiuntur post inutilia desyderia non bonae imprecationes. Negocium summum T. C. et caeteris Chri stianismi rectoribus incumbit, ut mirer, quomodo noctem solidam, quomodo in utramuis aurem dor mire possitis Nauarchae, per uos stat, quo minus sedentur fluctus immanis sectae, et restituatur sua facies Ecclesiae, sponsae CHRISTI IESV. Nam is pastorum princeps et animarum episcopus a uobis hoc ipsum factitari uult, iubetque, ne, uobis excubantibus, grex totus a caula abactus, pereat. T. C. plurimum, ut audio,


image: s290

apud Imp. Carolum, et Ro. Regem Ferdinandum ualet, quod par fratrum, CHRISTO IESV auspice, et huius spiritu duce, quid obsecro tanta in re non possit? Hos igitur T. C. ad officium plusquam orbi Christiano peroptatum, efficaci eloquentia incen dat, ne neglectum uirus serpat, in ultimos etiam fines Christianae Europae. Facite columina dominicae domus, ut eam a quibusdam, nec ijs paucis incommodis, ad pristinae pulchritudinis speciem reparatam, et a Sectis liberatam, seu potius sectas in hanc reuersas, post tot dolores animarum nostrarum, laetis ocu lis uideamus. En libertatem amoris Ecclesiae, et fidu ciam quam mihi praebuit pietatis tuae Malleus, uisus magis licet, quam lectus. Dominus T. C. ad antiquorum epi scoporum imitationem, ductam conseruet. Amen. Saluta per occasionem meis uerbis Erasmum Rote. Opto Regiae Maiest. omnia prosperrima. Islebij, decimo Ianuarij. An. M. D. XXXIIII.

M. I. E. S. P.

IVCVNDA MIHI QVIDEM FVIT TVA Epistola, sed iucundior animus. Mirabar ubi locorum ageres, posteaquam Mersenburgum reliqueras, a quo discessisse te, aegrefero, et fortassis non abs re. Solicite mones uir optime, ne uitaro Lutherismo ceu charybdi aliqua, in scyllam Papatus


image: s291

deferar. Laudas Lutherismon contemptum, in hoc mecum facis. Auocas a Catholico, in hoc aut tu erras qui auoces, aut ego erro, qui auo cari nolim. Si me patiar hinc auocari, seu retrahi potius, sectis rursum praeda ero, aut ipse protaeretistes aliquis fiam. Contuli me in uetus Ecclesiae consortium, quod si papismus, si Romanensis, si satanae Ecclesia est, illi uiderint, unde haec conuitia primum orta sunt. Ego papi smon tam non noui, quam noui Ecclesiam. Et hanc tam amo, quam sectas odi, quae speciem pietatis habent, in pra uis dogmatibus. Tam amo inquam ecclesiam DEI, quam abominor sordes huius. Nescis frater, ah si scires cor meum: Nam nullis ego uerbis effari possum, quod premo, quodque mecum uoluo. Priscae matris Zelus me comedit, et quod possum hanc precationibus gemituosis die nocteque desydero. Hanc calamo, hanc ore confiteor, adque huius desyderium alios inflammo. Amplius quid faciam? Si Monarcha essem, si pars futurae Synodi, in restauratione antiquae pulchritudinis non deesse CHRISTO uellem, sed huius mei de syderij gratia sectae roborari non possunt, quae, si quid sani habent, non improbarim. Ab Ecclesia interim, et ueteri et traduce ueteris, propter malos sacerdotes et Monachos, propter uitia quorundam cultorum, propter somnia scholarum discedere non possum. Mala Ecclesiae mihi non nocent, ego contra illi prosum,


image: s292

et mea praesentia nonnihil macularum detergo. Patronus nullius mali sum, multo minus ullius erroris aut author aut defensor. Nouit is qui corda probat, et ipsum tempus, si quid iniusti molior, in apricum proferet. Caeterum gaudeo Aegranum Ca tholice sentire de articulo religionis nostrae summo. Macte huius instituti esse uir DEI, perge aduersari haereticis Monijs. Si quid huius gratia pateris, habes compatientem filium DEI, ultorem iniuriae, quan tumuis longanimum. Perfer et obdura dolor hic ti bi proderit olim. Iam uero quae mea firma atque solida sententia de Iustificatione sit, nuper Lipsiae aedito libello leges. Eum tibi inde compares uelim. Ab hac uero, tua non longe discrepat, modo ex fonte ipso noris, quid Graecis sit [gap: Greek word(s)] . Quid? Idem sentimus per omnia, si schedula, quam una mittis, e tuo corde scripta est, Nec aliter sentit Ecclesia, CHRISTO sit laus. Quod scribis de chalcographia ueriss. esse comperio. At ego quid facerem Aegrane? Multis impendijs aegre mei labores excuduntur. Quare in hoc negocio te iu uare, tam non possum, quam libenter uellem. Ioachimicos Craesos exora, ut illi in caussa tam bona tibi consulant. Plura scribere non sinit uector, cui nisi has ad te literas dem, nulli dedero. Vale, IESVS bonus Magister te uetus Euangelium plene doceat. Amen. Islebij. Anthonij. An. M. D. XXXIIII.



image: s293

T. a B. S. P.

EXCETRA APVD ALBIM DE NOVO nos infestare coepit, inquieta ac cruenta bestia. Rogas quid rei sit? Iodocus Cocus pseudoionas euomuit in me tot portenta conuiciorum, tot monstra mendaciorum, tot prodigia uituperiorum, ut nemo omnium possit plura. Non sat habuit, quod me anno superiore latino libello ad summum laceraret, ni teutonice quoque apud omnem multitudinem foediss. modis conspurcaret. Vnus scribit, sed per unum illum tota haeresis, tota in me furiosa, tota rabiosa, sentiens nimirum, meis uigiliolis nonnihil ipsi decedere. Caeterum ego si maxime iniuriam summam perferre queam, quid commeruit Ecclesia catholica, cuius belua ista, libro isto omnem ueritatem et fundamentum labefactare nititur? Nam de professo scri bit contra Ecclesiam, et hoc prae se fert titulus. Eccle siam satanicam facit, si unquam alis. Sectam uero suam CHRISTO uendicat, sponsam unicam. Est res prodi giose mala, et quae perterrefacere possit eum, qui ani mo fluctuet. Sed CHRISTO DEO laus, apud nos irrita sunt haec iacula. Tu uero homo genere, sapientia, ac eruditione nobilis, quid ea in re mihi agundum censes? Indignum me habent, cui respondeant, nec respondent, sed conuiciantur, sed rident, sed maculant, sed mendacijs palpabilibus onerant. Habeam et ego


image: s294

illos indignos, quibus cum agam? Non opinor censebis, maxime quando tanta crudelitate Ecclesiam impetunt. Asserere potero, CHRISTO auspice, Ecclesiam a sectae impietate, et contortas scripturas excutere. Iam quod ad meam famam attinet, potero ommem istam infamationem, et turpissima mendacia uero responso diluere, et mendaces palam facere hostes DEI et Ecclesiae immanissimos. Haec Ciuitas nunc tri umphat, nunc exultat in afflictione mea? ubi est deus suus? ueniet et liberet eum? Iacet Vuicelius cum tota papistarum cohorte uictus, excussus est ensis e manu ficulni bellatoris. Quare si uidetur, colligam uires et copias aduersum impugnantes me frustra, inuocata dextera DEI, ualida praesentique, ommibus fiduciam in ipsa locantibus. Legens librum Coci, adeo blasphemijs scatentem, iurabis Mahometam aedidisse. Vale. Islebij, Vigesimo Maij. An. M. D. XXXIIII.

M. H. V. S. P.

LEGI LITERAS TVAS NON SINE VOluptate. Gaudeo te uir optime a me minime diuulsum in ista atroci perturbatione. Idem mihi polliceor de doctore Clingo et magistro Eutycho. Vix obduro in tanta pressura. Nemo me uno execrabilius [gap: Greek word(s)] in istis finibus. Si rogites caussam, tueor sanctissima quaeque. Vos me luctantem


image: s295

cum beluis, adiuuate precibus apud patrem misericordiae. Ionicum uirus forte uidisti, dicas hominem spiritu sancto rapi. Hac septimana accingar ad responsiones. Mitto Guilhelmo scribae libros, quod petebas. Eundem cum caeteris fraterne saluta. Vale per IESVM. Islebij, Vigesimotertio Maij. Anno.

M. D. XXXIIII.

D. C. R. S. P.

EXPECTO A TE DOCTISSIME N. PAracleticas, id est, tales literas, quibus me non tam soleris in tribulatione mea, quam exhorteris ad negocium fortius obeundum. Luctor cum robustissimo schismate. Vtinam id perficiam cum fructu plurimo, offendiculo nullo. Nuncius poscit chartam. Mitto quae rideas, delyramenta. Omnis sum in hoc ut retundam istius Coci, siue Caci potius, uenenata Iacula, que [perhaps: quae] homo nequam emisit in Ecclesiae ueritatem et famae meae integritatem. De syzygo nihil labores, multo minus de Liturgia. Vtinam me castiores essent, qui bonum meum calumniantur. Scortatores, masculorum concubitores, molles, adulteri, uirginum stupratores sacerdotes me oderunt gratis. Vlciscetur hoc iustitia DEI. Liturgiam ipse sum facturus, ubi me extricauero e tot molestissimis occupationibus, in quas me Ecclesiae solicitudo coniecit. Vtinam


image: s296

uero ita tractaretur hoc sacrum, ut neque DEVM offenderemus, neque nobis ipsis iudicium accerseremus. Comperio hoc ita tractari a conductitijs sacerdotibus ac simulatoribus quibusdam, idque tanto suo malo (siquidem ipsi eo carnaliores redduntur, quo magis sunt quotidiani) ut propemodum ab obseruatione tali abhorream. Qui nos imperiosius eo impellunt, nescio quid citius facturi sint, atque illud ipsum, cuius efflagitatione nos enecant. Spero me in myste rio pie litaturum, tanquam in conspectu DEI. Vale opt. Ora pro me. Islebij, Vigesimonono Maij. Anno M. D. XXXIIII.

S. Q. S. P

PRECOR TIBI SALVTEM A DOMINO. Filij Ecclesiae sese mutuum consolari ac con firmare debent, non tam uisibilium hostium, quam eius spiritus gratia, qui nunc in aere dominans, corda mortalium nephandis modis seducit. Si tuo animo, Frater, testimonium praebet bonus spiritus, quod in ueritate ambules, adde idem ualida solatia, ut est paracletus spiritus. Huc syncere catholici spectemus, ut non nobis, sed nomini DEI seruiatur. Ita loquamur coram populo, tanquam coram CHRISTO, cui sumus reddituri rationem. Sectae molestias aegre ferimus, Quomodo obdurabimus ad iniectas manus?


image: s297

Nondum ad sanguinem usque restitimus. Irrident ipsi quidem nos, at qui habitat in coelis irridebit eos, et post risum ita torquebit miserrimos Sycophantas, ut nihil supra. Sta Stephane super custodiam tuam, Insta oportune et importune. Argue superstitiones pseudocatholicorum, et scelera. Inuehere in haereses, scripturis nixus, et stude bonae conuersationi, ne incidas in laqueum calumniatoris. Haec faciens coronam accipies, unde nomen habes, quae reposita est operibus iustitiae, in fide domini nostri IESV CHRISTI, cui uni laus. Vale et ora pro me, maxime pro laborante Ecclesia. Islebij, Vigesimotertio Iunij. Anno M. D. XXXIIII.

M. I. H. S. P.

NOLI IRASCI CHARISSIME HOMO. Quod ego feci tu nescis modo, scies autem postea. Tragoediam excitatam sedabit tem pus, et uertet tibi turbas hasce (quas subaugurabar) in expectatam tranquillitatem palma ueritatis Eccle siasticae. Offensi patricij facile mecum redibunt in gra tiam. Solicitus uero sum tui gratia, quoties mecum con templor, sacrum et saxum. Prospice tibi de parte optima, quam ita Ecclesia elegit, ut ab ea auferri nequeat. Schismati longum ualere iubeo, nisi iam iussisti. Neque enim tibi et illi in posterum conueniet. Tu ad


image: s298

rectiora gradum fecisti. Siexulatum ibis, propono du cem Georgium, si quem nosti commodiorem, utere fortuna. Venatoris tui libellum legi. Est uetus coccy smus, uetus crambe, sequitur homo, eloquentia con fidens sua, interpretationem sui patriarchae, et pugnat Andabata. Tu ne stupuisti ad istum crepitum? Sume animum, et illi ereptos scripturae locos, repone Catholicismo. Supera eloquentiam eloquentia, ut es in nullo illi secundus. Victoria tua est tam certo, ut iam iam eam mihi uidear in tuis castris. Transforma in ceruum Actaeonem, animal meticulosum, et fugax. Insectentur dominum sui canes, Melampus, Pam phagus, et acute uocis Hylactor,

Per rupes scopulosque adituque carentia saxa.

Discat homo conuiciator non maledicere, consuescat colere, qd nunc exterminat, uerum Euangelium CHRISTI. Inimicitia schismatis, qua ego exerceor his in finibus, summa est. Vrsina rabies est, non sunt homines hostes mei, sed aut dij aut diaboli. Cum homi nibus agi potest, cum istis nostris non item. Decreue runt clamare omnia, audire nihil. Volunt conuiciari non disputare, et miscere cuncta citius, quam clariss. ueritati dare manus. Fruuntur plausu multitudinis, et infirmitas Ecclesiae robur eorum est, praeterea nihil sanum in tota secta. Agricola Philocampos uicinum me habet, iunctis uidelicet aedibus, sed amicum


image: s299

non habet, disiunctis nimirum animis. Si sinis, modice leniam dolorem meum, exemplo et sermone prophetae Dauidis: In in firmitate mea letantur et congregantur. Colliguntur aduersum me percutientes, scindentes et non tacentes. Frendent contra me dentibus suis, surgunt in me testes falsi, et apertum mendacium. Circundant me uenatores, consilium pessimorum uallat me. Aperiunt super me os suum, quasi leo rapiens et rugiens. Sedent insidiantes in absconditis, ut inter ficiant innocentem. dicunt: quando morietur et peribit nomen eius? Conculcant me tota die, pugnantes tribulant me. Tota die sermonibus me affligunt, contra me omnes cogitationes eorum in malum. Obseruant plantas meas, expectant animam meam. Congregantur aduersus me fortissimi, currunt et praepa rantur. Exacuunt quasi gladium linguam suam superbi, et coetus robustorum quaerit malum mihi, di centes: DEVS derelinquit eum, persequimini et com prehendite. Finem faciam querimoniae Dauidicae, sed finem tribulatio non inuenit. Consolatio nostra est, testimonium conscientiae. Gratia DEO super inenarrabili dono. Nisi compateremur, non essemus fu turi regni participes. Huc igitur ingrediamur p multas tribulationes et uarias tentationes, in uestigijs do minicis, soch prophetarum et apostolorum, eodem repleti spiritu. Restat, ut post uerba uerbera sufferamus,


image: s300

post cachinnos carceres et post minas mortis mortem, ut illi impleant mensuram patrum suorum, Arianorum et Donatistarum et Thaboritharum, qui cessantibus gentium tyrannis persequuti sunt Ecclesiasticos, qui non minus in haereticorum oculis con tempti erant, atque nos hodie. Nugamenta sophistarum, superstitiones stolidi populi, peccata cleri, abusiones cultuum non probamus: Contra uero monemus saluberrima queque, nec tamen locus nobis est ullus. Respondi pseudo Ionae, mitius quam meruerat mala mens malus animus istius. Reportaui Ecclesiae suppi latas scripturas, conuici blateronem uanissimum, et falsam historiam uera repuli. Habes operis summam. Vale doctiss. uir, et te Ecclesiae commodis impende. Islebij, Vigesimosexto Iunij. An. M. D. XXXIIII.

D. I. C. S. P.

FACIS TV QVIDEM BENIGNISSIME, quod Apostolus Ecclesiae nostrae praecepit. Nempe ut alter alterius onera portemus, Eadem dilectione portat onus meum. N. uir tanto Lutheranis inuisior, quo est doctior. Nuper questus is est, se ualde premi in sua patria, eo cp castra Ca tilinae Germani reliquerit, et una misit in se aeditum libellum, cuiusdam egregie linguacis euangelistae, quo solam fidem homo uaniloquus mirifice tortis retortisque


image: s301

scripturis tuetur. Ait se tortori responsurum, et forsan absoluta est eius responsio. Rogo te quo potes amore magno complectere hominem, de illo enim ego mihi ea polliceor, quae uix de alio. Gaudeat Ecclesia, se talem et filium et doctorem recepisse. Porro quod mones in epistola, factum puta. Idem enim mihi fuit animus, Nempe nihil horum inficiari, quae certo euenerunt, sed ea iuxta fateri, et sectae malorum inuentrici accepta ferre. Nam liber ad calcem peruenerat, ubi mihi literae tuae redderentur, nisi quod tres duerniones in defensione post adieci. Ah CHRISTE da Concilium, non bellum, Ah da Synodum, non tumultum. Tua res agitur, non nostra. Sin nolis, exundabit ut diluuium Secta in omnes terras, quia ter rena est, et serua mundi huius. Fiat uoluntas tua.

Amen. De statu rerum mearum haec paucis accipe: Noctes atque dies cogito cogitationes iuuande Eccle siae, quam plus amo quam uiscera mea, et uniuersos terre thesauros. Quando uero totus in hoc sum, fit, ut insurgant aduersum me haeretici homines, uoce, papy ro, probro, risu, minis, diris: superest manus, quam me quotidie expectare oportet. Dici non potest, qua tyrannide mecum agant isti. De composito nolunt neque legere neque me audire, nisi ad calumniam. Plus decies poposci ius disputationis, at Gutel ceruici meae iuratus hostis, amandat me ad puellas decennes, ut illi


image: s302

disputent cum Vuicelio. Iaculatur iste uniuersas conciones in me, Torquet in me unum, totam scripturam. Maledixit mihi, nec desijt, adeo, ut diabolus non queat maledici magis. Subministrant enim libidinosae petulantiae et insaniae hominis, omne genus probrorum Ionae libri et Hersfeldensis cuiusdam, e qui bus saepe concionatur. Video, audio, palpo, quo spi ritu agantur isti. CHRISTI manus sit super me largitrix et protectrix. Amen. In medio Ecclesiae aperio os meum in laudem creatoris et recreatoris nostri, Deinde in defensionem Ecclesiasticae ueritatis, luctans pro syncera interpretatione scripture, et impu gnans schismaticas uulpinasue, non enarrationes, sed eneruationes. Facio hoc sine iracundia et conuicijs, ut uel mansuetudine feroces uincam. Domi patres interrogo secundum legem Deuteronomij, et labo ro manu, dum periclitanti nauiculae paro subsidia qualiacunque. Qui scribendi labor me propemodum consumit, utpote hominem corpore imbecillum, et nullo lenocinio humanorum commodorum subleuatum. Viuo non mihi, sed ei qui pro me mortuus est, in cuius palestra mori decreui. Ora pro purganda et pacificanda Ecclesia. Me uti facis ama. Islebij, Vigesimooctauo Iunij. An. M. D. XXXIIII.

M. B. F. S. P.



image: s303

FACILE IGNOSCO PERPETVAE TACIturnitati tuae, clare et idem chare uir, quippe non nescius, e quo loco scribere te opor teat, et cui, si scribere libeat. Amor in te meus et fides nihil decreuit, id quod mihi credas nimium uelim. De Tragoedia quam mihi misero uestrates Aposto li acerbissimam excitarunt, in praesentiarum ad te nullum uerbum. Nolim enim ulla occasione istos commoueri in amicos meos, posteaque in me, quanti sunt, toti insa niunt. Inuicta ueritas reteget orbi rem omnem. Audio Margaritam (uere Margaritam uirtute fideque) uxorem tuam, ualde charam tibi, uiciniae amicam, ui tam morte commutasse, idque Ptisi. Qui rumor, si uanus non est, uehementer animum meum affligit. Contra solatur uirtus mulieris, et orbitas fere nulla. Sola tio, opinor, non eget pectus istud tuum, masculum, excelsum. Te heroicum, stoicum et eundem Christianum decet animi tranquillitas, perturbatione procul ablegata, precibus tamen et eleemosynis DEO no stro commendanda uxor est, quae nos ea uia praecessit, quam metiemur uniuersi. Porro caelebs, mirabor, si istis in finibus, hoc in oppido, inter homines tales, diu morabere. Nam succurrit animo, quod aiebas, me istinc discedente. Vtinam uero mihi Erphordiae domus esset, cuius copiam patrono tanto meo ego facerem. Sunt illic domus multae, sunt illic boni homines


image: s304

ijdem fide ac constantia spectata, sunt honesti uiri, docti uiri, tui admiratores adhuc. Quare me consule, me hortatore, relicta ciuitatula, in qua tempus perdes, nihil dico asperum, Erphurdiam petes, gratiss. hospes, iucundiss. amicus, do ctissimus literator. Quidquid tibi tuisque rebus erit commodissimum facies. Vale. Meredama, de me nihil sinistri suspicare, etiamsi trecenti libelli in hoc caput meum emittan tur a maleuolis calumniatoribus.

Scribere plura libet, sed pondere lassa cathenae
Est manus, et uires subtrahit ipse timor.

Islebij, Octauo Augusti. An. M. D. XXXIIII.

R. E. A. E. M. S. P.

REVERENDISS. IN CHRISTO PATER. Contentionem, quae mihi cum istis rabulis incidit proxima hyeme, transfusam in schedas legit T. C. nec dubito, quin cognorit ueritatem soli Ecclesiae a me uendicatam. Ea pugna deferbuit. Mox incandescit alia de usu Eucharistiae, quam suo quisque arbitratu tractat. Ego adserui usum reno uatae memoriae dominici supplicij: aduersarij uero re missioni criminum, Qua pestilentia corrumpunt mores hominum simul, et abolent poenitentiam. Eiacu lantur libros, quibus nihil inhumanius uel apud extremos schytas. Statuerunt me mendacijs opprimere,


image: s305

conuicijs occidere, sannis sepelire, quando illos ueritas deseruit. [gap: Greek word(s)] scribunt, [gap: Greek word(s)] scribunt, tentant omnia, nihil explicant. Vix quisquam credat, quo me furore nunc de integro proscindant in hac ciuitate, et in his finibus. Vitam omnem ita ago, ut putem me ab istorum maledicentia tutum esse posse, Sed quo ego uiuo inculpatius, hoc magis illi me genuinis suis atterunt. Insania ista si non est, nemo unquam insaniuit. Ah malum magnum Reipublicae Christianae, mora illa promissae Synodi. Secta increscit indies, id quod ego nunc primum mihi persuaderi patior. Augustae accessio plures ciuitates in nassam trahet. Magna pars iuniorum Principum, Nobilium, Potentium Lutherizat, clam patribus. Hos ubi matura mors terris ademerit, uidebimus eos palam grassari. Ciuitates sua cornua non demittunt ulli monarcharum. Victor Hessus et de rege triumphator, orbem laetissimis clamoribus impleuit, ac nouam Ecclesiam in tantum roborauit, ut illa post hac nec Termino, nulli cedenti, cedat. Mille Lutheri libri non ita commodarunt caussae illi, atque hoc unicum Catti bellum. Absentia Caesaris diuturnior, animos addet nouatoribus, et periculum est, ne augescente indies primatum ac ciuitatum multitudine, concio uerbi ad arma proruat, et adacto clero terram


image: s306

mareque coelo misceat. Male metuo Ecclesiae, posteaquam admonita neque sapere, neque corrigi coepit. Dominus IESVS commiseretur fortem electorum suorum. T. C. diu uiuat ad profectum uerae pietatis. AMEN. Islebij. Barptolomaei. Anno

M. D. XXXIIII.

TERTII LIBRI FINIS.



image: s307

EPISTOLARVM GEORGII VVICELII AD FRATRES, LIBER QVARTVS.

M. B. R. S. P.

VIR OPTIME ET IDEM DOCTIS-sime. Quam te deamem, uix credas. Eruditorum coetus tuorum merito rum erga pias literas, nunquam par tem ullam assequetur. Nam unus tu nobis es, qui diuis locum sacras, dum e nocte erutos, luce donas. Sublimes illi abierunt quidem olim, sed tuo labore ad nos redeunt, nobisque ipsi sese insinuant suauiter, ut sua scientia ac uirtute attractos illuc subuehant, quo omnes contendimus, quantumlibet disparibus uestigijs. Praeclare er ga genus humanum mereris. Perge modo extrudere in albam messem priscos illos Ecclesiae Heros, no uis longe meliores operarios. Pontifices, Episcopi, gymnasiarchae, abbates, doctores, pastores huius sae culi perditissimi, Ecclesiam CHRISTI nihil fere curant, se modo pascunt, nedum oblectant. Caeci magna


image: s308

ex parte sunt, muti sunt, surdi sunt et uiuentes mortui. Quare accedant antiqui, quibus curae sunt oues, qui sanctimoniae ac doctrinae laude floruerunt, et, quod unum possunt, charactere saltem et atramen to ecclesiam regant. Dignitas horum inuiolabilis sit, siquidem incolumi fide extiterunt. Dedisti nobis Eusebium, praeterea Tertullianum. Restat ut pari nitore des Iustinum martyrem, Papiam, et Ignatium grae ce excusum. Amabo, per Bibliothecas oberra, uenaturus si quid scripsit Quadratus, si praeter epistolam alia Polycarpus, si nonnihil praeter Apologeticon Aristides. Dispice, si quae supersunt Cornelij e tanta bonorum librorum panolethria. Plures sunt Dionysij, scriptores, sed omnes praeter unum Areopagiten desyderamus, qui utinam sua quoque in lingua extaret. Vtinam exorirentur Stromateae Clemen tis, breuiter quicquid est [gap: Greek word(s)] . Tineae pascuntur libris, quibus homines pasci debebamus. Situ pereunt autores clariss. quorum opera nos ex maximis dissensionibus aeui huius saluari conueniebat. Tu fac Beate, ut te tot egregie actis laboribus, Beatissimum dicamus et beatiorem posteri celebrent. Bea nos Beate, potes enim, ut nemo. Vale, me redama. Erasmo ne desis, opus enim DEI operatur. Exora CHRISTVM, pro acceleranda Synodo, Ne ipso dormitante, modicae fidei discipuli pereamus. Islebij. Barptolomaei.


image: s309

Anno. M. D. XXXIIII.

I. P. E. S. P.

DABIS VENIAM VIR CLARISS. QVOD ignobilis ad hominem nobiliss. scribere au deo. Adduxit huc suppudescentem admiratio tui, uidelicet, qui Erasmo meo tanti fias, et pertraxit huius tempestatis calamitas, quae pectus tuum haud uulgariter quatit. Quaeris unde hoc sciam. Extant epistolae tuae, quae te nobis ostendunt, ut longissi me etiam semoti te nouerimus, et quidem proxime. Vir DEI es. Ardes unitatem Ecclesiae. Horres schismata. Suspiras, ut omnia a Catholicis Christiane ge rantur. Tantus amator nostrae religionis es, quantus osor uniuersae impietatis atque iniustitiae. Quo fit, ut nomen tuum delicium meum sit, utque pene exultem ad memoriam tui. Hortor uero talis esse, ac tale facere, uti pergas, quando Ecclesia talibus uiris nunque magis eguit. Caeterum nihil uetat, cur Irenaeo, hoc est, pa cis amatori tanto, non transmittam meas meditationes, quas anno superiore notare uisum fuit. Eas te rogo lege, primum ut animum istum tuum obfirmes: deinde ut gaudeas de septem milibus DEO relictis: prostremo ut de his uerum Iudicium facias, adque tuam amussim pleraque examines. Intelliges opinor me aliquanto melius de CHRISTI religione sentire, atque pseudoionas ille, tam Ecclesiae quam meus hostis, qui hanc


image: s310

fidem meam publice criminari ausus est. Si est quod tu in me aegre feras, si quod nolis, si quod desyderes, fac per literas tuas recognoscam. Morem geram homini sapientissimo et eidem doctiss. Vale in seruato re bono. Islebij, duodecimo Septembris. Anno M. D. XXXIIII.

D. I. C. S. P.

ACCEPI LITERAS TVAS OBSERVANdiss. domine, in quibus me amice mones, et beneuole ab eo reuocas, quod facturus non eram. Video enim tempori aliquousque seruiendum, et aliquatenus Crux mea mihi baiulanda est, et torcular mihi meum calcandum, quando sic placitum est patri, qui tamen numeratos habet capillos capitis mei omnes. Nondum plane statui, an Ludum istum retundere uelim, quem neque uidi neque legi. Audio esse inaniss. gannitus desperatissimae sectae. Haec decreuit ridere omnia, et si Paulus praedicator rediret. De ficta Remissa peccatorum nonnihil adieci in opere de Eucharistia. Forte paucis pagellis respondebo assertoribus ficulnis Remissae huius. Secta inualescit indi es, inque horas tota in Germania. Peruagatur quoque in exteras nationes, dum displicet cleri turpitudo, et placet nouitia libertas. Si Synodo inundatio haec non sistetur, actum dices de Religione. Praestaret rem ad


image: s311

mitius temperamentum uocari, quam perire. Sapientes tacent, ipsa taciturnitate subindicantes, sibi displicere utramque partem. Caussa in summo discrimine posita est, et periculo proximi omnium sumus, qui scribimus. Vale optime. Memor meae tribulationis et certaminis. Islebij, decimotertio Septembris. Anno M. D. XXXIIII.

P. I. H. S. P.

GRATIAM ET PACEM IN CHRISTO domino. Reuerende pater in isto rerum turbine uix reperiam, qui caussae meae candide faueant, et si complures sunt, qui et fauorem prae se ferant et ingentia, uel nihil tale postulanti, pollicean tur, quum nec [gap: Greek word(s)] re ipsa praestent. De te uero mihi dubium non est, quin sis homo aperto pectore, et erga me syncere adfectus. Scio, quia amas me, quem amorem amator tui aequiparo. Neque enim non in omni uita his in rebus paria facere soleo. In me au tem nihil est quod admireris. Facimus pro nostris opibus moenia.

Scribimus indocti uulgo rudimenta salutis:
Spectantes pacem nobilis Ecclesiae.

Quantum debeam Episcopo domino meo benignissi mo, hac literarum angustia, exprimere minime possum. Sed cur nunc facere nequeam, quod uir tantus


image: s312

abs me petit, uariae caussae sunt et hae fortes ac honestae. Comes, Heros, Herusque meus, sicuti hactenus intelligo, uix me a se discedere patietur. Tentauit eum unus atque alter princeps ob eam rem, nec obtinuit. Accedit licentia Canonicorum, quam attrectari ipsi nolent, et ego non adulor praeterea [gap: Greek word(s)] qua parte nec illud emendari sustinebunt, quod ratio etiam humana dictat emendandum, nedum in sa cra scriptura lex CHRISTI. Vxorium fortasse laturi essent, quando hoc tolerabilius, quam publice scorta ri et alienos thoros commaculare. Haec ciuitas Baby lonia quaedam mihi est et captiuitas. Quot homines uideo, tot hostes uideo, omnes iuratos, ommes diros. Domus haec monasterium meum est, in qua nimirum uitam extraho duriorem fortasse, quam quidam Monachi. Certamen Ecclesiasticum nullo die intermittitur. Hic nullae induciae, nulla concordiae spes. Rabire dicas istos Tenebriones, adeo nihil humanum ostendunt. Accessit dolorum meorum cumulo paematura mors patruelis Vuernheri, qui quum uiueret Ionathas meus erat, socius afflictionum mearum, et patronus caussae, quae non tam mea quam Ecclesiae est. Doleo super te mi frater Ionatha. Sicut mater unicum amat filium suum, sic ego te diligebam. Tu uale et ora pro me. Videbo aliquando faciem tuam pater mi. Iter uale. Islebij, decimosexto Septemb. An. M. D. XXXIIII.



image: s313

M. I. E. S. P.

GRATIA ET PAX A DEO IN CHRISTO. Adfecisti me summo gaudio, quod tandem e tenebris prouolasti. Ecclesia ex ultabit in domino, legens scriptum tuum, uidens spiritum sanctum habitare in pectore, sessitare in ore tuo. Non possum iudicare de lucubratione tua aliter, quam de scripturis Canonicis, quarum germanam sequeris interpretationem. Verbum iustificandi penitius scrutabere, et facis te dignum, quod abstines a maledicendi libidine. Nec tamen tibi apud aduersarios commodabit mansuetudo. Nam illi, ne conuiciari putentur, asseuerant nos conuiciari. O praepostera omnia, homines mente, non moribus tantum corruptissimos. Insurgent in te, ordinabunt contra te suas phalanges, excidere te committentur. Tu praepara animum tuum ad tentationes. Obdura ad insultus cito desituros. Spumabunt, nihil explicabunt. Eram plura scripturus, nisi ita urgeret tabellio. Habeo gratiam de epistola Erasmi, nostri fratris. Redde me certiorem, ubi sis futurus, quidue rerum factu rus in hac regione, hoc in tempore. Vale in seruatore nostro IESV CHRISTO filio DEI uiui. Islebij. Gal li. An. M. D. XXXIIII.

M. I. H. S. P.



image: s314

BINAS A TE LITERAS ACCEPI, NE quid dubites: sed idem utraeque adeo sibi uoluerunt, ut unae esse credi queant. Significas mihi tuam uoluntatem: Vis hastam abijcere, uis harena cedere. Doleo uehementer non tam Ecclesiae, quam tuam uicem, si hoc animi tui decretum non mutabis. Quid, inquies? Ecclesia Papistica ea est. Bona uerba. Ego si scirem te papistica scripturum, quibuscunque possim modis, a non bono instituto calamum tuum reuoca rem. Nemo me magis odit papistica, hoc est, eam Ec clesiae partem quae dedecori est Euangelio, et Christiano nomini, praeterea noua quaedam dogmata, ueteribus Theologis ignorata et ipsam adeo sophisticen, et totum chaos errorum, superstitionum, fabularum. Si Ecclesia mater nostra foedata est, id quod neque negari, neque dissimulare potest, hoc magis illi dandus erat labor, haec opera, ut pristino decori restitueretur. Sectae quibus cum Rom. Ecclesia bellum est, in hoc huius ignominiam retegunt atque traducunt, ut funditus eradicent. Ipse uero eam ut diligo, ita colo. Nolim destructum aedificium, ruinas sarctas opto. Quod non conuenit, resecetur, CHRISTO pastorum principe praesidente. Quod bonum est, teneatur, uel nolentibus haereticis. Iudicium esto penes uetustiss. Theologos, qui ante mille annos neque in dexteram neque in sinistram partem huius aeui inflectere potuerunt.


image: s315

Summum tamen principatum scripturae reseruatum oportuit, citra quam nihil agetur. Episcopos Vuurceburgensis me nuper ascire ad se tentauit per Iodocum Hessum Carthus. Vnde mihi persuadeo, hominem recte sentire de Christianismo. Cur ego uero re cusarim oblatum, in praesentia comminisci mihi integrum non est. Tu ad me perscribes, quid tibi cum illo controuersum fuerit, et desines esse Dem osthenes Rhipsaspis, ne, dum Mundi pacem sectaris, a pace CHRISTI excidas. Blanda res est pax saeculi huius, et habet multos authores, plures suasores, at tu circumspice, num ea CHRISTI militem deceat, qui sacramento se obstrinxit, militiam hanc Ecclesiae exercere super terram. Tempus contractum est, et fieri potest ut cum tu tibi pacem plurimam promittas in fauore amicorum, coelitus dicatur: Stulte hac nocte repetent animam tu am. Patrie honos non est, si tuo silentio periclitetur. Quod uero praesentius periculum, quam appropinquare supremo exitio? Merita de te fuerat patria, ut obito munere speculatoris, faceres uoluntatem DEI, cuius uerbum tibi recitabo: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae uirum unum de nouissimis suis, et constituerit illum super se speculatorem, et ille uiderit gladium uenientem super terram et cecinerit buccina et adnunciauerit populo: caetera ipse leges. Vocauit te DEVS, ut exaltes sicut


image: s316

tuba uocem tuam, et adnuncies populo haeretico errores suos, quibus maxime abundat tua patria. Accepisti talenta duo, caue defodias. Magno enim malo tuo id feceris. Bos errans reduci domum suam debet, etiam si sit inimici (sic enim Moses) quanto magis reuo candi ab errore homines? Orsus es feliciss. pugnam Christianae iustificationis, et uno repugnan te cedis? Quid dicent boni homines tui libelli lectores? Gratificaris Sectae mutus, sed te muto, clamabunt lapides. Quid enim uerius in tota Theologia, quam quod tu aedito libello doces? Excitauit dominus cooperarium M. qui hac in pugna nemini cedet. Misit ad me libellum censendum, non censui, at iudicaui, esse bonum. Monui tamen scriptorem, ut penitius scrutare tur Graecorum uocabulorum uim. Hortaris ad texendam historiam Sectae. Facere hoc coepi in aedito Euangelio Luderi. V tinam alius consumaret. Nam ego nunc maiora meditor: CHRISTO bonorum da tori laus. Materiae ubique copia est. Falsarium retegerem, nisi deesset liber, cui titulus: Concordantia Hebraica. Hostes furere non desistunt, quia ego uox clamantis esse non desino. Non credo, gentes quae DEVM non cognouerunt, immanius furere posse. Furor consistit in conuicijs satanicis, in mendacijs diabolicis, in risu Ionico. Ego autem, sicut surdus non audio, et sicut mutus non aperio os meum. Nuper aediderunt epistolam


image: s317

ad me Cochlaei, homines audaciss. ad omne flagitium natura, et Euangelio nouo renati. Praefixerunt titulum de negato coniugio quum id episto la adeo non loquatur ut diuersum etiam subindicet. Conantur multis artibus persuadere populo, apertum de me mendacium, ut eo pacto deijciant, quem ueritate deijci non posse sentiunt. Futilissima blatera menta Celij istius et Syluanij Hessi non legi, Imo nec eminus uidi. Alterum audio haereticam opinionem tueri, alterum ludere in famam meam. Forte respondebo prologo Ionae quem ludo illi praefixisse dicitur. Contra Remissionarios istos nonnihil dixi in libro [gap: Greek word(s)] . Vale optime. Ora pro me agonizan te ut liberer ab haereticis in Germania. Quae putes mea interesse, uti sciam, frequenter scribe. Nemo me derelictior. Neque tamen solus sum, Nam pater coele stis, dominus meus, et DEVS meus, mecum est. Vale iterum. Islebij, decimo octauo Octobris. Anno M. D. XXXIIII.

D. C. R. S. P.

MVLTAS ACCEPI LITERAS A TE, SED nullas aeque iucundas mihi, ac eae sunt, quas dedisti proximas. In his enim audio inuitum Pythagoreum, audio fortasse te aliquando proditu rum fractis repagulis, audio diras leges continere te,


image: s318

non uincire, audio te fugam e pugna interpretari, quod alij patientiam, alij prudentiam. Sic sic mi anime beas me. Exhilaror ego nunc, et attollo animum totus, cum tu scribis talia, ego lego. Erigor in amissam pene spem, et confirmor in incredibili de te fidu cia. Mirabar, si sic te perpetuo addixisses silentio, et probaretur tuae semper sententiae illud [gap: Greek word(s)] . Accepisti e diuite DEI manu thesaurum non uulgarem, quem, amens omnis sis, si terra sterili defodias. Praeditus es ingenio felici. Adeptus es optimarum litera rum talem cognitionem, quae uel polygrapho sufficiat. Flores usu rerum plurimo, et per aetatem prudentiam singularem asse quutus es. Accedit liberale ocium. Praetereo professionem Theologicam, et pe ctus restaurandae Religionis antiquae cupidum. Postremo habes Bibliothecam instructissimam, omni utriusque linguae authorum genere uariam, antiquita te praeclaram, magnitudine admirandam. Nec quid restat, nisi ut sumpta fiducia calamum paratum arripias, et huius rectitudine primum pascas Christiana corda, deinde repugnes et repugnantibus nobis opem feras aduersus schismaticas cohortes. Quae ni facies, nunquam laeta conscientia et iudicio bonorum hominum, uti par est, frueris. Extimulet te Ioannes Hanerus et Aegranus quod par pulcherrimum in arenam hanc feliciter descendit. Erit tibi librorum foctus,


image: s319

liberorum uice, quos quia non habes caelebs, illis frui, et ex illis nonnullam uoluptatem inter tot molestias capere possis. Religio catholica tua opera, si cuius alterius, magnopere indiget his in rerum flucti bus, et Euripis rapidiss. Poterint optimi quique non leuiter roborari in proposito priscae sententiae, si uir tam eruditus suum addat suffragium. Te scriptore tuique similibus pudescent quidam, quos libenter The ologos dicerem, si possem. Ah quae somnia, quanta istorum aliqui plaustra inanium librorum inuehunt, quibus malum non sedatur, sed exulceratur, et tali ceu fomento augescit incendium. Secta certe pauescit, ubi athleta CHRISTI prodieris, atque subieris partes tuas, utpote ad uiri conspectum, quum alios pro mulieribus ducat. Iactatur enim indoctos tantum scribere in doctos Lutheranos, hoc est, muscas cum elephantis congredi. Sentio Aristotelicae theologiae doctores, et eos qui sine iudicio, quae erant de Eccle sia authoritate publica tollenda, acriter defendunt, et quae instituenda, repellunt, qui inquam malunt diuinas leges, quam maiorum instituta mutari, quum uideant uel ipsum tempus et Necessitatem mutationem aliquam suadere, quemadmo dum sapientiss. de his ad me nuper scripsit I. P. Non improbo uolunta tem scriptorum qualiumcunque, quotquot ab Ecclesia stant. Imo ualde delectat me illorum Zelus, sed


image: s320

probare non possum, quod nihil in totum antiquari patiuntur, et ea etiam saepe propugnant, quae ipsi apud animum suum uere contemnunt, quaeue ipsi nec uno attingunt digito. Per hos quando coibit concordia Ecclesiae? Quando sopientur schismata? quando reflorebit in amabili illa pace Ecclesia? Nam minime in controuerso est, Ecclesiam nunquam quietam fore, nisi sint prius sublatae sectae. Iam sectae e medio non aufe rentur, nisi res componantur, et amice sedentur dissidia. Tale uero fieri non pont, nisi alter alteri aliquid conce dat. Quod si necessario concedendum est, quid ergo faciunt isti, quibus una cura est, nihil non ceu probatissimum asserere, adeoque quod ad gehennam omnes obstringat. Proinde tu cum scribes, ad ea modo (si me audis) incumbito, ea modo tractanda suscipito, quae sunt certa ac immobilia, et in quae nullum ius neque habent sectae, neque habebunt synodi. Caeterum scribere non audes Aulicus. Nam hoc illud est Pythagorae silentium. Respondeo: Primum, quid Theologo cum Aula? Sed aula est Episcopalis, Ergo magis erat pro fide scribendum. Eras in hoc alendus, ut scriberes, non tantum ut chorum frequentares, qui uocum labor uocalibus illis relinquendus erat. Citius reperiuntur decem qui canant, quam unus qui studeat ac scribat. Deinde silentium Pythagoricum ad quinquen nium durauit, hoc exacto, licebat e mutis piscibus, ranas


image: s321

sonoras fieri. At uti nunc tua est conditio, perpetuo silere debebis. Postremo ut largiar omnem excu sationem consistere: illud tantum te nunc moneo, quando te audio inuitum tacere, ut reponas tandem aliquando, ubi erit integrum aediturus, quae iam reposueris. Hanc meam submonitionem, aut extimulationem uerius, si boni consules, et in tuis studijs effi cacem esse sines, fueris mihi magnus Apollo. Scio in te latere multa, quae libens exculpserim in publicam utilitatem. Aliud nihil quaero, uel dispeream. Quod de Cherusco scribis, me tanquam fulgur e uitro terret. Ie cis aleam, si cui libet, assideat. Iam bifrontis illius porta aperta est: Bella mihi uideo. Sed CHRISTO gratia, qui semper per nos testacea uasa et contemptibilia in hoc mundo triumphat. Hactenus nullus horum me aperto Marte adortus est, nullus in hac acie uoluit mecum manum conserere, et iusto certamine rem aggredi, sed insidijs, calumnijs, mendacijs, arrosionibus et ui gerunt omnia. Non disputant, sed desputant, non argumentantur, sed conuiciantur furiosi ho mines. Tentatis omnibus conantur me scelesti homi nis odiosiss. nomine premere, utpote qui pernegarim coniugem. Quod si tam esset uerum, quam est falsiss. tota caussa caderem, et haberer uniuersis execratior, quam cuius libelli legi debeant. Respondeo iam ad calumnias Ionae, qui homo mihi in satanam peculiarem


image: s322

immissus est. Reddet illi DEVS secundum facta sua. Vigilat in exitium mei, deuotus hostis huic capiti. Vale in seruatore CHRISTO uno. Ignosce lituris, primum enim id autographon est. Islebij, Martini. An. M. D. XXXIIII.

I. P. E. S. P.

HABEO GRATIAM ISTI TVAE ERGA me uoluntati chariss. hominum, et ea me ti bi fide nunc deuinctum esse agnosco, quam cui maxime. Declarasti haud obscure epistola disertiss. coniunctionem mutui amoris nostri, imo uero significationem dedisti hominis pijssimi, quem ego an tea sapientiss. esse mihi persuaseram. Voluisti ad me perscribere, tuam de Concordia Ecclesiae, et sententiam, et tuum eadem opera de monstrata Methodo mea iudicium. Vtrunque placuit uirorum ornatissime, Nec quid aliud legere potui, uel quod ad animum meum quadraret absolutius, uel quod totum me magis adficeret. Quare nihil praeterea reliquum est, nisi ut manibus in coelum sublatis gratias agam Opt. pa tri, qui te tuique similes uiros pia aequitate, ac prudentia singulari excellentes, suo induerit spiritu: et idem precor, his ut plures addat, si non pares omnino, cer te proximos. Nam ijs cognitoribus, talibus arbitris, non paci solum suae restituetur Ecclesia, sed priscae


image: s323

quoque synceritati. Caeterum eius pietatis, quam tuae literae summam prae se ferunt, huius sapientiae et denique eruditionis cum primis rarae, nisi accedat usus, periculum fuerit, ne sterilitatis exprobrationem, et crimen incurras neglecti doni, quod uix alij praeclarius contigit. Voluntatem tuam erga Ecclesiae rem publi cam uehementer probo, eandem uehementiss. probaturus, si ea cum actione aliqua celebriore coniuncta foret, ad quam rem uidelicet, usque adeo nihil tibi deesse intelligo, ut cumulum facultatis etiam in ista authoritate atque dignitate tua uideam. Poteras tu quidem efficere plurimum apud omnes ordines, idque communicato consilio, ut es in aulis, iam exhortatione, iam castigatione, ut uel aliqua tandem spes futurae Concordiae nobis ostenderetur. Fieri omnino po terat, ut ij, quorum consilia te non probare ais (digito monstras inueteratae superstitionis non nimis sanos defensores) pudore sileant, te nimirum tuam proferente in iudicando authoritatem ac praestantiam. Nam illi, quod ego iam pridem compertum habeo, neque firmis nituntur fundamentis, neque ualent tuendi praesidijs: inuidia uero fortunati schismatis quum laborant ad immensum, et iudicio nullo ducuntur, omit tendi erant. Poscit sibi concordia illorum hominum studium, qui ueritate et honestate omnia, priuata ue ro utilitate simultateque nihil metiantur. Poteras tu,


image: s324

inquam, hac in re maxima atque ampliss. ita commodare periclitantis Ecclesiae rebus, ut nemo scriptorum magis. Persuadeo enim mihi te uirum doctiss. iuxta ac magnanimum neque inertia tacere, neque metu. Multi prudentia tacent, malentes pietatis suae, quam famae facere dispendium, quos ego non magnam gratiam a CHRISTO domino inituros et credo et affirmo con stanter. Quod submones de synaxi, nihil equidem con tenderim. Indulgebam isti parti propensius, ob spem pacis difficulter sarciendae. Neque tamen recedo a ma iestate sacrarum literarum. Lutheranis uereor grauiora aliquando largienda sunt, si illos adducere, quam abducere malimus. Sed necilla tamen ultra scripturae limites. Quod hortaris ad tranquillitatis studium, sapienter facis, et currentem etiam atque etiam incitas. Per contentiones, quoad possim, agam nihil. Nulli enim unquam mihi uoluptati fuit, rixari, maxime cum sectarijs, qui rixis inexplebiles sunt. Horum quanta sit audacia atque improbitas, tu certe neque credis, neque uti credas adduci, nisi experimento potes. Degrauant me summis iniurijs, quae erant tamen uiro forti feren dae, ni harum intemperie feruentiss. fieret, ut publicitus derogaretur meae quum fidei, tum doctrinae. Vo ciferatur de uxore negata Ionas plus iusto philopseudes, quum id quod uociferatur, nec ipse uerum esse credat, iuuat tamen ea impudentia, mihi facessere


image: s325

negocium, et istius sceleris praetextu meam existimationem, si quae est, deformare. Sim dignissimus odio publico, nisi bonam doctrinam defensam, et societatem piorum hominum auctam uolo. Fac olim intelligam hanc meam monitiunculam Ecclesiae utilitatis aliquid attulisse. Delector ingenio tuo, spiritu recreor. Vale. Redama, et habe me amicitia tua dignum. Islebij. Sexto Nouembris. Anno M. D. XXXIIII.

CONTRA FVRES ALIENAE EPISTOLAE, ET eosdem Criminatores alienae Famae, RESPONSIO ab authore recognita. M. D. XXXV.

DE RAPTV EPISTOLAE.

AETERIS SVIS ILLIS VIRTVTIBVS, perfidiam addiderunt ueteratores, noui Euangelistae, e quibus nimirum factis hanc utilitatem capimus, ut qui sint ipsi, quid monstri alant, quid audeant, quid ausuri sint, ex superfluo comperiamus.



image: s326

Nolunt nos nescire suam istam probitatem. Gloriari in malitia, pulchrum ducunt: Laetari quum malefecerint, exultare in rebus pess. honestum. Cogunt oculos nostros, adigunt aures nostras, ut uelimus no limus uidere et audire oporteat sua flagitia, adeo festinant prudentes in sui excidium.

Prodijt Io. Cochlaei ad me epistola priuata, sed qui eam prodiderit, quiue formulis publicis excuderit, maliciose celat nos Vittemberga. Refugiunt a luce qui male egerunt. In tenebris animose digladiantur, filij noctis, filij saeculi huius, amantes opera tenebrarum, opera carnis. Porro ad conspectum proditae epistolae primum stupui, suspicatus uidelicet, fictam geri rem, sed ubi coepi legere, ueram esse agnosco. Viso grammatothecam, abest epistola, caeterae supersunt omnes. Varia cogito demirans pariter ac pauens. Tandem ubi lego de fenestra, commonefacit me quidam illo ipso die quo literas istas accepi, commessationem actam fuisse in uicina domo ciuis cuiusdam bene Lutherani. Commessatores autem homines quosdam notos, plus quam Lutheros. Commonefactus recolo commessationem. Forte uero domi meae erant conterranei tres, quibus commessatio illa euangelica insolens et esse nimium noua uidebatur. Porro quan doquidem domus epulonum istorum fere contigua huic est, et Angelicae uociferationes pijssimorum uirorum


image: s327

inde liquido exaudiuntur, Proruunt in fenestras conterranei mei, ut Asotiam et luxuriose strepentia ac tumultuantia omnia ceu miraculi uice propius audirent. Mihi hic nihil noui, nihil quod mirarer, ut qui pene quotidie non solum splendide epulantes istos mundo carnique crucifixos fratres, uerum etiam cernam egregie bacchantes, idque adeo ut hos Sybaritas uerius quam Euangelistas esse deieres. Certe isti dum uiuunt, uiuunt bene. Iam in aeditiore hypocausto pro fenestris, in quas illi incubant, epistolam isto uesperi primum et acceptam et lectam e manib. mo re meo posueram, non ut illic perpetuo oculis lecturientium obuia esset, sed ut postridie reponerem. Non timui insidias strui posse literis ad manum meam delatis, quantumlibet saepe interceptae sunt a Lutheranis rerum mearum curiosiss. exploratoribus, et nonnunquam resignatae ad me uenerunt. Tum uero accidit, ut cubito prospectantis e fenestra moueretur scriptum nec elapsum, quando nox erat, illi sentiretur.

Hoc autem pacto aemulis huius copia contigit. Vi cina comessatorum domus uestibulum praelongum habet quod ceu ambulachrum quoddam recta infra fenestras meas protrahitur. Atque hoc ipsum exce pit epistolam delapsam. Hanc postea repererunt pu eri, qui subinde pntereuntes una in crapulosam coenam inferebant, atque ita



image: s328

Decidit in casses praeda petita suos.

Ventis nihil imputandum, nempe quietis, praeser tim prima face, deinde non poterat papyrus in ambulachrum uidelicet angustum delabi, si uenti extitissent, Postremo non poterant uenti complicatam epistolam longius auehere domo, et si longissime, in nul los uicos sed in uicinos auexissent hortulos, et fenestrae in publicos uicos non respiciunt, ut coniectura relinqui possit, ab alio quopiam quam a ministris commessatorum repertam fuisse. Habes rationem amissae epi stolae, quam ego plus minus horas quatuor, ut meam domi habui. Asseruare omnes soleo, et quidem so licite, nec sine caussa. Hanc unam eram postero die repositurus, Sed anteuortit non commodum sane fraus hostilis.

Hinc uero intelligo, quid sibi uoluerit Caspar Guttel quum e cathedra occupata a se, de me nunciaret (uti solet sua noua) repertas esse literas, breui publicandas. Quod commemoro, ut istos conscientiae facti huius uoce sua conuincam. Nam pudebit eos admissi tandem, et transferent culpam exceptae ac aeditae epi stolae in quosuis alios. Hallenses sectae Lutheranae deuotissimi fingunt se Papistas rheda huc uectos, ut hac arte et nostrae simplicitati imponant, et alios quos papistas ipsi uocant, facti turpioris infament. Nihil igitur nisi clamores ebriorum euangelistarum prophanissimi


image: s329

incusandi sunt, ut qui in caussa fuerint, cur amit terentur literae, curque lasciuijs adderentur [gap: Greek word(s)] , talibus scilicet allatis bellarijs.

Habito miser nescio inter homines ne, an inter spelaea ferarum, et is est situs harum aedium, ut quaquauersum prospiciam, metuenda sint multa, cauen da omnia. Captatur in nos, Auscultant, obseruant, rimantur nostra, idque tanta solicitudine, ut si nobis imprudentibus nescio quid humanum excidat, cupide inhiantes glutiant. Si recluduntur fores, uicini inhiant, praetereuntes resistunt et in aedes intro defigunt curiosos oculos. Si aperiuntur fenestrae, uicini inhiascunt, dixeris esurientes lupos apud Plautum. Si domo eximus non dico in publicum, sed in ipsa septa uiciniae conspicua, protinus iaciuntur in nos ocu li, reboat murmur. Vix unquam tecto prorepunt paruuli sine sui laesione.

Si diuertit ad nos hospes, ilico cursitatur et rogatur, quid hominis ille sit. Si pulsat fores tabellio quispi am, uicinia prior audit, signum cum dolore aspicit, atque ipso inuido aspectu exoptat aut a foribus abesse nuncios quosuis, aut ingredi malos. Nec intrat ad me nunciorum ullus qui non queratur de contumeliosis responsis ciuium, quos illi obuios et salutatos de habitatione mea simpliciter interrogant. Noti nun cij a plerisque etiam conuicijs prohibentur, ne quid literarum


image: s330

ad me deferant, Nam esse indignum Vuice lium, cui unus scribatur apex. Nonnulli quum neque prohibere nuncios neque possent premere literas, si quae forsan in manus suas occurrerant, industria resi gnauerunt, et lectas complicauerunt, conniuentibus nuncijs, frustra redintegrato sigillo.

Si qui e ciuibus ad me introeunt, dimissi mox rogitantur, ecquid cum hypocrita rerum egerint. Si aemu li familiares meos conueniunt, prima uox est: quid facit Vuicelius? Et quando sceleri nunc reuerentia est, multa panduntur expiscantibus, praesertim illis beneuolentiolae cuiusdam simulatoribus impudentiss.

Profecto nihil magis optem, quam ut ij quibus res meae domesticae aliquo modo cognitae sunt, uera tantum foras proferant. Nam me neque factorum neque dicto rum pudet, adeo ut cum illo apud Plutarchum ferre possim domum meam ita esse conspicuam, quo cuncti ciues nedum uicini, qua ratione in ea uiuatur, per spiciant.

Saepiuscule mittuntur ad nos a uicinia pueri, qui fingant se intra septa nostra quaesitare aliquid, alij qui utendas corbes, alij aliud mutuentur, hoc est, ut uide ant, ut explorent, ut deferant nostram conuersationem. Auscultatur quicquid loquor, quicquid hisco domi, foris, ubique. Rapitur in suspitionem malam, quod facio optimum. Cupiditate non mediocri ducuntur,


image: s331

ut resciant, quid noctu somniem etiam, non ea tantum, quae interdiu actito. Dolori est curiosis, quod ignorare coguntur, quid ad me scribant docti uiri, quid ego rescribam, et inuidia miserr. torquentur, quod mihi una contingit epistola, quod unus affertur liber, quod mihi hominum infimus tria uerbalo quitur.

Finitima huic domus alia est, ad insidias Lutheranas appositissima. Istius parieti poteram admota aure auscultare omnia, quae uicinus hostis suo in coenaculo, sua inter suauia, suos apud confabulones crebro futit, Et poteram isthuc facere maiore uenia, quod constet, me esse materiam plurimam suarum gerrarum et facem sui cachinni, adeoque petulantia sua insigni saepe me prouocasse in ultionem uisus est, sed facere rem inhonestam nunquam uolui, nec passus sum domesticos tale facere. Quae insidiandi facultas si istis esset, raro uerbum unum domi meae impune loquerer. Tegeret Corycaeos nox, instigaret audacia, armaret impunitas. Tanta nimirum est esuries cognoscendarum rerum alienarum in istis Episcopis, quos rectius cum apo. Petro [gap: Greek word(s)] uocites, dignissimi ijdem quia Cheronensi illo de Polypragmosyna, quae nolint audiant, et contra quos [gap: Greek word(s)] imperiose scribat Apo. noster.

Credo sic habitare Christianos fratres nostros in


image: s332

medio Sarracenorum. Sic opinor eueniet olim Chri stianis, imminente Antichristo. Is ferrum intentabit, Scio, at isti mei utuntur alio ferri genere, illo nocentiore, et ijdem inuiti pharetram sagittis grauidam ge stant, utpote quam inanem malint, et conspicere sagittas in meo corpore quam suo in loco magis eligant. Haec stratagemata nunc istis ex Nazaraeis Corycaeis praeclara esse uidentur. His insidiandi rationib. plan tabunt nouam ecclesiam, eradicabunt ueterem. Haec illa fortia Herculeae clauae facta sunt, nimirum insidi ari proximo, nocere fratri. Euangelium est, pedibus simplicissimorum quoruncunque tendere retia, inijcere tra gulas. Debent nunc Euangelistae non arcanas literas, sed occulta hominum scrutari, id quod antea solius DEI erat. Pietatis laudem mereri potest, qui insidiatur et impietatem in domo iusti quaerit, id quod antea, uetante Salomone, peccatum erat. Licet huic saeculo, extraneis reuelare secretum proximi sui, quod eidem Salomoni iniquitas erat. Olim in ecclesia pulchrum erat, scrutari mandata DEI exemplo Dauidis, et praedicabatur e Hieremia, ut suas quisque perscrutaretur uias: At hodie pulchrius est, scrutari aliorum uitia, non ut corrigantur, sed ut traducantur. Dicuntur Lamiae siue Stryges domi carere oculis, foris habere: sic isti propemodum homines caeci ad sua sunt peccata, ad aliena cernunt acutissimum, quibus Lamiaca quoque


image: s333

muliebritas inest, et eadem cruoris sitis.

Sed tales quomodo laudat scriptura? Referunt hoc seni ores in regijs paraemijs, [gap: Greek word(s)] . Iniquos uocat uos scriptura et a lege DEI alienos, quae diligere proximum, non odisse iubet. Dilectionis erat pro ximi uitia coarguere. Odij, ac irae inueteratae est, uitia exquirere. Etenim qui aliorum exquirit uitia occulta, in hoc exquirit, ut pudefaciat proximum su um. Vobis affuit uoluntas, facultas uoluntatem desti tuit, quando quidem inquisitores uitae meae hactenus frustra omnia expiscati estis, et iniquitatem uestram sic ultus est dominus, ut peruerso sensu uestro Lutheristae cogeremini de me mala quae non existunt dicere, bona quae existunt tacere. Ipse uestra non scrutor, sed quae lippis tonsoribusque notissima sunt, quae mihi his oculis, his auribus hausta, quaeque mihi neque curanti neque sciscitanti per occasionem dicta sunt, Imo quae in hanc usque horam sine conscientia, sine poenitentia peccatis, de uobis scripsi. Quod meum factum nemo non uidet quam longe a uestra uersutia diuersum sit.

Non potui hactenus ullius instinctu adduci, ut uestri facinoris exemplum in uos autores. principes aederem, Nempe scrutari nominatim in uestras aedes, scri nia, cubilia, parentes, ortus, naturas, educationes, stu dia, casus et conuersationem ante sectam. Multo mi nus libuit nominatim rimari uestra corda, consilia, instituta.


image: s334

Potui propositis nomenclaturis de plerisque sectae Lutheranae concionatoribus, quae habeo com pertissima scribere, non feci. Magna est ubique multitudo in secta flagitiorum, priuatorum errorum, perni ciosarum opinionum, implacabilium dissensionum, inconstantiae, leuitatis, audaciae, etiam certorum hominum: at ego tacui, malens a uobis audire de me falsa, quam de uobis ac uestratibus quae sunt ueriss. publicare.

Tempus ipsum reuelabit non occulta tantum uestra, sed manifesta illa atque confessa, praedicata senib. cantata pueris, sordere uulgo faciet, ut displiceat malum uestrum, quod nunc in isto uestro plausu ac successu temporario boni specie miseris Germaniae hominibus confidenter obtruditis, ut inueniatur iniquitas ue stra ad odium. Tunc primum uos contemnent amatores uestri, ut impleatur prophetia Hiere. mox suscitabuntur illi contra uos, de quibus iam satiatur anima uestra, ut impleatur prophetia Ezech. Ea enim rerum uicissitudo futura est (posteaquam diuino iudicio reuela ta fuerit stultitia non modo, sed et haeresis uestra) ut qui nunc uos suspiciunt, despiciant, atque e supremo culmine deturbati, poenas detis quemadmodum glori osi Satrapae accusatores Danielis et impostores sacerdotes Beli. Nam aderit illa dies, in qua uos uestraque in lucernis scrutabitur diuina ultio, sicut Zophon. ait.

Caeterum quae tandem caussa est, ut in aedibus alienis


image: s335

quae praua gerantur tanta sagacitate sciscitemini? Eloquar, qnn ad haec ipsi obmutescitis. Sycophantica, quam pergitis gnauiter exercere, hanc rerum extranearum [gap: Greek word(s)] postulat. Sentitis infirmitatem sectae (neque enim turbae uis firmitas censeri potest in caussa spiritus) Videtis scripturae dilucidam exoriri ueritatem, comperitis Epicurismon uestrum reprehendi, nouitatem consputari, mutabilitatem probris ue xari, dolet. Quid faceretis? Obsistendum est pijs quibusdam Ecclesiae conatibus. Schisma fortiter defendendum. Armis? Non licet Euangelij puris professoribus, Vtuntur tamen, usuri magis, Si, expugnaturi ommia, si, transformaturi orbem, si, sacrae scripturae praesi dijs? Eruditus lector intelliget quae abrumpo Laconi [gap: Greek word(s)] . Licebat, et decebat Thrasonismon, sed ijs pnsidijs destituti estis. Recuperata enim e castris uestris scri ptura est, et ea nunc uersis uicibus uestra ferit capita, uestra fodit pectora, non firmissima, non optima. Testimonijs Ecclesiae magistrorum? Licebat, sed illi a nobis contra uos omni pede, tota stant fortitudine.

Hic itaque se ingessit Sycophantica, idonea nouo pu gnandi generi. Quid enim magis Lutheranum quam calumniari? Quid apud multitudinem plausibilius? Abhorret multitudo, praecipue haec tali ore uestro rena ta, a synceritate Theologiae sanctioris, et uestris adu lationibus credulas aures dat seu affigit potius, huius


image: s336

optatissima sequacitate freti, uela calumniae libera laxatis, ut hac demum ratione succumbamus ueteris Ecclesiae milites, utque terga uertamus ad strepitum ca lumniae, quos instructissima non fugauerit acies. Ha ctenus ubique inquisijstis calumniae materiam, egistis nihil. Nam semper insecuta est, tardius quidem, sed tamen insecuta est ueritas, et conatus perniciem reo allaturos, honeste ac probabiliter dissoluit, euertit, retexit.

Sed non quiescit, minus pudescit calumnia. Poscit sibi ansam ac sedes. Proinde omnibus in irritum ten tatis, restabat priuatarum literarum uis Triaria. Proh sancte IESV, quam haec firma istorum praesidia, qui initis Ecclesiae delendae consilijs, in sublimi fastigio rerum potiuntur? Corda fenestras non habent (quod aegre ferebat Momus) sed eae familiares literae fere sunt. Has quum nancisci se sperent aduersarij, nocere se posse putant. Nacti sunt, nocent nihil, Nisi forte nocere dicas, quod haec techna autoribus summam afferet ignominiam apud honestos uiros, et perpetua damnabit infamia.

Dolori hic cum uenia indulgere poteram, quantumlibet is saepe fide caret, sed uobiscum uiri non bo ni sobrie expostulare malo. Dicite quid rei uobis cum priuata epistola? Scripto alieno? Emisistis in publicum. Num iussu consensuque autoris? Num utilitatis


image: s337

communis gratia? Visum uobis fuit bellum facinus, secreta proximi nudare. Hoccine docet Euangelion istud ita uestrum, ut CHRISTI esse non queat? Voluit id senatusconsultum uestrae ciuitatis, quae alijs ius dare, exteris etiam optime constituta Republi. antecellere dicitur? Id ne decuit Academiam, quam lauda re etiam solebant inimici, quam ipsi Athenas facitis, Lutetiae praefertis? Exemplum tale imitabuntur Syneuangeli illi uestri? Vestigia haec sequentur ciuitates uobis deditae? Scholae item quotquot sunt uestris musis conditae? Exorietur dogma, priscis inauditum, diuinis iuxta ac humanis legibus inuisum, mortalium omnium sensui aduersum, Nempe licere furari.

Non sumus furati. Equidem Achan et Verres hanc uestram negationem accipiunt, quippe ipsi pingui ores fures. Sed perspicite mihi naturam facinoris, consyderate laesionem patientis autoris, et cedent uestro huic facto quaecumque designauit et Achan et Verres. Pecuniam surripere, furtum intolerandum alijs est: At literas secretas surripere, nemo non iudicabit intolerandum magis. Illud enormius, hoc nocentius furtum, si literae conspirationes contineant. Cedit huic abigeatus. Quis enim non malit ouem quam arcanam epi stolam amittere? Nec peculatu longe est inferior ista uestra rapina. Salomoni non grandis culpa esse uide batur, si quis furaretur. Nam furari eum, ut esurientem


image: s338

impleret animam. Quid uero homo sapientissimus diceret, noua ista furandi arte inuenta, qua non furantur, ut latrantem sedent stomachum, sed ut proximum suum, pro quo mortuus est CHRISTVS, opprobrijs opprobrantium omnium exponant?

Furamini literas alienas, ut noceatis non priuatim modo sed etiam publice. Quo maleficio nullum consceleratius. Nec de hoc tamen, tantum abest ut suma tur poena, gloriosum etiam est, narratur cum alacritate audientium, leuium hominum. Olim, Plutarcho referente, uocabantur, quos in furto deprehenderant, furciferi, nimirum a furca, quod plaustri lignum ignominiae gratia gestare eos per oppida oportebat, qua ceu nota indicabantur, ne quis unquam talibus crederet. At uos fraudulenti, iudicijs bonorum notati fures, honorare debet Germania, praedicare furtum, dignum myrto et laurea? Pernegatis furtum. Admodum. Nam maleficium tale uestrum furto deterius est, igitur istud appellatione furti non assequar. Nescio uero qui secus appellem factum furto quidem maius, sed quod ipsum descendat ad furti imaginem. Cicero Marco suo scribit, Alterius incommodo suum augere commodum, magis esse contra naturam, quam sit mors, dolor et caetera quae possunt corpori accidere. Hanc hy perbolam fortasse aspernaremini, nisi scholae uestrae praesideret adamatus Cicero. Direptiones uulgares


image: s339

praefert ille malo mortis, quid dicturus erat de peculatu famae alterius?

Commodum sectae uestrae nostri nominis incom modo augere, et gloriam ex nostra ignominia referre statueratis, sed in diuersum cessit. Fit enim ut nos compilati apud bonos bene audiamus, uos compilatores uituperemini, ut inhonesti, malae fidei, nulla grauitate homines. Dicemini Iudae a furto non solum, uerumetiam a proditione. Audietis Achareni apud posterius saeculum, atque hoc non modo a facto Acharis, sed et nominis etymologia, Nemo enim funestius turbauit confuditque omnia. Accedit scripturae in uos sententia apud prophetam Zacchari. et apost. Paulum. Concupijstis rem alienam contra legem decalo gi, et eandem furati estis, abiecto metu DEI, contempto pudore humano.

Sectarum patriarcha Lutherus audebat incusare furti principem Saxoniae, propter epistolam typis pu blicatam. Atqui furtum istud esse non potuit, quando quidem epistola illa non uni solum cui scripta erat, sed alijs quoque lecta ante fuerat quam uulgaretur, ut fe re communis ex aequo omnibus esse uideretur. Prae terea continebat, quod omnes Germaniae principes scire retulit, nempe seditionis studium. Nam quale consilium alit haec uere [gap: Greek word(s)] optatio: ut absque misericordia perdantur? Certe epistola Io. Cochlaei,


image: s340

ut mihi uni scripta, ita uni lecta fuit, et continebat ni hil seditiosum, aut quod pertineret ad ullam Reipu. turbationem. Epistolam ille suam esse negauit, quae tam est sua quam est ipse Lutherus. Quae negatio impudentior ne sit, an furti iniusta accusatio, nondum iudicare potui. Reo seruire oportuit Hieronymi scrinium, quum nihil longius discrepet.

Vos uero epistolam alienam e fenestra notae domus fortuito cadentem suffurati estis, id quod perin de est apud omnem conscientiam iudicem, ac si e do mo ipsa compilassetis eam. An ne furtum manifestum fuerit, Si quis marsypium fenestra proximi ex improuiso lapsum, reperiat, repertum humo tollat, sublatum exquirat, exquisitum sibi suisque seruet usib. ac totum uti suum usurpet? Talis quoque non inquiet, furatus sum, sed reperi marsypium. Verum hoc, at reddere debuit, quod alienum reperit. Norat domum e qua deciderat pecunia, in hanc afferri pecuniam oportu it, si reptor uoluisset furis trifurciferi notam effugere.

Mecum non alio modo per omnia agitur. Scientes, prudentes seruarunt isti sibi repertam epistolam. Si erant boni uiri (quorum laudem sibijpsi prae uniuersis sine fronte attribuunt) a pueris repertam schedam non accipere, non legere, minime omnium euulgare debuerunt, sed inspecta superscriptione iubere potius, ut illi restitueretur, ad quem suerat scripta.


image: s341

Hoc decuit uiros non solum bonos uerum et Euan gelicos, quibus cordi sit adagium, quo dicitur, Alterius literas et abacum non inspiciendum esse. Decidit epistola in ambulachrum uicini mei, quod propylaei instar adeo a nobis mundum seruant, ut rubigine eo cadente offendantur, at epistola eo delapsa offensus est nemo. Alio qui si duo nucis putamina in istud pauimentum incidissent, laesae uiciniae acti essemus, et fuisset nobis coram iudice rubendum.

Inimici sunt uicini. Veriss. hoc (tametsi horum ego amicitiam ecclesiae proditione non redimam.) Igitur ne mea re fraudandus eram? Docuerunt gentes, hosti esse seruandam fidem. Quae fides uestra ubi est? Fi des publica uestro exemplo quae erit? priuata erit in uniuersum nulla. Promisi, non seruabo. Dixi, negabo me dixisse, siquidem tales sunt homines. Negaui, affirmabo in posterum. Confingam de hominibus mihi inuisis, quaelibet, et candidum in nigra uertam. Inueni hoc, meum esto. Accepi, non reddam. Sed fidem fallere nephas alijs, uobis euangelistae phas est. Epijces, id est bonum aequumque etiam, non tantum [gap: Greek word(s)] apud uos occidit, apud uos inquam, quo rum nullum tam infimae sortis reperias, qui non optimus uideri alijs uelit et sibi esse uideatur.

Moses in Exodo praecipit, ut occurrentem bouem inimici, aut asinum odientis errantem suam reducas


image: s342

domum. Qua lege sanctissima uos uicini inimici, male mihi cogitantes, uigilantes in mei exitium, onerari nunc sentitis, si quid sentitis. Nam quanto magis erat domo lapsa epistola, domum remittenda, et inimico gratificandum hoc officio Christianae charitatis? Poterat ille prunis beneficioli huius super se coceruatis agnoscere sese, et uos pro uestro officio amore prosequi. Bos aut asinus inimici errans saepe nescitur, quem habeat dominum. At epistola nomen domini sui prae se ferebat, ne qua excusationi rima pateat.

Sed excusabitis opinor ebriam commessationem, in qua statutum fuit ut aederetur epistola, proxime do mum meam reperta (adeoque pene parieti meo haerens adhuc ac domino suo restitui anhelans) furtim ablata, furtim custodita. Non excusat ebrietas admissum flagitium, maxime ebrietas Euangelistarum. Ra bies erat potius, quam congeminauit potio. Nisi men titur Plinius, uinum nascitur in Arcadia quod potanti rabiem importat. De illius genimine uos semper bibitis, sat rabientes etiam, si aquam biberetis, non Lyncestin, quae cum sit aqua, uini modo temulentos facere dicitur.

Fortasse uolupe erat, inimici uerenda uidere, tenere clandestina. At quid uobis foret uoluptatis, si quae uos uere conspiratis, coniuratis, decernitis in apertum prosiliant? O secreta ignoranda omnibus,


image: s343

et ipsi DEO iudici, uestros intra parietes. Voluptas haec magno uobis empta dedecore, non diu durabit, sed eueniet uobis, quod quidam philosophus in Gellia nis noctibus ueriss. censuit, uidelicet uoluptatem tur pitudine accersitam, praeterituram: turpitudinem ue ro ceu mercedem mansuram.

Ad ultimum in animo erat, ea aeditione efficere, ne quis posthac ad me literas mitteret. Nostis literarum uicissitudine delectari amicos, uel ex Hierony. ad Niciam. Qua delectatione quoque me priuare uolebatis, ne quid mihi in hac uita iucundum amplius relinqueretur. Sed uix ullus terrebitur ista audacia uestra. Mittent aliqui frequentius solito, et tanto scri bent copiosius, quo magis uestra in me accrescit tyrannis. Neque enim hunc ignem, diuinitus accensum restinxeritis. Oleum magis camino, ut dici solet, addetis. Non efficietis ulla arte ut rarius ad me, sed ut melius ut fortius scribatur. Audacia uestra, improbi tas uestra, scelus uestrum faciet, ut scripturi ad me sibi certos nuncios prospiciant, utque ipse inter uicinos tales cautius agam omnia. Sed o uicinos prae quorum rapacitate nec literae tutae sunt, quae a latronibus, pyratis, scurris, lixis, tutae mihi sunt. Vos fraude mihi iniuriam fecistis uulpes, ui facietis leones, ubi licebit. Licebit autem, ubi uolet dominus, cuius sum, siue ui uo, siue morior.



image: s344

Hactenus de furto. Sed turpe factum decorare conantur, hoc nunc obiter refellam. De turpitudine sibi conscij sunt inhonesti homines, ob id epistolam pu blice non reddunt, quemadmodum eam priuatim adeoque furtim acceperunt. Reddunt enim non solum uiolentiss. ac probrosiss. scholijs suis conspurcatam, ue rumetiam paginis aliquot circumuolutam, plenis scur rilium dicteriorum. Quo ausu fecerunt quoque titulum libello non modo mendacissimum, sed are acta etiam alieniss. Neque enim in recessu inuenire est, quod in fronte promissum legi uoluerunt.

Arguit pinguiss. mendacium et haec mea conuersa tio, et ipsa quoque epistola rapta. Priore scripto aperte agit, posteriore oblique idem artifex, et agit rem eandem. Ea uero est aliud nihil quam furiose conuitiari, deinde ultra omnem modum uituperare, postremo gloriosissime mentiri, Haec cum agunt, sua agunt isti pro phetae. Et agunt duplici de caussa, seu ut bilem suam euomant, seu ut alios homines torqueant. Nimirum hoc est malefaciendo respirare et maledicendo uolu ptatem capere.

Porro scriptorem dedecorosae aeditiunculae e stylo ut leonem ex ungue haud difficulter cognosco. Alit Vuittemberga cornupetam quendam, uocant Ionam, Bionem alterum. Hunc, quando caeteris conuitiando praepollet, obijcit, quoties ab inimico aliquo, erroris


image: s345

expugnatore, sibi ea metuit, Callet latine Bion ille, sed ad diffamandos homines. Habet paratos den tes, aculeos, ungues, quibus laceret, figat, foedet proximum suum. A quo instituti gnne cum alij saniores abhorreant, ipse sibi in hoc excellere praeclarum ducit.

Ego equidem neque angor neque discrutior, quod Lutherus ad uigilias meas nihil respondet. Tu cum hoc dicis, uehementer fallere. Nam mihi nulla uoluptas est rixari, praesertim de confessa ac solida ueritate, cuius ego patrocinium suscepi in domino. Deinde uesanus sim, si usqueadeo desyderem responsiones uestras, ut quae maledictiones esse et blasphemiae so lent. Quid enim respondetis aliud, multis etiam partium uestrarum testibus? Postremo non licebat per typographiam alijs alias responsiones arcere, nec sinebat temporis angustia, nec fortasse ipsa ualetudo.

Vos autem misere angi, quod alij in uos scribunt, uerisimil. est. Loquitur hoc tota ista intemperies, totaque rabies proprio quae uos armauit Iambo. Non tacet angores atque cruciatus uestros, quicquid et dicitis et facitis. Sunt uero ij tanto acerbiores, quanto praelustrior redit e latebris priscae Ecclesiae ueritas. Est meo quoque cordi cruciatus assiduus, non uestrae responsionis gratia, sed domus DEI, cuius me Zelus adedit. Is demum est luctus, qui Christianos decet, pro quo mundo isti: qui est uestra Ecclesia: blanditur


image: s346

Terpsichore, iam olim Lutheranis initiata sacris.

Laborat enixe homo inquietus, dum occasione undeuis arrepta rationem scite reddit, cur non respondeant aduersarijs Vitebergenses. Est haec autem illa ratio: Aduersarij sunt non homines, sed nihili homines, hypocritae, sordidae feces, quisquiliae, nugaciss. [note: Vocant hoc vulgo, Lau des canere.] nugatores, plebei et pueriles literatorculi, rudes et insulsi trunci, theologastri, indigni propter insignem malitiam, uanitatem ingeniorum et manifestam amentiam, quibus cum olitor in uia tria uerba patienter commutet, stultitiae et impudentiae monstra, uix men tis compotes, infantes, stupidi, hebetes, stolidi, asini, stipites, per ommia inepti, fatui, uani, stulti, nouum in modum ridiculi, sycophantae, uappae, caudices, mali, indocti, audaces, nepharij, parasiti, nebulones scelesti, ueteratores: desino numerare conuitia, quae tam angusto libelli spacio diserte proijcit Ionas conuiciator citra controuersiam maximus. Altera rationis pars: Ipsi curant magis necessaria et grauiora, quam ut aduersarijs, non hominibus illis, respondere integrum sit. Videte Germani qui cito adfici, sero sapere soletis, quo colore utantur in caussa mala prophetae uestri. Vocate hanc ad aequilibrium excusationem. Dispicite quale hoc sit perfugium. Quid est facilius quam Antagonistae dicere: Caudex es, igitur nihil respondebo tuis disputationibus? Prius uidendum erat, num sit


image: s347

caudex Antagonista. Alio qui suspicabuntur, si qui coram audiunt obtrectationem, te nolle, quia non possis, disputare, et caussae infirmiori diffidere.

Nec paulo procliuius est, negociosas occupationes praetexere. Et quae sunt illa grauiora et necessaria ma gis, quibus insistere uos oporteat? Vtinam illis negocijs, Ecclesiae simul et Germaniae perniciosis aliquando intermissis, ea quae DEI sunt, fide quali fieri debet, curaretis. Non latent nos uestra negocia, nec quenquam nostrum fugiunt artes quas exercetis uiri uestra sententia incomparabiles. Quod si maxime laterent studia uestra, abunde ipsi studiorum prouentus declarare poterant, quam non optimum sit, quod tam immodica cum arrogantia uos agere buccinatis. Vtinam utiliora Imperio Rom. ex intimis fontibus sapientiae uestrae profluant.

Illud mirari subit tantummodo, unde nam compertum habeas tales esse aduersarios, quales tuo mo re pinxisti, siquidem bonas horas legendis horum scriptis collocare piget. Quo tu iure quaeso pronuncias de hominibus quos non nosti? Ais te mea non legisse, Lutherus scribit se ne uidisse quidem, Nec hoc fortasse mentimini: Qua igitur cognitione non damnare solum, uerumetiam ex hominum natura eijcere, et ex homine non pecus (quod te aliquanto clementior Circe fecit) sed insulsum truncum, sed sordidam fecem,


image: s348

sed uappam facere me audes? Tantidem tibi uita moresque mei cogniti sunt, neque tamen scelestum me nebulonem, nepharium, ueteratorem etc. publicare dubitas?

Vbi lex DEI, Non accipies rumorem mendacij siue uanitatis? Vbi haec, Non mentiemini, Non facies calumniam proximo tuo? Quando auditur Nicode mus, cuius optimam sententiam Ioannes Euangelista non dedignatus est scribere, Num lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso et cogno uerit quid faciat?

Omnes eruditi et tui uiri boni, quos tu sane fraudulenter, nec unquam in loco appellare soles, si sunt eruditi et boni, adhibebunt caussae huic iudicium suum atque sententiam ferent, num sic tractari homo ab homine debeat, uel in media Barbarie, num sit officium Christiani, usqueadeo omnis pietatis atque uerecundiae obliuisci.

Non ego auderem de Lutherismo et huius sectae dogmatibus uerbum unum publicitus scribere, nisi mihi essent omnia cognitiss. nisique me aduersarijs confirmare, quae scripsi, posse confiderem. Iactitant se nolle respondere ulli nostrum, et hoc, quod nolint, glo riosum sibi esse existimant, quum interim iaculentur codicillos famosos in capita honestorum hominum, ac pro cathedris suis priscae Ecclesiae amatores quotidie non dicendis conuitijs incessant, et id usqueadeo,


image: s349

ut nisi ipsi facerent, nemo crederet mortales sic posse facere. Ipse profecto non credidissem, humanam naturam eo iniquitatis posse ferri, nisi Ionas in me nunc quinquies fuisset crudeliter inuectus.

Opprobrat mihi non semel gloriae cupiditatem, praeterea opum ac dignitatum: atque ijs commodis meis gloriam DEI et utilitatem proximi posthabere me, Imo omnem religionem contemnere clamitat. Quae incusatio si in me haeret, merito condemnar, ac, quemadmodum secta Lutherana de me inque me et dicit et scribit, ab uniuersitate Christianorum esse existimer. Addo maius, si ita facio, si est iniquitas haec in manibus meis, conculcet inimicus in terra uitam meam. Au deo atrocius loqui, si uerum est cuius hostes Lutherani me condemnant, delear de libro uiuentium et cum iustis non scribar. Iam olim disco cuius nomini debeatur gloria, quibus contra ignominia. Nec dubito meam fidem, studium atque uoluntatem apud omnem conscientiam testari, quam cupiam et suspirem omnia in omnibus ita administrari, ut hinc glorificetur atque sanctificetur nomen DEI Opt. Max.

Debebat ergo inimica secta, si uirtute ulla niteretur, probationes euidentes afferre in medium, quib. incertum certum faceret, me uidelicet gloriae esse cupidum. Nam si is est gloriae cupidus qui concionatur, quiue scribit, ipsi Lutherani etiam atque etiam gloriae


image: s350

cupidi sint oportet. Iam excutiatur, quod ego, quod ipsi aediderunt, et primo statim intuitu liquebit, me modeste, illos omnia ambitiosiss. scripsisse. Videor ego mihi, multo plura nescire quam scire, et uix posse unquam assequi, cur doctus esse iudicer. Quales sibi contra uideantur Lutherani proceres, quae sit illorum ar rogantia, quae superbia, iam diu totus orbis perspectissimum habet.

Quid illi obsecro nescire se putant? Quibus se non praeferunt? Quos prae se non contemnunt? Vbi frequentius auditur iactantia? Vbi gloriationes copiosiores? Quae omnia profecto inani gloriae seruiunt, cuius ipsi cupidinem mihi tribuunt. An non hoc omnibus uitium est Lutherismi propugnatoribus, quod sunt inobedientes, contentiosi, nouatores, pertinaces. Est hoc quidem adeo certum, ut muti de eo propemodum loquantur, et tam conspicuum, ut fe re caeci uideant. At huiusmodi qui sunt, utrum prae se ferunt animum Christianae modestiae, an gloriae po pulari deditum?

Quid sibi uult aliud, tota Lutherana fabula, nisi gloriam? Quid tot et tam uarijs modis ibi quaeritur, nisi gloria? Quemadmodum enim Babylon propter affectationem nominis exaedificari coepit, ita ex ambitione omnes oriuntur haereses, quarum haec uox est: Faciamus nobis nomen. Praeterea quid resipiscentiam


image: s351

ab errore, et Orthodoxiae confessionem remo ratur, nisi gloria? Nam multi redirent ad sanam men tem, si uellent dispendium gloriae facere, et subire igno miniae periculum. Etenim ut haereticos parit gloria, ita eosdem reddit obstinatos.

Equidem hanc ego gloriam cum illis communem habere potui, si libuisset esse, quod ipsi nunc sunt. Potui ascendere in cacuminis Lutherani partem aliquam, et gloriosus ipse quoque e sublimi despicere caeteros homines, inuidere bonorum uoluptatib us, impedire pias operas, et iam gloriarum honorumque ad summum satur alijs, qui pro sua uirili studerent Rempublicam iuuare, obijcere gloriae cupidinem, quemadmodum isti nunc faciunt, si maluissem conscientiam meam uulnerare et fratribus meis exitij esse author. Nunc autem Catholico mihi, CHRISTO gratia, dece dit gloria mundi huius et plausus et acclamationes et praeconia, et amores et laudes uulgi, precium nimirum sectae. Neque tamen non sunt, qui immerito non ultimum honorem habeant, quorum fortassis uni placuisse praestat, quam trecentis sectarijs. Non sequor titulos, sed tituli me sequuntur, et illi aliquan do ampliores quam par erat meo modulo.

Quibus uero indicijs colligunt, me dignitates uenari, opes sectari, uentri indulgere, esse parasitum etc.? An quia Lutheranus esse desij? Igitur qui Lutherani


image: s352

non sunt, eiusmodi faciunt. Qui sunt Lutherani, ab ijs rebus puriputi uolant? Certe quando adhuc pars eram, nemo uel suspicabatur me auarum esse, Imo ommi um testimonio praedicabar hostis auaritiae. Nunc ue ro partis exors, qui fit, ut traducar probrosis nominibus, si non odio resipiscentiae? Precor Opt. Max. CHRISTVM, ut accusatores mei auariores non sint, atque ego. Res manifestiss. est, ut pluribus haudquaquam opus sit. De dignitatibus et praebendis (loquor aliorum more) satis mirari nequeo, quid sibi uelint isti uitiligatores. Quis unquam audiuit Vuicelium aucupari praebendas? Displicuit mihi ista praebendarum uenatio olim etiam, quando illorum mererem stipendia, homini uidelicet, cui sine labore, de labore alieno uiuere, nunquam uisum est honestos decere uiros. Non ierim inficias, posse mihi nunc bonas felicitates contingere, si cupiam, aut etiam si postulem, sed praesentibus contentus esse didici, et onerare conscientiam, magnum malum existimo.

Vobis Lutherana capita nemo exprobrat praebendas. Et has tamen, ut multum, cupitis, has captatis, et funditis saepe supplicationes impudenter adulatrices ad deos, ut has ceu auctaria uestris opulentiss. censibus propitij adijciant. Impetratis. Sunt enim uobis benigni dij, possidetis, fruimini. Si non existerent papisticae praebendae, algerent ex uestratibus et


image: s353

esurirent multi. Nec haberent quidam nobiles, unde suum sustineant sumptum et feroces illos spuns alant, nisi essent praepositurae, abbatiae et id genus odiosa uocabula, res charae. Dissimulantur eleemosynae tales, inditur rei aliud nomen, ut est penes uos quidlibet definiendi potestas, et interim mendici mendicis praebendarum alijs pungitis hulcera.

Mirum in modum acerba animi uestri aegritudo est, quod a uobis retecta, reiecta, protrita Beneficia sacerdotum, ut uocant, habere alij debent, uos non item. Illis fortunis si utantur alij, impietas est, At si eae uestrae cupiditati contingant, nihil hic nisi pijss. Atque ita nomine Euangelistae, re uero papistae libenter estis, Nam, ut ille inquit, oportet habere. Sed illi, dices, opimo censu abusi sunt turpiter, nos secus. Equidem mihi nondum constat, utrum illi, an uero uos turpius de sudore alieno uiuatis. De illis nota omnia sunt, et tamen extiterunt non pauci, quos suo censu abusos esse, nemo bonorum dixerit: Vos affluente Mammo na et congestis undique saccis ad euersionem rectioris doctrinae, adque nouae istius uestrae firmandam arcem expugnabilem confidenter utimini. Hoc ne abuti est?

Ventris negocium me qui curare quique traducit consectari [gap: Greek word(s)] , et sic amplecti rem, ut huius cau sa homo pessimus gloriae DEI obsistam et charitatem extinguam proximi, eum aut pietate omni aut communi


image: s354

sensu carere necesse est. Sed profert nunc haec aetas homines, aduersus quorum iniquiss. iudicia fru stra tueare innocentiam, quantumuis conspicuam, quib. inquam, si suo corripiantur morbo, uel ipsi Fabritij et Catones omnes esse non possint, id quod magna cum laude fuerunt, sed hoc eos esse oporteat, quod tales homines pro suo affectu uolunt. Magnopere adnituntur Lutherani, non omnes, sed pauci quidam nomini meo peculiariter infensi, Coryphaei in suo re gno, ut persuadeant etiam repugnantibus tam impudens mendacium. Nam quod obijciant aliud, non inueniunt miserandi, et hoc ipsum tamen quod inui diose finxerunt, falso obijciunt. Quo nisu, tot nunc libellis suis sibi lucrifecerunt appellationem uanissimorum hominum.

Adparet opinor, egone, an ipsi uentri seruiant, quorum uidelicet plusculis in solo, ut ait Satyricus, uiuen di caussa palato est, quod scomma ille a Socrate acce pit, Nam is solebat dicere, multos uiuere ut edant, se uero edere ut uiuat. Extant signa minime fallentia, quibus conuincantur. Fatentur de ueritate obesi uentres, rubentes ac tumentes bucculae, nitor cuticulae, et tota ista muliebritas, tota mollicies: sola lingua negat. Praeterea non obscure admodum indicant DEI uen tris negocium murmura illorum et quaerelae, quae semper in concionibus suis exaudiuntur. Quotidie


image: s355

culpatur liberalitas et profusio Ciuium pristina in Monachos, in Altaria, in Imagines: et iuxta exprobratur eorundem tenacitas erga Lutheranos. Quo peculiari mendicandi genere quicquid uolunt fere extorquent, uiolenti nimirum mendici, ne dicam exactores.

Coguntur ciuitates dare suis concionatoribus, quantum illi concupiscunt. Id quod si recusent, uerbo DEI, si dijs placet, ita fulminant, et minis euangelicis ita terrent, ut exactores quoslibet clementiores esse prae his deieres. Pristinam profusionem non eo carpunt, ut contrahatur, sed ut in sese illa redundet, quemadmo dum antea in monachos et sacerdotes. Hinc est quod ita desyderant canonicatus, quod ita diripiunt alienos thesauros, quod ita raptant monasteria, quod ita esuriunt horum latifundia, quod ita sitiunt horum lacus, quod ita auent horum hortos, syluas, uillas, praedia etc. neque tamen auari sunt. In alios uero toti incandescunt, quoties inuidentia sua stimulantur, Alij sunt auari, ommia habentes, uentri seruientes, Epicuri, In alios acuuntur conciones, In alios contorquetur Bibliorum transla tio: Vsque adeo non possunt illi homines suam suis in oculis uidere trabem et hanc indolatam.

Nec dissimulat forum, egregie uentricolas esse euangelistas. Nihil enim ibi tam magno uenditur, quod Apostoli illi non abliguriant. Non quaeritur, quanti ueneant lautissima quaeque, sed an ueneant, atque hoc


image: s356

non sine indignatione ditiorum.

De mundi seruitute clamat uestitus luxuriosus, cui abundantiae si quid addetur, non apostolos, sed Troiugenas Centuriones procedente tempore habebimus, et ex Apostolissis nescio quae agalmata. Haec et huiusmodi omnium oculis patent, et nihilo minus paucis contenti, de nullo soliciti, egeni, frugales, alienia dijs Ventre et Mammona uideri uolunt.

Pulchrum sane, quibus trecenti amplius aurei obueniunt, quibus tot dona, tot adminicula, tot immu nitates adduntur, illi mihi nunc obijciunt hoc quale cumque salarium, quod neque precibus extorsi, neque blandicijs emerui, neque improbitate mendicaui, sed ultro oblatum est ab Heroe inimicis etiam laudato. Obijciunt mihi pecuniae studium homines pecuniosi, homines qui fragmenta argenti reponunt, qui coceruant Cyathos argenteos, quorum mulieres et istud gynaecion apostolicum torques argenteos, et anulos aureos et monilia gemmea, et phrygianas holosericasque uestes gestat: Et mihi obijciunt, qui usqueadeo non nummos contemplor in arca, ut mihi ommino iam celebre illud Petri uerbum ad claudum com petat. Aere paruo (si ad pontificalia euangelistarum conferatur, mihi tamen uidetur esse non paruum) uictito, et illud, unde uictito, magna ex parte commu ne mecum egeni habent: CHRISTO laus: ut de hac


image: s357

uoratrice ciuitate nihil memorem. Nec mihi animus est, ditescere. Quin abhorreo etiam a possessione opum, et quaerere pecunias huic pectori displicet, Quas dispergere quam colligere, non solum praeclarius duxi, uerumetiam semper malui, et hac hora neque sentio neque afficior aliter, quantumlibet amicis dissuadentibus. Nam illi imprudentem me dicunt, quando ad rem minus sum auidus. Quod adest sobrie ac frugaliter utenti, boni consulo, Et de uictu uestituque moderato, quae est Christiana sufficientia, quotidie ago gratias coelesti patri, Et uideor mihi saepe Craesus ali quis, quum suppetit necessitati meae, in quantum sitis atque fames et frigora poscunt.

Illud oppido quam iniuriosum, quod me parasitum [gap: Greek word(s)] rogitare criminantur. Sic gaudent exquisitis criminationibus innocuos insectari. Testabuntur praeter amicos, omnes noti mei, nihil alienius esse a meis moribus quam parasitico quaestu rem parare, Nec aliud minus congruere ingenio meo, quam adsentari omnia, ultro adridere cuiuis. Deierare possim, me mihi nullius uitij minus esse conscium, atque assentationis. Et ob eam caussam rarius mensa aliena accipior, imo fere nunquam, nec idoneus habeor, qui inuiter ad ulla colloquia ciuium, quique roger primorum interesse gaudijs, quando uidelicet illis genio suo indulgere certum est. Austeritas in parasitum non cadit, praesertim alijs exhilaratis.


image: s358

At ego multis Cato quidam sum, et corru gata fronte melancholicus, ad Threnodiam quam ad Mu sicam aptior.

Viderint autem Criminatores, ne ipsi parasiti merito suo appellentur. Certe multum affinitatis habent cum illo Terentiano, Et is quaestus nunc in nouo po pulo est longe uberrimus. Et sunt, qui nihil pulchrius existiment, quam aliena uiuere quadra, et tales nimirum ad splendida diuitum conuiuia oblectationis gratia frequentius uocantur. Tales commessatores et Lurcones quid uetet parasitos dicere?

Noui, qui Gnatonicen adeo exerceant, ut ipso Polycrate feliciores sibi esse uideantur, dum uelut porci Anthonij epulatum obambulant, et alieno cibo saginantur, neque minus tamen sancti Euangelistae sunt. Non dicam parasitos eos, qui se ultro insinuant in ami citias Satraparum, et ut diuitum fauores emereant, faciunt omnia?

Ego plane [gap: Greek word(s)] fumoso de lardo esitans, pro brum fero, illi alienum cibum opipare gurgitantes, laudem merentur: haec illa est tenebrarum potestas. Mundus quod suum est diligit.

Sed quid mihi toties famem, cuius gratia debeam ad Ecclesiam redijsse, opprobrat Sycophanta? O inuidiam plus quam Cainicam. Dolent me isti uiuere: igitur inuident quod edo. Non debeo aura frui, ideo nec


image: s359

pane. Contuli me ad seruitium Ecclesiae publicum, non sine uocatione. Hanc si opus fuerit, bonis uiris probabo. Tale uero quia feci, patior calumniam.

Sed dolum malum cur non retego? Hostes DEI Lu therani adeo oderunt ueterem Ecclesiam, ut quotquot ad hanc e Secta sese recipiant, opprobrijs amariss. insectari decreuerint, ut ea improbitate coherceant mul titudinem. Me certe non ita persequerentur, nisi implacabili odio odissent Ecclesiam, ob quam ego male audio inter haereticos. Norunt uitiosum esse etiam apud gentes, si quis lucri causa male faciat, Quare sta tuerunt illo nos infamare nomine, siquidem malefactum ipsis est, si quis exschismatico fiat Ecclesiasticus. Quanta calliditas ueteris anguis.

Iuxta eandem artem, si libeat malos imitari, possim ego quoque disputare: Qui ab ecclesia ad sectam deficiunt, faciunt istud propter famem, non facturi, si suppeteret uictus. Et probabilius hocforet, quandoqui dem in secta uberior annona est, Etenim qui hic uix quadraginta aureos in annum acceperat, is apud Lu theristas centum dari audiens, repente deserta Ecclesia ad sectam transfugit. Quid illum transfugam in in sectam traxit? Quid, nisi amor habendi? Leguntur quidam haeretici suis presbyteris indulsisse facultatem congerendi diuitias, quo nimirum fauerent magis recepto dogmati et diutius durarent. Nihil dissimile


image: s360

agunt nunc isti nostri, spar suri in plebem nummos argenteos, ut reliquam illectarent, si desyderatas haberent gazas. Sed illud quod habent, prodigi ose disperit, quamuis diligenter corradant omnia su per faciem terrae, et praeterea in cor terrae fodiant adhibitis ariolis, si forte queant Antichristum anteuertere. Exemplorum copia ubique ingens est.

Multos noui, qui quum fuerint sordidi opifices, urgente fame concionatores mox facti sunt, et tales sunt sine crimine, quia Lutheranae partis. Ego certe si amauissem opes, a uobis Germaniae parum germa ni Apostolinon discessissem. Poteram enim apud uos multum habere, uestro quippe spiritu indutus, et Euangelij quaestu parta pecunia uel census condere, sicut aliqui Euangelistae faciunt, uel magnificas domus, ui neas et hortos emere, sicut multi euangelistae faciunt, quorum nonnulli ante suum Euangelion omnibus Codris et Iris pauperiores, ommibus Vatinijs et Meuijs despectiores quum fuerint, nuncita res suas administrant, ut ipsis desit nihil uel pecuniae uel gloriae. Sed quemadmodum in secta ditescere nolui, ita nec in Ecclesia, ne quo modo fiat, ut cum alijs praedicarim ipse reprobus efficiar.

Porro si calumniam aliqua honestatis specie com mendatam uolebatis, primum attinuit euincere, me nihil sensisse de ecclesia, usque dum huc uenissem. Hoc


image: s361

si obtinere poteritis, non pellam probrum. Digniss. enim eo sim, si antea Lutheranus, id est persequutor Ecclesiae, tum primum contra Lutheri sectam sentire coepi, ubi res contigit. Ad quem modum multi le uiss. uiri ad uos desciuerunt, nempe ad odorem bonae fortunae, quum illi nudiustertius infestiss. uobis fuerint. At ego toto ante biennio uobis ualedixeram, et operam Ecclesiae catholicae impenderam, cuius rei fidissimi testes libelli sunt, ante nimirum mihi scripti, quam huc commigrarem. Quando uero expectaui uocantem dominm Messis, euenit ipso uolente, ut hoc publicum munus susciperem, urgente conscientia. Nam seruire Ecclesiae debeo, quo cunque tempore: maxime uero tempestate hac grauissima: et quacunque fortuna. Debeo officium proximo meo, siue abundem, siue penuriam patiar. Tum egui aliorum, quis nescit? At alij mei quoque eguerunt. Si ego spiritualia alijs communico, magnum ne est, quod carnalia unius hominis meto, citrag grauamen aliorum, qui meo dono fruuntur? Et ne illius quidem carnalia accepturus sim, si meis possem stipendijs militare, adeo libenter gratuitum efficerem Euangelium CHRISTI.

An non dignus sum mercede, siue, ut Matth. ait, cibo meo, operarius in Euangelio DEI? An non habeo potestatem accipiendi ad necessitatem, sicut uos accipitis ad luxuriem? Quod si ego propter farinas


image: s362

Euangelium adnuncio: quod confirmare nulli pote ritis: quam ob rem obsecro uos concionamini? Nihil hic respondebitis, quod refutare non facilime queam, quando constat, omnem fere culpam, quam in alios conferre soletis, in uestras ceruices recidere. Palam est, uos ea quaerere, quae sectae et domus uestrae sunt. Palam est, ecclesiastas uestros inexplebiles esse, semper in suggestis de uictu conqueri, uictum rogare, poscere, exigere, pro uictu contendere, ob uictum communiones grauare. Palam est, uos de crastino quam solicitiss. esse, capaces, si quid datur, tenaces si quid dari debet, thesaurizare, timere futuram inopiam, et hac de caussa denique publice adulari principibus uiris, et priuatim assentari diuitibus, cuiusmodi multa docet fames, non huius uestri temporis, sed sequentis, quod forsan auguramini.

Haec et id genus alia quaeso nihil ad farinas? Haec ipse quando facio? Certe alius non forem, quam qui sum, nec scriberem aliud, quam quod scribo, etiam si huc uenissem nunquam. Neque enim (testis est DEVS et conscien tia mea) ad hominum ullorum uel preces uel minas calamum muto. Nec corruptionis suspicio ulla esse potest, quoniamquidem hactenus nihil munerum a quo quam accepi, Et mihi ita est constitutus animus ut corrumpi muneribus, si quae posthac mittantur, minus possim quam plagis uinci. Certum est mori potius quam


image: s363

CHRISTVM et Ecclesiam prodere, siue addas siue adimas. Vos si potestis de me iudicatote iniquius, ut estis iudices iniquiss. Nam mihi in posterum nihil molestum est, quicquid affectib. arbitris inimici iudicaueritis.

Sed coeptum prosequar. Declarat farinae studium uestra crapulatio, cui uidelicet seruiunt istae querelae cathedrales, et rogationes et extorsiones. Vestrae coe nae Apostoli, si quando ardiusculae et sine transmari nis condimentis sineque uino sunt (eiusmodi enim opinor noua esse ieiunia in nouo Christianismo) si tamen unquam tales sunt, longo interuallo praecellunt meas sacerdotales. Et Melitaei uestri non commutarint suas micas ac bolos, male unctis paruulorum meorum offulis. Saepenumero titillatis Adamum meum et prouo catis ad desyderium adque aemulationem exempli uestri, adeo est deorum, ut dici solet, uita, quam uiuitis, et cuius munimen concio uestra est. Nec tamen id uobis putatis uitio uerti posse, sed suffarcinati argen to, et Persico apparatu saginati, CHRISTVM paupe rem ac ieiunantem sequi, et alijs paupertatem expro brare statuistis.

Me certe non pudet paupertatis, utpote quae professioni Christianae congruit, et sapientiam prae opu lentia sortitur. Conuicium Iscariotis alibi purgaui. Graues uiros huiusmodi uanitas minime decet, quam illi nunc toties tanta intemperantia repetunt. Fortassis


image: s364

experientur Germani, in quorum nimium bibulas aures uestra uomitis, ego ne, an uos triginta argenteos illos uenemini. Idoneus uobis sum. s. cui perpetuo illudatis. Patiar et hanc contumeliam, quando ita uo luntas DEI est.

Profecto si minus ostenderent caeterae de perfido Iuda scripturae, nemini obscurum esse queat ex cente simo octauo Psal. qui nam Iscariotae sint. Notat illos sine dissimulatione propheta, quum suo penicillo Proditorem illum expingit. Nec perinde aliud quadrat in Lutheranos, quorum ingenium uitaque ad Iudae imaginem accedit. Sed quemadmodum de Iuda scri pturae ante non intelligebantur, quam uenisset hora reuelationis ipsius: ita nostri, in quos anima Iudae prorupto corpore euulsa immigrauit, tum primum noti orbi erunt, recepta mercede iniquitatis, qnn perfecerint, quod faciunt. Interea Iudas agebat apostolum, qua existimatione illi quoque nostri nunc, caecato nimirum orbe, suauissime fruuntur. Inspiciatur Psalm. Nam ut os impij atque dolosi Iudae super unctum do mini apertum fuit, sic in me(ut de tot alijs sileam) aperitur os sectae huius. An non loquuntur de me lingua mendacij et uerbis odij circundant me, et pugnant contra me gratis, sicut scriptum est de Iuda? An non pro dilectione mea exosum me habent et pro bonis mala contra me ponunt, sicut scriptum est de Iuda?


image: s365

An non persequuntur me egenum et pauperem, atque adeo captant in me, ut compunctum corde interficiant, sicut scriptum est de Iuda? An non diligunt maledictionem, malentes maledicere hominibus, et maledici a DEO, quam benedicere et benedici, sicut scriptum est de Iuda? Nonne loquuntur malum super ani mam meam, quotidie confingentes et diffamantes? Nonne factus sum eis opprobrium, contra quem ui dentes mouent capita sua? Nolim iam caetera persequi, Nam hic nihil coactum. Ipsa facta suos Iscariotastros e uerbis propheticis sine difficultate indicant atque proditores produnt.

Pari uerecundia scribit author dedecorosi libelli, Io. Cochlaeum et me agitare inter nos consilia, sentiens nos in occulto colludere. CHRISTVS cordium cognitor testis est, me cum nullo homine neque per li teras neque per sermonem quicquam clandestinum aut aliquo dolo agere. Hic nulla est uersutia. Animus uero mihi est ut libertatis, ita lucis amator. Negocium Ec clesiae, in quo uersor, non indiget clandestinis consilijs, et omnes prorsus respuit insidias. Cor meum aperire nemini possum, at chartophylacium possum, e quo depromere literas quum meas tum aliorum et legere priuata omnia cuiuis liceat.

Nec prae se fert Cochlaei a Lutheranis perfide uul gata epistola, quod iste calumniatur. Quid enim illa


image: s366

nisi familiaria continet, qualia amicus amico pro ratione temporis solet scribere? Sed ex suis ingenijs ali os libenter iudicant Lutherani.

Vide uero, quicunque haec legis, quam uolupe sit aduer sarijs meis cretizin. Librum suum contra Ecclesiam adeo mendacijs farserat pius Ionas, ut non potuerit capere uniuersa quae supererant quantumuis sinuosus liber. Quare nunc unum ex reliquis grande profert, et usqueadeo illustre ut totum efferre pudeat, uidelicet de p. meo. Non sat habet meam conspurcasse bonam famam, nisi et meorum detraheret opinioni. Amens es Iona, si istis diffamationibus doctri nam meam restingui putes. Nam nemo est tam stupidus, qui hanc technam non depraehendat. P. meum iuuit alea iuuenem, et is solitus fuit cum aequalib. talos in pyrgum mittere. Tale calumniator ita defert, quasi alea ceu quaestuoso artificio panem quaesierit. Qua malignitate cupit uirum laudata grauitate et ci uilis iustitiae tenacem, ad haec ciuitatulae suae praesidium non minimum, infinito mei odio dehonestare, ut ignoti Pollionem quendam aut Nomentanum nepotem hunc potius quam consulem fuisse suspicentur.

Porro si lusores repraehendendi sunt, ut fateor ma xime, nemo magis repraehendi debet, atque uos euan gelistae, quibus sine alea non est gaudium, quibus inquam, simul atque mensa sublata est, ad casum tabulae,


image: s367

ad chartas minime steriles, propendet animus. Insuper consentitis aleatoribus, et a peccato factum asseritis. Testis Ionas, qui in Beltziana inquisitione contra me defendere non dubitauit, quod liceat euange listis aleam ludere, et probauit istam doctrinam pijs conscientijs consolatoriam exemplo Leonardi Keser martyris, quia is dum uixit lusit. Sed si ita commodet caussae publicae, possim ego p. Lutheri tui homi cidam dicere, Possim tibi Iona degulatum patrimonium obijcere etc. sed nolim imitari tuam in diffamando inhonestiss. consuetudinem. Institutum meum est, pro ueritate catholica disputare, non proximos meos consputare.

Caeterum illud pro delectamento suo habet, hostes, suos papistas mihi quoque esse iniquos. Io Bacche. Ta le saepe, ut ommia, repetit, existimans sese afflictionem addere exilio meo, quum mirum in modum, ut alibi desipiat. Papistas ego uestros nescio, Catholici, id est ij quibus cordi est sana doctrina et priscae Ecclesiae sanctimonia, me certe odisse non possunt, quandoquidem dicuntur auide ac spe nonnulla discendi legere uigilias meas, quantumlibet aspernandas. Ethorum magna pars agit mihi gratias (quas ego CHRISTO authori refero) quod ipsis inter istos uariarum opi nionum anfractus solidam ueritatem mea qualicunque opera audire contingit. Quod si alij fortasse inauspicatiores


image: s368

existunt, quorum palato non facio satis, praeceptori CHRISTO committo praestandum. Quibus antiquiss. Orthodoxorum literae displicent, illis ego placere non cupio. Sed et tales non solum, uerumetiam saniores Catholici uobis iniquiss. sunt, neque propterea tamen uidemini uobis errare. Nec est inter omnes homo, quocunque modo ecclesiasticus, qui uestra probet.

Verum illorum sententiam ut non ignoratis, ita non magni aestimatis. At quid dabitis ijs, qui quum sint Lutherani, de placitis tamen uestris et de conuersatione uestra nihilo melius praedicant. Sim uaniss. ni si talium magna est ubique multitudo. Omnes uestra de turba uos tacite atque reuerenter quidem audiunt, sed non omnes sibi penitus persuaserunt, uestra placita CHRISTI esse Euangelion. Atque ad eam dubita tionem adducit illos, dogmatum anniuersaria uarietas, et uita uestra carnaliss. Vides calumniator me quoque mihi posse plaudere, tuo exemplo, si liberet delyrare, tuo exemplo.

Postremo de uentis Lutheranis non potui facere quin duo triaue uerba apponerem. Equidem ad amussim congruit, si confiteare uentos Lutheranos esse, quos nimirum Lutherani pascitis, et quibus egregie inflamini. Certe habetis undiquaque plurimum affini tatis cum uentis, quibus ut nihil est leuius inconstantiusque,


image: s369

ita nihil turbulentius. Liquet uero nemini non, quantum uos a leuitate, ab inconstantia, a turbulentia absitis. Verum si uenti Lutherani sunt, periculum est, ne imbres Caesariani fiant.

Sed est agendum mitius, Fauet uobis indubie a Iu none exoratus Aeolus, sed frustra ille uim incutit. Nam Ilione pereunte necesse priscam excitari Romam, non solum Iunone uestra, sed inuito etiam inferorum rege Plutone. Inuidiosus Aeneas per tot discrimina rerum seruabitur. Nulla potentia excindet inuictum uirum. Ruant uenti Lutherani, perflent turbine terras, quod faciunt, Incumbant mari Eurus Nothusque uester, uoluant uastos ad littora fluctus, non impedietur consilium DEI. Non mergetur adeo nostra quamuis quassa nauis, in qua filius DEI sedet. Audient uero aliquando Lutherani uenti, non a Neptuno, sed ab ipso CHRISTO:

Tanta ne uos generis tenuit fiducia uestri?
Iam coelum terramque meo sine numine uenti
Miscere, et tantas audetis tollere moles.
Quos ego. Sed motos pnstat componere fluctus.
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam.

Quod de uentis uestris non eo dixerim, ut adstruam de ueris uentis fictionem uestram, et illorum in me uio lentiam incusem, sed quia sic libuit occasione commoda


image: s370

uestras aures uellicare. Non me uenti ulli laeserunt, sed laedere conatur uestra audacia, si ullo modo queat. Quo compellunt uos uentosa dogmata, euentosis atque etiam uentriosis spiritibus sua uidelicet origine pullulantia.

Nec plenae rimarum meae fenestrae sunt, sed uos pleni estis fictione, fraude et iniquitate, idque adeo ut ubertim exundetis, non tantum hac atque illac perfluatis. Quid enim non fingitis, quoties aliquid in aduersarios molimini, posteaquam ora uestra ueritas deseruit? Fraus uero an non est: ut iam de alijs sileam: ista alienae epistolae publicatio, ignorante non solum eo qui scripsit, uerumetiam nolente? Denique an non est iniquitas, et eadem summa, quicquid per omnia mecum agitis? Quando ulla uel specie aequitatis estis er ga me usi? Debuit a uobis impetrare mea innocentia, et exculpere tanta obtestatio, et obtinere ciuilitas, ut aequissimi erga me et tales sitis, quales erga uos alij sunt: At hac praemente necessitate, illud duntaxat optarim infelix, ut iusti erga me sitis, et quidem iustitia siue rigore magis Manliano, si libet. Attamen si iniquitas sola est, cuius habere laudem ambitis, agite, meditamini iniquitatem in cubili uestro, prodeat haec quasi ex adipe a uobis, seminate hanc, ut metatis huius fructum, in uestros olim uertices descensurum, flante nimirum DEO et spiritu irae eius.



image: s371

Sane quod consuluit mihi doctor ille, nulli opinor ho mini sapienti improbabitur, maxime in his dissensionum undis. Nulla profecto parte publicae honestati praeiudicauit, Nec uti facerem instigauit, quod aduersarij uirulentissimi me fecisse impudentissime uociferantur, Ego non arbitror uirum illum in ea usqueadeo esse sententia, ut si quid certius acrectius in Christiana sy nodo scripturae atque priscorum Patrum authoritate de talibus articulis doceatur, non sit recepturus, cumque eo, quotquot CHRISTO in catholica unitate placere studemus. Damnari igitur hoc consilium, uti nunc ferunt tempora, a nemine posse puto, nisi forte ab ijs qui soli aliena damnare, sua laudare solent, praesertim quum hoc quod illi petulantiss. uerbis inuadunt, plane non habeat.

Imo Sycologi illi damnandi fuerant propterea quod scriptum alienum maliciosissima interpretatione foedarunt fingentes et mentientes omnia. Eadem uirulentia totam epistolam infecerunt. Potuerat haec legi, ut est simpliciter scripta, sine cuiusque offendiculo, et ab animo authoris recte intelligi: at nuc foedato margine ita est a malis hominibus exhibita, ut lectorem bonum in ea nihil non funestet, maxime si quis interpretes istos nondum norit. Huc detorserunt omnia, ut intelligamus authorem non aliam ob caussam apud me seorsim conqueri, nisi propter auri


image: s372

desyderium, id quod quam sit calumniosum, facile uident boni homines. Nec mirum si illi uiro auaritiam praeter aequum impingunt, qui illi tot uitia impe gerunt hactenus. Confingunt gemitus esse pro Mam mona, eius qui labore sedentario atteritur, quique suis de impensis Rempub. iuuare nititur. Confingunt nuncios inanes pecunia redijsse, quos ille literis uacu os redijsse sentit.

Eodem candore interpretantur quod ille non inep te de margaritis scripsit. Ad haec quod de prolixa responsione pro Ecclesia dicit, hoc illi trahunt in suspitionem mendaciorum et conuiciorum, quum ipsi suos libros nullis fere alijs ornent rebus, ut nullibi indignius perdantur bonae chartae. Iam ubi ille testatur, se contra ueritatem nihil scienter scribere, de omissa ueritate isti calumniantur, et eo torquent, quasi idem sit, contra ueritatem et contra Lutherum scribere. Vbi Erasmi modicam facit mentionem, clamant illi a Cochlaeo deuoratum Erasmum, Nam tali diritate impense gaudent. Fingunt poenam nostri ex August. si dijs placet, ut cunctis persuadeant, ita sese habere: Nec meminerunt hic sua ipsis diaboli iacula, quae libenter ceu Crucis particulam aliquam iactant, obijci posse. Nil me uexat Veritas, utpote quam mihi assistricem, fidam, adeoque unicum omnis miseriae remedium habeo: sectae uero tortuositas et iniquorum


image: s373

hominum duricies mihi grauis esse solet. Sed ipsa semet defendit epistola.

CONTRA SCVRRILEM LVdum Sylu. Hessi.

FERTVR NOMEN AVTHORIS FICTVM esse, quemadmodum ficta sunt et mendacijs turpiss. contexta omnia, quae impudens nebulo toto libello oggannit, dignior nimirum, qui in Syluis Hessiae de quercu pendeat, quam qui in Saxonia uenenum per orbem impune diffundat, qui sumpta persona probatam aliorum uitam criminetur, qui contumeliosis atque maledicis libellis famam proximi sui laedat, qui ecclesiasticos et syncerioris Christianismi studiosos blasphemet, irrideat, iritet, rodat, qui effictis mendacijs fratres opprimat, qui iniurijs inno centes degrauet, qui bene meritos omnibus ornamentis spoliet, denique qui ueri Israelitici nominis ama tores (ut cum scriptura loquar) illudens affligat, et horum uitam inuidens ad amaritudinem perducat, qui inquam cor iusti mendaciter moerere faciat, quem DEVS non contristauit. Atque huc omnia, ut confortet manus impiae sectae. Profecto si esset bonus uir anonymus ille, et quaereret regnum CHRISTI, non fabulis, sed ueris narrationibus, non ludo, sed uerbo, non ironia, sed energia, non facetijs, sed scripturis, non


image: s374

scurrilitate, sed grauitate rem tractaret. Si prudens, perpenderet secum animo, num deceat summos spiritus quiuideri ipsi gestiunt, eo deuolare leuitatis, et in primis consyderaret, quomodo posteriori saeculo placitura sint, quae nugatur, non spectaret tantum huius tempestatis applausus. Gratificatus est delusor ei multitudini, quae nisi aleret istiusmodi lenocinijs, actutum recideret a schismate. Nam in eam assuetudinem abijt multitudo, ut aut crebris conuitijs in Ecclesiam, in synodos, in patres, in ceremonias sustinen da sit, aut confirmanda immanibus mendacijs, aut re ficienda nouis rumoribus, aut delectanda scurrilibus facetijs, aut demulcenda fastuosis glorijs. Illuc libellos uaniss. desudant, nec alio spectant cunctae concio nes adeo futiles, adeo eaedem semper, adeo sine potentiae neruis, adeo sine eadificationis fructu, adeo mo biles et sibi ipsis contrariae, adeo uacuae spiritu bono (sed contra in maledicendo acres, in asseuerando au daces, et in refutando infirmae, quas quidem ipse au diui legique) ut satis mirari nunquam possim, quo eas animo, qua patientia, quo pudore audire sustineant literati atque honesti ciues. Deme turgidam loquentiam (quae ipsis est eloquentia uisa) praeterea rem eandem subinde nouis respersam uocabulis, postremo comminationes, gloriationes, affectatos risus (taceo modo de maledicentia quae est sectae proprium, item de querela uictus


image: s375

quae est tecta exactio et euangelicae auaritiae spe cies, praetereo sua dogmata) et proram puppimque, ut dicitur, concionum Lutheranarum demeris. Saepe scripturas iactant et nominant nomen CHRISTI, at haec illa esca est, qua irretiuntur parum cauti. Sed pergat Syluanus, Pan ille siue bicornis Faunus suo in Lycaeo syluestrem Musam, hoc est sibi congruen tem Theologiam meditari, si libet, usque dum syluescat omne lycaeum et fiat luporum quadrupedum recubitus, ubi iam lupi bipedes habitant. Mihi satis constat, hominem, quisquis est, uirum nequebonum neque sapientem esse, qui in proximum suum, et de ipso ni hil commeritum tanta impudentia tamque confidenter ludere ausus fuerit.

Porro ludi consilium non fuisse non oportuit: Nempe, reprimendus est calamus aduersarij. Verum id se rio fieri nolumus, ne uideamur Hectores cum uda mu sca, cum mustela, cum puluisculo (sic enim uobis appellor) congredi. Maiores enim sumus et meliores, quam qui hoc faciamus, praesertim quando monstrum hominis per nos nobilitari cupit. Accedit uarius belli euentus, Nam uinci a nouissimo uirorum, turpiss. sit. Igitur homuncionem ad extremum spernemus atque consputabimus, sicut CHRISTVS spretus fuit ab He rode et consputatus a Pilati militibus. Attamen ne prorsus etiam tacere uideamur, propter uarie suspicaces


image: s376

homines, astute resistemus aduersario. Aedemus Comoediam priscae similimam. Fingemus falsa quae mordeant, et ea imprudenti lectori pro ueris obtru demus, ut credat mendacio atque exclamet: Talis ne est homo ille? Talis? Dij deaeque omnes illum perdant, Non est phas eum uiuere et intueri lucem amplius.

Caeterum libellum exitiosum nostraeque uirulentiae totius catarticum, ludum inscribemus, ut si Cordatiores petulantia nostra plus aequo petulca offendantur, excusare eam possimus, et affirmare, lusisse nos, et pleraque ioco scripsisse. Qua lubricitate in morem anguillarum elabemur. Nec uerebimur si quis ex Pro uerb. Salo. illud obijciat: Vir qui fraudulenter nocet proximo suo, quum fuerit depraehensus dicit, Lu dens feci. Contemnemus tergiuersatoris et uitiligatoris probrum. Interim uero portentum istud omni dicacitatis genere sic exagitabimus, sic in eum totum ridendi artificium congeremus, ut ne Cicero quidem, cui in irridendo modum defuisse credunt, queat copiosius. Erimus uenusti, urbani, faceti, salsi in traducendo Vuicelio, idque adeo, ut nihil supra, Excitabit haec res plausus, et conciliabit nobis gratiae plurimum, tam apud magnates quam plebeos. Nihil extimescemus exprobrationem mimi aut scurrae. Surdas aures obuertemus paraenesi Paulinae, Ne nominetur inter uos stultilo quium aut urbanitas, quae non conueniunt.


image: s377

Et de ocioso uerbo interminationem apud Matthaeum ad nos pertinere negabimus. Possumus enim simul esse et Euangelistae et Moriones gelotopaei. Prosunt uel noxij ioci euangelij negocio. Praeterea laudabimur: Omnium horarum homines. Dicemur: Omne punctum ferre, quod misceamus utile dulci. Quae dulcedo tum denique dulcior nobis est, quum catholice Christianis amarior amaritudo fuerit.

Sed ij quid de uobis praedicabunt? Quid obsecro, nisi quod sacrae literae de uiris illusoribus pronunciant, nimirum futuris in extremo tempore et iuxta desy deria sua impia ambulaturis, ut est apud Iudam? Hoc in uos quadrare, uita uestra omnis arguit. Rex Salomon cum irrisoribus acre certamen gerit, cuiusmodi uestrae glossae alio declinant, quam sensit rex. Damnare ideo illusores quum ille non uereatur, uos damnari existimate, quibus uidelicet mos illudendi adeo mul tus est, ut ad ludum nati adque contumeliam sculpti esse uideamini.

Profecto magnam uitae portionem consumitis lu dendo, iam taxillis, iam contumelijs, ut uos quoque Apostolus ex Mose feriat, ubi de populo aut epulante, aut ludente Corinthijs non sine impiorum ter rore scribit. Qui uos comparant Ismaelitis, ij uel hoc nomine minime aberrant, quod tanta uobis cum Ismaele ludente affinitas est. At tales Agareni, non tantum


image: s378

Achareni, exhaereditantur a patre coelesti, et audiunt a CHRISTO domino: Vae qui ridetis, quia flebitis. Audiunt a Dauide: Qui habitat in caelis irridebit eos. Audiunt: Ego quoque in interitu uestro ridebo. Ad ista oracula DEI tremere bonos omnes scio, soli Lutherani non trement sed ludunt, ut compleant iniquitates suas et accelerent in sese ultionem iusti iudicij.

Ego baiulans mihi crucem meam, uestra ludibria, opprobria, insectationes, horam illam expecto, in qua ueluti ex mortuis reuiuiscens illud ex Esaia dicam: Su per quem lusistis? Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunqui non uos filij scelesti, semen mendax?

Dico uobis, Corruet cathedra uestra, cathedra quippe delusorum. Nam, scriptura teste, abominatio est coram DEO, quicunque est delusor. Alioqui si uos misisset pater coelestis, lugeretis potius laboriosi quam luderetis ociosi in ecclesiae uinea, et aliorum cessationes non ridendo, sed monendo prosequeremini.

Ais: Sunt quidam adeo ridiculi, adeo ad omnem monitionem adque obsecrationem stupidi, ut non rideri ac exhilarari non possint. Donarim hoc, ni desit modus, ni naribus in dulgeatur potius, quam decoro ser uiatur, ni offendendi magis quam emendandi studio, ni denique ob id rideas modo, ut te oblectes, et uolupta te tui similes adficias. Id quod uos quum feceritis, qua specie excusabitis impium risum?



image: s379

Quibus exemplis ueterum Theologorum tuum istud hypocriticum Mimicumque comparabis? Num S.Cyprianus histrio talis erat, qui histrionem Theatricum in ecclesiam ut reciperet recusasse legitur? An uero est ecclesia uestra theatrum, in quo facies peccatorum sumere, fabulas agere, ludere, laedere, iocari, cachinnari, plaudere conueniat? Apostoli ecclesiae ta lis Neuius et Pacuuius, pro Petro et Paulo. Doctores uero Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poe tae, pro Ambrosio et Augustino. Verum ut maxime iocandum in alios sit, quid ipse ioco dignum nunc fa cio, quid ridiculum scribo, posteaquam ad ecclesiae catho licae matris meae sinum latiss. me recepi? Alienissimus sum ab eo hominum gnne, quod arripere soletis, atque adeo cui delendo suscitati plerisque putamini.

Quod si uerbum regni meretur iocos, nec me ho rum quicquam puduerit. Scriptura quidem non dissimu lat, Verbum DEI rideri solere ab ijs, quorum cordibus uelatum adhuc Euangelium est. Sed haec audiatur: Mittebat DEVS ad illos per manum nunciorum suorum, de nocte consurgens et quotidie commonens, eo exparceret et populo habitaculo suo, at illi subsannabant nuncios DEI et paruipendebant sermones eius, illudebantque prophetis: donec ascenderet furor domini in populum eius, et esset nulla curatio. Quae periodus miseriarum mearum remedium


image: s380

unice praesens est. Neque enim ego maior Prophetis sum, qui insigniter uituperati, et effusissimo risu explosi sunt, atque hoc a contribulibus, eo quod nunciarent poenitentiam. Praeter haec alibi quoque commemora tur, irrisas esse pias monitiones. Mittebat enim DEI suasu cursores Ezechias rex, qui scripta religiosa deferrent ad Israelem, sed et illi nuncij fideles irrideban tur ac subsannabantur, ut in Paralipomenis traditur.

Minimus fratrum meorum, adolescens contemptus cum Dauide, puer inscius cum Hieremia et incloquens cum Mose quidem sum, sed tamen utcumque perfero mandatum summi Regis ad populum, qui in occulto Israel esse debebat, ut tradant manus suas domino et ueniant ad sanctuarium Hierosolymitanum, quae est ecclesia catholica, ibi seruituri domino DEO patrum suorum. Quo in negocio maximopere gaudendum erat mihi, ut qui dignus habear, pro nomine DEI et sanctuarij eius, ueteris Ecclesiae, illudi ac conspui. Haec est patientia nostra. Aut miseri ma ledicimur, aut ridemur. Sed libenter sinimus in nobis compleri Psalmum: Multum repleta est anima nostra opprobrio et despectione.

Habemur pro ijs, qui non sumus. Qui simus, nouisse nolunt, ne cogantur uirtutem DEI in nobis honorare, quam iam tota die blasphemant. Non nos, qui nec tantillum nostrae secundum carnem adrogamus


image: s381

uirtuti, sed eum habent despicatum, qui cum illorum plastes sit, seruator etiam futurus erat, nisi no luissent. Dicent, nos merito nostro mala pati, nec esse, ut de his putemus gratiam hanc nos apud DEVM habere. Certe nemini nocuimus, imo nemini non pro nostra uirili profuimus, cupientes, iuxta Apostolum, proximo nostro placere in bonum ad aedificationem. Et in ministerio uerbi salutis ea synceritate uersati su mus, ut maiore nequeamus.

Haec mihi pie tacenda non erant, qualicunque tandem animo accipiant, in tot religiones diuisi lectores. Verum rogabit aliquis, uti respondeam ludo: Faciam id alio ludo? Non me decet, qui Theologiae, non Morologiae operam do, et Epangeliae non Eutrapeliae hunc addixi animum. Nam haec postrema cur nolim, epistola Ephesiorum in caussa est. Faciam serio? Non congruit, ut iocanti serio respondeam. Et ita res tota habet, ut si cum illo lusore manum conseram, cum larua uidear dimicare. Nam nullus uspiam adparet. Sed exigis improbe ut respondeam. Faciam hoc tribus uerbis: Portentosa mendacia et inhumanas diffamationes scripsit et aedidit in me uir malus.

Habes responsionem exactam, quantumuis Laconicam. Iam qnn mendacia mera scripsit, idque sciens, et lectores aequi machinamenta sectae facile persentiscunt, importunus sim, si unum amplius uerbum rnndeam.



image: s382

PIIS LECTORIBVS S.

HANC EPISTOLAM EXPOSTVLATORIam, quam Anno M. D. XXXII. ab Erphurdia Ionae illi scriptam misi, extorquet a me sectae Lutheranae horribiliter increscens rabies, ut eam aedi necesse sit. Versat suam mentem secta etiamnum ad omne calumniae genus, dum ex innocen tis sanguine suam palmam habeat. Odit me gratis.

Eijcit nomen meum tanquam malum, quia malui Catholice quam Schismatice credere. CHRISTO gra tia in omne aeuum.

AMEN.

EXPOSTVLATIO DE GRAVISSIma iniuria hostis Ionae.

QVOVSQVE TANDEM IONA IMMERI tum me afflictare pergis? Ita ne tecum egre gie actum putabis, si totus dispeream? Quid in te inque tuos designaui unquam? Quo te uel uerbulo lae si, quo opusculo in omni uita? Id quod si maxime fecissem, tuae tamen pietatis erat facile ignoscere, et simplicitatis


image: s383

talionem nescire aut certe eam temperare. Colui te ab annis aliquot uel hoc studiosius, quod ita praedicatum legerem Hollandi illius epistola. Neque enim non plurimum de eo homine sentiendum existimaui, cuius tanta esset laus ad posteros quoque pmanatura. Praeterea perspexi in te animum iuuandis reb. deditum, ut iam de eruditione nihil memorem: placuit candor et generositas illa, quae etiam in uultu ipso relucebat, nec non comitas ista tua. Quo magis miror, quomodo in talem uirum ea cadant, cuiusmo di infelix ego nunc experior. Nam quis tale fel in ea columba inesse suspicatus fuisset, ne dicam caetera, quae nec Theologum decent, neque bonum uirum? Si ijs subia cetis adhuc affectib. Theosophi, quae spes de plebe? Dic igitur Iona, quae te inuaserat libido, ut nuper cum hic esses me tam atrociter arriperes? Fecisse enim te istuc, opinor, non diffiteris: Nec si diffiteare, uanum est, Atque utinam uanum esset, non tam tui quam mei gra tia. Passim uolitant peramica uerba, quae non de me solum uerumetiam in me impotenter aedidisti, sed ma lim amiciora. Quae caussa, quod seminarium tam subiti odij Iona? An non amoris cuiusdam et commiserationis tuae non uulgaris erga me exemplum erat, quod M. Phaccho dixeras pauculis ante diebus quam istinc excederem, Indignius ac inimicius actum fuisse adeoque praeter mandatum, in animaduersione Beltziana.


image: s384

etc. Intelligis quid mihi uelim. Sed significationem animi tui in me uniuersa Erphurdia citra dissimulationem perstrepit, non sine summa laesione mei nominis. Si uos usqueadeo male urit (ut interim ignescen tis istius irae tuae fomitem eloquar) quod dissentire a placitis quibusdam scholae uestrae audeam, memineritis alios quoque non titillari, quod uos dissentire a do ctrina Ecclesiastica ausi fueritis. Si cruciat uos, quod relicta parte, ad totum me contulerim, reputetis uelim, quanto uehementius crucientur alij, quod uos relicto toto, partem selegeritis. Ob id ne necesse fuit, in famam meam uirus respergere? Non potui uel debui amplius contempta conscientia, sub uestris mi litare signis, aduersus Orthodoxiam. An ideo tu debu isti in caput meum ita ludere? Cur in me unum saeuis, quum tot milia ubique sapere incipiant, et Ecclesiam, quae ipsos sacro lauacro donauit regenuitque, tempestiue repetant? Nec desunt ex his uiri docti, et ij quos nemo queat sine pudore incessere. Attraxit me primum in partem uestram plausus ille orbis maximus, pellexit praeproperus eruditorum assensus, incitauit nouitas: ut plerique natura huius cupidine ducimur: perpulit ecclesiae foeda facies, potiss. inuitauit spes ma gna, omnia fore purius Christiana. Calcar ad id ingens erant Erasmi uigiliae, quas qui legerat, is non po tuit non fauere coeptis istis, quantumcumque reclamante


image: s385

una portione orbis. Caeterum quid facerem, re indies magis ac magis in deterius prolabente? quid inquam facerem, pro Christianismo sensim appetente paganismo? Pro medicina Ecclesiae allata cicuta, pro restauratione destructio imminebat, non utique per nos (quis enim hoc prudens ac sciens moliretur?) sed occasione nostri negocij. Ommi certe tempore, quod in parte uestra triui, impiger ac solicitus fui, ut purga retur, non subuerteretur Christianismus, Sunt huius abunde testes, quibus in illa praefui, Sunt testes libel li, quos uobis iudicandos simplici animo transmisi. Iuui quidem partem uestram magnopere, fateor, ut eam nimirum quae sola esset Ecclesia. Oppugnaui ec clesiam catholicam, ut eam quae esset Synagoga Sata nae, sed utrumque errore feci. Inductus ab alijs feci, quod modo infectum mallem. Nec usque adeo mirum, si iu uenis ad istiusmodi obeunda induci potui, Magis mirum, quod senes eo seduci potuerunt. Minore culpa peccaui, qui antiquorum Theologorum sacris monumentis ne uisis quidem unquam, istud feci, atque ij, qui a lectis illis et iam altum imbibitis, animum ad peregrina quaedam auerterunt. Nec erat tum mihi quicquam iu dicij aut consilij, praeter istud plebeium, quo omnes egregie pollebamus. In initio tantum plausibili acquieuimus, de exitu parum soliciti. Sed de ratione audaciae atque temeritatis huius nostrae alias. Abdicaui


image: s386

uero partem uestram non repente, nec inconsulto, sed diu id mecum egi, et non sine consilio. Nec uos latuit, quam refragarer quibusdam sentimentis, quam displiceret causae uestrae confusio, quam improbarem plurima eius incommoda, quam denique mihi uobiscum in omnibus minime conueniret, idque pridem. Verum utcunque est, nihil ad uos ptinet mei animi matura mutatio, Imo indesinenter ago gratias summo DEO, cuius beneficio resipiscere contigit et redire e tot Labyrinthis. Comprecor ut ipsi quoque redeatis, posita pertinacia, qua uos uestrosque ac omnem regionem in incredibile discrimen adduxistis. Qui per uos errant non tam periculose errant, uti uos, qui uobis solis autoribus erratis, nec habetis in quos erroris culpam reijci atis. Iam quando uestra nihil interest, quid quis credat, cuiue sese dedat Religioni, cur quaeso tam inimi ca corda in me geritis? An non licet mihi per uos meae consulere saluti? Ire ad uos licet, redire a uobis non licet? Gratulamini si quis desciscat ad partem ab Eccle sia, ad dogmata a doctrina, ad ritus nouos a ueterib. et non potius gratulamini, si quis a praecisione ista ictus sapiat, sobrius rem ad aequilibrium uocet, diutino consilio retractet, adque ueritatem Ecclesiae animum appellat. Quod si maxime nunc demum ad errorem (loquor ex uestro iudicio) memet transferrem, nec isthuc tamen uestra tantulum referret. Nam ut dij mei


image: s387

non estis, ita nec domini. Imperium uestrum posthac non agnosco, quale utinam uobis ipsi non adrogassetis. Agnosco dominam potestatem, cui debeo nihil non, et hanc honorare semper decreui. Vobis me meamque salutem ad quinquennium credidi, ut magistris, non ut satrapis, nunc re penitissime cognita, retrahor, ut alijs nempe certioribus solidiorib. et fideli oribus magistris in posterum utar, qui magistri licet non coram appareant, reliquerunt tamen nobis pietatis suae nobilia scripta. Proinde me Satrapia uestra rogo ne prematis, quem discipulum habuistis, non habetis. Iudicio uestro albus sim an ater, non equidem laboro: Illud obtestor, ne cogatis eum uobis credere, qui Orthodoxiam amplexus est, renunciatis simul sectarum quarumcumque regnantium opinionib. Vos ego non cogam, idem mihi praestate. Si quid potero, uerbis consulam, idem ipsi, si libet. Vtrique stemus aut cadamus communi DEO nostro. Malui laudem meam minuere, quam salutem meam prorsus deserere. Hisce paucis attigi unam causam, cur tanta ira uestra in me miserum exardescat, et quam id iniuria: Estque cur tu lona tam atram bilem in absentem euomeres apud Sylliturgos tuos, et me ita deliniares, ut mihi uix ho minis uocabulum reliqueris. Hoc num Theologo dignum sit, tu uideris. Iram tuam aeque fero, irae fructus, hoc est, maledicentiam execrationemque aequius


image: s388

etiam fero. Actionem iniuriarum, quam impotentior iam ac inualescentior iracundia tibi peperit, necesse mihi est retundere. Sed quae nam altera caussa com meriti odij? Scriptam mihi lucubratiunculam de bo nis operibus, euulgauit Ioan. Crotus Theologiae do ctor, hinc illae lachrymae. Igitur ne bone ita tumultuamini? Ad uestras aeditiones totum orbem gaudio exilire cupitis, ad aliorum uero aeditiones non item. Vestra legi debent, lecta laudari, laudata uorari, defendi, asseruari ceu e certa Tripode: Si quae alius scribit, ea uultis tegi, uetatis distrahi, iubetis eijci, ceu indigna luce. Et ubi uox illa, qua dicere solebatis, AEquum esse ut cuiusuis sententia audiretur? Quid adeo uestra et haec sola admiramini, calcantes et quae scripsere mortui et quae uiui? Vos ne uestri iudices, et non potius alij? An putatis alios eadem assentatione uestra legere, qua uos ea legitis? An creditis ipsi solis uobis? Creditis etiam nunc Ecclesiam carere CHRI STO, fide, uerbo, cognitione, salute? Heu miserandos homines, caeco amore sui ad summum ebrios. Libellus aeditus est in publica commoda. Et hunc uiris piis cum gaudio exceptum uehementer probari audio in ista rerum tristissima tempestate. Plurimos audio cum magno fructu eum legisse: Nec queri aliquos, nisi quod omnium deprauatissime mutilatus magis quam excusus est. Quod si uestro palato non sapit, utimini


image: s389

iure scriptorum: Repellite librum libro, non gladio, id quod uestris hactenus fieri uoluistis. Vna et ea non admodum instructa irruptio uos pauefacit, quid futurum, ubi iustus ingruerit exercitus? Irasci uultis, si quis Orthodoxiam edoceat, quum merito alij irascantur, quod ipsi aduersus hanc uestra efferatis, et obstinate pergatis animas in Auerni lacum agminatim mittere. Sed te Iona conuenire operaeprecium est. Quis istud tibi spiritus in mentem dedit, ut uel meae reuersionis ad Ecclesiam, uel publicati libelli gratia, praecones Erphurdienses tam inhumanis modis in me concitares? Num sat erat tibi, me in Saxonia af flixisse, nisi me in Thuringia quoque affligeres? Non nesciebas me diuersari in Agno aureo, quur igitur me non accersiuisti, aut ad me introijsti, si quid contra me habebas? Domus Langij hospitis tui huic nostrae contigua fere est, Miluitij uero quantulum ab hac distat? Sed extinxerat rationem iracundia. Ferebatur equis auriga suis. Porro toleranda fuisset moderata maledicentia, nam iam pridem futurum praeuideram, ut a uobis, uestro scilicet iure ad extremum usque maledicerer, palam dissentiens, at ea nunc exijt in immensum. Cum enim nihil haberes, quod in me odio stimulante effutires, porrupisti in nephariam atque scele ratam uocem, Nempe me esse Arianum, negando fi lij deitatem, et Macedonianum, negando spiritum


image: s390

sanctum etc. atque eiusmodi hausisse ex Campano. Exclamandi hic locus est, sed prae doloris magnitudine non uideo qua uoce potissimum exclamem. Io na heu nimium, Heu nimium Iona. Quae tibi mens, quae frons, quae conscientia Iona Iona? Hoccine Euangelium? Haeccine charitas proximi? Est ne illud exem plum principis euangelistae, quod uidelicet caeteri imi tentur? Est haec progenies eius do ctrinae, quae sola ex DEO est, sola Christiana? O diem infandum, quo tu hoc rubetae uenenum in aures inque animos hominum emisisti. O audaciam intolerabilem theologi euange lici. Campus mihi latissimus hic pateret, in tuam uirulentiss. linguam inuehendi, sed mihi temperabo, re licto pijs omnibus de te iudicio. Declarasti plus satis uel isto unico facto, quid de te sentiri uelis, ne quid iam immoderatius dicam. Certo scis, teste animo tuo, te id uerbi per odium expuisse, et esse tam falsum quam uerum esse uelles. Heus Iona ubi grauitas tua est? Si me uolebas atro carbone notare, ut citius uitarer (eae enim technae uestrae) cur non me Mammolucum magis aut Mahometistam aut Iudaeum faciebas? eadem enim opera, eodem animo, eodem ore hoc quiuisses. Bella scilicet ars est, qua es usus. Videbas ex mea reuersione nonnihil commoditatis rediturum ad Catholicos, et fore, qui me a uobis ad Ecclesiam sequerentur, Propterea uisum est congruere, ut deterrima blasphemia


image: s391

me insignires, qua audita, abominatio cunctis mortalibus fierem. Callidum consilium quidem, sed impium, et diaboli artificio suggestum, nam ille sibi a me, etsi nihil sum, misere timet. Sed non est consilium contra DEVM. Blasphemia tua qua me degrauare uoluisti, in autorem recidet, et iniuria iniuste mihi irrogata, tua sempiterna erit infamia. Innocentia mea te pudefaciet, quem conscientia iam diu reum agit uio latae legis naturalis, nedum diuinae humanaeue. Scis scis in quam ex apologijs meis et ex confessione Beltziana mihi nihil rei esse cum Campano, quem ignotum hospitem quondam excepi, sed emoriar, si mihi uel unicum iota sua de fide aperuerit. Iam diu id testor, nec mihi creditis, aut si creditis (ut uerisimile est, nisi saxei sitis) qua fronte iterum audetis mihi hoc impingere, quod scitis uanissimum esse? An non satis est, si constanter et ex animo negem, me cum Campano sentire? Quid amplius faciam? Num cor exectum etiam oculis uestris subijciam? Inquirite apud Nymeciam, examinate conciones quas illic peregi, explorate scri pta, ipsa deniquepriuata colloquia excutite, num quid Campiani illic resideat. Illud iam millies testificor, si in uita mea uel sensi uel dixi scripsique secus de CHRISTI IESV deitate quam hactenus Catholica ecclesia credidit, non renitar, quo minus uiuus exurar, et anathema proclamer per uniuersum orbem. Sed uix credibile


image: s392

est uos uere sentire, quod Campanizem, nisi quod huius inuidia cogitatis me ubique opprimere in ultio nem reuersionis, quam forte defectionem interpreta mini. Hoc uel inde liquet, quod Lutherus ipse, cui se cundum hominem bene uolo, discedentem me roga uit, ut suppetias ferrem contra sectas, maxime Campani. Et idem lectis excusatricibus literis meis ad ducem Saxon. illustriss. satisfactionem accepit, praesertim quum uerbis quoque sacrilegum errorem coram ipso a me detergerem. Praeterea si serio credidissetis me Arianismo Campani fauere, non triennium fere post in paroetia tolerassetis. Quod si uere sciuistis me Arianum, male uobis, qui tam diu paroetium Arianizantem tolerastis. Imo ego cupiam neminem ea ex haeresi uiuere, neque in hoc neque in futuro saeculo, adeo faueo isti ter execrando nugamento. Vides iniuriam Iona qua me tam impie affecisti, et e qua plu res in hac ciuitate populosiss. seminasti, quippe meritus, qui ad palinodiam iure publico cogaris, ut ego ore tuo honester, per quod tam blaspheme dehone status sum. Sed non satis erat tibi intra parietes mihi detractam recti opinionem, nisi apud Consules quosdam quoque mihi noceres. Sylliturgos instruxeras contra me et Cathedras tuae partis armaueras, restabat, ut senatores etiam et ipsam curiam in me accenderes, Quod ni fecisses, mortuus credo esses. O synceros


image: s393

prae uniuersis sub sole. Dic quis est libellus famosus quem scripsi, et quem tu supplicaras aedicto senatorio premendum? Denique quis est ille turbator qui Erphurdiam irrepsit? Egon ille turbator? Libellus ne, qui in manus piorum exijt, famosus? Nisi me pietas modestiae admoneret, audires nimirum qui sint turbatores, et qui libelli famosi. Adeo uos nullius uani tatis pudet, ut satis mirari nequeam. Turbo ego ciui tatem, in qua neque concionor, neque profiteor, qui in nullius aedes penetro, sed uel in Agno aureo uel in bibliothecis monachorum uersor, nemini plane obstrepens? Vestra pars a me nihil praepeditur, per me licet illi quid libet. Reddent sua de caussa rationem, non mihi. Libellus in genere scriptus est, alicubi mordet, sed cum fructu. Nullius famam traducit, at tu meam famam hic traduxisti, Atque hoc non solum, uerum etiam uitam hanc periculo obiecisti. Appello ad ani mum tuum, si tale est uiri boni officium. Saxonia testis perpetua est, quam euangelice me in ea tractaueritis, hominem bene de populo meritum, cuius rei elogium istic nunquam obliterabitis: Sic me seruet CHRIST VS filius DEI uiui. Hactenus quam breuiss. de iniuria, Nunc audi ut haec alias super alias pepererit. Praecones man dati tui probe memores, rem gnauiter executi sunt. Nam simul atque tu hinc discederes, infixo aculeo in me nescientem coeperunt: Bone CHRISTE quam impotenter:


image: s394

totas horas in quendam uociferari, qui nuper huc commeasset etc. Deinde flosculis suis illum superuentitium conuestierunt, atque hoc tam tragice tamque furialiter, ut si me populus e templo aliquo exiens obuium uidisset, dentibus pariter et unguib. dilacerasset, inflammatus scilicet Euangelio IESV mitissimi. Faciunt hoc ad hunc usque diem, ut uix tutum sit, aut praeterire istorum templa, aut exeuntes habere obuios. Misera plebs credula est in uitium. Praeco nes fide dignos ducit, et ita me iudicat, ut audit. Caeterum sic habere documentorum plus satis suppetit. Ciues aliqui insolentibus istis inuectiuis commoti, ex praeconibus priuatim didicerunt, me illum tenebrio nem esse, in me conuerti ferrum. Quo fit, ut nunc ululae instar foras prodeam. Oculos uestrae partis in me defixos sustineo, praeterea catholicorum, sed disparibus animis. Nolo hic caetera persequi, ad rei summam accingar. Posteaquam senserunt praecones euangelici, senatum cunctantem in me pellendo (nam id sibi persuaserant fore ex tuis accusatiunculis) habitis ultroque concilijs, accesserunt ipsi quoque in curiam, et me de re nulla admonitum nihilque minus suspicantem, gra uiter accusauerunt. Atque hic quoque audieram Arianus, negator filij DEI impijssimus, Et addiderunt, talem me esse, qui potis essem nocere Euangelio. Erat nimirum hoc pus, quod dissimulanter presserant. Magistratu


image: s395

haerente quid de me statueret, commodum fuit aduocatus protographeus, et in consilium adhibitus. Is caussam omnem dominis suis accensuit, et fu cum calumniosissimae accusationis retexit. Quib. auditis permoti sunt domini in mei miserationem, et stomachabundi dixerunt, se posthac tales Sycophantas non ita facile audituros. Horum unus addidit, se aliud non posse ex tam hostili delatione diuinare, quam ipsos uereri, ne, me saluo, labefactaretur fabula. Tandem urgente summate alio, ne res negligeretur, deuoluta est in doctores Academiae, ut illi a me accepta sanctae ac ter adorandae Triadas solida confessione, litem componant. En hanc tu nobis Tragoediam Iona exorsus es Erphurdiae, quae quem finem sit habitura, prorsus ambigo. Vnum scio, me habere fautores in senatu, praeterea nasutos omnes facile subodo rari, rem odio geri. Age temet iudicem constituo. Praecones a te subornati fortasse, expellere me hinc conantur, partim ob aeditum libellum Orthodoxum, partim ob relicta castra partis. Iam ui expellere phas non est, et pudore ac metu retrahuntur, ne mihi manus afferant. Nulla igitur uia illis propior uisa est, quam ut authoritate Magistratus expellar. Porro Magistratum norunt neminem expellere solere, nisi sontem. Quare aggressis sontem facere insontem, illud oportune succurrit: Euge causabimur hominem esse


image: s396

Arianum. Quod crimen nulli ferent. Atqui homo ille Arianus non est, neque fuit, neque erit, seruante CHRI STO. Reclamant falsiss. delationi, delati hominis con scientia, os, factum, calamus, tot habitae Homiliae, Ca techeses, disputationes, Saxonicae defensiones, confessiones, auditorum consensus, puerorum etiam octen nium balbuties, ipsi denique de pariete lapides, et ligna de iuncturis phanorum. Fer nunc sententiam. Co geris Iona, nisi odio mei plane excaecatus es, uerum uidere. Sed quaeso si tu Vuicelius esses, cui huiusmodi praeter meritum acciderent, nunquid grauari etiam tam intolerabili iniuria te querereris? Aut iudicas esse leuem iniuriam, Catholicum nephariae haereseos per inuidiam accusare, et in hoc accusare, ut de eo ceu reo poena sumatur. Adulterij, aut furti, aut latrocinij, aut proditionis insimulatio, quanto obsecro tolerabilior est? Nota haereseos, ut est caeteris flagitijs inuisior, ita acerbior ei est, cui contra ius contraque DEVM infligitur. Nescio profecto, quo nomine foedius commaculare, et quod abominabilius paradigma me facere potuissent. Vici: CHRISTI praesidio: hactenus sectarum iam uigentium falsissimas suspitiones. Exemit me ueritas ex tot mendacijs, nec adhuc extitit, qui non sit pudefactus in conuincendo. Quibus eram cata Monetarium spiritarius, ij uisa epistola paraenetica, quam in illum scripsi, sibi ipsis displicent,


image: s397

ob tam falsam suspicionem. Quibus dicebar cata Zuinglium sacramentarius, ij me ipso audito, facile conquieuerunt. Qui me clamabant esse cata Balthasarum, aquarium, ijs satisfecerunt et epistolae nonnullae et digladiationes, quas Facchae hyeme proxima cum Rinchio ac suis sectatoribus exercui, petente a me isthuc Praefecto. Superest Campanus, qui si coram adstaret, in faciem illi expuerem (si uera sunt quae de porten to isto narrantur) adeo odi quotquot sunt haereses aduersus sacrosanctam Trinitatem. Quae scribo, ecce coram DEO, non mentior. Dominus condonet, quod tu in me designasti Iona. Degrauasti me, ut sub onere tot hostium (quos tibi acceptos magna ex parte fero) propemodum succumbam. Insidijs ommia agunt, nihil, uel emoriar, aperto Marte. Pungunt ut scorpij, mordent ut serpentes, quemadmodum scite ait Basi lius. Consusurrant, conspirant, decernunt, et mouent omnem petram, ut captent in animam meam, et san guinem innocentem condemnent. Saepe contestatus sum, quam gestiam aduersarijs uel respondere in Curia uel in Academia, sed mihi nihil horum profuit. VI GERITVR RES. Quem ueritate non potuerunt, mendacijs gloriosiss. opprimunt. Quo magis in sinu meo gaudeo et exulto in DEO salutari meo. Solatio innocentiae fruor et iudicio bonorum uirorum. Ero interea noctua, non lucifuga, sed idonea, in quam omnes aues


image: s398

grocitent ac garriant, Sed memini uolatum noctuae priscis Atheniensib. uictoriae symbolum existimatum fuisse. Viderint quibus nunc peripsema sum, qui legem DEI sui uiolant, at non impune. In fine oro, ut in posterum ab ista nocendi arte tibi temperes. In consilium adhibe Euangelistae agnomen. Cogita esse praeter honestatem, hominem odio autore diffamare, et ita diffamare, ut in corpus quoque eius cupias animaduersum. Obi munus Euangelistae. Arripe me uerbi confessa ueritate, Manum contine, Ne instiga potentes in bonorum capita, ne uersis uicibus aliquando eadem experiare, quae alijs machinatus fueras. Nosti puerorum cantilenam apud Gell. Malum consili um, consultori pessimum. Nosti ex Daniele, Mutari tempora et regna, Poterit fieri, ut fortunae quoque tuae uertantur. Eadem Luthero dicta uelim, pro quo libens ad DEVM oro. Opto uobis bonum, et caussae felicem exitum. Amicus tuus proximus certe, et caro tua sum, uelis nolis. Vale in CHRISTO ser uatore, qui tranquillet motus huius tempestatis. Amen. Data Erphurdiae, postridie Ioannis Bapt.

Anno M. D. XXXII.



image: s399

M. I. H. Bene agere.

BENEDICTVS DEVS ET BENEDICTVM nomen maiestatis suae, qui prouidentia incogitabili, sapientia inenarrabili et inexhausta milericordia, sibi suaeque Ecclesiae quantumlibet pau cas animas, partim a contagio meridiani mali incolu mes seruarit, partim e media huius colluuie praeter omnem spem mature reuocarit, ut laudaretur gloria gratiae suae, et consumaretur corpus filij dilectionis suae, quae est sanctorum numerosa concio in omni ter rarum orbe. Qui sint aliorum amores, quae delitiae, quae uota nescio: de me illud libere confiteri ausim, nihil uspiam esse, cuius accessione hic meus animus uel uerius capiatur oblecteturue, uel alacrius in his intimis subsiliat prae incredibili gaudio, atque si inaudiam hoc aeuo superstites esse homines, qui non tam CHRISTI amore abundent, quam Ecclesiae exornandae desyderio flagrent, qnnquidem hanc, quod uehemen tius cupiam, suo loco restitutam inuidia publici hostis diaboli coram intueri ac admirari ( nostram Venerem) nondum omnino datur. Es tu uero unus Hanere, aliquot e Centurijs, cui pectus est, quale habere sueuerunt, quibus initio constitutae atque propagatae familiae DEI, cum CHRISTO semper arcta necessitu do fuit. Haudquaquam enim muta est ignis tui istius nec stulta praedicatrix epistola tua, etsi ipse de te nihil praedicas.


image: s400

Non latere amplius te sinit uirtus DEI, promi inque commoda publica altum exeri cupida. Euocaris in aciem, miles domini Zebaoth, neque iners neque trepidus. Ciet te, quem non legendo solum et audiendo, sed ferendo atque experiundo consumatius didicisti. Animus iste tuus, ita enim mihi persuasi, tibi minime pendet, sed immobili aeternae ueritatis petra nixus, tota plerephoria (quam hac tempestate quidam ridi cule gloriosi Thrasones plus nimio uenditant, et sibi unis uniuersis ereptam sine fronte uendicant) regni coelorum imbutus, minime ignorat ubi conquiescat tot in controuersijs huius saeculi in immensum fluctuantis. Nequaquam uero ego nunc praeter rem faci am, si animum tuum Hanere, cuius odorem tantum et specimen usque adeo illustre digiti tui hocce scripto ad me miserunt, eadem opera illo cohorter, quo ipse epistola paracletica, me homuncionem nihili, singulari studio inhortatus es: Imo quid horter currentem iam et eum pugilem, cui uix alius praestet, Nam ope ram tuam Reipub. Christianae citra stimulum homi nis, neque tamen sine secretiore instinctu eius, cui curae est Ecclesia, ingenue polliceris. Porro molem laudum quibus et me, quippe a tam rara existimatione alienum, et eos oneras quorum pectora aliena felicitas adedit, uellem in alio quopiam tempestiuius ueriusque locasses. Non potui non pudescere, quum primum


image: s401

legerem tantum calceum paruo pedi induci, et e Nano Atlantem quempiam fieri. Noui Horatianam notam in eos qui ceu utres crescunt tumidis inflati sermonibus. Sed contra eam insolentiam, quam laudatio parere poterat, utor praesenti antidoto. Fecisti, opinor, ut deliniares, non qualis sim, sed qualis esse debeam, qui laudum finis apud sapientes semper fuit. Sed heus Hanere, sapientiss. DEVS, cui studio est prouidere et moderari, laudes quibus tu ad officium anhelanti mihi calcar uoluisti addere, uituperijs diluit, atque adeo aceto perfudit. Dicimus enim DEVM facere, quae dispensatione sua bonorum author fieri permittat. Ecquid istud sit rogas? Audies, sed perue lim tranquilliore animo. Cur enim te perturbet abs me audientem, quod me, cui totum seritur ac metitur, ne [gap: Greek word(s)] quidem a statu mentis sereno dimouerit? Abiere sex dies, quod incidi in libellum Lutheri in caput Erasmi scriptum, in quo per occasionem quaesitam, non oblatam, aculeo suo humilitatem nominis mei hostiliter figit. Equidem expectare a Luthero et suis gregalibus aliud non potui, quam quo me uehementer laesum iri ipse arbitraretur. Bolum e suis ereptum fauci bus ijs modis insectantur uiri boni, uiri pij, ut qui desperent, stultum repetiturum, unde se pauculis ante annis DEI omnipotentis dextera erui siuerit. Dolorem suum ira mixtum hoc pacto ulcisci potest, si alio,


image: s402

abijceret calamum Propheta sanguinarius: Quod non conuitij sed admonitionis loco dixerim. Forte uoluit homo prudens in me exemplum aedere, quo reprimantur a se redituri. Et nisi animo impotenti, nisi amator sui magnus, nisi aliorum odio exoculatus, nisi pudoris contemptor, nisi posteritatis esset irrisor, haudquaquam illum tanto dedecore infamatum prostitueret, quem antea non uno nomine nec maligne laudauit, Ni fortassis antea simulanter laudatum, nunc uti dignus eram, uituperat. Qui enim fieri possit, ut quis e uiro docto repente in Grammatellum transformetur? Rideo ego quoque uobiscum iam Luthera ni grammatellum et uocabularium istum uestrum, modo aequi patiamini, ut per hunc grammatellum li terarum uere sacrarum inuiolabilis autoritas sponta neae caecitati uestrae ingeratur, et per hunc uocabula rium uoces audiatis, quae exponant toti mundo uestri ingenij uestrorumque morum bonitatem scilicet. Nam ad eum modum quaeret aquilam scarabeus. Quin ridere uobiscum pergo tale de Vuicelio iudicium a tali Pythagora profectum, maxime elegantiam sermonis [gap: Greek word(s)] Theologicum, Scholica gramma ta uocesque uos, in ista uestra celsitudine, puer puluerulentus et scabello proximus, uestro cum pudore doceo. A literis enim et uocabulis res pendet, unde completa ira DEI, pudefietis, qui nihil nescire uobis


image: s403

ipsi uidemini. Sunt, quos iudex supra captum integer Lutherus contemptos licet pro re nata imitatur, quibus Hieronymus una cum alijs pure latinis isthac contumeliosa appellatione nigretur. Nec usqueadeo diu est, quod Philippus, alter cardo sectae, a quodam eadem sanna, ut qui a Theologia cognominaretur parum dignus, mundo publicatus fuit. Sunt conuitiola haec perquam tolerabilia, et ob quae pax nulla disijcitur. Quod si liberet iusta talione referire, non deesset, unde magnos istos sectae proceres pari contumelia stringere queam, adeoque iubere aliquos possim, ut e cathedris ad subsellia alphabetariorum descenderent. Sed facete deriso ingenio: de quo non glorior, nec est ut glorier: rapit hominem libido, ut me totum con demnet. Non recedit a solitis hyperbolis, Vt adficitur, ita subito pronunciat, dominatur illi appetitus, quo praeceps fertur, subito cursat sursum prorsum. Melius, peius, prosit, obsit, nihil uidet, nisi quod libet et ira suggerit. Indignum me clamitat, qui cum bonus uir quicquam aut agat aut loquatur. Preterea perdite inuidum et maleuolum hypocritam, mordent haec, sed sibi ita conscium. Me obarmat recti conscientia et con tegit testimonium externum, ut irritos morsus minime sentiscam. Bonos uiros intelligit Lutheranos, cu ius rei signaculum habent et Endixes spiritus. Talibus indignus ego iudicor, ut hoc praetextu abstineat


image: s404

a respondendo. Bellum sane effugium. Debebat sententiam de iustificatione Ecclesiae a me propositam probabiliter refutare, et crudum dogma solidius confirmare, sed quando utrunque praestare formidat, et gregales operam eius tanta in re praestolantur, conuertit se ad suam calumniam adque Lindij sacra. Non ego abs te Luthere peto ut mecum agas aut loquaris, ut qui norim imperium et sublimitatem pontificiam tuam e Monachica humilitate. Atqui a te non petitur sed flagitatur undiquaque, ut Catholicismon Ecclesiae tuae, unam fidei necessitatem, et bonorum operum uel inanitatem uel in differentiam uindices. Si silentio respondes, periclitabitur secta. Quod si me releges ad Augustanam confessionem, non consistit. Miror autem, cur toties et tam impudenter ad Comitia illa prouocent, quasi nos Acta fugiant. Supersunt epistolae eorum non impressae typis, quae aliquando euolabunt in testimonium illis, ut palam fiant solidamenta gloriosiss. Suffenorum. Hypocritae conuitium uulgare est apud istos suae doctrinae figulos. Hypocrisis est, quicquid non Lutheranum est: ut ne prisci quidem Ecclesiae patriarchae ab hac aspergine tuti futuri sint, si reuersi [gap: Greek word(s)] nouae Theologiae impugnent. Contra, spiritus est, quicquid isti designant. Cognoscent de caussa tota posteri, quibus oculi erunt, orbi nimirum luce reddita. Ego nunc


image: s405

de hoc frustra moneam, quando omnes declinauerunt, et quicquid uni tantum fraterculo arridet, praedefinito loquuntur. Inuidiam et maleuolentiam me am uel in se uel in asseclis nunquam expertus est, iudex ille et damnator. Ego contra istius gregis inuidiam maleuolentiamque iam diu sustineo. Inuident mihi misere, quod a CHRISTO seruus accepi, ut inuidiosum magis quam inuidum possis dicere. Neque tamen non agnosco, me affectu malo non esse uacuum. Certe in secta ista uix reperias, cui inuidere aliquis possit. Omnia uero ita propemodum habent sese, ut indolere illi magis quam inuidere conueniat. Nam cur ijs inuideam, quos errare, mihi persuasum est: Nec ulli horum male uolo, quibus suam mentem precor. Signa suae erga me maleuo lentiae et tyrannidis multa illi et satis comperta dederunt. Si fauor est, si beneuolentia, cuiusmodi illi hac in ciuitate in me exercent, nimium uellem me liora. Oculis suis occidi me uotum est, quando mani bus non licet, et maximopere animis ringuntur, quod hac hora solem in uiuis intueor. Sed haec concoquam. Ait me sibi notum intus et in cute. Hoc si uerum esset, me, quod scio, non damnaret. Intus et in cute CHRISTI seruatoris et magistri mei amator, Ecclesiae Catholicae bonum quaero. Tale ex abun dantia cordis quotidie declaro. Id si in me non animaduertit Lutherus, non dum illi notus sum. Quod si conscius est


image: s406

uitae meae, quam in Saxonia sexennium degi, sciat plu res ibi et me quoque mihi eius esse conscium, adeo, ut ab auditione mala non timeam. Nomen meum reticet ceu nefastum, quemadmodum templi Ephesij incensoris et stupratoris Lucretiae olim. Alibi uocat scurram, sicuti praeter caeteros, Regem Angliae. Lutheranus adhuc, eram illi uenerabilis. Alibi criminatur os mendax, sed ipsum necessario facit: neque enim allaturum erat pseudeuangelio utilitatem ullam, si me os uerax dixisset. Quanquam me in nullo mendacio deprehendit, et uerax non est, ni me mendacij conuincat uel minimi. Hactenus peccatorem modo me fecit, quicquid alij, impium nondum. Contemnit ingenium, conuitiatur moribus, Quare non est, ut hic multus immorer. Nunc ab Amsdorffio audiam furta mea. Omnia sua, inquit ille, furatus est ex Erasmo. Quid ais syncere, bone, pie uir? forsan is tibi uidere qui ab insimulatione mendacij immunis sis, ut estis fumi uenditores, in oculis uestris meri dij. Prodierunt hoc anno, sic CHRISTO curante, libri humilitatis meae septem. Hos tune compilatos ex Erasmo dicis? Ostende pagellam Erasmi, quae ad plenum do ceat, qualia ego tracto. Imo affer uersum unum, quem ego inde meis inseruerim. Hoc ni feceris, Cretensem te dixero, Nam me furatum esse ex Erasmo scribis, non imitatum Erasmum. Longe uero diuersum esse


image: s407

furari et imitari uel pueri norunt. Apostolicus Clemens e concionibus apostoli Petri ad uerbum totas paginas in epistolas suas transmouet, quemadmodum Beda presb. et Prosper ex D. Augustino, et e Chry sostomo Theophylactus, nec tamen illorum ullus audiuit fur. Cuiusmodi ego si fecissem, nihil mirarer con uitium. Maro fur Homeri, Hesiodi, Theocriti, a Maftige uocitabatur, Num fuerit, do ctorum esto iudici um. Ipse certe Mastiga suum salsissimo responso retudit: Sis tu quoque, in quiens, talis fur. Quoties uero furatus, siue, ut mollius dicam, mutuatus est e ueteribus aliena Lutherus? Et fecit hoc dissimulanter, pressis nominibus, Batylum quippe Vergilij furem recta sequutus. Quis hunc omnium furem alienae inuentionis inclamare audet? Sed haec, quum possim sine re praehensione traducere, iam missa facio. Erasmi lectorem sicut Hier onymi quoque aut Cypriani me esse neutiquam dissimularim: imitatorem uero, alij iudicarint. Illud fateri ingenue potero, mihi nunquam studio fuisse, ut huius aut ullius, seu neotericos seu paleotericos aeque numeres, peculiari imitatione stylum exprimerem. Opiniones orthodoxas et institutiones bonas tam in hoc quam in caeteris Ecclesiae magistris sobrie assector. Quod si phrasim magni uiri nugae meae alicubi, quantumuis tenuiter nec digne satis redolent, lectionis assuetudini magis quam imitationis industriae


image: s408

tribui uelim. Qua in re uelim Longolianorum Tullij filio rum ronchos nihil moror. Verum Amsdorffi donabo interim, te non mentiri, Furor ex Erasmo, diuitis heri cuiusdam penu sentio. E quo obsecro tu tua furaris: Nolo dicere, quando alij dixerunt. Qui sunt illi elegantes, qui gibbum Platonis et Aristotelis balbutiem dedita opera exprimunt? O imita tores eximie seruum pecus. Quis nescit uos imitatores, taceo fures, non Pauli, non Ioannis, non Hilarij, non Erasmi, sed Lutheri? Et unius, contra Fabij praeceptum? Atque utinam uobis, omisso aliquantisper patre illo uestro, alios legere et imitari libeat, non tam uestri quam communis salutis caussa. Do fidem uobis, Prophetas, Apostolos et Scriptores ecclesiae nostrae reliquos sine stomacho furta uestra, nedum imitatio nem passuros. Amabimini CHRISTO ipsi tales fures et pro suspendio coelestem aulam reportabitis. Nobis colemini propterea, tantummodo citra pudorem confitemini profectum candidae imitationis. Si frustra iterum moneo, fatebere Amsdorffi, me monuisse. De Erasmo tam miseris modis lapidato, non est quod ad te Hanere in praesentia scribam. Vnum illud dolet, uirum mei nominis importunitate lacerari debere. Sed hoc rursum leuationi mihi est, in Luthero atrum odium diu isthuc parturijsse, quod iam undiquaque uenans occasionem infeliciter peperit.


image: s409

Vrit hominem gloria Roterodamici nominis, et exco quit amplitudo Polyhistoris. Hoc qui non odoratur, is nullas nares habet. Sentit Erasmum releuare depressum caput. Sentit se suamque factionem paulatim eijci. Hinc illae lachrumae sunt, Socerum depellere re gno, decretum est genero, partiri non potes orbem, solus habere potes. Dicas Lucanum acu rem tetigisse, quamuis neutrum cognorit. Expectamus Erasmi senis quidem, sed tamen non edentuli nec lippientis Apologeticon. Non indiget mea defensione, quem uel nihil respondentem satis defendit aduersus irrogatas blasphemias, partim uictrix ac augusta ueritas, partim inuidia aduersarij blasphematrix. Nihil in ui rum expuit ructans archeuangelista, quod non confutabile ualde sit, cuiusue non bona pars in expuentem recidat. Promeruit Erasmus ut eum honorem scilicet ipsi habeat Vuittemberga. Eandem fere gratitu dinem retulit Socrates ab Atheniensibus. Hoc profecto est bene merito bouem cum Pyrrhia non immolasse, sed bene meritum interfecisse. Hostibus tela porrexit uere bonus uir, quibus conficiatur. Scripsi longius quam putarem, dum te incito ad stadium et me arrepta ansa strictim purgo. Saluta in domino Christophorum Fuerer et Albertum Ledser amicos. Vale. Confortare et esto robustus. Pone faciem tuam ut silicem. Vale iterum et tertio. Eislebij in Vig. Palm.



image: s410

P. I. H. S. P.

REVERENDE PATER, SENTENTIAM TVam una cum literis accepi. De sententia in praesentiarum nihil pronuncio, nisi quod isthaec non solus, nec primus sentias. Quae ego hac in caussa disserere queam, cupis tu quidem certior reddi, sed ut queo tanta de re multa, nec fortasse inutilia dicere, ita non uacat mihi per grauiores occupationes, quae habeo literis mandare. Epistola tua sanior non paulo est, et prae se fert ea animum tuum ita esse constitutum, ut si sit libera cuique sententia, Christianius de proposita quaestione iudicare et loqui possis. Ais enim tibi probari Paphnutij consilium prae neotericis. Ais te nescire quid pronuncies de Gregorio sept. moris quippe huius ecclesiastici abrogatore. Nosti plura absque dubio quae ex antiquitate proferre possis, si uelis esse liberior, et in consilium adhibere, horum temporum necessitatem, et ter quaterque pudendi coelibatus plus mille et ea grauiss. incommoda. Nec, si uoluisses, sacrae literae te deserebant, quibus nullus sol illustrior est. Scio multos pigere, non dicam pudere, praeproperi certaminis in ista quaestione, ijs si in consilio fuisset maior DEI quam hominum metus, multa a suis scriptis recidissent. Haec hactenus. Eram plura scripturus ad te uirum bonum et mei (quis uero ego sum?) sedulo studio sum, ni eodem


image: s411

die plures epistolae scribendae essent, et eae ad uiros celeberr. Vale, me ama. Islebij. Sexto Nouembris. Anno M. D. XXXIIII.

I. VV. S. P.

MIRVM NI cupias ad te mea carmina mitti,
Qnn colis studium tu quoque Apollineum.
Quod colis, arridet, sed ego non carmina possum
Scribere, quae doctis perplaceant oculis.
Non mihi cum Musis unquam res ulla secundis:
Nec fuit ingenio dexter Apollo meo.
Non mihi Castalij libata est guttula fontis:
Parnasi rupes nescio Phoebe tui:
Non lyra Flacce tua est usquam mihi uisa: nec unquam
Vsus sum docto Tytere te socio:
Sed praegustaui summis utcunque labellis,
Dux elegn clarus quae bene Naso canit.
Semper enim placuit lugens Eleg [gap: Greek word(s)] a moesto.
Talibus in numeris ludere saepe iuuat:
Aut nugor potius quam ludo, si tamen ulla
Temnitur in paruis uenula pauperior.
Quo dcunque est, olim didici doctore poeta:
Illius Aonio pectora fonte fluunt.
Viuit adhuc etenim, potuit quem mergere Rhenus,
Sed delere nequit. Nam bona fama uiget.
Hessus erat nomen, noto qui splendor ab Hesso


image: s412

Alter erat gentis maximus Hessiacae:
Is monstrauit iter, facili ratione reperta,
Difficiles possim, qua cito nosse modos.
Mox numeris coepi nudum connectere certis
Sermonem inque suos cogere uerba pedes.
Ergo humiles si tu cupias nunc uisere uersus,
Hanc chartam a nobis accipe chare puer.
Illi si studio quantum par erat tribuissem
Temporis, haec essent carmina digna legi.
Sed, nosti, rapuit totum me maxima cura,
Et nostrae semper Religionis amor.
Amplecti CHRISTVS pro Musis debuit unus,
Proque helicone Zyon mons adeundus erat.
Praeterea rerum discrimina multa retar dant:
Atque meis illuc casibus hucque feror,
Vt bene tornatos nequeam tibi pangere solers
Versiculos, quales tu cupis esse meos.
Sum sacer excelso, uetulae non Mysta Thaliae:
Iure meas partes uendicat ille sibi.
Vellicat hic aurem dicens: Meus es, mihi serui,
Nil tibi cum Musis, Linque prophana sacer.

Sed eapropter ne existima Ioannes, poeticam Christianos dedecere. Quod ut censeam, non adeo insanio. Ecclesia ab initio sui semper habuit uiros ampliss. ingenijs, qui cum Theologia copulauerunt scientiam eius philosophiae partis, quae Poesin, Rhetoricen atque


image: s413

Dialecticen complectitur. Et diuus Basil. ad Nepo. suum non tam eleganter, quam copiose asseuerat istud stu diorum genus CHRISTI professores haud quaquam dedecere. Vt de epistola Hieronymi ad Orato. quendam Rom. taceam, in qua inuidis criminatoribus os obturat, qui uo ciferabantur non decere ecclesiasticos, ut sacris gentilium literas admiscerent. Ibi profert nobis aposto. Paulum, in cuius sacris literis locum etiam habet Epimenides, Aratus et Menander. Profert Apostolicos uiros, nostrae religionis fortissimos defensores contra philo sophiam. Profert Tertullianum, Lactan. Cypria. inter Latinos: Graecorum ma gna est multitudo: qui omnes optimi Theologi, et sanctiss. uiri, nihil non e media oratorum atque poetarum schola, pro assertione ueritatis desumpserunt. Vnus Tertulliani Apologeticus omnem fere saeculi disciplinam obtinet. Sed de Rhetorica et Dialectica con trouersia nulla est. Poeticam modo artem a Christianis arcendam esse putant Barbari, nulla de caussa nisi forte quod ea arte poetae gentiles ad describendos amores et sermones obscoenos adque fingendas fabu las abusi sunt. Ad haec, quod eius usus fuit in Theatris, quodque ad uoluptatem aurium adhibita sit, uelut in Comoedijs et Tragoedijs, item ad inuerecundas saltationes ut Choriambi, et ad maledicendum ut Iambi, cumque his Satyrarum morsus. Poesis naturae


image: s414

donum excellens (quod uero naturae, an non DEI est, a quo totum Ens?) seruiuit paganis ad immunditiam: seruiat eadem Christianis ad munditiam. Pagani hanc scribendi formam retulerunt ad Idololatriam suam: Christiani ad Theolatriam. Illi cecinerunt Heroico cothurno arma mundanae militiae: nostri canant ecclesiasticam militiam. Illi pulcherrimis poematis celebrarunt laudes uirorum illustrium: nostri ijsdem, si quidem illis est facultas, praedicent laudes DEI et di uorum Ecclesiae, uirorum quippe adeo illustrium, ut ad hos collati ethnici mera caligo sint. Ad eum modum poterimus spolio prophanissimae Aegypti in Euangelicum usum uertere, et captam e gentibus mu lierculam, nobis adamatam, proselytam facere. Tale pnter alios ex nostris fecit Hildephonsus episcopus, Damasus pontifex, Ausonius Burdegalensis, Proba mulier, Prosper Reginensis, Paulinus, Sedulius, Pru dentius, Nonnus, Iuuencus, Sidonius episcopus, The odulus presbyter, Arator, Zmaragdus, Beda et c. Quos si quis imitetur, non uideo cur culpandus sit. Ecclesiae poetae casta modo ludant, et quicquid saeuerioris argumenti meditantur, ad Christianae philosophiae ornamentum referant. Nostra religio omnino digna est, ut hac quoque arte tam apud exteros, quam inter nos ornetur. Magis adficit et habet nescio quid augustius speciosiusque, et longius durat


image: s415

quod carmine, quam quod oratione libera describit. Inquies: Tu uero cur fingis te uellicari, ne cum Musis commertium habeas, si a Christiana cultura alienum non est, poetari? Admodum. Non debeo animum ita appellere ad id studij, ut eo totus sim, utque inde laudem poetae uener. Nam totum sibi Theolo gia uendicat, cui iuuandae in sacro lauacro renatus sum, et cuius laus non ex hominibus, sed ex DEO est. Caeterum sicut Christiani abhorrere debemus ab istis uocabulis: dij, numina, superi, per Iouem, me Hercle, Pol etc. et tamen piaculum non est, si sobrie legerimus de istis portentis apud disertos authores, modo spectemus ad scopum nostrum, qui est CHRISTVS, et impias descriptiones ad pietatem reflectamus: Ita possumus procul ablegare figmenta Musarum, Camoenarum, Heliconis, Cytheronis, Caballini, nec minus tamen uersus scribere, uel animi gratia, uel propter eos, qui nos uersu lacessunt. Et quum norimus nos a Minerua et Cynthio illo nihil doceri, impij simus atque etiam ridiculi, si istorum nomina serio uspiam usurpemus. Loquor de Christianis. At tales esse multi non curant, malentes esse quod sunt, nempe Ethnici ingenio, studijs, moribus.

Nil mihi cum Musis, nec enim stultissima credo
Numina Pieridon. Enthea tota nego.
Nil flatum curo, ridetur et Impetus ille:


image: s416

Verba tamen metris necto soluta suis:
Non rerum scriptor, sed qui priuata sodali
Acta queam calamo tradere nostra leui.
Principio laetor te corpore uiuere firmum:
Vt ualeas opto mente precorque Nepos.
Maxima tu nobis peperisti gaudia amicis,
Ingenuas cupidus quod modo quaeris opes.
Ostendit mihi crede bonam spem litera de te,
Quae nunc ad promptas uenit amica manus.
Perge uia, quam carpsisti, uirtute sequente,
Polliceor patriae te fore praesidium.
Si quaeras quid agam, Valeo bene, Caetera nosti.
Viuitur in magno quippe labore diu.
Hostes mitescunt nihil in feritate sua. sed
Increscit crebris auctibus hocce malum.
Vnus in hac hominum turba: miserabile uisu:
Quot maledicentum millia sustineo?
Vsque adeo uideas hos insanire feroces,
Hunc ut me dubites uiuere posse diem.
Sic Cyclops, sic ipse Phyax, sic dira Medusa,
Mortales suerunt in miseros furere.
Nil ego commerui, uiuo sine crimine: possit
Vt de me nemo, quod scio, iure queri.
Diuini uerbi sector pia dogmata constans:
Stat mea de CHRISTO sana tenaxque fides.
Foedatae sponsae maculas tristissimus odi:


image: s417

Heu quibus est uitijs contaminata domus.
Illius absumor caussa cruciatibus imis,
Non alius certe me dolor ullus habet.
Talis ab haeretico damnor grege pessimus unus,
Sicque meam CHRISTI cum cruce porto crucem.
Tuque uale felix nobis charissime fili:
Sit tibi cum primis, cura salutis. habes.

B. VV. S. P.

CHARISS. BERNARDE. FRAVDANTVR eae nundinae mercimonia chartacea quidem illa, et in speciem uili, sed tamen nemini bo norum hominum fortassis futura inutili. Ita enim meam in eo opusculo purgaui existimationem, ut aeque rem catholicam iuuisse aliqua ex parte me, et huius hostes optimo iure esse ultum, eruditissimi quique iudicaturi sint. Hostes nunc uero illi de silentio intempestiuo gaudebunt, atque adeo de ignauia nostra triumphabunt, quom pensum tamen nostrum exolue rimus qualescumque, sed emergere hoc in hominum lu cem, quo minus quiuerit, per me, fortassis nec per ope ram uestram stetit. Ego talibus curis conficior. Nam isti ingenij foetus labore mihi non usqueadeo mediocri constiterunt. Parentem tuum, uirum mihi uel ob dignitatis suae insignia colendum, qnn tot eum oc cupant domestica negocia, nolui iam literis meis interturbare.


image: s418

De eius singulari in me beneuolentia nihil dubito. Vale, disciplinam ama. Islebij. Duodecimo Nouembris. Anno M. D. XXXIIII.

D. C. C. S. P.

SCRIBITVR AD ME, TE CATHEDRAM deserere uelle. Quo nuncio non possum di cere, quam fuerim perculsus. Oro itaque te, per sa cra omnia, ne tamen facinus committas, ne usqueadeo pecces in DEVM et proximum tuum, ne tam graui pondere animam tuam subruas. Quid enim mali fecit tibi Ecclesia, ut illi subtrahas Verbum? Ais: homi nes quidem a Clero aque Canone cognominati sua impoenitentia, sua inordinatione, sua tortuositate me facere officium non sinunt. Ergone ualedicturus eras toti coetui, in quo multi boni sunt? Nolentibus non concionaris, sed uolentibus. Nolentes audire et obe dire trade DEO uindici, et tuam animam libera. Haec uti monerem, me solicitudo Ecclesiae communis, et meus erga te amor suasit. Quod Christiane feceris, si boni ac aequi consulueris. Vale. Me certantem in certamine haudquaquam uulgari, precatione tua indesinenter adiuua. Islebij, uigesimo quarto Ianuarij.

Anno M. D. XXXV.

D. C. R. S. P.



image: s419

PROXIMA EPISTOLA, ANIMI TVI sensa, imo etiam aegritudines omneis in sinum meum familiarissime effudisti. De his me Harpocratem, non obliuiosum, sed mutum fore, nil est, quod dubites. Commouit me certe in commi serationem tui, honorandi quippe senis, tamiusta quere la. At mederi consilijs sorti tuo indignae nomine qui possum? Rogas me semel et iterum, Audin inquiens, Georgi quae dico? Audio mi amice, et quidem ita, ut nemo liquidius. Adeoque plus intelligo, quam audio, nec miror magnopere tuam istam Tragicam ecphonesim. O tempora, o mores: quodque Satyrico uersu tam impotenter abuteris: Vltra Sauromatas etc. Sed tamen iu beo aequiore animo ut sortem feras, culpandam licet, donec aliquando contingat eam commutari alia, quae tuam et deceat Professionem, et senili dignitati con gruat. Vtcunque habet, adhortor ut soleo ad calamum. Quem legisti, in hoc sequere Iuuenalem, et apud temetipsum indignanter ructato: Semper ego lector tantum, nunquam ne reponam? Scribe et repone, forsan olim erit tempus optatum, quo in utilitatem nostro rum hominum scriptum publicetur. Non periturum est in tenebris omnino, quidquid Theologus tantus in tuo conclaui lucubrabis. Memento te Theologum esse, non equitem, neque Choraulem. Rex Angliae in Lutherum transformatus est. Sequuntur eum multae


image: s420

regiones, propter grauissimum iugum papismi. Hoc est, commutant charybdi Scyllam. Nisi erit Synodus, aliae quoque regiones accedent in opinionem persuasionis huius. De seducta Pomerania in eandem haere sim forte nosti. Aiunt comitem Dessauicum illuc quoque inclinari. Lunburgum una cum Meckelburgo in eadem pithanologia radices altum agit. Prussia et con terminis Liuonia in eodem ceno haerere gaudet. Vae somno speculatorum nostrorum, curant illi interim sua, imo non sua, id est, uere Ecclesiastica, sed plane et ualde mundana. Vale Islebij. Dorotheae. Anno M. D. XXXV.

D. I. C. S. P.

NON EST DVBIVM, QVIN GVALTHE rus noster tibi legendas literas dederit, in quibus apud illum non sine stomacho de amissa epistola, quum primum fuisset aedita, questus sum. Ea narratione, opinor, tibi satis fieri poterat. Neque tamen non grauiss. iniuriam inique tulisse putandus es. Caeterum priuatim purgasse me casum fortassis sufficiebat apud nonnullos, sed uolui ego eam rem publicitus agere, partim quia isti negocio par eram, partim quia ita decuit me, atque adeo opor tuit istud minime negligere. Interim uero quidam pur gationi isti obtrectarunt, quum fauere debuissent, si cuperent reflorescere rectum ac uerum. Sed quaecumque


image: s421

fuit mora, excuditur iam libellus, tuae forsan opinioni plus commodaturus, quam meae. Io. Haneri exilium ob Euangelium ueteris ecclesiae susceptum, eo moderatius fero, quo magis scio, illum bonum esse uirum. Quod is a me petit p literas, lubens faciam. Tuae erit pi etatis curare, uir optime, ut talem ecclesiastam Lipsia nanciscatur, ceu unguem in ulcere uicini haeresiarchae. Verum cur ego Re. episcopi Vvurceburg. precib. non acquieui, plures caussae sunt. Scripsi harum aliquot Iodoco Hesso, cui erat istud demandatum negocium. Consilium tuum in hoc, mihi magnopere arri det. Vbicunque locorum ero, sine cruce non ero. Quare hanc in hoc pristino portare decretum est, usque dum uolet bonus DEVS. Scriberem plura, sed prae do lore capitis non possum. Vale, pro me ora. Islebij. Dorotheae. Anno M. D. XXXV.

M. I. H. S. P.

SIMVL ATQVE TVAE MIHI LITERAE redditae sunt, gestij ad parandam responsi onem. Ita enim tu tumultuaris, non aliter ac si iamiam in Caluaria de cruce penderes. Patere pa tere, frater: Haec est uictoria nostra, quae diabolum et angelos eius latet. Non es seruus maior domino tuo. Scriptum est: Eijcient nomen uestrum tanquam malum. Sed pro summo gaudio nos eas procellas, hos turbines,


image: s422

haec tentamenta ducimus. Profligauit te N. ciuitas regis magni Hierosolyma te excipiet. Expulit pa tria terrestris, patria coelestis expulsum colliget. Tu modo caue, ne malis cedas, at uero contra audentior ito. Audi eloquium domini apud Prophetam: Numquid tota die arabit arans ut serat. Proscindet et sariet hu mum suam? Nonne quum adaequauerit faciem eius, seret gith et ciminum sparget? Id est, Piorum afflictio breuis erit. Consolare in uerbis istis. Caussam exilij non satis omnem intelligo. Scio te pati, ut Christianum, ideo a te consulor, sed aueo cognoscere, num alia plura contra te schismatici habeant, quam tu commemoras. Vix enim credam, istos usqueadeo in rabi em actos fuisse propter unicam aeditiunculam. Nam quid obsecro probabilis caussae inest in ista accusatione? Nisi forte longe alij sunt proceres urbis illius, quam uel fert fama, uel de ipsis opinio. Si stat eijciendos esse orthodoxos, fortasse plures illinc eijciendi erant. Vide uero ne hoc malum tuo capiti assuant theologi Albani. Diuinas quos sentiam. Illi certe non ferunt quoscunque dissentientes, nisi eijciendi non sit potestas. Experiris tu nunc quoque tyrannidem Euangelicam, quam ego pridem expertus sum. Sed uirtus in infirmitate perficitur. Palus iste super carnem tuam positus docebit te multam scientiam. Nunc eris magister Theo logiae, cuius ante crucem eras candidatus duntaxat.


image: s423

Habe respectum remunerationis, et noli deficere. Est haec tibi pressura non ad mortem. Virga modo est aman tis patris, cui libenter spiritu seruis. Quod abs me eti am atque etiam flagitas, non potui non praestare. Cur enim dubitem tanto ac tali fratri opem ferre? Videbis in ista excusatione tui, quo animi candore meipsum pro redemptione tui periculis obijciam: Ego omnem culpam a te propulso, et in me transfero, ut meo beneficio amicum iuuem: Vtque meo damno resarciam factum, quod tu saepe uocas imprudentiam, Ego ue ro prudentiam interpretor, et pietatis tuae igniculum. Num mulieres sumus? Num putamus mundum DEO maiorem esse? Heu oligopistian et puerilem timiditatem. Qui epistolam non audet aedere exiguam, in commoda publica, quomodo is aedet uolumen coercendae sectae necessarium? Bono ac aequo animo sis. Tibi nunc non necessitate, sed uoluntate seruio. Deprehendes hoc officio, quod te sicut meipsum diligam, non uerbo ac lingua, sed opere et ueritate. Mi homo, suffer tentationem, memor uestigiorum domini et sanctorum eius: me agonizantem, et in periculis inque falsis fratribus agentem precibus tuis apud patrem mi sericordiae adiuua. Vale in CHRISTO, cuius te paracletus et consoletur contra aduersa, et ad laborespios cohortetur. Islebij. Cinerum. An. M. D. XXXV.

I. H. S. P.



image: s424

INTERROGAS AMICE FRATER, NVM Lutheri libros iudicem legendos esse, nec ne. Quod ipsum si tentandi fratris adeoque illaqueandi gratia rogas, nulla te responsione dignum iudico. Neque enim impie tacet, qui ad quaesita subdo la tacet. Sed iubet charitas abesse suspicionem, et perrumpit sine metu bona conscientia. Quid hominis sit Lutherus, et quod eius sit molimen, si tu adhuc nescis, haud equidem suasero, istius uti legas libros. Nam plerique ostendunt ouillam uestem, posthaec prodit lupus. Si uero illum nosti, demiror, quamobrem malueris quaerere de legendis libris, quam a uisis etiam procul fugere. Legi possunt, sed prudenti, atque ei ho mini, cuius praemunitum est pectus doctrinae sanioris plena certitudine. Insidiatur suauiloquentia simpliciorib. animis, rapit grandistrepens stylus, et propellit eo Ecclesiae ruina saepe etiam bonos. Si quid scripsit ille pij, mallem tale apud ueteres Ecclesiae theolo gos legere, quam in libris mellito ueneno tinctis. Aliud est, si quis inquirendi studio legat, aliud si discendi. Le gere ego sine periculo possum non Lutheri modo, uerumetiam disputationes Manichaeorum et Arianorum apud August. nostrum: Sed cuiuis ut legat istiusmodi, non temere consuluero. Hamum inijciunt multa, quae dicuntur probabilia, et crebra CHRISTI nominatio speciem pietatis habet, at haeresis suspitionem


image: s425

parit. Photinus, Cypriano teste, enarrauit Sym bolum Apostolorum satis quidem docte, sed quia sim pliciter dicta ad argumentum sui dogmatis trahebat, deuitandus erat huius liber, ne omnia probans, et quod bonum est seligere uolens lector, quod malum est imprudens glutiret. Diuus August. quidem librum Ticonij Donatistae a studiosis legendum esse existimat. Nam eum plurimum adiuuare ad scripturas intel ligendas, his enim uerbis utitur, Sed idem mox praemonendos putat studiosos, ne incauti inter legendum decipiantur. Sic enim ait: Caute sane legendus est, non solum propter quaedam, in quibus ut homo errauit, sed maxime propter illa, quae sicut Donatista haereti cus loquitur. Qui legendi desyderio tenetur, ei ego or thodoxos patres esse legendos iudico, si sit animus, praeter sacras literas, hominum etiam commentarios cognoscere. Habes meum iudicium, nullo malo affe ctu corruptum, cuius haec, si uis, summa esto: Lege seu potius degusta omnia, sed sapientissimus. Vale. Islebij. Trigesimo Aprilis. An. M. D. XXXV.

D. I. C. S. P.

CONDONES MIHI VIR OPT. QVOD serius respondeo. Heri primum extricaui me ex negocio aliquo, unde non parum utilitatis ad lectores Catholicos reditum iri spero. Cupio


image: s426

prodesse hominibus, dum haec fugacissima uita manet. Qui uero illi, et quales sint labores, ab aeditione cognosces. Sed epistolae tuae respondeam. Equidem bene sentio de inuocatione diuorum, sed quatenus ad intercedendum, non etiam ad opitulandum isthuc fiat: Nec credo te mi homo, aut quotquot sunt priscae Ecclesiae doctrinae studiosi sectatores, sentire aliter. Verba mea quae quidam arrodunt, sic habent: In pe riculis inuocare sanctos, inuentum est superstitiosorum. Vereor ne hoc cedat in opprobrium neglecti DEI etc. Qua periodo istos taxo, qui DEI immemo res, protinus clamant in naufragijs: S. Nicolae adiuua nos. Et in incendijs: Sancte Florentine adiuua nos. Et in puerperijs: S. Margareta adiuua nos, etc. Certe in Litanijs Ecclesiae tale non audit. Ita uero: Pater de coelis, miserere nobis, adiuua nos, libera nos, exaudi nos, propitius esto etc. Caeterum de sanctis nihil nisi hoc canitur: Orate pro nobis. Eam litaniam, Lutheranis ualde inuisam, ego quum sequor, cur isti superbi me calumniantur? Veneror et ipse di uos, canens eorum laudes, defendens eos contra sectam, optans ut pro me DEVM interpellant, cupiens ut cum illis in sinu Abrahae collaeter, satagens ut con formis illis fiam in imitatione fidei et conuersationis, admirans dona DEI et uim spiritus sancti, in illorum corporibus exertam etc. Quid faciam aliud? Ostendis Nazianzenum et August, quippe qui secus [reading uncertain: print faded] sentiant.


image: s427

Gaudeo, quod me admones. Laudo, quod [note of the transcriber: in the print the abbreviation: qm (usually: quam)] me uocas ad orthodoxos ueteres. Sed testis est libellus meus de intercessione diuorum, me Theologos illos antea consuluisse. Nazianzenus inuocat S. Athanasium et Cypri. ijsdem fere uerbis. Quae quidem uerba si quis eo trahat ut putet Nazianzenum diuos DEI loco superstitiose implorasse, is simul in DEVM grauiter, et in Nazianzenum peccet. Implorauit uero, non ut ipsi adiuuarent sua potentia, sed ut precibus impetrarent a DEO haec, quae Ecclesiae pascendae forent utilia. Tale te quoque mi uir sentire, nihil equidem dubito. In ciuitate Augustini (libro et cap. a te indicato) multa pariter ac uaria lego, sed nusquam inuenio eiusmodi, cuius ego contemptor irreligiosus ab uno atque altero homine iudicor. Augustinus asserit fidem resurrectionis et ascensionis in carne, cumque carne. Cui persua sioni necessaria erat miraculorum narratio, maxime apud paganos. Sed qualia narrat? Recensebo singula, ut liqueat nihil horum mecum pugnare. Caecus illuminatus est Mediolani apud corpora Protasij et Geruasij. Locus diuorum memoratur, operatio diuorum non item. Innocentius Carthaginensis sanatur domi suae, non pharmaco sed oratione tam sua, quam praesentium Fratrum. Innocentia item apud eandem Carthaginem efficacia baptismi. Eadem sacramenti efficacia curatus est mendicus ille podagricus. Eadem Curubitanus


image: s428

paralyticus hernosusque. Hesperij tribunitij domus oratione presbyteri in sacrificio corporis CHRISTI tranquillitati pristinae redditur. In loco orationum, ubi erat infossa terra sancta de Ierosolymis allata, orat paralyticus rusticanus, et sanus abscedit. In uilla Victoriana liberatur a malo daemonio adolescens, ad memoriam Martyrum, Christianis uespertinos hymnos cantantibus atque orantibus. Idem illaesae sanitati restituitur oratione corum, qui aderant, inter quos unus: Potens est DEVS, inquit, sanctorum orationibus qui fugauit daemonem, lumen ei reddere. Hipponensis uirgo oratione et lachrymis presbyteri sanat. Orat episcopus pro adolescente alio, et ilico caret daemone. Florentius orauit apud martyres ut uestiretur, et uestitus est. Mirum uero, si martyres seniculum illum uestiuerunt, et non potius cae lestis pater, fortasse supplicatione martyrum. Ad Tibilitanas aquas, praesenti corpore S. Stephani uisum recepit caeca mulier. Lucillus episcopus portat sanctas reliquias eiusdem protomartyris, et tactu sanatur eius fistula. Eucharius Chalamensis per memoriam eiusdem protomartyris calculi morbo liberat. Idem alio mor bo postea laborans ad mortem usque, opitulatione memorati martyris, tunica ipsius presbyteri super corpus suum missa, suscitatur. En hic opitulationem. Video. At cur isthuc additur? Ne uidelicet tanti miraculi


image: s429

gloria impositae tunicae tribueretur. Igitur opitula tioni martyris attribuitur? Nescio. Quod si attribuit [gap: Greek word(s)] attribuitur. Sin uere attribuitur. i. absque tropo, Stephanus CHRISTI cultor, CHRISTVS erit, et in posterum duos adorabimus Christos. Sed ipse miraculorum narrator August. sua uerba suo sensu nobis explicet. Lib. eodem cap. ix. negat Martyres operari miracula, sed tamen oratione impetrare. Quomodo ergo opitulantur, si non operantur? Hic adigimur uel nolentes, ut a diuis nihil nisi intercessiones supplicatorias expectemus. Pergam exempla persequi. Mar tialis ethnicus homo, orante suo genero ad memori am (id est in Basilica S. Stephani) et nescio quid florum inde de altari ad caput aegrotantis anima et cor pore apponente, Christianae fidei donum electum accipere meretur. Quo loco iterum submoneo, ut consyderetur, quid orarit gener ille, et apud quem orarit. Nam sic habet contextus: Et illic pro eo quantum posset oraret, ut DEVS illi (Martiali) daret mentem bonam, qua credere non differret in CHRISTVM. Prae terea per eundem martyra tres podagrici, et alij nonnulli sanantur. Hic quoque obstaret scopulus, ni aliun de affulgeret lux, qua obscuriora aut etiam minus con syderate dicta dilucidantur. Theologiae ueteris regula est, oportere secundum plura intelligi pauciora. Proprium uero haereseon est, pauca aduersus plurae


image: s430

defendere, et posteriora aduersus priora suscipere. In Auduro reuiuiscit puer mortuus ad memoriam S. Stephani. Item sanctimonialis quaedam. In Hippone orat Bassus pro aegrotante filia ad memoriam S. Stephani, et iam mortuam, uitae redditam uidet. Hirenaei fi lius, eiusdem martyris oleo perunctus a morte excitatur. Vtinam docear integre de oleo, de ueste, de flori bus illis: Adeo non obluctarer Christiano doctori, ut mihi etiam ipsi sim gratulaturus, si ueritatem discere contingat qualicunque modo. Vltimo non praetermit tam et illa: Eleusini infantulus mortuus, super memoriam martyrum positus, orante cum multis lachrymis patre, uitae restituitur. Talia miracula saepe uisa sunt Chalamae, ubi et ipsa est memoria. Praeterea Vzali, Petronia clariss. faemina, desperata medicis impetran te martyre, sanata est. Exempla cum Augustino finio. Paulo superius, ubi de datis libellis et in populo recitatis scribit, haec uerba loquitur: Fiunt ergo etiam nunc multa miracula, eodem DEO faciente, per quos uult, et quemadmodum uult etc. Porro laudatio uociferantis populi uisis miraculis, in DEVM translata semper est. Nam ita inquit Augustin. Quis ergo intuentium se tenuit a laudibus DEI? Mox infra appel lat miracula diuinae misericordiae facta. Capiti huic longiss. hunc imponit scopum: Quid erat in cordib. exultantium, nisi fides CHRISTI, pro quo Stephani


image: s431

sanguis effusus est? Rursum cap. ix. palam dicit: Pro ista fide mortui sunt, qui haec a domino impetrare possunt. Nihil profecto hactenus totis his capitibus occurrit, quod ego uspiam aut calamo negarim aut ore. Omnia penitiss. inspiciantur, et nemo de me sinistre suspicabitur. De te non dubito quin orthodoxe cum tanto uiro credas, quare satisfactum iam diu tibi est. Imo tribus uerbis satisfieri potuit, homini tibi quippe, cui haec pleraque pridem cognitiss. erant, et uir tantus Augustinus, ut nemo, familiaris. Morosis disceptatoribus nonnunque in loco et tempore pluribus est respondendum, ut ipsi rem primum intelligant, et po stea disputent. Reinherum comitem a Vuesterburg non audeo interturbare importunius. Fauores magnatum sustinere possum, sed ambire non possum pro mea uerecundia. Attnn si occasio daretur, obtemperarem consilio tuo. De Postilla (quam uocant) nihil certi promittere ulli possum. Hoygerus, princeps meus, ante sesquiannum fortuito sermone uellicauit mihi aurem de conficiendo Homiliario. Ego onus immensum coram detrectaui. Hyeme transacta suasit eo Gual therus noster, atque id non suo tantum nomine. Visum praeterea fuit Georgio duci Saxo. illustrissimo, non ita multo post Re. D. Episcopo Mersburgensi. Fortasse futurum est, ut audeam facinus egregium, si per infirmam, et uigilijs quamlibet exiguis detritam ualetudinem


image: s432

liceat. Vbi Eckerlingo nugoni responde ro, primum in manus sumam translationem Vuittenbergensem. Hanc obeliscis ita notabo, ut uitari a plu ribus, si minus ab ommibus, debeat. Cuiusmodi labor aliquot menses sibi uendicat. Totum Maium una cum dimidio Iunij proximi iam tum impendi ad id operis. Nondum tamen, quae obiter notaui inter conferendum, digessi. Decreui enim prius conferre atque censere, quam scribam. Nuper contigit mihi Concordantia hebraica, Venetijs a Daniele illo Bambergico typographorum omnium maximo excusa, qui codex mi re proderit huic instituto. Iam quod rogas, libentiss. meminero sororij tui Lipsiaci bibliopolae. Gaudeo esse, quorum subsidio res nostrae procurent. Vtinam uel illius bibliopolae opera, lucubrationes meae et facili us et emendatius aederentur. Doleo tot mendis referta esse omnia, quae ego accurate scripsi hac manu. Gualtheri moeror, praeter modum me moerere fecit. Condolui illi, tanquam patri meo. Scripsi ad eum paracleticam. Vtinam desuper accipiat consolationem ipse, et uidua filia. Vale in domino IESV. Islebij. Lauren tij. Anno. M. D. XXXV.

P. I. H. S. P.

SCRIBENDO FERIARIS, AMARE PER gis, nisi totum Hessum penitius non noui. Erat uero non incongruum, ut quem ames,


image: s433

literis quoque uiuidis solere in hac tristitia, et in certamine non usqueadeo contemnendo confirmes, sed amori nihil praescripsero. Caeteros amicos confido, ut sunt uiri fidi, pristinum animum erga me haudquaquam immutasse. Non possum scribere, quanti illi mihi fiant. Constantia Catholicos arguit. Nisi me ego senti rem bona ire uia, iam olim succubuissem aemulorum meorum insultibus. Spe instaurandi Christianismi uiuo, quae si eripiatur, mors dulcissima futura sit, mihi nimirum et alijs, quotquot in amaritudine ducunt dies suos. Turca hac aestate colliditur foris. Satan do mi triumphat. Mundus edomatur. Ecclesia interim ab eo infestatur Tyranno, qui nullis armis, nec Hispanico milite funditur. Gratulamur uictori Carolo, sed magis gratulabimur eidem, si huius opera CHRISTVS Opt. Max. domum suam et hanc unam, a uitiosis do ctrinis moribusque repurgauerit, Et eandem aduersus haereses communierit. Vale. Islebij, uigesimo Augusti. Anno M. D. XXXV.

R. E. S. L. D. D. S. P.

QVI R. T. D. PETITIONEM, REVERENdiss. atque clarissime praesul, ad me sermone detulit, nuncius non acceptissimus esse non potuit, si quidem uir tantus eo sese deijcit, ut hominem indignum ad colloquium euocare non dedignetur.


image: s434

Non soleo ambire magnopere Herum amicitias, multo minus ullo pacto extorquere fauores, quos tamen nequaquam inuideo ijs, quibus fors obtigerunt. Non calcauit hic pes hactenus principum aulas, non triuit domos Regum, ut sum homo non priuatus modo, uerumetiam rerum humilimarum sectator in domino. Ab amicis meis uero exulare, hominum turbam fugere, abesse procul a magnatibus, strepitus ullos non audire, non uidere saeculi pompas, non interesse populi mundani magis quam Christiani laetitijs, forum non adire, no extimescere gladium iudicis, non uereri accusatorum ora, atque adeo ipsam ignorare ciuitatem in qua duriter milito, sed in angulo hoc meo delitescere, hanc mensulam codicibus operire, cum mutis prae ceptoribus exerceri, stylo papyraceos arare sulcos, inter lucubrandum anhelare, continuando deficere, respuente nimirum iniustum onus et capite et latere, praeterea frequentare templum uacuum, sannis senum tribulari, ludibrijs puerorum obrui, infimorum homuncionum odijs conspui soleo. Quod quidem non eo R. T. D. commemorarim, ut hinc quisquam (noui. n. quo rundam mirifice improbam mentem) Vuicelium ceu Timonem illum Misanthropum esse iudicet, aut eum quaerere alijs uti displiceat, qui placere multis possit, sed partim ut R. T. D. de statu rerum mearum hoc modo reddatur certior, partim ut excusabilior


image: s435

ipse forem, si memet accommodare mori aulico non queam, Diogeni quippe quam Antistheni similior. Simplicitati consecratum ingenium moresque mei ij sunt, ut eiusmodi ab aemulis forsan, non simplicitas, sed insolentia putari possit, nisi res ipsa inuitos eos ad recti us iudicandum palam adigeret. Caeterum haud mihi mediocri gaudio est, quod R. T. D. apud plerosque ita be ne audiat. Est nimirum istud uetus optimorum prin cipum exemplum, ciues comitate ac liberalitate sibi deuincire potius, quam saeuitia cogere, fastu praemere, po stulatione extenuare. Bonus dux praeligit diligi a su is, quam metui, et hoc studet uigilantius, ut laudatione apud omnes ubique mortales ornetur, quam ut foedatur uituperatione. Et si tale non faceret dux prophanus, honestissimum tamen id et illustrissimum sit, in praesule Ecclesiae. Declarat uero haudquaquam obscure haec mei ad R. T. D. euocatio, quam et Christianae pietatis studiosa eadem sit, non tantum reipublicae istius. Tametsi mihi huius studij nonnullum argumentum aliunde eti am fuerat compertum. Beatas ciuitates ter et amplius, quibus ut habeant rectores huiuscemodi, diuinitus contigit. At cuiuscemodi tandem? Qui praestent patres in Republ. et pastores in Ecclesia, ita utrumque, ut et suis satisfiat conscientijs, et officio. Infans ego ac indisertus quidem sum, sed tamen polliceri operam meam ausim, et talem locare laudandis talibus episcopis,


image: s436

quantumlibet hactenus uitaui istud debuccinandi genus, ne uidelicet adulari ei, quem laudare decreuissem, uiderer, maxime aetate ista inuidiss. Veniam itaque accersitus (dum modo tuto liceat prae malis hominib. utcunque huic capiti infestis) ad Christianum pnsulem, et suae patrem patriae, auditurus R. T. D. sermones sapi entia conditos, auditurus, inquam, principem uirum supplex, ac magistrum discipulus. Neque erunt omnino inutilia omnia Ecclesiae, necusque adeo Politiae infrugifera, quae inutilis seruus R. T. D. in pace respondebo. Mitto R. T. D. par libellorum, quorum altero fi dem, altero uitam doceo, et doceo e scripturis: ut uidelicet magis adlubescat pijs animis, quod doceo. Vtinam nemo doctorum minus poenitenda tradat. Libellum Hypodigmatum me nesciente Coloniae aedi dit Nausaea noster. Putabam per charites pridem perijsse opusculum illud laboriosum, quod ante annos quinque amplius in Saxonia meditabar, non sine sudore inaestimabili. Sed homo candidiss. Nausaea dum me nimiopere attollit, odijs inimicorum meorum incle menter obijcit, licet imprudens. Non agnosco tale esse in me, quod ille praedicat. Ipse me certe probe excussum melius noui. Dare uero operam singularem debeo, ut quod uir opt. et idem eruditiss. de me praedicare non dubitauit publicitus, aliquando reuera praestem. Hac hebdomade prodibit sermo diui Cypriani de


image: s437

mortalitate, quem autumno proximo germanicum feci, cumque hoc libellus, cui titulus est, de mortuis et horum sepultura. Responsio, qua Eckerlingum quen dam, Ecclesiae hostem, retundo, nondum est omnis absoluta. Vtor in hoc Antagonista refutando summa moderatione, et cuncta ea tracto diligentia, ut demi rer si extiterit inter Christianos ullus, qui uel mutire contra iure possit. Hac hyeme toto conatu, nec usque adeo infeliciter, sicuti promittere initia uideo, aggressus sum ad limam reuocare translationem Bibliorum germanicam, idque non alio animo, quam ut Germaniae nostrae inseruirem commodis. Ferre non ualeo amplius pseudermeniam sacrae scripturae. Satius multo fuerat, nullam scripturae, quam mendacem interpretationem extare. Sentio me in id operis peculiariter incalescere, et singulari quo dam numine huc deditum. Vires oneri pares is suppeditabit, a quo uniuersa uis, sedibus aethereis dimanat in omnia membra: Id quod diffi cile est, efficit is facile. Intra menses quatuor uix perfecero. Fortassis cum resurgente CHRISTO exibit e latebris, ut cum illo excitato eat in sanctam ciuitatem Jerosolymam, quae est Ecclesia DEI uiuentis. Labor plurimus, lucrum inuidia, adeoque certum corporis mei ualetudinarij dispendium. Verum quid hoc causor? Quasi eam ob rem in mundum non sim natus. Gratis manducare panem non debeo, et ita meipsum


image: s438

assuefeci perpetuis laboribus, ut non possim etiam aliter. Diu uiuat ualeatque R. T. D. in uinea CHRISTI pa storum principis, cuius spiritu sancto reuiuiscat germana Christianorum pietas et inclarescat uetus uete ris Ecclesiae doctrina. Apud Islebium, in die S. Nicolai ecclesiastici episcopi, in docendo et faciendo. Anno ab orberedempto. M. D. XXXV.

D. C. S. S. P.

IVSSI SAEPE QVIDEM, VT TE VIR clariss. alij meis uerbis salutarent, id quod perquam honorifice eos factitauisse, nihil plane ambigo, Sed qnn mihi ita pndicaris, nimirum qui non solum optimus homo, uerum etiam sis pijssimus, atque lucubrationum nostrarum, utinam minus nuga cium, callentissimus lector, haud potui mihi temperare, quantumlibet laborum plurimorum mole obrutus, quin ipse te non modo meis uerbis, sed meis etiam literis salutarem. Meretur hoc afflatus ille Dominicus, quo duce tu, posteaquam omnae doctrinae genus praegustasti, adpulisti tandem animum ad certiss. et solidiss. doctrinam. Nam ea demum doctrina Religionis certissima solidissimaque et tutissima sola est, in quam neque haereticorum phalanges, neque sophistarum turmae, neque ipsa denique toties sperata Synodus quic quam unquam poterit. Ego tibi nuper percepi ex rumore


image: s439

Monarcham Carolum una cum Ferdinando schismaticae confessioni dedisse nomen, Imo manus quoque, et ijsse pedibus in apologiae haereticae sententiam, fui nonnihil commotus Reipub. caussa: at uero doctrinae, quam misericordiss. pater me ministro Ec clesiae suae reddere coepit, nihil prorsus metui, quod scirem huic nec ipsum principatum mundi praeualiturum. Firma petra est, cui innitor. Hac salua, quid metuam? Pars utraque poterat amplecti doctrinam hanc, nisi in suum quaeque dogma, aut iurasset religiosius, aut animos immersisset desperatius: Vt de pudore humano nihil referam, cuius tanta uis est, ut plerique CHRI STO DEO citius, quam aut Luthero, aut Scoto ualedixe rint. Serius quidem doceo, et iam altum actis passim errorum radicibus, uerum hoc fortassis excusandum non est, sed prouidentiae diuinae adscribendum. Alioquin possim dicere, suum hunc morem semper habuisse ueritatem, ut adreperet serius, tum etiam qnn error iam fuerat ommia populatus. Judicio diuinitus doctorum ac spiritaliter sapientum caussam hanc lubentissimus subijcio. Horum aperti oculi mox conspicabuntur, uenam uere auream priscae Ecclesiae refodi coeptam, cuius bonitatem ipse, si nihil aliud, percupiam omni bus Christianis cognitissimam reddi. Facile ijdem uide bunt, et tale sine mora in ipsorum animis defigetur, me neque ut placeam superstitiosis quaerere, neque ut


image: s440

prophanis: Imo quando utrisque displiceam, ab utrisque haberi odio. Nam infelix ego hactenus maxillam dex teram sectae, sinistram Sorbonae obuerto. Qui iu uat partes, eum necesse est, aut fauere mundo aut car ni. Sed fauentes tanto malo ipsi sese, quia ignorant, acri us et sua tuentur, Apostolica eliminant. Doctrina cer te CHRISTI neque mundana est neque carnalis. Hoc for tassis ipsi inficias uix ierint. Quur ergo istorum opera fit, ut praeter mundana carnaliaue in suo regno nihil fere uideamus? Aut enim seruitur (loquor de cul tu DEI) [gap: Greek word(s)] , aut uiuitur [gap: Greek word(s)] . Illic concionantur suas propositiones, hic uero suas opiniones. Illi scribunt ac disputant, quae suo respondent institu to, ij quae suo respondent instituto. Nolunt mutare sententiam, etiam conuicti, et Verbo diuinae maiestatis stupefacti, ne uideantur esse inconstantes: Magis tamen ob eam caussam, suam quaeque pars sententiam mordicus retinet, ne alteri altera de uia cessisse dicatur. Altera Canones, altera habet locos communes. Atqui si uelimus nostri saluti in tam execrabili dissidio recte consulere, prudentius fuerat, oculos ad Ecclesiae initia uertisse, adque exempla patrum. Nam illi in controuersijs haereticorum refugium habebant, in sa cris Biblijs pariter et Ecclesiae initijs. Qua ceu praero gatiua minime uulgari gloriari poterant primi scriptores. Ecclesiae igitur primae, hoc est, Apostolicae doctrinam,


image: s441

ritus, traditiones, opponimus nos Metaphysicis iuxta ac schismaticis, hoc est, tam ijs qui eccle siae authoritate confidunt, quam ijs qui bibliorum. Proinde si nunc ita publice doceatur, ut docuit olim Paulus, Dionysius, Irenaeus, Athanasius, Chrysosto mus, Cyprianus, Hieron. Augustinus, quis Christia norum, modo idem sanus sit, reclamare ausit? Praeterea si ita nunc administrentur Ecclesiae res omnes, et is sit huius ordo, eae traditiones, eae ceremoniae, eae con suetudines, eae obseruationes, quales olim extiterunt regnantibus nimirum in Ecclesia antedictis Patriarchis, quis omnium uelit reluctari? Accerserunt leges, scio, et accreuerunt ritus noui, cuiusmodi latuerunt primaeuam ecclesiam. At illiusmodi, si a Bibliorum authoritate nihil habeant diuersum, et multitudine sua Christianum populum non premant, teneri sine controuersia poterant. Haec ego quum moneo, quonam ore quidam perditi homines infamant me ueluti peregrinae Sectae principem? Neque dux Sectae, neque co mes unquam ero. Illud tamen elaboro, hoc meum est institu tum, ut ad Ecclesiae antiquae formam et degeneres huius filios, et eos reuocem, qui ab hac palam defecerunt. In hoc desudo, ut ad sui agnitionem utrosque inducam: Quod effecero, ubi illi ex aequo fatebuntur, se hominibus magistris nimirum adhaesisse, et sibi ipsis ad exitium usque placuisse. Si in terris forent patres mei


image: s442

Ecclesiastici, non dubito, quin candidissime me excu sarent aduersus improperia clamosissimorum sycophan tarum, et studia mea omni ope proueherent. Nihil queror acerbius, quam non adesse mihi in uiuis scriptores Ecclesiae, socios meos, non tamen praeceptores. Libri illorum adsunt semper fideles satis, sed ipsi Bibliographi coram dimicarent fortius, fusuri in fugam nunc hunc, nunc illum, quotquot uidelicet deseruissent cum do ctrina Ecclesiastica pios ritus. Scriptores itaque orien tis atque in latum sese protendentis Ecclesiae quum ha beam amicos, et suffragatores, non sum Vuicelius so lus, nec magnopere erubesco, quoties cogor cernere tantam doctorum turbam obseruire sectis. Etemm si de numero, si de bonitate doctorum uirorum certatur, nos uicerimus. Quod si rixeris de optimorum membrorum consensu in Ecclesia, ijdem uicerimus. Nisi forte non ita senserunt, quemadmodum scripserunt. Quanta est portio eruditiss. hominum, qui hodie quoque cum Ecclesiastica pndicatione (cuius ipse uox sum minima) ue re consentiunt, sed plerumque in obscuro, malentes ta cere et sibi uiuere, quam uel ullos offendere, uel ocium suum perturbare? Illi qmm tacent, lapides clamare oportet. Docti nolunt scribere, igitur scribimus indocti. Forsan aliquando prodibunt hoc infractiores illi, quo nunc formidolosiores latitant. Interea nos tacite istorum recto iudicio, ac Christiano consensu fruemur,


image: s443

persuasi, meliores in orbe terrarum homines a nobis stare. Sed quo deferor? Tu prudentissime ege ris, sapientissime uir, si nullius personae respectu habi to, uiam ueritatis aeternae elegeris. Custodiuisti animam tuam, si in Euangelio toti olim orbi diuulgato firmus perstiteris, neque ab eo tu uel sinas auellere mul titudinem dissidentium hac tempestate, uel facundiam dissuadentium, uel usurpatam authoritatem ui prohibentium. Doctrina rectior puriorque ut fuit non ab omnibus semper recepta, ita nunc ut recipiatur ab ommi bus quis speret? Videmus uero contra, quali omnium fere hominum plausu recepti sint errores pestife ri. Euangelium CHRISTI DEI nunquam fuit uilius, nunquam plures passum est adulteros, numquam inquinatiore tractatum est caupona. Ipse cuius res agi tur, CHRISTVS Opt. Max. uisitet uineam suam in pace. Sin nolit, stetit Christianismus. Sed non desperamus, nec deficimus in orationibus nostris pro uinea domini Zebaoth. Caeterum de statu uitae meae huius, si quid uoles certius, ab amico qui tibi has literas reddidit, ciui grauiss. et eodem prudentiss. exquirere poteris. Nihil hic magnificum, nihil splendidum. Agimus in infimis, nos ipsos humilibus accommodantes, iuxta Pauli uerbum. A mundo seiuncti, meditamur in lege dominica, Quae nisi esset delectatio nostra, forte perijssemus in pressura nostra. Exosses Euangelistae


image: s444

mira moliuntur, abutentes stoliditate effascinati populi: sed domino custodiente nos, sicut pupillam oculi sui, nondum potuimus deijci. Cum primis uero mihi res est cum Calydonio quodam apro et Marathonico tauro. Aper uastat hortum DEI uiolentius, homo quip pe non uiolentus solum, sed uinolentus etiam. a nomine coerceo calamum. Vbi cogar, publicum certamen cum illo suscipiam. Taurus ingens animal est, clamosum satis, et uel cornuum minacitate nobile, homuncio scilicet, quem si Antipater uideret, ut uidebat Demadem Atheniensem, praeter linguam et uen trem illum nihil esse diceret. Apud Romanos ueteres, Aulo Gel. teste, equum adimebant censores nimis pingui corpulentoque equiti, scilicet minus idone um rati ad faciendum equitis munus: At hodie apud sobrios Germanos committunt plerique euangelizandi prouinciam obesissimis uentribus. Et ibi fere maior in audiendo fides est, ubi maior Euangelistae uen ter. Apparet palam quid quaesierint iactatores tenuissimi uictus ac uestitus. Neque tamen datum adhuc est Germaniae, ut quae alij palpant, uidere possit. Vale bene, et quem diligere coepisti, adama. Vale iterum. Islebij. Decimoseptimo Januarij. An. M. D. XXXVI.

M. I. H. S. P.



image: s445

PEREAM MI AMICE, SI TE NVNC MI nus amo, atque amaui antea, Adhuc hodie, hac ipsa hora exosculor spiritum euangelicum, qui loquitur in libro Prophetiae tuae. Nulli hic affectus transuersum me abripiunt. Obliuiscor expostulationum tuarum, parum amicarum, Attnn obliuiscor, quia diligo fratrem. Nihil exprobro, nihil impropero, breuiter nihil irascor. Est hoc cor ut a simultate alienum, ita philadelphia calens. Addere philostorgiam audeo, utpote quam in Romanis philadelphiae adiunctam uoluit Paulus. Non quia ita praecipit Pau lus, sed quia diligo fratrem, et Energ [gap: Greek word(s)] a dilectionis, qua me prior dilexit Dominus. Caeterum moneo te, quem diligo fratrem cum primis, ut me uicissim diligas, Nihil enim mihi preciosius dare poteris: Deinde ut strenue prosequaris, si quid es exorsus in enarrando Paulo, contra Antipaulos Lutheranos: Postremo ut animo infractiore feras a patria tantillum exilium. Audio dicere ciues tuos, se tua si cute claude rentur, nolle etiam, si liceret, in tali rerum statu illic uiuere. Omitte quaeso paulisper patriam, dum reflaue rit coelestis prouidentia. Nisi te amaret DEVS, non flagellaret. Et quid usqueadeo adhuc atrox pertulisti? Cessa conqueri, noli iritare bonum patremfamilias, quem ex Euangelio Filij abunde cognoris. Expecto ego in horas ommes ab utraqueparte, nescio ne exilium


image: s446

prius, an carcerem. Nihil quidem commerui, sicuti tu quoque, sed tamen expecto, quia scio quid sit in homine, et uideo clare horum temporum tenebras. Bambergae tu interim degens, non officium tuum non facies, eo uideli cet referens omnia, ne aut errori ueteri patrocineris, aut nouo. Intra ecclesiae limina te constanter contine, Ecclesiae viro uitia noli tutari, morbos huius noli dissimulare. Viam DEI nosti, hanc alacris ingredere. Ea uero est CHRISTVS seruator in morte, et Magister in uita. Respiciundum est in Icona boni ecclesiae status, qualis olim fuit, atque huc dirigundi animi Christianorum. Pij sacerdotes in Francia orientali ab hoc praemonstrato scopo non deflectent. Si qui sunt mali, ma Jo relinquito. Nos insectamur neminem, sed ueritatem dicimus, dulcem quippe illam euangelicis pectoribus: alijs uero an eadem amara sit, ignoramus. Vale chariss. homo. Vale etiam atque etiam chariss. frater. Islebij, Decimoseptimo Januarij. An. M. D. XXXVI.

D. F. N. S. P.

FRIDERICE, VIR, QVEM EGO AMO, ET diligo maxime, si ad te literae meae non peruenerunt, ut uolui, nihil habeo, quod excusem. Caeterum hoc cor praepollet et literis redditis, et literis non redditis. Sic te, sic te, inquam, in hoc ipso gero corde, ut si eiusmodi uelim uerborum inanium fucis eloqui, adeo nequeam, ut nihil minus. Hunc meum Fridericum


image: s447

amare, honorare, colere me si quis uetet, is aliud non fecerit, quam si uetet Vterinum uere germaneque fratrem, amare, honorare, colere. Qui prodijt Coloniae libellus, tuae pietatis eruditione commendatus, mihi erat uel ob hoc gratiss. quod plane cognorim, tuo illo iudicio ante placuisse, quam daretur in publicum. Video tibi uiro tali, amico tanto quid debeam. Comes illustriss. Philippus fortasse hanc luctam acrem, in qua non feliciss. concutimur, fidei Christianae te hominem quippe Christianum, nescire non passus est. Vtinam uero tu Friderice, Tuque fortiss. Faber faceres, ut opera uestra, studio solicitudineque, CHRISTVS rex mansuetus ac pauper olim, permotus, tan dem post tot querelas, post tot uota, post tot lachry mas, post tot indignationes, post tot fremitus, post tot imprecationes, post tot precationes, post tot ursiones, post tot efflagitationes, post tot admonitiones, post tot expectationes, post tot expostulationes improbiss. post tot denique obsecrationes, Ecclesi am ueterem misso paracleto, spiritu ueritaris. i. spum suo reaedificet, reformet, repurget, restituat, ac consolidet, ita ut aliquando uideamus unum ouile in domino, in quem credimus, quem diligimus, cuius gratia ego, ut uix alius, mordeor, laceror, crucior. Amor dictabat plura scribere, at non licebat. En in trib. syllabis uniuersum: Amo te. Vale. Islebij, Secundo Febr. An. M. D. XXXVI.



image: s448

D. H. C. E. S. P.

DOMINVS TECVM VIR FORTISS. ET idem doctiss. Lucubrationes tuae, quas quidem uidere contigit, ita me adfecerunt, ita totum in tui magnam admirationem traxerunt, ita denique in eadem immotum tenuerunt, ut huiusmodi neque possim uerbis exprimere, neque tu, si ego exprimam, queas credere. O quanta facit animae meae, quae bona retribuit, quas addit delectationes coelestis pa ter, quoties talia scripta oculis meis obijcit? Satis mihi est uidere libros uere Christianorum uirorum, qnn ui ros ipsos uidere hactenus non datur. Hos tamen uidere non minore propemodum cupidine teneor. Tu perge constanti fortique pectore scribere, disputare, certare, excitare, oblectare, breuiter uincere. Polliceor tibi gloriam nominis Agrippini, et coronam uitae apud immortalem regem CHRISTVM. Facis prudenter, quod a sectarum contagio refugis, quodque in Ecclesiae loco tuto manens, Ecclesiae mille amplius incommo da Euangelij iure arguas. Sum et ego in Ecclesia, sed mihi pugna tamen creberrima est cum adulteris Ecclesiae pariter et eiusdem adulterinis filijs. Hinc pseudocatholicorum stultitia, illinc sectae rabie exerceor, sed non cedo. Sophistae ter miserandi facessent tibi passim plus satis negocij, at tu sta super custodiam tuam, ea qua coepisti animi fortitudine egregie heroica. Veritas


image: s449

Euangelij certa prodit e tenebris, uetus error abit, unde uenit uidelicet, in rem malam: Quo fit ut boni homines amare Ecclesiam matrem incipiant, et odisse schismata Germaniae. Libuit pluribus significare quae te scire uolui, sed in alieno hoc loco per uarias interturbationes non licuit. Vale in IESV seruatore, cui uni scopo omnis intende. Lipsiae, uigesimoquarto Martij. Anno M. D. XXXVI.

I. P. E. S. P.

ILLO IPSO DIE, QVO SCHEDVLAM ad me mittebas, e Lipsia recedere me opor tuit, urgente nimirum uectore meo. Alioqui nihil po terat mihi optatius contingere, atque ad horam unam saltem tua conuersatione frui. Existimauissem profecto me beatiorem hinc redditum, ut non est uul go minima felicitas, ora etiam celebrium uirorum obtueri. Tuam epistolam e Moguntiaco datam non accepi, Neque e Citio ullam, praeter unam. Quae tabellarij fraus animum meum uehementer angit. Nam iactu ra literarum quauis alia irreparabilior est. Si casu intercidit, minus dolendum, ac si improbitate curiosorum quorundam intercepta esset, qui noua mundi huius ex alienis literis solent uenari. Posthac qnn Citium repe tijsti uicinum, tutius scribes, si quae scribenda ad me esse putabis. Concordiam luli adhuc meram spiro. Non


image: s450

muto sententiam, quantumuis me compellere alio Sectae uigor, alio dimouere nitatur Ecclesiae fex. Ferunt Pau lum Tertium alieniorem esse a ueteri superstitione, quam ut uotis indoctiss. Sophistarum sit in Synodo responsurus, et eundem a schismatis abhorrere uehementius, quam ut errores huius probaturus sit. Certe epi stola quam ad Erasmum nostrum scripsit, longe aequiss. est. Pingunt barbatum Pontificem, quae forma nihil di splicet. Latere enim aliquid boni in ista Philosophica imo Apostolica barba spes est. Ipse quidem malim apostolice barbatum uidere, quam tripliciter coronatum Paulum. Fortassis alter Paulus nobis futurus est, ut haec tempora non unum, sed multos Paulos postulant. Vergerij Legati mens non pessima est ea inre, si quid ueri mihi narrant Nurenbergenses quidam orthodoxi. Salutauit me uir ille, addens uigiliolis meis bonum testimonium, Id quod Thomistae facere non solent. Damnant uero isti ac uitant, quod neque legunt neque intelligunt, aliqui ex his ne legere quidem possint, etiamsi uelint. Sadoletus, spero, Concordiam summo studio promouebit. Idem mihi polliceor de Tunstallo, de Critia, de Turzone, de Dantisco, deque caeteris eruditis episcopis. Augustanus et Basiliensis non subtrahent operas suas, si huc fuerit uentum. A Ioan. Fa bro Viennensi hac septimana literas humaniss. accepi. In his auget spem nostram de synodo. Quod idem


image: s451

facit Fridericus Nausaea, uterque ex Oenoponte scribens. Bellum Gallicum, rebus Ecclesiae inauspicatissimum, longissime dilatum Concilium timeo ne longius etiam differat. Diabolus mouet arma Caesaris, ne Concilium concordiae ecclesiasticae ad frugem ueniat, sed nec hac arte nos ab orando et sperando auocabit Malignus. Rex Franciae, nisi odio Caroli impe diretur, in moderationem sancti negocij facilime consensurus erat. Experitur. n. cuiusmodi nimirum sit, quod uniuersi pij in ommi orbe nequaquam sine caussa emendatum ardenter cupiunt. Videt coram, quam ridicule, quamque frustra Lutetiani sui religionis nostrae inueterata ma la defendere pergant. Vtinam in Germania talium defensorum maior esset paucitas. Anglus uergit in sinistram, et repudiata Roma, Vuitenbergam amplecti tur. Quae res est summi periculi occasio. Impijss. occisio Thomae Mori et Ioannis Phisceri Episcopi iram ulciscentis DEI exasperabit quidem, sed aliquanto crudelius est, quod adijcit animum homo desperatissimus ad exitiosa dogmata, a se hactenus improbata. Multa antea impie improbauit, quae uidelicet defen di possunt. Nunc multa impia pie probat, modo liceat sua ipsi explere peccata. Optandum etiam atque etiam, ne huius regis et quae commisit malorum facinorum odio, Caesar immitius aduersus schisma agat, erga quod semper fuit mitissimus. De Ferdinando Rom. rege,


image: s452

et de Sigismundo Polono nihil plane dubitauerim, quin sint pacificationem Religionis puecturi, siquidem comperiunt, utranque partem, et errore laborare, et abusu maximo. Hic pij consiliarij ac Episcopi docti uigilare debebant, ut regum principumque suorum animos ad cogitationes pacis euerberarent, adque studium corrigendae Religionis inflammarent. Francofordia nihil laeti attulit: Forte nunc adferet Lipsia. De bellis Daciae non iuuat audire, nec de foederibus euangelicis. Dux Brunsuigensis a carcere decenni liberatus nouam doctrinae persuasionem sine dissimulatione recepisse dicitur. Vtinam Ioachimus Marchio Brandenburgensis neutro flectat. Insidiatur illi hinc noua ista libertas, illic impetit uetus molestia. Ni fuerit prudentiss. altero inclinabitur, contempta uia regia. Rogo te, ut si aliquando scribes Erasmo, me prius de mittendo tabellario certiorem facias. Volebam et ipse senem illum Hieronymum, et astrum Christianismi adhuc rutilans, per literas salutare. Basilea redaccepit suum hospitem, fortassis eundem sepelitura. Vale. Islebij, Sexto Maij. An. M. D. XX XVI.

M. B. F. S. P.

OLIM SOLEBAM AD TE FREQVENtiores literas mittere, etiam saepe cum nihil usque adeo existeret, quod uel ego deberem scribere, uel quod tu ad te, ut scriberetur, rogares: Nunc


image: s453

multae intercesserunt caussae insoliti silentij. Primum ignoro, num tu a me sine offensa literas accipias, qnn schismati ualedixi uestro. Quae res ex amicis multos, in inimicos non solum mihi, uerumetiam in scorpiones et basiliscos uertit. Vnde suspicari cogor, nunquam mihi istos solide amicos fuisse. Deinde metuo, ne quid tibi inuidiae pariam apud tuos istos apostolos, si audiunt me ad te dare literas. Nam nolim quenquam mea caussa uel minimum grauari. In me ommis inuidia mo lestiaque, ceu autorem deuoluatur. Ego ad flagella paratus sum. In me conuerti ferrum debet, si est iniquitas in uijs meis. Oues quid commeruerunt? Postremo retrahit a conscribendis epistolis res libraria, pnsertim ubi incalescunt operae Typographicae. Atque haec caussa uel ob hoc maiorem meretur ueniam, quod praestet multis, quam uni homini scripsisse. Quantumlibet uero id mihi uitio uertitur, non possum tamen aliter. Vereor ne non liceat unquam mihi, quem neque inconsulto, neque incogitanter praehendi his digitis, calamum ponere. Scribimus indocti quidem, sed tamen non impij, et fortassis aliquanto salubriora firmioraque, atqueij quorum fama astra ferit, et attingit inferos. Nondum uero examine et seuero et iusto iudicio cognitum est, quod utrinque scribimus. Nam illic amore iudicatur hactenus, hic odio. Quicquid illi somniant, non potest displicere ullis, quia praefert gratiosa


image: s454

autorum nomina. Nos uel quod aedimus optimum, ideo non potest placere, quod sit a Vuicelio profectum: Cuiuis ego malignitatis exempla plurima comperi. Schi smaticus adhuc placere potui schismaticis: Euangelicus uero nunc pseudeuangelicis uti placeam, nunquam ambiero. Tu caue rogo ne me posthac tanta temeritate uel iudices uel damnes. Quo hoc spiritu ausus fuisti facere? Bono? Commonstra igitur errorem. Huius si me conuiceris, dicam te recte iudicasse. Sed tu quicquid iudicas, praeiudicio iudicas. Ingeritur in aures tuas, me errare, igitur tu scribis me errare. Quid si aliquando sobrij, me regia ire uia fateantur: Num instares me errare? Quur mihi perinde non credis, si asseuerem tuos errare fictos apostolos? An unquam depraehendisti me in aliquo mendacio? Ais hic agi de ueritate diuina. Maxime uero. Atqui ego nonne totus in hoc uersor, ut scru ter scripturas, utque uener et captem, quae sunt uerissima, apud DEVM testem, et inuicta apud meos antagonistas? Quid aedidi impium, quid haereticum, quid blasphemum? Quid scripsi seditiosum, quid pernitiosum, quid inhonestum aut improbum? Vbi praeuaricor Euangelion? Vbi omitto scripturae ultro inseruientia testimo nia? Faciunt, inquies, id nostri quoque. Igiturne erro ipse, si tui idem, quod ego, faciunt? Verum an id faciant nec ne, excutere huius loci non est. Vale. Islebij. Exaudi.

Anno M. D. XXXVI.



image: s455

R. A. I. a H. D. D. S. P.

REVERENDISS. PATER ET IDEM ILlustriss. princeps. Homiliaticum opusculum T. C. a me dedicatum, in praesentia formulis impressum, per hunc tabellarium offero, ipsemet ultro oblaturus manibus T. C. nisi me longioris itineris difficultas praegrauaret. Non dubito uero, quin T. C. sit hoc qualecunque donariolum beneuolentissimo animo susceptura, et non tam utilitatem operis, quam bonam authoris uoluntatem spectatura. Reliqua id genus testificatus sum in praefatione, quae est epistola nuncupatoria. Porro plurimum refert, quid quibus e libris concionentur Parochi. Video fere maio rem horum partem ex schismaticorum lacunis haurire, quaecunque meliora, suo quidem iudicio, praedicant. Nam ubi sunt, qui legunt priscos et ijsdem utuntur in Cathedra? Reiectus est Scotus, Ales, Biel, Charrensis, Dormi secure, Stude tarde, Vade mecum, Vale longum, Discipulus, Pomerius, Summator, Angeli cus, Nugator ridiculus, et nescio qui alij miseran di concionatorum institutores: At in istorum locum cooptandi fuerant: Cyprianus, Chrysostomus, Hilarius, Basilius, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Gregorius, Leo etc. Pudet me uehementer eius deformitatis in Ecclesia. Volunt esse Catholici, et nolunt legere, nolunt praedicare Catholicos Christianae


image: s456

doctrinae uindices, sed talibus contemptis etiam coemunt sibi haereticorum chartas, et quia dogmata falsae libertatis atque exitiosae nouitatis cupere populum norunt, quicquid Lutherus scripsit praedicant, non aliud. Germanicas postillas istas nunc pro sacris Biblijs adorant. Imo istae postillae faciunt, ne sacras li teras attingant, uel uno digitulo. Dicunt, omnia ibi contineri. Cui ergo posthac erit nobis usui scriptura? Sed in hanc querelam inuitus incidi. Vtinam rectores Ecclesiae tamen erga Cathedras afficerentur, quantum esset opus. Populus baptizatus se nescit, nihil discens, et idem brutescit in moribus turpiss. De T. C. nunquam dubito, quin bene uelit pijs monitoribus. Hic ego memet in Cathedra molestiss. macero. Concionor decem ciuibus, et illi raro uniuersi intersunt concionibus. Clamo CHRISTVM, uociferor Ecclesiam sponsam, sed ad surdam ciuitatem. Puto quod me lapides ipsi audiant. Nam illi aliquanto molliores sunt, huius ciuitatis incolis. In tanta calamitate uix uiuo. Vitae meae tae det animam meam saepenumero. IESVS mihi testis est omnium meorum gemituum. Sed desino plorare. Valeat diuque superstes seruetur Reipublicae T. C. He ros reuerendiss. Islebij in ipso die Ascensionis dominicae. Anno M. D. XXXVI.

A. C. S. P.



image: s457

QVANQ VAM DIEI HORAE DVODECIM ocyssime fugiunt lucubrantibus nobis, ut huic studio atque cupidini perficiendarum operarum pene nunquam sufficiant, attamen tibi nunc, qnnquidem improbissime efflagitas, citato etiam tuo iure, respondere parabo ad proposita. Principio quaeris, num credam ipse quoque tempestates in Slesia exortas, signa esse supremi aduentus domini. Secundo loco, rogas an putem Christianismi fines in tribus modo Christianorum generibus consistere. Vltimum est, utrum ingenuo iuueni Theologiae studium, an uero Iuris prudentiae suade am praeligendum. Tui candoris erit, quae respondeo ita accipere, ut ab homine occupatissimo, quique in caussis arduis malit pijs amicis obsequi, quam suae consulere existimationi. De tempestatibus multa equidem ferunt, credibilia tamen haec, quantumuis horribilia. Nam nunc pro uerissimis assumo, quae Slesij publicant, licet nonnul lis uideatur ueritati plurimum uanitatis accessisse. Horribilia esse fateor, atque propterea quomodo mox casuri orbis inusitata illa signa esse debeant, non possum protinus iudicare, nisi forte persuasum est Christianorum uulgo, Signa postremae apparitioni dominicae in una or bis prouincia futura esse duntaxat, ac latere debere ommis mortales in omni mundo, exceptis Slesijs. Eam persuasionem si ullis hominum cordibus inserere po tuerunt noui concionatores, miraculum grandius duxerim,


image: s458

atque haec sua ficta sunt. Patriar cha sectae nuper nescio quid de signis aedidit, ibi suam opinionem pri dem probabiliter refutatam, suis auditoribus infarcire pergit. Mira hominis pertinacia in defendendis erroribus. Ibi signa facit, inundationem Tybris in Italia et Gandaui in Flandria casum, Praeterea exaggerat uentorum intemperiem, et aequorea pericula, uice signorum aduentus. Atque hae nugae tamen a multis non le guntur solum, uerum exosculantur etiam, ut coelestis cuiusd am hierarchae chresteria. Nemo istorum Euangelij oracula apud Matthaeum et Lucam aspicit excutitque, sed in his tamen opiniosis libellis omnes acquiescunt, morituri citius, quam audituri rectiora. Esycius apud Augustinum etiam delyrat insignis, sed non tam impudenter tamque insigniter. Si signa instantis appa ritionis praenuncia, iam facta sunt, signum est aliud, et quidem magnum, quod nondum apparuit Iudex. Nam iuxta uaticinium uerbi sui non poterat abesse a terris, si signa ab Euangeliographis descripta iam fu issent. Nihil probabile toto in nugamento est, et si quid inesset quod probari ab ullo sano queat, nolim ego tamen id asseuerare propter caussas aliquot pronuncia ti illius. Huic qui assentit, is ad multa alia plane friuo la consentiat oportet. Ann mille amplius annos ubique plurimas subito coortas esse rempestates legimus, has igitur inter signa ultimi diei numerabimus? Paul. Orosius


image: s459

scribit aliquando pluisse lac, et e terrae fontibus profluisse sanguinem. Praeterea ante caedem Romanorum apud Cannas solem uisum minui, ac eundem pugnare cum Luna. Et metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. Ad haec fruges in arboribus natas. An non haec maxima fatemur esse prodigia? Maxima profecto. Sed num ea, de quibus Euangelium loquitur? Tale nullus affirmauero. Multis. n. ante saeculis alioqui interijsset tota mundi fabrica. Iam qnn illa atque huiusmodi plura quae acciderunt in omni Mundi cli mate a nato Messia, pro signis magni aduentus nemo sapientum habuit, qua specie haec sua defendent Euan gelio Lucae? Confer utraque, et apparebit quanto priora in signorum numero praestent. In Aphrica olim extitit tam portentosa locustarum multitudo, ut herbas, fruges, frondes, radices, cortices mirabiliter corruperint. Quo dato damno, Locustae in globos a uento repente actae, ac per aerem diu rotatae, tandem in mari Aphri cano immersae sunt. Ex harum ad littora propulsarum odore pestifero, postea non solum homines, ue rumetiam aues, bestiae et cicura animalia infecta perierunt. Chronographi tradunt de simili fere locustarum examine in Gallia. Quo tempore ex terraemo tu corruerunt nonnullae ciuitates in Italia. Quis uero talia inter signa Lucae retulit unquam? Tybris exundauit in ruinam urbis. Mirabile est quidem auditu, sed ideo


image: s460

non potest signum esse ex Euang. Lucae. Magna Gan daui pars talibus diluuijs perijsse fertur. Nouimus ijsdem diluuiosis nymbis ante trecentos annos Islebi um, quam Pegapolin nimirum a glacie mihi appella re libet, totam ijsse pessum. Regnante Impe. Mauricio tanta fuit in Italia inundatio, ut crederetur cataclysmus Noah renouatus. Quam nullo modo respondent huius tperis inundationes ueteribus illis? Quot et qualia damna dedit Tyberis eo tempore? Nulla ex parte haec cum pnntibus comparari possint, praeser tim si consyderes Tyberinum diluuium in urbe Ro mana, regnante Ludouico 11 quando sanguinem quoque stillauit aer. Olim in Achaia tanti fuere terraemotus, ut duas ciuitates, Eboram et Elicem hiatus uorarit. Leguntur in Chronicis Antiochia et Damascus magna ex parte corruisse in terraemotu, ante tre centos annos. Eodem tempore cecidit grando in Italia, magnitudine oua anserina referens, et in Sicilia ma re retroactum contra naturam suffocauit octingentos homines. Ferme ijsdem annis uisa est stella trabis instar, ab meridie ad occidentem. Legimus et Constantinopolim concussam esse terribili terraemotu, quo saeculo impij Gothi grassabantur. Tempore Ottonis primi decidite coeli machina magnitudine uisendus lapis, idque saeuiente tum uento, tum nymbo mul to. Mox sanguinolenta crucis signacula apparuerunt


image: s461

in hominum uestibus. Tempore Totilae Gothi regis apparuerunt sub firmamento ignita iacula, et in nubibus sanguinolentae guttae. Exundauit tum etiam Ty bris, mortales multos suffocans. Imperante Henrico conuersus est fons aquae, in fontem sanguinis apud Loteringos. Ad haec statua ignea ex aere terribili sonitu in terram cecidit. Atqui haec ut maxime fuerint signa, non tamen illa fuere de quibus nobis est contentio. Portendunt mala mundi hominibus signa talia, et manifesto indicant, Altifrementem DEVM irasci pec catis nostris, sed nondum nobis Lucam Euangelist. exponunt. Quia in Slesia atrocius fulminat, ideo est miraculum? Boreas mire diruit pncipitatque tecta, ideo e coelo proruit domins ad iudicandum? Carbones ignis uisi sunt, terra tremuit, crepuerunt tonitrua, micuerunt fulgura, operuit ciuitatem densissima nubes, an uero haec accidunt in mundo rara? Delicatos uiros, quos perterrefacit tempestas ualida adeo, ut putent cum hac consummationem saeculi adesse in foribus. Puer audiui Iudaeos in summis tempestatibus expectare Messiam suum, tametsi habeo pro fabula: at illi uiri Christiani quantillo sunt Iudaeis fortiores? Decidit turris Vratislauiae. Pape, quantum miraculum. Cur non praecones Erphurdenses consignant etiam, quod apex e turri Seueriana uelut abscissus fragore horrendo cecidit, et quod est miraculo miraculosius, incidit


image: s462

per tectum papistae cuiusdam? Eo pacto erant signa in sole et luna et in terris, plura aliaque quam sensit dominus. Mulier Slesia non e matrice, sed e latere peperit filium. Stupendum auditu. Sed quo loco recensebunt hoc inter signa Aduentus? Equidem ego maiorem in modum admiror isthuc factum, quando quidem cum primis inusitatum est, Nisi for te quis alleget, Virginem e latere suo Buddam principem Gymnosophistici dogmatis in India generauisse, quemadmodum lib. 1. Hieronymi contra Ioui nia. legimus. Alioqui monstrosi partus saepe auditi sunt, Praesertim tempore Heraclij Imp. legitur de na to puero habente duo capita, Et circa illud tempus traditur natus esse pusio habens quatuor brachia ac totidem crura. Simile monstrum ante aliquot annos aedidit Isennacum Thuringiae. Anno millesimo natum est monstrum, nempe bifidum corpus hominis, pars superior repraesentabat duos pueros, inferior unum. Hic nuper est auditum, uagire foetum in utero matris. An non hoc quoque signum? Praeterea ru mor fertur, natum esse puerum his in finibus, qui tres habeat linguas. Viderunt alium cum cucullo Monastico. Vt haec portendant aliquid dono, certe in signis extremis nihil habent loci. Quemadmodum sine funesta significatione Crinitae stellae, quas Come tas graece uocamus, nunquam sunt. Viennae in Austria


image: s463

uisa uaria sunt, cuiusmodi firmamentum cocli ostendit mortalibus uere luctifica. Experti incolae eius loci probe sunt, quid sibi uoluerint coelestes figurae. Ipse etiam atque etiam miror, quod signa illa sua non malint obscurari tegiue concionatores. Nisi fortassis gloriae sibi uertunt, quod propter Schismata Slesij ab ultore DEO coelitus puniuntur. Eo ne uenimus amentiae, ut plagas DEI manifestissimas mira cula interpretemur, et poenas signa definiamus? O suaues interpretes. Debebant noui Euangelistae noua signa aedere, id quod cum minime ualeant, obtru dunt nobis tonitrua, uentos, nymbos, ruinas, puerperas suas pro signis ac miraculis. Atque illa praegrandi rethoricatione attollunt, crepantes subinde miracula, ut ea arte instructus populus semet soletur, quippe cui uiuere contigit in tempore miraculorum DEI, utque habeat, quo obturet ora Papistis de miraculis quiritantibus. En miracula quae facta sunt nostri Euangelij tempore. Imo tu inuerso telo sic feri schi smaticum: Caece non uides plagas esse, quibus schisma tuum concutitur, aut saltem ad poenitentiam uellica tur? Quin numeras etiam inter miracula, quod iam aliquot annis tanta immissa est uineis, hortis ac pratis Bruchorum et erutarum uis? Insuper incendia tot ciuitates, tot uicos, tot uillas mirifice deuorantia? Bre uiter quaeuis mala quibus orbis praemitur, partim propter


image: s464

incredulitatem et haeresin, partim propter flagitiosam uitam. Quibus buccis, quibus chartis celebraturi essent Thrasones nostri, si acciderent prodigia inter ipsos, qualia olim accidisse annotata sunt inter Romanos et Graecos? Flamma emicuit circa caput Seruij Tullij. Albanus lacus solitum stagni modum excessit. Bos loquutus, pluit caro, Infans proclamauit triumphum. Scuta sudant sanguinem, Equa peperit leporem. Patriarchae somnium de tempestatibus aequoreis exibilabit iure posteritas. Quasi uero ideo fiant signa Aduentus, quod Eurus Nothusque ad littora fluctus uoluunt. Consyderetur nauigatio diui Pauli a Iudaea in Italiam. Quid unquam legisti periculosius? Neque tamen a Paulo qui in periculo ipso erat, auditum est, eam uentorum saeuitiam inusitatam, signum esse supremi Aduentus. Aeneae nauigatio propemodum cum hac Paulina comparari queat, si esset histo ria magis quam fabula. Et quur non literis quoque suis et clamosis concionib. inculcant arborem in saxum uer sam in orientalia Francia? Quo signo uix ullum euidentius. Sed sectae licentiam id signi damnat, ob id uolunt racitum. Num uero et hoc signum ultimi Aduentus? Praeterea quur non incendia montis Aetnae, cum nuper Catanensem urbem uicinus ignis inde cru delissime peteret, in uulgus proclamant, et suae opinioni coaptant? An, quia hoc quoque pro secta non facit?


image: s465

Habes de signis meam sententiam. Caeterum haud absque magno dolore respondere ad secundam epistolae tuae partem possum. Quid ita inquis? Decebat uniuersitatem Christianorum, ut ita una ea esset, ne uspiam audiretur, tria horum esse genera. Gentes cum ludaeis in unum ouile eramus coadunatae, ut uno pastore essemus contenti, et eodem uictitaremus pascuo. Eam felicitatem inuidit Imperio CHRISTI cacodaemon, et primo quoque tempore Ouile hoc, quae est ecclesia sancta catholica, suis insidiosis aggressibus perfodere coepit. Perfosso ouili, hirci quidam exierunt e nobis, hos stolidae oues euestigio sequutae, aliae alios hir cos, quo proposito Satanae, dissipatum fuit ouile, et dispersae oues. Hinc diuersi, nedum multi pastores, diuersa ouilia, diuersa pascua. Pastor pastorem oppugnabat, ouis ouem proculcabat, tamen abest, ut fuisset inter eos pristina concordia. Malignus nequam antea pari inuidia secuerat Synagogam Iudaici populi, ut ex uno populo Iudaico septem factiones fierent. Concordiam doctrinae Mosaicae ferre non potuit, uoluit discordiam et hanc obtinuit. Vnde numerant Iudaeorum genera in hunc modum: Alij erant Iessaei, alij Galilaei, alij Emerobaptistae, alij Masbuthaei, alij Samaritae, alij Saducaei, alij Pharisaei. Non sat erat Iudaeos tot in frusta fuisse fissos, nisi et Ethnicos finderet, quos ab initio proprios possederat. Nam Sozomenus


image: s466

tradit, Themistium quendam scripsisse ad Valentem Imper. apud Paganos plus quam trecentas fuisse Sectas. Nec potuit olim philosophorum populus una contineri classe. E paruo grege, greges diuersissimi orti, diuersissima quaeque graecabantur, omnes sub eodem titulo philosophi. Alij erant Pythagorici, alij Peripatetici, alij Academici, alij Stoici, alij Cynici, alij Epicurei, disputatores quisque suae uanitatis, suo in conuenticulo. Quin inter Sarracenos horum temporum negant etiam stare concordiam. Aiunt illos in quatuor Sectas sectos, quarum quaeque sua delyria uel manu propugnat. Alij dicuntur Alcoranistae, alij Dermsleri, alij Zophleri, alij Horifi, hoc ex aequo infeliciores, quo magis suae sapientiae ac uirtuti confi dunt in tam profunda incredulitate. Porro nostrum ouile, nostram illam societatem pulcherrimam multo crudelius discerpsit discordiae pater a principio. Tradunt. n. de trecentis Ecclesia nostra egressis sectis. Heu infandum scelus, eo labi tam augustam religionem. Sed querimonijs nihil egero. Fecit pestes hasce nobis cognitas B. August. elibris Tertulliani, Phila sterij et Epiphanij. De nostro saeculo dicendum erat, quo Ecclesiam diuisit Lutherus, dum nollet ferre primatum Romanae sedis, et constitutiones. Sed quomodo progressa est audacia? Facto primum schismate uno, mox plura fiunt, praeter etiam opinionem schismatarchae.


image: s467

Tria esse nunc ipse dicis et ita uulgo putatur. Quod si uerum est, ita intelligo, ut tria schismata regnare hodie putentur, praeter Catholicos, quos infa mi appellatione apud sese papistas uocant. Atque ita quatuor genera Christianorum regnantium reperies, Catholicos uidelicet, et Lutheranos, et Cinglianos, et dibaphos, hoc est bitingos, si ita loqui liceat. Quae bis tingentium ac tinctorum factio, si ultima foret, non omnino despondere animum deberent religiosi mo narchae. Iam uero duae illae posteriores Sectae, ex una ac prima Lutheri prognatae sunt, non aliter ac e Secta Arij duae aliae, scilicet Eunomica et Macedoniana. Sic enim scribit Eusebi. noster: Pestifera bestia, quae per Arium primo, quasi de inferis extulerat caput, subito triformis apparuit etc. Princeps Secta Lutheri est, Nam haec latius patet. Habet Germanos, maxime inferiores, Prussos, Liuonos, aliosque populos, ita tnn, ut nonnihil ubique supersit Ecclesiastico regno reliquum. Nunc Anglos quoque hamo suo inescatos caepit, quam feliciter uero id, nescio. Venatur et Scotos uicinos Anglis, ut tota liceat regnare Britannia. Cingliana fere disperit, posteaquam duo huius oculi extincti sunt. Haec sedem suam in superiore Germania, maxime apud Heluetios ac Sueuos primum locauit, non compertum est eam ulterius excedere, nisi quod in Galliam eius dogmatis odor peruasisse


image: s468

dicitur, et nuper irrepsit tale quidpiam in ducatum Vuirtenbergensem duce Blaurero, si uerus rumor est. Anabaptistica nullis certorum locorum finibus continet se, quemadmodum duae priores sociae, sed ubiuis gentium sparsa, suam agit rem, occultius tamen prae metu, et maiore astutia. Pars aliqua dicitur in Morauia nidificasse. Fertur multos residere in Bohemia, multos in Hollandia ac Phrisia oriri. Qui in Vuestphalia regnabant, desierunt esse. Apud fluuium qui uocatur Fulda nonnihil huius factionis haerebat, sed est disiectum. Verum quid unaquaeque harum doceat, faciatue communiter, non te latet. Depingam uero tibi, quam uaria Christianorum genera ex illis quatuor supra nominatis et pullularint mirando modo, et pullulent adhuc. Postea numerato genera, ubi perpenderis ita se habere rem. Faciam uero hoc, non ut exponam publicae ignominiae Christianismum (auertat a corde meo tale scelus coelestis pater) sed ut nos nobis ipsis aliquo mod onndam, hoc consilio, ut in se quisque descendat, seipsum inspiciat, exploretque, et corrigat tandem studia sua. Neque enim alio spectat hic calamus quam ad Cathortosin Christianae rei, cuius ueritatis testes apud Oecumenicum tribunal habebo omnes angelos, et spiritus iustorum. Primum locum uendicant sibi hoc tempore homines, adeo Saxonicae persuasioni affixi, adeo in uerba Lutheri iurati, adeo noui moris


image: s469

cupiditate repleti, adeo uoluptate concionum suarum tracti, adeo amore cantionum suarum capti, ut uelut amentes, uniuersa alia respuant, non solum aperte refragantia suis delitijs, uerumetiam uno in uerbu lo dissidentia. Horum hominum mirifice miserorum mul titudo ut est maxima, ita erit orbi progressu tempestatis huius exiciosissima. Per hos nunquam erit Ecclesiae pax. Credo in desertis Aegypti, et Arabiae nunquam fuisse nocentiores feras, atque hi homines sunt. Iis Luthe rus si non deus aliquis, certe dea est, et ea meretrix, in quam depereunt, in quam insatiabili libidine turpissi me insaniunt isti. Quapropter tradidit eos DEVS in reprobum sensum, ut dogmate haeretico contenti, damnent ueritatem translatae Scripturae, irrideant ci tatos prophetas, exibilent apostolos, calcent mysteria, proscindant orthodoxos patres, subsannent pie tatis opera, dissuant unitatem, lacerent bonos ritus, conspuant priscos mores, dissipent necessarium ordi nem, uili ducant salubria statuta, maledicant Ecclesiae, deuoueant obedientes DEO, odio habeant uacantes CHRISTO in uia catholica secundum Euangelion certum, abijciant sacramenta, contemnant diuos, uiuant flagitiose, moriantur ethnice. Non possum effari, quam sceleratum hominum genus id sit. Nulla gens haereseon superbior contemptrix, ac efferatior abominatrix sacrarum rerum unquam extitit. Dixeris hos homines


image: s470

perdite Lutheristas, adeoque ipsos Lutheros. His proximi sunt a parte plane contraria, qui ita Pontifici Romano dediti sunt, ut uideantur et ipsum pro numine aliquo adorare. Talib. nihil sapit, nisi quod est insignite superstitiosum. Nominatus CHRISTVS horum corda minus commouet, quam nominata Maria. Candelae incensio magis hos iuuat, atque Euangelij le ctio. Pauli literas posthabent legendis diuorum. Quan do praedicatur uita alicuius patriarchae aut regis aut prophetae e ueteri Test. dormiunt, at qnn aliquid de sanctis ex Vincentio aut aliquid de mortuis ex Gregorio succinitur, mox expergiscuntur. Hoc genus prius habet, abstinere a carne uaccae, quam a carne ancillae. Ferijs postponunt uitae innocentiam, et pncepta DEI praeceptis hominum. Talibus nihil potest persuaderi aliud, quam quod receperunt. Ipsum CHRISTVM praedicatorem e finibus suis cum Gedarenis eijcerent, si uel plura doceat, uel secus doceat, quam ipsi imbiberunt indoctis docentibus, Per hos fit, ut nunquam bene administrari Ecclesia possit. Neque his de ulla pace ineunda cura est. Si apostolice res gererentur, putarent Christianitatem aboleri. Tertio loco consistunt Lutherani aliquot, utpote qui alios quoque audiunt praeter suum doctorem, quique ubi in libros a suo garritu diuersos incidunt, probant meliora, citra respectum authoris. Cum talibus disputari potest sine seditione.


image: s471

Nonnunquam concionibus catholicis intersunt, auscultant diligenter, et sine tumultu exeunt, concionem saniorem neque repraehensuri, neque concionatorem damnaturi. Quod uero non laudant, obstat morbus sectae, et uiciniae metus. Alij huius generis sunt tolerabiliores. Illi palam dicunt se neque Luthero neque Philippo, neque reliquis Sectae principibus adhaerere, sed euangelio. Nec se si quid uerioris afferatur, reclamaturos. Nam compertum esse, dominatores recentis Euangelij errare posse, sicuti Papam ac Cardinales. Confiteri illi ingenue solent, sibi omnia non placere in Secta, uti nec displicere omnia in Papatu. Nam permulta existere utrobique, quod uel recipias uel reijcias. Inuehuntur saepenumero in nouas abusiones sui Testamenti, in leuitatem publicae latriae, in superbiam, auaritiam, luxuriam, saeuiciam, gulam, acediam suorum praedicatorum, dicentes se nihil discernere posse inter Lutheristas et Papistas. Non haerere tamen non possunt in sectae luto, siue quia nomen illi primum dederunt, siue quia clerum implacabilius adhuc oderunt. Cum his confero eos qui de Rom. episcopis et horum constitutionibus moderatius sentiunt, ac ijdem tamen a sectis abhorrent. In his uix modicum quiddam de superstitione residet. Facile sinunt abrogari inutilia, si illa nesciuit Antiquitas. Nec nisi cum dolore uident, si quid obseruetur, quod sacris literis refragatur.


image: s472

Illi cum gaudio audiunt legi scripturam in templo et cantari et denique praedicari. Stomachantur in ruditatem sacerdotum. Improbant uitam impudicam Canonicorum. Aegre ferunt circa obseruationes templares socordiam. Vicinis schismaticis familiariter utuntur pacis gratia, dissentientes interim ab illorum inanissimis disputationibus. Familiam pulchre instituunt, et expectant reformationem Ecclesiae. Praeter dictos hosce, existunt homines qui nihil curant, nisi ueritatem. Amant papas, amant Lutheros, amant inimicos, sed interim CHRISTI uerbo scri pto a quatuor Euangelistis et apostolis, toto corde, tota anima atque fortitudine inhaerent. Scripturae diuinae conformia scripta, tam ueterum quam recentum The ologorum adorant, ac sine simulatione osculantur. Vnicum horum uotum, unicum studium est, ut ecclesia ita sit, quemadmodum uocatur, Sancta nimirum, idque tum fide, tum uita. Credo hos olim prae alijs bonam caussam habituros apud Tribunal orbis. Inter ommes sunt aliqui, quorum fides est uersatilis. Quoties conuersantur cum populo schismatis, schismatice loquuntur. Schismatice prandent, an coenent nescio, schismati ce cantillant, schismatice Antichristicolis detrahunt, denique, ut ille ait omnia graece, sic isti faciunt omnia schismatice. Vbi uero inter Catholicos agunt, per omnia obseruiunt Catholicis. Laudant Ecclesiam, uituperant


image: s473

sectam. Praeferunt sacerdotes rasi uerticis, admirantur cultum templi, reuerentur altaria, suspiciunt tabulas, honorant concionem, procumbunt le uato Mysterio, tundunt pectus, mouent os, genu fle ctunt ligneis imaginibus. Hos si rogas quid credant, et utram partem iuuent, respondent se nescire, si urgeas, aiunt se oportere credere, quemadmodum illi credunt, quibus cum conuersantur, et quibus seruiunt. Quo nomine compellabis tales homines? Certe non procul absunt ab illorum genere, qui ita per Euan gelion emendantur, ut nihil fiant, nisi gentiles athei. Vtinam nulli hoc tempore uiuerent, quibus placeat Diagorae sentimentum. Videmus monstra hominum, qui neque audiunt Catholicos concionantes, neque schismaticos, sed uel domi interim nugantur potantque uel rus expatiantur. Inde reuersi inquirunt nouos ru mores, aut exigunt census, aut uisunt caballos, aut nummos contemplantur in arca. Quosdam horum ita affectos esse uideas, ut quia prodigiose papistica non possunt sibi contingere, nolint semel omnia. Nihil uel aterrimae superstitionis pont explere illos ad mon strum usque superstitiosos. Quo spiritu etiam aguntur, quibus nihil satis Lutheranum esse potest. Quidam sunt neutrales, quorum definitio non ommino facilis inuentu est. Neutrum prorsus nolle, est CHRISTVM incarnatum nolle. Qui uero ita neutri fauent, ut ab


image: s474

utriusque errore abhorreant, ij non admodum insaniunt, me quidem iudice. De frigidis ac tepidis nunc ni hil memorabo, horum infinitus est numerus, sicuti quoque negatorum ac dissimulatorum. Zelus ac priscus feruor deferbuit, nisi quem cernere est in schismate. Ex Catholicis ubique plurimi sunt, usqueadeo oligopsychi, ut suae propemodum fidei sese pudeat in publico. Quod malum duco modis omnibus execrabi le. Quid de talibus sentiam, plane nescio. Videntur mi hi esse animantia, religionem pro Idolo quodam habentia. Noctu ueniunt in templum, noctu canunt, noctu se dilatant: lucescente die abdunt sese, mussant, dissimulant. Iubent ut alij faciant in Ecclesia, quod ipsi nullo modo facerent si sacerdotes essent. Multi inueniuntur inter monachos et sacerdotes, qui magis fauent Lutheristis quam Papistis, profitentes papam in habitu, in corde Lutherum et gestant et gestiunt. In templis Catholicorum reperias multos nobiles, qui uidentur esse catholici, eo quod ibi orent, toti interim schismatici. Multi affirmant sibi utrosque probari, eo quod utrobique DEVS praedicetur. Nec desunt e Catholicis, qui adeo formidolosi sunt, ut ecclesiae gratia nihil uelint pati, et adeo tenaces, ut nec tantillum uelint amittere. Sunt item, qui Catholicos propterea sequuntur, quod sua inde habeant emolumenta. Illis si in secta liceat fore diuites, aut certe splendidiore fortuna uti, non diu inter


image: s475

Catholicos se conspici sinerent. Vtraque gens rem auide sectatur, atque huius gratia saepissime neque eccle siae habet respectum, neque euangelij. Quidam placere utrique parti studentes, utramque concionem eodem die audiunt, ut postea schismati respondeant de audi to uerbo, et ecclesiae quoque filijs: Atque ita putant se in portu nauigare, quaecunque tempestas immineat. Quidam utranque concionem frequentant, et neutri dant fidem, nisi quoties quae uolebant audiunt. Magna hominum pars perpetuo dubio conficitur, ignorans quid audire, quid credere, quid sequi debeat. Tales commiseror, non criminor. E contra inuenias alios adeo certos de alterutra concione, ut praestaret eos dubitare. Piget me retegere pluribus uarietatem monstrosissimam hanc. Pater noster pro sua bonita te dignetur e uarijs hisce unum corpus compingere, quale erat ante primam diuisionem. Deflendum est, quicquid uspiam apparet. Verum de Theologiae stu dio amplectendo non ita multis respondero. Quantum distat oriens ab occidente, et coelum a terra, tan tum distare credo Theologiam a Iurisprudentia. Differentiam habes, Accipe nunc utra uetustior. Seth filius Noe quando uixit? Ille uero coepit inuocare nomen domini. Quod spectat ad Theologiam. At Iudas filius Iacob longo post tempore uixit, qui dixit: Producite Thamar ut comburatur. Hoc etenim ad


image: s476

iura pertinet. De excellenti bonitate alterutrius subiungo. Theologia tanto melior Iuris cognitione, quantum aurum ferro, Quo stultior est, qui Theologiae Iuris scientiam praefert. Theologia ducit originem e coelo, Iurisprudentia e terra. Illa loquitur de DEO, haec de Mammona. Illa asserit DEO quae DEI sunt, haec uindicat Caesari quae Caesaris sunt. Illa clamat in tem plo de coelestibus, haec buccinat in foro de temporali bus. Illa consulit animae, haec corpori prospicit. Illa do cet quae docuit CHRISTVS, haec effert quae tradidit Iustinianus quaeue Vlpianus. Illa aedificat ecclesiam, haec mundum. Illa cauet ne deferaris in gehennam, haec cauet ne conijciaris in custo diam. Illa restituit pa radiso, quos eiecerat inobedientia, haec uiolenter abactos restituit praedio. Illa uolat, haec serpit. Illa spiri tu gaudet, haec carne. Illa scientia gratiae est, haec natu rae. Illa diuina est, haec humana. Illa habet authores Christianos, haec Ethnicos. Illa repleuit coelum mar tyribus, haec terram iustis possessoribus. Quod illa despicit, suspicit haec. Quod haec quaerit, negligit illa. Quod illa suadet, dissuadet haec. Quod haec dat, aufert illa, et e contra. Patet huiusmodi Antithesis ad infinitum. Vtram igitur scientiam eliges? Reginam duxisti uxorem, si ad Theologiae amorem animum adieceris. Ancillam sortitus es, si te captum Iurisprudentiae tradideris. Nullam ego scientiam reijcio, tantum


image: s477

abest ut hanc praeclaram uelim reijci, discerno modo inter duas, utra christiano homini eligibilior. Atqui Dicaeologia penetrat in aulas, meretur purpuram, gestat aureos anulos, honoratur protoclisia, implet ga zam, extruit domos splendidissimas, salutatur a potentibus, inuitatur a diuitibus, uisitatur a pauperibus, colitur ab omnibus: Verum Theologia aulis eijcitur, penula uestitur, nescit anulos in digitis (quem ge rendi morem scelus uocat Plinij historia) Sedet infimus, possidet duo minuta, quod est quadrans, habi tat in casis, maledicitur a potentibus, contemnitur a diuitibus, hanc pauperes Euangelizati diligunt, odio habetur ab omnibus. Sic enim ait domins. Haec quidem uerissima sunt, tametsi talia in omnibus uel Theologis uel dicaeologis non ita euidenter apparent, quid igitur facias? An non legisti quia scriptum est: Amici tia mundi est inimicitia cum DEO? Quod si abest a CHRISTO animus tuus, nec sapis quae sunt DEI, sed ea tantummodo quae sunt hominum, Aethiopem nunc dealbauero. Sies animalis, si plane saecularis, si peccati seruus, non audies consilium, etiamsie Quintiliano tecum agere parem, ac Rhetoricis uti persuasionibus. Theologiae scientia accersit sibi crucem, hanc si horreas, nihil egero. Iurisprudentia quo saeculo suo seruit diligentius diutiusque, hoc plus sibi conciliat cum fauoris tum tranquillitatis. Ais igitur,


image: s478

te consule, nemo Iurisprudentiae dabit operam? Respondeo: Tu quaesisti, ego expedi quaestionem. Dixi quod dici debuit, nec secus. Neminem compello aut ad Theologiae studium, aute schola Iuris expello. Comperio nostra tempora carere non posse Iurisperitis, sicuti nec potestate saeculari, qua si unquam opus habuit malicia saeculi, nunc quam maxime opus ha bet. Si essemus Euangelici, non indigeremus Iurispe ritis. Neque enim audirentur inter nos bella et lites, si secundum Euangelium uiueremus. Si Ecclesia optime administraretur, forum melius haberet, et iudex minus audiret latratuum. Noui hodie Iurisperitos pietate atque integritate commendatos, sed breuis est nu merus. Viri honorandi sunt uel ob eam caussam, quod inseruiunt politicae iustitiae, quodque suscipiunt saepe patrocinium uiduarum ac pupillorum. Quoties oppri merentur a diuitibus pauperes et a nobilibus agricolae, nisi existerent aduocati? Cano receptui. Si offen di iniquos, habeo unde me soler. Vale.

D. C. C. S. P.

RESPONDEO SERIVS QVIDEM, SED tui memoriam uenerande frater, nullus di es mihi ademit. Quoties perpendo, quem laborem in concionando, et quae subeas pericula pro domo DEI, non possum non corroborari, eiusdem


image: s479

quippe sortis homo. In stadio isto si commessationibus, ebrietatibus, cubilibus uacare quis uelit, eum ego aut delyrare duxerim, aut uocationem non intelligere. Si continuis laboribus quos publice domesticeque exhaurimus, sanctas etiam meditationes adiungamus, et perpetuos in orando gemitus, et Vota potentiss. denique saluberrima ieiunia, ac caetera Euan gelici hominis officia, uix tamen quiuerimus contra facies haereticorum stare. O haec tempora, o Germa niae hos mores. Quam graui Religionis iactura con cussa est domus Dei. Pseudocatholici, mundi unius amatores, laedunt Vineam domini suis et opinionibus et affectibus. Nolunt suam sibi festucam in oculo monstrari. Trabem duntaxat in haereticorum oculo uisam, conuitijs exagitant. Volunt puri esse ab errore omni, Volunt CHRISTO proximi sedere in regno coelorum, cum spiritu DEI uacui non solum sint et cognitione uerbi, uerumetiam bonorum operum iu stitia, quam perpetuo iactant. Si illi confidunt suis in ceremoniolis, et solis constitutionum obseruantijs, pronuncio eos ualde desipere. Contra haeretici carni suae addictissimi, non laedunt modo uineam domini, sed populabundi subuertunt omnia. Nolunt se errare ullo pacto dici, quemadmodum pseudecclesiastici obstructa conscientia se errauisse pernegant. Spem ponunt in sua sola fide, in persuasione sui uerbi, in Augustanis


image: s480

articulis, praesertim ubi illi minus muniminis habent. Cuiusmodi ego te frater et animo saepe reuoluere, et saepius gemere nihil dubito. Nam pius Ecclesiasta sine tali cruciatu, uix unquam esse potest. Caeterum qui sit status ecclesiae isthic, ipse ex praesentibus coniecto. Vnus tu committeris cum decem clamosissimis atque loquaciss. praedicatoribus, nec deijceris. Isti uigilant ut reliquias celeberrimae ciuitatis ab ouili suas in speluncas abripiant. Tu uero excubas, ne fiat, quod inimici homines praesumunt facere. Isti quaerunt suam haeresim ita constituere ut obduret usque ad consummationem saeculi. Tu satagis, ne irradicetur altius haeresis. Isti dolent, unum esse superstitem hominem in ecclesia papistica, sic enim ipsi loqui solent, et utuntur uarijs technis, ut capiant reliquos. Tu ue ro doles, unum etiam hominum uiuere in malitia mundi huius. Concupiscis omnes mortales Ecclesiae non papisticae neque episcopicae, sed apostolicae ac authenticae lucrifieri, et eo uteris spiritu oris tui atque gemituosis praecibus. Hoc ipse me felicior es, quod frequens auditorium docenti tibi contigerit. Commissus ego sum cum quinque improbiss. beluis in ciui tate Islebiensi, quorum unus capitulum est huius euangelici corporis, alius uenter, reliqui podex et surae. Dimicant illi non tam mecum, quam cum Euangelio Ec clesiae a quatuor Euangelistis, et Paulo Petroque perscripto.


image: s481

Nam hoc fretus ipse, Euangelion recens exortum, Luth. autore, et Constantiorum quorundam gladio defensum, fortiss. impugnare pergo. Repugnant uero isti per singulos dies, aut coactis aut deprauatis scripturae locis, qui mos est haereseon. Sed tamen rarius in absentem suos scripturae locos obtorquent, potissimum conterunt horas immani maledicentia, expugnaturi. s. Vuicelium uel conuitiorum telis, uel menda ciorum scuticis. Habent turbam credulam, et quouis sequacem, etiam in tenebras exteriores usque. Capitulum parauit sibi antehac nonnihil eruditionis. Venter, uas uacuum est et pietate et eruditione. Reliqua pastorculorum fex tantum non didicit, ut tres uersus possit latine scribere. Audacia, licentia, temeritas, canina facundia, popularis assentatio, huius saeculi confi guratio uulgo illos commendauit. Clamant unanimiter in ueterem Christianismon, tanta petulantia, tanta futilitate, tanto odio, ut deieres nullibi pestilen tiores nebulones uiuere. Plus decies prouocaui ad publicam ac legitimam disputationem, qnnquidem tanta confidentia me condemnant inauditum, et tanta securitate sua decreta caeco populo infarciunt: sed recusant, malentes mundo placere, quam CHRISTO, cuius uerbum dolo tractant, et turpiss. cauponantur. Porro plebs omnis auersa est a nobis, sequens nimirum directores suos in foueam. Vix decem iuga fidelium


image: s482

hominum nondum cesserunt insanienti sectae. Quae paucitas me docentem audit, cultui diuino utcunque dedita. Verum qnn ijdem pauculi haereticos quoque blasphemantes magis, quam praedicantes, ex metu aut nescio qua emolumenti spe, imo etiam multitudini ad oculum seruientes audiunt, non adficior erga eos, sicuti oportuit. Ouiculas pastor amo, sed qnn lupos ipsae ultro saepenumero sequuntur, non reddenda erit mihi de eis ratio. Nonnulli horum citius sectae sese addixerint quam ut recta sequantur CHRISTVM praeeuntem in doctrina ueteris ecclesiae. Alij sic incli nant in dexteram, ut prius rumpantur, quam ut possint restitui. Solicitudine tamen horum teneor, et ea maiore, quo plus in illis desydero. Progressus schismatis, uereor, attrahet tantillas reliquias ad se, uidentur enim mihi pusillanimes non ferre posse ulterius quotidianos impetus, et ita se habet Basilicae huius ministerium, ut putetur casurum. Clamo cum Dauide: Ommes declinauerunt. Libertas schismatica perplacet. Dissimulant plerique ex nostris catholicam religionem, et mussant doctrinam apud haereticos. In conuenticulis negant me aliqui. Nam habeo et ipse Petros meos, habeo meos quoque Nicodemos, qui uix multo praecio possint adduci, ut me interdiu adirent. Tantus est metus non Iudaeorum, sed haereticorum. Soli solum allo quuntur atque salutant, sed in publico ignotus meticulosis


image: s483

sum. Miseret me tamen illorum, siue quia tam muliebriter meticulosi sunt, siue quia propter antiquam religionem meique caussa tot opprobrijs indesinenter exercentur. Non poterunt conqueri, quod eis minimo etiam sim oneri, aut quod de suis largitionib. uictitem, quia in uniuersum nullae sunt, nec ab ullo uel obulum exigo. Horum aliqui in schismaticos praeco nes liberalissimi sunt, et eosdem mensa acceptos honorant, habentes interim rationem neque Ecclesiae, cu ius obedientiam iactitant, neque mei, quem concionantem audiunt. Sunt qui ingredi studio uitent hanc Ba silicam nostram audituri oraturique, ne haereticam uiciniam offendant, aut iritent Satrapas, Tales uidentur mihi pedetentim Ethnicissare, dum fugiunt tam catholicas, quam schismaticas conciones. Quid querar? Frigent hic omnia, et lentiuscule ad exitium sui festinant. Animi omnium absunt, abest feruor, abest zelus: tepore, metu, neglectu iacent omnia. Caussa mali maxima sectae uigor est, et praepotens irruptio. Si in tota Germania cum rebus fidei ageretur, quemadmodum agitur in hac ciuitate, cogerer ego uel Italiam aut heremum quendam petere. Hic nihil superest, praeter plorare. Hanc ciuitatem expugnarunt, obtinent securi, ac potiuntur optimis spolijs. Fortasse potuissem isti languori Aegyptio aliqua ratione obuiam ire ante octennium, si fuisset DEO uisum, At nunc actum plane


image: s484

est: Adeo inquam actum est, ut multi schismatici, neque concilio reduci, neque gladio retrahi ad unitatem Ecclesiae, et puritatem Euangelij unquam queant. Saepenumero quoties me haec desolatio angit, refici uel inde soleo, consyderans quod nimirum sectae improbitas propterea totum Christianismum non deuicit, quia huius ciuitatis et aliarum plurimarum uictrix est. Subiecit sub pedibus suis multas prouincias, nondum omnes. Optamus totis pectoribus restaurationem Christia nae rei, non propter haereses solum, uerumetiam propter ipsam oeconomiam Ecclesiae. Res male habet, utro uertas oculos. Et fatentur hoc ommes cordati uiri. Qui inficiantur, indigni sunt ecclesiae nomine, siue tales sacerdotes sint, siue monachi. Papa et cardinales ut salui fiant impossibile est, quia curam gregis nullam hactenus habent, uident lupos non uenientes, sed pridem in caulas uenisse, nec resistunt. Vident oues laniari, nec dolent, uident ouile subuerti, nec miseran tur nostram uicem. In centum annis neglexerunt conuo care Concilium Oecumenicum, et nunc toties appel lati cessant. Quod dixi de papa et cardinalibus, idem de Episcopis sentio, qui potuerunt uenienti malo oc currere, nec fecerunt, sectantes interim opera tenebrarum in hoc saeculo maligno. Non soleo de praelatis illis quicquam durioris effutire, nisi ubi oportuna monitione opus est. Lutheristae in papam et episcopos hostiliter


image: s485

inuehuntur, et quod nobis in illis dolet, ipsis est gaudium, At nos longe alio consilio interdum attrectamus capita spiritalia, quippe amici et monitores, non calumniatores. Polliceor salutem aeternam papae et episcopis, atque eisdem gloriosiss. famam apud posteros, si CHRISTO IESV pastorum principi, et epi scopo animarum nostrarum obsequium praestent, in reformandis moribus, tum suis tum reliqui Cleri, et in repurgandis scholarum opinionibus, denique in emendandis Ecclesiarum cultibus. Talia tu quoque in corde tuo premis, scio, testes sunt certi singultus tui, et lingua tua praedicatrix ueritatis Euangelicae. Nec aliud peius habet animum meum, quam quod in tam ampla ciuitate solum te militare oporteat, adeo ut ore tuo oc cluso, prorsus sileat catholica cathedra. Quid profecerunt scholae isthic? Quid praeclari pepererunt nobis? An non quaesitum est tot tantisque sumptibus, ut essent uiri eximij, quorum opera paroetiae indigent? In necessitatibus suis quid habent congregationes uestrae? Dicam equidem: Habent uiros qui plus grauent quam iuuent, qui plus obsint quam prosint. Doctorum, Licentiatorum, magistrorum copia ingens ubique est, sed quid praestant titulati illi in Ecclesiae miserijs? Muti sunt, non ualentes latrare, non uolentes lucubrare, sed scientes duntaxat disperiturum corpus curare. Et inter hos tamen non desunt, qui me criminentur, eo quod publicitus


image: s486

scribam, quum non sim doctor in Theologia. Imo ipsi doctores scribant, et ego memet protinus hoc fasce leuabo. Doctores doceant, correspon dentes uidelicet suo titulo. Alioqui si docere nolint, et me qui non sum doctor docere deceat, timendum est, ne iudicum arbitrio decernatur, ut is doctor merito sit, qui oues CHRISTI docet, prae illo nimirum, qui cum doctor uocari amet, neque doceat, neque etiam do cere possit. Lapides clamare oportebit tandem, qnn doctores nominati tacent. Putant inuiduli uoluptati mihi esse hunc calamum, aut scribentem uenari auri massam. Vtinam ipsi dignentur hanc in palaestram concedere, ac periculum facere eius rei, quam uel in nobis uituperant, uel alioqui per se contemnendam existimant. Attamen satius est, aliquos ex his tacere, quam male ordiri cantilenam, et peius finire. Cardinalis Moguntinensis redijt a Berlino. Marchio mutat monachos in sacerdotes, utinam foelici transformatione. Lipsenses strenue desudant, ut nouum coemiterium extra portam ciuitatis obtinere liceat. Videtur esse imitatio Lutherismi. Fortassis secum trahet haec nouatio alia plausibilia. Synodus Vuittenbergensis magno plausu utriusque partis celebrata est. Nondum certo comperi, quae fuerit controuersiae conclusio. Hac arte firmant foedus suum, ut consistere possit aduersus Christianum orbem. Consulunt suis rebus


image: s487

Sueui, posteaquam senserunt quid immineret. At quomodo consulent tot animarum millibus, cuiusmodi manducatione sui panis miserabiliter deceperunt? Mi rificam scilicet Euangelistarum constantiam. Quis por ro talibus in immensum credet? Populi indocti fides, sicuti uideo, in manu praeconum est. Illi si scribant ho die: DEVS est in coelo, et ijdem cras scribant: non est in coelo DEVS, cogetur populus credulas aures praebere. Similis lubricitas in alijs quoque sectis uiro prudenti expectanda fuerit, maxima in hac principe secta, mea flagellatrice. Sapientis est, si sit lapsus, humo surgere. Redijmus et nos ab errore in uiam, sed ire ab errore in errorem, stultissimum est. E secta erat fugiendum ad Ecclesiam matrem, non ad aliam sectam, quam eadem ira DEI manet. De bello Mediolanensi nihil habeo certum, nisi quod afferunt Italianorum translatae literae. Pasquillus male minatur Rom. Curiae. Nescio quid futurum decreuerit omnipotens. Aiunt Mantuae fore Concilium, idque hoc euoluto anno. Vellem, te legere quae super his rebus ad me scripserunt Ioannes Faber Episcopus Viennen. Fridericus Nausaea, et Iulius Pflug. Me minime ma la spes habet, alium in orbe uultum fore. Vale. Saluta Iodocum Hessum Carthusia. cui an responderim, nescio. Si illi uacabit, scribat denuo, et si deest quod


image: s488

scribat, depingat nobis podagram suam carmine. Sa luta quoque Magistrum Vrbanum e ualle Georgiana amicum candidiss. Expecto ab eo mellitas literas. Viri huius ingenium quondam Mutiano Ruffo laudatum, mihi nec hodie displicere potest. Praeter hos saluta M. Ioannem Seuerianum, quem ante quatuor annos in aede Mariana declamantem audiui, atque hominis piam sententiam apud familiares probaui. Nunc ipso quoque amico auctus sum. Salutabis et M. Conradum Eutychum, conterraneum meum, quem ego in communi patria aliquando sic salutaui:

Salue Mysta deo, nec non sacrate Mineruae,
Te uetus Eutychum Graecia iure uocat.

Vehementer pudet, quod hominem illum olim uolui in Lutheri nassam illicere. Saluta L. Hoxaer. scho lasticum quidem Theologum, sed utinam omnes id genus ita de rebus fidei et sentirent et loquerentur, quemadmodum ipse hunc loquentem audiui. Cum primis salutato principem ciuitatis Scribam, cuius integritas ante aliquot annos meae innocentiae non uulgariter profuit. Vale. In ferijs Pentecostes.

Anno M. D. XXXVI.

M. I. H. B. S. P.

QVOD TVIS AD ME LITERIS NON REspondi hactenus, tribues publicis occupationibus. Alioqui te et amo unice et admiror.


image: s489

Nomen tuum quum ageres Lipsiae, mihi erat percognitum, tu uero ignotissimus. Spero te, ubicunque tandem locorum sis, et quocunque rerum statu contineare, Apostolicae Ecclesiae caussae neque animo, neque calamo defuturum. Per Schisma aut certe huius occasionem interit in ecclesia mali plurimum. Redeunt nunc tandem Theologi ad Theologiam. Quid uulgus istorum secutum sit in haec usque tempora, uidimus. Vtinam indies accedant ad lucernam diuini uerbi propius. Caeterum literas Reuerendiss. D. Episcopi Viennen. quas una misisti, uix queam eloqui, quanta perlegerim uoluptate, maxime eam ob rem, quod pollicerentur Concilij futuri certitudinem. O gaudium orbis inenarrabile, ecclesiae reformatae futurum splendorem. Respondebo Episcopo quam primum uacabit. Tu si illi prior scripseris, commendabis me uiro tanto. De nouis rumusculis nihil laboro. Qui hos consectantur, ociosi homines sunt. Audiuntur plurima gesta, at horum pauciss. fidem merentur apud prudentes. Nonnulla ueriora sunt, quam boni uiri uellent. Vniuersi laeti audimus de expugnata Carthagine, atque Barbarossae fuso exercitu. Nec potest non esse rumor acceptissimus de uictoria regis Persarum, quam ille ab hoste Turchico praeclarissimam retulit. Laetior uero fama foret, si audiremus CHRISTO crucifixo utramque


image: s490

gentem dare manus. Bella Danica saeua fuisse perhibent. Lubecium bello quassum licet, aegre tamen rationes pacis inijt. Qua in caussa ego saepe solebam mirari, utra pars esset purius Euangelica, et quidnam cogitarent, quidue dicerent Euangelistae, tam Dani quam Lubecenses, ita concurrentib. fraternis armis. Lanarij istius unica factio, si caetera essent optima, pa tefacit nobis semel totum mysterion spiritus huius pseudeuangelici. De capto Monasterio fama in omnes terras sparsa, nescio an omnes aeque delectet. Ante hanc euulgatam multi e Lutheristis patrocinari uisi sunt rebellioni eius ciuitatis, nunc probant excidium, tenuiter tamen, odio episcopi bellatoris. Dirutum Regnum est maturo, uisuntur tamen reliquiae huius in Vuestphalia et Hollandia. Sumpsit initium istud schisma, regium scilicet, a Lutheristarum prima audacia. Per hos uia facta est Monasteriensi malo, quemadmodum antea Agricolarum sesquimenstruo do minio. Qui tale it inficias, is aut rerum istarum imperitiss. est, aut corruptiss. aut impudentiss. Quae ferebantur de Schanitij tristissimo fato, multos audio inique ferre. Pendet certe torquatus aulicus, quodcunque tandem admiserit. De quo negocio alij uiderint: Illud mihi cum primis dolet, quod Gualtherum nostrum id mali inuoluit, unde adhuc se nescio an euoluerit. Fama equidem de caussa Anglicana plus


image: s491

ueritatis habet, quam uanitatis. Perfecit rex quod decreuerat. Perrupit fortiter, amoliens Romanae sedis obicem. Incestas nuptias dicuntur Parrisienses iustificasse, quo non aliud mirabilius, At quid peperit stuprum? Nouum caput suae ecclesiae, et mactationem Thomae Mori iusti, ac Io. Phisceri hac tempestate laudatissimi episcopi, praeter complures alios, quos regius furor in crucem sustulisse narratur, posteaquam il li primum arriserat noua noui Euangelij libertas. Interea mittuntur Euangelistis munera uere regia, imo etiam pontificalia. Episcopus legatione functus Vitebergae, nihil reliquit intentatum, quod sui regis instituto commodare iudicauit. Quanta rerum uicissitudo, et qualis sectae retectio? Ante stuprum regis erant haeretici Vitebergenses, stupro commisso de repente fiunt Apostoli, a quibus audiantur consilia, a quibus discatur Euangelion, a quibus petatur nouatae Ecclesiae administratio. Sed quid mihi cum Anglis? Nunc patefit mysterion mutatae religionis in Regina intoxicata, et in superinductae sponsae supplicio. Fortassis iam iustificabuntur a plerisque Phiscerus et Morus, lapsi uero cum rege episcopi, doctores ac dynastae regni damnabuntur, nec dubito quin ipsos sui poeniteat pigeatue. In quem finem tan ti mali magnitudo euasura sit, augurari facile possis. Attulit et illud rumor, nempe Vuolphgangum Capitonem,


image: s492

Martinum Bucerum et alios quosdam superioris Germaniae excellentiores concionatores mediocri equitatu uenisse Vitebergam, adorare Luthe rum, fortassis et inuisere loca sacra ibidem. Sed extra iocum, Sectarij e suggestis diffundunt in aures po puli, concilium agitasse summos uiros, et coijsse in concordiam ratam, Vt in posterum uelut ex pacto unum ac idem ex utraque parte doceant de Eucharistia, et eadem formula exteriora officia administrent. Triumphant alacerrime, de uictoria Luthero parta, quo fit, ut existimatio Schismatarchae ad immensum subito creuerit. Itaque Bucerus ex panario carnarius factus est, et ex Vinario Sanguinarius. Res tamen ea adhuc occulitur a signiferis. Si est rata concordia, habebis ex duabus Sectis unam bene stabilem. Certe tollendae huic multis in concilio sudoribus opus erit. Gladio non potest aboleri, consilio potest, maxime si cum consilio coniungamus synceram pietatem. Nec procul a uero fama est de bello Gallico, huius plena sunt omnia. Tota fere nunc Eu ropa concutitur, dum cum Gallo Aquila dimicat. Superba quidem auis Gallus est, et audax, sed aqui la ualet robore. Auditur de expugnata Tolosa, neque tamen huic rumori fidem praebeo. Si ita fieri debet, quemadmodum optatur a multis, patietur hoc tem pore Gallia, a Caesare Carolo, quod olim L. Pisone


image: s493

et Aulo Gabinio consulibus, a Caesare Iulio passa est. Eximiam uero foelicitatem, si Carolo (qui pene Maior Magno illo priore aestimari possit) nunc omnis Gallia una cum Celtica ac Belgica regione obtingat, sicuti superiore anno illi Morea obtigit. Eam foelicitatem maximam timendum magnopere est, ne aliquando comitetur arrogantia. Quae pestis secum exitium immane trahet, nisi caueatur. Doleo Ia cobi Fab. Stapulensis uicem et Guilhelmi Budaei, si diu affligatur Gallia. Alit praeclariss. ingenia isthaec regio, dignior profecto meliorerege, quam de Francisco periuro hactenus fama crebra refert. Venatus est ille conspirationes euangelicorum, Iunxit amiciti am cum ijsdem, Emisit epistolam, ab euangelicis uer sam atque excusam, quae praese ferebat animum regis ad rectiora propensum, sed nunc dicunt uulpina pleraque fuisse. Nam fecisse se eiusmodi, ut sibi hac arte demereretur Germanos. Euangelici praedicant partes Caesaris, conuitiantur regi, an ex animo, ipsi norint. Foelicitas Caesaris ab his plausum extorquet, si tanta illius esset infoelicitas, uereor ne diuersa uulgo audiremus. Parum fidei ego tali laudatorum generi darem, si CAROLVS essem. Nam quomodo ei ex animo fauere possunt, quem pro Antichristiano habent? Rex uero Philippum accersere Lutetiam satagerat (Sic enim est fama) et coronati


image: s494

uersabantur a Germano milite, tale profecto fauo rem magnum erga Gallos potuit excitare. Me miseret calamitosi populi, et occisorum militum, magis mi seret occidendorum adhuc in tot ac tantis turmis. Mirabere ecquid ego hic de rumoribus. Mi Hasenberge sic placuit, dum quod scriberem aliud non erat, et conueniebat, ut amico hoc uerbosius scriberem, quo rarius, ut non comminiscar, epistolam tuam tale quidpiam exigere. Alioqui nemo minus hoc scribendi ar gumento delectatur, atque ego. Tu paria facies, si quid in Bohemia tua geratur, ad me libenter diligenterque perscripseris. Vale uir doctissime. Me redama. Islebij. Anno M. D. XXXVI.

M. I. H. N. S. P.

QVO RARIORES, EO GRATIORES MIhi tuae erant literae. Nec fortassis sine caussa incusas tabellariorum fidem. Mihi certe illorum infidia aut potius inuidia saepe erat et iustis conuitijs exagitanda, si cuiquam alij. Ignaui rumores nouos undiquaque captant, etiam ex signatis aliorum epistolis, ut nihil dicam de inimicis mei nominis, qui scire referreque gestiunt, quaecunque ego aut scripsi ad alios, aut ad me alij. Istos reuocat a malo ausu neque pietas neque honestas. Putant non esse peccatum incommodare Vuicelio. Sed malim istos in papyrum, quam in me


image: s495

saeuire, a quo nimirum haudquaquam abstinerent manus, si rabidis illis canibus potestas esset in corpus meum Instituti tui genus e literis tuis non potui ad plenum discere. Querimonias lego de quodam genere hominum, qui DEO carent, qui a CHRISTO alieni sunt, qui spiritui sancto resistunt, qui Ecclesiam rident, qui Euangelion auersantur, qui linguas oderunt, qui di sciplinas fugiunt, qui bonos mores contemnunt, qui doctis medium ostendunt unguem, qui probis uiris molestias exhibent, qui reformationem ecclesiastici status, quibus ualent insidijs ac dolis impediunt, qui ponunt tenebras lucem, qui nihil nisi auaritiam sequuntur, uiri Beliaal, quorum deus uenter est, uentres pigri, homines mente corrupti, quibus adempta est ueritas, qui existimant quaestum esse pietatem, qui conuiuantes in erroribus suis insultant pijs uiris, ocu los habentes plenos adulterae, et qui a peccando cessare nesciunt, Breuiter qui DEO non placent, et omni bus hominibus aduersantur. Res geritur diplomatibus. Quo quisque est astutior, hoc laudabilior, quanto prophanior, tanto excusatior. Mentiri, fallere, rapere, apud id genus pestes ingenuum est. Hos nisi e medio Ecclesiae tollat, nisi aboleat Concilij authoritas, uix queam credere, CHRISTI spiritum ijs interesse consultationibus. AEgre pestes hasce pertulit orbis hactenus, sed tamen perferre oportuit, adactum


image: s496

Ausonio fulmine, cuiusmodi ciere curta uelut malefica incantatrix facile potuit. Heu quam nepharia scribi ad posteritatem queant, quae isti gesserunt in Germania sub nomine DEI et Apostolorum duorum. Tu quaeso motus comprime. Non curant uerba uentres. Sinent te stomachari, dummodo sibi lice at tueri raptum. Amisisti tunicam, nisi quiesces, amittes et pallium: Neque enim timor DEI est ante oculos eorum. Sic comparatum est, ut uir sapiens eat exulatum, mendicet, frigeat: stolidissimi quique homines in pretio sint, abundent re ampla, delitientur no ctes atque dies. Studiosa iuuentus fraudatur, boni con cionatores negliguntur, fidi ministri prae paupertate squalent, probi ciues esuriunt, pij sacerdotes malua uictitant, docti monachi patiuntur angustiam, at indociles assentatorum pueri dotantur beneficijs, fabularij honorantur, impudentissimi nugatores ditantur, uersipelles bene audiunt, calumniatores obuijs excipiuntur ulnis, delatoribus affatim datur, oci osi possident quaeuis, aleatores regnant, quotidiani commessatores nihil desyderant. Reperias uirum re bus maximis ornatum a DEO, quique possit mirandum in modum utilis esse toti Christianismo, huius si scru teris aedes, inuenias feruentia studia, codicibus, chartis, calamothecis, pulpitis ac caeteris literarijs instrumentis repleta omnia, praeterea altum silentium, familiam


image: s497

facientem officium. Ibi si excutias grammatophylacia, aut offendes epistolarum aceruos aliquot, aut partus quosdam domestici ingenij, de extremo scriniolo in manum ueniet codicillus epigraphicus. Inspicere fert animus, et cognoscere quantum censuum uiro DEI per annum obueniat, miraris for tunulam, atque confiteris uerum esse, quod ueteres olim de Dea, quam uocabant Fortunam paruam, quodque de caeco Pluto commenti sunt. Contra uero reperias homuncionem pondus inutile terrae, DEO ignominiosum, hominib. perniciosum non uno mo do. Cuius in aedibus inuenias assiduas compotationes, instrumenta musica, charissimos catellos, dilectiss. cattos, arma saecularia, grandem suppellectilem, praesertim ad Gulae ministerium comparatam, cabal lum praeferocem, et caetera quae ad tonsum equitem pertinent, insuper lecticas nitentes puluillis elegantibus, familiam meretriceam, tumultum aulicum, splendida omnia, praeter bibliothecam, quam operit puluis et obuelant aranearum tela. Neque tamen si explo res hanc, inuenire liceat alios libros, praeter miserandam illam cateruam eschola Scotistica, a muscis bene amatam, utpote sedem suam perpetuam. Breuiaria detrita primum locum occupant, in argumentum clericalis dignitatis. Nam nisi ea ingredienti uiserentur hospiti, dubitare poterat de domo, quam quaerebat.


image: s498

Caeterum si huius meretricarij et aleatoris et ebriosi conuiuatoris uidere uelis receptacula, protinus habes rescripta, quibus citant debitores, et aggrauant, quibus indicunt lites, quibus exigunt, quibus pacta pecuniaria firmant, quibus debitores liberant, quibus census uendunt, et acta denique illa spiritalis fori multiplicia. Vis scire annuos prouentus, reperis trecentos aureos, si quadringentos, minus mentior. Si quaeras unde, si quaeras quomodo expendantur, stupebis. Huiusmodi tolerantur a summis ecclesiae rectoribus, nec non propugnantur. Nos uiles pulli Ecclesiae nil nisi gemere interim possumus, et astra suspiciendo in nostri commiserationem permouere. Bonus homo plura non appetit, quam suo in tugurio [gap: Greek word(s)] . Nec ego ob aliam caussam talia commemoro, nisi ut te amice tua in sorte soler acstabiliam, et testimonium ueritati perhibeam. Fortasse respiciet te aliquando non Rhamnusia, sed pater coelestis, et prospiciet ita necessitati tuae, ut et commodiore loco possis ser uire Christianismo, et lautiore conditione. Mediocri tatis limites si transeamus, perijmus. Illud me magnopere in literis tuis delectauit, quod te in Galatis Pau linis sudare scribis. Sic placuit charissime hominum, sic debui ego a te solari. Qui annuit coeptis, finem fortunabit operis. Quae polliceris, futura esse mihi non


image: s499

sane difficulter persuadeo. Elegans stylus ille tuus, et Paulinae Theologiae cognitio penitissima, ut taceam Rhetorismi peritiam, uulgaria non aedent. Confidentiss. secta nescit modum gloriationis, et ementiti triumphi de doctrina iustificationis. Victa est potenter, ipso etiam coelo teste, nec tamen eam suae pudet impudentiae. Paulus a multis retro haereticis enarratus esse legitur, sed haereticoteron nunquam est praedica tus, atque hac nostra tempestuosiss. tempestate. Nonnihil praestiti ipse quoque in uindicando Paulo per istud sexennium, at nondum licuit in ea palaestra ita uersari per tot remoras, ut uel meo animo, uel uere studiosis Pauli discipulis satisfecisse existimari possim. Nisi obstarent alia, quae nunc absoluenda suscepi, lubentissimus ad id argumenti redirem, plane in planiciem adductus equus. Verum ut mihi summae est delectationi, quod scribis, ita aeque esse possit, si concionareris. Vuurceburgi egregius eras Ecclesiasta, quid ni idem Bamburgi? Num te spiritus prophetiae deseruit in eadem Francia? Pulcherrimum cer te est, et immortalitate, si quid aliud, dignissimum, eundem publicitus concionari Euangelium, qui publicitus scribit Euangelium. Concio praefertur uulgo scriptioni, Et habet illa uel ob id plus dignitatis, quod ipse dominus et Magister noster praedicasse legitur, scripsisse non legitur: nisi forte Epistolion ad


image: s500

Abgarum regem Edessae allegare uelis. Apostoli con cionati sunt omnes, at non omnes scripserunt, saltem quae extent sentio. Et plures leguntur prophetae docuisse uoce uiua, quam scripsisse multis literis. Praeterea perpendito, quanta sit multitudo ueterum Episcoporum, qui quum in concionando uigilantissimi fue rint, nullam paginam posteris reliquerunt. Numera hos, si potes. Iam uero quot uiuunt his annis concionatores optimi, et quos ego percipio esse eruditos, qui officium suum faciunt, a calamo alieni tamen. His suum donum est: at tibi non alterutrum, sed utrunque datum est, posses enim eodem spiritu, quo lucubras salubria, concionari salubria. Dominus de dit tibi linguam eruditam, ut scias docere audientes, et contradicentes arguere, ut nosti eradicandi ac plan tandi artificium. Qui dedit uerbum Euangelizanti tibi uirtute multa in illa ciuitate, is daturus est idem uerbum aeque uirtute multa in alia ciuitate. Didicisti iam pridem quid concionari oporteat, nempe quod scribis. Os respondeat calamo, et rectissime concionatus es. Scribens non adularis, concionans si adulere, mirabor. Perinde est, utram offendas partem, siue scriptites, siue praedices. Nam nostrum decretum est, CHRISTO DEO placere, et priscae Ecclesiae sanctorum. Quod si eadem opera poterimus et hominib. placere, nae nos foelices. Paucis his te incitari uolui


image: s501

ad cathedram. Si quid profeci, gaudebo mihi uehementissime. Sin minus, est quo me queam consola ri, uidelicet adhortationis huius conscientia. Legisti Matthaeum tradentem nobis haec uerba de IESV nostro: Cum uidisset autem turbas, affectu misericordiae tactus est erga illas, quod essent destituti ac dispersi, uelut oues non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Ipsa quidem messis copiosa, caeterum operarij pauci. Rogate igitur dominum messis, ut extrudat operarios in messem suam. Circumspice populorum multitudinem, consydera famem uer bi DEI in omnibus, perpende calamitatem animarum, cogita de reddenda ratione talenti crediti. Sunt quidem multi ubique sacerdotes, sed pauci praedicato res. Pascunt semetipsos pastores tales, uerum cui cura est de ouibus? Cur sumus ordinati sacerdotes? An ut ociemur? An ut scortemur? An ut pro uerbis reddamus murmura? An ut rusticos tribulemus propter decimas? An ut colligamus uotiuas missulas, utque multa fabulantes stolidam plebem uocemus ad offerendum? An ut uisitemus publicas taber nas? An ut stertamus totam noctem et dimidiatum diem, aut potius nocte tota potemus, et die dormitemus? Minime omnium. Ordo sacer ad sacra reuocat. Iam quid magis sacrum, quam tractare uerbum DEI uiui, per quod sacramenta fiunt? Perfecto odio odi sacerdotes,


image: s502

qui ob nullam caussam sacerdotes facti sunt, nisi ut exempti a munijs ciuibus, uitam suam perdant in diabolicis operibus. Iniquos odio habui, ait Psaltes, legem autem DEI dilexi. Non sine caussa in priore saeculo dictum est: Omnis sacerdos aut angelus aut diabolus, hunc igitur odi, cumque hoc diabolica facta. Quanta erit olim confusio atque ignominia Episcoporum coram CHRISTO iudice, quorum indulgen tia tam indocti tamque prophani sacerdotes creati sunt? Quo illi utentur patrono? Quo tuti erunt aduocato? Non possum effari, quantopere meiste abu sus cruciet, mordeat, adedat. Haec forte non ommino absque utilitate per digressiunculam attigi, dum cupio te ad cathedram propellere, cuius gradus coeli gradus sunt. Sectae duces proram ac puppim in con cionis necessitate collocant, nec ulla in re uigilantiores sunt. Nos interea lusitabimus, aut fallemus horas uenando aut piscando? Per cathedram reducentur oues ad caulam ecclesiae e Sectarum spelaeis, non per Thysiasterium. Vox clamantis, non uox cantantis franget Titanicam istam audaciam, qua miscuerunt omnia detestandi haeretici. Plus satis haec. Quae passim ferunt de indicta Synodo, neque uana sunt, neque tristia. Meo certe animo nihil poterat e Roma iucun dius adferri, quam Bulla illa, mihi nuper ab Anastasio Schmaltz ostensa. Dominus seruet tale propositum


image: s503

in pontifice nostro, et in eodem augeat Euangelicum spiritum. Satan subodorabitur malum suum, quapropter nihil relinquet intentatum per sua membra, ne fiat bonum. Hoc anno emisit ab imo tartaro bella regia, fortassis emittet anno proximo bella Turchica, aut fractas uires regis redintegrabit. Certe Cae sar inuitus belligeratur, nec alio quam ad pacem spectare uidetur. Legimus quem sermonem Romae in consessu Pontificio in ferijs Paschalibus habuerit uirorum mansuetissimus. Vtinam Gallus sese pruden tius gessisset. Venit ad summum. Gladius Augusti ui ctor erit. Deus pacis potens est hanc maximam discor diam in maiorem concordiam conuertere. Vtinam id faciat propter miseriam inopum et gemitum pauperum in omni Gallia. Bellum Saxonicum siue Dacicum nondum deferbuit. Videmus et Euangelistas propter meum et tuum arma mouere cruenta. Coeperunt anno elapso parricidalia moueri arma inter Euangelicos fratres, ob eandem caussam, sed bonus Angelus diremit ac sedauit tumultum. Vale dulciss. Frater, pro me ora, me ama. Islebij Duodeci mo Augusti. Anno M. D. XXXVI.



image: s504

R. I. F. E. V. S. P.

LITERAE T. C. REDDITAE MIHI SVNT e Bohemia, quum fuissent datae ex Oenoponte. Mirabar flexus itineris, sed ubi coepi mecum reputare animo, quam non sit cuiuis tabellario fidendum, iudicaui prudenter esse quaesitas amba ges. Et is, a quo accepi summa cura custoditas, eo erat acceptior, quod una redderet literas N. uiri elegantissimi, meique studiosiss. Caeterum cum primis optarim, ut aut T. C. de me iudicio ulla ex parte respondere, aut expectationi quoquo modo satisfacere queam. Sentio difficilimum, nec esse quicquam rarius, atque ita lucubrare, ut eruditis placeat. Fortasse Aristophanis ac Cleantis lucernam plures habere possunt, quam horum foelicitatem. Ipse profecto, quoties facio iudicium de meis lucubratiunculis, et illas ad eruditorum libros confero, quorum hac aeta te nostra diuina est copia, piget me pariter et pudet nugamenti mei adeo, ut constituam, posthac ab aeditione prorsus feriari, ac reuoluendis tantum probatis authoribus memet addicere, maxime quum tale factitare alios doctrina singulari uiros ubique uideam. Ad id decreti hortatur molestissimi laboris consyderatio. Quo enim sum ad lucubrandum minus idoneus, tanto laboro molestius: ut ipsa rerum inscitia scribendi laborem congeminare uideatur. Accedit


image: s505

inopia subsidij, Neque enim mihi ullus adest studi osorum sodalium, cuius aliquantisper uti op era qua licunque etiam liceat, praeter unum hunc Amanuensem. Atque haec res, quam sit plena taedij, quantum habeat solicitudinis ac sudoris, nemo hominum unquam credat, nisi ipse eodem pistrino inclusus mecum sudarit. Nolim hic reminisci Typographorum quorundam incredibilem oscitantiam in excudendo, et in corrigen do conniuentiam, quod mali me ad ocium prorsus instigare poterat, etiamsi pleraque procederent ad uo tum animi mei. Saepenumero accidit, ut quum libellos ex illorum officinis, si non nitidos, emendatos saltem expectarem, non libellos, sed cultellos accepi, quibus istorum merito reprehensa [gap: Greek word(s)] , pectus meum uulnerant iuxa ac famam. Si mihi acerbitas haec ante quatriennium cognita fuisset, nemo a me uel amicorum uel inimicorum chartulam unam orbi publicandam extorsisset. Contra uero, ut sim ineptissimus etiam ad calamum, et incommoda sint lon ge plurima, auocat me ab ocio metus ille domini olim redituri et suum ab unoquoque nostrum exacturi: Deinde inclinatae religionis periculum. Praeterea quando aleam ieci occasione inexpectata, atque e nunc audaciae progressus sum, cogor quod coepi prosequi. Postremo uetat ociari Christiani Lectoris auiditas. Audio passim expeti adoleschias hasce, atque


image: s506

ipsis etiam inuidis iudicibus uel ut premantur uel reijciantur aeditae, minime uideri. Quod si Bibliopolis nollem praebere fidem, ipse tale experior, quandoquidem tot literis ex omni fere Germania partim de aeditis opusculis interrogor, partim pro mittendis illis rogor. Vnde non semel miratus sum quorundam Bibliophorum maleuolentiam, qua ducti de composito recusant nostra distrahere, cum alio qui his abiectiora circumferant, nec unquam potui inuestigare caussam, Nisi forte metuunt, ne Euangelion oc cidat, si contingat opuscula Vuicelij passim exoriri. Atqui Euangelio quicquam metuere, insignis stultitiae sit. Euangelio nihil nocebit, etiam si Angelus e coelo exortus, contra Euangelium paret scribere. Ego non in hoc uel unicam pagellam aedidi, ut occidat Euangelium CHRISTI JESV, sed uniuersas potius, ut indies clarius atque clarius oriatur. Fortassis odium nominis deterret Bibliophoros a uendendo, et quod arbitrantur, se uitantibus, ab cunctis morta libus uitatum iri uigiliolas. Equidem odisse licet, quantum satis: est ne alij complures nostra ubique diffundant, ne boni homines sibi ea comparent, ne ijdem pleraque suo commodo lectitent, uetare non li cet. Qui dedit ut scribantur, dat quoque ut legantur, quantumlibet obnitentibus haereticis. Nuper mihi significatum est ab N. homine integerrimo, et Chalcographos


image: s507

et Bibliophoros ditescere mearum pagellarum lucro, id quod palam arguit frequentiam emptorum. Arguit et illud, quod saepius recuduntur, atque hoc a celebribus Typographis. Cuiusmodi commemoro, ut uratur uehementius inuidia haereti corum bibliophorum, utque magis doleat malignitas aemulorum, Nam isti nihil acerbius audire poterunt. Tuae tamen c. iudicium uel ob hoc amplector liben tius, quod me hinc magis excitari quam commenda ri intelligam. Etenim quum mihi animum constantem attribuerit tua sapientia, nimirum hoc efficit, ut nunc de tuenda animi constantia solicitius cogitem. In Euangelio ampliando ero constantissimus, nec est, ut T. C. ea de re quicquam addubitet. Ictus sapui. Non illectabit me posthac ulla bonarum rerum species ab hoc stadio, cui me restituit coelestis sapientia. Attamen agnosco ac boni consulo admonitionem pietatis tuae: Nam solemus timere lapsis, et est aequissimum, ut tantum uirum homunculus audiam. Quod addit T. C. egregiam promissionem, agnosco tale neque promeruisse me, neque existere, unde unquam promerere possum. Magnatum quorumuis liberalitas mihi non ambitur, nec de fruitione huius tantil lum cogito. Gratiam tamen fatcor me debere promittentibus, ob praecipuum illorum erga me amorem. Est mihi haec uox tua omni metallo gratior, quam


image: s508

bis ac ter repetit in suis ad me literis pietas tua, Nem pe, res sanctae Religionis nostrae. Ita ego omnib. mo dis adficior erga Religionem nostram, ut eam non sanctam saepissime non possim dicere, offensis etiam aduersarijs. Vere sancta est Religio Christiana, non tam a sanctitate spiritus CHRISTI et uerbi omnipo tentis, quam a sanctitate Mysteriorum eius et piorum hominum. Iudaeus quassat caput ad auditum sanctae religionis nostrae. Haereticus obturat aures suas, ne audiat gloriam CHRISTI, Nam nos quoties glorificamus Religionem nostram, toties damus CHRISTO gloriam, utpote regi Religionis suae. Quod nolit audire ludaeus, facit persuasio, leschu ha Notzri hominem, non deum fuisse, ideo prophanam, non sanctam esse Religionem nostram. Quod recuset au dire haereticus, facit persuasio, Papam esse Antichristum, ideo diabolicam, non sanctam esse Religionem nostram astruit. At nos, qui CHRISTI sumus et apo stolicae Ecclesiae, quique toto pectore sanctum Euangelium complectimur, de Religione sentimus optime, parati ad eius defensionem, quandocunque ratio ferat. Arma nostrae necessitati non deerunt, Vnus sufficiet gladius, qui est uerbum Dominicum, non Ermelianum. Iam de Generalis Concilij celebratione, bono ut sim animo iubes, Nam ipsum omnino futurum esse, et ibi meam meorumque similium doctrinam


image: s509

ac operam requisitum iri. Certe in hoc quod T. C. omnino futurum esse Concilium significat, bea ri me sentio. Vix enim quisquam omnium est, qui ar dentioribus uotis Concilium efflagitarit, atque ego, posteaquam intellexi, res sanctae Religionis nostrae nulla alia ratione posse uel restitui, uel tranquillari. At ipsum mea opera indigere posse, ut nunquam cogitaui, ita ne semel quidem ambiui. Imo propemodum adducor, ut credam me irrideri, si quis me ad Concilium uocet. Quid enim graculus inter Musas? Quid feli crocoton? Ego meique similes multo minores sumus, quam ut nobis in Concilio tanto locus esse queat, etiam infimus. Humilitas nostra humilia sectatur, ad tantam sublimitatem adeo non assurgit, ut ne adspirare quidem eo possit. Viros orbis habet (quorum ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti) huic negocio maximo accommodos. Summa res summos transactores postulat, qui ad summum sint et pij et docti. Is conuentus si recipiat homines ab omni doctrinae genere alienos, si requirat homines a puritate Christianae pietatis abhorren tes, si uocet amatores saeculi huius, si consulat quaerentes ea quae sua sunt, actum fuerit de toto Ecclesiae remedio. Nam istud quid aliud esset, quam equos et mulos in consilium adhiberi? Porro futurum esse Concilium haudquaquam diffido, siue quia T. C. hoc affirmat,


image: s510

siue quia pridem annunciauit idipsum per Ger maniam R. D. Vergerius, siue quia in Caesareis Co mitijs promissum fuit, siue quia nuperrime diploma Pontificium manifeste uereque indixit. Adest igitur in foribus Synodus toties optata, toties suspirata a religiosis animabus, quas haec Ecclesiae indecora con fusio male habet. Nunc operaepretium fuerit, ut patrem misericordiae quotidianis obsecrationibus omnes ubique coetus interpellant, ne sinat diabolico dolo salutare negocium interuerti. Hostis ille deterrimus si sentiscet regno DEI profuturum Concilium, et regno Mundi obfuturum, mouebit, crede mihi, non solum, quod dicitur, omnem lapidem, uerumetiam mouebit mare et abyssum, miscebitque coelo ter ram, summa imis, sacra prophanis. Suggeret membris suis, ut clamitent: Non opus esse Synodo, Nihil uspiam esse aut errorum aut abusuum, Perituram cum oleo operam. Prorepserunt iamiam, qui uocife rantur, inutilem laborem fore, Nam neutram partem uel tantulum de iure suo concessuram, desperan tes nimirum de misericordia DEI, cuius neque manus, neque spiritus abbreuiatus est, testibus prophetis Esa ia et Michea. Alij canunt classicum, cupientes gladio Germaniam cadere, inque suo miseram sunesto sangui ne uolui. Cuius spiritus uero filij tales sint, facilime iu dicabitur. Si quod uerissimum est confiteri licet, carent


image: s511

isti classici seu Polemici DEO, repleti interim odio satanico, ultionis pharisaicae cupiditate, spiritu auaritiae et fornicationis. Hos si interroges, cur ita horreant Synodum, nihil honesti solidique habent, quod respondeant. At haec est Helena illa, sunt sibi male conscij, Nouerunt sese non recto pede incessisse ad ueritatem Euangelij, Nouerunt sese uentri seruijsse, et mammonae, et saeculo huic nequam, Noue runt se nescire Euangelium, nescire Sacramenta, nescire res sanctae Religionis nostrae. Huiusmodi retegi ac pandi metuunt in luce Synodi, a qua omnes tenebrae longissime absunt. Scriptum est enim: Ommis qui mala agit, odit lucem, nec uenit ad lucem, ne arguantur opera ipsius. Qui autem operatur ueritatem, uenit ad lucem, ut conspicua fiant facta ipsius, quod per DEVM sint facta. Tales nimirum sperant bellum Caesaris contra regem Francorum susceptum, certum fore impedimentum Concilij. Sic animati sunt, ut malint ea quae sunt Belial, quam quae sunt CHRISTI, et eligant prae luce tenebras. Tales oderunt concordiam, delectantur discordia, abominantur pacem, cupiunt confusionem. Neque tamen putant sibi deesse aliquid, ad perfecte Christianorum titulum. Si guttulam unam Christiani sanguinis suo haberent in corpore, precari deberent Concilium, non deprecari, nec in utramque dormire aurem, nisi uiderent


image: s512

CHRISTVM domini in Ecclesia sua regnantem, ut ab initio. Sed hos omitto. Cultores Lutheri pene dissimulant quae sparsim feruntur de Indictione Synodi. Ea est istorum natura, ut si quid inhonesti esset a Pontifice Rom. gestum, id mox tragicis uocibus exaggeraturi, atque Antichristum suum expicturi erant. Nunc uero, quum rem Christiano pontifice dignam meditatur, quumque reformationem toties exactam a tota Christianorum uniuersitate molitur, mutescunt ranae, utinam eaedem marinae beluae mitescant. Parati isti homines sunt, ad aliena mala exaggeranda, ad aliena bona dissimulanda, ad sua mala tegenda, bona, si qua sunt, incredibilibus Thrasonismis efferenda. Synodo semper maledixerunt iniusta ira, quum eam futuram rumor spargeret, Nunc siquidem indicta est, et eo sunt uocati proceres orbis, mussant magno pudore, non audentes palam maledicere, utcunque in suis conuenticulis irrident ac eleuant bonum propositum. Esse tamen horum nonnullos audio, qui tantum abesse ut diplomate Romano terreantur, ipsi se tale cupere dicant, nec aliud sibi fore iucundius, quam uidere Mantuam. Qui se amicos Caesaris esse fingunt, aiunt id Papae esse fraudulentam inuentionem, nempe ut hac techna sistatur progressus belli Gallici, atque hoc pacto perfido Regi parcatur. Dixeris hos esse ueros hypocritas. Caesari


image: s513

sunt ex animo infensi, ob Religionis cultum, neque tamen uirum non laudant. Regi contra bene uolunt, quum ob alia, tum quod spes sit, ipsum suae accessurum factioni. Atque hoc si fieret, inuidia Romani Imperij fieret, quemadmodum odio Romanae Sedis Anglicus rex illi se factioni addidisse scribitur. Honestae scilicet caussae defectionis. Attamen conuitiari illos Regi utrique audias, praesertim ubi cum Catholi cis confabulantur. DEVS coelifecit, ut Carolus Imp. magnificatus sit, et inualescat, et magnitudo eius cre scat ac perueniat usque ad coelum, et potestas eius in terminos uniuersae terrae. Cuiusmodi cum uideant nostrates, laudant Carolum, defendunt Carolum contra mastigas Francicos, suppetias mittunt Carolo, auxilia porro promittunt Carolo, sed si secus caderet taxillus Martis, quam uereor ne passim audiretur [gap: Greek word(s)] . A facie Caesaris Victoris pauent, uicto insultaturi, capto illusuri, non quidem omnes, sed omnium plurimi. Quae istorum dementia dicam an malitia utinam negari possit. Si omnes ex aequo CHRISTI cultores, huiusque placitorum sectatores sine omni specie hypocriseos essemus, nihil foret animis nostris dulcius concordia: Et id unum agitaremus concionando, scribendo, precando, ac monendo, ut Reges et Principes posita omni simultate, iunctis dextris rem sanctae Religionis nostrae serio totaque mentis


image: s514

acie dispicerent. O malum ineffabile, si omisso CHRI STO, Principes quae aerij principis sunt curare pergant. O bonum incogitabile, si contempis mundi re ctoribus, Ecclesiae rectores, ea quae sunt IESV CHRI STI Pontisicis Max. Optimique tota fortitudine quaerant, uindicent, tueantur. Quicunque ita sentiunt, pax super eos. Habet T.C. epistolam prolixiorem fortasse quam meliorem. Eiusmodi enim libuit nunc obiter attingere, ut T. C. amicissimae epistolae facerem satis, posteaquam conscribendis literis ad amicos nonnihil succisiui temporis impetraram. Vale in unigenito DEI, Seruatore et Magistro nostro. Islebij. Octauo Septembris.

Anno M. D. XXXVI.

Diliges proximum tuum sicut teipsum.

QVARTI ET VLTIMI Libri Epistolarum GEORGII VVICELII FINIS.



image: s515

BREVE EPICEDION D. ERASMI ROterodami, Authore IOAN. GYGANTE.

SI QVA prius iustas expressit caussa querelas
Iam digna ex omni parte querela uenit
Iam ueri gemitus, iam digni caussa doloris
Corda premit, iustus pectora moeror agit
Tristia Pegasides suspiria ducite Musae
Et mecum tristis tangite plectra lyrae
Exuite albentes, lugubres sumite uestes
Mecum funebri cingite flore caput
Priscos ponatis risus Heliconis alumni
Moereat et fracta tristis Apollo lyra
Ac sileant totum iam plectra sonora per orbem
Sint gemitu et lachrymis omnia plena pijs
Tempus adest gemitu et lachrymis et luctibus aptum
Heu nimis ex uero nostra querela uenit
Occidit heu fatis sublatus Erasmus iniquis
Publicus et rarus totius orbis honor
Ardua Germanis lachrymarum flumina manent
Lugeat et tantum Christidos ora decus
Quanquam autem nimium deflere cadauera stultum est
Cum nihil omnino tristia uerba iuuent
Quis tamen humanus non inuida fata queratur?
Quae tantum nobis eripure caput
Quem non haec moueant, adamantina corda tenere
Et plus quam Geticum pectus habere putem


image: s516

Vt primum nostras rumor uix attigit aures
Effera Thespiadum fata tulre decus
Protinus obstupuit concretus frigore sanguis
Et coepi uitae nescius esse meae
Saepius et calamum et metra imperfecta reliqui
Saepius et sana uix bene mente fui
Barbaries mihi uisa fuit spectabilis auro
Aedere non tristi talia uerba sono
Occidit en demum Musarum portus et aura
Nunc sunt imperio sceptra relicta meo
Nunc iterum solij reparabo insignia prisci
Reddetur regno pristina forma meo,
Dissimilis rerum forma est, discrimina nulla
Nec quoque delectum fata tenere liquet
Tot rudium pestes hominum ceu monstra supersunt
Haec raperent iusto numina saeua gradu
Sed uerum est, manibus tolluntur semper auaris
Optima, perpetuo deteriora manent
Nunc Euangelij prouisum fluctibus esset
Seruassent tantum si fera fata caput
Mitis erat, pacis caput, et rixarum inimicus
Scriptorum uulgus quas modo iactat iners
Raraque conscendit Parnassi culmina montis
Vidit et Aonij regna beata soli
Denique quid multis opus est? quis nescit Erasmum
Amissum Musis restituisse decus
Et quid ego tenui quaeso iam carmine cantem
Quem uere notum uesper et ortus habent
Illius immensum uolitant monumenta per orbem
Nec nomen trifido notius orbe uiget


image: s517

Donec et Aonides ludent Helicone puellae
In grege Pierio primus Erasmus erit
Nequaquam est igitur magnus deletus Erasmus
Sed potius laudem posteritatis habet
Nomen enim surgit post actae tempora uitae
Maior post obitum gloria honorque uenit
Ergo etiam gemitum et luctum linquemus acerbum
Et dabimus tumulo disticha bina pio
Palladis errantes Musas qui duxit ad arcem
Quique fuit Doctis ancora sacra uiris
Hoc dormit tumulo matura morte peremptus
Spiritus astra colit, nomen in orbeuolat.

FINIS.

LIPSIAE, Excudebat Nicolaus Vuolrab. AN. M. D. XXXVII.



image: s518

[gap: errata list]