12/2009 Reinhard Gruhl
text typed (NB: several french letters without accent aigu and accent grave) - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

ILLVSTRISS. VIRI IOSEPHI SCALIGERI, EPISTOLAE omnes quae reperiri potuerunt, nunc primum collectae ac editae. Caeteris praefixa est ea quae est De Gente SCALIGERA; in qua de autoris vita; et sub finem DANIELIS HEINSII De morte eius altera. [gap: illustration (motto: NON SOLVS.)] LVGDVNI BATAVORVM, Ex OfficinÔ BONAVENTURAE ET ABRAHAMI ELZEVIR. Academ. Typograph. CIC IC CXXVII.



image: as002

Summa Privilegij.

DEcreto Illustr. DD. Ordinum Generalium foederatarum Belgij Provinciarum cautum est, ne quis librum, cui titulus est, Illustris. viri Ioseph Scaligeri, Iulij CaesarisÓ a Burden F. Epistolae omnes, quae reperiri potuerunt, nunc primum collectae et editae, intra quinquennium, praeter Bonaventuram et Abrahamum Elzevirios, vllo modo aut forma, totum aut ex parte, excudat, excudi curet, aut excusum divendat, sub poena trecentorum florenorum, praeter exemplorum confiscationem. Hagae Comitis prid. Cal.

F. van Beaumont Vt.

Ad mandatum dictorum DD. Ordinum Generalium proprium sst [perhaps: sit].

I. van GOCH.



image: as003

NOBILISSIMIS, AMPLISSIMIS MAGNIFICISQVE VIRIS, fllustrissimae Lugduno-Batavae Academiae CVRATORIBVS, AC VRBIS CONSVLIBVS. Nobilissimi, Amplissimi, Magnificique Viri,

Homines quotidie in terris, non quotidie miracula nascuntur Et Natura, quae hac tempestate saepius abortum parit, raro aliquid illustre ac admiratione dignum edit: nisi quod, quid tota posset, in Scaligero utroque serio experta est. Vt comimissa secum ipsa, omnes vires suas in posteritatis admirationem bis periclitari voluisse videatur.


image: as004

Nam et Patrem caeteris majorem, et ut illum casteris majorem, ita parem ac simillimum Parenti filium in lucem edidit. Quem ut Gallia terrarum orbi, ita Vos, ereptum Galliae et huc translatum, orbi universo vere exhibuistis. Quia in hoc ocio praeclaro, in hac libertate vestra, maxime admiranda ingenii coelestis monumenta famae consecravit. Quibus, quamdiu honos eruditioni stabit, quamdiu erunt homines in terris, qui aut eminere literarum laude, aut favere talibus praeclarum judicabunt, nunquam deerunt qui suum tribuant, et tanquam Sacra omnibus exposita, cum veneratione colant, vel profectus gratia accedant. Evŕnit autem nobis, ut cum forte


image: as005

peregri essemus, viri hujus vere incomparabilis Epistolas, quae tanto ambitu ab omnibus petuntur, nobilissimus vir quidam, nobis et Scaligero amicus, excudendas daret. quibus paulo post in Patriam reversi, plurimas, quas ultro nobis aliquot amici contulerunt, lubentissime adjunximus. Quem Thesaurum ut terrarum orbi invidere, sacrilegio affine videbatur, ita vobis consecrandum duximus. qui cum hunc Phoenicem (eo enim titulo ac nomine ab Illustribus Ordinibus vocatus fuit) hic stitistis, et in Academiam hanc transtulistis, dignos omnium judicio vos praestitisse arbitramur, quibus cineres illius offerantur. E quibus ut quotidie renascitur ac renascetur,


image: as006

quoties in lucem aliquid a summa ejus eruditione ac ingenio prodidit, ita honos vester pariter cum eis vivet: neque magis extinguetur, quam memoria illius, qui aeternitatem sibi peperit, quam aliis post obitum conferre potest. Valete, Nobilissimi Amplissimique viri, et ut officinae nostrae, quod coepistis, porro faveatis, supplicamus, veneramur. Lugd. Batavor. Anno CIC ICC XXVII. postridie Kal. April.

Amplitud. V V devotiss.

BONAVENTVRA ET ABRAHAMVS ELZEVIRII.



image: as007

AMICO LECTORI.

Amice Lector, Iosephi Scaligeri, viri Illustrissimi, et tanti, quantum universus orbis novit et ubique praedicat, Epistolas hic damus; opus eruditione varia refertum, et quod, ante editionem et in ipsa, saepius experti sumus, quam acceptum eruditis omnibus futurum sit. In quarum dispositione, ut non anxiam, sic aliquam habendam ordinis ac seriei rationem duximus. Quae enim scriptae sunt ad singulos, conjunximus. quia minime interrumpi ista ratione seriem Historiae existimavimus. Quod fortasse in omnibus, (quae tamen paucae sunt) non licuit, quia quasdam serius accepimus.


image: as008

Archetypa cum ectypis, quod aliquando licuit, contulimus: multa perperam descripta aut corrupta, ad exempla singularum emendavimus. Sub finem caeterum, de divini viri obitu Epistolam adjecimus. cui autor quaedam, postquam missa fuit, addidit: ne quis admiretur, si quid [gap: Greek word(s)] ab eo dictum sit. In Paristensi ac Germanica editione mendas plurimas, ac pene innumerabiles, sustulimus. Ex quibus superesse nullas, ubi, cum autographa deessent, soli conjecturae locus fuit, vix praestare possumus. Nam ut Graeca et Latina, ita saepe Hebraea et Arabica corrupte erant edita. Illas ergo, et si quae nunc operis intervenerunt, praeter eas quas collegimus ac suo loco damus, diligentiae


page 009, image: as009

lectoris et industriae committimus. Caeterum, cum de editione Opusculorum et Epistolarum viri sum. mi Isaaci Casauboni, quae haud parum lucis his Scaligeri plerisque in locis, ac praesertim ijs quas ad eum scripsit, allaturae sunt, nunc cogitemus, petimus, ut quisg, pro humanitate sua et communi bono, praeter eas quas non paucas a quibusdam impetravimus, communicet quaes habet, et hanc symbolam conferre ne gravetur. Quod facturos omnes promto animo confidimus, speramus, qui non modo nominis tam magni viri, sed et sui, rationem habent. Primum enim ac praecipuum in vita, placuisse primis. quae compendiaria ac brevis ad aeternitatem via est. Vale, Amice Lector, et his fave.



image: as010

Elogia eruditorum DE IOSEPHO SCALIGERO ex infinitis pauca.

Ex Iacobi Augusti Thuani Historiarum libro XXI. ubi de fulij Caesaris Scaligeri obitu.

EX Andieta Rupia Lobeiaca, nobili foemina, cui annos XVI natae, jam provecta aetate nupsit, plureis liberos sustulit: ex quibus ultimus hodie superat Iosephus Iustus Scaliger: qui, secundum Patrem nunc inter literatos, et in re literaria, principem sine controversia locum tenet. vere eruditorum Phoebus, ut politissimi ingenij vir eum indigitavit. De hoc ut plura dicam, nec pudor ejus patitur, nec per ingentia ipsius erga me merita licet: quanquam minime vereor, ne propterea minus vera de eo praedicare videar, cum, quicquid dixero, opinione omnium vero minus sit. Sed potius est, ut tanti viri nomen per transennam appellasse contenti, cultum, quo divinum ejus ingenium cum rara morum. probitate conjunctum, pro jure amicitiae,


image: as011

quae mihi cum illo intercedit, prosequimur, venerabili silentio, ut in Sacris fieri amat, obsignemus.

Ex Isaaci Casauboni Praefatione, quam Opusculis Iosephi Scaligeri praefixit.

Nihil est quod discere quisquam vellet, quod ille docere non posset: nihil legerat (quid autem ille non legerat?) quod non statim meminisset: nihil tam obscurum aut abditum in ullo vetere scriptore Graeco, Latino, vel Hebraeo, de quo interrogatus non statim responderet. Historias omnium populorum, omnium aetatum, successiones imperiorum, res Ecclesiae veteris, in numerato habebat. animalium, plantarum, metallorum, omniumque rerum naturalium proprietates, differentias, et appellationes, qua veteres, qua recentes, tenebat accurate. Locorum situs, Provinciarum fines, et varias pro temporibus illarum divisiones, ad unguem callebat. Nullam disciplinarum scientiarumve graviorum reliquerat intactam. Linguas tam multas tam exacte sciebat, ut vel si hoc unum per totum vitae spatium egisset, digna res miraculo potuerit videri. Vide ibidem plura. ut et in


image: as012

Epistola, quam Martialis Epigrammatis a Iosepho scaeligero versis idem praefixit.

Idem Notis in AEneae Poliorcetica

Legant [gap: Greek word(s)] , si lubet, quae super hoc Notis suis ad Sphaeram Barbaricam Manilii scripsit decus illud aeternum aevi sui Iosephus Scaliger: vir, aut heros potius, et quidem heroe magno satus, in tantum laudandus, in quantum virtus et meliores literae possunt intelligi. Quarum ille [gap: Greek word(s)] magnitudinem, amplitudinem, majestatem denique, pene solus quum animo viderit, ingenio fuerit complexus, divina et sine exemplo felici industria, per totum vitae curriculum, bene de iis mereri nunquam cessavit. Quantam in nupero ejus obitu Respublica literaria fecerit jacturam, quantum et quam [gap: Greek word(s)] vulnus acceperit, omnes intelligunt eruditi, in quorum pectoribus probitas, candor, [gap: Greek word(s)] , et gratus animus, nimis ah nimis rarae hoc saeculo virtutes, habitant: certe, quorum mentes a rationis usu, atque adeo sensu communi, [gap: Greek word(s)] non exaruerunt. Vide eundem passim.



image: as013

Iustus Lipsius, cum passim, tum Epistola ad Berchemium.

Scaligeri ad Ausonium, en tibi. ˘ virum! ˘ filium a patre magno magnum!

--- merito cui doctior orbis
Submissis defert fascibus imperium.

Enimvero ille unus est, quem miramur, quem aemulamur: imo, ne mentiar, cui invidemus. Felicem Galliam hoc Sole! cujus claritas, non ad eos solum qui nunc sunt, sed ad posteros diffundetur, quamdiu quidem erit in terris nomen literarum.

Idem ad alium amicum.

Scaligeri ingenium grande et capax, diffusum per omnes artes. Mirificus ille vir est, et quem Homeri verbis jure appelles [gap: Greek word(s)] Vide omnia ejusdem scripta.

Iulius Caesar Bulengerus, Theologus Sorbonista, et in Academia Pisana Professor, lib. XII Historiar sui temporis.

Hoc cursu fortuna anni millesimi sexcentesimi octavi transiit. Secutus est annus millesimus sexcentesimus nonus, Iosephi Scaligeri morte feralis: quo nostra aetas neminem majori ad literas genio ingenioque


image: as014

tulit: et forte anteacta saecula parem omni doctrinae genere non habuerunt. Obiit XII Kalend. Februar, etc. Paulo post. De Scaligero omnis oratio ejus commendatione inferior est. Vt enim omittam illa quae juvenis ad Varronem, Festum, Tibullum, Propertium, Catullum, incomparabili doctrina enotavit, quis divinum illud De emendatione Temporum opus, quis ad Eusebium, et Manilium scripta, digna oratione commendet? Nihil ab eo nisi magnum et incomparabile prodiit. Si pie de fide Catholica sensisset, nullum, a Varrone et Iulio Caesare, felicius, aut omnium literarum capacius ingenium suisse, pronuntiarem.



image: as015

APOTHEOSIS IOSEPHI SCALIGERI ex Manibus ejus, a DANIELE HEINSIO conscriptis.

Est via, quae primum coelo manifesta sereno
Pandit iter magnis virtutibus. omnis in orbem
Ardet, et errantes per coelum colligit ignes.
Stant flammae ingentes stellarum: et purior aether
Illustres animas, postquam atro e carcere ventum est,
Accipit, et pulchro venientes lumine cingit.
Illic Aeacides, illic, post tristia monstra
Libratasque domos coeli, quas maximus Atlas
Sustinet, et summo nutantes vertice fulcit,
Constitit Alcides, saevaeque oblita novercae
Pectora, sideribus mediisque immiscuit astris.
Ante alios longe heroas longeque refulgent
Benaci proceres: quos non incognita virtus
Extulit, et durae rursus pressere ruinae,
Fortunaeque vices, et inexpugnabile fatum.
Sub pedibus fracti fasces, curuaeque secures,
Sceptraque, nunc inversa, jacent, sacrique tiarae,
Solamen regni veteris, totidemque dolores.
Nec non et Regum exuviae, perfossaque centum
Arma locis, clypeique immania vulnera passi,
Loricaeque hosti detractae, in limine pendent.
In medio, quondam pulchro percussus amore,
Naturae incumbit gremio sacrisque lacertis
Caesar, et insueti spectat miracula mundi;
Purpuream indutus chlamydem: quam divite gemma
Ipsa parens rerum multoque illuserat auro.
Illic principia et nascentis semina mundi


image: as016

Aspiceres ferri passim, passimque vagari,
Paulatimque alias aliasque assumere formas.
Nec non et variis animalia quaetque figuris
Coelo efferre caput: durosque affurgere in armos
Corpora taurorum, natosque ad tristia bella
Feruere cornipedes, suspensaque voluere crura,
Et librare pedum alterno vestigia passu.
Illic et volucres scindentes aera pennis,
Et totam Oceani vasto cum gurgite gentem,
Fecerat alma Deum genitrix. Ille, abdita rerum,
Et genera et formas, primasque ab origme causas
Illis luminibus lustrat, quibus omnia quondam
Eruit, et seros vetuit nescire nepotes,
Quae coelum irradient flammae, quis sidera pascat
Spiritus, et terram mediis infixerit undis.
Infra, orbem geminum, Nereique undantia regna,
Insanumque videt Boream, coeloque minantes
Aeolios fratres, cogentesque aera nubes,
Et pluvios rores, et gratos frugibus imbres.
Ipsa immota manet, nullis obnoxia ventis,
Heroum sedes, et laeto involuitur igni.
Illuc Iuliadem rerum pulcherrima Virtus
Duxit, et in tuta pressum statione recepit
Invidiae jaculis, et saevae afflatibus Hydrae:
Quam quondam omnipotens alto submovit olympo,
Septem orbes, septem vibrantem in proelia linguas.
Caetera serpit humi: solum in sublime venenum
Spargitur, et foedo virtutem invadit hiatu,
Cognatasque Deis animas et pectora tentat.
Ollis fata negant sublimem irrumpere sedem,
Niprius infandam dederint in vincula pestem.
Illam insultantem frustrae, frustraque vomentem
Tartareum virus, Spinosaque verbera caudae


image: as017

Intentantem oculis, vi contra immobilis heros
Fregerat, et certo spirantem eliserat ictu.
Ergo ubi pervenere locum sedemque beatam,
Extemplo immensae cesserunt cardine valuae,
Et patuit formosa domus, tectoque recepit
Magnanimum heroem. Primumque ex ordine mater,
Ambrosiae succo mortaleis perluit artus,
Annorumque domat vires, turpemque senectam
Exuit, et lethi ignaros aspirat honores.
Haud aliter medij surgentem ex ignibus Oetae,
Alternos humeros semustaque membra moventem,
Perruptorem Erebi, mactatorem que ferarum,
Alceiden videre Dei: juxtaque Iuventas
Astitit, et Laetos humeris injecit amictus.
Accurrunt proceres, antiquae stirpis origo,
Assurguntque viro: totoque ex agmine major
Caesar, in amplexum lachrymis occurrit obortis,
Deduxitque manu, solioque excepit avito,
Et primo memorat longaevam a sanguine gentem:
Tot Divos, Verona, tuos, Hunnumque ferocem,
Fractum animis, totoque ejectum corpore regni,
Nec laeto auspicio fundatam Antenoris urbem.
Heic coeli sedet in medio, Phoebumque cadentem,
Vel quantus veniens rorantis discutit umbras,
Astraque metitur radio, serumque Booten,
Semotamque Helicen, strictumque Orionis ensem.
Nec non et spatia Annorum, Mensesque, Diesque.
Temporaque, et certis descriptum legibus Aevum;
Omnia quae quondam populis obscura per orbem
Prodidit, indulgens studio; totamque per aethram
Spargit ovantem animam, vastoque immittit olympo.
Salve ingens caeli decus. et, tua sacra per orbem,
Per populos urbesque omnes et regna ferenti.


image: as018

[gap: index eorum, ad quos epistolae hae sunt scriptae; errata]

image: as024

DEO OPT. MAX. SACRVM.

ET

AETERNAE. MEMORIAE. IOSEPHI. IVSTI SCALIGERI. IVL. CAES. A BVRDEN. F. PRINCIPVM. VERONENSIVM. NEPOTIS VIRI. QVI. INVICTO. ANIMO. VNA. CVM PARENTE. HEROE. MAXIMO. CONTRA. FORTVNAM. ADSVRGENS. AC. IVS. SVVM. SIBI PERSEQVENS. IMPERIVM. MAIORIBVS EREPTVM. INGENIO. EXCELSO. LABORE INDEFESSO. ERVDITIONE. INVSITATA. IN LITERARIA. REP. QVASI. FATALITER. RECVPERAVIT. SED. PRAESERTIM. EIVSDEM MODESTIAE. QVOD. SIBI. FIERI VETVIT IIDEM. QVI. IN VRBEM. HANC. VOCARVNT CVRATORES. ACADEMIAE. AC. VRB. COSS. HOC. IN. LOCO. MONVMENTVM. P. E. L. C.

IPSE. SIBI. AETERNVM. IN. ANIMIS. HOMINVM. RELIQVIT.



page 1, image: s001

SCALIGERI IVL. CAES. FILII EPISTOLARVM LIBER PRIMVS.

Epistola I. De vetustate gentis Scaligerae: in qua et de Vita utriusque Scaligeri. AD NOBILISSIMVM IANVM DOVSAM Dominum a Nordwijck, etc.

CVM a Francisco Sansouino luculentum opus de illustribus Italiae familiis editum esse audivissem, ejusque videndi maximo desiderio arderem: effectum est amicorum opera, ut ejus libri, qui unicus in his regionibus extabat, copia ad paucos dies mihi facta fuerit. intra quas angustias quanvis raptim eum scriptorem percurrimus: tamen per eas nobis licuit non solum fructum aliquem ex ejus lectione colligere, sed etiam de auctore, ejusque opere certo judicare. Nam quin ei ex accuratissima tot illustrium originum investigatione maxima tam ab ipsis illustribus gentibus gratia, quam a posteritate laus debeatur, negari non potest. Quod autem ubi ad vetustissimam Scaligeram gentem, Regum et Principum progenitricem devenit, non solum strictim et jejune, sed etiam maligne de ea loquitur,


page 2, image: s002

non possum facere, quin quantum ejus diligentiae tribuebam, tantum candori detraham. Historicus enim clarorum virorum facta moresque posteris tradit, sine gratia, ambitione, et invidia, bonae tantum conscientiae precio ductus: ut si de veritate detrahat, necesse sit, hoc aut ignorantiae recti negligentiaeque adscribere, aut invidiae. Sed ignorantia aut negligentia in eo locum non habent, qui in quibusdam propior adulatori nimio diligentior fuerit, in aliis etiam nimium quantum curiosus. Habet praeterea, ut excusari non possit, domesticos testes, per quos illi veraciori esse licuisset, et ridiculo ac contumelioso postremi nebulonis Villanij testimonio abstinere. Atque ut alios, qui olim praeclare de nostra gente et senserunt, et scripserunt, omittam, vernaculus scriptor Torellius Saraina jurisconsultus tres libros de principibus Scaligeris et eorum gestis sermone patrio conscriptos reliquit: qui liber ante hos quinquaginta duos annos Veronae editus est. Cum ergo hoc non sit negligentia, est ergo succus loliginis et [gap: Greek word(s)] . Neque vero hic ictus est temerarius. ex destinato venit. Iamdudum sentimus nos ab hostibus nominis nostri oppugnari: Sed videamus, quid malevolentia lucrata sit ex hoc perfunctorio et obtrectationi proximo stilo. Nempe commemoratam a Sansovino clarissimi nostri generis gloriam lector praeteriisset. nunc praeteritae a Sansovino omnes causam requirunt. Miseram vero nobilitatem, quae in alienum suffragium venit, et quam non natalibus et majorum nostrorum virtuti sed scriptorum libidini debemus. Ad precatorem, quaeso, abeamus, qui nobis precariam generis vetustatem ab istis historicis impetret, quos nisi placatos habeamus, metuendum


page 3, image: s003

nobis est, ne non solum obscuri, sed ne bonis quidem prognati censeamur. Dantes Poeta illustrissimum Christianissimorum Regum Franciae genus a laniis Parisiensibus deducit, utique tam vere, quam ille tenebrio nostrum a scalarum fabro: quas mirum, ni auctor generis in suspendium eorum parabat, quos vaticinabatur illustri nobilitati suae obtrectaturos. Paulus Iovius, me puero, in aula Henrici secundi obscurissimo cuique claritatem generis mercede pollicebatur, maledicentia ulturus, qui ejus nundinationi adversaretur: quod quidem expertus est Annas Mommorantius Comes stabuli Franciae traductus a venali historico non aliam ob rem, quam quod nescio quid impudenter petens, repulsam tulisset. Sed Iovius ultus est privatum odium. Sansovino unde ille livor, et aerugo, non video. Dei bonitate, et majorum meorum virtute, generi nostro semper suus constabit splendor, qui si nullus a natalibus esset, a patre meo, a me, ab alio incipere posset, cum unusquisque sit auctor nobilitatis suae, quoties ad priscorum heroum virtutes sese componens, existimat eos majores suos esse, nec ex quibus genitus, sed quem se ipse genuerit, et formaverit, respicit: et unusquisque cavere potest, ne in malum depravetur; cum interdum evitare non possit, ne sua nobilitas in plebitatem degeneret: quod parum abest, quin hodie in nobis locum habeat, ex illa tam numerosa nobilitate ad paucos redactis. [gap: Greek word(s)] . Quia igitur me rebus humanis exempto, nemo futurus est, qui memoriam gentis nostrae, adversus hoc saeculum veritati et virtutibus tam infestum tueri possit, grassanti invidiae obviam ire decrevi, et generi nostro ab ultima usque origine


page 4, image: s004

ad avum meum deducto, patris mei vitam subjicere: qui ut primus in gentem nostram literas intulit, ita dignus est, ut literis, de quibus tam bene meruit, memoria ejus conservetur: quam quidem ab oblivione vindicare, non ambitio est, sed fiducia veritatis. Quo minus difficile erit mihi apud aequa judicia obtinere, ne aut putidus aut molestus esse videar, si in patris mei vita explicanda, cum ejus quaedam memoravero, ideo laudare videar, quia illa laudanda. Non dubitavi autem, nobilissime Douza, quin tibi privatim rem gratam facturus essem, si cujus scripta amas, ejus vitam tibi describerem, quantum quidem meminisse possum eorum, quae aut ipse vidi, aut ab ipso, aut ab ejus aequalibus, qui eum in Liguribus Taurinis militantem viderunt et noverunt, accepi. Multa hactenus latent me, quae ignoro: multa excidere, quae scivi: ut possim agnoscere morbum memoriae meae, quae mihi in hac aetate aurem vellit, et me monet quotidie mori. Quanquam vero ex quo tempore transcrip tus es in hanc coloniam, tanti tibi est rei publicae vacare, ut necessario animum tuum circumscribas a melioribus studiis: tamen tibi iniquus sim, si publicas occupationes tuas neglectum literarum interpretor, quasi bellum aut odium his humanioribus indixeris. Hoc non tibi, sed illis objiciendum est, quibus domus sua diversorium otii est: cum tua tibi sit a publicis curis ad honesta studia receptus. Neque vero ignoro, quocunque tempore conveniaris, parum tibi a re publica vacare. Sed si cum tot concurrentibus curis paria fecisti, et tanti facis hanc epistolam, ut totam velis perlegere; puta te nondum labore defunctum, sed laborem tantum mutasse: quem tibi non indicerem, nisi


page 5, image: s005

e dignitate gentis Scaligerae esse existimarem, tibi doctissimo patris mei vitam, nobilissimo nobilitatem ejus non ignorari: de qua tametsi nemo paulo doctior dubitare, nemo probior non fateri debet; tamen omni nobilitati hoc, ut ita dicam, vitium intervenit, quod ea sine opinione hominum sola sese tueri non potest. Nam nobilem ignorari, est inter ignobiles censeri. adeo ut non minus referat nobilem haberi, quam esse: et nihil intersit, divitiae te nobilem acceperint, an fecerint: cum factio atque opes vetustam originem in nobilitate continuent, novam in nobilitatem admittant. Quod si haec adminicula defecerint, vel ex principe nobilis minorum gentium, vel ex nobili plebs fies. Non vacat adducere huc tum quos prisca historia memoriae prodidit, tum quos majorum aur nostra aetas tulit, imo quos ipsi vidimus, oriundos felicibus, infelices vero aut nuper natos, aut factos: quorum generis fastigium idem casus, qui et domorum, decusserit. Non adferam tot illustrium familiarum non tantum ipsis, sed et stantibus quoque lamentabiles eversiones. Abunde fidem fecerit fortuna Scaligerae domus, quae ut majestatem generis apud mentes hominum perpetuare poterat imperio suo retinendo, ita amittendo, splendorem, quem continuare non potuit, obscuravit. Itaque cum videam quasdam familias, historicorum magis factione, quam merito natalium suorum, priscarum prosapiarum illustrem gloriam aequasse: nobis metuendum non erat, ne stante fortuna imperii nostri, deessent, qui tam illustris, tam vetustae gentis memoriam saltem conservarent. Sed versis fatis in contraria, vix est, ut homines non sibi persuaserint, quia nullum est Scaligerorum imperium,


page 6, image: s006

propterea nullos extare Scaligeros. Imo multi sunt, qui non solum ipsi credere, sed et nobis persuadere, si ita insanimus, parati sunt: cum tamen hodieque multae familiae Scaligerae stirpis extent tum in Bavaria, et reliquo Norico, tum in Dalmatia, et Karnia. Quare qui defecisse universum genus Scaligerorum clamant, et scriptis palam testantur, nae ipsi sui nominis et pudoris decoctores sunt, qui in eorum gratiam, quibus adulantur, tot illustrium familiarum odium mereri, quam verum dicere malunt. Ad hanc hominum invidiam accessit quoque temporis injuria: quia, utetiam Torellius Saraina testatur, perpauca relicta sunt nostri generis monimenta: puto, quod hostes nominis Scaligeri omnia, quaecunque nancisci potuerunt, gentis argumenta, aboleverint, dum imperij Veronensis fato Scaligerae, stirpis memoriam finiunt. Ea vero pauca Chronica, quibus se adjutum scribit idem Saraina, adeo mendosa erant, et inter se pugnantia, ut in multis conjectura illi opus fuerit. quod tametsi ipse non monuisset, tamen res ipsa palam loquitur. Vt in genere non minor illi a nobis habenda sit gratia, quod memoriam majorum nostrorum, quantum in illo fuit, diligentia sua conservarit, quam venia danda, quod meliorum Chronicorum fide destitutus, in tam periculosa navigatione cursum tenere non potuit, et a vero aberravit. Castigandus tamen, quod metu, an adulatione quaedam tacet, quaedam adjicit: ut cum Wilelmum Grossum non ex Elizabetha Bavara, sed ex concubina natum scribit, adversus et receptam antiquitus apud majores nostros et in Bavaria opinionem, et adeo contra veritatem ipsam, et Pauli AEmilij sententiam. Sed hoc additum fabulae, ne illustrissima


page 7, image: s007

Ducum Bavarorum gens ullum jus cognatitium haberet Scaligeros in veterem imperij Veronensis possessionem restituendi. Hinc illae lacri mae. Non ferendus etiam, quod in non paucis pueriliter hallucinatur. Vt cum, verbi gratia, Caesaris Ludovici Bavari vitam ad annum usque CIC CCCLIX extendit: cum constet ipsum Ludovicum anno CIC CCCXLVII, mense Octobri, veneno a vidua Alberti Austriaci propinato, obiisse. Nisi Sarainae idem condonandum, quod doctissimo Gaspari Peucero, qui scribit, mortuo Galeazzio, Alexandriam, et Papiam a Cane Signorio occupatas fuisse, easque successori Galeazzij restitutas, Cane Signorio in gratiam recepto: qui est manifestus [gap: Greek word(s)] viginti septem aut amplius annorum. Nam Canis Signorius obiit anno CIC CCC LXXV. Galeazzius autem ille anno CIC CCCC II. Sed et non abludunt ab hac absurditate ea, quae in Epitaphio Bailardini Nogarolae incisa sunt in Ecclesia Ciani Castelli, in territorio Veronensi, ditionis Nogarolarum illis olim a Scaligeris concessae. Manifestum enim est, epitaphium multis annis post obitum Bailardini conditum fuisse. Imo alij de hoc Bailardino scribunt, eum nomine Alberti et Canis Scaligerorum lenatum ad Henricum Caesarem fuisse anno CIC CCC XXXV. Cum Henricus obierit anno CIC CCC XIII. Tamen Saraina monumentis veteribus destitutus veniam in multis meret. Quod enim multa principum Veronensium praeclara facta omiserit, non hominis sed temporis culpa est. ut cum tacet, Imperatorem Rupertum cum exercitu Canis Signorij congressum infeliciter in agro Brixiano ad lacum Benacum, turpi fuga sese recepisse. Sed et quid meruit, cum Mastinitertij


page 8, image: s008

exitum desperationi similem facit? idem sane quod alij, in quibus Sansovinus, qui eum imperio excidisse dicunt. nisi quarundam civitatum amissionem imperij exitium vocant. Igitur injuria temporis, malevolentia hostium, imperitia scriptorum, eos cuniculos in generis nostri memoria egerunt, ut de totius nominis Scaligeri ruina metuendum esset, nisi praesto fuisset eloquentissimus vir, et antiquarum originum vindex Paulus AEmilius Veronensis, qui nactus in Norico acta et annales prosapiae nostrae vetustissimos, pingui stilo, ut ipse ait, conceptos, edolavit eos, et Latine loqui docuit. Ex eo libro parens meus ea excerpsit, quae ad nostri generis claritatem praecipue pertinere visa sunt. Caetera per otium describere non licuit. Quod utinam fecisset, et nobis edendi laborem reliquisset. Postquam igitur Paulus AEmilius multa de splendore et vetustate gentis Scaligerae disseruit, deducta generis serie ad Alanum Scaligerum, Carniolae, et Tirolij, atque montanorum Feltriae, totiusque reliqui tractus inalpini principem: docet, quomodo Attila Hunnorum Rex in Italiam per Carniolae montes irrumpens ab Alano armis depulsus, et in partes Altini summotus est. Quo tempore accolae Venetici sinus ingruentem tempestatem prospicientes, relictis orae maritimae avitis sedibus, in proximas insulas Adrianorum stagnorum sese receperunt. Id fuit initium magnificae civitatis Venetiarum, quae male gratiam posteritati Alani retulit, quam a multis jam annis capite et fortunis oppugnat. Quemadmodum vicinia maris Venetis, ita vallis Polyzela, sive Pulicella, et Anania perfugium Veronensibus fuerunt, cum Attila non solum agrum Veronensem ad vastitatem depopulatus


page 9, image: s009

esset, sed et ipsam Veronam funditus evertisset. Qua clade ita perfugarum civium animi dejecti sunt, ut patriam jacentem flere potius, quam de ea excitanda cogitare parati essent: donec Alanus eos ex vallibus, in quas perfugerant, convocatos ad meliorem spem erexit, et repetendae patriae simul, atque instaurandae auctor fuit. Quod cum bene cessisset, eo nomine omnium Veronensium suffragiis princeps renunciarus est. Ita duae nobilissimae urbes, Venetiae et Verona uni Alano Scaligero debent, altera quidem, quod nata, altera autem, quod renata est. Quod autem pater meus in oratione funebri Theodorico attribuit, quod de Alano dicendum erat, humanitus [gap: Greek word(s)] peccatum est. Alani ex Theodoro Theodericus nepos iis rebus gestis fuit, eaque virtutis gloria, ut hodie vernaculis Germanorum carminibus et proverbiis celebris sit. Quem Veronensem ideo vocant, quod praecipuam sedem in ea urbe, cujus instaurandae avus Alanus auctor fuerat, elegisset. Sed ante omnia Veronensis agri loca Sirmionem peninsulam amavit, quam etiam regio palatio, cujus hodieque extant vestigia, exornavit. Ab hoc Theoderico propagati sunt ij, qui vallem Polyzeliam, sive Pulicellam, Sirmionem, et alios tractus agri Veronensis aliquot saeculis ante imperij Veronensis incunabula possederunt. Nam et Torellius ipse fatetur, Veronae potentissimam opulentissimamque antiquitus gentem Scaligeram fuisse. Quin et hodie in agro Veronensi pagus Scaligerorum nomen retinet, quod utique ante sexcentos annos habet. Praecipue autem idem Torellius scribit antiquissimum Scaligerorum patrimonium fuisse, Sirmionem, et vallem Pulicellam jam ante annum


page 10, image: s010

Christi CIC: ut non solum vappa ille, qui Mastinum II generis auctorem et scalarum fabrum, hoc est Scalarium, non Scalanum, facit, ridiculus sit, sed etiam omnes, qui in odium tam clarae stirpis illum testem adducunt, et malunt ludibrium debere, quam tacere. Theoderici posteritas tum in agro Veronensi et ipsa urbe radices egit, tum in Bavariam, Illyrium, Dalmatiam, et Pannoniam late diffusa est. Nam progenitus Alani posteris Quiricius Scaliger Salonarum in Dalmatia fuit Dynastes: cui cum filius Mundus in imperio successisset, Gotti ea tempestate, excusso Hunnorum, quibus diu vectigales fuerant, jugo, et multis deinceps victoriis feroces, vicinas urbes bello lacessere coeperunt. quibus Salonas obsidentibus Mauricius Mundi filius praelio temere cum illis commisso, interfectus est. Pater Mundus evocato ex proximis praesidiis Alarico nepote suo ex Abellia minima filiarum, et Antenore Scaligero gentili suo, Gottos magna clade prostravit, urbemque Salonas obsidione liberavit. In Bavaria autem Alani posteritas longe lateque crevit. Nam in ea Nicolaus Scaliger cognomento Fortis, Agnete, Zelij Poloniae Ducis, aut principis, sorore et Olao genitus, Desiderij Longobardorum Regis exercirum ad Adriam fudit. Hujus filius Albertus (alij dicunt nepotem ex Benedicto majore) varia fortuna cum Taxilione Bojariae, sive Bavariae Regulo tantisper conflixit, donec Carolus Magnus Taxilione devicto, Albertum praemiis virtutis donavit, adjecto ditioni ejus Bulzano: multisque praeterea donis et privdegiis affecit, quae nepotibus Alberti per Berengarium Italiae tyrannum adempta Otho Caesar primus Emero Scaligero cum cumulo restituit, data ei in matrimonium sive silia, sive propinqua


page 11, image: s011

Emetilde. Qua mortua Emerus ex Balda Petri Hungariae Regis sorore, Trebellium: hic, ex Zolomeri Dalmatarum Regis filia, Casimirum: Casimirus Anfaldum, et Othonem: Othone mature rebus humanis exempto, Ansaldus Christophorum, Clementem, Georgium, Marmum genuit. Christophori filius Ansaldus Nicolaum Fortem secundum; hic ex Iohanna Sueva Friderici Caesaris Barbarussae propinqua Albericum suscepit. de cujus fortitudine mira scribit Paulus AEmilius. Alberto autem alij progenitum Erbonem primum scribunt, et Hardwicum comitem a Burkhaussen. Certissimum enim est, Comites a Burkhaussen ex Trebellij posteritate esse. Erbo in venatu a bisonte interfectus fuit. Hardwico nati sunt Erbo secundus Burggravius Ratisponensis, et Carrionum, sive Carriniorum Dynasta, praefectus praetorio Bojariae, princeps maximae auctoritatis, fortitudinis, et prudentiae: item Boto posthumus, cognomine Fortis: de quibus extat luculentum Elogium apud Abbatem Vspergensem. Erbonis filius Sichardus primus ex Sophia Henrici ducis Charriniani vidua Burchardum Regulum Burkhaussen, Sighardum secundum, Henricum primum: Henricus primus ex uxore Itha Henricum secundum, Gebnardum primum habuit. Henrici secundi filij fuerunt Henricus tertius, Gebhardus secundus. Gebhardi primi filius Gebhardus tertius, Comes sive Regulus Burkhaussen, et Machlandiae: uxor Sophia. Henricus et Gebhardus Gebhardi tertij patrueles in agrum Veronensem ad gentiles suos sese contulerunt. Atque adeo ex hac Burkhaussensium familia, AEmilius et Wolfangus, Scaligeros principes Veronenses deducunt. Qui enim familiam ducebant


page 12, image: s012

in Veronensibus Scaligeris, ij Comites Scalenburgi vocabantur. Iidem autem antiquitus Comites Scalenburgi, qui et Burkhaussen, fuerunt: et Mastinus primus Comes a Scalenburgo dictus fuit. Hinc etiam Comites de Lika, ex quibus prognati sunt Philippus et Bartholomaeus Scaligeri, qui pulsum regno a Tartaris Regem Hungariae Belam virtute sua in integrum restituerunt: ac propterea a Rege Bela Castro Zkrad in Croatia, regione Hun in Hungaria donati sunt, ac insuper Commilitones Regis vocati, qui sunt tanquam Palatini Regni. Addita praeterea a Rege veteribus insignibus Scaligerorum parerga, Cornua cervina, signacula Solis, et Lunae: quemadmodum Carolus Magnus parerga insignibus priscis Scaligerae gentis adjecit Alberto Nicolai Fortis primi filio, ob rem in Taxilionem fortiter gestam. Ea parerga etiam aetate sua extitisse Veronae scribit Paulus AEmilius, quaecunque illa fuerint. Nam in genere prisca omnium familiarum Scaligerae stirpis insignia sunt, aut Scala singularis, aut Canes utrinque Scalae innitentes. qualia insignia praeferunt hodie Comites de Scala in Bavaria: in quibus adhuc, ut puto, vivit Ioannes Warmundus illustribus Comitibus a Burkhaussen antiquitus oriundus. Eadem insignia hodie extant in arcibus regionis Hun in Hungaria, ubi fuit sedes praecipua illustrissimae gentis Hunniadum ex posteris Philippi et Bartholomaei Scaligerorum de Lika: ex quibus Iohannes Hunniades, ejusque filius Matthias cognomine Corvinus alter Hungariae fuit tutamen, alter etiam Rex, imo Rex Regum illius aevi summus: quod nemo negaverit. Neque alia insignia fuerunt Regum Bosniae, quorum ultimum et septimum Stephanum


page 13, image: s013

dolo Mahometes secundus circunventum vivum excoriavit, impollto novo rege Isacio, homine plebeio. Sed inclitus Matthias Corvinus regnum gentilium suorum avitum a Bajazethe Mahometis filio virtute belli extorsit. Denique principum Veronensium progenitores eadem habuerunt insignia: donec in eam familiam Alboinus et Canis Magnus Aquilam imperij cum Scala primum ab Henrico septimo, deinde a Ludovico Bavaro acceptam nobis reliquerunt. Insignia enim, quae ego, et majores mei ab ipso usque Cane Magno accepimus, sunt eadem plane, quae Imperij; uno excepto, quod Scala cum quinque gradibus, inferne, quam superne, latior, alitis pedibus subjecta est. Spatium enim aureum, Aquila biceps nigra, Scala rubra. Cuius Aquilae et Canis Scaligeri cum meminerit Dantes, Velutellus, qui Commentarium in illum poetam scripsit, ridicula blaterat de Scala caerulea, et campo nescio quo. Non enim memini. Nam semper Scala nostrae gentis tam in Hungaria, quam in Norico, Bavaria, agro Veronensi, in ipsa urbe Verona, rubra fuit, et canes rubri: spatium aureum. Quicunque igitur hodie Scalam cum Canibus praeferunt, scito eos non a Principibus Veronensibus, sed Principes Veronenses ab illis oriundos. Qui autem imperij Aquilam cum Scala rubra gerat hodie, nemo superest praeter me: postquam summo Iudici ita placuit, propter majorum meorum commeritam culpam, quam in me etiam persequitur. quamquam quod in magna ejus misericordiae parte deputo, noluit me fratricidis prognatum esse: quorum posteritas Antonius Canis Signorij filius, et Silius ejusdem ex Antonio nepos Aquilam imperij cum Scala rubra gestarunt.


page 14, image: s014

Porro historici variant in nostro cognomine, a quibus nullo delectu dicimur Scaligeri, Scaliferi, Scalae, Scalani, Scaliski, Scalikij. Nam et Otho secundus Comes Scalae memoratur, qui monasterium monialium in Erla, haud procul Laureaco, extruxit, anno CIC CC LXXXI. Commemoratur praeterea Comes Scalae et Beilstein Conradus ab Octocaro Marchione Stiriae, in privilegiis S. Lamberti in Stiria, quod coenobium constructum fuit anno CIC C LXX. Quin Bernardinus Scardeonius nos vocat Scalas, et Mastinum Scalam dicit, loquens de Mastino tertio. Multos commemorat Scaligeros AEmilius, antequam ad Mastinum primum Comitem Scalenburgi deveniat, patrem Mastini secundi, qui primus Dictator populi Veronensis perpetuus creatus est, quem et auctorem nobilitatis Scaligerae, et Scalarum antea fabrum impudentissime nugantur hostes virtutis majorum nostrorum; quam cum insectantur, ipsam quoque virtutem insectantur. Eccelinus Romanius injusta dominatione Veronam jam XXXIII annum premens, postquam inhumanis et atrocibus factis suis omnium mortalium odium meruisset, potentiam Scaligerorum suspectam habere coepit. Quare Bonifatium ac Fridericum Scaligeros fratres, viros antiqua nobilitate et summis opibus, ut scribit Saraina, conjurationis insimulatos cum aliis urbis proceribus exquisitis suppliciis excruciatos necavit. Quod cum scribit Saraina, non temperat sibi, quin hunc atrocem casum miserans, obiter, de vetustate, potentia, opibus, dignitate, et gratia Scaligerorum Veronensium magnifice praedicet: quos et tunc, et ducentis ante tyrannidem Eccelini annis primas in urbe obtinuisse scribit. Eant ergo Scalarij fabri, et


page 15, image: s015

alieni imperij insessoribus caudam jactent. Sed quid non potest historicorum factio? Saraina de Eccelino loquens, novum hominem vocat, gregario milite Teutone ortum, qui ex minutissima arce, quam in agro Tarvisiano possederat, ad hoc regium culmen progressus fecisset. Aut igitur ipse, aut Sansovinus, qui ejus originem vetustissimam et nobilissimam prodit, parum cavisse videntur. Si Eccelinus hominum odium, fraterculus Gigantum, cum historico libuit, omnes illustres familias nobilitate provocat, non mirum, si nos ex justissimo sceptro, et antiquissimo mo solio, ad fabriles officinas, tanquam ad metalla damnat. Quin Saraina in Eccelino et ejus fratre Alberico incepisse et desiisse nobilitatem eorum dicit, aliter ac scribit Sansovinus. Mortuo igitur Eccelino, Mastinus Mastini Comitis Scalenburgi filius, civis Veronensis, primum Praetor, deinde interjecto biennio, Dictator creatur perpetuus, cujus imperium, ut et totius posteritatis, moderatissimum, et justissimum fuit. Quominus audiendus erit Gaspar Peucer, vir doctissimus, qui sub Rodolpho Imperatore Scaligeros injustos Veronae insessores fuisse scribit, perinde ac Malatestas Arimini, Carrarios Patavij. Cujus sententiae eum poeniteret, si sciret Alberto Mastini secundi fratri imperium Veronense ultro a populo delatum fuisse, ut constat ex Plebiscito Veronensi. Quid vocat jure imperare, nisi populo volenti et cogenti imperare? Ecquod justius imperium fuit, quam Alberti primi, Alboini, Canis Magni, Mastini tertij, imo et Canis Signorij Fratricidae? cujus si virtutes, ut fratricidium excipias, considerentur, nullus eorum temporum princeps justitia eum et moderatione, prudentia, et virtute bellica non


page 16, image: s016

dicam vicit, sed ne aequavit quidem. Mastino principe justissimo inimicorum factione interfecto, suffectus in ejus locum frater Albertus primus summa cum laude justitiae et belli gloria Veronae imperavit. Hujus filij, Bartholomaeus quidem Constantiam filiam Principis Antiochiae, Ducis Apuliae, et hac mortua, Honestam filiam Comitis Sabaudiae uxorem duxit. Sine liberis decessit: Alboinus autem ex Catharina Maffaei Vicecomitis Mediolanensis filia Albertum secundum, Mastinum tertium genuit. Ex posteriore vero uxore Gilberti Corregiani Comitis filia nullos liberos suscepit. Cani quoque Magno ex Iohanna Antiochiae Ducis filia, Constantiae, quae Bartholomaeo nupserat, sorore, nulliliberi fuerunt. Constantiam filiarum Alberti majorem uxorem duxit Obizzo secundus Estensis Marchio Ferrariae, mortua priore uxore Iacoba de Fiesco. minor Catharina nupsit Nicolao de Fuggiano, vel Foliano, Regij Lepidi Regulo, et postea, eo de vivis sublato, Comiti Bailardino Nogarolae. Mortuo Alberto successit in imperium maximus natu Bartholomaeus, qui non multo post initum imperium decessit. Huic succedens Alboinus frater, adscito in societatem imperij Cane Magno, Vicarius imperij ab Henrico VII declaratus est, procurante legato eorum Comite Bailardino Nogarola, Alboini affine. Adjectum beneficio, ut Dynastia Veronensis esset haereditaria, et Principum Veronensium posteritas Aquilam imperij in quadrante scuti praeferrent. Sed Canis Magnus, cum eidem a Caesare Ludovico Bavaro idem privilegium confirmatum esset, totum scutum Aquila occupavit, subjecta Alitis pedibus Scala: quae insignia ab eo per posteros Dynastarum Veronensium


page 17, image: s017

adpatrem meum perpetuata et a Maximiliano Caesare teitium confirmata in me resederunt unico ejus lineae superstite. Alboino justissimo et optimo principe vita functo, Canis Magnus filium fratris majorem natu Albertum secundum sibi socium imperii teste populo adjunxit. Quae res non solum Veronensibus gratissima fuit, propter memoriam Alboini patris, sed summam aequitatis et moderationis opinionem Cani conciliavit. Et sane Canis talis fuit, qualem decebat esse eum, cui Magno appellari contigit, tam propter justitiae, quam gestarum rerum gloriam. quod e Saraina cognoscere licet. Anno XXXVII aetatis sine liberis decessit, vir cum summis prisci saeculi Heroibus comparandus: cujus vitae biennium tantum defuisse ad totius Longobardiae regnum consequendum scribit Paulus Iovius. Nomen illi fuerat Francisco, a sacro lavacro, Cani a gentilitate, Magno a merito rerum gestarum. Neque enim Canis ab illo latranti animali dictus est, ut recte monet Iovius, sed quod lingua Windorum, unde principes Veronenses oriundos vult, Cahan idem est, quod lingua Serviana Cral, id est rex, aut princeps. Nam in gente nostra multi fuerunt Canes, Mastini, Visulphi, Guelphi. Cani patruo succedens Albertus secundus Alboini filius, more majorum, fratrem suum natu minorem Mastinum tertium in societatem imperii adhibuit. Mastinus ex priore uxore Thaddea Patavii Domina Iacobi Patavini Dynastae filia liberos habuit Bartholomaeum Canem ab asperitate morum Rabidum, Canem Signorium, ob fratricidia Facinus vocatum, Paulum Alboinum, Viridem, Altalunam. Ex posteriore uxore Margaretaa Sitzenoffen suscepit Beatricem ob formae et morum


page 18, image: s018

praestantiam Reginam cognominatam. Omnes historici Beatricis matrem Thaddeam Patavinam ponunt, sed Paulus AEmilius Margaretam a Sitzenoffen nominatquam, Thaddea mortua, uxorem duxerit Mastinus. Bartholomaeo Cani pene puero nupsit Elisabetha Caesaris Ludovici Bavari filia, ex Margareta Hollandiae Comite. Nam Ludovicus Caesar ex priore conjuge Beatrice Polonica suscepit Stephanum cognomento Fibulatum Comitem Landshut, et Ludovicum Marchionem Brandenburgensem: ex posteriore conjuge Margaretha Hollandiae et Hannoniae Comite habuit Wilelmum cognomine Insanum, Alberrum Comitem Hollandiae et Straubingen, Ludovicum Romanum, sive Romulum Comitem Tirolii, Othonem Marchionem Brandemburgensem, Agnetem, quae dicata est monasterio, Elisabetham, quae primum Bartholomaeo Cani Scaligero, deinde eo interfecto, Comiti Wirtenbergensi nupsit. Sed et tunc mutua affinitate firmius vinculum sanguinem Bavarum Scaligero conjunxit. Nam eodem tempore Caesar Bavarus filiam suam Elizabetham Bartholomaeo Cani Mastini filio; Mastinus vero sororem suam Altalunam Ludovico Romulo Caesaris filio desponsarunt. Cani Signorio Facinori nupsit Agnes Ducis Dyrrachini filia. alii dicunt filiam Comitis de Artois. Ego puto duas duxisse, hancque posteriorem uxorem fuisse. Paulus Alboinus uxorem duxerit, necne, non comperi. Viridem duxit Nicolaus primus Estensis, cognomine Claudus, Marchio Ferrariae: Beatricem vero Barnabas Mediolani Vicecomes. Hujus praestantissimae Heroinae lectissimas animi et corporis dotes, et numerosam prolem, et regias a filiabus affinitates, satis


page 19, image: s019

testantur omnes, qui illorum temporum res descripserunt. Ecquaenam heroina aut ex veteribus aut ex recentioribus illi comparari possit? Imperavit Mastinus III annos XXII. Hic primus imperium avitum imminuit amissis multis urbibus, quae Scaligerorum ditioni ab Alboino, Cane Magno, Alberto accesserant. Nam ineptum est, quod scribit Sanso vinus, eum imperium amisisse. Primus etiam Principum Scaligerorum gentilitiae justitiae gloriam inusitata majoribus suis perfidia contaminavit. Nam ut Brixia potiretur, Gibellinorum partes, quas majores ejus, etiam ipse, sequuti hactenus fuerant, per speciem auxilij in urbem intromittendi prodidit, et Gibellinos populares factionis suae crudeliter trucidari passus est, persuasus versibus Euripidis ex Phoenissis, quos illi subinde inculcabat Iacobus Carrara socer, homo contaminatissimus, ut ejus juvenilem animum imperii cupiditate ardentem inflammaret. Ita imperium truncum, et quod amplius est, jam piaculo violatae fidei obligatum filio Bartholomaeo Cani Rabido reliquit. Hic ita, ut superius attigimus, a morositate cognominatus filium unicum ex Elisabetha Bavara Wilelmum nomine, Grossum cognomine genuit. Nam Thebaldeus erat naturalis ex muliere nobili Veronensi. Qui Wilelmum ex eadem concubina natum scribunt, foenum esse debent, cum eos et AEmilius et veritas ipsa satis confutent. Cane Rabido primum, deinde et Alboino fratribus interfectis, solus imperio potitus est Canis Signorius, Princeps majoribus non indignus, si fraticidia excipias. Nam artibus belli et pacis clariut. Cui successerunt ultimi, et iidem infelicissimi domini, Bartholomaeus et Antonius naturales filii, primum quidem


page 20, image: s020

ambo simul, deinde solus Antonius, interfecto, ne a patre degeneraret, fratre Bartholomaeo. Cujus sceleris poenas luit ejectus imperio a Galeazzo Mediolani Duce et Comite de Vertu. Hic fuit exitus imperii Veronensis. Cane Rabido interfecto, Elisabetha uxor a conspectu fratricidae sese et filiolum Wilelmum amolita est, et in Bavariam confugit, et postea Comiti Wirtenbergensi nupsit. Hic Grossus a mole corporis dictus, ex Bona Sterlinii Ducis filia tres liberos suscepit, Brunorum cognomine Bavarum, Aritonium, Nicolaum cognomine Pium. Cum Novellus Carrara Francisci filius, patre capto Galeazzo, in Bavariam venisset, inita cum Wilelmo familiaritate, coepit eum ad spem imperii Veronensis recuperandi erigere. Vtrique enimidem hostis communis erat Galeazzus, qui Veronam et Patavium vi adeptus erat. Itaque anno CIC CCCC, qui erat quadragesimus secundus a Canis Rabidi caede, Wilelmus cum Carrara Venetias profectus, et paulo post Venetam nobilitatem consecutus, ope et armis Venetorum ac Carrarae, sed praecipue Pandulfi Malatestae, Veronam, quae tum a modico Galeazzi praesidio tenebatur, introductus est una cum Antonio et Brunoro filiis. Nam minimum natu Nicolaum ob teneram aetarem in Bavaria apud matrem reliquerat. Per portam itaque Aureliam Martii campi ingressus VII Eid. Aprilis; ac postea XIII. Kal. Maii. Senatus populique suffragiis summo plausu Princeps renunciatus, et in solium paternum repositus est. Praesidium Mediolanense casu hoc repentino exterritum accepta fide Verona excessit. Haec Wilelmi restitutio Venetis volentibus fuit, quod ipsis potentia Galeazzi formidabilis esset: et praeterea multi ex


page 21, image: s021

nobilitate Veronensi odio Mediolanensium, et amore nominis Scaligeri, facile passi sunt legitimum dominum in sua recipi, et externum excludi. Hoc accidit anno CIC CCCCII; cum interea in expeditione Etrusca Galeazzius morbo extinguitur. Carrara objectam sibi occasionem credens imperium suum proferendi (opibus enim Venetorum Patavium receperat) Galeazzi metu defunctus, Wilelmum familiaritate sibi conjunctissimum, quem ipse armis et consilio suo in imperium restituerat, veneno per emissarios sustulit: atque, ut securitati sceleris viam muniret, Antonium et Brunorum Wilelmi filios biennium in arce veteri Patavina detinuit: quos inde Iacobinus Carrara in montem Celisium translatos laqueo strangulandos curavit. Huc usque historiam generis nostri ab Alano deduxit disertissimus Paulus AEmilius. Sed Onufrius Panuinius Veronensis Eremita Augustinianus, ut ipsemet olim mihi Romae coram Mureto in Palatio montis Iordani testatus est, libros decem Annalium Veronensium conscripsit, quorum duo postremi Scaligerorum Principum actis dicati erant: et multa a Torellio ignorata sese tanquam fugitiva retraxisse, multa etiam ab illo peccata restiruisse, et rerum seriem ad Patrem usque meum continuasse, mihi et Mureto affirmavit. Sed mors et hominem nobis et editionem operis intercepit. Wilelmo sublato, Veneti, qui Carrarae antea infensi erant, per causam ulciscendae caedis Wilelmi civis sui et in nobilitatem suam insiti, Carrara Patavii obsesso, et ad deditionem compulso atque mox interfecto, non solum Carrarensium, sed etiam Scaligerorum imperium invaserunt. Brunorus Bavarus Wilelmi Grosse filius ex Philippa


page 22, image: s022

Amedaei Sabaudi filia Iohannem procreavit. Hujus filius Iohannes ex Helena Closmeria Bavara, ex uxore sua Bavara de Lemingen suscepit Iohannem Ingolstadii Castellanum, cujus uxor fuit Maria Frigepanis: item Bernardum Scardingae Castellanum. Hujus filii Ludovicus et Christophorus ad vicum Ceresoliam in Liguribus Taurinis fortiter pugnantes interfecti sunt. Antonius Wilelmi filius Brunori frater uxorem non duxit. Nicolaus cognomento Pius minimus natorum VVilelmi Grossi ex Bartholomaea Austriaca veteris Lupoldi Ducis pronepti, Caesaris Maximiliani propinqua, Benedictum, Bonifatium, Hieronymum, Titum, Franciscum suscepit. Francisci filius Marcus Russinus a colore vultus cognominatus, tres filios genuit, quorum Mauritius et Iulius cum patre et matre a Martolossa sicario, jussu Venetorum, Mantuae confossi sunt. Tertii, propter infantiam et oris elegantiam, misertum est. Eum Corcyra insula relegatum diu vixisse ajunt. Marrolossae pacta merces latrocinii a Venetis soluta est. Cujus rei, praeter infinitos, duo nobilissimi Aquitaniae nostrae proceres Gotefridus Caumontius et N. Golardus Brassaci dominus testes fuerunt. Hieronymus, Titus, et Franciscus Nicolai Pii filii ad Euripum Euboeae bello Turcico fortiter pugnantes interfecti sunt. Bonifatio uxor fuit Magdalena imperatoris Constantini ultimi neptis, ex Theodoro Palaeologo, et Iohanna Petri regis Siciliae filia. Filii Michael et Camilla. Benedictus maximus natu filiorum Nicolai Pii ex Berenica Lodronia Comitis Paridis Magni Lodronii filia suscepit Titum, et Iulium Caesarem. Hactenus seriem generis nostri a temporibus Attilae et Merovaei Francorum Regis ad annum CIC CCC CLXXXIIII,


page 23, image: s023

in quem incidit natalis patris mei, continuavimus: quum Paulus AEmilius ab eodem initio exorsus in Wilelmo Grosso desiverit, tanto utique certius, quam Germani historici, quanto illi antiquius, quam Itali, qui diuturnitatem generis nostri et defectum pene finibus imperij Veronensis circunscribunt. Germani, ut Aventinus, Vspergensis, Wolfgangus, et alii passim de nostra gente ea commemorant, quibuscum initia imperij Veronensis comparata nova videantur. Et sane genus nostrum multis regnis, Dynastiis, et civitatibus amplissimis, aut aequale, aut antiquius est. Nam Alanus Thedori pater, Theoderici avus floruit rebus gestis nascente in Galliis Merovingorum imperio. Olaus Nicolai Fortis pater, Alberti filius, vixit eodem imperio deficiente. Trebellius Emeri filius, Casimiri pater, Ansaldi avus, Christophori proavus, Nicolai Fortis secundi abavus, Alberici atavus, sub Othone primo et Petro Hungarorum Rege. Albericus Nicolai secundi filius cum altis multis gentilibus suis sub Imperatore Friderico Barbarussa. Canis Magnus sub Imperatore Ludovico Bavaro. Philippus et Bartholomaeus auctores gentis Hunniadum sub Bela primo Hungaro. Quod si claritatem affinitarum spectes, quid est augustius, quam aut Reges progignere aut regio genere nasci? Alani et Theoderici potestas si non fuit regia, quid igitur est tot gentibus imperare? Vltiums Scaligerorum Hunniadum Matthias cognomento Corvinus, non solum Rex Hungariae fuit, sed etiam regum sui aevi felicissimus, potentissimus, et justissimus. Stephanus Regum Bosniae ultinus septimus gentis nostrae sceptra tenuit. Beatricis Scaligerae cognomento Reginae tres filiae totidem Regibus nupserunt,


page 24, image: s024

et reges ex se procrearunt. Nicolaus Fortis primus Olai filius ex Agnete Zelii Polonorum principis; Trebellius Emeri filius ex Balda Petri Hungariae regis sorore nati sunt; Trebellii filius Casimirus ex Zolomeri Dalmatiae Regis; VVilelmus Grossus abavus meus ex Elizabetha imperatoris Ludovici filia. Albericus Nicolai secundi filius ex Iohanna Sueva Imperatoris Friderici, Benedictus avus meus ex Bartholomea Austriaca Imperatoris Maximiliani propinqua. Ego sum septimus ab Imperatore Ludovico et illustrissima Hollandiae Comite Margareta: septimus item a Mastino tertio, ut et magnus Rex Franciscus, literarum parens. Nam Catharina Beatricis Reginae filia, Mastini neptis ex patruele suo Iohanne Galeazzio Valentinam: Valentina ex Ludovico duce Aurelianensi Iohannem Comitem Aurelianensem, Caroli Comitis Enculismensis patrem, Francisci Magni Regis avum suscepit. Illustrissima et vetustissima Estensium Ferrariae Marchionum familia duplici nobiscum affinitatis vinculo conjuncta est, Constantia primum Alberti Scaligeri primi filia Obizzoni Estensi primo nupta, deinde Viridi Mastini terrtii filia Nicolao primo cognomine Claudo. Alfonsus Estensis primus Dux Ferrariae, princeps nunquam satis laudatus, sextus erat ab Alberto Scaligero primo, utpote Obizzonis et Catharinae Alberti filiae abnepos. Neque illo minor virtute Federicus Gonzaga, primus et ipse Dux Mantuae, octavus erat a Mastino tertio, Agnete Beatricis filia Mastini nepte uxore ducta a Francisco Gonzaga Federici Ducis primi atavo. Quid commemorem singularia gentis nostrae erga Reges, Respublicas, et potentissimas civitates merita? Alanus Veronam solo


page 25, image: s025

ab Attila aequatam a fundamentis usque tanquara alter Brennus instauravit. Mundus Quiricii, et Alaricus Antenoris Scaligerorum filii, Salonas a Gottis obsessas liberarunt, clarissimo ex hostibus triumpho parto. Nicolaus Fortis primus a populationibus Desiderii Langobardorum Regis omnem agrum circunpadanum vindicavit, fuso late ipsius Desiderii exercitu. Marchiones inclitos Ferrariae quemadmodum duplex affinitatis vinculum, ita duplex a nobis beneficium devinxit: primum quidem, quando Bartholomaeus Alberti primi filius Ferrariae Azzonem et Franciscum Estenses restituit, legato Pontificio, ejusque praesidio inde excusso. Iterum, cum Mastinus tertius copias Bertrandi Cardinalis Hostiensis legati Pontificii, qui Ferrariam ejectis Estensibus invaserat, magna clade vicisset, captivo Comite illustrissimo Arminiaco abducto. Quo facto victor, magno bello profligato, Estenses in avitum imperium reposuit. Philippus et Bartholomaeus Belam Regem Hungariae, victis, a quibus Rex ejectus fuerat, Tartaris, et regno restituerunt, et in posterum a metu hostium tutum praestiterunt. Albertus secundus hostem Scaligerorum Passarinum Bonaconsium Mantuae Dynastam, Palatio, in quod tyrannus cum liberis se receperat, expugnato, interfecit, et Guidoni Gonzagae homini strenuo, acerrimo, ac priscae nobilitatis, civi quidem Mantuano, sed ex Germania oriundo, Canis autem Magni amico, viam ad imperium Mantuae obtinendum munivit: adeo ut postero die Guido suffragiis populi Mantuae dominus, ejusque filii Philippinus et Feltrinus haeredes patris in imperio renunciati sint. Hoc, inquit Saraina, initium fuit imperii Gonzagarum, quod a Scaligeris


page 26, image: s026

deinceps semper et fotum est, et animatum, atque adeo illud propter gentis pietatem Deus hactenus conservavit, quemadmodum Scaligerorum dynastiam propter fratricidia extinxit. Haec vere quidem Saraina: sed non prudenter tamen. Nam et Guido Gonzaga secundus Ludovici filius, Guidonis primi nepos fratrem Vbaldinum ex aemulatione interfecit, quod a patre Guidone consors imperii adscitus esset. Quamvis Gonzagarum familia hactenus Mantuae feliciter rerum potita sit, et multos egregios principes produxerit: tamen fratricidas non solum genuit, Sed et ad imperium evexit. Quod si propter fratricidium, quod facile concedam, Deus justissimus judex Scaligeros imperio evertit, mirum cur tot illustrissimi Gonzagae rerum potiti a fratricidis originem trahunt. Sed haec occulta sunt, et velo divinae providentiae a nobis summota. Nam Cane Signorio duorum fratrum carnifice quis justior, moderatior, continentior, populo acceptior fuit? Sed ad merita gentis nostrae redeo. Mantuae a Cane captae mentio extar in ejus Epitaphio. Avus meus Benedictus, qui summae rei militari sub rege Matthia gentili suo XVII annos praefuit, jussu Regis, equitibus Rhodiis suppetias venit, jam propter apparatum expeditionis Turcicae obsidionem expectantibus: et solus ne tunc Rhodus obsideretur, causa fuit. et sane a Rhodo tam potentis exercitus obsidionem avertere, est Rhodum a tam potenti exercitu obsessam liberare. Quid referam potentiam, et latissimam imperii Veronensis ditionem? Albertus primus Parmam Rubriis, Regium Lepidi Sanguinariis dedentibus, obtinuit. Adjunxit imperio partim vi, partim sponte, Ateste, Vicetiam, Feltriam, Bellunum.


page 27, image: s027

Canis Magnus Montem Celisium, Montanianam, Patavium, Tarvisium: Mastinus tertius Brixiam, quamquam malis artibus, Parmam, ejecto Iohannis Bohemiae Regis praesidio, Lucam, Opitergium. Quarum omnium Vrbium vicarii imperiales declarati sunt, primum a Caesaribus, deinde a Benedicto Pont. Max. qui interregno Caesareo eos earundem civitatum vicarios imperiales Ecclesiae nomine pronunciavit: cujus rei monimentum habemus aereum Scaligerorum nummum, ex altera parte Scala singulari, ex altera Clavibus sedis Romanae insignitum. Haec igitur tanta vetustas generis, tot principum affinitas, tot domi militiaeque erga Reges, Respublicas, et civitates benefacta, si laudationem ab hominibus exprimere nequiverunt, saltem vituperium et contumeliam a se deprecari debuerunt. Sed nunquam efficiet invidia, quin nos a veritate rei tantum possimus, quantum alii a gratia scriptorum consecuti sunt, [gap: Greek word(s)] . Ab Alano igitur Scaligero ad Iulium Caesarem Benedicti filium, patrem meum, anni sunt non minus CIC C XXX. Iulius autem Caesar natus est anno CIC CCCC LXXXIIII, ad diem IX Kal. Mai. feria sexta, annis octaginta post VVilelmi Grossi, sex autem ante Matthiae Hungarorum Regis mortem, in Castro Ripa ad caput Benaci, qui locus fuerat hactenus ditionis Scaligerorum. Iam Scaligeri magno odio Venetorum flagrabant, ex quo tempore Martinus Papa Brunorum Scaligerum de posteritate Antonii ultimi Veronensium Principis in Venetos concitarat. Deinde Nicolaus Pius, ejusque filius Benedictus Scaligeri apud Matthiam Regem Hungariae, et Caesarem Fridericum tertium saepius egerant, ut avito imperio restituerentur.


page 28, image: s028

Veneti ergo, qui putabant, quamdiu ullus ex gente nostra superesset, novi belli semina nunquam defutura, praesertim cum Benedictus apud Caesarem et regem Hungariae potentissimum plurimum gratia valeret, nihil prius habuerunt, quam eos, quos securitati suae imminere arbitrabantur, de medio tollere. Biduo post, hoc est, ante diem VII Kal. Maii, Ripam castrum invadunt, ut et novam puerperam Berenicam Lodroniam, et filios, Titum quidem bimulum, Iulium autem adhuc de matre rubentem tollerent. Ad consternationem rusticorum, qui propter repentinum hostis adventum cara sua ex propinquis villis in arcem convasaverant, excita puerpera, salutem fuga sibi et filiis peperit, atque ad patrem Paridem cognomento Magnum, Comitem Lodronii profugit. Hostes arce potiuntur. Hanc ultimam de naufragio Scaligerae domus tabulam rapuerunt Veneti. Puer in agris avitis eductus una cum Tito fratre prima literarum et Grammaticae elementa didicit praeceptore Iohanne Iucundo Veronensi, cliente familiae nostrae, homine doctissimo et probissimo, qui postea ad monachos Franciscanos transiit. Annorum duodecim minor Maximiliano Caesari a patre Benedicto oblatus, in numero illustrium puerorum aulicorum, quos in Gallia pueros honoratos vocamus, habitus, et una cum illis in liberalibus et animi studiis et corporis experimentis eruditus est, cum illis Latine loqui, arma tractare, equitare, et ludicra pugnae simulacra ciere. Si dixero Imperatorem Maximilianum omnibus aevi sui et superioris memoriae principibus heroicis virtutibus excelluisse, nec novum dixero, nec omne. Hoc tantum dicam: quemadmodum ejus aula omnis honesti cultus


page 29, image: s029

Schola fuit, ita qui ex ea prodierunt, viri plane heroici, non paedagogos aut campidoctores aulicos, sed ipsummet Maximilianum morum et disciplinae militaris informatorem habuisse videbantur. Sub tanto igitur principe per totos XVII, aut amplius, annos, quibus in domesticis Caesaris fuit, tantum in militaribus studiis profecit, ut omnibus aulicis et externis admirationi esset. Caussa huic rei duplex erat. Primum, quod patruus ejus Bonifatius vir vigilacissimus et acerrimus, acta totius diei ab eo quotidie fastidiose exigebat, ut ei otioso aut negligenti esse non liceret. Deinde Caesar ipse, ubicunque illi a curis grarvioribus vacaret, quasi inspector disciplinae aulicorum puerorum, eos inter se certantes, et ludicra praelia committentes libentissime spectabat. Haec curiositas Principis aemulationem inter eos accendebat. nec frustra. Nam quotidie meliores seipsis evadebant. Ita igitur eductus et institutus, Caesarem in omnibus expeditionibus, aut Benedictum patrem, qui in Italia partem rei bellicae sub Caesare administrabat, secutus est. Orto deinde gravissimo inter Caesarem et Venetos bello, nunquam a latere patrui Bonifatii aut patris discessit: in cujus etiam contubernio Veronae fuit, cum Benedictum Veronae regendae impositum, per speciem eum in avitum imperium reponendi, non multo post inde Caesar evocasset, pace cum Venetis inita, et armis in Gallum conversis. Cum Benedictus, non evocari se sed ejici censeret, omnemque sibi spem recuperandi aviti sceptri hoc facto praecidi; gravissime hanc repentinam mutationem tulit, et regem Ludovicum clam solicitare cepit, spondens suam utilem in eo bello operam, si eo loco, quo apud Caesarem tunc esset, saese habere


page 30, image: s030

vellet. Longo enim usu rerum in Italia, Germania, et Hungaria gestarum sibi nota esse ea, ad quae discenda Gallis longiore experientia in illis regionibus opus esset. Pollicitationem hominis a vanitate remotissimi Rex, alioqui prudentissimus Princeps, inhumano dicto prosecutus est: Se rationem non habere nobilitatis, quae pro censu tumulos avorum ostentaret. Benedictus se ab externo principe non admitti aequo animo tulit, qui paulo ante ab eo, de quo bene meritus erat, rejectus fuerat. Secutum est paulo post funestissimum praelium Ravennate: in quo prima coitione cum dubia fortuna et multo utrinque sanguine diu pugnatum esset, Benedictus et Titus filius Caesareae turmae vexillifer interfecti sunt: quorum cadavera hosti erepta Iulius Caesar in tuto reponenda, Aquilam etiam receptam, quam Titus gestaverat, Caesari reddendam curavit. Cum Caesarei jam victoriam exploratam haberent, id quod ex acclamationibus militum, ut fit, sibi persuadebant: ecce acerrimus juvenis illustris Gasto Fuxius, dux universi exercitus Gallici, collectis viribus, secundo in Caesareos signa movet. Unde majore longe, quam antea, clade praelio instaurato, Iulius Caesar equo ab equite cataphracto Gallo deturbatus, et humi afflictus, sexcentis equinis ungulis proculcatus est, ut inde pro mortuo a suis post pugnam elatus sit. Paucis tamen interjectis diebus, cum ad se rediisset, licet pessime acceptus, ad Caesarem prope depositus ut deferretur, praecepit. Ibi Caesar laudatum ob patris et fratris corpora servata, et Aquilam receptam, praemiis virtutis affecit: equitem etiam et propinquum dixit, datis, ut solet, manu propria calcaribus aureis, et torque equestri cum appendice Aquilae imperialis aurea, quam Aquilam


page 31, image: s031

tametsi majores nostri gestaverant, tamen eam huic virtutis praemio Caesar accedere voluit, tanquam ab illo tunc primum hoc praemium inciperet, non tanquam a majoribus delatum ad nos pervenisset. Itaque nos Aquilam imperii a tribus Caesaribus accepimus. Alboinus quidem ab Henrico VII, Canis Magnus et Mastinus III a Ludovico Bavaro, Iulius Caesar pater meus a Maximiliano: cujus etiam propinquus dupliciter erat, natura et adoptione. Bartholomaea enim Austriaca Benedicti mater, Iulii Caesaris avia, propinqua Caesaris Maximiliani erat. Deinde qui ob virtutem bellicam equites a principe renunciantur, ii eadem opera in amnitatem principis recipiuntur, et propinqui ejus declarantur, quasi in familiam ejus adoptati. Plurimum, fateor, pater debebat Caesari, quod in ejus aula, literis, moribus, et disciplina militari informatus esset. Sed quicquid Caesar patri meo ob navatam strenue in expeditionibus ejus operam et vulnera pro eo accepta debebat, haec omnia uno torque et calcaribus aureis compensavit: licet ipse supra quam credibile est, benignus et liberalis esset. Sed ejus voluntati res et facultas defuit. Commeatu a Caesare impetrato, Iulius Caesar Ferrariam, ubi antea a Benedicto uxor Berenica relicta erat, patris et fratris corpora detulit. Sed mater Berenica paulo post ex moerore diem ultimum clausit. Ita tria funera domestica uno tempore curavit. Nec vero ullum moveat, quod in Nymphis Indigenis Benedictus pater ab eo inducatur uxorem Berenicam sub Nymphae Napaeae nomine deflens. Prolepfis enim poetica est: cum octavo post cladem Ravennatem die Berenica, nuncio de Benedicti conjugis et filii Titi caede accepto, paulo post moerore


page 32, image: s032

extincta sit. Amissis patre, matre, atque fratre, nihil aliud supererat, quam sordidatum in perpetua egestate et luctu vivere. Veneti enim Ripam et reliquum Benedicti patrimonium jam tertium invaserant. Ea tempestate non Scaligeri cognomine, sed Comitis a Burden vulgo notus erat. Atque ita a Lilio Gyraldo Ferrariensi familiari suo quamvis depravate nuncupatur, in libello de Poetis recentioribus. Quod cognomen, quandiu in Italia fuit, illi semper haesit: ita ut raro Scaliger vocaretur, sed Iulius a Burden, aut Comes a Burden. Cum autem paupertas omni conditioni sit onus grave, tum nobilitati praecipue senium est, quoties per angustias rei familiaris hominibus summo loco natis emergere non licet. Sed hoc incommodum ab illo amolita est liberalitas Alfonsi Ducis primi, qui ei annua opima constituit, inque primis amicis et propinquis habuit, memor priscorum Scaligerae domus in Estenses Marchiones meritorum, et contractae bis Scaligeris cum Estensibus affinitatis. Neque vero Iulius tantum optimi Principis liberalitatem tacitam praeterivit: sed longo poemate, cui Eridano nomen fecerat, celebravit. Ejus poematis mentionem mihi aliquando factam a patre memini, priusquam in librum Gregorii Gyraldi de poetis recentioribus inciderem, in quo etiam ejusdem poematis meminit, quamvis Elysium non Eridanum vocet. Nam typis unquam excusum sit, necne, ignoro. Sed cum Iulium taederet inertis vitae inter aulicos Ferrarienses transigendae, constituit primum, ut multorum mos est, praesertim nobilium Italorumin desperatione rerum suarum, habitum Franciscanum sumere, et saeculo, ut loquuntur, renunciare. Quare cum Bononiam venisset,


page 33, image: s033

caepit Scoto operam dare. Atque isprimus fuit illi philosophiae gustus. Tamen non multo post tepuit ille monachismi aestus, proprer nescio quid [gap: Greek word(s)] : quod tanti apud eum fuit, ut nunquam postea ad ultimum usque vitae diem cum Franciscano ullo sermonem ultro serere voluerit. Ad animi et linguae dotes accesserat decor regius corporis, et agilitas tanta, ut armis, saltu, equestri scientia omnes aequales anteiret: quibus rebus facile omnium animos sibi devinxerat. Cum autem in Bononiensi Academia, quae tunc et florencissima, et frequentissima erat, multi nobiles essent, qui literis operam darent, vix ullus fuit, qui non secum male agi putaret, qui in ejus amicitia aliquem locum non obtineret: inter quos duo fratres ex antiquissima Plociascorum in Liguribus Taurinis, unus item ex illustri Roverorum familia, ad amicitiam ejus sese applicarant, ut nunquam ab ejus latere discederent. Quamvis jam in Philosophia progressus aliquot fecisset, tamen humanitas studiorum ferociam militarem nondum retundere potuerat, cum animus irrequies adhuc Martem spiraret. Itaque quemadmodum in illa frequentissima Academia nunquam evitari poterat, quin nationes, ut solet, in diversas factiones et studia discederent, atque inter sese conflictarentur: ita ipse nunquam effugere poterat, quin illi aliquod specimen pugnae edendi necessitas imponeretur. Non enim tum in ordinem cogebantur Scholastici Bononienses, neque exarmabantur, ut hodie fit. Atque ideo plurimus in ore omnium erat Tonsus de Burden. Ita enim eum, quod strictim tonderet, vocabat vulgus Italorum. Interea duo fratres Plociasci, et post eos Roverus a parentibus domum revocati


page 34, image: s034

triste congressus sui desiderium Iulio reliquerunt. Quod discidium ita impatienter tulit, ut et per multos dies publico abstineret, et consueta corporis experimenta intermitteret. quod illi tamen in bonum vertit: cum interea totus libris haereret, et nunquam ab illis sine fructu discederet. Et jam non minor eruditionis ejus, quam virtutis militaris opinio erat. Quippe publice quotidie disputans eosdem oculos in se convertebat, quos antea in admirationem fortitudinis suae rapuerat. Sed duae curae illum maxime exercebant, et a literarum studiis cogitationem ejus avertebant; desiderium Plociascorum, et armorum quotidie recrudescens amor. Quae duo cum impatienter ferret, relicta Bononia, mediocriter viaticatus, quantum scilicet patiebantur facultates hominis, qui et sua omnia amiserat, et in alienis modicam spem reposuerat, ad Castrum Nonnum Ligurum Taurinorum, cujus Plociasci domini erant, sese contulit. Quanvis autem domus in luctu esset, ob recens funus patris Plociascorum, tanta gaudii significatione a dominis cxceptus est, ut non domum in luctu deprehendisse, sed laetitiam domum intulisse videretur. Non diu in Nonno Plociascorum castro fuerat, cum in Vicum novum patrimonii Roverorum proficiscitur, ab ipsis loci dominis, quibus antea Bononiae familiariter usus erat, literis accitus. Hactenus ejus vita instabilis et desultoria fuit, multis jactata periculis, nullo coalescens otio. Haec autem domus ut corporis fugam sistere, ita animum vagum atque aestuantem continere valuit: quanquam armorum semper rebellans affectus non sinebant hominem quiescere, praesertim in iis locis, in quibus propter Gallica bella, nulla


page 35, image: s035

dies sine aliquo armorum tentamento transibat, sive hostis excipiendus, sive expeditio in hostem instituenda esset. Nam ex quo ejus virtus tam ducibus Gallicis quam nobilitati Ligurum Taurinorum nota esse coepit, ab illis quotidie studiis militaribus provocabatur. Ex eo ipsi etiam Proregi notus, et carus, turmam equitum centum levis armaturae adeptus, excursiones quotidianas summa cum laude faciebat. Applicarant sese illi multi ex nobilitate regionis, ut Plociasci, et Scalengi, qui se proavis nostris oriundos praedicabant: aliique multi praeterea, qui ob locorum et regionis peritiam saepe illi exploratorum loco erant: eorumque indicio hostium copias et pabulatores repentinis incursionibus oppressos invadebat. Forte per eosdem certior fit, manipulum hostium cum ala equitum, superato jugo, per declivia collis laxo agmine descendere, mandris mulorum pone sequentibus, et Vercellas, quantum ex longinquo colligere licebat, tendentibus. Eae, ut exitus declaravit, pecuniae Ducis Sabaudiae magnam vim et supellectilem preciosam gestabant. Simul admonetur ab exploratoribus, spem egregiae victoriae et ingentis praedae objici, cujus potiundae vim in sola diligentia repositam esse. Itaque cum ea copia, quam habebat, magno progressu ad latera collis improvisus pervenit: neque se hosti prius ostendit, quam in planis totum agmen cum impedimentis constitisset. Commissio acriter cum equitibus praelio, diu magna contentione ad multum diei pugnatum est: donec duce alae et aliquot aliis interfectis, reliquis sine caede vivis potitur. Pedites caede equitatus sui perterriti, traditis armis, deditionem faciunt. Itaque ingenti praeda potitus, impedimenta


page 36, image: s036

omnia, et magnum captivorum numerum abduxit, in quibus erat Anna Ducis Sabaudi concubina, mulier egregia forma, et Thomas ille Franciscanus, decantatissimus Agyrta, quatuor millibus coronatorum instructus, quae ipse histrionicis concionibus suis et aliis vernilibus technis in Gallia per aliquot annos quaesiverat. Annam in arce Vici novi pudice a matronis nobilibus habitam Dux paulo post precio redemit. Thomae non alia redemptione opus fuit, quam illis, quae secum gestabat, quatuor millibus aureorum, quibus Galerum Cardinalitium redirmere constituerat. Sed cum amissos nummos nulla spes recuperandi aut reparandi esset, moerore vitam paulo post finivit. Etiam me puero tritissimum fuit inter homines militares, tam in Gallia, quam in Liguribus Taurinis, Ducem Sabaudiae, post amissum imperium suum, nihil acerbius tulisse, quam lectissimorum equitum suorum caedem, et pecuniae atque preciosissimae supellectilis jacturam. Idque contigisse notabant, cum Thomas Franciscanus et Anna concubina capti fuerunt. Ideo utriusque a nobis injecta mentio. non quod tanti fuerit, de plano et muliercula triumphatum esse: sed uti, quemadmodum de Thoma et Anna, ita de duce, cujus auspiciis id damnum Sabaudo illatum esset, constaret. Nam patris nomen ideo ignoratum puto, quod non Iulius Scaliger, sed Iulius a Burden vocaretur. Victor reversus, nemine de suis desiderato, honorifice a Prorege laudatus, et postea Regi Francisco, qui superatis Alpibus, in Vicum novum Roverorum diverterat, eo nomine plurimum commendatus, ut iusta stipendia turmae suae ex regia gaza procederent, impetravit. Extra ordinem enim


page 37, image: s037

a Prorege obtinuerat, et ex nobilibus voluntariis amicis suis, fere supplerat. Quamvis eum aestus quidam militiae, armorum amore potius quam odio quietis transversum ageret: tamen literarum, quibus prima ejus pueritia sub Maximiliano Caesare exculta fuerat, oblivisci non poterat. Itaque ubicunque a militiae laboribus respiratio daretur, quas Bononiae reliquisse videbatur, ad eas furtim dulcedine quadam rapiebatur: quem ardorem accendebat usus et familiaritas medici Taurinensis nescio cujus, et Pharmacopolae, rei herbariae peritissimorum: qui ubi eum semel et iterum in montana ad herbarum investigationem deduxissent, accidit, ut eum nihil minus, quam tale cogitantem, alter disputationibus suis alter peritia [gap: Greek word(s)] ad medicinae studium incitarent. Iam Bononiae eos in Aristotele progresus fecerat, ut et magistris ipsis disputando admirationi esset. Itaque conquisitis Taurino Hippocratis et Galeni libris, quos quidem tum nancisci per bellum licuit, adhibito in consilium Aristotele suo, brevi effecit, ut non solum familiarem suum medicum Taurinensem, quem unicum ad medicinam incentivum habuerat, sed et summos medicos superaret. Oneris militaris solicitudo et literarum amor, eo illum perduxerant, ut, cum utrique functioni pro dignitate satisfacere vellet, noctes diebus, et munia militaria studiis continuando, rationem valetudinis non haberet. Quare annos natus triginta quinque, ex nocturnis laboribus militiae, et lucubrationibus literariis, item coeli inalpini inclementia, arthritidem contraxit: cujus prima tetamenta adeo acerba fuerunt, ut multos menses decubuerit. Valetudo restituta, pristinis eum militiae et literarum studiis reddidit,


page 38, image: s038

adeo praeteriti morbi oblitum, ut non solum ab iis, quae valetudinem vitiarant, non temperaret, sed et nova ultro morborum irritamenta arcesseret. Nam cum hactenus Graecas literas ignorasset, eas anno post primum morbum avidissime prosecutus, incredibili celeritate didicit. Sed pertinacissimarum vigiliarum acerbissimas poenas luit, multo acriore, quam antea, arthritide repetitus. Itaque intermissa contentione militiae, et abdicato turmae ducatu, statuit literarum studiis reliquum vitae tempus transmittere, taedio prioris inutiliter actae, cum jam annum quadragesimum excessisset. Quare vere dici potest, unicam domum illustrium Roverorum, ei et belli arcem et Athenaeum fuisse. Erat in gente Roverorum Episcropus Aginnensis, Praesul ditissimus, singulari bonitate, et pietate, promotus ad eas opes a Sixto et Iulio Pontificibus Maximis, Roverorum propinquis. Cum illi ex officio necessitas incumberet dioecesim suam invisendi, valde pigebat hominem, prisca simplicitate et peregrinandi insolentem Alpes transgredi, quasi in Colonias novi orbis transcriberetur. Ad eum merum accedebat aetas ingravescens et valetudo cuilibet mutationi opportuna. Quia vero aut omnino migrandum erat, aut episcopatus abdicandus, satis se ad ancipites casus valetudinis munirum credens, si Iulium Caesarem sibi comitem viae adhiberet, eum per amicos tentatum, mox ipse privatim precibus et blanditiis aggreditur, quod crederet ad hoc iter suscipiendum haud facile inductum iri. Neque opinio eum fefellit. Praecise enim negavit, Italiam Transalpinis regionibus mutarurum. Cum diu pertinacia propositi frustra oppugnata esset, tandem manus dat ea conditione, ut


page 39, image: s039

amplius quam octo dies Aginni detineretur. Quid enim sibi cum ea gente, cum qua ne unum quidem diem vivere possit? Sed haec erant verba hominis et amoenitatem Aquitaniae et rerum eventa ignorantis. Nam qui octavo die reveni pactus erat, eodem ipso tempore causam consilli mutandi nactus est. Educabatur tunc Aginni apud aviam nobilem matronam puella lectissima Andietta de Roca Lobeiaca, annos nata XIII. Eam primum visam ita deperire coepit, ut pactam prius cum Episcopo de reditu in Italiam conditionem amori ejus posthaberet. Cum itaque nuptias ejus petentem propinqui puellae, caussando ejus quidem jam ingravescentem, puellae autem acerbam aetatem, saepe summovissent: non tamen iccirco quicquam de contumacia aut amandi aut petendi remittebat: qua tandem effecit, ut triennio post homo annorum quadraginta quinque puellam sexdecim annorum uxorem duceret: cum qua annos undetriginta vixit, ab anno CIC IC XXIX ad annum CIC IC LVIII, relictis de quindecim septem liberis superstitibus. Quicquid is sibi, et publicae utilitati vixit, id omne uxori acceptum referri debet. Illa desultoriae vitae fluctus et errores composuit: animum vagum et ad incerta transvolantem pudicis suis moribus retinuit: cum ipsa totius rei familiaris onera sustineret, et virum omnis molestiae securum preastans sic vacuum ad studia literarum remitteret. Illa tumidum et iracundum saepe morigeratione sua placavit, et solennibus podagrae invasionibus repeti solitum charitate conjugis, sedulitate ancillae curavit, certa, spiritum suum in spiritu viri verti, ideoque sibi consulere, cum illi consultum vellet. De ejus forma supra quotidianas


page 40, image: s040

pudentius est seniores Nitiobriges, qui hodie supersunt, quam filium, referre. Nemo ex illis est, qui ejus vel minimam mentionem focerit, qui non protinus dotes animi et corporis laudaverit. Origo ejus ex antiquissima et nobilissima gente dominorum de Roca Lobeiaca in Cadurcis. Avus Bernardus, homo contumax et praefracti ingenii, sub Ludovico XII causam capitis dicens apud Senatum Tholosanum interfecti a se domini de Lusechio patruelis sui, necessitatem supplicii a se depulit, transactione cum orbis facta, et omni jure Rocae Lobeiacae a se in illos translato. Ita Arcem suam longa majorum serie ad se transmissam liberis interfecti transcripsit, et avito patrimonio exutus Aginnum Nitiobrigum sese cum liberis suis recepit, uxore annis ante aliquot amissa. Hujus filius Alanus, Andieta filiola bimula relicta, admodum juvenis decessit. Vetustatem ejus gentis, praeter alia, quae in Cadurcis supersunt, argumenta, refert sepulchrum Episcopi Aginnensis ante hos quadringentos annos plus minus vita functi, quod visitur hodie in Basilica Stephani cum vetustissimis Dominorum de Roca Lobeiaca insignibus in pariete cellae, quae Marianae juncta est. Hactenus de Iulii patris mei vita ea perstrinxi, quae ad ejus memoriam spectare arbitratus sum. Nam omnia perscribere, hoc esset annales condere. Statura fuit procera, et ad decorum erecta; regio et augusto ore, colore fusco, artubus torosis, corpore exercitatissimo. Nam ut in aula Maximiliani Caesaris, sic in nostra Aquitania, omnes in omni genere palaestrae, equitando et armis dimicando superavit. Ac quamvis jam podagra articulos fregisset, tamen adhuc equos domi alebat, quos in campo viridi domitabat, qui


page 41, image: s041

ripam Garumnae et Aginnum interjectus est, quo campo neque porrectiorem neque amoeniorem ulla urbs Gallicana habet. In quo cum Carbone illo nobilissimo Aquitano, et acerrimo pugnatore, ludicro certamine, hastis confligens, hominem equo dejecit: cum tamen hactenus Carbo, tam in Aquitania, quam in Liguribus Taurinis in Ludicris equestribus primas obtineret, et in illis invictus haberetur. Sarissa aut sisbyna correpta, ei innitens, in templorum culmina erepebat. Apprehensa utroque pollice tina satis alta, in eam colecto saltu desiliebat, atque in eodem statu compositus corpus in sublime subjectum extra tinam expediebat; frustra idem tentante, quae tum intererat, Vasconica nobilitate. Annos sexaginta duos natus, manibus arthritide debilitatis, trabem ingentem et praegravem, quam quatuor operae moliri non potuerant, et ipse solus loco manibus suis labefactavit, et quo destinatum erat, traduxit. Referrem plura et militaris et campestris disciplinae ab eo edita exempla, nisi lectorum fastidio occurrerem: quorum multi tam libenter ea vituperant, quam in vitilegunt. in quibus est Lucumo Becceselenus, quo nemo impudentius et licentius abusus est ingenio et otio suo, qui, inusitata rusticitate, patrem meum, deridet, quod Pyrricham armatus coram Caesare Maximiliano saltasset. O stolidam et barbaram impudentiam! Sed Marrucinus eadem levitate hominum nobilium et ingenue educatorum studia et artes carpere potuit, qua Mosem subsannat, quod Hebraice potius, quam Brabantice nomina veterum patriarcharum interpreratur. Et tamen illae Origines incertum impiae magis an ineptae, editae sunt cum venia eorum, qui omnia scripta ad


page 42, image: s042

censuram suarm revocant, et nihil injussu suo publicari volunt. Sed quanquam ab initio tot adversarios habuerimus, quot ille admiratores nactus erat: tamen omnes ejus plausores jam tepescunt, et saturi de iilo theatro ante complicatum aulaeum discedunt. Ea est lascivia et levitas plebeiorum judiciorum. Non solum igitur in Pyrrhicha, quam in homine nobilissimo irridet Terrae filius, sed etiam in omni palaestra, quam hominem tali ortu et in aula Caesaris eductum scire oportebat, solers fuit. Quae ideo retuli, non ut a vulgaribus meritis ei laudem captem: sed ut mirentur omnes, eum a duris militiae studiis, in quibus altus et subactus fuit, ad otium literarum traduci tandem potuisse, praesertim severis Bonifatii patrui imperiis a prima usque pueritia assuefactum, ad cujus nomen et mentionem etiam adultus totus tremiscebat. Erat enim homo acer, ferox, impatiens quietis rigidus disciplinae militaris exactor et expensor. Contra frater ejus major natu Benedictus, erat homo lenissimus et moderatissimus, ut qui ejus fortitudinem et gnavitatem ignoraret, lenitatem hanc lentitudinem interpretari posset. Itaque ex duobus filiis Benedicti, patruus Iulium Caesarem, pater Titum ex similitudine morum suorum magis diligebant. Ac quemadmodum Benedicto homini placidissimo uxor imperiosa, factiosa, elata, (quales semper animos producere solet gens Lodronia) semper aliquid magnum ac supra fortunam profugi mariti spirans: ita Iulio filio iracundo et ad levia momenta irritabili contigerat uxor, quae tum prudentia sua irarum surgentes motus praesentiret, tum patientia atque indulgentia eluderet. Igitur et militia et arthritide fracto, Philosophia et literae manum tandem


page 43, image: s043

injecerunt, et mollibus disciplinarum suarum imperiis contumacem animum subegerunt. Neque vero obstitit [gap: Greek word(s)] , quin quod alii longo tempore, ille pertinaci labore assequeretur, quamvis ante quadragesimum septimum aetatis annum nihil ediderit, neque ante id tempus totum hominem sibi plane subjecissent literae. Adhuc enim et corpore et animo inter nobilitatis Vasconicae ludicra certamina et convivia peregrinabatur. Sed postquam morbus jam olim domesticus eum lecto affixit, et quemadmodum corpori facultatem, ita animo voluntatem vagandi ademit: nullum tempus a studiis literarum et lucubrationibus vacuum relinquebat. Quo factum, ut eodem tempore nemo eo neque plura neque meliora ediderit. Quae omnia superioribus bellis civilibus cum domestica supellectile direpta interciderunt fere. Quoties arthritis ei usum scribendi adimebat, tunc, ut Ennius loquitur, poetabatur, et quotcunque versus noctu conceperat, mane, si per frequentiam eorum, qui illum consulebant, aut officii causa invisebant, liceret, sin autem, vespere, postquam omnis turba illa dilapsa esset, dictabat. Ac tanta erat memoriae felicitas etiam in extrema senectute, ut ducentos versus in Vivesiano praedio mihi dictarit, quos die priore conceptos propter visitatorum officium recitare distulerat. Neque vero minor fuit [gap: Greek word(s)] ejus in colligendis ex vultu hominum moribus, judicio potius, et vi quadam animi occulta, quam vanitate Physiognomonica. Neque profecto unquam in eo fallebatur. Prodigiosa etiam usque ad miraculum ex somniis vaticinatio. Vnum de multis referam. Cum Heroum suorum opus contexens ad multum noctis lucubrasset, absoluto libro,


page 44, image: s044

post caenulam quiete compositus imaginatus est, in aede Mariae Antiquae Veronensis, ubi sunt monimenta gentis nostrae, hominem procerum, ac gravem sibi obviam factum secum expostulare, quod se inter Heroas suos non collocasset. orare igitur, ut hoc faceret: se Benedictum Brugnolum esse, domo Leniaco, qui patrem Benedictum ac patruos literas primas docuisset: ipsum quoque puerulum aliquando inter ulnas gestasset. Venetiis se ultimum diem obiisse, ibique sepulrum esse. Experrectus somnium elegia elegantissima expressit, quae calci Heroum addita est. Ipse vero nunquam scivit, quis esset Brugnolus ille, neque quid portenderet somnium. Et profecto ego quoque nihil unquam aliud, quam somnium credidi, donec anno CIC IC LXVI, cum essem in Italia, et M. Antonio Mureto exposuissem me habere in animo Venetias proficisci, ille inter alia, quae in ea urbe digna cognitu sunt, refert monimentum esse Benedicti Brugnoli Leniacensis excellentissimi aevo suo Grammatici, qui, ut ejus epitaphium fert, et principes et proceres aevi sui in Norico literas docuerit. Id sepulcrum dignum esse, quod studiosos antiquitatis oculos moraretur. Neque tamen magis meminerat Muretus somnii patris mei, quam pater meus sciebat, quis esset Benedictus Brugnolus. Legat totam elegiam, qui volet, et inveniet quod satis mirari non possit. Porro multarum linguarum peritus fuit, Sclavonicae, Hungaricae, Germanicae, idiotismi Graeci, Italici, Hispanici, et Francici. Sed Francicum tribus mensibus, postquam Aginnum venisset, perfectissime loquebatur: cum tamen et Vasconicum simul didicisset. Major enim longe differentia linguae Francicae, et


page 45, image: s045

Vasconicae, quam Flandricae et Germanicae. Oculis fuit caeruleis dilutioribus, quibus interdum noctu videbat, ut in crepusculo solemus. quod et mihi contigit, a pueritia ad vicesimum tertium annum. Nam postea hoc in me ut alia multa, mutavit. Munditiarum et cultus corporis studiosissimus fuit. Quemadmodum in Italia, quod solus strictim tonderet, Tonsus vocatus fuit, ita in Aquitaniam solus barbatus venit. Mendacium ita aversabatur, ut et ad mentionem ipsam excandesceret: et nihil prius veritate ac pietate in Deum nobis commendabat. Nunquam memini nos pueros coram eo sisti, quin primum illud praeceptum inculcaret, Non mentiri. Si aliquem mentitum sibi deprehendisset, nunquam postea cum illo in gratiam redibat. Dicebat enim, omnem Christianum sine ulla exceptione a mendacio alienum esse debere, nobilem autem hominem, etiam si Christianus nort esset. Sed in Atheos, quorum illud saeculum feracissimum erat, inexpiabili odio flagrabat. Petrus Rufus Consiliarius Aginnensis, qui illi ob doctrinam charissimus erat, ut qui et summus Peripateticus, et juris civilis Romani consultissimus esset, hoc morbo animi laborabat. Nunquam cessavit, donec amicum saepe convivio adhibitum, aut disputationibus confectum, aut precibus delinitum ad meliorem mentem revocasset, tradito illi Augustini Eugubini de perenni Philosophia opere, quod illi viam ad veram Dei cognitionem muniret. quandoquidem a Rufo nunquam exprimere posset, ut sacra Biblia consuleret, a quibus Rufi animus abhorreret. Et sane ea lectio Rufo salivam movit adeo, ut totum se protinus ad Theologiae studium converteret: in quo tantum profecit, ut nemo


page 46, image: s046

acrius aut veram pietatem defenderet, aut atheismum oppugnaret. Erat enim acerrimus et acutissimus disputator. Neque solum Rufum summum virum, sed et sciolos quosdam hoc morbo levavit. Mira siquidem ejus erat pietas: sed praecipua etiam in pauperes charitas. Sub finem autumni pannos emi curabat, quibus pauperes induebat, et a frigore in totam hiemem defendebat. Cum autem eis cibus ministrandus esset, nos puerulos adhibitos monebat, eos fratres nostros esse, ideoque eos a nobis fraterna charitate amplectendos: et protinus manibus nostris ad promumcondum deduci praecipiebat. Eos etiam aegrotos tecto recipiebat, et industria sua curabat, et sumptibus propriis sublevabat, re Pharmacopoeis et Chirurgis de suo soluta. Domum ejus publicam dixisses. Tot proceres, tot mediae et infimae conditionis homines in illam quotidie confluebant: ut meminerim saepe tantum hominum domum convenisse, ut cibum sumere illi non vacaret. Quot homines ab Orco, ut ita loquar, revocaverit, non dicam. Sed si priscorum illorum Heroum saeculo hoc fecisset, supra AEsculapium cultus fuisset. Cum primum Aginnum venit, neminem deprehendit, quocum de literis verba faceret. Tunc enim primum illae in Gallia nascebantur beneficio Regis Francisci Magni. Sed Burdegala nunquam caruit doctis viris. Nam et in amplissimo Senatu non pauci erant docti, ex quibus praecipuo amore dilexit Arnaldum Ferronum, et Vidum Brassacum Golardum, virum nobilissimum. In Gymnasio autem Aquitanico Burdegalensi tunc erat Buchananus, Muretus, Tevius, alii. at qui viri? Ii quotannis feriis Vindemialibus Aginnum Iulii Caesaris


page 47, image: s047

visendi commeabant, quos et tecto et mensa excipiebat. Negabat enim sibi rem cum podagra esse, quoties tales convivas haberet, quibuscum de literis loqui posset. Scio me nimis multa de eo scripsisse, et modum ab initio promissum excessisse. Sed supersunt seniores, qui longe plura dixerint, et mihi fortasse vitio verterint, quod illustriora omiserim. Ego vero unum tantum mihi proposui, strictim exponere, quod ejus vitae genus fuerit ab incunabulis ad prima militiae tirocinia: hinc ad cladem Ravennatem, et ab ea ad transitum Alpium, et consequenter ad ultimum vitae diem. Anno Christi CIC IC LVIII, qui erat ejus vitae septuagesimus quintus, propter anni intemperiem valde aestuare coepit. Ad aestum levandum succo Albatecae, ut Hispanis dicitur, ut nobis Vasconibus, Aubiecae, supra vires seniles usus, ex adstricta ob cruditatem illius fructus vesica, languorem nactus est: quo in diem ingravescente ne stillam quidem urinae per XIX dies continuos emisit. Balneo, quod ipse sibi praescripserat, reforus, urinae quidem obistructos meatus returavit: sed corpus senile inedia et diuturno morbo emaciatum nullo remedio reficere potuit. Quare quadraginta duos dies cum illo languore conflictatus, XII. Kal. Novembris obiit, maximo omnium dolore et luctu, quem in exequiis ejus magnificis testati sunt, quales fieri ipse testamento vetuisset. quo etiam cavit, ne ullum aliud Epitaphium monimento suo incideretur, praeter haec verba: IVLII CAESARIS SCALIGERI QVOD FVIT. Hunc finem habuit vir vetustate generis, quaecunque ea est, nisi ad fabulas recurratur, nemini secundus. Sed non parum fecit, quod hominis privati in Nitiobrigibus summum fastigium


page 48, image: s048

attigit, qui principis imum in patria tenere noluisset. Officia principis amisit, hominis exercuit. Imperium amplissimum, et ditionem multarum ac potentissimarum urbium amiserant majores ejus. Haec ille non morabatur; certus, si quid splendoris ex illa fortuna redundabat, id totum non ad suam, sed ad majorum suorum virtutem referendum esse. Imo absurdum non est, in majoribus ejus quosdam in tantis opibus nulla oris aut corporis dignitate fuisse: quae tanta in illo erat, ut nemo unquam eum viderit, quin protinus dicere jure posset, [gap: Greek word(s)] . Et certe omnia ejus, corpus, incessus, gestus, oratio, stilus, libri nihil vulgare redolent. Propterea pauci ejus libros attingunt, nisi qui nihil plebeium sapiunt. De scriptis ejus dixissem, nisi jam olim de illis vulgo notum esset. Habes, ut puto, mi Douza, quod postulabas: si non, quod satis fuerit. Epistolam enim, non historiam scribimus: et, ut inquit Plinius Caecilius, aliud est amico, aliud omnibus scribere. Liberos ex quinque maribus, quatuor: feminas ex decem, tres reliquit. Audectus quinquennio ante me natus primus ex maribus orbos parentes fecit. De quo tam verum est, quod dicam, quam mirum. Cum ea esset illius infantis indoles, quae non solum parentes, sed etiam extrarios in amorem sui invitaret, et ut ratio postulat, pater eum impendio amaret; tamen non poterat sibi temperare, quin, quoties in puerum oculos conjiceret, vultum tristitia contraheret, et signa animi moerore depositi cum gemitu ederet, ita ut mater non difficulter colligeret, patrem saluti filii diffidere. Cum causam doloris ex viro exquireret, ille caveret a nutrice vinosa, monere: sibi exploratum esse puerum


page 49, image: s049

suffocatum iri. Cum quotidie hanc curam matri objiceret, coepit et ipsa quoque serio timere. Itaque accidit, ut noctu surgens nutricem puero indormientem deprehenderet, ore ejus in os pueri impresso, adeo ut puero exanimando punctum temporis deesset: qui aegre ab ea oppressione refectus est. Cum iterum et tertium in majore periculo puerum offendisset, ebriosae mulieris culpa, ante tempus ablactatum puellae pedisequae custodiendum et regendum commisit. Miseram parentem nutricis amolitione periculum a capite filii depulisse, sese autem defunctam omni metu existimantem nihilo securiorem pater esse sinebat: Quare cum gerula puerum insanum in modum amaret, nocte quadam dormiens misellum inter arctissmos complexus ex animavit. Ita patris vaticinium infelix exitus comprobavit. Leonardus anno minor me a duodecim sicariis oppressus et obtruncatus est ad Laudunum oppidum Pictonum superioribus bellis civilibus. Ianum Constantium minorem me quatuor annis factio nobilitatis per aemulationem in Transsilvania interfecit, cum castro cuidam regendo a Stephano Despota, qui postea Poloniae rex fuit, impositus fuisset. Ambobus fortitudo sua et rara indoles exitio fuit. Ex quibus Leonardus avo Benedicto, Constantius autem propatruo Bonifacio simillimus erat. De cujus fortitudine nihil dicam, ne fabulis similiora quam vero dicere videar. Silvium maximum omnium natu, annis totis decem majorem me morbus in dotalibus agris Nouempopula niae extinxit, annum agentem aetatis quinquagesimum quintum. Quatuor fratribus solus ego supersum decimus partus matris meae, natus anno


page 50, image: s050

CIC IC XL, Aginni Nitiobrigum, pridie Nonas Augusti, honris quatuordecim post meridiem: ut meus natalis Nonis attribuatur, tempore politico. Annus, in quem incidit natalis meus, in omnibus Chronicis et Annalibus nobilis est ardentissimis aestibus, et vindemia Solibus exusta, praeterquam ubi acerba cogi solet, ut in Helvetiis, et aliis frigidis tractibus, in quibus eo anno perfectissima vini coctura fuit. Ex sacro lavacro suscepit me in aede Hilariana vir nobilis Gerartus Landa, qui me, non de nomine suo, quod aversabatur, sed Iosephum Iustum nominavit. Prius nomen, ut vulgo usitatius, mihi haesit: altero raro, nisi a patre etiam jam grandior, appellatus sum. Annos natus undecim, cum Leonardo et Iano Constantio fratribus Burdegalam a patre missus, triennium primis elementis Latinitatis operam dedi. Inde pestilentia exactus ad patrem me recepi. Qui, quandiu apud eum fui, (et quidem, quandiu vixit, fui) a me quotidie declamatiunculam exigebat, facto mei arbitrii argumento, quod ex aliqua historia peterem. Haec exercitatio et usus stili quotidiani Latine me scribere assuefecit. Quia vero versus patris excipiebam, ex hac necessitate aliquem saporem poetices imbibi. Itaque et verlu et prosa oratione nescio an aliis, certe patri pro captu aetatis satisfaciebam. ut aliquando me seductum rogaret, unde sententias illas et colores depromerem. ego id, quod erat, mea illa, et de meo esse, respondebam. Sed admirationem apud amicos dissimulare non potuit Tragoediae Oedipi primae foeturae ingenii mei. In quam, quantum aetas illa patiebatur (minor enim annorum XVII eram) omnia poetices ornamenta et verborum delectum impenderam. Et sane, si bene


page 51, image: s051

memini, ejusmodi erat ille abortivus partus, ut ejus me senem poenitere non debeat. Anno aetaris meae decimonono Lutetiam post obitum patris petii literarum Graecarum amore, quas qui nescirent, omnia nescire putabam. Postquam menses duos operam Adriano Turnebo dedissem, quia destitutus aliis praesidiis operam omnem in ejus doctissimo auditorio ludebam, in musaeum me abdidi, et in illo pistrino inclusus, quod ex aliis non potueram, me magistro discere experiebar. Igitur vix delibatis conjugationibus Graecis, Homerum cum interpretatione arreptum uno et viginti diebus totum didici: poeticae vero dialecti vestigiis insistens Grammaticam mihi ipse formavi: neque ullam aliam didici, quam quae mihi ex analogia verborum Homericorum observata fuit. Reliquos vero poetas Graecos omnes intra quatuor menses devoravi. Neque ullum oratorem, aut historicum prius attigi, quam poetas omnes tenerem. Biennium continuum Graecis literis impenderam, cum ad Hebraeas me impetus animi rapit. Et quamvis ne unam quidem literulam in ea lingua nossem: tamen ad eam discendam nullo alio magistro quam me ipso usus sum. Intra illud triennium et deinceps, multa versu in utroque sermone lusimus: multa de Latinis Graeca fecimus. in quibus studuimus, ut non solum Graeca essent, sed etiam ne aliena viderentur. Multi enim hodie cum laude Graecos versus scribunt, sed pauci cum ea felicitate, quam in Graecis exigas. Poteramus et edere nostra, appositis aetatis annis, ut fecit Politianus in suis Graecis poematiis. quae, praeter pauca, digna erant, quae in adolescente potius amaremus, quam quae a seniore Politiano venditarentur. Sed nostra edere, odium


page 52, image: s052

ambitionis, a qua semper alieni fuimus, prohibuit: quamvis ea edere et nunc quidem sine fraude nostra liceret. Scripsi enim illa non tanquam publicaturus, sed tanquam amabili insaniae, quae nos ludebat, indulgens. Testor vero meam culpam non esse, si invito me, aut injusso, quidam versus claustra refregerunt. Multa in auctores utriusque linguae observavimus, ex quibus immanes partus nasci possent Variarum, Antiquarum Lectionum, Miscellaneorum, et aliorum ejusmodi, quibus hodie Philologorum ambitio lascivire solet. Non quod ejuscemodi scriptionis genus inutile putem, aut in ullo scriptore haec reprehendam: non enim ita insanimus: sed quia talia ab aliis edi, quam a nobis, malumus. Vt tamen nobis vigiliarum nostrarum fructus constaret, interpretandos et emaculandos auctores integros suscepimus. Hoc enim sine ulla ambitionis suspicione nos recte facere posse judicavimus. In quibus auctoribus si eruditis lectoribus non satisfecimus, id quod nos non fugit: excusaverit totum genus vitae meae desultorium, et otii, quo maxime studia aluntur, penuria. Nam ab anno CIC IC LXIII, ex quo in contubernio generosi Ludovici Castanei Rupipozaei esse coepi, ad hanc usque diem, nullum tempus mihi aut a peregrinationibus, aut ab animi perturbationibus vacuum fuisse memini: ut malevoli intelligant, otium, quod ipsis ad maledicendum superfiut, nobis semper ad discendum defuisse. Immane enim quot et quantos hostes peperit mihi non injuria privata ulla (nihil enim mihi conscivi, quo alicujus boni animum offenderem) sed propensa literas juvandi voluntas: cujus male relatam mihi gratiam dolerem, nisi viderem hoc genus hominum


page 53, image: s053

morbo quodam animi potius, quam judicio ad hoc agi. Quotidie aliquis mihi succrescit aut furiosus, aut flagitiosus, aut indoctus, qui mihi oblatret. Neque enim ullus profecto hactenus oblatravit, qui non una exillis tribus virtutibus, aut etiam tribus simul, exornatus fuerit. Quod me multum consolatur. Contrarias enim istis moribus virtures oportet esse, quas ipsi in me insectantur. Praeter sciolos, aretalogos, et sophistas, exortus est, nescio quis, ut audio, furiosus Florentinus, quem quidam alastores populares sui in obtrectationem mei incitarunt, et ultro adjuvarunt. Quippe iis instructum, quibus genus meum et existimationem laedi posse putarunt, ad diffamatorii libri scriptionem subornarunt, et misero illo furoris et invidiae suae ministro usi sunt. In quibus unus illi testimonium Agyrtae illius Villanii de fabro scalario auctore generis nostri suppeditavit: neque eo contentus, Sansovino ut idem scriberet persuasit. O homines astutos! Plumbeis pugionibus nos jugulant, cum de nobis nihil adferunt, quod non illorum capiti vertat. Ego illum horribilem et sacrum librum non vidi, praeter Titulum: quo putat apud populares suos vendibilem mercem suam extrudere, cum me obtrectatorem nominis Italici vocat. Hic igitur titulus homines Italos, si qui inter illos otiosi sunt, ad totum librum legendum invitabit, qui alioqui limis oculis et titulum ipsum praeteriissent. Ostendant mihi cui obtrectatus sim. Si mihi necessitas imposita esset alicui obtrectandi, et ita insanirem: cur potius Italis, quam Germanis, aut Gallis meis? [gap: Greek word(s)] . Quis effusior unquam inlaudes ejus gentis, quam ego? Iurare possim liquido me plures et


page 54, image: s054

meliores viros amicos in Italia habere, quam ullum obtrectatorem meum Italum. Quod si furore actus aut per lasciviam toti genti odium aut bellum indicerem, tamen propter eos, quos multos in ea gente et colo et observo, a furioso instituto desisterem. Si vero sunt, qui me eo amentiae progressum putent; tantum abest, ut eosin Italorum numero habeam, ut ne in hominum quidem censeam. Qui librum illum dignum auctoribus suis, me autem indignum legerunt, ajunt tenebrionem illum putare me auctorem nescio cujus libri, qui ejus inscitiam et amentiam, qua omnes bonos insectarus est, exagitarit: ac propterea, dum auctorem vulneris sui persequitur, obvium cornibus incursare, more sauciarum ferarum, quae in eos, quos objecit casus, saeviunt. Esto: ego sim auctor ejus libri: et ita otium mihi sit ab re mea, ut curem, quid delirent Corybantes in urbe Florentina: Quam latebram quaeret inscitiae, et prodigiosis erroribus suis? siquidem verum retulerunt amici mei, qui illius priorem librum legerunt. Ideone ego ero nescio quid quia ipse id quod est, esse non vult? Absolvant eum ignorantia et temeritate, qui ejus monitores fuerunt: et viros putabo. Si quis me illo libro contumelioso moveri putat, et me illius Florentini rationem habere, qui mesericordia potius mea, quam ira, dignus est: nae ille longe fallitur. Perinde est mihi ab illo vituperari ac laudari. Laudes enim et injurias nebulonum in promiscuo habendum. Neque ex his gaudium, neque ex illis dolor ad nos pertinet. Sed ideo illius mentionem feci, quod quidam male feriati stipem suam in illum aeruscatorem contulerunt: et, qui neque facto neque dicto ullo a me antea provocati sunt, si ope et consilio


page 55, image: s055

suo ejus incivilem audaciam et conatum juvarunt. Quamvis convicia hominem probum et constantem non labefactant, tamen concutiunt, et somnos rumpunt, ut culex stridens, aut mus leonem expergefaciens. Excuso injurias non accuratas, quas subitus irae calor exprimit. et quae mentiendi non habent tempus. Sed qui meditatum furorem adferunt, ut fecerunt isti scalarii fabri, ii quamvis non movent nos latratibus suis, tamen aliquando solicitudinem objiciunt. Inultos enim pati, inertia censetur: respondere, insolentia. Et praeterea nescio quomodo magis descendit in animos homium et magis circunfertur maledicae vernilitatis, quam bonae frugis liber. Vituperatio ac odium bonorum aegrotantis saeculi argumenta sunt. Hoc nos in Gallia superioribus annis experti sumus nimis. Haec licentia ab insectatione virtutis primum, et literarum et doctorum hominum incipiens, ad regum usque injurias et caedem denique pervagata est. Ego vero omnibus casibus expositus sum. Iam malevolis par componor, et contra ipsos ab ipsis quotidie induror. Imperata est nobis a sapientia moderatio. Hoc tributum nobis impigris et alacribus pendendum est. Malo modestiam meam omnes quam justam iram pauci sentiant. Ecquis leget illa, nisi qui auctoris moribus sit? Quis delectabitur, nisi is ipse, qui Venetiis ad eum scribens, fabulam de scalario fabro illi dictavit? qui, cum esurire incipiet, locabit operam Inquisitioni, ut bonis periculum creet, et delaturis victum quaerat. quod quidem multos iis moribus eoque ingenio praeditos facere vidi: quemadmodum solent scorta exoleta, quae anus factae lenocinium facere instituunt. Moverer vero, si viri moribus, et doctrina


page 56, image: s056

excellentes hoc facerent. Nunc vero a talibus vituperari, hoc vero laudari est. Evitari non potest, quin virtutem, tamquam umbra, non solum, quod inquit ille, gloria, sed etiam invidia sequatur. Ecce, quocunque me confero, invenio rupices, et Marrucinos, quibus virtus mea statim obolet, ut suibus amaracinum. Quocunque eo, mitto mei signa. Quisquis perditus est, insanus, virtutis et bonarum literarum hostis, vestigiis me meis colligit, et capitali odio persequitur. Et profecto Deo optimo Maximo gratias ago, quod virtus quidem mea inimicos mihi peperit, sed eadem longe plures amicos quaesivit. Tot enim egregii genere, moribus, literis, omnium ordinum viri nos amant, ut horum generis humani retrimentorum ratio nobis habenda non sit. Conveniant omnes furiosi, sophistae, aretalogi, et operas mutaas sibi tradant. Ne minimam quidem partem eorum praestiterint, quae praestitimus ipsi: et sudabunt plus satis. Quid mihi objicere possunt praeter virtutem, quam non habent? Nobilibus natales suos jactantibus habemus quam objiciamus vetustatem generis mille et ducentorum annorum, eamque nullis fabulis affectatam, sed auctoritatibus antiquorum monumentorum assertam. Literatis si in aliquibus probavi me aliquid scire; culpa vaco, si in aliis idem non praestiti. Et quis hoc sibi promittere potest? De moribus etiam inimicos meos judices fero. Nullius mihi conscius sum, cujus me apud homines pudere debeat, neque quod aut existimationem sinistram posteritati, aut corpus effoetum tradat senectuti: cum continentia anteactae vitae ad hanc usque aetatem eam artuum et membrorum firmitudinem mihi asseruerit, qua nec


page 57, image: s057

meliorem juniores optare possunt. Regibus, Principibus et proceribus noti sumus. Clarissimi et illustrissimi sumus. Literarum amantissimi sumus. Ab omni ambitione et invidia remoti sumus. Mendacium tam a natura quam a patris instituto capitaliter odimus. Rumpatur invidia. Non possumus esse dissimiles nostri. Omnes inimici nostri virtutem non vitium in nobis hactenus insectati sunt. Ecquaenam felicitas huic par esse potest? Sed ut scias me non uniusmodi hostes habere: quem tot nationes norunt, is ego solis Aginnatibus popularibus meis ignorus sum. Et quidem commendatitiis mihi opus esset, si ad illos cogitarem. Iam trigintaquinque annos fortunis meis me evertunt. Nuper etiam vicino meo acceptum refero, quod maternum praedium meum, qui erat unicus patri meo ad philosophandum secessus, misere vastatum et divexatum est. In ipsas quoque arbores saevitum: ne proverbii fidem elevarem: Aliquid mali semper esse propter vicinum. De cujus barbarie et incivilitate alias fortasse erit expostulandi locus. Hoc precium innocentiae meae tuli: dirutos penates, bona direpta, et quicquid victoria in hostes patriae permittit. Ac ne privatim de ullo queri possim, hostes publice inveni, qui nihil non fecermit, ut docerent me ad sese non pertinere. Fateor sane: atque adeo ad Batavos, in quos translatus sum, gentem justissimam et hunianissimam, me potius, quam ad Nitiobriges, pertinere dico. Septimus enim sum ab illustrissima Batavorum comite Margareta, cum ne avus quidem maternus Nitiobrix fuerit. Ita antiquus sum Batavus, et nuperus Nitiobrix. Cui gloriationi meae cumulus accessit tua et praestantissimi filii


page 58, image: s058

tui amicitia, mi Douza, in quam receptus sum, et quae tanti apud me est, ut ea omnium patriarum desiderium ex animo meo obliterare possit. Sed quid ago? quo progredior? quae erit finis? Hic quidem liber est, non epistola. Quare vale. Lugduni Batavorum XIIII. Kal. Iunias. CIC IC XCIIII.

EPISTOLA II.

IOANNI STADIO. QVamquam, mi Stadi, permagni inteiest, quo tempore teinterpellem, utrmn cum ru in publico tuo munere docendi occuparus es, an cum ab omni cura et negotio vacas: tamen non veritus sum te hodie convenire, ut cujus rei rationem tibi expheare volui, ejus te judicem simul et defensorem faciam. Nam eo loco opes meae ac fortunae sirae sunt, ut nisi tu me locupletissimus autor ab imminenti periculo vindicaveris, verendum sit, ut ullae partes mihi in re publsca literaria relinquantur. adeo magna invidia, et odio omnium flagramus. Quod tametsi nullo meo gravi delicto contigit, tamen quia usque adeo omnium concitati sunt animi, ut nihil aliud quam insectationem nominis mei consulto quaerere videantur, visum est mihi hanc querelam his lireris obsignatam in sinum tuum deponere: quam, quia praesidium ab humanitate tua et eruditione expecto, in optimam partem accipias, oro. Ego, mi Stadi, adolescens, amisso parente meo, viro optimo atque fortissimo, nullis pene literis, sed a voluntate satis paratus, cum ea, quam habebam, copia, Lutetiam me contuli, ut liberalibus studiis operam


page 59, image: s059

darem; Ibi non diu viva voce, sed potius mutis magistris usus sum: ac, cum primum aliquod sturdiorum specimen edere potui, adhuc adolescens Conjectanea mea in Varronis libros de Latino sermone publicavi. is liber apud me in Pictonibus prima foetura natus fuit: is primis nominis mei auspiciis praelusit. Quibus studiis, quo favore, et alacritate exceptus fuerit, nescio; neque scire, magni feci. Hoc unum scio, me ex ea editione id consecutum fuisse, ut si nihil aliud, saltem minus ignotus et obscurus, quam antea, fuerim. Ab eo tempore, me non ambitionem meam, sed publicam utilitatem spectasse, neque quicquam aliud a communi rei literariae commodo quaesisse, et liber ille, et omnes alii, quos postea edidi, testantur. Neminem lacessivi: nullius honesti nomen allatravi. Perpaucos doctorum virorum errores, cum extorquebat necessitas, obiter, ac tanquam aliud agens, castigavi, multos dissimulavi. Doctissimos viros Italos, Germanos, nostrates nunquam nisi honorifice appellavi. non raro etiam, ut eos nominarem, occasionem, locum, et causas captavi. Confidentes ac perfrictae frontis homines unum et alterum fortasse leviter tetigi. In caeteris ne modestia mea desideraretur, serio ac sedulo cavi. Denique, doctissime Stadi, in scriptis meis nihil tale reperies, quod alicujus paulo doctioris nomen atque existimationem laeserit. De illis autem scriptis quamvis ego melius racerem, tamen ut aliquid intra modum, ac salvo pudore dicerem, expressit a me hominum nulla de caussa mihi infestissimorum vehemens atque importunum odium. Nemo negare potest, in recensendis veterum autorum monimentis me ea praestitisse, quae si non laudem,


page 60, image: s060

tamen odium certe non merentur. Verius quidem de illis dicere poteram, tamen modestius in praesentia non potui. Cum hac integritate, atque, nisi serio dissimulare volunt, cum hac laude qui versatus sim, tamen doctissimorum virorum invidiam nunquam effugere potui. Atque ut ab Italis incipiam, cum primum in lucem exierunt notae meae in Varronis tres libros rerum Rusticarum, ab eo tempore maximi nominis atque plurimarum literarum vir, qui magna cum laude atque felicitate has literas tractavit, nunquam destitit me apud nostrates accusare: me unum in perniciem literarum natum: actum esse de literis, si porro vixero: me nimis ingenio confidere. Hoc, tanquam aliquod carmen legitimum, aut actionem, conceptis verbis ille gravissimus vir, id aetatis, ea veneranda canicie, nostraribus, qui Roma trans Alpes proficiscuntur, iterare solet. Sed non satis est hoc; Eas Notas excepit Sex. Pompeii editio; Dii boni. plane me divinarc et hariolari dixit quidam alius inter proceres rei literariae apud Italos primi nominis. Viele, amabo, quo genere excipere solent Transalpina ingenia Etrusci et Felsinenses Romuli, qui omnes extra Italiam positas gentes barbaras vocarc solent. En modestiam! Hoc dicere solent ii, quibus libros meos ipse misi: quos ego quotidie laudavi. Quod si quispiam Gallus eorum libros istis acclamationibus [gap: Greek word(s)] prosequutus esset, non inultus hoc tulisset, certo scio. Plane eum aceto Italo perfudissent prius, quam discederet. Quin, puto, ubi haec legerint, ultro accusatum advenient, quod haec cum illis expostulem, neque liberum locum conquerendi mihi relinquent. Sed non miror haec eos de me pronunciare, qui


page 61, image: s061

Adrianum Turnebum non humanius acceperunt: cum eum barbarum pronunciarunt, quod justum librum miscellaneorum in unum caput conjicere soleat, neque admodum [gap: Greek word(s)] quaerat. Eos me eo loco habere, quo virum, cum quo comparandus non sum, equidem non doleo; atque medius fidius ultro gratiam habeo. Hoc unum miror, isthic meum nomen adeo invidiosum esse, ut nemo repertus sit, qui me apud illos tueretur. Missa haec facio. Nova trium Poetarum, quos nuper emisi, editio, Italorum atque nostratum animos quantum novitate rei percussit? Ipsam [gap: Greek word(s)] Hesiodi in orbem terrarum misisse visus sum. Atque, ut illos Cisalpinos omittam, ita forum magistrorum Parisiensium excandefecimus, ut frequentes coirent, et de magna re publica deliberarent. dicebantur sententiae graves. Parum abfuit, quin ad illud extremum decurreretur: Viderent Magistratus, ne quid detrimenti Respublica accipiat. Annibal enim ad portas erat. Me nihil mentiri, testes sunt non solum gravissimi viri, amici mei, qui haec mihi non sine risu retulerunt: sed et boni adolescentes, qui quotidie similia declamantes magistros audire solent. Quin et popinae ipsae Lutetianae, postquam doctorum Criticorum venae generoso flore meri incaluerant, conviciis ac contumeliosis dictis totae perstrepebant. Eo enim saepe condicere solent Romulidae, ut saturi inter pocula quaerant, quid dia poemata narrent. Nec temere aliud magis vulgare hodie in Gymnasio regio jactari audias, quam calumnias, ac sophismata, quibus quotidie nomen meum insectantur doctissimi viri. Nudius tertius Pictavii conveni eruditissimum, candidissimum, et in omni


page 62, image: s062

literarum humanitate exercitatissimum quendam amicum meum, qui commodum Lutetia redierat. Is duo aut tria de dictatis doctissimorum magistrorum protulit, quae de eadem officina prodierant: hoc est, Castigationes meas exagitabant. Deum terstor, nihil vidi magis a ratione alienum. ut ipsi nihil aliud in animo habuisse videantur, quam ut occasionem captent, qua in nomen meum invadant. Vnum me scilicet hostem sibi proposuere, quem debellarent, de quo triumpharent. Gratum est, quod me dignum censent, quem secum componant, atque committant. Ego tamen plane certamen detrecto. Impar sum ei pugnae. Coparum, [gap: Greek word(s)] convicia nunquam didici. Illustri genere prognatus sum; liberaliter institutus fui. Scholasticas illas contentiones nunquam amavi. Hoc unum tantum a Deo Opt. Max. peto, ut in tractandis literis mihi liceat cum aliquo studiosae juventutis fructu atque publico commodo versari. Nam gloriolam ex nescio quarum vocularum commutationibus aucupari, angusti est animi. Cui tamen rei valde student homines Cisalpini: quibus etiam dolet, hominem Transalpinum ea tractare, quae tantum ad Italos pertinent. Nam patriam Propertii indicare non nostrum est, qui Celtae, Vascones, Aquitani sumus: sed eorum tantum qui in Italia nati sunt: qui tamen jure suo sibi permittunt. Ameriam nobilissimum municipium in Franciscanorum sodalium metropolim taansferre. Nostrares vero doctissimos viros quid tantopere urat, non video. Non ego sum Gallus, ut illi? Cur adeo veritatem oderunt, ut non patiantur adolescentes cum aliquo fructu ex auditorio exire? Quid ad teneram illam aetatem, bene an male aliquid


page 63, image: s063

castigarim, aut interpretatus sim? Quid hoc est, nisi ut nos infra positos splendore suo praegravare videantur? Non pudet illos quod me vincunt, ut de Philemone dicebat Menander? Bonae indolis adolescens cum ex Athenaeo discesserit, interrogatus quid a magistro didicerit, hoc respondebit: de autore, quem interpretatur magister, sibi parum aut nihil dictatum quidem, se tamen interea horam non perdidisse, quod rem inauditam didicerit, nempe Scaligerum, quem boni viri laudant, neque literas, neque adeo natare Scire. Egregiam vero laudem, et spolia ampla. Dices: Hoc tu, mi Scaliger, curas, aut adeo ad existimationem tuam quicquam referre putas? Minime. Sed sine me tecum garrire eodem jure, quo et illi cum auditoribus suis garriunt. Alioqui nihilum movent me. Nam profecto eorum auspicia pomoeriis Athenaei regii tantum finiuntur. Nostra ulterius incita sunt, ita ut ad Romanum usque agrum promota sint. in quo non aves, ut olim, imo homines de meis scriptis garriunt. Exivit nuper commentarius amici mei eruditissimi in Hippocratis libellum [gap: Greek word(s)] . Consultus ab eo de contextu ejus libri, quo, etiam teste Galeno ipso, nullus in toto Hippocrate depravatior est, quod mihi videbatur, ex tempore respondi. Alibi enim occupatus eram. Et quanvis eae temporis angustiae erant, ut plura fortasse, quam opus erat, dicere, aut animadvertere non licuerit, tamen amico hoc postulanti, quae mea est aequanimitas, negare neque potui, neque debui. Non dubitavit ille meas notas ita, ut e re nata dictaveram, publicare quarum, quanvis me impulsore eae editae non sunt, tamen nondum me poenitet. Nam ea in eo libello


page 64, image: s064

deteximus, quae isti boni medici ne in somnis quidem viderant, neque suspicati sunt. Putabant tamen eos non ita incogitantes fuisse, ut cum haec publice legerent, saltem in uno et altero loco de mendo illis non suboleret. Neque vero adeo contemnendae visae sunt meae notae, ut veritus sit qiudam arrogans juventutis fascinator ac planus palam dicere, me illa sibi furatum esse. Sed quia videbat difficilius ea mihi extorqueri, quam Herculi clavam, posse, ad ultimum remedium suum, hoc est, ad calumnias, confugit. Subornavit nebulonem illo loco atque domo dignum, hoc est, sibi simillimum, hominem e media Clinicorum colluvie suscitatum, qui pro beneficio haud parem gratiam retulit. Nam postquam didicit, quae invitus fateatur necesse est, si aliquam frontem habet, nunquam, ut audio, sine magnis contumeliis in me declamavit. Cui rei omnis paedagogorum faex operas suas tradidit. Nemo enim fuit, qui sese putaret medicum (semper doctos excipio, ne forte quispiam me hic omnes putet comprehendere) qui dolorem suum ac invidiam dissimulare potuerit; quod ego [gap: Greek word(s)] Hippocratem et Celsum emendandum susceperim. Consequens est igitur, ut quemadmodum soli Itali patriam Propertii indicare possunt, sic soli magistri Parisienses sacrorum penetralium medicinae aeditui sint. Sed impurus ille histrio cum suo monitore dabit poenas, nisi resipiscit. Dignus enim uterque, qui ita pro meritis suis a me accipiatur, qui me, hominem innocentissimum, insolentem hujus scholasticae maledicentiae, publice lancinare audeant; quos ne cogitans quidem, laedere voluissem. Nam qui a me ne verbulo quidem lacessiti, adeo omnis humaniratis obliti


page 65, image: s065

sunt, me lacessitum qua mente esse oportet? Immane, inquit ille, facinus, amicum castigare pro noxia. Tanto illiberalius, homines, a quibus nunquam ne minimo dicto quidem petitus fueris, nulla de caussa lacessere. Puto illius monitorem undique ab omni faece paedagogorum ostiatim erogasse, quae illum emissarium suum doceret, ut in me evomeret. Ab omnibus enim sui similibus symbolas corrasit, ut hoc luculentum, et splendidum prandium instrueret, quod mihi apponeret. Ego vero quanquam canicularum vanos latratus rideo, tamen satis mirari non possum [gap: Greek word(s)] hominum, qui mihi succenseant, quod se docuerim, quod antea nesciebant. Glossemata ineptissima ineptissimorum hominum commenta ex illo aureolo libello sustuli. Ipsi pro veris Hippocraticis asserunt. digna profecto quae alios interpretes non habeant. Sed oblitus sum et loci mei, et existimationis, qui haec curem. Ipsi pro meipso respondebunt, cum eas stolidissimas diatribas in publicum edent. Quis enim eas leget sine risu, qui saltem micam salis habebit? Satisfactum mihi putabo, si ipsi sese scriptis suis traducant. Nam intra parietes gymnasii tuti hactenus sunt. hoc unicum asylum habent. ibi regnum soli obtinent. Qua pompa in eo suggestu vectantur, e quo tot boni viri et olim, et nunc etiam uberrimos eruditionis suae fructus quotidie promunt? Quicquid teneris animis juvenum immittunt, [gap: Greek word(s)] esse putant. Sed postquam scripta sua evulgarunt, tunc tanquam in publico theatro exploduntur atque exsibilantur. Grave enim judicium posteritatis. Ignosce justo dolori meo, doctissime Stadi, si te virum iis literis, ea virtute, atque humanitate praeditum, praeterea in iis studiis occupatissimum


page 66, image: s066

quaesolis divinis ingeniis patent, cum prolixa epistola intempestive adii. Mitto enim ad te Manilium meum, quem quare liberalius quam alios libros meos excipiant, non video. Plura enim longe habet, quam illi, quae illos, ut antea, [gap: Greek word(s)] possint. Verendum enim est, ne ego, qui propter alios libros causam dixi, propter hunc solum reus peragar. Nisi subvenis, funditus pereo. Extabunt, qui solum Ptolemaeum et recentiores legerint, et videbunt me aliam a vulgari logisticen, aliam Astronomiam sequi. Ilico totius Astronomiae imperitum me esse clamabunt. Hoc facient, puto, illi, qui quod pro viatico Ephemeridibus semper suffarcinati incedunt, eo solo nomine sese Astronomos putant: neque Astronomiam Manilii longe differre a Ptolemaica, neque, quod caput est, ipsum Ptolemaeum novam instiruisse, aut porius veram restituisse, cogitabunt: non aliter ac fecit Aristoteles, qui non prius suam Physicen struit, quam Democriti, Pythagorae, et aliorum fundamenta diruerit. Itaque ab aequis lectoribus peto, si quid tale in hoc Commentariolo viderint, ne me id putent ignorasse, quod multos non admodum alioqui peritos scire video. Sed tantum consulant ipsum Manilium, non me interpretem. Ejusmodi est Prosthaphaeresis illa [gap: Greek word(s)] autore ipso Manilio instituta libro tertio. Cujus inutile commentum mirabuntur, non solum docti, sed et mediocriter in logistica Astronomiae versati. Permagni tamen intercrat eam indagare. Opus enim fuit judicio, et attentione non vulgari. Inauditam etiam rem Athla Maniliana esse neque tu, doctissime vir, qui harum artium princeps es, negabis: et fatebuntur illi, qui uni Ptolemaeo tantum sacramento dixerunt. Nosillorum


page 67, image: s067

Athlorum usum ex mente autoris nostri proposuimus, neque video, cur illa rejecerit Ptolemaeus, qui tamen [gap: Greek word(s)] retineat. Praeterea modos aliquot horoscopi indagandi leget, quod abhorret a modo, quem rationalem vocavit ipse, qui instiruit, Monteregius; et ab eo, quem sequuntur Arabes. Sphaeram barbaricam in usum revocare poterit, qui eam ad Clima Alexandrinum ex praecessione aequinoctiorum castigaverit, deinde per doctrinam Declinationum et Differentiarum ascensionalium ad sui loci inclinationem accommodaverit. Neque vero si quis minus sibi satisfactum putat, quia id ego ipse non praestiterim, propterea id me ignorasse censere debet. Non male enim, nisi fallor, de hoc prisco autore meriti sumus, quod eum ad eam integritatem restituimus, ut et adolescentuli vel primulis sphaerae elementis minimum imbuti eum capere possint: quem quomodo antea vel doctissimi viri intelligere potuerint, nolo ipse dicere. ipsi, nisi et nunc quoque oderunt me, ex hac nostra editione fateri cogentur. Quare eos rogo, ut omni abjecta invidia, et immani fame nomen meum lacerandi, seria ac gravia studia potius, quam minuta illa, se atque existimatione sua indigna consectentur: neque in maledicendo operam omnem abutantur. Assumant hunc scriptorem in manus, eumque publice interpretentur. Mulra passim annotabunt a nobis praetermissa: non pauca etiam puto a nobis errata. Ea omnia si paulo aequiore animo, atque ita, uti liberaliter homines institutos decet, collegerint, habebunt unde meliorem hujus eruditi poetae editionem efficere possint. Hac ratione nullam injuriam mihi factum iri censebo, si eos autores, quos ego emendare conatus sim, recensere


page 68, image: s068

voluerint. Neque longe petenda erit occasio reprehendendi. In eo ipso campo erunt, in quo desudent licet. Praeterea eruditos ac probos Gymnasiorum moderatores magnopere rogatos velim, ut, quoties sphaerae elementa juventutem suam docere voluerint, non aliunde petant, quam ex primo libro poetae nostri. Vnde enim melius haurire possunt, quam ex diserrissimo poeta, qui nihil, quod ad rem facit, omisit? Quamvis autem ipsi per se satis sapiunt, neque me opus habent monitore; tamen oro illos, ut haec me suadentem aequo animo ferant. Praeterea ut meminerint, ne, cum sphaeram Mundi sive ex Manilio, sivcex alio auctore legerint, alium circulum Arcticum a Maniliano, hoc est, a vero circulo Arctico pueris proponant: atque certo sciant, Sacroboscum, aut nescio quem alium minime verustiorem, hujus vulgati atque inutilis Arctici auctorem esse: idque accidisse vel Graecarum literarum ignoratione, vel quia aliud consilium, quod ignoramus, sequuti sunt. Quicquid autem eos induecre, ut ita statuerent, potuit, certe studioso sphaerae hac in re non multum juverunt. Hoc iterum dico, ne in hac quoque re me audacem ac innovatorem, ut Itali illi, graves et acuti viri, vocent. Atqui audacior, atque impudentior censeri non debeo, qui verum Arcticum intermortuum excitarim, quam illi qui cum penitus sustulerunt, ut ineptum ac nulli usui alium sufficerent. Quod tute, doctissime Stadi, qui haec et prius et melius me ipso scis, non negabis. Ideo te huic rei defensorem paro. Totum enim humanitati, eruditioni, aequanimitati tuae me devoveo: praesertim ut mihi praesto sis, si quando doctissimorum magistrorum


page 69, image: s069

ejusmodi susurri aures tuas verberabunt. Quis enim. hodie magis oportunus injuriae vivit, quam ego? Quem vero magis idoneum defensorem, quam te ipsum, nancisei possum? Quare per ego te amicitiam nostram, perque tuum excellentissimum judicium oro, obtestorque, noli committere, ut negligas me famelicosis dentibus [gap: Greek word(s)] : praesertim cum adeo jejuni sint homines, ut ne a pelle quidem canina abstinere posse videantur. Hunc librum ego judicio tuo subjeci. Quicquid in eo dignum animadversione visum fuerit, ejus, ut amice moncas me: quod immerito ab aliis carpetur, id uti defendas etiam atque etiam oro, Vale. Pridie Kalend. Augusti CIC IC LXXIX. Tuffolio Rupipozaeorum ad flumen Viennam in agro Pictaviensi.

EPISTOLA III.

MAMERTO PATISSONI. ECce iterum urges me, et libros meos septem de emendatione temporum flagitas: quod opus jam affectum propediem diligentiam tuam exspectar. Itaque adeo totus nunc sum in describendo. Sed impetum meum sesquihora repressit Apologia homuncionis nescio cujus, quam ad me misisti. Dii magni, horribilem et sacrum libellum, Quem tu scilicet ad tuum sodalem milisti. Multi in eo pistrino alti meum nomen arroserunt. nemo tamen hactenus exstitit, cui respondere minus intersit et existimationis et loci mei. Si mihi suspendium mandandum erat, dolendum sane, quod non [gap: Greek word(s)] .


page 70, image: s070

Hoc meum fatum est, et quidem non infelix. Inimicum non habeo nisi imperitum. Et commodum iste sese offert, incertum risu dignior an misericordia. Alioqui mirarer si hic solus sobrius ad Rempubl. turbandam accederet. Fateor equidem poema indignum esse, quod alicujus serias horas moretur. Respondendum tamen est, non propter poema, quo deterius aliud esse non potest: neque propter poetam, quem vincere, vinci est, et oblivisci sui ipsius: sed adeo propter illum, qui illi dictavit Epicyclos, et alia nugatoria, quorum nunquam Lucano in mentem venit. item propter alios, qui adeo summum in Astronomia Lucanum suum faciunt, ut etiam eum de iis rebus locutum esse existiment, quae longo post eum tempore a posteris inventae fuerunt, ut semper ponendum est saecula proficere: quod in Astronomia quotidie experimur. Omitto interca miseram, scabiosam, ac febriculosam poesim, barbarismis, soloecismis et foedis erroribus litam. Omitto primam syllabam in LITERA correptam. Eandem in THEMA et COLVRO productam. item illud appendere SYENI. Quid, malum, hoc SYENI? Adeone oblitus est Sulpitii sui Verulani, qui Lucano commentarios, pueris declinationes nominum confecit? En quo apparatu doctrinae, quibus copiis, qua armatura instructi, quod genus hominum, qui heroes in nos signa movent, et classicum canunt? An parum refert, utrum nos conficiat, poesis, an poeta? Poeta conviciis et impudentia agit, poesis soloecismis et barbarisinis. Et cur non vapulat illo versu? Recta aequatorem partitur in ANGVLA? Quis angulus satis illi erit, quae latebra ut a flagris Grammaticorum se tueatur, qui masculinum


page 71, image: s071

genus in neutrum convertit? Nihilominus sibi consuluit, cum ait, Cancrum et Capricornum proscindi circulo Coluro. Quaero, cur Colurus Cancrum proscindit, a quo nullam injuriam accepit, neque ipse proscissus est? Sculponeas ego vero a Lucani ore ad eum transfero, qui secundam syllabam in illis corripuit. Neque causae est, cur sculponeae ipsae de poeta non quetantur, a quo uno tempore mutilantur. Eho, Pica, quis te docuit verba nostra conari? Prius loqui discere debebas, quam scribere: prius grammaticari, quam poetari. Hercules tuam fidem! Quod portentum audio. Providus hoc pupulos, vitaeque et sanguinis ultro Contemtrix genus horrendos sevarat in usus. CONTEMTRIX GENVS? Cum aliud non possumus, excitandi sunt manes Sulpitii Verulani, qui in hunc mirificum poetam commentarios conficiat, ut antea idem in Lucanum fecit. Nam sane quid sit contemtrix genus non intelligo. Putat stolidum ingenium, victrix genus dici, ut victricia arma. O mirum poetastri acumen. Plane hoc verbo confecit me. Quid illud, CAECVTIENS VIDEAT? Iupiter, ut pereat quantum Grammaticorum canonum est, qui me hactenus docuerunt secundam syllabam in CAECVTIRE produci. quin male sit iis poetis antiquis, a quibus didici. Quid ergo? In aedibus istius poetae, quantum video, non mures ferrum, sed poeta syllabas arrodit. Sane ita est: iste poetaster nihil veri in tota illa declamatione locutus est, nisi cum se anserem inter olores posuit. Quem patronum suum ac numen, ac Deum Lucanum profitetur, eum poetaster novo colore clientem suum vocat. Deinde rogat, ut avertat frontis honorem pusillis officiis. Dispeream, si scit, quae


page 72, image: s072

differentia sit inter Avertat, et Advertat. Neque vero putes, mi Patisso, tantum mihi otii superesse, ut adeo ineptum poema totum percurrere licuerit. Invitus horam, aut paulo plus, illi impendi, cujus temporis jacturam graviter fero, cum horam melius collocare possem. Invitus, inquam, hoc feci, ne similium nugonum audaciae fenestram aperire videamur, si hoc impune illum ferre sinamus. Est enim genus hominum, qui me lucem affene tenebris suis moleste ferunt. Sunt alii, qui ne minima quidem suspicione perstricti, si quid mihi forte inter scribendum excidit, quod eorum consciam inscitiam pertentet, ilicet directe a me illum ictum in se destinatum putant: quos tantum abest, ut verbo laesisse velim, ut ne natos quidem scirem. Missam igitur facio ridiculam illam poesim, in qua nec verbum unum emendatum reperi, aut apte collocatum. Venio ad caput ipsum, hoc est ad nuperclientem, nunc vero patronum. Hoc enim me docent illa: Te ne ego quem semper vel magni numinis instar Suspexi, cultus nunc prisci oblitus. Coluit Lucanum poetaster, nunc Lucarnus poetastrum, a quo defenditur. Salve Patronicliens Lucani. Primum a te quaero, quod nam grave meum peccatum est, quod magnum crimen majestatis, si praecipitem calorem Lucani castigavi, et ejus inscitiam in Astronomicis apetui? Vtrum reipublicae interest, pueris et adolescentibus errores detegere, a quibus caveant, an potius veteres scriptores peccantes laudare, ut eos imitentur pueri? Tantine est Lucanus? Tu qui, neque quid sit poesis, quod quidem aperte clamant tua carmina, neque quid astronomia, nisi quod quidam tibi dictavit, tu inquam, nos docebis et poesim Lucani, et Astronomiam?


page 73, image: s073

qui si propius totum opus Lucani putare volueris, non solum nullam Astronomiae peritiam in eo homine reperies, sed et importune semper interjectam rerum coelestium mentionem, et levem, vanum et ostentatorem illum juvenem fuisse deprehendes. At quibus haec canimus? Hominibus non solum poetices, sed et syllabarum ignaris. An nescis judicium, quod Critici, non recentiores illi quidem, sed aequales illorum temporum, de Lucano fecerunt? Sunt quidam, qui me dicunt non esse poetam. Audiamus nunc Patroniclientem et absolvamus eum. Nam egometme moror. Primum objicit me falto in Lucano notasse perpetuam [gap: Greek word(s)] sub tropico ab eo assignari. O hominem otio abundantem. Tantum abest, ut Lucanus hoc non crediderit, ut haec omnium veterum fuerit opinio, antequam Eratosthenes, et posteum Hipparchus Astronomiae sanctiora adyta reserassent. Tam oscitanter legit commentarios nostros, in quibus non solum meridiem semper sub Tropicis, sed etiam aeternum diem collocari a veteribus diximus. An non sub Capricorno longissimam diem ponit Manilius? sed finibus illis, Quos super super incubuit, longa stant tempora nocte. Quod Ausonius de AEthiopibus loquens et de nostro Tropico clarius explicavit ex veterum opinione: Semper ubi aeterna vertigine clara nitet lux. Quid contra haec audes hiscere? in ipsis incunabulis Astronomiae negas hanc veterum Graecorum opinionem fuisse, Eudoxi, Metonis, Cleostrati, et Euctemonis? Sane Lucanum culpa libero, quod cum illis veteribus ita sentiat: sed tamen quo modo eum defendam non video, qui Eudoxum et Metonem potius, quam Hipparchum sequutus sit. quod Manilium nostrum fecisse manifestum


page 74, image: s074

est. Quam graviter homines etiam docti [gap: Greek word(s)] peccant, ut cum ea majoribus attribuunt, quae posterorum inventa sunt? Quidam vir magni in Mathematicis nominis, qui omnium famae insultare solebat, antequam Manilius meus in publicum prodiret, tanquam indoctum doceret, et caeco viam praeiret, familiariter in quadam epistola ad me scripsit, caverem, si sapiam, ne in quodam loco Manilii aliter Signa acciperem quam quomodo Abacus Astronomicus accipit, quae vocantur Physica graduum sexagenum scilicet. versus Manilij: Nam quaentum a terris atque aequore signa recedunt, Tantum bina patent. Mirarus sum, unicum Astronomiae magistrum fugisse non solum hic de Physicis signis non agi, cum de dimensione universi per bina signa agatur: sed etiam Physicorum signorum et nomen et inventum paulo esse antiquius temporibus Alfonsini, aut fortasse aequale illorum temporum. Adeo summi viri [gap: Greek word(s)] multa peccare solent. Quas turbas concitavimus demonstratione circuli Arctici, cujus ratio ab antiquis bene tradita, a proavis nostris male concepta, eas in animis hominum radices egit, ut eam convellere idem fuerit, atque animos eorum exstinguere? Quam multos offendit inopinatum hoc atque a recepta opinione tam remotum judicium nostrum? Diceres tumultum Gallicum Romae nunciari. Ita bellicum sptrabant animi etiam doctorum hominum. Sed magnam eorum partem longa dies docuit parere rationi. Sequitur ineptissima defensio, qua NVSQVAM vult legi in Lucano, non NVNQVAM. quasi ex eo melior fiat conditio Lucani, qui perpetuum epitheton attribuit Meroae, [gap: Greek word(s)] . Nam id est, nunquam umbras flectens, aut nusquam


page 75, image: s075

umbras flectens. utro enim modo legas idem est. Vtrumque reddit epitheton perpetuum [gap: Greek word(s)] , quod ille attribuit Syenae. Idque ante nos Macrobius reprehenderat in Lucano. ut pateat horum manifesta inscitia, an vaecordia, qui sola Sphaera Sacrobosci, aut vulgari Theoria planetarum instructi, putant se veterum scripta explicare posse. Atqui sciat non solum poetaster patroni cliens, sedetiam ille, qui illi febriculosas illas animadversiones astronornicas dictavit, veterum eorum hanc opinionem fuisse, sub Capricorno et Cancro nusquam ac nullo anni tempore umbram jaci. Quod non solum ita esse crediderunt, sed etiam hoc probat alia eorum opinio, qua perpetuam lucem sub solstitio ponebant. Frustra enim putat Lucanum suum de die solstitii intelligere, in cujus meridie nullam umbram jaci ratio docet, puteumque ejus experimenti gratia factum totum illuminari, cum Lucanus in transcursu injecta mentione Meroes, eam [gap: Greek word(s)] appellaverit. Quod si intelligit tantum de solstitio, quare sub Leone dixisset nullam umbram jaci, si hoc uno tantum die solstitii accidere certum est? Non possum satis mirari hominem ita imprudenter ac temere in casses inexplicabiles errorum se induentem. Nam si Lucanus, ut ipse vult, tantum intellexisset Meroen solo solstitii die [gap: Greek word(s)] fieri: ergo sub Leone non esset [gap: Greek word(s)] tanto intervallo a ptincipio Cancri ad Leonem interjecto. Non est mihi in manibus codex Lucani. memoriter ea depromenda fuerunt, quae scribo. Non intelligo locum Lucani, quae quamvis arbore nulla Frondear: nisi legatur, arbore mulia. Quamvis nemorosa est, tarmen, inquit, est [gap: Greek word(s)] sub Leone. Quis tam Lucani inepte fautor est, ut non intelligat, eum


page 76, image: s076

cum veteribus perpetuam lucem sub Canero et Leone: item per tot dies nullas umbras assignare Syenae? Quae haec est inscitia, velle nos docere non solum quid dicat, sed etiam quid sentiat Lucanus, cum ex verbis ejus sententia satis eliciatur? Docet deinde nos rem novam et ignotam hactenus, quid sit solstitium: et quo modo fiat: quasi a poetastris hoc primum discere incipiamus. et adeo pergit in [gap: Greek word(s)] sua, solstium [gap: Greek word(s)] dici: cum revera Sol non stet. Atqui, ˘ patrone et cliens Lucani, necesse est veteres putasse Solem stare, qui hoc nomen ei loco Solis fecerint. quod verissimum est. Putarunt enim Eudoxus et illi veteres, per integrum signum Solem stare, quod nos in Antisciis Manilii ostendimus. Vnde Manilius de bruma dixit: Statque uno Natura loco. At Lucanus tuus non per unum, sed per duo dodecatemoria id putavit fieri. Propterea non solum solstitium sub Cancro et Leone ponit, sed Cancrum Leoni ob eam rem miscet. cujus causam tu ignoras. Quod vero clamat nos Meroen cum Syene confundere, neque ille, neque is, qui haec illi dictavit, nos docebunt, quid sit Syene, quid Meroe: quantum denique inter utramque interjectum sit intervallum. Nam neque hoc modo Lucano melius est. Qui enim nusquam flectere umbras Syenen dixit, necesse est, ut remotiori loco, Meroae idem tribuat. Haec defensio non est unius assis. At quantum scuticarum satis erit illi, cum me ferre non potest, quod dixerim Lucanum putasse Signa ad Solem moveri? Doceat me, quid sibi volunt illa? Hunc ubi pars coeli tenuit. Ad Grammaticum tribunal se vocamus, inquit. Quid ni vocemus hominem, qui prima elementa linguae Latinae ignorat? Ita sane eo illum voco, ubi cum barbarismis


page 77, image: s077

ac soloecismis suis vapulabit. Ait, nihil referre utrum Cancer teneat Planetam, an Planeta Cancrum. Id vero nos negamus. atque pernegamus, aliter Latinos loqui quam hoc modo. Vbi Sol Principium Arietis tenet, tunc aequinoctium conficitur. Ovidius: Aut plus, aut medium Sole tenente diem. Recte. Non enim, ˘ patronicliens, ˘ poetaster, ˘ [gap: Greek word(s)] , non inquam dicimus, meridies tenet solem, sed sol meridiem. Et Tenere hac notione est verbum motus, ut Grammatici loquuntur. Sic dixit Livius, Tenere portum, de nave quae ad portum iter dirigebat. Quid faciemus istis Romulis, qui Grammaticos contemnunt, et tamen nobis loquendi canones praescribunt? Magnam rem feceris, si Lucanum tuum hinc extricaveris. Haec fuit opinio veterum illorum, Eudoxi, Metonis, Euctemonis, et aliorum, ut, scilicet non solum circulos Tropicos ad Solem promoveri existimarent, sed etiam ipsa [gap: Greek word(s)] omnia. et certis periodis omnia circuire ad Solem putabant, inepto et puerili judicio. Periodi autem definiebantur, quando Lunae et Solis motuum [gap: Greek word(s)] fieret, hoc est, quando Luna ad idem punctum Solis redibat, a quo profecta erat ab initio, ut fit in enneadecaeteride Lunari. Hoc intervallo putabant omnia astra in locum suum redire, non tantum errantia, sed etiam inerrantia. Qua sententia nihil potest puerilius dici. Atque haec fuit opinio Eudoxi, cujus [gap: Greek word(s)] versibus exponens Aratus, et volens ostendere Solem omnium inerrantium esse [gap: Greek word(s)] aut oriendo aut occidendo, addit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Nosti, inquit, et tu ad Solem omnia [gap: Greek word(s)] dirigi.


page 78, image: s078

Nam vulgata satis est [gap: Greek word(s)] Metonica. Heac ille dixit disputaturus [gap: Greek word(s)] , in quibus explicandis nihil agit Theo. Quin apertius in fragmentis Achillis Statii haec explicantur, in quibus manifesto [gap: Greek word(s)] omnium inerrantium fieri dicit, intervallo aut octaeteridis lunaris, aut enneadecaeteridis. Sed Avienus Arati [gap: Greek word(s)] ita clare haec canit, ut per illum poetastris omnibus mutis esse liceat:

Non ego nunc longo redeuntia sidera motu
Inpriscas memorem sedes. Habet ista priorum
Pagina, et in certa rerum ratione feruntur.

Videamus quanta sit illa periodus:

Nam quae solem hyberna novum putat aethere volvi,
Vt spatium Lunae redeat, vetus Harpalus, ipsa
Otius in sedes, momentaque prisca reducit.

Veteres putarunt, in 99 syzygiis, qui sunt dies 2924, Lunam ab eodem puncto Solis profectam ad idem punctum redire, quam octaeterida vocarunt: cujus auctor Harpalus, ut fuse a nobis libro secundo de emendatione temporum explicatur. In eo etiam spatio credidit vetustas, longo redeuntia sidera motu in priscas sedes redire. Sed Avienus improbata Harpali octaeteride, ait Metonis enneadecaeterida receptam in ejus locum fuisse, eamque esse verum spatium [gap: Greek word(s)] .

Illius ad numeros prolixa decennia rursum
Adjecisse Meton Cecropea dicitur arte.

et quae sequuntur. Quemadmodum Aratum Eudoxi, Avienum Arati interpretem tibi dedi, ita etiam utriusque alium interpretem Ciceronem dabo, cui, si sapis, non praeferes Lucanum tuum. Is ita scribit in vi de Republica apud Macrobium. Namque ut


page 79, image: s079

olim deficere Sol hominibus, exstinguique visus est, eum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit: ita quandoque eadem parte Sol eodemque tempore iterum defecerit: tum signis omnibus ad idem principium stellisque revocatis expletum annum habeto. Haec intelligo de anno magno enneadecaeterico, quo vertente saepe referuntur eorundem siderum defectiones. Vt anno superiore 1581, Iulii 15, Luna defecit cyclo Lunae quinto. Eadem die, eodem cyclo, idem sidus defecerat anno dominico 1562. Vides igitur veterum opinionem fuisse, signa ad idem punctum, hoc est, ad Solem referri enneadecaeteride vertente. An non clare Cicero dicit signa omnia ad idem principium stellasque omnes revocari? et tamen Cicero non enneadecaetericum annum intelligit, sed adeo magnum, ut vix ejus partem confectam puret vicesimam. Manilius quoque in genitura Metonis, postquam dixisset, eum, qui sub eodem themate nascetur, summum Astronomum fore, adjicit: Coelumque novum versabit in orbem. Hoc est, excogitabit novam periodum [gap: Greek word(s)] , et novam conversionem coeli: quasi eo omnium siderum [gap: Greek word(s)] referantur quo Luna et Sol eidem puncto restituentur. Quis haec negaverit absurda esse, puerilia, et nugatoria? Plus dicam. Non solum illi veteres hac opinione imbuti fuerunt. sed etiam quaedam tabes et contagio ejus mali ad principem Astronomiae Hipparchum, atque ab eo ad Ptolemaeum permanavit. Putarunt illi summi ac prope divini viri, quoties Lunae rationes cum Sole pariarent, ex eo definiendam esse anni veri ac Tropici quantitatem. Hipparchus vero censuit in 304 annis illam praecisam rationem motus utriusque sideris fieri. Ii anni Iuliani fiunt dies 111036. atque


page 80, image: s080

111035 tantum ad eam [gap: Greek word(s)] necessarios esse arbitratus est. Itaque 300 annos, neglectis illis 4 appendicibus, in quantitatem unius diei divisit, ex qua divsione prodiit differenria 300 annorum Iulianorum, et totidem Lunarium, scrup. 4'. 48". quae de modo anni Iuhani 365. 6. detracta relinquit modum anni Hipparchici dierum 365, hor. 5. 55'. 12". Hunc verum tropicum annum putavit et Hipparchus et Ptolemaeus ipse: quae quantitas nihil aliud est, quam annus Iulianus deminutus nonadecima parre differentiae enneadecaeteridis Iulianae, et enneadecaeteridis Lunaris. Atqui cum rationes illius anni collectae sint ex differentia Solis et Lunae, Ptolemaeus cum Hipparcho non dubitavit pronuntiare eum verum esse annum Tropicum, quasi Sol ad Lunam, non Luna ad Solem dirigatur. Nostri Astronomi, qui toties Ptolemaeum pervolutarunt, quod pace eorum dixerim, numquam animadverterunt unde natus esset ille annus Tropicus Ptolemaei. Nos vero, qui primi hanc rem cum aliis innumeris eruimus, eam fusius in commentariis nostris De emendatione tempomm explicamus. Quare, ˘ bone vir, non est quod Lucanum tuum in manifesta culpa post veteres deprehensum defendas, quod circulos ad planetas promoveri dixerit, cum Aratus, Eudoxus, et alii inerrantium [gap: Greek word(s)] cum lole fieri dixerint, et, quod ineptius est, quo tempore Luna in idem punctum cum Sole restituitur, a quo novemdecim annis antea profecta erat: cum denique Hipparchus et Ptolemaeus Solis rationes ad Lunam dirigant. Nam plane Cicero in loco a nobis supra producto, omnia signa et stellas ad punctum Solis, et quidem eclipticum revocat, unde ea profecta antea


page 81, image: s081

dixit. An non plane explicat Lucanum tuum? An obscure loquitur, cum dicit [gap: Greek word(s)] ad locum solis et eclipticum revocari? nonne Solem epocham quandam constituit inerrantium et errantium; quod tamen absurdum est? Id tamen neque tu, neque populares factionis tuae unquam [gap: Greek word(s)] , quod ajunt. Pudet pigetque me, cum tam imperito homine mihi rem esse. Vt defendas deinde quod dixit mistum Leonis sidus cum Cancro, inepte decania in medium producis: quasi unquam de illis cogitarit Lucanus: quasi hoc ad rem faciat. Adeo mente captus es, ut non videas quare mistum cum Leone sidus Cancri dixerit? Ait enim sub Leone in illis locis nullam umbram fieri. si illa [gap: Greek word(s)] sunt sub Leone et sub Cancro, omnino itidem [gap: Greek word(s)] esse necesse est. Vnde utrumque sidus ideo conjunxit, quod conjunctos effectus habere credidit. Haec pudet repetere, quia in commentariis attigimus. Imploro nunc fidem omnium hominum, provoco te quavis sponsione, ni ridicula et prorsus a te aliena sunt, quae de motu octavae sphaerae balbutis. Hinc illae lacrymae: hoc est quod vos et alios sciolos decepit, qui ea in Manilio et Lucano rimamini, quae illis penitus ignota fuerunt. Nam licet Hipparchus primus omnium ex collatione suarum et Timocharis observationum deprehenderit stellas fixas locum mutare, et [gap: Greek word(s)] progredi; hoc tamen vix receptum sero tandem Ptolemaeus in usum revoeavit, et solidis rationibus illustravit. Hoc hoc, inquam, vobis imperitis imposuit, qui nihil scitis, nisi quod ex trivialibus scriptoribus didicistis, neque Ptolemaeum accurate legistis. Ecce alio plum beo pugione nos jugulas. Negas varij mutator circulus anni


page 82, image: s082

dictum de Tropico. exspecto quam mox dicas Lucanum Graece non Latine scripsisse. Adeo manifestus es hostis veri. Mutator circulus, ˘ indoctissime, est [gap: Greek word(s)] . Mutatot nonne ad verbum est [gap: Greek word(s)] ? Atqui est Colurus. Esto. Iam longe stolidiorem facis poetam tuum quam antea. Quomodo enim eadem pars coeli simul potest esse, ubi colurus Capricornum et Cancrum secat? Quid hoc monstrum verborum est? An hoc modo te poetae tuo recte satisfecisse putas? Haec tu solve, et eris mihi magnus Apollo. Itane Mercurius potest esse simul in eadem parte Capricorni et Cancri aut, si mavis, pars coeli, quae Mercurium tenet, ut verbis tui poetae loquar? Gratum vero est, quod [gap: Greek word(s)] planetarum negas a Sole fieri. Tamen hic pertinacia latebram quaerit, et epicyclos, quos nunquam Lucanus novit, in defensionem paras. Nunquam hodie effugies, veniam quocunque vocaris. Obsecro vos, si epicyeli sunt caussa stationum, quid stationes ad Solem? Quam bene haec Lucanum defendunt, ipse poetaster viderit. sed, quod toties dixi, imperitia antiquitatis hominem decepit. Duo in affectibus Planetarum considerantur, magnitudo et stationes. Affectus voco, qui tamen nulli sunt sed potius patitur visus noster. Quod, nunc majores nunc minores planetae videantur, in caussa sunt [gap: Greek word(s)] . Quod stare videantur, in caussa sunt epicycli. Ex his veteres, et Plinius quidem, solam apsidem agnoscunt. Epicyelum autem ignoraunt omnino, sed solis vi planetas progredi existimabant, et vapore repercussos regredi. Plinius de stationibus stellarum: Percussae in qua diximus parte et triangulo Solis radio inhibentur rectum


page 83, image: s083

agere cursum, et ignea vi levantur in sublime. Hoc uno protinus intelligi potest visu nostro: ideoque existimantur stare. unde et nomen accepit statio. Progreditur deinde ejusdem radij violentia, et retroire cogit vapor repercussas. et infra: Tantum interest, subeantur radij, an superveniant. An non diserte Lucani versum interpretatur, cursusque vagos statione moratur? Sed et clarius de retrogradatione loquens: Tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. Nam quae in vaporem Solis nituntur, etiam descendunt aegre. Tantum abest, ut ullo epicyclorum praesidio muniti ad hanc [gap: Greek word(s)] se conferrent, ut Plinius non nisi ex sententia veterum dixerit, ex vaporis vi stellas repercuti. Nam multis seculis ante eum Anaximenes dixerat totidem verbis, sed Graece, [gap: Greek word(s)] . Quid aliud Plinii verba volunt? Retroire cogit vapor repercussas. Eat igitur, et epicyclos suos in aliud tempus differat: cum Lucano commodior interpres non sit, quam Plinius ipse. Sequitur postremo pro coronide exclamatio hominis neque boni neque mentis compotis, cum ejusmodi versibus tam barbaris et ineptis, ut mirer saccos litium ei defuisse, quibus potius daret operam, quam tantum temporis in nugis perderet. Vnum fateor, neque negabo, deceptum me esse codice meo, qui Germanos duces habet, non Carmanos. Fateor, inquam, eam esse veram lectionem. et quamvis mirarer tam longe dissitos populos a Lucano simul poni, hoc tamen facile tolerabam in eo, qui et Tropicos et Cancrum cum Leone miscet. Oretum gens est in India, vicina Carmaniae, in qua septentrio quindecim tantum noctibus apparet, ut ait Plinius. et hoc est, quod perperam interpretatum me fateor in Lucano, deceptum


page 84, image: s084

utique voce GERMANOS. Quod autem in editione non Maniliana LVCE Bootes edirum sit, pro NOCTE: is sane sive est error operarum typographicarum, sive manus meae properantis. sane non fuit error mentis. quod manifestum facit interpretatio mea. Itaque hic aequiore lectore mihi opus fuit, qui in longis commentariis, in poeta tam mendoso et obscuro interpretando, manus lapsum excusaret. quae ille, qui quid sit tantum auctorem interpretari, nescit, tantum abest, ut excusarit, ut impudenti mendacio dicat de industria me lectionem mutasse. Denique quam ineptus est, cum dicit, me barbaricam sphaeram cum Graecanica confudisse. Ego primus aperui, quid esset barbarica sphaera. At iste Astronomus dicit me eam consuisse. Atqui nusquam turpius erravit, quam in hac re; dum putat sphaeram Carmaniae esse sphaeram barbaricam, quae tantum est AEgyptiaca: deinde qui putat sphaeram Germanicam esse sphaeram Graecanicam. En cum quibus heroibus nobis res est. Nos in secunda editione Maniliana bonis et aequis lectoribus satisfaciemus. Neque tam nostri amantes sumus, ut nos repreheneli aequo animo non patiamur, modo ea modestia adhibeatur, quae et loci et ordinis mei rationem habeat. Nam quos vaecordia aut insana libido praecipites in mea scripta egerit, nae illi malo suo discent, quam melius fuisset ungues ab hac scabie continere. Tu vero, mi Patisso, ubi primum hunc poetastrum videris, si secundam declamationem adornare in animo habet, mone hominem, uti primum omnes Grammaticos consulat, qui se Latine loqui doceant: deinde comparet sibi Murmelianas regulas quantitatis syllabariae, ut emendatiores versus faciat. Praeterea ut ab omni


page 85, image: s085

soloecismo, barbarismo, [gap: Greek word(s)] abstineat. Alioqui malo in latomias iterum, quam tam malum carmen legere. Porro omnes auctores antiquitatis excutiat, ut sciat, qui progressus astronomiae apud Graecos fuerit, antequam Eratosthenes, Timochares, Hipparchus eam expoliverunt: ex illorum atque veterum collatis rationibus colligat, quos auctores Manilius et Lucanus legerint. Ita ne Lucano exiguam quidem partem astronomiae attribuet, non magis mehercule quam Manilio. Praeterea si Virgilium et antiquiores poetas legerit, vix est, ut medium locum, fortasse ne subsellia quidem Lucano in penetralibus poetices relinquat, ubi tot proceres Heliconis ante eum primas obtinere animadvertet. Hae sunt leges, quibus auctoratus ad dimicandum, non cum eo, qui est: homo infimi subsellii, sed cum iis, qui eum ad pestem ante oculos positam praecipitem dederunt, descendam. Interea libros meos de emendatione temporum exspecta quamprimum, si modo otium erit totos describere: qui utinam jam publicum viderent. Nam sane nihil est, quod antiquius et carius sit mihi in praesentia. Cum enim rancida illa apologia in manus meas incidit, tum forte librum quartum ad umbilicum perduxeram. Itaque abjecto penso quotidiano, statim hanc epistolam eo calore effudi, quo Lucanus versus suos effundebat. Neque enim mcliorem scribere per angustias temporis licuit, neque sane persona hominis, quo cum mili res est, meliore digna fuit: cujus tamen ineptiis dum respondeo, videor et loci et existimationis meae oblitus. Ne tamen hoc nomine glorietur. Non enim ei respondeo, sed adolescentibus in futurum cavere volui, ne ab hoc genere semibarbarorum hominum


page 86, image: s086

sibi imponi sinant. Quod si duriuscule se acceptum dolet, meminerit haec ludum jocumque esse, prae ut quas turbas dabo, si iterum similis dementia, stoliditas, vaecordia, aut aliquis genius non bene advocatus, eum in soloecismos et barbarismos impulerit. Neque enim injuriis agere cum illo volui, quod sane ab omni vitae meae instituto alienum est. Probus, integer, bonus per me quidem esto. Indoctum tantum et ineptum vocavi. quod et ipse quidem, si hanc epistolam legerit, et aliquid hominis habet, negare non possit. Neque unquam posthac poeticae manus admovebit, quin illius meminerit, [gap: Greek word(s)] neque prius ad divinae Astronomiae res tractandas sese conferet, quam ego ad saccos litium. Praeterea sciat in hoc regno Franciae omnibus scribendi datam libertatem: paucis autem vere et recte scribendi facultatem. Vale, mi Patisso. Datum prid. Id. April. raptim, et extemplo.

Maledictis si quis certat, audiat male.
Quam quis non praestat, ne exigat modestiam.

EPISTOLA IV.

IVSTO LIPSIO. Misit ad me Lutetia literas tuas amicus noster Christ. Plantinus. Ego, mi Lipsi, ex quo primum scripta tua legi, coepi te amare, et egregias animi tui dotes admirari, nihilque ad summam illam voluptatem, quam ex scriptis tuis capio, deesse mihi videtur praeter complexum tuum. quem ego nactus, ita mihi Musae faveant, nunquam dimitterem. atque utinam ita praesente te [gap: Greek word(s)] liceret, ut te saepius in lectione libellorum tuorum alloquor, ac medius fidius interdum


page 87, image: s087

[gap: Greek word(s)] compello. Atque ut ego tibi haec scribere cogitabam, ecce me ipso in articulo oppressit puer, qui mihi litteras a doctiss. Claudio Puteano dedit, una cum politissimis Epistolicis quaestionibus tuis. Nam quamvis nondum eas legi, quia nunc mihi haec scribenti redditae sunt, quare aliter quam politissimas vocem, quae sunt a Lipsio meo? Sane non dubito quin eas cuserit optima moneta, officina tua, et, ut verum fatear, subit me gloriolae [gap: Greek word(s)] , dum intet tractandum limis nomen meum legi. Vtinam per tabellarium liceret illarum lectioni praevortere. sed scribendi munus non defugere potui. quia peropportune inveni qui has tibi reddendas curet. De Plauto, non est quod aliud a me exigas. tu potius [gap: Greek word(s)] . interea tamen Catullum nostrum cum reliquis duobus poetis ad te ferendum curo, si typographus non fefellerit. Ego huc in otium secessi. Equidem casum patriae tuae moleste fero. Sed et nostrum tu lugeas licet, qui toti in belli saevissimi expectatione sumus. Africa terribili. nosti caetera. Plautum Lambini si vidisti, non admiraris, certo scio. Est enim germanus plane illius Horatii Lambiniani, qui commentariorum mole laborat. In hoc secessu nihil pene librorum attuli. itaque plane sum [gap: Greek word(s)] , in loco tam a litteris quam a libris vasto. Tu, interea dum ego hic neque mihi neque alteri prosum, fac felicius, quam me, in otium te dedisse putemus. Nam profecto inter hos armorum strepitus, [gap: Greek word(s)] omnino possum [gap: Greek word(s)] . Conabor tamen, si possum, editionem Psalterii mei, quam molior aut per me aut per alium emittere, hexaplum fieri, Hebraice, Syriace, Aethiopice, Arabice, Graece et Latine, una


page 88, image: s088

cum Scholiis, et in eas aliquot linguas praeceptis. Tu nobis et Plautum et Nonium et alios exornatos dabis. Neque est, quod a me expectes. me vide. Ego frequenres a te eliciam si possum, amiculi gratum in te animum despexis, cave. Vale. Datum Tuffoli in Pictonibus ad Viennam flumen. Prid. Id. Febr. CIC IC LXXVII.

EPISTOLA V.

IVSTO LIPSIO. Non quaeram quid agas. scio enim te non otiosum esse, praesertim positum in eo angulo qui tanquam in subsicivis remansit. Felicem limitem qui vos ab hostico dividit. Nobis vero hodie cum hoste domestico res est, neque ulla hora vacat ab expectatione belli. Haec est arx Prulliaca munitissima in agro Turonensi, ad quam anno secessi omnibus mutis familiaribus meis Abenni relictis, quos nescio an unquam sperem me visurum. Certe hoc [gap: Greek word(s)] . Vsque adeo totis his regionibus turbatur. Ac ne me putes vanum. obsidetur ab hoste hţc castellum in proximo, neque ab ingenio loci neque ab opere satis munitum. Eo capto (nam quin capiatur causa non est, cum injuria nihil sit opportunius) in nos sine dubio movebitur: et vix est, ut aut obsidionem aut assultum quendam declinare ulla ope possimus. Itaque tuus Scaliger hic cum aliis bonis et fortissimis viris pro capite et libertate dimicabit. Ego bonus rhetor hac [gap: Greek word(s)] animum tuum occupare volui, ne fortasse foetum novum studiorum a me expectes, quem utique pro jure tuo a me exigere poteras. Sed per hanc necessitatem bonam copiam mihi ejurare liceat. Hoc


page 89, image: s089

funestissimum bellum, mi Lipsi, quo nos Galli nunc nostrare culpa ac stultitia laboramus, ita omnes non solum meorum sed etiam torius gentis nostrae studiorum rationes conturbavit, ut nihil quam interitus litterarum expectandum nobis sit. Et quidem ego primus omnium eis exequias eo, ac si quid superesset in me veteris Scaligeri, lessum illis facerem. Vnica spes est studiorum in optimo Rege. Sed verendum est, ne ego prius ex humanis excessero, quam ille hos fluctus composuerit. Ego post bonorum amissionem, adempto omni aditu ad meos mutos magistros, iratus literis coepi omnem eventum contemnere. Fortior est Thuanus noster, qui quotidie aliquid [gap: Greek word(s)] molitur. Doctissimum ejus [gap: Greek word(s)] vidisti. Paraphrases Biblicas aliquot elegantissimo metro conceptas an videris nescio, certe interest tua vidisse. Vnus ille est per quem in Gallia Musis mori non licebit. De Cujacii et Delbenii morte scripsissem, nisi scirem apud vos manasse. Si me amas, scribe quid agas, quid edideris. Nam utrumque me ignorare in tanta literarum clade et barbarie non indignandum est. Baudium auditorem tuum hic vidi, cujus doctissimis poematiis valde captus sum. Vale mi Lipsi. Ego tibi melius otium isto nostro precor. In arce Prulliaca, in agro Turonensi. Prid. Kal. Mai. Accepi [gap: Greek word(s)] tua, et gratias ago. Ego Douzam salvere jubeo.

EPISTOLA VI.

IVSTO LIPSIPO. Satyram tuam Menippeam accepi, mi Lipsi, cujus nomine tibi gratiam habeo. primum, tanquam amico, qui mihi eam dedicasti:


page 90, image: s090

deinde tanquam magistro, qui me multa bona docuisti, ut doces cottidie in aureolis tuis scriptis. Quare, et amicitiae tuae et eruditioni ita me debere fateor, ut alteri quidem quod opponam habeam, pietatem et singularem amorem in te, quo ne tibi quidem concedo; in altera ita me vinci a te gaudeam, ut non aliter, quam si id omnibus palam testatum relinquam, tibi satisfactum putem. Quod sane non solum facio, sed et fieri debere fateor. Deus Opt. Max. te nobis conservet. Nam qui litterarum dignitatem hodie sustineat, praeter te habemus neminem. Iuvenes nostri hoc tempore [gap: Greek word(s)] nescio quid [gap: Greek word(s)] . Hoc unum student, ut mulieribus placeant eorum studia: aliter oleum et operam se perdidisse putant. Oraculum hoc a me accipe: si ego et tu morimur senes, per hos [gap: Greek word(s)] non stabit, quo minus literarum interitum tandem videamus. At ego nunquam novarum partium transfuga aliquid muginabor, ut inquit ille, cujus fructus ita mihi constabit, si illis displiceant labores mei. Habeo in manibus opus affectum de Emendatione temporum, in quo veternum excito omnium nostrorum Chronologorum, qui omnes [gap: Greek word(s)] in unum id jurasse videntur, ut verum nunquam dicant. Primum omnium, nationum annos, tam veterum, quam recentiorum, explicavi: Atticorum, Macedonum, veterum Hebraeorum, AEgyptiorum, Chaldaeorum, Persarum, AEthiopum, Armenionun. Hujus rei ignoratione non tantum peccant Chronologi nostri, sed et ii, qui eorum dicta [gap: Greek word(s)] putant. Praeterea annum nostrum quomodo corrigant ii, qui hoc opus hodie Romae aggrediuntur, ostendo, et multa


page 91, image: s091

alia ejus generis adjicio: ex quibus omnium saeculorum ratio penitus ignorata constet. Tu velim saepius ad me scribas, nisi grave est. Plantinus curabit literas deferendas. Vale. Cantamiliae ad Crossam flumen in agro Agedunensi limitis Lemovicani, X. Kal. Iun. CIC IC LXXXI.

EPISTOLA VII.

G. SEGVINO. Accepi litteras tuas, ac Georgium Agricolam de ponderibus, et libros, quos una conjeceras, a Gagnoto nostro. Librum Gallicum de nodo Veneris totum percurri, cui rei quem Latinum aptum et idoneum titulum attribuam, equidem in praesentia non habeo. Veneris enim vincula in Pharmaceutria Virgiliana, quod auctor libri putat, aliter accipienda. Nam ea ad amorem conciliandum, et animum ab amore alienum in sua jura redigendum: at iste nodus ad contractum amorem dissolvendum. Et sane, non puto hujus fascini nomen proprium apud antiquos extare. Atque adeo tantum abest, ut partem illam, qua viri sumus, fascinari solitam, ut hodie inter nos Christianos, existimem, ut veteres illi non solum pietatis imperiti, sed etiam stulte superstitiosi, figuram pudendi virilis, ad fascini omne genus expugnandum multum valere crederent. Itaque pueris veretilla e collo suspendebant. Et hinc factum ut pars illa etiam fascinum vocaretur. Non fascinabatur ergo pars illa, quae fascino ad versaretur. Non igitur nomen e vetustate petendum ei rei quam vetustas ignorabat. Nam tuum [gap: Greek word(s)] sciunt periti medici non posse in hanc rem conferri, et chirurgia facile curatur.


page 92, image: s092

Est enim tantum linguae vinculum, quo qui laborant, in Evangelio [gap: Greek word(s)] dicuntur, a veteribus Latinis attubi: quod verbum nos olim in Ausonianis nostris lectionibus e tenebris eruimus. Qui enim scit quid sit [gap: Greek word(s)] , potius linguae humanae meminerit, quam ligulae calceorum. Neque vero nego apte posse dici Veneris vincida, et nodos Veneris, sed non eo modo, quo Virgilius dixit, sed tamen quo Latinitas pati potest. Nam et Salustius dixit metum Pompeii, non utique quem metuebat, sed quo metuebatur. Caeterum auctor illius libelli nihil, quod ad pietatem faceret, sed plane omnia quae ad rem, praetermisit. Magnum campum habebat ad spatiandum, jmo mehercule ad desudandum, et multa praeclara ad eam rem dici poterant. Expectandum igitur aliud ingenium quod eam materiam uberius persequatur. Avide legam tuum Gallicum ex membranis Falesaei transfusum, si per lituras et chirographi tui difficultates liceat. Nam quia est [gap: Greek word(s)] , non sine labore legam, et tamen stat sententia totum legere. Nescis enim, quam harum rerum cupidus sim. Intererat Reipublicae et Latinum et Gallicum edi. Nam cum Laodensium epistola apte conjungi poterat. Quid illum Fortunae filium impulerit, ut Latinum exemplar e mambus tibi extorserit, non satis mirari possum. Quid? Fastidit genus Nogaretorum? Atqui ille erat nobilissimus. Sed in eam rem multa habeo, quae huic schedio committi tuto non possunt. Et interea puta nie Harpocratem factum. Vale, mi Seguine, et nos ama. VIII Eidus Novembris CIC IC XC.



page 93, image: s093

EPISTOLA VIII.

G. SEGVINO. Iucundissimis litteris tuis, quas una cum libro Brissonis accepi, respondissem, si per eum, qui hasce a me exegit, licuisset. sed tanta fuit hominis properantia, ut longiores scribere non potuerim. Malui tamen has quam nullas ad te illi dare. et jam coepi in illum librum de Regno Persarum avidissimos oculos conjicere. Sane, ut video, magno labore in eum congesta sunt veterum testimonia, neque judicium, neque delectus abest. dicam tamen, quantum ex ungue leonem cognoscere potui, illum mihi videri germanum illius immanis libri de Actionibus aut Formulis, quem paulo ante teterrimum hoc bellum ediderat. in utroque enim plus laboris, quam industriae, collatum est: et in quo parum dignitati atque existimationi suae consuluit. Sed plenius de hoc alias. interea non possum satis miserari hominis vicem, qui apud illos dignitatem suam retinere se posse putavit, qui nomen Regium, sine quo nulli dignitati locus est, palam etiam ipso auctrore oppugnarunt. et cum scriberet de Regno Persico, quod [gap: Greek word(s)] tantum lege ipsa, ipsoque jure transmittebatur, quid illi mentis erat, cum haec scribebat? Sed haec in proximas meas literas differemus. Interea, tu vale, et nos ama. VIII. Kalend. Iun. Fasciculum literarum, quem una tibi misi, nisi grave est, Caesarodunum Turonum deferendum cura.

EPISTOLA IX.

G. SEGVINO. Librum Brissonis totum pel legi. in quo, ut alteris ad te literis scribebam


page 94, image: s094

non est dissimilis sui, cum tam in hoc quam illo de Formulis opere, nihil antiquius habuisse videatur, quam veterum testimonia congerere, ut volumen procudat, nihil tam metuere, quam ne liber nimis brevis sit. Sane in re necessaria, non solum prodest hoe facere, sed etiam negligentia est, non facere. Rem vero vulgatissimam testimoniis velle probate, hoc vero est, quod Graeci dicunt, [gap: Greek word(s)] . Mira docet nos, Persas Regibus paruisse. Reges vero ipsos castra diligentissime fossa et vallo munivisse: stipatores, satellites, officia palatina habuisse. Si iste solis Regibus Persarum mos fuit, laudo diligentiam scriptoris. Sin res est vulgatissima, et omnium Regum, quid est tot testes citare, quam centones farcire? Non is sum, qui adduci possim, ut aliorum industriae obtrectem. Per me quidem hic liber aureus esto, neque enim nego bene horas collocatas. Sed labor iste Grammatici erat, non ejus, qui Rempub. tractabat: tironis, non Praesidis. Quare, apud posteritatem bene fortasse cedet pruritus gloriolae, cum homines incesset oblivio dignitatis ejus. nunc venio ad locum illum Psalmi XCI de quo quaeris. Non metues a consternatione noctu, a sagitta volante interdiu, a peste grassante in crepusculo, a vastitate in meridie. Istis quatuor generibus comprehendit omnia quae hominibus imminent aut metuenda sunt, uti mortalium vita multis malis obnoxia est. et, quia Hebraei. [gap: Greek word(s)] quadrifariam partiuntur, in vesperum, in mediam noctem, in mane et meridiem, ut olim in libris de Emendatione temporum annotavimus, per noctem intelligit, mediam noctem, per crepusculum, vesperum: et ait, nunquam per totum diem quicquam eorum, quae hominibus impendent, metuendum


page 95, image: s095

esse ei, quem Deus tutum ab his omnibus praestat, quique pietatem colit. Vastitatem [gap: Greek word(s)] Hebraei vocant [gap: Hebrew words] Keteb. quod proprie est vis major [gap: Greek word(s)] Quod quare daemonem verterint septuaginta nescio. Hinc Sophistae hariolati sunt Daemones in meridie vagantes. Et sane vetustas tales Daemonas meridie infestos esse credebat, ut ille pastor Theocritianus:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] , etc.

Sed hae nugae sunt. Signsficat enim, nec die, neque nocte neque meridie, ullum genus mali imminere iis qui Deum metuunt. Non possum narrare quanto gaudio me affecit Epiphanius, quem misisti. Ego illum totum devorabo, cujus olim avidissimus helluo fui. Pauci agnoscunt illum penum veteris Christianismi. Sed quam gratiam tibi referam pro tanta humanitate tua? Si hiscere audeam, nugas egero. si taceam, ingratissimus mortalium sim. Quod solum igitur possum, non tacebo. et istam comitatem tuam semper praedicabo. Vale. Prulliaci, Eid. Iun. CIC IC XCI.

Epistola X.

G. SEGVINO. Remitto tibi Cornelium Gemmam. quem ut totum legam talentum non meream: melius enim illas horas collocaverim. Et miror esse, qui, quicquid somniant, verum esse sibi persuadent. ac bene nobiscum ageretur, si nec aliis persuadere vellent. Haec [gap: Greek word(s)] quam multos perdidit, et perdit quotidie? Nam Sophistarum Theologia


page 96, image: s096

logia nullam aliam incudem tundit. qui huic insanienti sapientiae adeo familiares sunt, ut verae Theologiae peregrini sint. Accepi Max. Tyrium, quem libentius, ut olim fecimus, Graecum legerem. Henricus enim Stephanus et meliorem et auctiorem excudit. Si quos repetere vis ex tuis librisalios; mittam, ubi te velle scivero: quod, ni grave est, indicabis. Vale. ex arce Prulliacensi. XIIII Kalend, Novembris.

Epistola XI.

G. SEGVINO. Videris habitare in mente mea. Dolebat mihi me Campani demonstrationibus carere, quia ille vir Euclidem multum illustravit. Mihi autem non succurrebat sine codice, quod apud eum legeram, cum essem in Pictonibus. Tu inopiam meam levasti, sitim explesti. Quare ago gratias de codice Campani in Euclidem. Et jam plaustrum librorum habeo. Quod quidem comitati tuae acceptum refero. Beatum me, si tanta copia inopem me non facit. Beatiorem, si gratus satis sim. Nunc quod possum, conor gratiam habere, quia non possum agere. Et, pone facultatem mihi deesse, voluntas sane non deerit. Recte ambigis [gap: Greek word(s)] , quam alius Evangelista [gap: Greek word(s)] vocat. Sed [gap: Greek word(s)] est genus. Species [gap: Greek word(s)] . Alterum ex ostreo sive muricis sanie, alterum ex grano ilicis humilis. Vterque color nomine purpurae continetur. Et Plinius lib. XXXVI. cap. VI. dixit purpuram ex sandyce. Purpura igitur non de marini tantum ostrei sanie, sed ad alia extenditur. Tu vale, et me ama. Ex arce Prulliacensi, VI Kal. Ianuarii CIC IC XCIII.



page 97, image: s097

EPISTOLA XII.

GILBERTO SEGVINO. Ecce iterum provocas me beneficiis. Ego vero cessator sum. neque habeo ullum [gap: Greek word(s)] , imo nullas grates dignas quas reponam huic non vulgari humanitati tuae. Superest unus, animus, qui fortasse ob hoc acceptissimus tibi esse poterit, quia ingratos odit. Eum igitur accipe testem tuae in me beneficentiae. Libros Gromatices in idem breviculum conjeci, in quod alios, ut eos una tibi reddam, postquam usus fuero. Quod quaeris, [gap: Greek word(s)] , Iohannis cap. 18. vers. 31. sine dubio ab illo non tantum collegio Sacerdotum, sed consilio Hierosolymitano, dictum est, quia jus gladii iis ademptum erat, Hierosolymitana tetrarchia, morte Archelai, in provinciam redacta, et per procuratores sive rationales Caesaris administrata neque tantum ille coetus qui Christum ad mortem poscebat, ex sacerdotibus, sed etiam ex aliis, qui non ex tribu Levi, constabat. quare mirus est stupor eorum qui id in jus Canonicum detorserunt. Sane tantum abest, ut ministro verbi divini (si modo illi ministri sunt verbi Dei) liceat hominem capitis damnare, ut omnis administratio civilis eis adempta sit. Sed quod sequitur, [gap: Greek word(s)] : tangit dictum Dominicum Lucae XVIII. [gap: Greek word(s)] . nam dixit [gap: Greek word(s)] . Satisfaciendum erat priscis vaticiniis, Christum ita fore exaltandum, ut exaltarus est serpens in deserto. Id vero quid aliud quam [gap: Greek word(s)] ? et quorum erat supplicium [gap: Greek word(s)] ? Sane Romanorum est propria crucifixio. ut igitur Christus exaltaretur in crucem ex figura serpentis,


page 98, image: s098

et illi manus et pedes perforarentur ex vaticinio Psalmi XXII, Romanis tradendus erat, qui uni ex omnibus populis damnatos in crucem tollebant. non enim id supplicium erat Iudaicum. Duo igitur in hoc loco consideranda. [gap: Greek word(s)] , nam judicia capitalia ab illis ad Rationalem Caesaris translata. item [gap: Greek word(s)] . id enim omnino crucem designat. Vale Idib. Octob.

EPISTOLA XIII.

GILB. SEGVINO. Gratiam ago de Philone, qui olim fuit familiaris noster. Hodie vero eum excepimus, non utique, tanquam peregrinum, sed tanquam veterem hospitem. Seculum enim videtur, ex quo non visitavi. et quanquam ille etiam de negligentia nostra conqueri possit, potius novam amicitiam cum eo contraham, quam ut non cum eo in gratiam redeam. Faciam igitur, et aliquot horas de nostris vigiliis illi suffurabor. De eo tibi possum narrare, quod mirari fortasse possis. Fuit ille Hebraismi imperitissimus. Atque adeo, ut tirunculi Christianorum, nedum Iudaeorum, possint emn in partes vocare. Tu miraberis, ego non miror. Ejusmodi enim erant Alexandrini Iudaei, et reliqui [gap: Greek word(s)] . quo nomine distinguebantur a Iudaeis Hebraistis, qui Biblia in Synagogis Hebraice et Chaldaice legebant. Isti vero Alexandrini, Graeca tantum legebant ea, quae hodie extant, et quae ipse Philo et reliqui Iudaei fabulantur a LXX Iudaeis Hierosolymitanis jussu Ptolemaei versa, quae certe partim fabulosa, partim vera probabo, cum tibi discendi voluntas incesserit. Hoc tantum scias, me, [gap: Greek word(s)] ,


page 99, image: s099

quorum mentio in Actis cap. VI et XI, scire ea, quorum ignoratio interpretes Novi Testamenti hactenus excusaverit, quia abstrusiora sunt, sed fortasse, si audiverint, aut non credent, aut aspernabuntur. Et quia de Hebraismo sermo incidit, opportune loci illius ex Psalmo XX. venit in mentem: Salutem praesta. rex respondeat nobis, cum clamabimus. Hoc enim in calce epistolae a me quaerebas, an ita sit in Hebraismo, ut posui: quod sane verum est. et illi [gap: Greek word(s)] interpretes septuaginta, ut in aliis infinitis, ita hic claudicant. Verba Psalmi omnes intelligunt, mentem autem auctoris in eo nemo assequurus est. A principio ad comma, nunc scio quod Deus salvavit unctum suum, quod est septimum, verba sunt populi Deum orantis pro expeditione quam parat Rex. A commate autem septimo ad ultimum, quod est ordine decimum, Rex respondet, gratias agens Deo, quod victoriam ejus clementiae acceptam referat, et non aliter, ac populus oraverat; Dei fatens praesentem opem sensisse. Itaque, quanquam preces concipi videntur a populo ante expeditionem; tamen haec [gap: Greek word(s)] referuntur a populo jam parta victoria. Itaque totum carmen est [gap: Greek word(s)] . Tandem ultimo commate, iterum populus orat Deum, ut praesto adsit regi in periculis, ita ut ipse Rex habeat unde possit Deo [gap: Greek word(s)] et respondere ac succinere populo pro ejus salute vota nuncupanti, quemadmodum nunc facit. Serva, inquiunt, regem. Et, quoties concipiemus illas preces, quae continentur sex illis versiculis, ille contra succinat illud solenne carmen quod continetur tribus reliquis versiculis. Quod sane non fiet, nisi post victoriam. Habeat materiam Rex, unde possit saepe


page 100, image: s100

nobis respondere. Quam diversas omnes interpretationes ab hac leges? Sed haec sunt ludus jocusque, prae ut in aliis caecutiunt. Non incommode injecta est mentio interpretum sepruaginta. Eorum enim interpretatio opus mihi est. Si habes, tam avide accipiam, quam impudenter peto, si miseris. Quod non dubito te facturum, si copia est, quae: tua est liberalitas, atque comitas. Matremfamilias tuam et liberos noli amplius eo mittere unde tuto pedem referre non possint. Non enim ejusmodi sunt, ut sicariis et belluis efferatissimis ludibrium debeant. Vale, atque nos ama. III. Eid. Novembr.

EPISTOLA XIV.

GILB. SEGVINO. Biblia Vatabli cum Psalterio Apollinaris et aliislibellis accepi. Sed fortasse opus est tibi aliis, quos antea mihi misisti. Quod si litteris mihi significaveris, remittam tibi, quos volueris. De septuaginta interpretibus scito fabulam a Iudaeis confictam, a Ptolemaeo arcessitos, in unum locum conjectos; et non omnium qui in unum locum convenissent et capita contulissent, sed singulorum separatorum qui divinitus in eandem sententiam conspirassent, eam interpretationem fuisse. Quid ergo? cum coegissent eos Ptolomaei Graece contractus scribere, et annos a Ptolomaeo Philadelpho putare, attribuerunt eam interpretationem ei Regi, qui eis eam necessitatem Graecissandi, imposuisset? sed si hoc verum erat, oporteret reliquas Paraphrases, Chaldaicam, Persicam, Arabicam, quibus hodie utuntur, quodam rege jubente scriptas fuisse. quod et putare ineptum est. Igitur


page 101, image: s101

Septuaginta interpretum paraphrasis Graeca, est, non auctore Philadelpho, sed Iudaeorum suadente utilitate conscripta, qui parum Hebraice sciebant, Graece autem loqui et scribere ab ipsis Regibus cogebantur. Ea sane, sive a Septuaginta, sive ab uno, quod verius est, conscripta, mendosissima et falsissima est; et Latina qua [gap: Greek word(s)] utuntur, quae ab ea propagata est, longe deterrima. Sed haec non sunt hujus loci neque temporis. Plura igitur coram. Vale.

EPISTOLA XV.

GILBERTO SEGVINO. Verum est depravationem sententiae Samuelis interpretum inscitiae adscribendam esse. usus est enim auctor libri verbo quo Hebraei in eam significationem non raro utuntur. [gap: Hebrew words] enim est quod nos Latine dicimus modus. Hic erit modus regis vestri, hoc est, ita se geret erga vos. Sic Numerorum XVIII. Hic erit modus sacerdotum. et in eodem libro Samuelis, XXVII. Sic focit David, et is fuit modus ejus, id est, hoc fecit, et hoc modo se gessit. Et Geneseos XL. Secundum modum priorem, id est, adexemplum pristinae rei. Exodi XXVI, secundum modum qui ostensus est tibi in monte. In omnibus his eodem verbo utitur. et mille talium verborum adduxerim, quae sint satis vel contumaciae cuivis retundendae. Quare quid inde colligant Sophistae ad jus monarchiae infringendum, non video, etiam si vulgares interpretes sequaris. nihil enim attulerint, quod non uno ictu debilitemus. Sed Sophistarum et aretalogorum hic est mos, ut in veteribus scriptis hariolentur ea, quae ipsis scriptoribus nunquam in mentem venerunt, et inscitiae suae velum sese putant


page 102, image: s102

obtendere, cum, doctos, grammaticos vocant, se se autem solos mirantur se solos sapientes praedicant. Tu autem illos missos fac, et me ama. Vale. In arce Prulliacensi, XII. Kal. Iunias.

EPISTOLA XVI.

CLAVDIO VERNELLAE. Quod quaeris de loco. Caesaris, non. solum me, sed et nobiliora aetatis nostrae ingenia exercuit, et nondum, ut puto, neque docti homines sibi, neque ego mihi satisfeci. Puto tamen Druidas tum Graece scisse. Reliquam plebem non sobam Graecas, sed ne ullas quidem litteras scisse. Nam Caesar omnino de Druidibus loquitur, cum ait eos in publicis privatisve rationibus Graecis literis usos. sed ne id quidem placet. Nam illud Graecis delendum. Ait enim Caesar illos in publicis rationibus tum literis usos: ea autem quae ad religionem pertinebant, memoriter tenuisse. Vt veteres Iudaei Kabbalam suam nunquam scriptis commendabant, sed eam, ut a magistris didicerant, meditabantur. De Helvetiis vero quod dicit libro I. eos literis Graecis perscripsisse in Tabulis rationem et numerum eorum, qui arma ferre poterant, id etiam mihi suspectum est. Nam unde barbara natio quae Alpium finibus terminabatur literas Graecas dicisset? Quod si locus integer est, puto quosdam ex illis a Massiliensibus didicisse, et Graece illam summam perscripsisse, ne reliquis Gallis et finitimis notum esset, quot millia hominum e finibus Helvetiorum migrarent. Sane de illis locis Caesaris, item de literis Q. Ciceronis nihil plane habeo quod vere affirmare possim. nisi hoc tantum, videri omnino


page 103, image: s103

Graece scripta fuisse; et hoc esse argumentum reliquos Gallos Graece nesciisse: quo magis reliquos duos locos quos adduximus, de mendo suspectos esse debere. Haec habui quae dicerem, vel potius quae non dicerem. Nam praestat tacuisse quam parum dicere. Tu haec boni consule. Vale. VIII. Id. Iulias. Iussiaco.

EPISTOLA XVII.

FRANCISCO VERTVNIANCO. Accepi Protrepticon Puellae a te descriptum, a nobis Graece expressum, quo die me remisit quartana mea. Nam proxima die tentari me commotiuncula senseram, cujus rei tu testis es. Quamvis enim illa ad me non revertitur, quo solebat comitatu et pompa, tamen eadem ipsa est. Pridie quam [gap: Greek word(s)] mea esset, in venatu aprum cepimus, atque occidimus. Gratum etiam fuit, quod de somnio matris misistio. non tamen mihi prius satis erit factum, nisi ab ipsa matrona praesente praesens, rem ipsam sciscitari, arque adeo ipsas audire ac reddere voces, potuero. Brugnoli nomen quidem teneo; olim mihi a Mureto dictum: sed tamen Epitaphium, ita ut, in ejus tumulo Venetiis conceptum est, ne Muretus quidem ipse fideliter narrare potuit. Quod tamen dicebat, ejusmodi erat, ut facile agnoscerem divinitus parenti meo somnium immissum esse, et omnia, quae de illo pater retulit in versus suos, vera esse. Ipsum praeceptorem principis Benedicti avi mei fuisse, Noricum patria, professione grammaticum, hominem magni nominis. Quid vis praeterea? Cum leges patris somnium, stupesces, certo scio. Ipse de Brugnolo scribit,


page 104, image: s104

et Brugnolum istum ignorat. De methodo Graecam linguam discendi Poloni illius amici tui, tantum dicam, unicuique operam suam, industriam, laborem, et quod caput est, voluntatem ipsam esse pro methodo. Non tamen male judicavit Sarmata ille, qui a minimis ad maxima progrediendum praecipit. Imo et tibi auctor sum, ut illum sequaris. Accepi alteras literas cum Commentario Contenti Pharmacopolae in Dioscoridem. cujus ego doctrinam, industriam, atque acumen laudo. Non est quod dubitet de emendationibus Plinianis ex capite de Croco. Nam tam verae sunt quam verum est, quod ipse deprehendit, Robertum Constantinum asinum esse in bonis auctoribus tractandis; Nullius enim ignorantiam insectatus sum: a me ipso enim incipiendum esset: impudentiam tantum ferre non possum: quam si ferrem in Roberto Constantino, mihi contra bellum gerendum esset ciun modestia, cum qua mihi semper bene convenit. Sed non tanti est Constantinus, ut modestiam meam ab ejus impudentia superari sinam. Hoc dico, quia, ut recte Contentus noster animadvertit, homo ineptissimus ex Plinianis male intellectis bonam sententiam se eruere posse speravit. et quod Plinio ne in somnis quidem in mentem venit, tanquam Plinianam mercem nobis venditare conatur. Idem dico de Matthiolo, Amatho Lusitano, et aliis latrantibus caniculis, quibus Ladanum Plinii non bene olet, hoc est, qui Plinium putant [gap: Greek word(s)] confudisse. Vide quae ignorantia esset, imo quod flagitium, nescire ubi ab imperitis libris peccatum est in bono auctore. Plinii de Ladano verba sunt. Similiter, hoc est, ibi, fieri tradunt, ut esse oesipum hircorum barbis genibusque villosis adhaerens, sed


page 105, image: s105

ederae store deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta Cyprus. Haec sane, ita uti vulgo edita sunt, nihil aliud quam merae nugae sunt. Nam Plinius loquitur de Cistho. quae autem haec est imprudentia, cum loquetur de Cistho, postea de ederae flore verba facere? Qui Plinium reprehendunt, debebant potius advertere, magis peccare Plinium cum de edera loquitur, cum tamen institutum ejus esset de Cistho loqui, quam si nactus exemplar corruptum [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] aut contra [gap: Greek word(s)] legisset. Tolerabile enim est peccare, ubi habeas, qui praeeat errori. quod solet accidere illis, qui in vitiosa exemplaria incidunt. At Iurisconsultus, qui de praedio Maevii tractat, mox de praedio L. Titii verba facit, ineptissimus est. Ita Plinius, cum de Cistho loquitur, non potuit de ederae flore loqui. Quid ergo est? Nempe id quod toties ex me audisti: non omnibus datum esse bonos auctores emendare. Hoc enim vulgo homines aut non audent, quia nesciunt, aut audent, quia impudentes sunt. Sed non haec agimus: non enim declamatores sumus. Ajo Plinium pessime hac in parte, ut in multis aliis, corruptum esse. Legendum enim, genibusque villosis inhaerens sphaerulae flore deroso. cujus lectionis vestigia apparent in antiqis Plinianis libris, in quibus legitur, spaerulae flore deroso. Sphaerula est [gap: Greek word(s)] , pilula. cum Plinius non haberet vocem qua corymbum exprimeret, sphaerulam dixit, ut ante eum Varro: et sane Grammatici Graeci, cum [gap: Greek word(s)] quid sit exponunt, ajunt esse [gap: Greek word(s)] . Ejusmodi corymbos habent ederea, cisthos, et alia, ut vulgo notum est. Elegantissime igitur Plinius [gap: Greek word(s)] sphaerulae florem vocavit. Sed quia contumacissima bellua est ignorantia,


page 106, image: s106

expugnanda nobis est altero exemplo Pliniano, eoque corrupto ex capite de Coronamentis. verba eruditissimi scriptoris haec sunt: utuntur et sphaerulis et corymbis ederae flore purpureo. Eruditus auctor indicat [gap: Greek word(s)] Graecanico verbo quid intelligat per sphaerulam, cum corymbos interpretatur. Sed error manavit ex consuetudine veterum librariorum, qui Sferulis, non phaerulis, scribebant. Eant igitur isti boni Dioscoridis interpretes Pliniomastiges, et doceant me, quomodo ex ferulis coronamenta fiant, vel potius quae cognatio ferulis cum corymbis ederae. Quod si me docuerint, viros putabo. Sed neque omni ex parte integer est Plinius noster eodem capite de Ladano: cum est rorulenta Cyprus. Sane si mentem Plinii, hoc est, latinitatem ipsam contemplere, hae non unius assis sunt. Si triviales istos magistros spectes, fortasse erit, cum Cyprus maxime rore abundat. Pulcrum sane commentum. Ita Plinius, non suo sed magistellorum more, loqueretur. Nos contra contendimus, illud Cyprus abundare. Expungendum enim omnino. Elegantissima est sententia, roso sphaerulae flore, cum scilicet ipsa sphaerula rorulenta est; roris enim illicio florem illum appetunt hirci. Allatrent ergo Plinium docti isti viri, qui tamen belli sibi videntur, si quod ipsi ignorant, Plinio imputant. At cui viro? sane tanto, ut non mirum sit, si vulgus illum improbet, cum minime auctor vulgaris sit. Haec sunt quae ad defensionem maximi scriptoris contra ineptissimos homines ex tempore depromsimus. Plura enim et meliora tibi et Contento nostro communicassem, si Plinium ipsum cum Theophrasto ac Dioscoride, in manibus habuissem. Sed tantum abest ut eorum copia mihi sit, ut etiam


page 107, image: s107

atramento mutuatitio haec scripserim. Chartam etjam cui haec illevi mutuo accepi Tu Contento ipsi haec communicato. Et quia eum diligo industriam que ejus ac studium maxime ex quibus potero augere volo, mone illum, nisi grave est, de mendo alio quod in eodem capite de Ladano hodie in vulgatis codicibus Plinii legitur in his verbis, itaque attractis funiculis herbam eam convolvi, atque ita offas fieri. Quid (malum) sibi volunt ista? atrractis funiculis. Qui Latine nesciunt, illa pro arbitrio suo alius aliter interpretatur. Ego certo scio, illud, fumiculis, expungendum esse, et legendum: Itaque a tractis herbam eam convolvi, atque ita offas fieri. Tractae sunt longae illae productiones lanae, in quas scilicet extenditur lana, cum in lanificio netur: quae Graeci [gap: Greek word(s)] vocant. Ab eo Latini in panificio tractas vocant pastillos in longum productos, ut contra offas pastillos in rotundum glomeratos. Auctores Caro, Varro, et Athenaeus, qui Latinam vocem [gap: Greek word(s)] usurpavit. Ait igitur Plinius herbam illam prius in minimas tractas componi, deinde ex aliquot tractis in grandiores offas digeri. Haec ni vera sunt, nive haec mens Plinii fuit, me qui volet sponsione provocato. Quare non est, quod Contentus causam suam testimonio Constantini meliorem, aut deteriorem fieri posse putet. Melius enim faciet, si scriptorem nihili nunquam in testimonium producat, quam si abutatur otio et diligentia sua. Igitur apud Plinium a tractis, est post tractas factas, ut Latini loquuntur. Sed haec non intelligont isti, qui nostram in emendandis bonis auctoribus diligentiam cavillantur. Ego vero maximum ex eorum ignorantia fructum capio, qui videam eos non solum haec nostra, quae


page 108, image: s108

ipsi impugnant, sed etiam quae ipsi scire videri volunt, ignorare. Illud quoque monendi sumus, ne Cysthon pro Cistho scribamus. Nam [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] . significat enim in muliere eam partem, quae honeste nominari non potest. At Ausonius nostras facetissime lusti in Granimatico, qui lugebat seplasiariam. monet enim ut caveat ne cysthon et cisthon ejusdem odoris puter. Cum igitur Plinius Cissum, hoc est, Ederam, cum Cistho non confuderit, ut apparet ex correctione nostra, non est, quod diutius in eo laboret Contentus, ut de Cissaro, et Cittato testimonia adferat. Non enim haec ad rem. Hoc tantum probandum est, falsum esse, quod Matthiolus, et alii volunt, Plinium [gap: Greek word(s)] confudisse. Quod auterm edera [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] vocetur, mirum non est. [gap: Greek word(s)] enim aut [gap: Greek word(s)] edera est, [gap: Greek word(s)] est arum herba, cujus folia cum edera maximam cognationem habent. Compositum ergo [gap: Greek word(s)] ex cisso, et aro. Quare male Virgilius Marcellus legit in Dioscoride [gap: Greek word(s)] , cum legendum sit [gap: Greek word(s)] , ut et alibi. Nos cras, hoc est, pridie nonas Decembris proficiscimur. Tu si quid ad haec habes, respondeto, et Abennium aut huc mittito: ut tuae mihi literae reddantur, diligenter curabitur. Vale. 3. Non. Decembr. CIC IC LXXIV.

EPISTOLA XVIII.

FRANCISCO VERTVNIANO. Non dubium est quin id mendum, quod in Theophrasti codicibus est jamdudum, et ante, Pliniana tempora inoleverit, ipsique Plinio viro summo domi militiaeque imposuerit. Certissimum, apud Theophrastum


page 109, image: s109

libro VI. [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , legendum. Vnde propagatur error, non solum in libro, sed etiam in mente Plinii, qui Cisthon cum Cisso seu edera confuderit. Verba Plinii capite de ederis haec sunt: loquitur [gap: Greek word(s)] . signa ejus: folia maxima, atque latissima, mammas erigentia. videndum num apud Theophrastum legatur [gap: Greek word(s)] in illis verbis ex Gazae interpretatione, non tantum foliis, quae majora latioraque habet, sed etiam germinibus: si enim in eodem Theophrasto, quem non habemus, legitur [gap: Greek word(s)] , hoc si ita est, non mirum, cur dixerit mammas erigentia, quod sane ab omni ratione remotissimum est, neque quas mammas edera habeat video, quae animal non parit. Cissos edera rigens proprie vocatur, ut ait Plinius, quia si ea quae serpit humi, [gap: Greek word(s)] , sine dubio [gap: Greek word(s)] , ea quae surrecta est et rigens, erit [gap: Greek word(s)] . Indignum Leoniceno putare per [gap: Greek word(s)] speciem Cisthi intelligi. Doctissimi aetatis nostrae viri eodem modo decepti sunt, quo Plinius. Plinio Theophrasti codex mendosus, illis Plinius, et ipse mendosus, imposuit; in illis tamen requiro judicium, ubi viderint Ladanum in segetibus nasci. ipsum in [gap: Greek word(s)] notant Graeci, et nos scimus, et ipsi docti viri non nescierunt; quo minus exculandi, ne quid asperius dicam. Age, nascatur sane in segetibus: Ladanum non est planta, sed succus plantae, vel ros, vel si vis, [gap: Greek word(s)] autlentor: non igitur magis Ladanum nascitur in segetibus, quam pix in montibus: sed Ladanum in lada, quae est altera Cisthi species, pix autem in pinu. Deinde quid est utrunque Ladanum? nos unum tantum veteribus notum scimus; ex quorum fide et unum quoque esse Ladanum, non duplex asserimus. Omnium illud


page 110, image: s110

fortissimum argumentum est, quod Grammatici illa verba Plinii semper suspecta habebant. Sed restituamus Plinium nitori suo, qui sine dubio ita scripsit: Et Ladano sistitur alvus, vitroque quod in segetibus nascitur contuso et cribrato: Bibitur ex aqua mulsa, item melitite vino. Plinius non tractat peculiariter de Ladano, sed de iis quae alvum adstringunt. Vitrum est [gap: Greek word(s)] , exe ejus pastillis non parum compendii percipiunt Tectosages Lauracienses. Vitruvius, Mela, Caesar, Marcellus Empiricus, alii disertim [gap: Greek word(s)] herbam a Latinis Vitrum vocari scribunt. Plinius a Romanis Glastum vocatum scribit. id eorum lingua et olim et hodie vitrum significat. Vitri herbae, duae species. Altera sponte nascitur, altera sativa, ea est, quam in segetibus nasci ait Plinius. Falluntur qui segetes tantum putant dici frumentum satum, dum omne, quod in arvo frumenti more seritur, dicatur seges. Deinde et in segetibus frumenti potest sponte sua nasci [gap: Greek word(s)] . Quod si objicitur nobis, Plinium intelligere plantam quandam, quae Ladanum vocatur, non Ladanum quod e Cistho fit: Sane Plinius non debuit ejus descriptionem omittere, cum facile confundi possit cum vero Ladano, idque vel ob id maxime, quod duas species ejus facere videretur, cum ait Vtroque. Sed Plinium de vero Ladano intelligere dubium non est, qui illud postea descripsit, cum omnibus notum non esset. At Vitrum non descripsit, tum quia vulgaris herba, tum etiam, quia non hic tractatur stirpium historia. Alibi enim abunde id facit. Non igitur Plinius per Ladanum plantam ullam intelligit. Descripsisset enim, ut jam dixi, veleo nomine, ut ne cum vero Ladano confunderetur. Avellenda igitur ex animis doctorum haec de Ladano Plinii opinio. Apud eundem Plinium


page 111, image: s111

lib. XXVI. eodem loco distinguendum: Alvum sistit et chondris, sive pseudodictamnum; hypocisthis, orobathion quibusdam dicta, malo granato immaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho. Apud eundem: sed ederae flore deroso pastibus matutinis. Non audemus affirmare veram esse conjecturam nostram, sphaerulae. Sed mirum, si Plinius putavit eam herbam esse ederam; cur postea Ladam vocet. sane hic haereo. Sed credo, quod propius vero videtur, Plinium et hic quoque [gap: Greek word(s)] pro cistho legisse, et omnino historiam de Ladano ignorasse: alioqui primum herbam non vocasset, quae est [gap: Greek word(s)] . deinde cum in Arabia ex fruticibus elici dicat, hic in Cypro ex herba; non scripsisset postremo, multa simul et ex herba elici et ex frutice. Nam in Cypro exherba: in Carmania, et supra AEgyptum, ex frutice translato per Ptolemaeos. Ita videmus non sibi constare Plinium. et omnino ut concedamus eum scivisse Ladanum quid esset, tamen nescivisse unde esset. Nam vide. Ait attractis funiculis herbam eam convolvi. Haec ex Dioscoride transcribebat: et injuriam optimo scriptori facit, tum quia herbam vocat, quam ipse [gap: Greek word(s)] vocaverat, et nos scimus fruticem esse, tum etiam quia non intellexit quid scribebat. nam attractis funiculis dicit herbam eam convolvi, ita obscure [gap: Greek word(s)] , ut quid velit Dioscorides, manifestum sit; quid ipse velit, ne ipse quidem intellexerit. Quis unquam intellexisset illud, attractis funiculis? Deinde pervertit verbum Graeci scriptoris [gap: Greek word(s)] , mutans [gap: Greek word(s)] . Tolerabile erat, si dixisset Ladanum et pingue illud convolvi, non autem plantam ipsam. Ergo sibi contradicit starim. Nam non multo ante dixit, pingui ex herba collectam Ladanum vocari. Nunc, herbam convolutam et in offas


page 112, image: s112

et tractas digestam Ladanum vocari. Vides nihil potuisse dici inconstantius, nisi fortasse aut similis, aut majoris inconstantiae fuerit, non meminisse a se superius scriptum, Ladanum, quod ipse toxicon ait vocari, non aliud esse quam hoc, quod attractis funiculis colligebatur. Profecto nihil aliud dicere possumus quam Plinium et Ladanum et Cisthon ignorasse. Hoc tantum dicamus, non posse legi Ederae flore deroso, cum jam herbam vocari dicat Ladam. Non puto eandem Ladam et Ederam vocasse. Ibidem verba ita legenda: Etenim illi Ladam vocant: hujus pingue insidere. Rursus conqueror quod Dioscorides [gap: Greek word(s)] herbam vocet. Libro XXI. cap. IX. omnino legendum, ut emendavimus, sphaerulis. Apud eundem libro XXIIII. cap. X. lege trinis digitis flore capto: ubi superstitio veterum notanda, in tribus digitis, ut apud Ovidium,

Et digitis tria tura tribus sub limine ponit.

In eo putabant esse religionem. Politiani sententiam et emendationem probamus. Quam inter Ederas diximus Cissos Erithranos, etc. Avicenna in hoc, ut et in aliis quoque nugatur. Notandum quotiescunque Avicenna diverse de eadem re tractat, ipsum ignorasse quid esset hoc sciunt omnes, qui sedulo Avicennam triverunt. Frustra hac in re Plinio patrocinatur Politianus. Vbi etiam ridiculus est, cum ait, a Theophrasto florem ederae [gap: Greek word(s)] appellari propterea, quod lanuginem habet intra se, ut rosa. inepte sane. nam [gap: Greek word(s)] flos est proprie Ligustri, Ederae, Vitis. Eae enim [gap: Greek word(s)] potius habent. At nullus [gap: Greek word(s)] in rosa, sed flos rosae constat ex foliis. unde centenariae rosae a numero foliorum. At [gap: Greek word(s)] dicitur, quod folia non habet, sed pro


page 113, image: s113

eo [gap: Greek word(s)] . Perperam Leonicenus Ladam latinum putat. Tantum abest, ut latinum sit, ut Plinio homini Italo, quia id popularibus ejus ignotum fuit, veniam demus, quod ignorarit. Ruellius lib. I. C. LXVII. errat cum Plinio, qui ait succum illum convolvi, et in offas digeri. nam error fuit Plinii, qui [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] legerat in Dioscoride. Alius error, cum dicit, multiplicem Plinio Ladani legendi rationem esse. Ipse enim duas tantum agnovit: unam sponte, hoc est, ex villis caprarum; alteram arte, hoc est, funibus attractis, vel nervo arcus ad illas plantas attracto. Prius vocavit terrenum, quia fere [gap: Greek word(s)] , alterum factitium, quia ingenio hominum non sponte colligitur, et, ut verius dicitur, quia non [gap: Greek word(s)] , ut illud superius, sed [gap: Greek word(s)] . De Brassavola aliquid addidissem, si tanti hominem fecissem, ut ejus scripta legere non pigeret. Sed quia jamdudum mihi persuasi, et ex ejus scriptis comperi, nihil aliud eum virum fuisse quam cymbalum ineptae medicorum plebis, eum missum faciam. Non dignus est, ut in hunc censum veniat. Stypticitas verbum est in officinis natum, non Pergami, neque in Co Insula. Latine distringendi facultas, Graece [gap: Greek word(s)] . Haec ad te fusius quam antea scripsi, quia et chartulam et atramentum erogavi. Tu, amabo, quamprimum rescribe, nam ante diem XIII. Kalend. Martias inaulam profecturus sum. Vale. Malavallae, IV. Non. Februar. CIC IC LXXV.

EPISTOLA XIX.

FRANCISCO VERTVNIANO. Nondum ut video occlusisti seplasiam tuam Ladanum


page 114, image: s114

enim tuum iterum nobis in ea proscribis, ne quid denique desit unguentariae tuae. Sed, nisi fallor, abunde puto tibi satisfactum a nobis posterioribus meis literis, quas ad te de eadem re nuper dedi. Non dubito quin fideliter eae tibi sint perlatae. In illis videbis, aut potius vidisti, quid sit mei judicii de tota re: praesertim de Plinio nostro, quem hac in re tueri non possum. Quanquam meliorem partem culpae in corupta exemplaria, quibus usus est, derivandam purem, ut illud, quod negari non potest, [gap: Greek word(s)] , pro [gap: Greek word(s)] legisse; tamen mirum, adeo caecum fuisse, qui non viderit, tam inepte [gap: Greek word(s)] stirpi, quam [gap: Greek word(s)] animali tribui. Mitto quod cisson Erythranon a Graecis vocari ait, quod nusquam ab illis proditum est, cum potius [gap: Greek word(s)] dicatur, ut tamen hoc ait ipse. Prudens, an deceptus cisthum cum cisso confundat, nescio: hoc unum scio, hac in parte non illi vitio vertendum fuisse: cum cisthos frutex vulgo ab aliis [gap: Greek word(s)] , ab aliis [gap: Greek word(s)] vocaretur. Quod convincit, non Plinium [gap: Greek word(s)] vocasse [gap: Greek word(s)] per se, sed in eo sequi vulgus. Propterea cisthi descriptionem cum ederis commiscuisse. Sed de his satis. Venio ad Leonicenum. Equidem de eo viro non nisi honorifice praedicare debemus, vel eo nomine, quod primus philosophiam et medicinam ipsam, cum humanioribus literis conjunxit. Primus enim ille nos docuit, homines, qui sine bonis literis medicinam tractant, esse similes iis, qui in alieno foro litigant. Scis quid velim. Et mirum praeterea accepi de eo viro. A pueritia, imo a cunabulis ipsis ad XXX annum morbo comitiali adeo tentabatur, ut cum ad se redierat, pertaesus vitae, pene sibi manus afferret. Sed post trigesimum annum plane eo malo


page 115, image: s115

defunctus, omnibus membrorum ac sensuum officiis integer, nulla morbi suspicione, ad XCIV annum pervenit. Et, si bene memini, triduo antequam decederet de vita, operam dederat lectioni. Felicem sane senectam, quae prius portum apprehendit, quam navigationis incommoda sentiret. Haec ego praefari volui in honorem summi viri, qui cum summo honore legendi et docendi munus, cum summa tranquillitate vitae cursum obivit. Tamen multa sunt quae in eo homine requiras. Et primum, ridicule mavult Graecarum literarum cognitionem Plinio adimere, quam stirpium. At contra vulgo scriptorum evenire solet. Ipli enim non sine eruditione scribunt, sed pleraque omnia sine experientia. Et facilius est me discere ex libris, praesertim in urbe habitantem, aut melioribus occupatum, quam colles et praerupta montium perreptare, ut unam stirpiculam eruam. Quin etiam necesse est, Plinium non vidisse hypocisthiden, quia in Italia non nascitur, potius quam, ut concedamus eum Graecarum literarum ignarum fuisse. Quamvis enim in corrupta exemplaria non incidisset, tamen quia quid esset cisthus ignorabat; propterea potuit cisthum cum cisso confunbere. quia cissum noverat, cisthum ignorabat. Vide quam vera loquar, quamquam aliena a sententia Leoniceni. Ego sane melius cum Plinio, Theophrasto, Dioscoride de cisthi viribus disputabo, quam cum Contento nostro Pharmacopola de forma. Cisthum enim nunquam vidi, sed quid cisthus sit optime scio. Quid est igitur quod vult ipse, Plinium non poruisse ignorare id quod vulgo Pharmacopoeorum notum erat? Pulcrum sane argumentum. At ego illi oppono Nicandrum, qui de


page 116, image: s116

iis rebus scripsit, quarum ipse prorsum ignarus erat. Oppono Aratum, qui [gap: Greek word(s)] luculentissimo poemate [gap: Greek word(s)] descripsit. Ridiculum est, mi Sanvertuniane, Leoniceni argumentum, atque Leoniceno indignum. Deinde putat se non magnam injuriam facere Plinio qui ei detrahat Graecarum literarum cognitionem, ut eum stirpium peritissimum faciat. Quid? num potest facere utrumque, et literarum Graecarum et stirpium ignarum? nugae. Videndum est etiam, utrum Plinium pro literato homine accipi velit, an pro pharmacopoeo. Sane pro literato, si sapit. At, ut ejus verbis loquar, non minus dedecus erit homini literato literarum Graecarum cognitionem adimere, quam pharmacopoeo stirpium. Taedet me illius ineptae epistolae, quae neque docte, neque Romane, hoc est, Latine, scripta est. Itaque reliqua quae sequuntur non attingam. Pulcre enim a te animadversum est de clausula Plinii, quam corrumpit. et alia omnia, quae non repetam. Tu satis per te sapis, nec alieni consilii eges. Hoc tene, Plinium eruditissimum suae aetatis hominem, Latinae elegantiae observantissimum, non mirum aliquando in vertendis Graecis hallucinari. Hoc non solum illi, sed et Ennio, Attio, Ciceroni accidit. At quibus viris? qui sunt columina priscae Latinitatis. De quorum erroribus satis alibi demonstravi. Vale. Malavallae in limite Lemovicano. VI. Nonarum Mart. CIC IC LXXV.

EPISTOLA XX.

FRANCISCO VERTVNIANO. Ternas a te uno die accepi, sed omnes eodem argumento,


page 117, image: s117

addo etiam eadem indole animi tui, hoc est, illa amoris in te mei significatione. Qui erit unus character tuarum literarum, ut, cum eo obsignatas ad me mittes, semper possim agnoscere esse tuas. Gratum etiam officium tuum, quo me erga puellam Catharinam Rupaeam et matrem ejus prosecutus es. Omnes literae tuae, ut jam dixi, idem continebant. In quo praecipuis duobus respondebo: de Critico et de verbo Macte. Ac primum de eo, quod prius ordine est, de Critico. Non est quod vos Asclepiadae gloriemini de vetustate Medicinae vestrae, qui nobis objicitis Machaona et Podalyrium. Habet et ista doctrina quam Grammaticam vulgus vocat, neque tamen intelligit, habet, inquam, et vetustissimos suos vindices. Linum et Palamedem, et Cadmum et alios. Sed hoc nihil ad Criticum. Ita sane. Volebam tamen nescius ne esses, eam a maximis viris non solum cultam, sed etiam excultam fuisse. Qui enim de ea libros reliquerunt, maximi viri, etiam in aliis studiis, fuerunt, Crates, Aristophanes, Nicander, Callimachus, Apollonius ille Rhodius, Chrysippus, alii heroes magni. Illi igitur in monumentis suis reliquerunt nobis, Grammatices tres partes esse. Quarum primam [gap: Greek word(s)] vocarunt, secundam [gap: Greek word(s)] , tertiam [gap: Greek word(s)] vocant eam, quae in elementorum et syntaxeos disciplina tota est. [gap: Greek word(s)] , eam quae in mythologiis poetarum, in Oratorum et Historiarum descriptionibus, locis, montibus, fluminibus versatur, et si quid simile. [gap: Greek word(s)] intelligi volunt, quae non illis finibus contenta est, sed ulterius evagatur, et in abditiora sapientiae penetralia se insinuat: cum scilicet spurios versus poetarum a veris et legitimis discernit, depravata


page 118, image: s118

emendat, falso attributa suis auctoribus asserit ac vindicat: omne genus Poetarum, Oratorum, Philosophorum recenset, atque excutit. Hanc partem propterea [gap: Greek word(s)] vocarunt. Atque ut veteres Romani quatuor partes anni singulas in tres alias dividerunt, ut de vere dicerent, ver primum, ver adultum, ver praecipitatum: ita etiam jure merito per illos gradus voluerunt [gap: Greek word(s)] ad perfectissimam [gap: Greek word(s)] cognitionem pervenire. Itaque primam illam [gap: Greek word(s)] omnes vulgo de faece paedagogorum quotidie tractant, ut sibi videntur. In ea tamen excelluerunt clarissimi viri veteres, Herodianus, Tryphon, Apollonius Alexandrinus apud Graecos: apud Romanos, autem Scaurus, Donatus, Caesar ipse et Plinius Secundus. Illam tertiam, id est, nobilissimam omnium, ac vere Philosopho dignam, tractarunt Graeci, Crates, Aristophanes, Aristarchus: qui propterea et vulgo [gap: Greek word(s)] dictus est. Romani autem infiniti. inter quos Varro, Sisenna, AElius Iurisconsultus et alii. Mediam, quae secunda est, inprimis Hyginus, Palaephatus, Stephanus, et Caesar etiam, coluerunt. Quanto tertiam illam quam alias pluris fecerint, ex nomine intelligere potes. Non enim ab officio vocarunt. vt a tractanda arte primam [gap: Greek word(s)] , secundam, ab enarratione historiarum [gap: Greek word(s)] . Sed quia non omnium est, sed pauciorum, neque in quibusvis autoribus, sed in nobilissimis versatur, [gap: Greek word(s)] , quasi peculiarem, vocarunt. Haec nos de Critice. quam cum jam plene cognoscas, illi mercipretium jam recte dicere poteris. Quanti enim tibi judicanda sit, scire poteris. Versus Homeri illi tantum admissi sunt, quos Aristarchus probavit. Comoediae Terentii, quas Calliopius. Sic Tragoedia


page 119, image: s119

vetus Achilles Aristarchi, quod ab eo emendata esset. De Macte quod petis, plane tractandum est nobis non [gap: Greek word(s)] neque [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] . A significatione igitur. Mactum veteres Romani vocant auctum. Herbam adultam Cato vocavit mactam. nempe quod ita aucta esset. Macta hostia, cum frugibus et mola, aucta erat. Sic macta ara, quod verbenis aucta et cumulata. Mactare hostiam postea, pro caedere hostiam, dicebant [gap: Greek word(s)] . ne scilicet caedem nominarent. Quare mactare pro caedere? quia nunquam caedebatur, nisi frugibus macta esset: a praecedentibus consequentia, ut vulgo Rhetores et Dialectici Scholastici loquuntur. Vt veteres Chrysippei [gap: Greek word(s)] . Nunquam mactabant hostiam quin dicerent: Macta esto hac mola salsa. Sic cum Deo alicui vinum libabant: Macte hoc vino esto. Sed cur vocandi casu Macte. In hoc quoque est [gap: Greek word(s)] Grammaticorum. Nam mactus esto, dicendum erat. Sed utriusque linguae auctores ita loqui solent. Theocritus:

--- [gap: Greek word(s)] .

dicendum erat [gap: Greek word(s)] . Tibullus:

--- Huc venias hodierne. hodiernus. Persius:
Stemmata quod Thusco ramum millesime ducis.

millesimus. Ausonius creber est in hoc genere loquendi. Quare et Macte esto, pro mactus. Propterea non mirum si in Atticismo [gap: Greek word(s)] confunditur cum [gap: Greek word(s)] : cum contra hic videamus vocandi casum cum nominativo commutari. Sic igitur dictum, Macte esto virtute. Habes [gap: Greek word(s)] Grammaticorum, sed quae seria ducant. Quid? nonne et veteres illi Asclepiadae cum ab arte deficiuntur, ad Physica, et [gap: Greek word(s)] confugiunt? Sed hoc quod dixi eo tolerabilius,


page 120, image: s120

quo minus aliter dici potuit. Nam Graramatica quomodo tractabis, nisi Grammatice? Vale. et me ama. VIII Kalend. Ianuarias.

EPISTOLA XXI.

VERTVNIANO. Occupationes meas cognocere hincpotes, quod non statim reseripsi tuis. Etiam, si placet, loci hujus solitudini ascribas. In quo nec chartam nec calamum reperire multos dies potui. Extorsi hanc, ut haec qualiacunque illi oblinerem diluto atramento hoc et misero. quod, si per latinitatem liceret, albamentum potius vocarem. Accessit huic scriptioni literarum juvenis qui istas ad te tulit. qui daturus Iuri operam proficiscitur Pictavium. Quem summopere commendo tibi. Sane quicquid officii in eum contuleris, in me collatum putabo. Commendo, inquam, illum tibi, de meliori nota. Vt ego sentiam tandem, quantum amicitia tua illi profuerit, quam et mihi profuisse quotidie comperio. Si esset mihi res cum homine ignoto, adhiberem ea commendationum artificia, quibus eum tibi charum esse vellem; Nunc, cum et tu me, et ego te norim, fac ut meam commendationem plurimum ponderis apud te habuisse cognoscam. Non solum eos puto suaves amicitiae fructus, quos mutuo percipimus, sed et eos qui ex ea ipsa amicitia ad alios sunt manaturi. Nunc ad tuam venio. Politianum et Manutium laudo. utrunque recte sensisse ajo. Nam de Scala illo nihil dicam aliud quam totius Latinitatis hominem ignarum fuisse. Itaque de eo [gap: Greek word(s)] : non magis sane quam de Megarensibus, quos [gap: Greek word(s)] ponit oraculum.


page 121, image: s121

Haec non debent sollicitare animum tuum. Neque enim si Ferrumino verbum displicuit homini ignaro, propterea displicere debeat tibi homini melioribus literis exculto. Haec omnia non sunt unius assis. Quare illis omissis ad ea veniamus, quae de cistho et edera Plinius dixit. Non dubium est, antiquissimum mendum in Theophrasti libris inolevisse: [gap: Greek word(s)] . Id scilicet imposuit Plinio, homini, non ut isti volunt, Graecarum literarum imperito, sed qui melioribus occupatus, statim de mendo judicare non potuit. Id quod et oculatissimos fallere solet. Neque tantum id Plinio imposuit, error alienus nempe: sed et suus Plinium in alium pessundedit. Quantum enim crebra Plinii lectione assequi potui, deprehendi, ipsum Plinium, omnia quae ex variis auctoribus excerpebat, ordine literarum, quem Alphabeticum vulgus vocat, in sua digessisse adversaria, neglecto, qui potior erat, ordine naturali. Vt scilicet, quaerenti, nullus labor esset reperire quae vellet. Hoc verum esse cognoscet accuratus Plinii lector. Nam et urbes saepenumero et situs locorum, non ordine, sed literarum serie describit. Ita gemmas, ita herbas ipsas. Quia sic in adversariis repererat. Sic [gap: Greek word(s)] eandem seriem poscebant literarum. Propterea immiscuit haec simul. Non ea tantum dico, quae apud Theophrastum legerat: (nam manifeste ibi legit [gap: Greek word(s)] :) sed cum jam haec confudisser, in errore perstitit, quem non mutavit. Vt lib. XXI. C. IX. Ea enim quae de edera, plane cisthi sunt. Quia meminerat, ita a Theophrasto dictum, in eo in quo falso [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] legit. Itaque non possum eam culpam ab eo amoliri. Quin etiam illud excusare non possum, quod ea quae Dioscorides


page 122, image: s122

clare dixerat, ipse obscure dixit, attractis funiculis, cap. XVII. lib. XII. Quis enim haec intelligat? ea causa fuit, cur de mendo suspicarer. Iam vero lectionem illam in suo loco tutam et incolumem manere censeo. Nam plane attractis funiculis est [gap: Greek word(s)] . quod cum describeret Plinius ac verteret ex Dioscoride, ipse non intellexit. Primum qui si intellexisset, non ita obscure ac praecise dixisset. Deinde non aliud putasset ab illo quod [gap: Greek word(s)] vocari ait. manifesto enim errore toxicum ab eo quod attractis funiculis, ut ipse vertit, colligitur, distinguit. Idem enim plane est. Sed quia ex diversis auctoribus descripsit, cum ex suis adversariis referret in historiam, diversum putavit. Deinde an non plane agnoscis, nescisse quid scriberet, cum, attractis funiculis herbam convolvi, scripsit? non enim herba ipsa convolvi debebat, sed succus involvi in lanis, quibus involuti nervi arcuum aut funes erant. Sed nullo dubio legit in Dioscoride [gap: Greek word(s)] . (nam hoc factum quia codicem mendosum nactus erat. ea enim culpa imperiti librarii fuit.) sed hoc conqueror, quod [gap: Greek word(s)] scripsit. Et modo ex auctoribus describeret, intellectum et sententiam loci susque deque habuit. Imposuerunt etiam illi auctores qui eam plantam herbam vocabant. Ego si sapiam, nunquam [gap: Greek word(s)] cum herba confundam. Non mirum igitur si libri nostri tot mendis scatent, cum eo tempore, in quo librarii ipsi doctissimi erant, mendosi libri, non ignaris tantum, sed etiam magnis et doctis viris, negotium facessebant. Et tamen extiterunt hodie qui nos male cogitantes vocent, quod divinitus operam in bonis auctoribus emendandis ponimus. Ego infinitis locis olim notavi, quantum Plinius hujusmodi


page 123, image: s123

rebus deceptus fuerit. Sed de his alias. Hoc dico, etiam videri mihi Plinium in descriptione ederae apud Theophrastum pro [gap: Greek word(s)] legisse [gap: Greek word(s)] , quia [gap: Greek word(s)] veterum similis est [gap: Greek word(s)] . Ita enim scribebant [gap: Greek word(s)] . quod non audeo affirmare, quia codicem Theophrasti non habeo. Tu vide an Theophrastus cap. ultimo libri tertii scripserit [gap: Greek word(s)] . ubi Gaza vertit, non tantum folijs, quae maiora latioraque habet, verum etiam germinibus. Nam si ita est ut Theophrastus scripserit [gap: Greek word(s)] , non dubium est quin Plinius legerit [gap: Greek word(s)] , quare verterit mammas erigentis, lib. XVI. cap. XXXIV. Sed ut dixi, non audeo affirmare. Tu celeriter de eo rescribas, velim. Pergo ad reliqua. Et, ut Plinius ipse ordinem in naturae descriptione saepe neglexit, ita ego in ejus mendis confutandis nullum servabo. Male vulgo locus ille distinguitur, lib. XXVI. cap. VIII. Alium sistit et chondris, etc. Legendum enim plane, Alvum sistit et chondris, sive pseudodictamnum, crobathion quibusdam dicta. Hypocisthis malo granato immaturo similis nascitur ut diximus sub cistho, etc. In quo chondris non idem est cum pseudodictamno, quod imperitiores posset fallere: sed aliud vult esse chondrin seu chondrida, aliud pseudodictamnum. quae idem est cum orobathio. Vides quam inepte hypocisthis hic cum istis confusa fuerit. Plinius enim manifesto non ignoravit quid esset hypocisthis. Illud vero fatendum non est, quod legit libro XXVI. cap. VIII. Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur, etc. Primum rogo te, quid censes esse utrumque ladanum? Oportet qui ingenio sunt meliore, hoc me doceant. nam ego quidem plane ignoro. Deinde quis unquam vidit in segetibus ladanum nasci? O infelices nos qui authores tot depravatos legimus, vel potius


page 124, image: s124

ingratos, qui studium hoc bonos emendandi auctores male collocari putamus? Ego vero esse duo ladana, item ladanum in segetibus usquam nasci, nego ac pernego. Quanquam scio, si bene memini, hoc multos qui de stirpibus scripserunt annotasse. Obsecro vos potest cisthos aut ladanum in segetibus nasci, id est, [gap: Greek word(s)] ? Quod, ut ait Dioscorides, [gap: Greek word(s)] . Apagesis has nugas. Quid ergo est? Quid aliud quam quod toties clamavi? nos videri bellos, si elegantes videri possimus. tum etiam acutos, si emendatores librorum ignaros vocemus. Ajo igitur legendum esse: Et ladano sistitur alvus, vitroque, quod in segetibus nascitur, etc. Vitrum Latine est quod Graece [gap: Greek word(s)] , neque aliter Latini unquam vocarunt. Vitruvius lib. IX. Vitrum, inquit, quod Isatim vocant. De Britannis: Vitro se inficiunt. Idem Caesar. Sed in omnibus depravata erat lectio Plin. l. XXII. C. I. Modo lutum, modo ultro, modo glasso excusum erat. Nos veteres codices sequimur. Marcellus Empiricus Isatim vitrum manifesto vocari scribit. Neque mirum. Galli, ut hodie Lauracienses Ictosages, colebant eam herbam, quam hodie in pastillis digerunt. Vnde et pastillum vocant. Ipsi, inquam, Galli glastum, auctore ipso Plinio, vocabant. Atqui glastum, est vitrum. Et Germani hodie ita vitrum appellant. Scis porro duas species Isatidis. Eam quae sponte nascitur: alteram, quae seritur. Cujus multas segetes uberrimas in Tectosagibus nostratibus vidisti. Ea est quam nasci in segetibus notavit Plinius. Vt distingueret ab ea quae non colitur sed sponte nascitur. Totum locum ita lego, Et ladano sistitur alvus, vitroque, quod in segetibus nascitur, contuso et cribrato. Bibitur ex aqua mulsa, item melitite vino. Scis quid [gap: Greek word(s)]


page 125, image: s125

sit. Iam dubitari non debet me recte emendasse, lib. XII, cap. XVII. sphaerulae flore deroso. Nam, ut alias tibi scripsi, ederae legi non posse, aliter quam inepte, Plinius ederam vocasset, qui fruticem odoratum vocat eum unde ladanum colligitur; sane fruticem odoratum ederam non vocasset. Praeterea non dixisset sylvas depasci caprarum morsu, cum sylvas edera facere non possit. Sed sphaerulam pro corymbo dixit, quia cum cissum cum cistho confuderit, costho corymbum attribuit, quod vocatur sphaerula. Neque dubium quin Cyprus expungendum sit, in quo legitur rorulenta Cyprus. inepta enim esset loquutio. Quod ais de eo, Nec non et fruticem, etc. idem verbi gratia est, fruticem esse ex quo Ladanum colligatur. Sed id ex alio scriptore apposuit. De reliquis ad te prope diem scribam. quia alio nunc vocor. et vix huic conscribendae tempus suffirari potui. Tu ista boni consules quae depravate adeo a me scribuntur, ut verear, ne a te intelligi possint. Ego ad Irlandi et Dugniani literas rescribam: quos cum nostris et Contento salutabis. Nam fusius de his ego ad te scribam. Salutat te Castaneus heros cum uxore optima. Vale. et rescribe quam primum poteris. Malavallae in limite Lemovicano. v. Kalend. Februar. CIC IC LXXV.

EPISTOLA XXII.

FRANCISCO VERTVNIANO. Verum est quod e limite Lemovicano anno tibi scribebamus, non intellexisse Plinium quae scriberet. Non quia potuerit si licuisset, sed quod non vacaret, homini et urbanis et militatibus rebus districto. Cum


page 126, image: s126

autem innumerabiles illius viri deprehenderimus errores, quos et talento, ut ait ille, qui multum illi faveamus, mutari vellemus, tamen quia toties hoc nobis libros ejus legentibus usuvenit, dissimulare omnino non potuimus. Nam ut alia commissa ejus taceam, in una cedria ter offendit, lib. XIII. cap. V. et lib. XXIV. cap. V. Primum quod eam ex cedrelate arbore, quae tantum in Libya et tractu Atlantico, manare ait. Deinde, quod cum cedriam ex Dioscoride ad verbum verterit, tamen aliam ex cedrelate elicit, aliam ex cedro. Tertio, cum succum picem vocat. Atque hic postremus error flagro sane dignus est. Pulcherrime enim Graeci tria haec distinguunt, [gap: Greek word(s)] . Quibus duo addes, [gap: Greek word(s)] . Ita ut si aliud pro alio pronunciet medicus, capital profecto faciat, ut ait Plautus. Iugulabit enim hominem. Cum cedriae succus non sit, quare vocat igitur? [gap: Greek word(s)] planta cum laeditur. [gap: Greek word(s)] ex vulnere elicitur. At de cedria id non dixeris. Sane idem Plinius alio flagitio caput suum obligavit lib. XX. cap. XVIII. cum opium succum vocat. Et tamen, cum partem animadversionis suae ex Dioscoride describeret, non meminit, autorem illum Graecum, seorsum [gap: Greek word(s)] , item et [gap: Greek word(s)] ; agere. Haec in antecessum quasi persolvi tibi: ut parti eorum quae petis satisfaciam. Ne mireris scilicet, in aliis errasse Plinium, qui in his appellationibus non solum ipse errat, sed et in errorem quasi manu ducit alios. Noli autem dubitare, quin vertere verba Dioscoridis voluerit, [gap: Greek word(s)] , etc. l. I, C. CVI. quo majorem reprehensionem meret, qui id membrum disiunxit, alteramque partem infra reddit, [gap: Greek word(s)] , etc. Sed id non mirum in eo, qui primum, de cedria et cedrelate


page 127, image: s127

agat, deinde de succo cedri, tanquam ea omnia ad verbum non ex Dioscoride sub titulo unius cedriae acceperit. Sed de eo satis. Vereor autem, ne et cedriam, et cedrum, unde ea, ipse ignorarit. hujus enim culpae verba eum sua arguunt. Sed ut constat, cedriam neque ex cedrelate, quae Romanorum citrus est, neque ex cedro Libani esse: sic etiam ex oxycedro, quae facie tota junipero simillima est. quare corrigendus est locus insignis in Theriacis Nicandri:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] , etc.

Legendum enim:

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] , etc.

Vocat spherulas cedri [gap: Greek word(s)] , propter miram similitudinem, quam habet cum junipero, cujus, ut scis, baccae vocantur [gap: Greek word(s)] . De Henrico Stephano quid aliud dicam, quam id, quod stultum hic doceret [gap: Greek word(s)] . Sed vide quae nos in ora marginis tui libri notavimus, et nihil amplius require. Castaneus intra biduum proficiscitur Lutetiam: inde Legatus Regius Romam profecturus. postea spero esse vester. Vale. Prid. Id. Febr.

EPISTOLA XXIII.

IANO DOVSAE. Epistolam quam ad te scribit [gap: Greek word(s)] Velserus, quae cum iis quas ad me dedit, mihi reddita, mitto tibi, Vir Nobilissime. Ejus opera a Republ. Augustana Georgii Monachi manuscriptum impetravi chronicon. ex quo spero me totum fere Eusebium Graece loquentem e mortuis excitaturum. Brevi illum codicem mihi redditum


page 128, image: s128

iri spero. Itaque miram illius Chronici editionem nunc adornamus. Graecus Procopius jam praelo a Davide Hoeschelio committitur. Meum manuscriptum integros sex annos penes se habuit Vulcanius. qui hanc gloriam Hoeschelio praeripere, imo huic Academiae impertiri illam poterat. [gap: Greek word(s)] . Iam quinque menses integros detinet me ingratus labor Indicis Inscriptionum. A summo mane ad tempus coenae, nihil ago aliud. Ita misere exercitum me habet haec carnificina. Quidni enim ita vocem? Tamen multa praeclara, et quae praetermitti non debebant, quaeque non nisi a perito colligi, et suo reddi possunt ordini, sunt in illis monimentis. Hoc praestari a me posse, amici mihi persuaserunt. Sed non ego credulus illis. Tamen victas manus dedi; precibus eorum delinitus potius, quam ulla industriae fiducia. Vale, summe vir. Lugduni Batav. XIII. Kalend. Februar. CIC IC CII.

Epistola XXIV.

IANO DOVSAE. Quanta voluptate me affecerint literae Georgii tui, dicerem, si voluptas nostra aliquem caperet modum. Sed profecto tanta fuit, ut Vulcamus noster narrare tibi possit, quanti beneficii loco habeam, me tui gaudii participem fieri. Boni patris filium sciebam, neque alium, quam ejuscemodi patris bonum esse posse. Sed tamen, mire me affecit indoles illa epistolae, qua conjicio illum supra aliorum patrum filios esse, non vulgaris erga patrem pietatis et obsequii. Habes quo amissi desiderium lenias, et in cujus caritate acquiescas.


page 129, image: s129

Habebis participem otii liberalis, socium studiorum, et columen Musaei tui. Libri, quos adfert, sunt bonae notae, ut et ejus indoles. Vtinam tam felix essem, ut eum hodie adventoria exciperem. Sed quantum ex literis ejus conjicio, non diutius aberit. Expectabo ergo illum, ut ne tibi quidem patri de amore erga illum concedam. Stephano exemplar unum de emendatione temporum Illustrissimo Mauritio Landsgravio deferendum dederam. Sed, ut, video, lentum est negotium, ac lentis maxillis comedendum est, si ejus in Germaniam profectionem expecto. Ajunt enim nondum profecturum Illustr. Ioannem Comitem. Si igitur, mi Dousa, dum ille hic residet, interea fieri poterit, ut liber ille Landsgravio curetur deferendus, magna solicitudine me liberabis, magnamque a me inibis gratiam. Oro te igitur, ni grave est, ut Stephanus videat, an aliqua iniri possit ratio, ut Comes Ioannes, eo illum deferendum curet. Meum erit alioqui hoc facere: et tamen quomodo id sine periculo fiat non video. Hoc fac, iterum oro obsecroque. Vale mi nobilissime Dousa. Lugduni Batav. XV. Kal. Maias.

EPISTOLA XXV.

IANO DOVSAE. Quantum nomen hujus scholae sit, nobilissime Dousa, quotidie vel ex ipso concursu exterorum experimur. Qui hoc emporium bonarum literarum nunquam peterent, nisi doctiores hic se posse fieri putarent. Nobis vero, qui tantum temporis hic fuimus, ut peregrini jam nobis esse non videamur, de bona autem voluntate erga hanc totamque gentem, ne genti quidem ipsi


page 130, image: s130

cedimus, nihil est antiquius, quam ut celebritati ejus gloriaeque semper consulamus. Everardus Medicus, qui has tibi reddidit, et a doctrina mihi et a moribus carissimus, magno mihi ornamento et utilitati fore huic Academiae videtur, si in ea locus ei dignus unquam ejus meritis contingat. Ecce commodum nunc vacat hortus Academiae. Qui praefectum non solum stirpium historiae, sed totius naturae consultissimum desiderat. Quorum utriusque ita peritum hunc eaque dignum provincia praestamus tibi, ut non alium illius rei, quam te ferre judicem velim. Quare dolui non semel, hominem et harum regionum popularem, tantaque et doctrina, et cognitione rerum, et peregrinatione multa exercitatissimum, mihi homini Gallo, quam vobis popularibus ipsius, notiorem esse. Idem Dom. Iohanni Grottio et aliis jamdudum questus sum. Quare in vestra potestate est, virtutem ejus amplius non ignorari, tantoque Academiam hanc ornamento non privari. Oro te, mi Douza, ut etiam de nostris Philologicis compelles eum. Ni summum tuum expleverit judicium, ni majora quam hic nomine ejus spondeo praestiterit, tunc me nulli fidei habeto. Peto igitur, ut in hac causa suffragio juvare eum velis. Nemo est quem pluris feceris, si hominem noveris. Ita spondeo, ita mihi affirmanti credas velim. Vale mi Nobiliss. Dousa. Lugduni Batavorum, VII. Eid. Quintiles.

EPISTOLA XXVI.

IANO DOVSAE. Rem novam quae mihi non admirationem tantum, sed etiam dolorem attulit,


page 131, image: s131

celare te non potui, mi Dousa. Audio, in Consilio vestro, quod nuper hic habuistis, de admittenda Rami doctrina actum. Atque utinam de eo actum tantum, non etiam decretum esset, ut accepimus. Quod si fit, fundirus de Scholae hujus incolumitate, quae ex omnibus Europae Academiis dignitatem literarum ac nobiliorum scientiarum sustinere nunc videtur, actum est funditus. Nam per Deum Immortalem, quid erit aliud, quam Venetorum factiones et Prasinorum inter se committere? Quid esset, si Theologia Pontificia induceretur? Putas fieri hoc posse, ut non ex dissimilitudine doctrinae gravissimae contentiones primum, mox pernicies ipsius Scholae sequatur? Atqui, idem posse, et fortasse gravius accidere, ex doctrinae hujus novitate spera, quae non potest introduci sine alterius pernicie. Quid dissimilius quam Aristotelis doctrina ac Rami? quid proclivius, quam ex tam dissimilibus duarum sectarum institutis, jurgia, rixas, [gap: Greek word(s)] , colophonem denique omnium, caedes oriri? Quare tuum erit, pro tua prudentia, prospicere, mi Dousa, ne quid tale fiat, si quidem decretum est; aut ne decernatur, si propositum jam est. Ego procul tempestatem hanc de specula prospicio. Tuum est occurrere illi. Certe meum fuit, consilium, aut si id mavis, dolorem meum, communicare tibi. Oro autem te per jus amicitiae, ne aliquis collegarum tuorum aut alius resciscat, a me tibi de hac re verba facta, aut ullam epistolam scriptam. Vale mi nobiliss. Dousa. Lugd. Batavor. Eid. Martiis Iulianis CIC IC XCVIII.



page 132, image: s132

EPISTOLA XXVII.

IANO DOVSAE. Quam inique agatur cum Molinaeo nostro, qui tibi has reddidit, quamque injustis modis eum accipiant homines omnibus bonis infensi, malo te ex ejus ore, quam ex meis literis cognoscere. Honorarium trium mensium, quibus ab Hollandia abfuit, abjudicatum est ab eo, totumque tempus illud peregrinationis, quam a Curatoribus impetraverat, imputatur illi. cum tamen et eo tempore discesserit, quo a lectionibus publicis cessatur, et si quae lectiones ab eo praestandae erant, eas ejus vice collega ejus Truttius obiverit ut neque Academia cum eo expostulare jure possit de profectione, quam cum superiorum venia suscepit, neque de ejus munere, quo, eo absente, functus est ejus collega. Superest ut bonitate caussae fretus ad Curatores confugiat, et jus suum obtineat. Oro te, mi Douza, ut amico nostro communi, eximia eruditione juveni, optimeque de illis literis, quas profitetur, merito, pro tua virili succurras. Patrem tuum ores, ut ejus rei rationem habeat quantum habere opus est eum, qui et primas in hac Academia obtinet, et qui Molinaeum multum juvare potest. Tu patrem monendo non partum opis adferre potes. Hoc si feceris, et rem dignam te feceris, et mihi optatissimam. Vale, im Douza, et nos ama. Lugdun. Batavorum X. Kalend. Decembris. Patri tuo, lectissimae Matri tuae, et Fratribus salutem dico.



page 133, image: s133

EPISTOLA XXVIII.

FRANCISCO DOVZAE F. Quam doleo vicem tuam, mi Douza. Vereor ne Chirurgus aliquid [gap: Greek word(s)] . Nam ita solent. Memini quum ulcusculum credidi cuidam plano curandum, quod triduo consanescere poterat. id vero nebulonis illius improbitate factum, ut ne duobus quidem mensibus curari potuerit. Certe hoc inprimis tibi animadvertendum. Nam horum morem et moras novi. Remitto ad te epistolas Graecas; quas cur edi nolim, alias coram, et, ut spero, causam tibi probabo. Ego numeros in reliquis emendavi. Adolescens quidam Burdegalensis curabit, ut mihi quidem pollicetur, ut amici, quos habet Burdegalae, Bibliothecas veteres Senatorum excutiant. Nam procul dubio et multas adhuc et praeclaras eruent, si quidem de diligentia non remittant. Nos hic multa efferimus quotidie funera, si quidem vobis credendum: quorum sermone cymba Charontis turbae Leidensi non sufficit. Sed non ita est. Frequentior enim fuit lues, quam nunc. et tamen nunc quoque saevit. Sed Deum miserebit hujus urbis, et exercitus nostri, in quo longe major strages. Vale, mi Dousa. Patrem, matrem, et omnem familiam, salvere jubeo. Lugd. Batavorum XVI. Kalend. Iuliani.

Libros [gap: Greek word(s)] pluribus tibi non commendabo. Satis est mihi perspecta sedulitas tua, vel potius amor in me, et in manes parentis. Iterum vale.



page 134, image: s134

EPISTOLA XXIX.

IANO DOVSAE F. Iam incipiebam tecum expostulare de cessatione tua. nam quid poteram aliud suspicari, quam nos tibi excidisse? Sed bene est, quod occupasti ostendere, quanti facis te omnem suspicionem mihi demere de te aliquid judicandi; quod nostri utriusque interest ne in mentem quidem mihi venisse. Nam sane sequius de te suspicari, neque indoles tua, neque fides tua toties mihi explorata, sinunt. Sed tu quid isthic agis? quando te redonabis nobis? an quaedam [gap: Greek word(s)] te ibi retinet, taedetque te [gap: Greek word(s)] formarum? Si hoc non, quid igitur credam te in illis regionibus [gap: Greek word(s)] ? Scito te maximo studio a nobis expectari. Oro te interea, ut descriptio illa Graeca Constantinopoleos, auctore Codino, edatur Graec et Latine. sed oportet una cum Curopalate lunij. Multum inde in historia recentiorum Constantinopoleos Caesarum juvabimur. in qua multa sunt [gap: Greek word(s)] , quae sine Curopalate temere explicari nos postulemus. Nihil vidi ineptius, jejunius, falsius et impudentius libro Clavij in Elenchum nostrum de anno Liliano. Validissime confutabitur. ita ut ori ferreo per me erubescere liceat. Contra nihil vidi absolutius commentario Casauboni in Suetonium, quem tandem ante octo dies recepi. expecto libros reprehensorum nostrorum. Scito nos * * * * * * * *validissime demonstrasse. cujus demonstrationis exemplaria in Gallias et Angliam misimus. Amicorum judicia de illo expectamus. Postea edemus. Magna infamia eorum et flagitium, qui nobis obtrectantur. Ab illis confessionem exprimemus,


page 135, image: s135

et nisi grave est, volo ut hoc dicas omnibus, quoscunque nosti, et fide mea illis spondeas, me alisam editionem [gap: Greek word(s)] publicaturum, sed non tam cito. Sponde tamen. Ostendemus plane vitium anni Iuliani, quod miror a tot millibus hominum non animadversum. Liber noster De emendatione temporum imitatur motus Planetarum. nam in ejus editione et celeritatem et retrogradationem discimus. Vno verbo dicam: taedet me lentitudinis operarum. Edetur tandem tamen. Plurima sunt quae non ignorari interest bonarum literarum. Vale mi Douza, et cito redi. XIIII. Kal. April.

Scito librum Clavij in meura Elenchum esse multorum. neque enim stilus Clavij est, neque unus. Exemplar luculentum Germanici, sed multis mendis inquinatum, est nunc in manibus patris tui: una cum Manilio, cum vetere codice collato. Qui et ipse non tanti momenti est. Tamen in Germanico sunt multi versus, qui in excusis desiderantur: quanquam mendosissimi, ut dixi. In procinctu sum ut respondeam Clavio. quanquam non multum propero. Fratres tuos a me saluta.

EPISTOLA XXX.

FLORENTI CHRISTIANO. Non respondeo litteris tuis. ea est festinatio pueri, ut non sinat me ne illarum quidem suavitate frui. Tamen mitto ad te Aratum et Diras meas: sic enim eas appello. nihil enim habent AEschyli. quod scio tamen habituras, quia censurae tuae et judicio eas committo. Nihil enim mihi gratius feceris, quam si pro jure amicitiae, ea quae placuerint, quaeque contra non


page 136, image: s136

placuerint, significes mihi. Ita enim et amicitiae nostiae satisfeceris, et mihi ultro gratissimum feceris. Ignoravi quid tibi acciderit ab istis [gap: Greek word(s)] urbanis. et profecto miror, quoties recordor. Narravit enim omnia puer tuus. Interim tamen perfundor aliqua voluptate ex literis tuis, quae nihil mihi satisfacient nisi eas toties repetam, dum sentiam mihi fatisfactum esse ex earum suavissima lectione. Videris oro, ne Dirarum quaterniones distrahantur. Et si quaedam (pauca vero sunt) inveneris quae tibi videantur a Graeca lectione dissentire, scito ex nostra correctione id esse. Vale.

Non habeo aliud exemplar Eumenidum. Quare peto a te ut illud quamprimum ubi usus fueris ad me mittas. Promisi enim alicui.

EPISTOLA XXXI.

PETRO PITHOEO. Mi Pithoee, jam cogimur nobis ipsi displicere: non solum quia iis negotiis districti sumus, per quae non licet te videre: sed etiam, quia in summis occupationibus nostris non possumus non tibi molesti esse. Mittimus enim ad te librum nostrum in Appendicem Virgilianam, cum Catalectis veterum Poetarum. Qui nescio an aliquem fructum studiosis daturus sit: tibi certe non minimum debebit, si ejus edendi curam susceperis. Non habeo enim, cui ita mea committam. Profecto non est quem plus diligam. ita enim mihi persuasi. Multos enim isthic habeo, quos amicos mihi fecit occasio, congressus quotidianus: te unum vero designare possum quem doctrina mihi conjunxit. Quare cum te obtestor per amicitiam nostram, amabo,


page 137, image: s137

mi Pithoee, ne putes nauci: sed tantum obtestatio nostra apud te valeat, quanti mihi doctrinam tuam fieri non obscure sentire potes. Itaque accipies librum a Pererio nostro, et si quid veterum Poetarum habes [gap: Greek word(s)] , insere Catalectis nostris. Illud etiam te rogo, Sotadicum illud Petronij, ut apponas in fine Catalectorum nostrorum sub titulo MISCELLA PETRONI, ubi spatium ei reliquimus. et si me amas, addes aliquid commentatiunculae tuae ad Lectorem. Vix enim videor epistolam praemissurus. adeo fastidimus. videro tamen. Neque enim non faciam, quod tu censebis. adde etiam, quod jubebis. Sed urgendae sunt istae operae, si modo possunt aliquid de ignavia remittere. Qui enim a nobis olim exemplaria emebant, ipsi ultro nobis emendi sunt. Sed urgebis, ne numc, quum ipsi perfugium nullum cessationis habeant, libri mei editionem morentur. quod antea in Varrone meo factum. Seorsim in charta annotavi ordinem librorum Appendicis Virgilianae, quem tenebunt operae in excudendo. Id quoque tuae curae erit admonere ex praescripto illius chartae. Carmen longum Petronij statim post epistolam Lucani collocari volumus; et omnium ultima Catalecta diversorum Poetarum. Deinde seorsim conjectanea in Appendicem. Si haec recte et ordine procurentur, non dubito quin acceptissimus futurus sit liber, praesertim iis qui hanc delicatam literaturam colunt. Sed nos vix tandem potuimus transcribere, ita interpellamur quotidie. Taceo summam penuriam librorum, per quam non licuit totum opus exaedificare: plura enim Conjectanea addidissem: nam sum hic in agro Lemovicensi, hoc est [gap: Greek word(s)] , longe a chartis meis.


page 138, image: s138

Vbi, nisi fortasse Nebularum aliquot schedas, nullum praeterea libri nomen neque audio neque video. Et nostri te non miseret? Sed aliquando [gap: Greek word(s)] revertemur. Tu simulac literas nostras acceperis, nisi forte molestum est, ad me rescribas velim, literasque des Pererio. Ac si quid novi aut ex It alia advectum, aut isthic natum recens est, nobis significes velim: vel Pererio ipsi, qui ad me deferendum curabit. De Petronio tuo etiam aliquid expecto. Danieli, quia ei non scribo (vereor enim ne Aureliae sit) quum poteris, meis verbis salutem mittes. Non soleo enim nostros oblivisci. Vale. Postridie Idus Aprilis. Fratri tuo optimo adolescenti plurimam salutem. Datum Castellomilani in agro Lemovicensi. Quantum ad textum Opusculorum, et reliqua Appendicis Virgilianae, nihil decrevi attentare. Tu tantum quae tibi videbuntur leviuscula mutabis. et non nisi quae tuto mutari possunt. Ego chartae meae quam legent operae, notas Codicis Antverpiensis apposui. tamen sunt multa quae temere mutata sunt a nescio quo * * *, quae tu restitues. Caetera bene habent.

EPISTOLA XXXII.

PETRO PITHOEO. Diu dubitavi, mi Pithoee, an is casus, qui omnibus bonis communis fuit, te quoque inter alios mihi abstulisset. Nam superioribus bellorum tempestatibus ita jactatus fui, ut cum omnium bonarum rerum jacturam fecerim, tum et amicorum quoque maxima parte mulctatus sim. Me miserum, qui et illis superstes sum; et illorum qui perierunt casum deplorare, et me qui illis caream


page 139, image: s139

miserari cogor. Tamen, quantum ego video, non ita infelix sum, qui te superstitem habeam, quem putabam in illa navi civili una cum aliis naufragium fecisse. Bene sit: jam sane renatus sum. et qui mihi pene ipsi ablatus eram, jam plus justa mei parte vivo, qui tibi restitutus sim. Euge mi Pithoee, tot amicos perdidisse non tanti sit, quanti te unum superesse, talem, et tantum amicum. Ne vivam, nisi te uno plus incolumi gaudeo, quam tor mortuis antehac dolui. quamvis tantum doluerim, ut praestiterit me omnes laetitias ignorasse, quam tantum dolorem doluisse. Me sane post illam omnium facultatum et fortunarum mearum deformitatem, tantum, non dicam illarum, sed mei ipsius pertaesum est, ut coactus sim ibi patriam quaerere, ubi natus non sum; eamque damnare, plus dicam, eam diris defigere, quae me tam infelicem sustulit, ut alumni rationem non haberet. Veni ergo ex illa Valentiam, hoc est, ex turbulentissimis fluctibus in tranquillissimum omnium virtutum et humanarum literarum portum, Iac. Cujacium; qui me ex illa navi jam nauseantem, omni bonorum studiorum gustu refecit, languentemque recreavit, et jam prope deploratum, imo et mihi meisque rebus omnibus diffidentem ad lucem iterum revocavit. Deus benefaciat optimo, et incomparabili illi viro, qui me tanta spe sustentavit, ut nunc non dubitem sub illo, si nihil aliud, saltem illis ipsis vestigiis insistere, quibus tu tantus Iurisconsultus ad illa penetralia jurisprudentiae pervenisti. Vide quid de te mihi persuasi. Virtutem Pithoei assequi prorsus diffido: eo tamen duce et auctore nihil non audeb o. De Catalectis nostris idem possum dicere, vel potius deplorare, quod de me ipso. in meo enim extilio,


page 140, image: s140

aut in militia quamdiu fui, putavi penitus intercidisse illa. Quid enim illa superesse oportebat, ubi ego eorum auctor et capite et fortunis ita oppugnarer, ut hihil aliud quam [gap: Greek word(s)] cogitarem? Quum tamen Deus Optimus Max. me meis (quid dico meis, qui nihil habeo?) quum ergo me Deus amicis restituisset, offendi domi jam ante biennium allatum mihi fuisse illum librum Parisiis, ab amico meo Carolo Sevino. Sane non multum laetatus sum me recepisse illum, cujus interitu ita non afficiebar, ut illum periisse, an vivere, susque deque ferrem, imo et (si verum amas) periisse optarem. Nunc tamen ita mutavi sententiam, ut me voti mei poeniteat. Auximus enim Catalecta nostra plusquam centum Poematiis, quae antehac nunquam excusa fuerunt, et quorum multa sunt Petronii. Id quod judicatum prius e stilo: postea et verlibus quibusdam, qui jam editi sunt, confirmatum fuit. Tantum sumus [gap: Greek word(s)] in judiciis nostris: et ignosces illi philautiae, sive stultitiae meae. Sane luculentissimum Culicem, Cirim, et AEtnam, atque adeo Moretum ipsum edemus, et propediem Lugdunum ego et Iac. Cujacius deferemus. Cui ego jam dicavi, et auctore illo Gryphio promisi. Habeo et alia multa, quorum alias te certiorem faciam. Tu vero ne me cela si quid aut politissimi ingenii tui foeturae habes; aut si quid bono dolo tuo suffuratus es ex illis Coenobiorum sellariolis et clanculariis latebris. Expecto literas tuas quamprimum. Vide, nisi mihi rescripseris, maximo te piaculo obstrinxeris, unde neque preces, neque vota amicorum te solverint. Vale, et me ama. Fratrem, Auratum, Lambinum, nostros, et Danielem saluta. Valentiae Allobrogum VIII. Kal. Quintil.



page 141, image: s141

EPISTOLA XXXIII.

PETRO PITHOEO. Binas a te accepi. Euge mi Pithoee, bene me sperare jubes, quum te nihil officii praetermissurum erga me spondes. Ego bene novi ingenium tuum tam benignum, ut, etiam si non ea amicitia inter nos intercederet, tamen non diffiderem humanitati tuae; quam non solum reis, quorum patronus es, debes, sed etiam literis, de quibus egregie meritus es. Recte mones de Pimpuntir libro: et in maximam partem gloriae ponerem, hanc a Clar. Viro inire gratiam, nisi viderem, et parum ejus interesse meum cum ejus nomine communicari, et hoc modo editionem libri mei, cui rei maxime studeo, differri vererer. Quare oro te, ne hac una expectatione patiamur negotium frigescere. Vrge Pererium: ni faciat, rei repetendae tua autoritas esto; secundum eam vindicias postulato. An satis [gap: Greek word(s)] dixi? Volo, inquam, qui celeriter editionem praestabit, ei uti dedatur; non qui nec praestabit nec faciet. Amabo mi Pithoee, mihine excidisse fasciculam, pro fasceola? sane praecipitem manum voces licet, quae tam [gap: Greek word(s)] exaravit: sed ingenium, quo duce exaravit, omnino excusare non potes? tamen semper habui fasceolam in animo quum ea scriberem. et nescio quo modo ab ea obligatus sum, ne, quod sentiebam, scriberem. Sed tu [gap: Greek word(s)] et haec et alia, in quibus semipaganus ego volutatus sum potius, quam versatus. De Somnio Ovidii nihil necesse est, quum possit cum Ovidii libris conjungi. Nos ea tantum collegimus, quae sunt quasi [gap: Greek word(s)] autorum suorum. Nam de Lucani Epistola aliud consilium fuit, quod nunc non expono. illud vero, Pulchrum quod videt esse etc.


page 142, image: s142

nunquam sane comedie leporem: ita inlepidum est. Quare nunquam mihi placuit. Versiculum Maecenatis et Adriani, quia non integrum Epigramma est, nolui apponere. Quot enim tali jure poteram? At, Debilem facito, adhuc habeo in protographo meo: et idcirco omisi quia imperfectum mihi videbatur. tamen quia tibi placere video, ut ponas, tibi autor sum, quod (puto) locum habere poterit in titulo de Fortuna. De Innulo nescio quid dicam aliud, nisi ut putes, eadem me sentire quae tu. ita ut si adhuc in ea sententia es, quandoquidem non deterior mea est, atque adeo mea potius deterior, apponas margini aut in textum reponas. De verna, cujus desiderium me sollicitum habebat, gratiam habeo, et ut apponas in Titulo Amatotiorum, etiam atque etiam rogo. Caetera marmorum epigrammata aut saxea aut muta existimo. quorum multam silvam Romae et in aliis Italiae oppidis vidi. Quare omnia rejicimus praeter unum et alterum: quorum fuerit illud secundum tuum de Lyda; quo tamen in nostris Catalectis patienter carebimus. praesertim quum extituri sint, qui ea omnia in libellum relaturi sint, in quo et pauca mediocria, et paucissima bona, et plurima mala contineri necesse fuerit. Vale. VIII. Kal. Iul. Saluta fratrem tuum. Scripseram jamdudum ad Lambinum; cujus literas opera tua expecto. Cave ne istis [gap: Greek word(s)] pateat liber noster. Si enim viderint; ilicet perimus. Videbunt enim quod nusquam scripsi. Iterum vale. Versus Mecaenatis sunt Ithyphallici, ita:

Debilem facito manu; debilem pede, coxa
Tuber, adstrue gibbum: lubricos quate dentes.
Vita, dum superest, bene est: hanc mihi vel acuta
Subdas, sustineo, cruce



page 145, image: s143

Versus Calvi ita etiam legi potest:

--- quo credas hunc sibi velle virum?

Nam ita legitur in Seneca. Vt sensus sit, Pompeius digito caput scalpit, ut credas nihil aliud esse quam foeminam, et virum desiderare. Tu, quem facimus Aristarchum nostrarum lucubrationum, judicato. sed prior lectio magis placet - quid credas hunc sibi velle virum? Nam perfasciam vult intelligi affectare regnum, per gestum digiti mollem se profiteri, et ita aperte Marcellinus. Vale. Saluta Gifanium nostrum.

EPISTOLA XXXIV.

PETRO PITHOEO. Dederam ad te literas postridie idus Apriles, si bene memini, quas tibi nondum redditas postea sensi; sed, puto, una cum istis accipies. In illis de libro meo ad te nonnulla scripseram: quae hic, ut repetam, causae non esse puto. Sed quia maxima penuria librorum laboro in hac solitudine, (in qua et bonorum quoque hominum non magna copia est, nedum doctorum,) non potui ita Conjectanea mea locupletare, ut illi, quibus providetur in diem bona supellex librorum. Quare quae inter scribendum non succurrerant mihi, et nunc mihi ad manum sunt, amabo, mi Pithoee, cura ut diligenter libro meo inserantur. Primum in Catalectis mutilum distichon Calvi in Pompeium

--- digito caput uno
Scalpit.

Illud inquam ita supplendum est:

Fasciculo qui crura ligat, digito caput uno
Scalpit; quid credas hunc sibi velle virum?



page 144, image: s144

Quod quidem supplementum ex Ammiano Marcellino, qui ad hoc epigramma allusit, divina vimus. Deinde in Culice, ubi annotamus pro- hirsutaper artus legendum esse - hic suberis arbos: ibi in finem annotationis appones haec: [Si quis vulgatam lectionem retinere vult, tuebitur illam testimonio Ovidii, qui XI. Metamorphoseon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter Metamorphosewn] ait - hirsutaque vertice pinus.] Porro in jambo illo, Iacere me, quod alta non possim, etc. ubi admonui apud Plautum pulmoneos pedes pro panticosis posse sumi, addes: [Vel Plautus pulmoneos pedes dixit, tumidos: sicuti Plinius pulmonea quaedam poma vocata ait, id est, ut ipse interpretatur, stolide tumentia.] Oro te atque obtestor, mi Pithoee, ne committas ut haec tibi excidant, sed pro tua prudentia, ita uti reponenda erunt, curato diligenter. Deinde istos [gap: Greek word(s)] urge, qui in diem diffemnt editiones bonorum librorum: qui, ut vos reos, ita illi me comperendinando excruciant. Si enim hunc librum non mitius acceperint, quam antea Varronem meum, jam procul dubio haec vis erit. Sed libera nos metu, et de toto negotio ut gestum fuerit, celeriter mihi rescribito. Vale. Datum Castromilani in Marca Lemovicensi. Pridie Nonas Maij.

EPISTOLA XXXV.

ISACIO CASAVBONO. Eximia eruditio tua, mi Casaubone, expressit a me primum admirationem tui, deinde etiam amorem. Quem si non, uti debeo, palam et apud omnes profitear, malignus sim aestimator non solum tui, sed etiam literarum, quae in hac senectute studiorum, et pene interitu


page 145, image: s145

suo te vindicem unicum nactae sunt, a quo dignitati et vigori pristino restituantur. Quum primum mihi salivam movissent Theophrastei Characteres tui, dicam serio, de potestate mei exivi, neque me continere potui, quin ea de te praedicarem, quae et meritum tuum, et amor meus postulabant: quanquam quicquid de te dixero; omne, infra virtutes ingenij tui fuerit. Quantum enim memoria repetere possum omnes, qui de literis bene meruerunt, nullus succurit, qui aut meliora quam tu praestiterit, aut de quo praestantiora sperare possimus. Sic mihi persuasi: neque me fallit opinio mea. Omnia me tua delectant, eruditio, judicium, oratio. Nihil eorum praedicavero quin prius laudavero. Ceteri fortasse, qui meliore judicio sunt, plura dixerint de te, ut faciunt; sed praecipua laudum tuarum nemo libentius commemoraverit quam ego. in quo si mihi indulgere videor, non tamen tibi adulabor. Neque enim is sum, qui in laudandis aliis osficij aut existimationis meae obliviscar. Nos vero, qui nihil unquam nisi abortivum edere potuimus, nihil aliud quam vestigia tua premere possumus, et quae a nobis infeliciter tentata, ea tibi explicanda relinquere. Tuum enim est hoc facere, non eorum, qui ab omni doctrina et humanitate imparati, nostra potius carpunt, quam corrigunt. Dignitas earum literarum, quas illustran das susceperamus, fecit, ut omne, quod scripsimus, curiose rimati sint adversarii. aerugo autem et malevolentia eorum, ut aliovorsum, ac a me scripta sunt, accipiantur. Sed tu quantum ab eruditione potes in illis animadvertendis, tantum ab aequanimitate poteris in excusandis. Desultoria enim semper fuit vita nostra, neque ullo loco me consistere passe est


page 146, image: s146

sive infelicitas mea, sive vis major; ita ut optimum studiorum coagulum otium mihi semper defuerit. Deinde et illa, quam in te non agnosco, [gap: Greek word(s)] facile mihi parabunt patrocinium, quod ab hostibus exspectare non possum, qui mihi obtrectant, non ob eam, quae in me est, sed quam in me hariolantur esse, virtutem. At haec querela erat alius loci et temporis. Tu, mi Casaubone, fac, ut amicitia tua nobis pateat, ad cujus aditum usque nos admiratio tui deduxit. Si quis est, qui in eam admitti, et non postremum in ea locum habere debet, is ego sum. Strabonem, Athenaeum, Suetonium tuos, avidissime exspecto. Quicquid ex ingenio tuo prodibit, erit plane [gap: Greek word(s)] . Binas a te accepi literas, pene eodem tempore; quarum prioribus quum heri respondere vellem, alterae me in ipso articulo oppresserunt. Vtinam plures accipiam Vale. Lugduni Batavorum. Nonis Maij CIC IC XCIIII.

EPISTOLA XXXVI.

ISACIO CASAVBONO. Trinas a te accepi literas; et jam priusquam postremas acciperem, binis prioribus responderam unica epistola, quam Thomsonio nostro in Angliam proficiscenti dedi: isque inse recepit illam tuto tibi redditum iri. Nunc si illa in manus tuas pervenit; sin autem, scito me officio non defuisse. Neque enim committam, ut in scribendo omissior tibi videar: quandoquidem non alio monitore mihi opus est, quam illo, quo te amplector, singulari amore meo, per quem mihi non licet esse negligenti: quanquam non sum ignarus quanto cum periculo committantur literae nostrae


page 147, image: s147

propter et longinquum et praecipue latrociniis infestum iter. Quod si serius nostrae literae alterutri deferuntur, frustra id inter nos expostulemus, quum illae, quas dixi, necessitates et impedimenta hoc satis excusent. Postrema tua epistola narrabas [gap: Greek word(s)] tuum cum insectatore nominis mei. Agnosco antiquum morbum hominis. neque enim nunc primum mihi obtrectari incipit, neque uni; quum olim omnibus sui dissimilibus par bellum indixerit. Quod si omnibus rupicibus et Marrucinis respondere vellem, nulla finis futura esset; et bonarum horarum, quas melius collocarim, jacturam fecerim. Nunc quum me a te diligi sciam, quid est, cur me horum latratibus appeti doleam? Valeant, invideant, allatrent. Ego eorum mucronibus magis perstringi me, quam pungi sentio. Satis mihi est me a probis, doctis et ingenuis amari: quibus valde dissimiles esse oportet, qui me oderint. Sed tibi, mi Casaubone, multos optimos viros amicos peperit virtus tua: in quibus Douzas patrem et filium praecipuos habes; et alios, quos referre non est opus. De studiis nostris nihil dum certi statuimus. Bibliothecam enim meam in Gallia tribus locis dissipatam reliqui: neque magis mihi constat quando eam videbo, quam quantum hic manendum mihi sit. Biennio enim Ordines Hollandiae et West-Frisiae me oppugnarunt: et quum frustra id tentarent, literas a Rege elicuerunt, quibus me expugnarent, et huc pellicerent, nihil aliud a me exigentes, quam ut in hac urbe maneam, et praesentiam meam commodem. Fui ergo literis Regis de constantia propositi labefactatus. Sed hoc caelum paulo inclementius experior, quam ut haec aetas illi assuefieri possit. Et jam cum morbis mihi


page 148, image: s148

negotium est; quos metus est: ingravescere potius, quam leniri posse, quamdiu hic mansero: et tamen ante viginti dies omnes juvenes de integritate et agilitate membrorum provocabam. Mitto ad te Cyclometricum nostrum, cum Mesolabio. Mittam et alia quaedam propediem. Vale. Lugduni Batavorum VIII. Eidus Iulias, forma veteri.

Puto te meas jam accepisse, et Bezam, et Golardum. Omnibus enim scripsi: quos, nisi grave est, cum reliquis collegis a me saluta.

EPISTOLA XXXVII.

ISACIO CASAVBONO. Gaudeo meas literas tibi redditas esse, et a Wultone Anglo satisfactum. Non sine ope Thomsonis hoc tibi contigit; neque sine voluptate ejus fore spero. Sed mirum fuit [gap: Greek word(s)] illud de posterioribus meis literis, quod eas tam inopinatus casus tibi in manus obtulerit. De me quid scribam, aut quid non scribam, nescio. Homines [gap: Greek word(s)] me pro Theatro habent: in quo petulantiae suae mimum agant. Nullae feriae Francofurdienses praeteribunt sine aliquo horribili et sacro in me libello. atque ita [gap: Greek word(s)] . Cyclometrica mea fuerunt [gap: Greek word(s)] . Omne [gap: Greek word(s)] forum excalfecimus. Omnium fucorum et crabronum examina in me coeunt. Sed eluctandum est, [gap: Greek word(s)] . Certum est nos *** [gap: Greek word(s)] demonstrare: quem malevoli nostri agnoscent tandem cum flagitio. De illis plausibus et Lausannensium jubilationibus, quod scribis, nihil dum comminisci quivi: nisi fortasse intelligis librum Lucumonis, hoc est partum elephantinum,


page 149, image: s149

quem ille hominum, quantum est, [gap: Greek word(s)] et tam multos annos in me parturit: quamvis sciat me opus nostrum emendatione temporum sub praelo habere, quod opus est illi [gap: Greek word(s)] . Scito me hoc de me vere pronuntiare solitum. Nemo in me hactenus scripsit, qui non aut demens aut ignarus, aut scelestus fuerit; aut sane tribus his simul virtutibus exornatus. Sed, ut dixi, [gap: Greek word(s)] . Quid? patieris has proximas Nundinas [gap: Greek word(s)] solos malevolorum nostrorum dare; et tuus Suetonius et Athenaeus in alia spectacula differretur? Noli nos, amabo, diutius expectatione torquere. At mihi dolet, quod nihil nunc ad manum, quo tuum Suetonium juvem. quanquam qua ope illi opus quam a te expectare non possit? Tamen ad quaesita tua conabor [gap: Greek word(s)] . Pueritiam habuit exercitatam et luxuriosam. Eleganter, hoc est, desultoriam, et licentius evagantem. Et scis in alia transferri. In Caligula lego indubitate: ne quis respondere possit praeter eum. Vox tyrannica, sed satis acuta: se sublaturum Iurisconsultos, ita ut ipsius voluntas sit pro jure, et nemo supersit, qui consulatur, praeter eum, hoc est Caligulam. Ibidem: decimas maturius dabat. intelligit, nisi fallor, [gap: Greek word(s)] Theatralem, sparsiones nummorum et missilium: quae suppeditabantur ex nescio qua exactione decimarum, quae sparsioni nummorum theatrali dicatae erant, ut legimus Locar sive Lucar dicatum fuisse mercedulae Histrionum. Vide an in Xiphilini Domitia no [gap: Greek word(s)] hunc locum illustrare possint. Hactenus enim post longum tempus id memini. Neque aliud adferre possum, quum librum non habeam, neque ulla praesidia studiorum mecum ex Gallia detulerim.


page 150, image: s150

Acticos ludos lego, non Hasticos. [gap: Greek word(s)] , instar ejus, qui Athenis [gap: Greek word(s)] in plerisque Graeciae civitatibus, cujus meminerunt veteres. et nescio quid tale in Cornelio Tacito. Quid? Thelegonius tibi videor. Placuit diu Thelegynnis, [gap: Greek word(s)] . Sed videtur Thelegonius nomen hominis illo saeculo notae fatuitatis: neque dubito verum esse, quanquam fortassis variari potuit in nomine. Mitellita constanter in omnibus melioribus manuscriptis extat. Tametsi nescimus causam, aut [gap: Greek word(s)] nominis, tamen propter constantem librorum consensum retinendum. Reliqua, ab Syrtro, mihi suspecta. Sed quid occupationes tuas moror? Vale et omnes veteres amicos nostros saluta: in quorum collegium uti olim ego adoptarer tam indignus fui propter imperitiam, quam Lucumo Lausanensis propter levitatem, ne quid asperius, id est, verius dicam. Pridie Kalend. Septembris.

EPISTOLA XXXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Quod binis literis ad omnes tuas responderim, posterioribus ad te significavi. Eas Commelini nostri oblivione an negligentia periisse, ex tuis ultimis, quas nudiustertius tantum accepi, et cognovi et dolui. Interest enim mea, quam creberrime apud te et amoris mei et officii testimonium extare. Quod si possem aut eorum quibus meas trado, culpam aut calamitatem praestare, quae extra illorum culpam, praesertim his miserrimis temporibus, intervenire solet; causae non esset, quin tibi supplicium darem, qui literas commisissem homini, cujus diligentiam parum spectatam haberem:


page 151, image: s151

nunc quum ei commiserim, qui plurimum et tua caussa et mea velit, hanc literarum amissionem infelicitatem potius nostram quam amici incuriam interpretabimur; praesertim quum ille [gap: Greek word(s)] aegrotaverit, ut ex morbo ingens surditas consecuta sit. si quidem amici Heidelberga verum scripserunt, ab eo nihil audiri, nisi quod Stentorea vox homini in aurem intonuerit. Apologiam tuam, vel potius meam, Wultonus mihi nuper reddidit. Quid mi Casaubone, parum est te de me privatim bene meritum esse, nisi etiam me hoc publico beneficio onerares? Ecquam gratiam a me uno sperare potes, quam omnes tibi referre debent? Honos in unum collatus est; beneficium ad omnespervenit. Tamen et honoris, quo me indignum fateor, et beneficii, quod cum publica utilitate conjunctum esse voluisti, et publico nomine, et meo gratias ago. Pari liberalitate fortasse te provocarim, nisi verear, ne [gap: Greek word(s)] . Sed de his alias. Tuae vero in Apologiam luc ubrationes eo magis me oblectarunt, quod, ut taceam nihil me apud eam legisse, nisi Casaubono dignum, deprehendi meam de conjungenda Apologia sententiam a te confirmatam esse; quod vulgus ex una Oratione duas Apologias effecerat. Triginta et amplius anni sunt, quum admodum juvenis illam Orationem a me emendatam Pictaviis edere decreveram: sed editionem eadem calamitas, quae et reliquorum meorum studiorum cursum interpellavit. De Strabone etiam gratiam habeo, quem propediem totum devorabo. Puto te et Cyclometrica mea, et Epistolam de Vita patris mei accepisse. Habebis etiam Canonem Hippolyti Episcopi, et Appendicem ad Cyelometrica nostra, quum primum


page 152, image: s152

nactus fuero, cui tuto committam. Epigrammation in Suetonium mitto, non quod te dignum sit, sed quia a me exegisti. Literas tuas ad Wultonum Anglum, et Thomsonium sedulo perferendas curabo. Vale, mi Casaubone; [gap: Greek word(s)] . Lugduni Batavorum XII. Kal. Decemb. CIC IC XCIIII.

Imperij procerum, Tranquilli tradita libris,
Gesta, vetustatis obsoluere situ.
Caesaribus patriam dederat, nomenque, genusque
Tranquillus. lucem reddidit Isacius.
Tradere res aevo memori, non ultima laus est:
Caesanbus lucem reddere, Caesareum est.

EPISTOLA XXXIX.

ISACIO CASAVBONO. Non te diutius tenebo: multis enim negotiis districtus sum, per quae neque tibi longiores, neque ullas ad Bezam et Golartium nostros dare possum: quum vobis omnibus non dudum scripserim, quum literas tuas ad Wultonium et Thomsonem in Britanniam misi. Ego ipsi Thomsoni de tuo negotio latus iterum fodicavi; de Wultonio appellando, ut et hominem lentitudinis admoneat, et te hac cura, in quam ille te, vel potius [gap: Greek word(s)] benignitas tua conjecit, liberet. Suboluit enim de tota re. Nam non raro hariolamur. et hic sane fuit quaedam [gap: Greek word(s)] mea. Buzenvalius legatus regis omnia vult tua caussa, et te gestat in ore. Is etiam pro te Britanniam literas ad amicos suos, quibus notus est Wultonius, dedit. Per nos non stabit, mi Casaubone, quin tibi satisfiat, et (si opus est) etiam pipulo flagitabimus. Non dubito quin jam acceperis, quas antea tibi scripsi, Bezae, et Golartio.


page 153, image: s153

Certe Thomsoni negotium dedi. neque puto deerit officio suo. Ego illis prioribus gratias egi, quas porui utique, non quas debui, de tuo illustri munere. Apologiam dico Apuleianam; de Strabone; et quod supereminet omnia, de tuo in nos singulari amore. Epigrammation subieceram in tuum Suetonium, quod quamvis non est nauci, tamen quia ita tibi visum est a me nugas exigere, habe tibi quicquid est, qualecunque. Vale. Lugduni Batavor. Kal. Februar. stylo novo CIC IC XCV.

EPISTOLA XL.

ISACIO CASAVBONO. Ante octo dies tantum accepi eruditissimum Commentarium tuum in Suetonium. Nihil vidi absolutius in eo genere. neque hactenus quicquam mihi contigit in eo legere sine summa admiratione. Ego te harum literarum principem et judjco et profiteor; neque aliter dicent, quorum judiciis livor non obstat. O utinam una essemus, quod quidem ego jam diu molitus sum; et quidem hactenus, quanquam frustra, tamen non sine aliqua spe reliqua. Literae quas hodie mane Lutetia accepi, aliquam spem faciunt adventus tui Lutetiam. Si quidem hoc verum est, nunquam te poenitebit profectionis tuae. Quamvis enim jam omnis doctrina conclamata est, tamen supersunt quaedam illius aurei saeculi reliquiae, quae te ibi retinere possint. De libro nostro De Emendatione temporum, quid tibi dicam? Lentum plane negotium. Neque vero illam editionem aliter vocavero, quam [gap: Greek word(s)] . Totus enim ab integro interpolatus est. An morsus hominum Marrucinorum effugiet, id vero


page 154, image: s154

non ausim affirmare. Hoc autem certo promitto, bonis viris opus nostrum placiturum. Cyclometrica omnia recudemus. Sed non est properandum. Properantiae enim meae poenas luo, propter quam tot nebulonum obtrectationibus me objeci. Sed ingenue fateor, Deum hanc [gap: Greek word(s)] et quasi [gap: Greek word(s)] immisisse castigandae securitati meae. Vtinam is candor esset reprehensoribus laborum meorum qui est mihi! Modestius mecum agerent quam faciunt. Hoc unum me consolatur, validissime nos demonstraturos, id, quod proposuimus, circulum esse aequalem sex quintis Hexagoni in ipsum inscripti. Non potest dici, quanta invidia laboremus. Sed de his alias. In Claudio Suetonij TELEGENNIVS, ut est in melioribus manuscriptis, est nomen celeberrimi et notissimi tunc in urbe stulti. Nam TELEGENNIA gens fuit. Lapis vetus; DIS. MANIBVS C. TELEGENNI. OPTATI. Neque dubito quin ea sit vera lectio. De Athenaeo fidem libera. Et vale mi Casaubone, ac nos ama. Lugduni Batavorum XIIII. Kal. Apr. CIC IC XCVI. Strenue respondebimus Clavio. Sed oblitus sum indicare, quid sententiae meae fuerit semper de loco Suetonij super hora et tempore ortus Augusti Caesaris. Ait natum IX. Kal. Octobris paulo ante solis exortum. Alibi dicit ejus horoscopum esse Capricornum. Haec sunt [gap: Greek word(s)] . Nam multo tempore ante natum Octavium, ad reformationem Fastorum et editionem anni Iuliani, XXIII. Septembris incidebat in Iulium hodiernum. Ergo Augustus natus Cancro horoscopante non Capricorno. Hoc certo certius, si quidem natus est ante exortum, aut exortu ipso Solis. Quomodo igitur Capricorno horoscopante? Nam nummi signati


page 155, image: s155

nota Capricorni, qui et hodie plurimi extant, fidem faciunt rei. Quid dicemus igitur? Semper haec fuit suspicio mea, Augustum Sole Occidente natum. Nam quandiu Sol Cancrum obtinet, eo occidente, oritur [gap: Greek word(s)] Capricornus. Haec est vetus suspicio mea: quae nuper confirmata est versibus nondum editis ex Arateis Germanici Caesaris. in quibus plane [gap: Greek word(s)] Augusti est [gap: Greek word(s)] , oriente Capricorno. Hic est fructnis doctrinae meae de emendatione temporum: qua duce mira in eo genere deteximus. Quid tui sit judicij de illo loco Suetonij, libenter ex te audiverim, nisi grave est. Vale iterum, mi Casaubone, et nos ama.

EPITOLA XLI.

ISACIO CASAVBONO. Literas, quas ad me Nundinis vernalibus misisti, non accepi. Quum enim is cui dederas, ab hostibus captus, mox redemptus, literas quas a vobis habebat, oraret sibi reddi, illae in conspectu ejus laceratae sunt. Ea est humanitas istorum zelotarum, ut ne chartae quidem parcant. Golartius noster una opera nos et moerore et laetitia afficit de tuo morbo, et de repentina restitutione. Quare alloquor te tanquam [gap: Greek word(s)] . Opto, ut hoc uno periculo omnibus perfunctus sis; et servatus, serves eas, quae ad te confugiunt, humaniores literas; quaeque in hac ultima senectute sua solam vitam se spirare putant quam tu vivis. Tua omnia mihi carissima sunt: totus sum in tuarum lucubrationum lectione. Ab illis, et mihi fructus literarum omnis, et voluptas lectionis. Neque falsus judicij de Suetonio tuo. Idem ad me scripsit nuper


page 156, image: s156

Clarissimus Iustus Lipsius, qui tribus verbis de illo opere tuo pronuntiavit, quod a me pro dignitate pluribus non potest. Idem speramus de Athenaeo: quem ideo nobis debes, non solum quia pollicitus, sed etiam quia praeter te, qui illum auctorem in integrum restituere possit, habemus neminem. Vtinam te juvare possem, quod a me exigis: sed neque sunt eae vires nostrae, neque ullos libros nobiscum hinc ex Gallia detulimus. Praeterea multa desunt, quae ex manuscriptis suppleta a me memini libro generosissimi ac [gap: Greek word(s)] Lud. Castanaei. Itaque fieri posset, ut quaedam corrigenda putarem, ubi una vocula ex manuscripto suppleta sententiam planam redderet. Scis, quam periculosa sit haec alea. Tamen non desperandum est, posse in versibus poetarum multa feliciter emendari, etiam sine ope codicum scriptorum. et memini me multa talia in libris amicorum restituisse. De conditione Mompeliensi non est quod dubites illi tuam praeferendam, nisi forte adeo [gap: Greek word(s)] . Certe et tranquillior et longe melior, a coelo, ab hominum moribus, ab omni denique commoditate. Si meis auspiciis vitam meam ducerem, illum solum nidum senectae mihi optarem. Tibi ego nihil suadeo, qui per te sapis. sed mei animi sensum tibi aperio: quod quidem neutri nostrum fraudi esse putem. Meis libris De emendatione temporum anima hac editione addita esse videtur. Eadem est doctrina, quae superioris editionis: sed, quod in actionibus dicebatur, de eadem re alio modo. Nondum tamen illi operi maturo esse per multas causas licet. Praecipuae sunt moles et difficultas editionis a literis peregrinis. Quemadmodum Dei summa clementia consecuti sumus, ut tantum


page 157, image: s157

opus longe melius effecerimus, ita speramus de Cyclometricis nostris, quorum imbecillas demonstra tiones omnino damnamus. Ipsum autem [gap: Greek word(s)] non aliud esse, quam quod diximus, validissimis contra omnes etiam doctorum hominum oblatrationes demonstrationibus convincemus. Multa prodibunt in nos his autumnalibus nundinis. sed in quae jam [gap: Greek word(s)] . Vale, mi Casaubone, ac nos ama. XVIII Kal. Septembris Iuliani CIC IC XCVI.

EPISTOLA XLII.

ISACIO CASAVBONO. Et literas tuas, postiquam scriptae sunt; et Suetonium minoris formae post literas tuas longo intervallo accepi. Et harum et illius nomine maximas tibi gratias ago. Nuper vero ab amicis accepimus te in Volcis Arecomicis lares posuisse. Quid meae sententiae esset, quod ex me scire avebas, tametsi non plane profiteri ausus eram, tamen ad animum tuum migraturientem non parvum protelum fuisse illas meas ultimas literas sentio. Ille terrarum mihi praeter omnes Angulus ridet. non te poenitebit instituti, sive voluntatem tuam secutus es, sive consilio meo paruisti. Vtinam liceret mihi res meas componere ex sententia mea. Unum civem donarem Magalonensibus vestris. Sed jamdudum intelligo me mihi natum non esse; ne meas quidem res mini natas. Nam quid de illo homine judicare debes, qui in Nitiobrigibus praedia sua habet, in Turonibus libros, in Batavis larem? qui totfariam distractus est, nuspiam integer esse potest. Domum habeo, inquilinus sum. Bibliothecam habeo, alienis libris utor. Nobilis sum, dubitatur, contradicitur.


page 158, image: s158

Dedi operam literis, ignarissimus sum, et omnis eruditionis alienissimus. Ne quaeras alios testes. Hoc dicunt omnes qui volunt id esse, quod negant nos esse. Sed ad te redeo, qui Arecomicos Allobrogibus praetulisti. [gap: Greek word(s)] . Ego interea [gap: Greek word(s)] . audiam, dum te perstrepent lusciniae. Nam illae Dauliades numquam in hanc palaestram advolarunt hactenus. Quare triennium solidum illarum querelas desideramus. Me nubila hic intra parietes summovent: te in media hyeme sudum aeris et amoena camporum oblectabunt. Quid quaeris? Invideo tibi. Caeterum de hac humanissima gente quod querar, caussae non est. Eorum hominum comitas facit, ne in his horridioribus tractibus ullam amoenitatem mei Garumnae desiderem. Et quantum video, me component: siquidem illi summo Parenti omnium placet. Nam ille solus dirigit vela nostra. interea senescimus. Ad incommoda quae adsert aetas, accedit hujus coeli inclementia, ne uno itinere ad mortem properemus. Quotidie novi inimici succrescunt: veteres amici abeunt. Pithoeum superiore Novembri amisimus; Douzam juniorem Ianuario. Ajunt etiam Florentem Christianum ambobus viam praeivisse. Non vererer, ne non satis firma valetudine essemus, ad longiorem vitam sperandam, nisi moeror et luctus ex amissione tot carorum capitum, nobis manum injiceret, et ad eos quos flemus, traheret. Flemus, flemus eos, mi Casaubone, neque dolori moderari possumus. Sed quid te in partem lacrimarum vocamus? Satis est nos flere, et te reipublicae literariae reservari, quae maxime opera et ope tua indiget, ad literas sublevandas in hac orbitate studiorum. Quare perge;


page 159, image: s159

neque pigeat laboris: praesertim in Athenaeo; quem si tu nobis non restituis, a quo sperare debemus? Equidem opella nostra nulli precii est. Sed si una essemus, non dubito, si non studia tua juvare, at saltem laborem levare possemus. Quod inpraesentia possum, vide, num ea, quae mitto tibi, quae meminisse propius potui in Vitis Imperatorum, alicujus momenti sint adjuvandae diligentiae tuae, non judicio instruendo: neque enim ea confidentia sumus, ut speremus te a nobis aliquid posse discere. Hoc tantum ea gratia fecimus, ut scias me nullum laborem refugere, si modo tibi parere possum. Quod non placebit, praetereundum erit. et quidem vereor ne plura tollenda relinquendis. Edes igitur, si mihi credis, illos optimos auctores, quo nihil utilius facere possis. De Polybianis jam admonueram amicum nostrum: sed non respondit ad ea quae sciscitabar; neque plane videor satisfecisse in illis, quae quo meliora fieri possent? indicabam. Liber de Pallio adhuc postulat induitriam tuam. Annotaram neque pauca neque levia. sed liber mala manu aliqua mihi sublatus est. Scis tamen antea recte legi in vetustioribus editionibus, Vt Sibylla non mendax, etc. Retulit enim Latine, quae illa Graece dixerat, [gap: Greek word(s)] . Si potero alicunde animadversiones meas nancisci, impertiar. Tu interea meo benevolo in te animo fruere. Opus De emendatione Temporum mense Majo absolutum iri spero. Hoc volui dicere, editum. Nam jamdudum opera nostra non desideratur. Typographi cessatio est, non mea. His nundinis multa in nos prodibunt. Nobis plane constat de circuli quadratione, tametsi omnes obganniant.


page 160, image: s160

Quum omnium furor detumuerit, tunc dicemus, Poscimur Aonide. Et sane quod perperam demonstavimus; nunc certum est, ita demonstratum iri, ut obtrectationi amplius locus non sit. Vale, mi Casaubone. Lugd, Batavorum, 3. Eid. Februarij Iuliani 1597.

EPISTOLA XLIII.

ISACIO CASAVBONO. Proximis Nundinis Golardi nostri filio hinc ad patrem proficiscenti literas ad te dedi. Quia illis abunde scripsi, neque te puto longiores a me exigere velle, neque meum est longiores scribere; quum prioribus illis omne exhaustum sit, quod ad te nunc scriberem. Tantum his indicare tibi volui, me nolle punctum temporis praetermittere, in quo vel salutare tantum te liceat. Itaque huic adolescenti Batavo, bono, bonis prognato, non potui facere quin has darem, quum scirem eum ad vos cogitare; quum tamen incertum sit, quo tempore has accepturus sis. Nam longa navigatione Burdigalam petit, et inde adverso flumine Tolosam. Quando ad vos veniet, scit tantum qui ventos in sua potestate habet. Ego vero ejus iter votis prosequor, ut ad te meas quamprimum deferat. Scripsi ergo ad te ultimis meis literis quam gratum mihi sit te incolumem in Volcas pervenisse. Nam acceptum et optatum advenisse, et tua virtus meruit, et vota illorum qui te arcesserunt, satis declararunt. Opto ex animo, ut illa res tibi tuisque fausta sit: utque illi tam tibi grati sint, quam te illis gratissimum fore confido. Textum Athenaei editum quidem scimus, sed per anni tempestatem mercatoribus


page 161, image: s161

Francofurtum ire non licuit. Castigationes in totum auctorem vel a te, vel a nemine spero. Tertullianus Fr. Iunij propediem exibit. Meus liber De emendatione Temporum, ex quo ea editio hic instituta est, millies interpellatus est: non mea, sed typograephorum (qui suas res agunt, non meas) culpa. Equidem valeo, et in hac ineunte senectute nil ad valetudinem et integritatem corporis, desidero. si dentes excipias: qui ex nimia hujus coeli humiditate, sine ulla laesione sui, aut dolore meo, integri et solidi mihi decidunt. Vivo, inquam, mi Casaubone, uni tibi maximo viro et pauxillis quibusdam tui simillimis, carus; caeteris valde invisus, nullo meo merito: sive illud invidia est, sive odium, seu utrumque. Libri quotidie in me excuduntur. Expecto quam mox per illos mihi respirare liceat. Et sane, per ipsum qui me hactenus tutatus est, licebit. Tunc licebit dicere: Poscimur Aonides. Sed quid te meis querelis solicito? Tuas ultimas Bongarsius ad me misit. Itaque de illis cura te libero. Tu vale, et me ama. VI. Kal. Maias Iulianas, Feria III. CIC IC XCVIII.

EPISTOLA XLIV.

ISACIO CASAVBONO. Vltimas literas tuas nudiusextus accepi; priores, quibus ad meas respondebas, expecto a mercatoribus, quibus iter tutum stravit captum his diebus oppidum Berka: cujus praesidium viam illam latrociniis infestabat. Te ex tuis literis bene valere, gavisus sum: et ut semper valeas, oro illum, in cujus manu est omne. Meum opus De emendatione temporum his nundinis prodire non potuit: absoluendo deerat index, qui jam


page 162, image: s162

absolutus est, et [gap: Greek word(s)] , quae propediem edentur. Votis tantum licuit festinare. Nam maturare nostrae potestatis non fuit. Aliquando enim [gap: Greek word(s)] , aliquando mensem, creberrime septem, quatuordecim et plures dies, cessatum est. Vt erat a nobis paratum, anno ante editum oportuit. Sed quid juris in alios habemus, qui nullum in nos habemus? Certe, mi Casaubone, sil res fuerit nobis cum aequis lectoribus, non est, quod ulla amplius in temporum ratione controversia relinquatur. Aut enim, qui demonistrat, nihil facit, aut nos [gap: Greek word(s)] . Satis eorum qui haec tractant, [gap: Greek word(s)] admirari non possum. Omnes in hoc unum conspirare dicas, ut avertant oculos ne verum videant. In eorum potestate situm est, ad lucem caligare: sed nobis ut idem faciamus, eo minus persuadebunt, quo magis eos partim [gap: Greek word(s)] , partim odium veritatis ad scribendum impellit. Itaque id assequuntur, ut ne semel quidem verum dicant. Tota anni Graeci explicata ratio, quantam rebus Graecorum facem allucet? Res ante mille trecentos plus minus annos ignorabatur. Verissimus dies Exodi in priori editione indicatus, in hac firmissimis argumentis demonstratus est. Iam quotidie nova succurrunt sub acumen styli; ut solet in illis, quae feliciter demonstrantur. Et quidem in [gap: Greek word(s)] in confutandis somnijs Chronologorum, adhuc [gap: Greek word(s)] explicantur. Tot millia errorum detexisse, hoc vero est [gap: Greek word(s)] . Hoc enim frustra evitare postulem. Sed certus sum offraenatum os iri pertinaciae, et tot Chronicorum, Annalium, Fastorum editiones retexendas, ut nostris stationibus verum investigetur. Satis etiam mediocriter eruditis notum, quam strenue


page 163, image: s163

nugatus sit, qui ad Elenchum anni Liliani respondit, ac quam falsus sum judicij in eo homine, qui praeter Geometriae peritiam, in reliquis omnibus puer est. Sed haec omnia privatae diatribae reservantur. Tu vero indica mihi, per quos recte tibi opus meum mittere possim. Nam sane ego nescio. Mittam tamen, si tibi videtur, Genevam; nisi interea aliter animatus sis. Spartianum cum aliis debes Reipublicae et bonis omnibus, qui te plurimi faciunt. Sunt autem non pauci in hac solitudine literarum, quae quotidie crescit interitu eruditorum. Nam et his diebus optimum doctissimumque virum Fr. Raphelengium amisimus. Magnam Orientales linguae, quarum ille non mediocrem usum habebat, jacturam in illo fecerunt. Certe, quantum video, me quoque tot amicos sequi necesse est. qui relictus videor [gap: Greek word(s)] , non ut imperem, sed ut agmen cogam. Nondum vidi Athenaeum tuum. Eruditae sunt Notae et Castigationes soceri tui in Xenophontem, quas ad me misit: forsan [gap: Greek word(s)] quaedam potero ad eum mittere, si mihi vacat. Sed de his postea videro. Valde nos suspensos habet Samarobrina Ambianorum. In obsidionis illius eventu non solum summa res Gallicana sed et fortunae harum provinciarum vertuntur. Tres naves mercatoriae omni commeatu alijsque rebus instructissimae, quae ante biennium in Indiam profectae sunt, nudius sextus reversae sunt. Portum Iavae majoris tenuerunt. Lucrum magnum nautae fecissent, si aliquem modum et rationem in commercio tenuissent. Nunc quum pessima fide cum Indis egerint, non permisit Deus ut aliquem perfidiae suae fructum perciperent. Onustae tamen naves aromatis redierunt. Rem omnem alteris


page 164, image: s164

literis proximis narrabo tibi. Nunc vale, et nos ama. Lugduni Batavorum. Feria V. XV. Kalend. Septembr. CIC IC XCVII.

EPISTOLA XLV.

ISACIO CASAVBONO. Binas a te literas accepi; longo quidem intervallo, alteras. quae me, ut omnes tuae solent, magna voluptate affecerunt. Nihil enim a te, quod non me aut meliorem faciat aut laetiorem. De Athenaeo mechanico quod ultimis illis narras, gratum fuit, et ut diligenter videas cui committas, oro. Gillotus Senator Parisiensis vir optimus lectissimusque, et tuus et meus, operam daturum se mihi spondet, ut omnia quae ad illum miseris tuto ad me perferantur. Tuta est ratio illa, si quidem et viae, et homini, cui tuto credas, consultum fuerit. Scio enim quantum intervallum terrarum inter nos: quantoque discrimine a vobis et ad nos ultro citroque commeetur. Non enim primum haec disco. Tuum Athenaeum nudiustertius accepi. Notas ego cum omnibus doctis tuique studiosis avidissime expectamus: quas animo percepi vere tuas fore, a quo nihil non magnum expectare debemus. Neque me fallet spes mea. Hoc ego de me tibi spondere non possum. Videbis enim quam dissimilia nostra ex illo libro quem tibi mitto, recocto et fortasse adhuc crudo: Nam etsi aliquid boni exciderit nobis imprudentibus, aut non credent aut dissimulabunt isti, quibus omnia mea sunt [gap: Greek word(s)] . Scis de Libya dictum, aliquid monstri semper alere. Quid dicet posteritas de nobis, qui tot monstra quotidie parirnus? [gap: Greek word(s)] , nigras animas,


page 165, image: s165

Tartarea ingenia? Ego sane haec peperi. Absque me fuisset, haec examina vesparum non prodiissent. Crede mihi, quicquid scriptitamus, magis invidiam accendit, quam sittim literarum extinguit: nulla mea culpa, sed latente quadam vi fati mei; quod quale sit, dicere non possum. Scio tamen et sentio hoc ita esse: Vtinam nihil unquam scripsissem! Quicquid boni feci, omne id invideor: sed, quid non facient malevoli, quum et succum loliginis in aliis reperiam. Vidisti ne unquam editionem [gap: Greek word(s)] * * * * * * * * *? Tantum otij ab re tua fuit, ut Notas hominis illius patienter legeris? Si igitur legisti, quid aliud putas voluisse fartorem illorum centonum, quam probare me operam lusisse: et tamen vix semel aut bis, certe rarissime, contigit illi aliquid frugi in medium proferre. Miratus sum me tantis meritis meis (quare dissimulem?) tam male meritum de literis, ut opus fuerit purpurae nostrae (gloriosus sum, patere me verum dicere) illos pannos assui? Amicus meus est: saltem hominem amo; et sanctissime jurare possum me illi non invidere. neque enim caussae est. Decrevi illum hodie aut cras convenire, ut doceat me unde acceperit illam linguam Latinam, quam omnes ignorant, illas locutionum [gap: Greek word(s)] , quas et omnis antiquitas et saeculum hoc omne ignorat. Manilium meum, cum scripto Gemblacensi collatum recudo. Infelix fatum illius Poetae, ut neque posteri ejus meminerint, neque ejus exemplaria ulla bona fide scripta extent: omnia enim inquinatissima sunt: praesertim illud Palatinum, quod ille corrector noster ita laudat, ut ex eo doceat, se nunquam manuscriptum exemplar legisse. At Gemblacense longe minus depravatum est, et tamen inquinatissimum.


page 166, image: s166

Scis in illis sterquiliniis ruspandis quo judicio utendum sit, ut aliquot paucas miculas auri eruas. Nam amicus ille noster putavit non micas auri de illo stercore eruendas, sed totum sterquilinium pro auro habet. Monui illum de quibusdam autorum locis. Neglexit, et contraria posuit. Est plane [gap: Greek word(s)] . Itaque vides paucis datum esse in his literis sapere. Frustra labor et vigiliae operas contribuunt, nisi ab ingenio adjuventur. Vides quam familiariter tecum agam. Hanc fiduciam mihi facit, quod et soli sumus, neque quisquam est hic superstes, qui sermones nostros aucupet. Itaque oro te, ne ullus me tibi haec scripsisse sentiat. Tu reliqua meministi. Commelinus magno dolore meo, nec minore Graecarum literarum damno decessit. Vxor ejus Francofurto rediens luem pestilentem, qua jam laborabat, communicavit illi. Ambo pene eodem tempore vitam reliquerunt, liberique aliquot de multis quos habebant. Vale, mi Casaubone. XVI. Kal. Apriles Iulianas. CIC IC XCVIII.

EPISTOIA XLVI.

ISACIO CASAVBONO. Frequentiores a me acciperes, si quis meas ad te tuto deferret: imo si quem nobis casus aut bona sors objiceret, qui ad vos iret. Non enim operae parcerem, neque committerem, ut meum officium desiderares. quod si quem nanciscimur, cui nostras literas committere possimus, scito nos hoc magni [gap: Greek word(s)] loco habere. Tam rara est occasio literas ad te dandi, quum frequentissima sit scribendi. Iste qui has pertulit, Genevam commodum ibat. Nolui tam bonam occasionem


page 167, image: s167

amittere: et fortasse cumulus accesserit, si Genevae meas accipies. Vbi te adfore familiae herciscundae, Golardus noster ad me scripsit, si quidem decessus illuc te evocaverit [gap: Greek word(s)] . Magna vero jactura Graecarum literarum ille decessit, si praeterita ejus in literas beneficia spectes. quae majora fuissent, nisi ipse literis, imo potius sibi, defuisset. Equidem non possum facere, quin ejus et vivi actus et: mortui vicem aegre feram. Doleo, quod non praestitit quae potuisset, doleo, quod amicum perdidi. sed oro te, mi Isaci, ut typographio unico totius Hellenismi custodi, culpa illius ruenti, vestra opera aliqua fultura accedat. Quae a principio tam exigua esse non potest, ut non maximae ruinae obsistere possit. quam necesse est expectari, nisi mature illi occurratur. Vidi apud illum egregia exemplaria [gap: Greek word(s)] . Sextum Empiricum, et alia. Quae tuam ita diligentiam expectant, ut hoc nomine a socero neglecta videantur, ut tibi posteritas hoc deberet, quod ab ipso aequum erat praestari. Sed Lexicon Zonarae, quod in illis [gap: Greek word(s)] reperies, tuam quoque operam flagitat: quod utinam mensem unum habere liceret! Certe neque te poeniteret expletae sitis meae (avidissime enim illud desidero) neque operae nostrae in illud collatae; si quidem ejusmodi est, quale amici retulerunt. Si vobis tanti, nostro voto satisfacere, nihil est quod gratius nobis facere possis: sin autem, aequo animo feremus. Scito tamen tutissimo ad nos deferri per mercatores, atque eadem remitti posse. Vnius mensis tantum usuram postulamus. Misi ad te librum De emendatione temporum quem accipies a Golardo nostro. Manilius propediem recudetur, In libro tertio, trajectionem quinquaginta duorum versuum offendimus.


page 168, image: s168

Non potest dici, quanta lux illi scriptori ex illorum versuum restitutione affulserit. Infinita ex Gemblacensi exemplari emendavimus. Quod nemo illum poetam hactenus intellexerit, tam mihi constat, quam a nullo etiam peritissimo astronomo emendari potuisse. Astronomia enim parum apud eum nos juvat; qui nec Astronomus semper est, et quem dolendum erat tam neglectum hactenus jacere. Athenaeum [gap: Greek word(s)] , quem mihi missurus es, expecto. Valde necessarius est mihi ad aliquod negotium, quod sine illo aggredi non possum. Vale, mi Isaci. Lugd. Batavor. XVII Kal. Iun. Iulian, CLC IC XCVIII.

EPISTOLA XLVII.

ISACIO CASAVBONO. Literis tuis omnibus respondi: et ne illis accideret, quod alias contigerat, sedulo cavi. Diversis enim itineribus literas meas direxi. Vt quanquam sero, tuto tamen ad te deferrentur. Nam et in Angliam Thomsoni misi. Qui non solum curaturum se, ut tuto ad te perferrentur, promisit, sed aliis postea literis totam a se rem confectam significavit. Alteras praeterea Francofurtum, cum Canone Hippolyti Episcopi misi. Neque illis contenrus tertias, ne officio deesse viderer, adjeci. Omnibus, ut et istis, gratias immortales de munere tuo eximio, tibi egi: quo me et memoriam meam prosecutus es, et una opera conditionem tuam et amicitiam meam posteritati testatam reliquisti: qui tanti feceris amicitiam nostram, ut eam cum doctrinae tuae testimonio conjunctam esse volueris. Ago, inquam, tibi gratias, mi Casaubone. Vnicus mihi superest gratus animus, quo me a nemine superari


page 169, image: s169

patiar: praeterea ingenuitas, qua quotidie me summum eruditionis et virtutis tuae admiratorem profiteor. De Wultone illo tuo satis tibi illis omnibus literis scripsi. Scito enim negotium hoc non solum mihi, et Thomsoni, sed et alijs quoque summis viris, qui te de doctrina tantum tua norint, curae fuisse. Hominem istum [gap: Greek word(s)] quibus maxime potuerunt modis acriter appellarunt. Et sane, ut nuper mihi scripsit Thomson, pipulo provocatur. Neque enim aliter [gap: Greek word(s)] hominis movere potuit. Et totus in eo est Thomson, ut omnibus modis ab eo exigat, quo tibi plane satisfiat. Et faciet, ut spero. Nunquam ad eum scribo, quin illi hoc negocium commendem. Speramus in diem, luculentum Suetonium tuum prodituram. Ego in cum authorem nihil habeo quo possim eruditas lucubrationes tuas juvare. Si quid inter legendum in illum animadvertimus, id chartae commendatum est, non memoriae meae. Sed libros omnes in Gallia reliquimus. Nostrum opus De emendatione temporum cuditur. sed [gap: Greek word(s)] procedimus. Et sane lentum est negotium. Puto me invenisse modum, quo et rei tuae familiari, et studiorum tuorum otio consulatur, si possim parere, quod jam parturio: si hoc fit, scribam ad te Augusto mense. Si hoc decolassit, aliud [gap: Greek word(s)] , quod priore saltem deterius non erit. Sed nihil significabo, donec rem totam plane curavero. Scito enim, te mihi non solum carum Sed et curae esse. Vale, mi Casauboni; et eum, qui se amore in te vinci non patitur, ama. Lugd. Batavorum, III. Non. Iulias.



page 170, image: s170

EPISTOLA XLVIII.

ISACIO CASAVBONO. Athenaeum [gap: Greek word(s)] , cum literis tuis misit ad me nuper ampliss. Senator I. Gillotius: quas vero alteras ad me dedisse scribis, nullas accepi. Scito autem me non solum Athenaeum, sed Ctesibium, Bitonem cum Philonis Byzantini De re militari, et mechanicis Iulij Africani nescio cujus habere. Quod opus magnum, frusto panis quaesivit olim Hieronymus Commelinus Lutetiae. Quem hominem nullus bonus liber fugere poterat ubicumque lateret, tanto odore erat ad ejusmodi res vestigandas. Itaque post mortem ejus gentilis ejus Iohannes Commelinus, ingentem synthesim manuscriptorum codicum, quos ille Lutetiae conquisiverat, nactus, hujus voluminis et aliorum mihi copiam fecit. Videbis autem instar ejus voluminis Lutetiae apud Lud. Servinum Advocatum Fiscalem, virum doctissimum: si quidem non mentiuntur qui hoc mihi retulerunt. Interesset Reipublicae literariae eos scriptores edi, si per hujus saeculi fastidium liceret. in quo bonarum literarum, ut et virtutum et morum pernicies in diem subolescit. Magnum vero [gap: Greek word(s)] in illis scriptoribus animadverto, quod figurae non respondent demonstrationibus aut designationibus auctorum. Literae praeterea, quae in contextu sunt, quibus tanquam indicibus demonstrationes omnes designantur, eae non adhibitae sunt figuris. Itaque inutilis prorsus labor est ille, quicunque in comparandis demonstrationibus cum figuris impendetur. Audio tuas in Athenaeum Notas, Lutetiae excudi, quod et postea etiam ex tuis ultimis cognovi. Nil nisi magnum et te dignum a te expectamus.


page 171, image: s171

Senatus Parisiensis, inprimis proceres et primarij Senatores, nihil non movent, ut literarum intermortua studias suscitentur: quo nomine decretum est te illuc vocare. quod si fiat, (et fiet, ut puto) triumpho. Vicinum enim te habebo. quid ni enim, cui in diem scribere, et a quo literas accipere saepius potero? Scripsit ad me Florentia Thomson noster, se invitum illic detineri, ubi nihil videre se, quo patriam deserere cogeretur: neque uspiam frigere magis bona studia, atque adeo literatos ipsos. Addit se Photij Lexicon vidisse, ex quo non levem fructum perceperit. Ego quoque videor mihi non inutiliter posse Zonarae Lexicon tractare, quod est in libris soceri tui, si per te et affinem tuum Paulum Stephanum ejus usura brevis mihi contingat. De qua re tibi nuper scripsi, quum tibi meum opus De emendatione temporum misi. Idem adhuc rogo, et a te contendo, siquidem impetrabile est: sin aliter, verbum non amplius addo. Vale, mi Casaubone. Lugduni Batavorum, IV Nonas Augusti Iulianas CIC IC XCVIII.

EPISTOLA XLIX.

ISACIO CASAVBONO. Ecce commodum accepi tuas Lutetiae datas; quum in eo essem, ut novas a te elicerem. Gratulor ergo mihi, te hanc operam praevertisse. Nunquam enim satur literarum tuarum esse possum. Quum illae praesto non adsunt, confero me ad tua praeclara scripta, et quotidie tibi [gap: Greek word(s)] Puta te videre illum quem baculo Cynicus non potuit ejicere a Schosa. Multos, mi Carsaubone, habes amatores doctrinae tuae, plures quotidie in praedicatione virrutum tuarum succrescunt.


page 172, image: s172

Omnes mecum paria faciunt: verum in amore nemo me vicerit. Certe nemini concedam. Gratulor tibi de conditione Parisiensi, si quidem firmam putas fore. cui rei spero non defuturos proceres amplissimi ordinis. qui tui studiosi adeo non essent, nisi et literarum essent. Et sane nusquam tecum melius agetur, quam si inter illos degere potes, qui ex naufragio et senio literarum soli supersunt, non tantum Senatus sui, sed et omnium bonarum artium ornamenta. Vbi semel eorum familiaribus congressibus uti licebit, vix tibi credes, tot tantorumque heroum fecundam esse Galliam: ut desperatis rebus literarum, ex illis traducibus literae in totam Europam propagari possint. De meo De emendatione temporum opere, ˘ amice magne, vereor, ne amor quaedam a te expresserit, quae a me abesse et fateor, et doleo. Sed, ut dixi, amori tuo haec concedo. Si videris aliquando me numerum pro numero ponere, quae Hipparchus [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] vocat, oro te pro aequanimitate tua, illa corrigas. Haec enim communia sunt omnibus qui tam longos [gap: Greek word(s)] tractant. Sed asini non fatebuntur: qui haec omnia, et omnem humanitatem morum et literarum ignorant. De Lexico Zonarae [gap: Greek word(s)] non tibi diffidebam, sed affini tuo, qui fortasse me non novit. Sed putavi, quia aliquid de bonis soceri ad te pertinet, te jure tuo id posse excipere, aut concedi a cohaeredibus: sin aliter, orabam te, ut impetrares a Paulo Stephano. Fortasse sunt [gap: Greek word(s)] Vellem tamen aliquot dies ejus copiam mihi fieri; idque ut per te etiam administretur, oro atque etiam oro. Vale, mi Casaubone. Lugduni Batavorum, vi Non. Octob. Iulian. CIC IC XCVIII.



page 173, image: s173

EPISTOLA L.

ISACIO CASAVBONO. Modo accepi tuas, quas Lutetia Nonis Octobribus ad me dedisti: quibus statim respondere placuit: non quod aliquid novi haberem praeter illa quae superioribus meis ad te scripsi, sed ne quid omitterem temporis aut occasionis, quo, me semper meminisse tui, neque ullius rei memoriam jucundiorem mihi quam tui, tuorumque laborum, quibus nos beas quotidie, fidem tibi faciam. Scripsi alteris literis quid de conditione Luretiana sentirem. Omnia candida equidem censeo: si vel res tibi cum thesaurariis non sit, vel si tanta vales apud eos gratia, ut majorem tui rationem, quam magnatum, quos quotidie frustrantur et ludificantur, habeant. Mira hodie isthic [gap: Greek word(s)] Sed amici illi tui literarum bono nati, evocare te Lutetiam non debent, nisi ea lege, ut non minus rei familiari tuae consultum velint, quam famae. Verum haec melius coram tecum disputarem. De tuis in Athenaeum Commentariis omnia magna spero, neque frustra ero. Plus tu unus in illo libro potes, quam omnes qui has lireras tractant. Meus * * * * excuditur: sed tam lentum negotium est, ut nulla spes ante annum absolvendi detur: cujus [gap: Greek word(s)] caussas multas reddere possem, sed quibus te obtundere nolim. Scis quam operam priore editione in scriptore illo navaverim, ex quo tot millia mendorum sustulimus, tot trajectiones locorum restituimus: et tamen succrevit illi editioni curvorum corrector, qui ne Latine quidem scit, tantum abest, ut Astronomica noverit. cui ne semel quidem verum dicere contigit,


page 174, image: s174

in illa editione * * * * neque in Notis in * * * * * * * *. Amicus meus est, potius propter meos mores, quam suos. In hac editione Maniliana praeter infinita menda beneficio codicis Gemblacensis sublata, trajectionem LIV versuum in III libro in nobilissima Disputatione de inaequalitate dierum animadvertimus. Multa quoque alia egregia addidimus. Subjiciemus librum elegantissimum Ptolemaei nunquam antea visum [gap: Greek word(s)] Iam putabam te Geneva rediisse, ut cui necessariam videam profectionem familiae herciscundae. De Lexico Zonarae, si dignum judicas inspectione nostra, oro te ut agas cum Paulo affine, ut tibi commodet: tu vero Lutetiam Gilloto, viro Amplissimo, poteris mittere. Ego usuram ejus menstruam tantum peto. Et fortasse citius eo defungar. Certus sum Paulum Stephanum omnia mea caussa velle, neque mihi hoc denegaturum. Si Lutetiae maneres, facilior esset tibi inde huc transitus, quam Lutetiam ab Arecomicis tuis. Itaque nihil est quod magis optem, quam te Lutetiae bona et tuta valetudine habitare, ut te videre possim aliquando. quod ut fiat, eriam atque etiam opto. Vale amicissirae vir. Lugduni Batavor. III. Eid. Octobres Iulianas CIC IC XCVIII.

EPISTOLA LI.

ISACIO CASAVBONO. Quousque tandem te expectabunt amici Parisienses? certe quantum possum, ego illorum vota meis precibus adjuvo. et jam te mallem esse Lutetiae, si quidem de migrando [gap: Greek word(s)] Sin aliter, non auctor tibi sim hinc discedere,


page 175, image: s175

ubi studiorum tuorem spes et rei familiaris opes fundatas habeaspotius, quam eo te conferre ubi omnia plena aleae. Meministi quod objiciebam de fastidio quaestorum. devorandum illud taedium potius, quam ut ulla spes nummuli affulgeat. Esto. Pluant illi imbres aureos in gremium tuum. Cogita [gap: Greek word(s)] paedagogorum. In oculis tuis, in lucem hominum praeclaras vigilias tuas lacerabunt. Non enim aliter se doctos probatum iri sperant, quam si alios indoctos convincere possint. Non timeo, inquies, empusas istas. Neque mehercule ego censeo facias. Sed tamen quibus hae muscae somnos turbant quotidie, quem sincerum fructum studiorum suorum capere possunt? Qui elegantiores in isto genere hominum esse videntur, ne ipsi quidem parcent nomini tuo. et quamvis dissimiles aliorum esse aut saltem videri velint, tamen idem omnium finis est, ruina alienae gloriae ad famam sibi gradum facere. Vivit adhuc quidam magni nominis, et, si illi credimus, amicus meus; vix ullam lectionem in auditorio transegit sine reprehensione nostri. Auditores ejus ad me dictata attulerunt. Dij boni, quae deliramenta? quem putabamus Latine doctissimum, vix nobis visus mediocriter Latinitatem intelligere. Sed aliter non putant secum bene agi, nisi alios pueros, se summos viros probaverint. Perpende igitur omnes rationes tuas, explora omnia eventa, antequam te huic aleae committas. Tuae gloriae summus fautor sum, sed et parronus et tutor. tamen magni amici nostri promittunt nobis omnia candida fore. Equidem velim; et fortasse nimius amor meus in te etiam tuta quaeque timere suadet. De Notis ad * * illius jam cortstat mihi. Sratim in aditu ipso ita acceptus sum, ut ulterius


page 176, image: s176

progredi animus defuerit. Si vis videre, lege * * * lege praeceptorem Cypriani, dicesprofecta ab eo, qui nec Latine intelligat. Amicus meus est, et juventuti pro sua facundia satisfacit, et sane ejusmodi vir, ut ejus ratio habenda sit. Non solus est quem ambitio in casses inextricabiles errorum induerit. De Theophrasto gratum quod scribis. perge. Plura alias. et de optimo patre meo. Vale. Lugduni Batavorum. Pridie Nonas Mai Iuliani CIC IC XCIX.

EPISTOLA LII.

ISACIO CASAVBONO. Iucundissimas tuas literas nuper accepi, mi Casaubone: in quibus quum multa me, ut solet, coeperunt, tum illud suave [gap: Greek word(s)] fuit: de paedotribae armariolis omni doctrina differtis. Felix qui alveolos ejus post obitum nancisci potuerit. Nihil illi deerit ad bene beateque vivendum. Ego soleo dicere, si Prometheus aliquod monstrum fingere voluisset, quod ipsam chimaeram superasset, frustra illud tentaturum, quum in anima paedagogi [gap: Greek word(s)] illam reperire possit. Quum adolescens literis operam darem, nondum eo insaniae progressa erant ejusmodi ingenia. adhuc quosdam fines habebat [gap: Greek word(s)] , quos migrare non audebat. Hodie nemo doctus est, nisi [gap: Greek word(s)] , barbarus, impudens. Atque hoc saeculum ferreum non dubium a Musis relinqui, ut illud alterum priscum ab Astraea relictum est. Bona fide actum de literis. quibus nescio plus ne mali sit a neglectu Regum et Principum, quam furore eorum qui eas tractant. Nos vero, mi Casaubone, quid aliud possumus, quam illis exequias ire? Quod si nobis commodum non est, at


page 177, image: s177

derte jam tempus est. Et minimum abest, quin illis epicedium paremus. Sed haec [gap: Greek word(s)] Mitto ad te [gap: Greek word(s)] Manilii nostri. Nam certe Virbium istum Codex Gemblacensis iterum nobis excitaevit. Multa relinquimus meliori industriae, hoc est, tuae. Quare enim dubitem adhuc multa superesse, quae divina ingenia expectant, quum illa sciam adhuc pessime excepta, et a me ideo relicta, quia [gap: Greek word(s)] affecta? Oro te igitur, magne amice, ut si quae in illis deprehenderis (deprehendes autem multa) quae meliora fieri possint, ut in libellum conjicia, et in lucem edas; neque expectes de ea re aut judicium aut voluntatem meam. Satis a me probantur quae a Casaubono prodeunt. Scito autem, quod tibi mitto exemplar vix potuisse emere. Nam Commelini filius omnia me inconsulto convasa vit. Itaque neque compingere curavi, quia tempus non dabatur, neque citius mittere protui, propter praeposteram horum lucrionum diligentiam. Tu, quicquid est laboris nostri, boni consule. quia nostrum, non quia probari puto. Tuas diatribas in Athenaeum quando habebimus? Animadvertistin' trajectionem similem Maniliains in illo scriptore? in tua editione pag. [gap: Greek word(s)] conjungenda sunt cum illis pag 182. 19. [gap: Greek word(s)] usque ad finem libri. Quae ita optime cohaerent. Quae interjecta sunt, ad materiam initij primi libri de convivio et convivis pertinent. Tu haec, puto, aut jandudum deprehendisti, aut melius in suos artus restitues. Nam non dubium est eam esse trajectionem, quam indicavi. Quantum ejusmodi luxationes Manilio nostro nocuerint, satis in nostris Castigationibus notatum. Aveo scire qupd sit consilium. tuum


page 178, image: s178

de migratione, et de conditione Parisiensi. Vale, mi Casaubone, ac nos ama. XII. Kal. Octobris Iuliani CIC ICXC IX.

EPISTOLA LIII.

ISACIO CASAVBONO. Quas a te mihi reddidit heri Thysiusnoster, illis nunc respondeo. Eae datae erant pridie Eidus April. Alias enim a te acceperam Lugduno, ubi adhuc eras. Tuus Lutetiam reditus plus mihi admirationis an voluptatis attulerit, haud facile dixerim. Miratus sum illuc rediisse, ubi tui maximam esse oblivionem cur crederem, multa argumenta concurrebant. Sed bene, quod melior status rerum tuarum [gap: Greek word(s)] illud, quod ex nimio meo in te amore excitabatur, eluserit. Quantum igitur miror hanc mutationem, tantum equidem gaudeo, et gratulor mihi, omnibusque tui studiosis, qui non solum cum utilitate publica te isthic esse cupiunt, sed etiam cum aliqua dignitate, et quod caput est, cum quiete quantam pati existimatio tua potest. Nam frustra ignobile illud otium optaveris, quod omne [gap: Greek word(s)] appetunt. Hoc non sinit neque tui nominis, neque illius loci, ubi degis, celebritas. Nam [gap: Greek word(s)] , quam ut cum otio, aut ignorabilis vivas. Neque tam abstrusum est Musaeum, in quod te abdere paras, ex quo te non strepitus et concursus amatorum tuorum exciat. De crabronibus ita statuas, non nocere nisi irritatos, strepitum autem aut [gap: Greek word(s)] neminem unquam laesisse. Consilium vero laudo de familia rolicta. Nam melius, interea e specula mutationes animorum Gallicanorum intueri, quam te summamque rerum tuarum tempestatibus horum ingeniorum


page 179, image: s179

credere Ejusmodi sunt, facile accenduntur; sed facilius tepescunt. Quare [gap: Greek word(s)] illam solum vereor, cui te in dies imminere oportet, ne te imparatum opprimat. Sed [gap: Greek word(s)] et ita spero. Omnia mira et divina mihi promitto de tuis in Athenaeum lucubrationibus. Vt meae ad illas comparatae aliquid lucis habere postulent? frustra Ego bene novi mea. Neque est, amice, cur Manilium meum tanti facias. Hoc ad mediocria ingenia aliquid, ad tuum nihil. Neque tam nostra amo, ut non et vitia oderim; quae mihi cum aliis scriptoribus quidem communia sunt; sed tamen vitia. De Mimiambis Graecis, hui quid tibi venit in mentem tam male otium tuum perdere? Pueris scripsimus, non tibi, si modo a paedagogis extorquere possimus, ut ea utiliora pueris credant, quam quae, ex nescio quibus Colloquiis et Dialogis non nauci, vulgo in scholis docent. Sed Deus bone de Orpheo ne a nobis pene pueris olim converso idem censes? Ego vero et multa male a me concepta judico, et tam mihi ignosco, quia per aetatem illam consequi hanc veniam possum, quam de me pessime mererer, si tam mendosum opus lucem paterer videre. Sed haec alias. Quum mihi constirerit de tranquillitate studiorum tuorum, tunc apud te pluribus agam. Interea scito me optima et firmissima valetudine [gap: Greek word(s)] uti. quanquam sexagesimus annus de rebus nostris componendis, ad incertos rerum humana rum eventus, nos monet. Cui quidem rei non invitus me accingo; ac propediem ultimae voluntatis meae tabulas conscribam. Sequor vocantem: non me imparatum excipiet, Vale, mi uniceamice. Lugduni Batavorum, XIII. Kal. Maji Iulian. CLC IC C.



page 180, image: s180

EPISTOLA. LIV.

ISACIO CASAVBONO. Vellem ad te longiores dare. quod potuissem, si per puerum a pedibus Legati Gallici liceret, quem remittere ad herum cogor. Gratulor tibi de conditione Parisiensi, si quidem e re tua est. Quod ut sit, opto; et quidem erit, ut spero. Athenaeum autem an expectemus, noli quaerere. Id vero ex me quotidie omnes scisci tantur, quasi ego sim tibi a manibus: et serio glorior eos sibi perstradere me tanta in gratia esse apud te. Audio te inretsuisse actui illi congressus Diomedis cum Glauco. Totum negotium ex te scrie aveo. Vtinam rantam aleam non subiisset Plessaeus. Non quidem quod causae bonitati diffiderim, sed quia eo rem devolvit, ut plus clamori et violentiae, quam veritati et juri deserretur. Scribe etiam, ni piget, an totam familiam tecum habeas: sed et omnia minima, quae mihi erunt maxima. De praelio, et victoria, quam Deus Opt. Max. nobis sua summa bonitate [gap: Greek word(s)] , non scribo: quia prius rescisces, quam hae in ruas manus perveniant. Vale Lugd. Bar. Nonis Iulii CLC IC C.

EPISTOLA LV.

ISACIO CASAVBONO. Qupd prius ordine erat, ut tibi gratias agam de mirifico tuo Athenaeo, id quidem nune libens sacio, atque ab eo principium scribendi ad te capio. Sed quum cogito, quam infra munus tuum omnis et confessio, et praedicatib sit, quameunque ex me exprimere potuit tanti opetis admiratio, melius fecero si uno verbo me gratum


page 181, image: s181

tibi probem, quam si parce laudando ingratus videar. Si quid igitur simplex et sincerum testim onium animi mei praestare potest, ago tibi gratias quas possum, [gap: Greek word(s)] . Heri primum opus illud tuum inspicere coepi. Non me fefellit spes mea, qui nihil a te nisi generosum expectare soleo. In ipso vestibulo incessit mihi admiratio: quid me fiet autem quum ad ipsa adyta admissus fuero? Tu solus AEsculapius illum Virbium nobis ab inferis excitare potuisti. Nam absque te foret, ilicet actum de eo erat. Sed plenius de hoc ad te primis literis, quum librum totum perlegero. Verum tibi Thomson noster de Commentario parentis mei in [gap: Greek word(s)] dixit. Sed huic operi intervenit calamitas. Nam Franc. Douza Iani F. describere illud ingens corpus coepit. vixque dimidia parte absoluta, peregre profectus est. Reliqua nunc mihi, in hac senectute et in summis occupationibus meis describenda sunt. Itaque fortasse ego prius pallentibus umbris occumbam, antequam illud lucem videre possit. Tamen ad descriptionem, postquam molestia operis, quod nunc adorno, defunctus fuero, me conferam. De notis tuis in Novum Testam. securus esto. Ego illi malo, quod te cruciat, occurri. Quandoquidem ita acceptum tibi, non edentur illae. quas quidem nondum vidi. Eas Daniel Heinsius, et supra aetatem doctus, nominisque atque operum tuorum studiosissimus, unus habet, quantum scire potui. Ipse nisi fallor, aliquid nune ad te literarum dabit. Elegias ejus si ad te pervenient (et pervenient quidem) miraberis. Si perget, uti coepit, dabit in lucem quod ingenia morari erudita possit. De odio improborum adversus pietatem, non est quod te tantopere moveat.


page 182, image: s182

hoc debebat, si hoc novum esset, bonos primum nunc ab improbis lacessi. A Deo incipiunt: in nos mitiores esse non possunt. Ego in hac militia veteranus sum. [gap: Greek word(s)] . Huic pesti praesentius remedium non video, quam eorum simultates negligere videri. Vnam tanrum linguam habent, quam in bonos distringant: reliqua illis arma et Regis patrocinium, et legum excutiet frenum. Denique bene nobiscum agitur, quod latrare, non etiam mordere possunt. Vale, mi Casaubone. VII. Eid. Novembris Iuliani. CIC IC C.

EPISTOLA LVI.

ISACIO CASAVBONO. Ita me lectio tuarum in Athenaeum Notarum afficit, ut nunquam ab ea nisi invitus recedam. Quod si obfirmarem me non inde recedere, nisi quando satietas me coepisset, nullus finis futurus erat: nunc vero nullus est, nisi quem necessitas aut rei domesticae cogit, aut curandi corporis imperat. Ego nihil nisi magnum a te expectare soleo. Nunquam meum me decepit judicium: nunc vero etiam votum superavit iste novissimus foetus tuus. Vtinam essemus una, nunquam te amitterem, quin te aut quaestionibus meis lassarem, aut ad investigationem aliorum te locorum pellicerem. Sunt enim, neque tu negabis, alia multa, quae divinas lucubrationes tuas possunt augere. Et mihi, cornici post cygnum, nescio quae videor non infeliciter divinasse: nisi hoc hariolari sit. Quum per otium licebit (multis enim occupationibus distringor) per literas interpretes capita conferemus. Iamdudum


page 183, image: s183

meus Eusebius cogitabat foras, et misere cupit prodire. Impetum vero nostrum liber viri amplissimi et Senatoris Domini Petavii, cujus pagellas quasdam manu propria descriptas ad nos misit Gillotius noster, retardavit. Quanquam ex medio libri quam ex hoc principio melius, quanti sit exemplar illud, colligere possum. Non obscure tamen optimae notae esse. video. Et sane dignus est liber, propter quem vadimonia sua differat editio nostra. Nolo tamen te nescire, restitutionem integram illius operis Eusebiani non ex ullo manuscripto exemplari, quantumvis bonae notae, posse explicari. Nam diu est, quum ille liber carnifices manus correctorum sentit, ante mille aut amplius annos. itaque nullius pene momenti sunt, quae ex manuscriptis exemplaribus editionem nostram exornare possunt, praent illa sunt, quae illi accesserunt ex industria nostra. quod mihi sine ulla gloriola apud te amicum profiteri liceat. Nam quid vetat inter nos verum dicere? Vno morbo laboramus, penuria librorum. Immani pretio bibliotheculam adorno: quae cum aliis mediocribus collata ne plebeii quidem bibliopolae taberna dici possit. Et tamen non audeo fateri, quanti haec frivola mihi constent, quae nostros sacculos exhauriunt, et desiderium vel potius sitim nostram non explent. Quantum librorum erat in aedibus soceri tui, quos ille in situ obsolescere et perire sinebat, quos ego magno precio mercarer? Sed haec est fatalis egestas mea, quae mihi semper comes haerebit, neque unquam ab amplexibus nostris discedet. Sexagesimus et unus annus monet me aliud curare. Itaque nudius sextus testamentum meum conscripsi manu propria: non solum de bonis maternis suprema mea


page 184, image: s184

ordinavi, sed etiam de reculis, quas hic habeo. Amicis partem relinquo, ut sint meae porius in eos benevolentiae testimonium, quam ut legati nomen mereantur. Videor mihi magna aliqua sarcina levatus quod ultimum voluntatis meae judicium profiteri mihi in mentem venerit, priusquam aut subitus morbus eo me adegerit, aut major vis omnem opportunitatem mihi ademerit. Vtinam Graecum illum [gap: Greek word(s)] tuum, cujus in literis meministi tuis, nobis adipisci liceret. Ecquid spei reliquum? Vide, amabo, an nobis illius copia fieri potest. Reliquum Commentariorum patris in [gap: Greek word(s)] proxima aestate, nisi quid humanitus contigerit, describam. Quod de Galeno a se descripto ille memoriae prodit, scito ex illius bonis nihil ad me pervenisse: praeter Commentarios illos, et opuscula Galeni manu ipsius tam eleganter, tam aequabili litera descripta, ut ab homine Graeco, non Latino profectum id exemplar dicas. Quod unicum est operum Galeni, quae nocturnis horis, dum per militiae vacaret munia, describere, et illa tempora meliori parti vitae suae suffurari solebat, ante octoginta plus minus annos. Nos bene valemus. Sunt hic adolescentum non pauca felicia ingenia. ab illis frequentius invisimur. Profundissima pace fruimur. nullis cathedris paedagogorum obstrepimur, nulla nos fanaticorum concionatorum mendicabula obtundunt. Hac parte saltem nostrae res vestris anteeunt, quod securius agimus, quam vos, [gap: Greek word(s)] non videmus. De paedagogis noli committere, ut illos pili facias. illi rumpentur, tu ridebis. Vale mi Isaci, et nos ama. Lugd. Batavorum. Sexto Kal. Februarij Iuliani CIC IC CI.



page 185, image: s185

EPISTOLA LVII.

ISACIO CASAVBONO. Diuturni silentij tui causam ignoro. Quaecunque illa est, praeter voluntatem tuam esse, mihi persuasi. Equidem ante menses duos trinas aut quaternas ad te literas dedi. Te accepisse, magis ex fide eorum, quibus eas dedi, quam ex tuis mihi constat. Velim tamen quamprimum mihi significes, an [gap: Greek word(s)] acceperis, quamvis recte tibi redditum esse certo scio. Hoc tantum peto, ut solicitudinem mihi eximas. Porro iste qui has tibi reddidit, est studiosus medicinae, bonarum literarum, et Arabismi. Lutetiam cum non urbis celebritas, sed eximia eruditio tua evocavit. Vt in amicitiam tuam admittatur, quamvis justissimam caussam habet eruditionem suam, tamen summus ejus in te amor facit, ut ea indignus haberi non mereatur. Itaque non commendabo eum tibi, quum habeat in se, quae quum tibi nota fuerint, [gap: Greek word(s)] esse judicabis. Vale. Lugduni Batavorum IIII. Eid. Martij Iuliani CIC IC CI.

EPISTOLA LVIII.

ISACIO CASAVBONO. Binas nudius tertius a te literas accepi. quae non dico majori me laetitia, an moerore affecerunt. Nam omne gaudium quod ex illis percipere debebam, contaminavit sollicitudo animi tui, quam in illis de arrogantia quaestorum expressisti. quo genere hominum nullum tibi infensius fore post paedagogos augurabar: a quibus plus tibi invidiae quam damni imminere scribam. Sed, mi Casaubone, non tu primus es, qui


page 186, image: s186

horum hominum superbiae objectus es; si hoc aliquid ad levandum dolorem tuum facere potest. Parum tamen erat superbiam in te incidisse, nisi etiam rapacitas experienda esset. Eorum major pars fraterculi Gigantum, terrae filij, quum hos honores adhamaverunt, atque eo ascendisse se, ex quo despiciunt homines, viderunt, quid eis insolentius? quid intolerabilius? Itaque merito regnant, quia summates viros obnoxios sibi habent. Haec vero est omnium tempestatum spurcissima, quam tranquillitati tuorum studiorum semper metui. Iccirco non solum te, ut de ea cogitares saepe monui, sed etiam magnos amicos tuos, qui te ex honesto illo otio sollicitarunt, ut te ab illa securum praestarent, rogavi; neque committerent, ut te Lutetiam traduxisse viderentur, non ut te docti homines, sed ut tu Terrae filios curares, et nunc primum patientiae tuae, quam nondum in discrimen vocasses, periculum faceres. Sed speculae aliquid reliquum video in illis summis amicis, quorum fides et humanitas tibi spectata est. Hi tibi crebro adeundi, ut per eos ad Regem ipsum querela tua deferatur. Quae est ultima anchora; si nihil aliud [gap: Greek word(s)] poterit. Nam certe hoc modo expugnandi sunt illi Pici, qui aureos montes colunt. Miseram Galliam quae tot Alastorum injuriis opportuna est. In ea pisces minutos magnus comest: magistratus miserorum sanguine farciuntur: et, quo nihil exitiabilius fore puto, in tanta veritatis luce, tenebrae mendacii homines, prudentes, ac videntes occupant. Nunquam alias tantum sacrificulorum aut monachoram fuit. Quotidie in nostra Aquitania, in Tectosagibus examina Loiolitarum crescunt: et quod procul dubio fiet, in ipsum pristinum


page 187, image: s187

nidum Lutetiae aut restituentur, aut irrumpent. Absque istis omnibus incommodis, quibus omnis bonus in Gallia, et nusquam alibi quam in Gallia, obnoxius est, jamdudum in praesidium meum Aquitanicum et me, et Musas meas abdidissem, ut si nihil aliud, saltem hoc consequerer, ut in illo angulo grabatulum meum collocarem, in quo sanctissimus senex parens meus, quo indigna fuit Aquitania, tot libros elaboravit. Nam nescis, mi Casaubone, quantum desiderium me illius gurgustioli tenet. Qui tamen, quare hoc honestum, quo fruor, otium etiam deserere velim, non habeo; et tum omnia mihi adversa in Gallia proposita sunt, quae noverca semper ingeniorum pacis et quietis amantium fuit. Sed obdurabo. Et Hollandiam, ubi mihi bene est, matrem; Aquitaniam de me pessime meritam, novercam habebo. Tu vero noli [gap: Greek word(s)] istos. et quod dixi, paucos summates studiosissimos tui adi: ut eorum ope ab Harpyis aliquid eblandiri possis: tanquam omne quod consequeris, donatum tibi, non debitum existimes. Tuae divinae in Athenaeum Castigationes adeo me rapiunt, ut quum in illas incidi, aegre me ab illis revocari patiar. Quis illam provinciam tam digne administrare, praeter te potuisset? Deum immortalem, quantum bonarum rerum nos doces! Ego non erubesco tibi [gap: Greek word(s)] . nunquam enim sine fructu oculos in illud praestantissimum opus tuum conjicio. Sed quid scribis ultimis tuis, posse me corrigere labores tuos? Vt mihi tantae unquam vanitatis venerit in mentem? [gap: Greek word(s)] amice. Dixi, superesse aliqua videri quae adhuc diligentiam tuam postulant. Multa enim adhuc inemendata relicta tibi esse, ne tu qui dem negabis: sed quae a


page 188, image: s188

nullo quam a te in integrum restitui possunt. Haec est animi mei sententia. Me ne tam fatuum ut ullum spicilegium post messem tuam? Neque hoc cogitavi, neque tu, amice, animum tuum inducas. non ita insanio. Eusebius meus denuo totus describendus mihi, et tantum molestiae devorandum. Itaque nondum lucem videbit. Indignus est scriptor, propter quem manum verterim. Sed sontica est causa, quae me ad hanc scriptionem impulit: quod ex ipsa editione perspicies. Octo aut novem exemplaria manuscripta illius Chronici ab uno homine dictata esse videntur; et ne pilum quidem inter se discrepant. Solus Petavianus codex in collatione temporum ab omnibus aliis non parum differre videtur. Sed horum omnium exemplarium [gap: Greek word(s)] . Certe alio confugiendum fuit, ut scriptorem aut in pristinum statum restitueremus, aut saltem non ita dissimilem sui ederemus. Sed industriae nostrae sensus ad paucos perveniet; ut et Athenaei tui: qui si tales [gap: Greek word(s)] haberet, qualem me habet, etiam quaestores tui ultro tibi fasces summitterent. Sed quot sunt qui ita de literis judicare possunt? Certe in omni re prius quod bene gestum sit, scire debemus, quam bene gerere possumus. Sed te non moror. Vale VIII. Kal. Maias CIC ICC I.

EPISTOLA LIX.

ISACIO CASAVBONO. Quod breviores ad te nunc do, hoc faciunt quas nuper longiores ad te scripsi: neque quid novi scribam succurrit. Hi, qui tibi has reddent, cultissimi et ornatissimi adolescentes, digni sunt qui in tuam admittantur amicitiam.


page 189, image: s189

Eos primum nomine meo amabis, deinde et suo. Hoc enim eorum a te virtus exigir. Ii testes erunt, quanti te faciam, et inprimis quam me rapiat [gap: Greek word(s)] illud tuum in Athenaeum opus. Deum immortalem, quis dignas tibi grates pro tanto in auctorem illum atque in omnes [gap: Greek word(s)] beneficio persolvit? Ego sum is, qui ab omnibus discere volo: neque tam malum librum esse puto, ex quo non aliquem fructum colligere possim: sed [gap: Greek word(s)] dixerim, nullus scriptor tot, tanta, tam rara, tam erudita me docuit, quam tu illo divino tuo opere. Sed [gap: Greek word(s)] . Strenui herois facinore es functus. Quis, aut saltem quotus ex mille gustum habet tam bene navati studii? Quis, si aliquem gustum habet, qui non dissimulet? Sed gloriosus ero, [gap: Greek word(s)] Satis est abundeque gloriae tuae, quod per me tui labores non silebuntur. Unicum te Phoenicem literarum peperit hoc saeculum; et me unicum eruditionis tuae praeconem. Vale. Lugduni Batavorum, Eidib. Maji Iuliani CIC ICC I.

EPISTOLA LX.

ISACIO CASAVBONO. Magnum scrupulum mihi exemerunt literae tuae, quem priores injecerant, quum ex illis non obscure colligerem, tibi displicere longiorem moram isthic. Et certe propius vero erat, ut te discessisse existimarem: neque minorem mihi metum fecerant literae tuae, quam taedium tibi resum tuarum status, quem certiorem tibi optabam. Nunc ex literis tuis postremis hoc boni saltem percipio, quod per illas omni metu mihi carere liceat, quia te adhuc haerere Lutetiae


page 190, image: s190

intellexi. Sed plus debeo literis amplissimi Gillotii nostri, quae non solum omni illo timore me liberarunt, sed etiam non vulgari gaudio affecerunt, quod ex illis intellexi te non ad aliam urbem migrasse, sed ad alias et quidem meliores aedes. et, qui fuit cumulus gaudiorum nostrorum, te Regem bono animo esse jussisse: tibi ab illo omnia meliora promissa. Non meream montes auri, ut alium nuncium accipiam. Quare, mi amice, est quod tibi et mihi gratuler. ingenio et labore vicisti inscitiam; posterius monstrum vinces, invidiam, virtute et probitate tua. Qui tibi invident, ultro tibi supplicium dabunt. Scripsi ad te uberius per adolescentes optimos Bituricenses, a quibus serius tibi meas redditum iri puto, quod in Anglia plusculum temporis triverunt. De loco Pauli Apostoli, [gap: Greek word(s)] , minus mirum est te Graece peritissimum ita sentire, quam amicum nostrum optimum et doctissimum senem non vidisse [gap: Greek word(s)] . Etiam concedamus [gap: Greek word(s)] Graecum esse. sed vetus interpres Latinus omnino [gap: Greek word(s)] legit, et Syrus quoque [gap: Hebrew words] , et idem Arabs [gap: Hebrew words] , id est, nullam sui rationem habere, [gap: Greek word(s)] . Sententiam recte reddidit amicus ille noster, sed perperam illud putat respondere [gap: Greek word(s)] , quod negamus Graecum esse. Sed valde placet parabolanum in versione illa veteri codicis Puteani et nos quoque huc retulimus quae de Parabolanis in Codice imperiali legebamus. Et quidem tu recte [gap: Greek word(s)] ubique in Chrysostomo in [gap: Greek word(s)] mutandum censes. De hoc plura poteramus, nisi vereremur


page 191, image: s191

[gap: Greek word(s)] . Utinam per te illud [gap: Greek word(s)] Astrampsychi nancisceremur. Oro te, [gap: Greek word(s)] , ut per te usuram illius libri ad mensem unum impetrem. Curabo, ut recte et bona fide reddatur. Eusebius noster typographum non moratur, sed illum typographus, qui novos characteres ex Germania exspectat. Malo te videre, quam audire, quid illi auctori profuerimus. Graeca meliorem partem ex oblivione media excitavimus: et omnia sine ulla exceptione reddidissemus, si nobis cujusdam libri, qui in Bibliotheca regia est, copia fieret. Sed frastra semper illius Bibliothecae opem imploravi. Nam qui debebat homini nihili imperare, is vero illi cucurbitae obnoxius est, amplissmaus et laudatissimus amicus noster. Itaque non est tanti tota illa Bibliotheca, et quicquid uspiam pulverulentorum librorum est, ut Scaliger vel ulli monarchae supplex sit. De Astrampsycho iterum aurem vello. Gratum est me tibi homini tanto de Desiderata persuasisse. Cui putas alii me persuadere posse? Vix uni puto: neque flocci facio. Iam ad marginem libri mei notabo praeclarum illum locum Chrysostomi, quem tibi debeo. Et Chrysostomus et tu mecum facis. quare tertium testem exspecto? Sat est. Vale. Lugduni Batavorum, Nonis Augusti Iuliani, die meo Natali, quo 62. annus mihi init. 1601.

EPISTOLA LXI.

ISACIO CASAVBONO. Nihil est, quod avidius cupiam scire, quam quid rerum agas, quo in statu sint res tuae. Nam perculerant animum meum postremae illae tuae, quibus rebus tuis diffidere videbaris.


page 192, image: s192

Sed prosperiora amici nostri rescripserunt: melius tecum agi, ac blande te a Rege compellatum. Ego, mi carissime, [gap: Greek word(s)] , in iis quae ad tua pertinent, nulla te propria cura affici volo. Ego ut laetitiae ita et moeroris tui, sum particeps. qui me in societatem omnis fortunae tuae offero: quae me perinde ac, te affit. Testis erit mihi Nobilissimus Buzenvallius, (qui tibi has reddet) quanta in solicitudine rerum tuarum fuerim, et quanti semper fecerim et rem familiarem tuam bene stabilitam esse, et securitati studiorum tuorum optime consuli. Id si consecutus es, (ut consecuturum spero,) nihil ultra peto, Nam satis me anxium res tuae habuerunt: quarum, statui cur consultum velim, primum amor in te meus; deinde publica utilitas facit: quae non nisi rebus tuis salvis constare potest. quum a te nihil prodierit, quod non eximium, praestantissimum, et reip. literariae fructuosissimum sit. Multos habes discipulos, id est, totidem lectores operum tuorum, in quibus eorum, qui multum te magistro se profecisse dicant, ego aut non deterrimus, aut recte inter. praecipuos. sum. Hanc confessrem, hoc testimonium a me exprimit tuus Athenaeus, a cujus lectione longe doctior et melior prodii. Sed haec privatim. Et alia longe luculentiora de te judicia mea vel iste nobilissimus vir, vel alii. amici nostri, tibi referent. Eusebius meus jam annum cessat: intervenit illi mora ex desiderio nostro. Est quidam scriptor in Bibliotheca Regia, qui multum exornare auctorem nostrum potest; imo sine eo non nisi impersectus prodire potest. ejus usuram a Thuano Praeside postulo. Si impetro, spero me totum Eusebium Graecum publicaturum. sin minus,


page 193, image: s193

nihil aliud, quam per Thuanum nostrum stetisse dicam, quin melior prodiret autor noster. Si veretur librum sub idoneis fide jussoribus credere, saltem ut tibi tradat excerpenda ea quae ille scriptor ex Eusebio accepit. Tu, quamquam occupatissimus, laborem non refugies, certo scio. tantam enim amicitiae nostrae fiduciam cepi, ut nihil non a te me impetraturum confidam. Quaternis literis Thuanum de hac re conveni. Expecto quid me sperare jubeat. Optimus vir est, et nostri studiosissimus: sed utinam tantum auderet, quantum potest. Nam hoc unicum deesse illi videtur. Quid gloriosius illi, quam literas, quas ipse unice amat, promovere? Oro te, amice, expisceris quid ex hoc lento negotio spei tandem mihi affulgeat. Daniel Heinsius, puto, tibi scribit. At scis quantum ingenium? quam rara eruditio in illa aetate? quae probitas? Nolo verbum addere: alias melior erit dicendi locus. Vale. Lugd. Batavorum VII. Kalend. Octobr. Iuliani CIC IC CI.

EPISTOLA LXII.

ISACIO CASAVBONO. Non diu est, quum ad te scripsi. Buzenvallius, qui ad vos proficiscitur, vir tui studiosissimus, tibi meas reddet. De raritate literarum mearum quod conquereris, scito a me cessatum non esse: sed hominum negligentia factum, ne meae literae tempore ad te pervenirent. Et hoc alij quoque conqueruntur, quibus videor cessare, quod rarius quam vellent a me accipiant. Ego, mi carissime, meam culpam, non alienam praestare teneor. Nihil vero mihi jucundius quam hoc mutuum literarum officium, sed et aliquando nimis


page 194, image: s194

raras me a te accipere conqueror, ne te solum putes, qui juste mecum hoc expostulare possis. Accepi libellum Astrampsychi, cujus quaedam habeo, aut certe ab eo auctore hausta sunt, a quo ille hausit. Postquam defunctus fuero molesta provincia, quam invitus tracto, ut gratum facerem iis qui mihi clitellas imposuerunt, totum illum librum recensebo, et statim una cum literis ad clarissimum Memmium, quibus illi gratias agam de comitate ista, remittam tibi. Non solum ipse hoc nomine de me meritus est. Exstant et patris ejus in me merita, cujus Bibliotheca mihi patuit, ut ultro sua offerret, et saepe libros utendos etiam non roganti mitteret. De Bibliotheca regia tibi gratulor. Cui justius patuerit, quam tibi? Potes tu hinc multa in tuos hortulos derivare, hoc est, multa in publica commoda expromere, et tua scripta exornare. Potes etiam aliorum scripta juvare. Te quoque in hac re non solum fautore, sed patrono opus est mihi. De eo jam ad tescripsi, neque semel ad clarissim. Thuanum. Est quidam monachus Georgius, qui Chronologumena a conditu rerum ad tempora Maximinorum descripsit. Hinc illum ad sua usque tempora excipit Theophanes quidam. in eo libro fere totus est Eusebii Chronicus labor. Quare eum peto utendum; idoneis quidem fidejussoribus me bona fide restituturum. Si hoc impetro, luculentissimum Eusebium edemus, quem jam multis partibus excoluimus. Peto a te, ut in hac caussa me juves, neque unquam desistas priusquam rem impetres. Buzenvallius dabit operam ut tuto mihi deferatur. Et nostra amicitia, et, quod caput est, publica utilitas exigit, ut me omni ope consilioque tuo in hoc negotio juves. Si repulsam


page 195, image: s195

fero, non tamen victum me fatebor, et quod bonitate caussae eblandiri non potui, pertinacia extundam. Nunquam quietum Thuanum esse sinam, nisi mihi satissaciat, et justissimae petitioni meae. De verbo [gap: Greek word(s)] , jam memini judicij tui. et gratum est, meam conjecturam limatissimo judicio tuo confirmari. Idem dico [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , quam Desideratam vocari a glossario minime dubitabam. [gap: Hebrew words] non potest satis laudari. Ego non tantum illum librum, sed etiam omnia illius Magistri opera tanti facio, ut solum illum inter Iudaeos desiisse nugari dicam. Habeo illum librum manuscriptum sermone Arabico, charactere Iudaico. Quidam doctus Iudaeus convertit eum Hebraice, quem et nos quoque habemus. Sed qui Latine vertit, Hebraica, non Arabica convertit, et quidem saepe hallucinatur: neque mentem auctoris assequitur. Non puto hodie Arabicum exstare inter Iudaeos Europaeos, neque inter Christianos, praeter meum. De Zabiis, scito esse Chaldaeos, [gap: Hebrew words] , Arab. [gap: Hebrew words] TZabin. Dicti a vento Apeliote: quasi dicas Orientales. Liber de hac gente, eorum ritibus, religione, ac moribus, quem toties citat Rambam, exstar adhuc in manibus Arabum Muhammedanorum. Hacaoth male scribitur pro Hattaoth [gap: Hebrew words] Magna seges mendorum est in Latino. Praeter illa, quae ab inscitia interpretis peccata sunt, accessit et inscitia librariorum, aut typographorum. Nam fere semper legitur specialem, ubi spiritualem legendum erat. Ex compendio. natus est error. Ex eodem fonte manavit Prophetiae pro Philosophiae. Bonitatem, ubi brevitatem legendum erat, cap. 32. lib. 1. Sequenti capite altitudo naturalis, scribendum, aptitudo. Infinita possem ejusmodi


page 196, image: s196

referre, si locus et tempus postularet. Bereschith Arabicum, quod nactus es, est Rabbi Saadiae: ubi male [gap: Hebrew words] pro [gap: Hebrew words] . Nam Iudaei [gap: Hebrew words] forte cum puncto exprimunt per suum [gap: Hebrew words] , neque unquam scribunt Arabica, nisi charactere suo. Itaque qui volet Arabice discere a Iudaeis, operam ludet. Ego deprehendi, Rabbinum Kimhi et Aben Ezra nunquam characteres Arabicos didicisse. Itaque quod per [gap: Hebrew words] scribendum erat, ipsi putant in Arabismo scribi per [gap: Hebrew words] . item quod per [gap: Hebrew words] ab Arabibus, per [gap: Hebrew words] concipi putant. quia pronuntiatio Gimel apud Arabas in omni syllaba est, ut apud Gallos in Ge, et Gi, hoc est, mollis. Quando autem Arabes Ga volunt usurpare, utuntur Ain cum puncto, quod est illorum G Germanicum. At Hebraei et Syri non habent GE, GI Gallicum, sed eorum Gimel est semper Germanicum, hoc est, durum. Ita ergo concipiendum erat illud comma Saadiae, quod characteribus Iudaicis apposuisti. Post [gap: Hebrew words] Sed aliud Targum habeo manuscriptum, ex quo idem Comma producam, ut comparare possis inter se. [gap: Hebrew words]


page 197, image: s197

[gap: Hebrew words] Potes facile internoscere, quae differentia sit utriusque Paraphrastae. Hebraice peritis facilis aditus est ad vestibulum hujus linguae. Sed intra sacrarium non nisi post multos annos admittuntur, ut illi [gap: Greek word(s)] . Sunt enim quidam qui ex lectione unius Epistolae Paulinae trihorio prodierunt Arabes, et alios docere voluerunt. Nos [gap: Greek word(s)] illam [gap: Greek word(s)] , qui experimur quotidie, quanti nobis constet parum didicisse et multum aestuasse. Sed de his plura et uberius, ubi voles. Quando tuum opus de Critica prodibit? Laudo consilium de Critica Masoritica. nam nullam aliam habent Iudaei, et posterior est editione Talmudis. Delirant, qui puncta vocalia simul cum lingua nata esse putant: quos ratio, vetustas, [gap: Greek word(s)] , ipsa insanire vincit. Nihil de ea Critica reliquum hodie est, praeter Magnam Masoram, quae cum libris sive Bibliis sacris edita est. Eam recte exponit Elias, unicus hujus aevi Criticus, et Aristarchus Hebraismi. Moneo iterum, ut me juves de Georgio Monacho. Vale [gap: Greek word(s)] . Lugd. Bat. VI Kal. Novembris Iuliani CIC IC CI.

EPISTOLA LXIII.

ISACIO CASAVBONO. Paullo postquam ad tuas ultimas respondi, accepi Chronologum tuum Fastorum Siculorum, quos vocant, una cum [gap: Greek word(s)] . Scito, mi Casaubone, nil mihi gratius potuisse contingere, quam hunc Chronologum, ex cujus reliquiis mensas Eusebii nostri instruam. Nam


page 198, image: s198

in eo sunt quaedam ex Georgio, quem tantope redesidero, et quaedam, ut puto, quae Georgius non habet. Sed Georgium frustra a vobis expectavi, quantum video, et quia periit, et quia non impetrassem, etiamsi in vestra potestate fuisset. [gap: Greek word(s)] . Sed [gap: Greek word(s)] . Spes est nobis, aliunde suppeditatum iri Georgium. Ille qui Parisijs scripsit Circensia, usus est illo, quem desideratis: citat enim in suo opere inter alia [gap: Greek word(s)] . Barnabas Brissonius bonam partem librorum Regiorum domum suam transtulit. Post casum ejus, vidua avara frusto panis, si ita loqui fas est, divendidit. Aliquot vidimus in istis regionibus. De Capitulis Arabicis Geneseos, quae in manus tuas inciderunt, sripsi ad te nuper. An literas acceperis, uno verbo potes significare. Si idoneum hominem nactus fuero, cui [gap: Greek word(s)] recte dare possim, remittam. Nam illud nugatorium scriptum habebam. Sed tanti faciebam, ut non meminerim me habuisse tum, quum istud a vobis utendum petebam. Sed illa Astrampsychi non sunt in nostro. AEquo animo utroque carere possum. Quum animum remittere volo, assumo in manus scripta illius, qui Amphitheatrum Martialis et Persium nuper [gap: Greek word(s)] . Nam nunquam suavius rideo, quam cum aliquid ejus lucumonis video. Saepe mirari soleo illum tantum scriptorum legisse, ideo ut nihil sciret. Quam saepe delirat! Et tamen habet admiratores. Habeat igitur, sed Parisienses: [gap: Greek word(s)] . Vale. Propediem uberius tibi scribam, quum mittam Tragoediam Heinsij. Lugd. Batavorum VI Eid. Decembris Iuliani CIC IC CI.



page 199, image: s199

EPISTOLA LXIV.

ISACIO CASAVBONO. Priscianum accepi una cum schediis Psellianis Astronomicis: quorum nomine non minores tibi grates ago, quam si mihi alicui usui esse possent. Animum enim tuum specto, qui tanquam alicujus precij illa misit. Nunc vero scito esse omnia plebeia. Meliora ominor de illo Graeco scriptore anni Persici, qui adeo mihi salivam movit, ut omnia mea studia damnem, nisi illius mihi copia siat. Et quia tuis postremis ejus mihi spem certam facis, parcam te obtundere porro, ne videar fidei tuae rationem parvam tribuisse. Hoc unum peto, ut quam ocyssime possit, ille liber, aut ex eo exemplar descriptum, ad me mittatur. Certus sum ex illo sepulcro me thesauros effossurum, iis argumentis et signis insistens, quibus auctorem illum, et scriptionem ejus designasti. De folio editionis Eusebianae Burdegalensis, amo te. Sed tanta mihi incessit cupido ejus, ut verear, ne nihil praeter illud solium compareat. Non ignoro [gap: Greek word(s)] eorum, qui eam editionem adornant. Novi Loiolitarum, praesertim Aquitanicorum, [gap: Greek word(s)] , ac quam difficile concoquere possunt cogi se a Calvinista discere, quod ipsi alios mallent docere. Quid aliud quotidie video? Ac de illis non moror quidem, qui nos aperto Marte petunt, neque sine clarigatione bellum indicunt. Tolerabile hoc esset, nisi inter nos essent, quos eadem scabies urit. Sed ad Eusebium. Vereor, amice, ne sit [gap: Greek word(s)] , quo deterreri nos ab incepto putent. Sed utinam edant: [gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)] per me. Nihil est, quod mea et Eusebij causa malim: quem scito a nemine edi posse eo, quo illum


page 200, image: s200

instruximus, modo. Tantum abest, ut ea editio mihi animos dejecerit, ut ultro fecerit. Sed tuus Venetensis amicus quam alius est ab eo, quem ex aliorum sermone mihi persuadebam esse. Nihil est minus Latinum, quam ejus epistola. quid ambitiosius [gap: Greek word(s)] illis commatibus tam ridicula diligentia hinc et illinc emendicatis? Quae haec sartago loquendi? Ego aliquid Latine scio. quidam amici hoc mihi persuaserunt. sed aestuavi non parum, imo sudavi plussatis, dum modum ac viam quaero, qui ejus mentem et sensum animi [gap: Greek word(s)] eruere possem. Si non plane intellexi, suspicatus tandem sum, quid [gap: Greek word(s)] molitione vellet. Deum immortalem! quid aliud, quam hunc circumtonuit flagris Bellona cruentis? Nauseavi, quia ad te, non ad me, scripsit: quod si ad me, non nauseassem, sed strenue me ad pugnam comparassem. Neque profecto alius scabiem illi [gap: Greek word(s)] defricasset. Nunc quum tuum sit respondere, [gap: Greek word(s)] esto, [gap: Greek word(s)] in arenam descendito. Neque dissimulandum. novi animum tuum. Facies, certo scio. Vale Lugduni Batavorum XVII Kalend. Ianuarij Iuliani CIC IC CII. Adolescens ****** qui meas postremas tibi reddidit, nondum notus est tibi. Quem si noveris, non solum meo nomine, qui eum nuper tibi commendavi, amabis, sed et suo; propter rarum ingenium, quod per aetatem nondum eas artes attigit, quas temporis progressu consequi poterit: si aliquam securitatem ejus studiis tua commendatione, qui multum potes apud bonos, nancisci possemus. Itaque, si quam conditionem honestam curare illi potes, oro te per amicitiam nostram, ut adolescentem illum, frugis bonae, et maximae spei, in aliqua familia


page 201, image: s201

colloces, ut alios docendo sese docere possit. Tanta ejus sunt in me merita, ut non verear a te postulare hoc beneficium: quia mihi imputabo, quod in illum contuleris. Iterum Vale.

EPISTOLA LXV.

ISACIO CASAVBONO. Antequam postremas tuas literas accepissem, alteris jam responderam: quibus significavi, illas pagellas Psellianas me accepisse; neque eas tanti esse, ut ex illis melior fiam et doctior. Quare remittere illas tibi decrevi, quum per hominem licuerit, cui recte eas, et haec quae nunc accepisti, tradere possem. Priscianum meum vix tandem agnovi. ita male exceptus ab eo, quem non puduit ob rem tam parvi momenti amicum perdere. Sed neque meum Priscianum recepissem, nisi importuna amicorum flagitatio pipulo ab eo expressisset. Neque is sponte tradidisset, nisi ex amicis rescivissem librum illum penes eum fuisse: quum ipse nihil minus cogitaret quam fateri meum esse, absque iis fuisset, qui manum meam agnoverunt. Non primum nunc agnosco [gap: Greek word(s)] hominis. Olim eas virtutes illi satis etiam coram amicis objecimus. Neque hoc plagio solo contentus est, alios libros a me habet: quos frater ejus, homo illi dissimillimus, paulo ante mortem per literas se redditurum promiserat: Sed propera mors eam benefaciendi illi mihi fenestram clausit, quam huic [gap: Greek word(s)] ad injuriam mihi faciundum aperuit. Omnino ejusmodi est, ut illum amicum habere nulla utilitas, inimicum, nullum periculum sit. Vnum doleo, illi eum fuisse fratrem, cujus virtutum mihi quotidie


page 202, image: s202

desiderium, ex huius morum dissimilitudine crescit. Non te obtundam tam lutei hominis commemoratione. Respondi igitur ad literas tuas. Vltimas praeteritis diebus cum libello Proverbiorum Arabicorum optatissimo accepi. qui quanto mihi acceptior fuit, tanto magis ut se interpretarer, me invitavit. Quod quidem libentius feci, quia in schedio quaedam excerpseras ex eo quorum interpretationem a me exigebas. Cui me abunde satisfecisse puto, quod non tria verba, quae proposueras, sed librum totum in tuam et Flessingensis amici gratiam exponere non piguit. Sunt enim in eo libello longe plura obscuriora, quam quae proposuisti. Converti autem verbis non exquisitis, sed quae mentem exprimerent sententiarum, [gap: Greek word(s)] . Quod si ad ostentationem illum laborem suscepissem, verborum nitori non parsissem. Nunc non opus est [gap: Greek word(s)] . Exposui, quomodo Gerardus Carmonensis Avicennam suum, ita [gap: Greek word(s)] ut parum abfuerit, quin inter scribendum risus mihi excideret. Sed malo ita consuluisse Flessingensis commodo, quam me illi venditare. Et tu, et ille, non operae, sed animo meo favete. In omni genere scriptionis scis nihil esse obscurius Proverbiorum materia: eoque magis, quod uni dicto plurimae interpretationes accommodari possunt. Hoc quum in omnibus linguis locum habeat, in Arabismo praecipuum habet: cujus linguae tam multiplex verborum usus est, tam perplexa, anceps, morosa sententiarum conceptio, ut, quum te boni interpretis munere functum credas, quod ex idiomatis usu, et Grammatices praeceptis omnia expresseris, nihil tamen effeceris; quia longe aliter accipit author, ac tibi interpreti


page 203, image: s203

visum est. Hoc si mihi accidit (et vero accidere potuit, quid ni?) ignoscendum est nobis, tum propter multiplicem idiomatis usum, tum quia tirones sumus. Scis duplices esse in lingua illa apices, [gap: Greek word(s)] . Punctum [gap: Greek word(s)] distinguit figuram a [gap: Hebrew words] . Omissio unius puncti quam diversum sensum pariet? In illo libello legi * *. Ego video legendum * * *. Et tamen alteri lectioni non absurdum sensum potui attribuere. Denique si quid ego aliter interpretatus sum, alius aliter, et uterque bene, neuter videtur peccasse, etiam si ille [gap: Greek word(s)] , non ego. Pauca tamen esse puto, quorum mentem assequi non potui; et fortasse nihil me praeteriit. Sed interea profiteor non tyrocinium modo, sed et inscitiam Arabismi, qui tamen tot volumina devoravi. Neque sum is, qui ex unius libri lectione, tantum in illa lingua profecisse me putem, ut et interpretari omnes libros non verear; et si quod verbum ignoro, illud ex Lexico Chaldaico hauriam, idque extemeritate mea consequar, ut aliud sus, aliud Menecles dicat: vix denique ullum attigerim verbum, in quo non audaciae meae, inscitiae et arrogantiae vestigia relinquam. Quia Hebraismus eam viam sternit Arabismo, quam Latinus sermo Italico, Hispanico, Gallico; propterea non sequitur, ut idem verbum eandem notionem in Arabismo habeat, quam in Hebraismo habet. Imo haec unius verbi in utroque idiomate diversa notio, una ex praecipuis est caussis, quae tantas tyronibus Arabismi objicit difficultates. Ego in hac re operam lusisse me non putarem, si alicujus Christiani hominis, qui Turcice perite et loqui sciret et scribere, opera uterer. Nunc omni destitutus praesidio, ex


page 204, image: s204

desperatione illud studium abjeci; adeo ut jam per aliquot annos nihil Arabice legerim: et quum hunc libellum Proverbiorum in manus sumpsi, in alio orbe terrarum mihi versari visus sum: ut ex eo percipere potuerim, quae vis sit desuetudinis, praesertim in homine sene. Interea, amice, hac lucubratiuncula nostra fruere, et nos puta non te docendi, sed tibi parendi studio hunc laborem suscepisse. De mentione mei in Notis Historiae Augustae, gratiam habeo: mallem tamen ex alia causa, quam ex aliquo beneficio meo ea occasio nata esset, si quidem verum est, me tibi in auctores illos olim aliquid subministrasse, quod vix meminisse possum. Itaque, nisi te haec probare viderem, vix est, ut me non insanire crederem, qui putarim te in eo genere scribendi aliqua mea ope indigere. Certe non sobrius eram, neque sim, si post te aliquid, quod divinos mentis tuae oculos effugerit, in Athenaeum me posse animadverterim. Tanta mihi admiratio illius [gap: Greek word(s)] tui operis incessit, ut nihil in Athenaeo, nisi quod tu me docebis, discere me posse sperem. Tantum abest, ut magister a discipulo, praeter ingenuam confessionem divini benefi cii accepti quicquam expectare debeat. Quod quidem mihi cum omnibus studiosis commune est: sed praecipuum mihi illud fecit unica eruditionis tuae admiratio; de qua nemini cedo. Quia multi quidem sciunt doctum te esse; pauci autem quomodo, quantum, et quarum rerum. Hoc ego solus scio. et audire gloriosus volo, quia [gap: Greek word(s)] . Hoc ego nunquam paratus sum negare. In Polybium nihil unquam molitus sum. Illum in itinere Provinciali olim ex tempore nobilissimo viro [gap: Greek word(s)] Ludovico Castanaeo interpretatus sum.


page 205, image: s205

in quo tum correxi ea, quae non dubito aut omnia aut certe majorem partem melius corrigi potuisse: quia in tumultuaria opera illa fieri vix potest, ut non plura falsa mihi exciderint quam vera. Vnum semper veritus sum, ne alius habear ab eo, qui sum. Nam video quosdam [gap: Greek word(s)] me perinde ita habere ac si [gap: Greek word(s)] sim. Quod quam alienum sit ab omni instituto meo, non solum scripta sed et quotidianus congressus meus fidem fecerint: ex quo boni viri et ab omni Thrasonica insania remoti judicare potuerint, quam iniqui rerum aestimatores sint, qui ita de me judicarunt. Sed quam ego huic crimini affinis sim, norunt qui me [gap: Greek word(s)] capitali odio persequi sciunt. Scribo ad nobilem de Bagarris: atque utinam ex iis quae ex me scire cupit, homini de antiquitate optime merito satisfacere possem. Quaerit enim, quod neque ego, neque qui meliore ingenio sunt, unquam solverint. Scribo tamen magis ut illi de suo in me animo gratias agam, quam ut illi satisfaciam. Cura, amabo, ut quam primum liber De anno Persico ad me perferatur: cujus libri expectatio non sinit me Eusebium meum tangere, quoad nactus fuero. Quid de Burdigalensi editione judicii mei sit, alteris literis tibi exposui. Verbum non amplius addam. Vale Lugd. Batav. Pridie. Kal. Ianuarij Iuliani CIC ICC II. Memineris me olim vidisse in Bibliotheca Reginae Matris Adversaria Dominicani cujusdam manuscripta in Alcoranum, in quibus doctus ille monachus multa quae ad Arabismi cognitionem pertinent addiderat, et difficiliores explicabat voces. Vide an liber ille adhuc in Bibliotheca extet Regia, in qua libri Reginae Matris repositi sunt. Nam fieri posset, ut propter vilitatem tegminis nulla ratio illorum adversariorum


page 206, image: s206

facta sit, unde potuerint perire, aut in aliquo angulo latere. Si nancisci illum potes, mirum in modum ad Arabismum tibi proderit. Iterum Vale.

Sed nondum te absolvi. Iam convenit me Vulcanius noster, a quo tibi salutem dico. Is tibi scripsit de Cyrillo, qui in manibus Episcopi Bellovacensis est. De eo, quum ad Iohannem Commelinum scripsisset, ut ex haeredibus Oporini sciret, quid eo libro factum esset (apud Oporinum enim Vulcanius illum cum aliis nondum editis deposuerat) accepit ab eis, librum illum aliosque Episcopo esse traditos: qui quum libenter eos esset paratus reddere, ajunt ijdem haeredes ipsum a te monitum, ut ipsi Vulcanio red. deret. Itaque oro te, ut hominem moneas librum ut Vulcanio remittat. Nihil est quod utrique nostro gratius facere possis. Vale.

EPISTOLA LXVI.

ISACIO CASAVBONO. Omnibus tuis literis respondi quas ad me dedisti ante mensem Decembrem. Binas postea diverso tempore accepi, ut dubitare non debeas quin omnes tuae redditae mihi sint. Rabulium remisi, quia ejusdem exempli unum habeo. Itaque velim quamprimum certiorem me facias, an acceperis, vel potius te accepisse. Nam ille, cui dedi, tibi reddidit. Non enim credidissem librum, nisi spectata ejus mihi fides esset. Sed ut me liberes solicitudine, oro, verbo uno significa te accepisse. De Georgio. Monacho gratissimum. itaque quanta ejus in exspectatione sum, non scribo, quia te scire non dubito. Aliud exemplar ex Augustana Bibliotheca, sed lacunosum, et multis partibus Regio


page 207, image: s207

inferius expecto; et quantum conjicere possum, simile illi, quod est in Vaticana. Respublica Augustana non invita ejus usuram mihi concessit. Itaque caussae non erat, cur illius Regii copia mihi denegaretur. Iamplusquam annum, propter illius exemplaris exspectationem Eusebius meus cessat. quod si nactus non essem, omnino consilium de edendo Eusebio abjeceram. Cur enim incoatum opus ederem, quod absolutius dare poteram? De terrore [gap: Greek word(s)] , qui incessit animis Principum, procerum et aulicorum, mihi neque mirum, neque insolens. Omnis apparatus ille mimicus jam olim [gap: Greek word(s)] . Hodie minus agitur: et me felicem, qui haec audio tantum, non video: et longe feliciorem, quod minimum vitae mihi superest, ne videam ea, quorum eventus nullo consilio humano declinari potest. Nihil tam me sollicitum habet, quam quid me futurum sit, si aliquo casu (et multi quidem impendent) hoc ignobile otium, iste secessus amabilis, haec innocentissima vita mihi deserenda fuerint. Nam quantum me patria caritate sua devincire potest, tantum me deterret factione eorum, qui in eam irrepserunt, quos nunquam sine dolore oculorum et animi videre possem. Non sum vates, sed omnino accidat necesse est, quod securitati illi, qua vos fruimini hodie, vim faciat. Quomodo accidet, facilius est suspicari quam dicere, sed accidet omnino. et jam omnia stant in praecipiti. Cur non haec ita fore credam, qui emissariorum [gap: Greek word(s)] animos huic uni rei imminere videam? qui jam [gap: Greek word(s)] . Sed quid obstet, quo minus in integrum restituantur, satis mirari non possum, quum certum sit restitutum iri, et hoc convenerit inter [gap: Greek word(s)]


page 208, image: s208

[gap: Hebrew words] . Venio nunc ad tuas priores earum quas nuper accepi. Excerpta Chronologi tui non tibi prius reddere possum, quam Georgium accepero, ex quo Chronologus ille non pauca desumpsit. Itaque prius mihi constare debet, quid alteri desit quod alter habeat, quam librum tuum tibi remittam: remittam vero statim ac cum Georgio contulero. Nemo est, qui majore religione reddat, quae fidei suae credita sint; neque unquam conquiescit animus meus, donec fidem meam probent illi, a quo aliquid accepi. Vtinam ille Hubertus huc se recepisset! Impetrassem a Curatoribus Academiae, ut ad professionem admitteretur. Hoc meo suffragio adeptus fuit ante biennium quidam ex Iudaeo Christianus, quo ego in Talmud praeceptore usus sum. Sed ille obiit diem, et mea studia orba reliquit. Ego, mi Casaubone, multa volumina Arabica versavi: magnam silvam. verborum mihi ex illa lectione comparavi. Nihil tamen aut parum me praestitisse sentio. Adhuc tyro sum. Et tamen videas, qui ex lectione unius libri nihil sibi putant reliquum esse ad absolutam illius sermonis cognitionem. Quantus est [gap: Greek word(s)] illorum, qui ne Latine quidem sciunt! Sed iis, qui Hebraismum degustarunt, in aditu blanditur illa lingua, propter cognationem. quum vero intus remissus fueris, commendatitiae accipiendae sunt, quia longinquum iter instituendum. De Hebraismo idem dico. Nam nemo est hodie, qui sola lectione Bibliorum sacrorum se ipsis Iudaeis cognitione Hebraismi praestare non putet. imo Iudaeos nihil scire asseverant: quo hominum genere nihil vidi imperitius, et in quibus magis sensum humaniorum literarum desideres. Quid facias? ita vivitur, et velis nolis, ita haec


page 209, image: s209

se habeant necesse est. Sed invideo illis, qui illo Huberto hodie fruuntur, ubi ubi ille sit. Ego illius congressu multum profecissem. Utinam nancisci possem, qui Turcice intelligat, et scribat. Nam multi quidem Christiani Turcice loquuntur: pauci, et fere nulli, scribunt. Penes me sunt Arabica Turcice explicata, quae si intelligerem, tunc possem mihi tuto arrogare, quod quidam sibi lectione unius libri. De nomine Heliogabali quod quaeris, quaedam tango in meis Eusebianis. verum nomen nummi praeferunt ALAGABALVS, id est, Deus Gabalitarum, [gap: Hebrew words] , et rationem reddimus ibi. Quod a quibusdam Heliogabalus scribitur, hoc fit, ut quidem bene nosti, quod Graeci nomina barbara ad eum sonum deflectunt, qui proxime abest ab Hellenismo. a Sole enim ita Graeci vocarunt. Et nihil verius est. De Salambone nihil dico. Hoc tantum dicam, verum nomen Veneris Babylonis fuisse [gap: Greek word(s)] , ut incomparabilis scriptor Herodotus prodidit, hoc est, [gap: Greek word(s)] . hoc enim scis esse [gap: Hebrew words] nulla immutatione, ut in Appendicula, quam operi De Emendatione temporum adjecimus, observamus. Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam, usque ad proconsulatum Tiberii. Hem proconsulatum Tiberii! Et quando proconsul Tiberius? mitto proconsul: quando in Africa Tiberius? nam certe non potest intelligi nisi de Imperatore. alii enim omnes cum nomine ipso citantur, Tiberius Iulianus, Tiberius Cornelius, et quidem compendio TI. Solus Imperator suo praenomine tantum designatur. Quum igitur constet hic de Imperatore agi,


page 210, image: s210

quomodo concedemus proconsulem in Africa fuisse, in qua nunquam fuit? Quae dicam, praesto mea fide non absurda esse, sed an vera sint, tui arbitrii facio. Tiberius Caesar edicto sustulit cruenta sacrificia Gallorum, auctore Plinio. An dubitas quin et Afrorum infanticidia aboleverit? Mihi tam constat, quam alterum. neque debemus dubitare. Sed proconsulem voeat Tertullianus. Non, si mendum tollamus. Legimus enim, usque ad proconsulatum Tiberii. Scis in veteribus inscriptionibus millies legi, Legatus Augusti propraetore provinciae Asiae, Africae, Galliae, Britanniae. Illi legati propraetore, dicebantur proconsules Augusti. Exstat inscriptio Britanniae, quam debemus Cambdeno: in qua legatus Augusti propraetore Britanniae, Proconsul Augusti vocatur. Itaque Tertullianus, qui meminerat se legere sub Tiberio sublata infanticidia Africae, ab ejus proconsule cujus nomen non succurrebat, dixit, id quod erat, sub legato Tiberii, vel, quod idem est, sub ejus proconsule, sublata illa sacrisicia fuisse. Cujus rei argumentum adducit, quod in Actis Africae legebatur, legionem, quae in Africa tunc praetendebat, operam suam praestitisse illi proconsuli, quem nominare non potest. quia nomen non succurrebat. Nam si propius verborum Tertulliani rationem putes, videbis [gap: Greek word(s)] ILLI esse [gap: Greek word(s)] . Non enim colligitur hoc tempore Tertulliani accidisse. imo ex Chronologis Africae ejus sacrificii abrogationem contigisse sub magistratu illo, quem miserat Tiberius. Istos proconsules et legatos imperatorum, aliquando subconsules dictos fuisse in veteribus inscriptionibus reperio. Atque haec sunt quae tibi respondere possum. Meliora enim non habui. Sed tu doce me, quare Severus,


page 211, image: s211

filius ejus Caracalla, Antoninus Heliogabalus, Alexander Mammaeae, Macrinus, Aurelianus, saepissime in veteribus inscriptionibus Proconsules vocantur. Hoc non mediocriter mirari soleo, quia causam ignoro. Inscriptio Britannica, cujus modo memini, est Musselburgi in Scotia, APOLLINI GRANNO. Q. LVCIVS. SABINIANVS. PROCOS. AVG. nimirum Proconsul Augusti dicitur, qui alias Legatus propraetore. ut Romae, LICINIO. ITALICO. M. F. CLV. PRISCO. LEG. AVG. PR. PR. PROV. BRITANNIAE. Vides Q. Lucium Sabinianum proconsulem Augusti provinciae Britanniae, cum eadem potestate, qua Licinium Priscum legatum Augusti propraetore provinciae Britanniae. Subconsul vero, quod dicebam, est legatus. Inscriptio Brigantii reperta: SEVERIVS. SEVERIANVS. SVBCOS. LEG. III. ITAL. F. GORDIAN. Ubi legatus legionis dicitur Subconsul legionis: ut non mireris proconsulem pro legato usurpari apud Tertullianum. In Epistola ad Philippenses [gap: Greek word(s)] neque a Syro paraphraste recte redditur, neque ab Arabe, qui Syrum potius, quam Graecum contextum sequitur. Quod enim uterque posuit, idem significat, hoc est, [gap: Greek word(s)] . astahan. Thema est Han et Hin, quod proprie [gap: Greek word(s)] significat. Unde Hina, [gap: Greek word(s)] , facile. Et Hispanice Aino, cito. Nam quarta pars, ut minimum, Hispanicae linguae est mere Arabica. Itaque Aina tam Arabice quam Hispanice idem est. Sed quod diximus [gap: Greek word(s)] in Manilio, id omne dissimulat scarabaeus ille, qui scripsit in Amphitheatrum Martialis, homo incertum imperitiorne an malignior. Ejus deliramenta, ubi vacabit mihi, et errores, quibus libellum illum Martialis


page 212, image: s212

inquinavit, tibi mittam, una cum omnibus Spectaculis Martialis, quae ego versibus Graecis reddidi, noctu in grabato. Nam in hac senectute saepe mihi somnus interrumpitur; et vigilanti succurrunt multa, quae olim legi, quae memoria videtur vadimonio sistere. Ea statim totidem versibus, neque raro totidem verbis concipio, et quantum possum, ut mere Graeca videantur, laboro. hoc est, ut auctor eorum potius Epigrammatum, quam interpres videar. Ex illa congerie Epigrammatum, quae mane ita, ut meditatus sum, in librum quondam confero; selegi omnia ea, quae faciunt ad Spectacula, quae tibi dicavi, quod testor Epigrammatio quod in fronte libelli praeposui. Sed quia multa animadverti, quaedam etiam non levis momenti correxi, (et praeterea quia istum morionem, qui omnes tanquam pilas habet, traducere volo,) distuli mittere tantisper, dum mihi otium detur ab re molestissima, qua nondum me extricare possum. An acceperis literas, quibus te monebam de capitulis Arabicis Geneseos, scire haveo, et ut significes quamprimum, oro. Geographum Arabem quominus verterim, caussa est moles occupationum, quibus sciens indui me. Sed sera poenitentia est. Grammaticam Arabicam (nam de hoc quoque quaerebas) nullam praeter Postellianam vidi. Sed Arabice scriptas quasdam habeo; quae nihil nisi puros Arabismos docent, ut Phrynichus Atticismos. Possemus conficere optimam et utilissimam. Sed multi autores relegendi essent. Itaque illi pelago cymbam committere vereor. Tempus enim me potius quam facultas desereret. Vale. Lugduni Batavorum. prid. Eid. Ianuar. Iuliani 1602.



page 213, image: s213

EPISTOLA LXVII.

ISACIO CASAVBONO. Pluribus te non detinebo: abunde enim postremis meis ad omnes tuas respondi: praeterea de loco Tertulliani, ut captus meus fuit, ex tempore. Alteris prioribus respondi ad alia quae proponebas. Adjeci [gap: Greek word(s)] Amplissimi Memmii. quae scio tibi reddita esse: sed tamen securior ero, quum te accepisse ex tuis literis cognovero. Mittam tibi Spectacula Martialis, quum negotium, quod misere nunc exercitum me habet, explicavero. Gaudeo Vitas Imperatorum a te edi, vel potius editas esse, Ita enim scribunt ad nos amici. Ex tuis ultimis perspexi [gap: Greek word(s)] animum tuum, de iis quae sequutura sunt post [gap: Greek word(s)] in integrum restitutionem. Utinam ego et tu vani vates essemus! Sed non possumus haec non timere, quia omnino accidant necesse est; et miror esse alioquin sapientes et pios homines, quibus imminentium malorum non solum [gap: Greek word(s)] sed etiam [gap: Greek word(s)] obrepat. Vale. Lugd. Batavorum. XIIII. Kalend. Febr. Iuliani CIC IC CII.

EPISTOLA LXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Ad omnes tuas respondi. sed an meas omnes acceperis, scire cupio. [gap: Greek word(s)] remisi. Expecto quam mox significes te accepisse. Nam dubius pendebo, donec tu me solicitudine liberaveris. De Proconsule Tiberio apud Tertullianum quod sentirem, vel potius quid suspicarer, exposui. Si tibi non satisfacit, non praeter spem meam erit. Sed meliora non succurrebant.


page 214, image: s214

Malui enim nugari quam nihil respondere. Scito me septem menses solidos in conficiendo Inscriptionum Indice cum omnibus molestiis luctari. Miserum me, qui me in illud pistrium inclusi. Sed Grutero non potui illam operam denegare: qui mihi multis machinis expugnandus fuit, ut illam editionem aggrederetur. Accepit conditionem, cum exceptione Indicis. Sapit sane. Nam ego malim multis millibus Inscriptionun edendis operam dare, quam, vel mediocrem Indicem texere. Quid verbis opus est? Opportunus sum omnibus casibus; et quando opera mea usui est, et quando maledicentiae locus est. Non curo tamen, modo cui tot homines obtrectantur, stultitia mea fruantur. Sed poenitet incepti; ne quid dissimulem. Quanto melius enim meas horas collocare potui! Ecquis satis aestimare possit jacturam temporis, [gap: Greek word(s)] ? Habeo quaedam Graece conversa ex Martiali, quae tibi mitterem, si per has occupationes notulas colligere liceret, sine quibus opusculum imperfectum fuerit. Sed aliquando mittam. Quum Georgium Monachum accepero, tunc tuum tibi Chronologum remittam. Nam conferendus cum Monacho. Aliud exemplar Augustana Respublica mihi mittit: quod extremo Februario expecto. Vitas Imperatorum ex tua editione meliores prodituras audio. Vale. Lugd. Batavor. VI. Eid. Februar. Iuliani CIC IC CII.

EPISTOLA LXIX.

ISACIO CASAVBONO. Brevitatem mearum literarum excusaverint occupationes meae,


page 215, image: s215

quae me respirare non sinunt. Magnam voluptatem ex binis tuis postremis accepi. Beaveris nos si Proverbia Arabica nobis communices. Bona fide tibi una cum Graeco tuo Chronico restituentur. quod, ubi quae erunt usui, excerpsero, sine mora ut tibi recte reddatur, curabo. Expecta longiores a me brevi. Nunc enim per curas meas non licet. Vale. Lugd. Batavor. VII. Kal. Maji Iuliani CIC IC CII.

EPISTOLA LXX.

ISACIO CASAVBONO. Nudius tertius dedi ad te literas breviores, quam voluissem: longiores, quam angustiae temporum sinebant. Neque profecto nunc magis vacat, quam tunc, propter festinationem hujus qui has tibi redditurus est. Nolui tamen hominem sine meis ad te venire, tum quia occasionem nullam mei erga te animi testificandi praeterire debeo, tum et quia utrique nostrum notus est: tibi quidem olim, ut ex eo accepi; mihi vero e re nata, sed tamen ex vetusta causa. Avunculum enim habuit, aut, nisi fallor patruum Hinkervillam, summa necessitudine olim mihi conjunctum. Ita neque mihi deest caussa, cur per illum tibi scribere debuerim; neque ei, cur ad te sine meis venire debuerit. Non narrabo quae de tuo erga me amore nobis dicit. Neque enim nova praedicat. Sed tamen est quod mihi gratuler, habere me tansae felicitaris meae testes, non solum amari me a probatissimo viro, sed et a laudatissimo laudari. Quanti putas facere hunc [gap: Greek word(s)] . Et sane gloriosulus esse coepi. Sed quotidie profiteor apud omnes [gap: Greek word(s)] meum.


page 216, image: s216

Proximis meis tibi significavi occupationes meas. Nunc illis cassibus expediam me: nisi melius fuerit rumpere illos; ut Gordianum nodum ille. Postea ad Eusebium nostrum totam famem convertemus, quem jam spe devoravimus. Sed brevi longiores a me expecta. Vale. Lugd. Batavorum. IIII. Eid. Maji Iuliani.

EPISTOLA LXXI.

ISACIO CASAVBONO. Scito, carissime, his diebus praeteritis me binas ad te literas dedisse. Qui posteriores accepit, is est Aristarchus Tardaeus, familiaris tuus, quantum ex eo cognovi. Prioribus significabam, accepisse me quae ad me miseras: specimen nimirum Lexici Arabici, quod utinam integrum haberes. Addebam, quum tibi esset commodum, libenter me libello Proverbiorum Arabico usurum: quem bona fide post paucos dies una cum tuo Chronologo remitterem. Quem jam haberes, si hominem nanciscerer, cui recte dare possem. Quamvis fuit homo [gap: Greek word(s)] , tamen habet frusta Eusebiana, quibus meam editionem instruam. Itaque ille liber imperitis est [gap: Greek word(s)] . Nam ratio temporum ibi perturbata, Olympiades alieno situ positae, Consulum paria falsa non pauca. Idem reperias in Cassiodoro. Gratias ago de libello in Loiolitas, tibi, inquam, gratias, et illi summo viro ejus auctori, quem ex meritis, non ex facie novi. Itaque habet notas, quae illum a me ignorari non sinunt, tametsi aliunde nescirem eum esse auctorem tam diserri operis. Diu est, quum ego illum inter primos Demosthenes nostrates pono. Testis est


page 217, image: s217

mihi nobilissimus Buzenvallius; apud quem quum vidissem Philippicam Sabaudianam, patrem illi indicavi statim. Ego eum libellum jam devoravi. Sed adhuc satietas me non tenet. Iam accingar ad Eusebium meum: cui puto ignotus sum, quod eum per biennium solidum ne salutavi quidem. Nam Indicem operosissimum misi Grutero, propter quem tantam temporis jacturam feci, ut perdecem continuos menses a quinta hora matutina, ad coenae tempus, nihil aliud quam mediastini Typographici (ita correctores illos voco) munus obiverim; [gap: Greek word(s)] scilicet, qui mihi perii, ut aliis prodessem. De Scriptoribus tuis Augustae Historiae verum est, nihil esse inquinatius; sed multa habent, quae illos commendent: multa etiam vulnera acceperunt, quae nemo melius, quam tu, sanaverit. De injusto possessore Prisciani mei dicerem, nisi putarem te omnia rescivisse. Quid de homine dicas, qui non veritus est venerandum amicitiae jus violare; nulla privata lacessitus injuria, nulla provocatus causa, quam avaritia: quae in illo tanta est, ut cum fratre simultates integrum quadriennium propter futilem nescio quem codicem agitaverit. Sed haec indigna sunt et meo calamo, et tuis oculis. Vale. Lugd. Batavorum. III. Kalend. Iunii Iuliani CIC IC C II.

EPISTOLA LXXII.

ISACIO CASAVBONO. Non possum satis mirari infelix fatum literarum mearum, quae nunquam, aut vix tandem, perferuntur. Equidem, carissime, ad omnes tuas me puto respondisse, quae quidem in manus meas pervenerunt. Quid si et tuae


page 218, image: s218

non meliore conditione sunt, quam meae. Nam illis, quas ad me nuper ex ante diem Iduum Iunii scripsisti, quereris ad [gap: Greek word(s)] tua non responsum a me. Ego scio quicquid a te propositum fuerit, ejus aut solutionem pro captu meo me dedisse, aut saltem aliquam in meis literis mentionem factam, quae tibi fidem faceret, nihil in tuis literis ne minimum quidem esse, cujus rationem non habeam. Mihi enim potius defuero, quam officio meo. Quare ad quae non respondeo, ea fuerunt in illis literis, quae mihi redditae non sunt. Ego vero binis aut trinis literis de Georgio Monacho, illum mihi redditum fuisse significavi. Totum percurri. Utinam Africanum, et totum Eusebianum Chronicon, et alia praeclara monumenta, quae ille habuit, non desideraremus! Longe meliora praestitissemus, quam vel Africanus vel Eusebius. Ex illis tamen reliquiis, quae ex illius monachi thesauro depromsi, tantum profeci, quantum non possem lectione omnium scriptorum qui hodie exstant. Tamen injuria facta, est illi. Nam ille digesserat [gap: Greek word(s)] suum per canones, et historias suis temporibus assignarat. Librarii vero eas historias [gap: Greek word(s)] in tumultuariam congeriem. congesserunt: praeterea miserum auctorem in multis mutilarunt: quod praeter alia certissima argumenta ex ipso auctore colligitur, qui quaedam promittit, quae non comparent. Accessit improbitati librariorum lectorum scelus, qui quaedam folia amputarunt. Itaque multa desidero quae expleant sitim meam: quae tanto mihi acrior incessit, quanto certior desperatio tot damna reficiendi. Habeo tamen unde instruam editionem meam, et talem praestem, qualem nemo exspectat. Sed opus tempore,


page 219, image: s219

tum propter difficultatem operis, quia multa inter scribendum suboriuntur, quae impetum meum morantur: tum etiam quia quatuor libri manu mea describendi sunt. quod satis est homini seni fatigando. Neque illum laborem moraremur, nisi occurrerent eae, de quibus jam dixi, difficultates. in quibus ea praecipua, quod multum deliberandum est, antequam possim inire rationem tot rerum suis locis et temporibus restituendarum. Multum equidem debep illi Georgio, et nonnihil tuo Chronographio Consulari. Quamvis enim auctor homo [gap: Greek word(s)] fuit, tamen illi secundum Georgium, plus debeo, quam ulli alii scriptori. Eum tibi remittam, quum recte, cui, dare possim, nactus fuero. Interea magnum curriculum mihi conficiendum est antequam ad metas perveniam. Neque propter editionem mei Eusebii ideo tuas Notas, in Spartianum et ejus socios differre debes. tum quia nondum in procinctu est meus Eusebius, tum etiam quia nostra te nihil adjuvare pofsunt. Rationem enim temporum duntaxat disputandam suscepimus: [gap: Greek word(s)] vix delibamus, nisi ubi [gap: Greek word(s)] poscunt vulnera quaedam, quae nisi sanentur, irrita est omnis temporum. disputatio. Itaque per amicitiam, et per sacra literarum oro te, ne diutius differas opus, quod non nisi praestantissimum esse potest, quia ejus tu pater es. Praeterea satisfaciendum votis et precibus nostris et amicorum, qui hoc a te exigunt. Si commodo studiorum tuorum fieri posset, ut illud Lexicon Fessanum trilingue ad paucos dies mihi utendum mitteres, multum sperarem inde juvari posse ad locupletandum Thesaurum nostrum. Sed opus est delectu in ejus tractatione. multa enim idiotismi


page 220, image: s220

vulgaris habet: quale illud [gap: Hebrew words] [gap: Greek word(s)] . Hoc non est ex prisco Arabismo. Nam in Africae ora maritima, quam proprie Barbatiam vocant hodie, urbes loquuntur lingua Arabica quidem, sed quae satis ab illa veteri defecit, non tamen adeo a sua matrice remota, ut Italica a Latina. Rustici autem fere ubique vetustissima lingua Africana utuntur, quae nihil cognationis habet cum Arabica. Actus publici, edicta, leges, contractus, Diplomata Regia, pura Arabica concepta sunt. Sed et Proverbia quoque, de quibus spem fecisti, salivam adhuc mihi movent. In proverbio Pythagorae didici verbum, quod nesciebam, [gap: Hebrew words] [gap: Greek word(s)] . Qui tantum thesaurum Arabismi mihi paravi [gap: Greek word(s)] , adhuc profiteor inopiam meam. Hoc non facerent, qui trihorio prodierunt doctores Arabismi, et quum quaedam ex novo Testamento interpretarentur, quia nihil aliud praeter illa pauca legerant, et fieri non poterat, ut lectione tam paucorum verborum, tam brevi tempore omnem Arabismum ediscerent, sed occurrebant multa verba, quae nunquam viderant, eorum verborum ex Lexico Munsteri Chaldaico interpretationem petebant. quod quoties mihi risum sustulit? Vix tamen persuadebis illis, quin etiam ipsos doctores legis Muhammedicae in Arabismo anteeant. Nam de Hebraismo nefas dubitare, quin ipsi docere possint literas Hebraicas etiam consummatissimos Iudaeos. O mi Casaubone, rari sunt inter nostros, qui mediocriter Hebraice sciant, quum tamen rari sint, qui omnino nesciant Hebraice. Quid de Graecis loquar? quis hodie nescit Graece? Sed quis est doctus


page 221, image: s221

Graece? Non dubito esse aliquot: sed paucos, et quos non novi ne de nomine quidem. Te unum novi et memoriae avorum et nostri seculi Graece doctissimum, qui unus in Graecis praestiteris, quae post renatas apud nos bonas literas omnes nunquam praestare potuissent. Si quis est hodie, qui et tenuitatis ingenioli sui sibi conscius sit, et qui libenter ac intrepide id profiteatur, is ego sum. Tamen propter usum aliquem literarum, quem mihi non ingenium sed longa aetas fecit, hoc consecutus sum, ut de istis rebus nemini concedam, de quibus judicium ferendum est. Itaque multos habes testes eruditionis tuae, amatores, admiratores: sed qui de praestantia doctrinae tuae certo judicare possit, ego aut unicus sum, aut qui caeteros hac in re longo intervallo vinco. Omnes quotidie hauriunt ex tuis scriptis, acceptum tibi referunt, tantum te amant, quantum ex lectione tuorum scriptorum proficiunt: sed qui eum sensum habeant eximiae eruditionis tuae, quos lectio lucubrationum tuarum afficiat, ut me, neminem esse puto: et haec una ratio est, quia eum usum harum rerum non habent, quem ego habeo. Hoc unum doleo, neminem hodie ignarum esse, et neminem doctum. Sed rapior veritatis studio, et extra terminum expedivi jaculum. Redeo ad nostra Arabica. Oro, ut illorum Proverbiorum usuram per aliquot dies concedas. Auctorem Abuobid non memini. Utinam accipiam simul cum Lexico Fessano! De Heynsio magis mirareris, si et adolescentem nosses, et ejus Poematia, quae aliquando edet in publicum, legisses. Itali nihil habent, quod Transalpinis objiciant. Noli putare illum juvari ope nostra. Ego potius eo utor magistro. Non excessit XX. annum.


page 222, image: s222

ideoque si de ejus meritis praedicavero, amori potius, quam vero id concedere videbor. Quate malo aliquando ipse scriptis fuis virtutis suae fidem faciat, quam ego praedicatione mea. Vale. Lugd. Batavorum. X. Kalend. Quintilis Iuliani CIC IC CII.

Libellum Gallicum de Loiolitarum factione pellenda me accepisse, libenterque legisse, postremis meis ad te literis significavi. Gratiasque egi tum tibi, tum disertissimo auctori, cujus magnum nomen hic et in Germania. Libellus autem iste jam Latine et Teutonice excuditur. Certe ille vir magna cepit esse in celebritate apud probos et doctos. In Germania apud Hessios quidam colligit quicquid in Iesuitas hactenus scriptum extat. et brevi liber proditurus est. Vale iterum.

EPISTOLA LXXIII.

ISACIO CASAVBONO. Binis tuis postremis, quas eodem tempore accepi, varie affectus fui. Alteris offendebar, quod ex illis nihil te mearum accepisse perspiciebam: alterae molestiam illam absterserunt, quod eodem momento tibi omnes meas redditas esse significabas. Scito enim me prius mihi ipsi defuturum, quam ut negligentia mea aliquid de officio meo decedat. Si quid tibi videbor ceffasse, (quod acridit quum aliena negligentia fit, ute meas vel nunquam vel serius accipias,) antequam animum tuum inducas queri de me, reputa aliquid intervenisse, quod cursum literarum mearum interceperit, potius quam ut tibi cessator videar, aut negligentior. Si enim a natura ita comparatus essem, tamen tua caussa etiam ipsi naturae vim facerem. Sed


page 223, image: s223

nemo hominum vivit neque minus negligens, neque magis aversus ab hac re: quod in aliis rebus vitium sane vocetur, in amicitia ego grave peccatum judico. Nihil enim nobis antiquius esse debet, quam amicitiam, sine qua vita nulla est, omni genere officiorum, praesertim literarum frequenti opera, custodire. Id ego facio, quantum in me est, et ut maxime omnium glorior amicitia tua, ita maxime mihi laborandum, ut incorrupta maneat. Sed quid faciemus istis, qui aut nunquam, aut sero vix tandem literas nostras reddunt? Etiam scio aliquot tibi redditas non esse, quas fortassis aut nunquam accipies, aut tunc quum earum omnis fructus [gap: Greek word(s)] erit. Valde laudo consilium tuum de Notis in historiam Augustam. Nam meum Eusebium expectare, plane est [gap: Greek word(s)] . Nam neque tam cito prodibit, et historica non multa tractabuntur, nisi quae ad [gap: Greek word(s)] temporum faciunt; quia unum spectamus tantum, ut quae [gap: Greek word(s)] faciunt, ea disputemus solum, et arcana multa hactenus ignorata eruamus: errores qui in animis hominum radices egerunt, evellamus; ipsum Eusebium a mendis librariorum vindicemus; Chronologiam ipsam ab erroribus Eusebii. qui, Deum immortalem, quot, quam graves, quanti momenti sunt! Eusebium integrum quidem dare non possum, sed meliorem, non dicam quam antea, sed quam quivis a me sperare possit. Multum Georgius nos juvit, sed et non parum Chronologus tuus: non quidem aut industria aliqua sua, qui fuit homo [gap: Greek word(s)] ; neque ratione temporum, quae in illo perturbatissima est, sed frustis Eusebianis, quae non pauca sunt in illis quisquiliis. Ita nullus est liber paulo vetustior, ex cujus sterquilinio


page 224, image: s224

aurum non colligas. Expecto idoneum hominem, cui illum Chronologum recte dem, ut tibi tuto reddatur. quem non piguisset describere, nisi tot deliria scriptoris me ab incepto deterruissent. Certe non pauca habet, quae interest non ignorari. Gratum feceris, si [gap: Greek word(s)] Arabicum miseris, cujus spem nobis facis postrema epistola tua. Adhuc Gruterus ab amicis plusquam trecentas habuit Inscriptiones, quae magno illi accuduntur Operi. Indicem misi, mei mentionem fieri prohibui. Editio enim tota Gruteri est; ego mediastinus operas tantum contuli. Index ipse est anima illius corporis, et accessione multarum rerum augebitur: quae ex illa Appendice inscriptionum colligentur. Valde me decem continuos menses labor ille exercitum habuit. Sed multa me docuit; et aliorum laborem meo labore minui. Scio te multa in scriniis habere, quae publicae utilitati debes. Itaque oro te ut omnibus opusculis tuis praeeat illud de vera Critica; cujus mentionem in divinis Notis tuis in Athenaeum facis. Viri eruditi hoc a te expectant; ego vero etiam, ut edas, ultro hortor. Gruteri Martialem vidisti, ut puto, in quo infiniti loci a mendis purgati sunt. Idem, cura Petri Scriverii nostri, cum multarum emendationum cumulo hic recudetur. Vale. Lugd. Batavorum. VI. Kal. Augusti Iuliani.

EFISTOLA LXXIV.

ISACIO CASAVBONO. Nudius-tertius ad te scripsi: itaque non diutius te morabor. satis enim posterioribus meis garrivi. Nunc nactus idoneum hominem, cui recte tuum darem Chronologum,


page 225, image: s225

non dubitavi ei credere: quod ejus mihi semper perspecta fuit et fides et constantia. Quid mihi judicii de hoc scriptore sit, nuper ad te memini me scribere, Ego satis auri ex illo sterquilinio collegi, Sed tamen multa bona habet, quae nemo praeterquam qui harum rerum [gap: Greek word(s)] sit internoscere possit. Quod genus hominum quam rarum est, id equidem te non dubito scire; ego, qui experior quotidie, in ullo genere literarum non esse rariores artifices scio. Sed de his alias. Dabimus bonum, exornatum, castigatum Eusebium, utilissimum Reipublicae literariae, et tibi gratissimum. Satis est si hoc praesto. Vide confidentiam meam. Non poenitet [gap: Greek word(s)] . Nam et te et me novi. Vale. Lugd. Batavorum. III Nonas Sextilis Iuliani, biduo ante natalem meum LXIII. CIC ICC II.

EPISTOLA LXXV.

ISACIO CASAVBONO. Binas ad te nuper literas dedi. Ex eo tempore, quid novi tibi scribam, non equidem habeo. Hoc unum superest, ut tibi commendem istum optimum et studiosissimum tui et mei adolescentem; moribus, quibus praeditum esse oportet quos tibi commendare debeo, et qui tibi accepti esse debent; ingenio, quo meliore neminem ejus aequalium reperies. eum inter tuos, mea caussa, et ejus merito admitte. Nunquam te poenitebit eum amare, qui sola amicitia tua se doctiorem fore sperat. Describo mea Eusebiana. Spero me aliquid editurum, quod et aliis fructuosum erit, et nobis non inglorium. Vale. Lugd. Batavorum. IV. Eid. Sept. Iuliani CIC ICC II.



page 226, image: s226

EPISTOIA LXXVI.

ISACIO CASAVBONO. Literas quas ad me XI. Kal. Septembr. dedisti, nudius-tertius accepi. Nunquam melius mecum agi puto, quam ubi me a te amari ex tuis literis tuoque testimonio mihi cognoscere contingit. Sed unum est in illis tuis, quod me mirifice affecit: dupliciter sane affecit, admiratione et cupiditate, nempe illud [gap: Greek word(s)] Iohannis Medici. Miratus sum te de eo mecum agere, tanquam jam viderim; atque adeo ex eo cupiditas magna incessit mihi videndi. Non enim puto editum esse. Quod cuicuimodi sit, fieri non potest, quin magno usui mihi futurum sit, si eo potiri ad aliquot dies liceat. Itaque aut ego non bonus interpres sum tuarum literarum, aut spem mihi factam ex illis video, te posse illud ab eo impetrare, in cujus manibus est. Obtestor te igitur, ne me frustra illud sperare aut expectare sinas. Sed hoc est diffidere benevolentiae tuae, si te diutius rogo. Facies certe. Tanta est mihi fiducia [gap: Greek word(s)] . Sed ut quamprimum illud mihi curetur. Una comitem adde libellum Proverbiorum Arabicorum. Dabo operam, ne diutius desideres. Eadem diligentia et fide tibi remittam, qua nuper Chronologum tuum, qui magno mihi usui ad Eusebium meum fuit: eumque non dubito recte tibi redditum fuisse a Iuvene Burdigalensi, cui tradidi. Si potiar illo Prochiro Persico (et quid ni potiar, te mihi favente?) magnam accessionem faciam ad rationem temporum, quam ego primus omnium post tot saecula ab oblivione vindicavi. Dico apud te, sine arrogantia. Quia tu solus harum rerum et unicus spectator et [gap: Greek word(s)]


page 227, image: s227

esse potes: et me praestitisse scis in ea re, quod tantum abest, ut potuissent facere ii quorum intererat haec investigare, ut ne nunc quidem, postquam a nobis reperta, et alta oblivione eruta sunt, ea intelligere possint, partim per rerum imperitiam, partim per [gap: Greek word(s)] , quod nisi cum vita exuere possunt. Harum rerum majorem in Eusebio, cui nunc operam do, fidem faciam. sed est labor non unius diei. Libellus etiam Pselli fortasse non inutilem operam mihi contribuerit, si placet illum [gap: Greek word(s)] adjungere. Fac quamprimum eos habeam. De hoc adolescente eximii ingenii, qui has tibi reddet, adderem aliquid ad ejus commendationem, nisi et hoc jam a nobis in alteris literis, quas ei dedimus, factum esset, et scirem vel uno verbo satis illum tibi potuisse commendari, quem etiam sine literis, quia a me amatur, tibi carum futurum fuisse scio. Vale, Lugduni Batavorum. XVIII. Kalend. Octobr. Iuliani CIC IC CII.

EPISTOLA LXXVII.

ISACIO CASAVBONO. Ante aliquot dies literas ad te dedi, quas non dubito te accepisse. Sed an Proverbiorum Arabicorum conversio Latina tibi reddita sit, malim a te certior fieri, quam mihi ipsi credere: qui non dubito eam recte tibi curatam esse. Sed plenius mihi satisfactum putarem, si fiduciae meae tu ipse vindex accederes. Nemo eorum, qui isthinc ad nos veniunt, me convenit, quin diligenter ex eo de te, et tuarum rerum, sed praesertim de valetudinis tuae statu sciscitari soleam. Et sunt in illis, qui nimis suspicacem me probaverunt. Semper


page 228, image: s228

enim metuere solebam, ne parum valerudinem tuam curares, dum minorem ejus, quam studiorum rationem habes. Aiunt te vigiliis corpusculum confecisse; et vix esse ut diu tam pertinaci labori superesse possis. Ego quod mihi in te jus dat amicitia, usurparim libenter in te castigando, nisi aliquid de hac contentione remiseris. Quid vis tibi? quo pergis? an vis praeterire qui te nunquam consequentur? Quid ergo? metuis ne parum doctus habearis? Quid si nemo potest judicare de illis progressibus, quos jam fecisti, quomodo judicabunt de illis quos putas te facturum? Frustra laboras, si aliorum arbitrio vis doctrinam tuam probari. Sed, amice, oro te, ne quod a te speramus adhuc, una nox, una febricula, aut [gap: Greek word(s)] id nobis praeripiat. Sat cito, si sat mature, ut ille aiebat. Et ad hoc satis lepide jocantur veteres Talmudistae, quamvis in aliis plumbei, [gap: Hebrew words] , significantes, non qui praecipitanter negotiatur, illum statim lucraturum centum tetradrachma, sed qui lente festinat. Itaque et tu idem facito: ita rationem studiorum tuorum habeas, ut non postrema sit valetudinis. Plura adhibuissem, et in his imperium amici, nisi scirem dictum sapienti sat esse. Tuam Augustam Historiam et Notas expectamus. Meus Eusebius praelo post Pascha committetur. Nam conquirendae chartae opera nunc datur. Nimis me libri de anno Persico conficit desiderium. Sed, quod in postremis meis monebam, his quoque idem facio, ut [gap: Greek word(s)] demonstrationibus suis adiiciantur. Etiamsi non adhibita essent, demonstrationes me manu ad illa deducerent: sed cum maximo labore. cujus molestiae taedium melius compendifecero. Aquitanicam editionem,


page 229, image: s229

quam [gap: Greek word(s)] adornant, non moror. Vale, et (quod monui) valetudinem tuam cura, Lugd. Batavorum. CIC ICC III.

EPISTOLA LXXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Accepi quas ad me a. d. v. Eid. Ianuar. dedisti, cum specimine Arabici characteris: quem ego valde laudo, proboque eo magis, quod ad exemplum Romanorum typorum expressus sit. Patrem artificis familiariter olim novi. Si quid isthic in ista lingua vel tantillum illis elegantibus typis ederetur, non dubito, quin ad novam mercem multi accederent, et amor Arabismi Gallorum nostrorum animis incesseret. ut ipsi magis studiosi novarum rerum sunt, quam retinentes veterum. Sed tamen unus aut alter quaterniones in ea lingua multis salivam moveret. Paulo antequam tuas istas postremas acciperem, bis ad te scripsi, ut meam operam desiderare non possis. Posteriores nostras Proverbiorum Arabicorum comitabatur interpretatio. Te nihil dum horum accepisse intellexi ex tuis. sed non dubito, quin omnia nunc recte tibi reddita sint. Desiderium libri de anno Persico non patitur me aliquid aggredi antequam illum accipiam. Oro te, minue mihi curam istam. fac quamprimum eo potiar: sed figuras demonstrationum doleo ab antiquario omissas. Si fieri potest, fac ut cum figuris, hoc est, integer ad me auctor perveniat. sin minus, quia desiderium meum ferre non possum, ut quam primum accipiam, donec alia via figurae mihi curentur. Nam multum temporis perdendum erit mihi in divinandis illis, siquidem appositae


page 230, image: s230

non sunt. Conatus sum satisfacere Rascasio [gap: Greek word(s)] quae ad me misit. Omnia [gap: Greek word(s)] accepit. Tuam historiam Augustam sitio. Utinam cito accipiam! Vale. Lugd. Batavorum. III. Non. Februar. Iuliani CIC IC CIII.

EPISTOLA LXXIX.

ISACIO CASAVBONO. Non possum satis conqueri de fato meo, quod tempus, rem carissimam, scriptio literarum majore ex parte furatur mihi: et si quae necessitas scribendi incumbit (incumbit autem saepe) hac non sola ex caussa, sed ex congerie negotiorum tanquam nimbus opprimere solet: ut non raro, et pene dixerim semper, viginti, viginti quinque, ac pluribus interdum epistolis opera danda sit. Ut quo me vertam aliquando nesciam: et nisi officii et pudoris quaedam ratio aliquid juris in me haberent, vix est, ut non malim plures offendere silentio meo, quam studiis meis injuriam facere, quorum commoda levissimae curae et ridicula argumenta literarum, morari solent. Quid velim, exponam. Nullus dies mihi sine necessitate scribendi transit: et quum me defunctum puto, alius me provocat. Commodum enim literas ad te jam cum ingenti mole epistolarum ad alios dederam, quum ecce hic honestus juvenis convenit me, et nunquid literarum ad te dare vellem, monuit. Negavi mihi vacare, et non caussae esse, quum adhuc in culina mea pranderet cui meas ad te dederam. Quid dicam? Non potui me vindicare ab hujus precibus justissimis, quum diceret, in maxima parte beneficii se positurum, si intervenirem pararius amicitiae


page 231, image: s231

inter se et te conciliandae. Ego nullum tempus non opportunum esse judicavi amicis novis parandis. Quare si tibi grave non est, habe et hunc in numero tuorum, nunc mea caussa; postea ipse efficiet, ut et sua carior tibi sit. Vale. Lugd. Batavor. Prid. non. Martii Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA LXXX.

ISACIO CASAVBONO. Optatissimum librum tandem accepi, Amplissimi Thuani et tuo immortali beneficio. Auctor est [gap: Greek word(s)] . quae regio erat in finibus Imperii Trapezuntici. Titulus [gap: Greek word(s)] . Ita vocabant omnem [gap: Greek word(s)] , quod eam a Persis Graeci discerent, ut et auctor ipse testatur. Sternendae viae ad hanc artem praemittenda fuit doctrina Canonica epocharum, hoc est, temporum civilium Persarum, Arabum, et Romanorum. Locus, ut dixi, scriptionis, Tibenae Chasariae. longitudo loci grad. LXXII. Tempus, annus Christi CIC CCC XLVI. In his, quae tractat de anno Persico, multum favet iis, quae nos tradidimus. neque ullum inter nos discrimen: nisi quod nos plura, et jucundiora, [gap: Greek word(s)] . ut non vulgari genere laetati simus, quum tantum in illius et nostris praeceptis videam consensum. Omnes illas purpuras nostro operi attexam. quantum ex illius lectione profecerim, brevi, ut spero, intelliges. Sed integrum beneficium tuum ad nos non pervenerit, nisi, quod praecipuum erat, Canonia ipsa, [gap: Greek word(s)] accepero. De illis te postremis meis literis monebam: et nunc adeo


page 232, image: s232

clare flagito. Si qua via potest fieri ut omnes illas tabulas emendate descriptas accipiam, duplici beneficio me affectum dixero, quum tantum nunc dimidia ex parte beneficium me accepisse sentiam; ita tamen, ut non minus illa inchoata gratia me devinxerit, quam si solidam percepissem; et quidem maximas gratias ago, ˘ amicorum optime. Heri ille liber mihi redditus fuit, quum de anno Persico in meis Isagogicis Canonibus agerem: neque opportunius accipiendi tempus fuit, quam tunc, quum et mihi maxime erat necessarius, et materia, quam tum in manibus habebam, majus illius mihi excitabat desiderium. Eusebium nostrum charta moratur, quam optimam curat Commelinus, qui ejus erit editor. Et in Martiale Scriverii occupatus est Typographus. Quam vereor, ut [gap: Greek word(s)] illius, mercis Burdegalensis sit [gap: Greek word(s)] . Loiolitarum enim, et Loiolicorum minas novi. Sed quid audio de Maronitis Romanensibus? ipsos vertisse Proverbia illa, et inepte? Quid ineptius ergo erit me ipso, qui homo peregrinus id tentavi, quod illis frustra cessit, quibus illa lingua materna est? Vellem vero videre: et quum per tuas occupationes licebit, videam quaeso. Mirifice me Danielis Eremitae literae afficiunt, quibus quantum ponderis apud te mea commendatio habuerit, testatur. Quicquid illi contulisti, mihi contulisti, et quas ille tibi gratias debet, ego tibi ago. Vale. Lugd. Batavorum. III. Eidus Martii Iuliani CIC ICC CIII. Vulcanius salutat te, cui tuam epistolam ostendi. Is post paucos dies tibi scribet. Meminit se tibi scripsisse, ut moneres Episcopum Bellovacensem, ut imitaretur [gap: Greek word(s)] . Verus vates fuit. De editione Proverbiorum


page 233, image: s233

velim clarius consilium tuum aperias. Expediret, ut meus [gap: Greek word(s)] ita correctus, ut Puteanis misi, una ederetur.

EPISTOLA LXXXI.

ISACIO CASAVBONO. Quid novi tibi scribam nescio. Postremis enim meis literis omnia effrudi. Nihil in fundo superest. Nolui tamen nobilissimum virum utriusque nostri amantissimum sine literis amittere. Hodie prandium cepit apud nos. quod gaudium ex ejus praesentia cepi, omne contaminatum est necessitate profectionis ejus. Ita enim mihi dixit, se post biduum in Galliam cogitare. Spem tamen mihi facit maturi reditus: quam si negotiorum, aut publicorum aut privatorum, mora fallit, necesse est mihi vitam acerbam vivere. Vidi qui tuam Historiam Augustam legerunt. Ego illam aut a nundinis, aut a vobis expecto. Memini me aliquando tibi scribere, in libris Reginae Matris esse notata quaedam optima Dominicani alicujus, in Alcoranum, viri, quantum per momentum temporis mihi conjicere licuit, Arabice eruditi. Is liber sunt schedae manu illius Monachi scriptae. Noli negligere tam bonam occasionem: Si quidem serio Arabismi studiosus es, quem non magis sine Alcorano perfecte discere potes, quam Hebraismum sine Bibliis. Nihil enim possunt loqui Arabes, quod non ad aliquod Comma aut sententiam Alcorani alludat. Si quid boni inde expiscari poteris, Candidus imperti. Ego sane diligenter totum Alcoranum legi. Tamen non sum ex illis gloriosulis, qui nihil ignorant. Quare non ignorem, quae et doctiores Muhammedani


page 234, image: s234

fatentur se nescire? Ad trinas literas meas nondum respondisti, quas scio tibi redditas esse. Vale. Lugd. Batavor. XVII. Kal. Maji Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA LXXXII.

ISACIO CASAVBONO. An rediisses quum haec scriberem, nescio. Ego tanquam reduci scribo, et faustum adventum gratulor. Quod tibi scribam, nihil habeo, praeter hoc unum, quod velim te scire me tui meminisse, et satis argumenti ad scribendum mihi superesse, quum tantum salutandi te gratia, calamum assumo. Sed et nihil non est, quod scribam. Fastos illos tuos Siculos, oro, nisi grave est, mihi remittas. Parvi temporis usuram postulo. Scribo de ea re ad nobilissimum Buzenvallium nostrum, qui de recte mihi mittendo cavebit, et operam suam tibi offeret. Meus Eusebius nunc cum typographis luctatur. Nullum inveniet, qui se excipiat. Omnes, occupationes suas, et operam aliis obligatam excusant. Ego differor indignatione, qui post tot vigilias, non inveniam qui fructum illarum in lucem proferat. Spes tamen est expugnandi omnium maxime idoneum: et nunquam cessabo priusquam illum mihi obnoxium, aut me illi faciam. Non dubito quin Genevae fueris: quicquid illius Reipublicae expedit me scire, quod quidem commodo tuo fiat, velim illud mihi quamprimum ordine pandas. Nam de illis, quae isthic geruntur, diversi diversa sonant. Ego in maxima beneficii parte ponam, quicquid hujus est, ex te intelligere. Est quidam * * * *, qui tibi aliquando scripsit. Cave rescribas illi propter multas caussas: ego propter non paucas nollem


page 235, image: s235

illi notum esse me. Sed ita fatum nostrum. Ab omnibus compellamur bonis malisque, doctis, indoctis, quibus si non respondeamus, ilicet superbi et contemptores aliorum audimus. Ego decrevi, et superbus, et quicquid in buccam illis venerit, esse potius quam iterum me pilam et ludicrum illorum stultitiae objiciam. Tu exemplo meo cavebis. Vale, et Siculorum Fastorum memento. Lugd. Batavorum. VI. Nonas Quintilis Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA LXXXIII.

ISACIO CASAVBONO. Nescio utrum desperare debeam, te adhuc reducem esse ex profectione Allobrogica, an meas, quas nuper ad te scripsi, accepisse. Scribo tamen, quasi redieris, et meas acceperis, sed quaram partem in memoriam tibi revocare debeam, et aliquid praeterea, quod te mea caussa facere cupiam, ad illas adjicere. Rogavi te, si commodo tuo mihi remittere potes Chronicon Fastorum Siculorum, id ut mihi cures quamprimum. Est enim ejus mihi libri adhuc usus; et quidem majot quam putassem. De figuris Mathematicis Chrysococci, si fidem suam liberet Ampliss. Thuanus, non est quod de ea re te obtundam: sin autem, tuum est, sine ullo studiorum tuorum et graviorum dispendio curarum, illud curare. Neque enim aliter velim, quam [gap: Greek word(s)] te illud negotium tractare. Vide [gap: Greek word(s)] . Quasi parum sit tua studia sollicitare, non vereor etiam de alia re [gap: Greek word(s)] . In Bibliotheca Regia est luculentus codex Dioscoridis Graecus, cum appellationibus Arabicis omnis [gap: Greek word(s)] . Nollem te ad illa nomina Arabica


page 236, image: s236

describenda a melioribus occupationibus avocare, nisi scirem operam illam tibi quoque ipsi et jucundam simul et fructuosam fore. Oro te igitur, ut singulis nominibus Graecis appellationes suas conjungas, et mihi, quum rem absolveris, mittas. Scire etiam aveo, quam ex animo processerit expeditio tua Allobrogica. quid reliquiae amicorum meorum, vel potius nostrorum, faciant, et quam nostri memores vivant. Meus Eusebius in procinctu expectat typographos. et quum in hac urbe non pauci sint, nullus tamen eorum operam vacuam mihi promittere potuit: non quod detrectent hoc munus, aut nolint omnia mea caussa, sed quia, ut dixi, eorum opera occupata est; atque adeo ut nulla spes sit ante autumnum ineuntem, aliquid eos novi posse aggredi. Praeterea ingenia hominum sunt lenta negotia, [gap: Greek word(s)] . Sed quia Bibliothecae Regiae mentionem feci, noli negligere quod ante aliquot menses de schedis Dominicani cujusdam in Alcoranum te monebam, quae magno adiumento tibi futurae sunt ad Arabismum. Memini me eas inter libros Reginae Catharinae vidisse. Quum tibi per tuas occupationes Bibliothecam adire licebit, et Dioscoridis et harum schedarum memento. Vale. Lugduni Batavorum. XII. Kalend. Sextilis Iuliani, CIC IC C III.

EPISTOLA LXXXIV.

ISACIO CASAVBONO. In limine ipso Epistolae tuae occurrit quaestio de loco Chrysostomi in Acta, [gap: Greek word(s)] , quam ipse non exponit, sed ex loco Anastasii Sinaitae a te producto


page 237, image: s237

licet colligere [gap: Greek word(s)] apud calculones dictam fuisse. quod satis mirari non possum. [gap: Greek word(s)] . Nuspiam enim alibi legi: et absque Anastasio fuisset, quid esset illa [gap: Greek word(s)] apud Chrysostomum, nulla conjectura assequi potuissem. Sed de sex millium numero, satis constat, veteres Theologos putavisse mundum duraturum tot millia, quot sunt dies Hebdomadis. Quia vero [gap: Greek word(s)] opera creationis sibi vindicat, septimus autem dies quietem, propterea aiunt confidenter, sex millia quidem annorum duraturum mundum: sed septimum millenarium alii alias interpretantur. quod longum esset referre. Et propterea in sex aetates mundum distinguunt, propter senarium numerum. et ultima tempora praeter illas sex aetates ad aliud referunt. Itaque quod legimus apud Hesychium, plane ex Theologis illis est, ut alia multa apud illum eruditissimum Glossographum. [gap: Greek word(s)] . Vides tuam hanc [gap: Greek word(s)] esse, eamque [gap: Greek word(s)] . Nam ita potius legendum, non [gap: Greek word(s)] . nisi dicamus [gap: Greek word(s)] omnes [gap: Greek word(s)] vocatas fuisse [gap: Greek word(s)] . quod concedi potest. Hoc unum certum est, Hesychium in animo habuisse, sex de septem millibus dici [gap: Greek word(s)] . Cujus caussam quis reddere potest? Iam Chrysostomus Homilia VIII. in C. IIII. epist. II. ad Timotheum, qui est locus quem indicasti in tuis literis, [gap: Greek word(s)] dixit: [gap: Greek word(s)] . Denique hunc numerum esse, in quo [gap: Greek word(s)] in cardine quodam, [gap: Greek word(s)] . Quae verba si proposueris Logistae cuidam vel mediocriter vel exquisite docto, vix est, quin te cum tuo auctore risu


page 238, image: s238

excipiat. Vere dicam. Ego multum faveo Chrysostomo, propter illud flumen eloquentiae, quod nunquam lutulentum fluit sed semper sibi simile est. Hoc tamen non possum dissimulare, quod in eo scriptore deprehendi, quum ab illis discessit, quae ad sacram paginam pertinent, nihil puerilius, ne dicam inscitius esse illo. Quale est hoc, quum dicit sex millium numerum omnia comprehendere et omnes partitiones recipere, quum certe multae sint, quas non recipiat, quales septem, et novem, ut alias taceam. Iocularia sunt. Longe absurdior, ineptior, et stolidior Anastasii sententia, qui et eadem dicit, et praeter ista vult eum numerum [gap: Greek word(s)] esse. Ulteriusne potuit progredi, ut ludibrium deberet Logistis de trivio? Caussa tantae imperitiae est hallucinatio, quae senarium numerum, cum sex millibus annorum confundit. Vetustissimi Patres, qui [gap: Greek word(s)] scripserunt, aiunt merito in sex diebus [gap: Greek word(s)] absolutam, quia senarius numerus est perfectus, quod ex partibus suis, quas aliquotas vocant, componatur, I. I. III. et propterea mysticum aliquid esse in sex millibus annorum, quos duraturo mundo attribuunt. Vide Augustin. de Trinit. lib. 4. eundem lib. 4. de Genesi ad literam: et alios. Ergo numerus sex est perfectus, et ex suis partibus constat: [gap: Greek word(s)] , nihil tale potest habere, quum ab unitate ad decem, unus sit tantum perfectus numerus VI. a X ad C numerus XXVIII. a centum ad mille, CCCCXCVI. ut est in propos. ultima Elementi IX. Quare vides et Chrysostomum, et, qui illum sequitur, Sinaitam Anastasium attribuisse sex millibus, quod senario simplici debebant,


page 239, image: s239

id est, [gap: Greek word(s)] , quod competit [gap: Greek word(s)] . Didicimus ergo [gap: Greek word(s)] , quod magis magisque admirationem auget, quae major erit, si ad verba Chrysostomi mentem advertamus. [gap: Greek word(s)] . Omnium nec Monarcharum Christianorum, etiam ne Turcarum quidem annui redditus cum illis compositi hanc summam colligere possint. Nam centies sexies mille pondo auri sunt coronatorum Solatorum Francicorum 86400000. hoc est, ut Calculones (quos [gap: Greek word(s)] vocat Chrysostomus ipse) milliones LXXXVI, et praeterea quadringenta millia coronatorum. Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Vides absurditatem: cetera mando tibi. Hoc ego tamen hodie me didicisse fateor, veteribus Calculonibus sex millia [gap: Greek word(s)] esse. quod ne mirer, nemo unquam a me impetrare poterit. Addebas de quibusdam in Petri Galathini disputationibus. Scito illos libros esse compendium duorum ingentium voluminum, quibus titulum Pugionem fidei fecit auctor Raimundus Sebon Monachus Dominicanus, eximius Philosophus, sed nimis allegoriis, et anagogis indulgens, ut non solum ille Pugio fidei ostendit, sed et liber De Theologia naturali. Ii igitur libri adhuc exstant in Collegio Fuxensi Tolosano. ex quibus omnia hausit Petrus Galathinus Franciscanus, qui nomen auctoris tacuit, vel, ut sibi opus vindicaret, vel quia acerrimum semper intercessit inter Dominicanam familiam et Franciscanam odium, ut ne hodie quidem [gap: Greek word(s)] desint pristinae simultatis. Multa sunt in illis disputationibus, quae sine delectu legere periculosissimum est. non pauca etiam conficta, vel a Christianis, qui Hebraismum didicerunt,


page 240, image: s240

quaedam quoque a Iudaeis, qui ad Christianos non ex pietate, sed ex injuria gentis suae defecerunt. Denique ut pauci sunt, qui in Hebraismo videant, quod videre eos oportebat, ut Hebraice docti dici possent; pauciores vero qui fructum solidum ex scriptis Iudaeorum colligere potuerint hactenus: ita paucissimi sunt, qui eo judicio Galathini librum legere possint, quo possint aliquid in lucem promere, quod literas sacras illustrare possit. Itaque nimii sunt in utramque homines in libris Iudaeorum aut rejiciendis, aut amplectendis. quod longius disquirere, ut rei dignitas postulat, non sinit modus epistolae, quem excessisse videor. Itaque de eo alias. Nam libri opus est hoc, non epistolae. De duobus illis, de quibus ad me scribis, alter fuit hospes tuus, alter est homo nulli rei: cujus te nullam rationem habere non solum auctor sum, sed etiam hortator. Simplicii Epistolas nullas vidi: qui nec omnia quae exstant ejus Scriptoris opera habeo. Tanta est infelicitas mea. Spes quaedam affulget ex Italia. Chrysococcum et Fastos tuos Siculos jam scis ex prioribus meis literis me accepisse. Vale. III. Eid. Septemb. Iuliani. CIC ICC III. Ioannem de Laet, qui tibi has reddet, unice tibi commendo. Studiosissimus est bonarum literarum, bonus bonis prognatus. Is alium honorem tibi habebit, ac * * * * * * habuit, neque te poenitebit humanitatis, quancunque illi impenderis. Spero me brevi tibi gratias acturum ejus fructus, quem ipse ex commendatione mea consecuturus est. Tuos Fastos Siculos reddam, quum hominem, cui recte tradam, nactus fuero. Iterum Vale.



page 241, image: s241

EPISTOLA LXXXV.

ISACIO CASAVBONO. Respondi ad binas literas tuas postremas [gap: Greek word(s)] . in quibus neque tibi neque mihi satisfeci, propterea quod rei, quae non ratione nititur, ratio nulla reddi potest. Literas tibi reddet optimus et studiosissimus juvenis, quem una opera tibi commendavi, atque adeo iterum, propter probitatem ejus et singularem erga literas amorem commendo. Praeterea optimo et ornatissimo patre natus est. Bis significavi tibi, me Augustam Historiam tuam accepisse, et cum fructu atque voluptate totam perlegisse. neque est quod tibi laborem tuum laudem, quia imparem me illi conatui sentio. Conatus tamen sum prioribus literis, et gratias egi, agoque iterum. De nomenclatura Arabica [gap: Greek word(s)] Dioscoridis, non aliter a te petij, nisi, quod commodo tuo fiat. Potes binas aut ternas quotidie notare, sine incommodo meliorum horarum. De Notis Monachi Dominicani, gaudeo te in illas incidisse: sed videor ex tuis literis colligere, paucas pagellas esse. Ego memini plures fuisse quam ut paucae dici possint. Oportet ergo meliorem partem periisse. Habeo Alcoranum elegantissimo charactere depictum: ei dedi operam. et quia multa sunt, de quibus Grammatici Muhammedani inter se velitantur, fortasse ille Dominicanus nos juverit industria sua. Tuum erit videre, si quae in utriusque nostrum utilitatem excerpere poteris. Audio te cujusdam summatis literis pellectum cogitare de movendis castris. Cave faxis, et incerta certis anteponas. Praeterea esset tibi res cum gente, quae [gap: Greek word(s)] habet Gallos odisse.


page 242, image: s242

Denique in illis partibus est homo, doctus ille quidem, sed omnium, quos coelum tegit, impudentissimus, et cui nemo adhuc doctus visus est: ne forte invidiam finibus paedagogici regni circumscriptam putes. Pedem posuit illa furia etiam in mentibus eorum qui cum paedagogis collati aliquid sapere videri possint. Non sum vates. Vnum scio, nunquam te consilij mei poeniturum; istius autem migrationis, si quidem eam suscipis, poenitentiam seram, fructum percepturum. Vale. Lugduni Batavorum. XIII. Kal. Oct. Iuliani CIC IC C III.

EPISTOLA LXXXVI.

ISACIO CASAVBONO. Remitto tibi per hunc qui meas tibi reddet, ac tuas mihi reddidit, Chronicon tuum. Sin, per alium. Nam sat usus sum. Meus Eusebius, si non fallunt typographi, propediem proelo subjicietur. Vtinam prodeat ante obitum meum! Est longum et operosum volumen. Schedion verborum Arabicorum legi. Scito ea omnia verba hodie a vulgo Toletanorum intelligi, quorum idioma non parvam partem constat Arabicis, aut Mauritanis vocibus. Ego illa omnia intelligo, quia Hispanice scio. Nam multa sunt, quae soli Mauri capiunt, non puri Arabes, et, si voles, ea tibi interpretabor. Quaedam etiam pure Arabica sunt: sed rariora illa. Reliqua sunt sermonis Maroccani, aut Fessensis. Ego, ut dixi, si tanti illa putas, interpretabor. Equidem infinita ex medio puri Arabismi notavi. quae, quod Latinis literis concepta essent, in Lexicon meum conjicere non potui. Nam aliquando trium, quatuor, quinque literarum unus idemque


page 243, image: s243

sonus est: Ted, Tau, Dal durum, Tzade punctatum, et similia. Ideo gloriosi ea expiscarentur ex Lexico Chaldaico: quod fecit ille, qui voluit persuadere se scire Arabice, antequam legere sciret: qui Brachmanes praefectos benedictionibus fuisse dicit. Putat enim Indos etiam Hebraice locutos. Satis se traduxit [gap: Greek word(s)] suo et [gap: Greek word(s)] . Ego neminem novi, cui docti nomen minus conveniret; quod nescio quo fato cum tanta stultitia adipisci potuerit. Respondi ad tuam [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Sententiam de sexmillenario numero, et septiesmillenario confirmant plerique Patrum; sed praecipue Lactantius libro VII, cap. XIIII, et alij, quorum tu melius memineris, quam ego. Vnum tantum satis mirari non possum, quomodo [gap: Greek word(s)] sunt [gap: Greek word(s)] . Sed de hoc satis in illa epistola quam tibi reddet optimus juvenis, quem tibi commendavi, ac nunc denuo commendo. Vale. Lugd. Batavorum. VI Kalend. Octob. Iuliani CIC IC C III.

EPISTOLA LXXXVII.

ISACIO CASAVBONO. Ad omnes literas tuas, quas equidem acceperim, respondisse me puto, praeter penultimas, et postremas. Prioribus quaerebas [gap: Greek word(s)] apud Chrysostomum. Respondi quid esset judicij mei super hoc loco. Literas te sero accepturum scio: accipies tamen, si jam non accepisti. [gap: Greek word(s)] vocari [gap: Greek word(s)] magis mirari possum, quam interpretari. Scio tamen [gap: Greek word(s)] rationem totam esse veterum Theologorum, qui [gap: Greek word(s)] conantur eruere durationem mundi. Atque adeo sibi persuasere totam


page 244, image: s244

durationem septem millibus annorum definiri, quorum sex millia mundus perpetuis laboribus agitabitur, in septimo millenario quiescet. Vide praeter alios Lactantium lib. VII. cap. XIIII. Itaque duratio mundi est Hebdomas millenariorum: quorum sex sunt labor, ultimus quies. Quod autem [gap: Greek word(s)] vocet Chrysostomus [gap: Greek word(s)] , et post eum Sinaita, cujus locum produxisti, videndum, num potius millenarius vocandus sit [gap: Greek word(s)] . Nam [gap: Greek word(s)] sunt septem [gap: Greek word(s)] . Tamen Hesychius videtur idem velle: [gap: Greek word(s)] . Melius intelligerem, si scripsisset [gap: Greek word(s)] . Certe intelligit sex de septem vocari [gap: Greek word(s)] . Cujus ego rationem non capio. Quod autem alibi in Epistola Pauli Chrysostomus et Sinaita ille aiunt [gap: Greek word(s)] esse perfectum numerum et omnia continere, est merum delirium: quod vel mediocriter docti derideant. Nam hallucinatio hinc est, quod senarius numerus perfectus est, quia constat ex partibus suis, I. II. III. At propterea non omnes senarij compositi, qualis [gap: Greek word(s)] , erunt perfecti, quod volunt boni illi Patres. Haec est caussa illius [gap: Greek word(s)] . Sed cur [gap: Greek word(s)] sint [gap: Greek word(s)] , profecto hujus caussam nullam comminisci quivi: neque ullam puto esse, praeter opinionem Theologorum, qui ex suis anagogicis haec introduxerunt, et consecuti sunt, ut nullus esset locus rationi, ubi eorum auctoritas agitur. Addideras schedium vocum quarundam Mauritanarum, quarum interpretationem a me postulabas. Respondi tibi aliis literis, non esse mera Arabica illa, sed Mauritanica, et in usum idiotismi Hispanici recepta. Quorum omnium si explicationem quaeris, invenies in Lexico Nebrissensi Hispano-Latino. Argamassa, opus


page 245, image: s245

signinum. Acofar, aes fusile. Alcobas, receptaculum. Paucula sunt, quae non invenies in Nebrissensi. Almogaraves sunt milites, quales Martolossi. Eorum meminit Roderigus optimus scriptor rerum Hispanicarum et Mauritanicarum. Multa sunt in idiotismo Toletano [gap: Greek word(s)] et non mere Arabica, ut major pars eorum, quae in schedium tuum conjecta sunt. Vulcanius jamdudum tibi per literas gratias egit de Cyrillo suo ab orco per te revocato. Nihil te remorabitur in libris meis De emendatione temporum, postquam legeris Canones nostros Isagogicos, quos ante Notas nostras Eusebianas ponemus. Interea scito, me non ignorare multa in numeris a typographis peccata, multa a me aliud agente emissa, quae omnia speramus nos postremis curis emendaturos. Sed miraberis interea quae in Eusebio praestiterimus. Vt [gap: Greek word(s)] nostris pudorem imponamus. quibus ne minima quidem pars eorum, quae effecimus, subolere poterit. quid subolere? qui, inquam, ne intelligent quidem quum videbunt. Nam ut aliter animatos, ita aliter eruditos esse oportet, qui ad haec tractanda accedunt. Neque imperitia, neque [gap: Greek word(s)] , hic locum habent. Utinam eorum editio nostram praevortat! Nihil est quod magis cupiam. Opus nostrum in crassam molem excrevit. Vnum est, quod a te impetrem, ut cum bona tua gratia Chronicon tuum Fastorum Siculorum una excudatur. Non potest illi melior sedes assignari, quam in subsicivis quorundam Graecorum, quae una cum Eusebio edentur. Significa mihi quamprimum, an tibi volenti sit editio illius Chronici. Quamvis est homo [gap: Greek word(s)] , quisquis est illius auctor, tamen multum mihi profuit. Seorsim excusus neque sibi


page 246, image: s246

ornamento, neque lectori fructui esse potest. Conveni rypographum de editione. Iam pacta res est. Proxime proelo committetur. Flessingensem amo, miror; et sane certus sum me illo magistro uti posse potius, quam illum me. Nam ego ego incipio multum dediscere propter partim desuetudinem, partim aetatem. Hoc unum quotidie profitieor, me non exillorum esse numero, qui nihil ignorare videri volunt, nihil ab aliis didicisse. Cedo sis magistrum. non potest ejus opera paratior esse ad docendum, quam mihi animus ad fatendum unde profecerim. De Chronalogis quod quaeris, caveas inprimis a stercoreo illo Temporario, homine ineptissimo, impudentissimo. Ego de illo aliquid monui in Prolegomenis, nomen tacui. Ut caveant studiofi ab illi scopulo, et nomen et stigmata aliquando proferam. Sunt alij quos non vidi. Sedscito, qui a nobis dissentiunt, esse homines hominum nomine indignos. Bene est quod [gap: Greek word(s)] non susceperis: vix pedem posuisses, quin poenituisset facti. Omiserum te, si in illius [gap: Greek word(s)] cancellos incidisses. [gap: Greek word(s)] . Scin quomodo? omnes asini sunt, si illi credimus; etiam nos qui credimus illi. Noli, amabo, de te quiequam statuere inconsultu nostro. Nescis omnia; nescis. Nec opus tibi fuit Oedipo. Hominem tenes. Is est ipse. Gratias ago de vocibus [gap: Greek word(s)] . quas non habebam, illis penum meum instruxi. Lexicon Raphelengii patris fortasse aliquando exeudent filij. Sed nondum ferrum calet. De hoc alias scribam. Vale. Lugduni Batavorum. VIII. Kal. Novembris Iuliani CIC IC C III.



page 247, image: s247

EPISTOLA LXXXVIII.

ISACIO CASAVBONO. En quartum tibi scribo, postquam trinas ad te dedi, ex quo mecum expostulas nihil te literarum a me accepisse. Omnes, quanquam sero, tandem tibi redditas spero. Nihil ex me quaesivisti, ad quod non responderim. Postremas tuas (ita voco, quia postremas accepi) reddiderunt mihi heri amici, cum Arabicis [gap: Greek word(s)] . quae profecto fuerunt [gap: Greek word(s)] . Putem me plura et meliora promere. Sed tamen summas gratias ago et amoris tui in me, et quia non omnino inutilia illa spero fore. Bona enim voco omnia, quae me doctiorem aut meliorem faciunt. Nam et habent, quae nesciebam, aliqua; et non pauca, quae quod sciebam, confirmant. Puto te jam Fastos Siculos accepisse. Eos edere decrevi, si ita tibi videtur. et quidem cum bona gratia tua uti liceat, summopere oro. Nam seorsum excusi, ludibrium debent; cum aliis melioribus, poterunt mereri speciem bonae notae; et quo loco eos ponere decrevi, valde necessarii sunt. Expecto quid ad illud desiderium meum respondeas. Meus Eusebius est sub praelo. An bene auspicatus sim, nescio. imperitis typographis tradere coactus sum, propter occupationes aliorum. Faciam tamen ut sedulitas mea eorum [gap: Greek word(s)] vincat, quamquam maxima crux est, cum imperitia conflictari. Ego in hac editione experior quotidie, quae invitis omnibus impedimentis, non adeo inelegans erit. [gap: Greek word(s)] , quid promittit adhuc, fac scias. Quam vereor, ne [gap: Greek word(s)] nos terrere voluerit. Nam quorsum


page 248, image: s248

prima illa pagella, [gap: Greek word(s)] ; Male profecto mecum agetur, nisi nos antevenerit. Non sum vates: sed scio, quid praestare non possit. tam mehercule, quam quid in Eusebio praestandum sit, ut et de illo bene mereamus, et dignum hominum expectatione aliquid promamus. Quantum est [gap: Greek word(s)] , etiam si centum annos capita inter se conferant, ne millesimam quidem partem effecerint eorum quae nos effecimus. Itaque per me rumpantur quidem. Mihi nihil gratius facere possunt, quam si interea dum ipsi ringunt, mihi caussas suggerant, cur rideam. Lentum et longum erit editionis hujus negotium; tum propter operis molem, tum propter hominum istorum lentitudinem. Iam, dum haec scriberem, allatae sunt ex typographio paginae quas corrigerem, quibus statim opera danda est. Itaque cogor ante tempus corripere spatium, ne istas operas exacerbem, quas malo mihi propitias, quam iratas esse. Vale. Lugduni Batavorum. VI. Eid. Decembris Iuliani CIC IC C III.

Proh facinus indignum! quid de * * * * audio? Adeo immutatum ingenium ejus, ut alius ab eo quem tibi commendavi, discederet? Me vero stipitem, qui in aliis [gap: Greek word(s)] sum, in isto [gap: Greek word(s)] . Quum in eo essem, ut alteram, epistolam, quam tibiscribebam, clauderem, accepi tuam: quae me adeo perculit, ut nesciam an umquam quicquam mihi acciderit, quod aut justius aut gravius doluerim; tum quia in illa aetatula vulpem non deprehenderim, tum quia a me expresserit, ut se tibi commendarem. Sed vae illi, qui in te ingratus fuit; et me hominem stultum, qui vulpem, non hominem tibi commendavi. Obstrinxerat me aliquo


page 249, image: s249

privato beneficio, non tamen quod aequaret comitatem, qua illum amplexus sum: sed tamen (quae est [gap: Greek word(s)] mea) quantulumcumque esset quod mihi praestitisset, pro magno beneficio habui; neque potui illum splendidius remunerari, quam si illi portam aperirem ad amicitiam tuam. Sed hoc est fatum meum, ut nulli fere benefecerim, quin poenituerit. Alui domi meae, erudivi, fovi hominem, quem nesciebam furem domesticum. Is mihi [gap: Greek word(s)] rependit, ut plusquam sexcentos aureos furatus sit. De aliis quid dicam? Beneficium male locatum, maleficium fuit. Quid igitur superest, quam ut veniam a te petam injuriae, quam juste mecum expostulare possis? Valeant igitur omnes, qui a me commendatitias exigent. Ego numquam abutar bonitate tua. Satis est, me locum habere in amicitia tua: ut autem eam profanem, alios in eam admittendo, neque ego permittam, neque ut tu facias, unquam tibi auctor ero. Vale iterum.

EPISTOLA LXXXIX.

ISACIO CASAVBONO. Tuas omnes accepi, ad omnes respondi: sed vereor ut meas accipias: quia is cui priores meas dederam, propter viaticum in expectando vento absumptum, coactus est Rupellanam navem conscendere: alter, qui nudiustertius alias ad te a me accepit, nisi. AEolum placaverit, idem facere cogetur. Quare aut nunquam aut sero te meas accepturum puto. In penultimis agebas de misero Gosselini interitu. Quae [gap: Greek word(s)] in hoc negotio te manent, et aliqua ex parte praevidi, et nunc aliquid ex postremis tuis odorari potui. Nunquam


page 250, image: s250

[gap: Greek word(s)] cessabunt, quin hanc praedam aut ad se avertant, aut ad alium potius quam ad te perveniat, efficiant. Si quid melius cesserit, hoc deputato inlucro: sin autem, quae tua prudentia, hoc jam tibi periisse puta. Hoc remedio in omnibus utor, ut nihil sperem, ne, si non evenerit, frustra me exspectasse doleam. ita illudo fortunae, quae solis stultis tantum illudere potest. Quantum e specula prospicere possum, magnam mutationem imminere video. Et certe accidet. Omne in praecipiti stetit. Sed haec non nisi coram. Negotium Arausionense majoris momenti est, quam quibusdam videtur, etiam iis ad quos magis pertinet. Est quoddam genus hominum, quod prudens sciensque incurrit pestem ante oculos positam. Literas Bertio tuas, Heinsio et aliis omnibus reddidi. Libellum meum In Serarium excudi curat Drusius, non ea gratia a me conscriptum, ut ederetur, sed ut meam de illo Aretalogo sententiam exponerem. Tantidem apud me est edi quam latere. Non enim, admodum grave negotium. et quum legeris, te pauculas horas perdidisse pudebit. Mittam quum totum accepero. Tria enim tantum folia accepi inelegantissime edita. Et profecto malus mali libri auctor non meliore typographo dignus erat. Meus Eusebius antevertisset editionem Aquitanicam, si unius Eusebii rationem habuissem. Sed in mora multae utilitates sunt: si quidem hoc moram vocare possum, in quo operae non ignaviter versantur. Sed multum viae superest: et certe mora jam fere expectationem hominum absumpsit. Ego vero nolo abortum facere, quum maturum possim parere. Vale. Lugd. Batav. III. Kal. Ianuar. Iuliani CIC IC C IIII.



page 251, image: s251

Oro te, ut eae, quas Petro Puteano scribo, recte illi curentur. Ego nuper Augustino scripsi: literas habet ille, cui alias ad te dedi. Oro te, si qua potes Mahomed Almateni Astronomicum parare, ut ne pretii rationem habeas, ego statim ut nummi reddantur, curabo.

EPISTOLA XC.

ISACIO CASAVBONO. Binas a te fere eodem tempore accepi. Ad priores prius respondeo. Video tibi redditas meas, in quibus de semi-Mauritanicis verbis respondi, quibus totus Hispanisinus scatet, quae frustra in Arabismo quaeras, quod ea sint ex idiotisimo Arabico, non ex puro illo sermone, quo libri veterum Arabum concipiuntur. In Nebrissensi Lexico non pauca quidem ejusmodi reperies, sed tamen non omnia. Ego illud Lexiconfere duobus millibus verborum locupletavi. Et tamen nihil mihi egisse videor, quoties ad libros Hispanicos accedo. Tantum est pelagus illius sermonis: ut quo plura in illo discimus, eo plura occurrant, quae sine magistro nun quam didicero. Est quidam medicus Parisijs, qui jamdiu id saxum volvit, et novum ejus idiomatis Lexicon promittit. quid praestiturus six, [gap: Greek word(s)] . Si quid, [gap: Greek word(s)] , multum spem meam fefellerit, quandoquidem sciam etiam Hispanos [gap: Greek word(s)] . Si quid de eo inaudijsti, quia in eadem urbe estis, poteris ab eo multa discere, siquidem promissis digna praestiterit. Sed tempus erat verba ad rem conferre, quod jamdudum illius liber prodiisse debebat, ut Buzenvallio nostro promiserat. Habeo Lexica quaedam


page 252, image: s252

Hispanica et Belgica, quibus e resgione respondent Arabica Latinis literis. Sed vix est ea ad characteres Arabicos conferre, quia quaedam literae eodem sono proferuntur, ut difficile divinaveris quomodo scribenda sint. Quae potui tuto assequi, ea [gap: Greek word(s)] . reliqua sunt * [gap: Greek word(s)] , quae reservo, dum potero aliqua conjectura eorum compos fieri. Sed ne Iudaeis quidem et Syris tuto creditur, quod per suum Gimel, aut Gomal, aut Caph scribant: et multarum aliarum literarum, quas in Arabismo punctum distinguit a cognatis aut similibus, rationem non habent. Hoc, non dicam, tyroni, sed etiam ei, qui progressus aliquos in Arabismo fecerit, multum imponere potest. Te morbo illo, aut languore, qui te per aliquot menses obsederat, levatum esse, et tibi et mihi gratulor. De Persio, fac ut quamprimum prodeat. Trivialis magistri [gap: Greek word(s)] non potui legere. neque sum tam bono stomacho, ut ad ejusmodi epulas accedam, quin clamem [gap: Greek word(s)] . Misera vero Parisiensium judicia, quae tam turpibus simijs delectantur. Sancte jurare possim, neminem hodie vivere, qui pro modo eorum quae legit, tantam omnium rerum imperitiam profiteatur: qui dedita opera tot volumina devorasse videatur, ut disceret nihil scire. [gap: Greek word(s)] , nisi quod, [gap: Greek word(s)] . et certe res ad interitum spectat. Tu tamen non debes rebus tuis ullam desperationem adhibere. Qui te illuc, et me huc, inopinantes ambo et nihil tale cogitantes traduxit, ille solus potest et ab omni discrimine vindicare, et collocare fortunas nostras in tuto. Ille me ad hoc aetatis perduxit, ut sine opibus dives vixerim, et tunc felicius mecum actum sit,


page 253, image: s253

quum nulla spes in hominum praesidiis esset. Id adeo mihi evenit, quia ab illo, non ab hominibus spes meae pendebant semper. Propterea, quod adhuc vivo, quod securo otio fruor, illi (non hominibus) acceptum fero. Tibi eodem modo agendum, ut in illo omne praesidium tuum colloces. Praeterea noli incertis certa praeferre. Nam [gap: Greek word(s)] , quid aliud tibi attulisset, quam ut praeter impensas et sumptus, ludibrium illis cercopibus deberes? quorum [gap: Greek word(s)] non paucis verbis tibi narrare possem: quam inhospitales, quanto nostri avito odio ardeant, quam inexpiabili invidia. Si in fatis est, ut eo pertraharis, noli urgere fata tua. caro vende pericula tua. Expecta prius ut voceris, quam ut [gap: Greek word(s)] ad gentem ignotam proficiscaris. [gap: Greek word(s)] . Sed de illo semidocto, non est quod plura tibi dicam. ille solus potest te deterrere ab instituto, etiam si tota natio in amorem tui conspirasset. Chronologica tua excerpta ideo remisi, quia descripsi [gap: Greek word(s)] . Si scires quot noctes et dies in sola librorum descriptione traduxerim, tibi quaedam mei misericordia incesseret. Sed adhuc latera, oculi, et animus seni suppetunt. Eusebius noster excuditur satis honesta forma. Sed quod lentum aliis videri possit, hoc vero facit moles operis. Praeterea quas potui nancisci operas, eae [gap: Greek word(s)] . Antea enim nihil excudebant, praeter Parva dicta, Theses, et schediasmata puerorum. Quod nuper in quadam Epistola tua scribebas de Indice nostro in Collectanea Inscriptionum, verum est: paucos fore, qui animadvertent industriam, laborem, vigilias, quas ei impendimus: fructum et utilitatem, quae ex


page 254, image: s254

illis colligi potest. Nam est instar libri absoluti, qui justis commentariis possit illustrari, imo quod necesse esset fieri. Scito praeterea annotationes, quaepost indicem adjunctae sunt, correctiones, animadversiones in plusquam CCCL Inscriptiones perperam ab operis repetitas, ea, inquam, omnia nostra esse. Alterae literae tuae postridie mihi redditae sunt, postquam priores accepi. in illis meministi cujusdam, qui Magneticae cuspidis directionem profitetur. Multi hoc conati sunt, conanturque quotidie maximis ab Ordinum illustrium consilio propositis praemiis. Quidam obtulerunt [gap: Greek word(s)] sua: capti sunt de ea arbitri. Ego unus in illis fui: in quibus Mathematici, et nautae peritissimi. Sed qui eorum Mathematica profitebantur, illi [gap: Greek word(s)] erant. Praeterea auctores illi, de quibus sententiam ferre debebamus, nihil tanto hiatu dignum praestiterunt. Quidam Anglus ante triennium libro de Magnete edito nihil dignum exspectatione ea, quam excitarat, protulit. Ego saepe proposui Mathematicis his, qui hic profitentur, rem, quam ip si nunquam concoquere potuerunt, risu et ludibrio exceperunt, [gap: Greek word(s)] . Hipparchus primus omnium rem jocularem et ridiculam excogitavit, motum, inquam, octavae sphaerae in occidentem, et stellas in occidentem promoveri eodem situ, ordine, intervallis servatis. Persuasit Ptolemaeo: Ptolemaeus ita confirmavit, ut posteritati de eo dubitare religio fuerit. Primus omnium memoria patrum nostrorum, alter Astrologiae vindex Nic. Copernicus odoratus est futilitatem Epichirematis Hipparchei, et non octavam sphaeram in occidentem, sed aequinoctialia puncta [gap: Greek word(s)]


page 255, image: s255

procedere animadvertit: idque vocat [gap: Greek word(s)] . Hanc praeclaram animadversionem publicatam, nulla demonstratione eorum, quae ex illa pendere necesse est, illustravit. Sed rem nudam tantum proposuit. nos vero animadvertimus, stellas, ut fabulantur Hipparchus, et Ptolemaeus, [gap: Greek word(s)] progressas unquam fuisse: et [gap: Greek word(s)] a. temporibus Eudoxi eodem intervallo a polo mundi propius abfuisse, ut hodie; ejusque rei exempla collegimus. Quibus animal versis praecessio aequinoctiorum concedenda est. Nam alterutrum concedendum, aut [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] . Alterum non esse, vincit [gap: Greek word(s)] ab Eudoxi temporibus. Ergo alterum est. Sunt igitur praecessiones aequinoctiorum; quas non potuit demonstrare summus ille vir, nisi [gap: Greek word(s)] , ex quibus tam potest defendi alter motus, quam praecessio. Iam habemus [gap: Greek word(s)] . Quid est? [gap: Greek word(s)] : punctorum aequinoctialium in antecedentia motus. Si moventur puncta aequinoctialia, circulus autem aequinoctialis ad illa puncta describitur, ergo circulus aequinoctialis mobilis est. quod vero verius; si circulus aequinoctialis mobilis, et polus quoque ejus mobilis est. Itaque polus circuli aequinoctialis erit alius a polo mundi. Polus enim mundi [gap: Greek word(s)] : iste [gap: Greek word(s)] . Praeterea omnes meridiani transeunt per Polos aequinoctialis: et in superficiis lapidum linea meridiana, quae ad collocanda horologia solaria designatur, ea intelligitur per polos aequinoctialis transire, quod et omnes fatentur, et verum est. Sed quia poli aequinoctialis circuli sunt mobiles, et lineae


page 256, image: s256

quoque meridianae, quae per illos transeunt, sunt mobiles: ac propterea necesse est, ut post aliquot annos linearum meridianarum usus nullus futurus sit, ad designandas horas: et iterum capienda erit linea alia meridiana, et reformandus situs Horologii, non Horologium ipsum. Concludamus, Horologia solaria port aliquod tempus fidem decoquere, nisi instauretur linea meridiana. Hoc Mathematice ipsa [gap: Greek word(s)] convincit. Sed praeter id, habemus praeclara veterum exempla, quae vincunt, post aliquot annos Horologia non respondere prioribus designationibus: quae quidem omnia studiose collegimus. His ita demonstratis, ego proposui istis Mathematicis, ut quia totum negotium Magneticae cuspidis versatur circa meridianos, considerarent, an haec doctrina a nobis primis prolata aliquam viam huic rei munire possit. Illi tantum abest ut rem hanc in consilium adhibubuerint, ut risum illis debuerim. Quid ni? homines, quin nullum veterem auctorem legerunt, ne eorum quidem qui ad eorum artem spectant, illi-ne haec capere possent, qui sola Theoriarum et Astrologiae compendia legerunt? Sed, ˘ carissimum caput, ego paucos [gap: Greek word(s)] , pauciores [gap: Greek word(s)] reperi. Scito tamen cognitionem hujus praeclarae disputationis de Magnete ex hoc nostro Epichiremate pendere, aut ex nullo. Sed nimis te obtundo. Vale. Lugduni Batavorum. VII Eid. Ianuarij Iuliani CIC IC CIIII.

EPISTOLA XCI.

ISACIO CASAVBONO. Iste qui has tibi red det, is est quem meis literis tibi commendabam:


page 257, image: s257

in quibus etiam addideram [gap: Greek word(s)] . Optimus juvenis est, pietatis et meliorum literarum cultor. Eum iterum tibi commendo. Plurimum illi debeo. Diu haesit in Anglia. Ea causa fuit, cur quas illi ad te dederam, suo tempore non acceperis. Meus Eusebius gnaviter procedit. Sed ingens volumen erit, nisi me fallit modus chartae meae. Tu tamen scis quam immanes librorum moles fastidiam; qui hoc vitium, inter alia, [gap: Greek word(s)] detestor. Nuper prolixe apud te garrivi. Quare illarum prolixitas omnes nugas, quibus te detinere possem, aut vellem, exhausit; et quidem [gap: Greek word(s)] . Noster Heinsius hodie Hesiodum nobis suum dedit. Est ingenium extra aleam, praesertim in ea aetate. Magis te homo ipse caperet, si videres. Tui sane videndi tanto desiderio tenetur, ut nihil aliud cogitet. Martialis Scriverii si eo pede perrexisset, quo coeperat, praeterita aestate potuisset ad vos pervenire. Sed pudet tibi me scribere de lentitudine horum hominum, quamvis multa sint in illis, quae laudes. Toti Fasti Siculi Augustae, aut fortasse Ingolstadii, Graece cum Theophane excuduntur. Jtaque frustra descripsi manu mea illud Chronicon, quod in Notis meis Casauboniana Excerpta vocavi. Sed Vale. Lugd. Batavor. XII. Kal. prioris Martii Iuliani CC ICC IIII.

EPISTOLA XCII.

ISACIO CASAVBONO. Quid tibi scribam, nescio. Nolui tamen hunc amittere sine contesseratione. Iste est Medicus regis Suberviela, optimus vir, et cui in omnibus feliciter ars sua succedit.


page 258, image: s258

Is et de me, et si quid de harum regionum statu scire aves, plene te poterit docere. Meus Eusebius procedit, sed [gap: Greek word(s)] , neque tam cito perfringet claustra, quam vellem. Accepi [gap: Greek word(s)] Notarum [gap: Greek word(s)] . Nihil (uno verbo dicam) [gap: Greek word(s)] : quandoquidem pueri qui haec Critica tractant, illi imponent pudorem. Sciebam illum nihil expectatione dignum expressurum. Tam matulam nunquam credidissem. Sed st. nolo haec quisquam resciscat. Editio ejus, quae, ut ajunt amici, ad proximas nundinas, aut saltem proximum solstitium expectatur, omnem mimum exponet. Aveo intelligere quo modo res vestrae se habent, quo in statu domus, et uxor tua, quam [gap: Greek word(s)] accepi. Expecto ut quam primum mihi hanc aegritudinem adimas. Non conquiescam, donec ex tuis literis intellexero ipsam in integrum restitutam. Opto ipsam quamprimum [gap: Greek word(s)] , et te valere. Lugd. Batavor. v. Nonas Martij Iuliani CIC IC C IIII.

EPISTOLA XCIII.

ISACIO CASAVBONO. Trinas fere eodem tempore a te accepi. In primis memineras earum, quas multis ante mensibus ad te dederam de loco Chrysostomi: de quo scriptore idem sentio, quod tu. Nullius veterum Patrum lectione magis afficior, tum propter inaffectatum dicendi characterem semper sibi similem; tum quia unicus est omnium veterum, cui probe nota fuerit mens totius Novi Instrumenti: in quo genere solus regnum obtinet. Nam in Veteris Instrumenti sensibus ut plurimum longe a recta veri regione vagari cogit Hebraismi inscitia


page 259, image: s259

et LXX interpretum editio, quae quum sit longe mendosissima, tamen eam omnes veteres, quae illorum sinistra fuit [gap: Greek word(s)] , non dubitant archetypis Hebraicis anteferre. De Galatino scito me vera dixisse. Nam non solum illa omnia e Ramundo Sebone expiscatus est, sed et opus ejus nihil aliud est, quam breviarium Pugionis fidei. ita enim opus suum doctissimus Dominicanus ille inscripserat, qui Tolosae ante cc plus minus annos scribebat: ejusque operis duo ingentes tomi in collegio Fuxensi ejusdem civitatis ante annos XXI, quum ego ibi essem, extabant. Cum judicio tamen illi libri legendi sunt. qui utinam typis excusi essent. Hoc unicum exemplar, praeter aliud quod penes Matthaeum Beroaldum fuit, Tolosae extare scio. Qui Iudaeorum scita legunt tanquam [gap: Greek word(s)] quosdam (nam de hoc quoque injecta est a te mentio,) aeque delirare puto, ac eos, qui nihil bonae frugis ex illis excerpi posse contendunt. Vtrique [gap: Greek word(s)] . Quae utilitas ex illorum scriptis et ritibus vetustis delibari possit, tum ex iis, quae sparsim in libris nostris leguntur, colligi potest, tum et nos aliquando melius aperiemus. De Eusebio Aquitanico gaudeo. Meus vixe carceribus missus est: quando metas stringet, nescio. Metuo mihi et illi: mihi, ne illum orbum parente suo relinquam; illi, ne a me destitutus in medio cursu consistat. Est enim ingens opus. et lenta typographorum opera. De Adolescente de Laet, amo te. Impetraturum a te omnia sciebam. Tamen non minus mihi gratum est te rogare, quam tibi precibus meis satisfacere. Ideo omni spe bona plenus foleo te convenire: quia certus sum [gap: Greek word(s)] me non discessurum. De uxore rua valde metui, et tua, et patris ejus (hominis mihiamicissimi)


page 260, image: s260

caussa. [gap: Greek word(s)] narras [gap: Greek word(s)] . Opto ut constans sit salutis ille ac valetudinis tenor. Respondeo [gap: Greek word(s)] literis Davidis Rinaldi. Velim literas meas tibi communicari. Hoc facile ab eo impetrabis. Apparet candor hominis in literis. Sed tamen sublevandus est adhuc. Nam idem, quod alij, objicit: neque videt se contra [gap: Greek word(s)] facere: adeo altas radices egit error vetustus; ut plurimum referat quo liquore primum testa incrustetur. Dionem tuum Chrysostomum expesto. Quantum aestuavi, ut inelegans volumen illud ejusdem auctoris in Italia editum nanciscerer! Magno mihi constant quisquiliae meae. Vt unum Synesium adipiscerer, plusquam sex aureos erogavi; neque quod volebam consecutus sum. Potes simul et ridere conatum meum, et miserari infelicitatem. Heisium monui ut ad te scriberet. Hesiodum suum propediem, et mox Theocritum mittet. Martialis Scriverii ante annum poterat prodire, nisi tam per illum quam per typographum stetisset. Multa ostendit mihi, quae Morionis tui [gap: Greek word(s)] imperitiam perstringunt. Videbo quid deliret in Horatio. si modo tanti est, ut in illis operam et ohras velim perdere. Motor te. Vale. Lugduni Batavorum. XVI. Kal. Maji Iuliani CIC IC C IIII.

EPISTOLA XCIV.

ISACIO CASAVBONO. Quum fasciculum claudere cogitarem, iterum alias a te accepi, quas Nonis Aprilibus una cum diatriba Gallice concepta de declinatione cuspidis Magneticae ad me dedisti: de qua re quum commodum erit, diligenter cum peritis. De uxoris valetudine in integrum restituta gratulor


page 261, image: s261

tibi, et mihi, qui ejus causa diu animi dubius fui. Quum hae ad te scriberem, occupatissimus eram, et scriptione multarum epistolarum ita obrutus, ut quo me verterem, nescirem. De Dictionario Hispanico, quia prodiit in lucem, et ejus huc delata aliquot sunt exemplaria, jam dubitare non potes. Est homo Gallus, professione medicus. Qui ex lectione tantum idioma didicit, sane non multum praestitit; minus praestiturus, si ab homine Hispano (quem ipse nominat) adjutus non fuisset. Laudo tamen operam. et habet multa, quae scire interest, et quae me docuit. Sed, puto, longe plura a nobis ille posset discere, qui Nebrissensem auctario longe majore cumula vimus, quam est ipsius Lexicon. Oro te, ut statim literas Labbaeo reddendas cures, quas ego ei scribo. Defessus sum tot literas scribendo. Vale. V Kal. Maji Iuliani CIC IC C IIII.

EPISTOLA XCV.

ISACIO CASAVBONO. Hoc Austro flante nos a vobis literas accipere possumus, vos a nobis nullas. Diu est, quum ad te scripsi, et quo minus meas acceperis, in caussa est idem ventus, qui vestras nobis perfert, nostras vobis negat. Quum primum desaevierit, tunc statim illas expecta. Scripsi ad omnes tuas eadem opera, neque quicquam libentius facio, quam ubi tecum garrire datur. Tuum Dionem, ut omnia tua, jamdudum expecto. Ego omnium mortalium miserrimus, rem cum imperitissimo typographo habeo, qui omnia susque deque permiscet. Tanta hominis est ruditas, ut vix nunc primum in meo opere tyrocinium facere incipiat: et


page 262, image: s262

jam mihi rixa est cum illo. Itaque nisi mutaverimus consilium ego et Commelinus, cujus sumptibus liber excuditur, nulla spes est foras mercem hanc extrudere posse. Moles magna est: et nondum Latina Hieronymi absoluta. Graeca pars per se ingens volumen constituit: Notae et Canones duplo majus. Ecquando ista prodibunt? Multa hic sunt typographia. sed omnes lucelli amor ad frivola evocat. mea interim jacent. Mota est magna hujus libri expectatio. non utique mea praedicatione. Nam non soleo mea venditare. Tantum dixi, et dico: aliam long editionem, ac homines expectant fore. Addo, fore praeter expectationem eorum, qui prius verum odisse coeperunt, quam me veri amantissimum odissent. Et quia coepi [gap: Greek word(s)] , ut ipsi vocant, audeo dicere, meum opus [gap: Greek word(s)] fore illis: quod quidem mihi gratius jucundiusque futurum est, quam si illis placerem. [gap: Greek word(s)] . Ego multos studiosos quotidie video, paucos doctos; in doctis paucos ingeniosos; in semidoctis nullos bonos. Atque adeo literae, generis humani unicum solamen, jam pestis et perniciei maximae loco sunt. Itaque hodie ad lectionem eorum, quae prodeunt quotidie, accedendum est [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] . Puto me tibi abunde alteris literis scripsisse. Heinsius noster quoque ad te scribit. Vale. Lugduni Batavorum. Kal. Maji Ialiani CIC IC C IIII.

EPISTOLA XCVI.

ISACIO CASAVBONO. Tuae illae, quas modo accepi, ad X. Kal. Iunii scriptae, conqueruntur


page 263, image: s263

de silentio meo. Binas tamen eodem tempore ad te dedi: in illis etiam memini Mathematici illius, qui ad me scripserat: illis praeterea meas ad eum adjunxi, prolixa non solum scriptione, sed et animi propensione. Non cessio, amice, neque debeo: sed quod serius meas acceperis, culpa non in me derivanda, sed in patrem Hippotadem, in cujus potestate est, nos serius aut ocyus nostra ad vos mittere, et vos ea a nobis accipere. Alius Mathematici literas Gallice scriptas una cum tuis accepi. Dicit se librum suum ad me mittere; idem quoque literae tuae testantur: ego nondum illum accepi, neque ante illi possum respondere, quam librum videro, legero, et probe tenuero. Quod ubi factum erit, sine ulla mora vel illi satisfaciam, vel saltem dabo operam, ut merito de mea voluntate queri non possit. Promissum Episcopi Chronicon non apparet, quantum video: et tamen tuae literae jubebant proxime expectare. Aiunt multos esse, qui ad favum illum formandum suos flores contulerint.

[gap: Greek word(s)] .

Meum nunc duobus praelis transigetur. Sed cum nebulonibus res mihi est. Et praeterea longa via est, quod toties memini me tibi scribere:

[gap: Greek word(s)] .

Quid vero qui cum ejusmodi rem habent?

[gap: Greek word(s)] .

Ego omnino magna mei indignatione quotidie id experior. Tuam uxorem convaluisse, tibi et mihi gratulor. Ille enim nuncius de morbo, mihi acerbissimus fuit: Deus illam tibi servet, quae maxime rei familiaris, studiorum, et liberorum caussa, neceslaria est. Ego miser senex [gap: Greek word(s)] unius famuli,


page 264, image: s264

et uxoris ejus, innitor. Illorum nutu res mea farmiliaris statque caditque. In Aquitania mea bona, fortasse meliore conditione sunt, sed non meliore meo fato. qui in conductitiis aedibus habito, quum possem in meis. Dionem tuum expectamus. Heinsius iamdudum ad te scripsit. Ejus literas, nisi fallor, una cum postremis nostris accepisti. Vale. Lugd. Batavorum. IIII. Eid. Iunij Iuliani CIC IC C IIII.

EPISTOLA XCVII.

ISACIO CASAVBONO. Heri cum Chrysococco et Chronico Siculo tuas literas accepi. Ante paueos dies alteras acceperam, quas post reditum ex Allobrogibus scripsisti. Gratulor ventum. Sed quod non statim ad tuas scripserim, fecit expectatio nobilissimi Buzenvallii nostri: et praeterea, si a lectione tuarum mox scripsissem, nondum meae ad te pervenire potuissent, quibus te certiprem facerem, et Heinsium et me Augustam tuam historiam, imo Augustas tuas Animadversiones accepisse. Id te monere prostremis meis oblitus sum: quarum alteras perspexi te tantum accepisse; alteras nunc tibi redditas esse non dubito. Ego, mi Casaubone, et tuum librum accepi, et legenti eum mihi summo eruditionis tuae admiratori, accrevit admiratio, cui nulla antea accessio fieri posse videbatur. Non nunc primum te magistro discere coepi. Quot sunt opera tua, tot sunt gradus [gap: Greek word(s)] . Hoc si unquam, ego nunc ex isto libro animadvertere atque sentire potui. Ecquis haec posset praestare, praeter te? nemo praeter te praestiterit: nemo praeter me judieaverit. Neque est arrogantia, si id mihi vindico. Ab usu habeo,


page 265, image: s265

quod possim judicare; ab ingenuitate, quod profiteri. Sed quia illi sequutores Suetonij tantum tibi debent, vide ne Marcellino sit iniuriam facere, si non et de eo bene mereas, ut de illis jam meruisti. Debes, quia potes; et, si possum a te exorare, facies. De Proverbiis Arabicis gratias ago. Quum Latina accepero, quid ab interpretibus discere, quid in meis corrigere possim, videbo, Scito in hac senectute nihil mihi earius esse quam discere. Exigo a me quotidie quod mihi didici, quum potui; et quod didici, cui bono. Scito nihil magis mea interesse, quam Chrysococci exemplar accepisse. Ego Canones illos pluris facio, quam reliqua, quae ego melius teneo quam Chrysococcus. Certe de anno Persico, Arabico, et. Syriaco longe plura, certiora, et utiliora dedi, et dabo. Quamvis et ea quae scripsit ille, magno mihi adjumento fuerint ad confirmanda ea, quae conjectura ego expiscatus sum feliciter, ille a Persis ipsis didicerat. Non verebor iterum de appellationibus Arabicis [gap: Greek word(s)] in codice Dioscoridis Regio aurem tibi vellere. Potes sine ullo studiorum tuorum et meliorum horarum dispendio, dena in diem, aut plura, aut pauciora, quantum per occupationes tuas tibi licebit, describere. Hoc et tibi et mihi proderit. Non possum satis mirari, te hominem in aliis occupatissimum, tam brevi tempore tantum in Arabismo profecisse; quod mihi licet ex charactere tuo perspicere. Non enim manus ea est [gap: Greek word(s)] . Non cessabo te monere de illis Monachi Dominicani in Alcoranum notis, quae tua studia multum juvabunt. Plurima enim obscurissima in Alcorano sunt, quae fortasse illis Notis illustrantur. Quem fructum ex illis colliges,


page 266, image: s266

commodus imperties postea, ut et de me hac quoque in re bene mereas, et tuae te operae in eo collocatae non poeniteat. Literas quas Geneva scripsisti, non accepi. Quas vero ad te ab * * * * scriptas mihi misisti, aliquam bonae frugis spem faciunt. Interest illud ingenium quibusdam finnibus coerceri; in quibus si contineatur, et illam luxuriem depascatur, nihil ab eo nisi bonum expectandum est. Vale. Lugduni Batavorum. XVIII. Kalend. Septembris Iuliani.

Dominus Buzenvallius postremis suis aliquam adventus tui nobis spem fecerat. Quare ego omnium animos expectatione compleveram: qui adventui tuo, tanquam triumpho cuidam imminebant. Ea spes quoniam decollavit, erit fortasse tempus, quando nec opinantibus tantum satisfacies, quantum sperantibus defuisti. Iterum Vale.

EPISTOLA XCVIII.

ISACIO CASAVBONO. Scio me in aere tuo esse, qui tot literas tibi debeo. Sed ineptus sim, si caussas scripsero, quae indignae sunt oculis et auribus tuis: autsi id excusavero, cujus veniam potius postulare debeo. Trinas a te accepi. In duabus posterioribus, acerbissimo nuncio me perculisti de obitu juvenis Flessingensis. quo casu non solum optimo juvene cui damno nullum comparandum est, orbati sumus, sed etiam Arabismi instauratore, qui in illo seculo exortus, in quo vix unus et alter Arabicis dedit operam; in illis tantum profecerat, ut non solum intelligere, sed etiam alios doecre posset: et praegressus conatus simiolorum hujus aevi, qui ex


page 267, image: s267

unius epistolae Pauli lectione se absolutam Arabismi peritiam consecutos arbitrantur, ad ea penetravit, ad quae pervenisse etiam Muhammedanis ipsis summa gloria est. Ego, mi Casaubone, mediocrem olim illi studio operam dedi, et majorem partem senium, curae et occupationes ademerunt: Tamen in maxima felicitatis parte posuissem, illi magistro operam dedisse: neque puduisset me [gap: Greek word(s)] , et senem juveni [gap: Greek word(s)] . In uno corpusculo tantas dotes periisse, probitatem virtutis, eruditionis, quis satis digne conqueri possit? Conspiravit in dolores nostros haec aetas. Nam habemus ambo quod in commune, et ego, quod privatim dolere debemus. Quod enim detrimento literarum sit, ad utrumque pertinet. In illo juvene magna literarum jactura facta est. pro earum peritia eximia, quae in te est, et meo. in illas summo amore, hoc damnum utrique nostrum commune est. Ecce nos in illa infelicitate felices, si unum amisusse satis fuisset. Sed proh Deum immortalem, parum erat tantam jacturam fecisse, nisi [gap: Greek word(s)] concurrissent. Infelicem juvenem consecutus est non passibus aequis noster Dousa. Dolebit tibi, certo scio. Sed quam alte putas mihi hoc vulnus insedisse? Magis agitare potes, quam a me discere. idque eo mihi acerbius, quodille communis utriusque nostrum dolor tunc me oppressit, quum privatum funus lugerem. Recens enim proximo sanguinis vinculo mihi conjunctum abstulit Ostenda, virűm et virtutum omnium acerba cinis. Is praefectus erat fortissimae Gallorum cohorti in illo [gap: Greek word(s)] verius dixerim, quam praesidio. qui post multa inusitatae fortitudinis et peritiae militaris facinora summa cum omnium admiratione edita, globo tormentario


page 268, image: s268

trajectus vitam, quam cum summa erga Deum pietate, quod in illo genere hominum rarissimum est, exegerat, reliquit. Accedit ad haec damna [gap: Greek word(s)] , lues saevissima. quae totum hoc bienium huic miserae urbi incubat. Quae quum tot capita quotidie rapiat, hullum tamen dispendium exhaustae urbis sentitur. Mihi vero quo plures moriuntur, eo major et numerosior populus videtur. Praeterea Academia frequentissima est: et neminem tantae strages deterrent. Me quidem undique funestae domus circumstant, solis parietibus ab interitu remotum. Inter haec exspecto quid de me statuat misericors Deus, qui me a pueritia usque ad hanc diem non sine summa admiratione mea, quotiescunque cogito, hominem incautum a summis periculis, rerum omnium egenum ab egestate vindicavit. Nam quod spiro adhuc, quod bella civilia Galliae me non abstulerunt, quod sine ulla re familiari commode vixi, quod in angusta re tamen vitam tolero, hoc mihi majori miraculo est, quam videre homines Romae a sordibus ad rerum culmen provehi, quoties voluit fortuna jocari. Quod si optimus maximus et clementissimus ille parens, qui me solus alit, eo dies meos producat, ut vere proximo te hic possim amplecti, siquidem animum de profectione non mutaveris, ilicet beatum me, cui videre contigerit, quod me sperare multa, quae non dicam, non sinebant. Sed si ad nos cogitas, auctor tibi sum, ut ante mensem Majum id facere ne instituas. Nam in his tractibus eo usque plurima discedens signa relinquit hyems, neque vestigia veris apparent, nisi postquam fere sidus Tauri confectum est. Arbitrii tui tamen est etiam in media hyeme venire. Nos


page 269, image: s269

illam luculento foco expugnabimus, qui nunquam deficiet in cubiculo, quod tibi adornabo; quod tamen nullum, praeter te, ornamentum habebit. Invenies enim paupertinam quidem, sed mundam supellectilem, et concham salis puri, et ante omnia pectus tibi devotissimum. Anxit me diu exspectatio Dionis tui. Caussam frustrationis ex tuis postremis didici. Persium sub praelo esse audivimus. Meus Eusebius, quando illius pistrini, in quod eum ego abdidi, clathros perstringet, comminisci non, queo. Nam potius relegasse eum, quam praelo commisisse videor. Adeo lentum est negotium. Quotidie tamen aliquod folium emendandum dant operae illae, quae rem suam agunt, non meam et Commelini optimi viri, qui sumtus facit. Quod mea ex Martiale conversa Epigrammata Graeca adeo laudas, caussae non est. Si enim alicujus momenti putassem, non alium praeter me editorem habuissent. Sed amici mei multa adhuc similia habent a me: quorum desiderio si morigerus esse vellem, ex Scaligero herba parietaria factus essem, neque ullus esset angulus, in quo nomen meum non exstaret. Hanc immoderati in nos amoris licentiam, ut coerceam, plurimum laboro: et nescio quomodo Scriverius noster a me extorsit, non volente quidem, sed nec renuente, ut illa saltem edi paterer, si non alio nomine, eo tamen quod tibi dicata essent. Parui. edidit: si quidem edita vocari debent, quae nondum sinit in publicum exire. Ante XVIII menses parum a fine abest ejus Martialis, quem cum Gruterianis notis et suis adornat. Ea vero Epigrammata Graeca est pars illius editionis. ea caussa est, cur non prodeunt, quia sequela sunt totius operis. Opus autem ipsum,


page 270, image: s270

quod tot menses proxime abest a fine, cur non prodeat, neque caussam communisci, neque ab eo expiscari potui. Si quid judico, non solum consilium, sed et animum edendi abjecisse videtur, quamvis eum amice objurgo, et ut illam mercem extrudat, omnes machinas admoveo. Frustra fui semper. Quum Trihaeresion Serrarii legerem, multa, quae homini partim per protervita tem, ut est mos ejus familiae, partim per confidentiam exciderunt, ea in unum libellum cum eorum confutationibus conjeci. et quia illius operis argumentum est, an potius caussa, Drusius, Drusio illum libellum misi. ipse non solum sua, sed et publicae utilitatis, ut ille ait, interese putavit edere; ego, ut soleo, neque ut ederetur, ab eo exegi, neque hoc conantem impedivi. Tantidem mihi est edi ac supprimi. Postquam enim de mea potestate exivit, et meus esse desiit; Itaque tanquam suum, cum meo tamen nomine, unum in volumen conjecit. Titulus missus est ad nundinas: Liber nondum prodiit. Ubi potestas primum mihi facta fuerit, ut ad te mittatur, curabo. Lugd. Batavorum. VII. Octobr. Iul. CIC ICC IIII. De editione Eusebii Aquitanica in postremis literis suis magnificus vir Marcus Velserus ex me suscitabatur num quid certi accepissem. Ut homini optime de me et literis merito satisfaciam, oro te, ut quid eius scire potueris, ad nos scribas. Iterum vale.

EPISTOLA XCIX.

ISACIO CASAVBONO. Ad postremas, quas nudius-quartus ad te dedi, quid adjicerem, nihil novi habebam, nisi heri alias a te accepissem: quae.


page 271, image: s271

profecto, novitate facti, quod narras, varie me affecerunt. neque enim quo tot proci te circumstent, queo comminisci; et, si non mentiuntur, (quod vix non faciunt id genus homines) se delegatos ab eo, de quo numquam mihi, neque fortasse tibi in mentem venisset, res profecto mira et insolens mihi videtur. Nam qui vivat hodie omnium hominum securus, et sui amantissimus, is profecto est. quo magis miror illsus missu illos subornatos, [gap: Greek word(s)] . Certe nihil aliud profitetur quam ut omnes persuadeat vel per se, vel aliena opera. [gap: Greek word(s)] . Hoc enim maxime se [gap: Greek word(s)] probaturum illi confidit, cui ulla necessitate sese obnoxium fecit, et cui id quod est, sese debere fatetur. Nam et illum scurram [gap: Greek word(s)] summisit [gap: Greek word(s)] qui hic est, cum isthic esset, si posset illum in suas partes perducere. Sed surdo narravit fabulam. Non enim parvam laudem putat apud Transtiberinos fore, si spolium constantiae vestrae ad illos referat, quod e valvis piscatoris aliquando pendeat. Itaque non dubito verum esse missu illius haec fieri, non tamen ut propterea peiore loco sint res tuae, quam nunc sunt. Quaecunque mutatio in fortunis tuis accidere posset, ea potius imminere tibi posset a Dracone pellem inauratam incubante, quam a professis hostibus. Ille enim solus potest persuadere, plus capere intestina Philologi, quam arcam unius [gap: Greek word(s)] . Sed aut ego vanus augur sum, aut hinc nihil tibi metuendum. [gap: Greek word(s)] . Te hic expectabo proximo Majo. Ut enim maturius venias, tibi auctor non sum. Debes enim meminisse, nihil deformius his


page 272, image: s272

regionibus esse usque ad pene confectum sidus Tauri. Ita metior profectionem tuam ex commoditate tua, non ex voto meo, qui te jam hic malim esse. Tui arbitrii est, quando constitueris in animo tuo id facere, neque tempus neque alios eventus morari. Vale. Lugduni Batavorum. VII. Kal. Novembris Iuliani CIC ICC IIII.

EPISTOLA C.

ISACIO CASAVBONO. Ex trinis quas ad te dederam, video primas ad te pervenisse: de mediis dubito: ultimis metuere non sinit fides spectata eorum quibus tradidi. Erant ii a Communi Arausionensium ad Illustriss. Mauritium missi. Fidem tibi facio diligentiae meae. Si serius ea tibi perspecta est, unus est in quem culpam conferam, Africus, trajectum in Galliam impediens. qui per quinque continuos menses nunquam flare destitit: ut hactenus nulla signa hiemis hic fuerint. quod post hominum, qui hodie vivunt, memoriam, in istis tractibus nunquam contigit. Sole Pisces ineunte et ventus mutavit, et quaedam spes reliquiarum hiemis affulgere coepit. atque adeo suda tempestas hujus diei, quo haec ad te scribebam, ad id faciendum invitavit. Itaque postquam tuas postremas legi, major ne voluptas mihi ex conditione Bibliothecae tibi delata, an ex illarum jucundissima lectione incesserit, haud facile dixerim. Utrumque sane mihi jucundissimum est, et tibi bene esse, et me id ex te intelligere. Una enim opera et rei tuae consultum est, et de invidia triumphatum. Superest, ut opera a te detur, ut tam invidiosum bonum tibi proprium sit,


page 273, image: s273

neque ullus [gap: Greek word(s)] te de ejus possessione deturbare possit. Expedit tibi esse qui velint potius, quam qui possint. A quibus cavendum tibi sit, nemo melius scire potest, quam tu ipse: quia qui hoc velint, eos non longe a te habitare necesse est, et notiores eos tibi esse, quam nobis; et quo propiores tibi sunt, eo illorum te [gap: Greek word(s)] opportuniorem esse. Sed neque tibi ideo tantum divinitus collatum esse beneficium puto, ut non eo diuturno fruaris; neque te non tanta prudentia esse, ut non meditatum tibi animo sit, a quibus te cavere oporteat. Servanda igitur tibi est illa Bibliotheca et tuo et publico bono. Nam hactenus neque illi, qui ei custos adhibitus erat, per imperitiam utilis fuit; neque aliis per ejusdem sive invidiam sive rusticitatem prodesse poterat. Noveram enim eum ante XLIIII annos. Ego non dubito quin multi thesauri illi ignoti fuerint, quos tu eruere possis. Si quid in recensendis libris inciderit, quod ad nostrum Eusebium illustrandum faciat, oro te, ut nobis impertias. Multum nos juvit Georgius Syncellus; et sine eo, non eo ornatu proditurus erat Eusebius, quo eum instraximus. Nam omnia, ut spero, erunt ultra expectationem hominum. Vna nobis crux est, mora operarum, et magnitudo operis. Haec duo, et vota hominum et diligentiam meam eludunt. Gratias ago tibi de Dione Chrysostomo. Incidimus in eandem [gap: Greek word(s)] . Ea emendatio in Eusebianis nostris excusa fuit ante IX menses. Si quis obtrectari conjectuae nostrae velit, habeo te vindicem, quem opponam. Chronicon Aquitanicum videre plurimi fecerim, quandoquidem certum est publice praestare. Vbi primum nancisci poteris, Raphelengio


page 274, image: s274

mittendum, qui pretium pro me dinumerabit. Vale. Lugduni Batavorum. Eid. Februar. Iuliani CIC IC CV.

IOSEPHI SCALIGERI EPISTOLARVM LIBER SECVNDVS.

EPISTOLA CI.

ISACIO CASAVBONO. Quamquam nudiussextus ad te scripsi, tamen facere non potui, quin ad tuas quas nunc accepi responderem. Quam gratae et jucundae mihi fuerint alterae, quibus significabas te in locum Gosselini suffectum, etsi magis id animo sentio, quam literis aperire potui, tamen ex meis postremis potuisti intelligere non vulgarem fuisse laetitiam meam, quae mihi cum omnibus probis communis est, sed quos non dubito a me vinci et amore in te, et dotium animi, et morum et ingenii tui admiratione. Sed quemadmodum illae literae gratulationem, ita hae ultimae ingens desiderium et cupiditatem meam elicuerunt, postquam legi, in quodam [gap: Greek word(s)] libello, Regum successiones [gap: Greek word(s)] contineri. Non potui me continere. immoderatum gaudium expressit a me gestum fortasse hominis non sanae mentis: subito enim laetitia exilui. Illae enim [gap: Greek word(s)] sunt Iulii Africani, qui in Olympiadem CCXL VII Chronicon


page 275, image: s275

fuum deduxit. De eo jam scripsimus in Notis nostris. Quantum ornamentum [gap: Greek word(s)] nostrae accessurum est, quam ex multis jam editis, quam ad huc latentibus scriptoribus confecimus! Quanta lux Eusebio nostro, cui editioni ( [gap: Greek word(s)] ) haec aetas parem non vidit! Non frustra hoc bonum mihi opto. Quum enim in tua potestate sit, jam ejus me compotem profiteor. Hoc unum dulet mihi, si te hominem melioribus occupatissimum, ea describere necesse sit. Quamprimum igitur poteris, fac ut bono tam exoptato fruar; neque illo solo, sed et si quid praeterea in alveolis latet, quod muscas effugerit, et nostrum Eusebium exornare possit. Invenies, certo scio, et alia. Interim fac, amabo, ne diutius illis quae jam nactus es, careamus. Libellum in Serrarium, una cum divina Funebri oratione Heinsii nostri accipies, quum hominem, cui recte dare possimus, invenerimus. Expecto Chronicon Episcopi, quem decessisse tantum mihi dolet, quantum optarim eum superesse, ut illi parem gratiam referrem. Vale. Lugduni Batavorum. raptim. VI Non. Martii Iuliani CIC IC CV. Persium tuum expectamus. Oro te ne omittantur illi Reges, Sicyoniorum, Cretum, etc. Omnia, quae tuto mihi reddi voles, mitte ad Buzenvallium tui studiosissimum.

EPISTOLA CII.

ISACIO CASAVBONO. Nudius-quartus literas ad te dedi. quod ad illas addam, nihil habeo; nisi ut tibi refricem memoriam illius libelli describendi [gap: Greek word(s)] , de quibus Eusebius agit. Illos [gap: Greek word(s)] ex Africano esse, tibi probabo.


page 276, image: s276

Valde me inquietum habebit illius libelli expectatio, donec bono meo maximo nanciscar. quod ut quamprimum fiat, oro te. Chronicon Episcopi nondum accepi. et si verum est, quod ad me scripsisti, de ejus obitu, multis de caussis aegre fero. Plurimi fecissem illum testem habuisse diligentiae meae. Non verebor iterum te de illis Graecis schediis obtundere. Patere, amabo, [gap: Greek word(s)] meam; fortasse et tertium te de eadem re compellavero, si non maturius accepero. Vale. Lugduni Batavorum. VII. Eidus Martii Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CIII.

ISACIO CASAVBONO. Nunc accepi, et Chronicon Episcopi Vasatensis, et Persium tuum, una cum numeroso fasce literarum. Quia statim respondere cogor, quid aliud scribam, nescio. Nam nihil eorum quae accepi, legere mihi vacat. Itaque opus est otio et tempore, ut omnibus respondeam. quod quidem statim me praestiturum spondeo. Libellum meum in Serrarium, quem unicum habeo, et nondum compactum, tibi mitto. Expecto enim Drusium, qui exemplaria mihi plura adferet. Nam libellus iste, est potius epistola, quam justum opus: eaque una cum Apologetico Drusii communi titulo edita est. Simul ac accepero, mittam; et ad omnia respondebo. Nam is, qui mihi tuas una cum Chronico Pontaci detulit, statim responsum efflagitavit. Accingar ad lectionem omnium, ut et tibi et illis satisfaciam. Si verum est quod narrabas postremis tuis, Episcopum decessisse, graviter fero, idque multis de caussis. Quantum profecero ex ejus lectione,


page 277, image: s277

tibi ordine exponam. Meus Eusebius gnavius nunc procedit. Habeo rem cum cessatoribus: tamen non est quod tantum eorum [gap: Greek word(s)] accusem. Ter proxime ad te scripsi. Postremis, et alteris, quas ante eas dederam, rogabam te, rogo, et summopere a te contendo, ut illa quae habes [gap: Greek word(s)] , et si quid praeterea argumenti ejuscemodi est, describenda mini cures. Ego mercedem omnem solvam. Te enim in hujusmodi morari, piaculum putem. Sed, amabo, fac quamprimum illa ad me perveniant. Multa habeo, quae in proximas, quas tibi daturus sum, differo. Tu interea vale. Lugduni Batavorum. XII. Kal. Aprilis Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CIV.

ISACIO CASAVBONO. Tandem exoptatissimus Persius tuus nudius-tertius mihi redditus fuit: atque adeo totus sum in eo legendo. Si qui sunt, ut sane non pauci sunt, qui ad illius poetae adyta penetrasse putent, tuo Commentario moniti tam ab eo abesse fateantur necesse est, quanto propius sese accessisse putabant. Quanto in pretio is auctor olim fuerit, Quintilianus et Martialis testes sunt. Ego tamen, quamvis serio illius lectioni olim operam dederim, numquam caussam aut argumentum inde haurire potui, cur mihi persuaderem, tanti faciendum, quanti fieri ab omnibus videbam. Tu luculenta illa explanatione fecisti, ut mihi non solum magnus propter se, sed et melior propter te videatur. Atque ut fatear, mihi non visum, qui ultra sensum Grammaticum exponi mereretur, nunc tamen plus meruisse fateor, quia et te interpretem nactus


page 278, image: s278

est, et si te non habuisset illustratorem sui, alium habiturus non esset. Qui enim hactenus illi manus admoverunt, operam luserunt. Quantus tamen est ille, quoties Commentarium tuum considero? pluris condimentum esse videtur, quam pulpamentum. Tu illi scriptori animam dedisti; et apud admiratores suos effecisti, ut alia parte admirandus sit, quam qua ipsi censuerunt. Gratias vero tibi et illius nomine ago, et Chronici Eusebiani Burdegalensis; in quo sane pater ejus operis [gap: Greek word(s)] tantum studij posuit et diligentiae, quantum satis esset et sibi laudem et lectori fructum parare. Neque vero aliter pronuntiabit, nisi qui malignus est. Tria quae in scriptore requiruntur, in ejus opere animadverto, doctrinam, diligentiam, candorem. Paucos invenias, in quibus haec tria concurrunt: duo priora in paucissimis; tertium in nullo horum, qui ad Rempublicam turbandam, literas natas sibi solis esse putant: quibus si maledicendi libertatem adimas, magis muti erunt, quam pisces. Miratus sum in eo tantam modestiam, ut omni verbo abstineat, quod animum alicujus offendere possit. Hoc tanto laudabilius, quanto in hoc aevo rarius. Ejus opus vivet. in quo nihil praeter nimiam diligentiam reprehendere possis. Nam tot futilium scriptorum codicum collario in quibus plus mendarum est quam verborum, nihil aliud promittere videtur, quam horas bonas perdere, et lectorum judicio diffidere. Nos alia via grassati codicum fidem nunquam, nisi in re ancipiti, imploramus: in illis quae et pueri ipsi sciunt, male horas collocari putamus. Denique nihil est dissimilius, quam editio nostra Aquitanicae: et tamen illa, ut dixi, vivet, quia mendas superiorum editionum sustulit: et nostra


page 279, image: s279

quoque non minus, quia errores temporum castigat: quod propter Canones Isagogicos dicimus, quos tanquam animam Chronico Eusebiano addidimus, et quibus omnis doctrinae hujus divinae ratio continetur. Longe adhuc absumus a fine. Res est mihi cum nebulonibus, qui plura pervertunt in foliis recensendis, quam ego castigare possum. Nam quod toties tibi scribere memini, [gap: Greek word(s)] Nihil enim antea praeter Theses aut puerilia rudimenta excudere sciebant. Dionem tuum me accepisse jam tertium tibi significo. et miror te binas illas literas non accepisse. In prioribus adjeceram, mecum tibi convenire de illo loco [gap: Greek word(s)] . idque ante x menses jam excusum est in nostris Eusebianis animadversionibus. Laudo, quod Glossas veteres ad Persium attexueris. Scito illas ita a nobis excerptas a Pithoeo editas fuisse. Chirographum earum meum una cum veteribus Glossis Iuvenalis, quas itidem ex prisco exemplari Iuvenalis Pithoeano, et ex editione Georgij Vallae collegeram in aedibus meis Aginni, invenies apud Puteanos fratres, si modo non periit. Patri enim eorum dedi: et fortasse Pithoeus quaedam aliter edidit, ac ego scripsi: quod tamen non puto. Ego illarum omnium Glossarum eclogarius fui. Bis antea de illo Olympiadum [gap: Greek word(s)] Chronico describendo tecum egi. Idem tertium summo opere a te peto, ut quam celerrime descriptum ad me mittas. Nam non longe absumus ab eorum editione, quae ejusmodi sunt argumenti, et quae illius Chronici accessione amplificari possunt. Iuliani Africani esse tibi jam significavi, et de eo dubitare non sinunt quaedam testimonia, quae penes me


page 280, image: s280

habeo. Carolus Labbaeus noster omni molestia et labore describendi te levabit, neque hoc onus refugiet. Tantum opus est diligentia, ut ante accipiam quam illa edantur quibuscum illa conjungi possunt. Quod mihi recte curatum voles, id Buzenvallio dirigendum. Certe illud Chronicon non minus mihi somnum adimit quam illi Atheniensi Miltiadis trophaea. Tu me hac insomnia liberare potes. [gap: Greek word(s)] in Serrarium tibi misi. Drusium in horas exspecto, qui exemplaria adferat. Nam ejus est tibi mittere, non meum, qui opusculum nostrum communi titulo una cum suo edi curavit. Ego enim, edi aut non edi, susque deque habui. Multa ejuscemodi amici a me habent: quae, ut ex manibus meis, ita ex potestate mea exeunt, ut illorum sit arbitrii edere, aut a luce ea abstinere. idque per me faciant licet. Vale. Lugduni Batavorum. V. Kalend. Aprilis Iuliani CIC IC CV.

PROLOGVS PERSII.

Nec fonte labra prolui Caballimo,
Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repente sic poeta prodirem.
Heliconiadasque, pallidamque Pyrenen
Illis remitto, quorum imagines lambunt
Hederae sequaces: ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nosstrum.
Quis expedivit psittaco suum [gap: Greek word(s)] ,
Picasque docuit verba nostra conari?
Magister artis ingeniique largitor
Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,


page 281, image: s281

Corvos poetas, et poetrias, picas
Cantare credas Pegaseium melos.

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] ;
[gap: Greek word(s)] ;
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Mane in grabatulo.

Schedium mitto Labbaeo, in quo notavi ea quae desunt in Codice Georgii, quo utor, si forte in illo, qui est in Bibliotheca, exstant, ut ea ab illo excerpta quamprimum mihi mittenda cures. Tuus Commentarius in Persium, valde rapuit me. totum me heri vesperi possedit, postquam superiorem epistolam scripsi. Nihil tale unquam ne a summis quidem viris prodire possit. [gap: Greek word(s)] . Nihil ultra dicere possum. iterum te de Chronico [gap: Greek word(s)] . Vale.

EPISTOLA CV.

ISACIO CASAVBONO. Quia non diu est, postquam ad te scripsi, nihil succurrit nunc, quo te excipiam. Mitto tibi librum Drusii, qui complectitur


page 282, image: s282

meum. Vno enim titulo continentur; ut meus sit [gap: Greek word(s)] illius. Quid scripserim, profecto, si quis exigat a me, rationem reddere non possum. Tanta fuit properantia mea. Ejuscemodi enim non pauca amici mei habent. atque adeo multa, quae tantum abest ut meminisse possim, ut ea a me scripta esse ne meminerim quidem; fortasse etiam non agnoscam, si quis offerat mihi. Iam quartum te convenio de illo Chronographo [gap: Greek word(s)] describendo. Nunquam cessabo te obtundere, donec nactus fuero. Vale. Lugd. Batavorum. Eidib. April. Iuliani CIC IC CV.

EPSTOLA CVI.

ISACIO CASAVBONO. Opusculum nostrum in Loiolitam tibi probari, pluris facio, quam si montes aureos meream. Quid frugis in eo sit, nemo judicare potest, nisi Hebraice sciverit; neque solum id, nisi ita ut tu, sciverit. Nam quis non hodie cornicatur Hebraice? Sed meminisse debes, me in postremis literis hoc monuisse, me non serio egisse, quum illa effutirem. Quicquid enim mihi [gap: Greek word(s)] , hoc prius chartae illevi, quam animo concepi. Si enim hominem, ut dignus est, pro arrogantia accipere voluissem, et accuratior scriptura, et justum volumen fuisset. Nunc quum [gap: Greek word(s)] hoc velitari stilo deluserim, non adeo eruditos oculos tuos morari potest abortivus ille foetus. Mollius cum adversario agit amicus noster, et sane, ne quid dissimulem, [gap: Greek word(s)] , et non contentus [gap: Greek word(s)] , Regi magno ausus est opus suum dedicare: quod ille non pluris faciet, quam peniculum,


page 283, image: s283

qui extergentur baxeae. Sed quo non progressa est fiducia, quae etiam meas nugas eidem offerre ausa est? Misi tibi integrum exemplar: quod non dubito te jam accepisse. Ego alio genere scabiem Clavii in meis Canonibus Isagogicis defrico. et hominis inscitiam ac impudentiam ventilo: cujus cento ingens (vere Loioliticus partus) nuper prodiit: in quo nihil aliud quam errores suos, quos vix tandem percepit, ineptissimis Tabulis tueri conatur. Sed frustra. Saepius mihi venit in mentem stuporis tot hominum, qui crassos errores illius pistrinarii Asini nondum animadvetterunt. Nam infantiorem, imperitiorem, et magis ridiculum, reperies neminem: si quidem unius Geometriae scientiam excipias; quam in eo etiam si stipes esset, ptopter longum tempus quo illud saxum volvit, aliquam oportet esse. Quinquaginta enim annos pullice Euclidemlegit. Hoc unum excipe, tantus est stupor hominis, ut in iis etiam quae ad mathesin ipsam pertinent, [gap: Greek word(s)] sit. Sed aliquando haec melius ex Canonibus nostris cognosces. qui utinam tam inertes typographos nacti non essent, ut maturius prodirent, quam prodituri sunt, nisi aut meliores opifices, aut opificibus ipsis meliorem mentem Deus dederit. Tuus Persius mirifice me capit. Tuus divinus Commentarius eum auctorem, a quo antea alienus eram, conciliavit mihi. Librum hominis Germani de Idolo Hallensi te vidisse non dubito. Ego ab auctore ipso accepi. Sed Lipsius aliud germanum, et ejusdem argumenti, aut sub praelo habet jam, aut saltem in eo est, ut praelo committatur. Et hoc quoque aliud [gap: Greek word(s)] scriptum Germanis exprimet. [gap: Greek word(s)] Loiolitae precibus, quae vim imperij apud Lipsium


page 284, image: s284

habent, hanc operam ab eo vel extorserunt, vel eblanditi sunt; vel utrumque Nam ut ipsi hominem totum possident, ita ipse illis [gap: Greek word(s)] nihil negare potest. Quod omnia mihi defers ex Bibliotheca regia, quae ad exornandum nostrum Eusebium faciunt, ut [gap: Greek word(s)] , et si qua sunt cognata illi materiae, maximas tibi gratias ago. Itaque quod promittis forulos omnes excussurum, ut si quid in illis latet, quod juvare nos possit, expromas, non mediocri me laetitia afficit. Itaque describendo omnem operam suam benigne pollicetur Labbaeus noster. Nam te in illo taedio occupari, [gap: Greek word(s)] optare audeam, neque velim, neque aequum est. Ego [gap: Greek word(s)] describo. Canonum maximam partem expressi. Haec sunt supra seniles vires. Sed omnem laborem devorabo. Vale. Lugduni Batavorum. IIII Nonas Maji Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CVII.

ISACIO CASAVBONO. Non potui facere quin hoc epistolium tibi exararem, quanquam quid scribam non succurrit, et praeterea non diu est postquam ad te literas dedi. Hoc tantum feci, ut scires me nullam occasionem praeterire, in qua possim tibi fidem facere, me meminisse tui. Scribo enim et aliena charta et atramento non meo, et praeterea in his aedibus, in quas nullum jus habeo, nisi quantum is, qui illas habet, nunc mihi concedit. Concedit autem tantum quantum nemini. Is est Amplissimus legatus Buzenvallius, tuus juxta et meus; qui te salutat plurimum. Ego hic septimum diem a Musis absum meis, inquam. Nam quum huc accedo, aliae


page 285, image: s285

me excipiunt. Qui enim cum Buzenvallio est, a Musis abesse non potest. Expecto Chronicon [gap: Greek word(s)] in Loiolitam Serrarium accepisti. Hoc tantum. Vale. Hagae Comitatensis Batavorum. XV. Kal. Iunii Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CVIII.

ISACIO CASAVBONO. Etiamsi animam ipsam impenderem, nunquam tamen pro magnitudine tuorum in me meritorum satisfactum tibi putarem. Praeterita beneficia omitto. Isto recenti [gap: Greek word(s)] Chronico quantumme obligasti! Quas gratias tibi referam? majores non possum, nisi dixero me nullas referre posse. Verum fuit quod jamdudum ad te scripsi, [gap: Greek word(s)] Africani esse. Desinunt enim, ubi opus suum ille terminavit. Sed Eusebius in priore libro [gap: Greek word(s)] ipsos retulit, ut fere tota illius Chronica nihil aliud sint, quam centunculus ex pannis Africani consutus: et, quae fuit scriptoris illius inscitia, levitas, [gap: Greek word(s)] , nullos alios putavit [gap: Greek word(s)] . deinceps fuisse, praeter eos quos ab Africano accepit. Idem fecit et in Regibus Lacedaemoniorum, quos novem tantum putatfuisse, quum tamen plures fuerint, tam ex Eurysthenidis, quam ex Proclidis. De imperitia et levitate hominis non opus est plura dicere. satis ea disputata sunt in Animadversionibus nostris, quae proxime absunt a fine: et jamdudum locum dedissent Canonibus Isagogicis, si strenuas operas, non ignavos homines, nactus essem, quibus opus meum excudendum commisi. Itaque differor indignatione, quum video mihi rem esse cum ejusmodi hominibus,


page 286, image: s286

a quibus neque minis neque blanditiis aliquid aequi bonique exprimi potest. Iam tres menses solidos vix decem dierum justa ab illis exigere potui. Quare quod videris putare, me editionem morari, quod eam omni copia reconditarum rerum instruere cupiam frustra es. Vtinam haec sola caussa morae esset! neque vero inficias irem. Sed ante triennium jam omnem diligentiam nostram in illud opus exhausimus, ut per nos licuerit ante annum illi in lucem exire. Quod autem illud exornare illa suppellectile volui, sine qua, haec divina temporum notitia, cujus me auctorem esse malevoli nollent, instructa satis neque absoluta esse potest, id vero negare non possum; et aliter velle persuadere, mihi decorum non est. Cupio enim illud esse scrinium rerum earum, quae non solum omni hominum generi profuturae sint, sed et quibus nemo carere possit. Itaque multa adhuc supersunt, quae quamvis moles non sinit tam cito prodire, tamen hujus cessationis caussam magis in operarum improbitatem, quam in operis molem rejicere possis. In Canonibus plura praeter expectationem hominum, non tamen supra captum vulgi. Ea enim gratia ad illorum scriptionem nos contulimus, ut etiam plebeculam pane pasceremus. Hoc jamdudum a me exigunt, et non ab invito impetraruntii, quibus mei libri De emendatione Temporum [gap: Greek word(s)] videntur. quod nescio quare illis putare in mentem venerit: quum illi libri nil contineant, quod historiae fines migret, nisi ubi Tabulis disptitationum summae concipiendae sunt. quod aliter in hac tractatione fieri non potest. Parui igitur; et eo rem deduxi, ut et pueri capere possint. In illis Canonibus (quod tibi toties significavi) res est mihi


page 287, image: s287

cum ineptissimo et impudentissimo homine Clavio: quem hominem, ex alioram judicio potius, quam ex meo, aliquid sapere putavi. Is vero, qualis sit, satis sese et libello, quem in me scripsit, prodidit, et illa ingenti farragine confirmavit, quae nuper prodiit. qua nihil unquam imperitius vidi. Denique omnium illorum portentorum, quibus nova anni ratio deformata est, ille auctor est. Quae quum ego primus aperuissem, et ille jam agnoscere videatur, tamen tanta est illius impudentia, ut tueri malit, quam defendere. Neque enim aliter Socii solent. Videbis, videbis, ˘ summe virorum, quae nemo unquam odorarus est. Miraberis tot oculos nihil vidisse: tantam supinitatem; securitatem judiciorum fuisse, ut opus fuerit uno homuncione (ita me vocat [gap: Greek word(s)] Del-rio) ad illa castiganda quae tot gloriosi ne suspicari quidem potuerunt. Vidisti Loioliticum Amphitheatrum honoris: in quo requirere modestiam, id vero est ignorare quid Loiolitae profiteantur. Sed nullius Latinitaris vestigia extare, quum omnes socii in illam aeruscationem stipem suam contulerint, hoc sane est quod nunquam credidissem, nisi vidissem ipse. Deum immortalem, quae stribligines, qui barbarismi, quae loquendi sartago! Caeterum nemini bono, docto, modesto ibi parcitur; neque magis tibi, quam mihi. Burdonem me vocant. Acuti homines. Caussam aperiam. Pater meus fratrem majorem natu habebat, nomine Titum. Ab eo ille distinguebatur cognomine a Burden. Nunquam enim Pater meus, aut in aula Maximiliani Caesaris, aut in Italia alio nomine vocatus fuit, quam Iulius Caesar a Burden; aut Comes a Burden: Itali vocabant eum Tonsum a Burden. Lilius Gregorius Gyraldus, familiaris Patris, mentionem


page 288, image: s288

ejus faciens in recentioribus Poetis, vocat eum Burdonium: si Burdenium dixisset, verum dixisset. Neque aliter potuit. Est enim error Typographi. Hinc illae lacrymae. Fanaticus quidam Silesius Melchior Guilandinus, stirpium peritus, reliqua imperitissimus, quum intellexisset, me ab eo in ijs, quae de papyro disputaverat, dissentire, probe hanc injuriam se ulturum putavit, si nos insititios in genus Scaligerum proderet. Iuvit eum, et operas contulit porcus quidam Latinarum literaram professor Patavinus, qui ex illo loco Gyraldi persuasit illi, nos non Scaligeros, sed Burdonios esse. Quid fecit acutus Silesius? finxit quendam Iulium Burdonem Benedicti civis Veronensis filium in Patavina Schola ad medicinae gradum fuisse promotum. Hoc in vulgus sparsit, et hinc multa per Europam exemplaria, quorum ego nullum habeo, vulgata sunt. Ex quo etiam abreptitius ille Robertus Titius Burdones coepit crepare: et ne ullum mendacium esset, quod non in scriniis Societatum extaret, nunc in illo Amphitheatro pro Burdenio, Burdonius audio, cuius caussam tam illi omnium hominum improbissimi, quam etiam probi ignorant. Vtrum Burdonius an Burdenius vocaridus sim, susque deque habeo. nunquam negabo patrem meum a Burden vocatum fuisse: id est dominium quoddam in Carnia, quod propatrui mei Bonifacii fuit, non patris mei. Et non semel a patre meo audivi id lingua Carnorum significare desertum. Neque solus pater meus se eo nomine Italis et Germanis notum fuisse saepe praedicabat; sed et seniores Ligures Taurini, qui cum eo in Nitiobrigas venerant, non aliter, quam Iulium Scaligerum a Burden vocabant, ut ego testis sum. Ita nunquam ab incunabulis


page 289, image: s289

sectae Loioliticae, ad hanc usque diem, nunquam Loiolitis excidit verum dicere. Nunquam verum dicent, etiam si velint. Hoc enim ipsis jam [gap: Greek word(s)] , postquam nihil aliud profitentur, quam falsa tueri. Quid enim aliud agunt? Meum foetum in Serrarium tibi probari uni malo, quam omnibus, qui alibi sunt: quorum nullus est, qui quod in eo laudandum sit, capere possit. Hoc unum scio, neque illis neque Loiolitis satis industriae esse, ut simile concipiant; satis judicii, ut de eo sententiam ferre possint. Abraham Zachati, de quo quaeris, auctor libri [gap: Hebrew words] , editus est Kracoviae in Polonia. Iam exciderat mihi me illevisse chartae scazontem Persianum Graecum, quum ad te scriberem. Tanti enim omnia mea facio, ut majorem partem me scripsisse oblitus sim. In lecto meditatus eram illos versiculos: a quo recens quum surrexissem, illos in epistola tua conscribillavi. Sed vide an ita concepti sint, ut infra posui: nam hos non possum mutare. Vale. Lugd. Batavorum, Nonis Iunii Iuliani CIC IC CV. Raptim.

EPISTOLA CIX.

ISACIO CASAVBONO. Ex illis quas in adventu illustrissimae Heroinae Arausionensis accipies, poteris intelligere, quam me bearis Chronico illo, quod a te accepi. Si magnitudo gaudii mei meritum tuum metiri posset, non admodum laborarem de gratia tibi referenda. Nunc nihil aliud possum, quam testari te de nostro Eusebio et nobis optime meritum esse. Plane enim omnia sunt ab Eusebio, quae ille ab Africano, et aliis accepta, (saepe


page 290, image: s290

auctorum tacito nomine, quibus haec accepto referenda erant) in suos [gap: Greek word(s)] congesserat. Habebunt tamen locum in calce Graecorum Eusebianorum, indicatis locis, quo referenda erunt in secunda editione. Magna profecto et ornamenti ad Eusebium, et utilitatis ad posteros, ex illis reliquiis accessio facta est. Quarum nomine, quia ego solus non possum, omnes vicem meam tibi gratias referent. Sed tres Olympiades omissae sunt a Labbaeo nostro; an ab archerypi antiquario, nescio. Si a Labbaeo; oro, ut primo tempore mihi suppleantur. Eae sunt [gap: Greek word(s)] . Notae ad Eusebii Latina Hieronymiana ad exitum prope spectant. Graeca et Canones Isagogici, anima istius editionis, multum temporis postulant. quod geminandum ignavia operarum, quae me [gap: Greek word(s)] conficiunt. Inspexi fabulam Annalium sub annum Christi Dionysianum CCCCXV. ibi ridicule Consulatu Honorii X, Theodosii VI, III. Kal. Decemb. dicitur Parasceve fuisse, quum fuerit feria II. Sed puto VI Kalend. non III Kalend. legendum. Nam proclivis est lapsus in ejusmodi. Caphar Gamala non est villa Gamalielis, sed villa Cameli [gap: Hebrew words] [gap: Greek word(s)] . Recte Delagabri, [gap: Greek word(s)] . [gap: Hebrew words] . Dabatalia, [gap: Greek word(s)] , falso. [gap: Hebrew words] [gap: Greek word(s)] , vere Iudaicum nomen. quod et [gap: Hebrew words] potest dici. Sed alterum usitatius, [gap: Greek word(s)] . Celiel, servus Dei. Nugae, [gap: Hebrew words] , [gap: Greek word(s)] , Hebraicum, non Syriacum. Apaan Dardan, Nomina propria: non autem Nicodemus, ut nugatur. Ut vere de otio lectorum luserit, qui tam frivola commentus est; et majores nugas egerit, si pro Nicodemi sepulcro, Apaan et Dardan Iudaeorum Christi hostium reliquias adorandas proposuerit.


page 291, image: s291

[gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] , [gap: unknown sign] , quam in manibus fabri terebra peragit; ad verbum est terebratio. [gap: Greek word(s)] est compendium viae. In Itinerario Antonini a loco ad locum sunt saepissime duae viae, altera longior, altera per compendium. Longiorem omnino flexuosam esse oportet, ut Geometrae mediocri patet. propterea ille ambitus et flexus, ut ab A ad B et C, dicitur [gap: Greek word(s)] ab Arabe. per compendium autem ab A ad C, quam rectam esse oportet per Geometrica elementa, id Arabs vocat [gap: Greek word(s)] , quod proprie significat compaginem, hoc est, punctorum A, B, C, in A, C, compagem et reductionem. In II parte III Climatis omnino [gap: Greek word(s)] mendose legitur, pro [gap: Greek word(s)] , meo judicio, id est, excellentia: [gap: Greek word(s)] , etc. id est, [gap: Greek word(s)] , etc. quae sequuntur. Sed ego quaero magistrum, qui mihi viam praeeat, in illo libro, quem bis totum perlegi; nec tamen adhuc mihi satisfacio: et, quod unice queror, memoria me decoquit quotidie. Tu in hac [gap: Greek word(s)] meliora potes, et praestantiora. Vale. XV Kalend. Quintil. Iuliani CIC IC CV.

De eo qui Teveti testimonia producit, non miraberis si hominem nosces. Noli, me eum in aliquo precio habere propter epistolam ad eum scriptam, tibi persuadere. Ab eo enim occasionem scribendi captavi, non ei laudem ullam tribui. Extra cancellos et dryphacta Grammaticae noli eum excludere, si quidem aliquid eum scire putas. In eo enim campo cursu valet; extra illos fines, homo est ineptissimus. praeterea [gap: Greek word(s)] : et quem propter arrogantiam


page 292, image: s292

collegae pati non possunt. Nonne vides, si quid in ejus libello boni illi excidit, unde acceperit? Nonne vides eadem verba? Simium meum quidam eum vocant. et tamen pauci sunt, qui ab ejus obtrectatione vindicari possunt. Sed scis quale pecus sit [gap: Greek word(s)] . Iterum vale: et haec cave sint [gap: Greek word(s)] .

EPISTOLA CX.

ISACIO CASAVBONO. Trinas fere eodem tempore literas a me acceperis; et puto eas tibi redditas esse. Omne argumentum novarum literarum illis prioribus exhausi. quo minus mirari aut aegre ferre debes, si istae aridiores erunt. Quod enim ad te scribam, praeter ista superiora, non habeo. Gratum tamen est mihi, tecum garrire, etiam si nihil habeo quod scribam. Sed est non nihil, quod epistolam claudere non sinit tam cito. Nactus enim sum typographum, qui meos Canones Isagogicos excudat. Ita partito labore, spero Nundinis Vernalibus Eusebium nostrum proditurum. Canones, tibi scripsi non semel, esse animam illius editionis. Certe absque ignavia illorum foret, qui meum Eusebium tam lento igne coquunt, jam dudum in auras exivisset. Sed nihil damni incidit in mora. quin per eam potius magna, et ad integritatem, et ad ornamentum, facta est accessio. Fragmentum illud [gap: Greek word(s)] , quod nobis liberalitas tua impertivit, est ut Minerva Phidiae in nostro opere. Ab illo Eusebianis nostris; a nobis illi magna lux allata est. Nunc quid agas, et an aliquod rerum tuarum certum consilium ceperis, praesertim an animus ex illis turbellis consistat, scire aveo. Nam res tuae non minori mihi curae,


page 293, image: s293

quam tibi. Vale. Lugduni Bat. XVII. Kal. Septemb. Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CXI.

ISACIO CASAVBONO. Quamvis angustiis temporis excludor, ne tibi ad singula respondeam, quae postremis tuis comprehendebas, (ita properus fuit discessus Vassani junioris, cui hasce tradidi) tamen facere non potui, quin [gap: Greek word(s)] illius epistolae tangerem: ut si non consilio aliquo te sublevare, saltem societate curae officio meo satisfacere possem: quod non sinit in re tua dubia me tacere. Quod igitur praecipuum erat in illis literis, de perpetuo timore tuo, et de praemiorum Nemausensium spe; si ad utrumque ita, ut ratio exigit, respondere velim, res est et longioris temporis, et maturioris consilii. Vt igitur praeceps fuerit consilium in re tam seria, ita intempestivum silentium in tam necessaria. Primum quod tibi non tuto versari licere putas, ubi et improbitati locus est quotidie, et proborum in dies gratia friget, equidem ignosco et dolori tuo justissimo, qui tibi cum omnibus bonis communis est; et timori, qui fortasse praecipuus tibi auctor est, ut de migrando cogites. Sed si hujus metus caussas propius putaveris, mihi non videtur adhuc occasio ulla satis justa, quae animum tuum tam repente ad desperationem traducere debeat. Neque enim improborum potentia tanta est, ut imperium in bonos habeant; neque tam infelix saeculum, ut isthic liberior malis habitatio sit, quam bonis; neque video, cur sub hoc Principe tutior impudentia sit, quam innocentia. Quare per has quidem caussas, quas ratio


page 294, image: s294

temporis hujus tibi objecerit, securiori tibi et quietiori esse licet. Vnum tantum opponere potes, [gap: Greek word(s)] : ac propterea sapienti semper cavendum, ne imparatum res adversae opprimant: atque adeo antevertendam potius, quam expectandam ruinam; praesertim quum partes proclinatae incipiant jam ruinam facere. Ego in hac re, et in oninibus memini me hominem, non Deum esse, cujus unius est haec omnia scire. Hoc tantum dico: ut sapientis partes sunt, etiam omnia tuta timere; ita ejus est, non omni timori credere. Quamobrem auctor tibi sum, ne illa unica caussa fuerit, cur a magnis amicis abscedas, et illam virginem, quae tibi credita est, illis deseras, qui magno discessum tuum emptum velint, ut a te desertam soli possideant: quod profecto evitari non potest, si illam desperationem, quam in consilium rerum tuarum videris adhibuisse, sequaris; et discessus rui metum potius, quam rationem ducem habeas. De proposito Nemausensi honorario longe aliud statuendum censeo; et in hoc non amici ullius consilium, sed quod res nata suggesserit, sequendum. Nemo enim est, cui res tuae notiores sunt, quam tu ipse; neminem illae magis tangunt, quam te. Omnia justissima, numerosa familia, filiae nubiles, melior honorarii conditio in Arecomicis, quam istius, quod percipis Luteriae. Quid aequum, si hoc non aequum? sed quae dissicultates sese consiliis tuis transversas opponant, tuum est cernere. Vnam [gap: Greek word(s)] tibi propono. Non potes abire injusso eo, a quo isthuc arcessitus es. Facultatem abeundi petiveris, certo certius est, sive dabit, sive non, semper in odio ei te futurum. Ab eo discedere velle qui te invitavit, est de eo cofutrum. Quare si non caetera,


page 295, image: s295

quae producere possim si velim, hoc unum saltem cogita; hoc uno facto pessime de illo meriturum, qui de te optime meritus est. Absque hoc et aliis causis foret, non dubitarem quis animi mei sensus esset, pronuntiare. Nunc quia melius nota tibi sunt, quae tibi expediunt, quam mihi, equidem malo tibi nullum consilium dedisse, quam malum. Interea tempus et ratio melius dabunt, quam amici. Quod quidem si tibi dignum visum erit, quod sequaris, arripiendum potius, quam amittendum censeo. Sed de hoc quid tibi animi sit, ex te audire amplius cupio; et fortasse quum rationes omnes putaveris, tum quid sequaris, audacius non solum indicare, sed et suadere poterimus. De Cerbereo, ut tu vocas, et ego non aliter ausim, libro [gap: Greek word(s)] , cur aliquis dolor incesserit tibi, caussae non erat. Putasne aliquid decessisse de existimatione tua, quod tibi improbi convicium faciant? quod inter tot heroas locus inventus sit, ubi tu cum illis mimum hunc compleres? quid magis e re nostra, et te, et me, (qui non postremas partes in illa fabula ago,) quam non posse ludibrium debere nisi hominibus, qui neque bene vivere, neque bene dicere, neque bene loqui possunt? Nam quis barbarismos, soloecismos, stribligines stercorearum illarum Lamiarum enumerare possit? Saltem si scribere volebant, Latine scriberent; si maledicere, portentis mendaciorum abstinerent. Praeterea neminem puto hodie extare, qui vel structuram verborum, vel sensum assequi possit. Et tibi dolent barbarismi et soloecismi? Non, si sapias: non magis quam [gap: Greek word(s)] ille [gap: Greek word(s)] apud Theocritum tuum dolere potuit, qui ligneus erat. Nos qui sensu humano praediti sumus, ea, quae


page 296, image: s296

belluarum sunt, non magis curare debemus, quam belluas ipsas. Longius progressus sum, quam putabam, et jam jam Vassanum abiturientem expecto. Vale. Lugduni Batavorum. IX. Kalend. Sextilis Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CXII.

ISACIO CASAVBONO. Quum in postremis meis literis, quas Vassano minori dedi, non satis temporis mihi superesse putarem, ut ad omnia, quae in tuis proponebas, respondere possem, tamen plus mihi superfuisse ex eo animadverti, quod longiores quam putaram, ad te scripsi: ita ut vix reliquum quicquam esse putem, quod non a nobis discussum sit; de perpetuo illo metu tuo, de dolore, quem ex Cerbereo libro [gap: Greek word(s)] concepisti, de consilio migrandi. Ad primum, constantia unicum remedium est; ad secundum, contemptus; tertio, tempus, et deliberatio opus est. Nemo est qui in hac re melius tibi consilium dare possit, quam tu ipse; qui non ex eventu, (qui stultorum magister est,) sed ex proviso consilo haec temperare potes. De libro autem illo, in quo omnibus bonis convicium fit, non debet tibi dolere, quum tot heroes tecum in ea arena cum illis bestiis pugnent. Neque vero male Amphitheatrum vocarunt, in quo nos homines cum bestiis pugnamus. Noli putare te defunctum esse; semel appetitus, iterum et iterum repeteris. Crimen est, quod ingenium habes, neque illarum partium es. Nulla propria injuria a me lacessiti, ultro mihi bellum indixerunt. [gap: Greek word(s)] . non quomodo ictus declinem, sed quomodo feriam,


page 297, image: s297

in posterum mihi statuendum. Omnibus nundinis aliquod monstrum in me Libya pariet. Non magis hoc curare debeo, quam latratus canum Leidensium. qui mihi somnos excutiunt, mordere autem non possunt. Videbis quomodo accepi bestiam illam Clavium. Ut nemo est cui absurdiora scribere contigit; ita nemo fertiliorem, et de audaci inscitia poenas sumendi, et de bonis literis bene promerendi, materiam suppeditavit. Omnino in ea gente nihil nisi triviale hactenus animadvertere potui. Plebi doctissimi, mihi semidocti videntur. Sed confidentia cum mediocri scientia conjuncta, maxima doctrina est. Si Maldonatus viveret, longiorem ex me librum, quam Serrarius, expressisset. Sed de his viderit tempus. Ex vobis intellexi, mea Publiana exeudi. Propterea omnia ad editionem Gruterianam recensui: quae duplo major est, quam prior illa Pithoeana, qua usus fui. Pagellas Labbaeo nostro misi; is communicabit tibi. Si quid castigandum tibi videbitur, per me facias licet; et ut facias, ultro a te contendo. Melius erat haec non tentasse: sed quia prior editio a Raphelengiis mihi extorta est, jam nullum jus in eam habeo. Ideo malui novam parare, quam veteri illi inchoatae locum relinquere. Si quid in Bibliotheca est, quod ad [gap: Greek word(s)] faciat, candidus imperti. Ego jamdudum totum [gap: Greek word(s)] manu mea descripsi. item Vettium Valentem Antiochensem, quem aliunde nactus sum. Scriptio illa bonas horas mihi suffuratur. Quid faciam? homini pauperi satis est, si aliorum opera carere possit. Eusebio adhuc perplurimum ad metas relictum est. Vale. Lugd. Bat. IIII. Nonas Sextilis Iuliani. post triduum natalis meus LXVI. inibit.



page 298, image: s298

EPISTOLA CXIII.

ISACIO CASAVBONO. Quod te obfirmaveris Loiolitarum sycophantiis non moveri, gratissimum mihi; Noli enim putare te defunctum esse. Sat est esse te doctissimum, ut illorum obtrectationibus sis opportunus. Ego quoque illorum mendaciis occallui: quae non magis movent me, quam illos veritas: quae quotidie falsidica eorum detegit commenta. Crimen est aliquid scire, si non es Loioliticarum partium. Itaque solos eos petunt, quos suo numero non aggregatos esse dolent: hoc est, quos in Stygiam Societatem illam cooptari auro contra carum non habeant. Omnes, non dicam nostrarum partium, sed et Pontificii modestiores, Tartareum eorum Amphitheatrum detestantur: de quo satis nuper ad Velserum nostrum scripsi. qui quamvis illi ordini multum favet, tamen postremis suis ad me non obscure significat, se ab ejusmodi virulentis scriptis aversum esse; neque posse se probare, quod omnibus bonis disciplet. Librum [gap: Hebrew words] habeo; opus non vetustum, quaedam [gap: Greek word(s)] Iudaeorum magistrorum continens. Pseudo-Callisthenes, puto, idem est cum eo libro, quem in calce Georgii Syncelli habeo. Est opus fabulosum. Ab eo non potuit accipere Pseudogorionides, qui Hellenismi imperitus erat, sed a Latino, quod manuscriptum me aliquando vidisse memini: ubi multa quoque ineptissima erant. Me Eusebianorum meorum partem alii typographo excudendam tradidisse, alias monui. Tamen omnes in uno ludo docti mihi videntur: et nescio an ex compacto in unum cessationis votum conspirarunt. Differor indignatione,


page 299, image: s299

quoties recordor cum quo genere hominum mihi negotium est. Sed nobis haec devoranda. Vale. Nonis Septembris Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CXIV.

ISACIO CASAVBONO. Quum in eo essem, ut ad tuas postremas scriberem, tantae me circumstabant occupationes, ut vix respirandi spatium daretur. Nam non possim tibi persuadere, quam me exercitum habeant homines, qui sibi rescribi postulant: aliter, si cessemus, injuriam sibi fieri putant. In hoc hominum genere familiam ducunt Germani: quibus si non respondeam, contemni sese clamant; adeo, ut quidam ex illis vi a me literas expresserint. Neque vero haec sola occupatio mihi incessit, quum per longinquitatem regionum aliquando prolatis rebus ad graviora me conferre interdum possim. Sed difficillimam provinciam mihi imposui describendi libros, quorum mihi ad tempus potestas facta est, Syriacorum, Arabicorum, et Hebraicorum. Ego non exiguam jam partem explicui: quamvis in hac aetate, quae praeter incommoda quae fecum adfert, stulte facit, quod alia ultro arcessat. Sed vincam, si Deus voluerit, et prodero eis, qui post me Bibliotheca mea potientur. Itaque a me novi nihil prodire, neque exspectari potest, quamdiu antiquarii munus fungar. Interea tamen Eusebius noster duobus Typographiis exeuditur. Hoc unum quotidie ab Opt. Max. Deo summopere peto, ut mihi vita ad coronidem operis ipsius benignitate suppetat, ne liber meus alio, quam me emendatore in lucem exeat. Quamvis multa Eusebiana nova dabimus, nullius


page 300, image: s300

tamen partis amore magis tangor, quam Canonibus meis, qui, ut tibi toties dixi, sunt anima totius operis et industriae, quam in illo argumento collocavimus. Te a tuis studiis, ad meas nugas convertisse, ut Publiana nostra emendares, id vero tanti apud me est, ut satis dignas grates tibi referre non possim. Sed utinam aliquid de optimo genere convertendi in limine operis posuisses. Quod a se ipso commendari non poterit, a tuo labore posset. Sed potes adhuc, dum reliqua poematia Graeca excudentur, si quidem tanti sunt, ut ullum typographum nancisci possint. Itaque oro te, ut omnia, quae ex Martiali expressa tibi misit Heinsius, excudantur; idque emendatius, quam Catoniana. Ea cum Notis Publianis justum aliquem libellum conficere possint. Infinita Epigrammata Graeca nostra in librorum aliquot commendationem confecimus, quae non memini: sed fortasse alii meminerint melius. Certe noster Martialis Graecus, etiamsi non haberet aliud, cur edi deberet, tamen quia tibi dedicatus est, eo nomine carissimus nobis est, qui alioquin nostros foetus potius exponere solemus, quam tollere. Vettius Valens Astrologus, de quo quaeris, scribebat tempore eodem, quo Ptolemaeus, sub Hadriano, et Antonino, ut ejus epochae testantur. Citat aliquot veteres ejusdem studii homines tam mihi ignotos, quam ipse est. neque enim ullus veterum, qui hodie exstant, ejus meminit. Alius Valens fuit tempore Constantini: a quo consultus fuit de urbis novae Romae Byzantinae fato. Sed noster Vettius, ut vides, longe antiquior est. Habet multa quidem utilia, sed non pauca circulatricis divinationis nugatoria. Vtitur etiam in [gap: Greek word(s)] iisdem


page 301, image: s301

anaphoricis rationibus, quibus Manilius; quae, quia vetustissimae sunt, ideo ab omni natione hodiernorum Astrologorum ignorantur, adeo ut illis [gap: Greek word(s)] visus sim, quum illa praeter opinionem illorum in Manilianis nostris explicaverimus. Quantum est omnium astrologorum, ne minimam quidem partem illarum divinare potuissent, quae tamen nobis [gap: Greek word(s)] ex penetralibus vetustatis eruenda fuerunt. Certe illorum non est Manilium interpretari, neque de motu nugatorio octavae sphaerae disputare. Sed haec alias oportunius. Nunc narro tibi me in summis occupationibus meis haec raptim scribere: a quibus ad Proverbia Arabica me conferam. Non enim maturius hanc operam tibi dicare possum. Vale. Lugduni Batavorum. XII. Kalend. Octobris Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CXV.

ISACIO CASAVBONO. Nemo vivit hodie, qui melius de me meruerit, quam tu. Omitto amorem tuum in me, qui aestimari non potest. De doctrina tua loquor, ex qua quotidie haurio, qui melior et doctior, [gap: Greek word(s)] fiam. Alii, qui tua legunt, et admirantur, non ita [gap: Greek word(s)] possunt, ut ego. Propterea in beneficiariis tuis primus locum occupavi, et qui de scriptis tuis judicare solent, quamvis, ut debent, optime de illis sentiunt, tamen patiantur se vinci a me, qui melius, quam ullus eorum te novi, et familiarius tua scripta admittor quotidie. Quantum enim me liber tuus de Satyra oblectaverit, quam multa me docuerit, dicerem, nisi modus epistolae


page 302, image: s302

me in ordinem redigeret. Omnino totum devoravi: et nihil in eo desideravi; nisi quod mecum praeclarius ageretur, si longior fuisset, ut longiore bono fruerer. Itaque nemo est, cui in literis plus debeam, quem magis suspicer, in quo bonarum literarum thesauros omnes repostos sciam, quam tu. Quo magis a te exigo, ut in Polybio pergas, quem nemo, praeter te, nobis talem dare potest, qualem ego exopto. Quia enim totum nobis invidit injuria temporum, id quod nobis relictum est, quis melius exornare possit, quam tu? Scriptoris illius me studiosum fuisse profiteor. Sed quae ad illum nota vimus, in alieno libro reposita sunt, et nulla spes est recipi; et praeter ea non sunt tanti, ut aut editionem tuam morari debeant, aut exspectationi tuae satisfacere. Non solum contentus fui lectione libri tui de Satyra, sed etiam, ut honorem haberem manibus et memoriae Florentis nostri, Cyclopem Graecum revisi. Quae olim, quum Genevae essemus, in ora libri annotavimus: et quae praeterea nunc inter legendum succurrerunt, in schedion conjeci, ut te non solum magistrum, sed etiam censorem habeam. Quae de panicis terroribus scribis, non contemnenda sunt: et de illo programmate jamdudum nuncii meas aures, aut potius animum verberabant. Expecto quid egerint fugiti varii, quos ad retrahendum programmatis authorem missos scribis. Historiam [gap: Greek word(s)] non vidi. Quod si literae illae Labbaei interciderint, non mediocrem capio dolorem. Itaque iterum ab ipso Labbaeo idem expecto. nam montes auri non merear, ut illius historiae monstro caream. Serrarius respondit; scin' quam inepte? Ne Amphitheatri quidem illius nugae ad illas accedunt. inscitiam magis an


page 303, image: s303

stultitiam, an paedagogisum, incertus sum. Nunc fervet chronologia. Omnes hoc forum excalfaciunt. Aliquot Isimiol nostri hoc anno ferias suas ediderunt, [gap: Greek word(s)] . Solus desiit nugari, ignoratus hactenus Sethus Calvisius, homo Germanus, qui accuratissimum Chronicon edidit, nostrarum rationum munimentis insistens, ut ne latum quidem unguem ab illis discedat. Eum librum, propterea quod ad nundinas delatus non est, videre non potuisti. quem vero ego habeo, ipsius auctoris liberalitate ad me missus est, eleganter, ut captus Germanorum est, compactus, deauratus, pumicatus. Tamdiu ego misellus in sterquilinio delitui, donec repertus est iste bonus et doctus vir, qui rationes nostras in lucem proferret, earumque fructum huic seculo [gap: Greek word(s)] proponeret. Vivet ille liber. Callisthenem illum nunquam vidi. et quia a Pseudogurionide citatur, omnino Latinum fuisse, non Graecum, quem ille vidit, necesse est. Nam Graecismi imperitum eum vincunt scripta ejus. Istiusmodi [gap: Greek word(s)] scriptorum monstra olim fuerunt, in quibus Dares Phrygius, Dictys Cretensis, qui hodie Latini exstant. eos etiam Graeci habuerunt, quorum fragmenta in Cedreno exstant. Quid dicas de Epitome Iliados Epica Latina? quam ridicule Pindarum Thebanum proscripserunt? Quid Aristaeas ille, quam antiquus est, ut etiam a Iosepho citetur? quod est [gap: Greek word(s)] . Quid Ecataeus de Iudaeis, quem ab iisdem Hellenistis antiquitus confictum fuisse, manifesto ex Origene colligitur? Quid Pseudosibyllina oracula, quae Christiani Gentibus objiciebant, quum tamen e Christianorum officina prodiissent, in Gentium autem


page 304, image: s304

Bibliothecis non reperirentur? Adeo verbum Dei inefficax esse censuerunt, ut regnum Christi sine mendaciis promoveri posse diffiderent. Atque utinam illi primi mentiri coepissent. Vale. Lugduni Batavorum. III. Kalendarum Novembris Iuliani CIC IC CV.

Ad novam versionem Polybii ultro te hortor. Nam illa Musculi ridicula est: Perotti ad quinque libros manca. Aliam non vidi. Iterum vale.

EPISTOLA CXVI.

ISACIO CASAVBONO. Oppressit me in isto momento iste adolescens bonis prognatus, et literis Graecis bene excultus; oppressit, inquam, quum esset in procinctu, et de profectione ad vos cogitaret. Non potui denegare illi operam, quam pro suo in me amore exigebat, ut sibi literas ad te commendatitias darem. Caussas commendationis afferre compendifaciam: quum satis tibi acceptum fore sperem, eum dignum commendatione esse, quem tibi commendem. Ejus festinatio fecit, ne possim tuis postremis respondere; quod propediem majore cum otio faciam. Ne ipsi quidem Labbaeo scribo, propter eandem caussam. Et sane miror, quid illo factum sit, quum ab illo tantum semel literas acceperim, ex quo ad Bituriges suos profectus est. Versiculos aliquot Manibus Theodori nostri dabo; quos recta Genevam curabo. Certe admodum sterilis poetices nostrae vena est: quae nunquam adeo fluxit, ut aliorum sitim explere posset. Conabor tamen: et quidem jam confecta res esset, nisi novae quotidie occupationes subolescerent. quibus ego me, quantum


page 305, image: s305

capiunt vires nostrae, extricare conor. non tamen ita, ut non pes aliquando in laqueo aut in cassibus haereat. Non possum tibi respondere priusquam major otii copia fuerit. Velim scire causam silentii Labbaei. Vale. Lugduni Batavorum. v. Idus Decembris Iuliani CIC IC CV.

EPISTOLA CXVII.

ISACIO CASAVBONO. Quas postremas a te accepi, eae ad diem VI. Kalend. Decembr. datae erant. Quo magis miror meas tibi redditas non esse, quas jam accepisse debueras, si quidem illi quibus traditae erant, fidem suam, quam nobis obligaverant, liberassent. In illis de tuo divino De Satyra Commentario agebam: et quas potui gratias, tibi reddebam. Quantum fructus et voluptatis ex ejus lectione percepissem, testatus amplius fuissem, si animi affectum calamus noster assequi potuisset. Adjunxeram una schedium emendationum in Cyclopem. Quamvis non admodum tua refert te illa accepisse, quia illis carere potes; propter multas tamen caussas nolim ea periisse. Itaque an acceperis, libenter ex te intellexerim. Quid in penultimis tuis de Balforio Gymnasiarcha Burdigalensi velles, et de Cleomede, equidem nondum assequi possum; nisi fortasse aliquid eum in Cleomedem e didisse ex eo colligi licet. Nuper tibi Sethi Calvisii Chronologicon laudavi. Id plane ex rationibus nostris collectum esse, etiam si ille bonus et eruditus vir non testatus esset, tamen res ipsa id palam loquitur. Solum illud est, quod post tot saecula Chronologiae nomine dignum sit. Et sane meret immortalitatem. Nam ita ut volebam,


page 306, image: s306

atque adeo ut praeceperam, constructum est. Si dixerim quot homines meum illud opus De Emendatione Temporum ad insaniam adegerit, et tempus et charta me defecerint. Videbis in meis Canonibus, multa genera phreneticorum; de quibus melius nunc fuerit tacere, quam loqui. Vnum monstrum videbis: quale non Iubae tellus generat. Nunquam similis morio fuit. Quum tuum de Satyra librum accepi, eodem tempore ille liber ex Anglia missus est. Auctor est homo abreptitius Thomas Lydiad, qui adversus Aristotelem scripsit. Non difficile erit tibi persuadere, eum non dubitasse cum homuncione (ut me vocat summus heros Delrio) congredi, qui cum Aristotele manum conseruerit. Oblectavit me hominis nova et inusitata insania. Pauca sane quae in Canonibus nostris in eum animadvertimus, non minore lectorem admiratione afficient, quam ipse me voluptate affecit. De Geographia amici mei, aut Cosmographia, idem potes judicare, quod de illo, ad quem scripsi Elenchum Serrarii. Noli putare quos non odi, eos statim me admirari. Pauci advertunt mentem meam: ideoque non raro etiam benevolorum reprehensiones incurrimus. Ille bonus vir, neque eo ordine, neque suis locis, uti dictavimus, neque omnia, quae illi de locis Galliae respondimus, retulit. Ad Polybium te convertisse quantum laetatus sim, alteris literis significavi; et, nisi viderem te serio in id incumbere, non dubitarem te iterum ad illud excitare. Quis melius hoc tam arduum munus fungetur quam tu? Puto te vidisse omnes varias lectiones Vaticani: sed, nisi fallor, non aliae sunt praeter eas, quas Fulvius in Fragmentis apposuit. Richardus Thomson noster quaedam ex Italia attulit. eadem


page 307, image: s307

esse arbitror. Quam multa divina quae ad rem militarem pertinent, ad eum scriptorem dici possunt? Vix tres puto hodie extare in Europa, qui virtutes Polybii digito designare possint. Felicem illum, qui in tuas manus inciderit. Non enim paedagogorum, qui nullum actuosae vitae usum; neque Politicorum, qui nullum literarum habent, manibus terendus erat. Ego plane utriusque rei imperitissimus sum: Sed si una essemus, sperarem utrique muneri aliqua ex parte satisfacere. Noli sequi amici illius nostri consilium, qui glossas nuper potius, quam Commentarium ad bonum auctorem dedit. Qui nihil praeter Glossas ad Polybium adferret, quo risu ab aulicis semidoctis exciperetur? Sed ille amicus ex aetatis suae modulo captum ingenii sui nunc metitur; quod profecto una cum corpore senescit. Ego tamen septem annis solidis illo grandior hanc parsimoniam non imitatus sum in meo Eusebio. Quanto enim melius erat non attigisse? Si meum opus De temporibus tot homines insanire coegit, multo insaniores efficiet meus Eusebius: homo et ipse, neque mentis, neque [gap: Greek word(s)] satis compos. Sed [gap: Greek word(s)] , quod quaerebas, est, rei in opportunius tempus dilatio. neque tu vero haec ignoras. Scribebam haec fere in tenebris. Itaque hic terminus haereat. Vale. Kal. Ianuarij Iul. CIC IC C VI. De Bezae Epitaphio jam curatum esset, si per longam perfrictionem, quae me per aliquot dies exercitum male habujt, licuisset. Iam accepi a Grutero nostro, horribile m librum in me comparari de genere meo. Scilicet ventilatur Burdonius. Interea dum haec expectamus, non despondebimus animum. Accipe versus quos tibi mitto; malos quidem illos, sed quibus meliores


page 308, image: s308

res non merentur ii, in quos scripti sunt. Poteris amicis impertiti. Neque ulla invidia est. Iterum vale.

EPISTOLA CXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Vno die omnes literas tuas accepi. Inerant in illis Arabica quaedam Mirelmumnim Regis Maroci, qui ante hos tres annos peste extinctus est; egregii Principis, et Christianorum amici. Illud diploma, praeterquam quod litera tum Africana, quae deterrima omnium, tum cursiva, ut vocant, quae impeditissima est, descriptum est, pessime ab eo qui descripsit, repraesentatum est. Praeterea major pars verborum est stilo, ut vocant, Cancellariae. quem ne nos quidem, ut concipitur ab hominibus nostratis aut Latinae linguae, intelligimus. Videbo tamen, an per mendosam et implicatam scripturam conjectura nostra viam sibi expedire possit: et; quod eruero, vel potius divinavero, tibi significabo. Memini me idem diploma, hoc est, [gap: Greek word(s)] , in manibus Christophori, filii Antonii regis, vidisse. Habebat et aliud, quod ab eo rogatus illi Gallice interpretatus sum. Puto exemplum et Arabicorum et nostrae interpretationis haerere in fundo cujusdam scrinii. Loiolitae execrabilem, sceleratissimum, impudentissimum librum in me cudunt de fabula Burdonii. Non putant se aliter ex saturaturos rabiem suam, quam in genus meum mentiendo, postquam in me nihil possunt: quod certe conarentur si essem in Gallia. adeo omnia jura isthic deplorata esse audio. [gap: Greek word(s)] . Te serio in Polybio versari, omnes boni et docti gaudent. Meus Eusebius subjectis calcaribus


page 309, image: s309

caribus in longiora curricula admittitur, et, ut spero, cito metam tanget. Scribo ad Nautonerium. illi, ni grave est, recte literas nostras curabis. Puto te postremas meas accepisse. Adjunxeram aliquot in scelestissimum Amphitheatrum Epigrammata. Epicedium Bezae jamdudum curatum. Puto proxima hebdomade Genevam perlatum iri. De meo lento nomine, non possum quin fatuitatis meae poeniteat. Quod enim in hominem probum fuisset beneficium, id in tenebrionem collatum vertit in stultitiam. Ita eventus nos aut sapientes, aut stultos probat. [gap: Greek word(s)] . Video, ne ditissimos quidem pauxillorum nummorum jacturam patienter ferre. Mihi vero, omnium pauperrimo, et illud damnum non paucorum nummorum concoquendum, et praeterea stultitiae meae supplicium luendum. Vale. Lugd. Batavor. XV. Kal. Martias CIC IC C VI.

EPISTOLA CXIX.

ISACIO CASAVBONO. Scito, omnes tuas literas mihi redditas esse. Sed ex iis, quas ad diem XIV. Kal. Februar. dedisti, intelligo, nondum te postremas meas accepisse. Quia vero recte curatae sunt, eas nunc tibi redditas esse minime dubito. Tuas accepi, quum jam fere mensem [gap: Greek word(s)] , siti, et tussi molestissima pene confectus, propius a meta me abesse existimarem. Neque vero falso hoc arbitrabar: quum corpus, quod nulla alimonia reficitur, tandem exstingui necesse sit. Nunc Dei Opt. Max. benignitate jam hunc quintum diem fast idio cibi liberatus, coepi aliquid sumere: et cum mensa, quam


page 310, image: s310

tot dies aversatus fui, in gratiam redire, et corpusculo reficiendo operam dare; quod adeo exhaustum est, ut his scribendis vix sufficiam. Iste morbus superioribus mensibus multos male exercuit: omnis quidem aetatis, sed inprimis senes; majore sane molestia quam periculo. In tanto languore, et virium remissione, neque mihi deesse volui, neque ut non ad tuas responderem, committere. Idque eo libentius, quod nihil mihi jucundius fuit, quam quod ex illis intellexi te serio in Polybio tuo versari. in quo, quanquam non ignoro multa esse quae impetum diligentiae et industriae tuae remorentur, ea tamen ejusmodi esse scio, ut non alio vindice, quam te, opus habeant. Ac bene sane cum eo gravissimo scriptore agitur, qui te talem nactus sit, et qui eum novum Latinis hominibus, et Graecis integriorem donare possis. Alterutrum praestare pro dignitate, arduum est; utrumque nulli, praeterquam tibi uni, datum. Hoc ut credam, facit hinc summa hodie doctorum penuria: hinc tua eximia eruditio. quae sola, ne illos proventus bonorum ingeniorum, quos olim adolescentes vidimus, desideremus, facit. Habes latum campum, in quo de militia Romana ea expromere possis, quae frustra ab aliis tentata, ab aliis ne tentata quidem. Franciscus Patritius solus mihi videtur digitum ad fontes intendisse: quem ad verbum alii, qui hoc studium tractarunt, quum sequantur, tamen ejus nomen ne semel quidem memorarunt. Quod equidem magis miratus sum in illis, de quorum candore dubitare piaculum esse putassem. Ego nihil non magnum ex tua illa Polybiana editione exspecto. Sed te felicem, qui Typographos ad manum habeas. Cum quibus mihi res sit, jamdudum ex me scire potuisti, quod non sine summa


page 311, image: s311

indignatione neque meminisse, neque referre possum: quorum ignavia jam omnium vota et exspectationem consumsit, qui quum Eusebiana nostra videbunt, fortasse dixerint, [gap: Greek word(s)] . De Marcellini Comitis exemplari, quod penes Frontonem Ducaeum est, gratiam et tibi et illi habeo. Sed jamdudum ille liber cum Latinis Hieronymi inter nostra excusus est. Vt non integrum sit mihi, aliquid emendare, aut apponere. Sequutus sum editionem Onufrii, quae longe melior est Lutetiana, quae prima omnium prodiit. Praeterea, ego solum Chronicon Eusebianum tractavi: reliqua, quae illud opus continuant, aliis illustranda reliqui. Nam mihi cum uno Eusebio res est, cum eo manus consero; ejus rationes discutio, errores et temeritatem castigo. Incredibile est, quantum ille, prudens imprudens peccaverit. Mirabuntur, qui legent. Indignabuntur, qui hodie nihil profitentur, quam perversa defendere, vera evertere, novos errores veteribus superstruere. Spero, hoc mense Majo opus nostrum proditurum, nisi solentes mihi imponant, qui toties meam et aliorum spem eluserunt. De epistola Arabica regis Maroci et Fessae ad Antonium [gap: Greek word(s)] , jam tibi respondi. Misisti ad me ex Cimiliarchio nobilissimi Bordesiere tria [gap: Greek word(s)] . Omnia sunt, quae Arabes vocant [gap: Hebrew words] Talisman, Graeci [gap: Greek word(s)] , Imagines ad constellationes factae. cujusmodi legisti in tuo Cosmographo Arabe, de iis, qui ad declinandos ictus Scorpionum imagines quas dam horoscopante signo Scorpionis factas gestabant. Graeci, ut dixi, [gap: Greek word(s)] , vocant, ut Cedrenus. qui faciunt illa, [gap: Greek word(s)] , ut Ptolemaeo iti Carpo,


page 312, image: s312

IX. [gap: Greek word(s)] . Vbi consulendus Aly. qui tamen in meo exemplari Hebraico manuscripto, non Aly, sed Abugepher vocatur. Tzetzesin Chiliad. pag. 37. de Apollonio Tyaneo, [gap: Greek word(s)] . nimirum ciconiarum simulacra faciunda curaverat, [gap: Greek word(s)] . Achmet [gap: Greek word(s)] . Quocirca Arabes ejusmodi vocant [gap: Hebrew words] Muthalsam, [gap: Greek word(s)] . qualia multa vidimus prisca, infimae vetustatis, recentissima: et eodem die, quo illa tua accepi, unum mihi a Marquardo Frehero missum est, characteribus Arabicis Africanis, cum caniculae sidere. Denique nihil tam frequens est, quam haec [gap: Greek word(s)] in gemmis inclusa videre, etiam vetustissima. Ea nemo intelligit, nisi qui facienda curavit. Et frustra illis interpretandis opera datur. Quot enim verisimilia dici possunt, quorum nullum mentem eorum aperuerit? Veteres Haeretici, praesertim Valentiniani, et Marcosiani, multa ejusmodi reliquerunt, quae hodie in antiquariorum loculis asservantur, cum eorum Deo [gap: Greek word(s)] . Vnum adhuc puto me habere. Ex eo genere sunt duo minuscula, quae ad me misisti. majusculum est Sinarum. Nisi fallor, puto adhuc unum inter quisquilias meas latere, sed charta Sinensi impressum. Et non pauca id genus mercatores harum regionum habent. quae non curant, sed illis merces suas involvunt. Apud Falesellum medicum Achatem vidi quidem, sed non ejus generis sculpturae. Ibi enim nullum [gap: Greek word(s)] , sed Distichon


page 313, image: s313

Graecum erat, quod Grutero inter veteres inscriptiones reponendum misi. Nihil vero me de illo scripsisse, quod ille nobiliss. vir putat, memini. neque sane opus est, quum sit plana lectio, et puero obvia. De meo ingrato debitore, nolo tibi ipsi molestiam crees. Malo a tam impuro nebulone solutionem desperare, quam amicis meis negotium de re, cujus curam pene abjeci, facessere. Non tamen adeo dives sum, ut non eam lacunam sacculus meus sentiat. Nam ne divites quidem eam jacturam patienter ferrent. Vale. Lugduni Batavorum. IIII. Eid. Martii Iuliani. CIC IC C VI.

EPISTOLA CXX.

ISACIO CASAVBONO. Quid ad te scribam, equidem nescio. Scribere tamen volui, quamvis nullo argumento. Defunctus plane sum languore, qui diu me obsessum tenuit: neque adhuc crura suum officium faciunt. Hoc heri in deambulatione pomendiana expertus sum. Et fortasse fuerit aetatis [gap: Greek word(s)] , quamvis defatigatio a morbo. Vt ut est, vasa colligenda mihi esse video. Est tamen, quod gaudeam, priusquam ille summus imperator signum det, non me hac custodia excessurum, quam meus Eusebius ex tortorum et carnificum manibus liber prodeat. Sola enim Prolegomena supersunt. De Lipsii nostri obitu non potest te latere. Primus ego in Batavis nuncium illum accepi. Negari non potest, in illius morte, et literis jacturam et amicis luctum summum contigisse. Amavi hominem, ut amicum. colui, ut bene de literis meritum. Non dubito cum saepe levitatis poenituisse, quod relictis Batavis,


page 314, image: s314

a quibus tanquam numen [gap: Greek word(s)] colebatur, se ad ea loca contulisset, ubi alieno arbitrio vivendum illi fuit: quod aliqua tolerabile esset, nisi etiam illis, quibus obnoxium se fecerat, lusus pilaque fuisset. Expertus est quam saepe homines fallat judicium suum, quum, quod ille sperabat, tantum abest ut eo potitus sit, ut minus, quam sperabat, consecutus sit. Ambitio enim, quae maxima in eo fuit, ad institutum mutandum impulit hominem. Accedebat importunae mulierculae, uxoris ejus, superstitio; quae ambitione aegrum sollicitabat animum; neque prius destitit, quam ad illas virum partes perduxerit, in quibus neque invenit, quod, ut dixi, sperabat, et hominum odium atque invidiam in se concitavit. En quo ambitio amicum illum nostrum perduxit. Neque ditior neque meliore fama obiit quam alibi obiisset: certe in utrisque partibus honoratior illi mors in Batavis contigisset, qui ne in illis quidem partibus apud omnes bene audivit. Vale. Lugduni Batavorum. Pridie Eidus Aprilis Iuliani CIC IC C VI. Non dubito te meas postremas accepisse, cum illis quas amico illi nostro scripsi. Libellum ejus de Epochis anno jam acceperam. Vis verum dicam? De autore melius quam de opere sentio. Omnia ridicula, falsa, delira, nugatoria. Iterum vale.

EPISTOLA CXXI.

ISACIO CASAVBONO. Imperaveram mihi, ad te non scribere, nisi literas meas una cum Eusebio nostro acciperes. Iste tamen probissimus adolescens proposito meo vim fecit, ut a me literas ad te commendatitias eliceret. Nolui, neque potui, honestissimae


page 315, image: s315

ejus petitioni adversari. Tam dignus est commendatione mea, quam amicitia tua. Sane interfui publicis de jure disputationibus, in quibus ille tale specimen eruditionis suae edidit, ut majorine voluptati an admirationi mihi fuerit, nesciam. Nisi scirem, tibi caros et acceptissimos esse, quos tibi commendo, eum pluribus tibi commendarem. Habe igitur eum in tuis, mea, vel etiam ejus caussa. Eusebio Prolegomena tantum desunt, quo minus in lucem exeat. Habebis propediem. Vidisti in Catalogo nundinarum Daemonsaci Schioppii foetum de Burdonio? Loiolitae sunt huius Dramatis poetae, ille histrio. Sed, si nescis, ille Grammatista vapulans; alterum carcinoma ejus, is tu es. Valentissimus mirmillo non satis habet cum uno componi. te secutorem mihi facit. Is ante aliquot annos Deum literarum me nominavit. Nunc ego descendi in coelum. Haec patienter feremus, si contemnamus. Nullam injuriam a me in se profectam praetexere potest: a te lacessitum queritur. Sed mi Casaubone, sine haec aures tuas, oculos, animum praeterfluere. Loiolitae cur in nos hunc nebulonem apostatam subornarent, nullam caussam habent, quam quod tu ingenium habes, me autem habere putant. Quid, quod audio, illum de eo pistrino Burdigalensem, quem tu probum esse semel ad me scripsisti, in me nescio quae [gap: Greek word(s)] . Ego probe illum accipiam, ut hominem illius ordinis, et pistrini. Tu interca perfer, obdura: a me sane bene sustentabitur. Vale. Lugduni Batavorum. XIII. Kalend. Iunii Iuliani CIC IC C VI. De postremis ad te literis, nihil mihi scripsisti; quod miror.



page 316, image: s316

EPISTOLA CXXII.

ISACIO CASAVBONO. Quantum video, frustra te hic expectamus: quem cum legatis huc adventurum omnes praedicabant. Quas molestias mihi attulerit migratio in has aedes, quas nunc habeo, scriberem, nisi vererer non minus tibi molestum fore eas legere, quam mihi fuit, eas pertulisse. Primum exponenda esset pompa sarcinarum Vacerrae, series longissima rerum. deinde denunciatio novi operis domino aedium harum, nisi patienter ferre vellem Bibliothecam meam perire: ita, tanquam vas rimosum, tota domus perpluebat. Ante hos quadraginta dies nullum habui a curis domesticis tempus vacuum. Quod reliquum fuit, totum recensendae Bibliothecae dedi. Ex qua aliquid desideratum iri in tanto librorum numero, et tanta rerum perturbatione, magna mihi formido incesserat: et certe in eo timore diu me confirmavit difficultas, vel desperatio inveniendi ea quae omnia susque deque molienti non occurrebant. Satis enim periisse putabam, quae toties quaesita non comparebant. Tandem Dei benignitate, nihil est quod querar, praeter longum quaerendi laborem. Nunc quid agam nescio. Nondum enim plane conquie vit animus ab illis fluctibus. Incidit in manus meas scelestum opus Apostatae Schioppii adversus gentem nostram. in quo parasitus ille Cardinalitius a plusquam quinquaginta Sodomitis adjutus est, qui in illam conviciorum cloacam operas contulerunt. Cardinales, quorum bascaudas lingit, ad illud nefarium inceptum hominem perpulerunt. Vnus ex illis Annalium conditor, de Peronato natus patre; alter agyrta aulae Gallicanae,


page 317, image: s317

qui mulieribus aulicis, quoties sui admirationem movere vellet, disputationes de ente, de aestu maris, de calido et frigido habere solebat. Nam satis commendatur, quod aulicis, et praesertim mulieribus, placet. Alii praeterea galerati, una nocturna Vaticana pluvia, tanquam fungi nati, famelicum tenebrionem e patinis culinarum suarum ad id incenderunt. Si nondum vidisti, ingens operis moles est; neque mirum, tot nebulonum centonibus farcta. An tantus futurus sit ille liber, quem in te promittit, et qui, ut audio, adhuc sub praelo est, nescio. Hoc unum scio, eosdem [gap: Greek word(s)] illius dramatis esse. purpuratas larvas illas dico. Eadem igitur, ut video, invidia ego et tu flagramus. Sed profecto facile illa mendacia eludemus, si respirare datur. Serrarius, Loioliticus magistellus, cui nihil tam dolet, quam hactenus se non potuisse persuadere cuiquam docto se Hebraice scire, aliquid cornicatus est in nostra Eusebiana, de successione Herodiadarum. et mirum in modum aestuat, ut probet patres melius genus Herodis scivisse quam Iosephum. Tanta est impudentia asini. An e dignitate mea sit, aut e republica literaria, illi respondere, nondum constitui. Nam magna jactura temporis fuerit ad omnes canum latratus consistere, et iter inceptum toties morari. Lipsium a me laudatum fuisse, aliquos aegre laturos tam mihi constabat, dum illos versus scriberem, quam re ipsa expertus sum, postquam literas Labbaei legimus. Miror judicia hominum, ne quid asperius dicam, qui me puerum putant, et minimo minus tutores esse volunt. Nesciunt, nesciunt, mi Casaubone, quare id a me factum sit. Quod si scirent, neque tam puerum me esse putarent, ut ita de me judicarent, neque tanta


page 318, image: s318

animi constantia essent, ut hoc mihi objicere auderent. Hoc debebant cogitare, quod hominem laudarim, multas easque justissimas caussas fuisse; neque tam temerarium fuisse, ut si qua infamia in laudando Lipsio in me redundaret, me illam aleam subiisse, quam tacendo declinare poteram. Sed nemo scit caussas hujus scriptionis. Non placet mihi haec [gap: Greek word(s)] . Talium consultorum opus non habeo. Gratias ago Frontoni nostro de Notis Marcellini. Caeteras expecto. Vale. Lugd. Batavorum. VI. Kalend. Iunias CIC IC C VI.

EPISTOLA CXIII.

ISACIO CASAVBONO. Vix tandem Eusebius noster ad vos venit. Postquam colluctatus sum cum mendis codicum, cum Chronologiae depravatoribus, postea manus conserenda fuit cum ignavissimis operis typographorum: a quibus iste foetus noster detentus, vix in lucem exiturus videbatur, nisi partem operis alii excudendam tradidissem. Tam illi, quam iste, tirones in his rebus, qui non nisi parva dicta excudere solebant, tot mendis hanc editionem deformarunt; ut non quantum laboraverim, sed quantum pudere me oporteat, meminisse debeam. Spero tamen aequiores lectores boni omnia consulturos: praesertim quum mendae ejusmodi sint, ut vel a pueris castigari possint. Abunde laborum meorum fructum percepero, si tibi, quicquid est ejus laboris, probare possim. Nam pauci sunt qui tua capere possint, propter eximiam eruditionem. et mea, quod nova ea sunt: et ideo, prius ad illa stupent, quam eorum amore capiantur. Iam ita hanc fornacem


page 319, image: s319

excalfecimus, ut in Germania multi fabri extiterint, qui aliquid in ratione temporum cudere conantur. Alios ambitio, alios obtrectatio, alios amor veri ducit. Quotidie offertur mihi aliquod monstrum Chronologicum, quod profligare debeam. Facio, ut ad phreneticos ejusmodi argumenti auctores mittantur. sedulo id operam do. His etiam diebus praeteritis cujusdam Theologastri Chronologiam propheticam condigne excepi. Nunquam ejusmodi Scarabeos amitto, quin doctior evadam. Semper enim ex illis velitationibus veritas occultarum rerum emicare solet, de quibus nunquam antehac mihi in mentem venerat. Et certe ubi verum [gap: Greek word(s)] proponas, quae ex illo pendent, vera quoque esse necesse est, et contra. Caeterum qualecumque est quod damus, meum non est judicare, quo loco futurum sit apud bonos malosque. Hoc unum scio, magnum invidiae incendium mihi ex hoc imminere, tam ex Loiolitis, quod non mirabor, quam a nostris: quia (quod vix credere possis) plus nobis metuendum est a lolio, quod succrescit segetibus nostris, quam ab incendio, quod hostes veritatis frugibus nostris minantur. Nam a nobis prodierunt prophetae et [gap: Greek word(s)] : quod genus hominum cujusmodi sit, ex Prolegomenis in Canones Isagogicos discere poteris. Tuam epistolam Gregorii Nysseni nudius-tertius accepi. Legi quae potui, antequam compactori mitterem. Noli expectare quid de tuis in illam Notis sentiam, quadoquidem semper tibi similis es: neque de hoc opusculo aliter, quam de omnibus majoribus foetibus tuis pronuntiare debeo. Cras puto compactam illam recipiam, et totam devorabo. Vale. Lugduni Batavorum. III. Non Quintil.


page 320, image: s320

Iuliani CIC IC C VI. Postquam haec scripsissem, Albatenium una cum literis tuis accepi. Inerat una libellus Capelli de nummis, sed imperfectus. Deest enim quaternio M totus. Curabis illi quas ad eum scribo: ita rogo te, ita fac amabo. Tyrius Maximus Heinsii prodibit his nundinis. Iterum vale.

EPISTOLA CXXIV.

ISACIO CASAVBONO. Si ventus prosecutus est vota nostra, jamdudum Eusebius noster ad vos pervenire potuit. Ante quadraginta enim amplius dies res curata est a nobis. Offendent te errores typographici: quorum seges tanta est, ut non solum eorum me pudeat, sed etiam quicquid operae posuerim, ejus me poeniteat. Qui norunt eos, qui excuderunt, tantum abest, ut errata illa mihi objiciant, ut potius mirentur et frequentiora et graviora admissa non esse. Quum illud genus hominum considero, mihi ignosco: quum ad librum meum me confero, ad metalla damnatus mihi videor. Sed et tu et boni omnes excusabitis, et, ut spero, calamitatem potius, quam culpam, hoc, quicquid est, vocabitis. Si qua nostra culpa est, in alteram editionem exoneramus. Hoc unum nos consolatur, quod non ejusmodi sint ii errores, ut non tiro emendare possit. Accepi solutionem mali nominis mei, si modo illius est. Suspicor nescio quid fraudis officiosae, qua me optimus Thuanus magis oneravit quam illum nebulonem liberavit: qui si [gap: Greek word(s)] fuisset, facile decidisset mecum ea summa quam mihi debebat. Sin autem officio judicis mihi satisfacere coactus esset, fere ad duplum res redierat. Itaque si a volente


page 321, image: s321

solutum est, nimium accepi; et id est, quod suspectum omne negotium facit. Itaque oro te, quicquid huius est, ne me id diu ignorare patiaris. Nam quamvis non ita in lauta re sumus, ut vel pauxillum contemnere possimus, tamen si alia via, ac oportuit, aes illud solutum est, certum est omne reddere. Decreveram enim altero tanto, quantum mihi debetur, ingrati nebulonis [gap: Greek word(s)] castigare potius quam scelus tam insigne inultum paterer. Sed, amabo, noli nos caelare quicquid est. Tuas in Epistolam Nysseni Notas maxime probamus. neque in te laudando parci esse possumus, quandoquidem tu nones in nos docendo. Caussam obtrectationis in nos, et in te, quam ad te scripsit medicus ille, quum de Apostata Schoppio verba faceret, non solum veram esse scimus, sed etiam nullam unquam, praeter hanc, esse credidi. Vtinam dignus sim odio improborum. et vere sim is, quem me suspicantur, ut propterea odium eorum meruerim. Sed audi. Est inter Apiculas patris mei, Ecloga, cuius lemma, Mala relata gratia. Si tibi vacat eam legere, videbis me infelicitatis paternae haeredem esse, qui virtutum esse non potui. Nam nemo vivit hodie qui infelicius beneficia sua contulerit quam ego. Taceo impudentem illum debitorem meum, quem creditorum manibus violentis eripui. Est quidam Romae, a cuius latere Apostata non discedit. Post parentes nemini plus debet, quam mihi. Diu est, quum odium in me ita dissimulare non possit, ut obtrectationibus illud non prodat, postquam se ad familiaritatem Loiolitarum applicuit. Is si non consilium huius flagitiosi incepti Apostatae dedit, at animum ad male merendum de homine addidit, de quo quid queri possit, non


page 322, image: s322

habet. Is si non est, inquam, aut auctor huius rei, aut impulsor, aut hortator, valde me fallit judicium meum. Quod enim prohibere poterat, et insanum hominem ab incepto deterrere, quia id non fecerit, id mihi satis causae videtur, cur horum omnium culpam in eum conferam. Abstineo tamen calamum a nomine ejus tantisper, dum certior fiam, vera an falsa sit suspicio mea. Atque utinam falsa sit! Nam quem insanum in modum amavi, ne nunc quidem facere possum, ut in eum animum meum mutem. Quod si ita est, ut suspicor, id poterit inter illustria ingrati animi exempla poni. Vale. Lugduni Bat. CIC IC C VI. XVIII Kalend. Septembris Iuliani.

EPISTOLA CXXV.

ISACIO CASAVBONO. Quum ante tres menses exemplaria Eusebiana ad amplissimum Thuanum miserim, neque tamen vobis reddita esse adhuc, ex literis, quas heri accepi a te, intellexerim, morae illius caussam unicam puto ventos adversos, qui per tres menses continuos flarunt. Nunc quominus illos libros acceperitis, causae non est, nisi aliquod vitium per negligentiam eorum intervenerit, quibus hoc negotium mandavimus. Nam hic probe curatum est. Rhotomagi fortasse, quo exemplaria destinavimus, potuit aliqua cessari. Sed tamen nulla potest tanta culpa eorum esse, ut non saltem, quum haec scriberem, libri in manus vestras pervenerint. Lit eras adhibui, quae longo intervallo sarcinam librorum ante nectunt. Illis alteras postea adjunxi: heri tertio alias. Itaque constat mihi ratio officii mei, ne fortasse per oblivionem aut occupationes


page 323, image: s323

meas ullam partem illius neglectam putes. Libellum Capelli De re nummaria frustra ad te scripsi mancum esse. Quod, enim folium desiderare videbatur, id alii insertum hactenus latuerat. Bonum virum esse non dubito, industrium etiam ex ejus scriptis probare possum: sed tamen tam in hoc studio, quam in Chronologicis eum falli, mei et illius non parvi refert eum monere: mei, quod nolim eum in errore diu versari; illius, quod monitus meliora praestare possit: sed fiet, quum per illum, et quidem cum bona gratia, hoc facere licebit. Iterum tibi nuncio, teque obtestor, ne errorum typographicorum in Eusebio meo prius rationem habueris, quam reputaveris tecum, mihi rem cum ejusmodi hominibus fuisse, qui tirocinium suum in meo opere fecerint. quod aliquando puto me tibi scripsisse. Nautonerio alias scribam; nunc non vacat: et praeterea libros, non epistolas scribit. Denique scribit tantum quid faciat, non quid respondere debeam. Doleo te a complexibus Musarum tuarum avelli, propter luem, quam isthic grassari antea a mercatoribus acceperamus. Oro te, ne prius redeundi tibi voluntas incesserit, quam in urbe tuto et sine suspicione pestilenti afflatus versari possis. In tam negotiosa urbe, tanta faece populi, tam coenosis et inquinatis plateis, difficile est contractam labem non diutius haerere. Nobis tui major cura est, quam nostri. Nam nos, quo magis senes, ut ille ait, eo magis bullae sumus. Tu in ipso statu et vigore ingenii es, ut nunquam magis opera tua necessaria Reipublicae, quam nunc. Faxit Deus, ne illa lues ad tractus, in quos divertistis, perveniat. Vale. Lugduni Batavorum. prid. Eid. Septemb. Iuliani CIC IC C VI.



page 324, image: s324

EPISTOLA CXXVI.

ISACIO CASAVBONO. Quid agas in illo secessu tuo, scire aveo. Ego, ex quo illuc te recepisti, nihil literarum a te accepi. Scio te jam Eusebium meum accepisse. Portenta mendarum, quae typographorum partim incuria, partim improbitate commissa sunt, oro excuses, tantisper dum aliam meliorem aut auctiorem editionem adorno. Si quid habe [gap: Greek word(s)] , quod in Bibliotheca lateat, impertire nobis, etiam si inepta judicaris. Nam illi [gap: Greek word(s)] libri aliquando ex probis tessellis pavimenta sua adornare solent. Amphitheatrum Horroris prodiit quidem, sed nondum mihi visum. Non narrabo tibi quae monstra contumeliarum in te, optimum parentem meum, me, et omnes bonos latrina illa Loiolitica vomuit. Sed haec, si sapimus, non faciemus unius assis. quandoquidem tametsi Loiolitis probantur, multi tamen Loiolitici ea detestantur. Scribo ad te raptim, quum iste Aquitanus in procinctu esset, neque me discessus sui monuerit. Vale. Lugd. Batavorum. Kal. Novembris Iuliani CIC IC C VI.

EPISTOLA CXXVII.

ISACIO CASAVBONO. Binas a te accepi: sed, quod solet, [gap: Greek word(s)] . In posterioribus, quas priores accepi, in procinctu te esse scribebas, et profectionem ad matrem instituere. Sonticam caussam esse oportet, quae te tam alieno tempore anni, tam spurcis tempestatibus illud iter capessere cogit. Sed propter matrem nulla non potest justa


page 325, image: s325

caussa esse. Mallem tamen clementiore caelo illud iter instituisses. Ideo incertus sum, an hae, quas Lutetiam ad te mitto, ibi te invenient: quod ut desperem, facit epistola tua, quae tantum ante hos XVII dies scripta fuit. Nam quas ante VIII dies dedi, quin Lutetiam pervenerint jam, non dubito. Ex quo pestis te ex urbe summovit, nihil literarum a te accepi. Sed istae binae, quae modo mihi redditae sunt, non patiuntur me de cessatione tua queri. quum in illis non solum diligentiae tuae amplissimum testimonium edideris, sed et omnes affectuum habenas effuderis. Ut me et Eusebium meum illis laudibus affeceris, quibus tam illud opus, quam me, indignum esse sentio: quum Eusebius magis laudatore Casaubono, quam editore suo, gloriari possit: cui duo maxime optanda fuerant, ut magnorum virorum laudatione dignus esset, et purior a typographorum sordibus ad eos perveniret. Et, amabo, quid in hac aetate boni promittere possum? quid potui in juventute? qui neque ingenio, neque institutione ad ea pervenire potui, quae qui adeptus est, tum vere se illis laudibus dignum esse agnoscere possit, quarum invidiae vereor ut par sim. Certe si earum minima aura Loiolitarum aures verberaverit, satis argumenti fuerit, ad tertium tomum scelestissimo Amphitheatro accudendum. Nihil enim eos magis urit, quam si quem ab aliis laudari vident, qui illis odio propter virtutem sit. Et, ne longius discedam, audio illos [gap: Greek word(s)] in illa Sycophantiarum latrina, Sethum Calvisium meretriciis et Loioliticis conviciis excepisse, quod me laudarit, quod meam doctrinam in ratione temporum secutus sit. Nondum enim illum Tartareum foetum


page 326, image: s326

videre contigit. Expectamus autem in diem. Iam pro patre meo, pro te et me Apologiae divinae paratae sunt ab amico nostro. Caussam, quae moram objecerit editioni impuri Schioppii, vix tandem mihi aperuit Labbaeus. Nam tempore nundinarum XXII folia jam edita erant: et puto ad calcem perductam. Omnino qualubet esse notus optat: et quidem erit. quandoquidem Rittershusii hospitis sui nummorum ac librorum fur recta Romam se contulerit; ut non prius [gap: Greek word(s)] , quam fur dici posset. Sed de his postea amplius. Quid vero agam, noli quaerere quum me non solum laborum meorum, sed etiam vitae taedeat. Tamen obduro, et quae in publicum edidi, recenseo, ut a mendarum typographicarum segete repurgem. praesertim meos Canones, qui ita male a typographo accepti sunt, ut non prius conquiescam, quam meliores, emendatiores, et auctiores dem. De Tacticis, quis fabulae auctor sit, nescio. Hoc unum te scire velim, in somnis id illi oblatum esse. Fortasse ex eo hariolati sunt, quod quaedam [gap: Greek word(s)] penes me esse sciunt. Ego, mi Casaubone, memini me senem esse, neque quicquam magis metuo, quam ne in cursu ilia ducam. An aliquid dignum expectatione a me prodierit, viderint alii. Ego scio, mihi satis invidiae paratum esse, ut eo a novis inceptis deterreri debeam. Et quia ut plurimum nos senes suspicaces sumus, nulla hora mihi labitur sine expectatione vicissitudinis rerum et mutationis hujus status; qui, ne quid dissimulem, filo pendet. adeo abhorret ac mutat ab illa felicitate, in qua ego cum deprehendi, quum in has regiones veni. Hac aestate, ac superiore, quantam laudis materiam hosti quantum nobis infamiae


page 327, image: s327

paraverimus, notius est, quam ut tibi pluribus probem. Ideo taedio tam studiorum meorum, quam praesentis status, nihil magis optarim, quam ignobile otium, cujus copia non defutura erat in agello meo, nisi [gap: Greek word(s)] ibi sedes abhinc XXII annis fixissent. in quibus eas radices in illo tractu Aquitaniae egerunt, ut facilius sit solum ipsum, quam eos inde evelli. Deus Opt. Max. misericors et justus, non semel ex summis difficultatibus me eripuit, quum per aetatem poteram mihi consulere et rebus meis. Quo magis confido, in hac senectute eum magis mei misertum iri. Sene vago, etiam divite, quid magis ridiculum? quid paupere miserius? Omnis mea spes in eius exhausta bonitate reposita est. Ultima est illa consolatio, sed miserrima, quod si qua futura est calamitas, eo brevior erit, quo propius a morte absum. Soli senes in miseriis hac sola spe sustentare se possunt. Certe diu est quum mihi nullus dies sincerus praeterit. Adeo mihi illa objicio interdiu, quae noctu per insomnium et vigilias mente volutavi. Sed dices, vitium esse aetatis. Utor sane illo: et tamen non minimam partem sibi vindicat etiam vitium saeculi. [gap: Greek word(s)] . Vale. XVIII Kal. Decembris Iuliani CIC IC C VI.

EPISTOLA CXXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Omne argumentum scribendi exhausero, postquam a me intellexeris, me was accepisse, quibus significabas meas tibi redditas fuisse. Novi quid scribam, equidem nihil habeo. Quo in statu res hic sint, melius possem exponere post duos menses, quia, ut humores


page 328, image: s328

in corporibus vere ineunte mutare solent, ita anim hominum tunc pro rebus ipsis consilia captabunt. Omnino res in ancipiti esc: et bene, quod nondum in praecipiti. Ille, cui has dedi, repentinam profectionem suam mihi indicavit. Nolui committere, ut si non longas, aliquas tamen literas ad te non darem. Quum haec scriberem, magna in solicitudine eram, quod ex his aedibus, quas decennium solidum inquilinus habui, migrare cogor. Emacitatis morbus cerebris hominum usque adeo incessit, ut Veios nobis migrandum sit, si omnes aedes extrariis vendantur, ut jam hic vulgo fit. Rideres solicitudinem meam, si scires. Bona fide tibi narro; nunquam tantam insaniam emendi hominum animos occupasse. Et jam Leyda, non Academia, sed officina aut proseucha Iudaeorum erit. Sed alias expecta a me longiores. Nunc neque quid scribam, neque, si velim, quo modo scribam, scio. Vale. Lugd. Batavorum VI. Kal. Februarii CIIC IC C VII.

EPISTOLA CXXIX.

ISACIO CASAVBONO. Vnas tantum literas, ex quo Lutetiam a matre te recepisti, accepi. Do veniam occupationibus tuis. Ego quoque, propter imminentem mercatorum profectionem, scriptione nunc obruor literarum. Nam ut victoria illius Imperatoris denunciabat caedem [gap: Greek word(s)] , ita adventus nundinarum Francofurtensium nihil quam occupationes mihi indicunt. Sed scin quas? Ejusmodi, ut malim justi operis scriptionem suscipere, quam tam multiplici literarum silvae operam dare, tam ineptis epistolis bonorum alioqui virorum respondere.


page 329, image: s329

Beant nos denique, qui nostro injussu, nobis insciis, epistolas nostras, versus, nugas, omnia trunca, mendosa edunt. Quid faciam? parendum, etiam invito genio meo. Audivisti, puto, caussam Cerberi Apostatae, cur in nos illud virus evomuerit. Ajebat me in quadam ad te epistola sibi obtrectasse: Eo se ultum privatas simultates ivisse. Nunc aliud cantat: Non sibi, sed novo illustri Galerato maledixisse, ad cujus culinam frequentior est, quam bonus miles ad signa. Illum novum purpuratum quem designem, te non latet, cum quo res tibi fuit. Ego sane nihil tale unquam a me profectum memini. Sed tamen illam epistolam ajunt a te amicis communicatam, in Germaniam, et inde Roman perlatam, atque adeo a multis visam, lectam, descriptam. Certe aut ego valde senex sum, id est [gap: Greek word(s)] , aut nihil omnino tale scripsi. Ambo tamen damus poenas, vel [gap: Greek word(s)] nostrae, vel [gap: Greek word(s)] alienae. Vide quos ad lectionem nostrarum literarum admittas. Nam multi [gap: Greek word(s)] . Scire tamen aveo, an justa caussa sit, quare in nos haec cudatur faba. Quicquid est, bene Apostatae cum Apostata convenit: neque mirum si mutuas operas tradunt: [gap: Greek word(s)] . Quum commodo tuo fieri poterit, oro te, ne pigeat inspicere, an quid in Bibliotheca adhuc lateat, ex quo ornamentum aliquod secundae editioni Eusebianae accedat. Nam quis putasset aureum illud [gap: Greek word(s)] fragmentum tamdiu oculos tot [gap: Greek word(s)] hominum fugisse? Quis scit, an simile, vel potius majus ibidem lateat? Videris oro; et nostra studia, ut jam fecisti, juveris. Vale. Lugduni Batavorum. IIII. Kal. Martii CIC IC C VII.



page 330, image: s330

EPISTOLA CXXX.

ISACIO CASAVBONO. Tuas literas modo accepi, et quidem occupatissimus. Brevi iterum scribam. Mitto ad te Epicedia in Lipsium, dono Heinsii. qui et maxima pars est poetarum, qui contulerunt operas, et cujus divina est illa praefatiuncula. Tota societas Loiolitarum talem praestare non posset. Postquam in alias aedes migravero, dabo operam Commentariis patris in [gap: Greek word(s)] . Interea oro te, si potes aut tu, autamici tui, a Frontone Ducaeo impetrare Varias Lectiones Marcellini Comitis, ut statim mihi mittas. Paucae illae, quas ab eo accepi, a reliquo quid sperare debeam, satis indicio sunt. Valde enim bonas expertus sum. De juvene Divionensi, qui est Heidelbergae, nihil audivi: sed Epigrammata illa [gap: Greek word(s)] accepturum a Grutero me confido. Iam enim quaedam ad me misit; longe optima ex alio scriptore, Stratone Sardiano. De hoc alias. Potes adhuc, si commodum tibi est, scire, an in vestra Bibliotheca aliquid lateat, quod in secundam Eusebii nostri editionem conjicere possim. Idem Grutero scribo. Non piget mendicare. Pauper enim et ab ingenio et ab opibus omnibus natus sum. Itaque ut paupertas, ita et impudentia petendi nobis familiaris est. Post biduum mittam ad te Elenchum in Pareum. Vale. Lugduni Batavorum. XI. Martii CIC IC C VII.

EPISTOLA CXXXI.

ISACIO CASAVBONO. Binas intra biduum a te accepi, [gap: Greek word(s)] , priores posterius. Aliter


page 331, image: s331

istis continget, quas una cum reliquis, quas pridem ad te scripsi, una opera tunc accipies, quum per caeli furorem aequinoctialem licebit. Austri enim et Cori jam plurimos dies regnum obtinent. quos nunquam tam diuturnos experta est haec regio. Fere enim sex menses continuos spirant: si paucos dies excipias, quibus Septentriones quasi vi via sibi facta iterrum loco moti sunt. Itaque non prius has ad te perventuras puto, quam isti furores detumuerint. Cum ipsis Maximum Tyrium, Epicedia Lipsiana. Elenchum Prophetae Parei [gap: Greek word(s)] accipies. Etiam Iambos Gnomicos, quos ad te non missos querebaris, jamdudum misit Heinsius. ipsius enim editio est, non mea. non enim tanti meas nugas facio. Ineunte Majo turbae imminent studiis nostris, proprer migrationem, quae in illud tempus competit. Is enim mos est harum urbium. De rebus [gap: Greek word(s)] , quid certi scribam, non habeo. inter metum et spem fluctuamus; propiores sane metui, quam spei. Nam pax, quam prolixe, etiam immodicis conditionibus offerunt, magis metuenda, quam bellum. Quae possem hic dicere (et quidem plura possim, si velim) modum epistolae excederent. Ad hanc pollicitationem tam inopmam stulti aures dirigunt; prudentiores meliora piis ominantur. Quod si fit, migrandum Rhodum, et seni juveniles animos assumendum. Nam certum est, me non ibi pedem positurum, ubi nihil occurret, praeter [gap: Greek word(s)] . Quamdiu hic tuto esse licebit, aut aliquid novum parturiam, aut injuriam a typographis mihi factam nova editione ulciscar Eusebiana. Ad quam rursus opem imploro tuam, (quod quidem superioribus literis feci;) ut si quid adhuc quod ad rem


page 332, image: s332

Chronologicam faciat, quod in Bibliotheca abditum diligentiam tuam effugerit, id excerpi mihi cures. Nam Labbaeus noster industriam suam et laborem ultro offert. Postquam in alteras aedes, vel potius gurgustiolum, ex istis amplissimis immigravero, Commentarios ingentes parentis mei [gap: Greek word(s)] recensebo. Longus est labor et gravis, sed patientia leviorem efficiemus. Schedia Marcellini Comitis, quae dono Frontonis ad me misisti, non sinunt me reliqua, quae non accepi, negligere. Adeo integra et bona expertus sum. Itaque si reliquum potes ab eo impetrare, beabis nos. Scito vix mihi tempus vacuum a scribendis epistolis relinqui. Quare, ut ille apud Plautum, miseram rem dicit formosum esse nimis; ita ego, nimis notum esse. An aliis natus sim, nescio; mihi certe non sum. Vale. Lugduni Batavorum. XI Kalend. Aprilis CIC IC C VII. Puto me omnia scripta Venetorum legisse. In illis auctoribus tres palmam obtinent: Paulus Servita, Marsilius Neapolitanus, Antonius Quirinus patricius Venetus. Certe quomodocumque in amicitiam coeant illae duae partes, nunquam coire poterunt in cicatricem illa vulnera, nunquam stigmata deleri, quae Pontifex accepit. Iterum vale.

EPISTOLA CXXXII.

ISACIO CASAVBONO. Remitto tibi librum Regium, una cum indice Bibliothecae: quos libros heri tantum accepi. Quod serius redditi sunt, in causa fuit morbus Buzenvalli, quo propius abfuit a morte. In indice longe plurimi Graeci desiderantur, quorum ego indicem alium habeo. Quid illis libris actum


page 333, image: s333

sit, equidem miror. Nam pauci quidem illorum, quorum nomina in meo sunt, in tuo illo extant. Caeterum quae Mathematica esse non dubito, illa non nisi praesens agnoscere possim. [gap: Greek word(s)] , quae ab AEliano citantur, inter optima scripta reponas licet. Miratus sum XV libros adversus Iulianum Gregorii Theologi, quum duo tantum hodie extent. Auctor tibi sum, ut, si tibi non vacat, [gap: Greek word(s)] Plutarchi cum vulgatis conferantur: quum in illis multa desiderari, et quidem omnium optima, praesertim de Iudaeis, non ignores. quae summo studio sunt colligenda. Sed quis est ille De anno Romanorum, AEgyptiorum, et Alexandrinorum liber? Fortasse aliqua nos juverit. Tres sunt, quorum copiam mihi fieri volo: Alcoranum in Latinum traductum, cum Arabico textu; Vocabularium Arabicum: Traductio libri Zohar super III libros Mosis. Quantum nos beaveris, si ad nos ea mittes? Si quid fructus ex illis collegero, tibi certum est communicare. Interea da operam, ut quamprimum accipiam. Vnum excipio. Si versio Latina Alcorani est eadem quae hodie in manibus hominum versatur, Petri Diaconi Hispani, patienter carebo ea: sin recentior est, non est quod majus beneficium in praesentia a te expectare velim, aut possim. De Zohar non frustra postulo. Delectaret me magis per eum auctorem pervagari, nisi salebrae festinantem remorarentur. Ejus sermo Syriacus neque cum Targumin, neque cum Dialecto Maronitarum convenit. Omnino diversum genus Syrismi est ab aliis. Liber Regius, quem misisti, duo scripta ejusdem argumenti habet, quae prima sunt illius voluminis: Quomodo [gap: Greek word(s)] ,


page 334, image: s334

recipiendi sint. Prius scriptum est [gap: Greek word(s)] : posterius Methosdii Patriarchae Constantinopolitani est, qui sub Ludovico Pio Augusto, Karoli Magni Filio, vixit. Sequitur deinde [gap: Greek word(s)] ineptissimum. multa sunt [gap: Greek word(s)] Basilii. Sequitur non inutilis, statuarum, columnarum, et similium in urbe Byzantina colltectio; quorum quaedam apud Suidam integriora extant. Non parsissem operae in describendo, si per occupationes licuisset. Postremo addita et temporum Farrago, ex Georgio meo Tarrasii Syncello, et aliis: quae non est unius assis. Ut nec volumen totum: praeter illa statuarum Byzantinarum collectanea. quorum potiri aliquis fructus est; carere, non magna jactura. De illis quae superius tetigi, amplius tecum agerem, et preces adjicerem, nisi hoc esset diffidere amicitiae nostrae. [gap: Greek word(s)] , a me ita acceptum fuisse, qui mirantur, nesciunt illum stercoreis Orationibus suis me provocasse: praeterea, me non solere, nisi provocatum, ita scribere. Miror tot esse hodie, qui putant aut me tam puerum, ut tutore egeam; aut tam senem, ut illis delirare videar. Qui legerint ineptissimas illas Orationes, et praeterea, qui rescierint quae ille quotidie adversus me cornicatur, modestius de me loquentur. Improbitas ejus, feritas, inscitia, satis in Academia ejus notae sunt. Rescribet sine dubio, sed cum suo flagitio. Vale. Lugduni Batavorum, Kalendis Iunii, CIC IC C VII.

EPISTOLA CXXXIII.

ISACIO CASAVBONO. Binis tuis literis statim respondissem, nisi in Buzenvallii nostri profectionem


page 335, image: s335

ad vos id distulissem. Is, quum ejus valetudo in dies ingravesceret, sperabat mutatione loci morbum levatum iri. Itaque ea de caussa reditum ad vos cogitabat. Sed haec cogitantem mors repentina oppressit. Decreverat antequam hinc discederet, manere hic apud me dies sex, aut septem. Eo enim hominem perduxeram, ut colloquiis nostris familiaribus crederet multum de morositate et tristitia, quam morbus adferebat, decessurum. Itaque jam reda instructa quum in eo esset, ut se ad nos conferret, repente languorem nactus, abjecto consilio profectionis, quieti se dedit. Quiescere autem non decumbens in lecto, sed in cathedra sedens solebat; neque fere toto tempore morbi aliter quam sedens somnum captabat. Totam iilam noctem miseram traduxit, quod anhelitum ita aegre traheret, ut vox illi subinde interrumperetur. Die sequenti hora VI pomeridiana, quae in IX Septembris incidit, animam edidit. Heri mane tristem illum nuncium accepi: qua animi perturbatione, tam cari capitis amissione, tute melius conjeceris, quam ego tibi exposuerim. Omnino cum haec ad te scriberem male ab animo habebam. Nunquam memini me tantum animo moerorem concepisse. Quem honorem ille eximiae eruditioni tuae, quo amore te et me prosecutus sit, partem scio te non ignorare, partem melius quam tu scio. Plura scribere lacrimae et imperiosus dolor non sinunt. De impuro Schoppio id consilium tibi do, quod tu mihi dedisti, et ego arripui: ut silentio has contumelias prosequamur. Lutum et stercus generis humani Martinus Delrio, librum in me Apologeticum pro Dionysio Areopagita, edit. quasi ego solus oculos habeam, et non


page 336, image: s336

alii ante me partum [gap: Greek word(s)] esse viderint. Sed, (quod praecipuum est,) nemo [gap: Greek word(s)] animadvertit: quo nomine ex Eusebii somnio de Essenorum monachismo, monachum designari ille ineptus [gap: Greek word(s)] arbitratus est. Praeterea alius liber longe contumeliosior Schoppiano, ab eodem Martino LoiolitÔ, tacito tamen nebulonis nomine, excuditur. Quanquam melius est et Schoppii sycophantias, et Martini Delrio convicia dissimulare; tamen fabulam de Burdonio, et illius Delrio fanaticos assultus, non serio sed joculari scripto quaedam nobilia excipient ingenia, quae et tuum patrocinium quoque ultro suscipiunt. Illustrissimi Cardinalis Borremei judicium de te tam mihi gratum est, quam jucundum te a tam laudato viro laudari. Non adeo pudor periit ex rebus. Supersunt adhuc, a quibus amor recti testimonium de te exprimit ejusmodi, quod neque nisi de te dici, neque nisi a summis viris impartiri potest. Virtus et dores animi quae in te sunt, et illae quas falso in me esse putant, inexpiabilia utrique nostrum pepererunt odia. At quorum? Scarabaeorum, tenebrionum, [gap: Greek word(s)] . An non haec satis sunt quae nos consolari possint, quod non hostes alios, quam retrimenta generis humani meruimus; et quod ea attigimus, a quibus longe se abesse sentiunt? Hae hae sunt lacrimae. hinc hinc illa aerugo, ille succus lolliginis. Quare rideamus; illos autem [gap: Greek word(s)] jubeamus. Nobilissimo et praestantissimo Regis Magnae Brittanniae oratori quas gratias agam nescio. adeo impar tanti de me viri judicio mihi videor. Quicquid ille de me sentit, tibi scio totum acceptum ferri debere. Unum metuendum est mihi, ne minorem


page 337, image: s337

me praedicatione tua tandem deprehendat; et tu partem hujus sustineas dedecoris: qui me ex amore tuo, non ex merito meo aest imaris. Hujus rei omnis alea tibi subeunda est. Sed tamen propter tam inexpectatum meum ex benevolentia tanti viri gaudium, non possum non facere, quin etiam si non possim, tamen me posse aliquid praestare, persuaserim quo si non grates dignas agere, tamen gratissimum animum aliqua illi exponamus. Certe ego gentis Anglicae ingenia ex tenebrionis Lydiathi ingenio non aestimavi; neque tam insanio, ut ipsi Lydiatho credam, qui in tota Britannia neminem praeter se doctum esse gloriatur. Scrisit Apologeticum: et quia librarius exemplaria distrahere, quae ille suis sumptibus edi curavit, non potuit, ac nescio quae lites inter librarium et illum intercessissent, neque sumptus, in quos sese obligaverat, praestare vellet, conjici eum in carcerem, donec rem solveret, librarius jussit. Est longe ditissimi mercatoris filius: atque etiamnum ita insanit, ut plura se habere jactet, quae aliquando editurus sit. Loiolitae, omnes futiles scriptores contumeliis, Lydiathus portentis vincit. Nam post hominum memoriam non prodiit liber, qui plura prodigia complectatur. Quid vero, mi Casaubone? tantus tibi visus est Martialis meus, ut praefatione tua ornari meruerit? Ego profecto illam non ad meam laude, sed ad defensionem mei comparatam esse judico. Nam absque illa fuerit, nulla aut admodum exigua eius haberetur ratio. Glorior tamen me tantum a bonitate tua consequutum esse, quantum a doctrina aut ingenio mereri non potui. Expecto in diem non librum meum, sed praefationem tuam; cujus picturae liber ille est [gap: Greek word(s)] . Nobilissimum et omni laude


page 338, image: s338

majorem Oratorem Angliae meis verbis saluta. Plura tibi scriberem, si per aegritudinem animi liceret. Vale. III. Eidus Septemb. CIC IC C VII. Chronicon quod ad me miseras, jamdudum Buzenvallio reddidi: neque illo, ultra trihorion usus sum, si modo uti est, oculos tantum in librum conjicere. Nam ille liber nullius oculos morabitur, praeterquam ejus qui tempus perdere volet. Simul ac sarcinae Lutetiam perlatae fuerint, tibi tuto reddetur. Nam id curabimus. Iterum vale.

EPISTOLA CXXXIV.

ISACIO CASAVBONO. Tria exemplaria Martialis mei accepi. Panegyricus Heinsii magnam invidiae subjecit facem. tua praefatio plane me totum comburet. Quanquam indignum me fateor tam luculento testimonio tuo, tamen in illo pudore meo non possum dissimulare gaudium meum, quod spero canes meos de suspendio cogitaturos. Falso enim me laudari tunc patiar, quum eos vere discruciari sensero. Quid faciam, praestantissime vir, qui me imparem tantae invidiae et tantis laudibus video? Quasi parum esset me rem habere cum saevissimis hostibus, nisi etiam tam gravis praedicatio tua accessisset: quae me semper obnoxium tibi reddet, quod me illis laudibus onerasti, quas, quum voles, repetere potes. De tuo enim largitus es, non meum mihi reddidisti. Neque laudari est, beneficium accipere. Nihil in praefatione illa video cujus mihi ratio non sit reddenda, si qui me norunt, me conveniant, et quis ego sim qui tam illustre testimonium exprimere potuerim, quaerant. Qui quum me tam dissimilem


page 339, image: s339

mei in pictura illa tua videant, nisi tuum in me perspectum habeant amorem, laudes illas alio potius, quam ad me ornandum pertinere putent. Certe ipse Heinsius, qui in me laudando non parcior fuit, habet quod opponat malevolis meis, si videtur fines modestiae migrasse. Quas ergo grates tibi habeam, equidem non video. Tam enim pudet me talem non esse, qualem me facis, quam me gratiae referendae imparem esse. Heinsius non aliter excepit illam Praefationem, quam reliqua opera tua. in quibus eruditionem tuam, in hac autem laudatione pietatem in me praedicare solet. Neque vero vana retulit tibi [gap: Greek word(s)] ille amicus noster, qui me operam describendis libris dare tibi referebat. Quum enim quantum annorum post me reliquerim, et quam parum mihi supersit ad metas, considero, totum me ad sarcinas colligendas comparo. Et primum quidem inducto priore testamento aliud confeci. Sororem bonorum meorum institui haeredem: amicis de quisquiliis meis aliquod [gap: Greek word(s)] nostri reliqui: quod amorem meum magis quam divitias testari potest. Non enim locupletare eos possum: quum neque ipsi hoc a me exigant: neque ego tam me divitem agnoscam. Vellem equidem te meliore aut grandiore dono prosequi, quam eo quod post obitum relinquo: quod tam gratum tamen tibi fore opto, quam mihi honorificum erit, etiam in suprema voluntate mea me tui meminisse. Dimidium facti habeo, quod bene incaepi. Superest ut ad reliqua ordinanda animum adjiciam. Quare quaecunque in exoticis Linguis aut sparsa erant in suppellectile libraria, aut aliunde vel prece vel precio comparare potui, ea omnia manu mea in hac aetate describuntur:


page 340, image: s340

In qua jam tempus erat missionem petere. Syriacum Lexicon dimidiatum cum Interpretatione Arabica ante biennium descripsi. Auctor libri est Iesus bar Aly. Persicum quoque, cum praeceptionibus Grammaticis, nudius sextus absolvi. Si, ut malevoli nostri persuadere volunt, ego mea industria prodesse non potui, saltem aliena aliquam a posteritate gratiam inibimus. Nam post mortem multa [gap: Greek word(s)] relinquimus. Selectiores Orientalium linguarum libros Bibliothecae hujus Academiae legamus. cujus cuca nunc Heinsio mandata est. Nam Paulus Merula, qui munus illud antea administrabat, morbo confectus diuturno, in Germania inferiore obiit. Iam prospexi rebus meis: ne in ea sim culpa, quam effugere praeclari viri non potuerunt: qui, tanquam nihil possiderent, intestati mori quam de morte saltem cogitare, maluerunt. Ego contra, cum nihil fere habeam, hoc parum, qualecunque habeo, malui supremo judicio ordinare, quam non de morte cogitasse videri. Et ridebunt fortasse quidam, quod me non puduerit in tam tenui re testamentum fecisse. Quos velim scire, interesse viri boni, saltem ut mortalem esse se meminerit, idque scripto aliquo testatum suis relinquat. Hoc ego cur non faciam, qui videam quotidie ante me mori, qui post me nati sunt? Intra duos menses amicos aliquot turbato rerum ordine amisimus, Buzenvalium, Vertunianum, alios: quos antecedere potius, quam sequi debebam. Quod vero quae, ut tibi persuasum est, de re nummaria scripsi, mitti tibi postulas; ego sane mor arer desiderium tuum, siquidem tale a me scriptum esset. Sed neque ego unquam habui in animo opus justum de ea re edere; neque si quid privatim


page 341, image: s341

mihi soli notavi, id aut in operis formam digessi, aut si digessissem, in publicum exire paterer. Nam quid ejus argumenti intactum reliquerunt docti viri? in quibus tres regnum obtinent, Budaeus, Georgius Agricola, et Franciscus Hottomannus. Itaque recoquere ea, quum jam omnia ab illis occupata sint, nescio hoc fuerit injuriam illis facere, an me illadendum propinare. Scripsi equidem quaedam, quorum ne ipsis quidem in mentem venit: sed quae origines potius quasdam, quam rem nummariam illustrant. In quibus et non pauci veterum Scriptorum loci emendantur, explicantur, et cum aliis comparantur. Quod si tanti essent illa, ut curis tuis digna censeres, non gravarer describere, aut de illis saltem, quae meliora viderentur, delibare. quae quum tam pauca sint, ut vix justae diatribae modum impleant, non video quare illa mittere debeam. Mihi illa scripsi, non aliis, nedum tibi, tanto viro, qui meliora nos docere potes. In extrema epistola tua de Arabicorum nominum Orthographia addis, literis Iudaicis concepta. Ego ita scripsi, ut extat in Chronico Abraham Zacuthi, qui ea nomina Turcico more descripsit. Quantum Iudaeorum scripta Arabica et Persica imponere tironibus possint, ego quotidie, qui tot scripta ejus gentis legi, experior, in literis praesertim [gap: Hebrew words] , quae ipsi semper suis [gap: Hebrew words] exprimere solent; neque unquam Arabica nisi literis suis scribunt. Inde factum, ut multa perperam scribant, et interpretentur. Certe Rabbi David Kimhi verbum Arabicum [gap: Hebrew words] putavit bene scribi, quum tamen Arabice aliud sit [gap: Hebrew words] , aliud [gap: Hebrew words] . In Persicis crebrior est abusus ille. Sed his locus hic non erat. In Catalogo


page 342, image: s342

Nundinarum nulla scripti Schoppiani adversus te extat mentio: neque puro prodiisse. Plurimi Germani ad me indignationis suae testimonia adversus illud monstrum miserunt. Didici tenebrionem illum vulgo et ex scorto militari conceptum: Sororem ita a matre institutam, eodem quaestu vitam tolerare. Furta et rapinas ipsuis Schoppii, scelus et adversus hominem optimum Rittershusium hospitem suum ingrata facta, publicaturi sunt ipsi, qui de his ad nos scripserunt, Germani. Nos omnia expectamus, ut hoc tectorio Satyra, quae in eum paratur, incrustetur. Non putaram tot [gap: Greek word(s)] in Germania esse. Et certe non deerunt, qui injuriam Manibus parentis mei factam ulturi sunt. Ter accepi literas Verona; unde bonorum istic virorum justam adversus hunc Cerberum indignationem intellexi. Scribunt a purpuratis subornatum. Quorum signifer jam in Galliam quum haec scriberem redibat. Tu, si sapis, ab eo cave. Nam qui in Deum perfidus fuit, quid faciet tibi, quem scit ex eorum numero esse, quos ipsi haereticos vocant? Miror vero te de morte Vertuniani nostri, medici Pictaviensis, nihil ad me scripsisse. Hunc nuncium accepi, quum recens a funere Buzenvallii essem: ut luctus geminaretur. Librum Regium, cum Indice Bibliothecae ab ipsis Buzenvallii haeredibus accipies. Ad epistolam, quam inclusi, nisi grave est, respondeas velim. Vale. Lugduni Batavorum. III. Eid. Octobr. CIC IC C VII.

Gratias Frontoni Ducaeo De Variis lectionibus Marcellini ago. Alio sane ingenio est ac Delrio ejus socius. Quo invidentiorem, maledicentiorem, arrogantiorem bipedem hodie neminem credo vivere. Fac literae, quas ad Stephanum Hubertum medicum


page 343, image: s343

scribo, diligenter curentur, et de reliquis Alcorani Latini mittendis aurem ei velle. Iterum vale.

Postquam has literas scripsi, binae redditae mihi sunt tuae: in quarum alteris mentionem obitus Vertuniani facis.

EPISTOLA CXXXV.

ISACIO CASAVBONO. Zohar accepi. Sed quid scripti hoc sit, ego nescio. Magna me ejus admiratio incessit. Non enim est interpretatio eius, quod ego habeo Syriaca dialecto conscriptum, quae nihil commune habet cum Maronitana, aut Iudaica aut Talmudica. Et quidem pauci in Europa sunt Iudaei, qui illius libri non mentem solum, sed et [gap: Greek word(s)] assequantur. Est autem [gap: Greek word(s)] . At istud, quod accepi a te, est quidem [gap: Greek word(s)] quaedam in Pentateuchum, sed Caballastica; Hebraice, non Syriace, quantum conjicere possum, concepta. et (uno verbo) nihil aliud quam Cabbala [gap: Greek word(s)] , Iudaicae foeturae. Ego librum illum per amplissimum virum Petrum Ianinium praesidem, hominem omni laude majorem, remittam tibi. Quaecunque enim ad me ex Bibliotheca Regia mittes, non reddam, nisi per eos, quibus recte dare possim. Qui Zohar illud tuum vertit, Augustinianus eremita erat, quem alii AEgidium de Viterbio, alii AEgidium de Roma vocant. Multa sub Rudolpho Augusto anno MCCLXXX scripsit; vir Hebraismi peritissimus. Alius item AEgidius, et ipse quoque Augustinianus, et Hebraice peritissimus, memoria patrum nostrorum floruit:


page 344, image: s344

qui postea Cardinalis fuit, et Eliam Levitam cum familia illius domi suae habuit. Nolo te nescire, viros amplissimos Electoris Palatini Consiliarios hoc agere apud Principem suum, ut te illuc evocent. Quia saeculum hoc magnam rerum mutationem minatur, si tempestas isthic incubuerit, habes portum in Germania tutissimum. Interea, ne te incerta spes rebus tuis diffidere cogat, antequam Furiae dirum increpuerint. Nam is hujus anni status est, ut aliqud [gap: Greek word(s)] imminere necesse sit. Non enim frustra pax ab illis ultro oblata est, a quibus minime expectandum fuit. Eccui bono, nisi aliquod monstrum alunt? Nihil tamen adhuc processit. Res in eodem statu, in quo ante VIII menfes. Bis diebus praeteritis Hagam me contuli: quo itinere abstinere diu coegerat omnium dirissima, quarum homines meminsse possunt, hiemis inclementia. Diceres Hagam [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] esse. Quid ni? quo trium Regum, trium Romani Imperii Electorum, et multorum Germaniae potentissimorum aliorum Principum Legati convenerunt. Omnino annonam incenderunt, quam hiems asperrima intendit. Utinam interpretationem Baal Aruch, cujus mentionem in meis feci, si quidem in ea Bibliotheca extat, mittere ad me possis. Pollux multo locupletior bis nundinis expectatur. cujus spem nobis fecit Iungermannus; optimus et diligentissimus juvenis. Stephanum Salmasii ante Autumnales nundinas proditurum non puto. Sed et Suidam a Porto habebimus. Sceleratus Schoppius in Comitiis Ratisponensibus nunc est. Brevi temeritatis suae accipiet mercedem. Nostra, et patrum, adde et avorum memoria, tam lepidum, tam festivum ullum


page 345, image: s345

scriptum non prodiit. Ridebis et miraberis igneum Heinsii nostri ingenium. Tam lectorem invitabit scriptionis amoenitas, quam protervitas Schoppiana deterret. Vale. Lugduni Batavorum. IIII Eidus Martias CIC ICC VIII. Librum de libertate Ecclesiae nondum legi. Nondum enim compingi curavi: quod illi finis desit. Ultimus quaternio est K K. quot post eum desint, nescio. Sed imperfectum, librum esse, argumento sit, quod ipse quaternio non est ultimus operis.

EPISTOLA CXXXVI.

ISACIO CASAVBONO. Nudius sextus ingentem fasciculum literarum Hagam miseram. Sed biduo serius illae missae sunt, quam oportuit: quum jam alius cum literis legatorum Regis jussu in Galliam trajecisset. Sed spero, quas in illo fasciculo ad te dedi, citius te accepturum, quam has. quia isti honesti adolescentes [gap: Greek word(s)] Britanniam invisere decreverunt, priusquam ad vos trajiciant. Zohar quem ad me misisti, non esse eum quem putabam, satis superque ex meis literis jam scire potuisti. quem librum cuivis nobilium studiorum cultori inutilem esse judico. Non est AEgidius de Roma, ut in meis literis tibi asserebam: sed interpretatio illius AEgidii Viterbiensis, qui postea, Cardinalis fuit, et Eliam Levitam Germanum cum tota familia aluit. Commendo tibi hos adolescentes. Ii poterunt eludere fabulam de schismate Academiae hujus. Nihil [gap: Greek word(s)] , neque mendaciloquius confingi potuit. Satyra Menippea in furiam et furem Schoppium nudius-tertius praelo


page 346, image: s346

subjecta est. Vale. Lugduni Batavorum. VI. Kal. April, CIC ICC VIII.

EPISTOLA CXXXVII.

ISACIO CASAVBONO. Accipe Satyram Heinsii, quae hodie primum lucem videre coepit. Abunde tibi nuper scripsi. ideo breviores ad te do. Nihil enim novi succurrit mihi, quod morari te posse putem. Furia illa iterum aliquid in me intonuit. Titulum tantum vidi, non adjecto nomine. Aut ille scripsit, aut subornavit qui scriberet. Incredibilis in me omnium nebulonum coactio. Brevi appendiculam de fabula Burdonii accipies. Ultimos libros Historiae Amplissimi Thuani nondum vidimus. Gaussam comminisci non possumus. Oportet mercatorem, cui tradiderat, ei adiisse manum. Quorum hominum perfidiam in simili re non semel experti sumus. Nondum hiems finem hic cepit. Quum haec scriberem, ita algebam, ut ne ignis quidem regelare me potuerit. atque adeo nonum nunc diem coli dolore infestabar. Itaque duplicis hiemis vim experior. intus senii, foris anni. Vale. Lugd. Batavorum. XVIII. Kal. Maj. CIC IC C VIII.

EPISTOLA CXXXVIII.

ISACIO CASAVBONO. Non opus est, ut te pluribus morer, quum nuper Satyricon Heinsii acceperis: quod hac aestate auctius, una cum Apologia adversus Burdoniorum [gap: Greek word(s)] accipies. Non enim illi Furiae eum honorem habemus, ut respondeamus: sed [gap: Greek word(s)] eorum fecimus, qui in


page 347, image: s347

tam fatuo commento supra alios sapere sibi visi sunt: quum interea omnes Transalpinos cor habere negent. Bis fere eodem tempore ad te scripsi. Cum prioribus literis epistola paulo longior ad Stephanum Hubertum erat: quam ei recte curatam opto. Cum posterioribus Satyricon accepisti. De libellis quos ad me misisse scribis, scito nullos me accepisse. Novi Bibliopolarum fraudes: neque tu ignorare eas potes. Tam parvam jacturam aequo animo feremus, qui majores quotidie experimur. [gap: Greek word(s)] . Vale. Lugduni Batavorum. XII Kal. Iunii CIC IC C VIII.

EPISTOLA CXXXIX.

ISACIO CASAVBONO. Postquam ex tuis funus intellexi domesticum, quod maximum vulnus animo tuo inflixit, meae partes erant aliqua consolatione dolorem tuum lenire. Quod quum non fecerim, noli putare aut me officium neglexisse, aut per oblivionem omisisse. Quum enim proxime, postquam literae tuae mihi redditae sunt, ad te scriberem, nolui intempestivum remedium dolori tuo adhibere: tum quia recens vulnus erat, quod tangere periculosum esset; tum quia nihil ad te consolandum depromere possem, quod non tibi domi nascatur. neque tibi tantae eruditionis viro opus sunt ea quae nos in simili casu melius a te peteremus, quam ut nostris tu egeas, aut ea te juvare possint. Quod reliquum est, satis officio meo me satisfecisse puto, si significarem saltem, hujus damni sensum non minus ad me pervenisse, qui nullum discrimen inter res meas et tuas pono, et quaecunque animum tuum


page 348, image: s348

afficiunt, mecum tibi commuma esse. Novi patrum affectus, qui pater non sum. Novi etiam constantiam tuam: quae, quum pietatem cum maxima eruditione conjunxeris, tibi deesse non potest. Nam pietas non sinit te non velle, quae Deus voluit. eruditio docet ea ferenda esse aequo animo, quae neque solis nobis accidunt, neque ut non acciderint, lacrymis nostris efficere possumus. Non exspectabis, ut hanc aegritudinem tempus tibi adimat. Hoc plebeiorum ingeniorum remedium est. Sapientis est tempus ipsum antevenire, et dolori ipsi nascenti occurrere. Iam igitur, quae tua est sapientia, te has partes explevisse puto: quo minus et tibi molestus ero, et me labore inutili liberavero. Scito autem, propediem Satyricum Heinsii tertia parte auctum praelo subjectum iri. Addetur una Apologia confutandae fabulae impudentissimae de Burdonio. Auctor ineptissimus libelli de tribus Capellis est Loiolita. Qui legerunt, (ego tanti non feci legere) ineruditum, et ridiculum atque inficetum aiunt, et geminum Amphitheatri. A barbaro * * * insulsam Epistolam asini cujusdam importuna hortatio, magis quam proprius expressit dolor. Paulo post et priorum quibus me lacessi vir scriptorum, eum poenituit; et nunc hujus tam stolidae etiam Epistolae pudet. Quare collegam suum virum doctissimum et modestissimum, flens et obtestans, et quidem cum in lecto decumberet, rogavit, ut ad Franciscum Gomarum scriberet, atque efficeret, ut ista omnia, cum bona gratia componantur; ab utroque nostrum, quos offendit, sibi ignosci postulans. Parui libens, qui et Christianus sum, et Scaliger, non * * * * * *. Multi in Germania ex praeceptionibus nostris.


page 349, image: s349

Chronologica scribunt. quorum specimen quoddam nuper accepimus. [gap: Greek word(s)] . vicit veritas. Idem et in Burdonii Confutatione videbis. Vale. Lugd. Batavorum. V. Eid. Iunii CIC IC C VIII.

EPISTOLA CXL.

ISACIO CASAVBONO. Heri praestantissimam Herodis Regis Inscriptionem accepi. Tuae Notae non discedunt a genio auctoris sui. Ideo noli quaerere an placuerint, quum partim a praestantia ingenii tui, partim ab ipsa Inscriptione etiam admiratio accesserit. Quae quum sit ejusdem argumenti cum ea, quae literis veteribus Ionicis exarata erat; qui factum, ut vel illa tam obsoletis et jamdudum desuetis characteribus concepta fuerit, haec vero tua communibus literis, altera soluta, haec adstricta versuum legibus oratione; non minus miror. Herodem ipsum semipaganum, semijudaeum scio. Sed de his fortasse plura alias. Omnino dicam. Valde me delectavit illud, quod in eam dictasti. Pestilentissimum scriptum scelerati illius Schioppii habebam in manibus, quum haec scriberem. Respondebitur non ad convicia, quae meretricibus, cauponibus, et lenonibus digna sunt, sed ad ea, quibus serio triumphant, de meo genere. Tribus foliis rem transactam [gap: Greek word(s)] Heinsio nostro dabimus: qui in Menippeam ea transformabit. Nunquam tam sceleratum scriptum prodiit. Ibi Delrio, Serrarium, sed inprimis Corybantem Titium agnovi. Est enim illud Babylonicum, ex multorum centonibus contextum. Thuanum, ut et te, non raro compellant. Sed omnia ridenda sunt. Non sunt tanti, ut propter asinos homines


page 350, image: s350

irasci debeant. Illustrissimi Cardinalis Borromaei literae argumento sunt, non prorsus humanitatem ex rebus sublatam: et superesse animas Queis meliore luto finxit praecordia Titan. Tua, mi Isaci, singularis virtus, non solum ab illis generosis ingeniis, sed et ab invidis, probitatis et eruditionis tuae exprimet confessionem. Puto te jam accepisse, quae Iunkeyrae Burdigalensi tradidimus. Quia Fronto Ducaeus coepit bene mereri de nobis, optarim integrum erga nos extare beneficium, et reliqua Marcellini, nisi grave est, nobis mitti. Quaedam censurae in nostra Eusebiana, auctore Martino Delrio Antverpiae excuduntur. Si merent responsum, ut et illa, quae Serrarius laterat, non erimus in mora. Indicem Bibliothecae, et Chronicon illudquod ad nos misisti, unum diem retinui. Complicatum Buzenvallio nostro reddidi. Ibi est epistola, qua judicium tibi meum de illo Chronico expono. Addidi et alium Bibliothecae Regiae Indicem: in quo non pauca sunt, quae in illo tuo non habentur. Est interpretatio Zohar et Alcorani, cum Dictionario Arabico, in Bibliotheca. Oro te, ut quamprimum ea nobis mittas, quando commodum erit. Hoc in illa epistola scribebam: sed quantum judicare possum, ante menses duos eam non accipies. Tantum enim, aut fortasse plus temporis detinebuntur. Hic Legati in re summa publica occupatissimi sunt. Vale. Lugd. Batavorum. VIII. Kal. Iulii CIC IC C VIII.

EPISTOLA CXLI.

ISACIO CASAVBONO. Cogitanti mihi ad te scribere, opportune redditae sunt tuae, quas ex


page 351, image: s351

ad diem XV. Kalend. Iul. dedisti. in quibus quereris, quas ad me ultimo scripsisti, mihi redditas non esse. De illis, atque adeo et prioribus, quas Bongarsio nostro dederas, quietus esto. Nudius tertius Martialis exemplaria, quae propter moram periisse existimabam, accepi. Meursius recte tuas mihi reddidit, ut et alia praeterea quae in mandatis ab amicis habebat. Satyra Heinsiana triente auctior recusa est. Additur illi luculenta fabulae Burdonianae confutatio. adeo ut nullum mendacium tanta felicitate profligatum sit. Iulius Caesar Scaliger, ex isto tam ridiculo commento hoc consequutus est, ut longe sit illustrior, quam ante. Nihil praetermissum est, quod quidem ad Burdones pertinet, quod non et valide oppugnatum, et strenue expugnatum sit. Nam convicia, furiae, sycophantiae, meretricibus, Amphitheatro, et faeci Apostolorum Loiolae relicta sunt. Hoc est, illuc retorta, unde contorta fuerant. Sunt et quidam [gap: Greek word(s)] Germani, qui protervitatem impurae illius Furiae ferre non possunt: qui adornant, quae, quanquam est impudentissimus, vulgo nota esse nollet. Tanta ejus vitae est impuritas: ut neque apud illos, ad quos jam transfugit, honestum locum habeat; neque cum illis quos deseruit, relicta in gratiam redeundi spes sit. Si quaeris quid agam, scito mihi tempus omne in nugis fluere, dum nulla mihi datur a scribendis literis requies. Quod si taedia quae in frivolis quaestionibus solvendis devoranda mihi sunt narrare vellem, nescio an fidem ullam habiturus sis. Qua possum me in libertatem vindico. Vel vt herifugae potius, aliquando me in pedes conjicio. Alioqui ne dormiendum quidem esset. Nudius quintus Bibliothecae Bavaricae Catalogum legenti [gap: Greek word(s)]


page 352, image: s352

octo librorum Polybii occurrit. Ego imperitum librarium Excerpta VI, VII, VIII, librorum cum quinque prioribus conjunxisse puto: atque hoc esse quod octo libros Polybii vocarit. Quicquid sit, ad Davidem Hoeschelium scripsi, ut videat, an verum ego, aut librarius, dixerimus. Malim sane conjecturam meam vanam probari: sed vix tantum boni sperare ausim. Rogavi praeterea Davidem, ne pigeret ad te scribere, si contigisset (quod utinam contingat) vanum conjectorem me esse. De Notis Polybii Buzenvallii, dubito an meae sint, qui nullas scripsi. Tantum inter equitandum de locis Polybianis ego et Lud. Castanaeus verba aliquando fecimus, quae ipse in hospitio ad libri sui annotabat marginem. Nam quae illi in diversoriis tum explicabam, neque mihi expendere vacabat accuratius, neque illi propter negocia, quibus distringebatur, annotare. Scio quicquid exciderit mihi, tam opportunum reprehensioni esse apud illos, qui a calumnia continere sese non possunt, quam excusationem mereri posse apud eos, qui sciverint in Polybio nos cucurrisse potius, quam ambulasse. Itaque magna mihi injuria fieret, si ex illis frivolis aliquis captum meum aestimaret. Quamquam enim magna praestare non possumus, tamen cavendum nobis sedulo, ne quid inepte faciamus; et ne nobis excidat [gap: Greek word(s)] . quod effugere non possimus, si patiamur ea sub nomine nostro in vulgus exire, quae neque recensuimus, neque, si relegamus, nostra esse affirmare audeamus. Ego satis longam epistolam nuper ad te dedi, ne forte [gap: Greek word(s)] meum mihi objicias. Sed quum has ultimas scripsisti, nondum meas tibi redditas fuisse puto. Vale. Lugd. Batavorum. VI. Kal. Augusti.



page 353, image: s353

Heinsius est in Zelandia in nuptiis Grotii. Vix puto rediturum, nisi et ipsum adstrictum aliqua compede grata.

EPISTOLA CXLII.

ISACIO CASAVBONO. Quas Deo Opt. Max. gratias agam pro tam insperato auxilio, quod pro sua inexhausta bonitate tibi impertitus est, quum in flumine Sequana tantum discrimen adiisti? Quantum me affecerint literae tuae, quum haec legerem, inde colligere potes, quod etiamnum ad memoriam rei inhorrescit animus mihi, quam misera fuisset tot capitum jactura cogitanti: quum quae in morte tua sola fuisset, ei nulla comparanda sit. Sed Deum tam propter te eorum misertum est, quam tui, propter omnes, qui literas colunt. Neque enim tibi caris tuis orbato tranquillam, neque nobis te ademto felicem vitam agere licuisset. Utinam [gap: Greek word(s)] de naufragio G. persolvendi tam justa caussa tibi fuisset, quam merito ea Deo Opt. Maximo debes, tam insigni periculo liberatus. Accipe nunc Satyram Heinsii, triente auctiorem, ut et fabulae Burdonianae Confutationem. Si quis impudentiam calumniae miratur, nihil agit, nisi cogitet, quot nebulones capita contulerint ut tam absurde mentirentur, neque quicquam praeter ludibrium sui relinquerent. Sane multa in viros probos ab improbis quotidie confingi mirum non est. Sed in illis extant quaedam, quorum alia specie veri movent, alia commenti festivitate alliciunt. In hac calumnia tantum abest, ut utrumque, aut alterutrum deprehendas, ut nihil magis miter, quam esse, quos neque


page 354, image: s354

impudentia mendacii, neque stupor nebulonis a lectione ejus libri deterruerit. Sed quid facias, ubi major gratia est impudentiae, quam modestiae: addo etiam, major impunitas maledici scripti, quam quotidianorum ludorum? Nuper Fur ille Vespillonides ad amicos suos suique simillimos scribebat, se primum omnium fenestram ad obtrectandum omnibus, quorum aliquod nomen et celebritas in literis exstaret, aperuisse. atque adeo multos esse, qui exemplum suum sequerentur. Sed pulcre auspicatus est. Nam infamia generis ejus, furta, flagitia, adhuc intra paucorum conscientiam laterent, si ille in nos ea mentitus non esset, quae in ipso nimis vera deprehensa sunt. Praeterea, nunquam Scaligeri tam illustres fuissent, quam nunc sunt. Scitum vetus est: ex malis moribus bonas leges nasci. Nunc ex mendacio veritas illustrata est. Aiunt, optimum et doctissimum Franciscum. Iuretum, in Praefatione ad editionem Symmachi, iniquis modis ab eo acceptum fuisse. Adeo nemo ab illa Furia tutus evadere potest, qui quidem aut pietatis aut literarum nomine commendetur. Hoc vero alicui mirum videri posset, quum tam bene illi in maledicendo cum Loiolitis, conveniat, cumque obtrectationis et scelerum tanta sit similitudo, tamen a fure aversos esse, nisi quum in bonos invehitur: quos tanquam communes habent hostes: et in eo magna inter scelestos concordia. Oro te, ne paucas horas in legenda Confutatione perdere pigeat. Nullam quidem elegantiam animadvertes: neque sane eam affectavit auctor. Sed, quod serio promittere audeo, nusquam commentum impudentissimum tanta felicitate profligatum legisti. Vale. Lugd. Bat. V. Kalend. Septembr. 1608.



page 355, image: s355

EPISTOLA CXLIII.

MARCO VELSERO, Patritio Augustano, S. Non potui citius eruditis literis tuis respondere, quia bellum in finibus nostris redintegratum est; ut non inveniamus quibus tuto nostras committere possimus. Accepi vero Annales vestros, eruditionis, elegantiae et optimae frugis plenos. Spero me ex illis eos fructus percepturum, quorum fidem tibi aliquando faciam, quum etiam de meo in te gratissimo animo testimonium relinquam. De quaestione vicisti, manus do. Augustus post Actiacam victoriam in AEgypto sub finem hiemis Pelusium cepit: et paulo post Alexandriam, auctore Plutarcho. Id satis erat ad confirmandam suspicionem meam de Alexandria illo tempore ab Augusto recepta. Sed errorem aperuit tempus mortis Cleopatrae: periit enim tempore ficuum maturorum, ut idem Plutarchus testatur. Nullum dubium igitur relinquitur sententiae vestrae: quam amplectimur, qui et natura et institutione [gap: Greek word(s)] sumus. Illud autem Kalendarium compositum est partim ex illo, quod C. Caesar primum publicavit, item ex illo, quod ex emendatione Augusti, quum Fastos correxit, prodiit. Nos non cessamus. Si typographi nostram operam diligentia sua prosequerentur, nullae nundinae Franckurdienses sine aliqua nova ingenii nostri foetura praeterirent. Parimus quidem quotidie; sed qui partus nostros tollere velit, habemus neminem. Speramus tamen, quod sub praelo habemus, tandem per multas [gap: Greek word(s)] proditurum. Vale, mi Nobilissime Vir. Lugd. Batavorum. XIII. Kal. Novemb. Iulianas CIC IC XCVIII.



page 356, image: s356

EPISTOLA CXLIV.

MARCO VELSERO. Frequentiores a me haberes, Vir Clarissime, si quibus meas recte committerem, haberem. Has tibi exaravi, occasionem insperatam nactus, cujus me admonuit P. Merula noster. Nihil enim prius habeo quam ut quibus modis possim quam frequentissime amorem meum in te, ut omnibus, ita et tibi testatum relinquam. Tua humanitas hoc a me exigit, eruditio etiam in dies monet, quia quotidie ejus aliquem gustum nobis Annalium tuorum opus instructissimum movet: cujus dotes eximias malo mirari quam laudare, ne tam castigato labori injuriam faciam, si parcius laudavero. Sed reliquiae illae monumentorum veterum et inscriptiones, quum a lectione tui operis discessi, iterum me revocant: in quibus pavimentum illud tessellati artificii, tanquam tabellas de naufragio, crebrius invisere soleo; rarum priscae [gap: Greek word(s)] argumentum: quod neque meliorem interpretem, quam te, neque commodiorem inspectorem vel potius admiratorem, quam me, nancisci poterat. De scimpodio aliter censerem. Non enim est lectus discubitorius, sed potius [gap: Greek word(s)] , ex sella et lecto. hoc est, medium quid inter sellam et lectum: in quo semisupini, pedibus in scamillo suppedaneo quiescentibus, recubabant. In saxo, ER. LEG. agnosco erogatorem legionis: de quo in Cod. Theodosiano. In alio, PANNYD. est PANNYCIDI: quod rectius erat PANNYCHIDI, [gap: Greek word(s)] . In Delphica video diotam, urceum, obbam. In aliis LL. est lubentissime, vel lubenter lubenter. ut B. B. est BENE BENE, sive optime. V. S. L. L. M. Votum solvit lubentissime


page 357, image: s357

merito. CLEOPHAS, [gap: Greek word(s)] . Neque aliquid [gap: Greek word(s)] propterea attribueris; non magis quam cuivis alii Graeco nomini decurtato. Ut [gap: Greek word(s)] , etiam si illius mentio apud Apostolum, ut [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] in Evangelio. Negotiator artis cretariae ad fulloniam pertinet; ut negotiator purpurariae, ad [gap: Greek word(s)] . Pagina 221. anulus, quem tenet puer, est, non trochus, qui erat ingens circulus, quem radio in triviis agitabant pueri, (ut in Batavorum urbibus solet) sed, ut puto, erat instar [gap: Greek word(s)] pueris, quo in palaestra sese adultiores exercebant. In Passione Sanctae Afrae, quae melioris notae est quam diploma in Titiorum gratiam confictum, catomum non est genus (quod hactenus docti suspicati sunt) tormenti, sed [gap: Greek word(s)] , qua cervix humeris committitur. Id nos explicamus alibi. Veteres Martyres plumbatis in cervice tundebantur: quam catomum fere semper acta Martyrum vocant. Id nos veterum testimoniis muniemus. Consul in Ambabus apud Ausonium plane notat, ut hodie in urbibus, municipiis et aliis oppidis: Consules creari solitos, qui hodie hactenus nomen retinent per totam Aquitaniam, et Provinciam Narbonensem. MIRPA, est [gap: Greek word(s)] , ut Ciceroni Rupa, [gap: Greek word(s)] , a Rufo. NATIONE VEIN: Necessario post N sequebatur vocalis, quia [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] longa ponebatur, sequente N cum vocali, non aliter. Sic AATEINOC in veteribus marmoribus et Irenaeo, [gap: Greek word(s)] , et similia. VEIN igitur non potest esse Vindelicum. Ex his potes advertere, quam libenter tua legam. ex quibus nihil non ad fructum studiorum nostrorum hausimus. Et quae hic notavimus, non aliter amamus, quam


page 358, image: s358

si tibi probentur. Vale, mi Velsere. XIII. Kalend. Februarii Iuliani CIC IC XCIX.

EPISTOLA CXLV.

MARCO VELSERO. Non possum satis dolere vicem literarum mearum, quas ad te superiore hieme scribebam, quod ab illis interceptae sint, qui ea caussa literas omnes aucupantur in via, ut eas nunquam reddant, aut statim discerpant. Itaque eo magis doleo, quod eae tibi redditae non sint, quia forte tibi videor cessator et officium scribendi defugisse: Quod nolim inprimis animum tuum inducas. Quanto enim mihi carior est amicitia tua, tanto antiquior mihi esse debet cura illam omnibus officiis testandi. Quid vero in illis meis literis ad te scripserim, [gap: Greek word(s)] quidem meminisse fortasse possim: hoc est, de quo potius, quam quid scripserim. Memini enim quum ad te illas scriberem, recentem ab Annalium tuorum lectione ad illas scribendas me contulisse: Ut tibi lectionis meae fructus, quem perceperam, constaret, et cum fructu voluptatem conjunctam fuisse intelligeres. Itaque doctiorem a studio Annalium exceperunt me illa vetustatis monimenta, quae illis subjecisti: ut adhuc major spes proficiendi fieret; quod factum est. Valde enim illa pavimenta musinarii operis gladiatorii spectaculi me capiebant. quae non solum ut bona fide exprimerentur, curasti, sed et, erudita interpretatione tua, illustriora ut essent, effecisti. Ego, mi Velsere, illas canae vetustatis reliquias nobilioribus monimentis antepono, quod oculis ea nostris objiciant, quae sola mentis acie in tenebris


page 359, image: s359

palpabamus potius quam videbamus. Quid enim sunt studia nostra et judicia in talibus, nisi conjecturae? quae ut verae sint aliquando, tamen et tunc, quum verae sunt, fidejussore indigent. Sed de Titiorum familia, quod antiquum esse diploma illud Cujacius credidit; satis mirari non possum. Nam et mediocriter Latine scienti fraus subolere potest. Sed infinita ejusmodi vidimus, quibus ex Longobardica scriptura accedebat dignitas: quae sola fidem vetustatis facere poterat, nisi argumenti [gap: Greek word(s)] falsitatem proderet. Sed scis quam subacta esse oporteat ingenia, quae de monimentis ejuscemodi tuto judicare possint. Quod ad reliqua tua pertinet monimenta, mihi scimpodium non lectus discubitorius, sed [gap: Greek word(s)] videtur esse, ex sella et lecto compositum. in quo semisupini, pedibus in suppedaneo quiescentibus, cubabant. In Delfica autem illa agnosco diotam, urceum et obbam. In alia inscriptione PANNYD, Pannycidi scriptum pro Pannychidi: quod frequentissime occurrit. In alia ER. LEG. est Erogator Legionis: de quo habes Titulum in Cod. Theodosiano. In Passione S. Afrae catomum quid sit, interpretaremur, nisi alibi id a nobis factum esset. Ubi quid sit, et quam multi fallantur qui aliter interpretantur, ostendimus. MIRPA, [gap: Greek word(s)] , a primigenio barbaro [gap: Greek word(s)] : quemadmodum Ciceroni Rupa, [gap: Greek word(s)] , a Rufo. Non raro duplex L. L. occurrit: quod est libentissime: ut B. B. optime. Omnino illis veteribus literae geminatae compendium vicem gradus superlativi est. Hoc non raro notavimus. Itaque V. S. LL. M. est nobis, Votum solvit libentissime merenti. Cleophas est ut illud Mirphas. Nam et hoc quoque ad eandem [gap: Greek word(s)] :


page 360, image: s360

[gap: Greek word(s)] . Neque ulla necessitas Iudaeum esse. Negotiatorem artis cretariae, artis fullonariae interpretamur. Quod sic dictum ut negotiatorem artis purpurariae in alio saxo accipimus, Anulus quem ille puer gestat, non est trochus, quum trochus ingens sit circulus, quem radio per vias, ut hic in Batavis pueri, agitant. Sed anulus ille puero est vicem [gap: Greek word(s)] , quo adultiores sese exercebant. Apud nostratem Ausonium Consul in ambabus recte habet: quod municipates magistratus per totam Aquitaniam et Provinciam Romanam ita vocarentur, et ita ad hanc usque diem vocentur. Pag. 227. N. I. F. L. an tuto possumus mutare in N. LL. L? hoc est, numis sestertiis quinquaginta? Tu ipse quanto melius haec quam ego, judicabis? NATIONE. VEIN. Scio, [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] longum; sed sequente consona unica. Itaque frequentius ante N unicam, [gap: Greek word(s)] . Nunquam enim fere aliter scribebant. Itaque in VEIN proxime sequens litera omnino vocalis debuit esse: quo minus credas VEINDELICVM posse intelligi. Nam non potest. Ego de hoc amplius delibero. Haec omnia tibi meae in tuis scriptis curae et amicitiae erga te fidem facere possunt. Nam si erro (et quid ni?) non tamen venia carebo. Quod nisi tua scripta unice amarem, nunquam illa tam accurate expendissem. Tu pro tua humanitate, puta haec ab homine profecta, qui nihil prius habet, quam ut tua amicitia dignus existimetur. Vale, mi Velsere. Kal. Augusti Iuliani CIC IC XCIX. Velim scire (quod ab amico quodam nostro accepimus) an ex tua mappa itineraria, quae Antverpiae excusa est, liber aliquis confectus sit, et Venetiis excusus. Nam qui


page 361, image: s361

hoc dubium mihi tolleret, adhuc reperi neminem. Rursus vale.

EPISTOLA CXLVI.

MARCO VELSERO. Trinas a te literas accepi, Vir magnifice. Primis adolescentes quosdam Augustanos mihi commendabas: Sequentibus meas, quas periisse suspicio erat, longo post tempore te accepisse significabas. Postremae multa complectuntur. Ad quas omnes antequam sigillatim respondeo, scias, duorum commeatuum, quos mihi literas ultro citroque nostras mittendi proponis, altero nos exclusos esse edicto Albert. quo omnium rerum commercium et aditus ad illa nobis loca interdicitur. Itaque vix est ut ullae literae Antverpiam recte curari possint. De Amstelrodamensi via videro posthac: et, si hac bene processerit, frequentiores a me accipies. Primum igitur de adolescentibus acceprum tibi esto, ea mihi esse in charissimis, quae a Velsero commendantur; et ideo illos, tum tua commendatione, tum illorum caussa mihi esse gratissimos. neque unquam commissurum me, ut tua te spes fallat, in iis praesertim rebus, in quibus mei in te amoris et fidei exempla illustria exercere possim. Eoque magis, quo accuratiore genere commendationis te usum video. Equidem illis omnem meam operam, studium et industriam prolixe detuli: nihilque praetermissum a me puto, quo et illis fidem facerem se mihi acceptissimos esse, et tu antelligeres, non frustra te eos nobis commendasse. De catomo, vel catomio (nam utrumque memini me legere) non pauca in Quintum Manilii monuimus.


page 362, image: s362

Quid sit [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , ipsa verbi compositio aperit, quanquam nunquam in Hellenismo legimus. Sed peroptimum et vetustissimum Glossarium Latinoarabicum characteribus Longobardicis scriptum catomum eo verbo Arabico interpretatur, quo commissura cervicis cum humeris significatur. Et non aliter ipsum etymon Graecum loquitur. Sed duo hinc loquendi genera in Martyrologiis nata, sensu diversa, origine conjuncta, Catomis caedere, et Catomo suspendere, vel Catomiare. Legimus itaque apud Victorem Afrum Episcopum: Vener abilem senem in publica facie Catomo ceciderunt: id est, palam et in propatulo plumbatis in cervicibus cerviderunt. ut catomum ibi accipiatur [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] . Non enim instrumentum, quo caederetur, sed locus ubi caederetur, accipi debet. Quod enim ille locus plumbatis caederetur, palam est apud Prudentium: Plumboque cervix verberata extueret. Illustratur hinc et emendatur Tertullianus, pessime acceptus, Apologetico XII: Cervices ponimus ante plumbum. Glutinum et gomphosis capiti sunt diis vestris. Itaque in Passione S. Afrae, Iu▀it eam flagellari, et catomis caedi: nudae corpus flagris, cervices plumbatis caedi accipio. Qui autem flagris caedebantur, ii funibus utrinque a terra levati ita suspendebantur, ut cervices a terra longius quam pedes extarent. Meministi illud in comoedia, Ego plectar pendens. Pendentes autem, hoc est, [gap: Greek word(s)] , flagellabantur. Illud pendere est [gap: Greek word(s)] in Actis Apostolorum. Nam [gap: Greek word(s)] est funibus utrinque a terra levari: non autem stantem funibus ad columnam destinari, ut pictorum natio somniat. At quos contumeliae et deridiculi causa ignominiosius et atrocius


page 363, image: s363

plectere volebant, eos contrario situ suspendebant, nempe capite deorsum: quod non semel legimus in optimae notae Martyrologiis. Id Graecis est [gap: Greek word(s)] . in vetustissimo autem Martyrologio id dicitur ad verbum capiteiorsum suspendi. Apud Iosephum legimus, plurimos Iudaeos [gap: Greek word(s)] , idque [gap: Greek word(s)] , deridiculi caussa. Hoc est quod Martyrologia dicunt, Catomio suspendere, Catomiare. Sic Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, qui sessorem in humeros et cervicem dejicit. Ergo [gap: Greek word(s)] fuerit Catomiare, quod Laberius dixit in Catomium tollere. Tollet bona fide vos orcus nudas in Catomium. Ubi ridicule Grammatici Catomium interpretantur subterraneum locum. adeo ut quaedam Glossae nomine Isidori Catomium ergastulum interpretentur. Sed nugatoria sunt. Nam Tollere in Catomium est, ut Plautus loquitur, capite sistere, ut pedes in sublimi sint, caput deorsum. [gap: Greek word(s)] etiam hoc dicunt Graeci. Nam quid aliud [gap: Greek word(s)] , quam Catomum? Ergo [gap: Greek word(s)] Catomiare. Et sane quem [gap: Greek word(s)] vocatum diximus, is etiam [gap: Greek word(s)] dicebatur, qui sessorem in cervicem evertit. Et quemadmodum cervicem caedere, est catomis caedere, ita etiam [gap: Greek word(s)] pro eodem dicebant; ut quum pugil pugili caestibus cervices caederet. Hoc enim est [gap: Greek word(s)] , id est, Catomiare, Catomio Caedere. Quid aliud esse putemus apud Ciceronem? Vereor, ne Cato nos in catomium. Quid, inquam, esse aliud suspicemur, quam, [gap: Greek word(s)] . Lusus est in agnominatione, ut apparet, Cato, Catomium. Haec de Catomo, Catomio, Catomiare hactenus apud me locum habeant, si quidem tibi probantur. Sin, aliter. Libellum


page 364, image: s364

bellum tuum in tabulam Peutingerorum Geographicam accepi, quo nomine summas grates tibi habeo. Non dissimulabo, me impatientius ejus desiderium tilisse, postquam illum, quem Merulae miseras, legi: eoque magis, quod nulla spes adipiscendi affulgeret. Diatriba de Tolistoboiis erudita visa est, et perplacet. Omnia accurata. Sed multis imposuit etymon nationum ex earundem lingua aucupatum. Quam enim periculosa sit ea via, hodiernorum ingeniorum luxuries quotidiana, et inprimis Becceselenicae Origines Goropianae me docent: quae nihil aliud sunt, quam [gap: Greek word(s)] . Ut ille vir nihil aliud ostendere illis suis scriptis videatur velle, quam sibi otium superfuisse quo ad levia ingenia oblectanda abuteretur. Risi, quum legerem Renum flumen zelotypum intelligi ex Dionysiacis Nonni, [gap: Greek word(s)] . Sane [gap: Greek word(s)] ad Brabantismum alludit, quo zelotypia designatur, si quidem [gap: Greek word(s)] nonut B, sed ut V pronunciatur. Sed vobis Germanis illa littera est ut F in voce qua zelationem designatis. Hoc est plane ludere de otio suo. Nihil est, quod magis huic curiosae garrulitati imponat, quam Theutonismus, propter crebra monosyllaba, quae aliter atque aliter pro arbitrio nugacitatis accipi posse optime scis. At certe ratum est in ullo idiomate verbum quod non sibi vindicare possit Germanicus aut Belgicus Theutonismus, si quidem isto jure experiri liceat. Unde nata illi Becceseleno confidentia, etiam Hebraismum de fundo Brabantismi eruenti: ut cum Mose expostulare veritus non sit, quod is etyma ex Hebraismo potius quam Belgismo deducat. Brabantini enim ante Adamum erant, utpote [gap: Greek word(s)] . Sed satis nugarum.


page 365, image: s365

Tu haec melius quam nos. Scotum Chorographum hodie videre licuit: qui quanquam nihil boni habet, nisi quae ex Plinio hausit, gratum tamen est quod injecit de X V Consulatu Theodosii, si quidem verum dicit, quod vix est, ut aliter credam. Unde enim barbaro homini in tanta ignoratione bonarum literarum in mentem venisset quintidecimi Consulatus Theodosii, nisi a meliore scriptore accepisset? In postremis literis quod de Welsis et Visultis Scaligeris quaeris, nihil aliud dicere possum, nisi, tam verum esse, multos illo nomine in gente nostra Friderici Ahenobarbi saeculo, et antea fuisse, quam verum est me haec bona fide retulisse quae a Patre meo audiverim. Cujus ut multa insignia et facta et dicta reticui, ne vanus illis viderer, qui aliena ex suo captu metiuntur, ita de ipsis Priscis Scaligeris multa prudens praetermisi, ne modum epistolae excederem, si modo non excessi. Heu, mi Velsere, rotam rerum humanarum! Ex illa tam illustri stirpe Veronensi, tot Regibus cognata, unicus superstes sum, ludibrium Fortunae. Nam qui in Bavaria, Carnia, et alibi, Scaligeri, veri gentiles quidem illi nostri sunt, eodemque vinculo insignium et nominis nobiscum conjuncti, alii tamen sunt a Veronensibus. Et tamen nullum superesse Scaligerum dicunt homines humanitatisne nescio an literarum imperitiores. Longior fui. Sed ante quam te absolvo, audi fabulam. Ante hos quatuor quinque plus minus annos quidam porcus Patavinus, ut Dominorum suorum gratiam, quam virtute demereri non poterat, insectatione nominis Scaligeri colligeret, commentitias literas Academiae Patavinae in vulgus sparsit, quibus Iulius Caesar Burdonius,


page 366, image: s366

si Diis placet, anno Christi CIC IC XIX, Magisterium artium adipiscitur. Ut acumen hominis perspicias, scito, apud Lilium Giraldum in Dialogo de Poetis recentioribus scriptum esse, Iulio Caesari Scaligero antea cognomen fuisse Burdonio. Lilius vulgari patris mei cognomini Latinam accommodare inflexionem, et ex Burden Burdonium facere voluit. In aula enim Caesaris Maximiliani et inter Germanos, etiam in vestra magnifica urbe Augustana, non alio cognomine censebatur, quam Der Graff von Burden: ab Italis autem nunquam dictus est vulgo, nisi il toso da Burden: quod strictim tonderetur. Ego aliquando audivi a patre, Burden Comitatum in Carniae finibus esse: eorumque lingua, quae semi-Slava est, id nomen desertum significare. ut re vera infructuosus est et sterilis ille comitatus, cujus Dominus fuit Bonifacius propatruus meus. Quum igitur acutus homo apud Giraldum nomen Burdonii legisset, ilico res nova asininum animum percussit, qui Patrem meum insititium Scaligerum esse ut credidit, ita supposititiis literis persuadere aliis voluit; si modo alios tam fatuos esse credidit, quibus se imponere posse hoc subtilissimo commento putavit, ut Patrem meum annorum triginta sex magistrum artium factum induceret: ad quem gradum pueri et vix ephebis egressi promoveri solent. et eo tempore, quo jam biduum ille militabat in castris Gallorum in Alpibus Ligurum. Nonne, mi Velsere, pro tanto acumine, palmario tibi dignus videtur? Ego novam editionem Epistolae de gente nostra adorno. ei has facundi hujus oratoris literas, cum commentario, adjungam. in quo monstrum suis coloribus exornatum


page 367, image: s367

dabo, et crassum hoc mendacium ita exagitabo, ut etiam apud nos Transalpinos, quos sese astutia anteire putant, pueri, vel rustici speciosius, quotiescunque volent, mentiri possint. Interpellavi te his nugis, et evidentissimi hujus monstri mentione; tempore fortasse alieno, et in seriis occupationibus tuis, quas pro eo, quod sustines, munere, a te exigit respublica tua. Amor tuus, quo memoriam et nomen priscae gentis nostrae prosequeris, fecit, ut hos limites moderationis transilire non vererer. Volumen Epistolarum et Orationum Patris mei ad te mitto. quas nescio quo bono fato annis superioribus in Gallia nobilissimus adolescens Franciscus Douza nactus est. Dabis hoc memoriae Patris mei, et laudi gentis tuae Germanicae: Vt, si commodum est, Panegyricum, in eos, qui strenue in obsidione Viennensi pugnantes interfecti sunt, legas. Quantum pro hac charitate in Germanos debeat Germania, videritis vos Germani. Certe hoc mihi constat, nullum [gap: Greek word(s)] fuisse. Vale, mi Velsere. III Eid. Febr. CIC IC C. Lugduni Batavorum.

EPISTOLA CXLVII.

MARCO VELSERO. Ad omnes tuas literas unis ante menses tres respondi. Alias postea a te accepi, in quibus de cessatione Merulae querebaris. Compellavi hominem, eique diem ex tuis literis dixi. Promisit rescripturum, et plene ad omnia tua responsurum. Ego non cesso, sed aliquid, ut ille dicebat, quotidie muginor. Destituit tamen aura cursus nostros. Nam frustra subsidia quaerimus. Habeo enim in manibus Chronica Eusebiana,


page 368, image: s368

quae ex scriptis codicibus pristino ordini restitui. Tamen non satis fido iis quibus usus sum, nisi meliorem aliquem nanciscar. Tribus scriptis usus sum. Excusum, cum aliis tribus scriptis collarum, vidi. Quid verbis opus est? Ita sunt inter se similes, ut sex illi unius vicem sint. Nam vitia illorum nullus sustulerit, nisi qui illorum dissimilis erit. Itaque, mi Velsere, si tua opera unius scripti usuram ad mensem unum impetrare possem, pluribus tibi non persuadebo, quantum meus liber inde levari poterit. Ego sane non inutilem fore neque ingratam operam meam, quam in eo libro posui, mihi persuasi, et candidis ingeniis me persuasurum spero. Non puto me pluribus a te contendere debere, quod uno verbo me impetraturum confido, si quidem id, quod peto, in tua potestate est. Itaque expecto an aliquid praesidii a te sperare debeam: cujus ut me certiorem quam primum facias, oro. Ego ultra mensem libro non utar, et optima fide remittam. Vale, mi Velsere. VIII Eid. Augusti Iuliani. Lugduni Batavorum. CIC IC C.

EPISTOLA CXLVIII.

MARCO VELSERO. Ecce in procinctu me oppresserunt tuae. Iamdudum enim ad te literas meditabar, quum tuae mihi redditae. itaque videor illas elicuisse, ut una opera eis respondere possem. Nihil enim libentius facio, mi Marce, quam quod ad mei erga te amoris testificationem facit. Hoc vero sola in tanto locorum intervallo praestare potest frequens literarum opera: cui ego nunquam desum, quantum mihi per homines licet, cui recte


page 369, image: s369

meas dare possim. Quod quum fecerim, et non omnes ad te pervenisse doleo, et per negligentiam hominum factum indignor, quo minus apud te probare diligentiam meam possem. Binas certe a me Hungher mercator accepit. Et has illi mane mittam. Quod reliquum erat pagellarum Photij, quas Hoeschelius noster ad me misit, et recensui, et nihil, quod lectoris oculos morari possit, animadverti, praeter duo aut tria quae in literis meis ad eum notavi. Ac nihil antiquius habeo, quam ut ejus voluntati satisfaciam, dum commodis publicis hac via consulere possim. Quod me quidem non fecisse, non tantum mihi dolori erit, quantum voluptati me ejus petitioni paruisse. De Eusebio, amabo mi Velsere, juva nos. Nam mendas codicis tui non moror, qui fortasse mendosiores habeo. Omnes tamen, quod satis mirari non possum, uno exemplo conceptos. ut non a pluribus sed ab uno descriptos, non plures codices, sed unum censeas. Et profecto ita est: ab uno traduce propagati sunt omnes. Iam typographum exspectat opus, et misere prodire gestit. quod non fiet, nisi aliorum exemplariorum id auctoritatibus munivero. Scito enim torum illud Chronicon ab inferis me excitasse. Miraberis audaciam eorum, qui mutilarunt, [gap: Greek word(s)] , qui, dum juvare volunt, plurimum illi nocuerunt. Haec malo te ex ipsa editione quam mea praedicatione cognoscere. Quare si codicis illius scripti varietates in ora alicujus editionis apponi curaveris, et ad me miseris, et de me, et de ipso Eusebio, et (quod caput est) de studiosis omnibus bene merebere. Iacta enim est alea: et quia eo usque processimus, ut proximum emendato, vel potius, restituto, Eusebium edere possimus, ne nobis desimus, videndum;


page 370, image: s370

et ne in ipso fine animum despondeamus. Vale, mi Velsere. XI. Kal. Decemb. sub ipsum articulum quo tuas accepi. CIC IC C.

EPISTOLA CXLIX.

MARCO VELSERO. Non dubito, quin eae quibus ad postremas tuas respondebam, tibi redditae sint, una cum iis quas ad Davidem nostrum scripsi, quando et reliquum Notularum in Photium misi. Quod si serius tibi redditae sint, scito me illas maturius curasse, quippe qui tuis statim responderim. Nihil enim mihi antiquius est, quam ut de diligentia mea et officio literarum tibi constet. de quo si quicquam remittam, tantum de fide mea detraham: quam tamen inprimis tibi perfectam esse volo, et uti sit, omni opera curabo. Noster Eusebius, adhuc in excubiis est. Quanquam enim supremam manum illi nos addidisse putabamus, tamen adhuc inter scriniola nostra, propter expectationem aliorum codicum, se continet. quorum in diem mihi spem faciunt amici. Inter eos unus luculentissimus est, quo elegantiorem negant se vidisse ij, qui in hac palaestra multum triti sunt. Et sane specimen quod ad me missum est, et judicii eorum fidem mihi facit, et monet, ut adhuc sustineam editionem meam. Itaque nihil detrimenti erit in mora. [gap: Greek word(s)] , sed tamen verissimum non verebor dicere: illum authorem multum debere nobis. Sed melius fecero, si aliquando eum ipsum tibi fidei jussorem meorum verborum dabo, quam si nunc pluribus tibi opellam meam praedicem. ne potius venditatio quam praedicatio esse videatur. Spero his nundinis partem


page 371, image: s371

aliquam de Inscriptionibus Gruteri prodituram. Crebrioribus ad me literis de cessatione typographi expostulavit: absque qua foret, jam integrum opus inmanibus omnium versaretur. Nos in illud contulimus, quod volumen Smetianum vel aequare vel superare possit. Sed omne jus meum in Gruterum transcripsi. ut illi ad editionem illam instituendam faceremus animos. a qua eum multae causae deterrebant: praeter omnes autem magnitudo. Nunc eum audentiorem fecit et hortatio mea et experientia, quae illum docuit, [gap: Greek word(s)] . Certe est optimus vir, et multarum literarum: et qui nihil non efficere possit, modo velit. Vale, mi Velsere. Kalend. Martij. Lugduni Batavorum CIC IC CI.

EPISTOLA CL.

MARCO VELSERO. Quo minus Eusebius noster in lucem prodeat, non mea, sed typographorum culpa est, qui res suas potius agunt quam nostras. Nam paratus quidem ille est jamdudum, neque typographi moratur operas. Parum abfuit quin omne edendi propositum abjicerem, propter horrendam perturbationem, quam in scriptis codicibus, quibus hactenus usus fueram, inveni. Duae enim exemplariorum formae, valde inter se discrepantes; tam in annis digerendis, quam in historiarum periochis assignandis. Prioris generis novem aut scriptos aut collatos vidi; omnes ita inter se similes, ut uno dictante excepti videantur. Posterioris formae duos habeo, alterum a Cl. Viro Marquardo Frehero, alterum ab amplissimo Senatore Parisiensi Petavio. Hi duo, ut magnus illis inter se consensus


page 372, image: s372

est, ita valde a prioribus differunt. Quid facerem in tanta discrepantia? Quum describi curassem unum exemplar ad priorem formam, ut ederetur; postea ab exactis Regibus, ad finem Chronici, adeo manifesten chaos, tam in annis deprehendi quam in historia, ut omnes librarii qui descripserunt, majusculis literis se omnia deinceps, non per annos, sed pertempora, digessisse profiteantur. Itaque non opus fuit aliis manifestae perturbationis testibus, quam ipsis librariis, qui et commiserunt eam et professi sunt. Quare iratus, ut dixi, et labori meo et vigiliis, totum editionis institutum abjeceram. Sed me duo codices posterioris formae in incepto confirmarunt, qui quid sequendum, quid fugiendum esset, praeierunt. Rursus igitur retextum opusresumpsi. et manu mea integrum descripsi, digessi, et concinnavi. Quando praelo committetur, [gap: Greek word(s)] . Hoc enim non arbitrii nostri, sed typographorum est: qui et voluntatis nostrae clavum tenent. Non scribo quid in illo scriptore praestiterim. Nam non meum est, de mea industria judicare, sed lectorum. Hoc unum dicam: longe alium, et meliorem, et ampliorem quam antea, Eusebium nos edituros. Vale, mi Magnifice Velsere. Nonis Augusti Iuliani, LXII Natali meo, CIC IC CI.

EPISTOLA CLI.

MARCO VELSERO. Non dubito te accepisse, quas ad te nuper proximis nundinis dedi. Illis ad tuas respondi priores. Posteriores, quibus amice mecum de lento Eusebii negotio expostulas, haud diu est quum accepi. Equidem,


page 373, image: s373

mi Marce, non solum tuo, sed et meo quoque desiderio lentum esse scio. Sed quid faciam? An abortivum edam, quem maturum et perfectum dare possum? Qui? dices. Quia parum abest, quin Graece loquentem ab inferis excitare possim, siquidem mihi copia auctoris [gap: Greek word(s)] fiat, cujus Excerpta in manibus habeo. Extabat in Bibliotheca regia Parisiis. Sed, ut alia preciosa Regis [gap: Greek word(s)] , ita et hic auctor manus furum effugere non potuit. Nusquam enim comparet. Ego ex ipso Eusebio, et aliis auctoribus, qui jam editi sunt, majorem partem Graecorum Eusebii, satis feliciter restitueram: verum plura in Excerptis sunt, Quare quod destitutus ope auctoris illius Graeci efficere non potui, id ut expleant illi, qui librum nanciscentur, monebo. Interea Excerptis illis tanquam ruderibus, si non moenia instaurare potero, maceriam tamen aliquam excitabo. Quid vero in Latinis praestiterimus, malo te ex editione, quam ex verbis meis cognoscere. Hocunum dicam, nullum magis truncum auctorem ad nos penenisse, neque in quo plus sibi inscitia librariorum ac temeritas licere voluit. Vale, mi praestantissime vir. Lugduni Batavorum. XIII. Kalend. Decembris CIC IC CI.

EPISTOLA CLII.

MARCO VELSERO. Nudius sextus ad te scripsi, et caussam dilatae editionis Eusebianae reddidi. Quae sontica est: quod ne tu quidem negabis. Spes Georgij Monachi facta nobis erat, qui Chronicon ab exordio rerum, ad Heracleonam Heraclij F. scripsit, et majorem partem Chronici Eusebiani


page 374, image: s374

delibavit: ex cuius excerptis haud dubie pene integrum Graecum Eusebium restituere possim. Illum mihi Scriptorem cum ex Bibhotheca regia suppeditatum iri sperarem, frustra fui: quia ultimo bello civili a furibus sublatus est. Itaque hoc nuncio (amici enim Lutetia scripserunt mihi) omnis mea spes concidit: quae tamen erecta est, posteaquam in Bibliotheca vestra Augustana scriptorem eum extare animadverti. Is est numero LXXXI. in catalogo Davidis Hoeschelii. Itaque reliquum est, mi Marce, ut tua opera illius mihi fiat copia. Fideiussores idoneos et locupletes, Iohannem Commelinum et Iudam Bonnutium, mercatores Amstelrodamenses, dabo. Praeterea, unum tantum mensem illius usum peto: post quod tempus bona fide restitutum iri vobis spondeo. Per Deum immortalem fac, mi Marce, ne frustra hoc a te petiverim. Quod est hodie perfugium bonarum literarum, praeter te? Ad quem confugiam, nisi ad Marcum Velserum, unicum studiosorum praesidium? Non est mihi animus Eusebium edere, nisi omni cultu exornatum: quod quidem absque illo libro praestari non potest. Tu solus inopiae huic nostrae mederi potes. Itaque quid de hoc sperare debeam, fac, oro, me quamprimum certiorem, ne animi dubius pendeam. Denique in te uno totius huius negotii cardo est. Si quid cessatur a nobis, hoc frustratio voti nostri de illo libro facit. Si quid ex illo in posteros utilitatis manabit, Velserus tanti boni auctor erit: ejusque beneficii testimonium in notis nostris posteritati relinquemus. Vale, mi Marce, et quam primum aut sitim nostram exple, aut quid sperare debeam, scribe. Lugdun. Batav. VI. Kalend. Decemb. CIC IC CI.



page 375, image: s375

EPISTOLA CLIII.

MARCO VELSERO. Non verebor iterum te de eadem re convenire, de qua proximis literis egeram. Editio Eusebii nostri tota ex arbitrio tuo pendet. In te enim solo situm est, eam promoveri aut retardari. Nam qui juvare nos potes, idem si negas, tantum nocueris. Iuvare autem potes, si per te Georgium Monachum Bibliothecae vestrae publicae adipiscor, qui Chronicon suum spoliis Eusebianis exornavit. Meministi quibus precibus apud te ultimis meis literis egerim. Easdem iterum referre, est diffidere bonitati tuae. Reliquum est tantum, ut tibi aurem de eadem re vellam: si per serias occupationes tuas alio avocatus fuerit animus tuus, quo minus istius negocii memineris; aut occasio lapsa sit, quo minus id efficere potueris. Te solum implorat Eusebius noster: quem tuum facere potes, si illi reddamus, quod Georgius illi abstulit. Tabellarii vestrates, qui Amstelrodamum commeare solent, recte nobis librum perferre poterunt, et Ioanni Commelino negotiatori Amstelrodamensi dare. Is non solum de libro restituendo recipiet, sed omnibus opibus suis pro me fide jubebit. Fac, mi magnifice vir, ne frustra a te hoc petierim. Ego faciam, ne frustra tantum beneficium mihi contuleris. Vale. Lugduni Batavorum. Prid. Eid. Decembris CIC IC CI.

EPISTOLA CLIV.

MARCO VELSERO. Accepi jam literas tuas, una cum illis quas ad me Fabritius dedit. Statim ut responderem convenit me is, qui eas mihi


page 376, image: s376

reddidit. Feci, quanquam occupatissimus. Nudius tertius Procopium manu scriptum mercatori dedi, quem librario civitatis vestrae, qui Francofurti negotiatur, tradet, ut tibi recte reddatur. Tu vero Hoeschelio nostro dabis. Post paucos dies uberius utrique scribam; et, si Georgium accepero, de eo significabo tibi. Plura scribere angustiis temporum, et morosissimo negotio, quod me tanquam claudum sutorem inclusum detinet, excludor. Literas, nisi grave est, quasscribo, Fabritio quamprimum reddendas curabis. Nam, ut ex iis, quas ad me scribit, intellexi, primo vere Patavio discessurus est. Itaque statim illi eas reddes. Vale, mi Velsere. Lugd. Batavor. IX. Kal. Mart CIC IC C II.

EPISTOLA CLV.

MARCO VELSERO. Superioribus diebus, quum acciperem tuas, quas ad me musisti una cum iis, quas Fabritius Patavio ad me dederat, ad te scripsi. Ego utrisque statim respondi. Quid novi ad tescribam, non habeo. Vestrum Georgium Monachum expecto. Aliud exemplar vetustissimum ex Bibliotheca Regia injuria temporis multis in locis detritum propediem huc deferetur. Fortasse quae illi defuerint, in vestro extabunt; et contra. Vnde spes est, posse alterum ab altero curari et lacunas expleri. Sin minus, ad Bavaricum confugiendum erit: unde auxilium ab Hoeschelio nostro petam. Puto te non ignorare impositas mihi clitellas. credo quia valentiorem non reperiebant asinum quam hominem sexagenario majorem, cui praeter occupations plurimas, nullus labitur dies, in quo alicui non sit respondendum;


page 377, image: s377

et nonnunquam pro epistolis libelli integri conficiendi. Indicem igitur ingentis illius Inscriptionum molis construo, quandoquidem hoc defugere non potui, [gap: Greek word(s)] . Quid verbis opus est? Septem menses solidos in legendo illo volumine et materia colligenda nunc versor. Nunc totus ille apparatus digerendus est: ut fere nihil fecisse videar, quia tantum mihi restat faciendum. Scito autem ab hoc tempore nullum mihi respirandi locum esse datum: dum relictis rebus omnibus huic uni totum me dedo, ne alia studia immiscendo tempus laboris mihi prorogem. Interea quantum mihi impendendum est literis ad amicos scribendis, totum id illi molesto negotio suffuror. Exhauriendus tamen iste labos; et quantum taedii est, devorandum. Quod certum est me effecturum, si vivo: quando autem, [gap: Greek word(s)] . Vale, mi Velsere. Lugduni Batavorum, Nonis Martii CIC IC C II. Procopium meum manuscriptum ad Bibliopolam Augustanum Francofurtum misi.

EPISTOLA CLVI.

MARCO VELSERO. Fragmentum Georgii una cum schemate stelae, non novae, ut ajebant, sed nondum in literas relatae, accepi. Vtrumque gratissimum fuit; eoque magis, quod de illa stella non frustra dubitabam. neque vana fuit suspicio mea. Sed fragmento Georgiano multa adhuc desunt. ut verum sit, quod alias memini tibi scribere, antiquarios illum scriptorem, dum describunt, mutilasse. In nostro enim exemplari improbitas eorum inde arguitur, quod quae multis in locis in alium locum differt


page 378, image: s378

Georgius, quum eo perventum est, ea nusquam compareant. Haec non rara temeritatis vestigia ab ipsis relicta sunt. Foliorum vero trium, quae in nostro exemplari amputate sunt, vix quarta pars Fragmentum illud tuum videtur. Hoc moneo, ut non solos improbos [gap: Greek word(s)] exemplaris nostri scias, sed et illos qui descripserunt tuum. imo et im probiores. Eusebio nostro mora non nocuit. Hoc ex editione ipsa quae post Pascha paratur, probaturum me tibi confido. Eam charta et typographus moratur: cujus opera in Scriverij Martiali occupata: quam luculentissimam editionem post Pentecosten absolutum iri credo. Interea ego non cesso. Et quamvis in multa munia cuvisus sum, majorem tamen partem sibi apparatus vindicat Eusebianus. Quum Liturgiis Elkupti usus fueris, eas, quod quidem commodo tuo fiat, remitte: et, si quid meorum usui est tibi, vel pete commodato, vel proprium habe. Vale, mi Marce. Lugd. Batav. feria IV. ante Pascha.

EPISTOLA CLVII.

MARCO VELSERO. Ex tuis literis, quas nunc accepi, redditos tibi Procopium, Georgium Syncellum, et Liturgiarum libellum intelligo. Binas etiam antea a te acceperam. Omnibus respondere uno tempore volebam: hoc est, quando mihi, tibi eos libros redditos fuisse, constaret. Georgium vestrum scito non esse eum quem volebam, neque ullijusui ad mea Eusebiana mea esse. Satis mirari non possum, qui factum, ut duo nomine eodem idem tractent, qui ab eodem principio profecti, in eodem fine conquiescunt. Idem certe in vestro Georgio


page 379, image: s379

principium idemque finis, qui in eo, quem in animo habebam. Sed in eo volumine, quod nobis usui est, Georgius Syncellus ab Adamo incipit, in Diocletiano desinit. Excipit eum Valens, secutor Theophanes, ad Heraclium et Heracleonam. In volumine vestro unus idemque scriptor ab Adamo ad Heracleonam. Et tamen iste est Syncellus, ut alter. Sed, Deum immortalem, quam dispar conatus huius vestri! Nam, vere dicam, nihil in eo deprehendere potui, quod me doctiorem facere posset: neque illum legere aliud est, quam horas perdere. Gratias tamen tibi, vir magnifice, ago, quod tua opera illum nancisci mihi contigerit: neque deteriori genere tibi obstrictum me esse intelligo, quam si ille scriptor mihi utilis fuisset. Quid enim tua in literas, in studiosos, in doctos homines eximia beneficia praedicem? quae si dicendo sperem consequi, et minus dixero, et tibi injuriam fecero. Liturgias illas Graece reddere animus nobis fuit. Graece enim melius reddi, quam Latine possunt. quia sunt ex Graecis conversa. Sed lacunis, et obsoletis literis, quae et tenorem sententiae interrumpunt, et impetum remorantur, sum deterritus. Habeo et alia Orientalia, quae ad ritus pertinent Ecclesiasticos. Fortasse, si vacabit mihi, Graece reddere ea possim. Elkupti, id est, Christiani AEgyptii, duplici lingua in sacris, vetustissima AEgyptiaca, et interpretatione Arabica, ut Iudaei Hebraica et Chaldaica, Maronitae Syriaca et Arabica, utuntur. Literas tantum ab Alexandrinis Elkupti isti, quae sunt Graecae, ut vides, acceperunt: sed et aliae, quia Graecarum numerus non sufficiebat, accesserunt. Idem et Moschovitae fecerunt. qui praeter Graecas, alias appendices habent, quibus sonum exprimant quem


page 380, image: s380

Graeci ignorant. Sed de his nunc locus non est, neque otium. Exemplaria multa Arabica ope Meletii Patriarchae Alexandrini, sperabam me nacturum: quod ei magna cum iis Hollandis qui isthic negotiantur familiaritas intercedebat. Sed ante paucos menses optimus doctissimulque vir, magno meo et negotiatorum Batavorum dolore, quos ille semper summa comitate exceperat, discessit. Post obitum Patriarchae Constantinopolitani Alexandria Constantinopolim ab Ecclesia Graeca excitus fuerat; ut vacante sede vice Patriarchae judicaret. quod munus ille aliquot per annos summa et integritate et innocentia obivit. Atque adeo spes erat, eum propter innocentiam vitae, et multarum rerum peritiam Patriarcham Constantinopolitanum renuntiatum iri. Idque omnes boni obnixe optabant. Sed in eum locum furcillis vir [gap: Greek word(s)] , ut est maxima pars Monachorum Orsentis, intrusus est. Post cuius creationem Meletius ad Alexandrinam rediit Ecclesiam. cuius sedes in maxima urbe Cairo est. Igitur si ille nunquam satis laudatus vir diutius vixisset, magna facultas mihi omnia Arabica, AEthiopica, et AEgyptiaca, quaecunque optassem, habendi suggerebatur. Pro quibus Graeca totidem, aut plura, quorum inopia apud illos magna est, rependissem. Ante annos enim viginti, tum, quum ille [gap: Greek word(s)] adhuc esset, Reginae Navarrae pyxidem instructam gemmis, cum Epistola Graeca misit: qua petebat, ut Basilii, Chrysostomi, Nazianzeni exemplaria, quae aliunde nancisci non poterat, sibi mitteret. Epistolae exemplum adhuc penes me habeo. Inde animos sumpsi, exemplaria Arabica commutatione Graecorum mihi quaerere, si


page 381, image: s381

bonus ille vir in vivis mansisset. Verum frustra fui, quum ille et decesserit, et vota reliquerit mea; vir omni laude, et eo, cui successerat, Silvestro dignissimus. Tamen alia inde ex AEgypto mercatorum quorundam Massiliensium cura habemus. Quod si diligentiae meae fortuna non defuisset, instructissimam ejusmodi exemplaribus bibliothecam haberem. Quae tamen pauca habeo, tua sunt, et ubi voles, a me petes. Commendo tamen tibi illud Liturgiarum exemplar: ne utendo manibus deteratur. Iam enim a tempore, ut vides, male acceptum est. Numismata gentis Scaligerae cum literis Fabritii nostri et tuis accepi. Quo nomine gratias tibi ago. Nondum Hebraicos accepi libros, quos ille ad me ex Italia misse: quia inter mercimonia Raphelengiana sunt, quae nondum huc perlata sunt. Propediem quum accepero, et illi, ut gratias agam, scribam, et a me quoque alias expecta. Eusebius totus mihi denuo describendus. Quindecim menses, propter expectationem Georgii Syncelli, cessat; et, quod caput est, quia decem menses labor indicis Inscriptionum totum me occupatum habuit. Cui heri cum Deo supremam manum admovi. Iam liber sum: neque satis scio, magis mirer [gap: Greek word(s)] meam, qui tantum oneris mihi imponi passus sim, an patientiam, qui omnibus difficultatibus invitis ad exirum perseveravi. Sed nimis garrio. Vale, mi Velsere. IV. Eid. Mai CIC IC CIII.

EPISTOLA CLVIII.

MARCO VELSERO. Quid ad te scribam nescio. Nam post ultimas meas, quas uberrimas ad te dedi, nihil, quod te scire magni intersit,


page 382, image: s382

succurrit. In illis Syncelli illius vestri ad vos remissi causas exposui. Neque est cur iterum tibi illa refricem, quae etiam semel dixisse fortassis nimium fuerit. Magnus mihi labor totum rescribendi Eusebium incumbit. Nam pro uno, quatuor libri manu propria instituendi. Itaque annus est, quum aliud nihil ago quam quod solent, qui corrigendo operas typographis locant. Apparebit tandem, quam justa morae nostrae causa sit: et quam misera conditio mea, qui id aetatis neminem, qui laborem meum levet, hic habeo. [gap: Greek word(s)] . vincemus. Et tibi vel inprimis, vir magnifice, diligentiam nostram probabimus. Si quis nos cessare putat, frustra est. tam certe quam qui operam nos ludere existimat. Fabritius antequam Patavio discederet, quas ad me misisti, me monebat, ut quas primum ad se scriberem, eas ad te mitterem. Feci, easque una cum Clusianis huc conclusi. ut tua opera ad illum recte perferantur. Id ut fiat, etiam atque etiam rogo. Vale. Lugduni Batavorum. VI. Eid. Iunii CIC IC CII.

EPISTOLA CLIX.

MARCO VELSERO. Modo literas tuas ex a. d. pridie Kalend. Aug. quibus ad postremas nostras respondes accepi, quas tibi redditas esse gaudeo: ut me non deesse officio meo scias. Nullas sane a te accipio, quibus non aut statim, aut non multo post respondeam. Alioqui copia obruar, nisi omnibus, quas accipio, suo quibusque ordine et tempore respondeam. Tot enim saepe scribendae sunt, ut temporis rei preciosissimae partem maximam, haec opera mihi praeripiat. Vt ecce, hesterno die ternas denas ad


page 383, image: s383

amicos Galliae explicavi; nudius tertius novenas. Interea continuandus est improbus labor. Eusebium meum dico, per quem mihi otioso esse non licet. Iam magnam partem confeci. Superest non facilior, et quae multo acrius me exercitum habebit. Sequentur Notae, quae neque minus temporis postulant, neque minorem curam sibi vindicant, quam scriptor ipse. Georgium ex Bibliotheca Regia habeo; non lacunosum quidem, qualem Vaticanum esse ferunt, sed a Bibliographo, sive antiquario, multis partibus mutilatum, et ab improbo quodam aliquot foliis castratum. Itaque quod inde fructus sperabam, partim habui, partim non habuj. Habeo, quaea lius scriptor suppeditare non possit: non habeo, quae ille suffecisset, si integrior ad me pervenisset. Quare si tuum, quem propediem Venetiis expectas, haberem, sine dubio ex illo, quod in nostro deest, suppleri possit. Si tibi grave non est, vir magnifice, eum mittere ad nos, noli dubitare, quin ea fide ad te remittatur, qua Augustanum remisimus: neque ultra hebdomadem usuram illius peto. Si scias quid in Eusebio praestiterimus, quid praestare porro possimus, si integriorem Georgium nancisci possimus, non dico te operam nostram laudaturum, sed et [gap: Greek word(s)] Eusebii miraturum. Quae tua est in bonas literas promovendas benignitas, scio me hunc libruma te impetraturum. Quod ut quamprimum fiat, oro te, et maximo opere contendo. Itaque proximis literis expecto quid mihi de eo sperandum sit. Merulae nostri [gap: Greek word(s)] diu penuria chartae cessarunt. Iterum procediturin eo opere, sed [gap: Greek word(s)] . Ostendam illi jam epistolam tuam. Nam certus sum, propediem ad te literas daturum. Liturgias Maronitarum, ego


page 384, image: s384

quoque habeo. Sed omnes fere Syro sermone conceptae sunt, praeter unam aut alteram, quae Arabica dialecto, literis Syriacis. Inter legendum eas cum exemplari Elkupti non contuli. Videro aliquando; et si lacunas explere possim, illas Liturgias AEgyptiacas veteri stylo Ecclesiastico Graeco reddam: quod equidem in Kalendariis Syriaco et Coptitico olim feci. Oro te, mi nobilissime vir, ut quam primum de Georgio tuo ad me scribas. Nam quicquid boni ex illo lucubrationi nostrae accesserit, totum tibi referam acceptum, publicoque testimonio id commendabo. Vale. Lugduni Batavorum, Idib. Augusti CIC IC CII. Valde laudo operam Raderi vestri in Martialem. Itaque me auctore multi emerunt librum illum. ut ego precium illius excandefecerim. Laudo, inquam, eruditionem hominis, et candorem Germanicum. qui sine ulla rubigine et maledicentia, tam bene de bono scriptore meritus sit. Iterum Vale.

EPISTOLA CLX.

MARCO VELSERO. Quid ad postremas meas literas addam, non habeo: nisi quod memini non respondisse ad illud de verbo MANICARE apud Euangelistam. Quod verbum interpres Latinus excogitavit, ut et LXX seniores [gap: Greek word(s)] , quo idem Euangelista utitur: quum alioquin neque Graeca neque Latina proprium habeant quo Hebraeorum verbum reddant, quod idem quod in Hispanico idiotismo MADRVGAR Significat. Quod si ullus Latinus scriptor usurpavit, id vero imitatione interpretis Latini fecit. Hoc oblitus eram literis postremis


page 385, image: s385

addere. Porro non verebor iterum de Georgio Syncello vellere aurem: si quidem illum nactus es Venetiis. Nam meus multis partibus mutilus, et a calligrapho, qui descripsit, male exceptus est. Quod si illum a te impetro, non dubito, quin ex eo nostri codicis defectus suppleri possint. Quanquam non debeo tuae multis jam olim argumentis perspectae mihi comitati diffidere, tamen desiderium ejus libri et necessitas ipsa facit, ut non verear iterum te de eadem re compellare. Tu importunitatem meam boni consule. Merulae literas hic inclusas habes. Is alias ad te nuper dedit, ut ait. Tu Vale. Lugduni Batavorum. XII. Kal. Septemb. CIC ICC II.

EPISTOLA CLXI.

MARCO VELSERO. Nunquam serio triumpho, nisi quum aliquid literarum a te accipio. Heri accepi recentissimas, una cum iis, quas ad Merulam dedisti. Noli dubitare, quin a tuo Georgio, quem Venetiis expectas, melior editio mea Eusebiana fieri possit: quum iste Georgii codex, quem in manibus habeo, ab antiquario, qui descripsit, multis partibus mutilatus sit: cuius temeritatis suae multa passim reliquit vestigia. Nam quae scriptor toties promittit, ea veio nusquam comparent. Et tamen optimae notae sunt ea, et quae plurimum industriam nostram adjuvissent, si ille, quisquis fuit, intacta reliquisset. Praeterea tria folia integra ab Imp. Valeriano usque ad finem Probi absunt. Denique ubi quaedam suppetiarum spes affulgebat, ibi nihil, praeter librarii oscitantiam, aut potius audaciam, deprehendimus. Liber abhinc annis sexcentis scriptus est, ducentis


page 386, image: s386

post saeculum auctoris, ut ex charactere colligere potuimus. Non dubito, exemplar tuum in iis quae in nostro desiderantur esse integrius. In Vaticano (nam et ibi quoque aliud servatur) multas lacunas esse audio. et Regium, quo utimur, multis partibus absolutius. Tamen mihi constat et in illo et in vestro, quae nos desideramus, extare, quum defectum hunc non aliunde quam ex culpa librarii contigisse videamus. Iuva ergo nos, vir nobilissime, et editionem nostram promove, ut beneficii tui apud posteros testata semper extet memoria: atque adeo tamdiu, quamdiu [gap: Greek word(s)] , aut, si malis, quamdiu [gap: Greek word(s)] ipse. Vale. Lugduni Batavorum. VII. Kal. Nctobris CIC IC CII.

Initium Chronologiae Georgij Syncelli.

[gap: Greek word(s)] , etc.

Continet paginas 230 membraneas, longitudinis pedalis, latitudinis dodrantalis. Sed resectae sunt ab Historia imperatoris Valeriani, ad III annum Imperatoris Probi. Character bonae notae, vetustus, qui tempus annorum circiter DC praefert.

ESPISTOLA CLXII.

MARCO VELSERO. Binis ad omnes vestras fere eodem tempore respondi. Postremis etiam principium et finem codicis Georgii quo utor


page 387, image: s387

addidi. Sed ex istis tuis, quas accepi heri, satis constat mihi, inutilem fore codicem vestrum, ut qui tantum ab Herode incipiat. Nam quae hinc ad finem operis, non sunt quinta ejus pars quod antecedit. At noster, ab exordio mundi, ad initium Constantini, seriem rerum et contextum continuat. Vnum dolemus, antiquarium multa sibi in tollendis iis permisisse, quae abesse non aliter quam ex ipso auctore perspicimus. Praeterea tria folia nebulo quidam abscidit quibus res a Valeriano ad Probum Imperatorem continebantur. Sed contenti hoc Catone erimus: quia aliter non possumus: Tibi vero, optime et magnifice vir, gratias agimus quod nihil nobis quod in vestra potestate sit negastis. Libenter igitur illo vestro carebimus. et molestissimae descriptioni finem brevi imponemus. Iam enim [gap: Greek word(s)] . Atque adeo unum te judicem feram, me non sine causa, quod me moraretur, habuisse. Quia vero comitas tua audaciolae cuidam meae animos fecit, frontem perfricui. neque verebor orare te, ut hos libellos Romae abhinc paucis annis excusos, quorum indiculum adjeci, cures mihi. quem Romam ad eos, qui Typographeo Orientalium Linguarum praefecti sunt, mittere poteris. Quanti erunt, ego bona fide Nundinis Francofortensibus proximis persolvam. Itaque, mi magnifice vir, oro te, quamprimum mihi horum libellorum copia fiat. quorum nulla spes nobis fieri potest, nisi per amicos, qui istic aut negotiantur, aut aliud quid rerum gerunt. Annales tuos recentis foeturae expecto. Cui enim traditi sint, nondum scio. Quia ii a te sunt, nihil nisi eximium [gap: Greek word(s)] esse possunt; neque aliter quam gratissimi nobis, et illorum et tuo merito. Vale. Lugd. Bat. XIV. Kal. Nov. MDCII.



page 388, image: s388

EPISTOLA CLXIII.

MARCO VELSERO. Nudius tertius tuas accepi, quas a. d. XII. Kal. Decemb. ad me dedisti: hodie vero quas a. d. XVIII, [gap: Greek word(s)] . Ex alteris, quae recentissimae erant, incesserat suspicio, postremas meas non accepisse te, in quibus de libellis Arabicis mentionem injeceram: quia de illis nihil memineras. At priores, quas heri accepi, omne dubium sustulerunt. Itaque quanquam non dubito, quin mea causa omnia velis, tamen non possum, quin iterum te de eadem re orem, magis ut intelligas quanti faciam illos libros nancisci, quam ut desperem te illos parare posse: quod sciam multos istic te amicos habere, et magna esse in gratia. ut mihi constet, omnia in proclivi tibi esse, modo velis. Annales tuos compactori misi: quos me cras recepturum spero, neque prius dimissurum, quam devoravero. Eorum nomine gratias egi. ago etiam nunc. majores etiam agam postquam legero. hoc est, postquam fructum eum, quem spero, ex iis collegero. De Georgio Syncello, assentior tibi, interesse Reipublicae eum publicari. Postquam illis molestiis, quibus nunc in eo discutiendo conflictor, me extricavero, certiorem te de meo proposito facere potero. Interea peto, (nisi grave est) ut lacunam illam, quae est in exemplari Regio, ab initio Imp. Valeriani ad finem Imp. Probi, explendam cures. Quo nihil est, quod studiosius a te contendere velim. Nam ea desunt, quae plurimum refert me habere et quibus sine magna jactura mei Eusebii carere non possum. Quo citius illa accepero, eo commodiore utar commentariorum meorum scriptione, si, antequam supremam


page 389, image: s389

manum impono, eam lacunam explevero. Non puto vetustiorem Georgii codicem, eo quem in manibus habemus, nunc extare. Ante sexcentos annos scriptum arbitror. Neque me fallit conjectura. Sed quod tibi jam significasse me memini, mutilata est ab antiquario, quum et ordinem anteverterit Georgii, et multa quorum Georgius meminit omiserit. Itaque in multis breviator potius quam descriptor est. CCXXX folia membranacea sunt pedali longitudine, dodrantali latitudine; praeter tria quae perierunt. De stella in pectore Cycni, de qua ad me scribis, nihil hactenus neque inaudivi neque observavi. Et miror quid sit. adeo vereor ne sit falsa persuasio. Vale, mi magnifice vir. Lugduni Batavorum. VI. Eid. Decembr. CIC IC CII.

EPISTOLA CLXIV.

MARCO VELSERO. Hodie literas tuas cum schedio hominis Itali accepi. Ne, amabo, mi Velsere, amplius tibi de illo libello negotium facessas. qui vix instar Catonis Distichorum est. Tanti non est, quanti ille vult: nec qui curas tuas debeat morari. Ego carere possim illo, qui et illum legi olim, et duabus horis, nec solidis, totum devorare possim. Itaque duobus teneor, et gratias tibi agere, et orare te, ut huius [gap: Greek word(s)] curam abjicias. Major vero est quae me tenet cura; de supplemento trium foliorum Georgii, ab initio Valeriani, ad finem Probi. Id ut mihi describatur, postremis meis te et Davidem nostrum oravi. et nunc iterum summopere te oro. In Notis Eusebianis nunc sum. quae non levi me genere, propter tabulas, quae


page 390, image: s390

construendae et describendae sunt, nunc exercent. Ego autem opus nisi absolutum Typographo dare non decrevi. Burdigalensis editionis primam pagellam vidi. Ego nihil eorum, quae minantur editores illi, tango. Nam vulgaria sunt. Ea a nobis praeterita sunt; et ideo non tangimus, quia levia; aut si meminimus, hoc tantum [gap: Greek word(s)] . Nemo praestabit quod praestitimus. Patere me [gap: Greek word(s)] . Soli enim sumus, neque quisquam nostris verbis auceps est. Vale, mi Velsere, et supplementi Georgiani memineris. Lugduni Batavorum, XII. Kalend. Febr. CIC IC CIII.

EPISTOLA CLXV.

MARCO VELSERO. Vix dum literas dederam ad te, quum alias a te accepi, una cum reliquis [gap: Greek word(s)] . quod me in admirationem ignorabilium nominum, quae ibi lego, rapuit. Quod si integrum misisses, forte aliqua verum apprehendendi extaret ansa. Neque vero negligendum negotium. Quo magis oro te, ut totum Kalendarium iisdem lineis, eodemque situ verborum, nisi grave est, ad nos mittas. Alias non video, qua via ad investigandum verum, insistendum sit, nisi integrum contextum videro. Lemma, aut aliud nescio quid, potest aperire, quod reliqua omnia non poterunt. Ego vero inprimis totius mihi copiam fieri desidero. Vale. Lugduni Batavorum: Sabbatho post Pascha CIC IC CIII.



page 391, image: s391

EPISTOLA CLXVI.

MARCO VELSERO. Vtinam possemus illud Kalendarium nancisci! Mirum est abhinc tot annis excusum adeo nobis ignoratum fuisse. Non desperandum, ubi ubi abditum est, posse erui e latebris, si sagacem narem adhibueris, quae illam feram e lustris suis excitet. Sperarem aliqua me ejus nomina barbara expediturum, si semel unum apprehendere possem. Hoc autem non potest, nisi toto Kalendarii contextu in conspectu posito, et singulis nominibus inter se collatis. Literae, quas jam accepi a Davide nostro, non mediocri me sollicitudine affecerunt de mora editioni Procopianae oblata. quae eo magis me commovit, quod a falsa causa initium sumpsit. Putat enim Vulcanium editionem suam Lugdunensi Typographo Paetsio tradidisse. quod partim verum, partim falsum. Verum est, unum specimen primi quaternionis [gap: Greek word(s)] a Vulcanio editum, idque apud se habere, et amicis impertiri. Sed falsum omnino, [gap: Greek word(s)] , quam habet Hoeschelius, edere in animo habere. Nam jamdudum eam curam abdicavit. Quare et tu et ille de hac re quieti estote, et editionem vestram urgete. Meum Eusebium solae occupationes Typographi et penuria chartae morantur. Speramus omnes has difficultates propediem explicatum iri. Vale. Lugduni Batavorum, VII. Eidus Iunias CIC IC CIII.



page 392, image: s392

EPISTOLA CLXVII.

MARCO VELSERO. Diu est, quum a te nihil literarum. Idem tu queri de nie potes: et utrius justior futura sit [gap: Greek word(s)] , nescio. Tamen fateor lentitudinem meam. De Psello, quem ope tua accepi, summas gratias ago. Opus erat mihi illo libro, ut cum iis Psellianis eiusmodi argumenta conferrem, quae a summo viro Casaubono nostro accepi. et sunt quaedam eadem, alia diversa. Accurate Boica vestra legi. Nam antea non nisi percurrere sinebant occupationes meae. Nihil reliquum fecisti, neque priscarum rerum investigationi, neque castitati orationis, et styli generositati. Vtrum magis admirer, nescio. utroque sane valde delectatus sum. Quae sparsim dissecta legeram, ea in uno conspectu videre, majoris fructus, et solidioris voluptatis fuit. Praestantia huius primi Tomi nos desiderare reliqua non sinit: quae quodam jure a te exigere possumus. quando quidem tam luculento principio finis deesse non debet: et tanto operi qui succedat, habes praeter te neminem. Quantam sitim mihi Kalendarii illius lacinia excitavit, quam superioribus mensibus ad me misisti, non possum ullis literis tibi narrare. Tanta est, ut non verear te saepius, de reliquo conquirendo, iterum iterumque compellare. et faciam, donec accepero, aut spes accipiendi omnis praecisa sit. Meo Eusebio nihil deest, praeter typographum. Ne id quidem deest, sed tempus, et vacua opera. quae nunc occupatur futilibus partim, partim non majoris momenti, quam Eusebius meus est, libris excudendis. Itaque quanquam Curatores Academiae auctoritate sua illos ad suscipiendum opus adegerint, tamen ipsi,


page 393, image: s393

antequam illa absoluta sint quae sub praelo sunt, negant sibi commodum esse aliquid incipere. Expecto igitur illorum commodum, ut Lacedaemonii plenilunia sua. Differor tamen indignatione, tum quod vigiliae meae non comparent, tum quia, quominus Eusebius prodeat, meam istam non typographorum culpam interpretantur nonnulli, qui libenter illam editionem differri audiunt, quam magno emant non prodire. De Burdigalensi quid speremus, nescio. Nullum enim adhuc signum ab arce datum est, praeter pagellam illam quam videre potuisti. Quae sit editoris eruditio, scio. Quantum in illo opere ab eo navatum, et id quoque scio. Sed quid nos effecerimus, neque illum scire constat mihi, neque crediturum, nisi viderit, puto. Vale. Lugduni Batavorum, VI. Kalend. Septembr. CIC IC CIII. Mearum Liturgiarum quam spem mihi facias, velim scire. Metuo ne liber tot manibus tritus, deterior fiat: et periculum est, ne Romam missus vix ad dominum suum redeat. Certe nihil est penes me quod non tibi vindicare jure tuo possis. tamen quid illo libro factum sit, oro me ut certiorem facias. Iterum Vale.

EPISTOLA CLXVIII.

MARCO VELSERO. De Hippocrate quod quaeris, ego peroptimo et pervetustissimo ex Bibliotheca Regia sum usus. Vetustiorem et meliorem illius summi scriptoris codicem extare ullum hodie non puto. Si quem in potestate mea haberem, non multis verbis ad impetrandum opus fuisset. Nam nihil meum esse possum dicere, quod vobis usui esse potest. In istis regionibus nemo, quod


page 394, image: s394

sciam, scriptum Hippocratem habet: ne Vulcanius quidem noster, qui multos aliorum veterum auctorum (praesertim Sanctorum Patrum) codices vetustos penes se habet. Meus Eusebius excuditur. Plus in parando illi Typographo, quam in eo describendo, illustrando et componendo, sudavi. Quantum autem in Typographo conquirendo laboris sumpsi, tantum mihi in opere urgendo, sumendum video. Tanta est lentitudo horum hominum. Quae quum multum morae operi adferre possit, non parum ipsa quoque moles operis, et tabularum, quae et non paucae sunt, neque expediti laboris, retardabit constructio. Vrgebo tamen, quantum in me erit; neque patiar, aut per lentitudinem eorum, aut dissimulationem meam, moram aut vitium ullum operi intervenire. Vale. Lugd. Batavorum, VI. Eid. Decembris CIC IC CIII.

EPISTOLA CLXIX.

MARCO VELSERO. Ex quo meas Liturgias accepi, binas ad vos dedi; idque fere in continenti. Quare interea nihil literarum a vobis acceperim, mirari magis possum quam conjicere. Quid de Liturgiarum interpretatione sentirem, vobis aperui Quum operam interpretum satis laudare non possim, illud tamen non probo, quod multa omiserunt, quodque lacunas mei libri ex altero exemplari explevisse se glorientur: quum tamen omnes quae in libro meo sunt, ab illis sint praeteritae; ex interpretationis vero suae contextu, se nullo alio quam meo exemplari usos esse, satis ostendant. Hoc ego si laudem, postremus hominum sim. Quae igitur ab illis


page 395, image: s395

omissa, a nobis restituta, quaeque ab illis praepostere interpretata, ostendere vobis possim, si sensero vobis non ingratum fore. Vestrum est exigere a nobis: nostrum communicare. Nam meo judicio, pace Graecorum dicam, ne illae Graecae quidem Liturgiae cum nostris illis comparandae sunt. In nostris enim plura venerandae vetustatis vestigia supersunt, praesertim [gap: Greek word(s)] , quae ipsis interpretibus [gap: Greek word(s)] succurrerunt. Meus Eusebius cum tardigradis et tironibus operis rem habet. Non alis votorum meorum sed pedibus ignavorum hominum progreditur. Expressi tandem, ut duobus praelis res transigatur. Indignatione differor, quum istis testudinibus me operam navasse video. Illi ringentem me rident. Ego meam sortem deploro. Vale. Lugduni Batavorum. CIC IC CIV. Eidibus IunI.

EPISTOLA CLXX.

MARCO VELSERO. Parum abfuit quin crediderim me tibi excidisse, adeo magnum intervallum intercessit inter eas quas postremas a te acceperam, et eas quae heri mihi redditae fuerunt: quae ut mihi solicitudinem ademerunt, propter postremas meas quas putabam periisse; ita magno dolori mihi fuerunt, propter binas superiores, quas ex tuis colligo periisse: quanquam utrasque Mercatori illi Leydensi dederam, qui omnes reliquas hactenus recte curaverat. Sed certum est, nullas me daturum illi. tum quia tam negligenter alteras curavit, tum quia diu ab hac urbe abest: totam enim aestatem in-Frisia resedit; atque ibi adhuc haeret. Exemplar unum Liturgiarum, ad archetypum Arabicum emendatum,


page 396, image: s396

et multis partibus suppletum ad te mitto. Tu judica, et omnia boni consule. Vale. X. Kalend. Octobris CIC ICC IV. Eusebius quotidie excuditur, quanquam [gap: Greek word(s)] , neque, ut tibi videtur, tam cito nundinas spirat. Est enim ingens opus. De Procopio velim scire quid moliamini: ut de Theophane ac Fastis Siculis. Iterum Vale.

EPISTOLA CLXXI.

MARCO VELSERO. Brevissimum gaudium mihi attulerunt literae tuae. Antequam eas resignarem, persuadebam mihi aliquid de exemplari Liturgiarum te dicturum. Nunc silentium tuum tam miror, quam me frustra exspectasse doleo quod minime oportuit. Ego exemplar unum a me emendatum, illis, quas reliquerant, lacunis suppletis, ad te ante menses duos misi. Id recte a se curatum tibi, Ioannes Hunger sancte jurat. Vt non dubitet in manus tuas pervenisse. Itaque velim, num acceperis, certiorem me facias; aut, si accepisti, an gratum fuerit accepisse. Neque unquam conquiescam, priusquam hanc mihi sollicitudinem adimas ex animo. De Procopio quoque quid a te et Hoeschelio nostro institutum sit; non parum laboro; Si enim isthic non editur, ego reperi qui hic edere recipiat: quum in meo Eusebio ita felix non fuerim, qui tironibus typographis tantum opus committere coactus sum. Beabis me, si ad utrumque responderis quamprimum. quod ut facias, summopere a te contendo. Nunc ad Chronologi tui [gap: Greek word(s)] venio, quibus nihil absurdius excogitari potest. Ad quae singula si respondere velim, justus liber satis


page 397, image: s397

non erit. Perstringam tamen summa quaeque; ut quum illa aperuero, de reliquis quid existimare debeas, proclivius sit statuere. Christum passum XXIII Martii, et XXIIII resurrexisse, non solum Victor, quem adducit, sed et multi post tempora Constantini Magni, arbitrati, et in libris suis testati sunt: argumento hoc usi, quod qua die conceptus fuit Dominus, ea necessario oportuisse a mortuis resurgere. Quin et eandem diem primam rerum conditus fuisse. Unde Ecclesiastici scriptores Graeci [gap: Greek word(s)] vocant. Haec omnia tum coepta sunt credi, postquam Ecclesia Latina Natalem Domini in XXV Decembris, conceptionem ejus in XXV Martii; Ioannis Baptistae in XXIV Septembris, Natalem ejus in XXIV Iunii, statuit: qui quatuor sunt anni cardines [gap: Greek word(s)] . Quae singula Io. Chrysostomus in oratione de Natali Domini in urbe vestra excusa, longa disputatione disseruit. de quibus nos alibi satis. Nunc, quod illi, et Chronologus post illos, adstruunt, Christum XXIII Martii passum, non dicam absurdum, sed impium est. Absurdum, quod in Historiam; impium, quod in verba Evangelistae peccet. Absurditas patet dupliciter, quod is annus erat XVI Tiberii. Ideo unus annus interjectus inter baptismum et resurrectionem fuerit. item quod anno illo quartadecima Luna Nisan non fuit XXIII, sed XXIV Martii. Praeterea quod saeculo Christi quarta decima Luna non potuit esse XXIII Martii, nisi anno Dionysiano IIII, aut XXIII, aut XLII. Vides [gap: Greek word(s)] . Sed est Victoris et aliorum omnium veterum error: qui putarunt, quartasdecimas Lunas semper in eadem die Iuliana haerere, et Lunam post XVI enneadecaeteridas, unum


page 398, image: s398

diem antevertere ignorarunt. Quae fuit causa, cur eo tempore fastos corrigere instituit Ecclesia. Atque haec sunt peccata a Chronologo; in historiam tam doctrinae anni Iudaici, quam gestorum Domini. In Evangelica dicta peccat, quod unum tantum inter Baptismum et resurrectionem annum interjicit, quum in Evangelio secundum Ioannem diserte quatuor Paschata, hoc est, triennium solidum, expressa sint. Viderit igitur ipse, quam bene Archimedem et Euclidem objiciat nobis: quibus, quod valde miror, opponit Patres. Nam in illis, quos producit, Tertullianus eodem anno baptisatum et passum duobus Geminis Coss. dicit, quod est ineptissimum. Epiphanius biennium, quod nos olim confutavimus: Eusebius et Africanus triennium. Propius vero, idque anno IIII Olympiadis CII, non autem II, ut ipse vult. Denique nullus eorum quos producit, alius alii in hac re consentit. Et tamen sic adducit eos, quasi idem senserint. Iam quod ait, Christum anno Iuliano 42 natum, Herodem anno XLIII mortuum, adeo delira sunt, ut ne confutatione quidem illa digner. Omnino, quisquis est, et in lectione Patrum et in Historia, et in rationibus Chronologicis, puer est. Risi, quum ex Macrobio, et natalis Christi et mortis Herodis tempus nobis expiscandum praecipit. Si illum amas, mone amice, ut aut ab aliis ista discat, aut ne ista alios doceat. Videor scire qui sit; et, nisi fallor, ubi est, est primi loci homo. Possum falli. Puto tamen eum esse. Ne traducat igitur se, quia tanto conspectius in se crimen habet, quanto qui peccat major habetur. Ego, mi Velsere, non memini me majores nugas in hoc genere legisse. Sed quisquiliis


page 399, image: s399

omissis, fac quamprimum sciam, an Liturgias acceperis. Vale. Lugduni Batavorum. Prid. Kalend. Decembr. CIC IC CIV.

EPISTOLA CLXXII.

MARCO VELSERO. Quanquam sero mihi gratulor Liturgias tibi recte redditas fuisse, tamen non mediocriter gaudeo, et maturius tibi redditas, quam putabam, et gratum tibi meum laborem, quem tuo nomine susceperam fuisse. Quum praecipua haec causa fuerit, cur eas iterum relegerim. A Diptychis duo manarunt: quae tam in Orientis quam in Occidentis hodie Ecclesiis extant, [gap: Greek word(s)] . Litaniae [gap: Greek word(s)] incipiunt; partibus duabus, Sanctorum memoria et precibus, constant. hoc in illis Liturgiis clare extat. Nam Diptycha in illis a verbo [gap: Hebrew words] , hoc est [gap: Greek word(s)] , incipiunt. Sanctorum quaedam, sed non omnium commemoratio est. Nam continuatur a plebe. Sequuntur supplicationes, quae duplices sunt: bonorum impetrandorum, et malorum averruncandorum. Haec tu, melius quam ego, nosti. Ea quoque et diserte concepta in contextu Liturgiae extant, et si quae non expressa ibi sunt, a populo [gap: Greek word(s)] continuantur: quia nota sunt. Ego, mi Velsere, audeo dicere, longe integriora et vetustiora illa Arabica esse, quam sunt ea quibus Graeci hodie utuntur. quod probandi si necessitas mihi imponatur, et libenter fecero, et vero vicero. Conjecturam meam de Chronologo, sive illa falsa est, sive vera, taceri postulo. Quidquid ego hujus suspicabar, cur


page 400, image: s400

hoc facerem, non leves causae me moverunt; quas et tibi probarem si opus esset. Haec omnia In vento et rapida scribere oportet aqua. Quem tu a me designari putas, ego ut debeo observo. Hoc ejus et dignitas et dotes animi, non a me solum, sed ab omnibus qui aliquo humanitatis sensu praediti sunt, exigunt. Sed ambitionis quosdam adigit pruritus etiam de iis quae ignorant scribere. Ego in Eusebia nis meis, quam nova haec doctrina, et a nemine hactenus sit intellecta, ostendam. In Eusebio meo paucis abhinc diebus satis gnaviter quotidie pergitur. Quaestus enim sui causa, aliud opus operae susceperant, quod cursum nostri impedivit. Frustra tamen tam cito expectatur. nondum ad dimidium perventum est. Quum me et aetatem meam reputo, vereri subit, ne opus posthumum relinquam. Certe si foetum illum patre suo orbum relinquimus, multum de nitore et de integritate, quam praestare ipsi possumus, discedet. Sed in ejus manu id positum est qui jus in omnia habet. Tot literas tuas ad me, et tantum mearum ad te, periisse, satis dolere non possum. Hunger tamen recte se curasse eas, serio pertendit. Vale. Lugduni Batavorum. Nonis Martiis CIC IC CV.

EPISTOLA CLXXIII.

MARCO VELSERO. Postremis literis tuis te amplius mei Eusebii desiderium ferre posse negabas. Ego vero non minore illum extrudendi, quam tu habendi, amore teneor. Atque utinam hac in parte tibi satisfacere possem. Vna enim opera et illis satisfacerem, quorum querelae quotidianae


page 401, image: s401

magis dolorem meum accendunt, quam Eusebium promovent: qui quum illum cessare audiunt, injuriam sibi a me fieri putant; neque vero Eusebium edere, sed promittere putant. Parum abest, quin nomen mihi fiat [gap: Greek word(s)] , ut illi Syriae Regi, qui ipsis verbis liberalis erat. Iam biennium abiit, postquam miser ille foetus praelo subjectus est: qui octavo post mense plane potuisset, si tantus pudor esset Typographis, quantus est amor privati compendii. Iam alterum biennium expectandum fuisset, nisi alios implorassem, qui mihi suppetias irent. Itaque his diebus praeteritis hominem probum, et gnavum, nactus sum, qui meliorem eorum partem quae inedita sunt, se excusuram recepit: ut spem fecerit nundinis vernalibus proximis, quae accepit, explicari posse: neque in se moram fore, quo minus illis nundinis extrudatur. Neque vero dubito, si per valetudinem aut aliam vim majorem liceat, fidem exoluturum. Vnum superest, ut alterorum moras castigem: et ut illi in cessando nullum pudorem norunt, ita ego in veterno eorum excitando omnem impudentiam induam. quod facere nunc certum est. De foliis quae jam excusa sunt ad te mittendis, nondum mihi non sine causa persuaderi passus sum. Nolo enim si quid bene feci, te imperfecta voluptate frui, sin autem male, bis me traduci. Satis enim fuerit aut te solo gaudio affici, aut me semel male positi studii poenas luere. Omnia enim ita inter se cohaerent, ut sequentia sine antecedentibus intelligi non possint. Non morabor desiderium tuum: primus omnium ex fornace calentem accipies, si modo Ioannes Hunger non deerit tibi. Ille liber, optime et doctissime Velsere, omnium originum theatrum, trutina rationum temporis,


page 402, image: s402

fraenum licentiae Chronologorum erit. Non sumus [gap: Greek word(s)] . Plus praestabo quam promitto. Non fallam spem tuam, non eorum, qui mihi non Typographis succensent. et parum abest, quin in jus me vocent. Nunc patientia eorum indignationem eludo tantisper, dum Eusebius meus pro se et pro me caussam dicat. Vale. Lugduni Batavor. v. Kalend. Septembr. CIC IC CV.

EPISTOLA CLXXIV.

MARCO VELSERO. Exsolvi fidem meam. Nudius octavus exemplaria duo Eusebii nostri Quingeto tradenda curavi. Si serius accipies, quam aut tu vis, aut ego studui, omnem culpam a me in eum derives oportet. Sed eos monitores ei adhibui, ut meminerit officii sui. Quod primus omnium, ut promiseram, illud opus acceperis, argumento sit, quod Prolegomena, quae nondum prodierant, una non accepisti: sed ut propediem accipias, operam dabo. Malui enim tibi parere. quam expectando, ut absolutum acciperes, desiderium tuum morari. Alterum exemplar, ni grave est, Hoeschelio dabis. Monimenta familiae nostrae, quae ad me misisti, jamdudum accepi. Caesari Nichezzolae quamprimum scribam, ut illi gratias agam. Ille poterit testari, neque me neque patrem meum, optime de tota Europa, et praecipue Germania vestra, meritum, Burdonium esse. Haec fabula, ut tibi alias significavi, ab improbis duobus nebulonibus Guillandino et Riccobono, ex Lilii Giraldi loco pessime interpretato, concinnata. Bonorum laus non potest magis quam ex improborum obtrectationibus clarescere. Sed


page 403, image: s403

postquam acceperis exemplaria, fac, oro, me ut uno verbo certiorem facias te accepisse. Aliter semper animi pendebo. Folia Procopii quae miserat Hoeschelius, Vulcanio nostro dedi, ut verteret; quia ita voluisse Hoeschelium, ex illis quas ad Vulcanium scribit, intellexi. Plura volebam ad te scribere, quae proximis literis significabo. Vale. VII. Eid. Iulias CICIC C VI. Lugduni Batavorum.

EPISTOLA CLXXV.

MARCO VELSERO. Si de silentio tuo querar, vereor ne tibi exemplum dem idem de me expostulandi. Et certe ne nunc quidem quum haec scriberem, quid novi scriberem, habebam: neque ullam adhuc inivi rationem quid eligam, in quo industriam exerceam meam, nisi sortasse novum argumentum scriptionis, alreram editionem Eusebianam vocem. quam nunc propter mendarum portenta, quas in hac prima reliquerunt typographi, adorno. Qui et tabulas corruperunt, et multa praepostere ediderunt. Habeo praeterea in manibus Commentarios ingentes in [gap: Greek word(s)] Patris mei, quem scurrae Burdonium vocant, et Franciscanum fuisse pejerant. Illud opus ut longissimum, ita longam operam exigit: et, quum tanta typographorum hodiernorum negligentia, vel potius perfidia sit, ut nihil sperare ab illis liceat, praeter foedissimorum errorum colluviem, maxima in solicitudine sum, cuinam typographo tam arduum committam opus, aut in quas terrarum oras illud mittam, ubi melius typographorum genus nanciscar. Vulcanius in Procopiana interpretatione perget, nisi per senectutem


page 404, image: s404

Frigidus obstiterit circa praecordia sanguis. Sed meliora spero; et quam vis corporis vires non suppetunt, tamen animus valet. Biennio tantum minor me est; neque tamen ita viribus meis diffido, ut non ad omnem laborem juvenem me putem, non senem. Vale. Lugduni Batav. VI. Nonas Mart. CIC IC C VII.

EPISTOLA CLXXVI.

MARCO VELSERO. Non puto magis coelum vobis favisse, quam nobis, ut minore hieme frui vobis licuerit, quam istis nationibus: quas sic per tres ferme menses asperrimum frigus obsessas detinuerit, ut ne ex vicina quidem Gallia nobis aliquid literarum, neque a vobis isthuc pervenerit. Hanc anni inclementiam vestras literas moratam fuisse puto. sero enim eas accepi. Vbi et inscriptio Getae iterum et Plautiani iterum Consulum inserta erat: quae cum Fastis in quibus Caracalla II et Geta II Consules comparantur pugnare videtur. Hanc varietatem non minus ego admirarer, quam tu, nisi multa ejusmodi exempla extarent. Quare in istis nihil aliud pronuntiare possumus, nisi, in lapide ab eo erratum esse, qui titulum incidit: quanquam neque id dejerare audeam. In Fastis enim Siculis, Caracalla et Geta, singuli iterum Consules sunt, in Cassiodori Chronico Antoninus III, Geta II. In Paschali Victorii Aquitani, Geta I, et Plautianus I. Vides inconstantiam. Sed de iis incertis, quae a Domitiani imperio ad Consulatum Ausonii et Olybrii occurunt non pauca, satis alibi me monuisse memini. Ego curavi ut unum ad te Eusebii mei exemplar perferatur, et Bolzanum inde: ubi Veronenses negotiantur


page 405, image: s405

mercatores. qui Friderico Ceruto bona fide illud reddant. Hoc te, nisi grave est, vir magnifice, ut sedulo curetur, oro. Ita ab ipso Ceruto edoctus sum: qui tutissimam hanc viam fore affirmat mihi. Quare quum me nihil desperare amor suaserit, quo me prosequeris, facile hoc a te me impetraturum persuasi. quamvis molestum me tibi esse intelligo: qui te in gravissimis occupationibus tuis interpellem. Novam Eusebii editionem multis partibus et meliorem et emendatiorem adornamus. quam improbitas operarum ita deformavit, ut in multis vix aliquod vestigium mei agnoscam. Vale, vir Magnifice. Lugduni Batavorum, Nonis Martii CIC IC CVII.

EPISTOLA CLXXVII.

MARCO VELSERO. Iustas satis caussas me habuisse, cur Caesari Nichezzolae gratias agere debuerim de monimentis majorum meorum, non ignoro. Sed justiores sunt, quare id serius, quam oportuerit, fecerim. Id satis excusamus in literis, quas ad illum tibi mittimus. Tu pro tua humanitate quam semper expertus sum, ut illi recte curentur, operam dabis. Mare occupationum circumstat me: neque puto hodie vivere, cui minus a mole negotiorum vacet, quam me. Non sum fugitans laboris, sed meliores horas meas nugis impendi: haec vero est jactura temporis, quae omnium maxime animum meum angit. Excusum quidem Procopium accepi, sed exemplar meum, nondum mihi redditum fuisse, non sine causa miror. Vulcanius succenset nobis, quod me operis [gap: Greek word(s)] supplementa subministrasse vobis existimat. In quo tam eum conjectura sua fallit,


page 406, image: s406

quam vos falsum id esse scitis. Tamen homo suspicax nullas excusationes accipit. Ac certe una haec fuerit causa, quare absolutum iri conversionem Procopii desperem. Heynsius provinciam jam eam suscepisset, nisi trium mensium profectionem in Galliam jam adornaret. Duos tantum menses ad hoc totum opus explicandum petit. Hoc, tacente illo, satis promittere illius praestantissimi ingenii fertilitas potest: cujus par nunquam vidi. ea praesertim aetate, quae vix XXV annos contigit. Oro, ut mihi meus Codex Procopianus remittatur. Vale. Lugduni Batavorum, XII. Kalend. Iulii CIC IC CVII.

EPISTOLA CLXXVIII.

MARCO VELSERO. Gratias ago tibi, quod recte meas literas Veronam curaveris. Nam quas inde nudius tertius accepi a Ceruto, puto opera tua mihi redditas fuisse. Is bonus senex, unus hodie in vivis, qui Patrem meum in Aquitania vidit, quique de eo id testari potest, quod nihil habet commune cum Burdonis aut Burdoni fabula. Nam tres illos unum fuisse ajunt scurrae, qui Schoppio portento generis humani commentum illud suppeditarunt. Audio, ab eodem scelesto homine librum, neque mole minorem, neque injuriarum parciorem, adversus Casaubonum, virum incomparabilem, prodiisse: in quem ut scriberet nihil aliud eum impulit, praeter insignem ejus eruditionem, ad cujus fulgorem noctuini oculi caligant. Neque vero sola illa furia summum illum virum appetere ausa est. Sunt et alii in vestra Germania, quos similis furor agitat, neque eos dotes Casauboni secure dormire sinunt. Qui quum


page 407, image: s407

ejus nomen allatrare soleant, sancte jurare possim, neminem illorum, ne minimam quidem partem scriptorum Casauboni capere. Sed vestra Germania, mi Velsere, quae tot eruditos olim viros protulit, solum hoc spectare videtur, ut nulla alia gens praeter se sanctissimum litterarum ministerium in latrocinium convertisse videatur. Illa sane portenta mea Gallia non producit. A vobis prodeunt omnium venenorum germina. Nam quae aliae gentes edere nolunt, ea ad vos mittuntur. Vt nullum sit tam vile mercimonium, cujus isthic nundinatio non sit. Nam quod idem faciunt Antverpienses: habent vestros, quos imitentur. Ipsi quoque pari furore et in me et in alios effusis habenis feruntur. quorum latratus non pluris facio quam bubonum ululatus. Quos quia scripta nostra male urunt, quod mallent a se quam a me edita esse, faciam profecto ut per me non stet, quin suspendia cogitent. tot et tanta dare possumus, quae eos ad insaniam adigere possint. Iam de literis non solum, sed et de pudore actum est. Athei, Onanitae, Sodomitae, regnum in literis obtinent. Probi, pudici, eruditi algent. Tu solus isthic, bonorum ingeniorum fautor, literarum vindex, innocentum patronus es. Vnum doleo, quod summa virtus tua neminem a furore deterret. Feremus tamen aequo animo, feremus tantisper, dum aliquid convasamus, ut nos in nidum senectutis recipiamus. Nam quis ludus, quae suavitas hodie in literis, quas melius erat ignorasse, quam ab improbis malam gratiam, ab indoctis nullam referre; doctis ludibrium debere? Codicem meum Procopianum nondum accepi. In tua potestate est, ut et tuto et cito ad me perferatur. Vale. Lugduni Batavorum. die Laurentii, CIC IC CVII.



page 408, image: s408

EPISTOLA CLXXIX.

MARCO VELSERO. Heri vesperi retulit mihi Mylius noster, se ex tuis literis intellexisse Pragae mortuum me esse. Ego, mi Velsere, an alibi mortuus sim, mea magnopere referre non puto, dummodo hic vivam. neque dubito quin mortuus sim illis, qui magno emerint me non vivere; pluris etiam facerent me nunquam fuisse. Sed Dei benignitate vivo, qui major annorum sexaginta septem, inoffensum valetudinis tenorem huc usque perduxi. Senectutem ipsam morbum esse, ex libris didici. in me talem expertus non sum hactenus. neque vero talem experiri recusem, si quidem cum maximo dolore eorum fiat qui nobis male volunt. Nunc quaerunt fatuos quibus persuadeant nos non vivere, postquam putant se satis probasse nos ignobiles, asinos, atheos esse. Ecquid non designabunt qui talia jam moliti sunt? Certe ubique, et quod mirum videri possit, ubi quis minime suspicaretur, [gap: Greek word(s)] sunt. Sed et [gap: Greek word(s)] sunt. Non mirum. nam et ibi vitia deprehenduntur, ubi maxime virtutes vigent. Caussam odii et maledicentiae nullam praeter aemulationem praetexere possunt. Sed quaecunque illa, quare ab hac patrem meum non exceperunt? cur post quinquaginta annos manes ejus innocentissimos solicitant? Quare quod in me oderunt, ad illum pertinere voluerunt? Quod vero solicitum te falsus de obitu meo nuntius habuerit, humanitatem tuam, non meritum agnosco nostrum. Parva est jactura senis; quae si tanti videtur tibi, ut animum tuum movere potuerit, patiar me ita a te amari, ut non solum vivam, sed et mortuum me tibi fore carum,


page 409, image: s409

mihi persuaserim. Vale. Lugduni Batavorum. Eid. Novembr. CIC ICC VII.

EPISTOLA CLXXX.

MARCO VELSERO. Respondi nuper ad ea, quae quaesieras: de pari Consulum in tuo lapide incisorum: si tamen respondere est nihil dicere. Nam quid certius adferrem, non succurrebat. Mihi sane Fasti adhuc ultimam implorare operam videntur. Ex saxis, quae Onufrius non vidit, et ex Paschali Victorii Aquitani Periodo, vel aliquod praesidium expectari, vel certe non paucae dubitationes erui possunt; ex quibus quaedam a conditoribus Fastorum ex conjectura potius, quam ex authoritate infulta esse, manifesto ostendi possit. Multa paria unius anni metachronismo retulit Onufrius, quae suum tamen characterem habent. Ut exempli gratia, Pontiani et Ulpii Consulatus, cui anno Christi Dionysiano convenire possit, quis dubitaverit, quum tot characteribus a luculento scriptore Censorino signatus sit? Is erat annus Christi CCXXVIII. Onufrius noster in annum sequentem maximo errore distulit. Nam collegia Consulum multa, tam ante, quam post illum Consulatum, eodem metachronismo committunt. De Consulatu autem secundo tam Bassiani, quam Plautiani, quod in tuo lapide extat, minime mirum. Id non raro observavimus. Ut apud Optatum Milevitanum comparantur Constantinus IV, et Licinius III Consules. At in Fastis, et Cyclo Paschali et Cassiodoro, uterque tertium Consul. Soli Fasti Siculi cum Optato consentiunt; quod rectum est. Atque ita alias saepe in numero


page 410, image: s410

Consulatuum unius Consulis reperimus. Sed quae confusio comparari potest illi, quae in Consulibus desinentis imperii Diocletianei, et ineuntis Constantiniani committitur? Sub Aurelio Severo Alexandro Aug. Maximus II cum Paterno, et Maximus III cum Urbano componuntur. in Cyclo Paschali Maximus et Paternus, Maximus II et Urbanus. Qui aliis dicuntur duo Asperi, ij Victoriano Paschali sunt duo Apri. Plus addidit Siculus Chronologus, [gap: Greek word(s)] . Totidem Apri utrique Chronologo, sed prior iterum Consul. Tanta varietas quid aliud, quam incerta consulatuum tempora arguit? Itaque latissimus patet reformationi campus. Cui quem magis idoneum dicam, quam te, neminem scio. Ego in paucis promittere opem meam possim: in paulo pluribus alii meliorem praestiterint: in omnibus nulli. Nunc ad posteriores tuas, et figuram gemmae cum literis ignorabilibus incisam, venio: cui non admodum dissimilem, sed cum aliis literis, vidisse me memini. Priscum hoc Magorum et Chaldaeorum inventum. ut ejusmodi figuris incidendis horoscopans signum observarent. Puta, si [gap: Greek word(s)] adversus scorpiorum ictus fabricare vellent, non prius id facerent, quam horoscopante Scorpio. Quod in libris Arabum legimus non raro. Graeci ejusmodi [gap: Greek word(s)] , Arabes TALISMAN vocant: verbum [gap: Greek word(s)] : homines qui id facerent, [gap: Greek word(s)] dicunt. Vide [gap: Greek word(s)] sive Centiloquium Ptolemaei, aphorismo nono, et ibi commentarium Haly. qui tamen non est Haly, sed Abu-Gefar, ut in Hebraico meo Codice manuscripto legitur. Horum [gap: Greek word(s)] ex LX cap. Chiliados III Ioannis Tzetzae exempla petenda


page 411, image: s411

sunt: quod omnino legendum, si quidem horum [gap: Greek word(s)] notitiam habere placet. Et sane lectio non injucunda. Nam in illo capite Apollonius sculptura Culicum et Ciconiarum, culices Antiochiam, ciconias Byzantium ingredi prohibuit. De Annulis sculptis horoscopante Scorpio, ne a scorpiis ij, qui eos gestarent, laederentur, extat, illustre exemplum apud Geographum Araba. Qui ejusmodi amuletis muniti sunt adversus externa, ut ipsis videbatur, nocumenta, ij Graecis [gap: Greek word(s)] , Arabibus muttalismanin dicuntur. De annulis Physicis satis multa in Manilianis diximus. Rursus de annulo adversus scorpionum ictus habes luculentum in Dactyliotheca Abrahami Gorlaei nostri, figura 45, testimonium. in quo Scorpius est horoscopans, Leo culminans. Et longe clarius figura 105, ubi praeterea planetae [gap: Greek word(s)] , et rursus 104, septem planetae cum horoscopo Scorpionis. Et 14 Mucius Scaevola foculo manum injiciens cum planeta Martis [gap: Greek word(s)] , et tribus characteribus [gap: Greek word(s)] . quorum primus omnino est [gap: Greek word(s)] , reliqui mihi ignoti. Et in 144 duodecim signa cum planetis. cujus figurae exempla hodie multa apud antiquitatis cultores extant, et nos aliquot vidimus. Multi autem characteres, qui in his [gap: Greek word(s)] visuntur, non sunt ex iis, qui apud nationes in usum literarum recepti sunt, et quibus libri conscribi, aut acta publica, et epistolae consignari solent, cujusmodi sunt Hebraeorum, Syrorum, Arabum, Armeniorum, Abyssinorum; sed commentitii sunt, et a Magis excogitati. Ideo a nemine legi aut exponi possunt, quam ab iis qui figuras has incidi curarunt, aut ei vanitati operam dederunt. Ejusmodi sunt hi characteres, quos praefert


page 412, image: s412

gemma tua; ne forte a me eorum interpretationem exigas. quandoquidem eo saeculo, quo illi incisi sunt, nemo eos capiebat, praeter eum, qui aut sculpsit, aut sculpi curavit. In altera superficie homo capite Anubidis, dextra strigilem, sinistra guttum balnearium gestans; item alius sinistra spicam, dextra spiculum; in cujus cacumine ales nescio quae insidet, ferens, quid velit, scio, ne id quidem alium plane exponere eo saeculo, quo incisa haec sunt, potuisse, praeter eum, qui sculpsit, aut sculpendum locavit. Similia deliramenta non pauca in alveolis antiquariorum, ut hodie vocantur, extant, capite galli gallinacei, cum characteribus Graecis quidem, non tamen semper iisdem, neque totidem numero. Adhuc puto unum me habere: et quidem celeberrima sunt haec. Sed ut de [gap: Greek word(s)] non dubium est, ita de illis in tuo [gap: Greek word(s)] , malo tacere, quam ludibrium debere. Hic nobis neque Irenaeus, neque Theodotus, neque Tertullianus aliquam opem adferunt. Quare neque a me expecta. Hoc enim nemo praestare potest. Interea unum Menippeae exemplar accipe. duo reliqua, Veronam; unum Caesari Nichezzolae, alterum Frid. Ceruto curabis. Iterum cum brevissima Apologia de Burdone, Burdonio et Burdono brevi recudetur. Nam haec exemplaria jam recens prodeunt, et fere omnia, quod mireris, triduo distracta sunt. Vale. Lugduni Batavorum. XIIII. Kalend. Maij. CIC IC CVIII.

EPISTOLA CLXXXI.

ALEXIDI GAVDINIO suo S. Dolet mihi, mi Gaudini, meas litteras quas ad te dederam


page 413, image: s413

intercidisse. in illis enim rationem castigationum nostrarum in Hippocratem reddebam, et de Dureto, qui acerbissime in me, nescio qua de caussa, in vectus est. Addideram nescio quae, si bene memini. Et de optimo atque eruditissimo Mironio, tuo ac meo, non pauca scribebam. de quibus omnibus alias plenius. De Pythagorae Prognosticis nescio quid sentias. Ego argutiora quam veriora puto. Atque ut verum fatear, has canoras nugas assis non facio. tum quia nulla certa nituntur ratione. tum quia numeri [gap: Greek word(s)] appositi ad libidinem hominis otio suo abutentis excogitati sunt. Denique Graecis tantum hominibus usui est, quibus iisdem characteribus, et nomina composita sunt, et numeri perscribuntur. Nam Latinorum alphabeta nullos numeros, ut tu scis, notant. Frustra enim Scaliger cubans, a Pythagorea illa rotula salutem expectaverit, aut mortem timuerit, si ad illam ejus nomen exigere velim. Dices, scribas Graece. Ego, mi Gaudini, nescio, utrum [gap: Greek word(s)] , an [gap: Greek word(s)] , an, ut nos Sabellicus, Aventinus et alii vocant, [gap: Greek word(s)] , scribere debeam. Et quum tot modi sint scribendi, unica tamen mortis aut vitae via est. [gap: Greek word(s)] , ineptissima haec, ac otiosorum hominum sunt. Vidi in manuscriptis codicibus haec nugatoria Latine nomine Pythagorae perscripta, ab Apuleio Latinis tradita. Neque solum una illa rotula ibi erat, sed et alia quaedam schemata: quae eodem tamen recidebant, neque aliud, quam illa rotula volebant. Ego rem tibi explicavi: magis studio satisfaciendi tibi, quam ut illa approbasse videar. Vale. Turffolii Rupipozaeorum.



page 414, image: s414

EPISTOLA CLXXXII.

GRISSAEO suo S. Putabam nos tibi animo penitus excidisse. Nihil enim a te literarum, quo primum hinc extulisti pedem. Quum hanc injuriam tecum expostulare vellem, ecce iram meam placavit epistola tua, et animum meum tibi reddidit. Omnis ira mea vertit in dolorem; ex repentino cladis fratrum Lavalliorum nuntio. Hem quid audio? tantum luctus et funerum tantillo tempore? Vix in justa pugna timendum esset quod tumultuario experti sumus praelio. Nam clades aestimandae, non numerandae sunt. neque interest quot homines, sed quos amiseris. Centum nebulones caesi sunt, et duo heroes desiderantur. Iergo, et jacturae huic illos oppone quos in ferias missos horum duorum manibus ais. Deteriores animae pro melioribus datae sunt. Quidam nobis spem te videndi faciunt. Ego sane te et longissime et diutissime abesse puto, postquam mihi de tuo reditu non constat. Si cito ad nos redis, expectationem nostram, non desiderium falles. Vale. Pridie Eid. April.

EPISTOLA CLXXXIII.

BONAVENTVRAE IRLANDO suo S. Quum antea Vertunianus noster ea mihi de te praedicare soleret, quae mirum amorem tui mihi excitabant, postquam tuas literas accepi, eo mihi illae jucundiores fuerunt, quo eam voluptatem, quam ex ejus solum praedicatione capiebam, auctiorem mihi reddiderunt. Spero autem non tantum voluptatem, sed et fructum nos ex nostra percep turos amicitia.


page 415, image: s415

Ea enim est eruditio tua, quantum ex literis tuis humanissimis colligere potui, ut nesciam utrum major voluptas, quod praeter aetatem doctus es, an fructus, quod tam doctus es, ad me redundare debeat. Ego vero, mi Irlande, qui et [gap: Greek word(s)] sum, et [gap: Greek word(s)] , hoc praestabo tantum, ut quam in me non sentio, in te virtutem amplectar ac deosculer, et impendia mea ac sumtus reficiam uberrimis fructibus eruditionis tuae. Quominus quod satisfaciat eruditissimis quaestionibus tuis, a me expectare debes. Desultores enim sumus, neque diu vestigia nostra eundem locum insistere passi sumus. Quo factum, ut in assiduo corporis motu peregrinatus quoque sit animus. Propterea neque familiares Musarum vestrarum esse possumus, qui semper hospites fuimus, neque Iurisprudentiam tam novimus quam amamus. Hoc enim in me tantum potuit illa, ut amores sui et studia mirifica in me excitarit: ut autem amplecti possem, neque per occupationes nostras neque per tempora licuit. Quia tamen tantum apud me oratio tua valet, ut tibi aliquid negare nefas putem, dicam quod sentio, non ut te docere, sed ne non parere tibi videar. In lege, Qui sella, De servitutibus rusticor. praed. ego nullam antiquitatis abstrusam aut reconditam notionem esse arbitror. Ac qui actum habet, non licere ei rectam hastam ferre, merito. nempe propter assitas arbores fructiferas. ne scilicet ipsa hasta decutiantur fructus. Lege Colonica inter alia diligenter cavebatur, ne minimo ictu perticae arbor quateretur. Quanto magis in istis servitutibus quae ea gratia institutae sunt, ut ei, cui debentur, utiles sint, non ei, qui debet, inconcilient? Hastam rectam ferre solitos


page 416, image: s416

illos veteres, neque aliter, vel ipsa Romana marmora docere possunt: in quibus ita expressi sunt milites eo habitu gestantium hastam rectam. Sed et Poetarum loci indicant. Viam latiorem quam Actum fuisse, et verum est, neque tu ignoras. Itaque in ea hastam rectam gestari sine ulla fructuum laesione, palam est. Arbores enim finales assitae non videntur ita posse in viam late ramos agere, ut hastam rectam praetereuntis metuere possint. At in actu angusto vel se contingere possunt, nexis, ut inquit Poeta, per mutua vincula ramis. quod fit propter angustiam spatii inter utrasque arbores interjecti. In actu igitur juberem hastam demittere, quia hasta nihil pertinet ad iter vel ad actum. Hoc enim volunt verba Iurisconsulti: neque eundi, neque agendi gratia id fieri. et haec est vera mens Iurisconsulti. In lege silva caedua, De verborum significatione, elegantissime terram vocat integram, in qua nondum pecus injicitur, neque depasta est a grege. Ita enim loquebantur veteres. Lucretius eodem modo fontes vocat integros, de quibus nemo bibit. Iuvat integros accedere fontes, etc. Quae enim sequuntur, non tam explicant mentem Lucretii, quam illustrant locum Iurisconsulti. Extremum illud in Epistola tua ponis, de Iurisdictione Praetoris. Non video quomodo ex celebratissima lege Lecta, D. de rebus Creditis, possit elici Praefectum praetorio judicasse. At esto judicasse: Nihil habent cognatum neque commune Praetor et Praefectus Praetorio. Itaque Praetorem etiam illis temporibus judicium dedisse, non autem judicasse, certum est. Iurisdictio Praetoris non continetur edicto perpetuo. Quid ait caput edicti? Iudicio dabo. nunquam ait, Iudicabo. Et sane quandiu Praetor in


page 417, image: s417

urbe fuit, veteri more jus dixit. Postquam obsolevit potestas Praetoris, et in desuetudinem abiit, nomen autem solum Praetoris mansit, tunc ut magistratus ille nulli rei, ita jurisdictio non unius assis fuit. Quod statim post Constantini accidit tempora. Nota est tibi Novella Iustiniani de Praetore Vigilum. Ex ea potes expiscari quid olim fuerit, quid postea esse desierit Praetor. Itaque quandiu fuit Iurisdictio praetoris, tandiu more veteri fuit, hoc est, ut jus diceret, et non ut judicaret. Specta formulam: Dabo, dicam, addicam. Post tempora Constantini, sine dubio, omnis et Iurisdictio et potestas ademta Praetori, nomen relictum. Neque mirum. Vt enim Caesares, qui Rempublicam invaserunt, ne penitus popularem statum [gap: Greek word(s)] sua expulisse viderentur, Provincias cum populo partiti sunt, et erant quaedam Provinciae populi Romani, quaedam Caesaris, (hoc vulgatissimum est:) sic in urbe Magistratum populi Romani reliquerunt, hoc est, Praetorem; sed alium sibi novum crearunt, ut Praefectum Praerorio. Est igitur Magistratus Populi, Praetor: Caesaris, Praefectus Praetorio. Et sane ita est. In dies ut Caesarum Tyrannis crevit, ita populi majestas contra imminuta. Donec Magistratus Caesaris, popularem possessione ejecit magistratum, qui nullis postea vindiciis in veterem possessionem restitui potuit. Itaque Praetoris tantum nomen remansit, nihilque Praetor de prisca retinuit majestate, quam ut ludos ederet, missilia ad populum spargeret: quas [gap: Greek word(s)] novae Constitutiones et Historia Constantinopolitana vocant. Itaque iis temporibus id unum curabat Praetor, quomodo scilicet multa prodigeret de suo, et jactura


page 418, image: s418

rei familiaris, Populi benevolentiam promereretur. Infinita ejus rei exempla colligere potes ex II Epistolarum Q. Symmachi V. C. Praefecti Vrbi. Qui sumtibus et profusionibus in Praetura filii insanivit. Ad quam rem verba tibi ex historico Olympiodoro nondum edito, ita, ut olim ex Codice descripsimus, adferam: [gap: Greek word(s)] . In quibus verbis etiam vides multa quae ad [gap: Greek word(s)] magistratuum pertinent: de quibus saepius in Novellis. Sed quo provectus sum? [gap: Greek word(s)] . Velim hoc mihi affirmanti credas, mi Irlande, dum memini tui, mei me oblitum esse. Vale. VIII. Kalendarum Ianuarii CIC ICC LXXIV.

EPISTOLA CLXXXIV.

ROBERTO DVGVIANO, I. C. S. Ego vero, mi Duguiane, multis de caussis te amo, atque etiam diligo. Primum, quia et virtute summa es et eruditione atque humanitate literarum, praesertim juris scientia instructissimus. Deinde quia optimo patre Iurisconsulto ac populari meo natus es. Itaque si nulla tua privata caussa me moveret ut te amarem, hoc tamen et patri tuo propter probitatem et patriam meam, quae mihi cum patre tuo communis est, deberem. Nunc praeter has caussas accessit virtus tua atque eruditio: ita ut sit duplex merito


page 419, image: s419

caussa quae ad te amandum me impulerit. Quare unum quantum potero sedulo curabo, ne te tui de me judicii neque me jam Pictavii nuper tecum amicitiae institutae poeniteat. Quod quaeris de locis Caesaris, docti illius tui Fabri, industriam laudo, quem versis pro Graecis legisse dicis. Tamen de eo nos propediem sententiam nostram, in nostris ad Caesarem Notis dicemus. Hoc unum mihi condonabis, ut te ad illum locum, quem videbis aliquando in Commentariis nostris, remittam. De voce IONVM in Plinio, puto recte sensisse Othomanum. atque utinam ita bene in aliis: minus enim sibi invidiae et nobis laboris quaesivisset. De Praefectis Praetorio, post tempora, aut jam a temporibus Constantini, certissimum est quatuor Praefectos Praetorii fuisse. Caussa est, quia jam tum imperium non divisum quidem fuit, ut temporibus Caroli Magni: sed societatem admisit. Itaque Orientale imperium fuit et Occidentale. Ita vides ab illis temporibus nunquam fere Imperatores Romanos sine socio adscito fuisse. Quare in Oriente Praefectos Praetorio et in Occidente habuerunt. Secundus post Imperatorem gradu fuit Praefectus Praetorio. Quare eadem officia habebat, quae et Impp. Hoc ex Notitia Imperii, item ex Constitutionibus, praesertim ex Codice Theodosiano, patet. In Oriente sedes imperii Constantinopolis fuit. In Occidente Roma. Ita Constantinopoli, ubi erat Imperator, ibi et Praefectus Praetorio; et Romae, ubi etiam socius Imperii, ibi et Vicarius Imperatoris, hoc est, Praefectus Praetorio. Quia tamen neque Constantinopoli neque Romae sufficiebat unus, alter in Occidente Praetor, alter in Oriente creatus est Primus igitur in Oriente,


page 420, image: s420

Constantinopoli; secundus, in Illyrico. In Occidente primus Romae, alter in Galliis, in urbe Treveris. Ita invenimus in Oriente Praefectum Praetorio Orientis, hoc est, Constantinopoli, qui sub se habebat Asiam, Syriam, Pontum, etc. Praefectum Praetorio Illyrici, qui sub se habebat Graeciam, Mysias, Daciam, et alia. In occidente Praefectum Praetorio Italiae. hoc est, Romae, qui sub se habebat Italiam, Histriam, Dalmatiam, Africam. Praefectum Praetorio Galliarum, qui sub se habebat Gallias, Britannias, Hispanias, antequam Hispaniae regerentur a Proconsule. quod temporibus Gratiani accidit. auctor Sulpitius. Ausonius poeta Praefectus Praetorio Italiae fuit. Iam Praefectus Praetorio quum eodem esset gradu, quo hodie sunt proreges, sub se Vicarios habebat. Quid est Vicarius? Est Dioeceseos magistratus. hoc est, qui sub se totam habet dioecesim. Quid est Dioecesis? est administratio multas sub se continens Metropoles: ut Metropolis sub se multas continet civitates. Exemplis rem ipsam adjuvabimus. Praefectus Praetorio Galliarum tres vicarios, Treveritanum, Lugdunensem, Viennensem habet. Treveritana Dioecesis Metropoles seu provincias septem sub se continet: utramque Germanicam, utramque Belgicam, tres in Britannia. Lugdunensis, quinque. Quatuor nempe Lugdunenses, et Sequanorum maximam. Viennensis septem, utramque Aquitaniam, utramque Narbonensem, Novempopulanam, Alpes maritimas et seipsam. Vnusquisque illarum Dioecesium magistratus, ut diximus, Vicarius Praefecti Praetorio dicitur: quemadmodum Praefectus Praetorio est Imperatoris Vicarius. Sed Ecclesiasticus praesul Dioeceseos, qui est in eodem


page 421, image: s421

gradu cum Vicario, apud Graecos Patriarcha dicitur. Itaque Viennensis Praesul, si fuisset apud Graecos, Patriarcha esset dictus. Hoc in historia Ecclesiastica reperies, ubi in unaquaque [gap: Greek word(s)] factum fuisse [gap: Greek word(s)] reperies. Sed Latini nunquam eo nomine usi sunt. Tantum Viennensis praesul Primatem Primatum se vocavit, hodieque ita se hoc titulo praescribit. Quare? quia sub se Primates duos habet, Primatem Aquitaniae, et Primatem Narbonensis. Prima Aquitaniae, Bituriges. prima Narbonensis, Narbonenses. Lugdunensis qui in Graecia Patriarcha esse potuisset, in Occidente tantum Primas vocatur. Sane, quia ipse est quatuor provinciarum Primas. Lugdunum enim est prima Provincia Lugdunensis. Igitur eodem ordine et gradu Patriarcha, quo et Vicarius Praefectus Imperatoris. Vterque enim dioeceseos est [gap: Greek word(s)] : hic [gap: Greek word(s)] , ut Canones loquuntur: hic, [gap: Greek word(s)] . Uterque igitur tam Patriarcha quam Vicarius [gap: Greek word(s)] definitur nomine. [gap: Greek word(s)] , ut dixi, sub se alias continet Metropoles. Frustra enim, ut alia pleraque, hodie [gap: Greek word(s)] pro administratione uni civitati attributa, cui praeficitur Episcopus. Nam hoc olim [gap: Greek word(s)] vocabatur, quod hodie Episcopatus et dioecesis dicitur: sed frustra, ut dixi. Quis nescit in Novellis Constitutionibus quid sit [gap: Greek word(s)] ? praesertim apud Iustinianum. Possem et alia multa et valde utilia adiicere: sed [gap: Greek word(s)] , ut est in proverbio. Et certe ineptus et nugax sum, qui de his apud vos disputare audeo. Ego praesertim et Iuris Civilis et Imperatoriarum Constitutionum ignarus. Sed dum tibi obsequerer, omnem pudorem non abjeci quidem, sed amicitiae nostrae posthabui. Vale,


page 422, image: s422

mi Duguiane. Octavo Kalendarum Ianuarii CIC IC LXXV.

EPISTOLA CLXXXV.

ROBERTO DVGVIANO. Vtinam ad literas tuas ita rescribere possem, ut quum officium literarum a me requirere non possis, tibi de omnibus tamen, quae ex me quaeris, satisfacere possem. Nam in limite Lemovicano sum, ubi non solum librorum sed et bonorum hominum maxima solitudo est. Quum enim ex Pictonibus discederem, nihil librorum mecum forte attuli, quo saltem de hac regione, quae tam ab omni humanitare et literis vasta est, me consolarer, et quod tempus cum hominibus nihili contero, id totum meis mutis magistris darem. Quominus a me aliquid dignum exspectatione tua, doctissime Duguiane, depromi potest: saltem, ut de omnibus, quae erudite in Epistola tua proponis, respondere possim. Quod tamen de Praefecto Vrbis dubitas, quem ex Novellis et Symmachi lib. I, item Cassiodori lib. VI, supra omnes Senatores, etiam supra Praefectum Praetorio sedisse ais, non mirum. nam temporibus illis senescentis Imperii, ita Iurisdictionem suam tuebantur, hoc est, intra centum millia in omni Iurisdictione sua. Quare inferior fuit Praefecto urbi in ejus Iurisdictione, ut Praefectus urbi fuit inferior illo intra ejus Iurisdictionem. Hoc extremis illis temporibus dico. At temporibus Ausonii, Praefectus urbi caput Senatus erat: non tamen ante Consulem sedebat. Nam si Consul rogabat sententia, sane infra Praefectum urbi non sedisse necesse est. At fuit Praefectus Praetorio Italiae alius a


page 423, image: s423

Praefecto urbis. Ausonius nunquam praefectus urbis, sed primum Praefectus Praetorio Italiae fuit. Quem magistratum nescio qua calamitate diutius gerere non poruit, sed, ut inquit ipse, quasi fortunam poenitere videretur, quod diuturnum illum honorem illi conservare non potuisset, praefecturam Galliarum obtinuit. Itaque ait, Praefectus Gallis et Libya et Latio. Nam et Galliarum et Italiae praefectus fuit. At Libyae Praefectus idem cum Italiae praefecto. quinetiam alibi profitetur se secundam praefecturam habuisse, quum ait, Praefecturarum titulo tenuere secundo. Secundum titulum praefecturae vocat Gallias. Ea enim erat Occidentis secunda praefectura, ut Italiae, prima. Quare immane quantum in annotationibus in Cornelium Tacitum, in eo versu interpretando hallucinatus est Alciatus. Tu, quia librum non habemus, illum apud Alciatum consules. Iustiniani temporibus duo tantum primum Praefecti Praetorio fuerunt, illi videlicet, qui ante tum a Constantini temporibus erant: hoc est, Praefectus Praetorio Illyrici, et Praefectus Praetorio Orientis. Nam Occidentem Barbari occupaverant. Sed recepta Africa, ipse novum Praefectum praetorio addidit. Quum antea esset sub Praefecto praetorio Italiae, et ibi praeficeretur Vicarius ab ipso Praefecto Praetorio. Nam ita Africa erat sub Praefecto praetorio Italiae, ut Britannia et Hybernia sub Praefecto Praetorio Galliarum. Formula Praefecti Praetorio apud Cassiodorum libro VI exstat. Sed qualis Praefectus Praetorio Italiae esse potuerit eo tempore, non video, quum pars Italiae ab ipso Theodorico, pars a Graecis adhuc obtineretur. Itaque an ejusmodi exemplum exstet, nunc non memini. De Militiarum scholis, hoc certo scias: quod in artificiis


page 424, image: s424

erat collegium, id in militiis fuisse Scholam. Schola autem proprie corpus erat militum, quod ad caput certum referebatur. Itaque in Centuria militari erant decem Decuriae, quae olim Tabernacula dicebantur, Vnaquaeque Decuria, quae ex decem militibus constabat, ad suum caput referebatur. Quem Decanum vocabant. Aliter autem Caput Scholae. Hodie ejus rei vestigia in Collegiis Ecclesiasticis, seu, ut vocant, Canonicis exstant. Nam decimum collegii alli Decanum, alii Caput Scholae vocant. Itaque in tota Provincia Narbonensi et meliori parte Italiae, Decanum Capischol, hoc est, Caput Scholae, vocant. Scholae igitur ad id institutae erant, ut de minimis rebus Decanum suum; de gravioribus Centurionem; de gravissimis Tribunum suum convenirent. Quotiescunque legeris Scholas in Constitutionibus principalibus, ne alias praeter has, quas diximus, censcas. De quibus abunde omnino scribere possum, si ut jam dixi, libros, quos consulerem, haberem. Scribam alias fusius. Tu haec interim boni consule. Vale. Malavallae in limite Lemovicano. IV Non. Febr. CIC IC LXXV.

EPISTOLA CLXXXVI.

NICOLAO NANSELLIO doctori Medico, S. Binas a te, mi Nanselli, eodem argumento accepiliteras. Cur ad eas sero respondeo, non meae sed alienae culpae adscribe. quum eas fere eodem tempore, et quidem sero, acceperim. De libris Mathematicis Rami quod scribis, utinam ad illos potius, qui illis bene uterentur, quam ad eos qui supprimunt, pervenissent. Habeo tamen [gap: Greek word(s)] ,


page 425, image: s425

et aliorum quaedam [gap: Greek word(s)] . non a supellectile Rami, sed inde, unde ille exemplaria sua describenda curaverat. Ego libros eorum, qui in me agmine facto scribunt quotidie expecto. Nam * * * * * paratum habemus. adeo plane demonstratum, ut, [gap: Greek word(s)] fore obtrectatoribus meis existimem. Multa praeclara eruimus quae aliud quaerentibus, ut fit in Mathematicis, sponte se objecerunt. Aliquos judicii sui poenitebit. Scio nobis quaedam imprudentibus et aliud agentibus excidisse, sed ita tamen, ut longo plura Archimedes commiserit. qui multa [gap: Greek word(s)] ignoratione pulcherrimae rei demonstravit. Ego huc ab Ordinibus Hollandiae sum evocatus, tantum ut hic desiderem, et quae habeo, parata ederem, aut parem, quae edam. Quandiu hic sim, [gap: Greek word(s)] . hoc est, quandiu istos homines non poenitebit mei. Ego ad utrumque, et manere et abire paratus sum. Nam [gap: Greek word(s)] . Vale, mi Nanselli, et nos ama. Lugduni Batavorum Eidibus Septembr.

EPISTOLA CLXXXVII.

DOMINICO BAVDIO suo S. Qui ducere volentem non potuerunt, quo modo nolentem trahere possint, non video. Equidem literis satis longis cavisse videor, ne ab nomine liberrimo ac minime duplici extorquere sperarent, quod exorare non potuerunt. Atque utinam is essem, quem ipsi me esse aut persuaserunt sibi aut optaverunt, hoc est, dignum ea provincia. Non alia suadela opus fuisset Tuningio nostro ad me perducendum, quam illis


page 426, image: s426

Amplissimorum Ordinum et Academiae Leidensis de me testimoniis. Quibus victus alius fortasse, et ab ingenio et a cultura imparatior quam nos manus dedisset. Ego vero, qui et in patria, et cum patria, si opus sit, mori decrevi, nunquam animum meum inducere potui, quin miserabiles reliquias meae patriae quorumvis integris rebus praeferam. Deinde quae poterant satis expurgare cicutae, si ingeniolum, quod semper littus amavit, in altum ambitionis proveherem, et me palam in illa luce traducerem? Hoc ego, mi Baudi, nunquam faciam. Novi enim me et vires meas, quas tametsi in umbra [gap: Greek word(s)] cuiusdam periclitatus sum, nunquam tamen ita insaniam, ut in arenam producam. Quare si aliquid speculae reliquum in poenitentia mea, aut, ut Latine loquar, in levitate posuerunt, amabo te, dele id ex animis eorum; neque me eo loci redigant, ut bis negem iis, quibus semel promittere nolui. Ego vero interea et eorum de me judicium, et egregium in me studium posteritati testatum relinquam, ut sciant ventura saecula, ab exteris eum procatum, qui a suis ignoratus fuit. Tu vero et me ama, mi Baudi, quod hactenus te facere sentio, et candidissima Batavorum gente scias nihil mihi carius esse. Quid agat Lipsius, quibus in regionibus positus sit, scire cupio. Valde fallor, si ejus amor in me tepuit, quamvis institutum vitae mutavit. Vale. ex arce Prulliacensi. XIV. Kalend. Decembr.

EPISTOLA CLXXXVIII.

DOMINICO BAVDIO. Literas tuas, mi Baudi, una cum Poematis tuis, jam tunc ad me


page 427, image: s427

misit Nicolaus Puppinchius Germanus, quum te in Batavos profectum fuisse certo ab amicis accepissem. Ab eo tempore nihil literarum a te: et de te sermones vel nulli vel obscuri: donec per Tuningum te in Batavis fuisse, agnovi potius quam didici. Itaque nunc incertus sum, apud te constituerisne diuturni silentii mei supplicium exposcere, an mecum hanc expostulare injuriam, quod officio defuisse videar. Vtrumvis malis, et aequum postulas, et manum do. Neque enim negare possum, merito id a me exigi, quod quum deberem, non praestiti. Memini tamen culpam a me abesse. Si hoc me purgare non possum, bona tamen conscientia me sustentabo. Sed, quantum te novi, non utar te iniquo judice: et confido caussam me tibi probare. De Lipsio non possum satis mirari, nisi quum ad tuae epistolae verba venio. Tunc enim, non defecisse eum, sed serius defecisse miror. Doleo tamen hominis vicem. et quamquam factum improbo, tamen in eo jus amicitiae nostrae, tanquam aliquod numen in veteri luco veneror. Chronologiam Anglicam, quam mihi a Richardo Tomsonio Anglo misisti, vellem equidem plane intelligerem. Nunc oblitae mihi tot dialecti. Vox quoque Moerim ipsa fugit. Odorabor tamen, quod potero; et videor jam deprehendisse in illo Chronologo [gap: Greek word(s)] quandam: et, nisi me fallit conjectura, est ex illis qui novos Reges Persarum in Daniele, in Apocalypsi portenta deprehendunt. Vale. Ex Arce Prulliacensi. VI. Non. MaI.



page 428, image: s428

EPISTOLA CLXXXIX.

DOMINICO BAVDIO. Iam tempus erat me Caesaroduni esse. Vbi sunt magnificae illae pollicitationes, quum hic essetis, magna et praeclara minantes, de matura ad vos profectione? Ecce jam, bonam partem Maii desideror mendax. Sit jam, inquies, aliquis et modus cessandi et pudor promittendi. Bene sane, mi Baudi, si mei tantum rationem habes, non etiam eorum, qui me hic ingratiis meis detinent. Totum enim hoc, quicquid rei est, meo quidem periculo geritur, sed aliena culpa. Est enim mihi apud hominem vanum reliquum pauxillulum nummorum: quod ut ipse conficeret, ab eo nondum impetrare potui. Tum materfamilias, quae non potest amittere filium suum sine aliquo praesidio aut honesto viatico, tota est in conquisitione nummorum. Illa ergo peregre est. cujus adventi expectatione senesco. Adeo hae [gap: Greek word(s)] totum me exercitum habent. Puppinchii caussa omnia volo, atque operam ultro meam promitto. Hominem enim valde amo. quod ejus animum, ut stilum, candidum esse, mihi persuasi. [gap: Greek word(s)] . Scribam illi Caesaroduno, et faciam ut neque hic neque in Batavis meum officium desideret. Quod amicis de mille aut mille ducentorum nummorum sponsione mandavi, non defugio auctoritatem. Ipsum potius Acheronta movebo, ut in arenam descendat adversarius; non ut de eo triumphem, neque ut a ferreo ore pudorem exprimam, (hoc esset [gap: Greek word(s)] ) sed ut cognorit, quam temere fecerit, qui ingenium meum ex ingenio suo aestimarit. Non celabo te; valde mihi suspecta est illa comitas in homine


page 429, image: s429

ab humanitate omni et morum et literarum alieno, quod te, mihi, ut ipse scit, amoris necessitudine conjunctissimum, mensae suae adhibuerit. Tute cogita. caetera non dicam. auferat cavillum. volo videre quid possit illa canina facundia. Nam quantum latratus possint, sat scio. Non amittam priusquam mihi supplicium det. Nolo judices. ipsum judicem fero. Res nova est, Geometriam alieno judicio subjicere, quum ipsa de omnibus judicet. Ejus demonstrationes cogunt, non persuadent. [gap: Greek word(s)] est XI propositio Cyclometrici nostri. Eam dupliciter demonstravimus. Si hoc esset [gap: Greek word(s)] , ut ipse nugatur, quo modo [gap: Greek word(s)] locum haberet? Proposui in Epigrammate meo multa alia, quae ille inurbane et inficete, ut audio, ventilat: quasi non satis sit sese prioris Epigrammatis ineptiis traduxisse. Sed te moror. Vale. VIII. Eid. MaI.

EPISTOLA CXC.

DOMINICO BAVDIO. Vix potui legere epistolam tuam, quum ecce, is, cui has dedi, instabat, et vellebat aurem, ut si quid vellem Turonos, scriberem. Scripsi igitur haec paucula, potius ut te certiorem facerem me tuas accepisse literas, quam ut longiores ad te scriberem. nam per hominis properantiam non licet; neque sane per rei, de qua scribis, difficultatem. Est enim ejusmodi, ut discutienda sit prius inter nos, quam ut de ea ego novus et ignotus homo, Ordinibus illis referre aliquid certi possim. Expecta ergo adventum nostrum, qui sine dubio praevertet nuncium obitus illius viri, cuius vicem ego et tua et mea causa doleo. Quum ego accepi


page 430, image: s430

epistolam tuam, haec exaravi. Audio a Thrasone rumusculos spargi de tergiversatione, ut ipse mentitur, mea. Tu audacter nega. Cui rei ut fidem faciam, ego quamprimum illi manu mea exaratam provocationem meam in mille aut mille ducentos aureos mittam. Vale. X. Kalend. Iunias. Raptim.

EPISTOLA CXCI.

DOMINICO BAVDIO. Si ita est, quod scribis, et omnibus hic persuasum est, Kaluardum obiisse, nae et hae provinciae strenuo viro, et ego amicissimo homine privatus sum. Pauci sunt quibus haec mediocria insint quae in illo summa erant, rerum tam Belgicarum quam Gallicarum peritia, aulica facundia, et alia facundia. Quae prudens omitto. Sine quibus neque idoneus illi muneri neque ad illud munus a suis delectus fuisset. Adhaec enim (ut scis) id plane requiritur, ut diu rebus harum provinciarum tritus sit, et non mediocrem illarum usum habeat. Hoc non poterit consequi nisi is qui diu in hisce locis fuerit, et aut ex Proceribus Senatus Ordinum fuerit, aut saltem ad illorum intimam amicitiam sese applicaverit, ut exillis tuto discere possit, quod homo privatus, sine magno tamen sumptu, tum temporis intervallo, non potuisset. Et sane quicunque in locum Kaluardi sufficietur, illum non solum Ordinibus, ex amicitiae, sed ex rerum etiam usu, notissimum esse oportet. Quod si hic diu tibi esse contigisset, quae tua est tum ad primarioram virorum amicitiam demerendam virtus, tum ad Rempublicam capessendam industria, non dubito quin aut isthinc mittereris, aut inter illos nominareris, qui digni hoc munere.


page 431, image: s431

Nunc quum ad id non natura sed fortuna tibi defuerit, frustra omnem operam insumi puto, si de te verba faciant amici, in quibus ego princeps, non tantum vota, sed etiam omnem opem promiterem. Quis enim amantior tui? Vale.

EPISTOLA CXCII.

DOMINICO BAVDIO. Quas ad me dedisti pridie Kalend. Iunias, accepi. Melius ominare de meo in te amore. Neque tui oblitus sum, neque ullius, quem virtus sua mihi aut amicum aut celebrem fecit. Binis tuis memini me jamdudum respondisse. Quo fato aut cujus culpa ad te pervenire non potuerint, nescio. Hoc unum scio, negligere officium literarum, perinde esse ac amicitiae rationem non habere. Scito te mihi charissimum esse, propter egregias animi tui dotes, quas in te non amarem, nisi et te amarem. Quod scribis de Lipsio isthuc evocando, frustra fore puto. jam enim multis argumentis fidem fecit se [gap: Greek word(s)] , quia aedificat, et comparat se tanquam in eo nido et senectutem suam et studia sua foturus. Quod si necessiras illi semel imposita esset thesaurariorum Gallicorum fidem experiri, quam bene cum illis agiputaret, qui cum huiuscemodi hirudinibus rem non habent? Evocatur etiam a Venetis, Bononiensibus et Florentinis; quorum vota et interpellationes, ut puto, amore patriae, eludet: quam omnibus optimis honorariis videtur praeferre. Expectatur in dies ejus egregium et luculentum de Militia Romana opus. In quo nihil non Lipsianum sperandum est. Miseret me literatorum et aliorum bonorum virorum, quorum


page 432, image: s432

pretium nullum isthic esse scribis. Sane olim aliter fuit: sed omnino necesse est, ut gloriae imperij Gallicani, ita literarum eandem impendere senectutem. Sed bene est quod hic reviviscunt summo cum honore, ita ut de hac Academia melius meliusque sperare mihi liceat. Vale, mi Baudi. XVII. Kalend. Iulias.

EPISTOLA CXCIII.

DOMINICO BAVDIO. Mitto tibi carmina tua, quae tota devoravi. Antea oderam Tragoram, hominem tamen mihi ignotum; nunc diligere incepi, postquam tibi et Heinsio nostro tam suaves ludos expressit. Quis non amet materiam tantarum facetiarum? ita tamen, ut simios amamus. Sed de voluptate, quam ex lectione versuum tuorum cepi, alias praesens praesenti dicam. Nunc ignosces occupationibus meis, per quas absenti tecum ridere non licet. In adventum [gap: Greek word(s)] , quan diu frustra expectamus, iocos distuli. quam primum te Hagae videbo. Vale. et a me D. Nobilissi. Douzam saluta. Lugduni Batav. IX. Kal. Ian. CIC ICC II.

EPISTOLA CXCIV.

IANO KOTERITTIO suo S. O suavissimum nuncium, mi Koteritti? Nihil mihi gratius accidere potuit, quam et tuas literas et ab illo accipere, quem tribus tantum verbis mihi laudasti. Sed homini commendando ne liber quidem magnus satis fuerit. Plessenum dico. est enim virtutum omnium emendatissimum exemplar. Sed te qua alacritate


page 433, image: s433

amplecti debeo, qui mei memineris, et literis tuis testatus sis, quam mei studiosus sis: qui etiam quos ames a quibus amaris, ab illis me amari vis. Certe tam bene illi boni et docti viri de me meriti sunt, quam male, qui nomen sibi ex obtrectatione alienae industriae quaerunt. Qui si scirent, quantum existimationi bonorum ex improborum oblatratione accedat, mallent tacere, quam omnibus se deridendos propinare. Quale illud famelicosum monstrum, de quo scribis. cujus latratus nihil moror. Satis poenas mihi dat libris suis, quibus sese omnibus traducit. Nam plane omnibus bonis et in odio et in risu est. Vtinam plura talia edat! et tamen habet admiratores suos. Neque mirum. tunc enim homines nugas admirari desinent, quum nugari desinent. Longe aliud mihi tam in Germania quam alibi negocium est cum illis qui in Cyclometrica nostra scribunt. Superbos enim fecit eos, quod quaedam in nostris libris quae deprehenderunt, nobis imprudentibus exciderant. quia enim in iis, quae ad rem non faciunt claudicavimus, ne rem quidem nos assecutos fuisse arbitrantur. Sed frustra sunt. Itaque Diatribam de Quadratione circuli scripsimus: quam Adriano Romano misimus. Quem si audias, non solum omnem operam in hoc negocio lusitnus, sed et in omnibus plane indocti sumus. ita contumeliose de scriptis nostris judicat. In diem plaustrum antilogiarum, contumeliarum, injuriarum expecto. Ea est civilitas eorum, qui hodie lineras tractant. Quid faciam? Obdurandum est. Vnum me consolatur, quod omnes cito praecipitatae dicacitatis poenitebit. De Gruteri Plauto gratissimum. ejus vigiliis quotidie studia nostra adjuvantur. Iamdudum


page 434, image: s434

Melisse literas meas, cum Genethliaco. AEmilioli misi. Nescio analius ex metale expressisset. Quod natura negat, amicitia extorsit. Et eum, et Gruterum, et D. Hippolytum a Collibus meo nomine, ni grave est, saluta. Vase, mi Kotteriti. et nos ama. Prid. Kalend. April. Stilonovo CIC IC XCV.

EPISTOLA CXCV.

CLAVDIO PVTEANO, Viro Clarissimo. Quae [gap: Greek word(s)] fiunt, ea Graeci etiam [gap: Greek word(s)] dicunt. Vt [gap: Greek word(s)] , idest, [gap: Greek word(s)] , et totum artium orbem a Grammatica usque docere. Sic Medici dicunt [gap: Greek word(s)] , cum vel a minimis remediis ad majora progrediuntur, ita ut nihil omittatur. Sic Caius lib. 1. Institut. cap. 11. dixit circulo servos manumittere in testamento. Sic ille quisquis fuit, qui [gap: Greek word(s)] scripsit, a gemino ovo Ledes ad excidium usque Troiae poema suum deduxit. hoc est [gap: Greek word(s)] eam historiam docuit. Quo nomine id poema [gap: Greek word(s)] et a Grammaticis vocatur. Interpres Aristophanis, semper [gap: Greek word(s)] nomine id poema vocat. Vt [gap: Greek word(s)] , illum versum, [gap: Greek word(s)] , citat [gap: Greek word(s)] . Themistius [gap: Greek word(s)] . lib. 1. pag. 6. b. [gap: Greek word(s)] Cyclicus propterca vocatur ab Horatio lib. de arte poetica: quod [gap: Greek word(s)] scripserit. puta ab ovo gemino. et quia ejus poema [gap: Greek word(s)] et dictum. Idem intelligit, quum ait,

Nec circa vilem patulumque moraberis orbem.

Nam per orbem [gap: Greek word(s)] intelligit, per patulum, quia


page 435, image: s435

qui [gap: Greek word(s)] docent, [gap: Greek word(s)] et docent. Vilem, quia ut nimis anxii animi desilire in arctum; ita proiecti et plebeii [gap: Greek word(s)] docere.

De loco Horatii Ode 6. lib. 1. Diceris Vario, dicendum est, interpretes illum male semper intellexisse. Ales carminis Maeonii est poeta Epicus; ut Ales sive Cycnus Lyrici carminis, Pindarus. Vt Theocrito [gap: Greek word(s)] sunt Poetae. Hoc incelligi potest, sed non mens Horatii. Diceris fortis et victor. Vario Maeonij carminis alite, est ablativus absolutus Horatianus. hoc est, quia Varius est Epicus Poeta. vel Vario canente. vt, Quibus secunda, vate me, datur fuga. Vate me, ut Vario alite. Graece [gap: Greek word(s)] et. Ode 21. eadem figura, Principe Caesare, et manifestius, neque tupessima ferres divite me scilicet artium. Et similis figura est: Cur eget indignus quisquam te divite? Et, tu secundo Caeare Regnes? ablativo absoluto. Vt Graeci, [gap: Greek word(s)] . Noli dubitare quin sit Vates biformis apud eundem ode 20. lib. 11. Carra. quia prius erat Horatius, postea Cycnus. Nam et Cycnus quoque [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Oculo irretorto. Nihil certius est, alludi ad Graecam locutionem, qua dicitur invidorum et cupidorum oculos [gap: Greek word(s)] . Vale, vir clarissime et me ama. Ex arce Pruliacensi III. Eid. Octobr. CIC IC XCII.

EPISTOLA CXCVI.

CHRISTOPHORO et AVGVSTINO PVTEANIS suis S. Patrem vestrum, charissimi adolescentes, me non amisisse, jam sentio, quem video in vobis vivere. Parentis effigiem filo corporis exprimere, hoc omnibus cum aliis commune est:


page 436, image: s436

virtutes patrum tam rarum natis est exprimere, quam patribus virtutum suarum ac morum exempla suis relinquere posse. Quum itaque eo patre nati sitis, ut tam bonae indolis natos gignere non potuerit, nisi et ipse talis fuisset: mihi gratulor, quod mihi amare eum contigerit, qui per natos suos reviviscit, et ad vos tam amicitiae suae, qua nos complexus est, quam virtutum suarum, quas imitaremini, transmiserit exemplum. Certe totum periisse nunquam putabo, qui se totum in vobis reddit, totus in vobis exprimitur. Frustra igitur amissum queror, quem hodie vivere experior. Itaque, neque amorem quo me ille prosecutus est, una cum corpore ejus extinctum puto, sedin vobis continuatum iri confido: neque unquam eo jure, quod ille in me habuit, vos fraudari aequum censeo. Habere igitur me, chari adolescentes, paterno jure vestrum; et alterum, si vobis ita placet, patrem charitate, amicum officio. Valete. Lugduni Batavorum. XV. Kalend. Ianuarii Iuliani CIC IC XCVIII.

Matrem vestram, feminam lectissimam, nisi grave est, a me salutate.

EPISTOLA CXCVII.

CHRISTOPHORO ET AVGVSTINO PVTEANIS. Remitto ad vos, mei lectissimi adolescentes, Aratum vestrum: quem citius accepissetis, si praesto fuisset, cui recte committere potuissem. Quamvis autem tam Patris vestri, quam vestro merito vos amo, tamen hac comitate ad pristinum illum meum amorem magnus cumulus accessit, quod tanta facilitate eum librum mihi impertiri


page 437, image: s437

volueritis. Vt non dubitem, illud fuisse tanquam pignus, quo reliqua omnia quae in vestra potestate sunt, mihi obligata! esse velitis. Non quidem quod hoc meritum sit meum, sed quia ea humanitas vestra. Itaque magnas vobis grates ago: quod dignus vobis videor, quem amore vestro complectamini: et quae Pater benigne mihi impertivit, ea vos mihi non invideatis. Miseram aliquando patri vestro [gap: Greek word(s)] ; sed neque omnes, neque concinnatas. Praeterea, aut ego fallor, aut non misi Epigramma Graecum, quo illi opusculum tum dedicabam. Eas igitur [gap: Greek word(s)] recensui: quas Bonaventura Vulcanius, petentibus auditoribus eius, una cum Epigrammate dedicatorio recudi curavit. ut hoc sit testimonium, cui olim illud opusculum debeatur. Mitto igitur eas vobis, cum editione nupera Catulli, Tibulli et Propertii: una cum Notis longe amplioribus et melioribus. non enim mediocri neque vulgari accessione locupletatae sunt. Has quidam boni adolescentes, qui librum meum illis accessionibus auctum et castigatum nacti erant, Franikerae Frisonum excudi curarunt. Si placuerint, curabo, ut pluria mihi mittantur exemplaria. Nam quae semel studiosi juvenes a me habent, ea exeunt de potestate mea: ut etiam me invito aliquando mea lucem videant. Nisi dicata fuissent optimo parenti vestro, non putarem tanti esse, ut vobis mitti debuerint. Amare illa debetis, non mirari; vel eo nomine, quia Pater quoque vester ea amavit. Valete, mi charissimi adolescentes, et matrem vestram, ni vobis grave est, a me salutate. Lugduni Baravorum. XII. Kalendar. Augusti Iuliani CIC ICC.



page 438, image: s438

EPISTOLA CXCVIII.

CHRISTOPHORO PVTEANO S. De locis Ori Apollinis haec accipe. Vulcanus pingebatur [gap: Greek word(s)] , Minerva [gap: Greek word(s)] : quia quum caeteri dii sint sexu discreti, soli illi duo sunt [gap: Greek word(s)] . Quum enim Vulcanus ex Iunone sine patre, Minerva ex Iove sine matre creati sint, ambo utrumque sexum habere videntur. Ideoque duobus animalibus, alteri soli foeminino, alteri soli masculino comparabantur. Scarabeus enim omnis est mas: ut omnis vultur foemina. [gap: Greek word(s)] , sunt quae Mummias vocamus, corpora AEgyptiorum dissecta et exenterata, qualia multa vidimus, quae polinctores [gap: Greek word(s)] AEgyptii curabant, et condiebant. hoc est, quod vocatur hic [gap: Greek word(s)] . Ea [gap: Greek word(s)] in Tricliniis statuebantur: ut a filiis nepotibusque inter epulandum conspicerentur. Plene Herodotus et Diodorus. [gap: Greek word(s)] victimam vocant, cujus frontem cultro non signaverint, ut siebat in victimis. quod Romani vocabant immolare. Tanto odio prosequebantur illam feram, ut honorem illi quem reliquis bestiis non haberent: quas nunquam nisi prius cultro fronte praeducta mactabant. Alii legisse [gap: Greek word(s)] videntur. Vt dicatur, quod verum est, nunquam vesci solitos bestiis, nisi quae prius jugulatae fuerint, ut victimae. Sed illam bestiam sine jugulatione fustibus aut malleo aut securi occisam cum suo sibi sanguine ad cibum parari, neque illi honorem illum haberi, quem reliquis animalibus quae in epulas parabantur. Vale. Lugduni Batavorum, VIII. Eidus Novemb. CIC IC CI.



page 439, image: s439

EPISTOLA CXCIX.

NICOLAO MICAELIO suo S. Agnosco in literis tuis ingenium eruditum, et non ad haec solum, quae proponis, sed et ad nobiliora factum. Verum unum illi deest, homo, qui eius sitim expleat, et abunde de omnibus, quae quaesivisti, satisfaciat. Quam enim exiles ingenii nostri opes sint, sentio: et si quidem in his humanioribus studiis potuimus, omne id jam exhauserunt curae, bella civilia, aetas, et quod supra omnes calamitates deputo, genus vitae desultorium, et nusquam conquiescens: in quo sero tandem me consenuisse sentio. Parebo tamen, mi Nicolae Micaeli; et ne officio humanitatis desim, quantum tua caussa velim ostendam. Scis quam non vulgaris eruditio sit in poematiis Ausonii. In quibus Gryphus ternarii melioribus aevi nostri Grammaticis crucem fixit. quanquam conatus omnium elusit recondita et velo aenigmatum summota doctrina. Nam Sylvius Ambianus nihil nisi triviali moneta percussit. Bonus Vinetus non solum sibi, sed et eruditioribus, etiam in iis, quae plana sunt, diffidit. Et quamvis in Commentario secundo, quod nuper post ejus mortem recoctum est, multa de nostris Lectionibus Ausonianis in suas diatribas transcripserit, nihil tamen, quo doctioribus Ausonius familiarior fieret, expromsit. Nescio an secundam illam editionem videris. Sed ea quae proponis me vocant. Noli dubitare, tres primores versiculos statim initio, uno transmittendos spiritu. Sed cave, ne imponatur tibi. Graecum est, [gap: Greek word(s)] . Idem valebat, [gap: Greek word(s)] . Nam aut [gap: Greek word(s)] simpliciter aut ter tria. Ausonius putavit ter tria, esse cubum:


page 440, image: s440

quod in aliis postea agnosces, non in hoc loco tantum. Et sane quod subjungit,

Imparibus ternis novies componere coebum:

videretur de cubo, id est, de ter novem intelligi. Sed non ita est, tum quia non ter novies, aut ter triater, sed ter tria tantum potare lex magisterii symposiaci jubebat, tum quia ipse, quid velit, interpretatur. Iuris idem tribus est, quod ter tribus. Quae sequuntur, valde depravato sensu leguntur. Castigandum:

-- Omnis in istis
Forma hominis coepit, plenique exactio partus.

Nam plane vetus liber, quo usus sum, habebat, coepit, non, ut vulgo, coepti. Omnis, [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . sic [gap: Greek word(s)] Straboni. id est, [gap: Greek word(s)] . Caesar initio: Omnis Gallia divisa in tres partis. id est, tota Gallia. Omnis vel totius hominis forma initium in his ad exactum usque partum habet. Novem enim menses uterum mulier gestat. Vides hic quoque novenarium intelligendum, ut supra. In septimo et octavo versu non mirum si vulgata lectio te remoratur. Mendosa enim est. Eam ita non dubitamus proponere:

-- Tres ordine partae:
Vesta, Ceres, et Iuno secus muliebre, sorores.

Tres, inquit, progeniti fratres, Iupiter, Neptunus, Dis pater. Totidem natae sorores ordine, etc. Secus erat in nostro libro. Ita lege. Vides te non frustra dubitasse. Nam de Parcis postea. Quam novies ter glomerantem, hoc est, quam cornicem, si viveret, triplo tantum, quantum vivere solet, hoc est, 27 secula, (vivit enim novem) tertia parte Cervus superaret. Cornix vivit novem secula: Triplum sunt XXVII. quibus si trientem adjeceris, id est, IX secula, ea fuerit cervi


page 441, image: s441

vita. Vivit enim XXXVI secula. Quam cornicem triplicantem suum aevum cervus uno triente ipsius triplici vincit, id est, novem seculis, vel ter terno Nestore. [gap: Greek word(s)] enim est [gap: Greek word(s)] .

Ales Cinnameo radiatus tempora nido.

Quid est radiatus nido? Burdigalensis ille, si reviviscat, non agnoscat suum. Legendum nimbo. Nimbum vocabant, quam aliter Sparsionem croci Theatralem. Collum et caput Phoenicis rutilante fulgoris rubro veluti aspersum indicat. Et noli dubitare verum esse.

Tres in Trinacria Siredones, omina trina.

Vera veteris libri lectio. Vulgaris manca et hiulca. Scis ex lectionibus nostris [gap: Greek word(s)] esse, [gap: Greek word(s)] . Ea dicit trina omina. Et quid melius hac interpretatione? Et recte olim sciscebamus [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] dictas esse. In XXVII versu repone depenso Marte, ut nos olim ex libro vetere. cujus interpretationem ex lectionibus Ausonianis pete. In XXXIII versu lege, qui sex sprevisse timebant. In XXXVII.

Iuniadae patrio inferiasmisere sepulcro.

Ex V. C. et ante, tribus ordine bellis, id est, trina editione ludorum ternas pugnas Thracum, vel gladiatorum commisit. Sed in XLIIII ita omnino legendum:

Parietibus quae saxa locat, quae culmine tigna,
Et quae supremo comit tectoria cultu.

Quae, ars scilicet. dixit enim, tergenus artes. Tris coit in partes numerus perfectus. Hoc verum est, primus numerus perfectus, hot est, senarius, coit in numeros 1. 2. 3. quae sunt partes ipsius, ex quibus compositus est. Componinumerus dicitur ex illis partibus, in quas


page 442, image: s442

dividitur, aut ex quarum multiplicatione conflatur. Sed nullus numerus praeter numeros perfectos in partes coit. qui rarissimi sunt, quales 6, 28. Hactenus Ausonius bene. Sed sequentia produnt illum, quid esset numerus perfectus, nesciisse. quum illi, quae novenarii propria sunt attribuit. Non enim ex ter terno congrege componitur, neque in ter tria resolvitur. hoc enim novenarii est proprium. Bis igitur in eodem novenario numero peccavit, et quum cubum supra vocat, et quum perfectum. Congrege autem de opinione ita olim in Ausonianis Lectionibus correximus. Quod sero tandem bonus Vinetus agnovit. Tres primus par impar habet. Tres, id est, [gap: Greek word(s)] ut infra Vnus, id est, [gap: Greek word(s)] Ternarius, inquit, primus omnium numerorum par impar habet. Nam et ipse totus est impar, et binarius, quem comprehendit, est par. Habet et medium, id est, unitatem. [gap: Greek word(s)] Ausonius vocat excessum arithmeticum, quod infra [gap: Greek word(s)] dicitur. quod [gap: Greek word(s)] medius in homine. Ternarius igitur, primus omnium habet par, et impar, et medium, sive [gap: Greek word(s)] . Nam unitas eum a binario distinguit. Sequentia absque ope veteris membranae non assecuti essemus.

- - sed ipse
Vt tris, sic quinque et septem quoque dividit Vnus.

Sed ipse Vnus, id est, ipsa Vnitas, quae medium est, sive [gap: Greek word(s)] ternarii, et binarii, est quoque medium quinarii, et septenarii.

ABCDEFGHI

Et numero in toto positus. Et si ex toto numero, nempe novenario fiat triangulum isopleuron, ABCDEFGHI; ita ut A unitas sit in centro, id est, vertice trianguli, distinguet omnes ternarios in progressu


page 443, image: s443

Cubi. Legendum enim ex V. C. Cubo pergente. Sed Cubum, ut dixi, perperam vocat, qui est quadratus. Vnitas, inquam, dirimet omnes ternarios ABE, ACF, ACG, ADH, ADI. dirimit, ut medium, [gap: Greek word(s)] ipsorum, quum uniras sit, ut diximus, medium binarii et ternarii. dividit enim in aequipares partes, hoc est, in binarios, et se ipsam. Ex impare enim ternario resolvitur par numerus, nempe binarius et unitas. hoc est, quod dicit, dirimere aequiparem partem de singulis ternariis. Et paribus triplex spatium, in versu LIX. Non solum, inquit, triplex est spatium sive medium, omnium digitorum imparium, sed etiam omnium digitorum parium. Nam quemadmodum ex unitate terna dirimuntur intervalla in his imparibus, III. V. VII. IX: ita etiam ex binario totidem sunt intervalla inter omnes pares digitos. nempe hos, II. IIII. VI. VIII Horum enim binarius est idem [gap: Greek word(s)] , sive medium, ut imparium unitas. Vides quam clara sint, quae antea Sphinga implorabant. Et tamen puerilia sunt, neque in his subactum habuit ingenium. In versus conjecit quae non intelligebat. Nunc quia plana sunt, et obvia, non dubito quin omnibus ludibrium debeant. Sed tamen erant intelligenda. In his omnibus, quae Cimmeriae tenebrae erant, nihil aliud vult, quam ternarium esse numerorum imparium intervallum, ternarium item intervallum parium, quum unus idemque [gap: Greek word(s)] , sive medium, et horum et illorum sit. In versu LXVIII lego, Quos logos, aut methodos. In septuagesimo versu Vinetus plane, ut in aliis, aliud agit. Sol erat tutela Rhodiorum. Testes nummi Rhodii; ex una parte Rosa, ex altera


page 444, image: s444

Sole insigniti. Sol ergo est [gap: Greek word(s)] Rhodiorum, Dominus, et tutela. Vt Homero, [gap: Greek word(s)] . At Colossus ille ingens in foro Rhodio positus, erat Solis, non alius Dei, aut hominis, aut Herois. Proinde regnata Colosso, id est, Soli, Versu LXXIII.

Prosa Asiae in caussis numeros imitata Chororum.

Rhythmum quendam, id est, legem pedestris orationis intelligit. Sunt numeri Chororum, quales Pindarici. qui propterea lege soluti dicuntur Horatio. nam lex eorum est voluntas poetae. Lege ex V. C. quia sunt tria, terra, aqua, flamma, non flammae. Versu LXXV.

Triplex sideribus positus, distantia, forma,
Et modus.

Distantia triplex. Longitudo a quodam puncto in Zodiaco, puta a prima stella Arietis. Latitudo ab Ecliptica. Declinatio ab aequinoctiali. Vtrumque tam cis quam uls Eclipticam, et AEquinoctialem. Forma [gap: Greek word(s)] . Sunt enim quaedam in formas conjecta. id est, quae formam quandam componunt, cuiusmodi septem Vrsam minorem, viginti septem Vrsam majorem formant. Vnde [gap: Greek word(s)] dicuntur. Reliquae quae nullam formam constituunt, [gap: Greek word(s)] dicuntur. cujusmodi sunt undecim circa canem. Modus est mensura. Vt modus agri, est mensura et perticatio agri. Mensura igitur stellae est diametrum ipsius. Quare ex magnitudine diametri, sex gradus magnitudinum in stellis considerati sunt. Vt primae, secundae, tertiae magnitudinis dicerentur. Haec duo ultima male Vinetus, ut alia innumera. Ex veteri codice: Geryonis triplicis. Inflexio sive metaplasmus Latinus, Geryones, pro Geryonae, ut Euclidis, Orestis, Euripidis,


page 445, image: s445

non autem Euclidae, Orestae, Euripidae, quod rectius erat.

Et tres fatidicae nomen commune Sibyllae.

Tres, quia vetustissimi Graeci, quos et Solinus sequitur, totidem duntaxat, non plutes retulerunt. Nomen commune. Quod, ut ait Varro, omnium fatidicarum mulierum nomen fuit commune [gap: Greek word(s)] . Haec paucula de pluribus saltuatim decerpsimus. Quae si placuerint, gratum erit tibi paruisse non sine fructu. Sin minus, tamen et gratum erit, quoquomodo paruisse. Vale, et nos ama. Lugduni Batavorum. VI. Eid. April.

EPISTOLA CC.

DAVIDI RIVALDO a FLVRENTIA, S. Quamvis senectus, quae ipsa morbus est, alios secum morbos trahit, et in illis mortem memoriae, tamen eius in me tanta visadhuc esse non potuit, ut eos mihi ex animo deleverit, qui aut merito suo, aut alia re mihi noti fuerunt. Haeret adhuc memoria non solum tui, sed et omnium, quae ante biennium quum hic esses, inter nos [gap: Greek word(s)] ultro citroque dicta fuerunt. Et quanquam ea, quia familiariter inter nos, et e re nata, ut solet, jactata fuerant, tam facile tibi excidisse putabam, quam inaffectate, ac praeter exspectationem a me emissa fuerant, tamen magnopere laetatus sum, non solum tibi eorum memoriam ex literis, quas ad hominem omni exceptione majorem Casaubonum scripsi, renovatam fuisse, sed etiam, ut de eadem re ad me scriberes, desiderium tibi novum incessisse. Literas igitur tuas cum maxima voluptate legi. Earum duo summa capita fuere, [gap: Greek word(s)] .


page 446, image: s446

Prioris in literis meis mentionem injeci, aliorum potius sententiam eliciens, quam meam opponens. Proposui enim tantum, non sancivi. Vt quia illa declinatio per meridianos indagatur, meridiani autem ex hypothesi mea sunt mobiles, videant Astrologiae et Nauticae rei periti, an ex hoc epichiremate caussae et argumenta tam manifestae discrepantiae indagari possint. Non enim proponerem, si scirem: sed potius demonstrationibus, ut id persuaderi possit, agerem. Quare, sive ea est caussa, quam peto, investigari ex hypothesi mea velim: sive alia, secura in sedibus suis maneat. Nam non satis est ad eam rem Meridianorum in vestigatio. Prius enim disputandum de natura Magnetis, an ejus proprium sit, ut semper in Septentriones tendat: et si ita est, quum tamen videamus extra terminum propositum tot gradibus declinare. quaerendum unde haec variantia. quae profecto nulli alii rei. Quam Meridianis assignari potest. Sed ne hanc quaestionem sollicitemus, consulen di sunt qui de Magnete scripserunt: praesertim Guilielmus Gilbertus Glocestrensis, Philosphus et medicus Londiniensis. Qui ante trien nium tres amplissimos Commentarios de ea re edidit. Quibus magis mihi probavit doctrinam suam, quam Magnetis naturam. Nam incertior sum, quam dudum. Reliqua est altera pars epistolae tuae [gap: Greek word(s)] . Primus omnium Hipparchus ex observationibus [gap: Greek word(s)] Aristarchi Samii, Cononis, et Timocharcidis ae quinoctia suo aevo [gap: Greek word(s)] promota esse animadvertit, quod quatuor [gap: Greek word(s)] remotiora ab Epocha stellae designatae essent, quam temporibus eorum Astronomorum fuerunt. Quod quum vidisset, non dubitavit pronuntiare


page 447, image: s447

aequinoctia immobilia esse, sphaeram autem [gap: Greek word(s)] moveri. Non solum hoc sibi persuasit, sed et Ptolemaeo, Ptolemaeus posteritati. Tantum praejudicata auctoritas valet. Sphaeram etiam solidam innovavit, cujus polus arcticus a cauda Cynosurae gradibus 12. 24. abesset, idque sibi persuadere maluit, quam, an ita res haberet, noctu coelum ipsum consulere. Quod non possum. satis mirari. Quum non solum ejus aevo, sed et CCXVIII annis ante illum, cauda Cynosurae non plus abesset a polo mundi, quam abest hodie, ut observavit Eudoxus. Quod validissime in libello nostro demonstramus. Rursus Eratosthenes, qui 128 annis post Eudoxum scripsit, idem de eadem stella pronuntiavit. Idem pronuntiarunt qui sub Augusto scripserunt. Si igitur ante Hipparchum annis 218 illa stella erat, ut hodie, quomodo ratio Hipparchi constat, eam a polo mundi grad. 12. 24'. abfuisse? Nam si sphaera [gap: Greek word(s)] , ut sanxit Hipparchus, in succedentia movetur, et illius aevo cauda Cynosurae a polo grad. 12. 24'. aberat, sequitur, ut aevo Eudoxi remotior esset a polo, puta grad. 13. aut 14. Hoc enim ratio processus illius motus postulat. Atqui non plus distabat a Polo quam hodie. Ergo sibi ipsi et omnibus qui hactenus eum sequuti sunt, imposuit Hipparchus. Nos certe collegimus omnes eius [gap: Greek word(s)] , quas nemo unquam intelli get, nisi prius globum construxerit, cujus polus arcticus absit a Cynosurae cauda grad. 12. 24'. Quam rem cum summo artifici Tychoni Brahae communicassem, ad novitatem et insolentiam [gap: Greek word(s)] obstupuit. Et merico. Non enim illi de constructione globi Hipparchaei, et distantia caudae Cynosurae


page 448, image: s448

a Polo illius globi indicaram. Quare videmus, quia cauda Cynosurae eodem intervallo a polo ante annos CIC ICCCCC LXVII abfuit, quo nunc abest, nullum omnino motum esse sphaerae octavae [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] : Nam de motu non dubium est. Praecedit enim hodie aequinoctium stellam in cornu Arietis plusquam gradib. XXV III, quod tempore Eudoxi fere in ipsa stella committebatur. Sed utrum stella solem, an sol stellam relinquat, hic vero quaestionis cardo est. Hoc est, altero stabili, alterum moveri necesse est; Sed sphaeram aut stellas stabiles esse, jam ostendimus. Sol igitur et puncta ejus aequinoctialia mobilia sunt, et quidem eorum progressus est in anteriora manifestus XXVIII graduum a temporibus Eudoxi. Vidit hoc summus vir, alter nostri aevi Ptolemaeus, Copernicus; Vos, inquit, putatis sphaeram octa vam in cosequentia moveri. Videte, num potius aequinoctia in anteriora processum faciant. Inde vir ille omni laude major, esse [gap: Greek word(s)] , non autem [gap: Greek word(s)] concludit. Nam altero dato, tolli alterum necesse sit. Si enim non est motus sphaerae stellarum in consequentia, omnino est motus aequinoctialium punctorum in antecedentia. Haec recte Copernicus. Sed [gap: Greek word(s)] omisit. Vel quia non animadvertit, vel quia demonstrari posse desperavit. Nam quum ae quinoctialia puncta mobilia sint, et circulum maximum, qui ad ea describitur per XX Sphaerica Elementa, mobilem esse omnino necesse est. Et si circulus est mobilis, et polus quoque mobilis. Proinde non est idem polus ae quinoctialis cum polo mundi. Nam polus mundi est immobilis, ille mobilis: et consequenter omnes eirculi maximi


page 449, image: s449

per illos polos transeuntes, id est, meridiani, sunt mobiles. adeo, ut horologia et scioterica vasa lineae meridiani imposita, post aliquot annos decoquant fidem suam, quia linea mota sit a pristina epocha: cujus variantiae egregia argumenta in vetustatis monumentis observavimus Haec demonstrare aut videre intererat Copernici, qui fabulosum et ridiculum sphaerae motum primus arguit, et praecessiones aequinoctiorum primus sancivit: qui si ea, quae nos [gap: Greek word(s)] ex priscis Astrologis observavimus, vidisset, quae erat ejus summa eruditio, statim manus dedisset, rem mathematice demonstrasset. quod sane non est arduum. Et adeone quisquam averso ab omni ratione judicio est, ut, quum puncta ae quinoctialia mobilia esse, concesserit, neget circulum maximum ab ea descriptum mobilem esse; et hoc dato, polos mobiles; quo rursus concesso, mobiles quoque meridianos esse? Qui hoc negat, quid illi Mathematicis operam dedisse profuerit, non video. At, inquis, non mutantur meridiani, quia transeunt per polos mundi, qui sunt immobiles. Iam oblitus es [gap: Greek word(s)] et nostri, Non esse polum mundi eundem cum ae quinoctiali polo. Nam ille immobilis, iste mobilis. Itaque necessitatem arguraenti videmus, et, quum haec ita sint, multa adhuc in sphaerae constructione et situ nos ignorare. Nam hoc modo ae quinoctialem circulum, non esse rectum ad polos mundi, necesse est. multa item alia, quae prudens omitto, quia mihi cum Mathematico res est, qui melius haec me docere possit. Quare audacter dicam, tam manifestae historiae contradicentibus pudorem possumus imponere, quam haec non solum [gap: Greek word(s)] , sed et [gap: Greek word(s)] explicare possimus.


page 450, image: s450

Vestrum vero, et omnium Mathematicorum est, perpendere et discutere haec accuratius. Nam non amplius refragandi locus est, sed videndi, quomodo haec melius demonstrari possint, et ex demonstratis constructio et positus sphaerae corrigi. Plebeiis enim Mathematicastris haec non dico, qui nihil unquam praeter libros Theoriarum legerunt, nec consuluerunt veteres. quos etiam si adirent, non intelligerent. De motu trepidationis jam explosa est sabula, de libramento Copernici, quae res et ipsa futilissima est, aliquando dicemus, unde haec deliratio tanto viro incesserit. Nam non multum differt ab impostura trepidationis. Quemadmodum veritas loco pepulit illam trepidationem; ita illum motum octavae sphaerae eodem relegandum necessiras tandem coget. Sed mirum, demonstrationes apud quosdam, qui Mathematica profitentur, nihil valere. Fruantur suo judicio. Nihil intra est oleam, nihil extra est in nuce duri. Haec ergo summa responsionis nostrae: nos orare peritos harum rerum, videant, an haec variantia acus magneticae possit illustrari iis, quae de mobilitate meridianorum diximus: nullum esse motum octavae sphaerae in consequenria: nos primos illud demonstrasse: inde necessario sequi [gap: Greek word(s)] . Hac concessa, puncta aequinoctialia, aequinoctiales circulos, polos eorum, meridianos per eos transeuntes, esse mobiles. Alium igitur esse polum mundi a polo aequinoctialis. Horologiorum situs mutare post aliquot annos. Ejus pulcerrimae rei nos historiam primos observasse. Nam ex Mathesi necessario id sequitur. Haec est sententia mea; quam semper tuebor. Tu vero amplius cogita ac nos ama. Lugd. Batavor. 16. Kalend. Maji luliani 1604.



page 451, image: s451

EPISTOLARVM LIBER TERTIVS.

EPISTOLA CCI.

IONATHAE PETIT suo S. Reversum nuper me ex Aquitania jucundissimae tuae exceperunt literae. quibus cumulus accesserant, duo elegantissima Marci Antonii Mureti, et amplissimi Senatoris Pincaei Poemata: quibus ita affectus sum, ut non e patria excessisse; sed in amoenissimos natales meos iterum reverti viderer. Atque, ut verum dicam, plus est quod illis debeam quam patriae. Illa enim me negotiis domesticis districtum, et cum ancipiti judiciorum ac litium eventu conflictantem, totam aestatem detinuit. Eae vero Musae, et me mihi restituerunt, et omnem absterserunt molestiam. Quid ex illis consecutus sim quaeris? De Mureto non loquor (qui mihi adoptione patris frater, amore autem pater est:) ad eam charitatem accedere nihil potest. Ad Pincaeum venio: tanti ejus est apud me Poematium illud, ut nunquam conquiescere posse videar, quin hominem adeam quum primum licuerit; et, si possum, justum opus ab ejus ingenio exitgam, cujus specimen nobis tantum misisti. Tibi autem, optime atque eruditissime vir, quam gratiam satis referre possim, qui non solum me veterem amicum amas, sed etiam novis amicitiis auges. Spero me plura coram, hac postrema hyeme, aut fortasse maturius. Intetea si tanti esse possum, ut in Pincaei amicitia aliquis locus mihi reliquus sit, amabo, mi


page 452, image: s452

Ionatha, fac ut is me studiosissimum sui credat; et, nisi grave est, adjuva vota nostra commendatione tua. Vale. Abenni. Nonis Octobribus Gregorianis CIC IC LXXXIV.

EPISTOLA CCII.

HENRICO LINDENBROGIO suo S. Et lectiones Manilianas, et gratum animum tuum, grato animo, mi Henrice, accipio. Tu quotidie nos nova comitate onerare non cessas: ego quomodo tantum aes alienum tuum dissolvam, non video. Hoc unum me consolatur, quod facilem te creditorem habeo, et qui me [gap: Greek word(s)] , non supra quam facere possim, urgebis. Erit tamen et locus et tempus, ubi liberalitati tuae parem referam gratiam. De Cerealibus apud Hieronymum, habes plene apud Cujacium. ille sitim tuam restinguere poterit, ne sincera illius vasa incrustare nos postules. De hariolis vicanis, qui baculum consulentibus mordere praecipiebant, et eo intorto dentes eorum quatiebant, natesque verberabant, nihilo magis mihi compertum est, quam eosdem hariolos solere a consulentibus poppysma exigere, et manum praebere jubere, nisi Iuvenalis indicasset. Ejusmodi plura apud unum auctorem legas, quae alibi nuspiam. ut quae Plinius integro capite de Superstitione veterum notat, Pauca enim ex illa congerie reperies, quae alius antea aut post dixerit. Horatio operam dare me occupationes meae, quas quotidie hostes mei mihi objiciunt, non sinunt. Studia tamen mea omnia, et animus, ubi otium erit per obtrectationes malevolorum, tibi patent.


page 453, image: s453

Vale, mi Henrice, et nos ama. Lugduni Batavorum. XIIII. Kalend. Febr.

EPISTOLA CCIII.

HENRICO et FRIDERICO LINDENBROGIIS Fratribus S. P. D. Iam ad vos, carissimi juvenes, et quidem separatim, scripsi. nunc autem conjunctim, tamquam fratribus. Librum Vitarum Caesarum, cum meis Animadversionibus, sedulo involutum, ne pluvia aut alio casu corrumperentur, misi. Franciscus Raphelengius junior tuto ad vos cum meis perferendum curavit. Nobilissimus iste adolescens, Philippi Mornaei filius, ad Ranzovium, et inde Lubecam cogitat. Illum vobis commendo, si deductore opus habet, ad praecipua urbis vestrae loca invisenda, uti vos illi bonam operam navetis. Hoc enim vos mea caussa facturos, bona fide promisi, quia mihi prius persuasi. Rumor dissitus erat de morte Tychonis Brahe: sed postea tam comperi falsum, quam laetatus sum falsum fuisse. Mei libri, quos Hieronymus Commelinus proximis Nundinis ad me misit, adhuc apud vos sunt. Expectamus aliquem Persea, qui hanc Andromedam nobis solvat. Nam profecto sive inclementia hiemis (quae tamen nulla fuit) sive aliud quid illorum usum mihi invidet. Frustra, quantum video, sperem me illis ante mensem Aprilem usurum. Valete, charissimi juvenes; et nos amate. Lugduni Batavorum. x Kalend. Martii.



page 454, image: s454

EPISTOLA CCIV.

FRIDERICO LINDENBRVCH. Nunc accipio tuas ex a. d. pridie eid. Febr. et nunc respondeo, quum interea ille, qui has tibi reddit, esset in procinctu, et mota mulio virga Annueret. Scito igitur ad ultimas tuas et fratris respondisse, quas cum libro Augustorum, et notis meis in eum Francisco Raphelengio juniori dedi. Promi sit se curaturum tuto tibi perferenda omnia. Iterum tibi nobilissimum hunc adolescentem commendo. Ipse literas ab Ordinibus Hollandiae et Frisiae ad omnes civitates habet. Fac ut etiam Senatui vestro commendetur. Hoc debetur et parentis illius, et ipsius quoque eximiis animi dotibus. Meus liber de Emendatione procedit, quod soleo semper dicere, [gap: Greek word(s)] In Minutio Felice, dispicis Isidis Dispex est [gap: Greek word(s)] non est acutior visus hirundinum, quod etiam proverbia vulgaria arguunt. De Iside in hirundinem mutata Plutarchus, alii. Vt cingulum matronae navicula sequeretur. Vide Valer. Max. de hac re, quomodo excep ta magna mater Idaea a Romanis, cum ejus navis immota diu nunquam moveri potuerit, nisi cingulo pudicae Vestalis. quae ta men impudicitiae suspecta erat, qua suspicione libe rata hoc miraculo. In Novella locum propter angustias temporis non consului. Missilia e scena jaci notum. Thymelici sunt operae scenicae, histriones. Missilia prioribus temporibus Romae dicebantur, quae posterioribus [gap: Greek word(s)] Constantinopoli. Miliarensis est decima pars solidi: hoc est numismatis aurei, quae sestertiis Romanis decem praecise valens, quum aureus esset centum. [gap: Greek word(s)] , nummulus a sculpto


page 455, image: s455

malo. In Glossario, Gilvus [gap: Greek word(s)] et; est color cinericius. Vale. proprid. Kalend. Mart. Anno CIC IC XCVI.

EPISTOLA CCV.

HENRICO et FRIDERICO LINDENBROGIIS Fratribus. Gratias vobis ago, carissimi juvenes, quod nobilissimus adolescens Philippus Mornaeus re ipsa expertus est, quanti momenti meae apud vos literae in commendando fuerint. Non illi tantum, sed mihi quoque id praestitit. Imo pluris apud me est ea comitas, quam si in me ipsum collata fuisset. Aegre est mihi, quod tu Friderice, librum Augustae historiae cum Notis meis nondum acceperis. Atqui ante menses duos Francisco juniori Raphelengio dederam. Is heri de ea re a me conventus, ingenue fassus est, oblitum se mittere; sed bona fide se propediem missurum. De loco Isidori de subcisivis coriorum verum est. Lege quae nos olim de balatronibus apud Varronem de Re Rustica, et Festum. nam quae ex Nicandro citamus, ea mentem Isidori de illis aperiunt. Quae superflua [gap: Greek word(s)] amputat, quae eleganter dicuntur subcisiva; ut in metatione agrorum, quae extra perticationem remanebant. eodem nomine appellabantur. Apud Russini Iosephum, ingredientibus per eum pedibus, velut de vastrapis, recte, ut in Graeco, [gap: Greek word(s)] nam erant, ut sunt hodie. in multis locis, braccae, quae tibialia uno tenore continuata habent. ut opus sit in ea pedes includi, cujusmodi sunt in Gallia sacerdotum. Nos Galli Vastras vel VV astras, aut, ut vulgus pronunciat, Guastras etiamnunc vocamus: sed


page 456, image: s456

eas tantum in quae crura et pedes ingrediuntur, non etiam in quae gap desc='Greek word(s)'. Memini me nuper in Commentarium viri longe doctissimi incidere, qui suspectam habet vocem Vastrapes in Glossario; frustra. Nastalae vocantur, quas Iosephus [gap: Greek word(s)] . Etiam hodie in Teutonismo remanet purum putum. Scis enim quid sit Nestel, et verbum Nestelen. Galli nostri Eguillettes vocant. De balio equo, noli dubitare. Invenies etiam apud Iornandem, nisi me fallit. memoria. [gap: Greek word(s)] apud Arrianum, quod tu quaeris, Henrice, est quae Latinis Lamina. Lucret. --- Lamina, pix, taedae. Lamina inter [gap: Greek word(s)] tibi ignota non est. Friticula, ganeum aut popina, quare ita vocetur, non magis scio, quam quare puls Fritilla, ejusdem originis, ni fallor. Nemesiaci et Dendrophori, a Nemesi et Silvano Dendrophoro intextis in vexillis illorum corporatorum, certum est esse dicta. Vitutiarios ab auctore ni fallor. Quid enim aliud possum dicere? Sidonii locus in vetere exemplari ita conceptus est, Quasi de Arilao vetere n. f. prorumpas. sed in optimo exemplari Alverno aliter legitur: quod oblitus sum, Quare dabis veniam, si locum desperatum sine meliori codice interpretari non possum. Cogitabam ad vos hac aestate, sed vereor ne me editio mei libri de Emendatione temporum avocet. Valete, carissimi juvenes, et me amate. Lugduni Batavorum, Nonis April. Iulianis. Anno CIC IC XCVI.

EPISTOLA CCVI.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Quod librum tuum una cum meis literis acceperis, gaudeo, tum quod et me non parsisse operae, et per me


page 457, image: s457

non stetisse, quin maturius acceperis, cognoscere potuisti. Equidem omnia tua causa volo, sed si quod impedimentum sedulitati meae intervenit, haec non mea culpa fuerit, sed ejus, cui tu mihi autor fueras, ut librum tuum traderem, qui eum imprudens menses domi aliquot detinuit. Nunc quibus meas ad te tuto dem, ipsemet curabo mihi. Consortium Laurentum, est sodalitium Iunonis Lavinatis, cujus aliquot decuriae sacra ei Deae faciebant. Habes ejus rei vestigia in veteri saxo Romano: M. CORNELI. PAL. VALERIAN. FLAMINI. PRAETORI. II. SACRA VOLCANI. DECVRIONI. LAVRENTVM. VICI. AVG. Idem dicas de corporatis, qui decuriatim sacra Herculi faciebant. [gap: Greek word(s)] , quae aliter [gap: Greek word(s)] vocabantur, quid sint, melius dixero, quam quare ita dicantur. Nam scholae et sedeta, idem. ubi milites extra tempus expeditionis degebant, ut hoc modo neque [gap: Greek word(s)] neque [gap: Greek word(s)] dicerentur. Erant stativa castra, per scholas distincta et sedeta: nisi potius tota stativa, Sedeta dicerentur, quod verum est. De [gap: Greek word(s)] noli dubitare. Longobardi pronunciant literam C ante E et I ut Graeci suum Tz. Sic ille Scholiastes Lycophronis Graecis suis dicitur [gap: Greek word(s)] , Longobardis Cetces, imo et Tuscis ipsis. nam ita a Volaterrano dicitur. sic Coedere esset Graecis [gap: Greek word(s)] , et Caesura [gap: Greek word(s)] est frequentissimum Historiae Graecae ultimis scriptoribus pro castris, a Latino Applicare. quod infimae vetustatis auctores pro castra metari usurpabant. Unde verbum [gap: Greek word(s)] formarunt. Hoc celeberrimum est, et ita legendum in Novella, [gap: Greek word(s)] . Vale. XII. Kal. Iulii forma Iuliana Anno CIC ICXCVI.



page 458, image: s458

EPISTOLA CCVII.

FRIDERICO LINDENBRVCH. De Homero Latino gratum, quod scribis. Si mihi miseris, statim cum cumulo remittam. Et si ita videtur, cum judicio aut sententia nostra de edendo aut non. Scio autem Cujacium habuisse excusum in Germania; nisi memoria me fallit, Basileae. sed quia non solus fuit editus, nomen Homeri Latini hujus sub eo, qui prior nominatur, in editione latet, ut solet: quum scilicet totus multorum auctorum liber ejus nomine, qui primus ordine, et cujus nomen primum omnium titulo in fronte libri conceptum est, censetur. De Iuvenali manuscripro, et vetere ejus Interprete, negligere non debes. Ego aliquot interpretes earum Satyrarum litera vetusta et eleganti, vidi, sed nihil praeter quisquilias habebant: ita ut nunquam illis verum vel semel dicere contingeret. Si aliquid boni in illo Scholiaste est, poteris ex eo Pithoei editionem reconcinnare. Ego in omnibus operam tibi polliceor. Vitruvium Thomson suum nuper mihi utendum ex Anglia misit. manuscriptum quidem illum, sed non meliorem excusis: imo in multis et longe deteriorem. Mirum est nulla bona illius auctoris extare vetera exemplaria, neque figurarum ulla in his vestigia asservari. Quaeris de illis apud Lutatium tuum, Quod nec oculi, nec lorica muniebant. Ab iis ictibus, ut plurimum, cavemus nobis, quos imminere videmus. Itaque oculi et muniunt anteriora et defendunt: sed posteri ora oculi non muniunt, quia nullos in occipitio habemus. Ita neque oculi tergum muniunt, quos ibi nullos habemus, nec lorica, quia neque ullam ibi eos gestasse


page 459, image: s459

dicit: Solum enim munimentum pectoris, quod [gap: Greek word(s)] vocatum scribit Polybius, habebant. cetera nudi erant. Propterea recte Sallustius tergum et caecum et nudum: quod nulla lorica illud muniebat: caecum, quia nulli ibi culi, qui imminentes ictus declinent. Sallustii locum Servius ad Aeneidem citat. sed loci non memini. Nullos adhuc Ranzovii accepi libros. De Theocrito illo Casauboni juxta cum ignaris scio. Meus liber de Emendatione temporum nondum, ne ante Kalendas quidem Majas prodibit. Vale, et nos ama. VI. Eid. Augusti in forma Iuliana CIC IC XCVI. Scito illam Epitomen Homeri Latini Gandavi in Flandris, item Basileae cum Homero Graeco-latino, esse excusam. Unum ad me exemplar MSS. Vulcanius, mutilum, neque admodum bonae notae, detulit. Non est opus ut mitras; sed Vitruvium potius manuscriptum, si nancisci potes: et luvenalem cum scholiaste bonae notae, si videtur.

EPISTOLA CCVIII.

HENRICO et FRIDERICO LINDENBROGIIS. Quod superioribus literis non statim responderim, non negligentia ulla, aut oblivione factum, sed consilio potius. Sprinchardus enim Rupellensis hoc mense Februario ad vos cogitabat. quo magis idoneum, cui meas recte traderem, nancisci non poteram. Quum etiam ille me rogaret, ut has partes sibi reservarem integras. Sed praereptus mihi, novo consilio de mutanda itineris ratione, officium hoc literarum mihi intercepit, meamque spem fefellit. Ego hic in magno luctu propter immaturum


page 460, image: s460

Douzae Iunioris obitum nunc sum. Quam alte mihi insederithoc vulnus, vultu melius expresserim quam scriptis. Valde casus iste meorum studiorum conturbavit rationes: neque ullum pene sine aliqua hujus jacturae memoria momentum praeterit. [gap: Greek word(s)] potione: sciatis, cervisiam atque alia potionum genera, pro ratione provinciarum mutare nomina. Quae hodie Biera in omni Teutonum natione dicitur, ea olim Cervisia in Gallia, nomine ibi nato, re cum aliis nationibus communi erat. Sed quae hodie Scotis est Hel, ea olim erat Celia. Vide Ammian. Marcell. de his potionibus, et Plinium. Ita Medum, Hydromel, fuerat veteribus; quod nomen hic in Batavis remansit hodie. Id plane est [gap: Greek word(s)] , de qua quaeritis: omnis [gap: Greek word(s)] et sic dicta. [gap: Greek word(s)] carmina in laudem [gap: Greek word(s)] canebantur. ita dicta, quod [gap: Greek word(s)] canebantur. De quibus plura possem dicere: verum non succurrit veteris scriptoris locus, ubi plane memini de illis mentionem factam. [gap: Greek word(s)] sunt sacra Mitrae. multi meminere veterum. Quod [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)] , id est, cuneus monetae, ut mei Galli vocant, ipse Harmenopulus testatur. Unde autem dictum, non obscurum, quum sit vox detorta ex Latina. Bulla enim est diploma regium. Ira quoque dicta est monetae matrix, quia regiam habeat essigiem. Liber meus de Emendatione temporum, a principio pulmoneis erat pedibus, nunc vero plane nullis: aut iis, quibus saltem non incedit. Omnino lentum est negotium. Solstitialibus diebus, tandem ut spero, foras prodibit. Valete, mei carissimi juvenes. Lugduni Batavorum, VI. Lid. Martias Iulianas CIC ICEXCVIII



page 461, image: s461

EPISTOLA CCIX.

HENRICO LINDENBROGIO. Literae tuae solido gaudio me affecissent; nisi de obitu nobilissimi Henrici Ranzovii monuissent: qui ut fortasse propter senecturem, mature decessisse videatur, tamen propter raras ejus dotes acerba mors nobis esse debet. Quotidie Orcus carum caput aliquod, aut amicum Musis, aut Reipublicae necessarium rapit; quod non nisi damno nostro fit, qui non habemus, qui jacturas tantas reficiamus, quum rarissimi sint hodie, qui aut de se statuant exemplum, aut ingenia nobiliora imitentur. Itaque et vixit ille nobis, et mortuus nunc nobis est, et sibi vivit. De me, quid faciam, si quaeris; nihil aliud quam me senescere respondeo. De firmitate valetudinis spondere possum; de memoriae, et ingenii valetudine, vix audeam. Vale. Lugduni Batavorum, v. Eid. Martii Iuliani CIC IC XCIX.

EPISTOLA CCX.

HENRICO LINDENBROGIO. [gap: Greek word(s)] illud Moschopuli non est corruptum, mi Henrice, neque vetus Latinum, sed de ea classe, cujus multa ejusmodi. Ut [gap: Greek word(s)] Item: [gap: Greek word(s)] Quis praestabit haec esse vera? Ipsi Graeci infimi temporis Latinas suas voces habebant, quae nunquam in Latio auditae fuerant. Comoediae ara, proverbium est, id est, persugium. Terent. Neque tibi aram aut precatorem paraverti. In Mostellaria, Ego interim


page 462, image: s462

hanc aram occupabo. Eratautem semper [gap: Greek word(s)] in thymele. ut in Andria: Sume verbenas ex hac ara. In Mercatore mentionem istius Apollinis, ex persuna matronae rure revertentis habes. Apud Iulianum mirum ni [gap: Greek word(s)] degeneraverint in [gap: Greek word(s)] vocem nunquam lectam mihi, nunquam fando auditam. Vale, mi Henrice, et me ama. XII. Kalend. Iulii forma Iuliana.

EPISTOLA CCXI.

HENRICO LINDENBROGIO. Facere non potes, mi Henrice, ut tuarum literarum unquam satias me capiat. Si me amas, crebris literis me obrue. Nunquam ideo te importunum dicam. Unum a te semper exigam, ut me ames. Quod quamvis te facturum scio, tamen grata mihi nescio quo modo est haec iteratio. qua aurem vello tibi, ut id facias quod scio tamen alioqui facturum. Velaria, de quibus quaeris, non est dubium, quin loca velis obtenta sint, qualia in Theatro, de quibus Poetae. Ut,

--- pueros hinc ad velaria raptos.

Sed quae sint velaria in domo Augusta, ut fatear, nescio. Nam ea vela ad excludendum Solis ardorem obtendebantur. Itaque si locus divinationi est, illa velaria in domo Augusta fuerint, ubi fortasse gestabant. loca nempe aprica, quae aestivis diebus velis obtendebantur, ut esset, in quo gestarent. Neque aliter, meo judicio, potest esse. De Annalibus Vicennalibus remitto te ad Iusti Lipsii Critica. inde potes haurire, qui sitim expleas. Vale, mi Henrice, et me ama. VIII. Kalend. Octobr.



page 463, image: s463

EPISTOLA CCXII.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Tuas literas ex a. d. VIII. Kalend. April. hodie accepi: quibus statim respondere placuit, ut a me amoliar suspicionem eam, qua me de cessatione verberasti. Duas tantum a te accepi. et respondere erat animus. sed una opera utrisque nunc satisfaciam. Consilium de editione Statiana cum veteri Scholiaste laudo. cujus utinam integriora testimonia perscripsisses, ut ex consequentibus et antecedentibus illa Graeca certius rimari possemus. Nunc quum mihi non constet de qua re verba faciat, neque ad quos Statii locos, non miraberis, si peritionem tuam explere non possim. Nescio an in verbis Callimachi legendum sit, [gap: Greek word(s)] aut, [gap: Greek word(s)] Proverbium. Sed quid faciam, quum quid velit nesciam? Apposuisses plenius testimonium. spes erat posse verum erui. Idem de reliquis Graecis dico. Sed de Taurobolis, nulla, meo judicio, suspicio esse debet. Videtur enim esse [gap: Greek word(s)] illius tractus ignobile. Ut Nesis et Euplota: quarum vix nomina alibi extant. Melorchus. in manuscripto Senensi erat Molucrus. Sed non puto verum. Artemo locrus somniabamus olim adolescentes; neque id satifacit. Vide tamen quid in fine Conjectaneorum de eo nugabamur, siquidem hoc tanti est. Si videris Heraldum, ei a me salutem dicito; atque ex eo scias, an meis quibus respondi, quasque juveni Nemausensi dedi, responderit. Nam statim respondi. Si quid amplius de illis Lactanrii locis postulas, scribe plenius, ut assequar. Vale. Lugduni Batavor. XIII. Kal. Maji Iuliani CIC IC C.



page 464, image: s464

EPISTOLA CCXIII.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Iure de raritate literarum mearum conquereris, sed de cessatione frustra es. Scripsi equidem, et Maximi Glossarium futile me accepisse significavi. Quod autem meas literas non acceperis, hoc tibi expostulandum cum iis, qui meas tibi non reddiderunt. Nihil bonae frugis in illo Glossario deprehendi. Meus Eusebius, propter multas caussas annum jam cessat. sed propter unam maxime: quod ex mora melior evadet. Hoc postea rescisces, si amici vela votorum nostrorum inflant. Tu inter illos quoque auxiliares copias conjungere debes. Et potes sane, si nobis quamprimum Idacium illum cum Marcellino auctore miseris. Nos duos illos libros accepto tibi referemus, ut posteritas, de qua bene mereberis, tibi gratias agat. Addam etiam Gregorium Episcopum; si illum Marcellino et Idacio comitem adjunxeris. Bona fide meritum tuum studiosis lectoribus commendabimus, Fac igitur ne frustra me de illis monueris, aut ego illos a te petiverim. Multis jam doctis, etiam in Germania, Legum Alamanicarum spem feceram: sed quantum video, adhuc in expectatione earum sumus. Quid? his Nundinis Donatum tuum una cum Eugraphio prodiisse putabam. Quare ergo spes ejus in catalogo nundinarum facta? Ergo [gap: Greek word(s)] tantum? Quamprimum illos omnes Chronologos mitte, ut mature describam. Nam negotiorum moles mihi nunc incumbunt. Et si scires quid oneris impositum sit mihi, vel potius quid ego stultitia mea susceperim, rideres me: et jure hoc faceres. Sed scies alias.


page 465, image: s465

Certum est [gap: Greek word(s)] castigare N. Eum, si quidem postremis suis ad me verum dicit, propediem expecto. Nobilissimo Buzenvallio, legato Regio, qui in Galliam rediit, omnia recte dare poteris, qui statim illa curabit mihi. Et e re tua feceris, si illum convenias. Dignus est enim, cui id honoris habeacur; et tu propter jus literarum facere hoc debes. Vale. Lugduni Batavor. VI. Kalend. Novembris Iuliani CIC ICCI.

EPISTOLA CCXIV.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Ad priores tuas literas abunde respondi. Monebam etiam de mittendo Idacii Chronico, et De editione Legum Barbararum, cujus jam gustum moveram amicis, ad quos nuper scripsi. Vide ne per te stet, quominus verax videar. imo tu fidem meam libera, quam amicis videar jam obligasse. Nuper alteras literas, in quibus mecum de Graecis, quae in Manuscripto Donaco leguntur, accepi. Ego, postquam omnes illos ventilavi apices, nihil extricare potui, nihil boni expiscari, quanquam tua causa serio scripturam illam rimarer. Itaque tuum est ita characteres vitiosos proponere, et ad verum expresfos publicare. Mihi quidem dolet, quod mihi non successit, ut quantum tua caussa velim, tibi probare possem. Vale. Lugd. Bat. Eid. Ianuar. Iul. CIC ICC II.

EPISTOLA CCXV.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Idacium tuum bis accepi. neque enim periit, quod metuebas.


page 466, image: s466

Gratias, amice, et de comitate ista, tibi ago, et de tuo in me animo, quem plane habeo perspectum. Ignosces brevitati lirerarum: famem tibi integram ad tempus aliud reservo: libere tunc garriemus. Nunc per longas occupationes non licet, quibus hoc momentum temporis scriptioni huic suffuratus sum. Rumor plane de morte N. dissitus. Sed amici conscii hujus mimi, regunt quod possunt, et aulaeum proscenio obducunt. Non tamen potuit caelari. Fratres habet homines nequissimos, qui et se et miseram matrem bonis omnibus jam everterunt. Illa optima foemina, ut aiunt, in hortulo suburbano [gap: Greek word(s)] Alia multa mihi quidam tuus municeps narravit, qui nuper huc se studiorum caussa contulit. Vale. Lugduni Batavor. VII. Kal. Maji Iuliani CIC ICC II.

EPISTOLA CCXVI.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Bis Idacium accepi tuum. Verebaris enim ne exemplum prius periisset. Eo nomine, Amice, gratias tibi ago; quod et feci ultimis, quas ad te dedi. Sed quia illae una cum iis erant quas ad Puteanum seripsi, ipse autem nullas accepit, proprerea neque meas ad te pervenisse video. quae perfidia eorum est, quibus nostras tradere solemus; quas aut nunquam, aut longo intervallo, postquam acceperunt eas, reddunt. Vellem leges tuas Francicas et Longobardicas, cum verborum barbarorum interpretatione tua ederes. Hoc jamdudum docti a te expectant. Gruterus luculentam operam navavit Martiali. Vix est, ut quisquam melius de prisco aliquo autore sit meritus.


page 467, image: s467

Sed puto te vidisse. Tuus Terentius quam lente procedit! Idem de Eusebio meo dices. Fateor. sed causa est. Post biennium reviso eum; qui vix me post tantum intervallum agnoscere videtur. Vale. Lugduni Batavorum. Prid. Kal. Iunii Iuliani. Anno CIC ICC II.

EPISTOLA CCXVII.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Accepi Legem Salicam, et gratias ago. Nondum tibi possum par pari referre. Sed erit aliquando locus. Interea beneficiorum tuorum memor aliquid elaborabo, quod et tibi et amicis largiar. Est honestus quidam juvenis, et bonarum literarum studiosus, N. nomine, qui in animo habet, aliquid in bonos auctores dare. Is est, qui de egestate matris N. mihi retulit: quam in hortulo extra urbem ait [gap: Greek word(s)] Eo redegerant eam filii majores natu. Ille autem qui est in Italia, quid rerum nunc agat, nescio. Aiunt eum inquisitioni operam locasse, et menstruam mercedulam percipere, (ut Scoppium et alios nonnullos populares vestros, qui [gap: Greek word(s)] praemium accipiunt) bonis facessere negotium, et innocentibus periculum creare. De N. vix credo. neque tam [gap: Greek word(s)] esse mihi persuasi. Scribit saepe ad quendam adolescentem N. apud quem nuper quaestus est per literas iratum me sibi esse. Quis persuaserit hoc illi, nescio. Improbus est qui hoc confinxerit. Ille vero parum prudens, qui crediderit. Iterum de Legibus Barbaris, cum Glossario et explicatione tua aurem tibi vello. Eruditis omnibus hoc debes: quia ego jam majori illorum parti, tuo


page 468, image: s468

nomine promisi. Exolve fidem, quam causa tua obligavi. Sed Terentium cum Donato quando habebimus? Video et Gallos ab Hollandis amicis didicisse [gap: Greek word(s)] progredi. Vale. Lugduni Batavor. VII. Kal. Augusti Iuliani CIC ICC II.

EPISTOLA CCXVIII.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Donatum nudius tertius vix tandem accepi, et gratias ago. Plus satis me jam tibi devinxisti. Quando me hoc aere liberabo? Spero aliquando. Bis ad me scripsit * * *; multa excusavit, multa a se amolitus est: quae aut scit aut suspicatur in se jactata. Satis mihi, verum ut fatear, omnia videtur diluisse. Ego majorem partem falsa censeo, quae hactenus de eo mihi persuaserant: quibus animos ad haec comminiscenda justo solutior libertas loquendi fecerat: qua semper usus est, quum de amicis mentio incidit. Ac si quid illi de me excidit, ignosco, partim quia nemo vitiis sine nascitur, et me unum omnium agnosco in quem multa dici possunt, vero an falso, viderit veritas. sed tamen dici possunt. Te vero oro etiam, ut si quid de eo tibi persuasum est, ita deponas, ut ne minima quidem suspicione unquam perstrictum fuisse prae te feras. Melius est amicos obsequio demereri, quam levem injuriam ulcisci: quae si dissimulatur, nulla est; si vindicatur, ex levi fit atrox. Totam aestatem N. desedit. Caesareum con siliarium esse credidissem iis, qui persuadere volebant, nisi tam longa mora N. argueret, plus isthic negotii illi esse, quam in aula Caesaris. Bonis libris instructus ex Italia venit: quorum etiam mihi usuram


page 469, image: s469

promittit. Magnam a me, et fortasse a republica literaria, inibit gratiam. Tu quoque majorem a me inibis, si Leges Longobardorum, Francorum, aliorumque populorum publicaveris. Hoc a te jamdudum expecto, neque frustra, quae est fides tua. Vale. Lugduni Batavorum. XVII. Kalend. Ianuar. Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA CCXIX.

FRIDERICO LINDENBROGIO. Mirabar diuturnum silentium tuum: neque aliter animum meum inducere poteram, quam te in Gallia non esse. Bene facis, quod ex literis tuis intellexi, ubi sis. Ut alterutri nostrum in posterum excusatio filentii honesta futura non sit. Epistola, quam ad me misisti, jam per amicos ad me pervenerat. Qui scripsit, [gap: Greek word(s)] ut ego puto, Semiloiolita, et Semiepicureus est: qui hoc virulento scripto [gap: Greek word(s)] odium in me excitare voluit. Ego ejusmodi ingenia magis odi, quam curo; neque magis odio Loiolitarum moveor, quam ipsi meo in illos. * *. Vale. Lugduni Batavorum. VII. Eid. Ianuar. Iuliani CIC ICC IV.

EPISTOLA CCXX.

DANIELI EREMITAE suo S. Binasa te simul, et postremo effigiem una cum auctore anni. Persici accepi. Duplici beneficio affectus sum, et quod librum illum tua opera recte accepi, et quod essigiem meam, non exemplar tantum vultus mei, sed et comitatis tuae monumentum habeo, Gratias itaago:


page 470, image: s470

ut tamen quantas agam, non ideo satis magnas possim persolvere. Meam commendationem apud Casaubo num nostrum valuisse plurimum, non tam miror, quam gaudeo. Mirarer potius si accidisset se cius. non enim frustra illum cujus bonitas tam bene explorata mihi esset, togare potui. Majores fructus in diem percipies commendationis istius: Tu tan tum da operam, ut congressu tanti viri dignum te praebeas. Hoc consequete, si cum ita colueris, ut neque illum judicii sui, neque me commendarionis meae poenteat. Vale. Lugduni Batavorum, Dominica ante Pascha. CIC ICC III.

EPISTOLA CCXXI.

CONRADO RITTERSHVSIO suo S. De thesauto invento tibi, vel potius Reipublicae litterariae, gratulor. Non potuit illi melius contingere, quam in illius manus incidere, qui non solum illum publicare, sed etiam meliorem dare potest: quandoquidem et Latinam interpretationem tuam, et Notas ad illud opus expectamus. Exigis a me Epigramma in commendationem operis. Non erat opus ad commendationem, quandoquidem et per se utile, et tua opera ornatius prodire potest: multo minus a me, qui nec unquam poeta fui; et, si suissem, jam per aetatem rude donandus eram. Sed quia nondum missionem mihi datam putas, accipe hos versiculos, non ut Poetae, sed illius, qui nunquam meroinerit se Poetam fuisse.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)]


page 471, image: s471

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .

Quamvis senium olent, tamen versus esse puta, et quia hoc tu voluisti, si quid peccatum est, a te, non a me supplicium exposce. Vale, Lugd. Batavorum. XVI. Kal. Septembr. Iuliani CIC ICC IV.

EPISTOLA CCXXII.

MARQVARDO FREHERO, Illustriss. D. Electoris Palatini Consiliario S. Delatum est ad me, Vir Clarissime, Chronicon Eusebianum, ni fallor, tuum. Quia enim illud sine tuis literis accepi, et amici nostri literis suis habere te ejusmodi librum, quem ad nos destinares, significarunt, non male persuasisse mihi videor, tuum esse illud. Ego sane non solum ut tuum illud accepi, sed et eo nomine plurimum debere me tibi fateor: quod absque eo fuisset, omne consilium de edendo Eusebio abjeceram. Tuus vero liber effecit, ut auctore eo facere id auderem, a quo plura exemplaria me deterruerant. Duas enim formas multum inter se discrepantes veterum illius Chronici codicum extare animadverti. Prioris novem Codices, aut ipsos scriptos, aut cum illis collatos vidi, qui ab initio ad exactos Reges, rite omnem annorum complectuntur rationem. Hinc ad finem mire turbant. Quod cum viderem, diffidere rebus meis coepi, et tantisper differre opus, donec emendatiores codices nanciscerer. Tandem posterioris formae duos, tuum nunc, et Lutetianum Senatoris Petavii, accepi. Isti


page 472, image: s472

duo ab exordio, ad C. Iulium Caesarem, mirum quantum ab aliis discrepant: et tamen istis optime annorum a prima usque Olympiade, aut a mediis saltem Regum Romae temporibus annorum constat ratio. Quare si quid bonae operae in hoc auctore navavimus, totum propter librum tuum tui beneficii est, qui praeter alios scriptos novem et Petavianum, Chronicon Prosperi vulgare, et reliquias illas habet, quae post Hieronymi praefationem in editionibus sequuntur: quae omnia in reliquis desiderantur omnibus. Hac re tuus illos vincit: ut illi tuum eo; quod alterum Prosperi Chronicon paucis notum continent. Quod cui usui sit, ut et illud alterum, nemo (quod sciam) hactenus advertit. Nos totum librum manu nostra descripsimus. Nam in editionibus multa turbata sunt, ut propterea opus fuerit, auctoribus scriptis codicibus, novam formam editionis instituere. Longum esset, si vellem omnia singillatim percensere, aut quae bona illi scriptori contuli, aut quae errata ex illo sustuli, aut quae ad pristinum ordinem illi restitui. Opus non moratur typographum. Iamdudum enim paratumt. est. sed Commeliniani novos characteres apud vos conflant, per quos stat, quo minus in lucem prodeat. Non erit tibi grave, vir Clarissime, si tandiu libri tui nobis usura concedatur, donec totus excusus sit contextus. Sin aliter videtur tibi, ubi primum significaveris, codicem remittam. Gratias interea ago, quod juvare isto tuo beneficio haec studia volueris. quod mihi quidem perhonorificum, omnibus autem literarum amantibus gratissimum fore confido. Vale, V. C. Lugduni Batavorum. Nonis Sextilis Iuliani, die Natalis mei LXII. CIC ICC I.



page 473, image: s473

EPISTOLA CCXXIII.

MARQVARDO FREHERO. Ego mihi gratulor, mi Frehere, quod non solum mihi eruditionem tuam ex scriptis tuis perspicere licuit, sed et humanitatem ex literis. Parum erat maximo beneficio me obstringere, quod mihi usuram Eusebii tui concesseris, nisi etiam donum offerres, Qui vix rationem explicare poteram, quomodo gratias tibi agerem de comitate, quomodo agam nunc de benenficentia? Quanquam donum supra captum est, tamen ut hoc habeam pretiosum pignus nuper institutae amicitiae, accipio: contemplatione quidem sui maximum, sed longe majus propter eum a quo proficiscitur. Erit illud mihi in meis sanctuariis praecipuum, ut, quoties illud manibus tractavero, (tractabo autem saepe) toties ejus, qui non universum modo Eusebium, sed et antiquitatis omnis, et horum saeculorum mente complexus est memoriam, in mentem mihi veniat. Cujus eruditionis nunquam meminisse potero, quin et pietatis ac humanitaris simul meminerim. Tui nummi stemm [gap: Greek word(s)] Iudicium de eo meum seorsim hic habes. Dixi quod sentio, non quod fortasse tibi probabo. Non potui tamen hanc operam denegare, magis quia exegisti a me, quam quod sententiae de eo tuae aliquid adjiciendum a me existimaretur. Vale. Lugduni Batavorum. XIIII. Kalend. Martii Iuliani CIC ICC II.


page 474, image: s474

NVmmus ingens argenteus clarissimi viri Marquardi Freneri, quam recens sit, argumento sunt characteres Arithmetici 234, 235, qui ante trecentos, aut paulo plures annos ab Arabibus ad nos transierunt, ac primo quidem dissimiles his nostris hodiernis, postea memoria proavorum hac forma interpolati, quae hodie nobis in usu est. itaque nummus hic cusus aut conflatus est, non illo saeculo, quo ii a Christianis recepti sunt, sed illo, quo interpolati, hoc est, memoria proavorum. Propterea, an unquam a Graecis usurpati sint, merito ut dubitem, faciunt libri multi Astronomici, Logistici; et computorum Ecclesiasticorum paulo ante aut post eversionem Imperii Constantinopolitani conscripti. quorum omnium numeri non his peregrinis characteribus concepti sunt, sed literis Graecis. Denique illos characteres primi omnium Christianorum Hispani a Mauris, ab Hispanis reliqui Latini Christiani, ab illis Graeci acceperunt, si modo acceperunt. et quidem concedamus accepisse, ii tamen apud Graecos nunquam vulgo noti fuerunt: ut non opus


page 475, image: s475

fuerit eos in hoc nummo cudere, ut a paucis tantum intelligerentur. Nobis igitur constat, recentissimam quidem nummi conflaturam esse, formas autem incusas et veteres esse, et ex aliquo vetusto libro aut pictura alicujus Ecclesiae desumptas: cujusmodi multas hodie in gemmis, novitiae quidem celaturae, sed vetustissimi argumenti, videmus. Nunc de formis ipsis agamus. Non audio clarissimum virum Abrahamum Ortelium, qui partem Imperatoris equitantis laudabat, tanquam non recentem, aversam [gap: Greek word(s)] suspectam habebat. Nos contra sentimus. aversae partis argumentum longe vetustius, quam illud Imperatoris equitantis, judicamus, cujus pedibus subjectae stapedae, et omnis ornatus equi, quam novitia res sit, saris produnt. Aversae partis stemmata non uno verbo explicari possunt. Priusquam igitur ad explicationem aggrediamur, sciendum apud veteres Christianos Symbola [gap: Greek word(s)] alia atque alia fuisse, pro ratione temporum ac diversitate nationum. Ratio temporum primum nullam formam humani vultus, sed aliarum rerum admittebit: postea etiam humanae formae admissae. Nationes Orientales alia habuerunt, alia Occidentis Ecclesiae, in quibus nullum symbolum fuit sine cruce, ut neque Orientalibus. Sed in Occidentali Ecclesia crux satuebatur minio lita, ut Christi fusum sanguinem designaret. Cacumen crucis corona cingebat cum purpureis lemniscis, adjuncta etiam palma, utrumque [gap: Greek word(s)] debellati hujus saeculi, et mundi triumphati, aut martyrii acquisiti erat. Hoc simplex ab initio erat stemma crucis. Adjectum postea Trinitatis mysterium, post debellatum impium Arrii dogma. Patrem Deum designabant


page 476, image: s476

verba ex rutila nube erumpentia: HIC EST FILIVS MEVS DILECTVS. Filius Deus Agni, Spiritus Sanctus Deus columbae specie significabatur: Alii etiam alia parerga apponebant; XII Columbas, quibus Apostolos volebant intelligi, quatuor flumina ex rupe manantia. Rupes seu petra est Christus, fluenta quatuor Evangelistae aut Evangelia ipsa. Haec erant symbola simplicissima illorum temporum, quum formas rerum, aut animalium, non autem humanas auderent pingere. Nam anchoram, navem, piscem, columbam sculpebant, aut pingebant: hominem non item. [gap: Greek word(s)] , inquit Clemens, [gap: Greek word(s)] . In aversa autem parte nummi propositi duae mulieres sunt: ex quo apparet symbolum non esse vetustissimorum temporum. Argumentum tamen ostendit non esse infimae vetustatis. Primum igitur ingens solium, aut instar solii conceptaculum, nihil aliud est, quam hortus ille conclusus et fons signatus in Cantico Canticorum, per quem sacrum regenerationis lavacrum designatur. Ambrosius: His igitur Sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus anima firmatur substantia. Meritoque videns profectum ejus gratiae concinenten dicit ad eam, Quam decora, etc. Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus. In medio hujus [gap: Greek word(s)] extat minus labrum, quod verius dixeris hortum conclusum. Nam ex eo enascitur lilium convallium juxta illud: Ego sum flos campi, et lilium convallium. de quo loco Hieronymus ad Demetriadem. Decem germina aut fructus emittit. Origenes homilia XVI in Genesim: At vero Israeliticus honorat decadem perfestionis numerum. Decem enim verba legis accepit, et Decalogi virtute


page 477, image: s477

instructus ignota mundo huic Sacramenta divina largitione suscepit. Sed et in novo Testamento similiter vener abilis est Decas, sicut et fructus Spiritus denis exponitur germinare virtutibus. Non potuimus dare magis idoneum interpretem. Inter lilium erecta est crux instar ligni vitae, e cujus cacumine quatuor columbae totidem fluenta eructant. Ea sunt quatuor Evangelia: quemadmodum in Ecclesia Occidentali quatuor fluenta e petra manantia idem significabant: Columbae sunt quatuor Evangelistae. Et hoc quoque cum Occidentali Ecclesia facit, quae per columbas coronam crucis circumstantes Apostolos intelligebat. Paulinus:

Cui coronae sunt corona Apostoli
Quorum figura est in columbarum choro.

Atqui duo ex Evangelistis sunt Apostoli, duo Apostolorum administri. Aqua illa quae instar silanorum ex columbis fluens solum complet, est aqua baptismi: et denique omnia reliqua sunt sequela baptismi. Primum duae columbae sunt in latere solii, interjecto serpente, superincumbente Leone. Sed columbae cum serpente per se considerandae sunt, postea serpens simul cum Leone. Columbae cum serpente est id, quod Dominus a regeneratis exigit: Estote prudentes, ut serpentes, simplices ut columbae. Hoc enim baptizatis occinebatur. Am brosius libro de iis, qui initiantur mysteriis, capite IV, post alia: simul et eorum, qui baptizantur, non in specie esse debet, sed vera simplicitas. unde et Dominus ait: Estote astuti, sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Vnde manavit illud in vetere Ecclesia proverbium: [gap: Greek word(s)] . Clemens Stromate septimo: [gap: Greek word(s)]


page 478, image: s478

[gap: Greek word(s)] . Ait hominem, qui habet [gap: Greek word(s)] , et omni impedimento mundanarum rerum renuntiantem (quis est ille, nisi [gap: Greek word(s)] et baptismo regeneratus?) miscere columbam serpenti. quod et loco Ambrosii adducto convenit, et rationem tacite reddit columbarum cum serpente subter limbum Colymbethrae positarum. Leonis vero cum serpente consideratio, pertinet ad victoriam de Orco et Diabolo. Chrysostomus in Psalmum XCIII. Quis est iste Leo? qui de tribu Inda vicit Leonem, et Draconem, qui significatus est in Psalmo. Item: Diabolus, qui delectatus est in primo homine captivato, exinde captivatus est. Christo rejurgente glorificato, qui conculcavit Leonem et Draconem. Quare non possumus ignorare, cur Draco serpenti subjectus sit. Assident solio utrinque oppositae invicem faeminae duae in sellis, anus stolata, et puella nuda, nisi qua velat ea quae pudor celare jubet. Anus est Fides, puella Spes. Anus fingitur, quia antiquior lege. Abraham prima credentum via, ut canit Prudentius, longe antiquior Mose. Vnde et fides Tertulliano in Marcionem victrix vetustatis dicitur. Manu apprehendit, quia fide apprehendimus, quae oculis subjici non possunt. Stolata est: quia baptismus vocabatur fidei vestimentum: ut Tertullianus scribit cap. XIII. libri de baptismo. Et capite XII. induere baptismum dicit. Contra Spes et puellari specie est, quia semper


page 479, image: s479

viget, et nuda, quia omnibus terrenis renuncians expedita tendit ad coelum, [gap: Greek word(s)] ut loquitur Clemens, [gap: Greek word(s)] . Ideo aversantis habitu est, et Canem, tanquam omnes blanditias saeculi, calcantis, aut omnes adlatrationes hostium Christianae pietatis. Ideo quemadmodum canem calcat, sic colludit cum columba, quam manu dextra reprehendit, simplicitatem unicam sibi cordi esse significans. Merito autem conjunguntur ambae, quia altera sine altera non est. Chrysostomus in caput XIII. prioris ad Corinthios, commate ultimo, in editione Latina: Quae duo, id est, Fides, et Spes, ita certa sibi mutua vice conjuncta sunt, ut altera sine altera stare non possit. Quicquid enim Fides credendo acquirit, hoc Spes suctinendo praesumit. Quid quod veteres novum Testamentum Fidei symbolum esse dicebant, vetus autem Spei. Paulinus.

Lex antiqua novam firmat, veterem nova complet,
In veteri Spes est, in novitate Fides.

Denique quid a Catechumeno exigebatur? Fides. Credo in Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, etc. Spes. Spero resurrectionem. Inde illa in vetustissimis monimentis Christianorum: CREDO VIVERE. SPERO RESVRGERE. DEPOSITVS IN SPEM RESVRRECTIONIS. Quin etiam non solum has duas conjungebant Poetae Gentium, sed etiam et Fidem vestitam et anum inducebant.

Quam Spes et albo nuda fides colit
Velata panno. Item, Cana Fides, et Vesta.

Cana igitur Fides, et velata panno, ut hic, et conjuncta Spei. Inde Clemens [gap: Greek word(s)] dixit [gap: Greek word(s)] , quemadmodum dixerat [gap: Greek word(s)]


page 480, image: s480

[gap: Greek word(s)] , alludens nimirum ad haec vetusta symbola. Pone. sellas utriusque astant singulae Aquilae, renovationem hominis per baptismum significantes, quod percepto baptismo dicerentur instar Aquilae renovati. Ambrosius de initiandis cap. VIII. His abluta plebs dives insignibus, etc. depositis autem inveterati erroris exuviis, renovata in Aquilae juventutem, etc. ut nihil sit in hac nummi parte aversa, quod non ad sacramentum baptismi et catechumenos pertineat. Postremo totus apparatus istius praestantissimi symboli clausulam habet felicitatis regni Christi, sub quo securitas ab omni nocumento promittitur capite XI Isaiae, commate 8. ubi dicitur puerum cum aspide collusurum. Ideo in labri, quod extat supra aquam, latere visitur puer, cauda serpentes duos apprehendens, et secure tractans sine noxa. De quo eleganter Tertullianus in Hermogenem, capite XI. quum restituta innocentita, et integritate conditionis, pecora convixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, etc. IIII. in Marcionem, cap. XXIIII. Sed bene, quod creator hanc potestatem etiam parvulis per Esaiam repromisit, conjicere manum in cavernam aspidum, etc. Et utique scimus salva simplicitate scripturae. nam nec ipsae bestiae nocere potuerunt, ubi fides fuerit, etc. Infra: Iam tunc eidem viae, id est, fidei, hanc evacuationem et subjectionem bestiarum pollicetur. Propter fidem igitur hoc symbolum pueri et serpentum appositum. Quare vides omnia inter se apta, ut aliud ex alio pendeat. Quam vetusta haec sint, et quam falsus fuerit doctissimus vir, qui aversam partem hujus numismatis suspectam habebat, ex iis, quae disputavimus, et ex aliis, quae longe plura afferri poterant, colligi potest. Nobis satis haec


page 481, image: s481

erunt, dum doctiora judicia aliquid melius in medium afferant. Itaque hactenus.

EPISTOLA CCXXIV.

MARQVARDO FREHERO. Scis, mi Frehere, quid de tua in Aprum Xiphian Diatriba judicem? Nihil potuisse dici verius, nihil exquisitius. Plane persuasisti mihi. Sed mirum, quam multa et abstrusa, et ignota in gemmis reperiuntur, in quibus interpretandis saepe puto ludi operam. Non enim dubium est, quin multa vero similia dici possint; sed quae vera praestare nemo potest, nisi qui nimis judicio suo confidunt, et alienum contemnunt. Multa apud Abrahamum Gorlaeum vidi, qui Dactyliothecae suae Illustr. Domino Electori Palatino exemplar misit. Quidam etiam harum rerum studiosissimus, nuper [gap: Greek word(s)] quaedam, quae magni te vidisse facerem, Lutetia ad me misit. Tanta est elegantia, tam multiplex eorum argumentum! Majorem parterm puto illi me interpretatum esse. Sed tu plura in hoc genere potes. De illo autem grandi nummo tuo Constantini, satis mirari non possumus, qui factum sit, ut ex uno latere, recentissimi saeculi, ex altero vetustissimi moris Ecclesiae vestigia in eo extent. Sed quando illa tua, de Lupoduno et Mosella Ausunii, Monumenta prodibunt? Avide expecto, eoque magis, quod nihil nisi eximium a te sperare possumus. Vale. Lugduni Bata vorum. IX. Kalend. Martii Iuliani CIC ICC III.



page 482, image: s482

EPISTOLA CCXXV.

MARQVARDO FREHERO. Diatribam nostram de nummo Constantini tanti non esse purabam ut ederetur. Quam igitur gratiam a se sperare non porerat, ab editore consequetur. Non enim aestimabit Lector, quid senserim, sed quid tu dignum judicaveris, quod ederetur. An aliis placirura sit, non admodum laboro: quja posse placere aliis, quod tibi placuit, non dissido. Iste qui tibi has reddet, natione Italus, optimus et integerrimus vir, Christi exul, quum annum fere integrum magnam fecerit hic probitatis suae fidem, totumque tempus illud. quod hic degit, nihil antiquius habuerit, quam artem. profiteri aliquam, unde vitam tolerare posset, ne aut Ecclesiae, aut amjcis esset oneri, idque frustra tentaverit, in. Germaniam postremo abire decrevit, si forte ibi felicius, quam hic, industriae suae fructus expromere possit. Sed illi commendatitiis est opus; non istis lolum, quibus ego eum tuae. trado fidei, sed et iis, quibus tu eum apud Princi pem vestrum, aut alios Germaniae aut aulae vestrae proceres, in aliquem conjicere locum potes, ubi aliis utilem praestet operam, a se autem inopiam depelat. Qui eum, commendare, possit, ut non magis idoneum, quam te, ita neminem, cui magis fidem habeam, reperire Potui. Quantum igitur gratiam: tuam apud proceres vestros, tantum meam apud te commendationem ponderis habituram, mihi persuasi. Illum ita commendo tibi, ut nihil sit in praesentia, quod studiosius a te contendere velim. Vale. Lugduni Batavorum., X. Kalend. Septembr. Iuliani CIC ICCIV.



page 483, image: s483

EPISTOLA CCXXVI.

MARQVARDO FREHERO. Quum tuas accepi, minus commoda valetudine utebar, et, si sas dicere, pessima. quum fere mensem integrum cibi fastidium me cepisset, et nihil superesset, quam ut corpusculum, cui nihil alimoniae in diem accederet; interitus consequeretur. Nunc quamquam non bene confirmato corpore, tamen meliusculus quam antea, tuis literis respondeo: etsi manus officium non facit, quod ipsi ductus literarum satis probare possunt. Tu omnia boni consules; neque quid possim, sed quid velim, spectabis. Tuae igitur literae mihi jucundissimae fuerunt, eoque magis, quod de editione Commentarii tui in Mosellam Ausonianam jam sperare jubes. Neque dibito te hominem Germanum, et qui loca illa omnia exploraveris, longe meliora et certiora praestare posse, quam nos peregrinos, qui de illis tractibus nihil, nisi per, caliginem, et scire et docere potuimus. Quare tuum erit, quae minus protabiliter a nobis scripta fuerint, ea aut tollere, aut meliora dare. Quia enim illam sumpsisti provinciam, nihil officio tuo convenientius, nihil animo meo gratius facere potes, quam purgare errores, qui juveniles Ausonianas Lectiones nostras magis dehonestare quam ornare possunt. Tantum vero abest, ut aliquid habeam, quo tuum Commentarium instruere possim, ut verear, ne nimio plura de Mosella scripserim quam homini peregrino conveniebat. Sed quia jacta est alea, tuae partes sunt, quod dixi, aut uti illis, quae recte a nobis discussa sunt, aut quae minus recte, ea in integrum restituere. Quod de Epocha annorum


page 484, image: s484

Christi a XXV Aprilis adjecisti, id non Treverensium proprium est, quum et omnis Anglia, et Veneti et multae urbes adhuc eum retinuerint morem. Karolus Nonus edicto sanxit, ut anni Christi a Kalend. Ianuar. non, ut antea a Dominica Paschatis, putarentur. Hactenus enim Galli in actibus publicis, anno illo Christi ante Pascha ponebant. Quum haec ad te scriberem, feria v ante Pascha reformationis erat, et est annus. Christi CIC ICC VI. Tamen ante edictum Karoli, datum feria V, anno Christi CIC ICC V, ante Pascha, scribendum fuisset. Post Pascha, CICICC VI Inivisset annus. Galli Veteris Ecclesiae sequebantur consuetudinem, qui Pascha et Paschalem hebdomada, novum annum vocabant, ut adhuc Graeca Ecclesia, Treverenses, Angli, Veneti, alii ab alia causa suam Epocham instituunt. nimirum quia vetus Ecclesia in XXV Martii Mundum conditum, in ea Christum conceptum, in eadem crucifixum falso puta vit. Unde Graeci multum religionis illi diei adscribunt, eamque [gap: Greek word(s)] , quod mundum in ea conditum hariolantur, vocare solent: quae sententia omnibus partibus ut salsa, ita ineptissima est. De nummo Palaeologi sententiam mutare non possum, quum sciam meliora me et probabiliora de eo, quam mulum illum Ingolstadiensem de pistrino Loiolae, pronuntiasse: hominem ineptissimum, et qui, more Societatis suae, nihil quam centones farcire potest. Quid enim Loiolitae aliud nunc faciunt? Ineptissima illius est interpretatio, et nihil pene adversus nos dixit, nisi ubi veterem Ecclesiam imaginibus non usam diximus. quod quum ipse confutare non possit. ab impudentia Loiolitica subsidium petit. Iamdudum


page 485, image: s485

est, quum illum ridere soleo. Neque tuum, neque meum est, illius rationem habere. Hoc esset illi honorem habere, nobis injuriam facere. Certe dolet illi nos de eo nummo ea dixisse, quae nulli Loiolitae in mentem venire potuissent. Nihil enim tam aegre est illis, quam ingenia aliqua bona in illo hominum genere reperiri, quos ipsi haereticos vocant. Retrimentum illud impudentiae inscitiaeque missum faciamus. Nummus ille Arabicus, cujus exemplum mihi misisti, in negotiationibus non habet locum. hoc est, non est verus nummus, qui in commerciis usum aliquem obtineat. Scito igitur, non solum Muhammedanos, sed et Indos [gap: Greek word(s)] , ab ultima antiquitate nummos signare aut gemmas scalpere ad horoscopum, easque imagines [gap: Greek word(s)] et amuletorum loco habere. Verbi gratia, adversus ictus Scorpionum, nummulos horoscopante Scorpione, cum imagine Scorpionis, signant: ut est apud veterem Geographum Arabem. Adversus morsus canis rabidi, (quae pestis calidioribus coeli tractibus familiaris est) nummum caniculae effigie, (quod sidus [gap: Greek word(s)] Graecis dicitur) idque ipso sidere caniculae horoscopante signant. cujusmodi est stanneus ille nummus, quem a te accepi. in cujus altera superficie characteres Arabici Africani sunt: in altera est Sol cum Canicula oriens. Id genus nummorum aut imaginum, Arabes Talissmath, et Talisman vocant; Graeci [gap: Greek word(s)] , et homines, qui ejusmodi nummos ad horoscopum signant, [gap: Greek word(s)] , Arabes Mutetalismin. Utinam tam certo alteram superficiem nummuli exponere possem, in qua tantum primores duas voces perspicue assecutus sum [gap: Hebrew words] . hoc est, Imperator


page 486, image: s486

maximus. Sequitur in duabus posterioribus ipsius Imperatoris nomen, quod neque ego, neque ullus Muhamnedanus, qui Africano characteri non assueverit, divinare possit; partim quod detritae sint literae, partim quod ductus quidam. sint, quosin characteribus Africanis, (quanquam eo charactere lipros scriptos non paucos legi,) nunquam observavi, Idem de nummi alterius exemplo a Grutero nostro ad me missi dico: in quo nihil aliud, quam literarum imitationem potius quam literas video. Male enim expressit, qui illius nummi exemplum depinxit. Si in stanno fusum miseris, quod quidem accurate fiet, spes est saltem partem divinari posse. Goldasto inimicitiae cum amico nostro fuerunt: ut ad me remissa fuerit Epistola quam ad Goldastum scripseram. quod, non aequo tuli animo. Nam quid ad me illorum simultates? Ea Epistola periit, neque quid in ea scripserim nunc memini, neque admodum id curo. De Eusebii paginis admittendis, non fuisset opus gratiam tuam interponere, quae plurimi apud me est, si jamdudum hoc illi indulsissem. Iam enim illi negavi. Nam cui bono [gap: Greek word(s)] et mei operis. lacinias ad illum mittam ad quem res non pertinet, priusquam ille accipiat cui dedicare destinavi? Tam ineptum me facere hoc, quam incivile est illum hoc a me postulare. Ego ne ut illi mea mittam, quae ille amicis suis et deliciis, hostibus meis, Loiolae mancipiis, communicet? Si non eo consilio id a me petit, ergo est ambitio, ante tempus pattem operis inspicere malle, quam cum otio rotum opus legere ac perlegere. Non potui satis mirari consilium hominis, adeo prudentis, et, quod caput est, optime de me meriti. addo et carissimi,


page 487, image: s487

et de quo si omnia magna praedicavero, minus quam pro merito illius dixero. Omisi de figuris illis, quae [gap: Greek word(s)] a veteribus vocari dixi, infinitas hodie extare vetustissimas, gemmis insculptas: cum stellis, quibus horoscopantibus incisae fuerunt; argumentis, propter prodigiosum, multis ex rebus atque animalibus confusum corporis habitum, obscurissimis. In illis enim quaedam loricatae sunt, cervice humana, capite aquilino, aut galli gallinacei; altera manu scutum, altera scuticam tenentes vel flagellum, serpentibus pro cruribus insistentes. Multas ejusmodi cum literis [gap: Greek word(s)] vidimus. quae veterum Valentinianorum et aliorum haereticorum sigmenta sunt. [gap: Greek word(s)] apud unum legimus Iosephum. ut et alia, quae nusquam alibi. Ea. sane ignota bonis scriptoribus fuerunt nomina. Unde Iudaei [gap: Greek word(s)] habuerint, nisi a se ipsis, (ut Iudaei ad omne figmentum. proni sunt) nullam caussam comminisci possum aliam. Etiam Iudaei hodierni [gap: Greek word(s)] Germanos vocant: quod Iosepho favere videatur, qui, nisi fallor, eo nomine Germanos designat. Sed a Graecis [gap: Greek word(s)] vocari tunc crederem, si ille [gap: Greek word(s)] a Graecis [gap: Greek word(s)] dictos probare mihi. potuisset. De his nemo aliter judicare possit, quia ea gentium nomina alibi non extant. Miratus sum tam tibi Pieridem nupsisse, quam puros ab ea jambos profectos esse. Quominus a me par munus accipiat, duo excusaverint, tum morbus, tum quod senes, ut omnium munerum, ita et Poetices vacationem habent. Ad illud tamen, quod scribit, scripta mea omnia a te conquiri, versibus scabipsis, senium et morbum redolentibus, respondeo. Vale. Lagd. Batavorum. III. Eid. Martii Iuliani CIC ICC VI.



page 488, image: s488

Margari, cui dotes animi si docta Theano,
Blanda vel Erinne comparat ipsa suas,
Vtraque jam prono submittet vertice fasces,
Ista tuo ingenio, versibus illa tuis:
Quidnam Marquardo vigili quaesita labore
Scaligeri prosunt siripta notata manu?
Poma nec Alcinous vicinis captat ab hortis,
In fontes ipsos nec cadit ulla sitis.
Aut Marquardus habet cunctos in pectore libros,
Cunctorum aut illi Margaris instar erit.

EPISTOLA CCXXVII.

MARQVARDO FREHERO. Chronicon Eusebianum tuum a Iuda Bonnutio accipies; cui ego reddidi: cujus. usurae gratiam tibi ago. Vna et Eusebianum nostrum exemplar accipies. Quod de mulo Loiolitico, qui de Cruce scripsit, nuper querebaris, meam tibi aperui sententiam; quam opto ut sequaris; Hominibus solere respondere nos, non asinis. Ille numquam scribit, nisi temulentus Hodie nobilem hominem, summe Pontificium, sed doctissimum, conveni: qui giganteam illam molem de Cruce ridebat: neque pluris faciebat hominem, quam ego; quamvis plurimos in ea Societate habeat, quos amat et colit. Illius de tuo nummo interpretationem ita exagitare poteram, ut fidem etiam Sociis, de illius imperitia facerem. Sed aliud curo quam ut lutum manibus meis subigam. Examina illa crabronum, qui ex illa colluvie profecti spicula sua nobis intentant, non magis quam fanatici Schoppii debacchationem curo, qui nulla provocatus a me injuria, in me et genus meum latrare


page 489, image: s489

audet, tamquam magnum aliquod ex eo sibi nomen comparet. Quando ille, et [gap: Greek word(s)] Loiolitae, hoc totum virus evomuerint, postea quod agant non habebunt. Vale. Lugduni Batavorum. Prid. Kal. Quinctilis Iuliani CIC ICC VI.

EPISTOLA CCXXVIII.

IOANNI ISACIO PONTANO suo S. Historia utcunque scripta juvat, inquit Plinius Caecilianus; multo magis tua, quae et accurate scripta est. neque est aut veritatis aut literarum amans, qui non ut tuum studium, ita scriptum laudet. Sed de duobus aut tribus verbis hodiernas dialectos ad priscarum origines referre, non adeo tutum est. Nihil tam dissimile alii rei, quam Teutonisinus linguae Persicae. in quo tamen ego reperio, fader, moder, broder, tochter. Qui Teutonice sciet, Persici sermonis imperitus, et a Persis ita patrem, matrem, fratrem; filiam vocari didicerit, audacter pronuntiabit Persarum sermonem vere Teutonicum esse; et sane cum ratione errabit. Ratio est in eorundem verborum usu, error in necessitate argumenti, quam ipse captat ex tam paucarum vocularum usu. Non enim necessarium est eandem linguam Persicam esse cum Teutonica, quod verba eadem sine ulla mutatione, aut literarum, aut notionis, aut pronuntiationis in utraque reperiantur. Alioqui justius Hispanica lingua eadem cum Arabica censeri possit, quum tot purae Arabicae voces in Hispanico reperiantur, ut ex illis justum lexicon confici possit. Certe Teutonismi veteris multae propagines sunt, et quorum matricem Danicam et Norwegicam linguam esse non immerito quis suspicari


page 490, image: s490

possit: Islandica lingua, quae est prisca Norwegica, quid habet commune cum hodierno Teutonismo, praeter [gap: Greek word(s)] , quae veteri Saxonicae et Angli canae linguae magis respondent quam reliquo Teutonismo? Sed libri Sacri in priscum Tioctismum seu Teutonismum conversi, qui penes doctos scripti extant, quos et nos vidimus, quid maxima ex parte habent commune cum hodierno Germanismo? Itaque priscam Gallicanam linguam, ad Danicam hodiernam aut Germanicam referre, quantae aleae est? Nam si fuit eadem. cum Germanica, et Germanica illa adeo diversa est ab hodierna, frustra eam, quam scimus, ad eam, quam ignoramus, referimus. Accedit distortio verborum barbarorum, quae Latinitas aut Hellenismus assequi non potest. Ludo vicum vocant, qui dicebatur Hlodvvin. Et, quod magis ridiculum, Lutanicum illum apud Caesarem Ludovicum esse hariolantur. At illa ultima syllaba non est in nomine Francico. Est enim VVin, non VVic. Itaque potius ille Caesarianus Levvtvvik, quam Hlodvvin, fuerit. Sed Caesar eandem Gallicanam linguam cum Britannica fuisse scribit. Ea adhuc non solum in Britannica superest, quae fuit priscorum Pictorum, sed etiam ejus traduces in nostris Aremoricis extant hodie. Illa ne verbum quidem nec umbram habet verbi, quod ad Teutonismum referri possit. Laudo tamen studium tuum; quia in rebus obscuris ut errare necesse est, ita fortuitum non errare. Vale. Lugdani Batavorim. IX. Kalend. Octobris Iuliani CIC ICC VI.



page 491, image: s491

EPISTOLA CCXXIX.

IACOBO CAPELLO suo S. Nunc accepi tuas literas, quibus statim respondeo. Scribebam enim Casaubono nostro, qui tibi has curabit. Tuum libellum Epocharum tandem his superioribus diebus generosi adolescentes Poloni, qui hic adhuc haerent nobis reddiderunt. qui plusquam septem menses in sarcinarum fundo delituerat. Scito autem vix unam aut alteram epocham esse, quae a reprehensione vindicari possit. Nos veram monstravimus viam: a qua qui deflectunt, ii praeter casam. Longe enim fugiunt, qui suos fugiunt. Ubi demonstratio est, ibi pertinaciae non est locus. Epocha mundi tua, annis nunc LXXVI, nunc LXXV, nunc LXIV, justo longior est. Ea magnas turbas dat: quia aedificium, quod nullo insistit fundamento, corruat necesse est. De principio Iobeleorum, quod tu cum multis aliis ab excessu Mosis iustituis, quam frivola sit ratio, abunde disputamus alibi. Idem dicas de XXX annis illis initio libri Ezechielis, quos et Mediocriter perito patet ad regnum Nabopollassari patris Nabuchodonosori pertinere. ad lobel autem referri non posse, vel ratio annalis Hebdomadae vincit. Erat enim annus ille V tam capti Iechoniae, quam regni Sedechiae; et proinde primus Hebdomadae, si quidem quartus et XI erat Sabbaricus, quod nos docet Ieremias. At tri gesimus annus Iobel, est secundus quintae Hebdomadae. IV enim [gap: Hebrew words] sunt anni XXVIII. ideo trigesimus, ut dixi, est secundus quintae semittae. Atqui debebat esse primus. Quod est absurdum. Et certe erat primus heb domadae quartae. unde decimus Sedekiae est XXVII Iobel decimi


page 492, image: s492

octavi, Ezechielis XXIX, 17. qui est illustris locus qui jugulum petit pertinaciae. Decimus annus Sedekiae, quod omnes concedent, est noningentesimus septimus ab Exodo. Per perpetuam regulam de annis Exodi detrahenda XLVIII ad methodum Iobeleorum. Deductis 47 de 907, supersunt 860. quae sunt Iobelea absoluta XVII, hebdomadae III, anni VI de hebdomada quarta currente. Non mirum, ante XX annos omnes, tam vereres quam recentiores ad illum lapidem offendisse. Sed postquam res a nobis demonstrata est, velle tam manifestae rei obsistere, excusari non potest. Quod vero ais, de Hierosolymis ab Herode et Sosio captis, nos errasse, qui XVII Tamuz in XVI Iulii contulerimus, fugit te ratio. Capta sunt Ierosolyma anno Iudaico 3724. qui erat Sabbaticus, teste Iosepho. Tisri ejus 5. II. 675. Seprembris VII. Erat praeterea annus Embolimaeus, Nisan 2. 4. 826, feria tertia, quia erat annus abundans: II Aprilis, Cyclo [gap: sign for full moon] primo, [gap: sign for new moon] tertio. Proinde neonienia Tamuz feria prima, Iunii XXX. Ergo XVII Tamuz, XVI Iulii. Uter nostrum erraverit, judicem te fero. Insiste viam, quam aperuimus, nunquam errabis. Quantulum sit ingeniolum nostrum, ut nullius magis interest scire quam mea, ita nulli magis dolet, quam mihi. Tamen tota haec doctrina nostra est. Hoc nobis vindicamus. non quod alios aut ingenio aut judicio antecellimus, (non ita confidentes sumus,) sed quia primi et soli eam rem tracta vimus. Itaque si quid in hac re nobis vindicamus, jure nostro hoc facimus. Possessio nostra est. Si quis de ea nos vi dejicere postulat, omnibus interdictis in eam restituemur. Nemo postulet se digne


page 493, image: s493

haec administrare posse, nisi omnibus humanioribus disciplinis instructus sit. Quot sunc hodie, qui Chronologiam nihil aliud quam saturam lancem esse putant, in quam ut coqui omne genus edulia, congerunt; ita isti omnes annos sine delectu conjicientes, probe se munere suo functos esse putant. At congerere annos vel idiotarum est. Intervalla temporum dignoscere, non omnium est, sed eorum qui per omnes disciplinas, et studia humaniora, atque omnem antiquitatem peregrinati sunt. Matthaeus Beroaldus, vir doctus, et, quod familiam ducit, pius, primus ausus est rem ridiculam, atque utinam tantum ridiculam, rem, inquam, execrandam, memoriae prodere, Graecos Olympiadas suas ignorasse: hoc est, perinde ac si diceremus Muhammedanos hunc annum Christi Dionysianum M DC VI, non recte putare M XV Hegyrae, ex XXIX Aprilis. Is conjicit annum primum Cyri in primum Olympiadis LXXXI, quando Herodotu annos natus XXVIII, et paulo amplius, gesta Cyri, Cambysae, Magorum, Darii Hystaspidae, Xerxis scribere aggrederetur. Hanc doctrinam olim is in Athenaeo Sedanensi vestro, cum magno strepitu plausuum decantavit: eam hodie homines barbari, bubulci, rupices, pene intermortuam, ab imis manibus excitant; quos propter bonarum literarum et exoticae Historiae odium, [gap: Greek word(s)] et Prophetas vocare soleo. Ab eadem schola est, Abrahamum, et Sem, non fuisse fratrum suorum maximos. et alii praeterea [gap: Greek word(s)] , quibus imbecilliora capiuntur judicia. Ex istis Prophetis, ego unum nuper barbarum, arrogantem, et stultum, cum doctrina Beroaldina, ita tractavi, ut si quis in eo sensus sit hominis,


page 494, image: s494

fecerim, ne posthac pedem in aliena possessione ponat. Ejusmodi larvae plus nocent bonis literis, quam qui aperte oppugnant eas. Omne enim genus exoticorum scriptorum abdicant: in sola Scriptura, Consules, Olympiadas, Archontas Atheniensium contineri volunt. Sed illos bene in Canonibus nostris Isagogicis excepimus. Quare si quid de doctrina temporum, quod tempus ferre possit, meditaris, Sethi Calvisii exemplum sequere, qui post hominum memoriam solus Chronicon scripsit. Nam quae hoc nomine circumferuntur reliqua, putasne me ea in Chronicorum censum reponere? Si ita sentirem, non opus fuisset me tantum laboris sumere, ut tot millia errorum in apertum producerem, et novam temporum methodum iustituerem? Gratias tibi de libello numismatum ago. quod argumentum olim a nobis susceptum, postea magis negleximus quam. abjecimus. Sed libellum illum imperfectum mihi redditum esse doleo. Legam tam tuo nomine, quam quod ea materia familiaris mihi est, Vale. III. Eid. Quintilis Iuliani CIC ICC VI.

EPISTOLA CCXXX.

ADRIANO ROMANO suo S. Puto meas litera, una cum Appendicibus ad Cyclometrica mea tibi redditas esse. ex quibus animadvertere potuisti, quam meis erroribus iniquus sim, neque, alio castigatore opus esse, quam me ipso. Sed sane aliis lectoribus, quam quos hactenus nactus sum, ubique opus mihi erat. praesertim apud vos, ubi passim Cyclometrica nostra ita accipiuntur, ut non humanitus errasse, sed lege Majestatis commisisse


page 495, image: s495

videar; et nihil melius mihi expectandum sit, quam ut sine provocatione poenas dem. Vt homini libero ne ad respondendum quidem sit receptus. Tu scis de quibus loquar, et qui sint ii qui literis suis vulgo quotidie de nobis ea disserant, quibus ipsi, potius sunt digni. Non agam cum illis praecise, ut ipsi faciunt. nondum enim dies cessit. Accipe interea hanc Diatribam, quam tibi mitto: in qua non solum videbis, quam falsi sint, qui Archimede magistro, circulum aequalem faciunt rectangulo sub semidiametro et semisphaeria contento; sed etiam quam male existimationi suae consuluisse videantur, qui non capere potuerunt quod et puero planum fecimus. Rem utilissimam proposuimus. ipsi eam obtrectationibus suis eludere conantur. Volsellis pugnant, non gladiis. Lecta mea diatriba, te ipsum judicem fero, ni inhumane mecum experiuntur, qui ea vellicant, quae aut non intelligunt, aut si intelligunt, nolunt probare, ne cogantur quae pueri didicere, senes perdenda fateri. [gap: Greek word(s)] . Interea, oro te, mi Romane, si quis locus est humanitati, literarum vinculo, sacris Matheseos, ut ea quae in Diatribam hanc conjecimus, diligenter perpendas. Et ut non solum tibi, sed et aliis scriptam esse scias. Propterea cam illis communica, quos quamvis nobis iniquiores esse sciveris, (ut sane inhumani sunt, qui de homine non ita merito prave et sentiunt et argutantur,) tamen ab his studiis alienos non esse sciveris, imo potius quos tibi constabit solide de his rebus judicare posse. De paralogismo Archimedis dubitare non potes. Et hoc et alia, quae ad quadrationem circuli spectant, [gap: Greek word(s)] a nobis demonstrata sunt. Ubi ab hominibus


page 496, image: s496

prave tenacibus expressero, nos circulum quadrasse, (velint nolint, hoc fateantur necesse tandem est) postea ad reliqua pergemus. Errores norstros tollemus. eos qui videntur, et non sunt, expoliemus. Tu interea, mi Romane, clementius de nobis judica quam hactenus fecisti. Ego libertatem amo, sed intra modum, et eam quidem quae homine ingenuo digna est. Si me amas, ad ea quae tibi mitto rescribas. non enim tanti sunt, neque tot errores nostri, quanti et quot vobis summis criticis videntur. Vale. Lugduni Batavorum. pridie Kal. Aprilis Stylo novo.

Hippolyti Canonem, cum appendicibus, tibi misi. Meliorem in partem opusculum illud quam Cyclometrica nostra accipe. Si bene assecutus fuerim Diatribam quam tibi mitto, habes quod poenitentiam exprimat judicii quod de me fecisti. Sane omnes boni et docti sciunt me humanius excipiendum fuisse. Iterum vale.

EPISTOLA CCXXXI. [correction of the transcriber; in the print CCXXXII.]

PETRO CAIERO suo S. Incidit in manus meas exemplum literarum tuarum a Vertuniano nostro descriptum. nam manus ipsa tua, quod mihi dolet, a nescio quibus, cujusve culpa, intercepta, hactenus ad me pervenire non potuit. Si tamen amicus quasi alter ego a veteribus dictus est; consequens est, ut Vertuniani tanquam tua a me accipiatur manus. Quae etsi per se plurimum ponderis apud me habet, nullo tamen potiori nomine a me accipitur, quam quod ad amicitiam tecum instituendam, illo tanquam proxeneta usi sumus. Quo nomine utrique


page 497, image: s497

vestrum maximas gratias ago: illi, quod mihi ad tuam amicitiam primus aditum patefecerit; tibi, quod ea me non indignum esse judicaveris; quae ut inter nos firma maneat, postquam primum coaluit, omni genere officiorum praestabo. Illud unum haud scio an praestare possum. id est, ut exspectationi de me tuae satisfaciam, in iis praesertim de quibus per literis mecum agis. Quia tamen incertum est, utrum arrogantius sit, de re quavis proposita confidentissime respondere, an amico aliquid petenti denegare; malui quidem in hanc partem peccare, quam illud, quod ipso amicitiae jure quodam tibi vindicare potes, tibi denegare. Ac primum, quod [gap: Greek word(s)] , apud Plutarchum libro [gap: Greek word(s)] , etc. pro [gap: Greek word(s)] in Aldinis editionibus excusum sit, extra omnem est controversiam. Id tuum elegans judicium effugere non potuit, quod Henricum Stephanum non fugit, qui in sua editione ita reposuit. Venio ad locum libri quarti, qui tibi immerito, quod tamen bona tua venia dictum velim; suspectus est, modo legeris, [gap: Greek word(s)] etc. Deinde lege, [gap: Greek word(s)] . Illud vero quomodo legatur, quod aliquanto post sequitur, non parum refert. quod ego sine ulla controversia ita in integrum restituendum esse assero: [gap: Greek word(s)] . Vides quam vera haec sint, quamque aperte mentem Plutarchi praeferant. Sequitur, [gap: Greek word(s)] . Sed quis modus esse possit purgandi Symposiacorum librorum stabuli, quum tot prope menda


page 498, image: s498

sint, quot versus et commata? nam, ut de aliis taceam, in eodem libro, capite, [gap: Greek word(s)] etc. lege, [gap: Greek word(s)] . Deinde [gap: Greek word(s)] . et initio capitis, [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] . Item, [gap: Greek word(s)] . Deinde, [gap: Greek word(s)] . et longo interjecto spatio, [gap: Greek word(s)] , etc. Item, [gap: Greek word(s)] . Neque dubium quin ita lacuna explenda sit, [gap: Greek word(s)] etc. Vide quantula seges quantam mendorum messem dederit. Quod si omnia percurrere liberet, non dubito, quin perpauca essent reliqua, quae negotium legenti facessere possint: sed quia tunc primum occurrerunt ista, quum locum de quo agitur consulerem, propterea ita uti forte in haec incidi carptim annotavi, atque huic chartae illevi. Venio ad tuum [gap: Hebrew words] de quo si in veterum sententiam, praesertim Hebraeorum, discedere licet, eorum judicium sequor, qui Arabum [gap: Hebrew words] Elkeroa esse dixerunt. Vix enim fieri potest, ut aliter sit, praesestim quum veteres scriptores sint, ex quibus hoc Kimhi et Bahal Aruch probant. et, quod caput est, vetustus scriptor Hieronymus idem scripserit. Si vero et quod sentimus libere pronuntiare licet, ego nihil aliud, quam [gap: Greek word(s)] AEgyptiorum, esso censeo, stirpem etiam pueris notam. quae in Syria et in AEgypto in justam ficus magnitudinem attollitur: cujus facies ita cum nostro [gap: Greek word(s)] convenit, ut nulla alia esse possit. Primum nomen [gap: Hebrew words] quid aliud est quam [gap: Greek word(s)] Nam in Misna scriptum


page 499, image: s499

est [gap: Hebrew words] . Praeterea [gap: Hebrew words] quid aliud quam grana cici, unde conficitur unguentum nationi Asclepiadarum notissimum? At si aliquis mihi objiciat commentum interpretis, oleum illud prodesse ad refrigerandum, non magis officere nobis debet, quam interpreti adversari. Nam si oleosa non frigida sed calida sunt, viderit ipse, quomodo oleum illud ad refrigerandum faciat, et novam nos Physicam suam doceat. Sed nugae sunt illae: quae non magis nos commovere debent, quam quod iidem plumbei interpretes dicunt, mare Arabicum exonerari in sinum Ioppae. quod qui legit, risu abstinere potest? Quare omissis interpretum somniis, KIK est verum [gap: Greek word(s)] , nomine, figura, aliisque cum illo conveniens. Quod autem te torquet, [gap: Greek word(s)] fuisse: cur non magis admiraris, id quod majus est, nempe subito Deum Optimum Maximum illud produxisse? Sane magis admirationem movit, quod subito Deus illud produxerit, quam quod adultum statim arue. Quin et majoris miraculi loco habeas, quod tres dies homo intra viscera ceti spirare potuit, qui caput ad caudam ceti, pedes ad os et rictum conversos habuerit. Hunc enim situm Ionae in ventre ceti fuisse natura rei postulat; quod per pedes non videatur ita potuisse inoffense in capacitatem et ingluviem monstri convenire. Sed et illud disquirendum fuit, quod monstrum illud fuerit. nam lamiis non raro contigit, ut hominem integrum deglutirent. Vna sane in portu Narbonensi dissecta, hominem armatum intra viscera habuit. Sed mirum Ionam nullo quam simplici Orientalium vestitu munitum, potuisse in rictus illos vastos et periculosos hinc inde praeduris


page 500, image: s500

dentibus vallatos illaesum incidere potuisse. Quod propterea vocavit Oppianus [gap: Greek word(s)] Minus etiam credam Physetera, aut Pristen, aut Orcam. Praeacuti enim dentes homini prope nudo non pepercissent. Reliquus est unus [gap: Greek word(s)] , quem nos Balaenam perperam vocamus. nam ille pro dentibus setacea capillamenra habet; et videtur porius iste is fuisse, in quem conditus fuerit Ionas. quum et capacitas non minor triremi sit. Sed quicquid fuit, hoc certissimum est, Dei Opt. Max. voluntate ac decreto accidisse. Haec habui Quae tibi responderem. Utinam tam vera tibi videri possint, quam ex vero amore profecta sunt! Vale. Abenni. 4. Kalend. Iulias.

EPISTOLA CCXXXII.

RICHARDO THOMSONI suo S. Scripsi ad te antea, mi Thomson, et puto te literas eas una cum libris, quos ad Cambdenum nostrum mittebam, accepisse. Tandem in manus meas ipsius Cambdeni Anglici opus eximium [gap: Greek word(s)] pervenit. Quo nomine gratias immortales illi ago. Neque nunc otium est illi testari, quanti ego illud opus, quanti ejus in me benevolentiam faciam. Nudiustertius literas ad me et ad te a Casaubono nostro accepi. quas ea sedulitate ad te mitto, qua ille a me exigit, ut ad te mittendas curarem. Permagni enim sua interesse scribit, ut ad te tuto, pariter cum illis quas ad Wottonos scribit, perferantur. Etiam appendicem ad Cyclometrica nostra tibi mitto. Sed et unam ad Savillium, virum doctissimum. Cujus nomen ne apponerem, causa


page 501, image: s501

fuit quod ignoro illud. Audio in ipsa Cyclometrica quosdam scribere. an sit ipse Savillius, nescio. tamen ex hac Appendice scire poterunt, quam inciviliter de meo opere nonnulli quum primum in eorum manus incidit judicaverint. Rem sane ipsam velint nolint confecimus. Libros de Emendatione temporum pene totos immutavimus. Novum opus est, et nova foetura. Atque, ut mihi quoque blandiar, non indignum quod alia forma atque alio corpore lucem videat. Tu vale, et nos ama, ac Cambdenum nostrum meo nomine saluta. Lugduni Batavorum. XIII. Kal. Ianuar. CIC IC XCIV.

EPISTOLA CCXXXIII.

RICHARDO THOMSONI. Non licet mihi per occupationes meas tecum pluribus agere. alias scribam prolixius. Nondum legi quae ad me Henr. Savillius misit. Scio mihi mulca aliud agenti in Cyclometricis excidisse. et sane, dolet, piget, taedetque. Sed post omnium latratus aliquando respirandi dabitur locus. et habemus quod correctores nostos doceamus. Per amicitiam nostram te oro, ut si copia tibi detur, Vitruvium cum veteri exemplari conferre, illum laborem ne graveris mea gratia. maximo me devinxeris beneficio. Quod te iterum atque terum rogo. Vale. XVIII. Kal. Iulias CIC IC XCV.

EPISTOLA CCXXXIV.

RICHARDO THOMSONI. Non dubito quin Photii Lexicon, et Politiani schediola, quae ego in epistolam conjeceram, ne deerrarent, tibi sint


page 502, image: s502

reddita. Quamvis, inquam, non dubito quin omnia haec tibi reddita recte sint, tamen velim ex literis tuis scire, an acceperis. Non enim animo prorsus conquiescam, quam ex te ipso, tibi reddita fuisse, rescivero Catalogus ille scriptorum Oxoniensium et Cantabrigiensium librorum mirifise me affecit; praesertim quum videam, multa in illis monumenta esse, quibus res Gallicae et regni Francorum illustrari possint. et praeterea non minorem numerum eorum, quibus Tyrannis Pontificia manifesto deprehendi possit. tum quae doceant, quando cloacae illae et colluvies monachorum sese in Europam effuderint: ut Loiolitae hodie et Capuccini. Habetis quoque Originem in Celsum, aliosque eximios Graecos nondum editos; quos parum vexari ab iis puto qui in illis Collegiis degunt. A me certe non raro reviserentur, si ibi adessem. Sed de Chronico Eusebii rursus tibi aurem vello, nisi hoc inconciliarit studiis tuis. cum hac enim exceptione tecum agi velim. Ego jamdudum supremam manum illi libro imposui. Vere possum dicere, me illum scriptorem ab inferis excitasse. quanquam propter insignia errata quibus saepius sese obligat, indignus erat cui tantum studii impenderem. Sed antequam illum aggrederer, alium finem proposui, quam meritum scriptoris. Tu videbis aliquando, et judicabis. Quum ad te haec scriberem, motiunculis et horroribus quibus sub vesperam per octo dies tentari solebam ob [gap: Greek word(s)] defunctus eram. Videor omnino illa molestia liberatus diaeta et abstinendo a publico. Nemo est qui minus valetudinarius quam ego; sed senectus ipsa morbus est. Vale, mi Thomson. XVII. Kal. Ianuar. Iuliani. Anno CIC ICC.



page 503, image: s503

EPISTOLA CCXXXV.

RICHARDO THOMSONI. Quum tuas postremas accepi, una cum schedio Politiani, ex illis cognovi tibi nondum redditas fuisse meas, quibus certiorem te de Photii Lexico et schediis ad me missis faciebam. Remitto tibi nunc Photium tuum; optimum sane librum, et quem edi e re literaria est. quanquam omnia, quae in illo sunt, hodie in aliis, unde ipse hausit, exstant. Quia tamen laborem legentium levare possit quod in eo omnia congesta Sunt quae sparsim in aliis relegere labor est, non exiguam a studiosis gratiam iniveris, si tam utilem librum in publicum exire patiaris. Exstat hodie magno cum fructu legentium similis labor Varini Favorini, qui aequalis fuit seculi Politiani. Et quanquam apud studiosos magna in gratia est, nihil tamen habet, quod non hodie in aliis reperiatur. In postremis meis petebam a te, ut ex Richardo a Monteacuto sciscitareris, nunquid verum sit, quod de Opusculo Tertulliani nuper reperto ad me scribebat. Movit mihi salivam Epistola sua: et hactenus [gap: Greek word(s)] . Ego tuis illis in Aristotelis [gap: Greek word(s)] analectis coenulas patris mei instruam, cujus Commentarii adhuc describuntur. si quid amplius habes, quod [gap: Greek word(s)] nostram juvare possit, comiter imperti. Nunquam enim otiosi sumus. atque utinam votorum nostrorum vela typographi ferrent. Sed ab eis ventus nos deserit, quominus ad portus nostros vela faciamus. Aut enim edere recusant; aut si recipiunt, suo commodo excudunt, et interea nos torquent exspectatione, dum ipsi res suas agunt, nostras negligunt. De loco Synesiii: [gap: Greek word(s)]


page 504, image: s504

quando, inquit, in convivio Philosophico oritur jocularis, ut solet inter epulas, disceptatio de fronte calva, tu primus te praedicas, atque adeo de calvitio serio triumphas. [gap: Greek word(s)] ostendit frugalitatem coenae Philosophicae. Eae enim erant epulae Philosophorum, [gap: Greek word(s)] nomine comprehenduntur. Ejusmodi est olla [gap: Greek word(s)] in coena Philosophi apud Gellium lib. 17. cap. 8. In conviviis autem Philosophorum non de vectigalibus reipublicae, neque profecto de mathematicis aut gravioribus studiis, agitur sed de iis quae bellaria sunt coenae. hoc est, de frivolis, ut in Symposio Xenophontis: [gap: Greek word(s)] , et hic apud Synesium de Calvitio. Iam [gap: Greek word(s)] dici, quod appositum Suetonius dixit, non ignoras. Anteponere prandium et jentaculum dixit Plautus. Ita vertes: quando apposita lente, frontium (calvarum) spectatio fit, aut examen. Hanc puto, esse mentem Synesii. Tu fortasse, si animum adjicias, melius comminisceris. atque utinam! Nos melius non potuimus. Vale, mi Thomson, et nos ama. Lugduni Batavorum. VIII. Kal. Quinctilis Iuliani CIC ICC.

EPISTOLA CCXXXVI.

RICHARDO THOMSONI. Quamvis iste adolescens, qui has tibi reddet, in articulo me oppressit, ut per ejus properantiam, longiores ad te dare non liceat; gratum est tamen, quod invenerim cui recte meas dare possem. ut saltem ultimas tuas quibus adolescentes Labbaeos commendatione mea caros fuisse tibi significas, accepisse


page 505, image: s505

me, certiorem te facerem. qua humanitate quod prosecutus eos fueris, quam non dubitabam tamen quin prolixe in eos explicares; vel eorum nomine, si tibi noti coepissent esse, vel meo, tametsi optima et lectissima eorum indoles ignota tibi esset, maximas tibi ago gratias. Ego, mi Thomson, ita de te mihi persuasi, ut nihil non a te, quod in tua potestate situm sit, impetrare me posse confidam. Atque utinam iterum garrire quid tecum liceat! per hunc non licet, qui tam repentino discessu suo omne officium nostrum interpellat. Sed prolixius licebit alias. De [gap: Hebrew words] , non est quod crucem nobis ipsi figamus. Constat quidem Perwaim esse nomen loci, ut et Ophir, sed quis ille sit tractus, quae regio aurifera, frustra quandiu vivent literae, quaeretur. Nam stultissimum est de Peru orbe novo. Quod nomen ab Hispanis ipsis, qui has aperuerint regiones, impositum puto. Et si vetustum esse concedamus, tamen tam ignotum illis saeculis Propheticis et Patriarcharum fuit, quam memoria avorum nostrorum, priusquam illuc Hispana penetrasset avaritia. Anilem apud Ariam Montanum explicationem risi: quamquam longe puerilius delirant, qui illud [gap: Greek word(s)] interpretantur. Nam quoscumque videre mihi contigit, [gap: Greek word(s)] . Vide quid dicat, [gap: Greek word(s)] . non dixit [gap: Greek word(s)] . Nam tam differt, quam [gap: Greek word(s)] . Christus suscitavit puellam et Lazarum. Illa est [gap: Greek word(s)] . Est enim definitum: et constat de quibus sit intelligendum. At [gap: Greek word(s)] dicimus, quae universalis est, et non definita. Ridendus enim esset, qui diceret, [gap: Greek word(s)] . de quibusdam enim accipiendum esset, non


page 506, image: s506

de omnibus. Ne aetate nostra ab ultima antiquitate in Ecclesiam errores irrepsisse miremur. Ecce, et tempore Pauli, stulti quidam erant, qui et Paganismi vestigia retinerent, sed et in Christianismo prave quaedam interpretarentur. Vt quum quis in familia ante baptismum discessisset, paterfamilias quotannis nomine ejus baptismum iteraret; idque in occidente Kalendis Februarii, ut apud Tertullianum V in Marcionem habes. Quae prava consuetudo infra Honorii Caesaris tempora duravit. Certe hodie eam Abyssini retinent: qui baptismum die Epiphaniorum quotannis iterant. Causam, ut sunt omnium rerum imperitissimi, ignorant. Sed indubitata est ea causa. Nunc Apostolus dementiam eorum, qui resurrectionem negabant, ab eo ipso, quod prave facerent, exagitat. Si, inquit, quidam resurrectionem negant, quomodo pro mortuis in familia sua, in spem resurrectionis baptisantur; et tamen resurrectionem negant? Adversantur enim sibi. Contraria quippe sunt, resurrectionem negare, et in spem resurrectionis facere aliquid. Eleganter in hunc locum Chrysostomus, [gap: Greek word(s)] . Non probat stultum illum morem (qui enim hoc facere posset?) sed stultum illud factum ad probandum eos pugnantia sentire adducit. Ut qui dicto negent resurrectionem, facto adstruant. Haec procul dubio vera est interpretatio. Nam miseret me amici nostri venerandi senis, qui tam ridicule illum locum exponit. Quid simplicius, quid verius interpretatione ista? Ex vacillantibus apicibus meis properantiam meam vides. Alias meliora et opportuniora. Vale, mi


page 507, image: s507

Thomson. Prid. Non. Iulii Iuliani. Lugduni Batavorum, CIC ICC I.

EPISTOLA CCXXXVII.

RICHARDO THOMSONI. Quanta laetitia me affecerint tuae, cum libro More Hannevokim; alio argumento, quam epistola, tibi probandum esset. Scito igitur, pluris mihi esse librum, quam si [gap: Greek word(s)] misisses. Sed dolet mihi, te non habuisse indiculum a me, unde scire posses quosnam Hebraeos desidero, et interea alios injecisse manus in mercimonium. Quod si aliquid adhuc ex illa congerie superest, quod in indiculo, quem tibi mitto, reperias, oro te, ut quocunque pretio illud mihi cures. Ego statim pretium Raphelengio nostro dinumeravero: quo cum et Northono mutua intercedunt commercia. itaque alterutri rem solvisse sat est. Ego nihil unquam aeris alieni reliquum in me residere patior. Grabatulum meum semper me omni debito, ideoque et omni cura solutum, excipit. De duobus illis locis uberrime tibi respondi. Literas dedi Gallo, qui operam Theologiae hic dabat. Is rediens in Galliam ad vos transire voluit. Nam et isthic olim studuit, et te optime novit. Dicebam Peruim nomen loci Indiae Orientalis esse; sed cui hodiernae appellationi conveniat, non magis nobis constare, quam multa [gap: Greek word(s)] in Bibliis, etiam Hierosolymis vicina. quae facilius esset explicare, quam illa longinqua; quum tamen tam ignota nobis sint, quam quae remotissima. Idem de Ophir dicas. Certum est, tam illud quam Ophir ad Orientem pertinere, cujus commercia ab ultima antiquitate


page 508, image: s508

ad hanc aetatem semper frequentata sunt. Nam cinnamomum, piper, et reliqua etiam vetustissimis nota fuerunt: quae non nisi ex Oriente huc advehuntur. De Peru Occidentali India, nugae. Puto Ariam Montanum illius joculatoriae interpretationis auctorem esse, At illa veteribus, et nostris quoque, incognita ad id aevi quando primum Hispani eo penetraverunt. Praeterea nescio an Peru ab Indis potius, quam a Christianis, illa ingens continens vocata sit. De loco Pauli primum dicebam, genus loquendi [gap: Greek word(s)] cum articulo [gap: Greek word(s)] considerandum: deinde morem priscae superstitionis, quamvis tempore Apostolorum, atque adeo vivente Paulo natae, subesse. [gap: Greek word(s)] , est pro mortuis quibusdam baptizari; [gap: Greek word(s)] , pro omnibus mortuis. At nemo [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] baptizabatur. pro quibusdam mortuis, qui in familia, antequam illis contigisset baptizari, decesserant. Quia enim dictum, Qui credident et baptizatus fuerit, salvus erit; contrarium inferebant. Qui non baptizatus fuerit, salvus non erit. ideo, si quis infamilia nondum baptizatus moreretur, paterfamilias pro eo quotannis baptizari se procurabat; et hoc modo sarisfecisse se pro mortuo putabat. Mos hic diu apud superstitiosos quosdam, teste Tertulliano duravit; isque quotannis, Kalendis Februarii instaurabatur. Ecclesia Aethiopica hodie si non morem ejus, saltem retinet vestigia. Quotannis enim die Epiphaniae abluuntur. quae iteratio baptismi sine dubio ex illa superstitione propagata est. Valde superistitionem illam exagitat Tertullianus. Et tamen fallitur, qui ex prava loci illius Pauli interpretatione natam putat. quum contra locus Pauli posterior sit illo


page 509, image: s509

more. quod tam clarum est, quam puerile, si Tertullianum sequamur. Nam Apostolus. cum viderer homines negare resurrectionem, ex illorum facto eos, quamvis stultos, arguit: Negatis ullam esse resurrectionem: quomodo ergo quidam inter vos in spem resurrectionis se pro mortuis quibusdam ut ipsi resurgentes salventur baptizari in familia curant, si resurrectio nulla est? Stultus est mos baptizari pro alio in spem resurrectionis; stultior opinio baptizari in spem resurrectionis, et tamen resurrectionem negare. Qui dicunt hunc morem tunc non fuisse, non solum adversus tenorem textus hoc dicunt, quo manifesto convincuntur, sed et inde, nisi interpretatione, quae neque coelum neque terram tangit, extricare se non possunt. At ex contextu, etiam caeco patet morem fuisse. Et praeterea fuisse morem Tertullianus ait. Vides ipsis Apostolicis temporibus superstitiones fuisse. Ne miremur multas inde usque in nostram aetatem radices egisse, ut pro partibus Sacrae religionis admissae sint. Pro illis nempe hodie Papistae et lesuitae insaniunt, et coelum terrae miscent. Vale. Eid. Augusti Iuliani CIC IC CI.

EPISTOLA CCXXXVIII.

RICHARDO THOMSONI. Postremis tuis jam respondi. In illis de missis ad me mense Iunio Bibliis monebas. Ego vero me nulla accepisse, nullum eorum odorem ad nos pervenisse, significavi. De Samuele illo Roterodamensi nauta dedi negotium amicis, qui percontarentur. Negarunt se ullum eo nomine nautam, aut nosse, aut, qui noverint, vidisse. Tabellarium quidem urbis


page 510, image: s510

publicum esse, cui nomen Samueli. Non mediocriter miror, quid illis infelicibus Bibliis factum sit. Exemplar aliud a Latio missum, sed duobus quaternionibus mutilum, accepi. Ego librum imperfectum perinde censeo ac nullum. Hoc miserius est, quod non minus pro eo precium persolvendum ac si integrum esset. Quare valde cupio integrum exemplar nancisci, et illud redhibere. Magis miror, quod nuper Scriverio significasti, bina te Biblia ad me misisse. Idem mihi dolor de Novo Testamento Hibernico incessit; quod plurimi fecerim nancisci. Meus Eusebius, quod felix faustumque sit, hodie duobus praelis committi coepit. Latina Hieronymi absoluta sunt. Supersunt Graeca, Notae, Isagogici Canones; magna moles operis. Sed accessio alterius praeli spem maturioris partus facit. Scriverii Martialis ante XV menses poterat prodire, si per negotial illius licuisset. Quatuor tantum quaterniones absolvendo operi desunt. Vrgeo quotidie hominem. et libenter objurgationem meam audit. sed castigatio morae moram ipsam auget. Verum de editione Chrysostomi quid ais? Ego, non solum Parisiis edi, sed et parum, ut tuae literae loquuntur, abesse a fine putabam. et istic apud vos instituitur editio. ac nondum, quantum video, coepta est. De Missa quod quaeris, jamdudum aliquid parturio, quod nondum parere per meas occupationes possum. Erit aliquando, ubi aliquid post alios muginabimur. Locus Tertulliani ita interpungendus: Alioqui etiam Laicis jus est, (quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari debet) nisi Episcopi jam aut Presbyteri, aut Diaconi vocantur. Sententia apertissima. Laicis etiam permittitur, nisi velint et ipsi ex hac licentia sibi propter necessitatem


page 511, image: s511

concessa, Episcopi et Pres byteri dici, quemadmodum et Quintilla, et quie eam sequuntur, id jus sibi et nomen vindicare videntur. Sed vetustus error est in Ecclesia receptus, Laicis licere baptizare, proprer alium errorem, quo metuebant illis qui sine baptismo moriebantur. quasi vero ullum periculum damnationis sit illis, qui moriuntur in Ecclesia Christi. hoc excepto, si per superbiam aut contemptum, aut negligentiam, baptismus dilatus sit. In hunc errorem poteram plura. Tu interca istis contentus esto. Vale. Lugd. Bat. III. Kal. Sextilis Iuliani CIC ICC IV.

EPISTOLA CCXXXIX.

RICHARDO THOMSONI. Iamdudum ad tuas postremas respondi. Gratias etiam egi, ut et nunc ago, de Iosepho Gorionide Hebraeo: neque dubito, tum te meas accepisse, tum meam sollicitudinem ex illis intellexisse, quod pro meritis tuis in me satis magnas referre non possum quas debebam grates. Itaque quod verebar ne parum gratus videar, quod parum eloquens in recordatione beneficii sum, hoc omne aequanimitate tua suppleri posse puto; praesertim quum animus meus tibi ab omni simulatione alienus, satis perspectus sit. Caeterum quam humanitatem in Gorionide expertus sum, eandem ut in Bibliis priscae Pictonum linguae mihi praestes, oro. Nummos Northono numerari statim curabo. Diu est quum illum librum expecto. Quae Biblia intelligam; et tibi jam significavi, et te intelligere jamdudum mihi significasti. Gratissimam rem nobis feceris. si Concordantias Hebraicas nobis paraveris. Nam librorum Hebraicorum est apud vos, quam in istis


page 512, image: s512

regionibus, ubi olim excusi fuerunt, parabilior copia est. Iosephum enim illum, quem beneficio tuo possideo, amici nostri Venetiis, ubi editus fuit, nunquam invenire potuerunt, quamvis diligentiae nihil reliquum facerent; et non solum ipsi, sed et per amicos, etiam per familiares Iudaeos omnes, angulos urbis [gap: Greek word(s)] . Nobilis quidam vestras Michael Huass, Cantabrigia ad me scripsit. Ei, quas scribo, reddas, oro, literas. Non potui expiscari quid velit: quod tamen suspicari potui, de eo quid judicii mei sit, significavi. Itaque oro te, mi Thomson, ut quando ad me dabis literas, prius eum convenias, ut scias an iterum ad nos aliquid scribere in animo habeat. Contextus mei Eusebii Graecus et Latinus in procinctu est. Quum videris, moras editionis excusabis. imo miraberis, pauculis mensibus tantum me laboris explicare potuisse. Aliud denique, quam id, quod daturi sumus, a nobis expectatur; et nemini, qualis futura sit editio nostra, in mentem venire potest. Hodie Notas in eundem autorem et [gap: Greek word(s)] ad rationem temporum aggrediemur primum. Aut fallor, aut nuper postremis tuis, Latine an Graece Irenaeus scripserit, quaerebas. Ego miratus sum, Erasmum ex illo febriculoso interprete Latino, qui nobis superest, judicasse, et verum esse Irenaeum et Graecissare. Sed ineptissimus fuit ille Latinus interpres, et multa, quae non intellexit, aut omisit, aut depravavit. Quae apud Epiphanium extant, Fragmenta, rerum praeterea ipsius Irenaei gestarum apud Eusebium historia, satis convincunt, et hominem Graecum fuisse, et Graece scripsisse. Neque dubitandum. Vale. Lugduni Batavorum. XVII. Kal. Decembris Iuliani. In Anglia


page 513, image: s513

editionem Graecorum opusculorum Chrysostomi omnium, quae extant, parari audio. Quid de ea re inceptum sit, uti me quamprimum certiorem facias, etiam atque etiam oro. Iterum vale. Rursus si quo casu in manus tuas versio Alcorani Latina inciderit, ne parcas sumptibus. Ego quovis precio illam mihi parari cupio. et summopere a te contendo, ne de manibus tuis elabatur. nihil est quod gratius mihi facere possis. Iste Michael Huasa Anglus an Danus sit, nescio. Tu poteris scire. Dominum haereditarium alicujus Dominii se vocat, quod ego legere non possum.

EPISTOLA CCXL.

RICHARDO THOMSONI. Accepi tuas literas. sed ante aliquot dies alias tibi seripsi, ut scirem ex te quis sit Thomas Lidiat iste: quo monstro nullum portentosius in vestra Anglia natum puto; tanta est inscitia hominis et confidentia. Ne semel quidem illi verum dicere accidit. Ut simiae, quo turpiores, eo magis oblectant, ita iste nunquam magis mihi placet quam ubi aliquid [gap: Greek word(s)] effutit. Mirum vero, tibi ignotum esse. Atqui aiunt, illum quotidie aliquid muginari, et non pauca edidisse. Ex istis quoque nundinis incidit in manus meas ejus de Planetis scriptum, non melius, ut puto, quam illud de varia annorum forma Video illum unum me sibi proposuisse, quem aemularetur, Christmannum, quem imitaretur. Nam et ille caprimulgus Heydelbergensis aliquid de cursu Solis vomuit, quod statim a doctissimo Mathematico confutatum est. Denique miram [gap: Greek word(s)] in nos toto


page 514, image: s514

suo scripto testatur, et unum tantum Christmannum miratur. Scire aveo quis sit, et ut in illam curam sedulo incumbas, oro. Nam tribus verbis ejus amentiam confutabo. quod non ex dignitate possum, nisi de hominis moribus, aetate, studio, arte, et vita mihi constet. Expecto ut quamprimum in hoc negotio mihi satisfacias. Interest enim reipublicae, talia monstra profligari. Etsi indigni sunt illi, qui studia nostra morentur, propter imbecilliora tamen ingenia, quae facile novitate rerum moventur, hunc laborem non gravabimur. neque infra dignitatem nostram esse putabimus, ut omnia, quae publicis commodis officere possunt, de medio tollamus. Atque utinam nulla alia pateremur monstra, praeter ista quae uno ictu confici possunt. Sunt et alii in medio nostrum, qui quod nomen magnum sibi jam apud imperitum vulgus Scholasticorum pepererunt, sola auctoritate atque existimatione, non autem doctrinae aut veritatis praesidiis, nugas suas tuentur. Hae sunt literarum vomicae, quae ut plurimum latent, ita plus nocent. [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew words] mihi constat, non omnes locos, quos Iudaei a veteribus criticis mutatos dicunt, ab ipsis interpolatos fuisse. Id facile probari potest. Vnura fortasseaut alterum contaminarint, [gap: Greek word(s)] Nam quomodo hodie legitur, nullum commodum sensum coneipiunt. Sic iidem Iudaei LXX Interpretes locos multos in Graeca sua editione mutasse fabulantur, eosque in medium producunt. qui tamen aliter leguntur hodie, atque ad Hebraisimum expressi sunt. Itaque in his non temere Iudaeis credendum. De hoc multa producere possem non vulgaria, quae fortasse meliori otio reservabo. Quicquid


page 515, image: s515

quid vero Iudaei [gap: Greek word(s)] Alexandrini de sua Graeca [gap: Greek word(s)] referunt,

--- madidis quae cantat Sostratus alis,

quam vana sint, ex tribus verbis quae reperies in Eusebianis nostris, judicare poteris. Martialem amici nostri nunquam proditurum spero. trium aut quatuor foliorum ad summum opus est, ut absolvatur. Et tamen ante biennium si prodiisset, sero prodiisset. Quoties mihi dejeravit se supremam manum operi additurum? Nullius magis quam ejus, intererat, jam publicatum fuisse. Sumptibus enim ejus editus est. Et quid moram hanc excusare possit, non video. Interpretatio nostra Graeca multorum, et quidem meliorum ac castiorum Epigrammatum, una edita est. Opusculum in capita, instar [gap: Greek word(s)] , Spectaculorum Epitaphiorum, Virorum, Puerorum, Foeminarum, et aliorum praeterea argumentorum digessimus. quae profecto tam indigna sunt latere, quam Martialem ipsum. Sed quid agas? Obstinatus obdurat. Sed Vale. XI. Kalend. Decembris Iuliani CIC ICC V. Aio tibi, doctissimum Germanum, alias ignotum mihi, Sethum Calvisium, eximium Chronicon; rationibus nostris per omnia munitum, edidisse. eujus exemplar ad me misit. Non potuit ad nundinas produci, quia sub tempus ineuntium illarum prodiit. Solus ille optimus et eruditissimus vir repertus est, qui inter Chronologos nugari desiverit. Opus est praestantissimum, utilissimum, et omni doctrina refertissimum. Vale iterum.



page 516, image: s516

EPISTOLA CCXLI.

RICHARDO THOMSONI. Commentarirum Zonarae in Canones Apostolicos accepi: quo nomine gratias tibi ago; ne addam quod dupliciter me tibi devinxisti, tum quod librum a me frustra quaesitum tua opera nactus sum, tum quod etiam liberalitate tua, quandoquidem pretium tibi refundi non vis. Scito autem, quum haec scriberem, adhuc ex languore, qui me mensem obsidet, nondum me recepisse; et aegre manum tremulam his pauculis exarandis suffecisse. Quare et morbum excusabis et imbecillitatem, si neque longiores ad te scribo, neque ad ea, quae de libro Galatini scribis, respondeo. Poteris notare locum quem designas. Nam in fine operis sui multa obtorto collo de sacramento carnis et sanguinis Christi proponit Galatinus, quae adeo aliena a proposito ejus sunt, ut indigna sint, quibus etiam legendis opera detur. Perplurima inepta, futilia et sublesta ejusmodi in illo opere sunt, alioquin in quibusdam utili. addo etiam necessario; sed quod non temere, nec sine delectu tractandum. Est epitome ingentis operis, cui nomen, Pugio fidei adversus Iudaeos, auctore Raimundo Sebon Dominicano, qui ante CCXXX plus minus annos Tolosae vivebat: ejusque ingens opus ante aliquot annos in Collegio Foxensi Tolosano extabat; et adhuc extare puto. Quare ingratus fuit Galatinus iste Franciscanus, qui ne semel quidem nomen Raimundi Sebon memoravit. quum, ut dixi, liber Galatini nihil aliud quam Breviarium Pugionis Raimundi Sebon sit. De Lidiat non possum tibi paucis narrare, quanta hominis imperitia, stultitia,


page 517, image: s517

confidentia sit. Conjicienti oculos in ejus librum statim suboluit inscitia hominis. Sed hoc nihil est, praent quae in discutiendo ejus libro aperui. Non est similis morio in orbe terrarum. Paucis asinitatem ejus perstringam, ut lector rideat. Nam in tam prodigiose imperitum scarabeum scribere, neque nostrae dignitatis est, neque otii. Ridebit lector, certo scio. Omnem Loiolitarum [gap: Greek word(s)] in me concitavi. neque hoc satis erat, nisi nostri instituti proterviam nescio quo fato meo experirer. Legi Georgii Thomsonii Scoti ea quae in Lipsium magis aemulatione quam veritatis amore scripsit. Agnosco doctrinam in homine; sed modestiam requiro. De Iesuitis jam deprehensis avet scire animus quid fiet. De quibus omnibus, quid actum fuerit, ex te libenter didicero. Meus Eusebius non quidem his Nundinis prodibit: non longe tamen post nundinas mittetur tibi. Sed quid ago? breviores me scripturum promiseram. Et ecce jam opisthagraphum mitto. Vale. Lugd. Batavorum. IV. Nonas Martii Iuliani CIC ICC VI. In summo languore scripsi.

EPISTOLA CCXLII.

RICHARDO THOMSONI. Tandem optatissimas literas tuas accepi. Mirabar, qui factum esset, ut Latius noster sine ullis a vobis discessisset. Iam querelam de silentio tuo instituebam. Sed acceptis tuis literis te culpa simul, et me cura liberavi. Mei Martialis unicum tantum exemplar accepi, in quo [gap: Greek word(s)] . Maximus enim Casaubonus Epistolam operi praetexuit, quae non minore quam Panegyricus Heinsii invidia me onerabit.


page 518, image: s518

Ego, quanquam illas dotes in me non agnosco, tamen amicos de me mentiri libenter patiar, modo hostes earum et mei eo adigantur, ut nihil quam suspendium cogitent. Nam sane male urit eos, in partibus eorum, quos ipsi haereticos vocant, inveniri aliquos infra quos se positos vident. Quia primi omnium esse volunt, ideo neque alios laudari patiuntur, neque se ab illis longe vinci fateri possunt. Ego Labbaeo illud opus meum una cum Publianis et multis aliis versionibus nostris dederam; quas non ita contemno ut juventuti utiles fore non credam. Tamen nescio quod taedium Typographo omnia excudendi incessit, quum solum Martialem ediderit. Reliqua enim non minores fructus, addo, neque minus voluptatis promittunt. Quanti ego mea faciam, ex eo judicare potes, quod nullum exemplar eorum retinere soleam. Omnia arbitrii et potestatis amicorum facio, ut aut edant, aut (quod mihi gratius) perpetuis tenebris ea damnent. Phoenices literas, quod in extrema Epistola quaeris, diu ante Mosem fuisse, noli dubitare; easque esse, quibus olim Hebraei, hodie vero soli Samaritae utuntur. Multa vetustissima numismata quotidie in partibus Tyri et Sidonis eruuntur, in quibus characteres illi sine ulla mutatione exstant. Nam lingua Hebraica est quae in usu Chananaeis, hoc est. Phoenicibus, tempore Abrahami fuit. Syriaca vero, qua antea Abraham utebatur, duntaxat in Euphratis tractibus locum habebat. quae ex Chananaea degeneraverat, propter frequentem usum et aliarum gentium commercia, quae in Babyloniam negotiationis caussa sese conferebant. Assyria enim, ut omnia prisca monumenta testantur, prima omnium regionum


page 519, image: s519

culta fuit. Ibi sunt natales primi hominis, ibi ante diluvium posteritas Adam mansit. Post diluvium magna Babylon constructa fuit, et omnes ripae Euphratis amplissimis et opulentissimis urbibus praetextae erant. quum interea coloniae ex illis regionibus in Syriam Phoeniciamque deducerentur, quae adhuc aevo Mosis, et infra illa tempora, linguae Assyriae primae indelibatum et incorruptum conservarent, sermonem, quia peregrini raro ad eos penetrarent, qui eorum linguam contaminarent. ipsi Chananaei eos, qui ex transeuphratensibus partibus ad illos veniebant, Hebraeos, hoc est, [gap: Greek word(s)] vocabant. Et ita primos Patriarchas, et deinceps eorum posteritatem vocatos, et adhuc vocari, nemo nescit. propterea, quia illi non ea lingua, quam ex transeuphratensi regione reportabant, utebantur, sed quam in Chananaeorum finibus didicerant, lingua illa non Chananaea, sed Hebraea dicta fuit; quemadmodum lingua Syriaca, qua Iudaei tempore Christi utebantur, Hebraica dicitur, quum tamen non esset Chananaea, sed Assyria. Literae, quae in usu sunt hodie Iudaeis, Hebraicae nobis dicuntur mendose; quum verius dicerentur Iudaicae. At Iudaei ipsas vocant [gap: Hebrew words] , Assyrias, recte. Ab exilio enim Babylonico eas reportarunt, quum hactenus Chananaeis usi fuissent, ut Samaritae ab ultima vetustate faciunt. Quare nullas literas excogitavit Moses, ut Ecclesiastici scriptores prodiderunt, neque aliquid in literis aut sermone Chananaeo innovavit. Laban Syriace, Genes. XXXI. 47. loquitur. Iacob lingua ejus loci, Chananaea nimirum, id extulit, quod Laban materna sua Syriaca. Et tamen Abrahamo et Labani, ut idem genus, et patria, ita eadem communis


page 520, image: s520

erat lingua. Abraham igitur primum Syriace locutus est: deinde et ipse, et posteritas ejus Chananaeo sermone usi sunt, quem integrum in AEgypto conservarunt. Syri Maronitae antiquiorem Syriasmum Hebraismo quovis pignore contendunt. quae est summa imperitia. Nam perinde est ac si idioma Italicum Latino vetustius esse dicerent. Certe [gap: Hebrew words] prius est, quam [gap: Hebrew words] : et multa alia ad hanc pertinaciam expugnandam adferre possumus. Concludamus, unam linguam veturtissimam esse eam, qua sacra Biblia conscripta sunt: eam primum integram et incorruptam in Assyria fuisse, deinde peregrinorum commerciis contaminatam. In partibus autem Syriae ad tempora prioris templi non solum inter Hebraeos, sed et inter Sidonios et Tyrios diu obtinuisse, quod quidem eorum numismata testantur. Iesuitae Romae anno superiore ingentem in Ezechielem commentarium ita luculenter ediderunt, ut ea editio elegantiam omnium aliarum longe superet, ut nobis retulerunt ii qui viderunt. Nam propter precii immanitatem huc non adfertur. et sane sacculus meus illos sumtus facere non potest. Si quis isthic ex opulentis proceribus Angliae illum librum paravit sibi, in eo multa insignia Chananaeorum numismata Samaritanis literis inscripta videbis, ex quibus haurire potes unde sitim tuam expleas. Ego sane discrucior, quod illud opus per pauxillos dies nondum inspicere potui, neque spes est videndi, nisi quis id sibi emerit. Sed nimium diu te tenui. Vale. Lugduni Batavorum, 9. Kalend. Octobris Iuliani, CIC ICC VII.



page 521, image: s521

EPISTOLA CCXLIII.

IOANNI BVXTORFIO suo S. Meum de eruditione tua judicium, quod ex lectione Synagogae tuae Iudaicae amico nostro Iacobo Ad portum exposui, fecit, ut is me non solum in ea sententia confirmaret, sed etiam ut, quem laudabam antea, mirari et amare coeperim. Postquam enim de peritia Hebraismi, de qua etiam cum eximiis Iudaeorum Magistris certare potes, multa praeclara narrasset, adjecit de probitate, humanitate, et comitate, quae ita me amore tui accenderunt, ut ultro amicitiam tuam ambirem. Fecit ille, quod meum erat, ut prius amicitiam inter nos conciliaret, quam ego eas partes mihi poscerem. Itaque inter nos instituta est amicitia interventu alieno; ad quam sola benignitas tua et invitare et admittere poterat etiam eos, quibus tu non ita notus es, ut mihi. Quia igitur Iacobo nostro magnum usum amicitiae tecum fuisse sciebam, non veritus sum ab eo contendere, ut Itinerarium Benjamini mihi curaret auxilio tuo. quod, qua gratia apud Iudaeos polles, non dubitabam te posse illud ab eis impetrare. Quod quidem ego frustra conatus sum, qui, postquam in Bibliopoliis Germaniae illud invenire non potui, quum a Iudaeis spes quaedam superesset posse quocunque precio haberi, nihil quam operam me perdidisse sensi. Quare quod id a te dono acceperim, tanto mihi carius est, quanto magis praeter spem mihi accidit. Sed de Lexico Iudaico Davidis de Pomis haec fuit mens mea, ut a Iudaeis illud quantivis emeretur, non ut tu careres tuo. Et sane nullis sumptibus parcere certum est, si ope aut consilio tup illud parari potest. Statim enim


page 522, image: s522

nummos curabo. neque quanti fuerit, sed quam tuto et cito haberi possit, id permagni facio. Si igitur bona quaedam fortuna unum exemplar ad te detulerit, oro te, ut nihil servetur. Vno verbo significa mihi te habere. non erit expectandum, [gap: Greek word(s)] . Tu nummos accipies, antequam ego librum. Magnas vero gratias ago tibi de Itinerario illo, siquidem ullas pro merito tuo reddere possim, qui rem tam avide expectatam, et tam frustra a me tentatam, praeter spem ac nihil minus quam id cogitans, accepi. Volumen Epistolarum Iudaicarum a te nuper publicatum, cogit me, ut a te petam, quod jam occupavit facere Drusius noster, ut justum aliquod corpus ejusmodi Epistolarum a te collectarum edatur; una cum Interpretatione et Notis tuis. Hoc sine dubio accendet juventutem nostram amore Hebraismi, quae non odio literarum Hebraicarum a lectione librorum Iudaicorum aliena est, sed inopia magistrorum. Quis enim studiosis juvenibus viam ad lectionem Rabbinorum praeibit, quum seniores satis habeant, satque se profecisse putent, si textum Biblicum intelligant? qui ideo juniores a lectione interpretum Iudaeorum deterrent, ne [gap: Greek word(s)] evadant [gap: Greek word(s)] . Certe quum amor linguarum in Italia, Gallia, et Germania quotidie tepescat, in nulla sane hoc magis cernitur, quam in Hebraica. Quemadmodum igitur, quia non habent, qui eos manu ad fontem deducat, aut saltem ad illud studium accendat, non dubium est, si novum aliquod opus nacti sint, ex quo doctrinae illius institutiones, exempla, et praecepta haurire possint, quin ex illa copia tanto propensiores sint ad Hebraismum amplectendum, quantum ex inopia ab


page 523, image: s523

deterrebantur. Nullus hodie vivit, qui eam provinciam melius administrare possit, quam tu. Quod si hoc a te impetramus, ego primus in discipulis tuis nomen profiteor meum. qui quod minus in Hebraicis profecerim, id partim ingenioli tenuitati, partim librorum et magistrorum penuriae adscribo. Itaque me nunquam pudebit [gap: Greek word(s)] . neque me tam pudet nescire fateri, quam dolet, unde discam, non habere, [gap: Hebrew words] . Tantum abest, ut unquam sperem [gap: Hebrew words] evadere. Quod Genebrardus monachus de Rabbinorum lectione magis tentavit, quam absolvit, id, ut tu melius judicare potes, nihil aliud est, quam cento ex alienis pannis consutus. Longe instructiorem magistrum postulat illud opus, quam Genebrardum; qui obtrectando plus famae apud sui similes, quam docendo apud studiosos peperit sibi. De apicibus vocalibus Hebraeorum, tam mihi constat rem novam esse, quam eos falli, qui natos una cum lingua putant: quo nihil stultius dici potuit, aut cogitari. Nam praeceptiones Grammaticae alicujus linguae tunc instituuntur, non quando vernacula est illa lingua, sed postquam in usu vulgi esse desit. Quis hoc negare potest? Arabismi puncta vocalia est recens inventum, id est, multis annis post obitum impostoris Muhammedis. Hodie tamen pueri Turcarum, Arabum, Persarum, ac omnium denique Muhammedanorum, sine punctis legere discunt. Eodem modo Samaritani et Iudaei sine ullis punctis in Synagogis suis legem [gap: Greek word(s)] legunt. Neque est, quod qui contra sentiunt, locum illum objiciant ex Zohar, quem in epistola tua produxisti. Ille liber est recentior quam Talmud. Nobis


page 524, image: s524

plura argumenta ex versione LXX interpretum suppetunt, ut probemus, nulla puncta olim fuisse, quam Iudaeis, qui illud tantum ex paucis aliquot Targum locis probare possunt. Sed haec disputatio majoris otii est quam nostri. addo etiam melioris ingenii. Vale. Lugduni Batavorum. Kalend. Iunii Iuliani CIC ICC VI.

EPISTOLA CCXLIV.

IOHANNI BVXTORFIO. Nisi tu praevertisses me, ego iterum ad te scribere occupassem. Sed quum in eo essem, ut manum calamo admoverem, in hac cogitatione tua me epistola oppressit, quae simul argumentum prioris consilii mutavit, Quum enim novi, quod ad te scriberem, nihil haberem, aliquid tamen scribendi occasionem nactus cram. quod quum tandem Lexicon Davidis de Pomis, quod reperire plurimi faciebam, adeptus sim, significare volebam tibi, tanti non esse, ut tantopere a me expeteretur. Nam ne inter mediocriter quidem doctos gentis suae eum pono. et nostrorum hominum libri faciunt, ut aequo animo illo Lexico carere possimus. Ego sum unus inter Hebraismi non peritos (non enim tali me dignor honore) sed studiosos, qui minimos progressus in ea lingua fecerim. Puderet me tamen si uberiorem silvam vocum ex longa observatione et jugi lectione mihi non reposuissem. Praeterea quum sit [gap: Hebrew words] , tamen ita aliquando [gap: Greek word(s)] loquitur, ut non Iudaeus, sed tiro quidam de Christianis esse videatur. Deinde, quod in Hebraismo omisit, quae praeterire, magnum crimen negligentiae est. Profecto oportebat eum


page 525, image: s525

non ad Rabbinorum suorum sed tuos pedes didicisse. Sane ilie multa a te, tu nihil ab eo discere potuisses. Quod si fefellit me spes mea, est tamen quod gaudeam, quod, quanquam oleum, vel potius nummos perdiderim, est aliqua voluptas potiri eo, quod optaveris. Quod autem [gap: Hebrew words] , id est, Pomarius, cognomen ei sit, suosque Majores a Vespasiano Romam traductos fuisse dicat; ego sane scio, illo saeculo Iudaeos in Proseuchis suis, ut Romanos in Sacra Via, poma vendere solitos, ut diserte in veteri Inscriptione Romana extat, P. CORFIDIO. SIGNINO. POMARIO. A. PROSEVCHA. nam Iudaeum fuisse argumento sit Proseuchae nomen. Atque, mi Buxtorfi, hoc epistolae meae, si tuas non accepissem literas, argumentum fuisset. Nunc ei cumulus ex eis accedet. Et primum, quod precibus meis effeci, ut Epistolarum Hebraicarum editionem nobis pollicearis, est quod mihi gratuler, qui a te hoc elicuerim: deinde studiosis omnibus, in quos fructus illius editionis, non minus quam in me, redundaturus sit. Valo. III. Eid. Octobr. Iuliani CIC ICC VI.

EPISTOLA CCXLV.

CLAVDIO SALMASIO S. [gap: Greek word(s)] . Id verum esse, ex binis literis tuis percepi, in quibus non solum mores tuos, sed et doctrinam, qualis esset, deprehendi. Ecquas gratias tibi habebo, qui quod vix sperare audebam, id mihi ultro obtulisti? Epigrammata, inquam, illa Graeca. quae ideo desperaveram, non quod ab optimo et eruditissimo viro Grutero nostro me quidvis impetraturum diffiderem, sed quia


page 526, image: s526

neque fas videbam esse, codicem ex Bibliotheca educi, ut huc mitteretur, neque putabam esse isthic, qui molestam illam provinciam Graeca describendi suscipere vellet. Itaque et voto meo satisfecisti, et diffidentiae ante exspectatum succurristi. Quod tantum beneficium tuum quo genere laudis prosequar, aut quomodo praedicem, equidem nescio. Scito tamen me illud inter prima habere. Qupd igitur consilium de illorum Epigrammatum Graecorum editione a nobis petis, non auctor tibi sim, obscoena et [gap: Greek word(s)] illa edere, tum quod non solum amicos castiores offendere possunt, sed et maledicorum in re provocare linguas, tum quod paucissima sunt, ut illis carere non magna jactura sit. Reliqua etiamsi puerorum formam, aut alia, commendant, non ideo flagitiosa sunt. nisi fortasse secundum Bucolicon Virgilii et quaedam Tibulliana de libris tollenda censemus. et priscos fere omnes Poetas ita eviremus, ut et interficiamus; quod stultissime in Martiale a quibusdam factum videmus. qui, ut alia taceam, ubi LASCIVVS apud Martialem legitur, in aliud nomen mutarunt. quasi lascivos aliquos vocare sit flagitiosum, aut lascivus idem semper significet, quo alicujus aut salacitas aut libido notatur. Risi, quum ea et similia legerem. Non igitur parvam a studiosis gratiam iniveris, si totum [gap: Greek word(s)] volumen cum illis, quae hactenus desiderata sunt, edideris, et omnia in sua capita conjeceris. Multa legimus apud Suidam, quae videbantur in vulgata editione non exstare. Sed tu, quantum ex chirographo tuo colligo, ea animadvertisti. Callimachi Battiadae multa agnosco, quae illius esse Doricus character satis probat. Reliqua Callimachi nomine, ut stylo,


page 527, image: s527

ita dialecto differunt. quae ut Battiadae illius esse non negem, ita temere non affirmaverim. Sane magna discrepantia. Sed omnibus de hoc libere judicare per me liceto: quandoquidem ego ipse conjecturae meae diffido. In quibusdam furta duorum summorum Poetarum Latinorum deprehendi. Nam illud, [gap: Greek word(s)] , totum expressit Q. Catullus vetus Poeta, Aufugit mi animus, credo, ut solet, ad Theotimum. Tantum nomen pueri mutavit, qui in Graeco est [gap: Greek word(s)] ; ita enim legimus. Si Gellius, qui opponit elegantiam Latinorum Graecis Poetis, illud Epigramma ad verbum ex Graeco imitatum scivisset, profecto nunquam illi in mentem venisset, ut, quum ingenia Latina extollere vellet, et Graecorum lepori opponere, Poemation in medium produceret, quod non Latini, sed Graeci argumenti est. Alterum furtum est Horatii, Sermone II. lib. I. leporem venator, ut alta In nive sectatur, etc. Habes totidem fere verbis, [gap: Greek word(s)] . Haec satis erant ambitiosis et famelicis ingeniis ad instruendum aliquot capita Miscellaneorum, aut Variarum lectionum. Vtinam [gap: Greek word(s)] una misisses; ubi singuli Poetae singulis floribus comparantur. Idem [gap: Greek word(s)] dico. Nam quae delibata ex illis ad me misisti, non sinunt patienter me cetera desiderare. Fac, amabo, ne diutius illis caream. Si tanti desiderium meum vel potius preces feceris, ut omnium horum autographum tuum mittas, curabo, ut summa diligentia et optima fide omnia tibi remittantur. Quae vero jam accepi, si per idoneum hominem tibi recte curare potero, propediem accipies. Sin minus, ad proximas nundinas differam. Sed fortasse


page 528, image: s528

interea non deerit opportunitas. Tamen prius Stephani [gap: Greek word(s)] a te exspectamus, si quidem parata habes. in illo auctore melior pars literarum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] deest. et praeterea multa sunt suspecta, alia perspicue vitiosa, quibus sine codice mederi ne optima quidem ingenia possint. Quid est, quod e re literaria magis facere possis, quam haec publicare? Sed quomodo ulla interpretatio Latinae e dignitate adjici possit, non video. Est enim merum Lexicon, ut Pollux. cujus qui versionem Latinam dedit, magis sese illo facto traduxit, quam commendavit. Haec est sententia mea, non qui te a tua dimovere postulem. Nam si tibi ita videtur, nolim te a proposito tuo deterrere. Melius tamen tibi consultum fore credo, si hoc labore supersederis, ex quo tenuissimus ad imperitos, nullus ad doctiores fructus, ad te vero nulla gloria perventura sit. De hoc deliberabis: sed ita, ne mora deliberationis editionem, quam avide exspectamus, impediat. O quam praeclare de omnibus merebere, si nos diu ea carere non patiare! Vale. Lugduni Batavorum. IIII. Eidib. Maji Iuliani CIC ICC VII.

Editionem [gap: Greek word(s)] multis Epigrammatis, quae passim apud auctores leguntur, et allis praeterea quae in veteribus inscriptionibus exstant, augere poteris. Quum in eo fueris, ut praelo eam committere decretum sit, ego de omnibus tibi consilium dabo, et addam, quae fortasse non ingrata erunt. Iterum vale.



page 529, image: s529

EPISTOLA CCXLVI.

CLAVDIO SALMASIO. Ad binas tuas literas abunde respondi: itaque quid addam nihil succurrit mihi, nisi ut quae a te summopere contendebam, ea nunc, si quidem exciderunt tibi, refricem; aut, si meministi, ut non negligas saltem. De Stephano, inquam, tibi aurem vello, ut quod ne optare quidem audebamus, id beneficio tuo impetremus. Nam illius scriptoris editio auctior et emendatior non solum ad utilitatem publicam, sed etiam ad laudem tuam pertinebit, Quare aude tam de te quam de nobis bene mereri. Sed quod alteris literis jam monui, id nunc impensius hortari non verebor, ut scilicet Epigrammata Graeca, resectis illis pauculis, edas, quae lectori ruborem suffundere possunt. Nam multa sunt quae tantum de amoribus verba faciunt: ita ut nullius lectoris verecundiam offendere possint. Alioquin Catullum, Virgilium, Tibullum, Horatium, Ovidium, Deo tardipedi donare oportebat, si in iis etiam quae obscoenitate verborum abstinent, delitias facimus: et putidos profitemur, dum pudentes haberi volumus. Nunc ad te Chirographa tua, quae propter molem tabellario committi non potuerunt, remitto. Malui vero iis aliquamdiu te carere, quam committere, ut per festinationem meam aut perirent, aut saltem magnum discrimen adirent. Vale. Lugduni Batavorum. v. Eidus Angusti Iuliani CIC ICC VII.



page 530, image: s530

EPISTOLA CCXLVII.

CLAVDIO SALMASIO. Auli Silentiarii [gap: Greek word(s)] Meleagri, accepi. Has epulas gratiores fecit condimentum a literis tuis, longissimis quidem illis, sed nimium brevibus pro modo voluptatis, quam ex illis coepi. Sed de illis postea. De Silentiario prius. Vt animi, sic poeseos Graecae, quatuor tempestivitates fuisse animadverti. Prima fuerit illa, in qua principes Homerus et Hesiodus. Hanc potes judicare atque adeo vocare ver Poerices; pubertatem potius, quam infantiam. Excipit eam aestas, non fervida quidem, sed quae ex illo vere vestigia non obscura retinuit: in qua Onomacritus, Solon, Tyrtaeus, et quisquis fuit auctor [gap: Greek word(s)] , quam praepostero judicio Criticorum natio Ascraeo illi attribuit. Autumnus ab aestate non degenerans, praestantissimos homines extulit, sed majorem partem Grammaticos, in quibus [gap: Greek word(s)] ponas licet. Quid ingeniosius Callimacho? quid Apollonio pressius? quid Theocrito amoenius? Hactenus bene cum Mulis agebatur. Initium hyemis suaves foetus protulit: Dionysium [gap: Greek word(s)] quem cum Poetis [gap: Greek word(s)] contendas licet: et Oppianum longe illi dissimillimum, quem nimis floridus character non passus est sese intra modum continere. Sed posterioris seculi Poetae, dum illam ubertatem affectant, nihil praeter strepitum verborum et ampullas attulerunt. Qui in hoc genere licentius velificati sunt, primas obtinet Nonnus ille Panopolitanus. cujus redundantiam in Dionysiacis excusar et materia, nisi in Evangelii paraphrasi majorem immodestiam, ut ita loquar, professus


page 531, image: s531

esset. Eum ita soleo legere, quomodo mimos spectare solemus; qui nulla alia re magis nos oblectant, quam quod ridiculi sunt. Parcior et castigatior quidem Musaeus, sed qui cum illorum veterum frugalitate comparatus, prodigus vidcatur. Neque in hoc sequimur optimi parentis nostri judicium, quem acumina illa et flores declamatorii ita coeperunt, ut non dubitarit eum Homero praeferre. Hujus Musaei aut aequalis aut non multo posterior Silentiarius, vitio seculi sui, quae tum virtus erat, usus est. Strepitus verborum, ambitus sententiarum, compositio Dithyrambis audacior. Ejusmodi est [gap: Greek word(s)] ista. Quod uno verbo exponere poterat, maluit binis, trinis versiculis producere. Me quidem ista non offendunt, qui saeculi morbum novi. Sed qui nihil praeter illos veteres legerit, quum ad haec se contulerit, tres continuos versus non patienter leget. Iuvat tamen nos, quod templi illius augustissimi adyta omnia nobis reseravit; ut illi gratias, non tanquam Poetae, sed tanquam Historico agamus. Iambus autem, quem operi praeposuit, adeo infans, jeiunus, hiulcus, [gap: Greek word(s)] est, ut tyronem potius, quam maturum Poetam agnoscas. Legendus tamen est, et nobiscum agi praeclare arbitremur, quod summo Dei beneficio ea nobis supersunt, quae salva esse permagni interest Reipublicae literariae. Paucissimi harum rerum gustum habent. non quod eis ingenium desit, sed quia illarum usum aut nullum, aut perexiguum habent. Nos in hoc aliquid nobis tribuimus, non quod ingenio meliore simus, quam illi, sed quia diutius in illo studio versati sumus. Dicam libere: vix quenquam hactenus vidi, qui bonum Iambum Graecum faceret, aut, quod minus


page 532, image: s532

longe est, qui quid sit bonus Iambus, sciret. Omitto Graecos. Maximus ille Criticus, quam pueriliter de Tragoediis Senecae judicat? Lipsium dico. Divinam Tragoediam Troadas, magistelli potius, quam Senecae opus esse sciscit. In hoc qui illi assensum accommodet; praeter imperitos harum rerum, reperiet neminem. Nam illa Tragoedia omnium Senecae, quas novem asserimus esse, princeps est. Octavam autem Memoris fratris Turni esse non dubitamus. Quid de seniore Critico dicas, qui in Aristotelis Poeticen Commentarios scripsit, et tamen versus a soluta oratione nescit distinguere? Haec, quae priore loco dicenda mihi erant. Pergo ad Epistolam tuam. Non multum te morabor. Vtinam [gap: Greek word(s)] , quae sunt [gap: Greek word(s)] , nobis aliquando mittas! Exspectabimus ea, ut tertio hoc beneficio tibi nos devincias. Non possunt enim esse non utilia, quandoquidem vetusta sunt: ut quam gratiam a stylo non possunt, eam ab argumento ineant. Quod addis de Xylandro, non illi soli contigit [gap: Greek word(s)] . Caussam harum hallucinationum nullam invenio, praeter properantiam. Qui enim eum familiariter noverunt, aiunt mercede a mercatoribus invitatum scripsisse, ut familiam aleret. Nam quemadmodum qui ejus eruditionem compertam habuerunt, per inscitiam eum peccasse nunquam concedent, ita qui tenuitatem fortunarum ejus non ignorabunt, facile ea [gap: Greek word(s)] excusabunt, atque condonabunt, quia neminem latet eum summam vigiliarum suarum in celeritate posuisse: quae, si intra modum sit, diligentia est; si fines migret, est praecipitatio. Tuum est et indicare, ne rudiores in illos scopulos offendant; et excusare, ne animadversio illa propior sit obtrectationi,


page 533, image: s533

quam castigationi. Doctis et probis semper honos suus et reverentia debetur. Contra maledicos inultos pati non debemus, nisi forte contemnere malimus. Nam superbi magis offenduntur silentio, quod se contemni putent, quam responso; ex quo triumphum captant: quasi digni, qui meliorum odium aut iram meruerint. Quod Xylandro nocuit, idem et praestantissimo viro errorem in illa Inscriptione objecerit. Nam de Herode rege Iudaeorum, ut antea nihil tale judicassem, ita neque nunc ab ea sententia discedere postum. Et certe non minorem scrupulum injecit mihi tum altera columna vetustis Ionicis literis incisa, quae in eadem via Appia reperta est, tum Herodes iste; quisquis fuerit ille; cujus et nomen in illa legitur. Quare idem Herodes alteram priscis literis Ionum, quarum usus Romanis penitus ignotus fuit, hanc autem usitatis incribere maluit? Hoc qui solvet, erit mihi magnus Apollo. Sed sine, dubio (ut illuc revertar, unde discessi) graviores occupationes magni viri, ejus cogitationes sibi totas vindicaverant, quum ille ad ea commentanda animum appelleret. Si repetat, non opus monitore habebit: agnoscet eadem quae scribis, et fortasse alia, quae nos omnes fugerunt. Quid ab illo prodiit, quod non supra captum horum contumeliosorum hominum sit, quorum obtrectationem effugere non potuit, neque poterit propter singularem et incomparabilem editionem suam? Sed hominem majoribus curis occupatum non novum est in istis levioribus dormitare. Vale. Lugduni Batavorum. XII. Kalend. Decembr. Iuliani CIC ICC VII.



page 534, image: s534

EPISTOLA CCXLVIII.

CLAVDIO SALMASIO. Numquam ab epistolis tuis discedo, nisi doctior. vel in hac, quam proximis nundinis accepi, quam me beasti, tum ex alieno, tum ex tuo! Nam quid dicam [gap: Greek word(s)] , quem in illa posuisti? De cujus vetustate dubitare non possunt, nisi qui veteres Poetas accurate non legerunt. Neque vero menda portentosa, quibus deformatus est, impediunt, quominus spectata sit ejus venustas; quam melius perciperemus, si integriore et emendatiore frui liceret. Sed haec ulcera non tangere melius fuerit. Illudunt nobis conjecturae nostrae: quarum nos pudet, posteaquam in meliores codices incidimus. Quaedam blandiuntur mihi, quae tamen totius Poematii intellectum non praestabunt. Ejusmodi ludicra duorum generum sunt, ut scis, [gap: Greek word(s)] . Priorum obscuritas est in verbis, posteriorum in sententia: quae facile deprehenditur, si ansam aliquam habueris, hoc est, si aliquid occurrat, quod non ignoretur. Vt apud Gellium ex Varrone de Termino, non ignoratur, quis Iovi ipsi magno noluit concedere. At aliter in Gryphis occurrit, in quibus quot verba, tot [gap: Greek word(s)] sunt, praesertim in hoc et Theocriteo [gap: Greek word(s)] , et in Fistula. Videor tamen (etsi quae mutavero, vera omnia praestare non ausim) sententiam plane assecutus esse. Ara haec est Corinthi, in qua nulla victima immolabatur. de qua nihil memini me legere. Perspicua tamen sententia est, [gap: Greek word(s)] . Non largus tractus aut fusio (sanguinis) me tingit, victimarum aspersionibus (cruore) qualiter purpuram


page 535, image: s535

puniceam. Imo secespitae Naxia cote subactae parcunt peculo Panos. Id est, nulla victima hic caeditur. [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] . aliter [gap: Greek word(s)] ab eadem origine. [gap: Greek word(s)] (non [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] . Strobilus, fructus pro ipsa arbore. non viscus, id est, liquor, pinuum resina scilicet, me inficit fuligine stipitum Nisiorum, hoc est, pinuum Nysi, aut Nysae insulae. nullum lignum hic crematur, quia nullae adolentur victimae. [gap: Greek word(s)] . Inspicis enim me aram, neque finitimae terrae lateribus, neque Abylae compactam glebis. [gap: Greek word(s)] , supple [gap: Greek word(s)] . Vt [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] . Vbi sit ea [gap: Greek word(s)] , non dubium est, quin in agro Corinthio, ubi ipsa Ara. Alybe est in Thracia. Sunt et alia ejusdem nominis. neque [gap: Greek word(s)] esse potest [gap: Greek word(s)] ille [gap: Greek word(s)] Deli. Simul enim cum Diis ipsis, id est, eodem tempore, quo Dii nati, novenarius numerus Terrigenarum me fabricavit. Qui sint illi Terrigenae novem, quaeratur. [gap: Greek word(s)] , ut Callimacho [gap: Greek word(s)] . quanquam pessime et sine exemplo. quorum Terrigenarum artem [gap: Greek word(s)] , rex immortalium Deorum Iupiter. [gap: Greek word(s)] , jubilavit, laudavit. [gap: Greek word(s)] . Tu autem hausta aqua de Pirene fonte, quem Gorgonis filius equus eruit. [gap: Greek word(s)] , id est, [gap: Greek word(s)] . thus incende, odores adole. Nam et alibi memini [gap: Greek word(s)] , a veteribus usurpatum. Thus igitur hic crema, et libamenta inverge. Audacter ad me accedere potes, utpote quae sim pura a serpentibus, quales occultat illa Ara in arvis Thraciae. [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , quam tibi [gap: Greek word(s)] , (quisquis ille sit) dedicavit fur purpurei arietis.. Arietem purpureum, vel aureum, in quo erat fatum [gap: Greek word(s)]


page 536, image: s536

Mycenarum, Atreum surripuisse, notius est, quam ut demonstratione egeat. Sed an hic de eo intelligendum, non magis mihi constat, quam quis sit ille [gap: Greek word(s)] , cui fur Arietis Aram posuerit prope Myrinem in Lemno. Vides manifestam sententiam; neque dubitandum. Omnino est Ara, in qua sanguine non litabatur, ut illa [gap: Greek word(s)] et in Delo. Quemadmodum verum sensum praestare possumus, ita de emendationibus cur dubitemus, facit, quod inter scribendum sub acumen calami natae sint. Tu, cui ab hujusmodi studiis recens memoria est, non solum nostra boni consules, sed etiam quae minus recte a nobis animadversa, emendabis. Crinagorae versus totus in Cimmeriis tenebris est, [gap: Greek word(s)] . Quid monstri hoc est? Ait, inalpinos Ligures furaturos, sese munire unguine, ut canes fallant. Hodie non curant canes, sed aperta vi grassantur. Sed quis expediet illum versum? An legendum, [gap: Greek word(s)] ? Sed hoc est nugari. [gap: Greek word(s)] , in [gap: Greek word(s)] , valde mihi placuit. nihil verius. dignum plane ingenio tuo. Optarem illum Gazensem legisse. sed quod commodo tuo fiat. Nolim enim tuas bonas horas morari. Vale. Lugd. Batavor. prid. Eid. Iulii Iuliani CIC ICC VIII.

EPISTOLA CCXLIX.

NICOLAO VASSANO suo S. An parum est me ad binas tuas non respondisse, nisi etiam committerem, ut tam longi temporis silentium mihi objicere posses? Non possum excusare factum, quia in manifesta culpa deprehendor. Quod si ingenua confessio non est excusatio, in aere tuo me esse semper


page 537, image: s537

oportet. Sed te benigno creditore utar, ut spero; neque summo jure mecum ages. Gratias igitur tibi de libellis, praesertim de Genevensi Apologia, ago: cujus lectione tantam voluptatem coepi, ut nunquam deposuerim priusquam totam devoravi. Non puto Rempublicam esse quae tam egregiis [gap: Greek word(s)] monumentis vetustatem sui juris tueri possit. Sed ut strenue hoc libro ei libertas sua asserta est, ita pro meritis suis digne Corybas ille Sabaudus splendoris ejus allatrator acceptus est. nisi forte non digne, quia mitius cum eo agitur quam dignus est. Sed satis supplicii eum dare puto. quia adversus ea, quae ille tam impudenter allatrabat, quid nunc opponat, non habet. Non possum tamen pati, haerere adhuc animis doctorum hominum, qui isthic sunt, Genevam Civitatem equestrem aut equestrium esse. Avellenda est haec opinio. Quod enim Inscriptiones Genevae exstant, qui civitatis equestrium meminerint, eo concludi Genevam esse Civitatem equestrium, infirmissima ratio est. Romae quot saxa sunt, quae aliarum nationum mentionem faciunt? Ideo dicemus Romam non esse Romam, sed eas urbes, quarum nomina in ejus saxis leguntur? Lugduni civitatis, Sequanorum, mentio fit in quodam lapide. Ergo Lugdunum civitas Sequanorum. Civitas Equestrium est sub maxima Sequanorum, quae est Vesuntio: Geneva sub provincia Viennensi Allobrogum. Ergo Civitas Equestrium est in partibus sinistris ripae Rhodani, aut Lemani; et contra Geneva in dextra ripa? Et sane in veteri Notitia Provinciarum Galliae, Civitas Equestrium Novidunum dicitur. Retinet nomen paulo detortius, NION. Ubi frater tuus sit, nescio. Puto eum peregrinari et corpore


page 538, image: s538

et animo. Nam suorum non meminit. Expecto literas tuas: quas frequentes a te exigo. Ego partes meas non deseram. Vale. Lugduni Batavorum. XIII. Kalend. Sextilis Iulian. CIC ICC VI.

EPISTOLA CCL.

IOANNI et NICOLAO VASSANIS, fratribus, S. Vestrae omnes literae mihi redditae sunt. Ex diligentia vestra constantiam in amicitia metior. Quo frequentiores a vobis accipiam, eo certiora de vestro in me amore testimonia habebo. Gratum vero est, quod de statu Reipublicae Genevensis, cujus ego studiosissimus sum, ad me scribitis: idque ut porro faciatis, summopere a vobis contendo. Librum illum qui ab equite Sabaudo in Apologiam Genevensem editus est, nondum vidi. Patrem auctoris vita palabundum, professione Poetam, ante annos plus minus XLVIII novi. Menippeam Satyram in Loiolitas, opus lepidissimum, Gallice editum accepi, legi, nec laudare satis possum. Si conjectura non fallit, juvenem Pictaviensem esse puto: cujus ego genus novi. Pergat sane, frugem faciet. neque inveniet qui pari lepore illi respondeat. Nam Loiolitae nihil quam latrare sciunt. Et quidem non inscitia eorum minus, quam improbitas, jam etiam iis qui magnifacere eos solebant, satis spectata est. Habeo duo Satyrae illius exemplaria. quorum alterum isthic apud vos, alterum Rupellae editum constat. An verum sit, Aristophanem cum Scholiis isthic excudi, nescio. Hoc unum scio, Lutetiae quoque idem opus sub praelo esse. Praegrande opus Commentariorum Patris mei in [gap: Greek word(s)] in manibus


page 539, image: s539

habeo. Ei postquam in alias aedes migravero quam primum dabo operam. Laxae enim istae, in quibus solidos decem habitavi annos, venditae sunt. Tanta est hodie in hac urbe aedium propter colluviem gentium huc immigrantium, penuria, ut inquilini bene secum agi putent, qui gurgustiolum nancisci possint. Eo meae res adductae sunt, ut anguste habitare cogar, qui tam diu laxe hic fui. Vix habebo, ubi totam Bibliothccam meam redigam. Concoquenda tamen est haec mutatio. Vos vero felices, quibus nulla migrandi necessitas incumbit. Valete, et nos amate. Lugduni Batavorum. IX. Kalend. Februar. Iuliani CIC ICC VII.

EPISTOLA CCLI.

IOANNI ET NICOLAO VASSANIS. Quamvis, Amici, tot occupationibus distringor, ut quo me vertam, nesciam: tamen inter illas nihil mihi esset carius, quam vobis crebrius scribere, si respirandi aliquis daretur locus. Suffuratus tamen haec momenta temporis sum, ne insalutatis vobis istas nundinas elabi sinerem: neque ullam de me conquerendi, aut me negligentiae accusandi causam vobis relinquerem: a quo crimine satis me duo inprimis, candor animi, et occupationes meae, vindicant. Gratias vobis ago de Antapologetico hominis Reipublicae vestrae iniquissimo: quem cum impurissimo bipedum Schoppio conferre non vereor. Tanta in utroque est et in mendaciis fingendis, et in contumeliarum acerbitate similitudo: par confidentia, gemina impudentia. Sed nihil nisi monstra parit hoc saeculum. et quemadmodum bonae segetes postquam


page 540, image: s540

quieverunt, tribulos parere solent, ita hodie literae post tantum doctorum hominum proventum, ninil nisi herbas inutiles, lolium et steriles avenas gignunt. Literae merum latrocinium sunt. Quo quis impudentior, eo doctior habetur. Me, quantum operae in iis posui, poeniteret, nisi quod reliquum est vitae, mihi, nec ingrato huic saeculo, impendere decrevissem. Loiolitarum latratus non moror. Hoc unum me sollicitum habet, quod et inter nostros, invidi, scelesti, obtrectatores sunt. quos non mirum est insidiari, bonis invidere, doctis obtrectare omnibus, cum id serio profiteantur. Nostros vero quis protervitate crederet plerosque vincere, sycophantiis cum quovis certare, obtrectationibus nemini cedere? Duos nebulones, qui diversis temporibus Reipubl. vestrae insidias struebant, poenas dedisse, et rescivimus jamdudum, et eo nomine Deo Opt. Max. gratias egimus, qui nihil harum conspirationum, occultum esse sinit iis, ad quos haec res pertinet, et quorum maxime Rempubl. salvam esse interest. Sumptus quos Sabaudus ad vos opprimendos facit, reficere fortasse potest: vitam tot capitum, quae per ambitionem suam Genevensi objecit carnifici, nunquam revocabit. Sed sat est, si quae illi dolendi causa est, ea urbi sit gaudendi, et Deo gratias agendi. Valete. Lugd. Batavor. IV. Eid. Augusti Iuliani CIC ICC VII.

EPISTOLA CCLII.

IOANNI ET NICOLAO VASSANIS fratribus. Pro tot vestris in me meritis gratias quidem vobis agere debeo: sed unde incipiam, nescio. Si enim


page 541, image: s541

quoties me devinxistis, toties agendae grates sunt, prius oneri succumbam, quam ut minimae parti meritorum vestrorum satisfacere possim. Nam et literae vestrae, quanti amicitiam meam faciatis, abunde testantur. Et semper eas aliquo libello prosecuti estis. Gratias igitur vobis ago; si non quantas volo et debeo, saltem quantas possum. Proximis nundinis ad vos scripsi: literasque meas vobis recte curatas fuisse non dubito. Ex illis cognoscere potuistis, quanti ego faciam, non solum me vobis carum esse, sed et quanti mea interesse arbitrer, operam me dare, ut ne vestra videar indignus amicitia. Biblia Italica doctissimi Diodati, missu ipsius accepi. quae praestare possum omnium, quaecunque prodierunt, praestantissima esse, sive fidem in reddendo, sive verborum Hetruscorum delectum spectes. Vivet opus illud, si quid conjicere ex praestantia illius possum. neque augurium me fallet. Nunquam sine eis sum, quoties in Bibliothecam meam me abdidi. Scribo illi, et ut illi gratias agam, et ut judicium meum de ea interpretatione illi exponam: quanquam utrique parti imparem me sentio. Loiolitae odio, quo me prosequuntur, parum abest quin et Calvini et Bezae obliti sint. Adeo illis sum in ore. Expecto, ut quamprimum fabulas de me in Scholis suis, atque adeo ex suggestis templorum, anibus et stultis narrent. Nemo non aliquid supra nos sapere conatur: ut ille, quem ego hominem non noram antea. qui sacrilegum me, et atrocem injuriam fecisse, in stercoreis Chronologicis suis dicere non est veritus, et profanos eos esse, qui aliter de rebus his quam ille, judicant ac scribunt. Nunc Aselli cujusdam nomine responsum parat. Non habuit satis pro imperito,


page 542, image: s542

arrogante, impudente suis libris se traducere. Etiam per alium tanquam per praeconem, asinum se praedicari vult. Nihil mihi gratius contingere potest. Valete. Lugduni Batavorum. IX. Kalend. Decembris Iuliani CIC ICC VII

EPISTOLA CCLIII.

IOANNI ET NICOLAO VASSANIS fratribus. Accipite, carissimi juvenes, Confutationem Burdoniani Dramatis. Scio vos nominis Scaligeri studiosissimos esse. Ideo non dubito eum libellum vobis voluptati fore; si quidem non pigebit aliquot horas ejus lectioni insumere. Non possum vobis longiores scribere; tum quod nihil novi habeo; tum etiam, quod, quum hoc scriberem, languorem nactus eram: quo si liberaverit me Deus Opt. Max., longiores habebitis. Valete. Lugduni Batavorum. XIIII. Kalend. Septembris Iuliani CIC ICC VIIII.

EPISTOLA CCLIV.

CHRISTIANO BECKMANNO S. Tuas aliquot hactenus accepi. Iam demum, quia etiam [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] quaedam futuri tui operis mihi contigit, eo libentius respondeo quo magis insigne ingenii et industriae tuae specimen a te in publicum datum mihi placuit. Vt merito laetemur, in Germania quoque vestra humaniores literas accuratius poliri: et semper aliquos succrescere, qui istuc animum appellant. Certe linguarum cognitio, et ea quidem non supina aut proletaria, ut sic dicam, sed elegans atque accurata, fulcrum est et basis, in qua tum


page 543, image: s543

omnium scriptorum libri, tum inprimis sacrorum Bibliorum et Historiarum monumenta nituntur. Vna saltem vocula ubi ablata fuerit, aut male luxata, aut disjecta, spissae circum funduntur tenebrae. Quae causa est, quod studia illa nemo bonus unquam non magni aestimarit, nemo malus non contempserit; uterque ob eximiam utilitatem, quae illum oblectare solent, istum magis irtitare et ad furorem adigere. Tu perge, mi Becmane, in curriculo, quod semel duce Deo et natura comite ingressus es; jamque spacium non exiguum cum laude confecisti. Mihi crede, si non in ipso statim limine, olim diligentia tua fructum tibi, bonis omnibus voluptatem, patriae afferet decus. Habes in vicinia Taubmanum et Siberum, utrumque optimarum artium studiis excultissimum, et cum illis qui familiam in hoc orbe erudito ducunt comparandum. Neque opera neque consilio deesse tibi arbitror. Tu fac aemuleris, quantum fieri potest. et ut illi Wittebergam suam, ita tu cum Doctissimo Calvisio Lipsiam facias illustriorem: quod olim a Camerario, viro admirabilis doctrinae, factum meminimus. [gap: Greek word(s)] , quod addis, unde significatus vocum primo eruendus esset, satis erudite a te ipso dissolvitur; nec est de quo moneam, nisi unum, de autoribus. Hos, et. quidem genuinos majorum gentium, una opera tibi adducendos puto, et ut priscae illius puritatis et proprietatis, quam venaris, testes laudandos. Aliter si feceris, a recta via saepe aberrabis, et tempus inaniter impendes. Quod ne fiat, monere hic te volui. non quod aliquid sinistrum de te suspicarer, sed ut petitioni tuae satisfacerem. Vale. Lugduni Batavorum. II. Kal. Septembr. CIC ICC IIX.



page 544, image: s544

EPISTOLA CCLV.

IACOBO CAHAGNESIO, Medico S. Mihi vero, mi Cahagnesi, quam praeter spem accidit accipere literas tuas, tam novae atque inusitatae visae sunt eae laudes, quas in me contulisti, ex illis causis petitae, quarum mihi conscius non sum; qui et longissime absum ab eo, quem me praedicas, et talem me unquam fore, semper desperavi. Quamvis enim negare non possum, eo me cogitationes meas semper direxisse, ut illas partes consequerer quae me vulgo secernerent, tamen non adeo vires meas ignoravi, ut eas voluntati pares esse putaverim. Si enim facultatem eorum, quae voluntas suadebat, adeptus fuissem, fortasse aliquam, non tamen tantam laudem sperare potui, quanta tu me dignatus es. Veruntamen, quoniam in hoc non meriti mei, sed amoris tui in me rationem habere debeo, eas laudes tuas potius quam meas esse intelligo. Gratum tamen est, quod sive illae, sive elegantissima crumena Phrygionarii operis, quam mihi dono misisti, viam utrique nostrum ad amicitiam inter nos conciliandam straverunt. Quanti hoc donum facere debeam, scriberem equidem, si parem gratiam referre possem. Sed quid faciam, quum. videam illud triplici gratia commendari? manu ejus, quae id elaboravit; animo illius qui donavit; occasione, quae me uno amico auxit. Si vellem horum trium singulorum nomine dignam laudationem instituere, operam luderem: quum ne uni quidem ex illis tribus ornando me parem esse sentiam. Quod superest, quae tam felicibus auspiciis inter nos coepit amicitia, ea uti constans et incorrupta maneat, omni officiorum


page 545, image: s545

genere contendam. Vale. Lugduni Batavor. VI. Kal. Aprilis CIC ICC VIII.

EPISTOLA CCLVI.

GEVERHARDO ELMENHORST suo S. Salvum te in patriam venisse gratulor. Pericula, quae in itinere adiisti, deflerem, nisi jucunda esset praeteritorum malorum recordatio. Opto ut caelum patrium clementius experiare quam Batavicum. de quo ego quod querar non habeo, nisi quod te nobis ademit. An longa dies mihi lenitura sit desiderium tui, nescio Certe nunc vix fero. aequius feram, si te nostri memorem sensero. De Bibliis Islandicis iterum aurem vello: quibus si addas Danica, nihil est quod gratius mihi facere possis. De libris, quae VVouwerus noster habet, non grave erit tibi compellare hominem. Vale. Lugduni Batavorum. VII. Kal. Decembr. Iuliani CIC ICC II.

EPISTOLA CCLVII.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Gratum est de Bibliis quae promittis: ut ex posterioribus tuis, quas heri accepi, intelligere potui. Fidei autem fratris Cornelii Vandalii committere ea poteris. Is, ut frater promisit, in se negotium recipiet. qui sua fide librum mihi reddendum curabit. De editione N ***** autor sum, ut eam curam abjicias, quia melior ea, quam N *** dedit, dari non potest. Quas a te schedas accepi, ubi voles, remittam. Nihil habent neque melius, neque praeter id, quod N *** editio habet. Puteani Aratum ad me suum miserant;


page 546, image: s546

quem quia nulli usui esse mihi poterat, statim remisi. Sunt enim Scholia ex Graecis ad verbum adeo joculariter conversa, ut non legi ea praestet quam edere. [gap: Greek word(s)] Aristotelis nulla alia existimo, quam [gap: Greek word(s)] . Nam [gap: Greek word(s)] etiam vulgaria exponuntur. [gap: Greek word(s)] , contra ac docti viri volunt, opponuntur. Nam [gap: Greek word(s)] , quae [gap: Greek word(s)] patent, non et vulgo. De quibus nos alibi satis. [gap: Greek word(s)] ea tantum, dicitur, quae post Callisthenis et Anaxarchi correctionem relicta, annotata et emendata, ab Alexandro Magno in sanctuariis reposita fuit. [gap: Greek word(s)] enim est repositorium sanctius, in quo gemmas et [gap: Greek word(s)] conduntur. Vertatur ergo [gap: Greek word(s)] , Ilias ex Sanctuariis Alexandri. Puto te meas posteriores accepisse. Scribam uberius propediem. Nunc occupationes excusabis. Amicos tuis verbis salutabo ut praecipis. Vale. Lugd. Batavor. Prid. Eid. Decembr. Iuliani CIC ICC II.

EPISTOLA CCLVIII.

GEVERHARDO ELMENHORST. Quum tuas literas accepi, nondum VVouweri nostri Valentem acceperam. Hodie mihi redditus est. et primo oculi conjectu in locum, qui mihi proderit in meis Eusebianis, incidi. De Bibliis Islandicis gratum, quod operam tuam polliceris. Sed mirum tanti indicari, quum tam paucis extra Islandiam usui futura sint. Sed malo tanti destinare, quam carere illis. De tua valetudine eo magis solicitus sum, quod eam scio te huc comitatam esse, non eam te ab hoc coelo hausisse: quod quamvis asperum et inclemens


page 547, image: s547

sit, non tamen adeo morborum ferax: quia pauci Galli et peregrini, qui huc immigrant, mutationem valetudinis incurrunt. Cura igitur valetudinem tuam. Fortasse quum corpusculum refeceris, ad nos iterum convelabis. Quod ut fiat, inprimis opto. Vale. Lugd. Batavorum. XI. Kalend. Martii Iuliani. CIC ICC III.

EPISTOLA CCLIX.

GEVERHARDO ELMENHORST. Postremis meis orabam te, ut per amicos tuos, qui Bremae negociantur, copia mihi libelli cujusdam monachi Cluniacensis, heroico et rhythmico scripto, fieret: cujus initium:

Hora novissima, tempora pessima sunt. vigilemus.
Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.

Maximo me beneficio obstrinxeris, si opera tua illius libri compos fiam. Praeterea iisdem literis de Moschione medico gratias egi. Et sane non vulgare illud munus existimo; tum quia a te profectum est, tum quia ignotus hactenus mihi scriptor ille fuit. neque ulla via aut spes est aliunde nanciscendi, si velim. Sed de illo Monacho (is est Bernardus Cluniacensis) oro memineris. Vale. Lugd. Batavorum. XVI. Kal. April. Iuliani. CIC ICC III.

EPISTOLA CCLX.

GEVERHARDO ELMENHORST. Nihil est, quod magis nos commovet, quam id quod inopinato accidit: neque ullius injuriae major dolor est, quam illius, quae ab eo proficiscitur, a quo minime


page 548, image: s548

tale expectabas. Nudiustertius quidam utrique nostrum notus convenit me, qui se ab amico accepisse diceret, magnas inter te et ******* simultates ortas esse, idque tua, non illius culpa, propter Minutii editionem. Tolerabile id quidem, si sola intercesserit parium studiorum contentio. [gap: Greek word(s)] . Sed longe diversam narrabat causam, qui id nobis retulit: Quae si vera est, nunquam tam oblitos judicii sui homines invenies, qui eam probare possint. Convenio conscientiam tuam, si tu hac in re meliora praestare possis, quam ille: qui tibi et aetate et rerum usu longe antecellit. Tu, nisi verum odisti, negare hoc non potes. Sed ego haec non tanti facerem, nisi major cura me ureret. Ausum te ******* dicere, ejus me ingenium extenuasse verbis. Quod quam falsum sit, neminem alium praeter te testem appellem. Vt ego adeo insaniverim? Meam ut mentem illa caecitas incesserit? Quid de te suspicari, imo quid arbitrari debeo, qui ita de me senseris? Quis virum illum magis tibi commendavit, quam ego? Quis magnificentius de eo sensit? An tu tantum esse eum scires, nisi ego tantum praedicassem? Non possum facere, quin tecum hanc injuriam expostulem. Aut purga illam, aut abuti amicitia nostra noli. Vale. VII. Kal Aprilis Iuliani. CIC ICC III.

EPISTOLA CCLXI.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Ex postremis literis tuis intellexi quae inter te et N. simultates intercesserint. Sane nollem factum, et magno redemerim non accidisse. In tua potestate


page 549, image: s549

est moerorem, quem ex hoc mimo cepi, mihi minuere. Redi igitur in gratiam cum eo. Ipse te, quod negare non potes, et aetate, et, si verum non odisti, etiam rerum usu antecedit. Si ipse in Felicis Minutii editione nullam tibi de messe sua spicam reliquerit, quid superest, quam ut hoc conatu supersedeas? Fac igitur, oro te, et alio industriam tuam converte. En operam meam ultro tibi defero. Tua esc utere, ubi volueris. De libello Bernardi Cluniacensis edito Bremae, de quo bis tibi scripsi, expecto quam spem mihi facias. Ego vero summopere a te contendo, ut illum mihi cures. Biblia Islandica avidissime expecto. Vale. et quamprimum ad nos scribe. Lugd. Batav. Idib. April. Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA CCLXII.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Quum omnibus tuis literis satisfecerim, cur a te jamdudum nullas acceperim, satis mirari non possum. Quid aliud possum cogitare quam aut te valetudine impeditum non scripsisse, aut literas tuas, ut alias, in via periisse? Malo enim utramvis harum caussarum hariolari, quam putare, te, quum posses scribere, noluisse. De libello Bremensi iterum tibi aurem vello. De Bibliis Islandicis an optare potius debeo, quam sperare? Sed quia semper valetudine dubia usus es, quandiu hic fuistis, velim scire an eadem constet tibi. Nam vereor, ne ea sit caussa silentii tui. De velitatione, quae tibi cum ***** tuo intercedit, et scripsi alias, et iterum hortor, ut ab ea facessas, tam ut consulas studiorum tuorum quieti, quam ut humanitati satisfacias, quae a nobis, qui socialia


page 550, image: s550

animalia sumus, non solum omnem temperantiam ab injuria, sed etiam omnem amorem exigit. Itaque non sola haec officia sunt boni viri, abstinere ab odio, sed et ultro amicitiam appetere. Quod si nihil aliud, certe illius, quo cum tibi res est, meritum facit, ut te moneam, et dem operam, ut quemadmodum unius patriae jus, ita eadem literarum et communium studiorum societas vos conjungat. Haec tu in bonam partem accipias, oro. Vale. Lugduni Batavorum. prid. Eid. Maji Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA CCLXIII.

GEVERHARDO ELMENHORST. Literae tuae cum pagella Arnobii tui mihi redditae quantum mihi voluptatis attulerunt, quod nihil non jucundum a te ad nos pervenire potest, tantum mihi sollicitudinis crearunt, quod nescio quomodo tibi gratiam referre possum. Quid referre? quomodo saltem habere possim, non video. Si libere amico loqui licet, tuum Arnobium, unde majorem fructum expectare licebat, dicare poteras. Certe non potuisti, unde plenior confessio beneficii accepti exprimi potuerit. Si minus loquor pro magnitudine meriti, ignosce et mihi, qui plus non possum, et tibi, qui potueris peccare, quum eligere posses a quo in te major laus redundaret. Sed si ita tuum est consilium, malo mihi attribuere aliquid quam tuo diffidere judicio, et in me putare esse aliquid, quod te ad hoc tam ingenuum de me testimonium invitavit, potius, quam ut caussam tibi cut tam praeclare de me mereri volueris defuisse credam. Totum igitur Arnobium,


page 551, image: s551

quandoquidem hoc voluisti, expectabo. cujus nunquam meminero, quin et tui una quoque mihi in mentem beneficii venerit. Laudo, quod consilium de editione *** abjecisti: magis laudarem, si et simultatem quoque. Quod oro, facias, et quamprimum cum *** eo in gratiam redito. Vale. Lugd. Batavor. Nonis Iunii Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA CCLXIV.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Arnobium tuum, et non multo post intervallo Biblia Islandica, accepi. Satis me in aere tuo propter Arnobium putabam esse. Nunc vero nexum ducas licet, quia solvendo non sum. adeo me liberalitate obruisti tua, ut beneficiis a te provocatum me pudeat, quum nondum a me bene de te merendi factum sit initium. Sed spero fore, quando parem vel referam, vel saltem conabor. Non erat, mi Everharte, quare tantum munus a te sperare debuerim. Nam, tametsi tu apud te hoc in animo tuo decreveras, ego tamen nullius erga te meriti aut officii conscius, nunquam animum meum induxissem, aliquid in me, extare propter quod, aut dignus eo viderer, aut saltem ut tuam in me liberalitatem provocarem. Alioquin precium numerare cui jussisses, aut cui ego recte me dare posse judicassem, paratus eram. Sed hoc dato, poteram videri, nihil tibi praeter gratiam debere. nunc vero, nisi me totum tibi debere. nunc vero, nisi me totum tibi debeam, quomodo gratum me erga te probem, non video. Habe ergo me tuum, si modo alicujus precii sum, et me utere ut tuo, non ut meo. Quia jam hoc ego jus abdicavi tibi totum. Quod autem quicquid tibi scripseram


page 552, image: s552

antea, non alio quam paterno animo a me dictum agnovisti, est quod utrique nostrum gratuler: tibi, quod mutaveris sententiam; mihi, quod a te hanc ingenuam confessionem expresserim, Vale. Lugd. Batavor. IX. Kal. Octobr. Iuliani CIC ICC III.

EPISTOLA CCLXV.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Quod ante biennium nihil literarum ego a te acceperim, nullam aliam caussam esse putaveram, quam quod longissimam aut certe diuturnam te suscepisse persuaseram mihi peregrinationem. Ita enim conjiciebam ex verbis eorum, quibus ignotus non es, et quibus constabat de discessu tuo. In quem quum ego caussam diuturni silentii tui contulerim, non autem quod animum tuum in me mutatum esse crederem, non debes mirari, et a nobis quoque cessatum esse. quum eadem ratio mihi praesto sit ad defensionem, quam tibi non defuturam putabam, si ego tecum de taciturnitate tua expostulassem. Quin etiam ea potius mihi profuisset, quam tibi, quia ego ubi terrarum degeres, non possem divinare; tu, ubi sim, non posses ignorare. Sed bene est, quod ubi sis jam scio, idque me ignorare non patiuntur literae tuae, quae mihi jucundissimae fuerunt: quia quasi mihi revixisse videris, quum post tam longam cessationem iterum te ad scribendum contuleris. Nam quod adjecisti de tuo constanti in nos amore, hoc novam voluptatem mihi non attulit, sed veterem in me de tua amicitia sententiam confirmavit. Nihil enim in te admisisti, cur ego de te aliter, ac solebam, sentire debeam. quemadmodum neque ego uliius


page 553, image: s553

levitatis mihi conscius sum, quare tibi suspectus esse debuerim immutatae voluntatis. Vt ego enim iniquus in te essem, si propter nullam caussam gratiam tuam parvi facerem, ita et tu magnam mihi injuriam faceres, si nihil haberes, praeter suspicionem, quare de me querereris. Amolire igitur et a te hanc suspicionem et a me hanc infamiam. Quod vereris, ne alienior a te factus sim ex quorundam obtrectationibus, frustra es. Neque enim mihi ab ullo de te quicquam in deteriorem partem relatum est. neque, si ita esset, ulli homini, aut obtrectanti aut maledicenti, credidissem. In ejusmodi enim rebus, non aliorum rumoribus sed judicio nostro stamus. Quare de hoc securus esto. De scholastico illo Chronologo, quod in fine epistolae tuae addidisti, videor ejus nomen in Francofurtensi Catalogo vernalium nundinarum legisse, sed librum non vidi. Et, quod ais in me debacchari, oportet hominem ebriosum esse, qui non sentiat, cui maledicat, aut iniquum, qui nesciat cur maledicat. Quamvis quid scripserit, nescio; hoc unum tamen scio, stercorea omnia esse, ut omnium, qui mecum in hoc proelio manus conseruerunt. qui ex temeritate sua nihil aliud consecuti sunt, quam ut se in nobilissimo Theatro traducerent. In *** bene operam et fructuose collocatam censeo: ut ego ab ejus lectione doctior discesserim. Quod aliter tibi videtur, non mirum. Quot enim capita, tot sententiae. Nam et in cibis scis non unum omnium gustum esse. Vale. Lugduni Batavorum. XII. Kalend. Octobr. Iuhani CIC ICC V.



page 554, image: s554

EPISTOLA CCLXVI.

GEVERHARDO ELMENHORST. Nisi ex literis tuis ubi sis intellexissem, alii narranti non credidissem. Nam te tandiu Hamburgi fuisse, ut tamen nihil literarum a te acceperim, nunquam putassem, nisi aut animum in me tuum mutatum, aut me tibi excidisse, existimarem. Quia vero neutrum credere possum, ideo te peregre profectum, et peregrinationem, scribendi commoditatem ademisse, non memoriam nostri delevisse, arbitrabor. Scribe igitur crebrius, ut garrire tecum possim. quod nunc facerem libenter, nisi tot occupationes me circumstarent, ut vix ab illis respirandi tempus detur. De crabronibus enim et ranunculis, qui non animum meum turbant, sed somnos interrumpunt, multa habeo, quae tibi natrem. Sed ea in aliud tempus, quum respitavero, differre decrevi. Nunc enim non plane vacat. Quum litteras tuas ad me mittes, scribe, cui tuto meas tradam. Vale. Lugd. Batavor. XVI. Kal. Octobr. Iuliani CIC ICC VII.

EPISTOLA CCLXVII.

GEVERHARDO ELMENHORST. Ex tua peregrinatione salvum te domum venisse, tam mihi quam tibi gratulor. Diu est enim postquam nihil literarum a te accepi. Gaudio meo cumulus accessit editio N. N. ex veteri codice emendati: quae fortasse Casaubonum nostrum ad scriptorem eum illustrandum excitabit: quem editionum vulgatarum mendae ab hoc negotio deterruerant. ut ab eo litteratorum principe et hunc autorem expolitum habeamus.


page 555, image: s555

Quid enim nisi plane eximium a tanta doctrina sperare possumus? Certe sine codice scripto vulnera illius auctoris sanare velle, non inscitiae solum, sed temeritatis est. Ea causa est cur paucissima in illo emendaverim. et in alieno codice, quum meum non haberem. Quae omnia prorsus animo meo exciderunt. Ignosces igitur, si conatus tuos illis praesidiis, quae a me exspectas, adjuvare non possum. Non enim animo laboris detrectandi, sed propter eas caussas quas exposui, in praesentia tibi satisfacere non possum. quod non minus mihi dolendum est, quam tibi. Idem de locis propositis dico: in quibus semper haesi; neque adhuc inde me explicavi. Vale. VI. Kal. Decembr. Iuliani CIC ICC VII.

EPISTOLA CCLXVIII.

GEVERHARDO ELMENHORSTIO. Literas, quas ad me ex a. d. Kal. Ianuarii dedisti, heri accepi. Miratus sum, tibi eas, quibus ad tuas respondi, nondum redditas fuisse. Scito, statim ut accepi tuas, illis non solum, sed et iis, quas ad me scripsit Lindenbrugh, respondisse. Eas Gryphio, qui Rostochiae agit, Merulae affini, famulus meus dedit. quas tibi recte curatas me velle, serio dixit. Quin ille eas miserit, quae ejus est fides, minime dubito. sed improbitate, aut negligentia eorum, quibus eas tradidit, quominus ad te pervenerint, factum fuisse. Itaque nunc famulum ad Merulae, viduam, sororem Gryphii ipsius, misi, ut fratri scribat, num reddiderit: aut si reddidit, cum illis expostulet, quorum incuria factum, quominus tibi redditae sint. Certe doleo, ex hac hominum negligentia accidisse, ut et veteris


page 556, image: s556

meae in te benevolentiae, et diligentiae in scribendo meae testimonio careres. Nullum enim tempus aut occasionem omittere decrevi, in quo ingenuae illius voluntatis meae fidem facere possim. Crebriores igitur ad nos scribe. Sed et Lindenbrogium nostrum, quem ad editionem Marcellini hortatus sum, saluta. Cui hortationi si tua praeterea accedat, non dubito, quin illius animum ad maturandum hoc opus accendas. Vale. Lugduni Batavor. III. Kalend. Februar. Iuliani CIC ICC VIII.

EPISTOLA CCLXIX.

IOANNI CASELIO S. Suspicionem, quam priores tuae literae fecerunt, ex aliorum et posterioribus tuis, vanam non fuisse, perspexi. Nam tametsi prius ita mecum agebas, ut ex verbis dolorem potius tuum, quam illius caussam conjicerem; tamen cogitanti mihi, quo major cujusque virtus est, eo opportuniorem ipsum esse invidiae, succurrit, difficile esse, tantum doctrinae in quenquam cadere, quantum in te esse intelligo, ut non magno in odio et invidia apud eos sit, qui in aliis esse impatienter ferunt, quod a se abesse dolent. Praeterea memineram, vix ullum has invidiae tempestates effugere potuisse, nisi qui aut bona sua aequo animo dissimulare posset, aut se omnia assentiri illis compararet, quibus vita, moribus, et studiis, sit dissimillimus. Contra, qui scirem, eam eruditionis tuae claritatem esse, ut nulla dissimulationis nube obscurari possit; eam vero animi constantiam, ut nunquam te ad tui dissimiles applicare velles; non frustra augurabar, hanc querelam tuam ab ejusmodi offensione natam, quam


page 557, image: s557

virtus tua potius, quam privata ulla excitasset injuria. Postquam animum meum inducere non potui, quin haec ita, ut suspicabar, esse crederem, dolui equidem, ut debui, dolorem tuum. Sed quod dissimulare non possum, augurium meum verissimum fuisse, vehementer laetatus sum. Quidam enim viri docti tuique studiosissimi, omnem mimum ordine nobis descripserunt. ut per eos vaticinio meo credere liceret. quod et posterioribus tuis multo magis confirmatum est. Sed, mi Caseli, primum cogitare debes, quia, ut ille ait, virtutem invidia, ut corpus umbra sequitur, eo patientius tibi haec ferenda esse, quo major est necessitas, ut invideatur ei, qui, quare invideatur, habet. Deinde, tametsi hominum pervicacia a literarum quiete ad turbulentas lites te traduxerit, tamen ab istis velitationibus nullum periculum tibi esse video. imo, si divinare et hic quoque licet, egregiam tibi inde victoriam, et a victoria gloriam, quo inimicis tuis oculi doleant, partum iri spero. non mehercule quod invidos, (nam nihili est triumphus ille) sed quod invidiam viceris. Perfer itaque, et obdura. Otiosae sunt animi dotes, et omnis doctrinae apparatus, nisi quantum invidiae adversus se excitarunt, tantum constantiae ex se ipsis ad profligandam invidiam expromant. Ego jamdudum in hoc hominum genus incidi, quibus fatum meum me quotidie objicit. Et profecto, nisi mihi tenuitatis meae conscius essem, pene persuaserant mihi, me cujusvis pretii esse. Sed [gap: Greek word(s)] stolidam ridemus, furorem contemnimus: conatus ut injustos, ita irritos esse quotidie experimur: altitudine animi, et bonae mentis conscientia nos sustentamus. Quod nisi talem te putarem, qui per te ipse sapere possis,


page 558, image: s558

exemplo meo te ad istam animi praesentiam excitarem atque erigerem. Te vero neque meo consilio ad hoc egere, neque si qua in contentionibus istis spes est victoriae, ea te carere arbitror. Macte igitur constantia. [gap: Greek word(s)] . Quod Epistolas Patris mei mirifice placere tibi scribis, est quod mihi gratulor, eum, qui unus instar omnium est, contigisse lectorem. Nam quot esse putas, quibus character ille, purus, nobilis, Latinus, sordet? Neque mirum: Ciceronem laxum, redundantem, ac supinum vocant; quem unum ille sibi imitandum proposuerat. Tempus me defecerit, si horum Aristarchorum fastidia recensere velim. qui Latinitatem nullam, nisi quae in cerebris eorum nata sit, agnoscunt. Sed ita alte radices egit cacoethes illud, ut proclivius de eo queri sit, quam id tollere. Epistolarum vero harum editionem, optimo optimi parentis filio Francisco Dousae debemus. qui multis forulis privatarum Bibliothecarum excussis, eas blattis eripuit. Quin et post editionem aliae nonnullae ex Germania ad illum missae: talium enim ingens adhuc numerus in Bibliothecis latet. Idem in describendo ingenti Patris mei Commentario [gap: Greek word(s)] nunc totus est: opus eximium et immortalitate dignum, si honesto filio de patre gloriari licet. Lentum tamen est negotium, et vix adhuc intra spem editionis, ob molem libri et longum describendi laborem. Cut Orationes in Erasmum, et plurimae praeterea Epistolae, quae ejusdem argumenti sunt, non sint editae, si ipse per te causam conjicere non potes, ego meliore otio et tempore significabo. De libello tuo [gap: Greek word(s)] gratias ago. De tuis vero rebus, ac praesertim [gap: Greek word(s)] , quae a tuis te rebus distinet,


page 559, image: s559

quamprimum, si nos amas, nos certiores facias. Vale. Lugduni Batavor. III. Kalend. Octobr. Iuliani CIC IC C.

EPISTOLA CCLXX.

IOANNI CASELIO. Binas a te literas, mi doctissime Caseli, sed longo intervallo, accepi. Prioribus litis tuae acta adjunxeras. Ita enim voco, quum ad te virum gravissimum me converto. Quum autem eos cogito, quibuscum res tibi fuit, mimus visus est: cujus tamen catastrophe verendum erat ne plus quam tragica futura esset, nisi talis [gap: Greek word(s)] intervenisset, cujus admirabili prudentia et aequitate ex tantis tamque diuturnis turbis res in tranquillum deducta est. Illustrissimum Principem tuum dico. Posterioribus verebaris, ne alterae illae intercidissent. Ego, ut vides, eo te metu libero: qui eo majore voluptate explicatas rationes negotii tui legi, quo gravior hactenus fuerat sollicitudo mea, quamdiu in expectatione eventus fui. Multa enim interveniebant, quae et metum et curam augerent. Consolabatur me quidem caussae tuae bonitas: sed succurrebat, nusquam majorem vim calumniae esse quam in caussa optima: illi tam facile esse innocentiam opprimere, quam justo judici obrepere. vim posse fieri caussae, quamvis dignitati et constantiae non posset. Communia haec esse, et fieri posse, memineram. Itaque te virum ea pietate, ea integritate, iis literis, in tanto invidiae pelago, tamdiu jactari, moleste ferebam potius, quam mirabar. ut qui scirem, hoc cum omnibus probis commune esse tibi; qui ut plurimum improborum pila et ludibrium


page 560, image: s560

sunt. Sed facere non poteram, quin plurimum me tui misereret, cui viderem eas turbas ea aetate obtigisse, in qua ante actorum laborum fructus percipere tempus erat. Accedebat justo dolori nostro, quod in tanto discrimine nec consilio neque ope juvare poteram. Quid facerem? Scriberem adversariis tuis? Monerem, a furore desisterent? Quasi vero patrono innocentiae parcerent, qui innocenti non pepercissent. Quid ergo? Perfricarem frontem, et te tantum Philosophum consolarer? Praecepta ex media sapientia peterem, qui istam tibi aegritudinem minuerem, quum tibi haec domi nascantur? Itaque mi Caseli, postquam anno praeterito primas illas accepissem literas, ex quibus quanto bello premerere, priusquam qui essent hostes tui, resciscere potui, id inprimis animum meum vulneravit, nihil ad te juvandum, praeter voluntatem relictum mihi esse. Sed bene, quod Deus Opt. Maximus una opera et tuae innocentiae, et sollicitudini meae recte consultum voluit, quumque utrique nostrum planam viam stravit, tibi vincendi, mihi gratulandi. Gratulor igirur tibi, primum quod illis rebus vicisti, non quibus poteras, si voluisses, eloquentia, et ingenii acritate, sed quibus longe plurimum valebas, innocentiae fiducia, et caussae integritate. Deinde quod sub illustrissimo Principe tuo lis ventilata est. Quo quid tibi honorificentius contingere potuit? Quot putas esse, qui libenter se reos fieri patiantur, ut a tanto judice absolvantur? Ego certe acervos auri non merear, ut nolim ea mercede periclitari, ut mihi contingat is judex, qui sapientia sua verum eruere, humanitate innocentiam defendere, auctoritate calumniam propulsare possit. Quare tam memorabili facto


page 561, image: s561

illustr