Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
ad gloriam militiae nata;
Tormentorum bell. per alsatiam,
Et Provinciae Flandriae praefecto;
Consiliis Duci, manu militi;
QUO
Germaniam pugnando,
Lucemburgum servando,
Belgium defendendo,
Virtuti et fortunae suae obstrinxit;
Hostium victorim et ante sui;
Herculeo patrocinio musas,
Armis libros complexo;
Legionum Ductori,
Epistolarum Centuriarum
ERYCIUS PUTEANUS,
Studiis votisque consecratis,
L. M. Offert.
RApuit ingenii me tui erudita felicitas, Clarissime Vir, obstrinxit animi officiosa benignitas. Profecto quem amare possem, in libro ad me misso admiratus sum: admirari pergam, quem amare satis non est. Solā epistolā extorquere affectum poteras, etiam ab ignoro: fecilti autem munere, ne ignotus essem. Vidi Musas, vidi Gratias, quae, ut candide dicam, ostendunt, non unum Belgis Apollinem, non unam Venerem esse. Imitari Summos voluisti? proximus es Deinceps qui assurgere vernaculo tentabunt stilo, VREDII poterunt exemplo magni esse. Sed quia inclytae virtutis Heroem, magnam imaginem Martis, BUCQUOYUM descripsisti, nemo facile tanto ingenium argumento occupabit. Hīc te amo, hīc te admiror; quia illum ipsum, dum viveret, id est pugnaret et vinceret, familiariter ego amavi, et admiratus sum: facis tu vero elegantissimo Poemate, ut qui incomparabili virture mortuus est, semper victurus sit; in opprobrium Barbarorum, quamdiu aut Musa aut Bellona erit, legendus. Sed tu perge innocentissimā sapientiae amoenitate inter aeternas mentes locum tibi vindicare. Vernaculā carminis majestate domi et inter Belgas jam
PRaeter morbos, ipsa mihi hactenus hiems morbus fuit, et quos typis destinaveram dare libros, impedivit. Dilata sic etiam novarum Epistolarum editio, quam flagitare passim Viri Docti, meo aliquo velut capti genio, non desinebant. Dilata, et fortassis, ut tempera haec sunt, adhuc differenda. A studiis nunc igitur ad negotia venio; et per ipsa tamen te studia rogo, ut, siquid mihi tribuendum censes, Quaestori, et Amico huic meo, de quo nuper egi, impertias; tuam parato prorsus gratiam ac benevolentiam mereri. Operam ille meam, ut Quaestor, coepit exigere; ut Amicus, exspectare. Sed dare ego malim, quam persolvere; malim
CEpit me profecto nova haec circa libros vetustos, ut nuper lapides statuasque, elegantia tua, et vehementer excitavit. Quid? in horto et inter flores videris mihi lapides, sed Litteratos; in atrio, et inter ornamenta, statuas, sed marmoreas; in conclavi, et in thesauris, libros, sed Antiquos aestimare. Invenisti modum, quo quod pretiosissimum vetustate esset, usum novitate acciperet. Tuum nomen, tuumque ingenium novum pretii pretium est; et majoris aliquando haec aliis erunt monumenta, quia jam tua sunt. Inscriptiunculae singulae veluti
PIissimis coeptis tuis Deus Optimus Maximus aspiret. Fastidire et jam deserere peritura potes, quia majori animo aeterna complexus es, ipsum, qui omnium Auctor est, Deum. Sed peritura aeterna quoque facies, si Deo impendes: si in ullo loco, si ab ullo coetu ille colitur, colitur a Virginibus hisce, Christo consecratis. Quam piae et. sanctae sunt, tam indigae; et nisi generosissimā liberalitate tuā adjuventur, miserae ac infelices. Ecce solā ego pietate motus, intercedo; et tanquam Dei negotium agam, trahi me sentio, ac divinitus impelli. Itaque ut subvenias, te per ipsum Deum rogo: subvenias Asceterio non tuo, tanquam tuum facias; ut ad te preces continuae, et vota sanctissima redeant; te ad coelum, et Deum attollant. Cogita primam felicitatem tuam esse, spernere, quod pie dare potes, alteram, dare, quod sic dando non amittes. Sic vale, et salve. LOV. IV. Eid. Mart. oo. ICC. XXVI.
INcredibili humanitate tuā provocatus, familiaris esse incipio, et tenui munusculo affectum meum aperire. Oratiuncula est, ante paucos annos habita, typisquc excusa: sed semper recens, quia argumenti solemnia ac mysteria quotannis renovantur. Ecce adest dies, quo Assumptionem DIVAE Virginis, sive
NOn profecto male humanitas tua collocatur. Amas eum, et scribis ad eum; qui intimo affectu generosissimae modestiae tuae Genium veneratur, qui literis quoque explicare hunc affectum ausus est. Si in manus tamen eae non venerint; non protecto perierunt. Leges publice, quae privatim subtractae sunt. Edentur cum reliquis; ut si tuum colere nomen virtutemque videar, videant omnes, me nec ab hominum, nec a temporum injuriā pendźre. Itaque peccent tabellarii; Fama, quae scribo, perferet; Fama mihi Mercurius erit. Gloriabor simul. Te unum esse, qui cum negligere PUTEANUM potueris, amare tamen voluisti. Atque haec conditio Solis est: intercedant nubes aut nebulae, lumen tamen ille suum transmittit. Tamquam siluissem, invenisti obstaculum: scribis vero, quasi nullo silentio impeditus. Qui dicam? infelix ego fui, ut benignus tu esses. Felix ero, si haec nunc Epistola reddetur vero, quia a SACCO veniet. Si et illum tabellarius fallet, novā humanitate tuā opus erit. Vale, et Amplissimum Senatorem, plenum annis virtutibusque Parentem tuum salvere jube. Lovan. in Arce, X. Kal. Mart. oo. ICC. XXVI.
MANUM meam vides? frustra, si animum desideras. Amplius puta, amare, quam scribere; minus, aestimare, quam amare. Atqui ego amavi te, priusquam scriberem. Si et aestimari vis, tribuam studiis tuis, quantum potero; et tu exiges, quantum mereris. Quae summa est, Amicus sum; sed ut tam impune interdum sileam, quam libenter scribam. Amabo Ingenium tuum, licet scripturus continuo sim: aestimabo, licet ipse interdum sileas. Vale. In Arce, XII. Kal. Mart. oo. ICC. XXVI.
REceptum te in locum et munus tam honestum gaudeo. Cogita igitur, apud quam bonos, quam magnos, quam illustres: cogita, et de tuā hīc fortunā, et de meā simul famā agi. Pietas ante oculos sit, et, ut caetera complectar omnia, Honestas: illam Deo, hanc hominibus debes; imo tibi, Fastum FAUSTUS ignoret, voluptatem, ignaviam, et quicquid bonos mores laedit, et bonum rumorem. Volo quoque vultum meum imagine expressum habeas, quam quotidie intuearis: senties me loqui, etiam cum taceo: te moneri, licet ab oculis meis remotus sis.
NOn ad te scribere hoc tempore, sed venire animus erat. Litteris equidem totum explere affectum non poteram. Et quo libentius, quam ad Collem Miraculis illustrem; et cui aliquid mei quoque ingenii consecratum est? ad Collem, tuā et pietate et doctrinā orationem; et in quo tuum mihi nomen velut Miraculum est. Adspiro, mi OLIVERI, sed differre desiderium cogor. Suus non est, qui in publico aliquo munere, praesertim Academico: ferias autem saepe domestica sibi negotia, aliaeque curae vindicant. Quidquid sit, mensis Aprilis qui instat, annumque aperit, viam mihi quoque aperiet. Cum videbis PUTEANUM tuum, fateberis pariter, non male hactenus affectum a te collocatum: cum admitres a me vicissim benevolentiae pignus, tuum vere et sine fuco
VIrili exemplo, mi MONTORFANE, ostendis, etiam ad nuptias triadis mysterium pertinere. Bene LAURAE HIPPOLYTA successit, virgini vidua: bene HIPPOLYTAE GENOVEVA, seniori juvencula. An liberius? Veneris haec tibi bellaria sunt, sed tamquam coenam, imo promnlsidem denuo carpas. Nunc igitur, quia novus et vernus hic rursus amor est, novam in novā conjuge vitam cape, novam, quae nondum exaruerat, juventam. Esse incipe, qualis aliquando eras, interger aevi et vigoris. Nemo, qui amare potest, senex est: habes vero, quam non amare non possis, animi dotibus, corporisque Gratiis omnibus ornatam. An diutius lugeres? Videbas juvenculam, videbas pulchram; quidni tuam faceres? Sciebas bonam, et bonis prognatam; quidni iterum felix esses? Sed adeo familiaris tibi in gemino jam thalamo venustas fuerat, in gemino conjugio verecundia, modestia, probitas; ut si oculis deinceps satisfaceres, unā GENOVEVA opus esset; si animo, unā GENOVEVA: felix autem non eras, nisi satisfaceres. Opus, inquam, erat juvenculā, et pulchrā, sed quae bona esset
Vin' et Latine dicam?
Tuum tu, mi MONTORFANE, mel habes, ego meum: suaves sumus. Tuam complecteris, ego meam: felices sumus. Perge habere, perge complecti. Sed dum pergis, mei memor sis, et aurea repete Ecclesiastici verba, digna vel thalamo inscribi: Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. Repete, inquam, et novo amore, novā etiam et splendidā affinitate fruere. Nam CATHARINAM GENOVEVAE sororem sic nuptam simul esse, felicitatem tuam auget: et nonne humanissimae nobilitatis Viro JOANNI RUIZIO RICIAE, illi arcanorum apud Ducem Feriensem administro? Hoc satis, ut et ipsa felix sit. Vale. Lovanii, in Arce, III. Non. April, oo. ICC. XXVI.
BEne tibi sit, mi Fili, qui JESU nomen, vitae ac salutis tesseram sumis. Quia SOCIETATEM hanc sanctissimam ingrederis, feliciter te natum cogita: id enim est, animosius securiusque vitae ac salutis viam ingredi, ad coelum et Deum ire. Haec meta est, et male vivit, qui ab hac abetrat. Tu semper Deum cogita, et aberrare non poteris: cogita te, quamdiu in terrā eris, in viā semper fore: laetum ac securum, ubi laboris curriculum emensus, corporis sarcinam deposueris. Non licet, nisi post molestias quiescere: nec quietem meruit, nisi qui molestias pertulerit: quas etiam ferendo suaves facies. Sume animum, sume pietatem: haec una animum addet. Ad summam, si vis Dei esse, tuus ne sis: si vis tuus esse, totum te Disciplinae trade, quae ad Deum erigit. Hoc te moneo, et complector, magis meum, quia meus quodammodo esse desinis. Vase, et pius sis: hoc enim erit valere semper. In Collegio Societatis JESU, XVI. Kal. Maij, oo. XXVI.
MEdiolano in Patriam redux, hoc egi semper, ut quod muneris mei erat, bene de Insubribus Belga mererer. Aliquo si loco labores mei sunt, meritus videor, atque adeo inter Belgas Insuber fuisse. Quid a me nostri exigant, frustra dico: ego tamen Historiā potius Italicā stilum, quam vernacula occupavi. Res Larianae Rhaeticaeque satis innotuerunt. Irruptiones Barbarorum non scribere tantum, sed plenis illustrare Commentariis volui; atque hoc lumen utrumque, tamquam Belgis peregrinum, aliquorum hīc oculos pupugit. Quare et cum typographis luctandum fuit, qui suo lucro ingenium Scriptoris metiuntur; tardi praebere praelum, nisi in rerum Belgicarum narrationem impendant. Varios tentavi modos, ut haec difficultas vinceretur: et intellexi tandem, facilius scribi libros, quam in lucem edi. Alterum enim ingenii, alterum pecuniae opus est, quae cum ingenio raro sociatur. Quid igitur? Ne labores perirent, addere sumptus volui: et quia alia ratione pacisci non licuit, nisi ut centum exemplaria redimerem, fidem meam obstrinxi. Ad te nunc venio, Amplissime Vir, et rogo, ut hoc facinus meum benigne respicias, ac favore tuo bees, Si bona erit Historia, faciat Civitas, ne mei me consilii poeniteat: tu unus mihi eris, qui judicabit, an bona sit. Vale. Lovan. in Arce, XI. Kal. Jun. oo. ICC. XXVI.
DIutius, mi DAMPSAEE, debere nolui, quod praemiseram: promisi autem, quod debebam. Nonne omnia ingenii mei tua quoque sunt? inprimis vero quae pia, mente magis, quam manu scripta. Ecce MIRACULA. Si legeris, amari me intelligam: scis enim in amore omnia contineri: si forte laudaveris, videbor amore tuo dignus esse; quod amplius est quam amari. Vale. Lov. in Arce. quae hoc tempore amoenissima est, teque ad delicias suas invitat.
O Affectum tunm! ō calamum! mi BOSSI. Scribisne ut ames? an amas ut scribas? Meus tuo cedit affectui calamus: et meus tuo stimulatur calamo affectus; ut velim scribere, cum refugio; ut refugiam, cum volo. Sed confundendae mihi voces sunt: nescio enim quid velim, quid refugiam. Facit affectus tuus, ut numquam refugiam, meus, ut semper velim. Calamum autem affectus trahit. Vale. Lov. in Arce, III. Non. April. oo. ICC. XXVI.
ITa est: arduum ac prorsus difficile fuit,
PRaecipui Parentum thesauri Filii sunt: sed si boni, et bene instituti, totam virtuti indolem
DEstinabam scribere, et tnas ecce accipio, laeto (hae pietatis Gratiae sunt) animo calamoque exaratas. Sanctissimum Solitudinis tirocinium tam feliciter exactum esse gaudeo. Sed solus non eras, qui cum eras; qui jam discebas familiare tibi Coelum, et Coelestia facere.
INter maximas Virtutes Tuas cum vel praecipue Humanitas reluceat, ad eam venio; ut et; a silentio meo rusticitas, et a scribendi audaciā vitium removeatur. Debebam vero litteras; sed eas, oblatā nunc a Deo occasione, persolvo: debebam cultum; sed hunc etiam silentio videbar deferre, Interim omni studio adnisus sum, ut. in filios tuos, divinā quadam indole praeditos, ea conferrem studiorum auxilia, quibus et crescit Virtus, et pacis bellique tempore Respublica allevanda est. Jam profecto surgunt ipsi honestissimo ardore pleni, ostenduntque, etiam Belgarum bono, non frustra Lovanium se missos esse; cum et Belgas, et Juventutem universam pulcherrimo vitae exemplo, ad verum
QUanto, bone Deus, emolumento scribo? Litteras reponis litteris, gemmas vitro. Gemmae enim sunt, quae nonnisi ad Reges Principesque mitti solent, sive ad eos, qui a JOVE nutriuntur, Sed ista divini Genii tui Benignitas est: ab Orbis negotiis ad privati hominis otia manum mentemque transfers: et haec ipsa soles negotiorum subsidia, atque ornamenta appellare. Legi vero, relegi ultimas, et tanquam coelo missas exosculatus sum. Quid enim? Lovanium te Arcemque cogitare! Magne Heros, quia Humanitati modum non ponis; permittes pariter, ut verecundiae limites aliquo et ego
NOmen tuum cum nonnisi lumen sit, nec latźre me sinit, nec tacere. Quomodo taceam? benevolentia tua loqui coepit. Quomodo lateam? penetrare coepit, et ad curam etiam mei descendere. Tam igitur felix non fui, ut peterem beneficium: praestas, ut priusquam peterem, essem obligatus. De stipendiis, id est subsidiis vitae et studiorum agitur: quae cum persolventur, a tuo quoque favore videbor accepisse. Facilior istic Consilii Belgici Praeses erit, si inteliget, me jam et innotuisse tibi, et
MItto munnsculum, et beneficium peto. Munusculum, sed litterarium, atque adeo Politicum, quod educationem Principis continet, ab incude novum. Beneficium vero, non me, sed virum bonum et civem Thenensem spectat, MATTHIAM WINTERIUM, quem quia Civili dignum honore scio, commendare Humanitati tuae audeo. Dignum, quia integritate vitae spectabilem, et rerum usu instructum. Saepius gessit magistratum, quidni prudens sit? Probus et industrius semper fuit, quidni gerat? Hoc Urbis et boni publici caussa dico: et sic ad me quoque spectare beneficium fateor. Obligabor igitur, si intellexero viro probo, industrio, perito, commmendationem meam profuisse: imo obligabor, si libenter munusculum istud admiseris, si tanquam cultūs mei signum.
FEci, perfeci, Deo propitio, quod a te mihi injunctum fuit, et magnae ad Magnum Epistolae, aut potius Commentario, occultis Littrerarum notis numerisque conscripto, fallaciae larvam detraxi. Horrere poteram: immane enim, quod latebat conjurationis monstrum, apparuit. Feci, inquam, perfeci; laetior, an felicior, nescio: sollicitus tamen, quia dubitare poteram, an autographa, et quae manu mea scripta et explicata sunt, in manus tuas redierint. Itaque filium meum, arcani hujus conscium, mitto dicturum, quicquid praeterea scitu dignum est. Sed quod feci, non sine labore feci: et quia omnem in partem torsi ingenium, felix fui, perfeci. Tota vero machinatio in unum praecipue dirigetur, quo depresso, prompta aliorum reddantur suffragia, et simul arma, natusque inter flores adolescens ad Sceptrum aliunde exsurgat. Non leviter vero consilia tam turbulenta tractari coepta sunt: quae Deus a me quidem detegi: sed hoc parum; a te impediri
BEnigne mecum agis, benigne cum his studiis, quae mea sunt, et pretium apud paucos hactenus inveniunt: imo quae tua sunt, et tamquam ornamenta Prudentiae ac Virtutis tibi usurpantur. Dixi sic quidem aliquando, me amore tuo felicem: nunc sentio, quia litteris compellas iterum, quem amicissime coram complexus eras. Sane commendari mihi Nobilissimum illum Adolescentem, pro beneficio habeo: abs te commendari, pro honore. Operam igitur daturus sum, ne frustra ejusmodi beneficium, ejusmodi in me honor collatus videatur. Studia, quae tracto, non putabo me esse, nisi et illius sint, quem a te missum, meum pariter cupio omni disciplnae officio reddere. Sic intelliget, quae tua sunt, Prudentiae ac Virtutis ornamenta merito censeri. Vale, et quas adjungo Olympiades,
PErmittet humanitas tua, ut ostendam a Candidissimo Optimoque DAMSAEO Puteanum amari. Quomodo? inquies. Ut et hos ames, contubernio meos, natione Germanos et Nobiles, Procancellarii Imperii filios, elegantiarum, sed et Musicae aestimatores. Breviter: audire CAMPISIUM tuum, Aulae nostrae Musam cupiunt, audire DANIELEM, Aulae nostrae Orpheum: utriumque hic mihi ex occasione laudatum. Itaque tuā uti operā audeo, ut intelligant, non vanum encomium meum fuisse; imo summam artem humanitate et probitate properari. Libentius illi depraedicabunt artem, quae suavissimos moras conjunctos habet: et extollent humanitatem, quae familiarem tam eximiam artem fecit. Cogita me adesse quoque, et has aurium delicias aestimaturum: imo adesse, ut affectu tuo fruat. Ne frustra vero humanus sis, ostendam pariter a Puteano DAMPSAEUM. amari. Vale, XV. Kal. Sextil. oo. ICC. XXVI.
LUbens, et illubens formusam Epitaphii misi an et scripsi? lubens quidem, ut morem gererem; illubens, ut amorem testarer, qui a funestā omni cogitatione alienus erat. Videbar enim, quem vivere quam diutissime vellem, verbis sepelire. Haec ipsa mentis pugna moram induxit, ac rursus dissipavit. Pulchrum sane ac pium, sepulchrum, dum vivimus, meditari: quae una Sapientiae tessera est. Sed tuae etiam merentur virtutes, ut scribi te vivente et consecrari incipiant, quae numquam morientur, ut ipse videas te victurum semper, qui de morte cogitas. Crescent anni, licet ingravescant; cum Coelum tandem mentem recipiet, imparatum corpori domicilium non erit, aut ab heredibus pendebit. Hinc jam intelligent Belgae, quem virum amissuti sint; aestimabunt, quem intelligent. Vive, vale, et me ama. Lovanii, in Arce, III. Kal. Novemb. ICC. XXVI.
BEnevolentiae tuae fontes perennes sunt, et tam copioso hactenus in me latice fluunt, ut abundem.
GRatiam dicere, satis non est, scribo: semper videbor dicere, quod calamo consignatum est: semper debere, quod numquam satis dicam. Venire ad Arcem voluisti, ut familiam meam videres; videre familiam, quia dignam non affectu tantum, sed beneficentia judicabas. Quid enim? Venire, videre, satis tibi non erat: at ego, quia munus additum est, fateor me attonitum adhuc haerere: quia publice quoque honor a te mihi habitus, in famam invidia utar, et audebo Benignitatis tuae patrocinio nomen Litterarum extollere. Studium omne meum
QVia ad militiam te vocavit Deus, tu in militia Deum cogita Parentem tuum, qui te ad Deum, et sic ad bona omnia, et felicia ducit. Haec ipsa arma, quae sumis, pro Deo et Rege
IN nata jam constantia opus, ut quod a Deo impositum est, grandis ille animus tuus forriter ferat. Amittere fratrem, et illum optimum carissimumque, grave est. Sed hoc tamen non est amittere: ad coelum et Deum translatus est, ut sempiterno aevo inter beatas mentes fruatur. Nascimur, ut moriamur, morimur autem, ut vivamus. Hoc Sapientia, et magis Religio docet: sed in tua jam Purpura repraesentabitur, si immoderato luctu non sordescat. Habuisti fratrem, sed hominem tamen, magnum, sed hominem; Principem, sed hominem: quo vocabulo, cuncta quae dici quaeant, complector. Erige jam ad fratrem piam mentem; et vere fratrem, vere magnum, vere Principem videbis. Quid igitur? imminue dolorem, et imminuas, partem nobis relinque. Nostrum quoque hoc vulnus est,
AMplius jam humanissimis eruditissimisque litteris tuis debeo, quia statim non respondi: amplius etiam debebam, quam litteras. Sic te scribere! imo sic te agere, priusquam scriberes! Eruditione ostendis, quam humanus sis; humanitate, quanti eruditionem etiam in aliis facias. Si recte calculum pono, bis jam in Arcem hanc venisti: semel, cum venires; iterum, cum scriberes. Et ego quem non vidi, tamen vidi. Non vidi, cum adesses; vidi, cum non adesses. Quid? Epistola illa tua, velut gemma quaedam, animum mihi tuum perfecta imagine exhibuit: quod majus equidem dixero, quam vultum intueri. Sapientis vox est, LOQUERE, UT TE VIDEAM: sed profecto pulcherrime perfectissimeque loquitur, qui scribit. Ut sic sentiam vero statuamque, tuo ipsius exemplo inducor: qui, tamquam in filio meo domi me repereris, praesentem censuisti. Scilicet, satis affectui tuo non erat, in Puteano Puteanum, laudare, nisi a filio quoque encomium sumeres; humanitatem et eruditionem in filio aestimares.
MEmor doctrinae tuae, quae publica est; et humanitatis, quam privatim expertus sum, litteris ecce ad te venio, et hoc scriptum DE VITA AMMIANI MARCELLINI comitor. Tibi debuit, qui cum luculentissimum auctorem eruditionis pompa ornatum nuper produxeris, scire voles, cujus potissimum ingenio vivere vere coeperit, CLAUDIUS CHIFFLETIUS est, imo fuit, Jurisconsultus Doctissimus, et in Academia Dolana aliquando Antecessor. Scripta etiam alia virum nobis commendant, partim edita, partim edenda; quae si tibi placuerint, pleno ad famam suffragio ibunt. Sed VITA haec quid si Ammiano addatur! Fama tua et CHIFFLETII erit, tuum ingenium, illius; illius tuo illustrari. Ita quoque et doctrina tua publice, et humanitas privatim magis splendebit. Vale. Lovianii, in Arce, XII. Kal. Januarii, oo. ICC. XXVII.
E Nube velut emergere videor, et fausta ac benigua sidera contueri, ō coelum! ō lumen! quidni vero vere te magnum nobilemque dicam, ac celebrem? Humanus es, et boni ad me affectūs radios demittis. Sic vero tenebras vinco; sic quae ago, et quemadmodum ago, dignoscuntur: quod satis est, ut laudem inveniant. Non quid multi, sed quid boni de ingenio cujusque statuant, aestimandum est: tibi vero placere, id ingenii pretium puto. Veneror sane Belgicum pectus tuum, Virtutis et Candoris plenum: veneror aetatem, quae licet provectior multum adhuc veris et floris habet, et prudemiae fructus, sua etiam amoenitate vestitos, explicat. Sentio, sentio, majori animum thyrso quati, et in admirationem tui abripi. Quid? angustus jam calamus est: ipso ore, ipso vellem animo coram loqui. Sed, ut amare pergas hominem, cui Honestas, vitae velut tessera est, et publica quam privata utilitas potior, rogo. Hominem, qui ut publice prosit, auctoritatis tuae patrocinium audet invocare. Vale, et vive. Lovanii, in Arce. Postrid. Eid. Januar. oo, ICC. XXVII. Cultum ne sine munere offeram, hunc librum velut strenam mitto.
IN ruborem me conjicit tam prolixa humanitas, quae vel modum excedit, vel nescit in te habere modum. Novi negotia, et ea si abessent, dignitatem tuam. Quid igitur? cum admittis litteras meas, beneficium est: lege et demeno scribunt, qui pares sunt. O mitrenda prorsus ista sive morae, sive silentii excusatio! nam ut videas nihil dilatum esse, etiam sine litteris affectus tuus toquitur, et officiosus est. Perge amare quae conor, arstimare quae in gloriam Mediolanensium molior, et putabo me quotidie litteraum tuarum honore frui. Nunc bina iterum folia mitto, et secundam decadem impleo. Sed si non fallet typographus, majori incremento opus deinceps surget. Avide vero quae promittis scriptionis subsidia exspecto; ut majore luce et Historta, et ipse Commentarius fulgeat. De me quid praeterea dicam? Adesse suave sit, et Virtutes tuas coram quotidie, et in eā Urbe venerari, ubi si Irruptiones istae meae vivent, numquam ipse, aut ignotus moriar. Vale Insubrum magnum decus. Lovanii, in Arce, XVI. Kal. Januar. oo. ICC. XXVII.
ADhuc me Sermones tui habent et oblectant, stilo FAMILIARES, pretio vel cum ipsā
NIhil hactenus Umbra vilius fuit: sed postquam famam tuam, umbram esse voluisti, pretium accepit, inter naturae posthac delicias aestimanda. Hoc etiam ingenium tuum potuit; quia nihil nisi lumen est, nihil nisi aurum, tamquam
ITerata benevolentiae tessera quomodo me non obliget? Eo nomine utramque epistolam tuam apello, a manu et pectore vere Belgico profectam. Ut mores hodie multorum sunt, multum profecto a prisco candore degenerārunt: tu nativam gentis integritatem servas. Non blandus tantum, sed benignus es, et verba in officia commutans, bene de rebus meis qua privatim, quā publice, mereri studes. Ante omnia tam bonum affectum pro beneficio habeo, auxilio in occasione usurus. Nunc ut Immunitatem Arcis Lovaniensis, et Praefecturae hīc meae asseram, occupatus sum: sed controversia in conditiones videtur ire. Ego pacis amans, quod concordiā transigi poterit, jure non experiar. Et quia totum quod ago, Arcis caussā ago; jure utar meo, si concordia non obtinebit Quidquid erit, salva immunitas erit, licet redimatur. De eventu ad te scribam, ut si lis surgat, suppetias quoque ex Archivis tuis petam. Nunc rogo, ut de commodis me Praefecturae Vilvordiensis certiorem facias: et an sumptu Regio ignem in Arce accendas. Vale, et meā vicissim opera utere, quam candide et mutuo benevolentiae affectu offero. Lovanii, in Arce III. Kal. Febr. oo. ICC. XXVII.
PHAEDRUS me tuus, Clarissime Vir, humanissime aliquando interpellavit, non liber, sed thesaurus, sed qui a tuo ingenio pretii incrementum accepit. Ut numquam ab oculis meis elegantissimus hic, non tam Augusti, quam tuus libertus recedit: ita RIGALTII nomen et simul affectum continuo mihi suggerit. Permitte, ut tandem aliquando exiguo hostimento beneficium agnoscam. Ausus ingenii mei paupertatem denudare, amplius benevolentiam provocare tuam volui. Vale. Lovan. in Arce, Prid. Eid. Mart. oo. ICC. XXVII.
ISta de DEMETRIO MOSCO legi, ingeniose, ita me Deus, ac nitide narrata. Sic decuit vero suspensum tenere, sive legentis, sive audientis animum; ut viveret, et ad imperium veniret, qui caesus in cunis putabatur. Amplius igitur hīc est, perire DEMETRIUM, qui imperio servatus erat, quam ad imperium evehi, quem
DE morbo intellexi, graviterque dolui: de valetudine deinde meliori, ac vehementer laetatus sum. Sed haec humani corporis conditio est, commoveri interdum et concuti; ut ad statum suum redeat, a morbo ad sanitatem. Nonne coelum ipsum, nunc serenitate, nunc tempestate distinguitur? annus aestate et hieme? Propitiā usque Hygesā frui, aut nemini, aut paucis datum est. In me quidem naturae hasce vices frequenter experior: nunc valeo, nunc aegroto; aliquando nescio valeam, an aegrotem. Sanitas est, patienter morhum, et quidquid Deus imponit, ferre; ingenium, morbo non impeditum, recte occupare. Bibliothecam hīc quoque meam examinavi, in quā Manuscripti quidem pauci: typis excusi, quotquot proprie ad Sapientiam Veterem, Historiam, et Politiores Litteras faciunt, partim Graeci, partim Latini. Graecorum aliquod nunc specimen mitto, totum brevī confecturus catalogum, si a molestiis quibusdam licebit curisque respirare. Sane ita est,
et suam boni conatus ubique remoram. Non accusabo vero Fortunam meam: tibi si placuero, quem intimo cultu veneror, felix ero: felix etiam, si de plenā valetudine tuā intelligam:
O Coelum! ō terrā! ō Maria Neptuni! Inveniri homines, qui calumniae stratagemate amicitiam nostram conantur dissolvere! Praebuisti aurem, mi BURGUNDI, improbis, imo scelestis Euristii verbis, sed nimis facilem: passus affectum in me tuum exasperari, Egone ut sinistre de ingenio quod formavi, de laboribus quos direxi, statuam? Scribe, cresce, famam auge: tuo etiam lumine clarior futurus sum. Haec felicitas mea est, prodiisse a Palaestrā Bonae Mentis virum, qui cum meus sit, audeat AEternitati nomen inserere, jam etiam dignus, ab Exteris evocari, Juris Mystam cum praerogativa agere. Ostendisti Carminis conatu, jungi Astraeae Musas posse; valere doctrinam, quae litteris instructa est; prodesse Litteras, cum ad Historiam assurgunt. Hujus tibi jam specimen elaboratum scio; quidni faveam? quidni gaudeam? Imo ut publicum facias, et hoc veluti munere Patriae valedicas, prorsus auctor sum. Quod officii mei est, cur nolim et ingenii tui esse? Mei labores suam nihilominus landem ivenient: nec difficile mihi erit, etiam post BURGUNDIUM meum scribere, praesertim argumento in reliquam Historiam exactissime praeparato, et ab eo, qui rerum omnium consiliorumque magna pars fuit, qua prudentia, ea auctoritate. Stilum ego et judicium adfero;
NOvus scriptione ista sum, sed vetus obsequium adfero, debitum antea Illustrissimae stirpi tuae. nunc pietati; qua novum etiam stirpi decus accedit. Non potest a sanguine humanitas, minus a pietate removeri: sed humanitate tua fretus, usurpare scriptionem ausus sum; ne mutum denceps obsequium videretur. Imo occasione usus sum; ut litteras scriberem, quia munusculum exsolvebam. Tandem igitur mitto
ERASMI imaginem accepi, mi SWEERTI, et lineis, et tota arte elegantem. Sed major iste Vir est, quam ut plebeia manu adumbretur: melius, quam de Litteris, et gloria Belgarum meritus, quam ut lineamenta oris pereant. Ingenium enim aeternum est. Felix Vrbs Roterodamum, cui Erasmus contigit, aut quae Erasimo: selix Erasmus, qui a patriā agnitus est, et adhuc agnoscitur, Consenuerat lignea illa in foro
VIrtutem doctrinamque tuam postquam nosse coepi, etiam humanitatem provoco: quae aut ipsa virtus est, aut illius comes. e doctrinā certe nascitur. Scribo ecce, et familiarius me jungo; ut sive inverecundia, sive libertas haec quaedam appellanda est, excusationem mereatur. Viam tamen optimus integerrimusque CHIFFLETIUS meus velut stravit: qui cum tuus sit, me quoque voluit tuum amicitiae jure facere. Adsum igitur, cultum obsequiumque
VIri est, comparem sibi jungere, et posteriratem cogitare:
Sed tibi potius, an conjugi gratulabot? Caecus Amor est: sed quia ad te venit, oculos accepit. Tua pulchritudo, quid nisi virtus est? Conjugis venustas, quid nisi probitas, modestia, castitas? Tale nimirum genus utriusque, talis indoles; tales quoque liberi erunt, quos felix, ut spero, thorus maturo puerperio daturus est.
BEnignissimum responsum tuum non possum nisi ingens beneficium appellare. Gratiam vero scribere citius debui; referre debebo semper. Non scripsi vero, ut ipso silentio, quod venerationis signum est, obstrictum me faterer: non adhuc refero, ut praeparem quodammodo ingenium, et ad magnitudinem victoriarum Tuarum, sumptis adhuc viribus, attollam. Quae crescit semper Virtutum gloria, poterit aliquando in summo fastigio quiescere: et cum viri magni AEternitatem tuam voce et stilo continuo celebrent, adjungam aliquando conatum meum, et minori eloquio pius ero. Sed nunc JOANNEM BAPTISTAM CRIBELLIUM adhuc commendo, Virum muneri quod petit, et quod jam oblatā quasi occasione petit,
NUnc plane scio, quam suave sit, Viris magnis placere. Tamquam repentinā luce perfusus, et novo vigore auctus, dubium ac vacillantem firmavi animum, rebusque Mediolanensium, penitus consecravi. O epistolam tuam! ō lucem! ō affectum tuum! ō vigorem! Insigne hoc jam praemium puto, laudari quae a me scripta sunt: et laudari ab eo, quem non docti tantum, sed et magni suspiciunt; dignum, cui gloria Urbis atque Provinciae innitatur. Gaudio igitur hunc a me laborem susceptum esse: gaudeo meum ingenium tuo patricinio aestimari. Conatus equidem sum in nobilissimo argumento quae diffusa amitterent gratiam, ad brevitatem elegantia aliqua stili ducere: et quae contracta induerent obscuritatem, fide bonorum scriptorum illustrare. Id autem cum tibi consilium placeat, triumphare videor. Legetur Historia, tamquam suo quodam colore alliciat: intelligetur, quia Commentariis se diffundet. Corpus, ut sic dicam, et suā nuditate venustum erit, et a veste ornamentum capiet. Quod hortaris vero, ut apud typographum opus promoveam; facio, faciamque sedulo, folia
NE otiosae apud me titterae tuae essent, non tam scribere, quam agere volui, quae extra silentium me collocarent. Filios igitur, quia tam boni patris, quia tam praestanti indole, familiarius etiam complexus sum: non ad Doctrinam tantum, sed ad praemia Doctrinae duxi. In Scholā exercitati, in Aula noti sunt, et ipsius Serenissimae Principis affectum provocārunt. Quid attinet dicere? accepit Junior luculentum industriae testimonium, uterque meruit: accepit Numisma, et metallo, et imagine pretiosum. In filii igitur pectore (gaude ō Pater) augustissimum Regis ipsius vultum conspiciunt Academici nostri; qui ut magis resplenderet, auro expressus est. Hoc jam honore (gaude iterum
MIrum in modum me nuperrime suavissimi sermonis tui candor cepit, individuus ille Virtutis et Doctrinae comes. Ostendis te bonum prorsus et eruditum esse, qui sic disseris: humanissimum esse, qui sic amas. Nam profecto et affectum expertus sum, quo vel solo possim obstringi: rem addis et auxilium; quasi deliciae tuae sint, de me, imo de Amicis meis bene mereri. Sed haec conditio mea est, ut magis de Amicis, quam de me ipso sollicitus sim; et hunc e primā classe, dignumque favore tuo Virum, tuae audeam nunc etiam Humanitati commendare. Petitionem nuper exposui: documenta hīc habes. Familia, quia ab antiquo, ut intelligo, Nobilis fuit, pristinum tuo beneficio decus recipiet; si non fuit, ordietur. Meum vero erit, agere, ut fertili gratiā beneficium
TUusque igitur ille Regi et Reipublicae adhuc necessarius, sic repente fato concessit? Vehementer equidem concussus sum, et fusis lacrymis vitae humanae brevitatem deflevi. Quid praeterea a me exigas? Muneris mei non est, consolationem adferre; amoris est, rogare ut quemadmodum Viri magni filius es, ita te virum cogites. Itaque ne bis infelix sis, et parentis fato, et tuo luctu; fac quaeso, ut post primum saltem dolorem constansia animum firmes; feras, inquam, quod a Deo est, nec ullā mutari querimoniā potest. Quam multi ad hanc aetatem non perveniunt! quam multi longam vitam, miseram agunt! malis obnoxii, non ob aliam caussam, quam quia vivunt! Vin' jam exstincto gratus esse? moerorem amolire. Qui pulchre vixerat, et per virtutem consenuerat, coelo dignus erat. Huc translatum esse, ut confidam, pietas suadet: post laborem ad praemia, post luctum ad triumphum. Vivere, labor est; occapari publice, lucta est. Deus nos et Natura tandem benigno sinu excipiunt, ut quiescere ac gaudere liceat, humana omnia despicere e sublimi. Habes Parentem in caelo, quem in terra habuisti: monstravit viam, quā e terra ad
QUod voce hactenus non licuit, calamo, sed breviter exsequor, et Consularem tibī dignitatem publice privatimque felicem opto. Prudentia tua, et moderatio animi traxźre voluntatem et suffragia civium, ac voluźre in Republica clarum nomen tuum esse; quemadmodum ab antiquo fuit. Fuit Majorum virtutibus: quae cum in te non desinant, pares Majoribus posteros relinques. Non est igitur quod aliena tibi exempla proponas: in Stirpe habes, quae sequaris: dabis ipse, quae sequi alii volent. Sed quia cum populo agendum est; hunc puta, velut equum (quod generosissimum est animal) regi debere: non stimulis tantum, sed et Glaudiliis sive poppysmis opus esse; ut inter severitatem et lenitatem media auctoritas sit, et pondus suum retineat. Claudianum monentem audi:
Tam mihi olim haec sententia placuit, ut typis repraesentari curaverim: quemadmodum in
UT tuum minuam dolorem, meum explicatum eo: et cum aliis omnibus in rebus cliens sim, hīc me socium constituo, adeoque familiarem. Amisisti Fratrem, id grave est: ego Amicum, in quo omnia sanguinis vincula continentur: Amicum, in quo tuam soleo humanitatem et benevolentiam admirari. Sed si me serenum vis, te esse ostende. Non potes dolori indulgere, nisi ut aliquid negotia publica, quae in tua sunt manu, patiantur Sed migravit ex hac vita optimus frater, ut meliori frueretur: breviorem etiam senii miseriam faceret. Quid
UT de moribus tuis judicem, litterae faciunt, illae suaves, vinulae, venustae; sed admodum mihi hīc quidem opportunae. Amarulentiam non unius diluere possum, postquam sermonem tuum hausi An credis? Suis quibusdam Puteanus gravis est; quia in exteris Doctrinam
QUod aliena a me missa aestimas, humanitatis est; quod et mea, benevolentiae et amoris. Non sterilis igitur manus mea: a te enim aestimatur. Felix ingenii conatus, cum tibi allubescat. Quid dicam? debeo humanitati, et offero hanc manum: debeo amori, quidquid est ingenii. Ita vero aliquo jam loco mediocritas mea censebitur; et quia laudem apud te obtinebit, alibi reprehensionem effugiet. Nobilissimae doctrinae argumentum est, quod tractatur: Vindiciae Hispaniarum tutelares. Sed nihil ego propemodum praeter sermonem ad fero, qui aliorum magis arbitrio, quam meo fuit usurpandus. Ipsa pro Tutelari suo Hispania pugnat: sed ut plane vincat, et vindex sit, eruditissima nunc industria tua, et stilo consequetur. Dici solet,
ET affectu, et litteris liberalis es, mi SWEERTI; quidni et illum, et has aestimem? Sed parum profecto ego amem, parum scribam, nisi velim quoque quod vis, et e meo censu. sive Epitaphia sive Inscriptiones thesauris tuis admetiar. Hic vero si morbi tui fructus est, quid bona valetudo dabit? AEgrota potius sic occupatus, quam ut sanus quiescas: imo convalesce potius, ut ingenii operam laetius latiusque diffundas. Suave etiam omnibus erit, legere, quae denuo colligis: imo salutare erit, moneri, quid incumbat omnibus. Recte vivet, qui se quotidie cogitat moriturum. In hunc finem lapides, cippi, monumenta; ut inter vivos fuisse discamus, quorum nomina leguntur: inter mortuos nos fore aliquando, qui legimus. Sed pereunt ista quoque, et ad suum tituli fatum veniunt: tua nunc unius opera semper, quia lapides, cippos, monumenta libro repraesentas. Vives igitur ipse maxime, qui tam multos prohibes mori; qui aliquam etiam ingenii mei partem letho eximis. Valebis maxime, cum sic vives: numquam enim morieris. Habes hīc reciprocum affectum meum, habes litteras: sed Inscriptiones mox accipies. Lovan. in Arce, VI. Eid. Februarii. oo. ICC. XXVII.
EPISTOLA tua, mi Fili, suavissima mihi tessera fuit, et pietatis, ut sic dicam, strena, Te sic animatum esse, ex intimo corde gaudeo, imo sic scribere. Quanto enim majori affectu Deum et divina colis, tanto mihi semper jucundius erit, a te amari. De meo affectu dubitare noli: in pectore te mecum circumfero, tuo exemplo fratres sororesque excitare ad pietatem soleo, te
EPistola tua, Vir Magne, mera mihi voluptas fuit, et nova, ut sic dicam, vita. Ita me Deus, recepi animum, quia tuum tam constanter in me directum vidi, non tempore, non silentio labefactarum. Cum litteras tractem, et earum te Solem habeam; non pussum sine te nisi in nocte et tristitia versari. O suave igitur hoc mihi tanto intervallo lumen! ō gaudium exoptatum! Tamquam ad veteres delicias, et innocentissimae amicitiae libertatem redeam, lego quotidie quam misisti epistolam, et in ea animi tui vultum contemplor. Felices, qui sapientissimis sermonibus tuis, omnisque doctrinae miraculis coram fruuntur: vel miseri, si felicitatem suam non intelligunt Nihil penitus eorum vidi, quae hoc tibi biennio edita sunt: quo nunc avidius et Aristarchum, et Orationes novo incremento locupletatas expecto. Ego quid egerim? Scholae et juvenuti me dedi: quemadmodum Olympiades, breviter illustratae, et hi simul Doctrinae Politicae Fontes judicabunt. Aphorismos proposui, quos explicarem, exemplum et ingenium tuum inprimis secutus, qui incredibili Suada ac paraphrasi primus efficere poruisti, ut Aristoteles, tot hactenus Explicationibus et Commentariis satigatus, intelligeretur.
MEam ego jam ferre fortunam possum, quia tuam nova Rex dignitate grandire voluit: quemadmodum ex utroque Chiffletio tuo, nec minus meo, intellexi. Sane quantum ipsi gavisi sunt, tantum ego exilii, Virtutis ac Doctrinae rationem haberi. Praeeris igitur rebus Burgundicis Belgicisque; ostensurus non tam vires nobis hactenus, sed viros defuisse. Magna navis non multis tantum, sed peritis manibus regenda est, quae omnes uni capiti obediant. Sed Monarchiae manus consilia magis, quam arma sunt: magisque pugnant, qui ingenium impendunt. Tuā quia prudentiā Rex noster utetur, felicior erit, firmamque magnitudinem faciet. intelliget sic enim quomodo faciat, subditis carus, hostibus formidabilis, benignitate potens, potentia benignus. Destituant Solem sidera, quid poterit? graves sibi noctes esse tellus queretur. Rex propterea Rex est, quia solus non est, quia solus non est, quia in regiminis subsidium Magnates et Sapientes assumit, quorum opera
SChema coeleste, quia nugari me voluisti, inspexi, et expendi. Quid igitur? Si astris, sic quidem dispositis, fides, feliciter natus es. Luculenta inprimis matrimonii conditio promittitur, ridente Cupidinis matre: et in hunc nexum reliqui fere Planetae conspirant. Aliquid in itinere, nescio quo infausti portendi, cauto dixerim. Praestabit igitur quietem amplecti. In malis etiam bona fortuna est, feliciter liberari. Nihil igitur Saturnus poterit. Ad summam, plus promittit coelum, quam minatur. Sed tu ostendes, te a te pendere: fata hominum ab hominibus regi; in potestate autem Dei homines esse. Vale, illustrissime Vir, et me eum esse cense, qui parum Divinationibus istis, tribuat: plurimum Virtutibus et Elegantiis tuis, dignis profecto, loco stellarum poni. Lovanii, in Arce, XVII. Kalend. Februar. oo. ICC. XXVIII,
ANtverpiae es? mi ROELANTI: cogita te in Virtutis urbe esse. In aedibus Patrui? propius non poteras Honestatem et Prudentiam intueri. Velim ipsemet Minervam nostram cum tali Mercurio commutare, aur certe conjungere, ut Hermathenam habeam. Tu te dignum praesta urbe, in quā natum esse, etiam gloriosum putes: dignum aedibus, quae in uno viro tibi exhibent, quidquid ubique potes discere. Ingenium a te adfers, doctrinam quoque, et doctrinae nomen. Magnis rebus aptus, non pon potes, non debes in vilibus, ac ne in mediocribus consistere. In omni vita et functione, quae prima sunt, non possunt non molesta esse; aut si ingressu jucunda, in molestiam desinunt. Nonne dicere soleo, Optima, quamvis amara, usu et consuetudine Suavia fieri? Sed nolo in hanc sententiam plura. Munus tuum cum foro, cum curiā, cum militiā confer, et aestimabis. Vellent omnes sic caussas agere, sic judicia ac negotia tractare, sic pugnare. Vide quam apse illud tuum, QUOD SATIS EST, usurpes. Felix es, si te intelligis esse: me autem felicem amando facies. Vale. Lovan. in Arce, v. Kal. Mart. oo. ICC. XXVIII.
MAlebam, mi REYNTI, librum sine epistola, quam epistolam sine libro mittere; ideoque respondere distuli: nunc quia satisfacere utriusque desiderio non licet, venia dignus sum. Scriptores hīc nobis quos Ecclesiae censura damnavit, obvii non sunt, e meā etiam Bibliothecā, seria cura eliminati. Ita decet, a cibis venena separare; cum nullos etiam praestet libros legere, quam malos: malos autem putem, nuper ambitiose magis, quam docte conscriptos. Qui Antiquos habet, facile carere nobis potest. Idem in nummis et vino solet evenire. Interdum tamen et novi et mali inspiciendi sunt, ut, si opus, queant confutari: Theologici a Theologis, alii ab aliis. Ego quia Litteras et Sapientiam colo, his etiam patior terminis studiorum meorum labores claudi. De Senecā igitur recte subjungis: tu eum vel conferes, vel mittes. Vale. Lovanii, in Arce, IX. Kal. Martii, oo. ICC. XXVIII.
VIrtus tua, Nobilissime Vir, cujus olim Patavii semina admiratus sum, ad eam magnitudinem
BEne cum Litteris conatibusque meis agi puto, quibus tam impense pro innata benignitate faves. Non petii, et promptum beneficium repperi: quod amplius est, quam accipere.
QUia otium est, a sermone ad epistolam veniam, distinctius pleniusque scripturus, quae obiter de Scholis nuper, et primae aetatis instititutione dixeram. Sed nonne hoc quoque desiderium tuum erat, legere, et quodammodo videre, quae satis expendi non poterant, si tantum audirentur? Lege igitur, et pro doctrinā tua statue. An inveterata jam usu
PRomissi mei memor, librum, quem a me non potui, ab Amico acceptum mitto. Librum pretio exiguum, titulo magnum, cum Imperia omnia, Regna, Respublicas complectatur. Sed ita me Amicus ille amat, ita nomen tuum non minus doctrina quam stirpe inclytum, suspicit ac colit; ut vel dare voluerit munus, quod ego mitterem; vel mittere potius, quod ego darem. Hoc modo uterque liberales sumus, et neuter: ut, si gratiam referre velis, possis negligere. Cur velis vero? debemus, quidquid mittere, quidquid dare ausi sumus; vel propterea, quia ausi.
AEStuat nescio quo ardore animus, Excellentissime Heros, nec jam contineri potest, quin se explicet. Etenim virtutes tuas, et divinam illam humanitatem tacito hactenus cultu suspexi: nunc quia filius hic meus Binchium proficiscitur, mittere epistolam ausus sum; et ut ea aliquid ponderis acciperet, libellum hunc adjeci. Scribo, cum loqui etiam mallem, et coram pectoris penetralia reserare. Munusculum vero an tanti sit, equidem dubito, nisi argumento excusetur. Politicum est, et ex Aristotele sumptum; qui cum ad Alexandrum sua
LIceat te mihi, quem reverenter colo, familiariter interpellare: liceat, inquam, petere a Capite beneficium, quod in novum Sanctissimi Corporis membrum derivetur. Pro affectu meo in Monasterium hoc Lovaniense ago, et pro F. JOANNE AERTSIO audeo intercedere. Is studiorum et simul linguae caussa in Galliam, et Tolosam anhelat; non aliam sibi praefigens metam, quam ut doctior meliorque ad suos redeat, et uberiorem pietatis fructum Ordini persolvat. Scio non promiscue hanc omnibus gratiam concedi; interdum cum periculo aliquo morum conjunctam esse: sed augebit difficultas beneficii pretium, quod peto, amplius sic quidem debiturus: ille vero ita animatus est, ut non proficisci malit, quam cum laude non reverti. Religiosum se meminit, et
NOvus virtutum tuarum cultor adsum, et obsequium offero, quod solius ingenii modulo, et eruditionis adminiculo sustentatur. Litteras tracto, sed a pietare nequaquam abeuntes: tua autem in eo sudat religiosa industria, ut pietatem etiam litteris promoveas. O felix
ITerum ad benignitatem vestram accedit Frater meus: iterum fratrem meis ego litteris comitor. Dignus favore est, qui ut bonum pararet nomen, rem augere Regiam in difficillimo munere conatus est, ab omnibus fraudibus, sordibus, corruptelis, et quidquid reprehendi potest, alienissimus. Remitti sibi, imo tempori quatuor florenorum millia, a nautis adhuc debita, postulat, qui praeter solitum annuamque viginti millium collectionem, biennio uno paucisque mensibus nonaginta duo millia confecit, et in AErarium sanctissimā fide intulit, Breve spatium est, grande incrementum: id si casui magis, quam industriae ejus adscribunt, qui sinistram Relationem misźre, innocentiae graves sunt. Egit quod ab homine agi potuit; illi tamen ut rationum summam accusarent, steriles et extra terminum menses callide adjecerunt. Hoc scimus: hinc etiam reliqua quae perscripta sunt conjicimus. Non debuit fortassis Regis periculo Nautis Collector credere,
NEscio quomodo satis tam benevolum in me affectum aestimem, illum cum summā pietate conjunctum. Amari, jucundum est; aeterno Numini commendari salutare. Ego ut amari dignus sim, et commendari merear, non desinam, quantum in me erit, commoda Ordinis, quae scholarum inprimis efflorescente vigore continentur, promovere. Ipse me Ordo peculiariter sibi obstringet, si jugi perget curā et patrocinio scholas, et surgentia in iis ingenia complecti. Aliquid Praeceptoribus tribuendum est, ut facilius studiorum labores tolerent, et juventuti se impendant: ita enim uberiores deinde fructus erunt expectandi. Vale, et perge, ut scribis, amare me, perge Numini commendare. Lovanii, in Arce, XI. Kalend. Julii. oo. ICC. XXVIII.
AFfectu non privato, sed publico trahor, ut in mutatione Magistratūs Lovaniensis, quae instar, tuam audeam auctoritatem interpellare. Inter alios jam Judices Curiae, e populo denominatos, intelligo JOANNEM VRENXIUM
NEfas putavi, filium meum JUSTUM sine litteris ad te meis proficisci. Quid scriberem tamen, nisi quod ille dicturus erat? singulari me Humanitati tuae debere, Saepius, ita me Deus, et domum tuam, et officinam, et librorum thesauros cogito, quibus et domus, et officinā instructa et ornata est: et te omnibus istis generosa mente parem, imo majorem. Alii aliunde advecta ingenii monumenta possident: in tua quidquid domo et officinā est, vernaculum est, et admirabili nitore atque ordine asservatur.
FAcile dari munus, liberalitas tua nuper ostendit: facile admitti, mea nunc verecundia agnoscit. Quid praestiti, nisi quod heroicis virtutibus tuis inclytaeque stirpi debetur? Accepi vero donum, quod inter scyphos decumanum est, in deliciis mihi, quoties genium cum amicis oblectabo, futurum. Jam saluti tuae vinum libavi, et a splendente metallo suavius esse confessus sum. Auri, an Argenti lumen video? Sed ingenium tuum non nisi aurum est, mens tua nonnisi radiatio, sors tua nonnisi gloria, qui cum Majorum laudem generosā vitā exprimas, dedisti filios, quos virtutis ardor jam inter Majores, et semper cum horoibus victuros, collocavit. Atque hoc est uno nomine non unam provinciam occupare: hoc est, filiis rursus patrem nasci, qui a se aeternus est. Fruere nunc eorum famā, quia vita longiori
FAmiliaritatis nescio quā fiduciā accedo, ut SEGERUM LOMMIUM, popularem et propinquum meum commendare tibi, ad iter Sicambricum jam accincto, audeam: debeam bonum, et bonā caussa nitentem. Illum nosce, et caussae scio favebis: hanc nosce, et virum tuo censebis favore dignum. A Praefecto fossae Marianae stipulatione jussus trabium quantum satis esset, in novum opus comparare et advehere; magno sumptu comparavit, et advexit: quia paucae, et infra numerum praescriptum, occupatae sunt, ratione contractūs justissima nunc petitio instituitur: Ut reliquas distrahere in vicinis, ac neutrarum partium locis liceat: quemadmodum emptores bonā fide parati sunt. Quod igitur rogo beneficium, tempore potissimum continetur. Nam sicuti res ipsa difficultatem non habet; ita si brevi absolvatur, extra majus damnum venditorem constituet. Quidni vero brevi? tuo et Amplissimi
NEscio, fortunam meam, an verecundiam accusare debeam, an potius utramque; quarum altera cultum meum voluit tacitum esse, altera non sivit ad virtutum tuarum familiaritatem progredi. Nunc, ut felicior essem, animum sumpsi, Nobili viro et amico huic meo obsecutus: qui inter reliquas laudes, singularem Humanitatem tuam efferre non desinebat. Intelligere poteram, magno apud te loco Litterarum elegantias esse, quia scriptiuncula aliqua mea nuper aestimata est: in qua nihil nisi extemporalis erga Amicum affectus commendari poterat. Ab amico igitur ad te Magnatem venio; ut tuae gloriae, siquid in me est ingenii, siquid eruditionis, mancipem. Quo quidem in heroica nomina et facta desiderio ferar, hic MEDICAEUS meus, quem mitto, ostendet: non aliam ob caussam a me scriptus, quam ut minori in exemplo experirer, an historiae paressem. Non jam extra Belgium quaeram sidera. cum tuae tuorumque hīc Virtutes luceant, et aeternitatem mereantur. Quid dicam? Indulge
QUia non minor Humanitas tua est, quam, Prudentia, non intelligis tantum LOMMII, Amici et Propinqui mei, negotium aequitate niti, sed promotum cupis. Non igitur excusabo libertatem meam: audet epistola, quod nuper sermo, tuumque adhuc auxilium implorat. Post difficultatem superatam mora velut difficultas est, damnumque sumptu cumulat. Faciet Prudentia tua, ut voti compos fiat, qui favore dignus est: faciet Humanitas, ut quemadmodum sermo meus ingratus non fuit, ita epistola placeat: quam laetiori et amoeniori argumento commutaturus, ab alienis ad mea, a negotiis ad studia veniam. Vale. Lovanii, in Arce, subito cum vir iste (Venlonā missus est) veniret, simul et abiret, XVI. Kal. Septemb. oo. ICC. XXVIII.
INnotescere audeo, et afferre cultum, ut affectum stimuler. Occasio quoque trahit; caussa, inquam, amici et propinqui mei, quae in sacro tribunali tuo agitur. Caussa, ut mihi nota est, aequissima; sed variis adversariorum technis oppugnata, et in longum tracta. Propinquus ille meus, JACOBUS CLOCKERUS est, civis Aquisgranensis: qui profecto nisi summo jure niteretur, pati damnum mallet, quam litigare; cedere adversariis, quam molestiam justissimae auctoritati tuae exhibere. Hunc igitur virum, et hanc caussam commendo, ignotus ut innotescam; omnia nomini tuo et dignitati deferens, ut tamen debeam. Debebo, quia ignotus non ero: et gloriabor de benigno affectu tuo, si quid favoris Propinquus meus accipiet. Id enim aequitati tribuetur. Vale, et repentinam scriptionem excusa, quam festinans et exspectans tabellarius exegit. Lovanii, Prid. Eid. Septemb. oo. ICC. XXVIII.
INter amplissimae Urbis sidera tua te Virtus et Doctrina conspicuum faciunt: rarae dotes, quia non a puero semper assumuntur. AEtas tua,
BRuxella reversus, quae in Solenni, de quo scribebas, convivio dicta erant, intellexi. Non poterant scilicet suaves epulae esse, nisi calumnia condimentum faceret, et nomen simul utriusque nostrūm morderetur? Homo Litteris elegantiisque omnibus infestus, animi virus inter pocula evomuit. Caussa et occasio DILUVIUM fuit: tamquam hoc mihi argumentum, quod tuum est, et a te pertractatum, vindicem. Candide: non capit puteus Mundi aquas. Si quis mortalium est qui te amat, famaeque tuae et fortunae consultum cupit, is ego sum, et esse me glorior. Quis majori desiderio lucem pulcherrimae huic Scriptioni flagitavit? quis uberiori laude ubique eam extulit? Aut fallor, aut amicitiam nostram homines aliqui ferre non possunt: qui livore ebrii, cum tuum impediant nomen, meum quoque conantur laedere. E scyphis igitur DILUVIUM effuderunt, ut mergerer, vel in ludibrium natarem. O voces! sed quorsum repeto? Tu ostendes vanas et furiosas esse, vel certe temulentas. Intellexerat
In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestaslege mundi venit. Plenius certe: Inundatio, quae non secus quam hiems; et Conflagratio, quae ut astas lege mundi venit. Quid igitur est? Nescivit Barbarus, ad sordes quasi natus, Maximum, sive Mundanum annum esse, quem solis et lunae vagarumque quinque stellarum orbes conficiant: nescivit, hiemem fummam illius anni
DE tertio Diplom atum volumine volupe fuit intelligere. Erit is thesaurus rerum nostra rum, et Antiquitatum; a se pretiosus, a tuo etiam nomine clarus. Cum Antistite nostro egi, sed prono et prompto. Non modio aut trimodio, sed toto velit horreo opem admetiri. Nunc liberalitatem ejus nescio quae fortuna, aut potius improbitas intercedit. Codex ille, in quo Monasterii monumenta erant, domi non reperitur. Ergone ejusmodi homines, non homines inter homines agunt, qui ut publice noceant, privatim impii sunt, et alienam lucem
NIhil mihi jucundius, quam litteras, et in iis animum tuum pium et constantem videre, et in Sanctā paupertate laetum. Non e divitiis hanc felicitatem capiunt, qui semper cupiditate suā torquentur: non e deliciis hanc voluptatem, qui fluxis malunt, quam aeternis adhaerere. Paucis omnino datum, intelligere vera hominis bona, et simul capessere; aliqui etiam intelligunt, et negligunt; quorum pejor conditio est.
QUis neget? publice privatimque satis miseriae est. Quis finis, nisi ad pacem tandem veniamus? Hostes videntur aut vires quotidie aut animos bello sumere, et quia fortuna favet, famam victoriae etiam rumoribus occupare. Quam constanter de classe interceptā sparsum erat! Nimirum ut mendacio vinceremur. Sed evanescit quidquid solidum non est: satisque nihilominus sine larvā adversarii terrebunt. Audent extrema, qui de veniā desperant; et ubi potentiam consumpserint, pertinaciam tamen Regi objicient, vicinis tum maxime sceptris fulciendi. An non tempestivis igitur bellum conditionibus sufflaminandum putes? Viderint, qui maturis tantam consiliis molem gerunt: ego enim, quia hīc caecus sum, de privatis malo quam publicis agere, ne aberrem; de studiis quam armis. Arcem vero quidni commendem? Movo mandato opus, sed pusillo quoque pretii incremento, ut ad novum contractum scandularius, impleto jam novennio, veniat. Quid porro ingenio moliar? Expicationem Censorini ad finem perduxi. Nihil aeque arduum aggressus sum, nihil felicius absolvi. Commentarii mei Insubrici nimis lentum nacti sunt praelum, ad librum vix quintum jam perducti. Quid dicam? torpent litterae, elegantiae, Musae, et qui his typi impenduntur. Tempora accusabo, an magis homines? Desino,
NOn sane sine litteris meis ARCERIUS veniet: quas antecedet affectus, ille ardens, innocens, nullisque impedimentis obnoxius. Peccent tempora; nobis libera et munia Musarum erunt studia atque commercia, vel in mediis armis. O litterae tuae! ō libri! In litteris, ipse mihi praesens es, quas aureas, quas gemmeas appello: et in libris, qui admirationem saeculo, licet duro ac ferreo, incutiunt. Aristarchus tuus ex oculis meis non recedit, quot verbis, tot documentis fertilis, omnem ostendens unius ingenii doctrinam ac scientiam comprehendi. Et quis te aut non novit, aut Orbis amore dignum non pronunciet? unum multorum instar, compendium, exemplum? A tuo summo affectu, quod ab ingenio meo non possum: et aliquam nominis lucem etiam apud posteros molior, victurus, quia tibi ignotus non fui. Qui HEINSIUM admirabuntur, aliquid etiam Puteano tribuent; nec me tuum sinet jubar obscurum jacere. Paullatim jam ad senium et mortem imus: atque ego aliquot etiam annis praecedo, quinquagesimum quintum pridie Non. Novembris nuper ingressus. Votum nunc meum est, ut an te summum diem adspectu adhuc tuo ac affatu fruar: quod utinam malacia aliqua temporum concedat!
SAlve, et consolationem admitte. Scio enim in dolore te esse, et optimi fratris BONIFACII desiderio affligi. Sed quid?
Nonne propterea natus erat, ut moreretur?
Quod reliquum erat aetatis, quid nisi morbus aui moeror occupabat? Quamdiu Deo, hominibus, sibi vacare potuit, vixit: redditus Deo, praemia actae pulchre vita capit. Id vero est, non amittere fratrem, sed accipere; quia is jam tibi coelo natus est, nulli deinceps fato obnoxius. Vide etiam, ne amplius sanguinis, quam pietatis affectiu tribuas; tibi, quam Deo. Deus illum migrare voluit: non sinet in Deum pietas, luctu pectus Christianum confici. A lacrymis ad preces veniendum est, uon ut revoces illum tibi, sed ut numini consecres. Nisi modum dolori ponis, jam ipse timere mortem videaris, qui ad senium duxisti annos, et rectissime adhuc animo uteris. Diu utere, et ostende te majorem dolore esse, qui major fratre eras. Ego nunc, ut aliquā te amoenitate occupem, haec folia mitto: lege, et quod dixi, cousolationem
TUa tibi thesaurus indoles est, studiosissime FORNARINE, quam melior Genius ad pulcherrima Litterarum ac Virtutum studia ducit. Ne dubitem, epistola tua facit, plenum elegantiae amorem spirans, atque etiam mei: quasi aliquid in libris meis ac praecipue Palaestrā elegantiae sit, meoque videaris exemplo ad stili cultum excitari. Tu sequere naturam tuam, neque a vestigiis Antiquorum aberra. Pauca, ut facis, sed diligenter quotidie lege, et gnavā imitatione tibi vindica. Nemo suo ingenio, suisque opibus dives est. Reddit ager fructum si Semina acceperit: fluunt rivi, quia fontes sunt: et nostrum illud scire sua semina, suosque fontes habet. Omnino, ut stilum formes, Ciceronis familiaritatem, atque etiam Terentii aestima: acumen fortassis a me quoque scriptis accedet, sed facile, et cujusmodi sine molestiā epistola recepit, sine fastidio depromit. Mihi, si quid laudes, nascitur magis quam quaeritur; ac natura malo quam labore facundus esse, ingeniosus, quam ornatus. Pindari scito,
sed naturam, ut semel dicam, exercitatio praeparat. Prorsus ut scribas, lege; imo quae legis, scribe: id enim est imitari. Noli existimare
Miraberis ipse aliquando haec jam ingenii tui tirocinia, et ubi maturueris eruditione, memoriā ruditatis oblectaberis. Quid plura? dum aetas finit, quod agis age, et cum filio meo quotidie de studiis sermonem institue: ita et tu mihi velut filius eris, quem semper Amicum peculiari affectu nominabo. Vale Lovanii, in Arce, VIII. Kal. Febr. oo. ICC. XXIX.
ERgone optimus ille Clarissimusque eruditorum SCOTTUS occidit? Adhuc, mi SWEERTI, ingemisco, vero et copioso dolore circumfusus. Amavi virum, quia doctum, quia doctum, quia bene de Latinis Graecisque Litteris meritum, quia familiari etiam mihi consuetudine multis annis conjunctum. Occidit vero; sed ut vere jam vivere incipiat, apud Deum felix, apud homines magnus; quibus profecto ostendit, quid, quid sit pulchre ingenium occupare. Numquam otiosus, voluit quodammodo
PArtem aliquam felicitatis commoda et amoena habitatio constituit. Commoda autem inprimis est, quae aliena non est: amoena, quae Domino magis quam supellectili ornatur. Habes tuam, quod paucis in urbe istā contingit: habes in sublimi, ut quae vota et desideria multorum sunt, despicias, vel in divitias, vel in voluptates prona, et abjecta. Qui sapere didicit, erigit animum, coelo cognatum: tu vero quoties ad te venis, quoties larem subis, deprehendere potes, quid homo homini praestet, doctus indocto, elegans rudi, felix infelici.
QUid inter Bellonae et Minervae studia intersit, in nostro hactenus, sed tenui contubernio, deprehenderis. Nos sub tecto, et solo ingenio bellamus, nullis vulneribus, nullisque periculis abnoxii: in libris et scholis milites sumus, eloquio armati, an ornati? O te vere Magnum, qui MAXIMUS es, vere Romanum, qui praeter arma ornatum aestimas! Ne solā manu miles esses, ingenii quoque artes complexus es; mei amans, quasi aliquid ingenio possim. Sic igitur hiberna tua Lovanium esse voluisti delectā in habitationem Arce, quasi hic potissimum Minervam invenires. Bene de me, bene domo meā, ac studiis judicasti: sed ego familiaritatem tuam in gloriam meam verto, et: humanitatem veneror, quā me tuum, et hanc domum reddidisti. Si hoc vero est MAXIMUM
Tibi, sic voveo, erit; cut et me et mea devoveo. Lovanii, in Arce, IV. Eid. Februarii, oo. ICC. XXIX.
UNde majorem, quam ab ipso Deo, capere consolationem potuisti? Video igitur jam non modo animum tuum luctu vacuum, sed Deo dignum; ut evilescere debeat, quidquid ego breviter, alii fortassis copiose ad leniendum dolorem scripserint. Sed nimis ego breviter, aut familiariter, in re tam gravi, et quae officium meum requirebat. Contraxi calamum, ne in tuam verbis supervacuis constantiam peccarem. A te habes, quidquid suggere monita omnia possint. Scis enim jam te invenisse fratrem, quem e mortali immortalem Deus fecit, ut tuae te sortis admoneret. Interim vive, et sic magis dignum te aeternitate, et Deo praesta. Nunc occupare te audeo, et rogare, ut folia etiam ista leges: Ita sciam te serenum esse, Optimum MONTORFANUM salvere animitus jubeo, a quo litteras jam accipio: et simul tuas, ad Amicorum amicissimum scriptas. Nos hic hostem timemus novā et navali praedā
OBlectavit me sane imago gemmae; cujus (nisi fallor) pretium mysterio immensum est, pulcherrimumque doctrinae thesaurum continet. De antiquitate tuum erit judicare: ego brevem jam quidem, et adhuc occupatus, explicationem adfero. Verba (ut inde ordiar) videntur haec esse: FELICITAS POPULI ROMANI, FAUSTITAS, LIBERTAS: illa, inquam, Felicitas publica, totiesque in gemmis, nummis, lapidibus repetita. Tamquam a bello dependeat, victoriam ac pacem includit; ut superatis hostibus, arma in gloriam convertantur, tumultus in concordiam. Talis Hadriani nummus, FELICITAS P. R. in quo Imago erecta est, dextrā ramum, sinistrā cornu copiae gestans. Etiam Philippi Imperatoris: FELICITATI POPUL. ROM. in quo quatuor figurae militares, quarum una nuda, dexteram porrigit Imperatori. Hinc igitur Faustitas sequitur, et plena pacis bona, rerumque omnium copiam suppeditat, Lyrico notante:
Sed quorsum Felicitas? quorsum Faustitas? nisi et Libertas sit, quā unā continentur omnia. An igitur et sub Imperatoribus Libertas?
SALUTI PERPETUAE. AUGUSTAE LIBERTATIQUE. PUBLICAE POPULI. ROMANI PROVIDENTIAE. TI CAESARIS.
Magis etiam sub Hadriano, loquente nummo, LIB. PUBL. Si et figuram vis: sedet, dextrā ramum, sinistrā hastam tenens, ut pacis videas et belli simul tempora designari. Hoc modo RESTITUTAM aliquoties leges: sed in praesenti gemma non exprimitur summum istud Reipublicae bonum, sed insinuatur: voluitque auctor littera vocabulum tegere, quod imperio grave erat. Ad imagines venio Signa Zodiaci sunt, sed principalia, et ad conspectum trigonum, sive trinum relata: Aries, Leo, Sagittariui, quibus vocabula totidem respondent. Terrae globus, qui medius est, an non Populum Romanum denotat? Sed ab Ariete signorum principe, tribus interjectis, Tauro, Gemino, Cancro, ad Leonem transfertur coeli potestas, et haec prima linea est: a Leone, omissis Virgine, Libra, Scorpio, ad Sagittarium, et haec secunda linea est: a Sagittario, praeteritis Capricorno, Aquario Piscibus, rursus ad Arietem, et haec triquetrae perfectio est. Ut signa ista sunt, etiam Deorum tutela reguntur, Aries Minervae, Leo Jovis, Sagittarius Dianae: potuitque Mathematica subtilitas rerum humanarum fata ab astris derivare: non sine mysterio, ut haec quidem gemma trinis signis insignita est. Ad rem Manilius lib. II.
Explicationem habes, sed (ut dixi) brevem, imo fortassis aberrantem. Quid potui subito, et occupatus per otium liberius rectiusque examen esse poterit; aut hoc ipsum ponderibus suis secundae curae confirmabunt. Vale. Lovanii, in Arce, Eid. April, oo. ICC. XXIX.
INgenii a te munus accepi, quod apud doctos omnes in pretio erit, et piorum simul animos rapiet, Ostendisti, castam esse Musam posse, quae veuustissima est: tuam esse, quae vigore suo surgens, coelum nobis et Deum repraesentat. Vin'gratiam dicam? AEternitatem voveo. Nam aut Barbari omnes erimus, et esse homines desinemus; aut elegantissimi versus tui legentur semper, et in versibus nomina, quae digna laude censuisti. Meum intercurrere quidni gaudeam? Inter amicos et familiares CURTII PUTEANUM fuisse videbunt omnes: hoc autem ad famam satis est. Sed quis RIVUS ille, meras gemmas ac delicias vehens? Sic vere agnosco te FONTEM esse, et ad Ordinis totius perennitatem scaturire. De meis vero studiis quid judicabis? Censere ac notare locum Martyrologii ausum sum: OBSERVATIUNCULAM scripsi. Hanc igitur,
NOn jam satis est epistola, ut affectui satisfaciam: amplius enim debeo, quam persolvi calamo queat: majus etiam beneficium erit, si, quā colloquium meum humanitate aestimasti, eā silentium facilitate excuses. Veniā dignus est, qui delictum confitetur; et redit ad innocentiam, qui paratus expiare. Mittam igitur non litteras tantum, quoties occasio erit; sed et libros, quibus publice soleo loqui. Quanto arctius jungar, ad virtutem accedam propius, quae in pectore tuo sedem collocavit. Cum familiaris ero, non facile mori amicitiam ostensurus sum, quae honesto coalescit, et vel cognatione solidior est. Non frustra olim dictum puto:
Amplius quidem est amare, quam jungi: sed non omnes sciunt, quid firmum amorem faciat, et quibus potissimum vitae officiis animorum nexus conservetur. Fortunam respicere, aut quae cum fortunā veniunt, nundinantis, non amantis est. Me vero integerrima mens tua rapit, eas complexa artes, quae, spreto vulgi exemplo, ad Sapientiam evehunt: et rapiunt
LIbera tandem aliquando humanitatis nobis officia erunt, decumana belli severitate impedita. Pater enim jam tabellariis iter, quod affectui meo numquam clausum fuit. Homo non essem, nisi te amarem; a Litteris et honestis artibus alienus, nisi singularem doctrinam tuam et excellentem ingenii vim etiam tacitus suspicerem. Mirum etiam in modum accendit animum meum nupera illa epistola tua, amantius nescio, an eruditius exornata, an etiam modestius. Qui hoc agis, ut mente
ET quid mirum ab igni scintillas, a fonte latices prosilire? in pectore tuo ignem alis, sed serenum aethereumque; fontem alis, sed purum ac perennem. Quam candide ames, scintillae indicant, et his correptum me fateor: quam docte et facunde scribas, latices contestantur, et his sentio suaviter me imbui et excitari, O Litterae tuae! ō carmen! Sed illae, praeter amoris testim onium, quid nisi laudes sunt? hoc ad
MErcurius hic noster commendari voluit: et nonne favore tuo dignus? Virum et munus
Bella famā costare, nonne Curtius pronuntiavit? Cum id igitur studiosissime hostes agant, ut quae geruntur fictis saepe rumoribus populo committant; nostrum est corrigere famae mendacia, et veri narratione erigere vel dubios alibi, vel prostratos animos, et fidem publicam caute occupare. Illi insuper quae prospera nobis, silere plerumque solent; et hac nos arte excitant, ne muti simus, totamque videamur fortunam adversam et iratam habere Sed nolo plura; ne suggerere velle videar, quae prudentia tua cernit et penetrat. Hoc rogo, ut meā etiam caussa Mercurio huic nostro propitius sis: sis populo, qui ab hoc Mercurio dependet. Vale, Lovanii, in Arce, XI. Kal. Quinctil, oo. ICC. XXIX.
VIdeo te, mi CHAMBERLINE, inter philosophiae studia, more saeculi aspera, Litterarum nihilominus amoenitatibus adhaerere, imo scriptione amoenum esse. Si me audis, ad lectionem convertes quidquid erit otii, et vetusta Romanae linguae ac Sapientiae monumenta sedulo evolves. Dicerem et Graece, si te anderes a multorum nimis molli exemplo segregare. In Romuli urbe Athenas cogita, et Atticum sermonem familiarem tibi redde, quo Latinus
GEminum in pulchellis nitidisque litteris tuis affectum video, doctrinae, et mei. Illum quā satis laude, hunc quo satis gaudio excipiam? Omnis aetatis ornamentum, omnis vitae solatium humanitatis illae artes sunt: quas quia tractas, jam te incipis virum, etiam ante aetatem ostendere; animum ad res magnas, et stirpe tuā dignas, praeparare. Assurge, et sequere vocantem ad se gloriam: sequere Heroicae virtutis virum Parentem tuum, quem tibi ipsa gloria ostendit. Tanto mehercle exemplo potes Magnus esse; sed si tecum perges eruditionis cultum simul attollere: amare e sublimi viros, qui ut prosint Reipublicae scientiam malunt, quam fortunam sequi, Nomen in his meum et
DEbeo affectui tuo, Vir Nobilis qui meo potissimum ingenio utendum censueris, in funere Optimi Principis tui Inscriptionibus exornando. Utinam ipsum, ac viventem licuisset! Deus noluit, qui humana ista omnia suo arbitrio temperat, nunc tristia, nunc laeta. Sed ego scribendo pars quoque luctūs ac moeroris fui. Tenerrimo enim affectu non minus plauxi mortuum, quam laudavi: perfusum adhuc dolore pectus gerens. Quam rarae virtutes, quam pulchrae dotes, quam heroicae elegantiae cum hoc Principe extinctae sunt! Has plerasque licet scirem, in scripto tamen illo tuo distinctius legi, et formare tristem exsequiarum pompam facilius potui. Addidi amoenitatem aliquam sive ingenii, sive sermonis, ut publicum mitigarem dolorem; nisi tamen sic magis extenderem. In eo ipso unum hoc nunc gaudium capiam, si intellexero, scriptionis obsequium Principi Viduae, liberis, tibi placuisse. Vale, et me inter tuos
QUidni vero tam suave deinceps nomen usurpem? Ad laudem tuam facit, doctum te bonumque esse: ad meam, esse te Amicum. Gaudeo igirur ac laetor a docto et bono me amari. Nova inducia, imo testimonia litterae tuae, carmen, munus. Sed in munere et Patris genium, et Fili video: geminam, ut sic dicam, pietatis Musam. Haec me allicit, ut et a Patre amare cupiam. DE HILARIONE tuo vin' judicium meum? candide: Majestas carminis victurae sem es famae par erit Ea inventionis felicitas, eloquii dignitas, totius operis ingeniosa ambage circumducta vaticinatio; ut te inter felicioris aevi Poetas ausim collocare. Plura quid attinet? Vicisti hoc munere Puteanum tuum: quidquid enim missurus sum, minus erit. Accipies tamen mox IRRUPTIONES meas, totam medii aevi Barbariem: quam non barbare describere sex libris conatus sum, Barbarorum vero Scriptorum testimoniis veram reddere. Vix jam fero typographi moram, crescentem quodammodo cum ipsā mole. Aut fallor tamen, aut proxime redeunti ad nos tabellario opus consignabo. Eā igitur occasione uberius. Non omnino serenum hīc otium meum esse, aut ingenium extra nubem, ex hac adjunctā schedā intelliges. Vale Lovanii, in Arce, VI. Kal. Septemb, oo. ICC. XXIX.
Sancta ait Epicurum et recta praecipere, et, si propius accesseris, tristia. Quomodo? Voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur: et quam nos virtuti legem dicimus, eam illi voluptati. Reliqua in Como meo (quae deliciae tuae sunt) expressi. Sed imago ipsa, quam dedi, nonne loquitur? Sicca, severa, tistis est, Sapientiae manu formata. Putes ab ipsis labiorum lineis, aurea illa verba venire: Epicurum in epistolis solitum in ipso statim initio
BEnignum naturae tuae genium, Vir Clarissime, admiratus sum. Pauci enim sic amant; addo, sic scribunt: pauci veram virtutem, facundam
Sermonem tibi Academicum inscriptum esse voluit, tuo exemplo mores juventutis formaturus. Sed qui te noverat, quidni omnia in te supra aetatem et sortem praesentis saeculi depraedicaret? Regibus carus es, et hoc satis, ut omnibus placeas: HEINSIO familiaris es, et hoc satis, ut tuam omnes amicitiam ambiant: quos ut vincas humanitate, ultro rogas et invitas. Viderint alii: ego, quemadmodum affectui tuo debeo, ita magis etiam gemina scriptione obstringor. Etenim qua amas, ignis es; quā scribis, facem geris: cum incendere animum meum potueris, inflammare voluisti. Nunc vale, et sic ama, ut novum semper