12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

ERYCII PVTEANI MARTYREMATA ACADEMICA, SIVE Doctrinae et Probitatis TESTIMONIA: A IVSTO ET FAVSTO PVTEANIS E. FILIIS In Librum vnum collecta. [gap: illustration (Motto: CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT.)] LVGDVNI-BATAVORVM: Prostant in Officinâ Elzeviriana, ANNO CIC. IC. XVIII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

CLARISSIMO V. AND. TREVISIO, Serenissimorum Principum ALBERTI et ISABELLAE MEDICO CVBICVLARIO, IVSTVS ET FAVSTVS PVTEANI Dedicant Consecrantque.

QVod Themistocli Miltiadis trophaea, Clarissime Vir, id nobis Doctrinae ista, et Probitatis TESTIMONIA fuêre. Vt in manus accepimus, ut legimus, inflammari coepimus, argumenta laudis et exempla aestimare. Quia fructum Pater vidit, transferre ad omnes voluit; et quasi plures haberet filios, quam quorum Pater esset, aut certe quasi totius juventutis esse pater videretur, affectum


image: as004

dilatavit. Igitur quae dederat, et a nobis jam collecta sunt [gap: Greek word(s)] , nostrâ quoque manu in lucem depromi passus est: eo quidem facilius, quia omnibus scripta, jam videbantur publica esse, priusquam essent. Passus est, sed auspicio nominis tui, qui in exemplum Doctrinae et Probitatis ipse vivis. Nam si quis munus tuum cum moribus conferat, an medendi experientiâ felicior, an agendi rectitudine incorruptior sis, non satis statuat. Tanquam a Sapientiâ Medicinam ordiaris, tuum ipsius componis animum, ut corpore valeas, non minus Socratem, quam AEsculapium repraesentans. Sic quidem Serenissimis PRINCIPIBVS gratus es, sic Belgis universis: nec minus tibi Belgae, cumque Doctissimus Optimusque


image: as005

sis, facere omnes conaris. In hunc finem Collegium egregie institutum, atque jam fundatum habes. Alis Viros, qui optimarum Artium studijs forment juventutem: alis Adolescentes, qui formentur. Magni et gemini hi sumptus sunt, magisque admirandi, quia a viventis manu et liberalitate veniunt. Sane ut generoso facinore liberalis esses, alienasti divitias, cum frui etiam posses, quasi tuae essent, site superstite non essent. Plures sunt homines, qui in studiorum alimenta relinquunt nummos, sed cum, deserere coguntur. Dubites an suos dent, quos ad alium possessorem necessitas transfert: imo dubites, an liberalitati adscribi debeant, quos sibi Natura vindicat. Morientium haec fere benignitas est: tu Vir Clarissime,


image: as006

quia vivere etiam potes, fortunas tuas cum publicâ utilitate dividis. Praevertis testamenti tabulas, ne ab haeredum arbitrio sanctisima voluntatis jura dependeant. Prorsus inter vivos munificus es, non ut gloriam usurpes bonorum, quae impendis; sed ut fructum dirigas. Quare in Vrbe tuâ patriâ Collegium jam, TREVISIANVM est, et incolumem TREVISIVM habemus. Doctrinae et Probitatis Gymnasium est, et sic magis virtutes tuas admiramur. Fruere isto animo: hoc enim est Reipublicae consulere. Fruere vt interesse jam Posteritati videaris. Omnis vero vita tua et conditio, quia ad innocentiam morum, et integritatem composita est, ostendit quid haec TESTIMONIA contineant. Quid? dicimus, nec


image: as007

dicimus: Doctrinae et Probitatis caussâ tibi inscribi, et a nobis debuerunt. Tibi, ut imitentur omnes, quod moribus tuis confirmatum est: a nobis, qui in Italiâ nati, honorem hunc homini Italo, et de Belgis bene merito persolutum imus. AEqui bonique consule: nos quoties te cogitabimus, ad Doctrinam et Probitatem exsurgemus; alij, quoties haec TESTIMONIA inspicient, tantum nomini tuo tribuent, quantum ipsae Litterae obstrictae sunt.

Vale, Lovanij, in Arce, jussu Patris. VII. Kal. Decemb. oo CIC. ICC. XVII.



image: s001

ERYCI PVTEANI MARTYREMATA ACADEMICA, SIVE DOCTRINAE ET PROBITATIS TESTIMONIA.

TESTIMONIVM I. JANVS SCEPPERVS.

VERBIS fidem meam non adumbrabo, aut involvam. Nuda, pura, simplex esse debet; sine colore omni et arte. Animo igitur. non ore hîc loquor: et sic pondus habeant, quae judicio, non affectupromo. Ad vultum provoco: videte quem commendo, vt mereri censeatis. Audite etiam (cum Socrate dicam) quem videtis, vt novisse detur. IANVS SCHEPPERVS est, vir Reipublicae, Sacerdos Ecclesiae vtilis, si quis Princeps, si quis


page 2, image: s002

Antistes opera ejus vtetur. Et quanto cum damno tam praeclarum ingenium in occulto jaceat! ego produco: vos attollite qui potestis, fulcrum vobis paraturi, quo niti res magnae quandoque possint. Nec in sanguine vilitas vlla, aut naevus sic natus est, vt jactare majores queat, et familiae lumina. Ad virtutem vero, et doctrinam, indole suâ ivit: facere nomen maluit, quam accipere. Breviter; quicquid laudem apud bonos meretur, hîc invenietis: admirandas naturae dotes; modestiae, industriae, candoris insignia; morum veneres, gratiasque; vitae in culpatae exemplar. Addo, humaniorum litterarum, Philosophiae, Theologiae notitiam, et maturitatem. Vos igitur excipite hunc virum; juvate, promovete, consilio, auxilio. Vt gratiam exspectetis, aestimare poterit quicquid facietis. Sic spondeo, et te nunc dimitto, mi SCHEPPERE, ut Magnos viros, et maximum Regem videas, et quid a fortunâ impetrare virtus doctrinaque possit, experiari.



page 3, image: s003

TESTIMONIVM II. ANDREAS SEPTALIVS.

NE, ut apud Menelaum Telemachus: ita apud vos claros filius viri clari incognitus sit, prohibere scriptione istâ volui. LVDOVICVM SEPTALIVM patricium et Medicum Medio lanensem novistis? illum doctrinae et virtutis mystam? novistis:

[gap: Greek word(s)] .

Filius inquam illius hîc est ANDREAS, etsi ad Martis potius studia, quam Minervae natus. Sed in hoc laudabitis patris genium, filij animum, quod vir doctus Martialem produxerit filium, et filius priscam Majorum suorum gloriam armis partam, armis voluerit aemulari. Vos si honestum militis nomen amatis, huic favete: si doctrinam praefertis, tamen favete, patris caussâ. Mediolani, XVII. Kal. Iul. oo ICC. III.



page 4, image: s004

TESTIMONIVM III. NICOLAVS HEDANIVS.

SERIO et exverâ fide testor, R. P. NICOLAVM HEDANIVM, Belgam, Franciscanum, examine et judicio clarissimi viri et Medici LVDOVICI SEPTALII aneurismate gravi, sive tumore apertae arteriae in thorace dextero laborare; et ad vocis illa munia, corporisque onera, ex ritu et lege religiosi ordinis subeunda, ineptum plane esse: cum et intentio vocis, et bajulationis nisus ob sanguinis spiritusque concussionem sive commotionem violentam, tumorem illum, et simul dolorem exasperent. Quare longe ab utroque munere, sive labore habendum esse, ut non tantum major infirmitas evitetur; sed haec etiam quae occupavit, quantum fieri poterit, minuatur. Requiri vero praecipue plenam et incorruptam noctis quietem, cum pauci alias somni esse deprehendatur: somnus vero maxime internum illum


page 5, image: s005

fervorem sedet atque componat. Hactenus testor: Nunc breviter et stricte etiam rogo, ut boni clementesque in optimum virum, sed pessimo affectum malo sitis: sic bonum clementemque Deum ipsi habituri.

TESTIMONIVM IV. HENRICVS HIVAEVS.

PRaemium cui pietas, ingenium doctrina, elegantia destinarunt, Testimonium hoc scribo, amico olim LIPSI, nunc meo, HENRICO HIVAEO, Augustiniano. Belga est, pietate conspicuus et ingenij dotibus excellens, Ingenium pietate, pietatem doctrinâ ornavit. et nomen inter suos adeptus est, imo inter reliquos Belgas: Iuventutem ex Ordinis instituto docuit, multorum studia formavit, ad spem et frugem duxit. Sua ipse elegantiâ expolivit, amoenitate miscuit, velut pulcherrimo


page 6, image: s006

colore. Hunc talem amate, promovete, natum ad magna. Sed magnorum favore opus, auxilio quoque, ut fulcrum bona vota inveniant, et excrescant. Iterum igitur rogo: amate, promovete. ex ejusmodi surculis arbores exspectandae, et fructus deinde, qui in Rempublicam et Ecclesiam se spargant. Vos nunc in hunc benevolentiae vestrae rorem, LIPSI quondam, et nunc meâ causâ. Scripsi Lovanij, VII. Kal. Octobris, oo ICC. VII.

TESTIMONIVM V. HERMANNVS YTTERIVS.

SINE Martyremate meo proficisci hic non debuit. E meis est, quos publice doceo, HERMANNVS YTTERIVS, et sic repente discipulos feci, imo Sectatores, qui Puteani aliquam vobis imaginem reddant. Sed hunc ab ingenio, et eruditione singulari laudo, adhuc adolescentem:


page 7, image: s007

reliqua aetas paullatim dabit, et vester, ô Clari, et Magni, quo niti debet, favor. Quia domi vincere publicae fortunae umbram non potuit, nunc mutat larem, et in Italiam anhelat, ut extra belli nubem positus, melioribus astris spes suas committat, et assurgat. Qui liberos habetis, qui litteras amatis, pandite limina. Hic pro ingenio et eruditione diligens erit, et sic bonus Vt breviter dicam, Belga est; et communi hâc etiam origine placebit: a me venit; nec meus, nisi placeat. Lovanij, VI. Kal. Augusti, oo. ICC VIII.

TESTIMONIVM VI. CORNELIVS BREDA.

PROBITATIS, eruditionis, et modestiae Testimonium legite, et quem commendo complectimini. Hic meus est, et tanquam patrem me, aut fratrem habet, CORNELIVS BREDA, origine Belga, et Aderbae


page 8, image: s008

nomine in Como sive Phagesiposijs mihi celebratus. stirpem et sanguinem si quis censeat, nobilis est, sed indolem animumque adomnem humanitatem et elegantiam direxit, meliorum litterarum studio atque hinstoriarum insigniter excultus. Rarae ingenij dotes velo modestiae adumbrantur. AEtas tenera adhuc (quatuor vix lustrorum) et puro pudore se commendat. Reliqua quae latent, aetatem vi cerunt; amanda et aestimanda, si propius aut familiariûs noscantur. Mores vero judiciumque virum indicant, aptum aliena et longinqua lustrare, observare, usurpare. Ab umbrâ igitur ad lucem se transfert, visurus, imo collaturus cum experientia rerum, quae audivit, aut legit: vos visurus quoque et culturus, qui dignitate, virtute, doctrinâ et affectu in bonos eminetis. Me auctore se transfert, et itineris omnem fructum meis consilijs metietur. Vos magni, vos clari, vos mei, vultu et animo benigno hunc Iuvenem excipite, dirigite, persequimini; quicquid


page 9, image: s009

feceritis, cum foenore a me relaturi. Ipse dignum se amore et benevolentiâ vestrâ (ita spondeo) praestabit, ego vero accepisse beneficium videbor, ac rependam. Tanquam ipse veniam, hunc mitto; et, ut in caussâ meâ verecundior sum; ita hîc encomij libertatem pudor retardat. Ergo breviter vos rogo, ut qui bene mihi vultis, huic ostendatis. Nam e meâ disciplinâ, Contubernio, et sinu abit, vt vestro auctus amore benevolentiaque, eodem revertatur. Deus faciat; vos autem, qui bona ingenia amatis ac fovetis, laetissimâ felicitatis copiâbeet. Lovanij, XIII Kal. Septemb. oo. ICC VIII.

TESTIMONIVM VII. IACOBVS BORCHLONIVS.

LIVBENS et meâ sponte egregium hunc vobis Iuvenem commendo, IACOBVM BORCHLONIVM, quem vultus ipse indicabit talem esse, qualem


page 10, image: s010

scribo; bonum, doctum, et bonorum, doctorumque amore dignum. Verum Testimonium in oculis relucet; et haec felicissima bonae indolis conditio est; latere non potest: modestiam, probitatem, elegantiam, imo et doctrinam ipse hic prodit, ego scriptione tantum confirmo. Ergo optimam certissimamque istarum dotium imaginem dabit, qui possidet; adumbrabit tantum, qui describit. Sic facilius virtutem natura ipsa, quam ars et stili omnis conatus, representat Quae externa igitur sunt, nec ostendi possunt, nisi dicantur, dico: Belgam esse, honestae familiae, et educationis, ex auditoribus meis esse, et amicis. Studiorum summam Medicinam habuit, et insignesin eâ progressus fecit, ut pergat etiam, et perfectam peritiam hauriat, haec ei peregrinatio instituitur. Favete, benefacite. Bonorum magnorumque auxilijs, recta ingenia firmanda sunt, ut adolescant. Lovanij, XV. Kal. Sept. oo. ICC. VIII.



page 11, image: s011

TESTIMONIVM VIII. IOANNES TORRENTIVS.

TEstimonium hoc merito a me capit JOANNES TORRENTIVS: quippe a Doctore auditor. Testimonium industriae, modestiae, et addo, doctrinae. Pro nomine et sanguine probus est, et bonorum fa vorem auxiliumque meretur, Facite, qui potestis: ego ex parte beneficium agnoscam, quod in Auditorem meum conferetur. Lovanij, XVII. Kal. Octob. oo ICC. VIII.

TESTIMONIVM IX. GONSALVS FERDINANDVS a SILVA.

SIne fuco et fallacijs Testimonium hoc conscribo, et ex Academiâ Grudiorum. meaque disciplinâ prodeuntem, vobis commendo GONSALVM FERDINANDVM a SILVA,


page 12, image: s012

Bracarensem; imo ad suos cum studiorum fructu redeuntem. Cum fructu, quem uberem toto isto biennio collegit, feliciter Musis, feliciter Jurisprudentiae operatus. Probitatem, modestiam, doctrinam, velut Gratias coluit: et his facilem haud dubie apud suos amorem et favorem inveniet, apud exteros adeptus. Addetis beneficia, vos ô Magni, et maturam indolem porro promovebitis, dignam, cui benigno vultu fortuna arrideat. Vt arrideat, votum meum est: hoc quoque, ut, quod dixi, sine fuco ac fallacijs Testimonium istudcenseatis. Sic valete, vestris quoque votis faventem habete Deum, si huic quem sisto faveritis; imo habete, uti faveatis. Lovanij, III. Eid. April. oo. ICC. IX

TESTIMONIVM X. ANTONIVS OVDARTVS.

BONO affectu judicium meum promo, et juvenem quem videtis


page 13, image: s013

commendo. ANTONIVS OVDARTVS est, gente Belga. et sic bonus, viri optimi, et inter amicos Lipsianos primi, NICOLAI OVDARTI, e fratre nepos. Hujus atque etiam LIPSII caussâ. Blandi et benigni este, et honestissimos peregrinantis conatus promovete. Medicinae operatur, progressus fecit; et ut peritiam, patriae profuturam, consequeretur, amicorum consilio, nunc in Jtaliam ire voluit. Vos, qui Medici, qui boni, favete; consilio et commendatione, si opus, dirigite; et in hoc juvene bene OVDARTO, bene mihi facite. Si feceritis, gratiam ab utroque inituri, Lovanij, A D. Eid. Maij. oo. ICC. IX.

TESTIMONIVM XI. JOANNES LABIENVS.

IN Jtaliam abeuntes dirigere bono voto et affectu soleo, ut cum fructu mores virosque videant, illos


page 14, image: s014

in exemplum virtutis, doctrinae, et humanitatis natos. Voto et affectui interpretes litterae jure accedunt: et commendare audeo, quos bonae mentis amor ad peregrinandum impellit. Hic quem videtis, talis est, JOANNES LABIENVS, probis, honestisque parentibus Namurci natus, in litteris, artibusque melioribus, quibus gnavam dedit operam, enutritus; post Philosophiam etiam jurisprudentiae se applicuit, modestiae et probitatis alumnus. Vt breviter absolvam, fautores, et amicos meretur; quos ut inveniat, haud difficilereor, si innotuerit: et innotescet, si hâc tesserâ meâ, sive Testimonio usus, in conspectum et affatum virorum amicorum, et olim mihi familiarium venerit. Hoc scio, ingenium se probabit. Ergo ut fautores et amici sitis, rogo; et par a me officium in occasi one exspectetis. Lovanij, VIII. Kal. Februarij, oo. ICC. X.



page 15, image: s015

TESTIMONIVM XII. PHILIPPVS MELLIVS.

QVod homo homini debet, Auditori et Discipulo dare fas jubet. Debet autem consilia et auxilia, si occasio vrgeat: et utraque ista hic meus PHILIPPVS MELLIVS a me petit, ut a vobis accipiat: imo petit, ut fateatur, extra patriae limites humanitatem quoque esse. Juvenis honestus est, parentibus et origine apud nos bonâ: sic educatus et institutus, ut quae petit consilia, et auxilia, mereatur. Cupido videndi et discendi in Jtaliam trahit, et ipsa haec bona: juvanda igitur, ut ad optatum itineris fructum perducatur. Facite: hominem cogitate, quem commendo, Auditorem et Discipulum, cui faveo. Lovanij, IV. Kal. April. oo. ICC. X.



page 16, image: s016

TESTIMONIVM XIII. HORATIVS MEINSMA.

OMNES alloquor, et hunc vobis juvenem commendo, HORATIVM MEINSMAM Frisium, egregie natum et institutum, bo nisque artibus sedulo excultum, et auditorem meum continuum. Desiderium, ardorque discendi et videndi peregrinationem suasit: abeuntem nisi affectu et elogio prosequar, a consuetudine et simul naturâ meâ recedam. Quos doceo publice et erudio, amare soleo; et ut videar, quantum ipsi merentur, promovere. Hic meretur, sive indolem et mores, sive industriam et eruditionem spectem. Neque aliud impetrare his omnibus conatur. quam ut placere possit, quibus virtus, doctrina et elegantia placent; ut Magnis amicus esse incipiat, exteris notus. Favete Magni, favete Exteri: vester hic erit, etsi ignotus; et Magnus quandoque, quem amor


page 17, image: s017

virtutis ad ardua concitat, Quicquid facietis, rependet ipse, si bonus erit et erit, ita feliciter hoc iter suscipiat, fautores inveniat, et volentem pulcherrimis conatibus fortunam. Voveo, et operam meam vicissim obstringo, si quis ignotus, si quis ex terus ad me venturus. Bona et praestantia ingenia ubique promovenda sunt, et in quibus nobilioris naturae scintillae relucent. Lovanij, V. Kal. Novemb. oo ICC XI.

TESTIMONIVM XIV. FREDERICVS MARSELARIVS.

PRoducere et publico favori commendare audeo, quos amor bonae mentis exercuit, dignissimosque luce et affectu bonorum coepit facere. Inter primos hic jam prodit, et acceptam etiam facem gestat FREDERICVS MARSELARIVS, Antverpiensis, Patricio inter suos genere, indole praeclarâ, candore


page 18, image: s018

Belgico, moribus suavissimis; qui cum nomen et insignia gentis possit, expressa a majoribus et optimo parente probitatis, doctrinae, virtutis exempla mavult usurpare. Vt agnatam elegantiam insinuem, vultum ostendo: talis etiam in pectore pulchritudo latet. Naturâ bonus; facilem animi ingenijque cultum admisit, me Doctore et Directore usus: et quiâ PRINCIPEM PATRIAMQVE cogitavit, Astraeae studijs ornam enta litterarum junxit. Sic quantum reliquas scientias artesque studia humanitatis juvent atque expoliant, publice hic ostendit. Sua vi ac prumpto eloquio peritiam juris simulque industriam suam testatus est, et solemnem Iurisconsulti titulum egregie promeruit. Sed in Palaestrâ B. M. sic se gessit, ut eminuerit; sic se exercuit, ut Illustrissimo FRANCISCO VACA BENA VIDIO, militiae statusque Belgici summo Censori placuerit; cujus in lare sic jam versatur, ut filius censeri possit. Dubites, plus optimi viri humanitati, an doctissimi juvenis


page 19, image: s019

industriae tribuas. Votum ego addo, ut qui affectu tanti Patroni dignum se praestitit, ab omnibus aestimetur; et qui in Palaestrâ nomen consecutus est, cum patriae bono et splendore PRINCIPIS in Republicâ quandoque versetur. Jis quippe instructus et artibus, quae virum faciunt: et iis exornatus honoribus, quos viris Academia confert. AEtatem excipe; omnia in juvene isto matura sunt, et uberrimos rerum pulcherrimarum fructus promittunt, Lovanij, V. Kal. April. oo. ICC XI.

TESTIMONIVM XV. JOANNES HVARTIVS,

QVod mos, et affectus meussua det, facio, et hunc Juvenem, JOANNEM HVARTIVM, sed merentem produco. Jn Academiâ hâc nostrâ egit, et jam in Palaestrâ B. M. se exercuit. Jndole bonus, moribus honestus, ingenio facilis et amoenus;


page 20, image: s020

dignum se virtutis et eruditionis contubernio praestitit: meum certe amorem insigniter provocavit. Quem familiarem habui, abire nolui: quem pater avocat, manere nolim. Vt maxime amem, id quod Pater, cupio, et abeunti affectus constantiam addico. Vos favete, quicunque hoc legistis; et tanti judicium meum facite, ut amorem exprimatis. Lovanij, Eidibus Maij, oo ICC. XI.

TESTIMONIVM XVI. JOANNES LONZAEVS.

VT pondus apud vos breve hoc Testimonium habeat, rogo. IOANNES LONZAEVS, Namur censis, biennium circiter a manu mihi fuit; affectu, fide, obsequio indolem suam probavit; docentem me publice, aut disseren tem audivit, et profecit; sermones quoque privatos hausit, et eruditus est: denique talem se praestitit,


page 21, image: s021

qualem probum, sedulumque decet. Cum Juri daret operam, litteras non neglexit; et cum artium curriculum absolvisset, Philosophi audus titulo, ad eruditionis amoenitatem reversus est. Nunc abeuntem nisi commendem, recedere ab humanitate videar, et laude suâ fidele ministerium fraudare. Commendo igitur quem laudare possum; iterumque rogo, ut pondus apud vos breve hoc Testimonium habeat. Lovanij, VII. Kal. Quintilis, oo. IC C. XI.

TESTIMONIVM XVII. JACOBVS ROBERTIVS.

NIHIL libentiûs facio, quam producere, et laudare quos amo; nihil facilius, quam amare, qui merentur. Sed cum libentem et facilem plures me experti, hic sane quem videtis, peculiariter facit. JACOBVS ROBERTIVS est, egregiae


page 22, image: s022

indolis, et animi, ingeniique juvenis, magnorum favore, benevolentiâ omnium dignus. Patrem hebet REMACLVM ROBERTIVM; virum, si domum gentemque spectem, clarum; si gradum dignitatis, Annonae militaris in belgio Curatorem Regium, PRINCIPIBVS nostris carum, gratum omnibus. Virum, in quo fides, candor, probitas, virtus, et quicquid laudari potest, habitat? Virum denique, de quo nemo unquam conquestus, nisi quiaut malus esset, autin REGEM RELIGIONEMQVE male affectus. Sed intra has laudes vir praestantissimus industriam non coercuit, quasi non satis etiam bonus, utilisque publice, nisi exemplo quoque suos filios haberet. Hunc igitur natu maximum, liberaliter domi educatum, cum primum peraetatem licuit, scholis Praeceptoribusque Societatis JESV erudiendum commisit, ut litteras et simul pietatem disceret, virtutum omnium artiumque posito fundamento, Religione. Nec patris vota filius elusit; indole usus est, atque


page 23, image: s023

profecit. Postquam vero in domum meam et disciplinam venit, stilo, historijs et prudentiae operam impendit. BONAM quoque MENTEM coluit, sic se gessit, ut amari meruerit. Nunc in Hispaniam parentum jussu abeuntem affectu simul calamoque prosequor, et serio eum vobis commendo, qui genere, nomine, dignitate eminetis: vobis etiam quicunque haec legitis. Patris, meâ, ipsius causs â ut iuveni huic faveatis, rogo. Pater, ego, ipse pariter agnoscemus. Ille filium, ego discipulum et contubernalem, ipse quantum praestare unquam poterit, debebit. Iterum favete, et jam perstrictum virtutis famaeque vestrae radijs, benignâ et familiari benevolentiae aurâ ad optima animate, et complectimini. Sic vobis, liberisque vestris, aut votis, Deus propitius sit, et perennitatem donet. Lovanij, X. Kal. Sextil. oo. ICC.



page 24, image: s024

TESTIMONIVM XVIII. GERARDVS, ET JOANNES MORRIENI.

TEstimonij faculâ non ducam haec ingenia, sed sequar. Fratres sunt, illustres sunt, GERARDVS ET JOANNES MORRIENI in Nordkirch; imo velut Castores sunt adhuc crescentes, et innatâ melioris aurae scintillâ relucent. Dignitatem generis, indoles indicat: sed ut maxima ornamenta generi adderent, Directore, ZACHARIA VIETORE, Viro doclissimo modestissimoque, optimarum artium studijs animum ingenium que egregie coluerunt. Sic quantum Minerva suppeditavit, in mores quoque transijt: nec minus incrementum virtutis, quam eruditionis fuit. Quos parvos admodum haec Academia excepit, et complexa est, adultiores jam dimittit, et invita. Ego vero, quos peculiariter et in Schola Eloquentiae docui, et in Palaestrâ


page 25, image: s025

Bonae Mentis exercui, abire mihi doleo, et sic repente abire, istic Auditores seduios continuosque, hîc Athletas. Sed quia imperia urgent, quibus parere pietas suadet, abeant feliciter, et ubique ad se veniant; ad virtutem, doctrinam, sapientiam; ut sibi, et suis, ut Reipublicae plene maturescant. Quo voto affectum meum testor. Lovanij, VIII. Kal. Maij oo. IC C XII.

TESTIMONIVM XIX. GEORGIVS WYTFLIETIVS.

PALAESTRAM Bonae Mentis postquam institui, saepius haec mihi opera sumenda fuit, ut producerem et commendarem, quos melior Genius extulisset. Opera, non opera. Hoc enim illo toto instituto ago, ut sint quos producam et commendem. Hunc sane possum, egregium luvenem, GEORGIVM WYTFLIETIVM; imo hunc cupio; peculiariter mihi carum.


page 26, image: s026

Amo ingenium, modestiam, industriam, quibus usus est, cum morum, et studiorum simul fructu: amabunt alij, quibus et mores boni, et studia placent. Quod hîc fecit, et cum laude fecit, sub alio nunc Sole facturus est, discet. Homines, urbes, leges videbit: ut prudentiam pariat, ut maturus redeat, et ad Rempub licam accedat. Huc pater, huc patria vocat: ille vitâ, stirpe, doctrinâ, dignitate clarus, Curiae Brabanticae Graphiarius: Haec novis paullatim ingenijs fulcienda, sed solidis, et generoso illo honesto instructis. Qui Patres estis, qui Patriam amatis, hunc putate filium esse, hunc Civem: juvate, promovete, dirigite, quicquid facietis, in occasione relaturi. Lovanij, VI. Kal. Maij, oo IC C. XII.

TESTIMONIVM XX. PETRVS GRVTERVS.

BOnam fortunam, bonamque famam tibi, PETRE GRVTERE, amicemihi inter veterrimos, partim


page 27, image: s027

gratulor, partim voveo: gratulor, quam nactus es: voveo, quam adhuc desideras. Multum utraque dedit, amplius negavit, quia ultra plures non extulit. Quamdiu majus virorum agmen suspicis, quam despicis, infra ingenium et doctrinam tuam jaces: nisi ditissimum te fortuna, clarissimum fama faciat, queri de utrâque potes. Mereris, quantum et haec, et illa solet dare. Vin' utramque cogere? contemne. Animum erige, facient omnes quod ego: ingenio et doctrinae tuae favebunt: amabunt omnes, quem ego olim Patavij, deinde Mediolani familiariter complexus sum, ut amicum alternum haberem, Sed vos nunc ego rogo, obtestorque, quibus et fortuna et fama pleno vultu ridet; noscite hunc virum, ut ametis: amate, ut juvetis. Vicem referet, gratus erit, praestabit, quicquid accipiet; juvabit multos, Medicus est, et non vulgari peritiâ atque arte AEsculapio litavit. Vt plura ametis, quam hîc laudo, caetera ornamenta animi, ingenijque


page 28, image: s028

non recenseo. Lovanij, Proprid. Kal. Maij. oo. IC C. XII.

TESTIMONIVM XXI. SAMSONVS HVGONIVS.

SI non ignotus loquar, fidem Testimonium hoc merebitur; si ignotus, hinc licet PVTEANVM aestimetis. Commendo vobis hunc juvenem SAMSONEM HVGONIVM, ditione Burgundum, vrbe Grajacensem, vitâ moribusque bonum, ingenio facilem, eloquio suavem, eruditione cultum; ut omnia dicam, in Palaestrâ Bonae Mentis exercitatum, Hîc excelluit, et excitare aequales suos pulcherrimo industriae exemplo potuit, omnibus gratus. Sic qui pari conatu modestiam et doctrinam sectatus est, sine aemulationis obstaculo laudem invenit; et qui minorem se putavit, eminere potuit. Jn his studijs rempublicam cogitavit, Astraeae Suadam junxit; et cum nudam


page 29, image: s029

plerique ac sterilem juris scientiam captent, ornamenta adhibuit. Breviter: ut ultra forum saperet, et surgeret, generosius annis usus est, Jtaque complectimini quem commendo: quicquid hîc legistis, ipse exprimet. Ego si non ignotus locutus sum, quicquid petii, impetravi; si ignotus, praestantissimi juvenis mores, et eruditio, testimonij fiduciam excusabunt. Valete, et ingenia aestimate, promovete, bono Reipublicae nata. Lovanij, VII. Kal. Octob. oo. IC C. XII.

TESTIMONIVM XXII. REMACLVS MOHYVS.

EGo qui subscripsi, bonâ fide testor, REMACLVM MOHYVM egregie ingenio in conscribendis Grammaticis Rhetoricisque praeceptis usum esse. Libelli breves et accurati


page 30, image: s030

sunt, bono ordine facilique dictione scripti, qui et primam ruditatem pueri expugnent, et limen eloquentiae reserant; apta praeceptoris si directio accedat. Omnes hoc Regulae habent, sermonis et virtutis; et vitia ostendunt: usus et exercitatio potissima est; et bonorum veterumque scriptorum imitatione niti decet, ut facilis et emendata sive scriptio sive dictio sit. Quia vero a praeceptis incipiendum est, videat quisque quem sequatur ducem, imo hunc sequatur, ne aut in compendio caligo sit, aut in periodo error. Dirigunt alij, et post alios feliciori brevitate hanc operam MOHYVS sumpsit. Sic et laudo alios, et praecipue de juvenilibus studijs scholisque meritum MOHYVM esse profiteor. Bruxellae, nonis Octobris, oo. IC C. XII.

TESTIMONIVM XXIII. JVSTVS MVLDERVS ASCANIVS.

VT naturâ Pater filium amat, ita Magister discipulum: atque


page 31, image: s031

adeo aliquid Patris Magister habet, et quod sanguine melius est transfundit. Ego quem erudij, JVSTVM MVLDERVM ASCANIVM, magno affectu filium voco: et sic nunc commendatum publice eo, ijs instructum artibus scientijsque, quibus Suadae Sophiaeque placuit, et bonam famam fortunamaque, mereatur. Quam eruditus et modestus est; quam ingeniosus, etiam industrius. Stilo et eloquio promptus, moribus compositus, animo tranquillus. Nec adhuc laudo omnia. Voto et vitâ summa complexus, Theologiae dedit operam, et hîc quoque litteras invenit. Puro et erudito plane ore de Deo loqui pulchrum censuit, pius in studijs his humanis, elegans in divinis. Palaestram Bonae Mentis Arbiter rexit. Serenissimi Principis ALBERTI aureum munisma gessit. Prorsus in juventute Lovaniensi emicuit, dignus qui Homericum illud usurparit,

[gap: Greek word(s)] .

Et quid ni talem igitur amem? parum


page 32, image: s032

autem amem, nisi et commendem. Vos qui Magni, qui Docti, exferite affectum, complectimini juvenem ad magna surgentem, favore, consilio, auxilio adjuvate. Vt verbo dicam, Patres este, et filium putate, qui Reipub. et Ecclesiae adolescit. Vltimum pietatis nexum beneficia stringunt; et in parte genuit, in parte erudijt, qui post Patrem Magistrumque benignus est, et subsidia promit, aut procurat. Facite; quicquid hic meus accipiet, litteris dabitis, ego autem debebo. Scripsi Lovanij, IV. Eid. Febr. oo. IC C. XIII.

TESTIMONIVM XXIV. MATTHIAS BONERVS.

FAcile Testimonium praeclara indoles facit, et cum magnarum rerum capax est natura, ubique faventium suffragio assurgit. Vos alloquor, Viri virtute, doctrinâ, prudentiâ magni, et ut in hunc meum


page 33, image: s033

MATTHIAM BONERVM oculos conjiciatis rogo; pro corporis dignitate animi praestantiam inventuri. Meusest, qui contubernio suit, qui disciplinâ, qui affectu. Dicerem et sanguinis, seu cognationis jure, nisi strictiora vincula docta et amica consuetudo nexuisset. Vt multum amaret; sequi et exprimere moribus studuit: et cum in Palaestrâ Bonae mentis litterarum cultu ingenium poliret, in Themidis castris lauream promeruit. Sic Musis dilectus, in Iuris-Consultorum ordinem Lovanij relatus est; et cum amoenitatis studijs Puteanum sequeretur, patrissare potuit. FORTES CREANTVR FORTIBVS ET BONIS, validumque ad honesta stimulum censeo, Consiliario Regio nasci. JACOBI BONERI nomen apud Sugambros vicinasque gentes clarum est; ad hanc laudem filius nititur per virtutis arduum lumen ad honoris sacraria scandere. Perveniet autem, si egregijs conatibus, fortuna faveat, et vestra, quicunque Magni Doctique estis, benignitas accedat. Voveo,


page 34, image: s034

voveo. Lovanij, Postrid K. al. April. oo. IC C. XIII.

TESTIMONIVM XXV. PETRVS BOVTENVS.

QVod sciunt fortassis aliqui, aliqui nesciunt; breviter hîc scribo: PETRVM BOVTENVM, origine Trajectensem, biennio mihi in famulatu litterario fuisse, studijs interim bonis deditum et intentum, quibus manum mentemque exercuit, non minus diligens quam probus. Si addam, in Palaestrâ quoque meâ fuisse, abunde commendavero. Fuit vero, et publicâ interdum recitatione ostendere potuit, quid domi disceret scriberetque; hâc quoque industriâ testimonium bonae indolis promeritus. Vos, qui id scivistis, et nescivistis, adolescenti huic favete: e vestrâ demum humanitate intelligam, quid aut quanti sit, in domo meâ fuisse. Scripsi Lovij, XIV. Kal. Octob. oo. IC C. XIII.



page 35, image: s035

TESTIMONIVM XXVI. HADRIANVS SCHRIECKIVS.

IN Originibus istis, vere admirandis, minimum est quod hactenus laudo: et amplius Auctor praestitit, quam consequi docti aliorum conatus potuere. Quippe praeter linguae mysteria, nostram nobis historiam incomparabili industriâ et exactâ narratione explicat, facemque praefert Scriptoribus omnibus vetustis, Muti videbamur, et ecce a tot jam saeculis loquimur: parvi, aut ignobiles; et orbem terrarum magnitudine rerum implemus. Essemus etiam, nisi ad scribendum SCHRIEKIVS animum appulisset: ille tam famâ jam magnus, quam Belgas facit; tam publice utilis, quam pulchrum est, nullius antea vestigio tentatam viam felici pede conficere. Patrem hunc historiae si dicam Belgicae nemini injuriam facio: et laudo virum, quem satis laudare non possum. Exemplum alij videant: quid sit bene mereri de Patriâ, SCHRIECKIVS ostendit.



page 36, image: s036

TESTIMONIVM XXVII. CLAVDIVS GABRIEL CONSERETVS.

EGregiae indolis industriaeque Juvenis, CLAVDIVS GABRIEL CONSERETVS, Cariacus, Jurisprudentiae et bonis simul litteris in Academiâ hâc Lovaniensi operatus, doctrinae et probitatis Testimonio dignissimum se praestitit. Jd igitur L. M. ei scribo: primum, quia Auditori meo; deinde, quia Palaestritae BONAE MENTIS; ut omnia dicam, quia amico et familiari. Si Auditorem respiciam, amare et commendare debeo, quem erudivi; si Palaestritam, directione meâ rebus serijs magnisque se applicuit, et inter aequales excelluit; si familiarem, producere debeo, quem ob tam insignes caussas amo. Excipite eum et complectimini vos dignitate, doctrinâ, fortunâ Magni: alij clientem, alij amicum, omnes bonum facturi, quod feci, in hoc juvene egregiam indolem industriamque,


page 37, image: s037

imo (quod voveo) Rempub. promovebitis. Vt velitis, rogo: paria reddere paratus sum, si occasio ferat; et exigere poteritis, quantum rogo. Sic feliciter Magni este, dignitate, doctrinâ, fortunâ fruimini. Lovanij, V. Kal. Majas, oo. IC C. XIV.

TESTIMONIVM XXVIII. COLLEGIVM TRILINGVE.

SIne fraude dicam: utile prorsus censeo, Collegium Trilingue augeri; atque a Senatu populoque Mechliniensi, gloriosum esse. Quia vero haec utilitas; imo vero haec gloria, a modo augmenti et conditionibus potissimum dependet; non dubito, quin pro affectu suo in bonas litteras Scholae et Auditorij rationem Senatus ille Amplissimus habiturus sit; ut non tam habitantium, quam discentium numerus incrementum sumat; utque linguarum professio (quae caussa et origo Collegij) magis efflorescat.


page 38, image: s038

Ego sic quidem non gaudebo mediocriter, elegisse melectionibus, dissertationibus, exercitationibusque publicis locum, quem insignis Mechliniensium liberalitas, sive magnificentia illustrabit. Caeterum in hanc rem si quid ingenio, consilio, industriâ, operâ, voce, stilo conferre potero, publicum privato semper anteponam. Lovanij, in Arce, VII. Eid. Decemb. oo. IC C. XIV.

TESTIMONIVM XXIX. NICOLAVS VERNVLAEVS.

NEmo felicius unquam laudavit Eloquentiam, quam qui tradidit: meritoque facundi sibi nomen adsciscit, qui facere facundos potuit, Jd partim Exemplo, partim Dogmate fieri solet. Vtrumque vero sic complexus est praestanti Vir ingenio, industriâ, eruditione, NICOLAVS VERNVLAEVS, ut bene mereri de juventute Belgicâ potuerit, et Scholam, munusque suum publicum egregie exornare. Exemplum nuper


page 39, image: s039

in orationibus vidimus, laudavimusque, eleganter ac diserte scriptis: Dogma in his nunc DE ARTE DICENDI libris expressum est, insigni Ordine, Ratione, Modo. Ordo brevem, Ratio absolutam, Modus facilem ARTEM facit, usumque Artis. Hîc autem quia adjunctus est, nemo deinceps aut durum, aut impervium ad Suadam iter inveniat. Meum id sane judicium est: consilium autem, ut praecepta tam utilia legat juventus nostra; audiat, discat. Sic enim non sciet tantum quae tradi â Rhetoribus solent, sed et faciet. Compendio prorsus et linguam poliet, et Eloquentiam hauriet; apta scientijs ac deinceps Reipub. Ecclesiaeque utilis evadet. Voveo, cupio.

TESTIMONIVM XXX. PETRVS STEPSIVS.

EMeâvenientem domo PETRVM STEPSIVM, vobis et describo et commendo. Juvenis est honeste natus, et sic institutus. Vt animum coleret, operam litteris dedit; ut fortunam


page 40, image: s040

ferret, manum acu exercuit, annosque hactenus occupatos habuit. Quia nec Cleanthi obfuit, haurire aquam, et sapientiam discere; ita nemo reprehendi potest, si ut honestis in studijs versetur, corpus occupet. Sed ut hoc artificium est; invenietis etiam in acu elegantiam, in manu ingenium esse. Vt hic juvenis est, poterat soli vacarementi, si patrimonium ei, et sors benignior, et admistratio propinquorum liquidior conservasset. Sic res humanae sunt, sic bona fortunae fluunt, Nunc igitur quem satis descripsi, vobis commendo et insinuo. Consilio et auxilio juvate, erigite: hoc quoque humanum est. Si quis operâ et manu ejus uti volet, commodum inveniet ministerium, et simul discendi ardorem amabit. Lovanij, X. Kal. Octob. oo. IC C. XV.

TESTIMONIVM XXXI. DIODORVS TVLDENVS.

FAvere bonis, humanitatis officium est; tribuere quantum recta


page 41, image: s041

indoles meretur, a magnorum doctorumque partim judicio, partim affectu dependet. Jn suos etiam quisque pronior, quam in alienos: nisi suum tamen putent omnes, qui Bonam Mentem habet. Vos Docti, et vos Magni, vestrum censete, qui bonus est: amate, promovete, qui vester est. Bonum autem dicere, hoc est DIODORVM TVLDENVM nominare: quam ille laudem ingenio, industriâ, probitate, doctrinâ, facundiâ, meretur. Noscite modo tam praeclaras, et surgentes etiam dotes; humani eritis, dicturi, non tam affectu, quam judicio mihi laudatas. Sed tu teipsum praestantissime Juvenum, omnium ostendis favore dignum qui ad hoc natus es, et a Deo datus, ut virtutibus titulisque excelleres. Perge tam auspicato omine; ut quemadmodum in Academiâ nostrâ et Palaestrâ B. M. eminuisti; ita in Repub. possis. Cresce annis, reliqua aderunt. Fulcrum atque ornamentum laudatissimae urbis tuae eris; et sic quoque optimum clarae doctrinae


page 42, image: s042

parentem tuum exprimes. Scripsi Lovanij, in Arce, VI. Eid. Octob. oo. ICC. XV.

TESTIMONIVM XXXII. MARTINVS PARETVS.

TEstor bonâ fide, MARTINVM PARETVM, caecum inter Auditores meos sedisse, profecisse, idque totum jam quadriennium. Eloquentiae atque Sapientiae studijs capitur: et sic jam linguâ menteque longum vitiorum vitium, caecitatem, conatur vincere; et animi oculos aestimat. Sapere mavult, quam videre: sed ut paupertatem toleret, bonorum audet virorum opem implorare. Egestas durior et secunda illi caecitas est, ampliusque jam fortuna, quam natura nocet Haec caecum reddidit, illa ipsa caeca est. Vos qui potestis, et qua potestis, subvenite inopi, litterisque operanti. Videre incipiet, si egere desinet et quicquid dabitis, non tam rebus, quam studijs accedet,


page 43, image: s043

quae alienâ liberalitate alenda sunt. Scripsi Lovanij, X. Kal. Novemb. oo. ICC. XV.

TESTIMONIVM XXXIII. HADRIANVS SCHILTMANNVS.

EGO qui subscripsi, testor HADRIANVM SCHILTMANNVM i nhâc Academiâ Lovaniensi Palladi operam dare, et sic armis litteras jungere, ut honestissimum, et a Sereniss. PRINCIPE concessum otium egregie ac studiose occupet. Eundem quia Auditorem continuu habeo, possum et ex meis appellare, et ex meis commendare Modestiâ, probitate, pietate mihi placuit; placebit omnibus. Et mihi innotuit, ut sic innotescat omnibus. Favete omnes igitur huic, quia meo; et meo, quia bono industrioque. Etenim meliorem spectat militiam, qui adhuc armatus et sacramento militiae obstrictus animum ingeniumque excolit. Scripsi Lovanij, in Arce, VII. Kal. Decemb. oo. ICC. XV.



page 44, image: s044

TESTIMONIVM XXXIV. JOANNES BLEVWARTVS.

TEstimonium scripturus, in elogium erumpo: nec satis indicare vitam, mores, eruditionem consultissimi viri JOANNIS BLEVWARTI videor, nisi laudem. Athi in lucem editus, pie honesteque a parentibus educatus, rudem adhuc Minervam colere puer caepit, ad optimas artes magis magisque ferri, suis se probare, placere omnibus. Lovanium adolescens, et ad Philosophiam veniens, a rectâ indole nequaquam deflexit. Subpraeceptoribus, tanquam parentibus egit: Academiae Primoribus innotuit. Quid etiam? Magni aeternique J. LIPSI affectu, domo, mensâ dignus fuit; eidem a studijs et hâc eruditionis consuetudine familiaris, magis affectum viventis, imo morientis meruit, ultimae voluntatis tesserâ etiam inter amicissimos relatus Magis meruit: gratus fuit. Nam


page 45, image: s045

quem antea observavit ac suspexit. mox non animo tantum, sed ingenio veneratus est. Exstant, leguntur, celebrantur versus, veri utriusque Iudices, pietatis et elegantiae testes. Sed cum sic amarit, imo cum sic amatus sit, ingeniosus esse potuit. Vt paucis dicam, aliquid LIPSI habet: Candore, modestiâ, probitate spectabilis est, omniumque benevolentiam jure provocat. E meis quoque Auditoribus fuit, cum ex Amicis esset: beneficium non accepit, sed dedit, Themidi operatus inter Mystas ejus solemniter et cum laude adscriptus est. Sed nunc e scholâ ad forum, ex Academiâ ad Curiam transit; ut agenda discat, qui discenda absolvit; ut Reipublicae vivat, qui in otio consenescere mori putat. FAVETE QVICVNQVE LEGISTIS: elogium hoc amate, quod e vero promsi, fide roboratum, in testimonium valebit. Lovanij, in Arce. IV. Eid. Sextiles, oo ICC. XVI,



page 46, image: s046

TESTIMONIVM XXXV. GVILIELMVS MAILLARDVS

VT faveatis rogo, sed Ecclesiae, atque Reipublicae caussâ. Virum ingenij politi, animi compositi ac sedati; doctrinae, pietatisque avitae vobis commendo, GVILIELMVM MAILLARDVM, origine Lucem Burgensem, mente Socraticum: qui, quotiescunque coelum suspicit, ostendere Patriam potest. Militiam essevitam hominis super terram, vivendo didicit, discendo expertus est. Post Sagum, Togam sumpsit, et in hâc tractavit arma, quibus seipsum vinceret, affectus domaret, vitia arceret. Ingenio maluit, quam corpore fortis esse; vitâ, quam fortunâ. imo satis illi Martialis Sapientia visa, quae Musarum satellitio oblectaret magis, quam terreret. Itaque conversis studijs, e Bellonae contubernio in Palladis commigravit: Virum hîc egit, ubi parum pueri proficiunt; et maturior hausit, quantum assequi imbecillior aetas nequit. Quid


page 47, image: s047

mirum? Iudicium attulit: intellexit, pulchras esse artes scientiasque, priusquam complecteretur. Imo amorem attulit: hic compendio fructum dedit. A litteris ad Philosophiam venit, nec a litteris recessit. His quoque subsidijs progressusest, inter aequales excelluit, et in Duacenâ Academiâ Philosophi titulum accepit. Humana adhuc ista: Deum et divina spirans, Theologiam concupivit, Lovanium venit, a viris magnis, pijs, eximijs eruditus ac formatus est. Singularis doctrinae ac sanctimoniae Theologum JACOBVM IANSONIVM quis ignorat? sub hujus disciplinâ vixit, et Sacrorum studiorum spatia emensus est; nisi quod praemia distulit, emeritus. Sed haec alij dicent atq: testabuntur. Ego addo: nunc talem inter Auditores meos continuos, et sic amicos fuisse; elegantiam vitâ, moribus, scriptis, atque etiam Gallicis, praetulisse. Formulam igitur humanitatis repeto, et ut faveatis rogo, sed Ecclesiae, atque Reipub. caussâ. Vtrique illi accedet, quicquid huic fiet Vt enim Ecclesiae


page 48, image: s048

atque Reipublicae utilis esset, virtutem pietatem, doctrinam secutus et assecutus est. Scripsi Lovanij, in Arce, XVII. Kal. Novemb. oo. ICC. XVI.

TESTIMONIVM XXXVI. IO. IACOBVS PVTZIVS.

NOn omnes ad virtutem et doctrinam homines nati sunt: pauci quoque industriam bonae naturae jungunt. Hic e paucis est, flos juvenum nostrorum, Jo. JACOBVS PVTZIVS, magno Patre, in magnâ urbe natus, quibus se dignum praestat. Pater BERNARDVS est, ipsa virtus et doctrina, Juliae Cancellarius, vel solo nomine clarus; cujus nunc maxime consilijs res Germanicae et Belgicae geruntur. Vrbs vero Agrippinensium Colonia est, verae et antiquae pietatis sedes, Romanae adhuc majestatis imago. Hunc Patrem, et hanc Patriam, filius et civis refert, pulcherrimo aetatis miraculo ostendens,



page 49, image: s049

Quid mens rite, quid indoles possit
Nutrita faustis sub penetralibu.

Themidem, sed illam elegantiorem, et jam Lovanij coluit, et ingenio annos superavit. Vile ratus in grege esse, honores titulosque Academicos gessit, Juris candidatis in Collegio Baccalaureorum praefuit. Disputationes magnâ cum laude direxit. Hac industriâ praemiorum quoque praerogativam meruit, atque inter Jurisconsultos solemniter relatus est: et quid nisi novo virtutis doctrinaeque ardore incensus? Etenim ad Rempubl surrepturo patrium non satis est coelum: in Galliâ, Jtaliâ, Hispaniâ aevi lumina et exempla quaerit: innotescere omnibus et placere, ut magis parentem exprimat. Visu rus igitur Vrbes et Viros, non sine affectus mei tesserâ proficisci debuit, qui e disciplinâ simul meâ et Palaestrâ prodit; Tesseram commune nomen facit, a PVTEO et AQVA sumptum, a BONA MENTE sumptum. [gap: Greek word(s)] : et hic quem commendo, [gap: Greek word(s)] . Deinde ante omnia mens


page 50, image: s050

Bona est: et ejus hic cultor. Talem excipite, amate, aestimate, qui Magni estis, futurum quoque Magnum. An plura? hoc omine finio. Et tamen dico, excipite, amate, aestimate; ut et magnitudinis suae Vos quandoque auctores habeat. Sic voveo. Lovanij, in Arce, XV. Kal. Martias, oo ICC. XVII.

TESTIMONIVM XXXVII. MARCELLVS VILTERIVS.

ANimi compositi dotes quis non amet? Rapimur honesto, quia pulchro: nihil autem pulchrius animo composito et honestate imbuto. Videte et audite hunc Juvenem: verba mea fidem invenient, imo noscite, ut videre et audire suave sit. suavissimum amare. Laudem nomen habet; MARCELLVS est, lumen cognomen, VILTERIVS est. Reliqua pro nomine et cognomine sunt. Res lauta, et virtutem majorum commendans, placidi mores, mite et capax amplissimae fortunae ingeniums;


page 51, image: s051

juncta elegantiae doctrina, probitati modestia. Bene nasci hunc fructum habet, si et bene institui contingat. Huic contigit quippe qui se non natalibus tantum, sed dignum disciplinâ ostendit. Etiam me docentem publice audivit, privatim amicum et familiarem habuit. Domo et contubernio clarissimi Viri et Antecessoris Lovaniensis, STEPHANI WEYMSII usus, Juris-consulti titulum solemniter meruit et accepit. Sic vero, quia ornari facilius, quam expleri potuit, peregrinari votum fuit: Viros et Vrbes sed potissimum Lutetiam visere, et in eâ compendium virorum et vrbium comtemplari. Sane quicquid Gallia habet, Lutetia representat; imo quicquid regna alia habent, Gallia continet. Vos igitur in ea Magni excipite et amate bono affectu dignum. Pro doctrinâ vestrâ, virtute, dignitate, fortunâ, humani este, et gratiam exspectate: cultum et obsequium invicem ego spondeo. Lovanij, Prid. Kal. Aprilis, oo. ICC. XVII.



page 52, image: s052

TESTIMONIVM XXXVIII. CAROLVS MARESCALLVS.

FAcere bonos doctosque, magnum est ac laudabile: complecti et promovere, divinum potius quam humanum. Disciplina facit: Virtus ipsa complectitur ac promovet. Sed si quisquam disciplinâ dignus fuit, hic fuit, CAROLVS MARESCALLVS, compositâ prorsus indole, ingenio magno, elegantiâ, probitate. Breviter: ut optimus doctissimusque evaderet, a primâ aetate Sudavit et alsit. Etenim sic litteras et elegantiam coluit; ut cum laude nomen ejus jam publice legatur. Sic graviora illa studia, juris Canonici et Theologiae; ut praemia exspectet. Industriae testimonium ipsum contubernium est: in viri summi et eximij JOANNIS PALVDANI, S. Theologiae Doctoris et Professoris, tanquam in virtutis et doctrinae domo egit, et agit. Reliquum est, ut magnorum in Ecclesiâ et Republicâ favor, et virtus


page 53, image: s053

faventium, hunc sic bonum doctumque, et juventutis nostrae gemmam, florem, lumen complectatur. Hanc gemmam, hunc florem, hoc lumen commendo. Si exsurget, exsurget autem benevolentiâ vestrâ, haec nomina, et haec elogia ad Ecclesiam et Rempub. transferet. Voveo, imo spondeo Lovanij, IX. Kal. Junij, oo ICC. XVII.

TESTIMONIVM XXXIX. COENOBIVM DANEBROECKIVM.

PRudenter a majoribus Nosocomia publica et valetudinaria instituta sunt, praesertim in quibus Elephantiaci curarentur. Desperata penitus et noxia Reip. haec scabies erat, nisi amplius Christiana pietas potuisset. Jnventae mulieres sunt, quae ut Deo viverent, impendere operam tam male affectis voluerint, vlcera et saniem tractare quotidie, magno charitatis affectu sexum, et paene naturam vincere. In hoc numero nunc etiam Religiosae Coenobij DANEBROECKII,


page 54, image: s054

juxta Thenas, Ordinis S. Augustini, inspectionis Jllustrissimi Archiepiscopi Mechliniensis, quae sub regimine MARIAE TAPSIAE, singularis industriae ac pietatis feminae, vetus institutum, sed in novo loco servant. Coenobium enim suburbanum per haec bella misere dirutum fuit, leprosorum cura intra muros oppidi translata. Sic aedificium destrui potuit, pietas non potuit: digna, quae in novâ domo aediculam habeat. Nunc domestico sacro aegroti carent, Religiosae autem, ut rem divinam audeant, ad aliena coguntur templa exire, Quid mater? Solicita, et utrisque consultum cupiens aedificare statuit: sed subsidijs necessarijs destituta, opem implorat bonorum et magnorum et pietatis opus pijs commendat. Quia igitura necessitate haec petitio est, favorem meretur. Vosboni et magni benignâ subvenite manu, nusquam utilius liberales sitis, aut pulchriori signo pietatem ostendatis. Lovanij, in Arce, VII. Eid. Novemb. oo ICC XVII.



page 55, image: s055

TESTIMONIVM XL. LVCAS TORRIVS.

NAturae legem etiam Disciplinae ratio sequitur: amamus non tantum quos gignimus, sed quos erudimus. Vt non minus qui instituti a nobis, quam qui nati e nobis, dignos se affectu praestant. Hinc vitae principia debere, ingens nexus est: ingenij ornamenta, par beneficium. Quasi dubium sit, Patris, an Doctoris nomen veneratione dignius; Filij, an Discipuli conditio potior. Hic meus statuet, et ejus affectu vestrum quoque ô Magni arbitrium stabit. Hic meus inquam, LVCAS TORRIVS Jnsulensis, [gap: Greek word(s)] . Meus, qui Auditor sive Discipulus aliquot jam annis: et ingenio, industriâ, eruditione affectum promeritus. Quemadmodum honeste ab honestissimo parente domi enutritus: ita in Academiâ hac Lovaniensi, strenue bonas artes, et


page 56, image: s056

illam Iuris sectatus, me secundum velut patrem in Palaestrâ Bonae Mentis habuit, atque observavit. Hinc igitur videndi discendique caussâ [gap: Greek word(s)] profecturus, testimonium a me capit indolis ingenuae et erectae; tesseram benevolentiae cum indole duraturae. Vos ingenio et doctrinâ Magni, aestimato testimonium, ad sermonem admittite hunc juvenem, aestimandi ab eo, et colendi. Amate tesseram et et ad familiaritatem admittite, quem si noveritis, adsciscere velitis. Ideo enim adire cupit, videre, alloqui, ut nos lumina litterarum coram aestimet, et colat; innotescere ipse, et amari possit. Scripsi Lovanij, in Arce, Prid. Non. Novemb. oo. ICC. XVII.

TESTIMONIVM XLI. GERARDVS ASPERENVS.

IN bonâ aetate si quis maturitatem bonae mentis quaerat, hunc juvenem


page 57, image: s057

e meis videat, Auditorem, et amicum; contubernalem, et propinquum. GERARDVS ASPERENVS est; genere, nec minus animo, supra vulgus. Genus nomine indicat, illud ab antiquo clarum, et virtutum laude nobilitatum. Animo ad honestatem omnem et elegantiam factus, transcendit annos, et humiles indignans curas, a se ex igit quicquid derivari a stirpe et stemmate solet. Quid enim est, quod Majorum gloriam commendat? an robur? an potentia? an fortunae? Hic robur putat, non quo hostem, sed seipsum vincat: potentiam, non qua ipse exsurgat, sed quâ prosit omnibus: fortunas denique, quae non in ariâ, sed pectore stipantur. Itaque missis alijs studijs et votis, Suadae ac Themidi per hos aliquot annos operatus est, adeoque feliciter, ut jam facere genus queat, nisi acciperet. Sed facit quia accipit. Alius enim esse non potest alio modo et ratione potest, litterarum. Vivat igitur: nam ostendet,


page 58, image: s058

pulchrius esse, togâ, quam sago resplendere. Ego ostensurum spondeo; sic ad Rempublicam veniat. Sed vos Magni adnitemini, ut veniat. Tam egregias Suadae ac Themidis, doctrinae ac probitatis dotes publice non occupari, publicum damnum est. Lovanij, in Arce, VII. Kal. Decemb. oo. ICC. XVII.

DE SPE ET METV MONITVM.

NEmo mortalium aut tam felix, aut tam sapiens est, ut totam in praesenti fortunam putet. Pendemus e futuro: omniumque animi nunc spe, nunc metu, velut alterno aestu feruntur, et circa eventum rei ludunt, sive bonae, sive malae; vel certe ejus, quam nunc bonam, nunc malam opinio exhibet. Bonam cupimus quaerimusque, in spem erecti; malam aversamur et fugimus, in metum proni. Vt affectum indulgeam, geminari nolo. Rerum confundit naturam indolemque, qui,


page 59, image: s059

cum sperare debuit, metum: cum metuere: spem ad misit. In omni igitur negotio expende cujusmodi hoc ipsum sit. Si bonum et utile, sperare aude; si malum et noxium, timere incipe. Prorsus ut pro voto acquiras bonum, exuendus est metus, nullanamque affinitate coalescit futura utilitas cum metu.: ut declines et effugias malum, spes segreganda est; ad damnum enim nemo spe venit. Sperare simul et metuere, id vero est sorbere et flare. Quis AEolo vota faciens, ab utroque cardine ventum flagitat? Aquilone et Austro spes metusque magis dissident, Sic utrumque hunc affectum, imo sic bona et mala Lyricus separat:

Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus.

At si metuas, cum sperandum, vel si speres, cum timendum est, a portu destinato recedis. Spes agit, ut in evitando malo languidior atque incautior sis; et metus, ut in bono indagando remissior et imprudentior,


page 60, image: s060

tanquam fortunae caedas. Si Consulatum aut Praeturam, infulam aut laurum ambis, hoc ambis, quod non habes: metuerene amittas quod non habes, stultum est: sic metuis autem, nisi constanter speres. Amplius dicam: si ambis et times, jam non ambis, ipse tibi ad versus es; quantum desideras, desperas; et facile deseris, quicquid in arduo a fortunâ putas collocatum. Ergo quam avidecupis, tam audacter spera. Jmpedimenta non timendo, sed amoliendo vinces. Jn consilia omnia nostra potestatem casus habet, si diffidimus: ac jam non consequi coepimus si non speramus, Deberi cogita, quodcunque petis: petis enim quod promeritus es. Virtus, nisi fiduciam assumat, negligitur; nec virtus est, nisi assumat. Tu perge et spera. Paucis:

I bone, quo tua te virtus vocat, I pede fausto.



page 63, image: s063

APPROBATIO.

ACademica haec Ampliss. V. ErycI Puteani Martyremata ad hoc conferent, ut probitatis atque Eruditionis commendatione ac gloria, ad earum cultum ingenua Iuventus provocetur et accendatur. Nam immensum Gloria calcar habet. Quae etsi a bonis Viris repudienda omnino non sit, quia recte factorum plaerumque comes: nisi tamen utramque (Eruditionem dico et probitatem) ad sublimiorem quoque finem, nempe Deum, retule rint, obtinebit in illis quod Christus praemonuit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Guilielmus Fabricius Apostolicus et Archiducalis librorum Censor.